Epistola I
第1書簡PL 19, 913DCredideram nil posse meis affectibus addi,Quo, venerande pater, diligerere magis.Accessit (grates superis, medioque nepoti,Bina dedit nostris qui juga nominibus.Ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem,Et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres.
PL 19, 913D私の情愛にはもう何も付け加えられないと信じていた、それによって、敬うべき父よ、あなたがいっそう愛されるような何かは。だが加わったのだ──天上の神々と、間に立つ孫に感謝を、孫は我々の名に二つの絆を与えた。孫自身があなたを祖父とした。私にとっては同じ者が息子、あなたにとっては私が息子。この子によって我々は二人とも父である。
Nec jam sola mihi pietas mea suadet amorem:Nomine te gemini jam genitoris amo.)Accessit titulus, tua quo reverentia crescat:Quo doceam natum, quid sit amare patrem.Quippe tibi aequatus videor, quod parvulus istoNomine honoratum me quoque nobilitat:
PL 19, 914Dもはや私の情愛だけが、私に愛を勧めるのではない。二重の父という名ゆえに、いまやあなたを愛している。称号が加わった。それであなたへの敬いが増す。それによって私は息子に、父を愛するとは何かを教える。実際、私はあなたと同列になったように思える。幼子がこの名で、尊ばれた私をも高貴にするからだ。
Atque aetas quia nostra eadem: nam supparis aeviSum tibi ego, et possum fratris habere vicem.Nec tantum nostris spatium interponitur annis,Quanta solent alios tempora dividere.Vidi ergo natales fratrum distare tot annis,Quot nostros. Aevum nomina non onerant.
PL 19, 915Aまた我々の年齢は同じだからだ。私はあなたと同じほどの齢の者で、兄弟の役を果たすことさえできる。我々の年のあいだに置かれた隔たりは、他の者たちを隔てる時間ほど大きくはない。それゆえ私は、兄弟の生まれが我々と同じだけの年を隔てているのを見た。年齢は名称を重くしない。
Pulchra juventa tibi senium sic jungit, ut aevum,Quod prius est, maneat: quod modo, ut incipiat.Et placuisse reor geminis aetatibus, ut seNon festinato tempore utraque daret.Leniter haec flueret, haec non properata veniret,Maturam frugem flore manente ferens.
PL 19, 915A美しい青春があなたに老年を結びつけ、先の年齢はそのまま残り、今のものは始まるようにしている。また二つの年代が、おのおの自分を急がぬ時に与えることを、よしとしたのだと思う。一方は穏やかに流れ、他方は急かされずに来るように、花を保ったまま熟した実りをもたらしつつ。
Annos me nescire tuos, pater optime, testor:Totque putare tuos, quot reor esse meos.Nesciat hoc natus, numeret properantior haeres,Testamenta magis, quam pia vota fovens;Exemploque docens pravo juvenescere natos,Ut nolint patres se quoque habere senes.
PL 19, 915B最善の父よ、私はあなたの年を知らないと証言する。あなたの年を、私の年と思うのと同じ数だと考える。息子はこれを知らずともよい。急ぎがちな相続人は数えるがよい、孝心ある願いよりも遺言を大事にしつつ。悪い手本で、子らに早く若者となるよう教え、子らが年老いた父を持つことを望まなくなる者は。
Verum ego primaevo genitus genitore, fateborSupparis haec aevi tempora grata mihi.Debeo, quod natus. Suadet pia cura nepotis,Addendum patri, quo veneremur avum.Tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,Nati primaevi nomine factus avus.
PL 19, 915Bだが私は、若い父から生まれた者として告白する、同じ年頃のこの時期は私にとって喜ばしい。私は、生まれたことを負うている。孫への孝心ある気遣いが勧める、祖父を敬うために、父という名に加えるべきものを。父上よ、あなたも二重の呼び名を喜べ。若い息子の子の名によって祖父となった者として。
Exiguum, quod avus. Faveant pia numina divum,Deque nepote suo fiat avus proavus.Largius et poterunt producere fata senectam:Sed rata vota reor, quae moderata magis.
PL 19, 915B祖父であることは小さなことだ。神々の情け深い神威が恵みを与えよ、そしてあなたが孫によって祖父から曾祖父となるように。運命はさらに豊かに老年を延ばすこともできよう。だが、より控えめな願いこそ確かだと私は思う。
Epistola II
第2書簡PL 19, 915CDebeo et hanc nostris, fili dulcissime, curisHistoriam: quamquam titulo non digna serenoAnxia moestarum fuerit querimonia rerum.Jam super egelidae stagnantia terga MosellaeProtulerat te, nate, rates: moestique parentisOscula et amplexus discreverat invidus amnis.
PL 19, 915Cいと愛しい息子よ、私は私の憂いに、この物語を負うている。晴れやかな題には値しない、悲しい出来事への不安な嘆きではあるが。すでにモーセッラ(モーゼル川)のぬるい、よどむ背の上へ息子よ、船があなたを運び出していた。悲しむ父の口づけと抱擁を、妬ましい川が引き離していた。
Solus ego; et quamvis coetu celebratus amico,Solus eram: profugaeque dabam pia vota carinae,Solus adhuc te, nate, videns: celerisque remulciCulpabam properos adverso flumine cursus.Quis fuit ille dies? non annus longior ille est,Attica quem docti collegit cura Metonis.
PL 19, 915C私は独り。友の集いに囲まれてはいたが、独りだった。逃げ去る船に情愛のこもった願いを送り、息子よ、なおあなた一人を見つめ、速い曳き舟の、流れに逆らって急ぐ進みを咎めた。あの日は何だったか。あの日より長い年はない、学識あるメトンのアテナイの配慮が集めた年〔メトン周期〕でさえ。
Desertus, vacuis solisque exerceor Aris.Nunc ego pubentes salicum deverbero frondes:Gramineos nunc frango toros: viridesque per ulvasLubrica substratis vestigia libro lapillis.Sic lux prima abiit; sic altera meta diei;Sic geminas alterna rotat vertigo tenebras,
PL 19, 915D見捨てられ、空しい祭壇〔底本は Aris。祭壇と取った。agris(野)とも読める〕のもとで独り苛まれる。いま私は、芽吹いた柳の葉を打ち叩き、いま草の寝床を踏みつぶし、緑のアシの間を、敷かれた小石の上に、滑る足どりを釣り合わせる〔libro は動詞「釣り合わせる」と取った〕。こうして最初の日が過ぎ、こうして日の第二の終わりが過ぎ、こうして交互の回転が二つの闇を巡らせ、
Sic alias: totusque mihi sic annus abibit,Restituant donec tua me tibi fata parentem.Haec ego conditione licet, vel morte paciscar:Dum decores suprema patris, tu nate, superstes.
PL 19, 915Dこうして別の日々も。私の年はまるごとこうして過ぎ去るだろう、あなたの運命が、私を父としてあなたに返すまで。この条件でなら、死と引き換えに取り決めてもよい。息子よ、あなたが生き残って、父の最期の務めを飾るなら。
Epistola III
第3書簡PL 19, 916AQualis Picenae populator turdus olivaeClunes opimat cereas:Vel qui lucentes rapuit de vitibus uvas,Pendetque nexus retibus:Quae vesperinis fluitant nebulosa sub horis,Vel mane tenta roscido:
PL 19, 916Aピケヌムのオリーブを荒らすツグミが、蠟色の尻を肥え太らせるように、あるいはブドウの木から輝く房をむしり取り、網にからまって垂れるように、その網は夕べの時にかすみ、揺れ、あるいは朝の露に張られている。
Tales hibernis ad te de sepibus, ipsosCapi volentes, misimus,Bis denos: tot enim crepero sub lucis EoaePraeceps volatus intulit.Tum quas vicinae suggessit praeda lacunae,Anates maritas junximus,
PL 19, 916Aそのような〔鳥〕を、冬の生け垣から、あなたに捕まりたがっているかのようなものを送った、二十羽を。曙の薄明かりの下で急な飛翔がそれだけを運んだのだ。さらに近くの沼地が獲物として供したもの、つがいのカモも添えた。
Remipedes, lato populantes caerula rostro,Et crure rubras punico.Iricolor vario pinxit quas pluma colore,Collum columbis aemulas.Defrudata meae non sunt haec fercula mensae.Vescente te, fruimur magis.Vale bene, ut valeam.
PL 19, 916B櫂のような足で、広い嘴で青い水を荒らし、赤紫の脚をもつカモを。虹色の羽が多様な色で彩った、首がハトに劣らぬカモたちを。これらの料理は、私の食卓から欺き取ったものではない。あなたが食べるとき、我々はいっそう味わう。あなたがよく健やかであれ、私も健やかであるように。
Epistola IV
第4書簡PL 19, 916BQuid geris, extremis positus telluris in oris,Cultor arenarum vates? cui littus arandum,Oceani finem juxta, solemque cadentem:Vilis arundeis cohibet quem pergula tectis:Et tingit piceo lacrymosa colonica fumo.Quid rerum, Musaeque gerunt, et cautor Apollo?
PL 19, 916B大地の果ての岸辺に置かれて、何をしているのか、砂地を耕す詩人よ。あなたには耕すべき浜辺があり、オケアノスの果てと、沈む太陽のそばにある。葦の屋根の粗末な小屋があなたを閉じ込め、涙を誘う農家の煙が、ピッチのようにあなたを黒くする。どうなのか。ムーサたちは、また用心深いアポロは何をしているのか。
Musae non Helicone satae, nec fonte caballi:Sed quae fecundo de pectore ClementiniInspirant vacuos aliena mente poetas.Jure quidem: nam quis malit sua carmina dici,Qui te securo possit proscindere risu?Haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
PL 19, 916Cヘリコン山に生まれたのでも、馬の泉に生まれたのでもないムーサたち、豊かなクレメンティヌスの胸から、他人の精神で、空虚な詩人たちに息を吹き込むムーサたち。それも当然。誰が自作の詩と呼ばれることを望もうか、あなたをのんきな笑いで嘲れる者が。これらの詩も、我々の恥を責め立てることのないように、
Tu recita: et vere poterunt tua dicta videri.Quam tamen exerces Medulorum in littore vitam?Mercatusne agitas, leviore nomismate captans,Insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat?Albentes sevi globulos, et pinguia ceraePondera, Naryciamque picem, scissamque papyrum,
PL 19, 916Cあなたが朗読せよ。そうすれば真にあなたのものと見えよう。それにしても、メドゥリ族の浜でどんな生活をしているのか。商いをしているのか、安い貨幣で買い取り、やがて重い競売が法外な値で売るものを。白い獣脂の玉、脂ぎった蠟の塊、ナリュクスのピッチ、裂いたパピルス、
Fumantesque olim paganica lumina taedas?An majora gerens, tota regione vagantesPersequeris fures, qui te, postrema timentes,In partem, praedamque vocent? Tu mitis, et osorSanguinis humani condonas crimina nummis,Erroremque vocas, pretiumque imponis abactis
PL 19, 916C村人の灯りである、煙を上げる松明を。それとももっと大きなことをして、地方じゅうをさまよう盗人を追うのか、最悪を恐れる彼らが、あなたを分け前と戦利品に招くような。あなたは温和で、人の血を嫌う者として、罪過を金で赦し、それを過ちと呼び、追い立てられた
Bobus, et in partem scelerum de judice transis?An cum fratre vagos dumeta per avia cervosCircumdas maculis, et multa indagine pinnae?Aut spumantis apri cursum clamoribus urges,Subsidisque fero? moneo tamen, usque recusesStringere fulmineo venabula cominus hosti.
PL 19, 916D牛の代価を課し、裁き手から悪事の分け前にあずかる者へ移るのか。それとも兄弟とともに、道なき茂みを走るシカを網の目と、羽根を連ねた多くの囲いで取り囲むのか。あるいは泡立つイノシシの走りを叫び声で追い立て、猛獣を待ち伏せるのか。だが忠告する、決して稲妻のような敵に、近くから狩り槍を向けることは拒め。
Exemplum de fratre time, qui veste reductaOstentat foedas prope turpia membra lacunas,Perfossasque nates vicino podice nudat.Inde ostentator volitat: mirentur ut ipsumGedippa, Ursinusque suus, prolesque Jovini,Taurinusque, ipsum priscis heroibus aequans:
PL 19, 916D兄弟の例を恐れよ。彼は衣を引き上げて、恥ずべき部分のそばの醜い傷跡を見せびらかし、肛門の近くの、えぐられた尻をあらわにする。そしてそれを見せびらかして飛び回る。人々が彼自身に驚くように、ゲディッパ、彼のウルシヌス、ユウィヌスの子、タウリヌスが。彼を昔の英雄たちと並べつつ。
Qualis in Olenio victor Calidonius apro,Aut Erymantheo pubes fuit Attica monstro.Sed tu parce feris venatibus, et fuge notaCrimina silvarum: ne sis Cinyreia proles,Accedasque iterum Veneri plorandus Adonis.Sic certe crinem flavus, niveusque lacertos,
PL 19, 917Aオレノスのイノシシを倒したカリュドンの勝者〔メレアグロス〕のように、またエリュマントスの怪物に向かったアッティカの若者たちのように。だがあなたは野獣の狩りを控え、森の悪名高い罪過を避けよ。キニュラスの子にならぬように、もう一度ウェヌスのもとで嘆かれるアドニスとならぬように。確かにあなたは、髪は金色、腕は雪のように白く、
Caesariem rutilam per candida colla refundis:Pectore sic tenero, plana sic junceus alvo,Per teretes feminum gyros, surasque nitentesDescendis, talos a vertice pulcher ad imos.Qualis floricoma quondam populator in Aetna,Virgineas inter choreas Deoida raptam
PL 19, 917A赤みを帯びた髪を白い首に垂らし、胸はやわらかく、腹は平らで灯心草のようにしなやかに、丸い腿の曲線と、輝くふくらはぎを通って、頭の頂からかかとまで、美しく下る。かつて花咲くアエトナで荒らした者が、おとめたちの輪舞の中から、デオの娘〔プロセルピナ〕を奪い、
Sustulit emersus stygiis fornacibus Orcus.An quia venatus ob tanta pericula vitas,Piscandi traheris studio? nam tota supellexDumnotini tales solita est ostendere gazas:Nodosas vestes animantum Nerinorum,Et jacula, et fundas, et nomina villica lini,
PL 19, 917Bステュクスの炉から躍り出たオルクスが連れ去ったように。それとも、あまりに危険だから狩りを避けて、釣りの熱意に引かれたのか。というのも、ドゥムノトヌスの家財一式は、いつもこうした宝物を見せてきたからだ。ネレウスの〔Nerinorum。海の、の意と取った〕生き物を捕る、結び目だらけの衣〔網〕、投げ槍、投網、農家で呼ばれる亜麻の名〔nomina villica lini は係りが定かでない。こう取った〕、
Colaque, et indutos terrenis vermibus hamos.His opibus confise tumes? domus omnis abundatLittoreis dives spoliis, referuntur ab undaCarroco, letalis trygon, mollesque platessae,Urentes thynni, et male tecti spina elegati,Nec duraturi post bina trihoria corvi.
