Praefatio
序PL 19, 947ASi Homerum, scriptorem Troici belli, eatenus, qua Iliadem suam incipit, quaque finit, percenseamus, orsum ab iracundia Achillis ad sepulturam Hectoris, quatuor et viginti libros contexuisse monstrabimus. Haec ejus species apparet summam cutem primi operis intuenti.
PL 19, 947Aトロイア戦争を著したホメロスを、彼が『イリアス』を始め、また終える限りにおいて吟味するならば、アキレウスの怒りに始まりヘクトルの埋葬に至る二十四巻を編んだことが示されよう。これが、この最初の作品を見る者に、表面から現れるその姿である。
Verum hoc scripturae ipsius tempus Trojano bello non totum, sed pene ultimum fuit. Nam si ratio putanda est oppugnationis decennis, nonus fere annus, idemque prope finem sui ea negotia continebit, quae ab injuria Agamemnonis ac Briseidis usurpatione usque ad funus Hectoris digna memoratu erunt.
PL 19, 947Bしかし、この作品が扱う時は、トロイア戦争の全体ではなく、ほとんど最後の部分であった。十年にわたる攻囲の年数を数えるならば、ほぼ第九年にあたり、それは終わりに近く、アガメムノンの不正とブリセイスの奪取から、ヘクトルの葬儀に至るまでの、語るに値する出来事を収めることになる。
Illa temporum series, quae ab ejusdem belli causis atque origine pertinet ad urbis excidium. Atque ex eo eveniet, ut ignaris judicandi et oeconomiae expertibus, multa nobilia ab exordio belli usque ad Achillis jurgium omissa videantur.
PL 19, 947Bあの時の連なり、すなわち同じ戦争の原因と起こりから都の滅亡にまで及ぶものがある。そのため、判断の心得を欠き、構成の技に通じない者には、戦争の始まりからアキレウスの口論までの多くの著名な事柄が省かれているように見えることになる。
Nec minus multa ab Hectoris funere adusque deletum Ilium. Quorum quidem maxima exspectatio erat propter tam longi certaminis consummationem.
PL 19, 947Bヘクトルの葬儀から、滅ぼされたイリオンに至るまでの事柄も、同様に多い。これらこそ、かくも長い戦いの完結のゆえに、最も期待されたものであった。
Sed ut divinum poetam, nihil quod illustre fuerit, omisisse appareat, atque omnia quae finiri oportuit, contigisse, breviter, et in Epitomae speciem, belli Troici causam originis, apparatusque quae annis superioribus acciderunt, retexuimus.
PL 19, 947Cしかし、神的な詩人が、名高いことを何一つ省かず、終えるべきことがすべて成し遂げられたことを明らかにするために、我々は簡潔に、梗概の形で、トロイア戦争の原因と起こり、およびそれより前の年々に起きた準備を、改めて織り上げた。
Horum omnium prima origo est Paridis judicium inter deas, denique classis contextio, qua idem Paris in Europam navigavit.
PL 19, 947Cこれらすべての最初の起こりは、女神たちのあいだでのパリスの審判であり、次いで、同じパリスがヨーロッパへ航海した船団の編成である。
Tum raptio Helenae, quae opinione veterum bipartita est, quod plerique Helenam juxta Homericum plasma ad Trojam deportatam fuisse existimaverunt, nonnulli autem opinati sunt, cum Alexander cursu deerrasset, delatusque ad Aegyptum fuisset, cognita hospitalis foederis injuria, per Aegyptium regem, servantissimum justi virum, Helenam cum iis, quae una cum eadem fuerant, abreptam, Paridique sublatam, expugnato demum Ilio, Menelao restitutam.
PL 19, 947C次に、ヘレネの奪取であるが、これは古人の見解では二つに分かれる。多くの者は、ホメロスの作り上げたところに従って、ヘレネがトロイアへ連れ去られたと考えたが、一部の者は、アレクサンドロスが航路を誤って逸れ、エジプトに流れ着き、客人の盟約に対する不正が知られると、正義をこの上なく守る人であるエジプトの王によって、ヘレネが、彼女とともにいた者たちと共に奪い取られ、パリスから取り上げられ、イリオンがついに攻め落とされたのち、メネラオスに返された、と考えた。
Periocha Iliadis I
『イリアス』第1巻の梗概PL 19, 947D怒りを語れ、女神よ、ペレウスの子アキレウスの、/災いを呼び、アカイア人に千の危難を与えたその怒りを。
Chryses Apollinis sacerdos ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset et contumeliose repulsus [ supp. esset], deum precatur ultorem: insecuta subinde gravi pestilentia, cum Graecorum exercitus interiret, cogit Achilles concilium, et ab eodem invitus Calchas morbi causam compellitur indicare: qua cognita Agamemnon concitatur in Achillem.
PL 19, 947Dアポロの祭司クリュセスは、娘を身請けするためアガメムノンに嘆願したが、侮辱をもって退けられた〔底本は角括弧で esset を補う〕後、復讐する神に祈る。ついで激しい疫病が続き、ギリシア軍が滅びてゆくので、アキレウスは会議を召集し、そのアキレウスに強いられて、カルカスは不本意ながら病の原因を示すことを余儀なくされる。それが知られると、アガメムノンはアキレウスに対して激昂する。
Qui percitus iracundia etiam caedem regis audebat, nisi eum in ultimum furorem progredi Minerva vetuisset. A quo Briseis concubina in locum Chryseidis, quae patri reddebatur, abducta est.
PL 19, 947D怒りに駆られた彼は王を殺すことさえ企てたが、ミネルウァが最後の狂乱に進むのを止めた。彼から、父に返されるクリュセイスの代わりに、愛妾ブリセイスが連れ去られた。
Inde Thetis mater ad coelum, lacrymas et contumeliam filii miserata proficiscitur. Quae fiducia defensi quondam cum Aegeone Jovis ultum iri affectanti injuriam, obtestatur summum deorum, ut Trojanos in rebus belli superiores esse patiatur.
PL 19, 948Aそこで母テティスは、息子の涙と受けた侮辱を憐れんで天に赴く。彼女は、かつてアイガイオンとともにユピテルを守ったことを頼みとし、侮辱に報復がなされることを求めて〔底本は affectanti(与格)。係りが定かでなく、affectans(求めて)の意に取った〕、神々の最高者に、戦いにおいてトロイア人が優位に立つことを許すよう乞う。
Quibus Juno compertis iracunde adversum conjugem commovetur. Sed gliscens jurgium perderidiculum, ministrante Vulcano, simul consilii specie intercedente lenitur.
PL 19, 948Bこれを知ったユノは、怒って夫に対して心を動かされる。しかし、募る言い争いは、ウルカヌスが酌をして、笑いのうちに〔底本は perderidiculum と一語に刷る。per deridiculum(笑いによって)と取った〕、同時に忠告の体裁が割って入って、和らぐ。
Periocha Iliadis II
『イリアス』第2巻の梗概PL 19, 948BCoelestes, hominumque genus superabile curis Tranquilla obscuri carpebant munera somni. At non pervigilem nox irrequieta tonantem Leniit, immodicos volventem corde paratus, Caedibus ut Graium laesum ulciscatur Achillem.
PL 19, 948B天の者たちも、憂いに屈しうる人の族も、/闇の眠りの静かな贈り物を摘んでいた。/だが、安らがぬ夜は、眠らぬ雷を轟かす者を/なだめなかった。彼は胸に過ぎた企てを巡らしていた、/ギリシア人の殺戮によって、辱められたアキレウスの仇を討とうと。
Jupiter Agamemnonem somno monet praelii faciendi tempus adesse, ne cunctetur dimicare. Tum ille in consilium proceribus advocatis, mandatum Jovis et speciem nocturnae quietis explanat.
PL 19, 948Bユピテルは眠りのうちにアガメムノンに、戦いをすべき時が来た、戦うのをためらうなと告げる。そこで彼は、有力者たちを会議に召集し、ユピテルの命と夜の夢の姿を説明する。
Mox in concione multitudine congregata, pertentat militum voluntatem, utque deposito bello ad sua quique redeant, cohortatur. Jamque omnibus navigationem adhortantibus, foeda discessio ab Ulysse cohibetur.
PL 19, 948Cやがて民会に群衆を集めると、兵士たちの意志を探り、戦いをやめて各々自分の国へ帰るよう勧める。すでに皆が航海を勧めていたとき、恥ずべき撤退は、オデュッセウス〔Ulixes〕によって抑えられる。
A quo etiam Thersites deformis et loquax, et in Heroum contumelias verborum licentia promptus cum acerba objurgatione pulsatur. Ipse Minervae monitu cunctos a profectione deterret. Sumpto deinde cibo armatur exercitus.
PL 19, 948C彼によって、醜く口の達者な、英雄たちを辱める言葉の放縦に走りやすいテルシテスも、辛辣な叱責とともに打たれる。〔オデュッセウス〕自身、ミネルウァの忠告で、全員を出発から思いとどまらせる。その後、食事をとって軍は武装する。
Neque secius a Trojanis instructa acies Iride ita monente producitur. Sequitur enumeratio copiarum viritim, ut per catalogi seriem milites, naves, duces, patriae referantur.
