ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Epistolarum classis I › 全文

Epistolarum classis I 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 875B–1220A

Gratiani ad Ambrosium epistola

グラティアヌス帝のアンブロシウス宛て書簡PL 16, 875B
1

AMBROSIUM ad se invitat, ut se in fide de Filii ac Spiritus sancti divinitate confirmet. Librum etiam petit, cui et alium de Spiritu sancto jungi postulat. AMBROSIO religioso sacerdoti omnipotentis Dei GRATIANUS AUGUSTUS.

PL 16, 875B

アンブロシウスを自らのもとに招き、子と聖なる霊の神性について信仰を固めてもらおうとする。また書物を求め、それに聖なる霊についてのもう一つの書も加えるよう要請する。全能の神の敬虔な司教アンブロシウスへ、アウグストゥス・グラティアヌスより。

2

1. Cupio valde ut quem recordor absentem, et cum quo mente sum, cum eo etiam corpore sim praesenti.

PL 16, 875B

1. 私は切に願う。離れているあいだも思い起こし、心ではともにいるあなたと、体もまた居合わせてともにいることを。

3

Festina igitur ad me, religiose Dei sacerdos, ut doceas doctrinam vere credentem: non quod contentioni studeam, aut velim magis Deum verbis quam mente complecti; sed ut magis aperto pectori revelatio divinitatis insidat.

PL 16, 875B

それゆえ急いで私のもとに来てほしい、神の敬虔な司教よ。真に信ずる教えを教えるためである。争いに熱心だからでも、心によるよりも言葉によって神を抱こうと望むからでもない。開かれた胸にこそ、神性の啓示がいっそう深く宿るようにと願うからである。

4

2. Docebit enim me ille, quem non nego, quem fateor Deum ac Dominum esse meum, non ei objiciens, quam in me video, creaturam, qui Christo nihil me addere posse confiteor; velle tamen ut etiam Patri me commendem, Filium praedicando Non ego in Deo verebor invidiam: non me talem laudatorem putabo, qui divinitatem verbis augeam.

PL 16, 875B

2. 私を教えるのは、私が否定せず、わが神、わが主であると告白する〔キリスト〕だからである。私は彼に、私自身のうちに見る被造物の性質を投げつけたりしない。私はキリストに何も付け加えられないと告白するが、それでも子を宣べ伝えることによって、父にも自分を推薦したいと願う。〔底本は praedicando のあとに句点が無い。ここで文を切ると読んだ〕私は神において妬みを恐れはしない。神性を言葉で増し加えるような賛美者だとは、自分を思わない。

5

Ego infirmus et fragilis, quantum possum, praedico: non quantum est ipsa divinitas. 3. Rogo te ut mihi des ipsum tractatum, quem dederas, augendo illic de Spiritu sancto fidelem disputationem: Scripturis atque argumentis Deum esse convincas.

PL 16, 876B

私は弱く脆い者として、できる限り宣べ伝える。神性そのものがどれほどであるかを〔宣べる〕のではない。3. あなたに願う。以前渡してくれたあの論考そのものを私に与えてほしい。そこに聖なる霊について信仰に適う論述を加えて増補し、聖書と論証によって〔霊が〕神であると説き伏せてほしい。

6

Divinitas te servet per multos annos, parens, et cultor Dei aeterni, quem colimus, Jesu Christi.

PL 16, 876B

神性があなたを多くの年にわたって守るように、父よ〔皇帝が司教を親として呼ぶ語〕、我々が礼拝する永遠の神イエス・キリストの崇拝者よ〔quem colimus の先行詞と Jesu Christi の係りは定かでない。Jesu Christi を Dei aeterni と同格と取った〕。

Epistola I

第1書簡PL 16, 876B
1

AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit, seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto satisfacturum spondet.

PL 16, 876B

アンブロシウスは、来なかったことについて皇帝に弁明し、皇帝の謙遜と信仰と敬虔を称えたうえで、求められた書物を送ると書き、聖なる霊についての論考を練り上げることでも同じ皇帝の意向に応えると約束する。

2

Beatissimo augusto GRATIANO, et christianissimo principi AMBROSIUS episcopus. 1. Non mihi affectus defuit, christianissime principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius dicam: non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus clementiae tuae occurrerem.

PL 16, 876B

いとも幸いなるアウグストゥス、いともキリスト教的な君主グラティアヌスへ、司教アンブロシウスより。1. 私に愛情が欠けたのではない、君主たちのうちでいともキリスト教的な者よ。これ以上に真実で、これ以上に栄えある言葉を、私は持たないのだから。もう一度言う、私に愛情が欠けたのではなく、つつしみが愛情を引き止めて、あなたの寛容を出迎えに行かせなかったのである。

3

Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri animo, occurri voto, in quo majora sunt officia sacerdotis. Occurri, dico? Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus inhaerebam? Et certe major animorum praesentia est.

PL 16, 877A

しかし帰還するあなたを、足跡をもって出迎えなかったとしても、心をもって出迎え、願いをもって出迎えた。司教の務めは、その願いにおいてこそいっそう大きい。「出迎えた」と私は言うのか。実際、私が離れていたことなどあったろうか。全き愛情をもって付き従っていた人、感覚と精神をもって寄り添っていた人から。まことに、心の同席のほうが大きい。

4

Tuum quotidianum iter legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus. 2. Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus.

PL 16, 877A

あなたの日々の行程を私はたどっていた。夜も昼も、あなたの陣営に気遣いと思いをもって身を置き、祈りの不寝番によって〔あなたの前に〕守りを張っていた。功績においては力弱くとも、愛情においては怠りなかった。2. これらをあなたの安全のために捧げていたとき、それは我々自身のためにもしていたのである。

5

Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti.

PL 16, 877A

ここに追従は無い。あなたはそれを求めず、私もそれを我々の務めにそぐわないものと見なす。あるのはむしろ、あなたが与えてくれた多大な厚意である。

6

Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato.

PL 16, 877A

我々の審判者自身が知っている。あなたが〔神と〕告白し、敬虔に信ずるその者が。私の内臓があなたの信仰、あなたの安全、あなたの栄光によって力を取り戻していること、また私が公の務めとして負う祈りをささげているだけでなく、私的な愛からもささげていることを。

7

Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti. 3. Nam quid de litteris recentibus loquar?

PL 16, 877B

あなたは私に、教会の平穏を返してくれた。背信の者たちの口を、願わくは心をも、閉ざした。しかもそれを、権力の権威に劣らぬ信仰の権威をもって行った。3. さて、最近の手紙について何を語ろうか。

8

Scripsisti tua totam epistolam manu; ut ipsi apices fidem tuam pietatemque loquerentur. Sic Abraham sua manu quondam vitulum occidit (Gen. XVIII, 7) , ut hospitibus epulantibus ministraret: nec in ministerio religioso aliorum adjumenta quaesivit.

PL 16, 877B

あなたは書簡の全体を自分の手で書いた。文字の線そのものが、あなたの信仰と敬虔を語るようにである。こうしてアブラハムも、かつて自分の手で子牛を屠った(創世記18:7)。食事する客人たちに仕えるためであり、宗教的な奉仕において他人の助けを求めなかった。

9

Sed ille privatus aut Domino et angelis, aut Domino in angelis deferebat: tu, Imperator, dignatione regali honoras infimum sacerdotem. Sed Domino defertur, cum servulus honoratur; ipse enim dixit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) .

PL 16, 877B

だが彼は一私人として、主と天使たちに、あるいは天使たちにおいて主に敬意を捧げていた。あなたは、皇帝よ、王者のへりくだりをもって最も卑しい司教を重んじている。しかし僕が重んじられるとき、敬意は主に捧げられるのである。主自身が言ったからである。「これらの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)。

10

4. At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te potuit, ut ei non objicias, quam in te vides, creaturam?

PL 16, 877B

4. だが私は、皇帝における崇高な謙遜だけを称えて、信仰をそれ以上には称えないのだろうか。その信仰を、あなたは自分の功績を真に自覚する心から語ったのであり、あなたが否定しない者があなたに教えているものである。〔この文は係りが定かでない。「信仰を…それ以上には称えない」のかという反問と取り、quam 以下を fidem にかかる関係節と解した〕実際、ほかの誰が、あなた自身のうちに見る被造物の性質を彼に投げつけないよう、あなたに教えることができたろうか。

11

Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro objectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae. Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus?

PL 16, 878A

これ以上に道徳にかなった、これ以上に的確な言い方はありえなかった。キリストを被造物と呼ぶことは、敬意の告白ではなく、侮辱を投げつけることに当たるからである。さらに、彼が我々と同じ者だと考えるほど不遜なことがあろうか。

12

Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi. 5. Quam pium autem illud, quam admirabile, quod in Deo non vereris invidiam!

PL 16, 878A

それゆえ、あなたは、自分がその者から学びたいと公言している当の私を、教えたのである。これほどのものを、私はこれまで読んだことも、聞いたこともない。5. 神において妬みを恐れないとは、何と敬虔で、何と驚嘆すべきことか。

13

De Patre remunerationem pro Filii amore praesumis, et laudando Filium, non ei te posse aliquid addere profiteris: sed velle ut etiam Patri te Filii praedicatione commendes.

PL 16, 878A

あなたは父から、子への愛に対する報償を期待し、子を賛美しても自分は彼に何も付け加えられないと公言しつつ、しかし子を宣べ伝えることによって父にも自分を推薦したいと望んでいる。

14

Quod utique solus te docuit ille, qui dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Joan. XIV, 21) .

PL 16, 878A

これをあなたに教えたのは、まことにただ一人、こう言った者である。「私を愛する者は、私の父に愛される」(ヨハネ14:21)。

15

6. Addidisti ad haec, quia tu infirmus et fragilis non te talem laudatorem putabas, ut divinitatem verbis augeas: sed quantum possis praedices, non quantum est ipsa divinitas.

PL 16, 878A

6. これに加えてあなたは、自分は弱く脆いので、神性を言葉で増し加えるような賛美者だとは思わない、できる限り宣べ伝えるのであって、神性そのものがどれほどであるかを宣べるのではない、と言った。

16

Haec infirmitas in Christo fortior est, sicut et Apostolus dixit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Haec humilitas excludit fragilitatem.

PL 16, 878B

この弱さはキリストにおいてより強い。使徒もこう言った。「私が弱いとき、そのとき私は強い」(二コリント12:10)。この謙遜は脆さを締め出す。

17

7. Veniam plane, et festinabo, ut jubes; ut haec praesens audiam, ut haec praesens legam, cum ex tuo ore procedunt.

PL 16, 878B

7. 私は必ず行く。あなたが命じるとおり急ぐ。これらがあなたの口から出るとき、居合わせて聞き、居合わせて読むためである。

18

Misi autem duos libellos, quorum jam, quia tuae clementiae sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni peto; quoniam quem judicem mei sim sermonis habiturus, agnovi.

PL 16, 878B

私は二巻の小冊子を送った。それらはすでにあなたの寛容に承認されたのだから、その試練を私は恐れない。しかし霊についてのものは、さしあたり書き上げることの容赦を願う。私の言葉にどのような裁き手を持つことになるかを、私はわきまえたからである。

19

8. Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei objicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi Spiritui suo existimes invidere.

PL 16, 878B

8. だが、さしあたり、主にして救い主について、神の子について、あなたの判断と信仰が引き出したものは、きわめて豊かな主張となって溢れ出ており、それによって聖なる霊の永遠の神性もまた信じられるに至る。それは、あなたが霊に、あなた自身のうちに見る被造物の性質を投げつけず、我々の主イエス・キリストの父なる神がその霊を妬むとも考えないためである。

20

Quod enim creaturae caret communione, divinum est. 9. Si Dominus faverit, huic etiam clementiae tuae satisfaciam voluntati; ut cujus accepisti gratiam, eum plane in Dei gloria praeeminentem suo nomine aestimes honorandum.

PL 16, 878B

被造物との共有を欠くものは、神的なものだからである。9. 主が好意を示すなら、あなたの寛容のこの意志にも応えよう。あなたが恩寵を受けたその者を、神の栄光において優れていることは明らかなのだから、その者自身の名のゆえに崇められるべきだと、あなたが判断するようにである。

21

10. Beatissimum te et florentissimum Deus omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi tueri aetate prolixa, et regnum tuum in summa gloria, et pace perpetua confirmare dignetur, domine Imperator auguste, divino electe judicio, principum gloriosissime.

PL 16, 879A

10. いとも幸いにして、いとも栄えるあなたを、全能の神、我々の主イエス・キリストの父が、長い年月にわたって守り、あなたの王国を最高の栄光と絶えざる平和のうちに固めてくれるように。主なる皇帝アウグストゥスよ、神の判定によって選ばれた者、君主たちのうちでいとも栄光ある者よ。

Epistola II

第2書簡PL 16, 879A
1

CONSTANTIUM in episcopum nuper electum monet, ut ecclesiam in mari ac fluminibus regat, quid utroque significetur, promens.

PL 16, 879A

新たに司教に選ばれたコンスタンティウスに、海と川のうちにある教会を治めるよう勧め、その両者が何を意味するかを明かす。

2

Hortatur ut aquas, queis populi mentes riget, colligat: et cujusmodi sermones ejus esse, quasve illum praecipere virtutes oporteat, ubi docuit, de statera, qua sermo expendatur, tractat.

PL 16, 879A

民の心を潤す水を集めるよう促し、彼の説教がどのようなものであるべきか、どのような徳を彼が教えるべきかを説いたのち、説教を量る秤について論じる。

3

Humilitatis ostensurus utilitatem, exemplum affert beati Joseph; praesentiumque vanitate, ejusdem Joseph ac David historiis demonstrata, populos ad veras opes sibi parandas excitandos tradit, Denique Ecclesiam Fori Cornelii ei commendans, de prudentia in haereticos, de justitia in vicinos, deque humanitate in servos nonnihil addit.

PL 16, 879B

謙遜の有益さを示そうとして、幸いなヨセフの例を挙げる。現在あるものの空しさを、同じヨセフとダビデの物語によって示したうえで、民を励まして真の富を自分たちのために備えさせるべきことを伝える。実に、フォルム・コルネリイの教会を彼に委ねて、異端者に対する思慮、近隣の者に対する正義、奴隷に対する人間味についても、いくらか付け加える。

4

AMBROSIUS CONSTANTIO. 1. Suscepisti munus sacerdotii, et in puppe Ecclesiae sedens, navim adversus fluctus gubernas. Tene clavum fidei, ut te graves hujus saeculi turbare non possint procellae.

PL 16, 879B

アンブロシウスよりコンスタンティウスへ。1. あなたは司教職の務めを引き受け、教会の船尾に座して、船を波に逆らって操っている。信仰の舵をしっかり握れ。この世の重い嵐が、あなたを乱すことのないように。

5

Mare quidem magnum et spatiosum, sed noli vereri; quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Ps. XXIII, 2) .

PL 16, 879B

海は確かに大きく広い。だが恐れるな。「彼自身が、海の上にそれを基づけ、川の上にそれを備えた」からである(詩篇23:2)。

6

Itaque non immerito inter tot mundi freta Ecclesia Domini tamquam supra apostolicam aedificata petram immobilis manet, et inconcusso adversum impetus saevientis sali perseverat fundamine (Matth. XVI, 18) .

PL 16, 879C

それゆえ、この世の多くの海峡のただなかにあって、主の教会が、使徒的な岩の上に建てられたものとして不動のまま立ち、荒れ狂う海の襲撃に対して揺るがぬ土台のうちに耐え抜くのは、理由のないことではない(マタイ16:18)。

7

Alluitur undis, non quatitur: et licet frequenter elementa mundi hujus magno illisa resultent fragore; habet tamen quo laborantes excipiat, tutissimum portum salutis.

PL 16, 879C

波に洗われはしても、揺さぶられはしない。この世の諸元素が、しばしば大きな轟音とともにぶつかって跳ね返ることがあっても、教会には、苦しむ者たちを迎え入れる、救いのこの上なく安全な港がある。

8

2. Sed tamen etsi in mari fluctuat, currit in fluminibus; et vide ne in illis fluminibus magis, de quibus dictum est: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3) .

PL 16, 879C

2. しかし、教会は海では揺れ動くとしても、川では走り進む。よく見よ、教会はむしろ、あの「川は自らの声を上げた」と言われた川々のうちにこそ〔走っているのではないか〕(詩篇92:3)。〔vide ne … magis の文は動詞が省かれている。「走っているのではないか」と補った〕

9

Sunt enim flumina, quae de ventre ejus fluent, qui potum a Christo acceperit, et de Spiritu Dei sumpserit (Joan. VII, 38) . Haec ergo flumina, cum redundant spiritali gratia, elevant vocem suam.

PL 16, 879C

実に、キリストから飲み物を受け、神の霊から汲んだ者の腹から流れ出る川がある(ヨハネ7:38)。それゆえ、これらの川は、霊的な恩寵に溢れるとき、自らの声を上げる。

10

Est et fluvius qui decurrit in sanctos suos sicut torrens (Esai. LXVI, 12) . Est et fluminis impetus, qui laetificat animam pacificam atque tranquillam (Psal. XLV, 5) .

PL 16, 880A

「また川があり、奔流のように自らの聖なる者たちへと流れ下る」(イザヤ66:12)。「また川の激しい流れがあり、平和で穏やかな魂を喜ばせる」(詩篇45:5)。

11

Ex hujus fluminis plenitudine quicumque acceperit, sicut Joannes Evangelista, sicut Petrus et Paulus, elevat vocem suam: et sicut apostoli evangelicae praedicationis vocem usque in totos fines orbis terrarum canoro diffuderunt praeconio; ita et iste incipit evangelizare Dominum Jesum.

PL 16, 880A

この川の充満から受けた者は誰でも、福音書記者ヨハネのように、またペトロやパウロのように、自らの声を上げる。そして使徒たちが、福音の宣教の声を、よく響く告知によって地の果ての隅々にまで広めたように、この者もまた主イエスを福音として告げ知らせ始める。

12

Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus exeat. 3. Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, et altitudinem propheticorum aenigmatum: in quod mare plurima introierunt flumina.

PL 16, 880A

それゆえキリストから受けよ。あなたの響きも外へ出ていくように。3. 海とは神の聖書であり、深い意味と、預言者たちの謎の高みを、自らのうちに持つ。その海に、きわめて多くの川が流れ込んだ。

13

Sunt ergo et fluvii dulces atque perspicui, sunt et fontes nivei, qui saliant in vitam aeternam (Joan. IV, 14): sunt et sermones boni, sicut favi mellis (Prov. XVI, 24) : et gratae sententiae, quae animos audientium spiritali quodam potu irrigent, et praeceptorum moralium suavitate mulceant.

PL 16, 880A

それゆえ、甘く澄んだ川があり、「永遠の生命へと湧き出る」雪のように白い泉がある(ヨハネ4:14)。また「蜜の巣のような」良い言葉があり(箴言16:24)、聞く者の心を霊的な飲み物のようなもので潤し、道徳の教えの甘美さで和らげる、快い考えがある。

14

Diversa igitur Scripturarum divinarum fluenta. Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum. 4. Collige aquam Christi, illam quae laudat Dominum (Psal. CXLVIII, 5) .

PL 16, 880B

それゆえ、神の聖書の流れは多様である。最初に飲むものがあり、二番目に飲むものがあり、最後に飲むものがある。4. キリストの水を集めよ、あの「主を賛美する」水を(詩篇148:5)。

15

Collige aquam de pluribus locis, quam effundunt nubes propheticae (Eccl. XI, 3) . Quicumque colligit de montibus aquam, atque ad se trahit, vel haurit e fontibus et ipse rorat sicut nubes.

PL 16, 880B

預言者の雲が注ぐ水を、多くの場所から集めよ(コヘレトの言葉11:3)。山々から水を集めて自分のもとへ引き寄せる者、あるいは泉から汲む者は、自らも雲のように潤す。

16

Imple ergo gremium mentis tuae; ut terra tua humescat, et domesticis irrigetur fontibus. Ergo qui multa legit et intelligit, impletur: qui fuerit impletus, alios rigat; ideoque Scriptura dicit: Si impletae fuerint nubes, pluviam in terram effundent (Ibid.) .

PL 16, 880B

それゆえ、あなたの精神の懐を満たせ。あなたの土地が潤い、家の泉で灌漑されるように。ゆえに、多くを読み、理解する者は満たされる。満たされた者は、他の者を潤す。だから聖書は言う。「雲が満ちるなら、地に雨を注ぐ」(コヘレトの言葉11:3)。

17

5. Sint ergo sermones tui proflui, sint puri, et dilucidi; ut morali disputatione suavitatem infundas populorum auribus, et gratia verborum tuorum plebem demulceas; ut volens quo ducis, sequatur.

PL 16, 880C

5. それゆえあなたの言葉は、よどみなく流れ、清く、明晰であれ。道徳的な論述によって民の耳に甘美さを注ぎ、あなたの言葉の優雅さによって民衆をなだめ、あなたが導く所へ、民が喜んで従うようにせよ。

18

Quod si aliqua vel in populo vel in aliquibus contumacia, vel culpa est, sint sermones tui hujusmodi, ut audientem stimulent, compungant male conscium: Sermones enim sapientium tamquam stimuli (Eccl. XII, 11) .

PL 16, 880C

しかし、民のうちにも、ある者たちのうちにも、強情や咎があるなら、あなたの言葉は、聞く者を突き刺し、やましい者を刺し貫くようなものであれ。「賢者の言葉は突き棒のようだ」からである(コヘレトの言葉12:11)。

19

Stimulavit et Dominus Jesus Saulum, cum esset persecutor. Quam salutaris fuerit stimulus, considera, qui ex persecutore apostolum fecit, dicendo: Durum est tibi, ut adversus stimulum calces (Act. IX, 5) .

PL 16, 880C

主イエスもまた、迫害者であったサウロを突き棒で刺した。その突き棒がどれほど救いをもたらすものであったか、考えよ。それは迫害者から使徒を作った、こう言うことによって。「汝が突き棒に逆らって蹴るのは、汝には苦しいことだ」(使徒言行録9:5)。

20

6. Sunt etiam sermones sicut lac, quos infudit Paulus Corinthiis (I Cor. III, 2) ; qui enim fortiorem cibum epulari non queunt, succo lactis ingenii sui exercent infantiam. 7. Alloquia tua plena intellectus sint.

PL 16, 880C

6. 乳のような言葉もある。パウロがコリントの人々に注いだものである(一コリント3:2)。より固い食物を食べられない者は、乳の汁によって自らの才質の幼さを育てるからである。7. あなたの語りかけは、理解に満ちたものであれ。

21

Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientis (Prov. XIV, 3) ; et alibi: Labia tua alligata sint sensu (Prov. XV, 5) , id est, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et alloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione: sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat.

PL 16, 881A

そこでソロモンも言う。「知者の唇は理解の武器である」(箴言14:3)。また別の所では、「汝の唇は考えによって結ばれているように」(箴言15:5)。すなわち、あなたの言葉の明らかさが輝き、理解がきらめき、あなたの語りと論述が他人の主張を要せず、あなたの言葉が自らの武器で自らを守るように、またあなたの言葉が一つとして空しく出て行くことなく、考えなしに現れることのないように、ということである。

22

Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera: quam si quis rejicit, desperatam sui prodit salutem (Esai. I, 6) .

PL 16, 881A

実に、包帯というものがあり、魂の傷を縛るのが常である。それを退ける者は、自分の救いに望みがないことを示す(イザヤ1:6)。

23

Et ideo circa eos qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam: appone malagma, adjunge alligaturam salutaris praecepti; ut vagos et fluctuantes circa fidem, vel disciplinae observantiam nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire.

PL 16, 881A

それゆえ、重い潰瘍に苦しめられる者たちに対しては、言葉の油を用い、それで心のかたくなさを和らげよ。膏薬を当て、救いの教えの包帯を巻け。信仰や規律の遵守においてさまよい揺れ動く者たちを、気を緩め、力を抜いて、決して滅びるにまかせてはならない。

24

8. Admone igitur plebem Domini, atque obsecra, ut abundet in operibus bonis, renuntiet flagitiis, non accendat flammarum incendia, non dicam in sabbato, sed in omni tempore; ne comburat corpus suum: fornicatio et immunditia non sit in Dei servulis; quia immaculato servimus Dei Filio (Ephes. V, 3) .

PL 16, 881B

8. それゆえ主の民に忠告し、懇願せよ。善い行いに富み、恥ずべき行いを捨て、炎の火を燃え立たせることのないように。安息日にとは言わず、どんな時にも。自分の体を焼かないためである。淫行と汚れは、神の僕たちのうちにあってはならない。我々は汚れなき神の子に仕えているからである(エフェソ5:3)。

25

Noverit unusquisque se, et vas possideat suum (I Thes. IV, 4) , quo subacto quodam sui corporis solo, fructus exspectet debitos, nec spinas et tribulos ei terra sua germinet (Gen. III, 18) , sed dicat et ipse: Terra dedit fructus suos (Psal. LXXXIV, 13) ; atque in hac dumosa quondam passionum fragilitate insitiva virtutum effloreant.

PL 16, 881B

各人は自らを知り、自分の器を保て(一テサロニケ4:4)。その器を、自分の体の土地のようなものを耕して従えて、定められた実りを待つように。またその土地が、イバラとアザミを生えさせることがないように(創世記3:18)。むしろ彼自身もこう言うように。「地はその実りを与えた」(詩篇84:13)。そして、かつて情念の脆さでイバラの茂っていたこの所に、徳の接ぎ木が花開くように。

26

9. Edoce etiam atque institue, ut faciant quod bonum est, et unusquisque non intermittat opus probabile, sive a pluribus videatur, sive sine arbitro sit; abundat enim sibi locuples testis conscientia.

PL 16, 881C

9. 善いことを行うよう、さらに教え、鍛えよ。各人が、多くの人に見られていても、見る者がなくとも、称賛される業を怠らないように。良心こそ、自分にとって豊かな証人だからである。

27

10. Fugiat etiam mala opprobria; etiamsi se credat non posse convinci. Nam etsi clausus parietibus sit, et opertus tenebris, sine teste, sine conscio; habet tamen facti arbitrum, quem nihil fallat, ad quem facta clamant omnia.

PL 16, 881C

10. 各人はまた、恥ずべき不名誉を避けるように。たとえ自分が有罪とされえないと信じていても。壁に閉ざされ、闇に覆われ、証人もなく、共犯もなかったとしても、何ものも欺けない行いの判定者を持つからである。すべての行いは、その者に向かって叫ぶ。

28

Denique clamavit et vox sanguinis (Gen. IV, 10) . Se ipsum unusquisque et animum suum severum judicem sui, ultorem sceleris, et vindicem criminis habet.

PL 16, 881C

実に、血の声も叫んだ(創世記4:10)。各人は、自分自身と自分の心を、自らに対する厳しい裁き手、罪の報復者、犯罪の裁きを下す者として持っている。

29

Denique timens et tremens oberrabat Cain (Ibid., 14) , parricidialis facinoris luens poenas; ut ei remedio sua mors fuerit, quae vagum exsulem formidato per omnia momenta terrore mortis, per mortem exuit.

PL 16, 881C

実に、カインは恐れおののきつつさまよった(創世記4:14)。近親殺しの凶行の刑罰を受けながら。ゆえに、彼にとって自らの死は救いの手立てとなった。それは、死の恐怖を四六時中恐れる流浪の亡命者を、死によって解放したからである。

30

Nemo igitur vel solus, vel cum altero aliquid turpe aut improbum faxit. Et si quis solus est, seipsum prae caeteris erubescat, quem maxime debet vereri.

PL 16, 881D

それゆえ、誰も、独りでも、他人とともにでも、何か恥ずべきことや邪悪なことをしてはならない。独りでいる者は、他の誰よりもまず自分自身の前で恥じよ。最も畏れるべきは自分自身だからである。

31

11. Nec concupiscat plurima, quia et pauca ei plurima sunt; paupertas enim et opes inopiae et satietatis vocabula sunt. Nec dives est, qui indiget aliquo: nec pauper, qui non indiget. Nec quisquam viduam spernat, circumscribat pupillum, fraudet proximum suum.

PL 16, 881D

11. また各人は多くを欲してはならない。少しのものも彼にとっては多いからである。実際、貧しさと富は、欠乏と充足の呼び名にすぎない。何かを必要とする者は金持ちではなく、必要としない者は貧しくない。また誰もやもめを軽んじ、孤児を欺き、隣人から騙し取ってはならない。

32

Vae enim illi, qui congregatam dolo habet substantiam, et in sanguine aedificat civitatem (Hab. II, 6) , id est, animam suam! Haec est enim, quae aedificatur sicut civitas (Psal. CXXI, 3) .

PL 16, 882A

実に、「災いだ、欺きによって集めた財産を持ち、血によって町を」、すなわち自分の魂を、「建てる者は」(ハバクク2:6)。魂こそ、町のように建てられるものだからである(詩篇121:3)。

33

Hanc civitatem non aedificat avaritia, sed destruit: non aedificat libido, sed exurit atque incendit. Vis bene aedificare civitatem? Melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore (Prov. XV, 16) .

PL 16, 882A

この町を、貪欲は建てず、壊す。情欲は建てず、焼き、燃やす。あなたはこの町を立派に建てたいか。「神への畏れを伴う僅かなものは、畏れのない大きな宝よりもよい」(箴言15:16)。

34

Divitiae hominis ad redemptionem animae debent proficere, non ad destructionem. Et thesaurus redemptio est, si quis eo bene utatur: et iterum laqueus est, si quis uti nesciat (Prov. XIII, 8) . Quid enim homini pecunia sua, nisi quoddam viaticum est?

PL 16, 882A

人の富は、魂の贖いに役立つべきであり、破滅に役立ってはならない。宝は、うまく用いる者にとっては贖いであり、用いるすべを知らない者にとっては、また罠でもある(箴言13:8)。実際、人にとって金銭とは、旅の糧のようなものでなくて何であろう。

35

Multa oneri, moderata usui, Viatores sumus vitae hujus: multi ambulant, sed opus est, ut quis bene transeat; cum illo enim est Dominus Jesus, qui bene transit.

PL 16, 882A

多いものは重荷に、控えめなものは用に〔なる〕。我々はこの人生の旅人である。多くの者が歩むが、必要なのは、よく通り過ぎることである。よく通り過ぎる者とともに、主イエスがいるからである。

36

Ideoque legis: Si transeas per aquam, tecum sum; flumina te non concludent, nec ignis exuret vestimenta tua, si transeas (Esai. XLIII, 2) .

PL 16, 882B

だからあなたはこう読む。「水を通り過ぎるなら、私は汝とともにいる。川は汝を閉じ込めず、火は、汝が通り過ぎても、汝の衣を焼かない」(イザヤ43:2)。

37

Qui autem ignem alligat in corpore suo, ignem libidinis, ignem immodicae cupiditatis, non transit, sed exurit involucrum istud animae suae (Prov. VI, 27) .

PL 16, 882B

しかし、自分の体のうちに火を縛りつける者、情欲の火、過度の欲望の火を縛りつける者は、通り過ぎるのではなく、自分の魂のこの覆いを焼き尽くす(箴言6:27)。

38

Praeclarior est bona existimatio quam pecunia, et super omnes argenti acervos bona est gratia. (Prov. XXII, 1) . Fides ipsa abundat sibi, satis superque censu suo dives.

PL 16, 882B

「良い評判は金銭よりも輝かしく、銀のあらゆる山にまさって善い好意がある」(箴言22:1)。信仰そのものは自らに豊かであり、自分の資産で十分以上に富んでいる。

39

Sapienti quoque nihil alienum, nisi quod virtuti incongruum: quocumque accesserit, inveniet sua omnia. Totus mundus possessio ejus est; quoniam toto eo quasi suo utitur. 12. Quid igitur circumscribitur frater? Quid fraudatur mercenarius?

PL 16, 882B

知者にとっても、徳にそぐわないもの以外、異質なものは何もない。どこへ行っても、すべてが自分のものであるのを見いだす。全世界が彼の所有である。それを全部、自分のもののように用いるからである。12. それなのに、なぜ兄弟が欺かれるのか。なぜ雇い人が騙し取られるのか。

40

Non magna, inquit (Prov. VI, 26) , lucra de mercede meretricis, id est, lubricae istius fragilitatis. Meretrix ista non specialis, sed publica est: non una mulier, sed vaga omnis cupiditas meretrix est.

PL 16, 882C

「遊女の報酬から得る利益は大きくない」と〔聖書は〕言う(箴言6:26)。すなわち、この滑りやすい脆さのことである。この遊女は特定の者ではなく、公のものである。一人の女ではなく、さまよう欲望のすべてが遊女である。

41

Omnis perfidia, omnis fallacia meretrix, non illa sola, quae corpus prostituit suum; sed omnis anima quae spem suam vendit, quae deformes quaestus et degenerem stipem quaerit.

PL 16, 882C

あらゆる背信、あらゆる欺きが遊女である。自分の体を売り物にするあの女だけではなく、自分の望みを売り、醜い利得と卑しい稼ぎを求める魂のすべてがそうである。

42

Et nos mercenarii sumus, qui ad mercedem laboramus, et hujus operis nostri mercedem speramus a Domino nostro et Deo.

PL 16, 882C

また我々も雇い人である。報酬のために働き、この我々の仕事の報酬を、我々の主であり神である者に期待する。

43

Si quis cognoscere vult quam mercenarii sumus, audiat dicentem: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant? ego autem hic fame pereo (Luc. XV, 17) ; et infra: Fac me, inquit, sicut unum mercenariorum tuorum (Ibid., 19) .

PL 16, 882C

我々がどれほど雇い人であるかを知りたい者は、こう言う者の言葉を聞け。「私の父の雇い人たちは、どれほど多くのパンに恵まれていることか。だが私はここで飢えて死にかけている」(ルカ15:17)。さらに下で、彼は言う。「私を、汝の雇い人の一人のようにしてくれ」(ルカ15:19)。

44

Omnes mercenarii, omnes operarii: qui tamen fructum exspectat laboris, consideret quod is qui alium mercede fraudaverit debita, et ipse fraudabitur sua. Feneratum istud offendit, et postea cumulatiore mensura exsolvet.

PL 16, 882D

皆が雇い人であり、皆が労働者である。それでも労苦の実りを期待する者は、他人から当然の報酬を騙し取った者は、自分もまた自分のものを騙し取られることを考えよ。この高利の貸しは〔彼を〕つまずかせ、のちにいっそう山盛りの量で返済させることになる。〔feneratum istud offendit の取り方が定かでない。このように取った〕

45

Ergo qui non vult amittere quod est perpetuum, non eripiat alii, quod temporale est. 13. Nemo etiam in dolo loquatur ad proximum suum. Laqueus est in labiis nostris, et saepe unusquisque sermonibus suis non explicatur, sed involvitur (Prov. VI, 2) .

PL 16, 882D

それゆえ、永続するものを失いたくない者は、一時的なものを他人から奪ってはならない。13. また誰も、隣人に対して欺きをもって語ってはならない。我々の唇には罠がある。しばしば各人は、自分の言葉によって解き放たれるのではなく、巻き込まれる(箴言6:2)。

46

Fovea alta est os malevoli: grande innocentiae praecipitium, sed majus malevolentiae (Prov. XXII, 14) .

PL 16, 883A

悪意ある者の口は深い穴である。無垢にとっては大きな断崖であるが、悪意にとってはさらに大きい(箴言22:14)。

47

Innocens dum credit facile, cito labitur (Prov. XIV, 15) ; sed tamen iste lapsus resurgit: maledicus autem suis artibus praecipitatur, unde numquam exsiliat atque evadat.

PL 16, 883A

無垢な者は、たやすく信じるうちに、すぐに滑り落ちる(箴言14:15)。しかしこの転落からは再び起き上がる。だが悪口を言う者は、自分の術策によって突き落とされ、そこから決して跳ね上がり、逃れることがない。

48

Ponderet ergo unusquisque sermones suos, non cum fraude et dolo: Statera fallax improbabilis apud Deum (Prov. XI, 1) : non illam stateram dico, quae mercem appendit alienam (et in vilibus quidem rebus caro constat fallacia) sed statera verborum ipsa apud Deum est exsecrabilis, quae praetendit pondus gravitatis sobriae, et subnectit versutias fraudulentiae.

PL 16, 883A

それゆえ各人は、欺きと偽りをもってではなく、自分の言葉を量るように。「欺く秤は神のもとで是認されない」(箴言11:1)。私が言うのは、他人の商品を量る秤のことではない(安価な品においては、欺きは実に高くつくのだが)。そうではなく、言葉の秤そのものが神のもとで忌まわしい。それは節度ある重厚さの重みを装いながら、欺きの狡猾さを結びつけるものである。

49

Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis proximum suum promissorum benignitate, et subdola iniquitate defeneratum opprimat, nihil sibi profuturus astutiae suae artibus.

PL 16, 883A

神が何よりも断罪するのは、人が隣人を、約束の親切さで欺き、陰険な不法によって、高利を貪った上で圧し潰す場合である。そうしても彼は、自分の狡知の術策から何の益も得ないのに。

50

Quid enim prodest homini, si totius mundi capiat opes, animam autem suam vitae aeternae defraudet stipendio (Matth. XVI, 26) ?

PL 16, 883B

実に、人が全世界の富を手に入れても、自分の魂から永遠の生命の報酬を奪うなら、何の益があろうか(マタイ16:26)。

51

14. Alia piis mentibus consideranda statera, qua singulorum facta trutinantur, in qua plerumque ad judicium peccata propendunt, aut bene gesta peccatis praeponderant. Vae mihi, si praecedant flagitia, et ad mortis praejudicium lethali vergant pondere!

PL 16, 883B

14. 敬虔な心が考慮すべきもう一つの秤がある。それによって各人の行いが量られ、そこでは多くの場合、罪が裁きに向かって傾くか、善い行いが罪より重くなるかする。私に災いあれ、もし恥ずべき行いが先に立ち、死の予断へと致命的な重みで傾くなら!

52

Tolerabilius si subsequantur omnia tamen manifesta Domino: et ante judicium: nec bona possunt latere, nec ea quae plena sunt offensionis, abscondi (I Tim. V, 24) . 15. Quam beatus qui radicem vitiorum resecare potuerit avaritiam!

PL 16, 883B

後に続く場合のほうが耐えやすい。しかしすべては、裁きの前でも、主には明らかである。善い行いは隠れることができず、つまずきに満ちたものも、隠されることができない(一テモテ5:24)。15. 悪徳の根である貪欲を断ち切ることのできた者は、何と幸いなことか。

53

Is profecto stateram hanc non reformidabit. Avaritia enim plerumque sensus hebetat humanos, et pervertit opiniones (I Tim. VI, 10) ; ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.

PL 16, 883C

そのような者は確かにこの秤を恐れないだろう。貪欲はしばしば人間の感覚を鈍らせ、見解を歪めるからである(一テモテ6:10)。そのため人々は、利得を敬虔と見なし、金銭を思慮の報酬と見なす。

54

Merces autem magna pietatis est, et quaestus sobrietatis, habere quod usui est satis. Quid enim in hoc mundo prosunt divitiarum superflua; cum in iis et nulla adjumenta nascendi sint, nec impedimenta moriendi?

PL 16, 883C

しかし敬虔の報酬は大きく、節度の利得とは、用に足るものを持つことである。実際、この世で富の余剰が何の役に立つか。それは生まれるときに助けとならず、死ぬときに妨げともならないのに。

55

Nam et sine integumento in hoc mundo nascimur, et sine viatico discedimus, sine haereditate sepelimur.

PL 16, 883C

というのも、我々は覆いなくこの世に生まれ、旅の糧なく去り、遺産なく葬られるからである。

56

16. Pendet singulis nostrorum statera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia.

PL 16, 883C

16. 我々の功績の秤が各人にかかっていて、善い行いや卑しい恥ずべき行いのわずかな重みで、しばしばあちらへこちらへと傾く。悪い方へ傾けば、ああ、私は! 善い方であれば、赦しがそこにある。

57

Nemo enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. Ergo in die judicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos lapide, mergent.

PL 16, 883C

罪から免れた者は誰もいないからである。だが善いものが重みで傾くとき、罪は持ち上げられ、陰に覆われ、隠される。それゆえ裁きの日には、我々の行いが我々を助けるか、さもなくば、ひき臼の石に押し沈められた者のように、その行い自身が我々を深みに沈めるだろう。

58

Gravis est enim, ut pote talento plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia (Zach. V, 7) .

PL 16, 883D

不法は、鉛のタラントに支えられているので、重いからである。貪欲は耐えがたく、あらゆる高慢と忌まわしい欺瞞も同様である(ゼカリヤ5:7)。

59

Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus ambulet sine laqueo, sine impedimento (II Cor. VIII, 2) .

PL 16, 883D

だからこそ主の民に、むしろ主に望みを置くよう、単純さの富において豊かになるよう勧めよ。その富のうちにあって、罠もなく、妨げもなく歩むことができる(二コリント8:2)。

60

17. Bona etiam puri sermonis sinceritas, et locuples apud Deum, etiam si inter laqueos ambulet; tamen quia alii nescit insidias aut vincula innectere, non alligatur.

PL 16, 883D

17. 純粋な言葉の誠実さもまた善く、神のもとで豊かである。たとえ罠の間を歩んでも、他人に陰謀や縄をかけることを知らないので、縛られない。

61

18. Illud quoque praecipuum, si persuadeas ut noverint humiliari, sciant verum humilitatis colorem, naturam noverint.

PL 16, 884A

18. 次のこともまた特に大切である。彼らが身を低くすることを知るよう、謙遜の真の色合いを、その本性を知るよう、あなたが説得することである。

62

Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent: multi eam foris praetendunt, et intus impugnant: ad fucum praeferunt, ad veritatem abjurant, ad gratiam negant: Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt doli (Eccl. XIX, 23) .

PL 16, 884A

多くの者は謙遜の外見を持つが、徳を持たない。多くの者はそれを外に向けて装い、内では逆らっている。見せかけにはそれを掲げ、真実においては誓って否み、好意を得るためには拒む。「己を邪まにへりくだらせる者があり、その内側は欺きに満ちている」(集会の書19:23)。

63

Et est qui se nimium submittit ab humilitate multa. Non est ergo humilitas nisi sine fuco, sine fraude. Ipsa est vera, quae habet piam mentis sinceritatem (Rom. V, 19) . Magna virtus ejus.

PL 16, 884A

また、多くの謙遜から自らを度を越して低くする者もいる。それゆえ、飾りなく、欺きのない謙遜でなければ、謙遜ではない。真の謙遜とは、心の敬虔な誠実さを持つものである(ローマ5:19)。その徳は大きい。

64

Denique per inobedientiam unius hominis mors introivit, et per obedientiam unius Domini Jesu Christi facta est universorum redemptio.

PL 16, 884A

実に、一人の人の不従順を通して死が入り、唯一の主イエス・キリストの従順を通して、万人の贖いがなされた。

65

19. Scivit humiliari sanctus Joseph, qui cum esset a fratribus in servitutem venditus, vel a negotiatoribus coemptus (Gen. XXXVII, 28) , humiliatus in compedibus, ut Scriptura dicit (Psal. CIV, 18) , virtutem humilitatis didicit, infirmitatem repudiavit.

PL 16, 884B

19. 聖なるヨセフは、へりくだることを知っていた。彼は兄弟たちによって奴隷として売られ、商人たちに買い取られ(創世記37:28)、聖書の言うとおり足かせにつながれてへりくだらされて(詩篇104:18)、謙遜の徳を学び、弱さを退けた。

66

Itaque (Gen. XXXIX, 1 et seq.) emptus in Aegypti partibus a servo regio, coquorum praeposito, non prosapiae nobilis conscientia, quasi germen Abrahamitarum, dedignatus obsequia vernacula, fastidivit degenerem conditionem: sed magis gnavum se et fidelem herili imperio praebuit, alto intendens consilio nihil interesse in quo statu quis probabilem se praestaret: sed illum esse finem bonorum, ut in quocumque statu probarentur; illudque praecipuum, si magis mores commendarent statum, quam status mores.

PL 16, 884B

こうして(創世記39:1以下)、エジプトの地方で王の僕、料理人の長に買われた彼は、アブラハムの子孫の芽として高貴な家系の自覚があったにもかかわらず、家僕としての勤めを拒まず、卑しい身分を嫌がらなかった。むしろ主人の命令に対して勤勉で忠実な者として自分を示した。高い見通しをもって、人が賞賛される者として自らを示す身分がどのようなものであっても関係なく、どの身分においても認められることこそ善の目的であり、身分が品行を推薦するよりも、むしろ品行が身分を推薦することこそ特に大切だと考えていたのである。

67

Etenim quo status inferior, eo virtus eminentior. Talem itaque se exhibebat, tam sedulum, ut ei dominus suus totam domum suam crederet, ipsi omnia committeret.

PL 16, 884C

実際、身分が低いほど、徳はより卓越する。こうして彼は、主人が自分の家全体を彼に託し、すべてを彼に任せるほどに、勤勉な自分を示した。

68

20. Unde (Ibid., 7 et seq.) et uxor ejus oculos injecit in eum, capta formae venustate; nihil enim ad nos, si petulantibus oculis aut aetas expetitur, aut pulchritudo. Ars desit, nullum est crimen decoris: illecebra facessat, inoffensa est species, et formae gratia.

PL 16, 884C

20. そこで(創世記39:7以下)彼の妻は彼に目を向け、その姿の魅力に捕らわれた。年齢であれ美しさであれ、ふしだらな目で求められたとしても、それは我々には関わりがないからである。技巧が無ければ、美しさに罪はない。誘惑が退けば、容姿は害にならず、姿の魅力も同じである。

69

Itaque percita atque animi furens interpellat juvenem, et cogente libidine, victa passionum stimulis crimen fatetur.

PL 16, 884C

そこで彼女は激しく心を動かされ、心は荒れ狂って青年に迫り、情欲に駆り立てられ、情念の刺激に屈して、自らの罪を打ち明ける。

70

Verum ille abjurat flagitium, dicens nec moribus Hebraeorum convenire, nec legibus, ut alienum violent thorum, quibus cura est tuendi pudoris; ut integri nuptiarum integris socientur virginibus, nec ulli conveniant feminae, quae legitimi usus thori nesciat: religionemque sibi esse, ne ebrius turpis intemperantiae, ingratus herilis indulgentiae; cui obsequium deberet, ei gravem inferret contumeliam.

PL 16, 884C

しかし彼は、その恥ずべき行いを誓って拒み、こう言った。他人の寝床を犯すことは、ヘブライ人の習わしにも、法にもふさわしくない。その法は恥じらいを守ることに心を砕き、結婚において無垢な者が無垢なおとめと結ばれるようにし、正当な寝床の使い方を知らない女とは、誰も交わらない。また、恥ずべき放縦に酔い、主人の寛大さに恩知らずとなって、本来服従すべき相手に重い侮辱を加えることのないようにするのが、自分にとって敬虔の務めである、と。

71

21. Numquid erubescebat illum vilem dominum tamen dicere, et se servum fateri? Quin etiam cum ambiret mulier, obsecraret etiam metu proditionis, vel amoris sui lacrymas funderet ad extorquendi necessitatem, nec misericordia flexus ad flagitii consensum, nec coactus metu, et precibus restitit, nec minis cessit, praeponens praemiis periculosam honestatem, quam turpem remunerationem casto pudori.

PL 16, 884D

21. 彼は、あの卑しい主人をそれでもなお主人と呼び、自分を奴隷と告白することを恥じただろうか。いや、女が言い寄り、露見の恐れまで持ち出して懇願し、あるいは自らの愛のゆえに涙を流して強いようとしたときにも、慈しみに心を曲げられて恥ずべき行いに同意することもなく、恐れに強いられることもなく、懇願にも屈せず、脅しにも譲らなかった。彼は、報酬よりも危険を伴う高潔を重んじ、貞潔な恥じらいよりも恥ずべき見返りを重んじることはしなかったのである。

72

Iterum quoque (Gen. XXXIX, 11 et seq.) mulier majoribus adorsa tentamentis, cum inflexibilem adverteret, etiam secunda vice immobilem, passione effera et impudentia vires ministrante, juvenem aggreditur, veste apprehensa ad cubile trahens, complexum offerens: et pene ceperat, nisi exuisset Joseph vestem, qua tenebatur; ne exueret amictum humilitatis, indumentum pudoris.

PL 16, 885A

再びまた(創世記39:11以下)、女はいっそう大きな誘惑をもって迫ったが、彼が曲がらないのを見て、二度目にも動かないのを見て、獰猛な情念と厚かましさに力を得て、青年に襲いかかり、衣をつかんで寝床へ引きずり、抱擁を差し出した。ほとんど捕らえていた。もしヨセフが、つかまれていた衣を脱ぎ捨てなかったならば。〔脱ぎ捨てたのは〕謙遜の外套を、恥じらいの衣を、脱ぐことのないためであった。

73

22. Scivit igitur humiliari, qui humiliatus est usque ad carcerem; et cum sustineret calumniam, maluit crimen falsum subire, quam verum referre. Scivit, inquam, humiliari, quia humiliabatur pro virtute.

PL 16, 885A

22. それゆえ、牢獄に至るまでへりくだらされた彼は、へりくだることを知っていた。そして中傷を受けながらも、真実を告げるより偽りの罪状を負うことを選んだ。もう一度言う、彼がへりくだることを知っていたのは、徳のためにへりくだらされたからである。

74

Humiliabatur in typo ejus, qui se erat humiliaturus usque ad mortem, mortem autem crucis: qui venturus erat, ut vitam hanc de somno resuscitaret; et somnium esse hunc vivendi usum doceret, in quo diversae commutationum vices tamquam ebriae, et nihil solidum, nihil firmum, tamquam dormientis somnium videntes non videmus, et audientes non audimus, et manducantes non satiamur, gratulantes non gratulamur, currentes non pervenimus.

PL 16, 885B

彼は、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで自らをへりくだらせることになる者の予型として、へりくだらされた。その者は、この生命を眠りから呼び覚ますために来ることになっていた。そして、この生の営みが夢であることを教えた。そこでは、さまざまな移ろいの交替が酔っているかのようで、確かなものも堅いものも何一つ無い。眠る者の夢のように、見ても見えず、聞いても聞こえず、食べても満たされず、喜んでも喜べず、走っても到達しない。

75

Vanae spes hominum in hoc saeculo, qui ea quae non sunt, tamquam quae sint, sequenda arbitrentur. Itaque inanes et vacuae rerum species tamquam in somnio venerunt, abierunt: astiterunt, evanuerunt. Circumfusae et dispersae sunt, teneri videntur, et non tenentur.

PL 16, 885B

この世における人々の望みは空しい。無いものを、有るもののように、追い求めるべきだと思うからである。こうして、空虚で中身のない物事の姿は、夢のようにやって来て、去った。立ち現れて、消えた。周りに撒き散らされ、つかめるように見えて、つかめない。

76

Denique ubi quis audivit dicentem: Surge qui dormis (Ephes. V, 14) , et de saeculi istius somno exsurrexit, falsa haec intellexit omnia: evigilavit, et fugit somnium, fugit potestas, abiit cura patrimonii, formae venustas, honorum studium.

PL 16, 885C

実に、「眠る者よ、起きよ」と言う声を聞いて(エフェソ5:14)、この世の眠りから起き上がった者は、これらがすべて偽りであったと悟った。目覚めると、夢は逃げ、権力は逃げ、財産への気遣いも、姿の魅力も、名誉への熱望も去った。

77

Haec enim somnia sunt, quibus non moventur, qui vigilant corde: sed dormientes exagitantur.

PL 16, 885C

これらは夢だからである。心が目覚めている者は動かされず、眠っている者が掻き乱される。

78

23. Vadatur hunc sermonem meum sanctus Joseph, non esse perpetua nec diuturna, quae sunt hujus saeculi, qui ab initio nobilis genere, censu dives, subito ignobilis servulus est, et (quod ipsam servitii vilitatem acerbat) degeneris domini aere emptum mancipium.

PL 16, 885C

23. 聖ヨセフは、私のこの言葉の保証人となる。この世のものは永続的でも長続きするものでもない、と。〔vadatur の語形は定かでない。「保証人となる」と取った〕彼は、初めは家柄が高貴で、財産に富んでいたのに、突然、名もない奴隷となり、そして(これが奴隷の身の卑しさそのものを苦くするのだが)、卑しい主人が金で買った奴隷となった。

79

Minus enim vile putatur servire libero: geminatur autem servitus ubi servitur vernaculis. Servus igitur ex genere praeclaro, pauper ex patre divite, de amore ad odium, de gratia ad supplicium: rursus de carcere ad aulam, de reatu ad judicium traductus; neque adversis fractus est, neque elevatus secundis (Gen. XLI, 39 et seq.) .

PL 16, 885C

実際、自由人に仕えるほうが、卑しさは少ないと思われる。だが家内で生まれた奴隷たちに仕えるとき、隷属は二重になる。こうして彼は、高貴な家柄から奴隷へ、富める父から貧しさへ、愛から憎しみへ、好意から刑罰へ、そして再び牢獄から宮廷へ、咎の身から裁きの座へと移された。逆境に砕かれることも、順境に高ぶることもなかった(創世記41:39以下)。

80

24. Astipulatur etiam momentarias esse vices rerum etiam sancti David frequenter variatus status, qui despectus patri, pretiosus Deo; triumpho nobilis, invidia vilis (I Reg. XVI, 11 et seq.) , accitus ad ministerium regium, electus ad affinitatem (I Reg. XVIII, 2 et seq.) , postremo faciem et ora mutatus, exsul regni, fugitans parricidii, nunc sua offendicula deplorabat, et rursus aliena removebat, conciliato haerede nobilior, quam decolorato (II Reg. XII, 1 et seq.) Expertus igitur omnia, pulchre dixit: Bonum mihi quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71) .

PL 16, 885D

24. 物事の移ろいがつかの間であることは、聖なるダビデの身分がしばしば変わったことも裏づける。彼は父には軽んじられたが、神には尊ばれた。凱旋によって高貴となり、妬みによって卑しめられ(サムエル記上16:11以下)、王の務めに招かれ、縁組みに選ばれ(サムエル記上18:2以下)、ついには顔つきと口つきを変えて、王国を追われた者となり、近親殺しから逃げながら、あるときは自らのつまずきを嘆き、またあるときは他人のつまずきを取り除いた。後継者と和解したときのほうが、色あせたときよりも高貴であった〔conciliato haerede nobilior, quam decolorato は意味が定かでない。このように取った〕(サムエル記下12:1以下)。すべてを経験した彼は、見事に言った。「私がへりくだらされたことは、私にとって善い」(詩篇118:71)。

81

25. Quamquam hoc et ad eum possit referri, qui cum esset in Dei forma, facilis inclinare coelos; descendit tamen, et formam servi accipiens nostras portavit infirmitates (Phil. II, 6) : qui praevidens sanctos suos, non quasi rapinam sibi proprium honorem assumere; sed subjicere se aequalibus, et alios sibi anteferre, dixit: Bonum mihi est quod humiliatus sum.

PL 16, 886A

25. もっとも、これは、神の形にありながら、天を傾けることも容易であったのに、降りてきて、僕の形を取り、我々の弱さを担った者についても言いうる(フィリピ2:6)。その者は、自分の聖なる者たちが、奪い取るもののように自分固有の名誉を取るのではなく、同等の者たちに従い、他の者を自分より先に置くことを見通して、こう言った。「私がへりくだらされたことは、私にとって善い」。

82

Bonum mihi est quod me subjeci; ut subjecta mihi sint omnia, et sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 27, 28) . Hanc infunde humilitatem singulorum animis, et te ipsum formam praebe omnibus, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1) .

PL 16, 886B

「私が自らを従わせたことは、私にとって善い。すべてが私に従うようになり、神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:27, 28)。この謙遜を、各人の心に注げ。そしてあなた自身を、皆に対する模範として示し、こう言え。「私に倣う者となれ、私がキリストに倣う者であるように」(一コリント11:1)。

83

26. Discant bonorum operum divitias quaerere, et morum esse locupletes. Pulchritudo divitiarum non in sacculis divitum, sed in alimentis pauperum est. In illis infirmis et egenis melius opes lucent.

PL 16, 886B

26. 彼らが、善い行いの富を求めること、品行において豊かであることを学ぶように。富の美しさは、富める者たちの財布にではなく、貧しい者たちの食糧にある。それら弱く乏しい者たちのもとでこそ、財はよりよく輝く。

84

Discant itaque pecuniosi non sua, sed ea quae sunt Christi, quaerere; ut illos et Christus requirat, ut illis sua largiatur. Impendit pro illis sanguinem suum (Rom. VIII, 32) , effundit illis Spiritum suum, offert illis regnum suum.

PL 16, 886B

それゆえ、富む者たちは、自分のものではなくキリストのものを求めることを学ぶように。キリストが彼らを求め、自分のものを彼らに惜しみなく与えるためである。彼は彼らのために自らの血を費やし(ローマ8:32)、彼らに自らの霊を注ぎ、彼らに自らの王国を差し出す。

85

Quid amplius dabit, qui se ipsum obtulit? Aut quid est quod non sit daturus Pater, qui pro nobis unicum Filium tradidit morti?

PL 16, 886C

自分自身を献げた者が、これ以上に何を与えるだろうか。あるいは、我々のために独り子を死に渡した父が、与えないものがあろうか。

86

Admone igitur illos servire Domino in sobrietate et gratia, tota mentis sedulitate erigere oculos ad coelestia, nihil ponere in lucro, nisi quod vitae aeternae sit; nam iste omnis hujus quaestus saeculi animarum dispendium est.

PL 16, 886C

それゆえ彼らに忠告せよ。節度と恩寵において主に仕え、精神の限りの熱心さで目を天上のものに上げ、永遠の生命に属するもの以外を利得に置かないようにと。この世のこうした利得はすべて、魂の損失だからである。

87

Denique omnium detrimentum passus est (Phil. III, 8) , qui volebat Christum lucrari: quod etsi mirabiliter dixerit, minus tamen expressit, quam acceperat.

PL 16, 886C

実に、キリストを得ようとした者は、すべてを失った(フィリピ3:8)。彼は驚くべき言い方をしたが、それでも、受けたものほどには言い表せなかった。

88

Hic enim de alienis locutus est, Christus autem dixit: Qui vult post me venire, abneget seipsum sibi (Luc. IX, 23) ; ut ipse suum detrimentum sit, quo fiat lucrum Christi.

PL 16, 886C

彼は他人のものについて語ったが、キリストはこう言った。「私に従って来ようとする者は、自分自身を自分に対して否定せよ」(ルカ9:23)。自分自身が自分の損失となり、それによってキリストの利得となるためである。

89

Caduca haec omnia, cum damno, sine lucro: illud solum est lucrum, ubi fructus perpetuus, ubi aeternae merces quietis. 27. Commendo tibi, fili, Ecclesiam, quae est ad Forum Cornelii, quo eam de proximo intervisas frequentius, donec ei ordinetur episcopus.

PL 16, 886D

これらはすべて、損失を伴って過ぎ去るものであり、利得がない。唯一の利得は、永続する実りがあり、永遠の休息の報いがある所にある。27. 子よ、あなたにフォルム・コルネリイにある教会を託す。司教が任命されるまで、近くからそれをより頻繁に訪ねることができるように。

90

Occupatus diebus ingruentibus quadragesimae, tam longe non possum excurrere. 28. Habes illic Illyrios de mala doctrina Arianorum, cave eorum zizania: non appropinquent fidelibus, non serpant adulterina semina: advertant quid propter suam perfidiam acciderit sibi, quiescant, ut veram fidem sequantur.

PL 16, 887A

四旬節の日々が迫って忙しいので、そんなに遠くまで出向くことができない。28. そこにはイリュリア人たちがいる。アレイオス派の悪い教えに染まった者たちだ。彼らのドクムギに用心せよ。信仰者たちに近づかず、偽りの種が這い広がることのないようにせよ。自らの背信のゆえに自分たちに何が起こったかに気づき、静まって、真の信仰に従うように。

91

Difficile quidem imbuti animi infidelitatis venenis abolere possunt impietatis suae glutinum; si tamen in iis virus infaustum inoleverit, nec facile iis credendum putes.

PL 16, 887A

不信仰の毒に染まった心は、自分たちの不敬虔のにかわを取り除くことが確かに難しい。しかし、彼らのうちに不吉な毒が根づいた場合には、容易に彼らを信用すべきでないと考えよ。

92

Nervi enim sunt, et quidam artus sapientiae, non temere credere, maxime in causa fidei, quae raro perfecta est in hominibus.

PL 16, 887A

実際、軽々しく信用しないことは、知恵の腱であり、いわば関節である。とりわけ信仰の問題においてはそうである。信仰は人間のあいだで完全であることがまれなのだから。

93

29. Tamen si quis est, qui licet suspectae sit infirmitatis, et nutantis affectus, purgare habitam de se opinionem velit, permitte ut satisfecisse se putet, indulge aliquantulum; cujus enim excluditur satisfactio, avertitur animus.

PL 16, 887A

29. それでも、疑わしい弱さを持ち、揺れ動く心を持っていながら、自分について抱かれた評判を晴らしたいと望む者がいるなら、自分が弁明を果たしたと思うことを許し、いくらか寛大に扱え。弁明を退けられる者の心は、離れ去るからである。

94

Nam etiam medendi periti cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent; sed tamen medicinae tempus exspectant: nec deserunt invalidum, sed lenioribus verbis, aut quibus possunt, palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi gravescat, aut crudior medicinam respuat: eo quod ad maturitatem pervenire nequeat, si indigestae insolens rerum hujusmodi medicus adhibeat manus.

PL 16, 887B

実際、医術に熟達した者たちも、いわゆる顕著な病を見るときには、薬をすぐには用いない。薬の時機を待つ。そして弱った者を見捨てず、穏やかな言葉で、あるいはできる限りの宥める手段で慰める。放置された病が心の絶望によって悪化したり、未熟なまま薬を拒んだりしないためである。熟するに至ることができないのは、未消化のそのような病に、不慣れな医者が手を加えるからである。

95

Siquidem et pomum cum immaturum exagitatur, cito deperit. 30. Et quia de agro exemplum sumpsimus, praecipe illis inviolata confinii servare jura, paternos custodire terminos, quos Lex tuetur.

PL 16, 887B

果実もまた、熟さないうちに揺さぶられると、すぐに落ちてしまう。30. 畑から例を取ったのだから、彼らに命じよ。隣接する地の侵すべからざる権利を守り、律法が守る父祖伝来の境界を保つようにと。

96

Supra fraternam charitatem frequenter est vicini gratia (Deut. XIX, 14) ; ille enim saepe longe, hic in proximo est, vitae omnis testis, conversationis arbiter. Delectet eum per finitima spatia laxari liberum pecus, et in herba viridi projectum secura captare otia.

PL 16, 887C

兄弟の愛にもまして、しばしば隣人の好意がある(申命記19:14)。前者は遠くにいることが多いが、後者は近くにあり、生活全体の証人、交わりの判定者だからである。隣の地の広がりのなかで放たれた家畜が自由に広がり、緑の草の上に身を投げ出して、安らかな憩いを味わうことが、その隣人を喜ばせるように。

97

31. Servos quoque dominus jure servitii subditos habeat pro moderamine coercitionis, quasi animae consortes. Paterfamilias enim dicitur, ut quasi filios regat; quoniam et ipse Dei servus est, et patrem appellat Dominum coeli, moderatorem potestatum omnium. Vale et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

PL 16, 887C

31. 主人は奴隷たちをも、隷属の法によって従わせて持つとしても、強制の節度をわきまえ、魂を分かち合う者のように扱うように。家長(パテルファミリアス)と呼ばれるのは、子らを治めるように治めるためである。彼自身も神の僕であり、天の主、すべての権力の支配者を父と呼ぶからである。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。あなたがそうしてくれているように。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola III

第3書簡PL 16, 888A
1

FELICIS munusculum praedicat, sed eum quod se a longo tempore non inviserit, arguens; ut non tamdiu procrastinetur, petit. AMBROSIUS FELICI. 1. Misisti mihi tubera, et quidem mirae magnitudinis, ut stupori forent ea tam grandia.

PL 16, 888A

フェリクスの小さな贈り物を称えるが、長いあいだ自分を訪ねなかったことで彼を咎める。これ以上先延ばしにしないよう求める。アンブロシウスよりフェリクスへ。1. あなたは私にトリュフを、それも驚くべき大きさのものを送ってくれた。あまりに大きいので、見る者が呆然とするほどであった。

2

Nolui in sinu, ut aiunt, abscondere: sed aliis quoque demonstrare malui. Itaque partem direxi amicis, partem mihi reservavi. 2. Suave munus, non tamen ita praepollens, ut comprimeret querelam meam jure excitatam, quod nos tamdiu amantes tui nequaquam revisas.

PL 16, 888A

私はそれを、世に言うように、懐に隠しておく気にはならず、ほかの人々にも見せたいと思った。そこで一部は友人たちに送り、一部は自分のために取っておいた。2. 心地よい贈り物ではあるが、あなたを愛している我々のところを長いあいだ全く訪ねてくれないという、正当に掻き立てられた私の恨み言を抑え込むほどの力はない。

3

Et cave posthac ne majora invenias doloris tubera. Nam hujus nominis diversa ratio; ut enim grata in munere, ita in corpore atque in affectu molesta sunt. De te impetra, quominus te abesse doleam; nam causa commotionis meae, desiderium est tui.

PL 16, 888B

そして今後、さらに大きな痛みのトリュフ〔tubera は食用のトリュフのほか「腫れ物」の意にも掛けられている〕を見いだすことのないよう気をつけよ。この名には二通りの意味があるからだ。贈り物としては喜ばしいが、体にあっても心情にあっても厄介なものなのである。あなたの不在を私が嘆かずに済むよう、自分自身に言い聞かせて取り計らえ。私の動揺の原因は、あなたへの思慕なのだから。

4

Effice, si potes, ut minus gratus sis. 3. Rem exposui, causam probavi. Intorquenda est amentata illa non manipularis sententia. Metuisti certe: sed vide quam movear, ut delectet jocari.

PL 16, 888B

できるものなら、あなたがそれほど好ましくない者になるようにせよ。3. 事は述べ、理由も証した。あの革紐を付けた投げ槍のような、並の兵卒のものではない一言〔amentata は革紐を付けた投げ槍。sententia を槍に喩えている〕を、投げつけねばならない。あなたは確かに恐れた。だが見よ、私はどれほど動かされていることか、冗談を言うのが楽しくなるほどである。

5

Postea tamen ne excusaveris: etenim quamvis tua haec vectigalis mihi sit excusatio; male tamen de te judicat, nec de me melius, si aut tuam absentiam muneribus compensandam, aut me muneribus redimendum putes. Vale, et nos amantes tui dilige.

PL 16, 888B

それでも、あとから弁解してはならない。実際、あなたのこの弁解が私にとって納めるべき税のようなもの〔vectigalis は「税として納められるべき」の意か。このように取った〕であるとしても、あなたの不在を贈り物で埋め合わせられると考え、あるいは私を贈り物で買い取れると考えるなら、あなたは自分について悪く判断しており、私についてはなおさらよくない判断をしていることになる。健やかであれ。そして、あなたを愛している我々を愛してほしい。

Epistola IV

第4書簡PL 16, 888C
1

Sermone FELICIS recreatum se esse; maxime vero quod venturum ad basilicae consecrationem eum speraret, postquam celebrassent initi abs se episcopatus diem. Suas ad hoc preces ei promittit, mutuasque ab eodem reposcit, dum ingredietur sancta sanctorum.

PL 16, 888C

フェリクスの言葉に元気づけられたと言う。とりわけ、フェリクス自身が司教職に就いた日を祝ったのちに、聖堂の奉献に来てくれると期待しているからである。そのために自分の祈りを彼に約束し、彼が至聖所に入るときには、同じ祈りを返してくれるよう求める。

2

Tum quae illic contineantur, mystice decursis, FELICIS administrationem praedicat, polliceturque adjutores ei non defuturos. AMBROSIUS FELICI salutem.

PL 16, 889A

ついで、そこに収められているものを奥義の意味でたどったうえで、フェリクスの務めを称え、助け手たちが彼に欠けることはないと約束する。アンブロシウスよりフェリクスへ、挨拶を送る。

3

1. Etsi habitu corporis minus valebam, tamen ubi sermonem unanimi mihi pectoris tui legi, non mediocrem sumpsi ad convalescendum gratiam, quasi quodam tui alloquii puleio refotus; simul quia celebrem utrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, de quo ante momentum cum fratre nostro Bassiano loquebar.

PL 16, 889A

1. 体の調子はやや優れなかったが、私と心を一つにするあなたの胸の言葉を読むと、快復するための少なからぬ喜びを得た。あなたの語りかけというメグサハッカ〔puleium。薬草の名〕で元気づけられたかのようであった。同時に、我々二人にとって祝うべき日、すなわちあなたが最高の司教職の舵を取った日が来ると告げてくれたからでもある。その日のことを、つい先ほど、我々の兄弟バッシアヌスと話していたところであった。

4

Ortus enim sermo de basilicae, quam condidit Apostolorum nomine, dedicatione, dedit huic sermoni viam; siquidem significabat quod sedulo tuae quaereret sanctitatis praesentiam.

PL 16, 889A

実際、〔バッシアヌスが〕使徒たちの名で建てた聖堂の奉献についての話が起こり、それがこの話の道を開いた。というのも、彼があなたの聖性の臨席を熱心に求めていることを示していたからである。

5

2. Tum ego nostris fabulis intexui diem natalis tui, qui foret in exordio ipso kalendarum Novembrium: eumque, si non fallerer, appropinquasse, et crastina celebrandum die; unde posthac non excusaturum.

PL 16, 889B

2. そこで私は我々の雑談に、あなたの誕生日〔natalis。ここでは §1 の、あなたが司教職に就いた日の記念日を言う〕を織り込んだ。それは十一月のカレンダエ〔朔日〕のまさに初めに当たるはずで、私の思い違いでなければもう近づいており、明日祝うことになる。だからこの先は、あなたは辞退しないだろう、と。

6

Promisi ergo de te, quoniam et tibi id de me licet: promisi illi, exegi mihi; praesumptum enim habeo quod affuturus sis, quia debes adesse. Non ergo te magis meum promissum tenebit, quam tuum institutum, qui id in animum indueris, ut quod oportet facias.

PL 16, 889B

そこで私はあなたの名で約束した。あなたも私の名で同じことをしてよいのだから。彼に約束し、自分にはその実行を求めた。あなたは来るだろうと私は前提している。来る義務があるのだから。それゆえ、私の約束があなたを縛る以上に、あなた自身の決意があなたを縛るはずである。すべきことを行おうと心に決めているあなたなのだから。

7

Advertis itaque quia non tam promissi audax, quam tui conscius fratri spopondi. Veni igitur, ne duos sacerdotes redarguas: te, qui non adfueris; et me, qui tam facile promiserim.

PL 16, 889B

だから分かるであろう、私が兄弟に請け合ったのは、約束に大胆だったからというより、あなたをよく知っていたからだということが。さあ来よ。二人の司教を咎めることのないように。来なかったあなたと、あまりに軽々と約束した私とを。

8

3. Natalem autem tuum prosequemur nostris orationibus, et tu nostri in tuis votis non obliviscaris.

PL 16, 889B

3. あなたの誕生日を、我々は祈りをもって祝う。あなたも自分の祈願の中で我々を忘れないように。

9

Te noster spiritus comitabitur: tu quoque cum ingredieris secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum (Exod. XXVI, 35 et seq.) : facito nostro more, ut nos quoque tecum inducas.

PL 16, 889B

我々の霊はあなたに付き添う。あなたもまた、「至聖所」と呼ばれる第二の幕屋に入るとき(出エジプト記26:35以下)、我々の習いに従って、我々をも一緒に導き入れよ。

10

Cum spiritu adoles aureum illud thymiamaterium, nos ne intermiseris; ipsum est enim quod in secundo tabernaculo est, de quo plena sapientiae oratio tua sicut incensum dirigitur ad coelestia.

PL 16, 889C

霊をもってあの金の香炉に香をたくときも、我々を省くな。第二の幕屋にあるのは、まさにその香炉であり、そこから知恵に満ちたあなたの祈りが、香のように天へ向かって立ちのぼるのだ。

11

4. Ibi arca Testamenti undique auro tecta, id est, doctrina Christi, doctrina sapientiae Dei. Ibi dolium aureum habens manna; receptaculum scilicet spiritalis alimoniae, et divinae promptuarium cognitionis. Ibi virga Aaron insigne sacerdotalis gratiae.

PL 16, 890A

4. そこには、四方を金で覆われた契約の箱がある。すなわちキリストの教え、神の知恵の教えである。そこにはマナを入れた金の壺がある。霊的な糧の入れ物であり、神的な認識の倉である。そこにはアロンの杖があり、司祭の恩寵の印である。

12

Aruerat ante, sed in Christo refloruit. Ibi Cherubim super tabulas Testamenti, lectionis cognitio sacrae.

PL 16, 890A

それは以前は枯れていたが、キリストにおいて再び花を咲かせた。そこには契約の板の上にケルビムがおり、聖なる書の読解による認識である。

13

Ibi propitiatorium, supra quod in excelsis Deus Verbum est, imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15) , quod tibi dicit: Loquar tecum desuper propitiatorium de medio duorum Cherubim (Exod. XXV, 22) ; sic enim loquitur nobiscum, ut nos ejus sermonem intelligamus: vel quia non mundana, sed intelligibilia loquitur, sicut ait: Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII, 2) .

PL 16, 890A

そこには贖いの座があり、その上の高みには、神なる言葉、見えない神の像がいる(コロサイ1:15)。彼があなたに言う。「私は贖いの座の上から、二つのケルビムのあいだで汝と語ろう」(出エジプト記25:22)。実に彼は、我々が彼の言葉を理解できるように我々と語り、あるいはまた、この世のことではなく知性で捉えるべきことを語るのである。彼自身が言うとおりである。「私は譬えをもって私の口を開く」(詩篇77:2)。

14

Ubi enim Christus, ibi omnia, ibi doctrina ejus, ibi peccatorum remissio, ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium.

PL 16, 890A

キリストのいるところには、すべてがあるからだ。そこには彼の教えがあり、罪の赦しがあり、恩寵があり、死者と生者の分離がある。

15

5. Et Aaron quidem semel stetit in medio eorum, objiciens se, ne mors transiret ad viventium agmina a funeribus mortuorum (Num. XVI, 47, 48) .

PL 16, 890B

5. アロンは確かに一度、彼らの真ん中に立ち、自らを差し出して、死者の遺体から生者の群れへ死が移らないようにした(民数記16:47, 48)。

16

Hic autem quasi Verbum semper stat in singulis, quem nos non videmus, intra nos separans rationabiles virtutes a cadaveribus passionum lethalium, et pestilentium cogitationum.

PL 16, 890B

だが彼は言葉として、いつも一人ひとりのうちに立っている。我々には見えないが、我々の内で、理性的な徳を、死をもたらす情念と疫病のような思いの屍から切り離している。

17

Hic stat, quasi qui in hunc mundum venerit, ut aculeum mortis hebetaret, devoratorium ejus obstrueret, viventibus aeternitatem gratiae daret, defunctis resurrectionem concederet (Hebr. II, 14, 15) .

PL 16, 890B

彼は、この世に来た者として立っている。死の刺を鈍らせ、その呑み込む口を塞ぎ、生きる者には恩寵の永遠を与え、死んだ者には復活を授けるために(ヘブライ2:14, 15)。

18

6. Huic tu militas bonam militiam (I Tim. I, 18) , hujus depositum custodis, hujus pecuniam feneras, secundum quod scriptum est: Fenerabis gentibus (Deut. XV, 6) .

PL 16, 890B

6. あなたは彼のために立派な戦いを戦い(一テモテ1:18)、彼の預かり物を守り、彼の金を貸し付けている。書かれているとおりである。「汝は諸国民に貸すであろう」(申命記15:6)。

19

Bonum fenus spiritalis gratiae, quod veniens Dominus cum usuris exiget; et cum te bene dispensasse invenerit, dabit tibi plura pro paucioribus: eritque mihi fructus dulcissimus, quod meum in te judicium comprobabitur.

PL 16, 890C

霊的な恩寵という良い貸し付けであり、来たる主が利息を付けて取り立てるものである。あなたがよく管理したと見いだすとき、主は少ないものに代えて多くを授ける。そして私にとっては、私のあなたへの判断が裏づけられるという、この上なく甘い実りとなる。

20

Ordinatio non reprehendetur, quam accepisti per impositionem manuum mearum, et benedictionem in nomine Domini Jesu (II Tim. I, 6) . Fac ergo bonum opus, ut in illo die mercedem invenias, et ego in te, et tu in me requiescamus.

PL 16, 890C

私の按手と、主イエスの名による祝福をもってあなたが受けた叙任は、非難されることがない(二テモテ1:6)。だから善い業を行え。かの日に報いを見いだし、私があなたのうちに、あなたが私のうちに、憩うために。

21

7. Multa messis Christi, sed pauci operarii; et difficile reperiuntur, qui adjuvent. Verum hoc vetus: sed potens est Dominus, qui mittat operarios in messem suam (Matth. IX, 37) .

PL 16, 891A

7. キリストの収穫は多いが、働き手は少ない。助ける者はなかなか見つからない。これは昔からのことだ。だが、働き手をその収穫へ送り出す主には力がある(マタイ9:37)。

22

Certe in illo ordine Comensium jam plerique coeperunt credere magisterio tuo, et doctrina tua verbum Dei receperunt: sed qui dedit credentes, et adjutores dabit; quo et tibi excusandi auferatur necessitas, quod serius nos inviseris: et mihi crebrior tuae praesentiae refundatur gratia. Vale, et nos dilige, ut facis.

PL 16, 891A

確かに、コモの人々のあの団体〔ordo の意味は定かでない。コモの人々の集まりと取った〕のうちでは、すでに多くの者があなたの教えを信じ始め、あなたの教えによって神の言葉を受け入れた。だが、信じる者たちを与えた者は、助け手をも与えるであろう。そうすれば、あなたが我々をあまり訪ねなかったことの弁解の必要は取り去られ、私にはあなたがいてくれる喜びがより頻繁に注ぎ返されるであろう。健やかであれ。そして、いつものように我々を愛してほしい。

Epistola V

第5書簡PL 16, 891A
1

Sententiam abs se in causa Indiciae latam defendens, SYAGRII judicium arguit, quod legitima in eo forma non servata sit.

PL 16, 891A

インディキアの件で自分の下した判決を擁護し、シュアグリウスの裁きを、そこに正規の形が守られていないとして論難する。

2

Maximum tragoediae auctorem apud se non comparuisse: Syagrium inspectionem virgini contumeliosissimam decrevisse; cum alia, unde judicari virgo debeat, suppetant: inspectionem incertam atque inutilem; aliud enim obstetricum officium esse: non ergo hac ratione causam decidendam; praesertim cum peperisse diceretur Indicia.

PL 16, 891B

マクシムスはこの悲劇の首謀者でありながら自分のもとに出頭しなかったこと。シュアグリウスはおとめにとって最も侮辱的な検査を決めたこと。おとめの是非を判断する手立てはほかにもあること。検査は不確かで無益であること。産婆の務めは別のものであること。それゆえこの理由で事を決すべきでないこと。ことに、インディキアが子を産んだと言われているのだから。

3

In quibus inspectio sit toleranda! Syagrium vanam afferre excusationem: Maximum vere accusatorem esse. Postremo accusatione ac testibus rursus vituperatis, refertur Marcellinae aliarumque pro Indicia testimonium, post quod judicium Ambrosianum subjicitur.

PL 16, 891B

どのような場合に検査が容認されるべきか。シュアグリウスは空しい弁解を持ち出していること。マクシムスこそまことの告発者であること。最後に、告発と証人がふたたび非難され、マルケリナとほかの者たちがインディキアのために行った証言が述べられ、その後にアンブロシウスの判決が付される。

4

AMBROSIUS SYAGRIO. 1. Prospiciendum esse ne de nostro obloquantur judicio charissimi nostri Veronenses, propriis texuisti litteris. Non arbitror fore, certe non solent.

PL 16, 891B

アンブロシウスよりシュアグリウスへ。1. 我々のいとも愛するヴェローナの人々が我々の判断に異を唱えることのないよう気を配らねばならない、とあなたは自筆の書簡に綴った。そうなるとは思わない。少なくとも、異を唱える習いはない。

5

Aut si obloquantur, de quo obloqui soleant, haud dubie liquet: cum exasperati huc veniant, pacifici ad te revertantur; praesertim cum hoc judicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus nostris participatum processerit: tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solus vindicandum putaris; in quo tamen ante judicium praejudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctae memoriae judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis, in periculum reatus deducendam arbitrare: cui invidia esset a vanis, ab haereticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus, per avaritiam, per intemperantiam, quaerentibus proprii libertatem flagitii; ab iis, postremo qui domo ejus ejecti atque eliminati forent, quod discolora opera subtexerent, quam prima fronte suae professionis praetenderant.

PL 16, 891C

あるいはもし異を唱えるとして、何について異を唱えるのが常であるかは、疑いなく明らかである。憤慨してここへ来た者が、穏やかにあなたのもとへ帰る、ということについてである。ことに、我々のこの判断は、我々の兄弟たち、同じ司教たちと分かち合われて進められたのに対し、あなたは、いかなる兄弟の助言も得ず、この裁きを自分ひとりで主張すべきだと考えたのだから。しかもそこであなたは、裁きの前に先入観の裁きを下してしまった。すなわち、聖なる記憶のゼノの判断によって是認され、その祝福によって聖別された娘を、これほどの年月ののちに、咎の発端を作る者もなく、告発者もなく、告発を公言する者もなく、罪責の危険に引き出すべきだと考えているのだ。その娘に対しては、虚しい者たち、異端者たち——彼ら自身の望むとおりに〔ut ipsi volunt の意味は定かでない〕——、汚らわしい人々が、悪行により、貪欲により、放縦により、憎悪をかき立てていた。自らの恥ずべき行いの自由を求める者たちによってである。最後に、彼女の家から放り出され追い払われた者たちによってもである。彼らは、自分たちの公言の表向きに最初に掲げたものとは違う色の行いを、あとから織り込んだからである。

6

2. Hujusmodi accusatores, hujusmodi testes in tuo constituebas judicio, qui neque accusare audebant, neque delationis se nexu obligare; atque ita inspectioni adjudicandam constituebas virginem, quam nullus argueret, nullus deferret. Ubi haec cognitionis solemnitas?

PL 16, 892A

2. このような告発者、このような証人を、あなたは自分の法廷に立てた。告発する勇気も、告発の拘束に自らを縛る勇気もない者たちである。こうしてあなたは、誰も咎めず誰も告発しないおとめを、検査に付すべき者として定めた。審理のこの厳粛な形式はどこにあるのか。

7

Ubi talis judicandi formula? Si leges publicas interrogamus, accusatorem exigunt: si Ecclesiae: Duobus, inquit, et tribus testibus stat omne verbum (Matth. XVIII, 16) : sed illis testibus qui ante hesternum et nudiustertius non fuerint inimici; ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci sese velint.

PL 16, 892A

このような裁きの型式はどこにあるのか。公の法に問えば、告発者を要求する。教会の〔法〕に問えば、こう言う。「二人また三人の証人によって、すべての言葉は立つ」(マタイ18:16)。だがそれは、昨日・一昨日より前から敵でなかった証人でなければならない。怒って害を加えようと望むことのないように、傷つけられて復讐しようと望むことのないようにである。

8

3. Inoffensus igitur affectus testium quaeritur; ita tamen ut accusator prius in medium procedat.

PL 16, 892B

3. 証人たちの心情が害されていないことが求められるのである。ただし、その前に告発者が真ん中に進み出ねばならない。

9

Ipsi illi presbyteri Judaeorum (Daniel XIII, 34 et seq.) manus suas prius supra caput imposuerunt Susannae, et accusationem professi sunt, et pariter addiderunt testimonii auctoritatem, quam imprudenter populus sub errore positus acceperat: sed divino judicio per prophetam retexit, et redarguit omnipotens Deus; ut liqueret omnibus eos velle invidiam praeseminare adversum innocentis periculum qui deficerent accusationis argumento, et firmamento probationis, conjicientes videlicet quod si praeoccupatis vulgi auribus invidia mentem incesseret, praejudicium examinandae veritatis inferret.

PL 16, 892B

ユダヤ人の長老たち(ダニエル13:34以下)でさえ、まず自分たちの手をスサンナの頭の上に置き、告発を公言し、同時に証言の権威を加えた。民は誤りの中にあって、思慮なくそれを受け入れた。しかし全能の神が、神的な裁きによって預言者を通してそれを覆し、論駁した。こうして皆に明らかになったのは、彼らが、告発の根拠と立証の支えを欠いていたために、無実の者の危険に対して憎悪を前もってまき散らそうとしていたことである。つまり、民衆の耳が先入観で占められていれば、憎悪が心を襲い、真理を吟味する前に先入観を持ち込むだろうと、彼らは踏んでいたのである。

10

Etenim cum audita praeveniunt, aurem obstruunt, animum occupant; ne probatio desideretur, ut rumor pro convicto teneatur crimine. 4. Nos igitur accusatorem exegimus, et auctorem totius scenae Maximum perurgendum arbitrati sumus.

PL 16, 892C

というのも、聞いたことが先回りすると、耳をふさぎ、心を占めてしまい、立証が求められなくなり、噂が立証済みの罪状とみなされるようになるからである。4. そこで我々は告発者を求め、この劇全体の首謀者マクシムスを強く追及すべきだと考えた。

11

Verum ille accusationem, quam studio informaverat, verbo detulerat, deseruit professione; et tamen affectu urgebat, arte exsequebatur: sed fugiebat nomine, quod diffideret probationi.

PL 16, 892C

ところが彼は、熱意をもって形づくり言葉で訴え出た告発を、正式の申告としては放棄した。それでも、心情では追及し、技巧で遂行していた。ただ、立証に自信がなかったので、名を出すことは避けていた。

12

Denique sparsis rumoribus, sed etiam epistolis compositis et destinatis, quaesivit acerbare invidiam delationis: sed nequaquam opprimi potuit integritas et circumveniri. Nam si habuisset probationes, numquam inspectionem tua sententia flagitavisset.

PL 16, 892C

実に、噂をまき散らしただけでなく、書簡を作成して送りつけさえして、告発の憎悪をかき立てようとした。しかし、無傷の身は決して圧し潰されも欺かれもしなかった。もし彼に証拠があったなら、あなたの判決で検査を要求することは決してなかったはずである。

13

5. Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam credideris, non possum advertere.

PL 16, 893A

5. だから、あなたが産婆を用いるべきだと考えたことが、何を意図し、どこを目指すのか、私には理解できない。

14

Itane ergo liberum erit accusare omnibus, et cum probatione destiterint, patebit ut genitalium secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacrae virgines ad hujusmodi ludibria, quae et visu et auditu, horrori et pudori sunt?

PL 16, 893A

では、誰にとっても告発することは自由であり、立証をあきらめたときには、陰部の秘密の検査を求めることができるようになり、聖なるおとめたちは、見ても聞いても恐怖と恥を催すこのような嘲弄に、いつも引き渡されるというのか。

15

Denique non minima etiam in tuis litteris tentatae expressionis verecundia est. Quae ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare non queunt, ea possunt in virgine sine ejus tentari verecundia?

PL 16, 893A

実に、あなたの書簡にも、それを口にしようとして感じた恥じらいは少なからず見える。他人の耳に響かせるのさえ、恥じらいを損なわずにはできないことを、おとめにおいては、その恥じらいを損なわずに試みることができるのか。

16

6. Invenisti tibi vile mancipium, procacem vernulam, cur non abutaris pudibundo ministerio, et exponas ejus modestiam; cum praesertim nihil sanctius in virgine sit, quam verecundia?

PL 16, 893A

6. あなたは卑しい奴隷、厚かましい家生まれの奴隷を手に入れたのだから、なぜ恥じらいを伴う務めを濫用し、おとめの慎みをさらさないのか。おとめにあって恥じらいほど聖なるものはないというのに。

17

Non enim sacra virgo ut corpore tantummodo integra sit quaeritur, et non ut in omnibus ejus inoffensus maneat pudor.

PL 16, 893B

実際、聖なるおとめについては、ただ体が無傷であるかどうかが問われるのではなく、そのすべてにおいて恥じらいが損なわれずに保たれているかどうかが問われるのだ。

18

Virgo Domini suis est nixa fulcris ad sui probationem, nec alienis dotibus eget, ut se virginem probet: et nec abditorum, occultorumque inspectio, sed obvia omnibus modestia astipulatur integritati.

PL 16, 893B

主のおとめは、自分を立証するのに、自分自身の支えに寄りかかっており、自分がおとめであることを示すために他人の資質を要しない。隠されたもの、秘められたものの検査ではなく、すべての人の目に見える慎みが、その無傷の身を証する。

19

Non placet Deo, quam non suorum gravitas morum probat: non probatur Domino, quae unius obstetricis indiget testimonio, quod plerumque quaeritur pretio.

PL 16, 893B

自分の品行の重みが証しない者は、神に喜ばれない。ひとりの産婆の証言を要する者は、主に是認されない。その証言は、たいてい金で求められるものである。

20

Ea ergo tibi locuples videtur ad fidem, quae et redimi et falli potest: ut excuset ream, et crimen tegat, aut nesciat, et non possit flagitium deprehendere?

PL 16, 893B

では、買収もされ欺かれもしうる者が、あなたには信頼に値する者と思えるのか。被告をかばい、罪状を覆い隠すかもしれず、あるいは知らずに、不祥事を見抜けないかもしれないのに。

21

7. Neque vero illud justum arbitror, quod tuis comprehendisti litteris, quia nisi inspecta fuerit, integritas periclitetur, et incerto sui fluctuet. Ergo omnes quae inspectae non sunt, periculum subierunt pudoris?

PL 16, 893B

7. さらに、あなたが書簡に記した、検査されなければ無傷の身が危うくなり、自らについて不確かなまま揺れる、という論も、正当とは思わない。では、検査されていない女たちは皆、恥じらいの危険を受けたことになるのか。

22

Ergo et quae nupturae sunt, prius inspiciantur, ut nubant probatiores? Ergo et quae velandae sunt, prius subjiciendae sunt hujusmodi attrectationi; non enim visitantur, sed attrectantur: et rectius secundum tuam sententiam inspicitur non probata, quam consecrata.

PL 16, 893B

では、嫁ごうとする者も、より立証された者として嫁ぐために、先に検査されるのか。ではヴェールを受けようとする者も、先にこのように触れられることに服せしめられねばならないのか。彼女たちは診察されるのではなく、触られるのだから。あなたの判決に従えば、聖別された女より、立証されていない女のほうが、いっそうふさわしく検査されることになる。

23

8. Quid, quod etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi inspectionis fidem, et ipsis medicinae vetustis doctoribus id sententiae fuisse?

PL 16, 893B

8. さらに、侍医長たち自身も、検査の信頼性は十分明らかには把握できないと言い、医術の古い師たち自身もそう考えていた、ということはどうか。

24

Nos quoque usu hoc cognovimus, saepe inter obstetrices obortam varietatem, et quaestionem excitatam; ut plus dubitatum sit de ea, quae inspiciendam se praebuerit, quam de ea, quae non fuerit inspecta.

PL 16, 893B

我々も経験によってこれを知った。産婆たちのあいだにしばしば食い違いが生じ、疑義が起こされた。その結果、検査を受けた女のほうが、検査されなかった女よりも、いっそう疑われたのである。

25

Siquidem et proximo id comperimus exemplo: nam quaedam conditionis servilis Altini inspecta et refutata, postea Mediolani non meo quidem jussu, sed Nicenti ex tribuno et notario domini vel patroni sui voluntate visitata est a peritissima et locupleti femina hujusmodi artis; et cum simul ista suppeterent, ut neque paupertas obstetricis suspectam faceret fidem, neque indocilitas imperitiam, tamen adhuc manet quaestio.

PL 16, 894A

実際、これは最近の例でも知ったことである。アルティヌムで奴隷の身分のある女が検査され、はねつけられた。その後ミラノで、私の命令によってではなく、元護民官兼書記ニケンティウス〔底本は Nicenti(属格)。主格を Nicentius と取った。ミーニュの脚注は、古い版が Nicenti extribuni et notarii と刷るのに対し、写本はすべて Nicenti ex tribuno et notario と読むとし、この人をパウリヌス『アンブロシウス伝』に見えるニケンティウスとする〕、すなわち彼女の主人あるいは保護者の意向によって、この技に熟達した裕福な女性により診察された。そして、産婆が貧しいがゆえに信頼を疑われることもなく、不慣れがゆえに未熟を疑われることもなかったにもかかわらず、なお問題は残っている。

26

9. Quid profuit igitur eam inspici, cum damnatio maneat? Nam ut quisque voluerit, aut imperitam medicam, aut redemptam asseret; ita sine effectu ullo injuria inspectionis est. Quid deinde fiet? Quotiescumque emerserit, qui non credat, toties virgo attrectabitur?

PL 16, 894A

9. では、有罪判決が残るのに、彼女が検査されて何の益があったのか。誰であれ望みさえすれば、未熟な医師だったとか、買収されたとか言い立てるであろう。こうして、検査という侮辱は何の効果もない。それでどうなるのか。信じない者が現れるたびに、おとめはそのたびに触れられるのか。

27

Nam si umquam se visitandam abnuerit, secundum assertionem tuam de crimine confitebitur. Et facilius est ut refutet, quod numquam fecerit, quam quod fecerit. Variabuntur igitur obtetrices, ne suspectae aliqua repetatur gratiae.

PL 16, 894B

もし一度でも診察を拒めば、あなたの主張に従って罪状を自白したことになるだろう。しかも、自分が決してしなかったことをはねつけるほうが、したことをはねつけるよりも容易なのである。そこで産婆〔底本は obtetrices。obstetrices と読む〕は取り替えられるだろう。好意を疑われた産婆がふたたび呼ばれることのないように。

28

Erit itaque inter plures, quamquam paucarum etiam in magnis urbibus hic usus medendi sit: erit, inquam, vel malevola, vel imperita, quam pudoris claustra praetereant, et per imperitiam integro notam affigat pudori.

PL 16, 894B

こうして多くの産婆のうちには——大きな都市でさえ、この治療の技を行う者は少ないのだが——必ず、悪意があるか未熟かの女が出てくる。その女は恥じらいの閂を見過ごし、未熟さのゆえに、無傷の恥じらいに汚名を押しつけるであろう。

29

Vides in quod periculum inducas virginalem professionem, dum obstetricem adhibendam putas; ut jam non solum verecundiae suae dispendio, sed etiam obstetricis incerto periclitetur. 10. Nunc consideremus quod obstetricis officium sit.

PL 16, 894B

あなたは、産婆を用いるべきだと考えることで、おとめとしての誓願をどれほどの危険に引き入れているか、見えているであろう。もはや自らの恥じらいが失われる危険だけでなく、産婆の不確かさによる危険にまでさらされるのだ。10. さあ、産婆の務めとは何か、考えてみよう。

30

Legimus etiam in veteri Testamento obstetrices, sed non inspectrices: denique ad parturientes ingrediebantur, non ad virgines; ut partus susciperent, non ut pudorem examinarent.

PL 16, 894B

我々は旧約でも産婆たちを読むが、検査する女たちは読まない。実に、彼女たちが入っていくのは産む女のもとであって、おとめのもとではない。子を取り上げるためであって、恥じらいを吟味するためではない。

31

Unde et obstetrices dictae, eo quod obsistant dolori: vel certe pignori, ne laxatis uteri genitalibus claustris, in terram defluat. Secundo et tertio loco in Scripturis invenimus obstetrices adhibitas: sed ubique partui, nusquam inspectioni.

PL 16, 894C

それゆえ産婆(obstetrix)とも呼ばれるのは、痛みに立ち向かう〔obsistant〕からである。あるいは、子宮の産門の閂が緩んで、胎児が地に落ちることのないよう守るからである。聖書では二度目、三度目にも産婆が用いられているのを見いだすが、いずれも出産のためであって、検査のためではない。

32

Primo ubi Rachel parturit (Gen. XXXV, 17) , deinde ubi Thamar parit (Gen. XXXVIII, 27) , tertio ubi necandos mares Pharao mandat Hebraeorum obstetricibus (Exod. I, 15 et seq.) ; quando responderunt illae, non eo more Hebraeas feminas parere, quo pariunt Aegyptiae: sed Hebraeas prius parere, quam introeant obstetrices ad eas.

PL 16, 894C

第一は、ラケルが産むとき(創世記35:17)、次は、タマルが産むとき(創世記38:27)、第三は、ファラオがヘブライ人の産婆たちに男の子を殺すよう命じるときである(出エジプト記1:15以下)。そのとき彼女たちは、ヘブライの女たちは、エジプトの女たちが産む習いのようには産まない、ヘブライの女たちは、産婆が入る前に先に産むのだ、と答えた。

33

Qui locus ut superiori utilis ad Hebraeorum salutem; ita reliquo confragosus ad obstetricum fidem, quae didicerunt mentiri pro salute, et fallere pro excusatione.

PL 16, 894C

この箇所は、前の部分ではヘブライ人の救いに役立つが、残りの部分では産婆たちの誠実という点で難がある〔superiori と reliquo の指すものは定かでない。このように取った〕。彼女たちは、救うためには偽り、弁解のためには欺くことを学んだのだから。

34

11. Quid igitur suspecta et dubia captamus; cum majora sint alia examinandae veritatis documenta et testimonia, in quibus expressiora insignia vel temerati pudoris sint? Quid enim est quod magis publicum sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis?

PL 16, 895A

11. ではなぜ我々は疑わしく不確かなものに手を伸ばすのか。真実を吟味するための、もっと大きな他の証拠と証言があり、そこには汚された恥じらいのいっそうはっきりした徴があるのに。実際、恥じらいを傷つけることと、おとめの身を散らすことほど、公になるものがあろうか。

35

Nihil profecto quod magis se prodat, quam castitatis dispendium. Tumescit alvus, et incedentem fetus sui onera gravant; ut praetermittamus alia, quibus se vel tacita prodit conscientia. 12. At forte sterilitatis obtentu abscondi in aliquibus possit flagitium.

PL 16, 895A

貞潔を損なうこと以上に、自らを露わにするものは確かにない。腹が膨らみ、歩く者を胎児の重みが圧迫する。ほかのことは省くが、黙していても良心が自らを露わにする場合もある。12. だが、不妊を口実にして、ある女たちでは不祥事を隠せるかもしれない。

36

Hic vero cum editus partus et expositus, vel necatus (dum invidiae magis, quam probationi consulitur) dissipatus sit per aures universorum, strangulata est libertas calumniarum, si peperit.

PL 16, 895A

ところが、ここでは、産み落とされた子が捨てられ、あるいは殺された、という話——これは立証よりも憎悪を考えてのことである——が、すべての人の耳に広められてしまった以上、もし産んだのなら、誹謗の自由は絞め殺されている〔文意が取りにくい。dissipatus sit の主語を partus と取った〕。

37

Nempe Veronae fuit, visebatur frequenter a virginibus et mulieribus; in honore enim semper erat. Visebatur et a sacerdotibus propter pudicitiae reverentiam, et gravitatis speculum. Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet?

PL 16, 895B

実際、彼女はヴェローナにいて、おとめや女たちにしばしば訪ねられていた。いつも敬われていたからである。司教たちにも訪ねられていた。貞潔への敬意と、重厚さの鑑としてである。では、姿そのものが自らを露わにするような罪状を、どうして隠せたであろう。

38

Quomodo texit uterum? quomodo non refugit aspectum mulierum, oculos salutantium? quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: denique Scriptura hos maximos dicit dolores, qui sunt parturientis (Gen. III, 16) .

PL 16, 895B

どうして腹を隠したのか。どうして挨拶に来る女たちの視線、その目を避けなかったのか。どうして産みの苦しみの中で声を押し殺したのか。だが、痛みはそれを許さない。実に聖書は、最も大きな痛みとは産む女のそれだと言う(創世記3:16)。

39

Sic enim, inquit, dies Domini subito venit, et improvisus adest, ut dolor partus, qui intercludit omnia effugia delitescendi (Esai. XIII, 8, 9) . 13. Haec est verior documentorum fides, quam erubescunt et mulieres.

PL 16, 895B

実際、こう言う。「主の日は突然来て、思いがけず臨む。産みの痛みのように、隠れるあらゆる逃げ道をふさぐ」(イザヤ13:8, 9)。13. これこそ、女たちでさえ赤面するような証拠の、より真実な信頼性である。

40

Denique Elisabeth occultabat se mensibus quinque; eo quod sterilis conceperat in senectute (Luc. I, 24) . His signis et ipsa Mariae virginitas apud ignaros mysterii, probri suspectabatur.

PL 16, 895C

実に、エリサベトは五か月のあいだ身を隠した。不妊の女が老年になって身ごもったからである(ルカ1:24)。このような徴によって、奥義を知らない者たちのあいだでは、マリアのおとめの身そのものも、不名誉の嫌疑をかけられた。

41

Unde et Joseph, cui desponsata erat virgo, suspectum habebat vitium; dum adhuc nesciret Dominicae incarnationis sacramentum (Matth. I, 18) . 14. Quid ergo negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam legerim, non astruo, nec verum arbitror.

PL 16, 895C

それゆえヨセフも、おとめが自分に婚約されていたのに、過ちを疑っていた。まだ主の受肉の秘義を知らなかったからである(マタイ1:18)。14. では、おとめたちは検査されるべきでないと、なぜ我々は言い張るのか。さしあたり、どこにも読んだことのないことは、私は主張せず、真実だとも考えない。

42

Sed quia pleraque ad speciem facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter praetendimus (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu poenae) relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus injuriae deterret metus: apud quas nulla cura pudoris, et castitatis gratia, sed poenae timor est.

PL 16, 895C

しかし我々は、多くのことを真実のためではなく外見のために行い、しかも誤りのために、多くのことをしばしば口実として掲げる。(刑罰への恐れによらなければ正しく行う術を知らない者がいるからである。)ならば、これは、恥じらいが転落から呼び戻してくれるのではなく、ただ侮辱への恐れだけが踏みとどまらせる女たちに任せよう。そういう女たちには、恥じらいへの配慮も貞潔の尊さもなく、あるのは刑罰への恐れである。

43

Relinquamus vernaculis, quibus formido est deprehendi magis, quam peccasse. Absit a virgine sacra, ut obstetricem noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen pudoris.

PL 16, 895D

家生まれの奴隷女たちに任せよう。彼女たちが恐れるのは、罪を犯したことよりも、見つかることである。聖なるおとめには、産婆を知ることなど絶対にあってはならない。産婆は出産のためのものであり、痛みの治療と見なされるもので、恥じらいを調べるためのものではない。

44

Relinquamus etiam illis, si quae gravibus appetitae calumniis, oppressae testimoniis, strangulatae argumentis, ad id confugiant, ut se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina integritatis.

PL 16, 895D

また、重い誹謗に襲われ、証言に押しつぶされ、論証に絞め上げられて、せめて体が守られたことが立証されるよう、自ら検査を差し出す方へ逃れる女がいるなら、そうした者にも任せよう。——もっとも、恥じらいの美しさと無傷の身の規律が揺らいでいる女たちにおいて、それが見つかり得るとすれば、の話だが。

45

Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis, quam mentis praerogativa. Malo morum signaculo, quam corporis claustro virginitatem exprimi.

PL 16, 896A

それでも、肉の特権が精神の特権よりも重んじられるところでは、事態は思わしくない。私は、おとめの身が、体の閂によってではなく、品行の印によって示されることを望む。

46

15. Jam illud praeclarum, quod scripsisti insinuatum tibi a quibusdam quod nequaquam tibi communicarent, si eam sine visitatione suscipiendam crederes. Ergo judicandi accepisti formulam. Quales illi, qui volunt praescribere sacerdotibus quid sequi debeamus?

PL 16, 896A

15. 次に、あなたが書いたあの見事な点がある。もし彼女を診察なしに受け入れるべきだと考えるなら、彼らはあなたと決して交わりを持たない、とある人々からほのめかされた、というのだ。それなら、あなたは裁きの型式を受け取ったのだ。司教たちに、我々が何に従うべきかを命じようとする者たちとは、いかなる者か。

47

Liberavimus itaque te a cognitionis gravissimae necessitate, ne necesse haberes formulam mandatam exsequi. Quid nobis futurum est, qui eorum studiis non obtemperavimus? 16. Sed tamen scio illic plerosque esse, qui timeant Dominum.

PL 16, 896A

それゆえ我々は、あなたを、極めて重い審理の必要から解いた。命じられた型式を実行しなければならない事態にならないように。だが、彼らの熱意に従わなかった我々には、何が待っているのか。16. とはいえ、あそこには主を畏れる者が大勢いることを私は知っている。

48

Nam et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam: quos aiunt eo offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet atque ambiat.

PL 16, 896B

実際、ここでも先ごろ見たし、あそこにもいると聞いているが、この捏造された中傷を嘆く者たちがいる。彼らによれば、その人々は、このおとめが家々を巡らず、彼らの夫人たちに挨拶して取り入ることもしないことに気分を害して、マクシムスに肩入れしたという。

49

Quid igitur fiet, quomodo tanto eam exuemus crimine? quomodo persuadebimus ut cultus assumat novos, suos exuat? Grave flagitium virginem intra secreta domus degere, claudi penetralibus suis!

PL 16, 896B

では、どうなるのか。これほどの罪状から、どのように彼女を解こうか。新しい装いを身に着け、自分の装いを脱ぐよう、どう説得しようか。おとめが家の奥で暮らし、自室に閉じこもるのが重い不祥事だというのだ。

50

Sic certe lectio docet Mariam domi repertam, cum ad eam Gabriel archangelus venisset (Luc. I, 28) . Susanna fugiens turbarum inducitur (Dan. XIII, 15 et seq.) . Denique cum se lavaret, paradisum claudi jubebat.

PL 16, 896B

しかし聖書の朗読は、大天使ガブリエルがマリアのもとに来たとき、マリアは家の中で見いだされた、と教えている(ルカ1:28)。スサンナは、群衆から逃れる者として描かれる(ダニエル13:15以下)。実に、彼女は身を洗おうとするとき、庭園の戸を閉めるよう命じた。

51

Quid autem praestantius (praesertim in virgine, cujus praecipuum opus verecundia) quam secretum? quid tutius secreto, et ad omnes actus expeditius? Munia enim pudoris induit, non concursationis. Sed de aliis videro, tuae nunc mihi respondendum epistolae est.

PL 16, 896C

ところで、秘められた場所にまさるものがあろうか——とりわけ、恥じらいを第一の務めとするおとめにおいては。秘められた場所より安全で、あらゆる行いのために身軽なものがあろうか。おとめは恥じらいの務めをまとうのであって、駆け回りの務めをまとうのではない。だがほかの者たちのことは後で見よう。今はあなたの書簡に答えねばならない。

52

17. Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris; cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito jam jurgio, negare non potuerit adversus sacram virginem judicia attentavisse: muroque interjecto, discretas aedes uxoris suae ac virginis, divisam germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod virgo in agro affinitatis suae refugisset consortium.

PL 16, 896C

17. 兄弟よ、私はあなたに驚いている。あなたは、マクシムスは告発者ではなかった、広まった噂への憎悪を身内としての痛みから嘆いたのだ、と力を込めて弁護する。だが彼は、すでに争いを持ち出していた以上、自分が敵であり対立する訴訟人として、聖なるおとめに対する裁判を企てたことを、否定できなかった。壁を間に立てて自分の妻の家とおとめの家を隔て、姉妹のあいだの血のつながりの交わりを分けたこと、そのほか、おとめが田舎で彼の縁戚との交わりを避けたことに憤った事柄もである〔後半の係りは取りにくい。このように解した〕。

53

Quomodo ergo non accusator, qui affectum accusatoris jamdudum exercuit, qui sermone suo accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis deduxit, cognitionem poposcit?

PL 16, 896C

では、どうして告発者でないといえようか。彼はすでにとうから告発者の心情を実行し、自分の言葉で告発を持ち出し、あなたの耳を叫びで満たし、聞いたことの証人たちを連れて来て、審理を要求したのに。

54

18. Quamlibet argumentatus, negare non potuisti quod ad Indiciam scripseris, quoniam Maximus seu impulsu aliorum, seu dolore proprio crimen grave detulerit.

PL 16, 896D

18. どれほど論じようと、あなたは、マクシムスが他人の勧めによるにせよ自身の痛みによるにせよ、重い罪状を持ち出したと、インディキアに宛てて書いたことを否定できなかった。

55

Sola haec epistola satis est ad accusationis testimonium; neque enim te ego tuis ad me datis litteris urgendum putavi, sed iis lectis quas ad virginem dederas, adverti diversum esse, quod ad me scripseras; et tamen cum epistolae tuae sibi non convenirent, consulendum te, non arguendum putavi.

PL 16, 897A

この書簡だけでも告発の証拠として十分である。私は、あなたが私に宛てた書簡であなたを追及すべきだと考えたのではない。むしろ、あなたがおとめに宛てた書簡を読んで、あなたが私に書いたことと違っていることに気づいたのである。それでも、あなたの書簡どうしが合わない以上、私はあなたを咎めるのでなく、あなたに問い合わせるべきだと考えた。

56

Quid igitur sibi vult illa argumentatio, quia illud detulerit, quod ad me scripseras, delatam videlicet eam in turpi crimine; ita ut editum et obrutum partum dici asserat? Quasi vero istud ad Indiciam, non ad me scripseris.

PL 16, 897A

では、あの議論は何を意図しているのか。彼〔マクシムス〕が持ち出したのは、あなたが私に書いたこと、すなわち彼女が恥ずべき罪状で告発されたということであり、そのうえ、産まれた子が葬られたと言われている、と主張するのだという〔文意が取りにくい。主語をマクシムスと取った〕。まるで、そのことをインディキアに書いたのであって、私に書いたのではないかのようではないか。

57

Illa ubi audivit litteris tuis Maximum subduci accusationi, litteras tuas protulit, quibus eum criminis delatorem probavit: ad me datas non legerat, nec quid haberent, sciebat.

PL 16, 897A

彼女は、あなたの書簡でマクシムスが告発から外されると聞くと、あなたの書簡を取り出し、それによって彼が罪状の告発者であることを立証した。私に宛てられた書簡は読んでおらず、何が書いてあるかも知らなかった。

58

19. Ego autem exhorrui a primo calumniam, quia advertebam non crimen intendi, sed injuriam virginis desiderari, cujus inspectio et visitatio postulabatur, non aliquod flagitium deferebatur.

PL 16, 897B

19. 私は最初から、この誹謗に戦慄した。罪状が追及されているのではなく、おとめへの侮辱が求められているのが見えたからである。求められたのは彼女の検査と診察であって、何らかの不祥事が告発されているのではなかった。

59

Quis enim istud a principio fraude compositum nequaquam sibi congruere et convenire non arbitraretur?

PL 16, 897B

実際、最初から欺きで組み立てられたこの件が、少しも筋が通らず合致しないことに、誰が気づかないだろうか。

60

Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, jactasse partum virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum, eumque affluxisse in aures novi affinis Maximi, ab ipso interpellatum episcopum, dimissas eas quae dixisse ferebantur, atque in fugam coactas, ut apud nos patuit: eos qui audisse se dicerent, ad Ecclesiam vocatos prodisse Renatum et Leontium, duos illos iniquitatis viros, quos apposuit Jezabel (III Reg. XXI, 10) , redarguit Daniel (Dan. XIII, 15 et seq.) , subornavit Judaeorum populus (Matth. XXVI, 59, 60) ; ut auctorem vitae suae falso appeterent testimonio.

PL 16, 897B

卑しい女たちが修道院へ走り、おとめの出産と、その子の殺害を言いふらし、噂は修道院から人々のあいだにまき散らされ、新しい縁戚であるマクシムスの耳に流れ込み、彼によって司教が訴えかけられ、そう言ったと伝えられる女たちは放免されて、逃亡を余儀なくされた——これは我々のところで明らかになった。聞いたと言う者たちが教会へ呼ばれると、レナトゥスとレオンティウスが進み出た。この二人は「不法の人」であり、イゼベルが送り込み(列王記三21:10)、ダニエルが論駁し(ダニエル13:15以下)、ユダヤの民が買収した(マタイ26:59, 60)者たちのようであった。彼らは、自分たちの生命の創始者に偽りの証言で襲いかかろうとしたのである。

61

Qui tamen cum simul composuissent flagitium, simul ingressi essent viam, et ne quid praeteream, adjuncti Maximo, comitantibus, ut dixit Leontius, iis qui illum rumorem sparserant; tamen ubi in meo astiterunt judicio, cum primo de origine causae quaererem, diversa et distantia prompsere, non locorum separati, sed mendaciorum divortio.

PL 16, 897C

しかし彼らは、一緒に不祥事を謀り、一緒に道に入り、また何も省かずに言えば、マクシムスに付き添われ、レオンティウスの言うには、あの噂をまき散らした者たちも同行していたのに、私の法廷に立ったとき、私が事の起こりをまず尋ねると、場所が離れていたからではなく、嘘の分裂によって引き裂かれて、互いに異なる食い違うことを述べた。

62

20. Cum igitur sibi ipsi non convenirent, Mercurium et Leam vilissimae conditionis et detestabilioris nequitiae personas amandavissent, aufugisset Theudule, non ignara objiciendi sibi facinoris, quod ante lectum Renati sola cubitavisset, ancilla praesto esset alia, quae stupro ejusdem Renati se diceret coinquinatam; die ipso, qui dictus erat cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui, licet etiam pridie subito se profecturos idem Renatus clamaverit.

PL 16, 897C

20. こうして彼らは自分たちどうしで食い違ったので、最も卑しい身分で最も忌まわしい悪徳のメルクリウスとレアという者たちを遠ざけ、テウドゥレは、自分に向けられる行為——レナトゥスの寝台の前でひとりで寝ていたということ——を知らぬわけではないので逃げ去り、別の女奴隷が控えていて、このレナトゥスに犯されて汚されたと自分で言ったという。審理のために定められたその日に、彼らは司教たちの会合から身を引いた。それも、前日には同じレナトゥスが、自分たちはすぐに出発するのだと叫んでいたのに。

63

21. Unde ego judicio praescripsi diem, et tamen nullo accusante, nullis testimoniis perurgentibus, insinuavi sanctae sorori quod peteres coram ipsa inspici et visitari memoratam virginem.

PL 16, 897D

21. そこで私は裁きに日を定めた。それでも、告発する者もなく、迫る証言もなかったが、聖なる姉に、あなたがその前で、先に挙げたおとめを検査し診察するよう求めたことを、知らせた。

64

At illa sancte inspectionem quidem recusavit, sed testimonium non declinavit, dicens nihil se in Indicia comprehendisse, nisi quod esset virginalis pudoris et sanctitatis: habitasse eam Romae in domo nostra, nobis absentibus, nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a Domino Jesu partem reservari in regno Dei.

PL 16, 898A

すると彼女は聖なる心で、検査は拒んだが、証言は拒まなかった。インディキアについて、おとめの恥じらいと聖性に属すること以外には何も見いださなかった、と言った。彼女はローマで我々の家に住んでいた。我々が不在のときである。誰とも悪徳の親しみに身を委ねなかった。自分は、主イエスによって、彼女とともに神の国で分け前が取っておかれることを望む、と。

65

22. Paternam quoque filiam nostram interrogavi, quod ab ea numquam soleat discedere, cujus charitas vitae hujus testimonium est.

PL 16, 898A

22. 我々の娘パテルナにも尋ねた。彼女はインディキアのそばを決して離れない者で、その愛はこの者の生活の証しである。

66

Itaque etsi quod injurata diceret, fidei sacramento conferendum foret; sub obtestatione tamen professa est alienam criminis quo appetebatur, nec quidquam in ea scire se bonae vacuum conversationis.

PL 16, 898A

そこで、誓いなしに語ることでも、信仰の誓約に照らして重んじられるべきではあるが、彼女は厳粛な誓いのもとで、インディキアは疑われている罪状とは無縁であり、善い生活を欠くところを何も知らないと宣言した。

67

23. Nutricem quoque liberae conditionis interrogavimus, cui et status haudquaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret, et fides atque aetas ad veritatem astipularetur, et officium nutricis ad cognitionem secreti.

PL 16, 898B

23. 我々は、自由身分の乳母にも尋ねた。その身分は決して卑しい隷属に縛られておらず、真実を語る自由を彼女に与えており、誠実さと年齢が真実を支え、乳母の務めが秘密を知ることを支えていた。

68

Ea quoque nihil se indecorum vidisse, nihil sibi quasi parenti commissum a virgine aliqua dignum reprehensione.

PL 16, 898B

彼女もまた、何ら見苦しいことは見ておらず、親に対するように自分に託された事柄のなかで、咎められるべきことをこのおとめから何も受けなかったと言った。

69

24. His moti, Indiciam inoffensi virginem muneris pronuntiavimus: Maximum autem et Renatum et Leontium ita involvit sententia, ut Maximo, si errorem emendaret, spes reditus reservaretur; Renatus autem et Leontius excommunicati manerent, nisi forte probata sui poenitentia, et hujus facti diuturna deploratione, dignos se praeberent misericordia. Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 898B

24. これらに動かされて、我々は、インディキアを、務めを損なわれていないおとめであると宣告した。マクシムスとレナトゥスとレオンティウスについては、判決はこう下した。マクシムスには、誤りを改めるなら復帰の希望が残される。レナトゥスとレオンティウスは、もし自らの悔い改めが証明され、この行いを長く嘆くことによって、慈しみにふさわしい者として自らを示すのでなければ、破門されたままとする、と。健やかであれ、兄弟よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola VI

第6書簡PL 16, 898C
1

Cum SYAGRIO quod Indiciam contumeliosae inspectioni sententia sua addixisset, AMBROSIUS amice expostulat; eique atrocissimam ultionem, quam Israelitae ob violatam in levitae uxore castitatem repetiverunt, ante oculos ponens, totam rei seriem eleganter describit.

PL 16, 898C

シュアグリウスがインディキアを侮辱的な検査に付す判決を下したことに対して、アンブロシウスは親しみを込めて抗議し、イスラエルの人々がレビ人の妻の貞潔が侵されたことのために果たした、この上なく苛烈な報復を目の前に示して、事の経過全体を優美に描く。

2

AMBROSIUS SYAGRIO. 1. Quae sint in nostro judicio decursa, comperta retines; et ideo nunc quasi animae portionem convenio meae, habens apud te pro castitatis contumelia familiarem et dolentem querelam.

PL 16, 898C

アンブロシウスよりシュアグリウスへ。1. 我々の審理で何が行われたかを、あなたは知っている。だからいま、私は自分の魂の一部のようなあなたに呼びかけ、貞潔への侮辱について、あなたに対して親しみと痛みを帯びた嘆きを抱いている。

3

Itane oportuit inoratam atque inauditam virginitatis causam adjudicari, ut non possit absolvi?

PL 16, 898C

おとめの身の問題が、弁護も聴取もされないままに裁定され、無罪とされえない、というのは、あってよいことだったのか。

4

Hoc est, nisi sua injuria, nisi ab honesto pudore traducatur ad indecoram sui corporis oblationem, grande videlicet relatura sui testimonium, ut exponatur ludibrio, et procacitatis notetur.

PL 16, 898C

すなわち、自らの屈辱によってでなければ、立派な恥じらいから、自分の体を差し出すという見苦しい行為へ引き出されることによってでなければ、〔無罪とされえない〕というのだ。嘲りの的にさらされ、厚かましさの烙印を押されることで、さぞ大きな証しを自分のために得ることになろう。

5

Hanc igitur praerogativam detulisti integritati, hujusmodi honorificentiam, qua se lacessiri aut invitari gaudeant, quae hoc munus recipiendum putant; ut amittant libertatem communis assertionis, nec se jure tueantur vel sanctae legis, vel publico, ut non accusatorem exigat, non arcersitorem urgeat: sed impudentiam solam induat, ac sese projiciat ad injuriam?

PL 16, 898D

あなたは無傷の身に、このような優遇、このような栄誉を与えたのか。この務め〔おとめの身〕を受けるべきだと考える女たちが、それによって挑発され誘われることを喜ぶような栄誉を。その結果、彼女たちは共通の主張の自由を失い、聖なる法によっても公の法によっても自らを守れなくなる。おとめは告発者を要求することも、召喚者〔底本は arcersitorem。arcessitorem と読む〕を迫ることもなく、ただ恥知らずをまとい、侮辱の中へ身を投げ出すだけになるのだ。

6

2. Non ita majores nostri despicabilem habebant castimoniam, cui tantum deferebant reverentiae, ut bellum adversum temeratores pudicitiae suscipiendum putarent.

PL 16, 899A

2. 我々の先祖は、貞潔をそのように軽んじなかった。貞潔にそれほどの敬意を払い、貞潔を汚す者たちに対して戦争を起こすべきだと考えたのである。

7

Denique (Judic. XX, 1 et seq.) tantum fuit ultionis studium, ut omnes tribules de Benjamin tribu exstinguerentur, nisi sexcentos qui bello reliqui forent, natura editioris loci defendisset; sic enim lectionis divinae serie expressum tenetur, cujus tenorem recensere congruit.

PL 16, 899A

実に(士師記20:1以下)、報復への熱意は非常に大きく、ベニヤミン部族の同族の者たちは皆、滅ぼされるところであった。戦いののちに残った六百人を、高い場所という地の利が守らなかったならば。このことは、神的な朗読の連なりの中にこう表されている。その内容をたどるのがふさわしい。

8

3. Levites vir (Judic. XIX, 1 et seq.) , animo major quam opibus, habitabat in partibus montis Ephraem; ei quippe tribui sortito obtigerat locus in possessionem terrae datus pro funiculo haereditatis. Is sibi accepit jugalem de Juda Bethleem.

PL 16, 899A

3. 一人のレビ人(士師記19:1以下)がいた。富より心が大きく、エフライムの山地に住んでいた。その部族には、くじによって、相続の綱で割り当てられた地の所有として、土地が当たっていたのである。彼はユダのベツレヘムから妻を迎えた。

9

Et ut se habent prima copularum exordia, ardebat juvenculam immodica animi cupiditate: simul quia similibus ejus non fungebatur, exardescebat magis magisque possessione, atque immane quantum exaestuabat.

PL 16, 899B

結婚のはじめの常として、彼は若い妻を、心の抑えがたい欲望で燃え慕っていた。また同時に、自分と同じだけのものを彼女から享受できなかったため〔similibus ejus non fungebatur の意味は定かでない。このように取った〕、所有すればするほどますます燃え上がり、ひどく煮えたぎった。

10

Unde quia nihil referebatur ex parte adolescentulae, vel levitate amoris, vel vi doloris, quod haudquaquam mercede pari secum decerneret, cum eadem expostulabat. Hinc frequens jurgium: quo mulier offensa, claves remisit, domum revertit.

PL 16, 899B

そのため、若い妻の側からは何も返ってこないので——軽薄な愛のゆえか、痛みの力のゆえか、同じ報いで自分と向き合おうとはしなかったので——彼は彼女に不満を述べた。そこから頻繁な口論となり、女は気を悪くして、鍵を返し、実家に帰った。

11

4. At ille (Ibid., 3 et seq.) amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum quartum jam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio parentum emolliretur animus adolescentulae.

PL 16, 899B

4. しかし彼は(士師記19:3以下)、愛に打ち負かされ——ほかに望みを持つものがなかったので——、すでに四か月目が過ぎるのを見て、若い妻の心は両親の助言で和らぐだろうと頼み、そこへ急いだ。

12

Occurrit pro foribus socer, generum introduxit; filiam reconciliavit; et ut laetiores dimitteret, triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum quoque diem comperendinavit, praetenta humanitatis specie, moras innectendo.

PL 16, 899B

舅は門前で彼を迎え、婿を引き入れ、娘と和解させた。さらに、彼らを喜ばせて送り出そうと、あたかも婚礼をやり直すかのように三日間引き留め、立とうとする彼に、人情の見せかけを掲げ、遅らせることを織り込んで、四日目をも延ばした。

13

Pari modo cum etiam quintum diem vellet adjungere superioribus, et jam novae deessent causae morandi; paterno tamen affectu retinendae filiae desiderium non deforet, promissam profectionis copiam distulit in meridiem, ut viam cibo curati adorirentur.

PL 16, 899C

同じように、五日目をも前の日に付け加えようとし、すでに引き留める新しい理由が尽きていたにもかかわらず、父としての心情から娘を引き留めたい望みは尽きなかったので、約束していた出発の許可を昼まで延ばした。食事で元気をつけてから道に向かうようにである。

14

Post epulas quoque volens dilationem attexere, eo quod jam vesper appropinquaret, generi precibus, aegre licet, tamen acquievit. 5. Ille iter suum (Ibid., 10 et seq.) perrexit laetus animi, quod dilectam sibi recuperavisset.

PL 16, 899C

食事のあとにも、すでに夕方が近いということで、さらに引き延ばしを付け加えようとし、婿の願いに、渋々ながら従った。5. 彼は(士師記19:10以下)、愛する妻を取り戻したと喜び、心楽しく旅路を進んだ。

15

Qui uno comitati servulo, cum jam declinaret dies, festino viam celerabant gradu. Mulier vehebatur jumento, viro nullus sensus laboris, qui fructu desiderii, simul et vario mulieris ac vernaculi sermone viam levaret.

PL 16, 899C

一人の若い僕を伴って、すでに日が傾くころ、彼らは急ぎ足で道を急いだ。女は駄獣に乗せられていた。男には疲れの感覚がなかった。望みの実りと、女と僕とのさまざまな会話で、道を軽くしたからである。

16

Denique ubi Hierosolymam appropinquarunt, quae triginta stadiis aberat, quam tunc temporis Jebusaei tenebant; suggessit puer deflectendum in civitatem, quia sub noctem suspecta essent etiam illa, quae tutiora sunt, cavendaque tenebrarum ambigua; maxime quia locorum incolae non essent de filiis Israel.

PL 16, 899D

実に、エルサレムに近づいたとき——そこは三十スタディオン離れており、当時はエブス人が支配していた——僕は、町に身を寄せることを勧めた。夜が近づけば、安全なはずの場所さえ疑わしく、闇の曖昧さは用心すべきだからだ。ことにその土地の住民がイスラエルの子らではなかったからである。

17

Et ideo praevertendum, ne quid adversa studia gerentes insidiarum inferrent, obscuro noctis dolum quaerentibus ad perpetrandum facinus satis opportuno.

PL 16, 900A

だから先んじておかねばならない。敵意を抱く者たちが何らかの待ち伏せを仕掛けることのないように、夜の暗がりは、悪事を企む者が罪を犯すのに極めて好都合だからだ、と。

18

Sed domino ejus haudquaquam placuit sententia, ut inter alienigenas hospitio succederent; cum Gaba et Rama non longe abessent civitates Benjamin.

PL 16, 900A

しかし彼の主人には、異国の者たちの中で宿をとるというその意見は少しも気に入らなかった。ガバとラマというベニヤミンの町は、遠くはなかったのである。

19

Itaque praevalens sententia, posthabuit servuli suggestionem; quasi ex conditione consilium aestimaretur, et non consilio quamvis infima conditio allevaretur. Et jam sol in occasu erat: denique vix occurrit, cum jam urgeretur vespere in civitatem succedere.

PL 16, 900A

こうして優勢な意見により、彼は僕の進言を退けた。あたかも助言が身分によって測られ、最も低い身分でさえ助言によって引き上げられるのではないかのように。すでに日は沈みかけていた。実に、夕暮れに迫られてすでに町に入ろうとしたとき、辛うじて行き着いた。

20

6. Gabaonitae (Ibid., 15 et seq.) incolebant locum, inhospitales, immites, intolerabiles; omnia tamen tolerabiliores, quam si aliquem hospitio recepissent. Denique commodius huic viro levitae cesserat, si in Gabaa hospitium non reperisset.

PL 16, 900B

6. ガバオン人(士師記19:15以下)がその地に住んでいた。もてなしを知らず、粗暴で、耐え難い者たちであった。それでも、誰かを客として迎え入れるよりは、あらゆる点でまだ耐えられる者たちであった。実に、このレビ人にとっては、ガバアで宿が見つからなかったほうが、むしろ都合がよかったのだ。

21

Verum ne quid deesset offensionis, primo ingressu diversorium non reperit: et cum in publico situs, alienam misericordiam impleraret, offendit advenientem ex agro senem, quem vesper ex opere agresti compulit nocte decedere.

PL 16, 900B

だが、不快なことがひとつも欠けないように、最初に入ったとき、彼は宿を見いださなかった。そして、公の場所に座って、他人の慈しみを請い求めていたとき、畑から来た老人に出会った。夕暮れが、その老人を畑仕事から夜に退かせたのであった。

22

Et cum esset ei conspicuus, rogatus quo iret, et unde adventaret, respondit: De Bethleem Juda revertor, contendo ad montem Ephraem, et mulier est mecum: sed ecce huc diverti, et nemo est qui hospitio recipiat, et requiescendi usum ministret.

PL 16, 900B

老人は彼が目に入ったので、どこへ行くのか、どこから来たのかと問うた。彼は答えた。「ユダのベツレヘムから戻るところだ。エフライムの山へ向かっている。妻も連れている。だが、ここに立ち寄ったものの、宿に迎え入れる者も、休む用意を与える者もいない。」

23

Non quo cibi aut potus sibi, aut pecori pabulorum esset indigentia, sed tecti hospitio prohiberentur: praesto esse illa, nudum tecti hospitium desiderari.

PL 16, 900C

それは、自分に食べ物や飲み物が、あるいは家畜に飼い葉が足りないからではなく、屋根のある宿だけを断られているからである。それらはすべて手元にあり、求められているのはただ屋根の下の宿だけなのだ、と〔彼は述べた〕。

24

Ad ea senior benigne satis et placide: Pax, inquit, tibi: et succede hospes pariter et civis, nam et mihi origo de montis Ephraem partibus, et hic hospitalis habitatio: sed tempore diuturno incolatus sedes fundavit.

PL 16, 900C

それに対して老人はごく親切に穏やかに言った。「あなたに平安があるように。さあ、入ってくれ。客であり同郷の者でもある人よ。私の出身もエフライムの山地であり、ここでの住まいは寄留の者のそれである。だが、長い寄留が、私の住まいを定めたのだ。」

25

Itaque receptos domicilio ministerio sui et subsidiis hospitalibus juxta fovit. 7. Hortabatur ad laetitiam senior (Ibid., 22) , et frequentioribus provocabat poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt eos Gabaonitae, juvenes ad omnem projecti libidinem, nihil pensum ac moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam praecipitabat: capti enim ejus decore, et per senectutem hospitis, atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem, et pulsant januam.

PL 16, 900C

こうして迎え入れられた彼らを、老人は自ら仕え、客人にふさわしい世話で温めた。7. 老人は(士師記19:22)喜びを勧め、杯を重ねて勧めた。ぶどう酒で心配事の忘却を得るためである。そのとき突然、ガバオン人たちが彼らを取り囲んだ。あらゆる情欲に身を投じた若者たち、何ひとつ節度も慎みも持たない者たちである。女の姿が彼らを誘い、あらゆる狂気へ駆り立てていた。彼女の美しさに捕らえられ、主人の老いと助けの弱さをも見て、手に入れる望みを抱き、彼らは女を要求して戸を叩いた。

26

8. Itaque (Ibid., 23, 24) egressus senior rogabat eos, ne hospitales mensas turpi flagitio foedarent, et reverendum jus etiam indomitis barbararum gentium nationibus violandum arbitrarentur: contribulem illum sibi, Israelitem virum legitimi thori subnixum copula non sine indignatione coelestis arbitri tanta affici contumelia.

PL 16, 901A

8. そこで(士師記19:23, 24)老人は出て行き、彼らに頼んだ。客をもてなす食卓を恥ずべき不祥事で汚してはならない、野蛮な諸国民のうちの御しがたい諸民族でさえ侵すべきものとは考えない畏るべき掟を侵すべきでない、と。あの男は自分の同族であり、イスラエル人であって、正当な婚姻の絆に支えられている。このような侮辱を受けることは、天の審判者の憤りを招かずにはいない、と。

27

Quod ubi parum procedere advertit, esse sibi filiam virginem adjecit, illam se offerre majore parentis dolore, sed minore gratiae hospitalis dispendio: publicum flagitium privato dedecore tolerabilius habere.

PL 16, 901A

それが功を奏さないと見ると、自分にはおとめである娘がいる、と付け加えた。父としてはより大きな痛みだが、客のもてなしの損失はより小さくて済むので、娘を差し出す。私的な恥辱よりも、公の不祥事のほうが耐えやすいと考える、と〔publicum flagitium と privato dedecore が何を指すかは定かでない。文の形どおりに訳した〕。

28

At illi exagitati aestu furoris, et inflammati incentivo libidinis, eo amplius ardebant formam juvenculae, quo magis negabatur. Et justitiae exsortes ridebant verba aequitatis, filiam senis, quia minore invidia sceleris offerebatur, despectui habentes.

PL 16, 901A

だが彼らは、怒りの熱に駆り立てられ、情欲の火に燃え立って、拒まれるほどにいっそう若い女の姿に燃えた。正義に与らぬ者たちは公正の言葉を嘲笑い、老人の娘は、差し出される罪に伴う憎悪が小さいので、軽蔑して退けた。

29

9. Itaque (Ibid., 25 et seq.) cum piae nihil proficerent preces, et seniles frustra hospes manus tenderet, desperato praesidio, rapitur mulier, et per totam noctem injuriae impletur.

PL 16, 901B

9. こうして(士師記19:25以下)、敬虔な願いが何も功を奏さず、老いた主人が空しく手を差し伸べ、助けの望みが絶たれると、女は奪い取られ、一晩じゅう辱めを受け続けた。

30

At ubi lux finem intemperantiae dedit, januam hospitalem repetit, non quo viri conspectum exposceret, quem magis declinandum putaret, contumeliae pudore miserabilis: sed ut affectum viro referret, quae castitatem amiserat, et contumeliae suae funus lamentabili specie ante januam hospitalem exponeret.

PL 16, 901B

だが、光が放縦に終わりを与えると、彼女は客をもてなす戸口へ戻った。夫の姿を求めるためではなかった——辱めの恥ゆえに哀れな身で、むしろ避けるべき者と考えていたからである——。貞潔を失った彼女が、夫に対する愛情を示すため、そして自分の辱めの屍を、嘆きを誘う姿で、客をもてなす戸の前にさらすためであった。

31

Egressus itaque levita, cum jacentem invenisset, arbitratus quod verecundia vultum nequaquam attollere auderet, consolari coepit, quia non voluntate, sed invita tantae injuriae succubuisset: hortari assurgere, et secum repetere domum.

PL 16, 901B

さて、レビ人は、彼女が倒れているのを見つけると、恥ずかしさのあまり顔を上げようとしないのだと考えて、慰めはじめた。これほどの辱めに屈したのは自分の意志によるのではなく、望まぬことであったのだ、と。そして、立ち上がって自分と共に家へ帰るよう促した。

32

Sed ubi nullum responsum referebatur, quasi quiescentem majore voce e somno excitare. 10. Verum (Ibid., 28) ubi mortis supremae patuit fides, impositas jumento reliquias domum pertulit, et divisos artus mulieris in partes duodecim misit per singulas tribus Israel.

PL 16, 901C

しかし何の返事も返ってこないので、眠っているのだと思い、さらに大きな声で眠りから呼び覚まそうとした。10. だが(士師記19:28)、死が決定的であるという確証が明らかになると、荷を負う獣に載せた遺骸を家に運び、切り分けた女の四肢を十二の部分にして、イスラエルの各部族のもとへ送った。

33

Quo commotus (Judic. XX, 1 et seq.) universus populus convenit in Massephat, atque ibi querela per levitam cognita, omnes in bellum exarsere, statuentes neminem virorum fas esse in tabernaculum succedere, priusquam de tanti sceleris auctoribus ultio capesseretur.

PL 16, 901C

これに心を動かされて(士師記20:1以下)、民はこぞってマセファトに集まり、そこでレビ人によって訴えが知られると、皆が戦いへと燃え上がり、これほどの悪行の張本人たちへの報復が果たされるまでは、男は誰も天幕に入ってはならないと定めた。

34

Animis itaque ruebant in praelium: sed consilium prudentiorum praevertit sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis: neque justum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret, et privata adolescentium peccata statum salutis publicae labefactarent.

PL 16, 901C

彼らは心逸って戦いに突進した。しかし、より思慮深い者たちの意見が、その決定に先んじた。すなわち、市民を相手に軽率に戦端を開くべきではなく、まず言葉によってこの恥ずべき行いについて試み、罪に応じた条件を定めるべきである。少数の者の悪行の代価が全員に及び、若者たちの私的な罪が公共の安寧の状態を揺るがすのは、正しいとは思われない、というのである。

35

Itaque miserunt viros, qui denuntiarent Gabaonitis, ut tanti reos flagitii offerrent: sin autem, cognoscerent non minoris esse criminis tantum facinus defendisse, quam exercuisse.

PL 16, 901D

そこで人々を遣わし、ガバオン人に、これほどの恥ずべき行いの罪人たちを差し出すよう告げさせた。さもなくば、これほどの蛮行を擁護することは、実行することに劣らぬ罪科であると知るがよい、と。

36

11. Verum illis superba referentibus (Ibid., 13 et seq.) , consilia pacis bello mutata. Neque primo aut secundo conflictu cum plurimi a paucis afflictarentur, cedendum Israelitae adversis praeliis aestimarunt; quadringenta enim millia virorum bellantium adversum viginti quinque millia Benjamin tribus, et septingentos Gabaonitas expertos belli juvenes decertabant.

PL 16, 902A

11. ところが彼らが傲慢な返答をしたので(士師記20:13以下)、平和の計らいは戦いに変わった。第一、第二の衝突において、多数の者が少数の者に打ちのめされても、イスラエル人は、不利な戦いに屈すべきだとは考えなかった。四十万の戦う男たちが、ベニヤミン部族の二万五千人と、戦を知る七百人の若いガバオン人を相手に戦っていたからである。

37

Et cum sinistra sorte duo sibi jam cecidissent praelia; animi tamen promptus haudquaquam deposuit Israel vincendi fiduciam, et ulciscendi praesumptam spem.

PL 16, 902A

不吉な運命によって、すでに二度の戦いに敗れていたが、それでも心の逸るイスラエルは、勝つという確信も、先に抱いた報復の望みも、決して捨てなかった。

38

12. Sed (Ibid., 26 et seq.) quia causa numeroque praestantiores, inferiores pugnae eventu pedem retulerant, divinam offensam rati, jejunio et fletu maximo reconciliationem gratiae coelestis affectavere.

PL 16, 902A

12. しかし(士師記20:26以下)、大義においても数においてもまさりながら、戦いの結果では劣って後退したので、神の怒りを買ったのだと考え、断食と激しい涙をもって、天の恩寵との和解を求めた。

39

Itaque orata Domini pace, acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos dederat, spem accumulaverat.

PL 16, 902B

こうして主の平和を祈り求めたうえで、いっそう激しく戦いに戻った。託宣が彼らに意気を与え、望みを積み増していたからである。

40

Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium; dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia, et mox admoto, statimque adulto incendio, flammarum fragor atque aestus furens captae urbis speciem manifestarunt.

PL 16, 902B

正面では退くふりをし、また夜のうちに、敵の一隊が配置されていた町の背後に伏兵を置いた。こちらが退き、あちらが追っているあいだに、空になった町に攻め入る機会が生じ、やがて火が持ち込まれ、たちまち燃え広がると、炎のとどろきと猛り狂う熱気が、町が陥落した様子を示した。

41

Quo et suis fracti animi, et erecti hostium. Nam et Benjamin viri clausos se et circumventos rati, priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum fugere coeperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes persequi.

PL 16, 902B

これによって、〔ベニヤミン側の〕自分たちの者の心は挫け、敵の心は奮い立った。実際、ベニヤミンの男たちは、自分たちが閉じ込められて包囲されたと思い、背後から襲われる前に、散り散りになって荒れ野へ逃げはじめた。これに対してイスラエルは、二つの隊列で彼らを追い詰め、さまよう者たちを追撃した。

42

13. Caesa itaque viginti quinque millia (Ibid., 35 et seq.) , id est, omnes fere de viris Benjamin, praeter sexcentos, qui arrepto scrupeae rupis munimento, partim loci ingenio et subsidio naturae, partim desperatione victoribus terrori fuere.

PL 16, 902B

13. こうして二万五千人(士師記20:35以下)、すなわちベニヤミンの男たちのほとんど全員が討たれた。ただし六百人は除く。この者たちはごつごつした岩の防壁を手にし、一つには地の利と自然の助けにより、一つには絶望によって、勝者たちにとって恐れとなった。

43

Nam secundae res cautionis admoneat: in adversis ultio pro victoria habetur. Nec feminarum numerus tanti discriminis exsors fuit: sed omnis tribus Benjamin muliebris sexus cum pueris et puellis, omnique aetate gladio aut igne exstinctus; sacramentumque additum, ne quis tribus illius viro filiam suam in uxorem daret, quo reparandi nominis omnis aboleretur successio.

PL 16, 902C

順境は用心を促すがよい〔admoneat は接続法。勧告と取った〕。逆境にあっては、報復が勝利に数えられる。女たちの数も、これほどの災厄を免れなかった。ベニヤミンの部族のうち、女の性の者は、少年少女も、あらゆる年齢の者も、剣か火によって滅ぼされた。そして、この部族の男に娘を妻として与える者があってはならないという誓約が加えられた。それによって、名を再興するあらゆる継承が絶たれるようにである。

44

14. Belli finis simul atque irae factus (Judic., XXI, 2, 3), et furor in poenitentiam vertit: armisque positis, in unum convenientes viri Israel fleverunt fletum magnum, et celebrarunt jejunium, dolentes unam tribum perisse ex fratribus, atque exstinctam populi sui validam manum: jure quidem pro delicti pretio bellatum adversum propugnatores flagitiorum, sed misere in sua populum conversum viscera, et bello civili utrumque afflictum.

PL 16, 902C

14. 戦いと怒りは終わり(士師記21:2, 3)、激情は悔い改めに転じた。武器を置き、一つに集まったイスラエルの男たちは、大いに泣き、断食を行い、兄弟たちのうちから一つの部族が滅び、自分たちの民の強壮な一団が絶えたことを嘆いた。罪の代価のゆえに、恥ずべき行いの擁護者たちに対して戦ったのは正当であったが、民が自らの内臓に向きを変え、内戦によって双方が打ちひしがれたのは惨めであった、と。

45

Lacrymarum effusio movit passionem animi, et affectum perpulit, saevitiae ratio successit: missique legati ad sexcentos illos Benjamin viros, qui per quatuor menses edito se praeruptarum tuebantur rupium, aut deserti indigentia, quae multitudini obsidentium periculo foret, deploraverunt communem illam aerumnam, quod illi contribules, isti cognatos et socios amisissent; sed tamen non penitus interceptam reparandae tribus successionem: consulere se in medium quomodo et sacramenti fides sibi constet, et tribus una nequaquam a corpore avulsa intercidat.

PL 16, 902D

涙のほとばしりは心の情念を動かし、感情を突き動かして、残忍さに代わって理性が立った。そして、使者があのベニヤミンの六百人の男のもとに遣わされた。この者たちは四か月のあいだ、切り立った岩の高みによって、あるいは包囲する大勢の者にとって危険となる荒れ野の欠乏によって〔aut の係りは定かでない。荒れ野の欠乏も彼らの守りになったと取った〕身を守っていた。使者たちは、その共通の苦難を嘆いた。あちらは同じ部族の者を、こちらは親族と盟友を失ったのである。しかし、部族を再興する継承がまったく断たれたわけではない。誓約の信義も守られ、また一つの部族が体から引き裂かれて消え失せることもないように、どうすべきかを、皆の前で計らうと言った。

46

15. Altari itaque posito (Ibid., 4 et seq.) , reconciliationis et pacis oblatum sacrificium.

PL 16, 903A

15. こうして祭壇が据えられ(士師記21:4以下)、和解と平和の犠牲が献げられた。

47

Et quia Jabis Galaad populus erat poenae et maledicto obnoxius (obstrinxerat enim se omnis Israel magno sacramento, ut si quis non ascendisset cum eo ad puniendum flagitium, morte moreretur) duodecim millia bellatorum directa; ut et viri omnes et mulieres ferro exstinguerentur, solas virilis thori exsortes reservarent adolescentulas.

PL 16, 903A

そして、ヤビス・ガラアドの民は刑罰と呪いに服すべき者であったので(イスラエルの全員が、恥ずべき行いを罰するために彼らと共に上らなかった者は死をもって死ぬ、という大きな誓約で自らを縛っていたからである)、一万二千の戦士が遣わされた。男も女もすべて剣で滅ぼし、男の寝床を知らない若い娘たちだけを残すようにである。

48

Interfectis itaque omnibus Jabis Galaad, solae virgines quadringentae exitio caeterorum superfuerunt.

PL 16, 903B

こうしてヤビス・ガラアドの者が皆殺しにされ、ほかの者たちの滅びのなか、四百人のおとめだけが生き残った。

49

Quas accipiens Israel, statuit viros Benjamin belli metum deponere, et in conjugium sibi sumere integras aevi juxta ac pudoris puellas: quibus et causa esset apud viros integra, quod nemo suorum adversum eos bellum susceperat: et charitatis gratia, quia propter eos supremo supplicio ereptae forent.

PL 16, 903B

イスラエルはこの娘たちを受け取ると、ベニヤミンの男たちに戦いへの恐れを捨てさせ、年においても恥じらいにおいても損なわれていない娘たちを妻として迎えさせることにした。この娘たちにとっては、夫たちに対する自分の立場に非の打ちどころがなかった。自分たちの身内の誰一人、彼らに対して戦いを起こさなかったからである。また愛にもとづく感謝の理由もあった。彼らのゆえに、最後の刑罰から救い出されたからである。

50

Hoc igitur modo quadringentis juvenibus quaesita copularum consortia sunt. 16. Sed quia ducenti numero supererant, quibus jugales deerant (Ibid., 16 et seq.) , iis quoque sine fraude sacramentorum consultum accepimus. Dies festus in Silo quotannis celebrabatur.

PL 16, 903B

こうして四百人の若者のために、夫婦の結びつきが整えられた。16. しかし、妻のいない者がなお二百人残っていたので(士師記21:16以下)、この者たちについても、誓約を欺くことなく配慮がなされたと我々は聞いている。シロでは毎年、祭りの日が祝われていた。

51

Ibi exsultare solitae virgines, et choreas ducere in honorem religionis: aliae praeire matribus, et totum iter agmine viantum repleri.

PL 16, 903C

そこでおとめたちは、信心を称えて喜び踊り、輪舞を催すのが常であった。母たちに先立って行く者もあり、道全体が旅の者たちの列で満ちていた。

52

Dixit unus ex senioribus: Si ducenti illi tribus Benjamin viri intra vineas siti excubias tenderent, donec se omnis feminea turba effunderet, et surgentes ex vineis unusquisque quam occursus dederit, uxorem sibi vindicaret, fraudi id nequaquam futurum; populum etenim favere reparandae tribus successioni, propter sacramentum impertire non posse filiarum suarum societatem: neque tamen contra sacramentum videri, si prohibendum non putaret; quia sacramento neque cogendi, neque prohibendi necessitas imposita videretur: illos sibi sine metu consulere oportere.

PL 16, 903C

長老の一人は言った。もしベニヤミンの部族のあの二百人の男が、ブドウ畑の中に身を置いて見張りを張り、女たちの群れ全体が繰り出してくるまで待ち、その後ブドウ畑から立ち上がって、各人が出会った娘を自分の妻として取るなら、それは決して欺きにはなるまい。民は部族の継承が再興されることを望んでいるが、誓約のゆえに、自分たちの娘との結びつきを与えることはできない。しかし、禁じるべきでないと考えるなら、それが誓約に反するとは思われない。誓約には、強いる必要も禁じる必要も課されていないと思われるからである。彼らは恐れずに自分たちのために計らうべきである、と。

53

Sane si puellarum parentes vindictam efflagitarent, partim prece, partim etiam retorquendo in ipsos invitae culpam custodiae, sese revocaturos, quia cum scirent Benjamin viros exsortes esse jugalium, cum filiabus processerint: dignam sane tribum jam non poena, sed misericordia: satis dure saevitum in eos, et debellatam corporis sui partem: immoderatius exarsisse plebem, ut successionem domesticam exstingueret, atque ex suis necaret: placere Deo non perire populo tribum, neque pro una muliere tam acerbe consuli.

PL 16, 903D

もっとも、娘たちの両親が報復を強く求めるなら、一つには懇願により、一つには、渋々の見張りの咎を彼ら自身に突き返すことによって、自分たちが彼らを思いとどまらせよう。ベニヤミンの男たちに妻がないことを知っていながら、娘たちを連れて出てきたのだから、と。この部族は、もはや刑罰ではなく慈しみにふさわしい。彼らに対しては十分に厳しく猛威が振るわれ、自らの体の一部が打ち破られた。民は度を越して怒りを燃やし、身内の継承を絶やし、自分たちの者を殺そうとした。神は、民のうちから一つの部族が滅びないことを喜ぶ。一人の女のために、これほど苛烈に事を計るべきではない、と。

54

17. Probaverunt consilium Israelitae (Ibid., 23) : exsecuti sunt viri Benjamin, et dispositi in vineis loco opportuno et tempore, plenas feminei agminis vias occupaverunt. Praebuit illis festum nuptiarum religionis solemnitas.

PL 16, 904A

17. イスラエル人はこの計らいを是認した(士師記21:23)。ベニヤミンの男たちはそれを実行し、ふさわしい場所と時にブドウ畑に配置され、女たちの隊列で満ちた道を押さえた。信心の祭礼の荘厳さが、彼らに婚礼の祝いを提供した。

55

Avulsae de complexu patrum filiae, tamquam in manum ab ipsis parentibus tradebantur, et velut pactam e gremio matris non abduci, sed prodire arbitrareris.

PL 16, 904A

父たちの抱擁から引き離された娘たちは、あたかも両親自身の手で夫の手に渡されるかのようであり、婚約した娘が母の懐から連れ去られるのではなく、自ら進み出るのだと、あなたは思うほどであった。

56

Ita tribus Benjamin pene intercepta atque exstincta brevi floruit, documentum exhibens, quod magno exitio sit insolentibus vindicta pudicitiae, et laesae castitatis ultio. 18. Nec hoc solo loco, sed plerisque Scriptura hoc docet.

PL 16, 904A

こうしてベニヤミンの部族は、ほとんど絶たれて滅びかけたのに、短い間に栄えた。貞潔のための報復と、傷つけられた貞潔への報復が、不遜な者たちにとって大きな破滅であることの証拠を示したのである。18. 聖書はこのことを、この箇所だけでなく、多くの箇所で教えている。

57

Nam et in Genesi legimus exercitum quaestionibus regem Aegypti Pharao quod Saram attentavisset; et tamen alienam esse uxorem nesciebat (Gen. XII, 17) . 19. Est igitur Domino castitatis tuendae voluntas, quanto magis est defensandae integritatis?

PL 16, 904B

というのも、創世記においても、我々は読む。エジプトの王ファラオが、サラに手を出そうとしたために責め苦に苦しめられたことを。しかも彼は、その女が他人の妻であるとは知らなかったのである(創世記12:17)。19. このように主には貞潔を守る意志がある。まして無傷の身を守る意志はどれほどであろうか。

58

Unde nulla debet virginibus sacris irrogari injuria; quae enim non nubunt, et qui uxores non ducunt, habentur sicut angeli Dei in coelo (Luc. XX, 36) .

PL 16, 904B

それゆえ、聖なるおとめたちには、いかなる不正も加えられてはならない。「嫁がない者たち、妻を迎えない者たちは、天にある神の天使のようにみなされる」(ルカ20:36)からである。

59

Et ideo coelesti gratiae non inferamus corporalem contumeliam; quoniam potens est Deus, quem nec praevaricatio praetereat, et moveat accepti sibi muneris et consecratae virginitatis acerba et gravis contumelia. Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 904B

それゆえ、天の恩寵に対して、体への辱めを加えてはならない。神は力があり、その神は背反を見過ごさず、また、自らが受けた賜物と、奉献されたおとめの身に対する、苦く重い辱めに心を動かされるからである。健やかであれ、兄弟よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola VII

第7書簡PL 16, 904C
1

JUSTO sciscitanti quidnam didrachmi dimidium pro redemptione afferri praeceptum significasset.

PL 16, 904C

ユストゥスが、贖いのために携えるよう命じられた二ドラクマの半分は何を意味するのかと尋ねたことに対して。

2

AMBROSIUS rescribit fidem ac misericordiam, in quibus redemptio est, eo signari: hac de re idem pretium cunctis praescriptum, in quo cum manna, cujus mensura de sapientia et Christi sanguine explicatur, congruit: congruit praeterea cum paschali agno, qui aequaliter distributus aequalem singulis redemptionem tribui indicabat; quo etiam refertur promissa in Evangelio eadem merces.

PL 16, 904C

アンブロシウスは返書する。贖いは信仰と慈しみにあり、それが二ドラクマの半分によって表されている。この件については同じ代価がすべての人に定められており、その点で、量りが知恵とキリストの血によって説き明かされるマナと一致する。さらに、均等に分けられることで一人一人に等しい贖いが与えられることを示す過越の子羊とも一致し、福音書において約束された同じ報いも、ここに関連づけられる。

3

His subdit Christum nostram esse redemptionem, qua cum pro se non indigeat, staterem non sua, sed nostra causa dari jussisse. Quid eodem statere significetur, aut cur illum ignoraverint Judaei a Christianis haud imitandi.

PL 16, 904C

これに加えて、キリストは我々の贖いであり、自らのためにはそれを必要としないにもかかわらず、自分のためではなく我々のために、スタテルを与えるよう命じたのだと述べる。同じスタテルが何を意味するのか、また、キリスト教徒が決して倣うべきでないユダヤ人が、なぜそれを知らなかったのか〔を述べる〕。

4

Adjicit dimidium didrachmi eorum figuram esse, qui vitae partem mundo impendunt: quod non fecerunt Hebraei pueri. Denique ubi exposuit, quare Dominus quod non debebat, solverit, mystica quaedam enucleat ad instituendos mores idonea. AMBROSIUS JUSTO, salutem.

PL 16, 904D

さらに、二ドラクマの半分は、生の一部を世に費やす者たちの象りであり、ヘブライの少年たちはそうしなかった、と付け加える。そして最後に、主が負うべきでないものをなぜ支払ったのかを説明したのち、品行を整えるのにふさわしい、奥義にかかわるいくつかの事柄を明らかにする。アンブロシウスよりユストゥスへ、挨拶を送る。

5

1. Pulchre admones, frater, ut epistolares fabulas, et sermonem absentium ad interpretationem conferamus oraculi coelestis, interrogans me quid significet illud didrachmum, cujus dimidium Hebraeus praecipitur offerre pro redemptione animae suae (Exod. XXX, 12 et seq.) .

PL 16, 904D

1. 兄弟よ、あなたは見事に勧めてくれた。手紙の上の語らいと離れている者どうしの会話を、天の託宣の解釈に振り向けよう、と。そして私に、あの二ドラクマは何を意味するのか、ヘブライ人がその半分を自らの魂の贖いのために献げるよう命じられているのは、と尋ねている(出エジプト記30:12以下)。

6

Quid enim tam consociabile, quam de divinis rebus sermonem contexere? 2. Est autem dimidium didrachmi, drachma; redemptio autem animae, fides: fides ergo drachma, quam illa mulier in Evangelio, ut legimus, amissam diligenter requirit, lucernam accendens, et mundans domum suam; et si invenerit, convocat amicas et vicinas petens congratulari eas secum, quod invenerit drachmam, quam perdiderat (Luc. XV, 8 et seq.) .

PL 16, 905A

神的な事柄について言葉を織り成すことほど、人を結びつけるものがあろうか。2. さて、二ドラクマの半分はドラクマであり、魂の贖いは信仰である。したがって、信仰がドラクマである。福音書のあの女は、我々が読むとおり、失われたそのドラクマを熱心に探し、灯火をともし、自分の家を掃き清め、見つけたなら、友人や隣人の女たちを呼び集め、失くしたドラクマを見つけたことを共に喜んでくれるよう求めた(ルカ15:8以下)。

7

Magnum enim damnum animae, si quis fidem amiserit, vel gratiam, quam fidei pretio acquisivit sibi. Et tu ergo accende lucernam tuam: Lucerna tua oculus tuus est (Matth. VI, 22) , ille scilicet interior oculus mentis.

PL 16, 905A

もし誰かが信仰を失い、あるいは信仰の代価で自らのために得た恩寵を失うなら、それは魂にとって大きな損失である。だからあなたも、あなたの灯火をともせ。「汝の灯火は汝の目である」(マタイ6:22)。これはすなわち、精神の内なる目のことである。

8

Istam lucernam accende, quae accipit oleum spiritale, et lucet in tota domo tua. Quaere drachmam redemptionem animae tuae, quam qui amiserit, turbatur: qui invenerit, exsultat.

PL 16, 905B

霊の油を受け、あなたの家全体を照らす、その灯火をともせ。ドラクマを、あなたの魂の贖いを探し求めよ。それを失った者は動揺し、見つけた者は歓喜する。

9

3. Est et redemptio animae misericordia; redemptio enim animae hominis divitiae ejus, quibus utique fit misericordia, quae sumptu pauperes juvat (Prov. XIII, 8) .

PL 16, 905B

3. 魂の贖いは、慈しみでもある。「人の魂の贖いはその富である」(箴言13:8)からである。その富によって慈しみが施され、それは出費によって貧しい者を助ける。

10

Fides igitur, gratia, misericordia, redemptio est animae, quae drachmae, id est, integro pretio summae plenioris expenditur.

PL 16, 905B

それゆえ、信仰、恩寵、慈しみが魂の贖いであり、それはドラクマ、すなわち、より満ちた額の完全な代価として支払われる。

11

Sic enim scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Cum acceperis computationem filiorum Israel in visitatione ipsorum, dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in his ruina, in visitatione eorum.

PL 16, 905B

実に、主がモーセに語って、こう書かれている。「汝がイスラエルの子らの数を、彼らの巡察において受け取るとき、一人一人が自らの魂の贖いを主に献げる。彼らの巡察において、彼らのうちに滅びが起こることはない」。

12

Et hoc est quod dabunt, quotquot perambulant visitationem, didrachmi dimidiam partem, quod est secundum didrachmum sanctum. Viginti oboli didrachmum: dimidia autem pars didrachmi illatio Domino.

PL 16, 905C

「そして、巡察を通り抜ける者は皆、二ドラクマの半分を献げる。それは聖なる二ドラクマにあたる。二ドラクマは二十オボロス。二ドラクマの半分が、主への献納である」。

13

Omnis qui intraverit visitare a viginti annis et supra, dabunt illationem Domino. Qui dives est, non adjiciet: et qui pauper est, non minorabitur a dimidia parte didrachmi; cum coeperint dare oblationem Domino, exorare pro animabus suis.

PL 16, 906A

「二十歳以上で巡察に入る者は皆、主に献納を献げる。富む者は加えてはならず、貧しい者も、二ドラクマの半分から減らされてはならない。主に献げ物を献げ、自らの魂のために祈り求めるときに」。

14

Et accipies pecuniam illationis a filiis Israel, et dabis illam in opus Tabernaculi testimonii, et erit filiis Israel legitimum memoriale in conspectu Domini, exorare pro animis vestris (Exod. XXX, 12 et seq.) .

PL 16, 906A

「そして汝は、イスラエルの子らから献納の金を受け取り、それを証しの幕屋の仕事のために与えよ。それはイスラエルの子らにとって、主の前に定められた記念となり、汝らの魂のために祈り求めるものとなる」(出エジプト記30:12以下)。

15

4. Ita ergo deerat vel dives, qui plus offerret; vel pauper, qui minus haberet, si in pecunia dimidium didrachmum istud, et non in virtute esset? Unde advertendum quod non materialis ista, sed intelligibilis drachma sit, quae ex aequo ab omnibus conferenda aestimatur.

PL 16, 906A

4. では、あの二ドラクマの半分が徳にではなく金銭にあるのだとして、より多く献げる富者や、より少ししか持たない貧者が、いなかったというのか。したがって、このドラクマは物質的なものではなく、知性で捉えられるものであり、それがすべての人から等しく差し出されるべきものと見なされているのだと、注意すべきである。

16

Denique etiam de illa coelesti esca (esca autem et delectatio alimenti coelestis sapientia est, qua vescebantur in paradiso locati, qui erat indeficiens animae cibus, quem vocavit manna divinus sermo) ita legimus distributionem factam per singulas animas, ut aequalis fieret divisio.

PL 16, 906B

実に、あの天の食物についても(その食物、すなわち天の糧の喜びとは知恵であり、楽園に置かれた者たちはそれを食していた。それは魂の尽きることのない食べ物であり、神の言葉がマナと呼んだものである)、配分は一人一人の魂ごとになされ、分け前が等しくなるようにされたと、我々は読む。

17

Et collegerunt secundum dispositionem Moysi, qui plurimum, et qui minimum: et mensuram fecerunt gomor, et non abundavit, nec superfuit ei, qui multum, et ei qui minus, non defuit (Exod. XVI, 17, 18) .

PL 16, 906B

「彼らはモーセの定めに従って集めた。多く集めた者も、最も少なく集めた者も。そしてゴモルの量りにしたところ、多く集めた者にも溢れず、余りもせず、少なく集めた者にも不足しなかった」(出エジプト記16:17, 18)。

18

Unusquisque enim pro numero animarum, qui apud se erat in tabernaculis, collegerunt per singula capita gomor, id est, mensuram vini, sicut habet interpretatio.

PL 16, 906B

実に、各人は、天幕の中に自分のもとにいる魂の数に応じて、一人ごとにゴモル、すなわち、解釈の伝えるところでは、ぶどう酒の量りを集めた。

19

6. Est autem mensura sapientiae, quae si supra mensuram sit, nocet; quia scriptum est: Noli esse multum sapiens (Eccl. VII, 17) .

PL 16, 906B

6. 〔底本に段落番号 5. は無い。番号の無い前の段落(Denique etiam de illa coelesti esca …)が 5 に当たるらしい〕さて、これは知恵の量りである。それは量りを超えれば害になる。「過度に賢くあるな」と書かれているからである(コヘレトの言葉7:17)。

20

Et Paulus docuit secundum mensuram dari divisionem gratiarum, cum dicit: Quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides sapientiae per spiritum scientiae secundum eumdem spiritum, fides in eodem spiritu (I Cor. XII, 7 et seq.) ; et dividi eam gratiam secundum voluntatem Spiritus.

PL 16, 906C

またパウロは、恩寵の分配が量りに従って与えられると教えた。彼はこう言う。「各人に、益のために霊の顕れが与えられる。ある者には知恵の言葉、ある者には知識の言葉、ある者には、知識の霊を通じて知恵の信仰、同じ霊に従って、同じ霊における信仰が〔この句は本文が乱れているらしい。刷られたとおりに訳した〕」(一コリント12:7以下)。そしてその恩寵は、霊の意志に従って分けられると教えた。

21

Quod dividit, aequitatis est: quod autem secundum voluntatem suam dividit, potestatis. Vel quia id velit unicuique conferre, quod profuturum noverit. 7. Gomor ergo mensura est, et mensura vini, quod laetificat cor hominis (Ps. CIII, 15) .

PL 16, 907A

分けるということは公正さに属し、自らの意志に従って分けるということは権能に属する。あるいは、各人にとって益となると知っているものを与えようと望むからである。7. したがって、ゴモルは量りであり、「人の心を喜ばせる」ぶどう酒の量りである(詩篇103:15)。

22

Quid autem nisi sapientiae potus jucunditas cordis est? Hoc est illud vinum, quod miscuit in cratere Sapientia (Prov. IX, 2) , et offert bibendum, ut sumamus nobis sobrietatem et prudentiam: quod ea aequalitate transfundi oportet sensibus et cogitationibus nostris, et omnibus motibus, qui intra hanc nostram sunt domum; ut sciamus posse abundare omnibus, deficere nulli.

PL 16, 907A

心の喜びとは、知恵の飲み物でなくて何であろうか。これこそ、「知恵が混酒器の中で混ぜた」あのぶどう酒であり(箴言9:2)、知恵は、我々が節度と思慮を自分たちのために受け取るようにと、それを飲ませるために差し出す。それは、この我々の家の内にある我々の感覚や思考、あらゆる動きに、その等しさをもって注ぎ込まれるべきである。すべての人に溢れることができ、誰にも欠けることがないと、我々が知るためである。

23

8. Plenius autem de sanguine Christi intelligitur, cujus ad gratiam nihil minuitur, nihil adjungitur. Et si parum sumas, et si plurimum haurias, eadem perfecta est omnibus mensura redemptionis.

PL 16, 907B

8. だが、より十全には、キリストの血について解される。その恩寵に関しては、何も減らされず、何も付け加えられない。たとえあなたが少ししか受けず、あるいは最も多く汲み取ったとしても、贖いの量りはすべての人にとって同じく完全である。

24

9. Pascha quoque Domini, hoc est, agnum, ita Patres epulari jubentur (Exod. XII, 4) , ut secundum numerum animarum epulentur suarum, neque plures, neque pauciores: neque aliis plus dari, aliis minus, sed secundum animas singulorum; ne aut fortiores amplius sumant, aut infirmiores minus.

PL 16, 907B

9. 主の過越、すなわち子羊についても、父たちは次のように食するよう命じられている(出エジプト記12:4)。自分たちの魂の数に応じて食し、それより多くも少なくもなってはならず、ある者に多く、ある者に少なく与えられるのでもなく、各人の魂に応じて与えられる。より強い者がより多く取り、より弱い者がより少なく取ることのないためである。

25

Gratia enim aequalis singulis dividitur, redemptio dividitur, donum dividitur. Neque plures oportet esse, ne quis vacuus spei et redemptionis recedat.

PL 16, 907B

恩寵は等しく一人一人に分けられ、贖いが分けられ、賜物が分けられるからである。また、食する者が多すぎてもならない。誰かが希望と贖いを欠いたまま去ることのないためである。

26

Plures sunt, quando aliqui extra numerum sunt: sancti autem numerati sunt omnes, et capilli eorum (Matth. X, 30) ; cognovit enim Dominus qui sunt ipsius: neque pauciores, ne magnitudine gratiae sit ad recipiendum infirmior.

PL 16, 907B

数の外にいる者がある場合、それは多すぎるのである。しかし聖なる者たちは皆数えられており、「その髪の毛さえも」である(マタイ10:30)。「主は、自らに属する者たちを知っている」からである。また、少なすぎてもならない。恩寵の大きさに対して、受け取る力が弱くならないためである。

27

10. Et ideo omnes aequalitatem devotionis et fidei deferre praecepit ad pascha Domini, id est, ad transitum.

PL 16, 907C

10. それゆえ〔主は〕、すべての人が献身と信仰の等しさを携えて、主の過越、すなわち通過に至るよう命じた。

28

Pascha autem est, quando anima irrationabilem deponit passionem, sumit autem bonam compassionem; ut compatiatur Christo, et transitum ejus in se suscipiat, ut inhabitet in ea, et deambulet, et fiat ejus Deus.

PL 16, 907C

過越とは、魂が非理性的な情念を脱ぎ捨て、代わりに善い共苦を受け取るときである。それは、キリストと共に苦しみ、その通過を自らのうちに受け入れ、キリストが魂の内に住み、歩き回り、その魂の神となるためである。

29

Gratia itaque aequalis per omnes, virtus autem diversa in singulis. Unusquisque ergo portionem competentem suis viribus sumat, ne aut fortior indigeat, aut oneretur infirmior.

PL 16, 907C

こうして、恩寵はすべての人に等しく行き渡るが、徳は一人一人において異なる。したがって各人は、自らの力に見合った分を取るべきである。より強い者が不足することも、より弱い者が重荷を負わされることもないように。

30

11. Habes hoc in Evangelio (Matth. XX, 10) , quia merces aequalis omnibus solvitur in vinea laborantibus: sed pauci ad bravium, pauci ad coronam perveniunt, pauci dicunt: Reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 8) .

PL 16, 907C

11. あなたはこのことを福音書に見いだす(マタイ20:10)。ブドウ畑で働く者たちすべてに、等しい報酬が支払われている。しかし賞に至る者、冠に至る者は少なく、「私のために正義の冠が備えられている」と言う者は少ない(二テモテ4:8)。

31

Alia est enim merces liberalitatis et gratiae, aliud virtutis stipendium, laboris remuneratio. 12. Ergo didrachmum redemptio est, imo dimidium didrachmi. Redemit autem nos a morte, redemit a servitute; ne subjecti simus mundo, cui renuntiavimus.

PL 16, 908A

寛大さと恩寵の報いは別であり、徳に対する給与、労苦への報償もまた別のものだからである。12. したがって、二ドラクマは贖いであり、いやむしろ二ドラクマの半分がそうである。〔キリストは〕我々を死から贖い、隷属から贖った。我々が、すでに捨て去った世に従属する者とならないためである。

32

Unde Dominus in Evangelio dicit ad Petrum, ut vadat ad mare, mittat hamum, et in ore piscis inventum staterem sumat, et det pro Domino et pro se exigentibus didrachma (Matth. XVII, 26) .

PL 16, 908A

それゆえ主は福音書でペトロに、海へ行き、釣り針を投げ、魚の口の中に見つかるスタテルを取り、二ドラクマを求める者たちに、主のため、また自分のために与えよ、と言う(マタイ17:26)。

33

Hoc est igitur didrachma, quod exigebatur secundum Legem: sed non debebat illud filius regis, sed alienus. Quid enim se Christus redimeret ab hoc mundo, qui venerat ut tolleret peccatum mundi (Ibid., 24) ?

PL 16, 908A

したがって、これは律法に従って要求されていた二ドラクマである。しかし、それを負うべきは王の子ではなく、他人であった。世の罪を取り除くために来たキリストが、自分をこの世から贖うはずがあろうか(マタイ17:24)。

34

Quid se a peccato redimeret, qui descenderat, ut omnibus peccatum dimitteret (Joan. I, 29) ? Quid se redimeret a servitute, qui se exinaniverat, ut universis libertatem daret (Phil. II, 7) ?

PL 16, 908B

すべての人に罪を赦すために降ってきた者が、自分を罪から贖うはずがあろうか(ヨハネ1:29)。すべての人に自由を与えるために自らを空しくした者が、自分を隷属から贖うはずがあろうか(フィリピ2:7)。

35

Quid se redimeret a morte, qui carnem susceperat, ut morte sua omnibus resurrectionem acquireret?

PL 16, 908B

肉をまとったのは、自らの死によってすべての人に復活を獲得するためであった者が、自分を死から贖うはずがあろうか。

36

13. Non utique opus habuit redemptione redemptor universorum: sed sicut circumcisionem accepit, ut legem impleret (Luc. II, 22) ; et ad baptismum venit, ut impleret justitiam (Matth. III, 15) : ita etiam didrachma exigentibus solutionem non recusavit; sed statim staterem pro didrachmo jussit pro se et Petro dari (Matth. XVII, 26) .

PL 16, 908B

13. すべての人の贖い主に、もちろん贖いは必要なかった。しかし、律法を成就するために割礼を受け(ルカ2:22)、正義を成就するために洗礼を受けに来た(マタイ3:15)ように、二ドラクマを求める者たちにも支払いを拒まず、むしろただちに、二ドラクマの代わりにスタテルを、自分とペトロのために与えるよう命じた(マタイ17:26)。

37

Maluit enim supra Legem solvere, quam id quod erat Legis negare. Ostendit autem contra Legem Judaeos facere, qui ab uno didrachmum exigerent; cum dimidium didrachmi exigendum Moyses praescripserit.

PL 16, 908C

律法に属するものを拒むよりも、律法を超えて支払うことを選んだのである。そして、一人から二ドラクマを求めるユダヤ人たちが、律法に背いていることを示した。モーセは二ドラクマの半分を求めるよう定めたからである。

38

Et ideo, et pro se et pro Petro tamquam singulas drachmas in statere solvi mandavit. Bonus autem census Christi, qui statere solvitur; quia statera justitia est, justitia autem supra Legem. Denique finis Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) .

PL 16, 908C

それゆえ、自分のためにもペトロのためにも、あたかも一人ひとりのドラクマをスタテルで支払うよう命じた。スタテルで支払われるキリストの納税は善い。秤(statera)は正義であり、正義は律法を超えるからである。実に、「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての者を正義へと導く」(ローマ10:4)。

39

Hic stater in ore piscis invenitur: illius piscis, quem capiunt piscatores hominum: illius piscis, qui ponderat sermones suos, ut igne examinatos proferat (Psal. XVII, 31) . 14. Hunc staterem nescierunt Judaei, quem proditori dederunt.

PL 16, 908C

このスタテルは、魚の口の中に見いだされる。人間を捕る漁師たちが捕らえる、あの魚の口である。自らの言葉を秤にかけ、火で試されたものとして口から出す、あの魚の口である(詩篇17:31)。14. このスタテルをユダヤ人は知らなかった。彼らはそれを裏切り者に与えたのである。

40

Lex autem dimidium didrachmi pro redemptione animae exigit, quam drachmam Deo deputat; quia totum didrachmum vindicare non poterat. Vix enim in Judaeo vel portio devotionis poterat investigari.

PL 16, 909A

他方、律法は魂の贖いのために二ドラクマの半分を求め、そのドラクマを神に割り当てる。二ドラクマ全部を要求することはできなかったからである。ユダヤ人のうちには、献身の一部分さえ、ほとんど見いだされえなかったのである。

41

Qui autem verus est liber, verus Hebraeus, totus est Dei; totum quod habet, libertatis est. Nihil habet illius, qui libertatem recusat dicens: Dilexi dominum meum, et uxorem et infantes: non abibo liber (Exod. XXI, 5) .

PL 16, 909A

しかし、真に自由な者、真のヘブライ人は、全体が神のものであり、持つものすべてが自由に属している。「私は私の主人と、妻と子らを愛した。私は自由の身となって去らない」と言って自由を拒む者は、その〔自由の〕何ものも持たない(出エジプト記21:5)。

42

Quod non solum ad dominum, sed etiam ad ejus refertur infirmitatem, qui se subjecerit mundo, quod diligat mundum, vel mentem suam, id est, νοῦν, hujus auctorem voluntatis.

PL 16, 909A

これは主人に関してだけでなく、世に自らを従わせる者の弱さにも関わる。その者が愛するのは、世であり、あるいは自らの精神、すなわち知性(ヌース)〔ギリシア語〕、この意志の張本人である。

43

Nec solum ad uxorem, sed etiam ad delectationem refertur, quae domesticam, non illam aeternam curam suscipit. Huic ergo ad limen et ostium suum dominus suus aurem pertundit; ut meminerit sermonis sui, quo servitutem elegit.

PL 16, 909A

また妻に関してだけでなく、悦楽にも関わる。悦楽は家内の気遣いを引き受けるのであって、あの永遠の気遣いではない。それゆえ、この者の主人は、その者の敷居と戸口で耳に穴を開ける。その者が、隷属を選んだ自分の言葉を思い出すためである。

44

15. Et ideo tu, christiane, istum non imiteris; quia tibi scriptum est, non ut didrachmi dimidium, si tamen vis perfectus esse, Deo offeras: sed ut omnia tua vendas, et des pauperibus (Matth. XIX, 21) .

PL 16, 909B

15. それゆえ、キリスト教徒よ、あなたはこの者に倣ってはならない。完全になりたいのなら二ドラクマの半分を神に献げよ、とあなたに書かれているのではなく、持ち物をすべて売って貧しい者たちに与えよ、と書かれているからである(マタイ19:21)。

45

Nec ut portionem servitutis mundo reserves: sed ut totum te abneges, et Domini crucem tollas, et sequaris eum.

PL 16, 909B

世のために隷属の一部を取っておくように、ではなく、自分自身をまったく否み、主の十字架を担い、主に従うように、と書かれているのである。

46

16. Cognovimus itaque ideo dimidium didrachmi Lege postulari, quia dimidium generi hujus mundi, id est, conversationi saeculari, et usui domestico, et posteritati reservabatur, quibus necesse erat et sortem ex sorte, id est, transmissionis deputari.

PL 16, 909B

16. こうして我々は、律法が二ドラクマの半分を求めるのは、残りの半分がこの世の類、すなわち世俗の交わり、家庭の用、そして子孫のために取っておかれたからだと知った。これらには、持ち分から持ち分が、すなわち伝承のための持ち分が当てられる必要があった〔sortem ex sorte は意味が定かでない。「持ち分から持ち分を、すなわち伝承のために」と取った〕。

47

Unde et Dominus tentantibus se Pharisaeis subdola interrogatione utrum suaderet censum dari Caesari, respondit: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census (Matth. XXII, 8, 19) . At illi obtulerunt ei denarium, in quo erat imago Caesaris.

PL 16, 909B

それゆえ主も、ファリサイ派の人々が、狡猾な問いで、税をカエサルに納めるよう勧めるのかどうかと試みたとき、こう答えた。「なぜ私を試すのか、偽善者たちよ。税の貨幣を私に見せよ」(マタイ22:8, 19)。すると彼らは、カエサルの像のあるデナリオンを差し出した。

48

Ait illis: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21) ; ostendens illos ita esse imperfectos, qui sibi perfecti viderentur, ut prius Caesari quam Deo solverent.

PL 16, 909C

彼は彼らに言った。「カエサルのものはカエサルに返せ。神のものは神に返せ」(マタイ22:21)。自分では完全だと思っている者たちが、神よりも先にカエサルに支払うほど不完全であることを示したのである。

49

Quibus enim prior esset cura mundi, ab iis prius solvendum foret, quod erat mundi. Unde et ait; Reddite, id est, vos reddite, quae sunt Caesaris (Dan. II, 17) , apud quos figura et imago invenitur Caesaris.

PL 16, 909C

世への気遣いが先にある者たちは、世のものをまずその者たちが支払わなければならなかったからである。それゆえ彼は、「返せ」、すなわち「汝らが返せ、カエサルのものを」と言ったのである(ダニエル2:17)。その者たちのもとに、カエサルの象りと像が見いだされるのである。

50

17. Illi ergo Hebraei pueri Ananias, Azarias, Misael (Dan. III, 18) , ille Daniel sapientior (Dan. I, 8) , qui non adoraverunt imaginem regis, qui non receperunt eam, qui nihil de illa mensa regis accipiebant, non tenebantur ad solutionem tributi.

PL 16, 909C

17. それゆえ、あのヘブライの少年たち、アナニア、アザリア、ミサエル(ダニエル3:18)、また、より賢いあのダニエル(ダニエル1:8)は、王の像を崇拝せず、それを受け入れず、王のあの食卓から何も受け取らなかったので、貢ぎ物の支払いの義務はなかった。

51

Nihil enim eorum, quae sub rege terreno erant, possidebant (Deut. XVIII, 2) . Ergo eorum imitatores non solvunt tributum, quibus portio Deus est.

PL 16, 909D

地上の王のもとにあるものは、何一つ所有していなかったからである(申命記18:2)。したがって、神が分け前である者たち、彼らに倣う者たちは、貢ぎ物を支払わない。

52

Ideo Dominus ait: Reddite, id est, vos reddite, qui protulistis imaginem Caesaris, apud quos invenitur: ego autem nihil debeo Caesari, quia nihil hujus mundi habeo: Venit enim hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 16, 910A

それゆえ主は言った。「返せ」、すなわち「汝らが返せ」というのである。「汝ら」とは、カエサルの像を差し出し、その像がそのもとに見いだされる者たちである。私はカエサルに何も負っていない。この世のものを何も持たないからである。「この世の君が来るが、私の内には何も見いださないであろう」からである(ヨハネ14:30)。

53

Nihil debet Petrus, nihil apostoli mei; quia non sunt de hoc mundo, etsi in hoc mundo sunt. Ego misi eos in hunc mundum; sed jam non sunt de hoc mundo, quia mecum sunt supra mundum. 18. Ergo quod divinae legis est, solvi jubetur, non quod Caesaris.

PL 16, 910A

ペトロは何も負っていない。私の使徒たちも何も負っていない。この世にいても、この世の者ではないからである。私は彼らをこの世に遣わした。しかし彼らはもはやこの世の者ではない。私と共に世の上にいるからである。18. したがって、支払うよう命じられているのは神の法に属するものであって、カエサルのものではない。

54

Sed tamen et ipsum perfectus, id est, praedicator Evangelii jam non debebat, qui plus praedicabat.

PL 16, 910A

しかし、完全な者、すなわち福音の宣教者は、神の法に属するものでさえ、もはや負う必要がなかった。それ以上のことを宣べ伝えていたからである。

55

Non debebat Filius Dei, non debebat et Petrus in adoptionem a Patre adscitus per gratiam: sed ne scandalizentur, inquit, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore ejus, invenies ibi staterem, illum sumens da iis pro me et te (Matth. XVII, 26) .

PL 16, 910A

神の子は負うべきでなかった。ペトロもまた、恩寵によって父から養子として迎え入れられた者であり、負うべきでなかった。しかし、こう言う。「彼らがつまずくことのないように、海へ行き、釣り針を投げ、最初に上がってきた魚を取れ。その口を開けば、そこにスタテルが見つかる。それを取り、私と汝のために彼らに与えよ」(マタイ17:26)。

56

O magna mysteria! dat dimidium didrachmi quod Lex jubebat, et non negat quod Legis est, quasi factus ex muliere, factus sub Lege (Galat. IV, 4) .

PL 16, 910B

おお、大いなる奥義よ。律法が命じていた二ドラクマの半分を与え、律法に属するものを拒まない。「女から成り、律法のもとに成った者」であるかのように(ガラテヤ4:4)。

57

Factum secundum incarnationem locutus sum, ex muliere secundum sexum; mulier sexus est, virgo species: sexus generis, virgo integritatis. In quo ergo venit sub Lege, in eo factus est ex muliere, id est, in corpore.

PL 16, 910B

「成った」と私が語ったのは受肉に関してであり、「女から」と語ったのは性に関してである。女は性を言い、おとめはその種である。性は類に属し、おとめは無傷さに属する。それゆえ、律法のもとに来たその点において、女から成ったのであり、すなわち体においてである。

58

Et ideo didrachmum solvi jubet pro se et Petro, quia uterque sub Lege generati. Jubet ergo secundum Legem solvi, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 5) .

PL 16, 910B

それゆえ、自分とペトロのために二ドラクマを支払うよう命じるのは、二人とも律法のもとに生まれたからである。したがって、律法のもとにいた者たちを贖うために、律法に従って支払うよう命じるのである(ガラテヤ4:5)。

59

19. Et tamen staterem dari jubet, quo vectes imponerent ori suo, ne ex multiloquio peccatum admitterent. Et jubet dari in ore piscis repertum, ut agnoscerent Verbum. Qui enim quod Legis est, exigebant; cur quod Legis est, nesciebant?

PL 16, 910C

19. それでもなお、スタテルを与えるよう命じる。それによって彼らが自分の口に閂をかけ、多弁から罪を犯さないためである。また、魚の口の中に見つかったものを与えるよう命じる。彼らが言葉を認めるためである。律法に属するものを要求していた者たちが、なぜ律法に属するものを知らなかったのか。

60

Verbum enim Dei ignorare non debebant; quia scriptum est: Prope est Verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14) . Totum igitur didrachmum Deo solvit, qui saeculo nihil reservavit.

PL 16, 910C

神の言葉を知らないでいてはならなかった。「言葉は汝の口と汝の心の内にあって近い」と書かれているからである(申命記30:14)。したがって、世に何も取っておかなかった者が、二ドラクマの全部を神に支払うのである。

61

Deo enim justitia solvitur, quae est mentis sobrietas: Deo solvitur sermonis custodia, quae est sermonis sobrietas: corde enim creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 16, 910C

神には、精神の節度である正義が支払われる。神には、言葉の節度である、言葉の保ちが支払われる。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」からである(ローマ10:10)。

62

20. Potest autem et drachma pro veteri Testamento accipi, didrachmum pro utriusque Testamenti pretio; quia secundum Legem unusquisque per Legem redimebatur: qui autem secundum Evangelium redimitur, solvit drachmam secundum Legem, sanguine redimitur Christi secundum gratiam, geminam habens redemptionem, et devotionis et sanguinis.

PL 16, 910C

20. さらに、ドラクマは旧約を、二ドラクマは旧約と新約の両方の代価を表すものと解することもできる。律法に従う者は、各人が律法によって贖われていたのに対し、福音に従って贖われる者は、律法に従ってドラクマを支払い、恩寵に従ってキリストの血によって贖われ、献身と血との二重の贖いを持つからである。

63

Nec enim fides sola ad perfectionem satis est, nisi etiam baptismatis adipiscatur gratiam, et sanguinem Christi redemptus accipiat. Bona ergo drachma quae Deo solvitur. Non est drachma denarius, sed diversum est.

PL 16, 911A

実に、信仰だけでは完全に至るのに十分ではない。洗礼の恩寵をも得て、贖われた者がキリストの血を受けるのでなければ。したがって、神に支払われるドラクマは善い。ドラクマはデナリオンではなく、別のものである。

64

Denique in denario imago Caesaris est, in drachma imago Dei (Matth. XXII, 21) ; quia unius est Dei, ad imitationem ipsius.

PL 16, 911A

実に、デナリオンにはカエサルの像があり、ドラクマには神の像がある(マタイ22:21)。ドラクマは唯一の神に属し、その神にならうものだからである。

65

Ab uno incipit, et in infinitum diffunditur: et iterum de infinito numero in unum, quasi in finem omnia revertuntur; quia Deus et principium et finis omnium est. Unde nec numerum monada, sed elementum numeri, quibus ea cura est, appellaverunt.

PL 16, 911A

〔数は〕一から始まり、無限に広がる。そしてふたたび、無限の数から一へと、あたかも終わりへ向かうかのようにすべてが戻る。神はすべてのものの初めであり終わりだからである。それゆえ、これに関心を寄せる者たちは、一者(モナス)〔ギリシア語〕を数と呼ばず、数の要素と呼んだ。

66

Et hoc propterea diximus, quia scriptum est: Ego sum α et ω, primus et novissimus (Apoc. I, 8) ; et: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4) .

PL 16, 911A

我々がこれを述べたのは、次のように書かれているからである。「私はアルファでありオメガである〔ギリシア語の字母〕、最初の者であり最後の者である」(黙示録1:8)、また「聞け、イスラエルよ、汝の神なる主は唯一の神である」(申命記6:4)。

67

22. Et tu ergo ad similitudinem Dei unus esto atque idem: non hodie sobrius, cras ebrius: hodie pacificus, crastina die litigiosus: hodie frugi, crastina die incontinens; mutatur enim unusquisque morum varietate, et fit alter: in quo non agnoscitur, quod fuit, et incipit esse, quod non fuit, sui degener.

PL 16, 911B

22. それゆえ、あなたも神に似て、唯一にして同一であれ。今日は節度ある者で、明日は酔う者であってはならず、今日は平和を好み、明日は争いを好む者であってはならず、今日は堅実で、明日は自制を欠く者であってはならない。各人は、品行の多様さのために変わってしまい、別の者になる。その者においては、かつての自分が認められなくなり、かつてなかったものになり始める。自らにふさわしくない者である。

68

Grave est enim mutari in pejus: sed esto sicut imago in drachma, immutabilis, eumdem habitum servans quotidie.

PL 16, 911B

悪いほうへ変わることは重大だからである。そうではなく、ドラクマの像のように、変わらぬ者であれ。日々同じ姿を保ちつつ。

69

Videns drachmam, attende imaginem, hoc est, videns Legem, attende in Lege imaginem Dei Christum; quia ipse imago Dei invisibilis et incorruptibilis, luceat tibi velut in speculo Legis (Col. I, 15) . Confitere eum in Lege, ut eum in Evangelio recognoscas.

PL 16, 911B

ドラクマを見るときは、像に注意せよ。すなわち、律法を見るときは、律法の中の神の像であるキリストに注意せよ。キリストその者は、神の見えない、朽ちることのない像であり、律法の鏡の中のように、あなたに輝くがよい〔luceat は接続法で、係りが定かでない。「輝くがよい」と取った〕(コロサイ1:15)。律法の中で彼を告白せよ。福音の中で彼を認めるためである。

70

Si cognovisti in mandatis, recognosce in operibus. Vale, et si non infructuose didrachmum istud commissum mihi arbitraris, iterum si quid habes, committere ne dubitaveris.

PL 16, 912A

戒めの中で知ったのなら、行いの中でもう一度認めよ。健やかであれ。そして、私に託されたこの二ドラクマの件が、実りなく終わらなかったとあなたが思うなら、また何かあるときは、ためらわず託せ。

Epistola VIII

第8書簡PL 16, 912A
1

Adversus eos, qui secundum artem negabant scripsisse sacros auctores, contendit ab his ipsis illos qui de eadem arte praeceperunt, expressisse placita sua. Tum propositis sacrorum codicum aliquot locis, dicendi leges illic servari sedulo probat. AMBROSIUS JUSTO.

PL 16, 912A

聖なる著者たちは技法に従って書いたのではないと否定する者たちに対して、アンブロシウスは、この同じ技法について教えた者たち自身が、聖なる著者たちから自分たちの教えを引き出したのだと論じる。次いで、聖なる書物のいくつかの箇所を示して、語りの法則がそこに入念に守られていることを証明する。アンブロシウスよりユストゥスへ。

2

1. Negant plerique nostros secundum artem scripsisse. Nec nos obnitimur; non enim secundum artem scripserunt, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est; scripserunt enim quae Spiritus iis loqui dabat.

PL 16, 912A

1. 多くの者は、我々の側の著者たちが技法に従って書いたのではないと言う。我々もそれに逆らわない。彼らは技法に従って書いたのではなく、あらゆる技法を超える恩寵に従って書いたからである。霊が語るように彼らに与えたことを、書いたのである。

3

Sed tamen ii, qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et condiderunt commenta artis, et magisteria (Act. II, 4) .

PL 16, 912B

しかし、技法について書いた者たちは、彼らの著作から技法を見いだし、技法の工夫と教えを作り上げたのである(使徒言行録2:4)。

4

2. Denique in arte requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα; cum igitur legamus sanctum Isaac Patri dicere: Ecce ignis et ligna, ubi hostia (Gen. XXII, 7) ? quid horum deest?

PL 16, 912B

2. 実に、技法において特に求められるのは、原因(アイティオン)、質料(ヒュレー)、結果(アポテレスマ)〔ギリシア語〕があることである。では、聖なるイサクが父に「見よ、火と薪がある。いけにえはどこにあるのか」と言うのを我々が読むとき(創世記22:7)、これらのうち何が欠けているのか。

5

Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronuntiat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est αἴτιον: et ligna, id est, ὕλη, quae Latine materia dicitur: tertium quid superest, nisi ἀποτέλεσμα, quod filius quaesivit, pater retulit dicenti. Ubi hostia?

PL 16, 912B

実に、問う者は疑っており、問う者に答える者は断言して、疑いを解く。「見よ、火」、これは原因〔ギリシア語〕である。「そして薪」、これは質料〔ギリシア語〕であり、ラテン語では materia(素材)と言われる。第三に残るのは、結果〔ギリシア語〕のほかに何があろうか。子が尋ね、「いけにえはどこにあるのか」と言う子に父が答えたものである。

6

Deus, inquit, providebit sibi sacrificium, fili (Ibid., 8) . 3. Differamus paulisper mysterium.

PL 16, 912B

父は言った。「神が、自らのために犠牲を備えるであろう、子よ」(創世記22:8)。3. 奥義を少しのあいだ後回しにしよう。

7

Ostendit Deus arietem pendentem cornibus (Gen. XXII, 13) : aries autem est Verbum plenum tranquillitatis, et moderationis, atque patientiae; quo ostenditur bonum sacrificium esse sapientiam, et prudenter emerendi ac propitiandi rationem cognoscere.

PL 16, 912B

神は、角で引っかかっている雄羊を示した(創世記22:13)。この雄羊とは、静けさと穏当さと忍耐に満ちた言葉である。これによって、善い犠牲とは知恵であり、思慮をもって功を得、宥める道筋を知ることであると示される。

8

Unde et propheta ait: Sacrificate sacrificium justitiae (Psal. IV, 6) . Itaque justitiae, ita ut sapientiae sacrificium est. 4. Ecce ergo mens calida et fervens, ut ignis, quae operatur: ecce et intelligibilia, id est, materia; ubi est tertium, intelligere?

PL 16, 913A

それゆえ預言者も言う。「正義の犠牲を献げよ」(詩篇4:6)。したがって、知恵の犠牲があるように、正義の犠牲がある。4. 見よ、火のように熱く燃える精神が働いている。見よ、知性で捉えられるもの、すなわち素材がある。第三のもの、すなわち理解することはどこにあるのか。

9

Ecce color; ubi est videre? Ecce sensibilia; ubi est sentire? Materia enim non ab omnibus videtur; ideoque Deus dat munus intelligendi, et sentiendi, et videndi.

PL 16, 913A

見よ、色がある。見ることはどこにあるのか。見よ、感覚で捉えられるものがある。感じることはどこにあるのか。素材はすべての人に見えるわけではない。それゆえ神は、理解し、感じ、見る賜物を与える。

10

5. Verbum ergo Dei ἀποτέλεσμα est, id est, definitio et consummatio disputationis, quod infunditur prudentioribus, et dubia confirmat. Pulchre autem etiam ii, qui in adventum Christi non crediderunt, se ipsos revincunt; ut confiteantur, quod negandum putant.

PL 16, 913A

5. したがって、神の言葉は結果〔ギリシア語〕であり、すなわち論議の定義であり完成であって、より思慮深い者たちに注ぎ込まれ、疑わしいことを確かなものとする。そして見事なことに、キリストの到来を信じなかった者たちでさえ、自分自身を論駁し、否むべきだと考えるものを告白するに至る。

11

Dicunt enim arietem Verbum Dei, et non credunt passionis mysterium; cum in illo mysterio Verbum Dei sit, in quo impletum est sacrificium. 6. Ergo primum accendamus in nobis ignem mentis, ut operetur in nobis.

PL 16, 913B

彼らは雄羊を神の言葉だと言いながら、受難の奥義を信じない。だが、その奥義の中にこそ神の言葉があり、そこで犠牲が成就したのである。6. したがって、まず我々のうちに精神の火をともそう。それが我々のうちで働くように。

12

Quaeramus subjicientis materiam, quid sit quod nutriat animam, tamquam in tenebris requiramus eam.

PL 16, 913B

素材を差し出すものについて、魂を養うものとは何かを探ろう〔subjicientis は文の係りが定かでない。「素材を差し出す者の」と取った〕。闇の中でのように、それを探し求めよう。

13

Neque enim vel Patres sciebant, quid esset manna: invenerunt, inquit, manna dicentes ipsum esse sermonem et Verbum Dei (Exod. XVI, 15, 16) ; unde omnes disciplinae fonte jugi ac perpetuo fluunt atque derivant. 7. Haec est esca coelestis.

PL 16, 913B

父祖たちでさえ、マナが何であるかを知らなかったからである。「彼らはマナを見いだし、それが語りであり神の言葉であると言った」とある(出エジプト記16:15, 16)。そこからあらゆる学問が、絶えず尽きることのない源泉から流れ出し、派生する。7. これが天の食物である。

14

Significatur autem ex persona dicentis: Ecce ego pluam vobis panes de coelo (Ibid.) : αἴτιον ergo, eo quod operatur Deus, qui irrigat mentes rore sapientiae: ὕλη, quia videntes animae et gustantes delectantur, et requirunt unde sit illud splendidius luce, dulcius melle.

PL 16, 913C

それは語る者の人格から示される。「見よ、私は汝らに天からパンを降らせる」(出エジプト記16:15, 16)。したがって原因〔ギリシア語〕は、神が、知恵の露で精神を潤しつつ働いていることである。質料〔ギリシア語〕は、見て味わう魂が喜び、光よりも輝かしく蜜よりも甘いそれがどこから来たのかを問い求めることである。

15

Respondetur eis Scripturae serie: Hic est panis quem dedit vobis manducare Dominus (Ibid., 15) ; et hoc est Verbum Dei, quod disposuit Deus, vel ordinavit: quo pascitur anima prudentium, et delectatur: quod est candidum et suave, veritatis splendore illuminans, et virtutum suavitate demulcens audientium animas.

PL 16, 913C

彼らには、聖書の続きをもって答えられる。「これは、主が汝らに食べるようにと与えたパンである」(出エジプト記16:15)。そしてこれは、神が定め、あるいは秩序づけた神の言葉であり、思慮ある者たちの魂はこれによって養われ、喜ぶ。それは白く甘美であり、真理の輝きで照らし、徳の甘美さで聞く者たちの魂をなだめる。

16

8. In se enim didicerat propheta quid esset consummandae rei αἴτιον. Nam cum mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum (Exod. III, 11, 12) .

PL 16, 913C

8. 預言者は、成し遂げられるべき事柄の原因〔ギリシア語〕が何であるかを、自らのうちに学んでいたのである。実際、神の民を解放するためにエジプトの王のもとへ遣わされたとき、彼は言った。「私は何者でしょうか。行って、民を王の権力から導き出すとは」。主は答えた。「私が汝と共にいる」(出エジプト記3:11, 12)。

17

Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant: Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum. Dices: Qui est, misit me (Exod. III, 13, 14) . Hoc est verum nomen Dei, esse semper.

PL 16, 914A

モーセはふたたび尋ねた。「彼らが『汝を遣わした主とは誰か、その名は何か』と問うなら、私は彼らに何と言えばよいでしょうか」。主は言った。「私は、有る者である。汝は言え、『有る者が私を遣わした』と」(出エジプト記3:13, 14)。これが神の真の名、すなわち常に有ることである。

18

Unde et Apostolus de Christo: Dei enim filius Jesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Sylvanum et Timotheum; non fuit, inquit, Est et Non: sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19) .

PL 16, 914A

それゆえ使徒もキリストについて言う。「実に神の子イエス・キリストは、汝らのうちにいて、我々によって、すなわち私とシルワノとテモテによって宣べ伝えられたが、『しかり』と『否』ではなく、彼においては『しかり』があった」(二コリント1:19)。

19

Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obaudierint vocem meam, dicentes, quia non apparuit tibi Deus, quid dicam illis (Exod. IV, 1 et seq.) ? Dedit illi signa facere, ut crederetur quia a Domino missus est.

PL 16, 914A

モーセは答えた。「彼らが私を信じず、私の声に耳を傾けず、『神は汝に現れなかった』と言うなら、私は彼らに何と言えばよいでしょうか」(出エジプト記4:1以下)。〔主は〕彼にしるしを行う力を与えた。主から遣わされたと信じられるためである。

20

Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao (Ibid., 10) ? Responsum est ei: Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Ibid., 12) .

PL 16, 914B

三度目にモーセは言った。「私はふさわしくありません。声は細く、舌は鈍いのです。どうしてファラオが私の言うことを聞くでしょうか」(出エジプト記4:10)。彼に答えがあった。「行け。私が汝の口を開き、何を語るべきかを教えよう」(出エジプト記4:12)。

21

9. Interrogationes ergo illae in medio et responsiones habent sapientiae semina et θεωρίαν. Gratum tamen ἀποτέλεσμα est; quia ait: Ego ero tecum (Exod., III, 12) .

PL 16, 914B

9. したがって、あの途中の問いと答えは、知恵の種と観想(テオーリア)〔ギリシア語〕を含んでいる。しかし結果〔ギリシア語〕は喜ばしいものである。「私は汝と共にいる」と言われているからである(出エジプト記3:12)。

22

Et quamvis dederit ei signa facere; tamen dubitanti iterum, ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus, respondit ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui.

PL 16, 914B

そして、しるしを行う力を彼に与えたにもかかわらず、彼がふたたびためらったとき、あなたが、しるしは信じない者のためであり、約束は信じる者のためであることを知るように、〔主は〕功績の弱さ、あるいは願いの弱さに応じて答えた。「私が汝の口を開き、何を語るべきかを教えよう」。

23

Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. 10. Habes hoc et in Evangelio: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7) . Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου, id est, ab auctore quaere.

PL 16, 914B

こうして完全な結果〔ギリシア語〕が保たれた。10. あなたはこのことを福音書にも見いだす。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。探せ、そうすれば見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる」(マタイ7:7)。原因から求めよ〔ギリシア語〕、すなわち創始者に尋ねよ。

24

Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras: pulsa, et aperit tibi Deus Verbum. Quae petit, mens est, quae operatur, sicut ignis: intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis: aperit tibi Verbum Deus, quod est Ἀποτέλεσμα.

PL 16, 914C

あなたは、探し求めるための質料〔ギリシア語〕として、知性で捉えられるものを持っている。叩け、そうすれば神があなたに言葉を開く。求めるのは精神であり、火のように働く。知性で捉えられるものの中で、薪の中の火のように精神の熱が働く。神があなたに開く言葉こそ、結果〔ギリシア語〕である。

25

Habemus et alibi in Evangelio, dicente Domino: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos eritis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 16) .

PL 16, 914C

我々は福音書の別の箇所にも、主がこう言うのを持っている。「人々が汝らを引き渡すとき、どのように、あるいは何を語るかを思い悩むな。語るべきことは、その時、汝らに与えられるからである。語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が、汝らのうちで語るのである」(マタイ10:16)。

26

11. Habes hoc et in Genesi, dicente Isaac: Quod est, quid tam cito invenisti, fili; Qui dixit: Quid tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Gen. XXVII, 20) . Ἀποτέλεσμα Dominus est. Qui per Dominum quaerit, invenit.