PL 19, 917B濾し籠、地虫を付けた釣り針。この財を恃んで誇るのか。家じゅう浜の獲物で豊かだ。波から持ち帰られるのは、カッロコ〔不詳の魚〕、致命的なエイ、柔らかなカレイ、焼けつくようなマグロ、棘がろくに覆われていないエレガトゥス〔不詳の魚〕、六時間ももたないコルウス〔魚の名〕。
An te carminibus juvat incestare canorasMnemosynes natas, aut tres, aut octo sorores?Et quoniam huc ventum, si vis cognoscere, quid sitInter doctrinam, deridendasque Camenas:Accipe congestas mysteria frivola nugas,Quas tamen explicitis nequeas dependere chartis,
PL 19, 917Bそれとも詩で、声美しいムネモシュネの娘たち、三人とも八人〔底本は octo。九人とするのが普通〕ともいう姉妹を汚すのが楽しいのか。ここまで来たのだから、知りたいなら、学識と、嘲られるべきカメナたちとの間に何があるかを、積み上げた、取るに足らぬ奥義の戯れ事を受けよ。だが巻物を広げても、その価値を量ることはできまい、
Scillite decies non si purgeris aceto,Anticipesque tuo Samii Lucumonis acumen:Aut adsit interpres tuus,Aenigmatum qui cognitorFuit meorum: cum tibiCadmi nigellas filias,
PL 19, 917Cたとえ十度、海葱の酢で身を清めても、またサモスのルクモ〔不詳〕の鋭さをあなたの頭で先取りしても。あるいは、あなたの解釈者がそこにいてくれたなら、謎の判定者であった者が、私の謎の。彼があなたにカドモスの黒い娘たち〔文字〕を、
Melonis albam filiam,Notasque furvae sepiae,Cuidiosque nodos prodidit.Nunc adsit: et certe modoPraesul creatus litteris,Enucleabit protinus,
PL 19, 917Cメロの白い娘〔メロはナイル川を言う名。パピルスの紙を言う〕を、黒いイカ墨の印を、またクニドスの結び目〔底本は Cuidiosque。Cnidiosque と読み、クニドスの葦のペンを言うと取った〕を明らかにした。いま来てくれ。そしてたしかに今や文学の長に任じられた者として、ただちに解き明かすだろう、
Quod militantes scribimus.Notos fingo tibi poeta versus:Quos scis hendecasyllabos vocari:Sed nescis modulis tribus moveri.Istos composuit Phalaecus olim,Qui penthemimerin habent priorem:
PL 19, 917D我々が兵役のさなかに書くものを。詩人として、私はあなたにおなじみの詩行を作る。あなたがヘンデカシュラボス〔十一音節詩〕と呼ばれると知る詩行を。だが三つの型で動くことを、あなたは知らない。これらをかつてパラエクスが作った、前に五半脚句を置くものを。
Et post semipedem duos iambos.Sunt quos hexametri creant revulsi:Ut penthemimeris prior locetur.Tum quod bucolice tome relinquit.Sunt et quos generat puella Sappho:Quos primus regit Hippius secundus:
PL 19, 917Dそして半脚のあとに二つのイアンボスを。六歩格を裂いて生み出すものもある、五半脚句が前に置かれるように、それから牧歌の切れ目が残すものが続く。娘サッポーが生んだものもある。その第一をヒッピウス〔格律の語らしいが、意味は定かでない〕が統べ、第二は、
Ut claudat Choriambon Antibacchus.Sed jam non poteris, Theon, doceri:Nec fas est mihi regio magistroPlebeiam numeros docere pulpam.Verum protinus ede, quod requiro.Nil quaero, nisi quod libris tenetur:
PL 19, 917Dアンティバッキオスがコリアンボスを閉じるように。だがもはやあなたは、テオンよ、教わることはできまい。王の師である私が、庶民の肉に韻律を教えるのも許されない。だがすぐに、私が求めるものを差し出せ。私は書物に収められているものしか求めない。
Et quod non opicae tegunt papyri.Quas si solveris, o poeta, nugas,Totam trado tibi simul Vacunam,Nec jam post metues ubique dictum,Hic est ille Theon poeta falsus,Bonorum mala carminum taberna.
PL 19, 918A粗野なパピルスが隠さないものを〔求める〕。詩人よ、これらの戯れ事を解くなら、ウァクナ〔余暇の女神〕のすべてを、一緒にあなたに渡そう。そうなれば、あなたはもはやどこでも言われることを恐れまい、これがあの偽りの詩人テオンだ、と、善き詩の悪しき店〔の主〕だ、と。
Epistola V
第5書簡PL 19, 918AAUSONIUS Salve caro mihi dico THEONI,Versibus experiens quod volo, quodve queror.Tertia fissipedes renovavit Luna juvencas,Ut fugitas nostram, dulcis amice, domum.Nonaginta dies sine te, charissime, traxi:Huc adde aestivos: hoc mihi pene duplum est.
PL 19, 918Aアウソニウスより、私にとって愛しいテオンに、挨拶を述べる。詩によって、私の望むこと、嘆くことを試みつつ。三度目の月が、蹄の割れた若牛〔月の車を引く若牛〕を新たにしてから、甘き友よ、あなたは我々の家を避けている。いと愛しい友よ、あなたなしで私は九十日を引きずった。これに夏の日々を足せ。私にはほとんど二倍である。
Vis novies denos dicam, deciesque novenosIsse dies? anni portio quarta abiit.Sexaginta horas super et duo millia centumTe sine consumpsi: quo sine et hora gravis.Millia bis nongenta jubet demensio legumAnnumerata reos per tot obire dies.
PL 19, 918B九の十倍と、十の九倍と言おうか、日が過ぎたと。年の四分の一が過ぎた。六十時間と、さらに二千百時間を、あなたなしで私は費やした。あなたなしでは一時間さえ重い。法の算定は、九百の二倍の里〔millia は里程と取った。一日あたりの里程を日数分数え合わせたもの〕を、数え合わせて、これだけの日数で被告たちに踏破せよと命じる。
Jam potui Romam pedes ire, pedesque reverti,Ex quo te dirimunt millia pauca mihi.Scirpea Domnotoni tanti est habitatio vati?Pauliacus tanti non mihi villa foret.An quia per tabulam medico pugnante notatam,Debita summa mihi est; ne repetamus, abes?
PL 19, 918Bすでに私は徒歩でローマへ行き、徒歩で戻れたほどだ、わずかな里程があなたを私から隔ててからというもの。ドゥムノトヌスのイグサの住まいは、詩人にとってそれほど大事か。パウリアクスの別荘も、私にはそれほどの値はあるまい。それとも、医者が争って記した帳面によって、私に負債の額があるから、取り立てぬよう、あなたは不在なのか。
Bis septem rutilos regale nomisma Philippos,Ne tanti fuerint, perdere malo, Theon:Implicitum quam te nostris interne medullisDefore tam longi temporis in spatio.Ergo aut praedictos jam nunc rescribe Darios;Et redime, ut mora sit libera desidiae:
PL 19, 918C王の貨幣である赤い金貨フィリッポスを、十四枚、テオンよ、そんなに価値があろうとも、失うほうがよい、私の骨の髄に深く結ばれたあなたが、これほど長い期間にわたって欠けているよりは。それゆえ、いま先に述べたダレイオス金貨を返済として書き記せ。そして償え、遅れが怠慢にとらわれず自由であるように。
Aut alios a me totidem dabo; dummodo cariConspicer ora viri, pauperis usque licet.Puppe citus propera, sinuosaque lintea veliPande. Medullini te feret aura notiExpositum subter paradas, lectoque jacentem:Corporis ut tanti non moveatur onus.
PL 19, 918Cさもなくば私が同数のほかの金貨を与えよう、愛する人の顔を見られるなら。たとえ貧しいままでも。船で速く急げ。曲がりくねる帆布の帆を広げよ。メドゥリの南風があなたを運ぼう。パラダ〔paradas。船の上の日よけと取った。語が定まらない〕の下に置かれ、寝台に横たわるあなたを、それほどの体の重みが動かされぬように。
Unus Domnotoni te littore perferet aestusCondatem ad portum: si modo deproperes.Inque vicem venti, quotiens tua flamina cessant,Remipedem jubeas protinus ire ratem:Invenies praesto subjuncta petorita mulis.Villa Lucani-mox potieris aco.
PL 19, 918Cひとつの潮が、ドゥムノトヌスの岸からあなたを運び、コンダテの港へ着かせる。ただ急ぐならば。風が止むたびには、代わりに櫂で進む船をただちに行かせよ。ラバに繋いだ四輪馬車が待っているのが見つかろう。ルカニ〔アクス〕の別荘を、すぐに得るだろう〔地名 Lucani-acus が語の途中で切られている〕。
名を断ち切って詩行を作ることを学べ。そうすればあなたは詩人ルキリウスの模倣者となる。
Epistola VI
第6書簡PL 19, 918DAUSONIUS consul vatem resaluto THEONEM.Aurea mala, Theo, sed plumbea carmina mittis.Unius massae quis putet has species?Unum nomen utrisque: sed est discrimen utrisque:Poma ut mala voces, carmina vero mala.Vale beatis nomen a divis Theon.Metoche sed ista saepe currentem indicat.
PL 19, 918D執政官アウソニウスは、詩人テオンに返礼の挨拶を送る。テオンよ、あなたは黄金のリンゴを送るが、詩は鉛だ。これらが同じ塊の種だと誰が思おうか。両者に一つの名がある。だが両者には違いがある。果実を「マラ」と呼ぶ。だが詩は本当に「悪しきもの〔mala〕」だ〔malum「リンゴ」と malus「悪い」の複数形が同形であることを使った遊び〕。健やかであれ、テオン、至福の神々から名を得た者よ。だが、この分詞(Metoche)はしばしば走る者を示す〔metoche はギリシア語で「分詞」。テオン(Theon)という名は「神々」から来るが、同じ形がギリシア語の「走る」の分詞でもあることを使った遊び〕。
Epistola VII
第7書簡PL 19, 919AOstrea Baianis certantia, quae MedulorumDulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat,Accepi, dilecte Theon, numerabile munus.Verum quot fuerint, subjecta monosticha signant.Quot ter luctatus cum pollice computat index.Geryones quot erant, decies si multiplicentur.
PL 19, 919Aバイアエのカキにも劣らぬカキ、メドゥリ族の甘い潟で、引き返す海の潮が肥え太らせたものを、愛するテオンよ、数えられる贈り物として受け取った。その数は、下に付した一行詩が示す。三度格闘して親指と数える人差し指が示すだけの数、ゲリュオネスの数を十倍したときの数、
Ter quot erant Phrygii numerata decennia belli.Aut ter ut Aeolidi mensis tenet ignicomus Sol.Cornibus a primis quot habet vaga Cynthia noctes.Singula percurrit Titan quot signa diebus.Quotque annis sublimis agit sua secula Phaenon.Quot numerum annorum Vestalis virgo ministrat,
PL 19, 919Aフリュギアの戦争の数えられた十年の、三倍の数。あるいは火の髪の太陽が月に留まる日数の三倍〔Aeolidi の係りが定かでない〕。最初の角から数えて、さまようキュンティア〔月〕が持つ夜の数。ティタン〔太陽〕が一つの星座を巡る日数。高みのパエノン〔土星〕が自らの世を巡らせる年数。ウェスタのおとめが奉仕する年の数、
Dardaniusque nepos regno quot protulit annos.Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur.Bisque viros numeres, qui fata Amphrysia servant.Quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus.Et quot sunt asses, ubi nonaginta trientes.Vel quot habet unctos Vasatica rheda caballos.
PL 19, 919Aまたダルダノスの子孫が王位で延ばした年の数。プリアモスの子の数から、二十を引いたら残る数。アンフリュソスの託宣を守る男たち〔シビュッラの書を守る十五人の神官〕を二度数えた数。アルバのカシの木の下で雌豚が産んだ子の数。三分の一アスが九十あるときのアスの数。あるいはウァサテスの馬車が持つ、油を塗った馬の数。
Quod si figuras fabulis adumbratas,Numerumque doctis involutum ambagibusIgnorat alto mens obesa viscere:Numerare saltim more vulgi ut noveris.In se retortas explicabo summulas.Ter denas, puto, quinquiesque senas.
PL 19, 919Bもし神話に覆われた形象と、学識ある迂路に包まれた数とを、深い内奥で鈍重な精神が知らないならば、せめて世間のやり方で数えることを知るように。折り返された小さな総和を私は解き明かそう。三の十倍、私は思う、また六の五倍。
Vel bis quinque, dehinc, decem decemque.Vel senas quater, et bis adde ternas.Septenas quater, adde unam et unam.Duc binas decies, semelque denas.Aut ter quatuor adde bis novenis.Octonas quater, hinc duae recedant.
PL 19, 919Bあるいは五の二倍に、さらに十と十を足したもの。または六の四倍と、三の二倍を足せ。七の四倍に、一と一を加えよ。二の十倍と、十の一倍をつなげ。または四の三倍を九の二倍に足せ。八の四倍から二を退けよ。
Binas terdecies, semel quaternas.Et sex adde novem vel octo septem.Aut septem geminis bis octo junge.Aut ne sim tibi pluribus molestus,Triginta numero fuere cunctae.Junctus limicolis musculus ostreis
PL 19, 919C二の十三倍と、四の一倍。または六に九を足し、あるいは八に七を足す。または七の二倍に、八の二倍を結べ。あるいはこれ以上あなたを煩わさぬよう、それらは全部で三十であった。泥に棲むカキに加えて、ムール貝が
Primo composuit fercula prandio,Gratus deliciis nobilium cibus,Et sumptu modicus pauperibus focis.Non hic navifrago quaeritur aequore,Ut crescat pretium grande periculis:Sed primore vado, post refugum mare,
PL 19, 919C最初の昼食の料理を整えた。貴人の美食には喜ばれ、貧しい炉辺には費用も控えめな食べ物だ。これは船を砕く海で求められるのではなく、危険によって値が大きく上がるのでもない。いちばん浅い浅瀬、退いた海のあとで、
Algoso legitur littore concolor.Nam testae duplicis conditur in specu,Quae ferventis aquae fota vaporibus,Carnem lacteoli visceris indicat.Sed damnosa nimis panditur area.Fac campum replices Musa papyrium:
PL 19, 919C海藻の多い浜で、同じ色のまま拾われる。二枚貝の殻の洞に収められており、その殻は煮え立つ湯の蒸気に温められると、乳白色の身を示す。だが余白があまりに広く開かれて損になる。ムーサよ、パピルスの野を折り畳ませよ。
Nec jam fissipedis per calami viasGrassetur Cnidiae sulcus arundinis,Pingens aridulae subdita paginae,Cadmi filiolis atricoloribus.Aut cunctis pariter versibus oblinatFurvam lacticolor spongia sepiam.
PL 19, 919Dもはや割れた足のような葦ペンの道を通って、クニドスの葦の畝が進み回ることのないように、乾いた紙面に描き付けながら、カドモスの黒い小さな娘たち〔文字〕で。あるいはすべての詩行をまとめて、乳白色の海綿が黒いイカ墨を塗りつぶしてしまえ。
ドゥムノトヌスの家の欠点を大目に見よう。紙が私にとってカキより高くつかぬように。
Epistola VIII
第8書簡PL 19, 920AAUSONIUS AXIO PAULO RHETORI SALUTEM.Tandem eluctati retinacula blanda morarum,Burdigalae molles liquimus illecebras,Santonicamque urbem vicino accessimus agro.Quod tibi si gratum est, optime Paule, proba.Cornipedes rapiant imposta petorita mulae:
PL 19, 920Aアウソニウスより修辞学者アクシウス・パウルスへ、挨拶を送る。ついに心地よい引き留めの綱から脱し、ブルディガラ(ボルドー)の柔らかな誘惑を後にして、サントネス人の町の、近くの地所に着いた。最善のパウルスよ、これがあなたに喜ばしいなら、〔来て〕示せ。蹄のラバが、載せられた四輪馬車を引きさらってゆけ。
Vel cisio trijugi, si placet, insilias:Vel celerem mannum, vel ruptum terga veredumConscendas, propere dummodo jam venias.Instantis revocant quia nos solemnia Paschae:Libera nec nobis est mora desidiae.Perfer in excursu vel terjuga millia epodon,
PL 19, 920Aあるいは、よければ三頭立ての軽馬車に飛び乗れ。あるいは速い小馬、あるいは背を傷めた駅馬に乗ってもよい、ただちに急いで来さえすれば。迫る復活祭の祭礼が私〔nos〕を呼び戻すからだ。怠惰に任せる自由な遅れは私にはない。道中、エポドスの三連の千行でも携えて来い〔terjuga millia epodon の意味は定かでなく、こう取った〕、
Vel falsas lites, quas schola vestra serit.Nobiscum invenies nullas. Quia liquimus isticNugarum veteres cum sale reliquias.
PL 19, 920Aあるいは、諸君の学派がまく偽りの訴訟でも。私〔nos〕のもとにはそんなものはない。私はそこに戯れ事の古い残りかすを、機知〔塩〕とともに置いてきたからだ。
Epistola IX
第9書簡PL 19, 920BAUSONIUS PAULO.Ostrea nobilium coenis, sumptuque nepotumCognita, diversoque maris defensa profundo,Aut refugis nudata vadis, aut scrupea subterAntra, et muriceis scopulorum mersa lacunis,Quae viridis muscus, quae dedecor alga recondit,
PL 19, 920Bアウソニウスよりパウルスへ。貴人の饗宴と放蕩者たちの出費で知られ、海のさまざまな深みに守られ、引き潮の浅瀬にあらわれたり、岩場の下の洞窟や、巻き貝だらけの岩の窪みに沈んだり、緑のコケや見苦しい海藻が隠し、
Quae testis concreta suis, ceu saxa cohaerent,Quae mutata loco, pingui mox condita limo,Nutrit secretus conclusae uliginis humor,Enumerare jubes, vetus o mihi, Paule, sodalis,Assuefacte meis joculari carmine nugis,Aggrediar; quamvis curam non ista senilem
PL 19, 920B自らの殻に固まって、岩のようにくっつき、場所を変えて、すぐ脂ぎった泥に埋められ、閉じた湿地の隠れた水気が育てるカキを、古い仲間パウルスよ、あなたは私に数え上げよと命じる。私の戯れ事の冗談の歌に馴染んだあなたよ、私は取りかかろう。これらは老人の関心を
Sollicitent, frugique viro dignanda putentur.Nam mihi non saliare epulum, non coena dapalis,Qualem Penelopes nebulonum mensa procorum,Alcinoique habuit nitidae cutis uncta juventus.Enumerabo tamen, famam testesque secutus,Pro studiis hominum semper diversa probantum.