PL 19, 948C同様に、トロイア人も、イリスがそう告げて、整えた戦列を進み出させる。続いて、軍勢を一人ずつ数え上げ、目録の連なりのとおり、兵士、船、将、故国が語られる。
Periocha Iliadis III
『イリアス』第3巻の梗概PL 19, 948DArgivos sua quosque acies in bella sequuntur, Dispositi in turmas equitum cuneosque pedestres. Turbida clangentes confundunt agmina Troes.
PL 19, 948Dアルゴス人の各々に、それぞれの戦列が従って戦いに赴く、/騎兵の隊と、歩兵の楔形陣に配置されて。/トロイア人は叫びながら乱れた隊列を混ぜ合わせる。
Instructum praelio exercitum, priusquam feriret acies, Priamus spectat e muris, et monstratu Helenae de viris insignibus edocetur.
PL 19, 948Dプリアモスは、戦闘のために整えられた軍が戦いに入る前に城壁から眺め、ヘレネが指し示す名高い男たちについて教えられる。
Dehinc Menelaus ad singulare certamen ab Alexandro provocatur: qui frustra Agamemnone dehortante, congreditur: facta inter utrosque populos sponsione, et foedere per sacra firmato, sub ea conditione, ut victorem Helena cum dote sequeretur.
PL 19, 948Dついでメネラオスは、アレクサンドロスから一騎打ちを挑まれる。アガメムノンが止めるのも空しく、彼は応じる。両軍のあいだで約定が結ばれ、祭儀によって盟約が固められる。勝者に嫁入り道具とともにヘレネが従うという条件であった。
Sed superatus Paris, regressusque ad urbem jurgio uxoris excipitur, ab Agamemnone foederis pacta repetuntur.
PL 19, 948Dしかし、敗れたパリスは町へ戻り、妻の叱責で迎えられる。アガメムノンによって盟約の定めが求められる。
Periocha Iliadis IV
『イリアス』第4巻の梗概PL 19, 949Aユピテルはそのころ、生みなす神々とともに/天上の者たちの会議を、アカイア人のことで開く。
Jovi placet delere Trojam, ad quod pertinacia Junonis urgetur. Cumque id fieri Minerva properaret, dissidium foederis comminiscitur, et Pandarum sagittandi peritum astu suadentis aggreditur, ut clam, vulnerato Menelao, belli causa crudescat.
PL 19, 949Aユピテルは、ユノの頑なさに迫られて、トロイアを滅ぼすことをよしとする。ミネルウァがこれを急ぐと、盟約の破棄を思いつき、矢を射る術に長けたパンダロスに、巧みに説いて近づき、ひそかにメネラオスを傷つけさせて、戦いの因がいっそう激しくなるようにする。
Quo facto, a Graecis praelium instauratur, congressisque exercitibus mutua clade decernitur.
PL 19, 949Aこれが行われると、ギリシア人によって戦いが再開され、両軍が衝突して、互いの損害によって決着がつけられる。
Periocha Iliadis V
『イリアス』第5巻の梗概PL 19, 949AHic et Tydidem monitum Tritonia Pallas Audaci virtute replet, vomit aurea flammas Cassis, et undantem clypeus defulgurat ignem. Ipse autumnali clarum micat aemulus astro.
PL 19, 949Aここでまた、トリトニアのパッラスが、テュデウスの子に警告し、/大胆な力で満たす。金の兜は炎を吐き、/盾は波打つ火を輝かせる。/彼自身は秋の星に似て明るく光る。
Diomedes auxilio Minervae strenue praeliatur. Venus quoque filio subvenire conata, vulnere affecta digreditur. Mars etiam fit saucius exceditque bello. Sequitur Tlepolemi, Sarpedonisque congressio. Et Tlepolemus Herculis filius certamine victus occiditur.
PL 19, 949Bディオメデスはミネルウァの助けで勇ましく戦う。ウェヌスも息子を助けようとして、傷を負って退く。マルスもまた傷つき、戦いから去る。続いてトレポレモスとサルペドンの戦いがある。ヘラクレス〔Hercules〕の子トレポレモスは、戦いに敗れて殺される。
Periocha Iliadis VI
『イリアス』第6巻の梗概PL 19, 949BSolae decertant acies, sine numine divum, Cessante auxilio: vacuique exorsa laborem, Fortunamque; ferunt proprii discrimine fati.
PL 19, 949B軍勢だけが戦う、神々の神威なしに、/助けは絶え、〔神々を〕欠いて、企てと労苦を、/また運を、自らの運命の危うさのうちに担う〔vacuique exorsa laborem Fortunamque の係りは定かでない。exorsa を名詞「企て」と取り、企てと労苦と運を担う、と解した〕。
Trojanis fortuna inclinatiore pugnantibus, vates Helenus suadet, ut Minerva placetur. Igitur Hecuba ab Hectore monita, ut peplum in arcem inferat, peragit vota cum matribus. Alexander objurgatus a fratre pergit in praelium.
PL 19, 949Bトロイア人がやや不利な運で戦っていたので、預言者ヘレノスは、ミネルウァをなだめるよう勧める。そこでヘカベは、ヘクトルに諭されて、ペプロスを城砦に運び入れ、母たちとともに祈願を果たす。アレクサンドロスは兄に叱責され、戦いに赴く。
Glaucus Lycius, Aetolusque Diomedes congressi ut dimicarent, cum jam certamen oriretur, paterna inter se hospitia recordati, facta armorum permutatione discedunt.
PL 19, 949Bリュキアのグラウコスとアイトリアのディオメデスは戦おうと出会い、すでに戦いが始まろうとしたとき、父祖の代からの客人の縁を思い出し、武具を取り替えて別れる。
Periocha Iliadis VII
『イリアス』第7巻の梗概PL 19, 949Cこう言い終えると、ヘクトルは門から出て行った。
Minervae, Apollinisque consensu fortissimus Graecorum ab Hectore provocatur. Novem ducibus ad dimicandum paratis, pugnaturum deligi placet sortis eventu. Ab Ajace Telamonio praelium singulare conseritur, in quo Hector lapide ictus in suorum se recipit multitudinem.
PL 19, 949Cミネルウァとアポロの合意で、ギリシア人の最も勇敢な者がヘクトルから挑まれる。九人の将が戦う用意をし、戦う者がくじの結果で選ばれることになる。テラモンの子アイアスによって一騎打ちが始められ、そのなかでヘクトルは石に打たれて、味方の群れのなかへ退く。
Perseverante certamine caduceator Idaeus intervenit. Tum invicem missis muneribus pugna sedatur. Hector Ajacem gladio, Ajax Hectorem balteo muneratur. Intercessu noctis exercitus quique in sua discedunt. Die altero interfectorum humatio procuratur. Graecorum etiam navalia fossa ac vallo circumdata muniuntur.
PL 19, 949C戦いが続くうち、伝令イダイオスが割って入る。そこで、互いに贈り物を送って戦いは静まる。ヘクトルはアイアスに剣を、アイアスはヘクトルに剣帯を贈る。夜が来て、軍勢はそれぞれ自軍へ去る。翌日、戦死者の埋葬が営まれる。ギリシア人の船陣も、堀と防壁で囲まれて固められる。
Periocha Iliadis VIII
『イリアス』第8巻の梗概PL 19, 949Dアウロラはサフラン色の二頭立ての車に乗り、黄色く輝いていた。
Acto deorum concilio, Jupiter pro parte pronuntiat, sua quisque exercitus sorte decernat, nullus deorum odio in alterius favorem procedat.
PL 19, 949D神々の会議が開かれると、ユピテルは自らの立場として〔pro parte の意味は定かでない。「自分の側として」と取った〕宣言する、各々の軍勢は自らの運命によって決着をつけよ、神々のうち誰も憎しみから他方への肩入れに進んではならない、と。
In Idam montem ipse digressus, unde Graeci immisso terrore conterriti, turpi fuga ad munimenta compulsi, fossa et aggeribus sese tuentur. Junonem ac Minervam Graecis auxiliari volentes monitis Jovis Iris exterret.
PL 19, 949D彼自身はイデ山に退く。そこから〔下された〕恐怖におびえたギリシア人は、恥ずべき敗走で防塁へ追い込まれ、堀と土塁で身を守る。ギリシア人を助けようとするユノとミネルウァを、ユピテルの命によってイリスが脅かす。
Diremptoque ob noctem certamine, victores Trojani in ipso praelii loco excubias obsidionis instituunt, multisque ignibus factis per totam noctem de belli ratione consultant.
PL 19, 949D夜のために戦いが中断されると、勝ったトロイア人は戦場そのままの場所で攻囲の見張りを立て、多くの火を焚いて夜通し戦いの方策を協議する。
Periocha Iliadis IX
『イリアス』第9巻の梗概PL 19, 950Aそのころ、アカイア人は〔トロイア人の〕見張りの歩哨に封じ込められる。
Graecis et praeterita dimicatione perculsis, et instante conterritis, proceres ab Agamemnone convocantur. Quibus rex fugae consilia et apparatum ordinandae per noctem navigationis indicit, Diomede et Nestore dehortantibus.
PL 19, 950Aギリシア人は、過ぎた戦いに打ちひしがれ、迫る戦いにおびえているので、アガメムノンは主立つ者たちを召集する。王は彼らに、逃走の策と、夜のうちに整えるべき出帆の用意を告げるが、ディオメデスとネストルが思いとどまらせる。
Suadente autem Nestore Ajax et Ulysses legantur ad Achillem dona ingentia pollicentes, si desistat irasci, et se auxiliatorem fessis rebus accommodet. Sed Achille in iracundia pertinaciter permanente, legati Achivorum, re non impetrata, irriti revertuntur.