PL 16, 914C

11. あなたはこのことを創世記にも見いだす。イサクが言う。「それは何か、子よ、どうして汝はこれほど早く見つけたのか」。彼は言った。「主、汝の神が私の手に渡したものです」(創世記27:20)。結果〔ギリシア語〕は主である。主によって求める者は、見いだす。

27

Laban denique qui per Dominum non quaesivit; quia quaerebat idola, non invenit. (Gen. XXXI, 33 et seq.) . 12. Pulchre autem quos dicunt ὅρους, servavit. Primus est ὅρος· Vade, affer mihi de venatione tua, ut manducem (Gen. XXVII, 24) .

PL 16, 915A

実にラバンは、主によって求めなかった。偶像を探していたので、見つけなかった(創世記31:33以下)。12. また、〔人々が〕項(ホロス)〔ギリシア語〕と呼ぶものを、〔イサクは〕見事に守った。第一の項は、「行って、汝の獲物から私に持ってこい、私が食べるために」である(創世記27:24)。

28

Excitat atque adolet velut igni quodam adhortationis suae mentem ejus, ut operetur et quaerat. Secundus ὅρος Quid est, quod tam cito invenisti? Hic in interrogatione est. Tertius ὅρος in responsione: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Ibid., 20) .

PL 16, 915A

彼は、自らの励ましのいわば火で、息子の精神を奮い立たせ燃え上がらせ、働いて探すようにさせる。第二の項〔ギリシア語〕は、「汝がこれほど早く見つけたのは何か」である。これは問いの中にある。第三の項は答えの中にある。「汝の神である主が私の手に渡したもの」である(創世記27:20)。

29

Ἀποτέλεσμα Deus est, qui concludit et consummat omnia: de quo dubitandum non est. 13. Est et ille ὅρος de spontaneis: Si non seminaveritis, non metetis (Levit. XXV, 11 et seq.) ; nam etsi cultura provocet semina, tamen natura spontaneo quodam, ut surgant, in iis operatur ingenio.

PL 16, 915A

結果〔ギリシア語〕とは神であり、神はすべてを結論づけ、完成する。神については疑ってはならない。13. また、自ずから生じるものについての、あの項〔ギリシア語〕もある。「汝らが蒔かないなら、汝らは刈り取らない」(レビ記25:11以下)。耕作が種を促すとしても、自然は、種が芽生えるよう、自ずからの何らかの働きによって、そのうちで働くからである。

30

14. Unde Apostolus: Ego plantavi, inquit, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est quidquam; neque qui rigat: sed qui dat incrementum, Deus (I Cor. III, 6, 7) . Dat tibi Deus in spiritu, et in corde tuo seminat Dominus.

PL 16, 915B

14. それゆえ使徒は言う。「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長させたのは神である。だから、植える者も水を注ぐ者も、何ものでもない。ただ成長を与える神である」(一コリント3:6, 7)。神はあなたに霊において与え、主はあなたの心に種を蒔く。

31

Age ergo, ut inspiret, et seminet; ut metas: si non seminaveris, non metes. Quasi admoneris ut semines: non seminasti, non metes; sententia est. Principio finis convenit: principium semen est, finis messis.

PL 16, 915B

だから行え。〔神が〕息を吹き込み、種を蒔くように、そしてあなたが刈り取るように。蒔かなければ、刈り取ることはない。あなたは、蒔くようにと諭されているかのようである。蒔かなかったなら刈り取らない。それは格言である。終わりは初めに合致する。初めは種であり、終わりは刈り入れである。

32

15. Disce, inquit, ex me: natura adjuvat discentem: Deus autem auctor naturae est. Dei quoque, ut bene discamus; quia hoc naturae est, perdiscere: duri enim corde non discunt.

PL 16, 915B

15. 「私から学べ」と〔誰かが〕言う〔言う者は定かでない〕。自然は学ぶ者を助ける。そして神は自然の創始者である。〔そして〕我々がよく学ぶことも神の〔働きである〕。徹底的に学び通すことは自然に属するからである。心の頑なな者は学ばない。

33

Incrementa per naturam, quae divini habet gratiam muneris: consummationem et perfectionem Deus dat, id est, illa praestantissima et divina Trinitatis natura et substantia. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

PL 16, 915C

成長は、神の賜物の恩寵をもつ自然を通して与えられる。完成と完全は、神が与える。すなわち、三位一体の、あの最も卓越した神的な本性と実体が与える。健やかであれ。そして、あなたがしているように我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Gesta concilii Aquileiensis

アクイレイア教会会議議事録PL 16, 916A
1

1. Syagrio et Eucherio viris clarissimis coss. III non. Sept. Aquileiae in Ecclesia considentibus, cum episcopis, Aquileiensium civitatis Valeriano, Ambrosio, Eusebio, Limenio, Anemio, Sabino, Abundantio, Artemio, Constantio, Justo, Philastro, Constantio, Theodoro, Almachio, Domnino, Amantio, Maximo, Felice, Bassiano, Numidio, Januario, Proculo, Heliodoro, Jovino, Felice, Exuperantio, Diogene, Maximo, Macedonio, Cassiano, Marcello et Eustathio episcopis; Ambrosius episcopus dixit: 2. « Diu citra acta tractavimus: et quoniam tanta sacrilegia a parte Palladii et Secundiani nostris auribus ingeruntur, ut difficile quisque credat tam aperte eos blasphemare potuisse; vel ne qua ipsi calliditate dicta sua postea negare conentur, licet de tantorum sacerdotum testificatione dubitari non queat: tamen quoniam omnibus episcopis placet, fiant acta; ut unusquisque professionem suam negare non possit.

PL 16, 916A

1. いとも高名な人シュアグリウスとエウケリウスが執政官の年、9月のノナエの3日前〔9月3日〕、アクイレイアの教会に〔一同が〕座していたとき、司教たち、すなわちアクイレイアの市のウァレリアヌス、アンブロシウス、エウセビウス、リメニウス、アネミウス、サビヌス、アブンダンティウス、アルテミウス、コンスタンティウス、ユストゥス、フィラストリウス、コンスタンティウス、テオドルス、アルマキウス、ドムニヌス、アマンティウス、マクシムス、フェリクス、バッシアヌス、ヌミディウス、ヤヌアリウス、プロクルス、ヘリオドルス、ヨウィヌス、フェリクス、エクスペランティウス、ディオゲネス、マクシムス、マケドニウス、カッシアヌス、マルケッルス、エウスタティウスの司教たちとともに〔座していたとき〕、司教アンブロシウスが言った。2. 「我々は記録を取らずに長く論じてきた。パラディウスとセクンディアヌスの側から、あまりに多くの冒瀆が我々の耳に浴びせられ、彼らがこれほど公然と冒瀆しえたとは誰も信じがたいほどである。あるいは、彼ら自身が何らかの狡猾さによって、後に自分たちの言葉を否定しようと試みることのないように、これほど多くの司教たちの証言を疑うことはできないとしても、それでもすべての司教たちの意に適うのだから、記録を取るように。各人が自分の告白を否定できないようにするためである。」

2

Quid ergo vobis, sancti viri, placeat declarandum est. » Omnes episcopi dixerunt: « Placet. » Ambrosius episcopus dixit: « Disceptationes nostrae ex re firmandae sunt scripto imperiali, ut allegentur. » Scriptum imperiale recitatur in Concilio.

PL 16, 916B

「それゆえ、聖なる人々よ、諸君の意に適うかどうかを明らかにせねばならない。」司教たちが皆言った。「意に適う。」司教アンブロシウスが言った。「我々の論議は、事柄に即して、皇帝の書簡によって裏づけられねばならない。それが引き合いに出されるようにである。」皇帝の書簡が会議で読み上げられる。

3

3. « Sabinianus diaconus recitavit: Ambigua dogmatum reverentia ne dissideant sacerdotes quamprimum experiri cupientes, convenire in Aquileiensium civitatem ex dioecesi meritis excellentiae tuae creditam, episcopos jusseramus.

PL 16, 916B

3. 助祭サビニアヌスが読み上げた。「教義をめぐる疑わしい尊崇のあり方について〔ambigua dogmatum reverentia の係りは定かでない。教義の疑わしい点に対する司教たちの尊崇のあり方と取った〕、司教たちが対立することのないよう、できるだけ早く〔それを〕確かめることを望んで、あなたの卓越の功績に託された管区からアクイレイアの市に、司教たちが集まるよう我々は命じておいた。」

4

Neque enim controversiae dubiae sententiae rectius poterant expediri, quam si obortae altercationis interpretes ipsos constituissemus antistites; ut videlicet a quibus proficiscuntur instituta doctrinae, ab eisdem discordis eruditionis repugnantia solveretur.

PL 16, 917A

「実際、疑わしい見解をめぐる論争は、生じた争いの解釈者として司教たち自身を立てるほど正しく解決されえなかったであろう。すなわち、教えの定めがそこから出るその人々自身によって、不一致な教えの矛盾が解かれるようにするためである。」

5

4. « Neque sane nunc aliter jubemus ac jussimus, non invertentes praecepti tenorem, sed superfluam convenarum copiam recolentes.

PL 16, 917A

4. 「我々は今も、以前に命じたのと別様に命じるのではない。命令の趣旨を覆すのではなく、余分な参集者の数を考え直しているのである。」

6

Nam quod Ambrosius et vitae merito, et Dei dignatione conspicuus episcopus Mediolanensium civitatis ibi multitudinem non opus esse suggerit, ubi veritas non laboraret in pluribus, si locata esset in paucis: seque eorum qui contra astarent assertionibus, et sacerdotes vicinarum ex Italia civitatum satis abundeque sufficere posse suggerit; abstinendum venerabilium virorum fatigatione censuimus, ne quis vel maturo aevo gravis, vel corporali debilitate confectus, vel laudabili paupertate mediocris, insuetas repetat terras.

PL 16, 917A

「というのは、生き方の功績と神の嘉納によって際立つミラノの市の司教アンブロシウスが、真理が少数の者に置かれているなら多数の者において苦労することはないのだから、そこに大勢は要らないと進言し、また自分と、イタリアの近隣の市々の司教たちとが、対立して立つ者たちの主張に対して十分以上に足りうると進言しているからである。我々は、尊ぶべき人々を煩わせることは控えるべきだと判断した。高齢で重い者、体の衰弱に打ちのめされた者、称賛すべき貧しさのゆえに乏しい者が、不慣れな地に再び赴くことのないようにである。」

7

Et reliqua. » AMBROSIUS lectam Arii epistolam damnari a Palladio petit: hic tergiversatur, et nisi in generali concilio negat se responsurum; Patres anathemate percellunt eos, qui Filii Dei vel divinitatem vel aeternitatem negarent.

PL 16, 917B

「以下略。」アンブロシウスは、読み上げられたアレイオスの書簡をパラディウスが断罪するよう求める。パラディウスは言い逃れ、全体会議でなければ答えないと言う。教父たちは、神の子の神性あるいは永遠性を否定する者たちをアナテマで打つ。

8

Effugium aucupatur in eo Palladius, quod se fateri dictitat Christum verum esse Dei Filium. Ejus fraus in confitendo eumdem esse Deum atque unigenitum.

PL 16, 917B

パラディウスはその点で逃げ道を探り、キリストが神の真の子であることを自分は認めると繰り返し言う。彼の欺きは、同じ者が神であり独り子であると告白することにある。

9

Postea transitur ad Christi immortalitatem, atque ab ea ad sapientiam, a qua similiter ad bonitatem; ubi more suo Palladius conatur illudere.

PL 16, 917B

次いで話はキリストの不死へ、そこから知恵へ、同様にそこから善性へと移る。そこでパラディウスは例のごとくはぐらかそうとする。

10

Deinde utrum Dei Filium omnipotentem, utrum etiam judicem eum agnoscat, urgetur: ad quae post multam tergiversationem solita utitur ad plenum concilium provocatione.

PL 16, 917B

次に、神の子を全能者と認めるか、さらに裁き手とも認めるかが問い詰められる。これらについて、長い言い逃れののち、いつもの全体会議への訴えを用いる。

11

Sub haec Attalo condemnato, qui respondere etiam recusabat, Palladius auditores laicos petit, et condemnatur. 5. Ambrosius episcopus dixit: « Ecce quod Christianus constituit imperator. Noluit injuriam facere sacerdotibus; ipsos interpretes constituit episcopos.

PL 16, 917C

これに続いて、答えることさえ拒んだアッタルスが断罪されると、パラディウスは信徒の聴衆を求め、断罪される。5. 司教アンブロシウスが言った。「見よ、キリスト教徒の皇帝が定めたことを。司教たちに不当な扱いをしようとはせず、司教たち自身を解釈者に立てた。」

12

Ac per hoc, quoniam in sacerdotali Concilio considemus, responde ad ea quae tibi proponuntur. Arii epistola lecta est: etiam nunc recitabitur, si tibi videtur. A principio habet blasphemias, solum Patrem aeternum dixit.

PL 16, 917C

「それゆえ、我々は司教たちの会議に座しているのだから、汝に提示されることに答えよ。アレイオスの書簡は読まれた。汝に良しと思われるなら、今また読み上げよう。冒頭から冒瀆を含み、父のみが永遠であると言った。」

13

Si tibi videtur quod Dei Filius sempiternus non sit, hoc ipsum quemadmodum vis, astrue: si damnandum putas, damna. Evangelium praesens est, et Apostolus, omnes Scripturae praesto sunt. Unde vis astrue, si putas non esse Dei Filium sempiternum. »

PL 16, 917C

「神の子が永遠でないと汝に思われるなら、そのことを望むとおりに論証せよ。断罪すべきだと思うなら、断罪せよ。福音書はここにあり、使徒もあり、すべての聖書が手元にある。神の子が永遠でないと思うなら、望むところから論証せよ。」

14

6. Palladius dixit: « Vestro studio factum est, sicut dictat lectio sacra a vobis prolata, ut non esset generale et plenum concilium: absentibus consortibus nostris, nos respondere non possumus. » Ambrosius episcopus dixit: « Qui sunt consortes vestri? » Palladius dixit: « Orientales episcopi. »

PL 16, 918A

6. パラディウスが言った。「あなたがたが持ち出した皇帝の書簡〔sacra は皇帝の文書を言う〕の朗読が告げるとおり、全体の、満ち足りた会議にならなかったのは、あなたがたの熱意のためである。我々の同僚が不在のなか、我々は答えることができない。」司教アンブロシウスが言った。「諸君の同僚とは誰か。」パラディウスが言った。「東方の司教たちだ。」

15

7. Ambrosius episcopus dixit: « Interim quia superioribus temporibus concilium sic factum est, ut Orientales in Orientis partibus constituti haberent concilium, Occidentales in Occidente; nos in Occidentis partibus constituti convenimus ad Aquileiensium civitatem, juxta imperatoris praeceptum.

PL 16, 918A

7. 司教アンブロシウスが言った。「さしあたり、以前の時代には会議はこうして行われた。東方の者は東方の地に置かれて会議を持ち、西方の者は西方で持ったのである。我々は西方の地に置かれた者として、皇帝の命令に従ってアクイレイアの市に集まった。」

16

Denique etiam praefectus Italiae litteras dedit, ut si vellent orientales convenire, in potestate haberent: sed quia scierunt consuetudinem hujusmodi, ut in oriente orientalium esset concilium, intra Occidentem Occidentalium; ideo putaverunt non esse veniendum. »

PL 16, 918A

「実に、イタリアの長官も書簡を出し、東方の者たちが集まりたければ、それは彼らの裁量に委ねるとした。だが彼らは、東方では東方の者たちの会議、西方の内では西方の者たちの会議があるという慣例を知っていたので、来るべきではないと考えたのである。」

17

8. Palladius dixit: « Imperator noster Gratianus jussit Orientales venire: negas tu jussisse eum?

PL 16, 918B

8. パラディウスが言った。「我々の皇帝グラティアヌスは、東方の者たちが来るよう命じた。あなたは、皇帝が命じたことを否定するのか。」

18

Ipse imperator nobis dixit se Orientales jussisse venire. » Ambrosius episcopus dixit: « Utique jussit, qui non prohibuit huc venire. » Palladius dixit: « Sed ne venirent tua petitio fecit: sub specie falsae voluntatis hoc impetrasti, et distulisti concilium. »

PL 16, 918B

「皇帝自身が、東方の者たちが来るよう命じたと我々に言った。」司教アンブロシウスが言った。「確かに命じた。ここへ来るのを妨げなかったのだから。」パラディウスが言った。「だが彼らが来なかったのは、あなたの願い出のせいだ。偽りの意向を口実にしてそれを取りつけ、会議を延期させたのだ。」

19

9. Ambrosius episcopus dixit: « Non opus est diutius evagari, responde nunc. Bene dixit Arius solum aeternum Patrem?

PL 16, 918B

9. 司教アンブロシウスが言った。「これ以上さまよう必要はない。今、答えよ。アレイオスは、父のみが永遠であると正しく言ったか。」

20

Et secundum Scripturas hoc dixit, an non? » Palladius dixit: « Non tibi respondeo. » Constantius episcopus dixit: « Non respondes, qui tamdiu blasphemasti? » Eusebius episcopus dixit: « Sed debebis simpliciter fidei tuae prodere libertatem.

PL 16, 918C

「そして聖書に従ってそう言ったのか、そうでないのか。」パラディウスが言った。「あなたには答えない。」司教コンスタンティウスが言った。「これほど長く冒瀆してきたのに、答えないのか。」司教エウセビウスが言った。「だが汝は、自分の信仰の自由を率直に示さねばならない。」

21

Si a te gentilis exigeret quemadmodum in Christum crederes, confiteri erubescere non deberes. »

PL 16, 918C

「異教徒が汝に、どのようにキリストを信じるのかと問うたなら、汝は告白することを恥じてはならないはずだ。」

22

10. Sabinus episcopus dixit: « Tu petisti ut responderemus: hodie ex voluntate tua, et te urgente, convenimus, et non exspectavimus reliquos fratres, qui poterant venire. Proinde non tibi liberum est evagari.

PL 16, 918C

10. 司教サビヌスが言った。「汝が、我々が答えるようにと求めたのだ。今日、汝の望みにより、汝が迫ったので我々は集まり、来ることのできた他の兄弟たちを待たなかった。だから、汝にはさまよう自由はない。」

23

Christum dicis esse creatum? aut sempiternum dicis esse Filium Dei? » Palladius dixit: « Dixi tibi, nos ideo diximus vobis ut veniremus, et convinceremus quod non recte fecistis subrepere imperatori. » Ambrosius episcopus dixit: « Legatur epistola Palladii, utrum nobis hoc mandaverit, et docebitur quod etiam nunc fallit. » Palladius dixit: « Legatur plane. » Episcopi dixerunt: « Imperator cum esset praesens Syrmio, tu illum interpellasti, an ipse te compulit?

PL 16, 918C

「キリストは造られたと言うのか。それとも神の子は永遠だと言うのか。」パラディウスが言った。「あなたに言ったとおり、我々があなたがたに、我々が来るようにと言ったのは、集まって、あなたがたが皇帝に取り入ったのは正しくなかったと論破するためだった。」司教アンブロシウスが言った。「パラディウスの書簡が読まれるように。彼がこのことを我々に命じたのかどうか。そうすれば、彼が今もなお欺いていることが明らかになる。」パラディウスが言った。「ぜひ読まれよ。」司教たちが言った。「皇帝がシルミウムに居合わせたとき、汝が皇帝に請願したのか、それとも皇帝自身が汝を強いたのか。」

24

Et addiderunt: Quid ad ista respondes? » Palladius respondit: « Dixit mihi: Vade. Diximus: Orientales, conventi sunt? Ait: Conventi sunt. Numquid si Orientales non fuissent conventi, numquid nos convenissemus? »

PL 16, 919A

そして〔司教たちは〕付け加えた。「これについて汝は何と答えるか。」パラディウスが答えた。「彼は私に『行け』と言った。我々は『東方の者たちは召集されましたか』と言った。彼は『召集された』と言った。東方の者たちが召集されていなかったとして、我々が集まっただろうか。」

25

11. Ambrosius episcopus dixit: « Sequestrata sit causa Orientalium, sententiam tuam hodie quaero. Arii tibi epistola lecta est: soles te Arianum negare.

PL 16, 919A

11. 司教アンブロシウスが言った。「東方の者たちの件は脇に置いて、今日、汝の見解を問う。アレイオスの書簡が汝に読まれた。汝はアレイオス派であることを否定するのが常だ。」

26

Aut damna hodie Arium, aut defende. » Palladius dixit: « Non est auctoritatis tuae, ut hoc a me quaeras. » Eusebius episcopus dixit: « Non credimus religiosum imperatorem aliud dixisse, quam scripsit.

PL 16, 919B

「今日、アレイオスを断罪するか、擁護せよ。」パラディウスが言った。「それを私に問うのは、あなたの権限ではない。」司教エウセビウスが言った。「敬虔な皇帝が、書いたこと以外を言ったとは我々は信じない。」

27

Episcopos jussit convenire: non potuit tibi soli contra rescriptum suum dicere, ut sine orientalibus causa minime diceretur. » Palladius dixit: « Si Itali soli jussi sunt convenire? » Evagrius presbyter et legatus dixit: « Ut ante quatuor dies, et ante biduum responderet se affuturum.

PL 16, 919B

「皇帝は司教たちが集まるよう命じた。汝一人に、自らの勅答に反して、東方の者たちなしには審理を行わないと言うことはできなかった。」パラディウスが言った。「イタリアの者たちだけが集まるよう命じられたのだとしたら、どうか。」司祭にして使節エウアグリオスが言った。「四日前にも二日前にも、出席すると答えたはずだ〔ut 以下の主節を欠く省略的な文で、このように解した〕。」

28

Quid ergo exspectabas? Orientalium, ut dicis, consortium tuorum sententiam exspectandam? Sic debuisti mandare, non promittere conflictum. » Palladius dixit: « Quia quasi ad concilium plenum veneram, vidi non convenisse consortes meos, ut convenirem, et dicerem secundum jussionem ageretis in praejudicium futuri Concilii. »

PL 16, 919B

「では何を待っていたのか。東方の者たち、汝の言うところの汝の同僚たちの見解を待たねばならないというのか。そう通告すべきであって、論争を約束すべきではなかった。」パラディウスが言った。「私は、いわば全体会議に来たつもりだったが、私の同僚たちが集まっていないのを見た。〔それで〕私が出席して言おうとしたのは、命令どおりに〔事を〕進めれば、あなたがたは来るべき会議を先取りして裁くことになる、ということだ〔本文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注はローマ版の読みを Judicavi vero, ut convenirem secundum jussionem, ut dicerem ne aliquid egeritis(命令に従って出席し、何も行わないよう告げることにした)とする。来るべき会議を先取りするなという警告と取る解に合う〕。」

29

12. Ambrosius episcopus dixit: « Ut hodie resideremus, ipse exegisti. Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia christiani ad christianos venimus. Christianos igitur nos probasti. Promisisti te conflictaturum, promisisti te allaturum aut acceptaturum esse rationem.

PL 16, 919C

12. 司教アンブロシウスが言った。「今日ここに座るよう、汝自身が求めた。実に、今日も汝自身が『キリスト教徒として、キリスト教徒のもとに来た』と言った。ゆえに汝は、我々をキリスト教徒と認めたのだ。汝は、論争すると約束し、理由を述べるか受けるかすると約束した。」

30

Libenter itaque accepimus praefationem tuam. Optavimus ut quasi christianus venires. Obtuli tibi epistolam Arii, quam scripsit Arius, de cujus nomine dicitis vos injuriam frequenter sustinere. Dicitis quod Arium non sequamini.

PL 16, 919C

「それゆえ、我々は喜んで汝の前口上を受け入れた。汝がキリスト教徒として来ることを我々は望んだ。私は汝にアレイオスの書簡を差し出した。アレイオスが書いたものだ。その名のゆえに、諸君はしばしば不当な扱いを受けていると言う。諸君はアレイオスに従っていないと言う。」

31

Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusvis lectionibus. » Et addidit: « Ergo juxta epistolam Arii Christus Dei Filius non est sempiternus? Palladius dixit: « Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno.

PL 16, 919C

「今日、見解は明白でなければならない。かの者を断罪するか、どの朗読からでも論証せよ。」そして付け加えた。「では、アレイオスの書簡によれば、神の子キリストは永遠ではないのか。」〔底本はここに閉じ引用符を欠く〕パラディウスが言った。「我々は、自分たちがキリスト教徒であることを証明すると言ったが、それは全体会議でのことだ。」

32

Non vobis respondemus omnino in praejudicium concilii futuri. » Eusebius episcopus dixit: « Sine calliditate, fidei tuae professionem debes exponere. » Palladius dixit: « Et quid concilio reservamus? »

PL 16, 919D

「我々は、来るべき会議に先立って、あなたがたには一切答えない。」司教エウセビウスが言った。「ごまかしなく、汝の信仰の告白を述べねばならない。」パラディウスが言った。「では、会議に何を残しておくというのか。」

33

13. Ambrosius episcopus dixit: « Omni ore condemnatio facta est in eum, qui negaret Dei Filium sempiternum. Negavit Arius; hunc sequitur Palladius, qui non vult condemnare Arium.

PL 16, 920A

13. 司教アンブロシウスが言った。「神の子が永遠であることを否定する者に対しては、一同の口で断罪がなされた。アレイオスは否定した。パラディウスはこの者に従い、アレイオスを断罪しようとしない。」

34

Itaque utrum hujus probanda sententia sit, considerate: et utrum secundum Scripturas dicat, aut contra Scripturas, intelligere licet. Lectum est enim: Sempiterna virtus Dei atque divinitas. Dei virtus Christus est (Rom. I, 20) ?

PL 16, 920A

「それゆえ、この者の見解を是認すべきかどうかを、諸君は考えよ。また、彼が聖書に従って語っているのか、聖書に反して語っているのかは、理解することができる。実に、『神の永遠の力と神性』と読まれている。神の力はキリストである(ローマ1:20)?〔底本は引照のあとに疑問符を刷る〕」

35

Si igitur sempiterna Dei virtus est, sempiternus utique Christus est; quia Christus est Dei virtus » (I Cor. I, 8) . Eusebius episcopus dixit: « Haec fides nostra est, haec intelligentia catholica.

PL 16, 920A

「それゆえ、神の力が永遠であるなら、キリストも確かに永遠である。キリストは神の力だからである」(一コリント1:8)。司教エウセビウスが言った。「これが我々の信仰であり、これが公同の理解である。」

36

Qui haec non dixerit, anathema. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. » 14. Eusebius episcopus dixit: « Specialiter dicit solum Patrem sempiternum, et Filium aliquando coepisse. » Palladius dixit: « Arium nec vidi, nec scio qui sit. » Eusebius episcopus dixit: « Arii blasphemia prolata est, in qua negat Dei Filium sempiternum.

PL 16, 920B

「これを言わない者はアナテマである。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」14. 司教エウセビウスが言った。「彼は、父のみが永遠であり、子はあるときに始まったと、特にそう言っている。」パラディウスが言った。「アレイオスを私は見たこともなく、誰なのかも知らない。」司教エウセビウスが言った。「アレイオスの冒瀆が持ち出された。そこで彼は、神の子が永遠であることを否定している。」

37

Hanc perfidiam damnas cum auctore, aut asseris? » Palladius dixit: « Ubi auctoritas pleni concilii non est, non dico. »

PL 16, 920B

「汝は、この背信を、その創始者とともに断罪するのか、それとも主張するのか。」パラディウスが言った。「全体会議の権威がないところでは、私は言わない。」

38

15. Ambrosius episcopus dixit: « Dubitas post divina judicia damnare Arium, cum crepuerit medius? » Et addidit: « Dicant etiam sancti viri legati Gallorum. » Constantius episcopus et legatus Gallorum dixit: « Hanc impietatem ejus hominis et semper damnavimus, et nunc damnamus non solum Arium; sed et quicumque Filium Dei non dixerit sempiternum. » Ambrosius episcopus dixit: « Quid etiam dicit dominus meus Justus? » Justus episcopus et legatus Gallorum dixit: « Qui Filium Dei coaeternum cum Patre non confitetur, anathema habeatur. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

PL 16, 920B

15. 司教アンブロシウスが言った。「神の裁きののちでもなお、真ん中から裂けたアレイオスを断罪することを、汝はためらうのか。」そして付け加えた。「ガリアの人々の使節である聖なる人々にも語ってもらいたい。」司教にしてガリアの人々の使節であるコンスタンティウスが言った。「この者の不敬虔を、我々はこれまでも断罪してきたし、今も断罪する。アレイオスだけでなく、神の子が永遠であると言わない者は誰でも断罪する。」司教アンブロシウスが言った。「我が主ユストゥスは何と言うか。」司教にしてガリアの人々の使節であるユストゥスが言った。「神の子が父と共に永遠であることを告白しない者は、アナテマとされよ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」

39

16. Ambrosius episcopus dixit: « Dicant etiam Afrorum legati, qui omnium civium huc attulere sententias. » Felix episcopus et legatus dixit: « Si quis Filium Dei negaverit sempiternum, et coaeternum negaverit, non solus ego legatus totius Africanae provinciae damno: sed et cunctus chorus sacerdotalis, qui ad hunc coetum sanctissimum me misit, etiam ipse ante damnavit. » Anemius episcopus dixit: « Caput Illyrici non nisi civitas est Sirmiensis: ego igitur episcopus illius civitatis sum.

PL 16, 920C

16. 司教アンブロシウスが言った。「あらゆる市民の見解をここにもたらしたアフリカの人々の使節にも語ってもらいたい。」司教にして使節であるフェリクスが言った。「もし誰かが、神の子が永遠であることを否定し、共に永遠であることを否定するなら、アフリカ全属州の使節である私一人が断罪するのではない。この最も聖なる集いに私を遣わした司教団全体も、すでに自らそれを断罪した。」司教アネミウスが言った。「イリュリクムの首都はシルミウムの市にほかならない。ゆえに私はその市の司教である。」

40

Eum qui non confitetur Filium Dei aeternum, et coaeternum Patri, quod est sempiternum, anathema dico: sed etiam iis qui idem non confitentur. »

PL 16, 921A

「神の子が永遠であり、父と共に永遠であること、すなわち永遠〔sempiternum〕であることを告白しない者を、私はアナテマと言う。同じことを告白しない者たちに対しても〔そう言う〕。」

41

17. Ambrosius episcopus dixit: « Audite sequentia. » Et recitatum est: « Solum aeternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem. » Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc damna eum, qui negat Filium Deum verum.

PL 16, 921A

17. 司教アンブロシウスが言った。「続きを聞け。」そして読み上げられた。「ただ一つ永遠であり、ただ一つ始まりがなく、ただ一つ真であり、ただ一つ不死を有する。」司教アンブロシウスが言った。「この点でも、神の子が真の神であることを否定する者を断罪せよ。」

42

Cum enim ipse sit veritas, quemadmodum non est Deus verus? » Et addidit: « Quid ad hoc? » Palladius dixit: « Filium verum quis non dicit? » Ambrosius episcopus dixit: « Arius negavit. » Palladius dixit: « Cum Apostolus dicat Christum super omnia Deum, potest aliquis negare verum Filium Dei? »

PL 16, 921A

「子自身が真理であるのに、どうして真の神ではないというのか。」そして付け加えた。「これについてはどうか。」パラディウスが言った。「子が真であると、誰が言わないというのか。」司教アンブロシウスが言った。「アレイオスは否定した。」パラディウスが言った。「使徒がキリストをすべてを超える神と言っているのに、誰かが神の真の子を否定できるだろうか。」

43

18. Ambrosius episcopus dixit: « Ut scias quam simpliciter veritas a nobis requiratur, ecce dico ego, ut dicis: sed semiplenum habeo.

PL 16, 921B

18. 司教アンブロシウスが言った。「我々がいかに率直に真理を求めているかを汝が知るように、見よ、私は汝の言うとおりに言おう。だが、それでは半分しか満たされない。」

44

Cum enim ita dicis, videris negare Deum verum: si autem simpliciter confiteris: verum Deum Filium Dei, eo ordine astrue, quo ipse propono. » Palladius dixit: « Ego secundum Scripturas tibi loquor, verum Filium Dei Dominum dico. » Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum dicis Filium Dei? » Palladius dixit: « Cum verum Filium dicam, quid amplius? » Ambrosius episcopus dixit: « Non quaero tantummodo, ut verum Filium dicas, sed ut verum Dominum Dei Filium dicas. »

PL 16, 921B

「汝がそのように言うと、真の神を否定するように見える。だが率直に、神の子は真の神であると告白するなら、私が提示するその順序で論証せよ。」パラディウスが言った。「私は聖書に従ってあなたに語る。神の真の子を主と言う。」司教アンブロシウスが言った。「神の子を真の主〔底本は Dominum。ミーニュの脚注は、ここと以下の多くの箇所でローマ版は Deum とするが、他の版と Tell. 写本は一貫して Dominum とする、とする。刷りのまま「主」と訳した。以下の「真の主」「力ある主」「善い主」なども同じ〕と言うのか。」パラディウスが言った。「真の子と言うのだから、それ以上に何があるのか。」司教アンブロシウスが言った。「私が求めているのは、汝が真の子と言うことだけではなく、神の子を真の主と言うことだ。」

45

19. Eusebius episcopus dixit: « Christus Deus verus est, secundum omnium fidem, et catholicam professionem? » Palladius dixit: « Verus Dei Filius est. » Eusebius episcopus dixit: « Nam et nos per adoptionem filii sumus, ille secundum proprietatem generationis divinae » (Galat. IV, 7) .

PL 16, 921C

19. 司教エウセビウスが言った。「キリストは、すべての者の信仰と公同の告白に従って、真の神なのか。」パラディウスが言った。「神の真の子である。」司教エウセビウスが言った。「実に我々も養子縁組によって子であるが、彼は神的な生まれの固有性に従って子なのだ」(ガラテヤ4:7)。

46

Et addidit: « Confiteris ergo verum Filium Dei Dominum verum esse secundum nativitatem et proprietatem? » Palladius dixit: « Verum Dei Filium unigenitum dico. » Eusebius episcopus dixit: « Hoc ergo putas contra Scripturas, si Christus Deus verus esse dicatur? »

PL 16, 921C

そして付け加えた。「では汝は、神の真の子が、誕生と固有性に従って真の主であると告白するのか。」パラディウスが言った。「神の真の独り子と私は言う。」司教エウセビウスが言った。「では、キリストが真の神と言われるなら、それは聖書に反すると汝は考えるのか。」

47

20. Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Solum verum Filium Dei qui dicit, et non vult dicere dominum verum, videtur negare.

PL 16, 921D

20. パラディウスが黙っていたので、司教アンブロシウスが言った。「神の真の子とだけ言い、真の主と言おうとしない者は、否定していると見える。」

48

Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius; et dicat utrum verum Dominum Dei Filium dicat. » Palladius dixit: « Cum dicat Filius: Ut cognoscant te solum verum Dominum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; affectu, an in veritate? » Ambrosius episcopus dixit: « Joannes dixit in epistola sua: Hic est verus Deus (I Joan. V, 20) .

PL 16, 922A

「それゆえ、パラディウスは、もし告白するのであれば、この順序で告白せよ。そして神の子を真の主と言うのかどうかを言え。」パラディウスが言った。「子が『彼らが、唯一の真の主〔底本は Dominum。ヨハネ17:3 の本文は Deum。ミーニュの脚注(921C)によれば、ローマ版はここでも Deum とする〕である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知るように』(ヨハネ17:3)と言うとき、それは心情からか、それとも真実においてか。」司教アンブロシウスが言った。「ヨハネはその書簡で言った。『これこそ真の神である』(一ヨハネ5:20)。」

49

Nega hoc. » Palladius dixit: « Cum dicam tibi verum Filium, profiteor veram etiam divinitatem. » Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc est fraus; sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem, ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram et unam divinitatem dicatis.

PL 16, 922A

「これを否定せよ。」パラディウスが言った。「あなたに真の子と言うとき、私は真の神性をも宣言している。」司教アンブロシウスが言った。「そこにも欺きがある。諸君は、一つで真の神性と言うとき、父のみの神性と言うのが常で、子の真の一つの神性とは言わないのだ。」

50

Ergo si aperte vis dicere, quia ad Scripturas me provocas, dic quod dixit evangelista Joannes: Hic est verus Deus: aut nega dictum. » Palladius dixit: « Absque Filio alius genitus non est. »

PL 16, 922B

「それゆえ、公然と言いたいなら、汝が私を聖書に呼び出すのだから、福音書記者ヨハネが言ったことを言え。『これこそ真の神である』と。さもなくば、その言葉を否定せよ。」パラディウスが言った。「子のほかに、生まれた者は別にいない。」

51

21. Eusebius episcopus dixit: « Christus verus Deus secundum omnium fidem et catholicam professionem, an in sententia tua Deus verus non est? » Palladius dixit: « Virtus Dei nostri est. » Ambrosius episcopus dixit: « Non habes libertatem profitendi; ac per hoc anathema ei, qui non confitetur verum Dominum Filium Dei. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema habeatur, qui Christum Filium Dei Dominum verum non dixerit. »

PL 16, 922B

21. 司教エウセビウスが言った。「キリストは、すべての者の信仰と公同の告白に従えば真の神であるのに、汝の見解では真の神ではないのか。」パラディウスが言った。「我々の神の力である。」司教アンブロシウスが言った。「汝には告白する自由がない。それゆえ、神の子を真の主と告白しない者にアナテマ。」司教たちが皆言った。「キリスト、神の子を真の主と言わない者は、アナテマとされよ。」

52

22. Iterum addidit: « Solum verum, solum immortalitatem habentem. » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei habet immortalitatem, aut non habet secundum divinitatem? » Palladius dixit: « Apostolum admittis, an non? » Rex regum, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16) .

PL 16, 922C

22. 再び彼は付け加えた。「ただ一つ真であり、ただ一つ不死を有する。」司教アンブロシウスが言った。「神の子は、神性に従って不死を有するのか、有さないのか。」パラディウスが言った。「使徒を認めるのか、認めないのか。」「諸王の王、ただ一人不死を有する者」(一テモテ6:16)〔この句は、引用符の外に刷られている〕。

53

Ambrosius episcopus dixit: « De Christo Filio Dei quid dicis? » Palladius dixit: « Christus nomen divinum est, an humanum? »

PL 16, 922C

司教アンブロシウスが言った。「神の子キリストについて、汝は何と言うか。」パラディウスが言った。「キリストは神的な名か、人間の名か。」

54

23. Eusebius episcopus dixit: « Secundum carnis quidem sacramentum Christus dicitur, sed idem Deus et homo est. » Palladius dixit: « Christus nomen carnis est: Christus nomen humanum est; et respondete vos mihi. » Eusebius episcopus dixit: « Quid superfluis immoraris?

PL 16, 922C

23. 司教エウセビウスが言った。「肉の秘義に従えば、確かにキリストと呼ばれる。だが同じ者が神であり人である。」パラディウスが言った。「キリストは肉の名である。キリストは人間の名である。そして、あなたがたこそ私に答えよ。」司教エウセビウスが言った。「なぜ余計なことにとどまるのか。」

55

Cum legeretur impietas Arii, qui hoc dicit de Patre, quia solus habet immortalitatem, attulisti testimonium ad consensum impietatis Arii, ex Apostolo dicens: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inaccessibilem habitat (I Tim. VI, 16) .

PL 16, 923A

「アレイオスの不敬虔が読まれたとき、彼は父について、ただ父だけが不死を有すると言うのだが、汝はアレイオスの不敬虔への同意の証拠として、使徒から引いて、『ただ一人不死を有し、近づけない光の中に住む者』(一テモテ6:16)と言った。」

56

Sed si intelligis, totius naturae dignitatem, in Dei nomine expressit: Siquidem in Dei nomine Pater et Filius designantur. » Palladius dixit: « Et ego vos, quod interrogavi, respondere noluistis. »

PL 16, 923A

「だが、理解するなら、〔使徒は〕本性全体の尊厳を『神』という名において表したのだ。実に『神』という名において、父と子が指し示されている。」パラディウスが言った。「私もあなたがたに尋ねたが、あなたがたは答えようとしなかった。」

57

24. Ambrosius episcopus dixit: « Aperte de te sententiam quaero: Filius Dei habet immortalitatem secundum generationem divinam, an non habet? » Palladius dixit: « Secundum generationem divinam incorruptibilis, et per carnem mortuus est. » Ambrosius episcopus dixit: « Non divinitas mortua est, sed caro mortua est. » Palladius dixit: « Ante vos mihi respondete. » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei secundum divinitatem habet immortalitatem, an non habet?

PL 16, 923A

24. 司教アンブロシウスが言った。「汝自身の見解を、私は率直に尋ねる。神の子は、神的な生まれに従って不死を有するのか、有さないのか。」パラディウスが言った。「神的な生まれに従えば朽ちることがなく、肉によって死んだ。」司教アンブロシウスが言った。「神性が死んだのではない。肉が死んだのだ。」パラディウスが言った。「その前に、あなたがたが私に答えよ。」司教アンブロシウスが言った。「神の子は、神性に従って不死を有するのか、有さないのか。」

58

Sed et jam fraudes et insidias tuas non secundum Arii professionem prodidisti? » Et addidit: « Qui Filium Dei negat habere immortalitatem, quid vobis videtur? » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema habeatur. »

PL 16, 923B

「だが汝は、アレイオスの告白どおりに、すでに汝の欺きと策略を露わにしたのではないか〔non の係りは定かでない。non … prodidisti を『…ではないか』の問いと取った〕。」そして付け加えた。「神の子が不死を有することを否定する者を、諸君はどう思うか。」司教たちが皆言った。「アナテマとされよ。」

59

25. Palladius dixit: « Satus divinus immortalis est. » Ambrosius episcopus dixit: « Astute et hoc, ut de Dei Filio nihil exprimas evidenter, et ego dico: Immortalitatem habet Dei Filius secundum divinitatem, aut nega quia non habet immortalitatem. » Palladius dixit: « Christus mortuus est, an non? » Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem: anima nostra non moritur; scriptum est enim: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. XII, 28) .

PL 16, 923B

25. パラディウスが言った。「神から生まれた者は不死である〔satus は『生まれた者』の意。神の子を指すと取った〕。」司教アンブロシウスが言った。「これも巧妙だ。神の子について何も明白に述べないためである。だが私は言う。神の子は神性に従って不死を有する。さもなくば、不死を有しないと否定せよ。」パラディウスが言った。「キリストは死んだのか、そうでないのか。」司教アンブロシウスが言った。「肉に従って〔死んだ〕。我々の魂は死なない。実に、『体を殺しても魂を殺すことのできない者どもを恐れるな』と書かれている(マタイ12:28)。」

60

Cum igitur anima nostra mori non possit, putas quod Christus secundum divinitatem mortuus sit? » Palladius dixit: « Mortis appellationem quare tu horres? » Ambrosius episcopus dixit: « Immo non horreo, confiteor secundum carnem meam; est enim per quem a mortis vinculis sum revinctus. » Palladius dixit: « Mortem separatio facit spiritus; nam Christus Filius Dei carnem suscepit, et per carnem mortuus est. » Ambrosius episcopus dixit: « Scriptum est Christum passum.

PL 16, 923C

「それゆえ、我々の魂が死ぬことができないのに、キリストは神性に従って死んだと汝は考えるのか。」パラディウスが言った。「なぜあなたは『死』という呼び名を恐れるのか。」司教アンブロシウスが言った。「いや、恐れてはいない。私の肉に従って告白する。実に、その者によって私は死の枷から解き放たれた〔底本は revinctus。ミーニュの脚注は、この文脈の revinctus は reclusus、retectus などと同じく打ち消しの意を含む(解き放たれた)とする〕のだから。」パラディウスが言った。「死をなすのは霊の分離である。キリスト、神の子は肉を受け、肉によって死んだ。」司教アンブロシウスが言った。「キリストは苦しんだと書かれている。」

61

Secundum carnem igitur passus est, secundum divinitatem habet immortalitatem. Hoc qui negat, diabolus est. » Palladius dixit: « Ego Arium non novi. »

PL 16, 923D

「それゆえ、肉に従って苦しんだのであり、神性に従って不死を有する。これを否定する者は悪魔である。」パラディウスが言った。「私はアレイオスを知らない。」

62

26. Ambrosius episcopus dixit: « Ergo male dixit Arius, cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem secundum divinitatem. » Et addidit: « Bene dixit ergo, an male? » Palladius dixit: « Non consentio. » Ambrosius episcopus dixit: « Cui non consentis?

PL 16, 924A

26. 司教アンブロシウスが言った。「ならば、神の子も神性に従って不死を有するのだから、アレイオスは誤って言った。」そして付け加えた。「では彼は正しく言ったのか、誤って言ったのか。」パラディウスが言った。「私は同意しない。」司教アンブロシウスが言った。「誰に同意しないのか。」

63

Anathema illi, qui non explicat fidei libertatem. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. » Palladius dixit: « Dicite quod vultis, ejus est divinitas immortalis. » Ambrosius episcopus dixit: « Cujus, Patris, an et Filii? » Et addidit: « Multas impietates congessit Arius.

PL 16, 924A

「信仰の自由を明らかにしない者にアナテマ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」パラディウスが言った。「あなたがたの望むことを言え。その神性は不死である。」司教アンブロシウスが言った。「誰のものか。父のか、子のものでもあるのか。」そして付け加えた。「アレイオスは多くの不敬虔を積み上げた。」

64

Sed ad alia transeamus. » 27. Et recitatum est: « Solum sapientem. » Palladius dixit: « Pater a se sapit: Filius autem sapiens non est. » Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Filius non est sapiens, cum ipse sit sapientia (I Cor. I, 24) ?

PL 16, 924A

「だが他の点に移ろう。」27. そして読み上げられた。「ただ一つ賢い者。」パラディウスが言った。「父は自ら賢い。だが子は賢くない。」司教アンブロシウスが言った。「ならば子は賢くないのか。子自身が知恵であるのに(一コリント1:24)?」

65

Nam et nos dicimus, quia ex Patre natus est Filius. » Eusebius episcopus dixit: « Est aliquid tam impium, tam profanum, quam quod dixit sapientem Filium Dei negare? » Palladius dixit: « Sapientia dicitur, quis potest sapientiam denegare? » Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens est, an non? » Palladius dixit: « Sapientia est. » Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens ergo, cum sit sapientia. » Palladius dixit: « Secundum Scripturas vobis respondemus. » Ambrosius episcopus dixit: « Etiam sapientem, quantum video, Filium Dei Palladius negare conatus est. » Eusebius episcopus dixit: « Qui negat Filium Dei sapientem, anathema sit. » Omnes episcopi dixerunt, « Anathema. »

PL 16, 924B

「我々もまた、子は父から生まれたと言うのだ。」司教エウセビウスが言った。「神の子が賢いことを否定するほど、不敬虔で冒瀆的なことがあろうか。」パラディウスが言った。「知恵と言われているのに、誰が知恵を否定できようか。」司教アンブロシウスが言った。「賢いのか、そうでないのか。」パラディウスが言った。「知恵である。」司教アンブロシウスが言った。「ならば、知恵なのだから賢い。」パラディウスが言った。「聖書に従って我々はあなたがたに答える。」司教アンブロシウスが言った。「私の見るところ、パラディウスは神の子が賢いことさえ否定しようとした。」司教エウセビウスが言った。「神の子が賢いことを否定する者は、アナテマであれ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」

66

28. Eusebius episcopus dixit: « Etiam Secundianus ad hoc respondeat. » Cumque Secundianus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Qui tacet, integrum vult habere judicium. » Et addidit: « Solum Patrem bonum cum dicit, Filium confessus est, an negavit? » Palladius dixit: « Legimus: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11) ; et nos negamus?

PL 16, 924C

28. 司教エウセビウスが言った。「セクンディアヌスもこれに答えよ。」セクンディアヌスが黙っていたので、司教アンブロシウスが言った。「黙る者は、判断を手つかずのままにしておこうとする。」そして付け加えた。「ただ父だけを善いと言うとき、〔アレイオスは〕子を認めたのか、否定したのか。」パラディウスが言った。「我々は『私は善い牧者である』(ヨハネ10:11)と読む。それを我々は否定するのか。」

67

Quis non dicat bonum Dei Filium? » Ambrosius episcopus dixit: « Ergo bonus est Christus? » Palladius dixit: « Bonus. » Ambrosius episcopus dixit: « Male ergo Arius de solo Patre dixit, cum etiam Filius Dei Deus omnibus sit. » Palladius dixit: « Qui bonum non dicit Christum, male dicit. »

PL 16, 924D

「誰が神の子を善いと言わないだろうか。」司教アンブロシウスが言った。「ではキリストは善いのか。」パラディウスが言った。「善い。」司教アンブロシウスが言った。「ならばアレイオスは、父だけについて言ったのは誤りだった。神の子もすべての者にとって神〔ミーニュの脚注によれば、ローマ版と Chifl. は Filius Dei bonus Deus sit、Tell. 写本と Labbe 版は bonus omnibus sit と読む。文脈からは「善い」が期待されるが、刷りのまま Deus と訳した〕であるのだから。」パラディウスが言った。「キリストを善いと言わない者は、悪く言うことになる。」

68

29. Eusebius episcopus dixit: « Christum bonum confiteris? Nam et ego bonus sum. Mihi dixit: Euge, serve bone (Matth. XXV, 20) , et: Homo bonus profert de thesauro suo bona » (Luc. VI, 45) .

PL 16, 925A

29. 司教エウセビウスが言った。「汝はキリストを善いと告白するのか。実は私も善い。私に『善い僕よ、よくやった』(マタイ25:20)と言い、また『善い人は、その宝から善いものを取り出す』」(ルカ6:45)。

69

Palladius dixit: « Jam dixi, vobis non respondeo usque ad plenum concilium. » Ambrosius episcopus dixit: « Judaei dicebant quia bonus est (Joan. VII, 12) : et Arius negat quia Filius Dei bonus est. » Palladius dixit: « Quis potest hoc negare? » Eusebius episcopus dixit: « Bonus est ergo Deus Filius Dei. » Palladius dixit: « Bonus Pater bonum Filium genuit. »

PL 16, 925A

パラディウスが言った。「すでに言った。全体会議までは、あなたがたに答えない。」司教アンブロシウスが言った。「ユダヤ人たちは『彼は善い』と言っていた(ヨハネ7:12)。だがアレイオスは、神の子が善いことを否定する。」パラディウスが言った。「誰がそれを否定できようか。」司教エウセビウスが言った。「ゆえに神の子は善い神である。」パラディウスが言った。「善い父が善い子を生んだ。」

70

30. Ambrosius episcopus dixit: « Et nos bonos genuit (Gen. I, 31) ; sed non secundum divinitatem.

PL 16, 925B

30. 司教アンブロシウスが言った。「〔父は〕我々をも善い者として生んだ(創世記1:31)。だが神性に従ってではない。」

71

Deum bonum Dei Filium dicis. » Palladius dixit: « Filius Dei bonus est. » Ambrosius episcopus dixit: « Vides ergo quia Christum bonum, bonum filium, non bonum Deum dicis; quod a te quaeritur. » Et addidit: « Qui bonum Filium Dei Deum non confitetur, anathema. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

PL 16, 925B

「神の子を善い神と汝は言うのか。」パラディウスが言った。「神の子は善い。」司教アンブロシウスが言った。「ならば汝は、キリストを善いもの、善い子とは言うが、善い神とは言わないことが分かる。我々が汝に求めているのは、そのことだ。」そして付け加えた。「神の子を善い神と告白しない者はアナテマ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」

72

31. Item recitavit: « Solum potentem. » Ambrosius episcopus dixit: « Potens est Filius Dei, an non? » Palladius dixit: « Qui omnia fecit, non est potens?

PL 16, 925B

31. 次に彼〔書記〕が読み上げた。「ただ一つ力ある者。」司教アンブロシウスが言った。「神の子は力ある者か、そうでないのか。」パラディウスが言った。「すべてを作った者が、力ある者ではないのか。」

73

Qui omnia fecit, minus potest? » Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Arius male dixit. » Et addidit: « Vel in hoc damnas Arium? » Palladius dixit: « Unde scio qui sit?

PL 16, 925C

「すべてを作った者が、力に劣るのか。」司教アンブロシウスが言った。「ならばアレイオスは誤って言った。」そして付け加えた。「この点でも、汝はアレイオスを断罪するか。」パラディウスが言った。「彼が誰なのか、私が知るはずがない。」

74

Ego pro me respondeo tibi. » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Domini Dei Deus potens est? » Palladius dixit: « Potens. » Ambrosius episcopus dixit: « Deus bonus est? » Palladius dixit: « Jam dixi Filium Dei unigenitum esse potentem. » Ambrosius episcopus dixit: « Dominum potentem. » Palladius dixit: « Filium Dei potentem. »

PL 16, 925C

「私自身については、私があなたに答える。」司教アンブロシウスが言った。「主なる神の子は、力ある神か。」パラディウスが言った。「力ある者だ。」司教アンブロシウスが言った。「神は善いのか。」パラディウスが言った。「すでに、神の独り子は力ある者だと言った。」司教アンブロシウスが言った。「力ある主と。」パラディウスが言った。「神の子は力ある者と。」

75

32. Ambrosius episcopus dixit: « Potentes et homines sunt; scriptum est enim: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3) ? Et alibi: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) .

PL 16, 925D

32. 司教アンブロシウスが言った。「力ある者は人間にもいる。実に、『なぜ、不法において力ある汝は、悪を誇るのか』と書かれている(詩篇51:3)。また別の箇所に『私が弱いとき、そのとき私は力ある者である』(二コリント12:10)とある。」

76

Illud a te requiro, ut confitearis Dominum potentem esse Christum Dei Filium: aut si negas, astrue. Nam qui unam potentiam dico Patris et Filii, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem.

PL 16, 925D

「私が汝に求めるのは、キリスト、神の子が力ある主であると汝が告白することだ。否定するなら論証せよ。実に私は、父と子の力は一つであると言うのだから、神の子を、父と同じく力ある者と言うのである。」

77

Dubitas ergo confiteri Dominum potentem esse Dei Filium? » Palladius dixit: « Jam dixi, secundum disputationem, prout possumus, respondemus vobis; vos enim soli vultis esse judices: vos litigatores esse vultis.

PL 16, 926A

「ゆえに汝は、神の子が力ある主であると告白することをためらうのか。」パラディウスが言った。「すでに言った。討論に従い、できるかぎり我々はあなたがたに答える。あなたがたは自分たちだけが裁き手でありたいのだ。あなたがたは争う側であることも望んでいる。」

78

Non vobis respondemus nunc, sed in concilio generali et pleno respondebimus vobis. Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui negat Dominum potentem Christum. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

PL 16, 926A

「今は、あなたがたに答えない。全体の満ちた会議でこそ、あなたがたに答えよう。」〔底本はここに閉じ引用符を欠く〕司教アンブロシウスが言った。「力ある主キリストを否定する者にアナテマ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」

79

33. Item recitatum est: « Solum potentem, omnium judicem. » Palladius dixit: « Omnium judicem Filium Dei. Est qui dat, est qui accipit. » Ambrosius episcopus dixit: « Per gratiam dedit, an per naturam?

PL 16, 926A

33. 同様に読み上げられた。「ただ一つ力ある者、万人の裁き手。」パラディウスが言った。「万人の裁き手は神の子である。与える者がおり、受ける者がいる。」司教アンブロシウスが言った。「恩寵によって与えたのか、本性によってか。」

80

Et hominibus datur judicium. » Palladius dixit: « Patrem majorem dicis, an non? » Ambrosius episcopus dixit: « Postea respondebo tibi. » Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo, si non respondes mihi. » Eusebius episcopus dixit: « Nisi impietatem Arii ex ordine damnaveris, interrogandi non tibi dabimus facultatem. » Palladius dixit: « Non tibi respondeo. » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei, sicut lectum est, judex est, an non? » Palladius dixit: « Si non respondes mihi, ego tibi, ut impio, non respondeo. »

PL 16, 926B

「裁きは人間にも与えられる。」パラディウスが言った。「あなたは父がより大きいと言うのか、そうでないのか。」司教アンブロシウスが言った。「あとで汝に答えよう。」パラディウスが言った。「あなたが私に答えないなら、私もあなたに答えない。」司教エウセビウスが言った。「汝がアレイオスの不敬虔を順に断罪しなければ、我々は汝に尋ねる機会を与えない。」パラディウスが言った。「あなたには答えない。」司教アンブロシウスが言った。「神の子は、読まれたとおり、裁き手なのか、そうでないのか。」パラディウスが言った。「あなたが私に答えないなら、私も、不敬虔な者に対するように、あなたには答えない。」

81

34. Ambrosius episcopus dixit: « Habes professionem meam, qua respondebo tibi, Interim perlegatur epistola Arii. » Et addidit: « In epistola Arii invenies et hoc sacrilegium, quod tu moliris. » Palladius dixit: « Ego qui interrogo, non respondetis? » Eusebius episcopus dixit: « Filium Dei Deum aequalem dicimus. » Palladius dixit: « Tu judex es, tui exceptores hic sunt. » Ambrosius episcopus dixit: « Scribant tui, qui volunt. »

PL 16, 926C

34. 司教アンブロシウスが言った。「汝は私の告白を持っている。それによって私は汝に答えよう。さしあたり、アレイオスの書簡を最後まで読ませよ。」そして付け加えた。「アレイオスの書簡に、汝が企てているこの冒瀆も見いだすだろう。」パラディウスが言った。「尋ねているのは私なのに、あなたがたは答えないのか。」司教エウセビウスが言った。「我々は、神の子は神であり、〔父と〕等しいと言う。」パラディウスが言った。「あなたが裁き手だ。あなたの速記者たちがここにいる。」司教アンブロシウスが言った。「汝の側の者たちが、望むなら書けばよい。」

82

35. Palladius dixit: « Pater major est, an non? » Eusebius episcopus dixit: « Secundum divinitatem aequalis est Filius Patri.

PL 16, 926C

35. パラディウスが言った。「父はより大きいのか、そうでないのか。」司教エウセビウスが言った。「神性に従えば、子は父と等しい。」

83

Habes in Evangelio quod Judaei persequebantur eum; quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .

PL 16, 926D

「福音書に、ユダヤ人たちが彼を迫害していたことが記されている。安息日を破っただけでなく、神を自分の父と呼び、自らを神と等しくしたからである(ヨハネ5:18)。」

84

Quod ergo impii persequentes confessi sunt, nos credentes negare non possumus. » Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: « Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus obediens usque ad mortem » (Philip. II, 6) .

PL 16, 926D

「だから、不敬虔な者たちが迫害しながら告白したことを、信じる我々が否定することはできない。」司教アンブロシウスが言った。「また別の箇所に、こうある〔底本は引用符をこの句のあとに置く〕。『彼は神の形でありながら、神と等しくあることを奪取とは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取り、人間の似姿となり、死に至るまで従順となった』(フィリピ2:6)。」

85

Et addidit: Vides quia in forma Dei aequalis est? Et formam, inquit, servi accepit (Ibid.) . In quo ergo minor est?

PL 16, 927A

そして付け加えた。「見よ、神の形において、彼は〔神と〕等しい。また『僕の形を取った』と言う(フィリピ2:6)。では、どの点で劣るのか。」

86

Secundum formam utique servi, non Dei. » Eusebius episcopus dixit: « Sicut in forma servi constitutus, inferior servo non fuit: ita in forma Dei constitutus, inferior Deo esse non potuit. »

PL 16, 927A

「僕の形に従ってであり、神の形に従ってではない。」司教エウセビウスが言った。「僕の形に置かれたときも僕より劣らなかったように、神の形に置かれたときも、神に劣ることはありえなかった。」

87

36. Ambrosius episcopus dixit: « Aut dic quia secundum divinitatem minor est Filius Dei. » Palladius dixit: « Pater major est. » Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem. » Palladius dixit: « Qui me misit, major est me (Joan. XIV, 27) .

PL 16, 927A

36. 司教アンブロシウスが言った。「あるいは、神の子は神性に従って劣ると言え。」パラディウスが言った。「父はより大きい。」司教アンブロシウスが言った。「肉に従って、だ。」パラディウスが言った。「『私を遣わした者は、私より大きい』(ヨハネ14:27)。」

88

Caro missa est a Deo, aut Filius Dei? » Ambrosius episcopus dixit: « Falsari a vobis divinas Scripturas hodie comprobamus; sic enim scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Non turbetur cor vestrum: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis.

PL 16, 927B

「肉が神から遣わされたのか、それとも神の子か。」司教アンブロシウスが言った。「神の聖書が諸君によって偽造されていることを、今日我々は明らかにする。実に、こう書かれている。『私の平和を私は汝らに与える。私の平和を汝らに残す。汝らの心を乱すな。この世が与えるようにではなく、私は汝らに与える。』」

89

Si diligeretis me, gauderetis quia dixi, vado ad Patrem; quia Pater major me est. Non dixit: Qui me misit, major me est » (Ibid.) .

PL 16, 927B

「『もし汝らが私を愛しているなら、私が「父のもとへ行く」と言ったことを喜ぶはずである。父は私より大きいのだから』。『私を遣わした者は私より大きい』とは言わなかった」(ヨハネ14:27)。

90

Palladius dixit: « Pater major est. » Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui divinis Scripturis addit aliquid, aut minuit. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

PL 16, 927B

パラディウスが言った。「父はより大きい。」司教アンブロシウスが言った。「神の聖書に何かを加える者、あるいは減らす者にアナテマ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」

91

37. Palladius dixit: « Pater major est Filio. » Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem Filius minor est Patre, secundum divinitatem aequalis est Patri: legi igitur Dei Filium aequalem Patri, sicut jam et prolata exemplaria testantur (Psal. CXV, 16) .

PL 16, 927B

37. パラディウスが言った。「父は子より大きい。」司教アンブロシウスが言った。「肉に従えば子は父より小さく、神性に従えば父と等しい。それゆえ私は、神の子が父と等しいと〔聖書で〕読んだのであり、すでに持ち出された写本もそのことを証言している(詩篇115:16)。」

92

Secundum carnem autem quid miraris minorem; cum dixerit se servum (Matth. XXI, 42) , cum dixerit se lapidem, cum dixerit se vermem (Psal. XXI, 7) , cum dixerit se minorem angelis; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab angelis » (Psal. VIII, 6) .

PL 16, 927C

「肉に従って小さいことに、なぜ驚くのか。自らを僕と言い(マタイ21:42)、自らを石と言い、自らを虫と言い(詩篇21:7)、自らを天使たちより小さいと言ったのだから。実に、『汝は彼を天使たちより少しだけ小さくした』と書かれている」(詩篇8:6)。

93

Palladius dixit: « Impie vos asserentes video: non respondemus vobis sine auditoribus. » Sabinus episcopus dixit: « Nemo requirat ab eo sententiam, qui tam innumeris sententiis blasphemavit. » Palladius dixit: « Non vobis respondemus. »

PL 16, 927C

パラディウスが言った。「あなたがたが不敬虔に主張しているのが見える。聴衆なしには、あなたがたに答えない。」司教サビヌスが言った。「これほど数え切れない見解で冒瀆してきた者に、誰も見解を求めるな。」パラディウスが言った。「あなたがたには答えない。」

94

38. Sabinus episcopus dixit: « Ab omnibus jam damnatus est Palladius: Arii blasphemiae multo minores sunt quam Palladii.

PL 16, 927D

38. 司教サビヌスが言った。「パラディウスはすでにすべての者から断罪された。アレイオスの冒瀆は、パラディウスのそれよりはるかに小さい。」

95

Et cum Palladius surrexisset, atque foras exire voluisset: Ideo, inquit surrexit Palladius, quoniam apertis Scripturarum testimoniis convincendum esse se cernit, sicut jam convictus est; sic enim lectum est, secundum divinitatem quod aequalis Patri Filius sit.

PL 16, 927D

そしてパラディウスが立ち上がり、外へ出ようとしたとき、彼〔サビヌス〕は言った。「パラディウスが立ち上がったのは、聖書の明白な証言によって、すでに論破されたように、論破されねばならないと見て取ったからだ。実に、神性に従って、子が父と等しいことが読まれたのである〔底本はこの発言を引用符で括らず、地の文に続ける〕。」

96

Accipiat autem quia Filius Dei secundum divinitatem majorem non habet. Scriptum est: Abrahae cum repromisisset Deus . . . quoniam nullum alium habebat majorem, per quem juraret, juravit per semet ipsum (Hebr. VI, 13) .

PL 16, 927D

「だが彼は、神の子が神性に従っては、より大きい者を持たないことを受け入れよ。書かれている。『神はアブラハムに約束したとき……それによって誓うべきより大きな他の者を持たなかったので、自ら自身によって誓った』(ヘブライ6:13)。」

97

Vides igitur Scripturam, quia nullum alium majorem habet, per quem juraret. Filius autem est, de quo dicitur quoniam ipse visus est Abrahae; unde et ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .

PL 16, 928A

「ゆえに汝は、聖書が、それによって誓うべきより大きな他の者を持たないと述べていることが分かるだろう。そして、アブラハムに現れたと言われるのは子である。それゆえ子は言う。『アブラハムは私の日を見て、喜んだ』(ヨハネ8:56)。」

98

Palladius dixit: « Pater major est. » Eusebius episcopus dixit: « Quando ut Deus locutus est, majorem non habuit: quando ut homo locutus, majorem habuit. »

PL 16, 928A

パラディウスが言った。「父はより大きい。」司教エウセビウスが言った。「神として語ったときには、より大きい者を持たなかった。人として語ったときには、より大きい者を持っていた。」

99

39. Palladius dixit: « Pater genuit Filium, Pater misit Filium. » Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui negat Filium secundum divinitatem aequalem Patri. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. » Palladius dixit: « Filius subjectus Patri, Filius praecepta Patris custodit. » Ambrosius episcopus dixit: « Subjectus secundum carnis rationem.

PL 16, 928A

39. パラディウスが言った。「父は子を生み、父は子を遣わした。」司教アンブロシウスが言った。「神性に従って子が父と等しいことを否定する者にアナテマ。」司教たちが皆言った。「アナテマ。」パラディウスが言った。「子は父に従う者であり、子は父の命令を守る。」司教アンブロシウスが言った。「肉の理に従って、従う者である。」

100

Caeterum et ipse meministi quia legisti: Nemo venit ad me nisi quem Pater attraxerit » (Joan. VI, 44) . Sabinus episcopus dixit: « Dicat si secundum divinitatem subjectus est Patri, an secundum incarnationem? »

PL 16, 928B

「そもそも汝自身も、読んだことを覚えているはずだ。『父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ない』」(ヨハネ6:44)。司教サビヌスが言った。「神性に従って父に従う者なのか、受肉に従ってなのか、彼に言わせよ。」

101

40. Palladius dixit: « Ergo Pater major est. » Ambrosius episcopus dixit: « Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9) .

PL 16, 928B

40. パラディウスが言った。「ならば父はより大きい。」司教アンブロシウスが言った。「また別の箇所にこう書かれている。『神は真実である。その神によって汝らは、その子との交わりへと召されたのだ』(一コリント1:9)。」

102

Ego dico Patrem majorem esse secundum carnis assumptionem, quam suscepit Filius Dei, non secundum divinitatem. » Palladius dixit: « Quae enim comparatio est Filii Dei? Et caro potest dicere: Deus me major est?

PL 16, 928C

「私は、父が子より大きいと言う。それは、神の子が受けた肉の受容に従ってであって、神性に従ってではない。」パラディウスが言った。「実に、神の子と何を比べるというのか。肉が『神は私より大きい』と言えるだろうか。」

103

Caro loquebatur, aut divinitas; quia ibi erat caro? » Ambrosius episcopus dixit: « Caro sine anima non loquitur. » Eusebius episcopus dixit: « Deus in carne loquebatur secundum carnem, quando dicebat: Quid me persequimini hominem (Joan. VIII, 40) ?

PL 16, 928C

「語っていたのは肉か、それとも神性か。そこに肉があったからか。」司教アンブロシウスが言った。「肉は魂なしには語らない。」司教エウセビウスが言った。「神は肉において、肉に従って語っていたのだ。『なぜ汝らは、人である私を迫害するのか』と言ったときに(ヨハネ8:40)。」

104

Quis hoc dixit? » Palladius dixit: « Filius Dei. » Ambrosius episcopus dixit: « Deus ergo Filius Dei est secundum divinitatem, et homo est secundum carnem. » Palladius dixit: « Carnem suscepit. » Eusebius episcopus dixit: « Ergo humanis verbis usus est. » Palladius dixit: « Carnem humanam suscepit. »

PL 16, 928C

「誰がこれを言ったのか。」パラディウスが言った。「神の子だ。」司教アンブロシウスが言った。「ゆえに神の子は、神性に従って神であり、肉に従って人である。」パラディウスが言った。「肉を受けた。」司教エウセビウスが言った。「ならば人間の言葉を用いたのだ。」パラディウスが言った。「人間の肉を受けた。」

105

41. Ambrosius episcopus dixit: « Dicat quia non secundum divinitatem Apostolus dixit subjectum, sed secundum carnem; scriptum est enim: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8) .

PL 16, 928D

41. 司教アンブロシウスが言った。「使徒が『従う者』と言ったのは、神性に従ってではなく、肉に従ってだと、彼に言わせよ。実に書かれている。『自らを低くし、死に至るまで従順となった』(フィリピ2:8)。」

106

In quo ergo mortem gustavit? » Palladius dixit: « Quia se humiliavit. » Ambrosius episcopus dixit: « Non divinitas, sed caro humiliata est atque subjecta. » Et addidit: « Creaturam perfectam bene dixit Arius, an male dixit? » Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo auctoritatem non habenti. » Ambrosius episcopus dixit: « Profitere quod vis? » Palladius dixit: « Non respondeo vobis. »

PL 16, 929A

「では、どの点で死を味わったのか。」パラディウスが言った。「自らを低くしたからだ。」司教アンブロシウスが言った。「低くされ、従ったのは神性ではなく、肉である。」そして付け加えた。「アレイオスが〔キリストを〕完全な被造物と言ったのは、正しいか、誤りか。」パラディウスが言った。「権威を持たないあなたには、私は答えない。」司教アンブロシウスが言った。「望むところを告白せよ。」パラディウスが言った。「あなたがたには答えない。」

107

42. Sabinus episcopus dixit: « Pro Ario non respondes, ad interrogata non respondes? » Palladius dixit: « Pro Ario ego non respondi. » Sabinus episcopus dixit: « Usque adeo respondisti, ut Filium Dei negares potentem, negares verum Deum. » Palladius dixit: « Ego te judicem non patior, quem impietatis arguo. » Sabinus episcopus dixit: « Ipse nos coegisti sedere. » Palladius dixit: « Mandavi ut sederetis, ut arguerem vos.

PL 16, 929A

42. 司教サビヌスが言った。「アレイオスのために答えないのか。尋ねられたことに答えないのか。」パラディウスが言った。「アレイオスのために、私は答えなかった。」司教サビヌスが言った。「汝は、神の子が力ある者であることを否定し、真の神であることを否定するところまで答えたではないか。」パラディウスが言った。「不敬虔の咎で私が訴えるあなたを、私は裁き手として認めない。」司教サビヌスが言った。「我々を座らせたのは、汝自身だ。」パラディウスが言った。「私は、あなたがたを糾弾するために、座るよう通告したのだ。」

108

Quare subripuistis imperatori? Ut plenum concilium non esset, obripuistis. » Ambrosius episcopus dixit: « Cum Arii impietates legerentur, et impietas tua pariter condemnata est, quae consensit Arianae impietati.

PL 16, 929B

「なぜ皇帝に取り入ったのか。全体会議にならないように、割り込んだのだ。」司教アンブロシウスが言った。「アレイオスの不敬虔が読まれたとき、アレイオス派の不敬虔に同意した汝の不敬虔も、同時に断罪された。」

109

Placuit tibi in epistola media lectionem proponere, quam volebas: responsum tibi est quemadmodum Filius Patrem majorem dixerit, eo quod secundum carnis susceptionem Pater major est eo.

PL 16, 929B

「汝は、書簡の途中に、望んだ朗読を持ち出すことを良しとした。これに対しては、肉の受容に従えば父は彼より大きいという意味で、子が父をより大きいと言ったのだと、汝に答えられた。」

110

Proposuisti etiam subjectum esse Filium Dei; et in hoc responsum tibi est, quia subjectus Filius Dei secundum carnem est, non secundum divinitatem. Habes professionem nostram, nunc audi caetera. Quoniam tibi responsum est, responde ad ea, quae leguntur. »

PL 16, 929C

「汝はまた、神の子が従う者であると持ち出した。これについても、神の子は肉に従って従う者であって、神性に従ってではないと、汝に答えられた。汝は我々の告白を持っている。今は残りを聞け。汝には答えられたのだから、読まれていることに答えよ。」

111

43. Palladius dixit: « Non tibi respondeo; quia quaecumque ego dixi, non sunt scripta: vestra tantummodo scribuntur verba: non vobis respondeo. » Ambrosius episcopus dixit: « Omnia vides scribi.

PL 16, 929C

43. パラディウスが言った。「あなたには答えない。私が言ったことは何も書かれておらず、あなたがたの言葉だけが書かれているからだ。あなたがたには答えない。」司教アンブロシウスが言った。「すべてが書かれているのを、汝は見ている。」

112

Denique quae scripta sunt, abundant ad tuae impietatis indicium. » Et addidit: « Creaturam dicis Christum, an negas? » Palladius dixit: « Non respondeo. » Ambrosius episcopus dixit: « Ante horam citra actam, cum legeretur quia Arius dixit creaturam Christum, negasti: oblatum est tibi, ut damnares perfidiam, noluisti: vel nunc dic utrum natus ex Patre Christus sit, an creatus? » Palladius dixit: Si vultis, exceptores nostri veniant, et sic totum excipiatur. » Sabinus episcopus dixit: « Adducat suos exceptores. » Palladius dixit: « Pleno concilio vobis respondebimus. »

PL 16, 929C

「実に、書かれたものは、汝の不敬虔を示すのに十分すぎる。」そして付け加えた。「汝はキリストを被造物と言うのか、否定するのか。」パラディウスが言った。「答えない。」司教アンブロシウスが言った。「記録を取らずにいた一時間前、アレイオスがキリストを被造物と言ったと読まれたとき、汝は否定した。背信を断罪するようにと差し出されたが、汝は望まなかった。せめて今、キリストは父から生まれたのか、造られたのか、言え。」パラディウスが言った。〔底本はここに開き引用符を欠く〕「望むなら、我々の速記者たちが来て、そうして全体が記録されるようにしよう。」司教サビヌスが言った。「自分の速記者たちを連れて来させよ。」パラディウスが言った。「全体会議で、あなたがたに答える。」

113

44. Ambrosius episcopus dixit: « Attalus in tractatu Nicaeni concilii subscripsit. Neget factum, quia venit ad concilium.

PL 16, 930A

44. 司教アンブロシウスが言った。「アッタルスは、ニカイア会議の討議録に署名した。会議に来ているのだから、否定するならその事実を否定させよ。」

114

Dicat hodie utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii, an non. » Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Attalus presbyter licet inter Arianos sit, tamen habet auctoritatem loquendi: libere profiteatur utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii sub episcopo suo Agrippino, an non. » Attalus dixit: « Jam dixisti me aliquoties damnatum: non tibi respondeo. » Ambrosius episcopus dixit: « Subscripsisti in tractatu concilii Nicaeni, an non? » Attalus dixit: « Non tibi respondeo. »

PL 16, 930A

「今日、ニカイア会議の討議録に署名したのかしなかったのか、彼に言わせよ。」アッタルスが黙っていたので、司教アンブロシウスが言った。「司祭アッタルスは、アレイオス派の中にいるとはいえ、語る権限を持っている。自分の司教アグリッピヌスのもとでニカイア会議の討議録に署名したのかしなかったのか、自由に告白させよ。」アッタルスが言った。「すでにあなたは、私が何度か断罪されたと言った。あなたには答えない。」司教アンブロシウスが言った。「ニカイア会議の討議録に署名したのか、していないのか。」アッタルスが言った。「あなたには答えない。」

115

45. Palladius dixit: « Modo vultis tractatum plenum haberi, an non? » Chromatius presbyter dixit: « Creaturam non negasti, potentem negasti.

PL 16, 930B

45. パラディウスが言った。「今は、完全な討議が行われることを望むのか、望まないのか。」司祭クロマティウスが言った。「汝は〔キリストが〕被造物であることを否定せず、力ある者であることを否定した。」

116

Omnia negasti, quae fides catholica profitetur. » Sabinus episcopus dixit: « Testes sumus nos Attalum subscripsisse in concilio Nicaeno, et nunc nolle respondere. Quid cunctis videtur?

PL 16, 930B

「公同の信仰が告白するすべてを、汝は否定した。」司教サビヌスが言った。「アッタルスがニカイア会議で署名し、今は答えようとしないことの証人に、我々はなる。皆にはどう思われるか。」

117

Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Dicat utrum subscripserit in tractatu concilii Nicaeni, an non? »

PL 16, 930B

アッタルスが黙っていたので、司教アンブロシウスが言った。「ニカイア会議の討議録に署名したのかどうか、彼に言わせよ。」

118

46. Palladius dixit: « Exceptor vester et noster stent, et omnia scribant. » Valerianus episcopus dixit: « Jam quae dixisti, et quae negasti, scripta sunt omnia. » Palladius dixit: « Dicite quod vultis. » Ambrosius episcopus dixit: « Quia saepius vult damnari Palladius, qui jam frequenter damnatus est, lego epistolam Arii, quam ille noluit condemnare: profitemini quid vobis videtur? » Omnes episcopi dixerunt: « Legatur. » Et recitata est: « Nato autem non putative, » et reliqua.

PL 16, 930B

46. パラディウスが言った。「あなたがたの速記者と我々の速記者が立ち、すべてを書くように。」司教ウァレリアヌスが言った。「汝が言ったことも否定したことも、すでにすべて記録されている。」パラディウスが言った。「望むことを言え。」司教アンブロシウスが言った。「すでにしばしば断罪されたパラディウスは、さらに何度も断罪されることを望んでいるのだから、彼が断罪しようとしなかったアレイオスの書簡を、私は読む。諸君はどう思うか、告白せよ。」司教たちが皆言った。「読まれよ。」そして読み上げられた。「だが、見かけ上ではなく生まれた者に」、以下略。

119

Ambrosius episcopus dixit: « Respondi tibi de majore, respondi tibi et de subjecto: nunc et ipse responde. »

PL 16, 930C

司教アンブロシウスが言った。「大きい者についても汝に答えた。従う者についても汝に答えた。今度は汝自身が答えよ。」

120

47. Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores veniant post Dominicam diem. » Ambrosius episcopus dixit: « Veneras tractaturus, sed posteaquam objeci tibi, vidisti epistolam Arii, quam damnare noluisti, asserere autem non potes; idcirco nunc refugis et cavillaris.

PL 16, 930C

47. パラディウスが言った。〔底本はここに開き引用符を欠く〕「主日のあとに聴衆が来ない限り、私は答えない。」司教アンブロシウスが言った。「汝は論じるつもりで来た。だが私が汝に突きつけたあと、汝はアレイオスの書簡を見た。それを断罪することを汝は望まず、かといって主張することもできない。それゆえ今、逃げ回り、言い逃れをしている。」

121

Plenarie ipsam recito ad singula. Dic utrum Christus creatus videatur; an fuit, quando non fuit: an vero semper fuit unigenitus Dei Filius? Cum Arii epistolam audieris, aut damna, aut proba. » 48. Palladius dixit: « Cum impietatis te arguam, te judice non utor.

PL 16, 930D

「私はその書簡を、一つ一つ全文で読み上げる。キリストは造られたと見えるか。〔キリストには〕存在しなかったときがあったのか。それとも神の独り子は常に存在したのか、言え。アレイオスの書簡を聞いたなら、断罪するか、是認せよ。」48. パラディウスが言った。「私があなたを不敬虔の咎で訴えるのだから、あなたを裁き手としては用いない。」

122

Transgressor es. » Sabinus episcopus dixit: « Quas impietates objicis fratri nostro et consacerdoti nostro Ambrosio, dicito. » Palladius dixit: « Jam vobis dixi, pleno concilio respondebo, et praesentibus auditoribus. » Ambrosius episcopus dixit: « In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui.

PL 16, 931A

「あなたは違反者だ。」司教サビヌスが言った。「汝が我々の兄弟にして同僚の司教であるアンブロシウスに突きつけている不敬虔とは何か、言え。」パラディウスが言った。「すでにあなたがたに言った。全体会議で、聴衆が居合わせるなかで答える。」司教アンブロシウスが言った。「私は、我が兄弟たちの集いの中で論破され、咎められることを望む。」

123

Quae igitur impie dixerim, dicito: sed impius tibi videor, qui pietatem astruo. » Sabinus episcopus dixit: « Ergo impius tibi videtur, qui Arii blasphemias arguit? »

PL 16, 931A

「では、私が不敬虔に何を言ったのか、言え。だが私は、敬虔を論証している者であるのに、汝には不敬虔に見えるのだ。」司教サビヌスが言った。「ならば、アレイオスの冒瀆を咎める者が、汝には不敬虔に見えるのか。」

124

49. Palladius dixit: « Ego non negavi bonum Filium Dei. » Ambrosius episcopus dixit: « Dicis ergo Christum Deum bonum? » Palladius dixit: « Non vobis respondeo. » Valerianus episcopus dixit: « Nolite multum adigere Palladium, non potest vera nostra simpliciter confiteri.

PL 16, 931A

49. パラディウスが言った。「私は、神の子が善いことを否定しなかった。」司教アンブロシウスが言った。「ではキリストを善い神と言うのか。」パラディウスが言った。「あなたがたには答えない。」司教ウァレリアヌスが言った。「パラディウスをあまり追い詰めるな。彼は我々の真実を率直に告白することができない。」

125

Ipsius enim conscientia duplici blasphemia confusa est; nam a Photinianis est ordinatus, et cum ipsis est damnatus: et nunc plenius damnabitur.

PL 16, 931B

「実に彼の良心は、二重の冒瀆で混乱している。彼はフォティヌス派によって叙階され、彼らとともに断罪されたのだ。そして今は、いっそう十分に断罪されるだろう。」

126

Palladius dixit: « Hoc proba. » Sabinus episcopus dixit: « Non aliter poterat Christum verum negare, nisi auctores suos sequeretur. »

PL 16, 931B

パラディウスが言った。「それを証明せよ。」司教サビヌスが言った。「自分の創始者たちに従わない限り、彼はキリストが真であることを否定できなかったはずだ。」

127

50. Ambrosius episcopus dixit: « Objecisti me esse impium, hoc proba. » Palladius dixit: « Expositionem nostram afferemus; cum autem attulerimus, tunc disputatio habebitur. » Ambrosius episcopus dixit: « Damna impietatem Arii. » Cum reticeret Palladius, Eusebius episcopus dixit: « Superfluis immoratur.

PL 16, 931B

50. 司教アンブロシウスが言った。「私が不敬虔だと汝は非難した。それを証明せよ。」パラディウスが言った。「我々の説明を持ってこよう。持ってきたときに、討論が行われる。」司教アンブロシウスが言った。「アレイオスの不敬虔を断罪せよ。」パラディウスが黙っていたので、司教エウセビウスが言った。「余計なことにとどまっている。」

128

Tot impietates Arii Palladius noluit condemnare, immo potius asserendo confessus est. Hunc qui non damnat, similis illius est, et haereticus jure dicendus est. » Omnes episcopi dixerunt: « A nobis omnibus anathema sit Palladio. »

PL 16, 931C

「パラディウスは、アレイオスの多くの不敬虔を断罪しようとせず、むしろ主張することで告白してしまった。これを断罪しない者は、かの者に似ており、正当に異端者と呼ばれねばならない。」司教たちが皆言った。「我々すべてによって、パラディウスはアナテマであれ。」

129

51. Ambrosius episcopus dixit: « Acquiescis, Palladi, ut caetera legantur Arii. » Palladius dixit: « Date auditores: veniant et ex utraque parte exceptores.

PL 16, 931C

51. 司教アンブロシウスが言った。「パラディウスよ、アレイオスの残りが読まれることに、汝は同意するか。」パラディウスが言った。「聴衆を与えよ。双方の側の速記者も来させよ。」

130

Non potestis esse judices, si auditores non habuerimus; et nisi ex utraque parte venerint, qui audiant, non vobis respondemus. » Ambrosius episcopus dixit: « Quos quaeris auditores? » Palladius dixit: « Sunt hic viri honorati multi. » Sabinus episcopus dixit: « Post tot blasphemias auditores petis? » Ambrosius episcopus dixit: « Sacerdotes de laicis judicare debent, non laici de sacerdotibus.

PL 16, 931D

「我々に聴衆がいなければ、あなたがたは裁き手になれない。双方から聞く者が来ない限り、あなたがたには答えない。」司教アンブロシウスが言った。「どのような聴衆を汝は求めるのか。」パラディウスが言った。「ここには名のある人々が多くいる。」司教サビヌスが言った。「これほど多くの冒瀆のあとで、聴衆を求めるのか。」司教アンブロシウスが言った。「司教が信徒について裁くべきであり、信徒が司教について裁くべきではない。」

131

Sed tamen quos judices petas, dicito. » Palladius dixit: « Auditores veniant. » Chromatius presbyter dixit: « Salva condemnatione sacerdotali, quin et qui Palladii sunt, etiam nunc in pleno legantur. » 52. Palladius dixit: « Non permittuntur loqui.

PL 16, 932A

「だが、どのような裁き手を求めるのか、言え。」パラディウスが言った。「聴衆が来るように。」司祭クロマティウスが言った。「司教たちの断罪を損なわないとして、パラディウスの側に属するものも、今この全体の席で読まれてよいではないか〔係りが定かでない。パラディウスの側の文書や主張を指すと解した〕。」52. パラディウスが言った。「発言は許されていない。」

132

Auditores veniant, et ex utraque parte exceptores, et respondebunt vobis hi in concilio generali. » Ambrosius episcopus dixit: « Etsi in multis impietatibus deprehensus sit, erubescemus tamen. ut videatur qui sacerdotium sibi vindicat, a laicis esse damnatus: ac per hoc quoque et in hoc ipso damnandus est, qui laicorum exspectat sententiam; cum magis de laicis sacerdotes debeant judicare.

PL 16, 932B

「聴衆が来て、双方の側の速記者が来れば、彼らが全体会議であなたがたに答える。」司教アンブロシウスが言った。「彼が多くの不敬虔において捕らえられたとしても、司教職を自らに主張する者が信徒によって断罪されたと見られることには、我々は恥じ入るであろう。それゆえ、信徒の判決を待つこの者は、まさにその点でも断罪されねばならない。司教たちこそ、信徒について裁くべきなのだから。」

133

Juxta ea quae hodie audivimus Palladium profitentem, et juxta ea quae condemnare noluit, pronuntio illum sacerdotio indignum et carendum, ut in loco ejus catholicus ordinetur. » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema Palladio. »

PL 16, 932B

「今日、我々が聞いたパラディウスの告白と、彼が断罪しようとしなかったことに従い、私は彼が司教職にふさわしくなく、それを失うべきであると宣告する。その地位に公同の者が叙階されるためである。」司教たちが皆言った。「パラディウスにアナテマ。」

134

53. Ambrosius episcopus dixit: « Imperator clementissimus et christianus sacerdotum judicio causam, et ut ipsi arbitri essent altercationis, inquit, constituissemus.

PL 16, 932B

53. 司教アンブロシウスが言った。「いとも寛容でキリスト教的な皇帝は、事案を司教たちの判断に〔委ね〕、また争いの裁定者に司教たち自身がなるように、『我々は定めた』と言った〔本文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は inquit を除き、constituissemus のあとに commisit(委ねた)を加える。これに従って「委ね」を補った〕。」

135

Quoniam igitur nobis judicium videtur delatum interpretes esse Scripturarum, condemnenus Palladium, qui impii Arii noluit damnare sententiam: et quia ipse Filium Dei sempiternum, et caetera quae actis inhaerent, negavit.

PL 16, 932C

それゆえ、聖書の解釈者となる裁きが我々に委ねられたと思われるのだから、我々はパラディウスを断罪しよう〔底本は condemnenus。condemnemus と読む〕。彼は不敬虔なアレイオスの見解を断罪しようとせず、また自ら、神の子が永遠であること、その他、記録に付随することを否定したからである。

136

Ergo anathema habeatur. » Omnes episcopi dixerunt: « Omnes condemnamus eum, anathema habeatur. » Patrum singulorum in Palladium condemnatio.

PL 16, 932C

「ゆえにアナテマとされよ。」司教たちが皆言った。「我々は皆、彼を断罪する。アナテマとされよ。」教父たち一人ひとりのパラディウスに対する断罪。

137

54. Ambrosius episcopus dixit: « Quoniam omnes consistunt viri christiani, et Deo probati fratres, et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quid sibi videatur.

PL 16, 932C

54. 司教アンブロシウスが言った。「キリスト教徒の人々、神に是認された兄弟たち、我々の同僚の司教たちが皆ここにいるのだから、各人は自分にどう思われるかを言え。」〔底本はここに閉じ引用符を欠く〕

138

Valerianus episcopus dixit: « Mihi quidem videtur, quia qui Arium defendit, Arianus est: qui blasphemias ejus non condemnat, ipse blasphemus est; ideoque hujusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum. » Palladius dixit: « Coepistis ludere, ludite.

PL 16, 932C

司教ウァレリアヌスが言った。「私にはこう思われる。アレイオスを擁護する者はアレイオス派であり、その冒瀆を断罪しない者は自ら冒瀆者である。それゆえ、このような人間は司教たちの交わりから除かれるべきだと私は判断する。」パラディウスが言った。「あなたがたは遊びを始めた。遊べ。」

139

Sine concilio orientali vobis non respondemus. » 55. Anemius episcopus Sirmiensis dixit: « Quicumque haereses Arianas non condemnat, Arianus sit necesse est.

PL 16, 933A

「東方の会議なしには、あなたがたに答えない。」55. シルミウムの司教アネミウスが言った。「アレイオス派の異端を断罪しない者は誰であれ、アレイオス派でなければならない。」

140

Hunc igitur alienum etiam a nostra communione, et sacerdotali coetu denuo privatum esse censemus. » Constantius episcopus Arausicus dixit: « Palladium Arii discipulum, cnjus impietates jam olim damnatae sunt a patribus nostris in concilio Nicaeno, et nunc hodie probatae, cum recenserentur, a Palladio singulae; quia non confusus est dum Dei filium a Deo Patre esse alienum, cum creaturam confitetur: cum temporalem coepisse dicit, Dominum verum negat, in sempiternum censeo esse damnandum. »

PL 16, 933A

「それゆえ、この者は我々の交わりからも除かれ、司教たちの集いからあらためて締め出されると、我々は判断する。」オランジュの司教コンスタンティウスが言った。「アレイオスの弟子パラディウスを——その不敬虔〔底本は cnjus。cujus と読む〕はすでにはるか前にニカイア会議で我々の父たちによって断罪され、今日また、一つ一つ数え上げられたときにパラディウスによって確かめられた。彼は、神の子が父なる神から異なると〔し〕、被造物と告白し、時間のうちに始まったと言い、真の主を否定しながら、恥じなかったのだから——永遠に断罪されるべきだと私は判断する。」

141

56. Justus episcopus dixit: « Palladium, qui blasphemias Arii damnare noluit, sed etiam magis has confiteri videtur, censeo ulterius sacerdotem dici non posse, nec inter episcopos deputari. » Eventius episcopus Ticiniensis dixit: « Palladium, qui impietatem Arii damnare noluit, arbitror a consortio sacerdotali in perpetuum esse remotum.

PL 16, 933B

56. 司教ユストゥスが言った。「アレイオスの冒瀆を断罪しようとせず、むしろそれを告白していると見えるパラディウスは、これ以後、司教と呼ばれることはできず、司教たちのうちに数えられることもできないと、私は判断する。」パヴィアの司教エウェンティウスが言った。「アレイオスの不敬虔を断罪しようとしなかったパラディウスは、司教の交わりから永久に遠ざけられたと、私は考える。」〔底本はこの発言の閉じる引用符を欠く〕

142

57. Abundantius episcopus Tridentinus dixit: « Cum evidentes blasphemias Palladius defendat, damnatum se ex concilio Aquileiensi cognoscat. » Eusebius episcopus Bononiensis dixit: « Quia impietates Arii diabolico stylo conscriptas, quas non licebat nec ad aures admittere, Palladius non solum noluit condemnare; sed et earum exstitit assertor, negando Filium Dei Dominum verum, Dominum bonum, Dominum sapientem, Dominum sempiternum, hunc a coetu sacerdotali, et mea sententia et omnium catholicorum judicio arbitror jure esse damnatum. »

PL 16, 933B

57. トリエントの司教アブンダンティウスが言った。「パラディウスが明白な冒瀆を擁護している以上、彼は自分がアクイレイアの教会会議から断罪されたことを知るがよい。」ボローニャの司教エウセビウスが言った。「アレイオスの不敬虔は、悪魔的な筆で書かれ、耳に入れることさえ許されないものであったが、パラディウスはそれを断罪しようとしなかったばかりか、その擁護者として現れ、神の子が真の主、善い主、賢い主、永遠の主であることを否定した。この者は、司教の集いから、私の判決とすべての公同の者の判断によって、正当に断罪されたと、私は考える。」

143

58. Sabinus episcopus Placentinus dixit: « Quoniam cunctis patefactum est, Palladium, qui Arianae perfidiae auctor est, etiam ejus impietatem tenere, quae contra evangelica et apostolica instituta venit, justa in eum totius concilii illata sententia est, qui meae licet parvitatis sententia sacerdotio denuo privatus, ex hoc sacrosancto coetu jure pellatur. » Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt: « Arianae heresis sectae in qua in Aquileiensi synodo Palladius declaratus est, anathema.

PL 16, 934A

58. ピアチェンツァの司教サビヌスが言った。「アレイオス派の背信の創始者であるパラディウスが、福音書と使徒たちの定めに反するその不敬虔をも保持していることは、すべての人に明らかになった。それゆえ教会会議全体による判決は、彼に対して正しく下された。私の卑小な身の判決によっても、あらためて司教職を奪われた彼は、この神聖な集いから当然に追放されるべきである。」アフリカの人々の使節フェリクスとヌミディウスが言った。「アレイオス派異端の一派、すなわちパラディウスがアクイレイアの教会会議においてその中にいると宣告された一派は、アナテマである。」

144

Sed et eos qui contra veritatem Nicaenae synodi repugnantes sunt, condemnamus. » 59. Limenius episcopus Vercellensis dixit: « Arianam doctrinam saepe esse damnatam manifestum est; et ideo Palladius conventus in hac sacra synodo Aquileiensi, quia noluit se corrigere vel emendare: sed magis probavit reprehensibilem, et se oletavit perfidia, quam se publice confessus est tenere, hunc sententia mea et ego profiteor a consortio sacerdotali esse privandum. » Maximus episcopus Emonensis dixit: « Palladium, qui blasphemias Arii nec damnare voluit, sed magis ipse confessus est, juste ac merito esse damnatum, et Deus novit, et fidelium conscientia condemnavit. »

PL 16, 934B

「さらに、ニカイア教会会議の真理に逆らって争う者たちをも、我々は断罪する。」59. ヴェルチェッリの司教リメニウスが言った。「アレイオス派の教説がしばしば断罪されたことは明らかである。それゆえ、この聖なるアクイレイアの教会会議に召喚されたパラディウスは、自らを正すことも改めることも望まず、むしろ非難されるべきものを是認し、自分が公然と保持していると告白した背信に染まった〔底本は oletavit。ミーニュの脚注は Chifl. 写本の読みを sese collutavit perfidia(背信で自らを汚した)とする。これに従って「染まった」と解した〕。この者を、私の判決によって、私も、司教の交わりから奪われるべきだと表明する。」エモナの司教マクシムスが言った。「アレイオスの冒瀆を断罪しようとせず、むしろ自らそれを告白したパラディウスが、正当かつ当然に断罪されたことは、神が知っており、信徒たちの良心も断罪した。」

145

60. Exuperantius episcopus Dertonensis dixit: « Palladium, qui sectam Arii vel ejus doctrinam damnare noluit, sed defendit, ut caeteri consortes mei damnaverunt, etiam et ego condemno. » Bassianus episcopus Laudensis dixit: « Audivi sicut et caeteri consortes mei, impietates Arii, quas Palladius non solum non condemnavit, sed confirmavit: hic anathema sit, et sacerdotio privabitur. »

PL 16, 935A

60. トルトナの司教エクスペランティウスが言った。「アレイオスの一派とその教説を断罪しようとせず、むしろ擁護したパラディウスを、私の他の同僚たちが断罪したように、私もまた断罪する。」ローディの司教バッシアヌスが言った。「私は、他の同僚たちと同じく、アレイオスの不敬虔を聞いた。パラディウスはそれを断罪しなかったばかりか、確証した。この者はアナテマであれ。そして司教職を奪われるであろう。」

146

61. Philaster episcopus Brixianus dixit: « Blasphemias et iniquitatem Palladii, qui Arianam doctrinam sequitur et defendit, una cum omnibus ego condemnavi. » Constantius episcopus Sciscianensis dixit: « Palladium, qui blasphemias et impietates Arii non condemnavit, sicut et caeteri consacerdotes mei, et ego censeo damnandum. » Heliodorus episcopus Altiniensis dixit: « Qui perfidiam Arii omniumque haereticorum, quorum consors est Palladius, cujus insipiens cor, qui veritatem non est confessus, cum caeteris consacerdotibus meis condemno. »

PL 16, 935A

61. ブレシアの司教フィラストリウスが言った。「アレイオスの教説に従い、それを擁護するパラディウスの冒瀆と不法を、私はすべての人とともに断罪した。」シスキアの司教コンスタンティウスが言った。「アレイオスの冒瀆と不敬虔を断罪しなかったパラディウスを、他の同僚の司教たちと同じく、私も断罪すべきだと判断する。」アルティヌムの司教ヘリオドルスが言った。「アレイオスとあらゆる異端者の背信――パラディウスはその仲間であり、その心は愚かで、真理を告白しなかった――を、私は他の同僚の司教たちとともに断罪する〔底本は冒頭を Qui とする。構文が崩れているので、Quam と読んだ〕。」

147

62. Felix episcopus Jadertinus dixit: « Palladium, qui blasphemias dicit in Filium sicut Arius, cum omnibus pariter condemno. » Theodorus episcopus Octodorensis dixit: « Palladium, qui Christum Deum verum, coaeternum Patri negavit, nec christianum hunc, nec sacerdotem ullo modo censemus. » Dominus episcopus Gratianopolitanus dixit: « Palladium in perfidia Arii permanentem in perpetuum, sicut et fratres damnaverunt, etiam et ego censeo esse damnandum. »

PL 16, 935B

62. ザダルの司教フェリクスが言った。「アレイオスと同じく子に対する冒瀆を語るパラディウスを、私はすべての人とともに断罪する。」オクトドゥルムの司教テオドルスが言った。「キリストが真の神であり、父と共に永遠であることを否定したパラディウスを、我々は、キリスト教徒とも、司教とも、決して見なさない。」グルノーブルの司教ドミヌス〔名は Dominus と刷られている〕が言った。「アレイオスの背信にとどまり続けるパラディウスを、兄弟たちも断罪したとおり、私もまた永久に断罪されるべきだと判断する〔in perpetuum は permanentem にも damnandum にも係りうる。判決の他の発言(§56、§63)にそろえ damnandum に係ると取った〕。」

148

63. Proculus episcopus Massiliensis dixit: « Palladium, qui Arii blasphemias sub quadam impia haereditate non condemnando defendit, sicut hunc et plurimorum jam venerabilium sacerdotum sententia blasphemum designavit, atque a sacerdotio alienum dixit, ita mea pariter sententia in perpetuum condemnatum designat. » Diogenes episcopus Genuensis dixit: « Palladium, qui Christum Dominum Deum verum similem et aequalem Patri dum non confitetur, immo negavit, damnationem judico cum caeteris fratribus meis consacerdotibus sortiri. »

PL 16, 935C

63. マルセイユの司教プロクルスが言った。「アレイオスの冒瀆を、ある不敬虔な遺産のもとで断罪せずに擁護するパラディウスを、すでに多くの尊ぶべき司教たちの判決が冒瀆者と表明し、司教職とは無縁であると言ったのと同じく、私の判決もまた、永久に断罪されたと表明する。」ジェノヴァの司教ディオゲネスが言った。「キリスト、主を、真の神であり父に似て同等であると告白しないどころか、むしろ否定したパラディウスは、私の他の兄弟たち、同僚の司教たちとともに、断罪を受けると判断する。」

149

64. Amantius episcopus Niciensis dixit: « Palladium, qui sectam Arii non destruxit, secundum consacerdotum meorum judicium etiam et ego condemno. » Januarius episcopus dixit: « Sicut omnes consacerdotes mei damnaverunt Palladium, ita et ego pari judicio eum censeo esse damnandum. » Secundianus Christum agnoscere Deum verum interpellatus eadem, qua Palladius, cavillatione conatur Patres ludificari.

PL 16, 936A

64. ニースの司教アマンティウスが言った。「アレイオスの一派を打ち壊さなかったパラディウスを、私の同僚の司教たちの判断に従って、私もまた断罪する。」司教ヤヌアリウスが言った。「私の同僚の司教たちがみなパラディウスを断罪したように、私も同じ判断によって、彼が断罪されるべきだと判断する。」セクンディアヌスは、キリストを真の神と認めるよう問い詰められたが、パラディウスと同じ言い逃れによって、教父たちをあざむこうとする。

150

65. Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: « Audisti, Secundiane, cujusmodi Palladius impius sententiam, sacerdotali concilio damnatus exceperit; licet displicuerit nobis quod ejus, hoc est, Palladii non horrueris amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero.

PL 16, 936A

65. そしてセクンディアヌスがごまかしを弄したとき、司教アンブロシウスが言った。「セクンディアヌスよ、汝は聞いた。不敬虔なパラディウスが、司教たちの会議から断罪されて、どのような判決を受けたかを。汝がその者、すなわちパラディウスの狂気に戦慄しなかったことは、我々の気に入らなかったが、それでも、私は汝について、特に尋ねることがある。」

151

Utrum Dei Filium Dominum nostrum Jesum Christum, verum vel non verum Deum dicas? » Secundianus dixit: « Qui negat Deum verum esse Patrem Domini et Dei nostri Jesu Christi, non est christianus: nec qui negat Dominum Filium Dei verum. » Ambrosius episcopus dixit: « Deum verum Dei Filium confiteris? » Secundianus dixit: « Verum Dei Filium, unigenitum Dei Filium verum dico. »

PL 16, 936B

「神の子、我々の主イエス・キリストを、汝は真の神と言うのか、それとも真の神ではないと言うのか。」セクンディアヌスが言った。「我々の主であり神であるイエス・キリストの父が真の神であることを否定する者は、キリスト教徒ではない。主、神の子が真であることを否定する者もそうである。」司教アンブロシウスが言った。「汝は、神の子を真の神と告白するのか。」セクンディアヌスが言った。「神の真の子、神の独り子を、真の子と私は言う。」

152

66. Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum dicis? » Secundianus dixit: « Verum unigenitum Filium: quis negat verum Filium Dei? » Eusebius episcopus dixit: « Non sufficit quod Filium Dei unigenitum confiteris; nam hoc omnes confitentur: sed hoc movet, quod Arius dixit Dominum solum Patrem, solum verum: negavit Filium Dei Dominum verum.

PL 16, 936B

66. 司教アンブロシウスが言った。「真の主と言うのか。」セクンディアヌスが言った。「真の独り子である子である。神の真の子を否定する者が誰かいようか。」司教エウセビウスが言った。「汝が神の子を独り子として告白するだけでは足りない。これはすべての人が告白することである。我々の心を動かすのは、アレイオスが、主はただ父だけであり、ただ父だけが真であると言い、神の子が真の主であることを否定したことである。」

153

Simpliciter Filium Dei Deum verum confiteris? » Secundianus dixit: « Quis fuerit Arius, ignoro: quid dixerit nescio. Mecum loqueris vivus ad vivum.

PL 16, 936C

「汝は端的に、神の子を真の神と告白するのか。」セクンディアヌスが言った。「アレイオスが誰であったか、私は知らない。何を言ったかも知らない。あなたは私と、生きた者として生きた者に向かって語っているのだ。」

154

Illud dico quod Christus dixit: Unigenitum qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) ; ergo unigenitum Filium se asserit Patris: Filius igitur unigenitus est Dei Filius verus. »

PL 16, 936C

「私が言うのは、キリストが言ったことである。『父の懐にいる独り子』(ヨハネ1:18)。それゆえ、彼は自分が父の独り子であると主張している。したがって、独り子は神の真の子である。」

155

67. Ambrosius episcopus dixit: « Deus verus est, verus Dei Filius Deus? » Et addidit: « In divinis libris scriptum est: Quia qui jurant super terram, jurabunt Deum verum (Esai. LXVI, 16) . Quod utique de Christo esse non dubium est.

PL 16, 937A

67. 司教アンブロシウスが言った。「神は真である。神の真の子も神なのか。」そして付け加えた。「神の書に、こう書かれている。『地の上で誓う者は、真の神にかけて誓う』(イザヤ66:16)。これがキリストについてであることは、疑いない。」

156

Nos ergo verum Deum profitemur: et fides nostra haec est, et professio, quia unigenitus Patris Filius est verus Deus. Dic et tu de Deo vero, deinde Filium Deum verum. » Secundianus dicit: « De Deo vero. »

PL 16, 937A

「それゆえ我々は真の神を告白する。我々の信仰とはこれであり、表明とはこれである。すなわち、父の独り子である子は、真の神である。汝もまた、真の神について言え。次いで、子が真の神であると言え。」セクンディアヌスが言った。「真の神について。」

157

68. Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei Deus verus est? » Secundianus dixit: « Ergo mendax. » Ambrosius episcopus dixit: « In hoc fraudem facis, ut non Deum verum dicas, sed Deum unigenitum verum, ac per hoc dic simpliciter: Unigenitus Dei Filius Deus verus est. » Secundianus dixit: « Unigenitum dixi Dei Filium. »

PL 16, 937A

68. 司教アンブロシウスが言った。「神の子は真の神か。」セクンディアヌスが言った。「それでは偽り者だ〔Ergo mendax の意は定かでない。「それでは〔私が〕偽り者だというのか」とも読める〕。」司教アンブロシウスが言った。「汝はここで欺瞞を行っている。真の神とは言わず、真の独り子の神と言う。それゆえ、端的に言え。『神の独り子である子は、真の神である』と。」セクンディアヌスが言った。「私は神の独り子と言った。」

158

69. Eusebius episcopus dixit: « Hoc Photinus non negat, hoc Sabellius confitetur. » Ambrosius episcopus dixit: « Et qui hoc non confitetur, jure damnatur; ac per hoc saepe te convenio, licet cavillando negaveris veritatem.

PL 16, 937B

69. 司教エウセビウスが言った。「これはフォティヌスも否定しない。サベリオスも告白する。」司教アンブロシウスが言った。「これを告白しない者は、正当に断罪される。それゆえ私はしばしば汝に問う。汝は、言い逃れによって真理を否定してきたとしても。」

159

Non quaero ut tantummodo unigenitum verum Filium dicas Dei, sed etiam Deum verum. » Secundianus dixit: Veritatis me servum profiteor. Quae dico, non scribuntur: et quae dicis, scribuntur. Christum verum Dei Filium dico. Quis negat Filium Dei verum esse? »

PL 16, 937B

「私が求めるのは、汝が、神の真の独り子としての子とだけ言うことではなく、真の神とも言うことである。」セクンディアヌスが言った。「私は自分が真理の僕であると表明する。私の言うことは書き留められず、あなたの言うことは書き留められる。私はキリストを神の真の子と言う。神の子が真であることを否定する者がいようか。」〔底本は、セクンディアヌスの発言の開く引用符を欠く〕

160

70. Ambrosius episcopus dixit: « Qui negat Deum verum unigenitum Dei Filium, anathema sit. » Secundianus dixit: « Deum verum unigenitum Filium Dei: Quid mihi profiteris, quod non est scriptum? » Ambrosius episcopus dixit: « Apertum sacrilegium est, quando Christum Dei Filium Arius Deum verum negavit. » Secundianus dixit: « Jesum Christum Filium Dei Deum, qui Christus dicatur Filius verus, Filium Dei dico: sed verum Deum non est scriptum. »

PL 16, 937C

70. 司教アンブロシウスが言った。「神の独り子が真の神であることを否定する者は、アナテマであれ。」セクンディアヌスが言った。「真の神、神の独り子である子について。書かれてもいないことを、なぜあなたは私に表明するのか。」司教アンブロシウスが言った。「キリスト、神の子が真の神であることをアレイオスが否定したのは、明白な冒瀆である。」セクンディアヌスが言った。「イエス・キリスト、神の子、神。キリストと呼ばれ、真の子と言われる者を、私は神の子と言う。しかし、真の神とは書かれていない。」

161

71. Ambrosius episcopus dixit: « Nondum resipuisti? » Et adjecit: « Ne quid illi videatur esse subreptum, confirmet sententiam suam. Dicat ergo unigenitum Christum Dei Filium Deum verum. » Secundianus dixit: « Jam dixi.

PL 16, 937C

71. 司教アンブロシウスが言った。「まだ正気に返らないのか。」そして付け加えた。「彼から何かが騙し取られたと見えないように、彼に自分の判断を確言させよ。独り子キリスト、神の子が、真の神であると、彼に言わせよ。」セクンディアヌスが言った。「すでに言った。」

162

Quid mihi extorquere vis amplius? » Ambrosius episcopus dixit: « Quid dixisti? Certe si dixisses tanta, quod gloriose dicitur, saepe repetendum est. » Secundianus dixit: « Dictum est: Sit sermo vester, est est, non non (Matth. V, 37) . »

PL 16, 938A

「これ以上、私から何を無理に引き出したいのか。」司教アンブロシウスが言った。「汝は何を言ったのか。確かに、汝がそれほど言っていたのなら、栄光をもって言われることは、何度も繰り返すべきである〔この文は構文が定かでない。そのように取った〕。」セクンディアヌスが言った。「こう言われている。『汝らの言葉は、然り、然りであれ、否、否であれ』(マタイ5:37)。」

163

72. Ambrosius episcopus dixit: « Qui dicit ipsum Patrem Filium, sacrilegus est. Hoc a te quaero, ut dicas de Deo vero Deum verum Dei Filium natum. » Secundianus dixit: « Ego Filium a Deo genitum, dicente ipso: Genui te (Psal. CIX, 3) ; et confitentem se genitum esse, dico. »

PL 16, 938A

72. 司教アンブロシウスが言った。「父自身を子と言う者は、冒瀆者である。私が汝に求めるのは、真の神から、真の神である神の子が生まれたと、汝が言うことである。」セクンディアヌスが言った。「私は、子が神から生まれたと言う。神自身が『私は汝を生んだ』(詩篇109:3)と言っているからである。そして、子が自分は生まれたと告白していることをも、私は言う。」

164

73. Ambrosius episcopus dixit: « A Deo vero Deus verus est? » Secundianus dixit: « Et cum nomini etiam addis, et verum, audis qualis in te fides sit, et christianus es? » Eusebius episcopus dixit: « Qui negavit illum Deum verum? Arius et Palladius negavit.

PL 16, 938B

73. 司教アンブロシウスが言った。「真の神から、真の神が〔生まれたのか〕。」セクンディアヌスが言った。「名にさらに『真の』とまで付け加えるとき、あなたは、自分の中の信仰がどのようなものか、聞いているのか。それで、あなたはキリスト教徒なのか〔この発言は構文が定かでない。このように取った〕。」司教エウセビウスが言った。「彼を真の神と否定したのは誰か。アレイオスとパラディウスが否定した。」

165

Tu si Deum verum credis, debes simpliciter designare. 74. Ambrosius episcopus dixit: « Si non dixeris Deum verum de Deo vero natum esse, Christum negasti. » Secundianus dixit: « Interrogatus de Filio, dedi responsum: quemadmodum deberem profiteri, respondi.

PL 16, 938B

「汝が真の神を信じるなら、端的に言明すべきである。」〔底本はエウセビウスの発言の閉じる引用符を欠く〕74. 司教アンブロシウスが言った。「真の神が真の神から生まれたと言わないなら、汝はキリストを否定したのだ。」セクンディアヌスが言った。「子について問われて、私は答えを与えた。どのように表明すべきかについて、私は答えた。」

166

Habemus vestram expositionem, afferemus, legatur. » Ambrosius dixit: « Hodie afferre debueras, caeterum tu subterfugere conaris. Professionem a me exigis; et professionem a te exigo. Deus verus est Dei Filius? » Secundianus dixit: « Unigenitus est Deus Dei Filius.

PL 16, 938B

「我々にはあなたがたの陳述がある。持ってこよう。読み上げられるように。」アンブロシウスが言った。「今日持ってくるべきだったのに、汝は逃れようとしている。汝は私に表明を求め、私も汝に表明を求める。神の子は真の神か。」セクンディアヌスが言った。「独り子は神であり、神の子である。」

167

Et ego eum interrogo: Unigenitus est? » 75. Ambrosius episcopus dixit: Ratio permoveat nos, et impietas et insipientia tua. Cum dicis Deum verum unigenitum, non Deum verum dicis: sed verum unigenitum.

PL 16, 938C

「私も彼に問う。独り子なのか、と。」75. 司教アンブロシウスが言った。「道理が我々を動かし、汝の不敬虔と愚かさもまた〔我々を動かす〕べきである〔底本は開く引用符を欠く。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は Ratio permoveat nos, et non impietas(汝の不敬虔ではなく、道理が我々を動かすべきである)と読む〕。汝が『真の神、独り子』と言うとき、汝は真の神とは言っておらず、『真の独り子』と言っているのだ。」

168

Ac per hoc, ut istam adimas quaestionem, ita responde: Ex Deo vero Deus verus est? » Secundianus dixit: « Ergo Deus Deum non genuit?

PL 16, 938C

「それゆえ、この問題を取り除くために、こう答えよ。真の神から、真の神が出たのか。」セクンディアヌスが言った。「では、神は神を生まなかったのか。」

169

Deus verus ille qui est, quod est, genuit; unum verum, unigenitum Filium genuit? » Ambrosius dixit: « Non confiteris Deum verum, sed vis dicere verum unigenitum.

PL 16, 938C

「存在する者である真の神は、存在するところのものを生んだのか。一人の真の独り子である子を生んだのか。」アンブロシウスが言った。「汝は真の神を告白せず、真の独り子と言いたいのだ。」

170

Et ego unigenitum dico, sed et Deum verum. » Secundianus dixit: « Ego dico genitum a Patre, verum genitum dico omnibus. » Episcoporum et presbyterorum qui concilio interfuerunt, nomina. 76. Valerianus episcopus Aquileiensis. Ambrosius episcopus Mediolanensis.

PL 16, 938D

「私も独り子と言う。しかし、真の神とも言う。」セクンディアヌスが言った。「私は、父から生まれた者と言う。真に生まれた者であると、すべての人に私は言う。」教会会議に出席した司教と司祭の名。76. アクイレイアの司教ウァレリアヌス。ミラノの司教アンブロシウス。

171

Eusebius episcopus Bononiensis. Limenius episcopus Vercellensis. Anemius episcopus Sirmiensis Illyrici. Sabinus episcopus Placentinus. Abundantius episcopus Tridentinus. Philaster episcopus Brixianus. Constantinus episcopus Arausicus, legatus Gallorum.

PL 16, 939A

ボローニャの司教エウセビウス。ヴェルチェッリの司教リメニウス。イリュリクムのシルミウムの司教アネミウス。ピアチェンツァの司教サビヌス。トリエントの司教アブンダンティウス。ブレシアの司教フィラストリウス。オランジュの司教コンスタンティヌス〔§55 の発言では Constantius〕、ガリアの人々の使節。

172

Theodorus episcopus Octodorensis. Dominus episcopus Gratianopolitanus. Amantius episcopus Niciensis. Maximus episcopus Emonensis. Bassianus episcopus Laudensis. Proculus episcopus Massiliensis, legatus Gallorum. Heliodorus episcopus Altiniensis.

PL 16, 939A

オクトドゥルムの司教テオドルス。グルノーブルの司教ドミヌス。ニースの司教アマンティウス。エモナの司教マクシムス。ローディの司教バッシアヌス。マルセイユの司教プロクルス、ガリアの人々の使節。アルティヌムの司教ヘリオドルス。

173

Felix episcopus Jadertinus. Eventius episcopus Ticiniensis. Exsuperantius episcopus Dertonensis. Diogenes episcopus Genuensis. Constantius episcopus Scisciensis. Justus episcopus Lugdunensis, alius legatus Gallorum. Felix legatus Afrorum. Numidius legatus Afrorum.

PL 16, 939B

ザダルの司教フェリクス。パヴィアの司教エウェンティウス。トルトナの司教エクスペランティウス。ジェノヴァの司教ディオゲネス。シスキアの司教コンスタンティウス。リヨンの司教ユストゥス、ガリアの人々のもう一人の使節。アフリカの人々の使節フェリクス。アフリカの人々の使節ヌミディウス。

174

Evagrius presbyter et legatus. Artemius, Almachius, Januarius, Jovinus, Macedonius, Cassianus, Marcellus, Eustathius, Maximus, Chromatius presbyter.

PL 16, 939C

司祭にして使節エウアグリオス。アルテミウス、アルマキウス、ヤヌアリウス、ヨウィヌス、マケドニウス、カッシアヌス、マルケッルス、エウスタティウス、マクシムス、司祭クロマティウス。

Epistola IX

第9書簡PL 16, 939C
1

Concilium Gallis episcopis gratias agit, eisque Palladii et Secundiani damnationem scribit. Concilium quod convenit Aquileiae, dilectissimis fratribus episcopis Galliarum provinciae Viennensis et Narbonensis primae et secundae.

PL 16, 939C

会議がガリアの司教たちに感謝し、パラディウスとセクンディアヌスの断罪を彼らに書き送る。アクイレイアに集まった会議より、ウィエンナ管区、ナルボ第一管区・第二管区のガリアの司教たち、いとも愛する兄弟たちへ。

2

1. Agimus gratias sanctae unanimitati vestrae, quod in dominis et fratribus nostris Constantio et Proculo omnium vestri praesentiam nobis contulistis: simulque praescripta majorum sequentes, non mediocre addidistis pondus sententiis nostris, cum quibus etiam vestrae sanctitatis convenit professio, domini fratres dilectissimi.

PL 16, 939D

1. 我々は諸君の聖なる心を一つにした交わりに感謝する。我々の主であり兄弟であるコンスタンティウスとプロクルスにおいて、諸君すべての臨席を我々に与えてくれたからである。同時に、諸君は先人たちの定めに従って、我々の判決に少なからぬ重みを加えてくれた。諸君の聖性の表明もまた、その判決と一致している、主なるいとも愛する兄弟たちよ。

3

Itaque ut libenter suscepimus memoratos de vestro nostroque consortio sanctos viros, ita etiam uberi gratiarum actione dimittimus.

PL 16, 940A

そこで、先に挙げた聖なる人々、すなわち諸君と我々の交わりに連なる者たちを、喜んで迎えたように、豊かな感謝をもって送り返す。

4

2. Quam necessarius autem conventus hic fuerit, rebus ipsis patescet, quando adversarii et inimici Dei, Arianae sectae ac haeresis defensores, Palladius ac Secundianus, duo tantum, qui ausi sunt ad Concilium convenire, debitam praesentes excepere sententiam, super impietate convicti.

PL 16, 940A

2. この会議がどれほど必要であったかは、事実そのものによって明らかになるであろう。神の敵対者であり敵であって、アレイオス派の一派にして異端の擁護者であるパラディウスとセクンディアヌスの二人だけが、あえて会議に出頭し、その場で、不敬虔を論破されて、当然の判決を受けたのだから。

5

Valete. Incolumes vos et florentissimos Deus noster tueatur omnipotens domini, fratres dilectissimi. Amen.

PL 16, 940A

健やかであれ。諸君を無事に、いとも栄えた者として、我々の全能の神が守るように、主なるいとも愛する兄弟たちよ。アーメン。

Epistola X

第10書簡PL 16, 940B
1

Imperatoribus de synodi convocatione gratias agit; qui ad eam convenerint, exponit; haereticorum tergiversationem, blasphemias ac pervicaciam memorat; tandem implorat fidem imperatorum, ut et eorum auctoritate exsecutioni mandentur concilii decreta, et alii nonnulli haeretici coerceantur.

PL 16, 940B

諸皇帝に、教会会議を召集したことへの感謝を述べる。集まった者を説明し、異端者たちのごまかし、冒瀆、頑固さを記す。最後に、会議の決定が皇帝たちの権威によっても実行され、ほかの幾人かの異端者も抑えられるよう、皇帝たちの信義に訴える。

2

Imperatoribus clementissimis et christianis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTINIANO et THEODOSIO, sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.

PL 16, 940B

いとも寛容でキリスト教的な皇帝たち、いとも幸いなる君主たち、グラティアヌス、ウァレンティニアヌス、テオドシウスへ、アクイレイアに集まった聖なる会議より。

3

1. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vobis Romanum imperium dedit, et benedictus Dominus noster Jesus Christus unigenitus Dei Filius, qui regnum vestrum sua pietate custodit, apud quem gratias agimus vobis, clementissimi principes, quod et fidei vestrae studium probavistis, qui ad removendas altercationes congregare studuistis sacerdotale Concilium, et episcopis dignatione vestra honorificentiam reservastis; ut nemo deesset volens, nemo cogeretur invitus.

PL 16, 940B

1. 我々の主イエス・キリストの父である神は祝福されよ。この神は諸君にローマ帝国を与えた。また、神の独り子である我々の主イエス・キリストも祝福されよ。この子はその敬虔によって諸君の王国を守っている。その子のもとで、我々は諸君に感謝する、いとも寛容な君主たちよ。諸君が信仰への熱意を示し、争いを除くために司教たちの会議を召集することに努め、また、その顧慮によって司教たちに栄誉を留め置いてくれたからである。それは、望む者が一人も欠けることなく、望まない者が一人も強いられることがないようにするためであった。

4

2. Itaque juxta mansuetudinis vestrae praeceptum convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema orbis parte Romani.

PL 16, 940C

2. そこで我々は、諸君の温和の命令に従い、群衆の反感もなく、議論への熱意をもって集まった。異端者の側の司教は、パラディウスとセクンディアヌスのほかには一人も見いだされなかった。この二人は古い背信の名であり、彼らのゆえに、ローマ世界の果ての地から、会議の招集が求められていたのである。

5

Ecce nullus senectutis gravatus annis, cujus vel sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus est, et concilio nihil defuit: nullus debile corpus trahens, jejuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus injuria fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit.

PL 16, 940C

見よ、老いの歳に打ちひしがれた者、その白髪だけでも敬うべきであろう者が、大洋の最果ての入り江から来ることを強いられはしなかったが、会議には何も欠けなかった。弱い体を引きずり、断食の重荷を負った者が、旅の苦難に強いられて、失った力の損失を嘆くこともなかった。最後に、司教たちの栄えある貧しさのうちにあって、来るための助けを欠いて嘆いた者も、一人もいなかった。

6

Unde completum est in te, clementissime principum Gratiane, quod Scriptura divina laudavit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2) .

PL 16, 940D

それゆえ、君主たちのうちでいとも寛容な者、グラティアヌスよ、あなたにおいて、神の聖書が称えたことが成就した。「乏しい者、貧しい者を思いやる人は幸いである」(詩篇40:2)。

7

3. Quam vero grave fuisset propter duos tantum in perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus destitutae!

PL 16, 941A

3. 二人だけの、背信に腐った司教たちのために、全世界の諸教会が最高位の司教たちを欠くことになったとすれば、それはどれほど重大なことであったか〔底本は fuisset の後に ut を欠くらしく、essent は結果の節の形である。「…ことになったとすれば」と解した。ミーニュの脚注によれば、ローマ版はこの箇所を in fide cariosos, sacerdotes toto ex orbe huc convenire … と書き改めている〕。

8

Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subjecta declarant.

PL 16, 941A

彼ら〔最高位の司教たち〕は、旅路の長さのゆえに来ることができなかったとしても、西方のほとんどすべての属州から、使節を遣わして出席させ、明白な証言によって、我々が主張することを自分たちも保持していること、ニカイア会議の論述に合致していることを示した。下に添えたものが示すとおりである。

9

Ubique ergo nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro fidei assertores defuerunt. Nam licet evidentia essent praescripta majorum, a quibus impium est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi obtulimus facultatem.

PL 16, 941A

それゆえ今、諸君の支配のもと、至る所で諸々の民の祈願は声を合わせている。しかも、諸君の判断によって、信仰の擁護者が欠けることもなかった。先人たちの定めは明白であり、それから逸れるのは不敬虔かつ冒瀆であるとしても、我々は議論の機会を提供した。

10

4. Ac primo principium ipsum obortae discussimus quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen ejus, cujus impietatem perfidiamque sequerentur.

PL 16, 941B

4. まず、起こった問題の根本そのものを我々は検討し、アレイオスの書簡を朗読すべきだと考えた。アレイオスはアレイオス派異端の創始者と認められ、そこから異端の名を得たのである。そう考えたのはむろん次の理由による。彼らは自分たちがアレイオス派であることを否認するのが常であったので、アレイオスの冒瀆を、非難して断罪するか、弁護して擁護するか、少なくとも、その不敬虔と背信に従っている当の者の名を拒まないか、そのいずれかをするように、ということである。

11

Sed quia auctorem suum nec damnare poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione, prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent), fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt.

PL 16, 941B

ところが彼らは、自分たちの創始者を断罪することもできず、是認する気もなかった。そのうえ、彼ら自身が三日前に、場所と時を定めて討論を挑み、集会を待たずに先に出てきていたのに、自分たちはキリスト教徒なのだから容易に立証できると言っていた者たちが(我々はそれを喜んで受け入れ、立証してくれることを望んだ)、突然、論戦から逃げ出し、討論を避けにかかったのである。

12

5. Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam copia data, delata patientia. Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus, possemus abolere!

PL 16, 941C

5. それでも我々は彼らと多くの言葉を交わした。神の聖書が中央に置かれ、日の出から第七時まで討論の機会が与えられ、忍耐が差し出された。彼らが語ったことが少なければよかったのに。あるいは少なくとも、我々が聞いたことを消し去ることができればよいのに。

13

Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum, solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem, solum potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione voluisset intelligi; isti Arium potius sequi, quam sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri.

PL 16, 941C

アレイオスは、冒瀆的な言葉で、父だけが永遠であり、父だけが善であり、父だけが真の神であり、父だけが不死を有し、父だけが賢く、父だけが力あると言い、不敬虔な示唆によって、子はこれらを持たない者と理解させようとした。ところがこの者たちは、神の子を、永遠の神、真の神、善い神、賢く力ある者、不死を有する者と告白するよりも、むしろアレイオスに従おうとしたのである。

14

Multas horas frustra consumpsimus. Crescebat illorum impietas, nec corrigi ullo poterat modo.

PL 16, 942A

我々は何時間もむなしく費やした。彼らの不敬虔は増し、いかなる仕方でも矯正することができなかった。

15

6. Denique cum viderent se Arii epistolae sacrilegiis perurgeri (quam ideo subdidimus, ut eam etiam vestra clementia perhorresceret), resilientes de media epistolae lectione, petierunt ut eorum propositis responderemus.

PL 16, 942A

6. 実に、アレイオスの書簡の冒瀆に追い詰められているのを見ると(我々がその書簡を添えたのは、諸君の寛容もそれを忌み嫌うようにするためであった)、彼らは書簡の朗読の途中から身をひるがえし、自分たちの主張に我々が答えるよう求めた。

16

Quamquam non esset ordinis neque rationis, ut proposita interrumperemus; responsumque esset a nobis ut damnarent Arii impietates, et de quibus vellent, ordine, locoque servato, eorum intentionibus responderemus: tamen acquievimus praeposterae voluntati.

PL 16, 942A

提示された議題を我々が中断するのは、順序にも道理にもかなわないことであり、我々からは、彼らがアレイオスの不敬虔を断罪するように、そのうえで、望むどんな点についても、順序と場を守ったうえで、彼らの主張に答えよう、と応じてあった。それでも我々は、この順序の逆さまな望みに従った。

17

Ibi tum Evangelii scripta falsantes, proposuerunt nobis, dixisse Dominum: Qui me misit, major me est; cum aliter scriptum doceat series Scripturarum. 7. Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti.

PL 16, 942B

ここで彼らは福音書の記述を偽って、主が「私を遣わした者は私より大きい」と言ったと我々に提示した。聖書の続きは別様に書かれていると教えているのに。7. 偽りであると論駁されて、彼らは認めるに至ったが、それでも道理によって矯正されはしなかった。

18

Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicujus, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subjectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et majestatem suam possit esse subjectio.

PL 16, 942B

我々は、肉の受容に即して子は父より小さいと言われ、神性に即しては聖書の証言によって父と等しく同等であると立証されること、力の一体性があるところには、いかなる段階の区別も大きさの差もありえないことを述べた。ところが彼らは誤りを改めることを望まなかったばかりか、狂気を募らせ始め、神性に即しても子は従う者であると言うに至った。あたかも、神に、その神性と威光に即して、何らかの従属がありうるかのように。

19

Mortem denique ejus non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt.

PL 16, 942C

実に彼らは、子の死を、我々の救いの秘義に帰さず、神性のある種の弱さに帰する。

20

8. Horremus, clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos; quoniam subditi libelli impietatibus concinebant.

PL 16, 942C

8. 我々は、いとも寛容な君主たちよ、このような恐ろしい冒瀆と、邪な教師たちに身震いする。彼らが捕らえている民をこれ以上欺かないように、司教職から退けるべきだと我々は考えた。提出された文書が、不敬虔と声を合わせていたからである。

21

Neque enim dignum est ut ejus sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt. Vestram fidem, vestram gloriam deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae vestrae ad judicia competentia, ab Ecclesiae arcendos esse liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti subrogentur sacerdotes.

PL 16, 942C

自分が否認した者の司教職を、自分のものと主張するのはふさわしくない。我々は、諸君の信義、諸君の栄光に訴えて願う。諸君の帝国への畏敬を、その創り主に帰し〔auctori は帝国を与えた神を指すと解した〕、不敬虔の擁護者、真理を犯す姦通者どもを、諸君の寛容の文書を発して、しかるべき裁判に付し、教会の門口から遠ざけるべきだと判断してほしい。また、断罪された者たちの代わりに、我々の卑小な身の使節たちによって、聖なる司教たちが補われるようにしてほしい。

22

9. Attalum quoque presbyterum de praevaricatione confessum, et Palladii sacrilegiis inhaerentem, parilis sententia comprehendit.

PL 16, 943A

9. 司祭アッタルスも、背反を自白し、パラディウスの冒瀆に固執しているので、同様の判決が彼を包む。

23

Nam quid de magistro ejus Juliano Valente dicamus? qui cum esset proximus, declinavit sacerdotale concilium; ne eversae patriae, proditorumque civium praestare causas sacerdotibus cogeretur.

PL 16, 943A

その師ユリアヌス・ウァレンスについては、何と言おうか。彼は近くにいたのに、司教たちの会議を避けた。覆された祖国と裏切った市民たちの申し開きを、司教たちに対してせざるをえなくなるのを避けるためである。

24

Qui etiam torquem, ut asseritur, et brachiale, Gothica profanatus impietate, more indutus gentilium, ausus sit in conspectu exercitus prodire Romani: quod sine dubio non solum in sacerdote sacrilegium, sed etiam in quocumque christiano est; etenim abhorret a more Romano.

PL 16, 943A

しかも彼は、伝えられるところでは、首環と腕輪をつけ、ゴート人の不敬虔に汚れ、異教徒の風習をまとって、ローマ軍の目の前に出ることをあえてしたという。これは疑いなく、司教にあっては冒瀆であるのみならず、およそキリスト教徒にあっても冒瀆である。ローマの習いにも反するからである。

25

Nisi forte sic solent idololatrae sacerdotes prodire Gothorum. 10. Moveat pietatem vestram sacerdotale nomen, quod ille sacrilegus infamat; qui etiam suorum vocibus, si qui tamen superesse possunt, nefandi sceleris arguitur.

PL 16, 943A

それとも、ゴート人の偶像崇拝者の祭司は、こうして現れるのが常なのであろうか。10. 諸君の敬虔を、あの冒瀆者が辱める司教という名が動かすように。彼はまた、自分の仲間の声によって(なお生き残りうる者がいるとして)、忌まわしい悪事を告発されている。

26

Certe domum repetat suam, non contaminet florentissimae Italiae civitates, qui nunc illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi, et seminarium quaerit suae impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere; qui episcopus esse nec coepit.

PL 16, 943B

せめて自分の家に帰るべきであり、いとも栄えたイタリアの町々を汚すべきではない。彼は今、許されない叙階によって自分に似た者たちを仲間にし、自分の不敬虔と背信の種床を、手当たり次第の破滅した者たちを通して残そうとしている。彼は司教であり始めてすらいない。

27

Nam primo Patavione superpositus fuerat sancto viro Marco, admirabilis memoriae sacerdoti; sed posteaquam deformiter dejectus a plebe est, qui Patavione esse non potuit, is nunc Mediolani post eversionem patriae, dicamus proditionem, inequitavit.

PL 16, 943B

最初、彼はパドヴァで、称えるべき記憶の司教、聖なる人マルクスの上に据えられていた。ところが民から醜く追い出されたのち、パドヴァにいることのできなかった者が、今やミラノに、祖国の覆滅――裏切りと言おう――ののち、馬で乗り込んできた。

28

11. Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra convenisse videamur. Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra decreta infamentur.

PL 16, 943C

11. それゆえ、すべての点について、諸君の敬虔が我々に配慮してくれるように。諸君の平穏の定めに従った我々が、むなしく集まったと見えることのないようにするためである。我々の決議だけでなく、諸君の決議も辱められないよう、用心しなければならないのだから。

29

Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cujus ecclesias ab omni sacrilegorum labe purgastis.

PL 16, 944A

そこで我々は求める。会議の使節である聖なる人々の話を、諸君の寛容が同じように聞き入れ、我々が求めることが実現したうえで、早く帰ることを命じてほしい。そうすれば、諸君は、冒瀆者たちのあらゆる汚れから諸教会を清めた、主なる神キリストから、報いを受けるであろう。

30

12. Photinianos quoque, quos et superiori lege censuistis nullos facere debere conventus, et eam quae de sacerdotum concilio data est congregando, removistis; petimus, ut quoniam in Sirmiensi oppido adhuc conventus tentare cognovimus, clementia vestra, interdicta etiam nunc coitione, reverentiam primum Ecclesiae catholicae, deinde etiam legibus vestris deferri jubeatis; ut et vos, Deo praesule, triumphetis, qui paci Ecclesiarum quietique consulitis.

PL 16, 944A

12. フォティヌス派についても、我々は求める。諸君は先の法で、彼らが集会を一切開いてはならないと裁定し、また司教たちの会議の招集について出された法でも、彼らを排除した。ところが我々は、彼らがシルミウムの町でなおも集会を試みていると知った。そこで、諸君の寛容が、今もなお集会を禁じて、まず公同の教会への畏敬を、さらに諸君の法への畏敬を、守らせるよう命じてほしい。そうすれば、諸君も、神を守護者として、凱旋するであろう。諸君は諸教会の平和と静けさに配慮しているのだから。

Epistola XI

第11書簡PL 16, 944B
1

Imperatoribus, quid in synodo actum fuerit, significant; eosque monent, ne Ursinum sibi patiantur obrepere, ipsum turbarum auctorem, nec non infami crimine accusatum asservantes. Rogant denique ut Romani cleri, ac simul omnium incolumitati prospiciant.

PL 16, 944B

諸皇帝に、会議で何がなされたかを知らせる。ウルシヌスが自分たちに取り入ることを許さないよう促す。彼は騒乱の首謀者であり、しかも不名誉な罪で告発されている者である、と主張しながら。最後に、ローマの聖職者団の、またあわせてすべての人の安全に配慮するよう願う。

2

Imperatoribus clementissimis, et principibus christianis, gloriosissimis ac beatissimis GRATIANO, VALENTINIANO, et THEODOSIO Concilium quod convenit Aquileiae.

PL 16, 944B

いとも寛容な皇帝たち、キリスト教の君主たち、いとも栄光あり、いとも幸いなるグラティアヌス、ウァレンティニアヌス、テオドシウスへ、アクイレイアに集まった会議より。

3

1. Provisum est quidem, clementissimi principes, vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia possit ulterius vel latere, vel serpere; etenim effectum concilii decretis putamus minime defuturum: nam quantum ad partes spectat occidentis, duo tantum reperti sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum Ripensis Daciae turbare consueti.

PL 16, 944C

1. いとも寛容な君主たちよ、諸君の平穏の定めによって、アレイオス派の背信がこれ以上潜むことも、這い広がることもできないよう、備えがなされた。会議の決定には実行が決して欠けないと、我々は考える。西方に関しては、冒瀆的で不敬虔な声で会議に逆らおうとする者は二人しか見いだされず、その二人も、河岸ダキアの片隅をかろうじて乱すのが常の者であった。

4

2. Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum; ne posset totum corpus Ecclesiae toto orbe diffusum, et universa turbare.

PL 16, 945A

2. 我々をいっそう悩ませる別のことがあり、我々が集まった以上、これは正式に扱われるべきであった。それは、全世界に広がる教会の体全体と、すべてのものを、乱すことがないように、ということである〔主語は省かれている。ウルシヌスと取った〕。

5

Nam licet frequenter convenerimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae (quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur), tamen ne sancta mens vestra, animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus, non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes.

PL 16, 945A

ウルシヌスが諸君の敬虔に取り入ることはできなかったと、我々は繰り返し一致して認めてきた(彼は何ひとつ静かなままにしておかず、これほどの戦時の急迫のなかで、不都合な取り入りが試みられているが)。それでもなお、諸君の聖なる精神と、すべての人に配慮することを望む心の平穏が、不遜な人間の偽りの追従によって曲げられることのないよう、諸君に懇願し嘆願すべきだと、我々は考える。諸君がよしとするならば、将来を警戒するだけでなく、すでに彼自身の無謀によってなされた過去のことをも、恐れてである。

6

Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat? 3. Sed si unius miseratio vos inflectere potest, multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum.

PL 16, 945B

彼が大胆さの道を少しでも得れば、何を彼は混乱させずにおこうか。3. しかし、一人の者への憐れみが諸君の心を曲げうるなら〔unius miseratio は「一人の者への憐れみ」と取った。「一人の者の憐れみ」とも読める〕、すべての司教たちの祈りは、なおさら諸君を動かすべきである。

7

Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime repetere moliatur?

PL 16, 945B

実に、我々のうち誰が、交わりの結びつきによって彼と結ばれるであろうか。彼は自分に帰すべきでない位を奪い取ろうと試みながら、法的にはそれに至ることができなかった。しかも、不都合にも欲した位を、いっそう不都合にも取り戻そうと企てているのである。

8

Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus exemplis. Qui plerumque (sicut in hoc concilio cognovimus, et vidimus) cum Arianis copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebatur cum Valente: nunc ante Synagogae fores, nunc in Arianorum domibus miscens occulta concilia, et suos eis jungens; et quoniam ipse aperte in eorum congregationes prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur: quorum furore respirabat, quod eorum posset fautores et socios emereri.

PL 16, 945B

騒乱によってこれほど何度も断罪されたのに、彼はなお、過去の先例を恐れる必要のない者であるかのように、のし歩いている。彼は、しばしば(この会議で我々が知り、また見たとおり)アレイオス派と結託し結ばれていた。それは、ウァレンスとともに忌まわしい徒党をもってミラノの教会を乱そうと企てていた時のことである。ある時は会堂の入口の前で、ある時はアレイオス派の家々で、秘密の協議を交え、自分の仲間をアレイオス派に結びつけた。そして自分では彼らの集会に公然と出ていけなかったので、教会の平和をどうやって乱すかを教え込み、形づくっていた。彼が息を吹き返したのは、彼らの憤怒によってであり、彼らの支持者や仲間を手に入れることができたからである。

9

4. Cum igitur scriptum sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10) ; cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas hujusmodi bestias, nec salutatione recipiendas (II Joan. 10) , neque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus?

PL 16, 946A

4. それゆえ、「異端者は、一度の戒めののち避けよ」(テトス3:10)と書かれており、また、聖なる霊によって語ったもう一人の人も、このような獣は避けるべきであり、挨拶で受け入れてもならず、会ってもならないと言ったのであるから(二ヨハネ10)、彼らの仲間に組み入れられているのを我々が見た者を、背信の擁護者とも判断しないということが、どうしてありえようか。

10

Quid etiam si deforet? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis jura dimanant.

PL 16, 946A

たとえそれが欠けていたとしても、どうだというのか〔Quid etiam si deforet は意味が取りにくい。「その罪状がなかったとしても」と取った〕。それでも、全ローマ世界の頭であるローマの教会と、あの使徒たちの神聖不可侵な信仰が乱されるのを許さぬように、諸君の寛容に懇願しなければならなかった。そこからこそ、すべての人に、尊ぶべき交わりの諸権利が流れ出るのだから。

11

Et ideo petimus et rogamus ut obrependi ei adimere dignemini facultatem. 5. Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7) , quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur.

PL 16, 946B

それゆえ我々は、彼から取り入る機会を取り上げてほしいと求め、願う。5. 我々は、諸君の寛容の聖なる恥じらいを知っている。彼が諸君の耳にふさわしくないことを押しつけることがないように。司教の務めと名にそぐわぬことを騒ぎ立てることも、諸君に無作法なことを語ることもないように。彼は、外部の人々からさえ証言を得ていなければならなかったのに(一テモテ3:7)、どのような証言を彼の同市民自身が彼に与えたか、諸君の寛容が思い起こしてくれるように。

12

Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama ejus convicio sauciaverit. Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret.

PL 16, 946B

語るのも恥ずかしく、どれほど醜い評判が罵りによって彼を傷つけたかを数え上げるのは、無作法である〔ejus は fama にも convicio にも係りうる。評判が彼を傷つけたと取った〕。せめてこの恥じらいに縛られて、彼は黙るべきであった。もし司教としての良心を少しでも持っていたなら、教会の平和と一致を、自分の野心と熱望よりも選んだはずである。

13

Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles quosque ac perditos homines concitare conatur.

PL 16, 946B

だが彼は、一切の慎みからはるかに遠く、去勢された男パスカシウス、自分の憤怒の旗手を通して書簡を送り、騒乱の種をまき、異教徒たち、滅びた人々を、手当たり次第に扇動しようとしている〔abscissum は「切り取られた」の意。去勢された者を指すと解した〕。

14

6. Oramus igitur, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis.

PL 16, 946C

6. そこで我々は願う。首都長官の上申書ののち、不安のまま宙づりになっているローマの民と、我々司教たちに、いとも不都合な人間の排除によって、奪われている安全を与えてほしい。

15

Quo impetrato, apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum et Dominum Deum gratias jugi continuatione celebremus.

PL 16, 946C

それが得られたなら、全能の父なる神のもと、またキリスト、主なる神のもとで、我々は絶えることなく感謝を捧げよう。

Epistola XII

第12書簡PL 16, 947A
1

Aguntur imperatoribus gratiae ob restitutam Ecclesiae tranquillitatem, eisdemque episcoporum preces promittuntur.

PL 16, 947A

皇帝たちに、教会の平穏が回復されたことへの感謝が述べられ、司教たちの祈りが約束される。

2

Tum nuntiatis quibusdam catholicorum discidiis, rogantur iidem principes, ut Alexandriae jubeant coire concilium, cui et auxilium suum impendere non dedignentur, magnum episcopis collaturi beneficium.

PL 16, 947A

次いで、公同の人々のあいだの若干の不和が告げられ、同じ君主たちは、アレクサンドリアで会議を開くよう命じ、その会議への自分たちの助力を惜しまないよう、求められる。それは司教たちに大きな恩恵を施すことになろう。

3

Imperatoribus clementissimis christianisque, et gloriosis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTINIANO, et THEODOSIO sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.

PL 16, 947A

いとも寛容でキリスト教的な、栄光ある、いとも幸いなる君主である皇帝たち、グラティアヌス、ウァレンティニアヌス、テオドシウスへ、アクイレイアに集まった聖なる会議より。

4

1. Quamlibet etiam redundantibus gratiarum actionibus, nequaquam tamen possumus beneficia vestrae pietatis aequare, imperatores clementissimi, atque beatissimi et gloriosissimi principes Gratiane, Valentiniane et Theodosi dilecti Deo Patri, et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo.

PL 16, 947B

1. どれほど感謝を重ねても、諸君の敬虔の恩恵に釣り合うことは決してできない、いとも寛容な皇帝たち、いとも幸いで栄光ある君主たちよ、グラティアヌス、ウァレンティニアヌス、テオドシウス、父なる神とその子である我々の主イエス・キリストに愛された者たちよ。

5

Nam cum post multa tempora, et persecutiones varias, quas Catholicis intulerunt Ariani, maximeque vel Lucius ille monachorum et virginum impia caede grassatus, sed etiam Demophilus dirum perfidiae caput, omnes Ecclesiae Dei, maxime quae per Orientem, Catholicis restitutae sint: in Occidentalibus autem partibus vix duo haeretici, qui obviare possint sancto concilio, sint reperti; quis est qui putet se gratiarum vestrarum fore idoneum relatorem?

PL 16, 947B

実に、多くの時を経て、アレイオス派が公同の信徒たちに加えた種々の迫害ののち――とりわけ、修道士とおとめたちを不敬虔にも殺して荒れ狂ったあのルキウス、さらに、背信の恐るべき頭であるデモフィロスの迫害ののち――神の諸教会はすべて、とりわけ東方のそれが、公同の信徒たちに返された。西方では、聖なる会議に逆らいうる異端者は、かろうじて二人しか見いだされなかった。誰が、自分が諸君の恩顧を語るにふさわしい者だと思うだろうか。

6

2. Sed tamen etsi beneficia vestra verbis explicare non possumus, votis tamen concilii compensare desideramus: qui licet per singulas quasque ecclesias quotidianas apud Deum nostrum pro imperio vestro celebremus excubias; tamen conducti in unum, quo munere nihil esse pulchrius opinamur, Deo nostro omnipotenti et pro imperio, et pro pace ac salute vestra gratias agimus, quod per vos nobis pax et concordia ita sit refusa.

PL 16, 947B

2. しかし、諸君の恩恵を言葉で説き尽くすことはできなくとも、会議の祈りで報いることを我々は望む。我々は、一つ一つの教会ごとに、毎日、諸君の支配のために、我々の神のもとで夜通しの祈りを捧げているが、それでも一つに集められ――これほど美しい務めはないと我々は思う――我々の全能の神に、諸君の支配のために、また諸君の平和と安全のために、感謝を捧げる。諸君を通して、平和と一致がこのように我々に注ぎ返されたからである。

7

3. Equidem per Occidentales partes duobus in angulis tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore clementiae opinamur illico consulendum.

PL 16, 948A

3. 西方の地方では、実際、二つの片隅、すなわち河岸ダキアとモエシアの辺境でだけ、信仰が妨げられていると見られていた。これらの地について、いまやついに会議の判決ののち、諸君の寛容の好意によって、直ちに配慮がなされるはずだと我々は考える。

8

Per omnes autem tractus atque regiones, et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio.

PL 16, 948A

しかし、あらゆる地帯と地域、村々の閉ざされた境から大洋に至るまで、信徒の交わりは一つであり、損なわれずに続いている。

9

In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia, ejectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos catholicos frequentari.

PL 16, 948A

他方、東方では、教会を暴力で侵していたアレイオス派が追い出され、神の聖なる神殿に公同の人々だけが集うようになったと、我々は大きな喜びと歓喜をもって知った。

10

4. Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere solet, inter ipsos catholicos audimus crebras dissensiones esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adjuvari, qui in nostra semper communione durabant.

PL 16, 948A

4. しかし、悪魔の妬みは決して休むことがないので、公同の人々自身のあいだにたびたび不和があり、平和ならぬ不一致があると聞く。我々は心のすべてで混乱している。多くのことが新たに持ち込まれたと知ったからであり、助けられるべき人々、我々との交わりに常に堅く留まっていた人々が、今や苦しめられているからである。

11

Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus, sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus temporibus haesitabat, feruntur urgeri.

PL 16, 948B

実に、アレクサンドリア教会の司教ティモテオス、またアンティオキア教会のパウリヌス――我々との傷なき交わりの一致を常に保ってきた者たち――は、かつて信仰が揺れていた他の者たちの不和によって圧迫されていると伝えられる。

12

Quos quidem, si fieri potest, et fides plena commendat, ad consortia nostra optamus adjungi: sed ita ut vetustae communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde, quia utriusque partis dudum accepimus litteras, praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant.

PL 16, 948B

その他の者たちも、もし可能で、完全な信仰が彼らを推薦するならば、我々の交わりに加えられることを我々は望む。ただし、古い交わりの仲間にはその優先権が守られるように。彼らへの我々の配慮は余計なものではない。第一に、交わりの結びつきはいかなる損傷も持つべきでないからであり、次に、双方から、特にアンティオキア教会で対立していた者たちから、先ごろ書簡を受け取ったからである。

13

5. Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent.

PL 16, 948C

5. 実のところ、敵の侵入という妨げがなかったなら、我々の仲間の何人かをそこに派遣して、可能なら平和を回復するための仲介者であり調停者となるようにする手はずを、我々は整えていた。

14

Sed quia studia nostra tunc temporis habere effectum per tumultus publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus juxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae jura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur.

PL 16, 948C

しかし、当時の公の騒乱のために我々の熱意が実を結ぶことができなかったので、我々の祈願が諸君の敬虔に差し出されたと考える。その祈願において我々は、双方の取り決めに従って、一方が世を去るときは、生き残った者のもとに教会の権利が留まり、いかなる上乗せの叙階も暴力によって企てられることのないよう、願った。

15

Ideoque petimus vos, clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit.

PL 16, 949A

そこで、いとも寛容でキリスト教的な君主たちよ、我々は諸君に求める。アレクサンドリアで、公同の司教すべての会議が開かれることを決めてほしい。彼らが互いにより十分に論じ、誰に交わりを与え、誰に保つべきかを定めるようにするためである。

16

6. Nam etsi Alexandrinae Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et juxta morem consuetudinemque majorum, ejus communionem indissolubili societate ad haec usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt: aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestrae pietatis aspirent.

PL 16, 949A

6. というのも、我々は常にアレクサンドリア教会の配置と秩序を保ち、先人たちの慣習に従って、今日までその交わりを解けない結びつきで保っているとしても、それでも、誰かがおろそかにされたと見えることのないように――彼らは、我々が守りたい協約のもとで我々の交わりを求めたのだから――また、あの平和と信徒の結びつきのための近道が顧みられなかったとされることのないように、我々はこう懇願する。彼らがより大きな集会で互いに論じ合ったのち、司教たちの決定にも、諸君の敬虔の助力が息を吹き込むように。

17

Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides et concordia est restituta.

PL 16, 949B

また、そのことが我々の知るところとなるよう、取り計らってほしい。我々が揺れ動く心でよろめくことなく、喜びと安心をもって、諸君の敬虔のために全能の神に感謝を捧げられるようにするためである。それは背信が締め出されたからだけでなく、公同の人々に信仰と一致が回復されたからである。

18

Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores; licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur.

PL 16, 949B

アフリカとガリアの教会が使節を通して諸君に乞い願うことは、すなわち、諸君が全世界で司教たちを自分たちへの債務者とすることである。もっとも、諸君の徳に負う債務は少なくない。

19

7. Ad deprecandam autem clementiam vestram, et impetranda quae poscimus, legatos fratres et compresbyteros nostros direximus, quos petimus ut et clementer audire dignemini, et redire maturius censeatis.

PL 16, 949B

7. 諸君の寛容に嘆願し、我々が求めることを得るために、我々は、我々の兄弟であり同僚の司祭である者たちを、使節として派遣した。彼らを諸君が寛容に聞き入れ、早く帰らせてくれるよう、我々は求める。

Epistola XIII

第13書簡PL 16, 950A
1

Actis Theodosio gratiis de restitutis in basilicas orthodoxis, et dolore suo propter Ecclesiae turbas significato, episcopum Antiochiae mortuo Meletio subrogatum queritur: et ut Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, vel de utriusque ordinatione in synodo Romae pronuntietur, petit.

PL 16, 950A

テオドシウスに、正統の信仰の人々が聖堂に戻されたことへの感謝を述べ、教会の混乱のゆえの自らの苦痛を示したうえで、メレティオスの死後にアンティオキアに司教が補任されたことを嘆く。そして、コンスタンティノポリスでマクシムスのあとに叙階されたネクタリオスが場所を譲るか、あるいは二人の叙階についてローマの教会会議で裁定されるよう、求める。

2

Beatissimo Imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae.

PL 16, 950A

いとも幸いなる皇帝、いとも寛容な君主テオドシウスへ、アンブロシウスとイタリアのほかの司教たちより。

3

1. Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste.

PL 16, 950A

1. あなたの聖なる心が、清く偽りのない信仰によって全能の神に献げられていることを、我々は知っていた。しかし、公同の人々を諸教会に返したことで、あなたは新たな恩恵を積み重ねた、皇帝アウグストゥスよ。

4

Atque utinam catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum, nec temere vel servanda rescinderent, vel rescindenda servarent.

PL 16, 950A

公同の人々自身を古い畏敬にも戻してくれていたなら、どんなによかったか。そうすれば彼らは、先人たちの定めに反して新しいことをせず、守るべきことを軽率に廃したり、廃すべきことを守ったりしなかったであろうに。

5

Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire. Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.

PL 16, 950B

それゆえ我々は、思慮に欠けるというより、おそらくむしろ悲痛のあまり、うめく、皇帝よ。異端者を追い出すほうが、公同の人々のあいだを一致させるよりも容易だったのだと。先ごろどれほどの混乱が起こったかは、言い尽くすことができない。

6

2. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos, Paulinum atque Meletium, quos fidei concinere putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico conveniret: aut certe, si quis eorum. altero superstite, decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur.

PL 16, 950B

2. 我々は先ごろ書き送った。アンティオキアの町には二人の司教、パウリヌスとメレティオスがおり、我々は彼らが信仰において調和していると考えていたので、彼らのあいだに、教会の秩序を損なわずに、平和と一致が成り立つように。さもなければ、少なくとも、彼らのどちらかが世を去ったなら、もう一人が生き残る限り、死者の代わりにいかなる後任も生じさせないように、と。

7

At nunc Meletio defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta, testantur, contra fas atque ecclesiasticum ordinem in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur.

PL 16, 950B

ところが今、メレティオスが亡くなり、パウリヌスが生き残っている。彼が我々の交わりに留まっていたことは、先人たちから妨げなく受け継がれた交わりの結びつきが証言している。それなのに、神の掟と教会の秩序に反して、メレティオスの代わりに、〔ある者が〕後任に就けられたというより、〔パウリヌスの〕上に据えられたと言われている〔据えられた者の名は本文に刷られていない〕。

8

3. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit, non videmus.

PL 16, 950C

3. しかもこのことは、ネクタリオスの同意と助言によってなされたと主張されるが、ネクタリオスの叙階がどのような秩序を持っていたのか、我々には分からない。

9

Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; ejusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu ejus dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam.

PL 16, 951A

実際、先ごろの会議で、アレクサンドリア教会の司教マクシムスが、聖なる記憶の人ペトロスの書簡を読み上げて、自分との交わりが続いていることを明かした。また、アレイオス派がなお教会の聖堂を占めていたため、〔その叙階は〕私的な家の中で、委任した司教たちによって行われ、秘密であったことを、明白な証言によって教えた。そのとき我々は、君主たちのうちでいとも幸いな者よ、その司教職について疑いうる点を何も持たなかった。彼は、抵抗する自分に、民や聖職者団の多くの者からさえ暴力が加えられたと、訴えていたのだから〔a plerisque は暴力を加えた主体と取った。証言者と取ることもできる〕。

10

4. Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum, Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare.

PL 16, 951A

4. それでも、当事者が不在のまま、性急に何かを決めたと見えないように、我々は書簡を送って、あなたの寛容に知らせるべきだと考えた。公の平和と一致の益から、彼に配慮がなされるようにするためである。というのも我々は、グレゴリオスが、教父たちの伝承に従ってコンスタンティノポリス教会の司教職を主張しているのでは決してないことを、実際に認めていたからである。

11

Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuimus.

PL 16, 951B

そこで我々は、全世界の司教たちのために定められたと見えたあの教会会議では、何も軽率に決めてはならないと判断した。

12

Adeo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum ut causam in synodo ageret suam (quod etiamsi indictum concilium non fuisset, jure et more majorum, sicut et sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi, et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius Occidentis confugisse judicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri velle adversum eos, qui episcopatum ejus abnuerant, comperissent; praestolari utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt.

PL 16, 951B

実際、まさにその時、全体会議を避けた者たちが、コンスタンティノポリスで事を行ったと言われる。マクシムスが、教会会議で自分の件を論じるためにこの地方に来たことを、彼らは知っていたのだから(たとえ会議が召集されていなかったとしても、法と先人たちの慣習によってそうしてよかった。聖なる記憶のアタナシオスや先ごろのペトロスといったアレクサンドリア教会の司教たち、また東方の多くの者がそうしたように。彼らはローマ教会、イタリア、西方全体の裁きに逃れたと見られたのである)。彼が、我々が言ったとおり、自分の司教職を拒んだ者たちに対して訴えようとしていると、彼らは知っていたのだから、少なくとも彼についての我々の判断をも待つべきであった。

13

Non praerogativam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii.

PL 16, 952A

我々は審理の優先権を主張するのではない。しかし、共通の判断への参与はあるべきであった。

14

5. Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus vel destitutum, vel appetitum injuria querebatur.

PL 16, 952A

5. 最後に、他の者に司教職を授けると見える前に、まずこの者からそれを取り上げるべきかどうかが確定されるべきであった。ことに、マクシムスが、自分は見捨てられた、あるいは不正をもって襲われたと訴えていた当の人々によって。

15

Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum.

PL 16, 952B

それゆえ、我々の交わりに連なる人々がマクシムスを司教として交わりに受け入れたのは、彼が公同の司教たちによって叙階されたことが確かだったからである。我々は、彼をコンスタンティノポリスの司教職の要求から除くべきだとも考えなかった。

16

Cujus allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus.

PL 16, 952B

彼の主張は、当事者が出席する場で吟味されるべきだと、我々は判断した。他方、ネクタリオスについては、我々の卑小な身が先ごろ、彼がコンスタンティノポリスで叙階されたと知ったが、我々の交わりが東方の諸地方と結びついているとは見えない。ことに、ネクタリオスが、自分を叙階した当の者たちによって、直ちに交わりの結びつきなしに見捨てられたと言われているのだから。

17

6. Non mediocris igitur hic scrupulus. Nec quaedam nos angit de domestico studio et ambitione contentio, sed communio soluta et dissociata perturbat.

PL 16, 953A

6. それゆえ、これは小さからぬ躓きである。我々を悩ませているのは、内輪の熱意や野心をめぐる争いではなく、解かれ引き離された交わりこそが心を乱すのである。

18

Nec videmus eam posse aliter convenire; nisi aut is reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus: aut certe super duorum ordinatione sit in urbe Roma nostrum Orientaliumque concilium.

PL 16, 953A

また我々は、それが別の仕方で一致しうるとは思わない。先に叙階された者がコンスタンティノポリスに戻されるか、さもなければ、二人の叙階について、ローマの町で、我々と東方の者たちの会議が開かれるか、そのいずれかである。

19

7. Neque enim indignum videtur, Auguste, ut Romanae Ecclesiae antistitis, finitimorumque et Italorum episcoporum debeant subire tractatum, qui unius Acholii episcopi ita exspectandum esse putaverunt judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum putarent.

PL 16, 953A

7. ローマ教会の司教と、近隣のイタリアの司教たちの審議を、〔東方の者たちが〕受けるべきであることは、不当とは見えない、アウグストゥスよ。彼らは、司教アコリオス一人の判断をも待つべきだと考え、そのために、西方の地方から呼び出してコンスタンティノポリスへ召喚すべきだとまで考えたのだから〔qui の先行詞と debeant の主語は、東方の者たちと取った〕。

20

Si quid uni huic reservatum est, quanto magis pluribus reservandum est! 8. Nos autem a beatissimo principe fratre tuae pietatis admoniti, ut tuae clementiae scriberemus imperio; postulamus ut ubi una communio est, commune velit esse judicium, concordantemque consensum.

PL 16, 953B

この一人にさえ何かが留保されたのなら、複数の者に留保されるべきことは、なおさらではないか。8. 我々は、あなたの敬虔の兄弟である、いとも幸いな君主に促されて、あなたの寛容の帝国に書き送った。交わりが一つであるところには、共通の裁きと、一致した合意とを望んでほしいと、我々は求める。

Epistola XIV

第14書簡PL 16, 953B
1

THEODOSIO quod restituendae inter orientalem atque occidentalem Ecclesiam unitati operam dedisset, commendato, episcopi cur de ea re superiorem scripserint epistolam, exponunt: addunt curae etiam sibi fuisse ut fautores Apollinaris condemnarentur: postremo nec se Concilium petendo injuriam cuipiam intulisse, nec a majorum instituto usquam defecisse asserunt.

PL 16, 953B

テオドシウスが東方と西方の教会の一致を回復する労を取ったことを称えたうえで、司教たちは、なぜこの件について先の書簡を書いたかを説明する。さらに、アポリナリオスの支持者たちが断罪されるよう自分たちも心を配ったと付け加え、最後に、会議を求めて誰にも不当を加えず、先人の定めからどこにも外れなかったと主張する。

2

Beatissimo imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae.

PL 16, 953C

いとも幸いなる皇帝、いとも寛容な君主テオドシウスへ、アンブロシウスとイタリアのほかの司教たちより。

3

1. Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam pariter, ac super Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator tranquillissime ac fidelissime.

PL 16, 953C

1. 全世界に広まったあなたの信仰の評判は、我々の精神の奥底の情を和らげた。そこで、あなたの帝国にこの栄光もまた生まれるように――西方の諸教会と東方の諸教会に一致を返したと見えるのだから――、我々の書簡によってあなたの寛容に願い、また教会の諸事について知らせるべきだと、我々は考えた。いとも穏やかにしていとも忠実な皇帝よ。

4

Dolori enim erat inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia. 2. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne serere fabulas et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse poenitet, quod intentatum caderet in culpam.

PL 16, 954A

実に、東方の人々と西方の人々のあいだで、聖なる交わりのつながりが断たれていることは、痛みであった。2. 誰の誤りにより、誰の罪によるのかは、今は黙しておく。作り話をまき、空しい語らいをしていると見られないためである。また、我々は試みたことを悔いない。試みなかったなら咎に陥るところだったからである。

5

Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur.

PL 16, 954A

この点で我々はしばしば責められていた。東方の人々との交わりを後回しにし、その好意を拒んでいると見えたからである。

6

3. Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur: non, inquam, pro nobis; quia non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur.

PL 16, 954A

3. さらに、我々は労苦を自らに課すべきだと考えた。それはイタリアのためではない。イタリアはとうにアレイオス派から解かれて安らかで確かであり、異端者のいかなる騒擾にも悩まされていない。我々のためでもないと言おう。我々は自分のものを求めず、すべての人のものを求めるからである。ガリアやアフリカのためでもない。そこはすべての司教の和合した交わりを保っている。そうではなく、東方の側から我々の交わりを乱したことどもが教会会議で明らかにされ、あらゆる疑念が取り除かれるためである。

7

4. Non solum enim de his de quibus clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent.

PL 16, 954B

4. 実に、あなたの寛容が書き送るに値するとされた者たちについてだけでなく、アポリナリオスのものと言われる何やら新奇の教えを教会に持ち込もうとする者たちについても、我々は多くの事柄に心を動かされた。それらは当事者が居合わせる場で切り除かれるべきものであった。それは、新しい教えにおいて有罪とされ、誤りにおいて論駁された者が、信仰という一般の名の下に決して身を隠さず、教えの教導の任を保てない以上〔quod doctrinae magisterio non teneret の係りは定かでない。教導の任に堪えない以上、の意に取った〕、直ちに職務も司教の称号も捨てるようにするため、またその後は、欺こうと望む者たちに、いかなる細い根〔fibrae は比喩で、残る糸口の意に取った〕も、まやかしの作り事も残らないようにするためである。

8

Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit, referendam semper ansulam quaestionis arripiet.

PL 16, 954C

実際、当事者が居合わせる場で有罪とされなかった者は――あなたの寛容が、まことに尊い君主の勅答で定めたとおり――、問題を蒸し返すための口実という小さな取っ手を、いつも掴むことになる。

9

5. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulla suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt.

PL 16, 954C

5. それゆえ我々は、誰も不在の者について偽りを仕立てることが許されず、会議において何が真実であるかが吟味されるように、司教の会議を願った。したがって、すべてを当事者が居合わせる場で守った者たちに、悪意や軽率の疑いが及ぶことはない。

10

6. Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui judicium petivimus, non deferimus praejudicium.

PL 16, 954C

6. 確かに我々は申し立てを織り成したが、それは決定するためではなく、教えるためであった。我々は裁きを求めた者であって、先入の判断を押しつけているのではない。

11

Neque ullum eorum aestimandum convicium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit, quando in commune consuluit.

PL 16, 955A

また、会議に司教たちが招かれたことを、彼らへの侮辱とみなすべきではなかった。彼らは、共同で協議が行われたとき〔consuluit の主語は定かでない。教会が共同で協議したときの意に取った〕、居合わせるよりも不在のほうがしばしば際立っていたのだから。

12

Neque enim vel nos aestimavimus esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulaverit.

PL 16, 955A

実際、我々もまた侮辱とは考えなかった。コンスタンティノポリスの教会の一人の司祭、パウルスという名の者が、アカイアの内で東方の人々と西方の人々の合同の教会会議を求めたときにも。

13

7. Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt.

PL 16, 955A

7. あなたの寛容は、この要請が不合理でなかったことに気づく。東方の人々からも求められたのだから。ただ、イリュリクムは疑わしく動揺しているので、海沿いのより安全な地が求められたのである。

14

Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis jura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.

PL 16, 955A

我々は、いわば定まった型から何かを新しくしたわけでは決してない。かえって、聖なる記憶のアタナシオス――彼は信仰の柱のような人であった――と、我々の父祖たちの古い聖性が会議で定めたことを守りつつ、我々の父祖たちが置いた境界を抜き取りはしない。受け継がれた交わりの権利を侵しもしない。諸君の帝国に負うべき敬意を保ちつつ、平和と静けさに熱心であることを示したのである。

Epistola XV

第15書簡PL 16, 955B
1

Acholii mortem se rescivisse, nec sine quodam miraculo; illum non tam mortuum esse, quam ad feliciorem vitam translatum; actiones ejus ut Elisaeo similis haberetur commeruisse, ut autem etiam Eliam dicatur exprimere, maxime successorem, quem spiritus sui haeredem fecit, persuadere; jucundissimum sibi fuisse Acholii primum congressum, et ejus obitum plurimis valde flebilem: sed viri sancti desiderium levari virtute successoris.

PL 16, 955B

アコリオスの死を知ったこと、それも何らかの奇跡なしではなかったことを述べ、彼は死んだというより、より幸いな生へ移されたのだと言う。彼の行いはエリシャに似たものと見なされるに値し、さらにエリヤを写すと言われるのは、とりわけ、自らの霊の相続人とした後継者がそう確信させる、と説く。アコリオスとの最初の会見はこの上なく楽しく、その死は非常に多くの人に深く嘆かれたが、聖なる人への惜しみは後継者の徳によって和らげられる、と言う。

2

AMBROSIUS ANATOLIO, NUMERIO, SEVERO, PHILIPPO, MACEDONIO, AMMIANO, THEODOSIO, EUTROPIO, CLARO, EUSEBIO, et TIMOTHEO Domini sacerdotibus, et omni clero et plebi Thessalonicensium dilectis, salutem.

PL 16, 955C

アンブロシウスより、主の司教たちアナトリウス、ヌメリウス、セウェルス、フィリップス、マケドニウス、アンミアヌス、テオドシウス、エウトロピウス、クラルス、エウセビウス、ティモテウス、およびテッサロニケの全聖職者と民、愛する者たちへ、挨拶を送る。

3

1. Dum semper affixum tenere animo desidero virum sanctum, atque omnes actus ejus quasi in specula positus exploro, hausi, nimia indagine sollicitudinis, amaritudinem nuntii celerioris, et quod adhuc mallem nescire, cognovi in coelestibus jam requiescere virum, quem in terris requirebamus.

PL 16, 955C

1. 私は聖なる人をいつも心に留めておきたいと願い、見張り台に置かれた者のようにその行いのすべてを探っていたが、気遣いのあまりの探りすぎによって、早まった知らせの苦さを汲み取ってしまった。まだ知らずにいたかったことを、すなわち、地上で我々が尋ね求めていた人が、すでに天上で憩っていることを知った。

4

2. Quaeritis quis hoc annuntiaverit, cum vestrae sanctitatis nondum venissent litterae? Non teneo auctorem nuntii: et usu quidem venit, ut non libenter teneamus nuntium moestitudinis; sed tamen clauso tunc temporis mari, occupatis terrarum barbarica infestatione regionibus, cum deesset qui advenire potuerit, non defuit qui nuntiaret: ut mihi videatur ipse sanctus annuntiasse se nobis, eo quod jam perpetuo laboris sui potiretur stipendio, et solutis vinculis corporis, inter angelorum ministeria Christo adhaereret, cupiens amantis sui errorem absolvere; ne illi longaevitatem vitae hujus deprecaremur, cui vitae aeternae jam praemia deferebantur.

PL 16, 955C

2. 諸君は、諸君の聖性の書簡がまだ届いていなかったのに、誰がこれを告げたのかと尋ねる。私は知らせの出所を押さえていない。悲しみの知らせを我々が進んで受け止めないということは、実際よくあることだ。だが、そのころ海は閉ざされ、陸の諸地方は蛮族の脅威に占められて、来ることのできる者はいなかったのに、告げる者はいなかったわけではない。そのため、聖なる人自身が我々に自分のことを告げたのだと私には思われる。彼はすでに自らの労苦の報酬を永遠に受け、体の鎖を解かれて、天使たちの奉仕のあいだでキリストに結ばれ、自らを愛する者の思い違いを解こうとしていたのである。すでに永遠の生命の報いが授けられている人に、この生の長寿を我々が祈り求めることのないように。

5

3. Abiit ergo, non obiit, et emigravit a nobis veteranus Christi Jesu, coelo terrae istius solum mutans, et plaudens alis atque remigiis spiritalibus, dicit: Ecce elongavi fugiens (Psal. LIV, 8) .

PL 16, 956A

3. こうして彼は去ったのであって、死んだのではない。キリスト・イエスの古参兵は我々のもとから移り住み、この地の土を天に換え、霊の翼と櫂を打ち鳴らして言う。「見よ、私は逃れて遠くへ去った」(詩篇54:8)。

6

Cupiebat enim Apostolico spiritu jamdudum terras relinquere: sed tenebatur votis universorum, sicut de Apostolo legimus (Philip. I, 23, 24) , quia remorari eum diutius in carne erat Ecclesiae necessarium.

PL 16, 956A

彼は使徒的な霊によってとうに地を離れることを願っていた。しかし、使徒について我々が読むとおり(フィリピ1:23, 24)、すべての人の願いに引き止められていた。彼が肉にとどまることがさらに長く教会に必要だったからである。

7

Vivebat enim non sibi, sed omnibus: et populi erat vitae aeternae minister; ut prius ejus fructum etiam in aliis, quam cognitionem in se adipisceretur. 4. Est igitur jam superiorum incola, possessor civitatis aeternae illius Hierusalem, quae in coelo est.

PL 16, 956B

彼は自分のためにでなく、すべての人のために生きていたからである。民にとって永遠の生命の奉仕者であり、自らのうちにそれを知るよりも先に、他の人々のうちにその実を得るほどであった。4. したがって彼は今や上なる所の住人であり、天にある、あの永遠の都エルサレムの所有者である。

8

Videt illic urbis ejus mensuram immensam, purum aurum, lapidem pretiosum, lumen sine sole perpetuum: et haec omnia jamdudum quidem sibi comperta, sed nunc facie ad faciem manifestata videns dicit: Sicut audivimus, ita et videmus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Psal. XLVII, 9).

PL 16, 956B

そこで彼は、その都の測り知れない広さ、純金、宝石、太陽なしに絶えず続く光を見る。そしてこれらすべてを、とうに知ってはいたが今や顔と顔を合わせて現されたものとして見て、言う。「我々が聞いたとおり、我々は見ている。諸力の主の都、我々の神の都において」(詩篇47:9)。

9

Ibi ergo positus appellat populum Dei, dicens: O Israel, quam magna est domus Dei, et quam ingens locus possessionis ejus! magnus et non habens finem (Baruch. III, 24, 25) . 5. Sed quid hoc est?

PL 16, 956C

そこに置かれた彼は、神の民に呼びかけて言う。「ああイスラエルよ、神の家は何と大きく、その所有する場所は何と広大なことか。大きくて、終わりがない」(バルク3:24, 25)。5. しかし、これはどうしたことか。

10

Dum merita viri considero, et quasi discedentem spiritu sequor, et sanctorum choris deducentibus intermisceor, non merito ullo, sed affectu, pene sum oblitus mei.

PL 16, 956C

あの人の功績を思い、去っていく彼を霊で追うかのようにし、聖なる者たちの群れが導くなかに、何の功績によるでもなく、ただ情によって混じっているうちに、私はほとんど自分を忘れた。

11

Itane ergo raptus est nobis murus fidei, gratiae, et sanctitatis: quem toties ingruentibus Gothorum catervis, nequaquam tamen potuerunt barbarica penetrare tela, expugnare multarum gentium bellicus furor?

PL 16, 956C

このように、信仰と恩寵と聖性の城壁は我々から奪い去られたのか。ゴート人の群れが幾度も襲いかかったのに、蛮族の武器も、多くの国民の好戦的な猛威も、これを貫くことも攻め落とすこともできなかったのに。

12

Denique in caeteris populatores locis, illic pacem rogabant; mirantibusque quid sibi sine milite ullo obsisteret, a prudentioribus intimabatur Elisaei intus imitatorem degere, aetate supparem, non imparem spiritu: caverent ne exemplo Syriaci agminis sibi quoque caecitas offunderetur (IV Reg. VII, 1 et seq.) .

PL 16, 956C

実に、ほかの場所では荒らし回っていた者たちが、そこでは平和を乞うた。兵士も一人もいないのに何が自分たちに立ちはだかるのかと怪しむ彼らに、より思慮のある者たちは、内にエリシャの模倣者が住んでいる、年齢はほぼ同等で、霊は劣らない、と知らせた。シリアの軍勢の例にならって自分たちにも盲目が注がれることのないよう用心せよ、と〔告げた〕(列王記四7:1以下)。

13

6. Et tamen circa discipulos suos diversa dona Christi sunt. Elisaeus quidem in Samariam captivas acies induxit Syrorum; sanctus autem Acholius precibus suis fecit, ut de partibus Macedoniae victores fugaret.

PL 16, 957A

6. それでも、キリストの賜物は、その弟子たちのあいだで異なっている。エリシャは、捕らえたシリア人の軍勢をサマリアに導き入れた。聖なるアコリオスは、自らの祈りによって、マケドニアの地方から勝ち誇る者たちを逃走させた。

14

Nonne et hoc intelligimus virtutis superioris fuisse; ut ubi miles nullus aderat, illic pellerentur sine milite? Nonne et hoc caecitatis est, ut fugerent, quos nullus urgebat?

PL 16, 957A

これもまた、より高い力のしるしであったと我々は理解しないか。兵士が一人もいなかったところで、兵士なしに追い払われたのだから。また、これも盲目の事柄ではないか。誰にも迫られていない者たちが逃げたのだから。

15

Sed urgebat et praeliabatur sanctus Acholius non gladiis, sed orationibus: non telis, sed meritis. 7. An incognitum nobis est dimicare sanctos, etiam cum feriantur? Nonne otiosus erat Elisaeus?

PL 16, 957A

だが聖なるアコリオスは、剣によってではなく祈りによって、武器によってではなく功績によって迫り、戦っていた。7. 聖なる者たちが、休んでいるときでさえ〔feriantur は「休む」の意に取った。「打たれる」とも読める〕戦っていることを、我々は知らないだろうか。エリシャは手をこまねいていたのではないか。

16

Otiosus scilicet corpore; sed vibrabat spiritu, et orationibus praeliabatur, quando in castris Syriae vox equitum et vox virtutis magnae audiebatur: adeo ut putarent Syri aliorum regum adversus se venire exercitus, qui populo Israel adjumento forent; unde perculsi magno fugerunt pavore, ita ut leprosi quatuor, qui mortis egressi fuerant desiderio, castra hostium depraedarentur.

PL 16, 957A

確かに体は休んでいたが、霊は奮い立ち、祈りによって戦っていた。そのとき、シリアの陣営では騎兵の声と大いなる力の声が聞こえた。それでシリア人は、イスラエルの民の助けとなる他の王たちの軍勢が自分たちに向かって来ると思い、打ちのめされて大いなる恐れのうちに逃げ、死を望んで出て行った四人の重い皮膚病の者が敵の陣営を略奪するほどになった。

17

Nonne in Macedonia similia Dominus per orationes sancti Acholii fecit mira, aut prope majora? Non enim inani metu, nec superflua suspicione, sed saeviente lue, et ardenti pestilentia perturbati Gothi ac territi sunt.

PL 16, 957B

マケドニアでも、主は聖なるアコリオスの祈りを通して、これに似た、あるいはほとんどそれ以上の不思議を行ったではないか。ゴート人は、空しい恐れや根拠のない疑いによってではなく、荒れ狂う疫病と燃えるような悪疫によって、混乱し、怯えたのである。

18

Denique tunc fugerunt, ut evaderent: regressi postea pacem rogaverunt, ut viverent. 8. Vidimus itaque in tanti viri meritis superiora saecula, et opera prophetarum, quae legebamus, aspeximus.

PL 16, 957B

実に、そのとき彼らは逃れるために逃げ、のちに戻って、生きるために平和を乞うた。8. こうして我々は、これほどの人の功績のうちに、過ぎし世々を見、読んでいた預言者たちの業をじかに目にした。

19

Quasi Elisaeus inter arma, inter acies, dum vixit, versatus est, meritis suis componens praelia. Denique ubi securitas cohabitantibus reddita est, quod ipso fuit durius bello, sanctum exhalavit spiritum.

PL 16, 957C

彼は生きているあいだ、エリシャのように、武器のあいだ、戦列のあいだに身を置き、自らの功績によって戦いを収めた。実に、共に住む者たちに安全が返されると、戦いそのものよりも辛いことだが、その聖なる息を引き取った。

20

Quasi Elias usque ad coelum elevatus est (IV Reg. II, 11) , non curru quidem igneo, nec equis igneis, nisi forte illa non vidimus, nec in commotione aeris: sed in voluntate et placiditate Dei nostri, et sanctorum angelorum laetitia, qui ad se tantum virum transisse gratulabantur.

PL 16, 957C

エリヤのように天まで上げられた(列王記四2:11)。ただし火の戦車でも火の馬でもなく――もっとも、我々がそれらを見なかっただけかもしれないが――、空気の揺れのうちにでもなく、我々の神の意志と穏やかさ、そして聖なる天使たちの喜びのうちにであった。天使たちは、これほどの人が自分たちのもとへ移ったことを祝っていた。

21

9. Certe dubitare illa nequaquam possumus, quandoquidem reliqua congruerunt. Siquidem eodem momento, quo ille adhuc elevabatur, velut quodam melotidis suae dimisso amictu, sanctum Anysium discipulum suum induit, et sui vestivit infulis sacerdotii: cujus meritum et gratiam non nunc primum audio, nec in vestris epistolis didici, sed in vestris litteris recognovi.

PL 16, 957C

9. これらのことを我々は疑うことはできない。ほかの点がすべて合致したのだから。というのも、彼がなお上げられつつあったその瞬間に、自らの羊皮の外套の覆いを落とすかのように、弟子である聖なるアニュシウスに着せ、自らの司教職の頭帯で装わせたのである。このアニュシウスの功績と恩寵を、私はいま初めて聞くのではなく、諸君の書簡によって学んだのでもなく、諸君の手紙のなかで改めて認めたのである。

22

Nam quasi praescius successurum sibi, etsi promissis tegebat, tamen indiciis designabat, adjutum se ejus cura, labore, officio memorans; ut jam declarare consortem videretur, qui non quasi novus ad summum sacerdotium veniret, sed quasi vetus sacerdotii exsecutor accederet.

PL 16, 958A

実際、彼は自分の後継者となる者をあらかじめ知っていたかのように、約束によっては覆い隠していたとしても、しるしによって示していた。その者の配慮と労苦と務めに助けられたと言い及び、すでに仲間であることを明らかにしているように見えた。それは、その者が新参者として最高の司教職に来るのではなく、司教職の古くからの執行者として進み出るためであった。

23

Cui pulchre convenit dictum illud Evangelicum: Euge, bone serve et fidelis, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam (Matth. XXV, 23) .

PL 16, 958A

この者に、福音書のあの言葉がよく当てはまる。「よくやった、善くて忠実な僕よ。少しのことに忠実であったから、多くのものの上に汝を立てよう」(マタイ25:23)。

24

10. Haec mihi de sancto Acholio vobiscum communia: illud tamen speciale, quod devinctus sum beatae memoriae viro; quia tribuit mihi, ut eum non ignorarem.

PL 16, 958A

10. 聖なるアコリオスについて、これらは私が諸君と共有するものである。ただし次のことは私に特有である。私は幸いな記憶の人に結びつけられている。彼が私に、彼を知らずにいないようにしてくれたからである。

25

Nam cum eo veniente ad Italiam, aegritudine confectus tenerer, ut non possem occurrere, ipse ad me venit et visitavit. Quo studio, quo affectu ipse in me, et ego in eum irruimus!

PL 16, 958A

彼がイタリアに来たとき、私は病に衰えて動けず、迎えに出ることができなかったので、彼のほうから私のもとに来て見舞ってくれた。どれほどの熱意、どれほどの情で、彼は私に、私は彼に、飛びついたことか。

26

Quo gemitu mala istius saeculi, et ea quae hic acciderent, deploravimus! ita ut lacrymarum profluvio vestem infunderemus, dum salutatione exoptatissima, mutuo desiderio, et expetito diu fruimur, adhaeremus amplexu.

PL 16, 958B

どれほどの嘆きで、この世の災いと、ここで起こっていたことを悲しんだことか。涙が溢れて衣をぬらすほどであった。待ち望んだ挨拶と、互いの切なる思いと、長く求めていたものを味わいつつ、抱擁のうちに寄り添ったのである。

27

Itaque quod voti mei erat, illius beneficii fuit, quia potui illum videre. Nam etsi major portio, et plenior cognitio sit in spiritu, quo diligimus; tamen etiam in figura corporis videre desideramus.

PL 16, 958B

こうして、私の願いであったことは、彼の恩恵によるものであった。私は彼に会うことができたからである。我々が愛する霊のうちにこそ、より大きな分とより充実した認識があるとしても、それでも体の姿において見ることをも我々は望む。

28

Sic aliquando reges terrae quaerebant faciem Salomonis videre, et audire ejus sapientiam (III Reg. X, 24) .

PL 16, 958B

同じように、かつて地の王たちは、ソロモンの顔を見、その知恵を聞こうと求めた(列王記三10:24)。

29

11. Discessit igitur a nobis, et nos in hoc reliquit salo: sed quod illi utile, id multis ipso barbarico furore est gravius; quia illum iste depellebat, hunc nobis quis poterit repraesentare? Sed repraesentat Dominus, et se ipse in discipulo repraesentat.

PL 16, 958B

11. こうして彼は我々から離れ、この荒海に我々を残した。彼にとって益となることは、多くの人にとって蛮族の猛威そのものよりも重い。この者が蛮族の猛威を追い払っていたのだから。この者を、誰が我々に再び目の前に示せようか。だが主が示す。主は弟子のうちに自らを示す。

30

Repraesentant judicia vestra, quibus dictum est: Date Levi manifestos ejus, et veritatem suam viro sancto (Deut. XXXIII, 18) .

PL 16, 958C

諸君の判断もこれを示している。諸君にはこう言われている。「レビに、その明らかなものと、自らの真理を、聖なる人に与えよ」(申命記33:18)〔刷りの引照は 33:18。引かれているのは 33:8 のレビへの祝福の句〕。

31

Dedistis manifestum ejus, utpote ejus institutione fundatum: dedistis imitatorem viri ejus, qui dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Ibid., 9) ; et fratres suos non scivit, et filios non recognovit: custodivit verbum Domini, et Testamentum ejus observavit.

PL 16, 958C

諸君は彼の明らかなものを与えた。その教導に基づいて築かれた者だからである。諸君は、その人の模倣者を与えた。その人は、自分の父と母に言った。「私は汝を見なかった」(申命記33:9)。そして兄弟たちを知らず、子らを認めなかった。主の言葉を守り、その契約を保った。

32

Narrabunt populi justitiam ejus (Eccl. XLIV, 15) . 12. Talis viri vita, talis haereditas est, talis conversatio, talis successio. Ille se monasteriis puer dedit, et intra Achaiam angusto clausus tugurio, gratia tamen multarum terrarum peragravit divortia.

PL 16, 958C

「民々は彼の正義を語り伝える」(集会の書44:15)。12. このような人の生は、このような相続であり、このような生き方であり、このような継承である。彼は少年のときに修道院に身を献げ、アカイアのうちの狭い小屋に閉じこもっていたが、それでも恩寵によって〔gratia は「ために」とも読める〕多くの土地の道の分かれ目を巡り歩いた。

33

Ad summum sacerdotium a Macedonicis obsecratus populis, electus a sacerdotibus; ut ubi ante fides per sacerdotem claudebatur, ibi postea per sacerdotem muralia fundamenta fidei confirmarentur.

PL 16, 958C

彼は最高の司教職へと、マケドニアの民々に請われ、司教たちによって選ばれた。かつて一人の司教によって信仰が閉ざされていた所で、のちに一人の司教によって、信仰の城壁の土台が固められるためであった。

34

13. Non alia etiam ejus discipulus imitatione, qui et ipse dixit patri suo et matri suae: Non vidi te (Deut. XXXIII, 9 et seq.) . Non vidit enim studio, non vidit affectu; et fratres suos non scivit, quia Dominum scire desideravit.

PL 16, 959A

13. 彼の弟子もまた、別の倣い方ではない。彼自身も自分の父と母に言った。「私は汝を見なかった」(申命記33:9以下)。熱意において見ず、情において見なかったのである。そして兄弟たちを知らなかった。主を知ることを切望したからである。

35

Et hic recognovit verbum Domini, et custodivit testamentum ejus, et imponet honorem in ara ejus semper. Benedic, Domine, fidem ejus, sanctitatem, sedulitatem. Benedictio tua veniat super caput ejus, et super cervicem ipsius.

PL 16, 959A

この者もまた主の言葉を認め、その契約を守った。そして、祭壇の上に常に栄誉を置くであろう。主よ、彼の信仰と聖性と勤勉を祝福せよ。汝の祝福が彼の頭の上に、彼のうなじの上に臨むように。

36

Sit honorificus inter fratres suos: sit in eo tauri species; ut ventilet corda inimicorum suorum, et sanctorum mentes demulceat, et judicium sacerdotum tuorum in eo sicut lilium floreat (Ibid., 16 et seq) . Valete, fratres, et diligite me; quia ego vos diligo.

PL 16, 959A

彼が兄弟たちのあいだで誉れ高くあるように。彼のうちに、牡牛の姿があるように。敵の心を吹き散らし、聖なる者たちの精神をなだめ、汝の司教たちの裁きが彼のうちにユリのように花開くように(申命記33:16以下)。健やかであれ、兄弟たちよ。そして私を愛してほしい。私も諸君を愛しているのだから。

Epistola XVI

第16書簡PL 16, 959B
1

ANYSIO in Acholii locum recens adscito gratulatur, et decessoris sanctimoniam, adolescentiam in monasterio exactam, ornatam virtutibus juventutem, cumulatamque senectutem laudans, ut Anysius ejusdem meritorum successor fiat, apprecatur.

PL 16, 959B

アコリオスの後に新たに選ばれたアニュシウスを祝い、前任者の聖潔、修道院で過ごした青年期、徳に飾られた若い時代、満ち足りた老年を称えて、アニュシウスがその功績の後継者となるよう祈る。

2

AMBROSIUS episcopus ANYSIO fratri. 1. Jamdudum teneo, etsi nunc primum lego; meritisque compertum habeo, quem oculis non videram.

PL 16, 959B

司教アンブロシウスより兄弟アニュシウスへ。1. 私はとうに〔あなたを〕知っている。いま初めて〔あなたの手紙を〕読むのではあるが。目で見たことのなかった人を、その功績によって確かに知っているのである。

3

Doleo quidem illud accidisse, sed hoc successisse gaudeo; quia licet, superstite me, non optaverim illud contingere; speravi tamen, post illius sancti viri exitum, hoc solum posse merito succedere.

PL 16, 959B

あのことが起こったのは悲しいが、このことが後を継いだのは喜ばしい。私が生きているあいだにあのことが起こるのを望みはしなかったが、それでもあの聖なる人の死のあと、これだけが功績によって後を継ぎうると望んでいた。

4

Tenemus ergo te sanctae memoriae Acholii dudum discipulum, nunc successorem, haeredemque ejus vel honoris vel gratiae. Magnum meritum, frater. Gaudeo tibi, ne uno quidem momento de successore tanti dubitatum viri.

PL 16, 959C

こうして我々は、あなたを、聖なる記憶のアコリオスのかつての弟子、いまはその後継者であり、その名誉と恩寵の相続人であると受け止める。大きな功績である、兄弟よ。あなたのために私は喜ぶ。これほどの人の後継者について、一瞬たりとも疑いが持たれなかったのだから。

5

Et magnum onus, frater, tanti nominis pondus subisse, tantae librae, tantique examinis. Quaeritur in te Acholius: et sicut erat in affectu tuo, ita in officiis desideratur illius virtutis, illius disciplinae effigies, illius fortitudo animi in tam senili corpore.

PL 16, 959C

また、兄弟よ、これほどの名の重みを、これほどの秤を、これほどの吟味を引き受けたことは、大きな重荷である。あなたのうちにアコリオスが求められている。あなたの情のうちにあったように、務めのうちにも、あの徳、あの規律の面影、あれほど老いた体におけるあの心の勇気が望まれる。

6

2. Vidi, fateor, virum; nam et hoc meritis illius debeo, quod illum viderim: vidi ita illum esse in corpore, ut extra corpus putarem: vidi imaginem illius, qui se sive in corpore, sive extra corpus nesciens, raptum ad paradisum viderat (II Cor. XII, 2) ; ita enim percurrebat omnia excursu frequenti, Constantinopolim, Achaiam, Epirum, Italiam, ut juniores eum non possent consequi.

PL 16, 959C

2. 私は告白する、あの人を見た。彼を見たことも彼の功績に負っているのである。私は、彼が体のうちにありながら体の外にあると思えるほどであるのを見た。体のうちにか体の外にかを知らないまま、自分が楽園に引き上げられたのを見たあの人(二コリント12:2)の面影を見た。実際、彼は絶えず駆け回ってすべてを巡り、コンスタンティノポリス、アカイア、エピルス、イタリアを行き来したので、若い者たちも彼に追いつけなかった。

7

Cedebant fortiores corpore, quia eum sine impedimento esse corporis noverant; ut eo tantum pro velamine uteretur, non pro officio: certe ad servitium, non ad subsidium; ita enim affecerat corpus suum, ut in eo mundum crucifigeret, et mundo semetipsum.

PL 16, 959D

体の強い者たちも道を譲った。彼が体の妨げなしにいることを知っていたからである。彼は体をただ覆いとして用いるだけで、務めの拠りどころとはしなかった。確かに奉仕のためであって、頼みのためではない。実際、彼は自分の体をそのように整えていたので、その体において世界を十字架につけ、世界に対して自分自身を十字架につけた。

8

3. Benedictus Dominus, et benedicta adolescentia ejus, quam exegit in tabernaculis Dei Jacob, positus in monasteriis, in quibus cum quaereretur a parentibus vel proximis, dicebat: Qui sunt fratres mei, aut quae mater mea (Matth. XII, 48) ?

PL 16, 960A

3. 主は祝福されている。彼の青年期もまた祝福される。彼は修道院に置かれて、ヤコブの神の幕屋のなかでそれを過ごした。そこで両親や近親に探し求められたとき、彼は言っていた。「誰が私の兄弟か、誰が私の母か」(マタイ12:48)。

9

Non novi patrem, vel matrem, vel fratres meos; nisi qui audiunt verbum Dei, et faciunt. Benedictus etiam processus juventutis ipsius, in qua ad summum electus est sacerdotium, maturo jam probatus virtutum stipendio.

PL 16, 960A

「私は父も母も兄弟も知らない。神の言葉を聞いて行う者たちを除いては」と〔言っていた〕。彼の若い時代の歩みもまた祝福される。その時代に彼は最高の司教職に選ばれたのであり、すでに円熟した徳の勤めによって証しされていた。

10

Venit enim tamquam David ad pacem populi reformandam (II Reg. V, 3) . Venit tamquam illa navis aurum secum intelligibile vehens, et ligna cedrina, et lapides pretiosos (II Paral. IX, 21) , et illas columbae pennas deargentatas, quibus medias inter sortes somno pacis et tranquillitatis sopore dormivit (Psal. LXVII, 14) .

PL 16, 960A

彼はダビデのように、民の平和を立て直すために来たからである(サムエル記下5:3)。彼は、知性で捉えられる金と、杉の木と、宝石と(歴代誌下9:21)、銀を被せたあのハトの翼とを自ら運ぶあの船のように来た。その翼によって彼は、分け前のただなかで、平和の眠りと静けさの深い眠りのうちに眠った(詩篇67:14)。

11

4. Est enim sanctorum etiam somnus operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .

PL 16, 960B

4. 聖なる者たちの眠りもまた働きを伴うものだからである。こう書かれているとおりである。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。

12

Et secundum quod Jacob sanctus (Gen. XXVIII, 13) , divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat, de coelo ad terras aerem pervium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem.

PL 16, 960B

また、聖なるヤコブ(創世記28:13)が、眠りながら、起きていては見なかった神的な奥義を見たとおりである。すなわち、天から地へ、聖なる者たちに通じる大気、見下ろす主、そして彼にその土地の所有を約束する主を。

13

Itaque brevi somno dormiens impetravit, quod magno labore postea acquisivit haereditas ejus.

PL 16, 960B

こうして彼は短い眠りのうちに、のちに彼の相続者たちが大きな労苦で獲得したものを得た。

14

Est enim somnus sanctorum feriatus ab omnibus corporis voluptatibus, ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat.

PL 16, 960B

聖なる者たちの眠りは、体のあらゆる快楽から、心のあらゆる動揺から休んでおり、精神に静けさを、魂に穏やかさをもたらすからである。それは、魂が体の絆から解かれたかのように自らを持ち上げ、キリストに結びつくためである。

15

5. Hic est somnus vita sanctorum, quam vivebat sanctus Acholius, cujus benedicta etiam senectus.

PL 16, 960C

5. この眠りこそ聖なる者たちの生である。聖なるアコリオスはそれを生きていた。彼の老年もまた祝福されている。

16

Ipsa est vere senectus illa venerabilis, quae non canis, sed meritis albescit (Sap. IV, 8) ; ea est enim reverenda canities, quae est canities animae, in canis cogitationibus et operibus effulgens.

PL 16, 960C

これこそ真に、あの尊ぶべき老年であり、白髪によってではなく功績によって白くなる(知恵の書4:8)。尊ぶべき白髪とは、魂の白髪、すなわち白い思いと業のうちに輝くものだからである。

17

Quae est enim vere aetas senectutis, nisi vita immaculata (Ibid. 9) , quae non diebus aut mensibus, sed saeculis propagatur, cujus sine fine est diuturnitas, sine debilitate longaevitas?

PL 16, 960C

老年の真の年齢とは、汚れのない生(知恵の書4:9)でなくて何であろうか。それは日や月によってではなく、世々によって延びていき、その長さに終わりはなく、その長命に衰えはない。

18

Quo enim diuturnior, eo fortior: et quo diutius eam vitam vixerit, eo fortius in virum perfectum excrescit.

PL 16, 960C

長ければ長いほど強いからである。その生をより長く生きたなら、それだけ強く、完全な人へと成長する。

19

6. Hujus igitur successorem te Dominus non solum honore, sed etiam moribus probet, et summa fundare dignetur gratia; ut ad te quoque populi concurrant, de quibus dicas: Qui sunt isti, qui sicut nebulae volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esa. 60, 8) ?

PL 16, 960C

6. それゆえ、この人の後継者であるあなたを、主が名誉においてだけでなく、品行においても証しし、最高の恩寵によって堅く据えることを良しとするように。あなたのもとにも民々が集まり、その者たちについてあなたがこう言うように。「雲のように飛び、ハトがその雛とともに飛ぶように来るこれらの者は誰か」(イザヤ60:8)。

20

Veniant quoque sicut naves Tharsis (II Paral. IX, 21) , quae accipiant frumentum, quod Salomon verus impertivit viginti mensuras tritici. Accipiant oleum et sapientiam Salomonis, et sit pax inter te, et populum, et testamentum pacis custodias. Vale, frater, et nos dilige, quia et nos te diligimus.

PL 16, 960D

またタルシシュの船のように来るように(歴代誌下9:21)。彼らは穀物を受けるように。まことのソロモンが二十升の小麦を分け与えた穀物を。油とソロモンの知恵を受けるように。あなたと民のあいだに平和があり、あなたが平和の契約を守るように。健やかであれ、兄弟よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XVII

第17書簡PL 16, 961A
1

Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur.

PL 16, 961A

宗教を守るのは皇帝たちの務めであり、彼らに迷信の復興を求めてはならない。したがって、キリスト教の信仰の誉れに反する何事かを要求する者たちの言うことは、まったく考慮に入れてはならない。

2

Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint.

PL 16, 961A

元老院の名で出された請願は、キリスト教徒の元老院議員たちが同意していないのだから、偽りである。

3

De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.

PL 16, 961A

この件はテオドシウスと司教たちに報告せねばならない。ウァレンティニアヌスは、不信仰の者に特権を与えるなら教会から退けられるべきであり、さらに兄と父の記憶に不当を加えることになる。その不当を重く責める兄と父が、書簡のなかに登場させられる。

4

AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO. 1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis.

PL 16, 961A

司教アンブロシウスより、いとも幸いなる君主、いともキリスト教的な皇帝ウァレンティニアヌスへ。1. ローマの支配下にいるすべての人は、地上の皇帝にして君主である諸君に仕える兵士であるが、諸君自身は、全能の神と聖なる信仰に仕える兵士である。

5

Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5) .

PL 16, 961B

そうでなければ、救いは確かではありえないからである。各人が、真の神、すなわちキリスト教徒の神、万物を治める神を、真実に礼拝するのでなければ。ただこの神のみが真の神であり、心の奥底から崇められるべきである。聖書が言うように、「諸国民の神々は悪霊である」(詩篇95:5)。

6

2. Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit.

PL 16, 961B

2. それゆえ、この真の神に仕える兵士となる者、そして神を心の奥底の情で崇めるべきものとして受け入れる者は、見せかけでも黙認でもなく、信仰と献身の熱意を注ぐ。

7

Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.

PL 16, 961B

最後に、これら〔の熱意と献身〕を果たさないとしても、少なくとも、崇められるべきとされる偶像や、儀礼の冒瀆的な祭祀に、いかなる同意も示してはならない。神を欺く者は誰もいない。神には心の隠れたこともすべて明らかだからである。

8

3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere.

PL 16, 961C

3. それゆえ、いともキリスト教的な皇帝よ、あなたからは真の神に対して信仰が示されなければならず、その信仰への熱意、慎重、献身も示されなければならない。そうであるのに、あなたが自らの命令で諸国民の神々の祭壇を復興し、冒瀆的な犠牲の用のために費用までも出すべきだと、どうして一部の者が期待を抱いたのか、私は不思議に思う。とうに国庫か金庫に没収されたものを、あなたは、彼らのものを返すというより、自分のものから寄付すると見られるだろう。

9

4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt.

PL 16, 961C

4. 出費について嘆くのは、我々の血を決して惜しまなかった者たち、諸教会の建物そのものを掘り崩した者たちである。

10

Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi.

PL 16, 962A

彼らはまた、あなたが特権を、ユリアヌスの直近の法で我々に語り教えるという共通の権利を拒んだ者たちに与えるよう、またあの特権を〔与えるよう〕求める。その特権によって、キリスト教徒でさえしばしば欺かれた。彼らは、ある者たちを、一つには無思慮のゆえに、一つには公の負担の煩わしさを避けようとして、その特権で絡め取ろうとした。誰もが強いとは限らないので、キリスト教の君主たちのもとでさえ、多くの者が倒れた。

11

3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas.

PL 16, 962A

3.〔二度目の「3.」。位置からは 5〕 これらがすでに廃されていなかったとしても、あなたの支配のもとで廃されるべきだと私は認めるだろう。だが、ほぼ全世界において、これまでの多くの君主たちによって禁じられ、差し止められており、ローマでも、あなたの寛容の兄、尊き記憶のグラティアヌスによって、真の信仰の道理に従って廃され、出された勅答によって無効にされたのだから、お願いする、忠実に定められたことを覆さず、兄の命令を取り消さないでほしい。

12

De negotiis civilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur.