PL 19, 920Cかき立てるものではないし、質実な男が価値を認めるものでもないが。というのも、私にはサリイ司祭の宴も、供犠の宴会もなく、ペネロペの食卓にいた無頼の求婚者たちが持ったようなものも、アルキノオスの、艶やかな肌に油を塗った若者たちのようなものも、ないからだ。それでも私は数え上げる、評判と証人に従って、いつも違うものを良しとする人々の好みに応じて。
Sed mihi prae cunctis ditissima, quae MedulorumEducat Oceanus, quae Burdigalensia nomenUsque ad Caesareas tulit admiratio mensas,Non laudata minus nostri quam gloria vini.Haec inter cunctas palmam meruere prioremOmnibus ex longo cedentibus. Ista et opimi
PL 19, 920Cだが私には、すべてにまさって豊かなのは、メドゥリ族のオケアノスが育てるカキ、ブルディガラの名を皇帝の食卓にまで感嘆が運んだカキである。我々のぶどう酒の名声に劣らず称賛されている。これらは、すべてのうちで第一のヤシを得るに値し、他のすべては遠く及ばず譲る。これらは
Visceris, et nivei, dulcique tenerrima succo,Miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.Proxima sint quaevis, sed longe proxima multo,Ex intervallo: quae Massiliensia portu,Quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentiaHellespontiaci quae protegit aequor Abydi:
PL 19, 920C肥えた身で、雪のように白く、甘い汁にとてもやわらかく、わずかな塩に染まって、海の風味を混ぜ合わせる。次に来るものはどれでもよいが、はるかに離れて次に来るのは、隔たりをおいて、マッシリアの港のもの、ナルボがウェヌスの〔港〕のそばで育てるもの、また手入れを欠いて育つ、ヘレスポントスのアビュドスの海原が守るもの、
Vel quae Baianis pendent fluitantia palis:Santonico quae tecta salo: quae nota Genonis:Aut Eborum mixtus pelago quae protegit amnis,Ut multo jaceant algarum obducta recessu;Aspera quae testis, et dulcia farris opimae.Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti:
PL 19, 920Dあるいはバイアエの杭に吊るされて揺れるもの、サントネス人の海に覆われたもの、ゲノの名で知られるもの、あるいは海と混ざるエボルの川が守るもの、多くの海藻の退いた所に覆われて横たわるもの、殻はざらつき、豊かな穀物のように甘いもの。アレモリカの海のカキを称える者もいる。
Et quae Pictonici legit accola littoris: et quaeMira Caledonius nonnumquam detegit aestus.Accedunt, quae (fama recens) Byzantia subterLittora, et insana generata Propontidis acta,Promoti celebrata ducis de nomine, laudant.Haec tibi non vates, non historicus, neque toto
PL 19, 920Dピクトネス人の海岸の住人が拾うもの、ときにカレドニアの潮が見事なものをあらわにするもの。さらに、(新しい評判によれば)ビュザンティオンの下の岸辺で、荒れるプロポンティスの浜に生まれたものを、将軍プロモトゥスの名で名高いものとして、人は称える。これらを私は、詩人でも歴史家でも、また全世界を
Orbe vagus conviva loquor, sed tradita multis:Ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensaeSollicitat lenem comi sermone Lyaeum.Haec non per vulgum mihi cognita, perque popinas.Aut parasitorum collegia Plautinorum:Sed, festos quia saepe dies partim ipse meorum
PL 19, 921Aさまよう客人でもなく語る。多くの人に伝わっていることだ。いつものことだが、右の食卓の招きが愛想のよい会話でおだやかなリュアエウス〔バックス〕を誘うたびに。これらは、俗衆や居酒屋を通じて知ったのではない。プラウトゥスの描く居候たちの組合を通じてでもない。そうではなく、私は自分の身内の祝日をしばしば自ら
Excolui, inque vicem conviva vocatus adivi,Natalis si forte fuit solemnis amico,Conjugioque dapes, aut sacra repotia patrum,Audivi: meminique bonos laudare frequentes.
PL 19, 921A祝い、また招かれて客として赴き、友の荘厳な誕生日であったり、婚礼の宴であったり、父祖の聖なる後宴であったりしたとき、聞いたのだ。そして善き人々が繰り返し称えたのを覚えている。
Epistola X
第10書簡PL 19, 921AAUSONIUS PAULO.Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis,Nec plasma semper allinunt,Paule, Camenarum celeberrime CastaliarumAlumne quondam, nunc pater,Aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim
PL 19, 921Aアウソニウスよりパウルスへ。偽りの詩人たちに少しでも信を置くべきことがあるなら、彼らもいつも作り事を塗りたくるわけではない、パウルスよ、カスタリアのカメナたちの最も名高いかつての養い子、いまは父であり、あるいは祖父、あるいは曾祖父たちより年長であった、昔の
Tartessiorum regulus:Intemerata tibi maneant promissa memento.Phoebus jubet verum loqui.Et si Pierias patitur lirare sorores,Numquam ipse torquet αὔλακα.Te quoque ne pigeat consponsi foederis: et jam
PL 19, 921Bタルテッソスの小王のように〔長寿で知られた王を指す〕。あなたの約束が汚されずにあるよう心せよ。ポエブスは真実を語れと命じる。ピエリアの姉妹たちが畝を立てる〔lirare。竪琴 lyra に掛ける〕のをポエブスは許しても、自らは決して畝(αὔλακα)を曲げない〔畝を外れる delirare(たわごとを言う)に掛け、ポエブスは偽らないことを言う〕。あなたも、共に交わした約束を厭うな。そしてすでに
Citus veni remo, aut rota.Aequoris undosi qua multiplicata recursu,Garumna pontum provocat.Aut iteratarum qua glarea trita viarum,Fert militarem ad Blaviam.Nos etenim primis sanctum post Pascha diebus
PL 19, 921B櫂か車輪で、速く来い。波立つ海が引き返しては重なって、ガルムナ〔ガロンヌ川〕が海に挑むところを、あるいは、踏みならされた道の砂利が、軍用道をブラウィア(ブライ)へ導くところを通って。私〔nos〕は聖なる復活祭のあとの最初の日々に、
Avemus agrum visere.Nam populi coetus, et compita sordida rixisFastidientes, cernimusAngustas fervere vias, et congrege vulgoNomen plateas perdere.Turbida congestis referitur vocibus Echo,
PL 19, 921C田舎を訪ねたいと望んでいるのだから。民衆の群れと、喧嘩で汚れた辻とをうんざりしつつ、私は見る、狭い道がごった返し、群衆が集まって大通りが名を失うのを。積み重なる声でエコーが騒がしく返り、
Tene, feri, duc, da, cave:Sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo,Et impares plaustro boves.Nec prodest penetrale domus et operta subire:Per tecta clamores meant.Haec, et quae possunt placidos offendere mores,
PL 19, 921C「つかめ、打て、導け、よこせ、気をつけろ」と。泥だらけの豚が逃げ、狂犬が猛然と襲い、荷車に釣り合わぬ牛がいる。家の奥や覆われた所に入っても役に立たない。叫び声は屋根を通って入ってくる。これらや、穏やかな気質を損ない得るものが、
Cogunt relinqui moenia:Dulcia secreti repetantur ut otia rurisNugis amoena seriis.Tempora disponas ubi tu tua: jusque tuum sit,Ut nil agas, vel quod voles.Ad quae si properas, tota cum merce tuarum
PL 19, 921C我々に市壁を去らせる。人里離れた田舎の甘い閑暇を再び求めるために、真剣な戯れ事に楽しいその閑暇を。そこであなたは自分の時間を割り振り、自由にできるのだ、何もしないか、望むことをするか。それを目指して急ぐなら、あなたの荷のすべてとともに、
Veni Camenarum citus.Dactylicos, elegos, choriambum carmen, epodos,Socci et cothurni musicam,Carpentis impone tuis: nam tota supellexVatum piorum chartea est.Nobiscum invenies catenoplia, si libet uti,
PL 19, 921Dカメナたちの〔荷〕を連れて、速く来い。ダクテュロスの詩、エレゲイア、コリアンボスの歌、エポドス、軽い短靴〔喜劇〕と高い厚底靴〔悲劇〕の楽曲を、あなたの二輪馬車に載せよ。詩人の家財はすべて、敬虔な詩人たちにあっては紙でできている。私〔nos〕のもとでは鎖の武装〔catenoplia。この語の意味は定かでない〕が見つかる、使いたいなら、
Non Poena, sed Graeca fide.Versus meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas elici, repressisti. Nam qui ipse facundus, et musicus editioni alienae prolectat, audaciam consilio, quo suadet, exterret. Tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem: nec emerita adversum tyrunculos arma concutiat veterana calliditas. Sensit hoc Venus de pulchritudinis palma diu ambiguo ampliata judicio. Pudenter enim ut apud patrem, velata certaverat: neque deterrebat aemulas ornatus aequalis. At postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari, aut cum Marte convenerat, et consternavit arbitrum, et contendentium certamen oppressit. Ergo nisi delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studueras, retardasset, jamdudum ego, ut palmes audacior, in hybernas adhuc curas improbum germen egissem, periculum judicii gravis inconsulta festinatione subiturus. Denique dissonum, quem colonomon existimo proprie a philologis appellatum, accrevi, ut jubebas recenti versuum tuorum lectione non ausus ea quae tibi jam cursim fuerant recitata, transmisi. Etenim hoc poposcisti, atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eumdem lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem.
PL 19, 921Dポエニ流ではなくギリシア流の信義で〔使うがよい〕。私の詩行は、益となり自覚をもつ慎みによって隠されていたが、あなたの詩と言葉を先に送ることで、あなたはそれを引き出せると思い、かえって押しとどめてしまった。というのも、自ら雄弁で音楽の心得もある者が他人の発表を促すと、その勧める助言そのものが相手の大胆さを怯えさせるからである。おののく者を話すよう誘おうとする聞き手は、自らの学識を隠さねばならない。老練な巧みさが、経験を積んだ武具を新兵に向けて打ち鳴らしてはならない。ウェヌスはこれを感じた、美のヤシをめぐる、長く定まらぬ判定で引き延ばされた争いにおいて。彼女は父の前でのように、慎み深くヴェールをまとって競っていたのであり、同じ装いは競争相手を怯ませなかった。だが女神たちの争いが羊飼い〔パリス〕の審査に持ち込まれると、彼女は海から現れたままの姿で、あるいはマルスと会ったときの姿で現れ、審判を打ちのめし、争う者たちの勝負を押さえつけた。それゆえ、細やかな題材に細やかならず仕上げられたあなたの「狂詩(delirus)」が、あなたが世に出そうと努めていた私の小品を引き止めなかったなら、私はとうに、大胆すぎる蔓のように、冬の気づかいのうちにあるうちから、厚かましい芽を出していただろう。そして重い判定の危険を、思慮なき性急さで冒すことになったであろう。実に、不協和なもの〔dissonum〕、これを私は文献学者たちが「コロノモン(colonomon)」と正しく呼んだものと考えるが〔colonomon の語形と意味は定かでない〕、それを、あなたの命じたとおり付け加えた。あなたの詩行の新しい朗読に気おくれして、ほかのものはあえて送らず、すでにあなたに駆け足で朗読したものを送ったのである。実際あなたがそれを求めたのだし、私もそのほうがよいと思った。あなたは自分の落ち度で同じ石に二度つまずき、私はどんな運命であれ、一度だけ顔を赤らめればよいのだから。
Epistola XI
第11書簡PL 19, 922BAUSONIUS PAULO salutem.Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris, in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in cavillando natura invenustum nec arte conditum, diluti salis et fellis ignavi, nec de mimo planipedem, nec de comoediis histrionem. Ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. Nunc commodiore fato sunt, quod licet apud nos genuina, apud te erunt adoptiva.Vinum cum bijugo parabo plaustroPrimo tempore Santonos vehendum,Ovum tu quoque passeris marini,Quod nunc promus ait procul relictumIn fundo patriae Bigerritanae.
PL 19, 922Bアウソニウスよりパウルスへ、挨拶を送る。見よ、わがパウルスよ、あなたがいかに愚かなものを挑発したかを。言葉は粗く、語り口は裂けて開き、目的から外れ、詩行には調和がなく、からかいにおいては生まれつき魅力に欠けて技巧で味付けされてもおらず、塩気は薄く、胆汁は鈍く、物真似劇の裸足の役者にもならず、喜劇の俳優にもならない。そして、もしこれらが私〔nos〕から送られて自分で読むのでなければ、あなたは朗誦についてさえ笑っただろう。いまはよりよい運命にある。私のもとでは実の子であっても、あなたのもとでは養子となるのだから。ぶどう酒を、二頭立ての荷車で用意しよう、最初の機会に、サントネス人の地へ運ばれるように。あなたも、海のスズメ〔ダチョウ〕の卵を、いま管理人が、遠くに残してきたと言う卵を、ビゲッリ人(ビゴール)の故郷の領地に。
Epistola XII
第12書簡PL 19, 922CΑΥΣΟΝΊΟΣ ΠΑΥΛΩ.Ἐλλαδικῆς μετέχων Μούσης, Latiaeque Camenae,Ἀξίῳ Αὐσόνιος sermone alludo bilingui.Musae, quid facimus? τί κεναῖσιν ἐπ' ἐλπίσιν αὕτωςLudimus ἀφραδίῃσιν, ἐν ἤματι γηράσκοντες:Σαντονικοῖς camp οισιν ὅπη κρύος ἄσπετόν ἐστιν,
PL 19, 922Cアウソニウスよりパウルスへ。〔ギリシア語〕ギリシアのムーサに与りつつ(Ἐλλαδικῆς μετέχων Μούσης)、またラティウムのカメナにも与り、アウソニウス(Αὐσόνιος)は、アクシウス(Ἀξίῳ)に、二言語の言葉で戯れかける。ムーサたちよ、我々は何をしているのか。なぜむなしい望みでただこのように(τί κεναῖσιν ἐπ' ἐλπίσιν αὕτως)愚かさのうちに(ἀφραδίῃσιν)戯れ、一日一日と老いてゆく(ἐν ἤματι γηράσκοντες)のか。霜が果てしない(ὅπη κρύος ἄσπετόν ἐστιν)サントネスの野(Σαντονικοῖς camp οισιν)で、
Erramus gelido τρομεροὶ rigidique poetae.Πιερίδων τερενοπλοκάμων θεράποντες inertes.Πάντα δ' ἔχει παγετός τε pedum καὶ κρυμὸς ὀδόντων,Θαλπωρὴ quia nulla πέλει χιονώδεϊ χώρῃ,Et duplicant frigus ψυχρὰ carmina μητιόωντες.Ἀρχόμενος δ' ἄρα μῆνιν ἐώϊα. . . .
PL 19, 922D我々は凍える中をさまよう、震える(τρομεροὶ)、こわばった詩人として。柔らかな巻き髪のピエリアの女神たちの(Πιερίδων τερενοπλοκάμων)怠惰な従者(θεράποντες)として。すべてを足の凍え(παγετός)と歯の寒さ(καὶ κρυμὸς ὀδόντων)が占め、雪の多い土地には(χιονώδεϊ χώρῃ)温もり(Θαλπωρὴ)が少しもないから、冷たい歌(ψυχρὰ)を案じつつ(μητιόωντες)、我々は寒さを倍にする。さて始めるにあたり、怒りを、暁の……(Ἀρχόμενος δ' ἄρα μῆνιν ἐώϊα. . . .)〔底本はこの行の末が欠けている〕
Primitias Παύλῳ nostro πέμψω μελιηδεῖς.Μνημοσύνης κρηδεμνοκόμου πολύ inclyta τέκναἘννέα verbosae, κρινοστέφανοί τε puellae.Ἔνθ' ἄγε μοι τολυπεύετ' ἔπη, κουρώδεα μολπὴν.Φρόνtibus ἡμετέραις πτέρινον praeferte libellumΥματαρ..· στίχον.. . . .
