ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Exhortatio virginitatis › 全文

Exhortatio virginitatis 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 335A–364B

Caput I

第I章PL 16, 335A
1

Ambrosius Bononia veniens ad eos a quibus fuerat invitatus, narrat apophoreta se detulisse, nempe reliquias Agricolae ac Vitalis martyrum.

PL 16, 335A

アンブロシウスは、ボノニア〔今のボローニャ〕から、自分を招いた人々のもとへ来て、土産〔宴の客が持ち帰る贈り物〕を携えて来たと語る。すなわち、殉教者アグリコラとウィタリスの聖遺物である。

2

Horum tametsi alter dominus exstiterit, alter servus, comparatio tamen instituitur; cumque hic illi praeiverit ad martyrium, hinc cognoscitur apud Christum impedimento servitutem non esse.

PL 16, 335A

この二人は、一方が主人、他方が僕であったが、それでも両者の比較がなされる。僕のほうが主人に先立って殉教へ進んだので、ここから、キリストのもとでは僕の身分が妨げにならないことが知られる。

3

Tum amborum certamen describitur; quod ex utriusque nominis praesagio Sanctus illustrat. Deinde quam in Judaeorum acceperant tumulis, sepultura commemorata, quanto cum gaudio detecti atque educti sint, refert.

PL 16, 335A

次に、二人の戦いが描かれる。聖なる者〔アンブロシウス〕はそれを、二人の名の予兆によって明らかにする。それから、ユダヤ人の墓の中で受けていた埋葬に触れたのち、二人がどれほどの喜びのうちに発見され、運び出されたかを述べる。

4

1. Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt. Ego ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti martyris celebrata translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis et gratiae reservavi.

PL 16, 336A

1. 大きな宴に招かれた者は、土産を携えて帰るのが常である。私は、聖なる殉教者の移葬が祝われたボノニアの宴に招かれ、聖性と恩寵に満ちた土産を、諸君のために取っておいた。

5

Apophoreta autem solent habere triumphos principum: et haec apophoreta triumphalia sunt; Christi enim nostri principis triumphi sunt martyrum palmae.

PL 16, 336A

ところで、土産は君主たちの凱旋を帯びているのが常である〔土産の品に君主の凱旋が描かれていることを言うらしい〕。ここにある土産もまた凱旋の土産である。我々の君主キリストの凱旋とは、殉教者たちの棕櫚の枝だからである。

6

Nec vero huc dirigebam iter: sed quia petitus a vobis sum, debui mecum deferre quae aliis parabantur, ne minor ad vos venirem; ut quod in me minus est, quam praesumebatur, in martyre plus inveniretur.

PL 16, 337A

だが私は、この地へ旅路を向けていたのではない。諸君に求められたので、他の人々のために用意されていたものを携えて来なければならなかった。諸君のもとへ見劣りする者として来ないためであり、私においては期待されていたより足りないところが、殉教者においてはより多く見いだされるようにするためである。

7

2. Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit ante, nunc consors et collega martyrii. Praecessit servus, ut provideret locum; secutus est dominus, securus quod fide servuli jam inveniret paratum. Non aliena laudamus; passio enim servi domini disciplina est.

PL 16, 337A

2. 殉教者の名はアグリコラである。ウィタリスは以前その僕であったが、今は殉教の分かち手、同僚である。僕が先に行って場所を見定め、主人があとに従った。僕の信仰によって、すでに備えられたものを見いだすと確信していたからである。我々は他人のものを讃えているのではない。僕の受難は主人の教え〔の実り〕だからである。

8

Hic instituit, ille implevit. Nihil illi decerpitur. Quomodo enim minui potest, quod Christus donavit? Egregie et ille quidem homini serviendo didicit quomodo Christo placeret: hic tamen geminam laudem acquisivit, in illo magisterii, in se martyrii.

PL 16, 337A

主人が〔僕を〕導き、僕が成し遂げた。僕からは何も削られない。キリストが与えたものが、どうして減らされうるか。実に見事に、僕〔ウィタリス〕は人に仕えることによって、いかにキリストを喜ばせるかを学んだ。他方、主人〔アグリコラ〕は二重の称賛を得た。僕においては教え導いた者としての、自らにおいては殉教者としての称賛である。

9

Certaverunt tamen inter se invicem beneficiis, postquam aequales esse meruerunt. Hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit. 3. Nullum ergo ad commendationem hominis conditio affert impedimentum: nec dignitas prosapiae meritum, sed fides affert.

PL 16, 337B

それでも二人は、対等であるに値する者とされてのちは、互いに恩を施し合って競った。主人は僕を殉教へ先に送り出し、僕は主人を呼び寄せた。3. したがって、身分は人の推挙に何の妨げももたらさない。家柄の尊さが功をもたらすのでもなく、信仰がそれをもたらす。

10

Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus: Et unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino (Ephes., VI, 8) . Nec servitus derogat, nec libertas adjuvat. Vide ad eam rem quam nihil in conditione momenti sit. Servus, inquit, vocatus es?

PL 16, 337B

僕であれ自由人であれ、我々はみなキリストにあって一つである。「また各人は、何であれ善を行えば、それを主から受ける」(エフェソ6:8)。僕であることは損なわず、自由であることも益しない。この点で身分がいかに取るに足りないかを見よ。「僕として召されたか」と彼は言う。

11

Non sit tibi curae . . . . qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 21, 22) . Vide, inquam, vim Apostoli.

PL 16, 337B

「気にするな……。主にあって僕として召された者は、主の解放奴隷だからである。同じく、自由人として召された者は、キリストの僕である」(一コリント7:21, 22)。使徒の言葉の力を見よ、と私は言う。

12

Plus putatur dedisse ei qui servus, quam ei qui liber vocatus est; ex servo enim libertus Christi fit, ex libero servus. Sed nulli plus dedit, verum utrisque aequali mensura divisit.

PL 16, 337C

僕として召された者に与えたものが、自由人として召された者に与えたものより大きいと見なされる。僕からはキリストの解放奴隷となり、自由人からは僕となるからである。だが彼は、誰にもより多くを与えたのではなく、双方に等しい量で分け与えた。

13

Apud Christum enim servitus et libertas aequa lance penduntur, nec ullo discerniculo bonae servitutis et libertatis merita dividuntur; quia nulla major est dignitas quam servire Christo.

PL 16, 337C

キリストのもとでは、僕の身分と自由は等しい秤にかけられ、僕であることの善さと自由であることの善さの功績は、いかなる区別によっても分けられない。キリストに仕えること以上に大きな尊貴はないからである。

14

Denique Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1) ; haec enim servitus gloriosa est, in qua gloriatur et Apostolus. An non summa gloria est, quando tali pretio aestimati sumus, ut sanguine Domini redimeremur? Sed jam pergamus ad caetera.

PL 16, 337C

実に、パウロは「キリスト・イエスの僕」(ローマ1:1)である。この僕の身分は栄光あるものであり、使徒もそれを誇っているからである。我々が主の血によって贖われるほどの代価で値踏みされているとき、これこそ最高の栄光ではないか。だが、もう先へ進もう。

15

4. Cumque sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Jesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, Salvator meus. et Deus meus, jube suscipi spiritum meum; quia jam desidero ut accipiam coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit.

PL 16, 337C

4. 聖なるウィタリスが、迫害者たちからキリストを否むよう強いられても、ますます主イエス・キリストを告白し、彼らがあらゆる種類の拷問を彼に加えて、その体に傷のない場所がないほどになったとき、彼は主に祈りを注いで言った。「主イエス・キリスト、私の救い主、私の神よ、私の霊が受け入れられるよう命じよ。私はすでに、汝の聖なる天使が私に示した冠を受けることを望んでいる」。

16

Et completa oratione, emisit spiritum. 5. Sanctus Agricola mitior habebatur moribus, ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Ideoque differebant ejus passionem. Sed haec persecutorum honorificentia omni erat immanitate acerbior, quae invidebat martyrium.

PL 16, 338A

そして祈りを終えて、息を引き取った。5. 聖なるアグリコラは、その人柄が穏やかと見られ、敵たちにさえ愛されるほどであった。そのため彼らは彼の受難を延ばした。だが迫害者たちのこの敬意は、あらゆる残酷さよりも苛烈であった。それは彼に殉教を与えまいとしたからである。

17

Denique ubi non acquievit sanctus Agricola, crucifixus est; ut advertamus illas blanditias eorum non sedulitatis fuisse, sed fraudis. Supplicio servi dominum terrere voluerunt. Vertit hoc Christus in gratiam, ut martyrium servi dominus imitaretur.

PL 16, 338A

実に、聖なるアグリコラが従わなかったとき、彼は十字架につけられた。彼らのこの甘言が、親切からではなく欺きから出たものであったことを、我々が悟るためである。彼らは僕の刑罰によって主人を脅そうとした。キリストはこれを恩寵に変え、主人が僕の殉教にならうようにした。

18

6. Utriusque nomen aptum martyrio; ut designati ad martyrium ipsis vocabulis viderentur. Ille Vitalis dictus est, quasi qui contemptu istius vitae veram illam vitam aeternam sibi haberet acquirere: iste Agricola, qui bonos fructus spiritalis gratiae seminaret, et sacri sanguinis effusione, meritorum suorum omniumque virtutum rigaret plantaria.

PL 16, 338B

6. 二人の名は殉教にふさわしかった。名そのものによって、殉教へと定められた者と見えるためである。一方はウィタリス〔「命の」の意〕と呼ばれた。この生を軽んじることによって、かの真の永遠の生命を自分のものとして得ようとする者のようだからである。他方はアグリコラ〔「農夫」の意〕であり、霊的な恩寵の良い実を蒔き、聖なる血の流出によって、自らの功績とあらゆる徳の苗床を潤す者となる。

19

7. Sepulti autem erant in Judaeorum solo, inter ipsorum sepulcra. Ambierunt Judaei cum servulis sepulturae habere consortium, quorum Dominum negaverunt.

PL 16, 338B

7. 二人は、ユダヤ人の土地に、そのユダヤ人たちの墓のあいだに葬られていた。ユダヤ人たちは、自分たちがその主を否んだ当の僕たちと墓を共にしようと求めた。

20

Sic et aliquando Balaam dixit: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10) ; tamen non communicavit eorum operibus, cum viveret, quorum in animis cupiebat mori. Et istos quos viventes persecuti sunt, mortuos honorabant.

PL 16, 338B

こうしてかつてバラムも言った。「私の魂が義人たちの魂のうちで死ぬように」(民数記23:10)。だが彼は、生きているあいだ、その魂のうちで死ぬことを望んだ当の人々の業にあずからなかった。この者たちもまた、生きているときに迫害した者たちを、死んでからは敬っていた。

21

Illic igitur martyris exuvias requirebamus, tamquam inter spinas rosam legentes. 8. Circumfundebamur a Judaeis, cum sacrae reliquiae eveherentur: aderat populus Ecclesiae cum plausu et laetitia.

PL 16, 338C

こうして我々はそこで、殉教者の遺骸を、いばらの中からバラを摘むようにして探し求めていた。8. 聖なる聖遺物が運び出されるとき、我々はユダヤ人たちに取り囲まれた。教会の民は拍手と喜びとともにそこにいた。

22

Dicebant Judaei: Flores visi sunt in terra (Cant. II, 12) , cum viderent martyres. Dicebant Christiani: Tempus incisionis adest (Ibid.) . Jam et qui metit, mercedem accipit (Joan. IV, 36) . Alii seminaverunt, et nos metimus martyrum fructus.

PL 16, 338C

ユダヤ人たちは、殉教者たちを見て言った。「花々が地に現れた」(雅歌2:12)。キリスト教徒たちは言った。「刈り取りの時が来ている」(雅歌2:12)。「すでに刈り入れる者は報酬を受ける」(ヨハネ4:36)。他の者たちが種を蒔き、我々が殉教者たちの実を刈り入れる。

23

Iterum audientes Judaei voces plaudentis Ecclesiae, dicebant inter se: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12) . Unde bene lectum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

PL 16, 338C

ふたたびユダヤ人たちは、拍手する教会の声を聞いて、互いに言った。「キジバトの声が我々の地に聞こえた」(雅歌2:12)。それゆえ、「日は日に言葉を吐き、夜は夜に知識を告げる」と読まれているのは、まことにもっともである。

24

Dies diei (Psal. XVIII, 3) , Christianus Christiano: nox nocti, Judaeus Judaeo. Indicabant ergo Judaei quod haberent scientiam martyrum, sed non scientiam Verbi; id est, non secundum illam solius boni, et solius veri scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam, et volentes se justificare, justitiam Dei non receperunt (Rom. X, 3) .

PL 16, 338C

「日は日に」(詩篇18:3)とは、キリスト教徒がキリスト教徒に〔告げる〕ことであり、「夜は夜に」とは、ユダヤ人がユダヤ人に〔告げる〕ことである。こうしてユダヤ人たちは、自分たちが殉教者たちについての知識は持つが、言葉についての知識は持たないことを示していた。すなわち、善のみ、真のみを知るあの知識に従った知識ではないのである。「彼らは神の正義を知らず、自分を義としようとして、神の正義を受け入れなかった」(ローマ10:3)からである。

Caput II

第II章PL 16, 339A
1

Primo reliquiarum pretium amplificat, deinde Julianam viduam, quae illis donaretur, dignam asserit; hanc enim cum honorandam ex Apostolo, tum eo praedicandam quod Ecclesiae damna quam propria sua magis doleret.

PL 16, 339A

まず聖遺物の価値を高め、次に、それを贈られるやもめユリアナはそれにふさわしいと主張する。彼女は、使徒に従って敬うべき者であるばかりか、教会の損失を自分自身の損失以上に嘆いたことで称えられるべき者だからである。

2

9. Detuli ergo vobis munera quae meis legi manibus, id est, crucis tropaea, cujus gratiam in operibus agnoscitis. Certe et ipsi daemones confitentur.

PL 16, 339A

9. だから私は、自分の手で拾い集めた贈り物、すなわち十字架の戦勝記念碑を、諸君のもとに持って来た。諸君はその恩寵をその働きにおいて認めている。悪霊たちでさえ、これを確かに告白している。

3

Condant alii aurum atque argentum, ac de latentibus eruant venis; legant pretiosa monilium serta; temporalis ille thesaurus est, et saepe habentibus perniciosus: nos legimus martyris clavos, et multos quidem, ut plura fuerint vulnera quam membra.

PL 16, 339A

ほかの者たちは金や銀を蓄え、隠れた鉱脈から掘り出すがよい。首飾りの高価な連なりを選び集めるがよい。それは一時の宝であり、しばしば持つ者に災いとなる。我々が集めるのは殉教者の釘であり、それも多くの釘で、傷が肢体より多かったほどである。

4

Clamare martyrem diceres ad populum Judaeorum, cum clavos ejus colligeremus: Mitte manus tuas in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Colligimus sanguinem triumphalem, et crucis lignum.

PL 16, 339B

我々が彼の釘を集めていたとき、殉教者がユダヤの民に向かって叫んでいる、とあなたは言ったであろう。「汝の手を私の脇腹に入れよ。信じない者でなく、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。我々は凱旋の血と十字架の木を集める。

5

10. Haec sanctae viduae negare non potuimus postulanti. Munera itaque salutis accipite, quae nunc sub sacris altaribus reconduntur.

PL 16, 339B

10. これらを、聖なるやもめが願ったとき、我々は拒むことができなかった。さあ、救いの贈り物を受けよ。それらは今、聖なる祭壇の下に納められている。

6

Ea igitur vidua sancta est Juliana, quae hoc Domino templum paravit atque obtulit, quod hodie dedicamus: digna tali oblatione, quae in sobole sua templa jam Domino pudicitiae atque integritatis sacravit. Dum Julianam volo dicere, Judaeam dixi.

PL 16, 339B

さて、このやもめ、聖なるユリアナは、主のためにこの聖堂を備え、献げた。我々は今日それを献堂する。彼女はそのような献げ物にふさわしく、すでに自らの子孫において、貞潔と無傷さの神殿を主のために奉献した。ユリアナと言おうとして、私はユダヤと言ってしまった。

7

Non erravit lingua, sed definivit; Judaea enim est anima quae Christum fatetur. Denique notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2) ; id est, ubi agnoscebatur, non ubi negabatur.

PL 16, 339C

舌が誤ったのではない。定めたのである。ユダヤとは、キリストを告白する魂だからである。実に「神はユダヤで知られる」(詩篇75:2)とあるが、これは、認められていたところであって、否まれていたところではないという意味である。

8

Est ergo in spiritu Judaea, ubi major portio, intellectus sincerior; Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV, 23) . Linguae igitur error testimonium sanctitatis invenit.

PL 16, 339C

それゆえ霊においては、ユダヤは、より大きな部分、より純粋な理解があるところにある。「救いはユダヤ人から来る」(ヨハネ4:23)からである。こうして舌の誤りは、聖性の証しを見いだした。

9

11. Honoremus ergo hanc viduam, quia scriptum est: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3) .

PL 16, 339C

11. では、このやもめを敬おう。「真のやもめであるやもめを敬え」(一テモテ5:3)と書かれているからである。

10

Licet verborum nostrorum honorem non ambiat, quae Apostoli mandatum adaequaverit, habens in bonis operibus testimonium, quae bene filios educaverit, melius instituerit. 12. Quis hanc non ut destitutam et miserabilem deploravit, quando amisit maritum?

PL 16, 339C

彼女は、我々の言葉による栄誉を求めてはいないが、使徒の命令に等しい者となり、善い業のうちに証しを持ち、子らをよく育て、さらによく教えた。12. 夫を失ったとき、誰が彼女を、見捨てられた哀れな者として嘆かなかっただろうか。

11

At ista ministrum sacris ereptum altaribus amplius ingemuit, quam sibi conjugem, aut patrem filiis. Nam etsi praesidio esset mariti viduata et solatio; tamen apud piam mentem causa Ecclesiae praeponderabat.

PL 16, 339D

ところがこの女は、聖なる祭壇から奪われた奉仕者のために、自分にとっての夫、子らにとっての父のために嘆いた以上に、嘆き悲しんだ。夫の保護と慰めを失ったやもめとなったとはいえ、敬虔な心にとっては、教会の事情のほうが重かったからである。

Caput III

第III章PL 16, 340A
1

Julianae ad liberos exhortatio. Illic principio filium monet eum non temere vocari Laurentium, sed quod Martyris cognominis patrocinio conceptus fuerit, atque eidem promissus. Solvat igitur parentum vota.

PL 16, 340A

ユリアナの子らへの勧め。そこで彼女はまず息子に、彼が軽々しくラウレンティウスと呼ばれているのではなく、同名の殉教者の守りのもとに身ごもられ、その殉教者に約束されたのだということを諭す。それゆえ彼は、両親の願を果たすべきである。

2

Nihil ipsi esse quo retardetur; cum caeteris rebus divinum servitium praestantius sit, hominum autem vita miserrima: patere tamen exitum ex ejus malis, modo castitatem illi eligant, cui conjugii servitus hic opponitur.

PL 16, 340A

彼を引き留めるものは何もなく、ほかのすべてのことより神への奉仕のほうが優れ、人の生は実に惨めであるが、それでもその悲惨からの出口は開かれている、ただし彼らが貞潔を選ぶならば、と彼女は説く。貞潔には、ここで結婚の隷従が対置されている。

3

13. Succinxit itaque mentis viscera, et circumfusam se videns numero filiarum trium, et unius filii, quo solent terreri caeterae, hoc fortior facta, tali filios alloquio convenit: Filii, amisistis patrem, matrem habetis.

PL 16, 340A

13. こうして彼女は心の臓腑を引き締め、三人の娘と一人の息子の数に取り巻かれているのを見て、他の女たちが恐れるまさにそのことによってかえって強くなり、次のような語りで子らに向かった。〔ここからユリアナが子らに語る〕子らよ、諸君は父を失ったが、母はいる。

4

Melior quidem fuisset illa commutatio, si pater viveret, mater deesset. Tamen infirma licet et desolata ostendo vobis, si vultis sequi, quo arbitremini patrem vobis non decessisse; habetis enim meliorem de coelo parentem. Ille est qui et hos suffulsit patres.