PL 16, 962B

民事の事柄については、〔皇帝が〕何かを定めたなら、誰もそれを犯してはならないと考える。ところが宗教についての命令は踏みにじられる。

13

6. Nullus obrepat juniori aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri vana defendit.

PL 16, 962B

6. 誰もあなたの若い年齢につけ込んではならない。これを要求している者が異教徒であるなら、彼はあなたの精神を自らの迷信の鎖に結びつけるべきではない。むしろ自らの熱意によって、あなたがどのように真の信仰に励むべきかを教え、諭すべきである。彼は、空しいものを、真理を守るかのようなこれほどの熱情で守っているのだから〔tanto motu veri の係りは定かでない。「真理への熱情のような」と取った〕。

14

Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum. 7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita.

PL 16, 962B

名高い人々の功績には敬意を払うべきだと、私も勧める。だが、神がすべてに優先されるべきことは確かである。7. 軍事について協議するなら、戦いで鍛えられた人の意見を待ち、その助言を認めるべきだ。宗教が論じられるときには、神を思え。

15

Nullius injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator.

PL 16, 962C

全能の神が優先されることは、誰に対する不正でもない。彼には彼の考えがある〔ille は異教徒を指すと取った〕。諸君は、望まないものを崇めることを、望まない者に強いない。皇帝よ、これと同じことが諸君にも許されるように。そして各人は、もし皇帝が自分にそれを強いようとしたなら不快に思うようなことを、皇帝に強いないかぎり、辛抱強く耐えるがよい。

16

Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.

PL 16, 962C

背反する者の心情は、異教徒たち自身にも気に入られないのが常である。各人は、自らの精神の忠実な決意を自由に擁護し、守るべきだからである。

17

8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium.

PL 16, 962C

8. もし名ばかりのキリスト教徒の中に、そのようなことを決すべきだと考える者がいるなら、あなたの精神を空虚な言葉がとらえず、中身のない名があなたを欺かないように。これを勧める者は犠牲を献げているのであり、これを定める者もそうである。それでも、一人の犠牲のほうが、すべての人の堕落よりは耐えやすい。

18

Totus hic christianorum periclitatur senatus. 9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum majore jam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: quod fit plerumque; nam et injuriis convenire coguntur.

PL 16, 963A

この件で、キリスト教徒の元老院全体が危うくなっている。9. 皇帝よ、もし今日、ある異教徒が――あってはならないことだが――偶像のために祭壇を据え、キリスト教徒をそこに集まらせて、犠牲を献げる者たちに立ち会わせ、祭壇からの灰、冒瀆の行いからの火の粉、火葬の薪からの煙が、信者たちの息と口を満たすようにし、また、偶像の祭壇に誓わせたうえで意見を述べさせられる議場で自らの意見を述べるとしたら(というのも、祭壇が置かれたのは、彼ら自身が思うところでは、集まった各人がその誓約によって公に諮ることができるためだと解されているからだ。議場はすでにキリスト教徒のより多い数で満たされているのに)、そのような選択のもとで元老院に来るよう強いられるキリスト教徒は、迫害だと考えるであろう。これはしばしば起きている。実際、不当な扱いを受けながら集まるよう強いられているのである。

19

Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?

PL 16, 963B

では、あなたが皇帝であるのに、キリスト教徒は祭壇に誓うよう強いられるのか。誓うとは、自らの誠実の保証人として証人に立てる者の神的な力を告白することでなくて何であろう。あなたが皇帝であるのに、これが求められ要請されている。祭壇を高く建てることを命じ、冒瀆的な犠牲のために費用を出すことを。

20

10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas.

PL 16, 963B

10. しかし、これは神聖冒瀆なしには決することができない。それゆえ私はあなたに願う、それを決定せず、定めず、またそのような決定に署名しないでほしい。

21

Convenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio suggestum tuo, vel a senatu petitum.

PL 16, 963B

私はキリストの司教として、あなたの信仰に訴える。もし、あなたの評議〔皇帝の宮廷の会議〕でそのようなことが進言された、あるいは元老院から求められたという、信じがたく突然の知らせが人々の耳に届いたのでなければ〔nisi の係りは定かでない〕、我々司教は皆あなたに訴え出たであろう。

22

Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale aliquid decerneretur.

PL 16, 963C

だが、これを元老院が求めたと言われることなど、あってはならない。少数の異教徒が共通の名を用いているにすぎない。というのも、およそ二年前にも、彼らがこれを求めようとしたとき、神の判断によって選ばれたローマ教会の司教、聖なるダマススが、キリスト教徒の元老院議員たちが提出した請願書を私に送ってきたのである。それも数えきれないほど多くの者のものであった。そこで彼らは、自分たちはそのようなことを委任していないこと、異教徒のこの種の請願に同調しないこと、同意を与えないことを要請し、またそのようなことが決議されるなら、公にも私的にも、自分たちは元老院議場に集まらないと訴えていた。

23

Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus?

PL 16, 964A

諸君の時代、すなわちキリスト教の時代にふさわしいことだろうか、キリスト教徒の元老院議員から地位が剥奪されるのが。何のために〔quo は「何のために」と取った〕、異教徒に冒瀆的な意志の成就が与えられるのか。

24

Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis. 11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur?

PL 16, 964A

この請願書を、私は諸君の寛容の兄に送った。それによって、元老院が使節たちに迷信の費用についていかなることも委任しなかったことが明らかになった。11. だが、おそらくこう言われるであろう。「なぜ、これが求められたとき、彼らは以前、元老院に出席しなかったのか」と。

25

Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis.

PL 16, 964A

出席しなかった者たちは、何を望むかを十分に語っている。皇帝の前で語った者たちも、十分に語った。それなのに、彼らがローマで私人たちから抵抗する自由を奪うとしても、我々は驚くだろうか。あなたが認めないことを命じない自由、あなたが思うことを守る自由さえ、あなたに持たせたくない者たちなのだから。

26

12. Et ideo memor legationis proxime mandatae mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas.

PL 16, 964A

12. それゆえ、先ごろ私に委ねられた使節の務めを思い、私は再びあなたの信仰に訴え、あなたの精神に訴える。異教徒たちのこの種の請願に従って返答すべきだと判断することのないように、またそのような返答に署名という神聖冒瀆を加えることのないように。

27

Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est religione, nihil sublimius fide. 12*.

PL 16, 964B

せめて、あなたの敬虔の父である君主テオドシウスに報告せよ。あなたは、ほとんどすべての重大な案件についてこの人に諮るのを常としてきた。宗教より大きなものはなく、信仰より崇高なものはない。12*.〔刷りは「12*.」で、ミーニュでは次の段落(Si civilis causa esset …)の頭に置かれる。「13.」は無く、その位置に当たる〕

28

Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur.

PL 16, 964B

もしこれが民事の訴えであれば、相手方に返答が留保されるであろう。だがこれは宗教の訴えである。私は司教として訴える。送られた上申書の写しが私に与えられるように。そうすれば私はより十分に答えられる。そのようにして、すべてについて諮られた、あなたの寛容の父が答えることを良しとするように。

29

Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad Ecclesiam convenire: sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.

PL 16, 964B

いずれにせよ、もし別のことが定められるなら、我々司教はこれを平静な心で耐えることも、見過ごすこともできない。あなたは教会に来てもよい。だが、そこには司教は見つからないか、見つかっても抵抗する者であろう。

30

14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum.

PL 16, 964C

14. あなたは、あなたに語りかける司教に何と答えるのか。「教会はあなたの献げ物を求めない。あなたは異教徒の神殿を献げ物で飾ったからだ。キリストの祭壇はあなたの贈り物を退ける。あなたは偶像のために祭壇を造ったからだ。あなたの声も、あなたの手も、あなたの署名も、あなたの業なのだ。」

31

Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25) . Privilegia tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae?

PL 16, 964C

「主イエスはあなたの服従を拒み、退ける。あなたが偶像に従ったからだ。主はあなたに言った。『汝らは二人の主人に仕えることはできない』(マタイ6:25)。神に献げられたおとめたちはあなたの特権を持たないのに、ウェスタのおとめたちはそれを要求するのか。」

32

Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus. 15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena.

PL 16, 965A

「なぜあなたは神の司教たちを求めるのか。異教徒たちの冒瀆的な請願のほうを、彼らより優先したのに。他人の誤りへの連帯を、我々は引き受けることができない。」15. このような言葉に何と答えるのか。自分は子どもで、誤ったのだと言うのか。どの年齢もキリストにとって完全であり、どの年齢も神にとって満ちている。

33

Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt. 16. Quid respondebis germano tuo?

PL 16, 965A

信仰において幼さは認められない。幼い子らでさえ、迫害者に対して恐れない口でキリストを告白した。16. あなたは、あなたの兄に何と答えるのか。

34

Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam?

PL 16, 965A

彼はあなたにこう言うのではないか。「私は、自分が敗れたとは思わなかった。あなたを皇帝として残したからだ。死ぬことを悲しまなかった。あなたを相続人としていたからだ。帝位から去ることを嘆かなかった。私の命令は、とりわけ神的な宗教についてのものは、すべての世々に残ると信じていたからだ。」

35

Hos ergo titulos piae virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre?

PL 16, 965A

「私は敬虔な徳のこれらの碑銘を立てていた。世から得たこれらの戦利品、悪魔から奪ったこれらの獲物、万人の敵から剥ぎ取ったこれらの武具を、私は捧げていたのだ。そこには永遠の勝利がある。私の敵は、これ以上に何を私から奪えただろうか。」

36

Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est.

PL 16, 965B

「あなたは私の決定を廃した。私に対して武器を挙げたあの者でさえ、まだそれをしていない。いま私は、いっそう重い武器を体に受けている。私の定めが兄弟によって断罪されているのだから。私は私のよりよい部分において、あなたのもとで危うくされている。あれは体の死であり、これは徳の死だからである。」

37

Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam.

PL 16, 965B

「いま私の統治が取り消される。さらに重いことに、あなたの者たちによって、私の者たちによって取り消される。しかも取り消されるのは、私の敵たちでさえ私について称えたことである。あなたが進んで同意したのなら、私の信仰を断罪したことになる。意に反して譲ったのなら、自分の信仰を裏切ったことになる。」

38

Ergo, quod gravius est, et in te periclitor. 16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore dolore conveniet, dicens: De me, fili, pessime judicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur.

PL 16, 965B

「それゆえ、さらに重いことに、私はあなたにおいても危うくされている。」16*.〔刷りは「16*」〕 あなたは父にも何と答えるのか。父はさらに大きな悲しみをもってあなたに訴え、こう言うだろう。「子よ、あなたは私について最悪の判断をした。私が異教徒たちに黙認を与えたと考えたのだ。ローマのあの議場に祭壇があると、私に報告した者は誰もいなかった。キリスト教徒と異教徒の共通のあの議会で、異教徒が犠牲を献げる、すなわちキリスト教徒が居合わせるなかで異教徒が侮辱を加え、望まないキリスト教徒が犠牲に立ち会わされるなどという許されざる悪事を、私は決して信じなかった。」

39

Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.

PL 16, 965C

「私が統治していたとき、多くの様々な犯罪が行われたが、発覚したものは私がすべて罰した。そのとき誰かが隠れおおせたとして、それゆえ、私は、誰も私に報告しなかったことを是認したと言うべきだろうか。もし私に統治を保たせたのが、私の信仰ではなく他人の迷信であったというなら、あなたは私について最悪の判断をしたことになる。」

40

17. Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum.

PL 16, 965C

17. それゆえ、皇帝よ、そのようなことを決するなら、まず神に、次に父と兄に不当が加えられることにあなたは気づくのだから、神のもとであなたの救いに益になると理解することを行うよう、私は願う。

Relatio Symmachi urbis praefecti

首都長官シュンマクスの上申書PL 16, 966A
1

Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt.

PL 16, 966A

元老院の名で皇帝たちに、古い宗教が復興され、勝利の女神の祭壇が修復され、古来の慣わしどおり、その前で誓いが求められるよう願う。先の君主たちは、祭壇を撤去した点で見習うべきなのではなく、ほかの祭儀を撤去しなかった点で見習うべきだからである。

2

Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa fame.

PL 16, 966A

ローマはこれを彼らに求めており、国庫に損害なしに確かに認めうる。一方、ウェスタのおとめたちと犠牲を司る者たちが、自分たちに遺贈された財産を受け取ることを禁じられているのは、不法とみなすべきである。この件を神々は、飢饉を送って罰したと言われる。

3

Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.

PL 16, 966B

実に、彼が求めているのは公費であると言うべきではないと述べる。そして、自分の請願を叶えるよう皇帝たちを励ます言葉で、弁を結ぶ。

4

1. « Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum: cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti.

PL 16, 966B

1. いとも高貴な、そして常に諸君のものである元老院は、悪徳が法に服させられたことを知り、敬虔な君主たちによって近い時代の評判が清められるのを見るや、よい世の権威に従って、長く抑えていた痛みを吐き出し、再び私を自らの訴えの使節に命じた。この使節に対して、神なる君主への謁見が悪人たちによって拒まれたのは、正義が欠けることがなかったからである。主なる名高い皇帝たち、ウァレンティニアヌス、テオドシウス、アルカディウスよ、勝利者にして凱旋者、常にアウグストゥスたちよ。

5

2. « Gemino igitur functus officio, et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent.

PL 16, 966B

2. こうして二重の務めを果たす私は、諸君の長官として公の務めを遂行し、市民たちの使節として委任を伝える。ここには意志の不一致は少しもない。というのも、人々はもはや、意見を違えれば宮廷人たちへの熱意で秀でることになるとは信じなくなったからである。

6

Amari, coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt. 3. « Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias.

PL 16, 966C

愛され、敬われ、慕われることは、支配よりも大きい。私的な争いが国家に害をなしたことに、誰が耐えられようか。自らの権勢を君主の名声に優先させた者たちを、元老院が追及するのは当然である。3. 我々の労苦は、諸君の寛容のために不寝番に就いている。

7

Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit.

PL 16, 966C

我々が父祖の制度、祖国の法と運命を守ることは、時代の栄光にでなくて、いったい誰により多く益するだろうか。その栄光は、諸君が父祖の慣習に反してはいかなることも許されないと理解するときに、いっそう大きくなる。それゆえ我々は、長く国家に益をもたらしてきた諸宗教の状態を、再び求める。

8

Certe numerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.

PL 16, 966C

両方の宗派、両方の意見の君主たちを数えてみよ。直近の者は父祖の儀礼を敬い、より新しい者もそれを取り除かなかった。古い人々の宗教が先例とならないなら、直近の人々の黙過が先例となるように。

9

4. « Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit.

PL 16, 967A

4. 蛮族と親しいあまり、勝利の女神の祭壇を求めない者が誰かいるだろうか。我々は今後に備えて慎重であり、そのような事柄の兆しを避けている。それでも、神威に対して拒まれた敬意を、せめて名に対して返すようにせよ。諸君の永遠性は勝利の女神に多くを負い、さらに多くを負うであろう。

10

Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam.

PL 16, 967A

この力を忌避するのは、何の益も得なかった者たちにさせよ。諸君は、凱旋に味方するこの庇護を見捨ててはならない。この力は、すべての人にとって願うべきものである。それを望ましいと公言する者は、誰も、崇めるべきことを否定してはならない。

11

5. « Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit.

PL 16, 967A

5. もしこの前兆を避けることが正当でないというなら、せめて元老院議場の飾りには手をつけないでおくべきであった。諸君にお願いするが、少年のときに受け継いだものを老いて子孫に残せるよう、取り計らってほしい。慣習への愛は大きい。神なるコンスタンティウスの行いが長く続かなかったのは当然である。

12

Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum. 6. « Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur?

PL 16, 967B

諸君は、のちに撤廃されたと知った先例はすべて避けねばならない。我々は、諸君の名声と名が永続することを案じている。後の世が何も正すべきものを見いださないように。6. どこで諸君の法と言葉に誓おうか。どのような宗教によって、偽りを抱く精神は、証言で偽らないよう恐れさせられるのか。

13

Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri.

PL 16, 967B

確かにすべては神で満ちており、背信の者にとって安全な場所はどこにもない。だが、罪を犯す恐れを起こさせるには、宗教の臨在に迫られることが最も大きく働く。

14

Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus noster ordo decernit.

PL 16, 967B

あの祭壇がすべての人の和合を保ち、あの祭壇が一人ひとりの誠実に訴える。我々の決議に権威を与えるものとして、我々の身分が、すべてを誓いを立てたかのように決議することにまさるものはない。

15

Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt. 7. « Sed divus Constantius idem fecisse dicitur.

PL 16, 967B

聖性を失った議席は偽誓に開かれることになる。そしてこれを、公の誓約によって守られている私の名高い君主たちは、是認できるものと判断するであろうか〔反語に取った〕。7. だが、神なるコンスタンティウスも同じことをしたと言われる。

16

Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio.

PL 16, 968A

むしろその君主のほかの行いを我々は見習おう。彼は、自分より前に誰かほかの者が道を踏み外していたなら、そのようなことには手を出さなかっただろう。実際、先の者の過ちは後に続く者を正し、先行する例への非難から、改善が生まれるのである。

17

Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum? 8. « Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat.

PL 16, 968A

諸君の寛容の親であるあの人が、まだ新しい事柄については、反感を避けなかったのも、許されたことであった。だが、非難されたと我々が記憶していることを真似るなら、我々にも同じ弁明が当てはまりうるだろうか。8. 諸君の永遠性は、同じ君主の別の行いを受け取り、それをより相応しく実践に移すように。

18

Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores.

PL 16, 968A

彼は、聖なるおとめたちの特権から何も削らなかった。祭司職を貴族たちで満たし、ローマの儀礼への出費を拒まなかった。永遠の都のあらゆる道を、喜ぶ元老院に従って進み、穏やかな顔で神域を見、破風に刻まれた神々の名を読み、神殿の起源を尋ね、その建立者たちに感嘆した。

19

Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus et cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur.

PL 16, 968B

彼自身は別の宗教に従っていたが、これらを支配によって保った。各人にはそれぞれの習いがあり、それぞれの祭儀があるからである。神的な精神は、諸都市に様々な守護者と祭祀を割り当てた。生まれる者たちに魂が分かたれるように、民々には運命の守護霊が分かたれる。

20

Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum?

PL 16, 968B

さらに有用性が加わる。有用性こそが、何よりも人間に神々を確証する。理のすべては覆い隠されているのだから、神威の認識は、順調な出来事の記憶と証拠からでなくて、どこからより正しく来るだろうか。

21

Jam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.

PL 16, 968B

さらに、長い歳月が諸宗教に権威を与えるのなら、これほど多くの世々にわたって信義は守られるべきであり、我々は、幸いに自分たちの親に従った父祖たちに従うべきである。

22

9. « Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit. Utar cerimoniis avitis; neque enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum.

PL 16, 968B

9. いまローマがそばに立ち、諸君とこのような言葉で語り合っていると考えてみよう。「いとも善き君主たちよ、祖国の父たちよ、私の歳月を敬え。敬虔な祭儀が私をそこまで導いたのだ。私は祖先伝来の儀礼を用いる。悔いることはないからだ。私は私の習いで生きる。私は自由だからだ。」

23

Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis.

PL 16, 969A

「この祭祀が世界を私の法のもとに服させた。この祭儀がハンニバルを城壁から、セノネス人をカピトリウムから撃退した。それなのに、私が長寿になるまで守られてきたのは、非難されるためなのか。新しく立てるべきと考えられていることには、私が対処しよう。だが、老年になってからの矯正は、遅く、しかも屈辱的である。」

24

10. « Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua quisque prudentia verum requirat?

PL 16, 969A

10. それゆえ、我々は祖国の神々、土着の神々に平和を乞う。すべての人が崇めるものは、一つとみなされるのが公正である。我々は同じ星々を見つめ、天は共通であり、同じ世界が我々を包んでいる。各人がどのような思慮で真理を求めるかが、何の違いになるのか。

25

Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum: sed haec otiosorum disputatio est: nunc preces, non certamina offerimus. » 11. « Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est?

PL 16, 969A

一つの道では、これほど大いなる秘奥に至ることはできない。だがこれは暇な者たちの議論である。今、我々が差し出すのは争いではなく祈りである。11. 諸君の聖なる国庫にとって、どれほどの利益があって、ウェスタのおとめたちの特典は取り上げられたのか。

26

Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vitae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus.

PL 16, 969B

いとも気前のよい皇帝たちの下で、いとも倹約な皇帝たちが与えたものが拒まれるのか。あの、貞潔の俸給とも言うべきものには、名誉しかない。彼女たちの頭に頭帯〔底本は vitae(生)。vittae(頭帯)と読む〕が飾りをもたらすように、犠牲の務めに専心できることもまた栄誉のしるしと見なされる〔vacare muneribus は「務めを免れる」とも読める。与格と取った。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は sacrificii を sacerdotii(祭司職)とする〕。

27

Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt; quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.

PL 16, 969B

彼女たちが求めるのは、いわば免除という名ばかりのものである。貧しさのゆえに、損失からは守られているからだ。それゆえ、いくらかの財を取り上げる者たちは、かえって彼女たちの誉れを増している。公共の救いに捧げられたおとめの身は、報酬を欠くときにこそ、その功績によって高まるのだから。

28

12. « Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia?

PL 16, 969B

12. あのような利得が、諸君の国庫の清らかさから遠ざかるように。善き皇帝たちの金庫は、祭司たちの損失によってではなく、敵からの戦利品によって増えるべきである。いかなる利得が、人の反感を償うだろうか。

29

Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.

PL 16, 969C

そして、諸君の気質には貪欲が当てはまらないのだから、古くからの助成を取り上げられた者たちは、それだけいっそう惨めである。というのも、他人のものを控え、欲望に抗う皇帝たちの下では、奪う側の望みが動かしたのでもないものが、ただ失う側への不当として取り去られることになるからである。

30

13. « Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio.

PL 16, 969C

13. 畑地も、死にゆく者たちの意志によっておとめたちと仕える者たちに遺贈されたのに、帝室金庫が取り上げている。正義の祭司たちよ、諸君に願う。諸君の都の祭儀に、私人からの相続が返されるように。

31

Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent?

PL 16, 969C

遺言する者たちが安んじて遺言を口述し、貪欲でない皇帝たちの下では、自分の書いたものが確かに有効であると知るように。人類のこの幸福が諸君を喜ばせるように。この件の先例が、死にゆく者たちを不安にさせ始めている。では、ローマの宗教はローマの法の下に属さないのか。

32

Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis?

PL 16, 970A

いかなる法も、いかなる偶然も、無主の財産としなかった財産を取り上げることは、何と呼ばれるのか。解放奴隷は遺贈を受け取り、奴隷にさえ遺言による正当な利得は拒まれない。ところが、高貴なおとめたちと、命運を左右する祭儀に仕える者たちだけが、相続によって得られた地所から締め出されるのか。

33

Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere?

PL 16, 970A

公共の救いに貞潔な体を捧げ、帝国の永続を天の守りで支え、諸君の武具に、諸君の鷲旗に、好意ある力を添え、すべての人のために効き目のある誓願を引き受けながら、すべての人と同じ権利を持たないとは、何の益があろうか。

34

Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit. 14. « Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda.

PL 16, 970A

では、人々に捧げられる隷属のほうが優れているというのか。我々は国家を傷つけている。国家にとって、恩知らずであることは決して得にならないのに。14. 私ひとりが宗教の大義を守っていると思ってはならない。こうした悪行から、ローマ人の民のあらゆる災いが生じたのである。

35

Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt.

PL 16, 970B

先祖の法は、ウェスタのおとめたちと神々に仕える者たちを、慎ましい生活の糧と正当な特典をもって尊んでいた。この務めの全きさまは、堕落した両替商どもに至るまで保たれた。彼らは聖なる貞潔の糧を、卑しい荷担ぎ人の賃金に変えてしまったのである。

36

Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris.

PL 16, 970B

この行いに続いて公の飢饉が起こり、病んだ収穫がすべての属州の望みを欺いた。これらは大地の欠陥ではない。我々は星々に何の責めも負わせない。

37

Nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.

PL 16, 970B

赤さび病が作物を害したのでもなく、野生のカラスムギが穀物を枯らしたのでもない。冒瀆によってその年は干からびたのである。宗教に拒まれたものは、すべての者にとって失われるほかなかったのだから。

38

15. « Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit.

PL 16, 970B

15. 確かに、この災いに何か先例があるなら、これほどの飢饉は年々の力のせいにしよう。重い大気がこの不毛を引き締めた。野生の灌木で命がつながれ、農民の貧窮はまたもドドナの木々へ駆け戻った。

39

Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris communis esset annona?

PL 16, 970C

公の栄誉が宗教に仕える者たちを養っていた間に、属州はこのようなことを被っただろうか。人々の用のために樫の木が揺すられ、草の根が引き抜かれたことが、あるいは地方が代わるがわる乏しくなるときに互いの豊穣が見放したことが、民とおとめたちに共通の配給があった間に、いつあっただろうか。

40

Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit? 16. « Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis.

PL 16, 971A

神官たちの糧が大地の収穫を守り立てていたのである〔commendabat の主語は victus antistitum と取った〕。それは気前のよさというより、むしろ救いの手立てであった。常にすべての人の豊かさのために与えられていたものを、今はすべての人の欠乏が取り立てたことに、疑いがあろうか。16. ある者は、他宗教の費用のために公の支出が拒まれたと言うだろう。

41

Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum.

PL 16, 971A

そのような考えは善き皇帝たちから遠くあれ。共同の財から或る者たちに与えられたものが、帝室金庫の権利に属すると見なされるなど。国家は個々の者から成るのだから、そこから出るものは再び個々の者のものとなる。

42

Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos justitia, quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis?

PL 16, 971A

諸君はすべてを統べるが、各人にそのものを守っている。諸君のもとでは、正義は放縦よりも力を持つ。諸君の寛大さに、ぜひ諮ってみよ。他の者たちに移したものを、公のものと見なされたいと望むだろうか、と。

43

Semel honori urbis delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum.

PL 16, 971A

都の栄誉に一度与えられた助成は、与えた者のものであることをやめる。そして初めは恩典であったものが、慣行と歳月によって負うべきものとなる。

44

Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.

PL 16, 971B

それゆえ、取り上げる者たちの受ける反感を諸君が引き受けないかぎり、諸君は〔費用を〕与える者たちの責めを共に負うことになる、と主張する者がいるなら、その者は諸君の神的な心に空しい恐れを吹き込もうとしているのである〔conscientiam praebentium は「与える者たちの責めを共に負うこと」と取った〕。

45

17. « Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur.

PL 16, 971B

17. あらゆる宗派の秘められた守りが、諸君の寛容に好意を寄せるように。とりわけ、かつて諸君の祖先を助けたそれらが、諸君を守り、我々に崇められるように。

46

Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.

PL 16, 971B

我々が求めるのは、諸君の高位の父である神君に帝国を守り、幸運な君主に正統な後継者たちを与えた、宗教の状態である。年長のあの神君は、星の城塞から祭司たちの涙を見つめ、自らが喜んで守った習わしが破られたことで、自分が咎められていると思っている。

47

18. « Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret.

PL 16, 971B

18. 諸君の神君である兄にも、他人の助言の訂正を施せ。元老院に不快であったことを彼は知らなかったのだから、その行いを覆い隠せ。そもそも、使節が阻まれたのは、公の決議が彼のもとに届かないようにするためだったと知られている。

48

Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse. »

PL 16, 971C

過去の時代の評価のために、諸君は、君主のものでなかったと認められたことを廃するのをためらってはならない。

Epistola XVIII

第18書簡PL 16, 971C
1

Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur.

PL 16, 971C

アンブロシウスはシュンマクスの上申書に答える。ウァレンティニアヌスの好意を得たのち、その上申書の三つの主要な論点に取り組む。

2

Nam prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.

PL 16, 971C

すなわち、ローマが昔の祭儀を求めるという擬人法には、同じローマが反対のことを要求するという別の擬人法を対置し、ウェスタのおとめたちや小祭司たちに、聖なるおとめたちとキリストの司教たちを比べ、最後に、それらの祭礼が廃されたので飢饉が報復したとしばしば言われたことが空しいと、論破しがたい論拠で示す。

3

AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto.

PL 16, 972A

司教アンブロシウスより、いとも幸いなる君主、いとも寛容な皇帝、アウグストゥス・ウァレンティニアヌスへ。

4

1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari.

PL 16, 972A

1. 首都長官たるいとも高名な人シュンマクスが、あなたの寛容に上申して、ローマ市の元老院議場から撤去された祭壇をその場所に戻すよう求め、あなた、皇帝よ、年はなお幼く、若い歳月に咲き始めたばかりで、新兵の見習いの身でありながら、信仰の徳においてはすでに老練の兵であって、異教徒の願いを是としなかったとき、私は知ったその時のうちに請願書を提出した。そこに、上奏に必要と思われる事柄は含めたけれども、それでも上申書の写しを私に与えるよう求めた。

5

2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes.

PL 16, 972B

2. こうして、あなたの信仰を疑うのではなく、用心を先んじて図り、敬虔な吟味を確信して、この文書をもって上申書の主張に答える。ただ一つ求めるのは、言葉の優雅さではなく事柄の力を期待すべきだと、あなたが考えることである。

6

Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11) , est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, visuque perstringit.

PL 16, 972B

実に、神の聖書が教えるとおり(コヘレトの言葉6:11〔ミーニュの引照のまま〕)、学識ある賢者たちの舌は金である。それは飾り立てた言葉を備え、輝く弁舌の、いわば高価な色のきらめきを返しながら、美しい見かけで人の心の目を捕らえ、視覚を眩ませる。

7

Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.

PL 16, 972B

しかし、この金も、もう少し注意深く手に取ってみれば、外側には値打ちがあるが、中身は金属である。さあ、異教徒の宗派をひっくり返して振るってみよ。高価で大きなことを響かせるが、守っているのは真実の枯れ果てたものだ。神を口にして、像を拝んでいる。

8

3. Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit: quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum negatis, fames secuta publica sit.

PL 16, 972C

3. こうして、首都長官たるいとも高名な人は、その上申書で、有力と考えた三つの点を提示した。すなわち、ローマは、彼の言うところでは、昔の祭祀を求めているということ、その祭司たちとウェスタのおとめたちに収入が与えられるべきこと、そして祭司たちの収入が拒まれたので公の飢饉が続いたということである。

9

4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum requirens. Haec sacra, inquit, Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur.

PL 16, 972C

4. 第一の主張では、ローマは嘆きの言葉に涙を流して、彼の言うところでは、昔の祭礼の祭祀を求めている。彼は言う。「この祭儀がハンニバルを城壁から、セノネス人をカピトリウムから退けた」。こうして、祭儀の力を宣べ立てながら、その弱さを露呈している。

10

Ergo Annibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant?

PL 16, 973A

ならば、ハンニバルは長いことローマ人の祭儀を侮り、神々が自分に敵して戦うなか、勝ち進んで都の城壁にまで至ったのか。自分たちのために神々の武器が戦っていたはずの者たちが、なぜ包囲されるのを許したのか。

11

5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An in ansere loquebatur?

PL 16, 973A

5. セノネス人について何を言おうか。カピトリウムの奥まった所に踏み入った彼らを、ガチョウが怯えた騒ぎで暴かなければ、ローマの残党は耐えられなかったであろう。見よ、ローマの神殿はどのような守護者を持っていることか。そのときユピテルはどこにいたのか。ガチョウの中で語っていたのか。

12

6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt.

PL 16, 973A

6. だが、祭儀の儀礼がローマ人のために戦ったことを、私が否定する理由があろうか。しかしハンニバルも同じ神々を祭っていた。ならば彼らはどちらかを選べ。ローマ人において祭儀が勝ったなら、カルタゴ人においては破られたことになる。カルタゴ人において勝利したのなら、ローマ人にも決して益がなかったことになる。

13

7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt.

PL 16, 973B

7. だから、ローマ人民のあの悪意ある苦情は退くがよい。ローマがそれを命じたのではない。彼女は別の声で彼らに訴える。「なぜ諸君は、罪なき群れの血で、むなしく日ごとに私を血に染めるのか。勝利の戦勝記念碑は、家畜の内臓にではなく、戦士たちの力にある。」

14

Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit?

PL 16, 973B

「私は別の訓練によって世界を従えた。カミッルスは戦士として戦い、カピトリウムから奪われた軍旗を、タルペイアの岩に勝ち誇っていた者たちを討って取り戻した。武勇は、宗教が退けなかった者たちを打ち倒した。アッティリウスについて何を言おうか。彼は死という務めまで兵役として捧げた。」

15

Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, et terminos regum cum exordiis copulatos?

PL 16, 973B

「アフリカヌスが勝利を見いだしたのは、カピトリウムの祭壇の間ではなく、ハンニバルの軍列のあいだであった。なぜ私に昔の先例を持ち出すのか。私はネロたちの儀礼を憎む。二か月で終わる皇帝たちや、治世の終わりが始まりと結びついた王たちを、何と言おうか。」

16

Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt?

PL 16, 973C

「あるいは、蛮族が自らの境界を越えたことが、たまたま新しいというのか。その惨めで前例のない例によって――一方では皇帝自身が捕らわれ、他方の下では世界が捕らわれた――、勝利を約束していた自分たちの祭礼が欺いたことを露わにした者たちも、キリスト教徒だったというのか〔quorum … prodiderunt の係りは取りにくい。suas ceremonias を fefellisse の主語と取った〕。」

17

Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se non potest.

PL 16, 973C

「あのときにも、勝利の女神の祭壇はなかったのか。過ちが悔やまれる。太古の白髪は、恥ずべき血の赤面を帯びた。私は、全世界とともに老いてから改心することを恥じない。確かに、学び直すのに遅すぎる年齢はない。自らを正せない老年こそ恥じよ。」

18

Non annorum canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX) . Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi.

PL 16, 974A

「白髪が称えられるのは、年数のゆえではなく、品行のゆえである(知恵の書4:9)。よりよいものへ移ることに、恥はない。私が蛮族と共有していたのはこの一つ、以前は神を知らなかったことだけである。諸君の犠牲とは、獣の血を振りかけられる儀礼である。」

19

Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam?

PL 16, 974A

「なぜ死んだ家畜の中に神の声を探すのか。来て、地上で天の軍務を学べ。ここで我々は生き、かしこで戦う。天の奥義は、これを創った神自身が私に教えるように。自分自身を知らなかった人間にではなく。神について、神にもまして誰を信じようか。」

20

Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis? 8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus.

PL 16, 974A

「どうして諸君を信じられようか。諸君は、自分たちが崇めるものを知らないと認めているのに。」8. 彼は言う。「一つの道では、これほど大いなる秘奥に至ることはできない」。諸君の知らないことを、我々は神の声によって知った。

21

Et quod vos suspicionibus quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus.

PL 16, 974A

そして、諸君が憶測によって探し求めていることを、我々は神の知恵そのものと真理から確かに知っている。ゆえに、諸君のものは我々のものと合わない。諸君は自分たちの神々のために皇帝たちに平和を懇願するが、我々は皇帝たち自身のために、キリストに平和を願う。

22

Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.

PL 16, 974B

諸君は自分の手の作品を礼拝するが、我々は、作られうるものすべてを神と見なすことを不当と考える。神は石の中で崇められることを望まない。実に、諸君自身の哲学者たちさえ、これを笑った。

23

9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis.

PL 16, 974B

9. もし諸君がキリストを神でないとするのが、その死を信じないからだとするなら(実は諸君は、あの死が肉の死であって神性の死ではなく、それによって、信じる者の誰もがもはや死なないことになったのを知らない)、諸君にとってこれ以上に無分別なことがあろうか。諸君は侮辱しつつ崇め、敬意を示しつつ貶めている。諸君は自分たちの神を木だと考えているのだから。

24

O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse non creditis. O honorifica pervicacia! 10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris.

PL 16, 974B

ああ、侮辱的な崇敬よ。キリストが死にえたことを信じないとは。ああ、栄誉ある頑迷よ。10. だが彼は言う。「昔の祭壇は像に返されねばならず、飾りは社に返されねばならない」。

25

Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere?

PL 16, 974C

これらは、迷信の仲間から返還を求められるがよい。キリスト教徒の皇帝は、ただキリストの祭壇だけを敬うことを学んだ。なぜ、敬虔な手と信仰ある口に、冒瀆者たちのための奉仕を強いるのか。

26

Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1) . Numquid imperator gentilis aram Christo levavit?

PL 16, 974C

我々の皇帝の声は、キリストをこだまさせよ。彼が心に感じているただ一人の者だけを語れ。王の心は神の手の中にあるのだから(箴言21:1)。異教の皇帝が、キリストのために祭壇を上げたことがあるか。

27

Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt. 11. Dudum coepimus, et jam sequuntur exclusos.

PL 16, 974C

彼らは、かつてあったものを返せと求めることで、自らの例によって、キリスト教徒の皇帝が、従う宗教にどれほどの敬意を払うべきかを教えている。異教徒は、すべてを自分たちの迷信に捧げたのだから。11. 我々はとうに始めていたが、いま彼らは締め出された者たちの後に従っている〔sequuntur exclusos の意味は取りにくい。ここでは、先に締め出された者たちと同じ道を彼らがたどり始めた、と解した〕。

28

Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent.

PL 16, 975A

我々は血を誇りとするが、彼らは損失に心を動かされる。我々はこれを勝利と見なすが、彼らは不当と考える。キリスト教徒が鞭打たれ、財産を没収され、殺されるよう命じられたとき、彼らが我々に与えたものにまさるものは、いまだかつてなかった。

29

Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt. 11. Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam.

PL 16, 975A

宗教は、背信が刑罰と思ったものを報酬とした。見よ、この度量の大きな者たちを。我々は不当な扱いを通し、貧窮を通し、刑罰を通して成長した。彼らは、自分たちの祭礼が収入なしには存続できないと信じている。11.〔番号11が重複して刷られている〕彼は言う。「ウェスタのおとめたちには、その免除特権を持たせよ」。

30

Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae.

PL 16, 975A

無償のおとめの身がありうるということを信じることを知らない者たちは、そう言うがよい。徳に自信のない者たちは、利益で誘うがよい。それにしても、約束された報酬は、いったい何人のおとめを彼女たちにもたらしたか。ウェスタの少女は、ようやく七人が取られるにすぎない。

31

En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.

PL 16, 975B

見よ、これが全員である。頭帯を巻いた頭の飾り帯、紫の衣の染料、従者の群れに取り巻かれた輿の行列、最大の特権、莫大な利得、そして貞潔の定められた期限が、集めた人数なのである。

32

12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis.

PL 16, 975B

12. 精神と体の目を上げさせ、恥じらいの民、無傷さの民衆、おとめの身の集いを見させよ。

33

Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur officia.

PL 16, 975B

頭には頭帯の飾りではなく、使うには地味だが貞潔には気高いヴェールがある。念入りな色香ではなく、捨て去られた飾りである。紫の衣のしるしも、贅沢な享楽もなく、あるのは断食の習いである。特権も利益もない。要するにすべてがそうしたもので、勤めが行われているあいだは、熱意からむしろ遠ざけられると思うほどである。

34

Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio.

PL 16, 975B

しかし勤めが行われているあいだに、熱意が呼び起こされる。貞潔は、自らの損失によって積み上がる。値で買われ、徳への熱意によって保たれるのでないものは、おとめの身ではない。競売で金銭の利得のために期限つきで競りにかけられるような無傷さは、無傷さではない。

35

Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium?

PL 16, 975C

貞潔の第一の勝利は、財産への欲望に打ち勝つことである。利得への熱意は、恥じらいを試すものだからである。だが、おとめたちに寛大な給付の助成が与えられるとしよう。そのとき、キリスト教徒〔のおとめたち〕にはどれほどの贈り物が行き渡るだろうか。どの国庫がこれほどの資力を賄うだろうか。

36

Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.

PL 16, 975C

あるいは、ウェスタのおとめたちだけに与えられるべきだと考えるのなら、恥ずかしくないのか。異教の皇帝の下ではすべてを自分たちのものとした者たちが、キリスト教徒の君主の下では、我々と運命を共にすべきではないと考えるのは。

37

13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit?

PL 16, 975C

13. 彼らはまた、自分たちの祭司や仕える者たちに公の扶養が与えられないと嘆く。これによって、何と大きな言葉の騒ぎが起こったことか。

38

At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus.

PL 16, 976A

ところが逆に、我々には私人からの相続による収益さえ、最近の法で拒まれているのに、誰も嘆かない。我々は損失を悲しまないので、これを不当とは考えないからである。

39

Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est.

PL 16, 976A

もし司教が特権を求めて都市参事会の負担を避けようとするなら、父祖伝来のあらゆる財産の所有を手放さねばならない。

40

Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed gratiam comparavit.

PL 16, 976A

異教徒が、もしこの苦情を持っていたなら、どれほど重く訴えたことか。司教は自分の務めのための暇〔都市参事会の負担から解かれて務めに専念する自由を言うと取った〕を全財産の損失で買い、私人としてのあらゆる便宜を失うことで公への奉仕の勤めを購い、共同の救いのための見張りを掲げながら、家の窮乏という報酬で自らを慰める、と。奉仕を売ったのではなく、恩寵を手に入れたのだから。

41

14. Conferet causas. Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem.

PL 16, 976B

14. 両者の事情を比べよ〔底本は Conferet(彼は比べるだろう)。続く文が諸君に語りかけるので、Conferte(比べよ)と読んだ〕。諸君は都市参事会員を免除したいと望むが、教会のためには司教を免除することが許されない。

42

Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio.

PL 16, 976B

神殿に仕える者たちには遺言が書かれる。誰も俗の者として除かれず、最下層の者も、恥を知らぬ浪費家も除かれない。ところが、あらゆる者のなかで、聖職者にだけ共通の権利が閉ざされる。しかも、すべての者のために共通の誓願を引き受けるのは彼だけであり、共通の務めを託されるのも彼だけである。品位あるやもめたちからの遺贈も、いかなる贈与もない。

43

Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet.

PL 16, 976B

品行に咎が見つからないところでも、務めのゆえに罰が定められる。キリスト教徒のやもめが祠の祭司たちに遺したものは有効だが、神に仕える者たちに遺したものは有効でない。

44

Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia. 15. Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata.

PL 16, 976B

私がこのことを書いたのは嘆くためではなく、私が何を嘆いていないかを知らせるためである。我々が恩寵において劣るより、金銭において劣るほうを、むしろ望むのだから。15. だが彼らは、教会に贈られ、あるいは遺されたものは、侵されていないと言い立てる。

45

Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum justitia praetenditur, aequitas postulatur?

PL 16, 976C

キリスト教徒に対してなされたように、誰が神殿から贈り物を奪い取ったのか、彼ら自身も言うがよい。もしそれが異教徒に対してなされたとしても、不当は加えられたというより、むしろ返されたことになったであろう。今になってようやく、正義が持ち出され、公平が求められるのか。

46

Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus inviderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt.

PL 16, 976C

その考えは、そのとき、どこにあったのか。すべてのキリスト教徒の財産が略奪され、命の息そのものさえ惜しみ、どこでも死者の誰にも拒まれたことのない最後の埋葬の務めまでも妨げたときに。異教徒が投げ落とした者たちを、海が返した。

47

Fidei ista victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?

PL 16, 976C

これは信仰の勝利である。彼ら自身が今や先祖の行いをあげつらい、その所業を断罪している。だが、いったいどんな理屈で、行いを断罪している当の者たちの贈り物を求めるのか。

48

16. Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet.

PL 16, 976C

16. だが、誰も神殿への奉納物や腸卜官への遺贈を拒んでいない。取り上げられたのは地所だけである。彼らは、宗教の権利で守られるものを、宗教にかなった仕方で用いていなかったからである。我々の例を用いる者たちは、なぜ〔その〕務めを果たさなかったのか。教会は信仰以外に何も所有しない。

49

Hos redditus praebet, hos fructus. Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint. Praedia igitur intercepta, non jura sunt.

PL 16, 977A

教会はこの収入を与え、この実りを与える。教会の所有は貧しい者たちの費用である。彼らは数えるがよい。神殿がどんな捕虜を買い戻したか、どんな食糧を貧者に与えたか、どんな追放者に生きる支えを供したかを。ゆえに奪われたのは地所であり、権利ではない。

50

17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant.

PL 16, 977A

17. 見よ、彼らの言うところでは、この悲しい罪過を償うために、公の飢饉がその行いに報復したというのだ〔quae triste piaret nefas の係りは定かでない。飢饉が罪過を償うものとして来たと取った〕。祭司たちの利益に役立っていたものが、万人の用に役立ち始めたからだという。それゆえ、彼らの言うには、〔祭司たちの手当が〕取り去られたので、衰えゆく者たちの口は、樹皮を剥がれた灌木の哀れな汁をなめていたというのだ。

51

Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis miseram solabantur.

PL 16, 977B

またそれゆえ、穀物をカオニアのドングリと取り替え〔カオニアはエピルスの地。穀物以前の太古の食物を言う詩の言い回し〕、再び家畜の餌へ、不幸な食物の糧へと呼び戻されて、カシの木を揺すって、森の中で惨めな飢えをしのいでいた、という。

52

Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit?

PL 16, 977B

実に新しい、前例のない大地の異変だというのか。異教の迷信が全世界で燃え盛っていたときに、一度も起こらなかったのに。本当に、かつていつ、空の穂が欲深い農夫の願いを欺き、畝に求めた穀物の草が農民の望みを裏切ったことがあったか。

53

18. Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri nemorum honore donaret?

PL 16, 977B

18. では、ギリシア人が自分たちのカシの木に神託を認めたのは、野生の食物という救いを天の宗教の賜物だと考えたからでなくて何であろう。彼らは、そのようなものを自分たちの神々の贈り物だと信じているのだから。ドドナの木々を拝んだのは、異教の民でなくて誰か。彼らは、畑の〔穀物の代わりの〕惨めな飼い葉を、森を崇めることで報いたのである〔cum 以下の主語は定かでない。異教の民と取った〕。

54

Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere. Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa?

PL 16, 977C

神々が憤って、宥められたときに賜物として与えていたものを刑罰として与えた、というのは、ありそうにない。それに、少数の祭司たちに糧が拒まれたことを悲しんで、神々自身がすべての人に拒むとは、どんな公平であろうか。報復が咎より苛酷だというのに。

55

Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.

PL 16, 977C

したがって、〔彼らの挙げる理由は〕期待を裏切る世界にこれほどの病をもたらし、青々と茂る作物のうちで、その年の実った望みが突如として死ぬようにした原因として、ふさわしくない〔文が崩れているらしい。idonea … causa を一つにまとめ、fallentis は世界が期待を裏切ること(不作)と解した〕。

56

19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?

PL 16, 978A

19. しかも、確かに、神殿の権利が全世界で取り上げられたのは、何年も前のことである。異教徒の神々が自分たちへの不当を報復しようと思い立ったのは、つい最近になってようやくなのか。それゆえナイルは常の流れで増水しなかったのか、ローマ市の祭司たちの損失に報いるために――自分たちの祭司たちのためには報いなかったのに。

57

20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere?

PL 16, 978A

20. だが仮に、彼らが昨年に自分たちの神々への不当が報復されたと考えるとしよう。ならば、なぜ今年は顧みられなかったのか。

58

Jam enim nec herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratus, explevit voti satietate jejunium: usurarios nobis reddidit terra proventus.

PL 16, 978A

今や、農民は草の根を引き抜いて養われることもなく、野生の木の実に慰めを探すこともなく、茨のなかから食物をもぎ取ることもない。むしろ、幸いな労苦に喜び、自分自身の収穫に驚嘆しながら〔底本は miratus。miratur と読む。ミーニュの脚注は、この句がウェルギリウス『農耕詩』第1巻の「ガルガラ自身も自らの収穫に驚嘆する」(et ipsa suas mirantur Gargara messes)のもじりであるとする〕、願いの満ち足りによって断食を終えた。大地は我々に、利子をつけた収穫を返した。

59

21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus?

PL 16, 978B

21. では、人の世の営みにそれほど不慣れで、年々の移り変わりに驚く者が誰かいるだろうか。それにしても、昨年さえ多くの属州が収穫に溢れたことを我々は知っている。常より豊かだったガリアについて何を言おうか。

60

Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt.

PL 16, 978B

パンノニアは、自分たちが蒔いてもいなかった穀物を売った。第二レティアは自らの豊穣が招く妬みを知った。いつもは乏しさのゆえにかえって安全であったのに、豊穣によって自らに敵を呼び起こしたのだ。リグリアとウェネティアを、秋の穀物が養った。

61

Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.

PL 16, 978B

ゆえに、あの年は冒瀆のために干からびたのではなく、この年は信仰の実りによって花開いた。ブドウ畑が豊かな産出で溢れたことさえ、彼らには否定させておけ。我々は、利息のついた収穫を受け取り、より気前のよいブドウの収穫の恵みを所有している。

62

22. Postremus superest et maximus locus, utrum ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur.

PL 16, 978B

22. 最後に残るのは最大の論点、すなわち、皇帝たちよ、諸君を益してきた助成を、諸君は回復すべきかどうかである。彼は言っているからだ。「彼らがあなたがたを守り、我々に崇められるように」と。

63

Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes.

PL 16, 978C

忠実きわまる君主たちよ、これこそ我々が耐えられないことである。彼らは、諸君の名において自分たちの神々に嘆願していると我々を非難し、諸君の命令もないのに重大な冒瀆を犯して、黙認を同意と解釈しているからである。

64

Sibi habeant praesidia sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur? 23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt?

PL 16, 978C

彼らには自分たちの守りを持たせておけ。それらの守りは、できるなら、自分たちの〔崇拝者〕を守るがよい。自分たちを崇める者たちを助けることもできないのなら、自分たちを崇めない諸君を、どうして守れよう。23. だが彼は言う。「先祖の祭儀は守らねばならない」。すべてがその後によりよく進んだことはどうなのか。

65

Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit?

PL 16, 979A

世界そのものでさえ、最初は、虚空の中で元素の種が集められて柔らかな球体として固まったか、あるいは整えられぬ混沌の恐ろしさにまだ曇っていたが、その後、天と海と地の区別が分けられてから、今それが美しく見える形を受け取ったのではないか。

66

Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat.

PL 16, 979A

湿った闇から抜け出した大地は、新しい太陽に驚いた。昼も初めから輝くのではなく、時が進むにつれて光が増して煌めき、熱が燃え上がる。

67

24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.

PL 16, 979A

24. 預言の託宣において教会の姿が象られる月そのものも、毎月の周期の中で初めてよみがえるときには、闇によって我々から隠されるが、少しずつ角を満たし、あるいは太陽の向かい側で〔角を〕満たし終えて、澄んだ輝きの光で赤く煌めく。

68

25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt.

PL 16, 979B

25. 大地は以前、実りのために耕されることを知らなかった〔主語は刷られていない。前の文の terrae を主語と取り、in fructus terrae の terrae は主語の繰り返しと解した。mollitae も女性複数で大地にかかる〕。のち、気遣う農夫が畑を支配し始め、形なき土をブドウ畑で装わせるようになると、大地は耕作によって柔らげられ、野生の性質を脱ぎ捨てた。

69

26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus. 27. Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus.

PL 16, 979B

26. 一年そのものの最初の時期は、生え出るものの定めによって、同じような仕方で我々を彩ったが〔ミーニュの脚注は、nutu gignentium を gignentium arbitrio seu lege(生え出るものの意向、すなわち法則によって)と同じ意とし、ローマ版は nuda gignentium(生え出るものを欠いた)と読むとする。usu parili の係りは定かでない〕、進むにつれて散りゆく花々で春めき、最後の実りで成長する。27. 我々もまた、生涯の初めには未熟で、感覚においては幼児であるが、年を重ねて、知性の初歩を脱ぎ捨てる。

70

Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis?

PL 16, 979B

ゆえに、彼らに言わせよ。すべてのものは自らの始まりのうちにとどまるべきだったと。闇に覆われていた世界は、太陽の輝きに照らされたから気に入らないのだと。心の闇を追い払うことは体のそれより、信仰の光が輝き出ることは太陽のそれより、どれほどありがたいことか。

71

Ergo et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.

PL 16, 979C

ゆえに、世界の始まりも、あらゆるものの始まりと同じように揺らいだのである。尊い白髪の信仰の老いがそれに続くために。これに心を動かされる者たちは、収穫を非難せよ。それは実りが遅いからだ。ブドウの収穫を非難せよ。それは年の終わりにあるからだ。オリーブを非難せよ。それは最後の実りだからだ。

72

28. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit jure praelatum.

PL 16, 980A

28. ゆえに、我々の収穫は心の信仰であり、教会の恩寵は功績のブドウの収穫である。それは世の初めから聖なる者たちのうちに青々としていたが、最後の時代に諸々の民へと広がり、すべての人が、キリストの信仰が未熟な心に忍び込んだのではないこと(敵対者なくしては勝利の冠はないのだから)、むしろ、以前に力を得ていた見解が退けられたあと、真であったものが正当に優先されたことを、悟るためである。

73

30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes.

PL 16, 980A

30. 〔番号29は刷られていない〕昔の祭儀が喜ばしかったのなら、なぜ同じローマが他国の祭儀を受け継いだのか。値で隠された土地や、安っぽい金で輝く牧者の小屋は措こう。

74

Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos, et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele?

PL 16, 980A

彼らが嘆く当のことに答えるなら、どうか。彼らは他国の迷信にならって、攻め取った都市の像、打ち負かされた神々、異国の祭儀を受け入れたではないか。では、キュベレが見立てたアルモ川の流れで自分の車を洗うという先例は、どこから来たのか〔simulato の係りは定かでない。アルモ川を祭儀の川に見立てたと取った〕。

75

Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate.

PL 16, 980B

フリュギアの預言者たち、そして常にローマ人に憎まれた、敵意あるカルタゴの神威は、どこから来たのか。その神威を、アフリカ人はカエレスティスとして、ペルシア人はミトラとして、多くの者はウェヌスとして崇める。名の違いによるのであって、神威の違いによるのではない。

76

Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus?

PL 16, 980B

こうして彼らは、勝利をも女神だと信じた。勝利は贈り物であって、権能ではない。与えられるものであって、支配するものではない。軍団のおかげであって、宗教の力ではない。ゆえに、兵士の群れが自分のものだと主張し、あるいは戦いの帰趨が与える、これが偉大な女神だというのか。

77

31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant.

PL 16, 980B

31. その〔勝利の〕祭壇を、ローマ市の元老院議場に築くよう彼らは求める。すなわち、キリスト教徒がより多く集まる場所にである。あらゆる神殿に祭壇があり、勝利の女神たちの神殿にも祭壇がある。数に喜ぶので、彼らはいたるところで自分たちの犠牲を共に祝う。

78

Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit?

PL 16, 980C

一つの祭壇の犠牲を主張することは、信仰を嘲ることでなくて何であろう。異教徒が犠牲を捧げ、キリスト教徒が居合わせるなどということが、耐えられようか。

79

Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris?

PL 16, 980C

彼は言う。「吸い込ませよ、望まなくとも吸い込ませよ。目に煙を、耳に楽の音を、喉に灰を、鼻に乳香を。背を向ける者たちの顔に、我々の炉から立ち上った灰が降りかかってもよい。」浴場も、柱廊も、像に占められた広場も、彼らには十分ではないのか。

80

Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: si acquiescat, sacrilegium confiteri.

PL 16, 980C

あの共同の会議においてさえ、共通の条件はないというのか。元老院の敬虔な一部は、懇願する声と、誓わせる者たちの誓約によって縛られることになる。拒めば偽りをあらわにしたと見られ〔mendacium prodere の意は定かでない。誓いを拒むことが偽りの露見と見なされると取った〕、従えば冒瀆を告白したと見られる。

81

32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit?

PL 16, 981A

32. 彼は言う。「どこで我々は、あなたがたの法と言葉にかけて誓うのか」。ならば、法に閉じ込められている諸君の精神は、異教徒の祭礼によって賛同を集め、信義を縛るのか。

82

Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret.

PL 16, 981A

今や、居合わせる者たちのみならず、不在の者たちの、さらには、皇帝たちよ、諸君の信仰も揺さぶられている。諸君が命じるなら、諸君が強いることになるからだ。尊き記憶のコンスタンティウスは、まだ聖なる奥義に入信していなかったが、あの祭壇を見れば自分が汚されると考えた。

83

Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet. 33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari.

PL 16, 981A

彼は取り除くことを命じたが、元に戻すことは命じなかった。前者は行為の権威を持つが、後者は命令としての権威を持たない。33. 誰も、不在によって自分を慰めてはならない。目で示す者より、心に自らを挿し入れる者のほうが、いっそう居合わせている。心でつながることは、体で結ばれることにまさるからである。

84

Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.

PL 16, 981B

元老院は、諸君を、会議を召集する長として持つ。元老院は諸君のために集い、諸君に自らの良心を示すのであって、異教の神々にではない。諸君を自らの子らよりも重んじるが、自らの信仰よりは重んじない。これが求めるべき愛であり、帝国にまさる愛である。ただし、帝国を守る信仰が安全であるなら。

85

34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium.

PL 16, 981B

34. だが、ことによると、これほど忠実な君主が見捨てられたことに心を動かされる者もいるかもしれない。あたかも、功績の価値が、現在の移ろいやすいもので量られるかのようにである。

86

Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant status, et mutant vices? 35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa miserunt?

PL 16, 981B

実に、人間の営みが、いわば円環をなして巡るように置かれており、成功がいつも同じではなく、状況が変わり、移り変わるということを知らない賢者がいるだろうか。35. ローマの神殿は、グナエウス・ポンペイウスより幸いな者を送り出したか。

87

At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit. 36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt?

PL 16, 981B

しかし彼は、三度の凱旋で世界を巡り尽くしたのに、戦場で追われ、戦から逃れ、自らの帝国の境界で亡命者となって、カノプスの宦官の手に倒れた。36. ペルシア人のキュロスよりも高貴な者を、神殿は全東方の地の王として与えたか。

88

Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit.

PL 16, 981C

この者もまた、敵対する最強の君主たちを打ち破り、敗れた者たちを生かしておいたのに、女の武器に打ち倒されて滅びた。

89

Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!

PL 16, 981C

そして、征服した者たちにさえ、同席の栄誉を授けた王であったその者は、首を切り落とされ、血で満ちた革袋の中に、「飽きるまで飲め」と命じられて閉じ込められ、女たちの支配のもとで嘲笑の的となった。このように、この生涯の歩みにおいて、同等のものには同等のものが返されるのではなく、遠く異なるものが返ってくるのだ。

90

37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.

PL 16, 981C

37. また、我々は、カルタゴの将軍ハミルカルより犠牲に熱心な者を見いだすだろうか。彼は戦いの間じゅう、戦う戦列の間に立って犠牲を捧げていたが、自分の兵の一部が敗れたと知ると、自分が焚いていた火そのものの中に身を投げた。自分に何の益もなかったと知った火を、自らの体で消すためである。

91

38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.

PL 16, 982A

38. ユリアヌスについて何を言おうか。彼は腸卜官の託宣をうかつに信じて、帰還の備えを自ら断った。ゆえに、共通の不幸のうちに、共通の落ち度はない。実のところ、我々の約束は、誰一人も欺かなかったのだから。

92

39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, ipsa eorum relatio faciat cautiorem.

PL 16, 982A

39. 私は、挑発されなかった者のように、挑発した者たちに答えた。私の関心は、上申書を論駁することにあったのであり、迷信を説明することにはなかったからである。それでも皇帝よ、あなたは、彼らの上申書そのものによって、いっそう慎重になるべきである。

93

Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes.

PL 16, 982B

というのも、彼は前代の君主たちについて論じて、その中の先の者たちは先祖の祭礼を崇め、近年の者たちはそれを廃さなかったと言い、さらに「古い者たちの宗教が先例を作らないなら、近い者たちの黙認が先例を作るがよい」と付け加えたとき、あなたが信仰に対して何を負うか、すなわち異教の儀礼の先例に従うべきでないこと、また敬虔に対して何を負うか、すなわち兄の定めを破るべきでないことを、明白に教えたからである。

94

Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire.

PL 16, 982B

実に、もし彼らが自分たちの側のためだけに、キリスト教徒でありながら異教徒の決定をまったく廃さなかった君主たちの黙認を称えたのなら、あなたはなおさら兄弟愛に譲るべきである。たとえ何かを是としないとしても、兄の定めを損なわないよう黙認すべきであったあなたは、いま、自分の信仰にも兄弟の絆にも合致すると判断するものを保つべきである。

Epistola XIX

第19書簡PL 16, 982C
1

AMBROSIUS a VIGILIO ad episcopatum recens allecto, ut sibi formam institutionis traderet, obsecratus, admonet ne fideles cum infidelibus patiatur inire conjugia: deterreat populum a fraudibus atque fenoribus: ad hospitalitatem vero illum hortetur: sed potissimum ut memorata christianorum cum gentilibus matrimonia efficacius prohibeat, historiam Samsonis universam decurrit atque edisserit.

PL 16, 982C

アンブロシウスは、新たに司教職に選ばれたウィギリウスから、自らの教導のための手本を示してほしいと懇願されて、信者が不信仰の者と結婚することを許さぬよう戒め、民を詐欺と高利から遠ざけ、客のもてなしへと彼を促し、とりわけキリスト教徒と異教徒の先に述べた結婚をいっそう効果的に禁じるために、サムソンの歴史を全体にわたって述べ、解き明かす。

2

AMBROSIUS VIGILIO. 1. Poposcisti a me institutionis tuae insignia, quoniam novus accitus es ad sacerdotium. Et quoniam te ipsum aedificasti, ut oportuit, qui dignus habitus es tanto munere; quomodo et alios aedifices, significandum videtur.

PL 16, 982C

アンブロシウスよりウィギリウスへ。1. あなたは私に、自らの教導のための指針を求めた。新たに司教職に招かれたからである。そして、あなたはこれほどの務めにふさわしいと見なされた者として、しかるべく自分自身を築き上げたのだから、どのように他の人々をも築き上げるかを、示すべきだと思われる。

3

2. Primum omnium cognosce Ecclesiam Domini tibi commissam; ideoque vitandum semper, ne quid obrepat offensionis, et fiat velut commune corpus ejus gentilium admixtione.

PL 16, 983A

2. まず何よりも、あなたに委ねられた主の教会を知れ。それゆえ、いかなるつまずきも忍び込まぬよう、また異教徒が混ざることで教会の体がいわば〔異教徒と〕共通のものとなってしまわぬよう、常に避けねばならない。

4

Unde Scriptura tibi dicit: Ne accipias uxorem de filiabus Chananaeorum, sed vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel, id est, domum sapientiae; et ejus tibi acquire copulam (Gen. XXVIII, 1, 2) .

PL 16, 983A

それゆえ聖書はあなたに言う。「カナン人の娘たちから妻を迎えてはならない。メソポタミアへ、バトエルの家、すなわち知恵の家へ行け。そしてその家の者との結びつきを自分のために得よ」(創世記28:1–2)。

5

Mesopotamia autem regio est in partibus Orientis, quae duobus maximis per ea locorum Euphrate et Tigri fluminibus circumvenitur, quibus origo est in Armeniae locis.

PL 16, 983A

ところでメソポタミアは東方にある地方で、その地域を流れる二つの大河、ユーフラテスとティグリスに囲まれており、これらの川の源はアルメニアの地にある。

6

Influunt autem diverso meatu in mare Rubrum; et ideo Mesopotamiae nomine signatur figura Ecclesiae, quae maximis fluentorum prudentiae irriguis atque justitiae fecundat mentes fidelium, quibus sacri baptismatis, cujus typus praecessit in Rubro mari infundit gratiam, culpamque abluit.

PL 16, 983A

両河は別々の流れで紅海に注ぐ。それゆえメソポタミアの名によって教会の象りが示される。教会は、思慮と正義の最も大いなる流れの灌漑によって信者たちの精神を実り豊かにし、彼らに聖なる洗礼の恩寵——その予型は紅海においてすでに先立っていた——を注ぎ、咎を洗い去る。

7

Doce ergo plebem, ut non ex alienigenis, sed ex domibus christianis conjugii quaeratur copula. 3. Nemo fraudet mercenarium mercede debita; quia et nos mercenarii sumus Dei nostri, et ab eo mercedem laboris nostri exspectamus (Levit. XIX, 13) .

PL 16, 983B

だから民に教えよ、結婚の結びつきは異国の者からではなく、キリスト教徒の家々から求めるように、と。3. 「誰も、日雇い人から当然の賃金を騙し取ってはならない」。我々もまた我々の神の日雇い人であり、神から我々の労苦の報いを待ち望んでいるからである(レビ記19:13)。

8

Et tu quidem, o quicumque es negotiator, mercenario tuo mercedem pecuniariam negas, id est, vilem, caducam: tibi autem negabitur merces promissorum coelestium: Non fraudabis ergo, ut Lex dicit, mercenarium mercede sua (Deut. XXIV, 14) .

PL 16, 983B

ところで汝は、おお、商人である者は誰であれ、自分の日雇い人に金銭の賃金を拒む。すなわち卑しくはかない賃金をである。だが汝には、天の約束の報いが拒まれるであろう。それゆえ、律法の言うとおり、「汝は、日雇い人からその賃金を騙し取ってはならない」(申命記24:14)。

9

4. Non dabis pecuniam tuam ad usuram; quoniam scriptum est quod is qui pecuniam suam non dedit ad usuram, habitabit in tabernaculo Dei (Ps. XIV, 5) ; nam ille supplantatur, qui usurarum captat emolumenta.

PL 16, 983C

4. あなたは自分の金を利息付きで貸してはならない。「自分の金を利息付きで貸さなかった者は、神の幕屋に住まう」と書かれているからである(詩篇14:5)。利息の利得をあさる者は、足をすくわれるからである。

10

Itaque vir christianus si habet, det pecuniam quasi non recepturus: aut certe sortem, quam dedit, recepturus. Habet in ea non mediocrem gratiae usuram. Alioquin decipere istud est, non subvenire.

PL 16, 984A

だから、持っているキリスト教徒は、返してもらわない者のように金を与えよ。さもなくば、少なくとも貸した元金だけは返してもらうつもりで貸せ。それには恩寵の少なからぬ利息がある。そうでなければ、それは助けではなく欺きである。

11

Quid enim durius, quam ut des pecuniam tuam non habenti, et ipse duplum exigas? Qui simplum non habuit unde solveret, quemadmodum duplum solvet?

PL 16, 984A

実際、持たない者に自分の金を貸しながら、自らは二倍を取り立てるほど、むごいことがあろうか。一倍すら返す当てのなかった者が、どうして二倍を返せるだろうか。

12

5. Exemplo nobis sit Tobias, qui numquam requisivit pecuniam, quam dederat, nisi extremo vitae suae tempore (Tob. IV, 21) ; magis ne fraudaret haeredem, quam ut depositam pecuniam cogeret ac recuperaret.

PL 16, 984A

5. トビトを我々の手本とせよ。彼は、貸した金を、自らの生涯の最後の時を除いて、一度も取り立てなかった(トビト記4:21)。それは預けた金を強いて取り戻すためというより、むしろ相続人を損なわないためであった。

13

Populi saepe conciderunt fenore, et ea publici exitii causa exstitit. Unde nobis sacerdotibus id praecipue curae sit, ut ea vitia resecemus, quae in plurimos videntur serpere.

PL 16, 984A

民はしばしば高利によって倒れ、それが公けの破滅の原因となった。それゆえ我々司教にとっては、とりわけ、多くの人々の間に広がりつつあるように見えるそれらの悪徳を断ち切ることが、関心事でなければならない。

14

6. Hospitem doce voluntarium magis quam ex necessitate esse oportere; ne in hospitio deferendo inhospitalem affectum animi sui prodat, et in ipsa hospitis susceptione per injuriam violetur gratia: sed magis excolatur officiorum usu, et aliquo humanitatis ministerio.

PL 16, 984B

6. もてなす者には、必要に迫られてではなく自発的にそうすべきであると教えよ。客を迎えるにあたって、自らの心の不親切な思いを露わにして、客を受け入れるその場で、不当にも好意が損なわれることのないように、むしろ務めの実践と、何らかの人間らしい奉仕によって〔好意が〕育まれるように。

15

Non enim a te munera exiguntur ditia, sed officia voluntaria, plena pacis, et convenientis concordiae; meliora sunt enim olera cum amicitia et gratia, quam si exquisitis dapibus adornetur convivium, si desit affectus gratiae (Prov. XV, 17) .

PL 16, 984B

実際、あなたに求められているのは豊かな贈り物ではなく、平和と調和に満ちた、自発的な務めである。友情と好意を伴う野菜のほうが、好意の情がないまま選りすぐりの御馳走で宴を飾るよりも勝っているからである(箴言15:17)。

16

Legimus peremptos gravi populos excidio propter violata jura hospitii (Judic. XX, 44) . Propter libidinem quoque commissa bella atrocia (Gen. XXXIV, 25) .

PL 16, 984B

我々が読むところでは、客人の権利が侵されたために、諸民が重い滅亡によって滅ぼされた(士師記20:44)。また情欲のゆえにも、残虐な戦いが引き起こされた(創世記34:25)。

17

7. Sed prope nihil gravius quam copulari alienigenae, ubi et libidinis et discordiae incentiva, et sacrilegii flagitia conflantur.

PL 16, 984B

7. しかし、異国の者と結ばれることほど重大なことはほとんどない。そこでは情欲と不和の火種が、また冒瀆の恥ずべき行いが、練り上げられるからである。

18

Nam cum ipsum conjugium velamine sacerdotali, et benedictione sanctificari oporteat; quomodo potest conjugium dici, ubi non est fidei concordia? Cum oratio communis esse debeat, quomodo inter dispares devotione potest esse conjugii communis charitas?

PL 16, 984C

実に、結婚そのものが司教の覆いと祝福によって聖とされるべきであるのに、信仰の一致がないところで、どうしてそれを結婚と呼べようか。祈りが共通でなければならないのに、敬虔において異なる者たちの間に、どうして結婚の共通の愛がありえようか。

19

Saepe plerique capti amore feminarum fidem suam prodiderunt; ut patrum populus in Beelphegor. Unde Phinees, arrepto gladio, interfecit Hebraeum et Madianiten feminam (Num. XXV, 8) , et mitigavit indignationem divinam, ne totus populus exstingueretur.

PL 16, 985A

女たちへの愛に捕らわれて、自らの信仰を裏切った者は多い。ベエルフェゴルにおける父祖の民がそうであった。それゆえピネハスは剣を取って、ヘブライ人とミディアンの女を殺し(民数記25:8)、神の憤りを和らげて、民がすべて滅ぼされることのないようにした。

20

8. Quid de pluribus exemplis loquar? Ex multis unum proferam, et ejus commemoratione liqueat, quam perniciosum sit alienigenae mulieris adscivisse copulam. Quis fortior, et ab incunabulis suis et munitior Dei spiritu, quam Nazaraeus Samson?

PL 16, 985A

8. 多くの例について何を語ろうか。多くのうちから一つを挙げよう。その記憶によって、異国の女との結びつきを受け入れることがいかに有害であるかが、明らかになるように。揺りかごのころから、神の霊によって、ナジル人サムソンよりも強く、また堅く守られた者があろうか。

21

Et ipse proditus est, et ipse per mulierem non potuit suam tenere gratiam (Judic. XVI, 18 et seq.) .

PL 16, 985A

それでも彼は裏切られ、女によって自らの恩寵を保つことができなかった(士師記16:18以下)。

22

Cujus generationis et vitae totius seriem historico digestam stylo enarrabimus secundum sacri libri continentiam, quae in hunc est modum, non verborum serie, sed sensu.

PL 16, 985A

その誕生と全生涯の経過を、歴史を綴る筆で整えて、聖なる書の内容に従って語ることにする。それは次のとおりであって、語の連なりではなく、意味に従って〔語る〕。

23

9. Multos per annos Hebraeorum populum subditum Palaestini ac subjectum habebant; quoniam fidei praerogativam amiserat, qua victoriam patres adepti fuere.

PL 16, 985B

9. 多くの年のあいだ、ペリシテ人はヘブライ人の民を従え、服属させていた。民が、父祖たちがそれによって勝利を得た信仰の特権を失っていたからである。

24

Non penitus tamen interciderat insigne electionis apud auctorem suum, et funiculus haereditatis: sed quia rerum secundarum insolentia saepe extollebantur, dabat eos plerumque in potestatem hostium, ut more ingenii humani remedium malorum de coelo sibi quaererent.

PL 16, 985B

とはいえ、選びの徴と相続の綱は、その作り主のもとで完全に失われてはいなかった。しかし、順境の驕りにしばしば思い上がったため、神は人間の本性の常として、災いの救いを天に求めさせようと、しばしば彼らを敵の手に渡したのである。

25

Tunc enim Deo subditi sumus, cum adversis aliquibus urgemur: secundae res mentem extollunt. Quod cum alias usu probatum sit, tum maxime in ea rerum conversione, qua rursus ad Hebraeos a Palaestinis versa vice res mutatae.

PL 16, 985B

実に我々は、何らかの逆境に迫られているときに、神に服する。順境は精神を高ぶらせる。これは他の折にも経験によって確かめられたが、ことにヘブライ人とペリシテ人のあいだで事態が立場を入れ替えて変わった、あの情勢の転換において、そうであった。

26

10. Namque cum diuturna injuria longae subjectionis ita essent depressa Hebraeorum pectora, ut nullus virili ingenio ad libertatem animos tollere auderet, ortus est illis Samson divino oraculo praedestinatus, magnus vir, nec in pluribus numerandus, sed in paucis praestantissimus, et quod sine ulla controversia sit, viribus corporis omnium facile primus.

PL 16, 985C

10. というのも、長い服属の久しい不正によってヘブライ人の胸がひどく押しひしがれ、男らしい気概で自由へと心を奮い立たせようとする者が誰もいなかったとき、彼らのためにサムソンが、神の託宣によって予定されて生まれた。大いなる人であり、多数の中に数えられる者ではなく、少数の中で最も優れた者であって、疑いなく、体の力においては、誰よりもたやすく第一であった。

27

Eoque ingenti admiratione nobis spectandus a principio, non illa quae temperantiae et sobrietatis jam inde a pueritia vini abstentius praeclara insignia dedit, nec illa quae intonso capite Nazaraeus sacra diu servavit custodia: sed ab adolescentia, quae in aliis aetas mollior, in hoc egregia, atque supra humanum modum perfectae virtutis stupenda facinora effecit: quibus divini oraculi mox aperuit fidem, quod non perfunctorie tanta eum anteisset gratia; ut descenderet angelus, per quem ortus ejus praeter spem parentibus annuntiaretur, futurum regimen et praesidium suis; nam gravibus jamdiu Palaestinorum imperiis afflictabantur.

PL 16, 985C

こうして我々は、最初から大きな驚嘆をもってこの人を見るべきである。幼いころからすでに、節制と節度の、酒を断つ〔底本は abstentius。ミーニュの脚注の伝える版・写本の読み abstinens(酒を断って)に従う〕という輝かしい徴を示した年ごろによってでも、刈らぬ髪のナジル人として長く聖なる務めを守った年ごろによってでもない。そうではなく、他の者においては弱い年ごろである青年期から、この人においては際立って、人間の域を超えた完全な徳〔ここの virtus は武勇の力を言う〕による驚くべき業を成し遂げたことによってである。それによって彼は、神の託宣の確かさをまもなく示した。これほどの恩寵がなおざりに彼に先立っていたのではなかった。すなわち、天使が降り、思いがけず親に彼の誕生を告げ、同胞のための将来の統治と守りを告げたのである。彼らは長らくペリシテ人の重い支配に苦しめられていたからである。

28

11. Pater illi erat de tribu Dan timens Deum (Judic. XIII, 2 et seq.) , haud ignobili genitus loco, praestans caeteris: mater utero sterilis, sed animi virtutibus haud infecunda; quae propriae hospitio mentis recipere meruit visionem angeli, mandatum tenuit, oraculum implevit.

PL 16, 986A

11. 父は、ダン部族の、神を畏れる人であり(士師記13:2以下)、卑しからぬ家柄に生まれ、他の者にまさっていた。母は胎において不妊であったが、心の徳において決して不毛ではなかった。彼女は自らの精神の宿りに天使の幻を迎えるにふさわしいとされ、命じられたことを守り、託宣を実現した。

29

Nec tamen passa sine viro scire vel divinitatis secretum, insinuavit marito visum sibi hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum conjuge fidem promissorum coelestium participare.

PL 16, 986A

それでも彼女は、夫を抜きにしては神的なものの秘密さえ知ることをよしとせず、麗しい姿の神の人が自分に見え、生まれる子についての託宣をもたらしたことを、夫に伝えた。その約束に信頼して、夫とともに天の約束への信仰にあずかろうとしたのである〔participare を支える動詞が刷られていない。「望んだ」を補って解した〕。

30

Quod ubi comperit, pie Deum precatus oravit; ut sibi quoque visionis ejus gratia tribueretur, dicens: Ad me, Domine, angelus veniat tuus.

PL 16, 986A

これを知ると、彼は敬虔に神に祈り求めた。その幻の恩寵が自分にも与えられるように、と言って。「主よ、汝の天使が私のもとに来るように」。

31

12. Unde ego arbitror, non zelo mulieris, quae esset spectabilis pulchritudinis, aliquid eum suspectum habuisse, ut quidam existimavit: sed magis divinae zelo gratiae provocatum, conspectus sacri voluisse participari munere.

PL 16, 986B

12. それゆえ私は、ある人が考えたように、彼が、見目麗しい女であった妻への嫉妬から、何か疑いを抱いたのだとは考えない。むしろ神の恩寵への熱意に駆り立てられて、聖なる者を見るという賜物にあずかりたいと望んだのだと考える。

32

Neque enim vitiis animi prave affectus, tantam apud Dominum invenisset gratiam, ut angelus in ejus domum reverteretur: qui monitis iis quae usus oraculi postulavisset, subito flammae vehementis elevatus specie, sese recepit.

PL 16, 986B

実際、心の悪徳に邪悪に冒された者であれば、主のもとでこれほどの恩寵を見いだして、天使が彼の家に戻ってくることはなかったであろう。天使は、託宣の用が求めたことを諭したのち、突然、激しい炎の姿で上げられて、去った。

33

Id formidolosum viro, mulier salubrius interpretata, in gaudium vertit, atque ademit sollicitudinem; eo quod prosperorum indicium, non adversantium sit visere Deum.

PL 16, 986B

これを夫は恐ろしいと思ったが、妻はより健全に解釈して、喜びに変え、不安を取り除いた。神を見ることは、不利な兆しではなく、幸いの徴だからである。

34

13. Talibus e coelo commendatus insignibus ubi primum adolevit, conjugio mentem intendit, sive quod vagam ac familiarem adolescentulis abhorreret animo lubricae libidinis consuetudinem: sive quia jam causa quaerebatur, quemadmodum a cervicibus plebis suae averteret Palaestinorum potentiam, duraque imperia.

PL 16, 986B

13. このような天来の徴によって推挙された彼は、成人するとすぐに、結婚へと心を向けた。若者に身近な、定めのない不安定な情欲の習いを心から嫌ったためか、あるいはまた、どのようにして同胞の首からペリシテ人の権力と厳しい支配をそらすか、その口実がすでに求められていたためである。

35

Pergens itaque (Judic. XIV, 1 et seq.) in Thamnatam (urbi hoc nomen est in illis positae locis, quae tunc temporis Palaestinorum incolis frequentabatur), virginem aspexit, grata specie, et vultu decoro, et parentes proprios, quorum comitatu fultus gradiebatur, oravit ut eam in conjugium sibi poscerent.

PL 16, 986C

こうして彼はティムナへ(士師記14:1以下)——その名の町は、当時ペリシテの住民が多く住んでいた土地にある——赴き、おとめを見た。その姿は好ましく、顔立ちは美しかった。そして、付き従っていた自分の両親に、彼女を自分の妻として求めてくれるようにと頼んだ。

36

Verum illi ignorantes quod eo intentio vergeret, ut Palaestinis aut negantibus infestior foret, aut acquiescentibus, affectus inferendae in subditos injuriae demeretur; cum ex conjunctione aequalitas par, et gratia consortii jure accresceret, aut si quid offensum esset, longius ultionis studia procederent, quasi alienigenam declinandam arbitrabantur.

PL 16, 986C

しかし両親は、その意図が、ペリシテ人が拒めばいっそう敵対的になり、承諾すれば臣下に害を加えようという気持ちが失われるようにというところへ向かっていることを知らなかった。結びつきから対等の立場と交わりの好意が当然増すであろうし、あるいは何か害が及べば復讐の熱意がさらに遠くまで進むであろうからである〔cum 以下の構文は崩れているらしく、係りが定かでない。サムソンの意図の理由と取った〕。両親は、彼女を他国の者として避けるべきだと考えていた。

37

Sed ubi flectere animum pignoris legitimorum objectu frustra experti, in arbitrium ejus volentes concessere.

PL 16, 986D

だが、法にかなった縁組を持ち出して〔底本は pignoris legitimorum objectu。語の係りが定かでなく、このように解した〕彼の心を曲げようとしても無駄だとわかると、彼らは自ら進んで彼の判断に任せた。

38

14. Recepta itaque petitione, Samson cum sibi promissam reviseret, divertit, et paulisper de aggere deflexit; continuoque occurrit ei leo ferus de silva, agresti libertate saevior.

PL 16, 987A

14. こうして求めが受け入れられたので、サムソンは、約束された女のもとを再び訪ねる折に、脇道に入り、少し堤から逸れた。すると間もなく、森から猛々しい獅子が彼に向かってきた。野の自由さゆえにいっそう凶暴であった。

39

Comes nullus, telum in manibus haudquaquam suppeditabat: cedere pudor, et conscia virtus fiduciam dare. Ruentem in se brachiis amplexus necat, et lacertorum nodo exanimatum, praeter aggerem supra silvestria germina projecit ac dereliquit.

PL 16, 987A

供の者はなく、手には武器もなかった。退くことは恥であり、自覚する徳が確信を与えた。自分に襲いかかる獅子を腕で抱きしめて殺し、腕の結び目で息絶えさせて、堤の向こう、森の若芽の上に投げ捨てて置き去りにした。

40

Locus erat laetus pabuli herboso gramine, vinetis consitus. Itaque apud dilectissimam sibi sponsam exuvias ferae credidit sine momento futuras; cum talium rerum tempora non terribilibus spoliis, sed mitibus gaudiis, et festa fronde fiant venustiora.

PL 16, 987A

そこは牧草の青い草が茂る楽しい場所で、ブドウ畑が植えられていた。そこで彼は、最愛の花嫁のもとでは、獣の戦利品は何の重みも持たないだろうと考えた。こうした事柄の折は、恐ろしい戦利品によってではなく、穏やかな喜びと祝いの葉飾りによって、いっそう美しくなるからである。

41

Denique post eadem regrediens via, favum in utero leonis offendit, atque abstulit, donum parentibus ac puellae futurum; talia enim sponsam munera decent, ac degustato melle, favum praedictis edendum dedit, causam repressit.

PL 16, 987B

実に、同じ道を引き返す途中で、獅子の腹の中に蜂の巣を見つけ、それを取り出した。両親と娘への贈り物にするためである。花嫁にはそうした贈り物がふさわしい。そして蜜を味わってから、蜂の巣を先に述べた者たちに食べさせたが、その由来は伏せた。

42

15. Sed forte quadam die nuptialis festi celebrabatur convivium, laeta in epulis juventus mutuis se ad ludum invitabat sermonibus; cum alius alium salsiore dicacitate perstringeret, sicut se hujusmodi usus habet, certamen laetitiae accendebatur.

PL 16, 987B

15. ところがある日、婚礼の祝いの宴が催され、宴席で陽気な若者たちが、互いの言葉でたわむれを誘い合っていた。ある者が別の者をより辛辣な冗談でやり込め、こうした場の習いのとおり、陽気な競い合いが燃え上がっていた。

43

Ibi tum quaestionem hujusmodi proposuit Samson juvenibus coepulantibus: De manducante exivit esca, et de forti processit dulce; absolventibus pollicens praemium, quasi mercedem sapientiae, triginta sindones, et totidem stolas, secundum numerum virorum comessantium, aut mulctam ignorantibus.

PL 16, 987B

そのとき、サムソンは、ともに宴にあずかる若者たちに、次のような謎を出した。「食らう者から食物が出、強い者から甘いものが出た」。解いた者には、知恵への報いのように、三十枚の亜麻布の衣と同じ数の長衣を、宴の男たちの数に応じて約束し、解けなかった者には罰を約束した。

44

16. Qui cum enodare implexa, et distinguere ambigua nequirent, mulierem ejus partim minis exagitando, partim fatigando precibus, eo impulere, ut a viro posceret quaestionis ejus absolutionem, insigne futurum conjugalis gratiae in mercedem amoris.

PL 16, 987C

16. 彼らは、からまった謎を解きほぐし、あいまいな点を見分けることができなかったので、彼の妻を、あるいは脅しで駆り立て、あるいは頼み込んで疲れさせ、夫に謎の解答を求めさせるようにしむけた。それは愛への報いとして、夫婦の情愛の印となるはずだというのである。

45

Atque ea seu animi territa, seu muliebri ingenio inflexa, veluti pio questu maritalis odii dolorem praetexere hoc coepit, quod secretum viri consors totius vitae et conscia non comperisset, similisque caeteris habita foret, cui arcanum viri proprii non crederetur: Odisti me, inquit, et non amasti, quam celasti usque adhuc.

PL 16, 987C

すると彼女は、心に恐れたためか、女の気質に動かされたためか、いわば敬虔な嘆きのように、夫に憎まれている痛みを口実にし始めた。すなわち、全生涯の伴侶であり秘密を分かつ者であるのに、夫の秘密を知らされず、他の女と同じ扱いを受け、自分の夫の秘め事を打ち明けてもらえない、というのである。彼女は言った。「あなたは私を憎み、愛さなかった。〔その私に〕あなたは今まで隠してきた」〔底本は quam celasti usque adhuc。quam の係りが定かでなく、このように解した〕。

46

17. Hisque et caeteris talibus invictus ad caetera animus, muliebribus emollitus blanditiis, aperuit dilectae propositam quaestionem, et illa civibus.

PL 16, 987C

17. こうしたことや他のこれらのような言葉によって、他のことには屈しなかった心も、女のへつらいにほだされ、愛する女に出された謎を明かし、彼女はそれを市民たちに明かした。

47

A quibus vix tandem septimo die, qui praescriptus absolvendae parabolae fuerat, ante occasum solis comperta soluta sunt, atque in hunc modum relata: Quid fortius leone? Quid dulcius melle?

PL 16, 987D

彼らによって、ようやく第七日、謎を解くために定められた日の日没前に、謎は解かれ、次のようにして報告された。「獅子より強いものは何か。蜜より甘いものは何か」。

48

Et ille respondit: nec muliere aliquid perfidiosius: Nam si non domuissetis vitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam; et statim descendit in Ascalonem et triginta viros peremit, quorum exuvias auferens, eos qui propositam quaestionem solverant, promisso munere donavit.

PL 16, 988A

すると彼は答えた。女より背信的なものもない、と。「もし諸君が私の若い雌牛を馴らさなかったなら、私の謎を決して解かなかっただろう」。そしてただちにアシュケロンに下って、三十人を殺し、その戦利品を奪って、出された謎を解いた者たちに、約束した贈り物として与えた。

49

18. Abstinuit autem conjugio puellae, cujus perfidiam deprehenderat, atque in patriam domum sese recepit.

PL 16, 988A

18. 彼は、背信を見抜いた娘との結婚を控え、父の家へ帰った。

50

Turbataque animi juvencula, quae indignationem laesi, ferociam fortissimi fraudi sibi futuram justa formidine perhorresceret, in alterius viri concessit nuptias; quem tamen paranymphum sibi Samson quasi fidum sodalem, cum duceret eam uxorem, adsciverat.

PL 16, 988A

気を動転させた若い女は、侮辱された者の憤りと、最も強い者の凶暴さが、自分に害をもたらすだろうと正当に恐れ、別の男の婚礼へ去った。サムソンは、彼女を妻に迎えるとき、その男を信頼できる仲間として花婿付添人に選んでいた。

51

Nec sic tamen, praetento licet conjugio, offensionis periculum avertit. Namque (Judic. XV, 1 et seq.) ubi res prodita, volentique ad conjugem redire interclusa copia, quod pater eam alii viro nupsisse diceret, sororem sane ejus, si vellet, ducere liceret; stimulo injuriae exulceratus, publicam excogitavit ultionem capessere domesticae contumeliae indignatione: correptisque trecentis vulpibus, adulta aestate, cum jam matura essent in agris frumenta, binas sibi invicem caudam ad caudam ligavit, atque in medium earum ardentem inseruit facem, nodoque adstrinxit inexsolubili, et ultor injuriae super manipulos messis dimisit frumentariae, quam secuerant incolae Palaestinorum.

PL 16, 988A

しかし、結婚を口実としたところで、そのようにしても危険と恨みは避けられなかった。すなわち(士師記15:1以下)、事が漏れ、妻のもとへ戻ろうとしても道を閉ざされ、父親が、彼女は別の男に嫁いだと言い、しかしその妹ならよければ迎えてもよいと言ったので、侮辱の刺に傷つけられ、家の中での辱めへの憤りから、公けの復讐を企てた。三百匹のキツネを捕らえ、盛夏、畑の麦がすでに熟れていたとき、二匹ずつ尾と尾を互いに結び、その間に燃える松明を差し込み、解けない結び目で締め、不正の復讐者として、ペリシテ人の住民が刈り入れた麦束の上に放った。

52

At illae igni exterritae, quacumque praecipites convolvebantur, spargebant incendium, et exurebant spicas eorum. Quo dispendio commoti, quod omnes sibi locorum fructus interierant, factum principibus suis intimaverunt.

PL 16, 988B

だがキツネたちは火に怯えて、真っ逆さまに駆け回るところどこでも火を撒き散らし、彼らの穂を焼き尽くした。この損害に動転し、土地の実りがすべて失われたので、彼らはこの事を自分たちの長たちに知らせた。

53

Et illi miserunt viros in Thamnatam, qui mulierem quae variato fidem conjugio mutaverat, ac totam ejus domum parentesque igni involvere; quod ea causa suae vastitatis et injuriae foret: nec oportuisse laedi virum pronuntiantes, qui posset malo publico se ulcisci.

PL 16, 988C

すると長たちはティムナに人を遣わし、結婚を変えて信義を変えたあの女と、その家全体と両親とを火で包んだ。その女こそが自分たちの荒廃と害の原因だったからである。また、公けの災いによって復讐できるほどの男を害すべきではなかったのだ、と宣告した。

54

19. Nec tamen Samson populis Palaestinorum delicti gratiam fecit, atque eo vindictae fine contentus fuit: sed concidit eos strage maxima, plurimique eorum ferro interiere. Ipse autem concessit in Etam, ad torrentem in deserto. Petra illic erat munitio tribus Juda.

PL 16, 988C

19. それでもサムソンはペリシテ人の民に対して罪を赦すことはせず、その程度の報復で満足することもなかった。むしろ彼らを大虐殺で打ち倒し、彼らの多くが剣で滅んだ。彼自身は、荒れ野の渓流のほとりのエタムに退いた。そこに岩があり、ユダ部族の砦であった。

55

Palaestini vero, ut qui eum non auderent lacessere, nec munitionis praerupta arduaque superare, tribum Juda denuntiato adorsi urgere praelio, cum justa referri cernerent, quod subditos sibi et tributarios perditum iri nequaquam verum et aequum atque ex usu videretur publico, pro alieno praesertim facinore: consulentes in medium, tradi sibi designatorem tanti flagitii postulaverunt, atque ita illis quod ab eo commissum, futurum sine noxa esset.

PL 16, 988C

ペリシテ人は、彼を挑発する勇気はなく、砦の険しく高い崖を越えることもできなかったので、宣戦してユダ部族を攻め立てた。しかし、自分たちに服し貢ぎを納める者たちを滅ぼすことは、決して正しくもなく公正でもなく、公共の益にもかなわないと見え、まして他人の所業のゆえにはそうだと、正当な反論が述べられるのを見て、協議のうえ、これほどの悪事の張本人を自分たちに引き渡すことを要求した。そうすれば、彼によって行われたことについて、ユダは害を受けないであろう、と。

56

20. Qua praescripta sibi conditione, viri de tribu Juda tria millia ex suis congregantes ascenderunt ad eum, et praefato quod essent subdititii Palaestinorum, quibus sibi necessitas obediendi non ex arbitrio, sed ex periculi formidine maneret; facti sui invidiam retorquebant in eos, qui jus cogendi habebant.

PL 16, 989A

20. この条件を課されて、ユダ部族の男たちは、自分たちの中から三千人を集めて彼のもとへ上り、自分たちがペリシテ人に従属する者であり、服従の必要は自分の意志ではなく危険への恐れから生じているのだと予め言って、自分たちの行為への非難を、強制する権利を持つ者に向けて返した。

57

Tum ille: Et quae, inquit, justitiae forma est, genus Abrahamidarum, ut circumscriptae primo conjugis, deinde abductae perniciosa mihi vindicta sit, et sine periculo domesticam injuriam non licuerit ulcisci?

PL 16, 989A

すると彼は言った。「アブラハムの子孫よ、正義の形とは何か。最初は妻を欺かれ、次いで連れ去られた私にとって、復讐が有害となり、家の中の侮辱を危険なしに晴らすことが許されなかったとは。」

58

Tantumne inclinatis animos ad turpe vernularum obsequium; ut exsecutores vos alienae praebeatis insolentiae, atque in vosmet ipsos vertatis manus? Si pereundum est, quia dolorem habui liberum, juvat perire manibus Palaestinorum.

PL 16, 989A

「諸君はそれほどまでに、奴隷の卑しい追従へ心を傾けるのか。他人の傲慢の執行人を自ら買って出て、自分自身に手を向けるのか。自由な痛みを抱いたために滅びねばならないのなら、ペリシテ人の手にかかって滅びるほうがよい。」

59

Tentata domus, sollicitata uxor: si non licuit mihi vivere sine eorum fraude, saltem liceat mori sine meorum scelere. Retuli ego acceptam injuriam, non intuli? Vos aestimate an digna vicissitudo fuerit.

PL 16, 989B

「家は試みられ、妻は唆された。彼らの欺きなしに私が生きることが許されなかったのなら、せめて同胞の罪なしに死ぬことは許されてほしい。私は受けた害を返したのであって、与えたのではないではないか。報いが釣り合っていたかどうかは、諸君が判断せよ。」

60

Illi de damno fructuum queruntur, ego de conjugis amissione: conferte manipulos messis, et sociam thori. Dolorem meum ipsi probarunt, cujus injurias vindicaverunt. Videte quo vos ministerio dignos putant.

PL 16, 989B

「彼らは作物の損害を嘆くが、私は妻を失ったことを嘆く。麦束を持ち寄れ、そして寝床の伴侶をも。彼らは私の痛みを自ら是認した。私の受けた害を彼らが罰したのだから。見よ、彼らが諸君をどのような務めにふさわしいと考えているかを。」

61

A vobis eum in mortem affici volunt, quem ipsi ultione dignum de iis, qui laeserant, judicaverunt, et qui vindictae praebuere ministerium. Sed si adeo subdita superbis colla geritis, tradite me hostium manibus; vos nolite occidere.

PL 16, 989B

「彼らは、自ら、害を加えた者たちに対して報復に値すると判断し、しかも自ら報復の務めを果たしたその男を、諸君の手で死なせようとしている〔qui … praebuere は複数なので、ペリシテ人自身を指すと取った〕。しかし諸君が、それほどまでに首を傲慢な者たちに従わせているのなら、私を敵の手に引き渡せ。ただ諸君は殺すな。」

62

Non mortem abnuo, sed vestrum fugio contagium. Verum si formidine ceditis insolentibus, alligate vinculis manus: inermes licet, invenient sibi arma nodis solutae. Certe conditioni impositae satis futurum arbitrati sunt, si viventem in potestatem daretis.

PL 16, 989C

「私は死を拒むのではない。諸君の汚れを避けるのだ。しかし恐れのゆえに傲慢な者たちに屈するのなら、私の手を鎖で縛れ。たとえ武器がなくとも、縄目から解かれた手は、自分のために武器を見いだすだろう。たしかに彼らは、諸君が私を生きたまま引き渡すなら、課した条件は十分満たされると考えたのだ」。

63

21. Quibus illi auditis (Ibid., 13 et seq.) , quamvis tria millia virorum ascenderant, sacramentum dederunt quod a se vitae ejus vis nulla irrogaretur; tantummodo patiens vinculorum esset, ut deditionem ejus patrarent, quo vacui fierent ejus, cujus arguebantur, facinoris.

PL 16, 989C

21. これを聞くと(士師記15:13以下)、三千人の男が上ってきていたにもかかわらず、彼らは、自分たちから彼の命に対する暴力は一切加えないと誓約を与えた。ただ縛られることを耐えよと。それは、彼の引き渡しを果たし、咎められている所業から自分たちが解放されるためであった。

64

22. Accepta itaque fide, spelaeo egressus, deseruit petrae munitionem: ac duobus innexus funibus, ubi appropinquare accitos ad suscipiendum Palaestinorum validos videt, infremuit spiritu, et universa dirupit vincula; atque arripiens maxillam asini jacentem, percussit mille viros, fugavit alios grandi virtutis spectaculo; cum inermi et uni cederent armatorum agmina.

PL 16, 989C

22. こうして信義を受けて、洞窟から出て、岩の砦を離れた。二本の縄で縛られ、呼び寄せられたペリシテ人の屈強な者たちが引き取りに近づいてくるのを見ると、霊において身を震わせ、すべての縄を引きちぎった。そして地に落ちていた驢馬の顎骨をつかみ取り、千人を打ち、他の者たちを逃走させた。徳の偉大な光景であった。武器を持たぬ一人の前に、武装した軍勢が退いたのである。

65

Et qui cominus ausi fuerant congredi, facili negotio, nullo labore obtruncati; aliis fuga exitium dempsit. Unde hodieque Agon loco nomen est, quod ibi Samson gloriosum certamen virtute egregia consummaverit.

PL 16, 990A

そして、近接して戦おうとした者たちは、たやすく、労なく切り倒され、他の者には逃走が滅びを免れさせた。それゆえ今日に至るまでその地は「アゴン」〔競技の意〕と呼ばれる。そこでサムソンが、卓越した徳で栄光ある戦いを果たしたからである。

66

23. Sed utinam quam fortis in hostem, tam moderatus in victoria fuisset. Verum quod facile usu venit, insolens rerum secundarum animus, qui debuit eventum pugnae divino favori et praesidio deferre, sibi arrogavit, dicens: In maxilla asinae delevi mille viros.

PL 16, 990A

23. しかし、敵に対して強かったのと同じだけ、勝利においても節度があってほしかったものだ。だが、容易に起こることだが、順境に驕った心は、戦いの結果を神の好意と守りに帰すべきであったのに、それを自分のものにした。「驢馬の顎骨で私は千人を滅ぼした」と言って。

67

Nec aram statuit Deo nec hostiam immolavit: sed negligens sacrificii, assumptor gloriae, ut triumphum suum perpetuo consecraret nomine, vocavit locum Maxillae interfectionem.

PL 16, 990A

彼は神に祭壇を築かず、いけにえも献げなかった。かえって犠牲をなおざりにして栄光を取り上げ、自らの勝利を永遠に名に刻むために、その地を「顎骨の殺戮」と名づけた。

68

24. Et mox siti graviter coepit inardescere, et potus deerat, nec jam ferre ac tolerare poterat.

PL 16, 990B

24. するとまもなく激しい渇きに焼かれ始め、飲み物は乏しく、もはや耐え忍ぶことができなかった。

69

Unde intelligens quod nihil tam facile esset humanae opis, quod sine divino adjumento non difficile foret, exclamavit atque obsecravit, ne sibi Deus omnipotens in offensam verteret, quod imprudenter incauto sermone sibi aliquid assignavisset.

PL 16, 990B

そこで、人の助けによるものでどれほど容易に見えることも、神の助けなしには難しくないものはないことを悟り、彼は叫び、全能の神に懇願した。軽率で不用意な言葉で何かを自分のものとしたことを、神が自分への不興の種としないように、と。

70

Quinetiam illam victoriam Deo deputabat dicens: Tu dedisti in manu servi tui salutem magnam hanc, et nunc subvenit; quia ecce morior siti, et in potestatem eorum de quibus tantum donasti triumphum, sitis necessitate adjudicor.

PL 16, 990B

さらにあの勝利を神に帰して言った。「汝はこの大いなる救いを汝の僕の手に与えた。今や助けよ〔底本は subvenit(助ける)。subveni(助けよ)と読む〕。見よ、私は渇きで死にかけている。汝が彼らに対してあれほどの勝利を与えた、その当の者たちの手に、渇きの窮乏のために私は引き渡されようとしている」。

71

Quomodo Dei misericordia, cum projecisset ille maxillam, aperuit scissuram ejus, et fons erupit ex ea, et bibit Samson, et resumpsit spiritum, et vocavit locum invocationem fontis, eo quod victoriae jactantiam invocationis precibus emendasset: ita diversa judicia mature edita, quod et arrogantia cito offensam incurreret, et humilitas sine ulla offensione sese reconciliaret.

PL 16, 990B

神の慈しみが、彼が顎骨を投げ出すとその裂け目を開き、そこから泉が湧き出て、サムソンは飲み、息を取り戻し、その地を「泉の呼びかけ」と名づけたように——勝利の誇りを呼び求める祈りによって改めたからである——このように、異なる裁きが時を得て下された。すなわち、高慢はすぐに不興を招き、謙遜は何の不興もなく和解するのである。

72

25. Verum ubi decursa serie bellum Palaestinorum composuit, et suorum declinans ignaviam, et hostilem despiciens manum, Gazam sese contulit: ea civitas erat in locis Palaestinorum, et habitabat illic in diversorio.

PL 16, 990C

25. だが、事の流れを経て、ペリシテ人との戦いを収め、同胞の怯懦を避け、敵の手を軽んじて、彼はガザに赴いた。その町はペリシテ人の土地にあり、彼はそこで宿に泊まっていた。

73

Quod cognitum Gazei (Judic. XVI, 1 et seq.) haudquaquam dissimulatione praeteterierunt, sed festinantes circumdederunt diversorium ejus, et obsederunt universos aditus domus; ne fugam in nocte componeret.

PL 16, 990C

これを知ったガザの人々は(士師記16:1以下)、少しも黙過せず〔底本は praeteterierunt。praeterierunt と読む〕、急いで彼の宿を取り囲み、家へのあらゆる入り口を塞いだ。夜のうちに逃げる準備をさせないためである。

74

Itaque Samson cognito quid pararetur, compositas insidias noctis medio praevertens, columnas domus manibus amplexus, materiem totam et culminis molem cervice valida sustentans, in verticem montis altissimi transportavit, qui imminebat urbi Chebron, quae populis Hebraeis incolebatur.

PL 16, 990C

そこでサムソンは、何が企まれているかを知り、仕組まれた待ち伏せを夜半に先んじて破り、家の柱を両手で抱え、梁のすべてと屋根の重みを強い首で支えて、ヘブライ人の民が住むヘブロンの町の上にそびえる、いと高い山の頂へと運んだ。

75

26. Sed cum libero et vago motu transgrederetur non solum regionis paternae terminos, sed etiam morum limites, et majorum observatione praescriptos, eam sibi futurae mox cladis pestem invenit.

PL 16, 991A

26. しかし彼は、自由で放縦な動きにまかせて、父祖の土地の境だけでなく、祖先の守りによって定められた習わしの限界をも越えたため、やがて来る破滅の災いを自らのために見いだした。

76

Namque parum fida expertus alienigenae uxoris prima connubia, qui debuisset cavere vel postea, rursus Dalilae mulieris fornicariae copulam non declinavit; et cum eam diligeret impense, tentandi se causam dolis hostilibus praestitit.

PL 16, 991A

すなわち、異国の妻との最初の結婚で信義の薄さを経験していたのだから、その後は警戒すべきであったのに、再び、淫らな女デリラとの結びつきを避けなかった。そして彼女を深く愛したので、敵の策略に、自分を試す口実を与えてしまった。

77

Ascendentes enim Palaestini ad eam, polliciti sunt pecuniam viritim daturos mille et centum denarios, si proderet eis in quo ille fiduciam virtutis suae constitutam haberet: quo cognito, circumveniri et capi posset.

PL 16, 991A

ペリシテ人は彼女のもとに上って、一人あたり千百デナリオンの金を与えると約束した。もし彼が自分の徳への頼みを何に置いているかを彼らに明かすなら、それを知って、彼を欺き捕らえることができるからである。

78

27. At illa quae semel se pecuniae prostituerat, (Ibid., 6 et seq.) , astute satis et callide inter pocula et illecebras amoris quasi admirans fortitudinis ejus eminentiam, quaerere hoc coepit, quo tandem genere tantum praestaret reliquorum virtutibus; simul et quasi pavida atque sollicita orare, ut dilectae suae committeret, qui nexus astrictum alienae potestati substerneret.

PL 16, 991B

27. だが彼女は、一度金に身を売った者として(士師記16:6以下)、杯と愛の誘いのさなかに、彼の勇気の卓越に驚いたふりをして、かなり巧みに狡猾に、いったいどのような仕方で他の者の徳をそれほど凌いでいるのかと尋ね始めた。同時に、怯え心配するふりをして、愛する女である自分に、どんな縛りが彼を縛って他人の力の下に倒すのかを、打ち明けてくれるようにと願った。

79

Ille autem adhuc sobrius et fortis animi adversus delinimenta meretricia dolum dolo retulit, dicens quia si vitibus virentibus adhuc et non aridis alligaretur, infirmitate corporis adaequaret aliorum similitudinem. « Quo Palaestini per Dalilam sibi comperto, cum vitea soporanti circumdedissent vincula, quasi de improviso excitum, haud degenerem offendere notae et solitae fortitudinis; cum solutis nexibus, virtus libera multis licet, resisteret ac repugnaret.

PL 16, 991B

だが彼は、なお素面で心強く、娼婦のたぶらかしに対して、策略には策略をもって返した。もし、まだ青くて乾いていないブドウの蔓で縛られるなら、体の弱さにおいて他の者たちと同じになるだろう、と言って。〔ラテン語本文の « は翻刻に紛れたもので、ミーニュ(col. 991B)には無い〕ペリシテ人はデリラを通してこれを知り、眠っている彼のまわりにブドウの蔓の縄を巻きつけた。しかし、思いがけず起こされた彼は、知られた常のままの勇気に少しも劣らぬ姿であった。結び目が解かれ、自由になった徳が、多勢であっても抵抗し、はねつけたからである。

80

28. Sed ubi parum processit, rursus Dalila quasi derisa et conquerens repetere artes suas, et fidem amoris poscere non praetermittebat.

PL 16, 991C

28. しかし事が進まなかったので、デリラは、あざけられた者のように嘆き、またも策を弄し、愛の誓いを求めることをやめなかった。

81

Cui Samson validus adhuc consilii, dolum ridens, significavit ligatum se septem funibus, qui adhuc sine usu forent, venturum in potestatem hostium: sed et hoc frustra fuit.

PL 16, 991C

サムソンは、なお分別を失わず、策略を笑って、まだ使われていない七本の縄で縛られるなら、敵の手に落ちるだろうと告げた。だがこれも無駄であった。

82

Tertio quoque tamquam de mysterio deprompsit, et jam lapsuro propior, si dissoluti essent crines septem capitis sui, et quasi in cubitum intexti, discederet ab eo virtus sua. Et hoc quoque lusit insidiarum fabricatores.

PL 16, 991C

三度目にも、奥義を明かすかのように、すでに転落にいっそう近づいて、もし自分の頭の七つの髪の房が解かれ、いわば一キュビトの長さに織り込まれるなら、自分から徳が去るだろうと打ち明けた。これもまた、策略を仕組む者たちを欺いた。

83

29. At postremum cum illusum sibi toties procax mulier deploravisset, indignam se habitam dolens, cui comitteretur arcanum dilecti; et id quod pro reremedio quaereret, ad proditionem suspectari videret, lacrymis fidem coegit: simul quia debebatur invictae ad id tempus fortitudinis viro, ut aerumnam incideret, saucius animi secretum aperit: praetendere in se virtutem Dei, et esse Domino sanctificatum, secundum ejus praeceptum comam pascere, quae si attonderetur, desineret Nazaraeus esse, et propriae virtutis usum amitteret.

PL 16, 991C

29. 最後に、図々しい女は、これほど何度もだまされたと嘆き、愛する人の秘密を打ち明けられるにふさわしくないと見なされたことを悲しみ、救いを求めたもの〔底本は reremedio。remedio と読む〕が裏切りの疑いを受けるのを見て、涙で信を強いた。同時に、それまで不敗の勇気を持つ男には、苦難に陥ることが定められていたので〔simul quia debebatur … ut aerumnam incideret の構文は定かでない。避けられない定めと取った〕、心を傷つけられて秘密を明かした。自分の内に神の力が現れていること、主に聖別されていること、主の命令に従って髪を養っていること、もしそれが刈られれば、ナジル人でなくなり、自分の徳の働きを失うことを。

84

Palaestini per mulierem comperta infirmitate viri, sceleris mercedem afferunt, ut pretio obnoxia, dolum patraret.

PL 16, 992A

ペリシテ人は、女を通して男の弱さを知り、悪事の報酬を持ってきた。金に縛られた女が、策略を成し遂げるようにである。

85

30. At illa meretriciis delinimentis fessum amoris in soporem compulit, et tonsore adhibito, septem crines capitis ejus admota novacula abscidit, continuoque interdicti praevaricatione vires minutae.

PL 16, 992A

30. 彼女は、娼婦のたぶらかしで、愛に疲れた彼を眠りに落とし、髪を刈る者を呼び、剃刀を当てて、彼の頭の七つの髪の房を切り落とした。すると禁令への背反によって、ただちに力が減じた。

86

Denique ex somno expergitus: Faciam, inquit, sicut soleo: et excutiam me super adversarios; sed nec animi sui alacritatem, nec virtutem agnovit: nec vigor erat, nec gratia manebat.

PL 16, 992B

実に彼は眠りから覚めて〔底本は expergitus。experrectus と読む〕言った。「私はいつものようにする。そして敵の上に身を振り払おう」。だが自らの心の機敏さも徳も感じ取れず、気力はなく、恩寵も留まっていなかった。

87

Itaque reputans secum quod improvide se mulieribus credidisset, et calvi ratus tentare ulterius aliquid damnatum infirmitatis caecitati oculos, vinculis manus praebuit, et compedibus innexus carcerem intravit multis sibi incognitum tempestatibus.

PL 16, 992B

そこで、女たちを軽率に信じたことを心の中で思い返し、また、これ以上何かを試みても欺かれるだけだと考えて、弱さに定められた者として、目を盲目に、手を鎖に差し出し〔ミーニュの脚注は、calvi ratus を decipi se ratus(欺かれると思って)、tentare ulterius aliquid を「もしさらに何かを試みるなら」、damnatum infirmitatis を「弱さに定められたので」の意と解く。calvi は calvor(欺く)の受動である〕、足枷に縛られて、長い歳月、彼の知らなかった牢に入った〔multis sibi incognitum tempestatibus の係りは定かでない。これまで知らなかった牢と取った〕。

88

31. Et jam processu temporis (Judic., XVI, 22 et seq.) crescere ei coma coeperat itaque cum esset celebre convivium, Palaestinorum conventui producitur de carcere Samson, ac statuitur in populi conspectu.

PL 16, 992B

31. やがて時が経つにつれ(士師記16:22以下)、彼の髪が伸び始めていた。そこで盛大な宴が催されたとき、サムソンはペリシテ人の集まりのため牢から引き出され、民の見る前に立たされた。

89

Erant tria millia ferme hominum virilis ac muliebris sexus; et gravibus eum insultabant conviciis, circumagebant ludibriis, quod durius et ultra ipsam captivitatis speciem viro ingenitae virtutis conscio tolerabatur.

PL 16, 992B

そこには男女およそ三千人がいた。彼らは激しい罵りで彼を嘲り、からかいで取り巻いた。それは、生まれつきの徳を自覚するこの男にとって、捕らわれの身の姿をも超えて、いっそう耐えがたいものであった。

90

Nam vivere et mori naturae functio, ludibrio esse probro ducitur. Cupiens igitur tantam contumeliam vel ultione solari, vel morte in reliquum praevertere, simulato quod propter infirmitatem corporis et nodos compedum sustentare sese nequiret; poposcit a puero, qui dirigebat vias ejus, ut admoveret eum ad columnas proximas, quibus domus omnis suffulciebatur.

PL 16, 992C

生きることも死ぬことも自然の働きだが、笑い者にされることは恥辱と見なされるからである。そこで彼は、これほどの侮辱を、報復によって慰めるか、さもなければ死によって今後の恥を未然に防ぐかしようと望み、体の弱さと足枷の縛りのために自分を支えられないふりをして、自分の道を導く少年に、家全体を支えている最も近い柱のところまで自分を寄せてくれるよう頼んだ。

91

Et admotus, utraque manu fulcra totius comprehendit aedificii, atque intentis ad festa sacrificii Palaestinis, quod Dagoni deo suo deferebant, per quem sibi adversarium suum datum in potestatem arbitrabantur, muliebris perfidiae dolos beneficiis annumerantes coelestibus, exclamavit ad Dominum dicens: Domine, adhuc semel memor pueri tui esto, ut pro duobus oculis meis vindictam tribuas de nationibus; ne dent gloriam suis diis, quod ipsis juvantibus, me in potestatem acceperint: nec vitam meam pluris facio.

PL 16, 992C

連れて行かれると、彼は両手で建物全体の支えをつかんだ。ペリシテ人たちは、自分たちの神ダゴンへの犠牲の祭りに心を向けていた。彼らは、そのダゴンによって自分たちの敵が手に渡されたと考え、女の背信の策略を天の恵みの数に入れていた。そのとき彼は主に叫んで言った。「主よ、いま一度、汝の僕を覚えよ。私の二つの目のために、諸民族に報復を与えよ。彼らが、自分たちの神々の助けによって私を手に入れたと言って、神々に栄光を帰さないように。私は自分の命をそれ以上に重んじはしない。」

92

Moriatur anima mea cum Palaestinis, ut agnoscant sibi infirmitatem meam non minus quam virtutem exitialem fuisse.

PL 16, 993A

「私の魂がペリシテ人とともに死ぬように。私の弱さが彼らにとって、私の徳に劣らず破滅となったことを、彼らが悟るように」。

93

32. Concussit itaque columnas magna vi, ac dissolvit et comminuit eas: quas secuta ruina superioris culminis, et ipsum involvit, et universos, qui desuper aspectabant, praecipitavit.

PL 16, 993A

32. こうして彼は柱を大いなる力で揺さぶり、解き、砕いた。柱に続いて上の屋根が崩れ、彼自身をも巻き込み、上から見ていた者すべてを突き落とした。

94

Ibi magna vis marium feminarumque promiscue exanimata, et triumphus quaesitus perempto et supra omnes superiores victorias haud quaquam degenere et decoloro exitu.

PL 16, 993A

そこで男女入り混じった大勢が息絶え、殺された彼のために勝利が得られた。それは、先のあらゆる勝利にまさる、少しも卑しくも色あせてもいない最期であった。

95

Nam etsi inviolabilis ad id locorum et deinceps, atque incomparabilis in hac vita expertis belli fuerit viris, tamen in morte se ipsum vicit, et insuperabilem gessit animum, ut contemneret, et quasi pro nihilo haberet vitae finem omnibus formidolosum.

PL 16, 993A

実際、それまで、またそのあとも、戦いを経験した人々にとって、この世においては不可侵であり比類なき者であったにせよ、それでも死において彼は自分自身に打ち勝ち、克服しがたい心を示して、すべての人が恐れる命の終わりを軽んじ、無きに等しいと見なしたのである。

96

33. Virtutis igitur fuit quod victoriarum numero diem clausit, nec captivum exitum, sed triumphalem invenit.

PL 16, 993B

33. それゆえ、勝利の数をもって生涯の日を閉じ、捕らわれの最期ではなく凱旋の最期を迎えたことは、徳に属することであった。

97

Circumscriptum autem fuisse a muliere, naturae potius quam personae ascribendum; quia humana conditio, quam culpa inferior; premitur enim et cedit illecebris flagitiorum.

PL 16, 993B

女に欺かれたことは、個人にではなくむしろ本性に帰すべきである。人間の境遇は咎の下に置かれ〔ミーニュの脚注は、諸版の conditio major, quam culpa inferior を退けて写本どおり major を除き、人間の本性が咎に服する(咎より弱い)意とする。ヨセフスの「罪に劣る人間の本性」という句を引く〕、恥ずべき行いの誘いに圧されて屈するからである。

98

Itaque cum Scriptura ei testificetur quod plures in morte, quam in lumine vitae istius positus occiderit, videtur ad adversariorum magis exitium captus, quam quo ipse dejectior fieret, aut minor esset: non est enim se expertus inferiorem, cujus sepultura praestantior, quam potentia fuit.

PL 16, 993B

だから、聖書は彼について、彼がこの世の命の光の中にいたときよりも死においてのほうが多くの者を殺した、と証言しているので、彼が捕らえられたのは、むしろ敵の滅びのためであって、彼自身がより卑しくなり、あるいは劣るためではなかったと見える。その墓が力より優れていた者は、自分が劣る者であると経験したのではないからである。

99

Denique non telis, sed cadaveribus hostium pressus et humatus est, proprio tectus triumpho, clarum insigne relinquens posteris; eo quod populum suum, quem captivum invenerat, viginti annis in libertate judicio suo rexit, et sepultus in patrio solo libertatis haeredem dimisit.

PL 16, 993B

実に彼は、武器によってではなく、敵の死体に覆われて埋められた。自分の凱旋に包まれ、後の世の人々に輝かしい徴を遺した。捕らわれの身で見いだした自分の民を、二十年間、自らの判断で自由のうちに治め、父祖の地に葬られて、自由の相続人を遺したのである。

100

34. Hoc ergo exemplo liquet alienigenarum consortia refugienda; ne pro charitate conjugii proditionis insidiae succedant. Vale, et nos dilige, quia nos te diligimus.

PL 16, 993C

34. それゆえこの例から、異国の者との交わりは避けねばならないことが明らかである。結婚の愛のかわりに、裏切りの罠が続くことのないように。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XX

第20書簡PL 16, 994A
1

Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet.

PL 16, 994A

彼は姉に、ミラノで数日のあいだ、アレイオス派が求めていた聖堂をめぐって起こったことを語る。すなわち、自分がウァレンティニアヌスの役人たちにどのように詰め寄られ、民がどのように抗議したか。次いで、聖堂を奪取するために十人長たちが遣わされたとき、アレイオス派のカストゥルスが民に捕らえられたこと、これを口実に、彼自身の配慮によって救い出されたにもかかわらず、さまざまな有罪判決が続いたこと。そののち、皇帝の名によって再び詰め寄られた聖なる司教が、大いなる毅然さをもって答える。

2

Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.

PL 16, 994A

彼はさらに次のことを加える。翌日、聖堂が占拠されたとき、兵士たちは公同の信徒たちのもとへ移ると約束したこと、民は勇気を少しも緩めなかったこと、ヨブの試み、ことに彼が女から受けたと読まれる試みが、この時にあてはまること。その間に聖堂は解放されたが、書記が彼に厳しいことを告げ、彼はそれによって少しも動かされなかったこと。最後に、ヨナの預言を現下の事態に当てはめること、聖堂が解放され商人たちの罰金が免ぜられたことへの民の喜び、ウァレンティニアヌスが伯(コメス)たちに語った言葉、およびカリゴヌスの脅しに対する自分の返答を付け加える。

3

1. Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri.

PL 16, 994B

1. あなたはほとんどすべての手紙で、教会のことを気にかけて尋ねるので、何が行われているかを聞け。あなたの手紙を受け取った翌日——その手紙で、あなたは夢に悩まされていると知らせていた——重い不安の山が動き始めた。

4

Nec jam Portiana, hoc est, extramurana basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est, intramurana, quae major est. 2. Convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus turbarum moveret.

PL 16, 994B

もはやポルティウス聖堂、すなわち城壁の外の聖堂ではなく、新しい聖堂、すなわち城壁の内にあって、より大きい聖堂が求められていた。2. 最初に、徳において第一の人々〔principes virtutum viri の意味は定かでない。「徳において第一の人々」と取った〕、すなわち評議の伯たちが私のもとに来て、聖堂を引き渡し、民が騒ぎを起こさぬよう取りはからえと求めた。

5

Respondi quod erat ordinis, templum Dei a sacerdote tradi non posse. 3. Acclamatum est sequenti die in Ecclesia: etiam praefectus eo venit; coepit suadere vel ut basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit.

PL 16, 994C

私は、自分の職分にかなうことを答えた。神の神殿は司教によって引き渡されることはできない、と。3. 翌日、聖堂で喝采が起こった。長官もそこに来て、せめてポルティウス聖堂を譲るようにと勧め始めた。民は抗議した。

6

Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret. 4. Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis tradebam basilicae.

PL 16, 995A

こうしてその場は、彼が皇帝に伝えると言って別れた。4. 翌日は主日であったが、朗読と説教のあと、求道者たちが退かされてから、私は聖堂の洗礼堂で、洗礼の準備をする者たちの幾人かに信条を授けていた。

7

Illic nuntiatum est mihi comperto quod ad Portianam basilicam de palatio decanos misissent, et vela suspenderent, populi partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi.

PL 16, 995A

そこで私に知らせが入った。宮廷から十人長(デカヌス)たちがポルティウス聖堂に遣わされ、垂れ幕を掲げており、民の一部がそこへ向かっている、と。それでも私は務めにとどまり、ミサを行い始めた。

8

5. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant transeuntes.

PL 16, 995A

5. 献げ物を献げているあいだに、アレイオス派が司祭と呼ぶカストゥルスという者が、民に捕らえられたことを知った。通りで通りかかった民が彼に出くわしたのである。

9

Amarissime flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret: certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa?

PL 16, 995A

私は、献げ物そのものの最中に、激しく泣き、神に祈り始めた。助けてくれるように、教会の事のために誰の血も流されぬように、せめて私の血が、民の救いのためだけでなく、不敬虔な者たち自身のためにも流されるように、と。多くを言う必要があろうか。

10

Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae virum. 6. Condemnationes illico gravissimae decernuntur: primo in corpus omne mercatorum.

PL 16, 995B

司祭たちと助祭たちを遣わして、私はその男を危害から救い出した。6. たちまち最も重い有罪判決が下される。まず、商人の全団体に対して。

11

Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum.

PL 16, 996A

そこで、負債の枷が緩められるのが常であった最後の週の聖なる日々に、鎖が音を立て、罪なき者たちの首にかけられ、三日以内に金二百ポンドが取り立てられる。

12

Respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. Erant pleni carceres negotiatoribus.

PL 16, 996A

彼らは、求められるなら、さらに同じ額でもその倍でも払おう、ただ自分たちの信仰を守ることさえできるならば、と答える。牢獄は商人たちで満ちていた。

13

7. Palatina omnia officia, hoc est, memoriales, agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu jubentur, specie qua seditioni interesse prohibebantur: honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam traderent.

PL 16, 996A

7. 宮廷のあらゆる役所、すなわち記録官(メモリアーレス)、公用使者(アゲンテス・イン・レブス)、さまざまな伯の下役たちは、出歩くことを控えるよう命じられた。それは騒乱に加わることを禁じるという口実であった。高位の人々には、聖堂を引き渡さなければ多くの最も重い脅しが加えられた。

14

Fervebat persecutio: ac si aperuissent portam, prorupturi in omne facinus videbantur. 8. Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia.

PL 16, 996A

迫害は燃えていた。もし門を開けば、あらゆる悪事に突き進むと見えた。8. 私自身も、伯たちと護民官たちに迫られた。聖堂の引き渡しを早く行うように、皇帝は自らの権利を用いているのだ、すべては皇帝の権力のうちにあるのだから、と言うのである。

15

Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis hujusmodi meum, me non refragaturum; quamquam omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subjecta.

PL 16, 996B

私は答えた。もし私のもの、すなわち私の農地、私の銀、そのたぐいの私のものを求められるなら、私は拒まない。もっとも、私のものはみな貧しい人々のものであるが〔底本は quae mei sunt。quae mea sunt の意に取った〕。しかし神的なものは、皇帝の権力に服してはいない、と。

16

Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor.

PL 16, 997A

「財産を求めるなら、押し入れ。体を求めるなら、私は立ち向かう。鎖へ引いてゆくのか。死へか。それは私にとって喜びだ。私は民が周りに集まって守ることもなく、祭壇にすがって命を乞うこともしない。むしろ祭壇のために、いっそう喜んで犠牲となる」。

17

9. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam Ecclesiae occupandam missos cognoscerem; ne dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis. Orabam ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem.

PL 16, 997A

9. 実際、私は心に恐れおののいた。教会の聖堂を占拠するために武装した者たちが遣わされたと知ったからである。彼らが聖堂をわがものにしようとするうちに、町全体の滅亡に至る何らかの殺戮が起こりはしないかと。私は、これほど大きな町の、あるいはイタリア全体の葬りの後まで生き延びることがないように、と祈っていた。

18

Detestabar invidiam fundendi cruoris, offerebam jugulum meum. Aderant Gothi tribuni, adoriebar eos, dicens: Propterea vos possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? Quo transibitis, si haec deleta fuerint?

PL 16, 997A

流血の汚名を私は忌み嫌い、自分の喉を差し出した。ゴート人の護民官たちがいた。私は彼らに向かって言った。「ローマの領土が諸君を受け入れたのは、諸君が公けの騒乱の手先となるためか。これらが滅ぼされたなら、諸君はどこへ移るのか」。

19

10. Exigebatur a me, ut compescerem populum. Referebam in meo jure esse, ut non excitarem: in Dei manu, uti mitigaret. Postremo si me incentorem putaret, jam in me vindicari oportere, vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines.

PL 16, 997B

10. 私は民を抑えるよう求められた。私は、民を扇動しないことは私の権利のうちにあるが、民を和らげるのは神の手のうちにあると述べた。最後に、もし彼が私を扇動者と考えるなら、私に対して直ちに報復すべきであり、あるいは彼の望むどの荒野にでも私を連れ去らせればよい、と。

20

His dictis, illi abierunt: ego in basilica veteri totum exegi diem. Inde domum cubitum me recepi, ut si quis abducere vellet, inveniret paratum. 11. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite occupatur basilica.

PL 16, 997B

これを言うと、彼らは去った。私は古い聖堂で一日をすべて過ごした。そこから家に帰って寝た。誰かが連れ去ろうとするなら、備えのできた私を見いだすように。11. 夜明け前、私が敷居から足を踏み出すと、兵士に取り囲まれて聖堂が占拠された。

21

Idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire: alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros.

PL 16, 997B

そして兵士たちは皇帝にこう伝えたと言われる。もし〔皇帝が〕出てゆきたいなら、その機会はある。ただし自分たちは、彼が公同の信徒たちと集うのを見るならば、馳せ参じよう。さもなければ、アンブロシウスが集める集会のほうへ移るであろう、と。

22

12. Prodire de Arianis nullus audebat; quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. Quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum Ecclesia est. Quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit.

PL 16, 997C

12. アレイオス派の者は誰も敢えて出て来なかった。市民は一人もおらず、王家の家人が少しと、ゴート人が数人いるだけだったからである。彼らにとっては、かつて荷車が住まいであったように、今は荷車が教会である。あの女〔皇帝の母ユスティナを指すらしい〕は、どこへ進もうと、自分の集会をすべて一緒に運んでゆく。

23

13. Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam: majorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi: lectorem efflagitari. Quid plura?

PL 16, 997C

13. 聖堂が民のうめきに取り囲まれているのがわかったが、朗読が読まれているあいだに、新しい聖堂もまた民で満ちていると知らされた。民は、皆が自由であったときよりも多く見えた、朗読者が熱心に求められている、と。多く言う必要があろうか。

24

Milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. Quibus visis, turbantur mulierum animi, proripit se una.

PL 16, 997C

兵士たち自身、聖堂を占拠したと見えた者たちは、私が彼らを聖餐の交わりから遠ざけるように命じたと知ると、この我々の集会に来始めた。彼らを見て、女たちの心は乱れ、一人が飛び出した。

25

Ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad praelium loquebantur. Clamavit aliqua populus. Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.

PL 16, 997D

だが兵士たち自身は、自分たちは戦いのためではなく祈りのために来たのだと語った。民はいくつかのことを叫んだ。どれほど穏やかに、毅然と、忠実に、民は我々があの聖堂へ行くことを求めたことか。あの聖堂でも民が私の臨席を求めていたと伝えられている。

26

14. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Job legi, qui solemni munere est decursus et tempore. Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu majore concussit.

PL 16, 998A

14. そのとき、私はこの説教を始めた。「子らよ、諸君は聞いた。ヨブ記が読まれた。それは年ごとの定められた務めと時節にしたがって読み進められたものである。悪魔もまた、この書が〔今〕告げられるべきことを、経験から知っていた。この書において、自らの試みのあらゆる力が明らかにされ、暴かれるからである。それゆえ今日、悪魔はより大きな動きで自らを揺り動かした。」

27

Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. Unum Job miraturus ascenderam, omnes Job quos mirarer, inveni. In singulis vobis Job revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit.

PL 16, 998A

「しかし我々の神に感謝する。神は諸君を信仰と忍耐によってこのように堅くした。私は一人のヨブを驚嘆しようと上ってきたが、驚嘆すべきヨブを、諸君全員に見いだした。諸君一人ひとりの中でヨブが生き返り、一人ひとりの中で、あの聖なる者の忍耐と徳が輝いた。」

28

Quid enim praesentius dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus.

PL 16, 998A

「実際、今日諸君の中で聖なる霊が語ったことより、キリスト教徒の男たちにとってより的確に言えたことがあろうか。『アウグストゥスよ、我々は願う、戦いはしない。恐れはしない、願うのだ』。」

29

Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7) . 15. Sed veniamus ad propositas lectiones.

PL 16, 998B

「これこそキリスト教徒にふさわしいことだ。平和の静けさを望みつつ、信仰と真理の毅然さは死の危険によっても取り下げないことが。なぜなら、『主は、自らに望みを置く者を救う守り手である』(詩篇16:7)からだ。15. さて、与えられた朗読へ進もう。」

30

Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Job. I, 12) , ut boni probentur. Invidet iniquus bonis profectibus, tentat diversis modis. Tentavit sanctum Job in patrimonio, tentavit in filiis, tentavit in dolore corporis.

PL 16, 998B

「諸君は見る、悪魔に試みる許しが与えられるのを(ヨブ記1:12)、善い者たちが試されるために。不法な者は善い進歩をねたみ、さまざまな仕方で試みる。彼は聖なるヨブを、財産において試み、子らにおいて試み、体の苦痛において試みた。」

31

Fortior in suo corpore tentatur, infirmior in alieno. Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat.

PL 16, 998B

「より強い者は自分の体において試され、より弱い者は他人の〔体〕において試される。そして悪魔は、私が諸君のうちに持つ私の富を、私から奪おうとし、諸君の静けさというこの財産を散らそうと望んでいた。」

32

Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. Duo igitur jam genera tentationis excepi.

PL 16, 998C

「また諸君そのものを、善い子らである諸君を、私から奪おうとしていた。諸君のために私は日ごとに犠牲を新たにするのに。公けの騒乱の何らかの破滅に、諸君を巻き込もうと企んでいた。こうして私はすでに二種の試みを受けた。」

33

Et fortasse quia infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. Etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem judicat, et diversis exercet laboribus. Nec Job ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit.

PL 16, 998C

「そしておそらく、主なる神は私がより弱いことを知っているので、まだ私の体に対する権能を与えていない。たとえ私自身が望み、たとえ身を差し出しても、神はなお私をこの戦いに力が足りない者と判断し、さまざまな労苦で鍛えているのであろう。ヨブもまたこの戦いから始めたのではなく、これで終えたのである。」

34

16. Tentatus est autem Job nuntiis coacervatis malorum, tentatus est etiam per mulierem, quae ait: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job. II, 9) . Videtis quanta subito moveantur, Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum.

PL 16, 998C

16. 「ヨブはまた、積み重なる災いの知らせによって試され、女を通しても試された。その女は言った。『神に向かって何か言葉を言い、そして死ね』(ヨブ記2:9)。諸君は見る、どれほど多くのものが突然動かされているかを。ゴート人、武器、異教徒、商人たちへの多くの罰金、聖徒たちへの刑罰。」

35

Advertitis quid jubeatur, cum mandatur: Trade basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere. Nec solum dic adversum Deum, sed etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei.

PL 16, 998C

「『聖堂を引き渡せ』と命じられるとき、何が命じられているかを、諸君は悟る。それは『神に向かって何か言葉を言い、そして死ね』ということである。ただ神に逆らって言えというだけでなく、神に逆らって行え、とも。『神の祭壇を引き渡せ』と命じられているのだ。」

36

17. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10) . Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres.

PL 16, 999A

17. 「こうして我々は王の命令に迫られているが、聖書の言葉によって力づけられる。聖書は答えて言った。『汝は愚かな女の一人のように語った』(ヨブ記2:10)。この試みは決して軽いものではない。女たちを通して起こるこの種の試みのほうが、より厳しいと我々は知っているからである。」

37

Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6) ; eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret.

PL 16, 999A

「実に、エバを通してアダムもまた足をすくわれた(創世記3:6)。それゆえ天の命令から逸れることになった。」

38

Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9) ? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es?

PL 16, 999A

「この誤りに気づくと、〔アダムは〕背反に染まった意識のゆえに咎を負う者として身を隠そうとしたが、隠れることはできなかった。それゆえ神は彼に言った。『アダムよ、汝はどこにいるのか』(創世記3:9)。すなわち、汝は以前は何であったか。いま汝はどこにいるようになったか。私は汝をどこに据えたか。汝自身はどこへ踏み越えたのか、ということである。」

39

Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis.

PL 16, 999A

「汝は自分が裸であることを知っている。善き信仰の衣を失ったからである。汝がいま身を覆おうとしているのは、あの葉である。汝は果実を拒みながら、律法の葉の下に隠れようとしているが、露見するだろう。」

40

Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.

PL 16, 999B

「汝は一人の女のゆえに、汝の主なる神から離れることを望んだ。それゆえ、見ようと求めていた当の神から逃げている。一人の女とともに身を隠すことを選び、世界の鏡と楽園での住まいとキリストの恩寵を捨てたのである。」

41

18. Quid dicam quod etiam Eliam Jezabel cruente persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.) ? quod Joannem Baptistam Herodias fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.) ? Singulae tamen singulos, mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora.

PL 16, 999B

18. 「エリヤをさえイゼベルが残酷に迫害したこと(列王記三19:1以下)、洗礼者ヨハネをヘロディアが殺させたこと(マタイ14:3以下)を、何と言おうか。もっとも、女たちはそれぞれ一人を相手にしたにすぎない。私の功ははるかに劣るのに、試みはそれだけ重い。」

42

Virtus infirmior, sed plus periculi. Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, praetexitur regis injuria.

PL 16, 999B

「徳は弱いが、危険はより大きい。女たちの番が次々に巡り、憎しみが入れ替わり、策略が変えられ、長老たちが訪ねられ、王への侮辱が口実にされる。」

43

Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur? 19. Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit.

PL 16, 999B

「それでは、この小虫〔vermiculum。著者が自分を指して言うと取った〕に、より重い試みが向けられる理由は何か。彼らが迫害しているのは私ではなく教会だ、ということのほかにない。19. 実に、命じられる。『聖堂を引き渡せ』。私は答える。『私が引き渡すことは許されず、あなたが受け取ることも、皇帝よ、益にならない』。」

44

Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod jus habere.

PL 16, 999C

「『あなたは私人の家すら、いかなる権利によっても侵すことはできない。それなのに神の家が奪われるべきだと考えるのか』。皇帝にはすべてが許され、一切が彼のものだと主張される。私は答える。『皇帝よ、自らに重荷を負わせて、神に属する事柄について、帝国の何らかの権利を自分が持つなどと考えてはならない』。」

45

Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21) . Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum.

PL 16, 999C

「『自らを高ぶらせてはならない。いっそう長く支配したいなら、神に服従せよ。書かれている。「神のものは神に、カエサルのものはカエサルに」(マタイ22:21)。宮殿は皇帝に属し、諸教会は司教に属する。あなたに委ねられているのは、公共の城壁に関する権利であって、聖なるものに関する権利ではない』。」

46

Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata.

PL 16, 999C

「皇帝はふたたびこう命じたと言われる。『私もまた一つの聖堂を持たねばならない』。私は答えた。『あなたがそれを持つことは許されない。姦淫の女と、あなたに何の関わりがあるのか。キリストとの正当な婚姻によって結ばれていない者は、姦淫の女だからだ』。」

47

20. Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti!

PL 16, 1000A

20. 私がこれらのことを論じていると、王の幕が取り外されたこと、また民で満ちた聖堂が私の臨席を求めていることが、私に告げられた。私はただちに話をそちらへ向け、言った。「聖なる霊の託宣は、なんと高く、なんと深いことか。」

48

Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1) .

PL 16, 1000A

「朝の時課に、兄弟たちよ、諸君も覚えているとおり、次のことが読まれた。我々が心の最も深い痛みをもって応えるものである。『神よ、諸国民が汝の相続地に入って来た』(詩篇78:1)。」

49

Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam. Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur.

PL 16, 1000A

「そして実際に、諸国民は来た。いや、諸国民以上のものが来た。ゴート人と、さまざまな諸民族の男たちが来たのである。武器を携えて来て、取り囲み、聖堂を占拠した。我々は汝の深遠さを知らぬまま、このことを嘆いていたが、我々の無分別は別のことを思っていた。」

50

21. Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani. Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei. Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam.

PL 16, 1000B

21. 「諸国民は来た。だが彼らは真に汝の相続地に来たのである。諸国民として来た者たちは、キリスト教徒となったのだから。相続地を侵そうとして来た者たちは、神の共同相続人となった。敵と思っていた者たちを、私は擁護者として持ち、対抗者と見なしていた者たちを、仲間として持っている。」

51

Completum est illud quod de Domino Jesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus ejus, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4) . Cujus enim hoc munus, cujus opus, nisi tuum, Domine Jesu?

PL 16, 1000B

「主イエスについて預言者ダビデが歌ったことは成就した。『その場所は平和のうちに置かれた』、また『そこで彼は弓の角と、盾と、剣と、戦いを砕いた』(詩篇75:3, 4)。この働き、この業は、主イエスよ、汝のほかに誰のものであろうか。」

52

Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur: inde vim militibus imperari.

PL 16, 1000B

「汝は、武装した者たちが汝の神殿に来るのを見ていた。こちらでは民が嘆き、詰めかけて、神の聖堂を引き渡したと見られまいとしている。あちらでは兵士たちに暴力が命じられている。」

53

Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14) .

PL 16, 1000C

「死が私の目の前にあった。この間に狂乱に何事も許されないよう、主よ、汝は自らを間に差し入れ、双方を一つにした(エフェソ2:14)。」

54

Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36) ? Gratias itaque tibi, Christe.

PL 16, 1000C

「汝は武装した者たちを抑えた。疑いなく、こう言って。『武器に走るのなら、私の神殿に閉じ込められた者たちが騒ぎ立つのなら、私の血に何の益があるのか』(申命記32:36)。それゆえ、キリストよ、汝に感謝する。」

55

Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12) .

PL 16, 1000C

「使節でも伝令でもなく、主よ、汝が汝の民を救った。『汝は私の粗布を引き裂き、喜びで私に帯を締めた』(詩篇29:10, 12)。」

56

22. Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. Concessi paululum, mandatum intimat.

PL 16, 1000C

22. 私はこう語りながら、兵士たちの熱意、伯たちの懇願、民の祈りによって、皇帝の心が和らぎうることに驚いていた。そのあいだに、命令を伝える書記が遣わされたと、私は知らされた。私が少し席を外すと、〔書記は〕命令を告げた。

57

Quid tibi visum est, inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem.

PL 16, 1000C

「あなたは何を考えて、決定に反することをしたのか」と書記は言った。私は答えた。「どのような決定なのか私は知らない。何が軽率になされたと言われているのかも、はっきりしない」。書記は言った。「なぜ司祭たちを聖堂へ差し向けたのか。もしあなたが僭主なら、それを知りたい。あなたに対してどう備えるべきかを知るためだ」。

58

Retuli dicens me nihil in praejudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo.

PL 16, 1001A

私は報告して、自分は教会に害を及ぼすようなことは何もしていない、と言った。聖堂が兵士たちに占拠されたと聞いたとき、私はただ嘆きを隠さなかっただけであり、多くの者がそこへ行くよう勧めるなかで、こう言ったのだ、と。「聖堂を引き渡すことは私にはできない。だが、戦うべきではない」。

59

Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator.

PL 16, 1001A

その後、王の幕がそこから取り除かれたと知り、民が私にそこへ行くよう求めたとき、司祭たちを差し向けた。だが私自身は行くことを望まず、こう言ったのだ、と。「私はキリストにあって信じる。皇帝みずからが我々とともに事を行うであろう」。

60

23. Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret?

PL 16, 1001A

23. これが僭主政に見えるなら、私は武器を持っている。ただしキリストの名においてである。私は自分の体を差し出す権能を持っている。もし〔皇帝が〕私を僭主と考えるのなら、打つのをなぜ遅らせるのか。

61

Veteri jure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret (Joan. VI, 15) . Habemus tyrannidem nostram.

PL 16, 1001B

古くからの法によって、支配権は司教たちによって授けられたのであり、奪い取られたのではない、と〔私は言った〕。また、皇帝たちが司教職を望んだことのほうが、司教たちが支配権を望んだことよりも多いと、世間ではよく言われている、と。キリストは、王にされまいとして逃れた(ヨハネ6:15)。我々には我々の僭主政がある。

62

Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit.

PL 16, 1001B

司教の僭主政とは、弱さである。「私が弱いとき、そのとき私は強い」と〔使徒は〕言う(二コリント12:10)。しかし〔皇帝は〕、神が自分に敵対者を立てていないのだから、自ら自分に僭主を作り出さないよう用心すべきだ、と〔私は言った〕。

63

Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis objectu queritur ad Italiam non potuisse transire. Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.

PL 16, 1001B

マクシムスは、私がウァレンティニアヌスの僭主であるとは言わない〔底本は maximum。人名 Maximum(マクシムス)と読んだ。普通名詞に取れば「私がウァレンティニアヌスの僭主だと言うのは大したことではない」となるが、続く qui の先行詞が立たない。ミーニュの脚注はこの箇所をマクシムスへの最初の使節のことと解するよう述べており、マクシムスを主語と取る読みに合う〕。彼は、私の使節の妨げのために自分はイタリアへ渡れなかったと嘆いているのだから。私は付け加えた。司教たちは決して僭主であったことはなく、むしろ僭主たちからしばしば苦しみを受けてきた、と。

64

24. Exactus est totus ille dies in moerore nostro: scissae tamen ab illudentibus pueris cortinae regiae. Ego domum redire non potui; quia circumfusi erant milites, qui basilicam custodiebant. Cum fratribus psalmos in ecclesiae basilica minore diximus.

PL 16, 1001B

24. その日は丸一日、我々の悲嘆のうちに過ぎた。ただ、王の幕は、嘲る少年たちによって引き裂かれた。私は家に帰ることができなかった。聖堂を守る兵士たちが周りを取り囲んでいたからである。我々は兄弟たちとともに、教会の小さい方の聖堂で詩篇を唱えた。

65

25. Sequenti die lectus est de more liber Jonae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur. Acceptum est ita, ut speraretur in praesenti futurum.

PL 16, 1001C

25. 翌日、慣例どおりヨナ書が読まれた。それが読み終えられたのち、私はこの説教を始めた。「兄弟たちよ、読まれた書は、罪人たちが悔い改めに立ち返ると預言するものである。それは、将来のことが今のうちに実現すると期待されるように受け取られた。」

66

Addidi quod vir justus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati. Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita. Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita?

PL 16, 1001C

私は付け加えた。義人は、都の滅亡を見ることも告げることもしないために、不興を買うことさえ望んだ、と。また、あの〔滅亡の〕言葉が悲痛なものであったので、ヒョウタンが枯れたことにも彼は悲しんだ、と。神も預言者に言った。「汝はヒョウタンのことで悲しいのか」。

67

Respondisse Jonam: Tristis. Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse.

PL 16, 1002A

ヨナは答えた。「悲しい」。主は言った。焼け枯れたヒョウタンを彼が悼むのなら、これほど大きな民の救いは、なおさら自分の気がかりであるはずではないか、と。それゆえ、都全体に備えられていた滅亡を取り除いたのだ、と。

68

26. Nec mora, nuntiatur imperatorem jussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae!

PL 16, 1002A

26. 間もなく、皇帝が兵士たちを聖堂から退かせるよう命じたこと、商人たちからも、咎めの判決によって取り立てられたものが返されることが告げられた。そのとき民全体の喜びはどれほどであったか。民全体の拍手はどれほどであったか。どれほどの感謝がささげられたことか。

69

Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. Certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.

PL 16, 1002A

その日は、主が我々のためにみずからを引き渡した日、教会で悔い改めが解かれる日であった。兵士たちは競ってこれを告げ知らせ、祭壇に駆け込んで、口づけで平和のしるしを示した。そのとき私は悟った。神が夜明け前の虫を打ったのは、町全体が守られるためであったのだと。

70

27. Haec gesta sunt, atque utinam jam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. Ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus.

PL 16, 1002B

27. これらのことは起こった。願わくは、すでに終わっていてほしい。だが、動揺に満ちた皇帝の言葉は、さらに重い騒乱が来ることを示している。私は僭主と呼ばれ、僭主以上とさえ呼ばれる。

71

Nam cum imperatorem comites obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent, respondit: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quid post hanc vocem supersit, considera.

PL 16, 1002B

というのも、伯たちが皇帝に、教会へ出向くよう懇願し、これは兵士たちの求めによってそうするのだと言ったとき、皇帝は答えたのである。「アンブロシウスが諸君に命じたなら、諸君は私を縛って引き渡すのだろう」。この言葉のあとに何が残るか、考えてみよ。

72

Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus exasperetur. 28. Denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo.

PL 16, 1002B

この言葉に皆は身震いしたが、皇帝には彼を煽り立てる者たちがいる。28. 実に、侍従長カリゴヌスは、特別な言い方でさえ、私にこう命じることをあえてした。「私が生きているのに、あなたはウァレンティニアヌスを軽んじるのか。あなたの首をはねる」。

73

Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones. Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!

PL 16, 1002C

私は答えた。「神が汝に、脅していることを成し遂げるのを許すように。私は司教がするとおりに耐え、汝は宦官がするとおりにするだろう」。願わくは、神が彼らを教会から遠ざけ、彼らがその矢をすべて私に向け、私の血で渇きを満たすように。

Epistola XXI

第21書簡PL 16, 1002C
1

Excusat Ambrosius quod vocatus non venerit ad consistorium, asserens in causa fidei vel ecclesiastica judicare nisi sacerdotes neminem debere; nec se in eo contumacem, quod injuriam ordini suo non inurat.

PL 16, 1002C

アンブロシウスは、召喚されながら評議に赴かなかったことを弁明し、信仰の案件、あるいは教会に関する案件では、司教たちのほかには誰も裁いてはならないと主張する。またその点で自分が頑ななのではなく、自分の身分に侮辱を加えないためである、と述べる。

2

Addit Auxentium forte Judaeos aut infideles electurum judicum loco, id est, Christi inimicissimos: nec recusare quominus in Ecclesia vel in synodo de his disputaret: haec demum se coram fuisse dicturum, nisi a coepiscopis et populo esset prohibitus.

PL 16, 1003A

さらに、アウクセンティウスはおそらくユダヤ人か不信仰の者たちを、裁き手の代わりに、すなわちキリストのいとも激しい敵を選ぶだろうと付け加える。また自分は、これらのことを教会で、または教会会議で論じることを拒むのではなく、同僚の司教たちと民に止められなければ、これらを〔評議の〕面前で述べたであろう、と〔述べる〕。

3

Clementissimo imperatori, et beatissimo Augusto VALENTINIANO, AMBROSIUS episcopus. 1. Dalmatius me tribunus et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et ipse judices legerem, sicut elegisset Auxentius.

PL 16, 1003A

いとも寛容な皇帝、いとも幸いなるアウグストゥス・ウァレンティニアヌスへ、司教アンブロシウスより。1. 護民官兼書記ダルマティウスは、あなたの寛容の命令により、と彼は主張して、私のもとを訪れ、アウクセンティウスが選んだとおりに、私自身もまた裁判官を選ぶよう求めた。

4

Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis judicio tuae. 2. Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter.

PL 16, 1003A

しかし彼は、指名された者たちの名を明らかにしなかった。ただ、評議で論争が行われること、その裁定者はあなたの敬虔の判断であることを付け加えた。2. これに対して、私は、考えるところ適切に答える。

5

Nec quisquam contumacem judicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis sanxit: In causa fidei vel ecelesiastici alicujus ordinis eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare.

PL 16, 1003A

私を頑なな者と判断すべき者は誰もいない。私は、尊き記憶のあなたの父が、言葉で答えただけでなく、みずからの法でも定めたことを主張するからである。すなわち、信仰の案件、あるいは何らかの教会〔底本は ecelesiastici。ecclesiastici と読む〕の身分に関わる案件では、職務において劣らず、法的地位において異ならない者が裁くべきである、と。これは勅答の言葉そのものであり、すなわち、司教たちについては司教たちが裁くことを、彼は望んだのである。

6

Quinetiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad episcopale judicium pertinere. 3. Quis igitur contumaciter respondit clementiae tuae? Ille qui te patris similem esse desiderat, an qui vult esse dissimilem?

PL 16, 1003B

それだけでなく、もし司教が別のことでも咎められ、その品行についての案件が審査されるべき場合にも、彼はこれらも司教の裁きに属することを望んだ。3. それでは、誰があなたの寛容に頑なに答えたのか。あなたが父に似ることを望む者か、似ないことを望む者か。

7

Nisi forte vilis quibusdam tanti imperatoris aestimatur sententia, cujus et fides confessionis constantia comprobata est, et sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur.

PL 16, 1003B

ただし、これほどの皇帝の判決が、ある者たちには取るに足らぬと見なされるなら、話は別である。その信仰は告白の堅固さによって証され、その知恵は、改善された国家の進歩によって称えられているのである。

8

4. Quando audisti, clementissime Imperator, in causa fidei laicos de episcopo judicasse? Ita ergo quadam adulatione curvamur, ut sacerdotalis juris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum?

PL 16, 1003B

4. いとも寛容な皇帝よ、信仰の案件で、平信徒が司教について裁いたということを、あなたはいつ聞いたか。それなのに、我々はある種のへつらいに屈して、司教の法を忘れ、神が私に与えたものを、他の者に委ねてよいと私自身が考えるのか。

9

Si docendus est episcopus a laico, quid sequetur? Laicus ergo disputet, et episcopus audiat: episcopus discat a laico.

PL 16, 1003C

もし司教が平信徒に教えられるべきなら、何が続くのか。平信徒が論じ、司教が聞く。司教が平信徒から学ぶ、ということになる。

10

At certe si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei, in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non imperatores de episcopis judicare?

PL 16, 1004A

だが少なくとも、神の聖書の連なりを顧みるにせよ、古い時代を顧みるにせよ、信仰の案件において、まさに信仰の案件においてである、司教たちがキリスト教徒の皇帝たちについて裁くのが常であり、皇帝たちが司教たちについて裁くのではないということを、誰が否定するだろうか。

11

5. Eris, Deo favente, etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis qualis ille episcopus sit, qui laicis jus sacerdotale substernit.

PL 16, 1004A

5. あなたも、神が助けるなら、年齢の成熟においてさらに進むだろう。そのときあなたはこのことについて、司教の法を平信徒に従属させる司教がどのような者かを、判定するだろう。

12

Pater tuus, Deo favente, vir maturioris aevi, dicebat: Non est meum judicare inter episcopos; tua nunc dicit clementia: Ego debeo judicare.

PL 16, 1004A

あなたの父は、神の好意により、より成熟した年齢の人であったが、こう言っていた。「司教たちのあいだで裁くことは私の務めではない」。あなたの寛容は今こう言う。「私は裁かねばならない」。

13

Et ille baptizatus in Christo inhabilem se ponderi tanti putabat esse judicii: clementia tua, cui adhuc emerenda baptismatis sacramenta servantur, arrogat de fide judicium; cum fidei ipsius sacramenta non noverit?

PL 16, 1004A

しかも彼は、キリストにあって洗礼を受けていたのに、これほどの裁きの重みを担うには自分は不適格であると考えていた。ところがあなたの寛容は、洗礼の秘跡を受けるにふさわしくなることがなお先に残されているのに、信仰についての裁きを自分のものとする。信仰そのものの秘跡をまだ知らないというのに。

14

6. Quales autem elegerit judices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet prodere. Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum populo, non ut quisquam judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur.

PL 16, 1004A

6. 彼がどのような裁判官を選んだかは、人々の評価に委ねてよい。その名を明かすことを恐れているのだから。もし裁判官たちがいるのなら、教会に来るがよい。民とともに聞くがよい。誰かが裁き手として座するためではなく、一人一人が自分の思いに基づいて吟味し、従うべき者を選ぶためである。

15

Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem ejus: non invidebo.

PL 16, 1004B

問題になっているのは、この教会の司教のことである。もし民が彼〔アウクセンティウス〕の言うことを聞き、彼のほうがよく論じたと思うなら、民は彼の信仰に従えばよい。私は妬まない。

16

7. Omitto quia jam ipse populus judicavit: taceo quia eum, quem habet, de patre tuae clementiae postulavit: taceo quia pater pietatis tuae quietem futuram spopondit, si electus susciperet sacerdotium. Hanc fidem secutus sum promissorum.

PL 16, 1004B

7. 私は言わずにおく、民がすでにみずから判断を下したことを。言わずにおく、民が現に有している者を、あなたの寛容の父に求めたことを。言わずにおく、あなたの敬虔の父が、選ばれた者が司教職を受けるなら平穏が将来にあると約束したことを。私はこの約束への信義に従ったのである。

17

8. Quod si de aliquorum peregrinorum assentatione se jactat, ibi sit episcopus, unde sunt ii, qui eum episcopatus putant nomine esse donandum. Nam ego nec episcopum novi, nec unde sit scio.

PL 16, 1004B

8. もし彼が、ある外国人たちの追従を誇っているのなら、彼を司教の名で飾るべきだと考える者たちの出身地で、彼が司教であればよい。私は、彼を司教として知らず、彼がどこの出身かも知らない。

18

9. Ubi illud constituimus, Imperator, quod jam ipse tuum judicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud judicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges enim imperator fert, quas primus ipse custodiat.

PL 16, 1004C

9. 皇帝よ、あなたがすでにみずから判断を示し、いやそれどころか法まで与えて、誰にも別様に判断する自由がないようにしたのに、我々はこの点をどこに据えればよいのか〔Ubi illud constituimus の意は定かでない〕。あなたは他の者たちに定めたとき、あなた自身にも定めたのである。皇帝は、自分がまず守るはずの法を定めるのだから。

19

Visne igitur experiar, ut incipiant ii, qui judices eliguntur, aut adversus tuam venire sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto imperio non potuerint obviare? 10. Sed hoc contumacis, non modesti est sacerdotis.

PL 16, 1005A

では、あなたは私に試みさせたいのか。裁判官として選ばれる者たちが、あなたの判決に背き始めるか、あるいは少なくとも、皇帝のこれほど厳しく苛烈な命令に逆らえなかったと弁解し始めるかを。10. だが、これは頑なな司教のすることであって、慎み深い司教のすることではない。

20

Ecce, imperator, legem tuam jam ex parte rescindis: sed utinam non ex parte, sed in universum! legem enim tuam nollem esse supra Dei legem. Dei lex nos docuit quid sequamur, humanae leges hoc docere non possunt.

PL 16, 1005A

見よ、皇帝よ、あなたはすでにみずからの法を部分的に廃している。だが、願わくは部分的にではなく、全体にわたって廃してほしい。あなたの法が神の法の上にあることを、私は望まないからだ。神の法は我々が何に従うべきかを教えたが、人間の法はそれを教えることができない。

21

Extorquere solent timidis commutationem, fidem inspirare non possunt. 11. Quis erit igitur ille, qui cum legat per tot provincias uno momento esse mandatum, ut quicumque obviaverit imperatori, feriatur gladio: quicumque Dei templum non tradiderit, protinus occidatur? quis, inquam, est qui possit vel unus, vel inter paucos dicere imperatori: Lex tua mihi non probatur?

PL 16, 1005A

人間の法は、臆病な者たちから変節を絞り取るのが常で、信仰を吹き込むことはできない。11. では、これほど多くの属州に一時に命令が出されたと読むとき ―― 皇帝に逆らう者は誰であれ剣で打たれ、神の神殿を引き渡さない者は誰であれただちに殺される、と ―― それでも、たった一人で、あるいは少数の者のうちにあって、皇帝に向かって「あなたの法は私には是認できない」と言える者は、誰であろうか。いったい誰がそう言えるのか、と私は言う。

22

Non permittitur hoc dicere sacerdotibus, permittitur laicis? Et judicabit de fide, qui aut gratiam sperat, aut metuit offensam?

PL 16, 1005B

これを言うことは司教たちには許されず、平信徒には許されるのか。恩顧を望み、あるいは不興を恐れる者が、信仰について裁くのだろうか。

23

12. Deinde ipse committam, ut eligam judices laicos, qui cum tenuerint fide veritatem, aut proscribantur, aut necentur, quod lex de fide lata decernit? Ego igitur aut praevaricationi offeram homines, aut poenae?

PL 16, 1005B

12. その上、私自身が平信徒の裁判官を選ぶという罪を犯すのか。彼らが信仰によって真理を保ったなら、信仰について出された法が定めるとおり、追放されるか殺されるかするのに。そうなれば私は、人々を背反に差し出すのか、それとも刑罰に差し出すのか。

24

13. Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium. Non tanti est unius vita, quanti est dignitas omnium sacerdotum, quorum de consilio ista dictavi, intimantibus ne forte etiam gentilis esset aliquis, aut Judaeus, qui ab Auxentio esset electus, quibus traderemus de Christo triumphum, si de Christo judicium committeremus.

PL 16, 1005B

13. アンブロシウスには、自分のために司教職を貶めるほどの値打ちはない。一人の命は、すべての司教たちの尊厳ほどの価値はない。私はそれらの司教たちの助言によってこれを口述した。彼らは、アウクセンティウスに選ばれた者のなかに異教徒かユダヤ人がいるかもしれないと告げたのである。キリストについての裁きを委ねるなら、我々はそれらの者たちに、キリストについての勝利を引き渡すことになる。

25

Quid illos aliud, nisi Christi injuriam audire delectat? Quid illis aliud potest placere, nisi (quod absit) ut Christi divinitas denegetur? Cum iis plane bene convenit Ariano, qui creaturam Christum dicit, quod etiam gentiles ac Judaei promptissime confitentur.

PL 16, 1005C

彼らが喜んで聞くのは、キリストへの侮辱のほかに何があろうか。彼らの気に入るものは、そんなことがあってはならないが、キリストの神性が否定されること以外に何があろうか。キリストを被造物と言うアレイオス派の者は、彼らとまことによく一致する。異教徒もユダヤ人も、それを最も喜んで告白するからである。

26

14. Hoc scriptum est in Ariminensi synodo; meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum concilii Nicaeni, a quo me nec mors, nec gladius poterit separare. Quam fidem etiam parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et sequitur, et probavit.

PL 16, 1005C

14. これはアリミヌムの教会会議で書かれた。それゆえ私は当然その会議を忌み嫌い、ニカイア会議の論述に従う。死も剣も、私をそこから引き離すことはできない。あなたの寛容の親〔parens。テオドシウスはウァレンティニアヌスの父ではない(父は §2 の「あなたの父」)。年長の皇帝を親と呼ぶ語と取った〕であるいとも幸いなる皇帝テオドシウスも、この信仰に従い、これを是認した。

27

Hanc fidem Galliae tenent, hanc Hispaniae, et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt. 15. Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod majores fecerunt mei.

PL 16, 1006A

この信仰をガリアも保ち、ヒスパニアも保ち、神の霊への敬虔な告白とともにこれを守っている。15. 論じる必要があるなら、私は教会で論じることを学んだ。私の先人たちがそうしたとおりである。

28

Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus.

PL 16, 1006A

信仰について協議するのなら、その協議は司教たちのものであるべきである。尊き記憶の君主コンスタンティヌスのもとでそうなされたとおりである。彼は先に法を一つも発することなく、司教たちに自由な裁きを与えた。

29

Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est.

PL 16, 1006A

尊き記憶の皇帝コンスタンティウス、父の尊厳の継承者のもとでもそれはなされた。だが、よく始まったことは、別の形で完結した。

30

Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam.

PL 16, 1006A

というのも、司教たちは最初は誠実な信仰を書き記していた。ところが、ある者たちが宮殿の内で信仰について裁こうとしたため、司教たちのその判断が策略によって変えられるように仕向けた。それでも司教たちは、曲げられた判決をただちに取り消した。

31

Et certe major numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, Ariana decreta damnavit.

PL 16, 1006B

そして確かに、アリミヌムでは、より多数の者がニカイア会議の信仰を是認し、アレイオス派の決定を断罪した。

32

16. Si ad synodum provocat Auxentius, ut de fide disputet (licet non sit necesse propter unum tot episcopos fatigari, qui etiam si angelus de coelo esset, paci Ecclesiarum non deberet praeferri); cum audiero synodum congregari, et ipse non deero.

PL 16, 1006B

16. もしアウクセンティウスが、信仰について論じるために教会会議に訴えるのなら ―― 一人のために多くの司教たちが煩わされる必要はない。たとえ天からの天使であったとしても、諸教会の平和に優先されるべきではないのだから ――、私は教会会議が召集されると聞けば、私自身も欠席しない。

33

Tolle igitur legem, si vis esse certamen. 17. Venissem, imperator, ad consistorium clementiae tuae, ut haec coram suggererem; si me vel episcopi, vel populus permisissent, dicentes de fide in Ecclesia coram populo debere tractari.

PL 16, 1006B

それゆえ、論争が行われることを望むなら、法を廃止せよ。17. 皇帝よ、私はあなたの寛容の評議に赴き、これらのことを面前で進言したであろう。司教たちか民が許してくれたならばだが。彼らは、信仰については教会で民の前で論じられるべきだと言うのである。

34

18. Atque utinam, Imperator, non denuntiasses, ut quo vellem pergerem! Quotidie prodibam, nemo me asservabat. Debuisti me, quo volueras, destinare, quem ipse omnibus offerebam.

PL 16, 1006B

18. 皇帝よ、私が望む所へ行くようにと、あなたが通告しなければよかったのに。私は毎日外に出ていたが、誰も私を見張っていなかった。あなたは、あなたが望んだ所へ私を送ればよかったのだ。私は自分から皆の前に身を差し出していたのだから。

35

Nunc mihi a sacerdotibus dicitur: Non multum interest, utrum volens relinquas, an tradas altare Christi; cum enim reliqueris, trades. 19. Atque utinam liquido mihi pateret quod Arianis Ecclesia minime traderetur! sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio.

PL 16, 1006C

いま私は司教たちから言われている。「自分から去るか、キリストの祭壇を引き渡すかに、大した違いはない。あなたが去れば、引き渡すことになるのだから」。19. 願わくは、教会がアレイオス派に決して引き渡されないことが、私にはっきり分かればよいのだが。そうなら、私は自分からあなたの敬虔の判断に身を差し出そう。

36

Sed si ego solus interstrepo, cur etiam de aliis omnibus invadendis Ecclesiis est praeceptum? Utinam confirmetur, ut Ecclesiis nullus molestus sit! Opto ut de me, qualis videtur, sententia proferatur.

PL 16, 1006C

だが、もし私一人が妨げているのなら、なぜほかのすべての教会の占拠についてまで命令が出されたのか。願わくは、誰も諸教会を煩わせないことが確約されるように。私については、よいと思われるとおりの判決が下されることを、私は望む。

37

20. Dignanter igitur, Imperator, accipe quod ad consistorium venire non potui. Ego in consistorio nisi pro te stare non didici: et intra palatium certare non possum, qui palatii secreta nec quaero, nec novi.

PL 16, 1007A

20. それゆえ、皇帝よ、私が評議に来られなかったことを、寛大に受け入れよ。私は評議の場で、あなたのためにでなければ立つことを学んでいない。宮殿の内で争うこともできない。私は宮殿の秘事を探求もしないし、知りもしないのだから。

38

21. Ego Ambrosius episcopus hunc libellum obtuli clementissimo imperatori, et beatissimo augusto Valentiniano.

PL 16, 1007A

21. 私、司教アンブロシウスは、この請願書を、いとも寛容な皇帝、いとも幸いなるアウグストゥス・ウァレンティニアヌスに提出した。

Sermo contra Auxentium de basilicis tradendis

説教『アウクセンティウス駁論(バシリカの明け渡しについて)』PL 16, 1007A
1

Populi ob imperialem jussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus.

PL 16, 1007A

民が皇帝の命令のゆえに抱いた不安を和らげようとして、自分の返答を述べ、さらに、聖堂の引き渡しを恐れたので評議に赴かなかったと付け加える。

2

Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle.

PL 16, 1007B

ついで、対抗者たちを教会での論争に呼び出し、武器に脅されることはないと言い、聖なる器についての自分の返答を想起して、争いへの用意があると証言する。神の決定ははぐらかすことができず、その守りも打ち負かされないが、神自身は、その僕たちのうちで同じ苦しみを受けることを望む、と〔述べる〕。

3

Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Jerusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum objectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero jam a paganis, quos in judices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso.

PL 16, 1007B

自分自身は以前に捕らえられなかったのだから、異端者たちがいかに空しく騒ぎ立てているかは明らかである、と〔述べる〕。ついでナボトの物語と、キリストのエルサレム入城を現在の事態に当てはめたうえで、アウクセンティウスの残酷な法を非難し、アレイオス派の反論を解いて、民の前で喜んで論争すると宣言する。アウクセンティウスは、自分が裁き手に選んだ異教徒たちによって、またパウロとキリスト自身によってすでに断罪されている、と〔述べる〕。

4

Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et Arianos, dum servis Christi conflant invidiam, multo pejores esse Judaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem.

PL 16, 1007B

同じ異端者が皇帝に訴えるのは、昨年のことを忘れているのである、と〔述べる〕。また、アレイオス派は、キリストの僕たちに対する反感をかき立てながら、ユダヤ人よりはるかに悪い。教会が掲げているのは、カエサルの像ではなく、キリストの像だからである、と〔述べる〕。

5

Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adjecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Judaeum esse declarat. 1. Video vos praeter solitum subito esse turbatos, atque asservantes mei.

PL 16, 1007C

これらに続いて、自分の返答と讃歌についてわずかに付け加えたうえで、自分は不従順ではなく、皇帝は教会の子であり、アウクセンティウスはユダヤ人以上であると宣言する。1. 諸君が、常になく突然動揺し、私を見張っているのを、私は見る。

6

Miror quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent.

PL 16, 1007C

これはどういうことかと私は訝る。ただし、私が護民官たちによって皇帝の命令を伝えられ、望む所へここから立ち去るように、また望む者たちは従う権限を持つようにと言われたのを、諸君が見たか聞いたかしたからであれば別だが。

7

Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi voluntatem subesse non posse; quia plus Dominum mundi, quam saeculi hujus imperatorem timerem: sane si me vis aliqua abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis esse consuevit.

PL 16, 1007C

それで諸君は、私が教会を見捨て、自分の身の安全を恐れて諸君を置き去りにするのではないかと恐れたのか。だが、私自身が何を申し送ったかは、諸君も気づきえたはずだ。教会を見捨てようという意志が私にあるはずがない。この世の皇帝よりも世界の主を私は恐れているからである。たしかに、何らかの力が私を教会から連れ去るなら、追い出されうるのは私の肉であって、精神ではない。私は覚悟している。皇帝が王の権力にふさわしいことをなすなら、私は司教にふさわしいことを甘受しよう、と。

8

2. Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt; talia enim munimenta sunt sacerdotis.

PL 16, 1008A

2. それなのに、なぜ諸君は動揺するのか。私は自分から諸君を見捨てることは決してない。強いられても、抗戦することを私は知らない。私は悲しみ、泣き、呻くことはできる。武器にも、兵士にも、ゴート人にさえも、私の涙が武器である。司教の防備とは、そうしたものだからである。

9

Aliter nec debeo, nec possum resistere: fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo; ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre, non cedere: suppliciis me libenter offerre, nec metuere quae parantur.

PL 16, 1008A

それ以外の仕方で、私は抵抗すべきでもなく、できもしない。また、逃げて教会を去ることを私はしない。より重い刑罰への恐れからそうしたのだと、誰かに解釈されないためである。諸君自身も知っているとおり、私は皇帝たちに敬意を払うが屈しはしない。責め苦には喜んで身を差し出し、準備されているものを恐れもしない。

10

3. Utinam essem securus quod Ecclesia haereticis minime traderetur? Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis officio; ut in palatio magis certarem, quam in Ecclesia. Sed in consistorio non reus solet Christus esse, sed judex.

PL 16, 1008A

3. 教会が異端者たちに決して引き渡されないと確信できたなら、どれほどよいか。〔そうであれば〕それが司教の職務にかなうなら、私は皇帝の宮殿へ喜んで赴き、教会でよりも宮殿でいっそう争っただろう。だが、評議の場では、キリストは被告ではなく、裁き手であるのが常である〔評議で信仰を裁かせれば、キリストを被告の座に置くことになる、との含みと取った〕。

11

Causam fidei in Ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat: inclinatum jam vel imperatoris judicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem: vel sperata ambientium quorumdam studia non requirat.

PL 16, 1008B

信仰の案件が教会で扱われるべきことを、誰が否定するだろうか。確信を持つ者がいるなら、ここに来るがよい。すでに傾いている皇帝の判断 ―― それは法を発して彼が明らかにしたものであり、信仰を攻撃する ―― あるいは、取り入ろうとする一部の者たちの、期待される熱意を、求めてはならない。

12

Non committo, ut quisquam vendat injuriam Christi. 4. Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam: sed mentem exagitant, ne dum me tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti.

PL 16, 1008B

キリストへの侮辱を売り物にする者が出ることを、私は許さない。4. 取り囲む兵士たち、武具の音、それらに教会は取り巻かれているが、私の信仰は脅かされない。ただ、諸君が私を引き留めているうちに、諸君の無事に何か破滅的なことが起こるのではないかと、私の精神がかき乱される。

13

Ego enim jam didici non timere: sed vobis timere plus coepi. Sinite, quaeso, vestrum sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit (I Pet. V, 8) .

PL 16, 1008B

私はすでに恐れないことを学んだ。むしろ諸君のために恐れることが増えた。どうか、諸君の司教が戦いに臨むのを許してほしい。我々には、挑みかかる敵がいる。使徒が言ったとおり、我々の敵である悪魔は、吠えたける獅子のように、誰かを食い尽くそうと探しながら歩き回っているのだ(一ペトロ5:8)。

14

Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed admonemur) tentandi hujusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari.

PL 16, 1008C

疑いなく、彼はこの種の試みの権能を受けた。受けたのだ(我々は欺かれるのではなく、警告されているのである)。もしや私が体の傷によって信仰への集中から引き戻されうるのではないかと〔試すために〕。

15

Legistis et vos quia multis his tentavit sanctum Job diabolus: ad postremum potestatem hujusmodi petiit, et accepit, ut tentaret corpus ejus, quod perfudit ulceribus.

PL 16, 1008C

諸君も読んだはずだ。悪魔は聖なるヨブを、これら多くの仕方で試みた。最後にはこの種の権能を求めて受け、彼の体を試みて、それを腫れ物で覆った。

16

5. Cum esset propositum ut Ecclesiae vasa jam traderemus, hoc responsi reddidi: me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset, libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim.

PL 16, 1008C

5. 教会の器を今や引き渡すようにと提案されたとき、私は次のように答えた。もし私のものについて何かが求められるなら ―― 農地であれ、家であれ、金であれ、銀であれ、私の権利に属するものなら ―― 私は喜んで差し出す。しかし神の神殿から何も削り取ることはできず、引き渡すためではなく守るために受けたものを、引き渡すことはできない、と。

17

Deinde consulere me etiam imperatoris saluti; quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria.

PL 16, 1008D

さらに、私は皇帝の安泰をも配慮している、と〔答えた〕。私が引き渡すことも、彼が受け取ることも、益にならないからである。自分のために配慮されることを望むなら、自由な司教の声を受け入れ、キリストへの侮辱から退くべきである、と。

18

6. Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus quem imperatori debet sacerdos.

PL 16, 1009A

6. これらは謙遜に満ちており、私の考えでは、司教が皇帝に負うべき情愛にも満ちている。

19

Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem; sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12) , tentator ille diabolus per ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur.

PL 16, 1009A

しかし、我々の戦いは「血肉に対する」ものだけでなく、さらに重いことに「天上にある悪の霊的なものに対する」ものである(エフェソ6:12)。そのため、あの試みる者、悪魔は、手下たちを通して戦いをいっそう激しくし、私の体の傷によって試そうと考えている。

20

Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera, quibus vita non amittitur, sed propagatur. Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet.

PL 16, 1009A

兄弟たちよ、私は知っている。キリストのために我々が受けるこれらの傷は、命を失わせる傷ではなく、命を延ばす傷である。どうか戦いが行われるのを許してほしい。諸君にふさわしいのは観客でいることだ。

21

Considerate quia si quidem habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini. Cur in majoribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle consuestis?

PL 16, 1009A

考えてみよ。町が競技者を持っているなら、あるいは他の高貴な技芸に熟達した者を持っているなら、それを競技に出すことを望むものだ。より大きな事柄においては、より小さな事柄においてさえ諸君が望むのが常であることを、なぜ拒むのか。

22

Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur. 7. Certe si Dominus huic nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus et diebus custodias exhibuistis et excubias: implebitur Christi voluntas.

PL 16, 1009B

死を恐れず、肉の快楽に何ら引き止められない者は、武器も異民族の者たちも恐れない。7. たしかに、主がこの戦いに我々を割り当てたのなら、諸君が幾夜も幾日も寝ずに見張りと不寝番を務めたのは無駄である。キリストの意志は成就する。

23

Omnipotens enim noster est Dominus Jesus, haec est fides nostra; et ideo quod fieri mandat, implebitur: nec convenit nos divinae obviare sententiae.

PL 16, 1009B

我々の主イエスは全能である。これが我々の信仰である。それゆえ、彼が行えと命じることは成就する。我々が神の決定に逆らうのはふさわしくない。

24

8. Audistis quod hodie lectum sit: Pullum sibi asinae Salvator per apostolos jussit adduci, mandavitque ut si quis resisteret, diceretur: Dominus operam ejus desiderat (Luc. XIX, 35) .

PL 16, 1009B

8. 今日読まれたことを、諸君は聞いた。救い主は、使徒たちを通して、驢馬の子を自分のところへ連れて来させ、誰かが拒むなら、こう言うようにと命じた。「主がその働きを求めている」(ルカ19:35)。

25

Quid si et nunc pullum istum asinae, hoc est, ejus animalis quod gravem sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum, quia leve est (Matth. XI, 28) ; quid si inquam, pullum istum ad se modo jussit adduci, missis apostolis illis, qui jam exuti corpore incomprehensibilem oculis nostris Angelorum speciem gerunt?

PL 16, 1009C

もし今も、あの驢馬の子 ―― すなわち重い荷を運ぶのが常の動物、それは人間のありさまのようなものであって、その人間に向かって「疲れた者、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私は汝らを休ませよう。私の軛を負え。それは軽いからだ」と言われている(マタイ11:28)―― そのような子驢馬を、いま自分のもとに連れて来させたのだとしたらどうか。すなわち、すでに体を脱いで、我々の目には把握され得ない天使たちの姿をまとっている、かの使徒たちを遣わして。

26

Nonne si ab aliquo resistatur, dicent: Dominus operam ejus desiderat? Si resistat vel vitae hujus cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio corporalis; quia aliquibus forsitan grati videmur.

PL 16, 1009C

もし誰かが拒むなら、彼らは言うのではないか。「主がその働きを求めている」と。この生への欲望が拒むなら、血肉が拒むなら、体のうちでの暮らしが拒むなら。それは、我々がある人々には、おそらく好ましく見えているからである。

27

Sed qui nos hic diligit, multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi; quia dissolvi, et cum Christo esse multo melius: etsi manere in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23) .

PL 16, 1009C

しかし、ここで我々を愛する者は、我々がキリストの犠牲となることを許すなら、はるかに深く愛することになる。「解き放たれてキリストとともにいることは、はるかにまさっている。だが肉にとどまることは、汝らのために、いっそう必要である」(フィリピ1:23)からである。

28

Nihil est ergo quod vereamini, fratres dilectissimi; scio enim quia quidquid passus fuero, pro Christo patiar. Et legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere. Et audivi dicentem: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39) .

PL 16, 1009D

だから、諸君が恐れることは何もない、いとも愛する兄弟たちよ。私が何を被ろうと、それはキリストのために被るのだと、私は知っているからである。また私は、肉を殺しうる者たちを恐れてはならないと読んだ。そして、彼が言うのを聞いた。「私のために自分の魂を失う者は、それを見出す」(マタイ10:39)。

29

9. Ergo si vult Dominus, certum est quod nullus obsistat. Quod si adhuc nostra differt certamina, quid veremini? Servum Christi non custodia corporalis, sed Domini providentia sepire consuevit.

PL 16, 1010A

9. それゆえ、主が望むなら、誰も妨げないことは確実である。もし主が今なお我々の戦いを延ばしているのなら、何を恐れるのか。キリストの僕を囲うのは、体による見張りではなく、主の摂理である。

30

10. Turbati estis quia apertas reperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium proprium repetit, patefecisse memoratur. In quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia.

PL 16, 1010A

10. 諸君は動揺している。二つの扉が開いているのを見つけたからである。その扉は、目の見えないある者が、自分の宿に戻ろうとして開けたと伝えられている。この点で悟れ。人間の見張りは何の助けにもならない。

31

Ecce unus qui videndi munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit: Dominus autem suae misericordiae custodiam non amisit.

PL 16, 1010A

見よ、見る働きを失った一人が、諸君の防備をことごとく解き、見張りをあざむいた。だが主は、自分の慈しみの守りを失ってはいない。

32

Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum?

PL 16, 1010A

二日前にも、諸君が覚えているとおり、聖堂の左側にある入口の一つが通り抜けられることが分かったではないか。諸君は、それが閉ざされ、守られていると思っていたのに。

33

Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus: caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis.

PL 16, 1010A

武装した者たちは確かに聖堂を囲み、あれこれの入口を探っていた。ところが彼らは盲目に覆われ、開いていたものを見ることができなかった。したがって、それが幾夜にもわたって開いていたことを、諸君は知らないわけではない。

34

Desinite ergo sollicitari; quia hoc erit, quod Christus jubet, et quod esse expedit. 11. Denique exempla vobis Legis proferam.

PL 16, 1010B

だから、不安がるのをやめよ。起こることは、キリストが命じることであり、そうなるのが益になることだからだ。11. 実に、諸君に律法の実例を示そう。

35

Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere ejus servulus; quia servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis.

PL 16, 1010B

エリシャはシリアの王に探されていた。彼を捕らえるために軍隊が送られ、彼は四方から包囲されていた。彼の小さな僕は恐れ始めた。小さな僕であったから、すなわち、自由な精神も自由な権能も持たなかったからである。

36

Petivit aperiri ejus oculos sanctus propheta, et ait: Respice, et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos. Et respexit, et vidit angelorum millia (IV Reg. VI, 14 et seq.) .

PL 16, 1010B

聖なる預言者は、〔僕の〕目が開かれるよう求めて、言った。「目を上げて見よ。我々のために立つ者は、我々に敵対する者より、どれほど多いことか」。彼が目を上げると、天使たちの数千の群れが見えた(列王記四6:14以下)。

37

Advertistis igitur quod servulos Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur.

PL 16, 1010B

それゆえ諸君は気づいたはずだ。キリストの小さな僕たちを守るのは、見える者たちよりも、見えない者たちのほうであることに。

38

Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum, quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus quem venerant, intercessione servati sunt.

PL 16, 1010C

だが、彼ら〔見えない者たち〕が守るとしても、諸君の祈りに呼び寄せられて守るのである。諸君は確かに読んだ。エリシャを探していた者たちその人が、捕らえようと意気込んでいたその人のもとへ、サマリアに入ったのである。彼らは彼に害を加えることができなかったばかりか、自分たちが敵対して来た当の彼のとりなしによって救われた。

39

12. Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.) . Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus.

PL 16, 1010C

12. 使徒ペトロもまた、どちらの場合についても、諸君に実例を示すがよい(使徒言行録12:4以下)。ヘロデが彼を探して捕らえたとき、牢に収容した。神の小さな僕は退いたのではなく、恐れを知らずに立っていたからである。

40

Orabat pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis. Missus est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere, mortem ad tempus evasit.

PL 16, 1010C

教会は彼のために祈っていたが、使徒は牢で休んでいた。これは恐れていない者のしるしである。眠っている彼を起こすために天使が遣わされ、その天使によってペトロは牢から連れ出され、しばらくのあいだ死を逃れた。

41

13. Idem Petrus postea, victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium: quibus eum quaerentibus, christianae animae deprecatae sunt, ut paulisper cederet.

PL 16, 1010C

13. 同じペトロは、のちにシモンを打ち負かしたあと、神の戒めを民に蒔き、貞潔を教えていたとき、異教徒たちの心を掻き立てた。彼らが彼を探していると、キリスト教徒の魂たちは、しばらく身を引くよう彼に懇願した。

42

Et quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut ad instituendum et confirmandum populum se reservaret. Quid multa?

PL 16, 1010D

彼は受難を切望していたが、懇願する民を顧みて心を動かされた。民を教え、堅くするために自分を取っておいてほしいと願われたからである。何を多く言おう。

43

Nocte muros egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine: quo vadis? Respondit Christus: Venio iterum crucifigi.

PL 16, 1011A

夜に城壁から出ようとしたとき、門でキリストが自分に向かって来て、町に入ろうとするのを見て、言った。「主よ、汝はどこへ行くのか」。キリストは答えた。「私は、もう一度十字架につけられるために来る」。

44

Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10) .

PL 16, 1011A

ペトロは、この神の答えが自分の十字架に関わることを悟った。キリストはもう一度十字架につけられることはありえなかったからである。キリストは、引き受けた死の受難によって、肉を脱いでいた。「死んだことについては、罪に対してただ一度死んだのであり、生きていることについては、神に対して生きている」(ローマ6:10)。

45

Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque sponte remeavit; interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem suam honorificavit Dominum Jesum.

PL 16, 1011A

それゆえペトロは、キリストが小さな僕のうちで、もう一度十字架につけられることになるのだと悟った。そこで自分から引き返し、問うキリスト教徒たちに答えを伝え、ただちに捕らえられて、自分の十字架によって主イエスに栄光を帰した。

46

14. Videtis igitur quod in servulis suis pati velit Christus. Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere (Joan. XXI, 22) ; et de hac arbore gustare vult fructum?

PL 16, 1011B

14. それゆえ諸君は見ている。キリストが自分の小さな僕たちのうちで苦しむことを望んでいることを。もしこの小さな僕にも、キリストが言うとしたらどうか。「あの者は留まらせたい。だが汝は私に従え」(ヨハネ21:22)。そして、この木からも実を味わおうとするのだとしたら。

47

Nam si illius cibus erat, ut faceret voluntatem Patris (Joan. IV, 34) : itidem cibus illius est, ut nostris passionibus epuletur.

PL 16, 1011B

というのも、彼の食べ物が、父の意志を行うことであったように(ヨハネ4:34)、同様に彼の食べ物は、我々の受難を饗応として味わうことである。

48

Nonne, ut de ipso Domino sumamus exemplum, quando voluit, passus est: et cum quaereretur, inventus est? quando autem hora non venerat passionis (Joan. VII, 30) , per medium quaerentium transibat, et videntes eum tenere non poterant?

PL 16, 1011B

主自身から実例を取るなら ―― 彼は望んだときに苦しみを受け、探されたとき見つけられたではないか。だが受難の時がまだ来ていないときには(ヨハネ7:30)、探す者たちの真ん中を通り抜け、彼を見ていた者たちは捕らえることができなかったではないか。

49

Quod utique evidenter ostendit quia quando Dominus vult, unusquisque invenitur et capitur: quod autem differt, etiamsi quaerentium occurrat oculis, non tenetur.

PL 16, 1011B

これは明らかに示している。主が望むとき、誰でも見つけられ、捕らえられる。だが主が延ばすときには、たとえ探す者たちの目の前に現れても、捕らえられない。

50

15. Ergo ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? non regiam palatii praetexebam eundo atque redeundo? Et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea, voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis.

PL 16, 1011B

15. では私自身は、毎日、訪問のために外に出たり、殉教者たちのもとへ行ったりしなかったか。行き来しながら、宮殿の王宮の前を〔わざと〕通り過ぎていなかったか〔praetexebam の意は定かでない。「その前を通りかかることを口実にしていた」とも取れる〕。それでも誰も私を捕らえなかった。彼らは、のちに明らかにしたように、私を追放する意志を持っていたのに、こう言ったのである。「町を出て、望む所へ行け」。

51

Exspectabam, fateor, magnum aliquid, aut gladium pro Christi nomine, aut incendium: at illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt; sed athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit.

PL 16, 1011C

私は告白するが、何か大きなものを待っていた。キリストの名のための剣か、火刑かを。ところが彼らは受難の代わりに、私に安楽を差し出した。しかしキリストの競技者が求めるのは、安楽ではなく、自分の受難である。

52

Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt, aut dura, ut videbatur sibi, Auxentii ipsius, qui se dicit episcopum, ore jactata. 16. Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam: nec illa timeo, et ista non desero.

PL 16, 1011C

だから、彼らが車を用意したことや、自分にはそう思えたらしいが、自分を司教と称するアウクセンティウス自身の口から投げつけられた厳しい言葉によって、誰も諸君を動揺させてはならない。16. 多くの者が、刺客が先に送られた、死刑が決められたと語っていた。私はそれらを恐れないし、これら〔教会と民を指すらしい〕を見捨てることもしない。

53

Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint, atque lacrymarum; quando per Ecclesias jubentur ejici catholici sacerdotes, resistentes gladio feriri, curiales proscribi omnes, nisi mandatum impleverint?

PL 16, 1012A

実際、私はどこへ立ち去ればよいのか。すべてが呻きと涙で満ちていない場所はない。諸教会において、公同の司教たちは追い出され、抵抗する者は剣で打たれ、都市参事会員はみな、命令を果たさないかぎり追放されるよう命じられているのだから。

54

Et haec episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum, vetus non omisit exemplum, legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem (Zach. 5, 1) : hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit.

PL 16, 1012A

しかもこれは、司教の手で書かれ、口で口述されたものである。彼は自分がいとも博学であることを示そうとして、古い実例を省かなかった。我々は預言者のうちに、彼が飛ぶ鎌を見たと読むからである(ゼカリヤ5:1)。アウクセンティウスはこれを真似て、飛ぶ剣をすべての町へ向けて送った。

55

Et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et in malum imitatur ejus potentiam (II Cor. XI, 14) . 17. Tu, Domine Jesu, uno momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est, trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio?

PL 16, 1012A

サタンは自分を光の天使に変え、悪のために、その力を真似る(二コリント11:14)。17. 汝、主イエスよ、汝は一瞬のうちに世界を贖った。アウクセンティウスは一瞬のうちに、これほど多くの民を ―― 彼の力の及ぶかぎり ―― 虐殺するのだろうか。ある者は剣で、ある者は瀆聖によって。

56

Meam basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus. Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor. VI, 15) .

PL 16, 1012B

彼は血に染まった口と、血まみれの手で、私の聖堂を求めている。これに、今日の朗読はよく応えた。「罪人に対して神は言った。『汝はなぜ私の正義を語り伝えるのか』」(詩篇49:16)。すなわち、平和と怒りは調和せず、キリストとベリアルは調和しない(二コリント6:15)。

57

Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c. Convenior, § Nabuthe) , sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus relatione justa negatum, sed muliebri consilio deceptum.

PL 16, 1012B

諸君は、今日ナボトについて読まれたことも覚えている(22、問8、章「コンウェニオル」、節「ナボト」)〔この丸括弧の引照は聖書ではなく、教会法の集成(グラティアヌス『教令集』)の箇所を指す〕。ナボトは、自分のブドウ畑の所有者である聖なる人であったが、王の願いに迫られ、ブドウ畑を譲るよう求められた。王はブドウの木を切り倒して、つまらぬ野菜を植えようとしたのである。ナボトは答えた。「私の父祖たちの相続地を渡すなど、あってはならない」。王は、他人の権利を正当な申し立てによって拒まれたことに悲しんだが、女の入れ知恵に惑わされたのである。

58

Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.) . Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi? 18. Quid igitur a me responsum est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me ut tradam Christi haereditatem.

PL 16, 1012C

ナボトは自分のブドウの木を、自分の血をもってさえ守った(列王記三21:1以下)。彼が自分のブドウ畑を引き渡さなかったのなら、我々がキリストの教会を引き渡すだろうか。18. それでは、私によって何が頑なに答えられたというのか。呼び出されたとき、私はこう言ったのだ。「キリストの相続地を私が引き渡すなど、あってはならない」。

59

Si ille patrum haereditatem non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit ut tradam haereditatem patrum, hoc est, haereditatem Dyonisii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorgii confessoris, haereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum.

PL 16, 1012C

彼が父祖の相続地を引き渡さなかったのなら、私がキリストの相続地を引き渡すだろうか。さらに私はこうも付け加えた。「父祖たちの相続地を私が引き渡すなど、あってはならない」。すなわち、信仰の件で流刑の地で世を去ったディオニュシウスの相続地、告白者エウストルギウスの相続地、ミュロクレスの相続地、そして過去のすべての忠実な司教たちの相続地である。

60

Respondi ego, quod sacerdotis est: quod imperatoris est, faciat imperator. Prius est ut animam mihi, quam fidem auferat. 19. At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere nos debet, quid petatur, a quibus petatur.

PL 16, 1012C

私は、司教の務めであることを答えた。皇帝の務めであることは、皇帝がなせばよい。皇帝が私から奪うのは、信仰より先に魂であろう。19. しかし、私は誰に引き渡せばよいのか。今日の福音の朗読は、何が求められているのか、誰によって求められているのかを、我々に教えるはずである。

61

Audistis nempe legi, quod cum Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant Judaei (Luc. XIX, 35) . Denique interpellaverunt Dominum Jesum, dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 40) .

PL 16, 1013A

諸君は確かに聞いた。キリストが驢馬の子に乗ったとき、子どもたちが叫び、ユダヤ人たちが不快に思ったと読まれたのを(ルカ19:35)。実に彼らは主イエスに詰め寄り、彼らを黙らせるようにと言った。主は答えた。「この者たちが黙れば、石が叫ぶだろう」(ルカ19:40)。

62

Deinde ingressus templum, ejecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in templo Dei. Lectio nempe ista nulla nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur temporibus. Semper ergo Christi laudes verbera perfidorum sunt.

PL 16, 1013A

次に神殿に入って、両替人たちと、神の神殿でハトを売る者たちの座を追い出した。この朗読は、我々の何の手配でもなく、偶然に読まれたのであり、現在の時によく合っている。だから、キリストへの賛美は、いつも背信の者たちへの鞭である。

63

Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi. Quomodo enim laudes ejus ferre possunt, cujus infirmitatem praedicant?

PL 16, 1013A

そして今もキリストが讃えられると、異端者たちは騒擾が起こされていると言う。異端者たちは、この人々に死が用意されていたと言う。そして彼らは、キリストの讃美の中にまことに死を抱えている。その弱さを説いている相手の讃美に、どうして耐えられようか。

64

Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur. 20. Geraseni praesentiam Christi ferre non poterant (Luc. VIII, 37) , isti pejores Gerasenis nec laudationem Christi sustinere possunt.

PL 16, 1013B

それゆえ今日もキリストが讃えられると、アレイオス派の狂気は鞭打たれる。20. ゲラサ人たちはキリストの臨在に耐えられなかった(ルカ8:37)。この者たちはゲラサ人よりも悪質で、キリストへの讃美にさえ耐えられない。

65

Vident pueros Christi gloriam concinentes; quia scriptum est: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3) . Irrident istam aetatulam fidei plenam, cum dicunt: Ecce quid clamant?

PL 16, 1013B

彼らは、子どもたちがキリストの栄光を歌い合わせるのを見る。書かれているからである。「幼子と乳飲み子の口から、汝は讃美を成し遂げた」(詩篇8:3)。信仰に満ちたこの幼い年ごろを、彼らは嘲って言う。「見よ、何を叫んでいるのか」と。

66

Sed respondit iis Christus: Si hi tacebunt, lapides clamabunt (Luc. XIX, 35) , hoc est, fortiores clamabunt, clamabunt et juvenes, clamabunt et maturiores, clamabunt et senes: isti lapides ad illum jam solidati lapidem, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22) .

PL 16, 1013B

しかしキリストは彼らに答えた。「この者たちが黙るなら、石が叫ぶであろう」(ルカ19:35)〔引照は刷りのまま。文言はルカ19:40 に当たる〕。すなわち、より強い者たちが叫び、若者たちも叫び、より円熟した者たちも叫び、老人たちも叫ぶ、ということである。この石とは、すでにあの石へと固められた石であり、その石について書かれている。「建てる者たちが退けた石、これが隅の頭となった」(詩篇117:22)。

67

21. His igitur laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur, et flagellum prehendit, et ejicit de templo nummularios (Joan. II, 15) . Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo esse eos, qui vendant cathedras.

PL 16, 1013C

21. こうしてこれらの讃美に招かれて、キリストは自分の神殿に入り、鞭をつかみ、神殿から両替商たちを追い出す(ヨハネ2:15)。自分の神殿に、金銭に仕える家生まれの奴隷がいることを許さず、座を売る者たちが自分の神殿にいることを許さないからである。

68

Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit?

PL 16, 1013C

座とは、名誉でなくて何であろうか。ハトとは、素朴な精神、あるいは白く清い信仰に従う魂でなくて何であろうか。キリストが締め出す者を、私が神殿に引き入れるだろうか。

69

Jubetur enim exire, qui dignitates vendit et honores: jubetur exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium. 22. Ergo Auxentius ejicitur, Mercurinus excluditur. Unum portentum est, duo nomina.

PL 16, 1013C

実に、位階と名誉を売る者は出て行くよう命じられ、信ずる者たちの素朴な精神を売ろうとする者は出て行くよう命じられる。22. こうしてアウクセンティウスは追い出され、メルクリヌスは締め出される。怪物は一つ、名は二つ。

70

Etenim ne cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum; ut quia hic fuerat Auxentius episcopus Arianus, ad decipiendam plebem, quam ille tenuerat, se vocaret Auxentium. Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit: exuit lupum, sed induit lupum.

PL 16, 1013D

すなわち、自分が何者か知られないように、彼は呼び名を変えた。ここにいたアウクセンティウスはアレイオス派の司教であり、その者が掌握していた民を欺くために、彼は自分もアウクセンティウスと名乗ったのである。こうして呼び名は変えたが、背信は変えなかった。狼を脱いで、狼を着たのである。

71

Nihil prodest quod mutavit nomen: quid sit agnoscitur. Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur: nomina pro regionibus habet. Habet ergo jam duo nomina; et si hinc alio perrexerit, habebit et tertium.

PL 16, 1014A

名を変えたところで何の益もない。彼が何者かは知られている。スキュティアの地方では別の名で呼ばれ、ここでは別の名で呼ばれる。土地ごとに名を持っているのである。すでに名が二つあり、ここから別の地へ行けば、三つめも持つことになろう。

72

Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris indicium: Minora fecit in Scythia; et ita erubuit, ut mutaret vocabulum: sceleratiora hic ausus est; et volet, quocumque perrexerit, nomine suo prodi?

PL 16, 1014A

実に、これほどの罪の証しとして名が残ることを、彼が許すだろうか。スキュティアで彼はより軽いことをし、名を変えるほど恥じた。ここではより凶悪なことをあえてした。それでいて、どこへ行こうと自分の名で見破られることを望むだろうか。

73

Tantorum populorum sanguinem manu sua scribet, et poterit consistere animo? 23. Paucos excludebat Dominus Jesus de templo suo, Auxentius nullum reliquit. De templo suo Jesus flagello ejicit, Auxentius gladio: Jesus flagello, Mercurinus securi.

PL 16, 1014A

これほど多くの民の血を、彼は自分の手で書き記し、なおも心を保っていられようか。23. 主イエスが自分の神殿から追い出したのは少数の者だったが、アウクセンティウスは誰も残さなかった。イエスは自分の神殿から鞭で追い出すが、アウクセンティウスは剣で追い出す。イエスは鞭で、メルクリヌスは斧で。

74

Pius Dominus flagello exturbat sacrilegos; nequam persequitur pios ferro. De quo bene dixistis hodie: Leges suas secum ferat.

PL 16, 1014B

敬虔な主は鞭で冒瀆者たちを追い立て、邪な者は剣で敬虔な者たちを迫害する。これについて、諸君は今日よく言った。「自分の法を携えて行くがよい」と。

75

Feret, etiamsi nolit: feret conscientiam suam, etsi non fert chartulam: feret sanguine inscriptam animam suam, etsi atramento inscriptam epistolam non feret.

PL 16, 1014B

彼は携えるであろう、望まなくとも。自分の良心を携える、たとえ紙片は携えなくとも。血で刻まれた自分の魂を携える、たとえ墨で書かれた書簡は携えなくとも。

76

Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino, et scripta in pectore tuo (Jerem. VII, 1) , hoc est, ibi scripta, unde processit. 24. Is mihi etiam audet mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris?

PL 16, 1014B

「ユダよ、汝の咎は鉄の尖筆と金剛石の爪で書かれ、汝の胸に書かれている」(エレミヤ7:1)〔引照は刷りのまま。文言はエレミヤ17:1 に当たる〕。すなわち、それが出てきた、まさにその場所に書かれているのである。24. そんな者が、私に議論の話まで持ち出すのか。血に満ち、流血に満ちた者が。

77

Qui quos non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos, cruentas leges ore dictans, manu scribens, et putans quod lex fidem possit hominibus imperare.

PL 16, 1014B

彼は、言葉で欺けなかった者たちを剣で打つべきだと考え、血なまぐさい法を口で述べ、手で書き、そして、法が人々に信仰を命じうると思っている。

78

Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non justificatur homo ex operibus Legis; (Galat. II, 16) , aut: Per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam (Ibid., 19) , id est, per legem spiritalem interpretationi Legis est mortuus corporali.

PL 16, 1014C

彼は、今日語られたこともまた聞いていない。「人は律法の行いによっては義とされない」(ガラテヤ2:16)、あるいは「私は律法によって律法に対して死んだ。神に対して生きるためである」(ガラテヤ2:19)。すなわち、霊的な法によって、律法の物質的な解釈に対して死んだ、ということである。

79

Et nos per legem Domini nostri Jesu Christi moriamur huic legi, quae sancit decreta perfidiae. Non lex Ecclesiam congregavit, sed fides Christi. Lex enim non est ex fide: Justus autem ex fide vivit (Galat. III, 11) .

PL 16, 1014C

我々もまた、我々の主イエス・キリストの法によって、背信の決定を定めるこの法に対して死のう。法ではなく、キリストの信仰が教会を集めた。「律法は信仰によるものではない。しかし義人は信仰によって生きる」(ガラテヤ3:11)。

80

Justum ergo fides, non lex facit; quia non est per legem justitia, sed per fidem Christi. Qui autem fidem repudiat, et legis jura praescribit, ipse se testatur injustum, quia Justus ex fide vivit.

PL 16, 1014C

したがって義人をつくるのは信仰であって、法ではない。正義は法によるのではなく、キリストの信仰によるからである。信仰を退けて法の定めを先に立てる者は、自分が不義であることを自ら証している。義人は信仰によって生きるのだから。

81

25. Hanc ergo legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus est Christus? Sed aiunt: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4) . Ergo, factum, legunt, hoc est, creatum.

PL 16, 1014D

25. では、キリストが被造物と呼ばれたアリミヌムの教会会議を確立する、この法に、誰が従うだろうか。だが彼らは言う。「神はその子を、女から作られた者、律法の下に作られた者として遣わした」(ガラテヤ4:4)。それゆえ彼らは「作られた」と読み、すなわち「造られた」と取る。

82

Nonne hoc ipsum considerant, quod proposuerunt, quia factus dicitur Christus, sed ex muliere, hoc est, secundum partum Virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex Patre natus est?

PL 16, 1015A

彼らは、自分たちが提示したことそのものを考えないのか。キリストは「作られた」と言われるが、それは「女から」である。すなわち、神的な生まれに従えば父から生まれた者が、おとめの出産に従って作られたのである。

83

Legerunt et hodie, quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13) . Numquid maledictum Christus secundum divinitatem est?

PL 16, 1015A

彼らは今日もまた読んだ。「キリストは、我々のために呪いとなって、我々を律法の呪いから贖った」(ガラテヤ3:13)。キリストは神性に従えば呪いなのか。

84

Sed quare maledictum dicatur, Apostolus te docet, dicens quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Ibid.) , hoc est, qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates et nostra maledicta suscepit, ut crucifigeret; non enim ille maledictus, sed in te maledictus.

