Caput I
第I章PL 16, 265A[0265] Ubi Salomonis judicium inter duas mulieres latum historico modo enarravit, addit hoc ipsum idcirco litteris mandatum esse, uti noscamus vel reconditissima in lucem promi.
PL 16, 265Aソロモンが二人の女のあいだで下した裁きを歴史の仕方で語ったのち、まさにこのことは、どれほど奥深く隠されたものであれ光のもとに引き出されることを我々が知るために、文字に託されたのだと付け加える。
Deinde ad mysterium conversus, falsam matrem de tentatione, veram de fide, machaeram de verbo Dei exponit. Denique ad historiam Jephthe lectorem parat.
PL 16, 265A次いで奥義の意味へと向きを変え、偽りの母を誘惑から、真の母を信仰から、刀を神の言葉から説き明かす。実に、エフタの物語へ向けて読者を備えさせる。
1. Nobile apud veteres Salomonis illud fertur fuisse judicium (III Reg. III, 16 et seq.) , cum a duabus litigantibus mulieribus interpellatus esset: quarum altera conversa per somnum, cum infantem oppressisset suum, postulabat alienum: altera veri amoris conscia, et culpae nescia, filium jure proprium vindicabat.
PL 16, 265A1. 古の人々のあいだで、ソロモンのあの裁きは名高いものと伝えられている(列王記三3:16以下)。二人の争う女に訴えられたときのことである。そのうち一人は、眠りのうちに寝返りを打って自分の乳児を押しつぶしてしまい、他人の子を要求した。もう一人は、真の愛を知り、咎を知らず、正当に自分のものである子を自分の子として求めた。
Utraque igitur perseveranter nitente, cognitoris haesit intentio; non enim poterat Salomon arbiter esse interioris arcani, cum petentis utriusque mens esset occultior.
PL 16, 265B双方が執拗に言い張ったので、審理する者の注意は行き詰まった。ソロモンは内に隠れた秘密の裁き手となることができなかったからである。求める二人の精神が、ともにいっそう隠されていたのである。
Eventu conventus ambiguo machaeram promi jussit, mandatoque ministris quo simularent triste ministerium, dividi jussit infantem, ut singulae mulieres singulas partes adipiscerentur: quo audito, illa quae petebat alienum, non solum acquievit, sed etiam divisionem parvuli depoposcit, nullo affectu conventa materno.
PL 16, 265B訴えの結末が定まらないので、刀を抜くよう命じ、従者たちには悲しい務めを装うよう言いつけて、幼子を二つに分けよと命じた。女たちがそれぞれ一部ずつ得るためである。これを聞くと、他人の子を求めていた女は、承諾したばかりか、幼子の分割をさえ強く求めた。母の情にまったく動かされなかったのである。
Illa vero quae suum sciebat infantem, non vinci metuens, sed orbari: nec jam solatio proprio, sed pignori suo consulens, orare hoc coepit ut incolumis magis puer traderetur alienae, quam sectus in partes matri propriae redderetur.
PL 16, 265Bしかし自分の子と知っていた女は、負けることではなく子を奪われることを恐れ、もはや自分の慰めではなく愛し子の身を案じて、子が切り裂かれて実の母に返されるよりは、むしろ無傷のまま他人の女に引き渡されるようにと願い始めた。
Unde Salomon qui non majestate divina, sed argumentis ut homo interiorem interrogabat affectum; illi potius judicavit parvulum esse reddendum, quam veram matrem dolor proprius prodidisset: illam vero quam morituri parvuli misericordia non movebat, exsortem pronuntiavit esse naturae, quam exsortem vidit esse pietatis.
PL 16, 265Bそこでソロモンは、神の威光によってではなく、人間として論拠によって内なる情を問いただしていたのだが、幼子は、自らの苦痛が真の母であることを明かしたその女にこそ返されるべきだと判じた。死にゆく幼子への慈しみに動かされなかったほうの女については、本性にあずからない者と宣告した。情愛にあずからない者と見たからである。
2. Veritas ergo non latuit, sed tamen per simulationem alterius fluctuavit: diuque etiam bona mater eventu haesit ambiguo, dum judicii periclitatur incerto.
PL 16, 266A2. こうして真実は隠れなかった。だが、もう一人の女の偽りによって揺らいだ。善き母もまた、長いあいだ結末の定まらないまま、裁きの不確かさのなかで危うくされていた。
Haec licet in figura superioribus sint facta temporibus, scripta sunt tamen ad correptionem nostram; ut intelligamus prodi omnia posse quae ficta sunt, et omnia composita revelari.
PL 16, 266Aこれらは前の時代に象りとして行われたことだが、それでも我々を戒めるために書かれた。偽りに仕組まれたものはことごとく暴かれうること、でっち上げられたものはことごとく明るみに出されることを、我々が悟るためである。
3. Duae igitur istae (quoniam propositum est nobis hoc loco non tractare de mulieribus), duae, inquam, istae fides est, atque tentatio.
PL 16, 266A3. さて、この二人の女は(この箇所では女たちについて論じることは我々の意図でないから)、二人とは、つまり信仰と誘惑である。
Tentatio, inquam, communis ab initio auctor erroris, quae postquam posteritatem suam carnalis vitio conversationis, et somno mentis amisit, posteritatis fructus auferre conatur alienae.
PL 16, 266B誘惑とは、初めから万人に共通の、誤りの張本人であり、肉的な生き方の悪習〔底本は carnalis vitio conversationis。carnalis の係りは定かでなく、「肉的な生き方の悪習」と解した。ミーニュの脚注は、posteritatem suam(自らの子孫)について、多くの写本は potestatem suam(自らの力)、パリの最近の版は posteriorem suam と読むが、いずれもあまり適切でないとする〕と精神の眠りによって自らの子孫を失ったのち、他人の子孫の実を奪おうと企てる。
Itaque dum tentatio litigat, fides fluctuat; donec machaera Christi latentes distinguat affectus. Quae est haec machaera Christi? Illa de qua scriptum est: Gladium veni mittere in terram (Matth. X, 34) .
PL 16, 266Bこうして誘惑が争っているあいだ、信仰は揺れる。ついにキリストの刀が隠れた情を分けるまで。このキリストの刀とは何か。それについて書かれているものである。「私は剣を地に投じるために来た」(マタイ10:34)。
Est enim gladius, de quo scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransivit gladius (Luc. II, 35) .
PL 16, 266B実に、これについて書かれている剣がある。「汝自身の魂をも剣が刺し貫いた」(ルカ2:35)。
Quis autem sit hic gladius, quae machaera, cognosce: Verbum inquit, acutum, et validum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, artuumque, et medullarum (Hebr. IV, 12) .
PL 16, 266Bこの剣、この刀が何であるかを知れ。「言葉は鋭く、力強く、いかなる最も鋭い剣よりも深く貫き、魂と霊、関節と髄の分かれ目にまで達する」と言う(ヘブライ4:12)。
Bonus gladius verbum Dei: bonus gladius, ut pote scrutator cordis et renis, qui mendacium a veritate discernat, atque eos quorum animam pertransierit non interficiat, sed reservet.
PL 16, 267A善き剣は神の言葉である。善き剣である、心と腎を探る者として。偽りを真理から分け、魂を貫かれた者たちを殺さず、生かして保つ。
4. Haec igitur de Regnorum dicta sint libro, assumpta de causa, de historia recensita, de conscientia usurpata, ex fide prompta. Nunc decursae ex libro Judicum inspiciamus seriem lectionis. Non enim otiosis parricidium fuit auribus audiendum. Itaque repetamus historiam.
PL 16, 267A4. 以上は『列王記』の書から語られたこととしよう。訴えそのもの〔causa。ソロモンの前の二人の女の訴えを言う〕から取り上げ、物語から検討し、良心から用い、信仰から引き出したものである。さて今度は、『士師記』から読み終えた朗読箇所の続きを見よう。近親殺しは、暇な耳で聞くべきことではなかったからである。そこで物語に戻ろう。
Caput II
第II章PL 16, 267ANuncupatum a Jephthe in pugna votum, reditus ejusdem adepta victoria, et filiae occursus memorantur: in quo etsi factum damnandum, in solvendo tamen voto fides non improbanda.
