アウソニウスc. 310–395

Ludus septem sapientum › 全文

Ludus septem sapientum 全文

Ausonius · PL 19, 871D–876C

Pars I

第I部PL 19, 871D
1

Ignoscenda isthaec, an cognoscenda rearis;Attento, Drepani, perlege judicio.Aequanimus fiam te judice: sive legenda,Sive tegenda putes carmina, quae dedimus.Nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:Proxima defensi cura pudoris erit.

PL 19, 871D

これらは大目に見るべきものか、吟味すべきものかと、あなたは考えるだろうが、ドレパニウスよ、注意深い判断で通読せよ。あなたが判定者なら、私は平静でいよう。私が献じたこの詩を読むべきものと思おうと、隠すべきものと思おうと。というのは、パカトゥスよ、第一はあなたの好意に値することで、次いで気にかけるのは、守られた慎みのことだからだ。

2

Possum ego censuram lectoris ferre severi:Et possum modica laude placere mihi.Novit equus plausae sonitum cervicis amare:Novit et intrepidus verbera lenta pati.Maeonio qualem cultum quaesivit HomeroCensor Aristarchus, normaque Zenodoti.

PL 19, 871D

私は厳しい読者の批評に耐えることができる。また控えめな称賛でも、自分に満足できる。馬は、軽くたたかれた首の音を好むことを知っている。恐れずに、ゆるい鞭の打ちを耐えることも知っている。マエオニアの人〔ホメロスの異名〕にどんな手入れを求めたか、批評家アリスタルコスと、ゼノドトスの規範〔いずれもホメロスを校訂した学者〕は。

3

Pone obelos igitur spuriorum stigmata vatum.Palmas, non culpas esse putabo meas.Et correcta magis, quam condemnata vocabo,Apponet docti quae mihi lima viri.Interea arbitrii subiturus pondera tanti,Optabo, ut placeam: sin minus, ut lateam.

PL 19, 871D

ならば、偽作の詩人の烙印である批判記号〔obelos〕を置け。それらを私は、咎でなく、ヤシ〔勝利の印〕だと思おう。断罪されたものよりもむしろ訂正されたものと、私は呼ぼう、学識ある男のやすりが私に加えるものを。その間、これほどの判断の重みを受けようとして、私は気に入られることを願う。さもなければ、隠れていることを。

Pars II

第II部PL 19, 872C
1

Septem sapientes, nomen quibus istud deditSuperior aetas, nec secuta sustulit,Hodie in orchestram palliati prodeunt.Quid erubescis tu, togate Romule,Scenam quod introibunt tam clari viri?Nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque,

PL 19, 872C

七賢人は、この名を前の時代が授け、後の時代も取り去らなかったが、今日、外套を着てオルケストラに進み出る。あなたは何を赤面するのか、長衣のローマ人よ、これほど名高い人々が舞台に入ることを。これは我々には恥ずかしいことだが、アテナイの人々にはそうでもない、

2

Quibus theatrum curiae praebet vicem.Nostris negotiis sua loca sortito data:Campus comitiis, ut Conscriptis curia:Forum, atque Rostra separatis civium.Una est Athenis, atque in omni Craecia,Ad consulendum publici sedes loci:

PL 19, 872D

彼らにとって劇場は議事堂の代わりをなす。我々の務めには、それぞれの場所が定めによって与えられた。民会にはマルスの野、元老院議員には議事堂、フォルムと演壇は、市民の個別の事柄に。アテナイにも全ギリシア〔底本は Craecia。Graecia と読む〕にも、一つだけあって、公の協議のための場所の席は、

3

Quam in urbe nostra sero luxus condidit.Aedilis olim scenam tabulata mdabatSubito excitatam nulla mole saxea.Muraena sic, et Gallius. Nota eloquar.Postquam potentes, nec verentes sumptuum,Nomen perenne crediderunt, si semel