PL 19, 950Aネストルの勧めで、アイアスとオデュッセウス〔Ulixes〕がアキレウスのもとへ使者に立てられ、怒りをやめて疲弊した情勢に助け手として身を差し出すなら、莫大な贈り物を約束する。しかし、アキレウスが怒りのうちに頑なにとどまるので、アカイア人の使者たちは、事が成らず空しく帰る。
Periocha Iliadis X
『イリアス』第10巻の梗概PL 19, 950Bほかの将たちの群れは船々のあいだで眠りに沈んだままでいた、/ただ不安な心配がアトレウスの子だけを悩ませる。
Ulysses et Diomedes speculatum nocte progressi Dolonem conspicantur, qui et ipse promissis Hectoris incitatus, Graecorum consilia exploratum prodierat. Et fateri universa compulsum eodem loco interficiunt.
PL 19, 950Bオデュッセウス〔Ulixes〕とディオメデスは、偵察に夜に出て、ドロンを見つける。ドロンも、ヘクトルの約束に駆り立てられて、ギリシア人の計画を探りに出て来たのであった。すべてを白状させられると、二人は同じ場所で彼を殺す。
A quo de adventu Rhoesi Thracum regis edocti, ipsum etiam cum eo obtruncant, equosque ejus praemium simul et testimonium grassationis adducunt insignes candore et celeritate, ut et nivibus et ventis antecederent.
PL 19, 950B彼からトラキア人の王レソスの到着を教わり、二人は王自身をもその仲間とともに斬り殺し、その馬を、戦利品であると同時に夜襲の証として連れ帰る。馬は白さと速さで際立ち、雪にも風にも先んじるほどであった。
Periocha Iliadis XI
『イリアス』第11巻の梗概PL 19, 950Bアウロラはティトノスのサフラン色の寝床を離れ、/地上に光を撒き、仕事と労苦を連れ戻していた。
Ab omnibus Graecis egregie quidem, sed improspere dimicatur. Quorum proceribus vulneratis incognitae multitudini pugna committitur. Qua afflictione fortunae Achilles paulisper inflexus Patroclum mittit praesentia cogniturum.
PL 19, 950Cギリシア人は皆、見事に、しかし不首尾に戦う。彼らの主立つ者たちが傷つくと、戦いは名も無い群衆に委ねられる。この運命の苦しみにアキレウスはしばし心を動かされ、パトロクロスを、現状を見極めさせるために遣わす。
Qui cum adversi status nuntius reverteretur, Euripylum contemplatur aegrum ex vulnere: fomentisque medicae artis admotis redintegrat sanitati.
PL 19, 950C彼は不利な状況の知らせを持って戻ろうとするとき、傷を負って病むエウリュピュロスを目にとめる。そして、医術の湿布を当てて、健康を回復させる。
Periocha Iliadis XII
『イリアス』第12巻の梗概PL 19, 950Cアクトルの裔〔パトロクロス〕は、傷に疲れたエウリュピュロスを手当てする。
Partes dubiae apud Graecos vel potius afflictae, ultimae fortunae statu aguntur, praestantibus procerum vulneratis, caetero exercitu fugato aut formidine perculso. Trojani navalium munimenta rescindunt, vallumque transgressi auguriis juvantur ex eventu ambiguis.
PL 19, 950Cギリシア側の情勢は不確かな、というよりむしろ打ちのめされた状態、最後の運の状態に置かれ、主立つ者のなかの優れた者たちは傷つき、残りの軍は敗走し、あるいは恐怖に打ちのめされた。トロイア人は船陣の防備を切り崩し、防壁を越えて、結果の曖昧な前兆に助けられる。
Itaque et pars muri ab Sarpedone convellitur, et ab Hectore ictu lapidis porta discutitur, et in ipsis navalibus pugna conseritur.
PL 19, 950Dこうして、城壁の一部もサルペドンによって引き剥がされ、門もヘクトルの石の一撃で砕かれ、戦いは船陣そのものの中で交えられる。
Periocha Iliadis XIII
『イリアス』第13巻の梗概PL 19, 950Dユピテルはトロイア人とヘクトルを艦隊に近づけた。
Neptunus miseratione commotus Argivorum tuendis navibus auxiliator accedit, et usurpata vatis effigie, Ajaces duos in praelium cohortatur, nec minus caeteram multitudinem praesentia majestatis instigat. Idomeneus egregio certamine eminet.
PL 19, 950Dネプトゥヌスは憐れみに心を動かされ、アルゴス人の船を守る助け手として進み出る。預言者の姿を借り、二人のアイアスを戦いに励まし、残りの群衆をも、神の威光の臨在によって奮い立たせる。イドメネウスは見事な戦いで際立つ。
Trojani jam referentes gradum, firmati rursum per Hectorem contrahuntur, et ingenti clamore utrinque certatur.
PL 19, 950Dすでに退きかけていたトロイア人は、ヘクトルによって再び固められ集結し、両側から大きな喊声とともに戦われる。
Periocha Iliadis XIV
『イリアス』第14巻の梗概PL 19, 951AConcussit quamvis potantem Nestora clamor, Attonitasque aures pepulit gravitate tumultus.
PL 19, 951A酒を飲んでいるネストルをも、喊声は揺り動かした、/そして騒乱の激しさが、驚愕した耳を打った。
Juno vinculum Veneris (cui cesto nomen est) mutuata, ad Jovem pergit in secessum montis Idae, exhortatoque Somno, ut eum committeret in soporem, ac dehinc vigilias ejus uxoris labefactat illecebris.
PL 19, 951Aユノはウェヌスの帯(ケストスという名の)を借りて、イデ山の人里離れた所にいるユピテルのもとへ赴き、眠りの神に、彼を眠りにゆだねるよう勧めたうえで、さらに彼の目覚めを妻の色香で崩す。
Cujus ignoratione Neptunus abutitur, fortunamque Graecorum promptius auxiliando restituit, Ajace Locro ultra caeteros praeliante.
PL 19, 951Aその無知をネプトゥヌスが利用し、ギリシア人の運を、より迅速に助けて立て直す。ロクリスのアイアスが他の誰にも増して戦う。
Periocha Iliadis XV
『イリアス』第15巻の梗概PL 19, 951AJam vallum, fossamque super Trojana juventus Institerat, captae minitans incendia classis.
PL 19, 951Aすでに防壁と堀の上に、トロイアの若者たちは/立ちはだかり、奪い取った艦隊に放火を脅していた。
Jupiter somno expergitus, videt statum certaminis innovatum, pellique Trojanos: Graecis opem ferente Neptuno. Itaque aspere Junone increpata, et minaciter per iridem conterrita, fratrem jubet auxiliatorem desistere.
PL 19, 951Aユピテルは眠りから覚め、戦いの情勢が一変し、トロイア人が押し返されているのを見る。ネプトゥヌスがギリシア人に助けを与えていたのである。そこで、ユノを激しく叱責し、イリスを通して威嚇して恐れさせ、兄弟に助け手をやめるよう命じる。
Ipse Apollinem recreando allegat Hectori, monetque pro Phrygibus belli instaurare fortunam. Tum et Ajax Telamonius strenue praeliatur, et ab eodem plurimis hostium interfectis, conflagratio classis arcetur.
PL 19, 951B彼自身は、アポロをヘクトルのもとへ送って元気づけさせ、プリュギア人のために戦いの運を立て直せと命じる。そのときテラモンの子アイアスも勇ましく戦い、彼によって敵の多くが討たれて、艦隊の焼失は防がれる。
Periocha Iliadis XVI
『イリアス』第16巻の梗概PL 19, 951BDum face, dum ferro celsam oppugnare carinam Troes, et Argolici pergunt defendere reges:
PL 19, 951B松明で、剣で、高い船体を攻めることを/トロイア人が、守ることをアルゴスの王たちが続けるあいだ。
Achilles Graecorum statum jam sub extrema sorte miseratur, armis suis Patroclum permittit armari.
PL 19, 951Bアキレウスは、ギリシア人の状況がすでに最後の運命のもとにあるのを憐れみ、自分の武具をパトロクロスに着けることを許す。
Qui cum Myrmidonum produxisset exercitum, consternatosque Trojanos Achillis specie fefellisset, ruentes supra vallum et invicem effugientes caeco pavore usque ad campi aperta compellit.
PL 19, 951B彼はミュルミドン人の軍を率いて進み出ると、アキレウスの姿でトロイア人を欺いて恐れおののかせ、防壁の上になだれ込み、互いに逃げ合う彼らを、盲目の恐怖のなか、野の開けた所まで追い立てる。
Deinde congressus Sarpedonem perimit, multisque hostium caesis, ipse ab Hectore interficitur, prius ab Euphorbo vulneratus.