PL 16, 267Aエフタが戦いのなかで立てた誓い、勝利を得た彼の帰還、娘の出迎えが語られる。これにおいては、行為は断罪されるべきだとしても、誓いを果たすことにおける信義は非難すべきでない。
Cur Deus cum Abrahae sacrificium prohibuisset, Jephthe parricidium non impedierit, disputatur. 5. Jephthe judex Judaeorum fuit.
PL 16, 267Bなぜ神は、アブラハムの献げ物を禁じながら、エフタの近親殺しは妨げなかったのかが論じられる。5. エフタはユダヤ人たちの士師であった。
Is eventu belli conflictatus ambiguo, praeliorumque veritus incerta, votum vovit hujusmodi (Judic. XI, 30, 31) , si adversarios depulisset, ut quidquid ei primum intra domus suae limen occurrisset, hostiam immolaret Deo, suorum praesuli triumphorum.
PL 16, 267B彼は戦の結果が定まらないなかで、戦闘の不確かさを恐れ、次のような誓いを立てた(士師記11:30–31)。敵を退けたならば、自分の家の敷居の内で最初に出会うものを何であれ、自らの凱旋の主宰者である神に、いけにえとして献げる、と。
Itaque bello potitus, fusisque hostibus, domum rediit, cui in ipso vestibulo filia memor pietatis, ignara oblationis occurrit. Sed recordatus illico pater, et propriae sponsionis admonitus, ingemuit solvendi muneris sponsionem.
PL 16, 267Bこうして戦いを制し、敵を打ち散らして家に帰ると、まさに玄関先で、娘が出迎えた。孝心を思い、献げられることを知らぬ娘である。だが父はたちまち思い出し、自らの約束を思い起こして、果たすべき務めの約束を嘆いた。
Heu me, inquit, filia, perdidisti me; ego enim aperui os meum de te ad Dominum. Tum illa: O pater, si in me aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi ita ut exivit de ore tuo (Ibid., 35 et seq.) .
PL 16, 267B「ああ、娘よ、汝は私を滅ぼした。私は汝のことで主に口を開いたのだ」と彼は言う。すると彼女は言った。「ああ、父よ、もし私のことで汝の口を主に開いたのなら、汝の口から出たとおりに私にせよ」(士師記11:35以下)。
Duorum tamen tantum mensium inducias postulavit, donec in montem ascenderet, et super virginitatem suam fleret. Deinde duobus post exactis mensibus, remeavit ad patrem.
PL 16, 267Cただ二か月だけの猶予を求めた。山に登り、自らのおとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕を嘆くためである。そして二か月が過ぎると、父のもとに戻った。
Votum ille complevit; his enim verbis utendum est, quando Scriptura divina effectum rei non prodidit, sed refugit parricidii mentionem. 6. Quid igitur? Hoc probamus? Minime gentium.
PL 16, 267C彼は誓いを果たした。聖書が事の結末を明かさず、近親殺しに触れることを避けているので、このように言わなければならないのである。6. ではどうなのか。我々はこれを是認するのか。断じてそうではない。
Sed tamen etsi parricidium non probo, adverto praevaricandae metum et formidinem sponsionis. Denique ad Abraham dictum est: Nunc scio quia amas Dominum Deum tuum; quia non pepercisti unico filio tuo (Gen. XXII, 12) .
PL 16, 267Cしかし、近親殺しを是認しないとしても、私は、約束に背くことへの恐れとおののきに目を留める。実にアブラハムに言われた。「今、私は知った。汝が主なる汝の神を愛していることを。汝が汝のひとり子を惜しまなかったからだ」(創世記22:12)。
Habes igitur indicium, quo docetur praevaricandum temere non esse promissum. Verum Deo parricidium non probari in eadem asseritur lectione; cum pro filio ovis subjicitur (Ibid., 13) , ut ipsa potius quam filius feriretur.
PL 16, 267Cゆえにあなたは、約束を軽率に背反してはならないという証しを得る。だが、近親殺しが神に是認されないことも、同じ朗読箇所で主張されている。子の代わりに羊が差し出され(創世記22:13)、子ではなくその羊が打たれることになったからである。
7. Habuit igitur Jephthe quod sequeretur exemplum, quia Dominus sanguine non delectaretur humano. In uno enim oraculo ad Abraham prompto docuit filiorum salutem religionis obsequio posthabendam: offerri a parentibus Deo debere filios, non debere jugulari.
PL 16, 267D7. ゆえにエフタには、倣うべき例があった。主は人間の血を喜ばないからである。実に、アブラハムに下されたただ一つの託宣において、子らの救いは信仰の従順の後に置かれるべきこと、子らは親によって神に献げられるべきであって、喉を切られるべきではないことを教えた。
Certe cum hic filia tam sollicita fuerit de patris voto, cur pater non dubitaverit de filiae parricidio: et cum illa paternum caverit mendacium, iste filiae non caverit interitum?
PL 16, 268A確かに、この場合、娘は父の誓いをこれほど案じたのに、なぜ父は娘の近親殺しをためらわなかったのか。また、彼女は父が偽りを犯すことを避けたのに、なぜ彼は娘の死を避けなかったのか。
8. Dicet aliquis: Qua ratione illic Deus non permiserit parricidium fieri, hic sit passus impleri? Numquid acceptor personarum Deus? Non, sed meritorum atque virtutum.
PL 16, 268A8. ある者は言うだろう。「あそこでは神は近親殺しが行われるのを許さなかったのに、ここでは果たされるのを黙認したのは、いかなる理由によるのか。神は人を分け隔てする者なのか」。そうではない。功績と徳を見るのである。
Certe dum consilium esset ambiguum, signari debuit oraculo quid et ad praesens factum, et in reliquo conveniret exemplum. Ubi vero jam praecessisset exemplum, necessarium non judicavit oraculum; cum facti forma veteris quid fieri oporteret, ostendit.
PL 16, 268A確かに、方策がなお定まらない間は、現在の行いにとっても今後にとっても何が適う例となるのかが、託宣によって示されなければならなかった。だが、既に先例があった以上、神は託宣を必要とは判断しなかった。昔の行いの型が、何をなすべきかを示していたからである。
9. Aut fortasse quia non una forma meritorum, ideo non una forma factorum. Pater doluit, flevit filia: uterque de Dei miseratione dubitavit. Non doluit Abraham, nec consuluit parentis affectum.
PL 16, 268A9. あるいは、功績の型が一つではなかったから、行いの型も一つではなかったのかもしれない。父は悲しみ、娘は泣いた。二人とも神の憐れみについて疑った。アブラハムは悲しまず、親としての情を顧みなかった。
Ubi audivit divinitatis oraculum, non distulit sacrificium, sed maturavit obsequium. Non dubitavit Isaac (Ibid., 3 et seq.) , cum imparibus sequeretur patrem passibus: non flevit, cum ligaretur: non dilationem poposcit, cum offerretur.
PL 16, 268B神的な託宣を聞くと、献げることを延ばさず、むしろ従順を急いだ。イサクも疑わなかった(創世記22:3以下)。歩幅の合わぬまま父に従ったときにも。縛られるときにも泣かず、献げられるときにも猶予を求めなかった。
Et ideo misericordia largior, ubi fides promptior. Et bene non flevit factum patris; quia risus est matris (Gen. XXI, 6) .
PL 16, 268Bそれゆえ、信仰がより迅速なところでは、慈しみもより豊かである。そしてイサクが父のなしたことを泣かなかったのは、もっともである。母の笑い〔イサクの名は「笑い」を意味する〕だったからである(創世記21:6)。
Pro qua devotionis exsultatione ovis pro illo jussa est immolari, quia se ipse non distulerat immolandum: nec de Dei miseratione ambiguus, nec de sui devotione sollicitus.
PL 16, 268Bこの献身の喜びのゆえに、彼の代わりに羊が屠られるよう命じられた。彼は自らが献げられることを延ばさなかったからである。神の憐れみを疑わず、自らの献身を案じもしなかった。
Nemo igitur inventus est, qui tam cruentum patris revocaret affectum; quia omnis promissi muneris conveniebat officium.
PL 16, 268Bこうして、父のこれほど血なまぐさい情を呼び戻す者は誰一人見出されなかった。約束した務めを果たす責務のすべてが、そこに適っていたからである。
Caput III
第III章PL 16, 268CMiratur sanctus vir quod cum Jephthe parricidium nemo prohibuerit, aliqui virginitatis votum impleri prohibeant; quin etiam ipsemet accusetur, quod ne virgo sacra nuberet, vetuerit.