PL 19, 872D

我々の都では、のちになって奢侈がそれを築いた。かつて按察官は板張りの舞台を設けた〔刷りの tabulata mdabat は tabulatam dabat(板張りの…を設けた)と区切る〕、急に組み立てた、石の大きな構造のない舞台を。ムラエナとガッリウスも同じようにした〔いずれも按察官〕。知られたことを私は語るのだ。のちに、有力者たちが、費用を恐れず、名は永遠に続くと信じるようになって、もし一度でも、

4

Constructa moles saxeo fundamineIn omne tempus conderet ludis locum:Cuneata crevit haec theatri immanitas.Pompeius hanc, et Balbus, et Caesar deditOctavianus, concertantes sumptibus.Sed ego quid isthaec? non hac causa huc prodii,

PL 19, 873A

石の基礎で築かれた大きな建物が、永遠に競技のための場所を設けるなら、と。こうして劇場の楔形の巨大さが育った。ポンペイウス、バルブス、そしてカエサル・オクタウィアヌスが、費用を競い合って、これを与えた。だが私は何を言っているのか。この目的でここに出てきたのではない、

5

Ut expedirem, quis theatra, quis forum,Quis condidisset privas partes moenium:Sed ut verendos, disque laudatos virosPraegrederer, ac referrem, quid vellent sibi.Pronuntiare suas solent sententias,Quas quisque providentium anteverterit.

PL 19, 873A

誰が劇場を、誰がフォルムを、誰が市壁の私的な区画を築いたかを説き明かすためではない。そうではなく、敬うべき、神々にも称えられた人々の先に立ち、彼らが何を言おうとしているかを伝えるためである。彼らは自分の格言を語るのが常で、先見の者のそれぞれが、先に抱いたものである。

6

Scitis profecto quae sint; sed si memoriaRebus vetustis cludit, veniet LudiusEdissertator harum, quas teneo minus.

PL 19, 873A

それが何かは、諸君はきっと知っている。だがもし記憶が古いことで足を引きずるなら、道化役〔Ludius〕が来る、私があまり覚えていないこれらの格言の、説き明かし手として。

Pars III

第III部PL 19, 873B
1

Delphis Solonem scripse fama est Atticum,Γνῶθι σεαυτὸν, quod Latinum est, Nosce te.Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.Spartane Chilon sit tuum, necne, ambigunt,Quod introfertur, ὅρα τέλος μακροῦ βίου,Finem intueri longae vitae quo jubes.

PL 19, 873B

アテナイのソロンがデルポイに書いたと伝えられる、「汝自身を知れ(Γνῶθι σεαυτόν)」、これはラテン語では「汝自身を知れ〔Nosce te。ギリシア語の γνῶθι σεαυτόν〕」である。多くの人は、これをラコニアのキロンのものと考える。スパルタのキロンよ、あなたのものか否か、人々は迷う。ここで持ち込まれる「長い生涯の終わりを見よ(ὅρα τέλος μακροῦ βίου)」は、長い生涯の終わりを見るよう、あなたが命じる言葉である。

2

Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.Et Pittacum dixisse fama est Lesbium,Γίγνωσκε καιρόν: tempus ut noris, jubet.Sed καιρὸς iste, tempestivum tempus est.Bias Prieneus dixit, οἱ πλεῖστοι κακοί:Quod est Latinum, Plures hominum sunt mali:

PL 19, 873B

多くの人は、ソロンがこれをクロイソスに言ったと考える。レスボスのピッタコスが言ったとも伝えられる、「時を知れ(Γίγνωσκε καιρόν)」。時を知れ、と命じるのだ。だがこの「カイロス(καιρός)」は、時宜にかなった時のことである。プリエネのビアスは「大多数は悪い(οἱ πλεῖστοι κακοί)」と言った。ラテン語では「人間の多くは悪い」という意味で、

3

Sed imperitos scito, quos dixit malos.Μελέτη τὸ πᾶν, Periandri est Corinthii,Esse Meditationem totum qui putat.Ἄριστον μέτρον esse dixit LindiusCleobulus, hoc est, Optimus cunctis modus.Thales, Ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη, protulit.