PL 16, 1015A

だが、なぜ呪いと言われるのか、使徒があなたに教えている。こう書かれていると言う。「木にかけられた者は皆、呪われる」(ガラテヤ3:13)。すなわち、自分の肉において我々の肉を、自分の体において我々の弱さと我々に向けられた呪いを引き受け、それを十字架につけたということである〔ut crucifigeret の目的語は示されていない。引き受けた我々の肉・弱さ・呪いを十字架につけた、と取った〕。彼自身が呪われたのではなく、あなたにおいて呪われたのである。

85

Denique habes alibi: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est; quia nostra peccata suscepit, ut sacramento suae passionis aboleret (II Cor. V, 21) .

PL 16, 1015A

実に、あなたは別の箇所にこうも持っている。「罪を知らなかったが、我々のために罪となった。我々の罪を引き受けたのは、自分の受難の秘義によってそれを除き去るためである」(二コリント5:21)〔ミーニュは quia 以下も引用の字体で刷り、引照を文末に置く。使徒の句に著者の説明を合わせた形である〕。

86

26. Haec ego, fratres, coram ipso apud vos plenius disputarem: sed certus non ignaros vos esse fidei, vestrum refugit examen, et gentiles quosdam quatuor aut quinque ferme homines elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu omnium, non ut de Christo judicent, sed ut majestatem audiant Christi.

PL 16, 1015B

26. 兄弟たちよ、私はこのことを、彼自身の面前で、諸君の前でもっと十分に論じたかった。しかし彼は、諸君が信仰に通じていないわけではないと確信して、諸君の吟味を避け、異教徒のおよそ四、五人を、自分の審査人に選んだ。もっとも、誰かを選んだとしての話だが。私は彼らが皆の集まりの中にいてほしかった。キリストについて裁くためではなく、キリストの威光を聞くために。

87

Tamen illi jam de Auxentio pronuntiaverunt, cui tractanti quotidie non crediderunt. Quae major ejus condemnatio, quam quod sine adversario apud judices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra Auxentium jam tenemus.

PL 16, 1015B

それでも彼らはすでにアウクセンティウスについて判決を下した。彼が日々論じても、彼らは彼を信じなかったのである。論敵のいないところで自分の裁き手たちの前に敗れたこと以上に、彼にとって大きな断罪があろうか。それゆえ我々は、彼らの判決もまたすでにアウクセンティウスに対して手にしている。

88

27. Et quod gentes elegit, jure damnandus est; quia Apostoli praecepta dimisit, cum Apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?

PL 16, 1015B

27. また、彼が諸国民〔異教徒〕を選んだゆえに、彼は当然断罪されるべきである。使徒の教えを捨てたのだから。使徒は言う。「汝らのうち、誰かが他の者と争い事を抱えて、聖なる者たちのもとではなく、不法な者たちのもとで裁かれようとするのか」。

89

Aut nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt (I Cor. VI, 1, 2) ? Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratres: sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Ibid., 5, 6) ?

PL 16, 1015C

「それとも、聖なる者たちがこの世界を裁くことを、汝らは知らないのか」(一コリント6:1, 2)。そして少し先で言う。「汝らの間には、兄弟たちの間を裁くことのできる賢い者が、このように一人もいないのか。兄弟が兄弟と裁きで争い、しかも不信仰の者たちのもとでそうするのか」(一コリント6:5, 6)。

90

Vides quia quod ille obtulit contra auctoritatem Apostoli sit. Vos eligite utrum Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum. 28. Sed quid dicam de Apostolo, cum ipse Dominus clamet per prophetam: Audite me, populus meus.

PL 16, 1015C

あなたは見ているであろう、彼が差し出したものが使徒の権威に反していることを。諸君は、アウクセンティウスとパウロのどちらを師として従うべきか、選べ。28. だが使徒について何を言おう。主自身が預言者を通して叫んでいるのに。「私に聞け、わが民よ」。

91

Qui scitis judicium, quorum in corde lex mea est (Esai. LI, 7) . Deus dicit: Audite me, populus meus. Qui scitis judicium; Auxentius dicit: Nescitis judicium. Videtis quia jam Deum contemnit in vobis, qui sententiam coelestis refutat oraculi?

PL 16, 1015C

「裁きを知る者たち、その心に私の法がある者たちよ」(イザヤ51:7)。神は言う。「私に聞け、わが民よ、裁きを知る者たちよ」。アウクセンティウスは言う。「諸君は裁きを知らない」。天の託宣の判決を退ける者が、すでに諸君のうちにある神を侮っていることを、諸君は見ているではないか。

92

Audite me, inquit, populus meus, dicit Dominus. Non dicit: Audite, gentes. Non dicit: Audite, Judaei. Jam enim populus Dei qui fuerat, populus erroris est factus: et qui populus erroris erat, populus Dei esse coepit, quia in Christum credidit.

PL 16, 1015D

「私に聞け、わが民よ」と、主は言う。「聞け、諸国民よ」とは言わない。「聞け、ユダヤ人たちよ」とも言わない。かつて神の民であった者はすでに迷いの民となり、迷いの民であった者が、キリストを信じたゆえに、神の民となり始めたからである。

93

Iste ergo populus judicat, cujus in corde lex divina est, non humana: lex non atramento scripta, sed spiritu Dei vivi: non in charta exarata, sed in corde signata: lex gratiae, non cruoris (II Cor. III, 3) .

PL 16, 1015D

それゆえ、この民が裁くのである。その心にあるのは神の法であって、人の法ではない。墨で書かれたのではなく、生ける神の霊で書かれた法。紙に刻まれたのではなく、心に刻印された法。恩寵の法であって、流血の法ではない(二コリント3:3)。

94

Quis igitur vobis injuriam facit, qui recusat vestram, an qui eligit audientiam? 29. Conclusus undique, ad versutiam patrum suorum confugit.

PL 16, 1016A

では、諸君に不当を加えているのは、諸君の聴取を拒む者か、それとも〔別の〕聴取を選ぶ者か。29. 四方から追い詰められて、彼は自分の父祖たちの奸計に逃げ込んだ。

95

De imperatore vult invidiam commovere, dicens judicare debere adolescentem catechumenum, sacrae lectionis ignarum, et in consistorio judicare.

PL 16, 1016A

彼は皇帝について反感を煽ろうとし、裁くべきは、聖書の朗読に通じていない洗礼志願者の青年であり、しかも評議で裁くべきだと言う。

96

Quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus, cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator basilicam vellet eripere; ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim, constantiam non tenuerim sacerdotis, aut imminuto jure discesserim?

PL 16, 1016A

あたかも、昨年、私が宮廷に召喚され、居並ぶ高官たちの前で評議の場で論じられ、皇帝が聖堂を奪おうとしたとき、私がそのとき王宮の威容に気圧されて挫け、司教の堅固さを保てず、あるいは権利を損ねて退いたとでもいうようである。

97

Nonne meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse, ita irruit, ut vim ejus ferre non possent; quando comiti militari cum expeditis ad fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi?

PL 16, 1016A

彼らは覚えていないのか。民は、私が宮廷へ向かったと知るや、〔他の者たちが〕その勢いに耐えられないほどに殺到し、群衆を追い払うため軽装の兵たちを率いて出てきた軍の伯に向かって、皆がキリストへの信仰のために自らを死に差し出したことを。

98

Nonne tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem? sponderem fidem, quod Basilicam Ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium postulatum; tamen quod populus ad palatium venisset, mihi invidia commota est.

PL 16, 1016B

そのときも私は、多くの言葉で民をなだめるよう頼まれたではないか。教会の聖堂を誰も襲わないと請け合うよう頼まれたではないか。しかも、私の務めが好意として求められたのに、それでも民が宮廷に来たことについて、私に対して反感が掻き立てられた。

99

In hanc igitur invidiam me redire desiderant. 30. Revocavi populum, et tamen invidiam non evasi: quam quidem invidiam ego temperandam arbritor, non timendam. Quid enim timeamus pro Christi nomine?

PL 16, 1016B

だから彼らは、私がその反感の中へ戻ることを望んでいる。30. 私は民を呼び戻したが、それでも反感は免れなかった。その反感は、私は和らげるべきものであって、恐れるべきものではないと考える〔底本は arbritor。arbitror と読む〕。キリストの名のために、我々が何を恐れようか。

100

Nisi forte illud movere me debet, quod aiunt: Ergo non debet imperator unam basilicam accipere, ad quam procedat: et plus vult Ambrosius posse, quam imperator; ut imperatori prodeundi facultatem neget?

PL 16, 1016B

あるいは、彼らが言うあのことが私を動かさねばならないのだろうか。「それでは皇帝は、進み出ていくための聖堂を一つも受け取ってはならないのか。アンブロシウスは皇帝より力を持つことを望み、皇帝から進み出る機会を奪うのか」と。

101

Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Judaei qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari, aut non (Matth. XXII, 17) ? Semperne de Caesare servulis Dei invidia commovetur?

PL 16, 1016C

これを言うとき、彼らは我々の言葉を捕らえようと躍起になっている。ちょうど、巧妙な言葉でキリストを試した、ユダヤ人たちのようである。彼らは言った。「師よ、カエサルに租税を納めるのは許されるか、否か」(マタイ22:17)。神の小さき僕たちに対して、カエサルをめぐる反感が掻き立てられるのは、いつものことなのか。

102

Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt dicere quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium? 31. Et tamen videte quanto pejores Ariani sint, quam Judaei.

PL 16, 1016C

そして不敬虔は、中傷のためにこれを自分に引き寄せ、皇帝の名を隠れ蓑にするのか。しかも彼らは、その教導に倣っている者たちの冒瀆を、自分たちは持たないと言えるのか。31. しかも見よ、アレイオス派がユダヤ人よりどれほど悪質であるかを。

103

Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti, imperatori volunt dare jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus.

PL 16, 1016C

あの者たちは、カエサルに租税の権利を払うべきだと〔イエスが〕考えるかどうかを尋ねた。この者たちは、皇帝に教会の権利を与えようとしている。だが、背信の者たちが自分たちの創始者に従うように、我々もまた、我々の主であり創始者が我々に教えたことに従って答えよう。

104

Considerans enim Jesus dolum Judaeorum (Ibid., 18 et seq.) , dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris.

PL 16, 1016D

イエスはユダヤ人たちの欺きを見て(マタイ22:18以下)、彼らに言った。「なぜ私を試すのか。私にデナリオンを見せよ」。彼らが差し出すと、言った。「これは誰の像と銘を持っているか」。彼らは答えて言った。「カエサルのです」。

105

Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Ergo et ego dico illis, qui mihi objiciunt; Ostendite mihi denarium: Jesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo.

PL 16, 1016D

そこでイエスは彼らに言った。「カエサルのものはカエサルに、神のものは神に返せ」。そこで私も、私に反論する者たちに言う。「私にデナリオンを見せよ」。イエスはカエサルのデナリオンを見て、言った。「カエサルのものはカエサルに、神のものは神に返せ」。

106

Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris? 32. Sed in Ecclesia unam imaginem novi, hoc est, imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) ; illam imaginem, de qua scriptum est; quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3) .

PL 16, 1017A

教会の聖堂を奪うために、カエサルのデナリオンを差し出せるだろうか。32. だが教会において、私は一つの像しか知らない。すなわち、見えない神の像であり、これについて神は言った。「我々の像に、我々の似姿に、人を作ろう」(創世記1:26)。あの像、これについて書かれている。「キリストは栄光の輝きであり、その実体の像である」(ヘブライ1:3)。

107

In ista imagine Patrem cerno, sicut dixit ipse Dominus Jesus: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) .

PL 16, 1017A

この像において、私は父を見る。主イエス自身が言ったとおりである。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。

108

Non enim haec imago a Patre est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et infra: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 16, 1017A

この像は父から切り離されていない。この像は、私に三位一体の一体性を教えて、こう言った。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。そして少し先で言う。「父が持つものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。

109

Et de Spiritu sancto, dicens quia Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14) . 33. Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus.

PL 16, 1017A

また聖なる霊についても〔教えて〕、それがキリストの霊であり、キリストから受けたものだと言った。書かれているとおりである。「その者は私のものから受けて、汝らに告げる」(ヨハネ16:14)。33. では、我々の答えのどこが謙遜でなかったというのか。皇帝が租税を求めるなら、我々は拒まない。

110

Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. Potest pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego.

PL 16, 1017B

教会の畑は租税を納めている。皇帝が畑を望むなら、それを要求する権限を彼は持っている。我々の誰も妨げはしない。民の献金は貧しい人々のために、あふれるほどになりうる。彼らは畑のことで反感を起こさないでもらいたい。皇帝の意にかなうなら、それらを取り上げるがよい。私は与えはしないが、拒みもしない。

111

Aurum quaerunt, possum dicere: Argentum et aurum non quaero. Sed invidiam faciunt, quia aurum erogatur. Nec ego hanc invidiam perhorresco. Habeo aerarios: aerarii mei pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum.

PL 16, 1017B

彼らは金を求める。私はこう言える。「銀も金も私は求めない」と。だが彼らは、金が施されているというので、反感を起こす。私はこの反感を恐れもしない。私には金庫番たちがいる。私の金庫番たちは、キリストの貧しい者たちである。私はこの宝を集める術を知っている。

112

Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si objiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum.

PL 16, 1017C

金が貧しい人々に施されているというこの罪状を、彼らがいつも私に帰してくれればよいのに。もし彼らが、私が彼ら〔貧しい人々〕から弁護を求めていると責めるなら、私は否定しない。むしろ望んでいる。私には弁護がある。ただし貧しい人々の祈りの中に。

113

Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17) . Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur.

PL 16, 1017C

あの盲人たち、足の不自由な者たち、弱った者たち、老人たちのほうが、屈強な戦士たちよりも強い。実に、貧しい人々の贈り物は神を縛る。書かれているからである。「貧しい者に施す者は、神に貸す」(箴言19:17)。戦士たちの守りは、しばしば神の恩寵に値しない。

114

34. Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt. Plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est, quo nihil potentius. Quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur?

PL 16, 1017C

34. 私の賛歌の歌によって民が欺かれたと彼らは言う。確かに、私もそれを否定しない。それは偉大な歌であり、それにまさって力あるものはない。実に、毎日民全体の口で歌われる三位一体の告白にまさって力あるものがあろうか。

115

Certatim omnes student fidem fateri, Patrem et Filium et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli.

PL 16, 1017C

皆が競って信仰を告白しようと努め、父と子と聖なる霊を詩句にして宣べることを知っている。こうして、かろうじて弟子でありえた者たちが、皆、教師となった。

116

35. Quid igitur obaudientius potest esse, quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8) ?

PL 16, 1018A

35. では、キリストの模範に従うことにまさる従順があろうか。キリストは「姿において人として見いだされ、自らを低くし、死に至るまで従順となった」のである(フィリピ2:7, 8)。

117

Denique omnes per obedientiam liberavit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19) .

PL 16, 1018A

実に、キリストはすべての人を、従順によって解き放った。「一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の従順によって多くの者が義人とされる」(ローマ5:19)。

118

Si ergo ille obediens, accipiant obedientiae magisterium, cui nos inhaeremus, dicentes iis qui nobis de imperatore invidiam faciunt: Solvimus quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21) .

PL 16, 1018A

それゆえ、彼が従順であったのなら、彼らは従順の教えを受けるがよい。我々はそれに固く付き従い、皇帝のことで我々に反感を向ける者たちに言うのである。「カエサルのものはカエサルに、神のものは神に、我々は納める」(マタイ22:21)。

119

Tributum Caesaris est, non negatur (23, quaest. 8, c. Conventior, § Tributum): Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici; quia jus Caesaris esse non potest Dei templum. 36. Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare.

PL 16, 1018A

租税はカエサルのものであり、拒まれない(23、問8、章「コンウェンティオル」、節「トリブトゥム」)〔ミーニュが丸括弧で刷る編者の参照で、教会法の集成(グラティアヌス『教令集』)の中でこの文が引かれる箇所を示す。§17 の同じ参照では章の名を Convenior と刷り、数字も 22 とする〕。教会は神のものであり、カエサルに引き渡されるべきではない。神の神殿は、カエサルの権利にはなりえないからである。36. これが皇帝への敬意をもって言われたことを、誰も否定できない。

120

Quid enim honorificentius, quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator Enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat.

PL 16, 1018B

実に、皇帝が教会の子と呼ばれることにまさる敬意があろうか。そう言われるとき、それは罪なく言われ、恩寵を伴って言われる。皇帝は教会の内にいるのであって、教会の上にいるのではない。善き皇帝は教会の助けを求めこそすれ、退けはしない。

121

Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus. Sed incendia aliqui, gladium, deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere. Non timentibus numquam est gravis terror.

PL 16, 1018B

これを我々は謙遜に言うとともに、断固として述べる。だが、ある者たちは火と剣と流刑で脅している。我々、キリストの小さき僕は、恐れないことを学んだ。恐れない者にとって、恐怖は決して重くない。

122

Denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8) . 37. Satis igitur propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo, quod Salvator interrogavit: Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus (Luc. XX, 4) ?

PL 16, 1018B

実に、こう書かれている。「幼子たちの矢は、彼らの傷となった」(詩篇63:8)。37. 提示されたことに対して、答えは十分と思われる。今、私は彼らに、救い主が問うたことを問う。「ヨハネの洗礼は天からか、人からか」(ルカ20:4)。

123

Et non potuerunt respondere ei Judaei. Si baptismum Joannis non solverunt Judaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum, sed de coelo, quod detulit nobis consilii magni Angelus (Esai. IX, 6) , ut justificemur Deo.

PL 16, 1018C

そしてユダヤ人たちは、彼に答えることができなかった。ユダヤ人たちがヨハネの洗礼を無効にしなかったのに、アウクセンティウスはキリストの洗礼を無効にするのか〔solvere は「(問いを)解く」とも「無効にする」とも読める。無効にする、と取った〕。実に、この洗礼は人からのものではなく、天からのものである。大いなる計らいの天使が我々にもたらしたもので、我々が神によって義とされるためである(イザヤ9:6)。

124

Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat, baptizatos in nomine Trinitatis; cum Apostolus dicat: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 3) : et se hominum dicat adversarium esse, non Christi; cum consilium Dei spernat, et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit (Luc. VII, 30) .

PL 16, 1018C

ではなぜ、アウクセンティウスは、三位一体の名によって洗礼を受けた信徒の民が、再洗礼を受けるべきだと考えるのか。使徒は「一つの信仰、一つの洗礼」(エフェソ4:3)〔引照は刷りのまま。文言はエフェソ4:5 に当たる〕と言っているのに。また、〔彼は〕自分は人々の敵であってキリストの敵ではないと言い〔et se … dicat の主語は定かでない。アウクセンティウスと取った〕、神の計画を退け、キリストが我々の罪を贖うために我々に与えた洗礼を断罪する(ルカ7:30)。

Epistola XXII

第22書簡PL 16, 1019A
1

Inventione corporum Gervasii ac Protasii martyrum nuntiata, refert se ad populum illa dixisse: Coelos esse martyres, sicut et apostolos: diem quoque fuisse illorum confessionem: eosdem a Domino humiliatos, ac deinde suscitatos de terra; idque eorum resurrectionem esse, cum tot miracula operati sint: gratias ob tantum praesidium Deo egisse, illudque amplificasse ex gestis Elisaei: tandem reliquiarum descriptionem, ac translationis consilium populari plausu excepta.

PL 16, 1019A

殉教者ゲルウァシウスとプロタシウスの遺骸が見つかったことを知らせ、彼〔アンブロシウス〕は次のことを民に語ったと述べる。殉教者たちは使徒たちと同じく天である。彼らの告白もまた〔一つの〕日であった。彼らは主によって低くされ、のち大地から起こされた。これほど多くの奇跡を行ったことが、彼らの復活である。これほどの守りを与えた神に感謝を献げ、それをエリシャの事績によって敷衍した。ついに遺骸の記述と移葬の方針が、民の喝采をもって受け入れられたと述べる。

2

Subjungit sequentis diei sermonem, quo, memorata Catholicorum laetitia, invidentiam Arianorum exagitavit, ostendens eos, dum evidenti miraculo fidem negant, Judaeorum similes esse, atque aliter credere, quam martyros crediderunt: dum vero Trinitatem quam daemones confitebantur, non agnoscerent, ipsis daemoniis esse pejores.

PL 16, 1019A

次の日の説教を付け加える。そこで公同の信徒たちの喜びを述べたうえで、アレイオス派の妬みを非難する。彼らは、明白な奇跡を信じようとしないとき、ユダヤ人に似ており、殉教者たちが信じたのとは異なって信じていること、また、悪霊たちが告白した三位一体を認めないとき、悪霊たちそのものよりも悪いことを示している。

3

Dominae sorori vitae atque oculis praeferendae frater. 1. Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum praeterire, quae hic te geruntur absente; scias etiam sanctos martyres a nobis repertos.

PL 16, 1019B

命と目にもまさって大切な、主なる姉へ、弟より。1. あなたの聖性に、あなたの不在のあいだにここで行われることを、私は何一つ知らせずにおかないのが常であるから、聖なる殉教者たちが我々によって見いだされたことも知っておくがよい。

4

Nam cum ego basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare coeperunt dicentes: Sicut Romanam basilicam dedices. Respondi: Faciam, si martyrum reliquias invenero. Statimque subiit veluti cujusdam ardor praesagii. 2. Quid multa?

PL 16, 1019B

実は、私が聖堂を献堂したとき、多くの者がまるで一つの口のように、こう言って迫り始めた。「ローマ聖堂〔Romana basilica。ローマ市の聖堂ではなく、この町で「ローマ聖堂」と呼ばれる聖堂を言うと取った〕を献堂したのと同じように〔これも〕献堂してくれ」と。私は答えた。「殉教者たちの遺骸を見いだしたなら、そうしよう」。するとただちに、ある予感の熱のようなものが私に湧き上がった。2. 多くを語るまでもない。

5

Dominus gratiam dedit: formidantibus etiam clericis jussi eruderari terram eo loci, qui est ante cancellos sanctorum Felicis atque Naboris.

PL 16, 1019B

主は恩寵を与えた。聖職者たちさえ怖れるなか、私は、聖なるフェリクスとナボルの格子の前にあたる場所の地面を掘り起こすよう命じた。

6

Inveni signa convenientia: adhibitis etiam quibus per nos manus imponenda foret, sic sancti martyres eminere coeperunt; ut, adhuc nobis silentibus, arriperetur urna, et sterneretur prona ad locum sancti sepulcri.

PL 16, 1019B

私は符合するしるしを見いだした。しかも、私によって按手がなされるはずの者たちが連れてこられると、聖なる殉教者たちは、我々がまだ黙っているうちに、一人の女が捕らえられて、聖なる墓所の方へうつぶせに倒れ伏すほどに、際立って現れ始めた〔底本は urna(壺)。壺では文意が通らないので una(一人の女)と読む〕。

7

Invenimus mirae magnitudinis viros duos, ut prisca aetas ferebat. Ossa omnia integra, sanguinis plurimum. Ingens concursus populi per totum illud biduum. Quid multa?

PL 16, 1020A

我々は、昔の時代が生んだような、驚くべき大きさの男二人を見いだした。骨はすべて完全で、血がおびただしかった。この二日間、民の大変な群れが集まった。多くを語るまい。

8

Condivimus integra ad ordinem: transtulimus vespere jam incumbente ad basilicam Faustae: ibi vigiliae tota nocte, manus impositio. Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Dum transferimus, caecus sanatus est.

PL 16, 1020A

我々は全体をそろったまま順序どおりに納め、夕方が迫るころファウスタの聖堂へ移した。そこでは夜通し徹夜の祈りがあり、按手があった。翌日、アンブロシウス聖堂と呼ばれる聖堂へ移した。移しているあいだに、盲人が癒やされた。

9

Talis mihi ad populum fuit sermo: 3. Cum tam effusam, tamque inauditam considerarem conventus vestri celebritatem, et divinae gratiae munera, quae in sanctis martyribus refulserunt, imparem me, fateor, huic muneri judicabam; nec fieri posse, ut sermone absolverem, quod vix possumus animo intendere, oculis comprehendere.

PL 16, 1020A

そのとき私が民に語った説教は次のとおりである。3. 諸君の集まりのこれほど溢れんばかりの、前例のない盛況と、聖なる殉教者たちにおいて輝いた神の恩寵の賜物を考えるとき、私は、この務めに自分は力不足だと、正直に判断していた。我々が心でかろうじて思い描き、目でかろうじて捉えうることを、説教で言い尽くすことなどできはしない、と。

10

Sed ubi sanctarum legi coepit series Scripturarum, largitus est Spiritus sanctus, qui [locutus] est in prophetis, quo dignum aliquid tanto coetu et exspectatione vestra, martyrumque sanctorum meritis proferamus.

PL 16, 1020B

しかし、聖なる聖書の連なりが読まれ始めると、預言者たちの内で語った聖なる霊が、これほどの集まりと諸君の期待、そして聖なる殉教者たちの功にふさわしい何かを、我々が述べられるように与えた。

11

4. Coeli, inquit, enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2) . Cum legitur hic psalmus, occurrit quod non tam elementa materialia, quam coelestia merita dignum Deo praeconium deferre videantur. Hodierno tamen fortuita lectione patuit qui coeli enarrant gloriam Dei.

PL 16, 1020B

4. 「天は神の栄光を語る」と彼は言う(詩篇18:2)。この詩篇が読まれるとき、物質的な元素よりも天の功が、神にふさわしい宣布を献げているように思われる。しかし今日の、偶然の朗読によって、神の栄光を語る天が誰であるかが明らかになった。

12

Aspicite ad dextram meam, aspicite ad sinistram reliquias sacrosanctas: videte coelestis conversationis viros, spectate animi sublimis tropaea. Isti sunt coeli, qui enarrant gloriam Dei: haec opera manuum ejus quae annuntiat firmamentum.

PL 16, 1020B

私の右を見よ、左を見よ、聖なる遺骸を。天の生き方をした人々を見よ。高い心の戦勝記念碑を眺めよ。この者たちこそ、神の栄光を語る天である。大空が告げ知らせる、神の手の業とは、これである。

13

Non enim eos saecularis illecebra, sed divini operis gratia, ad firmamentum sacratissimae passionis evexit: multoque ante morum virtutumque documentis annuntiavit in his martyrium, quod adversus lubricum saeculi hujus stabiles permanserunt.

PL 16, 1021A

彼らを大空へ、いとも聖なる殉教の大空へと引き上げたのは、世俗の誘惑ではなく、神の業の恩寵だからである。そのずっと前から、その恩寵は、彼らの振る舞いと徳の証しによって、彼らにおける殉教を告げ知らせていた。この世の滑りやすさに抗して、彼らは揺るがず踏みとどまったのだから。

14

5. Coelum erat Paulus, qui ait: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20) . Coeli erant Jacobus et Joannes: denique filii tonitrui nuncupantur (Marc. III, 17) ; et ideo quasi coelum Joannes Verbum apud Deum vidit (Joan. I, 1) .

PL 16, 1021A

5. 天であったのはパウロである。彼は言う。「我々の生き方は天にある」(フィリピ3:20)。天であったのはヤコブとヨハネである。実に彼らは「雷の子ら」と呼ばれる(マルコ3:17)。だからこそヨハネは、天のように、言葉が神のもとにあるのを見たのである(ヨハネ1:1)。

15

Ipse Dominus Jesus perpetui luminis erat coelum, cum enarraret Dei gloriam, sed eam quam nemo ante conspexerat. Et ideo dixit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) .

PL 16, 1021A

主イエス自身は、神の栄光を語ったとき、永遠の光の天であった。しかしそれは、これまで誰も見たことのない栄光であった。だからこう言った。「父のふところにいる独り子である子のほかには、神を見た者はこれまで誰もいない。その子が自ら語った」(ヨハネ1:18)。

16

Opera quoque manuum Dei si quaeris, audi Job dicentem: Spiritus divinus, qui fecit me (Job XXXIII, 4). Et ideo adversus diaboli tentamenta firmatus, inoffensae vestigium constantiae servavit. Sed veniamus ad reliqua.

PL 16, 1021B

神の手の業をもし尋ねるなら、ヨブが言うのを聞け。「私を作った神の霊」(ヨブ記33:4)。それゆえ彼は、悪魔の誘惑に対して強められ、つまずくことのない堅固さの足跡を保った。しかし残りへ進もう。

17

6. Dies, inquit, diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) . Ecce veri dies, quos nulla caligo noctis interpolat.

PL 16, 1021B

6. 「日は日に言葉を吐き出す」と彼は言う(詩篇18:3)。見よ、夜の闇が断ち切ることのない、まことの日々を。

18

Ecce veri dies pleni luminis et fulgoris aeterni, qui non perfunctorio sermone verbum Dei, sed intimo corde eructarunt in confessione constantes, in martyrio perseverantes.

PL 16, 1021B

見よ、満ちた光と永遠の輝きのまことの日々を。彼らは通りいっぺんの言葉ではなく、心の奥から、告白において揺るがず、殉教において耐え抜いて、神の言葉を吐き出した。

19

7. Alius psalmus lectus dicit: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. CXII, 5) ?

PL 16, 1021B

7. 読まれた別の詩篇は言う。「我々の主なる神のような者が誰かいようか。神は高きに住まい、天と地の低いものを顧みる」(詩篇112:5)。

20

Respexit sane humilia Deus, qui latentes sub ignobili cespite reliquias sanctorum martyrum suae Ecclesiae revelavit, quorum anima in coelo, corpus in terra: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem (Ibid, 7); quos videtis ut eos cum principibus populi sui collocarit.

PL 16, 1021C

実に神は低いものを顧みた。卑しい芝土の下に隠れていた聖なる殉教者たちの遺骸を、自らの教会に明らかにしたからである。彼らの魂は天に、体は地にある。「乏しい者を地から起こし、貧しい者を糞土から引き上げる」(詩篇112:7)。神が彼らを、自らの民の君主たちとともにどのように据えたかを、諸君は見ている。

21

Principes populi quos alios nisi sanctos martyres aestimare debemus, quorum jam in numerum diu ante ignorati Protasius Gervasiusque praeferuntur, qui sterilem martyribus Ecclesiam Mediolanensem, jam plurimorum matrem filiorum laetari passionis propriae fecerint et titulis et exemplis?

PL 16, 1021C

民の君主たちを、聖なる殉教者たちのほかに誰と見なすべきだろうか。長らく知られなかったプロタシウスとゲルウァシウスは、今やその数のうちに加えられた。この二人は、殉教者を欠いて不妊であったミラノの教会を、すでに多くの子の母となったものとして、自らの殉教の栄誉と模範によって喜ばせたのである。

22

8. Nec hoc abhorreat a vera fide: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 2) , anima animae, vita vitae, resurrectio resurrectioni. Et nox nocti indicat scientiam, hoc est, caro carni, quorum passio veram fidei scientiam omnibus indicavit.

PL 16, 1021C

8. 次のこともまた、まことの信仰に背かない。「日は日に言葉を吐き出す」(詩篇18:2)〔引照は刷りのまま。6. の段落では同じ句を詩篇18:3 と刷る〕、すなわち魂は魂に、生命は生命に、復活は復活に。「夜は夜に知識を告げる」、すなわち肉は肉に。その殉教が、信仰のまことの知識をすべての人に告げたのである。

23

Bonae noctes, noctes lucidae, quae habent stellas; Sicut enim stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 1) .

PL 16, 1022A

善き夜、明るい夜、星をもつ夜。「星は星と栄光によって異なる。死者の復活もまたそうである」(一コリント15:1)〔引照は刷りのまま。文言は一コリント15:41–42 に当たる〕。

24

9. Non immerito autem plerique hanc martyrum resurrectionem appellant; videro tamen utrum sibi, nobis certe martyres resurrexerint.

PL 16, 1022A

9. 多くの者がこれを殉教者たちの復活と呼ぶのは、理由のないことではない。殉教者たちが自分たちのために復活したのかどうかは、私が調べるとして、少なくとも我々のために、殉教者たちは復活したのである。

25

Cognovistis, immo vidistis ipsi multos a daemoniis purgatos: plurimos etiam, ubi vestem sanctorum manibus contigerunt, iis quibus laborabant, debilitatibus absolutos: reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Jesu gratia terris major infuderat, umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis.

PL 16, 1022A

諸君は知った、いや自ら見た。多くの者が悪霊から清められたのを。さらに、聖なる者たちの衣に手で触れるや、患っていた衰弱から解かれた者が非常に多いのを。主イエスの到来によって、より大いなる恩寵が地に注がれた昔の時代の奇跡が、取り戻されたのである。聖なる体の影のようなものによって、多くの者が癒やされたのを、諸君は目にしている。

26

Quanta oraria jactitantur! quanta indumenta super reliquias sacratissimas et tactu ipso medicabilia reposcuntur! Gaudent omnes extrema linea contingere; et qui contigerit, salvus erit.

PL 16, 1022A

どれほど多くの手巾が掲げられることか。どれほど多くの衣が、いとも聖なる遺骸の上に置かれ、触れただけで癒やす力をもつものとして求め返されることか。皆が、その布の端に触れることを喜ぶ。触れた者は救われる。

27

10. Gratias tibi, Domine Jesu, quod hoc tempore tales nobis sanctorum martyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua praesidia majora desiderat. Cognoscant omnes quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possint, impugnare non soleant.

PL 16, 1022B

10. 主イエスよ、汝に感謝する。汝は今の時に、汝の教会がより大きな守りを望むときに、このような聖なる殉教者たちの霊を我々のために起こした。私がどのような擁護者を求めているかを、皆が知るように。守ることはできても、攻撃することを常としない者である。

28

Hos ego acquisivi tibi, plebs sancta, qui prosint omnibus, nemini noceant. Tales ego ambio defensores, tales milites habeo: hoc est, non saeculi milites, sed milites Christi. Nullam de talibus invidiam timeo, quorum quo majora, eo tutiora patrocinia sunt.

PL 16, 1022B

聖なる民よ、私はこのような者たちをあなたのために得た。すべての人に益をなし、誰にも害を与えない者たちである。私が望む守り手はこのような者たち、私が持つ兵士はこのような者たちである。すなわち、世の兵士ではなく、キリストの兵士である。このような者たちについては、いかなる反感も恐れない。彼らの庇護は、大きいほど安全だからである。

29

Horum etiam illis ipsis, qui mihi eos invident, opto praesidia. Veniant ergo et videant stipatores meos; talibus me armis ambiri non nego: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8) .

PL 16, 1022B

彼らの守りを、私は、私が彼らを持つことを妬む者たち自身のためにも望む。さあ来て、私の護衛たちを見るがよい。私がそのような武具で囲まれていることを、私は否まない。「ある者たちは戦車に、ある者たちは馬に〔頼る〕。だが我々は、我々の神である主の名によって大いなる者とされる」(詩篇19:8)。

30

11. Elisaeum Scripturae divinae series refert, cum ab exercitu Syrorum esset obsessus, dixisse timenti servulo, ne timeret: quia plures, inquit, pro nobis sunt, quam contra nos (IV Reg. VI, 16) ; et ut hoc probaret, petisse ut oculi Giezi aperirentur: quibus ille apertis, innumeros adesse vidit propheta exercitus Angelorum.

PL 16, 1022C

11. 神の聖書の連なりは、エリシャがシリア人の軍勢に包囲されたとき、恐れる小さき僕に、恐れるなと言ったと伝える。「我々の側にいる者は、我々に敵対する者よりも多い」と彼は言った(列王記四6:16)。そしてこれを証するため、ゲハジの目が開かれるよう願った。その目が開かれると、彼は、天使たちの数えきれない軍勢がそこにいるのを見た〔底本は vidit propheta。propheta を主格に取ると「預言者が見た」となり、主格の ille(目を開かれたゲハジ)と合わない。ille を主語、propheta を奪格(預言者によって〔目を開かれ〕)と取った〕。

31

Nos etsi eos videre non possumus, sentimus tamen. Erant clausi isti oculi, quamdiu obruta sanctorum corpora delitescebant. Aperuit oculos nostros Dominus; vidimus auxilia, quibus sumus saepe defensi. Non videbamus haec, sed habebamus tamen.

PL 16, 1022C

我々は彼らを見ることができなくとも、感じてはいる。聖なる者たちの体が埋もれて隠れていたあいだ、これらの目は閉じていた。主は我々の目を開いた。我々は、しばしばそれによって守られてきた助けを見た。我々はそれを見てはいなかったが、持ってはいたのである。

32

Itaque trepidantibus nobis quasi dixerit Dominus: Aspicite quantos vobis martyres dederim: ita reseratis oculis gloriam Domini speculamur, quae est martyrum passione praeterita, et operatione praesens.

PL 16, 1022C

それゆえ、我々が怯えていたとき、主がこう言ったかのようである。「見よ、私が諸君にどれほど多くの殉教者を与えたかを」。こうして目が開かれて、我々は主の栄光を眺める。それは殉教の受難によって過ぎ去ったものであり、〔今は〕働きにおいて現在のものである。

33

Evasimus, fratres, non mediocrem pudoris sarcinam: patronos habebamus, et nesciebamus. Invenimus unum hoc, quo videamur praestare majoribus. Sanctorum martyrum cognitionem, quam illi amiserunt, nos adepti sumus.

PL 16, 1023A

兄弟たちよ、我々は少なからぬ恥の重荷を免れた。我々は守り手たちを持っていながら、知らなかったのである。我々は、先人にまさると思われる点をただ一つ見いだした。先人たちが失った聖なる殉教者たちの認識を、我々は得たのである。

34

12. Eruuntur nobiles reliquiae e sepulcro ignobili, ostenduntur coelo [tropaea.] Sanguine tumulus madet, apparent cruoris triumphalis notae, inviolatae reliquiae loco suo et ordine repertae, avulsum humeris caput.

PL 16, 1023A

12. 高貴な遺骸が卑しい墓から取り出され、戦勝記念碑が天に示される。墓は血で濡れ、勝利の血の跡が現れる。遺骸は損なわれず、自らの場所と順序のまま見いだされ、頭は肩から切り離されている。

35

Nunc senes repetunt audisse se aliquando horum martyrum nomina, titulumque legisse. Perdiderat civitas suos martyres, quae rapuit alienos.

PL 16, 1023A

今、老人たちは、かつてこれらの殉教者の名を聞いたことがあり、墓碑銘を読んだことがあると、思い出して言っている。他所の殉教者たちを奪い取っていたこの町は、自分の殉教者たちを失っていたのである。

36

Etsi hoc Dei munus est; tamen gratiam quam temporibus sacerdotii mei Dominus Jesus tribuit, negare non possum: et quia ipse martyr esse non mereor, hos vobis martyres [acquisivi.] 13. Succedant victimae triumphales in locum, ubi Christus hostia est.

PL 16, 1023A

これは神の賜物ではあるが、主イエスが私の司教職の時代に与えた恩寵を、私は否むことができない。私自身は殉教者となるに値しないので、これらの殉教者を諸君のために得たのである。13. 凱旋の犠牲が、キリストが犠牲となる場所に入るがよい。

37

Sed ille super altare, qui pro omnibus passus est. Isti sub altari, qui illius redempti sunt passione.

PL 16, 1023B

しかし、祭壇の上には、すべての人のために苦しんだ彼がいる。祭壇の下には、彼の受難によって贖われたこの者たちがいる。

38

Hunc ego locum praedestinaveram mihi; dignum est enim ut ibi requiescat sacerdos, ubi offerre consuevit: sed cedo sacris victimis dexteram portionem; locus iste martyribus debebatur.

PL 16, 1023B

この場所を私は自分のためにあらかじめ定めていた。司教が、献げ物を捧げる習わしのまさにその場所に憩うのがふさわしいからである。だが私は、聖なる犠牲たちに右の部分を譲る。この場所は殉教者たちに負うものだった。

39

Condamus ergo reliquias sacrosanctas et dignis aedibus invehamus, totumque diem fida devotione celebremus. 14. Acclamavit populus, ut in Dominicum differretur diem martyrum depositio: sed tandem obtentum, ut sequenti fieret die.

PL 16, 1023B

それゆえ、いとも聖なる遺骸を納め、ふさわしい堂に運び入れ、一日中、忠実な献身をもって祝おう。14. 民は、殉教者たちの安置が主日まで延期されるよう叫んだ。しかしついに、翌日に行うことが認められた。

40

Sequenti die talis mihi ad populum iterum sermo fuit. 15. Hesterno tractavi versiculum: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) , prout nostri captus tulit ingenii: hodie mihi non solum superiore tempore, sed praesenti quoque prophetasse videtur Scriptura divina.

PL 16, 1023C

翌日、私は再び民に次の説教をした。15. 昨日は小さな一句、「日は日に言葉を吐き出す」(詩篇18:3)を、我々の才の及ぶかぎり説いた。今日、神の聖書は、過去の時代のためだけでなく、今のためにも預言したと、私には思われる。

41

Nam cum diebus ac noctibus continuatam videam sanctitatis vestrae celebritatem, istos esse dies prophetici carminis oracula declararunt, hesternum atque hodiernum, de quibus opportunissime dicitur: Dies diei eructat verbum; et istas noctes, de quibus aptissime disputatur, quia nox nocti indicat scientiam.

PL 16, 1023C

実に、昼も夜も続く諸君の聖性の祝いを私は見ているので、預言の歌の託宣は、これらの日が、昨日と今日の日であることを明らかにした。それについて「日は日に言葉を吐き出す」といとも時宜にかなって言われている。またこれらの夜については、「夜は夜に知識を告げる」とあるから、ふさわしく論じられている。

42

Quid enim aliud hoc biduo, nisi verbum Dei intimo eructastis affectu, et scientiam vos habere fidei probavistis? 16. Cui tamen celebritati vestrae, qui solent, invident.

PL 16, 1024A

実に、この二日間に諸君は、心の奥の思いから神の言葉を吐き出し、信仰の知識を持っていることを証明したのでなくて何であろうか。16. それでも諸君のこの祝いを、いつもの者たちが妬んでいる。

43

Et quia celebritatem vestram invidis animis ferre non possunt, causam celebritatis oderunt: atque in tantum amentiae prodeunt, ut negent martyrum merita, quorum opera etiam daemones confitentur.

PL 16, 1024A

そして彼らは、諸君の祝いを妬む心では耐えることができないので、祝いの原因を憎み、あげくの果てに、殉教者たちの功を否定するほどの狂気に進む。悪霊たちさえ、その業を告白しているというのに。

44

Sed hoc non mirum; siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit diaboli plerumque confessio. Dicebat enim diabolus: Jesu, Fili Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) ?

PL 16, 1024A

だが、これは驚くことではない。不信仰な者たちの背信はあまりに大きく、悪魔の告白のほうがしばしばまだ耐えられるほどだからである。実に悪魔は言っていた。「イエスよ、生ける神の子よ、時が来る前に、我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。

45

Et cum haec audirent Judaei; ipsi tamen Dei Filium denegabant. Et nunc audistis clamantes daemones, et confitentes martyribus quod poenas ferre non possint, et dicentes: Quid venistis, ut nos tam graviter torqueatis?

PL 16, 1024B

そしてユダヤ人たちはこれを聞いても、神の子を否んだ。今、諸君は、悪霊たちが叫び、殉教者たちに、自分たちは刑罰に耐えられないと告白し、「なぜあなたがたは来て、我々をこれほどひどく苦しめるのか」と言うのを聞いた。

46

Et Ariani dicunt: Non sunt isti martyres, nec torquere diabolum possunt, nec aliquem liberare; cum tormenta daemonum ipsorum voce probentur, et beneficia martyrum remediis sanatorum, et absolutorum indiciis declarentur.

PL 16, 1024B

それなのにアレイオス派は言う。「この者たちは殉教者ではない。悪魔を苦しめることも、誰かを解放することもできない」と。悪霊たちの責め苦はその声そのものによって証明され、殉教者たちの恩恵は、癒やされた者たちの治癒と、解放された者たちの証言によって明らかになっているのに。

47

17. Negant caecum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit: Caecus esse desivi; et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt.

PL 16, 1024B

17. 彼らは盲人が見えるようになったことを否定するが、当の盲人は自分が癒やされたことを否定しない。彼は言う。「見えなかった私が、見える」。彼は言う。「私は盲人であることをやめた」。そして事実をもって証している。この者たちは恩恵を否定するが、事実は否定できない。

48

Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum.

PL 16, 1024C

その男は知られている。健やかであったころ、公の務めに雇われていた、名はセウェルス、職は肉屋である。目の障りが起こってから、務めを退いていた。

49

Vocat ad testimonium homines, quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suae visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros caecitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacrae reliquiae vestiuntur, redditum sibi lumen sit.

PL 16, 1024C

彼は、かつてその奉仕で支えられていた人々を証人として呼ぶ。自分の癒やしの証人として、盲目の証人であり立会人であった者たちを呼び出す。彼は、殉教者たちの衣、聖なる遺骸がまとう衣の縁に触れるやいなや、視力が自分に返されたと叫ぶ。

50

18. Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus? Unius enim potentiam laudamus auctoris: nec interest utrum opus sit, an munus; cum et muneretur in opere, et operetur in munere.

PL 16, 1025A

18. これは、福音書で読むあの出来事に似ているではないか。我々は唯一の創始者の力を讃えているのであって、それが業であるか賜物であるかは問題ではない。業において賜物が与えられ、賜物において業が行われるのだから。

51

Quod enim aliis faciendum donaverit, hoc in aliorum opere nomen ejus operatur. Legimus ergo in Evangelio Judaeos, cum viderent in illo caeco sanitatis remedium, requisisse parentum testimonium. Interrogabant: Quomodo videt filius vester?

PL 16, 1025A

彼が他の者たちに行うべく授けたことを、他の者たちの業において彼の名が働かせる。それゆえ福音書で我々は、ユダヤ人たちが、あの盲人に癒やしの手当を見たとき、両親の証言を求めたと読む。彼らは尋ねた。「汝らの息子は、どうして見えるのか」。

52

Cum ille diceret: Caecus cum essem, modo video (Joan. V, 35) . Hoe et iste dicit: Caecus fui, et modo video: Interrogate alios, si mihi non creditis; interrogate extraneos, ne astipulari mihi parentes putetis. Detestabilior istorum quam Judaeorum pertinacia.

PL 16, 1025A

彼がこう言うと、「盲人であった私が、今は見える」(ヨハネ5:35)〔引照は刷りのまま。文言はヨハネ9:25 に当たる〕。この男もこう言う。「私は盲人だった。今は見える。私を信じないなら、他の者たちに尋ねよ。他人に尋ねよ。両親が私に加勢していると思わないように」〔底本は Hoe。Hoc と読む〕。この者たちの頑固さは、ユダヤ人たちのそれよりも忌まわしい。

53

Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant; jam non operi increduli, sed auctori. 19 et 20. Sed quaero quid non credant, utrum a martyribus possint aliqui visitari?

PL 16, 1025B

あの者たちは疑って、せめて両親に尋ねた。この者たちは、ひそかに尋ね、公然と否定する。もはや業を信じないのでなく、創始者を信じないのである。19・20. しかし私は問う、彼らは何を信じないのか。殉教者たちによって人が訪れを受けうることをか。

54

Hoc est Christo non credere: ipse enim dixit: Et majora his facietis (Joan. XIV, 12) . An ab istis martyribus, quorum merita jam dudum vigent, corpora dudum reperta sunt? Quaero hic utrum mihi, an sanctis martyribus invideant?

PL 16, 1025B

これはキリストを信じないことである。彼自身が言ったからである。「これらよりも大きなことを、汝らは行うであろう」(ヨハネ14:12)。それとも、この殉教者たちからは〔そのことがありえない〕というのか。その功はすでに久しく栄え、その体は先ごろ見いだされたのに〔ab istis martyribus の係りは定かでない。前文を受けて「そのことがありえない」を補って取った〕。ここで私は尋ねる、彼らは私を妬むのか、それとも聖なる殉教者たちを妬むのか。

55

Si mihi, numquid a me aliquae virtutes fiunt? numquid meo opere, meo nomine? Cur igitur mihi invident, quod meum non est?

PL 16, 1025B

私を妬むなら、何か力ある業が私によって行われているだろうか。私の働き、私の名によってだろうか。ではなぜ、私のものでないものを理由に私を妬むのか。

56

Si martyribus (restat enim ut si mihi non invident, martyribus invidere videantur), ostendunt alterius fidei fuisse martyres, quam ipsi credunt. Neque enim aliter eorum operibus inviderent; nisi fidem in his fuisse eam, quam isti non habent, judicarent.

PL 16, 1025B

殉教者たちを妬むのなら——私を妬まないのなら、殉教者たちを妬むと見えるほかないからである——、彼らは、殉教者たちが自分たちの信じるのとは別の信仰であったことを示している。そうでなければ、彼らの業を妬むはずがない。殉教者たちのうちに、自分たちの持たないその信仰があったと判断するのでなければ。

57

Fidem illam majorum traditione firmatam, quam daemones ipsi negare non possunt; sed Ariani negant.

PL 16, 1025C

その信仰とは、先人たちの伝承によって確立され、悪霊たち自身も否定できないものであり、アレイオス派は否定するのである。

58

21. Audivimus hodie dicentes eos, quibus manus imponebatur, neminem posse esse salvum, nisi qui in Patrem et Filium et Spiritum sanctum credidisset: illum mortuum, illum funereum, qui Spiritum sanctum negaret, qui Trinitatis omnipotentem virtutem non crederet.

PL 16, 1025C

21. 我々は今日、按手を受けていた者たちが、父と子と聖なる霊を信じた者でなければ誰も救われえない、聖なる霊を否定し、三位一体の全能の力を信じない者は死んだ者、葬られた者だ、と言うのを聞いた。

59

Confitetur hoc diabolus, sed Ariani nolunt fateri. Dicit diabolus: Sic torqueatur, quemadmodum ipse a martyribus torquebatur, qui Spiritus sancti deitatem negaret. 22. Non accipio a diabolo testimonium, sed confessionem.

PL 16, 1025C

悪魔はこれを告白するが、アレイオス派は告白しようとしない。悪魔は言う。「聖なる霊の神性を否定する者は、自分が殉教者たちによって苦しめられたように、そのように苦しめられるがよい」。22. 私は悪魔から証言を受けるのではなく、告白を受ける。

60

Invitus dixit diabolus, sed exactus et tortus. Quod nequitia supprimit, extorquet injuria. Cedit diabolus plagis, et adhuc cedere nesciunt Ariani. Quanta perpessi sunt, et quemadmodum Pharao, malis suis indurantur?

PL 16, 1025C

悪魔は不本意ながら言ったが、強いられ、責められて言ったのである。邪悪さが抑え込むものを、加えられた危害が絞り出す。悪魔は打撃に屈する。アレイオス派は、いまだに屈することを知らない。どれほど多くを耐えながら、ファラオのように、自らの災いの中で頑なになっているのか。

61

Dicebat diabolus, ut scriptum legimus: Scio te quis sis, tu es Filius Dei vivi (Marc. I, 24) . Dicebant Judaei: Nescimus quis sit (Joan. IX, 29) . Dicebant hodie et superiore die vel nocte daemones: Scimus quia martyres estis.

PL 16, 1026A

悪魔は、我々が書かれたものを読むとおり、こう言っていた。「汝が誰か、私は知っている。汝は生ける神の子である」(マルコ1:24)。ユダヤ人たちは言っていた。「我々は、あの者が誰か知らない」(ヨハネ9:29)。今日、また昨日の昼か夜に、悪霊たちは言っていた。「あなたがたが殉教者であることを、我々は知っている」。

62

Et Ariani dicunt: Nescimus, nolumus intelligere, nolumus credere. Dicunt daemones martyribus: Venistis perdere nos; Ariani dicunt: Non sunt daemonum vera tormenta, sec ficta et composita ludibria.

PL 16, 1026A

そしてアレイオス派は言う。「我々は知らない。理解したくない。信じたくない」。悪霊たちは殉教者たちに言う。「あなたがたは我々を滅ぼしに来た」。アレイオス派は言う。「悪霊たちの責め苦は本物ではなく、作り事で仕組まれた茶番だ」〔底本は sec。sed と読む〕。

63

Audivi multa componi, hoc nemo umquam fingere potuit, ut daemonem se esse simularet. Quid illud, quod ita exagitari eos videmus, quibus manus imponitur? Ubi hic locus fraudi est? ubi suspicio simulandi?

PL 16, 1026A

多くのことが作り上げられると聞いたことはあるが、自分が悪霊であると装うことなど、誰にも作り上げられたためしがない。按手を受ける者たちがこれほど激しく揺さぶられるのを我々が見ることは、どうなのか。ここにどんな偽りの余地があるのか。装っているという疑いがどこにあるのか。

64

23. Sed non ego ad suffragium martyrum usurpo vocem daemoniorum. Beneficiis suis sacra passio comprobetur. Habet judices, sed purgatos: habet testes, sed absolutos.

PL 16, 1026B

23. だが私は、殉教者たちへの支持のために悪霊たちの声を用いるのではない。聖なる殉教は、自らの恩恵によって証されるがよい。殉教には裁き手がいるが、清められた者たちである。証人がいるが、解き放たれた者たちである。

65

Melior vox est, quam sanitas loquitur eorum, qui debiles advenerunt: melior vox est, quam sanguis emittit; habet enim sanguis vocem canoram, quae de terris ad coelum pervenit. Legistis dicente Deo: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) .

PL 16, 1026B

より善い声がある。弱って来た者たちの癒やしが語る声である。より善い声がある。血が発する声である。血には響きわたる声があり、それは地から天に届くからである。諸君は、神がこう言うのを読んだ。「汝の兄弟の血が、私に叫んでいる」(創世記4:10)。

66

Et hic sanguis clamat coloris indicio: sanguis clamat operationis praeconio: sanguis clamat passionis triumpho. Satisfactum est petitioni vestrae, ut condendas hesterno in hodiernum diem differremus reliquias.

PL 16, 1026B

ここでも血は叫ぶ。色のしるしによって。血は叫ぶ、働きの宣布によって。血は叫ぶ、殉教の凱旋によって。諸君の願いは満たされた。昨日納めるはずだった遺骸を、今日まで延ばしたのである。

Epistola XXIII

第23書簡PL 16, 1026C
1

Definiendi paschalem diem difficultate ac simul necessitate propositis, licitam esse dierum observationem, dum superstitio absit, probat, suumque consilium aperit. Ad hoc quaenam consideranda, quove pacto observanda Lex?

PL 16, 1026C

復活祭の日を定める困難と同時にその必要を提示し、日々を守ることは、迷信がない限り許されると証明し、自らの考えを明らかにする。これに加えて、何が考慮されるべきか、律法はどのような仕方で守られるべきかを述べる。

2

Post quae diem passionis ac diem resurrectionis distinguendos esse ubi demonstravit, difficultatesque diluit exemplo temporum superiorum; ad litteram nos non teneri declarat: et confirmata tota disputatione, virtutes celebrandae paschae necessarias perstringit.

PL 16, 1026C

そののち、受難の日と復活の日は区別されるべきことを示し、先の時代の例によって困難を解き、文字どおりに我々が縛られないことを宣言し、論全体を確証して、復活祭を祝うのに必要な徳を簡潔に述べる。

3

Dominis fratribus dilectissimis episcopis per Aemiliam constitutis Ambrosius episcopus.

PL 16, 1026C

アエミリアにいる、主なるいとも愛する兄弟たちである司教たちへ、司教アンブロシウスより。

4

1. Non mediocris esse sapientiae diem celebritatis definire paschalis et Scriptura divina nos instruit, et traditio majorum: qui convenientes ad synodum Nicaenam, inter illa fidei ut vera, ita admiranda decreta, etiam super celebritate memorata, congregatis peritissimis calculandi, decem et novem annorum collegere rationem, et quasi quemdam constituere circulum, ex quo exemplum in annos reliquos gigneretur.

PL 16, 1026C

1. 復活祭の祝祭の日を定めることが並々ならぬ知恵に属することは、神の聖書も先人たちの伝承も我々に教える。先人たちはニカイアの教会会議に集まり、信仰に関する真実であると同時に驚嘆すべき諸決定のうちに、上記の祝祭についても、算定に最も熟練した者たちを集めて、十九年の算定を取りまとめ、いわば一つの周期を定めて、そこから残りの年々への範例が生み出されるようにした。

5

Hunc circulum enneadecaterida nuncuparunt, sequentes illud, quod non debeamus vana quadam opinione super celebritate hujusmodi fluctuare: sed vera ratione comperta, ita omnium concurrat affectio, ut una nocte ubique sacrificium pro resurrectione Domini deferatur.

PL 16, 1027A

彼らはこの周期をエンネアデカテリス〔ギリシア語で十九年周期の意〕と名づけた。それは、この種の祝祭について、何か空しい思い込みで揺れ動いてはならず、真の道理が見いだされたなら、すべての人の思いが一つになり、一つの夜にあらゆる所で主の復活のための献げ物が捧げられるようにすべきだ、というあの考えに従ってである。

6

2. Domini fratres dilectissimi, eo usque a vero nos deviare non convenit, nec vago ingenio discrepare, ut quaedam necessitas celebritatis hujus omnibus sit imposita christianis; quando quidem ipse Dominus eum elegit diem, quo Pascha celebraret, qui cum observantiae verae ratione concurrit.

PL 16, 1027A

2. 主なるいとも愛する兄弟たちよ、この祝祭については、ある種の定めがすべてのキリスト教徒に課されているのだから、我々がそこまで真理から逸れ、さまよう才知によって食い違うのはふさわしくない〔ut … sit imposita の ut は結果ではなく理由を言うと取った。結果に取ると文意が通らない〕。主自身が、真の遵守の道理と一致する日を、過越を祝う日として選んだのであるから。

7

Scriptum est enim: Venit autem dies, in qua necesse erat Pascha immolari, et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha ut manducemus. At illi dixerunt; Ubi vis paremus?

PL 16, 1027B

というのは、こう書かれているからである。「過越を屠らねばならない日が来た。彼はペトロとヨハネを遣わして言った。『行って、我々のために過越を備えよ。我々が食べるために。』彼らは言った。『汝はどこに我々が備えることを望むか。』」

8

Et dixit ad illos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, et dicetis patrifamilias: Dicit tibi magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis manducem?

PL 16, 1027B

「そして彼は彼らに言った。『見よ、汝らが町に入ると、水の壺を運ぶ人が出会う。その者に従って、彼が入る家に行き、家の主人に言え。「師が汝に言う。宿はどこか、私が弟子たちと過越を食べる場所は」と。』」

9

Ipse vobis ostenaet in superioribus locum magnum: ibi parate (Luc. XXII, 10 et seq.) . 3. Advertimus igitur quod non ad terrena descendere, sed in superioribus locum magnum stratum quaerere debeamus, ut Domini pascha celebremus.

PL 16, 1027B

「その者が、上の階にある大きな場所を汝らに示す〔底本は ostenaet。ostendet と読む〕。そこに備えよ。」(ルカ22:10以下)。3. そこで我々は気づく。主の過越を祝うには、地上のものへ下るのではなく、上のほうに、整えられた大きな場所を求めるべきなのである。

10

Abluere etiam sensus nostros quadam spiritali aqua fontis aeterni, et devotae celebritatis tenere mensuram, nec opinione vulgari dies quosdam explorare lunares, cum apostolus dicat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 10) ; nam incipit esse contrarium.

PL 16, 1027C

また、我々の感覚を、永遠の泉の霊的な水で洗い、敬虔な祝祭の節度を保ち、俗な思い込みで月のいくつかの日を探ったりしない〔べきである〕。使徒が「汝らは日と月と時と年とを守っている。私は汝らのために無駄に労したのではないかと恐れる」(ガラテヤ4:10)と言うからである。それは〔使徒の戒めと〕反対のものになり始めるからである〔nam incipit esse contrarium の係りは定かでない。月の日を探ることが使徒の言葉に反し始める、と取った〕。

11

4. Sed aliud est observare gentilitio more, ut qua luna quid adoriendum sit judices, ut puta quintam esse fugiendam, nihilque ea inchoandum: varios quoque cursus lunae obeundis negotiis commendare, vel cavere quosdam dies, quemadmodum plerique posteros dies vel Aegyptiacos declinare consuerunt.

PL 16, 1027C

4. しかし、異教徒の流儀で守ることは別である。すなわち、月のどの日に何に着手すべきかを判断し、たとえば五日目は避けるべきで、その日には何も始めてはならないとする。また、月のさまざまな運行を、取り組むべき仕事のために推奨し、あるいは特定の日を避ける。多くの者が「後の日」やエジプトの日を避けるのが常であるのと同じである〔posteros dies は、暦の区切りの日(カレンダエ・ノナエ・イドゥス)の翌日を不吉として避ける習わしを言うらしい。「エジプトの日」も不吉とされた日〕。

12

Aliud vero est observantiam religiosae mentis intendere in eum diem, de quo scriptum est: Hic est dies, quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 24) .

PL 16, 1028A

しかし、敬虔な心の遵守を、「これは主が作った日である」(詩篇117:24)と書かれたその日に向けるのは、別のことである。

13

Nam etsi scriptum sit quod pascha Domini quartodecimo die mensis primi celebrari debeat, et vere quartamdecimam lunam ad celebrandam Dominicae seriem passionis inquirere debeamus, tamen ex hoc possumus intelligere, quod ad hujusmodi solemnitatem vel Ecclesiae perfectio, vel clarae fidei plenitudo quaeratur, sicut dixit propheta, cum loqueretur de Filio Dei, quia sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta, in aeternum manebit (Psal. LXXXVIII, 38) .

PL 16, 1028A

というのは、たとえ過越は第一の月の十四日目に祝われるべきだと書かれており、また実に、主の受難の経過を祝うために十四日目の月を我々が探し求めるべきだとしても、それでもここから、この種の祭りには教会の完全さ、あるいは明るい信仰の充満が求められている、と我々は悟ることができるからである。それは、預言者が神の子について語って、「彼の座は私の前で太陽のようであり、完全な月のように、永遠にとどまる」(詩篇88:38)と言ったとおりである。

14

5. Inde est quod et ipse Dominus, cum opera in terris miranda fecisset, quasi jam fundata humanarum mentium fide, tempus passionis esse memoravit dicens: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1) .

PL 16, 1028A

5. ここから、主自身も、地上で驚くべき業を行ったのち、いわば人々の心における信仰がすでに据えられたかのように、受難の時が来たと述べて言ったのである。「父よ、時が来た。汝の子に栄光を与えよ。汝の子が汝に栄光を与えるために」(ヨハネ17:1)。

15

Hanc enim celebrandae passionis claritudinem quaesitam alibi docet dicens: Ite, dicite illi vulpi: Ecce ejicio daemonia hodie, et cras sanitates perficio, et sequenti consummor die (Luc. XIII, 32) .

PL 16, 1028B

実に、祝うべき受難のこの栄光が求められていたことを、彼は別の箇所で教えて言う。「行って、あのキツネに言え。見よ、私は今日悪霊を追い出し、明日癒しを成し遂げ、次の日に私は完成される」(ルカ13:32)。

16

His utique consummatur Jesus, qui incipiunt esse perfecti, ut plenitudinem divinitatis et redemptionis ejus fide sua credant. 6. Ergo et diem et horam exquirimus, ut Scriptura nos instruit.

PL 16, 1028B

イエスは、完全な者になり始める人々において、確かに完成される。その人々が、彼の神性と贖いの充満を自分たちの信仰によって信じるようになるためである。6. それゆえ我々は、聖書が我々を教えるとおり、日をも時をも探究する。

17

Propheta etiam David dicit: Tempus faciendi, Domine (Psal. CXVIII, 126) , petens accipere sensum ad cognoscenda Domini testimonia. Et Ecclesiastes quoque ait: Omni rei tempus (Eccl. III, 1; Hier. VIII, 7) .

PL 16, 1028B

預言者ダビデも言う。「為すべき時である、主よ」(詩篇118:126)。主の証しを知るための理解を受けることを求めているのである。またコヘレトも言う。「すべてのことに時がある」(コヘレトの言葉3:1; エレミヤ8:7)。

18

Jeremias clamat: Turtur et hirundo, agri passeres agnoverunt tempora introitus sui (Jerem. VIII, 7) . Quid autem evidentius, quam de passione Domini dictum videri potest: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Esai. I, 3) ?

PL 16, 1028C

エレミヤは叫ぶ。「コキジバトとツバメと野のスズメは、自分たちの来る時を知っていた」(エレミヤ8:7)。主の受難について言われたと見えるものより明らかなものがあろうか。「牛は自分の持ち主を知り、驢馬は自分の主人の飼い葉桶を知った」(イザヤ1:3)。

19

Agnoscamus ergo hoc praesepe Domini, in quo alimur, pascimur et reficimur. 7. Hoc igitur tempus praecipue scire debemus, quo per universum orbem consona sacrae noctis fundatur oratio; quia et tempore commendantur preces, sicut scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8) .

PL 16, 1028C

それゆえ、この主の飼い葉桶を認めよう。そこで我々は養われ、食を与えられ、元気を取り戻す。7. したがって我々は、とりわけこの時を知らねばならない。この時、全世界で、聖なる夜の調和した祈りが注がれる。祈りは時によっても推奨されるからである。こう書かれているとおりである。「受け入れられる時に私は汝に聞き、救いの日に汝を助けた」(イザヤ49:8)。

20

Hoc est tempus de quo apostolus dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. 6) .

PL 16, 1029A

これが、使徒が語った時である。「見よ、今は受け入れられる時、見よ、今は救いの日である」(二コリント6)〔節の番号は刷られていない〕。

21

8. Unde necesse fuit, quia etiam post Aegyptiorum supputationes, et Alexandrinae Ecclesiae definitiones, episcopi quoque Romanae Ecclesiae, per litteras plerique meam adhuc exspectant sententiam, quid existimem scribere de die Paschae.

PL 16, 1029A

8. それゆえ〔私が書く〕必要があった。エジプト人の算定とアレクサンドリア教会の決定のあとでも、ローマ教会の司教たちをはじめ多くの者が、書簡で、復活祭の日について何を書くべきと私が考えるか、私の意見をなお待っているからである。

22

Nam licet futuri diei Paschae inciderit quaestio, tamen etiam in reliquum quid tenendum videatur, aperimus; si qua quaestio talis incurrerit. 9. Duo autem sunt observanda in solemnitate Paschae, quartadecima luna, et primus mensis, qui dicitur novorum.

PL 16, 1029A

というのは、問題が来たるべき復活祭の日について生じたとしても、今後についても何を守るべきと思われるかを、我々は明らかにするからである。そのような問題が起こるなら、である。9. 復活祭の祭りで守るべきことは二つある。十四日目の月と、新しいものの月と呼ばれる第一の月である。

23

Itaque ne a veteri Testamento videamur discedere, ipsum de Paschae celebrandae die capitulum recenseamus.

PL 16, 1029A

それゆえ、旧約から離れていると思われないよう、過越を祝う日についてのその章そのものを見直そう。

24

Monet Moyses populum, dicens custodiendum mensem novorum, eum primum esse mensem praedicans; ait enim: Hic mensis vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni: et facies Pascha Domino Deo tuo quartadecima die mensis primi (Exod. XII, 11) .

PL 16, 1029B

モーセは民に、新しいものの月を守るべきことを告げ、それが第一の月であると宣言する。実に、彼は言う。「この月は汝らにとって月々の初めである。年の月々のうちで第一となる。そして汝は、第一の月の十四日目に、汝の神である主のために過越を行え」(出エジプト記12:11)。

25

10. Lex nempe per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17) .

PL 16, 1029B

10. 律法はたしかにモーセを通して与えられた。しかし恩寵と真理はイエス・キリストを通して生じた(ヨハネ1:17)。

26

Ipse ergo qui Legem locutus est, postea veniens per Virginem novissimis temporibus, plenitudinem Legis consummavit; quia venit non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17) ; et celebravit pascha hebdomade, in qua fuit quartadecima luna quinta feria.

PL 16, 1029B

それゆえ、律法を語ったその者自身が、のちの終わりの時代におとめを通して来て、律法の充満を成就した。彼は「律法を廃するためではなく、満たすために来た」(マタイ5:17)からである。そして彼は、十四日目の月が木曜日であった週に、過越を祝った。

27

Denique ipsa die, sicut superiora docent, pascha cum discipulis manducavit: sequenti autem die, hoc est, sexta feria, crucifixus est, luna quintadecima. Sabbato quoque magno illo sextadecima fuit: ac per hoc septima decima luna ressurexit a mortuis.

PL 16, 1029B

実に、まさにその日に、前に述べたとおり、弟子たちと過越〔の食事〕を食べた。その翌日、すなわち金曜日に、十五日目の月に十字架につけられた。またあの大安息日は十六日目であった。したがって、十七日目の月に死者のうちから復活した〔底本は ressurexit。resurrexit と読む〕。

28

11. Unde haec lex paschae nobis servanda est, ut non quartamdecimam observemus in die resurrectionis, sed in die magis passionis, aut certe aliis proximis superioribus diebus; quia resurrectionis celebritas die Dominica celebratur: Dominica autem jejunare non possumus; quia Manichaeos etiam ob istius diei jejunia jure damnamus.

PL 16, 1029C

11. それゆえ、この復活祭の法は、我々が十四日目を復活の日に守るのではなく、むしろ受難の日に、あるいは少なくとも直前のほかの日々に守る、というふうに守られねばならない。復活の祝祭は主日に祝われ、主日には我々は断食できないからである。マニ教徒をも、この日の断食のゆえに、我々は当然断罪する。

29

Hoc est enim in resurrectionem Christi non credere, si legem quis jejunii die resurrectionis indicat; cum Lex dicat pascha edendum cum amaritudine (Exod. XII, 8) , hoc est, cum dolore, quod tanto sacrilegio hominum auctor salutis sit interemptus: die autem dominica exsultandum Propheta docet, dicens: Hic est dies, quem fecit Dominus; exsultemus et laetemur in eo (Ps. CXVII, 24) .

PL 16, 1029C

実に、復活の日に断食の法を課す者がいるなら、それはキリストの復活を信じないことである。律法は、過越を苦味とともに食べるべきだと言う(出エジプト記12:8)。すなわち、人々のこれほどの冒瀆によって救いの創始者が殺されたことへの痛みとともに、である。しかし主日には喜び躍るべきことを、預言者が教えて言う。「これは主が作った日である。この日に我々は喜び躍り、楽しもう」(詩篇117:24)。

30

12. Ergo non solum passionis diem, sed etiam resurrectionis observari oportet a nobis; ut habeamus et amaritudinis et laetitiae diem: illo jejunemus, isto reficiamur.

PL 16, 1030A

12. それゆえ、我々は受難の日だけでなく、復活の日をも守らねばならない。苦味の日と喜びの日の両方を我々が持つためである。前者では断食し、後者では食をもって元気を取り戻す。

31

Unde si inciderit, sicut futurum est proxime, quartadecima luna mensis primi die Dominica; quia neque Dominica jejunare debemus, neque tertiadecima luna die sabbati incidente jejunium solvere, quod maxime die passionis est exhibendum: in alteram hebdomadam celebritas paschae est differenda.

PL 16, 1030A

したがって、まもなくそうなるように、第一の月の十四日目の月が主日に当たる場合、我々は主日に断食してはならず、また十三日目の月が安息日に当たるときに、とりわけ受難の日に行うべき断食を解いてもならないので、復活祭の祝祭はもう一週先に延ばさねばならない。

32

Siquidem sequitur quintadecima luna, qua passus est Christus, et erit secunda feria: tertia quoque feria erit sextadecima luna, qua Domini caro in sepulcro quievit; cum quarta etiam feria septimadecima luna futura sit, qua Dominus resurrexit.

PL 16, 1030B

というのは、キリストが苦しみを受けた十五日目の月が続き、それは月曜日になる。火曜日もまた十六日目の月となり、その日に主の肉が墓に休んだ。水曜日もまた十七日目の月となり、その日に主は復活した。

33

13. Cum igitur triduum illud sacrum in hebdomadam proxime incurrat ultimam, intra quod triduum et passus est, et quievit, et resurrexit, de quo triduo ait: Solvite hoc templum, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 14) ; quid nobis potest molestiam dubitationis afferre?

PL 16, 1030B

13. したがって、あの聖なる三日間が、直近の最後の週に入るとき——その三日間のうちに、彼は苦しみを受け、休み、復活した。この三日間について彼は言う。「この神殿を壊せ。三日のうちに私はそれを起こす」(ヨハネ2:14)〔引照の番号は刷りのまま。文言はヨハネ2:19 に当たる〕——何が我々に疑いの煩わしさをもたらしえようか。

34

Nam si ea res scrupulum movet, quia quartadecima luna non celebramus ipsum diem vel passionis, vel resurrectionis; ipse Dominus non quartadecima luna passus est, sed quintadecima, et septimadecima resurrexit.

PL 16, 1030B

もし、十四日目の月に、受難の日そのものも復活の日そのものも我々が祝わないことが気がかりを生むのなら、主自身が十四日目の月に苦しみを受けたのではなく、十五日目に苦しみを受け、十七日目に復活したのである。

35

Quod si movet, quia quartamdecimam lunam transeuntes, quae die Dominica incidit, hoc est, quartodecimo kalendas Maii, sequenti Dominica instaurandam celebritatem suademus, auctoritas exstat hujusmodi.

PL 16, 1030B

また、主日に当たる十四日目の月、すなわち5月のカレンダエの十四日前を過ぎて、次の主日に祝祭を改めて行うよう我々が勧めることが気がかりなのであれば、この種の事柄には権威がある。

36

14. Nam temporibus paulo superioribus, cum incidisset quartadecima luna mensis primi in Dominicam diem, sequenti altera Dominica celebrata solemnitas est.

PL 16, 1030C

14. というのは、少し前の時代に、第一の月の十四日目の月が主日に当たったとき、次のもう一つの主日に祭りが祝われたからである。

37

Octogesimo autem et nono anno ex die imperii Diocletiani, cum quartadecima luna esset nono kalendas aprilis, nos celebravimus pascha pridie kalendas Aprilis.

PL 16, 1030C

ディオクレティアヌスの即位の日から数えて八十九年目、十四日目の月が4月のカレンダエの九日前であったとき、我々は4月のカレンダエの前日に復活祭を祝った。

38

Alexandrini quoque et Aegyptii, ut ipsi scripserunt, cum incidisset quartadecima luna, vigesimo et octavo die Phamenoth mensis, celebraverunt pascha quinta die Pharmuthi mensis, quae est pridie kalendas aprilis, ac sic convenere nobiscum.

PL 16, 1031A

アレクサンドリア人とエジプト人もまた、彼ら自身が書き送ったとおり、十四日目の月がファメノト月の二十八日に当たったとき、ファルムティ月の五日、すなわち4月のカレンダエの前日に復活祭を祝い、こうして我々と一致した。

39

Rursus nonagesimo et tertio anno a die imperii Diocletiani, cum incidisset quartadecima luna in quartumdecimum diem Pharmuthi mensis, quae est quinto idus aprilis, quae erat Dominica die, celebratum est Pascha Dominica Pharmuthi vigesimo et primo die, qui fuit secundum nos sextodecimo kalendas maii.

PL 16, 1031A

再び、ディオクレティアヌスの即位の日から数えて九十三年目、十四日目の月がファルムティ月の十四日、すなわち4月のイドゥスの五日前に当たり、それが主日であったとき、復活祭は、ファルムティ月の二十一日、我々の暦では5月のカレンダエの十六日前に当たる主日に祝われた。

40

Unde cum et ratio sit et exemplum, nihil super hoc movere nos debet. 15. Nunc illud est, quod enodandum videtur, quia plerique putant secundo mense nos celebraturos pascha, cum scriptum sit: Custodi primum mensem novorum (Deut. XVI, 1) ; quod non potest incidere, ut praeter mensem novorum pascha celebrent, nisi qui quartamdecimam lunam ita observant secundum litteram, ut non alio nisi ipso celebrent die.

PL 16, 1031A

したがって、道理も範例もあるのだから、これについて我々を動揺させるものは何もない。15. 今、解き明かすべきと思われるのは、多くの者が、我々は第二の月に復活祭を祝うことになる、と考えていることである。「新しいものの第一の月を守れ」(申命記16:1)と書かれているのだから。しかし、新しいものの月以外に過越を祝うということは、十四日目の月を文字どおりに守って、まさにその日以外には祝わない者でなければ、起こりえない。

41

Denique futurum Judaei duodecimo, non primo mense celebraturi sunt pascha, hoc est, decimo tertio kalendas aprilis, secundum nos: secundum Aegyptios autem vigesimo quarto die Phamenoth mensis, qui est non primus mensis, sed duodecimus; primus enim mensis apud Aegyptios dicitur Pharmuthi, et incipit sexto kalendas aprilis, et finitur septimo kalendas maii.

PL 16, 1031B

実に、来たる時には〔底本は futurum。副詞的に「来たる時に(今度は)」の意と解した〕、ユダヤ人は第一の月ではなく第十二の月に過越を祝うことになる。それは我々の暦では4月のカレンダエの十三日前、エジプト人の暦ではファメノト月の二十四日であって、これは第一の月ではなく第十二の月である。というのは、エジプト人のもとではファルムティ月が第一の月と呼ばれ、4月のカレンダエの六日前に始まり、5月のカレンダエの七日前に終わるからである。

42

Ergo secundum Aegyptios primo mense celebraturi sumus Dominicam paschae, hoc est, septimo kalendas maii, qui est dies trigesimus Pharmuthi mensis. 16. Nec absurdum arbitror, ut inde observandi mensis trahamus exemplum, ubi primum pascha celebratum est.

PL 16, 1032A

それゆえ、エジプト人の暦では、我々は第一の月に復活祭の主日を祝うことになる。すなわち5月のカレンダエの七日前、ファルムティ月の三十日目に当たる日である。16. 過越が最初に祝われたところから、守るべき月の範例を引き出すことは、不合理ではないと私は考える。

43

Unde et majores nostri in tractatu concilii Nicaeni eumdem Enneade cateridem, si quis diligenter intendat, statuendum putarunt, et ipsum mensem novorum recte custodierunt; quia in Aegypto hoc primo mense nova secantur frumenta: hic autem mensis et primus est secundum Aegyptiorum proventus, et primus secundum Legem, et octavus secundum consuetudinem nostram: indictio enim Septembri mense incipit.

PL 16, 1032A

それゆえ我々の先人たちも、ニカイアの教会会議の審議において、同じ月に〔始まり終わる〕エンネアデカテリス(十九年周期)を、注意深く見るなら定めるべきだと考え〔底本は Enneade cateridem と分かち書き。ミーニュの脚注はローマ版の Enneadecateridem を採り、eumdem を「同じ月」(mensem nimirum)と解く。周期が新しいものの月に始まり、そこで終わるように定めた、の意とする〕、また新しいものの月そのものを正しく守った。エジプトではこの第一の月に新しい穀物が刈られるからである。この月は、エジプト人の収穫によれば第一であり、律法によれば第一であり、我々の慣例によれば八番目である。インディクティオが9月に始まるからである。

44

Octavo igitur mense kalendae Aprilis sunt: incipit autem mensis non secundum vulgarem usum, sed secundum consuetudinem peritorum ab aequinoxio, qui dies est duodecimo kalendas Aprilis, et finitur undecimo kalendas Maii.

PL 16, 1032B

したがって八番目の月に4月のカレンダエがある。しかし月は、一般の慣用によるのではなく、熟練した者たちの慣習によって、春分から始まる。春分は4月のカレンダエの十二日前の日であり、月は5月のカレンダエの十一日前に終わる。

45

Inde maxime intra hos triginta et unum dies saepe celebrati paschae dies. 17. Sed cum ante sexennium celebraverimus paschae Dominicam undecimo kalendas Maii, hoc est, trigesimo die mensis, secundum nostram scilicet calculationem, moveri non debemus, si et proxime trigesimo die Pharmuthi mensis celebraturi sumus paschae Dominicam.

PL 16, 1032B

ここから特に、この三十一日の内に、復活祭の日がしばしば祝われた。17. しかし、六年前に我々は復活祭の主日を、5月のカレンダエの十一日前、すなわち月の三十日目に——もちろん我々の計算によるのだが——祝ったのだから、近くファルムティ月の三十日目に復活祭の主日を祝うことになるとしても、動揺すべきではない。

46

Verum si quis mensem secundum inde existimat, quia post triduum completi mensis, qui compleri videtur undecimo kalendas Maii, paschae Dominica erit; illud consideret, quia quartadecima luna, quae quaeritur, quartodecimo kalendas Maii erit, hoc est, intra praescriptum mensis numerum.

PL 16, 1033A

しかし、もし誰かが、月が満了してから三日後——その月は5月のカレンダエの十一日前に満了すると見られる——に復活祭の主日があるだろうから、第二の月だと考えるなら、次のことを考えるがよい。求められている十四日目の月は、5月のカレンダエの十四日前であり、すなわち定められた月の日数の内にある。

47

Lex autem diem passionis exigit intra primum mensem novorum debere celebrari. 18. Satisfactum est igitur secundum plenitudinem lunae, cui ad complendum mensem supersunt tres alii dies.

PL 16, 1033A

律法は、受難の日が新しいものの第一の月の内に祝われねばならないと要求する。18. それゆえ、月の満ちに従って〔要求は〕満たされた。その月を満たすのに、なお三日が残っているからである。

48

Non ergo in alterum mensem recidit, quando intra eumdem mensem, qui primus est, pascha celebrabitur.

PL 16, 1033A

したがって、第一の月であるその同じ月の内に復活祭が祝われるのであれば、別の月に陥ることにはならない。

49

Ad litteram autem nos teneri non oportere, licet consuetudo celebrandi pascha ipsa nos instruat; tamen et Apostolus docet, qui ait: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 16, 1033A

また、文字どおりに我々が縛られるべきでないことは、復活祭を祝う慣行そのものが我々に教えているにしても、やはり使徒も教えている。彼は言う。「我々の過越であるキリストは屠られた」(一コリント5:7)。

50

Sed et proposita lectio docet litteram non sequendam; sic enim habes: Et facies pascha Domino Deo tuo quartodecimo die mensis primi (Exod. XII, 18) .

PL 16, 1033B

また、提示された朗読も、文字に従うべきでないことを教える。というのは、あなたはこう読むからである。「汝は、第一の月の十四日目に、汝の神である主のために過越を行え」(出エジプト記12:18)。

51

Diem pro luna dicit; unde peritissimi quoque secundum Legem lunari cursu computant mensem: et ideo cum a pluribus nonis lunae cursus incipiat, hoc est, dies primus, vides nonas Maii adhuc ad mensem primum novorum computari posse.

PL 16, 1033B

〔聖書は〕日を月の代わりに言っている。それゆえ、最も熟練した者たちも、律法に従い、月の運行によって月を計算する。そして、月の運行が多くのノナエから、すなわち第一日から始まるのだから、5月のノナエでさえなお最初の新しいものの月に数えうることが、あなたには分かる〔cum a pluribus nonis lunae cursus incipiat の係りは定かでない。字義どおりに取った〕。

52

Ergo et juxta Legis sententiam primus hic mensis est. Denique μήνην lunam vocant Graeci, unde μήνας Graece dicunt menses; et naturalis usus nationum exterarum lunam pro diebus appellat.

PL 16, 1033B

したがって、律法の趣旨によっても、これは第一の月である。実に、ギリシア人は月(ルナ)を「メーネー」と呼び、そこからギリシア語で月々(暦の月)を「メーナス」と言う〔ギリシア語。月と暦の月が同じ語根をもつことを言う〕。そして外国の諸民族の自然な用法は、月を日々の意味で呼ぶ。

53

19. Alium autem diem passionis, alium resurrectionis celebrandum veteris quoque Testamenti series ostendit; sic enim habes: Agnus sine macula, mundus, consummatus, anniculus, masculus erit vobis, ab ovibus et haedis sumetis, et erit vobis in observatione usque in quartamdecimam mensis hujus, et occidetis illum tota multitudo Synagogae filiorum Israel ad vesperum, et sument de sanguine ejus, et ponent super duos postes, et super limen ostii domus, in qua manducabunt eum inter semetipsos: manducabunt carnem hanc noctu igni assatam; et infra: Et edetis illum cum sollicitudine; pascha est enim Domini et pertransibo in terram Aegyptiorum in nocte illa, et percutiam omne primitivum in Aegypto ab homine usque ad pecus, et in omni terra Aegypti faciam vindictam, ego Dominus.

PL 16, 1033B

19. 受難の日と復活の日が別々に祝われるべきことを、旧約の連なりもまた示している。実に、あなたはこう読む。「子羊は、傷がなく、清く、完全で、一歳の雄であって、汝らのためのものとなる。羊と子山羊のうちから取れ。そしてそれは、この月の十四日まで、汝らの守りのもとにあるものとなる。そしてイスラエルの子らの会堂の全群衆が、夕べにそれを屠り、その血を取って、二本の柱と、それを食べる家の戸口の鴨居にそれを付ける。彼らはその肉を、夜、火で焼いて食べる。」さらに後にこうある。「そして汝らはそれを憂いをもって食べる。それは主の過越だからである。私はその夜、エジプトの地を通り過ぎ、エジプトの初子をすべて、人から家畜に至るまで打ち、エジプトの全地に報復を行う。私は主である。」

54

Et erit vobis sanguis in signo in domibus, in quibus eritis ibi; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga exterminii.

PL 16, 1033D

「そして血は、汝らがそこにいる家々で、汝らにとって徴となる。私は血を見て、汝らを守る。汝らに滅ぼしの災いは起こらない。」

55

Et conteram terram Aegypti, et erit dies hic vobis memorabilis et solemnis, et diem festum agetis eum Domino in progenies vestras, legitimum sempiternum, diem festum agetis illum (Ibid., 5 et seq.) .

PL 16, 1034A

「そして私はエジプトの地を砕く。この日は汝らにとって記念すべき厳かな日となり、汝らはこれを主のための祭りの日として、代々にわたって行え。永遠の定めである。汝らはそれを祭りの日として行え。」(出エジプト記12:5以下)

56

20. Advertimus et passionis diem descriptum in jejunio, quia ad vesperum occidendus est agnus; licet ultimum tempus pro vespere possimus accipere secundum Joannem, qui ait: Pueri, novissima hora est (I Joan. II, 18) .

PL 16, 1034A

20. 我々は、受難の日が断食において描かれていることにも気づく。夕べに子羊が屠られねばならないからである。もっとも、ヨハネに従えば、終わりの時を夕べの意味に取ることもできる。彼は言う。「子らよ、終わりの時である」(一ヨハネ2:18)。

57

Sed et juxta mysterium vespere diei constat occisum, quando tenebrae statim factae sunt: et jejunium deferendum eo die verum est, quia ita edetis illum cum sollicitudine; jejunantibus enim sollicitudo adhaeret.

PL 16, 1034A

また奥義に従っても、〔キリストが〕その日の夕べに殺されたことは明らかである。すぐに闇が生じたからである。そしてその日に断食を行うべきことは真実である。「汝らは憂いをもってそれを食べる」とあるからである。断食する者には憂いがつきまとう。

58

Resurrectionis autem die exsultatio refectionis est atque laetitiae, quo die videtur exisse populus ex Aegypto, primitivis Aegyptiorum necatis.

PL 16, 1034A

しかし復活の日には、食を取り戻す歓びと喜びがある。この日、エジプト人の初子たちが殺されて、民がエジプトから出たと見えるからである。

59

Quod posteriora evidentius docent, in quibus ait Scriptura, quia postquam fecerunt Judaei pascha, sicut praecepit Moyses, factum est circa mediam noctem, et Dominus percussit omne primitivum in terra Aegypti, a primitivo Pharaonis.

PL 16, 1034B

このことは後の箇所がいっそう明らかに教えている。そこで聖書は、ユダヤ人たちがモーセの命じたとおり過越を行ったのち、真夜中ごろになり、主がエジプトの地のすべての初子を、ファラオの初子から〔始めて〕打った、と言う。

60

Et vocavit Pharao Moysen et Aaron nocte, et dixit illis: Surgite et exite de populo meo, et vos et filii vestri: ite et servite Domino Deo vestro (Exod. XII, 29-31) . Et urgebant Aegyptii populum, festinantes quam celerrime expellere.

PL 16, 1034B

「そしてファラオは夜にモーセとアロンを呼び、彼らに言った。『立て、私の民のもとから出て行け、汝らも汝らの子らも。行って、汝らの神である主に仕えよ。』」(出エジプト記12:29-31)。そしてエジプト人は、できるだけ急いで〔民を〕追い出そうとして、民を急き立てた。

61

Denique sic profecti sunt Israelitae, ut non occurreret sibi azyma fermentare; ejecerunt enim eos Aegyptii, et non potuerunt sustinere, quem apparatum sibi fecerant in viam.

PL 16, 1034B

実に、イスラエル人は、種なしパンを発酵させる暇もなく出発した。エジプト人が彼らを追い出し、彼らは、旅のために自分たちが整えた支度を待つことができなかった〔non potuerunt sustinere と quem apparatum の係りは定かでない。sustinere を「待つ」と取り、字義どおりに訳した〕からである。

62

21. Reseratum est igitur diem resurrectionis observandum post diem passionis, qui dies resurrectionis non quartadecima luna debet esse, sed postea, ut vetus loquitur Testamentum; quia dies resurrectionis, is cum egrediens populus de Aegypto, in mari et in nube baptizatus, ut Apostolus dicit (I Cor. X, 2 et seq.) , mortem vicit, panem spiritalem accipiens, et potum de petra hauriens spiritalem: nec passionem Domini die Dominica posse celebrari: et si quartadecima luna in Dominicam inciderit, adjungendam hebdomadam alteram, sicut et septuagesimo sexto anno ex die imperii Diocletiani factum est.

PL 16, 1034B

21. こうして、復活の日は受難の日のあとに守られるべきこと、その復活の日は十四日目の月であってはならず、旧約が語るとおり、そののちでなければならないこと、——復活の日とは、民がエジプトから出て、使徒が言うように海と雲において洗礼を受け(一コリント10:2以下)、霊的なパンを受け、岩から霊的な飲み物を汲んで、死に勝ったときの日だからである〔底本は dies resurrectionis, is cum egrediens …。本文が崩れているらしく、「その日は、民が…出て…死に勝ったときである」と解した。ミーニュの脚注によれば、ヴァティカンの写本の一つは quod dies passionis sunt, cum egrediens … と読む〕——また、主の受難は主日に祝うことができないこと、そして十四日目の月が主日に当たるなら、もう一週を加えるべきことが、ディオクレティアヌスの即位の日から数えて七十六年目にもそうなされたように、明らかにされた〔Reseratum est igitur diem … の構文は崩れている。対格不定法の連なりとして訳した〕。

63

Nam tunc vigesimo octavo die Pharmuthi mensis, qui est nono kalendas Maii, Dominicam paschae celebravimus sine ulla dubitatione majorum.

PL 16, 1034C

というのは、そのときファルムティ月の二十八日、すなわち5月のカレンダエの九日前に、我々は復活祭の主日を、先人たちの何の疑いもなく祝ったからである。

64

Simul etiam lunae cursus et ratio suffragatur, quoniam vigesima prima luna proximum pascha celebrandum est; nam usque ad vigesimam primam lunam consuevit extendi.

PL 16, 1034C

同時に、月の運行と道理も支持している。次の復活祭は二十一日目の月に祝わねばならず、復活祭は二十一日目の月まで延びるのが常だったからである。

65

22. Ergo cum tot veritatis indicia concurrant, juxta majorum exempla festum publicae salutis laeti exsultantesque celebremus, postes nostros ubi est ostium verbi, quod sibi Apostolus optat aperiri, fide passionis Dominicae colorantes (Coloss. IV, 3) .

PL 16, 1035A

22. それゆえ、真理のしるしがこれほど多く一致しているのだから、先人たちの範例に従い、公の救いの祭りを、喜び躍りつつ祝おう。使徒が自分のために開かれるよう願う言葉の戸のあるところで、我々の戸口の柱を、主の受難への信仰によって染めつつ(コロサイ4:3)。

66

De hoc ostio dicit etiam David: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Psal. CXL, 3) ; ut nihil aliud nisi sanguinem Christi loquamur, quo mortem vicimus, quo redempti sumus. Flagret in nobis odor Christi.

PL 16, 1035A

この戸について、ダビデもまた言う。「主よ、私の口に見張りを置け、私の唇に囲いの戸を置け」(詩篇140:3)。それは、キリストの血以外のものを我々が語らないためである。それによって我々は死に勝ち、それによって我々は贖われた。我々の内にキリストの香りが燃え立て。

67

Ipsum audiamus, in illum et mentis et corporis oculos dirigamus, opera ejus mirantes, beneficia praedicantes: super limen ostii nostri sacrae redemptionis confessio resplendeat.

PL 16, 1035A

彼に耳を傾けよう。心と体の目を彼に向けよう。彼の業に驚嘆し、彼の恵みを宣べ伝えつつ。我々の戸口の鴨居の上に、聖なる贖いの告白が輝け。

68

Sumamus ferventi spiritu sacramentum in azymis sinceritatis et veritatis, pia doctrina gloriam Patris et Filii, et Spiritus majestatem individuam concinentes.

PL 16, 1035A

燃える霊をもって、誠実と真理の種なしパンにおける秘跡を受けよう。敬虔な教えによって、父と子の栄光と、霊の分かたれない威光を共に歌いつつ。

Epistola XXIV

第24書簡PL 16, 1035B
1

Exposito cur legationis suae rationem reddat, quomodo in consistorium ingredi coactus, Maximi osculum recusaverit; et accusationes quibus hic ab eo se deceptum, et a Bautone immissos imperio barbaros criminabatur, in ipsum retorserit, narrat.

PL 16, 1035B

〔アンブロシウスは〕なぜ自分の使節の次第を報告するのかを述べたうえで、どのように評議に入ることを強いられ、マクシムスの接吻を拒んだかを語る。また、マクシムスが、自分はアンブロシウスに欺かれたと、そしてバウトによって帝国に蛮族が送り込まれたと責めたその非難を、〔アンブロシウスが〕彼自身に投げ返したことを語る。

2

Tum ubi retulit, qua libertate Valentiniani clementiam ejus crudelitati opposuerit, utque Gratiani corpus redderetur, institerit, nec non post exprobratam tyranno Vallionis caedem fuerit ejectus, suam non tam de periculo suo, quam de Hygini exsilio sollicitudinem subdit.

PL 16, 1035B

次に、どれほどの率直さでウァレンティニアヌスの寛容を彼の残酷に対置したか、またグラティアヌスの遺体が返されるよう強く求めたこと、さらに僭主にウァッリオの殺害を非難したのちに追い出されたことを語ったうえで、自分の憂いは自分の危険にあるよりも、ヒュギヌスの追放にあることを付け加える。

3

AMBROSIUS VALENTINIANO IMPERATORI. 23. Etsi superioris legationis meae fides ita approbata sit tibi, ut ratio ejus a me non quaeratur, satis enim claruit eo ipso quod aliquot dies retentus sum intra Gallias, me volentia Maximo non recepisse, neque iis adstipulatum, quae ad voluntatem ejus magis, quam ad pacem propenderent: denique non commisisses secundam legationem, nisi primam probasses.

PL 16, 1035B

アンブロシウスより皇帝ウァレンティニアヌスへ。23.〔底本(ミーニュ)も 23 と刷る。位置からは 1〕あなたにとって私の先の使節の誠実さがすでに認められており、その報告が私に求められることがないとしても——というのは、私がガリアの内に数日留められたというまさにそのことから、私がマクシムスの望むことを受け入れず、平和よりも彼の意志に傾くことに同意しなかったことは十分に明らかだったからである。実に、最初の使節を認めていなければ、あなたは二度目の使節を委ねなかったであろう——

4

Sed quia regredienti mihi decernendi secum imposuit necessitatem, ideo hac epistola expositionem legationis meae insinuandam putavi; ne cujusquam sermo veris prius vana intexeret, quam reditus meus integra, et sincerae veritatis expressa signaculo manifestaret.

PL 16, 1035C

それでも、戻って来る私に、彼が自分と争う必要を課したので〔decernendi secum の意は定かでない。「彼と争う」と取った〕、私はこの書簡で使節の次第を伝えるべきだと考えた。私の帰還が、完全で混じりけのない真理の印を刻まれたものを明らかにするより先に、誰かの言葉が真実に空しいものを織り交ぜることのないようにである。

5

2. Cum pervenissem Treviros, postridie processi ad palatium. Egressus est ad me vir Gallicanus, praepositus cubiculi, eunuchus regius. Poposci adeundi copiam, quaesivit num rescriptum haberem clementiae tuae. Respondi habere.

PL 16, 1036A

2. 私はトリーアに着くと、翌日、宮殿に進んだ。ガリカヌスという人、侍従長〔praepositus cubiculi〕で宮廷の宦官である者が、私のもとに出てきた〔Gallicanus は人名とも「ガリアの」とも取れる。人名と取った〕。私は〔皇帝に〕会う機会を求めた。彼は、あなたの寛容の勅答を持っているかと尋ねた。私は持っていると答えた。

6

Retulit non posse me, nisi in consistorio videri. Dixi non esse hunc morem sacerdotalem, certe esse aliqua de quibus serio deberem cum suo principe confabulari. Quid plura?

PL 16, 1036A

彼は、私は評議の場でしか〔皇帝に〕会えないと伝えた。私は、これは司教の慣わしではないと言った。少なくとも、私が真剣に彼の君主と語り合わねばならないことがあるのだと〔suo の指すところは定かでない。宦官の君主、すなわちマクシムスと取った〕。これ以上何を言おうか。

7

Consuluit eum, sed eadem referenda credidit; ut liqueret etiam priora ex illius arbitrio deprompta.

PL 16, 1036A

彼は〔君主に〕相談したが、同じことを伝えねばならないと信じた。それによって、先の〔返答〕もあの者の意向から出されたものであったことが明らかになった。

8

Dixi tamen alienum id quidem a nostro munere, sed me recepto officio non defuturum; gratam mihi esse humilitatem in tuo praesertim, et quod verum est, fraternae pietatis negotio. 3. Ubi sedit in consistorio, ingressus sum, assurrexit ut osculum daret.

PL 16, 1036A

しかし私は言った。それは我々の務めにそぐわないが、引き受けた職務を私は怠らないであろう、謙遜は、とりわけあなたの、そして真実を言えば兄弟の敬虔の務めにおいては、私にとって喜ばしい、と。3. 彼が評議の場に座ると、私は入った。彼は接吻を与えようとして立ち上がった。

9

Ego inter consistorianos steti. Hortari coeperunt alii, ut ascenderem: vocare ille. Respondi ego: Quid oscularis eum, quem non agnoveris? Si enim me agnovisses, non hoc loco videres. Commotus es, inquit, episcope.

PL 16, 1036B

私は評議員たちの間に立った。ほかの者たちは、上るよう私を促し始め、彼自身も私を呼んだ。私は答えた。「汝は、知らない者に、なぜ接吻するのか。もし汝が私を知っていたなら、この場所で私を見ることはなかったはずだ。」「あなたは動揺した、司教よ」と彼は言った。

10

Non, inquam, injuria, sed verecundia, quod alieno consisto loco. Et prima, inquit, legatione ingressus es consistorium. Nec illud, inquam, mei erroris fuit: vocantis, non ingredientis vitium est. Cur, inquit, ingressus es?

PL 16, 1036B

「不当な扱いのためではなく、恥じらいのためだ。私は自分のものでない場所に立っているのだから」と私は言った。「しかし最初の使節のときには、あなたは評議の場に入った」と彼は言った。「それも私の過ちではなかった」と私は言った。「呼ぶ者の過ちであって、入る者の過ちではない。」「なぜあなたは入ったのか」と彼は言った。

11

Quia, inquam, tunc ut inferiori pacem petebam, nunc ut aequali. Cujus, inquit, beneficio aequali? Respondi: Omnipotentis Dei, qui Valentiniano regnum, quod dederat, reservavit.

PL 16, 1036B

「あのときは下位の者として平和を求めていたが、今は対等の者として求めているからだ」と私は言った。「誰のおかげで対等なのか」と彼は言った。私は答えた。「全能の神のおかげだ。神は、ウァレンティニアヌスに自らが与えた王国を保った。」

12

4. Ad postremum erupit dicens: Quoniam me lusistis tu et ille Bauto, qui sibi regnum sub specie pueri vindicare voluit, qui etiam barbaros mihi immisit: quasi ego non habeam, quos possim adducere; cum mihi tot millia barbarorum militent, et annonas a me accipiant.

PL 16, 1036C

4. ついに彼は激して言った。「あなたとあのバウトが私を欺いた。あの者は少年を口実に自分のために王国を要求しようとし、私に対して蛮族をも送り込んだ。まるで私に連れて来られる者がいないかのように。私には何千もの蛮族が兵として仕え、私から糧食を受けているというのに。」

13

Quod si ego tunc temporis quando venisti, non fuissem retentus, quis mihi obstitisset et virtuti meae? 5. Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed patienter audias, quae referantur istis.

PL 16, 1036C

「もし私が、あなたが来たあの時に留められていなかったなら、誰が私と私の武勇に立ちはだかっただろうか。」5. これに対し私は穏やかに言った。「動揺する必要はない。動揺の理由は何もないのだから。ただ、これらのことに対して答えられることを、汝は辛抱して聞くがよい。」

14

Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum mihi credis, per me deceptum te esse asserebas. Gloriosum mihi est et hoc pro salute pupilli imperatoris. Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus tueri?

PL 16, 1037A

「それゆえ私も来たのだ。最初の使節のとき、汝は私を信じていながら、私によって欺かれたと主張していたのだから。孤児である皇帝の救いのためであるなら、このこともまた私にとって栄誉である。司教である我々は、孤児たちよりも誰を守るべきだろうか。」

15

Scriptum est enim: Judicate pupillo, et justificate viduam, et eripite injuriam accipientem (Esai. I, 17) ; et alibi: Judices viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6) . 6. Tamen non exprobrabo beneficium meum Valentiniano.

PL 16, 1037A

「というのは、こう書かれているからだ。『孤児のために裁け、やもめを義とせよ、不当な扱いを受ける者を救い出せ』(イザヤ1:17)。また別の箇所に、『やもめたちの裁き手、孤児たちの父』(詩篇67:6)とある。6. だが私は、ウァレンティニアヌスに対する私の恩を責め立てて言うことはしない。」

16

Ut verum eloquar, ubi ego tuis legionibus obstiti, queminus influeres in Italiam? Quibus rupibus? qua acie? quibus numeris? An vero corpore meo clausi tibi Alpes? Utinam hoc meum esset! objectionem non timerem, non vererer criminationes tuas.

PL 16, 1037A

「本当のことを言えば、汝の軍団がイタリアに流れ込むのを、私はどこで妨げたというのか。どの岩場で。どの戦列で。どの部隊で。それとも本当に、私の体で汝のためにアルプスを閉ざしたとでもいうのか。それが私の功績であったなら。そうであれば私は非難を恐れず、汝の告発を畏れはしないだろう。」

17

Quibus promissis lusi te, ut paci acquiesceres? Nonne intra Gallias juxta urbem Moguntiacum comes Victor occurrit mihi, quem direxisti, ut pacem rogaret? In quo ergo te fefellit Valentinianus, qui prius pacem a te rogatus est, quam postularet?

PL 16, 1037B

「どんな約束で私が汝を欺き、汝が平和に落ち着くようにしたというのか。ガリアの内、モグンティアクムの町のあたりで、平和を求めるために汝が差し向けた伯ウィクトルが私に出会ったではないか。では、ウァレンティニアヌスは何において汝を欺いたのか。彼は、自分が求める前に、汝から平和を求められたのだ。」

18

In quo te fefellit Bauto, qui devotionem imperatori exhibuit suo? An quia principem suum non prodidit? 7. In quo ego te circumscripsi?

PL 16, 1037B

「バウトは何において汝を欺いたのか。自分の皇帝に忠誠を示したことにおいてか。それとも、自分の君主を裏切らなかったことにおいてか。7. 私は何において汝を陥れたのか。」

19

Qui ubi primum veni, cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet; responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur?

PL 16, 1037B

「私が最初に来たとき、汝は、ウァレンティニアヌスは子が父のもとに来るように汝のもとへ来るべきだと言った。そのとき私は、冬の厳しい時期に、少年が母であるやもめとともにアルプスを越えるのはふさわしくなく、かといって母なしで、不確かな状況のなか、これほどの旅に身を任せさせるのもふさわしくない、と答えたのではなかったか〔Qui ubi primum veni … responderim の構文は定かでない。問いの形に取った〕。」

20

De pace nobis legationem commissam, non de adventu ejus promissionem: spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat.

PL 16, 1037B

「我々に委ねられたのは平和についての使節であって、彼の来訪についての約束ではなかった。我々は、委任されていなかったことを約束できなかったのは確かである。私は確かに何も約束しておらず、そのため汝は、『ウィクトルがどんな返答を持ち帰るか待とう』と言ったほどである。」

21

Illum autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, quod postulabat. De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem moveri non oporteret. Praesens eram, ubi Victor rediit. Quomodo ergo revocavi Valentinianum?

PL 16, 1037C

「ところが、私が留められている間に、彼〔ウィクトル〕がミラノに着いたこと、そして彼が求めたことが拒まれたことは明らかである。努力は平和のためにのみ一致するのであって、動かされるべきでない皇帝の来訪のためではない。ウィクトルが戻ったとき、私はそこにいた。ではどうして私がウァレンティニアヌスを呼び戻したというのか。」

22

Legati iterum missi ad Gallias, qui ejus adventum negarent, apud Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent juga montium, offendi revertens.

PL 16, 1037C

「彼の来訪を断るために再びガリアへ遣わされた使節たちは、ガリア人のウァレンティアで私に出会った。山々の尾根を守る両陣営の兵士たちに、私は帰途で出くわした。」

23

Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes?

PL 16, 1037C

「私が汝のどの軍隊を呼び戻したというのか。イタリアからどの鷲旗を引き返させたのか。伯バウトはどんな蛮族を送り込んだのか。」

24

8. Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant?

PL 16, 1037C

8. 「しかも、バウトは生まれがライン川の向こうの者であるのに、これをしたとして何が不思議か。汝自身がローマ帝国に対して、蛮族の補助軍や国境の向こうの騎兵隊を突きつけて脅しているというのに。その者たちには、属州民の貢租が糧食として支払われていた。」

25

Vide autem quid intersit inter tuas minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit.

PL 16, 1038A

「だが、汝の脅しと、少年アウグストゥス・ウァレンティニアヌスの温和とのあいだにどれほどの違いがあるかを見よ。汝は、蛮族の群れに囲まれてイタリアに流れ込むことを要求した。ウァレンティニアヌスは、ガリアに近づくフン人とアラン人を、アレマンニアの地を通って引き返させた。」

26

Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Juthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Juthungum Hunnus accitus est.

PL 16, 1038A

「バウトが蛮族どうしを戦わせたとして、何の非難に値するのか。汝がローマの兵士を〔内戦に〕引き留め、兵士が両側から互いに向かって身構えている間に〔dum is adversum se utrinque praetendit の係りは定かでない。ローマの兵士が両側で互いに対峙している、と取った〕、ローマ帝国のまさに懐の中でユトゥンギ人がラエティアを荒らしていたのだ。それゆえユトゥンギ人に対してフン人が呼び寄せられた。」

27

Idem tamen quia de finitimo proterebat Alemanniam, et jam de vicinia mali urgebat Gallias; coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Confer utriusque factum. Tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit.

PL 16, 1038A

「しかしその同じフン人が、近い所からアレマンニアを踏みにじり、すでに近隣から禍をもってガリアに迫っていたので、汝が恐れることのないよう、自らの勝利の戦果を捨てて退かざるをえなかった。双方の行いを比べよ。汝はラエティアを襲撃させ、ウァレンティニアヌスは自分の金で汝のために平和を買い戻した。」

28

9. Aspice illum quoque, qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem ulcisci, honoratum ad te redire fecit.

PL 16, 1038B

9. 「汝の右に立っているあの者をも見よ。ウァレンティニアヌスは、自分の痛みに報復できたにもかかわらず、彼を栄誉を与えて汝のもとへ帰らせた。」

29

Tenebat eum in suis terris, atque in ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis dignitatis, ejusdem tamen necessitudinis retulit. Confer ergo, te judice, utriusque factum.

PL 16, 1038B

「彼を自分の領地に留めていたが、兄弟の死の知らせを受けたそのときにも、衝動を抑えた。そして汝に対し、同等の地位ではないにしても同じ間柄の者を〔殺して〕報い返しはしなかった。それゆえ、汝自身を裁き手として、双方の行いを比べよ。」

30

Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum redde. Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non negavit? 10. Sed vereris ne exuviarum reditu renovetur militibus dolor; hoc enim allegas.

PL 16, 1038B

「彼は汝の兄弟を生きたまま汝に返した。汝は彼に、せめて死んだ者を返せ。自分に対する補助軍を汝に拒まなかった者に、兄弟の遺骸をなぜ拒むのか。10. しかし汝は、亡骸が戻ることで兵士たちの悲しみが新たになることを恐れている。そう汝は申し立てているのだから。」

31

Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi. Non ille tuus hostis, sed tu illius. Ille jam non sentit defensionem, tu causam considera.

PL 16, 1038C

「生きている間に見捨てた者を、殺されたあとで守るだろうか。汝が救えたのに殺した者を、なぜ死んでから恐れるのか。『私は私の敵を殺した』と汝は言う。彼が汝の敵なのではない。汝が彼の敵なのだ。彼はもはや防衛を感じない。汝は事の次第をよく考えよ。」

32

Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet, quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? Nisi fallor, usurpator bellum infert, imperator jus suum tuetur. Ergo quem non debueras occidere, ejus reliquias negas?

PL 16, 1038C

「もし誰かが今日、この地方で汝に対して帝位を奪うべきだと考えたなら、汝はその者の敵と言うのか、それとも彼が汝の敵なのか、私は問う。私が誤っていなければ、簒奪者が戦争を仕掛け、皇帝が自分の権利を守るのだ。ゆえに、汝が殺すべきでなかった者の遺骸を、汝は拒むのか。」

33

Habeat Valentinianus imperator vel fratris exuvias pacis tuae obsides. Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides? 11. Sed ad me revertar.

PL 16, 1038C

「皇帝ウァレンティニアヌスが、せめて兄弟の亡骸を、汝の平和の人質として持つがよい。また、埋葬することを禁じている者を、殺せと命じなかったと、どうして汝は申し立てていたのか。埋葬までも惜しむ相手に、命を惜しまなかったと、信じられるだろうか。11. だが私自身のことに戻ろう。」

34

Audio te queri quod se ad Theodosium imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore. Quid igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus?

PL 16, 1038D

「私は聞いている。皇帝ウァレンティニアヌスのもとにいる者たちが、むしろ皇帝テオドシウスのもとに身を寄せたと、汝が嘆いていると。では、汝が逃れて来る者たちを刑罰のために要求し、捕えれば殺す一方で、テオドシウスが贈り物で富ませ、名誉を与えるなら、何が起こると汝は期待していたのか。」

35

Quos, inquit, occidi? Respondi ei, Vallionem. At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit justa causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum jussi occidi. Respondi: Hoc audivimus, quod occidi jussus sit.

PL 16, 1039A

「私が誰を殺したというのか」と彼は言った。私は彼に答えた。「ウァッリオだ。どれほどの人物をか。どれほどの戦士をか。自分の皇帝に忠誠を守ったことが、破滅の正当な理由だったのか。」「私は彼を殺せと命じていない」と彼は言った。私は答えた。「我々は、殺せと命じられたと聞いた。」

36

Sed, inquit, si ipse sibi vim non intulisset, jusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum exuri. Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris. Quis autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis, comes utilis?

PL 16, 1039A

「しかし」と彼は言った。「もし彼が自ら手を下していなかったなら、私は彼をカビッロヌムに連行し、そこで生きたまま焼くよう命じていた。」私は答えた。「それゆえに、汝が彼を殺したとも信じられたのだ。勇猛な戦士、忠実な兵士、有用な伯が殺されたのに、誰が自分は容赦されると考えようか。」

37

Ita tum discessi, ut se tractaturum diceret. 12. Postea cum videret me abstinere ab episcopis, qui communicabant ei, vel qui aliquos, devios licet a fide, ad necem petebant; commotus eis jussit me sine mora regredi.

PL 16, 1039A

こうして私はそのとき退いた。彼は〔この件を〕検討すると言った。12. その後、彼は、私が、彼と交わりを持つ司教たち、また、信仰から逸れた者であっても、ある者たちを死に至るまで追及する司教たちから身を遠ざけているのを見て、彼らに動かされて〔commotus eis の意は定かでない。彼らに憤って、と取った〕、私に遅滞なく引き返すよう命じた。

38

Ego vero libenter, etsi me plerique insidias evasurum non crederent, ingressus sum iter, hoc solo dolore percitus, quod Hyginum episcopum senem in exsilium duci comperi, cui nihil jam nisi extremus superesset spiritus.

PL 16, 1039B

私は喜んで、たとえ多くの者が私が謀略を逃れられるとは信じていなかったにせよ、旅路に就いた。ただ一つの苦痛に駆り立てられてである。老いた司教ヒュギヌスが追放に連れて行かれると知ったのだ。彼にはもはや最後の息しか残されていなかった。

39

Cum de eo convenirem comites ejus, ne sine veste, sine plumario paterentur extrudi senem, extrusus ipse sum. 13. Haec est expositio legationis meae. Vale, Imperator; et esto tutior adversus hominem pacis involucro bellum tegentem.

PL 16, 1039B

私が彼の伯たち〔ejus の指すところは定かでない。マクシムスの、と取った〕に、老人が衣もなく、羽毛の寝具〔plumarium の意は定かでない〕もなく追い出されるのを許さないようにと話しかけたとき、私自身が追い出された。13. これが私の使節の報告である。健やかであれ、皇帝よ。そして、平和の包みで戦争を覆い隠す人間に対して、いっそう用心せよ。

Epistola XXV

第25書簡PL 16, 1039C
1

STUDIO num sibi in reos sententiam ferre liceret, consulenti respondet ipsi quidem usum gladii esse permissum, ut tamen utatur clementia, expedire.

PL 16, 1039C

ストゥディウスが、自分は被告人たちに判決を下してよいかと尋ねるのに対して、〔アンブロシウスは〕剣の使用は彼に許されているが、寛容を用いるのが益になると答える。

2

Quam in rem Christi adulteram mulierem absolventis exemplum promit; et cur communio judicibus capitalibus neganda non sit, explicat. AMBROSIUS STUDIO. 1. Recognosco purae affectum mentis, et fidei studium, et Domini nostri Jesu Christi timorem.

PL 16, 1039C

この件について、キリストが姦淫の女を無罪放免した範例を示し、なぜ死刑を科す裁判官に交わりを拒むべきではないかを説明する。アンブロシウスよりストゥディウスへ。1. 私は、あなたの清い心の思い、信仰への熱意、そして我々の主イエス・キリストへの畏れを認める。

3

De quo etiam ego vererer responsum referre: constrictus altero, quod est commissum vobis propter custodiam legum; altero autem propter misericordiam et gratiam, nisi de hoc Apostolicam haberes auctoritatem: Quia non sine causa gladium portat, qui judicat (Rom. XIII, 4) ; Dei enim vindex est in eos, qui male agunt.

PL 16, 1040A

これについては、私でさえ返答することを恐れるであろう。一方では、法を守るために諸君に委ねられたことに縛られ、他方では慈しみと好意に縛られているからである。もし、この件について、あなたが使徒の権威を持っていなかったなら、である。「裁く者は理由なく剣を帯びているのではない」(ローマ13:4)。「実に彼は神の復讐者であり、悪を行う者に対して〔それを執行する〕。」

4

2. Quod tamen etsi cognitum tibi foret, non otiose sciscitandum putasti. Nam sunt, extra Ecclesiam tamen, qui eos in communionem non vocent sacramentorum coelestium, qui in aliquos capitalem sententiam ferendam aestimaverunt.

PL 16, 1040A

2. あなたはこのことを知っていたとしても、問うことは無駄ではないと考えた。というのは、教会の外にではあるが、ある者たちに死刑の判決を下すべきと考えた人々を、天の秘跡の交わりに招かない者たちがいるからである。

5

Plerique etiam sponte se abstinent: et laudantur quidem, nec ipsi eos possumus non praedicare: qui auctoritatem Apostoli eatenus observamus, ut iis communionem non audeamus negare. 3. Vides igitur quid auctoritas tribuat, quid suadeat misericordia.

PL 16, 1040B

多くの者は自ら進んで〔交わりを〕控えてもいる。彼らは称賛されており、我々自身も彼らを称賛せずにはいられない。しかし我々は、使徒の権威を、彼らに交わりを拒むことをあえてしないところまで守っている。3. こうしてあなたは、権威が何を与え、慈しみが何を勧めるかを見る。

6

Excusationem habebis, si feceris: laudem, si non feceris. Sed si non potueris facere; nec tamen nocentes atterere squalore carceris, sed absolvere, plus quasi sacerdos probabo.

PL 16, 1040B

あなたが〔判決を〕下すなら、弁明は得られるであろう。下さないなら、称賛が得られるであろう。しかし、もし下すことができず、それでも罪ある者たちを牢獄の汚れで痛めつけず、無罪放免するなら、私は司教として、いっそうこれを是認する。

7

Potest enim fieri ut causa cognita, recipiatur ad sententiam reus, qui postea aut indulgentiam sibi petat, aut certe sine gravi severitate, quod quidam ait, habitet in carcere.

PL 16, 1040B

というのは、事情を調べたうえで判決に付された被告が、のちに自分のために寛恕を求めるか、あるいは少なくとも、ある人が言うように、厳しい過酷さなしに牢獄に住まうということがありうるからである。

8

Scio tamen plerosque gentilium gloriari solitos, quod incruentam de administratione provinciali securim revexerint. Si hoc gentiles, quid christiani facere debent? 4. Ad omnia tamen accipe responsum Salvatoris (Joan. VIII, 3 et seq.) .

PL 16, 1040C

だが私は、異教徒の多くが、属州の統治から血に染まっていない斧を持ち帰ったことを誇るのが常であったと知っている。異教徒がこうなら、キリスト教徒は何をなすべきか。4. ともあれ、すべてについて、救い主の答えを受けよ(ヨハネ8:3以下)。

9

Nam cum adulteram reperissent Judaei, obtulerunt eam Salvatori, captantes ut si absolveret eam, videretur Legem solvere, qui dixerat: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) : si damnaret, videretur adversus finem venisse propositi sui.

PL 16, 1041A

ユダヤ人たちが姦淫の女を見つけると、彼女を救い主のもとへ差し出した。もし彼が彼女を無罪放免するなら、「私は律法を廃するために来たのではなく、満たすために来た」(マタイ5:17)と言った者が律法を廃していると見え、もし断罪するなら、自らの企ての目的に反して来た者と見えるように、と狙ったのである。

10

Hoc igitur praevidens Dominus Jesus, inclinato capite, scribebat in terra. Quid scribebat, nisi illud propheticum: Terra, terra, scribe hos viros abdicatos (Jerem. XXII, 29) ; quod de Jechonia descriptum est in Hieremia propheta?

PL 16, 1041A

主イエスはこのことを予見して、頭を垂れ、地に書いていた。何を書いていたのか。あの預言の言葉、「地よ、地よ、これらの人々を見捨てられた者として書け」(エレミヤ22:29)以外であろうか。これは預言者エレミヤにおいて、イェコニアについて書かれたものである。

11

5. Cum Judaei interpellant, in terra scribuntur nomina Judaeorum: cum adeunt christiani, non scribuntur in terra fidelium nomina, sed in coelo. In terra autem scribuntur abdicati a patre proprio, qui patrem tentant, et contumelias irrogant auctori salutis.

PL 16, 1041A

5. ユダヤ人たちが詰め寄るとき、地にユダヤ人たちの名が書かれる。キリスト教徒たちが近づくとき、信徒たちの名は地にではなく、天に書かれる。地には、実の父に見捨てられた者、すなわち父を試み、救いの創始者に侮辱を加える者たちが書かれる。

12

Cum interpellant Judaei, inclinat caput Jesus; et quia non habet ubi reclinet caput suum, iterum erigit, quasi dicturus sententiam, et ait: Qui sine peccato est, prior lapidet eam (Matth. VIII, 20) . Et iterum inclinato capite, scribebat in terra.

PL 16, 1041B

ユダヤ人たちが詰め寄ると、イエスは頭を垂れる。そして、頭を横たえる場所がないので、再びそれを上げ、判決を述べようとするかのようにして言う。「罪のない者が、まず彼女に石を投げよ」(マタイ8:20)〔引照の番号は刷りのまま。マタイ8:20 は直前の「頭を横たえる場所がない」の典拠で、引かれた言葉はヨハネ8:7〕。そして再び頭を垂れ、地に書いていた。

13

6. Audientes illi exire coeperunt singuli, incipientes a senioribus (Joan. VIII, 7) : vel quod ipsi plura haberent crimina, qui diu vixerant: vel quia priores vim intellexerunt sententiae, quasi prudentiores, et coeperunt sua magis peccata deflere, qui alieni criminis venerant accusatores.

PL 16, 1041B

6. 「それを聞いて、彼らは年長者から始めて、一人ずつ出て行き始めた」(ヨハネ8:7)。それは、長く生きた者たち自身にこそ、より多くの罪科があったからか、あるいは先の者たちが、より思慮ある者として、その言葉の力を悟り、他人の罪の告発者として来たにもかかわらず、むしろ自分の罪を嘆き始めたからである。

14

7. Recedentibus ergo illis, remansit solus Jesus, et elevans caput ad mulierem, ait: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo. Dicit ei Jesus: Nec ego te damnabo. Vade, et vide amodo ne pecces (Ibid., 10, 11) .

PL 16, 1041C

7. こうして彼らが去ると、イエスだけが残り、頭を上げて女に向かって言う。「汝を訴えていた者たちはどこにいるか。誰も汝に石を投げなかったか。」彼女は答えた。「誰も。」イエスは彼女に言う。「私もまた汝を断罪しない。行け、今からは罪を犯さぬよう気をつけよ。」(ヨハネ8:10, 11)

15

Non damnat, quasi redemptio; corrigit, quasi vita: quasi fons, abluit. Et quia quando se inclinat Jesus, ideo inclinat, ut jacentes elevet; ideo ait remissio peccatorum: Nec ego te damnabo.

PL 16, 1041C

彼は、贖いのように断罪せず、生命のように矯正し、泉のように洗う。またイエスが身をかがめるのは、倒れている者を引き上げるためにかがむのである。それゆえ、罪の赦しとして彼は言う。「私もまた汝を断罪しない。」〔remissio peccatorum の係りは定かでない。「罪の赦しとして」と取った〕

16

8. Habes quod sequaris; potest enim fieri, ut ille criminosus possit habere spem correctionis: si sine baptismo est, ut possit accipere remissionem: si baptizatus, ut poenitentiam gerat, et corpus suum pro Christo offerat. Quantae sunt ad salutem viae!

PL 16, 1041C

8. あなたには従うべきものがある。というのは、あの重罪人が矯正の希望を持ちうることがありうるからである。洗礼を受けていないなら赦しを受けうるために、洗礼を受けているなら悔い改めを行い、自分の体をキリストのために献げうるために。救いへの道のなんと多いことか。

17

9. Et ideo majores maluerunt indulgentiores esse circa judices; ut dum gladius eorum timetur, reprimeretur scelerum furor, et non incitaretur: quod si negaretur communio, videretur criminosorum vindicata poena.

PL 16, 1042A

9. それゆえ先人たちは、裁判官に対してより寛大であることを望んだ。彼らの剣が恐れられている間に、悪事の狂暴が抑えられ、かき立てられないようにするためである。もし交わりが拒まれるなら、重罪人たちの刑罰が〔教会によって〕報復されたかのように見えるだろう〔vindicata poena の係りは定かでない〕。

18

Maluerunt igitur priores nostri, ut in voluntate magis abstinentis, quam in necessitate sit legis. Vale, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus.

PL 16, 1042A

それゆえ我々の先人たちは、〔交わりを控えることが〕法の強制よりも、控える者の意志にあることを望んだ。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もまたあなたを愛しているのだから。

Epistola XXVI

第26書簡PL 16, 1042A
1

Argumento superioris epistolae repetito, ad Judaeos adulteram Christo sistentes redit, quibus episcopos reorum mortem prosequentes comparat. Hinc locum ubi oblata fuit mulier, exponens, de remissione peccatorum multa disputat.

PL 16, 1042A

先の書簡の論旨を繰り返し、姦淫の女をキリストの前に引き出したユダヤ人のもとへ戻り、被告の死を追い求める司教たちを彼らになぞらえる。次に、女が引き出された場所を説明して、罪の赦しについて多くを論じる。

2

Postremo singulas ejusdem historiae partes ex Evangelio recenset atque enucleat. AMBROSIUS IRENAEO.

PL 16, 1042B

最後に、同じ物語の各部分を福音書から順に挙げて解き明かす。アンブロシウスよりイレナエウスへ。

3

1. Etsi jam superiore epistola hanc, quam proposuisti, quaestiunculam absolverim; tamen aliquid plenius requirenti tibi, ut filio, afferre atque exsculpere non supersederim.

PL 16, 1042B

1. 先の書簡で、あなたが提起したこの小さな問いにはすでに答えたけれども、子としてのあなたがより十分な答えを求めているのだから、さらに何かを差し出し、掘り出すことを怠るつもりはない。

4

2. Ac semper quidem decantata quaestio, et celebris absolutio fuit mulieris ejus, quae in libro Evangelii (Joan. VIII, 11) , quod secundum Joannem scribitur, adulterii rea oblata est Christo.

PL 16, 1042B

2. この問いは常に唱え継がれてきたものであり、福音書の書(ヨハネ8:11)、すなわちヨハネによると記される書の中で、姦淫の被告としてキリストの前に引き出されたあの女の赦免は名高い。

5

Id enim Judaeorum commentata est tergiversatio; ut si contra Legem absolveretur, contra Legem prolata Domini Jesu sententia teneretur: si autem damnata esset ex Lege, vacare Christi videretur gratia.

PL 16, 1042B

これはユダヤ人の言い逃れが考え出したことである。すなわち、女が律法に反して赦免されるなら、主イエスの下した判決は律法に反するものとして咎められ、逆に律法に従って断罪されるなら、キリストの恩寵は空しいものと見えるであろう、というのである。

6

3. Sed vehementior facta est, posteaquam episcopi reos criminum gravissimorum in publicis judiciis accusare, alii et urgere usque ad gladium supremamque mortem, alii accusationes hujusmodi et cruentos sacerdotum triumphos probare coeperunt.

PL 16, 1042C

3. しかしこの問いは、司教たちが重大な犯罪の被告を公の裁判で告発し始め、ある者は剣と最後の死に至るまで追い詰め、ある者はこうした告発と司教たちの血なまぐさい凱旋を是認し始めてから、いっそう激しくなった。

7

Quid enim aliud isti dicunt, quam dicebant Judaei reos criminum legibus esse publicis puniendos; et ideo accusari eos etiam a sacerdotibus in publicis judiciis oportuisse, quos asserunt secundum leges oportuisse puniri?

PL 16, 1042C

実に彼らは、ユダヤ人が言ったことと別のことを言っているだろうか。ユダヤ人は、犯罪の被告は公の法によって罰せられるべきであり、それゆえ法に従って罰せられるべきだと彼らが主張する者たちは、司教たちによっても公の裁判で告発されるべきであった、と言ったのである。

8

Eadem causa est, sed numerus minor, hoc est, non dispar judicii quaestio, sed poenae dispar invidia. Unam Christus puniri ex Lege non passus est, isti minorem numerum asserunt esse punitum. 4. At quo loci hoc judicat Christus?

PL 16, 1042C

原因は同じで、人数が少ないだけである。すなわち、裁きの問いが異なるのではなく、刑罰に対する反感の大きさが異なる。キリストは一人の女が律法によって罰せられるのを許さなかったが、彼らは、より少ない数の者が罰せられたにすぎないと主張する。4. では、キリストはどこでこの裁きを下したのか。

9

Nam plerumque secundum qualitates locorum in quibus docebat famulos suos, disputationes suas formare dignatus est, ut in porticu Salomonis, hoc est, sapientis, deambulans loquebatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; ut in templo Dei dicebat: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) .

PL 16, 1043A

実に彼は、しばしば、自分の僕たちを教えていた場所の性質に従って、自らの議論を組み立てることをよしとした。たとえば、ソロモン、すなわち賢者の柱廊を歩きながら、こう語った。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。また神の神殿では、こう言った。「私の教えは私のものではなく、私を遣わした者のものである」(ヨハネ7:16)。

10

Hoc quoque judicium in templo positus exercet, sicut scriptum est in posterioribus; sic enim habes: Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo; et nemo apprehendit eum (Joan. VIII, 20) . Quid est gazophylacium?

PL 16, 1043A

この裁きもまた、神殿に身を置いて行う。それは後の箇所に書かれているとおりである。すなわち、こうある。「イエスはこれらの言葉を宝物庫で、神殿で教えながら語った。そして誰も彼を捕らえなかった」(ヨハネ8:20)。宝物庫とは何か。

11

Collatio fidelium, sumptus pauperum, requies egenorum, juxta quod sedens Christus, ut habes secundum Lucam, duo aera mulieris viduae divitum muneribus censuit praeferenda (Luc. XXI, 2) , divino videlicet testimonio praeferens opimae praemiis largitatis sedulae liberalitatis affectum.

PL 16, 1043B

信徒たちの拠出であり、貧しい者たちの費えであり、困窮する者たちの憩いである。その傍らに座したキリストは、ルカによる福音書にあるとおり、やもめの二枚の銅貨を、富める者たちの献げ物にまさるものと評価した(ルカ21:2)。すなわち、神の証しによって、豊かな賜物にあふれる気前よさよりも、ひたむきな惜しみなさの心情を重んじたのである。

12

5. Qui tale habebat judicium, videamus quid ipse juxta gazophylacium positus conferebat; non enim otiose viduam praetulit duo aera mittentem. Pretiosa ista paupertas est fidei opulenta mysterio.

PL 16, 1043B

5. このような判断を持っていた者が、宝物庫の傍らに身を置いて自ら何を拠出していたかを見よう。実際、二枚の銅貨を投じるやもめを、理由なく優先したのではない。この貴い貧しさは、信仰の奥義に富んでいる。

13

Ista sunt duo aera quae Samaritanus ille Evangelicus ad ejus curanda vulnera, qui incidit in latrones, stabulario dereliquit (Luc. X, 35) .

PL 16, 1043B

これは、あの福音書のサマリア人が、強盗に襲われた者の傷を治すために、宿の主人に残した二枚の銅貨である(ルカ10:35)。

14

Ergo et ista specie vidua, in typo Ecclesiae, hoc gazophylacio sacro conferendum putavit, quo pauperum sanarentur vulnera, peregrinorum jejunia sedarentur.

PL 16, 1043B

それゆえこのやもめも、その姿において教会の予型として、この聖なる宝物庫に拠出すべきだと考えたのである。それによって貧しい者たちの傷が癒やされ、旅人たちの飢えが静められる。

15

6. Unde et nunc quid Christus conferat, spiritaliter te oportet expendere; dividebat enim populis argentum igne examinatum eloquiorum coelestium, et imaginis regiae pecuniam populorum annumerabat affectibus (Psal. XI, 6) . Nemo plus misit, quam qui totum donavit.

PL 16, 1043C

6. だから今も、キリストが何を拠出するのかを、霊的に量らねばならない。すなわち彼は、天の言葉という、火で試された銀を諸々の民に分け与え、王の像を刻んだ貨幣を、民の心情に数え入れていた(詩篇11:6)。すべてを与えた者ほど多く投じた者はいない。

16

Satiabat esurientes, replebat inopes, illuminabat caecos, redimebat captivos, paralyticos erigebat, mortuos resuscitabat, et quod est amplius, conferebat absolutiones reorum, peccata donabat. Haec sunt duo aera, quae misit Ecclesia posteaquam accepit a Christo.

PL 16, 1043C

彼は飢えた者たちを満たし、乏しい者たちを豊かにし、盲人たちを照らし、捕らわれ人を贖い、麻痺した者たちを立たせ、死者を甦らせ、さらにまさることには、被告たちの赦免を拠出し、罪を赦した。これが、教会がキリストから受けたのちに投じた二枚の銅貨である。

17

Quid enim sunt duo aera, nisi pretium novi et veteris Testamenti? Pretium Scripturae fides nostra est; nam quod legitur, pro intelligentis aestimatur arbitrio.

PL 16, 1043C

では二枚の銅貨とは、新約と旧約の代価でなくて何であろうか。聖書の代価とは我々の信仰である。読まれるものは、理解する者の判断に従って値踏みされるからである。

18

Remissio igitur peccatorum utriusque pretium Testamenti est, quae per agnum in typo annuntiata est, in veritate completa per Christum. 7. Ideo habes neque septem dierum purgationem sine trium dierum esse purgatione (Exod. XII, 3).

PL 16, 1043D

したがって、罪の赦しは旧約と新約の双方の代価であり、それは予型において子羊によって告げられ、真実においてキリストによって成就した。7. ゆえに、七日の清めは三日の清めなしにはない、とあなたは見いだす(出エジプト記12:3)。

19

Septem dierum purgatio secundum Legem (Levit. XII, 2) , quae in specie praesentis sabbati spiritale sabbatum annuntiavit: trium dierum purgatio secundum gratiam, quae Evangelii testificatione signatur (Luc. XXIV, 7) ; quia tertio die Dominus resurrexit.

PL 16, 1044A

七日の清めは律法に従うもの(レビ記12:2)であり、それは現在の安息日の姿において霊的な安息日を告げ知らせた。三日の清めは恩寵に従うもので、福音書の証言によって示される(ルカ24:7)。主が三日目に復活したからである。

20

Ubi poena praescribitur, debet esse poenitentia peccatorum: ubi remissio donatur, gratia est. Praecedit poenitentia, sequitur gratia.

PL 16, 1044A

刑罰が定められているところには、罪の悔い改めがなければならず、赦しが与えられるところには、恩寵がある。悔い改めが先に来て、恩寵が続く。

21

Neque poenitentia ergo sine gratia, neque gratia sine poenitentia; debet enim poenitentia prius damnare peccatum, ut gratia possit abolere. Ideo typum Legis accipiens Joannes baptizavit in poenitentiam, Christus ad gratiam (Matth. III, 11) .

PL 16, 1044A

それゆえ、悔い改めは恩寵なしにはなく、恩寵は悔い改めなしにはない。恩寵が罪を取り除きうるために、悔い改めがまず罪を断罪しなければならないからである。ゆえにヨハネは律法の予型を受けて悔い改めへと洗礼を授け、キリストは恩寵へと〔洗礼を授けた〕(マタイ3:11)。

22

8. Septimus ergo dies Legis mysterium signat, octavus resurrectionis, sicut habes in Ecclesiaste: Da partem illis septem, et illis octo (Eccl. XI, 2) .

PL 16, 1044A

8. したがって、七日目は律法の奥義を示し、八日目は復活の奥義を示す。あなたがコヘレトの言葉に見いだすとおりである。「七つのものにも八つのものにも分け前を与えよ」(コヘレトの言葉11:2)。

23

Nam et in propheta Osee legisti dictum ad eum: Conduc tibi fornicariam quindecim denariis (Ose. III, 1) ; eo quod gemino aere veteris et novi Testamenti, hoc est, integro fidei pretio, mulier illa vago quodam et meretricio gentium convenarum comitatu fulta conducitur.

PL 16, 1044B

実に預言者ホセアにおいても、彼に言われたことをあなたは読んだ。「十五デナリで淫行の女を雇え」(ホセア3:1)。それは、旧約と新約の二枚の銅貨、すなわち信仰の完全な代価によって、あの女――さまよい、淫行をなす、寄り集まった諸国民の群れに支えられた女――が雇われるからである。

24

9. Et conduxi, inquit, eam gomor hordei, et semigomor, et nevel vini (Ibid., 2) . Per hordeum significat quia imperfectos vocaret ad fidem, ut perfectos redderet: per gomor intelligitur plena mensura, per semigomor semiplena mensura.

PL 16, 1044B

9. 「そして私は彼女を、大麦一ゴメル、半ゴメル、そしてぶどう酒一ネベルで雇った」と彼は言う(ホセア3:2)。大麦によって、彼が不完全な者たちを信仰へ招いて完全な者とすることを意味し、ゴメルによって満ちた量、半ゴメルによって半ば満ちた量が示される。

25

Plena mensura in Evangelio est, semiplena in Lege, cujus plenitudo novum est Testamentum. Siquidem ipse Dominus ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17) .

PL 16, 1044B

満ちた量は福音書にあり、半ば満ちた量は律法にある。その充満が新約である。実に主自身が言う。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

26

10. Nec otiose quindecim anabathmorum psalmos Davidicos legimus, et quindecim gradibus ascendisse solem, cum Ezechias justus rex vitae hujus acciperet commeatum (Esai. XXXVIII, 8) .

PL 16, 1044C

10. 十五の「上り」の詩篇〔anabathmorum はギリシア語由来で、階段・上りの意〕をダビデのものとして我々が読み、また義なる王ヒゼキヤがこの世の命の猶予を受けたとき、太陽が十五の段を上ったと読むのは、理由なきことではない(イザヤ38:8)。

27

Significabatur enim esse venturus sol justitiae, (Malac. IV, 2) , qui gradus quindecim veteris et novi Testamenti illuminaturus esset praesentiae suae lumine, quibus nostra fides ad vitam ascendit aeternam.

PL 16, 1044C

すなわち、正義の太陽(マラキ4:2)が来ようとしていることが示されていたのである。その太陽は、旧約と新約の十五の段を自らの臨在の光で照らそうとしており、その段によって我々の信仰は永遠の生命へと上る。

28

Unde et hoc quod hodie in Apostolo lectum est (Galat. I, 18) , mysticum reor; eo quod quindecim diebus apud Petrum manserit: videtur enim mihi quod apostolis sanctis Scripturae divinae interpretationem sermone secum vario conferentibus pleni luminis refulserit claritudo, ignorantiae umbra decesserit.

PL 16, 1044C

それゆえ、今日使徒〔パウロ〕の書で読まれたこと(ガラテヤ1:18)、すなわち彼がペトロのもとに十五日間留まったことも、私は奥義の意味をもつと考える。というのも、聖なる使徒たちが神の聖書の解釈を互いにさまざまな言葉で語り合っていたとき、満ちた光の輝きが射し、無知の影が去ったと、私には思われるからである。

29

Sed jam veniamus ad mulieris hujus adulterae absolutionem. 11. Oblata erat a Scribis et Pharisaeis Domino Jesu adulterii rea (Joan. VIII, 3 et seq,) . et hac oblata fraude, ut si eam absolveret, Legem solvere videretur: sin vero damnaret, propositum sui mutaret adventus; quia peccata omnium remissurus advenit.

PL 16, 1044D

さて、この姦淫の女の赦免へ移ろう。11. 彼女は、姦淫の被告として、律法学者たちとファリサイ派の人々によって主イエスの前に引き出された(ヨハネ8:3以下)。しかもこの引き出しは、もし彼が女を赦免すれば律法を廃したと見え、もし断罪すれば、すべての人の罪を赦すために来た自らの到来の目的を変えることになる、という策略であった。

30

Denique supra ait: Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15) . Offerentes ergo eam, dixerunt: Hanc mulierem invenimus publice maechantem. Scriptum est enim in lege Moysis omnem maecham lapidari. Tu vero quid dicis de ea (Levit. XX, 10) ?

PL 16, 1044D

実に彼は先に言っている。「私は誰をも裁かない」(ヨハネ8:15)。そこで彼女を引き出した者たちは言った。「この女が公然と姦淫しているところを我々は見つけた。モーセの律法には、すべての姦淫の女は石で打ち殺されると書かれている。では汝は、この女について何と言うのか」(レビ記20:10)。

31

12. Quae cum dicerent, Jesus inclinato capite, digito scribebat in terra. Et cum exspectarent, ut audirent eum, erigens caput dixit: Qui sine peccato est, prior lapidet eam. Quid tam divinum, quam ista sententia; ut is peccata puniat, qui exsors ipse peccati sit?

PL 16, 1045A

12. 彼らがこう言っていると、イエスは頭を垂れ、指で地面に書いていた。そして彼らが彼の言葉を聞こうと待っていると、頭を上げて言った。「罪のない者が、まず彼女に石を投げよ」。この判決ほど神的なものがあろうか。罪を罰する者は、自らは罪とは無縁な者でなければならない、というのだから。

32

Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit? 13. Hoc autem dixit, et scribebat in terra. Quid?

PL 16, 1045A

他人の罪の復讐者でありながら、自分の罪の弁護者であることを、どうして耐えられようか。他人において、自分が行っていることを断罪する者は、むしろ自分自身を罪に定めているのではないか。13. さて、彼はこう言って、地面に書いていた。何を書いたのか。

33

Utique dicens: Festucam, quae in oculo est fratris tui, vides: trabem autem, quae in oculo tuo est, non vides (Matth. VII, 3) .

PL 16, 1045A

それは確かに、こう言うことであった。「汝は兄弟の目にある塵は見るのに、自分の目にある梁は見ない」(マタイ7:3)。

34

Libido enim velut festuca est, cito accenditur, propere consumitur: sacrilegium perfidiae, quo Judaei negabant propriae salutis auctorem, sceleris magnitudinem personabat. 14. Scribebat autem in terra digito, quo Legem scripserat (Exod. XXXI, 18) .

PL 16, 1045B

実に情欲は塵のようなもので、すぐに燃え上がり、たちまち焼き尽くされる。ユダヤ人が自らの救いの創始者を否んだ背信の冒瀆は、罪の大きさを響き渡らせていた。14. また彼は、かつて律法を書いた指で地面に書いていたのである(出エジプト記31:18)。

35

Peccatores in terra scribuntur, justi in coelo, sicut habes dictum ad discipulos: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Jerem. XVII, 13) . Secundo autem scripsit, ut gemino Testamento Judaeos scias esse damnatos (Luc. X, 20) .

PL 16, 1045B

罪人は地に書かれ、義人は天に書かれる。弟子たちに言われたことにあるとおりである。「汝らの名が天に書かれていることを喜べ」(エレミヤ17:13)。彼が二度目に書いたのは、ユダヤ人が旧約と新約の双方によって断罪されていることをあなたが知るためである(ルカ10:20)。〔二つの引照は刷りのまま。位置がずれているらしい〕

36

15. Audientes autem hoc verbum, exierunt foras unus post unum, incipientes a senioribus, et sedebant cogitantes de se (Joan. VIII, 6) . Et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. Bene ait quod exierunt foras, qui nolebant esse cum Christo.

PL 16, 1045B

15. 「彼らはこの言葉を聞いて、年長者から始めて一人また一人と外へ出て行き、自分たちについて思いめぐらしながら座っていた」(ヨハネ8:6)。「そしてイエスだけが残り、女は真ん中に立っていた」。「外へ出た」と言うのは適切である。キリストとともにいようとしなかった者たちだからである。

37

Foris littera est, intus mysteria. Sequebantur enim divinarum lectionum quaedam velut arborum folia, non fructum; qui vivebant in umbra Legis, et solem justitiae videre non poterant. 16. Denique discedentibus illis, remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

PL 16, 1045C

外には文字があり、内には奥義がある。彼らは、神的な朗読の、いわば樹木の葉のようなものを追っていたのであって、実を追っていたのではない。律法の影の中に生き、正義の太陽を見ることができなかったのである。16. 実に、彼らが去ると、イエスだけが残り、女は真ん中に立っていた。

38

Donaturus peccatum, solus remanet Jesus, sicut ipse ait: Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis (Joan., XVI, 32) ; non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit populum suum (Esai. LXIII, 8) .

PL 16, 1045C

罪を赦そうとして、イエスだけが残る。彼自身が言うとおりである。「見よ、時が来る。いや、すでに来ている。汝らがそれぞれ自分の所へ散らされ、私を一人残す時が」(ヨハネ16:32)。「使者でも使いでもなく、主自身が自らの民を救った」(イザヤ63:8)。

39

Solus remanet; quia non potest hoc cuiquam hominum cum Christo esse commune, ut peccata condonet. Solius hoc munus est Christi, qui tulit peccatum mundi (Joan. I, 29) . Meruit et mulier absolvi, quae recedentibus Judaeis, remansit sola cum Jesu.

PL 16, 1045C

彼だけが残る。人間の誰にも、罪を赦すことをキリストと共有することはできないからである。この務めはキリストのみのものであり、彼は世の罪を取り除いた者である(ヨハネ1:29)。女もまた赦免されるに値した。ユダヤ人たちが去るとき、ただ一人イエスとともに残ったのだから。

40

17. Elevans autem caput Jesus dixit mulieri: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo, Domine. Et ait ad illam Jesus: Nec ego te damnabo; vade, et amodo vide ne pecces (Joan. VIII, 10, 11) .

PL 16, 1045D

17. 「イエスは頭を上げて、女に言った。『汝を訴えていた者たちはどこにいるか。誰も汝に石を投げなかったのか』。彼女は答えた。『誰も、主よ』。イエスは彼女に言った。『私もまた汝を罪に定めない。行け、今から後は、罪を犯さぬよう気をつけよ』」(ヨハネ8:10, 11)。

41

Vide, lector, divina mysteria, et clementiam Christi. Cum accusatur mulier, caput Christus inclinat: elevat autem, ubi deficit accusator; ita nullum damnari vult, absolvi omnes.

PL 16, 1046A

読者よ、神の奥義とキリストの寛容を見よ。女が訴えられている間、キリストは頭を垂れる。だが訴える者がいなくなると、頭を上げる。こうして彼は、誰も罪に定められず、すべての人が赦免されることを望むのである。

42

18. Breviter autem omnes haereticorum interimit quaestiones, dicendo: Nemo te lapidavit? qui dicunt Christum diem nescire judicii, vel qui ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis (Matth. XX, 23) ; ecce et hic ait: Nemo te lapidavit?

PL 16, 1046A

18. 彼は簡潔に、異端者たちのあらゆる問いを滅ぼす。「誰も汝に石を投げなかったのか」と言うことによって。すなわち、キリストは裁きの日を知らないと言う者たち、あるいは「私の右や左に座ることは、私が汝らに与えることではない」(マタイ20:23)と彼が言ったこと〔底本は qui ait「言う者」。係りが定かでなく、quod ait の意に解した〕を持ち出す者たちに対してである。見よ、ここでも彼は言う、「誰も汝に石を投げなかったのか」と。

43

Quomodo utique interrogat, quod videbat? Sed interrogat nobis, ut cognosceremus non esse lapidatam. Est etiam humani affectus haec consuetudo, ut interrogemus saepissime, quod videmus.

PL 16, 1046A

それにしても、なぜ彼は見ていることを尋ねるのか。それは、我々に、女が石で打たれなかったことを知らせるために尋ねるのである。しばしば、見ていることを尋ねるのは、人間の心情にも通じる習いである。

44

Et ideo mulier respondit: Nemo, Domine; hoc est dicere: Quis potest lapidare, quam ipse non damnas? Quis potest alium sub tali sententiae conditione punire? 19. Cui respondit Dominus: Nec ego te damnabo.

PL 16, 1046A

だから女は答えた。「誰も、主よ」。これは、こう言うことである。「汝が罪に定めない者を、誰が石で打てようか。このような判決の条件のもとで、誰が他人を罰せられようか」。19. 彼女に主は答えた。「私もまた汝を罪に定めない」。

45

Adverte quomodo propriam sententiam temperavit; ut Judaei de absolutione mulieris calumniari nihil possent, sed in se magis calumniam retorquerent, si queri vellent: dimittitur enim mulier, non absolvitur: quia deerat accusator, non quia innocentia probabatur.

PL 16, 1046B

彼がどのように自らの判決を和らげたかに注意せよ。ユダヤ人が女の赦免について何も中傷できず、もし不平を言おうとするなら、かえって中傷が自分たちに跳ね返るようにするためである。女は放免されたのであって、赦免されたのではない。訴える者がいなかったからであり、無実が証明されたからではない。

46

Quid ergo quererentur, qui priores a persecutione criminis et ab exsecutione supplicii destiterunt? 20. Addidit autem deviae: Vade, et amodo vide ne pecces. Emendavit ream, non crimen absolvit.

PL 16, 1046B

では、犯罪の追及と刑の執行から先に手を引いた者たちは、何を嘆くことがあろうか。20. さらに彼は、道を踏み外した女に付け加えた。「行け、今から後は、罪を犯さぬよう気をつけよ」。彼は被告を矯正したのであって、犯罪を赦免したのではない。

47

Etenim severiore sententia culpa damnatur, si unusquisque crimen suum oderit, et in se incipiat condemnare delictum. Etenim cum reus occiditur, persona magis, quam culpa punitur: ubi vero culpa deponitur, absolutio personae est poena peccati.

PL 16, 1046B

実に、各人が自分の犯罪を憎み、自ら自分の罪を断罪し始めるなら、咎はいっそう厳しい判決によって断罪される。被告が殺されるとき、罰せられるのは咎よりもむしろその人であるが、咎が捨てられるところでは、その人の赦免は罪に対する刑罰である。

48

Quid est ergo: Vade, et amodo vide ne pecces? hoc est: Ex quo te Christus redemit, corrigat gratia, quam poena non emendaret, sed plecteret. Vale, fili, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.

PL 16, 1046C

では「行け、今から後は、罪を犯さぬよう気をつけよ」とは何か。それは、こういうことである。「キリストがあなたを贖った以上、恩寵があなたを正すように。刑罰ならあなたを矯正せず、ただ罰したであろうから」。健やかであれ、子よ。そして子として我々を愛してほしい。我々も親としてあなたを愛しているのだから。

Epistola XXVII

第27書簡PL 16, 1046C
1

Aegyptiorum abominationes IRENAEUM docet pecora esse: hinc intelligi pietatem atque virtutem improbis displicere; ac proinde viros bonos contrariis instare studiis oportere.

PL 16, 1046C

エジプト人の忌むべきものとは家畜であるとイレナエウスに教え、そこから、敬虔と徳は悪しき者たちに嫌われること、したがって善き人々は反対の営みに励まなければならないことが理解される。

2

Hoc illustratur exemplo uxorum Jacob ad fugiendum patrem sequendumque conjugem consensum praebentium: qua in allegoria quidnam praestare conveniat accedentes ad Ecclesiam declaratur. AMBROSIUS IRENAEO salutem.

PL 16, 1046C

これはヤコブの妻たちの例によって明らかにされる。彼女たちは、父から逃れて夫に従うことに同意したのである。この寓意において、教会に近づく者たちが何を果たすのが適切かが示される。アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。

3

1. Moveri te significasti mihi, eo quod legeris: Abominanda apud Aegyptios immolemus Deo (Exod. VIII, 26) .

PL 16, 1046D

1. 「エジプト人にとって忌むべきものを、我々は神に献げよう」(出エジプト記8:26)と読んだので心が動かされた、とあなたは私に知らせた。

4

Sed habuisti quo istud solveres; quia in Genesi scriptum est quod Aegyptii pastorem pecorum abominabantur (Gen. XLVI, 34) , non utique propter hominem, sed propter pecora.

PL 16, 1047A

しかし、あなたにはそれを解く手立てがあった。創世記には、エジプト人は家畜の牧者を忌んだと書かれているが(創世記46:34)、それは決して人のゆえではなく、家畜のゆえだからである。

5

Illi enim aratro terram invertebant: Abraham autem, et Jacob, et postea Moyses et David pastores fuerunt, regalem quamdam in hoc munere disciplinam induentes. 2. Oderant ergo Aegyptii immolata sacrificia, id est, perfecta studia virtutum, et plena disciplinae.

PL 16, 1047A

実際、彼らは鋤で地をひっくり返していたが、アブラハムとヤコブ、のちにはモーセとダビデは牧者であり、この務めにおいて、王にふさわしい規律とでもいうものをまとっていたのである。2. したがってエジプト人は、献げられた犠牲、すなわち徳の完全で規律に満ちた営みを憎んだ。

6

Quod ergo vitiosi oderunt, hoc apud bonos sincerum ac pium est. Opus virtutis detestatur luxuriosus, helluo refugit.

PL 16, 1047A

ゆえに、悪徳に染まった者たちが憎むものは、善き人々にとっては純粋で敬虔なものである。放縦な者は徳の業を忌み嫌い、大食漢は避ける。

7

Aegyptium itaque corpus, quod illecebras diligit, aversatur animae virtutes, abominatur imperium, refugit virtutum disciplinas, et omnia opera, quae hujusmodi sunt.

PL 16, 1047A

こうして、誘惑を愛するエジプトの体は、魂の徳を嫌い、その支配を忌み、徳の規律と、そうした一切の業を避ける。

8

3. Quae ergo Aegyptius refugit, Aegyptius ille et non homo, haec tu amplectere, qui habes humanitatis scientiam. Illa autem declina, quae illi sequuntur atque eligunt; quoniam duo sibi ista congruere non possunt, prudentia et insipientia.

PL 16, 1047B

3. したがって、エジプト人――あの、人ではなくエジプト人である者――が避けるものを、人間らしさの知を持つあなたは受け入れよ。彼らが追い求め、選ぶものからは身を転じよ。思慮と愚かさという二つは、互いに相容れないからである。

9

Itaque sicut iis quae in quodam censu imprudentiae atque intemperantiae sunt, abdicat se prudentia, abdicat continentia: ita eorum exsors omnis insipiens est atque incontinens, quae in bonis atque in haereditate sapientis viri sunt et continentis.

PL 16, 1047B

それゆえ、思慮も自制も、無思慮と放縦というある種の財産に属するものからは身を引くように、愚かで自制のない者は皆、賢く自制のある人の善と相続に属するものにあずかれない。

10

4. Denique sanctae illae tali conjugio Lia et Rachel, una laboriosa, altera aspiratio fortis, refugientes non generis necessitudinem, sed morum discrepantiam; cum viri exerciti Jacob sermone edoctae essent, quod vellet discedere, ut Laban et filiorum ejus invidiam declinaret atque ignaviam, responderunt: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri?

PL 16, 1047B

4. 実に、そのような結婚をしたあの聖なるレアとラケル――一人は労苦する者、もう一人は力強い切望――は、血縁の絆ではなく、品行の不一致を避けた。鍛えられた夫ヤコブの言葉で、彼が去ろうとしていること、ラバンとその子らの妬みと怠惰を避けようとしていることを教えられたとき、彼女たちは答えた。「我々に、我々の父の家にいかなる分け前や相続があるだろうか。」

11

Nonne sicut alienae aestimamur ei? Vendidit enim nos, et devoravit pretium nostrum (Gen. XXXI, 14, 15) .

PL 16, 1047C

「我々は彼にとって、他人と見なされているのではないか。彼は我々を売り、我々の代価を食い尽くしたのだから」(創世記31:14, 15)。

12

Ecce primum, quia ignavus et invidus laboriosam et disciplinae tenacem alienat a se ac defugit, seseque cupit separare; quoniam eas oneri esse cernit sibi, putat se lucrum fecisse, quod alienavit eas, et hoc esse suum pretium judicat, eumque fructum voluptatis suae.

PL 16, 1047C

見よ、まず、怠惰で妬み深い者は、労苦する者、規律を固く守る者を自分から遠ざけ、避け、自ら分かれようとする。彼女たちが自分の重荷であると見て、遠ざけたことで利益を得たと考え、これこそ自分の代価であり、自らの快楽の果実だと判断するのである。

13

5. Nunc audiamus quomodo quae habet virtus, non habeat ignavia; aiunt enim: Omnes divitiae et gloria, quam tulit Deus patri nostro, nobis erit, et filiis nostris (Ibid., 26) .

PL 16, 1047C

5. 次に、徳が持つものを怠惰が持たないことを聞こう。彼女たちは言う。「神が我々の父から取り上げた富と栄光はすべて、我々と我々の子らのものとなる」(創世記31:26)〔引照は刷りのまま。位置からは31:16〕。

14

Merito, Deo arbitro, dicunt esse sublata, quia ipse est auctor bonorum, cujus gratia ignavi exuuntur; quia decorem haereditatis divinae capere improbi atque infirmi non queunt: succedit autem intentus, et spiritum in se fortis habens.

PL 16, 1048A

彼女たちが、神を裁定者として、それらは取り上げられたと言うのは当然である。神こそ善いものの創始者であり、その恩寵によって怠惰な者たちは剥ぎ取られるからである。悪しき者や弱い者には、神の相続の栄えを受け取ることができない。それを継ぐのは、心を張りつめ、自らのうちに強い霊を持つ者である。

15

Quis autem fortis nisi solus Deus, qui omnia coercet et regit? 6. His ergo debetur haereditas Dei. Unde et Esaias dicit: Est haereditas credentibus in Domino (Isai. LIV, 17) . Et pulchre ait: Est haereditas; ipsa enim sola haereditas est, alia non est.

PL 16, 1048A

では強い者とは、すべてを抑え治める神のほかに誰であろうか。6. ゆえに、神の相続は彼らに属する。そこでイザヤも言う。「主を信じる者たちには相続がある」(イザヤ54:17)。そして彼は見事に「相続がある」と言う。それだけが相続であり、他にはないからである。

16

Neque enim caecus thesaurus haereditas est, neque caduca omnia haereditatis habent commodum: sola est illa haereditas, in quibus est portio Deus.

PL 16, 1048A

盲目の宝は相続ではなく、移ろうものはどれも相続の益を持たない。神が分け前となっている者たちにあるものだけが、相続である。

17

Unde sanctus Domini dicit: Portio mea Dominus (Psal. CLXXXVIII, 57) ; et alibi: Haeres factus sum testimoniorum tuorum (Ibid., 111) . Vides quae possideat justus, mandata Dei, oracula ejus, praecepta ejus.

PL 16, 1048A

そこで主の聖なる者は言う。「主こそ私の分け前」(詩篇188:57)。また別のところでは、「私は汝の証しの相続人となった」(詩篇188:111)〔詩篇の番号は刷りのまま。118篇の誤りらしい〕。義人が何を所有するか、あなたは見る。神の戒め、その託宣、その命令である。

18

In his dives est, in his pascitur, in his delectatur, quasi in omnibus divitiis. 7. Haec ergo possidentes Lia et Rachel, opes patrias non requirebant, in quibus erat pecunia adultera, irrationabilis species, et spiritalis expers vigoris.

PL 16, 1048B

それらのうちに彼は富み、それらによって養われ、それらによって喜ぶ。あたかもあらゆる富のうちにいるかのように。7. これらを所有していたレアとラケルは、父の財産を求めなかった。その中には、偽りの金銭、理性なき見かけ、霊的な力を欠いたものがあったからである。

19

Denique quasi divites et liberae non eum divitem, sed egentem arbitrabantur. Omnis enim bonarum et liberalium consors disciplinarum neminem insipientium divitem putat, sed inopem atque egenum, abjectum quoque; etsi regalibus divitiis affluat, et superbus auro suam jactet potentiam.

PL 16, 1048B

実に、彼女たちは、富める者であり自由の身である者として、彼を富める者でなく乏しい者と見なした。善き自由な学びを共にする者はみな、愚かな者のうち誰をも富める者とは思わず、貧しく乏しい者、卑しい者と考える。たとえ王のような富があふれ、金を誇って自らの権勢を自慢しようとも。

20

8. Fugienda est igitur talium societas, etiamsi qua generis copulentur necessitudine: noxiae sunt enim conversationes cum insipientibus, et inficiunt sobriam mentem ac decolorant; quia sicut adhaerens sancto sanctus eris, ita cum perverso perversus eris (Psal. XVII, 26, 27) .

PL 16, 1048B

8. したがって、このような者たちとの交わりは避けるべきである。たとえ血縁の絆で結ばれていても。愚かな者との交際は有害であり、節度ある精神を染め、色を褪せさせる。「聖なる者に連なれば、汝は聖なる者となり、よこしまな者とともにあれば、汝はよこしまな者となる」(詩篇17:26, 27)からである。

21

Frequenter enim accidit, ut quis contra propositum suum intemperantem audiens, cum velit ipse continentiae disciplinam tenere, fuco insipientiae coloretur, meritoque contrariae sibi sunt et repugnantes disciplina atque insolentia.

PL 16, 1048C

しばしば、自制の規律を自ら保とうとしているのに、自らの意図に反して放縦な者の言葉を聞くことで、愚かさの染料に染まることがある。規律と傲慢が互いに相反し、対立するのは当然である。

22

9. Unde cum vir exercitatus earum sententiam quaereret, vocem emittunt probatae jam diuturno exercitio virtutis: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri (Gen. XXXI, 14) ? id est, consulis nos utrum velimus ab eo recedere?

PL 16, 1048C

9. そこで、鍛えられた夫が彼女たちの考えを尋ねたとき、彼女たちは、長い徳の鍛錬によってすでに確かめられた者の声を発する。「我々に、我々の父の家に分け前や相続があるだろうか」(創世記31:14)。すなわち、我々が彼のもとから去ることを望むかどうかを、あなたは我々に尋ねるのか、ということである。

23

Quasi vero non cognoveris quod nullam habeamus cupiditatem ejus societatis, neque nos dulcis pluribus saecularium divitiarum cupiditas teneat, aut luxuriae laetitia?

PL 16, 1049A

まるで、あなたが知らなかったかのようではないか。我々があの人との交わりをまったく望んでおらず、多くの人にとって甘い、世俗の富への欲望も、放縦の喜びも、我々をとらえてはいないことを。

24

Haec sunt quae nos misera, ac nobis aliena duximus: haec sunt quae plena inopiae atque egestatis arbitramur. 10. Adjiciunt etiam causam secessionis, quia veram gloriam, et boni thesauri copias amisit Laban, in quibus nascimur.

PL 16, 1049A

これこそ、我々が惨めで、我々にはふさわしくないと見なしたものであり、これこそ、欠乏と窮乏に満ちたものと我々が判断するものである。10. 彼女たちはさらに、離別の理由を付け加える。すなわち、ラバンは、真の栄光と、我々がそれらの中に生まれる善き宝の豊かさを失った、というのである。

25

Vigor datus est mentis, et bona moneta imaginis Dei et similitudinis; quia spiritalis moneta.

PL 16, 1049A

精神の活力、そして神の像と似姿の善い貨幣が与えられた。霊的な貨幣だからである。

26

Amisit, quia splendida magis saeculi elegit, quam vera et utilia vitae suae: quorum decor expertem divinorum bonorum praeterit; quoniam ille quae putat pulchra, in iis se fallit ipsum et decipit. Unde audi ejus verba, et judica.

PL 16, 1049A

彼がそれを失ったのは、自らの生にとって真実で有益なものよりも、世の輝かしいものを選んだからである。それら〔真実で有益なもの〕の美しさは、神の善きものに与らない者の目には留まらずに過ぎる。彼が美しいと思うものにおいて、彼は自分自身を欺き、だましているからである。だから、彼の言葉を聞いて判断せよ。

27

11. Secutus sanctum Jacob et filias suas; ne forte apud eas suorum vitiorum reperiret aliquid, et revocandi ad se haberet auctoritatem, coarguens justum, cum ratione esset redargutus, et nihil respondere ac referre posset, quo eum deberet tenere: Si annuntiasses, inquit, mihi, emisissem te (Ibid., 27) .

PL 16, 1049B

11. 彼は聖なるヤコブと自分の娘たちを追った。もしや娘たちのもとに自分の悪徳の何かを見いだし、彼女たちを自分のもとへ呼び戻す権威を得られはしないかと思ったのである〔ne forte は「もしや…ではないか」の意に取った。文の係りは崩れている〕。だが義人を責めようとして、かえって理によって反駁され、彼を引き止める根拠となるものを何も答え返すことができず、彼は言う。「もし汝が私に知らせていたなら、私は汝を送り出しただろう」(創世記31:27)。

28

In quo prodidit quid justus fugerit, ne eum prosequeretur, ne deduceret, ne tali comitatu stipatus procederet. Primum quod multorum dominorum mancipio se subjicere non debuit; ut ab eo tamquam servulus dimitteretur.

PL 16, 1049B

この言葉において彼は、義人が何を避けたのかを明らかにした。すなわち、ラバンが追って来ること、見送ること、そのような随行に囲まれて進むことを避けたのである。第一に、多くの主人の隷属に身を服させるべきではなく、彼から奴隷のように送り出されるべきではなかったことである。

29

Deinde quia vir exercitio intentus, et quaerens veram viam ad virtutem persequi, non hominem deductorem, sed oracula quaesivit coelestia. Quae me, inquit, hinc praeceperunt abire, et nunc comitantur viantem. 12. Sed quomodo me dimisisses?

PL 16, 1049B

第二に、鍛錬に心を向けた人として、徳へ至る真の道を追い求めていた彼は、人間の案内人ではなく、天の託宣を求めたことである。それらは私にここから去るよう命じ、いま旅する私に付き添っている、と彼は言う〔以下、ヤコブがラバンに向けて語る調子が続く〕。12. だが、汝はどのようにして私を送り出すつもりだったのか。

30

An cum laetitia tua, quae plena est moestitudinis, cum tympanis scilicet atque organis immoderata modulantibus, et sonis tibiarum suavibus insuavia resultantibus, sonis dissonis, crepitibus discrepantibus, vocibus mutis, cymbalis animam ferientibus?

PL 16, 1049C

悲しみに満ちた汝の喜びとともに、か。すなわち、調子外れに鳴る太鼓と楽器、甘美に響くはずが不快に反響する笛の音、不協和な音、調子の合わない軋み、声なき声、魂を打つシンバルとともに、か。

31

His me delectari posse credidisti? his revocari? Haec sunt quae ego fugi: nec vereor verborum tuorum invidiam. Fugi, ne me talia sequerentur, ne quid de tuis accipiens abirem.

PL 16, 1049C

これらによって私が喜ぶことができると、汝は考えたのか。これらによって呼び戻せると。私が逃れたのは、まさにこれらである。汝の言葉が向ける憎しみも恐れない。私が逃れたのは、このようなものが私に付いて来ないため、汝のものを何も受け取って去らないためである。

32

13. Non enim talibus deductoribus ad Ecclesiam Christi pervenitur, ad quam tendebat Jacob; ut eo deduceret populorum copias, inveheret nationum divitias, posteritatem infunderet, fugiens umbras inanium rerum, praeferens insensibilibus simulacris virtutum spirantem decorem, plausibilibus praeponens seria.

PL 16, 1049C

13. 実に、ヤコブが目指した、キリストの教会へは、このような案内人によっては至れない。彼はそこへ、諸々の民の群れを導き、諸民族の富を運び入れ、子孫を注ぎ込もうとして、空しいものの影を避け、感覚なき像よりも徳の息づく美を選び、人の喝采を呼ぶものよりも真剣なものを選んだのである。

33

Vides enim quemadmodum convivia gentiles adornent, festa annuntient: sed ea piis mentibus infestiora sunt; quia iis plerique decipiuntur, dulcibus capiuntur epulis, capiuntur saltantium choris: dum jejunia nostra fugiunt, dum ea sibi aspera putant, dum corpori noxia et molesta arbitrantur.

PL 16, 1049D

あなたは見ているではないか、異教徒たちがどのように宴を飾り、祝祭を告げるかを。だがそれらは敬虔な精神にとってはいっそう有害である。多くの者がそれらに欺かれ、甘い饗宴にとらえられ、踊る者たちの輪舞にとらえられるからである。彼らは我々の断食を避け、それを自分には厳しいと考え、体に有害で煩わしいと判断している。

34

14. An opinatus es quia aurum tuum desiderarem? Sed non habes aurum igne examinatum, quo justi probantur (Psal. XI, 7) . An quia argentum cuperem? Sed non habes argentum, qui non habes splendorem alloquii coelestis.

PL 16, 1050A

14. 汝は、私が汝の金を欲しがっていると思ったのか。だが汝は、義人たちが試される、火で試された金を持っていない(詩篇11:7)。それとも、私が銀を望んだとでも。だが汝は、天の語らいの輝きを持たないのだから、銀を持っていない。

35

Sed fortasse speravi quod adjiceres mihi ad obsequium servulos tuos? Ego vero liberos quaero, fugio servos peccati. Sed forte comites itineris, et duces viarum necessarii fuerunt? Utinam sequi possent! ego illis monstrarem Domini vias.

PL 16, 1050A

あるいは、汝が私の奉仕のために自分の奴隷たちを付け加えてくれると、私が期待したとでも。だが私が求めるのは自由な者であり、罪の僕たちからは逃れる。それとも、旅の道連れや道案内が必要だったのか。彼らが従えるなら良いのだが。私は彼らに主の道を示すだろう。

36

Sed qui Deum nescitis, vias ejus quomodo novistis? Vias ejus ingrediuntur electi Domino: non quicumque intrant eas, sed tamen nemo excluditur.

PL 16, 1050B

だが、神を知らない諸君が、どうして神の道を知っていようか。主に選ばれた者たちがその道に入る。誰でもそこに入るわけではないが、それでも誰も排除されない。

37

15. Sequatur qui paratus est, ingrediatur viam quae ducit ad Mesopotamiam; ut qui eam petit, per aquas transeat, aquas Tigris atque Euphratae, fortitudinis atque justitiae, per lacrymas poenitentiae, baptismum gratiae.

PL 16, 1050B

15. 備えのできた者は従え。メソポタミアに通じる道に入れ。そこを目指す者は、水を渡る。すなわち、勇気と正義の、ティグリスとユーフラテスの水を、悔い改めの涙を、恩寵の洗礼を通って。

38

In ea est via exercitus Dei; omnes enim qui sunt in Ecclesia, Deo militant. In ea est grex ille insignis diversarum virtutum, quem Jacob sibi elegit; omnis enim sine signo anima, indocta et inerudita est, disciplinarum nescia: quae autem insignita, eadem dives operum, et gratiarum opima.

PL 16, 1050B

そこには神の軍勢の道がある〔In ea の指すものはメソポタミアとも道とも取れる〕。教会にいる者は皆、神のために兵として戦っているからである。そこには、ヤコブが自分のために選んだ、さまざまな徳の印をつけられたあの群れがある。印のない魂はみな、学びがなく教えられておらず、規律を知らない。だが印をつけられた魂は、業に富み、恩寵に満ちている。

39

16. Ad eam qui venit, iratum fratrem reconciliet prius. Ad eam qui venit, Sichimam pretiosam illam et actuosam inhabitet virtutum officinam, ubi laesae castitatis gravis est ultio.

PL 16, 1050B

16. そこへ来る者は、まず怒れる兄弟と和解せよ。そこへ来る者は、貴いあのシケム、徳の活発な工房に住め。そこでは、傷つけられた貞潔への報いは重い。

40

Ad eam qui venit, luctetur cum Deo; ut ad imitationem ejus se exerceat, ad humilitatem Christi et passiones ejus congrediatur. Tollat crucem suam, et Christum sequatur, (Matth. XVI, 24) .

PL 16, 1050C

そこへ来る者は、神と格闘せよ。彼に倣って〔ejus はヤコブとも神とも取れる〕自らを鍛え、キリストの謙遜とその受難へ立ち向かうために。「自分の十字架を取り、キリストに従え」(マタイ16:24)。

41

Denique bonus congressor non aemulatur, non inflatur; immo etiam benedicit congredientem sibi tali munere.

PL 16, 1050C

実に、良い格闘者は妬まず、思い上がらず、むしろ自分と組み合う者を、このような賜物をもって祝福さえする。

42

17. Sequamur ergo sanctum Jacob, et vias ejus; ut perveniamus ad eas passiones, ad eas congressiones, perveniamus ad humerum, perveniamus ad patientiam matrem fidelium, et ad patrem Isaac, id est jucunditatis capacem, laetitiae redundantem.

PL 16, 1050C

17. それゆえ我々は、聖なるヤコブとその道に従おう。そうしてあの受難に、あの格闘に至り、肩に至り〔肩の喩えの指すところは定かでない〕、信じる者たちの母である忍耐に至り、父イサク、すなわち快さを受け入れ、喜びがあふれる者のもとに至ろう。

43

Ubi jam patientia, ibi laetitia; quia post tribulationes patientia, patientia autem probationem operatur, in qua est spes, de qua non confundimur; quoniam qui non fuerit confusus crucem Christi, nec Christus confundetur in eo (Rom. V, 3) .

PL 16, 1050C

忍耐のあるところには、すでに喜びがある。苦難のあとに忍耐があり、忍耐は試練を生み、その中に希望があり、その希望について我々は恥じないからである。キリストの十字架を恥としなかった者を、キリストもまた恥とはしない(ローマ5:3)。

44

Vale, fili, et non erubescas patrem interrogare, qui non erubescis in passionibus Christi gloriari.

PL 16, 1051A

健やかであれ、子よ。父に尋ねることを恥じるな。キリストの受難を誇ることを恥じないあなたなのだから。

Epistola XXVIII

第28書簡PL 16, 1051A
1

Pythagoricum adagium, communem viam esse declinandam, petitum fuisse ex sacris paginis, indeque colligi a plebeia vita abhorrere debere sacerdotalem.

PL 16, 1051A

ピタゴラス派の格言、すなわち共通の道を避けよという教えは、聖なる書から取られたものであり、そこから、司教の生活は民衆の生活を忌み避けるべきだと導かれる。

2

Hinc Ambrosius Irenaeum ut populares opiniones et cupiditates fugiat, ingrediatur Domini portas et viam arctam, atque ducentem ad superiora, calcet, excitat. AMBROSIUS IRENAEO salutem.

PL 16, 1051A

そこでアンブロシウスは、イレナエウスに、民衆の臆見と欲望を避け、主の門に入り、狭い道、高みへと導く道を踏むよう促す。アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。

3

1. Pythagoricum mandatum in aliquorum scriptis praedicari invenimus, quod ille discipulos suos communem atque usitatam populo prohibuerit ingredi viam. Sed hoc unde assumpserit, non est incognitum.

PL 16, 1051A

1. ピタゴラスの戒め、すなわち彼が弟子たちに、民衆に共通の踏み慣らされた道を歩むことを禁じたというものが、ある人々の書物の中で語り伝えられているのを我々は見いだす。だが、彼がこれをどこから得たかは、知られていないわけではない。

4

Nam cum ex populo Judaeorum, ut plerique arbitrantur, genus duxerit, ex ejus disciplina derivavit etiam magisterii praecepta: meritoque magnus apud philosophos habitus; aequalem, ut aiunt, vix reperit.

PL 16, 1051B

多くの人が考えるように、彼はユダヤ人の民の出であり、その学びから師としての教えをも引き出したからである。哲学者たちのあいだで偉大な者とみなされたのも当然で、人々の言うところでは、彼に並ぶ者はほとんど見いだせなかった。

5

Legerat itaque in Exodo Moysi divino praeceptum esse oraculo: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 15) Id etiam praeceptum Jesu Nave (Josue V, 16) , videlicet ut detritae et popularis viae deponerent pulverem, qui viam Domini ambulare desiderarent.

PL 16, 1051B

それで彼は、出エジプト記において、モーセに神の託宣によってこう命じられていることを読んでいた。「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:15〔刷りの引照のまま。句は3:5 にある〕)。同じことは、ナウェの子イエス〔ヨシュア〕にも命じられた(ヨシュア記5:16〔刷りの引照のまま。句は5:15 にある〕)。すなわち、主の道を歩むことを望む者は、踏み荒らされた民衆の道の塵を払い落とせ、ということである。

6

Legerat praeceptum eidem Moysi, ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem seorsum staret (Exod. XXIV, 13, 14) . Separavit igitur sacerdotes a populo, et postea ipsum Moysen intra nubem introire praecepit. 2. Vides divisiones?

PL 16, 1051B

同じモーセに、祭司たちとともに山に登り、民は別に立つようにと命じられたことも、彼は読んでいた(出エジプト記24:13, 14)。こうして〔神は〕祭司たちを民から分け、のちにはモーセ自身が雲の中に入るよう命じた。2. あなたはこれらの区別を見ているか。

7

Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis? Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis.

PL 16, 1051C

〔あなたは見ているか、〕司教には、民衆的なものも、通俗的なものも、粗野な群衆の志向と習慣と風習と共通するものも、何一つ求められないことを。司教の品位は、群衆から離れた節度ある重厚さ、真剣な生活、比類なき重みを自らのものとして要求する。

8

Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscat, si nihil in te aspiciat, quod ultra se inveniat, si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur, offendat?

PL 16, 1051C

民から何一つ隠れたものを持たず、群衆と異ならない者が、どうして民から重んじられようか。実に、民が自分のものをあなたのうちに認め、自分を超えるものを何もあなたのうちに見ず、自分のうちで恥じるものを、敬うべき者と考えているあなたのうちに見いだすなら、民はあなたの何に感嘆するだろうか。

9

3. Supergrediamur igitur plebeias opiniones, et strata quaedam gregalis conversationis, ac detritae viae orbitas declinemus, ac vulgaris semitae solum, quam currit ille, cujus vita levior cursore, de quo dicitur: Transivit, et non vidit (Job. IX, 25) .

PL 16, 1052A

3. ゆえに、民衆的な臆見を乗り越え、群れの交わりの敷き固められた道、踏み慣らされた道のわだちを避け、また、生が走者よりも軽い者が走る、世俗の小道の地を避けよう。その者について、こう言われている。「過ぎ去って、見なかった」(ヨブ記9:25)。

10

Sed quaeramus nobis viam inaccessam sermonibus insolentium, inviam operibus imperitorum, quam nullus maculosus deterat, maculosus scilicet ignaviae suae sordibus, et fumo iniquitatis oblitus, tenebrisque et parietinis quibusdam animae ruinosus, qui nullam virtutis suavitatem gustaverit, aut certe limis eam spectandam magis quam directo affectu, et aperto sinu mentis suscipiendam arbitratus sit: et (quod plerique amant, qui sibi faceti atque urbani videntur, pulchritudinem sapientiae in dedecus versutiae transfigurantes) veram non intuens gratiam, tamquam in nocte positus, non credit in die viventibus; quia de numero Themanorum et Sabaeorum est deficientium et avertentium se a veritate de quibus dicit Job: Videte vias Themanorum, et semitas Sabaeorum; quia confusionem incident, qui in civitatibus et divitiis spem habent.

PL 16, 1052A

むしろ、傲慢な者たちの言葉が近づけず、無知な者たちの業にとっては道なき道を、我々自身のために求めよう。それは、汚れた者が踏みにじらない道である。汚れた者とは、自らの怠惰の汚物で汚れ、不法の煙にまみれ、魂の闇と崩れかけた壁のようなものによって廃墟と化した者、徳の甘美さをまったく味わったことがない者、あるいは少なくともそれを斜めに見るべきものと考え、まっすぐな心情で、精神の開かれた懐をもって受け入れるべきものと考えなかった者である。また――自分を洒落ていて都会的だと思う多くの者が好むように、知恵の美を狡猾さの恥辱へと変えながら――真の恩寵を見ずに、あたかも夜に置かれた者のように、昼に生きる者たちを信じない。彼は、真理から離れ背を向ける、テマ人とシェバ人の数に属するからである。彼らについてヨブは言う。「テマ人の道を見よ、シェバ人の小道を見よ。町々と富に希望を置く者たちは、恥辱に陥る。」

11

Ita et vos insurrexistis in me sine misericordia; unde viso vulnere meo, timete (Job. VI, 19 et seq.) . 4. Has igitur devias semitas declinantium, et illum deficientium pulverem, qui propter suam appetentiam ceciderunt saepe in deserto, derelinquamus.

PL 16, 1052B

「そのように汝らも、慈しみなく私に立ち向かった。それゆえ私の傷を見て、恐れよ」(ヨブ記6:19以下)。4. したがって、道を逸れる者たちのこうした外れた小道と、衰える者たちのあの塵――彼らは自らの欲求のゆえにしばしば荒れ野で倒れた――を、我々は捨て置こう。

12

Convertamur autem, et sequamur sapientiae viam, quam non calcaverunt filii glorificantium se et jactantium, quam interitio ignorat, mors nescit; quia Deus direxit eam: Abyssus dixit: Non est in me: mare dixit: Non est mecum (Job. XXVIII, 14) .

PL 16, 1052B

そして向き直り、知恵の道に従おう。それは、自らを栄光に帰し誇る者たちの子らが踏まなかった道、破滅が知らず、死も知らない道である。神がそれをまっすぐにしたからである。「深淵は言った、『それは私のうちにはない』。海は言った、『それは私とともにはない』」(ヨブ記28:14)。

13

Sed si quaeris viam sapientiae et disciplinae, colere Deum, atque ei subditum esse sapientia est: abstinere autem a peccatis disciplina est.

PL 16, 1052C

だが、あなたが知恵と規律の道を求めるなら、神を崇め、神に服することが知恵であり、罪から身を慎むことが規律である。

14

5. Quid igitur nobis cum istius saeculi via, in qua est tentatio, immo ipsa vita hominis tentatio est, et exilior quam sermo fabularum, habitare in luteis domibus, dies et noctes in lucris ponere, et de lucris semper cogitare, et sicut mercenarios diurnam mercedem quaerere, atque, ut cicadas aiunt, aura quadam pasci cupiditatum?

PL 16, 1052C

5. ならば、この世の道が我々に何のかかわりがあろうか。そこには試練があり、むしろ人の生そのものが試練であり、作り話の語りよりもはかない。泥の家に住み、昼も夜も利得に身を置き、利得のことをつねに考え、日雇いの者たちのように日々の賃金を求め、人が言うように、セミのように欲望の風に養われることが、我々に何のかかわりがあろうか。

15

Vere sicut cicadas, quia de die in diem vivunt, questu rumpuntur suo. Quid enim aliud sunt homines nullius ponderis, nullius disciplinae, nisi ut videantur sicut cicadae, ad mortem nati diurnam, strepentes magis quam loquentes?

PL 16, 1053A

まことにセミのように、日から日へと生きるので、自らの鳴き声で破裂する。重みも規律もない人間は、日ごとの死に向けて生まれ、語るよりもむしろ喚き立てるセミのように見える以外に、何であろうか。

16

Qui sub ardore ferventium cupiditatum se mulceant cantu sibi noxio, statimque occidant, nullum fructum ferentes, nihil habentes gratiae.

PL 16, 1053A

彼らは、燃え立つ欲望の熱の下で、自分に害をなす歌で自らをなだめ、たちまち死ぬ。何の実も結ばず、恩寵を何も持たずに。

17

Horum igitur viae noxiae tortuosaeque serpentium, qui venenato lapsu corporis sese trahunt, atque in spiram nequitiae sese colligunt, et erigere non queunt ad coelestia

PL 16, 1053A

ゆえに、これらの者たちの道は、有害で曲がりくねっており、毒を帯びた滑りで体を引きずり、邪悪のとぐろに身を巻き、天のものへと身を起こすことのできない蛇たちの道である〔底本はここで句点を欠き、述語がない。「道である」と補った〕

18

6. Ingrediamur autem portas Domini, portas justitiae; quas justus qui fuerit ingressus, confitetur Domino (Psal. CXVII, 19) .

PL 16, 1053A

6. 主の門、正義の門に入ろう。そこに入る義人は、主をたたえる(詩篇117:19)。

19

Sed haec paucorum ingressio, unde Dominus ait, quia angusta porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam (Matth. VII, 14) . Lata autem porta et spatiosa via, qua multi gradiuntur, ad mortem dirigit, et viatores suos eo ducit.

PL 16, 1053B

だが、これに入る者は少ない。それゆえ主は言う。「命に通じる門は狭く、道は細い。そしてそれを見いだす者は少ない」(マタイ7:14)。広い門と広々とした道は、多くの者がそこを進み、死へ向かい、旅する者たちをそこへ導く。

20

7. Sit ergo via nostra angustior, virus exuberantior, trames pressior, fides sublimior, callis arctior, vigor mentis exundans, semitae rectae; quia inflexibilia sunt virtutum vestigia. Unde Salomon: O qui dereliquerunt semitas rectas (Prov. II, 13) !

PL 16, 1053B

7. ゆえに我々の道は、より狭く、徳はより豊かで〔底本は virus「毒」。本文が崩れているらしく、virtus「徳」と解した〕、小道はより細く、信仰はより高く、山道はより狭く、精神の活力はあふれ、道筋はまっすぐであれ。徳の足跡は曲がらないからである。そこでソロモンは言う。「ああ、まっすぐな小道を捨てた者たちよ」(箴言2:13)。

21

8. Sit gressus ad superiora; quia melius est ascendere. Denique, sicut lectum est hodie: Vae iis, qui descendunt in Aegyptum (Esai. XXXI, 1) !

PL 16, 1053B

8. 歩みは高みへ向かえ。上るほうが善いからである。実に、今日読まれたとおりである。「エジプトに下る者たちは災いだ」(イザヤ31:1)。

22

Non utique transire in Aegyptum criminosum est: sed transire in mores Aegyptiorum, transire in eorum perfidiae saevitatem, et luxuriae deformitatem. Qui eo transit, descendit: qui descendit, cadit. Declinemus itaque Aegyptium hominem, et non Deum.

PL 16, 1053B

エジプトに渡ること自体が罪深いのではなく、エジプト人の風習に渡り、その背信の残忍さと、放縦の醜悪さに渡ることが罪深いのである。そこへ渡る者は下り、下る者は落ちる。ゆえに我々は、エジプト人を避けよう。神ではなく。

23

Vitiis enim suis etiam ipse rex Aegyptiorum in potestatem est datus, cujus comparatione Moyses Deus aestimatus est, imperans regnis, subjiciens sibi potestates. Unde ei dictum legimus: Faciam te in Deum regi Pharaoni (Exod. VII, 1) . Vale, et nos, ut facis, quasi filius dilige.

PL 16, 1053C

実に、エジプト人の王自身さえ、自らの悪徳のゆえに〔モーセの〕権力のもとに引き渡された。その者と比べられて、モーセは神と見なされた。モーセは諸王国に命じ、諸権力を自らに服させた。それゆえ、彼に言われたと我々は読む。「私は汝をファラオ王に対して神とする」(出エジプト記7:1)。健やかであれ。そして、あなたがしているように、子として我々を愛してほしい。

Epistola XXIX

第29書簡PL 16, 1053C
1

Pulchritudinem summi boni quaerendam suadet, fore ut illa recreetur oculus noster, atque anima nutriatur spondens; eo quod hic animae cibus sit, cujus cognitionem sanctis Deus revelat, quemque David cupide indagavit.

PL 16, 1053C

最高の善の美を求めるべきことを勧め、それによって我々の目が元気を取り戻し、魂が養われると約束する。この善は魂の食物であり、神がその認識を聖なる者たちに明かし、ダビデが熱心に探り求めたものだからである。

2

Hoc bonum diligenter tenendum esse; quando idem ipsum sit, quod annuntiaverunt Evangelistae, scilicet Christum. Hoc bonum qui cum desiderio hauserit, eum ad mysteriorum scientiam perventurum, et jam neglecturum quae sunt corporis, ad quod Apostolus nos adhortatur.

PL 16, 1054A

この善は注意深く保つべきである。それは、福音書記者たちが告げ知らせたもの、すなわちキリストと同じものだからである。この善を渇望して汲んだ者は、奥義の知識に至り、すでに体に属するものを顧みなくなる。使徒が我々に勧めているのは、このことである。

3

Elevandam igitur animam ab affectibus, ut feratur ad bonum illud, in quo fons vitae est, et quo nonnisi virtute perducimur. Verum perseverantiam ad id opus esse et constantiam. AMBROSIUS IRENAEO salutem.

PL 16, 1054A

それゆえ魂は情動から引き上げられ、あの善へと運ばれなければならない。そこには生命の泉があり、徳によってでなければそこへ導かれない。ただし、そのわざには忍耐と堅忍が要る。アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。

4

1. Inter legendum, cum paululum requievissem animo, quia lucubratione destiteram, versiculum illum coepi mecum volvere, quo vesperi in vigiliis usi fueramus: Ὠραῖος κάλλει παρὰ τοὺς υἱοὺς τῶν ἀνθρώπων (Ps. XLIV, 3) .

PL 16, 1054A

1. 読書のあいだ、夜なべの勉強をやめていたので、精神をしばらく休めていたとき、夕べの徹夜の祈りで用いたあの短い詩句を、心の中で思い巡らし始めた。「人の子らにまさって、美しさにおいて麗しい」〔ギリシア語〕(詩篇44:3)。

5

Ὡς ὡραῖοι οἱ πόδες τῶν εὐαγγελιζομένων αὐτὸν (Isai. LII, 7) . Et vere nihil speciosius illo summo bono, cujus etiam praedicatio speciosa est nimis, et maxime perseverantis sermonis processus, et quaedam apostolicae praedicationis vestigia. Sed illa qui possunt?

PL 16, 1054B

「彼を福音として告げ知らせる者たちの足は、なんと麗しいことか」〔ギリシア語〕(イザヤ52:7)。実に、あの最高の善にまさって麗しいものはない。その宣教もはなはだ麗しく、とりわけ、絶えず続く語りの進みと、使徒たちの宣教のいくつかの足跡がそうである。だが、それができる者がいようか。

6

Quibus donavit Deus, non solum ut Christum annuntiarent, sed etiam pro illo paterentur.

PL 16, 1054B

神は彼らに、キリストを告げ知らせるだけでなく、彼のために苦しむことをも与えたのである。

7

2. Nos quantum possumus, intendamus illo animum, et in illo simus, illud animo teneamus, quod est pulchrum, decorum, bonum, ut fiat illuminatione ejus et fulgore speciosa anima nostra, et mens dilucida.

PL 16, 1054B

2. 我々は、できるかぎり、心をそれへ向け、その中に在り、美しく、品位があり、善であるものを心に保とう。そうすれば、その照らしと輝きによって、我々の魂は麗しいものとなり、精神は澄み渡る。

8

Nam si oculi nostri cum aliqua obducuntur caligine, pascuntur agrorum viriditate et specie nemoris, vel collis herbosi omnem inaequalitatem aegrescentis obtutus repellunt, et quadam salubri specie pupillae ipsae atque orbes colorari videntur; quanto magis hic mentis oculus cum illud summum intuetur bonum, et in eo versatur, atque eo pascitur, splendescit atque enitet, ut fiat illud quod scriptum est: Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. XXI, 21) !

PL 16, 1054B

実際、我々の目が何らかの霞に覆われたとき、野の緑と森の姿で養われ、あるいは草の生えた丘〔の姿〕によって、弱った眼差しのあらゆる乱れを退け、何か健やかな色合いによって、瞳そのものと眼球が色づけられるように見える。ならばなおさら、精神のこの目が、あの最高の善を見つめ、その中に身を置き、それによって養われるとき、輝き、きわだつのではないか。こうして、「脂肪と脂とで私の魂が満たされるように」(詩篇21:21〔刷りの引照のまま。句は詩篇62:6 にある〕)と書かれていることが成就するのである。

9

Denique qui scienter agnoscit animas gregis sui, curam adhibet herbis campestribus, ut sint ei pascua plurima; herbis enim suavioribus et agni pinguiores fiunt, et succus lactis salubrior.

PL 16, 1054C

実に、自分の群れの魂を知り尽くしている者は、野の草に心を配り、群れのために牧草がたっぷりあるようにする。より甘い草によって、子羊も肥え、乳の汁もより健やかになるからである。

10

Quibus pascuis usi sunt divites illi, qui manducaverunt et adoraverunt (Psal. XXII, 1) ; sunt enim bona fidei pascua in quibus collocatur sanctus Dei. 3. Est ergo et fenum, quo aluntur greges ovium, qui emittunt vellera sapientiae, et dant amictum prudentiae.

PL 16, 1055A

この牧草を用いたのが、あの食べて礼拝した富める者たちである(詩篇22:1)。信仰の善い牧草があり、その中に神の聖なる者が置かれるのである。3. だから、干し草もある。それによって羊の群れが養われ、群れは知恵の羊毛を生み出し、思慮の衣を与える。

11

Et fortasse hoc est fenum montanum, in quod verba descendunt prophetae: sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2) ; et quod diligenter colligit sapiens, ut sint ei oves ad vestitum, spiritalis utique velaminis (Prov. XXVII, 25) .

PL 16, 1055A

おそらくこれが、山の干し草であって、その上に預言者の言葉は降る。「雪が干し草の上に降るように」(申命記32:2)。賢い者はこれを注意深く集め、そうして自分のために、衣となる羊を得る。すなわち霊的な覆いのための羊である(箴言27:25)。

12

Habet ergo cibum suum et amictum anima, quae illi summo bono adhaeret, quod est divinum: quod apostolus Petrus suadet quaerendum; ut per ejus cognitionis acquisitionem divinae simus consortes naturae (II Petr. I, 4) .

PL 16, 1055A

こうして、あの最高の善、すなわち神的なものに結びつく魂は、自分の食物と衣を持つ。使徒ペトロは、これを求めるよう勧める。その認識を得ることによって、我々が神的な本性にあずかる者となるためである(二ペトロ1:4)。

13

4. Hujus cognitionem aperit sanctis suis Deus bonus, et donat hoc de thesauro suo bono, sicut testificatur lex sacra dicens: Quia juravit Dominus patribus tuis dare tibi et aperire thesaurum suum bonum (Deut. XXVIII, 11, 12) : de quo thesauro coelesti dat pluviam terrae suae, benedicere omnia opera manuum tuarum.

PL 16, 1055A

4. その認識を、善い神は自分の聖なる者たちに開き、自分の善い宝庫からこれを与える。聖なる律法が証しして言うとおりである。「主が汝の父祖たちに誓ったのは、汝に与え、自分の善い宝庫を汝に開くことであった」(申命記28:11, 12)。この天の宝庫から、神は自分の地に雨を与え、汝の手のすべてのわざを祝福する。

14

Haec est pluvia eloquium Legis, quod irrorat animam illam fecundam et fertilem bonorum operum; ut habeat humorem gratiae (Deut. XXXII, 2) .

PL 16, 1055B

この雨とは律法の言葉であり、それは、善いわざに実り豊かな、あの魂を潤す。恩寵の潤いを持つようにするためである(申命記32:2)。

15

5. Hujus boni cognitionem quaerebat David sicut ipse significat, dicens: Unam petivi a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationes Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4) .

PL 16, 1055B

5. この善の認識を、ダビデは求めていた。彼自身が示しているとおりである。彼は言う。「私は主に一つのことを願った。それを私は求める。私の生涯のすべての日、主の家に住み、主の楽しみを見、その神殿を思い巡らすことである」(詩篇26:4)。

16

Denique hoc esse summum bonum subtexuit statim in eodem psalmo: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ibid., 13) . Hic enim quaeritur, illic facie ad faciem plene videbitur. Hoc bonum in domo Dei est, in illo secreto ejus ac recessu.

PL 16, 1055B

実に、これが最高の善であることを、同じ詩篇のすぐあとで彼は付け加えた。「私は、生ける者の地で主の善いものを見ると信じる」(詩篇26:13)。ここでは求められ、かしこでは顔と顔を合わせて余すところなく見られるのである。この善は神の家にあり、その秘められた奥まった所にある。

17

Unde iterum ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5) . Alibi quoque hanc summam esse benedictionis expressit, dicens: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt Hierusalem (Psal. CXXVII, 5) .

PL 16, 1055C

それゆえ彼はまた言う。「我々は汝の家の善いもので満たされる」(詩篇64:5)。ほかの箇所でも、これが祝福の最高のものであることを言い表して言う。「主がシオンから汝を祝福するように。汝がエルサレムの善いものを見るように」(詩篇127:5)。

18

Ideo beatus qui illic habitat in ingressu fidei, hospitioque mentis, devotionis habitaculo, conversatione virtutis.

PL 16, 1055C

だから幸いなのは、そこに住む者、すなわち、信仰の入口に、精神の宿りに、献身の住まいに、徳の暮らしに住む者である。

19

6. In illo igitur simus, atque in eo maneamus, de quo et Esaias dicit: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) ! Qui sunt qui evangelizant, nisi Petrus, nisi Paulus, nisi omnes apostoli?

PL 16, 1055C

6. だから我々は、その中にいよう。そこにとどまろう。それについてイザヤも言う。「平和を福音として告げる者、善いものを福音として告げる者の足は、なんと麗しいことか」(イザヤ52:7)。福音として告げる者とは誰か。ペトロ、パウロ、そして使徒たちすべてのほかにいようか。

20

Quid evangelizant nobis, nisi Dominum Jesum (I Cor. I, 1) ? Hic est pax nostra, hic est bonum illud summum; quia ipse bonus ex bono, ex arbore enim bona bonus fructus legitur (Matth. VII, 18) .

PL 16, 1055C

彼らは我々に何を福音として告げるのか。主イエスのほかにあろうか(一コリント1:1〔刷りの引照のまま。この句に当たる節ではない〕)。彼こそ我々の平和であり、あの最高の善である。彼自身が善なる者であって、善なる者から出たからである。善い木からは善い実が生ると読まれるとおりである(マタイ7:18)。

21

Denique et spiritus ejus bonus, qui ex ipso accipit, et deducit Dei servulos in viam rectam (Psal. CXLII, 10) . Quis autem habens Spiritum Dei in se, neget bonum, cum ipse dicat: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. X, 15) ?

PL 16, 1055D

実に、彼の霊も善である。霊は彼から受けて、神の僕たちをまっすぐな道に導く(詩篇142:10)。神の霊を自分のうちに持つ者が、彼が善であることを否むことがあろうか。彼自身がこう言うのである。「私が善であるから、汝の目は悪いのか」(マタイ10:15〔刷りの引照のまま。句はマタイ20:15 にある〕)。

22

Hoc bonum veniat in animam nostram, in nostrae mentis viscera, quod propitius Deus dat petentibus se. Hic est thesaurus noster, hic est via nostra, hic est sapientia nostra, justitia nostra, pastor noster, et pastor bonus, hic est vita nostra.

PL 16, 1055D

この善が我々の魂に、我々の精神の内奥に来るように。神は好意をもって、これを自分に求める者に与える。これが我々の宝であり、これが我々の道であり、これが我々の知恵、我々の正義、我々の牧者、しかも善い牧者であり、これが我々の生命である。

23

Vides quanta bona in uno bono! 7. Haec bona nobis praedicant Evangelistae. Haec bona requirens David, ait: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6) ? Et ostendit ipsum esse bona, subjiciens: Signatum est in nobis lumen vultus tui (Ibid.,) .

PL 16, 1056A

あなたは見ている、一つの善のうちにどれほど多くの善があるかを。7. これらの善を、福音書記者たちは我々に宣べ伝える。これらの善を求めて、ダビデは言う。「誰が我々に善いものを示すのか」(詩篇4:6)。そして彼は、彼自身が善いものであることを示して付け加える。「汝の顔の光が、我々のうちに刻印された」(詩篇4〔底本は節番号を欠く〕)。

24

Quis autem lumen vultus Patris, nisi splendor gloriae, et imago invisibilis Dei (Hebr. I, 3) , in quo et videtur et clarificatur Pater, sicut ipse clarificat Filium suum (Joan. XVII, 5) ?

PL 16, 1056A

では、父の顔の光とは誰か。栄光の輝き、見えない神の像のほかにあろうか(ヘブライ1:3)。彼において、父は見られ、栄光を受ける。父自身が自分の子に栄光を与えるとおりである(ヨハネ17:5)。

25

8. Ipse est ergo Dominus Jesus summum bonum, quod nobis annuntiatum a prophetis, praedicatum ab angelis, promissum a Patre, evangelizatum est ab apostolis (I Tim. III, 16) .

PL 16, 1056A

8. すなわち、主イエスこそ最高の善である。この善は、預言者たちによって我々に告げ知らされ、天使たちによって宣べ伝えられ、父によって約束され、使徒たちによって福音として告げられた(一テモテ3:16)。

26

Qui nobis tanquam maturitas advenit: nec solum tanquam maturitas, sed tanquam maturitas in montibus adest; ut nihil acerbum, nihil immaturum in nostris consiliis sit, nihil immite, nihil asperum in operibus ac moribus, qui primus Evangelizans bona adfuit.

PL 16, 1056B

彼は我々に、熟した実のように来た。熟した実のようにというだけでなく、山々にあって熟した実のようにそこにいる。それは、我々の考えのうちに、青いものも未熟なものもなく、わざと習わしのうちに、荒いものも粗いものもないようにするためである。彼は、最初に善いものを福音として告げる者としてそこにいた。

27

Unde et ait: Ipse qui loquebar, adsum, id est, qui loquebar in prophetis (Hebr. I, 1) , adsum in corpore, quod suscepi ex Virgine: adsum interior imago Dei, character substantiae; et adsum ut homo. Sed quis cognoscit me?

PL 16, 1056B

それゆえ彼はまた言う。「語っていた私が、ここにいる」。すなわち、預言者たちのうちで語っていた私が(ヘブライ1:1)、おとめから受けた体において、ここにいる。私は神の内なる像、実体の刻印としてここにいる。そして人としてここにいる。だが、誰が私を知るのか。

28

Hominem enim viderunt, sed operibus supra hominem crediderunt. An non ut homo, cum Lazarum fleret (Joan. XI, 35) ; et rursus supra hominem, cum eum resuscitaret?

PL 16, 1056B

彼らは人を見たが、わざによって、人を超える者として信じた。ラザロのために泣いたときは人としてではなかったか(ヨハネ11:35)。しかし彼をよみがえらせたときは、人を超えていたではないか。

29

An non ut homo, cum vapularet; et rursus supra hominem, cum totius mundi peccatum tolleret (Joan. I, 29) ?

PL 16, 1056B

鞭打たれたときは人としてではなかったか。しかし全世界の罪を取り除いたときは、人を超えていたではないか(ヨハネ1:29)。

30

9. Ad illum igitur properemus, in quo summum est bonum; quoniam ipse bonitas, ipse patientia Israel, qui ad poenitentiam te vocat; ne venias in judicium, sed accipias remissionem peccatorum. Agite, inquit, poenitentiam (Matth. IV, 17) .

