カトリックのノウァトゥス不詳

Sententia de humilitate et obedientia et de calcanda superbia › 全文

Sententia de humilitate et obedientia et de calcanda superbia 全文

Novatus the Catholic · PL 18, 67A–70D

Caput I

第I章PL 18, 67A
1

Saecularibus aliter in Ecclesia loquimur, aliter vobis loqui debemus. Illis loquimur aliquando res quae sonum habent, et virtutem non habent, delectantur enim tamquam infirmi sonis verborum, non virtute Dei.

PL 18, 67A

世俗の人々には、我々は教会で一つの仕方で語るが、諸君には別の仕方で語らなければならない。彼らにはときに、響きはあるが力のない事柄を語る。彼らは弱い者として、神の力ではなく言葉の響きを喜ぶからである。

2

Vos autem in nomine Christi, non in hoc delectamini; sed vultis audire salutis verbum, in quo vocati estis; et has vestes lugubres in mundo induistis exspectantes meliores apud Deum. Nostis jam et sapitis.

PL 18, 67A

だが諸君はキリストの名において、そのようなことを喜ばない。諸君は救いの言葉を聞こうと望み、その中に召されたのである。世にあってこの喪の衣〔修道服を言う〕をまとったのは、神のもとでのより良き〔衣〕を待ち望んでのことである。諸君はすでに知っており、悟っている。

3

Jam multum tempus hic habetis adversus quem vobis est colluctatio, adversarius vester non est foris, sed intus est in visceribus: et in ipsis membris nostris habemus obluctatorem.

PL 18, 67A

諸君はすでに長いあいだここにおり、格闘の相手がいる〔adversus quem の係りは定かでない。「その者に対して諸君の格闘がある」と取った〕。諸君の敵は外にいるのでなく、内に、はらわたの中にいる。我々自身の肢体のうちに、我々は格闘の相手を持っている。

4

Si enim caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus (Gal. V, 17) ; videtis quia intus est adversarius iste.

PL 18, 67A

「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲し、我々が望むことを行わないようにする」(ガラテヤ5:17)のであれば、諸君はこの敵が内にいると分かる。

5

Adversarius autem iste non vincitur nisi humilitate et charitate: quia et ipse Dominus noster Jesus Christus diabolum non vicisset, nisi humiliatus fuisset; humiliatus autem non necessitate, sed charitate. Si enim non amasset, humilis factus non fuisset.

PL 18, 67A

この敵は、へりくだりと愛によらなければ打ち負かされない。我々の主イエス・キリスト自身も、へりくだらなかったなら、悪魔に勝たなかったであろう。しかもへりくだったのは必要に迫られてではなく、愛によってである。愛さなかったなら、へりくだった者となることはなかったからである。

6

Amore nostri factus est humilis. Si ergo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psalm. CXLV, 4) , Dominus angelorum omnium, qui creavit omnia, propter nos humilis factus est; quare nos propter nosmetipsos recusamus humilitatem?

PL 18, 67B

我々への愛のゆえに、へりくだった者となった。それゆえ、「天と地、海とその中にあるすべてのものを造った」(詩篇145:4)〔引かれた句は詩篇145:6〕者、すべての天使の主、万物を創造した者が、我々のためにへりくだった者となったのなら、我々は自分自身のために、なぜへりくだりを拒むのか。

7

Via ergo salutis non est nobis pervia, nisi humiliatis. Cum coeperis humilitatem, quaere eam propter Deum et propter ipsam congregationem sustine.

PL 18, 67B

それゆえ、救いの道は、へりくだった者たちでなければ我々には通れない。あなたはへりくだりを始めたなら、それを神のために求め、共同体〔congregatio〕そのもののために耐え抜け。

8

Et in ipsa congregatione quamvis aequales sitis, unusquisque alterum superiorem sibi existimare debet, tametsi non sit superior. Non illud facit, nisi qui humilitatem habuerit.

PL 18, 67B

その共同体の中では、諸君が対等であっても、一人ひとりは他の者を自分より上だと考えるべきである、たとえ上でなくても。へりくだりを持つ者でなければ、これを行わない。

9

Non est necessarium servis Dei aliud praemium, nisi humilitas: quia humilitas, si fuerit in homine, facit illum obedientem. Obediens vero qui fuerit, vel qui obedientiam sectatur, non hominibus obedit, sed Deo.

PL 18, 67C

神の僕たちには、へりくだりのほかの報いは必要ない。へりくだりは、人にあれば、その人を従順にするからである。従順である者、あるいは従順を追い求める者は、人間に従うのでなく、神に従う。

10

Sic enim Dominus ait: Qui vos audit me audit: qui me audit, audit eum qui me misit (Luc. X, 16) . Abbas Pater est, sequentes fratres Patriarchae sunt.