PL 16, 268C聖なる人は、エフタの近親殺しは誰も妨げなかったのに、おとめの身の誓いが果たされるのを妨げる者がいることに驚く。それどころか、献げられたおとめ〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕が嫁ぐことのないよう禁じたとして、彼自身が非難されている。
Id officii sui fuisse non tantum Baptistae exemplo et Scripturae praeceptis, sed etiam ipsis gentilium institutis probat: ac demum praedicat ex eo virginitatem, quod virgines resurgentem Christum primae viderint.
PL 16, 268Cこれが自分の務めであったことを、洗礼者の例と聖書の教えだけでなく、異邦人たちの制度そのものによっても証明する。そしてついには、おとめたちが復活するキリストを最初に見たことを理由に、おとめの身を称える。
10. Sacrificium itaque sanguinis immolatur, et nemo est qui resistat: sacrificium castitatis offertur, et qui prohibeat, invenitur. Pater parricidium promisit, et solvitur: pater integritatem filiae vovit, et tam piae oblationis invidetur affectus.
PL 16, 268C10. 血の犠牲が献げられても、逆らう者は誰もいない。貞潔の犠牲が献げられると、これを禁じる者が現れる。父は近親殺しを約束し、それは果たされる。父が娘の無傷の身を誓うと、これほど敬虔な献げ物の情が妬まれる。
Illic filia dolens sanguinem suum obtulit pro patria sponsione: hic tam pium promissum nec haereditario munere, nec propria solvitur voluntate. 11. Quo in negotio etiam nos vocamur in culpam. Quam tandem? Quia nuptias prohibuimus illicitas?
PL 16, 268Dあの場合、娘は悲しみつつ、父の約束のために自らの血を献げた。この場合は、これほど敬虔な約束が、相続した務めによっても〔haereditario munere の係りは定かでない。「相続した務め」と取った〕、自らの意志によっても果たされない。11. この件で、我々までもが咎に召し出される。どんな咎か。許されない婚姻を禁じたからか。
Vocent ergo in eamdem culpam etiam Joannem Baptistam. Et cum aliud nihil forte habeamus quod probetur in nobis, hoc solum condemnetur in nobis, quod probatum est in propheta. An erubescendum protulimus auctorem?
PL 16, 269Aならば、洗礼者ヨハネをも同じ咎に召し出すがよい。ほかに我々において是認されることがたまたま何もなくても、預言者において是認されたことだけで、我々は断罪されるのだ。我々が恥ずべき権威を持ち出したとでもいうのか。
Quam vero causam aliam habuit ille martyrii, repetite animo. Causa illius passionis certe haec fuit: Non licet, inquit, tibi eam uxorem habere (Matth. XIV, 4) . Si hoc de uxore hominis, quanto magis de virgine consecrata!
PL 16, 269A実際、あの人に殉教の原因がほかにあったかどうか、心に思い返せ。あの受難の原因は確かにこれであった。「汝がその女を妻とすることは許されない」と彼は言う(マタイ14:4)。人の妻についてこうであるなら、奉献されたおとめについては、なおさらではないか。
Si hoc regi dictum est, quanto magis dicendum privatis! Gratias itaque divinitati, quod hic nullus Herodes, atque utinam nulla Herodias! 12. Non licuit ergo pro virginitate sermonem dicere?
PL 16, 269Aこれが王に言われたのなら、私人に言うべきことはなおさらである。それゆえ、ここにヘロデがいないことを神に感謝する。そしてヘロディアもいなければよいのに。12. ではおとめの身のために語ることは許されなかったのか。
Et cur scriptum est: Judicate pupillum, et justificate viduam (Esai. I, 17) ? Et cur scriptum est: Patris orphanorum, et judicis viduarum (Psal. LXVII, 6) ? Ergo castimoniae et integritati deditas deseremus, aut etiam condemnabimus?
PL 16, 269Aではなぜ書かれているのか。「孤児を裁き、やもめを義とせよ〔justificate。やもめの正しさを認めて守れ、の意に取った〕」(イザヤ1:17)。またなぜ書かれているのか。「孤児たちの父、やもめたちの裁き主」(詩篇67:6)。ならば我々は、貞潔と無傷の身に身を献げた女たちを見捨てるのか、それとも断罪さえするのか。
13. At certe ipsis gentilibus inter aras et focos venerabilis solet esse virginitas: et in quibus nulla meritorum est pietas, nulla mentis integritas; in iis tamen carnis virginitas praedicatur.
PL 16, 269B13. しかし確かに、異邦人たちのあいだにさえ、祭壇と炉のもとでは、おとめの身は尊ばれるのが常である。功績ある敬虔が何もなく、精神の無傷さが何もない者たちのあいだでも、肉のおとめの身は称えられる。
A profanis igitur ceremoniis virgines nemo prohibebit, ab Ecclesia Dei virginitas arcebitur? Illic coguntur, quod non docentur: hic interdicitur, quod non licet non doceri? Illic praemiis revocantur a nuptiis, hic ad nuptias coarctabuntur injuriis?
PL 16, 269Bそれなのに、異教の祭儀からおとめたちを遠ざける者は誰もいないが、神の教会からはおとめの身が閉め出されるのか。あちらでは教えられてもいないことが強いられ、こちらでは、教えられずにいてはならないことが禁じられるのか。あちらでは褒賞によって婚姻から呼び戻され、こちらでは不当な仕打ちによって婚姻へ追い込まれるのか。
Illic violentia fit, ut capiantur: hic fiet violentia, ne profiteantur? et potest esse patientia sacerdotum, ut non vel morte oblata, si ita necesse est, integritatis sacrificium vindicetur?
PL 16, 269Bあちらでは、おとめたちが捕らえられる〔capiantur。異教の祭儀に仕えるおとめは「捕らえる」(capere)と言って選び取られた〕ために暴力が加えられる。こちらでは、おとめたちが誓願しないよう暴力が加えられるのか。司教たちの忍耐は、必要ならば死を差し出してでも、無傷の身の犠牲を守ろうとしないほどのものでありうるのか。
14. Considerate quia virgines prae apostolis resurrectionem Domini videre meruerunt. Certe hoc docuit hodierna quae decursa est lectio; nam cum in novo monumento, sicut Joannes dixit, corpus positum esset Domini nostri Jesu Christi (Joan. XIX, 41, 42) : in suo autem monumento, sicut est secundum librum Evangelii Matthaei, posuisset Joseph Domini corpus (Matth. XXVII, 25 et seq.) , observabant virgines.
PL 16, 269C14. 考えよ、おとめたちは使徒たちに先んじて主の復活を見る功績を得た。今日読み終えた朗読箇所は確かにこれを教えた。ヨハネが言うとおり、新しい墓に我々の主イエス・キリストの体が置かれ(ヨハネ19:41–42)、またマタイの福音書の書にあるとおり、ヨセフが自分の墓に主の体を置いたとき(マタイ27:25以下〔底本は 27:25 と刷る。27:57 以下のことか〕)、おとめたちは見守っていた。
Bene et Matthaeus monumentum dixit novum; ne ex monumento veteri resurrexisse alius crederetur. Bene etiam secundum spiritum in monumento justi positum est; quia Christus a mortuis in novo justi resurgit affectu.
PL 16, 269Cマタイが墓を新しいと言ったのも適切である。古い墓から別の者がよみがえったのだと信じられないためである。霊の意味でも、義人の墓に置かれたのは適切である。キリストは義人の新しい心情のなかで、死者のなかからよみがえるからである。
Bene etiam secundum litteram alienum monumentum fuit; quia suum monumentum Dominus non quaesivit. Habeant tumulum, qui sub lege sunt mortis: victor mortis suum tumulum non habebat; non enim ille sepulcrum mortis desiderabat, qui de morte trophaea referebat.
PL 16, 269C文字どおりにも、他人の墓であったのは適切である。主は自らの墓を求めなかったからである。死の法の下にある者が墓を持つがよい。死に勝った者は自らの墓を持たなかった。死に対する勝利の記念碑を携えていた者が、死の墓所を望むはずがない。
Vidit ergo Maria resurrectionem Domini: et prima vidit, et credidit. Vidit et Maria Magdalena, quamvis adhuc ista nutaret.