PL 19, 873B

だが知れ、彼が悪いと言ったのは、無知な者たちである。「熟慮がすべて(Μελέτη τὸ πᾶν)」は、コリントスのペリアンドロスのもので、「熟慮がすべてである」と考える言葉である。「程よさが最善(Ἄριστον μέτρον)」と、リンドスのクレオブロスは言った。すなわち「すべてにおいて最善は程よさ」である。タレスは「保証せよ、だが災いが傍らにある(Ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη)」と述べた。

4

Spondere qui nos, noxa quod praes est vetat.Hoc nos monere, feneratis non placet.Dixi. Recedam. Legifer venit Solon.

PL 19, 873C

それは、我々が保証人になるのを禁じる。災いがそばにあるからだ。このように我々が忠告することは、金貸しには気に入らない。言い終えた。退こう。立法者ソロンが来る。

Pars IV

第IV部PL 19, 873C
1

De more Graeco prodeo in scenam Solon,Septem Sapientum fama cui palmam dedit.Sed fama non est judicii severitas.Neque me esse primum, vestrum aut imum existimo,Aequalitas quod ordinem nescit pati.Recte olim ineptum Delphicus jussit Deus

PL 19, 873C

ギリシアの習いにしたがい、私ソロンは舞台に進み出る。世評が七賢人のうちでヤシ〔勝利の印〕を授けた者である。だが世評は判断の厳格さではない。私は自分が、諸君〔七賢人〕の第一でも最下位でもあるとは考えない。平等は順位を耐えることを知らないからだ。かつてデルポイの神は、正しくも、愚かな者に命じた、

2

Quaerentem, quisnam primus sapientum foret,Ut in orbe tereti nomina eorum incideret:Ne primus esset, ne vel imus quispiam.Eorum e medio prodeo gyro Solon.Ut quid dixisse Croeso regi existimor,Id omnis hominum secta sibi dictum putet.

PL 19, 873D

賢人たちのうち誰が第一かと尋ねる者に、彼らの名を丸い輪に刻むように、と。誰も第一とならず、また最下位ともならないように。その輪の真ん中から、私ソロンは進み出る。私が王クロイソスに言ったと思われていることは何であれ、人間のあらゆる種類の者が、自分に言われたものと考えるがよい。

3

Graece coactum ὅρα τέλος μακροῦ Βίου:Quod longius fit, si Latine edisseras:Spectare vitae jubeo cunctos terminum.Proinde miseros, aut beatos dicereEvita: quod sunt semper ancipiti statu.Id adeo sic est. Si queam, paucis loquar.

PL 19, 873D

ギリシア語で凝縮された「長い生涯の終わりを見よ(ὅρα τέλος μακροῦ βίου)」は、ラテン語で説明すれば、より長くなる。私は、すべての人に生涯の終わりを見るよう命じる。だから、惨めな者とも幸いな者とも言うことは避けよ。彼らは常に不確かな状態にあるからだ。まさにそうなのだ。できれば、手短に語ろう。

4

Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuitHis in beatis, dives insanum in modum,Lateribus aureis templa qui divis dabat.Is me evocavit. Venio dicto obediens,Meliore ut uti rege possint Lydii.Rogat, beatum prodam, si quem noverim;

PL 19, 873D

リュディアの王か、僭主か、クロイソスは世に幸いな者のうちにあり、狂気じみて富み、黄金の煉瓦で神々に神殿を捧げた。彼が私を呼んだ。私は言葉に従って来る、リュディア人がより良い王を得られるように。彼は求める、幸いな者を知っているなら名を挙げよ、と。

5

Telana dico civem non ignobilem.Pro patria pugnans iste vitam objecerat.Despexit. Alium quaerit. Inveni Aglaum;Fines qui agelli proprii numquam excesserat.At ille ridens, Quo dein me ponis loco,Beatus orbe toto qui solus vocor?