PL 18, 68A

実に主はこう言う。「汝らに聞く者は私に聞く。私に聞く者は、私を遣わした者に聞く」(ルカ10:16)。修道院長は父であり、それに従う兄弟たちは父祖たちである。

11

Et quicumque est alius inter vos, qui forte bonam habet vitam, meliorem continentiam, meliores vigilias, meliorem custodiam corporis, et ipse propter imitationem Pater est.

PL 18, 68A

諸君のうちに他の者がいて、たまたま良い生活、より優れた自制、より優れた徹夜、より優れた体の守りを持っているなら、その者もまた、見倣いのゆえに父である。

12

Haec ergo agite inter vos, ut primum humilitatem custodiatis, non ut hominibus humiles videamini, sed Deo. Illa est vera humilitas, quae Deo, non hominibus, demonstratur.

PL 18, 68A

それゆえ、諸君は互いのあいだでこう行え。まず、へりくだりを守れ。人々にへりくだっていると見られるためでなく、神に見られるためである。真のへりくだりとは、人々にではなく神に示されるものである。

13

Nam humilitas quae hominibus monstratur, fictio est, non humilitas, quod a servis Dei omnino alienum esse debet. Non quidem arbitror, quia sint tales in vobis; sed ne surrepat talis morbus, admoneo. Homines enim sumus, et hominibus loquimur.

PL 18, 68A

人々に見せるへりくだりは偽りであり、へりくだりではない。これは神の僕たちにはまったく縁遠くあるべきである。私は、そのようなことが諸君のうちにあるとは思わない。ただ、そのような病が忍び込まないように、私は勧める。我々は人間であり、人間に語っているからである。

14

Idcirco primum humilitatem fratribus vestris monstrare debetis propter imitationem; ut fundata sit ipsa humilitas intus in corde secundum Deum.

PL 18, 68B

だから、諸君は何よりもまず、自分の兄弟たちにへりくだりを、見倣いのために示さなければならない。そのへりくだり自体が、神に従って心の内に据えられているためである。

15

Cum fuerit enim humilitas fundata in corde tuo propter Deum, tunc dat illi Deus, id est fratri tuo, ut intelligat et imitetur humilitatem tuam. Nam si non fuerit humilitas fundata in corde tuo; ostendit Deus fratri tuo, quia ficta est humilitas tua.

PL 18, 68B

へりくだりが神のために、あなたの心に据えられているなら、そのとき神は、その者、すなわちあなたの兄弟に、あなたのへりくだりを悟り、見倣うよう与える。あなたの心にへりくだりが据えられていないなら、神は、あなたのへりくだりは偽りだと、あなたの兄弟に示す。

16

Prima ergo via salutis haec est: humilitatem tenere simplicem propter Deum, non propter hominem: non placere inde hominibus, sed placere inde Deo. Humilitatem sequatur obedientia, et obtemperetis vobis ipsis, sicut sibi obtemperant membra.

PL 18, 68B

それゆえ、救いの第一の道はこれである。へりくだりを、人のためでなく神のために、偽りなく保つこと。それによって人々に気に入られるのでなく、それによって神に気に入られること。へりくだりには従順が続くべきである。諸君は互いに従え、肢体が互いに従うように。

17

Numquid cum consilio obtemperant membra, et non naturali charitate? si pes offenderit, manus occurit, ne totum corpus laedatur, ut cadat. Sicut ait Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26) . Unde ergo, nisi ex charitate?

PL 18, 68B

肢体が従うのは熟慮によってであって、生まれつきの愛によってではない、というのか。足がつまずけば、体全体が傷ついて倒れないように、手が駆けつける。使徒が言うとおりである。「一つの肢体が苦しめば、すべての肢体がともに苦しむ」(一コリント12:26)。それは愛からでなくて、どこから来るのか。

18

Si ergo dilexeritis vos invicem, nulla erit conturbatio. Scandala nemo patiatur; non propter cibum, non propter potum, non propter vestimentum, non propter vigilias, non propter opera, non propter coquinam, non propter ministerium.

PL 18, 68C

それゆえ、諸君が互いに愛し合うなら、混乱は起こらない。誰もつまずきを被るな。食べ物のためでも、飲み物のためでも、衣のためでも、徹夜のためでも、仕事のためでも、台所のためでも、奉仕のためでもなく。

19

Jam cum vos invicem dilexeritis, si quis aliquid faciat, quod non debet; charitas illa non permittit ut offendatis.