PL 16, 270Aこうしてマリア〔このマリアが主の母を指すのか、別のマリアを指すのかは本文から定まらない。続くマグダラのマリアとは区別されている〕は主の復活を見た。最初に見て、そして信じた。マグダラのマリアも見たが、こちらはなおも動揺していた。
Caput IV
第IV章PL 16, 270AMagdalenae dubitantis occasione virgines ad fidem cohortatur: et quae de Christi cum ipsa colloquio leguntur apud Joannem Evangelistam, spiritali sensu jucundissime percurrit.
PL 16, 270Aマグダラのマリアが疑った機会に、おとめたちを信仰へと励ます。そして、ヨハネ福音書記者のもとで読まれるキリストと彼女との対話を、霊的な意味で、この上なく楽しげに順に説く。
15. Hoc loco non mediocrem advertite quaestionem, ne dubitare de resurrectione Domini, virgines, debeatis. Videte quod meritum non sola carnis virginitas facit, sed etiam mentis integritas.
PL 16, 270A15. この箇所に並々ならぬ問題があることに注意せよ。おとめたちよ、諸君が主の復活を疑うことのないように。功績を生むのは、肉のおとめの身だけでなく、精神の無傷さでもあることを見よ。
Denique Maria Magdalena Dominum prohibetur tangere quia nutabat de resurrectionis fide. Illa igitur tangit Christum, quae fide tangit. 16. Magdalena autem stabat ad monumentum foris plorans (Joan. XX, 11) .
PL 16, 270B実に、マグダラのマリアは、復活の信仰について動揺していたので、主に触れることを禁じられる。信仰によって触れる者こそが、キリストに触れる。16. 「マグダラは墓のそばの外に立って泣いていた」(ヨハネ20:11)。
Quae foris est, plorat; nam quae intus est, plorare non novit. Plorat autem, quia corpus non videt Christi: et periisse putat; quia ipsa non cernit. Ergo Maria foris: sed non Petrus, non Joannes foris.
PL 16, 270B外にいる者は泣く。内にいる者は泣くことを知らない。彼女が泣くのは、キリストの体が見えないからであり、また、自分が見分けないために、失われたと思うからである。こうしてマリアは外にいるが、ペトロもヨハネも外にはいない。
Denique illi currentes intraverunt; et ideo non ploraverunt, et gratulantes recesserunt. Illa quae non introivit, flevit, non credidit, fraude sublatum putavit, nec cum Angelos cerneret, credendum arbitrabatur.
PL 16, 270B実に、あの二人は走って中に入った。だから泣かず、喜びながら帰った。中に入らなかった彼女は泣き、信ぜず、欺きによって持ち去られたと思い、天使たちを見てもなお信じるべきだとは考えなかった。
Et ideo dicunt ei Angeli: Mulier, quid ploras? quem quaeris (Ibid. 13) ? Hoc Angeli dicunt, et Dominus postea iisdem verbis repetivit; ut sciatis quia angelorum verba mandata sint Domini.
PL 16, 270Cそれゆえ天使たちは彼女に言う。「女よ、なぜ泣くのか。誰を捜しているのか」(ヨハネ20:13)。これを天使たちが言い、のちに主が同じ言葉で繰り返した。諸君が、天使たちの言葉は主の命令であることを知るためである。
17. Denique eadem, ut dixi, etiam Dominus verba repetivit dicens: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Quae non credidit, mulier est; nam qui credit, in virum perfectum resurgit, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) .
PL 16, 270C17. 実に、先に言ったように、主もまた同じ言葉を繰り返して言った。「女よ、なぜ泣くのか。誰を捜しているのか」。信じなかった者は女である。信じる者は、完全な人〔vir。前の「女」(mulier)と対になる「男」の語〕へ、キリストの充満の年齢の尺度にまでよみがえるからである(エフェソ4:13)。
Mulier, inquit: non de sexu, sed de cunctatione convicium est. Et bene mulier, quae nutabat; quia jam virgo crediderat. Quid ploras? hoc est: Tu tibi es causa plorandi, tu tibi auctor es flendi, quae es Christi incredula.
PL 16, 270C「女よ」と彼は言う。これは性別についてではなく、ためらいについての叱責である。動揺していた者が「女」と呼ばれるのは当然である。おとめ〔「おとめ」が誰を指すか定かでない。主の母マリアか、おとめたち一般か〕は既に信じていたからである。「なぜ泣くのか」とは、あなたは自分にとって泣く原因であり、自分が泣く張本人であるという意味である。キリストを信じない女であるあなたは。
Ploras, quia non vides Christum: crede, et videbis. Adest Christus, nec umquam iis a quibus quaeritur deest. Quid ploras? hoc est, non lacrymis opus est, sed fide prompta, et Deo digna.
PL 16, 270Cあなたが泣くのは、キリストを見ないからである。信ぜよ、そうすれば見る。キリストはそこにおり、キリストを求める者を決して見捨てない。「なぜ泣くのか」とは、涙は要らず、迅速で、神にふさわしい信仰こそ必要だという意味である。
Noli cogitare mortalia, et non plorabis: noli cogitare peritura, et flendi causam habere non poteris. Cur inde ploras, unde alii gratulantur? 18. Quem quaeris? hoc est: Non vides quia adest Christus?
PL 16, 271A死すべきものを思うな、そうすれば泣かない。滅びるものを思うな、そうすれば泣く理由を持てない。他の者たちが喜ぶその場で、なぜあなたは泣くのか。18. 「誰を捜しているのか」とは、キリストがそこにいるのが見えないのか、という意味である。
Non vides quia Christus est Dei virtus, quia Christus est Dei sapientia, quia Christus est sanctitas, quia Christus est castitas, quia Christus est integritas, quia Christus natus est ex virgine, quia Christus ex Patre, et apud Patrem, et in Patre semper, natus non factus, nec degener, sed semper dilectus, verus Deus ex Deo vero?
PL 16, 271Aキリストが神の力であり、神の知恵であり、聖性であり、貞潔であり、無傷さであり、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれ、父から出て、父とともに、父のうちに常にあり、生まれたのであって造られたのではなく、劣る者でもなく、常に愛される者であり、真の神からの真の神であることが、あなたには見えないのか。
19. Tulerunt, inquit, Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 15) . Erras, mulier, quae putas ab aliis Christum de monumento esse sublatum, et non potestate propria resuscitatum.
PL 16, 271A19. 「彼らは主を墓から取り去った。どこに置いたのか私は知らない」と彼女は言う(ヨハネ20:15)。女よ、あなたは誤っている。キリストが他の者たちによって墓から運び去られたと思い、自らの権能でよみがえったのではないと思うのだから。
Sed nemo tulit Dei virtutem, nemo tulit Dei sapientiam, nemo tulit venerabilem castitatem. Non tollitur Christus de monumento justi, nec de suae virginis secreto, et piae mentis arcano: et si qui volunt tollere, auferre non possunt.
PL 16, 271Bしかし、神の力を運び去った者はいない。神の知恵を運び去った者はいない。尊い貞潔を運び去った者はいない。キリストは義人の墓から取り去られず、自らのおとめの奥所からも、敬虔な精神の秘所からも取り去られない。取り去ろうと望む者がいても、持ち去ることはできない。
20. Tunc ait illi Dominus: Maria, respice ad me (Ibid., 16) . Quando non credit, mulier est: quando converti incipit, Maria vocatur, hoc est, nomen ejus accipit, quae parturit Christum; est enim anima quae spiritaliter parit Christum. Respice, inquit, ad me.
PL 16, 271B20. そのとき主は彼女に言う。「マリアよ、私のほうを見よ」(ヨハネ20:16)。信じないときは女であり、立ち返り始めるとマリアと呼ばれる。すなわち、キリストを産む者の名を受ける。霊的にキリストを産むのは魂だからである。「私のほうを見よ」と彼は言う。
Qui Christum respicit, emendatur: errat autem, qui Christum non videt. 21. Et ideo illa conversa respexit, et dixit: Rabbi, quod interpretatur magister. Qui respicit, convertitur: qui convertitur, plenius intuetur: qui videt, proficit.
PL 16, 271Bキリストを見つめる者は改まる。キリストを見ない者は迷う。21. それゆえ彼女は振り向いて見つめ、そして言った。「ラビ」、これは先生と訳される。見つめる者は立ち返る。立ち返る者はいっそう深く見る。見る者は進歩する。
Et ideo magistrum appellat, quem mortuum esse credebat: alloquitur quem putabat amissum. 22. Noli, inquit, me tangere (Ibid., 17) , hoc est, etsi correctionis tentamenta sunt; non tangit tamen Christum nutantis affectus.