PL 19, 922D初物を、我々のパウルスに(Παύλῳ)、蜜のように甘いもの(μελιηδεῖς)を、私は送ろう(πέμψω)。ベールの巻き髪をもつ(κρηδεμνοκόμου)ムネモシュネ(Μνημοσύνης)の、はなはだ(πολύ)名高い子らが、九人(Ἐννέα)の、おしゃべりな、ユリの冠をいただく(κρινοστέφανοί τε)おとめたちが。さあ、私のために言葉を紡げ(Ἔνθ' ἄγε μοι τολυπεύετ' ἔπη)、若々しい歌(κουρώδεα μολπὴν)を。我々の額に(Φρόνtibus ἡμετέραις)、翼ある(πτέρινον)小冊子を差し出せ〔Φρόνtibus はギリシア文字とラテン文字を混ぜた綴りで、frontibus(額に)〕。……(Υματαρ..· στίχον.. . . .)〔底本は崩れており、読めない〕
Παύλῳ ἐφαρμόζητε μεμιγμένον . . . ᾠδήν.Οὐ γάρ μοι θεμίς ἐστιιν in hac regione μένοντιἌξιον ab nostris ἐπιδευέα esse καμήναις.Κεῖνος ἐμοὶ πάντων μέτοχος, qui seria nostra,Qui joca παντοδαπῇ novit tractare παλαίστρῃ.Καὶ νῦν sepositus μοναχῶ ἐνὶ rure κρεβέννῳ,
PL 19, 922Dパウルスに(Παύλῳ)合わせよ(ἐφαρμόζητε)、混ぜ合わせた(μεμιγμένον)……歌を(ᾠδήν)。というのも、この地方に留まる私には、許されない(Οὐ γάρ μοι θεμίς ἐστιιν … μένοντι)、アクシウス(Ἄξιον)が我々のカメナたち(καμήναις)から欠けた者(ἐπιδευέα)であることは〔καμήναις はラテン語 Camenis をギリシア文字で書いたもの〕。彼は私のすべてに与る者(Κεῖνος ἐμοὶ πάντων μέτοχος)、我々の真面目事も、冗談も、あらゆる種類の(παντοδαπῇ)レスリング場(παλαίστρῃ)で扱うことを知る者だ。そしていま(Καὶ νῦν)彼は隔てられ、ただ独り(μοναχῶ)田舎の(ἐνὶ rure)クレベンヌス(κρεβέννῳ)〔第XIV書簡に出る地所 Crebennus の名らしい〕に、
Ἀσταφύλῳ ἐνὶ χώρῳ, habet θυμαλγέα λέσχην,Ὄυτε φίλοις ἑτάροις, nec mensae accommodus ulli,Ὄττι ἀθελξινόοις . . . μὲν φάτο μούσαις.Jam satis, ὦ φίλε Παῦλε, πόνων ἀπεπειρήθημενἘν τε foρῳ causαις τε καὶ ingratαῖσι καθέδραις,Ῥητορικοῖς luδοισι καὶ ἔπλετο οὐδέν ὄνειαρ.
PL 19, 923Aブドウのない(Ἀσταφύλῳ)地で(ἐνὶ χώρῳ)、心を痛める(θυμαλγέα)談話(λέσχην)を持つ。親しい仲間にも適さず(Ὄυτε φίλοις ἑτάροις)、どの食卓にも適さない、それは彼が、心を魅さない(ἀθελξινόοις)ムーサたちについて……語ったからだ(Ὄττι … μὲν φάτο μούσαις)〔底本は途中が欠けている〕。もう十分だ、親愛なるパウルスよ(ὦ φίλε Παῦλε)、我々は労苦を味わい尽くした(πόνων ἀπεπειρήθημεν)、広場(foρῳ)で、訴訟(causαις)で、また恩知らず(ingratαῖσι)な席(καθέδραις)で。修辞の遊び(Ῥητορικοῖς luδοισι)においても、何の益(οὐδέν ὄνειαρ)もなかった。
Ἀλλ' ἤδη κεῖνος μὲν ἅπας juvenάλιος ἱδρὼςἘκκέχυται μελέων τρομερὴ λάβε βλέμμα senectus,Καὶ minus in sumptum δαπανὰς levis arca ministrat.Οὐ γὰρ ἔχει ἀπάλαμνος ἀνὴρ. . .Κλεινικὸς οὐθ' ὁ γέρων. . . . .Aequanimus si qua fueris, ἐς πάντα μάλ' εὕδειν
PL 19, 923Aしかし今や、あの若者らしい汗(juvenάλιος ἱδρὼς)はすべて手足から流れ去り(Ἐκκέχυται μελέων)、震える老年(τρομερὴ … senectus)がまなざしを捉えた(λάβε βλέμμα)。そして軽い財布は、出費のために(δαπανὰς)もはや多くを供しない。というのも、手立てのない男は(Οὐ γὰρ ἔχει ἀπάλαμνος ἀνὴρ)持たない……〔底本は以下が欠けている〕クレイニコス(Κλεινικὸς)も、老人(ὁ γέρων)も……〔底本は以下が欠けている〕あなたが平静な心でいられるなら、すべてについて眠ること(ἐς πάντα μάλ' εὕδειν)を
Malueris, λήθη δὲ πόνου ἔσετ', ἠδὲ πενίης.Κεῖνο δὲ παγκάλλιστον, ut omnibus undique mensisΣὺν φιάλῃ ἢ σὺν δέπαϊ συνοπάονι μουσέωνΘυμοῦ ἀκηχεμένου solatia blanda requiras.Hic erit et fructus Δημήτερος ἀγλαοκάρπου.Ἔνθα σοι εἴδαρ ἔοι, πολυχανδέα pocula θέντι
PL 19, 923B選ぶだろう。そして労苦と貧しさの忘却(λήθη δὲ πόνου ἔσετ', ἠδὲ πενίης)があるだろう。そしてこれがもっとも美しい(Κεῖνο δὲ παγκάλλιστον)こと、どの食卓にも至るところで鉢とともに(Σὺν φιάλῃ)または杯とともに(ἢ σὺν δέπαϊ)、ムーサたちの伴侶(συνοπάονι μουσέων)として、悲しむ心の(Θυμοῦ ἀκηχεμένου)やさしい慰めを求めること。ここには、輝く実りのデメテル(Δημήτερος ἀγλαοκάρπου)の収穫もあるだろう。そこであなたに食物があろう(Ἔνθα σοι εἴδαρ ἔοι)、大きく口を開いた(πολυχανδέα)杯を置いたなら(θέντι)、
Κιρνᾷν, αἴκε θέλοις, νέκταρ vin οιο bon οιοAmbo igitur nostrae παραλέξομεν otia vitae,Dum res, et aetas, et sororumΝήματα πορφύρεα πλέκονται.
PL 19, 923B望むなら混ぜるがよい(Κιρνᾷν, αἴκε θέλοις)、よいぶどう酒(vin οιο bon οιο)のネクタル(νέκταρ)を。それゆえ我々二人は、我々の生の閑暇を(παραλέξομεν)共に過ごそう、財と、年齢と、姉妹たち〔運命の女神〕の紫の糸(Νήματα πορφύρεα)が織られているあいだは(πλέκονται)。
Epistola XIII
第13書簡PL 19, 923Bアウソニウスよりパウルスへ。〔ギリシア語〕ローマ人の執政官は、徳を語る者にして詩人へ、〔ギリシア語〕アウソニウスよりパウルスへ。友らに会うために急げ。〔ギリシア語〕
Epistola XIV
第14書簡PL 19, 923CAUSONIUS PAULO.Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.Te propter campos incolo Santonicos.Congressus igitur nostros pete. Si tibi cura,Quae mihi, conspectu jam potiere meo.Sed tantum appropera, quantum pote corpore, et aevo:
PL 19, 923Cアウソニウスよりパウルスへ。友よ、あなたのゆえに、私は海のようなガルムナ(ガロンヌ川)を離れた。あなたのゆえに、サントネス人の野に住んでいる。それゆえ、我々の再会を求めて来い。あなたに私と同じ気遣いがあるなら、もう私の顔を見る喜びを得るだろう。ただし、体と年齢が許すだけ急げ。
Ut salvum videam, sat cito te video.Si post infaustas vigor integratus habenas,Et rediit membris jam sua mobilitas:Si riguam laetis recolis Pimpleida Musis,Jam vates, et non flagrifer Automedon:Pelle soporiferi senium, nubemque veterni:
PL 19, 923C無事なあなたに会うなら、それで十分早く会えたことになる。不吉な手綱〔病〕のあとで、活力が回復し、手足に本来の動きがすでに戻ったなら、潤うピンプレイス〔ムーサの別名〕を喜ばしいムーサたちとともに再び耕すなら、いまや詩人であって、鞭を振るうアウトメドン〔御者の名〕ではないなら、眠気をもたらす老いと、惰眠の雲を追い払え。
Atque alacri mediam carpe vigore viam.Sed cisium, aut pigrum cautus conscende veredum.Non tibi sit rhedae, non amor acris equi.Canteri moneo male nota petorita vites.Nec celeres mulas ipse Metiscus agas.Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta,
PL 19, 923Dそして勢いよく、道の半ばを進め。だが用心して軽馬車か、のろい駅馬に乗れ。大型馬車への愛も、勇んだ馬への愛も持つな。去勢馬の、悪名高い四輪馬車は避けよと忠告する。また、自らメティスクスのように速いラバを駆るな。そうすればムーサたちはあなたに寛大で、思索は手早く、
Et memor: et liquidi mel fluat eloquii.Sic, qui venalis tam longa aetate CrebennusNon habet emptorem, sit tibi pro pretio.Attamen ut citius venias, leviusque vehare,Historiam, mimos, carmina, linque domi:Grande onus in Musis; tot saecula condita chartis,
PL 19, 923D記憶もよく、澄んだ雄弁の蜜が流れるだろう。そうすれば、これほど長い年月売りに出されながら買い手のいないクレベンヌスが、あなたの代価となるだろう〔Crebennus は不詳〕。それでも、早く来て、軽く運ばれるために、歴史書、物真似劇、詩を、家に残せ。ムーサたちは大きな荷だ。紙に収められた多くの世、
Quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.Nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα πληθύν,Γραμματικῶν τε πλοκὰς καὶ λογοδαιδαλίην,Δάκτυλον ἡρῶον, καὶ ἀοιδοπόλον χορίαμβον,Σὺν Θαλίες τε χόρῳ σύρματα Τερψιχόρες.Σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν ἀμφοτέρωθεν,
PL 19, 923D自らの時代にもほとんど耐えられぬものが、我々の時代を重くする。私〔nos〕のもとには、多様な姿の詩句の群れ(ἐπέων πολυμορφέα πληθύν)が見つかる、文法家たちの絡み合いと、言葉の細工、〔ギリシア語〕英雄の六歩格の脚と、歌い手たちのコリアンボス、〔ギリシア語〕タレイアの合唱隊とともに、テルプシコレの引き裾〔syrmata。悲劇の役者の裾を引く衣を言うと取った〕、〔ギリシア語〕ソタデス風の淫らな歌と、両側からのイオニア調、〔ギリシア語〕
Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον εὐεπίηνΕἰλιπόδην σκάζοντα, καὶ οὐ σκάζοντα τρίμετρον,Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἔννεα Ἡροδότου.Ῥητορικῶν θαυμαστὰ σοφῶν ἐρικύδεα φῦλαΠάντα μάλ', αἴκε θέλοις, καὶ πλέον, αἴκε θέλοις.Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris.Vale. Valere si voles me, jam veni.
PL 19, 924Aピンダロス風の律動の、法にかなった美しい言葉、〔ギリシア語〕足を巻く、跛行する詩と、跛行しない三歩格、〔ギリシア語〕トゥキュディデスの八巻、ヘロドトスの九巻、〔ギリシア語〕修辞の賢者たちの驚くべき、名高い族、〔ギリシア語〕望むなら、すべてを、望むならそれ以上を。〔ギリシア語〕我々の書物のうちから、この歓迎の贈り物(ἀσπαστικὸν)をあなたに差し出す。健やかであれ。私が健やかであることを望むなら、いますぐ来い。
Epistola XV
第15書簡PL 19, 924AAUSONIUS TETRADIO salutem.O qui venustos uberi facundiaSales opimas, Tetradi:Cavesque, ne sit tristis et dulci carensAmara concinnatio:Qui felle carmen atque melle temperans,
PL 19, 924Aアウソニウスよりテトラディウスへ、挨拶を送る。ああ、豊かな雄弁をもって優雅な機知を肥やすテトラディウスよ、陰気で、甘さを欠く苦い作りにならぬよう気を配り、胆汁と蜜で詩を調合する者よ、
Torpere Musas non sinis,Pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,Et quae sapore tristia:Rudes Camenas qui Suessae praevenis:Aevoque cedis, non stylo.Cur me propinquum Santonorum moenibus
PL 19, 924Bムーサたちが鈍るのを許さず、味に無気力なものを彩り、風味が陰気なものをも彩り、スエッサの粗削りなカメナ〔ルキリウスの詩〕に先んじる者、年代では劣るが、文体では劣らない。なぜあなたは、サントネス人の城壁の近くにいる私を、
Declinas, ut Lucas bovesOlim resumpto praeferoces praelioFugit juventus Romula?Non ut tigris te, non leonis impetu,Amore sed charo expeto.Videre alumni gestio vultus mei,
PL 19, 924B避けるのか、ルカニアの牛〔ゾウ〕を、かつて戦いが再開されて猛り立つそれをローマの若者が逃げたように。トラのようにではなく、獅子の突進のようにでもなく、愛しい愛情をもって私はあなたを求めるのだ。私は自分の教え子の顔を見たくてたまらず、
Et indole optata frui.Invitus olim devoravi absentiaeNecessitatem pristinae,Quondam docendi munere adstrictum graviIculisma cum te absconderet.Et invidebam devio, ac solo loco
PL 19, 924C望んだ素質を楽しみたい。かつて私は、いやいやながら、不在の以前の必要を呑み込んだ、当時、教えるという重い務めに縛られたあなたをイクリスマ(アングレーム)が隠したときに。そして私は、人里離れた孤立した土地が、
Opes camenarum tegi.At nunc frequentes, atque claros, nec procul,Cum floreas inter viros:Tibique nostras ventus auras deferat,Auresque sermo verberet:Cur me supino pectoris fastu tumens
PL 19, 924Cカメナたちの富を隠すのを妬んだ。だが今や、多くの名高い人々のなかに、遠からぬ所に、あなたは栄えているのに。風が我々の息吹をあなたに運び、言葉があなたの耳を打つというのに、なぜ、胸の高慢を仰向けに膨らませて、
Spernis poetam consulem?Tuique amantem, teque mirantem, ac tuaDesiderantem carmina,Oblitus alto negligis fastidio?Plectendus exemplo tuo:Ni stabilis aevo pectoris nostri fides
PL 19, 924C執政官である詩人の私を退けるのか。あなたを愛し、あなたに感嘆し、あなたの詩を求めてやまない私を、忘れて、深い嫌悪で顧みないのか。あなたの例に倣って罰せられるべきところだ。もし我々の胸の信義が時代を経ても揺るがず、
拒む者をも愛するのでなければ。健やかであれ。私が健やかであることを望むなら、飛んで来い、書箱とあなたのムーサたちとともに。
Epistola XVI
第16書簡PL 19, 924DAUSONIUS PROBO praefecto praetorio salutem.Oblata per antiquarios mora, scio promissi mei gratiam exspectatione consumptam, Probe vir optime. In secundis tamen habeo non fefellisse. Apologos Titiani, et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur. Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos, studio in te observantiae meae impudentissimos: paucos quidem, ut ego loquax judico: verum tu cum legeris, etiam nimium multos putabis. Adjuro benevolentiam tuam verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione fluxisse. (Nam quis hos diu cogitaret?) quod sane ipsi per se probabunt. Fors fuat, ut si mihi vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus exspoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules. Cumque ego imitatus sim vesaniam Chaerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri. Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antilogium fabularum, garruli et deceptores, qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt. Vale, et me dilige.
PL 19, 924Dアウソニウスより近衛長官プロブスへ、挨拶を送る。写字生たちによる遅れが入り、私の約束の喜びは待つうちに使い果たされたと承知している、最善のプロブスよ。それでも、期待を裏切らなかったことは次善として数えている。ティティアヌスの寓話と、ネポスの年代記──これもまた物語に等しい──を、あなたの高貴のもとに送った。あなたの子らの教育のために、私の熱心な努力から何かが寄与されることを喜び、誇りにさえ思う。ただし寓話の書の前に、いくつかのエポドスを置いた。あなたへの敬意に対する熱意のために、きわめて恥知らずなものである。少数だと、おしゃべりな私は判断するが、あなたが読めば多すぎるとさえ思うだろう。あなたの好意を、私の慎みの証人として誓う、それらは突然の思いつきから流れ出たのだ。(というのも、誰がこんなものを長く思案しようか。)これはまさに、それら自身が自ずから証明するだろう。運がよければ、命が続くなら、粗削りながら、あなたの事績から何かを書き出すかもしれない。それをあなたが読んでは認めなくとも、書かれたことは善意で受け取ってほしい。私はコイリロスの狂気〔コイリロスはアレクサンドロスを称えた拙い詩人〕を真似たが、あなたはアレクサンドロスの寛大さで赦してほしい。そこでこれらは、プラウトゥスの言うように、さしあたり物語の前口上〔antilogium。プラウトゥスの語で、前口上の意と取った〕となるだろう、おしゃべりで欺く者たちで、敬意への奉仕のために整えられ、耳への罵りのために集まったものだ。健やかであれ、そして私を愛せ。
Epistola XVI (Ad librum: ut eat ad Probum)
第16書簡(続き)書物に、プロブスのもとへ行けとPL 19, 925BPerge, o libelle, Sirmium,Et dic hero meo, ac tuo,Ave atque salve plurimum.Quis iste sit nobis herus,Nescis, libelle? an, cum scias,Libenter audis, quod juvat?