PL 19, 874A

私はテラナ〔底本は Telana。アテナイ人テッロスのことか〕という、卑しからぬ市民を挙げる。彼は祖国のために戦い、命を投げ出した。王は軽んじ、別の者を求める。私はアグラオスを見出した。自分の小さな畑の境を一度も出なかった者だ。すると彼は笑って言った。「ではあなたは私をどの位置に置くのか、全世界で唯一、幸いな者と呼ばれる私を」。

6

Spectandum dico terminum vitae prius:Tum judicandum, si manet felicitas.Dictum moleste Croesus accepit. At egoRelinquo regem. Bellum ille in Persas parat.Profectus, victus, vinctus, regi deditus.. . . . . . . . . . . . . . . . .

PL 19, 874A

私は言う、まず生涯の終わりを見るべきだ、そのうえで、幸運が続くかどうかを判じるべきだ、と。クロイソスはその言葉を不快に受け取った。だが私は王を後にした。彼はペルシア人に対する戦を準備する。出陣し、敗れ、縛られ、王に引き渡された。……

7

At ille captus, funeris ipse instar sui.. . . . . . . . . . . . . . . . .Qua flamma totum se per ambitum dabat,Volvens in altum fumidos aestu globos.At pene sero Croesus ingenti sono,O vere vates, inquit, o Solon, Solon!

PL 19, 874B

だが彼は捕らえられ、自らの葬儀のような姿で、……そこでは炎が周囲のすべてに広がり、熱で煙の玉を高く巻き上げていた。だがクロイソスは、ほとんど遅すぎたときに、大声で、「ああ、まことの預言者よ、ソロン、ソロンよ」と言った。

8

Clamore magno ter Solonem nuncupat.Qua voce Cyrus motus, exstingui jubetGyrum per omnem, et destrui ardentem pyram.Et commodum profusus imber nubibusRepressit ignem. Croesus ad regem illicoDeductus lectam per ministrorum manum

PL 19, 874B

大声で三度、ソロンの名を呼ぶ。その声にキュロスは心を動かされ、命じる、周囲のすべてで火を消し、燃える薪の山を崩すように、と。ちょうどそのとき、雲から降りそそいだ雨が火を抑えた。クロイソスは直ちに王のもとへ選りすぐった従者の一団によって連れていかれた。

9

Interrogatus, quem Solonem diceret:Et quam ciendi causam haberet nominis,Seriem per omnem cuncta regi edisserit.Miseratur ille: vimque fortunae videns,Laudat Solonem: Croesum in amicis habet.Vinctumque pedicis aureis secum jubet

PL 19, 874B

「どのソロンのことか」と問われ、その名を呼んだ理由は何かと問われて、一部始終を通して、すべてを王に説明する。王は憐れみ、運命の力を見て、ソロンを称え、クロイソスを友の列に置く。黄金の足かせで縛られたまま、自分とともに、と命じる、

10

Reliquum, quod esset vitae, totum degere.Ego duorum regum testimonioLaudatus, et probatus ambobus fui.Quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.Ego jam peregi, qua de causa huc prodii.Venit ecce Chilon. Vos valete, et plaudite.

PL 19, 874C

生涯の残りのすべてを過ごすように、と。私は二人の王の証言によって称えられ、二人に認められた。一人に言われたことは、誰もが自分に言われたと思うがよい。私は、ここに出てきた目的を、すでに果たした。見よ、キロンが来る。諸君は健やかであれ、そして拍手を。

Pars V

第V部PL 19, 874C
1

Lumbi sedendo, oculique spectando dolent,Manendo Solonem quoad sese recipiat.Hui, quam pauca quam diu loquuntur Attici.Unam trecentis versibus sententiamTandem peregit; meque respectans abiit.Spartanus ego sum Chilo, qui nunc prodeo.