PL 16, 271Cそこで、死んだと思っていた者を先生と呼び、失ったと思っていた者に語りかける。22. 「私に触れるな」と彼は言う(ヨハネ20:17)。すなわち、たとえそれが矯正の試みであっても、動揺する心情はキリストに触れないという意味である。
Noli, inquit, me tangere, hoc est, noli tangere Dei virtutem, Dei sapientiam, reverendam integritatem, honorabilem castitatem. 23. Sed vade ad fratres meos. Quid est aliud dicere, nisi: Jam noli foris flere?
PL 16, 271C「私に触れるな」と彼は言う、すなわち、神の力、神の知恵、畏れ敬うべき無傷の身、尊ぶべき貞潔に触れるなという意味である。23. 「だが私の兄弟たちのもとへ行け」。これは「もう外で泣くな」と言うのと同じではないか。
Vade ad electos et ad observantissimos sacerdotes; et dic illis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum. Quid est aliud dicere, nisi: Ne mulier hinc moveas quaestionem?
PL 16, 271C選ばれた者たち、最も忠実に〔掟を〕守る司教たち〔使徒たちを言うらしい〕のもとへ行け。そして彼らに言え。「私は私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」。これは「女よ、ここから問題を持ち出すな」と言うのと同じではないか。
Certe a perfectioribus quaere, dicent tibi quae distinctio sit inter Patrem meum et Patrem vestrum. Nam qui juxta divinam generationem Pater mihi est, is juxta adoptionem Pater vester est.
PL 16, 271Dまことに、より完全な者たちに尋ねよ。彼らはあなたに、「私の父」と「汝らの父」のあいだにどのような区別があるかを告げるだろう。神的な出生によって私の父である者が、養子縁組によって「汝らの父」だからである。
Patrem meum dicendo, a creaturis se Dei Filius separavit: Patrem vestrum dicendo, adoptionis spiritalis gratiam designavit.
PL 16, 272A「私の父」と言うことで、神の子は自らを被造物から分けた。「汝らの父」と言うことで、霊的な養子縁組の恩寵を示した。
Ita et Deum meum dicendo, mysterium suae Incarnationis ostendit; ut quem Patrem naturaliter habet, Deum appellet propter suscepti corporis sacramentum: Deum quoque vestrum cum dicit, profectum in nobis suae operationis ostendit.
PL 16, 272A同じく「私の神」と言うことで、自らの受肉の奥義を示した。本性によって父として持つ者を、身に受けた体の秘義のゆえに神と呼ぶためである。「汝らの神」とも言うことで、我々のうちに自らの働きが進展していることを示した。
Caput V
第V章PL 16, 272ARedit a digressione ad suam defensionem, et sibi objecta non tantum agnoscit, verum etiam ulterius intendit, cupere etiam nupturas ad virginitatis studium revocare sponte professus.
PL 16, 272A脇道から自らの弁明へ戻り、自分に向けられた非難を認めるだけでなく、さらに進んで、嫁ごうとする女たちをもおとめの身への熱意へ呼び戻したいと、自ら進んで表明する。
24. Et vere Deus noster factus est nobis, ex quo passus est Christus; quando, ut alia omittam, pro integritate servanda mori virgines sunt paratae. Nihil de causa, nihil de persona loquor; ubi enim Domini gratia, ibi debet esse pax Domini.
PL 16, 272A24. まことに、キリストが苦しみを受けてこのかた、神は我々にとって我々の神となった。ほかのことは措くとしても、おとめたちは無傷の身を守るために死ぬ覚悟でいるのだ。私は件そのもの〔causa。著者が非難を受けている件を言う〕についても人についても何も語らない。主の恩寵のあるところには、主の平和がなければならないからである。
Nec quemquam publice arguo, sed me ipsum defensatum venio. Accusati enim sumus, et nisi fallor, accusatores nostri plerique de vobis sunt. Horum ego affectus redarguere malo, quam personas prodere. Criminis autem invidia haec est, quia suadeo castitatem.
PL 16, 272B私は誰をも公に非難せず、自分自身を弁護するために来たのである。我々は告発されており、間違いでなければ、我々を告発する者の多くは諸君のなかにいる。私は、彼らの人物を暴くよりも、その心情を論駁したい。この罪状に向けられる憎しみとは、私が貞潔を勧めるということである。
Qui hoc non libenter accipit, ipse se prodit. 25. Virginitatem, inquit, doces, et persuades plurimis. Utinam convincerer, utinam tanti criminis probaretur effectus! Non vererer invidiam, si efficaciam recognoscerem.
PL 16, 272Bこれを喜んで受け取らない者は、自ら正体を明かす。25. 「あなたはおとめの身を教え、多くの者を説き伏せている」と人は言う。私が有罪とされればよいのに。これほどの罪の成果が証明されればよいのに。その効き目を認められるのなら、私は憎しみを恐れない。
Atque utinam me exemplis potius argueretis, quam sermonibus caederetis! Sed vereor ne praevaricatores mihi apposuisse videar, qui me alienis commendent laudibus. 26. Initiatas, inquit, sacris mysteriis, et consecratas integritati puellas nubere prohibes.
PL 16, 272Bそして諸君が、言葉で私を打つよりも、むしろ実例で私を責めてくれればよいのに。だが私は、他人の称賛で私を推す背反者たち〔訴訟で相手方と通じる者の意か〕を、自分のそばにあてがったように見られはしまいかと恐れる。26. 「聖なる奥義に入信し、無傷の身に奉献された少女たちが嫁ぐのを、あなたは禁じている」と人は言う。
Utinam possem revocare nupturas! utinam possem flammeum nuptiale pio integritatis mutare velamine! An indignum videtur, ut sacratae virgines a sacrosanctis altaribus non abducantur ad nuptias? Et quibus licet sponsum eligere, non licet Deum praeferre?
PL 16, 272C嫁ごうとする女たちを呼び戻せたなら。花嫁のヴェールを、無傷の身の敬虔なヴェールに替えられたなら。献げられたおとめたちが、至聖なる祭壇から連れ去られて婚礼へ向かうことがないのは、けしからぬことと見えるのか。花婿を選ぶことが許される者に、神を優先することは許されないのか。
In me ergo facti conditio mutatur, ut pro opprobrio mihi cedat, quod semper spectavit ad gratiam sacerdotum, jacere semina integritatis, et virginitatis studia provocare.
PL 16, 272Cゆえに私においては、事の条件が変えられる。司教たちの誉れとして常に目指されてきたこと、すなわち、無傷の身の種を蒔き、おとめの身への熱意を呼び起こすことが、私には恥辱として返ってくるというのか。
Caput VI
第VI章PL 16, 272DAd virginitatem provocare nec improbum esse, nec novum, nec inutile: quorum primo capite paucis absoluto, alterum scilicet novum non esse Christi sententia, judicio apostolorum, ac puerulorum, exemplo docet: tum damnandas non esse nuptias monens, earum tamen multas et graves molestias declarat; utque neutram harum conditionum quisquam traducat, prudenter suadet.
PL 16, 272Dおとめの身へ促すことは、不当でも、新奇でも、無益でもないと論じる。その第一の点は手短に済ませたのち、第二の点、すなわち新奇でないことを、キリストの言葉、使徒たちの判断、幼子たちの例によって示す。次に、婚姻は断罪すべきでないと戒めつつ、婚姻には多くの重い煩いがあることを明らかにし、どちらの身分も誰も貶めることのないよう、思慮深く勧める。
27. Quaero enim utrum quasi improbum hoc, an quasi novum, an quasi inutile reprehendatur. Si quasi improbum, improba ergo vota sunt omnium, improba vita est angelorum, quam gratia resurrectionis imitatur; qui enim non nubunt, neque ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) .
PL 16, 273A27. 私は問う。これは不当なこととして咎められているのか、新奇なこととして、それとも無益なこととして咎められているのか。不当なこととしてならば、すべての者の誓願は不当であり、天使たちの生は不当であることになる。復活の恩寵が、その生に倣っているのだから。「娶らず嫁がない者は、天において天使のようになる」(マタイ22:30)。
Qui hoc utique reprehendit, resurrectionis vota condemnat. Itaque improbum videri non potest, quod hominibus pro praemio constitutum est: nec potest ejus rei species displicere, cujus veritas et in fructu est, et in voto.