PL 19, 951C続いて、交戦してサルペドンを討ち、敵の多くを斬り倒したのち、自らはヘクトルに殺される。その前にエウポルボスに傷つけられていた。
Periocha Iliadis XVII
『イリアス』第17巻の梗概PL 19, 951Cメネラオスよ、アクトルの裔〔パトロクロス〕が討たれたことは、あなたにも気づかれずにはいなかった。
Circa interemptum Patroclum pugna contrahitur. Cum diversi exercitus contenderent, Graeci, ut corpus defenderent, Trojani, ut ad ludibrium cadaver eriperent, a Menelao Euphorbus occiditur, et ad ostentationem gloriosi facinoris Achillis exuviis Hector armatur.
PL 19, 951C殺されたパトロクロスのまわりに戦いが集まる。両軍が争い、ギリシア人は遺体を守るため、トロイア人は遺体をなぶりものにするため奪い去ろうとするなか、メネラオスによってエウポルボスが討たれ、栄えある功の誇示のため、ヘクトルはアキレウスの武具で身を固める。
Antilochus ad Achillem nuntius cladis acceptae, Menelao instante, festinat. Qui et ipse postea cum Merione intra navalium munimenta se recipit, cum tota moles belli Ajacibus ingruisset.
PL 19, 951Cアンティロコスは、受けた敗北の知らせをアキレウスにもたらすため、メネラオスに促されて急ぐ。この者〔qui の指すのはメネラオスと取った〕自身も、のちにメリオネスとともに船陣の防備のなかに退く。戦いの重みの全体は二人のアイアスにのしかかっていた。
Periocha Iliadis XVIII
『イリアス』第18巻の梗概PL 19, 951D戦いの火のような勢いのマルスが、真ん中で荒れ狂うあいだ。
Achilles in miserabilem modum Patrocli deflet interitum, quem vi doloris actum consolantibus verbis mater alloquitur: nec inultum amicum fore pollicens, perlaturam sese Vulcani arma promittit Interea et Iris ab Junone demittitur, cujus instantia Achilles extra vallum, quamquam inermis, egreditur, conterristisque Trojanis super alios aliis praecipitantibus late fuga, et latius formido porrigitur.
PL 19, 951Dアキレウスは、パトロクロスの死を、痛ましい仕方で嘆く。苦しみに駆られた彼に、母は慰めの言葉をかけ、友が報復されぬままにはならぬと約束し、自分がウルカヌスの武具を持って来ることを請け合う。そのあいだにイリスがユノから遣わされ、その促しでアキレウスは武具を持たぬままながら防壁の外に出て、トロイア人は恐れおののき、互いに先を争って逃げ、遠くまで逃走が、さらに遠くまで恐怖が広がる。
Eodemque tempore et Vulcanus exhortatus a Thetide tota nocte (quam longa est) coelestia in gratiam Nymphae arma molitur.
PL 19, 951D同じときに、ウルカヌスもテティスに促されて、夜通し(その長さのかぎり)、ニンフのためにと天の武具を鍛える。
Periocha Iliadis XIX
『イリアス』第19巻の梗概PL 19, 952Aアウロラは立ち上がり、そのころオケアノスを後にした。
Achilles armis coelestibus ope Vulcani et munere matris instruitur. Dein Graecorum primoribus in concilium vocatis, iracundiam sub abolitione deponit, et promissis ab rege muneribus coram concione ditatur. Tum militibus cibum capere jussis, ipse abstinet. Infesto deinde atque intento exercitu pergit in praelium.
PL 19, 952Aアキレウスは、ウルカヌスの助けと母の贈り物によって、天の武具を備える。ついでギリシア人の主立つ者たちを会議に召集し、赦しをもって怒りを捨て、王から約束された贈り物を、民会の前で授けられる。ついで兵士たちが食事をとるよう命じられるが、自らは断食する。その後、敵意に燃えて張りつめた軍とともに戦いに赴く。
Periocha Iliadis XX
『イリアス』第20巻の梗概PL 19, 952Aかくてすでに、高い船から武装した者たちが進んでいた、/かつて大いなるミュケナイから来たかぎりの幾千もの者が。
At integris amborum copiis inter utrosque exercitus pugna conseritur. Dein permissu Jovis in partes deorum studia dividuntur.
PL 19, 952Aそして、双方の軍勢が損なわれぬまま、両軍のあいだで戦いが交えられる。ついでユピテルの許しにより、神々の肩入れは陣営に分かれる。
Cum pro Graecis Juno, et Minerva decertarent, neque secius eos Neptunus et Mercurius, et Vulcanus assererent, Trojanos Apollo cum Venere, et Diana cum matre, Mars etiam et cum eis Scamander adjuvarent.
PL 19, 952Bユノとミネルウァがギリシア人のために戦い、同様にネプトゥヌス、メルクリウス、ウルカヌスもギリシア人を守る一方、アポロはウェヌスと、ディアナは母〔レト〕とともに、またマルスと、さらにスカマンドロスも彼らとともに、トロイア人を助ける。
Tum Aeneam diis, et viribus iniquis cum Achille congressum, quamquam studens Graecis, nube circumdatum Neptun us eripuit.
PL 19, 952Bついで、神々にも力にも不利な状況でアキレウスと交戦したアイネイアスを、ギリシア人に好意的であるにもかかわらず、ネプトゥヌス〔底本は Neptun us と分かれて刷られる〕が雲で包んで救い出した。
Periocha Iliadis XXI
『イリアス』第21巻の梗概PL 19, 952B恥ずべき敗走が、おびえた群れを川へ追い込んでいた。
Trojanis usque ad Scamandri fluminis alveum fuga et terrore compulsis, cum jam longius abeundi spatium non pateret, in ipso amne, cum flumen exundat, ibi ab Achille duodecim Trojanorum juvenes vincuntur, qui Patrocli inferiis immolarentur.
PL 19, 952Bトロイア人はスカマンドロス川の河床まで逃走と恐怖で追い立てられ、もはやさらに遠くへ去る余地がないときに、流れが溢れるその川の中で、アキレウスにより十二人のトロイアの若者が打ち負かされ〔底本は vincuntur(打ち負かされる)。いけにえとして生け捕りにする文脈からは vinciuntur(縛られる)の意とも読める〕、パトロクロスの葬いの供物として屠られることになる。
Ipse Vulcanus ardoribus suis vim torrentis exurit. Tum in campum Achille progresso, passim studia deorum pro sua singulari parte depugnant. Trojanorum exercitus, instante victore, in moenia urbis impingitur.
PL 19, 952Cウルカヌス自身が自らの炎で奔流の勢いを焼き尽くす。ついでアキレウスが野に進むと、至る所で神々の肩入れが、それぞれ自分の持ち分に応じて戦い合う。トロイア人の軍は、勝者に迫られて、都の城壁へ押し込まれる。
Periocha Iliadis XXII
『イリアス』第22巻の梗概PL 19, 952C恐怖に駆られた軍勢が、プリュギアの城壁のまわりを巡っていた。
Hector singulari certamine cum Achille congreditur, Priamo, atque Hecuba, ne pugnaret, orantibus, Minerva econtrario specie Deiphobi, ut dimicet adhortante. Hector interfectus et religatus ad currum, ter circum moenia Trojana raptatur.
PL 19, 952Cヘクトルはアキレウスと一騎打ちで対峙する。プリアモスとヘカベは戦わぬよう乞うが、ミネルウァは逆に、デイポボスの姿で、戦うよう励ます。ヘクトルは殺され、戦車に縛りつけられて、トロイアの城壁のまわりを三度引きずり回される。
Deinde lacerum corpus defertur ad naves ultioni Patrocli, et victoris iracundiae ad ulteriora supplicia reservandum.
PL 19, 952Cそれから、引き裂かれた遺体は船のもとへ運ばれ、パトロクロスの報復と、勝者の怒りのさらなる責め苦のために取っておかれる。
Periocha Iliadis XXIII
『イリアス』第23巻の梗概PL 19, 952Dトロイアは涙に身を委ね、アルゴスの若者たちは競技に身を委ねる。
Funebres ludi in honorem Patrocli frequentantur, quibus Diomedes equis superat, lucta et cursu Ulysses, aliosque alii genere certationis antestant.
PL 19, 952Dパトロクロスを称えて葬送競技が盛大に催され、ディオメデスは馬で、オデュッセウス〔Ulixes〕は格闘と競走で勝つ。他の者たちも、それぞれ別の種類の競いで抜きんでる。
Periocha Iliadis XXIV
『イリアス』第24巻の梗概PL 19, 952D競技が打ち切られ、各々が自分の船へ戻ってゆく。
Jupiter Thetidem mittit ad filium cum mandatis ejusmodi, ut in defunctum saevire desistat, fataque hominum in exanimo hoste vereratur, ad sepulturam corpore restituto. Ejusdem jussu et Iris cohortatur Priamum, ut auro filium rependat exanimum.
PL 19, 952Dユピテルはテティスを、息子のもとへ次のような使命とともに遣わす。死者に猛り狂うのをやめよ、息絶えた敵においても人の運命を畏れよ〔底本は vereratur。vereatur と読む〕、遺体を返して埋葬させよ、と。同じ命でイリスもプリアモスに、息絶えた息子を黄金で身請けするよう励ます。
Qui Mercurio duce inter nocturnas hostium profectus excubias, Achilli supplex advolvitur, redemptumque filium justitio publico et deflet, et sepelit.