PL 16, 340B

父が生きていて母が欠けるという入れ替わりのほうが、むしろ良かったであろう。それでも私は、弱く見捨てられた身ではあるが、諸君がもし従うつもりなら、父が諸君のもとを去ったのではないと考えられる道を示そう。諸君には天からのよりすぐれた親がいるからである。天の親こそ、これらの父たちをも支えた者である。

5

Quid enim aliud jam superest spei? Pater vobis fuit dives gratia, non pecunia: opulentus ministerio, non patrimonio: cujus haereditas fides est, locuples Deo, sed egena saeculo. Satis vos divites reliquit, si propositum ejus sequamini.

PL 16, 340B

実に、ほかにどんな望みが残っているというのか。諸君の父は、恩寵に富み、金銭には富まず、奉仕に富み、財産には富まなかった。その相続は信仰であり、神においては裕福、世においては貧しかった。もし彼の志に従うなら、父は諸君を十分に富んだ者として残したのである。

6

Sola fides utrique indiscreta sexui, census virorum, dos virginum. 14. Et tu quidem, fili, aliquanto propior patri, agnosce quae matri debeas, quod domui vocabulum reddas. Aetas te excusat, sed haereditas vocat.

PL 16, 340B

信仰だけが、どちらの性にも区別なく、男子の財産、おとめ〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕の持参金である。14. そしてあなた、息子よ、あなたは父にいくらか近いのだから、母に何を負うかを知り、家にどのような名を返すべきかを知れ。年齢はあなたを許すが、相続はあなたを呼ぶ。

7

Jucundentur, fili, pater et mater in te (Prov. XXIII, 25) . Noli matrem contemnere quasi imprudentem. Regis admonitio, inquit, quem erudivit mater sua. Quid filius qui servat dictiones Dei?

PL 16, 340C

「息子よ、父と母が汝のことで喜ぶように」(箴言23:25)。母を、思慮がないかのように軽んじてはならない。「母が教え諭した王の戒め」と彼は言う。「神の言葉を守る子とは何であろうか」。

8

Primogenite, tibi dico, fili: Quid filius mei ventris? quid natus mearum orationum? Ne dederis mulieri tuam honestatem (Prov. XXXI, 1 et seq.) . Audi quid sapiens dicat, quid Scriptura asserat.

PL 16, 340C

「長子よ、汝に言う、息子よ。私の胎の子とは何であろうか。私の祈りから生まれた子とは何であろうか。汝の名誉を女に与えるな」(箴言31:1以下)。賢者が何と言うか、聖書が何を断言しているかを聞け。

9

15. Considera quis te ut nascereris, juverit: filius es votorum magis quam dolorum meorum. Considera cui te muneri pater tali nomine designaverit, qui vocavit Laurentium. Ibi vota deposuimus, unde nomen assumpsimus.

PL 16, 340C

15. 誰があなたの誕生を助けたかを考えよ。あなたは私の苦しみの子というより、願の子である。父があなたをどのような務めに定めたかを考えよ。彼はあなたをラウレンティウスと名づけたのだから。我々は、名を取ったその源に、願を託したのである。

10

Vota effectus secutus est, redde martyri quod debes martyri. Ille te nobis impetravit, tu restitue quod de te hujusmodi nominis appellatione promisimus. 16. Quid autem est, fili, aliud quod eligendum putes, nisi Deum patrum tuorum?

PL 16, 340C

願のあとに成就が続いた。殉教者に負うものを殉教者に返せ。彼があなたを我々のために取りなして得させた。あなたは、そのような名で呼ぶことで我々があなたについて約束したものを返せ。16. 息子よ、あなたの父祖の神を選ぶ以外に、あなたが選ぶべきと考えることが何かあろうか。

11

Ipse enim pauperes et divites, humiles et excelsos facit, suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem, et sedere eum facit cum potentibus in tribunali honoris et haereditatis. Dat votum optanti, et benedicit annos justi.

PL 16, 341A

実に、神は貧しい者も富める者も、低い者も高い者も造り、貧しい者を地から起こし、乏しい者をごみ溜めから引き上げ、力ある者たちとともに、名誉と相続の座に着かせる。望む者にその願いを与え、義人の年を祝福する。

12

Quid hoc, fili, praecellentius? aut quid est vita hominis in hac terra, nisi levis cursor? En transivimus, et nihil vidimus.

PL 16, 341A

息子よ、これより優れたことがあろうか。この地上の人の生とは、軽い走者でなくて何であろうか。見よ、我々は通り過ぎたが、何も見なかった。

13

Atque utinam hunc cursorem (Job. IX, 25) imitaremur; ut nihil videremus, et nulla onera portaremus! sed quod est gravius, cursus vacuus, et onera inania. Inania sunt quidem, sed non levia, neque delicti vacua; quia grave fenus peccati est.

PL 16, 341A

ああ、我々がこの走者(ヨブ記9:25)を真似て、何も見ず、何の荷も負わなければよいのに。だが、さらに重いことに、走りは空しく、荷は無益である。無益ではあるが、軽くはなく、罪を欠いてもいない。罪の利息は重いからである。

14

Unde clamat sanctus Job: Nonne tentatio est vita hominis in terra, aut sicut mercenarii quotidiani vita ejus?

PL 16, 341A

そこで聖なるヨブは叫ぶ。「地上の人の生は試みではないか。日雇いの生のようではないか」。

15

Et sicut servus timens dominum suum, qui umbram invenerit, et sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic ego exspectavi in vacuum, noctes autem dolorum datae sunt mihi. Si dormiero, dico: Quando dies? Cum surrexero, iterum: Quando vesper?

PL 16, 341B

「また、主人を恐れる僕が影を見いだすように、また日雇いが報酬を待つように、私は空しく待った。苦痛の夜々が私に与えられた。眠れば私は言う、『いつ朝になるのか』。起き上がればまた言う、『いつ夕になるのか』」。

16

Plenus sum dolore a vespere usque mane. Vita autem mea levior quam favilla. Periit autem in vana spe (Job. VII, 1 et seq.) . Nihil igitur est homo, nisi tu, Domine, intendas in eum, et visitationem ejus facias usque mane, et in requiem eum inducas.

PL 16, 341B

「私は夕から朝まで苦痛に満ちている。私の生は灰よりも軽い。それは空しい望みのうちに滅びた」(ヨブ記7:1以下)。人は無にすぎない、主よ、汝が彼に心を向け、朝まで彼を訪れ、安息へ導き入れるのでなければ。

17

Arbor si excidatur, repullulat, et floret ab aquae odore: homo cum ceciderit, nihil est, ingruunt super eum dolores.

PL 16, 341B

「木は、切り倒されても再び芽を出し、水の匂いで花を咲かせる。人は倒れれば無であり、苦痛が彼の上に襲いかかる」。

18

17. Hanc igitur tentationem tantarum necessitatum, si vultis, filii, vitare, integritas corporis expetenda vobis est (32, q. 1, c. Integritas) : quam ego pro consilio suadeo, non pro imperio praecipio. Sola est enim virginitas quae suaderi potest, imperari non potest.

PL 16, 341B

17. それゆえ、子らよ、これほど多くの必要という試みを避けたいなら、体の無傷さ(『教令集』第2部第32事例第1問題「Integritas」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕を求めねばならない。私はこれを助言として勧めるのであって、命令として命じるのではない。実に、勧めることはできるが命じることのできないのは、おとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕だけである。

19

Res magis voti est, quam praecepti. Quod enim gratiae est, non jubetur, sed desideratur: electionisque magis est, quam servitutis.

PL 16, 341C

それは命令よりも願に属する。恩寵に属することは命じられず、望まれるからである。それは隷従よりも選びに属する。

20

Unde et Apostolus dicit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25) .

PL 16, 341C

それゆえ使徒も言う。「おとめたちについて、私は主の命令を持たないが、主から慈しみを受けた者として助言を与える」(一コリント7:25)。

21

Legerat enim dixisse Dominum spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum; dabo illis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 4, 5) .

PL 16, 341C

実に彼は、主が宦官たちに言ったことを読んでいた。「私の命令を守り、私の望むことを選び、私の契約を抱く者には、私の家と私の城壁のうちに、息子たちや娘たちにまさる名高い場所を与える。永遠の名を与え、彼らは絶えることがない」(イザヤ56:4, 5)。

22

Meliorem, inquit, locum vobis dabo, spadonibus dicit; his videlicet, qui se resecta genitali parte absciderint. Ipsi sunt ergo qui habent in coelo praemia caeteris praestantiora.

PL 16, 341C

「汝らによりよい場所を与える」と彼は言う。宦官たちに言うのであり、すなわち生殖の部分を切り取って自らを断った者たちである。ゆえに彼らこそ、天において、他の者たちにまさる報いを持つ者である。

23

18. Hos in Evangelio suo praedicat Dei Filius, dicentibus enim Apostolis: Quia si ita est causa viri, ut non liceat illi uxorem dimittere, nisi ex sola causa fornicationis, non expedit nubere; respondit Dominus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11) , hoc est: Non capit hoc conditionis humanae infirmitas, ut omnibus pateat: sed illis solis facile est ad capiendum, quibus divina refulsit gratia; ut castrare se possint, quo regnum coelorum adipiscantur.

PL 16, 341D

18. 神の子は、自らの福音書でこうした者たちを告げ知らせている。使徒たちが「男の事情がこうで、不品行の理由以外に妻を離縁することが許されないのなら、結婚しないほうがよい」と言ったとき、主は答えた。「すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、与えられた者だけである」(マタイ19:10, 11)。これは、人間の条件の弱さは、これをすべての人に開かれたものとして受け入れることはできず、神の恩寵が輝いた者たちだけが、容易に受け入れることができる、という意味である。天の国を得るために、自らを去勢することができるように、ということである。

Caput IV

第IV章PL 16, 342A
1

Integritatis dignitate strictim proposita, quae ad filias ex nuptiis damna reditura sint, explicat; utque ad ea fugienda illas excitet, Apostoli sententiam atque exemplum in medium affert.

PL 16, 342A

無傷さの尊さを手短に示したのち、結婚から娘たちに降りかかる損害を説明する。そして、娘たちを奮い立たせてそれを避けさせるために、使徒の見解と範例を持ち出す。

2

Hinc memoratis et quas in matrimonio pertulit, et quas in viduitate perpessura est miseriis, affirmat fore, ut illae omnes earum virginitate reparentur, nec ipsa posthac praesidio ullo indigeat. 19. Audistis, filii, quantum sit praemium integritatis.

PL 16, 342A

次に、自分が結婚で耐えてきた不幸と、やもめの身でこれから耐えることになる不幸を挙げたうえで、それらすべてが娘たちのおとめの身によって償われ、自分自身もその後はいかなる保護も要らなくなるだろう、と断言する。19. 子らよ、諸君は聞いた、無傷さの報いがいかに大きいかを。

3

Regnum acquiritur, et regnum coeleste vitam angelorum exhibet. Hoc vobis suadeo, quo nihil pulchrius; ut inter homines angeli sitis, qui nulla sibi ligantur nuptiali copula (Matth. XXII, 30) .

PL 16, 342B

国が獲得され、天の国は天使たちの生を示す。私が諸君に勧めるのはこれであり、これほど美しいものはない。すなわち、いかなる婚姻の結びにも縛られない、人間のあいだの天使であれ(マタイ22:30)。

4

Quoniam quae non nubunt, et qui uxores non ducunt, sicut angeli in terris sunt; ut tribulationem carnis non sentiant, servitutem ignorent, a mundanae cogitationis ableventur contagio, divinis rebus mentem intendant; ut tamquam exuti corporis infirmitate, non quae hominis sunt, sed quae Dei, cogitent.

PL 16, 342B

嫁がない女たちと妻を迎えない男たちは、地上の天使のようだからである。彼らは肉の患難を感じず、隷従を知らず、世俗の思いの感染から遠ざけられ、神のことに心を向ける。体の弱さを脱ぎ捨てたかのように、人のことでなく神のことを思うためである。

5

20. Considerate, filiae, si velitis nubere, quantum vobis desit, quibus pater deest. Deest opima dos; quod ipsum tamen si abundaret, emeretis magno pretio servitutem.

PL 16, 342B

20. 娘たちよ、嫁ごうと望むなら、父のいない諸君に、どれほど欠けているかを考えよ。豊かな持参金が欠けている。だが、たとえそれが豊かにあったとしても、諸君は高い代価で隷従を買うことになろう。

6

Nunc vero quis non despiciet destitutas patre? quo confugietis? unde auxilium postulabitis adversus virorum injurias? quanta in ipsis conjugiis incommoda sunt! quam graves plerumque contumeliae! quanta vincula!

PL 16, 342C

ところが今、父を失った娘たちを、誰が見くださないだろうか。諸君はどこへ逃げるのか。夫たちの不当な仕打ちに対して、どこから助けを求めるのか。結婚そのものの中に、どれほどの不都合があることか。どれほど重い侮辱がしばしばあることか。どれほどの束縛があることか。

7

21. Primo ipsum conjugium vinculum est, quo alligatur viro nupta, et ei in subjectionem astringitur. Bonum quidem charitatis vinculum est, sed tamen vinculum, de quo cum velit se exuere nupta, non possit, nec liberum sui habere arbitrium.

PL 16, 342C

21. まず結婚それ自体が束縛であり、それによって嫁いだ女は夫に結びつけられ、服従に縛られる。愛の絆は確かに善いものであるが、それでも束縛であり、嫁いだ女がそれから抜け出ようとしても、できず、自分自身についての自由な決定権を持てない。

8

Denique Apostolus dicit: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir (I Cor. VII, 4) . Et quid mirum de muliere; quandoquidem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier? Si qui fortior est, potestatem sui non habet, quanto minus infirmior!

PL 16, 342C

実に、使徒は言う。「妻は自分の体について権限を持たず、夫が持つ」(一コリント7:4)。女について何を驚くことがあろうか。夫もまた自分の体について権限を持たず、妻が持つのだから。強い者が自分について権限を持たないなら、弱い者はなおさらである。

9

Non ergo absolvit mulierem communis servitus, sed gravius astringit. 22. Videte itaque quid scriptura dicat, quid Apostolus suadeat. Quis vobis potest melius consilium dare, quam ille vas Dominicae electionis?

PL 16, 342C

だから共通の隷従は、女を解き放たず、いっそう強く縛る。22. そこで、聖書が何を言い、使徒が何を勧めるかを見よ。主に選ばれたあの器にまさる助言を、誰が諸君に与えられようか。

10

Quid igitur dicat percipite auribus: Volo autem omnes homines sic esse sicut et me ipsum (Cor. VII, 7) . Et iterum dicit de non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permanserint, sicut et ego (Ibid., 8) .

PL 16, 342D

では彼が何と言うか、耳で聞き取れ。「私は、すべての人が私自身のようであることを望む」(一コリント7:7)〔底本の引照は書名に I を欠く〕。彼はまた、嫁がない女たちとやもめたちについて言う。「彼らにとって、私のようにそのままとどまるなら、善い」(一コリント7:8)。

11

Volo vos imitatrices esse tanti Apostoli, ut vitam ejus sequamini, qui conjugii vinculum refugit, ut vinctus esset Christi Jesu. Non potuisset ad tantam apostolatus sui pervenire gratiam, si fuisset alligatus conjugii contubernio.

PL 16, 343A

私は諸君が、かの偉大な使徒にならう者となり、その生に従うことを望む。彼は結婚の絆を避け、キリスト・イエスの囚われ人となった。もし結婚の同居に縛られていたなら、彼は使徒職のあれほどの恩寵に至ることはできなかったであろう。

12

23. Quod si ille qui et doctrina praestantissimus erat, et tantum Christi donum habebat, judicavit tanti momenti esse, si abstineret ab usu copulae conjugalis: et ideo sic mansit, ne plurimum suo muneri decerperetur; quod neque orationi vacare semper liceret, neque semper divinis intendere mandatis, quem conjugii cura revocaret, ut placere uxori esset necesse: quid utique vos eligere oportet, quibus sola virginitas potest libertatem dare; quoniam quae nupserit ad servitutem pecunia sua venditur?

PL 16, 343A

23. 教えにおいて最もすぐれ、キリストの賜物をあれほど持っていたあの人でさえ、結婚の交わりを断つことがそれほど重要だと判断し、それゆえそのままとどまった。自分の務めがあまりに損なわれないようにするためである。結婚の心配が呼び戻し、妻を喜ばせねばならない者は、常に祈りに専念することも、常に神の命令に心を向けることもできないからである。ならば、諸君は何を選ぶべきか。諸君にとっては、おとめの身だけが自由を与えることができる。嫁いだ女は、自らの金で隷従に売られるのだから。

13

Meliori conditione mancipia quam conjugia comparantur: in illis meritum emitur servitutis, in istis pretium ad servitutem additur. Nupta venalis auro gravatur, auro aestimatur.

PL 16, 343B

奴隷は、結婚よりも良い条件で手に入る。奴隷の場合は隷従の功が買われ、結婚の場合は隷従に代価が加わる。嫁いだ女は売り物として金を背負わされ、金で値踏みされる。

14

24. Experta sum, filii, labores copulae, conjugii indignitates, et sub bono conjuge, nec tamen sub bono marito libera fui: serviebam viro, et laborabam ut placerem.

PL 16, 343B

24. 子らよ、私は交わりの労苦と結婚の屈辱を経験した。善い連れ合いのもとにあっても、善い夫のもとにあってさえも、私は自由ではなかった。夫に仕え、気に入られようと苦労していた。

15

Miseratus est Dominus, et fecit altaris ministrum, continuoque et mihi et vobis raptus est: et fortasse, miserante Domino, ne diceretur maritus. 25. Videtis, filii, longaevam matrem doloribus, et adhuc immaturam viduitatis stipendiis.

PL 16, 343B

主は憐れんで、彼を祭壇の奉仕者とし、すぐに彼は私にとっても諸君にとっても取り去られた。おそらく、主が憐れんで、彼が夫と呼ばれることのないようにしたのであろう。25. 諸君は見ている、苦しみで年老いた母を、しかもやもめの身の務めにはまだ早い母を。

16

Videtis amissum omne praesidium et ornamentum. Nec auxilium viri habeo, nec virginitatis gratiam. Et de me levis cura: vos moereo, vos considero. Remanserunt mihi onera conjugii, abiere adjumenta. Quanto mallem in hos numquam venisse usus!

PL 16, 343B

諸君は、あらゆる保護と飾りが失われたのを見ている。私には夫の助けも、おとめの身の恩寵もない。私自身への心配は小さい。私は諸君のために嘆き、諸君のことを思う。結婚の荷は私に残り、助けは去った。こうした営みに、むしろ決して入らなかったならと、どれほど思うことか。

17

26. Potestis tamen excusare patrem, ablevare matrem; si quod in nobis amissum est, in vobis repraesentetur. Hoc solo nos conjugii non poenitebit, si vobis labor noster profecerit. Proximum putabo matrem esse virginum, ac si virginitatem tenerem.

PL 16, 343C

26. しかし諸君は、父を弁護し、母の荷を軽くすることができる。我々のうちで失われたものが、諸君において再び現されるなら。ただこの一点で、我々は結婚を悔やまずに済む。我々の労苦が諸君の益になったなら、である。私は、おとめたちの母であることを、あたかも自分がおとめの身を保っているのにほぼ等しいと考えよう。

18

Considerate, filii, quam sibi veniens in has terras Dominus Jesus matrem elegerit. Salutem mundo daturus per virginem venit, et mulieris lapsus partu virginis solvit: vestra quoque integritas meos solvat errores. 27. Quid boni sit virginitas, considerate.

PL 16, 343C

子らよ、考えよ。主イエスがこの地上に来るにあたって、自分のためにどのような母を選んだかを。世に救いを与えようとして、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕を通して来て、女の堕落をおとめの出産によって解いた。諸君の無傷さもまた、私の過ちを解くように。27. おとめの身がどれほど善いものか、考えよ。

19

Destitutam me esse certum est, praesidio egere: sed si volueritis sic manere, nullius opem requiram, abundabit mihi ad omnem opitulantiam vestrae integritatis corona.