PL 16, 273Aこれを咎める者は、いずれにせよ復活の誓願を断罪している。ゆえに、人々に報いとして定められたものが不当に見えることはありえない。その実質が、実りにも誓願にもあるものの外見が、気に入らないはずもない。
28. Sed esto, non sit improbum, numquid novum est? Nos enim nova omnia quae Christus non docuit, jure damnamus; quia fidelibus via Christus est. Si igitur Christus non docuit quod docemus, etiam nos id detestabile judicamus.
PL 16, 273B28. さて、不当ではないとしよう。では新奇ではないのか。我々は、キリストが教えなかった新奇なものはすべて、当然断罪する。信徒にとって道はキリストだからである。ゆえにキリストが我々の教えることを教えなかったのなら、我々自身もそれを忌まわしいと判断する。
Discutiamus ergo utrum Christus integritatem docuerit, an repudiandam putaverit: Et sunt, inquit, spadones, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) . Est ergo praeclara militia, quae regno coelorum militat.
PL 16, 273Bそれゆえ検討しよう。キリストは無傷の身を教えたのか、それとも退けるべきと考えたのか。「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)と彼は言う。ゆえに、天の国のために戦務に就くことは、輝かしい戦務である。
Itaque jam tunc Dominus docuit esse debere intemerata studia castitatis. 29. Unde et Apostoli eam caeteris praeeminere cernentes: Si ita est, aiunt, causa viri cum uxore, non expedit nubere (Ibid., 10) .
PL 16, 273Bこうして主は、その時すでに、貞潔への汚れなき熱意があるべきことを教えた。29. そこで使徒たちも、これが他のものにまさって卓越していると見て言う。「もし夫と妻の事情がそうであるなら、結婚するのは益にならない」(マタイ19:10)。
Quo dicto et graviora judicaverunt onera vinculi conjugalis, et verae integritatis gratiam praetulerunt.
PL 16, 273Bこの言葉によって、彼らは、結婚の絆の重荷がいっそう重いと判断し、まことの無傷の身の恩寵を優先した。
Sed Dominus qui sciret praedicandam omnibus integritatem, imitandam paucis: Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed quibus datum est (Ibid., 11) , hoc est, non est communis plurimis, et vulgaris integritas: nec pro infirmitate permittitur, sed pro virtute conceditur.
PL 16, 273Cしかし主は、無傷の身が万人に宣べ伝えられるべきもの、少数の者が倣うものと知っていたので、言った。「すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、与えられた者だけが受け入れる」(マタイ19:11)。すなわち、無傷の身は多くの者に共通で、ありふれたものではなく、弱さのゆえに許されるのではなく、徳のゆえに授けられるという意味である。
Denique cum dixisset: Et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Ibid., 12) ; ut ostenderet hoc non mediocris esse virtutis: Qui potest, inquit, capere capiat.
PL 16, 273C実に、「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)と言ったのち、これが並々ならぬ徳であることを示すために、「受け入れられる者は受け入れよ」と言った。
30. Et ideo post hoc verbum offeruntur pueri ad benedicendum, qui corruptelae expertes, integritatis munus immaculata aetate servarent. Talium enim est regnum coelorum, qui in puerilem castimoniam tamquam in naturam infantium corruptelae ignoratione remeaverint.
PL 16, 273C30. そしてこの言葉のあとで、祝福を受けるために子供たちが連れて来られる。汚れを知らず、汚れなき年ごろに無傷の身という賜物を守る者たちである。天の国は、このような者たちのものだからである。汚れを知らないことによって、幼子の本性に戻るかのように、子供の貞潔へ立ち返った者たちのものである。
Est ergo etiam coelesti voce probata virginitas, Dominicisque expetenda praeceptis. 31. Quo loco magisterium divinae vocis imitemur.
PL 16, 273Dこうして、おとめの身は天からの声によっても是認され、主の教えによって求められるべきものである。31. この箇所で、神的な声の教えに倣おう。
Nam cum in superioribus conjugium memoraverit non esse solvendum, nisi ex causa fornicationis, in posterioribus integritatis gratiam donumque contexuit (Ibid., 9) ; ut doceret non damnandas esse nuptias, sed probandas; nuptiis tamen ipsis integritatis studia praeferenda.
PL 16, 273Dというのは、主は、先に、淫行の理由のほかには結婚を解いてはならないと述べたのち、後に無傷の身の恩寵と賜物を織り込んだ(マタイ19:9)。婚姻は断罪すべきでなく是認すべきものだが、婚姻そのものにもまして無傷の身への熱意が優先されるべきことを教えるためである。
Quis enim tam aversus a vero, qui nuptias damnet? Sed quis tam alienus a ratione, qui conjugii onera non sentiat? Etenim mulier innupta et virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et spiritu.
PL 16, 273D実際、誰が真理にそむくあまり、婚姻を断罪するだろうか。だが、誰が理性から遠いあまり、結婚の重荷を感じないだろうか。「嫁がない女、おとめは、主のことを思い、体も霊も聖であろうとする」。
Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) . 32. Et praeter has molestias, quamvis nubendo non peccet, contritionem tamen habebit carnis hujusmodi: graves enim partus labores, gravis creandorum et erudiendorum liberorum molestia.
PL 16, 274A「嫁いだ女は、世のことを思い、どうすれば夫に気に入られるかを思う」(一コリント7:34)。32. そしてこれらの煩いのほかに、嫁ぐことで罪を犯すわけではないが、そうした女は肉の苦難を負うことになる。出産の労苦は重く、子らを産み育て教える煩いは重いからである。
Quibus ante praescripsit, ne quis hujusmodi averteretur injuriis; multae enim in partus doloribus constitutae, conjugio se renuntiare dicunt: multi etiam matrimonii onera non ferentes, alieno ab uxore avertuntur affectu.
PL 16, 274A使徒は、誰もこうした仕打ちによって遠ざけられることのないよう、あらかじめ定めておいた。実に、出産の苦しみのなかにある多くの女が、結婚を断念すると言う。また、多くの男も、結婚の重荷に耐えられず、妻から離れて他へ心が向く。
Et ideo Apostolus ante praemisit: Ligatus es uxori? Noli quaerere solutionem (Ibid., 27) . Et bene ait: Ligatus es; quodam enim vir et uxor nexu inter se amatorio copulantur, et quibusdam invicem sibi habenis amoris astricti sunt.
PL 16, 274Aそれゆえ使徒は先に言った。「汝は妻に結ばれているか。解くことを求めるな」(一コリント7:27)。そして「結ばれている」と言うのは適切である。夫と妻は、ある愛の結び目で互いに結び合わされ、互いに愛の手綱によってつながれているからである。
33. Bona igitur vincula nuptiarum, sed tamen vincula: bonum conjugium, sed tamen a jugo tractum, et jugo mundi; ut viro potius cupiat placere, quam Deo.
PL 16, 274B33. ゆえに、婚姻の絆は善いが、それでも絆である。結婚は善いが、それでもくびきに由来し、世のくびきに由来する。女が、神よりも夫に気に入られたいと望むようになるほどに。
Bona etiam vulnera charitatis, et osculis praeferenda: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .
PL 16, 274B愛の傷もまた善く、口づけにまさる。「友の傷は、敵の自発的な口づけよりも有益である」(箴言27:6)。
Denique Petrus vulnerat (Matth., XXVI, 51) , Judas osculatur (Ibid., 49) : illum oscula condemnant, hunc vulnus emendat: illius osculis proditionis venena funduntur, istius lacrymis culpa lavatur.
PL 16, 274B実に、ペトロは傷つけ(マタイ26:51)、ユダは口づけする(マタイ26:49)。ユダを口づけが断罪し、ペトロの傷は改めさせる。ユダの口づけによっては裏切りの毒が注がれ、ペトロの涙によっては咎が洗われる。
Itaque ut ostenderet sermo propheticus bona vulnera charitatis, Ecclesia dicit in Canticis canticorum: Quia vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5) .
PL 16, 274Bそこで、預言の言葉が愛の善い傷を示すために、教会は雅歌のなかで言う。「私は愛に傷ついている〔底本は charitatis(属格)。この作品では繰り返しこの形で引くので誤植とはせず、「愛に」と訳す〕」(雅歌2:5)。
34. Nemo ergo vel qui conjugium elegit, reprehendat integritatem: vel qui integritatem sequitur, condemnet conjugium. Namque hujus sententiae adversarios interpretes damnavit jamdudum Ecclesia, eos scilicet qui audeant solvere copulam conjugalem.