PL 19, 925B進め、小さな書物よ、シルミウムへ、そして私の、またあなたの主人に告げよ、ご機嫌よう、ごきげんよう、と幾度も。その主人が我々にとって誰なのか、あなたは知らないのか、書物よ。それとも知りつつ、嬉しいことを喜んで聞こうとするのか。
Possem absolute dicere:Sed dulcius circumloquar,Diuque fando, perfruar.Hunc dico, qui lingua potens,Minorem Atridam praeterit,Orando pauca et musica.
PL 19, 925B私は端的に言うこともできよう。だがもっと甘く回りくどく語り、長く語ることで楽しもう。私が語るのは、弁舌に力があり、年少のアトレウスの子〔メネラオス〕を凌ぎ、少なく、調べ良く語るその人だ。
Qui grandines Ulixei,Mellifluentem Nestora,Concinnatorem et Tullium,Qui solus, exceptis tribusHeris, herorum primus est,Praetorioque maximus.
PL 19, 925Cオデュッセウス〔Ulixes〕の霰〔のような弁舌〕を、蜜の流れるネストルを、また巧みに言葉を整えるトゥッリウス〔キケロ〕を〔凌ぐ〕人、三人の主人を除いては、ただ一人、主人たちの中で第一であり、近衛〔の長官職〕で最高の者。
Dico hunc senati praesulem,Praefectum eumdem, et consulem(Nam consul aeternum cluet),Collegam Augusti consulis,Columen curulis Romulae,Primum in secundis fascibus.
PL 19, 925C私はこの人を、元老院の首班と呼び、同じく長官、また執政官と呼ぶ。(執政官は永遠にその名で呼ばれるからだ)執政官アウグストゥスの同僚、ローマの高官椅子(セッラ・クルリス)の柱、第二の束桿(ファスケス)〔執政官〕の中で第一の者を。
Nam primus e cunctis eritConsul, secundus principi.Generi hic superstes aureo,Satorque prolis aureae,Convincit Ascraeum senem.Qui saeculum omne ferreum:
PL 19, 925Cというのも、すべての執政官のうちで第一となり、君主に次ぐ者となるからだ。この人は黄金の種族の生き残りであり、黄金の子孫の生みの親であり、アスクラの老人〔ヘシオドス〕を論破する、世をすべて鉄だと〔言った〕あの老人を。
Qui vincit aevi injuriam;Stirpis novator Anniae:Paribusque comit infulisAniciorum stemmata.Probum loquor. Scis optime,Quem nemo fando dixerit,
PL 19, 925D時代の不正に打ち勝つ人、アンニウス家の血筋を新たにする人、また等しい頭飾りでアニキウス家の系譜を飾る人。私が語るのはプロブスだ。あなたはよく知っている、その人を語って口にする者は誰も、
Qui non prius laudaverit.Perge, o libelle, et utereFelicitate intermina.Quin et require, si sinetTenore fari obnoxio:Age vera proles Romuli,
PL 19, 925Dまず称えずには語らなかった。進め、書物よ、そして享受せよ、尽きぬ幸運を。さらに尋ねよ、もし彼が許し、恭しい調子で語ることを許すなら。さあ、ロムルスの真の子孫よ、
Effare causam nominis.Utrumne mores hoc tuiNomen dedere, an nomen hocSecuta morum regula?An ille venturi sciensMundi supremus arbiter,
PL 19, 926Aその名の由来を語れ〔Probus は「正直な」の意〕。あなたの品行がこの名を与えたのか、それともこの名に品行の規範が従ったのか。それとも、来るべき世を知る世界の至高の裁き手が、
Qualem creavit moribus,Jussit vocari nomine?Nomen datum praeconiis,Vitaeque testimonio.Libelle felix: quem sinuVir tantus evolvet suo,
PL 19, 926A品行においてどのようなあなたを創ったかを見て、その名で呼ばれよと命じたのか。名は称賛のために与えられ、生涯の証しのために与えられた。幸いな書物よ、あなたをふところでこれほどの人が自ら開き、
Nec occupari temporaGrato queretur otio.Quem mille cum vocis modis,Leni aut susurro impertiet:Cuique vigiles luminumVacare dignabunt corae.
PL 19, 926B楽しい閑暇のなかで時間が塞がれると嘆くこともない。千の声の調子で、あなたに穏やかに、あるいはささやきで語りかけ、その人の眠らぬ目の瞳は、あなたに向けられることをよしとするだろう。
Quem mente, et aure consciis,Quibusdam omissis, pelleget.Quaecumque fortuna est tibi,Perge, o libelle, et utereFelicitate intermina.Dic me valere, et vivere.
PL 19, 926B彼は心と耳をよく心得て、いくつかを飛ばして、あなたを読み通すだろう。あなたにどんな運があろうと、進め、書物よ、そして享受せよ、尽きぬ幸運を。私が健やかで、生きていると告げよ。
Dic vivere ex voto pio,Sanctis precantem vocibus,Ut quem Curulis proximaCollegio nati dedit:Hunc rursus Augustus priorSuis perennet fascibus.
PL 19, 926B私が敬虔な誓願どおりに生きていると告げよ、聖なる声で祈りつつ、次の高官椅子が息子の同僚として与えた者を、年長のアウグストゥスが再び自らの束桿で永く続けさせるように、と。
Subnecte et illud leniter:Apologos, en, misit tibiAb usque Rheni limiteAusonius, nomen Italum,Praeceptor Augusti tui,Aesopiam trimetriam:
PL 19, 926Cそして穏やかにこう付け加えよ。見よ、寓話集を、あなたにレヌス〔ライン川〕の国境からイタリアの名を持つアウソニウス、あなたのアウグストゥスの師が送った、アイソポス風の三歩格の〔寓話〕を。
Quam vertit exili stylo.Pedestre concinnans opus,Fandi Titianus artifex.Ut hic avi ac patris decusMixto refulgens sanguine,Probianoque, ac Anicio;
PL 19, 926Cそれを、細い筆で訳した〔作品〕を。散文の作品を整えたのは、弁舌の名手ティティアヌスである。この子が祖父と父の栄光を、混ざった血で輝かせ、プロビウス家とアニキウス家の血で。
(Ut quondam in Albae moenibusSupremus Aenea satus,Silvios Iulis miscuit:)Sic iste, qui natus tuus,Flos flosculorum RomuliNutricis inter lemmata,
PL 19, 926D(かつてアルバの城壁のうちで、アエネアスの最後の子、シルウィウス家の血をユルス家の血と混ぜたように。)そのように、あなたの子であるこの子は、ロムルスの花々の花であり、乳母の語句〔lemmata〕のあいだでも、
Lallique somniferos modos,Suescat peritis fabulisSimul jocari, et discere.Et adde votum, quod pioConcepimus rei Deo:Ut genitor Augustus dedit
PL 19, 926D子守歌の眠りを誘う調べのなかでも、巧みな寓話に慣れ、戯れつつ、同時に学ぶように。そして加えよ、慈しみ深い神にこの件について我々が抱いた願いを。父アウグストゥスが与えたように、
Collegio nati Probum:Sic Gratianus hunc novumStirpi futurae copulet.Rata sunt futura, quae loquor.Sic merita, sic fatum jubet.Sed jam ut loquatur Julius,
PL 19, 926D息子の同僚としてプロブスを、そのようにグラティアヌスがこの新しい子を将来の血筋に結びつけますように。私の語る未来は確かなことだ。功績もそう命じ、運命もそう命じる。だがもう、ユリウスが言うように、〔Julius が誰を指すか定かでない〕
語りの限度を、いやでも受け入れよ、足の速い二歩格よ。アウェーと言い終えたら、ウァレーと言え。
Epistola XVII
第17書簡PL 19, 927APrimus jucundi fuit hic tibi fructus honoris,Augustae faustum munus habere manus.Proximus ex longo gradus est, Quaestoris amiciCuram pro strenis excubuisse tuis.Ergo, interceptos regale nomisma PhilipposAccipe tot numero, quot duo Geryones.
PL 19, 927Aこれが、あなたにとって愉快な栄誉の最初の果実だった、皇帝の手から幸いな贈り物を受けることが。その次の段階は、遠く隔たって、友である財務官の気遣いが、あなたの新年の贈り物のために見張っていたことだ。ゆえに、途中で止められた金貨フィリッポス、王の貨幣を、二人のゲリュオネスの数だけ受け取れ。
Quot terni bijuges: demptoque triente Camenae:Quotque doces horis, quotque domi resides.Ostia quot pro parte aperit stridentia Circus:Excepto, medium quod patet ad stadium.Quot pedibus gradiuntur apes, et versus Homeri:Quotque horis pelagus profluit, aut refluit.
PL 19, 927B三つの二頭立ての数、また三分の一を除いたカメナたち〔九人から三を引いた数〕、あなたが教える時間の数、家に留まる時間の数。競技場が一部分開く軋む門の数、中央の競走路に開く門を除いて。ミツバチが歩む足の数、ホメロスの詩行〔の足〕の数、海が満ち、あるいは引く時間の数。
Protulit in scenam quot dramata fabellarumArcadiae medio qui jacet in gremio.Vel quot juncturas geometrica forma favorumConserit extremis omnibus, et mediis.Quot telios primus numeris, solusque probatur;Quot par, atque impar partibus aequiparat.
PL 19, 927B舞台に出した、小さな劇の数、アルカディアの懐に横たわる者が。あるいは蜂の巣の幾何学的な形がすべての端と中程で結び合わせる接合の数、数のうち最初に、ただ一つ「完全な(telios)」とされる数、偶数と奇数を、その部分で等しくする数。
Bis ternos, et ter binos qui conserit unus:Qui solus totidem congeminatus habet.Quot faciunt juncti subterque supraque locati,Qui numerant Hyadas, Pleiadasque simul.. . . . . . . . . . . . . . . .Ursule, collega nobilis Harmonio.
PL 19, 927B二の三倍と三の二倍を一つにまとめる数、ただ一つ、同じ数を二重にして持つ数。上と下に置かれて結ばれたときに成す数、ヒュアデスとプレイアデスを合わせて数える者たちの。……ウルスルスよ、ハルモニウスの名高い同僚よ。
Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus, et Asper,Quem sibi conferret Varro, priorque Crates,Quique sacri lacerum collegit corpus Homeri,Quique notas spuriis versibus apposuit:Cecropiae commune decus, latiaeque camenae,Solus qui Chium miscet, et Ammineum,
PL 19, 927Cハルモニウス、そのような人に、クララヌス、スカウルス、アスペルが、またウァッロ、先代のクラテスが自らと比べたであろう。聖なるホメロスの引き裂かれた体を集めた者、偽の詩行に印を付けた者。ケクロプスの国〔アテナイ〕とラティウムのカメナの共通の誉れ、キオスとアンミネウムの〔酒〕を混ぜる唯一の者、〔刷りは行末の読点で終わり、文は完結しない〕
Epistola XVIII
第18書簡PL 19, 927CAUSONIUS PONTIO PAULINO.Condiderat jam solis equos Tartessia Calpe:Stridebatque freto Titan insignis Ibero:Jam succedentes quatiebat Luna juvencas;Vinceret ut tenebras radiis, velut aemula fratris.Jam volucres, hominumque genus superabile curis,
PL 19, 927Cアウソニウスよりポンティウス・パウリヌスへ。タルテッソスのカルペ〔ジブラルタルの岩〕はすでに太陽の馬を隠していた。ティタン〔太陽〕は輝かしく、イベリアの海峡にじゅっと音を立てていた。月はすでに、続いてくる若牛たちを揺すっており、兄弟〔太陽〕に張り合うように、光線で闇に打ち勝とうとしていた。すでに鳥たちと、憂いに打ち負かされやすい人間の族を、
Mulcebant placidi tranquilla oblivia somni.Transierant idus, medius suprema decemberTempora venturo properabat jungere Jano.Et nonas decimas ab se nox longa kalendasJugiter acciri celebranda ad festa jubebat.Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere; medius fidius neque ipse bene intelligo: tamen suspicor. Jam prima nox erat ante diem nonum decimum kalendarum Januariarum, cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. His longe jucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi videare assecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista cognovi.
PL 19, 927D穏やかな眠りの静かな忘却がなだめていた。イドゥスは過ぎ、12月は半ばを越え、その終わりの時を、来たるヤヌス〔1月〕に結びつけようと急いでいた。そして長い夜は、カレンダエの十九日前の日を〔nonas decimas … kalendas の係りは定かでない。散文で言う「1月のカレンダエの十九日前」と取った〕祝われるべき祭りへと絶えず呼び寄せるよう命じていた。あなたは、私がこれほどの詩行で何を言いたいのか、おそらく分かるまい。まことに、私自身もよくは分からない。しかし推測はする。1月のカレンダエの十九日前の最初の夜であったとき、あなたの書簡が私に届けられた。実に学識に満ちたものだった。それに添えて、はるかに愉快な詩を付けていた。スエトニウスが王たちについて著した三巻を要約した詩で、あまりの優雅さに、あなたこそが、事物の本性に反して、簡潔でありながら不明瞭でないことを成し遂げた唯一の人に思える。この詩行から、私は次のことを知った。
Europamque Asiamque duo vel maxima terraeMembra: quibus Libyam dubie Sallustius additEuropae adjunctam, possit cum tertia dici:Regnatas multis, quos fama obliterat: et quosBarbara Romanae non tradunt nomina linguae,Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,
PL 19, 928Aヨーロッパとアジア、大地のもっとも大きな二つの部分を。サッルスティウスはこれらにリビュアを疑わしげに加え、ヨーロッパに付属するものとしたが、第三のものとも言えように。また、評判が消し去った多くの者たちが治めた〔国々〕、そしてローマの言葉が伝えない異国の名の者たち、イッリバヌス、ヌミディアのアウェリス、パルティアのウォノネスを、
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum.Quique magos docuit mysteria vana Necepsus:Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.Haec tu quam perite, et concinne, quam modulate, et dulciter, ita juxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris, ac primigeniis vocibus sua fastigia non perirent. Jam quid de eloquentia dicam? liquide adjurare possum, nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae juventutis aequari. Certe ita mihi videris. Si erro, pater sum, fer me: et noli exigere judicium, obstante pietate. Verum cum pie diligam, sincere ac severe judico. Affice me, oro, tali munere frequenter: quo et oblector, et honoror. Accessit tibi ad partem poeticam mellea modulatio. Quid enim aliud agunt,Audax Icario qui fecit nomina ponto,Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,nisi ut et vegetam, et sublimem alacritatem tuam, temeritatem voces: me vero, et consultum, et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec ad te breviter, et illico, vesperis illius secuto mane dictavi. Ita enim tabellarius tuus, ut epistolam referret, instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. Vale.
PL 19, 928Aまたカラヌス、ペッラの王たちに名を与えた者を。また、魔術師たちにむなしい奥義を教えたネケプソスを。名もなく治めた者、そのあとセソストリスを。これをあなたは、なんと巧みに、整って、音律をもって、甘美に、ローマ語の強勢の本性に沿って語ったことか。しかも真正の原初の語音がそれぞれの高みを失わぬように。さて雄弁について何を言おうか。はっきりと誓って言える、詩的な弁舌においてローマの若者のうちあなたに並ぶ者はいない。少なくとも私にはそう見える。もし誤っているなら、私は父なのだから、耐えてくれ。そして情愛が妨げる以上、判断を求めないでくれ。だが私は情愛をもって愛しつつ、誠実に、厳格に判断する。願わくは、このような贈り物で私をたびたび動かしてほしい。それによって私は楽しみ、また名誉を得る。あなたには詩の面に加えて、蜜のような音律まで備わった。実際、イカロスの海に名を与えた大胆な者〔イカロス〕と、また慎重にカルキスの城へ泳ぎ渡った者〔ダイダロス〕とは、あなたが自分の活発で高みを目指す敏捷さを無謀と呼び、私を思慮深く、息子が倣うべき、救いとなる慎重さを備えた者と言う、そのため以外の何であろうか。しかし実はそれは逆である。あなたは頂点を目指しつつ落ちず、私の老齢は立っていられれば十分だとする。これらを私は手短に、すぐに、あの夕べの翌朝に口述した。あなたの使者が、返書を持ち帰ろうと急かしていたからである。もし閑暇ができれば、あなたにもっと長く戯れ言を書き連ねることは楽しい務めとなろう。あなたを引き出し、私自身も満足するために。健やかであれ。
Epistola XIX
第19書簡PL 19, 928DPAULINO AUSONIUS. Metrum sic suasit, ut essesTu prior, et nomen praegrederere meum.Quamquam et fastorum titulo prior, et tua RomaePraecessit nostrum sella curulis ebur.Et quae jamdudum tibi palma poetica pollet.Lemnisco ornata est, quo mea palma caret.