PL 16, 1056C

9. だから、最高の善があるその人のもとへ急ごう。彼こそ善性であり、イスラエルの忍耐であり、あなたを悔い改めへ招く。あなたが裁きに入らず、罪の赦しを受けるためである。「悔い改めよ」と彼は言う(マタイ4:17)。

31

Ipse est de quo clamat Amos propheta: Exquirite bonum (Amos V, 14) . Ipse est summum bonum, qui nullius indiget, et abundat omnibus. Facile abundat, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. II, 9) .

PL 16, 1056C

彼こそ、預言者アモスが叫んで言う者である。「善を求めよ」(アモス5:14)。彼こそ最高の善であり、何ものをも必要とせず、すべてに満ち溢れている。満ち溢れるのは当然である。彼のうちには、神性の充満が体をもって宿っているのだから(コロサイ2:9)。

32

Facile abundat, de cujus plenitudine omnes accepimus, et in illo repleti sumus, ut dicit Evangelista (Joan. I, 9) .

PL 16, 1056C

満ち溢れるのは当然である。我々すべてが彼の充満から受け、彼のうちで満たされた。福音書記者が言うとおりである(ヨハネ1:9〔刷りの引照のまま。句はヨハネ1:16 にある〕)。

33

10. Hoc igitur verum et summum bonum, si illo concupiscibili suo et delectabili anima gustaverit, et duabus his hauserit affectionibus, excludens dolorem et formidinem, incredibiliter exaestuat.

PL 16, 1056C

10. だから、魂が、この真の最高の善を、欲する面と喜ぶ面の二つの感情によって味わい、この二つで汲み、苦痛と恐れを締め出すなら、信じがたいほどに燃え立つ。

34

Osculata enim Verbum Dei, modum non capit, nec expletur, dicens: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 68) .

PL 16, 1056D

神の言葉に口づけした魂は、節度を知らず、満たされることもなく、言う。「汝は甘美である、主よ。汝の楽しさのうちに、汝の定めを私に教えよ」(詩篇118:68)。

35

Osculata Dei Verbum, concupiscit super omnem decorem, diligit super omnem laetitiam, delectatur super omnia aromata, cupit frequenter videre, saepe intendere, cupit attrahi, ut sequi possit.

PL 16, 1056D

神の言葉に口づけした魂は、あらゆる美しさにまさって焦がれ、あらゆる喜びにまさって愛し、あらゆる香料にまさって楽しみ、しばしば見たいと願い、たびたび心を向け、ついて行けるように引き寄せられたいと願う。

36

Unguentum, inquit, exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2) ; propterea te diligimus adolescentulae, propterea certamus, sed comprehendere te non possumus. Attrahe nos, ut possimus currere, ut odore unguentorum tuorum accipiamus virtutem sequendi.

PL 16, 1056D

「汝の名は、注ぎ出された香油である」と彼女は言う(雅歌1:2)。「それゆえ、我々若い娘たちは汝を愛する。それゆえ我々は競うが、汝をつかまえることができない。我々を引き寄せよ。走ることができるように。汝の香油の匂いによって、ついて行く力を我々が受けるように。」

37

11. Festinat etiam interna mysteria videre, ipsam requiem Verbi, ipsam boni illius summi habitationem, et lucem ejus, et claritatem. In illo sinu ac recessu patrio festinat audire sermones ejus; et cum audierit, super omnem suavitatem accipit.

PL 16, 1057A

11. 魂はまた、内なる奥義を見ようと急ぐ。言葉の安息そのもの、あの最高の善の住まいそのもの、その光と栄光を。あの父の懐、奥まった所で、その言葉を聞こうと急ぎ、聞くと、あらゆる甘美にまさるものを受ける。

38

Doceat te Propheta, qui gustavit, et ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 113) ! Quid enim aliud desiderat anima, quae semel suavitatem Verbi gustaverit, quae semel claritatem ejus viderit?

PL 16, 1057A

預言者があなたに教えるように。味わった彼は言う。「汝の言葉は、私の喉になんと甘いことか。蜜と蜜房にまさって私の口に甘い」(詩篇118:113〔刷りの引照のまま。句は118:103 にある〕)。ひとたび言葉の甘美を味わい、ひとたびその栄光を見た魂は、ほかに何を望むだろうか。

39

Moyses in monte positus quadraginta diebus Legem accipiens, cibum corporis non requirebat (Exod. XXXIV, 28) : Elias ad illam festinans requiem, rogabat ut acciperetur a se anima sua (III Reg. XIX, 4) : Petrus aspiciens et ipse in monte Dominicae resurrectionis gloriam, nolebat descendere, dicens: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4) .

PL 16, 1057A

モーセは山に置かれて四十日のあいだ律法を受け、体の食物を求めなかった(出エジプト記34:28)。エリヤはあの安息へと急ぎ、自分の魂が自分から取り去られるよう願った(列王記三19:4)。ペトロもまた山で主の復活の栄光を見つめ、下りようとしなかった。彼は言う。「主よ、我々がここにいるのは善いことである」(マタイ17:4)。

40

Quanta igitur illa divinae substantiae gloria, quanta Verbi bona, in quae concupiscunt et angeli prospicere (I Petr. I, 12) !

PL 16, 1057B

ならば、神的な実体のあの栄光は、言葉の善いものは、どれほどのものか。天使たちさえ、そこをのぞき見ることを切望しているのである(一ペトロ1:12)。

41

12. Anima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque sibi familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, exuit omnibus voluptatum istarum nexibus.

PL 16, 1057B

12. ゆえに、それを見る魂は、この体を求めず、これとの親しさがごくわずかでなければならないことを悟り、世を捨て、肉の絆から身を引き離し、これら快楽のあらゆる縛りを脱ぎ捨てる。

42

Denique Stephanus Jesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat (Act. VII, 55 et seq.) .

PL 16, 1057B

実に、ステファノはイエスを見ていて、石で打たれることを恐れなかった。それどころか、石で打たれているとき、自分のためではなく、自分を殺す者たちのために祈っていた(使徒言行録7:55以下)。

43

Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset, an sine corpore, nesciebat: raptus, inquam, in paradisum, usum proprii jam non sentiebat corporis; et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat (II Cor. XII, 2) .

PL 16, 1057C

パウロもまた、第三の天にまで引き上げられたとき、体のうちにあったのか、体を離れてあったのか、知らなかった。楽園にまで引き上げられた、と私は言う。自分の体を用いることをもはや感じず、神の言葉を聞いて、どうして体の弱さへ降りて行けようかと恥じ入っていた(二コリント12:2)。

44

13. Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut videntes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) .

PL 16, 1057C

13. こうして、彼は楽園で何を見、何を聞いたかを知っていたので、叫んで言った。「汝らはなぜなお、見る者であるかのように、この世について定めを立てるのか。触れるな、汚すな、味わうな。これらはみな、用いること自体によって朽ちるものである」(コロサイ2:20以下)。

45

Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non in possessione atque usu; ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes: ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem hujus mundi transeamus.

PL 16, 1057C

実に彼は、我々がこの世の象りの中にあって、所有と使用の中にいないことを望んだのである。それは、この世を用いながら用いない者のように用い、通り過ぎる者であって居座る者ではなく、世の像の中を歩むかのように、欲望のうちにではなく歩み、きわめて敏速な思索によって、この世の像そのものを通り過ぎるためである。

46

Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Domino; et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur.

PL 16, 1057D

実に、彼自身、見るによらず信仰によって歩み、体を離れて旅人となり、主のもとにいた。地上にいながら、地上のものの中ではなく、天のものの中で暮らしていた。

47

14. Ergo anima nostra, quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum, hoc est, Dei Verbum.

PL 16, 1058A

14. だから、神に近づこうとする我々の魂は、体から自分を高く引き上げ、あの最高のものに常に結びつくがよい。すなわち、神的であり、常にあり、初めからあり、神のもとにあった善、すなわち神の言葉に。

48

Ipsum est illud divinum, in quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28) . Ipsum est quod erat in principio, ipsum est quod est: Dei enim Filius Jesus Christus in vobis, inquit, est: in quo non fuit, Est et Non; sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19) .

PL 16, 1058A

これこそ、そのうちで我々が生き、存在し、動く、あの神的なものである(使徒言行録17:28)。これこそ、初めにあったものであり、今あるものである。「実に神の子イエス・キリストは、汝らのうちにある」と彼は言う。「彼のうちには『ある』と『ない』〔Est et Non は「然り」と「否」とも読める〕があったのではなく、『ある』が彼のうちにあった」(二コリント1:19)。

49

Ipse dixit Moysi, ut diceret: Qui est, misit me (Exod. III, 14) . 15. Cum hoc igitur anima nostra sit, et sit (si fieri potest) semper; ut et nostrum possit quis dicere: Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109) .

PL 16, 1058A

彼自身がモーセに、こう言うようにと語った。「『ある』者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。15. だから、我々の魂はこの善と共にあれ。できることなら、常にあれ。そうすれば、誰かが我々についてもこう言えるであろう。「私の魂は常に汝の手のうちにある」(詩篇118:109)。

50

Erit autem, si non in carne sit, sed in Spiritu: erit, si se terrenis non misceat. Cum enim ad carnalia reflectitur, tunc ei illecebra obrepit corporis, tunc ira et indignatione exaestuat, tunc moestitia afficitur, tunc supinatur per arrogantiam, tunc dolore affligitur.

PL 16, 1058B

それは、魂が肉にではなく霊にあるなら、そうなるであろう。地上のものに交わらないなら、そうなるであろう。実際、肉に属するものへ振り返るとき、体の誘惑が忍び寄り、怒りと憤りで燃え立ち、悲しみに襲われ、高慢によって反り返り、苦痛に責められる。

51

16. Hae sunt aegritudines animae graves, quibus plerumque ad mortem cogitur; dum oculi ejus caecantur, ut non videant verae lumen gloriae, et divitias aeternae haereditatis.

PL 16, 1058B

16. これらは魂の重い病であり、魂はしばしばそれによって死へと追いやられる。その目はくらまされ、真の栄光の光と、永遠の嗣業の富を見ることができなくなる。

52

Quod si eos ad Deum semper intendat, accipiet a Christo fulgorem sapientiae; ut illuminatum in agnitione Dei habeat obtutum, videat illam spem nostrae vocationis, aspiciat illud quod est bonum, et placitum, et perfectum.

PL 16, 1058B

もし魂がその目を常に神へ向けるなら、キリストから知恵の輝きを受け、神の認識において照らされた眼差しを持ち、我々の召命の希望を見て、善であり、適うものであり、完全なものを仰ぎ見るであろう。

53

Quod enim bonum, complacitum Patri: quod complacitum, perfectum; sicut habes in Evangelio, ubi dicit Dominus: Diligite inimicos vestros, ut imitemini Patrem, qui pluit super justos et injustos (Matth. V, 44 et seq.) ; quod est utique bonitatis.

PL 16, 1058C

善であるものは、父に喜ばれる。喜ばれるものは、完全である。あなたは福音書にこれを読んでいる。そこで主は言う。「汝らの敵を愛せよ。義人にも不義の者にも雨を降らせる父に倣うためである」(マタイ5:44以下)。これはまさに善性に属することである。

54

Et postea concludit, dicens: Estote perfecti sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Rom. XIII, 10) . Charitas enim perfecta est: denique plenitudo Legis est. Quid autem tam bonum quam charitas, quae malum non cogitat?

PL 16, 1058C

また主はあとで結んで言う。「汝らは完全であれ。天にいる汝らの父が完全であるように」(ローマ13:10〔刷りの引照のまま。この句はマタイ5:48 にあり、ローマ13:10 は次の「律法の充満」に当たる〕)。愛は完全だからである。実に、律法の充満である。ところで、悪を思わない愛ほどに善いものがあろうか。

55

17. Et ideo terras fugito, in quibus invidia est, ubi ambitio, ubi contentio. Boni ergo illius capacem se anima tua praebeat; ut supra nubes volet, sicut aquila renovetur, sicut aquila pennas emittat; ut renovatis alarum remigiis, alta petere non reformidet, hanc habitationem relinquat: terrenum enim habitaculum gravat animam (Sap. IX, 15) .

PL 16, 1058C

17. それゆえ、嫉みのある地、野心のある所、争いのある所を避けよ。あなたの魂は、あの善を受け入れる者として自らを差し出すがよい。それは、魂が雲の上を飛び、ワシのように新たにされ、ワシのように翼を広げ、翼の櫂が新たにされて高みを目指すことを恐れず、この住まいを去るためである。地上の住まいは魂を重くするからである(知恵の書9:15)。

56

Exuat vetera, abjiciat erroris desideria, abluat oculos suos; ut videat illum fontem verae sapientiae, illum fontem vitae aeternae, qui affluit atque exundat omnibus, nullius indigens.

PL 16, 1058D

魂は古いものを脱ぎ捨て、迷いの欲望を投げ捨て、自分の目を洗うがよい。そうして、真の知恵の源、永遠の生命の源を見るためである。この源は、何ものをも必要とせず、すべての人に流れ込み、あふれ出る。

57

Quis enim dedit illi, cum ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia sint (Rom. XI, 35) ? 18. Vitae igitur fons est summum illud bonum, ex quo vivendi substantia ministratur omnibus: ipsum autem in se habet vitam manentem.

PL 16, 1059A

実に、誰が彼に与えたであろうか。万物は彼から、彼によって、彼のうちにあるのだから(ローマ11:35)。18. それゆえ、生命の泉とは、あの最高の善である。そこからすべての者に、生きることの実質が供される。彼自身は自らのうちに、留まる生命を持つ。

58

A nullo quasi inops accipit: largitur bona aliis, non aliunde assumit sibi; neque enim nostri indiget. Unde et ait ex persona hominis: Quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2) .

PL 16, 1059A

彼は、乏しい者のように誰かから受けるのではない。他の者に善を与えるが、自分のために他から取り入れるのではない。我々を必要としないからである。それゆえ彼は、人の人格から言う。「汝は私の善きものを必要としない」(詩篇15:2)。

59

Quid ergo pulchrius, quam ei appropinquare, ei adhaerere? quae major voluptas est? Quod is qui viderit, et de fonte aquae vivae gratis gustaverit, quid potest aliud desiderare? quae regna? quas potestates? quam pecuniam? cum advertat quam miserae etiam hic regum conditiones sint, quam mutabiles imperii status, quam exigua vitae hujus spatia, quanta in ipso imperio servitia; cum ad aliorum, non ad suum vivant arbitrium.

PL 16, 1059A

では、彼に近づき、彼に結びつくことにまさって美しいものがあろうか。これにまさる快楽があろうか。これを見て、生ける水の泉から無償で味わった者が、ほかに何を望みうるだろうか。どんな王国を。どんな権力を。どんな金銭を。この世でさえ、王たちの境遇がいかに惨めか、支配の状態がいかに移ろいやすいか、この生命の持ち時間がいかに僅かか、支配そのもののうちにいかに多くの隷属があるかを、彼は悟っている。彼らは自分の裁量ではなく、他人の裁量に従って生きているのだから。

60

19. Quis autem peculiatus ad vitam aeternam transit, nisi virtutum fultus peculio, quod receptum omnibus, solis divitibus impossibile pronuntiatur (Matth. XIX, 26) ?

PL 16, 1059B

19. しかし、財産を持つ者〔底本は peculiatus。稀な語で、そう解した〕で、徳の蓄えに支えられずに永遠の生命に移る者があろうか。この蓄えは、すべての人に受け入れられているが、ただ富める者にだけ不可能だと宣告されている〔quod receptum omnibus … の係りは定かでない。peculium を先行詞と取った〕(マタイ19:26)。

61

Non ergo his uti beatum est, sed illud videre, quo ista despicias, et vana veri refellas, atque inania et cassa judices, illam nudae veritatis pulchritudinem diligas, quae has saeculi fucosissimas vanitates redarguat.

PL 16, 1059B

それゆえ、これらのものを用いることが幸いなのではなく、あれを見ることが幸いなのである。そうすれば、あなたはこれらを軽んじ、空しいものを真理によって論駁し、虚ろで空っぽなものと判断し、飾りを剥いだ真理の美しさを愛するであろう。この真理は、この世のきわめて偽りの色で化粧された空しさを論破するのである。

62

20. Erige igitur oculos, anima, tuos; illos oculos, de quibus tibi Verbum Dei dicit: Corde nos cepisti, soror mea sponsa, corde nos cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9) . Ascende in palmam, vince saeculum, ut teneas Verbi altitudinem.

PL 16, 1059B

20. だから、魂よ、あなたの目を上げよ。神の言葉があなたに語るあの目を。「私の姉妹、花嫁よ、汝は心をもって我々を捕らえた。汝の目の一つで、心をもって我々を捕らえた」(雅歌4:9)。ヤシの木に登り、世に勝て。そうして言葉の高みを保て。

63

Imaginem istam mundi foris relinque, foris malitiam: introduc autem bonitatem mentis, quae habet gratiam in ligno vitae; si laverit stolam suam, et ingrediatur in civitatem, quae vera est gratia sanctorum, in qua est Dei tabernaculum, circa quod Scribae Domini praetendunt, ubi non dies, aut sol, aut luna lumen ministrant: sed ipse Dominus lumen est, totam illam civitatem illuminans (Apoc. XXI, 23) ; est enim lux mundi (Joan. VIII, 12) : non utique lux visibilis, sed animarum, quae in hoc mundo sunt, intelligibilis claritudo, quibus se splendenti lumine rationabilis infundit prudentiae, praedicatur in Evangelio (Luc. XXIV, 32) , incorporeae virtutis inflammans vapore secreta mentium animorumque penetralia.

PL 16, 1059C

この世のその像は外に捨てよ。悪意も外に捨てよ。そして、精神の善性を導き入れよ。それは命の木において恩寵を持つ〔底本は quae habet gratiam in ligno vitae。主語と係りが定かでない〕。もしその者が自分の長衣を洗い、町に入るなら――その町は聖なる者たちの真の恩寵であり、そこには神の幕屋があり、その周りに主の律法学者たちが見張りとして陣を張る〔Scribae Domini praetendunt は黙示録の本文とは合わない。ミーニュの脚注は praetendunt を「他の者たちの前に天幕を張り、見張りでそれを囲む」の意とする〕。そこでは昼も太陽も月も光を与えず、主自身が光であって、その町全体を照らしている(黙示録21:23)。実に彼は世の光だからである(ヨハネ8:12)。それは目に見える光ではなく、この世にある魂たちの、知性で捉えられる輝きであって、思慮ある者の輝く光として魂たちに自らを注ぐ。福音書に宣べ伝えられているとおり〔底本は quibus se splendenti lumine rationabilis infundit prudentiae, praedicatur in Evangelio で、文が崩れている。ミーニュの脚注によれば、古い版は et ut praedicatur in Evangelio(「また福音書に宣べ伝えられているとおり」)と読む。これに従った〕(ルカ24:32)、それは、体を持たない力の熱で、精神と心の隠れた奥の間を燃え立たせる。

64

21. Si quis igitur incola esse coeperit illius civitatis supernae, incola videlicet conversatione ac moribus, non discedat ab ea, non exeat; non reflectat vestigium, non corporis dico, sed mentis vestigium, non revertatur retro. Retro luxuria, retro impuritas est.

PL 16, 1059D

21. だから、もし誰かがあの上の町の住人となり始めたなら、すなわち暮らしと習わしにおいて住人となったなら、そこから離れず、出て行かず、足跡を引き返さず、――体の足跡ではなく精神の足跡を言うのだが――後ろへ戻らないがよい。後ろには放縦があり、後ろには不潔がある。

65

Denique ascendens ad montem Loth, retro reliquit sodomitana flagitia: quae autem respexit retro, non potuit ad superiora evadere (Gen. XIX, 30) . Non ergo pedes tui retro, sed mores non revertantur.

PL 16, 1060A

実に、ロトは山に上って、ソドムの恥ずべき行いを後ろに残した。だが後ろを振り返った女は、上のほうへ逃れることができなかった(創世記19:30)。それゆえ、あなたの足がではなく、あなたの習わしが後ろへ戻らないようにせよ〔pedes tui retro には動詞が無い。non … sed を「足ではなく習わしが」の対比と取った〕。

66

Non fiant manus tuae remissae, et devotionis tuae ac fidei genua dissoluta. Non fiat voluntatis tuae recidiva infirmitas, non ullus intercursus criminum. Sed ingressus es, mane: pervenisti, consiste: salvans salva animam tuam (Gen. XIX, 17) .

PL 16, 1060A

あなたの手が弛まず、あなたの献身と信仰の膝がゆるまないように。あなたの意志の弱さが再発せず、罪過が割り込むことがないように。入ったのだから、とどまれ。着いたのだから、立ち止まれ。「救いつつ、汝の魂を救え」(創世記19:17)。

67

22. Ascendens directum attolle gradum, nullus inde tuto redit. Hinc via, inde ruina est. Hinc ascensus, inde praecipitium.

PL 16, 1060A

22. 登るなら、まっすぐに足を上げよ。そこから安全に戻る者はいない。こちらは道、あちらは崩落である。こちらは登り、あちらは断崖である。

68

Ascendendi quidem labor, sed descendendi periculum: sed potens est Dominus, qui te fundatum illic custodiat septum propheticis muris et apostolicis turribus. Ideo tibi dicit Dominus: Intrate, calcate, quia assistit vindemia (Joel III, 13). Intus, non foris simus.

PL 16, 1060A

登る労苦はあるが、降りる危険がある。だが、主は力に満ちている。主は、そこに据えられたあなたを、預言者の城壁と使徒の塔で囲んで守る。それゆえ主はあなたに言う。「入れ。踏め。ブドウの収穫が近いからだ」(ヨエル3:13)。我々は中にいよう、外にではなく。

69

Et in Evangelio Dei Filius dicit: Qui est in tecto, non descendat vasa sua tollere (Luc. XVII, 31) . Non utique de hoc tecto dicit, sed de illo: Extendit coelum sicut cameram (IV Esdr. XVI, 60) .

PL 16, 1060B

また福音書で、神の子は言う。「屋根の上にいる者は、自分の道具を取りに下りてはならない」(ルカ17:31)。彼がこの屋根について言うのではないことは明らかである。あの屋根についてである。「天を円天井のように広げた」(第四エズラ16:60)。

70

23. Intus ergo esto, intra Hierusalem, intra animam tuam pacificam, mitem atque tranquillam. Non exeas de ea, neque descendas vas tuum istud, aut honoribus, aut divitiis, aut arrogantia attollere.

PL 16, 1060B

23. だから中にいよ。エルサレムの中、平和で、柔和で、穏やかなあなたの魂の中にいよ。そこから出るな。あなたのこの器を名誉や富や高慢によって持ち上げようと、降りるな〔底本は neque descendas vas tuum istud, aut honoribus … attollere。「器を持ち上げに降りる」と取った〕。

71

Intus esto, ut per te alienigenae non transeant, peccata animam tuam non transeant, vanae operationes et cogitationes inanes: non transibunt autem, si sanctificaveris bellum pro devotionis et fidei certamine, pro veritatis studio adversus passionum illecebras, et sumpseris arma Dei adversum spiritales nequitias, et astutiam diaboli, qui pertentat sensus nostros fraude ac dolo; quem mansuetus bellator facile proterit, qui non serat jurgia, sed sicut decet servum Domini, cum modestia fidem doceat, et eos qui adversantur, redarguat.

PL 16, 1060B

中にいよ。そうすれば、あなたを通って異国の者たちが通り過ぎることはなく、罪があなたの魂を通り過ぎることも、空しいわざや空虚な思いが通り過ぎることもない。通り過ぎないのは、あなたが、献身と信仰の闘いのために、真理への熱意のために、情念の誘惑に対して、戦いを聖別し、神の武具を取って、霊的な悪と、我々の感覚を欺きとたくらみで試みる悪魔の狡猾さに立ち向かうなら、である。柔和な戦士は、これを容易に踏みにじる。その者は口論の種をまかず、主の僕にふさわしく、慎みをもって信仰を教え、逆らう者たちを論駁する。

72

De hoc dicit Scriptura: Qui mansuetus est, bellator exsurgat (Joel III, 9), et infirmus dicat: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. IV, 13) .

PL 16, 1060C

これについて聖書は言う。「柔和な者こそ、戦士として立ち上がれ」(ヨエル3:9)。そして弱い者は言え。「私は、私を強める者のうちで、すべてをなしうる」(フィリピ4:13)。

73

24. Hac fide fretus etiam qui infirmus est, praevalebit, et erit sancta anima ejus, et stillabunt ei montes prophetici (Joel III, 18), vel apostolici dulcedinem, et colles fluent lac: qualis ille collis, qui lactis potum Corinthiis dabat (I Cor. III, 2) ; et fluent ei aquae de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus: vel de ventre ejus aquae vivae, spiritales videlicet quas fidelibus suis Spiritus sanctus ministrat, qui etiam animam tuam dignetur rigare, ut abundet in te fons aquae salientis in vitam aeternam. (Joan. IV, 14) . Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.

PL 16, 1060C

24. この信仰に支えられて、弱い者さえも勝つであろう。その魂は聖なるものとなり、預言者の――あるいは使徒の――山々が甘美をしたたらせ、丘は乳を流す(ヨエル3:18)。その丘は、コリントの人々に乳の飲み物を与えたあの丘のようである(一コリント3:2)。また水が、自分の器から、自分の井戸の泉から流れ出る。あるいは、彼の腹から生ける水が流れる。それは霊的な水、すなわち聖なる霊が自分の信じる者たちに供する水である。聖なる霊が、あなたの魂をも潤すことを良しとするように。永遠の生命へと湧き出る水の泉が、あなたのうちにあふれるように(ヨハネ4:14)。健やかであれ。そして子として我々を愛してほしい。我々も親としてあなたを愛しているのだから。

Epistola XXX

第30書簡PL 16, 1061A
1

Docet non habitandum in locis depressis more luxuriosorum, sed sanctorum instar in editioribus, ubi aedificandum est templum Domino, scilicet in propriis mentibus. A luxuriosis non aedificari hoc templum, cujus fastigium aequitatis ope metimur.

PL 16, 1061A

低い場所に放縦な者たちのように住むのではなく、聖なる者たちにならって、より高い場所に住むべきことを教える。そこで主に神殿を建てねばならない。すなわち、それぞれ自分の精神のうちに〔建てるのである〕。この神殿は放縦な者たちによっては建てられない。その頂は、公正の助けによって測る。

2

Quinam sepulcra negantur sibi condere, et ascendere in domum Dei; quove pacto ad struendam eam, qua minis, qua promissis excitantur? AMBROSIUS IRENAEO salutem.

PL 16, 1061A

誰が、自分のために墓を築くことも、神の家に上ることもしないと言われるのか〔negantur は「…しないと言われる」の意に取った〕。また、どのような仕方で、ある時は脅しによって、ある時は約束によって、神の家を建てるよう促されるのか。アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。

3

1. Ubi superiorem absolvi epistolam, et perferendam tibi tradidi, venit in mentem illud quod Dominus in manu Aggaei prophetae locutus est dicens: Si tempus vobis est ut habitetis in domibus caelatis (Aggae. I, 4) ?

PL 16, 1061A

1. 先の書簡を書き終え、あなたに届けるよう渡したとき、主が預言者ハガイの手を通して語った言葉が心に浮かんだ。「汝らには、彫刻を施した家に住む時があるのか」(ハガイ1:4)。

4

Quid ergo istud est, nisi in superioribus habitandum, non in vallestribus et subterraneis habitaculis?

PL 16, 1061B

では、これは、より高い所に住むべきであって、谷間の、地下の住まいに住むべきではない、ということにほかならないではないか。

5

Qui enim infra terram habitant, non possunt aedificare templum Dei, et dicunt: Non venit tempus ut aedificetur domus Domini (Ibid., 2) ; simul quia luxuriosorum est hypogaea quaerere, captantium frigus aestivum, eo quod resoluti deliciis aestus aliter ferre ac tolerare non queant, et ideo requirant umbrosa penetralia: vel quod desidiosi ignava sub terris agant otia: deinde quod tenebrosa illos et opaca delectent magis, quibus operiri flagitia sua credant, secundum illud: Tenebrae circumdant me ut parietes, quem vereor (Eccl. XXIII, 26) ?

PL 16, 1061B

実際、地の下に住む者は、神の神殿を建てることができない。そして彼らは言う。「主の家が建てられる時は来ていない」(ハガイ1:2)。それは、一つには、放縦な者たちが地下室を求めるものだからである。彼らは夏の涼しさを得ようとする。快楽に溺れて弱っているので、暑さを別の仕方で耐え忍ぶことができず、それゆえ日陰の奥まった所を求めるのである。あるいは、怠惰な者たちが地下で無為な閑暇を過ごすためである。さらには、闇と暗がりのほうが彼らには嬉しく、そこで自分たちの恥ずべき行いが覆われると信じているためである。「闇が壁のように私を囲む。私は誰を恐れようか」(集会の書23:26)とあるとおりである〔底本は Eccl.。引用は集会の書による〕。

6

Sed frustra hoc sperant, cum profunda abyssi et abscondita Deus cernat, et omnia deprehendat, antequam fiant (Sap. VIII, 8) . 2. At non Elias in hypogaeis, non Elisaeus habitabant.

PL 16, 1061B

しかし、彼らがこれを望んでも空しい。神は深淵の深みと隠されたものを見抜き、すべてが起こる前にそれを捉えているからである(知恵の書8:8)。2. ところが、エリヤもエリシャも、地下室に住んではいなかった。

7

Denique alter mortuum viduae filium tulit ad superiora, in quibus consueverat sedere, et ibi eum resuscitavit (III Reg. XVII, 22) : alteri quoque Sunamitis illa magna mulier, ut Scriptura testificatur (IV Reg. IV, 16 et seq.) , in superioribus hospitium paravit, et ibi concipiendae sobolis, quia non habebat, meruit praerogativam, ejusdemque resuscitati pignoris vidit miracula.

PL 16, 1061C

実に、エリヤは、やもめの死んだ息子を、自分がふだん座っていた上の階へ運び、そこで生き返らせた(列王記三17:22)。またエリシャのために、あのシュネムの偉大な女が、聖書が証しするとおり(列王記四4:16以下)、上の階に宿を用意し、そこで、子を宿すという、自分には無かった特権を受けるにふさわしいとされ、その同じ子が生き返らされた奇跡を見た。

8

Quid de Petro dicam, qui ad horam sextam ascendens in superiora, baptizandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 9 et seq.) . At vero parricida Abessalon in valle Regis sibi titulum statuit, et in fossam projectus est, cum esset peremptus (II Reg. XVIII, 17) .

PL 16, 1061C

ペトロについて何を言おうか。第六の時に上の階に登り、洗礼を受けるべき諸国民の奥義を知ったのである(使徒言行録10:9以下)。ところが、近親殺しのアブサロムは、王の谷に自分のために碑を立てたが、殺されると穴に投げ込まれた(サムエル記下18:17)。

9

Ergo sancti ascendunt ad Dominum, flagitiosi ad vitia descendunt; sancti in montibus, criminosi in vallibus; Deus enim montium est, et non Deus vallium (III Reg. XX, 20) .

PL 16, 1061D

だから、聖なる者たちは主のもとへ上り、恥知らずな者たちは悪徳へ降る。聖なる者たちは山におり、罪過ある者たちは谷にいる。神は山の神であって、谷の神ではないからである(列王記三20:20)。

10

3. Qui ergo illic, id est, in domibus habitabant vallestribus, in quibus non habitat Deus; domum Dei in se habere non poterant; hanc enim Dominus quaerebat ab illis domum, ut semet ipsos aedificarent, atque intra se Dei templum vivis fidei lapidibus attollerent.

PL 16, 1062A

3. だから、そこに、すなわち谷間の家々に住んでいた者たちは、そこには神が住まないので、神の家を自分のうちに持つことができなかった。主が彼らに求めていたのは、この家だったからである。すなわち、彼ら自身を建て、自分たちのうちに、信仰の生ける石で神の神殿を築き上げることである。

11

Neque enim terrenorum parietum constructiones, et silvestrium ligna culminum desiderabat, quae cum fuissent, manus dirueret hostilis: sed illud templum quaerebat, quod in hominum conderetur mentibus, quibus dicendum foret: Vos estis templum Dei (I Cor. III, 16) ; in quo habitaret Dominus Jesus, et unde ad redemptionem universorum procederet, ut in utero Virginis sacra reperiretur aula, in qua Rex habitaret coelestium, et corpus humanum Dei templum fieret; quod etiam, cum solutum esset, in triduo resuscitaretur.

PL 16, 1062A

主が望んでいたのは、地上の壁の建造や、森の木の屋根組みではなかった。それらが成ったとしても、敵の手が壊してしまうであろう。そうではなく、人々の精神のうちに築かれる神殿を求めていたのである。その人々には、こう言うべきであった。「汝らは神の神殿である」(一コリント3:16)。そこに主イエスが住み、そこから、すべての人の贖いのために出て行くのである。それは、おとめの胎に聖なる宮廷が見いだされ、そこに天上の者たちの王が住み、人の体が神の神殿となるためであった。この神殿は、壊されても三日目によみがえるはずであった。

12

4. Sed hanc domum luxuriosi non aedificant, qui caelatas inhabitant domos (Aggae. I, 4) , et caelato argento delectantur; sordet enim illis purum argentum, ita et istis sordet simplicis habitationis locus (Esai. V, 8) .

PL 16, 1062B

4. しかし、この家を、放縦な者たちは建てない。彼らは彫刻を施した家に住み(ハガイ1:4)、彫刻を施した銀を喜ぶ。純銀は彼らにはつまらなく見える。それと同じように、質素な住まいの場所も、この者たちにはつまらなく見えるのである(イザヤ5:8)。

13

Sinuant spatia domorum, et adjiciendo adjiciunt, conjungentes domum ad domum, et villam ad villam, effodiunt terram; ut elementum quoque eorum cedat habitaculis, et quasi terrae filii intra ejus recondantur uterum, et abscondantur alvo.

PL 16, 1062B

彼らは家々の広さを曲げて広げ、付け加えに付け加え、家に家を、畑に畑をつなぎ、地を掘る。それは、元素である地までもが彼らの住まいに譲り、彼らが、いわば地の子として、その胎の内に埋められ、腹の中に隠れるためである。

14

Isti plane sunt, de quibus dicit Hieremias: O qui aedificant domum suam non cum justitia (Jerem. XXII, 13) ! Qui enim cum justitia aedificat, non in terrenis aedificat, sed in coelestibus.

PL 16, 1062B

彼らこそ、まさしくエレミヤが言う者たちである。「ああ、正義をもってではなく自分の家を建てる者よ」(エレミヤ22:13)。実に、正義をもって建てる者は、地上のものにではなく、天のものにおいて建てるのである。

15

5. Aedificasti, inquit, domum, metire superiora ejus, perflatilia distincta fenestris, et contignata cedro et illita minio (Ibid., 14) . Metitur autem superiora, qui contemplatus judicium Dei, judicat judicium humilis, et judicium pauperis.

PL 16, 1062C

5. 「汝は家を建てた」と彼は言う。「その上の部分を測れ。窓で区切られた風通しの良い部屋、杉の梁、朱を塗った上の間を」(エレミヤ22:14)。上の部分を測る者とは、神の裁きを見つめたうえで、へりくだる者の裁きと、貧しい者の裁きを裁く者である。

16

Qui autem in avaritiam intendit, et in sanguinem innocentis, non aedificat superiora cum judicio, nec mensuram tenet; quia non habet Christum: nec aspirare sibi divinae flatus explorat gratiae, nec pleni luminis splendorem requirit: nec illita minio habet coenacula, cui non potest dici: Sicut resticula coccinea labia tua (Cant. IV, 3) .

PL 16, 1062C

貪欲と無辜の血に心を向ける者は、裁きをもって上の部分を建てず、尺度を保たない。キリストを持っていないからである。神の恩寵の息吹が自分に吹き込むことを確かめようともせず、満ちあふれた光の輝きを求めようともしない。朱を塗った上の間を持たない者には、「汝の唇は緋色の紐のようだ」(雅歌4:3)と言うことができない。

17

6. Non sepelietur, inquit, hujusmodi (Jerem. XXII, 19) ; qui enim vivum se sub terram infodit, et tamquam in sepulcro sepelivit, eripuit sibi mortuo requiem sepulturae.

PL 16, 1062C

6. 「そのような者は葬られない」と彼は言う(エレミヤ22:19)。生きたまま地の下に自分を掘り込み、墓の中のように埋めた者は、死んだときの埋葬の安息を、自分から奪ったからである。

18

Depositus itaque in valle corporalium delectationum, non invenit sepulcrum, de quo possit resurgere. Hujusmodi ergo vir, nec templum Deo aedificat; quia non novit tempus correctionis suae.

PL 16, 1062D

こうして、体の快楽の谷に置かれた者は、そこから復活できるような墓を見いださない。だから、そのような人は、神に神殿を建てることもない。自分の立ち直りの時を知らないからである。

19

Quomodo enim possunt tales homines templum aedificare, qui quasi ferae ac bestiae in spelaea ferarum et bestiarum latibula sese receptant, atque in foveas se serpentium more demergunt, et consuetudine fraudulentae vulpis infodiunt?

PL 16, 1063A

実際、そのような人々がどうして神殿を建てることができようか。彼らは、いわば野の獣や獣のように、獣たちの洞窟、獣たちの潜み場に身を退け、蛇のように穴の中に沈み、狡猾なキツネの習いで穴を掘り入るのである。

20

7. Sed nec sepulcrum sibi condit, qui ante tempus moritur; vivens enim, mortuus est (I Tim. V, 6) : nec audit vocem Aggaei, id est, epulantis, ut interpretatio declarat; quoniam non ingreditur tabernaculum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5) .

PL 16, 1063A

7. しかし、時が来る前に死ぬ者は、自分のために墓を築くこともない。生きていながら、死んでいるのである(一テモテ5:6)。また彼はハガイの声を聞かない。ハガイとは、その名の解釈が示すとおり、「祝宴を張る者」の意である。彼は神の幕屋に、歓喜と賛美の声のうちに入らないからである。それは祝宴の音である(詩篇41:5)。

21

Quomodo enim vocem ejus audit, qui opera ejus non videt? Nam si videret, audiret verbum, quod in ejus manu factum est, delectatus ejus actibus, quibus pulsavit, et apertum est ei, et descendit in ejus animam; ut epuletur in eo sinceritatis et veritatis cibos.

PL 16, 1063A

実際、そのわざを見ない者が、どうして彼の声を聞くであろうか。もし見るなら、彼の手によって成った言葉を聞くであろう。その行いを喜び、その行いによって〔戸を〕叩いたのである〔quibus pulsavit 以下の主語は定かでない〕。すると彼に開かれ、言葉は彼の魂に降りた。こうして彼は、そこでまことと真理の食物で祝宴を張る。

22

8. Ergo quia non audivit, fit iterum in manu Aggaei verbum, et dicit: Surgite de caelatis et depressis malitia domibus, et ascendite in montem Scripturarum coelestium, et caedite lignum sapientiae, lignum vitae, lignum cognitionis: et dirigite vias vestras, ordinate actus vestros; ut habeant ordinem suum debitum, qui necessarius et utilis est ad aedificandam Domini domum (Aggae. I, 8) .

PL 16, 1063B

8. それゆえ、彼が聞かなかったので、ふたたびハガイの手を通して言葉が臨み、言う。「彫刻を施した、悪意で低められた家々から立ち上がれ。天の聖書の山に登れ。知恵の木、命の木、認識の木を切り出せ。そして汝らの道をまっすぐにし、汝らの行いを整えよ。それは、主の家を建てるのに必要で有益な、それ自身の正しい秩序を、それらが持つためである」(ハガイ1:8)。

23

9. Nam si non feceritis, nec coelum dabit rorem suum (Ibid., 10) , id est, sermo coelestis, qui sicut ros descendit super fenum, non temperabit fervidos corporalium motus passionum; nec ignita restinguet diversarum spicula cupiditatum: nec terra ejus, id est, anima, fructus dabit; eo quod arescat, nisi repleatur irriguo verbi Dei, et perfundatur rore coelesti, spiritalis ubertate gratiae.

PL 16, 1063B

9. 「もし汝らがそうしないなら、天もその露を与えない」(ハガイ1:10)。すなわち、露のように干し草の上に降る天の言葉は、体の情念の燃え立つ動きを和らげず、さまざまな欲心の燃える矢を消すこともない。その地、すなわち魂も、実を結ばない。神の言葉の潤いに満たされず、天の露、霊的な恩寵の豊かさに浸されないなら、枯れるからである。

24

10. Et quia sciebat desides esse habitantes in hypogaeis, et voluptatum gurgustiis: Excitabo, inquit, illis spiritum Zorobabel de tribu Juda, et Jesum Josedech sacerdotem magnum (Ibid., 24) ; ut incitentur ad aedificationem divinae domus.

PL 16, 1063C

10. そして、地下室や快楽の小屋に住む者たちが怠惰であることを知っていたので、主は言う。「私は、彼らのために、ユダ族のゾロバベルの霊と、ヨセデクの子、大祭司イエスを奮い立たせよう」(ハガイ1:24〔刷りの引照のまま。句はハガイ1:14 にある〕)。それは、彼らが神の家の建築へと駆り立てられるためである。

25

Nisi enim Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1) . Ipse est Zorobabel jugis redundantia, ut pote fons vitae, et Verbum Dei, per quod omnia, et ex quo omnia, et omnia in ipso (Coloss. I, 16, 17) .

PL 16, 1063C

「主が自ら家を建てるのでなければ、それを建てる者たちは空しく労する」(詩篇126:1)。彼こそゾロバベル、すなわち絶えず溢れ出るものであり、命の泉、神の言葉である。万物は、彼によって、彼から、彼のうちにある(コロサイ1:16, 17)。

26

Haec dicit redundantia: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37), hoc est, profluvium indeficientis meatus.

PL 16, 1063C

この溢れ出るものが言う。「誰でも渇くなら、私のもとに来て飲め」(ヨハネ7:37)。すなわち、尽きることのない水路の流れである。

27

Profluvium quoque nocturnum legimus Zabulon, quod est propheticum: sed jam et ipsum hujus fluenti infusione resplenduit, per quod evanuit illud profluvium vanitatis in Jesabel, quae inimica veritati, et adversaria prophetarum eloquiis, ita dilacerata est canum morsibus; ut nullum ejus superesset vestigium, sed toto corpore suo cum omnibus posteritatis suae insignibus exstingueretur (IV Reg. IX, 33 et seq.) .

PL 16, 1063D

我々はまた、ゼブルンに夜の流出があると読む。これは預言に属する〔Profluvium nocturnum … Zabulon, quod est propheticum の趣旨は定かでない〕。だが、それもまた、この流れが注がれることによってすでに輝き出した。これによって、イゼベルにおける空しさの流出は消え失せた。彼女は真理の敵、預言者たちの言葉に逆らう者であり、犬の咬み傷でずたずたにされ、その跡は何も残らず、体のすべてが、子孫のすべての標とともに消し去られた(列王記四9:33以下)。

28

Ipse igitur Zorobabel ex tribu Juda, ipse Jesus magnus sacerdos, et tribu designatus et nomine: duo significari videntur, et unus exprimitur; quia idem quasi potens natus ex potente, quasi redemptor ortus ex virgine, in utriusque idem naturae diversitate dividuae, unius Filii Dei veritatem gigas salutaris implevit.

PL 16, 1064A

だから、ユダ族のゾロバベルと、大祭司イエスは、同じ者である。部族によっても名によっても指し示されている。二人が示されているように見えて、一人が表されている。同じ者が、力ある者から生まれた力ある者のようであり、おとめから起こった贖い主のようでもあり、二つの本性の違いのうちにあって、〔二つに〕分けられうるもののように見えながら、救いをもたらす巨人として、一人の神の子の真実を満たしたからである〔in utriusque idem naturae diversitate dividuae の係りは定かでない。このように取った〕。

29

11. Excitaturus itaque a mortuis Zorobabel sanctum, ait: Adhuc semel ego movebo coelum, et terram, et maria, et desertum (Aggae. II, 22) .

PL 16, 1064A

11. こうして、聖なるゾロバベルを死者の中から起こそうとして、彼は言う。「もう一度、私は天と地と海と荒れ野を揺り動かす」(ハガイ2:22)。

30

Moverat ante haec, cum de Aegypto liberaret populum suum (Exod. XIV, 22 et seq.) , quando in coelo columna erat ignis (Exod. XIII, 21) , terra inter fluctus, murus in mari, via in aqua, in deserto messis quotidiana frugum coelestium multiplicabatur, petra solvebatur in fontes aquarum: sed movit et postea in passione Domini Jesu (Luc. XXIII, 44) ; quando coelum tenebris obductum, sol refugit, petrae scissae, tumuli aperti, mortui resuscitati, draco victus in fluctibus suis vidit piscatores hominum, non solum navigantes in mari, sed etiam ambulantes sine periculo.

PL 16, 1064B

これ以前にも彼は揺り動かした。自分の民をエジプトから解き放ったときである(出エジプト記14:22以下)。そのとき、天には火の柱があり(出エジプト記13:21)、波のあいだに地があり、海に壁があり、水の中に道があり、荒れ野には天の穀物の日ごとの収穫が増し、岩は水の泉となって解かれた。しかし、その後も彼は、主イエスの受難において揺り動かした(ルカ23:44)。そのとき、天は闇に覆われ、太陽は退き、岩は裂け、墓は開かれ、死者はよみがえらされ、竜は自分の波の中で打ち負かされて、人間を捕る漁師たちが、海を航行するだけでなく、危険なく歩きさえするのを見た。

31

12. Desertum quoque motum, quando infructuosus nationum populus messe coepit devotionis et fidei flavescere; et eousque deserti, et gentium commotio facta est ut apostolorum quos direxit ad gentes vocandas, tanta esset et tam vehemens praedicatio; ut in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5) .

PL 16, 1064B

12. 荒れ野もまた揺り動かされた。実を結ばない諸民族の民が、献身と信仰の収穫で黄金色に熟し始めたときである。荒れ野と諸国民の揺れは、彼が諸国民を招くために遣わした使徒たちの宣教が、これほど大きく激しくなるところまで至った。「その響きはあらゆる地に出て行き、その言葉は世界の果てにまで及んだ」(詩篇18:5)。

32

Tanta, inquam, commotio deserti, ut plures filii fierent desertae, quam ejus quae habebat virum (Esai. LIV, 1) ; et floreret desertum, ut lilium (Esai. XXXV, 1) : introirent electa gentium ad residuos populi; quo reliquiae salvae fierent per electionem gratiae (Rom. XI, 6) .

PL 16, 1064C

それほど荒れ野の揺れは大きく、見捨てられた女の子が、夫を持つ女の子より多くなるほどであった(イザヤ54:1)。荒れ野はユリのように花咲いた(イザヤ35:1)。諸国民のうちの選ばれた者たちが、民の残りの者のもとに入った。それは、残された者たちが、恩寵の選びによって救われるためである(ローマ11:6)。

33

13. Et replebo, inquit, domum hanc argento meo et auro (Aggae. II, 8) ; eloquiis coelestibus, quae sunt sicut argentum igne examinatum (Psal. XI, 7) , et veri claritate luminis, sicut auro spiritali in sanctorum occultis mentibus refulgente.

PL 16, 1064C

13. 「そして私は」と彼は言う。「この家を私の銀と金で満たす」(ハガイ2:8)。それは、火で試された銀のような天の言葉によってであり(詩篇11:7)、また、聖なる者たちの隠れた精神の中で霊的な金のように輝く、真の光の栄光によってである。

34

Has divitias confert Ecclesiae suae, quibus intelligibiles thesauri replentur, et gloria augetur domus super priorem gloriam, quam populus habuit electus.

PL 16, 1064C

彼はこれらの富を自分の教会に与える。これによって、知性で捉えられる宝が満たされ、選ばれた民が持っていた以前の栄光にまさって、家の栄光が増す。

35

14. Pax enim et tranquillitas animae super omnem domus gloriam est; quia pax superat omnem sensum (Aggaei II, 10).

PL 16, 1064D

14. 実に、魂の平和と静けさは、家のあらゆる栄光にまさる。平和はあらゆる理解にまさるからである(ハガイ2:10〔刷りの引照のまま。この句はフィリピ4:7 にあり、次の文の引照と入れ替わっているらしい〕)。

36

Haec est pax (Philip. IV, 7) super pacem, quae dabitur post tertiam commotionem coeli, maris, terrae, deserti; quando destruet omnes Potestates et Principatus.

PL 16, 1065A

これは、平和にまさる平和であり(フィリピ4:7)、天と海と地と荒れ野の第三の揺れのあとに与えられる。そのとき、彼はあらゆる権能と支配を滅ぼす。

37

Coelum enim et terra transibunt (Matth. XXIV, 35) , et omnis istius mundi figura: et unusquisque in romphaea insurget ad fratrem suum, id est, verbo penetrante medullas animae (Heb. IV, 12) ; ut destruatur quidquid est contrarium, currus ex Ephraem, et equus ex Hierusalem, ut Zacharias dixit (Zach. IX, 10) .

PL 16, 1065A

「天と地は過ぎ去る」(マタイ24:35)。この世のあらゆる象りも。「そして、一人ひとりが剣で自分の兄弟に立ち向かう」。すなわち、魂の髄をも貫く言葉によってである(ヘブライ4:12)。それは、敵対するものがすべて滅ぼされるためである。「エフライムから出る戦車、エルサレムから出る馬」と、ゼカリヤが言ったとおりである(ゼカリヤ9:10)。

38

Et sic erit pax per omnia, nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulae mentis impedimentis; ut fiat in omnibus omnia Christus, subdita Patri exhibens corda universorum (I Cor. XV, 28) .

PL 16, 1065A

こうして、あらゆるところで平和が成る。体の情念も、信じない精神の妨げも、何ものも妨げないからである。そうして、キリストがすべてにおいてすべてとなり、万人の心を、父に従うものとして示す(一コリント15:28)。

39

15. Unde et ad ipsum solum mystice dicitur: Sumam te, Zorobabel, et ponam te sicut signaculum; quia te elegi (Aggaei II, 24).

PL 16, 1065A

15. それゆえ、ただ彼ひとりに向けて、奥義の意味で言われる。「ゾロバベルよ、私は汝を取り、汝を印章のように置く。私が汝を選んだからである」(ハガイ2:24)。

40

Etenim cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere, convertere Sunamitis (Cant. VI, 12) : quod pacificam significat, et ut tuo nomine utar εἰρηνικὴν; tunc accipiet in se sicut signaculum Christum; id est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48) .

PL 16, 1065B

実に、我々の魂が平和なものとなるとき、魂にはこう言われる。「帰れ、帰れ、シュネムの女よ」(雅歌6:12)。これは平和な女を意味する。あなたの名を用いて言えば、「平和の女(エイレーニケー)」〔ギリシア語〕である。そのとき魂は、自らのうちに印章のようにキリストを受ける。すなわち神の像を受けて、像にかたどられたものとなる。天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもそうだからである(一コリント15:48)。

41

Et oportet nos portare imaginem coelestis, id est, pacem. 16. Atque ut sciamus verum esse, habes in Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et tibi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6) ; ut luceat pax in corde tuo, et in operibus tuis Christus, et formetur in te sapientia, et justitia, et redemptio. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1065B

そして我々は、天に属する者の像、すなわち平和を担わなければならない。16. このことが真実であると知るために、あなたは雅歌で、完全になった魂に最後に言われることとして、主イエスがあなたにも言うことを読んでいる。「私を印章のように、汝の腕に置け」(雅歌8:6)。平和があなたの心に輝き、キリストがあなたのわざに輝き、知恵と正義と贖いがあなたのうちに形づくられるためである。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXI

第31書簡PL 16, 1065C
1

Quaerenti IRAENEO num eos qui statim a pueritia, et eos qui jam aetate provectiores crediderint, diversa charitate Deus diligat; respondet sanctus Praesul in Scriptura Deum Synagogae, quae prius fidelis fuerat, lapsum doluisse; postea tamen charitatem suam transtulisse ad Ecclesiam, ut per duas uxores David, nec non Moysis de muliere captiva locum significatur.

PL 16, 1065C

イレナエウスが、幼いころからただちに信じた者たちと、すでに年を重ねてから信じた者たちとを、神は異なる愛で愛するのかと尋ねたのに対し、聖なる司教は、聖書において神が、かつて忠実であった会堂の堕落を嘆いたこと、しかしのちに自らの愛を教会へ移したことを答える。これはダビデの二人の妻、またモーセの捕虜の女についての箇所によって示されるという。

2

AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Differentia charitatis utrum sit aliqua apud Deum, eorum qui a pueritia crediderint, et eorum qui juventutis aut posterioris aetatis processu, prudenter requirendum putasti; nam hoc quoque Scriptura divina non praetermisit, neque intactum reliquit.

PL 16, 1065C

アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。1. 幼いころから信じた者たちと、青年期あるいはそれ以後の年齢の歩みのなかで信じた者たちとのあいだに、神のもとで愛の違いが何かあるのかどうかを、あなたは思慮深く尋ねるべきことと考えた。実に、神の聖書もこのことを見過ごさず、手つかずのまま残してもいない。

3

Siquidem Dominus Deus noster ad Joel prophetam non otiose ait: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam sacco in virum ejus virginalem (Joel I, 9), dolens Synagogam, quae antea virginitate sua desponsata Dei Verbo foret, vel animam certe quae de bonis meritis decidisset; ita offendiculum incidisse peccatorum flagitiis, ut odia contraheret, et inquinamento impietatis, ac perfidiae obsoleta sordibus, miserabili esset despectui, longe mutata ab illius Sponsae gratia, quae ante meruerat audire: Sponsabo te mihi in fide et justitia et misericordia (Ose. II, 19) .

PL 16, 1065D

というのも、我々の主なる神はヨエル預言者に、理由なくではなく言う。「私に向かって嘆け、おとめであるその夫のゆえに荒布を帯びた花嫁のことで」(ヨエル1:9)。〔神は〕かつてはおとめの身のゆえに神の言葉と婚約していた会堂、あるいは少なくとも善い功績から落ちた魂を悼んでいるのである。罪の恥ずべき行いのゆえに躓きが降りかかり、憎しみを招き、不敬虔の汚れと背信の汚れにまみれて古び、惨めな軽蔑の的となって、かつて「私は信仰と正義と慈しみにおいて、汝を私に婚約させる」(ホセア2:19)と聞くにふさわしかったあの花嫁の恩寵から、遠く変わり果てたのである。

4

2. Nec immerito lamentabilis pronuntiatur, quae tantorum munerum amiserat pretium, et virtutum dotalium tam grave subierat dispendium, ut ei virginalis Sponsus eriperetur.

PL 16, 1066A

2. 彼女が嘆かわしい者と宣告されるのは当然である。それほど大きな賜物の価値を失い、持参金としての徳のこれほど重い損失を被って、おとめの花婿を奪われたのだから。

5

Nostris enim meritis Verbum Dei nobis aut vivit, aut moritur; nam si bona studia atque opera nostra sint, vivit atque operatur in nobis Dei Verbum: si tenebrosae cogitationes operationesque nostrae sint, occidit nobis sol justitiae (Malac. IV, 2) .

PL 16, 1066A

実に、我々の功績によって、神の言葉は我々にとって生きもし、死にもする。というのも、我々の志と業が善いものであれば、神の言葉は我々のうちで生き、働く。もし我々の思いと行いが暗いものであれば、正義の太陽は我々にとって沈む(マラキ4:2)。

6

Et ideo lamentandum praecepit pro ea anima. Nam sicut illis gratulandum et epulandum est, cum quibus Sponsus est; ita illi animae lugendum, cui Sponsus fuerit ereptus, sicut de apostolis scriptum est in Evangelio: quoniam cum auferetur ab eis Sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus (Matth. IX, 15) .

PL 16, 1066B

それゆえ神は、その魂のために嘆くよう命じた。というのも、花婿がともにいる者たちには喜び、宴を張るのがふさわしいように、花婿が奪われた魂には悲しむのがふさわしいからである。福音書で使徒たちについて書かれているとおりである。「花婿が彼らから取り去られるとき、そのとき彼らはその日々に断食する」(マタイ9:15)。

7

3. Ergo et haec anima habebat ante laetitiam et exsultationem, cum haberet παρθενικὸν λόγον.

PL 16, 1066B

3. それゆえこの魂も、おとめの言葉(パルテニコス・ロゴス)〔ギリシア語〕を持っていたときには、以前は喜びと歓喜を持っていた。

8

Et ideo non jejunabat, quia dies erant epularum et refectionis; cum adesset Sponsus, invehens quibus aderat, ubertatis affluentias, coelestis alimenti copias, vini rigatus, quo corda hominum laetificantur: sed posteaquam Sponsum factis suis amisit, jubetur in cilicio agere poenitentiam peccatorum suorum, et deflere semetipsam; quia mortuus est et crucifixus pro ea Christus, qui est παρθενικὸς λόγος (Psal. CIII, 15) .

PL 16, 1066B

そのとき断食しなかったのは、宴と元気を取り戻す日々だったからである。花婿がともにいたとき、彼は居合わせた者たちに、豊かさのあふれ、天の食物の潤沢さ、人の心を喜ばせるぶどう酒の潤いをもたらした。しかし彼女が自らの行いによって花婿を失ったのち、荒布をまとって自らの罪の悔い改めを行い、自分自身を嘆くよう命じられる。彼女のために死に、十字架につけられたキリストが、おとめの言葉(パルテニコス・ロゴス)〔ギリシア語〕だからである(詩篇103:15)。

9

4. Si a prima aetate convenit, nec alterius anima haec videtur experta copulam; sed a principio virginalem fidei suae florem Christo dicavit, atque ipsi primis foederata pietatis mysteriis sacros juvencula cultus recepit; ipsa est Israelitica anima veteris prosapiae ex genere patriarcharum, quae si inoffensum fidei servasset curriculum, magni meriti foret Sponsa Verbi virginalis, tamquam illa quae apprehendit justitiam, et obviabit illi quasi mater, et quasi mulier a virginitate suscipiet illam (Eccl. XV, 2) .

PL 16, 1066C

4. もし最初の年齢から〔花婿と〕結ばれたのなら、この魂は他のいかなる〔夫〕との交わりも経験したとは見えない。むしろ初めから、おとめの身にある信仰の花をキリストに献げ、若い娘として、敬虔の最初の奥義によって彼と結ばれ、聖なる礼拝を受けた。これこそ、族長たちの血筋に属する古い家系のイスラエルの魂であって、もし信仰の道程を躓きなく守っていたなら、おとめである言葉の、大いなる功績ある花嫁となったはずである。正義を捉えた女のようにである。「そして〔知恵は〕母のように彼女を迎え、おとめの身からの妻のように彼女を受け入れる」(集会の書15:2)〔引用の文には主語が刷られていない。集会の書の文脈から知恵と補った〕。

10

5. Altera quoque est acquisita ex gentibus, et utraque Sponsa unius Verbi, quod est magnum mysterium.

PL 16, 1066C

5. もう一つの魂も諸国民から獲得されたものであり、双方とも唯一の言葉の花嫁である。これは大いなる奥義である。

11

Idque tibi demonstratur in libro Regnorum (I Reg. XXV, 39) ; si quidem David duas uxores habuit Achinaam Jezrahelitem, et Abigaeam acquisitam sibi postea: illam rigidiorem, istam misericordiae plenam et gratiae, hospitalem ac liberalem animam, quae revelata facie Patrem vidit, speculata ejus gloriam; quae suscepit divinum illum paternae gratiae rorem, ut habet nominis interpretatio.

PL 16, 1066D

このことは、列王の書(サムエル記上25:39)であなたに示されている。実に、ダビデにはイズレエル人アキノアムと、のちに自分のために獲得したアビガイアの二人の妻があった。前者はより厳格であり、後者は慈しみと恩寵に満ちた、客をもてなす気前のよい魂である。彼女は覆いを取った顔で父を見て、その栄光を眺め、その名の解釈が示すとおり、父の恩寵のあの神的な露を受けた。

12

Quid autem ros Patris, nisi Dei Verbum, quod humore fidei atque justitiae infudit corda universorum?

PL 16, 1066D

では父の露とは、信仰と正義の潤いですべての人の心に注いだ、神の言葉でなくて何であろうか。

13

6. Pulchre igitur huic animae verus dicit David, quod illi Abigaeae dictum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie huc obviam mihi, et benedicti mores tui (Ibid., 32 et seq.) . Et iterum dicit ei: Ascende in pace in domum tuam.

PL 16, 1067A

6. それゆえ真のダビデは、あのアビガイアに言われたことを、この魂にふさわしく言う。「イスラエルの神である主は祝福されよ。主は今日、汝をここへ、私に出会うように遣わした。汝の振る舞いは祝福されている」(サムエル記上25:32以下)。そして再び彼女に言う。「平安のうちに、汝の家に上れ」。

14

Vide, jam audivi vocem tuam, et reveritus sum faciem tuam (Ibid.) . Denique in Canticis etiam haec verba sunt Sponsi ad Sponsam: Ostende mihi faciem tuam, et insinua mihi vocem tuam (Cant. II, 14) .

PL 16, 1067A

「見よ、私はすでに汝の声を聞き、汝の顔を敬った」(サムエル記上)。実に雅歌にも、花婿から花嫁へのこの言葉がある。「汝の顔を私に見せよ。汝の声を私に聞かせよ」(雅歌2:14)。

15

7. Et tunc quidem dimissa est, quoniam alterum habebat virum, qui dicebatur Hebraice Nabal, Latine insipiens, durus, inhospitalis, inhumanus, ingratus qui officia nesciret referre: sed posteaquam defunctus est vir ejus, solutam a lege viri accepit eam sibi in uxorem propheta David.

PL 16, 1067A

7. そしてそのとき彼女は送り帰された。別の夫がいたからである。その夫はヘブライ語でナバル、ラテン語で愚か者と呼ばれ、頑固で、客をもてなさず、無情で、恩を知らず、報いることを知らなかった。しかしその夫が死んだのち、預言者ダビデは、夫の律法から解かれた彼女を、自分の妻として迎えた。

16

Per cujus copulam Ecclesiae crediturae ex gentibus significantur mysteria, quae amisso viro, cui ante juncta fuerat, transivit ad Christum, censu pio dives, humilitatis et fidei, misericordiae quoque dotata patrimonio.

PL 16, 1067B

その結びつきによって、諸国民から信じることになる教会の奥義が示される。教会は、以前に結ばれていた夫を失って、キリストのもとへ移ったのであり、敬虔な資産に富み、謙遜と信仰、さらに慈しみの財産を持参金として備えている。

17

8. Sed hoc loco non ista deploratur, sed illa Achinaam, quae fuit male fortis in fratrem; et ideo illi frater factus est in commotionem. Unde ex persona eorum dictum est: Posuisti nos in parabolam in gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15) .

PL 16, 1067B

8. しかしこの箇所で嘆かれているのはこの女ではなく、あのアキノアムである。彼女は兄弟に対して悪しく強かった。それゆえ兄弟は彼女にとって動揺となった。それゆえ彼らの人格から、こう言われている。「汝は我々を、諸国民のあいだで語り草とし、もろもろの民のあいだで頭を振られる者とした」(詩篇43:15)。

18

Quam nutantem inveniens diabolus, sicut leo diruit, et jucunditatem ejus abstulit (Mich. IV, 4) : vineam ejus et ficum evertit, sub quibus solebat ante requiescere, et arescere fecit fructus ejus.

PL 16, 1067B

悪魔は、彼女がよろめいているのを見つけて、獅子のように打ち倒し、その喜びを奪った(ミカ4:4)。彼女のブドウとイチジクを覆し、かつてはその下で休むのが常であったのに、その実を枯らせた。

19

9. Quos aridos miseratus, atque albentes siccitate nimia, dicit ad prophetam Deus: Lamentare ad me super Sponsam praecinctam cilicio, et super virum ejus virginalem (Joel I, 9), id est, super animae hujusmodi vel Synagogae virum mortuum.

PL 16, 1067C

9. 神は、枯れ、あまりの乾きで白くなったそれら〔の実〕を憐れんで、預言者に言う。「私に向かって嘆け、荒布を帯びた花嫁のことで、またそのおとめである夫のことで」(ヨエル1:9)。すなわち、このような魂、あるいは会堂の、死んだ夫のことである。

20

Cui loco alio expostulans dicit (Ose. IV, 6) , eo quod oblita propositi sui, oblita charitatis, immemor gratiae, devia disciplinae, superiorem uxoris affectum amiserit.

PL 16, 1067C

別の箇所で、彼女に抗議して言う(ホセア4:6)〔底本はここで引用が欠けているらしい〕。それは、彼女が自らの志を忘れ、愛を忘れ、恩寵を忘れ、教えから逸れて、妻としての以前の情愛を失ったからである。

21

Meritoque suis eam sermonibus redarguit, memorans et retexens ejusdem blanditias, et pietatis vocabula: Non sicut domesticum me vocabas, et patrem et initiatorem virginitatis tuae.

PL 16, 1067C

そして当然のこと、自らの言葉で彼女を責め、彼女のかつてのやさしい言葉と敬虔の呼び名を思い起こさせ、繰り返す。「汝は私を、家の者のように、また汝のおとめの身の父、手ほどきをする者として、呼んでいたではないか」〔Non sicut … vocabas の構文は定かでない。かつての呼び名を思い起こさせる文脈から、反語の問いと取った〕。

22

10. Ergo huic animae cui per intemperantiam ejus mortuum est Dei Verbum, et ille παρθενικὸς λόγος occidit, luctum incidit, intercessorem adhibet; ut vocetur ad poenitentiam, quo possit mereri misericordiam.

PL 16, 1067C

10. それゆえ、不節制のゆえに神の言葉が死に、あのおとめの言葉(パルテニコス・ロゴス)〔ギリシア語〕が沈んだこの魂に、〔神は〕嘆きを課し〔底本は luctum incidit。ミーニュの脚注は、これをパリの最新の版の読みとする。indicit(「嘆きを命じる」)とも読める。その意に取った〕、仲裁者を差し向ける。悔い改めへと呼ばれ、慈しみを受けるにふさわしくなるためである。

23

Illa autem quae bona intellectu, et decora in aspectu valde, sicut Abigaea acquisita sibi erat in praelio; devictis adversariis, et mortuo viro, qui vallatus nequitiis spiritalibus repugnabat ac resistebat, ne sibi speciosa uxor adimeretur (I Reg. XXV, 30) : quasi victor et diligens Sponsus jucunditatem confert et gratiam, emundans eam ab omnibus pulchritudinis ejus impedimentis, et exuens vestimentis captivitatis; ut depositis omnibus capitis sui capillis, id est, peccatorum criniculis, qui quasi superflui nostro in corpore videntur: Quoniam si vir comam nutriat, ignominia est illi (I Cor. XI, 54) ; in unitate fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi studeat occurrere (Ephes. IV, 13) ; ut omnem deponat animi perturbationem, et charitate fundata augeatur in Domino Jesu, et universo acquirat incrementum corpori.

PL 16, 1067D

しかし、理解において善く、容貌がきわめて麗しいあの魂は、アビガイアのように、戦いのうちに自分のものとして獲得された。敵は打ち負かされ、霊的な悪意に取り巻かれて、麗しい妻が自分から取り去られないよう逆らい抵抗していた夫は死んだ(サムエル記上25:30)。勝者であり愛する花婿として、〔彼は〕喜びと恩寵を与え、彼女の美を妨げるすべてのものから彼女を清め、捕らわれの衣を脱がせる。それは、頭のすべての髪、すなわち罪の巻き毛を捨て去るためである。この巻き毛は、我々の体では余計なもののように見える。「もし男が髪を伸ばすなら、それは彼にとって恥である」(一コリント11:54〔底本は54。11:14 のことか〕)。そして、信仰の一致において、完全な人へ、キリストの充満の年齢の成熟へと至るよう努めるためである(エフェソ4:13)。心のあらゆる動揺を捨て、愛に根ざして主イエスにおいて成長し、全体の体への増し加えを得るためである。

24

11. Haec est anima illa, quam Lex demonstrat tibi in specie mulieris bonae, quam si videris in praeda, et concupieris accipere in uxorem tibi: Induces, inquit, eam in domum tuam (Deut. XXI, 11 et seq.) ; ut tota ei committas interiora domus tuae, omnium tuorum viscerum possessionem, auferas ejus superflua, tondeas lapsus; et novacula non satis acuta, ne faciat dolum, tuarum exuvias passionum, atque inanes sensus recidas.

PL 16, 1068A

11. これこそ、律法があなたに、良き女の姿で示している魂である。もしあなたが戦利品のうちに彼女を見て、妻として迎えたいと望むなら、「汝は彼女を汝の家に連れ込め」と〔律法は〕言う(申命記21:11以下)。それは、あなたの家の内なるすべて、あなたのすべての内臓の所有を彼女に委ね、彼女の余分なものを取り去り、過ちを刈り取り、十分には鋭くない剃刀で――それが欺きをなさないように――、あなたの情念の脱ぎ捨てた物と、空虚な感覚を切り落とすためである〔ne faciat dolum の主語は定かでない。剃刀と取った〕。

25

Ideo ait: Rades ejus caput; quo nulla obstacula patiantur oculi sapientis, qui sunt in capite ejus.

PL 16, 1068B

それゆえ〔律法は〕言う。「汝は彼女の頭を剃れ」。それは、彼女の頭にある賢者の目が、いかなる妨げも受けないためである。

26

Et sedebit, inquit, triginta diebus in domo tua (Eccles. II, 14) , peccata propriae deplorans nativitatis, et commenta nequissimi patris diaboli, qui vult congregare, quae non generavit (Jerem. XVII, 11) ; ut hujus mystici numeri purificatione mundata, conjugii claves adipiscatur.

PL 16, 1068B

「そして彼女は汝の家で三十日の間座る」と言う(コヘレトの言葉2:14)〔引照は刷られたまま。引かれた文は申命記21:13 に当たり、コヘレトの言葉2:14 は前の節の「賢者の目は頭にある」に当たる〕。〔彼女は〕自らの生まれの罪と、最も邪悪な父である悪魔の企みを嘆きつつ〔座る〕。この悪魔は、自分が産まなかったものを集めようとする者である(エレミヤ17:11)。それは、この奥義の意味をもつ数の清めによって清められて、結婚の鍵を得るためである。

27

12. Et pulchre ait: Postea intrabis ad eam; ut totus ingrediaris in animam tuam, atque intra ipsam te colligas, et in ea habites, apud eam commoreris, in ipsa tibi sit omnis conversatio; ut sis non in carne, sed in spiritu, et proponas adjungere eam tibi ad consortium vitae, sciens quoniam communicabit tecum de bonis; et perfunctus ejus gratia dicas: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam (Sap. VIII, 19) .

PL 16, 1068B

12. そして「その後に、汝は彼女のもとに入れ」と見事に言う。それは、あなたが全体として自分の魂に入り、その内に自らを集め、そこに住み、彼女のもとにとどまり、彼女のうちにあなたのすべての営みがあるようにするためである。こうして肉にではなく霊にあり、彼女をあなたに結びつけて生命の交わりを持とうと企て、彼女があなたと善きものを分かち合うであろうことを知り、その恩寵を享受したのち、あなたが言うためである。「私は才に恵まれた子どもであって、善い魂を受け継いだ」(知恵の書8:19)。

28

Et illa tibi respondeat: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus, quae me concepit (Cant. III, 4) . Bona mater animarum Hierusalem illa, quae in coelo est. 13. Erit ergo uxor tua, et inveniens te osculabitur te.

PL 16, 1068C

そして彼女があなたに答えるように。「私は汝を連れて、私の母の家へ、私を身ごもった者の奥の間へ導き入れる」(雅歌3:4)。善い母とは、魂たちの母、天にあるあのエルサレムである。13. それゆえ彼女はあなたの妻となり、あなたを見つけてあなたに口づけするであろう。

29

Et si postea displicuerit tibi (Deut. XXI, 14) ; quod castiget corpus suum, et servituti redigat, non patieris eam servire, id est, voluptatibus corporis, nec subjicies eam carni, sed liberam permanere patieris: nec alienabis eam, hoc est enim vendere: nec contemnes eam, sed permittes servire eam Deo suo in castitate fidei, et bonorum operum sobrietate. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1068C

そして、もしのちにあなたの意にかなわなくなるなら(申命記21:14)――それは彼女が自らの体を懲らしめて隷属させる〔ことのゆえ〕であるが――、あなたは彼女を仕えさせてはならない。すなわち体の快楽に仕えさせてはならず、彼女を肉に従わせてもならず、自由なままとどまるに任せよ。また彼女を手放してはならない。それは売ることだからである。また彼女を侮ってもならない。むしろ、彼女が自らの神に、信仰の貞潔と善い業の節度において仕えることを許せ。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXII

第32書簡PL 16, 1068D
1

Perdicis fallacia et libidine adumbrari Satanam tradit. Quomodo hic clamando sibi congregaverit populos, et eos Christus etiam clamando ad se revocaverit? quonamve pacto id cum perdicis natura conveniat?

PL 16, 1068D

ヤマウズラの欺きと情欲によってサタンが象られていると説く。このサタンはどのように叫んで人々を自分のもとに集め、キリストもまた叫んで彼らを自らのもとへ呼び戻したのか。またそれはヤマウズラの本性とどのように合致するのか。

2

Sub quae colligit non incassum Christum clamasse, ac postquam diabolus omnino spoliatus fuerit, tunc stultum illum, quem Deus elegit, salvum futurum. AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Clamavit perdix, congregavit quae non peperit (Jerem. XVII, 11) .

PL 16, 1068D

これらのことから、キリストが叫んだのは無駄ではなかったこと、また悪魔がすっかり奪い尽くされたのちに、神が選んだあの愚かな者が救われることになると結論する。アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。1. 「ヤマウズラは叫んだ。自分が産まなかったものを集めた」(エレミヤ17:11)。

3

Licet enim mihi de superioris fine epistolae, sequentis mutuari exordium. Celeberrima quaestio; et ideo ut possimus eam absolvere, quid de natura avis istius habeat historia, consideremus.

PL 16, 1069A

実に、前の書簡の終わりから、次の書簡の書き出しを借りることが私には許される。これはきわめて名高い問題である。それゆえ、解き明かすことができるよう、この鳥の本性について記録が何を伝えているかを考えよう。

4

Nam et hoc considerare non mediocris prudentiae est, siquidem et Salomon cognovit naturas animalium, et locutus est de pecoribus, et volatilibus, et de reptilibus, et de piscibus (III Reg. IV, 33) .

PL 16, 1069A

実に、これを考察することも並々ならぬ思慮を要する。ソロモンも動物の本性を知り、家畜について、鳥について、這うものについて、魚について語ったからである(列王記三4:33)。

5

2. Dicitur itaque avis ista plena esse doli, fraudis, fallaciae, quae decipiendi venatoris vias calleat, atque artes noverit, ut eum a pullis avertat suis; omniaque tentamenta versutiae non praetermittere, quo possit venantem abducere a nido et cubilibus suis.

PL 16, 1069A

2. さて、この鳥は、欺き、詐欺、偽りに満ちていて、狩人を欺く道に通じ、その術を知っていて、狩人を自分の雛から遠ざけると言われる。また、狩る者を自分の巣と寝床から連れ去ることができるよう、あらゆる狡猾な試みを怠らないという。

6

Certe si insistere adverterit, tamdiu illudit, quamdiu soboli fugiendi signum tribuat et potestatem. Quam ubi evasisse senserit, tunc se et ipsa subtrahit, et lubrica arte deceptum insidiantem relinquit.

PL 16, 1069B

確かに、狩人が迫ってくるのに気づくと、雛に逃げる合図と機会を与えるまで、その間ずっとからかう。雛が逃げおおせたと感じると、そのとき自分も身を引き、滑らかな術に欺かれて待ち伏せする者を置き去りにする。

7

3. Fertur etiam promiscuae esse permixtionis, ut in feminas cum summo certamine mares irruant, et vaga calescant libidine.

PL 16, 1069B

3. また、ヤマウズラは乱れた交わりをすると伝えられる。雄が最大の争いをもって雌に襲いかかり、あてどない情欲に燃えるというのである。

8

Unde impurum et malevolum et fraudulentum animal adversario et circumscriptori generis humani, fallacissimoque, et impuritatis auctori conferendum putatur. 3*.

PL 16, 1069B

それゆえ、この不純で悪意があり欺瞞に満ちた動物は、人類の敵であり、〔人類を〕欺く者、きわめて偽り多く、不純の創始者に比べられるべきものと考えられている。〔ミーニュは次の段落の頭に「3*.」と刷る。段落番号3を重ねたもの〕

9

Clamavit ergo perdix, qui a perdendo nomen accepit, Satanas ille, qui Latine Contrarius dicitur, Clamavit in Eva primum (Gen. III, 4, 5) , clamavit in Cain, clamavit in Pharao (Exod. V, 2) , Dathan, Abiron, Core (Num. XVI, 2) .

PL 16, 1069B

3*. それゆえヤマウズラ(ペルディクス)は叫んだ。それは、滅ぼすこと(ペルデンド)から名を受けたサタンであって、ラテン語では「敵対者」と呼ばれる。まずエバにおいて叫び(創世記3:4–5)、カインにおいて叫び、ファラオにおいて叫んだ(出エジプト記5:2)。ダタン、アビロン、コラにおいても〔叫んだ〕(民数記16:2)。

10

Clamavit in Judaeis, quando petierunt sibi fieri deos, cum Moyses Legem acciperet (Exod. XXXII, 1) . Clamavit iterum, quando de Salvatore dixerunt: Crucifigatur, crucifigatur; et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 23, 25).

PL 16, 1069C

ユダヤ人たちにおいて叫んだ。モーセが律法を受けていたとき、自分たちのために神々を造るよう求めたときである(出エジプト記32:1)。再び叫んだ。救い主について「十字架につけよ、十字架につけよ」と言い、また「その血は我々と我々の子らの上にあれ」と言ったときである(マタイ27:23, 25)。

11

Clamavit, quando sibi regem fieri postulaverunt; ut recederent a Domino Deo rege (I Reg. VIII, 5) . Clamavit in omni vano et perfido.

PL 16, 1070A

彼らが自分たちに王を立てるよう求め、主なる神という王から離れようとしたときに、叫んだ(サムエル記上8:5)。あらゆる空しく不実なものにおいて叫んだ。

12

4. His vocibus congregavit sibi populos, quos non creaverat; Deus enim hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit (Gen. I, 27) , et diabolus sibi hominem vocis suae fraude sociaverat. Congregavit sibi nationum populos, faciens divitias non cum judicio.

PL 16, 1070A

4. これらの声によって、自分が造らなかった民を自分のもとに集めた。神は人を自らの像と似姿に作ったのに(創世記1:27)、悪魔は声の欺きによって人を自分に結びつけたのである。諸民族の民を自分のために集め、裁きによらずに富を作った。

13

Unde in proverbio est de divite avaro, quia perdix iste congregat divitias non cum judicio. At vero meus Jesus quasi judex bonus cum judicio omnia agit, qui venit, sicut scriptum est, dicens: Ego loquor justitiam et judicium salutis (Esai. LXIII, 1) .

PL 16, 1070A

それゆえ、貪欲な金持ちについて、このヤマウズラは裁きによらずに富を集める、ということわざがある。しかし私のイエスは、善い裁き手のように、すべてを裁きをもって行う。彼は、書かれているとおり、「私は正義と救いの裁きを語る」と言いつつ来たのである(イザヤ63:1)。

14

5. Ea igitur gratia depraedatus est perdicem illum diabolum, abstulit ei male congregatas divitias multitudinis, revocavit ab errore animas gentium, mentesque nationum deviantium.

PL 16, 1070A

5. それゆえ、この恩寵によって、彼はヤマウズラである悪魔から略奪し、群衆の悪く集められた富を取り去り、諸国民の魂と、迷う諸民族の精神を、迷誤から呼び戻した。

15

Et quia diaboli voce deceptos sciebat, et ipse ut vincula nexusque veteris erroris solveret, clamavit primum in Abel, cujus clamavit vox sanguinis (Gen. IV, 10) . Clamavit in Moyse, cui dixit: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15) ? Clamavit in Jesu Nave (Josue I, 1) .

PL 16, 1070B

そして悪魔の声に欺かれた者たちを知っていたので、古い迷誤の枷と束縛を解くために、彼自身が叫んだ。まずアベルにおいて叫んだ。その血の声が叫んだ(創世記4:10)。モーセにおいて叫び、彼にこう言った。「なぜ汝は私に向かって叫ぶのか」(出エジプト記14:15)。ヨシュア(ヌンの子イエス)において叫んだ(ヨシュア記1:1)。

16

Clamavit in David, qui ait: Clamavi ad te, salva me (Psal. CXVIII, 146) . Clamavit et in omnibus prophetis. Unde et ad Esaiam dicit: Clama; et ille ait: Quid clamabo (Esai. XL, 6) ?

PL 16, 1070B

ダビデにおいて叫んだ。彼は言う。「私は汝に叫んだ。私を救え」(詩篇118:146)。すべての預言者たちにおいても叫んだ。それゆえイザヤにも言う。「叫べ」。すると彼は言う。「私は何を叫ぼうか」(イザヤ40:6)。

17

Clamavit in Salomone, convocans cum altissima praedicatione sapientia: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5) . Clamavit etiam in corpore suo, sicut scarabaeus in ligno (Habac. II, 11) .

PL 16, 1070B

ソロモンにおいて叫んだ。知恵が最も高い宣べ伝えをもって呼び集めて言う。「来て、私のパンを食べ、私が汝らに混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。また自らの体においても叫んだ。「木の中のコガネムシ」のように(ハバクク2:11)。

18

Clamavit ut insidiatorem falleret et circumveniret, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? Clamavit ut dispoliaret, respondens latroni: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 16, 1070B

待ち伏せする者を欺き、出し抜くために叫んだ。「私の神、私の神、なぜ私を見捨てたのか」と言いつつ(マタイ27:46)。奪い取るために叫んだ。盗人にこう答えた。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

19

Itaque ubi clamavit Jesus, continuo perdix ille a congregatis in dimidio dierum suorum derelictus est.

PL 16, 1070C

こうしてイエスが叫ぶと、そのヤマウズラは直ちに、集められた者たちによって、その日々の半ばで見捨てられた。

20

6. Unde et quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eo quod aliena diripiat ova, et foveat suo corpore, atque hac sua fraude partus alienos studeat acquirere.

PL 16, 1070C

6. それゆえ、ヤマウズラの本性にはこのこともふさわしいと考えた者もいた。他の鳥の卵を奪い取り、自分の体で温め、この欺きによって他者の産んだものを獲得しようとするというのである。

21

Sed (quod aiunt, cornici oculum; habent enim et volatilia suas artes) ubi istud adverterit, cujus aut singula ova direpta, aut cubile fuerit invasum, aut sollicitata soboles errore similitudinis, speciei simulatione decepta, etsi infirmior viribus, induit se atque armat versutia; et cum labor omnis impensus nutrimentorum educantem exhauserit, atque adolescere pulli coeperint, tunc vocem emittit, et quadam pietatis tuba prolem advocat.

PL 16, 1071A

しかし(人の言う、「カラスの目を〔突く〕」というところである〔ことわざ。抜け目のない者の裏をかくことを言う〕。鳥にもそれぞれの術があるからである)、卵を一つずつ奪われたか、巣を侵されたか、あるいは雛が似姿の迷いにそそのかされ外見の偽装に欺かれたかした親鳥は、このことに気づくと、力では弱くとも、狡猾さを身にまとい武装する。そして、養う者〔盗んだ鳥〕が餌のためにかけたすべての労苦で疲れ果て、雛が成長し始めると、そのとき〔親鳥は〕声を出し、一種の敬虔のラッパで子らを呼び寄せる。

22

Quae naturali quodam auditu excitata agnoscit parentem, et simulantem deserit. Ita cum vult congregare quae non peperit, amittit quos nutriendos putavit.

PL 16, 1071A

その声に雛は、ある自然な聞き分けによって奮い立ち、親を見分け、偽る者を見捨てる。こうして、自分が産まなかったものを集めようとするとき、〔偽る鳥は〕養うべきものと思っていた者たちを失う。

23

7. Non superfluo igitur et Jesus clamavit; ut quia totius mundi populus voce perdicis, blanditiis, arte, specie deceptus ab auctore proprio deviaverat, lubricas artes secutus, veri parentis voce revocatus fallacem relinqueret, atque in dimidio dierum ejus fraudulentum desereret, id est, ante hujus finem saeculi, cui nos eripuit Dominus Jesus, et ad vitam aeternam vocavit.

PL 16, 1071B

7. それゆえイエスが叫んだのも余計なことではなかった。全世界の民が、ヤマウズラの声、甘言、術、外見に欺かれ、自らの創始者のもとから逸れて、滑りやすい術に従っていたが、まことの親の声に呼び戻されて、偽る者を捨て、その日々の半ばで欺瞞の者を見捨てるためである。すなわち、この世の終わりの前にである。主イエスは我々をその世から救い出し、永遠の生命へと呼んだ。

24

Itaque nunc mortui mundo, vivimus Deo (Rom. VI, 8) . 8. Cum igitur perdix iste penitus a falsis filiis derelictus fuerit, tunc erit stultus ille, quem elegit Deus, et sapientem confudit, salvus; quoniam quae stulta sunt mundi, elegit Deus.

PL 16, 1071B

それゆえ今、我々は世に対して死んで、神に対して生きる(ローマ6:8)。8. それゆえこのヤマウズラが偽りの子らから完全に見捨てられたとき、神が選び、知者を恥じ入らせたあの愚かな者は、救われる。「この世の愚かなものを神は選んだ」からである。

25

Ideoque si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. I, 27) . Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quoniam nos te diligimus.

PL 16, 1071B

それゆえ、「もし誰かがこの世で知者であると見えるなら、愚か者となれ、知者となるために」(一コリント1:27)〔引照は刷られたまま。引かれた文は一コリント3:18 に当たり、1:27 は前の節の「この世の愚かなものを神は選んだ」の箇所である〕。健やかであれ、子よ。そして、あなたがしているように、我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXIII

第33書簡PL 16, 1071C
1

IRENAEO vereri se ne quis ex loco Scripturae de duabus uxoribus duas in eodem homine animas esse arbitretur, significanti; scribit varias ibidem indicari animae qualitates; in amabili enim animam voluptati deditam adumbrari, in odibili vero severiores virtutes consectantem: hujus autem unius primogenitos esse cum ex altero loco, tum ex eo etiam qui fuit propositus, intelligi.

PL 16, 1071C

イレナエウスが、二人の妻についての聖書の箇所から、同じ一人の人の内に二つの魂があると誰かが考えはしないかと恐れていると示したのに対し、〔アンブロシウスは〕そこには魂のさまざまな性質が示されていると書く。すなわち、愛される女には快楽に傾いた魂が、憎まれる女にはより厳格な徳を追い求める魂が象られており、長子たちはこの〔後者の〕魂だけのものであることが、別の箇所からも、提示された箇所からも理解される、と。

2

AMBROSIUS IRENAEO salutem. 1. Superiore epistola scripsimus liberandam ab adversariis animam nostram, et cum ea indissociabilis vitae subeundum consortium.

PL 16, 1071C

アンブロシウスよりイレナエウスへ、挨拶を送る。1. 前の書簡で我々は、我々の魂が敵対者たちから解き放たれるべきこと、そしてそれとともに、切り離しえない生命の交わりに入るべきことを書いた。

3

Et quia sermo iste nobis de Deuteronomio (Deut. XXI, 16) exemplum assumpsit assertionis suae, quo loci subjectum est de viro, qui duas uxores habebat, unam odibilem, alteram amabilem; non perfunctorie motus videris, ne forte duas animas istum sibi adscivisse aliquis intelligat: quod fieri nequaquam potest.

PL 16, 1071C

そしてこの論が、自らの主張の例を申命記から取ったので(申命記21:16)――そこには、二人の妻、すなわち憎まれる妻と愛される妻とを持つ男のことが置かれている――、あなたは、通りいっぺんにではなく心を動かされたと見える。この男が二つの魂を自分のものとしたと誰かが解しはしないか、と。それは決して起こりえないことである。

4

2. Verum ipse non ignoras quod interdum Scriptura cum allegoriam dicit, alia ad speciem Synagogae, alia ad Ecclesiae refert: alia ad animam, alia ad Verbi mysterium, alia ad diversas species et qualitates animarum: quae discernit, qui dijudicat spiritu.

PL 16, 1072A

2. しかしあなた自身、聖書が寓意を語るとき、あるものを会堂の様相に、あるものを教会の様相に、あるものを魂に、あるものを言葉の奥義に、あるものを魂のさまざまな様相と性質に関係づけることがあるのを、知らないわけではない。霊によって識別する者は、これらを見分ける。

5

Unde sequenti capitulo Legis non duas animas, sed diversas qualitates unius animae comprehensas esse arbitror. Est enim amabilis animae species, quae concupiscit voluptaria, quae laborem fugit, compunctionem declinat, judicium Dei negligit.

PL 16, 1072A

それゆえ、律法の続く章句には、二つの魂ではなく、一つの魂のさまざまな性質が含まれていると私は考える。愛される女の魂の様相とは、快楽を欲し、労苦を逃れ、悔恨を避け、神の裁きを軽んじるものだからである。

6

Ideo amabilis, quia dulcis et suavis ad tempus videtur, quae mentem non afficiat, sed oblectet.

PL 16, 1072A

愛される、というのは、一時は甘く快いと見えるからである。それは精神を動かさず、ただ楽しませる。

7

At illa altera tristior, quae zelo Dei conficiatur, sicut uxor severa scortari comparem suum nolit, non patiatur, non sinat, nihil indulgeat corpori, nihil voluptati et delectationi relaxet, abdicet occulta dedecoris, dura laborum sequatur, gravia periculorum.

PL 16, 1072B

しかしもう一方の魂はより厳しく、神への熱情に消耗し、厳格な妻が自分の伴侶の淫行を望まず、許さず、見逃さず、体に何も甘やかさず、快楽と悦びに何も緩めず、恥ずべき隠し事を退け、労苦の厳しさ、危険の重さを追い求めるようなものである。

8

3. Si igitur pepererint ei ambae, non poterit, inquit, primitivum filium amabilis in haereditatis institutione praeponere primitivo filio odibilis; cum sciat odibilis filium primitivum esse.

PL 16, 1072B

3. 「それゆえ、もし二人が彼に子を産んだなら、愛される女の初子を、遺産の定めにおいて、憎まれる女の初子より優先することはできない。憎まれる女の子が初子であることを知っているのだから」と言う。

9

In quo non tam praelationem simpliciter significari puto, quasi inter primitivos duos, quam expressionem solum odibilis filium primitivi habere praerogativam.

PL 16, 1072B

ここで私は、二人の初子のあいだの優先が単に示されているというよりも、憎まれる女の子だけが初子の特権を持つということの表現であると考える。

10

Primitivus enim primogenitus est, sancti autem primogeniti sunt; quia omnis masculus adaperiens vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2; Luc. II, 23) . Non tamen omnis primogenitus sanctus; non enim sanctus Esau, qui utique primogenitus.

PL 16, 1072B

実に、初子とは長子のことであり、そして聖なる者たちは長子である。「胎を開くすべての男子は、主に聖なる者と呼ばれる」からである(出エジプト記13:2、ルカ2:23)。しかしすべての長子が聖なるのではない。エサウは聖ではないが、確かに長子であった。

11

4. Sancti autem primogeniti sunt; denique habes in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam, a filiis Israel.

PL 16, 1072C

4. 聖なる者たちは長子である。実に、民数記にこうある。「見よ、私はレビ人を、イスラエルの子らの中から、胎を開くすべての長子の代わりに取った」。

12

Mihi enim in quo die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num. III, 12) .

PL 16, 1072C

「私のために、私がエジプトのすべての長子を打ったその日に、私はイスラエルのすべての長子を聖別したからである」(民数記3:12)。

13

Ergo levitas pro primogenitis accepit, quasi sanctos; sanctos enim primogenitos esse cognoscimus ex epistola ad Hebraeos scripta, in qua habemus: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Hierusalem, et decem millibus angelorum; et Ecclesiae primitivorum (Hebr. XII, 22) .

PL 16, 1072C

それゆえ〔主は〕レビ人を、聖なる者たちとして、長子の代わりに受け取った。長子が聖なるものであることは、ヘブライ人への手紙から我々は知る。そこにこうある。「しかし汝らはシオンの山、エルサレムの都、一万の天使たち、そして初子たちの教会に近づいた」(ヘブライ12:22)。

14

Ergo sicut primogeniti Ecclesiae sancti, sic et levitae; quoniam ipsi quoque primogeniti. Non enim nascendi ordine sancti, sed sanctificationis munere; Levi enim tertius filius fuit Liae, non primus utique (Gen. XXIX, 34) .

PL 16, 1072C

それゆえ教会の長子たちが聖なる者であるように、レビ人もそうである。彼ら自身も長子だからである。生まれの順によってではなく、聖別の賜物によって聖なる者なのである。実にレビはレアの三番目の子であって、決して最初ではない(創世記29:34)。

15

5. Qui autem sanctificatur, ipse aperit vulvam. Quam vulvam? Audi dicentem: Erraverunt peccatores ab utero (Psal. LVII, 4) . Quia intellexisti primogenitum, qui aperit vulvam; intellige uterum bonae matris, a quo non errant sancti, sed peccatores.

PL 16, 1072D

5. 聖別される者自身が、胎を開く。どの胎か。語るこの言葉を聞け。「罪人たちは胎から迷い出た」(詩篇57:4)。胎を開く長子を理解したのだから、善い母の胎を理解せよ。聖なる者たちはそこから迷い出ず、罪人たちが迷い出る。

16

Levitae autem auferuntur de medio Israel; quia nihil habent commune cum populo, cujus primogenita saecularia destruuntur. Primogenita enim saeculi alterius matris sunt, a cujus utero segregatus Paulus est, cum ad gratiam vocaretur Dei (Galat. I, 15) .

PL 16, 1073A

レビ人はイスラエルの中から取り去られる。民と共有するものを何も持たないからである。その民の世の長子たちは滅ぼされる。世の長子たちは別の母のものであり〔saeculi alterius matris の係りは定かでない。saeculi を primogenita に、alterius を matris に係けて取った〕、パウロは神の恩寵へと召されたとき、その母の胎から分けられたのである(ガラテヤ1:15)。

17

Et ideo de medio populi segregatus, Verbum recepit, quod est medium in corde nostro. Unde et illud dictum est: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Joan. I, 26) .

PL 16, 1073A

それゆえ民の中から分けられて、〔パウロは〕言葉を受け入れた。言葉は我々の心の中央にある。それゆえこうも言われたのである。「汝らの只中に立つ者がいるが、汝らは彼を見ていない」(ヨハネ1:26)。

18

6. Non otiosus itaque nobis a Lege in Legem excursus fuit, ut primogenitum non esse amabilis illius, id est, remissioris et voluptariae filium doceremus; quamvis propositi capituli verba hoc exprimant, dicente Scriptura: Non poterit filium amabilis primitivum praeponere, cum sciat filium odibilis primitivum esse (Deut. XXI, 17) .

PL 16, 1073A

6. それゆえ、律法から律法への我々の脱線は無駄ではなかった。初子は、あの愛される女の子、すなわちより緩やかで快楽に傾いた魂の子ではないことを、我々が示すためである。もっとも、提示された章句の言葉がそれを述べてはいる。聖書は言う。「愛される女の子を初子として優先することはできない。憎まれる女の子が初子であることを知っているのだから」(申命記21:17)。

19

Ille est vere primitivus, qui sanctae matris sanctus est partus; sicut illa vera mater, a cujus utero non errant veri filii, sed peccatores.

PL 16, 1073B

真の初子とは、聖なる母の聖なる産物である者である。あの母こそ真の母であり、その胎から真の子らは迷い出ず、罪人たちが迷い出る。

20

Ergo ille non verae matris filius, non primitivus verus, sed quasi primitivus juvatur sumptu, ne egeat; non ut dives sit, honoratur: hic autem dupla ex omnibus accepit, ut abundet; sicut etiam in Genesi habes patriarchas a fratre suo Joseph geminae singulos stolae donatos munere, cum remitterentur ad patrem (Gen. XLV, 22) , ut significarent patri repertum Joseph, quem defunctum esse crediderat pater.

PL 16, 1073B

それゆえ、真の母の子ではなく、真の初子ではなく、いわば初子であるような者は、乏しくならぬよう費用で助けられる。富むように尊ばれるのではない。他方、真の者はすべてから倍を受け取り、満ち溢れる。創世記にもあるように、族長たちは兄弟ヨセフから、父のもとへ送り帰されるとき、それぞれ二着の衣という賜物を与えられた(創世記45:22)。それは、父が死んだと思っていたヨセフが見いだされたことを、父に示すためであった。

21

7. Primogenitus itaque haereditatis accepit praerogativam, dicente Scriptura: Hic est initium filiorum ejus, et huic debentur primogenitalia (Deut. XXI, 18) .

PL 16, 1073C

7. こうして長子は遺産の特権を受けた。聖書は言う。「これは彼の子らの初めであり、この者に長子の権利が負われる」(申命記21:18)。

22

A primogenito igitur Dei Filio primogeniti sancti, et ab illo initio (quia ipse est (Apoc. I, 8) initium et finis) initium sanctus nuncupatur, initium filius, cui debetur primitiarum praerogativa, secundum illud ad Abraham dictum: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10) .

PL 16, 1073C

それゆえ神の長子である子から、聖なる者たちは長子となり、またあの始まりから(彼自身が始まりであり終わりである(黙示録1:8)からである)、聖なる者は始まりと呼ばれ、子は始まりと呼ばれる。初穂の特権が彼に負われる。アブラハムに言われたことにしたがってである。「女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに相続人とはならないからである」(創世記21:10)。

23

8. Quod magis ad haereditatem virtutum, quam pecuniae spectare divino oraculo docetur, dicente Domino: Omnia quaecumque tibi dixerit Sarra, audi vocem ejus; quoniam in Isaac vocabitur tibi semen (Ibid., 12) .

PL 16, 1073C

8. これは、金銭の遺産よりも徳の遺産に関わることが、神の託宣によって教えられている。主は言う。「サラが汝に言うことはすべて、その声を聞け。イサクにおいて汝のために子孫が呼ばれるからである」(創世記21:12)。

24

Quae erat alia in Isaac, nisi sanctitatis haereditas, quae nobilitaret patrem? Et filium quidem ancillae super nationes praefecit, quasi simpla conferens patrimonii: filio autem Sarrae dupla dedit, cui non solum temporalia, sed etiam superna et perpetua collata sunt. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1073D

イサクにおけるそれは、父を高貴にする聖性の遺産でなくて何であったか。そして女奴隷の子は諸民族の上に立てた。いわば財産の単純な分を与えて。しかしサラの子には倍を与えた。彼には一時的なものだけでなく、天上の永続するものも授けられた。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXIV

第34書簡PL 16, 1074A
1

HORONTIANUM an anima, de qua prave sentiunt philosophi, coelestis substantiae sit, quaerentem primo remittit ad libros Esdrae; tum dignitatem ejus ostendens Pauli testimonio, qua ratione ibidem omnis creatura ingemiscere, ac rursus liberanda esse dicatur, explicat.

PL 16, 1074A

ホロンティアヌスが、魂――これについて哲学者たちは誤った考えをする――は天上の実体のものかどうかを尋ねたのに対し、まずエズラの書物へと送り返す。次に、魂の尊厳をパウロの証言によって示し、そこで、すべての被造物がなぜ呻き、またなぜ再び解放されるべきと言われているのかを説明する。

2

AMBROSIUS HORONTIANO salutem. 1. Quaesisti a me utrum anima coelestis esse videatur substantiae; non enim aut sanguinem, aut ignem, aut nervorum harmoniam animam putas, ut vulgus philosophorum interpretatur: aut, ut illa patricia quaedam eorum prosapia Platonis disputat, quod ipsum se movet, et non movetur ab alio, ipsa tibi anima videtur: vel certe ut Aristoteles acri ingenio quintum quoddam elementi genus induxit, probasti, id est ἐντελέχειαν, ex quo componeres et velut fingeres animae substantiam.

PL 16, 1074A

アンブロシウスよりホロンティアヌスへ、挨拶を送る。1. あなたは私に、魂は天上の実体のものと見えるかと尋ねた。実にあなたは、哲学者たちの俗衆が解釈するように、魂を血とも、火とも、筋の調和とも考えてはいない。むしろ、彼らのうちの、いわば貴族の家系であるプラトンの流れが論じるように、自らを動かし、他のものによって動かされないものこそが魂であると、あなたには見えている〔aut, ut … Platonis … videtur を、前の否定に続くものではなく、vel certe 以下と対になる相手の見解と取った〕。あるいは、鋭い才を持つアリストテレスが導入した、元素の第五の種類のようなもの、すなわち完全現実態(エンテレケイア)〔ギリシア語〕を、あなたは是認し、そこから魂の実体を組み立て、いわば形づくろうとしたのである。

3

2. De quo tibi Esdrae librum legendum suadeo, qui et illas philosophorum nugas despexerit; et abditiore prudentia, quam collegerat ex revelatione, perstrinxerit eas substantiae esse superioris.

PL 16, 1074B

2. これについて、エズラの書を読むよう私はあなたに勧める。その書は哲学者たちのあの戯言を退け、啓示から集めたより深い思慮によって、魂がより高い実体のものであることを簡潔に述べた。

4

3. Apostolus quoque etsi non expresse, tamen intelligendum nobis reliquit, quasi bonus magister, et spiritalis agricola, occultis doctrinae seminibus excitans discipulorum ingenia, quod animae nostrae potioris creaturae sint, et cujusdam praestantissimae naturae.

PL 16, 1074B

3. 使徒もまた、明言はしなくとも、善い教師、霊的な農夫として、教えの隠れた種によって弟子たちの才を目覚めさせつつ、我々の魂がより優れた被造物であり、ある最も優れた本性を持つものであることを、我々が悟るべきこととして残した。

5

Cum enim dicit, quia vanitati creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe; quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 20 et seq.) ; ostendit non mediocrem animarum esse gratiam, quarum vigore et virtute in adoptionem filiorum Dei assurgit humanum genus, habens in se quod ad similitudinem et imaginem Dei tributum est sibi.

PL 16, 1074C

実に、彼は「被造物は、自らの意志によらず、望みのうちにそれを服従させた者のゆえに、空しさに服した」と言い、また「被造物自身も、滅びの隷属から、神の子らの栄光の自由へと解放される」と言うとき(ローマ8:20以下)、魂の尊さが並々ならぬものであることを示している。人類は、魂の活力と徳によって、神の子らが子とされることへと立ち上がり、神の似姿と像にしたがって自分に与えられたものを自らのうちに持つからである。

6

Animae enim neque tactu aliquo comprehenduntur, neque visu corporeo videntur; et ideo praeferunt illius incorporeae et invisibilis naturae similitudinem, et supergrediuntur substantia sua corpoream et sensibilem qualitatem.

PL 16, 1074C

魂はいかなる接触によっても捉えられず、体の目では見られない。それゆえ、あの体を持たず見えない本性の似姿を示しており、その実体において、体を持ち感覚される性質を超えている。

7

Quae enim videntur, temporalia sunt, temporalia significant, temporalibus agglutinantur; illa autem quae non videntur, aeterno illi et summo adhaerent bono, atque in ipso vivunt, et sunt, et moventur (Act. XVII, 18) ; nec ab eo, si boni consulunt, se patiuntur separari ac dividi.

PL 16, 1074C

見えるものは一時的であり、一時的なものを意味し、一時的なものに貼りついている。しかし見えないものは、あの永遠の最高の善に結びつき、その中に生き、存在し、動く(使徒言行録17:18〔底本は18。17:28 のことか〕)。そして善しとして受け取るなら、そこから切り離され分かたれることを許さない。

8

4. Unaquaeque ergo anima videns se corporeo isto clausam gurgustio, quae tamen terrenae hujus habitationis consortio non degeneraverit, ingemiscit gravata corporis hujus conjunctione; quia corruptibile corpus gravat animam (II Cor. V, 4) , et inclinat terrenum habitaculum mentem multarum cogitationum (Sap. IX, 15) : simulque cognoscens quia per fidem ambulat, non per speciem, peregrinari vult de corpore, et adesse ad Dominum (II Cor. V, 7) .

PL 16, 1074D

4. それゆえ、体というこの狭い小屋に閉じ込められた自分を見る魂は、一つ一つ、この地上の住まいとの交わりによって堕落していなければ、体の結びつきに押さえつけられて呻く。朽ちる体が魂を押さえつけ(二コリント5:4)、地上の住まいが多くの思いをめぐらす精神を押し下げるからである(知恵の書9:15)。同時に、信仰によって歩み、見えるものによって歩んでいないと知って、体から離れて旅立ち、主のもとにいることを望む(二コリント5:7)。

9

5. Advertamus igitur quomodo vanitati creatura subjecta sit (Rom. VIII, 20) , non ex voluntate sua, sed ex divino arbitrio, quo dispositum est animas corporibus conjungi oportere propter spem earum; ut dum sperant bona, dignas se praestent coelesti remuneratione: Omnes enim nos oportet adesse ad tribunal Christi; ut referat unusquisque propria corporis (II Cor. V, 10) .

PL 16, 1075A

5. それゆえ、被造物がどのように空しさに服したのか(ローマ8:20)に注意しよう。それは自らの意志によらず、神的な定めによる。その定めによって、魂が望みのゆえに体に結びつけられるべきことが定められた。望む間に善いものを望み、天の報いにふさわしい者として自らを示すためである。「我々はみな、キリストの裁きの座の前に現れなければならない。各人が、体にある固有のものを受けるためである」(二コリント5:10)。

10

Ideo uniuscujusque anima praevideat rependenda sibi merita conversationis suae. Et pulchre ait, propria corporis (Rom. VIII) , id est, quod suscepit regendum; ut si bene rexit, praemium referat, propter quod in spe subjecta est: et si male, supplicium; quia non speravit in Deum, nec ad illam adoptionem filiorum, et ad verae libertatem affectavit gloriae.

PL 16, 1075B

それゆえ各人の魂は、自らの生き方の功績が自分に報いられるべきことを予見せよ。そして「体の固有のもの」(ローマ8)と見事に言うのは、すなわち、治めるよう引き受けたもののことである。よく治めたなら、望みのうちに服した報いを受け、悪く治めたなら、懲罰を受ける。神に望みを置かず、あの子とされることと、真の自由の栄光を求めなかったからである。

11

6. Docuit igitur Apostolus quod humani generis creatura subjecta vanitati sit. Quid enim tam homo, quam anima ejus? De consortibus ejus dicit: Cum sumus in corpore isto, ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4) .

PL 16, 1075B

6. それゆえ使徒は、人類の被造物が空しさに服していることを教えた。実に人にとって、その魂ほど人であるものがあろうか。彼はその仲間について言う。「我々がこの体にある間、押さえつけられて呻く」(二コリント5:4)。

12

Sed et David dicit: Homo vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4) ; et: Universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6) . Vita itaque hominis in hoc saeculo vanitas est. Huic vanitati subjecta est anima.

PL 16, 1075B

しかしダビデも言う。「人は空しさに似たものとされた」(詩篇143:4)。また「生きている人はみな、全くの空しさである」(詩篇38:6)。それゆえ人のこの世での生涯は空しさである。この空しさに魂は服している。

13

Itaque sanctus cum facit quae sunt corporis, non sponte facit, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe (Rom. VIII, 20) , facit ut ei pareat. Ab hoc igitur exemplo animae progrediamur ad creaturas reliquas.

PL 16, 1075C

それゆえ聖なる者が体に属することを行うとき、自発的にではなく、望んでではなく、望みのうちにそれを服従させた者のゆえに行う(ローマ8:20)。その者に従うために行うのである。魂のこの例から、残りの被造物へ進もう。

14

7. Propone tibi solem, lunam, et stellas, quae coeli lumina etsi praeclaro fulgent nitore, creaturae sunt tamen, et ad quotidianum ministerium vel surgunt, vel occidunt, servientes dispositioni creatoris aeterni, ministrantes splendorem, quo vestiuntur, atque die nocteque emicant.

PL 16, 1075C

7. 太陽と月と星々を、自分の前に思い浮かべよ。天の光であるそれらは、輝かしく光を放つが、それでも被造物であり、日々の務めのために昇り、あるいは沈み、永遠の創造者の定めに仕え、自らがまとう輝きを供し、昼も夜も光を放つ。

15

Quoties sol iste obtexitur nubibus, quoties objectu aufertur terrae, vel cum e regione ejus luminis sui radius fuerit repercussus, oriuntur eclipses, et ut ait Scriptura: Luna novit occasus suos (Psal. CIII, 19) .

PL 16, 1076A

この太陽が雲に覆われるたび、地の遮りによって奪われるたび、あるいはその向かい側に光の光線が跳ね返されるとき、食が起こる。聖書が言うとおりである。「月は自らの沈むところを知っている」(詩篇103:19)。

16

Novit quando pleno orbe suo luceat, quando exinanito. Stellae quoque nebulis obductae vanescunt, quae sustinent ministerii hujus mundani usus, non sponte utique, sed in spe; quia sperant etiam hujus laboris gratiam ab eo, qui subjecit eas.

PL 16, 1076A

月は、いつその円盤全体で輝き、いつ空になるかを知っている。星々も霧に覆われて消える。この世の務めの用を担っているが、むろん自発的にではなく、望みのうちにである。自分たちを服従させた者から、この労苦への恩寵を望んでいるからである。

17

Ideoque propter eum sustinent, id est, propter ejus voluntatem. 8. Nec mirum si patienter sustinent, cum sciant dominum suum, et creatorem omnium sive quae in coelo, sive quae in terra sunt, suscepisse nostri corporis fragilitatem, nostrae conditionis servitutem.

PL 16, 1076A

それゆえ「彼のゆえに」耐える、すなわち彼の意志のゆえにである。8. 彼らが忍耐強く耐えるのは驚くに当たらない。天にあるもの地にあるもののすべての主、創造者が、我々の体の脆さ、我々の境遇の隷属を引き受けたことを知っているのだから。

18

Cur ergo illa servitutem corruptionis suae non patienter sustineant; cum Dominus omnium pro toto mundo se humiliaverit usque ad mortem, servi formam susceperit (Philip. II, 7) , peccatum mundi, maledictum etiam pro nobis factus sit (Galat. III, 13) ?

PL 16, 1076B

それなら、万物の主が、全世界のために死に至るまで自らを低くし、僕の姿を取り(フィリピ2:7)、世の罪となり、我々のために呪いとさえなった(ガラテヤ3:13)というのに、なぜあれらは自らの滅びの隷属を忍耐強く耐えないだろうか。

19

Illius ergo imitantes bonitatem coelestes creaturae licet ingemiscant, quod mundi hujus vanitati subjectae sint, consolantur se tamen quod liberabuntur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae; cum filiorum Dei adoptio venerit, quae est universorum redemptio: Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI, 25) .

PL 16, 1076B

それゆえ天の被造物は、彼の善性に倣って、この世の空しさに服していることを呻くとしても、滅びの隷属から栄光の自由へ解放されることで自らを慰める。それは、神の子らが子とされること、すなわち万人の贖いが来るときである。「諸国民の充満が入るとき、そのとき全イスラエルは救われる」(ローマ11:25)。

20

Cui enim non ignoscet populo, qui ignoscit etiam illi persecutori suo, qui dixit: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6) ; et: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) ?

PL 16, 1076B

実に、「彼を十字架につけよ、十字架につけよ」(ヨハネ19:6)、「その血は我々と我々の子らの上にあれ」(マタイ27:25)と言ったあの迫害者さえ赦す者は、どの民を赦さないだろうか。

21

Sed quia vanitati etiam coelestis subjecta creatura est (Rom. VIII, 20) , licet istud in spe, etiam horum perfidiam et temulentiam, vanitate hujus mundi lapsam, pertinere ad veniam patietur veritatis pietas, et redemptio universitatis.

PL 16, 1076C

しかし天の被造物も空しさに服しているのだから(ローマ8:20)――それは望みのうちにではあるが――、真理の敬虔と万物の贖いは、これらの者の背信と酩酊、この世の空しさによって堕ちたものも、赦しに属することを許すであろう。

22

9. Ergo ut concludamus, et ille tantus ac talis sol, et illa luna quam noctis tenebrae non operiunt, et illae stellae quae sunt ornamenta coeli, servitutem corruptionis nunc sustinent; quia corruptibile omne corpus: siquidem et coeli peribunt, et coelum et terra praeteribunt (Matth. XXIV, 35) .

PL 16, 1076C

9. それゆえ結論として言えば、あれほど偉大なこのような太陽も、夜の闇が覆うことのないあの月も、天の飾りであるあの星々も、今は滅びの隷属に耐えている。朽ちうる体はすべてそうだからである。実に、天も滅び、天と地は過ぎ去る(マタイ24:35)。

23

Postea autem et sol et luna et caetera stellarum lumina requiescent in gloria filiorum Dei; quando erit Deus in omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) : qui et in te et in nobis sit per suam plenitudinem et misericordiam.

PL 16, 1077A

しかしのちには、太陽も月も他の星々の光も、神の子らの栄光のうちに憩う。そのとき神は、すべてにおいてすべてとなる(一コリント15:28)。神が、その充満と慈しみによって、あなたのうちにも我々のうちにもあるように。

24

10. An ipsos quoque angelos, qui in istius mundi laboribus diversa sustinent ministeria, sicut in Apocalypsi legimus Joannis (Apoc. III, 1 et seq.) , non ingemiscere credimus; cum adhibentur poenarum et excidiorum ministri?

PL 16, 1077A

10. では、この世の労苦の中でさまざまな務めに耐える天使たちさえも、ヨハネの黙示録に我々が読むとおり(黙示録3:1以下)、呻かないと我々は信じるだろうか。刑罰と破滅の仕え手として用いられているときに。

25

Qui habentes vitam beatam, mallent utique eam in illo superiore tranquillitatis suae statu recurrere, quam nostrorum peccatorum poenis ultricibus interpolari.

PL 16, 1077A

彼らは幸いな生命を持っているのだから、我々の罪の報復の刑罰によって割り込まれるよりも、むしろあの高い平穏の状態に戻ることを望むであろう。

26

Etenim qui gaudent unius peccatoris redemptione (Luc. XV, 10) , utique tantorum peccatorum aerumnis ingemiscunt.

PL 16, 1077B

実に、一人の罪人の贖いを喜ぶ者たち(ルカ15:10)は、むろんこれほど多くの罪の苦難に呻く。

27

11. Si igitur etiam coelestes creaturae et Potestates servitutem corruptionis sustinent, sed in spe, ut pro nobis postea et nobiscum laetentur; etiam nos passiones hujus temporis futurae spe et exspectatione consolemur gloriae. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1077B

11. それゆえ、天の被造物と権能たちも、望みのうちに滅びの隷属に耐え、のちに我々のために、また我々とともに喜ぶのであれば、我々もまた、この時の苦難を、将来の栄光への望みと待望によって慰めよう。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXV

第35書簡PL 16, 1077B
1

In hac epistola quaeritur primo, cur cum in verbis Apostoli non omnis creatura dicatur corruptioni obnoxia, congemiscere tamen omnis dicatur: postea ex iis quae ibidem sequuntur, de Spiritu adoptionis, de magnitudine praemiorum coelestium, de sanctorum gemitu, primitiis Spiritus, adoptione filiorum, ac spe salvante disseritur.

PL 16, 1077B

この書簡ではまず、使徒の言葉ではすべての被造物が滅びに服しているとは言われていないのに、すべてが共に呻くと言われているのはなぜかが問われる。次に、そこに続くことから、子とする霊について、天の報いの大きさについて、聖なる者たちの呻きについて、霊の初穂について、子らとされることについて、救う望みについて論じられる。

2

AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Superior epistola tuae inquisitioni respondit; haec meae responsionis portio est, quae non solvat, sed impleat superiorem.

PL 16, 1077C

アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。1. 前の書簡はあなたの問いに答えた。この書簡は私の答えの一部であり、前のものを解くのではなく、満たすためのものである。

3

Nam dum ulteriora recenseo, movit me, fateor, quia addidit: Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit (Rom. VIII, 20) ; cum in priori capitulo sine adjectione dixerit: Quia creatura vanitati subjecta est. Non enim omnem creaturam, sed creaturam subjectam dixit.

PL 16, 1077C

実に、さらに先を見直すうちに、私は心を動かされた、と告白する。彼は付け加えているからである。「我々は知っている。すべての被造物が呻いていることを」(ローマ8:20)。先の章では、付け加えずに「被造物は空しさに服している」と言っていたのに。実に彼は、すべての被造物ではなく、服した被造物と言ったのである。

4

Et iterum ait: Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21) . Tertio autem addidit quod omnis creatura congemiscat (Ibid., 22) .

PL 16, 1077C

そして再び言う。「被造物自身も滅びの隷属から解放される」(ローマ8:21)。第三には、すべての被造物がともに呻くと付け加えた(ローマ8:22)。

5

2. Quid sibi igitur vult ista adjectio; nisi forte quia non omnis creatura subjecta vanitati est: et quia non omnis vanitati subjecta est, non omnis a servitute corruptionis liberabitur?

PL 16, 1078A

2. それでは、この付加は何を意味するのか。もしかすると、すべての被造物が空しさに服しているのではなく、すべてが空しさに服してはいないのだから、すべてが滅びの隷属から解放されるのではない、ということか。

6

Quid enim liberetur, quae a subjectione vanitatis et a servitute corruptionis ejus expers atque immunis sit?

PL 16, 1078A

実に、空しさへの服従と滅びの隷属から無縁で免れているものが、何から解放されようか。

7

Omnis autem congemiscat non in suo, sed in nostro labore, et comparturiat illum fortasse spiritum salutis, spiritum jucunditatis, exspectans adoptionem filiorum Dei; ut communem de redemptione humani generis consequatur laetitiam et exsultationem.

PL 16, 1078A

しかしすべてが呻くのは、自分の労苦においてではなく、我々の労苦においてであり、おそらくあの救いの霊、喜びの霊とともに産みの苦しみを分かち、神の子らが子とされることを待ち望んで、人類の贖いについての共通の喜びと歓喜に至るためなのであろう。

8

Aut propter charitatem igitur suam omnis ingemiscit nostrum laborem, aut propter membrum sui corporis, cujus caput Christus est. Sed sive ita ut diximus, sive simpliciter subjectam creaturam omnem dixerit congemiscere et comparturire, ut voles intellige.

PL 16, 1078A

それゆえ、すべては自らの愛のゆえに我々の労苦を嘆くか、あるいはキリストを頭とする自らの体の肢体のゆえに〔嘆く〕。しかし、我々の言ったとおりであれ、単に服した被造物のすべてが共に呻き、共に産みの苦しみを負うと〔使徒が〕言ったのであれ、あなたの欲するように理解せよ。

9

3. Nunc illud consideremus quod adjecit: Non solum autem illa, sed etiam nos primitias spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23) .

PL 16, 1078B

3. 今度は彼が付け加えたことを考えよう。「ただ被造物だけでなく、霊の初穂を持つ我々自身も、子とされること、我々の体の贖いを待ち望みつつ、自分のうちで呻く」(ローマ8:23)。

10

Quid sit adoptio filiorum superior pagina docet; et ideo exponendi sensus gratia ad superiorem recurrendum est paginam. 4. Qui spiritu, inquit (Ibid., 13) , facta carnis mortificat, vivet. Nec mirum si vivat, cum Filius Dei fiat, qui habet Spiritum Dei.

PL 16, 1078B

子らとされることとは何かは、前の頁が教えている。それゆえ、意味を説明するために、前の頁にさかのぼらねばならない。4. 「霊によって肉の行いを殺す者は、生きる」と〔使徒は〕言う(ローマ8:13)。神の子となる、神の霊を持つ者が生きるのは、驚くに当たらない。

11

Adeo est Filius Dei, ut non accipiat spiritum servitutis, sed spiritum adoptionis filiorum; eousque ut testimonium spiritui nostro sanctus Spiritus reddat quod sumus filii Dei.

PL 16, 1078B

彼は神の子であるから、隷属の霊を受けず、子らとする霊を受ける。そして聖なる霊が、我々の霊に対して、我々が神の子であることを証しするまでに至る。

12

Testimonium autem hoc est Spiritus sancti, quod ipse est qui clamat in cordibus nostris: Abba pater, sicut ad Galatas scriptum est (Galat. IV, 6) .

PL 16, 1078C

この証しとは聖なる霊のものであり、聖なる霊自身が、我々の心の中で叫ぶ者である。「アッバ、父よ」と。ガラテヤ人への手紙に書かれているとおりである(ガラテヤ4:6)。

13

Sed et illud grande testimonium quod filii sumus Dei; quia sumus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi: cohaeres autem est ejus, qui conglorificatur ei: conglorificatur vero illi, qui patiendo pro ipso, compatitur ei (Rom. VIII, 16 et seq.) .

PL 16, 1078C

しかしまた、これが我々が神の子であることの大きな証しである。我々が神の相続人、キリストの共同相続人だからである。彼の共同相続人とは、彼とともに栄光を受ける者であり、彼とともに栄光を受けるとは、彼のために苦しんで彼とともに苦しむ者である(ローマ8:16以下)。

14

5. Et ut nos hortetur ad passionem, adjungit (Ibid., 18) quia omnia quae patimur, minora sunt et indigna quorum pro laboribus tanta rependatur futurorum merces bonorum, quae revelabitur in nobis; cum ad Dei imaginem reformati gloriam ejus facie ad faciem aspicere meruerimus.

PL 16, 1078C

5. そして我々を苦難へと励ますために、〔使徒は〕付け加える(ローマ8:18)。我々が苦しむすべてのことは、より小さく、その労苦に報いて、我々のうちに現される将来の善の報いがこれほど大きく与えられるにはふさわしくない、と。神の像に造り変えられて、顔と顔を合わせて神の栄光を仰ぐにふさわしい者となるときにである。

15

6. Et ut magnitudinem revelationis futurae extolleret, addidit quod et creatura hanc revelationem exspectet filiorum Dei, quae nunc vanitati subjecta est non sponte, sed in spe; quia sperat de Christo gratiam ministerii sui: vel quia et ipsa liberabitur a servitute corruptionis; ut assumatur in libertatem gloriae filiorum Dei, ut sit una libertas creaturae, et filiorum Dei, cum revelata fuerit eorum gloria.

PL 16, 1079A

6. そして将来の啓示の大きさを高めるために、被造物もまた神の子らのこの啓示を待ち望んでいること、被造物は今は空しさに、自らの意志によらず、望みのうちに服していること、キリストから自らの務めの恩寵を望むからであり、あるいは自身も滅びの隷属から解放されて、神の子らの栄光の自由へと取り上げられるからであること、すなわち、彼らの栄光が現されるとき、被造物と神の子らの自由が一つになることを、付け加えた。

16

Verum nunc dum revelatio procrastinatur, congemiscit omnis creatura exspectans adoptionis et redemptionis nostrae gloriam, parturiens jam illum spiritum salutis, et volens liberari a vanitatis servitio.

PL 16, 1079A

しかし今、啓示が延ばされている間、すべての被造物は、我々が子とされることと贖いの栄光を待ちながら共に呻き、すでにあの救いの霊を産みつつあり、空しさへの隷属から解放されることを望んでいる。

17

7. Cui conjunxit Apostolus etiam sanctorum gemitum, qui habent primitias Spiritus; nam et ipsi ingemiscunt. Quamvis enim de suo merito securi sint, tamen quia futura est adhuc redemptio totius corporis Ecclesiae, compatiuntur.

PL 16, 1079A

7. 使徒はこれに、霊の初穂を持つ聖なる者たちの呻きをも結びつけた。実に彼ら自身も呻くからである。自らの功績については安んじていても、教会という体全体の贖いはなお将来のものであるので、ともに苦しむのである。

18

Cum enim adhuc membra patiuntur corporis sui, quomodo alia membra, licet superiora, non compatiuntur membris unius corporis laborantibus?

PL 16, 1079B

実に、体の肢体がなお苦しんでいるのに、他の肢体は、より高いものであっても、一つの体の苦しむ肢体とどうして共に苦しまないであろうか。

19

8. Unde puto dixisse Apostolum (I Cor. XV, 28) , quia tunc et ipse Filius subjectus erit, qui ei subjecit omnia: qui enim adhuc laborant, nondum subjecti sunt, in quibus fortasse adhuc sitit Christus, adhuc esurit, in quibus nudus est; eo quod non impleant verbum Dei, non induant Christum, qui est indumentum credentium, amictus fidelium.

PL 16, 1079B

8. それゆえ私は、使徒がこう言ったのだと思う(一コリント15:28)。そのとき、万物を彼に服従させた者〔qui の先行詞は定かでない。子と取った〕である子自身もまた服する、と。なお労苦している者たちは、まだ服していない。彼らのうちにはおそらくなおキリストが渇き、なお飢え、彼らのうちで裸であろう。彼らが神の言葉を満たさず、信じる者たちの衣、忠実な者たちの外套であるキリストを着ないからである。

20

Sed et illi in quibus aeger est, adhuc medicina indigent; et ideo nondum subditi; subjectio enim ista virtutis est, non infirmitatis: denique in fortibus et facientibus mandatum Dei, subjectus est Dei Filius.

PL 16, 1079B

しかし彼が病んでいる者たちは、なお薬を必要としている。それゆえまだ服していない。この服従は徳のものであって、弱さのものではない。実に、強い者、神の掟を行う者たちにおいて、神の子は服しているのである。

21

Nunc autem magis in iis laborat, qui non subveniunt laborantibus, quam in illis, qui sibi postulant subveniri. Haec est pia interpretatio et vera subjectionis Domini Jesu, qui ideo se subjiciet, ut sit Deus omnibus in omnia.

PL 16, 1079C

しかし今は、助けを求める者たちにおいてよりも、苦しむ者たちを助けない者たちにおいて、彼はより多く労苦している。これが、主イエスの服従についての敬虔で真実な解釈である。主イエスは、神がすべてにおいてすべてとなるために、自らを服させる。

22

9. Sensum Apostolicum percurrimus: nunc consideremus qui sunt primitias Spiritus habentes. (Rom. VIII, 13) . Et ideo Legem interrogemus quid sit quod primitiarum vel initii nomine declaraverit.

PL 16, 1079C

9. 使徒の意味を我々は通り抜けた。今度は、霊の初穂を持つ者たちとは誰かを考えよう。(ローマ8:13)〔この引照は刷りのまま。位置が不自然である〕。それゆえ律法に、初穂あるいは初めという名で何を示したのかを尋ねよう。

23

Initia, inquit, areae et lacus tui non fraudabis (Exod. XXII, 29) ; et infra: Initia primitiarum tuarum inferes in domum Domini Dei tui (Exod. XXXIV, 26) . Aliae sunt primitiae, aliae decimae: primitiae majoris gratiae, sanctificationis observantissimae.

PL 16, 1079C

「汝の麦打ち場と酒ぶねの初めを、汝は差し控えてはならない」と言い(出エジプト記22:29)、さらに下で「汝の初穂の初めを、汝の神なる主の家に持ち込め」と言う(出エジプト記34:26)。初穂は別のもの、十分の一は別のものである。初穂はより大きな恩寵のものであり、最も注意深い聖別のものである。

24

Ideo placuit Abel, quia non est suum munus moratus, qui de primitivis ovium obtulit (Gen. IV, 4) .

PL 16, 1079D

それゆえアベルは喜ばれた。自分の供え物を遅らせず、羊の初子から献げたからである(創世記4:4)。

25

Licet aliqui distantiam velint esse inter primitias et primogenita, id est, quae primo nascuntur; eo quod collectis seminibus, quasi ex omnibus initia offerantur areae: tamen de messe quod primum tollitur, id offertur Domino, sed de hoc alias.

PL 16, 1080A

初穂と初子、すなわち最初に生まれるものとのあいだには隔たりがあるとしようとする者もいる。種が集められたとき、いわばそのすべてから打ち場の初物が献げられるからだというのである。しかし、収穫のうち最初に取られるものが主に献げられるのであって、これについては別の機会に述べる。

26

Sanctificari autem videtur primitiarum munere tota areae messis, sed ipsae sanctiores primitiae sunt.

PL 16, 1080A

だが、打ち場の収穫全体が初穂の献げ物によって聖とされるように見える。それでも初穂そのものは、いっそう聖である。

27

10. Similiter sancti primitiae sunt Domini, praecipue apostoli; primum enim Deus posuit in Ecclesia apostolos, qui et pleraque prophetarunt, et evangelizarunt Dominum Jesum; quia primi receperunt eum (I Cor. XII, 28) .

PL 16, 1080A

10. 同様に、聖なる者たちは主の初穂であり、とりわけ使徒たちがそうである。神はまず教会に使徒たちを立てた。彼らは多くのことを預言し、主イエスを福音として宣べ伝えた。最初に彼を受け入れたからである(一コリント12:28)。

28

Recepit eum Simeon propheta (Luc. II, 28) , Zacharias propheta, Joannes filius ejus, Nathanael, in quo dolus non erat (Joan. I, 47) ; et ideo sub ficu requiescebat: Joseph, qui dicebatur justus, qui sepelivit eum (Luc. XXIII, 53) .

PL 16, 1080A

彼を受け入れたのは、預言者シメオン(ルカ2:28)、預言者ザカリア、その子ヨハネ、偽りのなかったナタナエル(ヨハネ1:47)であり、それゆえ彼はイチジクの木の下で憩っていた。また、正しい人と呼ばれ、彼を葬ったヨセフ(ルカ23:53)である。

29

Isti sunt primitiae fidei nostrae; sed tamen eadem caeterorum natura seminum, quae primitiarum, licet in aliquibus minor gratia: Potens est enim Deus ex lapidibus filios Abrahae excitare (Matth. III, 9) . 11. En tibi exemplum de ipso Domino Jesu.

PL 16, 1080B

彼らは我々の信仰の初穂である。しかしそれでも、他の種々の種の本性は初穂の本性と同じであり、ただ一部の者においては恩寵が小さいだけである。「神は石からでもアブラハムの子らを起こすことができる」(マタイ3:9)とあるからである。11. あなたのために、主イエス自身から取った例がここにある。

30

In resurrectione mortuorum primogenitus ex mortuis dicitur (Coloss. I, 18) . Eumdem ipse Apostolus primitias significavit dicens: In Christo omnes vivificantur, unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt (I Cor. XV, 22) .

PL 16, 1080B

死者の復活において、彼は「死者の中からの初子」と言われる(コロサイ1:18)。使徒自身が、彼を初穂とも示して言う。「キリストにおいてすべての者が生かされる。だが各々は自らの順序に従う。初穂はキリスト、次にキリストに属する者、その到来を信じた者である」(一コリント15:22)。

31

Eadem in illo corporis veritas, quae in nobis: sed tamen et primogenitus ex mortuis dicitur, quia primus resurrexit: et primitiae; quia sanctior omnibus fructibus, qui etiam caeteros consortii sui fructus sanctificavit.

PL 16, 1080B

彼においては、体の真実は我々におけるのと同じである。それでもなお、彼が「死者の中からの初子」と言われるのは最初に復活したからであり、初穂と言われるのは、すべての実りにまさって聖であり、自らの交わりに連なる他の実りをも聖としたからである。

32

Ipse etiam initium eorum qui ad imaginem, quasi imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15) , in quo secundum divinitatem nihil corporeum, nihil temporale; quia splendor est gloriae paternae, et imago substantiae ejus. (Hebr. I, 3) .

PL 16, 1080C

彼はまた、〔神の〕像に従う者たちの初めでもあり〔「qui ad imaginem」は語句が欠けているらしく、このように補って取った〕、いわば「見えない神の像」である(コロサイ1:15)。その神性に即しては、肉体的なものも時間的なものも何一つ彼にはない。彼は「父の栄光の輝き、その実体の像」だからである(ヘブライ1:3)。

33

Produximus sermonem epistolarem, dum volumus quid sint primitiae significare. 12. Primitiae ergo nostrae apostoli, electi ex omnibus praesentis scilicet tunc temporis fructibus, quibus dictum est: Et majora his facietis; fudit enim se in eos gratia Dei (Joan. XIV, 12) .

PL 16, 1080C

書簡にしては語りを長く引き延ばしてしまった。初穂が何を意味するかを示そうとしたためである。12. それゆえ、我々の初穂は使徒たちである。すなわち、当時その時に現れていたあらゆる実りの中から選ばれた者であり、彼らに言われた。「汝らはこれらよりも大きなことを行う」。神の恩寵が彼らの中に自らを注いだからである(ヨハネ14:12)。

34

Isti, inquam, ingemiscebant, exspectantes redemptionem totius corporis, et adhuc ingemiscunt; quia multorum est labor, qui adhuc fluctuant.

PL 16, 1080C

彼らは、と私は言う、体全体の贖いを待ち望んで呻いていたし、今もなお呻いている。なお波間に揺れ動く多くの者の労苦があるからである。

35

Ut si aliquis ad superiora se littoris subsistat et adhuc medio corpore caedatur fluctibus, ingemiscit et comparturit, donec totus evadat. Ingemiscit utique, qui adhuc nobis dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ?

PL 16, 1080C

たとえば、ある者が岸の高いところに身を据えながら、なお体の半ばを波に打たれているなら、全身が逃れ出るまで、呻き、ともに産みの苦しみをする。今もなお我々に向かって「誰かが弱っているのに、私が弱らずにいられようか」(二コリント11:29)と言う者は、確かに呻いているのである。

36

13. Non ergo nos moveat, quod ita scriptum est: Qui primitias Spiritus habentes, ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23) ; sensus enim apertus est, eo quod primitias Spiritus habentes ingemiscunt, adoptionem filiorum exspectantes: quae adoptio filiorum, redemptio totius corporis est, quando facie ad faciem quasi Dei filius per adoptionem videbit illud divinum et aeternum bonum; est enim adoptio filiorum in Ecclesia Domini, quando clamat Spiritus, Abba pater (Galat. IV, 6) ; sicut habes ad Galatas.

PL 16, 1081A

13. だから、こう書かれていることに我々が動揺する必要はない。「霊の初穂を持つ者として、我々自身は心の内で呻き、子とされることを、我々の体の贖いを待ち望んでいる」(ローマ8:23)。意味は明らかである。霊の初穂を持つ者が呻くのは、子とされることを待ち望むからであり、その子とされることとは、体全体の贖いである。そのとき、人は養子によって神の子となった者として、顔と顔を合わせて、あの神的で永遠の善を見るのである。子とされることは、「アッバ、父よ」と霊が叫ぶとき、主の教会においてすでにある(ガラテヤ4:6)。ガラテヤの人々への手紙にあるとおりである。

37

Sed illa erit perfecta, quando resurgent omnes in incorruptione, honore, gloria, qui mereantur Dei faciem videre; tunc enim vere redemptam se humana judicabit conditio. Unde Apostolus gloriatur dicens: Quia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24) .

PL 16, 1081A

しかしそれは、神の顔を見るにふさわしいとされる者たちが皆、不朽と栄誉と栄光のうちに復活するとき、完全なものとなる。そのとき初めて、人間という被造の状態は、自らが真に贖われたと判断するであろう。ゆえに使徒は誇って言う。「我々は望みによって救われたのである」(ローマ8:24)。

38

Solvat enim spes, sicut et fides, de qua dicitur: Fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 42) .

PL 16, 1081B

望みは、信仰と同じく、救うからである〔底本は solvat(解く)。salvat と読む〕。信仰については言われている。「汝の信仰が汝を救った」(ルカ18:42)。

39

14. Ergo creatura quae non sponte, sed in spe vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20) , spe salvatur, sicut et Paulus, cum sciret lucrum sibi esse mori, ut cum Christo esset solutus corpore, permanebat in carne propter eos quos Christo acquireret (Philip. I, 21) .

PL 16, 1081B

14. それゆえ、自ら進んででなく、望みのうちに空しさに服した被造物(ローマ8:20)は、望みによって救われる。パウロもまた同じである。彼は、死ぬことが自分にとって益であり、体から解かれてキリストとともにいることを知りながら、キリストのために得ようとする人々のゆえに、肉にとどまっていた(フィリピ1:21)。

40

Spes autem quid est, nisi futurorum exspectatio? Unde ait: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 21) . Non enim quae videntur, sed quae non videntur aeterna sunt: Nam quod videt quis, quid sperat?

PL 16, 1081B

望みとは、来たるべきものへの待望でなくて何であろうか。ゆえに彼は言う。「見える望みは望みではない」(ローマ8:21)〔引照は刷られたまま。この句はローマ8:24 に当たる〕。実に、永遠なのは見えるものではなく、見えないものである。「人は見ているものを、なお何のために望むのか」。

41

Videmur enim tenere ea, quae videmus: quomodo ergo quae tenemus, speramus? nihil igitur eorum quae sperantur, videtur: Oculus enim non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9) .

PL 16, 1081B

我々は、見ているものを手にしているように思う。ではどうして、手にしているものを望むのか。ゆえに、望まれているもののどれも、見えない。「目は見たことがなく、耳は聞いたことがない。神が自らを愛する者たちのために備えたものを」(一コリント2:9)。

42

15. Ergo si sperari non potest quod videtur, non bene habent aliqui: Nam quod videt quis quid, et sperat. Nisi forte sic: Nam quod videt quis, quid et sperat, vel quid exspectat?

PL 16, 1081C

15. それゆえ、見えるものは望まれえないのだから、よくない〔読み〕を持つ者がある〔「non bene habent aliqui」は、ある者の持つ読みがよくない、の意に取った〕。「人は見ているものを、何を、なお望むのか」というのがそれである。あるいは、こう読むべきかもしれない。「人は見ているものを、さらに何を望み、何を待ち望むのか」。

43

Quia illud verum est, quia id speramus, quod non videmus; et ideo quamvis abesse videatur a nobis, exspectamus illud per patientiam: Exspectans enim exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) .

PL 16, 1081C

それが真であるのは、我々が見ていないものを望むからである。ゆえに、それが我々から遠く離れているように見えても、我々は忍耐によってそれを待ち望む。「私は待ちに待った、主を。すると主は私に目を向けた」(詩篇39:2)。

44

Ideo ergo exspectamus patienter, quia bonus est Dominus sustinentibus eum (Thren. III, 25) . Et videtur convenire, quia reddidit per patientiam: Exspectamus quae speramus, et non videmus.

PL 16, 1081C

ゆえに我々が忍耐をもって待つのは、「主は、彼を待ち望む者たちに対して善い」からである(哀歌3:25)。そして、〔使徒が〕忍耐の語によって述べ返したことと、これは合致すると見える。「我々は、望みながら見ていないものを待ち望む」。〔reddidit の主語は定かでない。ローマ8:25で使徒が忍耐の語を述べたことを指すと取った〕

45

Multum enim facit, qui sperat ea et exspectat, quae non videntur; et propterea quod intendat mentem ad illud omne quod est, sustinet.

PL 16, 1081C

実に、見えないものを望み、待ち望む者は、多くをなしている。そして、あるところのあのすべてに精神を向けるがゆえに、耐え忍ぶのである。

46

16. Pulchre autem dicitur: Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24) ; de potestatibus istius saeculi, de dignitatibus, de divitiis. Vides nescio quem fascibus praeeminentem et curribus, nihil habet spei in curribus, qui videntur.

PL 16, 1081D

16. 「見える望みは望みではない」(ローマ8:24)とは、見事に言われている。それは、この世の権力、顕職、富についてである。束桿と戦車で抜きん出ている誰かを、あなたは見る。戦車は見えるものである以上、戦車に望みは何もない。

47

Nec in ipso coeli elemento spes est, sed in Domino coeli. Nec Chaldaeus in stellis spem habet, quas observat; nec dives in possessionibus, nec avarus in usuris: sed ille spem habet, qui in eum spem suam ponit, quem non videt, id est, in Domino Jesu, qui medius nostrum stat, et non videtur (Joan. I, 26) . Denique oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Dominus diligentibus eum.

PL 16, 1082A

天という元素そのものにも望みはなく、望みは天の主にある。カルデア人は、観察する星々に望みを置かず、富める者は所有物に、貪欲な者は利子に置かない。むしろ、見ていない相手、すなわち主イエスに自らの望みを置く者こそが望みを持つ。主イエスは我々の真ん中に立ちながら、見えないのである(ヨハネ1:26)。実に、「目は見たことがなく、耳は聞いたことがない、主が自らを愛する者たちのために備えたものを」。

Epistola XXXVI

第36書簡PL 16, 1082A
1

Roganti quemnam spiritum Paulus scripserit postulare pro nobis gemitibus inenarrabilibus, respondetur non alium denotari nisi Spiritum sanctum, qui et orationes nostras dirigit, et gemit pro delictis nostris, gemitu inenarrabili, hoc est, coelesti.

PL 16, 1082A

パウロが、言い表しえない呻きをもって我々のために願うと書いた霊はいかなる霊かと問う者に対し、それは聖なる霊にほかならないと答えられる。聖なる霊は我々の祈りを導き、我々の罪のために、言い表しえない、すなわち天上の呻きをもって呻くのである。

2

AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Concatenantur sibi epistolae nostrae, ut tamquam inter praesentes videamur sermonem caedere: ita ego ex tua interrogatione, tuque ex mea explanatione epistolis scribendis materiam damus.

PL 16, 1082A

アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。1. 我々の書簡は鎖のように互いにつながり、あたかも居合わせる者どうしのように言葉を交わしているように見える。私はあなたの問いから、あなたは私の説明から、書くべき書簡の材料を与え合うからである。

3

2. Moveri enim te indicasti de quo spiritu dictum sit: Quia postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) . Superiora igitur repetamus; ut lectio manifestet, quod quaerimus: Similiter, inquit, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostrae orationis (Ib.) .

PL 16, 1082B

2. あなたは、「言い表しえない呻きをもって我々のために願う」(ローマ8:26)と言われているのがどの霊についてかで、心を動かされていると示した。ならば前に遡ろう。我々が探し求めているものを、朗読が明らかにするように。彼は言う。「同様に、霊もまた我々の祈りの弱さを助ける」(ローマ8:26)。

4

Nonne tibi videtur Spiritus sanctus, quia adjutor nobis est, sicut ille cui dicitur: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Ps. XXVI, 9) . 3. Quis enim alius spiritus, qui possit docere Paulum quid oraret?

PL 16, 1082B

それは聖なる霊だと、あなたには思えないだろうか。彼は我々の助け手だからである。こう呼びかけられる者がそうであるように。「汝は私の助け手。私を見捨てるな、私を軽んじるな、私の救いの神よ」(詩篇26:9)。3. 実に、パウロに何を祈るべきかを教えうる霊は、ほかのどの霊か。

5

Docet autem Spiritus Christi, sicut et Christus, orare discipulos suos (Luc. XI, 1) . Quis autem post Christum doceret, nisi Spiritus ejus, quem ipse misit, ut doceret, et dirigeret nostras orationes: oramus enim Spiritu, oramus et mente (I Cor. XIV, 15) .

PL 16, 1082B

キリストの霊は教える。キリストもまた、自らの弟子たちに祈ることを教えた(ルカ11:1)。キリストの後に、誰が教えるだろうか。彼が遣わした彼の霊のほかにない。その霊は、我々の祈りを教え、導くために遣わされたのである。「我々は霊によって祈り、精神によっても祈る」(一コリント14:15)。

6

Ut bene mens possit orare, praecedit Spiritus, et deducit eam in viam rectam (Psal. CXLII, 11) ; ne obrepant carnalia, ne minora, ne etiam majora viribus: Unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7) .

PL 16, 1082C

精神がよく祈りうるように、霊が先に立ち、精神を正しい道へと導く(詩篇142:11)。肉的なものや、より小さなもの、また力に余るより大きなものが忍び込まないためである。「各人に、霊の現れが益のために与えられている」(一コリント12:7)。

7

Denique scriptum est: Petite magna, et parva adjicientur vobis. Petite coelestia, et terrena adjicientur (Mat. VI, 33) . 4. Ergo vult nos majora petere, non in terrenis morari. Ille autem scit quid tribuat, dividens singulis, prout vult (I Cor. XII, 11) .

PL 16, 1082C

実に、こう書かれている。「汝らは大きなものを求めよ。そうすれば小さなものは汝らに添えられる。天のものを求めよ。そうすれば地のものは添えられる」(マタイ6:33)。4. だから彼は、我々が地上のものにとどまらず、より大きなものを求めることを望む。彼は何を与えるべきかを知っており、「望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)。

8

Dicit enim interdum, sciens mensuram, quam nos ignoramus: Non potestis haec modo accipere.

PL 16, 1082C

彼は、我々が知らない度合いを知っているので、時にこう言う。「汝らは今は、これらを受けることができない」。

9

Peto mihi passionem martyrii, Spiritus sanctus promptus est (Matth. XXVI, 41) : sed videns infirmum carnis meae, ne dum majora cupio, minora amittam, dicit: Non potes haec accipere. Quales occasiones habui: et de ipso prope fine revocatus sum?

PL 16, 1082D

私は殉教の受難を自分のために求める。聖なる霊は意欲に満ちている(マタイ26:41)。だが聖なる霊は、私の肉の弱さを見て、より大きなものを望むうちにより小さなものを失わないように、こう言う。「あなたはこれらを受けることができない」。私はどれほどの機会を得たことか。しかも、終わりそのもののすぐ近くから呼び戻されたのである。

10

Novit enim bonus medicus quae esca cui apta sit infirmitati, et cui tempori ad profectum valetudinis. Interdum opportunitas escae sanitatem reddit: quod si importune aliquis accipiat, aut non convenientem, implicatur periculo.

PL 16, 1082D

良い医者は、どの食物がどの病弱な体に適し、どの時期が健康の進みに適するかを知っている。ときには食物の好機が健康を回復させるが、時を誤って、あるいは合わないものを受ければ、危険に巻き込まれる。

11

5. Ergo quia nos nescimus quid oremus, et quomodo oporteat, postulat pro nobis Spiritus sanctus (Rom. VIII, 26) ; est enim Spiritus advocati nostri Jesu: et postulat gemitibus ineffabilibus; dolet enim pro nobis et Christus (Esai. LIII, 4) .

PL 16, 1083A

5. こうして、我々は何を、どのように祈るべきかを知らないので、聖なる霊が我々のために願う(ローマ8:26)。それは我々の弁護者イエスの霊だからである。そして霊は、言い表しえない呻きをもって願う。キリストもまた我々のゆえに痛むからである(イザヤ53:4)。

12

Et Deus Pater dicit: Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19) . Et frequenter indignantem eum legimus et dolentem. Gemit autem, ut auferat peccata nostra, doceat nos agere poenitentiam.

PL 16, 1083A

父なる神も言う。「私の腹が痛む」(エレミヤ4:19)。また我々は、神がしばしば憤り、痛むのを読む。神が呻くのは、我々の罪を取り去り、我々に悔い改めを行うことを教えるためである。

13

Est enim pius gemitus, et plenus auctoritatis, de quo dicit Propheta: Et gemitus meus non est absconditus a te (Psal. XXXVII, 10) . Non enim latebat ut Adam, sed dicebat: Ecce ego pastor, et grex iste quid deliquit? Ego peccavi, in me vindica (I Par. XXI, 17) .

PL 16, 1083A

その呻きは敬虔であり、権威に満ちている。預言者はそれについて言う。「私の呻きは汝から隠れていない」(詩篇37:10)。彼はアダムのように隠れず、こう言った。「見よ、私は牧者。この群れが何の罪を犯したというのか。罪を犯したのは私だ。私に裁きを加えよ」(歴代誌上21:17)。

14

6. Ex hoc igitur gemitus Spiritus Dei; et ille Prophetae gemitus, bene ineffabilis; quia coelestis. Ea enim quae in coelo audivit Paulus (II Cor. XII, 4) , ineffabilia audivit; ut fari ea homines non debeant: sed quae occulta hominibus, Deo nota sunt.

PL 16, 1083B

6. それゆえ、ここから言えば、神の霊の呻きも、預言者のあの呻きも、まさに語りえないものである〔文に動詞が欠けている。Ex hoc(ここから)の係りは定かでなく、二つの呻きを「語りえない」の主語と取った〕。それは天上のものだからである。パウロが天で聞いたこと(二コリント12:4)は、語りえないものとして聞かれたのであり、人間はそれを口にすべきでない。人間には隠れていても、神には知られているものがあるのである。

15

Novit enim omnia, qui scrutator est cordis: sed illa scrutur, quae mundavit Spiritus (Rom. VIII, 27) .

PL 16, 1083B

心を探る者はすべてを知っている。しかし彼が探るのは、霊が清めたものである(ローマ8:27)〔底本は scrutur。scrutatur(探る)と読む〕。

16

Novit ergo Deus quid postulet Spiritus et quae Spiritus sapientia sit; quae interpellat pro sanctis, sicut habes: Quia et Spiritus interpellat pro nobis (Ibid.) ; pro quibus enim Christus passus est, et quos sanguine mundavit suo, pro iis interpellat et Spiritus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1083B

ゆえに神は、霊が何を願うか、また霊の知恵がいかなるものかを知っている。その知恵は聖なる者たちのためにとりなす。あなたの知るとおりである。「霊もまた我々のためにとりなす」(ローマ8:27)。キリストが苦しみを受けた者たち、自らの血で清めた者たちのために、霊もまたとりなすからである。健やかであれ。そして子として我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXVII

第37書簡PL 16, 1083C
1

Cum SIMPLICIANUS AMBROSIO testatus esset eum utiliter facturum, si quid ex Apostolo dissereret apud populum, ipsius voluntati se hoc daturum spondet sanctus vir, maxime cum amicum in eo judicem sibi futurum noscat.

PL 16, 1083C

シンプリキアヌスがアンブロシウスに、使徒の言葉について何か民の前で論じるなら有益であると請け合ったので、聖なる人〔アンブロシウス〕は、とりわけ友が自分の裁き手になると知っているため、彼の望みに応えてそうすると約束する。

2

Itaque mittit ad eum, quod eodem absente disputaverat, scilicet libertatem nostram in sapientia positam esse: quam sententiam a philosophis ambitiose jactatam dicit. Hanc tamen a Patribus proditam cum ex Salomone astruit, tum exemplis Jacobi ac Josephi.

PL 16, 1083C

そこで彼は、先にこの友の不在のときに論じたこと、すなわち我々の自由は知恵にあるということを彼に送る。この説は哲学者たちが自負をこめて言い立てたものだと彼は言う。しかし彼は、これが父祖たちによって伝えられたものであることを、ソロモンから、またヤコブとヨセフの例から立証する。

3

Ex his ostendit non venditione servum, at sapientia liberum quemque fieri. Hinc demonstrato quis liber, an secus, eum solum definit sui juris esse, qui non cogitur; unde colligit servire cum libertate interdum jungi.

PL 16, 1083C

これらから彼は、人が奴隷となるのは売買によってではなく、自由となるのは知恵によることを示す。ここから、誰が自由で誰がそうでないかを示した後、強いられない者だけが自分自身の権利のもとにあると定め、そこから、仕えることが時に自由と結びつくことを導く。

4

Sub haec sequuntur vere liberorum quaedam exempla et descriptiones, quibus subditur libertate hunc demum frui, qui vivat ex legibus. Deinde nonnullis contra philosophos disputatis, eorum heroibus Christianos opponit.

PL 16, 1084A

これに続いて、真に自由な者のいくつかの例と描写があり、そこに、法に従って生きる者こそが自由を享受する、と付け加えられる。次いで、哲学者たちに対していくつかの論を述べ、彼らの英雄にキリスト教徒を対置する。

5

Ac tandem ubi confirmavit eos, qui pravis affectibus serviunt, liberos non esse; quomodo membra nostra justitiae serviant, docet. AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem.

PL 16, 1084A

そして最後に、邪な情動に仕える者が自由でないことを確証した後、我々の肢体がいかにして正義に仕えるかを教える。アンブロシウスよりシンプリキアヌスへ、挨拶を送る。

6

1. Proxime cum veteris amoris usu familiaris inter nos sermo caederetur, delectari te insinuasti mihi, cum aliquid de Pauli apostoli scriptis coram populo ad disputandum assumerem; quod ejus profundum in consiliis vix comprehendatur, sublime in sententiis audientem erigat, disputantem accendat: tum quia in plerisque ita se ipse suis exponat sermonibus, ut is qui tractat, nihil inveniat quod adjiciat suum; ac si velit aliquid dicere, grammatici magis quam disputatoris fungatur munere.

PL 16, 1084A

1. 先ごろ、旧来の愛情の習いで我々のあいだで打ち解けた話をしていたとき、あなたは私に、私が使徒パウロの著作のあるものを民の前で論じるために取り上げると、喜びを覚えると打ち明けた。〔それは、一つには〕パウロの深みは、その意図においては容易に捉えられず、その高みは、思想において聞く者を高め、論じる者を燃え立たせるからであり、また一つには、多くの箇所で彼が自らの言葉で自分をこのように説明するので、論じる者は自分の付け加えるべきものを何も見いださず、何か言おうとしても、論者の務めよりむしろ文法家の務めを果たすことになるからである。

7

2. In eo tamen quoniam et veteris affectum amicitiae, et quod plus est, paternae gratiae amorem recognosco (nam vetustas habet aliquid cum pluribus consociabile, patrius amor non habet) tum quia non jejune me fecisse jam, quod postulas, arbitratus es, parebo voluntati tuae, admonitus praesertim, et provocatus exemplo meo, quod mihi non difficillimum; quia non magnum aliquem, sed me ipsum imitabor, cum in meos non magnos aliquos usus revertor.

PL 16, 1084B

2. しかし、このことにおいて私は、古い友情の情愛を、さらにそれ以上に、父のような好意の愛を認める(古さには多くの人と分かち合えるものがあるが、父の愛にはそれがない)。またあなたは、あなたが求めることを私がすでに貧弱にではなく成し遂げたと考えたので、私はあなたの意志に従う。とりわけ、自分自身の例に促され、呼び起こされたのだから。それは私にとって決して難しくはない。偉大な誰かではなく私自身を模倣するのであり、大したことのない自分の習いに立ち返るだけだからである。

8

3. Et de consiliis quidem, cum beatae vitae imago atque effigies nostro sermone exprimeretur, putamus eam factam complexionem, ut pluribus fortasse aliis, tibi certe amanti nostri non improbemur; licet difficilius sit tuo judicio, quam plurium non displicere: sed judicii pondus affectu ablevas, eoque mihi blandior.

PL 16, 1084B

3. そして意図について言えば〔de consiliis の指すものは定かでない。§1 の「意図において」(in consiliis)を受け、§4 の「思想」(sententiae)と対になるものと取った〕、幸いな生の像と姿が我々の語りで表されたとき、我々は、その組み立てが、ほかの多くの人々にもおそらく、我々を愛するあなたには確かに、退けられないようにできたと思う。もっとも、多数の人に不快でないことよりも、あなたの判断に不快でないことのほうが難しいのだが。ただ、あなたは判断の重みを情愛で軽くしてしまい、私はそのことでいっそう自分に甘くなる。

9

4. Haec autem epistola, quoniam te absentem offendit, de sententiis Pauli est apostoli, qui nos a servitute in libertatem vocat dicens: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII, 23) , ostendens libertatem nostram in cognitione esse sapientiae.

PL 16, 1084C

4. さて、この書簡は、〔その論じが〕あなたの不在のときに当たったので、使徒パウロの思想について記す。パウロは我々を隷属から自由へと呼んで言う。「汝らは代価をもって買われた。人の奴隷となるな」(一コリント7:23)。このように彼は、我々の自由が知恵の認識にあることを示している。

10

Quae sententia magno a philosophis fluctuata atque jactata est disputationis molimine, dicentibus quia omnis sapiens liber, omnis autem insipiens serviat. 5. Sed multo hoc prius David filius dixit, qui ait: Stultus sicut luna mutatur (Eccl. XXVII, 12) .

PL 16, 1084C

この説は、哲学者たちによって、大きな議論の企てをもって揺れ動かされ、言い立てられた。すべての賢者は自由であり、すべての愚者は奴隷であると言うのである。5. しかしこれは、はるか以前にダビデの子が言った。「愚か者は月のように変わる」(集会の書27:12)。

11

Sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur; ubi enim sapientia, ibi virtus animi, ibi constantia et fortitudo.

PL 16, 1085A

賢者は恐れによって砕かれず、権力によって変えられず、順境に思い上がらず、悲嘆に沈まない。知恵のあるところには、心の徳、堅固さ、勇気があるからである。

12

Sapiens ergo idem est animo, non minuitur, non augetur rerum mutationibus: nec ut parvulus fluctuat, ut circumferatur omni vento doctrinae, sed manet perfectus in Christo, fundatus charitate, radicatus fide.

PL 16, 1085A

ゆえに賢者は心において常に同一であり、事物の移り変わりによって減りも増えもしない。幼子のように揺れ動き、あらゆる教えの風に吹き回されることなく、キリストにおいて完全であり続け、愛に基礎づけられ、信仰に根づいている。

13

Sapiens ergo defectus rerum ignorat, et varios animi casus nescit: sed fulgebit sicut sol justitiae, qui in regno Patris sui fulget (Matth. XIII, 43) . 6. Unde tamen hoc plenius hauserit Philosophia, de qua Patrum disciplina et prudentia, consideremus.

PL 16, 1085A

ゆえに賢者は、物事の衰えを知らず、心の種々の浮き沈みを知らない。彼は「正義の太陽のように輝く。その太陽は自らの父の国で輝いている」(マタイ13:43)。6. しかし、哲学がこのことをどこからいっそう豊かに汲み取ったのかを考えよう。それは父祖たちの訓育と思慮からである〔de qua Patrum disciplina et prudentia は文が整わない。de qua を「そこから」(源)と取り、このように解した〕。

14

Nonne primus Noe, cum advertisset quia insipienter filius suus Cham riserat nudatum patrem, maledixit ei, dicens: Maledictus Cham, servus domesticus erit fratribus suis (Gen. IX, 25) ; et praeposuit ei fratres ejus dominos, qui sapienter patris senectutem honorandam putarunt?

PL 16, 1085B

最初にノアが、息子ハムが裸の父を愚かにも笑ったと気づいたとき、彼を呪って言ったではないか。「呪われよ、ハム。彼は兄弟たちの家の奴隷となる」(創世記9:25)。そして、父の老いを敬うべきものと賢く考えた彼の兄弟たちを、ハムの上に主人として置いた。

15

7. Nonne etiam fons ille disciplinarum omnium Jacob, ubertatem disputationis hujus omnium pectoribus infudit, qui sapientiae merito praelatus est fratri seniori (Gen. XXVII, 29) ?

PL 16, 1085B

7. またあらゆる訓育の源であるあのヤコブこそ、この議論の豊かさをすべての人の胸に注ぎ込んだのではないか。彼は知恵の功績によって、年長の兄に優先された(創世記27:29)。

16

Denique pater pius, qui inter duos filios affectu certaret paterno, sed discreparet judicio (affectus enim necessitudine defertur, meritis autem judicia formantur) cum divideret alteri gratiam, alteri misericordiam: sapienti gratiam, insipienti misericordiam; quia ad virtutem se propriis viribus erigere non poterat, nec spontaneum gressum attollere, benedixit eum, ut serviret fratri suo, et esset ipsius servus, ostendens ita deteriorem esse servitute insipientiam, ut remedio ei servitus sit; quia stultus regere se non potest, et nisi moderatorem habeat, praecipitatur propriis voluntatibus.

PL 16, 1085B

実に、敬虔な父は、二人の息子に対して父としての情愛では競い合うほどであったが、判断では差を設けた(情愛は縁の近さによって与えられるが、判断は功績によって形づくられるからである)。彼は一人に恩寵を、もう一人に慈しみを分けたとき──知恵ある者には恩寵を、愚者には慈しみを──その愚者は、自らの力で徳へと身を起こすことも、自ら進んで歩みを進めることもできなかったので、彼を祝福して、兄弟に仕え、その奴隷となるようにした。それによって父は、愚かさが隷属よりも悪いものであり、隷属が愚者の救済策であることを示している。愚か者は自分を治めることができず、導く者を持たなければ、自分自身の意志によって破滅に陥るからである。

17

8. Diligens ergo pater et consulens, servum eum fratris sui fecit, ut ejus regeretur consilio.

PL 16, 1085C

8. 配慮深く心遣いをする父は、彼を兄弟の奴隷とした。兄弟の助言によって導かれるようにするためである。

18

Ideo inconsultis populis sapientes quique adhibentur rectores, qui plebeiam insipientiam vigore proprio regant; ut potentiae specie dominentur, quo vel invitos auctoritate potestatis subjiciant ad obediendum prudentioribus, et obsequendum legibus.

PL 16, 1085C

それゆえ、思慮を欠く民には、知恵ある者が支配者として立てられ、民衆の愚かさを自らの力で統べる。力の外見によって支配し、嫌がる者をも権力の権威によって従わせ、より思慮ある者たちに服従し、法に従うようにするためである。

19

Imposuit igitur insipienti velut indomito jugum, et cui in gladio suo vivendum dixerat, libertatem negavit; ne temeritate laberetur, praefecit ei fratrem, cujus auctoritate et moderatione subjectus proficeret ad conversionem.

PL 16, 1086A

彼は愚者に、いわば馴らされていない獣に軛を課し、「剣によって生きるべきである」と言った相手には自由を拒んだ。軽率によって滑り落ちないよう、兄弟を上に置いた。その権威と統御のもとに従って、愚者は回心へと進むためである。

20

Et quia servitus habet discretionem (est enim necessitatis infirmior, voluntatis fortior; quia pulchrius est bonum, quod non ex necessitate fit, sed ex voluntate) ideo ei primo jugum imposuit necessitatis, postea benedictionem ei voluntariae subjectionis impertivit.

PL 16, 1086A

隷属には区別がある(必然による隷属はいっそう弱く、意志による隷属はいっそう強い。必然からではなく意志から生じる善は、いっそう美しいからである)。ゆえに父は、彼にまず必然の軛を課し、のちに自発的な服従の祝福を授けた。

21

9. Non igitur natura servum facit, sed insipientia: nec manumissio liberum, sed disciplina.

PL 16, 1086A

9. ゆえに、人を奴隷にするのは本性ではなく愚かさであり、人を自由にするのは解放ではなく訓育である。

22

Denique Esau liber natus est, et servus factus est: Joseph venditus in servitutem est (Gen. XXXVII, 28) , et electus est ad potestatem (Gen. XLI, 41) ; ut suis emptoribus imperaret.

PL 16, 1086A

実に、エサウは自由に生まれ、奴隷になった。ヨセフは奴隷として売られ(創世記37:28)、権力へと選ばれた(創世記41:41)。自分の買い主たちを支配するためである。

23

Non dedignabatur tamen obsequium sedulitatis, sed tenebat virtutis fastigium, conservabat libertatem innocentiae, integritatis auctoritatem. Unde pulchre psalmista ait: In servum venumdatus est Joseph: humiliaverunt in compedibus pedes ejus (Psal. CIV, 18) .

PL 16, 1086B

しかし彼は、勤勉な従順を軽んじなかった。徳の頂を保ち、無垢の自由、身の無傷さの権威を守った。それゆえ詩篇作者は見事に言う。「ヨセフは奴隷として売られた。人々は足枷で彼の足を卑しめた」(詩篇104:18)。

24

In servum, inquit, venumdatus est, non servus factus. Humiliaverunt pedes ejus, non animam ejus. 10. Quomodo enim humiliata est anima, de qua dicit: Ferrum pertransivit anima ejus?

PL 16, 1086B

「奴隷として売られた」と彼は言う。奴隷にされたのではない。「彼の足を卑しめた」のであって、彼の魂を卑しめたのではない。10. 実に、魂はどうして卑しめられたであろうか。それについて彼は言う。「鉄が彼の魂を貫いた」。

25

Nam cum aliorum animas peccatum transeat (ferrum enim peccatum est, quod est penetrabile) Joseph sancti anima ita non patuit peccato, ut magis peccatum ipsa penetraret.

PL 16, 1086B

他の者たちの魂は罪が貫く(鉄とは罪であり、貫き通すものだからである〔penetrabile は「貫かれうる」とも読める。能動に取った〕)が、聖なるヨセフの魂は罪に対して開かれず、むしろ魂のほうが罪を貫いたのである。

26

Denique nec herilis illecebrae flexus est delinimento, nec immerito flammas non sensit libidinis, quia majore divinae flagrabat ardore gratiae.

PL 16, 1086B

実に彼は、女主人の誘惑の甘言に心を曲げず、情欲の炎を感じなかったのも当然である。神的な恩寵のいっそう大きな熱で燃えていたからである。

27

Unde et hoc pulchre de eo dictum est: Quia eloquium Domini ussit eum (Psal. CIV, 19) ; quo restinxit ignitas diaboli sagittas. 11. Quomodo hic servus, qui erudivit principes populi in illa frumentaria dispensatione; ut futurae inopiae consulerent et providerent?

PL 16, 1086C

ゆえにこの点もまた、彼について見事に言われている。「主の言葉が彼を燃やした」(詩篇104:19)。それによって彼は、悪魔の燃える矢を消した。11. では、この人がどうして奴隷であろうか。穀物の管理において、民の長たちを教え、将来の欠乏に備えて備蓄するようにさせた者が。

28

Aut quomodo servus, qui totam terram acquisivit, et universum populum Aegyptiorum in servitutem redegit (Gen. XLVII, 20) ?

PL 16, 1086C

あるいは、全地を手に入れ、エジプト人の民全体を隷属に引き入れた者が、どうして奴隷であろうか(創世記47:20)。

29

Non ut conditionem servitii ignobilis irrogaret, sed ut tributum constitueret, praeter possessionem tamen sacerdotalem, quam a tributis immunem reservavit; ut apud Aegyptios quoque inviolabilis haberetur religio sacerdotalis.

PL 16, 1086C

それは卑しい隷属の身分を課すためではなく、貢納を定めるためであった。ただし祭司の所有地は例外であり、貢納を免除して取り置いた。エジプト人のもとでも、祭司の宗教が不可侵とされるためである。

30

12. Non fecit igitur eum servum venditio; nam utique negotiatoribus erat venditus: verum si pretium spectes, multos invenies qui emerunt sibi puellulas formae elegantioris, quarum amore capti, turpi servitio sese dederunt.

PL 16, 1086D

12. ゆえに、売買が彼を奴隷にしたのではない。たしかに彼は商人たちに売られたが、代価に目を向ければ、容姿の優れた少女を買い、その愛にとらえられて、恥ずべき隷属に身を委ねた者を、あなたは多く見いだすであろう。

31

Videbatur Apeme concubina Darii regis sedens ad dexteram ejus, auferens de capite ejus diadema, et suo imponens vertici, palmis faciem ejus sinistra manu verberans: quam rex aperto ore intuebatur, gaudens si quando arrideret ei mulier: quod si ea indignaretur, miserum se atque afflictum putaret; ut potestate submissa, blanditias obtexeret, et conciliari sibi eam deprecaretur (III Esdr. IV, 29, 30) .

PL 16, 1087A

ダレイオス王の妾アペメが、王の右に座り、王の頭から冠を取って自分の頭に載せ、左手の手のひらで王の顔を打つのが見られた。王は口を開けて彼女を見つめ、女がときどき彼に微笑むと喜び、彼女が腹を立てると、自分を惨めで打ちひしがれた者と思った。王権を低くして甘言を連ね、彼女が自分と和解するよう懇願したのである(第三エズラ4:29, 30)。

32

13. Sed quid ista magno allegamus ambitu? Non videmus plerumque in potestatem piraticam vel immanium barbarorum redactos parentes a filiis redimi pecunia? Numquid leges pecuniae potiores quam leges naturae? Numquid in servitute accersitur pietas?

PL 16, 1087A

13. だが、なぜこれらのことを大げさな迂回をして持ち出すのか。海賊や残忍な蛮族の支配下に落ちた親が、息子たちによって金で買い戻されるのを、我々はしばしば見ているではないか。金銭の法が自然の法にまさるのか。隷属の中に〔子としての〕敬虔が招き入れられるのか。

33

Plerique emptores leonum sunt, et tamen non dominantur leonibus: sed ita subjiciuntur versa vice, ut si exasperatos eos excutere cervice toros viderint, fugiant et delitescant.

PL 16, 1087B

多くの者は獅子を買うが、それでも獅子を支配してはいない。むしろ立場が逆になって、怒り猛った獅子が首の筋を震わせるのを見ると、逃げて身を隠すのである。

34

Nihil ergo praejudicat pecunia, quae plerumque sibi dominos emit: nihil tabulae auctionales, quibus emptor frequenter adjudicatur atque addicitur. Contractus non mutat genus, nec sapientiae libertatem adimit.

PL 16, 1087B

ゆえに金銭は何も先に決めない。金銭はしばしば自分のために主人を買うのである。競売の証書も何も決めない。それによって買い手がしばしば〔売られた者に〕帰属させられ、引き渡されるのだから。契約は素性を変えず、知恵の自由を奪わない。

35

Denique famulo sapienti multi, ut scriptum est (Prov. XVII, 2) , serviunt liberi: et est servus intelligens, qui regat dominos stultos. 14. Quem ergo magis liberum censes?

PL 16, 1087B

実に、書かれているように(箴言17:2)、知恵ある使用人には多くの自由人が仕える。そして、愚かな主人たちを治める、理解ある奴隷がいる。14. では、あなたはどちらをいっそう自由だと考えるか。

36

Sola est sapientia libera, quae divitibus pauperes praeficit, et quae servos propriis fenerare dominis facit: fenerare non pecuniam, sed intellectum: fenerare talentum illius Dominici aeternique thesauri, qui numquam corrumpitur, cujus et usura pretiosa est: fenerare illud intelligibile eloquiorum argentum coelestium, de quo Lex dicit: Fenerabis gentibus, tu autem non mutuaberis (Deut. XV, 6) .

PL 16, 1087C

自由なのは知恵だけであり、それは富める者の上に貧しい者を立て、奴隷に自分の主人たちへ貸し付けさせる。貸し付けるのは金銭ではなく理解である。主の永遠の宝、決して朽ちることのない宝のタラントを貸し付ける。その利息もまた貴い。天の言葉の、知性によって捉えられる銀を貸し付ける。それについて律法は言う。「汝は諸国民に貸すが、汝自身は借りることがない」(申命記15:6)。

37

Quod Hebraeus feneravit gentibus, ipse autem non accepit a populis doctrinam, sed tradidit: cui aperuit Dominus thesaurum suum, ut gentes pluvia sermonis sui faceret humescere, et fieret princeps gentium, ipse autem supra se principem nullum haberet.

PL 16, 1087C

ヘブライ人が諸国民に貸し付けたということは、彼自身は諸々の民から教えを受けず、むしろ伝えたということである。主は彼に自らの宝を開き、諸国民を自らの言葉の雨で潤し、諸国民の長となるようにした。彼自身は、自分の上にいかなる長も持たない。

38

15. Liber est ergo qui sapiens est, pretio emptus oraculorum coelestium, illo auro, illo argento sermonis divini: pretio emptus sanguinis (non enim minimum est emptorem agnoscere) pretio emptus gratiae, qui audivit et intellexit dicentem: Qui sititis, ite ad aquam; et quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite, et manducate (Esai. LV, 1) .

PL 16, 1087C

15. ゆえに、自由なのは知恵ある者である。彼は天の託宣の代価をもって買われた。あの金、あの神的な言葉の銀によって。血の代価をもって買われた(買い主を知ることは決して小さなことではない)。恩寵の代価をもって買われた。彼は、こう語る言葉を聞き、理解した者である。「渇く者たちよ、水のもとへ行け。銀を持たない者たちはみな、行って、買い、飲み、食べよ」(イザヤ55:1)。

39

16. Liber est ille, qui progrediens in bellum, si viderit mulierem bonam aspectu, et depraedatus opes inimicorum suorum, repertam illic concupierit eam, demptis superfluis, et indumento captivitatis detracto, in uxorem sibi copulaverit, jam non servam, sed liberam (Deut. XXI, 10, 11) ; intelligit enim famulatui prudentiam et disciplinam non subjacere.

PL 16, 1088A

16. 自由なのは、戦に出て、見た目の美しい女を見、敵の財産を略奪し、そこで見つけた彼女を望むに至り、余分なものを取り除き、捕囚の衣を脱がせて妻として自分に結び合わせた者であり、〔その女は〕もはや奴隷ではなく自由な者である(申命記21:10, 11)。彼は、思慮と訓育が奴隷としての奉仕に従属するものでないことを理解しているからである。

40

Ideoque Lex dicit: Non venumdabitur pecunia (Ibid., 14) ; omne enim pretiosum non est ea dignum. Et Job dicit: Attrahe sapientiam in interiora (Job. XXVIII, 18) . Non illi comparabitur Aethiopiae topazion, quod auro habetur argentoque pretiosius.

PL 16, 1088A

ゆえに律法は言う。「金で売られてはならない」(申命記21:14)。あらゆる貴重なものは、それにふさわしくないからである。またヨブは言う。「知恵を奥底に引き寄せよ」(ヨブ記28:18)。そして、「エチオピアのトパーズも、それに比べられない」とあり、トパーズは金や銀よりも貴いとされるものである。

41

17. Sed non ille solum liber, qui dominum licitatorem non pertulit, aut tollentem digitum non vidit, sed ille magis liber, qui intra se liber est, qui legibus naturae liber est, legem sciens naturae praescriptam esse moribus, non conditionibus; et mensuram officiorum consentaneam non hominis arbitrio, sed naturae disciplinis.

PL 16, 1088A

17. だが、自由なのは、値をつける主人に耐えなかった者、指を上げる者を見なかった者だけではない。むしろ、自分の内で自由な者、自然の法に従って自由な者こそが、いっそう自由である。彼は、自然の法が境遇にではなく品性に対して定められていること、また務めの度合いが人の恣意にではなく自然の訓育に合致するものであることを知っている。

42

Utrum igitur iste liber tibi tantummodo, an quidam censor videtur, et praefectus moribus? Unde vere ait Scriptura quia pauperes divitum praepositi erunt, et privati utique administrantium (Prov. XXII, 7) .

PL 16, 1088B

ではこの自由人は、あなたにとって、ただの自由人にすぎないと見えるか、それとも一種の監察官であり、風紀の長官と見えるか。ゆえに聖書は真に言う。「貧しい者は富める者の上に立つ者となる」。また私人は、明らかに、統治する者たちの上に立つのである(箴言22:7)。

43

18. An tibi liber videtur, qui pecunia suffragium sibi emit? qui plausum populi magis, quam judicium requirit prudentium? Ille ergo liber est, qui popularibus auris movetur; ille qui reformidat sibilum vulgi?

PL 16, 1088B

18. 金銭で票を買う者が、あなたには自由だと見えるか。思慮ある者たちの判断よりも民衆の喝采を求める者が。ならば、民衆の風に動かされる者、群衆の野次を恐れる者が自由なのか。

44

Sed non ista libertas, quam manumissus accipit, et palma lictoris donatus acquirit. Non enim munificentiam, sed virtutem libertatem esse arbitror: quae non suffragiis defertur alienis, sed magnanimitate propria vindicatur ac possidetur.

PL 16, 1088B

だが、解放された者が受ける自由、執吏の平手打ちによって授けられて得る自由は、そのようなものではない。私は、自由とは寛大な贈与ではなく徳だと考える。それは他人の票によって与えられるのではなく、自らの高邁によって主張され、所有されるのである。

45

Sapiens enim semper liber est, semper honoratus, semper is qui praesit legibus. Denique justo non est posita lex, sed injusto (I Tim. I, 9) ; justus enim ipse sibi lex est, non habens necesse longius sibi accersere formam virtutis, quam corde inclusam gerat, scriptum habens opus legis in tabulis cordis sui, cui dictum sit: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15) .

PL 16, 1088C

賢者はつねに自由であり、つねに尊ばれ、つねに法の上に立つ者である。実に、「法は義人のために設けられたのではなく、不義な者のために設けられた」(一テモテ1:9)。義人は自らにとっての法であり、徳の模範を遠くから求める必要がない。それを心に閉じて携え、法の働きを自分の心の板に書かれて持っているからである。その者に、こう言われた。「汝の器から水を飲め。汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。

46

Quid enim nobis tam proximum, quam Dei verbum? Hoc est verbum in corde nostro, et in ore nostro, quod non videmus et tenemus. 19. Sapiens ergo liber, quoniam qui ea facit, quae vult, liber est.

PL 16, 1088C

実に、神の言葉ほど我々に近いものがあるだろうか。それは、我々が見ずにとらえている、我々の心の中、口の中にある言葉である。19. ゆえに賢者は自由である。なぜなら、望むことをなす者は自由だからである。

47

Sed non omnis bona voluntas, sed sapientis est omnia quae bona sunt velle; odit enim malum, quia quod bonum est, elegit. Ergo si quod bonum est elegit, arbiter electionis, et eligens operationis liber est; quia quod vult facit: liber ergo sapiens.

PL 16, 1088C

だが、すべての意志が善い意志なのではない。善いものをすべて望むことが賢者のものである。賢者は悪を憎むからである。善いものを選んだのだから。ゆえに、善いものを選んだのなら、選択の主として、また選びつつ行為において自由である。望むことをなすからである。ゆえに賢者は自由である。

48

Sapiens omnia quae facit, bene facit. Qui autem bene facit omnia, recte facit omnia: qui vero recte facit omnia, utique inoffense, et irreprehensibiliter, et sine damno et commotione sui facit omnia.

PL 16, 1089A

賢者は、なすことをすべて善くなす。すべてを善くなす者は、すべてを正しくなす。すべてを正しくなす者は、必ず、躓きなく、非難されることなく、損害や自分の動揺なしに、すべてをなす。

49

Cui igitur hoc subest, ut inoffense faciat omnia, faciat irreprehensibiliter, faciat sine commotione sui, sine damno; nihil insipienter facit, sed sapienter omnia. Qui autem sapienter facit, nihil habet quod metuat; metus enim in peccato est.

PL 16, 1089A

ゆえに、すべてを躓きなく、非難されることなく、自分の動揺なく、損害なくなす者は、何一つ愚かにはなさず、すべてを賢明になす。賢明になす者は、恐れるべきものを何も持たない。恐れは罪のうちにあるからである。

50

Ubi autem nulla formido, ibi libertas: ubi libertas, ibi potestas faciendi quod vult: solus ergo sapiens liber est.

PL 16, 1089A

そして恐れの全くないところに自由があり、自由のあるところに望むことをなす力がある。ゆえに賢者だけが自由である。

51

20. Etenim qui neque cogi potest, neque prohiberi, is nequaquam servus: sapientis autem est neque cogi neque prohiberi: non est igitur servus sapiens.

PL 16, 1089A

20. 実に、強いられることも妨げられることもありえない者は、決して奴隷ではない。賢者は強いられることも妨げられることもない者である。ゆえに賢者は奴隷ではない。

52

Prohibetur enim, qui non fungitur iis, quae desiderat: quae autem desiderat sapiens, nisi ea quae virtutis et disciplinae sunt, sine quibus esse non potest? In ipso enim sunt, nec divelluntur ab eo.

PL 16, 1089A

望むものを享受しない者は妨げられる。賢者が望むのは、徳と訓育に属するもの以外の何であろうか。それなしにはありえないものである。それらは彼自身の内にあり、彼から引き離されることはない。

53

Quod si divelluntur, jam non sapiens, qui sit sine virtutis usu ac disciplina, quibus ipse se fraudet, si non sit voluntarius virtutis interpres. Quod si cogitur, manifestum est quod invitus faciat.

PL 16, 1089B

もし引き離されるなら、それはもはや賢者ではない。徳の働きと訓育を欠く者であり、もし自ら進んで徳の解き明かし手でないなら、自らそれらを奪うことになる。もし強いられるなら、彼が不本意に行うことは明白である。

54

In omnibus autem factis aut a virtute correctiones sunt, aut a malitia prolapsiones, aut media, aut indifferentia. Virtutis non coactus, sed voluntarius exsecutor est sapiens; quoniam omnia quae placent, agit malitiae fugitans, nec somnium ejus admittit.

PL 16, 1089B

すべての行いには、徳から出た正しい行いか、悪意による転落か、中間のものか、どちらでもよいものかがある。賢者は、徳を、強いられてではなく自ら進んで遂行する者である。気に入ることはすべて行い、悪意を避け、その夢をも受け入れない。

55

Indifferentibus ita non movetur, ut nullis momentis sicut vulgus hominum huc atque illuc inclinetur, sed tamquam in statera mens ejus aequa lance pendeat; ut neque ad voluptaria propendeat, neque omnino ad ea, quae sunt aversanda, vel leviter studium inclinet suum, sed immobilis maneat affectu.

PL 16, 1089B

どちらでもよいものについては、人の群れのように何かの契機であちらこちらへ傾くほどには動かされず、いわば天秤にかかるように、その精神は均等な秤皿に懸かっている。快楽をもたらすものへ傾かず、避けるべきものへは軽くさえ熱意を傾けず、情動において不動にとどまる。

56

Unde liquet quia nihil invitus facit sapiens, neque cogitur; quia si servus esset, cogeretur: liber igitur est sapiens. 21. Apostolus quoque sic definit dicens: Non sum ego liber, non sum apostolus (I Cor. IX, 1) ?

PL 16, 1089C

ここから明らかなのは、賢者は何事も不本意にはなさず、強いられもしないということである。もし奴隷なら強いられるであろうから。ゆえに賢者は自由である。21. 使徒もまたこう規定して言う。「私は自由ではないのか、使徒ではないのか」(一コリント9:1)。

57

Sed adeo liber, ut cum subintrassent quidam tentare libertatem ejus, nec ad horam, ut ipse ait (Galat. II, 5) , cederet subjectioni, ut veritas Evangelii praedicaretur. Qui ergo non cessit, volens praedicavit.

PL 16, 1089C

しかも彼は、ある者たちが彼の自由を探るために潜り込んだとき、彼自身が言うように、一時間も服従に屈しないほど自由であった(ガラテヤ2:5)。福音の真理が宣べ伝えられるためである。ゆえに屈しなかった彼は、自ら進んで宣べ伝えた。

58

Ubi voluntas, ibi merces voluntatis: ubi necessitas, ibi obsequium necessitatis. Melior ergo voluntas quam necessitas. Velle ergo sapientis est, parere et servire insipientis.

PL 16, 1089C

意志のあるところには意志の報いがあり、必然のあるところには必然への従順がある。ゆえに意志は必然にまさる。望むことは賢者のものであり、従い仕えることは愚者のものである。

59

22. Haec etiam est Apostoli definitio dicentis: Si enim volens hoc ago, mercedem habebo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17) . Sapienti igitur merces defertur, sapiens autem ex voluntate facit: liber itaque secundum Apostolum sapiens.

PL 16, 1089C

22. これはまた使徒の規定でもある。彼は言う。「もし私が自ら進んでこれを行うなら、報いを得る。もし不本意に行うなら、務めがゆだねられているだけである」(一コリント9:17)。ゆえに賢者には報いが与えられ、賢者は意志によって行う。したがって使徒によれば、賢者は自由である。

60

Unde et ipse clamat: Vos enim in libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Galat. V, 13) . Sequestrat a lege Christianum, ne invitus videatur legi succumbere: vocat in Evangelium, quod volentes et praedicant et operantur.

PL 16, 1089D

ゆえに彼自身も叫ぶ。「汝らは自由へと召されたのである。ただ、その自由を肉の機会としてはならない」(ガラテヤ5:13)。彼はキリスト教徒を律法から切り離し、不本意に律法に屈するように見えないようにし、福音へと招く。福音は、自ら進む者たちが宣べ伝え、実行するものである。

61

Judaeus sub Lege, Christianus per Evangelium: in Lege servitus, in Evangelio libertas, ubi cognitio sapientiae. Omnis ergo qui Christum recipit, sapiens: qui autem sapiens, liber: omnis igitur Christianus et liber et sapiens.

PL 16, 1089D

ユダヤ人は律法の下に、キリスト教徒は福音によって生きる。律法には隷属が、福音には自由があり、そこには知恵の認識がある。ゆえに、キリストを受け入れる者はみな賢者であり、賢者はみな自由である。ゆえに、キリスト教徒はみな、自由であり、賢者である。

62

23. Docuit me tamen Apostolus quod ultra ipsam libertatem sit, ut servire libertas sit: Cum liber, inquit, essem omnium me servum feci; ut plures lucrifacerem (I Cor. IX, 19) . Quid est ultra libertatem, nisi habere Spiritum gratiae, habere charitatem?

PL 16, 1090A

23. しかし使徒は私に、自由そのものを超えるもの、すなわち仕えることが自由であるようなものがあることを教えた。彼は言う。「私はすべての人に対して自由であったが、より多くの人を得るために、自らをすべての人の僕とした」(一コリント9:19)。自由を超えるものとは、恩寵の霊を持つこと、愛を持つこと以外に何であろうか。

63

Libertas enim liberum facit hominibus, charitas amicum Deo. Unde ait Christus: Vos autem dixi amicos (Joan. XV, 15) . Bona charitas, de qua dicitur: Per charitatem Spiritus servite invicem (Galat. V, 13) . Servivit et Christus, ut omnes liberos faceret.

PL 16, 1090A

自由は人々に対して自由な者とし、愛は神の友とする。ゆえにキリストは言う。「私は汝らを友と呼んだ」(ヨハネ15:15)。愛は善いものであり、それについて言われる。「霊の愛によって、互いに仕えよ」(ガラテヤ5:13)。キリストもまた、すべての人を自由にするために仕えた。

64

Manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7) : qui non rapinam est arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi accepit (Phil. II, 6) ; et omnia omnibus factus est, ut omnibus salutem afferret (I Cor. IX, 22) .

PL 16, 1090A

「彼の手は籠に仕えた」(詩篇80:7)。彼は、神と等しくあることを奪い取るべきものと考えず、僕の姿を取り(フィリピ2:6)、すべての人にすべてとなった。すべての人に救いをもたらすためである(一コリント9:22)。

65

Cujus imitator Paulus, et quasi sub Lege erat, et quasi sine Lege vivebat pro eorum utilitate, quos cupiebat lucrari: et infirmis volens fiebat infirmus, ut eos confirmaret: et currebat, ut comprehenderet: et corpus suum castigabat, ut potestates aereas in Christo triumpharet.

PL 16, 1090B

彼の模倣者パウロは、律法の下にあるかのようでもあり、律法なしに生きているかのようでもあった。得ようと望んだ人々の益のためである。弱い者たちには自ら進んで弱い者となり、彼らを強めた。走って、つかみ取ろうとし、自分の体を打ち懲らして、キリストにあって空中の諸権威に勝利した。

66

24. Est ergo sapienti et servire libertas. Unde colligitur quia stulto et imperare servitus est; et quod pejus est, cum paucioribus praesit, pluribus dominis et gravioribus servit.

PL 16, 1090B

24. ゆえに賢者にとっては、仕えることもまた自由である。そこから、愚者にとっては、支配することもまた隷属であると導かれる。さらに悪いことに、彼は、より少数の者の上に立ちながら、より多くの、より重い主人たちに仕えるのである。

67

Servit enim propriis passionibus, servit cupiditatibus suis, quarum dominatum nec nocte potest fugere, nec die; quia intra se dominos habet, intra se servitium patitur intolerabile, Gemina enim servitus est, altera corporis, animarum altera: domini autem corporis quidem homines, animarum autem malitiae et passiones, a quibus sola animi libertas sapientem vindicat; ut servitio ei liceat exire.

PL 16, 1090B

彼は自分自身の情念に仕え、自分の欲望に仕え、その支配を夜も昼も逃れることができない。主人を自分の内に持ち、自分の内で耐えがたい隷属を被るからである。隷属は二重である。一つは体の、もう一つは魂の隷属であり、体の主人は人間だが、魂の主人は悪意と情念である。そこから賢者を解き放つのは、心の自由だけであり、それによって賢者は隷属から出ることが許される。

68

25. Quaeramus igitur illum vere sapientem, vere liberum, qui quamvis sub plurimorum dominatu degat, libere dicit: Quis est, qui mecum judicio contendat?

PL 16, 1090C

25. ゆえに、真に賢く、真に自由な者を求めよう。多くの者の支配のもとにあっても、自由にこう言う者である。「私と法廷で争う者は誰か」。

69

Tu solus manum tuam a me abstine, a cujus conspectu non potero me abscondere; et timor tuus non me percellat (Job XIII, 19 et seq.) . 26. Quem secutus David rex ait: Tibi soli peccavi (Psal. L, 6) .

PL 16, 1090C

「ただ汝一人、手を私から遠ざけよ。汝の面前から私は身を隠すことができない。汝への恐れが私を打ち倒さぬように」(ヨブ記13:19以下)。26. 彼に従って、ダビデ王は言う。「汝にのみ私は罪を犯した」(詩篇50:6)。

70

Regali enim subnixus fastigio, quasi legum dominus legibus reus non erat, soli Deo obnoxius tenebatur, qui dominus est potestatum.

PL 16, 1090C

王位の高みに支えられて、いわば法の主として、彼は法に対して罪責を負う者ではなく、ただ神にのみ従属していた。神は諸権力の主である。

71

27. Alium audi liberum: Mihi autem pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die: sed neque me ipsum dijudico; nihil enim mihi sum conscius . . . . qui autem dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4) .

PL 16, 1090C

27. もう一人の自由な者の言葉を聞け。「私にとっては、汝らから裁かれることも、人の日に裁かれることも、ごく小さなことである。私は自分自身をも裁かない。私には何も自分に覚えがないからである……だが私を裁く者は主である」(一コリント4:3, 4)。

72

Vera libertas hominis spiritalis, quia dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur, nec a quocumque creaturae participe, sed soli Deo se subditum novit, qui solus sine peccato est (I Cor. II, 15) , de quo dicit Job: Vivit Dominus, qui sic me judicat (Job XXVII, 2) ; solus enim ille potest judicare justum, cujus in conspectu coelum non est mundum, nec stellarum pura et clara lumina.

PL 16, 1090D

真の自由は霊的な人のものである。彼はすべてを裁き、自らは誰からも裁かれない。被造物にあずかるいかなる者からでもなく、ただ神にのみ自分が従うことを知っている。罪のないのは神ただ一人である(一コリント2:15)。神についてヨブは言う。「私をこのように裁く主は生きている」(ヨブ記27:2)。実に、義人を裁きうるのは、その面前では天も清くなく、星々の清い明るい光もそうでない神だけだからである。

73

28. Quis est qui Sophoclea in medium ferat carmina dicentia: Jupiter mihi praeest, nullus autem hominum? Quanto antiquior Job, quanto vetustior David? Agnoscant ergo de nostris se habere, quaecumque praestantiora locuti sunt.

PL 16, 1090D

28. 「ユピテルが私の上に立つ。人間は誰も私の上に立たない」と語るソポクレスの詩句を、人々の前に持ち出すのは誰か〔ミーニュの脚注は、アンブロシウスがこのソポクレスの例をほかの多くの例とともにフィロンから借りたらしいとする。ただしフィロンと違って異教の例をおとしめ、ここでもソポクレスをヨブより後の人として、ソポクレスがヨブから得たことを示そうとしている、とする〕。ヨブはどれほど古く、ダビデはどれほど昔の人か。ゆえに彼らは、より優れたことを語ったものは何であれ、我々のものから得ていることを認めよ。

74

29. Quis igitur sapiens, nisi qui ad ipsa pervenit divinitatis secreta, et manifestata sibi cognovit occulta sapientiae?

PL 16, 1091A

29. 神性そのものの秘密に到達し、知恵の隠れていることが自らに明らかにされたと知った者でなければ、誰が賢者か。

75

Solus igitur sapiens, qui duce Deo usus est ad cognoscenda veritatis cubilia, et mortalis homo immortalis Dei haeres et successor est factus per gratiam, et quidam jucunditatis particeps, sicut scriptum est: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .

PL 16, 1091A

ゆえに賢者とは、神を導き手として、真理の臥所を知るに至った者だけである。死すべき人間が、恩寵によって不死の神の相続人・後継者となり、ある種の喜びにあずかる者となったのである。書かれているとおりである。「それゆえ神、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油を汝に注いだ」(詩篇44:8)。

76

30. Si quis igitur propius ea introspiciat rerum negotia, cognoscet quanta sapienti adjumenta, et quanta in ipsis insipienti refragia sint; quod huic adjumento libertas, illi impedimento servitus sit.

PL 16, 1091A

30. ゆえに、これらの事の営みをもう少し近くから見る者は、賢者にとってどれほどの助けがあり、愚者にとってその事柄の中にどれほどの妨げがあるかを知るであろう。すなわち、前者には自由が助けであり、後者には隷属が妨げである。

77

Insurgit enim sapiens quasi victor debellatis a se ac triumphatis libidine, timore, ignavia, moestitudine, caeterisque vitiis; donec ea de possessione suae mentis eliminet, et omnibus terminis finibusque suis propulset atque arceat: quoniam dux cautior novit excursus cavere latrocinantium, et quaedam furta belli, quae iniquissimi animae nostrae adversarii ignitis saepe pertentant spiculis; sunt enim nobis quaedam et in pace praelia, et in bello pax.

PL 16, 1091B

賢者は、情欲、恐れ、怠惰、悲嘆、その他の悪徳を自ら討ち破り、凱旋した勝者のように立ち上がる。ついにそれらを自分の精神の領有から追い出し、自分のあらゆる境界から撃退して遠ざけるまでである。より慎重な指揮官は、盗賊たちの襲撃や、戦争のある種の策略を避けることを心得ているからである。それは、我々の魂の最も不正な敵が、火のついた矢でしばしば試みるものである。実に我々には、平和の中にもある種の戦いがあり、戦争の中にも平和がある。

78

Unde et ille ait: Foris pugnae, intus timores. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (II Cor. VII, 5) . Dicit quia neque angustiis, neque persecutionibus, neque fame, periculo, morte terretur (Rom. VIII, 37) .

PL 16, 1091B

ゆえにあの人〔パウロ〕も言う。「外には戦い、内には恐れ」。「しかしこれらすべてにおいて、我々を愛した者のゆえに我々は勝ち超える」(二コリント7:5)。彼は、艱難によっても、迫害によっても、飢えによっても、危険によっても、死によっても脅かされないと言う(ローマ8:37)。

79

31. Qui vero haec timet, qui mortem reformidat, quomodo non servus? Servit profecto, et miseram quidem servitutem; nihil enim sic animam ad omnem servitutem dejicit, quomodo formido mortis.

PL 16, 1091B

31. 一方、これらを恐れる者、死におびえる者が、どうして奴隷でないことがあろうか。確かに彼は仕えている、しかも惨めな隷属に。死への恐怖ほど、魂をあらゆる隷属へ突き落とすものはないからである。

80

Quomodo enim se erigat abjectus et vilis sensus atque ignobilis, demersus in omnem infirmitatis voraginem vitae hujus cupiditate?

PL 16, 1091C

卑しく、取るに足りず、卑賤な感覚が、この生への欲望ゆえにあらゆる弱さの深みに沈められているとき、どうして身を起こせようか。

81

Vide quam servus: Abscondam me, inquit, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me (Gen. IV, 14) . Itaque quasi servus signum accepit, nec sic tamen necem potuit evadere.

PL 16, 1091C

見よ、いかに奴隷であることか。「私は身を隠し、地上で呻き震える者となろう。私を見つけた者はみな、私を殺すだろう」(創世記4:14)。こうして彼は奴隷のように印を受けたが、それでもなお殺されることを逃れられなかった。

82

Servit igitur peccator formidini, servit etiam cupiditati, servit avaritiae, servit libidini, servit malitiae, servit iracundiae, et videtur hujusmodi sibi liber: sed magis servit, quam si sub tyrannis positus. 32. Illi autem liberi sunt, qui legibus vivunt.

PL 16, 1091C

ゆえに罪人は恐れに仕え、欲望に仕え、貪欲に仕え、情欲に仕え、悪意に仕え、怒りに仕える。そしてこのような者は、自分では自由だと思われる。しかし彼は、僭主たちのもとに置かれる場合よりも、いっそう仕えている。32. 一方、自由なのは、法に従って生きる者たちである。

83

Lex autem vera sermo rectus, lex vera non insculpta tabulis, nec aere incisa, sed impressa mentibus, atque infixa sensibus; quando sapiens non sub lege, sed ipse sibi lex est, opus legis in corde suo continens, naturali sibi stylo et quadam inscriptione formatum (Rom. II, 14, 15) .

PL 16, 1091C

真の法とは正しい言葉であり、板に刻まれ、青銅に刻み込まれたものではなく、精神に刻印され、感覚に打ち込まれたものである。賢者は法の下にあるのではなく、自らが自分にとっての法であり、法の働きを自分の心に収め、自然の筆と、ある種の銘によって形づくられたものとして持つからである(ローマ2:14, 15)。

84

Tantumne igitur caecitatis est, ut non videamus manifestas rerum expressiones, et virtutum imagines?

PL 16, 1092A

我々は、事物の明白な表現や、諸徳の像が見えないほど盲目なのだろうか。

85

Et quam indignum, ut populi integri obediant humanis legibus, quo sint libertatis participes: sapientes autem veram legem naturae expressam ad imaginem Dei, veramque rationem signiferam libertatis negligant et derelinquant; cum in ea tanta libertas sit, ut parvuli servire vitiis nesciamus, alieni ab ira, exsortes avaritiae, ignari libidinis!

PL 16, 1092A

そして、全民が自由にあずかるために人間の法には従うのに、賢者たちが、神の像に即して刻まれた自然の真の法、自由の旗手たる真の理性を軽んじ、棄てるとは、何と恥ずべきことか。そこにはかくも大きな自由があるので、幼子である我々は悪徳に仕えることを知らず、怒りを持たず、貪欲を持たず、情欲を知らないのに。

86

Quam miserum igitur, ut qui nascimur in libertate, moriamur in servitute! 33. Sed hoc fit levitate animi, atque infirmitate morum; quia curas inanes volvimus, et operamur supervacua: sapientis autem cor, actumque et opus radicatum esse decet atque immobile.

PL 16, 1092A

自由に生まれながら隷属のうちに死ぬとは、何と惨めなことか。33. だがこれは、心の軽薄さと品性の弱さによる。我々は空しい思い煩いを巡らし、無益なことを行うからである。しかし賢者の心、行為、働きは、根づいて不動であるのがふさわしい。

87

Hoc docuit Moyses, quando manus ei graviores fiebant, ita ut vix sustineret eas Jesus Nave.

PL 16, 1092B

モーセがこれを教えた。彼の手が重くなり、イエス・ナウェ〔ヌンの子ヨシュア〕がやっと支えるほどであったときである。

88

Ideoque vincebat populus, quando non perfunctoria gerebantur opera, sed plena ponderis atque virtutis, non nutantis animi, nec titubantis affectu, sed fundatae mentis stabilitate (Exod. XVII, 12) .

PL 16, 1092B

ゆえに民が勝ったのは、おざなりの業ではなく、重みと徳に満ちた業がなされたときであった。揺れ動く心や、情動においてよろめく心によってではなく、基礎づけられた精神の安定によって行われたときである(出エジプト記17:12)。

89

Ergo sapiens extendit manus suas, stultus autem contrahit, sicut scriptum est: Quia stultus complexus est manus suas, et voravit viscera sua (Eccles. IV, 5) , carnalia magis cogitans quam spiritalia.

PL 16, 1092B

ゆえに賢者は手を伸ばし、愚者は手を縮める。書かれているとおりである。「愚か者は手を組み合わせ、自分の内臓を食らった」(コヘレトの言葉4:5)。霊的なことよりも肉的なことを考えているのである。

90

At non filia Juda, quae expandens manus, clamavit ad Dominum: Tu scis quia falsum testimonium adversus me dicunt (Dan. XIII, 43) . Melius est arbitrata non peccare, sed et incidere in calumnias accusantium, quam peccatum subire sub impunitatis velamine.

PL 16, 1092B

だがユダの娘はそうではなかった。手を広げて主に叫んだ。「汝は知っている、彼らが私に対して偽りの証言をしていることを」(ダニエル13:43)。彼女は、罪を犯さずに告発者たちの讒言に陥るほうが、罰を受けないという覆いの下で罪を負うよりまさると考えた。

91

Ea ergo contemptu mortis servavit innocentiam. Sed nec filia Jephte, quae votum patris de immolatione sua proprio atque hortatorio firmavit assensu (Judic. XI, 36) .

PL 16, 1092C

ゆえに彼女は、死を軽んじて無垢を守った。エフタの娘もまた同様で、自分を犠牲とするという父の誓願を、自らの励ましの同意によって確かなものとした(士師記11:36)。

92

34. Non enim ego de contemptu mortis libros philosophorum depromo, aut gymnosophistas Indorum, quorum prae caeteris Calani laudatur responsum Alexandro, cum eum juberet sequi: Qua me, inquit, laude dignum Graeciam petere poscis, si possum cogi facere quod nolo?

PL 16, 1092C

34. 実のところ私は、死の軽蔑について、哲学者たちの書物を持ち出すのでも、インドの裸の賢者たちを持ち出すのでもない。そのうち他の誰よりもカラノスの、アレクサンドロスに答えた言葉が称賛される。アレクサンドロスが自分に従うよう命じたとき、彼は言う。「私が望まないことを強いられうる者なら、どんな称賛に値する者として、あなたは私にギリシアへ向かうよう求めるのか」。

93

Et vere plenus auctoritatis sermo, sed magis mens plena libertatis. Denique et epistolam scripsit. « Calanus Alexandro. 35. « Amici persuadent tibi manus et necessitatem inferre Indorum philosophis, nec in somnis quidem videntes nostra opera.

PL 16, 1092C

まことに権威に満ちた言葉であるが、それ以上に、自由に満ちた精神である。実に彼は書簡も書いた。「カラノスよりアレクサンドロスへ。35. 友人たちは、あなたに、インドの哲学者たちに手を下し、強制を加えるよう説いている。我々の営みを夢にさえ見ていないのである」。

94

Corpora enim transferes de loco ad locum: animas non coges facere, quod nolunt, non magis quam saxa et ligna vocem emittere. Maximus ignis viventibus corporibus dolorem inurit, et gignit corruptionem: super hunc nos sumus; viventes enim exurimur.