PL 19, 874C

座っていて腰が痛み、見ていて目が痛む、ソロンが退くまで待っていて。やれやれ、アテナイ人は、何と長く、わずかなことを語るのか。一つの格言を三百行でようやく語り終え、私の方を見返して退いた。私はスパルタ人のキロン、今進み出る者である。

2

Brevitate nota, qua Lacones utimur,Commendo nostrum γνῶθι σεαυτὸν, Nosce te,Quod in columna jam tenetur Delphica.Labor molestus iste, fructi est optimi,Quid ferre possis, quidve non, dignoscere:Noctu, diuque quae geras, quae gesseris,

PL 19, 874D

我々ラコニア人が用いる簡潔さで知られ、私は我々の「汝自身を知れ(γνῶθι σεαυτόν)」、すなわち「汝自身を知れ〔Nosce te〕」を勧める。これはすでにデルポイの柱に保たれている。この苦しい労苦は、最善の実りをもたらす、何に耐えうるか、何には耐えられないかを見分けるという。夜も昼も、あなたがなすことを、なしたことを、

3

Adusque puncti tenuis instar quaerere.Officia cuncta, pudor, honor, constantia,In hoc: et illa spreta nobis gloria.Dixi. Valete memores. Plausum non moror.

PL 19, 874D

点の細さに至るまで吟味する。あらゆる務め、慎み、名誉、不動の心は、このことにかかっている。そしてあの栄光を、我々は軽んじた。言い終えた。覚えて健やかであれ。拍手は待たない。

Pars VI

第VI部PL 19, 875A
1

Cleobulus ego sum, parvae civis insulae,Magnae sed auctor, qua clueo, sententiae:Ἄριστον μέτρον quem dixisse existimant.Interpretare tu, qui orchestrae proximus,Gradibus propinquis in quatuordecim sedes:Ἄριστον μέτρον an sit optimus modus.

PL 19, 875A

私はクレオブロス、小さな島の市民で、だが、私が名を馳せるゆえんの、大きな格言の主である。「程よさが最善(Ἄριστον μέτρον)」を言ったと人々が考える者である。解釈せよ、あなた、オルケストラにいちばん近く、十四列の席〔騎士席〕の近い段にいる者よ。「程よさが最善(Ἄριστον μέτρον)」が「最善の程よさ」の意であるのかを。

2

Dic, annuisti, gratiam habeo, persequarPer ordinem, poeta dixe isthoc locoAfer videtur vester, UT NE QUID NIMIS.Et noster quidam, μηδὲν ἄγαν, huc pertinetUterque sensus, Italus, seu Dorius:Fandi, tacendi, somni, vigiliae est modus,

PL 19, 875A

言え。あなたはうなずいた。感謝する。私は続けよう。順に〔説明しよう〕。この箇所で、諸君のアフリカ出身の詩人〔テレンティウス〕が「何事も度を越えぬように〔UT NE QUID NIMIS〕」と述べたと見える。また我々の誰かの「度を越すな(μηδὲν ἄγαν)」。ここにかかわるのは、どちらの意味も、イタリアのものも、ドーリスのものも。語ることにも、黙ることにも、眠りにも、目覚めにも程よさがあり、

3

Beneficiorum, gratiarum, injuriae,Studii, laborum. Vita in omni quidquid est,Istum requirit optimae pausae modum.Dixi, recedam, ut sit modus. Venit Thales.

PL 19, 875A

恩恵にも、感謝にも、不正にも、熱意にも、労苦にもある。生涯のうちにあるどんなことでも、この最善の休止の程よさを求める。言い終えた。程よさがあるように、退こう。タレスが来る。

Pars VII

第VII部PL 19, 875B
1

Milesius Thales sum; AQUAM qui principemRebus creandis dixi, ut vates Pindarus.. . . . . . . . . . . . . . . . .Dedere piscatores extractum mari.Namque hi jubente Delio me legerant:Quod ille munus hoc sapienti miserat.