PL 19, 953A彼はメルクリウスを案内役に、夜の敵の歩哨のあいだを進み、アキレウスの前に嘆願者として身を投げ出す。身請けした息子を、公の喪の休止のなかで嘆き、葬る。
Periocha Odysseae I
『オデュッセイア』第1巻の梗概PL 19, 953ADic mihi, Musa, virum captae post moenia Trojae, Qui mores hominum multorum vidit et urbes.
PL 19, 953A私に語れ、ムーサよ、トロイアの城壁が攻め落とされたのちの男を、/多くの人々の習わしと町々を見た者を。
Minerva in Ithacam, Jove ita volente, descendit, Mentorisque Taphiorum regis ducis sumit effigiem, suasura Telemacho, ut ad Nestorem, Menelaumque festinet, qui recens domum regressi certi aliquid de Ulysse novissent.
PL 19, 953Aミネルウァは、ユピテルの意に従ってイタケへ降り、タポス人の王にして将であるメントル〔『オデュッセイア』第1巻でアテナが姿を借りるタポス人の王はメンテス。底本は Mentor と刷る〕の姿を借り、テレマコスに、ネストルとメネラオスのもとへ急ぐよう説き勧める。二人は最近帰郷したばかりで、オデュッセウス〔Ulixes〕について何か確かなことを知っていたであろうからである。
Tunc Phemius citharista adhibitus convivio procorum inchoat flebilem cantilenam navigationis improsperae, quae profectos ab Ilio Graecos diversis sparsit exiliis, quem Penelope digressa, Chalcidico argumento tam miserabilis offensa materiae, ut alia concinat, adhortatur.
PL 19, 953Aそのとき竪琴弾きのペミオスが、求婚者たちの宴に招かれて、不運な航海の悲しい歌を歌い始める。その航海はイリオンを発ったギリシア人を方々の流浪へ散らしたものであり、出て来たペネロペは、カルキスの筋立て〔Chalcidico argumento の意味は定かでない。字義どおり「カルキスの筋立てで」と訳した〕のかくも痛ましい題材に気を悪くして、別の歌を歌うよう促す。
Periocha Odysseae II
『オデュッセイア』第2巻の梗概PL 19, 953Bアウロラはオケアノスから、バラ色の軛の馬を引き出していた。
Telemachus Ithacesios proceres cogit ad curiam, atque ibidem de contumelia domus, et bonorum profligatione conquestus, consilia profectionis exponit, Antinoo resistente, qui eum prius, quam mater nuberet, abire prohibebat.
PL 19, 953Bテレマコスはイタケの有力者たちを会議に召集し、そこで、家への侮辱と財産の浪費を訴え、出立の方策を述べる。アンティノオスが抗い、母が嫁ぐ前に彼が去ることを禁じる。
Qua altercatione diu protracta, concilium dissolutum est. Telemachus ad littus procis ignorantibus pergit: astantem sibi odorans Minervam, peregrinationi accommoda parat, hortante maxime dea, quae populum, ipsumque Telemachum Mentoris simulatione fallebat.
PL 19, 953Bこの言い争いが長引いて、会議は解散した。テレマコスは求婚者たちに知られぬよう海辺へ行く。傍らに立つミネルウァの気配を感じ、旅に適うものを整える。女神はこれを大いに励まし、メントルに似せて民をもテレマコス自身をも欺いていた。
Instructo ergo remigio, et nave deducta, Telemachus et Minerva de portu vespere instante solverunt.
PL 19, 953Cこうして漕ぎ手を整え、船を引き下ろして、テレマコスとミネルウァは夕暮れが迫るころ港から出帆した。
Periocha Odysseae III
『オデュッセイア』第3巻の梗概PL 19, 953Cすでに太陽がオケアノスから、輝く昇りを現していた。
Telemachus Nestorem de patre percunctatus nihil novi accipit ab ignorante: verum idem senex sequenti die cum Pisistrato filio, ut ad Menelaum pergat, hortatur.
PL 19, 953Cテレマコスはネストルに父のことを尋ねるが、知らない相手から何の新しい知らせも得ない。ただし、老人は翌日、息子ペイシストラトスとともに、メネラオスのもとへ行くよう勧める。
Nec mora, facto consilio: nocte quippe ea, quae consecuta est, apud Pheras oppidum hospitio Dioclis versati, altera Lacaedemonem pervehuntur.
PL 19, 953C間もなく計画が実行され、続く夜はペライの町でディオクレスの家に客となって過ごし、翌日にラケダイモンへ運ばれる。
Periocha Odysseae IV
『オデュッセイア』第4巻の梗概PL 19, 953Dかくてすでに、強大なラケダイモンの城砦に至った。
Telemachum et qui cum eo venerant, Menelaus comiter hospitio accipit, saneque sub vespera quaedam de Ulysse cognoscunt. Die vero altera totum navigationis ordinem Menelaus explanat.
PL 19, 953Dメネラオスは、テレマコスと、彼とともに来た者たちを、親しく客として迎え、夕方にはたしかにオデュッセウス〔Ulixes〕について幾らかのことを知る。翌日、メネラオスは航海の次第をすべて説明する。
Quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis Ulysses remoratur, exponit. Quae quidem Protheus eidem narraverat de Graecorum ducibus requirenti.
PL 19, 953Dまた、オデュッセウスがオギュギア島で、ニンフ、カリュプソの約束と誘惑のためにとどめられていることを明かす。これらはプロテウスが、ギリシアの将たちについて尋ねるメネラオス自身に語ったものである。
Proci autem postquam de habitu Telemachi compererunt, instructa deductaque navi, viginti, qui sese legerant, navigavere. Redeunti ergo insidias molientes, circa Asteriam insulam, quae Itacham Samumque interjacet, delitescentes occasionem fraudis exspectant.
PL 19, 953D求婚者たちは、テレマコスの出立〔底本は habitu(様子)。abitu(出立)の意に取った〕を知ると、船を整えて引き下ろし、自ら選んだ二十人で航海に出た。帰途の彼に伏兵を企て、イタケとサモスの間にあるアステリア島のあたりに潜み、策略の機会を待つ。
Periocha Odysseae V
『オデュッセイア』第5巻の梗概PL 19, 954Aアウロラは暖かな寝床にティトノスを残していた。
Mercurius in Ogygiam insulam devolat, ut Jovis monitis Calypso conterrita Ulyssem patiatur discedere. Qui contextu ratis temere properare navigationem solus aggreditur.
PL 19, 954Aメルクリウスは、ユピテルの命でカリュプソを脅かし、オデュッセウス〔Ulixes〕を去らせるようにさせるため、オギュギア島へ飛び降りる。彼は筏を組み上げ、無謀にも一人で航海を急ぎ始める。
Duodevigesima die tempestate commota, ex iracundia infestante Neptuno, trabium compago dissolvitur. Quo casu proditur ultimae spei, et irritis conatibus nando ab Junone dea misericorde servatur, quae calanticam capiti suo demptam natanti accommodat. Cujus ille sustentatu adusque Phaeacum littus evadit.
PL 19, 954A十八日目、嵐が起こり、ネプトゥヌスが怒りから敵対して、梁の組み合わせがほどける。この災難で最後の望みも裏切られ、泳ぐ努力も空しいところを、慈しみ深い女神ユノ〔『オデュッセイア』第5巻でオデュッセウスに頭巾を与えるのはイノ(レウコテア)。底本は Junone と刷る〕によって救われる。女神は自分の頭から取ったカランティカ〔calantica、頭巾〕を泳ぐ彼に与える。その支えによって彼はパイアケス人の岸まで逃れ出る。
Periocha Odysseae VI
『オデュッセイア』第6巻の梗概PL 19, 954A苦難のオデュッセウス〔Ulixes〕は、すでにしばらく眠りを摘み取っていた。
Ulysses postquam ad Phaeacum littus enaverat fatigationem diluit somno. Sed cum virgo Nausicaa regis Alcinoi ludum in acta cum aequalibus exerceret, somno excitatus (ut erat nudus) erupit, foliorum oppositu pudenda velatus.
PL 19, 954Aオデュッセウスは、パイアケス人の岸へ泳ぎ着いて、疲れを眠りで洗い流した。ところが、おとめナウシカア、アルキノオス王の娘が、遊戯を浜で仲間たちとしていたとき、眠りから起こされ、(裸のまま)飛び出し、木の葉をかざして恥部を隠した。
Et cum supplex ad genua regiae virginis advolveretur, Minervae instructu movit misericordiam salutarem, impositusque carpento, et veste donatus usque ad templum Minervae, quod ante urbem est, ita suadente virginis pudore provehitur, ibique familiare sibi numen solita veneratione precatur.
PL 19, 954Bそして、王女の膝に嘆願者として身を投げ出すと、ミネルウァの手配で、救いとなる慈しみを呼び起こし、車に乗せられ、衣を与えられて、町の前にあるミネルウァの神殿まで、おとめの慎みがそう勧めるままに導かれ、そこで自分に親しい神威を、いつもの崇敬をもって祈る。
Periocha Odysseae VII
『オデュッセイア』第7巻の梗概PL 19, 954Bラエルテスの子はすでにしばらく、天の神々に祈っていた。
Minerva in puellae speciem mutata Ulyssem primum in oppidum, mox in domum regiam ducit. Cumque Arete uxor Alcinoi et unde vestem haberet, et cujas esset, et qua sorte delatus sermone ipsius comperisset, bonum animum habere jussus, suadente vespera concedit quieti.