PL 18, 69A

諸君が互いに愛し合ったからには、もし誰かがすべきでないことをしても、その愛は、諸君が気を悪くすることを許さない。

20

Habete ergo, fratres, humilitatem et obedientiam, quam sequitur pax, ut sitis filii pacis: Quia charitas, sicut ait Apostolus, vinculum est perfectionis (Col. III, 14) . Cum quis habuerit humilitatem, Christum imitatur, qui humilis factus est propter nos.

PL 18, 69A

それゆえ兄弟たちよ、へりくだりと従順を持て。それに平和が続き、諸君が平和の子らとなるためである。愛は、使徒が言うとおり、「完全さの絆」(コロサイ3:14)だからである。へりくだりを持つ者は、キリストに見倣う。キリストは我々のためにへりくだった者となった。

21

Cum quis habuerit obedientiam, Christum imitatur, qui obediens factus est usque ad mortem (Phil. II, 8) . Cum quis habuerit charitatem, Christum imitatur: quia Deus charitas est (I Joan. V, 16) . Sed prius elaborate, ut intus vitia vestra vincatis.

PL 18, 69A

従順を持つ者は、キリストに見倣う。キリストは「死に至るまで従順となった」(フィリピ2:8)。愛を持つ者は、キリストに見倣う。「神は愛である」(一ヨハネ5:16)〔引かれた句は一ヨハネ4:8, 16〕からである。だがまず励め、内にある諸君の悪徳に打ち勝つように。

22

Fiat pax primo animae et cordis cum praecepto Dei; ut adversus consuetudinem corporis atque fragilitatem duo sint victores, praeceptum Dei, et consensus tuus. Casus enim talis est, medicus, aegrotus et aegritudo.

PL 18, 69B

まず、魂と心の平和が、神の掟とともに成れ。体の習慣と弱さに対して、二つの勝者、すなわち神の掟とあなたの同意がいるためである。実に、事態はこうである。医者と病人と病がある〔この一文は唐突である。前の文の「二つの勝者」を言うたとえと取った。次の節で、医者はキリスト、病人は我々、病は罪の習慣と説かれる〕。

23

Si iste aegrotus se cum aegritudine dederit, vincitur medicus, efficiuntur duo adversus unum, atque superatur medicus. Si ergo aegrotus cum medico se dederit, vincitur infirmitas. Medicus Christus est; aegroti nos sumus; aegritudinis morbus, consuetudo peccati est.

PL 18, 69B

この病人が病と組むなら、医者は負かされる。一人に対して二つが成り、医者は打ち負かされる。逆に、病人が医者と組むなら、弱さが打ち負かされる。医者はキリストであり、病人は我々であり、病という患いは罪の習慣である。

24

Jam qui ex parte renunciavit saeculo, quamvis vivat in saeculo, attendat ubi debeat inhaerere; utrum morbo an medico. Si medico non inhaeserit, laborat medicus.

PL 18, 69B

すでに一部において世を捨てた者は、世に生きていても、どこに結びつくべきか、病にか医者にかを、よく注意せよ。医者に結びつかないなら、医者は労することになる。

25

Ideo nobis Evangelium in saeculo clamat et dicit: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25) .

PL 18, 69B

それゆえ福音は、世にいる我々に叫んで言う。「汝の敵と速やかに同意せよ、彼とともに道にある間に」(マタイ5:25)。

26

Non nos docet, ut simus consentientes adversario diabolo; sed docet, ut consentientes simus adversario, praecepto divino, quod adversatur malis nostris, et adversatur consuetudini nostrae, adversatur iniquitatibus nostris.

PL 18, 69C

福音は、敵である悪魔に我々が同意せよと教えるのではない。敵、すなわち神の掟に同意せよと教える。それは我々の悪に逆らい、我々の習慣に逆らい、我々の不法に逆らうからである。

27

Si consentimus, facti sumus concordes cum praecepto Dei, et accipimus quasi jugum Dei; propter quod ait Dominus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum, quia leve est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28) .

PL 18, 69C

我々が同意するなら、神の掟と一致した者となり、いわば神の軛を受ける。それゆえ主は言う。「労する者、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる。私の軛を取れ。それは軽く、私の荷も軽いからである」(マタイ11:28)。

28

Ecce quid tam leve? Denique considera quemadmodum qui aliquid habent in hoc mundo timent ne rapiatur. Quomodo timent ne quod acquisierunt perdant? Quibus modis torquentur, quasi sub gravissimo pondere sollicitudinem habendo?