PL 16, 1092D

「あなたは体を一つの場所から別の場所へ移すことはできる。しかし魂に、望まぬことをさせることはできない。石や木に声を出させることができないのと同じである。最大の火は、生きている体に痛みを焼きつけ、損壊を生む。我々はこれを超えている。生きたまま焼かれるのだから」。

95

Non est rex, neque princeps, qui extorqueat nobis facere, quod non proposuimus. Nec similes sumus Graeciae philosophorum, qui verba pro rebus meditati sunt ad opinionis celebritatem: nobis res sociae verbis, et verba rebus: res celeres, et sermones breves: in virtute nobis libertas beata est. » 36 et

PL 16, 1093A

「我々を強いて、我々が定めていないことをなさせる王も君主もいない。我々は、ギリシアの哲学者たちのように、世評の高まりのために言葉を事柄の代わりに思索する者ではない。我々には、事柄が言葉と結びつき、言葉が事柄と結びついている。事柄は速やかであり、言葉は短い。徳において、我々には幸いな自由がある」。〔ミーニュは次の段落の頭に「36 et 37.」と刷る〕

96

37. Praeclara verba, sed verba: praeclara constantia, sed viri: praeclara epistola, sed philosophi. Apud nos autem et puellae de mortis appetentia sublimes usque ad coelum erexere virtutum gradus.

PL 16, 1093A

36・37. 立派な言葉だが、言葉にすぎない。立派な堅固さだが、男のものである。立派な書簡だが、哲学者のものである。だが我々のもとでは、少女たちさえ、死への憧れによって、徳の段階を天にまで高く築き上げた。

97

Quid Theclam, quid Agnem, quid Pelagiam loquar, quae tamquam nobilia vitulamina pullulantes, ad mortem quasi ad immortalitatem festinaverunt? Inter leones virgo exsultavit, et rugientes bestias spectavit intrepida.

PL 16, 1093A

テクラ、アグネス、ペラギアについて何を語ろうか。彼女たちは、高貴な若枝のように芽吹きつつ、死へ、あたかも不死へ向かうかのように急いだ。獅子たちの間でおとめは歓喜し、吼える獣たちを恐れずに見つめた。

98

Et ut nostra cum Indorum gymnosophistis conferamus, quod ille verbis gloriatus est, sanctus Laurentius factis probavit; ut vivus exureretur, et flammis superstes diceret: Versa, manduca.

PL 16, 1093B

そして我々のものをインドの裸の賢者たち(ギュムノソフィスタイ)のものと比べるなら、かの者が言葉で誇ったことを、聖ラウレンティウスは行いで証明した。生きながら焼かれ、炎に打ち勝って言ったのである。「裏返せ、食え」。

99

Haud degener Abrahamidarum, et Machabaeorum concertatus puerorum, quorum alii super flammas canebant: alii cum exurerentur, non rogabant, ut parceretur: sed invehebantur, ut amplius persecutor inflammaretur (II Macch. VII, 5 et seq.) . Liber igitur sapiens.

PL 16, 1093B

〔彼は〕アブラハムの子孫たちにも、マカバイの少年たちの戦いにも、劣らなかった〔底本は Haud degener … concertatus で、主語が省かれている。ラウレンティウスを主語に補った〕。少年たちのうち、ある者は炎の上で歌い、またある者は焼かれるとき、容赦を乞わず、かえって迫害者がいっそう燃え上がるよう罵倒した(マカバイ二7:5以下)。ゆえに賢者は自由である。

100

38. Quid autem sublimius sancta Pelagia, quae vallata persecutoribus; priusquam tamen in eorum conspectum veniret, aiebat: Volens morior, nemo me continget manu, nemo oculo protervo violabit virginem, mecum feram pudorem, mecum incolumem verecundiam: nullum praedones lucrum suae capient insolentiae.

PL 16, 1093B

38. だが、聖なるペラギアより崇高な者があろうか。彼女は迫害者たちに取り囲まれたが、彼らの目の前に出る前にこう言っていた。「私は進んで死ぬ。誰も手で私に触れず、誰も不躾な目でこのおとめを辱めはしない。私は恥じらいを自分とともに持っていき、傷なき慎みを自分とともに持っていく。略奪者たちは、自分たちの横暴から何の利得も得ない。」

101

Pelagia Christum sequetur, libertatem nemo auferet, nemo captivam videbit liberam fidem, insignemque pudicitiam, et prosapiam prudentiae. Quod servum est, hic manebit, nullos in usus debitum.

PL 16, 1093C

「ペラギアはキリストに従う。自由を誰も奪わない。自由な信仰と、際立つ貞潔と、思慮の家系とを、誰も囚われのものとして見ることはない〔captivam … liberam fidem の係りは定かでない。captivam を述語に取った〕。隷属すべきものはここに留まる。いかなる用にも負われないまま」。

102

Magna igitur piae virginitatis libertas, quae septa agminibus persecutorum, inter maxima pericula integritatis et vitae nequaquam inclinata est.

PL 16, 1093C

それゆえ、敬虔なおとめの身の自由は大きい。迫害者たちの軍勢に囲まれ、身の無傷さと命の最大の危険のただ中にあっても、決して屈しなかったのである。

103

39. At non ille cui dominatur ira, subjicitur enim jugo peccati; homo etiam iracundus peccatum effodit (Prov. XXIX, 22) : Qui autem peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34) . At non ille liber, qui servit avaritiae; non potest enim possidere vas suum.

PL 16, 1093C

39. だが、怒りに支配される者は〔自由では〕ない。罪の軛に服しているからである。「怒りやすい人もまた罪を掘り出す」(箴言29:22)。「罪を行う者は罪の僕である」(ヨハネ8:34)。強欲に仕える者も自由ではない。自分の器を所有できないからである。

104

Non ille liber, qui serviens desideriis et voluptatibus, vago fluitat errore. Non ille liber, qui curvatur ambitu; servit enim alieno imperio.

PL 16, 1093D

欲望と快楽に仕えて、さまよう迷いの中を漂う者も自由ではない。野心にかがむ者も自由ではない。他人の支配に仕えているからである。

105

Sed ille liber, qui potest dicere: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi utilia; omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri, et venter escis (I Cor. VI, 12) .

PL 16, 1094A

しかし自由な者とは、こう言える者である。「すべてのことは私に許されている。だがすべてが益になるわけではない。すべてのことは私に許されている。だが私は誰の権力のもとにも置かれない。食物は腹のため、腹は食物のためにある」(一コリント6:12)。

106

Ille liber, qui ait: Quid enim libertas nostra judicatur ab infideli conscientia (Ibid., 13) ?

PL 16, 1094A

自由な者とは、こう言う者である。「実に、なぜ我々の自由が、不信仰の良心によって裁かれるのか」(一コリント6:13)。

107

40. Libertas igitur sapienti, non insipienti convenit; quoniam qui deligat lapidem in fundibalo, similis est ei, qui dat imprudenti claritatem (Prov. XXVI, 8) : se ipsum vulnerat, sibique potius, dum intorquet jaculum, affert periculum.

PL 16, 1094A

40. それゆえ自由は賢者にふさわしく、愚者にはふさわしくない。「投石器に石を結びつける者は、無分別な者に栄光を与える者に等しい」(箴言26:8)。彼は自分を傷つけ、槍を投げつけるとき、むしろ自分に危険をもたらす。

108

Certe sicut tormento acerbatur, et geminatur malum saxi ruina; sic insipientis in libertate ruina vehementior est. Recidenda igitur insipienti potestas, non adjicienda libertas est; servitus enim ei convenit.

PL 16, 1094A

確かに、機械によって苦しみが強められ、石の落下によって害が倍になるように、愚者の自由における破滅もいっそう激しい。それゆえ愚者には、権能を切り詰めるべきで、自由を加えるべきではない。隷属こそ彼にふさわしいからである。

109

Ideoque addidit: Spinae nascuntur in manu ebriosi, servitus autem in manu imprudentis (Ibid., 9) ; quia sicut ille suis vulneratur poculis, ita insipiens suis factis.

PL 16, 1094B

それゆえ彼は付け加えた。「酔う者の手にはとげが生え、無分別な者の手には隷属が生える」(箴言26:9)。酔う者が自分の杯で傷つくように、愚者は自分の行いで傷つくからである。

110

Ille bibendo se peccato inserit, iste operando se culpae adjudicat, et factis suis trahitur in servitutem. Videbat se Paulus in captivitatem trahi a lege peccati (Rom. VII, 23) ; et ideo ut liberaretur, confugit ad libertatis gratiam.

PL 16, 1094B

前者は飲むことで自分を罪に差し入れ、後者は行うことで自分を咎に引き渡し、自分の行いによって隷属へ引かれていく。パウロは、罪の法によって自分が捕らわれの身へと引かれるのを見ていた(ローマ7:23)。それゆえ、解放されるために、自由の恩寵に逃れたのである。

111

41. Non sunt igitur liberi insipientes, quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquent tibi.

PL 16, 1094B

41. それゆえ愚者たちは自由ではない。彼らにはこう言われている。「分別のない馬や騾馬のようになるな。轡と馬勒で彼らの顎を締めよ。彼らが汝に近づかぬように」。

112

Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI, 9 et seq.) ; quia multis flagellis opus est, ut eorum imprudentia coerceatur. Disciplina hoc exigit, non inclementia.

PL 16, 1094B

「罪人には多くの鞭がある」(詩篇31:9以下)。彼らの無分別を抑えるには、多くの鞭が必要だからである。これを求めているのは規律であって、無慈悲ではない。

113

Denique qui parcit baculo suo, odit filium suum (Prov. XIII, 24) : simul quia unusquisque gravius suis peccatis flagellatur.

PL 16, 1094B

実に、「自分の杖を惜しむ者は、自分の子を憎む」(箴言13:24)。同時に、各人は自分の罪によっていっそう重く鞭打たれるからである。

114

Gravia enim delictorum pondera, gravia criminum verbera, sicut onus gravantur grave, et infligunt animae cicatrices, et putrescere faciunt mentis ulcera (Psal. XXXVII, 5, 6) .

PL 16, 1094C

実に、罪の重荷は重く、罪科の鞭は重い。それらは重い荷のように重くのしかかり、魂に傷痕を負わせ、精神の潰瘍を腐らせる(詩篇37:5–6)。

115

42. Deponamus igitur tam gravem servitutis sarcinam, renuntiemus luxuriae ac deliciis, quae nos quibusdam astringunt nexibus cupiditatum, et vinculis ligant.

PL 16, 1094C

42. それゆえ、隷属というこれほど重い荷を下ろそう。放縦と享楽を捨てよう。それらは我々を欲望のいくつかの結び目で縛り、鎖でつなぐものである。

116

Nihil enim prosunt deliciae stulto: et quicumque a pueritia dederit se deliciis, manebit in servitute: ut vivens mortuus sit. Recidatur ergo luxuries, deliciae recesentur: et si quis fuit luxuriosus, valedicat superioribus.

PL 16, 1094C

享楽は愚か者に何の益もない。幼いときから享楽に身を委ねる者は、隷属にとどまり、生きながら死んだ者となる。それゆえ放縦は切り詰められ、享楽は刈り込まれよ〔底本は recesentur。resecentur(切り取られる)と読む。ミーニュの脚注が引くボワイエ写本の異読 divitiae resecentur にもこの語形が見える〕。放縦であった者がいるなら、以前のものに別れを告げよ。

117

Recisa enim vinea fructum affert, semiputata frondescit, neglecta luxuriat. Ideoque scriptum est: Tamquam agricultura homo imprudens, et tamquam vinea homo egens sensu; si reliqueris eum, desertus erit (Prov. XXIV, 30) .

PL 16, 1094C

切られたブドウの木は実を結び、半ば刈られたものは葉を茂らせ、放置されたものは茂りすぎる。それゆえ書かれている。「無分別な人は耕作地のようであり、感覚を欠く人はブドウ畑のようである。汝がそれを放っておけば、荒れ果てる」(箴言24:30)。

118

Colamus ergo corpus hoc nostrum, castigemus illud, redigamus in servitutem, non illud despiciamus. 43. Sunt enim nostra membra arma justitiae, sunt et arma peccati.

PL 16, 1095A

それゆえ、我々のこの体を耕し、これを戒め、隷属に服させよう。これを軽んじてはならない。43. 実に、我々の肢体は正義の武器であり、罪の武器でもある。

119

Si elevantur, arma justitiae sunt, ut peccatum in his non dominetur: si mortuum fuerit corpus nostrum peccato, non regnabit in eo culpa, et erunt membra nostra a peccato libera.

PL 16, 1095A

もしそれらが高く挙げられるなら、正義の武器となり、罪がその中で支配しないようになる。我々の体が罪に対して死んでいるなら、咎はその中で王となることなく、我々の肢体は罪から自由になる。

120

Non obediamus igitur cupiditatibus ejus, neque exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Si videris mulierem ad concupiscendum eam, membra tua arma peccati sunt. Si locutus es ad sollicitandam eam, lingua tua et os tuum membra peccati sunt.

PL 16, 1095A

それゆえ、体の欲望に従わず、我々の肢体を不法の武器として罪に差し出さないようにしよう。もしあなたが、女を欲情をもって見たなら、あなたの肢体は罪の武器である。女をそそのかすために話したなら、あなたの舌とあなたの口は罪の肢体である。

121

Si abstulisti terminos a patribus positos, membra tua arma peccati sunt. Si festinasti velocioribus pedibus ad effundendum innocentium sanguinem, membra tua arma iniquitatis sunt.

PL 16, 1095A

もし父祖の置いた境界を取り除いたなら、あなたの肢体は罪の武器である。もし罪なき者の血を流すために、いっそう速い足で急いだなら、あなたの肢体は不法の武器である。

122

44. Contra, si vidisti egenum, et induxisti in domum tuam, membra tua arma justitiae sunt. Si eripuisti injuriam accipientem, vel eum qui ducebatur ad mortem, si scidisti chirographum debitoris, membra tua arma justitiae sunt.

PL 16, 1095B

44. 反対に、もし貧しい者を見て、あなたの家に迎え入れたなら、あなたの肢体は正義の武器である。もし、不当を受ける者や、死へ引かれる者を救い出したなら、もし債務者の証文を破ったなら、あなたの肢体は正義の武器である。

123

Si confessus es Christum (arma enim intellectus (Prov. XIV, 7) labia sapientiae) labia tua membra justitiae sunt. Qui potest dicere: Oculus eram caecorum, pes claudorum, pater infirmorum (Job XXIX, 15) , membra ejus membra justitiae sunt.

PL 16, 1095B

もしあなたがキリストを告白したなら(実に、悟りの武器(箴言14:7)は知恵の唇である)、あなたの唇は正義の肢体である。「私は盲人の目、足の不自由な者の足、病人の父であった」(ヨブ記29:15)と言える者の肢体は、正義の肢体である。

124

45. Ergo liberati a peccato, quasi pretio empti sanguinis Christi, non subjiciamur servituti hominum vel passionum. Non erubescamus peccatum nostrum fateri.

PL 16, 1095B

45. それゆえ、罪から解放され、いわばキリストの血という代価で買い取られた者として、人々や情念の隷属に服することのないようにしよう。自らの罪を告白することを恥じないようにしよう。

125

Vide quam liber, qui poterat dicere: Non reveritus sum multitudinem populi; ut non annuntiarem in conspectu omnium peccatum meum (Job. XXXI, 33) .

PL 16, 1095B

見よ、どれほど自由であったかを。彼はこう言うことができた。「私は民の群衆を恐れて、すべての人の前で自分の罪を告げずにいることはしなかった」(ヨブ記31:33)。

126

Qui enim confitetur Domino, exuitur a servitute; Justus enim accusator est sui in principio sermonis (Prov. XVIII, 17) . Non solum liber, sed etiam justus: sed justitia in libertate est, et libertas in confessione; simul enim ac confessus quis fuerit, absolvitur.

PL 16, 1095C

実に、主に告白する者は、隷属から解き放たれる。「正しい者は、言葉の初めに自らを訴える者である」(箴言18:17)。自由であるのみならず、正しくもある。正義は自由のうちにあり、自由は告白のうちにある。人は、告白するや否や赦免されるからである。

127

Denique Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5) . Mora ergo absolutionis in confitendo est, confessionem sequitur peccatorum remissio.

PL 16, 1095C

実に、「私は言った。『私は主に向かって、私に反する私の不義を告げよう』。すると汝は私の心の不敬虔を赦した」(詩篇31:5)。それゆえ、赦免が遅れるかどうかは告白にかかっている。罪の赦しは告白に続く。

128

Sapiens est igitur, qui confitetur: liber, cui peccatum dimissum est, nulla jam contrahens aera peccati. Vale, et nos dilige, ut facis; quia et ego te diligo.

PL 16, 1095C

したがって、告白する者は賢者であり、罪を赦された者は自由な者である。もはや罪の負債を何も負わないからである。健やかであれ。そして、あなたがそうしているように、我々を愛してほしい。私もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXVIII

第38書簡PL 16, 1095D
1

Sapientem esse divitem, neque hic ullum sexum excipi se didicisse ex Petri epistola, cujus locus enucleatur. Pacem aliasque virtutes divites esse, divitumque ordini Enoch atque Eliam annumerandos.

PL 16, 1095D

賢者は富める者であること、この点でいかなる性も除かれないことを、ペトロの書簡から学んだとして、その箇所が解き明かされる。平和をはじめ諸々の徳は富であり、富める者の列にエノクとエリヤも数えられるべきこと。

2

Post quae Achab et Nabuthe inter se comparatis, propositum problema confirmatur. AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem. 1. Videbamur proxime in disceptationes incidisse philosophiae, cum de apostoli Pauli epistola sumentes exordium, tractaremus quod omnis sapiens liber.

PL 16, 1096A

これらのあと、アハブとナボトが比べられ、提起された問題が確かめられる。アンブロシウスよりシンプリキアヌスへ、挨拶を送る。1. 我々は先ごろ、哲学の議論に入り込んでいたようであった。使徒パウロの書簡から出発して、賢者はみな自由であるということを論じていたのである。

3

Verum postea, cum Petri apostoli epistolam legerem, adverti quod omnis sapiens etiam dives: nec sexum exceperit, qui feminas ornatum omnem non in pretiosis monilibus, sed in bonis moribus habere scripserit: Non enim, inquit, extrinsecus capillorum implicatio, aut auri circumpositio, aut habitus vestimentorum ornamentum, sed ille absconditus cordis homo (I Petr. III, 3, 4) .

PL 16, 1096A

しかしその後、使徒ペトロの書簡を読んでいて、賢者はみな富める者でもあると気づいた。ペトロは、女性たちの飾りがすべて高価な首飾りにではなく良き習いにあると書いたのだから、性をも除いてはいない。彼は言う。「実に、飾りとは、外側の髪の編み込みや、金を巡らすこと、衣服の装いではなく、あの隠れた心の人である」(一ペトロ3:3–4)。

4

2. Duo sunt igitur et esse hominem in homine, et illum esse divitem, qui sibi nullarum divitiarum usum requirat. Pulchre autem cordis hominem dixit, eo quod totus sapientiae sit absconditus, sicut ipsa sapientia, quae non videtur, sed intelligitur.

PL 16, 1096A

2. こうして二つのことがある。人の中に人がいること、そして、いかなる富の用も自分に求めない者が富める者であることである。彼が「心の人」と言ったのは見事である。その人は全く知恵の中に隠れているからで、それは知恵そのものと同じく、見られるものではなく、悟られるものなのである。

5

Nemo ante Petrum tali expressione usus est, ut diceret cordis hominem; exterior enim homo plurima in se membra habet: interior autem cordis homo totus plenus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris.

PL 16, 1096B

ペトロより前に、「心の人」と言うほどのこのような表現を用いた者はいない。外なる人は自らのうちに数多くの肢体を持つが、内なる心の人は、全く知恵に満ち、恩寵に満ち、美しさに満ちている。

6

3. In incorruptione, inquit, quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum dives (Ibid.) . Et vere dives, qui in conspectu Dei potest dives videri, in cujus conspectu terra exigua, mundus ipse angustus est: sed solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitate, qui non opum, sed virtutum fructus recondat.

PL 16, 1096B

3. 「静かで慎み深い霊の朽ちなさにおいて、神の前で富んでいる者」と彼は言う(一ペトロ3:3–4)。まことに、神の目に富んで見えうる者こそ富める者である。神の目には地は小さく、世界そのものが狭い。神が富める者として知るのは、永遠において富む者、財の実りではなく徳の実りを蓄える者だけである。

7

Quis autem ante Deum dives, nisi quietus et modestus spiritus, qui numquam corrumpitur? Nonne tibi videtur dives, qui habet pacem animi, tranquillitatem quietis; ut nihil concupiscat, nullis exagitetur cupiditatum procellis, nec vetera fastidiat, et nova quaerat, et semper desiderando, fiat in summis divitiis inops?

PL 16, 1096B

神の前で富める者とは、決して朽ちることのない、静かで慎み深い霊でなくて誰であろうか。心の平安と静けさの穏やかさを持ち、何も欲せず、欲望の嵐に揺さぶられず、古いものを嫌って新しいものを求めることもなく、欲し続けることで最高の富の中にあって乏しくなることもない者が、あなたには富める者と見えないだろうか。

8

4. Ea est pax vere dives, quae superat omnem mentem (Philip. IV, 7) . Dives pax, dives modestia, dives fides; Fideli enim totus mundus possessio est (Prov. XVII, 6) : dives simplicitas; sunt enim et divitiae simplicitatis, quae nihil discutit, nihil contractum, nihil suspectum, aut frudulentum putat, sed puro se fundit affectu.

PL 16, 1096C

4. 「あらゆる精神にまさる」平和こそ、まことに富める平和である(フィリピ4:7)。富める平和、富める慎ましさ、富める信仰。「信じる者にとっては、全世界が所有である」(箴言17:6)。富める純朴。実に、純朴にも富がある。それは何も問いたださず、何をも偏狭なもの、疑わしいもの、欺きのあるものとは見なさず、純粋な情でおのれを注ぎ出すのである〔底本は frudulentum。fraudulentum と読む〕。

9

5. Dives bonitas, quam si quis servaverit, pascitur in divitiis coelestis haereditatis; et ut antiquioribus exemplis Scripturae utamur: Beatus, inquit, vir, quem arguit Dominus. Admonitionem autem Dei ne recusaveris. . . . .

PL 16, 1096C

5. 富める善良。これを守る者は、天の嗣業の富のうちに養われる。聖書の古い例を用いるなら、こう言われている。「主に戒められる人は幸いである。神の諭しを拒んではならない。……」

10

In fame liberabit te a morte, in praelio de manu ferri liberabit te, et a flagello linguae te abscondet . . . . . Ferae bestiae pacificae erunt tibi, et scies quod in pace erit domus tua (Job. V, 17) .

PL 16, 1096D

「飢饉にあっては汝を死から救い、戦いにあっては剣の手から汝を救い、舌の鞭から汝を隠す。……野の獣は汝に対して平和であり、汝は、汝の家が平和にあることを知る」(ヨブ記5:17)。

11

Mitigatis enim carnis hujus vitiis, et passionibus, quae militare adversus animam solent, tabernacula tua sine perturbatione erunt, domus sine offensione, semen sine defectu, posteritas sicut odor agri pleni, sepultura sicut messis.

PL 16, 1097A

実に、この肉の悪徳と、魂に対して戦うのが常である情念とが和らげられれば、あなたの幕屋は動揺なく、家は躓きなく、子孫は欠けることなく、後裔は満ちた野の香りのように、墓は刈り入れのようになる。

12

Siquidem quando alii suum defectum arbitrantur, tunc acervus tritici tui supernis maturus infertur apothecis. 6. Merito justus semper fenerat, iniquus indiget.

PL 16, 1097A

他の者たちが自分の欠乏を思うときにこそ、あなたの小麦の山は熟して、天の倉に納められる。6. 当然ながら、正しい者はつねに貸し付け、不法な者は乏しい。

13

Ille justitias fenerat, fenerat mandatum Dei pauperibus et egenis: at vero insipiens et quod putat se habere, nequaquam possidet. An putas illum possidere, qui thesauro suo die ac nocte incubans, avara et misera torquetur sollicitudine?

PL 16, 1097A

前者は正義を貸し付け、神の戒めを貧しい者と乏しい者に貸し付ける。だが愚か者は、持っていると思うものさえ全く所有していない。昼も夜も自分の宝に覆いかぶさって、貪欲で惨めな心労に苛まれる者が、所有していると、あなたは思うか。

14

Ille vero eget, et si aliis dives videtur, sibi pauper est; quia non utitur eo quod habet, qui adhuc alia rapit, alia desiderat: ubi enim nullus cupiditati modus, qui fructus divitiarum?

PL 16, 1097A

後者は実に乏しいのであって、他の人々には富める者と見えても、自分にとっては貧しい。なお他のものを奪い、他のものを欲する者は、持っているものを用いないからである。欲望に限りのないところに、富の何の実りがあろうか。

15

Nemo est dives, qui quod habet, secum hinc auferre non potest: quod enim hic relinquitur, non nostrum, sed alienum est.

PL 16, 1097B

持っているものをここから自分とともに持ち去れない者は、誰も富める者ではない。ここに残されるものは、我々のものではなく、他人のものだからである。

16

7. Dives Enoch, qui quod habuit secum transtulit, et omnem illum bonitatis suae censum coelestibus intulit receptaculis (Gen. V, 25) : qui ideo raptus est, ne cor ejus malitia mutaret (Sap. IV, 11) .

PL 16, 1097B

7. 富める者はエノクである。彼は持っていたものを自分とともに移し、その善良の全財産を天の貯蔵庫に納めた(創世記5:25)。彼は、悪意が彼の心を変えることのないよう、それゆえ取り去られたのである(知恵の書4:11)。

17

Dives Elias, qui virtutum suarum thesauros curru igneo sublimis sedibus aethereis invexit (IV Reg. II, 11) . Et tamen iste non mediocres divitias haeredi reliquit, quas ipse non amitteret.

PL 16, 1097B

富める者はエリヤである。彼は自分の徳の宝を、火の戦車に乗って高く天の座へ運び入れた(列王記四2:11)。しかも彼は、自分が失うことのない少なからぬ富を、後継ぎに残した。

18

Quis hunc pauperem vel tunc dixerit, cum victus quotidiani indigens alimonia, mitteretur ad viduam, ut pasceretur ab ea; quando ad ejus vocem coelum claudebatur et aperiebatur, quando ad ejus verbum hydria farinae et vas olei non deficiebat per triennium, sed abundabat: nec minuebatur usu, sed replebatur (III Reg. XVII, 9 et seq.) ?

PL 16, 1097B

日々の糧の食物に事欠き、やもめのもとへ遣わされて、その女に養われたときでさえ、誰が彼を貧しいと言うだろうか。彼の声によって天は閉じ、また開かれ、彼の言葉によって粉の甕と油の壺は三年にわたって欠けることなく、かえって満ち溢れ、使っても減らず、むしろ満たされたのである(列王記三17:9以下)。

19

Quis illum pauperem dixerit, ad cujus voluntatem descendebat ignis (IV Reg. I, 14) , quem invia aliis flumina non concludebant (IV Reg. II, 8) , sed in suum fontem recurrebant; ut sicco propheta transiret pede?

PL 16, 1097C

誰が、彼を貧しいと言うだろうか。彼の意志のままに火が降り(列王記四1:14)、他の者には通れぬ川が彼を閉じ込めず(列王記四2:8)、むしろ自らの源へと逆流して、預言者が乾いた足で渡るほどであったのに。

20

8. Duos finitimos vetus historia describit (III Reg. XXI, 1 et seq.) , regem Achab, et pauperem Nabuthen; quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus?

PL 16, 1097C

8. 古い歴史は二人の隣人を描く(列王記三21:1以下)。王アハブと、貧しいナボトである。この二人のうち、どちらをより貧しく、どちらをより豊かと我々は考えるか。

21

Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis, exiguam pauperis vineam desideravit: alter despiciens animo βασιλέων τὰς πολυ χρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite.

PL 16, 1097C

一方は富という王の支えを備え〔fulcrum は臥台(の脚)の意もある〕、自らの財に飽くことを知らず満ち足りることもなく、貧しい者の小さなブドウ畑を欲した。他方は心のうちで「王たちの黄金に満ちた幸運」〔ギリシア語。底本は語が離れて刷られており、「黄金に富む」の一語の崩れらしい〕や帝国の財宝を見下し、自分のブドウの枝で満ち足りていた。

22

Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates; ut nihil alienum concupisceret? ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur?

PL 16, 1098A

こちらの方がより富める者、こちらの方がより王ではないか。この者は自分に満ち足り、自分の欲望を治め、他人のものを何も欲しなかった。かの者の方がはなはだしく乏しい者ではないか。彼には自分の金は安物、他人のブドウの枝は何より貴いと思われたのだから。

23

Sed qua ratione egentissimus, cognosce: quia divitiae injuste congregatae evomuntur (Job XX, 15) ; radix autem justorum manet (Prov. XII, 12) , et ut palma floret (Psal. XCI, 13) . 9. An non egentior paupere is, qui tamquam umbra praeterit (Psal. CXLIII, 4) ?

PL 16, 1098A

だが、いかなる理由ではなはだしく乏しいのか、知れ。不正に集められた富は吐き出される〔からである〕(ヨブ記20:15)。「正しい者たちの根は残り」(箴言12:12)、「ヤシのように花を咲かせる」(詩篇91:13)。9. 影のように過ぎ去る者は、貧しい者よりも乏しいのではないか(詩篇143:4)。

24

Hodie impius exaltatur, cras non erit, nec invenietur aliquis locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36) . Quid est itaque divitem esse, nisi abundare? Quis autem abundat, qui sit animo contractior?

PL 16, 1098A

「今日、不敬虔な者は高く上げられるが、明日にはいない。その場所も見つからない」(詩篇36:35–36)。ならば富んでいるとは、満ちあふれていること以外の何であろうか。心がより縮こまっている者が、どうして満ちあふれていようか。

25

Qui autem animo contractior, utique angustior: quae igitur in angustiis abundantia? Non ergo dives, qui non abundat.

PL 16, 1098B

心が縮こまっている者は、とりもなおさずより狭い。ならば、狭さの中にどのような満ちあふれがあろうか。それゆえ、満ちあふれていない者は富める者ではない。

26

Unde pulchre David: Divites, inquit, eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 10) ; quoniam cum haberent Scripturarum thesauros coelestium, eguerunt qui non intellexerunt, et esurierunt qui nullum spiritalis gratiae gustarunt cibum.

PL 16, 1098B

それゆえダビデは見事に言う。「富める者たちは乏しくなり、飢えた」(詩篇33:10)。天の聖書の宝を持ちながら、悟らなかった者は乏しくなり、霊的な恩寵の食物を少しも味わわなかった者は飢えたのである。

27

10. Nihil igitur affectu sapientis ditius, nihil insipientis egentius. Nam cum regnum Dei pauperum sit (Matth. V, 3) , quid esse locupletius potest? Et ideo praeclare Apostolus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33) !

PL 16, 1098B

10. したがって、賢者の情より富むものはなく、愚者の情より乏しいものはない。実に、神の国が貧しい者たちのものであるのなら(マタイ5:3)、これより豊かなものがありえようか。それゆえ使徒も見事に言う。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ」(ローマ11:33)!

28

Praeclare etiam David, qui in via testimoniorum coelestium, quasi in omnibus divitiis, delectabatur (Psal. CXVIII, 14). Expresse Moyses, qui ait: Nephthalim satietas accipientium (Deut. XXXIII, 23) .

PL 16, 1098B

ダビデもまた見事に、天の証しの道において、あたかもあらゆる富においてのように喜んだ(詩篇118:14)。モーセも明確に、こう言う。「ナフタリは、受ける者たちの満ち足りである」(申命記33:23)。

29

Nephthalim, abundantia significatur Latina interpretatione, vel dilatatio. Ibi ergo abundantia, ubi satietas: ubi autem fames cupiditatum, ubi inexplebilis appetentia; ibi utique paupertas.

PL 16, 1098C

ナフタリは、ラテン語に訳せば「満ちあふれ」、あるいは「広がり」を意味する。満ち足りがあるところにこそ満ちあふれがあり、欲望の飢えがあり、満たされない渇望があるところには、まさしく貧しさがある。

30

Sed quia vix ulla rei pecuniariae vel mundi hujus cupiditas satietatem habet; ideo addidit: Et replebitur benedictione (Ibid.) .

PL 16, 1098C

だが、金銭のことであれ、この世のことであれ、およそ欲望が満ち足りることはほとんどないので、彼は付け加えた。「そして祝福に満たされる」(申命記33:23)。

31

11. Secundum haec Petrus apostolus definivit non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine atque abscondito (I Pet. III, 3) ; unde nulla se exuat cultum pietatis, ornatum gratiae, vitae aeternae haereditatem. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1098C

11. これらに従い、使徒ペトロは、飾りは金や銀や女たちの衣にあるのではなく、隠れた、秘められた心の人にあるのだと定めた(一ペトロ3:3)。それゆえ、いかなる〔女性も〕敬虔の装いと、恩寵の飾りと、永遠の生命の嗣業とを脱ぎ捨てることのないように。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XXXIX

第39書簡PL 16, 1098D
1

Faustinum propter sororis mortem hominum consortium fugientem arguit, hoc ipsi sorori injurium, ac interitum non hominibus solum, sed et civitatibus communem esse monens.

PL 16, 1098D

ファウスティヌスが、姉妹の死のゆえに人々との交わりを避けていることを咎め、これは姉妹自身への不当であり、滅びは人々だけでなく都市にも共通であると諭している。

2

Nihil ergo illi jam deberi nisi preces; vetare siquidem Apostolum, ne quem secundum carnem jam cognoscamus, at novam creaturam. Quaenam illa sit, et quomodo illum solari Ambrosius ipse teneatur, expenditur. AMBROSIUS FAUSTINO salutem.

PL 16, 1099A

したがって、彼女にはもはや祈り以外には何も負われていないこと。使徒は、我々がもはや誰をも肉に従って知ることを禁じ、〔知るべきは〕むしろ新しい被造物であるとしていること〔at は「むしろ」の意に取った〕。それがどのようなものか、またアンブロシウス自身がどのように彼を慰めるべきかが論じられる。アンブロシウスよりファウスティヌスへ、挨拶を送る。

3

1. Acerbo te doliturum dolore obitum germanae tuae non ignorabam; non tamen ut a nobis te ablegares, sed ut nobis te redderes: nam et si minus jucunda solatia moerentibus, tamen nonnumquam necessaria sunt.

PL 16, 1099A

1. あなたが姉妹〔germana。姉か妹かは本文に記されない〕の死を苦い悲しみで悼むであろうことを、私は知らなかったわけではない。だが、それはあなたが我々から身を遠ざけるためではなく、我々にあなたを返すためであるべきだった。慰めは、悲しむ者にとって快いものではないにしても、時に必要なのだから。

4

Tu autem abiisti in secreta montium, et inter ferarum diversaris spelaea, omni humanae conversationis usu abdicato, et quod gravius est, judicio tuo.

PL 16, 1099A

ところがあなたは、山の奥へ去り、獣の洞穴の間に身を寄せ、人間の交わりのあらゆる習いを捨てた。しかも、いっそう重いことに、それはあなた自身の判断によってである。

5

2. Tantumne de te commeruit germana tua, ut propter quam excellere apud te debuit conditio humana, quae tam egregiam feminam tulit, propter eam apud te minoris praerogativae sit?

PL 16, 1099B

2. あなたの姉妹は、あなたに対してそれほどのことをしたというのか。彼女のゆえにこそ、これほどすぐれた女性を産んだ人間の境遇は、あなたのもとで優れたものとされるべきであるのに、その彼女のゆえに、あなたのもとで人間の境遇は特権を減じられるというのか。

6

Illa certe vita excedens, hoc se mulcebat solatio, quod te sibi superstitem derelinqueret, parentem nepotibus, praesulem parvulis, auxiliatorem destitutis: tu ita te et nepotibus et nobis abnegas, ut consolationis illius fructum non sentiamus.

PL 16, 1099B

彼女はたしかに、世を去るとき、あなたを自分のあとに残していくことで自らを慰めていた。甥姪たちにとっては親として、幼子たちにとっては守り手として、見捨てられた者たちにとっては助け手として、あなたが残るのだと。ところがあなたは、甥姪たちにも我々にも自らを拒み、その慰めの実りを我々が感じられないほどにしている。

7

Illa te chara pignora vocant non ad dolendum, sed ad consolandum; ut cum te vident, matrem sibi non credant obiisse: in te eam recognoscant, in te ejus praesentiam teneant, in te vitam ejus sibi manere arbitrentur.

PL 16, 1099B

あの愛しい子らは、あなたを、悲しむためにではなく、慰めるために呼んでいるのだ。あなたを見るとき、母が死んだとは思わないように。あなたのうちに彼女を認め、あなたのうちに彼女の臨在を保ち、あなたのうちに彼女の生命が自分たちのために留まっていると思えるように。

8

3. Sed doles quod dudum florentissima repente occiderit. Verum hoc nobis commune non solum cum hominibus, sed etiam cum civitatibus, terrisque ipsis est.

PL 16, 1099B

3. だが、あなたは、ついこのあいだまであれほど盛りだった者が、突然倒れたことを嘆いている。しかし、これは我々が人間とだけでなく、都市や大地そのものとも共有していることである。

9

Nempe de Bononiensi veniens urbe a tergo Claternam, ipsam Bononiam, Mutinam, Rhegium derelinquebas, in dextera erat Brixillum, a fronte occurrebat Placentia, veterem nobilitatem ipso adhuc nomine sonans, ad laevam Apennini inculta miseratus, et florentissimorum quondam populorum castella considerabas, atque affectu relegebas dolenti.

PL 16, 1099C

実際、あなたはボローニャの町から来て、背後にクラテルナ、ボローニャそのもの、ムティナ、レギウムを残していき、右手にはブリクシルムがあり、正面にはピアチェンツァが現れて、その名にさえ古い名門のなごりが響いていた。左手にはアペニン山脈の荒れ果てた地を憐れんで、かつて最も栄えた民の砦を見渡し、悲しむ心でそれらをたどり直していた。

10

Tot igitur semirutarum urbium cadavera, terrarumque sub eodem conspectu exposita funera non te admonent unius, sanctae licet et admirabilis feminae, decessionem consolabiliorem habendam; praesertim cum illa in perpetuum prostrata ac diruta sint: haec autem ad tempus quidem erepta nobis, meliorem illic vitam exigat?

PL 16, 1099C

これほど多くの半ば崩れた都市の屍、同じ眺めのもとにさらされた大地の亡骸は、聖く驚くべき女性であったとはいえ、一人の死のほうをより慰めやすいものと見なすべきだと、あなたに教えないのか。ことにあれらは永遠に倒れ崩れ去ったのに、この女性は、しばらくのあいだ我々から奪われたにせよ、かの地でよりよい生を送っているのだから。

11

4. Itaque non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor: nec moestificandam lacrymis tuis, sed magis oblationibus animam ejus Domino commendandam arbitror.

PL 16, 1099D

4. それゆえ私は、彼女は嘆き悲しまれるよりも、祈りによって見送られるべきだと考える。あなたの涙で悲しませるべきではなく、むしろ献げ物によってその魂を主に委ねるべきだと思う。

12

5. Verum forte asseras securum te de meritis ejus ac fide; nequire tamen ferre desiderium, quod eam jam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolori sit. Nec illud te movet Apostolicum, quod ait: Quia neminem novimus ex hoc secundum carnem.

PL 16, 1099D

5. だが、あなたはおそらく主張するだろう。彼女の功績と信仰については安心しているが、もはや肉に従って彼女を見ることがないという思いには耐えられず、それがあなたにとって最大の悲しみなのだと。使徒のあの言葉も、あなたを動かさないのか。使徒は言う。「我々は今から後、誰をも肉に従って知らない。」

13

Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16) ? Caro enim nostra perpetua esse ac diuturna non potest; necesse est occidat, ut resurgat: necesse est resolvatur, ut requiescat, ut fiat quidam finis peccati.

PL 16, 1100A

「そして、たとえ我々がキリストを肉に従って知っていたとしても、今はもはや知らない」(二コリント5:16)。我々の肉は永続も長続きもしえないからである。滅びねばならない、復活するために。解かれねばならない、憩うために。罪にある種の終わりが来るために。

14

Et ideo multos cognovimus secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Ipsum Dominum Jesum cognovimus, inquit Apostolus, secundum carnem: sed nunc jam non novimus.

PL 16, 1100A

だからこそ、我々は多くの人を肉に従って知っていたが、今はもはや知らない。使徒は言う。「我々は主イエスそのものを肉に従って知っていた。だが今はもはや知らない」。

15

Jam enim carnis deposuerat exuvias, jam specie hominis non videbatur, jam pro omnibus mortuus erat, et omnes in illo mortui; sed ut per ipsum renovati, et vivificati spiritu, jam non sibi, sed Christo vivant.

PL 16, 1100A

すでに彼は肉の脱ぎ殻を脱ぎ捨てており、もはや人の姿では見えず、すべての人のためにすでに死んでおり、すべての人が彼において死んでいたからである。それは、彼によって新たにされ、霊によって生かされた者たちが、もはや自分のためではなく、キリストのために生きるためである。

16

Unde et alibi ait idem Apostolus: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20) .

PL 16, 1100B

そこで同じ使徒はほかの箇所でも言う。「しかし私は生きている。もはや私ではなく、キリストが私のうちに生きている」(ガラテヤ2:20)。

17

6. Meritoque qui ante cognoverat secundum carnem Christum, jam operationes ejus invisibiliter agnoscens, jam non carnem ejus, sed potentiam scrutans, qui ante persecutor discipulos hominis, et pedissequos carnis infestis odiis urgebat, postea doctor gentium factus, veneratores majestatis ejus ad praedicationem Evangelii instruere atque informare coeperat.

PL 16, 1100B

6. それゆえ当然のことながら、かつてキリストを肉に従って知っていた者は、いまやその働きを目に見えぬ仕方で認め、その肉ではなくその力を探り求めて、以前は迫害者として、人〔イエス〕の弟子たち、肉の従者たちを、敵意に満ちた憎しみで攻め立てていたが、のちに諸国民の教師となり、その威光を敬う者たちを福音の宣教のために教え、形づくり始めたのであった。

18

Et ideo addidit: Si quis in Christo nova creatura (II Cor. V, 17) , id est, qui perfectus in Christo, nova creatura est; quoniam qui caro est, imperfectus est.

PL 16, 1100B

それゆえ彼は付け加えた。「誰かがキリストにあるなら、新しい被造物である」(二コリント5:17)。すなわち、キリストにあって完全な者は新しい被造物であり、肉である者は不完全だからである。

19

Denique ipse Dominus ait: Non permanebit spiritus meus in istis hominibus, quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3) . Carnalis itaque non est in Christo: sed si quis in Christo est; nova creatura est, non naturae novitate formatus, sed gratiae.

PL 16, 1100C

実に、主自身が言う。「私の霊は、これらの人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。したがって、肉的な者はキリストにはない。だが誰かがキリストにあるなら、その者は新しい被造物であり、本性の新しさによってではなく、恩寵〔の新しさ〕によって形づくられている。

20

Vetera itaque quae secundum carnem erant, transierunt: facta sunt nova omnia. Quae illa, nisi quae Scriba doctus in regno coelorum novit (Matth. XIII, 52) , similis illius patrisfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, neque vetera sine novis, neque nova sine veteribus?

PL 16, 1100C

したがって、肉に従っていた古いものは過ぎ去り、すべてが新しくなった。それは何か。天の国で学んだ律法学者が知るもの(マタイ13:52)、すなわち、自分の宝から新しいものと古いものを取り出すあの家の主人に似た者が知るもの——古いものは新しいものなしにはなく、新しいものは古いものなしにはない——にほかならないのではないか。

21

Ideo et Ecclesia dicit, quia nova et vetera servavi tibi (Cant. VII, 13) . Sed transierunt vetera, id est, Legis mysteria abscondita, in Christo facta sunt omnia nova.

PL 16, 1100C

それゆえ教会も言う。「新しいものも古いものも、私は汝のために取っておいた」(雅歌7:13)。しかし古いものは過ぎ去った。すなわち、律法の隠された奥義は、キリストにおいてすべて新しくなった。

22

7. Haec est nova creatura, de qua Apostolus ad Galatas ait: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed nova creatura, per quam jam renovata caro floret, et fructum invenit gratiae, quae ante inveterati flagitii spinas habebat (Gal. V, 6) .

PL 16, 1100C

7. これこそ新しい被造物であり、使徒はガラテヤの人々に宛てて言う。「キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何の力もなく、新しい被造物が〔力を持つ〕」。この被造物によって、すでに新たにされた肉は花を咲かせ、かつて古びた恥ずべき行いの棘を持っていたものが、恩寵の実を見いだす(ガラテヤ5:6)。

23

Quid ergo est quod moereamus, si jam ad animam dicitur: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) ? Quid est quod ingemiscamus pro mortuis, cum jam reconciliatio mundi apud Deum Patrem facta sit per Dominum Jesum (II Cor. V, 18) ?

PL 16, 1100D

では、すでに魂に向かって「汝の若さは、ワシのように新たにされる」と言われているのに(詩篇102:5)、何を我々は嘆くのか。主イエスによって、父なる神のもとでの世の和解がすでに成ったのに(二コリント5:18)、なぜ死者のために我々は呻くのか。

24

8. Quoniam ergo Christi beneficia tenemus, cum apud omnes, tum apud te pro Christo legatione fungimur (Ibid., 20) ; ut noveris irrevocabilia ejus esse dona, ut credas, quod semper credidisti: nec nimio moerore tuam in dubium adducas sententiam; quia ideo peccatum factus est Dominus Jesus, ut tolleret peccatum mundi (Joan. I, 29) ; et essemus in illo omnes justitia Dei (II Cor. V, 21) : jam non culpae obnoxii, sed justitiae remuneratione securi. Vale et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1101A

8. こうして我々はキリストの恩恵を保っているのだから、すべての人に対してと同様、あなたに対しても、キリストのために使節の務めを果たしている(二コリント5:20)。それは、彼の賜物が取り消されえないものであることをあなたが知り、あなたがいつも信じてきたことを信じるためであり、過度の悲しみによってあなたの見解を疑いに引き入れないためである。主イエスが罪とされたのは、世の罪を取り除くため(ヨハネ1:29)、また我々がみな彼において神の正義となるためだからである(二コリント5:21)。もはや咎に縛られず、正義の報いによって安らかなのである。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XL

第40書簡PL 16, 1101B
1

Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat.

PL 16, 1101B

アンブロシウスは皇帝に聞き入れられることを求める。君主においては聞き入れやすさこそ称賛されるのだと断言し、自分は双方の危険なしには黙しえないこと、自由は王たちにも不快ではないこと、皇帝は敬虔ではあっても欺かれうること、会堂再建の判決は、司教を殉教か背反にさらすゆえ危険であることを述べる。

2

In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias.

PL 16, 1101B

この件についてユリアヌスの例を示して、勅答の根拠が論駁される。ことに、ユダヤ人のほうが多くの聖堂を焼いたことが挙げられる。

3

Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur.

PL 16, 1101B

ここから、異教徒よりも悪いと宣言されるウァレンティノス派の祠と、奪われたと言われる奉納物とが取るに足らぬものとされ、ユダヤ人に誹謗の門が開かれ、キリストに対する勝利が与えられることが示される。

4

Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, denuo stimulatur ad clementiam.

PL 16, 1101B

この件に関して、主の抗議が寓意的に立てられる。そののち、マクシムスの例でテオドシウスは戒められ、ユダヤ人や異端者に報復しようとしないよう諭されて、再び寛容へと促される。

5

Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus.

PL 16, 1101C

いとも寛容な君主、いとも幸いなる皇帝、アウグストゥス・テオドシウスへ、司教アンブロシウスより。

6

1. Exercitus semper jugibus fere curis sum, Imperator beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum video cavendum ne quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias.

PL 16, 1101C

1. 私は常に、ほとんど絶え間ない心労に苛まれている、いとも幸いなる皇帝よ。だが、今ほどの激しい動揺の中にいたことはない。冒瀆の危険のゆえにすら私に帰せられるようなことがないよう、警戒すべきだと見ているからである。それゆえ、願う。あなたが忍耐して私の言葉を聞いてほしい。

7

Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus sum, qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti?

PL 16, 1101C

なぜなら、私があなたに聞かれるにふさわしくないのなら、あなたのために献げ物をし、あなたが自分の誓願と祈りを託す者であるにもふさわしくない。あなた自身が、あなたのために聞かれることを望む者を、聞かないのか。他の者たちのために聞いた者を、自分のために弁じるときに聞かないのか。

8

Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias, indignum feceris, qui pro te audiatur? 2. Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere.

PL 16, 1101C

あなたは自らの判断を恐れないのか。聞くに値しないと見なした者を、あなたのために聞かれるにも値しない者としてしまうのではないか。2. だが、語る自由を拒むことは皇帝にふさわしくなく、思うところを語らないことは司教にふさわしくない。

9

Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi.

PL 16, 1101D

実に、諸君皇帝にとって、軍務への服従によって諸君に従う者たちにおいてさえ自由を愛することほど、民に愛され好ましいものはない。善い君主と悪い君主の違いは、善い者は自由を愛し、邪な者は隷属を愛することにあるのだから。

10

Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare.

PL 16, 1102A

司教においても、思うところを自由に告げないことほど、神の前で危険で、人の前で恥ずべきことはない。

11

Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46) ; et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram.

PL 16, 1102A

実に書かれている。「私は汝の証しを王たちの前で語り、恥じることがなかった」(詩篇118:46)。また別の箇所に。「人の子よ、私は汝をイスラエルの家の見張りとして立てた。それは——と彼は言う——もし正しい者がその正義から離れて罪を犯したなら、汝が彼に告げ分けなかったために、すなわち避けるべきことを言わなかったために、その正義の記憶は留められず、私は彼の血を汝の手から求める、ということのためである。」

12

Tu autem si distinxeris justo, ut non peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19) .

PL 16, 1102A

「しかし汝が正しい者に、罪を犯さぬよう告げ分け、彼が罪を犯さなかったなら、正しい者は生命によって生きる。汝が彼に告げたからであり、汝もまた自分の魂を救うことになる」(エゼキエル3:17–19)。

13

3. Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris.

PL 16, 1102A

3. それゆえ私は、皇帝よ、あなたとともに、悪しき者たちの交わりよりも、善き者たちの交わりにあることを望む。ゆえに、あなたの寛容にとっては、司教の沈黙が不快であり、自由が快いはずである。私の沈黙の危険にあなたは巻き込まれ、私の自由の善によってあなたは助けられるのだから。

14

Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis. Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu.

PL 16, 1102B

私は、無遠慮にも、負うていないことに身を割り込ませ、他人のことに押し入っているのではない。負うていることに従い、我々の神の命令に服しているのである。これをするのは、第一にあなたへの愛のため、あなたのため、あなたの救いを守ろうとする熱意のためである。もしこのことを私が信じてもらえず、あるいは禁じられるのなら、私は確かに、神の不興を買う恐れから語っているのだと言う。

15

Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo.

PL 16, 1102B

なぜなら、もし私の危険があなたを〔危難から〕解き放つのなら、私は我慢してあなたのために身を献げるだろう。だが喜んではそうしない。私の危険なしに、あなたが神に受け入れられ、栄光に満ちることを望むからである。

16

Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices.

PL 16, 1102B

しかし、私の沈黙と黙過の咎が、私を重くし、あなたを自由にもしないのなら、私は、あなたが私を、より役に立たず恥ずべき者と裁くよりも、むしろより無遠慮な者と裁くことを望む。

17

Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2) .

PL 16, 1102C

実に書かれている。聖なる使徒パウロが言っているのであり、あなたはその教えを論駁できない。「折よく、折悪しく、迫れ。忍耐とあらゆる教えをもって、戒め、懇願し、叱責せよ」(二テモテ4:2)。

18

4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine.

PL 16, 1102C

4. それゆえ、我々にも、不快にさせればいっそう危険な相手〔神〕がいる。ことに、皇帝たちにとっても、各人が自分の務めを果たすことは不快ではなく、諸君は、自分の職分に従って進言する各人を忍耐強く聞き、むしろ軍務の序列を用いない者を叱責するのだから。

19

Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod jubemur?

PL 16, 1102C

諸君は、諸君のもとで軍務に就く者たちにおいてはそれを喜んで受け入れるのに、司教たちにおいてはそれが煩わしく見えるだろうか。我々が語るのは、我々の望むことではなく、命じられたことなのに。

20

Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20) .

PL 16, 1102C

あなたは読んで知っているではないか。「汝らが王たちや総督たちの前に立つとき、何を語るかを思い煩うな。その時に、何を語るかが汝らに与えられるからである。語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るのである」(マタイ10:19–20)。

21

Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cujus majore peccatur periculo?

PL 16, 1102D

それでも、もし国家の事柄で私が語り、そこでも正義は守られねばならぬとはいえ、聞き入れられなくても、これほどの恐れに縛られはしない。だが神の事柄においては、司教を聞かないなら、誰を聞くのか。その者に対しては、より大きな危険のもとで罪が犯されるのに。

22

Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat? 5. Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2) .

PL 16, 1103A

司教が敢えて言わないなら、誰があなたに真実を敢えて言うだろうか。5. 私はあなたが敬虔で、寛容で、温和で、穏やかであり、信仰と主への畏れを心に抱く人であると知っている。だが、しばしば何かが我々を欺く。「神への熱心を持ちながら、知識に従っていない者たちがいる」(ローマ10:2)。

23

Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum.

PL 16, 1103A

それゆえ、これが信仰ある心にまで忍び込むことのないよう、警戒すべきだと私は思う。私はあなたの神への敬虔と人々への優しさを知っている。私は、あなたの数々の恩赦の恩恵に恩義を負っている。

24

Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione prolapsionem non evitaveris.

PL 16, 1103A

それゆえ、私はいっそう恐れ、いっそう気を揉む。のちにあなた自身が、私の黙過か追従かのために、あなたが失墜を避けられなかったとして、あなたの判断で私を咎めることのないようにと。

25

Si in me peccari viderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.) . Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo?

PL 16, 1103B

私に対して罪が犯されるのを見るなら、黙っているべきではない。書かれているからである。「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、まず彼を戒めよ。次に、二人か三人の証人をもって叱責せよ」(マタイ18:15以下)。「彼が汝に聞かないなら、教会に告げよ」。では神の事柄を、私は黙っていようか。

26

Quid igitur sit, quod metuam consideremus. 6. Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Jussisti vindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo.

PL 16, 1103B

では、私が何を恐れているのかを考察しよう。6. 東方の軍務の伯から〔a comite orientis militarium partium は、東方の軍務をつかさどる伯の意に取った〕、会堂が焼かれ、それは司教の主導によるものであったと報告された。あなたは他の者たちには処罰を命じ、会堂をその司教自身に再建させるよう命じた。

27

Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei, aut Ecclesiae contumelia.

PL 16, 1103B

司教の申し立てを待つべきだったとは私は言わない。司教たちは群衆の調停者であり、平和を熱心に求める者だからである。ただし、彼ら自身が神への侮辱や教会への軽蔑に心を動かされるときは別である。

28

Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione synagogae, timidior in judicio: non vereris, imperator, ne acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times? 7. Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis resistat comiti tuo?

PL 16, 1103B

それでも、この司教が、会堂の焼却には熱くなりすぎ、裁きの場では臆病であったとしよう。皇帝よ、彼があなたの判決に従ってしまうことを恐れないのか。背反に陥ることを恐れないのか。7. また、将来起こることを恐れないのか。彼が言葉であなたの伯に抵抗するかもしれないと。

29

Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus.

PL 16, 1104A

それゆえ、〔伯は〕彼を背反者にするか殉教者にするかが必要となる。どちらもあなたの時代には似つかわしくなく、背反を強いられるにせよ殉教に服するにせよ、どちらも迫害に等しい。この件の結末がどちらに傾くか、あなたは見ている。

30

Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit.

PL 16, 1104A

もし司教を強いと思うなら、より強い者の殉教に注意せよ。もし不安定だと思うなら、より弱い者の転落を避けよ。弱い者を倒れさせた者のほうが、いっそう重く責めを負うからである。

31

8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat occasionem martyrii, et pro invalidis subjiciat validiorem. O beatum mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia!

PL 16, 1104A

8. この条件が提示されたなら、司教は、自分が火を放ち、群衆を駆り立て、民を集めたと言うだろう、と私は思う。殉教の機会を失わぬように、そして弱い者たちの代わりにより強い者がその身を差し出すように。ああ幸いな偽り、それによって他の者たちには赦免が、自らには恩寵が得られるとは〔sui gratia は「自らの恩寵」と取った〕。

32

Hoc est, imperator, quod poposci et ego; ut in me magis vindicares: et si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes judicium? Habes praesentem, habes confitentem reum.

PL 16, 1104B

皇帝よ、これこそ私もまた願ったことである。むしろ私にこそ処罰を加えるように、またこれを罪と思うなら、私に帰するようにと。なぜ欠席者に裁きを命じるのか。あなたの前には出頭した者がおり、自白する被告がいる。

33

Proclamo quod ego synagogam incenderim, certe quod ego illis mandaverim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si objiciatur mihi, cur hic non incenderim? Divino jam cremari coepit judicio: meum cessavit opus.

PL 16, 1104B

私は宣言する。会堂を焼いたのは私だと。少なくとも、私が彼らにそう命じたのだと。キリストが否まれる場所がなくなるように、と。もし、なぜここ〔の会堂〕を焼かなかったのかと私に問われるなら〔答える〕。ここの会堂はすでに神の裁きによって焼かれ始めた。私の働きは止んだのだ。

34

Et si verum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam hoc vindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt haec verecundiam, sed revocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur offensio.

PL 16, 1104B

実のところを尋ねられるなら、私がかえって動きが鈍かったのは、これを報復すべきことと考えていなかったからである。報復する者が誰もいなければ報いもないようなことを、私がなぜ行っただろうか〔この文の意は取りにくい。報復されなければ殉教の報いも無い、の意に取った〕。こうしたことは私の慎みに触れるが、〔あなたの〕好意〔gratiam は人の好意の意に取った〕を呼び戻すものでもある。いと高き神の不興を招くことが起こらないためである。

35

9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet ipse hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus.

PL 16, 1104B

9. もっとも、司教がこの務めに召喚されないものとしよう。私があなたの寛容に願ったからである。私自身は、この〔命令〕が撤回されたことをなお読んでいないが、それでも撤回されたものと定めよう。

36

Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari jubeat?

PL 16, 1105A

他のより臆病な者たちが、死を恐れるあまり、自分の財産から会堂を再建しようと申し出たらどうか。あるいは伯が、これがまず定められたことと知るや、自らキリスト教徒の財産から再建するよう命じたらどうか。

37

Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Jube labarum synagogae inferri, videamus si non resistunt.

PL 16, 1105A

皇帝よ、あなたは背反者の伯を持つことになり、この者に勝利の軍旗を、この者にラバルム、すなわちキリストの名で聖別されたものを託すのか。キリストを知らぬ会堂を再興するはずの者に。ラバルムを会堂に持ち込めと命じよ。彼らが抵抗しないかどうか見てみよう。

38

10. Erit igitur locus Judaeorum perfidiae factus de exuviis Ecclesiae: et patrimonium, quod favore Christi acquisitum est christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis antiquitus condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis reliquorum hostium.

PL 16, 1105A

10. それでは、ユダヤ人の背信のための場所が、教会からの剥奪品によって造られることになるのか。キリストの加護によってキリスト教徒が得た財産が、背信の者たちの奉納物へと移されるのか。我々は読んでいる、古くには偶像のための神殿が、キンブリ人の戦利品や、そのほかの敵の分捕り品から建てられたと。

39

Hunc titulum Judaei in fronte synagogae suae scribent: Templum impietatis factum de manubiis christianorum. 11. Sed disciplinae te ratio, imperator, movet. Quid igitur est amplius? disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura devotioni.

PL 16, 1105B

ユダヤ人は自分たちの会堂の正面にこの銘を記すだろう。「キリスト教徒の戦利品から造られた不敬虔の神殿」と。11. だが、皇帝よ、あなたを動かすのは規律の理屈である。それなら、どちらが重いのか。規律の外見か、それとも宗教の事柄か。厳正さは敬虔に譲らねばならない。

40

12. Non audisti, imperator, quia cum jussisset Julianus reparari templum Hierosolymis, divino, qui faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caves ne etiam nunc fiat? Adeo a te non fuit jubendum, ut Julianus hoc jusserit! 13. Quid tamen movet?

PL 16, 1105B

12. 皇帝よ、あなたは聞いていないのか。ユリアヌスがエルサレムの神殿の再建を命じたとき、清掃の作業をしていた者たちが、神の火に焼かれたことを。今もまた同じことが起こるのを、あなたは警戒しないのか。ユリアヌスが命じたことであるからこそ、なおさらあなたは命じるべきではなかったのだ。13. ところで、何があなたを動かしているのか。

41

Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit?

PL 16, 1105B

どんな公共の建物であれ焼かれたからか、それとも会堂の場所だからか。もしごく卑しい建物が焼かれたことで心を動かされるのなら(そのような名もない砦に、何があり得ただろうか)、皇帝よ、ローマで幾人もの長官の邸宅が焼かれても、誰も報復しなかったことを思い出さないのか。

42

Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, ejus magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit.

PL 16, 1106A

いや、皇帝のうち誰かがこの行為をいっそう厳しく咎めようとしたときは、それほどの損害を被った当人の立場を、かえって重くしたのである〔ejus … causam gravavit の係りは取りにくい。損害を被った当人の立場を重くした、と取った〕。

43

Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen?

PL 16, 1106A

では、カリニクムの砦のどこかの建物の火災と、ローマ市の火災と、どちらが報復されるべきだと見なされるほうがふさわしかっただろうか。そもそも報復が必要だとしての話だが。

44

Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris injuriam, et domus sacerdotalis incendium non vindicares.

PL 16, 1106A

コンスタンティノポリスでは先ごろ司教の邸宅が焼かれたが、あなたの寛容の子が父に取りなしをし、自分への、すなわち皇帝の子への侮辱も、司教の家の火災も、あなたが報復しないようにした。

45

Non consideras, Imperator, ne et hoc cum vindicari jusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam injuriam prius ipse donaret.

PL 16, 1106A

皇帝よ、あなたはこの件もまた報復するよう命じるとき、その子がまた介入して報復されないようにするのではないかと、考えないのか。だがあの願いは、子によって父から首尾よく得られた。自分への侮辱をまず自分で赦すのが、ふさわしかったからである。

46

Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut et filius pro sua, et pater pro filii injuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio reserves, et vide ne quid Deo deroges.

PL 16, 1106A

あの件は、好意の区別をつけて見事に分けられた。すなわち、子は自分の侮辱について、父は子の侮辱について、願われたのである。したがって、子のために取っておくべきものはもはや何もない。神に対して何かを損なうことのないよう気をつけよ。

47

14. Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse.

PL 16, 1106B

14. したがって、これほどの激情にふさわしい理由はない。建物が焼けたからといって、民に対してこれほど厳しく報復されるのは。まして、焼かれたのが会堂、すなわち背信の場、不敬虔の家、狂気の巣窟であり、神自身がこれを断罪したものである以上、なおさらである。

48

Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci fratres vestros omne semen Ephraem.

PL 16, 1106B

実に、我々の主なる神がエレミヤの口を通して言うのを、我々は読んでいる。「私は、私の名がその上に呼ばれ、汝らが頼みとするその家に、また私が汝らと汝らの父祖に与えた場所に、シロ〔底本は Selon。ミーニュの脚注は、これを写本の読みとし、アメルバッハ版は七十人訳に従って Selo、エラスムス以降の版はウルガタに従って Silo と読むとする〕に行ったとおりのことを行う。そして私は、汝らの兄弟たち、エフライムの全子孫を投げ捨てたように、汝らを私の顔の前から投げ捨てる。」

49

Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me pro illis: quia non exaudiam te. Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Juda (Jerem. VII, 14 et seq.) ?

PL 16, 1106B

「汝はこの民のために祈るな。彼らのために慈しみを求めるな。彼らのために私に近づいてもならない。私は汝を聞き入れないからである。それとも汝は、これらの者たちがユダの町々で何をしているか、見ないのか。」(エレミヤ7:14以下)

50

Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas. 15. At certe si jure gentium agerem, dicerem quantas Ecclesiae basilicas Judaei tempore imperii Juliani incenderint.

PL 16, 1106C

神は、あなたが報復すべきだと考える者たちのために、自分が請われることを禁じている。15. だが確かに、もし私が万民法に従って論じるなら、ユリアヌスの治世にユダヤ人が教会の聖堂をどれほど多く焼いたか、述べることができる。

51

Duas Damasci, quarum una vix reparata est, sed Ecclesiae, non synagogae impendiis: altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis, Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et vindictam nemo quaesivit.

PL 16, 1107A

ダマスコでは二つ〔の聖堂が焼かれ〕、その一つはかろうじて再建されたが、それも会堂の費用ではなく教会の費用によってである。もう一つの聖堂は、形をとどめぬ廃墟となって荒れ果てている。ガザ、アスカロン、ベリュトスで聖堂が焼かれ、そのほぼすべての地で焼かれたが、誰も報復を求めなかった。

52

Incensa est basilica et Alexandriae a gentilibus et Judaeis, quae sola praestabat caeteris. Ecclesia non vindicata est, vindicabitur synagoga? 16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum? Quid est enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium?

PL 16, 1107A

アレクサンドリアでも聖堂が、異教徒とユダヤ人によって焼かれた。それは他のどれにもまさる唯一のものであった。教会は報復されなかったのに、会堂は報復されるのか。16. ウァレンティノス派の祠が焼かれたことも報復されるのか。異教徒の集会がある所が、祠でなくて何であろうか。

53

Licet gentiles duodecim deos appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos.

PL 16, 1107A

異教徒が十二の神々を唱えるのに対して、この者たちは三十二のアイオーンを崇め、それらを神々と呼んでいる。

54

Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum.

PL 16, 1107B

実際、これらの者たちについても、私は、報告がなされ、修道士たちに対して報復せよとの命令が出たと聞いた。ウァレンティノス派が、詩篇を歌いつつ古くからの慣習に従ってマカバイの殉教者たちの祭りへ向かっていた道をふさいだため、修道士たちは彼らの傲慢に憤激して、ある田舎の村に急ごしらえで建てられた彼らの祠を焼いたのである。

55

17. Quanti se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, qui aram dejecit, et turbavit sacrificium, damnatum a judice fecisse martyrium?

PL 16, 1107B

17. このような選択に、どれほど多くの者が身を差し出すことになるか〔Quanti se offerre habent の意は取りにくい。「どれほど多くの者が身を差し出すことになるか」と取った〕。ユリアヌスの時代に、祭壇を倒して犠牲を乱した者が、裁判官に断罪されて殉教を遂げたことを思い起こすなら。

56

Itaque numquam alias ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putavit.

PL 16, 1107B

それゆえ、彼を審問したあの裁判官は、いつの世にも迫害者としか見なされなかった。誰も彼を、会うにも、また接吻するにも、ふさわしい者とは考えなかった。

57

Qui nisi jam esset defunctus, timerem, Imperator, ne in eum tu vindicares, quamquam vindictam coelestem non evaserit, suo superstes haeredi.

PL 16, 1107B

その裁判官がすでに死んでいなかったなら、皇帝よ、あなたが彼に報復するのではないかと私は恐れただろう。もっとも彼は、自分の相続人より長く生き残る〔suo superstes haeredi。跡継ぎに先立たれる、の意に取った〕という形で、天の報復を免れなかったのだが。

58

18. Sed refertur cognitionem mandatam judici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Judaeis Ecclesiarum basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum.

PL 16, 1107C

18. だが伝えられるところでは、審理は裁判官に委ねられ、彼は上申すべきではなく報復すべきであった、と書き送られたという。さらに、奪われた奉納物も取り戻すべきだとされている。ほかのことは措こう。ユダヤ人によって教会の聖堂が焼かれたが、何も返還されず、何も取り戻されず、何も追及されなかった。

59

Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Judaeis insidiantibus?

PL 16, 1108A

そもそも、最果ての砦にある会堂に何があり得ただろうか。そこにあるものは全部、多くはなく、貴重なものもなく、豊かなものもないのに。また、ユダヤ人が策をめぐらしている中で、火災のうちに何が奪われ得たというのか。

60

Artes istae sunt Judaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura judicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus juvare, qui pro Judaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Judaeorum?

PL 16, 1108A

これらは、あげつらおうとするユダヤ人の策略である。こうして彼らがこれらを訴えているあいだに、軍の裁きの厳しさが通常の手続きを越えて命じられ、兵士が派遣される。その兵士は、皇帝よ、あなたの到来より前にここでかつて言ったことを、おそらく言うだろう。「ユダヤ人のためにキリストに逆らって戦っている我々を、キリストはどうして助けられようか。ユダヤ人への報復に遣わされる我々を。」

61

Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere. 19. In quas praeterea non prosiliant calumnias, qui etiam Christo falsis testimoniis calumniati sunt? In quas non prosiliant calumnias homines et circa divina mendaces? Quos non auctores seditionis fuisse dicant?

PL 16, 1108A

「彼らは自分たちの軍勢を滅ぼし、我々の軍勢をも滅ぼそうとしている。」19. さらに、キリストに対してすら偽証で中傷した者たちは、どんな中傷にでも飛びつかないだろうか。神のことについてさえ偽る人間は、どんな中傷にでも飛びつかないだろうか。誰を暴動の首謀者だと言わないだろうか。

62

Quos non appetant, etiam quos non recognoscant; ut catenatorum ordines innumeros spectent de christiano populo, ut captiva videant colla plebis fidelis, ut condantur in tenebras Dei servuli, ut feriantur securibus, dentur ignibus, tradantur metallis, ne poena cito transeat?

PL 16, 1108B

誰を狙わないだろうか、見知らぬ者までも。キリスト教徒の民から数え切れぬ鎖につながれた列を見るために、忠実な民衆の首が捕らわれるのを見るために、神の小さな僕たちが闇に閉じ込められるために、斧で打たれ、火に渡され、鉱山に引き渡されるために、刑罰がたちまち過ぎ去らぬように。

63

20. Hunc dabis triumphum Judaeis de Ecclesia Dei? hoc tropaeum de Christi populo? haec gaudia, Imperator, perfidis? hanc celebritatem Synagogae, hos luctus Ecclesiae?

PL 16, 1108B

20. あなたは、神の教会に対するこの凱旋をユダヤ人に与えるのか。キリストの民に対するこの戦勝碑を。皇帝よ、背信の者たちにこの喜びを。会堂のためのこの祝祭を、教会のためのこの嘆きを。

64

Referet Judaeorum populus hanc solemnitatem in dies festos suos; et inter illos profecto numerabit, quibus aut de Amorrhaeis, aut de Chananaeis triumphavit, aut de Pharao rege Aegypti, aut de Nabuchodonosor regis Babyloniae manu liberari potuit.

PL 16, 1108B

ユダヤ人の民は、この祝祭を自分たちの祭日に加えるだろう。そしてその中に、アモリ人やカナン人に勝利した日、あるいはエジプト王ファラオやバビロニア王ネブカドネツァルの手から解放され得た日を、確かに数え入れるだろう。

65

Addet hanc celebritatem, significans se de Christi populo triumphum egisse. 21. Et cum ipsi Romanis legibus teneri se negent, ita ut crimina leges putent; nunc velut Romanis legibus se vindicandos putant.

PL 16, 1108C

彼らはこの祝祭を加え、自分たちがキリストの民に対して凱旋したことを示すだろう。21. 彼ら自身はローマの法に縛られることを否定し、法を犯罪と見なすほどであるのに、今やローマの法によって自分たちのために報復がなされるべきだと考えている。

66

Ubi erant istae leges, cum incenderent ipsi sacratarum basilicarum culmina? Si Julianus non est ultus Ecclesiam; quia praevaricator erat: tu, Imperator, ulcisceris synagogae injuriam, quia christianus es? 22. Et quid tecum posthac Christus loquetur?

PL 16, 1108C

彼ら自身が奉献された聖堂の屋根を焼いたとき、これらの法はどこにあったのか。ユリアヌスが教会のために報復しなかったのが、彼が背反者だったからだとすれば、皇帝よ、あなたはキリスト教徒であるからという理由で、会堂の被った侮辱に報復するのか。22. そして今後、キリストはあなたに何を語るだろうか。

67

Non recordaris quid David sancto per Nathan prophetam mandaverit (II Reg. VII, 8 et seq.) ? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de privato imperatorem feci. Ego de fructu seminis tui in sede imperiali locavi.

PL 16, 1109A

あなたは思い出さないのか、〔キリストが〕預言者ナタンを通して聖なるダビデに何を告げたかを(サムエル記下7:8以下)。「私は汝を、汝の兄弟たちのうちの年下の者として選び、一私人から皇帝にした。私は汝の子孫の実りを帝位に据えた。」

68

Ego tibi subjeci nationes barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam captivum deduxi.

PL 16, 1109A

「私は汝に蛮族の諸民族を従わせ、私は汝に平和を与え、私は汝の敵を汝の力のもとに捕らわれ人として連れてきた。」

69

Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus suos, quos sibi paraverant. Ego perturbavi hostis tui consilia, ut se ipse nudaret.

PL 16, 1109A

「汝には軍の食糧とする穀物がなかったが、敵自身の手によって、私は汝のために門を開き、倉を開いた。汝の敵は、自分たちのために備えていた糧食を汝に与えた。私は汝の敵の謀を乱し、自ら身をさらけ出すようにした。」

70

Ego ipsum usurpatorem imperii ita vinxi, ac mentem ejus ligavi, ut cum haberet adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi periret, ipse se clauderet.

PL 16, 1109B

「私は帝位簒奪者その人をこのように縛り、その精神を縛った。彼にはなお逃げる余地があったのに、汝の兵のひとりも失われることのないよう気遣うかのように、自分のすべての兵とともに自ら閉じこもった。」

71

Ego comitem ejus atque exercitum ex altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad supplementum tibi victoriae congregavi.

PL 16, 1109B

「私は、彼の伯と軍勢を——彼らが戦のために合流しないよう、私はそれまで散らしておいたのだが——自然の別の側から〔ex altera parte naturae は意味が定かでない。直訳した〕、汝の勝利の補いとして集めた。」

72

Ego exercitum tuum ex multis indomitis convenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare praecepi.

PL 16, 1109B

「私は汝の軍を、多くの御しがたい諸民族から寄せ集められたものであるのに、あたかも一つの民族のように信義と平穏と和合を守るよう命じた。」

73

Ego cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia, intra ipsum Alpium vallum victoriam tibi contuli, ut sine damno vinceres. Ego ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe mea das meis inimicis triumphum.

PL 16, 1109B

「私は、蛮族の不実な謀がアルプスを貫くという最大の危険があったとき、アルプスの防壁そのものの内側で汝に勝利を与え、汝が損害なく勝てるようにした。こうして私は汝に敵への凱旋を行わせたのに、汝は私の民に対する凱旋を、私の敵に与えるのか。」

74

23. Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet.

PL 16, 1109C

23. だからこそマクシムスは見捨てられたのではないか。彼は遠征の数日前に、ローマで会堂が焼かれたと聞くや、公共の規律の擁護者であるかのようにローマへ勅令を送ったのである。そのときキリスト教徒の民は言った。「この者には、何も良いことが迫っていない。」

75

Rex iste Judaeus factus est: defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6) . Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur?

PL 16, 1109C

「この王はユダヤ人になった。我々は、この規律の擁護者のことを聞いたが、罪人のために死んだキリストは、ほどなくその者を吟味した〔probavit は「吟味した」と取った。「認めた」とも読める〕。」(ローマ5:6)言葉についてこう言われたのなら、報復についてはどう言われるだろうか。

76

Ille igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique denique terrarum victus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla.

PL 16, 1109C

それゆえ彼は、直ちにフランク人により、サクソン人の民により、シチリアで、シスキアで、ペタウィオで、実にあらゆる地で敗れた。敬虔な者に、背信の者と共通するものが何があろうか。不敬虔な者とともに、不敬虔の先例もまた消し去られねばならない。

77

Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui vicit. 24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi jure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas.

PL 16, 1110A

彼に害をなしたもの、それによって彼がつまずいて敗れたそのことを、勝った者は見習うべきではなく、断罪すべきである。24. それゆえ、これらのことを私があなたに数え上げたのは、恩知らずを責めるためではなく、あなたに当然授けられたものとして挙げたのであり、それを思い起こして、より多く授けられたあなたが、より多く愛するためである。

78

Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Jesus: Recte judicasti (Luc. VII, 44) . Statimque conversus ad mulierem quae pedes ejus unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum.

PL 16, 1110A

実に、これに答えたシモンに、主イエスは言った。「汝は正しく判断した」(ルカ7:44)。そしてただちに、香油で彼の足に油を塗った女のほうを向き――女は教会の予型を担っている――シモンに言った。「このゆえに汝に言う。彼女の多くの罪は赦された。彼女が多く愛したからである。」

79

Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47) . Haec est mulier quae in domum Pharisaei intravit, et ejecit Judaeum, Christum autem acquisivit.

PL 16, 1110A

「しかし、より少なく赦される者は、より少なく愛する。」(ルカ7:47)これは、パリサイ人の家に入り、ユダヤ人を追い出し、キリストを得た女である。

80

Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam? 25. Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli.

PL 16, 1110B

実に教会は会堂を締め出した。それなのになぜ、再びこのようなことが試みられるのか。キリストの僕のもとで、すなわち信仰の胸の内から、キリストの家から、会堂が教会を締め出すことが。25. 皇帝よ、私は、あなたへの愛と熱意から、このような言葉を述べた。

81

Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo majore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cujuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam.

PL 16, 1110B

私はあなたの恩恵に負っている。私が願ったことによって、あなたは多くの者を流刑から、牢獄から、極刑から解放した。それゆえ私は、あなたの救いのためなら、あなたの心を害することさえ恐れないことを、むしろ望むべきなのだ(誰も、情をもって愛する者以上に大きな確信をもって〔語る〕ことはない。自分のためを思う者は、誰であれ、決して傷つけてはならない)。一介の司教に長年にわたって寄せられた〔あなたの〕好意を、ただ一瞬で失うことになっても、である〔ne … amittam は timere にかかり、cujuscumque sacerdotis gratiam は、私のような一司教に寄せられる好意と取った〕。

82

Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum. 26. Quamquam quantum est, Imperator, ut quaerendum aut vindicandum non putes, quod in hunc diem nemo quaesivit, nemo umquam vindicavit? Grave est fidem tuam pro Judaeis periclitari.

PL 16, 1110B

それでも私が避けたいのは好意を失うことではなく、救いの危うさである。26. とはいえ、皇帝よ、今日まで誰も追及せず、誰も報復したことのないことを、あなたが追及すべきでも報復すべきでもないと考えてくれることが、どれほどの〔難しい〕願いだろうか。ユダヤ人のためにあなたの信仰が危うくされるのは重大なことである。

83

Gedeon cum occidisset sacratum vitulum (Judic. VI, 31) , dixerunt gentiles: Dii ipsi injuriam suam vindicent. Quis habet Synagogam vindicare? Christus quem occiderunt, quem negaverunt?

PL 16, 1110C

ギデオンが聖別された子牛を殺したとき(士師記6:31)、異教徒たちは言った。「神々自身が自分たちへの侮辱に報復せよ。」誰が会堂に報復する責任を負うのか。彼らが殺し、彼らが否んだキリストか。

84

An Deus Pater vindicabit eos, qui nec Patrem recipiunt, dum Filium non receperunt? Quis habet Valentinianorum haeresim vindicare: quam pietas tua quomodo vindicat, cum eos excludi jusserit, nec conveniendi usurpare copiam (IV Reg. XXII, 2) ?

PL 16, 1110C

それとも父なる神が、子を受け入れなかったために父をも受け入れない者たちに報復するのか。誰がウァレンティノス派の異端に報復する責任を負うのか。あなたの敬虔は、彼らを締め出し、集会の機会を用いることも許さぬよう命じておきながら、どうしてこれに報復するのか(列王記四22:2)。

85

Si Josiam tibi objiciam regem Deo probatum, hoc in istis damnabis, quod in illo probatum est. 27. Certe si mihi parum fidei defertur, jube adesse quos putaveris episcopos: tractetur, Imperator, quid salva fide agi debeat.

PL 16, 1111A

もし私が、神に認められた王ヨシヤをあなたに引き合いに出すなら、あなたは彼において認められたことを、この者たちにおいて断罪することになる。27. 確かに、私の言うことが十分に信頼されないなら、あなたがふさわしいと思う司教たちを呼び寄せよ。皇帝よ、信仰を損なわずに何をなすべきか、論じられるべきである。

86

Si de causis pecuniariis comites tuos consulis, quanto magis in causa religionis sacerdotes Domini aequum est consulas! 28. Consideret clementia tua quantos insidiatores habeat Ecclesia, quantos exploratores: levem rimam si offenderint, figent aculeum.

PL 16, 1111A

金銭上の問題であなたの伯たちに諮るなら、宗教の問題で主の司教たちに諮ることは、どれほどふさわしいことか。28. あなたの寛容が考えよ、教会にどれほど多くの待ち伏せする者、どれほど多くの探る者がいるかを。わずかな裂け目でも見つければ、彼らは棘を突き立てるだろう。

87

Secundum homines loquor: caeterum plus hominibus Deus timetur, qui etiam imperatoribus jure praefertur. Si amico aliquis, si parenti aut propinquo deferendum existimat, recte ego et deferendum Deo, et eum praeferendum omnibus judicavi.

PL 16, 1111A

私は人間のやり方で語っている。しかし、人よりも神が恐れられるのであり、神は皇帝たちよりも当然優先される。もし誰かが友人、あるいは親や親族に敬意を払うべきだと考えるなら、私が、神に敬意を払うべきであり、神をすべてに優先させるべきだと判断したことは正しい。

88

Consule tibi, Imperator, aut patere me consulere mihi. 29. Quid respondebo postea, si compertum fuerit, data hinc auctoritate, aliquos christianorum aut gladio, aut fustibus, aut plumbeis necatos? Quomodo hoc purgabo factum?

PL 16, 1111B

皇帝よ、自分のために配慮せよ。さもなくば、私が自分のために配慮することを許せ。29. もしこの権威が与えられたために、キリスト教徒の幾人かが剣で、棒で、鉛〔のおもり付きの鞭〕で殺されたことが判明したなら、私は後でどう答えようか。この行為をどう弁明しようか。

89

Quomodo excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos presbyteri quidam gradu functi, vel ministri Ecclesiae retrahuntur a munere sacro, et curiae deputantur, graviter gemunt?

PL 16, 1111B

司教たちに、どう弁明しようか。彼らは今、三十年、数えきれぬ年月〔底本は per triginta et innumeros annos。直訳した〕にわたって位を務めた司祭たちや教会の奉仕者たちが、聖なる務めから引き戻されて都市参事会の務めに割り当てられることを、ひどく嘆いている。

90

Nam si qui vobis militant, certo militiae tempore servantur; quanto magis etiam eos considerare debetis, qui Deo militant! Quomodo, inquam, hoc excusabo apud episcopos, qui queruntur de clericis, et impressione gravi vastari scribunt ecclesias?

PL 16, 1111B

諸君のもとで軍務に就く者でさえ、定められた兵役の期間しか務めさせられないのなら、神に仕えて軍務に就く者を、諸君はなおさら考慮すべきではないか。実に私は、これを司教たちにどう弁明しようか。彼らは聖職者たちについて嘆き、重い圧迫によって諸教会が荒らされていると書き送っている。

91

30. Hoc tamen in notitiam clementiae tuae pervenire volui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et jure angit, exclude atque ejice.

PL 16, 1111C

30. それでも、これをあなたの寛容に知らせたかった。これについては、あなたの望むとおり、あなたの判断で諮り、和らげてくれるだろう。だが私を苦しめるもの、しかも当然苦しめるものは、締め出し、退けよ。

92

Ipse facis, quidquid fieri jussisti: aut si ille facturus non est, malo te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod jussus est.

PL 16, 1112A

あなた自身が、命じたことは何であれ行うのだ〔Ipse facis は、命じたことは命じた者自身の行いとなる、の意に取った〕。あるいは、あの者がそれを行わないのであれば、命じられたことをあの者がしなかったことよりも、あなたが寛容であることを私は望む。

93

31. Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat. Timeo ne causam tuam alieno committas judicio.

PL 16, 1112A

31. あなたには、ローマ帝国のために主の寛容をなお招き、かち取らねばならない、その拠り所となる人々がいる。あなた自身についてよりも多く望むべき人々がいる。彼らのため、彼らの救いが、この言葉においてあなたに訴えるように〔illorum gratia は「彼らのため」と取った〕。あなたが自分の事柄を他人の裁きに委ねることを、私は恐れる。

94

Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit quod pro ejus emendatur honorificentia?

PL 16, 1112A

すべてはまだあなたに損なわれずに残っている。この点で私は、あなたのために、我々の神に自らを拘束する。誓約〔sacramentum は、ここでは誓約の意に取った〕を恐れるな。神への敬意のために改められることが、神の意に沿わないことがあり得ようか。

95

Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari jube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare.

PL 16, 1112A

確かにあの書簡には何も手を加えるな。送られたにせよ、まだ送られていないにせよ、信仰に満ち、敬虔に満ちた別のものを書き取らせよ。あなたには改める自由があるが、私には黙って見過ごす自由はない。

96

32. Antiochenis tuam donasti injuriam, inimici tui filias revocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto obfuscabitur.

PL 16, 1112B

32. あなたはアンティオキアの人々に、自分への侮辱を赦した。敵の娘たちを呼び戻し、縁者のもとで養われるようにし、敵の母に国庫から費用を送った。これほどの敬虔、神へのこれほどの信仰が、この行いによって曇らされるだろう。

97

Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos.

PL 16, 1112B

武器を取った敵を容赦し、自分の敵を生かしたあなたが、どうか、キリスト教徒に対してこれほどの熱意で報復すべきだと考えないでほしい。

98

33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim vox est: Ut quid factus sum videre contritionem populi mei (I Mach. II, 7) , ut offensam incurram Dei?

PL 16, 1112B

33. 今、皇帝よ、私は願う。あなたのために、また私のために恐れている私を、あなたが軽んじずに受け入れることを。聖なる者の言葉があるからである。「私は何のために、私の民の破滅を見るべく生まれたのか」(マカバイ一2:7)。それは私が神の不興を招くためなのか。

99

Ego certe quod honorificentius fieri potuit, feci; ut me magis audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.

PL 16, 1112C

私は確かに、より敬意に満ちてなし得たことを行った。すなわち、あなたが私の言葉を宮廷でこそ聞き、必要が生じても教会で聞くことのないように、である。

Epistola XLI

第41書簡PL 16, 1113A
1

Sororem ut de iis quae synagogae ac fani supra dictorum causa evenerant, certiorem faciat, refert quemadmodum loco Hieremiae de sacerdotum verbis, explicato, Evangelicam lectionem enarraverit, ostenderit illic Domini misericordiam commendari, cujus idem a nobis exigit imitationem, ac docuerit qua ratione evangelicam peccatricem Dominicos pedes lavando, tergendo, ungendo atque osculando referamus; alioqui nos propheticae reprehensioni, fore obnoxios; denique quo modo sermone converso ad Theodosium, tandem ut revocaret edictum, obtinuerit.

PL 16, 1113A

姉に、会堂と祠をめぐって先に述べたことの次第を知らせるため、〔アンブロシウスは〕次のことを語る。エレミヤの箇所を司教たちの言葉に関して解き明かしたうえで福音書の朗読を講じ、そこで主の慈しみが説かれ、同じ慈しみにならうことを主が我々に求めていると示したこと。主の足を洗い、拭い、油を塗り、接吻する福音書の罪深い女を、我々がどのようにして〔自らの身に〕写し出すべきかを教え、さもなければ預言者の叱責を免れないと説いたこと。さらに、説教をテオドシウスに向け直して、ついに勅令を撤回させたこと。

2

FRATER SORORI. 1. Sollicitam sanctitatem tuam esse adhuc scribere dignata es mihi, eo quod sollicitum me esse scripserim; unde miror quod litteras non acceperis meas, quibus refusam mihi scripseram securitatem.

PL 16, 1113A

弟より姉へ。1. あなたの聖性がなお不安でいると、あなたは私に書き送ってくれた。私が不安でいると書いたからである。それゆえ、私が書いた手紙――私に安心が戻ったと書いた手紙――をあなたが受け取っていないことを、不思議に思う。

3

Nam cum relatum esset synagogam Judaeorum incensam a christianis, auctore episcopo, et Valentinianorum conventiculum; jussum erat, me Aquileiae posito, ut synagoga ab episcopo reaedificaretur, et in monachos vindicaretur, qui incendissent aedificium Valentinianorum.

PL 16, 1113B

会堂がキリスト教徒によって、司教の主導で焼かれたと、またウァレンティノス派の小さな集会所も焼かれたと報告されたとき、私がアクイレイアにいたあいだに、司教が会堂を再建すること、またウァレンティノス派の建物を焼いた修道士たちに対して報復することが命じられた。

4

Tum ego, cum saepius agendo parum proficerem, epistolam dedi imperatori, quam simul misi; et ubi processit ad Ecclesiam, hunc sermonem habui:

PL 16, 1113B

そこで私は、たびたび働きかけても成果が乏しかったので、皇帝に書簡を出し、それを〔この書簡と〕同時に送った。そして〔皇帝が〕教会に出てきたとき、私は次の説教をした。

5

2. In libro prophetico scriptum est: Sume tibi baculum nucinum (Jerem. I) ; et qua ratione hoc dixerit Dominus prophetae, debemus considerare; non otiose etenim scriptum est; quandoquidem et in Pentateucho legimus quod virga nucina Aaron sacerdotis, cum diu reposita fuisset, effloruit (Num. XVII, 8) .

PL 16, 1113B

2. 預言者の書に、「汝のためにクルミの杖を取れ」と書かれている(エレミヤ1)。主が預言者にどういう理由でこれを言ったのか、我々は考えねばならない。これは無意味に書かれたのではないからである。モーセ五書においても、祭司アロンのクルミの杖が、長く置かれていたのに花を咲かせたと、我々は読んでいる(民数記17:8)。

6

Nam videtur per virgam significare quod directa esse debeat prophetia vel sacerdotalis auctoritas; ut non tam delectabilia, quam utilia persuadeat.

PL 16, 1113C

実に、杖によって、預言や司教の権威がまっすぐでなければならないことを示していると見える。快いことよりも有益なことを説き勧めるためである。

7

3. Ideoque nucinum baculum sumere jubetur propheta, quia memoratae pomum arboris amarum in cortice, durum in testa, intus est fructuosum; ut ad ejus similitudinem propheta quoque amara et dura praetendat, et denuntiare tristia non reformidet.

PL 16, 1113C

3. そのため預言者はクルミの杖を取るよう命じられる。言及されたその木の実は、外の皮は苦く、殻は堅いが、中は実り豊かだからである。それに倣って、預言者も苦いこと、厳しいことを前に出し、悲しいことを告げるのを恐れない。

8

Similiter etiam sacerdos, quia praeceptio ejus etsi ad tempus aliquibus amara videatur, et tamquam virga Aaron reposita diu in auribus dissimulantium; tamen aliquando cum aestimatur aruisse, florescit.

PL 16, 1113C

同じく司教もまた、その勧告がしばらくのあいだ、ある人々には苦く見え、聞き流す人々の耳に長く置かれたアロンの杖のようであっても、枯れたと思われる頃に、ついに花を咲かせる。

9

4. Unde et Apostolus ait: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ? Prius enim virgam dixit, et tamquam virga nucina percussit errantes, ut postea consolaretur eos spiritu mansuetndinis.

PL 16, 1114A

4. それゆえ使徒も言う。「汝らは何を望むか。私が杖をもって汝らのもとに行くことか、それとも愛と柔和の霊をもって行くことか」(一コリント4:21)。まず杖を言い、クルミの杖のように迷う者たちを打ち、のちに柔和の霊で彼らを慰めたのである〔底本は mansuetndinis。mansuetudinis と読む〕。

10

Itaque quem virga sacramentis abdicavit coelestibus, eumdem mansuetudo restituit. Discipulo quoque talia praescripta dedit, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2) .

PL 16, 1114A

こうして、杖が天の秘跡から遠ざけた者を、柔和が連れ戻した。使徒は弟子にもこのような定めを与えて言った。「責めよ、懇願せよ、戒めよ」(二テモテ4:2)。

11

Duo dura, unum mite: sed ideo dura, ut etiam ipsa molliret; quia sicut aegris redundanti felle corporibus ciborum aut potus amaritudo dulcescit, et contra epularum suavitas amaritudini est: ita ubi animus est saucius, voluptariae fotu adulationis aegrescit, et rursum correctionis temperatur amaritudine.

PL 16, 1114A

厳しいものが二つ、穏やかなものが一つ。だが厳しいものは、それ自体をも和らげるために厳しいのである。胆汁があふれて病んだ体には、食べ物や飲み物の苦さが甘く感じられ、逆にごちそうの甘さが苦く感じられる。それと同じく、心が傷ついているところでは、快い追従の温めによって病み、かえって矯正の苦さによって和らげられる。

12

5. Haec de prophetica lectione libata sint: Evangelii quoque lectio quid habeat consideremus: Rogavit quidam pharisaeus Dominum Jesum, ut manducaret cum illo; et ingressus domum Pharisaei, discubuit.

PL 16, 1114A

5. 預言者の朗読については、これだけを味わってよい。福音書の朗読が何を含むかも考えよう。「あるパリサイ人が、主イエスに、自分と一緒に食事をするよう願った。そして〔イエスは〕そのパリサイ人の家に入り、席に着いた。」

13

Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus (Luc. VII, 36 et seq.) .

PL 16, 1114B

「すると見よ、町にいた罪深い女が、イエスがパリサイ人の家で食事の席に着いたと知って、香油の入ったアラバスターの壺を持ってきた。そして後ろから、その足もとに立ち、涙で彼の足を濡らし始めた」(ルカ7:36以下)。

14

Et reliqua recitavit usque ad locum: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Quam simplex, subjunxi, in verbis, quam profunda in consiliis Evangelii lectio! Itaque quia magni consiliarii sermo est, altitudinem ejus consideremus (Esai. IX, 6) .

PL 16, 1114B

そして残りを、「汝の信仰が汝を救った。平安のうちに行け」という箇所まで読み上げた。「福音書の朗読は、言葉においては何と単純で、意図においては何と深いことか」と私は付け加えた。「それゆえ、これは大いなる助言者の言葉であるから、その深さを考えよう。」(イザヤ9:6)。

15

6. Dominus noster Jesus Christus judicavit magis homines beneficiis alligari posse, et provocari ad ea quae sunt recta facienda, quam metu: plusque charitatem proficere, quam formidinem ad correctionem.

PL 16, 1114B

6. 我々の主イエス・キリストは、人は恐れによるよりも恩恵によって結びつけられ、正しいことをなすよう促されることができ、矯正には恐れよりも愛のほうが役立つと判断した。

16

Itaque praemisit gratiam, veniens per Virginis partum; ut in baptismo peccata donaret, quo sibi faceret gratiores. Deinde si competentia gratis viris officia reponeremus, ipsius gratiae remunerationem futuram omnium in hac muliere declaravit.

PL 16, 1114C

そこで、おとめの出産によって来て、まず恩寵を先に与えた。洗礼において罪を赦すことで、人々を自分にいっそう喜ばしい者とするためである。次に、もし我々が恩を知る者にふさわしい務めを返すなら、その恩寵そのものに対して万人に将来の報いがあることを、この女において明らかにした。

17

Nam si tantummodo prima debita nobis remisisset, videretur cautior, quam indulgentior; correctionisque providentior quam remunerationis magnificentior.

PL 16, 1114C

実際、もし彼が最初の負債だけを我々に免じたのであったなら、より寛大であるより用心深く、報いの豊かさよりも矯正への配慮のほうが勝っているように見えただろう。

18

Angusti animi sola astutia est, ut illiciat: Deo autem convenit, ut quos invitaverit per gratiam, eosdem gratiae ipsius incrementis provehat. Ideoque nobis et ante donat per baptismum, et post bene servientibus uberiora largitur.

PL 16, 1114C

人を誘い込むのは、心の狭い者の策略にすぎない。だが神にふさわしいのは、恩寵によって招いた者たちを、その同じ恩寵を増し加えることで高めることである。それゆえ、我々には洗礼によって先に与え、のちには、よく仕える者たちにさらに豊かに与える。

19

Ita ergo Christi beneficia et incentiva virtutis et praemia sunt. 7. Sed nemo vocabulum feneratoris horrescat. Fuimus ante sub feneratore duro, qui nisi morte debitoris expleri ac satiari nequiret (Luc. 7, 41) .

PL 16, 1114C

こうして、キリストの恩恵は、徳への励ましでもあり報いでもある。7. だが誰も、金貸しという呼び名を恐れてはならない。我々はかつて、厳しい金貸しのもとにあった。それは債務者の死によってしか満たされ飽かされ得ない者である(ルカ7:41)。

20

Venit Dominus Jesus, vidit gravi nos obligatos fenore. Nemo fenus suum patrimonio innocentiae suae poterat exsolvere: de meo, unde me liberarem, habere non poteram, novum genus absolutionis mihi detulit; ut creditorem mutarem, quia fenus unde solverem, non habebam.

PL 16, 1115A

主イエスが来て、我々が重い利息に縛られているのを見た。誰も、自分の無垢という財産によって、自分の利息を支払えなかった。私は自分の持ち物から自分を解放するものを持てなかったので、彼は新しい形の解放を私にもたらした。債権者を替えることである。利息を払う当てがなかったからである。

21

Debitores autem nos non natura, sed culpa fecerat; peccatis enim nostris aera gravia contraximus, ut essemus obnoxii, qui eramus liberi; debitor enim est, qui aliquid accepit de feneratoris pecunia.

PL 16, 1115A

だが我々を債務者にしたのは、本性ではなく咎であった。我々は自分たちの罪によって重い負債を負い、自由であった者が束縛される者となったのである。債務者とは、金貸しの金から何かを受け取った者だからである。

22

Peccatum vero a diabolo est: tamquam in ejus patrimonio has habet impius opes; sicut enim Christi divitiae virtutes sunt, ita diaboli opes crimina sunt.

PL 16, 1115A

罪は悪魔から来る。不敬虔な者は、あたかも悪魔の財産のうちにあるかのように、これらの富を得ている。キリストの富が徳であるように、悪魔の富は犯罪だからである。

23

Redegerat humanum genus in perpetuam captivitatem obnoxiae haereditatis gravi fenore, quod obaeratus auctor ad posteros de fenerata successione transmiserat. Venit Dominus Jesus, mortem suam pro morte omnium obtulit, sanguinem suum pro sanguine fudit universorum.

PL 16, 1115B

彼〔悪魔〕は人類を、相続された重い利息によって、永遠の捕囚に陥れた。借金にまみれた始祖が、利息を重ねた継承として、後の者たちに伝えたものである。主イエスが来て、万人の死のために自らの死を献げ、万人の血のために自らの血を流した。

24

8. Mutavimus ergo creditorem, non evasimus; immo evasimus, manet enim debitum, fenus intercidit, dicente Domino Jesu qui in vinculis sunt: Exite; et his qui in carcere sunt: Procedite; dimissa sunt ergo peccata vestra (Esai. XLIX, 9) .

PL 16, 1115B

8. こうして我々は債権者を替えたのであって、逃れたのではない。いや、逃れたのだ。負債は残るが、利息は消えるからである。主イエスは、鎖につながれた者たちに「出よ」と言い、牢にいる者たちに「進み出よ」と言う。「したがって、汝らの罪は赦された」(イザヤ49:9)。

25

Omnibus igitur dimisit, nec quisquam est, cui non relaxarit. Sic enim scriptum est, quia donavit omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti (Coloss. II, 13, 14) .

PL 16, 1115B

こうして彼はすべての人に赦した。赦されなかった者は一人もいない。実際、こう書かれている。「彼はすべての罪を赦し、我々に不利であった決定の証文を消し去った」(コロサイ2:13, 14)。

26

Cur nos aliorum tenemus chirographa, et volumus exigere aliena, qui nostrorum utimur indulgentia? Qui donavit omnibus, ab omnibus exigit; ut quod unusquisque sibi dimissum meminit, alii ipse dimittat.

PL 16, 1115B

なぜ我々は他人の証文を握り、他人のものを取り立てようとするのか。我々自身は、自分たちの負債の赦免を享受しているのに。すべての人に赦した者は、すべての人に要求する。各人が、自分に赦されたと覚えていることを、自分もまた他人に赦すようにである。

27

9. Vide ne graviorem causam incipias habere fenerator, quam debitor: sicut ille in Evangelio, cui Dominus suus dimisit omne debitum, ille postea a conservo suo coepit exigere, quod ipse non solverat; unde iratus dominus ejus de ipso summis exegit injuriis, quod ei ante donaverat (Matth. XVIII, 27 et seq.) .

PL 16, 1115C

9. 金貸しとして、債務者のときよりも重い訴えを抱えることになりはしないか、気をつけよ。福音書のあの者のようにである。主人から全債務を免除されたのに、のちに自分の仲間の僕から、自分が払っていなかったものを取り立て始めた。そこでその主人は怒り、以前に免じてやったものを、最大の仕打ちをもって彼から取り立てた(マタイ18:27以下)。

28

Caveamus ergo ne nobis hoc accidat, ut non remittendo, quae nobis debentur, incipiamus et illa solvere quae remissa sunt nobis; ita enim scriptum est, dicente Domino Jesu: Sic et vobis faciet Pater meus, qui in coelis est, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid., 34) .

PL 16, 1115C

だから、我々に負われているものを赦さないことで、自分たちに赦されたものまで払い始めるという目に遭わぬよう、気をつけよう。実際、主イエスがこう言ったと書かれている。「もし汝らが、おのおの兄弟を心から赦さないなら、天にいる私の父は、汝らにも同じようにするだろう」(マタイ18:34)。

29

Dimittamus ergo pauca, quibus plura donata sunt: et intelligamus eo nos Deo acceptiores fore, quo etiam plura donamus; quia hoc gratiores Deo sumus, quo nobis dimissa sunt. 10. Denique interrogatus a Domino pharisaeus: Quis, inquit, eum plus diligit?

PL 16, 1115D

だから、多くを赦された我々は、わずかを赦そう。そして、我々がより多く赦すほど、神に受け入れられる者となることを悟ろう。我々に赦されたものがあるほど、我々は神にとって喜ばしい者となるからである。10. 実に、パリサイ人は主に問われた。「誰が彼をより多く愛するか」と〔主は〕言った〔inquit の主語は定かでない。問いは主のものと取った〕。

30

Respondit: Aestimo quia is cui plus donavit. Cui Dominus dixit: Recte judicasti (Luc. VII, 42, 43) . Laudatur Pharisaei judicium, sed arguitur affectus. De aliis bene judicat: sed quod de aliis opinatur, ipse non credit.

PL 16, 1115D

〔パリサイ人は〕答えた。「より多く赦された者だと思う。」主は彼に言った。「汝は正しく判断した」(ルカ7:42, 43)。パリサイ人の判断は称賛されるが、その心のありようは責められる。他の人々については正しく判断するが、他の人々について思っていることを、自分では信じていない。

31

Audis laudantem Judaeum Ecclesiae disciplinam, ejusque veram gratiam praedicantem, honorantem sacerdotes Ecclesiae, hortaris ut credat, renuit; ita quod in nobis laudat, ipse non sequitur.

PL 16, 1116A

あなたは、教会の規律をほめ、その真の恩寵を宣べ、教会の司教たちを敬うユダヤ人を聞いて、信じるよう勧めるが、彼は拒む。こうして、我々のうちにほめているものを、自分は追い求めない。

32

Non ergo plena ejus laudatio est, quia audivit a Christo: Recte judicasti; nam et Cain recte obtulit, sed non recte divisit: ideoque dixit illi Deus: Si recte offeras, non recte autem dividas: peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) .

PL 16, 1116A

だから、キリストから「汝は正しく判断した」と聞いたからといって、彼への称賛が完全なのではない。カインもまた正しく献げたが、正しく分けなかった。それゆえ神は彼に言った。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。

33

Ergo et hic recte obtulit, quia judicat Christum a christianis amplius diligendum; quia multa nobis peccata donavit: sed non recte divisit, quia putavit quod peccata hominum posset ignorare, qui hominibus peccata dimitteret.

PL 16, 1116A

だからこの者も、正しく献げた。キリストはキリスト教徒からより多く愛されるべきだと判断しているからである。多くの罪を我々に赦したからである。だが、正しく分けなかった。人々に罪を赦す者が、人々の罪を知らずにいられると考えたからである。

34

11. Ideoque ait Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos (Luc. VII, 44) .

PL 16, 1116B

11. それゆえ〔主は〕シモンに言う。「汝はこの女を見るか。私は汝の家に入ったが、汝は私の足に水を与えなかった。だが彼女は、涙で私の足を濡らした」(ルカ7:44)。

35

Omnes unum corpus Christi sumus, cui caput Deus, membra autem nos sumus (I Cor. XII, 12) : alii fortasse oculi, ut prophetae: dentes: ut apostoli, qui Evangelicae praedicationis cibum nostris infudere pectoribus; meritoque scriptum est: Oculi ejus hilares a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 12) .

PL 16, 1116B

我々は皆、キリストの一つの体であり、その頭は神であり、我々はその肢体である(一コリント12:12)。ある者はおそらく目であり、預言者たちのようである。歯は、福音の宣教の食物を我々の胸に注ぎ込んだ使徒たちのようである。それゆえ当然、こう書かれている。「彼の目はぶどう酒によって晴れやかであり、歯は乳よりも白い」(創世記49:12)。

36

Sunt et manus ejus illi, qui videntur exsecutores bonorum operum. Sunt et venter ejus, qui vires alimoniae pauperibus largiuntur. Sunt ergo et pedes ejus aliqui: atque utinam merear ejus esse calcaneum!

PL 16, 1116B

彼の手である者たちもいる。善い業の実行者と見える者たちである。彼の腹である者たちもいる。貧しい者たちに糧の力を分け与える者たちである。そして彼の足である者たちもいる。私が彼のかかとであるにふさわしい者となれたなら、どんなによいことか。

37

Aquam igitur mittit in pedes Christi, qui etiam ultimis quibusque peccata concedit; et dum plebeios liberat, Christi tamen lavat vestigium.

PL 16, 1116B

だから、最も末端の者たちにまで罪を赦す者は、キリストの足に水を注ぐ。そして庶民を解放しつつ、キリストの足跡を洗うのである。

38

12. Mittit et ille aquam in pedes Christi, qui a peccatorum colluvione mundat conscientiam suam; ambulat enim Christus in pectoribus singulorum. Cave igitur ne pollutam habeas conscientiam, et pedes Christi incipias inquinare.

PL 16, 1116C

12. 罪の汚物から自分の良心を清める者もまた、キリストの足に水を注ぐ。キリストは一人ひとりの胸の内を歩むからである。それゆえ、汚れた良心を持たぬよう気をつけよ。キリストの足を汚し始めることになるからである。

39

Cave ne spinam in te improbitatis offendat, qua ejus in te deambulantis calcaneum saucietur (Luc. VII, 44) . Nam ideo aquam pedibus Christi non dedit pharisaeus, quia mundum a colluvione perfidiae animum non habebat.

PL 16, 1116C

あなたの内にある邪悪の棘に彼が突き当たり、あなたの内を歩む彼のかかとが傷つけられることのないよう気をつけよ(ルカ7:44)。パリサイ人がキリストの足に水を与えなかったのは、背信の汚物から清められた心を持っていなかったからである。

40

Unde enim suam mundaret conscientiam, qui aquam non susceperat Christi? Ecclesia autem et aquam habet, et lacrymas habet: aquam baptismatis, lacrymas poenitentiae. Fides namque, quae superiora peccata deplorat, nova cavere consuevit.

PL 16, 1116C

実際、キリストの水を受けなかった者が、どこから自分の良心を清めるというのか。だが教会は水を持ち、涙を持つ。洗礼の水と、悔い改めの涙を。実に、以前の罪を嘆く信仰は、新たな罪を避けることに慣れるからである。

41

Ergo Simon pharisaeus, qui aquam non habebat, utique et lacrymas non habebat. Quomodo enim haberet lacrymas, qui poenitentiam non gerebat; quoniam vero non credebat in Christum, nec habebat lacrymas?

PL 16, 1116D

だから、水を持たなかったパリサイ人シモンは、当然涙も持たなかった。悔い改めを行わない者が、どうして涙を持ち得ようか。実に、キリストを信じなかったので、涙を持たなかったのだ。

42

Nam si habuisset, lavisset oculos suos; ut Christum videret quem adhuc, cum simul accumberet, non videbat. Nam si vidisset, non utique de ejus potestate dubitasset.

PL 16, 1116D

もし持っていたなら、自分の目を洗い、キリストを見ただろう。同じ席に着いていてもなお、見てはいなかったのである。もし見ていたなら、その権能を疑うことはなかったはずだ。

43

13. Non habebat capillos pharisaeus, qui Nazaraeum scire non poterat: habebat Ecclesia, quae Nazaraeum quaerebat.

PL 16, 1116D

13. パリサイ人は髪を持たなかった。彼はナザレ人〔Nazaraeum は、髪の連想からナジル人とも読める〕を知ることができなかったからである。教会は持っていた。ナザレ人を求めていたからである。

44

Capilli veluti in superfluis corporis aestimantur; iidem tamen si ungantur, bonum reddunt odorem, et ornamento sunt capiti: si non ungantur oleo, ingravant; ita et divitiae oneri sunt, si his uti nescias, si non aspergas iis Christi odorem.

PL 16, 1117A

髪は体の余分なもののように見なされる。だが同じ髪も、油を塗れば良い香りを放ち、頭の飾りとなる。油を塗らなければ重荷になる。それと同じく、富も、使うすべを知らなければ、これにキリストの香りを注がなければ、重荷となる。

45

Si vero alas pauperes, laves eorum vulnera, illuviemque detergas; tersisti utique pedes Christi. 14. Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos (Ibid., 45) . Osculum utique insigne est charitatis.

PL 16, 1117A

だが貧しい者たちを養い、その傷を洗い、汚れを拭い去るなら、あなたは確かにキリストの足を拭ったのである。14. 「汝は私に接吻を与えなかったが、この女は、私が入ってから、私の足に接吻することをやめなかった」(ルカ7:45)。接吻は確かに愛の印である。

46

Unde ergo Judaeo osculum, qui pacem non recognovit, qui pacem a Christo non accepit dicente: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) ?

PL 16, 1117A

では、平和を認めず、「私の平和を汝らに与える。私の平和を汝らに残す」と言うキリストから平和を受けなかったユダヤ人に、どうして接吻があり得るか(ヨハネ14:27)。

47

Non habet Synagoga osculum; habet Ecclesia, quae exspectavit, quae dilexit, quae dixit: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) ; diuturnae enim cupiditatis ardorem, quem adventus Dominici exspectatione adoleverat, osculo ejus volebat stillanter exstinguere, hoc explere sitim suam munere.

PL 16, 1117A

会堂には接吻がない。待ち望み、愛し、「その口の接吻で、彼が私に接吻するように」と言った教会にはある(雅歌1:1)。主の到来への待望によって募っていた長い恋慕の炎を、教会は彼の接吻で、滴らせつつ消し、この賜物でその渇きを満たそうとしたのである。

48

Ideoque sanctus Propheta ait: Os meum aperies, et annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17) . Qui ergo laudat Dominum Jesum, osculatur eum: qui laudat, credit utique.

PL 16, 1117B

それゆえ聖なる預言者は言う。「汝は私の口を開く。そして私の口は、汝への賛美を告げ知らせる」(詩篇50:17)。主イエスを賛美する者は、彼に接吻している。賛美する者は、確かに信じている。

49

Denique ipse David ait: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10) ; et supra: Repleatur os meum laude tua, et cantem gloriam tuam (Ps. LXX, 8) .

PL 16, 1117B

実にダビデ自身が言う。「私は信じた。それゆえ語った」(詩篇115:10)。さらに上では、「私の口が汝の賛美に満たされ、私が汝の栄光を歌いますように」(詩篇70:8)。

50

15. De specialis quoque gratiae infusione eadem te Scriptura docet, quod osculetur Christum, qui accipit Spiritum, dicente propheta sancto: Os meum aperui, et attraxi Spiritum (Psal. CXVIII, 131) .

PL 16, 1117B

15. 特別な恩寵の注ぎについても、同じ聖書があなたに教える。霊を受ける者はキリストに接吻しているのだと。聖なる預言者が言う。「私は口を開いて、霊を引き込んだ」(詩篇118:131)。

51

Osculatur ergo Christum, qui confitetur illum: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 16, 1117C

それゆえ、彼を告白する者はキリストに接吻している。「心で信じることは正義へ至り、口で告白することは救いへ至る」からである(ローマ10:10)。

52

Osculatur vero pedes Christi, qui Evangelium legens, Domini Jesu gesta cognoscit et pio miratur affectu; ideoque religioso osculo velut quaedam deambulantis Domini lambit vestigia.

PL 16, 1117C

また、福音書を読み、主イエスの行いを知って、敬虔な情をもって驚嘆する者は、キリストの足に接吻している。だからその者は、敬虔な接吻によって、歩み行く主の足跡を、いわばなめているのである。

53

Osculamur ergo Christum communionis osculo: Qui legit, intelligat (Matth. XXIV, 15) . 16. Unde hoc Judaeo osculum? Qui enim non credidit in adventum ejus, nec in passionem credidit. Quomodo enim credit passum, quem venisse non credidit?

PL 16, 1117C

それゆえ我々は、交わりの接吻によってキリストに接吻する。「読む者は悟れ」(マタイ24:15)。16. ユダヤ人に、どこからこの接吻があろうか。彼の到来を信じなかった者は、受難をも信じなかったからである。来たことを信じなかった者を、どうして受難したと信じようか。

54

Non ergo habebat osculum pharisaeus, nisi forte Judae proditoris. Sed nec Judas habebat, ideoque cum Judaeis promissum osculum, tamquam signum proditionis vellet ostendere, dicit ei Dominus: Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48) : hoc est, osculum offers, qui non habes osculi charitatem: osculum offers, qui nescis osculi sacramentum.

PL 16, 1117C

だからパリサイ人は接吻を持っていなかった。裏切り者ユダの接吻でなければだが。しかしユダもまた持っていなかった。それゆえ、ユダヤ人たちと取り決めた接吻を、裏切りの合図として示そうとしたとき、主は彼に言う。「ユダよ、接吻で人の子を引き渡すのか」(ルカ22:48)。すなわち、接吻を差し出しながら、接吻の愛を持たない。接吻を差し出しながら、接吻の秘義を知らない、と。

55

Osculum non labiorum quaeritur, sed cordis et mentis. 17. Sed dicis: Osculatus est Dominum. Verum osculatus est labiis. Hoc habet osculum populus Judaeorum, ideoque dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV, 8) .

PL 16, 1117D

求められる接吻は、唇のものではなく、心と精神のものである。17. だがあなたは言う。「彼は主に接吻した」と。確かに、唇で接吻した。ユダヤ人の民はこの接吻を持っており、それゆえ、こう言われた。「この民は唇で私を敬うが、彼らの心は私から遠く離れている」(マタイ15:8)。

56

Ergo non habet osculum, qui fidem et charitatem non habet; osculo enim vis amoris imprimitur. Ubi non est amor, non est fides, non est dilectio; quae potest esse suavitas osculorum?

PL 16, 1118A

したがって、信仰と愛を持たない者は接吻を持っていない。接吻には愛の力が刻まれるからである。愛がなく、信仰がなく、親愛がないところに、接吻の甘美がどうしてあり得ようか。

57

18. Ecclesia autem non cessat osculari pedes Christi; et ideo non unum, sed multa in Canticis canticorum exigit oscula (Cant. I, 1) , quae velut sancta Maria ad omnes ejus est intenta sermones, omnia ejus verba excipit; cum legitur Evangelium, vel propheta, et omnia ejus dicta conservat in corde suo (Luc. II, 51) .

PL 16, 1118A

18. 教会はキリストの足に接吻することをやめない。それゆえ『雅歌』において、一つではなく多くの接吻を求めている(雅歌1:1)。教会は、聖なるマリアのように、彼のすべての言葉に注意を向け、そのすべての言葉を受け取り、福音書や預言者が読まれるとき、彼のすべての言葉を自分の心にとどめる(ルカ2:51)。

58

Sola ergo Ecclesia habet oscula quasi sponsa; osculum enim quasi pignus est nuptiarum, et praerogativa conjugii. Unde Judaeo oscula, qui non credit in Sponsum? Unde Judaeo oscula, qui Sponsum adhuc venisse non novit?

PL 16, 1118A

だから、花嫁として接吻を持つのは教会だけである。接吻は婚礼の誓いのようなものであり、結婚の先取りだからである。花婿を信じないユダヤ人に、どうして接吻があろうか。花婿がすでに来たことをまだ知らないユダヤ人に、どうして接吻があろうか。

59

19. Nec solum oscula non habet, sed nec oleum habet, quo ungat pedes Christi (Luc. VII, 46) ; nam si haberet oleum, cervicem utique suam ante molliret.

PL 16, 1118B

19. 彼は接吻を持たないだけでなく、キリストの足に塗る油も持たない(ルカ7:46)。もし油を持っていたなら、まず自分の首筋を和らげただろう。

60

Denique Moyses dicit: Populus hic dura cervice est (Exod. XXXIV, 9) ; et Dominus ait quod levita et sacerdos praeterierunt, nec quisquam eorum oleum aut vinum illius a latronibus percussi vulneribus infudit (Luc. X, 31, 32) : non enim habebant quod infunderent; nam si habuissent oleum, suis quoque vulneribus infudissent.

PL 16, 1118B

実にモーセは言う。「この民は頑なな首の民である」(出エジプト記34:9)。また主は、レビ人と祭司が通り過ぎ、彼らの誰も、盗賊に打たれたあの人の傷に、油もぶどう酒も注がなかったと言う(ルカ10:31, 32)。彼らには注ぐものがなかったからである。もし油を持っていたなら、自分たちの傷にも注いだだろう。

61

Sed clamat Esaias: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6) . 20. Ecclesia autem habet oleum, quo suorum vulnera fovet; ne duritia vulneris alte serpat: habet oleum, quod accepit absconse.

PL 16, 1118B

だがイザヤは叫ぶ。「膏薬を当てることも、油も、包帯もない」(イザヤ1:6)。20. 教会は、自らの者たちの傷を手当てする油を持っている。傷の硬さが深く広がらないようにである。教会は、隠されたうちに受けた油を持っている。

62

Hoc oleo Aser pedem suum lavit, sicut scriptum est: Benedictus filius Aser; et erit acceptus fratribus suis, et intinget in oleo pedum suum (Deut. XXXIII, 24) .

PL 16, 1118C

この油でアシェルは自分の足を洗った。こう書かれているとおりである。「アシェルの子は祝福されている。彼は兄弟たちに受け入れられ、自分の足を油に浸す」(申命記33:24)。

63

Hoc ergo oleo ungit Ecclesia eervices suorum, ut suscipiant jugum Christi: hoc oleo unxit martyres, ut saecularem ab eis pulverem detergeret: hoc oleo confessores unxit; ne labori cederent, ne succumberent fatigati, ne aestu mundi istius vincerentur: ideo unxit eos, ut spiritali ipsos oleo refrigeraret.

PL 16, 1118C

この油によって、教会は自分の者たちの首〔底本は eervices。cervices と読む〕に油を塗り、彼らがキリストの軛を受けるようにする。この油によって殉教者たちに油を塗り、世の塵を彼らから拭い去った。この油によって告白者たちに油を塗り、労苦に屈せず、疲れて倒れず、この世の暑さに負けることのないようにした。こうして彼らに油を塗ったのは、霊の油で彼らを涼しくするためである。

64

21. Synagoga hoc oleum non habet, quae olivam non habet, quae non intellexit illam columbam, quae ramum oleae detulit post diluvium (Gen. VIII, 11) .

PL 16, 1118C

21. 会堂はこの油を持たない。オリーブを持たないからである。洪水ののちにオリーブの枝を運んだあのハトを悟らなかったからである(創世記8:11)。

65

Illa enim columba postea descendit, cum Christus baptizaretur, et mansit super eum, sicut in Evangelio testatur Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam, et mansit super eum (Joan. I, 32) .

PL 16, 1118C

あのハトは、のちにキリストが洗礼を受けたとき降り、その上にとどまった。福音書でヨハネが証言して言うとおりである。「私は、霊が天からハトのように降り、彼の上にとどまるのを見た」(ヨハネ1:32)。

66

Quomodo ergo vidit columbam, qui non vidit eum, super quem Spiritus quasi columba descendit?

PL 16, 1118D

では、霊がハトのように降った相手を見なかった者が、どうしてハトを見たというのか。

67

22. Ecclesia igitur et lavat pedes Christi, et capillis suis tergit, et oleo ungit, et perfundit unguento; quia non solum saucios curat, et lassos fovet; verum etiam suavi gratiae odore respergit: nec divitibus tantum ac potentioribus, sed etiam plebeiae familiae viris eamdem transfundit gratiam, aequa omnes lance examinat, omnes eodem sinu suscipit; eodem gremio fovet.

PL 16, 1118D

22. こうして教会は、キリストの足を洗い、自分の髪で拭い、油を塗り、香油を注ぐ。傷ついた者を癒やし、疲れた者を温めるだけでなく、恩寵の甘い香りを振りかけるからである。そして、富める者、より力ある者たちにだけでなく、民衆の家の人々にも同じ恩寵を注ぎ、すべての人を等しい秤で吟味し、すべての人を同じ懐に迎え、同じ胸で温める。

68

23. Semel mortuus Christus est, semel sepultus est: et nihilominus quotidie vult in pedes suos mitti unguentum. In quos ergo Christi pedes mittimus unguentum?

PL 16, 1119A

23. キリストは一度死に、一度葬られた。それでも日ごとに、自分の足に香油が注がれることを望む。ではキリストのどの足に、我々は香油を注ぐのか。

69

Pedes Christi illi sunt, de quibus ipse dicit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) .

PL 16, 1119A

キリストの足とは、彼自身が言う者たちである。「これらの最も小さな者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)。

70

Hos pedes illa mulier Evangelica refrigerat, hos lacrymis suis irrigat (Luc. VII, 38) ; quando infimis peccatum remittitur, culpa lavatur, donatur indulgentia. Hos pedes osculatur ille, qui etiam infimos plebis sacrae diligit.

PL 16, 1119A

あの福音書の女は、この足を涼しくし、この足を自分の涙で潤した(ルカ7:38)。最も低い者に罪が赦され、咎が洗われ、赦しが与えられるときである。この足に接吻するのは、聖なる民の最も低い者をも愛する人である。

71

Hos pedes unguento ungit ille, qui etiam tenuioribus mansuetudinis suae gratiam impertit. In his se martyres, in his apostoli, in his ipse Dominus Jesus honorari indicat.

PL 16, 1119A

この足に香油を塗るのは、より貧しい者たちにも自分の温和の恩寵を分け与える人である。この足において、殉教者たちが、使徒たちが、そして主イエス自身が、尊ばれていることを示す〔indicat の主語は定かでない。主イエスと取った〕。

72

24. Vides quam moralis Dominus sit, ut exemplo sui te ad pietatem provocet: moralis est etiam, cum arguit. Denique accusans Judaeos ait: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.

PL 16, 1119B

24. あなたは、主がいかに人の道に適った者であるかを見ている。自らの範によって、あなたを敬虔へと促すのだ。咎めるときにも、主は人の道に適っている。実に、ユダヤ人たちを訴えて言う。「私の民よ、私は汝に何をしたか、何で汝を悲しませたか、何で汝を煩わせたか。私に答えよ。」

73

Quia e duxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3, 4) ? Et addidit: Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam (Num. XXIII, 2 et seq.) .

PL 16, 1119B

「それは、私が汝をエジプトの地から導き出し〔底本は e duxi と分かれる。eduxi と読む〕、奴隷の家から汝を解放したからか」(ミカ6:3, 4)。そして付け加えた。「私は汝の前に、モーセとアロンとミリアムを遣わした」(民数記23:2以下)。

74

In mente habeto quid cogitaverit in te Balac, hoc est, ille magicae artis opem quaerens; sed tamen eum tibi non permisi nocere.

PL 16, 1119B

「心に留めよ。バラク、すなわち魔術の助けを求めたあの者が、汝に対して何を企てたかを。しかし私は、彼が汝を害することを許さなかった。」

75

Deprimebaris utique in peregrinis exsulans terris, gravibus urgebaris oneribus: misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam, et primum ille, qui spoliaverat exsulem, spoliatus ipse est (Exod. XIV, 29) .

PL 16, 1119B

「汝は異国の地で寄留者として押しひしがれ、重い荷に責め立てられていた。私は汝の前にモーセとアロンとミリアムを遣わし、まず、寄留者から奪っていたあの者が、自ら奪われた(出エジプト記14:29)。」

76

Tu, qui amiseras tua, acquisisti aliena, liberatus ab hostibus circumvallantibus, atque inter aquas medias tutus stragem vidisti inimicorum tuorum, cum eadem unda, quae te circumfusa provexerat, hostem refusa demergeret.

PL 16, 1119C

「自分のものを失っていた汝は、他人のものを得た。取り囲む敵から解き放たれ、水のただ中で安全に、汝の敵の殲滅を見た。汝を取り巻いて運んだ同じ波が、引き返して敵を沈めたのである。」

77

Nonne cum tibi per desertum venienti alimenta deessent, altricem tibi pluviam, et commeatus, quocumque pergeres, circumfluos ministravi (Exod. XVI, 4 et seq.) ? Nonne te, debellatis inimicis omnibus, in regionem Botryonis induxi (Num. XIII, 24) ?

PL 16, 1119C

「汝が荒れ野を行くとき、食物が欠けたので、養う雨と、汝がどこへ行こうとも周りに流れる糧を、私が与えたではないか(出エジプト記16:4以下)。敵をすべて討ち破ったのち、汝をボトリオン〔ブドウの房の意〕の地方に導き入れたではないか(民数記13:24)。」

78

Nonne ipsum Sehon Amorrhaeorum regem (Num. XXI, 26) , hoc est, superbum, exasperantium ducem: nonne regem Hai viventem tibi tradidi, quem suffixum ligno ac sublatum in cruce maledicto vetere condemnasti (Josue VIII, 23 et seq.) ?

PL 16, 1119C

「アモリ人の王セホンその人を(民数記21:26)、すなわち高ぶる者、苛立たせる者たちの首領を、またアイの王を、私は生きたまま汝に渡したではないか。汝は、木に釘づけにされ十字架上に掲げられた彼を、古い呪いによって断罪した(ヨシュア記8:23以下)。」

79

Quid dicam caesa quinque regum agmina, quae debitas tibi terras negare contendebant (Josue X, 26) ?

PL 16, 1119D

「五人の王たちの軍勢が打ち殺されたこと、汝に属すべき地を拒もうと争った者たちのことを、何と言おうか(ヨシュア記10:26)。」

80

Et nunc pro his omnibus quid aliud a te quaeritur, homo, nisi ut facias judicium et justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo (Mich. VI, 8) ?

PL 16, 1119D

そして今、これらすべてのゆえに、人よ、あなたに求められているのは、「裁きと正義を行い、慈しみを愛し、汝の主なる神と共に歩む用意をすること」(ミカ6:8)のほかに何があろうか。

81

25. Ad ipsum regem David, illum pium atque mansuetum, qualis per Nathan prophetam expostulatio?

PL 16, 1119D

25. 敬虔で温和なあのダビデ王その人に対して、預言者ナタンを通しての糾弾はどのようであったか。

82

Ego, inquit (II Reg. XII, 7 et seq.) , te minorem elegi de fratribus tuis: ego te mansuetudinis replevi spiritu: ego te per Samuelem, in quo ego eram, et meum nomen, unxi in regem.

PL 16, 1120A

「私は」と彼は言う(サムエル記下12:7以下)、「汝を兄弟たちの中から、より小さな者として選んだ。私は汝を温和の霊で満たした。私は、私と私の名が内にあったサムエルを通して、汝を王として油注いだ。」

83

Ego te, sublato illo rege superiore, quem malus spiritus exagitabat, ut persequeretur sacerdotes Domini, de exsule feci triumphatorem. Ego de semine tuo in throno tuo non prius haeredem quam consortem locavi.

PL 16, 1120A

「私は、悪い霊に駆り立てられて主の祭司たちを迫害したあの先の王が除かれたのち、汝を逃亡者から凱旋者にした。私は、汝の子孫を汝の王座に、相続人とするより先に、まず共同者として据えた。」

84

Ego tibi feci etiam alienigenas subditos, ut tibi serviant, qui te impugnabant: et tu servientes mihi in potestatem deduces inimicorum meorum: et tu auferes quod erat servuli mei, in quo et tibi peccatum inuritur, et habebunt de quo mei adversarii glorientur?

PL 16, 1120A

「私は異国の者たちさえ汝に従わせ、汝を攻めた者たちが汝に仕えるようにした。それなのに汝は、私に仕える者たちを、私の敵の手に引き渡し、私の僕のものであった物を奪い取るのか。その点で、汝には罪が焼き付けられ、私の敵対者たちが誇る口実をもつことになるのか。」

85

26. Ergo imperator, ut jam non solum de te, sed etiam ad te verba convertam; quoniam advertis quam graviter Dominus convenire soleat, quo gloriosior factus es, eo amplius auctori tuo deferendum noveris.

PL 16, 1120A

26. それゆえ皇帝よ、私はいまや、あなたについてだけでなく、あなたに向けても言葉を転じよう。主がいかに厳しく問い質すのを常とするかに、あなたは気づいているのだから、栄光を増すほど、あなたの造り主に対していっそう従わねばならないと知っておくがよい。

86

Scriptum est enim (Deut. IX, 4) : Cum te induxerit Dominus Deus tuus in terram alienam et manducaveris fructus alienos, non dicas: Virtus mea et justitia mea hoc mihi dedit; sed Dominus donavit Deus, sed Christus misericordia sua contulit; et ideo corpus ejus, hoc est, Ecclesiam diligendo, aquam da pedibus ejus, osculare pedes ejus (Joan. XII, 3) ; ut non solum absolvas eos, qui in peccatis deprehensi sunt, verum etiam pace tua dones concordiae, et quieti relaxes.

PL 16, 1120B

実に、書かれている(申命記9:4)。「汝の神なる主が汝を他国の地に導き入れ、汝が他人の実を食べるとき、『私の徳と私の正義がこれを私に与えた』と言うな。」むしろ、主なる神が与えたのだ、キリストが自らの慈しみによって授けたのだ。それゆえ、彼の体、すなわち教会を愛することによって、彼の足に水を与え、彼の足に接吻せよ(ヨハネ12:3)。罪の中に捕らえられた者たちを赦免するだけでなく、あなたの平和をもって和合に与え、安らぎに解き放つためである。

87

Mitte unguentum in pedes ejus, ut tota domus in qua Christus recumbit, tuo repleatur unguento, omnes recumbentes cum eo gaudeant tuis odoribus, hoc est, sic honora ultimos, ut eorum absolutione gaudeant angeli, sicut super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10) ; laetentur apostoli, delectentur prophetae.

PL 16, 1120B

彼の足に香油を注げ。キリストが身を横たえる家全体が、あなたの香油で満たされ、共に身を横たえる者たちがみな、あなたの香りを喜ぶように。すなわち、最も低い者たちをこのように尊べ。一人の罪人が悔い改めるときと同じように(ルカ15:10)、彼らの赦免を天使たちが喜び、使徒たちが歓喜し、預言者たちが喜びを得るように。

88

Non enim possunt dicere oculi manui: Operam tuam non desideramus; aut caput pedibus: Non estis mihi necessarii (I Cor. XII, 21) . Ergo quia omnes necessarii sunt, tuere omne corpus Domini Jesu; ut ipse quoque regnum tuum coelesti sua dignatione custodiat.

PL 16, 1120C

目は手に「我々は汝の働きを求めない」と言うことができず、頭は足に「汝らは私に必要でない」と言うことができないからである(一コリント12:21)。それゆえ、すべての者が必要なのだから、主イエスの体の全体を守れ。そうすれば彼自身もまた、天からの自らの恩顧によって、あなたの王国を守るであろう。

89

27. Ubi descendi, ait mihi: De nobis proposuisti. Respondi: Hoc tractavi, quod ad utilitatem tuam pertineret. Tunc ait: Re vera de synagoga reparanda ab episcopo durius statueram, sed emendatum est. Monachi multa scelera faciunt.

PL 16, 1120C

27. 私が降りたとき、彼は私に言った。「あなたは我々のことを論じた。」私は答えた。「あなたの益に関わることを論じた。」そのとき彼は言った。「実のところ、司教による会堂の再建について、私はより厳しく定めていたが、改められた。修道士たちは多くの悪事を働く。」

90

Tunc Timasius magister equitum et peditum coepit adversum monachos esse vehementior. Respondi ei: Ego cum imperatore ago, ut oportet; quia novi quod habeat Domini timorem: tecum autem aliter agendum, qui tam dura loqueris.

PL 16, 1120C

そのとき、ティマシウス、騎兵と歩兵の長官は、修道士たちに対していっそう激しくなりはじめた。私は彼に答えた。「私は皇帝と、あるべき仕方で交渉している。彼が主への畏れを持つと知っているからだ。だが、あなたとは別の仕方で交渉しなければならない。あなたはこれほど厳しいことを言うのだから。」

91

28. Deinde cum aliquamdiu starem, dico imperatori: Fac me securum pro te offerre, absolve animum meum. Cum assideret, annueretque, non tamen aperte polliceretur, atque ego starem, dixit se emendaturum rescriptum.

PL 16, 1120D

28. それから、しばらく立っていたあと、私は皇帝に言った。「私が安心してあなたのために献げられるようにせよ。私の心を解き放て。」彼は座ったまま、うなずいたが、はっきりとは約束せず、私が立っているうちに、勅答を改めると言った。

92

Statim dicere coepi, ut omnem cognitionem tolleret; ne occasione cognitionis comes aliqua christianos attereret injuria. Promisit futurum. Aio illi: Ago fide tua; et repetivi: Ago fide tua. Age, inquit, fide mea.

PL 16, 1121A

私はすぐに、あらゆる審理を取り下げるようにと言いはじめた。審理を口実にして、どこかの伯が不当な扱いでキリスト教徒を打ちのめすことのないようにである。彼はそうなるであろうと約束した。私は彼に言った。「私はあなたの信義にかけて事を行う。」そして繰り返した。「私はあなたの信義にかけて事を行う。」彼は言った。「私の信義にかけて行え。」

93

Et ita ad altare accessi, non aliter accessurus, nisi mihi plene promisisset. Et vere tanta oblationis fuit gratia, ut sentirem etiam ipse eam Deo nostro commendatiorem fuisse gratiam, et divinam praesentiam non defuisse. Omnia itaque ex sententia gesta sunt.

PL 16, 1121A

こうして私は祭壇に近づいた。彼が十分に約束しなかったならば、そうはしなかったであろう。そして実際、献げ物の恩寵はあまりに大きく、私自身も、その恩寵が我々の神にいっそう喜ばれていたこと、神の臨在が欠けていなかったことを感じたほどであった。こうして万事が望みどおりに行われた。

Epistola Siricii papae ad Mediolanensem ecclesiam

ローマ司教シリキウスのミラノ教会宛て書簡PL 16, 1121A
1

Mediolanenses docet diaboli factum invidia, ut novae haereses irreperent in Ecclesiam. Quam perniciosae illae sint, prodit; et in conventu ecclesiastico eorum auctores, quorum singillatim nomina recensentur, damnatos refert. « SYRICIUS Mediolanensi Ecclesiae.

PL 16, 1121A

ミラノの人々に、新しい異端が教会に忍び込んだのは悪魔の妬みによることだと教える。その異端がいかに有害かを明らかにし、また教会の集会で、名を一人ずつ挙げられたその首謀者たちが断罪されたと報告する。シリキウスよりミラノの教会へ。

2

1. « Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis vestrae juvaremur judicio.

PL 16, 1121B

1. いとも愛する兄弟たちよ、私は常に、愛と平和を保つ諸君の誠実さに喜びを告げたいと願っていた。そうすれば、行き交う書簡によって、諸君が無事であるとの判断に、我々も互いに助けられるはずであった。

3

At vero quia non patitur quiete nos vacare ab incursione sua hostis antiquus, ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit jejunia, ministris suis praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XXV, 32) .

PL 16, 1121B

しかし、古き敵は、我々が彼の襲撃から離れて静かに暇を得ることを許さない。この敵は初めから偽る者、真理の敵、人の競争相手であり、人を欺こうとして、まず自らを欺いた。貞潔の反対者、放縦の師であって、残酷さを糧とし、禁欲によって罰せられ、断食を憎む。その手下たちに、断食は余計なものだと説かせながら、将来に望みを持たず、使徒の言葉に打ち返されている。使徒は言う。「食べよう、そして飲もう。明日は死ぬのだから」(一コリント25:32)〔底本は XXV。XV の誤りらしい〕。

4

2. « O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat, ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem: et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverant, dirupisset, scena tanti mali, et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxisset in ruinam; quia facile ad deteriorem partem mens humana traducitur, malens per spatiosa volare, quam per arctae viae iter cum labore transire.

PL 16, 1121C

2. ああ、不幸な厚かましさよ。ああ、絶望した心の狡猾さよ。異端者たちの知られざる言葉は、すでに教会の内で癌のように這い進み、胸を占めて、人の全体を死へと突き落とそうとしていた。万軍の主が彼らの設けた罠を断ち切らなかったなら、かくも大きな悪の舞台と公にされた偽善は、多くの素朴な者たちの心を破滅へと引きずっていたであろう。人の精神は、狭い道の旅を苦労して通るよりも、広い所を飛ぶことを望み、たやすく悪い側へと引かれるからである。

5

3. « Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare; ne ignorantia sacerdotis cujuspiam pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16) .

PL 16, 1122A

3. それゆえ、いとも愛する者たちよ、ここで行われたことを諸君の知るところとするよう書き送ることが、十分に必要であった。敬虔な名の下に教会に押し入る最も悪質な者たちの感染が、どこかの司教の無知のゆえに〔教会を〕汚すことのないためである。書かれているとおり、主が言う。「多くの者が羊の衣を着て汝らのもとに来るが、内側は貪欲な狼である。その実によって、汝らは彼らを知るであろう」(マタイ7:15, 16)。

6

Hi sunt videlicet, qui sub vestium vilitate christianos sese jactant; ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant: ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3) , atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more traducant, atque ovium simplicitatem defraudent.

PL 16, 1122A

これらこそ、粗末な衣の下でキリスト教徒だと自称する者たちである。敬虔な名の覆いの下を歩んで祈りの家に入り、蛇のごとき論争の言葉をまき散らし、「心の正しい者たちを暗がりで射る」(詩篇10:3)ためである。そして公同の真理から背かせて、悪魔のやり方で自分たちの教えの狂気へと引き込み、羊の素朴さを騙し取る。

7

4. « Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt, quales isti nunc subito irrumpentes, doctrina perfidiae pullulata, hostes fidei, qui cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt.

PL 16, 1122B

4. 確かに我々は、多くの異端の悪意を、使徒たちの時代から今に至るまで学び、経験して確かめてきた。しかし、教会の奥義を吠え声で悩ませた犬どもが、今突然に押し入ってきたこの者たちのようであったことはなかった。背信の教えを芽吹かせた信仰の敵であり、誰の弟子であるかを、言葉の実によって示した。

8

Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus: isti non habentes vestem nuptialem, sauciant catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquot christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, non intra se continentes nequitiae suae virus: verum electi eorum blasphemias suas conscriptione temeraria prodiderunt; et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicaverunt.

PL 16, 1122B

というのも、他の異端者たちはそれぞれ、問いの種類を自分のために選び、誤解することによって、神の定めから何かを引き裂き切り刻もうと企てたのに対し、この者たちは婚礼の衣を持たず、公同の者たちを傷つけ、前に言ったように新約と旧約の一貫したつながり〔continentia の意は定かでない。聖書の内容のつながりと取った。ヨウィニアヌスらが退けた自制の教えを言うとも読める〕を曲げ、悪魔の霊で解釈し、人を惑わす偽りの言葉によって、すでに幾人かのキリスト教徒を荒らし、自分たちの狂気に引き入れはじめた。しかも、自分たちの邪悪の毒を自分たちの内にとどめず、彼らの選ばれた者たちは、その冒瀆を向こう見ずな文書によって世に出し、絶望した心の怒りに駆られて、異教徒に喜ばれるように至る所で公にした。

9

5. « Eorum autem insania a fidelibus christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito per scripturam horrificam videtur esse perlata; ut sacerdotali judicio detecta, divinae legi contraria spiritali sententia deleatur.

PL 16, 1123A

5. さて、彼らの狂気は、家柄に優れ宗教において際立つ信仰あるキリスト教徒の人々によって、恐るべき書き物を通して、突然に私の卑しい身のもとにまでもたらされたと見える。それは、司教の判断によって暴かれ、神の法に反するものとして、霊的な判決によって除かれるためである。

10

Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia honoramus.

PL 16, 1123A

我々は婚姻の誓いを、軽んじてではなく受け入れ、〔婚礼の〕ヴェールをもってその場に臨む〔quibus velamine intersumus は、花嫁にヴェールをかける祝福の式に臨む意と取った〕。しかし、婚姻が生み出すおとめたち、神に献げられたおとめたちを、より大きな栄誉をもって尊ぶ。

11

6. « Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est, christianae legi esse contrariam eorum sententiam. Unde Apostoli secuti praeceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus (Galat. I, 8) .

PL 16, 1123A

6. こうして司祭会議が開かれ、彼らの判断が我々の教えに、すなわちキリスト教の法に反することが確かめられた。それゆえ我々は使徒の命令に従い、我々が受けたのと異なることを告げていた者たちを破門した(ガラテヤ1:8)。

12

Omnium ergo nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam totius etiam cleri unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Prontinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent.

PL 16, 1123B

それゆえ、司祭と助祭、さらには聖職者全体も含めて、我々すべての意見が一つであったことを知れ。ヨウィニアヌス、アウクセンティウス、ゲニアリス、ゲルミナトル、フェリクス、プロンティヌス、マルティアヌス、ヤヌアリウス、インゲニオススは、新しい異端と冒瀆の扇動者と判明した者たちであり、神の判決と我々の判断によって、永久に断罪され、教会の外にとどまるべきだ、と。

13

7. « Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et presbyteros meos Crescentem, Leopardum, et Alexandrum, qui religiosum officium fidei spiritu possint adimplere ferventes.

PL 16, 1123B

7. 諸君の聖性がこれを守るであろうことを疑わず、私はこの書き物を、私の兄弟であり司祭であるクレスケンス、レオパルドゥス、アレクサンデルに託して送った。彼らは霊に燃え、信仰の敬虔な務めを果たすことができる者たちである。

Epistola XLII

第42書簡PL 16, 1123C
1

Synodus Mediolanensis laudat Syricium, quod Ecclesiam a lupis defenderet. Hos adversus virginitatem, simulata conjugii defensione, saevire; cum huic illam praeferri jubeat Paulus.

PL 16, 1123C

ミラノの教会会議は、シリキウスが教会を狼から守ったことを称える。この者たちは、婚姻を擁護するふりをして、おとめの身に猛り狂う。しかしパウロは、婚姻よりもおとめの身を上に置くよう命じている。

2

Iidem haeretici e Virgine Christum negantes nasci potuisse, scripturae testimoniis refelluntur. Paucis additis de laude viduitatis et abstinentiae, quibus isti infesti erant, ipsos utpote Manichaeos anathemate ab se confixos testantur Patres.

PL 16, 1123C

同じ異端者たちは、キリストがおとめから生まれえたことを否定するが、聖書の証言によって論駁される。やもめの身と禁欲——彼らが敵視していたもの——の称賛が少し付け加えられたのち、教父たちは、彼らがマニ教徒であるとして、自分たちがアナテマによって彼らを刺し貫いたと証言する。

3

Domino dilectissimo fratri SYRICIO papae, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri. 1. Recognovimus litteris Sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui fideliter commissam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias (Joan. X, 7 et seq.) , dignus quem oves Domini audiant et sequantur: et ideo quia nosti oviculas Christi, lupos facile deprehendes, et occurres quasi providus pastor, ne isti moribus perfidiae suae feralique ululatu Dominicum ovile dispergant.

PL 16, 1123C

主なる、いとも愛する兄弟、教皇シリキウスへ、アンブロシウス、サビヌス、バッシアヌス、ほかの者たちより。1. 我々は、あなたの聖性の書簡によって、善き牧者の見張りを認めた。あなたは、託された門を忠実に守り、敬虔な配慮をもってキリストの羊の囲いを見守る者(ヨハネ10:7以下)であり、主の羊が聞き従うにふさわしい者である。それゆえ、キリストの小さな羊たちを知っているのだから、狼をたやすく見抜き、先見ある牧者として立ち向かうであろう。この者たちが、自分たちの背信のふるまいと野獣のような吠え声によって、主の羊の囲いを散らすことのないように。

4

2. Laudamus hoc, Domine frater nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu. Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit.

PL 16, 1124A

2. 主なる、我々にいとも愛する兄弟よ、我々はこれを称え、心を尽くして共に祝う。主の群れが、キリストの声をそこに認めなかった狼どもの狂暴さをひどく恐れたとしても、我々は驚かない。

5

Agrestis enim ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem servare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma, quam tribuit; ac non plurimi abundent tituli praemiorum.

PL 16, 1124A

というのも、おとめの身の恩寵を少しも守らず、貞潔の序列を少しも守らず、何もかも区別なく混ぜ合わせようとし、さまざまな功績の段階を廃し、天の報いに一種の貧しさをもち込むのは、野蛮な吠え声だからである。まるでキリストが授ける勝利の栄冠が一つしかなく、報いの称号が多く豊かに備わっていないかのように。

6

3. Simulant se isti donare conjugio. Sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria?

PL 16, 1124B

3. この者たちは、婚姻に賜物を与えるふりをする。しかし、おとめの身に何の栄光もないとすれば、婚姻にどんな称賛がありうるだろうか。

7

Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse conjugium, divina voce dicente: Erunt ambo in carne una (Matth. XIX, 5) , et in uno spiritu: sed prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque praestantius divini operis mysterium, quam humanae fragilitatis remedium.

PL 16, 1124B

我々とて、婚姻がキリストによって聖とされたことを否定するのではない。神の声が言う。「二人は一つの肉となる」(マタイ19:5)、また一つの霊においてもそうである。しかし、我々が生まれたことは、後に成ったことに先立つ〔nati と effecti の対は、生まれと後から成ることの対と取った〕。そして、神の業の奥義は、人の弱さに対する治療よりも、はるかに優れている。

8

Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi (I Cor. VII, 38) .

PL 16, 1124B

善き妻が称賛されるのは当然だが、敬虔なおとめはいっそう優先される。使徒が言うとおりである。「自分のおとめを嫁がせる者は善いことをし、嫁がせない者はいっそう善いことをする。この女は神のことを、あの女は世のことを思うからである」(一コリント7:38)。

9

Illa conjugalibus vinculis colligata est, haec libera vinculorum: illa sub lege, ista sub gratia.

PL 16, 1124C

あの女は夫婦の絆に結ばれているが、この女は絆から自由である。あの女は律法の下にあり、この女は恩寵の下にある。

10

Bonum conjugium, per quod est inventa posteritas successionis humanae: sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit.

PL 16, 1124C

婚姻は善い。それによって、人の継承の子孫が見いだされた。しかし、おとめの身はいっそう善い。それによって、天の国の相続が得られ、天の功績の継承が見いだされた。女によって憂いが引き継がれ、おとめによって救いが生じた。

11

Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, et integritatis munus exhibuit, atque in se repraesentavit, quod elegit in matre.

PL 16, 1124C

実に、キリストはおとめの身という賜物を自分のために特別に選び、身の無傷さの賜物を示し、母において選んだものを自らの身に表した。

12

4. Quanta dementia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex Virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere, editis humanorum pignorum partubus, virgines permanere? Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit?

PL 16, 1125A

4. 同じ者たちが、キリストはおとめから生まれえなかったと言うとは、不吉な吠え声の何という狂気であろうか。彼らは、女について、人の子らの出産を果たしたのちもおとめにとどまる、と主張しているのに〔ex muliere は「女について」と取った〕。ならば、キリストは、彼らの言うところでは自分にはできなかったことを、他の人々には与えるというのか。

13

Ille vero etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret, atque a morte revocaret; inusitato tamen, quasi Deus, itinere venit in terras, ut quemadmodum dixerat: Ecce facio omnia nova (Esai. XLIII, 19) ; partu etiam immaculatae Virginis nasceretur, et sicut scriptum est, ut crederetur nobiscum Deus.

PL 16, 1125A

しかし彼は、肉を受け、人となった。人を贖い、死から呼び戻すためである。それでも、神として、前例のない道を通って地に来た。彼が言っていたとおり、「見よ、私はすべてを新しくする」(イザヤ43:19)。汚れなきおとめの出産によっても生まれ、書かれているとおり、我々と共なる神と信じられるためである。

14

Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed non virgo generavit. Potuit ergo virgo concipere, non potuit virgo generare; cum semper conceptus praecedat, partus sequatur?

PL 16, 1125A

ところが彼らは、邪悪の道から、こう言い出す。「おとめは身ごもったが、おとめとして産んだのではない。」では、おとめは身ごもることはできたが、おとめとして産むことはできなかったというのか。いつも受胎が先立ち、出産が続くというのに。

15

5. Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis Angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum (Luc. I, 37) . Credatur Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat.

PL 16, 1125B

5. しかし、司教たちの教えが信じられないのなら、キリストの神託が信じられるように。天使たちの告げが信じられるように。天使は言う。「神にとって、不可能な言葉は一つもない」(ルカ1:37)。使徒たちの信条が信じられるように。ローマの教会は、それをつねに汚れなく守り保っている。

16

Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat: Quomodo fiet istud (Ibid., 34) ? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum (Ibid., 38) .

PL 16, 1125B

マリアは天使の声を聞いた。そして先に言っていた。「どうしてそのようなことがあろうか」(ルカ1:34)。生まれが信じられるかどうかを問うたのではなく、のちにこう答えた。「見よ、私は主の仕え女である。汝の言葉のとおり、私にそうなるように」(ルカ1:38)。

17

Haec est Virgo, quae in utero concepit: virgo, quae peperit filium. Sic enim scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14) ; non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit.

PL 16, 1125B

これこそ、胎に身ごもったおとめ、息子を産んだおとめである。こう書かれているからである。「見よ、おとめが胎に宿り、息子を産む」(イザヤ7:14)。彼は、身ごもるおとめだけでなく、産むおとめをも言ったのである。

18

6. Quae autem est illa porta sanctuarii, porta illa exterior ad Orientem, quae manet clausa; et nemo, inquit, pertransibit per eam, nisi solus Deus Israel (Ezech. XLIV, 2) ? Nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum redemptor intravit?

PL 16, 1125C

6. では、あの聖所の門、東に面するあの外の門、閉ざされたままであり、「そして誰も」と彼は言う、「そこを通らない、ただイスラエルの神のみを除いて」(エゼキエル44:2)とされる門とは何か。この門はマリアではないか。この世に贖い主が入ったのは、彼女を通してである。

19

Haec porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) . Haec porta est beata Maria, de qua scriptum est quia Dominus pertransibit per eam, et erit clausa (Ezech. XLIV, 2) post partum; quia virgo concepit et genuit.

PL 16, 1126A

これは正義の門である。彼自身が言ったとおりである。「我々がすべての正義を満たすことを許せ」(マタイ3:15)。この門こそ祝福されたマリアであり、彼女について、主がそこを通り、〔門は〕閉ざされたままになる(エゼキエル44:2)、出産ののちも、と書かれている。おとめが身ごもり、産んだからである。

20

7. Quid autem incredibile si contra usum originis naturalis peperit Maria, et virgo permanet; quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt (Psal. CXIII, 3) ?

PL 16, 1126A

7. 本来の出生の習わしに反してマリアが産み、しかもおとめにとどまることが、何ほど信じがたいことであろうか。自然の習わしに反して、海は見て逃げ、ヨルダンの流れは源へと戻ったではないか(詩篇113:3)。

21

Non ergo excedit fidem quod virgo peperit, quando legimus quod petra vomuit aquas (Exod. XVII, 6) , et in muri speciem maris unda solidata est (Exod. XIV, 22) .

PL 16, 1126A

したがって、おとめが産んだことは、信じることを超えはしない。岩が水を吐いたこと(出エジプト記17:6)、海の波が固まって壁の姿になったこと(出エジプト記14:22)を、我々は読んでいるのだから。

22

Non ergo excedit fidem quod homo exivit de virgine, quando petra fontem profluum scaturivit (Num. XX, 11) , ferrum super aquas natavit (IV Reg. VI, 6) , ambulavit homo super aquas (Matth. XIV, 26) . Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem virgo generare?

PL 16, 1126B

人がおとめから出たことは、信じることを超えはしない。岩が流れる泉を湧き出させ(民数記20:11)、鉄が水の上に浮かび(列王記四6:6)、人が水の上を歩いた(マタイ14:26)のだから。では、波が人を運んだのなら、おとめは人を産むことができなかったというのか。

23

At quem hominem? De quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui salvos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis (Esai. XIX, 20) .

PL 16, 1126B

しかし、どのような人か。彼について我々は読んでいる。「主は彼らに人を遣わし、その人が彼らを救い、主はエジプト人に知られるようになる」(イザヤ19:20)。

24

In veteri itaque Testamento virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum: in novo Testamento virgo regis, aula coelestis electa est ad salutem.

PL 16, 1126B

こうして、旧約においては、ヘブライ人のおとめが軍勢を率いて海を渡らせ、新約においては、王のおとめ、天の宮殿が、救いのために選ばれた。

25

8. Quid autem? etiam viduitatis attexamus praeconia, cum in Evangelio post Virginis celeberrimum partum Anna vidua subrogetur, quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte (Luc. II, 36, 37) .

PL 16, 1126B

8. さらに、やもめの身の称賛をも付け加えよう。福音書では、おとめの高名な出産ののち、やもめアンナが続けて挙げられているからである。彼女は、おとめの身から七年のあいだ夫と共に生き、このやもめは八十四歳で、神殿を離れず、断食と祈りに仕えて夜も昼も過ごした(ルカ2:36, 37)。

26

9. Et merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianis quoque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant.

PL 16, 1127A

9. そして、彼らがやもめの身を軽んじるのも当然である。やもめの身は断食を守る習いだが、彼らはときにその断食で自分が衰えたことを嘆き、自らの受けた不当を仕返しし、毎日の宴会と放縦の享楽によって、禁欲の労苦を追い払おうと望んでいるのだ。

27

Qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi suo se ore condemnant. 10. Sed et metuunt ne in istis illud jejunium reputetur.

PL 16, 1127A

彼らは、自らの口で自らを断罪すること以上に正しいことは何もしない。10. しかし彼らは、あの断食が彼らに数えられはしないかとも恐れている。

28

Eligant quod volunt: si aliquando jejunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam: si numquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse.

PL 16, 1127A

好きなものを選ぶがよい。かつて断食したのなら、自分の善い行いについて悔い改めを行うがよい。一度もしなかったのなら、自分の放埒と放縦を告白するがよい。そして彼らは、パウロは放縦の師だったと言う。

29

At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit (I Cor. IX, 27) ; non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret?

PL 16, 1127B

しかし、もし彼が放縦の師だったのなら、誰が節度の師となるのか。彼は自分の体を打ち叩いて従わせ、多くの断食によってキリストに負う務めを果たしたと語った(一コリント9:27)。それは自分と自分のものを誇るためではなく、我々が何に従うべきかを教えるためであった。

30

Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia in corruptelam (II Cor. VI, 5) ?

PL 16, 1127B

では、放縦を教えたのは、次のように言う者なのか。「なぜ、あたかもこの世に生きているかのように、規則を定めるのか。『触れるな、汚すな、味わうな』と。これらはみな、朽ちるためのものである」(二コリント6:5)〔刷られた引照は二コリント6:5。引用はコロサイ書の言葉らしい〕。

31

Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renovamur, esse vivendum (Coloss. II, 19 et seq.) .

PL 16, 1127B

彼はまた言う。「体を甘やかすことにおいて、肉を満たし世話するための何らかの栄誉において、迷いの欲望において生きるのではなく、我々が新たにされる霊において生きるべきである」(コロサイ2:19以下)。

32

11. Si parum est quod Apostolus dixit, audiant Prophetam dicentem: Et cooperui in jejunio animam meam (Psal. LXVIII, 11) . Ergo qui non jejunat, intectus est, et nudus, et patet vulneri. Denique si Adam se texisset in jejunio, non fuisset nudus effectus (Gen. III, 7) .

PL 16, 1127B

11. 使徒の言葉が足りないなら、預言者が言うのを聞くがよい。「私は断食において私の魂を覆った」(詩篇68:11)。ゆえに、断食しない者は覆われておらず、裸であり、傷にさらされている。実に、アダムが断食によって身を覆っていたなら、裸にされることはなかったであろう(創世記3:7)。

33

Ninive se a morte jejunio liberavit (Jonae III, 5) . Et ipse Dominus ait: Non ejicietur hoc genus daemoniorum, nisi per orationem et jejunium (Matth. XVII, 20) .

PL 16, 1128A

ニネベは断食によって死から自らを解放した(ヨナ3:5)。そして主自身が言う。「この種の悪霊は、祈りと断食によらなければ追い出されない」(マタイ17:20)。

34

12. Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum jam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc venerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex Virgine utique venisset.

PL 16, 1128A

12. しかし、師であり教師である者〔宛先のシリキウスを指すと取った〕に対して、これ以上何を言うことがあろうか。彼らの背信に見合う報いを、すでに受けたのだから。彼らは、断罪されない場所が一つも残らないように、わざわざここまでやって来たのだ。彼らは、キリストがおとめから来たことを信じないのだから、自分たちがまことにマニ教徒であることを示した。

35

Quaenam haec est suppar novorum Judaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse: ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est. Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate redemptor noster est.

PL 16, 1128A

新しいユダヤ人たちの狂気にほとんど等しいこの狂気は何か。彼が来たことが信じられないのなら、肉を受けたことも信じられていない。ゆえに彼は幻影として見えたのであり、幻影として十字架につけられたのだ、と。しかし我々にとって、彼は真実に十字架につけられ、真実に我々の贖い主である。

36

13. Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illis remissio peccatorum: sed est impietas Manichaeorum, quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos viderunt quasi quaedam contagia refugerunt; sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander, sancto ferventes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulerunt.

PL 16, 1128B

13. マニ教徒とは、真理を否定する者、キリストの肉を否定する者である。それゆえ彼らには罪の赦しがない。それはマニ教徒の不敬虔であり、いとも寛容な皇帝もそれを呪い、彼らを見た者はみな、疫病のようにそれから逃げた。我々の兄弟であり同僚の司祭であるクレスケンス、レオパルドゥス、アレクサンデルが証人である。彼らは聖なる霊に燃え、万人の呪いのうちに断罪されたその者たちを、逃亡者のようにミラノの町から追い出した。

37

14. Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Januarium, et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos.

PL 16, 1128B

14. こうして、ヨウィニアヌス、アウクセンティウス、ゲルミナトル、フェリクス、プロティヌス〔シリキウスの書簡ではプロンティヌス〕、ゲニアリス、マルティアヌス、ヤヌアリウス、インゲニオススを、あなたの聖性が断罪したが、あなたの判断に従って、我々のもとでも断罪されたことを知ってほしい。

38

Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissime frater. Item subscriptio. Eventius episcopus saluto Sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi. Maximus episcopus. Felix episcopus. Bassianus episcopus.

PL 16, 1128B

主なる、いとも愛する兄弟よ、我々の全能の神が、あなたを無事に、いっそう栄えた者として守るように。同じく署名。司教エウェンティウス、私は主においてあなたの聖性に挨拶を送り、この書簡に署名した。司教マクシムス。司教フェリクス。司教バッシアヌス。

39

Theodorus episcopus. Constantius episcopus. Ex jussu domini episcopi Geminiani, ipso praesente. Aper presbyter subscripsi. Eustasius episcopus, et omnes ordines subscripserunt.

PL 16, 1129A

司教テオドルス。司教コンスタンティウス。主なる司教ゲミニアヌスの命により、その臨席のもとで、司祭アペルである私が署名した。司教エウスタシウス。そしてすべての職階の者が署名した。

Epistola XLIII

第43書簡PL 16, 1129A
1

HORONTIANO roganti cur homo rebus aliis, quibus longe praecellit, conditus fuerit posterior, nec rei hujus vel Ambrosius ipse vel Moyses rationem deprompserit; ubi respondit Moysen conjecturas suas miscere noluisse libris divinis, addit se congruas causas propositurum.

PL 16, 1129A

ホロンティアヌスが、人は他のものよりはるかに優れているのに、なぜそれらより後に造られたのか、またなぜアンブロシウス自身もモーセもこの事の理由を説き明かさなかったのかと尋ねたのに対し、〔アンブロシウスは〕モーセは自分の推測を神の書に混ぜようとしなかったと答え、適切な理由を示すつもりだと付け加える。

2

Utitur ergo exemplo convivii, quod hominis causa sit paratum: deinde certaminis, cujus homo athleta futurus varias pugnas inire debeat: demum id in more esse praedicat, ut praestantissima in principio et fine collocentur; unde cum coelum primo loco creatum sit, hominem ultimo creari docuerit.

PL 16, 1129B

そこで、人のために備えられた宴の例を用いる。次に、人が競技者となって多様な戦いに臨まねばならない競技の例を用いる。最後に、最も優れたものが初めと終わりに置かれるのが習いであると述べる。そこから、天が最初に創造されたので、人は最後に創造されたのだと教えた。

3

Hujus cum coelo comparatio, postquam dotes eidem concessae aperiuntur, nec non ipsius in elementa et bestias imperium: ex quibus alias creaturas congrue praemissas elicitur. AMBROSIUS HORONTIANO.

PL 16, 1129B

人と天との比較、そして人に与えられた賜物が明らかにされたのち、人の元素と獣に対する支配が示される。これらから、他の被造物が適切に先に置かれたことが引き出される。アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。

4

1. Moveri te insinuasti mihi, lecto Hexaemero, quod ipse scripsi, quia cum tantum divinae Scripturae serie, vel stylo sermonis mei collatum adverteres homini, quantum nulli in hac terra animantium, prius omnia vel volatilia, vel terrestria, vel quae in aquis sunt, produxerit terra vel aqua, quam homo, propter quem illa creata sunt, generaretur; ejusque rei rationem de me requirere, quam et Moyses siluerit, et ego non auserim attingere.

PL 16, 1129B

1. あなたは私に、私自身が書いた『ヘクサエメロン』を読んで心を動かされたと伝えた。神の聖書の筋道と私の言葉の文体を合わせて見て、地上のいかなる生き物にもまして人にこれほど多くが与えられていることに気づいたのに、空を飛ぶものも、地を行くものも、水の中にあるものも、そのために被造物が造られた人が生まれるより前に、地や水がみな生み出したのはなぜか、というのである。そして、その事の理由を私に求めた。モーセも黙し、私も触れようとしなかった理由を。

5

2. Et forte ille oraculi interpres divini, consilio conticuerit; ne coelestis dispositionis arbitrum se et consiliarium praestare videretur; aliud est enim loqui quod infundebatur a Dei spiritu, aliud voluntatem Dei interpretari: nos autem non quasi interpretes Dei, sed quasi ex usu humano rationis seminaria colligentes, aestimamus posse nos ex eo quod humano usui in caeteris rebus ipse Dominus infuderit, opinari quoniam decuit hominem postremum creari.

PL 16, 1129C

2. おそらく、神託の通訳者である彼は、意図して黙したのであろう。天の配剤の裁定者であり助言者であるかのように自分を示すことのないためである。神の霊によって注ぎ込まれたことを語るのと、神の意志を解釈するのとは別のことだからである。しかし我々は、神の通訳者としてではなく、人間の経験から理性の種を拾い集める者として、主自身が他の事柄で人間の用いるために注ぎ込んだものから、人が最後に造られるのがふさわしかったと推測しうると考える。

6

3. Etenim qui convivium adornat, ut ille Evangelicus dives (oportet enim (Luc. XIV, 16 et seq.) divina divinis conferamus, quo melius colligere possimus), utique omnia prius praeparat, tauros et saginata occidit, et tunc amicos ad coenam invitat.

PL 16, 1130A

3. 実際、あの福音書の金持ちのように(神のことを神のことと比べなければならない(ルカ14:16以下)。そうすればよりよく推論できる)、宴を整える者は、確かにまずすべてを用意し、牛と肥えた家畜を屠り、それから友を晩餐に招く。

7

Prius ergo quae leviora sunt, parantur, et tunc rogatur honoratior. Unde et Dominus homini ante animalium caeterorum praeparavit epulas, tunc ipsum quasi amicum ad suum vocavit convivium; et vere amicum, quasi charitatis divinae participem, et haeredem gloriae.

PL 16, 1130A

こうして、まずより軽いものが用意され、それからより尊い者が招かれる。それゆえ主も、人のために、まず他の動物たちから成る食事を整え、それから人自身を、友のように自分の宴へと招いた。まことに友であり、神の愛にあずかる者、栄光の相続人としてである。

8

Denique ipsi dicit: Amice, quomodo huc venisti ad nuptias (Matth. XXII, 12) ? Praecedentia ergo, ministeria sunt; amicus, qui postremus rogatur. 4. Accipe aliud. Quid est mundus, nisi quidam agon plenus certaminum?

PL 16, 1130A

実に、彼は人にこう言う。「友よ、どうしてここに婚礼に来たのか」(マタイ22:12)。先に来るものは奉仕であり、友とは最後に招かれる者である。4. もう一つ受け取れ。世界とは、争いに満ちた一種の競技ではないか。

9

Unde et in Apocalypsi Dominus ait: Vincenti dabo coronam vitae (Apoc. II, 10) ; et Paulus ait: Certamen bonum certavi (II Tim. IV, 7) ; et alibi: Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur (II Tim. II, 5) . Hujus agonis instaurator utique omnipotens Deus est.

PL 16, 1130B

それゆえ黙示録でも主は言う。「勝つ者に、私は命の冠を与える」(黙示録2:10)。またパウロは言う。「私は善い戦いを戦った」(二テモテ4:7)。また別のところでは、「規則に従って競わない者は、冠を得ない」(二テモテ2:5)。この競技の主催者は、まさしく全能の神である。

10

Qui igitur agonem suscipit in hoc saeculo, nonne omnia praeparat quae agoni sunt necessaria: et tunc athletas vocat, paratis praemiorum infulis, certaturos ad coronam; ne moram patiatur qui vicerit, sed praemio donatus recedat?

PL 16, 1130B

さて、この世で競技を催す者は、競技に必要なすべてを用意し、それから褒賞の飾りを整えて、冠をめざして競う競技者たちを呼ぶのではないか。勝った者が待たされることなく、褒賞を授かって退くためである。

11

Praemia ergo hominis terrarum fructus sunt, et coeli lumina: illa ad vitae praesentis usum, haec ad spem vitae aeternae.

PL 16, 1130B

ゆえに、人にとっての褒賞は、地の実り、そして天の光である。前者はこの世の生の用のため、後者は永遠の生命への望みのためである。

12

5. Quasi athleta igitur postremus ingreditur in agonem: erigit ad coelum oculos, videt quia et coelestis creatura vanitati subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit eam in spe (Rom. VIII, 20) .

PL 16, 1130B

5. こうして人は競技者のように最後に競技へと入る。天に目を上げ、天の被造物もまた、自ら望んでではなく、望みのうちに服させた者のゆえに、むなしさに服したのを見る(ローマ8:20)。

13

Videt quia omnis creatura congemiscit, exspectans redemptionem. Videt quia omnis manet labor.

PL 16, 1130C

すべての被造物が共にうめき、贖いを待ち望んでいるのを見る。すべての労苦が続いているのを見る。

14

Erigit oculos, videt coronas luminum, lunae et stellarum globos considerat: Quoniam justi, qui vicerint, erunt sicut stellae in coelo (Dan. XII, 3) ; et castigat corpus suum, ne sibi adversetur in certamine: ungit oleo misericordiae, exercet diurna virtutis palaestra, pulvere se oblinit, stadii metam currit non quasi in incertum, ictus dirigit, lacertos excutit, sed non in vacuum: percutit adversarium, quem non videt; quia illum solum attendit, cui cedunt omnes, etiam qui non videntur, in cujus nomine potestates aeriae divertebantur.

PL 16, 1130C

目を上げ、光の冠を見、月と星々の球を眺める。「勝った正しい者たちは、天の星のようになる」(ダニエル12:3)。そして自分の体を打ち叩き、競技において自らに逆らうことのないようにする。慈しみの油を塗り、徳の日々の鍛錬場で鍛え、塵にまみれ、競技場の標に向かって、定めなく向かうようにではなく走り、打撃を狙い、腕を振るうが、空しくではない。見えない敵を打つ。ただ彼のみに目を注ぐからである。万物は、見えないものたちさえ、彼に屈し、その名のゆえに、空の権威どもは退いたのである。

15

Ille ergo ictum librat, et Christus percutit: ille calcem levat, et Christus in vulnus dirigit.

PL 16, 1130C

それゆえ、彼〔競技者である人〕が打撃の狙いを定めると、キリストが打つ。彼が踵を上げると、キリストがそれを傷へと向ける。

16

Denique etsi non videbat Paulus quos caederet, non quasi aera tamen caedebat (I Cor., IX, 26) ; quia in Christi praedicatione omnes spiritales nequitias, quae sibi adversabantur, convulnerabat.

PL 16, 1131A

実に、パウロには打つべき相手が見えていなかったが、それでも空気を打つようにではなく打っていた(一コリント9:26)。キリストの宣教において、自分に逆らうあらゆる霊的な邪悪を傷つけていたからである。

17

Non immerito ergo postremus homo ingressus est stadium, cui parabatur corona; ut eum praecederet coelum, quasi sui praemium.

PL 16, 1131A

したがって、冠が用意された人が最後に競技場に入ったのは、当然のことである。天が、その褒賞として、彼に先立つためである。

18

6. Sed non solum adversus nequitiae spiritalia, quae sunt in coelestibus, sed etiam adversus carnem et sanguinem lucta nobis (Ephes. VI, 12) .

PL 16, 1131A

6. しかし我々には、天上にある霊的な邪悪に対する戦いだけでなく、肉と血に対する格闘もある(エフェソ6:12)。

19

Lucta adversus satietatem, lucta cum ipsis frugibus terrae, lucta cum vino, quo etiam vir justus inebriatus est (Gen. IX, 21) , quo etiam integer Judaeorum exercitus supplantatus est (Exod. XXXII, 6) : lucta cum feris bestiis. lucta cum volatilibus coeli, quibus caro saginata non redigitur in servitutem: lucta cum periculis itinerum, periculis fluminum, ut ait Paulus (II Cor. XI, 29) : lucta cum virgultis arborum, quibus caedebantur apostoli (Act. XVI, 22) Vides quanta certamina.

PL 16, 1131A

満腹との格闘、地の実りそのものとの格闘、ぶどう酒との格闘——正しい人でさえそれに酔い(創世記9:21)、ユダヤ人の全軍勢でさえそれに足をすくわれた(出エジプト記32:6)。野の獣との格闘、空の鳥との格闘——それらによって、肥えた肉は隷属させられない〔quibus は「それらのゆえに」と取った〕。道の危険、川の危険との格闘、パウロが言うとおりである(二コリント11:29)。木の枝との格闘——それで使徒たちは打たれた(使徒言行録16:22)。あなたは、どれほどの戦いがあるかを見ている。

20

Terra ergo exercitium est hominis, coelum corona. Aut quasi amicum igitur praecedere debuerunt ministeria, aut quasi athletam praemia. 7. Specta aliud. In omnibus rebus praestantiora sunt principia et finis.

PL 16, 1131B

ゆえに、地は人の鍛錬であり、天は冠である。〔人が〕友なら奉仕が、競技者なら褒賞が、先立つべきであった。7. 別の点を見よ。あらゆるものにおいて、初めと終わりが最も優れている。

21

Si domum consideres, potiora omnibus fundamenta et culmina: si agrum, satio et messis, plantatio et vindemia. Quam jucunda insitiva arborum, quam fructus votivi! Ita ergo et coelum primo est conditum, novissimus homo, quasi quaedam coelestis in terris creatura.

PL 16, 1131B

家を考えるなら、すべてのうち土台と屋根の頂が最も重要であり、畑を考えるなら、種まきと刈り入れ、植え付けとブドウの収穫である。接ぎ木の何と楽しいことか、望まれた実りの何と楽しいことか。こうして天もまず造られ、人は最後に、いわば地上における天に属する被造物として造られた。

22

Nam et si corpore cum bestiis confertur, animo tamen coelestibus annumeratur; sicut enim portavimus imaginem terreni, ita portamus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49) . Quomodo non coelestis, qui ad imaginem et similitudinem factus est Dei (Gen. I, 26) ?

PL 16, 1131B

なぜなら、体では獣と並べられるとしても、心では天のものに数えられるからである。我々は地的な者の像を担ったように、天的な者の像をも担うのだから(一コリント15:49)。神の像と似姿に造られた者が、どうして天的でないことがあろうか(創世記1:26)。

23

8. Recte ergo in constitutione mundi primum coelum, et novissimum coelum, in quo quod ultra coelum est, Deus coeli est. Denique de eo magis accipitur: Coelum mihi thronus (Esa. LXVI, 1) ; non enim Deus supra elementum sedet, sed in corde hominis.

PL 16, 1131C

8. したがって、世界の組成において、最初の天があり、最後の天〔人を指す〕がある。この最後の天のうちには、天を超えるもの、すなわち天の神がある。実に、この者についてこそ、むしろこう理解される。「天は私の王座」(イザヤ66:1)。神は、元素の上に座すのではなく、人の心に座すからである。

24

Unde et Dominus ait: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) . Principium ergo operis mundani coelum, finis homo. 9. Coelum de mundo, homo supra mundum: illud enim mundi portio, iste paradisi incola, Christi possessio.

PL 16, 1131C

それゆえ主も言う。「我々は彼のもとに来て、彼のもとに住まいを設ける」(ヨハネ14:23)。したがって、世界の業の初めは天、終わりは人である。9. 天は世界に属し、人は世界の上にある。天は世界の一部だが、人は楽園の住人であり、キリストの所有だからである。

25

Coelum incorruptibile putatur, et praeterit; homo corruptibilis habetur, et incorruptionem induit: illius figura perit, iste quasi immortalis resurgit; utrumque tamen manus Domini fecerunt secundum Scripturae auctoritatem.

PL 16, 1131C

天は朽ちないと思われているが、過ぎ去る。人は朽ちるものとされているが、朽ちないものを身にまとう。あれの象りは滅び、これは不死の者のようによみがえる。それでも、聖書の権威によれば、どちらも主の手が造った。

26

Sicut enim de coelis legimus: Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26) ; ita et homo dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73) ; similiter quoque: Coeli enarrant Dei gloriam (Psal. XVIII, 1) ; et ut coelum stellarum fulget splendoribus, ita et homines meritorum luminibus micant, quorum opera coram Patre suo lucent, qui est in coelis (Matth. V, 16) .

PL 16, 1131D

天については、「天は汝の手の業である」(詩篇101:26)とあるとおり、人も言う。「汝の手が私を造り、私を形作った」(詩篇118:73)。同じく、「天は神の栄光を語る」(詩篇18:1)。そして天が星の輝きで光るように、人も功績の光で輝く。その業は、天にいる自分の父の前で光を放つ(マタイ5:16)。

27

Firmamentum coeli supernum illud, hoc quoque non dissimile firmamentum, de quo dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) : illud firmamentum elementorum, hoc virtutum.

PL 16, 1132A

天の上方のあの大空があり、これもまたそれに似た大空である。それについてこう言われた。「この岩の上に、私は私の教会を建てる」(マタイ16:18)。あれは元素の大空、これは徳の大空である。

28

Jam illud praestantius: suxerunt oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13) ; petra enim caro Christi, quae coelum et totum mundum redemit (I Cor. X, 4) .

PL 16, 1132A

さらに、これはあれより優れている。「彼らは堅い岩から油を吸った」(申命記32:13)。岩とはキリストの肉であり、それが天と全世界を贖ったからである(一コリント10:4)。

29

10. Quid illa attexam, et quasi toto stadio te urgeam, quod hominem Deus divinae fecit consortem naturae, sicut in epistola Petri legimus (II Petr. I, 4) ?

PL 16, 1132A

10. どうして、あれを付け加え、競技場いっぱいにあなたを追い詰めるように、神が人を神の本性の共有者としたことまで言う必要があろうか。ペトロの書簡で我々が読むとおりである(二ペトロ1:4)。

30

Unde non immerito quidam ait: Cujus et genus sumus (Act. XVII, 28) ; dedit enim nobis de cognatione sua, et rationabilis scilicet naturae, ut quaeramus illud divinum, quod non longe est ab unoquoque nostrum, in quo et vivimus et sumus et movemur.

PL 16, 1132B

それゆえ、ある者が「我々もまたその種族である」と言ったのは、理由のないことではない(使徒言行録17:28)。実に神は、自らの同族性から、すなわち理性的な本性から、我々に分け与えたのである。我々の一人ひとりから遠くない、あの神的なものを求めるために。そのうちに我々は生き、存在し、動いている。

31

11. Cum itaque contulisset homini quod est gratiarum maximum, quasi charissimo et domestico animanti concessit ea, quae in hoc mundo sunt omnia (Gen. I, 28) ; ut nullius indigeret, quod esset necessarium vel ad vitam, vel ad bonam vitam.

PL 16, 1132B

11. こうして神は、人に恩寵のうち最大のものを授けたうえで、いわば最愛にして家の者である生き物に、この世にあるすべてのものを与えた(創世記1:28)。生命のために、また善い生命のために必要なもので、人に欠けるものが何もないようにするためである。

32

Quorum alia ministraret abundantia copiarum terrestrium ad voluptatis perfunctionem: alia cognitio secretorum coelestium, quae mentem inflammaret hominis amore et desiderio disciplinarum, per quas ad sublime illud divinorum penetralium possimus pervenire.

PL 16, 1132B

それらのうち、あるものは地上の豊かな資財の潤沢さによって快楽の享受に仕え、あるものは天上の秘められた事柄の認識によって、人の心を学びへの愛と望みで燃え立たせる。我々は、その学びを通して、神的な奥殿のあの高みに至ることができるのである。

33

Utrumque igitur praestantissimum, ut et subjectas haberet omnes mundi opes, omnia volatilia, terrestria, etiam pisces, et usum maris, tamquam rex elementorum, ac sine labore, sine indigentia ad imitationem et similitudinem venerandi auctoris abundaret omnibus, atque in summa degeret copia, et vias sibi aperiret, gradusque admoveret, per quos ad coeli ascendat regiam.

PL 16, 1132C

かくて、そのどちらもこの上なく優れたものである。人は、世界のあらゆる富、あらゆる鳥と地の生き物、さらに魚と海の用をも、元素の王のごとく従えて持ち、労苦もなく、欠乏もなく、敬うべき造り主に似せ、象って、すべてを豊かに持ち、最上の豊かさのうちに暮らし、自らのために道を開き、階段を据えて、それらを通って天の王宮に昇ることができるのである。

34

12. Cujus difficilis itineris viatorem facile reperies illum virum, qui ita sit animi inductione formatus ac voluntate, ut minima sibi cum suo corpore sit familiaritas, neque in ullum ingrediatur vitiorum contubernium, nullis assentantium pumicetur sermonibus: neque in rotis secundorum temporum positus, humiles fastidiat, moesta fugiat, sanctorum laudes excutiat atque elevet, neque gloriae ardore aut pecuniae praesumptae, spei omnem exurat cupiditatem.

PL 16, 1132C

12. この険しい旅路の旅人として、諸君やすく見いだすのは、心の傾きと意志がこのように形づくられた人である。すなわち、自分の体との親しさがきわめて少なく、いかなる悪徳の同居にも入り込まず、追従する者たちの言葉に磨き上げられることもない人。順境の車輪の上に置かれても、卑しい者を軽んじず、悲しむ者を避けず、聖徒たちへの賛美を払いのけて軽んじることもなく〔excutiat atque elevet は、前の否定 neque に続けて「払いのけ、軽んじる」の意と取った〕、栄光への熱情や当てにした金銭のために、望みのあらゆる欲に身を焼き尽くすこともない人である〔spei omnem exurat cupiditatem の係りは定かでない。上のように取った〕。

35

Cujus animum non inflectat moestitia, non frangat injuria, nulla sollicitet suspicio, libido non excitet, non expugnent passiones corporis, non inquietet vanitatum appetentia, voluptatum gratia.

PL 16, 1132D

その心を、悲しみが曲げず、不正が砕かず、いかなる疑念も乱さず、情欲も掻き立てず、体の情念も攻め落とさず、空しいものへの欲求も、快楽の魅惑も揺さぶらないのである。

36

Jam si adjungas virtutes, castimoniam, sobrietatem, ac temperantiam, facile refrenare potens sit immoderatos impetus levium passionum, mensuramque imponat delectationibus suis et cupiditatibus, aequitate ambigua distinguat, tranquillitate mentis dubia componat, et velut compositis omnibus corporis et mentis jurgiis, quasi bonus arbiter inoffensam teneat exterioris hominis atque interioris concordiam, placidans eos in semet ipso, ac si causa exigat, nullus eum malus consiliarius revocet metu a passionis corona; is plane non solum quasi amicus, sed etiam quasi filius assumetur a patre, ut divitias gloriae et haereditatis ejus adipiscatur.

PL 16, 1133A

さらに、徳、すなわち貞潔、節度、そして節制をこれに加えるならば、軽い情念の抑えがたい衝動をたやすく抑えることができ、自らの楽しみと欲望に限度を課し、公平さによって曖昧なことを見分け、精神の静けさによって疑わしいことを整え、体と精神のあらゆる争いが鎮められたかのように、善き裁定者として、外なる人と内なる人の和合を損なわれないままに保ち、自らのうちで両者をなだめるであろう。そして事の次第が求めるならば、いかなる悪しき助言者も、恐れによって彼を受難の冠から呼び戻すことがないであろう。このような人は、まさに友としてのみならず、子としても父に迎えられ、その栄光と相続の富を得るのである。

37

13. Merito ergo postremus, quasi finis naturae formatus ad justitiam, inter caetera animantia justi arbiter.

PL 16, 1133A

13. それゆえ、最後に造られた人が、いわば自然の終わりとして、正義へと形づくられ、ほかの生き物のうちで正しい裁定者であるのは、もっともなことである。

38

Et si licet exemplum arcessere, sicut inter homines finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) , et nos tamquam jumenta contemplatione Domini; sic enim Propheta ait: Κτηνώδης ἐγενέθην παρά σοι, id est, jumentum aestimatus sum apud te (Psal. LXXII, 23) .

PL 16, 1133B

例を引くことが許されるなら、人々のあいだで、律法の終わりは、信じるすべての人にとって、正義へと至らせるキリストである(ローマ10:4)。そして我々は、主を見つめるにあたって、役畜のようなものである。預言者は実にこう言う。「私は汝のもとで畜生のようになった」〔ギリシア語〕、すなわち「私は汝のもとで役畜と見なされた」(詩篇72:23)。

39

Et quae tamen comparatio, cum ille pereuntes redemerit, nos immolemus? ille servos ad libertatem vocaverit, nos liberis irrogemus captivitatem? Sed quis similis Deo (Psal. LXXXVIII, 9) ?

PL 16, 1133B

それにしても、何という比較であろうか。彼が滅びゆく者を贖ったのに、我々は〔彼らを〕犠牲に屠るというのか。彼が奴隷たちを自由へと招いたのに、我々は自由な者に捕囚を課すというのか。しかし、「誰が神に等しいか」(詩篇88:9)。

40

14. Processit tamen postremus creaturarum omnium homo, specie gratus, mente sublimis; ut omni esset creaturae miraculo. In quo ad similitudinem aeterni Dei νοῦς esset invisibilis, humana specie amictus.

PL 16, 1133B

14. それでも、すべての被造物の最後に、人は進み出た。姿は好ましく、精神は高く、あらゆる被造物にとっての驚異となるためである。永遠の神に似せて、その人のうちには見えない知性(ヌース)〔ギリシア語〕があり、人の姿をまとっていた。

41

Hic est νοῦς animae vigor, principatum animae et corporis sibi quasi rector vindicans. Quem etiamsi non vident animalia caetera, tamen reformidant; sicut nos Deum, quem non videmus, timemus; et eo plus metuimus, quia non videmus.

PL 16, 1133B

この知性(ヌース)〔ギリシア語〕こそ魂の活力であり、魂と体の主導権を、いわば統べる者として自らのものとする。ほかの生き物はそれを見ることはなくとも、それでも恐れる。我々が、見ない神を畏れるのと同じである。しかも、見ないがゆえに、いっそう畏れるのである。

42

15. Namque ut ad imaginem ejus et similitudinem, sicut scriptum est (Gen. I, 26) , praesumamus dicere, cum ille se fundat majestatis suae plenitudine, et videat omnia, coelum, aerem, terram, mare, complectens universa et penetrans per singula; ut eum nihil praetereat, et nihil sit quod non consistat in eo, atque ex ipso pendeat, et ipsius plenum sit, sicut ipse ait: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) , ita νοῦς hominis videt omnia et non videtur, habens sui invisibilem substantiam, disciplinis et consiliis ac sensibus comprehendit latentia, penetrat occulta maris atque omnium diffusa terrarum latibula, utriusque scrutator naturae, ad similitudinem Dei summi quem imitatur et sequitur, cujus imago pro exiguis portionibus in singulis figuratur; elevans quoque se in aerem et ejus nubilosa praetergrediens, ad coeli alta se dirigit studio cognitionis, et ardore sapientiae; ubi paulisper stupefactus admiratione stellarum coelestium, et luminum delectatus claritate, prospiciens desuper mundana ista, conferens quoque se ad hesperum atque arcturum, et caeteros illos ἀπλανεῖς πλανήτας, et videns quod inoffensus ille sit error, quem sine errore quo magis omnia obeant, intexere atque oberrare videantur; majore se cupiditate attollit ad ipsum gremium Patris, in quo est unigenitus Dei Filius enarrans secreta Dei, et facie ad faciem postea relevanda (Joan. I, 18) .

PL 16, 1133C

15. さて、〔人は神の〕像と似姿に〔造られた〕と、書かれているとおり(創世記1:26)、敢えて言おう。彼は、その威光の充満のうちに自らを注ぎ、すべてを、すなわち天、空気、地、海を見渡し、全体を包み、個々のものを貫く。何ものも彼を逃れず、彼のうちに支えられないものは何もなく、彼に依らないものも、彼に満たされないものもない。彼自身が言うとおりである。「私は天と地を満たしている、と主は言う」(エレミヤ23:24)。これと同じく、人の知性(ヌース)〔ギリシア語〕はすべてを見て、しかも見られず、自らの見えない実体を持ちながら、学びと思慮と感覚によって隠れたものをとらえ、海の秘められたところと、あらゆる地に広がる隠れ場に分け入る。両方の本性を探る者として、自らが倣い、従う至高の神に似て、その像は小さな部分に応じて個々のうちに形づくられている。また、空気へと自らを持ち上げ、そのかかった雲を越えて、認識への熱意と知恵への情熱をもって、天の高みへ向かう。そこでしばし天の星々への驚嘆にうたれ、光の輝きに喜び、上からこの世のものを見下ろし、宵の明星とアルクトゥルスに身を向け、またほかの、あの「さまよわぬさまよう者たち(アプラネイス・プラネータス)」〔ギリシア語。恒星と惑星のこと〕を見て、あの迷いは害のないものであると見る。すべてがいっそうよくめぐるために、迷いなくして織りなし、さまよっているように見えるのである〔error 以下の構文は定かでない。星々がいっそうよくめぐるために、迷うことなく織りなし、さまようように見える、と取った〕。その知性は、いっそう大きな望みをもって、父の懐そのものへ自らを引き上げる。そこには、神の独り子である子がいて、神の秘密を語り、のちに顔と顔とを合わせて明らかにされるであろう(ヨハネ1:18)。

43

Nunc tamen quibus dignatur, ex parte demonstrat, atque in aenigmate simulque de Spiritu et vultu suo splendorem luminis, more torrentis effundit; ut eo illuminatus dicat: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis, et dissolutus sum undique et ferre non possum (Jerem. XX, 9) .

PL 16, 1134B

今は、しかし、彼が良しとする者たちに、部分的に、また謎のうちに示し、その霊と顔から光の輝きを、奔流のように注ぎ出す。それによって照らされた者はこう言う。「私の骨の中に燃え立つ火があり、私はあらゆる方向に砕かれて、耐えることができない」(エレミヤ20:9)。

44

Et David ait: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2) . 16. Hoc igitur mentis vigore, ut revertar unde digressus sum, quo et externa subigit, et separata et distantia videt, et validiora viribus animalia subjicit, tantam caeteris venerationem sui infudit; ut certatim quasi regi obediant, voci ejus obsecundent.

PL 16, 1134B

またダビデは言う。「汝の顔から、私への裁きが出るように」(詩篇16:2)。16. さて、話の出発点へ戻れば、この精神の活力によって、人は外のものを服従させ、離れたもの、隔たったものを見、力で勝る動物をも従わせ、ほかのものに自らへの畏敬をこれほど注ぎ込んだので、動物は競い合うように、王に対するかのごとく従い、その声に聞き従うのである。

45

Et cum sint irrationabilia, rationem agnoscant et disciplinam eam imprimant, quam natura non tribuit. Denique videntes ferae ejus mansuetudinem, ejus imperio mansuescunt. Saepe suspenderunt morsus suos, revocante sono vocis humanae.

PL 16, 1134B

理性を持たないものでありながら、理性を認め、自然が与えなかった訓練を身に刻む。実に、野獣は人の温和さを見て、その支配のもとで馴れる。人の声の響きに呼び戻されて、しばしば噛みつくのをやめた。

46

Videmus innoxio canum dente lepores sine vulnere capi, leones quoque ipsos, si vox hominis resultaverit, praedam dimittere: pardos atque ursos incitari ac revocari vocibus: equos plausu hominum fremere, silentio mollire cursum, denique saepe sine verbere praetereunt verberatos, ita vehementius illos incitat linguae flagellum.

PL 16, 1134C

我々は、犬の害のない牙によって、ウサギが傷なしに捕らえられるのを見、獅子さえも、人の声が響けば獲物を放すのを見、ヒョウやクマが声によって駆り立てられ、また呼び戻されるのを見る。馬が人の拍手に勇み立ち、静けさに歩みを緩めること、実に、しばしば鞭なしに、鞭打たれた馬を追い越すことも見る。それほど激しく、舌の鞭がこれらを駆り立てるのである。

47

17. Quid vero de muneribus loquar? Nutrit aries vellera, ut placeat homini: atque in fluvio mersatur, ut nitorem augeat. Oves quoque meliora pabula legunt, ut suaviore succo lactis feta distendant ubera: subeunt partus dolores, ut homini sua munera ferant.

PL 16, 1134C

17. 贈り物については何を語ろうか。雄羊は羊毛を育て、人を喜ばせる。また艶を増すために川に浸される。羊もまた、乳の甘い汁で乳房を張らせるために、よりよい牧草を選ぶ。そして出産の痛みを受ける。人に自らの贈り物をもたらすためである。

48

Tauri depresso sulcis per totum diem aratro gemunt. Cameli praeter subeundi oneris obsequia, tondendos se exhibent, ut arietes; quo velut regi diversa animalia tributum suum conferant, pendantque vectigal annuum.

PL 16, 1134D

牛は、鋤に畝へ押し込まれ、一日中呻く。ラクダは、荷を負う従順に加えて、雄羊のように、毛を刈られるために身を差し出す。さまざまな動物が、王にするように人に自らの貢ぎ物を納め、年ごとの租税を支払うためである。

49

Equus tanto se jactans equite glomerat gressus superbos, atque ad domini ascensum dorsa sinuatus, herili terga substernit sedili. Sed ne forte adhuc moveat quod novissimus homo factus sit, idem equus nos doceat non ad contemptionem referendum esse, sed honorem.

PL 16, 1135A

馬は、これほどの騎手を乗せて誇らしげに、堂々たる足取りで歩を丸め、主人が乗るために背を撓め、主人の座に背を敷く。だが、人が最後に造られたことがなお気にかかるなら、まさにこの馬が我々に教えてくれるだろう。それは軽蔑ではなく、むしろ名誉に帰せられるべきなのだと。

50

Portat posteriorem suum, nec despicit, sed reformidat, et per diversa eum suo circumfert labore. Uno momento homo longinqua obit, circumerrat distantia, tum equis singularibus, tum quadrigis triumphalibus.

PL 16, 1135A

馬は、後に来た自らの乗り手を担い、蔑まず、むしろ畏れ、自らの労苦によってさまざまな場所へ運ぶ。一瞬のうちに人は遠い土地をめぐり、隔たった所を歩き回る。単騎の馬によっても、凱旋の四頭立ての戦車によっても。

51

18. Et quoniam triumphales memoravi quadrigas, necesse est attexam iis currus Eliae, quibus per aera vectus est (IV Reg. II, 11) ; elephantorum, quibus homo victor assistens, cum sit postremus, priores regit.

PL 16, 1135A

18. 凱旋の四頭立ての戦車に触れたからには、これに、エリヤの戦車を加えねばならない。それによって彼は空中を運ばれた(列王記四2:11)。またゾウ〔の戦車〕を加えねばならない。それに勝利者として人が立ち、最後に造られた者でありながら、先に造られた者たちを御するのである。

52

Sic quoque gubernator navis in puppi sedet, et totam navem gubernat. Unde puto illud non otiosum esse in Evangelio, quod Dominus Jesus in puppi dormiebat: denique excitatus imperavit vento et mari, et sedavit tempestatem (Matth. VIII, 24) , ostendens ideo se novissimum venisse, quia gubernator venerit.

PL 16, 1135B

同じく、船の舵取りは船尾に座って、船全体を操る。それゆえ私は、福音書において、主イエスが船尾で眠っていたことは無意味ではないと思う。実に、起こされると、風と海に命じ、嵐を静めた(マタイ8:24)。これは、舵取りが来たからこそ、自らが最後に来たことを示している。

53

Unde apostolus ait: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

PL 16, 1135B

それゆえ使徒は言う。「最初の人アダムは生きた魂となり、最後のアダムは命を与える霊となった」。

54

Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV, 45, 46) ; et addidit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47) .

PL 16, 1135B

「しかし、先にあるのは霊的なものではなく、魂的なものであり、そのあとに霊的なものが来る」(一コリント15:45, 46)。さらに続けて言った。「最初の人は地から出た、地に属する者、第二の人は天から出た、天に属する者である」(一コリント15:47)。

55

19. Recte ergo novissimus quasi totius summa operis, quasi causa mundi, propter quem facta sunt omnia; quasi omnium habitator elementorum inter feras vivit, cum piscibus natat, super aves volat, conversatur cum angelis, terram inhabitat, et coelo militat, sulcat mare, aere pascitur, cultor soli, viator profundi, piscator in fluctibus, in aere auceps, in coelo haeres, Christi cohaeres.

PL 16, 1135C

19. それゆえ、最後に〔造られた〕のは当然である。人はいわば全作品の総括であり、いわば世界の原因であって、人のためにすべてが造られた。あらゆる元素の住人のごとく、野獣のあいだに生き、魚とともに泳ぎ、鳥の上を飛び、天使たちと交わり、地に住み、天で戦い、海に畝を引き、空気に養われる。土の耕し手、深みの旅人、波間の漁師、空の鳥刺し、天にあっては相続人、キリストとともなる相続人である。

56

Haec secundum industriam (Rom. VIII, 17) . 20. Accipe etiam quod supra hominis substantiam. Moyses in imo ambulavit mari (Exod. XIV, 29) , in summo apostoli (Joan. XXI, 8) . Habacuc sine pennis volavit (Dan. XIV, 35) .

PL 16, 1135C

これらは、勤勉に応じてのことである(ローマ8:17)。20. 人の実体を超えることをも聞け。モーセは海の底を歩み(出エジプト記14:29)、使徒たちは海の表を歩んだ(ヨハネ21:8)。ハバククは翼なしに飛んだ(ダニエル14:35)。

57

Elias in terra vicit, et in coelo triumphavit (IV Reg. II, 11). Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1135C

エリヤは地において勝利し、天において凱旋した(列王記四2:11)。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XLIV

第44書簡PL 16, 1135D
1

Moysen, quae inter Deum ac mundum distinctio sit, recte indicasse; eum illum impassibilem atque invisibilem, hunc corruptibilem corporeumque significavit. Sex dies orbis creationi non eo attribui, quod tempore Deus indigeat, sed ut dispositio exprimeretur.

PL 16, 1135D

モーセは、神と世界とのあいだの区別がどのようなものかを正しく示した。すなわち、神は受苦することなく見えざるもの、世界は朽ちるものにして体を持つものとして示した。六日が世界の創造に割り当てられているのは、神が時を必要とするからではなく、秩序立ての仕方を表すためである。

2

Declaratur septenarii dignitas, cui tamen octonarius antefertur, ut pote qui sit novi testamenti numerus, ut ille veteris. Exponitur in hanc rem Oseae locus, et continuata ejusdem ogdoadis commendatione, in laudes foederis novi desinit epistola.

PL 16, 1136A

七の数の尊厳が明らかにされる。しかし八の数はそれにまさるとされる。八は新約の数であり、七は旧約の数だからである。この件についてホセアの箇所が解き明かされ、同じオグドアス(八)への称賛が続けられて、書簡は新しい契約への賛美で終わる。

3

AMBROSIUS HORONTIANO. 1. Divisionem egregie advertisti propheticam, vel potius divinam; non enim sua Moyses, sed infusa et revelata sibi scripsit, ea praecipue quae sunt de constitutione mundi: quae divisio operatorem atque opera distinxit (Gen. I, 1 et seq.) .

PL 16, 1136A

アンブロシウスよりホロンティアヌスへ。1. あなたは、預言的な、むしろ神的な区分に見事に目を留めた。モーセは自分のものではなく、注がれ、啓示されたものを書いたのであり、なかんずく世界の構成についてのことがそうである。この区分は、作り手と作られたものを分けた(創世記1:1以下)。

4

Nam cum aliud impassibile esset, aliud passionis receptabile; quod erat impassibile, ad Deum operatorem retulit: quod autem passibile sine anima, sine motu proprio, motum et animam et figuram a creatore accipiens suo, deputavit huic mundo.

PL 16, 1136A

実に、一方は受苦することのないもの、他方は受苦を受け入れうるものであったので、受苦することのないものは作り手なる神に帰し、他方の、魂もなく固有の運動もなく、運動と魂と形を自らの造り主から受け取る受苦しうるものは、この世界のものとした。

5

Quem factum non oportuit sine gubernatore, et quodam patre indefensum relinqui. Et ideo invisibilem Deum visibilis hujus mundi rectorem esse et quasi tutorem, apertissime describit. Quod ergo invisibile, sempiternum: quod autem videtur, temporale (II Cor. IV, 18) .

PL 16, 1136B

この世界は、造られながら、統治者もなく、父のごとき者もなく、守られないまま放置されるべきではなかった。それゆえモーセは、見えざる神がこの見える世界の支配者であり、いわば後見人でもあることを、はっきりと記している。「見えないものは永遠であり、見えるものは一時的である」(二コリント4:18)。

6

2. Sex itaque diebus factum mundum exprimit, non quod Deus tempore indiguerit ad constitutionem ejus, cui intra momentum suppetit facere, quae velit ( dixit enim (Psal. CXLVIII, 5) , et facta sunt ); sed quia ea quae fiunt, ordinem quaerunt: ordo autem et tempus et numerum plerumque exigit.

PL 16, 1136B

2. かくして、世界は六日で造られたと記される。それは、神がその構成のために時を必要としたからではない。神は望むものを、瞬間のうちに行うことができるのである(実に「神は言った(詩篇148:5)。すると、それらが造られた」)。そうではなく、造られるものは秩序を求め、秩序はたいていの場合、時と数を要求するからである。

7

Illud quoque praecipue, quoniam nobis ad operandum formam daturus, numerum dierum servavit et tempora: nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus; ne praecipitemus consilia atque opera nostra, ne ordinem praetermittamus.

PL 16, 1136C

とりわけ次のことのためでもある。神は、我々に働きの型を与えようとして、日数と時を守ったのである。我々は、事をいっそう成熟させるために時を必要とする。我々の計画と仕事を急がず、秩序を飛ばさないためである。

8

Cum enim Deum legimus, ut Scriptura ostendit (Psal. CIII, 24) , cum sapientia et quodam consilio et dispositione omnia fecisse et ordine; consentaneum est rationi, ut primo coelum faceret, quod est pulcherrimum; oportet ut eo primum oculos erigamus, illo nobis contendendum esse arbitremur, illam sedem terrenis omnibus praeferendam putemus.