PL 16, 343C

私が見捨てられ、保護を欠いていることは確かである。だが、もし諸君がこのままとどまることを望むなら、私は誰の助けも求めない。あらゆる援助のために、諸君の無傷さの冠が私に豊かにあるだろう。

20

Quis me non dicet beatam, quam nunc miseram putant? quis non honorabit tot virginum matrem? quis non venerabitur aulam pudoris?

PL 16, 343D

今は哀れと思われている私を、誰が幸いな者と言わないだろうか。これほど多くのおとめたちの母を、誰が敬わないだろうか。誰が、恥じらいの宮殿を畏れないだろうか。

Caput V

第V章PL 16, 344A
1

Virginibus in utroque foedere palmam publicae salutis attributam, variasque mysticarum virginum laudes celebratas: itemque designatam horti ac vineae figura virginitatem, non secus ac olerum typo conjugium; unde filios admonet, ut rejectis Achab et Jezabel spiritalibus, verum illum Naboth amplectantur pro nobis accusatum atque occisum.

PL 16, 344A

両契約において、おとめたちには公の救いの勝利の棕櫚が帰せられていること、奥義の意味でのおとめたちのさまざまな称賛が語られていること、また、おとめの身が園とブドウ畑の象りによって示され、結婚が野菜の予型によって示されていることが述べられる。そこで彼女は子らに、霊的なアハブとイゼベルを退けて、我々のために訴えられ殺された、あの真のナボトを抱くよう戒める。

2

Quamobrem venisse praedictus sit super nubem levem, et cur etiam matrem suam Joanni commendaverit? Quomodo tandem hic qui ut mysticus Levi nihil habebat, legitur eam accepisse in sua?

PL 16, 344A

次に、なぜ彼は軽い雲に乗って来ると予告されたのか、またなぜ自分の母をヨハネに託したのか。そして、奥義の意味でのレビのように何も持たなかったこの者が、どうして彼女を「自分のもの」のうちに迎えたと読まれるのか、と述べる。

3

28. Multas feminas Scriptura divina in lucem evexit, palmam tamen publicae salutis solis virginibus dedit.

PL 16, 344A

28. 聖書は多くの女性を光のもとに引き出したが、公の救いの勝利の棕櫚を与えたのは、おとめたちだけである。

4

In veteri Testamento terra ac mari clausum Hebraeorum populum virgo per maria pedes duxit (Exod. XV, 20) : in Evangelio auctorem mundi et redemptorem virgo generavit (Luc. I, 27) .

PL 16, 344A

旧約聖書では、陸と海に閉ざされたヘブライ人の民を、おとめ〔出エジプト記15章の女預言者ミリアムを言う。ラテン語の綴りはマリアと同じ〕が徒歩で海を渡らせた(出エジプト記15:20)。福音書では、世の創造者であり贖い主である者を、おとめが産んだ(ルカ1:27)。

5

Virgo est Ecclesia (II Cor. XI, 2) , quam studuit Apostolus virginem castam assignare Christo: virgo est filia Sion (Esai. XXXVII, 22) ; virgo est civitas illa Hierusalem (Apoc. XXI, 27) quae in coelo est, in quam nihil commune intrat atque immundum: virgo est et illa quam vocat Jesus, cui et dixit: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) .

PL 16, 344B

教会はおとめである(二コリント11:2)。使徒は教会を、貞潔なおとめとしてキリストに引き渡そうと努めた。シオンの娘はおとめである(イザヤ37:22)。天にあるあの都エルサレムはおとめである(黙示録21:27)。そこには何も共通のもの、汚れたものは入らない。イエスが呼ぶあの女もおとめであり、イエスは彼女にこう言った。「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。

6

Non solum transivit virgo, sed etiam pertransivit: quae festinat ad Sponsum, transit saeculum, pertransit ad Christum; vel quia ea quae Christo se dicaverit, transeundo ad coelestia, terrena pertranseat.

PL 16, 344B

おとめは通り過ぎただけでなく、通り抜けもした。花婿のもとへ急ぐ者は、世を通り過ぎ、キリストへと通り抜ける。あるいは、キリストに自らを献げた女が、天のものへと移ることによって、地のものを通り抜けるからでもある。

7

Nam et ipse Sponsus sic venit ad Sponsam suam, ut saliat super montes, transiliat super colles (Cant. II, 8) .

PL 16, 344B

実に、花婿自身も、「山々の上を跳び、丘の上を跳び越えて」(雅歌2:8)、このように花嫁のもとへ来る。

8

29. Addit adhuc ad laudem virginitatis: Hortus clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; quo meliores afferat fructus claustro pudoris septa virginitas, in qua intemerata permaneant castitatis signacula.

PL 16, 344C

29. 〔花婿は〕さらに、おとめの身の称賛に加える。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:12)。恥じらいの囲いに囲われたおとめの身が、より良い実を結ぶためである。その中で、貞潔の封印が損なわれずにとどまる。

9

Hunc hortum animae vestrae, hunc fontem servate puri liquoris, ut eum in vobis nemo perturbet, nemo designet, quem genitalis in vobis origo signavit. Nemo auferat animae vestrae vineam, et vilia olera serat.

PL 16, 344C

諸君の魂のこの園、この清らかな水の泉を守れ。諸君のうちで誰もそれを乱さず、誰もその封印を解かないように〔designet の意は定かでない。signavit と対にして「封印を解く」と取った〕。それは、諸君の生まれの起源が諸君のうちで封じたものである。誰も諸君の魂のブドウ畑を奪い、つまらない野菜を蒔かないように。

10

Vinea enim quidam fructus virginalis est: conjugia velut olerum plantaria sunt, in quibus frequens gelu est; et ideo sicut olera herbarum cito cadunt atque marcescunt, nisi finem imponat senectus, aut ad perfectum evehat continentia.

PL 16, 344C

実に、ブドウ畑とは、おとめの一種の実りであり、結婚は野菜の苗床のようなものである。そこには霜が頻繁に降りる。それゆえ結婚は、草の野菜のように、すぐに倒れ、しおれる。老年が終わりを課すか、自制が完成へ引き上げるのでない限り。

11

30. Non veniat ergo in vos Achab, qui concupiscat vineam vestram delere et exstinguere: nec veniat in vobis Jezabel, vanum illud et saeculare profluvium; hoc enim significatur vocabulo, vana et vacua redundantia: sed veniat Nabuthe, qui venit a patre, sicut indicat nominis ipsius interpretatio, qui vineam sanguine defendat suo, et pro ea mortem suam offerat.

PL 16, 344D

30. だから、諸君のブドウ畑を滅ぼし消し去ろうと欲するアハブが、諸君のところに来ることのないように。イゼベルが諸君のうちに来ることもないように。あの空しい世俗の流出である。この名はまさにそれを意味する。空しく空虚なあふれである。むしろナボトが来るように。彼は父から来る者であって、その名の解釈が示すとおりである。彼は自らの血でブドウ畑を守り、そのために自らの死を差し出す者である。

12

Hic est qui lapidatus pro nobis est, pro nobis mortuus, pro nobis falsis appetitus testimoniis: qui pauper huc venit, cum dives esset, ut nos ejus inopia ditaremur (III Reg. XII, 2 et seq.) .

PL 16, 345A

彼こそ、我々のために石で打たれ、我々のために死に、我々のために偽りの証言で訴えられた者である。富んでいながら、この地へ貧しい者として来た者、我々が彼の貧しさによって豊かにされるためである(列王記三12:2以下)〔底本の章番号は12。ナボトの話は列王記三21章にあり、取り違えらしい〕。

13

Hic est vitis, quae redundantibus gratiae suae fructibus replevit universum orbem terrarum. Hic in vestris pectoribus alta maneat defixus radice; ut et fructus vester exuberet, et liquore gratiae spiritalis corporei vaporis incendia temperentur.

PL 16, 345A

彼こそ、その恩寵のあふれる実で全地を満たしたブドウの木である。彼が諸君の胸に、深い根を下ろして固くとどまるように。そうして諸君の実が豊かに茂り、霊的な恩寵の液によって、体の熱の炎が和らげられるように。

14

31. Hic est qui venit in nube levi, sicut dixit propheta: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1) ; significans quod in Aegyptum, id est, in afflictionem mundi hujus veniret super virginem.

PL 16, 345A

31. 彼こそ、預言者が言ったとおり、軽い雲に乗って来た者である。「見よ、主は軽い雲の上に座し、エジプトに来る」(イザヤ19:1)。それは、エジプトすなわちこの世の苦難の中へ、おとめの上に来るということを意味している。

15

Nubem itaque Mariam dixit, quia carnem gerebat; levem, quia virgo erat, nullis oneribus gravata conjugii.

PL 16, 345B

そこで〔預言者は〕マリアを雲と呼んだ。彼女が肉を担っていたからである。軽いと呼んだのは、彼女がおとめであり、結婚のいかなる荷にも圧せられていなかったからである。

16

Ipsa est virga germinans florem, quia pura et ad Dominum libero corde directa virginitas, quae nullis in hoc saeculo curarum anfractibus reflectitur (Num. XVII, 8) .

PL 16, 345B

彼女〔マリア〕こそ、花を咲かせる杖である。清らかで、主に向けて自由な心で真っすぐに向けられたおとめの身は、この世のいかなる心配の曲がりくねりにも曲げられないからである(民数記17:8)。

17

32. Ideo illam Dominus de cruce discipulo suo dilectissimo sibi tradidit sancto Joanni (Joan. XIX, 27) , qui dixit patri et matri: Non novi te (Deut. XXXIII, 9) . Denique vocatus a Christo reliquit patrem (Matth. IV, 21) , verbum secutus.

PL 16, 345B

32. だから主は、十字架から、彼女を最愛の弟子である聖なるヨハネに託した(ヨハネ19:27)。そのヨハネは、父と母に「私は汝を知らない」と言った者である(申命記33:9)。実に、キリストに呼ばれて父を捨て(マタイ4:21)、言葉に従った。

18

Huic traditur virgo, qui suos nesciat: huic traditur virgo, qui de pectore Christi hauriat sapientiam: huic traditur virgo, qui fratres suos non cognovit, et filios suos non scivit.

PL 16, 345B

このヨハネ、自分の者たちを知らない者に、おとめが託される。このヨハネ、キリストの胸から知恵を汲む者に、おとめが託される。このヨハネ、自分の兄弟たちを認めず、自分の子らを知らなかった者に、おとめが託される。

19

Ideoque benedicit eum Lex: Date Levi veros ejus, date Levi sortes ejus (Deut. XXXIII, 8) . 33. Unde et matrem Domini ipse suscepit; scriptum enim habemus, quia ex illa hora suscepit eam Discipulus in sua (Joann. XIX, 27) .

PL 16, 345B

それゆえ律法も彼を祝福する。「レビに彼の真実の者たちを与えよ、レビに彼の籤を与えよ」(申命記33:8)。33. それゆえ彼自身も主の母を迎えた。書かれているからである。「その時から、弟子は彼女を自分のもののうちに迎えた」(ヨハネ19:27)。

20

Quid est in sua, cum reliquerit patrem et matrem, et Christum secutus sit? Aut quomodo in sua, cum ipsi apostoli dixerint: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) ?

PL 16, 345C

「自分のもののうちに」とは何か。彼は父と母を捨て、キリストに従ったのに。あるいは、使徒たち自身が「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)と言ったのに、どうして「自分のもののうちに」なのか。

21

Quae sua habebat Joannes, qui mundana et saecularia non habebat, qui et de mundo non erat? Quae ergo habebat sua, nisi ea quae a Christo acceperat? Bonus verbi sapientiaeque possessor, bonus receptor gratiae.

PL 16, 345C

世のもの、世俗のものを持たず、世に属してもいなかったヨハネは、どんなものを自分のものとして持っていたのか。ならば彼が自分のものとして持っていたのは、キリストから受けたもの以外の何であったか。言葉と知恵のよき所有者、恩寵のよき受け手である。

22

Audite quae apostoli a Christo acceperint: Accipite, inquit, Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta erunt (Joann. XX, 22, 23) .

PL 16, 345C

使徒たちがキリストから何を受けたかを聞け。「聖なる霊を受けよ」と彼は言う。「汝らが罪を赦す人々の罪は赦され、汝らが留める人々の罪は留められる」(ヨハネ20:22, 23)。

23

Neque enim mater Domini Jesu nisi ad possessorem gratiae demigraret, ubi Christus habebat habitaculum.

PL 16, 345D

実に、主イエスの母は、恩寵の所有者のもと、すなわちキリストが住まいを持っていたところ以外へは、移り住まなかったのである。

Caput VI

第VI章PL 16, 346A
1

Adaptat filiis dicta superius, docet qua ratione ipsi nubes leves esse queant per virginitatem: et dare Levi veros ejus, si tales nimirum permaneant, quales primi parentes ante peccatum.

PL 16, 346A

〔ユリアナは〕先に語ったことを子らに当てはめ、おとめの身によって彼ら自身が軽やかな雲となりうる道筋を教える。また、彼らが罪以前の最初の親たちのような者であり続けるならば、レビに〔レビの〕真実の者たちを与えよ、と教える。

2

Horum filios quos ejecti e Paradiso genuerunt, comparat: et prioris filii occasione suos hortatur, ut mundanas non quaerant possessiones, quas filiae Salphaad ambierunt. Quid per hoc significetur, quasve sortes Levi jubemur dare?

PL 16, 346A

楽園から追い出された二人が産んだ子らを比べる。そして先の子〔カイン〕を機に、自分の子らに、サルパアドの娘たちが求めたようなこの世の所有を求めるなと勧める。これは何を意味するのか。また、我々はレビにどのような籤を与えるよう命じられているのか。

3

Dominicae ac Mosaicae sortitionis quodnam discrimen? Harum altera matrimonium, altera virginitatem signari, quae libertatem ministrorum Christi pone sequitur. 34. Date ergo et vos, filii mei, vero illi Levi veros ejus. Estote nubes, sed leves.

PL 16, 346A

主の籤引きとモーセの籤引きとの違いは何か。この二つのうち、一方は結婚を、他方はおとめの身を表し、おとめの身はキリストの奉仕者たちの自由に付き従う。34. それゆえ、わが子らよ、諸君もまた、あの真のレビに、彼の真実の者たちを与えよ。雲となれ、ただし軽やかな雲に。

4

Eritis profecto, si ablevet virginitas onera conditionis, et tenebras hujus limosae carnis illuminet. Ideo dicit illa: Nigra sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) ; nigra per carnem, decora per virginitatem.

PL 16, 346A

おとめの身が被造の身の重荷を軽くし、この泥にまみれた肉の闇を照らすならば、諸君は必ずそうなる。それゆえ彼女は言う。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。肉によって黒く、おとめの身によって美しい。

5

Nubes itaque sunt, et graves nubes, quae nupserint; namque a nubibus verbum nubentium tractum arbitror. Denique operiuntur ut nubes, cum acceperint nupturae velamina. Et vere graves nubes, quae sustinent sarcinam matrimonii.

PL 16, 346B

そこで、嫁いだ女たちは雲であり、それも重い雲である。私は、嫁ぐ(nubere)という語が雲(nubes)から取られたと考える〔ラテン語では nubes と nubere の語形が通じる〕。実に、嫁ごうとする女たちは、ヴェールを受けるとき雲のように覆われる。そして結婚の荷を負う女たちは、まことに重い雲である。

6

Nam etiam gravari alvo feruntur, cum semina conceptionis acceperint. 35. Date ergo Levi veros ejus. Quid tam verum, quam intemerata virginitas, quae signaculum pudoris et claustrum integritatis genitale custodit?

PL 16, 346B

というのも、懐胎の種を受けると、腹が重くなると言われるからである。35. それゆえ、レビに彼の真実の者たちを与えよ。汚れなきおとめの身ほど真実なものがあろうか。それは恥じらいの印と、無傷さの生来の囲いとを守っている。

7

At vero cum usu conjugii juvencula defloratur, amittit quod suum est, quando ei miscetur alienum. Illud enim verum quod nascimur, non in quod mutamur: quod a Creatore accepimus, non quod de contubernio assumpsimus.

PL 16, 346B

ところが、結婚の営みによって若い娘が花を散らされるとき、彼女は自分のものを失う。他人のものが交じるからである。真実なのは我々が生まれたままのものであって、我々が変えられたものではない。創造主から受けたものであって、同衾によって取り込んだものではない。

8

Date ergo vero Levi, illi sacerdotum principi, vero Aaron, vero Melchisedech, veros ejus, quales ipse condidit, non quales saeculi hujus usus efficit; ut opus suum in vobis et illud genitale signaculum inviolatum atque integrum recognoscat.

PL 16, 346C

それゆえ、真のレビ、あの大祭司、真のアロン、真のメルキゼデクに、彼の真実の者たちを与えよ。彼自身が造ったとおりの者たち、この世の習いが作り上げたような者たちではない者たちを。彼が諸君のうちに、自分の業とあの生まれつきの印とを、損なわれず無傷のままに見いだすために。

9

36. Date illi, exhibete illum Adam qui fuit ante peccatum, illam Evam quae fuit antequam lubricum serpentis hauriret venenum, priusquam ejus supplantarentur insidiis, quando non habebant quo confunderentur?

PL 16, 346C

36. 彼に与えよ。罪以前にいたあのアダム、蛇の滑りやすい毒を飲み込む前の、その策略に足をすくわれる前のあのエバを差し出せ。あの二人には、恥じ入るべきものが何一つなかったときの姿を。

10

Nam utique nunc, licet bona conjugia, tamen habent quod inter se ipsi conjuges erubescant. Tales ergo estote, filii, quales Adam et Eva in paradiso fuerunt (Gen. IV, 2) .

PL 16, 346C

今となっては、結婚は善いものであるとはいえ、夫婦が互いに顔を赤らめるものを持っている。それゆえ、子らよ、楽園にいたアダムとエバのような者であれ(創世記4:2)。

11

De quibus scriptum est, quod posteaquam de paradiso est ejectus Adam, cognovit Evam uxorem suam, et illa concepit, et peperit filium, quem vocavit Cain: et iterum concepit et peperit filium, cui nomen Abel.

PL 16, 346C

この二人について書かれている。「アダムは楽園から追い出されたのち、妻エバを知り、彼女は身ごもってカインと名づけた子を産んだ。また再び身ごもって、名をアベルという子を産んだ」。

12

Melior itaque secundus, quam prior fructus; quia iste immaculatus, ille maculosus. Iste adhaerens Deo, et totus a Domino, ille mundana et terrena possessio. Denique in isto mundi redemptio annuntiatur, ab illo mundi ruina.

PL 16, 347A

したがって、あとの実りは先の実りよりまさっている。後者は汚れがなく、前者は汚れているからである。後者は神につき従い、全き者として主のものであり、前者はこの世の、地上の所有である。実に、後者においては世の贖いが告げられ、前者からは世の滅びが告げられる。

13

In hoc Christi sacrificium, in illo diaboli parricidium. Nihil ergo vobis sit, filii, cum possessione saeculi, nec terrenae vobis et Judaicae possessionis ullos vindicandos esse sortitus arbitremini.

PL 16, 347A

後者にはキリストの献げ物があり、前者には悪魔の近親殺しがある。それゆえ、子らよ、諸君は世の所有と何の関わりも持つな。地上の、ユダヤ人の所有の籤を、何であれ自分のものとして求めるべきだと考えるな。

14

37. Legimus quidem quia Moyses, id est Lex, terras bello et caede quaesitas, sorte distribuendas Hebraeorum populo censuerit (Num. XXVI, 53) , quarum possessionem sibi Salphae filiae postularunt, quia Salphae filiae (Num. XXVII, 1 et seq.) .

PL 16, 347A

37. たしかに我々は読んでいる。モーセ、すなわち律法は、戦いと殺戮によって獲得した土地をヘブライ人の民に籤で分配するよう定めた(民数記26:53)、と。その所有をサルパアドの娘たちが自分たちのために求めた〔底本は Salphae。サルパアド(Salphaad)のことと解する。この章の梗概は Salphaad と刷る〕。サルパアドの娘たちだからである(民数記27:1以下)〔底本は quia Salphae filiae を繰り返しており、本文が崩れているらしい。刷られたまま訳した〕。

15

Tamen idem Moyses levitis non divisit terram (Deut. XVIII, 1 et seq.) , quorum non erat terrenus, sed superior incolatus: sed iis sine labore terreno sacri stipendia ministerii deputavit.