PL 19, 928Dパウリヌスへ、アウソニウスより。韻律がこう勧めたので、あなたが先になり、私の名に先立つことになった。もっとも、執政官表の題でもあなたが先であり、ローマではあなたの象牙の高官椅子が、我々のものに先立った。また、すでに久しくあなたの詩のヤシが力を持ち、それはリボンで飾られている。私のヤシにはそれがない。
Longaevae tantum superamus honore senectae.Quid refert? cornix non ideo ante cycnum.Nec quia mille annos vivit Gangeticus ales,Vincit centum oculos, regie pave, tuos.Cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo.Assurgit Musae nostra Camena tuae.
PL 19, 928D我々は長命な老年の栄誉でのみ勝っている。それが何の意味があろう。カラスは、だからといってハクチョウより先ではない。ガンジスの鳥〔フェニックス〕が千年生きるからといって、百の目を持つ、王者のクジャクよ、あなたに勝るのでもない。年齢で先んじる分だけ、才能では譲る。我々のカメナは、あなたのムーサに席を立つ。
生きよ、健やかであれ。そして、来るべきヤヌス〔年〕を同じ数だけ積み重ねよ、あなたの父たち、あるいは我々の父たちが続けて重ねた数と同じだけ。
Epistola XX
第20書簡PL 19, 929AAUSONIUS PAULINO SUO salutem.Quanto me affecit beneficio, non delata quidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen MURIAE, quod in usu vulgi est, nec solere, nec posse dicere: cum scientissimi veterum, et Graeca vocabula fastidientes, Latinum in GARI appellatione non habeant. Sed ego quocumque nomine loquar, liquor iste SOCIORUM vocatur. Vale.Jam patinas implebo meas, ut parcior illeMajorum mensis applaria succus inundet.Quid autem tam amabile, tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defraudas? o melle dulcior, o gratiae venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Sed haec, atque alia hujusmodi documenta liberalis animi, alicui fortasse, et aliquando, quamvis rarius: illud de epistolarum tuarum eruditione, de poematis jucunditate, de inventione, et concinnatione, juro omnia, nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur imitandum. De quo opusculo, ut jubes, faciam. Exquisitius universa limabo: et quamvis per te manus summa contigerit, coelum superfluae expolitionis adhibebo: magis ut tibi parcam, quam ut perfectis aliquid adjiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi: dum illud, quod a me heroico metro desideras, inchoatur. Isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt. Vale.Iambe Parthis, et Cydonum spiculis,
PL 19, 929Aアウソニウスより我がパウリヌスへ、挨拶を送る。息子パウリヌスよ、どれほど私に恩恵を施してくれたことか。私の苦情は届けられたのではなく、受け止められたのだ。送ってくれた油が私に気に入らなかったのではと恐れて、あなたは贈り物を重ねた。そのうえバルキノ(バルセロナ)産の塩漬け魚の汁〔muria〕の調味料まで添えて、いっそう豊かに贈ってくれた。あなたも知っているように、私は、俗に使われる「ムリア〔MURIA〕」という名を口にするのを常とせず、またできもしない。最も学識ある古人はギリシア語の語を嫌ったが、ガルム〔GARI〕という呼称に当たるラテン語を持たないのだ。だが私はどんな名で言おうと、この液は「仲間たちの〔SOCIORUM〕」と呼ばれる。健やかであれ。いまや私は自分の皿を満たそう、あの汁がより控えめに、祖先の食卓の applaria を満たすように〔applaria は語義不詳〕。だが、これほど愛すべく、これほど客をもてなす心はあろうか、あなたが私に分かち与えようと、初物の新しさのうちに自分の楽しみを削るとは。ああ、蜜より甘く、優美の魅力よりも華やかで、すべての人から父の抱擁で抱きしめられるべき人よ。だが、こうしたこと、そのほかのこの種の気前のよい心の証しは、あるいは誰かに、いつか、まれにはあるかもしれない。あなたの書簡の学識、詩の愉快さ、着想と構成については、誓って言う、誰も決して真似られず、たとえ真似るべきだと認めても。その小品については、あなたの命じるとおりにしよう。全体をいっそう精密に磨き上げよう。あなた自身によって最後の仕上げが触れられたとしても、余計な磨きの彫刻刀〔coelum。caelum(のみ)と取った〕を当てよう──完成したものに何かを足すというより、あなたをいたわるために。とはいえ、その間に、あなたの使者が詩の小さな花冠なしで帰らぬよう、少しばかりのイアンボスで前奏を奏でようと思った。あなたが私に求める英雄詩の方を始めるまでのあいだに。しかし、あなたとヘスペリウスが無事であるようにとの願いにかけて、これらは一夜の灯火の時間に流れ出たもので、そのことは作品自らが示すだろうが、それ以上の入念さはなかった。健やかであれ。イアンボスよ、パルティアとキュドニア人の矢よりも〔速く〕、
Iambe pinnis alitum velocior,Padi ruentis impetu torrentior,Magna sonorae grandinis vi densior,Flammis corusci fulminis vibratior,Jam nunc per auras Persei talaribus,Petasoque ditis Arcados vectus, vola.
PL 19, 929Cイアンボスよ、鳥の翼よりも速く、奔るパドゥス(ポー川)の勢いより激しく、大いに鳴り響く霰の力より密に、きらめく稲妻の炎よりも震え走り、いまここで、ペルセウスの翼ある靴で空を通り、また富めるアルカディアの者〔メルクリウス〕の帽子に運ばれて飛べ。
Si vera fama est Hippocrene, quam pedisPulsu citatam cornipes fudit fremens:Tu fonte in ipso procreatus Pegasi,Primus novorum metra junxisti pedum:Illicque musis concinentibus novem,Caedem in draconis concitasti Delium.
PL 19, 929Cもし、ヒッポクレネを、蹄持つ馬が足を踏み鳴らしていななきつつ呼び起こして湧かせたという評判が真実なら、あなたはペガソスの泉そのもので生まれ、新しい脚の韻律を最初に結んだ。そしてそこで、九人のムーサたちが唱和するなか、竜の殺害へとデロスの者〔アポロ〕を駆り立てた。
Fer hanc salutem praepes et volucripesPaulini ad usque moenia, Hebromagum loquor.Et protinus, jam si resumptis viribusAlacri refecti corporis motu viget,Salvere jussum mox reposce mutuum.Nihil moreris: jamque dum loquor, redi,
PL 19, 929Dこの挨拶を運べ、翼をもち足の速い者よ、パウリヌスの城壁まで。エブロマグスのことだ。そしてただちに、もし力を取り戻し、回復した体が軽快に動いて元気であれば、挨拶の返礼をすぐ要求せよ。少しも遅れるな。私が話している間にも戻れ、
Imitatus illum stirpis auctorem tuae.Triplici furentem qui Chimaeram incendioSupervolavit, tutus igne proximo.Dic et Valere: dic, Avere te jubetAmicus, et vicinus, et fautor tuus,Honoris auctor, altor ingeni tui.
PL 19, 929Dあなたの血筋の祖〔ペガソスを指すらしい。イアンボスはペガソスの泉で生まれたとされた(前の節)〕を真似て。三重の火で荒れ狂うキマイラを、そのすぐそばの火にも安全なまま、飛び越えた者を。そして「健やかに」と言え。「ご機嫌よう」と、あなたに命じていると言え、あなたの友にして隣人、そして後援者が、栄誉の与え手、あなたの才能を育てた者が。
Dic et magister, dic parens, dic omniaBlanda atque sancta charitatis nomina.Aveque dicto, dic Vale, et actutum redi.Quod si rogabit, quid super scriptis novisMaturus aevi, nec rudis dijudicem:Nescire dices, sed paratum jam fore
PL 19, 930A師とも、父とも、すべての優しく聖なる愛の名で呼べと言え。「ご機嫌よう」と言い終えたら「健やかに」と言い、すぐ戻れ。もし彼が、新しい書き物について、年を重ね未熟でもない私がどう判定するかと尋ねるなら、知らないと言え。ただ、すでに用意されているだろうと、
Heroicorum versuum plenum essedum.Cui subjugabo de molarum ambagibus,Qui machinali saxa volvunt pondere,Tripedes caballos terga ruptos verbere.His ut vehantur tres sodales nuntii.Fors et rogabit, quos sodales dixeris
PL 19, 930A英雄詩の詩行を満載した二輪馬車が。それに私は、挽き臼の回り道から、機械仕掛けの重みで石を回す、鞭で背を打ち破られた、三脚の馬たち〔三脚の韻律の脚を暗に指す〕を繋ぐ。それによって、三人の仲間の使者が運ばれるように。たぶん彼は、あなたが仲間と言った者は誰かと尋ねるだろう。
Simul venire: dic, Trinodem dactylumVidi paratum crucianti canterio:Spondeus illi lentipes ibat comes,Paribus moratur qui locis cursum meum:Mihique similis, semper adversus tamen,Nec par, nec impar, qui Trochaeus dicitur.
PL 19, 930A一緒に来る者を。言え、三つの節を持つダクテュロスを、責め苦を与える去勢馬のために支度が整っているのを私は見た、と。彼には足の遅いスポンデイオスが伴って行った。それは同じ位置で私の歩みを遅らせる者だ。私に似て、しかもつねに逆らう、偶でも奇でもない、トロカイオスと呼ばれる者。
Haec fare cursim, nec moratus pervola,Aliquid reportans interim munusculiDe largitate musici promptarii.
PL 19, 930Bこれを手早く語り、ぐずぐずせず飛んで行け、その間に、何か小さな贈り物を持ち帰りつつ、音楽の蔵の、気前のよい惜しみなさから。
Epistola XXI
第21書簡PL 19, 930BAUSONIUS PAULINO SUO salutem.Multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat, et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. Nam, quia nihil, poscente me, abnuis, magis acuis procaciam, quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebromanum conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio immature periclitatur expelli. Quod nisi indulseris, rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur: et nauso, aliaque quavis navi usque ad oppidum praebita, frugis aliquantulum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Curculionem Plauti pertinebit. Hoc quo facilius impetrarem, aut quo majorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis, signatamque ad te epistolam misi: ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret. Signavi autem, non ut Plautus ait, per ceram, et linum, litterasque interpretes, sed per poeticum characterem magis notavimus, tamquam signum impressum judicares.Philon, meis qui villicatus praediis,Ut ipse vult, epitropos;(Nam gloriosum Graeculus nomen putat,Quod sermo fucat Doricus)
PL 19, 930Bアウソニウスより我がパウリヌスへ、挨拶を送る。息子パウリヌスよ、あなたに感謝する多くのたびたびの理由を、折々に生じる機会が私にもたらし、あなたの性質の温和な寛容がとりもつ。というのも、私が求めるとき、あなたは何も拒まないので、あなたは私の厚かましさを鈍らせるどころか研ぎ澄ますからだ。今回も、かつての私の管理人ピロンの件で、それを試すことになろう。彼はエブロマヌム〔底本は Hebromanum。他の箇所のエブロマグス(Hebromagus)のことらしい〕で、あちこちの畑で買い集めた商品を貯え、あなたの者たちから認められた宿を用いているが、早々に追い出される危険にある。もしあなたが、私の頼みに応じて、彼が滞在の延長を自分の便宜に用いることを許さず、また小舟〔nauso〕その他、町まで供される舟で、我々の穀物をいくらか運んで、ルカニアクスがすみやかに欠乏から解放されるようにしなければ、あの学識ある男の一家はみな、トゥッリウスの穀物供給の話ではなく、プラウトゥスの『クルクリオ』〔飢えた居候の喜劇〕に属することになろう。これをより容易く得るため、あるいはあなたが断ればより大きな迷惑を恐れるよう、イアンボスで整えて封をした書簡をあなたに送った。封印の保証なしに届けば、使者に細工をさせたと言われないためだ。封じたのは、プラウトゥスの言う蠟と亜麻と通訳たる文字によるのではなく、詩の特徴でしるしを付けたもので、いわば押された印と見なしてほしい。ピロンは、私の領地の管理を務め、自分で望むとおりに言えば「エピトロポス(epitropos)」〔ギリシア語で管財人〕だ。(このギリシア人の小者は、これを誉れある名と思っている、ドーリス語の言葉が彩るからだ)
Suis querelis asserit nostras preces:Quas ipse lentus prosequor.Videbis ipsum, qualis adstet cominus,Imago fortunae suae,Canus, comosus, hispidus, trux, attubus,Terentianus Phormio.
PL 19, 930D自分の嘆きに我々の願いを重ねて主張する。その願いを私は気乗りしないまま後押しする。あなたは、彼が間近でどう立つかを見るだろう、自らの運命の似姿として、白髪で、髪は多く、毛深く、荒々しく、attubus〔語義不詳〕、テレンティウスのポルミオそっくりだ。
Horrens capillis ut marinus asperisEchinus, aut versus mei.Hic saepe falsus messibus vegrandibus,Nomen perosus villici,Semente sera, sive multum praecoqua,Et siderali inscitia,
PL 19, 930Dざらついた髪で逆立つ、海のウニのように、あるいは私の詩行のように。彼は、貧弱な収穫に何度も裏切られ、管理人という名を憎み、種まきが遅すぎたか、早すぎたか、また星の知識の欠如のせいにして、
Coelum lacessens, seque culpae subtrahens,Reos peregit coelites.Non cultor instans, non arator gnaruris,Promusque, quam condus magis,Terram infidelem, nec feracem criminans,Negotiari maluit.
PL 19, 931A天を責めたて、自分は咎から逃れ、天の住人たちを被告に仕立てた。熱心な耕作者でも、巧みな農夫でもなく、蓄えるよりも出す管理人で、大地を不誠実で実り少ないと責めつつ、彼は商いをするほうを選んだ。
Mercatur quoquo foro venalium.Mutuatur ad Graecam fidem.Sapiensque supra Graeciae septem viros,Octavus accessit sophos.Et nunc paravit triticum caseo sale,Novusque pollet emporus.
PL 19, 931Aあらゆる市で、売り物を買う。ギリシア流の信義〔不誠実の意〕で借りる。ギリシアの七賢人にまさる賢者として、第八の賢人として加わった。いまは小麦、チーズ、塩を買い集め、新しい商人として力を持つ。
Adit inquilinos, rura, vicos, oppida.Soli et sali commercio.Acatis, phaselis, lintribus, stlatis, rate,Tarnim et Garumnam permeat.Ac lucra damnis, damna mutans fraudibus,Se ditat, et me pauperat.
PL 19, 931B借家人を訪ね、田舎、村、町を回り、土と塩の取引をする。軽い船、小舟、丸木舟、広い貨物船、筏で、タルニス(タルン川)とガルムナ(ガロンヌ川)を行き来する。損失を儲けに、損失を欺きで取り替えて、自分を富ませ、私を貧しくする。
Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam,Sedem locavit mercibus.. . . . . . . . . . . . . . . .Ut inde nauso devehat. . . . . . . . . . . . . . .Nostros in usus, ut refert,
PL 19, 931B彼はいま、あなたのエブロマグスまで運ばれ、商品のために場所を定めた。……そこから小舟で運び出すように、……我々の用のために、と彼は報告する。
Hunc ego paucis, ne graveris hospitem.. . . . . . . . . . . . . . . .Adjutus ut mox navis auxilio tuae,Ad usque portus oppidi,Jam jam Perusina, et Saguntina fame,Lucaniacum liberet.
PL 19, 931B私は短く、この客人を煩わしがるなと頼む。……彼があなたの船の助けをまもなく受け、町の港まで着けるように、いまにもペルシア〔Perusia。今日のペルージャ〕とサグントゥムの飢え〔ともに包囲された町の飢えのたとえ〕に〔陥ろうとする〕、ルカニアクスを解放するように。
Hoc si impetratum munus abs te accepero,Prior colere, quam Ceres.Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,Aut Bulianum Buzygen,Tuo locabo postferendos nomini.Nam munus hoc fiet tuum.
PL 19, 931Cもしこの贈り物をあなたから得られるなら、ケレスよりも先に耕した者たち、かつてトリプトレモスとも、あるいはエピメニデスとも呼ばれ、あるいはブリアヌス〔Bulianum。語義は定かでない〕のブジュゲスと呼ばれる者を、あなたの名の後に置こう。この贈り物は、あなたのものとなるのだから。
Epistola XXII
第22書簡PL 19, 931CAUSONIUS PAULINO salutem.Proxima quae nostrae fuerat querimonia chartae,Credideram, quod te, Pauline, inflectere posset,Eliceretque tuam blanda objurgatio vocem.Sed tu juratis velut alta silentia sacrisDevotus teneas, perstas in lege tacendi.