PL 19, 875B

私はミレトスのタレス。「水」を万物の生成の第一のものと言った者である。詩人ピンダロスもそう言った。……〔刷りの欠落。漁師が引き上げた物の名はここで失われている〕漁師たちが海から引き上げて差し出した。彼らはデロスの神〔アポロ〕の命によって私を選んでいたのだ。神はこの贈り物を賢者に送っていたのだ。

2

Ego recusans non recepi: at reddidiFerendum ad alios, quos priores crederem.Dein per omnes septem sapientes virosMissum, ac remissum rursus ad me referunt.Ego receptum consecravi Apollini.Nam, si sapientem deligi Phoebus jubet,

PL 19, 875B

私は辞退して受け取らず、かえって返した、私より上と考える他の人々のもとへ届けられるように。こうして七人の賢人すべてを巡って送られ、送り返されて、再び私のもとに戻された。私は受け取ったそれを、アポロに奉献した。というのは、ポエブスが賢者を選ぶよう命じるなら、

3

Non hominem quemquam, sed deum credi decet.Is igitur ego sum. Causa sed in scenam fuitMihi prodeundi, quae duobus ante me:Assertor ut sententiae fierem meae.Ea displicebit; non tamen prudentibus,Quos docuit usus, et peritos reddidit.

PL 19, 875C

人間の誰でもなく、神こそが賢者と信じられるべきだからだ。ゆえに私がその者である。だが舞台に進み出る私の理由は、私より前の二人と同じ、自分の格言の擁護者となるためである。それは気に入られないだろう。だが賢明な人々には、そうでない、経験が教え、熟達させた人々には。

4

Nos ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη, dicimus:Latinum est, Sponde: noxia est praesto tibi.Per mille possum currere exempla, ut probemPraedes vadesque poenitudinis reos.Sed nolo quemquam nominatim dicere.Sibi quisque vestrum dicat, et secum putet,

PL 19, 875C

我々は「保証せよ、だが災いが傍らにある(ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη)」と言う。ラテン語では「保証せよ。災いはあなたのもとにある」。私は千の例を巡って、証明することができる、保証人や担保人が悔恨を負うことを。だが私は誰かを名指しで言いたくない。諸君のめいめいが、自分に言い、心の中で考えるがよい、

5

Spondere quantis damno fuerit et malo.Gratum hoc officium maneat ambobus tamen.Pars plaudite ergo: pars offensi explaudite.

PL 19, 875C

保証をすることが、どれほど多くの人に損害と災いとなったかを。それでもこの務めは、両者にとって喜ばしいままであれ。ゆえに、一部は拍手を、一部は気分を害した者として野次れ〔explaudite〕。

Pars VIII

第VIII部PL 19, 876A
1

Bias Prieneus dixi, οἱ πλεῖστοι κακοί.Latine dictum suspicor, Plures mali.Dixisse nollem, VERITAS ODIUM PARIT.Malos sed imperitos dixi, et barbaros:Qui jus, et aequum et sacros mores negligunt.Nam populus iste, quo theatrum cingitur,

PL 19, 876A

プリエネのビアスである私は言った、「大多数は悪い(οἱ πλεῖστοι κακοί)」と。ラテン語では「多くの者は悪い」と言われたものと思う。言わなければよかったのだが。「真実は憎しみを生む」。だが私が悪いと言ったのは、無知な者や粗野な者のことで、法と公正と聖なる習いを軽んじる者のことだ。というのは、劇場を取り巻くこの民は、

2

Totus bonorum est: hostium tellus habet,Dixisse quos me creditis, Plures malos.Sed nemo quisquam tam malus judex fuat,Qui non bonorum partibus se copulet.Sive ille vere bonus est, seu dici studet,Jam fugit illud nomen invisum mali.Abeo, valete, et plaudite, plures boni.