PL 16, 347A

しかし同じモーセは、レビ人には土地を分けなかった(申命記18:1以下)。彼らの住まいは地上のものではなく、上のものだったからである。むしろ彼らには、地上の労苦なしに、聖なる務めの報酬を割り当てた。

16

Salphae autem filiae quid sunt, quae terram petunt, nisi, ut interpretatio docet, oris obumbratio?

PL 16, 347B

ところで、土地を求めるサルパアドの娘たちとは、解釈が教えるとおり「口の陰」でなくて何であろうか。

17

Quae utique in illis est, quibus non est verbum in ore ipsorum, nec in sermone eorum veritas (Psal. V, 10) ; sicut in populo Judaeorum, qui nolunt Christum Jesum Deum Dei Filium confiteri.

PL 16, 347B

それは、「その口に言葉がなく、その語りに真理がない」者たち(詩篇5:10)のうちにあるものである。キリスト・イエスを神、神の子と告白しようとしないユダヤ人の民のようにである。

18

Tales igitur terram requirunt, et hujusmodi postulant possessionem, in qua tota vitae suae aetate desudent, et pro fructibus spinas curarum et sollicitudinum metunt.

PL 16, 347B

こうした者たちは土地を求め、生涯のすべての年齢にわたって汗を流すような所有を要求し、実りの代わりに思い煩いと心配の茨を刈り取る。

19

38. Fugite ergo, filiae, umbram oris, quae in lumen aeternum creditis, quod illuminat omnem hominem: quae non tamquam in umbra Christum, sed in lumine confitemini. Populus qui sedebat in umbra mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2) .

PL 16, 347B

38. それゆえ、娘たちよ、口の陰を避けよ。諸君は、すべての人を照らす永遠の光を信じ、キリストを陰の中でではなく光の中で告白する者である。「死の陰に座していた民に、光が昇った」(イザヤ9:2)。

20

Fuimus ergo in umbra, sed nunc jam non sumus, qui Chritum fatemur. Atque utinam licuisset et mihi dicere, qui Christo profitemur! Et tamen profiteamur, ego viduitatem, vos virginitatem. Fiat in nobis ore ad salutem confessio.

PL 16, 347C

それゆえ我々は陰の中にいた。しかし、キリスト〔底本は Chritum。Christum と読む〕を告白する我々は、今はもう陰の中にいない。そして、「キリストに誓願する我々」と、私も言うことが許されていたなら、どんなによかったか〔profiteri をおとめの身の誓願を立てる意に取り、結婚した自分にはそう言うことが許されなかったという嘆きと解した〕。しかし、それでも誓願しよう、私はやもめの身を、諸君はおとめの身を。口による告白が、救いへと我々のうちになされるように。

21

39. Date ergo Levi illi salutari nostro sortes ejus. Sors ejus levitica est, sors ejus virginitas est, sors ejus viduitas est; quoniam non solum virgo, sed etiam mulier innupta cogitat quae sunt Domini.

PL 16, 347C

39. それゆえ、我々の救い主なるあのレビに、彼の籤を与えよ。彼の籤はレビの籤であり、彼の籤はおとめの身であり、彼の籤はやもめの身である。おとめだけでなく、嫁がない女もまた、主のことを思うからである。

22

Unde et Apostolus dixit: In quo et sorte constituti sumus (Ephes. I, 11) . Sicut enim in veteri Testamento terra sorte divisa est (Josue XVIII, 10) , ita in Evangelio sorte quadam Domino deputamur.

PL 16, 347C

それゆえ使徒は言った。「彼において、我々はまた籤によって定められた」(エフェソ1:11)。実に、旧約で土地が籤で分けられた(ヨシュア記18:10)ように、福音においては、ある種の籤によって、我々は主に割り当てられる。

23

Unde et scriptum est de evangelistis: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Joan. XIX, 24) . Et apostoli, cum eligendus esset duodecimus apostolus in locum Judae, sorte munus apostolatus deferendum arbitrati sunt.

PL 16, 347D

それゆえ福音書記者たちについても書かれている。「彼らは私の衣を分け合い、私の着物の上で籤を引いた」(ヨハネ19:24)。また使徒たちも、ユダの代わりに第十二の使徒を選ぶべきとき、使徒の務めは籤によって委ねるべきだと考えた。

24

Itaque oratione facta, ut de duobus Dominus quem vellet eligeret, sors cecidit super Matthiam (Actor. I, 26) . 40. Illa igitur vetus terrena sortitio, haec spiritalis.

PL 16, 347D

そこで祈りをして、二人のうち主が望む者を選ぶようにと願うと、籤はマティアに当たった(使徒言行録1:26)。40. かくて、あの古い籤引きは地上のものであり、この籤引きは霊のものである。

25

In illa census saeculi materialis, in hac personalis officii: ibi possessio curarum, hic divisio gratiarum: illic possidemus arva plena laboris atque moestitiae, hic possidemur a Christo. Unde et sanctus David dicit: Possedisti renes meos (Psal. CXXXVIII, 13) .

PL 16, 348A

あちらでは物質的な世の資産の査定、こちらでは人としての務めの査定がある。あちらでは思い煩いの所有、こちらでは恩寵の分配がある。あちらで我々は労苦と悲しみに満ちた畑を所有し、こちらでは我々がキリストに所有される。それゆえ聖なるダビデも言う。「汝は私の腎を所有した」(詩篇138:13)〔腎は腎臓。内奥、また情欲の座とされた〕。

26

Hic, filii, possideat renes vestros, ut in illis seminaria maneant castitatis, incentiva virtutum. Ideo dicate vos Christo, et confitemini ei, ut dicatis: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 5) .

PL 16, 348A

子らよ、彼が諸君の腎を所有するように。そこに貞潔の苗床、徳の火種が残るように。それゆえ、キリストに自らを献げよ。そして彼を告白して、言うように。「主は私の分」(詩篇118:5)。

27

Non potest hoc nupta dicere, sed innupta; nupta enim quaerit viro suo placere, innupta autem Christo. Illa mundi, haec Christi possessio. 41. Christi possessio levita est, qui nihil sibi de terrenis vindicat.

PL 16, 348A

嫁いだ女はこれを言えない。言えるのは嫁がない女である。嫁いだ女は夫に喜ばれようとし、嫁がない女はキリストに喜ばれようとするからである。前者は世の所有であり、後者はキリストの所有である。41. キリストの所有とはレビ人であり、地上のものを何一つ自分のものとして求めない。

28

Qui quaerit uxorem, non potest dicere: Portio mea Dominus: Denique Christi minister quid ait? Argentum et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) ; hoc enim acceperat, queniam aurum non desiderabat.

PL 16, 348A

妻を求める者は、「主は私の分」と言えない。実に、キリストの奉仕者は何と言うか。「銀も金も私にはない。だが私にあるものを汝に与える。ナザレのイエスの名によって、立て、そして歩け」(使徒言行録3:6)。彼はこれ〔癒やしの力〕を受けていた。金を望まなかったからである〔底本は queniam。quoniam と読む〕。

29

Denique missus erat sine virga, sine sacculo, sine pecunia (Luc. IX, 3) . Et ideo gloriabatur, quia non habebat quod non acceperat; non enim erubescebat in paupertate, quem pauper redemerat.

PL 16, 348B

実に彼は、杖なく、袋なく、銭なしに遣わされていた(ルカ9:3)。だから彼は誇っていた。受けなかったものを持っていなかったからである。彼を贖ったのが貧しい者であった以上、貧しさを恥じることはなかった。

30

Ideoque dixit: Surge et ambula, quia legerat: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7) .

PL 16, 348B

それゆえ彼は「立て、そして歩け」と言った。「この貧しい者が叫ぶと、主は彼に聞き入れた」(詩篇33:7)と読んでいたからである。

Caput VII

第VII章PL 16, 348B
1

Virginum sterilitatem, aliarum fecunditate potiorem esse, cum Ecclesiae imitetur copiosos partus, qui sorte, hoc est, gratia et non ex operibus producuntur.

PL 16, 348B

おとめたちが子を産まないことは、ほかの女たちの多産にまさる。それは教会の豊かな出産に倣うものだからである。教会の子らは籤によって、すなわち恩寵によって生み出され、行いによって生み出されるのではない。

2

Dandas itaque sortes Christo, qui supra laborem mercedem solvit: dandam etiam veritatem, id est, virginitatem. Quot et quantis tentationibus ea impugnetur!

PL 16, 348C

したがって、労苦を超える報酬を支払うキリストに、籤を与えるべきである。真理、すなわちおとめの身をも与えるべきである。それがどれほど多くの、どれほど大きな試みに攻められることか。

3

Sed cum bonam castitatem esse didicerimus ab Apostolo, indicat sancta Vidua recurrendum ad remedium: quod eleganti priscae illius Mariae allegoria, in carnis mortificatione ac Dominicae passionis merito, quo nos ad victoriam perducimur, positam esse significat.

PL 16, 348C

しかし、貞潔が善いことを我々は使徒から学んだので、聖なるやもめ〔ユリアナ〕は、救いの薬に立ち返るべきことを示す。それは、あの昔のマリア〔モーセの姉〕の優雅な寓喩のうちにあり、肉を殺すことと、我々を勝利へ導く主の受難の功績のうちに置かれていると、彼女は示す。

4

Quaerendam postea in coelestibus sapientiam, atque attrahendam in interiora, ut vivamus. 42. Sit ergo vobis portio Dominus, Dominus qui sterilem et parientem facit.

PL 16, 348C

その後、知恵を天上のものの中に求め、内奥へ引き入れねばならない、我々が生きるために。42. それゆえ、主が諸君の分であれ、子を産まぬ女をも、産む女をも造る主が。

5

Utramque facit: sed altera in tristitia parit, altera in sterilitate laetatur, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama, quae non parturis (Esai. IV, 15) . Habet enim filios sine partus dolore.

PL 16, 348C

主は両方を造る。だが一方は悲しみのうちに産み、他方は産まぬことを喜ぶ。後者に言われる。「喜べ、産まぬ不妊の女よ。声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らぬ女よ」(イザヤ4:15)〔底本の引照は IV, 15。この句はイザヤ54:1にあり、取り違えらしい〕。彼女は産みの痛みなしに子らを持つからである。

6

Unde dicitur de Ecclesia: Quis audivit, si parturivit terra uno die, et gens nata est simul (Esai. LXVI, 8) ? Uno autem die terra non parturit, sed parit gratia. Venit paschae dies, in toto orbe baptismi sacramenta celebrantur, velantur sacrae virgines.

PL 16, 348D

それゆえ、教会について言われる。「誰が聞いたか、地が一日で産みの苦しみをし、民が一度に生まれたことを」(イザヤ66:8)。だが一日で地が産みの苦しみをするのではなく、恩寵が産むのである。復活祭の日が来て、全世界で洗礼の秘跡が執り行われ、献げられたおとめたちがヴェールを受ける。

7

Uno ergo die sine aliquo dolore multos filios et filias solet Ecclesia parturire. Ideoque pulchre dicitur: Et gens nata est simul, de populo consecrato.

PL 16, 348D

こうして教会は、一日のうちに、何の痛みもなく、多くの息子と娘を産むのが常である。それゆえ、奉献された民について「民は一度に生まれた」と言われているのは見事である。

8

43. Videtis mysteria, videtis gratiam Christi, gratiam Spiritus sancti, qui velut quadam sorte defertur; quoniam non ex operibus, sed ex fide unusquisque justificatur a Domino.

PL 16, 349A

43. 諸君は奥義を見ており、キリストの恩寵、聖なる霊の恩寵を見ている。それは、ある種の籤によるかのように授けられる。人は誰も行いによってではなく、信仰によって主から義とされるからである。

9

Sicut enim sortis eventus non in nostra est potestate, sed quem casus attulerit; sic gratia Domini non quasi ex mercedis merito, sed quasi ex voluntate defertur.

PL 16, 349A

籤の結果は我々の力のうちにあるのではなく、偶然がもたらしたものがそのまま結果となる。同じように、主の恩寵は、報酬に値する功績によるかのようにではなく、意志によるかのように授けられる。

10

Unde et Apostolus ait de divisionibus gratiarum, quae diverso modo Dei servulis deferuntur: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Prout vult, inquit, non prout debetur (I Cor. XII, 11) .

PL 16, 349A

それゆえ使徒も、神の僕たちに様々な仕方で授けられる恩寵の分配について言う。「これらすべてを、一にして同じ霊が働かせ、思うままに各人に分け与える」。「思うままに」と彼は言う。「当然受けるべきままに」とは言わない(一コリント12:11)。

11

Denique et Dominus ait uberiorem mercedem pro opere postulantibus et conquerentibus quod parem accepissent cum iis qui posterius advenerant: Si ego bonus, oculus tuus quare nequam est (Matth. XX, 15) ?

PL 16, 349A

実に、主もまた、働きに対してより多くの報酬を求め、後から来た者たちと同じ分を受けたと不平を言う者たちに言う。「私が善いのに、なぜ汝の目は悪いのか」(マタイ20:15)。

12

44. Date ergo, filii, sortes vestras ei qui ultra meritum laboris remunerationem suis donare consuevit. Date veritatem ipsius viro sancto (Deut. XXXIII, 8) , id est, integritatem; ipsius enim est integritas, qui immaculatus advenit.

PL 16, 349B

44. それゆえ、子らよ、諸君の籤を、自分の者たちに労苦の功績を超える報いを授けるのを常とする者〔キリスト〕に与えよ。彼の真理を、聖なる人に与えよ(申命記33:8)、すなわち無傷さを。無傷さは、汚れなく来た彼のものだからである。

13

Veritas itaque virginitas: corruptela mendacium est. State ergo in corde vestro, sicut bona vinea in propagine sua.

PL 16, 349B

したがって、おとめの身は真理であり、汚れは偽りである。それゆえ、諸君の心の中に、その枝の上の善いブドウの木のように立て。

14

45. Multae tentationes sunt; ideoque ait Scriptura: Tentaverunt eum tentatione, et maledixerunt ei super aquam contradictionis Cades (Deut. XXXII, 51) . Tentatur virginitas a plerisque petitoribus; et cum voluerit virgo perseverare, existunt qui contradicant.

PL 16, 349B

45. 試みは多い。それゆえ聖書は言う。「彼らは彼を試みによって試み、カデシュの反目の水のほとりで彼を呪った」(申命記32:51)。おとめの身は多くの求婚者に試みられ、おとめが貫こうとすると、反対する者が現れる。

15

Contradicit petitor, et refutatus maledicit. In opprobrio esse videtur innupta, vel virgo, vel vidua.

PL 16, 349C

求婚者は反対し、拒まれると呪う。嫁がない女は、おとめであれ、やもめであれ、辱めの中にあるように見える。

16

Cades enim innupta est, quae est sancta corpore et spiritu, et Domino se dicavit, quae reliquit parentes, et non facit voluntatem eorum qui solent dicere: Debes nobis, filia, nepotes. Cades est quae filios nescit.

PL 16, 349C

カデシュとは、体も霊も聖なる、嫁がない女のことであり、主に自らを献げ、両親を捨て、こう言うのを常とする者たちの意志を行わない女である。「娘よ、あなたは我々に孫を負っている」。カデシュとは、息子たちを知らない女である。

17

Quod si illa divitiis saeculi praefert opprobrium Christi, quod necesse est ut subeat, qui quaerit Christo placere; quanto magis vos, quos pater provocat ad integritatem, mater hortatur id sequi, quod convenit! 46. Bonum est ergo virginitas.

PL 16, 349C

キリストに喜ばれようとする者が必ず負わねばならないキリストの辱めを、この女が世の富よりも選ぶとすれば、まして諸君はどれほどそうすべきことか。父は諸君を無傷さへと促し、母はふさわしいことに従うよう勧めているのだから。 46. それゆえ、おとめの身は善である。

18

Denique, Qui judicavit, inquit, in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 37, 38) . Ille bene facit propter laqueum, hic melius facit propter utilitatem.

PL 16, 349C

実に、使徒は言う。「自分の心で、自分のおとめを守ると決めた者は、善いことをしている。したがって、自分のおとめを結婚させる者も善いことをしており、結婚させない者は、さらに善いことをしている」(一コリント7:37, 38)。前者は罠のゆえに善いことをし、後者は益のゆえにさらに善いことをしている。

19

Illud pro remedio, istud pro praemio. Beatior autem qui sic permanserit, secundum meum quidem consilium. Puto enim ut et ego Spiritum Dei habeam (Ibid., 40) . Sequimini ergo, filii, consilium Apostoli, donum Spiritus sancti.

PL 16, 349D

前者は救いの薬のため、後者は報いのためである。「そのままでいる者のほうが、私の勧めによれば、いっそう幸いである。私も神の霊を持っていると思うからだ」(一コリント7:40)。それゆえ、子らよ、使徒の勧め、聖なる霊の賜物に従え。

20

47. Sumite ergo et vos, sicut sumpsit Maria soror Moysis et Aaron, tympanum in manibus vestris, exite dicentes: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 20) .

PL 16, 349D

47. それゆえ、諸君もまた、モーセとアロンの姉マリアが取ったように、太鼓を手に取り、こう言いながら出て行け。「我々は主に歌おう。主は栄光のうちに崇められた。馬とその乗り手を海に投げ込んだ」(出エジプト記15:20)。

21

Mortificate membra vestra tympani modo: nulla in iis lascivia carnis exaestuet, omnisque flagrantiae corporalis sensus intereat. Nesciat in iis nisi inter mortuas corporis voluptates solus spiritus resultare.

PL 16, 350A

太鼓のように、諸君の肢体を殺せ。そこに肉の放埒が沸き立たず、体の燃えるあらゆる感覚が絶えるように。肢体のうちでは、体の快楽が死んでいるただ中でのみ、霊だけが響き返すことを知るように。

22

Si enim mortui fueritis peccato, vivetis Deo: vivetis autem, si non regnet in corpore vestro mortuo ulla concupiscentia. 48. Versate manibus vestris crucem Domini Jesu, et in vestris eam operibus elevantes, calcate mundi hujus profundum, et pertransite.

PL 16, 350A

もし諸君が罪に対して死んだなら、神に対して生きる。そして生きるのは、死んだ諸君の体を、いかなる欲望も支配しないときである。48. 主イエスの十字架を手に取り、諸君の行いのうちにそれを掲げて、この世の深みを踏みつけ、渡り切れ。

23

Ille sicut equus adhinniens in libidinem, nullum locum inveniat in vobis; et quicumque voluerit persequens comprehendere vos, demergatur.

PL 16, 350A

あの者は、欲情に向かっていななく馬のように、諸君のうちにいかなる場所も見いださないように。そして、諸君を追って捕らえようとする者は誰であれ、沈められるように。

24

Dextera laevaque circa vos aquae murus sit, ut vapor omnis corporis temperetur; donec ad illos intelligibiles duodecim fontes, et septuaginta arbores palmarum, ad illam magni requiem sabbati divina vos dignatio perducat, et in montem haereditatis suae plantare dignetur, ubi sancta Maria choros ducit.

PL 16, 350A

右にも左にも、諸君の周りに水の壁があり、体のあらゆる熱が和らげられるように。ついには、知性で捉えられるあの十二の泉と七十本のナツメヤシのもと、大いなる安息日のあの休息へ、神の恩顧が諸君を導き、その相続の山に諸君を植えることをよしとするように。そこでは聖なるマリアが輪舞を率いている。

25

49. Induite ergo, filii, Dominum Jesum; quaerite veram sapientiam, de qua dicit Job: Sapientia autem unde inventa est, qui locus disciplinae? . . . . Abyssus dixit: Non est in me. Mare dixit: Non est mecum (Job. XXVIII, 12 et seq.) .

PL 16, 350B

49. それゆえ、子らよ、主イエスを着よ。真の知恵を求めよ。それについてヨブは言う。「知恵はどこから見いだされたのか、教えの場所はどこか。……深淵は言った。『私のうちにはない』。海は言った。『私とともにはない』」(ヨブ記28:12以下)。

26

Bene abyssus dixit: Non est in me, quia resurrexit; non enim habet quem tenere non potuit. Denique habes in Evangelio, quia angeli dixerunt mulieribus ad sepulcrum venientibus: Jesum qui crucifixus est, quaeritis: non est hic, sed surrexit (Matth. XXVIII, 5, 6) .