PL 19, 931Cアウソニウスよりパウリヌスへ、挨拶を送る。我々の先の書簡の苦情が、パウリヌスよ、あなたを動かせるだろうと私は信じていた、優しい叱責があなたの声を引き出すだろうと。だがあなたは、誓いを立てた祭儀のように深い沈黙を身を捧げて守り、黙する法に固執している。
Non licet: anne pudet, si quis tibi jure paternoVivat amicus adhuc, maneasque obnoxius haeres?Ignavos agitet talis timor; at tibi nullusSit metus; et morem missae acceptaeque salutisAudacter retine; vel si tibi proditor instat,Aut quaesitoris gravior censura timetur,
PL 19, 931D許されないのか。それとも、父の権利であなたの友として今も生きている者があり、あなたが負い目のある相続人であり続けるのを恥じるのか。そのような恐れは臆病者を駆り立てるがよい。あなたには恐れなどあるな。送り受ける挨拶の習いを大胆に守れ。あるいは密告者があなたに迫り、または審問官のより厳しい判定が恐れられるなら、
Occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur.Threicii quondam quam saeva licentia regisFecerat elinguem, per licia texta querelasEdidit, et tacitis mandavit crimina telis.Et pudibunda suos malo commisit amoresVirgo, nec erubuit tacituro conscia pomo.
PL 19, 931D才知で対処せよ。それで隠れたことはしばしば覆われる。かつてトラキアの王の残酷な放埒が舌を失わせた娘は、織られた糸によって嘆きを〔ピロメラが姉に織物で伝えた〕発し、罪を無言の織物に託した。また恥じらうおとめは、自分の恋をリンゴに託し〔アコンティオスのリンゴ〕、黙っているはずのその実を打ち明けの相手として、赤面しなかった。
Depressis scrobibus vitium regale ministerCredidit, idque diu texit fidissima tellus:Inspirata dehinc vento cantavit arundo.Lacte incide notas: arescens charta tenebitSemper inaspicuas: prodentur scripta favillis.Vel Lacedaemoniam scytalen imitare, libelli
PL 19, 932A掘られた穴に、王の欠点を、召使いは打ち明け、それを誠実このうえない大地が長く覆った〔ミダス王の耳の話〕。やがて風に吹かれた葦が歌った。乳で文字を刻め。乾いた紙はそれを見えないままに保つ。書いたものは灰で明らかになる。あるいはラケダイモン(スパルタ)のスキュタレー〔棒〕を真似よ。ペルガモンの
Segmina Pergamei tereti circumdata lignoPerpetuo inscribens versu; qui deinde solutusNon respondentes sparso dabit ordine formas,Donec consimilis ligni replicetur in orbem.Innumeras possum celandi ostendere formas,Et clandestinas veterum reserare loquelas,
PL 19, 932A羊皮紙の書物の切れ端を丸い木に巻きつけ、連続する行で書き込め。それをほどくと、対応しない文字が散らばった順序で現れる。同じ木に再び巻かれるまでは。私は隠す方法の無数の形を示すことができ、古人の秘密の言い回しも開くことができる、
Si prodi, Pauline, times, nostraeque vererisCrimen amicitiae. Tanaquil tua nesciat istud.Tu contemne alios; nec dedignare parentemAffari verbis. Ego sum tuus altor, et illePraeceptor primus, primus largitor honorum,Primus in Aonidum qui te collegia duxi.
PL 19, 932Aパウリヌスよ、あなたが暴露されるのを恐れ、我々の友情の咎を恐れるなら。あなたのタナクイルにはこれを知られぬようにせよ〔パウリヌスの妻テラシアを指すらしい〕。ほかの者らは気にするな。そして父に言葉で語りかけることを拒むな。私はあなたを育てた者、そして最初の師、栄職の最初の与え手、アオニアの姉妹〔ムーサ〕たちの集いにあなたを最初に導いた者だ。
Epistola XXIII
第23書簡PL 19, 932BAUSONIUS PAULINO salutem.Discutimus, Pauline, jugum, quod certa fovebatTemperies: leve quod positu, et tolerabile junctis,Tractabat paribus concordia mitis habenis,Quod per tam longam seriem volventibus annisFabula non umquam, numquam querimonia movit,
PL 19, 932Bアウソニウスよりパウリヌスへ、挨拶を送る。我々は軛を打ち砕いた、パウリヌスよ、揺るぎない調和が温めてきたあの軛を。それは据えれば軽く、繋がれた者には耐えやすく、穏やかな和合が等しい手綱で操ってきた軛、長い年月が巡るあいだ、噂話も不平も一度として揺るがすことのなかった軛を。
Nulla querela loco pepulit, non ira, nec error,Nec quae compositis malesuadae credula causis,Concinnat verisimilis suspicio culpas.Tam placidum, tam mite jugum: quod uterque parentesAd senium nostri traxere ab origine vitae:Impositumque piis haeredibus, usque manere
PL 19, 932Bいかなる不平もそれを所から追い払うことはなく、怒りも誤解も追い払わず、悪意を勧める信じやすい疑いが、作り事の理由をこしらえてもっともらしく咎を捏ち上げることもなかった。かくも穏やかな、かくも優しい軛。双方の親たちが我々の生の始まりから老年まで引いてきたものだ。そして情愛深い跡継ぎたちに負わせられ、いつまでも続くようにと
Optarunt, dum longa dies dissolveret aevum.Et mansit, dum laeta fides, nec cura laboratOfficii servare vices: sed sponte ferunturIncustoditum sibi continuantia cursum.Hoc tam mite jugum docili cervice subirentMartis equi, stabuloque feri Diomedis abacti:
PL 19, 932C願われた、長い歳月が命を解き放つときまで。そして続いた、喜ばしい信義があり、務めの順番を守ることに気遣いに労することもなく、おのずと運ばれて見張られることなく自らの道を続けているあいだは。この穏やかな軛なら、従順な首で受けただろう、マルスの馬も、残忍なディオメデスの厩から追われた馬も。
Et qui mutatis ignoti solis habenisFulmineum Phaethonta Pado mersere jugales.Discutimus, Pauline, tamen: nec culpa duorumIsta, sed unius tantum tua: namque ego semperContenta cervice feram; consorte laborumDestituor; nec tam promptum gestata duobus
PL 19, 932Cまた、見知らぬ太陽の手綱に替わって雷に打たれたパエトンをパドゥス川に沈めた馬たちも〔パエトンは太陽の戦車を御しそこねて落ち、パドゥス(ポー川)に沈んだ〕。それでも我々は軛を壊した、パウリヌスよ。この咎は二人のものでなく、ただあなた一人のものだ。私は常に満ち足りた首で担おう、だが労苦の連れを失った。二人で担った荷をやすやすと運ぶことは、
Unum deficiente pari perferre sodalem.Non animus, viresque labant: sed iniqua ferendoConditio est oneri, cum pondus utrumque relictoIngruit; acceduntque alienae pondera librae.Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanumCorpus: et exigui quamvis discrimine membri,
PL 19, 932D相方が欠けた一人の仲間にはできない。心も力も揺らぐのではない。だが担う荷に不公平な条件が課される、捨てられた者に両方の重みがのしかかり、他人の秤の分銅まで加わるときには。人の病んだ部分が、健やかな体をも病いに引き込むように。たとえ小さな肢の違いであっても、
Tota per innumeros artus compago vacillat.Obruar usque tamen, veteris ne desit amiciMe durante fides: memorique ut fixa sub aevoRestituant profugum solatia casta sodalem.Impie, Pirithoo disjungere Thesea possis,Euryalumque suo socium secernere Niso.
PL 19, 932D全身の組み立てが数知れぬ肢にわたって揺らぐ。それでも私は押しつぶされ続けよう、古い友への信義が私の存命のうちは絶えぬように、記憶に刻まれた歳月のもと、清らかな慰めが、去った仲間を取り戻すように。不敬虔な者よ、あなたならペイリトオスからテセウスを引き離し、エウリュアロスをその友ニソスから切り離すこともできよう〔いずれも固い友情で知られる二人組〕。
Te suadente fugam, Pylades liquisset Orestem;Nec custodisset Siculus vadimonia Damon.Quantum oblectamen populi, quae vota bonorumSperato fraudata bono? Gratantia cunctiVerba loquebantur; jam nomina nostra parabantInserere antiquis aevi melioris amicis;
PL 19, 932Dあなたが逃亡を勧めたなら、ピュラデスはオレステスを去っていただろう。シチリアのダモンは、約束の保証を守らなかっただろう〔ダモンは友の身代わりを買って出た〕。民にとってどれほどの楽しみ、善き人々のどれほどの願いが望んだ善を奪われたことか。皆が祝いの言葉を口にしていた。我々の名を、より良き時代の古き友の列に加えようとしていた。
Cedebat Pylades: Phrygii quoque gloria NisiJam minor, et promissa obiens vadimonia Damon.Nos documenta magis felicia: qualia magnusScipio, longaevique dedit sapientia Laeli;Nos studiis animisque iisdem, miracula cunctis:Hoc majora, pares fuimus quod dispare in aevo.
PL 19, 933Aピュラデスは譲っていた。フリュギアのニソスの栄光もすでに小さく、約束の保証に赴くダモンも。我々は、より幸いな手本だった。偉大なスキピオと、長命のラエリウスの知恵が与えたような。我々は学びと心を同じくし、万人にとって驚異であった。年が異なるのに対等だったから、いっそう大きな驚異だった。
Ocyus illa jugi fatalis solvere loraPellaeum potuisse ducem reor, abdita opertisPrincipiis, et utroque caput celantia nodo.Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut seInferret nimiis vindex Rhamnusia votis;Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
PL 19, 933Aあの運命の軛の革紐を、より早く解けたと私は思う、ペラの将軍〔アレクサンドロス〕は、端を覆い隠し、両側の結び目に頭を隠すあの革紐を〔ゴルディオスの結び目の故事〕。たしかに我々は大言を吐いた、だから度を越した願いに復讐するラムヌスの女神〔ネメシス〕が襲いかかったのだ。かつてアルサケスの子孫の王の勝利を喜ばず、
Grandia verba premens ultrix dea Medica belliSistere Cecropidum in terris monumenta parantiObstitit: et Graio jam jam figenda tropaeo,Ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?In Medos, Arabasque tuos per nubila, et atrum
PL 19, 933B大言を抑えた報復の女神、ペルシア戦争の女神は、ケクロプスの子孫の地に記念碑を建てようとする者に立ちはだかった。そしてギリシアの戦勝碑としてまさに据えられようとしたとき、敗れたペルシア人にさえ自ら、アッティカのネメシスが立った〔マラトンでペルシア人が戦勝碑のために運んだ石がネメシスの像になったという故事〕。ロムルスの子孫の貴人たちを悩ませたいとは、あなたにどんな欲望があるのか。メディア人とあなたのアラブ人のもとへ、雲を抜けて、暗い
Perge chaos. Romana procul tibi nomina sunto.Illic quaere alios oppugnatura sodales:Livor ubi iste tuus, ferrugineumque venenumOpportuna tuis inimicat pectora fucis.Paulinum, Ausoniumque, viros, quos sacra QuiriniPurpura, et auratus trabeae velavit amictus,
PL 19, 933B混沌を抜けて行け。ローマの名はあなたから遠くあれ。そこでは攻めるべき別の仲間を探せ、あなたのその妬みと黒ずんだ毒が、あなたの偽りの彩りによって好都合な胸を敵に回させる場所で。パウリヌスとアウソニウスは、クィリヌスの神聖な紫衣と、金糸の礼服の外套が身を包んだ男たちだ。
Non decet insidiis peregrinae cedere divae.Quid queror, Eoique insector crimina monstri?Occidui me ripa Tagi, me Punica laeditBarcino, me bimaris juga ninguida Pyrenaei.Moenibus e patriis forsan quoque vestis et oris,Quemque suo longe dirimat provincia tractu
PL 19, 933B異国の女神の策略に屈するのは、ふさわしくない。なぜ私は嘆くのか。東方の怪物の罪を責めるのか。西のタグス川の岸が、ポエニのバルキノが、二つの海をのぞむ雪深いピレネーの尾根が、私を傷つけるのに。故郷の城壁からも、また〔底本は vestis et oris。vestis は意味が取れず、本文が崩れているらしい。oris(岸)だけを訳した〕岸からも、属州が、その広がりをもって遠く、各人を隔てるのかもしれない。
Trans montes, solemque alium; trans flumina et urbes,Et quod terrarum coelique extenditur interEmeritensis Anae, lataeque fluenta Garumnae.Quod si intervallis spatium tolerabile limesPoneret exiguus (quamvis longa omnia credant,Qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
PL 19, 933C山々の向こう、別の太陽の下に、川々や町々の向こうに、そして大地と天のあいだにわたって広がる、エメリタのアナ(グアディアナ川)と広いガルムナ(ガロンヌ川)の流れとのあいだの隔たりの向こうに。だがもし、細い境が、耐えられる隔たりを間に置くなら(共にいたいと願う者は、すべてを長いと思うものだが)、それでも思いは自ら、場所を近くしただろう、
Cura locos, mediis jungens distantia verbis.Santonus ut sibi Burdigalam, mox jungit AginnumIlla sibi et populos Aquitanica rura colentes:Utque duplex Arelas, Alpinae tecta Viennae,Narbonemque pari spatio sibi conserit; et moxQuincuplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.
PL 19, 933C間を言葉でつなぎ、隔たったものを結んで。サントニ人の地がブルディガラ(ボルドー)を自らに結び、やがてアギンヌム(アジャン)を、その町もまた、アクィタニアの野に住む人々を自らに結ぶように。また二重のアレラスが、アルプスの町ウィエンナの家々や、ナルボを、同じ隔たりで自らに結びつけ、やがてマルスのナルボよ、あなたに五重のトロサ(トゥールーズ)〔五つの区から成る町を言う〕を結ぶように。
Hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset,Tunc ego te ut nostris aptum complecterer ulnis:Afflaretque tuas aures nostrae aura loquelae.Nunc tibi trans Alpes, et marmoream PyrenenCaesareae Augustae domus est. Tyrrhenica propterTarraco, et ostrifero superaddita Barcino ponto.