PL 16, 274C34. ゆえに、結婚を選んだ者も無傷の身を咎めてはならず、無傷の身に従う者も結婚を断罪してはならない。この見解に反する解釈者たち、すなわち結婚の結びつきをあえて解こうとする者たちは、教会がとうの昔に断罪した。
Audite enim quid dicat sacrosancta Ecclesia: Veni, fratrer meus, exeamas in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas, videamus si floruit vitis (Cant. VII, 11, 12) .
PL 16, 274C聞け、至聖なる教会が何と言うかを。「来よ、私の兄弟、野へ出よう。砦で休もう。夜明けにブドウ畑へ起き出して、ブドウの木が花を咲かせたかどうか見よう」(雅歌7:11–12)〔底本は Veni, fratrer meus, exeamas。frater meus … exeamus と読む〕。
Multos ager fructus habet, sed ille melior est qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis.
PL 16, 274C畑は多くの実りを持つが、実りにも花にもあふれる畑のほうがすぐれている。ゆえに教会の畑は、さまざまな豊かさに満ちて実り多い。
Hic cernas germina virginitatis flore vernantia, illic tamquam in campis silvae viduitatem gravitate pollentem, alibi tamquam uberi fruge conjugii Ecclesiae segetem replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Jesu redundantia, in quibus fidelis conjugii fructus exuberat.
PL 16, 274Cここには、おとめの身の芽が花で春めくのが見える。かしこには、野に生える林のように、威厳に満ちたやもめの身が見える。また別のところには、結婚の豊かな実りが、教会の刈り入れ畑から世の倉を満たしている。さらに、嫁いだ〔ブドウの木を他の木に絡ませて育てることを「嫁がせる」と言う〕ブドウ畑の実りが、主イエスの搾り場にあふれている。そこでは信仰ある結婚の実りが満ちあふれている。
Caput VII
第VII章PL 16, 274DTertium caput aggressus, nempe virginitatem non esse inutilem, negat ullum hinc reipublicae afferri damnum; quin immo ubi maxime ille status floreat, ibi copiosissimam civium esse frequentiam docet: quod ut secus esset, hunc tamen eo non improbandum; cum in uxoribus caste viventibus id non culpetur.
PL 16, 274D第三の論点に取りかかり、すなわちおとめの身は無益ではないと述べて、そこから国家にいかなる損害ももたらされることはないと否定する。それどころか、この身分が最も盛んなところでこそ市民の数が最も豊かであると教える。仮にそうでないとしても、これを非難すべきではない。貞潔に生きる妻たちにおいては、そのことが咎められないからである。
Postquam vero eorum qui juventuti nuptias hinc fieri difficiliores objiciebant, demonstravit inanitatem, iis qui virgines serius velandas esse contendebant, respondet hic episcopi requiri prudentiam: at solam aetatem considerandam non esse martyrum exemplis, ac puerorum ad Christum accedentium, probat.
PL 16, 275A次いで、おとめの身のせいで若者に婚姻がいっそう難しくなると反論する者たちの主張の空しさを示したあと、おとめたちにはもっと遅くヴェールを被せるべきだと主張する者たちには、ここで、司教に求められるのは思慮であると答える。しかし年齢だけを考えるべきでないことを、殉教者たちの例と、キリストのもとへ近づく子供たちの例によって論証する。
35. Nec improbum igitur, nec novum integritatis est studium. Videamus ne forte inutile judicetur; nonnullos enim dixisse audivi quod periit mundus, defecit genus humanum, conjugia labefacta sunt. Quaero quis tandem quaesivit uxorem, qui non invenerit?
PL 16, 275A35. 無傷の身への熱意は、したがって、不当でも新奇でもない。だが無益と判断されはしないか、見ておこう。実際、世は滅びた、人類は絶えた、結婚は崩れたと言った者が何人かいると聞いた。私は問う、いったい誰が妻を求めて、見つけられなかったのか。
Quando fuerint bella pro virgine? Quis umquam pro virgine sit peremptus? De conjugiis autem ista nascuntur, ut perimatur adulter uxoris, raptor praeliis appetatur. Ista reipublicae semper damno fuerunt.
PL 16, 275Aおとめをめぐって戦争が起こったことがいつあったか。おとめのために殺された者がかつていたか。ところが結婚からはこういうことが生じる。妻の姦夫が殺され、略奪した者が戦いで攻められる。こうしたことは常に国家の損害であった。
Pro virgine sacra nemo damnatus est; quia castitatem non poena cohibet, sed religio auget, fidesque conservat.
PL 16, 275B奉献されたおとめのために断罪された者は一人もいない。貞潔をつなぎ止めるのは刑罰ではなく、宗教がこれを増し、信仰がこれを守るからである。
36. Si quis igitur putat consecratione virginum minui genus humanum, consideret quia ubi paucae virgines, ibi etiam pauciores homines: ubi virginitatis studia crebriora, ibi numerum quoque hominum esse majorem.
PL 16, 275B36. したがって、おとめたちの奉献によって人類が減ると考える者がいるなら、次のことを考えてみるがよい。おとめが少ないところでは、人もまた一層少なく、おとめの身への熱意が盛んなところでは、人の数もまた多いのである。
Discite quantas Alexandrina, totiusque Orientis, et Africana Ecclesia quotannis sacrare consueverint. Pauciores hic homines prodeunt, quam illic virgines consecrantur.
PL 16, 275Bアレクサンドリアの教会、また東方全体の教会、アフリカの教会が、毎年どれほど〔のおとめ〕を献げる習わしであるかを学べ。ここで生まれ出る人の数は、あちらで奉献されるおとめの数より少ない。
Ex ipsius igitur orbis terrarum usu non inutilis virginitas existimatur, praesertim cum per virginem salus venerit, orbem fecundatura Romanum. 37. Quod si quis hoc prohibet, prohibeat igitur pudicas uxores degere, quia frequentius possunt parere incontinentes.
PL 16, 275Bしたがって、世界そのものの慣行から見て、おとめの身は無益とは考えられない。とりわけ、おとめを通して救いが来て、ローマ世界を実り豊かにしようとしていたのだから。37. もしこれを禁じる者がいるなら、貞潔な妻たちがそのまま暮らすことをも禁じるがよい。自制のない女たちのほうが、より頻繁に産めるからである。
Nulla peregrinanti marito fidem servet; ne damnum faciat prolis futurae, et partus frequentioris amittat aetatem. 38. Sed difficilior fit via adolescentibus ad nuptias impetrandas. Quid si forte commodior?
PL 16, 275C旅に出ている夫に対して、いかなる妻も信義を守ってはならないことになる。将来の子孫を損なうことのないように、またより頻繁な出産の年ごろを失わないように。38. だが、若者たちにとって婚姻を得る道がいっそう難しくなる、と言う。もしそれが、かえっていっそう都合のよいことだとしたらどうか。
Quaero enim cum his aliquem habere tractatum, qui arcendae virginitatis sententiam gerunt. Itaque qui sunt isti, discutere debemus: utrum qui uxores habent, an qui non habent? Si qui habent, timere non debent; uxores enim eorum jam virgines esse non possunt.
PL 16, 275C私は、おとめの身を遠ざけようという意見を持つ者たちと、いささか論じ合いたい。それゆえ、この者たちが何者であるかを吟味せねばならない。妻のある者か、ない者か。妻のある者なら、恐れるにはおよばない。彼らの妻はもはやおとめではありえないからである。
Si qui non habent, non sibi injuriam faciant, quod ejus tantum nuptias speraverint, quae nuptura non esset. An fortasse patres pro filiarum conjunctione solliciti, moleste ferunt virgines consecrari? Nec hi quod vereantur, habent; si sequantur consilium.
PL 16, 276A妻のない者なら、自分で自分を損なわないがよい。嫁ぐはずのない女との婚姻だけを望んだのだから。それとも、娘たちの縁組を気にかける父親たちが、おとめたちが奉献されることを不快に思うのだろうか。彼らも、助言に従うなら、恐れるべきものを何も持たない。
Inter paucas suae citius eligentur. 39. Aiunt etiam plerique maturioris aetatis virgines esse velandas. Neque ego abnuo sacerdotalis cautionis esse debere, ut non temere puella veletur. Spectet plane, spectet aetatem sacerdos, sed fidei vel pudoris.