PL 16, 350B

深淵が「私のうちにはいない」と言ったのは正しい。彼は復活したからである。保てなかった者を、深淵は持っていないのだ。実に、あなたは福音書に見る。天使たちが、墓に来た女たちに言った。「十字架につけられたイエスを、汝らは求めている。ここにはいない。復活したのだ」(マタイ28:5, 6)。

27

Quid est, non est hic? id est, non est in sepulcro, non est in infernis, sed in coelestibus est.

PL 16, 350B

「ここにはいない」とは何か。墓にいない、冥界にいない、天上にいるということである。

28

Mare quoque, hoc est, saeculum dicit, mundus hic dicit: Non est mecum; quia supra mundum est, quem vitae humanae lapsus atque illecebra non immutavit; quia peccatum non fecit, nec est dolus inventus in ore ejus (I Petr. II, 22) .

PL 16, 350C

海もまた、すなわち世が、この世界が言う。「私とともにはいない」。彼は世界の上にいるからである。人の生の堕落と誘惑は、彼を変えなかった。罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかったからである(一ペトロ2:22)。

29

Abyssus ergo dixit: Non est in me; mare dixit: Non est mecum. Sed coelum non dixit quia non est apud se, quem receperat resurgentem.

PL 16, 350C

こうして深淵は言った。「私のうちにはいない」。海は言った。「私とともにはいない」。しかし天は、彼が自分のもとにいないとは言わなかった。復活した彼を迎え入れていたからである。

30

Paradisus non dixit: Non est in me, quem regnare in se, absoluto quoque latrone, cognoverat; sicut ipse Dominus dixit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 16, 350C

楽園は「私のうちにはいない」とは言わなかった。強盗が赦された後にも、彼が自分のうちで王として治めるのを知っていたからである。主自身が言ったとおりである。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

31

50. Attrahite, filii, sapientiam in interiora vestri cordis promptuaria, quoniam ea est omni auro argentoque pretiosior, quam mors nescit; quia non mortui laudabunt te, Domine, sed viventes.

PL 16, 350C

50. 子らよ、知恵を諸君の心の奥の貯蔵庫に引き入れよ。知恵はあらゆる金銀よりも貴く、死はそれを知らない。「死者たちが汝を賛美するのではない、主よ。生きている者たちが賛美する」からである。

32

Et vos igitur ut vivatis, laudate Dominum, et laudate eum diebus ac noctibus (Psal. CXIII, 17, 18) . Laudabitis autem, si ab eo nulla vos avertat cupiditas matrimonii, et cura mundi; quoniam quae conjugium sortiuntur, sollicitantur mundi hujus negotiis.

PL 16, 350D

それゆえ諸君も、生きるために、主を賛美せよ。昼も夜も彼を賛美せよ(詩篇113:17, 18)。結婚への欲望も世の思い煩いも、諸君を彼から引き離さないならば、諸君は賛美するであろう。結婚を分として受けた女たちは、この世の営みに心を煩わされるからである。

Caput VIII

第VIII章PL 16, 350D
1

Ut prolem suam, quae Deo jam a parentibus promissa erat, acrius urgeat, filiae Jephthe in implendo paterno voto obsequium refert: deinde ad filium conversa ei revocat in memoriam quemadmodum precibus a Deo fuerit impetratus, cui proinde negari non possit sine crimine.

PL 16, 350D

〔ユリアナは〕すでに両親から神に約束されていた子らをいっそう強く促すため、エフタの娘が父の願を果たすにあたって示した従順を語り、次いで息子に向き直って、彼がどのように祈りによって神から授かったか、それゆえ神に彼を拒むことは罪科なしにはできないことを思い起こさせる。

2

His dictis, alacritatem piae sobolis cernens in gratiarum actiones effunditur sancta mulier: cujus Ambrosius in Ecclesiam, ubi filium lectoris obeuntem munus reperit, processum narrat. 51. Considerate, filii, quid votis debeatis parentum.

PL 16, 351A

以上を語り終え、敬虔な子らの熱意を見た聖なる女は、感謝の言葉にあふれ出る。アンブロシウスは、彼女が教会へ進み、息子が読師の務めを果たしているのを見いだす次第を語る。51. 子らよ、両親の願に対して、諸君が何を負っているかを考えよ。

3

Aperuimus ad Deum os nostrum: votum est voluntas parentum. Nos oravimus, vos solvite. Quanta vis sit in votis parentum Jephthe Galaaditis filia vos debet docere, quae ne frustraretur oblationem paternam, etiam mortem suam obtulit.

PL 16, 351A

我々は神に向かって口を開いた。願とは両親の意志である。我々は祈った〔oravimus。続く vos solvite(果たせ)から、願を込めた祈りを言う〕。諸君は果たせ。両親の願にどれほどの力があるかは、ギレアド人エフタの娘が諸君に教えるはずである。彼女は、父の献げ物をむなしくさせまいとして、自分の死さえ献げた。

4

Nam cum ille sollicitus de belli periculo, vovisset ut si prosperior pugnae eventus foret, id quod regredienti domum suam primo sibi occurreret, Deo immolaret; ubi victoria potitus est, occurrit filia, laeta prae caeteris gaudio victoriae et pietatis officio.

PL 16, 351A

というのも、彼は戦いの危険を案じて、戦いの結果が良いものとなるならば、家に帰る自分を最初に出迎えたものを神に献げる、と願を立てたのである。ところが勝利を得たとき、出迎えたのは娘であった。彼女は誰よりも、勝利の喜びと孝の務めに満ちて嬉しげだった。

5

Ingemuit pater non affectus memor, sed memor voti. Quaesivit causam filia: respondit ille quid Domino promisisset. Tum illa hortata est ut promissum Deo munus impleret. Itaque incautam patris oblationem sanguine suo solvit (Judic. XI, 31 et seq.) .

PL 16, 351B

父は、情を思い出したのではなく、願を思い出して嘆いた。娘はその理由を尋ねた。父は、主に何を約束したかを答えた。すると彼女は、神に約束した賜物を果たすよう父を励ました。こうして彼女は、父の軽率な献げ物を、自分の血で果たした(士師記11:31以下)。

6

52. Haec vobis communia. Tu autem, fili, quem mihi verus Helcana (I Reg. I, 1 et seq.) , id est, Dei dedit possessio, postulatus meus, petitus meus (inde enim etiam Samuel nomen accepit); tu, inquam, impetratus meus, et votivus meus, qui quomodo in uterum meum veneris, nescio (jam enim desperaveram sobolem sexus virilis), quem mihi vota mea, non aliqua solemnis coetus secreta formarunt: tu, inquam, fili, agnosce a quo donatus sis mihi.

PL 16, 351B

52. これは諸君に共通のことである。ところであなたは、息子よ、真のエルカナ(サムエル記上1:1以下)、すなわち神の所有が私に与えた子、私が請い求めた子、私が願い求めた子(サムエルもそこから名を受けたのだから)。あなたは、私が得た子、私の願による子であり、どのようにして私の胎に来たのか、私は知らない(私はすでに男の子を望むことを諦めていたのだから)。私のために、私の願が、通例の集いの秘め事〔solemnis coetus は、通例の夫婦の交わりを言うのであろう〕ではなく、あなたを形づくったのだ。あなたは、と私は言う、息子よ、誰から私に与えられたのかを知れ。

7

Ille tua ora plasmavit, ille tua membra distinxit, ille mea orata suscepit, cujus templo, cujus obsequio te antequam nascereris, sacravi. Non parentibus, non tibi, sed Deo natus es; cujus antequam de vulva matris exires, esse coepisti.

PL 16, 351C

神があなたの顔を形づくり、神があなたの肢体を分け、神が私の祈りを受け入れた。あなたが生まれる前から、私はあなたを神の神殿に、神への奉仕に献げた。あなたは両親のためでも、自分のためでもなく、神のために生まれた。母の胎から出る前から、あなたは神のものとなり始めていた。

8

Et omnes quidem illius sumus, sed tamen tu specialiter promissus, Domino tuo redderis; quia scriptum est: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Ps. LXXV, 12) .

PL 16, 351C

たしかに我々はみな神のものであるが、それでもあなたは特別に約束されたのだから、あなたの主に返される。「汝らの神である主に、誓え、そして果たせ」と書かれているからである(詩篇75:12)。

9

Ego misera, ego indigna, et tamen quasi Anna promisi ut omnibus vitae tuae diebus ac noctibus a conspectu Domini non recedas: ego promisi, tu exsequere: Dominus sibi hostiae suae munus implebit.

PL 16, 351C

私は惨めな者、ふさわしくない者である。それでもハンナのように、私は約束した。あなたが生涯のすべての日と夜、主の前から離れないことを。私は約束した。あなたが成し遂げよ。主は、自分への犠牲の賜物を、自ら満たす。

10

53. Haec et alia pia mater: quae postquam congruentem filiorum vidit affectum, ablactatum suum uberibus gratiae spiritalis in templum Domini deducens, conversa est ad preces, et dixit: Confirmatum est cor meum in Domino: exaltatum est cornu meum in Deo meo.

PL 16, 352A

53. 〔ここで著者の語りに戻る〕敬虔な母は、これらのことと、ほかのことを語った。子らのふさわしい情を見ると、霊の恩寵の乳房で〔育てて〕乳離れさせた我が子〔uberibus gratiae spiritalis の係りは定かでない。ablactatum にかけて取った〕を主の神殿に連れて行き、祈りに向き直って言った。「私の心は主において固められた。私の角は私の神において高く上げられた」

11

Dilatatum est os meum super inimicos meos, laetetur in salutari tuo; quoniam non est sanctus alius quomodo Dominus; et non est justus, quomodo Deus noster, et non est sanctus praeter te (I Reg. II, 1, 2) .

PL 16, 352A

「私の口は私の敵の上に広げられた。汝の救いのうちに喜ぶように。主のように聖なる者は他にいないからだ。我々の神のように正しい者はいない。汝のほかに聖なる者はいない」(サムエル記上2:1, 2)。

12

54. Ista igitur ad filios suos mater dixit, quae simul et viduitatis in se, et integritatis in liberis titulos in domum suam intulit, quasi quosdam femineos principatus.

PL 16, 352A

54. 以上のことを、母は自分の子らに語った。彼女は、やもめの身の栄誉を自分に、無傷さの栄誉を子らに、ともに自分の家に持ち込んだ。あたかも女の統べる位ともいうべきものを。

13

Egregia sane femina, quae sibi nihil reliquit: totum quod habuit, Deo obtulit; cujus vita institutio disciplinae est, et quaedam formula castitatis bono proposito, et meliore magisterio. Exemplum enim viduitatis et virginitatis magisterium est.

PL 16, 352B

まことにすぐれた女である。自分には何も残さず、持てるすべてを神に献げた。彼女の生は教えの訓練であり、貞潔の一つの型であって、善い志と、さらに善い教導とをそなえている。やもめの身の模範が、おとめの身の教導となっているからである。

14

55. Procedit in Ecclesiam filiarum virginum septa comitatu, domesticum decus invehens: et invenit in Ecclesia quod suum dicat, filium sacrarum lectionum oracula personantem; ut videantur sibi sorores domi discere, cum frater auditur.

PL 16, 352B

55. 彼女は教会へ進み出る。おとめである娘たちを供として囲まれ、家の誉れを運び入れながら。そして教会で、自分のものと呼べる者を見いだす。聖なる朗読の託宣を響かせている息子である。兄弟が聞かれるとき、姉妹たちは家で学んでいると思えるほどに。

15

Mater quoque ad imitationem coelestis exempli gaudet se proficere de filio, et omnia legentis verba pio mandat affectui, et sedulo corde conservat.

PL 16, 352B

母もまた、天上の模範〔ルカ2:19・51で、すべての言葉を心に納めていた主の母マリアを言うのであろう〕に倣って、息子から益を得ることを喜び、朗読する者のあらゆる言葉を敬虔な情に託して、熱心な心で守っている。

Caput IX

第IX章PL 16, 352C
1

Maternam exhortationem ut sua quoque cumulet sanctus Praesul, virgines illas ad quaerendum in divinis Scripturis Christum excitat.

PL 16, 352C

聖なる司教〔アンブロシウス〕は、母の勧めに自分の勧めをも積み重ねるべく、あのおとめたちを、神の書の中にキリストを求めるよう奮い立たせる。

2

Sed eum quando quaeritur, jam tum praesentem esse asseverans, docet interrogandum ubi maneat in meridiano, id est, in Patris lumine: requirendum etiam in lumine bonorum operum, atque in nocturnis orationibus: ubi vero ille transierit, sequendum; cum delectetur saepius quaeri, ut gratiam suscitet, animamque vulneret charitate: cujus quidem qualia sint vulnera, variis sanctorum exemplis probat.

PL 16, 352C

しかし、彼が求められるときにはすでにそこにいると断言し、真昼に彼がどこに留まるのか、すなわち父の光の中にであることを、問うべきだと教える。また、善い行いの光の中で、また夜の祈りの中でも彼を求めるべきこと、彼が通り過ぎたところでは後を追うべきことを教える。彼はたびたび求められることを喜び、それによって恩寵を呼び覚まし、魂を愛で傷つけるからである。その傷がどのようなものかを、聖なる人々の様々な例で証する。

3

56. Sed quamvis nihil maternis defuerit hortationibus, ego quoque vos, filii, vel paucis alloquar. Quaerite Dominum Jesum, qui nos monet ut quaeramus regnum Dei: Et ecce omnia, inquit, suppetent vobis (Matth. VI, 33) .

PL 16, 353A

56. 母の勧めには何一つ欠けるところがなかったが、それでも、子らよ、私も諸君にわずかばかり語りかけよう。主イエスを求めよ。彼は我々に、神の国を求めよと戒める。「そうすれば見よ、すべては汝らに備わる」と彼は言う(マタイ6:33)。

4

Sed malo ego vos ante meritum deferre, et sic exigere mercedem. Bona merces, sed divinior dispensator mercedis, et auctor muneris. In regno merces, in Christo remunerandi potestas.

PL 16, 353A

しかし私は、諸君がまず功績を差し出し、そのうえで報酬を求めることを望む〔ante は副詞(まず)、meritum を deferre の目的語と取った〕。報酬は善いが、報酬を分かち与える者、賜物の与え主は、いっそう神的である。国には報酬があり、キリストには報いる権能がある。

5

Quaerite illam in Scripturis divinis, ubi Christus invenitur, et dicite sicut illa dicebat: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6) . Sed et Synagoga quaerebat quem amiserat, vos quaerite quem non amittatis.

PL 16, 353A

それを〔底本は illam。直前の merces(報い)を受けると取った。illum(キリスト)とも読める〕神の書の中に求めよ。そこにキリストは見いだされる。そして、あの女が言っていたように言え。「私の魂が愛した者を私に告げよ」(雅歌1:6)。ところで会堂もまた、失った者を求めていた。諸君は、失うことのない者を求めよ。

6

Sed cur, Synagoga, dicis quem dilexi, et non dicis quem diligo? Ideo non tenes, quia dilexisse te dicis: cur non potius adhuc diligis, ut possis tenere? 57. Verum illam omittamus.

PL 16, 353A

だが会堂よ、汝はなぜ「私が愛した者」と言い、「私が愛している者」と言わないのか。汝が彼を捉えられないのは、愛したと言うからだ。なぜむしろ今なお愛さないのか、捉えることができるように。57. だが彼女のことはさておこう。

7

Tu, virgo, cum coeperis quaerere, adest; neque enim fieri potest ut desit quaerentibus se, qui palam factus est non quaerentibus, et inventus est non interrogantibus (Esai. LXV, 1) . Dum tractas et cogitas, praesto est.

PL 16, 353B

おとめよ、あなたが求め始めるとき、彼はそこにいる。自分を求める者たちに欠けることはありえないからである。彼は、求めなかった者たちにあらわになり、尋ねなかった者たちに見いだされたのだ(イザヤ65:1)。あなたが思いめぐらし、考えているあいだ、彼はそばにいる。

8

Disce interrogare cum venerit, ubi pascat, ubi maneat; sicut illa dicebat: Ubi pascis, ubi manes in meridiano (Cant. I, 6) ? Ubi enim Christus manet, nisi ubi justitiae meridies fulget?

PL 16, 353B

彼が来たとき、どこで牧し、どこに留まるのかを尋ねることを学べ。あの女が言っていたように。「汝はどこで牧しているのか、どこで真昼に留まっているのか」(雅歌1:6)。キリストが留まるのは、正義の真昼が輝くところでなくてどこであろうか。

9

Idque sacratae Scripturae docetur testimonio, quae dicit: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6) . Unde et alibi idem dicit Propheta: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) .

PL 16, 353B

このことは、聖なる書の証しによって教えられる。書は言う。「太陽の中に彼は自分の幕屋を置いた」(詩篇18:6)。それゆえ別のところで同じ預言者が言う。「汝の光の中で、我々は光を見る」(詩篇35:10)。

10

Lumen Filius est, lumen et Pater qui videtur in Filio; quoniam Filius splendor gloriae Patris, et imago substantiae ejus est (Hebr. I, 3) .

PL 16, 353C

子は光であり、子において見られる父もまた光である。子は父の栄光の輝きであり、その実体の像だからである(ヘブライ1:3)。

11

58 Sed etiam in tuo lumine, virgo, Christum require, in bonis cogitationibus, in bonis operibus, quae luceant coram Patre tuo qui in coelis est. Quaere in noctibus, quaere in cubiculo tuo; quoniam et nocte venit, et pulsat ad januam tuam.

PL 16, 353C

58. だがまた、おとめよ、あなた自身の光の中でもキリストを求めよ。善い思いの中で、善い行いの中で。それらが、天にいるあなたの父の前で輝くように。夜に求め、あなたの部屋で求めよ。彼は夜にも来て、あなたの戸を叩くからである。

12

Vult enim te omnibus invigilare momentis, vult januam tuae mentis patentem invenire. Est et illa janua quam vult patere, ut aperiatur et resonet os tuum laudem Domini, gratiam Sponsi, crucis confessionem: cum symbolum recenses, psalmos in cubiculo tuo concinis.

PL 16, 353C

彼は、あなたがあらゆる時に目覚めていることを望み、あなたの精神の戸が開いているのを見いだすことを望む。彼が開くことを望む戸はもう一つある。あなたの口が開かれて、主への賛美、花婿の恩寵、十字架の告白を響かせるようにである。あなたが信条を唱え、部屋で詩篇をともに歌うときのことである。

13

Ergo cum venerit, vigilantem te inveniat, ut parata sis. Dormiat caro tua, vigilet fides: dormiant illecebrae corporis, vigilet cordis prudentia: membra tua redoleant crucem Christi, et sepulturae odorem; ut nihil iis somnus caloris infundat, nullos excitet motus.

PL 16, 353C

それゆえ、彼が来たとき、あなたが目覚めているのを見いだすように。あなたが備えているように。あなたの肉は眠り、信仰は目覚めよ。体の誘惑は眠り、心の思慮は目覚めよ。あなたの肢体はキリストの十字架と葬りの香りを放て。眠りが熱を肢体に注ぎ込まず、いかなる動きも起こさないように。

14

Ipsa est anima quae se Christo aperit, quam nulli vapores carnis exagitant. 59. Cum haec invenerit Sponsus, transibit: anima tua illo sequatur, discedat a cubili suo, exeat in verbo ejus, sicut scriptum est: Exivit anima mea in verbo tuo (Cant. V, 6) , id est peregrinetur a corpore, ut Deo adsit; quoniam cum est in corpore, peregrinatur a Christo.

PL 16, 353D

これこそ、キリストに自らを開く魂であり、肉のいかなる熱気にも揺さぶられない魂である。59. 花婿は、このような魂を見いだすと、通り過ぎるであろう。あなたの魂は彼に従い、自分の寝床を離れ、彼の言葉の中に出て行け。書かれているとおりである。「私の魂は汝の言葉の中に出て行った」(雅歌5:6)。すなわち、神のもとにいるために体から離れて旅立て。体の中にいるあいだは、キリストから離れて旅をしているからである。

15

Unde et Apostolus dicit: Audemus ergo et consentimus magis peregrinari de corpore, et adesse ad Dominum. Et ideo conamur, sive absentes, sive praesentes, placere illi.