PL 19, 954Bミネルウァは少女の姿に変じて、オデュッセウス〔Ulixes〕をまず町へ、ついで王宮へ導く。アルキノオスの妻アレテが、彼の話から、彼がどこで衣を得たのか、何者か、どんな運命で流れ着いたかを知ると、〔彼は〕気を強く持つよう命じられ、夕暮れに促されて休息に就く。
Periocha Odysseae VIII
『オデュッセイア』第8巻の梗概PL 19, 954Cすでにアウロラはバラ色の四頭立てで天を赤く染める。
Alcinous navigationis aerumnam summatim ab Ulysse cognoscit. Exinde jussis primoribus in curiam convenire, adventum hospitis, et infortunia diutinae jactationis explanat, accitoque ad convivium Ulysse citharam jubet pulsare Demodocum, qui cum de Dureo equo, et de Troico cantaret excidio, lacrymas Ulyssi memoria fortunae superioris elicuit.
PL 19, 954Cアルキノオスは、航海の労苦のあらましをオデュッセウス〔Ulixes〕から聞く。ついで主立つ者たちに議場へ集まるよう命じ、客の到来と長い漂流の不運を説明する。オデュッセウスが宴に招かれると、デモドコスに竪琴を奏でるよう命じる。彼が木の馬〔Dureo equo は「木の馬」と取った〕とトロイアの滅亡を歌うと、かつての運の記憶がオデュッセウスの涙を誘い出した。
Quas cum occultare sedulo conaretur, aut vultu dissimulans, aut veste detergens, oculos in se omnium et maxime regis advertit. Tum Alcinous causa fletuum cognita, ut cuncta ex ordine tolerata dissereret, benigne omnia pollicitus adhortatur.
PL 19, 954C彼がその涙を懸命に隠そうとし、顔でごまかし、あるいは衣でぬぐううちに、皆の、とりわけ王の目を自分に向けさせた。そこでアルキノオスは涙の原因を知り、耐え忍んだすべてを順に語るよう、すべてを快く約束して促す。
Periocha Odysseae IX
『オデュッセイア』第9巻の梗概PL 19, 954Dそこで話の番に、ラエルテスの子の英雄が語る。
Quatuor isthinc libri de Ulyssis errore contexti sunt. Namque ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit, ut ab Ilio profectus, primum ad Ciconas delatus sit, atque illic expugnata Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maleam Laconiae promontorium circumegerit, ac deinde Lotophagos venerit.
PL 19, 954Dここから四巻が、オデュッセウス〔Ulixes〕の漂流を織り成している。すなわち、アルキノオスに請われて、多岐にわたる漂流の次第を述べる。イリオンを発って、まずキコネス人のもとへ流れ着き、そこでイスマロスの町を攻め落としたのち、多くを失い、追われて去ったこと。そこからラコニアの岬マレアを回り、ついでロトパゴス人のもとへ着いたこと。
Mox ad Cyclopum insulam, quae Lotophagis adjacebat, cum una nave processerit, eaque sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetraverit: qui cruentis dapibus expletus, quas caede sociorum ejus instruxerat, vino etiam quod Ulysses ingesserat temulentus, cum in somnum procubuisset, ab Ulysse caecatus poenas immanitatis exsolvit.
PL 19, 954D次いで、ロトパゴス人に隣り合うキュクロプス人の島へ、一隻の船で進み、その船を注意深く隠して、自らは十二人の仲間とともにポリュペモスの洞窟に入ったこと。彼は、仲間たちを殺して自分のために調えた血まみれの饗宴に満ち、オデュッセウスが差し出したぶどう酒にも酔って、眠りに伏したとき、オデュッセウスによって盲にされ、その凶暴の罰を払ったこと。
Periocha Odysseae X
『オデュッセイア』第10巻の梗概PL 19, 955A我々は、風の故郷であり住処であるアイオリアへ運ばれる。
Hinc refert Aeoliam se fuisse pervectum, donisque donatum ab Aeolo rege ventorum, qui et omnibus comiter praebitis, quo securior navigaret, ventos etiam dederit utre conclusos.
PL 19, 955Aここで彼は、自らがアイオリアへ運ばれ、風の王アイオロスから贈り物を受けたこと、〔アイオロスが〕あらゆるものを快く供し、さらに安全に航海できるよう、風を革袋に閉じ込めて与えたことを語る。
Utque cum jam Ithacae propinquat, et refusus sit in soporem, sociique ejus opes aliquas in lora inesse existimantes dormiente ipso vincula dissolverint, adversisque flatibus ab ipsa patria jam sint relati. Inde ut Antiphatem Laestrygonasque delatus sit.
PL 19, 955Aそして、すでにイタケに近づき、眠りに身を預けていたとき、仲間たちが綱のうちに何か財宝があると思い、彼が眠っているうちに結び目をほどいたこと、向かい風によって祖国のすぐそばから押し戻されたこと。そこからアンティパテスとライストリュゴン人のところへ流れ着いたこと。
Ibi amissis una minus caeteris navibus Circeum littus accesserit, ibique veneficio potentis deae Eurylochus, et praemissi cum eo socii in ferarum ora conversi sint: ipse etiam similia passurus Mercurio procurante vitaverit, caeterosque socios ad speciem pristinam redigi virtutis admiratione compulerit.
PL 19, 955Bそこで、他の船を一隻を除いて失ったのち、キルケの岸に着いたこと、そこで力ある女神の妖術によって、エウリュロコスと、先に遣わされた仲間たちが獣の顔に変えられたこと。〔オデュッセウス〕自身も同じ目に遭うところであったが、メルクリウスの計らいで免れ、その力への驚嘆に迫られた〔キルケに〕、残りの仲間たちを元の姿に戻させたこと。
Periocha Odysseae XI
『オデュッセイア』第11巻の梗概PL 19, 955Bしかし、船と海の岸辺に至ったのち。
Digressus a Circe Avernum pervenit, qui locus descensus ad Manes existimatur. Ibi sacris rite perfectis scrobem complet sanguine victimarum, et circumvolitantibus animabus nullam sinit haustum cruoris attingere, nisi, ut Circe monuerat, prius Tiresias vates inde libasset: ibi et heroidas plurimas videt. Quarum enumerationem multa veterum fabularum venustate contexuit.
PL 19, 955Bキルケのもとを発ってアウェルヌス〔Avernus。冥界への降り口とされた湖〕に至る。そこは死者の霊(マネス)のもとへ降る所と考えられている。そこで祭儀をしかるべく果たして、穴をいけにえの血で満たし、飛び交う魂たちには、キルケが教えたとおり、まず預言者テイレシアスがそこから飲むまでは、血を口にすることを許さない。そこで彼は、多くの英雄の女たちをも見る。その列挙を、〔詩人は〕古い物語の多くの魅力をもって織り上げた。
Periocha Odysseae XII
『オデュッセイア』第12巻の梗概PL 19, 955Cかくてすでに、足でオケアノスの澄んだ流れを後にしていた。
Compertis a Tiresia vate, quae oportuit scire, regreditur ad Circen, ab eaque ut evitet mala caetera, docetur: ut Syrenas praetereat, letalem navigantium cantilenam, ut Scyllam praetervehatur et Charybdin freti Siculi famosa portenta: quibus malis non sine gravi perpessione superatis Trinacriam pervehitur.
PL 19, 955Cテイレシアスから知るべきことを聞いたのち、キルケのもとへ戻り、彼女から、以後の災いを避ける方法を教わる。すなわち、航海する者たちにとって死をもたらす歌を歌うセイレンたちの傍らを通り過ぎること、シケリアの海峡の名高い怪異、スキュラとカリュブディスのそばを通り過ぎることである。これらの災いを重い苦難なしにではなく乗り越えて、トリナクリアへ運ばれる。
Ubi incustodita Solis armenta, frustra prohibente ipso, caeteri socii penuria cogente dilaniant, dirisque prodigiis admissa boum caede terrentur.
PL 19, 955Cそこで、太陽の見張りのない牛の群れを、オデュッセウス自身が空しく禁じているのに、残りの仲間たちは飢えに迫られて引き裂き、牛を殺した咎で、恐ろしい凶兆に恐れさせられる。
At mox inde navigantes fulmine ad unum omnes intereunt, excepto Ulysse qui fragmento carinae cohaerens, et adminiculo ejus adjutus ad Ogygiam insulam solus enavit.
PL 19, 955Dそしてまもなくそこから航海に出ると、雷によって一人残らず滅びるが、オデュッセウス〔Ulixes〕だけは、船の骨組みの破片にしがみつき、その助けを得て、ただ一人でオギュギア島へ泳ぎ着く。
Periocha Odysseae XIII
『オデュッセイア』第13巻の梗概PL 19, 955D皆は黙り込み、顔を向けて一心に聞き入っていた。
Enarratis omnibus quae in multiplici errore perulerat, a principibus Phaeaciae viris, donis plurimis honoratur, a quibus remigio et necessariis omnibus navis instruitur: dormiensque in Ithacam quietissima navigatione, devehitur.
PL 19, 955D漂流のうちに耐えたすべてを語り終えると〔底本は perulerat。pertulerat と解した〕、パイアケスの主立つ男たちから多くの贈り物で栄誉を受け、彼らによって船は漕ぎ手とあらゆる必需品を備えられる。眠ったまま、きわめて穏やかな航海でイタケへ運ばれる。
Atque illic in portu patrio cum muneribus universis quiescens et omnium ignarus exponitur, Phaeacibus eo dormiente remeantibus.