PL 16, 1136C

聖書が示すとおり(詩篇103:24)、我々が読むところでは、神は知恵とある種の思慮と配置をもって、すべてを秩序立てて造った。そうであれば、まず天を造ったのは理にかなっている。天は最も美しいからである。我々はまずそこへ目を上げるべきであり、そこへ向かって努めるべきだと考え、その座所をすべての地上のものにまさるものとみなすべきである。

9

3. Sex itaque diebus mundum creavit, septimo die requievit ab operibus suis (Gen. II, 2) .

PL 16, 1136C

3. かくして神は六日で世界を造り、第七の日にその業を終えて休んだ(創世記2:2)。

10

Bonus septimus numerus, quem non Pythagorico et caeterorum philosophorum more tractamus, sed secundum formam, et divisiones gratiae spiritalis; septem enim virtutes principales sancti Spiritus propheta Esaias complexus est (Esai. XI, 2) .

PL 16, 1136C

七という数は善い数である。この数を、我々はピュタゴラス派やほかの哲学者のやり方では扱わない。霊的な恩寵の形と区分に従って扱う。預言者イザヤは、聖なる霊の七つの主要な力を包括したからである(イザヤ11:2)。

11

Haec hebdomas, sicut ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor numeri, non sub numeri lege devincta.

PL 16, 1137A

このヘブドマス(七のもの)は、父と子と聖なる霊の尊ぶべき三位一体そのものと同じく、時なく、順序なく、数の作り手であって、数の法則のもとに縛られてはいない。

12

Itaque sicut ad aeternae Trinitatis gratiam coelum, terra, maria formata, sicut sol, luna et stellae: ita etiam ad illum septenarium virtutum spiritalium circuitum atque orbem operationis divinae vigore praestantem, septenarium quoddam ministerium planetarum creatum advertimus, quo hic mundus illuminatur.

PL 16, 1137A

それゆえ、永遠の三位一体の恩寵のために、天、地、海が形づくられ、太陽、月、星が形づくられたように、霊的な力の七つのめぐり、すなわち神の働きの力においてまさる円環に応じて、惑星の七つの奉仕も造られたことを我々は認める。それによってこの世界は照らされている。

13

Quarum concurrere fertur militia ad earum numerum, quas inerrabiles ferunt stellas, et, ut Graeci dicunt, ἀπλανεῖς.

PL 16, 1137A

それらの軍勢は、迷わないと言われる星々、ギリシア人が言うところの「恒星(アプラネイス)」〔ギリシア語〕の数と合致すると言われる。

14

Septentrio quoque inde latine nomen accepit, quod septem in eo fulgor stellarum irradiet, in quem maxime gubernatores, quasi ducem feruntur intendere.

PL 16, 1137A

北斗(セプテントリオ)がラテン語でその名を得たのも、その中に七つの星の輝きが射しているからであり、航海者たちは何よりそれを、いわば導き手として目指すという。

15

4. Descendit haec de coelo in terras praerogativa: nam ut transeam septiformem capitis nostri gratiam, in oculis duobus, auribus et naribus binis, ore quoque per quod magnam suavitatem percipimus; quantum istud miraculi, quod septimo mense in plerisque origo legitima formatur, et qui fuerit editus, vitalis generationis curricula sortitur?

PL 16, 1137B

4. この特権は、天から地へ降りてくる。我々の頭の七重の恩寵、すなわち二つの目、二つずつの耳と鼻、そして大きな甘美を味わう口のことは措くとしても、これは何と驚くべきことだろうか。多くの場合、七か月目に正しい始まりが形づくられ、産まれた者が生命の世代の歩みを得るとは。

16

Octavo autem mense interdicta naturali lege pariendi cernimus tempora, ac si forte lethalis necessitas partus claustra laxaverit, periculum pariter generantis properetur et pignoris.

PL 16, 1137B

他方、八か月目には、自然の法によって出産の時が禁じられていることを我々は見る。もし死に至る必要が胎の閂を緩めたなら、産む者と子との危険が同時に迫るのである。

17

3. Sed tamen ille septimanus, etsi bene nascatur, ad labores nascitur: qui autem octavo die regenerationis sortitur mysteria, consecratur per gratiam, et ad haereditatem regni coelestis vocatur.

PL 16, 1137B

3. しかしながら、あの七か月目の子は、たとえ無事に生まれても、労苦のために生まれる。これに対して、八日目に再生の奥義を受ける者は、恩寵によって聖別され、天の国の相続へと招かれる〔番号は二度目の 3。位置からは 5〕。

18

Magna in virtutibus Spiritus sancti hebdomadis gratia, eadem tamen hebdomadam sonat, ogdoaden consecrat. In illa sonus, in ista fructus est; ideoque octavo die soluta paradiso reddidit Spiritus gratia, quos extorres sua fecerat culpa.

PL 16, 1137C

聖なる霊の力としてのヘブドマスの恩寵は大きい。しかし同じ恩寵が、ヘブドマスを響かせ、オグドアス(八)を聖別する。前者においては響きであり、後者においては実りである。それゆえ八日目に、解き放たれた霊の恩寵が〔soluta の係りは定かでない。gratia に係ると取った〕、自らの咎によって追い出された者たちを楽園に返した。

19

4. Novit ogdoaden istam, quam octavam Latine dicimus, vetus Testamentum; siquidem ait Ecclesiastes: Da partem illis septem, et illis quidem octo (Eccles. XI, 2) .

PL 16, 1137C

4. この、ラテン語でオクタウァ(八番目)と呼ぶオグドアスを、旧約は知っていた。コヘレトは言うからである。「七つの者に分け前を与えよ、八つの者にも」(コヘレトの言葉11:2)〔番号は二度目の 4。位置からは 6〕。

20

Hebdomas veteris Testamenti est octava novi, quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit.

PL 16, 1137C

旧約のヘブドマスは、新約の八番目である。それは、キリストが復活し、新しい救いの日がすべての人に輝いた時のことである。

21

Ille dies, de quo ait propheta: Hic dies, quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) ; quo die se fulgor plenae atque perfectae circumcisionis humanis peccatoribus infudit.

PL 16, 1137C

預言者がこう言う、その日である。「これは主が造った日、この日に我々は喜び、楽しもう」(詩篇117:24)。この日に、満ちて完全な割礼の輝きが、人間である罪人たちに注がれた。

22

Propterea et vetus Testamentum dedit partem octavae in circumcisionis solemnitate. Sed illa adhuc in umbra latebat: venit sol justitiae (Malac. IV, 2) , et consummatione passionis propriae revelavit sui luminis radios: quos retexit omnibus, et vitae claritatem aperuit aeternae.

PL 16, 1137D

それゆえ、旧約も、割礼の祭りにおいて八番目に分け前を与えた。しかしそれはなお、影の中に隠れていた。「正義の太陽」が来て(マラキ4:2)、自らの受難の成就によって、その光の光線を現し、それを皆に広げ、永遠の生命の栄光を開いたのである。

23

5. Isti ergo sunt septem et octo, de quibus et Osee dicit quod eo numero conduxerit sibi, et acquisierit fidei plenitudinem; sic enim habes: Et abii, et conduxi mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et semicoro hordei, et nevel vini (Ose. III, 2) .

PL 16, 1138A

5. かくして、これが七と八であり、ホセアも、この数によって自分のために〔女を〕雇い、信仰の充満を得たと語る。実に次のように読む。「私は出かけて行き、銀十五枚と、大麦一コル、大麦半コル、ぶどう酒一ネベルで、〔女を〕雇った」(ホセア3:2)。

24

Conducendam autem ei meretricem Dominus praeceperat in superioribus: itaque manifestum est quod conduxit eam, qui etiam mercedis quantitatem expressit. Quindecim autem argentei ex septem et octo constant: hebdomadam itaque et octavam significant.

PL 16, 1138A

主がホセアに、遊女を雇うよう命じたのは、前の箇所にある。それゆえ、報酬の額まで明記した彼が、彼女を雇ったことは明らかである。ところが十五の銀は七と八から成る。ゆえに、ヘブドマスと八番目を指しているのである。

25

Duorum igitur Testamentorum, id est, plenae fidei pretio Prophetia consummationem accepit fidei, Ecclesia plenitudinem; primo enim Testamento Israel acquisitus est populus, secundo nationum et gentium.

PL 16, 1138A

したがって、二つの契約の、すなわち満ちた信仰の代価によって、預言は信仰の完成を受け、教会は充満を受けた。最初の契約によってはイスラエルの民が得られ、第二の契約によっては諸民族と諸国民が得られたのである。

26

Fide ergo plena conducitur meretrix, vel ex gentibus copulam sui quaerens, vel ex adultero Judaeorum populo, qui dominum suum et auctorem virginalis fidei dereliquerat, conventus suos totius orbis spatio diffundens.

PL 16, 1138B

かくして、満ちた信仰によって遊女が雇われる。彼女は、諸国民の中から自らの結びつきを求める者、あるいは、自らの主とおとめの信仰の創始者を捨てた、姦淫するユダヤ人の民の中から来る者であり、自らの集会を全世界の広がりへと散らしている。

27

6. Quod autem dixit: In coro et in semicoro hordei; in coro mensurae plenitudo est, in semicoro semiplena mensura. Plenitudo in Evangelio, semiperfectio in lege; sicut legimus, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17) .

PL 16, 1138B

6. 「コルと半コルの大麦で」と彼が言ったことについて言えば、コルは度量の満ち、半コルは半ば満ちた度量である。満ちたものは福音書にあり、半ばのものは律法にある。主が言うとおりである。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

28

Et alibi, habemus, dicente Domino per Michaeam prophetam, quia tunc pax erit in terra Israel, cum venerit Assyrius in terram ejus, et insurrexerunt in eum septem pastores, et octo morsus hominum (Mich. V, 5) .

PL 16, 1138B

また別の箇所で、主が預言者ミカを通して言うところによれば、イスラエルの地に平和が来るのは、アッシリア人がその地に来て、彼に対して七人の牧者と、人の八つの噛みつきが立ち上がったときである(ミカ5:5)。

29

Tunc enim plena pax est fideli populo ab omnibus tentationibus et vanitatibus absoluto, cum mundi hujus vanitatem excluserint de cordibus nostris pax et gratia: pax veteris, gratia novi Testamenti.

PL 16, 1138C

実に、そのとき、あらゆる試みと空しさから解かれた信仰ある民に、完全な平和がある。この世の空しさを我々の心から、平和と恩寵が閉め出したときである。平和は旧約の、恩寵は新約のものである。

30

7. Septem pastores praecepta legis sunt, quibus grex adhuc quasi irrationabilis in virga Moysi per desertum ductus et gubernatus est (Exod. IV, 20) .

PL 16, 1138C

7. 七人の牧者とは、律法の戒めである。それらによって、群れは、なお理性なきもののように、モーセの杖に従って荒れ野を導かれ、治められた(出エジプト記4:20)。

31

Octo morsus hominum mandata Evangelii et Dominici oris alloquia: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Boni morsus, per quos vitae aeternae munus gustavimus, peccatorum remissionem in Christi corpore devorantes.

PL 16, 1138C

人の八つの噛みつきとは、福音書の命令と、主の口の言葉である。「実に、心で信じて正義へと至り、口で告白して救いへと至る」(ローマ10:10)。それは善い噛みつきであり、それによって我々は永遠の生命の賜物を味わい、罪の赦しをキリストの体において呑み込んでいる。

32

In veteri Testamento amarus morsus est mortis, propterea dictum est: Devoravit mors praevalens (Esai. XXV, 8) . In novo Testamento suavis morsus est vitae, quae mortem absorbuit, propterea apostolus ait: Devorata est mors in victoria sua.

PL 16, 1138C

旧約においては、死の苦い噛みつきがある。それゆえ、こう言われている。「死は力を振るって呑み込んだ」(イザヤ25:8)。新約においては、生命の甘い噛みつきがある。それは死を呑み尽くした。それゆえ使徒は言う。「死は、その勝利に呑み込まれた」。

33

Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55) ? 8. Atque ut apostolicis utamur testimoniis, ubi hominem fecit Deus, requievit ab omnibus operibus suis in die septima (Gen. II, 2) .

PL 16, 1138D

「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の刺はどこにあるか」(一コリント15:54, 55)。8. 使徒たちの証言を用いるなら、神は人を造ったとき、第七の日にすべての業を終えて休んだ(創世記2:2)。

34

Sed quia populus Judaeorum per contumaciam contempsit mandata Dei sui, ait Dominus: Si introibunt in requiem meam (Hebr. IV, 3) . Et ideo aliam Deus praefinivit diem, de qua dicit: Hodie si vocem meam audieritis (Psal. XCIV, 8) .

PL 16, 1139A

しかしユダヤ人の民は、頑なさのゆえに自らの神の戒めを軽んじたので、主は言った。「彼らが私の安息に入るならば」〔入ることはない、の意の誓言の形〕(ヘブライ4:3)。それゆえ神は別の日をあらかじめ定めた。それについて神は言う。「今日、もし汝らが私の声を聞くなら」(詩篇94:8)。

35

Duos enim dies comprehendit Scriptura generales, heri et hodie; de quibus dicit: Imitamini fidem Jesu Christi. Heri et hodie ipse est, et in saecula (Hebr. XIII, 7, 8) . In superiore die promissio est, in consequenti solutio.

PL 16, 1139A

聖書は、すべてに共通する二つの日、すなわち昨日と今日を含んでいる。それについて聖書は言う。「イエス・キリストの信仰に倣え。昨日も今日も、彼は同じであり、世々にわたってそうである」(ヘブライ13:7, 8)。先の日には約束があり、あとの日には成就がある。

36

Sed quia hesterna die neque Moyses, neque Jesus Nave populum induxit in requiem, hodierna die Christus induxit, cui dixit Pater: Ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; per suam enim resurrectionem Jesus populo requiem comparavit.

PL 16, 1139A

しかし、昨日の日には、モーセもイエス・ナヴェ〔ヨシュア〕も民を安息に入れなかったので、今日の日にキリストが入れた。父は彼にこう言った。「私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7)。実にイエスは、自らの復活によって民に安息を備えたのである。

37

Requies nostra Dominus est Jesus, qui ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Requies enim in coelo, non in terra est.

PL 16, 1139B

我々の安息は主イエスである。彼は言う。「今日、私とともに汝は楽園にいるであろう」(ルカ23:43)。安息は天にあり、地にはないからである。

38

9. Quid igitur opus est ut explorem ortus signorum atque obitus, quorum ad exortum duris inaratae vomeribus findantur novales, vel ad occasum laeta messis recumbat (Apoc. XXII, 16) ?

PL 16, 1139B

9. それなら、星座の昇りと沈みを探る必要がどこにあろうか。その昇りには、鋤の硬い刃にまだ耕されぬ休耕地が裂かれ、あるいはその沈みには、豊かな刈り入れが倒れ伏すというのに(黙示録22:16)。

39

Una mihi stella abundat pro omnibus, stella splendida et matutina: cujus ad exortum seminata est non frugum, sed martyrum seges; quando Rachel ploravit filios suos (Jerem. XXXI, 15) , ut lacrymis ablutos suis, pro Christo offerret infantulos.

PL 16, 1139B

私には、すべてに代わる一つの星で足りる。輝く明けの星である。その昇りに、穀物ではなく殉教者の収穫が蒔かれた。ラケルが自分の子らのために泣いたときである(エレミヤ31:15)。幼子たちを自らの涙で洗い清め、キリストのために献げるためであった。

40

Cujus stellae obitus non cremiorum insensibilium, sed spirantium defunctorum triumphales manipulos de tumulis resuscitavit.

PL 16, 1139B

この星の沈みは、感覚なき焼け残りの骨の束ではなく、息づく死者たちの凱旋の束を、墓から甦らせた〔ミーニュの脚注は、ここの cremia を、疑いなく火葬場の焼け残りの骨、すなわち遺骸の意とする。ローマ版は sensibilium、若干の写本は gremiorum と読む〕。

41

10. Celebretur itaque hebdomas, eo quod per septem aetatum cursus vita hominum usque ad senectutem transcurritur, sicut Hippocrates, medicinae magister, scriptis explicuit suis.

PL 16, 1139C

10. 七は称えられるべきである。人の生命は、七つの年齢の経過によって老年に至るまで走り抜けられるからである。医術の師ヒッポクラテスが、自らの著作で説明したとおりである。

42

Prima aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta aevi maturitas, septima senectus. Est ergo infans, puer, adolescens, juvenis, vir, veteranus, senex.

PL 16, 1139C

第一の年齢は幼年、第二は少年、第三は青年、第四は壮年、第五は成人、第六は熟年、第七は老年である。すなわち、幼児、少年、青年、若者、成人、熟練者、老人がある。

43

11. Solon autem decem fecit aetatum ordines per annos septenos; ita ut prima aetas infantiae usque ad emissionem sit dentium, quibus conficiat cibum, sermonemque distinguat, ut possit effabilis videri: pueritia quoque usque ad annos pubertatis procedit, et genitalia tentamenta: adolescentia usque ad barbae lanuginem: juventus usque ad perfectae virtutis processum: quinta aetas virilis est, apta copulis conjugalibus per totam hebdomadam: sexta quoque hebdomas virili deputatur aetati, et ad prudentiae processum habili, et ad agendum strenuae: septima quoque hebdomas, et octava aevi maturum, et sensu vigentem, et sermonem item non insuavis alloquii gratia praeditum produnt: nona hebdomas reliquias adhuc habet aliquas virium, lingua ac sapientia mollior: decima vero hebdomas mensuram implet, ad quam is qui pervenire potuerit, non immaturo temporum cursu pulsabit mortis sera vestibula.

PL 16, 1140A

11. ソロンは、七年ごとに、年齢の段階を十に区切った。第一の年齢である幼年は、歯が生え出て食物を噛みこなし、言葉を区切って、話せると見えるようになるまで。少年期は思春期の年まで進み、生殖の試みに至るまで。青年は頬ひげの産毛まで。壮年は完全な力の進展まで。第五の年齢は成人で、七年の期間をまるごと婚姻の結びつきに適している。第六の七年期も成人の年齢に配され、思慮の進展に適い、行いにおいて精力的である。第七の七年期と第八の七年期は、成熟した年齢を示し、感覚が盛んで、言葉も、心地よい語りの魅力を備えている。第九の七年期にはなお力の名残がいくらか残るが、舌も知恵もより衰える。第十の七年期は度量を満たし、そこに至ることのできた者は、時の歩みとして早すぎることなく、死の遅い玄関を叩くであろう。

44

12. Ergo Hippocrates et Solon vel septem aetates, vel hebdomadas aetatum norunt. In illis se hebdomas praeferat: octava autem unam et perpetuam aetatem invehit, qua excrescimus in virum perfectum, in agnitione Dei, fidei plenitudine, in qua legitimae aetatis mensura impletur (Ephes. IV, 13) .

PL 16, 1140B

12. かくして、ヒッポクラテスとソロンは、七つの年齢、あるいは年齢の七年期を知っていた。それらにおいては七が際立つ。しかし八番目は、唯一で永続する年齢を持ち込む。それによって我々は、完全な人へと、神の認識において、信仰の充満において育ち、そこで正しい年齢の度量が満たされる(エフェソ4:13)。

45

13. Est etiam in visceribus nostris hebdomadis explorata gratia; ferunt enim septem quoque esse in nobis interiora viscera, stomachum, cor, pulmonem, lien, hepar, renes duos. Septem quoque exteriora, caput, posteriora, ventrem, binas manus, et binos pedes.

PL 16, 1140B

13. 我々の内臓にも、ヘブドマスの恩寵が確かめられている。我々の内には、七つの内部の内臓があると言われるからである。胃、心臓、肺、脾臓、肝臓、二つの腎臓である。外部のものも七つある。頭、臀部、腹、二つの手、二つの足である。

46

14. Praestantissima haec, sed obnoxia dolori. Quis autem dubitet majus esse octavae munus, quae totum renovavit hominem, ut jam nihil possit dolere?

PL 16, 1140C

14. これらはこの上なく優れたものだが、苦痛を免れない。しかし、人を全く新たにし、もはや何ものにも苦しむことがないようにした八番目の賜物が、よりまさることを、誰が疑うだろうか。

47

Itaque septima mundi aetas conclusa est; octava illuxit gratia, quae fecit hominem jam non hujus mundi esse, sed supra mundum. Jam enim non vitam nostram, sed Christum vivimus: Nobis enim vivere Christus, et mori lucrum.

PL 16, 1140C

それゆえ、世の第七の年齢は閉じられた。八番目に恩寵が輝き、それは人を、もはやこの世のものではなく、世の上にある者とした。実に今や、我々は自分の生命ではなく、キリストを生きているからである。「我々にとって、生きることはキリストであり、死ぬことは益である」。

48

Itaque jam non in carne, sed in fide vivimus Christi (Philip. I, 21) . Apostolus dicit: Unde colligimus quia conclusus est mundi dies (Galat. II, 2) .

PL 16, 1141A

それゆえ、我々は今や、肉においてではなく、キリストの信仰において生きている(フィリピ1:21)。使徒は言う。「そこから我々は、世の日が閉じられたことを推し量る」(ガラテヤ2:2)〔ミーニュはこの句を斜体で、使徒の言葉として刷る。それに従った。引照は刷りのまま〕。

49

Denique novissima hora venit Dominus Jesus, et pro nobis mortuus est, et omnes in illo mortui sumus, ut vivamus Deo (I Joan. II, 18) . Non ergo nos qui eramus, vivimus: sed vivit Christus in nobis (II Cor. V, 15) . 15. Abiit ergo hebdomas, venit octava.

PL 16, 1141A

実に、最後の時に主イエスが来て、我々のために死に、我々は皆、彼にあって死んだ。神に対して生きるためである(一ヨハネ2:18)。もはや、かつての我々が生きるのではなく、キリストが我々のうちに生きている(二コリント5:15)。15. かくして、ヘブドマスは去り、八番目が来た。

50

Abiit heri, venit hodie: illud hodie quod promissum est, quo admoniti sumus vocem Dei audiendam et sequendam.

PL 16, 1141A

昨日は去り、今日が来た。約束された、あの今日である。それによって我々は、神の声を聞き、従うよう促されている。

51

Abiit ergo ille dies Testamenti veteris, venit dies novus, quo Testamentum consummatum est novum, de quo dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum: non secundum Testamentum, quod feci patribus illorum in die, qua apprehendi manum ipsorum educere illos de terra Aegypti (Hebr. VIII, 8) .

PL 16, 1141A

かくして、旧い契約のあの日は去り、新しい日が来た。この日に新しい契約が成就した。それについて彼は言う。「見よ、日が来る、と主は言う。私はイスラエルの家とユダの家に、新しい契約を立てる。それは、私が彼らの父祖たちと、彼らの手をとってエジプトの地から導き出した日に結んだ契約のようではない」(ヘブライ8:8)。

52

Et qua ratione mutatum sit Testamentum adjicit: Quoniam ipsi non manserunt, inquit, in Testamento meo. et ego neglexi eos, dicit Dominus (Ibid., 9) .

PL 16, 1141B

そして、契約が変えられた理由を、さらに加えて言う。「彼ら自身が私の契約にとどまらなかった。それで私も彼らを顧みなかった、と主は言う」(ヘブライ8:9)。

53

16. Abierunt sacerdotes Legis, Legis tribunalia: accedamus ad sacerdotem novum (Hebr. IV, 14) , ad sedem gratiae, visitatorem animarum nostrarum, sacerdotem non secundum Legem mandati carnalis creatum, sed secundum virtutem infatigabilis electum (Hebr. VII, 16) .

PL 16, 1141B

16. 律法の祭司たちは去った。律法の法廷は去った。新しい祭司のもとに近づこう(ヘブライ4:14)。恩寵の座に、我々の魂の訪れ手のもとに、肉の戒めの律法に従って立てられたのではなく、尽きることのない力に従って選ばれた祭司のもとに(ヘブライ7:16)。

54

Non enim ipse sibi honorem praeripuit, sed electus a Patre est (Hebr. V, 4) , sicut ipse Pater ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) . Novus ergo sacerdos videmus quid obtulerit.

PL 16, 1141B

実に彼は、自ら名誉を奪い取ったのではなく、父から選ばれた(ヘブライ5:4)。父自身がこう言うとおりである。「汝は永遠に祭司である、メルキゼデクの序列に従って」(詩篇109:4)。それゆえ、新しい祭司が何を献げたかを、我々は見る〔底本は novus sacerdos と主格。novum sacerdotem「新しい祭司を」と読むべきか〕。

55

Alii sacerdotes pro se offerebant, et pro populo suo: hic quia non habuit peccatum, ut pro se offerret, pro universo mundo se obtulit, et per sanguinem suum intravit in sancta.

PL 16, 1141C

ほかの祭司たちは、自分のために、また自分の民のために献げた。この祭司は、自らのために献げるべき罪を持たなかったので、全世界のために自らを献げ、自らの血によって聖所に入った。

56

17. Hic est ergo sacerdos novus, et nova hostia non ex Lege, sed supra Legem; advocatus mundi, lux saeculi, qui dixit: Ecce venio, et venit (Apoc. XXII, 7) .

PL 16, 1141C

17. これこそ、新しい祭司であり、律法に基づくのではなく、律法を超える新しいいけにえである。世の弁護者、世の光であって、彼はこう言った。「見よ、私は来る」。そして来た(黙示録22:7)。

57

Ad quem accedamus in abundantia fidei adorantes et obsecrantes et sperantes in eum, quem non videmus oculis, sed affectu tenemus: cui est omnis honor semper et gloria. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1141C

信仰の豊かさにおいて、彼のもとに近づこう。礼拝し、請い願い、彼に望みを置いて。我々が目では見ないが、愛着によってつかんでいる者であり、彼にこそ、つねにすべての名誉と栄光がある。健やかであれ、子よ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XLV

第45書簡PL 16, 1142A
1

Sabino sciscitanti an de paradiso scripsisset Ambrosius, quaeve ipsius de illo esset sententia, respondet; leviterque perstricta secundum historiam loci descriptione, ad mysticam transit expositionem.

PL 16, 1142A

サビヌスから、アンブロシウスは楽園について書いたか、楽園についての彼自身の見解は何かと問われて、答える。歴史に従った場所の描写を軽く述べたのち、奥義の意味での解釈へ移る。

2

Itaque ubi docuit in principali animae portione paradisum esse, quid per ea quae illic exstiterunt, significetur; quidve in serpente homines imitentur edocet; et quanta sit humana infirmitas, quantave in eum Dei charitas semper fuerit, declarato, nos ad fugiendam sensuum delectationem hortatur.

PL 16, 1142A

そこで、楽園が魂の主導的な部分にあることを教えたうえで、そこに現れたものが何を意味するかを説き、人が蛇のどの点に倣うべきかを教え、人の弱さがどれほど大きいか、また人に対する神の愛がつねにどれほど大きかったかを明らかにしてから、我々に感覚の快楽を避けるよう勧める。

3

AMBROSIUS SABINO. 1. Lecto Hexaemero, utrum paradisum subtexuerim, requirendum putasti, et quam de eo haberem sententiam, significandum, idque velle te studiose cognoscere. Ego autem jam dudum de eo scripsi, nondum veteranus sacerdos.

PL 16, 1142A

アンブロシウスよりサビヌスへ。1. 『ヘクサエメロン』を読んで、あなたは、私が楽園を付け加えたかどうかを尋ねるべきだと考え、楽園について私がどのような見解を持つかを知らせるよう、またそれをあなたが熱心に知りたがっていると言ってきた。しかし私は、すでにずっと前に、まだ老練の司教でなかったころ、それについて書いた。

4

2. Sententias autem de eo diversas esse plurimorum comperi. Nam Josephus (Lib. I Antiqq., cap. 2) , ut pote historiographus, locum dicit refertum arboribus virgultisque plurimis, irrigari etiam flumine, quod dividatur in quatuor fluvios.

PL 16, 1142B

2. 楽園について、多くの人の見解が異なることを、私は知った。実に、ヨセフスは(『古代誌』第1巻第2章)、歴史家であるから、その場所を、樹木と数多くの灌木に満ちた所と言い、また川に潤され、その川は四つの川に分かれるとも言う。

5

Collecta etenim in unum congregatione aquarum, non se penitus exinanivit terra, et fraudavit irriguis suis: sed hodieque in fontes prorumpit, et deducit meatus fluminum, quibus pignora sua, quasi pia mater, plenis lactat uberibus.

PL 16, 1142B

というのも、水の集まりがひとつに集められたとき、地は自らを完全に空にして、潤いを奪われたのではなく、今日もなお泉となって湧き出て、川の流れを導いている。それによって地は、敬虔な母のように、自らの子らに満ちた乳房で乳を与えているのである。

6

3. Alii alias, omnes tamen congruunt in paradiso (Gen. II, 9) , et lignum vitae radicatum, et lignum scientiae, quae discernat bonum et malum, caetera quoque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia, et rationabilia.

PL 16, 1142B

3. ある者はこう言い、ある者はああ言う。しかし皆、楽園には(創世記2:9)、根を張った生命の木があり、善と悪を見分ける知識の木があり、さらにそのほかの、力に満ち、命を与える力に満ち、息づき、理性を備えた木々があることで一致している。

7

Ex quibus colligitur paradisum ipsum non terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quod animatur et vivificatur animae virtutibus, et infusione Spiritus Dei. 4. Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse evidenter declaravit.

PL 16, 1142C

これらのことから、楽園そのものは地上のものとは見えず、どこかの土地にあるのではなく、我々の主導的な部分にある、と推論される。それは魂の徳と神の霊の注ぎによって、活気づけられ、生かされている。4. 実に、ソロモンは霊において、楽園が人の中にあることを明らかに宣言した。

8

Et quia mysteria exprimit vel animae et Verbi, vel Christi et Ecclesiae, ideo ait de virgine anima, vel Ecclesia quam volebat virginem castam assignare Christo (II Cor. XI, 2) : Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) .

PL 16, 1142C

彼は、魂と言葉の、あるいはキリストと教会の奥義を表すがゆえに、おとめである魂について、あるいはキリストに貞潔なおとめとして引き渡したいと望んだ教会について(二コリント11:2)、こう言う。「閉ざされた楽園、私の姉妹、花嫁、閉ざされた楽園、封じられた泉」(雅歌4:12)。

9

5. Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur Latine (Dan. XIII, 7) . Et Adam in paradiso erat, et sic legimus (Gen. II, 8) . Ergo non te moveat quod alii codices Latini hortum habent, alii paradisum.

PL 16, 1142C

5. 楽園は、ギリシア語でそう言い、ラテン語では園と言う。実に、スサンナは楽園にいた。ラテン語ではそのように読まれる(ダニエル13:7)。アダムも楽園にいた。我々はそのように読む(創世記2:8)。それゆえ、ほかのラテン語の写本が園とし、ほかのものが楽園としていても、あなたは動揺するな。

10

6. Ibi ergo est casta uxor, ubi virgo. Licet virgo excepta habeat claustra et signacula sua, sed utraque in paradiso; ut adversum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur virtutum umbraculis.

PL 16, 1143A

6. それゆえ、貞潔な妻はおとめのいるところにいる。おとめは、閉ざされた所と自らの封印を別に持つにせよ、その両方は楽園の中にある。体の熱と肉の燃え上がりに対して、徳の木陰によって涼しく保たれるためである。

11

7. Ergo paradisus in principali nostro est, silvescens plurimarum opinionum plantariis: in quo principaliter lignum vitae constituit Deus, id est, pietatis radicem; ea est enim vitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro deditos cultus deferamus.

PL 16, 1143A

7. かくして楽園は、我々の主導的な部分にあり、数多くの見解の苗床で茂っている。そこに神は、とりわけ生命の木、すなわち敬虔の根を据えた。これが我々の生命の実体だからである。主にして我々の神に身を捧げた礼拝を、我々が献げるならばのことである。

12

8. Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diversa, quorum fructus virtutes sunt.

PL 16, 1143A

8. 神は、善と悪の知識の苗床をも据えた。実に、地上のほかの生き物のうちで、人だけが善と悪の知識を持つ。そこにはまた、ほかのさまざまな苗床があり、その実は徳である。

13

9. Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae (neque enim judicem, qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat), eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium, et disciplinam pietatis infundere; ideoque praecepit homini ab omni ligno, quod est in paradiso, esse gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum (Gen. III, 2, 3) .

PL 16, 1143B

9. しかし、知識を受け入れうる人の心の傾きは、神に知られていた。それは、思慮の頂へよりも、狡猾さへと、より速く傾くであろうと。(我々の魂に確かな境界を据えた裁き手に、自らの作品の性質が隠れていたはずがない。)そこで神は、我々の救いの先見ある造り主として、狡猾さを楽園から追い払い、生命への熱意と敬虔の訓練を注ごうと望んだ。それゆえ神は、人が、楽園にあるすべての木から食べるべきであり、善と悪の知識の木からは食べてはならないと命じた(創世記3:2, 3)。

14

10. Sed quia creatura omnis passioni obnoxia, ideo delectatio, sicut serpentino illapsu, humanis irrepsit affectibus.

PL 16, 1143B

10. しかし、被造物はすべて情念に服しているので、快楽が、蛇の滑り込むように、人の心の傾きの中に忍び込んだ。

15

Itaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus, sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica.

PL 16, 1143B

それゆえ聖なるモーセが、快楽を蛇の似姿で象ったのは理由のないことではない。快楽は、蛇のように腹に向かって傾き、足では進まず、いかなる脚にも持ち上げられず、体全体のうねる曲がりで滑るからである。

16

Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus.

PL 16, 1143C

快楽にとっては、蛇のように、土が食物である。天の食べ物を知らないからである。体のものによって養われ、欲望のさまざまな姿に変わり、曲がりくねった屈曲のうちで折れ曲がる。

17

Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas?

PL 16, 1143C

快楽は牙に毒を持つ。その牙によって、放蕩者は誰もが自らの内臓を引き裂き、大食漢は自らを死に至らせ、美食家は滅ぼす。ぶどう酒によって裂けた者がどれほどいるか。酩酊が解体し、消化不良が腹を張らせた者が、どれほどいるか。

18

11. Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis: ibi enim sensus omnis, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret (Gen. II, 7) .

PL 16, 1143C

11. 今、私は、主なる神が人の顔に息を吹き込んだ理由を理解する。そこにあらゆる感覚が、そこに快楽の座と誘惑が、すなわち目、耳、鼻、そして口にあるからである。我々の感覚を、快楽に対していっそう強くするためであった(創世記2:7)。

19

Haec ergo nobis, sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam.

PL 16, 1143C

かくして快楽は、蛇のように、我々に狡猾さを注いだ。完全な思慮を与えるのは、快楽ではなく、労苦と長い黙想に、神の恩寵が加わることだからである。

20

12. Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur; ut caput nostrum non projiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus: Caput autem nostrum Christus est (I Cor. XI, 3) .

PL 16, 1143D

12. しかし、人類の相続は蛇の欺きに巻き込まれたのであるから、その点では蛇の狡猾さに倣おう。すなわち、自らの頭を危険にさらさず、何にもまして無傷に守ろう。「我々の頭はキリストである」(一コリント11:3)。

21

Hoc maneat incolume, ut serpentis venena nobis non possint nocere: Bona est enim sapientia cum haereditate (Eccl. VII, 12) , id est, cum fide; quoniam est haereditas credentibus in Domino.

PL 16, 1144A

これが損なわれずにあるように。そうすれば蛇の毒は我々を害することができない。「知恵は相続とともにあれば善い」(コヘレトの言葉7:12)、すなわち信仰とともにあれば善い。主にあって信じる者たちには、相続があるからである。

22

13. Quod si primus ille homo, qui cum Deo loquebatur in paradiso positus (Gen. II, 15) , labi tam facile potuit, ex terra creatus virgine, quae ad verbum Dei formata et creata recenti fuerat exortu, nondum ea parricidali caediumque concreta sanguine, flagitiis et dedecore polluta, nondum carne nostra damnata maledicto obnoxiae haereditatis; quanto facilius postea lubrica ad peccandum via majus advexit humano generi praecipitium, cum deterior tolerabiliori per vices generationis successerit?

PL 16, 1144A

13. もし最初のあの人が、楽園に置かれ(創世記2:15)、神と語り合っていたのに、これほどたやすく滑り落ちることができたのなら、しかも彼は、おとめなる大地から造られ、その大地は神の言葉によって形づくられ、新たな誕生で造られたばかりで、近親殺しと数々の殺戮の血でまだ固まらず、犯罪と恥辱に汚されてもおらず、我々の肉も、責めを負う相続の呪いによってまだ断罪されていなかったのに、そうであるなら、その後は、罪へと滑りやすい道が、世代の移り変わりにより、悪いものが耐えうるものに代わるにつれて、人類にいっそう大きな転落をもたらしたことは、どれほどたやすかったことか。

23

14. Etenim si magnetis lapis tantam naturae vim habet, ut ferrum ad se trahat, et transfundat se in illius speciem, ita ut plerisque experiri volentibus cum plures annulos ferreos ad eum lapidem admoverint, omnes pari teneat modo: deinde si ei annulo cui adhaeserit lapis, alium admoveas annulum, et rursus per ordinem singulis substituas; licet in omnes penetret per ordinem, ex illo lapide vis naturae, tamen priores nexu vehementiore constringit, posteriores remissiore: quanto magis humani generis conditio atque natura ex puriore statu in deteriorem lapsa est, quando nequiorem attigit!

PL 16, 1144B

14. 実に、磁石が自然の力を非常に強く持ち、鉄を引き寄せ、鉄の姿の中へ自らを注ぎ込むほどであり、そのため、試してみようとする多くの人が、多くの鉄の輪をその石に近づけると、すべてを等しく引き留める。さらに、石が付いたその輪に別の輪を近づけ、また順に一つずつ置き換えていくと、その石からの自然の力は、順にすべての輪に及ぶとはいえ、先の輪はより強い結びつきで、あとの輪はより弱い結びつきで締めつけられる。そうであるなら、人類の状態と本性が、より清い状態からより悪い状態へと滑り落ちたのは、ましてや、いっそう悪いものに触れたときには、どれほど〔大きな〕ことであろうか。

24

15. Nam si per eas species minuitur natura, quae non sunt culpae capaces; quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum virtus ejus hebetatur!

PL 16, 1144C

15. 実に、咎を受け入れることのないそれらの種においてさえ、本性が減じられるなら、悪行の汚れに染まった心と体を通しては、その力がどれほどいっそう鈍らされることだろうか。

25

Unde quia excreverat malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum (Psal. XIII, 1) : venit Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia.

PL 16, 1144C

それゆえ、悪意が増し、無垢が失われ、善を行う者がなく、一人としてなかったので(詩篇13:1)、主が来て、本性の恩寵を作り直し、いや、増し加えた。罪が満ちあふれたところに、恩寵が満ちあふれるためである。

26

Ergo liquet et quia auctor hominis Deus, et quod Deus unus, non multi dii: sed unus qui mundum operatus est; et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi. 16. Primum igitur mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret.

PL 16, 1144C

それゆえ、人の造り主が神であること、また神は唯一であって多くの神々ではなく、世界を造ったのは一人であること、また世界は一つであって、哲学者が言うような多くの世界ではないことが明らかである。16. かくして神は、まず世界を造り、次に世界の住人を造った。その人にとって全世界が祖国となるようにである。

27

Nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem judicat; quanto magis ille primus homo totius erat mundi incola, et, ut Graeci dicunt, κοσμοπολίτης, opus Dei recens, confabulator assiduus, civis sanctorum, complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat: quem Dominus tuebatur, ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat!

PL 16, 1144C

実に、今日、賢者はどこに行っても、至るところで市民であり、至るところで自分のものを理解し、どこにあっても自分を旅人とも客人ともみなさない。そうであるなら、あの最初の人は、全世界の住人であり、ギリシア人が言うところの「世界市民(コスモポリテース)」〔ギリシア語〕であって、神の新しい作品、絶えず語り合う者、聖徒たちの市民、徳とともに植えられた者、地上のすべての生き物、海の生き物、鳥の上に立てられた者として、全世界を自らの所有とみなしていたのは、どれほどいっそうのことか。主はその人を、自らの作品として守り、善き親にして造り主として見捨てることはなかったのである。

28

Denique eo usque creatum fovit, ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione Filii sui unigeniti resuscitaret.

PL 16, 1145A

実に、神は造った者をなお育み続け、ついには、勘当された者を贖い、追い出された者を迎え、死んだ者を自らの独り子である子の受難によって甦らせた。

29

Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus Pater, quem etiam, sicut dives paterfamilias, censu propriae haereditatis redemit.

PL 16, 1145A

それゆえ、人の造り主は神であり、善き作り手が自らの作品を愛し、善き父は、豊かな家父長のように、自らの相続の財産を代価として贖ったその者を、見捨てることがない。

30

17. Caveamus ergo ne hominem istum, id est, νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat.

PL 16, 1145A

17. それゆえ、気をつけよう。この人、すなわち知性(ヌース)〔ギリシア語〕を、あの女、すなわち我々の感覚の情念が、自らもまた快楽に欺かれ、あざむかれて、柔弱にし、自らの法と判断のうちに閉じ込めて引きずり込むことのないように。

31

Fugiamus delectationem sicut serpentem: multas artes habet, et maxime in homine. Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur? homo quanto plures sensus oculorum auriumque habet, tanto majora pericula. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

PL 16, 1145A

蛇を避けるように、快楽を避けよう。それは多くの術を持ち、とりわけ人に対してそうである。ほかの生き物は食物への貪りによって捕らえられるではないか。人は、目と耳の感覚を多く持つほど、危険もいっそう大きい。健やかであれ。そして、あなたがしているように、我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XLVI

第46書簡PL 16, 1145B
1

Ambrosius Sabino scribit maledicum Apollinaristam publice fuisse confutatum: sese cum eo, etsi servilem in Christum formam non admitteret, humaniter egisse: at illa verba, Deum scilicet Patrem Filii esse et Dominum creaturae, quae illi comprimis displicebant, cum verbis Davidicis convenire.

PL 16, 1145B

アンブロシウスはサビヌスに書き送る。悪口を言うアポリナリオス派の者は公然と論駁された。自分は、キリストに僕の姿を認めようとしないこの者に対しても人間らしく接した。そして、神なる父が子の父であり被造物の主であるというあの言葉、彼がとりわけ嫌ったあの言葉は、ダビデの言葉と一致している、と。

2

Post quae eumdem Filium sine injuria divinitatis factum non modo servum, verum etiam maledictum, opprobrium atque peccatum multiplici Scripturae testimonio demonstrat. AMBROSIUS SABINO.

PL 16, 1145B

その後、同じ子が、神性を損なうことなく、僕となっただけでなく、呪い、恥辱、罪ともなったことを、聖書の多くの証言によって示す。アンブロシウスよりサビヌスへ。

3

1. Quem scripsisti maledici sermonis seminatorem, levissimus est, qui jam veneni sui mercedem recepit. Siquidem responsum est ei publice; et quod privatim severat, palam messuit.

PL 16, 1145C

1. あなたが悪口の種を蒔く者と書いてきた男は、いとも軽薄な者であり、すでに自らの毒の報酬を受けた。というのも、公然と彼に答えがなされ、彼が私的に蒔いたものを、公然と刈り取ったからである。

4

Ego autem vanum ante et invisorem tantum habebam: at ubi iste sermo ad aures pervenit meas, statim respondi quod eum virus infecerit Apollinaris, qui non potest audire quod Dominus noster Jesus pro nobis servitutem susceperit in istius corporis susceptione; cum Apostolus clamet quod formam servi acceperit (Phil. II, 7) .

PL 16, 1145C

私は以前から、彼をただの空虚な者、嫉み屋と見ていた。しかしこの話が私の耳に届いたとき、すぐに、アポリナリオスの毒が彼に染み込んだのだと答えた。彼は、我々の主イエスが我々のためにこの体を受けることによって僕の身分を引き受けたことを聞くのに耐えられないのである。使徒は、彼が僕の姿をとったと叫んでいるのに(フィリピ2:7)。

5

Hoc munimentum, haec sepes est fidei nostrae; qui hanc destruit, destruetur ipse, sicut scriptum est: Quia destruentem sepem mordebit serpens (Eccl. X, 8) . 2. Equidem primo leniter mandavi ei: Qua ratione bonam rem malo animo facis?

PL 16, 1145C

これこそ我々の信仰の砦であり、垣である。これを壊す者は、自ら壊される。書かれているとおりである。「垣を壊す者を蛇が咬む」(コヘレトの言葉10:8)。2. 私は初め、穏やかに彼に言い送った。「あなたはなぜ、善いことを悪い心で行うのか」と。

6

Ego enim beneficio annumero, si quis mea legens scripta, dicat mihi quo videatur moveri. Primum quia et in iis quae scio, falli possum. Multa aurem praetereunt, multa quibusdam aliter sonant: pulchrum est, si fieri potest, cavere omnia.

PL 16, 1145D

実際、私は、誰かが私の書いたものを読んで、何に心を動かされたかを私に言ってくれるなら、それを好意に数える。第一に、私が知っていることについてさえ、私は誤りうるからである。多くのことは耳を素通りし、多くのことは人によって別様に響く。できるなら、すべてに用心するのは立派なことである。

7

Deinde quia non debeo moleste ferre, cum de apostolicis et ipsis Evangelicis Dominicisque verbis plerique multas quaestiones serant; si etiam in meis scriptis reperiant, de quo disputandum putent: plerique enim studio indulgent suo, ut iste qui propterea orbem circuivit, ut quaereret quem reprehenderet, non quem sibi imitandum arbitraretur.

PL 16, 1146A

次に、使徒の言葉や福音書そのもの、主の言葉についてさえ、多くの者が多くの問いを蒔くのだから、私の書いたものの中にも、論ずべきと思うものを見つけたとしても、私は不快に思うべきではないからである。実に多くの者は自分の熱意に身を任せる。この男のように。彼は、真似るべき者を見いだすためではなく、非難すべき者を探すために、世界を巡り歩いたのである。

8

3. Hic igitur ut arroderet aliquid de meis scriptis, eam sibi amplam viam reperit, quoniam eo loci ubi dixit Dominus Jesus: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) ; diximus ideo dictum, ut nos intelligamus patrem filii esse, et dominum creaturae.

PL 16, 1146A

3. さて、この男は、私の書いたものから何かをかじり取るために、自分に広い道を見いだした。主イエスが「父よ、天と地の主よ、私は汝をたたえる」(マタイ11:25)と言った箇所で、我々は、これが言われたのは、父が子の父であり被造物の主であることを我々が理解するためだと述べたからである。

9

Quamquam in psalmo evidenter Dominum dixerit Patrem Filius: Viderunt me, et moverunt capita sua: adjuva me, Domine, Deus meus (Psal. CVIII, 25, 26) .

PL 16, 1146B

もっとも、詩篇では、子が父を主と呼んだことは明白である。「彼らは私を見て、頭を振った。私を助けよ、主よ、私の神よ」(詩篇108:25, 26)。

10

Etenim secundum formam servi locutus, dominum vocavit, quem Patrem noverat, aequalis in Dei forma, servum secundum carnis substantiam se praedicans; servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est.

PL 16, 1146B

すなわち、僕の姿に従って語りつつ、神の姿においては等しい者として、自分の知る父を主と呼び、肉の実体に従って自らを僕と宣言したのである。肉には隷属があり、神性には主権があるからである。

11

4. Advertis igitur primum pro tua admirabili prudentia ea quae in Evangelio dicuntur, ad Evangelii tempus referri, quo Dominus Jesus inter homines humana specie conversabatur; nunc enim secundum hominem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) .

PL 16, 1146B

4. あなたは、その見事な思慮によって、まず、福音書に語られていることが、主イエスが人の姿で人々のあいだに過ごした福音書の時代に関わることに気づいているはずである。今や我々は、人に従ってはもはやキリストを知らないのだから(二コリント5:16)。

12

Sit ita visus et cognitus veteribus, jam transierunt vetera, et omnia nova facta sunt (Ibid., 17) . Omnia tamen ex Deo, qui nos sibi per Christum reconciliavit; eramus enim mortui, et ideo unus pro omnibus servus factus est (Philip. II, 7) . Quid dicam, servus?

PL 16, 1146B

古い者たちにはそのように見られ、知られたとしよう。しかし「古いものは過ぎ去り、すべては新しくなった」(二コリント5:17)。「すべては神から出る。神はキリストを通して我々を自分と和解させた」。我々は死んでいたからこそ、一人の者がすべての者のために僕となったのである(フィリピ2:7)。何と言おうか、僕と。

13

Peccatum, opprobrium, maledictum factus est. Dixit enim Apostolus: Quia pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21) , quia maledictum factus est (Galat. III, 13) Dominus Jesus. Dixit quia cum sibi subjecerit omnia, tunc et ipse subjectus erit.

PL 16, 1146C

罪、恥辱、呪いとなったのである。使徒は、主イエスが我々のために罪となったこと(二コリント5:21)、呪いとなったこと(ガラテヤ3:13)を言ったからである。また彼は、すべてを自らに従わせたとき、そのとき彼自身も従う者となる、と言った。

14

Dixit et Petrus: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula, in Actibus apostolorum (Actor. III, 6) . Dixit ibi quia glorificavit puerum suum Jesum (Ibid., 13) , et nemo calumniatur de tempore.

PL 16, 1146C

ペトロもまた言った。「ナザレのイエスの名によって、立ち上がり、歩め」と、使徒言行録の中で言っている(使徒言行録3:6)。そこで彼は、神がその童イエスに栄光を与えたと言った(使徒言行録3:13)。誰も時期のことで言いがかりをつけてはいない。

15

In Apocalypsi autem et agnus dictus est a Joanne (Apoc. V, 12) ; dictus est in psalmo vermis, et non homo (Psal. XXI, 17) .

PL 16, 1146C

また黙示録ではヨハネによって子羊と呼ばれ(黙示録5:12)、詩篇では「虫けらであって人ではない」と呼ばれている(詩篇21:17)。

16

Haec omnia factus est, ut nostrae obtunderet mortis aculeum, nostram servitutem tolleret, maledicta, peccata, opprobria deleret (I Cor. XV, 55) .

PL 16, 1146D

これらすべてとなったのは、我々の死の棘を鈍らせ、我々の隷属を取り除き、呪い、罪、恥辱を消し去るためであった(一コリント15:55)。

17

5. Haec et alia, quae consulenti cuidam, et multo plura a te scripsisti relata, cum Scriptura divina habeat (Exod. XVI, 18) , quemadmodum quisquam dubitabit dicere quae pie scripta sunt, quoniam ad gloriam Christi spectant, non ad imminutionem?

PL 16, 1147A

5. これらのこと、またほかのこと――ある相談者に宛てて、さらにはるかに多くのことを、あなたが報告として書き送ったこと〔scripsisti relata の係りは定かでない。「あなたが書き伝えた」と取った〕――を、神の聖書が含んでいる以上(出エジプト記16:18)、敬虔に書かれたこと、すなわちキリストの栄光に関わり、その減少に関わらないことを言うのを、誰がためらうだろうか。

18

Nam cum de dono ejus, hoc est manna, dictum sit quia et qui minus collegit, non diminuit: et qui plurimum, non ampliavit; num potuit ipse vel minui vel augeri? Quid enim in eo imminutum est, quod nostram servitutem, nostras infirmitates susceperat?

PL 16, 1147A

実に、彼の賜物、すなわちマナについて、「少なく集めた者も減らず、多く集めた者も増えなかった」と言われているのだから、彼自身が減ったり増えたりしえただろうか。彼が我々の隷属、我々の弱さを引き受けたことで、彼において何が減ったというのか。

19

Erat humiliatus, erat in servi forma, sed idem in gloria Dei Patris. Erat vermis in cruce, sed idem dimittebat peccata etiam persecutorum suorum.

PL 16, 1147A

彼は低くされ、僕の姿にあったが、同時に父なる神の栄光の中にあった。十字架の上で彼は虫であったが、同時に自分を迫害する者たちの罪さえ赦していた。

20

Erat opprobrium, sed idem majestas Domini, sicut scriptum est: Et videbitur majestas Domini, et videbit omnis caro salutare Dei (Esai. XL, 5) . Quid amisit, cui nihil minus est? Non habebat quidem speciem neque decorem, sed habebat plenitudinem divinitatis.

PL 16, 1147A

彼は恥辱であったが、同時に主の威光であった。書かれているとおりである。「主の威光が現れ、すべての肉が神の救いを見る」(イザヤ40:5)。欠けるところのない者が、何を失ったというのか。彼は確かに姿も美しさも持たなかったが、神性の充満を持っていた。

21

Infirmus aestimabatur, sed non destiterat esse Dei virtus. Videbatur, ut homo, sed fulgebat in terris majestas divina et Patris gloria.

PL 16, 1147B

弱い者と見なされたが、神の力であることをやめてはいなかった。人として見えたが、地上には神の威光と父の栄光が輝いていた。

22

6. Unde pulchre Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Jesu: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7) .

PL 16, 1147B

6. それゆえ使徒は、主イエスについて、同じ語を重ねて巧みに言っている。「神の姿であったが、神と等しくあることを奪い取るものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の姿をとった」(フィリピ2:6, 7)。

23

Quid est in Dei forma, nisi in plenitudine divinitatis, in illa perfectionis divinae expressione?

PL 16, 1147B

「神の姿にある」とは、神性の充満にあること、神的な完全さのあの表れにあること以外の何であろうか。

24

Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se, et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae: sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma.

PL 16, 1147B

したがって、神性の充満にありながら、彼は自らを空しくし、人間の本性と完全さの充満を受けた。神に何も欠けていなかったように、人の完成にも何も欠けておらず、どちらの姿においても完全であった。

25

Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . 7. Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat, habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixerat: Formam servi accepit, non servus lectus est. Iterum ergo interrogo, quid est in forma Dei?

PL 16, 1147C

それゆえダビデも言う。「人の子らにまさって姿が美しい」(詩篇44:3)。7. アポリナリオス派の者は追い詰められ、どこへ向かうこともできず、自らの網に閉じ込められている。彼自身が言っていたのである。「僕の姿をとった。僕と記されたのではない」と。〔lectus est は「記された」の意に取った〕そこで私はもう一度尋ねる。「神の姿にある」とは何か。

26

Respondet: In natura Dei. Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii (Philip. II, 7) . Quaero quid sit, formam servi accipiens (Galat. IV, 8) ? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine.

PL 16, 1147C

彼は答える。「神の本性にあることだ」と。使徒は言う。「本性からして神ではない者たちがいるのだから」(フィリピ2:7)〔引照は刷りのまま。句はガラテヤ4:8 にあり、次の引照と入れ替わっているらしい〕。私は尋ねる。「僕の姿をとる」とは何か(ガラテヤ4:8)〔引照は刷りのまま。句はフィリピ2:7 にある〕。疑いなく、先に言ったように、人間の本性と境遇の完全さであり、人々に似た者となるためである。

27

Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem; quia in carne eadem. Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9) ?

PL 16, 1147C

そして彼は、肉の似姿ではなく、人々の似姿と巧みに言った。肉においては同じだからである。しかし、ただ一人罪がなく、すべての人は罪の中にあるのだから、彼は人の姿において見えたのである。それゆえ預言者も言う。「彼は人であり、誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)。

28

Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret.

PL 16, 1147D

肉に従っては人であるが、神の働きに従っては人を超えている。実に、重い皮膚病の人に触れたとき、彼は人と見えた。しかし、その人を清めたとき、人を超えていた。

29

Et cum Lazarum fleret mortuum (Matth. VIII, 3) , quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum juberet vinctis pedibus exire (Joan. XI, 33, 44) .

PL 16, 1148A

またラザロの死を泣いたとき、人のように泣いた(マタイ8:3)〔引照は刷りのまま。前の文の、らい病人を清めた箇所に当たる〕。しかし、足を縛られた死者に出て来るよう命じたとき、人を超えていた(ヨハネ11:33, 44)。

30

Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem, cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret (Matth. XXVII, 52) .

PL 16, 1148A

十字架にかけられたときは人と見えた。しかし、墓が開かれて死者を甦らせたとき、人を超えていた(マタイ27:52)。

31

8. Nec sibi blandiatur virus Apollinaris, quia ita legitur: Et specie inventus est ut homo (Philip. II, 7) ; non enim negatus est homo Jesus, cum alibi ipse Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) , sed confirmatus est.

PL 16, 1148A

8. 「姿は人のように見いだされた」(フィリピ2:7)と読まれるからといって、アポリナリオスの毒が得意になることのないように。人イエスが否定されたのではない。パウロ自身が別の箇所で彼について「神と人との間の仲介者、人なるキリスト・イエス」(一テモテ2:5)と言っているのだから、むしろ確認されているのである。

32

Id enim est usus et moris Scripturae sic significare, sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 1) .

PL 16, 1148A

これが聖書の用法と慣いであり、そのように示すのである。福音書でも我々は読む。「我々は彼の栄光を見た、父から来た独り子の栄光のようなものを」(ヨハネ1:1)〔引照は刷りのまま。句はヨハネ1:14 にある〕。

33

Sicut ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus Dei Filius; ita ut homo dicitur, et perfectio fuisse in eo hominis non negatur. 9. Cum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus?

PL 16, 1148B

こうして、「独り子のような」と言われても、神の子が独り子であることは否定されない。同じように、人として語られても、彼に人の完全さがあったことは否定されない。9. 僕の姿にあり、死に至るまで低くされたときでさえ、彼は神の栄光の中にあった。では、隷属は彼に何の害をなしたか。

34

Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente Propheta: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91) . Unde et Deus Pater ait: Inveni David servum meum, in oleo sancto unxi eum.

PL 16, 1148B

彼が僕となったと読まれるのは、おとめから成ったと読まれ、肉において造られたからである。実に、すべての被造物は仕える。預言者が言うとおりである。「すべては汝に仕える」(詩篇118:91)。それゆえ父なる神も言う。「私は私の僕ダビデを見いだし、聖なる油で彼に油を注いだ。」

35

Ipse vocabit me: Pater meus es tu, Deus salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum (Psal. LXXXVIII, 27, 28) ; et in alio psalmo: Custodi animam meam; quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum (Psal. LXXXV, 2) ; et infra in eodem psalmo: Da potestatem puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae (Ibid., 16) .

PL 16, 1148B

「彼は私を呼ぶだろう。『汝は私の父、私の救いの神』と。そして私は彼を初子とする」(詩篇88:27, 28)。また別の詩篇でも言う。「私の魂を守れ。私は聖であるから。汝の僕を救え」(詩篇85:2)。そして同じ詩篇のもっと後で言う。「汝の童に力を与え、汝の仕え女の子を救え」(詩篇85:16)。

36

Congessi enim Patris et Filii voces; ut ei non argumenta humana, sed divina responderent oracula.

PL 16, 1148C

私は父と子の言葉を集めた。人間の論拠ではなく、神の神託が彼に答えるようにするためである。

37

10. Alibi inquit: In manus tuas commendo spiritum meum (Psal. XXX, 6) ; et: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Ibid., 9) ; et: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium (Ibid., 12) . Et in eodem psalmo: Illustra faciem tuam super servum tuum (Ibid., 17) .

PL 16, 1148C

10. 別の箇所では言う。「汝の手に私の霊を委ねる」(詩篇30:6)。また、「汝は私の足を広い所に立たせた」(詩篇30:9)。また、「私はすべての敵にまさって恥辱となった」(詩篇30:12)。そして同じ詩篇で、「汝の顔を汝の僕の上に輝かせよ」(詩篇30:17)。

38

Per Esaiam quoque dicit ipse Filius Dei: Ex utero matris meae vocavit Dominus nomen meum, et posuit os meum ut gladium acutum, et sub tegumento manus suae protexit me.

PL 16, 1148C

またイザヤを通して、神の子自身が言う。「主は母の胎から私の名を呼び、私の口を鋭い剣のようにし、その手の覆いの下に私を守った。」

39

Posuit me sicut sagittam electam, et pharetra sua texit me; et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel (Esai. XLIX, 2, 3) . Dicitur enim Dei Filius et Israel, sicut alibi: Jacob puer meus, Israel dilectus meus (Esai. XLIV, 1) .

PL 16, 1148C

「私を選ばれた矢のようにし、その矢筒で私を覆った。そして私に言った。『汝は私の僕、イスラエルである』」(イザヤ49:2, 3)。実に、神の子はイスラエルとも呼ばれる。別の箇所に、「ヤコブは私の童、イスラエルは私の愛する者」(イザヤ44:1)とあるとおりである。

40

Solus enim vere Deum Patrem non solum vidit, sed etiam enarravit (Joan. I, 18) . 11. Et sequitur: In te glorificabor. Et ego dixi: In vacuum laboravi, et in nihilum dedi vires meas; ideo judicium meum ante Dominum, et dolor meus ante Deum meum.

PL 16, 1148D

ただ一人、真に父なる神を見ただけでなく、語り明かしたのである(ヨハネ1:18)。11. そして続く。「汝において私は栄光を受ける。そして私は言った。『私は空しく労し、無のために私の力を費やした。それゆえ私の裁きは主の前に、私の苦しみは私の神の前にある』。」

41

Et nunc sic dicit Dominus, qui finxit me servum ex utero sibi ad congregandum Jacob et Israel (Esai. XLIX, 4, 5) . Quis congregavit Dei populum, nisi Christus? Quis glorificatus est ante Dominum? Quis est Dei virtus?

PL 16, 1149A

「そして今、胎から私を自らの僕として形づくり、ヤコブとイスラエルを集めさせた主は、こう言う」(イザヤ49:4, 5)。誰が神の民を集めたのか、キリストでなければ。誰が主の前で栄光を受けたのか。誰が神の力か。

42

Cui dixit Pater: Magnum tibi est vocari te puerum meum? Et cui dicit: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Ibid., 6) ?

PL 16, 1149A

父は誰に言ったのか。「汝が私の童と呼ばれることは、汝にとって大きなことか」と。そして誰に言うのか。「見よ、私は汝を私の種族の契約として、諸国民の光として立てた。汝が地の果てまで救いとなるために」(イザヤ49:6)。

43

De quo etiam per os Ezechiel locutus est, dicens: Suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et David in medio eorum princeps (Ezech. XXXIV, 23, 24) .

PL 16, 1149A

彼についてはエゼキエルの口を通しても語られた。「私は彼らの上に一人の牧者を立てる。私の僕ダビデが彼らを治め、彼らの牧者となる。そして私、主は彼らの神となり、ダビデは彼らの間に君主となる」(エゼキエル34:23, 24)。

44

David utique rex jam defunctus erat, et ideo verus David, verus humilis, verus mansuetus, verus manu fortis Dei Filius, hoc annuntiatur nomine: qui etiam in Zachariae prophetae libro significatur, dicente Deo Patre: Ecce ego mittam servum meum, Oriens nomen est ei (Zach. III, 8) .

PL 16, 1149B

ダビデ王はすでに死んでいた。それゆえ、まことのダビデ、まことにへりくだる者、まことに柔和な者、まことに手に力強い者、神の子が、この名で告げられている。彼は預言者ゼカリヤの書にも示されている。父なる神が言う。「見よ、私は私の僕を遣わす。その名は曙である」(ゼカリヤ3:8)。

45

Numquid quia habebat vestimenta sordida, ideo fulgorem divinitatis suae sol justitiae non habebat? 12. Et quid plura?

PL 16, 1149B

汚れた衣を着ていたからといって、正義の太陽が自らの神性の輝きを持っていなかったことになるだろうか。12. これ以上何を言おうか。

46

An infirmius putamus servitium esse quam peccatum, quam maledictum, quam opprobrium, quam infirmitates, quas pro nobis suscepit, ut a nobis averterentur? Factus est enim haec omnia; ut universa vacuaret.

PL 16, 1149B

我々は、隷属が、罪、呪い、恥辱、また我々から退けられるように彼が我々のために引き受けた弱さよりも、なお弱いものだと考えるのか。彼はこれらすべてとなったのである。すべてを空しくするためにである。

47

Sed haec ideo non recipiunt, quod servus, opprobrium, peccatum, maledictum factus sit; quia Verbum et carnem unius asserunt esse substantiae, et dicunt: Ergo quia nos redemit, servus dictus est, et peccatum debuit dici.

PL 16, 1149C

しかし、彼が僕、恥辱、罪、呪いとなったというこれらのことを彼らが受け入れないのは、言葉と肉とは一つの実体だと主張するからである。そして彼らはこう言う。「彼が我々を贖ったから僕と呼ばれたというなら、罪とも呼ばれねばならなかったことになる」と。

48

Nec advertunt quod haec Christi gloria sit, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret.

PL 16, 1149C

彼らは、これがキリストの栄光であることに気づかない。すなわち、すべての人に自由を返すために、自らの体において隷属を引き受け、世の罪を取り除くために、我々の罪を担ったのである。

49

13. Servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, et te divinae sententiae maledicto absolveret. Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis, qui pendet in ligno (Galat. III, 13) .

PL 16, 1149C

13. 僕、罪、呪いとなったのは、あなたが罪の僕であることをやめ、神の判決の呪いからあなたを解き放つためである。それゆえ彼はあなたの呪いを引き受けた。「木にかけられる者はすべて呪われる」(ガラテヤ3:13)。

50

Ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno. Ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus.

PL 16, 1149C

彼は十字架で呪いとなった。あなたが神の国で祝福された者となるためである。彼は名誉を奪われ、値を下げられ、何者とも見なされなかった。

51

Ille dicebat: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4) ; per quem meruit Paulus dicere: Non in vacuum laboravi (Phil. II, 16) ; ut boni operis fructum, et Evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.

PL 16, 1149D

彼は「私は空しく労した」(イザヤ49:4)と言っていた。その彼によって、パウロは「私は空しく労したのではない」(フィリピ2:16)と言うにふさわしい者とされた。それは、善い業の実と福音の宣教の栄光を、自らの小さき僕たちに与え、それによってすべての者が労苦の重荷から解かれるためである。

52

14. His igitur auditis, derelictus est in dimidio dierum suorum perdix, qui clamavit ut congregaret quae non peperit (Jerem. XVII, 11) , et oppressus est voce Domini Jesu. Denique adornat fugam. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1150A

14. これを聞いて、ヤマウズラは、その日々の半ばで見捨てられた。産まなかったものを集めようと叫んだ者である(エレミヤ17:11)。そして主イエスの声に打ち倒された。実に、彼は逃走の支度をしている。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola XLVII

第47書簡PL 16, 1150A
1

SABINO cur librum apertius perscriptum ipsi miserit, causam reddens, quamobrem scribere quam dictare malit, explicat. Hinc illum ad mutuum epistolarum usum invitat, quanta inde redeat utilitas, patefaciens. AMBROSIUS SABINO.

PL 16, 1150A

アンブロシウスは、なぜ書をいっそう明瞭に書き写してサビヌス自身に送ったのかを説明し、口述するより書くほうを選ぶ理由を述べる。そのうえで、彼を書簡の相互のやりとりに誘い、そこからどれほどの益が返ってくるかを明らかにする。アンブロシウスよりサビヌスへ。

2

1. Transmisi petitum codicem scriptum apertius atque enodatius, quam ea scriptura est, quam dudum direxi; ut legendi facilitate nullum judicio tuo afferatur impedimentum.

PL 16, 1150B

1. 求められた写本を送った。先ごろ送った筆写よりもいっそう明瞭に、読みやすく書いてある。読みやすさのために、あなたの判断に何の妨げも生じないようにするためである。

3

Nam exemplaris liber non ad speciem, sed ad necessitatem scriptus est; non enim dictamus omnia, et maxime noctibus, quibus nolumus aliis graves esse ac molesti; tum quia ea quae dictantur, impetu quodam proruunt, et profluo cursu feruntur.

PL 16, 1150B

実のところ、手本とした書は、見栄えのためではなく必要のために書かれたものだった。我々はすべてを口述するわけではなく、とりわけ夜には、ほかの者の重荷となり迷惑をかけることを望まないからである。さらに、口述されることは、ある勢いで突き進み、奔流のような進みで運ばれるからである。

4

2. Nobis autem quibus curae est senilem sermonem familiari usu ad unguem distinguere, et lento quodam figere gradu, aptius videtur propriam manum nostro affigere stylo; ut non tam deflare aliquid videamur, quam abscondere: neque alterum scribentem erubescamus, sed ipsi nobis conscii sine ullo arbitro, non solum auribus, sed etiam oculis ea ponderemus, quae scribimus.

PL 16, 1150B

2. だが我々は、老成した言葉を、親しい使い方で爪の先まで精密に区別し、ゆっくりした歩みで定めることに心を配っているので、自分の手を自分の筆に添えるほうがふさわしいと思われる。そうすれば、何かを吹き散らすというより、しまい込んでいるように見えるだろう〔ut non tam deflare … quam abscondere の意は定かでない。こう取った〕。また、他の者に書かせて顔を赤らめることもなく、立会人なしに、自分自身だけが知る者として、書くことを耳だけでなく目でも秤にかけることができる。

5

Velocior est enim linqua quam manus, dicente Scriptura: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV, 2) . 3. Sed forte dicas, quia velocitatem ad scribentem retulit.

PL 16, 1150C

実際、舌〔底本は linqua。lingua と読む〕は手より速い。聖書が言うとおりである。「私の舌は、速く書く書記の葦ペンである」(詩篇44:2)。3. しかし、あなたはことによると、それは書く者に速さを帰したのだと言うかもしれない。

6

Non te fallit tamen id significari, quod scribae velociter scribentis celeritas sola possit linguae propheticae excipere sermones.

PL 16, 1150C

それでもあなたは、速く書く書記の速さだけが預言者の舌の言葉を書き取りうる、ということがそこで示されているのを見逃してはいない。

7

Apostolus quoque Paulus sua scribebat manu, sicut ipse ait: Mea manu scripsi vobis (Galat. VI, 11) ; ille propter honorificentiam, nos propter verecundiam.

PL 16, 1150C

使徒パウロも自分の手で書いた。自ら言うとおりである。「私は自分の手で汝らに書いた」(ガラテヤ6:11)。彼は敬意のために、我々は慎みのために。

8

4. Tamen dum adhuc habes de libris judicium, interludamus epistolis, quarum ejusmodi usus est, ut disjuncti locorum intervallis, affectu adhaereamus: in quibus inter absentes imago refulget praesentiae, et collocutio scripta separatos copulat: in quibus etiam cum amico miscemus animum, et mentem ei nostram infundimus.

PL 16, 1150C

4. しかし、あなたがなお書物について判断を下しているあいだ、我々は書簡で戯れよう。書簡の用い方とは、場所の隔たりによって離れていても、心で結びつくことである。書簡においては、離れた者のあいだに居合わせることの像が輝き、書かれた対話が隔てられた者をつなぐ。書簡において我々は友と心を混ぜ合わせ、我々の精神を彼に注ぎ込む。

9

5. Jam si, ut hortaris, aliquid et de veteribus scripturis redoleat in epistolis, non solum animi conglutinari videntur per verae doctrinae profectum, sed etiam plenioris colloquii species et forma exprimi, ut inter quaerendi et respondendi mutuas vices assumpta concertatio in unum conducere, et coram videatur amicos locare, qui tali se lacessunt et complectuntur munere.

PL 16, 1151A

5. さて、あなたが勧めるように、書簡の中に古い書物〔de veteribus scripturis は旧約の聖書を指すとも取れる〕の香りが少しでも漂うなら、心が真の教えの進歩によって結びつくように見えるだけでなく、いっそう満ち足りた対話の姿と形が表されるように思われる。問いと答えを互いにやりとりするあいだに取り上げられた論争が、離れた者たちを一つに導き、このような贈り物で互いを刺激し抱き合う友人たちを、面と向かって置くかのように見えるのである。

10

6. Quid autem majorum nostrorum exempla proferam, qui epistolis suis fidem infuderunt populorum mentibus, atque ad integros et confertos scripserunt populos: et praesentes se esse, cum absentes scriberent, significarunt, dicente sancto Apostolo (I Cor. V, 3) , quia absens erat corpore, sed praesens spiritu; non solum cum scriberet, sed etiam cum judicaret?

PL 16, 1151A

6. 我々の先人たちの例を挙げる必要があろうか。彼らは書簡によって人々の心に信仰を注ぎ、欠けるところなく集まった民に宛てて書き、離れていながら書くときにも、自らが居合わせていることを示した。聖なる使徒が言うとおり、体では離れていたが霊では居合わせていたのであり、書くときだけでなく、裁くときもそうであった(一コリント5:3)。

11

Denique absens per epistolam condemnabat, et idem absolvebat per epistolam; epistola enim Pauli quaedam effigies erat ejus praesentiae, et forma operis.

PL 16, 1151B

実に、離れていながら書簡によって断罪し、同じ書簡によって赦免した。パウロの書簡は、彼が居合わせることの一種の像であり、働きの形であった。

12

7. Non enim ut aliorum epistolae, graves, inquit, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10) ; talis et Apostoli: sed talis hujus epistola, ut talis esset forma praecepti, qualis esset operationis substantia: quia quales sumus, inquit, verbo per epistolam absentes, tales et praesentes sumus in opere (Ibid., 11) .

PL 16, 1151B

7. 使徒の書簡は、他の人々の書簡のようなもの――彼は言う、「重く強いが、体で居合わせるときは弱く、話は軽んじられる」と(二コリント10:10)――ではなかった〔Non enim ut … talis et Apostoli は、文頭の Non が talis et Apostoli まで係ると取った〕。むしろこの書簡は、命じる形が働きの実質と同じ性質であるようなものであった。「離れているとき、書簡の言葉において我々がどのような者であるか、居合わせるときにも、行いにおいてそのような者である」と彼は言う(二コリント10:11)。

13

Imaginem praesentiae suae in epistolis expressit, fructum et testimonium in opere significavit. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos et te diligimus.

PL 16, 1151C

彼は書簡の中に自らが居合わせることの像を表し、行いにおいてその実りと証しを示した。健やかであれ。そして我々を愛してほしい、あなたがそうしているように。我々もまたあなたを愛しているのだから。

Epistola XLVIII

第48書簡PL 16, 1151C
1

SABINUM, ut libros suos severo expendat examine, obsecrat, et quae commoda hinc oriantur, exponit; subjungens tamen duritiem verborum tolerandam esse, dum fidei professio integra sit, suas variis haeresibus fidei professiones opponit: ac demum se in posterum scribendis epistolis maxime operam daturum spondet.

PL 16, 1151C

アンブロシウスはサビヌスに、自分の書物を厳しい吟味によって検討するよう懇願し、そこからどのような益が生じるかを述べる。ただし、信仰の告白が損なわれていなければ、言葉の硬さは耐えられるべきであると付け加え、種々の異端に対して自らの信仰の告白を対置する。そして最後に、今後はとりわけ書簡を書くことに力を注ぐと約束する。

2

AMBROSIUS SABINO. 1. Remisisti mihi libellos, quos tuo judicio probatiores habebo. Ideo misi alios non judicii favore delectatus, sed promissa a te, et petita a me veritate illectus: malo enim tuo corrigatur judicio, si quid movet, priusquam foras prodeat, unde jam revocandi nulla facultas sit; quam laudari a te, quod ab aliis reprehendatur.

PL 16, 1151C

アンブロシウスよりサビヌスへ。1. あなたは私に小冊子を送り返してくれた。あなたの判断によって、それらをいっそう認められたものとして持つことにする。それゆえ別のものを送ったのは、判断の好意に喜んだからではなく、あなたによって約束され私によって求められた真実に誘われたからである。実際、何かが引っかかるなら、もはや呼び戻す手立てのない外へ出る前に、あなたの判断によって正されるほうを、他の者に非難されるものがあなたに称賛されるよりも、私は望む。

3

Itaque arbitrum te eorum quae postulas rogavi; neque enim legi a te mea, quae nonnumquam tribuo in vulgus, sed in tuae calculum venire sententiae desideravi. Non erit longi subsellii ista judicatio et mora, ut dictum est antiquitus.

PL 16, 1152A

それゆえ私は、あなたが要求していることについて、あなたに審判者となるよう頼んだ。私の書いたもの、私が時に世間に与えるものを、あなたに読まれることではなく、あなたの意見の評決に入ることを望んだのである。この判定と遅延は、古くから言われているように、長い席に座るほどのものではない〔古い言い回しで、subsellium の意は定かでない。こう取った〕。

4

Facile est tibi de nostris judicare. 2. Ego certe huc invitatu tuo prodeundum putavi: tuum est liquido decernere, et scrutanter discutere, quae corrigas; ne tibi vitio vertant ea, quae nobis potuerunt obrepere.

PL 16, 1152A

我々の書いたものについて判断するのは、あなたには容易である。2. 私は確かに、あなたの招きによって、ここに出て行くべきだと考えた。明晰に決め、念入りに吟味して、正すべきものを正すのは、あなたの務めである。我々の気づかぬうちに忍び込みえたことが、あなたの落ち度として非難されないようにするためである。

5

Nescio quo enim modo praeter imprudentiae caliginem, quae me circumfundit, unumquemque fallunt sua scripta, et aurem praetereunt; atque ut filii etiam deformes delectant, sic etiam scriptorem indecores sermones sui palpant.

PL 16, 1152A

実のところ、どういうわけか、私を取り巻く不用意さの暗闇のほかにも、各人は自分の書いたものに欺かれ、それは耳を素通りする。そして、醜い子でさえ親を喜ばせるように、見苦しい言葉でも、書いた者は自ら心地よくなでさするのである。

6

Incautius plerumque aliquid promitur, aliquid accipitur malevolentius, aliquid exit ambiguum: tum quia alieno examinanda judicio, non pro nostra debemus magis, quam pro aliena opinione trutinare, et discutere omnes scrupulos malevolentiae.

PL 16, 1152B

たいてい、何かは不注意に言い出され、何かは悪意をもって受け取られ、何かは曖昧なまま出る。また、他人の判断によって吟味されるべきものだからである。我々は、自分の意見によってよりも他人の意見によってこそ、悪意のあらゆる棘を秤にかけ、吟味しなければならない。

7

3. Assume igitur benevolenti animo aurem versutiae, et pertracta omnia, sermones vellica; si in iis non forenses blanditiae, et suasoria verba, sed fidei sinceritas est, et confessionis sobrietas.

PL 16, 1152B

3. それゆえ、好意ある心で、抜け目のない耳を取り、すべてを徹底して扱い、言葉をつまんで調べよ。そこに、法廷のおもねりや説得のための言葉ではなく、信仰の誠実さと告白の節度があるかどうかを。

8

Notam appone ad verbum dubii ponderis, et fallacis staterae; ne quid pro se esse adversarius interpretetur. Esto ut revincatur, si congredi coeperit: male se habet liber, qui sine assertore non defenditur.

PL 16, 1152B

重みの疑わしい言葉、偽りの秤にかかる言葉には印をつけよ。敵対者が何かを自分に有利と解することのないようにするためである。彼が論戦を挑んでくれば論駁されるとしよう。それでも、擁護者なしには弁護されない書は、具合が悪い。

9

Ipse igitur pro se loquutur, qui procedit sine interprete: noster hic tamen non egredietur a nobis, nisi a te acceperit auctoritatem. Itaque cum eum fide tua prodire jusseris, committetur sibi.

PL 16, 1152B

通訳なしに進み出る書は、自ら自分のために語る。しかし我々のこの書は、あなたから権威を受けない限り、我々のもとを出て行かない。ゆえに、あなたの保証をもってこれに出て行くよう命じるなら、これは自分自身に委ねられる。

10

4. Tamen quoniam non in sermone est regnum Dei (I Cor. IV, 20) , sed in virtute; verbum si offenderit, virtutem professionis interrogato.

PL 16, 1152C

4. しかしながら、神の国は言葉にではなく力にあるのだから(一コリント4:20)、言葉が引っかかったなら、告白の力を問え。

11

Professio autem fidei sententia est, quam adversum Sabellianos et Arianos ita a majoribus traditam tenemus, ut Patrem Deum, et Filium ejus unigenitum, et Spiritum sanctum veneremur: hanc Trinitatem unius esse substantiae, majestatis, divinitatis: in hoc nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare nos, quemadmodum scriptum est (Matth. XXVIII, 19) : Filium itaque coaeternum Patri suscepisse carnem, natum de Spiritu sancto et Virgine Maria, aequalem Patri secundum divinitatem in Dei forma, id est, in omni plenitudine divinitatis, quae in illo habitat, ut dixit Apostolus, corporaliter (Coloss. II, 9) ; qui in persona hominis formam servi accepit, et se humiliavit usque ad mortem (Philipp. II, 8) .

PL 16, 1152C

信仰の告白とは、サベリオス派とアレイオス派に対抗して、先人たちから伝えられたとおりに我々が保つ見解である。すなわち、父なる神とその独り子と聖なる霊を我々は崇敬する。この三位一体は、実体、威光、神性において一つである。この名、すなわち父と子と聖なる霊の名によって、我々は洗礼を授ける。書かれているとおりである(マタイ28:19)。また、父と共に永遠である子は、聖なる霊とおとめマリアから生まれて肉を受け、神の姿において、すなわち神性の全き充満において――使徒が言ったように、これは彼のうちに体をもって宿る(コロサイ2:9)――、神性に従って父と等しい。彼は人の人格において僕の姿をとり、死に至るまで自らを低くした(フィリピ2:8)。

12

5. Ergo et adversus Photinum haec nobis sententia est: adversus Apollinarem autem legitima circumspectio; ut confiteamur sicut in Dei forma nihil ei defuit divinae naturae et plenitudinis, sic in illa forma hominis nihil ei defuisse, quo imperfectus homo judicaretur: qui ideo venit, ut totum hominem salvum faceret.

PL 16, 1153A

5. こうして、フォティヌスに対してもこれが我々の見解であり、アポリナリオスに対しては正統な用心がある。すなわち、神の姿において神の本性と充満の何も彼に欠けなかったように、人の姿においても、不完全な人と判断されるようなものは何も彼に欠けなかったと、我々は告白する。彼は全き人を救うために来たのである。

13

Neque enim decebat, ut qui perfectum opus in aliis comsummaverat, hoc imperfectum in se esse pateretur; si enim aliquid ei defuit, non totum redemit: si non totum redemit, fefellit igitur, qui dixit ideo se venisse, ut totum hominem salvum faceret.

PL 16, 1153A

実際、他の者たちにおいて完全な業をなし遂げた者が、自らにおいてはこの業を不完全なままにしておくのは、ふさわしくなかった〔底本は comsummaverat。consummaverat と読む〕。もし何かが彼に欠けたなら、彼は全体を贖わなかったことになる。全体を贖わなかったなら、全き人を救うために来たと言った彼は、偽ったことになる。

14

Sed quia impossibile est mentiri Deo (Hebr. VI, 18) , non fefellit: ergo quia ita venit, ut totum redimeret, et salvum faceret, totum utique suscepit, quod erat humanae perfectionis. 6. Nostra sententia hujusmodi est, ut meministi.

PL 16, 1153B

しかし神が偽ることは不可能なのだから(ヘブライ6:18)、彼は偽らなかった。したがって、全体を贖い救うために来た以上、人間の完全さに属するものを、確かにすべて受けたのである。6. 我々の見解はこのとおりである。あなたが覚えているとおりである。

15

Si verba alicubi movent, non praejudicant fidei; etenim sermonem dubium mens non dubia obumbrat, et defendit a lapsu.

PL 16, 1153B

言葉がどこかで引っかかっても、信仰を損なうものではない。実に、疑わしい言葉は、疑いのない精神が覆い、転倒から守るのである。

16

7. Haec tecum prolusimus, quae in libros nostrarum epistolarum referam, si placet, atque in numerum reponam; ut tuo commendentur nomine, et tuis ad nos, et nostris ad vos litteris augeatur mutuus amor per Dominum: ut ita legas, quod judices; et quod moverit, scribas ad me: amor enim verus constantia probatur.

PL 16, 1153B

7. これらのことを我々はあなたと予行のように交わした。私は、よければ、これを我々の書簡集の書に載せ、その数に加えるつもりである。あなたの名によって推奨され、あなたから我々へ、我々から諸君への手紙によって、主において相互の愛が増すように。こうしてあなたは読んで判断し、引っかかったことを私に書いてほしい。実に、真の愛は恒常によって試される。

17

Placet jam quod senibus usu facilius est, quotidiano et familiari sermone epistolas texere; et si quid de Scripturis divinis obvium inciderit, attexere. Vale, frater, et dilige amantem tui; quia plurimum te diligo.

PL 16, 1153C

老人にとって経験からいっそう容易なこと、すなわち日々の親しい言葉で書簡を織り、神の聖書から何か手近なことが浮かべば、それを付け加えることは、今や好ましい。健やかであれ、兄弟よ。そして、あなたを愛している者を愛してほしい。私はあなたをこの上なく愛しているのだから。

Epistola XLIX

第49書簡PL 16, 1153C
1

Numquam minus se solum esse, quam cum solus sit amico scribens; solitudinis bona exemplis docet; maxime quod tunc liceat praesentem scripturis habere Deum, et ei mentem nostram patefacere. AMBROSIUS SABINO.

PL 16, 1153C

友に宛てて書きながらひとりでいるときほど、自分がひとりでないことはないと言い、ひとりであることの善を例によって教える。とりわけ、そのときには聖書によって神を居合わせる者として持ち、神に我々の精神を開くことができるという点を挙げる。アンブロシウスよりサビヌスへ。

2

1. Quoniam tibi quoque complacuit nostrarum usus epistolarum, in quibus quidam inter absentes praesentium sermo est, pergam frequentius te in meis scriptis et cum solus sum, alloqui.

PL 16, 1153C

1. 我々の書簡の用い方――そこには離れた者たちのあいだに、居合わせる者たちの語らいのようなものがある――があなたにも気に入ったのだから、私はひとりでいるときにも、私の書いたものの中で、いっそうしばしばあなたに語りかけよう。

3

Numquam enim minus solus sum, quam cum solus esse videor: nec minus otiosus, quam cum otiosus. Certe pro arbitrio accerso, quos volo, atque adjungo mihi, quos magis diligo, aut quos aptiores arbitror: nemo interpellat, nemo interpolat.

PL 16, 1153D

実際、私はひとりであると見えるときほど、ひとりでないことはなく、閑であるときほど、閑でないことはない。確かに、私は思いのままに、望む者たちを呼び寄せ、いっそう愛する者たち、いっそうふさわしいと思う者たちを自分のもとに加える。誰も邪魔せず、誰も話に口を挟まない。

4

Tunc ergo te magis teneo, et de Scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem caedimus. 2. Sola erat Maria, et loquebatur cum angelo (Luc. I, 28) . Sola erat quando supervenit in eam Spiritus sanctus, et virtus Altissimi obumbravit eam.

PL 16, 1154A

こうして私は、そのときいっそうあなたを引き留め、聖書について語り合い、長い語らいを一緒に交わす。2. マリアはひとりであり、天使と語っていた(ルカ1:28)。聖なる霊が彼女の上に臨み、いと高き者の力が彼女を覆ったとき、彼女はひとりであった。

5

Sola erat, et operata est mundi salutem, et concepit redemptionem universorum. Solus erat Petrus, et totum per orbem consecrandarum gentium cognovit mysteria (Act. X, 10 et seq.) .

PL 16, 1154A

ひとりであって、彼女は世の救いをなし、すべての者の贖いを宿した。ペトロはひとりであり、全世界で聖別されるべき諸国民の奥義を知った(使徒言行録10:10以下)。

6

Solus erat Adam (Gen. II, 9) , et non est praevaricatus; quia mens ejus adhaerebat Deo. Postquam vero ei mulier adjuncta est, non potuit inhaerere mandatis coelestibus; et ideo se abscondebat, quando Deus deambulabat in paradiso (De Poenit., dist. 2, cap. Quando Adam) .

PL 16, 1154A

アダムはひとりであり(創世記2:9)、背反しなかった。その精神が神に結びついていたからである。しかし女が彼に加えられてから、彼は天の戒めに留まることができなくなった。それで、神が楽園を歩いていたとき、身を隠したのである(『悔い改めについて』第2区分、章「Quando Adam〔アダムが…とき〕」)〔この丸括弧の参照は教会法の『教令集』の「悔い改めについて」の部を指すらしく、アンブロシウスの『悔い改めについて』ではない〕。

7

3. Et nunc deambulat in paradiso Deus (Gen. III, 8) , quando divinas Scripturas lego. Paradisus est Genesis liber, in quo virtutes pullulant patriarcharum: paradisus Deuteronomium, in quo germinant Legis praecepta; paradisus Evangelium, in quo arbor vitae bonos fructus facit; et aeternae spei mandata diffundit per universos populos.

PL 16, 1154B

3. 今も、私が神の聖書を読むとき、神は楽園を歩いている(創世記3:8)。楽園とは創世記の書であり、そこには族長たちの徳が芽吹く。楽園とは申命記であり、そこには律法の戒めが芽生える。楽園とは福音書であり、そこでは命の木が善い実を結び、永遠の望みの戒めをすべての民に広める。

8

4. Audiens itaque: Diligite inimicos (Matth. V, 44) ; audiens: Dimitte omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21) ; audiens: Qui te percutit in maxilla, praebe ei et alteram (Luc. VI, 29) ; et haec non faciens, et vix diligens eum, qui me diligat, non dimittens quae habeo, injuriam acceptam ulcisci volens, et sublatum mihi extorquere; cum Scriptura dicat etiam aliud, id est, plus quam petitum aut ereptum est, concedendum, video me contra mandata Dei facere.

PL 16, 1154B

4. こうして、「敵を愛せ」(マタイ5:44)と聞き、「汝のものをすべて捨てて、私に従え」(マタイ19:21)と聞き、「汝の頬を打つ者には、もう一方も差し出せ」(ルカ6:29)と聞きながら、私はこれらを行わず、私を愛する者さえほとんど愛さず、持っているものを捨てず、受けた不当な仕打ちに復讐しようとし、奪われたものを取り戻そうとする。聖書は、求められたもの、奪われたもの以上のものまで与えるべきだと言っているのに。私は神の戒めに背いていると分かる。

9

Et aperiens oculos conscientiae, deambulare mihi Deum praesentem recognosco: cupio me abdere, cupio velare, sed nudus sum Deo, apud quem nuda et intecta sunt omnia (Hebr. IV, 13) .

PL 16, 1154C

そして良心の目を開くと、神が居合わせて私のそばを歩いているのを悟る。私は身を隠したい、覆いたい。しかし私は神の前に裸であり、神のもとではすべてが裸で覆いがない(ヘブライ4:13)。

10

Erubescens itaque tegere pudenda facinorum desidero, quasi membra mei corporis: sed quia Deus omnia videt, quia foliis obumbratus, latebris tectus appareo, puto me abscondi; quia corpore amictus sum.

PL 16, 1154C

こうして、赤面しながら、体の恥ずかしい部分を覆うように、悪行の恥ずべき点を覆いたいと願う。しかし神はすべてを見ている。葉に覆われ、隠れ場に包まれて姿を現す私は、身を隠したと思っている。体をまとっているからである。

11

Ipsa est tunica pellicea, cum qua Adam de paradiso ejectus est (Gen. III, 23) , nec a frigore tutus, nec tectus ab opprobrio, sed et injuriae et culpae patens.

PL 16, 1154C

これこそ皮の衣であり、アダムはそれを着て楽園から追い出された(創世記3:23)。アダムは寒さからも守られず、恥辱からも覆われず、かえって不当な仕打ちにも咎にもさらされていた。

12

5. Liquet igitur ex his, quia soli cum sumus, tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram aperimus, tunc amictum fraudis exuimus.

PL 16, 1154D

5. したがって、これらから明らかなのは、我々がひとりであるときこそ、神に自らを差し出し、そのとき神に我々の精神を開き、そのとき欺きの衣を脱ぐということである。

13

Solus erat Adam, quando in paradiso constitutus est, solus erat et quando ad imaginem Dei factus est: sed non erat solus, quando de paradiso ejectus est.

PL 16, 1155A

アダムは、楽園に置かれたときひとりであり、神の像に作られたときもひとりであった。しかし、楽園から追い出されたときは、ひとりではなかった。

14

Solus erat Dominus Jesus, quando mundum redemit (Joan. XVI, 32) ; non enim legatus neque nuntius, sed ipse Dominus solus salvum fecit populum suum: etsi numquam solus est ille, in quo Pater est semper. Unde et nos soli simus, ut Dominus nobiscum sit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1155A

主イエスは、世を贖ったときひとりであった(ヨハネ16:32)。というのも、使者でも伝令でもなく、主自身がひとりで自分の民を救ったのである。もっとも、父が常にうちにいる彼は、決してひとりではない。それゆえ我々もひとりでいよう。主が我々と共にいるように。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola L

第50書簡PL 16, 1155A
1

Quod mentiri Deus non possit, non esse infirmitatis; Dei tamen esse aliquod infirmum, sed quod fortius sit hominibus, crucem nimirum.

PL 16, 1155A

神が偽ることができないのは、弱さによるのではない。それでも神には何か弱いものがあるが、それは人間よりも強い。すなわち十字架であると説く。

2

Quod Deus prophetiam Balaam infuderit mirum non esse; cum illud nec sacerdoti negaverit Christum persequenti; ut nempe sibi ex inimicis exprimeret testimonium.

PL 16, 1155A

神がバラムに預言を注いだことは驚くに当たらない。神はそれを、キリストを迫害する祭司にさえ拒まなかったからである。つまり、敵の中から自分への証しを引き出すためであると言う。

3

Quanta infidelitate atque avaritia prophetias suas corruperit Balaam: sed potissimum quae fuerit illius in persuadendo scelere perfidia. Unde efficitur Deum mutabilem non fuisse erga eum, ut pote cujus nequitiam perspexerat. AMBROSIUS CHROMATIO.

PL 16, 1155B

バラムがどれほどの不信仰と貪欲によって自らの預言を損なったか、とりわけ悪事をそそのかすことにおいて彼の背信がどのようなものであったかを示す。ここから、神は彼に対して変わりやすい者ではなかったことが導かれる。神は彼の邪悪さを見抜いていたからである。アンブロシウスよりクロマティウスへ。

4

1. Numquidnam mentitur Deus? Sed non mentitur, quia impossibile est mentiri Deum. Impossibile quoque istud numquidnam infirmitatis est? Non utique; nam quomodo omnia potest, si aliquid efficere non potest? Quid ergo ei impossibile?

PL 16, 1155B

1. 神は偽るだろうか。いや、偽らない。神が偽ることは不可能だからである。では、この不可能は弱さによるものだろうか。決してそうではない。何かをなしえないなら、どうしてすべてをなしうるだろうか。では、神にとって不可能なこととは何か。

5

Non quod virtuti arduum, sed quod naturae ejus contrarium. Impossibile, inquit, est ei mentiri. Impossibile, istud non infirmitatis est, sed virtutis et majestatis; quia veritas non recipit mendacium, nec Dei virtus levitatis errorem.

PL 16, 1155B

それは力にとって困難なことではなく、その本性に反することである。「彼が偽ることは不可能である」とある。この不可能は、弱さではなく、力と威光に属する。真理は偽りを受け入れず、神の力は軽薄さの誤りを受け入れないからである。

6

Ideoque sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) . 2. Veritas itaque semper in eo est, fidelis manet, mutare se et negare non potest. Si enim verum se negat, mentitur: mentiri autem non virtutis, sed infirmitatis est.

PL 16, 1155C

それゆえ、「神は真実であり、すべての人は偽り者である」とせよ(ローマ3:4)。2. こうして真理は常に彼のうちにあり、忠実にとどまり、自らを変えることも否むこともできない。実に、自らを真実でないと否むなら、偽ることになる。偽ることは力ではなく、弱さに属する。

7

Nec mutare se potest, quia natura ejus non recipit infirmitatem. Hoc igitur impossibile ejus plenitudinis est, quae minuere se et augere non potest: non infirmitatis, quae in eo quod se auget, imbecilla est. Ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse.

PL 16, 1155C

また、自らを変えることもできない。その本性は弱さを受け入れないからである。したがって、この不可能は、自らを減らすことも増すこともできない彼の充満に属するものであり、弱さに属するものではない。弱さは、自らを増すことにおいて衰弱しているのである。ここから、神の不可能は最も力あるものだと結論される。

8

Quid enim potentius, quam nescire quidquid infirmitatis est? 3. Est tamen et aliud infirmum Dei, quod fortius est hominibus; et stultum Dei, quod sapientius est hominibus (I Cor. I, 25) : sed hoc crucis, illud divinitatis.

PL 16, 1156A

実に、弱さに属するものを何も知らないことよりも力あるものがあろうか。3. しかし、神の弱いものもまたあり、それは人間より強い。神の愚かなものもあり、それは人間より賢い(一コリント1:25)。ただし、これは十字架に属し、先のものは神性に属する。

9

Si ergo quod infirmum est ejus, potentia est: quod potentiae, quomodo infirmum est? Sit igitur nobis positum, quia non mentitur Deus. 4. Sed nec augurator augurii in Israel, secundum legem Dei (Deut. XVIII, 10) .

PL 16, 1156A

では、彼の弱いものが力であるなら、力に属するものがどうして弱いと言えるか。したがって、神は偽らないということを、我々の前提としておこう。4. しかし、神の法に従えば、イスラエルには占いをする占い師もいない(申命記18:10)。

10

Quomodo ergo Balaam prohibitum se oraculo Dei dicit (Num. XXII, 31 et seq.) , ut vadat ad maledicendum populo Israel, et ivit, et occurrit ei angelus Domini, qui eum prohibuerat pergere, ita ut obsisteret asinae ejus, quae vehebat eum; et nihilominus et ipse dixit ei ut iret, sed hoc diceret, quod sibi infunderetur?

PL 16, 1156A

それではなぜ、バラムは、イスラエルの民を呪いに行くことを神の神託によって禁じられたと言い(民数記22:31以下)、それでも行ったのか。そして、彼が先へ進むのを禁じていた主の使いが、彼を乗せた驢馬の前に立ちふさがるほどに行く手に現れたのに、それでもなお、その使い自身が彼に行くよう告げ、ただし自分に注ぎ込まれることを語るようにと言ったのか。

11

Si augurator non est in Israel, unde isti oraculum Dei, quod futura manifestavit, qui augur erat? Si oraculum Dei loquebatur, unde meritum divinae aspirationis assumpserat?

PL 16, 1156B

イスラエルに占い師がいないのなら、占い師であったこの男に、未来を明らかにした神の神託は、どこから来たのか。神の神託を語っていたのなら、神の息吹を受けるにふさわしい功績を、彼はどこから得たのか。

12

5. Sed non mireris infusum auguri a Domino, quod loqueretur; quando infusum legis in Evangelio etiam principi Synagogae uni ex persequentibus Christum, quia oportet unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) .

PL 16, 1156B

5. しかし、占い師に、語るべきことが主によって注ぎ込まれたことを、不思議に思うな。福音書にも、キリストを迫害した者の一人である会堂の長にさえ、「一人の人が民のために死ぬことが必要である」という言葉が注ぎ込まれたと読むのだから(ヨハネ11:50)。

13

In quo non prophetiae meritum, sed assertio veritatis est; ut adversariorum testimonio manifestaretur, quo perfidia non credentium vocibus suorum augurum redargueretur. Ideo Abraham ille Chaldaeus adscitur ad fidem, ut Chaldaeorum superstitio conticesceret.

PL 16, 1156B

ここにあるのは預言の功績ではなく、真理の主張である。敵対者の証言によって明らかにされ、それにより、信じない者たちの背信が、自分たちの占い師の声によって論駁されるのである。だからこそ、あのカルデア人アブラハムは信仰へと迎え入れられ、カルデア人の迷信が沈黙するようにされた。

14

Non igitur confitentis meritum, sed vocantis oraculum est, revelantis Dei gratia. 6. Quid igitur Balaam contraxit offensionis (Num. XXII, 12) , nisi quia aliud loquebatur, aliud machinabatur? Deus enim vas mundum requirit, non immunditia inquinatum et sordibus.

PL 16, 1156C

したがって、これは告白する者の功績ではなく、呼びかける神託、啓示する神の恩寵である。6. では、バラムは何によって神の不興を招いたのか(民数記22:12)。語ることと企てることが別だったからにほかならない。実に、神は清い器を求め、汚れと不潔に染まった器を求めない。

15

Tentabatur igitur Balaam, non probabatur; erat enim plenus fallaciae ac doli. Denique cum primo consuluisset utrum ad illum vanitatis populum deberet pergere, et prohibitus esset, excusavit: postea missis legatis honoratioribus, promissis uberioribus, muneribus cumulatioribus illectus (Num. XXII, 19) , qui renuntiare debuerat, iterum consulendum putavit: quasi Deus aut pretio aut muneribus inflecteretur.

PL 16, 1156C

バラムは試されたのであって、認められたのではなかった。欺きと策略に満ちていたからである。実に、最初に、あの空しい民のもとへ行くべきかどうかを問い、禁じられたとき、言い訳をした。その後、より名誉ある使者が遣わされ、より豊かな約束と、より多くの贈り物に誘われて(民数記22:19)、断るべきだった彼は、もう一度問うべきだと考えた。まるで神が、代価や贈り物で曲げられるかのように。

16

7. Responsum est quasi avaro, non quasi ei, qui verum quaereret; ut illuderetur potius, quam informaretur. Coepit ire, occurrit ei angelus in augusto (Ibid., 24) , demonstravit se asinae, non demonstravit auguri.

PL 16, 1157A

7. 答えは、真実を求める者に対してではなく、貪欲な者に対するかのように与えられた。教えられるよりむしろ欺かれるようにである。彼が行き始めると、使いが狭い道で彼の前に現れ(民数記22:24)、驢馬には姿を現したが、占い師には現さなかった。

17

Illi se revelavit, istum obtrivit; tamen ut aliquando et ipse cognosceret, aperuit oculos ejus: vidit, et adhuc tamen non credidit evidenti oraculo; et qui vel oculis credere debuisset, involuta et ambigua respondit.

PL 16, 1157A

驢馬には自らを啓示し、この男を打ち砕いた。それでも、彼自身もやがて悟るようにと、その目を開いた。彼は見たが、それでもなお明白な神託を信じず、目を信じるべきだった者が、包み隠した曖昧な答えをした。

18

8. Tunc indignatus Dominus per Angelum dixit: Vade; sed quaecumque tibi inspiravero, haec dices (Ibid., 35) , id est, non quae vis, sed quae cogeris loqui. Quasi organum inane sonum meis praebebis sermonibus.

PL 16, 1157A

8. そのとき主は怒り、使いを通して言った。「行け。ただし、私が汝に吹き込むことは何であれ、それを語れ」(民数記22:35)。すなわち、「汝が望むことではなく、語らざるをえないことを語れ。汝は空ろな楽器のように、私の言葉に音を貸すにすぎない」。

19

Ego sum, qui loquar, non tu qui ea quae audieris, resultabis, et quae non intelliges. Nihil proficies eundo; quia sine mercede remeabis pecuniae, et sine profectu gratiae.

PL 16, 1157B

「語るのは私であって、汝ではない。汝は、聞いたこと、理解しないことを響かせるにすぎない。汝は行っても何も得ない。金銭の報酬なく、好意の益なく帰るであろう」。

20

Denique ea prima vox ejus est: Quid maledicam, cui non maledicit Dominus (Num. XXIII, 8) ? ut ostenderet non in sua voluntate esse benedictionem Hebraei populi, sed in Dei gratia.

PL 16, 1157B

実に、これが彼の最初の言葉である。「主が呪わない者を、私はどう呪おうか」(民数記23:8)。ヘブライ人の民への祝福が、彼自身の意志にではなく、神の恩寵にあることを示すためである。

21

9. A summis, inquit, montibus conspiciam eum (Num. XXIII, 9) ; quoniam non oculis comprehendere possum hunc populum, qui habitabit solus, fines suos non locorum possessione disterminans, sed virtutis incolatu, et morum singularium proprietate in aeterna diffundens saecula.

PL 16, 1157B

9. 彼は言う。「私は最も高い山々から彼を見よう」(民数記23:9)。この民を目で捉えることはできないからである。この民は独り住み、その境を場所の所有によってではなく、徳の居住と独特な習俗の固有性によって区切り、永遠の世々へと広がる。

22

Quis enim annumerabitur ei de nationibus aliis, qui finitimorum populorum excedit consortia justitiae sublimitate? Quis constitutionem generationis ejus colliget?

PL 16, 1157B

実に、他の諸民族の中から誰が彼に数えられるだろうか。隣接する民の交わりを、正義の高さによって超えている者に。誰が彼の世代の成り立ちを集められようか。

23

Corpora quidem eorum humanis seminibus concreta et figurata advertimus, sed de superioribus, et mirabilibus seminariis animae eorum pullularunt.

PL 16, 1157C

彼らの体が人間の種から固まり形づくられたことは、我々も認める。しかし、彼らの魂は、上なる驚くべき種床から芽生えたのである。

24

10. Moriatur anima mea in animis eorum (Ibid., 10) , moriatur hanc corporalem vitam, ut in animis justorum illius aeternae vitae adipiscatur gratiam.

PL 16, 1157C

10. 「私の魂が彼らの魂の中で死ぬように」(民数記23:10)。この体の命に死に、義人たちの魂の中で、あの永遠の生命の恩寵を得るように。

25

In quo jam tunc sacramenti hujus coelestis, et sacri baptismatis revelata est magnificentia, per cujus operationem moriuntur homines culpae veteri, et iniquorum operibus; ut novitate vitae in consortia justorum transfigurati, in eorum mores resurgant.

PL 16, 1157C

そこには、すでにそのとき、この天の秘跡と聖なる洗礼の壮大さが啓示されていた。その働きによって、人々は古い咎と不法な者たちの業に対して死に、命の新しさにおいて義人たちの交わりへと姿を変えられ、その習俗へと甦るのである。

26

Et quid mirum de hominibus, cum moriantur peccato, ut Deo vivant? 11. Haec audiens Balac, indignatus est dicens: Ad maledicendum te adduxi, et tu benedicis.

PL 16, 1157C

人間について何を驚くことがあろうか、彼らが罪に死んで神に生きるというのに。11. これを聞いて、バラクは憤り、言った。「私は汝を呪わせるために連れて来たのに、汝は祝福している」。

27

Respondit ille: Calumniam patior de eo, quod nescio; ego enim nihil meum loquor, sed quasi cymbalum tinniens sonum reddo. Iterum alio atque alio transductus, cum vellet maledicere, benedicebat: Non est labor in Jacob, neque dolor (Ibid., 21) .

PL 16, 1157D

彼は答えた。「私は自分の知らないことで中傷を受けている。実際、私は自分のものを何も語らず、鳴り響くシンバルのように音を返すだけである」。さらに別の場所、また別の場所へと連れて行かれても、呪おうとしながら祝福した。「ヤコブには労苦もなく、痛みもない」(民数記23:21)。

28

Dominus illum protegit. Et infra jubet parari aras septem et sacrificia. Utique debuit discedere, sed per infirmitatem mentis, et mutabilitatem sententiae putabat quod avertere posset Dei voluntatem: ipse autem per excessum mentis aliud cupiebat, et aliud loquebatur.

PL 16, 1158A

主は彼〔ヤコブ、すなわちイスラエルの民と取った〕を守る。さらに下では〔バラムは〕、七つの祭壇と犠牲を備えるよう命じる。確かに彼は立ち去るべきだったが、心の弱さと考えの変わりやすさのために、神の意志をそらせると思っていた。しかし彼自身は、忘我のうちに、望むことと語ることが別であった。

29

12. Quam speciosa, inquit, habitacula tua, o Hebraeorum militia! Tabernacula tua sicut nemora obumbrantia, sicut paradisus super fluvium, et sicut cedrus secus aquas (Num. XXIV, 5, 6) .

PL 16, 1158A

12. 彼は言う。「ヘブライ人の軍勢よ、汝の住まいは何と美しいことか。汝の天幕は、影をなす森のように、川のほとりの楽園のように、水辺の杉のようである」(民数記24:5, 6)。

30

Exiet homo ex Jacob et obtinebit multas gentes, et attolletur regnum ejus in altum: in terris quoque extendet principatum suum in Aegyptum. Qui benedicent eum, benedicentur: et qui maledixerint ei, maledicti erunt (Ibid., 9) .

PL 16, 1158A

「ヤコブから一人の人が出て、多くの諸国民を治め、その王国は高く上げられる。地上でもその支配をエジプトにまで広げる。彼を祝福する者は祝福され、彼を呪う者は呪われる」(民数記24:9)。

31

Quem igitur nisi Christi populum significat? Eum benedicit Deus, in cujus medullas Verbum Dei descendit usque ad divisionem animae, artuum quoque et medullarum (Hebr. IV, 12) : in quo habuisset Balaam gratiam Domini, si id ex sententia et affectus sui proposito fecisset.

PL 16, 1158B

では、キリストの民のほかに、誰を指しているのか。神は、その髄に神の言葉が下り、魂と関節と髄の分かれ目にまで達する者を祝福する(ヘブライ4:12)。もしバラムが、それを自分の意見と心の意図に基づいてしたのなら、そこに主の恩寵を得ていただろう。

32

Sed quia revincitur mala mens consiliis suis, et occulta animi produntur exitu; ideo sequentibus insidiis animus ejus aperitur. 13. Unde et dignam mercedem suae invenit malevolentiae.

PL 16, 1158B

しかし、悪い心は自らの謀りによって論駁され、心の隠れたものは結末によって明らかにされる。それゆえ、後に続く策略によって彼の心が露わになる。13. それゆえ彼は、自らの悪意にふさわしい報いも見いだした。

33

Nam cum adverteret quod non posset in excessu mentis positus maledicere, dat consilium regi, dicens: Illa sint oracula horum quae Deus praecepit, accipe consilium adversus oracula Dei.

PL 16, 1158B

実に、忘我の状態に置かれている限り呪うことはできないと気づくと、彼は王に助言を与えて言った。「あれらは、神が命じた、この者たちについての神託であるとしよう。だが、神の神託に逆らう助言を受け取れ。」

34

Populus iste justus est, habet protectionem Dei: quia non divinationibus et auguriis sese dedit, sed soli aeterno Deo; ideo caeteris fide praestat. Interdum tamen et fideles mentes corporis labuntur illecebra, et formae lenocinio.

PL 16, 1158B

「この民は義であり、神の守りを持つ。占いや予兆に身を委ねず、永遠の唯一の神にのみ身を委ねたからである。それゆえ信仰において他の者にまさる。しかし時として、信仰ある精神も、体の誘惑と容姿の媚びによって滑り落ちる。」

35

Sunt tibi mulieres plurimae, et pleraeque non indecores pulchritudine: virilis autem sexus nullo magis lubricus, quam muliebri decore cito capitur; et maxime si ardor mentium alloquiis inflammetur frequentibus, et quasi facibus inardescat; si spem potiundi hauriat, affectum differat.

PL 16, 1158C

「あなたには非常に多くの女がいる。その多くは美しさに見劣りしない。男という性は、とりわけ滑りやすく、女の美しさにすぐ捕らえられる。まして、心の熱が頻繁な語らいで燃え立てられ、いわば松明で燃え上がるなら、また手に入れる望みを吸い込みつつ、思いを引き延ばすなら、なおさらである。」

36

Jaciant igitur mulieres tuae vocibus suis hamos, nec difficiles primos congressus suos praebeant, sed et visu faciles, et dictu affabiles circumerrent, et toto se circumfundant exercitui; atque hos arte tractent viros, ut concubitu non indulgeant, nisi amoris mutui fidem consortio sacrilegii comprobaverint.

PL 16, 1158C

「だから、あなたの女たちに、声で釣り針を投げさせよ。初めての出会いを難しいものにせず、見て取りつきやすく、話して愛想よく、あたりをうろつき、軍勢全体にまとわりつかせよ。そして男たちを巧みにあしらい、互いの愛の誠を冒瀆の交わりによって証明するまでは、寝床を許さぬようにさせよ。」

37

Sic enim poterunt coelesti protectione destitui, si ipsi a Domino Deo suo sacrilegiis deviaverint.

PL 16, 1158D

「そうすれば、彼ら自身が主なる自分たちの神から冒瀆によって逸れたとき、天の守りから見捨てられうるからである。」

38

14. Non igitur justus Balaam, ut pote consiliarius fornicationis et sacrilegii, sicut evidenter etiam in Apocalypsi scriptum est Johannis evangelistae, dicente Domino Jesu ad Angelum Ecclesiae Pergami: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum (Apoc. II, 14, 15) .

PL 16, 1158D

14. したがってバラムは義ではない。淫行と冒瀆の助言者だったのだから。福音書記者ヨハネの黙示録にも明らかに書かれているとおりである。主イエスが、ペルガモンの教会の使いに言う。「汝はそこに、バラムの教えを保つ者たちを抱えている。バラムはバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置き、献げられたものを食べ、淫行をするよう教えた。同じように汝も、ニコライ派の教えを保つ者たちを抱えている」(黙示録2:14, 15)。

39

Quo apparet inde Manichaeorum sacrilegia Manasse, qui miscent atque adjungunt sacrilegium turpitudini.

PL 16, 1159A

ここから、マニ教徒の冒瀆がそこから流れ出たことが明らかである〔底本は Manasse と大文字で刷るが、manasse(manavisse の縮約形、「流れ出た」)と読む〕。彼らは冒瀆を醜行に混ぜ合わせ、結びつける。

40

15. Ergo nec Deus injustus nec mutabilis ejus sententia: deprehendit enim mentem ejus et occulta cordis; et ideo tentavit eum quasi divinum, non elegit quasi prophetam.

PL 16, 1159A

15. したがって、神は不義でもなく、その決定が変わりやすいのでもない。実に、神は彼の心と心の隠れたものを見抜いた。それゆえ、彼を占い師として試したのであって、預言者として選んだのではない。

41

Et utique vel tantorum oraculorum gratia et revelationum sublimitate converti debuit: sed animus nequitiae plenus verba prompsit, non fidem detulit, consiliis infirmare cupiens, quod annuntiarat futurum.

PL 16, 1159A

そして確かに、これほどの神託の恩寵と啓示の高さによって、彼は回心すべきだった。しかし邪悪に満ちた心は、言葉を口にしただけで、信仰を差し出さなかった。助言によって、自分が告げた未来を覆そうと望んだのである。

42

Et quia oracula fraudare non poterat, consilia fraudulenta subministrabat, quibus levis populus Judaeorum tentati quidem sunt, sed non expugnati; unius enim viri sacerdotis justitia solutum est omne facinorosi hominis consilium (Num. XXV, 11) , multoque mirabilius per unum hominem potuisse liberari exercitum patrum, quam potuisse decipi.

PL 16, 1159A

神託を欺くことができなかったので、欺きの助言を与え、それによってユダヤ人の移り気な民は、たしかに試されたが、打ち負かされはしなかった。実に、一人の祭司の正義によって、その罪深い男のあらゆる助言は解かれた(民数記25:11)。そして、一人の人によって先祖たちの軍勢が解放されえたことは、欺かれえたことよりも、はるかに驚くべきである。

43

16. Hoc munusculum sanctae menti tuae transmisi; quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus paginare.

PL 16, 1159B

16. この小さな贈り物を、あなたの聖なる精神に送った。あなたが、古い著作家たちの解釈について、私に何か書き記すことを望んでいるからである。

44

Ego autem assumpsi epistolas familiari sermone attexere, redolentes aliquid de patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post haec hujusmodi mittere non verecundabor.

PL 16, 1159B

しかし私は、親しい言葉で書簡を織りなすことを引き受けた。先人たちの習わしの香りをいくらか漂わせる書簡である。その味わいをあなたが認めるなら、今後もこのようなものを送ることを、私はためらわない。

45

Malo enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari tecum; quod Graece dicunt ἀδολεσχῆσαι: Ἐξῆλθεν ἄρ' Ἰσαὰκ εἰς τὸ πεδίον ἀδολεσχῆσαι, veniente Rebecca futurae Ecclesiae animo videns mysteria: malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus, ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus deflare aliquid jam nec studiis nostris aptum nec viribus. Vale, et nos dilige; quia ego te diligo.

PL 16, 1159B

実際、私は老いた言葉で、天上のことについてあなたと思いにふけるほうを好む。それはギリシア人が「思いにふける(アドレスケサイ)」〔ギリシア語〕と言うことである。「イサクは野に出て、思いにふけった」〔ギリシア語〕。リベカが来るとき、イサクは来たるべき教会の奥義を心に見ていた。繰り返すが、私は、技巧を捨てたと見られないよう、老いた言葉であなたと思いにふけるほうを、もはや我々の営みにも力にも適さないものをより激しい言葉で吹き鳴らすことよりも好む。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。私はあなたを愛しているのだから。

Epistola LI

第51書簡PL 16, 1159C
1

Adventum ejus non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet. Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse.

PL 16, 1159C

テオドシウスの来訪を自分が避けるのは、恩知らずな心からではなく、黙ることを強いられたり、不興の原因を与えたりしないためである。テオドシウスは怒りっぽいが、自分からは宥めやすい。それゆえ彼を動揺させないよう、病気を口実とした。

2

Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inviderit, vincendum.

PL 16, 1159C

司教たちはテッサロニケの虐殺に嘆息した。したがって、それを洗い清めるには聖なる人々の悔い改めに倣うべきであり、それなしには罪は取り除かれない。彼を妬んだ悪魔には、打ち勝たねばならない。

3

Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod factum ejus non praeverterit, dolere se, quippe qui eum vere diligat. Augustissimo imperatori THEODOSIO AMBROSIUS episcopus.

PL 16, 1160A

彼が居合わせるところで犠牲を献げることを、自分は敢えてしない。神的にもそれを思いとどまらされたのである。悔い改めそのものが犠牲である。彼の行いを事前に防げなかったことを、自分は悲しむ。彼を真に愛しているからである。いとも尊厳なる皇帝テオドシウスへ、司教アンブロシウスより。

4

1. Et veteris amicitiae dulcis mihi recordatio est, et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus summa gratia in alios contulisti, gratiae memini.

PL 16, 1160A

1. 古い友情を思い出すのは私には甘美であり、また、私のたびたびの取りなしによって、あなたが最高の好意をもって他の者たちに与えた恩典に、私は感謝を覚えている。

5

Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu adventum tuum semper mihi antehac exoptatissimum declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim, breviter expediam.

PL 16, 1160A

そこから、これまで常に私にとって切に望ましかったあなたの来訪を、私が避けたのは、何か恩知らずな心からではなかったと察せられる。だが、何のゆえにそうしたのかを、手短に説明しよう。

6

2. Soli mihi in tuo comitatu jus naturae ereptum videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere; motus enim frequenter es quod ad me pervenissent aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent.

PL 16, 1160B

2. あなたの宮廷で、私だけが、聞くという自然の権利を奪われているのを私は見ていた。それゆえ語る務めも奪われた。あなたはしばしば、あなたの評議で決められたことが私に伝わったと知って、気分を害したからである。

7

Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus Jesus nihil esse occultum, quod non manifestetur (Luc. VIII, 17) .

PL 16, 1160B

こうして私は共通の利用にあずからぬ者となった。主イエスは、現れないような隠れたものは何もないと言うのに(ルカ8:17)。

8

Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim, ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero praesens, aut non audiam per metum omnium, et quasi conniventis famam subibo: aut ita audiam, ut mihi aures pateant, vox intercludatur; ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis venerint, laedam in periculo.

PL 16, 1160B

そこで私は、できる限りの慎みをもって、皇帝の意向に応えた。そして、あなた自身が動揺の原因を持つことのないよう配慮した。皇帝の決定について何も私に伝えられないよう取り計らったのである。また、私が居合わせるとき、皆への恐れのゆえに聞かずにいて、黙認する者という評判を負うことも、あるいは、耳は開かれても声は閉ざされるように聞いて、裏切りの嫌疑を受けた者たちを危険のうちで傷つけないために、聞いたことを語れなくなることもないよう配慮した〔aut … aut … aut の係りが入り組んでいる。三つとも prospexi ne に係ると取った〕。

9

3. Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures non possem cera veterum fabularum claudere. Proderem? Sed quod in tuis jussis timerem, in meis verbis deberem cavere; ne quid cruentum committeretur. Tacerem?

PL 16, 1160B

3. ではどうすべきだったか。聞かずにいるべきか。だが私は、古い物語の蝋で耳を塞ぐことはできなかった。打ち明けるべきか。だが、あなたの命令において私が恐れたことを、私は自分の言葉において警戒せねばならなかった。血なまぐさいことが行われないようにである。黙るべきか。

10

Sed quod miserrimum foret omnium, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui erraverit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem (Ezechiel III, 19)?

PL 16, 1160C

だが、すべてのうちで最も惨めなのは、良心が縛られ、声が奪われることであろう。では、あの言葉はどこにあるのか。「だが、司教〔sacerdos。エゼキエル書の言葉を司教の務めに当てて引く〕が誤る者に告げなかったなら、誤った者は自らの咎のうちに死に、司教は刑罰の責めを負う者となる。誤る者を戒めなかったからである」(エゼキエル3:19)。

11

4. Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas fidei studium, non possum negare; quod Dei timorem, non diffiteor: sed habes naturae impetum, quem si quis lenire velit, cito vertes ad misericordiam: si quis stimulet, in majus exsuscitas, ut eum revocare vix possis.

PL 16, 1160C

4. これを受け取れ、皇帝アウグストゥスよ。あなたが信仰への熱意をもっていることを、私は否定できない。神への畏れをもっていることを、私は否認しない。だが、あなたは生まれつきの激しさをもっている。誰かがそれを和らげようとすれば、あなたはすぐにそれを慈しみへと向ける。誰かが刺激すれば、あなたはそれをいっそう燃え立たせ、ほとんど呼び戻せなくなる。

12

Utinam si nemo mitigat, nullus accendat! Libenter eum committo tibi: ipse te revocas, et pietatis studio vincis impetum naturae. 5. Hunc ego impetum malui cogitationibus tuis secreto committere, quam meis factis publice fortassis movere.

PL 16, 1161A

誰も和らげないなら、せめて誰も燃え立たせなければよいのに。私は喜んでそれをあなたに委ねる。あなた自身が自分を引き戻し、敬虔への熱意で生まれつきの激しさに打ち勝つ。5. この激しさを、私は、公に私の行いで掻き立ててしまうより、あなたの思案に秘かに委ねるほうを選んだ。

13

Itaque malui officio meo aliquid deesse, quam humilitati: et requiri in me ab aliis sacerdotis auctoritatem, quam a te desiderari in me amantissime honorificentiam; ut represso impetu, integra esset consilii eligendi facultas.

PL 16, 1161A

それゆえ私は、謙遜に欠けるよりも自分の務めにいくらか欠けることを選び、あなたが私のうちに、いとも愛情をこめた〔あなたへの〕敬意の欠けるのを感じるよりも、他の人々が私のうちに司教の権威の欠けるのを咎めるほうを選んだ。激しさが抑えられて、決断を選ぶ力が損なわれずにあるようにである。

14

Praetendi aegritudinem corporis re vera gravem, et nisi a viris mitioribus vix levandam: vel emori tamen maluissem, quam adventum tuum biduo, aut triduo non exspectarem. Sed quid facerem, non erat.

PL 16, 1161A

私は体の病を口実に立てた。それは実際に重く、より穏やかな人々でなければほとんど和らげられないものだった〔a viris mitioribus の意は定かでない。字義どおり訳した〕。それでも、あなたの来訪を二日か三日待たずにいるくらいなら、死んだほうがましだった。しかし、私にできることは何もなかった。

15

6. Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod revocare non potui, ne fieret; immo quod ante atrocissimum fore dixi, cum toties rogarem: et quod ipse sero revocando grave factum putasti, hoc factum extenuare non poteram.

PL 16, 1161B

6. テッサロニケの町で、いかなる記憶にもないことが行われた。それが起こらぬよう、私は呼び戻すことができなかった。いや、それは、私があれほどたびたび願ったときに、きわめて残虐になるだろうと前に言っておいたことである。あなた自身が、遅れて取り消したときに重大な行いと考えたこのことを、私は和らげることができなかった。

16

Quando primum auditum est, propter adventum Gallorum episcoporum Synodus convenerat; nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit: non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, in me etiam amplius commissi exaggeraretur invidia, si nemo diceret Dei nostri reconciliationem fore necessariam.

PL 16, 1161B

それが初めて聞こえたとき、ガリアの司教たちの到着のために教会会議が集まっていた。嘆息しない者はなく、軽く受け取った者は誰もいなかった。あなたの行いの赦免は、アンブロシウスとの交わりのうちにはなかった。もし誰も、我々の神との和解が必要になると言わなかったなら、私に対しては、その犯された行いへの憎しみがいっそう募っただろう〔si 以下の係りが定かでなく、このように解した〕。

17

7. An pudet te, Imperator, hoc facere quod rex propheta, auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit David?

PL 16, 1161B

7. 皇帝よ、あなたは、王にして預言者、肉によればキリストの系譜の始祖であるダビデがしたことを、することを恥じるのか。

18

Illi dictum est, quia dives qui haberet plurimos greges, unam pauperis ovem propter adventum hospitis eripuit et occidit; et cognito quod in hoc ipse argueretur, quia ipse fecisset, ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13) .

PL 16, 1161C

彼に言われた。非常に多くの群れを持つ金持ちが、客の来訪のために貧しい者の一頭の羊を奪って殺した、と。そして彼は、これによって自分が責められているのだ、自分がそれを行ったのだと悟ると、言う。「私は主に対して罪を犯した」(サムエル記下12:13)。

19

Noli ergo impatienter ferre, Imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod David regi dictum est a propheta.

PL 16, 1161C

だから、皇帝よ、あなたに、「あなたがこれを行った」と言われても、いらだって受け取るな。それは預言者からダビデ王に言われたことである。

20

Si enim hoc sedulo audieris, et dixeris: Peccavi Domino; si dixeris regale istud propheticum: Venite adoremus, et procidamus ante eum; et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) ; dicetur et tibi: Quoniam poenitet te, dimittit tibi Dominus peccatum tuum, et non morieris (II Reg. XII, 13) .

PL 16, 1161C

もしあなたがこれを熱心に聞き入れ、「私は主に対して罪を犯した」と言うなら、もしあなたが王にして預言者のあの言葉、「来たれ、我々は礼拝し、その前にひれ伏そう。我々を作った我々の主の前で泣こう」(詩篇94:6)を言うなら、あなたにも言われるだろう。「汝が悔い改めているので、主は汝の罪を赦す。汝は死なない」(サムエル記下12:13)。

21

8. Iterum cum plebem numerari jussisset David, percussus est corde, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quod fecerim hoc verbum, et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (II Reg. XXIV, 10) .

PL 16, 1161C

8. 再び、ダビデが民の人数を数えるよう命じたとき、彼は心を打たれ、主に言った。「私がこの事を行ったことで、私は激しく罪を犯した。今、主よ、汝の僕の不法を取り去れ。私が激しく罪を犯したのだから」(サムエル記下24:10)。

22

Et missus est iterum ad eum Nathan propheta, qui ei trium optionem conditionum offerret, ut quam vellet, eligeret: famem tribus annis in terra, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum, aut triduo mortem in terra.

PL 16, 1161D

そして再び預言者ナタンが彼のもとへ遣わされ、三つの条件のうちの選択を差し出して、望むものを選ばせた。地に三年の飢饉か、三か月間その敵の顔の前から逃げるか、三日間、地に死かである。

23

Et respondit David: Angustiae sunt tria haec vehementer; verumtamen incidam in manu Domini; quoniam multae misericordiae ejus nimis: et in manus hominis non incidam (Ibid., 14) .

PL 16, 1162A

ダビデは答えた。「この三つは非常に苦しい。それでも私は主の手に落ちよう。その慈しみは非常に大きいからだ。人の手には落ちまい」(サムエル記下24:14)。

24

Culpa autem erat, quoniam voluit scire numerum totius plebis, quae secum erat: quod scire Deo soli debuit reservare.

PL 16, 1162A

咎は、彼が自分とともにいた全民の数を知ろうとしたことにあった。それを知ることは、神ひとりのために取っておくべきだった。

25

9. Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo die ad horam prandii cum vidisset David percutientem angelum in plebem, ait David: Ego peccavi, et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17) .

PL 16, 1162A

9. また、〔聖書は〕言う。民のうちに死が起こったとき、まさに初日の昼食の時刻に、ダビデは天使が民を打つのを見て、言った。「私が罪を犯した。私、牧者が悪を行った。この群れは何をしたというのか。汝の手が私に、また私の父の家にあるように」(サムエル記下24:17)。

26

Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David; erant enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt sacrificia poenitentiae.

PL 16, 1162A

そこで主は悔いて、天使に民を赦すよう命じ、ダビデには犠牲を献げさせた。当時は罪のための犠牲があったが、いまあるのは悔い改めの犠牲である。

27

Itaque ea humilitate acceptior Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem: sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, non humiliet Deo.

PL 16, 1162B

それゆえ、その謙遜によって彼は神にいっそう受け入れられる者となった。人が罪を犯すのは驚くべきことではない。咎められるべきは、自分が誤ったことを悟らず、神の前にへりくだらないことである。

28

10. Job sanctus et ipse potens in saeculo, ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiavi (Job. XXXI, 33) .

PL 16, 1162B

10. 聖なるヨブも、自身この世で力ある者でありながら、言う。「私は自分の罪を隠さず、すべての民の前で告げた」(ヨブ記31:33)。

29

Ipsi immani regi Saul dixit Jonathas filius suus: Noli peccare in servum tuum David (I Reg. XIX, 4) : et: Ut quid peccas in sanguinem innocentem occidere David sine causa (Ibid., 5) ? Quia etsi rex erat, peccabat tamen, si occideret innocentem.

PL 16, 1162B

あの残忍な王サウルその人に、その子ヨナタンは言った。「汝の僕ダビデに対して罪を犯すな」(サムエル記上19:4)。また、「なぜ汝は、ダビデを理由なく殺して、無実の血に対して罪を犯すのか」(サムエル記上19:5)。王であっても、無実の者を殺すなら、罪を犯したのである。

30

Denique etiam David cum jam regno potiretur, et audisset Abner innocentem occisum a Joab duce militiae suae, ait: Innocens sum ego et regnum meum amodo et usque in aeternum a sanguine Abner filii Ner (II Reg. III, 28) ; et jejunavit in dolore.

PL 16, 1162B

実に、ダビデさえ、すでに王国を得ていたとき、アブネルが無実のまま自軍の長ヨアブに殺されたと聞いて、言った。「私も私の王国も、今から永遠に至るまで、ネルの子アブネルの血に対して無実である」(サムエル記下3:28)。そして悲しみのうちに断食した。

31

11. Haec ideo scripsi, non ut te confundam, sed ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo: tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia.

PL 16, 1162C

11. 私がこれらを書いたのは、あなたを辱めるためではなく、王たちの先例があなたを促し、あなたがこの罪を自分の王国から取り除くようにするためである。取り除くのは、神の前に自分の魂をへりくだらせることによってである。あなたは人間であり、誘惑があなたに来た。それに打ち勝て。罪は、涙と悔い改めによらなければ取り除かれない。

32

Nec angelus potest, nec archangelus; Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego vobiscum sum (Matth. XXVIII, 20) ; si peccaverimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat.

PL 16, 1162C

天使にもできず、大天使にもできない。「私は汝らとともにいる」(マタイ28:20)と言うことのできる唯一の者である主自身が、我々が罪を犯したなら、悔い改めを差し出す者たちでなければ赦さない。

33

12. Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, tot periisse non doleas innocentes.

PL 16, 1162C

12. 私は勧め、願い、促し、諭す。あなたは前代未聞の敬虔の手本であり、寛容の頂を保ち、罪ある者を一人ひとり危険にさらすことを許さなかったのに、これほど多くの無実の者が滅んだことを悲しまないことが、私には痛みだからである。

34

Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. Id tibi invidit diabolus, quod habebas praestantissimum. Vince eum, dum habes adhuc unde possis vincere.

PL 16, 1162D

戦いでは最も幸いに戦い、ほかのことでも称賛に値するとしても、あなたの業の頂は、つねに敬虔だった。悪魔はあなたが持つ最もすぐれたものを妬んだ。彼に打ち勝て。まだ打ち勝てる手立てがあるうちに。

35

Noli peccato tuo aliud peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit. 13. Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam: ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere.

PL 16, 1162D

自分の罪にさらに別の罪を加えるな。多くの者に害となったことを、あなたがあえて行うことのないように〔usurpes の目的語が定かでない〕。13. 確かに私は、他のすべての点で、あなたの敬虔に負い目のある者であり、それに恩知らずになることはできない。その敬虔を、私は多くの皇帝にまさるとし、ただ一人にだけ等しいとした。その私が言う、私にはあなたに対する頑なさの理由はまったくないが、恐れの理由はある。あなたが居合わせようとするなら、私は犠牲を献げることを敢えてしない。

36

An quod in unius innocentis sanguine non licet, in multorum licet? Non puto. 14. Postremo scribo manu mea, quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum adverti.

PL 16, 1163A

一人の無実の者の血において許されないことが、多数の者の血においては許されるのか。私はそうは思わない。14. 最後に、私は自分の手で書く。あなた一人が読むように。主が私をすべての苦難から解放するように。私は、人からでも人を通してでもなく、はっきりと自分に禁じられたと悟ったのだから。

37

Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, ut potui cavere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant.

PL 16, 1163A

私が気がかりにしていたとき、出発を用意していたまさにその夜、あなたが聖堂に来たと見えた。だが私には犠牲を献げることが許されなかった。ほかのことは省く。避けることもできたのだが、私はあなたへの愛のゆえに耐えたのだと思う。主がすべてを平穏のうちに終わらせるように。

38

Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos et pios esse imperatores.

PL 16, 1163B

我々の神は多くの仕方で諭す。天の徴により、預言者たちの戒めにより、また罪人たちの幻によっても我々に悟らせようとする〔peccatorum の係りが定かでない〕。それは、我々が神に願うためである。混乱を取り除き、諸君が統治するあいだ平和を守り、教会の信仰と静けさが続くように。教会にとって、皇帝たちがキリスト教徒であり敬虔であることは益になるからである。

39

15. Certe vis probari Deo. Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccles. III, 1) ; et: Tempus beneplaciti Deus (Psal. CXVIII, 126) . Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo.

PL 16, 1163B

15. 確かにあなたは神に認められることを望んでいる。すべての事に時がある。書かれているとおりである。「為す時である、主よ」(コヘレトの言葉3:1)〔引照と文言が合わない。引照は刷りのまま写した〕。また、「好意の時、神よ」(詩篇118:126)。あなたが犠牲を献げる力を受けたとき、あなたの献げ物が神に受け入れられるときに、献げるだろう。

40

Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur?

PL 16, 1163B

皇帝の好意を得て、あなたの意志に従って行動することは、私にとって喜びではないだろうか。事情が許すならば。

41

Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum ejus, quam deferatur sacrificium.

PL 16, 1163C

素朴な祈りもまた犠牲である。これ〔祈り〕は赦しをもたらし、あれ〔犠牲〕は不興をもたらす。これは謙遜を持ち、あれは侮りを持つからである。神の言葉は、自分の命令が行われることを、犠牲が献げられることよりも望む、というものだからである。

42

Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus facere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13) .

PL 16, 1164A

神はこれを叫び、モーセは民に告げ、パウロはもろもろの民に宣べる。この時にあってより多くをなすと悟ることを行え。「私は犠牲よりも慈しみを選ぶ」(マタイ9:13)と言う。

43

Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Justus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Qui se accusat cum peccaverit, justus est, non ille qui se laudaverit.

PL 16, 1164A

自分の罪を断罪する者たちのほうが、それを弁護できると考える者たちよりも、むしろキリスト教徒であるのは当然ではないか。「義人は語りの初めに自分を訴える者である」(箴言18:17)。罪を犯したとき自分を訴える者が義人であり、自分を称賛する者ではない。

44

16. Utinam, Imperator, etiam ante mihi potius credidissem, quam consuetudini tuae. Cum puto quod cito ignoscis, cito revocas, ut saepe fecisti; et tu praeventus es, et ego non declinavi, quod cavere non debueram.

PL 16, 1164A

16. 皇帝よ、以前にも、あなたの習慣よりも私自身を信じていればよかったのに。あなたがすぐに赦し、すぐに取り消す――たびたびそうしたように――と私が考えているとき、あなたは先を越され、私は避けなかった。警戒すべきではなかったことを〔quod cavere non debueram の係りが定かでなく、直訳した〕。

45

Sed gratias Domino, qui vult servulos suos castigare, ne perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune cum sanctis. 17. An ego Gratiani patrem non oculis meis praeferam? Debent veniam sancta alia pignora tua.

PL 16, 1164A

だが主に感謝する。主は、自分の小さな僕たちを滅ぼさないために、懲らしめようとする。これは私が預言者たちと共有することであり、あなたが聖なる人々と共有することとなろう。17. 私はグラティアヌスの父を、自分の目にもまさって大切にしないだろうか。あなたのほかの聖なる子らは、赦しを与えねばならない。

46

Dulce mihi nomen antetuli, quibus amorem communiter detuli. Amo, diligo, orationibus prosequor. Si credis, sequere; si, inquam, credis, agnosce quod dico: si non credis, ignosce quod facio, in quo Deum praefero.

PL 16, 1164B

私は、等しく愛を寄せてきた者たちよりも先に、私にとって甘美な名を挙げたのである〔quibus の先行詞は示されていない。テオドシウスのほかの子らと取った〕。私は愛し、大切にし、祈りをもって寄り添う。もし信じるなら、従え。もし、と私は言う、信じるなら、私の言うことを認めよ。もし信じないなら、私が神を第一にするそのことを、赦せ。

47

Beatissimus et florentissimus cum sanctis pignoribus fruaris tranquillitate perpetua, Imperator auguste.

PL 16, 1164B

いとも幸いで、いとも栄えた者として、聖なる子らとともに、永続する静けさを楽しむように、皇帝アウグストゥスよ。

Epistola LII

第52書簡PL 16, 1164B
1

TATIANO causam cur in judicio cum nepte subeundo timeat, sublatam gratulatus, ei ut facilem se ad componendum praebeat, suadet. AMBROSIUS TITIANO.

PL 16, 1164B

タティアヌスに対し、孫娘〔neptis は姪とも取れる〕との裁判に臨むことを恐れていた理由が除かれたのを祝い、示談に応じやすい態度を取るよう勧める。〔梗概は「タティアヌス」、宛名は「ティティアヌス」と刷る。刷りのとおり写した。ミーニュの脚注は、ティティアヌスとタティアヌスを同じ人とし(『テオドシウス法典』などではタティアヌス)、テオドシウス帝のもとで近衛長官を務めた人とする〕アンブロシウスよりティティアヌスへ。

2

1. Venit tibi innocens victoria, ut sine voti amaritudine potiaris victoriae securitate; Rufinus enim ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus praetorio: ac per hoc plus posse coepit, sed tibi jam nihil obesse; est enim aliarum praefectus partium.

PL 16, 1164C

1. あなたに罪のない勝利が訪れた。願いの苦さなしに、勝利の安全を手にするためである。というのも、ルフィヌスは官房長官(マギステル・オッフィキオルム)から、執政官の年に近衛長官となった。それゆえ彼はより大きな力を持ち始めたが、あなたを妨げるものはもはや何もない。彼は別の方面の長官だからである。

3

Quam gaudeo vel illi, ut amico; quia honore auctus, invidia levatus est: vel tibi, ut filio; quia liberatus es ab eo, quem tibi graviorem judicem arbitrabare; ut si de negotio definiveris cum tua nepte, pietatis tuae sit, non formidinis.

PL 16, 1165A

私は喜ぶ。一つには彼のためである。友としての彼が、栄誉を増し、妬みを免れたのだから。もう一つにはあなたのためである。子としてのあなたが、より重い裁き手と思っていた者から解放されたのだから。それゆえ、孫娘との件について決着をつけるなら、それはあなたの敬愛から出たことであって、恐れから出たことではないだろう。

4

2. Ideoque promptior esto decisioni, cujus et spes potior, et fructus est. Spes, quia pater neptis tuae, qui de illius sententia sibi plurimum blandiebatur, jam quod de eo speret, non habet; ille enim alia curat, praeterita negligit, vel cum illo, quod tunc gerebat, deposuit officio: iste negotii sui meritum, non sententiae patronum considerat.

PL 16, 1165A

2. それゆえ、決着にいっそう乗り気であれ。それには望みもまさり、実りもある。望みがまさるのは、あなたの孫娘の父が、あの者の判決を大いに当てにして自分を慰めていたが、もはや彼に望みをかけるものがないからである。あの者は別のことに心を配り、過ぎたことを顧みず、あるいは、そのとき帯びていた職とともにその件も捨てたのだ。こちらの者は、自分の件の是非を考えて、判決の庇護者を考えない。

5

Et fructus jucundior est, ut tibi referatur decisionis gratia, qui potueris jam spernere, et non spreveris, pietatem spectans necessitudinis, non stimulum offensionis. Vale, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.

PL 16, 1165B

実りもいっそう楽しい。決着の感謝があなたに返されるからである。あなたはすでに見下すこともできたのに見下さず、縁者の絆を見て、怒りの刺激を見なかったのだから。健やかであれ。そして子として我々を愛してほしい。我々も親としてあなたを愛しているのだから。

Epistola LIII

第53書簡PL 16, 1165B
1

Causam silentii sui aperiens, VALENTINIANI obitum maxime propter summam ejus in Deum pietatem atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea sororum illius causa maturetur, suadet.

PL 16, 1165B

沈黙の理由を明かし、ウァレンティニアヌスの死を、とりわけ彼の神に対する至高の敬虔と自分に対する好意のゆえに嘆く。次いで、彼の埋葬のために大理石が手もとにあると知らせ、彼の姉妹たちのために、埋葬を早めるよう勧める。

2

AMBROSIUS THEODOSIO imperatori. 1. Silentium meum rupit sermo clementiae tuae; nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram, quam si fieri posset, me ipsum abdere.

PL 16, 1165B

アンブロシウスより皇帝テオドシウスへ。1. 私の沈黙を、あなたの寛容の言葉が破った。これほど悲しい事態にあって、できることなら自分自身を隠すことにまさる為すべきことはないと、私は心に決めていたのである。

3

Sed quia in secessu aliquo delitescere et sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam.

PL 16, 1165C

しかし、どこかへ引きこもって身を潜めることも、司教職から退くこともできなかったので、せめて沈黙のうちに自分の内に潜んでいた。

4

2. Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum quod immatura aetate Valentinianus augustus decesserit, sed etiam quod informatus fide, ac tuis institutis tantam devotionem erga Deum nostrum induerat, atque tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret.

PL 16, 1165C

2. 私は、告白するが、苦い悲しみをもって悼んでいる。アウグストゥスのウァレンティニアヌスが若くして世を去ったからというだけではない。信仰とあなたの教えによって形づくられ、我々の神に対するこれほどの献身を身につけ、私にこれほどの愛情を寄せるまでになっていたからでもある。以前は迫害していた私を愛し、以前は敵として退けていた私を、親と思うようになっていた。

5

Quod ego non pro recordatione injuriae veteris exprompsi, sed pro testimonio conversionis. Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum sibi ita tenuit, ut matris persuasionem excluderet.

PL 16, 1165C

私がこれを持ち出したのは、昔の不当な仕打ちを思い出すためではなく、回心の証しのためである。前者は彼のものではなく、後者こそ彼自身のものだった。あなたから注がれたものを、彼は母の説得を退けるほどに固く保ったのだから。

6

Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut sedulum patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus mei nuntio, impatienter praestolabatur.

PL 16, 1166A

彼は私に養われた者であることを前面に出し、気づかう父として私を慕い、誰かが私の到着の知らせを偽ってもたらしたときには、待ちきれずに待ち受けていた。

7

Quin etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum sanctos et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet; ut a me tamen sacramentis baptismatis initiaretur, scribendum arbitratus est: quod etsi non rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est.

PL 16, 1166A

それどころか、公の悲しみの日々にあって、ガリアの内に主の聖なる最高の司教たちを抱えていながら、それでも私から洗礼の秘跡によって入信させてもらおうと、手紙を書くべきだと考えた。それは理にかなってはいなかったが、私に対する彼の熱意を、愛情深く証ししたのである。

8

3. Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc mihi mortuum putem? Immo mihi magis mortuum.

PL 16, 1166A

3. では、彼を、私は魂の底からの息づかいで慕い求めずにいられようか。精神と心の秘められた奥底で抱きしめずにいられようか。彼を私にとって死んだ者と思えようか。いや、私にとってこそ、いっそう死んだ者である。

9

Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in me conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris cujusdam aetatis mores induisset: quas clementiae tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis tuae disciplinis?

PL 16, 1166B

私は主に、彼がこれほど私に向き直り、これほど改まって、いわば年長者の振る舞いを身につけたかのようになったことに、どれほど感謝を捧げていたことか。またあなたの寛容にも、彼を帝国に返したばかりか、それ以上に、あなたの信仰と敬虔の教えのうちに育てたことに、どれほど感謝したことか。

10

Hunc ergo non doleam, aevi integrum, antequam sacramentorum quae desideravit, adipisceretur gratiam, repentina obisse morte? Refrigerasti animum, quod etiam ipse dignatus es ferre testimonium meo dolori.

PL 16, 1166B

では、彼を悼まずにいられようか。年はまだ損なわれずにいたのに、望んだ秘跡の恩寵を得る前に、突然の死で世を去ったのである。あなたは私の心を和らげてくれた。あなた自身も、私の悲しみに証しを立ててくれたのだから。

11

Te, Imperator, arbitrum teneo affectus mei, te meae mentis interpretem. 4. Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de sepultura ejus, quoniam scripsit clementia tua ita hic procurandam. Si exsors recessit baptismatis, quid cognoverim, nunc repressi.

PL 16, 1166B

皇帝よ、私はあなたを、私の情の裁定者、私の精神の解き明かす者と思っている。4. だが、泣く時はほかにもあるだろう。いまは彼の埋葬のことである。あなたの寛容が、ここで手配するように書いてよこしたからである。洗礼にあずからずに去ったのなら、私が何を知ったかを、いまは控えた〔quid cognoverim, nunc repressi は係りが定かでない。知ったことは今は口にしない、の意と取った〕。

12

Est hic porphyreticum labrum pulcherrimum, et in usus hujusmodi aptissimum; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est. Sunt tabulae porphyreticae pretiosissimae, quibus vestiatur operculum, quo regales exuviae claudantur.

PL 16, 1166C

ここに斑岩の石槽がある。きわめて美しく、この種の用にいちばんふさわしい。ディオクレティアヌスの同僚マクシミアヌスも、そのように葬られたのである。また、きわめて高価な斑岩の板があり、それで蓋を覆い、皇帝の遺体を閉じることができる。

13

5. Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur rescriptum clementiae tuae: cujus perceptione recreatae sunt sanctae filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores, quae se gravibus afficiunt modis; et amplius exagitabantur, quod diu nihil scriberetur sibi.

PL 16, 1166C

5. これは用意されていたが、あなたの寛容の勅答を待っていた。それを受け取って、あなたの聖なる娘たち、あなたの子ウァレンティニアヌスの姉妹たちは元気を取り戻した。彼女たちは自分をひどい仕方で苦しめており、長いあいだ何も書き送られなかったことで、いっそう動揺していたのである。

14

Unde iis non parum accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae, nequaquam sibi parcunt; videntur enim sibi germani sui quotidianum funus tenere.

PL 16, 1166C

そのため彼女たちに慰めは少なからず加わったが、遺骸が葬られないあいだは、自分をまったく労らない。弟の葬りを、毎日抱えているように思えるのである。

15

Et re vera cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam sint; tamen quotiescumque eo accedunt, exsangues revertuntur.

PL 16, 1167A

実際、大きな涙と重い悲しみなしにいることはけっしてないが、そこに行くたびに、血の気を失って戻ってくる。

16

Et ipsis igitur consuletur, et charissimis exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo penitus solvantur calore; vix enim superiorem aestatem transegimus. 6. Mandatum tuum servo et commendo Domino. Diligat te Dominus, quia tu Domini servos diligis.

PL 16, 1167A

したがって、埋葬を早めるなら、彼女たちにも、いとしい遺体にも配慮したことになる。夏の暑さで完全に朽ちてしまわないようにである。先の夏をやっと過ごしたばかりなのだから。6. あなたの命令を、私は守り、主に託す。主があなたを愛するように。あなたは主の僕たちを愛しているのだから。

Epistola LIV

第54書簡PL 16, 1167A
1

Remissam apparitori offensam, nec non Faustini tussim recrudescentem Eusebio nuntiat. AMBROSIUS EUSEBIO. 1. Apparitor praefecturae, qui propter operas Portuenses offensam contraxerat, jam in portu navigat.

PL 16, 1167A

下役に対する不興が解かれたこと、またファウスティヌスの咳がぶり返していることを、エウセビウスに知らせる。アンブロシウスよりエウセビウスへ。1. 長官府の下役は、港の工事のことで不興を買っていたが、いまや港に入っている〔in portu navigat は難を逃れて安全である意の言い回しと取った〕。

2

Opportune autem advenit; nam simul ut accepi litteras tuas, vidi praefectum, rogavi pro eo: ignovit illico, jussit retrahi epistolam, quam de facultatibus ejus publicandis dictaverat.

PL 16, 1167B

彼はちょうどよい時に着いた。あなたの手紙を受け取るとすぐ、私は長官に会い、彼のために願ったところ、長官はただちに赦し、彼の財産の没収について口述させていた書状を取り戻すよう命じた。

3

Quod si tardius venisset, nemo magis probasset inexplicabile illud opus esse portus reformandi, quam iste, qui illic naufragium fecerat, nisi te habuisset gubernatorem; ut aliter non posset inde nisi nudus exire.

PL 16, 1167B

もしもっと遅く着いていたなら、港を修復するというあの仕事がやり遂げようのないものだと、この男以上に確かめた者はいなかっただろう。彼はそこで難破していたのであり、あなたを舵取りに得ていなかったなら、裸でなければそこから出られなかったほどである。

4

2. Faustinus parvulus tussi laborat, ad sanctam sororem curatum venit, et venit sponte; expertus enim est melius sibi ventrem curari. Denique et me medicum putat, exspectat prandium.

PL 16, 1167B

2. 幼いファウスティヌスが咳を患い、聖なる姉のもとへ治療に来た。しかも自分から来た。ここのほうが腹の世話をよくしてもらえると身をもって知ったからである。実に私をも医者と思い、昼食を待っている。

5

Itaque hic bis ad diem curatur, et coeperat pulchre valere: sed dum eum nimio amore abstinere gestiunt, tussire de ventre plus coepit; et laborabit adhuc, nisi ad medicamenta sua revertatur. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1167B

そこで彼は日に二度治療を受け、見事に健やかになり始めていた。ところが、愛情が過ぎて彼に絶食させようと皆が躍起になるうちに、腹から咳が出ることがかえって増え始めた。自分の薬に戻らないかぎり、まだ患うことだろう。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola LV

第55書簡PL 16, 1167C
1

EUSEBII sobolem partim apud se remansisse, partim ad illum profectam esse commemorans, duos Faustinos accommodatis familiae Noachi benedictionibus exornat; et salutanti Valentiniano Chanaan et Nembrot personas aptat. AMBROSIUS EUSEBIO.

PL 16, 1167C

エウセビウスの子らが、一部は自分のもとにとどまり、一部は彼のもとへ旅立ったことを伝え、二人のファウスティヌスを、ノアの家族にふさわしい祝福で飾る。また、挨拶を送るウァレンティニアヌスに、カナンとニムロドの人物像を当てはめる。アンブロシウスよりエウセビウスへ。

2

1. Faustinus uterque tibi redditus est, nobis utrumque Ambrosium pignus resedit. Ipse habes quod primum in patre, et quod jucundissimum est in filio minore; quia et virtutis apicem tenes, et humilitatis exhibes gratiam: nos quod medium inter patrem et juniorem filium.

PL 16, 1168A

1. 二人のファウスティヌスはあなたのもとに返された。我々のもとには、アンブロシウスの名を持つ二つの担保が残った〔ミーニュの脚注によれば、少年アンブロシウスとおとめアンブロシアを指す〕。あなた自身は、父においては第一のものを、年少の子においてはいちばん楽しいものを持っている。徳の頂を保ち、謙遜の魅力を示しているからである。我々は、父と年少の子とのあいだにあるものを持っている。

3

Tecum summa totius domus, et perpetuati vocabuli jugis successio: apud nos parca mediocritas, quae et de summo pendeat, et in posteriore subsistat. Tecum igitur requies utriusque nostrum, quae cum invicem nobis refunditur, omnem animi abstergit sollicitudinem.

PL 16, 1168A

あなたのもとには、家全体の頂と、永続する名の絶え間ない継承がある。我々のもとには、ささやかな中庸があり、それは頂に懸かり、また後なるものに拠って立つ。それゆえ、あなたのもとに我々二人の安息があり、それが互いに我々に注ぎ返されるとき、心のあらゆる心配を拭い去る。

4

Tecum is qui et moribus et operibus suis et sobole tali invenit gratiam apud Dominum nostrum. Tecum is qui inter mundi hujus procellas spiritalem nutrivit columbam, quae ei fructus afferat pacis (Gen. VIII, 11 et seq.) , uncta olivo integritatis.

PL 16, 1168B

あなたのもとには、その振る舞いと行いと、そのような子孫によって、我々の主のもとで恩寵を得た者がいる。あなたのもとには、この世の嵐のさなかに、霊的なハトを養い、無垢のオリーブ油を塗られたそのハトが平和の実をもたらす者がいる(創世記8:11以下)。

5

Tecum is qui aedificavit aram Deo, quem benedixit Deus et filios ejus, dicens: Crescite, et multiplicamini (Gen. IX, 9) ; cum quo testamentum pacis statuit suae; ut sit ei et filiis ejus in progeniem aeternam.

PL 16, 1168B

あなたのもとには、神のために祭壇を築いた者がいる。神は彼とその子らを祝福して言った。「増えよ、殖えよ」(創世記9:9)〔引照の番号は刷りのまま。内容は創世記9:1に当たる〕。神は彼と、自らの平和の契約を結んだ。それが彼とその子らに、永遠の世代にわたってあるようにと。

6

2. Habes igitur haeredem divinae benedictionis, consortem gratiae, participem justitiae. Sed vide, quaeso, ne iste noster Noe agricola, bonus plantator feracis vineae, cum fuerit amoris et gratiae tuae inebriatus poculo, tamquam crapulatus a vino, diutius quieti indulgeat: ac si forte indormierit, excitet eum Sem nostri desiderium.

PL 16, 1168B

2. あなたは、神の祝福の相続人、恩寵の分かち手、正義にあずかる者を持っている。だが、どうか気をつけよ。我々のあのノア、農夫にして実り豊かなブドウ畑の良き植え手が、あなたの愛と好意の杯に酔い、ぶどう酒に酔いしれたかのように、あまり長く休息にふけらないように。もしや眠り込んだなら、我々への慕わしさというセムが彼を目覚めさせるように。

7

3. Est et ibi Japhet junior ex fratribus (Gen. IX, 23) , qui pietatis reverentia patrem induat, quem pater et dormiens videat, nec umquam de pectore dimittat suo, quin semper oculis et complexu teneat, atque evigilans intelligat, quae ei fecerit filius suus junior.

PL 16, 1168C

3. そこには兄弟たちのうち年下のヤフェトもいる(創世記9:23)。敬愛の畏れをもって父に衣を着せる者である。父は眠りながらも彼を見、胸から決して手放さず、いつも目と抱擁にとどめ、目覚めて、年下の子が自分にしたことを悟る。

8

Qui latitudo Latine dicitur, eo quod in labiis ejus diffusa gratia sit, et in moribus; propter quod benedixit eum Dominus, quia ipse tamquam Bononiam retrorsum rediens patrem texit pio charitatis velamine (Gen. IX, 26) , et detulit pietati honorem, de quo et pater ait: Laetificet Deus Japhet in domibus Sem (Ibid., 27) .

PL 16, 1169A

ヤフェトはラテン語で「広さ」と言われる。彼の唇にも振る舞いにも恩寵が注がれているからである。そのゆえに主は彼を祝福した。彼がいわばボローニャへ後ずさりして戻る者〔底本は Bononiam。ミーニュの脚注は、これを写本の真の読みとし、少年ファウスティヌスが父とともにボローニャへ帰ったことを言うとする。古い版は tamquam bonus、ローマ版は nepa(蠍)を加え、一部の写本は Bononia と読む。「後ずさりして」は創世記9:23 にかけている〕のように、愛の敬虔な覆いで父を覆い(創世記9:26)〔番号は刷りのまま。父を覆うことは創世記9:23にあたる〕、敬愛に誉れを帰したからである。それについて父も言う。「神がヤフェトを、セムの家々で喜ばせるように」(創世記9:27)。

9

Unde et in enumeratione generationum (Gen. X, 1 et seq.) praefertur seniori fratri, in benedictione substituitur: praefertur propter honorem nominis, substituitur propter praerogativam senioris aetatis, et honorificentiam naturae debitam.

PL 16, 1169A

それゆえ世代の列挙(創世記10:1以下)では年長の兄弟より先に置かれ、祝福では次に置かれる。名の誉れのゆえに先に置かれ、年長者の特権と、本性に負うべき尊敬のゆえに次に置かれる。

10

4. Sem autem dicitur latine nomen. Et bene hic noster Ambrosius bonum nomen, in cujus domibus dilatetur Japhet; quia potius est nomen bonum super multas divitiarum copias (Prov. XXII, 1) .

PL 16, 1169A

4. セムはラテン語で「名」と言われる。そしてこの我々のアンブロシウスは、見事に「良い名」であり、その家々でヤフェトが広げられる。「良い名は、多くの富の豊かさにまさって望ましい」(箴言22:1)からである。

11

Sit ergo et iste benedictus, et gratia ejus super aurum et argentum, sit in portione ejus semen Abrahae, sit benedictio omnis in posteritate et omni familia justi viri. Sed maledictus nemo, benedicti omnes; benedictus enim Sarae fructus.

PL 16, 1169B

それゆえ、この者も祝福されよ。その好意は金銀にまさり、その分け前にアブラハムの子孫があるように。正しい人の子孫とすべての家に、あらゆる祝福があるように。だが呪われる者は誰もなく、すべての者が祝福される。サラの実は祝福されているのだから。

12

5. Salutant te Ambrosii, salutat Parthenius dulcissimus, salutat Valentinianus paratus ad humilitatem; quod Hebraice Chanaan dicitur, quasi puer fratris sui, cui et nomine suo cessit.

PL 16, 1169B

5. アンブロシウスたちがあなたに挨拶し、いとも甘美なパルテニウスが挨拶し、謙遜に備えたウァレンティニアヌスが挨拶する。「謙遜に備えた者」はヘブライ語でカナンと言われる。彼はいわば自分の兄弟の僕であり、その兄弟に自分の名さえ譲ったのである。

13

Et ideo tamquam Nembroth gemini gigas nominis, venator egregius super terram, de quo dictum est: Tamquam Nembroth gigas venator ante Dominum (Gen. X, 9) .

PL 16, 1169B

そして、それゆえ、ニムロドのように二重の名を持つ巨人であり〔gemini nominis は gigas にかかる性質の属格と取った〕、地の上の卓越した狩人であって、その者について「ニムロドのように、主の前にいる巨人にして狩人」と言われた(創世記10:9)。

14

Namque ingenio subrusticus, viribus validus, quos ingenio aequare non potest, viribus superat; ut Comacinas rupes gestare secum, et faciem, tauro propior, vultu videatur exprimere, posthabitum se indignatus, et paterno exutum vocabulo, metropolitanum virum Bononiensi subditum; quia infantiae nescit blanditias, et de nutricis gremio se illaesus excussit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1169B

というのも、生まれつきはやや粗野で、力は強く、才で並べない相手には力で勝る。それで、コモの岩山を身に帯び、雄牛にいっそう近い顔つきを面持ちに表しているかに見える。自分が後回しにされ、父の名を奪われ、大都市の人でありながらボローニャの人に従わされたことに憤っているのだ〔metropolitanum virum は大都市(ミラノ)の人である彼自身を、Bononiensi はボローニャへ行ったファウスティヌスを指すと取った〕。幼児の甘えを知らず、乳母の膝から無傷で〔ミーニュの脚注によれば、一部の写本は in ulcus、一部は inultus と読む〕身を振りほどいたからである。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola LVI

第56書簡PL 16, 1169C
1

Dolet AMBROSIUS contentionibus Evagrii ac Flaviani Capuanum concilium finem afferre non potuisse. Flavianum, quod imperatori preces obtulerit, incusat: sed ita tamen ut hoc ipsius juri nolit officere.

PL 16, 1169C

アンブロシウスは、エウアグリオスとフラウィアノスの争いのために、カプアの教会会議が終結をもたらせなかったことを嘆く。フラウィアノスが皇帝に嘆願を差し出したことを咎めるが、それが彼の権利の妨げになることは望まない。

2

Postremo Theophilum quomodo judicium hoc a Capuana synodo illi commissum exerceat, monet; ut ea de re imprimis ad Romanum pontificem referat suadens. AMBROSIUS THEOPHILO. 1. Non habet quod urgeat Evagrius, et habet quod metuat Flavianus, ideoque refugit examen.

PL 16, 1170A

最後に、カプアの教会会議から委ねられたこの裁きをテオフィロスがどう行うべきかを諭し、まずこの件についてローマ司教に報告するよう勧める。アンブロシウスよりテオフィロスへ。1. エウアグリオスには迫るべきものがなく、フラウィアノスには恐れるべきものがある。それゆえ彼は審理を避ける。

3

Dent fratres veniam dolori justo; quia propter ipsos universus orbis concutitur, et illi tamen nostro non compatiuntur dolori. Perstringi saltem se aequanimiter ferant ab iis, quos vident sua per tantorum curricula temporum vexari intentione.

PL 16, 1170A

兄弟たちは、正当な悲しみに赦しを与えるように。彼らのために全世界が揺さぶられているのに、彼らは我々の悲しみに同情しないのだから。せめて、これほど長い年月、自分たちの争いによって悩まされているのを彼らが見ている者たちから咎められることを、平静に受け入れるように。

4

Inter hos etenim duos nihil, quod ad Christi pacem pertineat, eligentes gravis toto orbe stabat discordia.

PL 16, 1170A

実に、この二人のあいだで、キリストの平和に属するものを何も選ばなかったために、全世界に重い不和が続いていた。

5

2. Cui bonae pacis naufragio sancta synodus Capuensis tandem obtulerat portum tranquillitatis; ut omnibus per totum Orientem daretur communio catholicam confitentibus fidem, et duobus istis tuae sanctitatis examen impertiretur, fratribus et consacerdotibus nostris Aegyptiis pariter considentibus; quia hoc verum judicium futurum arbitrati sumus, quod neutri parti sociata communione, aliquo favore propenderet.

PL 16, 1170B

2. この善き平和の難破に、聖なるカプアの教会会議はついに静穏の港を差し出していた。東方全体で公同の信仰を告白するすべての者に交わりが与えられ、この二人にはあなたの聖性の審理が授けられるようにと。我々の兄弟にして同僚の司教であるエジプトの人々が、ともに席に着いて。どちらの側とも交わりで結ばれず、何らかの肩入れに傾くことのない裁きこそが、真の裁きになると我々は考えたからである。

6

3. Cum ex his igitur aequissimis synodi constitutis speraremus jam remedium datum, finemque allatum discordiae, scribit sanctitas tua iterum fratrem nostrum Flavianum ad precum auxilia, et imperialium rescriptorum suffragia remeavisse.

PL 16, 1170B

3. それゆえ、教会会議のこのきわめて公正な決定によって、すでに治療が与えられ、不和に終わりがもたらされたと我々が望んでいたのに、あなたの聖性は、我々の兄弟フラウィアノスが再び、嘆願の助けと皇帝の勅答の支持を求めて戻ったと書いてよこす。

7

Frustra ergo tantorum sacerdotum fusus labor, iterum ad hujus saeculi judicia revertendum, iterum ad rescripta, iterum vexabuntur sacerdotes senes, transfretabunt maria, iterum invalidi corpore patriam peregrino mutabunt solo, iterum sacrosancta altaria deserentur, ut in longinqua proficiscamur, iterum pauperum turbae episcoporum, quibus ante onerosa paupertas non erat, externae opis egentes, compellentur inopiam gemere, aut certe victum inopum itineris usurpare.

PL 16, 1170C

では、これほど多くの司教たちが注いだ労苦は無駄だったのか。再びこの世の裁きに、再び勅答に戻らねばならず、再び年老いた司教たちが苦しめられ、海を渡り、再び体の弱った者が故国を異郷の地と取り替え、再び神聖な祭壇が捨てられ、我々が遠くへ旅立つことになるのか。再び貧しい司教たちの群れが、――以前は貧しさが重荷ではなかったのに――外からの助けを必要とし、窮乏を嘆くよう強いられ、あるいは少なくとも、旅のために貧しい者たちの糧を使い込むよう強いられるのか。

8

4. Interea solus exlex Flavianus, ut illi videtur, non venit, quando omnes convenimus. Fenerator et debitor invicem sibi occurrunt, isti sibi non possunt occurrere: solus exsors Flavianus, ut ipse vult, sacerdotalis consortii, qui nec imperialibus decretis, nec sacerdotum conventui praesentiam faciat sui.

PL 16, 1171A

4. その間、フラウィアノスだけが、彼の見るところでは法の外にあって、我々みなが集まるときに来ない。貸し主と借り手でさえ互いに出会うのに、この者たちは互いに出会えない。フラウィアノスだけが、自分の望むとおり、司教の交わりにあずからない者となり、皇帝の決定にも司教たちの集いにも、自らの出席を果たさない。

9

5. Nec tamen etiam hoc moti dolore, fratri Evagrio donamus speciem bonae causae, qui eo defensabilior sibi videtur, quod eum refugit Flavianus, aut quod habere se alterum arbitratur aequalem, uterque alienae magis ordinationis vitiis, quam suis fretus.

PL 16, 1171A

5. それでも、この悲しみに動かされても、兄弟エウアグリオスに善き訴えの外観を与えはしない。彼は、フラウィアノスが自分を避けるから、あるいは自分に対等な者がもう一人いると思うから、いっそう弁護しやすいと自分では見ているが、二人とも、自分の叙階によってよりも、他人の叙階の欠点を頼みにしているのである。

10

Quos tamen nos in meliorem vocamus viam; ut malimus eos suis potius bonis, quam alieno vitio defendi.

PL 16, 1171B

それでも我々は、二人をよりよい道へと招く。他人の欠点によってよりも、自分たちの善によって弁護されることを、むしろ望むようにと。

11

6. Qua de re quoniam propriis texuisti litteris posse typum reperiri aliquem, quo possit auferri fratrum discordia, cum sancta Synodus cognitionis jus unanimitati tuae, caeterisque ex Aegypto consacerdotibus nostris commiserit: iterum oportet fratrem nostrum Flavianum convenias; ut si in eo perseveraverit, quo veniendum non putet, salvis concilii Nicaeni, sed etiam synodi Capuensis statutis, illibata pace universorum ita consulas, ut non videamur destruere quod aedificatum est: Si enim quod aedificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo; ac si quae destruxi, iterum aedificem (Gal. II, 18) .

PL 16, 1171B

6. この件について、あなたは自らの手紙で、兄弟たちの不和を除き得る何らかの方途を見いだし得ると述べた。聖なる教会会議が審理の権限を、あなたの心を一つにした交わりと、エジプトの同僚の司教たちに委ねたのだから、再び我々の兄弟フラウィアノスと会うべきである。もし彼が、来るべきではないと考えるその態度に固執するなら、ニカイアの会議の、さらにはカプアの教会会議の定めを損なわず、すべての者の平和を傷つけずに、我々が建てられたものを壊しているように見えないよう取り計らえ。「実に、私が建てたものを壊すなら、私は自分を背反者と定める。また、壊したものを再び建てるなら」(ガラテヤ2:18)〔ガラテヤ2:18の引用は刷られた形が崩れている。刷られたとおり訳した〕。

12

Servetur ergo impertitae pacis gratia inter universos, et nihilominus declinatio partis alterius frustrandi effectum habere non possit.

PL 16, 1172A

それゆえ、授けられた平和の恩寵がすべての者のあいだに守られ、それでもなお、一方の側が避けることが、〔取り決めを〕挫く結果を持ち得ないようにせよ。

13

7. Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanae sacerdotem Ecclesiae; quoniam praesumimus ea te judicaturum, quae etiam illi displicere nequeant.

PL 16, 1172A

7. 確かに我々は、我々の聖なる兄弟、ローマ教会の司教に報告すべきだと考える。あなたが、彼にとっても不快であり得ないことを判断するだろうと、我々は見込んでいるからである。

14

Ita enim utile erit consultum sententiae, ita pacis et quietis securitas; si id vestro statuatur consilio, quod communioni nostrae dissensionem non afferat; ut nos quoque, accepta vestrorum serie statutorum, cum id gestum esse cognoverimus, quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, laeti fructum hujusmodi examinis adipiscamur.

PL 16, 1172A

そうしてこそ、判決への配慮は有益となり、平和と静けさの安全も保たれるだろう。我々の交わりに不和をもたらさないことが、諸君の協議で定められるなら、である。そうすれば我々も、諸君の定めの経緯を受け取り、ローマ教会が疑いなく是認するであろうことが行われたと知ったとき、喜んでこの種の審理の実りを得るだろう。

Epistola de causa Bonosi

ボノススの件についての書簡(書き手不詳)PL 16, 1172B
1

Sciscitantibus quid in BONOSI causa esset statuendum respondet auctor suum jam non esse de illa judicium, sed eorum ipsorum, ut pote quibus illud a Capuano consessu demandatum sit.

PL 16, 1172B

書き手は、ボノススの件で何を定めるべきかを問い合わせた者たちに、その件についての裁きはもはや自分のものではなく、彼ら自身のものであると答える。カプアの会議から、その裁きは彼らに委ねられているからである。

2

Addit tamen Bonosum merito reprehensum de Mariae filiis eique unicum fuisse paucis astruit. 1. « De Bonoso direxistis episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia nostram sententiam sciscitari voluistis.

PL 16, 1172B

さらに、ボノススがマリアの子らについて当然にも叱責されたことを述べ、またマリアにとっては〔子が〕ただ一人であったことを、簡潔に論証する。1. 諸君はボノスス司教について書き送った。〔その書簡で〕、真理のためにせよ慎みのためにせよ、我々の判断を尋ねようと望んだのである。

3

Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur; et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi, de ejus factis vel scriptis cognoscerent, advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset.

PL 16, 1173A

ところで、カプア教会会議の判断はこうであった。すなわち、ボノススとその告発者たちには、近隣の〔司教たち〕が裁き手として与えられること、とりわけマケドニアの者たちが、テッサロニケの司教とともに、彼の行いまたは著作について調べることである。そこで我々は、裁く手続きが我々には属し得ないことを認めた。

4

Nam si integra esset hodie Synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus.

PL 16, 1173A

実際、もし教会会議が今日なお欠けることなく続いていたなら、諸君の書面の連なりが含んでいることについて、我々は正しく決したであろう。

5

Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare; vicem enim Synodi recepistis, quos ad examinandum Synodus elegit.

PL 16, 1173A

それゆえ、この裁きを引き受けた諸君が、すべてのことについて判決を下すのは諸君の務めであり、告発者にも被告にも、逃れたり抜け出したりする余地を与えてはならない。実に、教会会議が調べさせるために選んだ諸君は、教会会議の役目を引き受けたのである。

6

2. « Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi Ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc Synodus dederat auctoritatem.

PL 16, 1173A

2. 実に、ボノスス司教が諸君の裁きのあと、我々の兄弟アンブロシウスのもとへ使いを送り、自分に禁じられた教会に押し入って入ってよいかどうか、その判断を尋ねさせたとき、彼にはこう答えられた。何事も無謀に犯してはならず、すべては慎みをもって、忍耐をもって、秩序を守って行うべきであり、諸君の判決に逆らって何事も試みてはならない。教会会議がこの権威を与えた諸君こそが、正義にかなうと思われることを定めるべきである、と。

7

Ideo primum est, ut ii judicent quibus judicandi facultas est data; vos enim totius, ut scripsimus, Synodi vice decernitis; nos quasi ex Synodi auctoritate judicare non convenit.

PL 16, 1173B

だから、まず第一に、裁く権限を与えられた者たちが裁くことである。すでに書いたとおり、諸君が教会会議全体の役目をもって決するのであり、我々が教会会議の権威によるかのように裁くのは適切でない。

8

3. « Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit.

PL 16, 1173B

3. 確かに我々は否定できない。〔ボノススが〕マリアの子らについて当然叱責されたこと、また諸君の聖性が当然にも嫌悪したことを。キリストが肉に従って生まれたその同じおとめの胎から、別の出産が流れ出たとされるのだから。

9

Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni, concubitus humani seminis coinquinaret.

PL 16, 1173C

実に、主イエスは、もしそのおとめがこれほど自制を欠く者になると判断していたなら、おとめを通して生まれることを選ばなかったであろう。人の種の交わりが、主の体の生まれ出るあの場所、永遠の王のあの広間を汚すほどに。

10

Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex Virgine. Jam si hanc accipiant a Sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent.

PL 16, 1173C

これを主張する者は、ユダヤ人の背信を主張するにほかならない。ユダヤ人は、彼がおとめから生まれることはできなかったと言うのだから。しかも、もし彼らがこの権威を司教たちから受けるなら、マリアが多くの子を産んだと見えるように、いっそうの熱意で信仰の真理を攻め落とそうとするであろう。

11

4. « Et ubi est illud, quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista: Mulier, ecce filius tuus; et rursus ad Joannem de Maria: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27) ?

PL 16, 1173C

4. また、主が福音書記者ヨハネについて母に言って、「女よ、見よ、汝の子である」と言い、さらにヨハネにマリアについて「見よ、汝の母である」と言ったと書かれているが、それはどこにあるのか(ヨハネ19:26, 27)。

12

Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat; ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio?

PL 16, 1174A

これは何を意味するのか。主が十字架に置かれて世の罪を取り除いていたとき、母の無傷さについてさえ宣告したとは。そうでなければ、背信がその口を閉ざして沈黙するため、そして主の母をいかなる罵りでも汚そうとしないため以外に、何が言われているというのか。

13

Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph; nulla tamen conjugalis coitus consuetudine thori jura cognoverit (Matt. I, 18) : neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset.

PL 16, 1174A

したがって、同じ裁き手、同じ母の恥じらいの保証人が証しする。〔マリアは〕夫ヨセフとただ婚約しただけであったこと、それでも夫婦の交わりの習慣によって床の権利を知ることはなかったことを(マタイ1:18)。実に、ヨセフから子らを授かるはずの女を、夫との交わりから引き離そうとは望まなかったであろう。

14

5. « Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam Discipulus in sua (Joan. IX, 27) . Numquid ergo divortium fecit? Numquid a viro abduxit atque abstulit?

PL 16, 1174A

5. しかも、これで足りないなら、福音書記者は証言を加えた。弟子が彼女を自分のもとに迎えた、と(ヨハネ9:27〔ミーニュの引照は「9」。19:27を指すと思われる〕)。では〔彼は〕離縁をしたのか。夫から連れ去り、奪ったのか。

15

Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? 6. « Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis.

PL 16, 1174B

それなのに、これを福音書で読む者が、どうして難破した者のようによろめき、揺れ動くのか。6. これこそ、子が母の無傷さについて遺した遺言であり、マリアの、損なわれぬ恥じらいという豊かな相続財産であり、全体の完成の終局である。

16

Denique hoc dixit, et emisit spiritum (Ibid., 30) , consummans omne mysterium bono fine pietatis.

PL 16, 1174B

実に、これを言って、息を引き取った(ヨハネ19:30)。敬虔の善い終わりをもって、すべての奥義を成し遂げて。

17

7. « Legimus etiam et omnia percurrimus, vel de eo quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris, unde vestrae normam exspectamus sententiae. »

PL 16, 1174B

7. 我々はまた読み、すべてを通覧した。我々の兄弟であり同僚の司教であるバッススに、教会を治める共同者としてセネキオが与えられたこと、またそのほかのことについてもである。それらについて、我々は諸君の判断という規範を待っている。

Epistola LVII

第57書簡PL 16, 1174B
1

EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.

PL 16, 1174B

エウゲニウスに対し、なぜミラノで彼を待たなかったのかを説明する。次いで、ウァレンティニアヌスとテオドシウスのもとでシュンマクスの上申書を機に行われたことを順に述べたうえで、同じ僭主が、偶像の神殿に費用を認めることで、神への畏れも、他の人々が自分についてもつ評価も、目の前に置かなかったことを、率直に咎める。彼の背反にヘブライ人の例を対置して、これこそが自分が彼に返書しなかった理由であったと言う。ただし今後は、ほかの君主たちのもとで用いた率直さを、彼に対しても用いるであろう、と。

2

Clementissimo imperatori EUGENIO AMBROSIUS episcopus. 1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi.

PL 16, 1174C

いとも寛容な皇帝エウゲニウスへ、司教アンブロシウスより。1. 私が退去した理由は、主への畏れであった。私はすべての行いをできる限り主へ向け、主から心をそらさず、いかなる人間をもキリストの恩寵より重んじないことを常としてきた。

3

Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo.

PL 16, 1175A

実に、私が万人にまさって神を優先するなら、誰にも不正を加えていない。神に信頼して、諸君皇帝たちに、私の理解の及ぶかぎり思うところを言うことを恐れない。それゆえ、ほかの皇帝たちのもとで黙らなかったことを、あなたのもとでも、いとも寛容な皇帝よ、黙らない。

4

Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium. 2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi juberet.

PL 16, 1175A

事の順序を守るために、この件に関わることを手短に振り返ろう。2. いとも尊貴な人シュンマクスは、首都長官であったとき、尊き記憶の皇帝、若いウァレンティニアヌスに対し、取り上げられていたものを神殿に返すよう命ずることを上申した。

5

Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego episcopus partes meas debui recognoscere.

PL 16, 1175A

彼は自分の務めを、自分の熱意と祭祀に従って果たした。当然、私も司教として自分の務めを自覚しなければならなかった。

6

Dedi libellos imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere.

PL 16, 1175B

私は皇帝たちに二通の請願書を提出し、こう示した。キリスト教徒の男は犠牲の費用を返すことはできない。また、それらが取り去られたとき私は発案者ではなかったが、それが決定されないことの発案者にはなる。さらに、〔返せば〕彼自身が神像にそれらを与えるように見えるのであって、返すのではない、と。

7

Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat: sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas.

PL 16, 1175B

実に、自分が取り去ったのではなかったものを、彼は自分が返すというのではなく、自らの裁量で、迷信の出費のために恵み与えることになる、と。

8

Postremo si fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem.

PL 16, 1175B

さらに、もし彼がそうしたなら、彼は教会に来ないか、来たとしても、司教に会えないか、あるいは教会で自分に抵抗する者に出会うことになる、と。

9

Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare.

PL 16, 1175B

また、洗礼志願者であることを弁明に持ち出すことはできない。洗礼志願者にも、偶像に費用を供することは許されないのだから、と。

10

3. Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis.

PL 16, 1175C

3. 私の請願書は評議で読み上げられた。そこには、軍司令官(マギステル・ミリタリス)の位においていとも尊貴な伯バウトがいた。またルモリドゥスもいた。彼も同じ位にあり、幼い年の初めから異教の諸民族の祭祀に仕えていた者である。

11

Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo.

PL 16, 1175C

そのときウァレンティニアヌスは私の進言を聞き入れ、我々の信仰の道理が求めたこと以外は何もしなかった。彼らもまた、自分たちの伯に同意した〔「自分たちの伯」が誰を指すか定かでない〕。

12

4. Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46) .

PL 16, 1175C

4. その後、いとも寛容な皇帝テオドシウスにも、面と向かって告げ、面と向かって語ることをためらわなかった。この皇帝は、元老院のこの種の使節の申し出を知らされても——元老院全体が求めたのではなかったが——ついに私の申し入れに同意を示した。そして、私が幾日かのあいだ彼のもとに近づかなかったときも、不快とはしなかった。私が自分の利益のためにしたのではなく、彼自身にも私の魂にも益となることを、王の面前で語って、恥じなかったからである(詩篇118:46)。

13

5. Iterum Valentiniano augustae memoriae principi, legatio a senatu missa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam, nec aliquid tunc ad eum scripseram.

PL 16, 1176A

5. また、尊き記憶の君主ウァレンティニアヌスに対し、ガリアの内に派遣された元老院の使節は、何も引き出せなかった。そして確かに私は不在であり、そのとき彼に何も書き送っていなかった。

14

6. Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula, compertum est postea donata illa esse praecellentibus in republica, sed gentilis observantiae viris; et fortasse dicatur, Imperator auguste, qui ipse non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris.

PL 16, 1176A

6. しかし、あなたの寛容が統治の舵を取ったとき、あとで、それらが国家において優れているが異教の習わしの人々に与えられていたことが判明した。そして、おそらくこう言われるであろう、皇帝アウグストゥスよ、あなたは自らは神殿に返さず、あなたに功のあった者たちに与えたのだ、と。

15

Verum nosti pro Dei timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit non solum a sacerdotibus; sed etiam ab his qui vobis militant, aut in numero habentur provincialium.

PL 16, 1176A

しかしあなたは知っている。神への畏れのためには揺るがずに行動すべきであり、それは自由のためにも、司教たちだけでなく、諸君のために兵役に服する者たち、あるいは属州民の数に数えられる者たちによってさえ、しばしば行われているのだ。

16

Te imperante, petierunt legati, ut templis redderes, non fecisti: iterum alteri postulaverunt, renisus es; et postea ipsis, qui petierunt, donandum putasti.

PL 16, 1176B

あなたが統治していたとき、使節たちは神殿に返すよう求めたが、あなたはそうしなかった。再び別の者たちが要求したが、あなたは退けた。そして後に、求めた当人たちに与えるべきだと考えた。

17

7. Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act. I, 24; Dan. XIII, 42) .

PL 16, 1176B

7. 皇帝の権力が大きいとしても、皇帝よ、神がどれほど偉大かを考えよ。神はすべての人の心を見、内なる良心を問い、すべてを、それが起こる前から知り、あなたの胸の内にあるものを知っている(使徒言行録1:24; ダニエル13:42)。

18

Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum?

PL 16, 1176B

諸君は自分が欺かれることを許さないのに、神に何かを隠そうと望むのか。このことは、あなたの心に浮かばなかったのか。

19

Quamvis enim illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare, quod erat in injuria sacrae legis? 8. Quis invidet, quoniam quae voluisti, aliis donavisti?

PL 16, 1176B

実に、あの者たちがどれほど粘り強く働きかけていたにせよ、皇帝よ、いと高く、真実で、生ける神への崇敬のために、いっそう粘り強く反対し、聖なる法への侮辱となることを拒むのが、あなたの務めではなかったか。8. 誰が妬むのか。あなたは、望んだものを他の者たちに与えたのだから。

20

Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis, nec aliorum commodorum invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci aestimabunt quid feceris; omnes, quid volueris: quidquid illi fecerint, tuum erit: quidquid non fecerint, suum.

PL 16, 1176C

我々は諸君の気前のよさを詮索する者ではなく、他の者たちの利益を妬む者でもない。我々は信仰の解釈者である。あなたはどのようにして、あなたの贈り物をキリストに献げるのか。あなたが何をしたかを評価する者は少なく、あなたが何を望んだかを〔評価する〕のはすべての者である。あの者たちが何をしたとしても、それはあなたのものとなる。しなかったことは、彼ら自身のものとなる。

21

Etsi es imperator, Deo subditus magis esse debes. Quomodo sacerdotes Christi tua munera dispensabunt? 9. Fuit hujusmodi quaestio temporibus superioribus; et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit.

PL 16, 1176C

あなたは皇帝であっても、むしろ神に従う者でなければならない。キリストの司教たちは、どうしてあなたの贈与物を分配できようか。9. 以前の時代にも、このような問題があった。それでも迫害そのものが、父祖たちの信仰に譲り、異教の側が降った。

22

Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Jason ordinavit sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari.

PL 16, 1177A

実際(マカバイ二4:18以下)、ティルスで五年ごとの競技が催され、アンティオキアの極悪の王〔底本は Antochiae。Antiochiae と解した〕が観に来たとき、イアソンは聖なる務めの管理者たちに命じて、エルサレムからアンティオキア人たちが二ドラクマ銀貨三百枚を運び、それをヘラクレスの犠牲に充てさせようとした。しかし父祖たちは、異教徒たちに金を与えず、忠実な人々を遣わして、それは神々の犠牲のために支出されるべきではなく、ふさわしくないから、ほかの費用に充てられるべきだと申し立てた。

23

Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus reipublicae.

PL 16, 1177A

そして、こう宣告された。あの者がヘラクレスの犠牲のために送ると言った銀は、送られた目的のためには受け取られるべきであるが、運んできた者たちが自分たちの熱意と祭祀に従って抵抗したので、犠牲のためには役立てず、ほかの必要のために、金は船の建造に引き渡された。強いられて送ったとしても、犠牲のためにではなく、国のほかの費用のためだった、と。

24

10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur.

PL 16, 1177A

10. 実に、運んできた者たちは、当然黙っていることもできた。だが信仰を損なっていた。それがどこへ運ばれるかを知っていたからである。そのため、神を畏れる人々を遣わし、送られたものが神殿のためにではなく、船の費用に充てられるよう働きかけさせた。

25

Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest.

PL 16, 1177A

彼らは、聖なる律法の件を担う者たちにこそ、金を託した。結果が事柄の裁き手となり、良心を赦免した。他人の権力の下に置かれた者たちがこのように用心したのなら、皇帝よ、あなたが何をなすべきであったかは、疑う余地がない。

26

Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere. 11. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi.

PL 16, 1177A

あなたは、誰にも強いられず、誰の権力下にもない者として、司教に相談すべきであった。11. 私は、あのとき抵抗したとき、たとえ一人で抵抗したとしても、一人でそれを望んだわけでも、一人でそれを勧めたわけでもない。

27

Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste.

PL 16, 1177C

だから、私は自分の言葉によって、神の前でも万人の前でも縛られている。自分には、あることは許されず、別のことはふさわしくなく、ただ自分自身のことを自分で決めるほかないと悟った〔aliud…aliud の係りは定かでない〕。あなたを穏当に信頼することができなかったからである。

28

Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum.

PL 16, 1177C

確かに私は長く抑え、長く苦しみを隠した。誰にも何も知らせるべきでないと考えた。今、ごまかすことは私に許されず、黙っているのは自由にはできなかった。だから、あなたの統治の初めに〔あなたが〕書き送ってきたとき、私は返書しなかった。そうなることを予見していたからである。

29

Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.

PL 16, 1177C

実に、返書を求める者に対し、私が自分では返書せずにいたとき、私は言った。「これが理由である。私は、彼からそれを引き出さねばならないと考える」と〔extorquendum ei の意味は定かでない。「彼から(言葉を)引き出す」と取った〕。

30

12. Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei timorem mihi justum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam: in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7) .

PL 16, 1178A

12. それでも、私の務めの機会が現れたとき、自分への不安を抱く人々のために、私は書き、願った。それは、神に関わる事柄では、私に正しい畏れが具わっていて、私が追従を自分の魂より重んじないことを示すため、また諸君が願われるのがふさわしい事柄では、私も権力に負うべき熱意を示すためである。書かれているとおりである。「栄誉を受けるべき者には栄誉を、貢ぎを受けるべき者には貢ぎを」(ローマ13:7)。

31

Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari.

PL 16, 1178A

実に、私的な人に対してさえ心の底から敬意を払ったのに、どうして皇帝に払わずにいられようか。しかし、諸君は敬意を払われたいと望むのなら、諸君の帝国の創始者として認められることを望む、その〔神〕に我々が敬意を払うことを許してほしい。

Epistola LVIII

第58書簡PL 16, 1178A
1

PAULINI et THERASIAE post distributas egenis suas facultates secessum narrat, nec non futuras ob eam causam paganorum criminationes, quorum superstitionem ac caecitatem luget.

PL 16, 1178A

パウリヌスとテラシアが、自分たちの財産を貧しい人々に分け与えたのち、退いたことを語り、またそのために異教徒たちが今後加えるであろう非難を語り、彼らの迷信と盲目を嘆く。

2

Tum nihil pro religione turpe ducendum exemplis probans, saltationem Davidis, Eliaeque nuditatem mystice explicat, et defendit. AMBROSIUS SABINO episcopo.

PL 16, 1178A

次いで、宗教のために恥ずべきとされるべきことは何もないことを実例によって示し、ダビデの踊りとエリヤ〔梗概は「エリヤ」。本文が論じるのはイザヤ〕の裸を、奥義の意味で説明し、擁護する。アンブロシウスより司教サビヌスへ。

3

1. Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniae nulli secundum, venditis facultatibus tam suis, quam etiam conjugalibus, in hos sese induisse cultus ad fidem comperi; ut ea in pauperes conferat, quae redegit in pecuniam: et ipse pauper ex divite factus, tamquam deoneratus gravi sarcina, domui, patriae, cognationi quoque valedicat, quo impensius Deo serviat.

PL 16, 1178A

1. アクイタニア地方で家柄の輝きにおいて誰にも劣らぬパウリヌスが、自分のものも、また妻の持参のものも財産を売り払い、信仰のためにこのような身の処し方をとったと、私は知った。それは、金に換えたものを貧しい人々に与え、自らは富者から貧者となって、重い荷を下ろした者のように、家にも、祖国にも、親族にも別れを告げ、いっそう熱心に神に仕えるためである。

4

Elegisse autem secretum affirmatur Nolanae urbis, ubi tumultum fugitans aevum exigat. 2. Matrona quoque virtuti et studio ejus proxime accedit, neque a proposito viri discrepat.

PL 16, 1178C

彼はノラの町の人里離れた地を選んだと伝えられ、そこで騒がしさを避けて生涯を送るという。2. 夫人もまた、彼の徳と熱意にごく近づき、夫の決意と食い違わない。

5

Denique transcriptis in aliorum jura suis praediis, virum sequitur, et exiguo illic conjugis contenta cespite solabitur se religionis et charitatis divitiis. Soboles eis nulla, et ideo meritorum posteritas desiderata.

PL 16, 1178C

実に、自分の所領を他人の権利へと移したのち、夫に従い、そこでは夫の僅かな土地に満足して、宗教と愛の富で自らを慰めるであろう。二人に子はなく、それゆえ功績による子孫が望まれる。

6

3. Haec ubi audierint proceres viri, quae loquentur? Ex illa familia, illa prosapia, illa indole, tanta praeditum eloquentia migrasse a senatu, interceptam familiae nobilis successionem: ferri hoc non posse.

PL 16, 1178C

3. これを有力者たちが聞いたら、何と言うだろうか。あの家柄、あの血統、あの資質、これほどの雄弁を備えた者が元老院から立ち去ったこと、貴い家の継承が断たれたこと、これは耐えられない、と。

7

Et cum ipsi capita et supercilia sua radant, si quando Isidis suscipiunt sacra; si forte christianus vir attentior sacrosanctae religioni, vestem mutaverit, indignum facinus appellant.

PL 16, 1179A

しかも彼ら自身は、イシスの祭儀を受けるときには、頭も眉も剃るのに、キリスト教徒の男が、いと聖なる宗教にいっそう熱心であってたまたま衣を変えたなら、許しがたい所業と呼ぶ。

8

4. Equidem doleo tantam esse in mendacio observantiam, in veritate negligentiam; ut confundantur plerique attentiores ad sacrosanctam religionem videri, non considerantes vocem dicentis: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Marc. VIII, 38) .

PL 16, 1179A

4. 実のところ私は嘆く。偽りにはこれほどの熱心さがあり、真理には怠りがあって、いと聖なる宗教にいっそう熱心だと見られることを多くの者が恥じるほどであることを。彼らは、こう言う声を考えないのである。「人々の前で私を恥じる者を、私もまた、天にいる私の父の前で恥じるであろう」(マルコ8:38)。

9

Sed non confusus est Moyses, qui cum esset ascitus in domum regiam, thesauris Aegypti opprobrium Christi praeferendum putavit. Non confusus est David, qui ante Arcam testimonii coram omni populo saltavit (II Reg. VI, 20) .

PL 16, 1179A

だがモーセは恥じなかった。彼は王家に迎え入れられながら、キリストの辱めをエジプトの宝より優るものとみなした。ダビデは恥じなかった。彼は証しの箱の前で、全民の面前で踊った(サムエル記下6:20)。

10

Non confusus est Esaias, qui nudus et discalceatus ibat per populos, oracula clamans coelestia (Esai. XX, 2) . 5. Quid utique tam deforme visibili spectaculo, quam histrionicos sinuare gestus, et femineo usu mollire membra?

PL 16, 1179B

イザヤは恥じなかった。彼は裸で、はだしで、天の託宣を叫びながら諸民のあいだを歩いた(イザヤ20:2)。5. 実に、見える見世物として、役者のような身振りをくねらせ、女のしぐさで四肢を柔らかく崩すことほど醜いことがあろうか。

11

Deliciarum comes et luxuriae ludibrium est lasciva saltatio. Quid illud quod ipse cecinit dicens: Omnes gentes, plaudite manibus (Psal. XLVI, 2) ?

PL 16, 1179B

みだらな踊りは、逸楽の連れであり、放縦のもてあそびである。では、彼自身が歌って言ったこと、「諸国民よ、皆、手を打て」(詩篇46:2)とは何か。

12

Nempe si corporalia consideremus, tamquam muliebribus intermixtum choreis putamus eum concrepare manibus, et turpi sono plaudere. Nam et de Ezechiel dictum est: Plaude manu, et percute pede (Ezech. VI, 11) .

PL 16, 1179B

確かに、体のことだけを考えるなら、我々は彼が、女たちの輪舞に混じって手を打ち鳴らし、恥ずべき音で拍手していたかのように思うだろう。実際、エゼキエルについても言われている。「手を打ち、足を鳴らせ」(エゼキエル6:11)。

13

6. Sed haec quae corporeo aspectu fiunt turpia, sacrosanctae religionis contemplatione reverenda sunt; ut qui ista reprehendunt, ipsi in laqueos reprehensionis animas suas inducant.

PL 16, 1179C

6. しかし、体の目で見れば恥ずべきこれらのことが、いと聖なる宗教の観想においては尊ばれるべきであり、これらを咎める者たち自身が、咎めの罠へと自分の魂を引き入れることになる。

14

Denique reprehendit Michol saltantem David, et ait ad eum: Quid honorificatus est hodie rex Israel; quia denudatus est hodie ante oculos puellarum suarum?

PL 16, 1179C

実に、ミカルは踊るダビデを咎めて、彼に言う。「今日のイスラエルの王は何と栄誉を受けたことか。今日、自分の若い女たちの目の前で裸にされたとは」。

15

Et respondit ei David: Coram Domino ludam, qui elegit me pro patre tuo, et pro universa domo ejus; ut constitueret me regem super populum suum Israel.

PL 16, 1179C

ダビデは彼女に答えた。「私は主の前で戯れる。主は、汝の父とその家全体に代えて私を選び、自分の民イスラエルの上に私を王として立てたのだ。」

16

Et ludam coram Domino, et denudabor adhuc sic, et ero nugax ante oculos tuos, et cum puellis, quibus dixisti me denudatum, honorificabor (II Reg. VI, 20 et seq.) .

PL 16, 1179C

「私は主の前で戯れ、さらにこのように裸になり、汝の目には軽薄な者となるであろう。そして、汝が私を裸にされたと言ったその若い女たちとともに、私は栄誉を受けるであろう」(サムエル記下6:20以下)。

17

7. Non erubuit igitur David femineas opiniones, nec opprobria apud mulieres subire pro religionis obsequio verecundatus est.

PL 16, 1179C

7. ゆえにダビデは、女たちの評判を恥じず、女たちのもとで受ける辱めを、宗教への奉仕のために恥じて避けることもしなかった。

18

Ludebat enim Domino puer suus; et ideo amplius placuit, quia ita se humiliavit Deo, ut regale posthaberet fastigium, et ultimum exhiberet Deo quasi servulus ministerium.

PL 16, 1179D

実に、その僕が主の前で戯れていたのであり、それゆえいっそう気に入られた。彼は神の前でこれほど自らを低くして、王の高位を後ろに置き、卑しい僕のように神に最も低い奉仕をしたからである。

19

Denique illa quae saltationem hujusmodi reprehendit, sterilitatis damnata, non dedit sobolem regiam, ne superbos crearet: et quod verum est, nullam est adepta posteritatis suae meritorumque successionem.

PL 16, 1180A

実に、このような踊りを咎めたあの女は、不妊の罰を宣告され、王の子を産まなかった。それは高ぶる者たちを生まないためである。そして真実なことに、自分の子孫と功績の継承を何も得なかった。

20

8. Quod si quis adhuc dubitat, accipiat Evangelicum testimonium; dixit enim Dei Filius: Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17) .

PL 16, 1180A

8. なお疑う者がいるなら、福音書の証言を受け入れるがよい。神の子は言った。「我々は汝らに歌ったのに、汝らは踊らなかった」(マタイ11:17)。

21

Derelicti sunt itaque Judaei, qui non saltaverunt, qui nescierunt manibus suis plaudere: adscitae sunt gentes, quae spiritalem Deo plausum dederunt.

PL 16, 1180A

こうして、踊らなかった者たち、自分の手を打つことを知らなかった者たちであるユダヤ人は見捨てられ、神に霊的な拍手を送った諸国民が迎え入れられた。

22

Stultus enim complexus est manus suas, et devoravit viscera sua (Eccles. IV, 5) , id est, corporalibus se implicavit negotiis, et devoravit viscera sua, sicut mors praevalens; et ideo non inveniet vitam aeternam: sapiens autem attollens opera sua, ut lucerent coram Patre suo, qui in coelis est (Matth. V, 16) ; non absumpsit, sed elevavit viscera sua usque ad resurrectionis gratiam.

PL 16, 1180A

「愚か者は自分の手を組み、自分の内臓を貪り食った」(コヘレトの言葉4:5)。すなわち、体に関わる務めに身を絡め、勝ち誇る死のように自分の内臓を貪り食ったのであり、それゆえ永遠の生命を見いださない。だが知恵ある者は、自分の業を、天にいる自分の父の前で輝くように、高く上げる(マタイ5:16)。自分の内臓を消費せず、復活の恩寵に至るまで引き上げた。

23

Haec gloriosa sapientis saltatio, quam saltavit David; et ideo usque ad sedem Christi sublimitate spiritalis saltationis ascendit, ut videret atque audiret dicentem Dominum Domino suo: Sede a dextris meis (Psal. CII, 1) .

PL 16, 1180B

これこそ知恵ある者の栄光ある踊りであり、ダビデが踊ったものである。それゆえ彼は、霊的な踊りの高みによってキリストの座にまで昇り、主が自分の主にこう言うのを見、聞いたのである。「私の右に座せ」(詩篇102:1〔刷られた番号のまま。この句は詩篇109:1にあたる〕)。

24

9. Ergo si non absurde cecidisse nobis hanc de saltatione interpretationem judicas, non supersedeas adhuc lectionis labore (Esai. XX, 2) ; ut etiam de Esaia mecum recenseas, quod bene tibi cognitum est illum non ludibriose, sed gloriosissime denudatum esse in conspectu populorum occursantium, utpote qui oracula Domini ore proprio resultabat.

PL 16, 1180B

9. それゆえ、踊りについてのこの解釈が、我々にとって不当でなく行き着いたとあなたが判断するなら、読む労をなお怠るな(イザヤ20:2)。そして私とともに、イザヤについても吟味せよ。あなたにはよく知られているとおり、彼は嘲笑されるためにではなく、いとも栄光ある仕方で、出会う諸民の目の前で裸にされたのであり、主の託宣を自らの口で響かせていたのだから。

25

10. Sed forte aliquis dicat: Non igitur erat turpe, ut vir nudus per omnia iret per populos; cum ei et virilis sexus et muliebris occurreret? Non ipsa species offendebat oculos omnium, et maxime mulierum? Nonne ipsi nos inspicere nudos plerumque reveremur?

PL 16, 1180C

10. しかし、おそらく誰かが言うだろう。「では、男が全く裸で諸民のあいだを歩くのは、恥ずべきことではなかったのか。男の性も女の性も彼に出会っていたのに。その姿そのものが、すべての人の目、とりわけ女たちの目を害しなかったのか。我々自身、裸の者を見ることをしばしば憚るではないか」と。

26

Denique idcirco indumentis operiuntur genitalia hominum, ne deformi visu obtutum, aciemque perstringant oculorum intuentium.

PL 16, 1180C

実に、人間の陰部が衣で覆われるのは、見苦しい光景が、見る者たちの視線と目の鋭さを眩ませないためである。

27

11. Acquiesco et ego: sed considera quae figura sit facti hujus, quidve praetendat species hujusmodi; eo quod ita nudi ambulabunt pueri Judaeorum et virgines in captivitatem deducti: Sicut puer, inquit, meus Esaias, vadit nudus et excalciatus (Ibid., 3) .

PL 16, 1180C

11. 私も同意する。だが、この行いの象りが何であるか、このような姿が何を示しているかを考えよ。ユダヤ人の少年たちとおとめたちが、捕囚に連れて行かれるとき、このように裸で歩むであろうからである。「私の僕イザヤが裸ではだしで歩くように」と〔主は〕言う(イザヤ20:3)。

28

Potuit quidem hoc et sermone exprimere, sed exemplo acerbare maluit; ut species ipsa plus incuteret horroris, et quod in prophetae corpore aversabantur, in se pertimescerent.

PL 16, 1180C

〔神は〕このことを言葉でも表し得たが、実例によって厳しくすることを選んだ。その姿そのものがいっそう恐れを植えつけるように、そして預言者の体に見て嫌ったことを、自分自身について恐れるようにである。

29

In quo igitur horror gravior turpitudinis, in corpore prophetae, an in perfidorum peccato, quod tantam meritis suis aerumnam incidit captivitatis? 12. Quid si in prophetico corpore nihil opprobrii? Ille enim corporalibus non intendebat, sed spiritalibus.