PL 19, 933Dもしこの隔たりが、隣り合う城壁のあいだにあったなら、そのとき私はあなたを我々の腕に抱きとめただろう。そして我々の語らいの息吹が、あなたの耳にかかっただろう。今はあなたに、アルプスと大理石のピレネーの向こうに、カエサレア・アウグスタ〔今日のサラゴサ〕の家がある。近くにはティレニア海のタラコ、カキの獲れる海に接したバルキノもある。
Me juga Burdigalae, trino me flumina coetuSecernunt turbis popularibus: otiaque interVitiferi exercent colles, laetumque colonisUber agri, tum prata virentia, tum nemus umbrisMobilibus, celebrique frequens ecclesia vico;Totque mea in Novero sibi proxima praedia pago,
PL 19, 933D私を、ブルディガラの尾根が、三つに合流する川が民衆の群れから隔てる。閑暇のうちに私を忙しくさせるのは、ブドウを産する丘、耕作者に喜ばしい畑の豊かさ、緑の牧草地、揺れる影の森、そして人の多い村の賑わう教会、またノウェロ郡で互いに隣り合う私のあまたの所領である。
Dispositis totum vicibus variata per annum;Egelidae ut tepeant hiemes, rabidosque per aestusAspirent tenues frigus subtile aquilones:Te sine sed nullus grata vice provenit annus;Ver pluvium sine flore fugit; canis aestifer ardet;Nulla autumnales variat Pomona sapores;
PL 19, 934Aそれらは順を定めて、一年じゅう様々に変わり、冬は冷たさを和らげて暖かく、荒れ狂う夏の暑さには薄い北風が涼しい冷気を吹き込む。だがあなたなしには、好ましい巡りで来る年は一つもない。春は雨がちで、花なく過ぎ、夏をもたらす犬星〔シリウス〕は燃える。ポモナは、秋の味を変えて彩ることがない。
Effusaque hiemem contristat Aquarius unda.Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?Nam mihi certa fides, nec commutabilis umquamPaulini illius veteris reverentia durat:Quaeque meo, atque tuo fuerat concordia patri.Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei,
PL 19, 934Aそして水瓶座は水を注いで冬を陰らせる。ポンティウスよ、最も愛しい者よ、あなたは自分の咎を認めるか。私の信義は確かで、決して変わりえない。あの古きパウリヌスへの敬意は続いている。私の父とあなたの父のあいだにあった和合も。もしオデュッセウス〔Ulixes〕の弓が、誰にとってであれ容易に引けたなら、
Aut praeter dominum vibrabilis ornus Achillei,Nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet.Sed cur tam moesto sero tristia carmina versu?Et non in meliora animus se vota propinquat?Sit procul iste metus: certa est fiducia nobis,Si genitor natusque Dei pia verba volentum
PL 19, 934Aあるいは主人以外には揮えぬアキレウスのトネリコの槍が〔揮えたなら〕、我々をも、かくも長い契りからラムヌスの女神は解くだろう。だがなぜ私はかくも悲しげな詩行で悲しい歌を蒔くのか。心はより良い願いへ向かわないのか。その恐れは遠ざかれ。我々には確かな確信がある、もし父と神の子〔genitor natusque Dei は「神の父と子」とも読める〕が、願う者たちの敬虔な言葉を
Accipiat, nostro reddi te posse precatu:Ne sparsam raptamque domum, lacerataque centumPer dominos, veteris Paulini regna fleamus.Teque vagum toto quam longa Hispania tractu,Immemorem veterum, peregrinis fidere amicis.Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura,
PL 19, 934B聞き入れるなら、あなたは我々の祈りで戻されうる、と。家が散らされ奪われ、百の主人のあいだで引き裂かれて、古きパウリヌスの領地を我々が嘆くことのないように。また、ヒスパニアの長い全域をさまようあなたが、古き友を忘れ、異国の友を頼るのを嘆くことのないように。来たれ、おお我々の誉れよ、おお私の最大の関心事よ、
Votis, ominibusque bonis, precibusque vocatus,Appropera: dum tu juvenis, dum nostra senectusServat inexhaustum tibi gratificata vigorem.Et quando iste meas impellet nuntius aures?Ecce tuus Paulinus adest; jam ninguida linquitOppida Iberorum, Tarbellica jam tenet arva;
PL 19, 934B願いと善き予兆と祈りに呼ばれて、急ぎ来い。あなたが若く、我々の老年があなたのために好意をもって尽きせぬ活力を保っているうちに。そしていつ、あの知らせが私の耳を打つのか。見よ、あなたのパウリヌスが来た。すでに雪深いイベリア人の町々を後にし、すでにタルベッリの野を踏み、
Hebromagi jam tecta subit; jam praedia fratrisVicina ingreditur; jam labitur amne secundo;Jamque in conspectu est; jam prora obvertitur amni;Ingressusque sui celebrata per ostia portusTotum occursantis populi praevertitur agmen:Et sua praeteriens, jam jam tua limina pulsat.Credimus, an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
PL 19, 934Bすでにエブロマグスの屋根の下に入り、すでに兄弟の近くの所領に踏み入り、すでに流れに乗って川を下る。すでに視界に入り、すでに舳先は川へ向きを変える。そして自分の港の賑わう入り口を通って入ると、出迎える民の群れ全体を追い越していく。そして自分の家を通り過ぎ、まさにあなたの戸口を叩く。我々は信じるのか、それとも愛する者は自ら夢をこしらえるのか。
Epistola XXIV
第24書簡PL 19, 934CAUSONIUS PAULINO SUO salutem.Quarta tibi haec notos detexit epistola questus,Pauline, et blando residem sermone lacessit.Officium sed nulla pium mihi pagina reddit,Fausta salutigeris ascribens orsa libellis.Unde istam meruit non felix charta repulsam,
PL 19, 934Cアウソニウスより我がパウリヌスへ、挨拶を送る。この第四の書簡は、あなたにおなじみの嘆きを明かし、パウリヌスよ、動かぬあなたを優しい言葉でつついている。だが私には、いかなる頁も情愛の務めを返さない、挨拶を運ぶ小冊子に吉い書き出しを書き添えて〔返す頁は無い〕。この不運な紙は、どこからこの拒絶に値したのか、
Spernit tam longo cessatio quam tua fastu?Hostis ab hoste tamen per barbara verba salutemAccipit: et Salve mediis intervenit armis.Respondent et saxa homini. Percussus ab antrisSermo redit, redit et nemorum vocalis imago:Littorei clamant scopuli, dant murmura rivi,
PL 19, 934Dあなたの怠惰が、かくも長い高慢で、これをはねつけるとは。しかし敵は敵から、異国の言葉であっても挨拶を受け取る。武器の真ん中にも「ようこそ」が割って入る。石でさえ人に答える。洞窟に打たれた言葉は返り、森の声の影も返る。浜の岩は叫び、小川はつぶやきを返し、
Hyblaeis apibus sepes depasta susurrat.Est et arundineis modulatio musica ripis:Cumque suis loquitur tremulum coma pinea ventis.Incubuit foliis quoties levis Eurus acutis,Dindyma Gargarico respondent cantica luco.Nil mutum natura dedit: non aeris ales,
PL 19, 934Dヒュブラのミツバチに食まれた生け垣がささやく。葦の茂る岸にも音楽の調べがある。松の梢は、それぞれの風とともに震えて語る。軽い東風が尖った葉に身を寄せるたびに、ディンデュマの歌が、ガルガラの森に応える。自然は何ものも黙らせはしなかった。空の鳥も、
Quadrupedesve silent, habet et sua sibila serpens,Et pecus aequoreum tenui vice vocis anhelat.Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltuIcta pedum: tentis reboant cava tympana tergis:Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus;Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni,
PL 19, 934D四つ足の獣も黙っていない。蛇にも自らのシューという音があり、海の群れも、声の代わりに細く息をつく。シンバルは打ち合わされて音を出し、舞台は跳ねる足に打たれて音を出し、うつろな太鼓は張った皮で鳴り返す。マレオティスのシストルムは、イシスの喧噪を掻き立てる。ドドナの青銅の響きも止まない、
In numerum quotiens radiis ferientibus ictaeRespondent dociles modulato verbere pelves.Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis,Aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,Obnixum, Pauline, taces. Agnosco pudorem:Quod vitium fovet ipsa suum cessatio jugis.
PL 19, 935Aいつも、打つ撥に拍子どおり打たれて、従順な鉢が、調子のとれた打撃で応えるたびに。あなたは、オエバリアのアミュクライに住む者のように黙し〔アミュクライは沈黙の町と伝えられる〕、あるいはエジプトのシガリオンがあなたの口づけに封をしたかのように〔シガリオンは沈黙の神〕、パウリヌスよ、頑なに黙っている。恥じらいなのだと分かる。絶え間ない怠りが、おのれの悪徳を育てるのだ。
Dumque pudet tacuisse diu, placet officiorumNon servare vices: et amant longa otia culpam.Quis prohibet Salve atque Vale brevitate parataScribere? felicesque notas mandare libellis?Non ego longinquos ut texat pagina versusPostulo: multiplicique oneres sermone tabellas.
PL 19, 935A長く黙っていたことが恥ずかしいあいだは、務めの順番を守らないほうが気に入るのだ。長い怠惰は咎を好む。誰が、「ようこそ」と「健やかに」を簡潔に整えて書くのを妨げているのか。幸いな文字を小冊子に託すことを。私は、頁が長い詩行を織りなすことを求めはしない。また多くの言葉で書板に荷を負わせることも。
Una fuit tantum, qua respondere Lacones,Littera: et irato regi placuere negantes.Est etenim comis brevitas. Sic fama renatumPythagoram docuisse refert, cum multa loquacesAmbiguis sererent verbis, contra omnia solumEst, respondebat, vel non. O certa loquendi
PL 19, 935Bラコニア人〔スパルタ人〕が答えるときに用いたのは、ただ一文字。そして拒む者たちは怒れる王の気に入った。実に簡潔さは愛想のよいものだ。こう伝えられる、生まれ変わったピュタゴラスは、饒舌な者たちが多くを曖昧な言葉で撒き散らすとき、そのすべてに対して、ただ「然り」か「否」と答えた、と。おお、話すための確かな
Regula! nam brevius nihil est, nec plenius istis:Quae firmata probant, aut infirmata relidunt.Nemo silens placuit: multi brevitate loquendi.Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutusProvehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est,Multa loquens, et cuncta silens! non ambo placemus:
PL 19, 935B規則よ! これらより簡潔なものも、満ちたものもないのだから。それらは、確かめられれば是認し、否まれれば打ち砕く。黙っていて好まれた者はいない。話の簡潔さで好まれた者は多い。だが私は愚かにも、先ほど長々と語って、どこへ運ばれていくのか。互いに異なりながら近い咎ではないか、多く語ることと、すべてを黙ることは。我々は二人とも好まれまい〔多く語る私と、すべてを黙るあなたと。non ambo placemus の取り方は定かでない〕。
Nec possum reticere, jugum quod libera numquamFert pietas, nec amat blandis postponere verum.Vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?Vasconis hoc saltus, et ninguida PyrenaeiHospitia, et nostri facit hoc oblivio coeli?Imprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus?
PL 19, 935B私は黙っていることもできない。自由な情愛は軛を決して負わず、真実を甘言の後に置くことを好まないのだ。パウリヌスよ、最も愛しい者よ、あなたは自分の振る舞いを変えたのか。これはウァスコ人の峡谷と、雪深いピレネーの宿りのせいか。それとも我々の空の忘却がそうさせるのか。イベリアの地よ、当然あなたに何を呪わずにおれようか。
Te populent Poeni: te perfidus Annibal urat:Te belli sedem repetat Sertorius exsul.Ergo meum, patriaeque decus, columenque senati,Bilbilis, aut haerens scopulis, Calagorris habebit?Aut quae dejectis juga par scruposa ruinisArida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
PL 19, 935Cポエニ人があなたを荒らせ。背信のハンニバルがあなたを焼け。追放者セルトリウスが、戦いの座としてあなたをまた求めよ。では、私のもの、祖国の誉れ、元老院の柱を、ビルビリスが、あるいは岩にしがみつくカラグリスが持つのか。あるいは、崩れた廃墟にも等しい岩だらけの尾根をもつ、乾いたイレルダが、奔流のシコリス川を見下ろしているのか。
Hic trabeam, Pauline, tuam, Latiamque curulemConstituis, patriosque isthic sepelibis honores?Quis tamen ista tibi tam longa silentia suasit?Impius ut nullos hic vocem vertat in usus:Gaudia non illum vegetent: non dulcia vatumCarmina, non blandae modulatio flexa querelae,
PL 19, 935Cパウリヌスよ、あなたはここに、あなたの礼服とラティウムの高官椅子(セッラ・クルリス)を据え、ここに祖国の栄誉を葬るのか。それにしても、誰があなたにこの長い沈黙を勧めたのか。その不敬虔な者が、ここで声をいかなる用にも向けられぬように〔ut の取り方は定かでない。呪いの願いと取った〕。喜びがその者を元気づけぬように。詩人たちの甘い歌も、優しい嘆きの曲がりくねった調べも、
Non fera, non illum pecudes, non mulceat ales,Non quae pastorum nemoralibus abdita lucisSolatur nostras Echo resecuta loquelas.Tristis, egens, deserta colat: tacitusque pererretAlpini convexa jugi: ceu dicitur olimMentis inops, coetus hominum, et vestigia vitans,
PL 19, 935D野の獣も、家畜も、鳥も、その者を和ませぬように。牧人たちの森の木立に隠れて、我々の言葉を追って返し慰める木霊も。悲しみ、乏しく、荒れ地に住むがよい。黙ってアルプスの尾根のくぼみをさまよい歩くがよい。昔、こう言われるように、正気を失い、人の群れと足跡を避けて、
Avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes.Haec precor: hanc vocem, Boeotia numina, Musae,Accipite, et Latiis vatem revocate Camenis.
PL 19, 935D道なき地をさまよい歩いたベッレロポンのように。これを私は祈る。ボイオティアの神威、ムーサたちよ、この声を聞き入れ、詩人をラティウムのカメナたちのもとへ呼び戻せ。
Epistola XXV
第25書簡PL 19, 935DAUSONIUS SYMMACHO.Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum epistolam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis, velut succo nectaris delibuta, ducit. Ubi vero chartulam pono, et meipsum interrogo, tum absynthium meum resipit, et circumlita melle tuo pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior, et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis affatus, deposita lectione, vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat: Chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea: et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? aut quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat? Quis ita ad Aesopi venustatem, quis ad sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu degimus ambo aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tyro meruisti, ego tyrocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum operit, mentes tegit, ibi me et parentem, et amicum, et si quid utroque charius est, chariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his, ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterii, quanta affectatione addidisti? ut ad te didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem. Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum, atque alacrem commonebo? eadem opera et musas hortabor, ut canant, et maria ut effluant, et auras ut vigeant, et ignes ut caleant admonebo: aut si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Sat est unius erroris: quod aliquid meorum me poenitente vulgatum est: quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint: caetera quae noscere habes, compendii faciam. Sic quoque jam longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, allego. Simul admoneo, ut cum causam adventus ejus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.
PL 19, 935D〔この書簡は PL 18 のシュンマクスの書簡集にも収められ(第1巻第32書簡)、本サイトに訳がある(Symm. Ep. 1.32)。ここでは PL 19 の本文から訳す〕アウソニウスよりシュンマクスへ。今こそ私は悟った。弁論とはなんと蜜のように甘いもの、なんと人をなだめるもの、雄弁とはなんと説得に長けたものかを。あなたは私に、カプアであなたのもとへ届けられた私の書簡の組み立てが無骨でなかったと説き伏せた。だがそれは、あなたの書簡を読んでいるあいだだけのことで、その書簡は、ネクタルの汁を塗られたかのように、あなたの甘言に口を開けて見とれる私を引いていく。しかし紙片を置いて自分自身に問いただすと、私のニガヨモギは味を取り戻し、杯があなたの蜜で縁を塗られていたことを見抜く。だが、よくそうするように、あなたの書簡に戻れば、再び私は誘われる。そして再び、あなたの言葉のあの甘美きわまる、あの花咲くような語りかけも、読むのをやめれば消え失せ、証言の重みが甘美さの宿るのを妨げる。これは、薄箔の空ろな上塗りや、描かれた霧のように、見えているあいだだけしか私を楽しませない。下にあるものから色を取る小さな獣、カメレオンのようにである。あなたの書簡から感じることと、自分の良心から感じることは別だ。それなのに、あなたは私を、最も雄弁な人々の称賛に値するとあえてよしとするのか。そう私に言うのは、万人の添削を超えたところに身を高めたあなたなのか。あるいは、あなたと比べて見劣りしないほど輝く者が誰かいるだろうか。誰が、アイソポスの優雅さに、誰がイソクラテスの詭弁的な結論に、誰がデモステネスの推論に、あるいはトゥッリウスの豊かさに、あるいは我々のマロ〔ウェルギリウス〕の的確さに、これほど近づけようか。誰が個々のものを目指すにしても、あなたがすべてを満たすほどであろうか。実際あなたは、すべての良き学芸の才から集められた完成そのもの以外の何であろうか。我が主よ〔敬称〕、子シュンマクスよ、これらがあなたについて、真実よりも甘言として語られたと見えはしまいかと、私は恐れない。あなたは、我々二人が年を異にして宮廷に暮らしていたとき、私の心と言葉の誠実を経験した。そこであなたは新兵でありながら古参の軍務の報償を得、私は老兵でありながら新兵の務めを行った。宮廷であなたに私は誠実であった。まして、遠く離れているからといって、私が作り事を語っているとは思うまい。宮廷で、と私は言うのだが、そこは人々の額を覆い、心を隠す所だが、そこであなたは、私が父として、友として、またその両方よりも親しいものがあるならそれ以上に親しい者であったと感じた。だが、これらから離れよう。この思い出話が、あのソシアスの恐れに近づいたように見えてはならない〔ソシアスへの引喩は意味が定かでない〕。ほとんど見過ごすところだったが、あなたはなんと熱心に付け加えたことか。あなたに教訓的な小品か、勧奨の談話を送れと。学ぶ年頃であったなら、なお教えられるべき私が、あなたを教えるのか。それとも、元気で活発なあなたに私が忠告するのか。同じ手間で、私はムーサたちに歌えと励まし、海に流れ出せと、風に吹けと、火に熱くあれと諭すことになろう。あるいは、我々の意に反してさえ自然に起こることを、無用の煽動者として駆り立てることになろう。一つの過ちで足りる。私の作品のあるものが、私が悔やんでいるのに公にされたことだ。それが幸運にも友人たちの手に落ちたことだ。もしそれが逆に起こっていたなら、あなたも私に、私が人に気に入られうると説き伏せはしなかったろう。これらをあなたの書簡への答えとしよう。ほかにあなたが知るべきことは、手短にしよう。そうでなくともすでに書簡は長い。とはいえ、我々の家の親しい者ユリアヌスを、我々について尋ねるべきことがあるとあなたが考えるなら、そのために遣わす。同時に忠告する。彼が来た理由を知ったなら、あなたが一部は育ててきたその熱意を助けるように。健やかであれ。