PL 19, 955Dそこで、故国の港に、あらゆる贈り物とともに、眠ったまま何も知らぬ彼は降ろされ、パイアケス人は彼が眠るあいだに帰って行く。
Periocha Odysseae XIV
『オデュッセイア』第14巻の梗概PL 19, 956A港を出て、細い道が導くほうへ向かう。
Somno experrectus Ulysses portum et littus patriae non sine animi consternatione cognoscit, admiraturque ut advectus, ut expositus, ut relictus sit, ut cuncta nesciret.
PL 19, 956A眠りから覚めたオデュッセウス〔Ulixes〕は、故国の港と岸辺を、心を乱しつつ見分け、どのように運ばれ、どのように降ろされ、どのように置き去りにされたか、すべてを知らなかったことに驚く。
Requirit universa donorum: quae postquam incolumia videt, quam potest tutissime occultat; consiliisque a Minerva confirmatus ad servum suum Eumaeum subulcum simulatus accedit, naufragi et mendicantis imitatu.
PL 19, 956A贈り物をすべて点検し、無事なのを見るや、できるだけ安全に隠す。ミネルウァに策を固められ、自らの奴隷、豚飼いのエウマイオスのもとへ、難破した乞食の真似をして近づく。
Interrogatus deinde quis esset, ait se esse Cresium: in Aegyptum navigantem Trojam fuisse delatum.
PL 19, 956A何者かと問われて、自分はクレタ人であり、エジプトへ航海する途中でトロイアに運ばれたと言う。
Eumaeum etiam cum affectione moestissima pergens, et cogente denique vespere et imbre continuo, sagulo amicitur: atque ibidem multa secum volvens, tandem concedit quieti.
PL 19, 956Aエウマイオスにも、深い悲しみの情をもって進みつつ〔Eumaeum は対格で刷られ、係りが定かでない。エウマイオスのもとへ、と取った〕、また夕暮れと絶え間ない雨に迫られて、〔彼は〕外套に身を包み、その場で多くを思いめぐらしたのち、ついに休息につく。
Periocha Odysseae XV
『オデュッセイア』第15巻の梗概PL 19, 956Bラケダイモンの城砦へ、トリトニアのパッラスは〔赴く〕〔底本は artes。arces の誤りと解した〕。
Telemachus a Minerva per somnium commonetur, domum ut rediret: maturoque digressus cubili, a Menelao veniam reversionis exorat.
PL 19, 956Bテレマコスはミネルウァから夢で、家に帰るよう促される。早く寝床を離れ、メネラオスから帰途の許しを乞い求める。
Qua comiter impetrata, regreditur ad navem in Portu Pylio manentem; Pisistratoque ad urbem atque ad patriam emisso, ipse propere solvit e littore, comite navigationis assumpto, Theoclymeno vate Argivo, uno ex iis quos Melampus Amythaonis erudivit.
PL 19, 956Bそれが快く許されると、ピュロスの港に待つ船へ戻る。ペイシストラトスを町と故国へ送り出し、彼自身はすばやく岸から出帆する。航海の同行者として、アルゴスの預言者テオクリュメノスを連れた。アミュタオンの子メランプスが教え育てた者たちの一人である。
Vitatisque insidiatoribus procis, advehitur in patriam: et sociis quidem portum petere jussis, ipse adverso itinere ad agrum, Eumaeumque proficiscitur.
PL 19, 956B待ち伏せする求婚者たちを避けて、故国へ着く。仲間たちには港を目指すよう命じ、自らは逆の道で畑とエウマイオスのもとへ赴く。
Periocha Odysseae XVI
『オデュッセイア』第16巻の梗概PL 19, 956Cエウマイオスと神にも等しいオデュッセウス〔Ulixes〕は、ともに小屋にいた。
Telemachus Eumaeum nuntium reditus mittit ad matrem: ipse, Minerva ita volente, patrem cognoscit, et cum eo deinceps agenda disponit.
PL 19, 956Cテレマコスはエウマイオスを、帰還の知らせの使者として母のもとへ遣わす。自らはミネルウァの意によって父を見分け、父とともに、以後なすべきことを定める。
Penelope autem, cognito reditu filii, in conventum procorum, qua verecundia sinebat, egreditur: increpatisque insidiatoribus filii, non minus irata quam moesta discedit.
PL 19, 956Cペネロペは、息子の帰還を知ると、慎みの許すかぎりで、求婚者たちの集まりに出て行く。息子への伏兵を叱りつけて、悲しみに劣らず怒りながら去る。
Periocha Odysseae XVII
『オデュッセイア』第17巻の梗概PL 19, 956Cすでにトリトニアは、バラ色の二頭立てで天を赤く染める〔底本は Tritonia と刷る。曙の女神の句にあたる箇所と見えるが、刷りのまま写す〕。
Telemachus anxiae matri ordinem peregrinationis enarrat. Ulysses ad oppidum, Eumaeo opitulante, perducitur. Domum in qua proci epulabantur ingressus, emendicat cibos miserabiliter ambiendo. Inde ab Antinoo injuriose afficitur.
PL 19, 956Cテレマコスは、不安な母に旅の次第を語る。オデュッセウス〔Ulixes〕はエウマイオスの助けで町へ導かれる。求婚者たちが宴をしていた家に入り、哀れにも物乞いをして回って食べ物を乞う。そこでアンティノオスから侮辱を受ける。
Cui Penelope Diras ob inhumanum facinus imprecatur, a qua missus Eumaeus est, ut hospes (sic enim se ferebat) ad eam provocaretur. Quod tum quidem invitatus gratiam facit, sed venturum sese ad vesperam pollicetur.
PL 19, 956Dペネロペは、この非人間的な行いのゆえに、彼に呪いを祈る。エウマイオスが彼女のもとから遣わされ、客人(そう彼は名乗っていた)を彼女の前に呼び出そうとする。彼はそのときは、招かれたのを辞退するが、夕べに来ると約束する。
Periocha Odysseae XVIII
『オデュッセイア』第18巻の梗概PL 19, 956D民のもとで物乞いの場々で知られたイロスが来る。
Mendicante intra proprios lares Ulysse, alius quoque pari egestate Irus accessit popularis Ithacesius, stipes in triviis solitus rogare.
PL 19, 956Dオデュッセウス〔Ulixes〕が自分の家の中で物乞いをしているとき、同じ窮乏のもう一人、イロスというイタケの同郷人が近づいてきた。辻々で施しを乞うのが常であった者である。
Jurgium ergo inopiae communis aemulatione conseritur, quod ex verbis processit ad manus, hortantibus procis quo magis rixa crudesceret propositoque praemio caprini ventris omento.
PL 19, 956Dこうして、共通の貧窮への対抗心から口論が起こり、言葉から手へ進んだ。求婚者たちは争いがいっそう激しくなるよう励まし、山羊の腹の脂肪膜を賞品に定めた。
Victor igitur Ulysses seminecem Irum extra januam projicit, ridicula adhortatione compellans. Penelope etiam munera sibi a procis pro opibus cujusque conferri, singulorum studia experiens deposcit: quae mature utpote a cupientibus offeruntur.
PL 19, 957A勝ったオデュッセウスは、半死のイロスを戸口の外へ投げ出し、嘲りの言葉で追い立てる。ペネロペも、各人の熱意を試すため、求婚者たちからそれぞれの財に応じて贈り物を差し出させるよう求め、それらは、望む者たちによって速やかに献じられる。
Periocha Odysseae XIX
『オデュッセイア』第19巻の梗概PL 19, 957Aだが、家の奥まった部分に、人目を離れてオデュッセウス〔Ulixes〕がいた。
Ulysses cum Telemacho arma omnia de medio amoliuntur, procis perniciem comparantes, ne quid aut munimenti, aut teli relinqueretur, qui vel cavere vim, vel inferre possent: ad Penelopen inde accitu ipsius pergit, ibique, ut Eumaeo dixerat, Cretensem se esse mentitur, Ulyssemque apud se hospitio diversatum comminiscitur.
PL 19, 957Aオデュッセウスはテレマコスとともに、武具をすべて広間から運び去る。求婚者たちに破滅を備え、彼らが力に備えることも加えることもできる防具も武器も、何一つ残さぬようにである。そこでペネロペの招きで彼女のもとへ行き、そこでエウマイオスに言ったとおり、自分はクレタ人だと偽り、オデュッセウスが自分のもとに客として滞在したと作り話をする。
Mox cum Euryclia ejus nutrix hospitalis officii causa pedes ejus elueret, tactu manus animadvertit cicatricem, quam habebat ex vulnere in Parnasso quondam suis dente percussus.
PL 19, 957Bやがて、乳母エウリュクレイアが、客をもてなす務めとして彼の足を洗うとき、手の感触で、かつてパルナッソスでイノシシの牙に打たれてできた傷痕に気づく。
Quo argumento alumnum suum esse agnoscit, sed ab eodem, ne quid ultra vel quaerat, vel garriat, coercetur.