PL 16, 1181A

それでは、恥ずべきものへの恐れがいっそう重いのは、預言者の体にあるのか、それとも背信の者たちの罪にあるのか。彼らは自らの所業の報いとして、これほどの捕囚の苦難に落ちたのである。12. 預言者の体に何の恥辱もないとしたらどうか。彼は体のことには心を向けず、霊的なことに向けていたのだから。

30

Namque in excessu mentis non dicit: Audiam quid loquar; sed, quid loquatur in me Deus (Psal. LXXXIV, 9) . Neque attendit utrum nudus, an vestitus sit.

PL 16, 1181A

実に、精神の忘我のうちにあって、彼は「私は何を語るかを聞こう」とは言わず、「神が私のうちで何を語るかを〔聞こう〕」と言う(詩篇84:9)。裸か衣を着ているかにも注意を払わない。

31

Denique Adam ante peccatum nudus erat (Gen. II, 25) , sed nudum se nesciebat, quia erat indutus virtutibus: posteaquam vero peccatum commisit, nudum se esse vidit, et texit.

PL 16, 1181A

実に、アダムは罪を犯す前は裸であったが(創世記2:25)、自分が裸であることを知らなかった。徳に身を包んでいたからである。罪を犯したのちには、自分が裸であると見て、覆った。

32

Noe nudatus erat (Gen. IX, 21) , sed non erubescebat, quia erat plenus jucunditatis, et spiritalis laetitiae. Denique qui eum risit ut nudum, ipse mansit perpetuae obnoxius opprobrio turpitudinis.

PL 16, 1181A

ノアは裸にされていたが(創世記9:21)、恥じなかった。快さと霊的な喜びに満ちていたからである。実に、彼を裸の者として笑った者は、恥ずべき辱めという永遠の咎めを負ったままとなった。

33

At vero Joseph ne turpiter nudaretur, vestem reliquit, et nudus aufugit (Gen. XXXIX, 12) . Quis igitur turpis, illa quae vestem alienam tenuit, an is qui suam exuit?

PL 16, 1181B

だがヨセフは、恥ずべき仕方で裸にされないように、衣を残し、裸で逃げ去った(創世記39:12)。では、誰が恥ずべき者か。他人の衣をつかんだ女か、自分の衣を脱いだ男か。

34

13. Sed ut plenius liqueat quia non se, neque ea quae juxta pedes sunt, prophetae aspiciunt, sed coelestia; lapidabatur Stephanus, et videbat coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei stantem (Act. VII, 55) : et ideo lapidum ictus non sentiebat, corporis non considerabat vulnera; sed oculis erat Christo affixus, illi adhaerebat.

PL 16, 1181B

13. しかし、預言者たちが自分自身も足元にあるものも見ず、天上のものを見ていることがいっそう明らかになるように、〔次のことを挙げよう〕。ステファノは石で打たれながら、天が開け、イエスが神の右に立つのを見ていた(使徒言行録7:55)。それゆえ石の打撃を感じず、体の傷を気に留めず、目でキリストに固着し、彼に結びついていた。

35

Ergo et Esaias nudum se non conspicabatur, sed divinae vocis organum se praebebat (Esa. XX, 2) ; ut promeret quod in eo loquebatur Deus. 14. Sed esto ut se videret, poterat non facere quod jubebatur? Poterat turpe arbitrari, quod imperabat Deus?

PL 16, 1181B

こうして、イザヤもまた自分が裸であることに気づかず、神の声の器として自らを差し出していた(イザヤ20:2)。それは自分のうちで語る神の言葉を発するためである。14. だが、仮に彼が自分を見ていたとしても、命じられたことをしないでいられただろうか。神が命じることを恥ずべきと考えられただろうか。

36

Sara quia risit, incredulitatis coarguta est (Gen. XVIII, 2) : Abraham laudatus; quia in verbo Dei non haesitavit: et donatus remuneratione maxima, quia jubente Deo pie posse fieri credidit etiam parricidium (Gen. XV) .

PL 16, 1181C

サラは笑ったために不信仰を咎められた(創世記18:2〔刷られた番号のまま。サラの笑いは創世記18:12にあたる〕)。アブラハムは、神の言葉にためらわなかったために称えられ、神が命じるなら近親殺しさえ敬虔になしうると信じたために、最大の報いを与えられた(創世記15)。

37

15. Hic igitur quid verecundiae esset prophetae, ubi aliud gerebatur, et aliud figurabatur? Judaei propter flagitia sua destituti a Domino Deo, coeperant vinci ab adversariis suis, conferre se volebant ad Aegyptios; ut sibi essent praesidio adversum Assyrios, qui redire magis ad fidem, si boni consulerent, debuissent.

PL 16, 1181C

15. では、一方のことが行われ、他方のことが象られていたとき、預言者にとって何が恥であったろうか。ユダヤ人は自らの恥ずべき行いのために主なる神に見捨てられ、敵に打ち負かされ始め、エジプト人たちに頼ろうとしていた。アッシリア人に対する守りを得るためである。だが彼らは、むしろ事を善意に受け取るなら、信仰に立ち帰るべきであった。

38

Iratus Dominus significat vanam illos spem gerere, qui offensam Domini putarunt majore peccato levandam; cum illi ipsi vincendi forent, in quorum auxiliis populus Judaeorum confideret: hoc secundum historiam.

PL 16, 1181C

怒った主は、主への違反を、より大きな罪によって軽くできると考えた者たちが、空しい望みを抱いていることを示す。ユダヤ人の民が頼りにしていたその者たち自身こそ、打ち負かされることになっていたからである。これは歴史に即した〔読み〕である。

39

16. Figura autem illa, quia in Aegyptiis confidit qui luxuriis deditus est, mancipatus lasciviae. Nemo autem se luxui committit, nisi qui recedit a praeceptis Dei veri. Ubi autem coeperit quis luxuriari, incipit deviare a fide vera.

PL 16, 1181D

16. 象りとしては、放縦に身を任せ、放埒に従属した者が、エジプト人たちに信頼するということである。真の神の命令から退く者でなければ、誰も奢りに身を委ねない。そして放縦に走り始めたとき、人は真の信仰から逸れ始める。

40

Ita duo committit maxima crimina, opprobria carnis, et mentis sacrilegia. Ergo qui non sequitur Dominum Deum suum, ingurgitat se luxuriae ac libidini, pestiferis corporis passionibus.

PL 16, 1182A

こうして彼は二つの最大の罪を犯す。肉の恥辱と、精神の冒瀆である。それゆえ、主なる自分の神に従わない者は、放縦と情欲、体を蝕む情念に身を沈める。

41

Qui autem se ingurgitaverit atque immerserit hujusmodi volutabris, perfidiae laqueos incurrit: Sedit enim populus manducare et bibere (Exod. XXXII, 6) , et fieri sibi deos poposcit.

PL 16, 1182A

このような泥の中に身を沈め、浸る者は、背信の罠に陥る。実に、「民は座って食べ、飲んだ」(出エジプト記32:6)、そして自分たちのために神々が作られるよう求めた。

42

Unde docet Dominus quoniam qui duobus istis flagitiorum generibus dederit animam suam, exuitur indumento, non vestis laneae, sed vividae virtutis; cujus amictus non temporalis, sed aeternus est. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.

PL 16, 1182A

そのゆえに、主は教える。この二種の恥ずべき行いに自分の魂を渡す者は、羊毛の衣ではなく、生き生きとした徳の衣を脱がされる。その覆いは一時のものではなく、永遠のものである。健やかであれ。そして我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola LIX

第59書簡PL 16, 1182B
1

Nuntiato Jacobi presbyteri secessu ex Perside in Campaniam, hujus plagae tranquillitatem laudat, tumultus queis Mediolanum agitabatur, illi opponens. AMBROSIUS SEVERO episcopo.

PL 16, 1182B

ペルシアからカンパニアへの司祭ヤコブの退去が知らされ、この地方の静けさを称え、ミラノを揺さぶっていた騒ぎをそれに対置する。アンブロシウスより司教セウェルスへ。

2

1. Ex ultimo Persidis profectus sinu Jacobus frater et compresbyter noster, Campaniae sibi ad requiescendum littora, et vestras elegit amoenitates.

PL 16, 1182B

1. ペルシアの最も奥の入り江から出発した我々の兄弟であり同じ司祭であるヤコブは、憩うためにカンパニアの岸辺と、諸君の麗しい地を選んだ。

3

Advertis quibus in locis quasi ab hujus mundi vacuam tempestatibus suppetere sibi posse praesumpserit securitatem, ubi post diuturnos labores reliquum vitae exigat.

PL 16, 1182B

あなたは気づいている。彼がどのような場所で、この世の嵐とは縁のないかのような安全が自分に得られうると見込み、長い労苦ののち、残りの生涯をそこで過ごそうとしているのかを。

4

2. Remota enim vestri ora littoris non solum a periculis, sed etiam ab omni strepitu tranquillitatem infundit sensibus, et traducit animos a terribilibus, et saevis curarum aestibus ad honestam quietem; ut illud commune omnium specialiter vobis videatur congruere et convenire, quod ait David de sancta Ecclesia: Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Psal. XXIII, 2) .

PL 16, 1182B

2. 実に、諸君の岸の遠く離れた地は、危険からばかりでなく、あらゆる騒音からも離れ、感覚に静けさを注ぎ、心を、恐ろしく荒々しい煩いの高まりから、望ましい安息へと導く。それゆえ、すべての人に共通のあの言葉が、特に諸君にふさわしく合致するように見える。ダビデが聖なる教会について言う。「彼こそ、海の上にそれを基づけ、川の上にそれを備えた」(詩篇23:2)。

5

Etnim liber animus a barbarorum incursibus, et praeliorum acerbitatibus, vacat orationibus, inservit Deo, curat ea quae sunt Domini, fovet illa quae pacis sunt et tranquillitatis.

PL 16, 1182C

実際〔底本は Etnim。Etenim と読む〕、蛮族の侵入や戦いの苦しみから解放された心は、祈りに専念し、神に仕え、主のことに心を配り、平和と静けさに属することを育む。

6

3. Nos autem objecti barbaricis motibus, et bellorum procellis, in medio versamur omnium molestiarum freto, et pro his laboribus et periculis graviora colligimus futurae vitae pericula.

PL 16, 1182C

3. だが我々は、蛮族の動きと戦争の嵐にさらされ、あらゆる煩いの海のただ中にあり、これらの労苦と危険のために、来るべき生命のより重い危険を積み重ねている。

7

Unde de nobis propheticum illud concinere videtur: Pro laboribus vidi tabernacula Aethiopum (Habac. III, 7) .

PL 16, 1182C

それゆえ我々については、預言者のあの言葉が響き合うように思われる。「労苦のために、私はエチオピア人の幕屋を見た」(ハバクク3:7)。

8

4. Etenim in istius mundi tenebris, quibus obumbratur veritas futurae perfectionis; cum annum tertium et quinquagesimum jam perduxerim in hoc corpore situs, in quo tam graves jamdudum sustinemus gemitus, quomodo non in tabernaculis Aethiopum tendimus, et habitamus cum habitantibus Madian?

PL 16, 1182D

4. 実際、この世の闇——その闇によって来るべき完成の真理が覆われている——にあって、私は五十三年目をこの体に置かれてすでに過ごしてしまったのだが、この体にあって、我々は久しく重い呻きに耐えている。どうして我々は、エチオピア人の幕屋に天幕を張り、マディアンの住人とともに住んでいないことがあろうか。

9

Qui propter tenebrosi operis conscientiam dijudicari etiam ab homine mortali reformidant (Psal. CXIX, 5) : Spiritalis enim dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur (I Cor. II, 15) . Vale, frater, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

PL 16, 1183A

彼らは闇の業の自覚のゆえに、死すべき人間によってさえ裁かれることを恐れる(詩篇119:5)。「霊的な人はすべてを判断し、自らは誰からも判断されない」(一コリント2:15)。健やかであれ、兄弟よ。そして、いつもあなたがしているように、我々を愛してほしい。我々もあなたを愛しているのだから。

Epistola LX

第60書簡PL 16, 1183A
1

PATERNUM filio neptem ex filia uxorem tradere cogitantem a proposito ipsa nominum consideratione deterret. Id legi divinae congruum negat, itemque pietati ac Caesareis constitutionibus: tum solutis quibusdam objectiunculis, eadem nuptias non expedire confirmat.

PL 16, 1183A

パテルヌスが、息子に娘の娘である孫娘を妻として与えようと考えているのを、名そのものの考察によって思いとどまらせる。それは神の法にかなわず、また敬虔と皇帝たちの勅法にも合わないと言い、次いで若干の小さな反論を解いて、同じ結婚が益とならないことを確言する。

2

AMBROSIUS PATERNO. 1. Paterni quidem unanimi mei salutationem legi, sed consultationem haudquaquam paternam; ut velis filio neptem copulare ex filia: sed nec avo te, nec patre dignam.

PL 16, 1183B

アンブロシウスよりパテルヌスへ。1. 私は、心を同じくする友パテルヌスの挨拶を読んだが、その相談は決して父らしいものではなかった〔名の「パテルヌス」は「父の」の意〕。あなたは、息子に、娘から生まれた孫娘を結びつけようと望む。だがそれは、祖父としてのあなたにも、父としてのあなたにも、ふさわしくない。

3

Itaque quid consulueris, considera; omne enim quod agere volumus, prius nomen facti ejus interrogemus, et tunc utrum laude an vituperatione dignum sit, aestimabimus.

PL 16, 1183B

それゆえ、あなたが何を相談したのかを考えよ。我々が行おうとすることは何であれ、まずその行いの名を問い、それから称賛に値するか非難に値するかを判断すべきである。

4

Verbi gratia, misceri mulieri quibusdam voluptas est, medicorum etiam pueri corporibus utile ferunt: sed considerandum utrum conjugi, an extraneae; deinde nuptae, an innuptae.

PL 16, 1183B

たとえば、女と交わることを、ある者たちは快楽とし、医者たちの弟子〔pueri〕までが体に有益だと言う〔medicorum etiam pueri の係りは定かでない〕。だが考えるべきは、妻とのことか、他人の女とのことか。さらに、嫁いだ女か、嫁いでいない女かである。

5

Si quis desponsata sibi et tradita utatur, conjugium vocat: qui alienae expugnat pudorem, adulterium facit, cujus vel solo nomine reprimitur plerumque tentandi audacia (27, q. 2; c. Quis desponsata) .

PL 16, 1183B

自分に婚約させられ引き渡された女を用いる者は、それを結婚と呼ぶ。他人の女の恥じらいを攻め落とす者は、姦通を犯す。その名だけでも、試みようとする大胆さはたいてい抑えられる(27, q. 2; c. Quis desponsata)〔この丸括弧の参照は教会法の『教令集』(第2部第27事例第2問)を指すらしい〕。

6

Hostem ferire victoria est, reum aequitas, innocentem homicidium: quod si quis perspiciat animo, revocat manum. Ergo etiam tu quid consulas, quaeso tecum retractes. 2. Conjugium vis inter filios nostros componere. Quaero utrum pares copulandi, an impares sint?

PL 16, 1183C

敵を打つのは勝利であり、罪ある者を打つのは公正であり、無辜の者を打つのは殺人である。もし誰かがこれを心で見通せば、手を引く。だから、あなたも、何を相談しているのかを、どうか自分で考え直してほしい。2. あなたは我々の子らのあいだに結婚を結ぼうとしている。私は問う、結ばれる者たちは釣り合っているのか、いないのか。

7

Sed, nisi fallor, compares appellari solent. Boves qui jungit ad aratrum, equos ad currum, pares eligit, et ut aetas conveniat et forma, nec natura discrepet, nec decoloret diversitas.

PL 16, 1184A

だが、思い違いでなければ、結ばれる者たちは「連れ合い(compares)」と呼ばれるのが常である。牛を犂に、馬を車につなぐ者は、釣り合うものを選ぶ。年齢も姿も合い、本性も食い違わず、違いによって見栄えが損なわれることのないようにするのだ。

8

Tu copulare paras filium tuum, et neptem ex filia, hoc est, ut accipiat sororis suae filiam, diversa licet matre quam socrus editus. Interroga nominum religionem: nempe avunculus iste illius, illa hujus neptis vocatur.

PL 16, 1184A

あなたは自分の息子を、娘の娘である孫娘と結ばせようとしている。すなわち、息子が自分の姉妹の娘を迎えるということである。もっとも、彼は、姑となる者とは母を異にして生まれたのだが。名のもつ神聖さに問え。確かに、この者はあの女の母方の叔父と呼ばれ、あの女はこの者の姪と呼ばれる〔neptis は孫娘をも姪をも言う〕。

9

Nec ipse te revocat sonus nominum; cum hic avum resonet, illa hoc nomen ad avunculum, quod ad avum referat? Quanta deinde etiam reliquorum confusio vocabulorum? Idem avus et socer vocabere, ea quoque tibi neptis et nurus diverso nomine nuncupabitur.

PL 16, 1184A

名の響きそのものもあなたを引き戻さないのか。それは「祖父」と響き、あの女は、祖父に向けるその名を叔父にも向けることになるのに〔avunculus(叔父)の語は avus(祖父)に響きが近い〕。さらに、そのほかの呼び名の混乱はいかばかりか。あなたは同じ人でありながら祖父とも舅とも呼ばれ、あの孫娘もあなたにとって、孫娘とも嫁とも、別々の名で呼ばれることになる。

10

Mutuabuntur etiam fratres diversa vocabula, ut illa socrus fratris sit, iste gener sororis. Nubat avunculo suo neptis, et immaculatorum pignorum charitas illecebroso amore mutetur. 3. Super hoc igitur meam a sancto viro episcopo vestro exspectari sententiam dicis.

PL 16, 1184B

兄弟たちも互いに別の呼び名を借りることになる。あの女は兄弟の姑となり、この男は姉妹の婿となる。姪が自分の叔父に嫁ぐとしよう。そして、汚れなき肉親の愛は、誘惑的な恋に取って代わられる。3. あなたは、このことについて、諸君の聖なる司教によって私の判断が待たれていると言う。

11

Non opinor, neque arbitror. Nam si ita esset, et ipse scribendum putasset: non scribendo autem significavit quod nequaquam hinc dubitandum arbitraretur.

PL 16, 1184B

私はそうは思わず、そう考えもしない。実際、もしそうであったなら、彼自身が書くべきと考えたはずだ。だが書かなかったことによって、彼は、この件について疑うべきことは全くないと考えていることを示したのだ。

12

Quid enim est, quod dubitari queat; cum lex divina etiam patrueles fratres prohibeat convenire in conjugalem copulam, qui sibi quarto sociantur gradu? Hic autem gradus tertius est, qui etiam civili jure a consortio conjugii exceptus videtur.

PL 16, 1184B

実に、疑われうることがどこにあろう。神の法は、従兄弟どうしでさえ、結婚の結合に入ることを禁じている。彼らは第四親等で結ばれているのに。ところがこの親等は第三であり、市民法によっても、婚姻の交わりから除外されていると見える。

13

4. Sed prius sacrae legis scita interrogemus; praetendis enim in tuis litteris, quod permissum hoc divino jure connubium hujusmodi pignoribus existimetur, eo quod non sit prohibitum.

PL 16, 1184C

4. だがまず、聖なる律法の規定に尋ねよう。あなたは書簡で、この種の肉親どうしのこの結婚は、禁じられていないのだから、神の法によって許されていると見なされる、と主張している。

14

Ego autem et prohibitum assero; quia cum leviora interdicta sint de patruelibus fratribus, multo magis hoc quod arctioris est plenum necessitudinis, interdictum arbitror. Qui enim leviora astringit, graviora non solvit, sed alligat.

PL 16, 1184C

だが私は、それが禁じられていると主張する。従兄弟どうしについて、より軽い事柄が禁じられているのだから、いっそう緊密な絆に満ちたこの関係は、なおさら禁じられていると私は考える。実に、軽い事柄を縛る者は、重い事柄を解くのではなく、結びつけるのである。

15

5. Quod si ideo permissum putas, quia specialiter non est prohibitum; nec illud prohibitum sermone Legis reperies, ne pater filiam suam accipiat uxorem. Numquid ideo licet, quia non est prohibitum?

PL 16, 1185A

5. また、特に禁じられていないから許されていると思うのなら、父が自分の娘を妻に迎えてはならないということも、律法の言葉のうちに禁じられているとは見いださないだろう。ではそれは、禁じられていないから許されるのか。

16

Minime; interdictum est enim naturae jure, interdictum est lege, quae est in cordibus singulorum: interdictum est inviolabili praescriptione pietatis, titulo necessitudinis.

PL 16, 1185A

決してそうではない。それは自然の法によって禁じられており、各人の心にある法によって禁じられている。敬虔の侵すべからざる規定によって、肉親の絆という名目によって禁じられている。

17

Quanta hujusmodi invenies non esse interdicta lege per Moysen edita, et tamen interdicta sunt quadam voce naturae! 6. Multaque sunt, quae licet facere, sed non expedit; omnia enim licent, sed non expediunt (I Cor. VI, 12) : omnia licent, sed non aedificant.

PL 16, 1185A

モーセによって出された律法で禁じられていないのに、それでも自然のある声によって禁じられているこの種の事柄が、どれほどあるかを、あなたは見いだすであろう。6. 行うことが許されていても益とならないことは多い。「すべては許されているが、すべてが益となるわけではない」(一コリント6:12)。「すべては許されているが、すべてが建てるわけではない」。

18

Si ergo etiam ab iis nos revocat Apostolus, quae non aedificant; quomodo faciendum putamus, quod et non licet Legis oraculo, et non aedificat, discrepante pietatis ordine?

PL 16, 1185B

使徒が、建てないことからさえ我々を呼び戻すのなら、律法の託宣によって許されておらず、しかも建てることもなく、敬虔の秩序と食い違うものを、我々は行うべきだとどうして考えようか。

19

Et tamen illa ipsa vetera, quae fuerant duriora, temperata sunt per Evangelium Domini Jesu: Transierunt vetera, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17) . 7. Quid tam solemne quam osculum inter avunculum et neptem, quod iste quasi filiae debet, haec quasi parenti?

PL 16, 1185B

それでもなお、より厳しかったあの古い定めそのものも、主イエスの福音によって和らげられた。「古いものは過ぎ去った。見よ、新しいものとなった」(二コリント5:17)。7. 叔父と姪のあいだの口づけほど、きまりに適ったものがあろうか。一方は娘に対するように、他方は親に対するように、それを負っているのだ。

20

Hoc igitur inoffensae pietatis osculum suspectum facies de talibus cogitando nuptiis, et religiosissimum sacramentum caris pignoribus eripies.

PL 16, 1185B

それなのにあなたは、このような結婚を考えることで、傷つけられていない敬虔のこの口づけを疑わしいものとし、いとも神聖な絆〔sacramentum〕を愛する肉親から奪うことになる。

21

8. Sed si divina et praetereunt, saltem imperatorum praecepta, a quibus amplissimum accepisti honorem, haudquaquam praeterire te debuerunt.

PL 16, 1185B

8. しかし、たとえ神の定めがあなたの目を逃れるとしても、せめて皇帝たちの命令——あなたはその皇帝たちから最高の栄誉を受けたのだ——は、あなたの目を逃れてはならなかった。

22

Nam Theodosius imperator etiam patrueles fratres et consobrinos vetuit inter se conjugii convenire nomine, et severissimam poenam statuit, si quis temerare ausus esset fratrum pia pignora; et tamen illi invicem sibi aequales sunt: tantummodo quia propinquitatis necessitudine et fraternae societatis ligantur vinculo, pietati eos voluit debere, quod nati sunt.

PL 16, 1185C

実に、皇帝テオドシウスは、父方の従兄弟どうしと母方の従兄弟どうしにも、互いに婚姻の名で結ばれることを禁じ、もし誰かが兄弟の敬虔な肉親を犯そうとしたなら、最も厳しい刑罰を定めた。それでも彼らは互いに対等である。ただ、近親の絆と兄弟の結びつきの紐帯で結ばれているがゆえに、彼らが生まれたことを敬虔に負うべきだと、彼は望んだのである。

23

9. Sed dicis alicui relaxatum. Verum hoc legi non praejudicat; quod enim in commune statuitur, ei tantum proficit, cui relaxatum videtur, longe diversa invidia.

PL 16, 1185C

9. だが、あなたは、ある者には免除されたと言う。しかしこれは法を損なわない。共通に定められたことは、免除されたとされる者にだけ益するのであり、その者に向けられる反感はまったく別である〔invidia の係りは定かでない〕。

24

Illud tamen licet in veteri Testamento legimus, ut aliquis uxorem suam sororem diceret; istud inauditum, ut quisquam neptem suam in uxorem accipiat, et conjugem dicat.

PL 16, 1186A

それでも、旧約では、ある者が自分の妻を姉妹と呼ぶことは許されていたと我々は読む。しかし、自分の孫娘を妻に迎えて配偶者と呼ぶなど、前代未聞である。

25

10. Jam illud pulcherrimum, quod negasti neptem tuam avunculo suo tuo filio propinquo semini convenire; quia non agnationis copuletur necessitudine.

PL 16, 1186A

10. 次に、あの点は実に見事である。あなたは、自分の孫娘が、叔父であるあなたの息子と近い血筋で結ばれることを否定した。父系の血縁の絆で結ばれていないから、と。

26

Quasi vero et uterini fratres, id est, diverso patre, sed eadem matre geniti, possint diverso sexu inter se in conjugium convenire; cum et ipsi agnationis jus habere non queant, sed cognationis tantum sibi titulo connexi sint.

PL 16, 1186A

まるで、同母の兄弟、すなわち父を異にして同じ母から生まれた者たちが、性を異にして互いに結婚に入りうるかのようにである。彼らもまた父系の権利をもつことはできず、血縁の名目でだけ結ばれているのに。

27

11. Unde oportet ab ea discedas intentione, quae etiamsi liceret, tamen tuam familiam non propagaret: debet enim tibi filius noster nepotes, debet etiam neptis charissima pronepotes. Vale cum tuis omnibus.

PL 16, 1186A

11. それゆえ、たとえ許されたとしても、あなたの家系を増やすことにはならないその意図から、あなたは離れるべきである。実に、我々の息子はあなたに孫たちを負い、愛しい孫娘もまた曾孫たちを負うのだから。健やかであれ、あなたの家族みなとともに。

Epistola LXI

第61書簡PL 16, 1186B
1

Cur Mediolano secesserit, ac mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur petit. AMBROSIUS THEODOSIO imperatori.

PL 16, 1186B

なぜミラノを離れ、なぜ早くそこへ戻ったかを明らかにし、テオドシウスに与えられた助けについて神に感謝を捧げたうえで、同じ君主の意志に従うことを約す。その敬虔を大いにたたえ、寛容を用いるよう求める。アンブロシウスより皇帝テオドシウスへ。

2

1. Arbitratus es, beatissime imperator, quantum ex augustis litteris tuis comperi, me longe abesse ab urbe Mediolanensium; quia res tuas crederem a Deo destitui.

PL 16, 1186B

1. いとも幸いなる皇帝よ、あなたのアウグストゥスの書簡から私が知ったところでは、あなたは、私がミラノ人の町から遠く離れていると考えた。あなたの事態が神に見捨てられていると私が信じたからだ、と。

3

Sed non ego ita imprudens, aut virtutis et meritorum tuorum immemor abfui, ut non praesumerem coeleste auxilium pietati tuae adfore, quo Romanum imperium a barbari latronis immanitate et ab usurpatoris indigni solio vindicares.

PL 16, 1186C

しかし私は、あなたの徳と功績を忘れるほど無分別に離れていたのではない。天の助けがあなたの敬虔に伴い、それによってあなたがローマ帝国を、蛮族の盗賊の残虐さから、また不当な簒奪者の座から救い出すであろうことを、予期しなかったのではない。

4

2. Festinavi igitur illico reverti, posteaquam illum, quem jure declinandum putaveram, jam abesse cognovi; non enim ego Ecclesiam Mediolanensem dereliqueram Domini judicio mihi commissam: sed ejus vitabam praesentiam, qui se sacrilegio miscuisset.

PL 16, 1186C

2. それゆえ私は、正当に避けるべきだと思っていた者がすでにいないと知るや、直ちに戻るべく急いだ。私は、主の裁きによって私に託されたミラノの教会を見捨てていたのではない。冒瀆に交わった者の面前を避けていたのである。

5

Redii itaque circiter kalendas Augustas, ex illo die hic resedi. Hic me, Auguste, clementiae tuae apices repererunt.

PL 16, 1187A

そこで私は八月の朔日〔カレンダエ〕のころに戻り、その日からここに留まっている。ここで、アウグストゥスよ、あなたの寛容の書簡が私を見いだした。

6

3. Gratias Domino Deo nostro, qui fidei tuae pietatique respondit; et formam veteris restituit sanctitatis; ut videremus nostro tempore, quod in Scripturarum lectione miramur, tantam in praeliis divini auxilii fuisse praesentiam, ut nulli vertices montium adventus tui cursum retardarent, non hostilia arma impedimentum aliquod afferrent.

PL 16, 1187A

3. 我々の主なる神に感謝する。神はあなたの信仰と敬虔に応え、昔の聖性の姿を回復した。我々の時代に、聖書を読んで驚嘆することを目にするためである。すなわち、戦いにおいて神の助けの臨在がこれほど大きく、どの山の頂もあなたの到来の進軍を遅らせず、敵の武器も何の妨げをももたらさなかったことである。

7

4. Pro his gratias me censes agere oportere Domino Deo nostro: faciam libenter conscius meriti tui. Certum est placitam Deo esse hostiam, quae vestro offertur nomine, et hoc quantae devotionis et fidei est!

PL 16, 1187A

4. これらのことについて我々の主なる神に感謝を捧げるべきだと、あなたは考える。喜んでそうしよう。あなたの功績を知っているからである。諸君〔複数〕の名で捧げられる犠牲が神に喜ばれることは確かである。これはなんと大きな献身と信仰であることか。

8

Alii imperatores in exordio victoriae arcus triumphales parari jubent, aut alia insignia triumphorum: clementia tua hostiam Deo parat, oblationem et gratiarum actionem per sacerdotes celebrari Domino desiderat.

PL 16, 1187B

ほかの皇帝たちは、勝利の初めに凱旋門を造らせ、あるいは別の凱旋の記念を造らせる。あなたの寛容は神に犠牲を備え、司教たちによって奉献と感謝が主に捧げられることを望む。

9

5. Etsi ego indignus atque impar tanto muneri et tantorum votorum celebritati; tamen quid fecerim scribo.

PL 16, 1187B

5. 私はこれほどの務めにも、これほどの願いの盛儀にも、ふさわしくなく、釣り合わない者だが、それでも自分が何をしたかを書く。

10

Epistolam pietatis tuae mecum ad altare detuli, ipsam altari imposui, ipsam gestavi manu, cum offerrem sacrificium; ut fides tua in mea voce loqueretur, et apices Augusti sacerdotalis oblationis munere fungerentur.

PL 16, 1187B

あなたの敬虔の書簡を、私は祭壇まで携え、それを祭壇の上に置き、犠牲を捧げるときにはそれを手に持った。あなたの信仰が私の声で語り、アウグストゥスの書簡が司教の奉献の務めを果たすためである。

11

6. Vere Dominus propitius est imperio Romano; quandoquidem talem principem et parentem principum elegit, cujus virtus et potestas in tanto imperii constituta culmine triumphali, tanta sit humilitate subnixa, ut virtute imperatores, humilitate vicerit sacerdotes.

PL 16, 1187B

6. まことに主はローマ帝国に恵み深い。これほどの君主、君主たちの親を選んだのだから。その徳と権力は、これほど高い凱旋の帝国の頂に据えられながら、これほどの謙遜に支えられ、徳においては皇帝たちに、謙遜においては司教たちに勝ったのである。

12

Quid exoptem? quidve desiderem? Omnia habes: ex tuis itaque summam votorum capessam, pius es, Imperator, clementiam habes maximam.

PL 16, 1187C

私は何を願おうか。何を望もうか。あなたはすべてを持っている。それゆえ、願いの極みをあなた自身のもののうちから受けよう。あなたは敬虔であり、皇帝よ、最大の寛容を持っている。

13

7. Opto tamen tibi etiam atque etiam incrementa pietatis, qua nihil Dominus praestantius dedit; ut per tuam clementiam Ecclesia Dei sicut innocentium pace et tranquillitate gratulatur, ita etiam reorum absolutione laetetur. Ignosce maxime his, qui non ante peccarunt. Dominus clementiam tuam conservet, Amen.

PL 16, 1187C

7. それでも私は、あなたのために、敬虔の増し加わることを重ねて願う。主がこれにまさるものを与えなかった賜物である。あなたの寛容によって、神の教会が、罪なき者たちの平和と静穏を喜ぶように、咎を問われた者たちの赦免をも喜ぶように。とりわけ、それまで罪を犯していなかった者たちを赦してほしい。主があなたの寛容を守るように。アーメン。

Epistola LXII

第62書簡PL 16, 1188A
1

Quod pridem ad THEODOSIUM non scripserit, excusat; seque ad eum mittere diaconum significans, ut ipsius preces pro quibusdam in Ecclesiae asylum receptis admittat petit. AMBROSIO THEODOSIO imperatori.

PL 16, 1188A

先ごろテオドシウスに書かなかったことを弁明し、助祭を彼のもとに遣わすと告げて、教会の避難所に受け入れられた者たちのための自分の願いを聞き入れるよう求める。アンブロシウスより〔底本は AMBROSIO。AMBROSIUS と読む。ミーニュの脚注によれば、ローマ版の宛名は「いとも寛大なる君主、いとも幸いなる皇帝テオドシウス・アウグストゥスへ、司教アンブロシウスより」〕皇帝テオドシウスへ。

2

1. Quamvis proxime scripserim augustae clementiae tuae etiam secundo, mihi tamen non satis fuit velut pari vice sermonis officium reddidisse; cum beneficiis clementiae tuae tam frequentibus oppigneratus sim, ut nullis officiis possim compensare quae debeo, beatissime atque augustissime Imperator.

PL 16, 1188A

1. 先ごろ私は、あなたのアウグストゥスの寛容に、二度目の書簡さえ書き送ったが、それでも、いわば同じ返礼として言葉の務めを果たしただけでは、私には足りなかった。あなたの寛容の厚意がこれほど頻繁で、私はそれに縛られているので、負っているものをどんな務めでも償うことができないからである。いとも幸いにしていとも尊い皇帝よ。

3

2. Itaque ut prima occasio non praetermittenda fuit, qua per cubicularium tuum clementiae tuae gratias agerem, et alloquii mei officium repraesentarem; maximoe ne desidiae putaretur fuisse potius quam necessitatis, quod tempore superiore non scripserim.

PL 16, 1188A

2. それゆえ、あなたの侍従を通じてあなたの寛容に感謝し、私の挨拶の務めを果たすための最初の機会は、逃してはならなかった。とりわけ、先に書かなかったのが、必要のゆえというより怠慢のゆえと思われないためである〔底本は maximoe。maxime と読む〕。

4

Itaque requirenda mihi causa fuit, qua pietati tuae deferrem debitum salutationis obsequium.

PL 16, 1188B

それで私には、あなたの敬虔に、なすべき挨拶の敬意を捧げうる理由を求めることが必要だった。

5

3. Merito autem ad praeferendam epistolam meam filium meum Felicem diaconum misi, simul ut mei vicem officii repraesentaret, memoratum quoque pro his qui ad matrem pietatis tuae Ecclesiam, petentes misericordiam, confugerunt; quorum lacrymas sustinere non potui, quin adventum clementiae tuae meis obsecrationibus praevenirem.

PL 16, 1188B

3. そこで私は、私の書簡を先に届けさせるために、私の子、助祭フェリクスを遣わした。当然のことである。私の務めを代行させるためでもあり、またあなたの敬虔の母である教会に、慈しみを求めて逃れてきた者たちについて、申し述べさせるためでもある。その涙を私は見過ごすことができず、私の懇願によってあなたの寛容の到来に先んじないではいられなかった。

6

4. Grande est quod petimus, sed ab eo cui Dominus inaudita et admiranda concessit, ab eo cujus clementiam novimus, et obsidem pietatem tenemus. Unde plus exspectare nos confitemur; quoniam ut te virtute vicisti, ita etiam tua te vincere debes pietate.

PL 16, 1188B

4. 我々が求めるのは大きなことだが、主が前代未聞にして驚嘆すべきことを許した者に、またその寛容を我々が知り、その敬虔を人質として握っている者に求めるのである。それゆえ、より多くを期待していると我々は告白する。あなたは徳において自分自身に勝ったが、そのように、自らの敬虔によっても自分自身に勝たねばならないからである。

7

Victoria enim tua antiquo more vetustisque miraculis, qualis sancto Moysi, et sancto Jesu Nave, et Samueli, atque David, non humana aestimatione, sed coelestis gratiae effusione tibi collata censetur: hic pietatem aequalem poscimus, cujus merito tanta victoria ipsa quaesita est.

PL 16, 1188C

実にあなたの勝利は、古い習いと昔の奇跡、すなわち聖なるモーセ、聖なるヌンの子ヨシュア、サムエル、またダビデに起こったようなものにならって、人間の見積もりによらず、天の恩寵の注ぎによって、あなたに授けられたと見なされる。この点で我々は同等の敬虔を求める。その功績によって、これほどの勝利そのものが求められたのである。

Epistola LXIII

第63書簡PL 16, 1188C
1

Vercellensem Ecclesiam episcopo propter intestinas contentiones diutius orbatam dolens, concordiam qua Eusebius olim fuerat electus, laudat; utque Christum in medio sui stantem habere eadem Ecclesia studeat, suadet.

PL 16, 1188C

ヴェルチェッリの教会が、内紛のために司教を長く欠いていることを嘆き、かつてエウセビウスが選ばれたときの和合をたたえる。また、同じ教会が、キリストを自分たちの中に立つ者として迎えるよう努めることを勧める。

2

Hinc invehitur in Sarmationem et Barbatianum, qui e monasterio profugi, abstinentiam ac virginitatem quas abjecerant, aliis invidebant.

PL 16, 1189A

ここから、修道院から逃げ出し、自分たちが捨てた禁欲とおとめの身を、他の人々にはねたんだサルマティオとバルバティアヌスを攻撃する。

3

Addit reparatum esse mundum abstinentia; et haereticos illos Epicuro ipso deteriores: horumque doctrina hominem converti in pecudem, immo infra nonnulla animalia dejici. Laudantur memoratae virtutes, et observandae proponuntur.

PL 16, 1189A

世界は禁欲によって回復されたことを付け加える。また、あの異端者たちはエピクロスその人よりも劣悪であり、彼らの教えによって人間は家畜に変えられ、むしろある種の動物よりも下に落とされると述べる。言及された徳が称賛され、守るべきものとして示される。

4

Quae dotes in eligendo episcopo considerandae: quantumve periculum si vel eligatur indignus vel digno non obediatur? Divinam esse debere electionem, electum vero alienum ab iracundia et continentia praecellentem.

PL 16, 1189A

司教を選ぶにあたって、どのような資質が考慮されるべきか。ふさわしくない者が選ばれ、あるいはふさわしい者に従われないなら、どれほどの危険があるか。選出は神によるものであるべきこと、選ばれた者は怒りと無縁で、自制において卓越していなければならないことを述べる。

5

Quam eximius requiratur in Vercellensi Ecclesia, ubi cum vita clericali monastica conjuncta fuerit ab Eusebio. Hujus ac Dionysii laus et clericalis monasticaeque vitae comparatio. Post quae Vercellensibus pulcherrima virtutum praecepta dantur.

PL 16, 1189A

ヴェルチェッリの教会では、エウセビウスが聖職者の生活と修道の生活とを結び合わせた以上、どれほど傑出した者が求められるか。エウセビウスとディオニュシウスへの称賛と、聖職者の生活と修道の生活との比較。その後、ヴェルチェッリの人々に、徳についてのいとも美しい教えが与えられる。

6

AMBROSIUS servus Christi vocatus episcopus Vercellensi Ecclesiae, et iis qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. Gratia vobis a Deo Patre et unigenito Filio ejus adimpleatur in Spiritu sancto.

PL 16, 1189B

キリストの僕、召されて司教となったアンブロシウスより、ヴェルチェッリの教会へ、また我々の主イエス・キリストの名を呼ぶ者たちへ。父なる神とその独り子から、恩寵が聖なる霊において諸君に満ちるように。

7

1. Conficior dolore quia Ecclesia Domini, quae est in vobis, sacerdotem adhuc non habet, ac sola nunc ex omnibus Liguriae atque Aemiliae Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus hujusmodi eget officio, quod ex ea aliae sibi Ecclesiae petere solebant, et quod verecundius est, mihi ascribitur vestra intentio, quae affert impedimentum.

PL 16, 1189B

1. 私は悲しみに打ちひしがれている。諸君のもとにある主の教会が、いまだ司教を持たず、リグリア、アエミリア、ウェネティア、あるいはイタリアのその他の隣接する地域のすべてのうちで、いまやただ一つ、この務めを欠いているからである。この務めを、ほかの教会がかつてこの教会に求めるのが常であった。さらに恥ずかしいことに、妨げをもたらす諸君の意向が、私のせいにされている。

8

Nam cum sint in vobis dissensiones, quomodo possumus aliquid aut nos decernere, aut vos eligere, aut quisquam acquiescere; ut inter dissidentes suscipiat hoc munus, quod inter convenientes vix sustinetur?

PL 16, 1189C

実に、諸君のあいだに不和があるというのに、我々が何かを決めること、諸君が選ぶこと、あるいは誰かが承諾することが、どうしてできようか。心を一つにしている者たちのあいだでさえほとんど耐えがたいこの務めを、不和の者たちのあいだで引き受けるなどということが。

9

2. Haec illa est confessoris institutio, haec justorum soboles patrum, qui sanctum Eusebium quem numquam ante cognoverant, posthabitis civibus, simul ut viderunt et probaverunt: tantumque interfuit, ut probaretur; quantum, ut videretur?

PL 16, 1189C

2. これこそ、あの告白者の教えであり、義なる父たちの子孫のなすことである。彼らは、それまで一度も知らなかった聖エウセビウスを、市民たちを差し置いて、見るや否や、そして試すや否や〔選んだ〕。試されるのに要したのは、見られるのに要したのと同じだけの時間ではなかったか。

10

Merito vir tantus evasit, quem omnis elegit Ecclesia: merito creditum quod divino esset electus judicio, quem omnes postulavissent.

PL 16, 1189C

当然、全教会が選んだ者は、これほどの人物となった。当然、皆が求めた者は、神の裁きによって選ばれたと信じられた。

11

Convenit igitur ut sequamini exemplum parentum, praesertim cum a sancto confessore institutos tanto meliores patribus esse oporteat, quanto vos melior doctor instituit atque erudivit; modestiaeque vestrae et concordiae insigne edere, ut congruatis assensu ad postulandum sacerdotem.

PL 16, 1190A

それゆえ、諸君は父たちの手本に従うのがふさわしい。とりわけ、聖なる告白者に教えを受けた者たちは、諸君をいっそう優れた教師が教え育てたのと同じだけ、父たちよりいっそう優れているはずだからである。そして、諸君の慎ましさと和合のしるしを示し、司教を求めるにあたって、合意によって一致せよ。

12

3. Etenim si juxta Dominicam sententiam, quod duobus convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet, inquit, illis a Patre meo, qui in coelis est; ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20) : quanto magis ubi plena est in nomine Domini congregatio, ubi universorum postulatio congruit, dubitare nos nequaquam oportet, ibi Dominum Jesum et voluntatis auctorem, et petitionis arbitrum fore, et ordinationis praesulem, vel largitorem gratiae!

PL 16, 1190A

3. 実に、主の言葉によれば、「地上で二人が心を合わせることは、求めるどんなことについても、天にいる私の父から彼らになされる」と〔主は〕言い、「二人または三人が私の名によって集まっているところには、私もその中にいる」(マタイ18:20)のだから、まして、主の名によって集まりが満ちているところ、すべての者の求めが一致しているところでは、主イエスがそこで、意志の創始者となり、願いの裁定者となり、任命の統べ手となり、あるいは恩寵を授ける者となることを、我々は決して疑うべきではない。

13

4. Facite ergo vos dignos videri, quorum in medio Christus sit. Ubi enim pax, ibi Christus; quia pax Christus (Ephes. II, 14) : ubi justitia, ibi Christus; quia Christus justitia (I Cor. I, 30) .

PL 16, 1190B

4. それゆえ、諸君は、その中にキリストがいるにふさわしい者と見られるようにせよ。平和のあるところにキリストがいる。キリストは平和だからである(エフェソ2:14)。正義のあるところにキリストがいる。キリストは正義だからである(一コリント1:30)。

14

Sit in medio vestrum, ut videatis eum: ne dicatur et vobis: Medius autem vestrum stat, quem vos non videtis (Joan. I, 26) . Non illum viderunt Judaei, in quem non crediderunt: nos illum devotione conspicimus, fide cernimus.

PL 16, 1190B

彼が諸君の中にいるように。諸君が彼を見るためである。諸君にも次のように言われることのないように。「汝らの中に、汝らの見ない者が立っている」(ヨハネ1:26)。ユダヤ人たちは、信じなかった彼を見なかった。我々は彼を、献身によって見つめ、信仰によって見分ける。

15

5. Stet igitur in medio vestrum, ut aperiantur vobis coeli, qui enarrant gloriam Dei, ut voluntatem ejus faciatis, et operemini opus ejus (Psal. XVIII, 2) .

PL 16, 1190B

5. それゆえ彼が諸君の中に立つように。神の栄光を語り告げる天が諸君に開かれ、諸君が彼の意志を行い、彼の業をなすためである(詩篇18:2)。

16

Qui videt Jesum, coeli ei aperiuntur, sicut aperti sunt Stephano dicenti: Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55) .

PL 16, 1190C

イエスを見る者には、天が開かれる。ステファノに天が開かれたとおりである。彼は言った。「見よ、私は天が開かれ、イエスが神の右に立っているのを見る」(使徒言行録7:55)。

17

Stabat Jesus quasi advocatus: stabat quasi sollicitus, ut Stephanum athletam suum certantem juvaret: stabat quasi paratus, ut coronaret suum martyrem.

PL 16, 1190C

イエスは弁護者のように立っていた。闘士である自分のステファノが戦うのを助けようと、気遣う者のように立っていた。自分の殉教者に冠を授けようと、用意のある者のように立っていた。

18

6. Stet igitur et vobis, ut eum non timeatis sedentem; sedens enim judicat, sicut Daniel dicit: Throni positi sunt, et libri aperti sunt, et antiquus dierum sedit (Dan. VII, 9) .

PL 16, 1190C

6. 彼が諸君にも立つように。座している彼を、諸君が恐れないためである。座して裁くからである。ダニエルが言うとおりである。「玉座が据えられ、書物が開かれ、日の老いたる者が座した」(ダニエル7:9)。

19

In octogesimo autem et primo psalmo scriptum est: Deus stetit in congregatione deorum: in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1) . Sedens igitur judicat, stans dijudicat; et judicat de imperfectis, inter deos autem dijudicat.

PL 16, 1191A

第81篇には記されている。「神は神々の集まりの中に立った。そして神々の只中で、神々を裁き分ける」(詩篇81:1)。それゆえ、座して裁き、立って裁き分ける。不完全な者たちについて裁き、神々の只中で裁き分ける。

20

Stet vobis ut defensor, ut bonus pastor; ne vos lupi incursent graves. 7. Quo non otiose nostra admonitio deflectit; audio enim venisse ad vos Sarmationem et Barbatianum vaniloquos homines, qui dicant nullum esse abstinentiae meritum, nullam frugalitatis, nullam virginitatis gratiam, pari omnes aestimari pretio, delirare eos qui jejuniis castigent carnem suam, ut menti subditam faciant.

PL 16, 1191A

彼が諸君のために、守る者として、善い牧者として立つように。獰猛な狼どもが諸君に襲いかからないためである。7. そのために、我々の勧告は理由なく話を転じるのではない。実に私は、サルマティオとバルバティアヌスという空疎な言葉の者たちが、諸君のもとに来たと聞いている。彼らは言う。禁欲に功績はなく、倹約にも、おとめの身にも恩寵はなく、すべての者が同じ値で評価される。断食によって自分の肉を懲らし、それを精神に従わせようとする者は、正気を失っている、と。

21

Quod numquam fecisset, numquam scripsisset ad instituendum alios Paulus apostolus, si deliramentum putasset. Gloriatur itaque dicens: Sed castigo corpus meum, et servituti redigo; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 27) .

PL 16, 1191A

使徒パウロは、もしそれを世迷い言と思っていたなら、決してそうしなかったであろうし、ほかの者を教えるために決して書かなかったであろう。そこで彼は誇って言う。「私は自分の体を打ちたたき、奴隷にする。他の人々に宣べ伝えながら、自分自身が失格者とならないためである」(一コリント9:27)。

22

Ergo qui non castigant corpus suum, et volunt praedicare aliis, ipsi reprobi habentur. 8. An quidquam tam reprobum, quam quod ad luxuriam, ad corruptelam, ad lasciviam provocat; quam incitamentum libidinis, illecebra voluptatis, incontinentiae fomes, incendium cupiditatis?

PL 16, 1191B

それゆえ、自分の体を打ちたたかないまま、ほかの者に宣べ伝えようとする者たちは、自ら失格者と見なされる。8. 放縦へ、堕落へ、淫らさへと駆り立てるもの、すなわち情欲の刺激、快楽の誘い、不自制の火口、貪欲の炎ほど、失格なものがあろうか。

23

Quae istos Epicureos nova schola misit? Non philosophorum, ut ipsi aiunt, sed imperitorum, qui voluptatem praedicent, delicias suadeant, castimoniam nulli usui esse ducant.

PL 16, 1191B

どんな新しい学派が、これらのエピクロス派を送り出したのか。彼ら自身が言うような哲学者たちの学派ではなく、無知な者たちの学派である。彼らは快楽を宣べ、享楽を勧め、貞潔は何の役にも立たないと見なす。

24

Fuerunt nobiscum, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. II, 20) ; neque enim pudet dicere, quod dicit evangelista Joannes. Sed hic positi primo jejunabant, intra monasterium continebantur: nullus erat luxuriae locus, interdicta ludibriosae disputationi licentia.

PL 16, 1191B

「彼らは我々とともにいたが、我々の仲間ではなかった」(一ヨハネ2:20)。福音書記者ヨハネの言うことを言うのを、恥じはしない。しかし、ここに置かれた当初、彼らは断食し、修道院の中に留められていた。放縦の入る余地はなく、嘲る議論の自由は禁じられていた。

25

9. Hoc delicati non potuerunt ferre. Abierunt foras: deinde volentes redire, non sunt recepti; pleraque enim audieram, quae deberem cavere: monueram, nihil profeceram.

PL 16, 1191C

9. 軟弱な彼らは、これに耐えられなかった。外へ出て行った。その後、戻ろうとしたが、受け入れられなかった。私は用心すべきことを多く聞いていたからである。私は警告したが、何の成果もなかった。

26

Effervescentes itaque disseminare talia coeperunt, quibus incentores essent vitiorum omnium miserabiles. Perdiderunt utique quod jejunaverunt: perdiderunt quod se aliquo continuerunt tempore.

PL 16, 1191C

そこで彼らは沸き立ち、そのようなことを広め始めた。それによって彼らは、あらゆる悪徳をそそのかす惨めな者となった。確かに彼らは、断食したことを失い、ある期間みずからを抑えていたことを失った。

27

Nunc itaque diabolico studio invident aliorum operibus bonis, quorum ipsi fructu exciderunt. 10. Quae virgo audiat nullum praemium esse integritatis, et non ingemiscat; absit enim ut facile credat, certe ut non studia deponat, et intentionem suae mentis inflectat?

PL 16, 1191C

いまや彼らは悪魔的な熱意で、他の人々の善い業をねたんでいる。その実りから、彼ら自身は脱落したのである。10. どのおとめが、無傷さに何の報いもないと聞いて、嘆かずにいようか。〔このような説を〕容易に信じることなどありえない。しかし少なくとも、熱意を捨て、自分の心の志を曲げずにいられようか〔absit enim ut facile credat, certe ut non … の係りは定かでない。容易には信じまいが、少なくとも熱意を失わずにはいまい、の意と取った〕。

28

Quae vidua cum compererit nullum esse fructum viduitatis, mallet servare fidem conjugii, et in tristibus degere, quam se credere laetioribus?

PL 16, 1192A

どのやもめが、やもめの身に何の実りもないと知ったなら、より楽しいことに身をゆだねるよりも、婚姻の誠を守り、悲しみの中で過ごすほうを選ぼうか。

29

Quae conjugii districta vinculo, si audiat quod nullus honos castitatis sit, non possit incuriosa tentari corporis aut mentis facilitate? Et ideo Ecclesia quotidie in lectionibus sacris, in sacerdotum tractatibus laudem pudicitiae, gloriam integritatis personat.

PL 16, 1192A

婚姻の絆に縛られているどの女が、貞潔に何の栄誉もないと聞いたなら、体や心の安易さによって、無防備なまま誘惑されずにいられようか。それゆえ教会は毎日、聖なる朗読の中で、司教たちの説教の中で、貞潔への称賛と無傷さの栄光を響かせている。

30

11. Frustra ergo dicit Apostolus: Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis (I Cor. V, 9) .

PL 16, 1192A

11. むなしいことになるではないか、使徒が「私は書簡で汝らに書いた、淫行する者たちと交わるなと」(一コリント5:9)と言うのは。

31

Et ne forte dicant: Non de omnibus mundi nos dicimus fornicariis, sed dicimus quod qui fuerit in Christo baptizatus, haberi jam non debeat fornicarius; sed qualiscumque vita ejus accepta sit Deo; et ideo addidit Apostolus: Non utique fornicariis hujus mundi; et infra: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum quidem sumere.

PL 16, 1192A

そして、彼らがこう言うことのないように。「我々はこの世のすべての淫行する者について言うのではない。キリストにおいて洗礼を受けた者は、もはや淫行する者と見なされるべきではなく、その生活がどのようなものであれ、神に受け入れられる」と。そのために使徒は付け加えた。「決して、この世の淫行する者たちのことではない」。また少し先では、「兄弟と呼ばれる者が、淫行する者、貪欲な者、偶像に仕える者、罵る者、酒に酔う者、奪う者であるなら、そのような者とは食事をともにすることさえするな」。

32

Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare (Ibid., 10-12) ? Et ad Ephesios: Fornicatio autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3) .

PL 16, 1192B

「実に、外にいる者たちについて、私が何を裁くことがあろうか」(一コリント5:10–12)。またエフェソの人々には、「淫行と、あらゆる汚れと、貪欲は、聖なる者にふさわしいとおり、汝らのあいだで名を挙げられることさえあってはならない」(エフェソ5:3)と言う。

33

Et statim subinfert: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid., 5) .

PL 16, 1192B

そしてすぐに続けて言う。「汝らこれを知れ、すべて淫らな者、汚れた者、貪欲な者――それは偶像崇拝である――は、キリストと神の国で相続を持たない」(エフェソ5:5)。

34

De baptizatis utique dictum liquet; ipsi enim accipiunt haereditatem, qui baptizantur in morte Christi, et consepeliuntur cum ipso, ut cum ipso resurgant (Rom. VI, 3) .

PL 16, 1192B

これが洗礼を受けた者たちについて言われていることは明らかである。実に、キリストの死において洗礼を受け、ともに葬られる者たちが、ともに復活するために、その相続を受けるのである(ローマ6:3)。

35

Ideo haeredes Dei, cohaeredes Christi sunt: haeredes Dei; quia transcribitur in eos Dei gratia: cohaeredes Christi; quia renovantur in vitam ipsius: haeredes quoque Christi; quia datur illis per mortem ipsius tamquam testatoris haereditas.

PL 16, 1192C

それゆえ彼らは神の相続人、キリストと共同の相続人である。神の相続人であるのは、神の恩寵が彼らに書き移されるからである。キリストと共同の相続人であるのは、彼らがキリストの生命へと新しくされるからである。またキリストの相続人でもあるのは、遺言者としてのキリストの死によって、相続が彼らに与えられるからである。

36

12. Isti igitur magis sibi debent attendere, qui habent quod possint amittere, quam qui non habent. Isti majore agere custodia, isti cavere vitiorum illecebras, erroris incitamenta debent, quae maxime ex cibo potuque oriuntur.

PL 16, 1192C

12. それゆえ、失いうるものを持つ者たちは、持たない者たちよりも、いっそう自分に注意しなければならない。彼らはより大きな警戒をもって行動し、悪徳の誘い、誤りの刺激を避けねばならない。それらは主に飲食から生じる。

37

Denique sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6) . 13. Ipse quoque Epicuru quem isti sibi magis sequendum quam apostolos putant, assertor voluptatis, etsi neget invectricem mali esse voluptatem, non negat tamen ex ea fieri quaedam, ex quibus generentur, mala: denique nec luxuriosorum vitam reprehensibilem videri, quae repleatur delectationibus; nisi vel doloris, vel mortis quatiatur metu.

PL 16, 1192C

実に、「民は座って食べ、かつ飲み、立って遊んだ」(出エジプト記32:6)。13. エピクロス自身も〔底本は Epicuru。Epicurus と読む〕――この者たちは、使徒たちよりも彼のほうに従うべきだと考えている――快楽の擁護者であり、快楽が悪の誘因であることは否定するにしても、快楽から、悪を生む何かが生じることは否定していない。実に、快楽に満ちた放縦な者たちの生き方も、苦痛や死の恐れに揺さぶられないかぎり、非難されるべきものとは見えない〔と彼は言う〕。

38

Atque hic quam alienus a vero sit, etiam hinc deprehenditur, quod voluptatem in homine Deo auctore creatam asserit principaliter, sicut Philomarus ejus sectator in epitomis suis disputat, et hujus allegat Stoicos esse auctores sententiae.

PL 16, 1193A

しかも、彼がいかに真理から遠いかは、次のことからもわかる。彼は、快楽が、人間において、神を創り手として、第一に造られたと主張する。彼の信奉者フィロマルスがその『要約』で論じているとおりである。そしてフィロマルスは、この説の創始者はストア派だと主張する。

39

14. Sed hoc divina Scriptura redarguit, quae serpentis insidiis atque illecebris infusam Adae atque Evae voluptatem docet (Gen. III, 1 et seq.) .

PL 16, 1193A

14. しかし神の聖書はこれを論駁する。聖書は、快楽が蛇の策略と誘いによって、アダムとエバに注ぎ込まれたと教える(創世記3:1以下)。

40

Siquidem ipse serpens voluptas sit, et ideo variae ac lubricae, et velut veneno quodam corruptelarum infectae passiones voluptatis sint. Appetentia igitur voluptatis constat deceptum Adam excidisse a mandato Dei, et fructu gratiae.

PL 16, 1193A

というのも、蛇その者が快楽であり、それゆえ快楽の情念は多様で滑りやすく、いわば堕落の毒に染まっているからである。したがって、快楽への欲求によって欺かれたアダムが、神の戒めと恩寵の実から脱落したことは明らかである。

41

Quomodo igitur voluptas ad paradisum revocare nos potest, quae sola nos paradiso exuit?

PL 16, 1193B

では、我々から楽園をはぎ取ったただ一つのものである快楽が、どうして我々を楽園へ呼び戻しうるのか。

42

15. Unde et Dominus Jesus volens nos adversus diaboli tentamenta fortiores reddere, certaturus jejunavit (Matth. IV, 2) ; ut sciremus quia aliter illecebras mali non possumus vincere.

PL 16, 1193B

15. それゆえ主イエスも、我々を悪魔の誘惑に対していっそう強くしようとして、戦いに臨むにあたり断食した(マタイ4:2)。悪の誘いは、別の仕方では打ち負かせないと、我々が知るためである。

43

Denique ipse diabolus primum tentamentorum suorum spiculum de voluptate intorsit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Ibid., 3) .

PL 16, 1193B

実に、悪魔自身が自分の誘惑の第一の矢を、快楽から放った。こう言う。「汝が神の子なら、これらの石がパンになるよう命じよ」(マタイ4:3)。

44

Unde ait Dominus: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei, et noluit facere cum posset, ut magis lectionis studio quam voluptati intendere nos salutari praecepto doceret.

PL 16, 1193B

そこで主は言う。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」。主はそうすることができたのに、そうしようとしなかった。救いの戒めをもって、快楽よりも読むことへの熱意に心を向けるよう、我々に教えるためである。

45

Et quia isti jejunandum negant, qua causa Christus jejunaverit, astruant; nisi ut nobis exemplo esset ejus jejunium.

PL 16, 1193C

そして、彼らは断食すべきであることを否定するのだから、キリストが何の理由で断食したのか、説明してみるがよい。彼の断食が我々の手本となるため、という以外にあるまい。

46

Denique in posterioribus docuit non facile malum posse, nisi nostro vinci jejunio, dicens: Hoc genus daemoniorum non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20) .

PL 16, 1193C

実に後の箇所で、主は、悪は我々の断食によらなければ容易に打ち負かされないと教えた。こう言っている。「この種の悪霊は、祈りと断食によらなければ追い出されない」(マタイ17:20)。

47

16. Quid etiam sibi vult Scriptura, quae docet jejunasse Petrum, et jejunanti atque oranti de baptizandis gentibus revelatum mysterium (Act. X, 10) ; nisi ut ostenderet etiam ipsos sanctos, cum jejunant, tunc fieri praestantiores?

PL 16, 1193C

16. 聖書は、ペトロが断食したこと、断食して祈っていた彼に、諸国民への洗礼について奥義が啓示されたこと(使徒言行録10:10)を教えているが、これは何を意味するのか。聖なる者たち自身も、断食するとき、そのときいっそう卓越した者となる、と示すためでなくて何であろうか。

48

Denique Moyses cum jejunaret, Legem accepit (Exod. XXXIV, 28) . Et ideo Petrus cum jejunaret, edoctus est novi Testamenti gratiam. Daniel quoque jejunii merito ora clausit leonum, futurorumque temporum vidit negotia (Dan. XIV, 32; IX, 2 et seq.) .

PL 16, 1194A

実に、モーセは断食していたとき、律法を受けた(出エジプト記34:28)。そしてペトロも、断食していたとき、新約の恩寵を教えられた。ダニエルもまた、断食の功績によって獅子の口をふさぎ、来たるべき時代の出来事を見た(ダニエル14:32; 9:2以下)。

49

Aut quae nobis salus esse potest, nisi jejunio eluerimus peccata nostra; cum Scriptura dicat: Jejunium, et eleemosyna a peccato liberat (Tob. XII, 8) ! 17. Qui sunt ergo hi praeceptores novi, qui meritum excludant jejunii?

PL 16, 1194A

あるいは、断食によって我々の罪を洗い清めるのでなければ、どんな救いが我々にありえようか。聖書がこう言っているのに。「断食と施しは、罪から解き放つ」(トビト記12:8)。17. では、断食の功績を退けるこの者たちは、いかなる新しい教師なのか。

50

Nonne gentilium vox ista est dicentium: Manducemus et bibamus. Quos bene irridet Apostolus dicens: Si secundum hominem pugnavi Ephesi ad bestias, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt?

PL 16, 1194A

これは、「食べよう、そして飲もう」と言う異邦人たちの声ではないか。使徒は彼らを巧みに嘲って言う。「もし私が人間の仕方でエフェソで野獣と戦ったのなら、死者がよみがえらないとして、それは私に何の益があろうか」。

51

Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32) , hoc est: Quid mihi profuit usque ad mortem contentio, nisi ut hominem redimerem meum? Quia frustra redimitur, si nulla est spes resurrectionis.

PL 16, 1194A

「食べよう、そして飲もう。明日には死ぬのだから」(一コリント15:32)。これは、すなわち、死に至るまでの闘いが私に何の益があったか、私という人間を贖うためでなければ、ということである。復活の望みが何もなければ、贖われても無駄だからである。

52

Ac per hoc, spe omni resurrectionis amissa, manducemus et bibamus: non amittamus fructum praesentium, qui futurorum nullum tenemus. Illorum ergo est cibis et potibus indulgere, qui nihil post mortem suam sperant.

PL 16, 1194B

したがって、復活の望みをすべて失ったなら、「食べよう、そして飲もう」。現在のものの実りを失うまい、将来のものを何も持たないのだから。それゆえ飲食にふけるのは、自分の死後に何も望まない者たちのすることである。

53

17. Denique Epicurei dicunt assertores voluptatis, quia mors nihil ad nos; quod enim dissolvitur, insensibile est: quod autem insensibile, nihil ad nos.

PL 16, 1194B

17.〔番号 17 が二度出る。これは二つめ〕実に、快楽の擁護者であるエピクロス派は言う。死は我々に何でもない。解体されるものは感覚がなく、感覚のないものは我々に何でもない、と。

54

Quo demonstrant corpore se tantum, non mente vivere: nec animae fungi, sed carnis solius munere, qui secessione animae corporisque dissolvi munus suae vitae omne existiment, perire merita virtutum, atque animae omnem vigorem, totos se deficere cum corporis sensu, nihil reliquiarum superesse animae, cum ipsum corpus non statim resolvatur.

PL 16, 1194B

ここで彼らは、自分たちが体でだけ生き、精神では生きていないことを示している。魂の務めではなく、肉だけの務めを果たしている。彼らは、魂と体の分離によって自分の生の務めがすべて解体されると考え、徳の功績も魂のあらゆる活力も滅び、体の感覚とともに自分たちのすべてが失われ、魂の残りは何も残らないと思っている。体そのものはすぐには解体されないのに。

55

Prius ergo dissolvitur anima quam corpus; cum secundum suam opinionem vel carnem et ossa considerare debeant, quae post mortem supersunt: secundum veram autem assertionem negare non debeant resurrectionis gratiam?

PL 16, 1194C

それでは、魂のほうが体より先に解体されるというのか。彼ら自身の見解に従っても、死後に残る肉と骨くらいは考えるべきであり、真の主張に従えば、復活の恩寵を否定してはならないのに〔底本は文末を疑問符で刷り、係りが定かでない。前半を反語の問いと取った〕。

56

18. Merito ergo hos redarguens Apostolus, monet nos ne talibus labamur opinionibus, dicens: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 33) ; ignorantiam enim Dei quidam habent.

PL 16, 1194C

18. それゆえ、使徒は当然、彼らを論駁して、そのような考えに陥らないよう我々に戒めて言う。「惑わされるな。悪い交わりは善い習いを損なう。正しく節度を保て、罪を犯すな」(一コリント15:33)。実際、神についての無知を持つ者たちがいる。

57

Bonum ergo sobrietas; quia peccatum ebrietas est. 19. Quid quod ille ipse Epicurus defensor voluptatis, cujus ideo frequentem facimus mentionem, ut hos aut gentilium discipulos, et epicuream probemus sectam sequi: aut illum ipsum, quem ipsi philosophi a suo excludunt consortio tamquam patronum luxuriae, tolerabiliorem his esse doceamus?

PL 16, 1195A

したがって、節度は善である。酩酊は罪だからである。19. では、快楽の擁護者エピクロスその人はどうか。我々が彼をたびたび取り上げるのは、この者たちが異邦人の弟子でありエピクロス派の学派に従っているのだと証明するか、あるいは、哲学者たち自身が放縦の庇護者として自分たちの交わりから排除する当の彼のほうが、この者たちよりまだましだと示すためである。

58

Clamat ergo ille, ut Demarchus asserit, quia non potationes, neque comessationes, nec filiorum soboles, nec feminarum copulae, nec piscium copia aliorumque hujusmodi, quae splendido usui parantur convivii, suavem vitam faciant, sed sobria disputatio.

PL 16, 1195A

そこで、デマルコス〔Demarchus。ミーニュの脚注は、この言葉がエピクロスの『メノイケウス宛書簡』にも見えるとし、デマルコスはエピクロスの弟子で後継者のヘルマルコスのことと推測する〕の伝えるところでは、彼は叫ぶ。酒宴も、飲み騒ぎも、子の誕生も、女との交わりも、魚の豊富さも、その他、宴の華やかな享楽のために用意されるこの種のものも、快い生活をつくるのではなく、節度ある議論こそがそうなのだ、と。

59

Denique addidit quod ii copiis convivii moderate utantur, qui non immoderate eas quaerunt. Succo solo et pane vel aqua qui libenter utitur, despuit deliciarum epulas; quia multae ex his generantur molestiae.

PL 16, 1195A

実に彼はさらに、宴の豊かさを節度をもって用いるのは、それを度を超えて求めない者たちである、と付け加えた。汁とパンまたは水を喜んで用いる者は、享楽の宴を唾棄する。そこから多くの煩いが生じるからである。

60

Etiam alibi dicunt: Non immoderatae epulae, non potationes voluptatis suavitatem generant, sed continens vita. 20. Cum igitur illos abdicaverit philosophia, hos non excludit Ecclesia?

PL 16, 1195B

また別の箇所では言う。度を超えた宴も、飲み騒ぎも、快楽の甘美さを生むのではなく、自制ある生活がそれを生む、と。20. 哲学が彼らを見放したのに、教会はこの者たちを排除しないのか。

61

Si quidem et illi, quod malae causae habent, se assertionibus suis impugnant frequenter. Nam etsi principalis eorum sententia sit quod nullam suavitatem voluptatis putent, nisi quae cibo potuque percipiatur; tamen intelligentes in tam reprehensibili definitione versari se sine summo dedecore non posse, ac deseri ab omnibus, fuco quodam probabilium disputationum eam colorare voluerunt; adeo ut diceret quidam ex iis: Dum studemus delectationi per epulas et cantus, amisimus eam quae per verbi, quo solo salvi esse possumus, infunditur perceptionem.

PL 16, 1195B

実際、彼らも、悪い言い分にありがちなことだが、しばしば自分の言うことと矛盾して自らを攻撃する。というのも、彼らの主要な説は、飲食によって得られるもの以外に快楽の甘美さはないと考えるものだが、それでも彼らは、これほど非難されるべき定義の中にいることは、このうえない恥辱なしにはありえず、皆から見捨てられると悟り、もっともらしい議論の化粧でそれを彩ろうとした。ついには彼らの一人がこう言うほどになった。「我々が宴と歌による楽しみに熱中しているうちに、我々は、それだけによって我々が救われうる言葉の受容によって注ぎ込まれる楽しみを失った」。

62

21. Nonne isti dispares, discolores in hac multiformi disputatione nobis videntur? Quos adeo Scriptura condemnat, ut non praeterierit eos, quos Apostolus redarguebat, dicente Luca in Actibus apostolorum, qui eum librum historico stylo scripsit: Quidam autem epicurei et stoici philosophi disputabant cum eo, et quidam dicebant: Quid sibi vult hic seminiverbius?

PL 16, 1195C

21. この多様な議論の中で、彼らは互いに不揃いで、色の違うものに、我々には見えないだろうか。聖書は彼らを、使徒が論駁した者たちさえ見逃さないほどに断罪している。この書を歴史の文体で書いたルカが、使徒言行録の中で言っている。「エピクロス派とストア派の哲学者の幾人かが彼と議論し、ある者たちは言った。『この言葉の種を拾い歩く者は、何を言おうとしているのか』」。

63

Alii autem: Novorum daemoniorum videtur pronuntiator esse (Act. XVII, 18) . 22. Ex hoc tamen numero non immunis gratiae abiit Apostolus. Siquidem etiam Dionysius Areopagites cum Damari uxore sua, aliisque multis credidit.

PL 16, 1195C

「ほかの者たちは、『新しい悪霊を告げ知らせる者らしい』と言った」(使徒言行録17:18)。22. それでも使徒は、この群れから恩寵に与らずに去ったのではなかった。実際、アレオパゴスの人ディオニュシオスも、その妻ダマリスや他の多くの者とともに信じたのである。

64

Itaque illi doctissimorum et eloquentium coetus simplici disputatione victos se esse credentium exemplo manifestarunt. Quid igitur sibi isti volunt, qui tentant eos pervertere, quos acquisivit Apostolus, quos redemit Christus sanguine suo?

PL 16, 1196A

こうして、あの最も学識があり雄弁な者たちの集団は、信じた者たちの手本によって、自分たちが単純な議論に打ち負かされたことを明らかにした。では、使徒が獲得し、キリストが自分の血で贖った者たちを、堕落させようと企てるこの者たちは、いったい何を考えているのか。

65

Quod asserunt baptizatos intendere non debere virtutum disciplinis, nihil illis obesse comessationes, nihil voluptatum affluentiam, insipientes esse eos qui iis careant: virgines oportere nubere, filios facere: similiter et viduas iterare, quod semel male virili admixtione expertae sint; etiamsi se continere possint, errare eas quae nolint iterare copulam.

PL 16, 1196A

彼らは、洗礼を受けた者は徳の訓練に励むべきではなく、宴の飲み騒ぎも、快楽の過剰も、彼らには何の妨げにもならず、それらを欠く者は愚か者である、と主張する。おとめたちは結婚して子をもうけるべきであり、同様にやもめたちも、一度は悪く経験した男との交わりを繰り返すべきだ、と〔quod 以下の係りは定かでない。iterare の目的と取った〕。たとえ自分を抑えることができても、再び結ばれることを望まない女たちは誤っている、と言うのである。

66

23. Quid ergo? Placet ut hominem exuentes, induamus pecudem: et exspoliantes Christum, vestiamur aut supervestiamur amictus diaboli?

PL 16, 1196B

23. では、どうなのか。人間を脱ぎ捨てて家畜をまとい、キリストをはぎ取って、悪魔の衣を着、あるいは重ね着することが、よいというのか。

67

Sed cum ipsi doctores gentium ne honestatem quidem cum voluptate copulandam putaverint, eo quod pecudem viderentur cum homine includere: nos ut belluinos usus humano infundamus pectori, et rationabili menti inscribamus irrationabiles ritus ferarum? 24 et

PL 16, 1196B

しかも、異邦人の教師たち自身は、高潔さでさえ快楽と結びつけるべきではないと考えた。それは家畜を人間の中に閉じ込めることになると見えたからである。それなのに我々は、獣の習いを人間の胸に注ぎ込み、理性ある精神に、獣たちの理性なき習性を書き込むというのか。〔ミーニュは次の段落の頭に「24 et 25.」と刷る〕

68

25. Quamquam multa genera sint animantium, quae amisso pari, concubitu indulgere nesciant, et tamquam solitariae vitae aevum exigant: plurima quoque herbis vescantur simplicibus, nec alias nisi fonte puro sitim restinguere noverint: canes quoque videas frequenter interdicto cibo temperare solitos; ut jejuna fame ora suspendant, si imperetur abstinentia.

PL 16, 1196B

24・25. 確かに、多くの種類の動物は、つがいの相手を失うと、交尾にふけることを知らず、いわば独り暮らしの一生を送る。非常に多くは単純な草を食べ、清らかな泉のほかでは渇きを癒すことを知らない。犬も、禁じられた食物を控えるのが常であるのを、あなたはしばしば見るだろう。禁欲が命じられるなら、断食の空腹のまま、口を差し控えるのである。

69

Ab hoc igitur revocantur homines, quod didicerunt per hominem etiam mutae non praevaricari bestiae? 26. Quid autem pulchrius abstinentia, quae facit etiam juventutis annos senescere; ut fiat morum senectus?

PL 16, 1196C

それなのに人間は、そこから引き戻されるのか。物言わぬ獣でさえ、人間を通して、背反しないことを学んだというのに。26. 禁欲より美しいものがあろうか。禁欲は、青年の年月さえ老成させ、品行の老成をもたらす。

70

Namque ut redundantia ciborum ac temulentia etiam maturior aetas calescit; ita mitigatur juventutis ferocitas epularum parcimonia, irriguoque fontis.

PL 16, 1196C

実に、食物の過剰と酩酊が、より成熟した年齢さえ熱くするように、青年の荒々しさは、食事の節約と泉の水の潤しによって和らぐ。

71

Exterior ignis aquae infusione extinguitur, non mirum si etiam interior aestus corporis fluviali potu refrigeratur; cibo enim flamma alitur ac deficit.

PL 16, 1196C

外の火は水を注げば消える。内なる体の熱が川の水を飲むことで冷まされるのも、不思議ではない。実際、炎は食物で養われ、それがなくなれば尽きるのである。

72

Siquidem fenum, stipula, lignum, oleum, atque hujusmodi alimenta ignis sunt, quibus pascitur: ea si detrahas, vel non suggeras, etiam ignis sopitur. Similiter ergo vapor corporis cibo alitur aut minuitur: cibo excitatur, cibo solvitur.

PL 16, 1197A

というのも、乾草、藁、薪、油、またこの種の糧は、火が養われるもとである。これらを取り去り、あるいは補わなければ、火は静まる。同様に、体の熱も、食物によって養われ、あるいは弱まる。食物によって燃え立ち、食物によって解ける。

73

Luxuria igitur mater libidinis est. 27. Quid quod naturae conveniens temperantia est, atque illi divinae legi, quae in ipso rerum ortu omnium fontes potui, fructus arborum esui dedit? Vinum post diluvium justus ad tentationem sui reperit (Gen. IX, 20) .

PL 16, 1197A

それゆえ、放縦は情欲の母である。27. 節制が自然にかなっていること、また、万物の最初の起こりにおいて、泉をすべて飲み物に、木の実を食べ物に与えたあの神の法にかなっていることは、どうか。ぶどう酒は洪水のあと、義人が自分への誘惑のために見いだしたのである(創世記9:20)。

74

Utamur ergo temperantiae naturali cibo, utinamque possimus! Sed quia non omnes fortes, ideo Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) . Non ergo propter voluptatem bibendum est, sed propter infirmitatem.

PL 16, 1197A

それゆえ、節制の自然な食物を用いよう。そうできるならよいのだが。しかし、皆が強いわけではないので、使徒は言う。「汝の度重なる病弱のゆえに、少量のぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。したがって、快楽のためでなく、弱さのゆえに飲むべきである。

75

Pro remedio igitur parcius, non pro deliciis redundantius. 28. Denique Elias, quem Dominus ad virtutis erudiebat perfectionem, ad caput suum collyridam et vas aquae reperit, et ideo in virtute escae illius quadraginta diebus jejunavit (III Reg. XIX, 6) .

PL 16, 1197B

それゆえ、薬として控えめに、享楽としてあふれるほどにではなく。28. 実に、主が徳の完全さへと教え導いていたエリヤは、自分の頭のそばに丸パンと水の器を見いだし、その食べ物の力で四十日間断食した(列王記三19:6)。

76

Patres nostri, cum mare transirent pedibus, aquam, non vinum bibebant (Exod. XVII, 6) . Daniel et Hebraei pueri patrio cibo, et aquae potu, ille furorem leonum repressit, illi ardentem ignem innoxio videre tactu circa membra sua pasci (Dan. I, XIV, III) .

PL 16, 1197B

我々の父祖たちは、海を徒歩で渡ったとき、水を飲んだのであって、ぶどう酒ではなかった(出エジプト記17:6)。ダニエルとヘブライの若者たちは、父祖の食物と水の飲み物によって、一人は獅子の怒りを抑え、ほかの者たちは、燃える火が害を及ぼさぬ触れ方で自分たちの四肢のまわりに広がる〔pasci(養われる、食む)の意は定かでない。火が四肢のまわりで燃え広がると取った〕のを見た(ダニエル1、14、3)。

77

29. Et quid de viris loquar? Judith luxurioso Holophernis haudquaquam inflexa convivio, solo titulo sobrietatis desperatum lacertis virilibus reportavit triumphum, patriam obsidione exuit, ducem militiae suis manibus occidit (Judith XIII) .

PL 16, 1197B

29. そして、男たちについて何を言おうか。ユディトは、ホロフェルネスの放縦な宴に少しも屈せず、ただ節度という名誉だけによって、男の腕には望みがなかった勝利を持ち帰り、祖国を包囲から解き放ち、軍の将を自分の手で殺した(ユディト記13)。

78

Exemplum evidens, quod et illum terribilem populis bellatorem virum luxuria sua emollivit, et hanc feminam temperantia cibi fortiorem viris fecit. Non hic in sexu suo victa est natura, sed in cibo suo vicit.

PL 16, 1197C

明らかな例である。諸々の民にとって恐るべきあの戦士を、彼自身の放縦が軟弱にし、この女を、食の節制が男たちより強くした。ここでは、本性が自分の性において敗れたのではなく、自分の食において勝ったのである。

79

Esther regem superbum suis inclinavit jejuniis (Esth. IV, 16) . Anna octoginta quatuor annos in viduitate sua jejuniis et obsecrationibus in templo die ac nocte serviens, Christum agnovit (Luc. II, 37) , quem Joannes abstinentiae magister et quidam novus terrarum angelus annuntiavit (Matth. III, 4) .

PL 16, 1197C

エステルは断食によって傲慢な王を屈服させた(エステル記4:16)。アンナは、八十四年間、やもめの身のまま、断食と祈りをもって神殿で昼も夜も仕え、キリストを認めた(ルカ2:37)。そのキリストを、禁欲の師であり、地上の新しい使いのような〔洗礼者〕ヨハネが告げ知らせた(マタイ3:4)。

80

30. O stultum Elisaeum qui silvestribus grumis et amaris pascebat prophetas (IV Reg. IV, 39) ! immemorem Scripturarum Esdram, qui memoria Scripturas reddidit (II Esdr. VIII, 2) ! insipientem Paulum, qui gloriatur in jejuniis (II Cor. XI, 27) ; si nihil prosunt jejunia!

PL 16, 1197C

30. ああ、愚かなエリシャ、野生の草の束〔grumis の語義は定かでない。「草の束」と取った〕と苦いものを預言者たちに食べさせたとは(列王記四4:39)。聖書を忘れたエズラ、聖書を記憶によって再び示したとは(ネヘミヤ記8:2)。愚かなパウロ、断食を誇るとは(二コリント11:27)。もし断食が何の益もないのなら。

81

31. Sed quomodo non prosunt, quibus vitia purgantur? Quae si deferas cum humilitate, cum misericordia, ut Esaias Spiritu divino locutus est, ossa tua pinguescent, et eris sicut hortus ebrius (Esai. LVIII, 11) .

PL 16, 1198A

31. しかし、悪徳を清める断食が、どうして益にならないことがあろうか。あなたがそれを謙遜と慈しみをもって行うなら、イザヤが神の霊によって語ったように、「汝の骨は肥え、汝は酔った園のようになる」(イザヤ58:11)。

82

Pinguescit igitur anima tua, virtutesque ejus spiritali adipe jejunii, et fructus tui multiplicantur ubertate mentis tuae; ut sit in te sobrietatis ebrietas, sicut illud est poculum, de quo ait Propheta: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !

PL 16, 1198A

そうすれば、あなたの魂は肥え、その徳は断食の霊的な脂肪で肥え、あなたの果実はあなたの精神の豊かさによって増える。あなたのうちに節度の酩酊があるように。預言者が言うあの杯のようにである。「汝の酔わせる杯は、何とすばらしいことか」(詩篇22:5)。

83

32. Sed non illa solum laudabilis, quae parca est ciborum temperantia, sed etiam illa quae concupiscentiae. Denique scriptum est: Post concupiscentias tuas ne eas, et a voluptate tua vetare.

PL 16, 1198A

32. しかし、称賛されるべきは、食物を控える節制だけでなく、欲望を控える節制もである。実に、こう記されている。「汝の欲望のあとに従うな。汝の快楽から身を引け」。

84

Si dederis animae tuae concupiscentiam, gaudio eris inimicis tuis (Eccl. XVIII, 30) ; et infra: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes (Eccl. XIX, 2) .

PL 16, 1198B

「もし汝が汝の魂に欲望を与えるなら、汝は敵どもの喜びとなる」(集会の書18:30)。そして少し先で、「ぶどう酒と女は、賢者たちさえ背かせる」(集会の書19:2)。

85

Unde et Paulus etiam in ipsis conjugiis temperantiam docet (I Cor. VII, 2 et seq.) ; est enim velut quidam adulter incontinens in matrimonio, qui legem Apostolicam praevaricatur.

PL 16, 1198B

それゆえパウロは、婚姻そのものの中でさえ節制を教える(一コリント7:2以下)。婚姻の中で自制のない者は、使徒の法に背反する、いわば姦通者のような者だからである。

86

33. Quid autem loquar quanta sit virginitatis gratia, quae meruit a Christo eligi, ut esset etiam corporale Dei templum, in qua corporaliter, ut legimus (Coloss. II, 9) , habitavit plenitudo divinitatis? Virgo genuit mundi salutem, virgo peperit vitam universorum.

PL 16, 1198B

33. おとめの身の恩寵がどれほどのものかを、私は何と語ろうか。それはキリストに選ばれるにふさわしかった。体をそなえた神の神殿ともなるためである。その中に、我々が読むとおり、神性の満ち満ちたものが体をもって宿った(コロサイ2:9)。おとめが世の救いを産み、おとめがすべての者の生命を産んだ。

87

Sola ergo non debet esse virginitas, quae omnibus in Christo profuit? Virgo portavit, quem mundus iste capere ac sustinere non potest. Qui cum ex Mariae nasceretur utero, genitalis tamen septum pudoris, et intemerata virginitatis conservavit signacula.

PL 16, 1198B

それゆえ、キリストにあってすべての者に益をもたらしたおとめの身こそ、ただ一つ尊ばれるべきではないか〔sola の係りは定かでない。こう取った〕。おとめは、この世が受け入れることも支えることもできない者を身に宿した。彼はマリアの胎から生まれたが、それでも生殖にかかわる恥じらいの垣と、おとめの身の汚れなき封印を守った。

88

Itaque in Virgine Christus reperit, quod suum esse vellet, quod sibi omnium Dominus assumeret. Per virum autem et mulierem caro ejecta de paradiso, per virginem juncta est Deo.

PL 16, 1198C

こうしてキリストは、おとめのうちに、自分のものであってほしいと望むもの、万物の主として自分に取り上げるものを、見いだした。男と女を通して、肉は楽園から追い出されたが、おとめを通して、神と結ばれた。

89

34. Quid de altera Moysi sorore Maria loquar, quae feminei dux agminis, pedes transmisit pelagi freta (Exod. XV, 20) ?

PL 16, 1198C

34. もう一人のマリア、すなわちモーセの姉妹マリアについては、何を語ろうか。彼女は女たちの隊の指導者として、海の流れを徒歩で渡った(出エジプト記15:20)。

90

Quo munere autem venerabilis Thecla etiam leonibus fuit; ut ad pedes praedae suae stratae impastae bestiae sacrum deferrent jejunium; nec procaci oculo virginem, nec ungue violarent aspero; quoniam et ipso aspectu virginitatis violatur sanctitas.

PL 16, 1198C

テクラは、いかなる賜物によって、獅子たちにさえ尊ばれる者となったことか。食を与えられていない獣たちは、自分たちの獲物の足もとに伏して、聖なる断食をささげ、おとめを不遜な目で見ることも、荒い爪で傷つけることもなかった。おとめの身の聖性は、見られることによってさえ損なわれるからである。

91

35. Denique qua reverentia virginitatis locutus est sanctus Apostolus: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino (I Cor. VII, 25) .

PL 16, 1199A

35. 実に、聖なる使徒は、おとめの身への畏敬をもって、どう語ったことか。「おとめたちについて、私は主の命令を持たないが、主から慈しみを受けた者として、助言を与える」(一コリント7:25)。

92

Praeceptum non habet, consilium habet; non enim praecipitur, quod supra legem est: sed magis dato suadetur consilio. Nec auctoritas praesumitur, sed demonstratur gratia: nec a quocumque demonstratur, sed ab eo qui misericordiam Domini meruit.

PL 16, 1199A

命令は持たず、助言を持つ。法を超えることは命じられず、むしろ与えられた助言によって勧められるからである。権威が前提されるのではなく、恩寵が示される。しかも、誰からでもなく、主の慈しみを受けるにふさわしかった者によって示される。

93

Horum ergo meliora quam apostolorum consilia? Apostolus dicit: Consilium do; isti dissuadendum putant, ne qua studeat virginitati. 36. Cujus quantam laudem brevi versiculo propheta expresserit, vel potius Christus in propheta, debemus cognoscere.

PL 16, 1199A

では、これらの者たちの助言のほうが、使徒たちの助言よりもすぐれているというのか。使徒は言う。「私は助言を与える」。この者たちは、誰もおとめの身に励むことのないよう、思いとどまらせるべきだと考えている。36. その称賛を、預言者が、いやむしろ預言者の中のキリストが、短い一句でどれほど言い表したかを、我々は知らねばならない。

94

Hortus, inquit, clausus soror mea Sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) . Christus hoc dicit ad Ecclesiam, quam vult esse virginem, sine macula, sine ruga. Bonus hortus virginitas, quae plurimos boni ferat fructus odoris.

PL 16, 1199B

「閉ざされた園、私の姉妹である花嫁、閉ざされた園、封じられた泉」と言う(雅歌4:12)。これをキリストは、おとめであり、しみもしわもないものであってほしいと望む教会に向かって言う。おとめの身は善い園であり、善い香りの実を多く結ぶ。

95

Hortus clausus; quia undique vallata est muro castitatis. Fons signatus; eo quod virginitas sit fons et origo pudicitiae, quae inviolata custodiat integritatis signacula: in quo fonte imago Dei luceat; quia cum munditia corporis congruit etiam puritas simplicitatis.

PL 16, 1199B

閉ざされた園であるのは、貞潔の垣によって四方を囲まれているからである。封じられた泉であるのは、おとめの身が貞潔の泉であり源であって、無傷さの封印を損なわずに守るからである。この泉に神の像が輝く。体の清さに、素朴さの純粋さもまた一致するからである。

96

37. Nec potest dubitare quisquam quod Ecclesia virgo sit, quam etiam in Corinthiis despondit apostolus Paulus (I Cor. VII, 26) , virginem castam assignare Christo.

PL 16, 1199B

37. 教会がおとめであることを、誰も疑えない。使徒パウロはコリントの人々のもとでさえ、清いおとめをキリストに引き渡すために、教会を婚約させた(一コリント7:26)〔引照は刷りのまま。引かれた句は二コリント11:2 に当たり、ミーニュは次の文でその引照を刷る。一コリント7:26 は、続く「先の書簡」と「後の書簡」の比較を先取りしたものらしい〕。

97

In superiore igitur epistola dat consilium, et existimat bonum esse munus virginitatis; ut nullis instantis saeculi turbetur necessitatibus, nulla illuvie coinquinetur, nullis exagitetur procellis: in posteriore sponsor est Christo, quod virginitatem Ecclesiae in illius plebis consignare possit integritate (II Cor. XI, 2) .

PL 16, 1199B

それゆえ前の書簡では助言を与え、おとめの身という賜物を善いものと考える。迫る世の必要に煩わされず、いかなる汚れにも染まらず、いかなる嵐にも揺さぶられないようにするためである。後の書簡では、あの民の無傷さのうちに教会のおとめの身を引き渡しうることを、キリストに対して保証している(二コリント11:2)。

98

38. Responde mihi nunc, Paule, qua ratione propter instantem necessitatem des consilium (I Cor. VII, 26) ? Quoniam qui sine uxore est, sollicitus, inquit, est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo (Ibid., 32) .

PL 16, 1199C

38. 今、私に答えよ、パウロよ。いかなる理由で、迫る必要のゆえに助言を与えるのか(一コリント7:26)。「妻のない者は、主のことに心を配る。どうすれば神に喜ばれるかを」と彼は言う(一コリント7:32)。

99

Et addidit: Et mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu (Ibid., 34) . Habet igitur murum suum adversus mundi hujus turbines, et ideo septo divinae munita protectionis nullis saeculi flabris inquietatur.

PL 16, 1199C

そして、さらに加えた。「結婚していない女とおとめは、主のことを思う。体も霊も聖であるために」(一コリント7:34)。それゆえ彼女は、この世のつむじ風に対する自分の城壁を持ち、神の守りという垣に守られて、世のいかなる風にも煩わされない。

100

Bonum ergo consilium; quia in consilio utilitas est, in praecepto laqueus. Consilium invitat voluntarios, praeceptum astringit invitos.

PL 16, 1199C

ゆえに助言は善である。助言には益があり、命令には罠があるからである。助言は自ら望む者を招き、命令は望まぬ者を縛る。

101

Si qua ergo secuta fuerit consilium, et eam non poenituerit, acquisivit utilitatem: si quam vero poenituerit, non habet quod accuset Apostolum; ipsa enim de infirmitate sua judicare debuit: et ideo sibi voluntatis suae rea est, cujus graviore quam ferre posset, laqueo se ac nodo ligavit.

PL 16, 1199D

それゆえ、助言に従って、それを悔いなかった女は、益を得た。しかし、悔いた女は、使徒を責める筋合いがない。自分の弱さについて、彼女自身が判断すべきだったからである。それゆえ彼女は、自分の意志の責めを負う。担いきれないほど重い罠と結び目で、自分を縛ったのである。

102

39. Itaque tamquam bonus medicus, qui et fortibus stabilitatem virtutis conservare cupiat, et infirmis salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat remedium: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2) , accipiat uxorem: qui validior est, fortiorem virtutis cibum expetat.

PL 16, 1199D

39. こうして使徒は、善い医者のように、強い者には徳の堅固さを保たせ、弱い者には健やかさを与えようと望み、ある者には助言を与え、ある者には薬を示す。「弱い者は野菜を食べるがよい」(ローマ14:2)、つまり妻を迎えるがよい。より強い者は、徳のいっそう強い糧を求めるがよい。

103

Meritoque adjunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis; et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit.

PL 16, 1200A

そして当然、こう付け加えた。「心の中で固く決め、強いられることなく、自分の意志について権限を持ち、自分のおとめを守ることを心の中で定めた者は、善いことをしている」。

104

Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. Mulier vincta est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.

PL 16, 1200A

「それゆえ、自分のおとめを結婚させる者も善いことをしており、結婚させない者はいっそうよいことをしている。女は、夫が生きている間は法に縛られている。しかし夫が眠りについたなら、自由になり、望む人に、ただ主にあって嫁いでよい」。

105

Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 38 et seq.) . Hoc est consilium Dei habere, explorare diligenter omnia, et quae meliora sunt, suadere; quae tutiora, demonstrare.

PL 16, 1200A

「しかし、私の助言に従ってそのままでいるなら、彼女はいっそう幸いである。私にも神の霊があると思うからだ」(一コリント7:38以下)。これが、神の助言を持つということである。すべてを注意深く吟味し、よりよいものを勧め、より安全なものを示すことである。

106

40. Providus ductor multas ostendit vias, ut qua vult unusquisque, quam sibi accommodam arbitratur, incedat; dummodo occurrat, quo possit in castris praetendere. Bona virginitatis via, sed sublimis et ardua validiores requirit.

PL 16, 1200A

40. 思慮ある指導者は、多くの道を示す。各人が、望む道、自分に適すると考える道を進めるように。陣営の前線に立てる所にたどり着きさえすれば。おとめの身の道は善いが、高くけわしく、より強い者を求める。

107

Bona etiam viduitatis, non tam difficilis, ut superior: sed confragosa et aspera cautiores exigit. Bona etiam matrimonii, plana et directa longiore circuitu ad castra sanctorum pervenit, ea plurimos recipit.

PL 16, 1200B

やもめの身の道も善く、前の道ほど困難ではないが、でこぼこして険しく、より慎重な者を求める。婚姻の道も善く、平らでまっすぐだが、より長い回り道をして聖なる者たちの陣営に至る。この道がもっとも多くの者を受け入れる。

108

Sunt ergo virginitatis praemia, sunt merita viduitatis, est etiam conjugali pudicitiae locus. Gradus singularum sunt et incrementa virtutum. 41. State igitur in corde vestro, ne quis vos subruat, ne quis possit subvertere.

PL 16, 1200B

それゆえ、おとめの身には報いがあり、やもめの身には功績があり、婚姻の貞潔にも場がある。それぞれに、徳の段階と進歩がある。41. それゆえ、諸君は心の中で立て。誰にも覆されないために、誰にも転覆されないために。

109

Docuit nos Apostolus quid sit stare, hoc est, quod Moysi dictum est: Locus enim in quo tu stas, terra sancta est (Exod. III, 5) ; nemo enim stat, nisi qui fide stat, nisi qui fixus stat sui cordis sententia. Alibi quoque legimus: Tu autem hic sta mecum.

PL 16, 1200B

使徒は、立つとはどういうことかを我々に教えた。それは主がモーセに言ったことである。「汝が立っている場所は、聖なる地である」(出エジプト記3:5)。信仰において立つ者、自分の心の決定において揺るがず立つ者だけが、立つのだからである。別の箇所でも我々は読む。「汝はここで、私とともに立て」。

110

Utrumque ad Moysen a Domino dictum est, et: Ubi tu stas, terra sancta est (Deut. V, 31) ; et: Hic sta mecum, hoc est, mecum stas, si stes in Ecclesia. Ipse enim locus est sanctus, ipsa terra fecunda sanctitatis, et opima virtutum messibus.

PL 16, 1200C

このどちらも、主がモーセに言ったことである。「汝の立つところは、聖なる地である」(申命記5:31)、そして「ここで私とともに立て」。これは、教会に立つなら、私とともに立つということである。この場所そのものが聖であり、この地そのものが聖性の実り豊かな地、徳の収穫に富む地だからである。

111

42. Sta ergo in Ecclesia, sta ubi tibi apparui, ibi ego tecum sum. Ubi est Ecclesia, ibi firmissima statio tuae mentis est: ibi fundamentum animi tui, ubi tibi de rubo apparui. Tu rubus, ego ignis: ignis in rubo, ego in carne.

PL 16, 1200C

42. 「それゆえ教会に立て。私が汝に現れた所に立て。そこに私は汝とともにいる。教会のあるところに、汝の精神の最も堅固な立場がある。汝の心の基礎は、私が茨の茂みから汝に現れた所にある。汝は茨、私は火。火が茨の中に、私が肉の中にいる」。

112

Propterea ignis, ut tibi luceam, ut tuas spinas, ut tua peccata consumam, et meam tibi demonstrem gratiam. 43. Stantes ergo in corde vestro lupos fugate ab Ecclesia quaerentes praedam tollere. Non sit in vobis desidia, non sit pravum os, lingua amarior.

PL 16, 1200C

「火であるのは、汝のために輝き、汝の棘を、汝の罪を焼き尽くし、私の恩寵を汝に示すためである」。43. それゆえ、諸君は心の中で立ちつつ、獲物を奪おうとする狼どもを教会から追い払え。諸君のうちに怠惰があってはならず、ゆがんだ口があってはならず、より苦い舌があってはならない。

113

Nolite in concilio vanitatis sedere; scriptum est enim: Non sedi in concilio vanitatis (Psal. XXV, 4) .

PL 16, 1200D

空しい集いに座してはならない。こう記されているからである。「私は空しさの集いに座らなかった」(詩篇25:4)。

114

Nolite audire detrahentes de proximis; ne dum auditis alios, provocemini; ut et ipsi derogetis proximis, et dicatur unicuique vestrum: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas (Psal. XLIX, 20) .

PL 16, 1200D

隣人たちを悪く言う者に、耳を貸してはならない。他人の言うことを聞くうちに、自分も誘われて隣人を悪く言い、諸君の一人ひとりに、こう言われることのないように。「汝は座って、汝の兄弟に逆らって悪口を言っていた」(詩篇49:20)。

115

44. Sedentes detrahunt, stantes autem Dominum benedicunt, quibus dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1) .

PL 16, 1200D

44. 座る者は悪口を言い、立つ者は主を祝福する。立つ者たちには、こう言われる。「見よ、今、主を祝福せよ、主のすべての僕たちよ、主の家に立つ者たちよ」(詩篇133:1)。

116

Qui sedet, ut de corporeo usu loquar, quasi otioso resolvitur corpore, atque intentionem mentis relaxat. Stat autem speculator providus, explorator impiger, pervigil custos, qui praetendit in castris.

PL 16, 1201A

座る者は、体の使い方について言えば、いわば怠けた体でくつろぎ、精神の張りを緩める。立つのは、思慮ある見張り、倦まぬ偵察、寝ずの番人、陣営の前線に立つ者である。

117

Bellator quoque strenuus ante exspectatum stat in agmine, qui vult adversarii consilia praevenire. 45. Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12) . Qui stat, obtrectare nescit; otiosorum etenim fabulae sunt, quibus obtrectatio seritur, malignitas proditur.

PL 16, 1201A

また、勇猛な戦士も、予期されるより前に隊列の中に立つ。敵の策を先んじようとするからである。45. 「立つ者は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。立つ者は、中傷することを知らない。というのも、中傷が蒔かれ、悪意が現れるのは、怠惰な者たちの話においてだからである。

118

Unde ait Propheta: Odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5) .

PL 16, 1201A

それゆえ預言者は言う。「私は陰険な者たちの集いを憎み、不敬虔な者たちとともに座らない」(詩篇25:5)。

119

Et in trigesimo sexto psalmo, quem praeceptis refersit moralibus, in principio statim posuit: Noli malignari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1) .

PL 16, 1201A

また第36詩篇では、この詩篇を道徳の教えで満たしているのだが、冒頭すぐにこう置いている。「陰険な者たちの中にあって陰険に振る舞うな。不法を行う者たちをねたむな」(詩篇36:1)。

120

Malignitas plus nocet quam malitia; quia malignitas nec puram simplicitatem habet, nec apertam malitiam: sed absconditam malevolentiam. Difficilius autem caventur occulta, quam quae sunt cognita.

PL 16, 1201B

陰険さは悪意よりも害が大きい。陰険さは、純粋な素直さを持たず、あからさまな悪意も持たず、隠された敵意を持つからである。隠れたものは、知られているものよりも警戒しにくい。

121

Unde et Salvator noster a spiritibus malignis cavendum admonet, quod nos blandarum specie voluptatum capiant, caeterarumque rerum simulatione; cum ad ambitionem, honorem, avaritiam, divitias, ad superbiam potentiae lenocinia praetendunt.

PL 16, 1201B

それゆえ我々の救い主も、陰険な霊に警戒せよと諭している。それらは、快い快楽の見かけと、そのほかのものの見せかけによって我々を捕らえるからである。野心、名誉、貪欲、富へ、また権力の傲慢へと誘う魅惑を差し出すときがそうである。

122

46. Itaque cum in omni actu, tum maxime in episcopi petitione abesse debet malignitas, in quo vita formatur omnium; ut placido et pacifico judicio praeferatur vir omnibus, qui eligatur ex omnibus, et qui medeatur omnibus: Etenim mansuetus homo, cordis medicus est (Prov. XIV, 30) .

PL 16, 1201B

46. それゆえ、あらゆる行いにおいてそうだが、とりわけ司教を求めるに当たっては、陰険さがあってはならない。司教において皆の生き方が形づくられるからである。それは、穏やかで平和な判断によって、皆にまさる一人が、皆の中から選ばれ、皆を癒やす者として立てられるためである。「というのも、柔和な人は心の医者である」(箴言14:30)。

123

Cujus se medicum etiam Dominus in Evangelio locutus est, dicens: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12) .

PL 16, 1201C

主もまた福音書で自らをその医者だと言い、こう言った。「医者が要るのは健康な者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。

124

47. Bonus medicus, qui infirmitates nostras suscepit, sanavit aegritudines; et tamen iste, sicut est scriptum, non se honorificavit fieri summum sacerdotem: sed qui locutus est ad eum, Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. V, 5 et seq.) .

PL 16, 1201C

47. 善い医者は、我々の弱さを引き受け、病を癒やした。それでもこの者は、書かれているとおり、自ら栄誉を取って大祭司となったのではない。かえって、彼に語りかけた者、すなわち父が言ったのである。「汝は私の子。私は今日汝を生んだ」(ヘブライ5:5以下)。

125

Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui quoniam typus futurus erat sacerdotum omnium, ideo carnem suscepit; ut in diebus carnis suae preces et supplicationes Deo Patri cum magna voce et lacrymis offerret: et ex iis quae passus est, quamvis esset Filius Dei, discere videretur, obedientiam, quam nos doceret, ut nobis fieret auctor salutis (Ibid.) .

PL 16, 1201C

また別の箇所でも言うとおりである。「汝はメルキゼデクの位に等しく、永遠に祭司である」。この者は、すべての司教の予型となるはずであったから、肉を取った。それは、肉の日々に、大きな声と涙をもって、父なる神に祈りと願いを献げ、神の子でありながら、受けた苦しみから従順を学ぶかのように見え、その従順を我々に教え、我々にとって救いの創始者となるためであった(ヘブライ)。

126

Denique consummatis passionibus, tamquam consummatus ipse, sanitatem dedit omnibus, peccatum tulit omnium.

PL 16, 1201D

実に、受難を全うして、自らも全うされた者のように、すべての人に健やかさを与え、すべての人の罪を取り去った。

127

48. Ideo et Aaron sacerdotem ipse elegit (Num. XVII, 8) , ut non humana cupiditas in eligendo sacerdote praeponderaret, sed gratia Dei, non voluntaria oblatio: nec propria assumptio, sed coelestis vocatio; ut is offerat munera pro peccatis, qui possit affici pro peccantibus: quia et ipse, inquit, gestat infirmitatem.

PL 16, 1202A

48. それゆえ彼は、アロンをも祭司として自ら選んだ(民数記17:8)。祭司を選ぶに当たって、人間の欲望ではなく神の恩寵が重みを持ち、自発的な献納ではなく、自ら取り上げることでもなく、天からの召しが重みを持つためである。罪のために供え物を献げる者は、罪を犯す者たちのために心を動かされうる者でなければならない。「彼自身も弱さを身に負っているからである」と言う。

128

Non sibi quis honorem debet sumere, sed vocari a Deo, sicut et Aaron; et ita Christus non exegit, sed accepit sacerdotium (Hebr. V, 2, 3) .

PL 16, 1202A

「誰も自ら栄誉を取るべきではなく、アロンのように神から召されねばならない」。そのようにキリストも、祭司職を要求したのではなく、受けたのである(ヘブライ5:2, 3)。

129

49. Denique cum ab Aaron per genus ducta successio, generis magis teneret haeredes, quam justitiae consortes; propterea ad typum illius Melchisedech, quem in veteri testamento legimus, verus Melchisedech, verus rex pacis, verus rex justitiae venit; hoc enim habet nominis interpretatio, sine patre, sine matre, sine generationis enumeratione, neque initium dierum, neque finem vitae habens (Hebr. VII, 2, 3) : quod et ad Filium Dei refertur, qui matrem in illa divina generatione nescivit, patrem in hoc virginis Mariae partu ignoravit; ex Patre solo natus ante saecula, ex Virgine sola ortus in hoc saeculo, initium dierum habere utique non potuit, qui erat in principio.

PL 16, 1202A

49. 実に、アロンから血筋によって継承が引かれていくと、それは正義にあずかる者たちよりも血筋の相続人たちをいっそう多く保っていたので、それゆえ、旧約で我々が読むあのメルキゼデクの予型に基づいて、まことのメルキゼデク、まことの平和の王、まことの正義の王が来た。その名の解釈がそれを含んでいるからである。「父なく、母なく、系図の数え上げなく、日々の初めもなく、命の終わりもない」(ヘブライ7:2, 3)。これは神の子にも当てはまる。彼はあの神的な生まれにおいて母を知らず、おとめマリアからのこの誕生においては父を知らなかった。父のみから世々に先立って生まれ、おとめのみからこの世に生まれた者は、はじめにあった者であるから、日々の初めを持ちえなかったのは当然である。

130

Quomodo autem vitae finem haberet, qui vitae auctor omnibus est? Ipse principium et finis omnium (Apoc. I, 8) .

PL 16, 1202B

では、すべての者にとって命の創始者である者が、どうして命の終わりを持とうか。彼こそがすべてのものの初めであり終わりである(黙示録1:8)。

131

Sed refertur et ad exemplum, ut tamquam sine patre et sine matre sacerdos esse debeat; in quo non generis nobilitas, sed morum eligatur gratia, et virtutum praerogativa.

PL 16, 1202B

しかしこれは模範にも当てはまる。すなわち、司教はいわば父なく母なき者であるべきであり、その人においては生まれの高貴さではなく、品行の麗しさと徳の優位が選ばれるべきだ、ということである。

132

50. Sit in eo fides, et morum maturitas: non alterum sine altero, sed utrumque in uno cum bonis operibus conveniat et factis.

PL 16, 1202B

50. 彼のうちに信仰と、品行の成熟がなければならない。一方が他方なしにではなく、両方が一人のうちに、善い業と行いとともに合致しなければならない。

133

Unde nos apostolus Paulus eorum vult esse imitatores, qui per fidem, inquit (Hebr. XI, 9 et seq.) , et patientiam possident repromissiones Abrahae, qui per patientiam promissae sibi benedictionis meruit accipere et possidere gratiam.

PL 16, 1202C

それゆえ使徒パウロは、我々が、「信仰によって」と彼は言い(ヘブライ11:9以下)、「忍耐によってアブラハムの約束を受け継ぐ者たち」の模倣者であることを望む。アブラハムは、忍耐によって、自分に約束された祝福の恩寵を受け、所有するにふさわしいとされたのである。

134

Imitatores nos sancti Aaron David propheta debere esse admonet, qui eum inter sanctos Domini ad imitandum nobis constituit, dicens: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter invocantes nomen ejus (Psal. XCVIII, 6) .

PL 16, 1202C

預言者ダビデは、我々が聖なるアロンの模倣者であるべきだと諭す。彼は、アロンを主の聖なる者たちの中に、我々が模倣すべき者として立てて、こう言っている。「モーセとアロンはその祭司たちの中におり、サムエルはその名を呼ぶ者たちの中にいる」(詩篇98:6)。

135

51. Dignus plane vir qui sequendus proponatur omnibus; nam cum dira mors propter contumaces in plebem serperet, medium se inter viventes morientesque objecit; ut mortem statueret, nec plures perirent (Num. XVI, 48) .

PL 16, 1202C

51. 全員に追うべき者として示されるにふさわしい人であることは明らかである。恐ろしい死が、逆らう者たちのゆえに民の中を這い広がったとき、彼は生きている者と死にゆく者の間に身を投げ出して死に歯止めをかけ、それ以上多くの者が滅びないようにしたからである(民数記16:48)。

136

Vere vir mentis et animi sacerdotalis, qui se pro Domini grege quasi pastor bonus pio objiceret affectu. Itaque infregit aculeum mortis, impetum tenuit, transitum negavit. Pietas meritum adjuvit, quia pro ipsis se obtulit, qui resistebant.

PL 16, 1202D

まことに、祭司としての精神と心を持つ人であった。彼は、主の群れのために、いわば善い牧者として、敬虔な愛情から身を投げ出した。こうして死の針を折り、勢いを抑え、通過を拒んだ。敬虔が功績を助けた。逆らう者たちのために自らを献げたからである。

137

52. Discant igitur dissidentes timere Domini commotionem, sacerdotes placare. Quid? Dathan et Abiron et Core nonne propter dissensionem hiatus terrae absorbuit (Ibid., 33) ?

PL 16, 1203A

52. だから、仲違いする者たちは、主の激怒を恐れ、祭司たち〔sacerdotes。アロンらを受けつつ、ヴェルチェッリの仲違いする者たちに向けて教会の司教にも当てる語〕をなだめることを学べ。どうだ。ダタンとアビロンとコレは、仲違いのゆえに、大地の裂け目が呑み込んだのではなかったか(民数記16:33)。

138

Nam cum instigassent Core et Dathan et Abiron ducentos quinquaginta viros adversus Moysen et Aaron, ut separarent se ab iis, insurrexerunt illi dicentes: Satis sit vobis quod tota Synagoga, omnes sancti, et in ipsis Dominus (Ibid., 3) .

PL 16, 1203A

というのも、コレとダタンとアビロンが、二百五十人の男たちをモーセとアロンに対して扇動し、自分たちをその二人から切り離そうとしたとき、彼らは立ち上がって言ったからである。「汝らには十分だ。会堂全体、すべての者が聖であり、彼らのうちに主がいる」(民数記16:3)。

139

53. Unde iratus Dominus locutus est ad omnem Synagogam. Consideravit et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) , et sanctos adduxit ad se: et quos non elegit, non adduxit ad se.

PL 16, 1203A

53. それゆえ主は怒って、会堂全体に語った。「主は、自分に属する者たちを顧み、知った」(二テモテ2:19)。そして聖なる者たちを自分のもとに導いた。選ばなかった者たちは、自分のもとに導かなかった。

140

Et jussit Dominus, ut eligerent sibi arulas, et incensum ponerent Core et omnes, qui cum eo insurrexerant adversum Moysen et Aaron sacerdotes Domini; ut qui electus esset a Domino, ipse sanctus confirmaretur inter levitas Domini.

PL 16, 1203B

また主は命じた。コレと、彼とともにモーセとアロン、主の祭司たちに逆らって立ち上がったすべての者が、自分たちのために小さな祭壇〔arulae。民数記16章の香炉に当たる語だが、語のとおり訳した〕を選び、香を置くようにと。主によって選ばれた者が、レビ人たちの中で、自ら聖なる者として確かめられるためである。

141

54. Et dixit Moyses ad Core: Audite me, filii Levi, numquid hoc pusillum est vobis, quod separavit vos Deus a synagoga Israel, et adduxit vos ad se, ut ministraretis ministeria Tabernaculi Domini (Num. XVI, 9 et seq.) ?

PL 16, 1203B

54. モーセはコレに言った。「聞け、レビの子らよ。イスラエルの会堂から神が汝らを分け、自分のもとに導いて、主の幕屋の務めを果たさせたことが、汝らには小さなことだろうか」(民数記16:9以下)。

142

Et infra: Quaeritis sacerdotio fungi, sic tu et omnis synagoga tua congregata ad Deum? Et Aaron quid est, quia murmuratis de eo?

PL 16, 1203B

さらに下の箇所ではこう言う。「汝らは祭司職を務めることを求めている。そうして汝と汝の会堂全体は、神に向かって集められたのか。アロンとは何者か。汝らが彼について不平を言うとは」。

143

55. Consideratis igitur, quae offensionis causae exstiterint, quod sacerdotio fungi indigni vellent, et propterea dissiderent, quod immurmurarent improbantes in sacerdotis sui electione judicium Dei: propterea totum populum metus ingens corripuit, poenae terror involvit universos.

PL 16, 1203B

55. そこで、何が躓きの原因となったかが考察される。ふさわしくない者たちが祭司職を務めようとしたこと、そのために仲違いしたこと、自分たちの祭司の選びにおける神の裁きを非難して不平をつぶやいたことである。そのため、民全体を大きな恐れが捕らえ、刑罰の恐怖が全員を包んだ。

144

Obsecrantibus tamen omnibus, ne paucorum insolentia omnes perirent, designantur sceleris rei, et a totius populi corpore ducenti quinquaginta cum auctoribus suis separantur viri, immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi hujus ablegantur elementis; ut nec aerem haustu, nec coelum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro.

PL 16, 1203C

しかし、少数の者の横柄さのために全員が滅びることのないよう皆が懇願したので、罪責ある者たちが指名され、民全体の体から、二百五十人の男たちが、その首謀者たちとともに切り離される。大地は民の真ん中でうなりを上げて裂け、深みへと懐が開き、咎ある者たちはさらわれ、こうしてこの世のあらゆる元素から追放される。息を吸うことで空気を、見ることで天を、触れることで海を、墓で地を汚すことのないようにである。

145

56. Cessavit poena, non cessavit malitia: ex hoc ipso immurmuratio exorta populi, quod per sacerdotes perisset populus.

PL 16, 1203C

56. 刑罰は止んだが、悪意は止まなかった。民が祭司たちのゆえに滅びたということから、まさにそこから、民のつぶやきが起こった。

146

Qua indignatione Dominus perdidisset omnes, nisi Moysi et Aaron primo precibus inflexus, post etiam objectu sacerdotis sui Aaron maluisset ingratos majore veniae pudore donare iis, quorum abnuebant gratiam.

PL 16, 1203C

この憤りによって、主はすべての者を滅ぼしたであろう。もしモーセとアロンの祈りにまず心を動かされ、のちには自らの祭司アロンが立ちはだかったことにより、恩知らずな者たちを、彼らがその好意を拒んでいた当の人々に免じて〔iis 以下の係りは定かでない。こう取った〕、いっそう大きな赦しの恥ずかしさをもって赦すことを選ばなかったならば、である。

147

57. Ipsa prophetissa Maria, quae cum fratribus pede transmeaverat freta maris, quia Aethiopissae mysterium adhuc nesciens, immurmuraverat adversus fratrem Moysen, leprae maculis inhorruit; ut vix tanto esset absoluta contagio; nisi Moyses rogasset (Num. XII, 10 et seq.) .

PL 16, 1203D

57. 預言者の女マリア自身も、兄弟たちとともに海の水を歩いて渡った者であったが、まだエチオピア女の奥義を知らずに、兄弟モーセに対してつぶやいたために、らいの斑点で身が粟立った。モーセが願わなかったなら、これほどの伝染からほとんど解かれなかったであろう(民数記12:10以下)。

148

Quamvis ad typum Synagogae illa refertur admurmuratio, quae Aethiopissae istius, id est, Ecclesiae ex gentibus sacramentum ignorans; quoditiano immurmurat convicio, et invidet ei plebi, cujus fide etiam ipsa exuetur a perfidiae suae lepra, secundum quod legimus, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25) .

PL 16, 1204A

ただし、あのつぶやきは会堂の予型に関係づけられる。会堂は、あのエチオピア女、すなわち諸国民から成る教会の秘義を知らず、日ごとの罵り〔底本は quoditiano。quotidiano と読む〕でつぶやき、その民の信仰によって自らも背信のらいから脱ぎ去られるはずであるのに、その民をねたむ。我々が読むとおり、「イスラエルの一部に盲目が生じたが、それは諸国民の満ちる時が入るまでであり、こうしてイスラエルは皆救われる」からである(ローマ11:25)。

149

58. Et ut advertamus quia in sacerdotibus divina magis quam humana operatur gratia, una ex multis, quas Moyses per Tribus acceperat et recondiderat virga Aaron floruit: atque ita divini judicii munus spectandum in sacerdote populus advertit, ac destitit parem sibi humano judicio vindicare gratiam, qui ante parem sibi praerogativam competere arbitrabatur.

PL 16, 1204A

58. また、祭司たちにおいては人間のものよりも神の恩寵がいっそう働くことを我々が悟るために、モーセが部族ごとに受け取って納めていた多くの杖のうち、一本、アロンの杖が花を咲かせた。こうして民は、祭司において神の裁きの賜物を見るべきだと悟り、以前は自分たちにも同じ特権が当てはまると考えていたのに、人間の判断によって自分たちにも同等の恩寵を主張することをやめた。

150

Virga autem illa quid aliud ostendit, nisi quod numquam sacerdotalis marcescat gratia, et in summa humilitate habeat in suo munere commissae sibi florem potestatis, vel quia id quoque ad mysterium refertur?

PL 16, 1204B

では、あの杖は、祭司の恩寵が決して萎れず、最も深い謙遜のうちに、自分に託された権能の花を自らの務めにおいて保つこと以外の何を示すのか。それともこれもまた奥義に関わるのか。

151

Nec otiose prope exitum vitae Aaron sacerdotis hoc factum putamus. Declarari videtur populus senior, sacerdotalis longaevae infidelitatis vetustate cariosus, quod ultimis temporibus imitatione Ecclesiae reformatus in studia fidei et devotionis, emortuum jam tot saeculis rediviva gratia florem remittat.

PL 16, 1204B

アロン祭司の生涯の終わり近くにこのことが起こったのも、意味のないことではないと我々は考える。年老いた民、祭司の民〔sacerdotalis の係りは定かでない。「祭司の民」と取った〕、長い不信仰の古さで蝕まれた民が、終わりの時代に、教会に倣って信仰と信心への熱意へと改められ、すでに幾世紀も死んでいた花を、よみがえった恩寵によって再び咲かせることが示されているように見える。

152

59. Quid autem illud significat, quod post defunctum Aaron non universo populo, sed soli Moysi qui est in sacerdotibus Domini, imperavit Deus ut exuviis Aaron sacerdotis filium ejus indueret Eleazarum (Num. XX, 26) ; nisi ut cognosceremus quod sacerdos sacerdotem consecrare debeat, et ipse eum induere vestimentis, hoc est, virtutibus sacerdotalibus: ac tunc si nihil ei deesse indumentorum adverterit sacerdotalium, et apte quadrare omnia, sacris eum adhibeat altaribus?

PL 16, 1204B

59. 次のことは何を意味するか。アロンが死んだのち、神は、民全体にではなく、主の祭司たちの中にいるモーセだけに、祭司アロンの衣を子エレアザルに着せるよう命じた(民数記20:26)。それは、司教が司教〔sacerdos。モーセとエレアザルの例を教会の司教の聖別に当てている〕を聖別すべきであり、自ら彼に衣を、すなわち司教の徳を着せるべきだと我々が知るため以外の何であろうか。そして、そのとき、司教の衣に何一つ欠けるところがなく、すべてがふさわしく合うと見て取ったなら、聖なる祭壇に就けるのである。

153

Supplicaturus enim pro populo, eligi a Domino, et probari debet a sacerdotibus; ne quid sit, quod in ipso graviter offendat, cujus officium est pro aliorum offensa intervenire.

PL 16, 1204C

彼は民のために嘆願する者となるのだから、主によって選ばれ、司教たちによって是認されねばならない。ほかの者たちの躓きのために仲介することを務めとする彼のうちに、重大に躓かせるものが何一つあってはならないからである。

154

Neque enim mediocris virtus sacerdotalis est, cui cavendum non solum ne gravioribus flagitiis sit affinis, sed ne minimis quidem; ut sit promptus ad misericordiam, promissum non remordeat, lapsum revocet, compatiatur dolori, mansuetudinem teneat, pietatem diligat, iram repellat vel decoquat: sit quidam lituus plebis excitandae ad devotionem, mirificandae ad tranquillitatem.

PL 16, 1204C

司教の徳は並ひと通りのものではない。重い恥ずべき行いに近いことを避けねばならないだけでなく、最も小さなものすら避けねばならない。慈しみに向かって素早く、約束を後悔せず、堕落した者を呼び戻し、悲しみに共に苦しみ、柔和を保ち、敬虔を愛し、怒りを退け、あるいは煮つめて和らげ、民を信心へと奮い立たせ、静けさへと喜ばせる、いわば号笛でなければならない。

155

60. Vetus dictum est: Assuesce unus esse; ut vita tua quamdam picturam exprimat, eamdem servans semper imaginem, quam acceperit.

PL 16, 1204D

60. 古い言葉がある。「ひとりの同じ者であることに慣れよ」。あなたの生き方が、一枚の絵のようなものを表し、受けた同じ像をつねに保つためである。

156

Quomodo potest unus esse, qui nunc iracundia inflammatur, nunc indignatione gravi exaestuat, nunc vultu excandescit, nunc pallore immutatur, per momenta varius et discolor?

PL 16, 1204D

ある時は怒りで燃え、ある時は重い憤りで煮えたぎり、ある時は顔が燃え上がり、ある時は青ざめて変わり、刻々と変化し色を変える者が、どうしてひとりの同じ者でありえようか。

157

Sed esto, sit naturae irasci, aut plerumque causae; hominis est tamen temperare iracundiam, non leonino raptari furore, ut non norit mansuescere, clamores non serere, nec acerbare familiare jurgium; scriptum est enim: Vir iracundus effodit peccatum (Prov. XV, 18) .

PL 16, 1205A

だが、怒るのが本性である、あるいはたいていは理由のあることだとしよう。それでも、怒りを抑え、穏やかになることを知らないほどに獅子のような猛り狂いに引きさらわれず、叫び声をまき散らさず、身内の言い争いを激しくしないのが、人間のなすことである。書かれているからである。「怒りっぽい人は罪を掘り起こす」(箴言15:18)。

158

Non est unus duplici corde, non est unus qui se cohibere nescit in iracundia, de quo pulchre David ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Non iram imperat, sed indulget naturae: quam homo praevenire non potest, mitigare potest.

PL 16, 1205A

二心を持つ者は、ひとりの同じ者ではない。怒りの中で自分を抑えることを知らない者も、ひとりの同じ者ではない。この者についてダビデは見事に言う。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:5)。彼は怒りを命じているのではなく、本性に許しを与えているのである。人はそれを先に防ぐことはできないが、和らげることはできる。

159

Ergo etsi irascimur, affectus noster motum recipiat secundum naturam, non peccatum praeter naturam. Quis enim ferat, si ipse se gubernare nequeat, qui alios gubernandos receperit?

PL 16, 1205A

それゆえ、たとえ我々が怒るにしても、我々の感情は本性にかなった動きを受けるべきであって、本性に反する罪を受けてはならない。他の者たちを治めることを引き受けた者が、自分自身を治めることができないとしたら、誰が耐えられよう。

160

61. Ideoque Apostolus formam dedit, quia et episcopum esse oportet irreprehensibilem (I Tim. III, 2) ; et alibi ait: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum (Tit. I, 7 et seq.) .

PL 16, 1205B

61. それゆえ使徒は、司教は非の打ちどころがなくあるべきだという型を示した(一テモテ3:2)。また別の箇所でこう言う。「司教は、神の管理者として、責められるところがなく、高慢でなく、怒りっぽくなく、酒に溺れず、殴らず、恥ずべき利得を貪らない者でなければならない」(テトス1:7以下)。

161

Nam quomodo conveniunt sibi dispensantis misericordia, et cupientis avaritia? 62. Haec posui, quae cavenda acceperim: virtutum autem magister Apostolus est, qui cum patientia redarguendos doceat contradicentes, qui unius uxoris virum (Ibid.) praecipiat esse, non quo exsortem excludat conjugii (nam hoc supra legem praecepti est), sed ut conjugali castimonia servet ablutionis suae gratiam: neque iterum ut filios in sacerdotio creare Apostolica invitetur auctoritate; habentem enim dixit filios, non facientem neque conjugium iterare.

PL 16, 1205B

というのも、分配する者の慈しみと、貪る者の貪欲とが、どうして両立しようか。62. 私がこれらを置いたのは、避けるべきものとして受け取ったからである。徳の師は使徒であり、彼は、逆らう者たちを忍耐をもって論駁すべきだと教え、「一人の妻の夫」(テトス)であれと命じる。それは、結婚にあずからない者を除くためではなく(それは命令の法を超えているからである)、結婚の貞潔によって、洗いの恩寵を守るためである。また、使徒の権威が、司教職において子らをもうけるよう促しているのでもない。「子らを持つ者」と言ったのであって、子らをつくる者とも、結婚を繰り返す者とも言っていないからである。

162

63. Quod ideo non praetermisi, quia plerique ita argumentantur unius uxoris virum dici post baptismum habitae; eo quod baptismo vitium sit ablutum, quo afferebatur impedimentum.

PL 16, 1205C

63. 私がこれを見過ごさなかったのは、多くの者が、「一人の妻の夫」とは、洗礼ののちに持った妻について言われているのだと論じるからである。妨げとなっていた欠陥は洗礼で洗い去られたというのである。

163

Et vitia quidem atque peccata diluuntur omnia; ut si quis contaminaverit suum corpus cum plurimis, quas nulla conjugii lege sociaverit, remittantur ei omnia: sed conjugia non resolvuntur, si quis iteraverit; culpa enim lavacro, non lex solvitur: nulla enim culpa conjugii; sed lex est.

PL 16, 1206A

確かに、悪徳も罪もすべて洗い去られる。たとえば、ある者が、結婚の法で結ばれてはいない多くの女たちと自分の体を汚したなら、そのすべてが赦される。しかし結婚は、それを繰り返したとき、解消されはしない。洗いで解かれるのは咎であって、法ではないからである。結婚には咎は少しもない。あるのは法である。

164

Quod legis et igitur non remittitur, quasi culpa: sed tenetur, quasi lex. Ideo et Apostolus legem posuit, dicens: Si quis sine crimine est, unius uxoris vir (Dist. 26, cap. Qui sine) .

PL 16, 1206A

それゆえ法に関わるそれは、咎のようには赦されず、法のように保持される〔底本は Quod legis et igitur。et は est の誤植らしく、Quod legis est, igitur non remittitur …「法に属するものは、それゆえ…赦されない」と読んだ〕。だから使徒も法を定めて言った。「責められるところがなく、一人の妻の夫である者」(第26区分、章「Qui sine」)〔この丸括弧の引照は聖書ではなく、グラティアヌス『教令集』の箇所を指す。ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。

165

Ergo qui sine crimine est, unius uxoris vir, tenetur ad legem sacerdotii suscipiendi: qui autem iteraverit conjugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed praerogativa exuitur sacerdotis. 64. Diximus quid legis sit, dicamus etiam quid rationis.

PL 16, 1206A

それゆえ、責められるところがなく一人の妻の夫である者は、司教職を受ける法に拘束される。だが、結婚を繰り返した者は、汚れを受けた咎こそ持たないが、司教の特権を失う。64. 法に属することは述べた。道理に属することも述べよう。

166

Sed prius cognoscamus non solum hoc Apostolum de episcopo et presbytero statuisse, sed etiam Patres in concilio Nicaeni tractatus addidisse, neque clericum quemquam debere esse, qui secunda conjugia sortitus sit.

PL 16, 1206B

だがまず、使徒がこのことを司教と司祭について定めただけでなく、父たちもニカイアの会議の議論〔底本は in concilio Nicaeni tractatus で、語形が整わない。ミーニュの脚注によれば、ローマ版と少数の写本は in concilii Nicaeni tractatu(「ニカイア会議の議論において」)と読む。これに従った〕において、再婚に与った者は聖職者にはなりえないと付け加えたことを知っておこう。

167

Quomodo enim potest consolari viduam, honorare, cohortari ad custodiendam viduitatem, servandam marito fidem, quam ipse priori conjugio non reservaverit? Aut quid interesset inter populum et sacerdotem, si iisdem astringerentur legibus?

PL 16, 1206B

自分が最初の結婚に忠実を保たなかった者が、どうしてやもめを慰め、敬い、やもめの身を守るよう、夫に対する貞節を保つよう励ませようか。あるいは、同じ法に縛られるのなら、民と司教に何の違いがあろうか。

168

Debet praeponderare vita sacerdotis, sicut praeponderat gratia; nam qui alios praeceptis suis ligat, debet ipse legitima praecepta in se custodire. 65. Quam resistebam ne ordinarer! Postremo cum cogerer, saltem ordinatio protelaretur!

PL 16, 1206B

司教の生き方が重みを持たねばならない。恩寵が重みを持つのと同じようにである。他の人々を自分の教えで縛る者は、自ら正当な命令を自分に守らねばならないからである。65. 私は叙階されまいとどれほど抵抗したことか。ついに強いられても、せめて叙階が引き延ばされるようにと。

169

Sed non valuit praescriptio, praevaluit impressio. Tamen ordinationem meam occidentales episcopi judicio, orientales etiam exemplo probarunt. Et tamen neophytus (Dist. 61, cap. Neophytus) prohibetur ordinari, ne extollatur superbia.

PL 16, 1206C

しかし私の異議は力を持たず、圧力が勝った。それでも私の叙階を、西方の司教たちは判断によって、東方の司教たちは前例によっても是認した。それでも、新参者(第61区分、章「Neophytus」)は、高ぶって傲慢にならぬよう、叙階を禁じられる。

170

Si dilatio ordinationi defuit, vis cogentis est; si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non haeret, vitium non imputatur.

PL 16, 1207A

延期が叙階に欠けていたとしても、それは強いた者の暴力によるのである。司教職にふさわしい謙遜が欠けていないなら、原因が付着していないところには、欠陥は帰せられない。

171

66. Quod si in aliis Ecclesiis tanta suppetit ordinandi sacerdotis consideratio, quanta cura expetitur in Vercellensi Ecclesia, ubi duo pariter exigi videntur ab episcopo, monasterii continentia, et disciplina Ecclesiae?

PL 16, 1207A

66. もし他の諸教会で、司教を叙階するのにこれほどの考慮がなされるのなら、ヴェルチェッリの教会では、どれほどの配慮が求められることか。そこでは、司教に二つのものが等しく要求されているように見える。修道院の自制と、教会の規律である。

172

Haec enim primus in occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctae memoriae conjunxit; ut et in civitate positus instituta nonachorum teneret, et Ecclesiam regeret jejunii sobrietate.

PL 16, 1207A

というのも、西方の地で最初に、これらの相異なるものを結び合わせたのは、聖なる記憶のエウセビウスだからである。都市に置かれながら修道者たち〔底本は nonachorum。monachorum と読む〕の規則を守り、断食の節度をもって教会を治めるためであった。

173

Multum enim adjumenti accedit ad sacerdotis gratiam, si ad studium abstinentiae, et ad normam integritatis juventutem astringat, et versantes intra urbem abdicet usu urbis et conversatione.

PL 16, 1207A

司教の恩寵にとって大きな助けとなるのは、若者を禁欲への熱意と無傷さの規範へと縛り、都市の内に暮らす者を都市の習慣と交わりから引き離すことである。

174

67. Hinc illi processerunt viri, Elias, Elisaeus, Joannes, Elisabeth, qui pelliceis tunicis et caprinis exuviis induti, inopes atque egentes, angustiis et doloribus afflicti, in solitudinibus errabant, inter alta et condensa montium, invia rupium, speluncarum horrida, fovearum vadosa, quorum conversatione dignus orbis terrarum non erat.

PL 16, 1207B

67. ここからあの人々が出た。エリヤ、エリシャ、ヨハネ、エリサベト。彼らは皮の衣と山羊の皮をまとい、乏しく貧しく、窮乏と苦痛に打ちひしがれて、荒れ野をさまよい、山々の高く茂った所、通れぬ岩場、洞穴の恐ろしい所、穴の浅みを行き来した。世界は彼らの住まいにふさわしくなかった。

175

Hinc illi Daniel, Ananias, Azarias, Misael, qui in aula regia pascebantur, jejunio alebantur tamquam in desertis, cibo aspero, potuque obvio.

PL 16, 1207B

ここから、あのダニエル、ハナニア、アザルヤ、ミシャエルが出た。彼らは王宮で養われながら、荒れ野にいるかのように、断食によって育てられ、粗い食物と手近な飲み物で暮らした。

176

Meritoque regii servuli regnis praevaluerunt, et captivitatem decusso jugo contempserunt, potestates subegerunt, elementa vicerunt, naturam ignis exstinxerunt, hebetarunt flammas, obtuderunt aciem gladii, strinxerunt leonum ora; et ubi infirmiores fieri aestimabantur, ibi fortiores reperiebantur: non refugiebant ludibria humana, quia coelestia sperabant praemia: non horrebant tenebras carceris, quibus aeterni luminis gratia refulgebat.

PL 16, 1207B

こうして王の小さな僕たちは、当然ながら王国にまさり、くびきを振り払って捕囚を軽んじ、諸権力を従え、元素に打ち勝ち、火の本性を消し、炎を鈍らせ、剣の刃を鈍くし、獅子の口を締めた。弱くなると思われたところで、いっそう強い者と見いだされた。人間の嘲りを避けなかった。天の報いを望んでいたからである。牢の暗闇を恐れなかった。そこには永遠の光の恩寵が輝いていたからである。

177

68. Hos secutus Eusebius sanctus exivit de terra sua, et de cognatione sua, et domestico otio peregrinationem praetulit.

PL 16, 1207C

68. 彼らに従って、聖なるエウセビウスは、自分の土地から、親族から出て行き、家庭の安らぎよりも異郷の身を選んだ。

178

Pro fide quoque exsilii dura praeoptavit atque elegit, conjuncto sibi sanctae memoriae Dionysio, qui posthabuit imperatoris amicitiam exsilio voluntario.

PL 16, 1207C

また信仰のために、追放の苦難をあえて望み、選んだ。聖なる記憶のディオニュシウスが彼に結ばれていた。ディオニュシウスは、皇帝の友情を、自発的な追放よりも後に置いた。

179

Itaque memorabiles viri circumdati armis, vallati exercitu, cum raperentur de Ecclesia majore, triumphabant de imperio: quia contumelia terrestri mercabantur mentis fortitudinem, regni potentiam, quibus militaris manus armorum strepitus extorquere non potuit fidem, subegerunt bestialis animi feritatem, quae nocere sanctis nequivit.

PL 16, 1208A

こうして、記憶にとどめるべきこの人々は、武器に囲まれ、軍勢に取り巻かれて、大きな聖堂から連れ去られたとき、帝国に対して勝ち誇った。地上の恥辱によって、精神の勇気と王国の力を買い取ったからである。武装した軍勢の武器の喧騒も、彼らから信仰を奪い取ることはできなかった。彼らは獣のような心の猛々しさを従えた。それは聖なる者たちを害することができなかった。

180

Ira enim regis, ira leonis, ut in Proverbiis habes (Prov. XIX, 12) . 69. Confessus est victum se esse, qui rogabat ut mutarent sententiam: sed illi validiorem calamum suum ferreis gladiis arbitrabantur.

PL 16, 1208A

「王の怒りは獅子の怒り」と、あなたは箴言に見る(箴言19:12)。69. 変えるよう願っていた者は、自分が負けたと認めた。だが彼らは、自分たちの葦ペンのほうが鉄の剣より強いと考えた。

181

Denique vulnerata est perfidia, ut occideret, non est vulnerata sanctorum fides: non desiderarunt patrium sepulcrum, quibus reservabatur coeleste domicilium. Erraverunt toto orbe, ut nihil habentes, et possidentes omnia (II Cor. VI, 10) .

PL 16, 1208A

実に、背信は殺すために傷を負ったが、聖なる者たちの信仰は傷を負わなかった。天の住まいを備えられていた彼らは、父祖の墓を慕わなかった。彼らは全世界をさまよった。「何も持たない者のようで、すべてを所有する者」として(二コリント6:10)。

182

Quocumque missi essent, locus deliciarum putabatur; neque enim illis quidquam deerat, quibus fides locuples abundabat. Denique locupletabant alios, ipsi inopes ad sumptum opimi ad gratiam.

PL 16, 1208B

どこへ送られても、そこは歓楽の地と思われた。信仰が豊かにあふれていた彼らには、何一つ欠けていなかったからである。実に、彼らは他の人々を富ませ、自らは支出には乏しいが、恩寵には満ち満ちていた。

183

Tentabantur, sed non mortificabantur, in jejuniis, in laboribus, in custodiis, in vigiliis. Evaserunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 34) .

PL 16, 1208B

彼らは試みられたが、殺されはしなかった。断食において、労苦において、獄において、不眠において。「弱さから出て強くなった」(ヘブライ11:34)。

184

Non exspectabant deliciarum illecebras, quos saginabat fames: non adurebat eos torrida aestas, quibus refrigerabat aeternae spes gratiae: non frangebant glacialis plagae frigida, quibus ferventi spiritu vernabat devotio: non verebantur vincula hominum, quos Jesus solverat: non desiderabant redimi a morte, qui praesumebant a Christo resuscitari.

PL 16, 1208B

飢えが肥やしていた彼らは、歓楽の誘惑を待ち受けなかった。永遠の恩寵の希望が涼しくしていた彼らを、灼熱の夏は焼かなかった。燃える霊によって信心が春を迎えていた彼らを、氷の地方の寒さは打ち砕かなかった。イエスが解いた彼らは、人間の鎖を恐れなかった。キリストによってよみがえらされることを確信していた彼らは、死から贖い出されることを望まなかった。

185

70. Denique sanctus Dionysius exegit votis, ut in exsilio vitam poneret; ne regressus confusa institutis seu usu infidelium studia plebis aut cleri inveniret: meruitque hanc gratiam; ut pacem Domini tranquillo affectu secum referret.

PL 16, 1208C

70. 実に、聖なるディオニュシウスは、追放の地で命を置くことを願いによって求めた。帰還して、不信仰な者たちの習慣や慣行によって混乱した民や聖職者の熱意を見いだすことのないようにである。そして彼はその恩寵を得て、主の平和を、穏やかな心のまま携えて去った。

186

Itaque ut Eusebius sanctus prior levavit vexillum confessionis; ita beatus Dionysius in exsilii locis priori martyribus titulo vitam exhalavit.

PL 16, 1208C

こうして、聖なるエウセビウスが最初に告白の旗を掲げたように、祝福されたディオニュシウスは、追放の地で、先の殉教者たちの称号〔priori martyribus titulo の係りは定かでない〕のもとに命を吐き出した。

187

71. Haec igitur patientia in sancto Eusebio monasterii coaluit usu, et durioris observationis consuetudine hausit laborum tolerantiam. Namque haec duo in attentiore christianorum devotione praestantiora esse quis ambigat, clericorum officia, et monachorum instituta?

PL 16, 1208C

71. それゆえこの忍耐は、聖なるエウセビウスにおいて、修道院の習いで固まり、より厳しい戒めの習慣から労苦に耐える力を汲み取った。キリスト者のより注意深い信心において、この二つ、すなわち聖職者の務めと修道者の制度が、いっそうすぐれたものであることを、誰が疑うだろうか。

188

Ista ad commoditatem et moralitatem disciplina, illa ad abstinentiam assuefacta atque patientiam: haec velut in quodam theatro, illa in secreto: spectatur ista, illa absconditur. Ideo bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus huic mundo et angelis (I Cor. IV, 9) .

PL 16, 1209A

前者は便宜と道徳性へと、後者は禁欲と忍耐へと慣らされた規律である。前者はいわば劇場のように、後者は人目につかないところにある。前者は見られ、後者は隠れている。だから善い競技者は言う。「我々はこの世と天使たちにとって見世物となった」(一コリント4:9)。

189

Dignus sane qui spectaretur ab angelis, cum luctaretur, ut ad Christi bravium perveniret; cum certaret, ut in terris vitam angelorum institueret, in coelo nequitiam angelorum refelleret: colluctabatur enim nequitiis spiritalibus.

PL 16, 1209A

天使たちに見られるにふさわしい者であった。彼はキリストの賞に至るために格闘し、地上で天使たちの生き方を打ち立て、天で天使たちの邪悪さを論駁するために競ったからである。霊的な邪悪と格闘していたのである。

190

Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur. 72. Haec ergo vita in stadio, illa in spelunca: haec adversus confusionem saeculi, illa adversus carnis appetentiam: haec subjiciens, illa refugiens corporis voluptates: haec gratior, illa tutior: haec se ipsam regens, illa semet ipsam coercens: utraque tamen se abnegans, ut fiat Christi; quia perfectis dictum est: Qui vult post me venire, abneget se ipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 25) .

PL 16, 1209A

当然ながら世界は彼を見つめた。世界が模倣するためである。72. それゆえ、この生き方は競技場にあり、あの生き方は洞穴にある。前者はこの世の混乱に立ち向かい、後者は肉の欲求に立ち向かう。前者は体の快楽を従わせ、後者は避ける。前者はより喜ばしく、後者はより安全である。前者は自らを治め、後者は自らを抑える。だがどちらも自分を否み、キリストのものとなる。キリストが完全な者たちにこう言ったからである。「私に従って来ようとする者は、自分自身を自分に対して否み、自分の十字架を取って、私に従え」(マタイ16:25)。

191

Sequitur ergo Christum, qui potest dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20) .

PL 16, 1209B

それゆえキリストに従うのは、こう言うことのできる者である。「もはや生きているのは私ではない。私の内にキリストが生きている」(ガラテヤ2:20)。

192

73. Negabat se Paulus, cum sciens quia vincula et tribulationes eum manerent in Hierusalem, voluntarius se offerret periculis, dicens: Nec facio animam meam chariorem mihi, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu (Act. XX, 24 et seq.) .

PL 16, 1209B

73. パウロは、獄と患難がエルサレムで自分を待っていると知りながら、進んで危険に身をさらしたとき、自分を否んでいた。こう言っている。「私は自分の魂を自分にとってより大切なものとはしない。ただ、私の走路と、主イエスから受けた言葉の務めを全うできさえすればよい」(使徒言行録20:24以下)。

193

Denique circumstantibus plurimis, plorantibus et obsecrantibus, non reflexit animum: ita fides prompta dura sui censor est!

PL 16, 1209C

実に、大勢の者が周りに立って泣き、懇願したが、彼は心を翻さなかった。進んで行う信仰は、このように自らに厳しい審査者なのである。

194

74. Haec ergo dimicat, illa se removet: haec illecebras vincit, illa refugit: huic mundus triumphatur, illi exsulat: huic mundus crucifigitur (Gal. VI, 14) , vel ipsa mundo, illi ignoratur: huic plura tentamenta, et ideo major victoria; illi infrequentior lapsus, facilior custodia.

PL 16, 1209C

74. こうして、前者は戦い、後者は身を引く。前者は誘惑に勝ち、後者は逃れる。前者にとって世界は勝ち取られ、後者にとっては追放されている。前者にとって世界は十字架につけられ(ガラテヤ6:14)、あるいは前者自身が世界に対して十字架につけられ、後者にとって世界は知られていない。前者には試みが多く、それゆえ勝利はより大きい。後者には転落がまれで、守りがたやすい。

195

75. Denique ipse Elias, ut confirmaretur verbum oris ejus, missus est a Domino, ut se ad torrentem absconderet Chorath (III Reg. XVII, 3) .

PL 16, 1209C

75. 実に、エリヤ自身は、その口の言葉が確かめられるために、主によって、コラトの流れに身を隠すよう遣わされた(列王記三17:3)。

196

Minabatur Achab, minabatur Jezabel, timuit Elias et exsurrexit, et iterum in virtute escae intelligibilis quadraginta diebus ambulavit, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Choreb, et introivit in speluncam, et requievit ibi; et sic postea missus est, ut ungeret reges (III Reg. XIX, 8, 9) .

PL 16, 1209C

アハブが脅し、イゼベルが脅したので、エリヤは恐れ、立ち上がり、再び知性で味わう食物の力で四十日四十夜歩み、神の山ホレブまで行き、洞穴に入り、そこで休んだ。こうしてのちに、王たちに油を注ぐために遣わされたのである(列王記三19:8, 9)。

197

Duratus igitur ad patientiam est solitudinum incolatu, et tamquam pastus ad virtutis adipalem agresti alimento processit fortior.

PL 16, 1210A

こうして彼は、荒れ野の暮らしによって忍耐へと鍛えられ、いわば徳の豊かな滋養〔底本は adipalem。語形が整わず、「脂の多い滋養」の意と解した〕に養われたかのように、野の糧によって、いっそう強くなって進み出た。

198

76. Joannes quoque in deserto adolevit, et Dominum baptizavit (Luc. III, 2, 19) ; et constantiam illic prius exercuit, ut postea regem increparet.

PL 16, 1210A

76. ヨハネもまた荒れ野で成長し、主に洗礼を授けた(ルカ3:2, 19)。彼はまずそこで不屈を鍛え、のちに王を叱責したのである。

199

77. Et quia de sancti Eliae habitatione deserti nomina locorum non otiosa quasi feriati praeterivimus, quid significent repetendum videtur. Missus est Elias ad torrentem Chorath, ibi eum corvi alebant, mane panem afferebant, ad vesperam carnes.

PL 16, 1210A

77. 聖なるエリヤの荒れ野の住まいについて、意味のないものではない場所の名を、休日の者のように素通りしてしまったので、それらが何を意味するか、あらためて述べる必要があると思われる。エリヤはコラトの流れに遣わされた。そこでカラスたちが彼を養った。朝にはパンを、夕には肉を運んだ。

200

Non immerito mane panis afferebatur; quia confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15) . Quo enim cibo nisi mystico aleretur propheta? Ad vesperam caro ministrabatur.

PL 16, 1210A

朝にパンが運ばれたのは理由のないことではない。「それは人の心を強める」からである(詩篇103:15)。奥義にかかわる食物でなければ、預言者は何によって養われたであろうか。夕には肉が供された。

201

Intellige quae legis, quia Chorath intellectus est; Choreb omne cor, vel quasi cor dicitur, Bersabee quoque puteus septimi, aut juramenti Latina interpretatio est.

PL 16, 1210A

あなたの読むものを悟れ。コラトは「理解」であり、ホレブは「すべての心」、あるいは「心のようなもの」と言われ、ベエルシェバのラテン語の解釈は「七番目の者の井戸」、または「誓いの井戸」である。

202

78. Primum Elias in Bersabee concessit ad sanctae legis mysteria, divinique juris sacramenta: postea ad torrentem mittitur, ad illum fluminis impetum, qui laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) .

PL 16, 1210B

78. エリヤはまず、ベエルシェバにおいて、聖なる律法の奥義、神の法の秘義へと退いた。のちに、流れへと、すなわち神の都を喜ばせるあの川の勢いへと遣わされる(詩篇45:5)。

203

Utrumque advertis unius auctoris Testamentum: vetus Scriptura quasi puteus profunda atque obscurior, unde cum labore haurias: non plena; quia adhuc qui impleret eam, non venerat. Denique postea ait: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17) .

PL 16, 1210B

あなたは、旧約と新約のどちらもが一人の著者のものであることを見て取る。古い聖書はいわば井戸のように深く、よりおぼろであり、そこから骨折って汲み上げねばならない。満ちていない。それを満たす者が、まだ来ていなかったからである。実に、のちに彼は言う。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

204

Ideo ad fluvium transire sanctus a Domino jubetur (III Reg. XVII, 3) ; quoniam qui de novo Testamento biberit, non solum flumen est, sed etiam flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) , flumina intellectus, flumina cogitationis, flumina spiritalia: quae tamen perfidiae aruerunt tempore, ne sacrilegi biberent, potarent perfidi.

PL 16, 1210B

だから聖なる者は、川へ渡るよう主に命じられる(列王記三17:3)。新約から飲む者には、川であるだけでなく、さらに「その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)からである。理解の川、思索の川、霊的な川である。それらは、背信の時代には涸れていた。瀆聖の者が飲み、背信の者が飲むことのないためである。

205

79. Ibi prophetam Domini agnoscebant corvi, quem non agnoscebant Judaei. Pascebant corvi, quem genus regale illud et nobile persequebatur.

PL 16, 1210C

79. そこで、ユダヤ人が認めなかった主の預言者を、カラスは認めた。あの王家の高貴な種族が迫害した者を、カラスが養った。

206

Quae est Jezabel, quae persequebatur (III Reg. XVII, 6) , nisi Synagoga, vane fluens, vane abundans Scripturis, quas neque custodit, neque intelligit?

PL 16, 1210C

迫害したイゼベルとは、むなしく流れ、むなしく聖書にあふれ、それを守らず理解もしない会堂でなくて何であろうか(列王記三17:6)。

207

Qui corvi pascebant, nisi quorum pulli eum invocant, quorum jumentis dat escam, ut legimus, pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI, 9) ? Sciebant illi corvi, quem pascerent: qui juxta intellectum erant, et ad illum cognitionis sacrae fluvium escam vehebant.

PL 16, 1210C

養ったカラスとは誰か。その雛が彼を呼ぶ者たち、その家畜に彼が餌を与える者たちでなくて何であろう。我々が読むとおり、「カラスの雛が彼を呼ぶとき」(詩篇146:9)である。あのカラスたちは、誰を養うかを知っていた。理解のかたわらにいた者たち〔コラトは「理解」と解かれる(第77節)。コラトの流れのそばにいたことに掛けている〕であり、聖なる知識のあの川へと餌を運んだのである。

208

80. Pascit prophetam, qui intelligit, qui custodit quae scripta sunt. Dat ei succum fides nostra, dat ei alimentum noster profectus: mentes ille nostras sensusque pascitur, in nostro sermo ejus intellectu epulatur.

PL 16, 1210C

80. 理解する者、書かれたことを守る者が預言者を養う。我々の信仰が彼に滋養を与え、我々の進歩が彼に糧を与える。彼は我々の精神と感覚を糧とし、彼の言葉は我々の理解のうちで饗宴を催す。

209

Damus ei mane panem, qui in lumine Evangelii positi, conferimus ei nostri firmamenta cordis. His alitur, his viget, his jejunantium replet ora, quibus Judaeorum perfidia nullum fidei cibum subministrabat.

PL 16, 1211A

我々は朝に彼にパンを与える。福音の光に置かれた我々は、我々の心の強めを彼にもたらす。これによって彼は養われ、これによって力づき、これによって断食する者たちの口を満たす。ユダヤ人の背信は、彼らにいかなる信仰の食物も供さなかった。

210

Jejunus est illic omnis sermo propheticus, cujus adipem interiorem non vident, exesus et tenuis, qui impinguare eorum fauces non potest.

PL 16, 1211A

あそこでは預言の言葉はすべて空腹である。その内なる脂身を彼らは見ず、むしばまれ、痩せて、彼らの喉を肥やすことができない。

211

81. Fortasse ideo deferebant ad vesperam carnes, quasi fortiores cibos, quos infirmi ingenio Corinthii non poterant sumere; et ideo lacte potabantur Apostolico (I Cor. III, 2) . Esca ergo fortior ad vesperam mundi hujus deferebatur, mane panis.

PL 16, 1211A

81. おそらくそれゆえ、夕べには肉を運んだのであろう。それはより強い食物であり、才の弱いコリントの人々には取ることができなかった。それゆえ彼らは使徒の乳で飲ませられた(一コリント3:2)。こうしてより強い食物はこの世の夕べに運ばれ、朝にはパンが運ばれた。

212

Et ideo quia Dominus hanc ministrari mandavit alimoniam, bene illud propheticum dici ei hoc loco convenit: Exitu matutino et vespere delectabis; et infra: Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio ejus (Psal. LXIV, 9, 10) .

PL 16, 1211A

そして主がこの糧を供するよう命じたのだから、主についてのあの預言の言葉をここで言うのがふさわしい。「汝は朝の出口と夕べを喜ばせる」。さらに下に。「汝は彼らの食物を備えた。その備えがそのようだからである」(詩篇64:9, 10)。

213

82. Sed satis de magistro dictum puto, nunc discipulorum vitam persequamur, qui in illam se laudem induerunt, hymnis dies ac noctes personant.

PL 16, 1211B

82. しかし師については十分に語ったと思う。今度は弟子たちの生き方をたどろう。その栄誉を身にまとった彼らは、昼も夜も賛歌を響かせている。

214

Haec nempe angelorum militia est semper esse in Dei laudibus, orationibus conciliare crebris, atque exorare Dominum: student lectioni, vel operibus continuis mentem occupant, separati a coetu mulierum, sibi ipsi invicem tutam praebent custodiam.

PL 16, 1211B

常に神への賛美のうちにあり、しばしば祈りによって〔神と〕和し、主に願うこと、これこそ天使たちの軍務である。彼らは読書に励み、あるいは絶え間ない業で精神を満たし、女たちの集いから離れ、互いに安全な見張りを提供し合う。

215

Qualis haec vita, in qua nihil sit quod timeas, et quod imiteris plurimum adest? Jejunii labor compensatur mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio, aut fallitur negotio: non oneratur mundi sollicitudine, non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis discursibus.

PL 16, 1211B

これはどのような生き方か。そこにはあなたが恐れるべきものは何もなく、あなたが模倣すべきものは大いにある。断食の労苦は、精神の穏やかさで償われ、習いによって軽くなり、閑暇によって支えられ、あるいは仕事によって紛らされる。世の心配に重くされず、他人の厄介事に占められず、都会の駆け回りに迫られない。

216

83. Huic vel servando, vel edocendo muneri advertitis qualis adhibendus magister sit, quem reperire possumus, si vestra unanimitas aspiret, si vos donetis invicem vobis (Ephes. IV, 32) , si quis ab altero se laesum putat.

PL 16, 1211C

83. このような務め――守ることであれ教えることであれ――に、どのような師が用いられるべきか、諸君は注意している。諸君の心を一つにした交わりが望み、ある者が他の者に傷つけられたと思うときにも諸君が互いに赦し合うなら(エフェソ4:32)、そのような師を我々は見いだすことができる。

217

Non enim haec sola est forma justitiae, ut non laedas eum, qui te non laeserit; sed etiam illa, ut etiam ei remittas, qui te laeserit.

PL 16, 1211C

正義の型は、自分を傷つけなかった者を傷つけない、というこれだけではない。自分を傷つけた者をも赦す、というそれもまた正義の型である。

218

Laedimur plerumque fraude alterius, dolo proximi: numquid hoc virtutis putamus, ut dolum dolo ulciscamur, fraudem referamus fraudibus? Etenim si justitia virtus est, crimine debet vacare, nec improbitatem improbitate refellere.

PL 16, 1211C

我々はしばしば他人の欺き、隣人の詭計によって傷つけられる。詭計に詭計で報い、欺きに欺きで報いることが徳だと、我々は考えるだろうか。というのも、正義が徳であるなら、責めから自由でなければならず、邪悪を邪悪で撃退してはならないからである。

219

Quae enim virtus haec a te fieri, quod in altero ipse punias? Contagio ista improbitatis non ultio est: nihil autem interest cui malefacias, utrum justo, an injusto, cum te malefacere non oporteat.

PL 16, 1211C

あなた自身が他人において罰することを自分が行うというのは、どんな徳か。この邪悪の伝染は報復ではない。誰に悪をなすかは、正しい人にであれ不義の人にであれ、違いがない。あなたが悪をなすべきではないのだから。

220

Neque distat quomodo malignus sis, utrum vindicandi studio, an voto nocendi; cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione.

PL 16, 1211D

また、報復の熱意からであれ、害を加えたいという願いからであれ、あなたが陰険であることに違いはない。陰険さは、どちらの種類においても非難を免れないからである。

221

Nam malignum esse ab injusto nihil distat; ideoque tibi dictum est: Noli malignus esse inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1) ; et supra idem ait: Odio habui congregationem malignantium (Psal. XXV, 5) .

PL 16, 1212A

というのも、陰険であることは、不義であることと何ら異ならない。だからあなたに言われた。「陰険な者たちの中にあって陰険であるな。不法を行う者たちをねたむな」(詩篇36:1)。そして先に、同じ者がこう言う。「私は陰険な者たちの集いを憎んだ」(詩篇25:5)。

222

Omnes utique complexus est, nullum excepit: malignitatem tenuit, non causam interrogavit. 84. Quae autem melior forma quam justitiae divinae? Dicit enim Dei Filius: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) .

PL 16, 1212A

彼はすべての者をまとめて含め、誰も例外としなかった。陰険さを押さえ、その理由は問わなかった。84. しかし、神の正義の型にまさる型があろうか。神の子が言うからである。「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)。

223

Et iterum dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Eousque perfectis studium adimit ultionis, ut laedentium charitatem imperet.

PL 16, 1212A

そしてまた言う。「汝らを迫害し、中傷する者たちのために祈れ」。完全な者たちには、報復への熱意を取り去り、傷つける者への愛を命じるまでに至る。

224

Et quoniam in veteri Scriptura dixerat: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII, 35) , in Evangelio ait orandum pro iis qui laeserint; ne in eos vindicet, qui vindicandum promisit: vult enim ex tua dimittere voluntate, in quo ex sua convenitur promissione.

PL 16, 1212A

旧い書において「復讐は私に属する。私が報いる」(申命記32:35)と言っておいたので、福音書では、傷つけた者たちのために祈るべきだと言う。復讐を約束した者が、彼らに復讐しないようにである。自らの約束によって責任を問われるその点で、あなたの意志に基づいて赦すことを望むからである。

225

Quod si vindictam requiris, habes quia injustus amplius suis punitur opinionibus, quam judiciariis severitatibus. 85. Et quoniam nemo potest esse sine aliquibus adversis, id agamus, ne nobis nostro vitio adversa accidant.

PL 16, 1212B

もしあなたが復讐を求めるなら、あなたにはこのことがある。不義な者は、裁判の厳しさによるよりも、自分の思い込みによっていっそう罰せられるのである。85. そして、誰も何らかの逆境なしにはありえないのだから、逆境が我々自身の落ち度で我々に起こらないように努めよう。

226

Nemo enim gravius alieno condemnatur judicio, quam insipiens suo, qui sibi auctor est malorum. Unde molesta et plena contentionis declinemus negotia, quae neque fructum habent, et impedimentum afferunt.

PL 16, 1212B

自分の悪の元となる愚か者は、他人の裁きよりも自分自身の裁きによって、いっそう重く断罪される。だから、実を結ばず妨げをもたらす、厄介で争いに満ちた事柄を避けよう。

227

Quamquam id agere debemus, ne nos arbitrii nostri poeniteat, aut facti: prudentis est enim prospicere, ne frequenter eum poeniteat sui; numquam enim poenitere solius est Dei. Quis vero justitiae fructus, nisi mentis tranquillitas?

PL 16, 1212B

とはいえ、我々は自分の判断や行いを悔いることのないよう努めねばならない。思慮ある者のなすことは、頻繁に自分を悔いることのないよう見通すことだからである。決して悔いることがないのは、神だけのものである。正義の実は、精神の静けさ以外の何であろうか。

228

Aut quid est juste vivere, nisi cum tranquillitate vivere? Qualis forma fuerit domini, talis totius domus est status.

PL 16, 1212C

あるいは、正しく生きるとは、静けさのうちに生きること以外の何であろうか。主人の型がどうであるかに応じて、家全体の状態もそうなる。

229

Quod si domui quaeruntur ista, quanto magis in Ecclesia, ubi et dives et pauper, servus et liber, Graecus et Scytha, honoratus et plebeius, omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11) ? 86. Nemo praesumat, quia dives est, plus sibi deferendum (Prov. XVII, 5) .

PL 16, 1212C

もしこれらが家について求められるのなら、教会においてはなおさらである。そこでは、富める者も貧しい者も、奴隷も自由人も、ギリシア人もスキタイ人も、貴人も平民も、すべてがキリストにおいて一つである(コロサイ3:11)。86. 誰も、自分が富んでいるからといって、より多くの敬意が自分に払われるべきだと思い上がってはならない(箴言17:5)。

230

Ille est dives in Ecclesia, qui fide dives est; fideli enim totus mundus divitiarum est. Quid mirum si mundum fidelis possidet, qui possidet Christi haereditatem, quae pretiosior est mundo?

PL 16, 1212C

教会で富んでいる者とは、信仰において富んでいる者である。信仰ある者には世界全体が富だからである。キリストの相続を所有する者、世界よりも貴重なその相続を所有する者が、世界を所有しているとして、何の不思議があろうか。

231

Sanguine pretioso redempti estis (I Petr. I, 19) . omnibus utique non solis pecuniosis dictum est. Sed si vultis divites esse, sequimi dicentem: Sancti in omni conversatione estote (Ibid., 15) .

PL 16, 1212C

「汝らは貴い血によって贖われた」(一ペトロ1:19)。確かに、金のある者だけでなく、すべての人に言われたのである。だが、もし諸君が富もうと望むなら、こう言う者に従え〔底本は sequimi。sequimini と読む〕。「汝らは、あらゆる生活において聖なる者であれ」(一ペトロ1:15)。

232

Non solis divitibus dicit, sed omnibus; quia sine discrimine personarum judicat, ut bonus testis ejus Apostolus dicit: Et ideo non in remissione, non in fastidio, non in exaltatione cordis: sed in timore, inquit, hoc incolatus vestri tempore conversamini (Ibid., 17) .

PL 16, 1213A

彼は富める者にだけでなく、すべての者に言う。人の別なく裁く者だからである。その善い証人である使徒がこう言う。「それゆえ、緩みのうちにでも、倦怠のうちにでも、心の高ぶりのうちにでもなく、恐れのうちに」と彼は言う、「汝らの寄留のこの時を過ごせ」(一ペトロ1:17)。

233

Tempus accepistis hac in terra, non perpetuitatem: ipsi tempore utamini, qui sciatis vos migraturos. 87. Nolite in divitiis confidere; quia omnia illa hic relinquntur, sola vos comitabitur fides. Erit sane etiam justitia comes, si fides praevia sit.

PL 16, 1213A

諸君はこの地で時を受けたのであって、永続を受けたのではない。移り行く者であると知る者として、その時そのものを用いよ。87. 富に信頼するな。あれらはすべてここに残され〔底本は relinquntur。relinquuntur と読む〕、信仰だけが諸君に伴うからである。信仰が先立つなら、正義もまた確かに伴侶となるであろう。

234

Quid vos palpant divitiae? Non auro vel argento, non possessionibus, non sericis vestibus, de vana vestra conversatione redempti estis: sed pretioso sanguine Christi Jesu (Ibid., 18, 19) . Ille ergo dives est, qui fuerit haeres Dei, Christi cohaeres.

PL 16, 1213A

富が諸君に媚びて何になろう。「汝らは、金や銀、財産、絹の衣によって、汝らのむなしい生き方から贖われたのではなく、キリスト・イエスの貴い血によって〔贖われた〕」(一ペトロ1:18, 19)。それゆえ、神の相続人、キリストと共同の相続人となる者こそが富む者である。

235

Noli pauperem contemnere, ille te divitem fecit. Noli egentem fastidire: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 6) .

PL 16, 1213B

貧しい者を軽んじるな。彼〔ille は貧しい者ともキリストとも取れる。貧しい者と取った〕があなたを富む者にしたのである。窮乏する者を嫌うな。「この貧しい者が叫ぶと、主は彼の願いを聞き入れた」(詩篇33:6)。

236

Noli inopem refutare: et Christus pauper factus est, cum dives esset: sed propter te pauper factus est; ut te inopia sua divitem faceret. Noli quasi dives te attollere: sine pecunia misit apostolos suos.

PL 16, 1213B

乏しい者を退けるな。キリストも、富んでいたのに貧しくなった。しかもあなたのために貧しくなったのであり、自らの貧しさによってあなたを富む者にするためであった。富む者のように思い上がるな。キリストは金銭を持たせずに自分の使徒たちを遣わした。

237

88. Denique primus eorum dixit: Argentum et aurum non habeo (Act. III, 6) . Gloriatur in paupertate, quasi refugiat contaminationem. Argentum, inquit, et aurum non habeo: non, aurum et argentum. Nescit ordinem, qui nescit usum.

PL 16, 1213B

88. 実に、彼ら〔使徒たち〕の筆頭は言った。「銀も金も私は持たない」(使徒言行録3:6)。彼は貧しさを誇っている。汚れを避けるかのようである。「銀も金も、私は持たない」と彼は言う。「金も銀も」とは言わない。用い方を知らない者は、順序を知らないのである。

238

Argentum et aurum non habeo, sed fidem habeo. Satis dives sum in nomine Jesu, quod super omne nomen est (Philip. II, 9) .

PL 16, 1213B

銀も金も私は持たないが、信仰を持っている。私はイエスの名において十分に富んでいる。その名はあらゆる名にまさる名である(フィリピ2:9)。

239

Argentum non habeo, sed nec requiro; aurum non habeo, sed nec desidero: sed habeo quod vos divites non habetis, habeo quod pluris esse etiam vos arbitremini, et dono pauperibus; ut in nomine Jesu dicam: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3) .

PL 16, 1213B

銀は私は持たないが、求めてもいない。金は私は持たないが、望んでもいない。だが私は、諸君富む者たちが持たないものを持っている。諸君でさえ、より価値あるものと思うであろうものを持っている。それを貧しい者たちに与えるのである。イエスの名において、「萎えた手よ、ゆるんだ膝よ、力を取り戻せ」(イザヤ35:3)と私が言うためである。

240

89. Sed si vultis divites esse, estote pauperes. Tunc eritis per omnia divites, si fueritis pauperes spiritu: Non census divitem, sed animus facit (Matth. V, 3) .

PL 16, 1213C

89. だが諸君が富む者でありたいなら、貧しい者となれ。霊において貧しい者であるなら、そのとき諸君はあらゆる点で富む者となる(マタイ5:3)。富む者を作るのは財産ではなく、心である。

241

90. Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et recte, ac prudenter; satis enim dives omnibus naturae lex est, cui cito invenias, quod abundet: cupiditatibus autem omnis divitiarum abundantia inopia est. Denique nemo pauper nascitur, sed fit.

PL 16, 1213C

90. 多くの富のただ中で身を低くする者たちがいる。それは正しく、賢明なことである。実に、あらゆる人にとって自然の法こそ十分な富であり、それに対しては、余るものがすぐに見つかる。ところが欲望にとっては、富のあり余ることはすべて欠乏である。実に、誰も貧しく生まれるのではなく、貧しくなるのである。

242

Non ergo naturae paupertas, sed opinionis est; ideoque cito invenitur dives naturae, difficile cupiditati. Etenim quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum.

PL 16, 1213C

それゆえ貧しさは自然に属するのではなく、思い込みに属する。だから、自然にとっての富む者はすぐに見つかるが、欲望にとっての富む者は見つかりにくい。実に、人は多く手に入れるほどいっそう渇き、自分の欲望の一種の酩酊に燃え上がるかのようになる。

243

91. Quid quasi necessarium quaeritis cumulum divitiarum? Nihil tam necessarium, quam cognoscere quid non sit necessarium. Quid in carnem retorquetis excusationem? Non corporis venter insatiabilem, sed mentis avaritia facit. Numquid caro spem futuri abstulit?

PL 16, 1213D

91. 諸君は、なぜ山のような富を必要なものであるかのように求めるのか。何が必要でないかを知ることほど、必要なことはない。なぜ言い訳を肉に転嫁するのか。飽くことを知らないのは体の腹ではなく、精神の貪欲である。肉が将来の希望を奪ったことがあるか。

244

Numquid caro spiritalis gratiae suavitatem ademit? Numquid caro fidem impedivit? Numquid caro aliquid tamquam furiosis dominis, vanis opinionibus adjudicavit?

PL 16, 1214A

肉が霊的な恩寵の甘美さを奪い去ったことがあるか。肉が信仰を妨げたことがあるか。肉が、狂った主人のような空しい思い込みに、何かを帰属させたことがあるか。

245

Plus amat caro moderatam frugalitatem, qua exuitur onere, induitur salubritate; quia sollicitudinem deponit, assumit tranquillitatem. 92. Sed nec ipsae divitiae vituperabiles.

PL 16, 1214A

肉はむしろ、慎ましい倹約を愛する。それによって重荷を脱ぎ、健やかさをまとい、心配を捨てて平穏を得るからである。92. だが、富そのものも非難すべきものではない。

246

Denique redemptio animae viri, divitiae ejus (Prov. XIII, 8) ; quoniam qui pauperi donat redimit animam suam. Est ergo et his materialibus divitiis virtuti locus. Quasi gubernatores estis in magno mari.

PL 16, 1214A

実に、「人の魂の贖いは、その富である」(箴言13:8)。貧しい者に施す者は、自分の魂を贖うからである。したがって、こうした物質の富にも、徳の居場所はある。諸君は大海の舵取りのようなものである。

247

Si quis bene gubernat suum navigium, cito transit fretum, ut perveniat ad portum: qui autem nescit regere suum censum, onere suo mergitur. Ideo scriptum est: Possessio divitum civitas firmissima (Prov. X, 15) .

PL 16, 1214A

自分の船をうまく操る者は、港に着くために速やかに海峡を渡る。だが自分の財産を治めることを知らない者は、自分の荷に沈む。それゆえ、「富む者たちの所有は、いと堅固な町である」(箴言10:15)と書かれている。

248

93. Quae est ista, nisi Hierusalem, quae in coelo est, in qua regnum est Dei? Bona haec possessio, quae fructus perpetuos facit. Bona possessio, quae non hic relinquitur, sed illic possidetur.

PL 16, 1214B

93. この町は、天にあるエルサレム、神の国がその中にあるもの以外の何であろうか。これは善い所有であり、尽きることのない実りを生む。ここに残されず、かしこで所有される所有こそ、善い所有である。

249

In hac possessione qui fuerit, dicit: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 94) . Non dicit: Portio mea ab illis usque ad illos porrecta et diffusa terminos.

PL 16, 1214B

この所有の中にいる者は言う。「主は私の分け前」(詩篇118:94)。彼は言わない。「私の分け前は、あの境からこの境まで延び広がった土地」とは。

250

Non dicit: Portio mea inter illos vicinos, nisi forte inter apostolos, inter prophetas, inter sanctos Domini; haec est enim justo portio.

PL 16, 1214B

彼は言わない。「私の分け前は、あの隣人たちの間にある」とは。ただし、使徒たちの間、預言者たちの間、主の聖なる者たちの間にというのなら別である。これこそ、義人の分け前だからである。

251

Non dicit: Portio mea in pratis, non in silvis, non in campis; nisi forte in campis silvae, in quibus invenitur Ecclesia, de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .

PL 16, 1214B

彼は言わない。「私の分け前は牧草地に、森に、野にある」とは。ただし、「森の野」にというのなら別であり、そこに教会が見いだされる。教会について、「我々はそれを森の野に見いだした」(詩篇131:6)と書かれている。

252

Non dicit: Portio mea greges equorum: Mendax enim equus ad salutem (Psal. XXXII, 17) . Non dicit: Portio mea armenta boum, asini, oves; nisi forte inter illa se numerat armenta, quae agnoscunt possessorem suum: et in illa asina vult consortium habere, quae non refugit praesepe Christi (Esai. I, 3) : et illa ovis sibi portio est, quae ad immolandum ducta est, et ille Agnus coram tondente sine voce, qui non aperuit os suum (Esai. LIII, 7) ; cujus in humilitate judicium exaltatum est.

PL 16, 1214C

彼は言わない。「私の分け前は馬の群れ」とは。「馬は救いには偽りだからである」(詩篇32:17)。また言わない。「私の分け前は牛の群れ、驢馬、羊」とは。ただし、自分の持ち主を知るあの家畜の群れの中に自らを数えるというのなら別であり、キリストの飼い葉桶を避けないあの雌の驢馬(イザヤ1:3)と交わりを持とうとするというのなら別である。また、屠られるために引かれて行ったあの羊こそ、彼にとっての分け前であり、毛を刈る者の前で声を立てず、自らの口を開かなかったあの子羊(イザヤ53:7)こそ分け前である。その卑しめのうちに、裁きは高く上げられた。

253

Bene ait: Coram tondente, quia superflua, non propria in illa deposuit cruce: qui corpus exuit, non divinitatem amisit. 94. Non quicumque ergo dicit: Portio mea Dominus.

PL 16, 1214C

「毛を刈る者の前で」と彼が言うのは正しい。あの十字架の上で彼が脱ぎ捨てたのは、余分なものであって、固有のものではなかったからである。体を脱いだが、神性は失わなかった。94. それゆえ、誰もが「主は私の分け前」と言うわけではない。

254

Non avarus dicit; quia venit avaritia, et dicit: Mea portio es, ego te subditum habui, mihi servisti, mihi te in illo auro vendidisti, mihi te in illa possessione adjudicasti.

PL 16, 1214C

貪欲な者は言わない。貪欲が来て、こう言うからである。「汝は私の分け前だ。私は汝を自分の支配下に置いた。汝は私に仕えた。汝はあの金のために私に身を売った。汝はあの所有地のために私に自らを帰属させた」。

255

Non dicit luxuriosus: Portio mea Christus; quia venit luxuria, et dicit: Mea portio es, ego te in illo mihi mancipavi convivio, illis te cepi epularum retibus, ego te addictum teneo gulae tuae chirographo.

PL 16, 1214D

放蕩な者は言わない。「キリストは私の分け前」とは。放蕩が来て、こう言うからである。「汝は私の分け前だ。私は汝をあの宴の中で自分のものにした。あの饗宴の網で汝を捕らえた。私は汝を、汝の大食の証文によって身を渡した者として押さえている」。

256

An ignoras quia charius fuit mensae tuae quam vitae pretium? Tuo te judicio revinco: nega, si potes, sed negare non potes. Denique nihil ad vitam reservasti, totum ad mensam expendisti.

PL 16, 1214D

「それとも汝は知らないのか。汝の食卓のほうが、命の代価よりも大切だったということを。私は汝自身の判断によって汝を論破する。否定できるなら否定せよ。だが否定することはできない。実に、汝は命のために何も取っておかず、すべてを食卓のために費やした」。

257

Non potest dicere adulter: Portio mea Dominus; quia venit libido, et dicit: Ego sum tibi portio, mihi te in illius adolescentulae addixisti amore, in illius nocte meretricis in meas leges, in mea jura migrasti.

PL 16, 1215A

姦淫する者は、「主は私の分け前」と言えない。情欲が来て、こう言うからである。「私が汝の分け前だ。汝はあの若い娘への愛のために、あの遊女の夜のために、私に身を渡した。汝は私の法、私の権利の下へ移ったのだ」。

258

Non dicit proditor: Portio mea Christus; quia statim irruit in eum nequitia mali, et dicit: Fallit te, Domine Jesu, meus est iste.

PL 16, 1215A

裏切る者は、「キリストは私の分け前」と言わない。悪の邪悪さがたちまち彼に襲いかかり、こう言うからである。「汝は思い違いをしている、主イエスよ。これは私のものだ」。

259

95. Habemus exemplum (Joan. XIII, 2) , quia cum Judas panem a Christo accepisset, immisit se in cor ejus diabolus, quasi possessionem suam vindicans, quasi portionis suae jus retinens, quasi dicens: Non est tuus iste, sed meus: meus certe minister, tuus proditor; meus plane iste est.

PL 16, 1215A

95. 我々には例がある(ヨハネ13:2)。ユダがキリストからパンを受けたとき、悪魔が彼の心に入り込んだ。それは、あたかも自分の所有を主張するかのように、自分の分け前の権利を保持するかのように、こう言うかのようであった。「これは汝のものではなく、私のものだ。確かに私に仕える者であり、汝を裏切る者だ。これは間違いなく私のものである」。

260

Denique tecum recumbit, et mihi servit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendidit. Quam vera diceret, probavit.

PL 16, 1215B

「実に、これは汝と共に食卓に横たわるが、私に仕えている。汝と共に宴するが、私と共に養われている。汝からパンを受けたが、私から金銭を受けた。汝と共に飲んだが、私に汝の血を売った」。〔悪魔は〕自分の言ったことがどれほど真実であったかを証明した〔probavit の主語は示されていない。悪魔と取った〕。

261

Denique Christus recessit ab eo, ipse quoque Judas reliquit Jesum, secutus diabolum. 96. Quam multos dominos habet, qui unum refugerit! Sed nos non refugiamus.

PL 16, 1215B

実に、キリストは彼から去り、ユダ自身もまた悪魔に従ってイエスを離れた。96. 一人の主を避けた者は、いかに多くの主人を持つことか。だが我々は避けまい。

262

Quis refugiat eum quem sequuntur alligati vinculis, sed vinculis voluntariis, quae solvunt, non alligant, quibus vincti vinculis gloriantur dicentes: Paulus vinctus Jesu Christi, et Timotheus (Philem., 1) .

PL 16, 1215B

誰が彼を避けようか。縛られた者たちが彼に従っている。だがそれは自発の縄目であり、縛るのではなく解き放つ縄目である。その縄目に縛られた者たちは、それを誇って言う。「イエス・キリストの囚人パウロと、テモテ」(フィレモン1)。

263

Gloriosius ab hoc stringimur, quam aliis absolvimur et relaxamur. Quis igitur fugiat pacem? quis fugiat salutem? quis fugiat misericordiam? quis fugiat redemptionem? 97. Videtis, filii, quales evaserint, qui haec secuti sunt, quomodo operentur defuncti?

PL 16, 1215B

他の者たちによって解かれ、ゆるめられるよりも、彼によって縛られるほうが栄光に満ちている。それなら、誰が平和を避けようか。誰が救いを避けようか。誰が慈しみを避けようか。誰が贖いを避けようか。97. 子らよ、諸君は見ている。これらに従った者たちがいかなる者となったか、死んだ者たちがいかに働いているかを。

264

Quarum virtutum laudem miramur, earum studeamus adipisci industriam: et quas praedicamus in aliis, eas in nobis taciti recognoscamus. Nihil molliculum, nihil infractum ad laudem pervenit: Regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 16, 1215C

我々はこれらの徳の称賛に感嘆するが、その勤勉をこそ得ようと努めよう。他の人々のうちに我々が宣べ伝える徳を、我々自身のうちに黙して認めよう。柔弱なもの、挫けたものは、称賛に達しない。「天の国は迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

265

Festinantes patres agnum manducabant. Festina est fides, alacris devotio, spes impigra: contradictiones animi non amat, sed traductionem ab infructuoso otio ad fructum laborum. Quid in crastinum differs?

PL 16, 1215C

急ぐ父祖たちは、子羊を食べた。信仰は急ぐものであり、敬虔は敏捷、希望は倦まない。それは心の相反を愛さず、実りのない怠惰から労苦の実りへの移行を愛する。なぜ明日に延ばすのか。

266

Potes et hodiernum diem lucrari; cavendum est enim ne et illum non teneas: et hunc amittas. Non exiguum detrimentum est vel horae unius: et una hora totius vitae portio est.

PL 16, 1215C

今日という日をも得ることができる。明日を保てずに、今日をも失うことのないよう、用心せねばならないからである。一時間の損失でさえ小さくはない。一時間は、全生涯の一部である。

267

98. Sunt juvenes, qui cito volunt ad senectutem pervenire; ne subjaceant diutius seniorum arbitrio: sunt etiam senes, qui velint, si possint, ad juventutem redire.

PL 16, 1215D

98. 年長者たちの意のままに長く服することのないよう、早く老年に達したがる若者たちがいる。また、できることなら若さに戻りたがる老人たちもいる。

268

Quorum studium neutrum probo; quia juvenes fastidiosi praesentium, quasi ingrati mutationem vivendi requirunt, senes dilationem; cum possit et juventus senescere moribus, et senectus virere operibus.

PL 16, 1216A

私は、そのどちらの望みも是としない。若者は目の前のものを嫌い、恩知らずのように生き方の変更を求め、老人は先延ばしを求めるからである。だが若さも品行において老いることができ、老いも働きにおいて若々しくなることができる。

269

Neque enim emendationem morum magis aetas affert, quam disciplina. Quanto ergo magis nos oportet spem attollere ad regnum Dei, ubi vitae novitas, ubi gratiae erit, non aetatis commutatio? 99. Non otio, non somno merces paratur.

PL 16, 1216A

実に、品行の改善をもたらすのは、年齢よりも訓練である。それならば、我々はなおさら、神の国へと希望を高く掲げねばならないではないか。そこにあるのは、生命の新しさであり、恩寵の移り変わりであって、年齢の移り変わりではない。99. 報いは、怠惰によっても眠りによっても備えられない。

270

Nullum opus dormientis est, nullus fructus otii: immo magis dispendium. Otiosus Esau amisit primatus benedictionis; quia maluit cibum accipere, quam quaerere (Gen. XXVII, 35) . Laboriosus Jacob apud utrumque parentem invenit gratiam.

PL 16, 1216A

眠る者に仕事はなく、怠惰に実りはない。むしろ損失がある。怠け者のエサウは、祝福の優先権を失った。食物を探し求めるよりも、受け取るほうを選んだからである(創世記27:35)。勤勉なヤコブは、両親のもとで好意を得た。

271

100. Et tamen cum superior esset Jacob virtute et gratia, cessit fratris indignationi, qui sibi praelatum fratrem juniorem dolebat.

PL 16, 1216A

100. それでも、ヤコブは徳と恩寵において優っていたのに、兄の憤りに道を譲った。兄は、弟が自分より上に置かれたことを憤っていた。

272

Ideo scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19) ; ne alterius indignatio te quoque in peccatum trahat, dum vis resistere, dum vis vindicari. Potes et ab illo et a te removere culpam, si cedendum putes.

PL 16, 1216B

それゆえ「怒りに場所を譲れ」(ローマ12:19)と書かれている。抵抗しようとし、復讐しようとして、あなたまでが他人の憤りによって罪に引き込まれることのないためである。身を引くのが良いと考えるなら、彼からもあなたからも咎を除くことができる。

273

Imitare patriarcham, qui de consilio matris longinqua petiit (Gen. XXVII, 43) . Et cujus matris? Rebeccae utique, hoc est, patientiae. Cujus enim nisi patientiae hoc consilium esse poterat? Amabat mater filium; maluit enim sibi eum exsulare quam Deo.

PL 16, 1216B

族長に倣え。彼は母の勧めで遠い地へ向かった(創世記27:43)。では、いかなる母のか。もちろんリベカの、すなわち忍耐の勧めである。この勧めは、忍耐のものでなくて、誰のものでありえたか。母は息子を愛していた。だが、息子が神から遠ざかって追放されるよりは、自分から遠ざかって追放されるほうを選んだのである〔sibi … Deo の取り方は定かでない。「自分にとって失われる」ことと「神にとって失われる」こととの対比と解した〕。

274

Et ideo quia bona mater, utrique detulit, juniori tamen filio benedictionem, quam conservare poterat, dedit; non enim filium filio, sed impigrum otioso praetulit, fidelem infido.

PL 16, 1216B

そして善い母であったから、二人のどちらにも配慮したが、それでも、守ることのできる祝福は弟息子に与えた。息子より息子を選んだのではなく、勤勉な者を怠惰な者より、忠実な者を不忠実な者より選んだのである。

275

Sed etiam filio ipsi seniori non parum contulit amandando minorem filium, ne parricidium faceret. 101. Itaque quoniam ob pietatem non propter improbitatem exsulabat a parentibus, loquebatur cum Deo, augebatur censu, liberis, gratia.

PL 16, 1216C

だが彼女は、弟を遠くへ送り出すことによって、兄息子自身にも少なからぬ益をもたらした。近親殺しをさせないためである。101. こうして、弟は不品行のためではなく敬虔のゆえに両親のもとから追放されていたので、神と語らい、財産と子らと恩寵を増し加えられた。

276

Neque istis elatus est, cum fratri occurreret: sed humiliatus adoravit, non utique illum immitem, illum furibundum, illum degenerem; sed eum quem in fratre considerabat.

PL 16, 1216C

そして、兄に出会うとき、これらのことで思い上がらず、身を低くして礼拝した。もちろん、あの無慈悲な、あの激昂した、あの堕落した者を礼拝したのではなく、兄のうちに見つめていた者を礼拝したのである。

277

Ideoque adoravit septies, numero scilicet remissionis; quia non hominem adorabat, sed eum, quem in carne hominis esse venturum praevidebat spiritu, ut tolleret peccata mundi (Joan. I, 29) .

PL 16, 1216C

だから七度礼拝したのである。すなわち、赦しの数である。人を礼拝したのではなく、世の罪を取り除くために人の肉において来ることになると霊において予見していた者を、礼拝したからである(ヨハネ1:29)。

278

Quod tibi ex Petri responsione aperitur mysterium, dicente eo: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei? Usque septies (Matth. XVIII, 21) ?

PL 16, 1216C

この奥義は、ペトロの答えからあなたに明らかにされるではないか。彼は言う。「私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度、私は彼を赦すべきか。七度までか」(マタイ18:21)。

279

Vides quoniam peccatorum remissio, typus est illius magni sabbati, illius quietis perpetuae gratiae; et ideo contemplatione donatur.

PL 16, 1216D

あなたは見ている。罪の赦しが、あの大いなる安息日、あの永遠の恩寵の休らいの予型であり、それゆえ観想によって与えられることを。

280

102. Sed quid sibi vult quod et uxores, et filios, et omnes disposuit suos, et praecepit ut et ipsi adorarent super terram (Gen. XXXIII, 6) ?

PL 16, 1216D

102. だが、彼が妻たちも、子らも、自分の者すべてを並べ、彼ら自身も地の上で礼拝するよう命じた(創世記33:6)のは、何を意味するのか。

281

Non utique ut elementum, quod plerumque repletur sanguine, in quo officina est scelerum, aut vastis plerumque horret cautibus, aut praeruptis rupibus, aut sterili et jejuno solo: sed ut carnem praesidio nobis futuram.

PL 16, 1217A

それは決して、元素としての地のためではない。地はしばしば血で満たされ、そこには罪悪の作業場があり、またしばしば荒れた岩場や、切り立った崖、痩せた不毛の土地で粗く覆われている。そうではなく、我々の守りとなる肉のためである。

282

Et fortasse hoc illud est mysterium, quod te docuit Dominus dicens: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22) . 103. Et vos igitur donate injurias vestras, ut sitis filii Jacob (Coloss. III, 13) . Nolite exasperari sicut Esau.

PL 16, 1217A

そしておそらく、これこそ、主があなたに教えた奥義である。主は言う。「七度までだけでなく、七十度の七倍までも」(マタイ18:22)。103. だから諸君も、自分への不当な仕打ちを赦せ。ヤコブの子となるためである(コロサイ3:13)。エサウのように苛立つな。

283

Imitamini sanctum David, qui tamquam bonus magister reliquit nobis quod imitaremur, dicens: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) ; et cum malediceretur, orabat.

PL 16, 1217A

聖なるダビデを見倣え。彼は善き教師として、我々が倣うべきものを残し、こう言っている。「私を愛する代わりに、彼らは私を中傷した。だが私は祈っていた」(詩篇108:4)。彼は呪われるときにも、祈っていた。

284

Bonum scutum oratio, qua contumelia excluditur, maledictum repellitur, et in ipsos qui maledixerint, frequenter retorquetur; ut suo telo vulnerentur: Maledicent, inquit, et tu benedices (Ibid., 28) .

PL 16, 1217B

祈りは善い盾である。それによって侮辱は退けられ、呪いは押し返され、しばしばそれを口にした者たち自身に撥ね返る。自分の武器で傷つくように、というわけである。「彼らは呪う」と彼は言う、「だが汝は祝福する」(詩篇108:28)。

285

Ambienda hominum maledictio, quae acquirit Dominicam benedictionem. 104. Quod superest, charissimi, considerate quia Jesus extra portam passus est (Heb. XIII, 12) , et vos egredimini de hac terrena civitate; quia civitas vestra superior est Hierusalem.

PL 16, 1217B

主の祝福をもたらす人々の呪いは、むしろ求めるべきである。104. なお、いとも愛する者たちよ、考えよ。イエスは門の外で苦しみを受けた(ヘブライ13:12)。諸君もこの地上の町から出て行け。諸君の町は、上なるエルサレムだからである。

286

Ibi conversamini, ut dicatis: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) . Ideo Jesus exivit de civitate, ut vos exeuntes de hoc mundo, supra mundum sitis.

PL 16, 1217B

そこで暮らし、こう言え。「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)。イエスが町から出たのは、諸君がこの世から出て、世の上にあるためである。

287

Moyses solus qui Deum videbat, extra castra habebat tabernaculum, quando loquebatur cum Deo (Exod. XXXIII, 7 et seq.) : et hostiarum, quae pro peccato fiebant, sanguis quidem altaribus inferebatur (Exod. XXIX, 12, 13) , corpora autem extra castra, comburebantur; quia nemo intra mundi hujus vitia positus peccatum deponit, nec sanguis ejus acceptus est Deo, nisi de corporis hujus exeat inquinamento.

PL 16, 1217B

ただ一人神を見ていたモーセは、神と語るとき、宿営の外に幕屋を構えていた(出エジプト記33:7以下)。また、罪のために捧げられる献げ物の血は、確かに祭壇に運ばれたが、体は宿営の外で焼かれた(出エジプト記29:12–13)。この世の悪徳の内に置かれている者は誰も罪を捨てることができず、その血も、この体の汚れから出るのでなければ、神に受け入れられないからである。

288

105. Hospitalitatem diligite, per quam sanctus Abraham invenit gratiam (Gen. XVIII, 3 et seq.) , Christum hospitio suscepit, filium Sara meruit effeta jam senectute: Lot quoque Sodomitani excidii evasit ignem (Gen. XIX, 2 et seq.) .

PL 16, 1217C

105. もてなしを愛せ。それによって聖なるアブラハムは恩寵を見いだし(創世記18:3以下)、キリストを客として迎え、すでに老いて衰えた身で、サラの子を得るにふさわしいとされた。ロトもまた、ソドムの滅びの火を逃れた(創世記19:2以下)。

289

Et tu potes suscipere angelos, si advenientibus hospitium tuum offeras. Quid de Rahab dicam, quae hoc munere invenit salutem (Josue II, 1 et seq.) ? 106. Compatimini iis qui alligati tenentur vinculis, tamquam simul alligati.

PL 16, 1217C

あなたも、来る者に宿を提供するなら、天使たちを迎えることができる。ラハブについて何を語ろうか。彼女はこの贈り物によって救いを得た(ヨシュア記2:1以下)。106. 縛られて捕らわれている者たちに、自分も共に縛られている者のように同情せよ。

290

Consolamini in luctu positos: Melius est enim ire in domum luctus, quam in domum gaudii (Eccl. VII, 3) . Illic officii meritum boni, hic vitium lapsus refertur. Postremo illinc mercedem sperans, hic recepisti. Sentite de laborantibus tamquam simul laborantes.

PL 16, 1217D

悲しみの中に置かれた者を慰めよ。「悲しみの家に行くことは、喜びの家に行くことよりも善い」からである(コヘレトの言葉7:3)。かしこ〔悲しみの家〕では務めの善い功績が、ここ〔喜びの家〕では堕落の悪徳が報告される。最後に、かしこからの報いを望みつつ、あなたはここで受けてしまった〔recepisti は二人称単数。文の係りが定かでなく、刷られたとおりに訳した〕。苦しむ者のことは、自分も共に苦しむ者のように感じ取れ。

291

107. Mulier viro deferat, non serviat. regendam se praebeat, non coercendam. Indigna est conjugio, quae digna est jurgio. Vir quoque uxorem tamquam gubernator dirigat, tamquam consortem vitae honoret, participet ut cohaeredem gratiae.

PL 16, 1217D

107. 妻は夫に譲れ、隷属するな。治められる者として身を差し出せ、強いられる者としてではなく。口論にふさわしい女は、結婚にふさわしくない。夫もまた、妻を舵取りのように導き、人生の伴侶として尊び、恩寵の共同相続人として〔これに〕あずからせよ。

292

108. Matres, ablactate filios, diligite eos: sed orate pro iis ut longaevi super terram sint, non in terra, sed super terram; nihil enim longaevum in hac terra; et quod est diu, breve est et magis lubricum.

PL 16, 1218A

108. 母たちよ、子らを乳離れさせよ。そして彼らを愛せ。だが、彼らが地の上で長寿であるように祈れ。地の中ではなく、地の上でである。この地上に長く続くものは何もなく、長いとされるものも短く、いっそう滑りやすいからである。

293

Monete eos ut magis crucem Domini tollant, quam hanc vitam diligant. 109. Maria mater Domini ante crucem filii stabat: nullus me hoc docuit, nisi sanctus Joannes evangelista (Joan. XIX, 25) .

PL 16, 1218A

彼らに、この生命を愛するよりも、むしろ主の十字架を負うよう諭せ。109. 主の母マリアは、子の十字架の前に立っていた。このことを私に教えたのは、聖なる福音書記者ヨハネのほかにいない(ヨハネ19:25)。

294

Mundum alii concussum in passione Domini conscripserunt, coelum tenebris obductum (Matth. XXVII, 45) , refugisse solem, in paradisum latronem, sed post piam confessionem receptum (Luc. XXIII, 43) .

PL 16, 1218A

他の者たちは、主の受難のとき、世界が揺れ動いたこと、天が闇に覆われたこと(マタイ27:45)、太陽が退いたこと、盗人が、敬虔な告白ののちにではあるが、楽園に受け入れられたこと(ルカ23:43)を書き記した。

295

Joannes docuit quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus matrem appellaverit, pluris putans quod victor suppliciorum pietatis officia matri exhibebat, quam quod regnum coeleste donabat.

PL 16, 1218B

ヨハネは、他の者たちが教えなかったことを教えた。すなわち、十字架に掛けられながら母を呼んだことである。ヨハネは、苦しみに勝利した者が母に敬虔の務めを果たしたことを、天の国を〔盗人に〕与えたことよりも重く見たのである。

296

Nam si religiosum est, quod latroni donatur venia; multo uberioris pietatis est, quod a filio mater tanto affectu honoratur: Ecce, inquit, filius tuus . . . . Ecce mater tua (Joan. XIX, 27) .

PL 16, 1218B

実に、盗人に赦しが与えられたことが敬虔であるなら、母が子からこれほどの愛情をもって敬われたことは、はるかに豊かな敬虔である。「見よ、汝の子だ。……見よ、汝の母だ」と彼は言う(ヨハネ19:27)。

297

Testabatur de cruce Christus, et inter matrem atque discipulum dividebat pietatis officia. Condebat Dominus non solum publicum, sed etiam domesticum testamentum, et hoc ejus testamentum signabat Joannes, dignus tanto testatore testis.

PL 16, 1218B

キリストは十字架の上から遺言を述べ、母と弟子の間で敬虔の務めを分け与えていた。主は公の遺言だけでなく、家庭の遺言をも作成していた。そして、その遺言に封をしていたのはヨハネであった。これほどの遺言者にふさわしい証人である。

298

Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae aeternae: quod non attramento scriptum est, sed Spiritu Dei vivi, qui ait: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) . 110. Sed nec Maria minor, quam matrem Christi decebat.

PL 16, 1218B

それは善い遺言であった。金銭のではなく、永遠の生命の遺言である。墨で書かれたのではなく、生ける神の霊によって書かれた。その霊は言う。「私の舌は、速やかに書く書記の葦ペン」(詩篇44:2)。110. だがマリアも、キリストの母にふさわしいあり方に劣ってはいなかった。

299

Fugientibus apostolis, ante crucem stabat, et piis spectabat oculis filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem.

PL 16, 1218C

使徒たちが逃げ去るとき、彼女は十字架の前に立ち、敬虔な目で子の傷を見ていた。彼女が待ち望んでいたのは、愛し子の死ではなく、世の救いだったからである。

300

Aut fortasse quia cognoverat per filii mortem mundi redemptionem aula regalis, etiam sua morte putabat se aliquid publico addituram muneri. Sed Jesus non egebat adjutore ad redemptionem omnium, qui omnes sine adjutore servavit.

PL 16, 1218C

あるいはおそらく、王の宮殿である彼女〔aula regalis(王の宮殿)は主格で、マリアを言う呼び名と解した〕は、子の死によって世の贖いが成ることを知っていたので、自分の死によっても、公の務めに何かを付け加えうると考えていたのであろう。だがイエスは、すべての人の贖いのために助け手を必要としなかった。助け手なしにすべての人を救ったからである。

301

Unde et dicit: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) . Suscepit quidem affectum parentis, sed non quaesivit alterius auxilium.

PL 16, 1218C

そのゆえに彼は言う。「私は、助けのない人のように、死者たちの間で自由な者となった」(詩篇87:5)。彼は確かに親の情を受け入れたが、他の者の助けを求めはしなかった。

302

111. Hanc imitamini, matres sanctae, quae in unico filio dilectissimo tantum maternae virtutis exemplum edidit; neque enim vos dulciores liberos habetis, neque illud Virgo quaerebat solatium, quod alium posset generare filium.

PL 16, 1218C

111. 聖なる母たちよ、彼女に倣え。彼女は、ただ一人の最愛の子において、これほどの母の徳の模範を示した。諸君には、より愛しい子らがいるわけではなく、あのおとめも、別の子を産みうるという慰めを求めていたのではなかった。

303

112. Domini servis imperate non quasi conditione subditis, sed ita ut naturae ejusdem cujus vos estis, consortes eos esse memineritis (I Petr. II, 18) .

PL 16, 1218D

112. 主人たちよ、奴隷たちに命じるときは、身分によって従う者としてではなく、自分たちと同じ本性の者として、彼らが仲間であることを思い起こしてそうせよ(一ペトロ2:18)。

304

Servi quoque dominis servite cum voluntate; etenim unusquisque quod natus est, patienter debet suscipere: nec solum bonis, sed etiam asperis obedite dominis. Nam quae est vestrae servitutis gratia, si bonis serviatis sedulo?

PL 16, 1218D

奴隷たちもまた、主人たちに喜んで仕えよ。実に、各人は自分が生まれたままのものを、辛抱強く受け入れるべきである。善い主人たちだけでなく、厳しい主人たちにも従え。熱心に善い人々に仕えるだけなら、諸君の隷属にどんな功があろうか。

305

Sed si etiam asperos promereamini; nam liberi quoque nullam habent mercedem, si peccantes puniantur a judicibus: sed illa merces est, si etiam non peccantes.

PL 16, 1219A

だが、もし厳しい者たちにさえ気に入られるよう努めるなら〔どうか。文が途中で切れているため補った〕。実に自由人たちも、罪を犯して裁判官から罰せられるのなら、何の報いもない。報いがあるのは、罪を犯していないのに〔罰せられる〕場合である。

306

Et vos ergo contemplatione Domini Jesu etiamsi difficilibus serviatis dominis cum patientia, mercedem habebitis.

PL 16, 1219A

だから諸君も、主イエスを見つめて、たとえ気難しい主人たちに仕えるとしても、忍耐をもって仕えるなら、報いを受けるであろう。

307

Siquidem ipse Dominus justus ab injustis passus est, et patientia mirabili peccata nostra suae affixit cruci: ut qui illum imitatus fuerit, peccata sua sanguine suo diluat. 113. Ad summam, convertimini omnes ad Dominum Jesum.

PL 16, 1219A

実に、義なる主自身が不義の者たちから苦しみを受け、驚くべき忍耐によって我々の罪を自らの十字架に釘付けにした。彼に倣う者が、自分の罪を自分の血〔sanguine suo の suo は文法上は倣う者を指す。キリストの血とも取れる〕で洗い流すためである。113. 要するに、みな主イエスへと立ち帰れ。

308

Sit in vobis vitae hujus delectatio in bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis, confirmatio resurrectionis cum Christi gratia, veritas cum simplicitate, fides cum confidentia, abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate, conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate, sobrietas doctrinae, fidelitas sine haeresis temulentia. Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

PL 16, 1220A

諸君のうちに、この生命の喜びが良心の善さと共に、死の忍耐が不死の希望と共に、復活の確証がキリストの恩寵と共に、真理が単純さと共に、信仰が確信と共に、禁欲が聖性と共に、勤勉が節度と共に、暮らしが慎みと共に、学識が虚栄なしに、教えの節度が、忠実さが異端の酩酊なしに、あるように。主イエス・キリストの恩寵が諸君すべてと共にあるように。アーメン。