PL 16, 354A

それゆえ使徒も言う。「我々は大胆であり、むしろ体から離れて旅立って、主のもとにいることに同意する。だから、離れていても、そこにいても、彼に喜ばれようと努める」

16

Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, sicut gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 8 et seq.) . Quam cito causam probavit, qua corpus resurget!

PL 16, 354A

「我々すべては、キリストの裁きの座の前に現れねばならない。各人が、体によって行ったことに応じ、善であれ悪であれ、その報いを受けるためである」(一コリント5:8以下)〔刷りの引照は I Cor.。引かれているのは二コリント5:8–10の句である〕。彼はなんと速やかに、体が復活する理由を証明したことか。

17

Oportet enim carnem resurgere, quae remunerationem suorum est adeptura gestorum; ut quae in corpore gessimus, in corpore recipiamus.

PL 16, 354A

自分の行いの報いを受けることになる肉は、復活せねばならないからである。我々が体において行ったことを、体において受けるためである。

18

60. Vult igitur se Dominus saepius quaeri: discedit, currit, ut resuscitet gratiam, quam vult a te etiam in te resuscitari, sicut habemus ad Timotheum scriptum: Propter quam causam admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum (II Tim. I, 6) .

PL 16, 354A

60. それゆえ主は、自分がたびたび求められることを望む。去り、走るのは、恩寵を呼び覚ますためであり、その恩寵が、あなたからもあなたのうちで呼び覚まされることを望むからである。テモテに宛てて書かれているとおりである。「この理由のために、私は汝に戒める。私の手を置くことによって汝のうちにある神の恩寵を、呼び覚ませ」(二テモテ1:6)。

19

Quae autem resuscitaverit gratiam, fit vulnerata charitatis, sicut illa dixit: Quia vulnerata charitatis ego sum: si suscitaveritis et excitaveritis charitatem (Cant. V, 8) .

PL 16, 354B

恩寵を呼び覚ました女は、愛に傷ついた者となる。あの女が言ったとおりである。「私は愛に傷ついているから。もし汝らが愛を呼び覚まし、奮い立たせるなら」(雅歌5:8)。

20

Quid istud sit, poterimus intelligere, si repetamus quia sagitta est Dominus Jesus, cui dicit Pater: Posui te sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2) . Et quia ipse est charitas, sunt utique jacula charitatis, quibus vulnerat sese quaerentes.

PL 16, 354B

これが何であるかは、主イエスが矢であることを思い起こせば理解できる。父は彼に言う。「私は汝を選び抜かれた矢のように置いた」(イザヤ49:2)。彼自身が愛である以上、愛の投げ矢がある。彼はそれで、自分を求める者たちを傷つける。

21

Denique et alligatae vinculis ipsum sequuntur; quia quos vulnerat ligat. Ergo sunt etiam vincula charitatis, quibus ligatus est Paulus, qui ait: Paulus vinctus Jesu Christi (Philem. 1) .

PL 16, 354B

実に、〔傷つけられた〕女たちは、鎖につながれて彼に従う。彼は、傷つけた者たちをつなぐからである。それゆえ愛の鎖もあり、パウロはそれにつながれた。彼は言う。「イエス・キリストの囚人パウロ」(フィレモン1)。

22

61. Vulnera autem charitatis esse docet Job, quo nemo amplius Christum dilexit, qui diligebat etiam in ipsius sui corporis cruciatibus.

PL 16, 354C

61. 愛の傷があることを教えるのはヨブである。彼ほどキリストを愛した者はなく、自分の体の責め苦のうちにあってもなお愛していた。

23

Unde dicebat: Sagittae autem Domini in meo corpore sunt, quarum furor ebibit sanguinem meum; cum coepero loqui, compungunt me (Job VI, 4) .

PL 16, 354C

それゆえ彼は言っていた。「主の矢は私の体の中にあり、その猛りは私の血を飲み干す。私が語り始めるとき、矢は私を刺す」(ヨブ記6:4)。

24

Sunt ergo charitatis vulnera, et bona vulnera: denique meliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Hieremias quoque aestuabat, et ignem charitatis quo inflammabatur ad officium prophetandi, ferre non poterat (Jerem. XX, 9) .

PL 16, 354C

こうして、愛の傷があり、善い傷がある。実に、「友の傷は、敵の進んでする口づけにまさる」(箴言27:6)。エレミヤもまた燃え立ち、預言する務めへと自分を燃え上がらせた愛の火に耐えることができなかった(エレミヤ20:9)。

25

Denique demergebatur in lacum (Jerem. XXXVIII, 6) ; quia Judaeis futura excidia annuntiabat, et tacere non poterat. Lapidabatur Stephanus (Act. VII, 58) , et illa pro Christo vulnera quasi vulnera charitatis pio excipiebat affectu.

PL 16, 354C

実に、彼は穴に沈められた(エレミヤ38:6)。ユダヤ人に来るべき滅びを告げ、黙っていることができなかったからである。ステファノは石で打たれ(使徒言行録7:58)、キリストのためのあの傷を、愛の傷のごとく、敬虔な情で受けた。

26

Vapulabant apostoli, et congratulabantur (Act. V, 40) . Quam bonus est Dominus, pro quo dulces et injuriae sunt, grata mors! Et bene grata, quae acquirit immortalitatem.

PL 16, 354D

使徒たちは鞭打たれ、ともに喜んだ(使徒言行録5:40)。主はなんと善いことか。主のためなら、侮辱さえ甘く、死さえ喜ばしい。そして、不死を得させる死が喜ばしいのは当然である。

Caput X

第X章PL 16, 354D
1

Virginitati competere Ecclesiastis locum de vestibus, quod autem addit de oleo ferendo in capite, hoc et de mentis humilitate et de modesta corporis compositione intelligi; cum ornamenta interiora maxime in nobis requirantur, et pauperum divitiae sint innocentiae simplicitas.

PL 16, 354D

コヘレトの言葉の衣についての箇所はおとめの身にふさわしい。そこで付け加えられている、頭に油を携えることについては、精神の謙遜と、体の慎ましい整え方とにも解される。内なる飾りこそ我々に最も求められており、貧しい者たちの富は無垢と素朴さだからである。

2

Quomodo Ecclesiae dicat Synagoga: Ubi pascis, etc.? haec vero eas Christi voces accipiat: Nisi scias te, etc.? Hinc significari divinam imaginem residere in anima nostra, et proinde maximam ejus curam gerendam esse.

PL 16, 355A

会堂がどのように教会に「汝はどこで牧しているのか」云々と言い、この女〔会堂〕がキリストの「もし汝が自らを知らぬなら」云々という言葉をどう受けるかを述べる〔haec は教会とも取れるが、第67段落でキリストのこの言葉は会堂に向けられるので、会堂と取った〕。ここから、神の像が我々の魂のうちにとどまっていること、したがってその像に最大の注意を払わねばならないことが示される。

3

Quapropter monet juvenem, ut cordis innocentia delectetur: virgines autem, ut oculos hominum exemplo Mariae defugiant, atque omnem declinent fabularum occasionem. 62. In omni, inquit, tempore sint vestimenta tua candida (Eccles. IX, 8) .

PL 16, 355A

そこで彼は、若者には心の無垢を喜ぶよう勧め、おとめたちには、人々の目をマリアに倣って避け、あらゆる無駄話の機会を避けるよう勧める。62. 「いかなる時にも、汝の衣は白くあれ」と彼は言う(コヘレトの言葉9:8)。

4

Quid candidius virginitate: quid candidius intacto vestimento pudoris? Bona quidem castitas conjugalis et castitas viduitatis: munda omnis castitas, sed forte non omnis candida, aut non candida in omni tempore (I Cor. VII, 4, 5) .

PL 16, 355A

おとめの身より白いものがあろうか。恥じらいの汚れなき衣より白いものがあろうか。確かに、結婚の貞潔もやもめの身の貞潔も善いものである。貞潔はみな清いが、おそらくすべてが白いわけではなく、あるいはいかなる時にも白いわけでもない(一コリント7:4, 5)。

5

Non candida, quando non habet quis sui corporis potestatem, quando ad tempus sequestratur oratio.

PL 16, 355B

自分の体への権能を持たないとき、しばらくのあいだ祈りが分け置かれるときには、白くない。

6

De virginitate ergo pulchre dicitur: In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum in capite tuo (Eccle. IX, 8) ; ut faces tuae semper possint lucere, nec extinguantur, cum coeperit Sponsus ille coelestis venire (Matth. XXV, 6 et seq.) .

PL 16, 355B

それゆえおとめの身については、見事にこう言われる。「いかなる時にも、汝の衣は白くあれ。汝の頭には油があれ」(コヘレトの言葉9:8)。それは、あなたの灯火がいつまでも輝き、あの天の花婿が来はじめるときにも消えることのないようにするためである(マタイ25:6以下)。

7

63. Qua autem ratione in capite tuo Ecclesiastes dixerit, de Proverbiis colligemus; quia Oculi hominis in capite ejus (Eccles. II, 14) , id est, sapientiae tuae sensus.

PL 16, 355B

63. だが、コヘレトが「汝の頭に」と言った理由は、箴言から集めよう〔「箴言から」と言うが、続いて引くのはコヘレトの言葉の句である〕。「人の目はその頭にある」(コヘレトの言葉2:14)とあるが、これはあなたの知恵の感覚という意味である。

8

Ideo forte et evangelica mulier illa laudatur, quae pedes Domini capillis suis extersit (Luc. VII, 38 et seq.) , quod fide se humiliaverit; ne per carnis elata sapientiam videretur, quam Legi subditam verus occultorum interpres Paulus negavit (Rom. VIII, 7) , eo quod Christo subjiceretur.

PL 16, 355B

おそらくそれゆえに、福音書のあの女が、主の足を自分の髪でぬぐったことで称賛される(ルカ7:38以下)。信仰によって自らを低くしたからであり、肉の知恵によって思い上がった者と見られないためである。隠れたことの真の解き明かし手パウロは、その〔肉の〕知恵が法に服することを否定した(ローマ8:7)。彼女はキリストに服していたからである〔eo quod Christo subjiceretur の主語は定かでない。女と取った〕。

9

64. Et pulchre hoc possumus intelligere etiam corporaliter, quoniam si in propheticis scriptis reprehenduntur filiae Sion, quod alta cervice procederent, nutibus oculorum, et itinere pedum trahentes simul tunicas, et ludentes pedibus (Esai. III, 16 et seq.) ; et ideo gloriam vestis earum, et ornatus earum, crines et cincinnos Dominus ablaturum esse se dicit: recte ista mulier sparsit capillos suos (Luc. VII, 38) ; ut nodos crinium Evangelica solveret disciplina.

PL 16, 355C

64. このことは、体についても見事に解することができる。預言者の書では、シオンの娘たちが、首を高く上げて進み、目配せをし、歩みながら同時に衣を引きずり、足で戯れていると非難される(イザヤ3:16以下)。そして主は、それゆえ彼女たちの衣の栄えと飾り、髪と巻き毛を取り去ると言う。あの女が自分の髪を解いたのは正しかった(ルカ7:38)。福音の教えが髪の結び目を解くためである。

10

Unde et apostoli dixerunt: Non implicatu capillorum, sicut Petrus docuit (I Petr. III, 3) , neque in tortis crinibus, aut auro et margaritis, vel veste pretiosa, ut Paulus asseruit (I Tim. II, 9) : sed magis interioris hominis ornamenta feminis requirenda; quoniam ille absconditus cordis homo, qui est pauper saeculo, ipse est locuples Deo.

PL 16, 355C

そのため使徒たちも言った。「髪を編み込むことによらず」とペトロが教えたとおりであり(一ペトロ3:3)、「編んだ髪や、金や真珠や高価な衣によらず」とパウロが断言したとおりである(一テモテ2:9)。むしろ女たちは内なる人の飾りを求めるべきである。心の隠れた人、世にあって貧しい者こそ、神にとって富む者だからである。

11

65. Audistis, filii, qui pauperes vos esse putatis. Quis autem est homo dives, cum multis egeat, nisi ille cui non est grave peccatum in conscientia? Bona est enim, inquit, substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccl. XIII, 30) .

PL 16, 355D

65. 子らよ、自らを貧しいと思う諸君は聞いたであろう。では、多くのものを欠いていながら、富める人とは誰か。良心に重い罪のない者のほかにはいない。「良心に罪のない者には、財産は善い」と言われているからである(集会の書13:30)。

12

Audistis, inquam, in quo possitis apud Deum esse locupletes; ut sit in vobis, inquit, incorruptibilis et modestus spiritus (I Petr. III, 4) .

PL 16, 356A

諸君が神のもとで富む者となりうる道を、すでに聞いたと私は言う。「汝らのうちに、朽ちることのない、慎ましい霊があるように」と言われている(一ペトロ3:4)。

13

Bonae enim divitiae sunt innocentiae atque simplicitatis, quibus peccatum non imputatur, quia nulla in iis doli fraudisque versutia est; omnis enim simplex obtrectare non novit, nescit invidere: suo contentus est, aliena non quaerit; etsi egeat, sibi dives videtur, si suppetat quod alimento est satis.

PL 16, 356A

無垢と素朴さの富は善い。それらには罪が負わされない。その中には欺きと詐りの狡猾さがまったくないからである。素朴な者は誰でも、人をけなすことを知らず、妬むことを知らない。自分のものに満足し、他人のものを求めない。乏しくとも自分では富んでいると思う。食物に足りるだけのものがあればそうである。

14

Denique pulchre apostolus Paulus: Et profunda, inquit, paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum (II Cor. VIII, 2) .

PL 16, 356A

実に使徒パウロは見事に言っている。「彼らの深い貧しさは、彼らの素朴さの富において溢れた」(二コリント8:2)。

15

66. Et quia Ecclesia congruis erat ornatibus compta, et de Christo lumen accipiens refulgebat; potest etiam sic locus ille accipi, eo quod Synagoga ad Ecclesiam dicat: Ubi pascis, ubi manes in meridiano?

PL 16, 356A

66. 教会はふさわしい飾りで装い、キリストから光を受けて輝いていた。それゆえ、あの箇所は次のようにも解することができる。会堂が教会に言うのである。「汝はどこで牧しているのか、どこで真昼に留まっているのか」。

16

Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6) . Mercenaria esse desiderat, quae sibi vindicabat ante dominatum. Quam damnosa perfidia est!

PL 16, 356B

「私が汝の仲間たちの群れのあたりで、身を覆われた者とならぬように」(雅歌1:6)。以前は主権を自分のものと主張していたのに、雇われ者であることを望んでいる。何と損ない多い背信であろう。

17

67. Sed quia incredula, immitis, sacrilega; ideo eam a gregibus Ecclesiae suae separat Christus dicens: Nisi scias te, o decora in mulieribus (Ibid., 7) , hoc est, te prius quae sis ipsa cognosce, et tunc pete ut meis gregibus appropinques.

PL 16, 356B

67. しかし会堂は不信で、無慈悲で、神聖を汚す者であったので、キリストは彼女を自らの教会の群れから切り離して言う。「もし汝が自らを知らぬなら、女たちの中で美しい者よ」(雅歌1:7)。すなわち、まず汝が何者であるかを汝自身が知り、それから私の群れに近づくことを求めよ、ということである。

18

Et bene in mulieribus decora dicitur Synagoga, non in virginibus; quia Evam mulierem sequebatur, per quam lapsus advenit: Ecclesia autem decora in virginibus est, quia virgo sine ruga est.

PL 16, 356B

会堂が「女たちの中で」美しいと言われ、「おとめたちの中で」とは言われないのは正しい。堕落の来る因となった女エバに従ったからである。これに対し教会は「おとめたちの中で」美しい。おとめは皺のないものだからである。

19

68. Scire ergo se debet sive vir, sive mulier, quia ad imaginem Dei est et similitudinem; ut animae sequatur, non corporis, pulchritudinem. In quo enim sumus? In animae substantia et mentis vigore. Haec nostra omnis portio.

PL 16, 356C

68. したがって男であれ女であれ、自分が神の像と似姿に造られていることを知らねばならない。それは、体ではなく魂の美しさを追うためである。我々は何において存在しているのか。魂の実体と精神の活力においてである。これこそ我々の取り分のすべてである。

20

Denique David inquit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) . Non ergo caro sumus, sed spiritus. De Judaeis autem dictum est: Non permanebit in iis spiritus meus, quia caro sunt (Gen. VI, 3) .

PL 16, 356C

実にダビデは言う。「私は神に望みを置く。肉が私に何をしようとも恐れない」(詩篇55:5)。したがって我々は肉ではなく霊である。ユダヤ人については、こう言われた。「私の霊は彼らのうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。

21

Non aurum sumus, non pecunia, non divitiarum copia; illa enim nostra. Et ideo tibi dicit Moyses: Attende tibi (Deut. XV, 9) , hoc est, animae tuae; ne pereas, ne carnalis fias. Attende tibi, hoc est, imagini quam a Christo accepisti, similitudini ad quam factus es.

PL 16, 356C

我々は金でも、金銭でも、財産の多さでもない。それらは我々の〔所有物〕にすぎないからである。それゆえモーセはあなたに言う。「汝自身に心せよ」(申命記15:9)。すなわち、あなたの魂に心せよ、あなたが滅びぬように、肉的な者とならぬように、ということである。「汝自身に心せよ」、すなわち、あなたがキリストから受けた像に、あなたがそれに似せて造られた似姿に心せよ、ということである。

22

Ipsam serva imaginem, quam Christus in te operibus suis pinxit, sicut ipse ait ad Hierusalem, id est, ad animam pacificam: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) .

PL 16, 356C

その像を守れ。キリストはあなたのうちに、その業によってその像を描いた。彼自身がエルサレム、すなわち平和な魂に言うとおりである。「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。

23

69. Attende ergo et tu praecipue, fili, attende tibi, ut laeteris in juventute tua; cui dicit Scriptura: Laetare, adolescens, in juventute tua (Eccl. XI, 9) . Non unius tibi dicit tempus aetatis.

PL 16, 356D

69. それゆえ、息子よ、あなたもとりわけ心せよ。あなたの若さを喜ぶために、自分自身に心せよ。聖書はそのあなたに言う。「若者よ、汝の若さを喜べ」(コヘレトの言葉11:9)。聖書があなたに言うのは、一つの年齢の時のことだけではない。

24

Est quasi quidam flos vitae, bonorumque aetas operum, de qua scriptum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .

PL 16, 357A

それは、いわば命の花であり、善い業の年齢である。それについては、こう書かれている。「汝の若さは、ワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。

25

Et oblectet, inquit, te cor tuum in diebus adolescentiae tuae, et ambula in viis cordis tui sine macula, et in aspectu oculorum tuorum, et non in audacia oculorum tuorum (Eccl. XI, 9) ; in aspectu utique spiritali, non in audacia saeculari.

PL 16, 357A

「そして汝の心が、汝の若き日々に汝を楽しませるように。汝の心の道を汚れなく歩み、汝の目の見ることのうちに歩め。汝の目の大胆さのうちにではなく」(コヘレトの言葉11:9)と言う。ここでの「見ること」は、もちろん霊的な見ることであり、世俗的な大胆さではない。

26

Et scito quod super haec omnia educet te Deus in judicium. Et repelle iram a corde tuo, et amove nequitiam a carne tua (Eccles. XII, 14) . 70. Attende tibi, virgo, et tu, ut insistas orationi, et vultus tuus assidua obsecratione pallescat.

PL 16, 357A

「そして知れ、これらすべてのことについて、神は汝を裁きへと導くことを。汝の心から怒りを退け、汝の肉から悪意を取り除け」(コヘレトの言葉12:14)。70. おとめよ、あなたもまた心せよ。祈りに励み、絶え間ない懇願であなたの顔が青ざめるほどになれ。

27

Sed ante orationem praepara animam tuam (Eccl. XVIII, 23) , ut non videaris tentare Deum, cum deprecaris; ut id quod oras, mores tui loquantur, fides adjuvet, opera commendent. Attende tibi: quod dico tibi cuicumque virgini.