PL 18, 69C

見よ、これほど軽いものが何であろうか。実に、考えてみよ。この世で何かを持つ者は、それが奪われはしないかと恐れている。得たものを失いはしないかと、どれほど恐れているか。この上なく重い荷の下にいるかのように心配を抱えて、どれほど苦しめられていることか。

29

Vos autem non aliud laboratis, nisi ut hoc faciatis quod abbas praecipit. Jam sub jugo es: non cogitas ubi vivas; quia nec debes cogitare. Est qui te regat: est qui tibi curam ferat. Omnino ad vos cogitatio cibi et vestimenti nec pertinere debet.

PL 18, 69D

だが諸君は、修道院長が命じることを行うこと以外には労しない。あなたはすでに軛の下にいる。どこで生きるかを思い煩わない。思い煩うべきでもないからである。あなたを導く者がおり、あなたを気遣う者がいる。食べ物と衣の思いは、諸君にはまったく関わるべきでない。

30

Quod dederit abbas, sic puta quasi Deus dederit: ipsa est enim vera humilitas. Sed forte unus plus habet, et alter minus; et hoc tamquam a Deo factum habete. Sed unus sedet ad alteram mensam; si sic jubet abbas, si sic probaverit, sic habete quasi Deus jusserit.

PL 18, 69D

修道院長が与えたものは、神が与えたかのように思え。それこそが真のへりくだりだからである。たまたま、ある者はより多く、別の者はより少なく持っているかもしれない。これも神が行ったこととして受けよ。ある者が別の食卓に着くこともある。修道院長がそう命じ、そう認めたなら、神が命じたかのように受けよ。

31

Nolo inde interroges, ut dicas; cras ego ibi sessurus sum. Nolo ut facias consuetudinem ut tibi des illam necessitatem. Si forte non est quod detur, aut non videtur ut detur; sic habe, aut quia non est quod detur, aut visum est non expedire ut detur.

PL 18, 69D

私は、あなたがそのことについて尋ね、「明日は私があそこに座るつもりだ」と言うことを望まない。あなたがそれを習慣にして、自分にその必要を課すことを望まない。たまたま与えるものがなかったり、与えるのが適当と見えなかったりするなら、そのように心得よ。与えるものがないか、与えるのは益にならないと判断されたかである。

32

Ista, fratres, si servaveritis, prorsus vitam aeternam habebitis. Nolite permittere vos verbis malis agi. Si forte aliquis infirmus cadit, ut loquatur perversa; statim cohibete illum: statim dicite: Noli facere, noli, frater, peccas.

PL 18, 70A

兄弟たちよ、これらを守るなら、諸君は確かに永遠の生命を得るであろう。悪しき言葉に駆られるままになるな。もし弱い者がたまたま倒れて、ねじれたことを語るなら、直ちにそれを抑えよ。直ちに言え。「やめよ。やめよ、兄弟よ。あなたは罪を犯している」。

33

Debetis enim, propter quod in unum estis, et abbatem unum habetis, e vos vobis abbates esse. Numquid unus, quia duos oculos et duas aures habet, abbas potest omnes audire, aut omnes videre? aut non habet necessitatem alicubi exire et aliquid providere?

PL 18, 70A

実に諸君は、一つにまとまっており、修道院長を一人持っているからこそ、互いに修道院長であるべきである〔底本は e vos。et vos と読んだ〕。一人の修道院長が、目を二つ、耳を二つ持つからといって、皆を聞き、皆を見ることができようか。それとも、どこかへ出て行って何かを配慮する必要が彼にはないのか。

34

Vos vobis abbates estote; et quomodo metuistis abbatem praesentem, metuite et absentem, quia praesens est Deus. Omnino hoc timete, hoc metuite, quia Deus semper praesens est.

PL 18, 70A

諸君は互いに修道院長であれ。居合わせる修道院長を恐れたように、居合わせない修道院長をも恐れよ。神が居合わせているからである。何よりもこれを畏れよ、これを恐れよ。神はつねに居合わせているからである。

35

Et si unus curam fert tantis: quanto magis vos omnes ferre debetis; ne inveniat unde irascatur, unde doleat, unde offendatur, unde ingemiscat, unde putet quia peribit labor ejus tanti temporis?

PL 18, 70B

一人の者がこれほど多くの者を気遣っているのなら、諸君は皆、どれほどなおさら気遣うべきか。それは、彼が怒る理由、悲しむ理由、気を悪くする理由、嘆く理由を見いださず、これほど長い時の彼の労が無に帰すと思う理由も見いださないためである。

36

Haec enim tunc nobis poterunt prodesse, si habuerimus humilitatem, obedientiam et charitatem. Via alia ad Deum non est, nisi humilitas, obedientia et charitas. Ipse est via, veritas, et vita.