PL 19, 957Bこの証拠から、自分の養い子だと見分けるが、その本人から、それ以上尋ねることも喋ることもせぬよう抑えられる。
Periocha Odysseae XX
『オデュッセイア』第20巻の梗概PL 19, 957Bかくてすでに、求婚者たちの膝を抱いて、オデュッセウス〔Ulixes〕は懇願していた。
Epulantibus procis Eresippus in Ulyssem crus bubulum jacit, sed destinatione non potitur. Theoclymenus autem apud Ithacenses, divinationis expertus, imminens procis vaticinatur exitium. Quorum multa cavillatione derisus, mensa et domo tamquam furiosus excluditur.
PL 19, 957B求婚者たちが宴をしているとき、エレシッポス〔『オデュッセイア』第20巻で牛の脚を投げるのはクテシッポス。底本は Eresippus と刷る〕はオデュッセウスに牛の脚を投げつけるが、狙ったところに当たらない。一方、イタケ人のもとで占いに通じたテオクリュメノスは、求婚者たちに迫る破滅を預言する。彼は多くの嘲りで笑われ、狂人であるかのように食卓と家から締め出される。
Periocha Odysseae XXI
『オデュッセイア』第21巻の梗概PL 19, 957Cここで、イカリオスの娘〔ペネロペ〕に、トリトニアのパッラスが思いを与えた。
Ulysses Eumaeo et Philaetio, fidei eorum industriaeque confisus, qui sit revelat. Et postquam facta cognitio est, caedem procorum pro tempore instrui placet.
PL 19, 957Cオデュッセウス〔Ulixes〕は、エウマイオスとピロイティオスの忠実と勤勉を信頼して、自分が誰かを明かす。認識が成ると、機を見て求婚者たちを殺す計画が立てられる。
Quos Ulysses astu aggreditur, ut ipsum quoque intendendo arcum vires seniles explorare patiantur, quem uni quondam Ulyssi facilem, si quis intenderet, habiturus esset praemium, jus Penelopes nuptiarum.
PL 19, 957Cオデュッセウスは策をもって彼らに近づき、自分も弓を張って老いた力を試すことを許してもらう。その弓は、かつてオデュッセウス一人にしか容易でなく、これを張る者は賞としてペネロペとの結婚の権利を得るはずであった。
Sed prohibentibus procis ne id ridiculus et mendicus auderet, quod frustra juventus tam lecta tentasset, dat Telemachus Ulyssi caeteris abnuentibus experiendi potestatem.
PL 19, 957Cしかし、求婚者たちが、滑稽な乞食がこれほど選り抜きの若者たちの空しく試みたことをあえてするのを禁じると、テレマコスは、他の者たちが拒むなか、オデュッセウスに試す権限を与える。
Et hinc nascitur admiratio prima virtutis, dedecore suo caeteris erubescentibus, quorum ignaviam senex mendicus arguerit.
PL 19, 957Dここから最初の驚嘆が、その力に対して生まれる。他の者たちは恥じて顔を赤らめ、その怠惰を、老いた乞食が咎めたからである。
Periocha Odysseae XXII
『オデュッセイア』第22巻の梗概PL 19, 957D汚れた衣を肩から、オデュッセウス〔Ulixes〕は投げ捨てた。
Ulysses loco ulteriore capto intendit arcum, omnibusque foribus occlusis, ne qua pateret effugium, plerosque vino saucios, aut novitate rei stupidos, aut quidlibet aliud meditantes conficit.
PL 19, 957Dオデュッセウスはより奥の場所に陣取って弓を張り、すべての戸を閉ざして逃げ道がないようにしたうえで、ぶどう酒に酔った者、事の新奇さに呆然とする者、何か他のことを企てる者たちの大半を討ち取る。
Cum primum omnium confixisset Antinoum, qui audacia, et petulantia caeteros superaverat, Eumaeus et Telemachus, et Philaetius sumptis et ipsi armis egregia in consternatos caede grassantur.
PL 19, 958Aまず誰より先にアンティノオス、すなわち大胆さと放埒で他の者に勝っていた者を射貫くと、エウマイオスとテレマコスとピロイティオスも、自らも武器を取って、うろたえる者たちに見事な殺戮をもって襲いかかる。
Jamque omnibus interemptis, duobus tantummodo parcitur, Phemio citharoedo, qui ministerii causa adhibitus, nihilominus in Ulyssis domo, quod contumeliosum esset, ediderat: et Medonte, uni cujus modestiae etiam Telemachus suffragabatur, et qui cum Telemacho erant.
PL 19, 958Aやがて全員が殺されるなか、二人だけが助けられる。竪琴弾きペミオスは、務めのために招かれていたにもかかわらず、オデュッセウスの家で侮辱的なことを歌っていたが、助けられる。またメドンも、その慎みはテレマコスさえも支持していた者であり、助けられる。そしてテレマコスとともにいた者たちである〔et qui cum Telemacho erant の係りは定かでない。二人に加えて、テレマコスの側にいた者たちも、と取った〕。
Melanthium famulorum Ulyssis unum, qui procorum proterviam semper armaverat, cruciabiliter occidunt. Puellas inde duodecim quae cum procis flagitiose consueverant, suspendio perimunt.
PL 19, 958Aオデュッセウスの召使いの一人、求婚者たちの無礼をいつも煽っていたメランティオスを、苦しみを与えつつ殺す。ついで、求婚者たちと恥ずべき交わりを重ねていた十二人の少女を、縛り首で処刑する。
Ulysses caede ad plenum perpetrata, ignem adolet, incensoque sulfure domum piaculo purgat.
PL 19, 958Bオデュッセウスは殺戮を十分に果たしたのち、火を焚き、硫黄を燃やして、家を贖いの供儀で清める。
Periocha Odysseae XXIII
『オデュッセイア』第23巻の梗概PL 19, 958B乳母は老いた足取りでカルキディクムを越えていた〔Chalcidicum は建築の語で広間の類をいうらしく、ここでの意味は定かでない〕。
Euryclia nutrix gestae rei nuntia Penelopem de somno excitat. Quae advenientem ad se maritum non temere ipsum esse persuadet: quadam cubiculi lege, et genialis lectuli positu, sibi tantum et Ulyssi cognito, an ipse sit maritus, explorat.
PL 19, 958B乳母エウリュクレイアは、果たされた事を知らせる者として、ペネロペを眠りから起こす。ペネロペは、近づいてくる夫がまぎれもなくその人だとは、軽々しく信じない。寝室の一つの定めと、婚礼の寝台の置き方、彼女とオデュッセウスだけが知ることによって、その人が夫かどうかを試す。
In coitum deinde conveniunt, totamque noctem mutuo sermone consumunt, et hinc quidem elegans replicatio laborum, quos Ulysses pertulit, mira concinnatione colligitur.
PL 19, 958Bそれから二人は契りを結び、夜通し互いに語らって過ごす。そして、ここでオデュッセウスが耐えた労苦の見事な回想が、驚くべき巧みさで取りまとめられる。
Periocha Odysseae XXIV
『オデュッセイア』第24巻の梗概PL 19, 958Cキュッレネの者が、影たちをタルタルスの座へと呼ぶ。
Procorum animas recenti et communi caede congestas catervatim Mercurius ad inferna compellit. Tunc circa Agamemnonem manes heroici congregantur. Miratique lectorum juvenum gregem, densitatemque uno agmine commeante, causas itinerationis accipiunt.
PL 19, 958C求婚者たちの魂は、新しい共通の殺戮のうちに集められ、メルクリウスによって群れをなして下界へ追い立てられる。そのとき、アガメムノンのまわりに英雄たちの死者の霊(マネス)が集まる。彼らは選ばれた若者たちの群れ、一つの隊列となって進む密集に驚き、その旅の理由を聞く。
Tum apud inferos quoque virtus Ulyssis, et Penelopes pudicitia praedicantur ab Agamemnone prae caeteris, cui dispar fuerat in utraque fortuna.
PL 19, 958Cついで冥界でも、オデュッセウス〔Ulixes〕の徳とペネロペの貞節が、アガメムノンによって他の者たちに先んじて称えられる。アガメムノンは、そのどちらの運でも彼らと異なっていた。
Ulysses ad Laertem patrem in agrum profectus, inopinato et reditu, et rerum gestarum relatu affecit senem, afficitur ab eo cognitu, quas exantlasset aerumnas.
PL 19, 958Cオデュッセウスは父ラエルテスのもとへ畑に赴き、思いがけない帰還と、為した事の報告とで老人を動かし、自らは、彼が耐え抜いた苦難を知ることで、老人から心を動かされる。
Subinde et patres procorum neces juvenum properant ultum ire, consilioque et vi communicationis ante exspectatum agro superveniunt. Sed eos jam comitatior Ulysses fundit, fugatque.
PL 19, 958Cその後、求婚者たちの父たちも、若者たちの死に報復しようと急ぎ、示し合わせと力を合わせて、思いがけず畑に押し寄せる。しかし、今や味方を増したオデュッセウスは、彼らを打ち破り、追い散らす。
Verum gliscentibus odiis, et majore seditione, et tumultu spectato, ex sententia Jovis in Ithacam Minerva descendit: et conciliata utrinque pace, studia et motus partium, rerum gestarum abolitione componit.
PL 19, 958Dしかし、憎しみが募り、いっそう大きな争いと騒乱が見えるので、ユピテルの意によってミネルウァがイタケへ降り、両側に和を結ばせ、党派の熱と動きを、為された事の忘却によって鎮める。