PL 16, 357A

「だが祈りの前に、汝の魂を備えよ」(集会の書18:23)。それは、あなたが願うとき、神を試みていると見られないためであり、あなたが祈り求めることを、あなたの振る舞いが語り、信仰が助け、業が裏づけるようにするためである。自分自身に心せよ。これは、どんなおとめにも、あなたに言うことである。

28

Nam tibi piae non deest institutionis magistra. 71. Attende, inquam, virgo sacrae praesertim professionis, et ab omni irreverenti oculis cave.

PL 16, 357B

敬虔なあなたには、教えを授ける女の師が欠けていないからである。71. 心せよ、と私は言う、おとめよ、とりわけ聖なる誓願を立てたおとめよ。そして目つきの不遜なあらゆる者〔ab omni irreverenti oculis の係りは定かでない。「目つきの不遜な者」と取った〕に気をつけよ。

29

Et si ad tempus praeterierit quasi viator, tamen os suum aperit, et ab omni aqua proxima bibet, ut te inebriet (Eccl. XXVI, 14 et seq.) . Nullus sit tuus sine matre processus, quae sit anxia custos pudoris.

PL 16, 357B

「たとえしばらくのあいだ旅人のように通り過ぎるとしても、それでも〔その者は〕口を開き、最も近い水のどれからでも飲み、汝を酔わせる」(集会の書26:14以下)〔主語は前の「目つきの不遜な者」と取った〕。あなたが母なしに出歩くことがあってはならない。母は、恥じらいを案じて守る者である。

30

Ipsa quoque ad Ecclesiam progressio rarior sit adolescentulis. Considera quanta fuerit Maria, et tamen nusquam alibi, nisi in cubiculo reperitur, cum quaeritur (Luc. I, 28) . Illa te doceat quid sequaris.

PL 16, 357B

教会へ出向くことすら、若い娘たちには稀であれ。マリアがどれほど偉大であったかを考えよ。それでも、人が彼女を探すとき、自分の部屋のほかのどこにも見いだされなかった(ルカ1:28)。彼女があなたに、何に従うべきかを教えるように。

31

Angelum in specie viri vidit, et pavebat corde, peregrinabatur aspectu. Unde dicit ad eam angelus: Ne timeas, Maria. Docet solitudo verecundiam: et gymnasium pudoris secretum est. 72. Quid enim tibi opus est vel ad proximam facile accedere?

PL 16, 357C

彼女は男の姿をした天使を見て、心に恐れ、その光景に旅人のように戸惑った。それゆえ天使は彼女に言う。「恐れるな、マリア」。孤独は慎みを教え、人目を避けることは恥じらいの修練場である。72. あなたが近所の家に気安く出入りする必要が、どこにあるのか。

32

Pes enim fatui in facilis domum proximi: qui autem sapiens est, verecundatur (Eccl. XXI, 25) .

PL 16, 357C

「愚か者の足は、隣人の家へすぐに入る〔底本は in facilis。ウルガタ(集会の書21:25)の語順に合わせ、facilis in と読む〕。だが賢い者は、遠慮する」(集会の書21:25)。

33

Inde nascuntur fabulae, de quibus pulchre admoneris ut caveas, cum dicit vir tibi sapiens: Quis dabit disciplinae meae custodiam, et supra labia mea signaculum certum; ne cadam ab illis, et lingua mea perdat me (Eccl. XXII, 33) .

PL 16, 357C

そこから無駄話が生まれる。それを避けよと、あなたは見事に戒められている。賢い人があなたに言うとおりである。「誰が私の訓育に見張りを、私の唇の上に確かな封印を置いてくれるだろうか。私がそれらによって倒れず、私の舌が私を滅ぼさぬように」(集会の書22:33)。

34

Si virilis sexus jubetur tacere coram senioribus (Eccl. XI, 8) , quam indecorum est virgines loqui, et varios serere sermones! 73. Esto ut imperes tibi silentium, numquid potes aliis imperare, ne audias?

PL 16, 357C

男の性が、年長者の前では黙っていることを命じられている(集会の書11:8)のなら、おとめたちが語り、さまざまな話を蒔き散らすのは、どれほど見苦しいことか。73. あなたが自分に沈黙を命じるとしよう。だが、他の人々に、聞かぬよう命じることができようか。

35

Potest quis aliquando frenos ori suo imponere, et verbis stateram: auribus non potest. Loqui enim in nobis est, audire ex aliena pendet potestate; saepe enim audimus quod nolumus.

PL 16, 358A

人は時に、自分の口に轡を、言葉に秤を課すことができる。しかし、耳にはできない。語ることは我々のうちにあるが、聞くことは他者の力に左右されるからである。実際、我々は望まぬことをしばしば聞く。

Caput XI

第XI章PL 16, 358A
1

Jungit nova monita superioribus, nempe ut jurandi facilitatem vitent, laetitiae lacrymas anteponant: a risu, per quem Synagoga periit, abstineant: iram temperent, sin minus eam valeant penitus exstinguere: postremo si justum istic moderamen non tenuerint, compungantur.

PL 16, 358A

彼は先の戒めに新たな戒めを加える。すなわち、誓うことの安易さを避け、喜びよりも涙を重んじ、それによって会堂が滅びた笑いを控え、怒りを完全に消し去れないなら、せめてこれを抑え、最後に、ここで正しい節度を保てなかったなら、心を刺されて悔いよ、というのである。

2

74. Quid deinde aliud nos Scriptura admoneat consideremus. Non jurandum facile (Eccl. XXIII, 9) , quia plerumque multi casus accidunt, ut non possimus implere quod juraverimus.

PL 16, 358A

74. 次に、聖書が我々にほかに何を戒めているかを考えよう。軽々しく誓ってはならない(集会の書23:9)。多くの場合、数々の出来事が起こって、誓ったことを果たせなくなるからである。

3

Qui autem non jurat, utique non pejerat: qui autem jurat, aliquando necesse est incidat in perjurium; quia omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) . Noli ergo jurare, ne incipias pejerare. 75. Ne ipsam quidem liberiorem laetitiam in virginibus decet esse.

PL 16, 358B

誓わない者は、偽りの誓いをすることもない。だが誓う者は、いつか必ず偽誓に陥る。「すべての人は偽り者」だからである(詩篇115:11)。ゆえに誓うな。偽って誓いはじめることのないように。75. おとめたちには、あまりに奔放な喜びすら、ふさわしくない。

4

Quae si non habent quod fleant, fleant saeculum, fleant lapsus peccantium; etenim quae aliorum lapsus fleverit, suos cavebit.

PL 16, 358B

彼女たちに嘆くことがないなら、世を嘆け、罪人たちの堕落を嘆け。他人の堕落を嘆いた者は、自分の堕落を避けるであろう。

5

Fleant postremo vel illa contemplatione, ut hic flentes, illic accipiant consolationem; ne sicut dives ille qui hic luxuriatus est, illic poenas graves subire Domini declaratur oraculo, et tu audias: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25 et seq.) .

PL 16, 358B

最後に、せめてこの考えをもって嘆け。ここで嘆く者は、かしこで慰めを受けるためである。あの富める者は、ここで贅沢に暮らしたために、かしこで重い刑罰を受けると主の託宣に告げられている。あなたが、「汝は、汝の生きている間に善いものを受け取った」と聞くことのないように(ルカ16:25以下)。

6

Quanto beatior Lazarus qui hic flevit, et illic exsultat: hic esurivit, et illic epulatur!

PL 16, 358B

ここで泣いて、かしこで喜び躍り、ここで飢えて、かしこで宴に与るラザロは、〔あの富める者より〕どれほど幸いなことか。

7

Si vis ergo et tu bonam laetitiam sequi, demonstrat tibi Ecclesiastes liber quam sequi debeas, qui ait: Veni, manduca in laetitia panem tuum; quoniam jam placuerunt Deo facta tua (Eccles. IX, 7) .

PL 16, 358C

だから、あなたも善い喜びを追い求めたいなら、コヘレトの言葉の書が、何を追うべきかをあなたに示している。こう言う。「来よ、喜びをもって汝のパンを食べよ。汝の業はすでに神に喜ばれているのだから」(コヘレトの言葉9:7)。

8

76. Quid autem idem Ecclesiastes monuerit nos omnes de immoderatione ridendi, consideremus. Sicut vox, inquit, spinarum sub olla, ita risus stultorum (Eccles. VII, 7) . Nempe spinae cum ardent, sonant, et cito exuruntur; ut nullus caloris sit effectus.

PL 16, 358C

76. では、同じコヘレトが、度を過ぎた笑いについて我々すべてに何を戒めたかを考えよう。彼は言う。「鍋の下の茨の音のように、愚か者の笑いもそうである」(コヘレトの言葉7:7)。茨は燃えるとき音を立て、すぐに燃え尽きる。熱の効果は何も残らない。

9

Unde et de Judaeis dictum est: Exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII, 12) . Exusti enim suo risu, conflagrarunt in Domini passione, quando in animae suae jocabantur incendium, dicentes: Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum (Psal. XXI, 9) .

PL 16, 358C

それゆえユダヤ人についても言われている。「彼らは茨の中の火のように燃え上がった」(詩篇117:12)。彼らは自分の笑いに焼かれて、主の受難のとき燃え尽きた。自分の魂の炎上を笑いぐさにしていたからである。彼らはこう言った。「彼は主に望みを置いた。主が彼を助け出すがよい。彼を救うがよい。主は彼を望んでいるのだから」(詩篇21:9)。

10

Et deridentes percutiebant calamo caput ejus, et quoniam spinis eum coronabant, atque acetum ei ut biberet, offerebant; ille risus Synagogam incendit in aeternum (Marc. XV, 17 et seq.) .

PL 16, 359A

そして彼らは嘲りながら、葦で彼の頭を打ち、また茨で彼に冠をかぶせ、飲ませようと酢を差し出したので、あの笑いが会堂を永遠に燃え上がらせた(マルコ15:17以下)。

11

Sic ergo est risus stultorum, qui sine gratia sonat, et ollam sui corporis urit. Merito negabat Sara quia riserat (Gen. XVIII 15) , ne videretur ridendo de effectu promissorum dubitasse coelestium; et tamen ille risus plenus gravitatis fuerat et pudoris, quem nemo alius testis, nisi Deus solus cognosceret, quem occulta non fallunt.

PL 16, 359A

こうして愚か者の笑いとは、魅力もなく音を立て、自分の体という鍋を焼くものである。サラが笑ったことを否んだのは当然であった(創世記18:15)。笑うことによって、天の約束の成就を疑ったと見られないためである。それでも、その笑いは威厳と恥じらいに満ちたものであり、神のほかには誰一人証人として知りえず、隠れたことに欺かれない神だけが知っていた。

12

77. Quam pulchrum et illud! Noli festinare in spiritu tuo irasci; quia ira in sinu stultorum requiescit (Eccl. VII, 10) , hoc est: etsi causa sit quae moveat indignationem, non sit festina vindicta; ne immoderatius calor indignationis exaestuet.

PL 16, 359A

77. これもまた何と美しいことか。「汝の霊において、急いで怒るな。怒りは愚か者の懐に宿るからである」(コヘレトの言葉7:10)。すなわち、憤りを動かす原因があっても、復讐を急いではならない、憤りの熱が度を越して沸き立たないように、ということである。

13

Non potest igitur auferre quod naturalis est motus, sed moram inserit, ut medicina consilii temperet iracundiam.

PL 16, 359B

したがって、〔コヘレトは〕それが自然の動きである以上、これを取り除くことはできない。だが、ためらいを差し挟み、思慮という薬が怒りやすさを和らげるようにする。

14

Sic enim David ante jam dixerat: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) ; non quod imperaret iracundiam, sed quod id quod naturae esset, auferre non posset: et quasi bonus medicus remedium daret, ut ipsa iracundia non noceret.

PL 16, 359B

ダビデもすでに先にこう言っていた。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:5)。怒りを命じたのではなく、本性に属するものを取り除くことができないので、善い医者のように薬を与え、怒りそのものが害を及ぼさないようにしたのである。

15

78. Denique etiam si quis prolapsus esset corde, quoniam ira nescit tenere moderamen; suadet ut compungatur in cubilibus suis, et suum unusquisque condemnet errorem. Sic enim scriptum est: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Ibid.) .

PL 16, 359B

78. 実に、もし誰かが心で堕ちたなら、怒りは節度を保つことを知らないので、〔聖書は〕その者が寝床で心を刺されて悔い、各自が自分の誤りを責めるよう促す。こう書かれているからである。「汝らが心の中で言うことを、汝らの寝床で悔いよ」(詩篇4:5)。

16

Voluit itaque omnes homines suorum delictorum esse censores; ut qui publico testimonio non tenetur, se ipsum judicem qui in occulto lapsus est, erubescat, et aculeo quodam coerceat amaritudinis et pudoris.

PL 16, 359B

こうして〔聖書は〕、すべての人が自らの罪の審査者であることを望んだ。公の証言に捕らえられない者、隠れて堕ちた者が、自分自身を裁き手として赤面し、苦味と恥という一種の針で自らを抑えるようにである〔この句の文は崩れており、こう取った〕。

Caput XII

第XII章PL 16, 359B
1

Ad parcimoniam transit, qua corpus atteratur: jubet bonam parari existimationem: maxime vero requirit in virgine sobrietatem: id est, abstinentiam a lascivia et vanis corporis ornamentis, quae affectari etiam a sacris quibusdam verginibus dolet.

PL 16, 359B

彼は節食へと移る。それによって体は削られる。善い評判を整えるよう命じる。だがとりわけ、おとめには節度を求める。すなわち、放縦と、体の空しい飾りを断つことである。これを、聖なるおとめ〔底本は verginibus。virginibus と読む〕のうちの何人かが求めることを、彼は嘆く。

2

His opponitur exemplum sanctae Sotheris, quae formam suam adeo non excolebat, ut faciem carnificum pugnis lubens obtulerit deturpandam. Ejus cum Etrusco juvene, quem sibi vultum foedasse stigmatibus ferunt, comparatio.

PL 16, 359B

これに対し、聖なるソテリスの手本が対置される。彼女は自分の容姿を飾らず、それどころか死刑執行人たちの拳に顔を進んで差し出して損なわせた。彼女と、焼き印で自分の顔を醜くしたと伝えられるエトルリアの青年との比較。

3

79. Quid de parcimonia loquar, cum Sapiens dicat: Aufer a me ventris concupiscentiam et concubitus cupiditatis ne apprehendat me (Eccles. XXIII, 6) ? Nec infirmitatem ex jejunio et abstinentia reformides; infirmitas enim gravis sobriam facit animam.

PL 16, 359D

79. 節食について、私は何を語ろうか。知恵ある者がこう言っているのに。「腹の欲望と、肉欲の欲求を私から遠ざけよ。それが私を捕らえぬように」(集会の書23:6)。断食と節食から来る弱さを恐れてもならない。重い弱さは、魂に節度をもたらすからである。

4

80. Quomodo etiam docent Salomonis Proverbia bonae opinioni studendum, dicendo: Potius est nomen bonum, quam divitiae multae (Prov. XXII, 1) ? Quid est enim patrimonium, nisi bona illa gubernet et operatio?

PL 16, 359D

80. ソロモンの箴言も、善い評判を求めるよう教えているではないか。こう言う。「善い名は、多くの富にまさる」(箴言22:1)。あの善い働きもそれを治めるのでなければ、財産とは何であろうか〔bona illa … operatio を一つの句と取った〕。

5

Unde sanctus Job dicit: Benedictio morituri super me veniat, et os viduae me benedicat. Oculus eram caecorum, et pes claudorum, invalidorum pater (Job. XXIX, 13 et seq.) .

PL 16, 360A

そこで聖なるヨブは言う。「死にゆく者の祝福が私に臨むように。やもめの口が私を祝福するように。私は盲人の目であり、足なえの足であり、弱い者の父であった」(ヨブ記29:13以下)。

6

Si vidi nudum praetereuntem, et non vestivi; si me non benedixerunt egentes et de velleribus ovium mearum humeros eorum non calefeci: si abscondi aliquando peccatum meum, quod vel imprudens non ex voluntate commiserim: si aliquando permisi vacuo sinu exire inopem januam meam (Job. XXXI, 19 et seq.) ?

PL 16, 360A

「もし私が裸の者が通り過ぎるのを見て、着せなかったなら。乏しい者たちが私を祝福しなかったなら。私の羊の毛で彼らの肩を温めなかったなら。自分の罪を、知らずに、意志によらずに犯したものであっても、いつか隠したなら。貧しい者を、空の懐のまま私の門から出させたなら」(ヨブ記31:19以下)。

7

His enim nomen bonum paratur. 81. Prae caeteris tamen in virgine praecellit studium sobrietatis. Sobrietatem dico non vini abstinentiam, sed corporalis lasciviae et saecularis jactantiae, qua gravius quam vino inebriamur; dat enim calicem ruinae, et irae poculum.

PL 16, 360A

これらによって善い名は整えられる。81. しかし何よりも、おとめには節度への努めが際立つ。節度と私が言うのは、ぶどう酒を断つことではなく、体の放縦と世俗の誇示を断つことである。我々はぶどう酒によるよりも、それによってはるかに重く酔わされる。それは滅びの杯と怒りの盃を与えるからである。

8

Unde et dicit Dominus ad Hierusalem: Audi humiliata et ebria non a vino. Ecce accepi de manu tua calicem ruinae, et poculum irae (Isai. LI, 17) . Sed hunc calicem exinaniverit Synagoga, non bibant filiae Ecclesiae.

PL 16, 360B

それゆえ主はエルサレムに言う。「聞け、卑しめられた者、ぶどう酒によらずに酔った者よ。見よ、私は汝の手から滅びの杯と怒りの盃を取った」(イザヤ51:17)。だが、この杯を空けるのは会堂であって、教会の娘たちは飲んではならない。

9

De Judaeis enim dictum est: Filiae eorum compositae, circumornatae quomodo similitudo templi (Psal. CXLIII, 12) : vos autem templum Dei estis, filiae ejus qui non transfiguratur in angelum lucis, sed verum lumen qui de vero est lumine.

PL 16, 360B

ユダヤ人については、こう言われた。「彼らの娘たちは整えられ、周りを飾られて、神殿の似姿のようである」(詩篇143:12)。だが諸君は神の神殿であり、光の天使に姿を変えるのではなく、真の光であって真の光から出る者の娘たちである。

10

Ideo in vobis non similitudo, sed veritas sit. Multae autem cum studium castitatis profiteantur, affectant adminicula pulchritudinis; ut comptiores prodeant, nitidiore vultu quam sacras Domini decet, quibus Apostolico illo sermone respondeo: Quae mortue estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes, de hoc mundo decernitis?

PL 16, 360B

それゆえ諸君のうちにあるのは似姿ではなく、真実であれ。だが多くの女は、貞潔への努めを公言しながら、美しさの助けを求め、いっそう飾って出て行き、主に献げられた者にふさわしい以上に輝く顔をしている。そうした者に、私は使徒のあの言葉で答える。「汝らはキリストとともにこの世の諸要素から死んだ〔底本は mortue。女性への呼びかけなので mortuae と読む〕のに、なぜなお生きている者のように、この世について定めを立てるのか。」

11

Ne tetigeritis, inquit, attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam (Coloss. II, 20 et seq.) .

PL 16, 360C

「触れるな、汚すな、味わうな」と彼は言う。「これらはみな、朽ちることに至る」(コロサイ2:20以下)。

12

82. At non sancta Sotheris, ut domesticum piae parentis proferamus exemplum (habemus enim nos sacerdotes nostram nobilitatem praefecturis et consulatibus praeferendam; habemus, inquam, fidei dignitates, quae perire non norunt); at non, ut dixi, Sotheris vultus sui curam gerebat: quae cum esset decora facie valde, et nobilis virgo majorum prosapia, consulatus et praefecturas parentum sacra posthabuit fide, et immolare jussa non acquievit: quam persecutor immanis palmis caedi praecepit; ut tenera virgo dolori cederet, aut pudori.