PL 18, 70B

これらは、へりくだり、従順、愛を持つなら、そのとき我々の益となりうる。神へ至る別の道は、へりくだり、従順、愛のほかにない。〔キリストを指す〕彼こそが「道であり、真理であり、生命である」。

37

Nam cruciari, jejunare biduo, triduo, quatriduo, septimanas facere frequenter, inde superbiunt fratres, putantes quia quod ipsi faciunt, alius facere non potest: infinitum putant esse quod alius non potest facere: aut ambulat nudo pede, et arbitratur quoniam ipse solus hoc potest facere: aut forte nec bibit nec ipsam aquam mixtam; exercitatio temporalis est, quia semper illud facere non potest.

PL 18, 70B

実際、苦行し、二日、三日、四日と断食し、しばしば週をまるごと〔断食して〕過ごすことで、兄弟たちは高ぶる。自分たちがすることを他の者はできないと思っているのである。他の者にできないことは、計り知れないほど大きいと考える。あるいは裸足で歩き、自分だけがこれをできると思う。あるいは、何も飲まず、混ぜ物をした水さえ飲まない〔aquam mixtam は定かでない。混ぜ物をした水と取った〕。それは一時の修練であり、いつもそうすることはできないからである。

38

Sed cogitet magis humilitatem, cogitet pietatem, charitatem, obedientiam. Propter enim frangendas vires corporis, propter domandum sanguinem et carnem debet arripere ista quasi bonus athleta; sed non inde glorietur, ne perdat quod fecit.

PL 18, 70C

だが彼はむしろ、へりくだりを思い、敬虔を思い、愛を思い、従順を思うべきである。体の力を砕くため、血と肉を制するために、善き競技者のようにこれらを引き受けるべきだが、それを誇ってはならない。行ったことを失わないためである。

39

Nam Pharisaeus ille qui ascendit in templum orare, numquid opera, quae numerabat, modica erant?

PL 18, 70C

あの、神殿に祈りに上ったファリサイ派の人にしても、数え上げた業は少なかったであろうか。

40

Immensa erant; jejunare bis in Sabbato; decimas omnium rerum suarum pauperibus dare; non facere fraudem; adulterium non committere, infinitum est: sed quoniam jactavit illud in superbiam, totum quod fecit, superbia fuit (Luc. XVIII, 9 et seq.) Propterea David dicit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

PL 18, 70C

それは計り知れなかった。安息日に二度断食し〔sabbatum は「週」の意とも読める〕、全財産の十分の一を貧しい者に与え、不正をせず、姦淫を犯さない。これは際限がない。だが彼はそれを高ぶりのために誇ったので、彼が行ったすべては高ぶりであった(ルカ18:9以下)。それゆえダビデは言う。「高ぶりの足が私に来ず、罪人の手が私を動かさぬように」。

41

Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem (Psalm, XXXV, 12). Ubi ceciderunt? In lapsu superbiae. Inde enim cecidit diabolus, per superbiam lapsus est. Omnino ergo non admittatur ad servos Dei superbia.

PL 18, 70C

「そこに、不法を行う者たちはみな倒れた」(詩篇35:12)〔前の句を含めて35:12と刷るが、この句そのものは35:13にあたる〕。どこに倒れたのか。高ぶりの転落においてである。悪魔もそこから落ちた。高ぶりによって転落したのである。それゆえ、高ぶりは神の僕たちのもとに決して入れてはならない。

42

Qui ergo jam aliter vivit, vitamque suam melius instituit, non sit quemadmodum ille Pharisaeus. Publicanus autem humiliatus non audet nec oculos ad coelum levare, et sententia Domini collaudatus redit ad domum suam justificatus magis quam ille Pharisaeus.

PL 18, 70D

それゆえ、すでに別の生き方をし、自分の生活をより良く整えた者は、あのファリサイ派の人のようであってはならない。徴税人はへりくだって、目を天に上げることさえ敢えてせず、主の判決によって称えられて、あのファリサイ派の人よりもむしろ義とされて、家に帰った。

43

Expertum namque habemus, et in ipsis sanctis scripturis, et in fratribus nostris, quia quicumque viam humilitatis tenuit, proficit, et non perit.

PL 18, 70D

実際、我々は聖書そのものの中にも、我々の兄弟たちの中にも、経験として知っている。へりくだりの道を保った者は誰でも進歩し、滅びないことを。