PL 19, 876A

すべて善い者の側にある。敵の地にこそ、「多くの者は悪い」と私が言ったと諸君が信じる者たちがいる。しかし、誰であれ、それほど悪い判定者はいないだろう、善い者の側に自分を結びつけない者は。その者が真に善い者であれ、そう呼ばれたいだけであれ、すでに、悪い者という憎まれる名を避けている。私は去る。健やかであれ、拍手を、善き多数の者たちよ。

Pars IX

第IX部PL 19, 876B
1

Mitylena oriundus Pittacus sum Lesbius,Γίγνωσκε καιρὸν, qui dixi sententiam.Sed iste καιρὸς, tempus ut noris, monet:Et esse καιρὸν, tempestivum quod vocant.Romana sic est vox, Venito in tempore:Vester quoque ille comicus Terentius,

PL 19, 876B

私はミュティレネ生まれ、レスボスのピッタコス、「時を知れ(Γίγνωσκε καιρόν)」という格言を述べた者である。だがこの「カイロス(καιρός)」は、時を知れ、と戒める。またカイロス(καιρός)は、時宜と呼ばれるものである。ローマの言葉ではこうなる、「時宜にかなって来い」。諸君のあの喜劇作者テレンティウスも、

2

Rerum omnium primum esse tempus autumat,Ad Antiphilam quo venerat servus DromoNullo impeditam, temporis servans vicem.Reputate cuncti, quotiens offensam incidat,Spectata cui non fuerit opportunitas.Tempus me abire, ne molestus: plaudite.

PL 19, 876B

万事のうち時宜が第一だと言っている。奴隷のドロモがアンティピラのもとへ来たのは誰にも妨げられない折、時の順を守ってのことだった。諸君、皆考えよ、どれほど何度、害に陥るかを、時宜を見計らわなかった者が。私が去るべき時だ、厄介にならぬように。拍手を。

Pars X

第X部PL 19, 876B
1

Ephyra creatus huc Periander prodeo,Μελέτη τὸ πᾶν qui dixi: et qui dictum probo,Meditationem id esse totum, quod geras.Is quippe solus rei gerendae est efficax,Meditatur omne qui prius negotium.Adversa rerum, vel secunda praedicat

PL 19, 876B

エピュラ生まれの私ペリアンドロスがここに進み出る。「熟慮がすべて(Μελέτη τὸ πᾶν)」と言った者、その言葉を認める者として。あなたがなすことは、熟慮がすべてだ、と。実に、事をなすのに有効なのは、あらかじめあらゆる務めを熟慮する者だけだ。物事の逆境も順境も、

2

Meditanda cunctis comicus Terentius.Locare sedes, bellum gerere, aut ponere:Magnas, modicasque res etiam, parvas quoqueAgere volentem, semper meditari decet.Nam segniores omnes in coeptis novis,Meditatio si rei gerendae defuit.

PL 19, 876C

すべての人が熟慮すべきだと、喜劇作者テレンティウスは語る。住まいを定めること、戦をすること、あるいはやめること、大事も、中くらいのことも、さらに小事も、なそうとする者は、常に熟慮するのがふさわしい。というのは、新たな企てでは誰もが怠りがちになるからだ、事をなす熟慮が欠けているなら。

3

Nihil est, quod ampliorem curam postulet,Quam cogitare, quid gerendum sit: dehincIncogitantes fors, non consilium regit.Sed ego me ad patres jam recipio: plaudite,Meditati, ut vestram rem curetis publicam.

PL 19, 876C

これ以上の配慮を要するものはない、何をなすべきかを考えることほどには。そのあと考えのない者たちを導くのは、運であって、思慮ではない。だが私はもう賢人たち〔ad patres。賢人たちと取った〕のもとへ退く。拍手を、熟慮した者として、諸君が諸君の国事を治めるように。