PL 16, 360C

82. 身内の敬虔な親族の手本を挙げるなら(我々司教は、長官職や執政官職よりも優先されるべき自分たちの高貴さを持っている。すなわち、滅びることを知らない信仰の尊厳を持っているのである)、聖なるソテリスは、私が言ったとおり、自分の顔の手入れをしなかった。彼女は顔がきわめて美しく、先祖の家系も高貴なおとめであったが、親族の執政官職や長官職よりも聖なる信仰を重んじ、犠牲を献げよと命じられても従わなかった。残忍な迫害者は、この若いおとめが苦痛か恥のどちらかに屈するようにと、平手で打つよう命じた。

13

At illa ubi audivit hanc vocem, vultum aperuit, soli invelata atque intecta martyrio: et volens injuriae occurrit, vultum offerens; ut ibi martyrii fieret sacrificium, ubi solet esse tentamentum pudoris.

PL 16, 360C

しかし彼女はこの声を聞くと、顔をあらわにした。ただ殉教のためにヴェールを取り、覆いを外したのである〔soli … martyrio の係りは定かでない。「ただ殉教に」と取った〕。そして進んで侮辱に身を差し出し、顔を差し出した。恥じらいが試みられるのが常であるその場所で、殉教の献げ物がなされるようにするためである。

14

Gaudebat enim dispendio pulchritudinis periculum integritatis auferri. Sed illi potuerunt quidem vultum ejus vulnerum vibicibus exarare, faciem tamen virtutis ejus et gratiam decoris interni nequaquam exarare potuerunt.

PL 16, 360D

彼女は、美しさを損なうことによって、無傷さの危うさが取り除かれるのを喜んだのである。確かに彼らは、鞭の条痕で彼女の顔を刻むことはできた。だが、彼女の徳の顔と内なる美の魅力を刻むことは、決してできなかった。

15

83. Etruscum juvenem veteres fabulae ferunt, cum propter admirandam oris proprii pulchritudinem in amorem incenderet feminas, stigmatibus inarasse vultum suum, ne qua eum posset amare.

PL 16, 360D

83. エトルリアの青年について、古い物語はこう伝える。自分の顔の驚くべき美しさのために女たちを恋に燃え上がらせたので、誰も自分を愛することのないように、焼き印で自分の顔を刻んだ、と。

16

Videro utrum castus fuerit illius animus; affectus tamen non innocens, propter quem in se ipse animadverterit. Ille tamen sola excepit vulnera, ne noceret: haec triumphales retulit martyrii cicatrices, ut imaginem Dei quam acceperat, reservaret.

PL 16, 361A

彼の心が貞潔であったかどうかは、私は見ておこう〔ここでは問わない〕。しかし、自分に罰を加えたのは、その情が無垢ではなかったからである。それでも彼は傷だけを受け、害を及ぼさないようにした。こちらの彼女〔ソテリス〕は殉教の凱旋の傷跡を持ち帰った。受けた神の像を保つためである。

Caput XIII

第XIII章PL 16, 361A
1

Virgines de servanda in se imagine divina monet; ut a Deo ipso eruditi, alienae linguae flagellum non metuant. Hoc vero quomodo et quatenus non timendum; qua etiam ratione sibi cavendum a lingua propria?

PL 16, 361A

彼は、おとめたちに、自分のうちに神の像を保つよう戒める。神自身に教えられた者として、他人の舌の鞭を恐れないためである。だがこれを、どのように、どこまで恐れずにいるべきか。また、自分自身の舌に対してはどのような道理で用心すべきか。

2

Quo loco in eam rem Susannae, Josephi, Danielis et Jobi exempla referuntur. 84. Servate et vos hanc imaginem, filiae, servate Scripturae praecepta divinae; Ut omne os, inquit, obstruatur (Rom. III, 19) .

PL 16, 361A

この箇所では、このことについてスザンナ、ヨセフ、ダニエル、ヨブの手本が引かれる。84. 娘たちよ、諸君もこの像を守れ。神の聖書の命令を守れ。「すべての口がふさがれるために」と言われている(ローマ3:19)。

3

Scriptum est enim: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12) . Bonus Dominus erudit et docet, et plerumque arguit: sed etiam quem arguit, beatum facit; beatus enim homo quem arguit Dominus (Psal. XCIII, 12) .

PL 16, 361B

こう書かれているからである。「主よ、汝が教え導き、汝の法について教えた人は幸いである」(詩篇93:12)。善い主は教え導き、教え、しばしば咎める。だが咎める者をも幸いにする。「主が咎める人は幸いである」からである(詩篇93:12)。

4

Et ideo increpationes ejus non refugias, quia charitatis et gratiae sunt; ipse enim percutit, et quia bonus medicus, manibus suis sanat (Deut. XXXII, 39) . Septies de necessitatibus te liberat, in septimo autem non te continget malum.

PL 16, 361B

だから、主の叱責を避けるな。それは愛と恩寵に属するものだからである。主は打つが、善い医者であるので、自らの手で癒やす(申命記32:39)。「七度の窮乏から汝を解き放ち、第七のときには、悪が汝に触れることはない。」

5

In fame eripit te a morte, in pugna autem de manu ferri te exuit, a flagello linguae te abscondit (Job V, 19 et seq.) . Si enim tu nullis putaveris derogandum, alienae linguae flagella non metues.

PL 16, 361B

「飢饉のとき、汝を死から救い、戦いでは剣の手から汝を解き放ち、舌の鞭から汝を隠す」(ヨブ記5:19以下)。あなたが、誰をもけなしてはならないと考えるなら、他人の舌の鞭を恐れることはないからである。

6

85. Mire autem sermones maledicorum expressit dicendo linguae flagellum, cujus sonus late resultat.

PL 16, 361C

85. 彼は、悪口を言う者たちの言葉を「舌の鞭」と言って見事に言い表した。その音は遠くまで響く。

7

A quo nos separare cupiens Petrus apostolus, monet ut non reddamus malum pro malo, et maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9) : sed magis cum maledicitur nobis, benedictionis referamus gratiam.

PL 16, 361C

使徒ペトロは、我々をそこから引き離そうとして、悪に悪を、悪口に悪口を返さぬよう戒める(一ペトロ3:9)。むしろ、我々が悪く言われるとき、祝福の返礼をするよう戒める。

8

Et ideo dicit: Cohibe linguam tuam a malo (Psal. XXXIII, 14) , tamquam linguae flagello; nec timeas verborum sonum, si munda est conscientia tua.

PL 16, 361C

それゆえ彼は言う。「汝の舌を悪から制せよ」(詩篇33:14)。舌の鞭に対してのようにである。あなたの良心が清いなら、言葉の響きを恐れるな。

9

Bonum est quidem, nullum, si fieri potest, locum obtrectationi dare: sed quia plerique non vitiis, sed virtutibus derogant; reprehendant quod laudis est, non inveniant quod erroris est. 86. Sed quod pejus est, non solum aliena lingua, sed etiam nostra flagellamur.

PL 16, 361C

できることなら、誰にも悪口の口実を与えないのは善い。だが、多くの者は悪徳ではなく徳をけなすので、彼らには称賛に値することを非難させ、誤りであることを見いださせないでおけばよい〔文が省略的で、こう取った〕。86. しかし、さらに悪いことに、我々は他人の舌によってだけでなく、自分の舌によっても打たれる。

10

Et haec sunt graviora verbera, cum ex multiloquio peccatum incurrimus. Et ideo custodi, virgo, vias tuas; ut non delinquas in lingua tua (Psal. XXXVIII, 2) . Et bona loqui plerumque crimen est virginis.

PL 16, 361D

しかも、おしゃべりの多さから罪に陥るとき、これはいっそう重い打撃である。それゆえ、おとめよ、あなたの道を守れ。あなたの舌で罪を犯さぬために(詩篇38:2)。おとめにとっては、善いことを語ることさえ、しばしば非難のもとである。

11

Sed quid miraris de virgine, cum mulier in silentio jubeatur discere (I Tim. II, 11) ? Bonus est pudor quem commendant silentia. 87. Susanna periclitabatur, et tacebat (Dan. XIII, 35); ut melius tacito pudore loqueretur.

PL 16, 361D

だが、おとめについて何を驚くのか。女は沈黙のうちに学ぶよう命じられているのに(一テモテ2:11)。沈黙が裏づける恥じらいは善いものである。87. スザンナは危うい目に遭いながら、黙っていた(ダニエル13:35)。黙した恥じらいによって、かえってよく語るためである。

12

Denique invenit verecundia defensorem, qui defenderet castitatem. De qua bene dicitur, quod eam a flagello linguae Dominus abscondit. 88. Quid de feminis dicimus? Joseph tacuit accusatus (Gen. XXXIX, 20) , ut melius eum innocentia quam lingua defenderet.

PL 16, 362A

実に、慎みは、貞潔を守る弁護者を見いだした。それについては、主がそれを舌の鞭から隠したと正しく言われる。88. なぜ女たちのことだけを言うのか。ヨセフは訴えられて黙った(創世記39:20)。舌よりも無垢が、彼をよりよく守るようにである。

13

Tacuit Daniel omnibus sapientior, et ora clausit leonum (Dan. XIV, 29 et seq.) . Unde pulchre sanctus David dicit: Posui, inquit, ori meo custodium, dum consistit adversum me peccator (Psal. XXXVIII, 2) . 89. Quid enim vis loqui?

PL 16, 362A

すべての者にまさって賢いダニエルは黙り、獅子たちの口をふさいだ(ダニエル14:29以下)。それゆえ聖なるダビデは見事に言う。「私は私の口に見張りを置いた、罪人が私に敵対して立つ間」(詩篇38:2)〔刷りの文字がかすれて定かでないが custodiam と読む〕。89. 一体、あなたは何を語りたいのか。

14

Vereris ne, te tacente, objecta credantur. Sed audi bonum magistrum dicentem sanctum Job: Ecce rideo opprobria, et non loquor: clamabo, et nusquam judicium (Job XIX, 7) , id est, criminator aliquis opprobria jacit?

PL 16, 362A

あなたは、自分が黙っていると、浴びせられたことが信じられてしまうのを恐れる。だが、善い教師である聖なるヨブがこう言うのを聞け。「見よ、私は辱めを笑い、語らない。叫んでも、どこにも裁きはない」(ヨブ記19:7)。すなわち、誰か告発者が辱めを浴びせるのか〔id est 以下と前の引用とのつながりは定かでない。「告発者が辱めを浴びせるなら」の意の問いと取った〕。

15

Habes quod intra te rideas, si crimen conscientia non recognoscit. Quid enim referas verba verbis? Nondum est judicium: et si clames, non appropinquat. Debentur tibi in hoc saeculo multa certamina.

PL 16, 362B

良心が罪を認めないなら、あなたには、心の内で笑う理由がある。言葉に言葉を返して何になるのか。裁きはまだ来ていない。あなたが叫んでも、近づかない。この世で、あなたには多くの戦いが負わされている。

16

90. Vicerat sanctus Job damni dolorem: vicerat, immo excluserat luctus acerbitatem in amissionibus filiorum, vicerat vulnerum asperitates: vibicibus corporis adhibentur mulieris tentamenta, et ipsa non sensit.

PL 16, 362B

90. 聖なるヨブは、損失の痛みに勝っていた。いや、息子たちを失ったときの悲しみの苦さを締め出して勝っていた。傷の激しさにも勝っていた。体の条痕には、妻の試みが加えられたが、彼はそれすら感じなかった。

17

Adhuc amicorum increpationes ad certamen ei ultimum reservantur. Luctatus fuerat cum affectu patrio (Job I, 18) , luctatus cum dolore corporis et aegritudine (Job II, 7) ; oportebat eum subire etiam sermonum tentationes.

PL 16, 362B

なお、友らの叱責が、彼のための最後の戦いとして取っておかれている。彼は父としての情と戦い(ヨブ記1:18)、体の痛みと病と戦った(ヨブ記2:7)。言葉による試みをも受けねばならなかった。

Caput XIV

第XIV章PL 16, 362C
1

Ex incommodis saeculi de cujusquam merito non judicandum, cum hic locus sit certaminis, non autem coronae.

PL 16, 362C

この世の不遇から、誰かの功績について判断してはならない。ここは戦いの場であって、冠の場ではないからである。

2

Hanc Paulum asseverasse cum sibi tum Christi adventum diligentibus reservari: annumerandam vero illis eam viduam quae filiis omnibus, quos ipsa instituerat, Deo consecratis, geminum viduitatis suae ac virginitatis filiorum obtulit sacrificium.

PL 16, 362C

パウロは、この〔冠〕が自分のためだけでなく、キリストの到来を愛する者たちのためにも取っておかれると断言した。そして、自分が教え育てた子らをすべて神に奉献し、自らのやもめの身と子らのおとめの身という二重の献げ物を献げたやもめは、その者たちに数えられるべきである。

3

Quibus coronidem admodum pia precatione ponit Ambrosius. 91. Ergo quando vides viduam dispendiis aliquibus laborare, aut filiorum incommoditate: vel morte justum, vel injuriis affici; noli ex istius saeculi incommodis merita ejus pensare, aut mirari quod derelictus a Domino sit.

PL 16, 362C

これらの結びとして、アンブロシウスは実に敬虔な祈りを置く。91. それゆえ、やもめが何らかの損失や子らの不都合に苦しんでいるのを、あるいは義人が死や不当な仕打ちに見舞われているのを見るとき、この世の不遇によってその者の功績を量ってはならない。主に見捨てられたと驚いてもならない。

4

Hic quidem luctamur, sed alibi coronamur. Non de me tantum, sed de omnibus hominibus communiter sum locutus. Nam unde mihi tantum meriti, cui indulgentia pro corona est? Hic lucta, illic bravium: hic militia, illic stipendium est.

PL 16, 362C

我々はここで戦っているが、別の場所で冠を受ける。私は自分一人のことではなく、すべての人について共通に語ったのである。冠の代わりに赦しがある私に、それほどの功績がどこから来ようか。ここは格闘、かしこは賞。ここは兵役、かしこは俸給である。

5

Ergo dum in hoc mundo sum, adhuc luctor, adhuc decerno, adhuc impellor ut decidam; sed potens est Dominus, qui impulsum suscipiat, labentem statuat, nutantem erigat. Quid ergo miraris aliquem laborare? Donec in hac vita est, certamen non deerit, non erit corona.

PL 16, 362D

だから、この世にいる間、私はなお戦い、なお争い、なお突き倒されて倒れかける。しかし主は力ある者であり、突かれた者を受け止め、滑る者を立たせ、よろめく者を起こす。それなのに、誰かが苦労しているのを、なぜ驚くのか。この命のうちにある限り、戦いは絶えず、冠はない。

6

Nullus probatur, nisi qui perseveraverit usque in finem; ut postea possit qui legitime certaverit, coronari. 92. Quis fortior Paulo, quis beatior? Ille tamen vas electionis Dominicae non ante sibi coronam vindicavit, quam certamen omne consummaret.

PL 16, 363A

最後まで耐え忍んだ者のほかには、誰も認められない。その後に、正しく戦った者が冠を受けることができるのである。92. パウロより強い者がいるか。パウロより幸いな者がいるか。彼は主に選ばれた器であったが、戦いをすべて終えるまでは、自分のために冠を要求しなかった。

7

Ideoque ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8) ; quam non solum sibi, sed etiam omnibus diligentibus adventum Domini dicit esse reddendam.

PL 16, 363A

それゆえ彼は言う。「私は善い戦いを戦い、走るべき道を走り終え、信仰を守った。残るは、正義の冠が私のために取ってあることである」(二テモテ4:7, 8)。その冠は、自分だけでなく、主の到来を愛するすべての者に与えられるはずだと彼は言う。

8

Pulchre dixit, adventum Christi diligentibus; nemo enim festinat ad judicium, nisi qui de innocentia securus est, aut qui de labore praesumit, cui aut gratia Domini, aut pia pro Christo certamina suffragantur.

PL 16, 363A

「キリストの到来を愛する者に」と彼が言ったのは見事である。裁きへ急ぐのは、無垢について確信している者か、労苦について確信している者のほかにはないからである。後者には、主の恩寵か、キリストのための敬虔な戦いが味方する。

9

93. Quam utique habebit praerogativam et ea vidua quae bene filios educaverit, et in liberis gratulabitur, et maxime quae omnes quos suscepit, Domino dedit.

PL 16, 363B

93. 子らをよく育て、子らのことで喜ぶやもめ、とりわけもうけた子らをすべて主に献げたやもめも、確かにその冠を特権として得るであろう。

10

Unde et illa Evangelica vidua divitibus antefertur (Luc. XXI, 3, 4) ; non solum enim quia totum quod habuit, ad victum pauperum misit; sed etiam quod duo aera detulit, Dominica voce laudatur, id est, plenam fidem.

PL 16, 363B

それゆえ、福音書のあのやもめは、富める者たちよりも優先される(ルカ21:3, 4)。彼女が持っていたすべてを貧しい者たちの糧に捧げたからだけでなく、二枚の銅貨を持って来たことが主の声で称賛されたからである。すなわち、満ちた信仰を持って来たからである。

11

Denique ad hominis sanitatem et ille Samaritanus duo aera stabulario dedit, quibus ulcera curaret illius a latronibus vulnerati (Luc. X, 35) .

PL 16, 363B

実に、あのサマリア人も、盗賊に傷つけられた人の健やかさのために、宿屋の主人に二枚の銅貨を与え、それで傷を癒やさせた(ルカ10:35)。

12

Ergo quia et secundum vetus Testamentum Mariae sororis Aaron virginitatem (Exod. XV, 20) , et secundum novum sanctae Mariae matris Domini integritatem (Matth. I, 23) in studio suae prolis imitata est, remunerationem fidei divino judicio consequetur; quae nihil sibi ad saeculi subsidium reservavit, sed totum Domino sobolis piae munus impendit.

PL 16, 364A

こうして、そのやもめは、旧約ではアロンの姉妹マリア〔出エジプト記15:20の女預言者。ラテン語では主の母と同じ Maria の名で呼ばれる〕のおとめの身(出エジプト記15:20)を、新約では聖なるマリア、主の母の無傷さ(マタイ1:23)を、自分の子らへの熱意において模倣したので、神の裁きによって信仰への報いを得るであろう。この世の助けとして自分には何も取っておかず、敬虔な子孫という贈り物のすべてを主に捧げたからである。

13

94. Te nunc, Domine, deprecor ut supra hanc domum tuam, supra haec altaria, quae hodie dedicantur, supra hos lapides spiritales, quibus sensibile tibi in singulis templum sacratur; quotidianus praesul intendas, orationesque servorum tuorum, quae in hoc loco funduntur, divina tua suscipias misericordia.

PL 16, 364A

94. 主よ、いま私は汝に願う。この汝の家の上に、今日献堂されるこれらの祭壇の上に、これらの霊の石の上に、目を向けよ。それらによって、汝のために、一つ一つにおいて感覚で捉えうる神殿が聖別されている。日々の守護者として心を向け、この場所で注がれる汝の僕たちの祈りを、汝の神的な慈しみによって受け入れよ。

14

Fiat tibi in odorem sanctificationis omne sacrificium quod in hoc templo fide integra, pia sedulitate defertur.

PL 16, 364A

この神殿で、欠けのない信仰と敬虔な熱心をもって献げられるすべての献げ物が、汝のために聖別の香りとなれ。

15

Et cum ad illam respicis hostiam salutarem, per quam peccatum mundi hujus aboletur; respicias etiam ad has piae hostias castitatis, et diuturno eas tuearis auxilio; ut fiant tibi in odorem suavitatis hostiae acceptabiles, Christo domino placentes, et integrum spiritum eorum, et animam et corpus sine querela usque in diem Domini nostri Jesu Christi filii tui servare digneris.

PL 16, 364B

汝が、この世の罪を除くあの救いのいけにえを顧みるとき、貞潔のこれら敬虔ないけにえをも顧みよ。長く続く助けで、それらを守れ。それらが、汝にとって香ばしい香りの、受け入れられるいけにえとなり、主であるキリストに喜ばれるように。また、その霊と魂と体を、我々の主、汝の子イエス・キリストの日まで、非の打ちどころなく守ることをよしとせよ。