PL 16, 276A少数のおとめの中にあって、自分の娘のほうがいっそう早く選ばれるであろう。39. また多くの者は、おとめたちにはもっと成熟した年齢でヴェールを被せるべきだと言う。少女が軽率にヴェールを被せられてはならないということが、司教の慎重さに属さねばならないことを、私も否定しない。司教は確かに見るがよい、年齢を見るがよい。ただし、信仰あるいは恥じらいの〔年齢〕を。
Spectet maturitatem verecundiae, examinet gravitatis canitiem, morum senectam, pudicitiae annos, animos castitatis: tum deinde si matris tuta custodia, comitum sobria sedulitas.
PL 16, 276A慎みの成熟を見て、重厚さの白髪、品行の老成、貞潔の歳月、貞潔な心を吟味するがよい。そのうえで、母の守りが確かか、付き添いの者たちの勤勉が節度あるものかを〔見るがよい〕。
Si haec praesto sunt, non deest virgini longaeva canities: si haec desunt, differatur puella moribus quam annis adolescentior. 40. Non ergo aetas rejicitur florentior, sed animus examinatur. At certe Theclam non senectus, sed virtus probavit.
PL 16, 276Bこれらが備わっているなら、そのおとめには長寿の白髪が欠けていない。これらが欠けているなら、年齢よりも品行のほうが若い少女は、〔奉献を〕延期されるがよい。40. したがって、盛りの年ごろが退けられるのではなく、心が吟味されるのである。確かにテクラを認めさせたのは、老いではなく徳であった。
Et hinc quid plura contexam, cum omnis aetas habilis Deo, perfecta sit Christo? Denique non virtutem aetatis appendicem dicimus, sed virtutis aetatem.
PL 16, 276Bここからさらに何を織り込む必要があろうか。あらゆる年齢が神に適い、キリストにあって完全でありうるのだから。実に我々は、徳を年齢の付属物とは言わず、徳の年齢と言う。
Nec mirere in adolescentulis professionem, cum legeris in parvulis passionem; scriptum est enim: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3) .
PL 16, 276B若い者たちの誓願を不思議に思うな。幼い者たちの受難を読んでいるのだから。こう書かれている。「幼子と乳飲み子の口から、汝は賛美を完成させた」(詩篇8:3)。
An dubitamus si eum usque ad continentiam sequatur adolescentia, quem usque ad mortem confitetur infantia?
PL 16, 276B幼年期が死に至るまで告白する者に、青年期が自制に至るまで従うことを、我々は疑うだろうか。
Et quasi incredibile putamus, si puellae nubiles Christum sequantur ad regnum, quem etiam pueri sequebantur in deserto; sicut legimus quia saturata sunt de quinque panibus quatuor millia hominum, exceptis inquit, pueris et mulieribus (Matth. XIV, 21) .
PL 16, 276Cまた、嫁ぐ年ごろの少女たちが王国へとキリストに従うことを、あたかも信じがたいことのように考えている。子供たちでさえ荒れ野でキリストに従っていたのに。こう読んでいる。五つのパンから四千人が満腹した、「子供たちと女たちを除いて」と言う(マタイ14:21)〔マタイ14:21は五千人と記す。ここは底本のまま写す〕。
41. Nolite ergo a Christo arcere infantes; quia et ipsi pro Christi nomine subiere martyrium: Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14) . Vocat eos Dominus, et tu prohibes? De ipsis enim Dominus ait: Sinite eos venire ad me.
PL 16, 276C41. だから、幼子たちをキリストから遠ざけるな。彼らもキリストの名のために殉教に身を投じたのだから。「天の国は、このような者たちのものである」(マタイ19:14)。主が彼らを呼ぶのに、汝は妨げるのか。実に彼らについて主は言う。「彼らを私のもとに来させよ」。
Nolite adolescentulas arcere, de quibus scriptum est: Propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2) . Et induxerunt te in domum matris suae (Cant. VIII, 2) .
PL 16, 277Aおとめたちを遠ざけるな。彼女たちについてこう書かれている。「それゆえ、おとめたちは汝を愛した」(雅歌1:2)。「そして汝を自分の母の家に導き入れた」(雅歌8:2)。
Nolite postremo a Christi charitate etiam parvulos separare, quem etiam intra matris uterum adhuc positi exsultatione prophetica fatebantur. (Luc. I, 41) .
PL 16, 277A最後に、キリストへの愛から幼子たちさえも引き離すな。まだ母の胎内にあったときですら、預言的な歓喜によって彼を告白していた子らを(ルカ1:41)。
Caput VIII
第VIII章PL 16, 277AAetatem omnem quaerendo Christo habilem esse supra docuit, hic nullum locum ad id opportunum non esse ostendit. Cur occidente sole aegri afferantur ad Christum, is autem quaeratur orto jam die? ubi et de jactantia vitanda praecipitur.
PL 16, 277Aあらゆる年齢がキリストを求めるのにふさわしいことは、先に教えた。ここでは、そのために好都合でない場所は一つもないことを示す。なぜ日が沈むときに病人たちはキリストのもとへ連れてこられるのに、キリストが求められるのは日がすでに昇ってからなのか。ここではまた、避けるべき誇示についても教えている。
Ad sequendum per diem Christum exhortatio: eum vero nec in foro, nec in plateis, ubi vulnerari ac spoliari dicitur Sponsa, reperiri. 42. In ipsis adhuc Ecclesiae principiis turbae requirebant eum. Qua ratione?
PL 16, 277A昼のあいだキリストに従うようにという勧めがあり、また、花嫁が傷つけられ奪われると言われる広場にも大通りにも、彼は見いだされない〔と述べる〕。42. 教会のまだ始まりのうちに、群衆は彼を求めていた。どういう理由からか。
Quia manus, inquit, imponens curabat eos (Luc. IV, 40) . Nec tempus ad sanandum, nec locus quaeritur. Omnibus enim locis omnibusque temporibus non est praetermittenda medicina.
PL 16, 277B「手を置いて彼らを癒やしていたからだ」と言う(ルカ4:40)。癒やすのに、時も場所も求められない。あらゆる場所で、あらゆる時に、医術は見過ごされてはならないのである。
Intra domum Maria ab angelo benedicitur (Luc. I, 28) ; intra domum David ungitur in prophetam (I Reg. XVI, 3) . Ubique Jesus curat, ubique sanat: in itinere, in domo, in deserto.
PL 16, 277B家の中で、マリアは天使から祝福され(ルカ1:28)、家の中で、ダビデは預言者として油を注がれる(サムエル記上16:3)。至るところでイエスは治し、至るところで癒やす。道で、家で、荒れ野で。
In itinere curatur quae fimbriam tetigit (Matth. IX, 20) : in domo principis Synagogae filia resuscitatur (Marc. V, 41) : in deserto turba sanatur. Denique sic habes: Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum.
PL 16, 277B道では、〔衣の〕房に触れた女が癒やされ(マタイ9:20)、会堂長の家では娘が起こされ(マルコ5:41)、荒れ野では群衆が癒やされる。実に、こうある。「日が沈むと、さまざまな病に悩む病人を抱える者はみな、彼らを彼のもとへ連れてきた」。
At ille singulis his manus imponens curabat eos (Luc. IV, 40) . Sanabat ergo et in deserto, et occidente jam sole, et sanabat, manus imponens; ut et Deum se et hominem demonstraret. Non immerito igitur facta jam die turbae requirebant eum. 43. Video ordinem.
PL 16, 277C「しかし彼は、その一人一人に手を置いて癒やしていた」(ルカ4:40)。したがって彼は、荒れ野でも、またすでに日が沈んでからも癒やし、しかも手を置いて癒やした。自らが神でもあり人でもあることを示すためである。それゆえ、日が明けてから群衆が彼を求めたのは、理由のないことではない。43. 私は順序を見る。
Sole occidente, aegri deferunturad Christum: facta autem die, turbae requirebant eum, Quando enim nisi per dies quaeritur Christus? Nam qui in luce ambulat, non recedit a Christo.
PL 16, 277C日が沈むと、病人たちはキリストのもとへ運ばれ〔底本は deferunturad と続けて刷る。deferuntur ad と読む〕、日が明けると、群衆が彼を求めた。実に、昼によらずして、いつキリストは求められるだろうか。光の中を歩く者は、キリストから離れないからである。
Itaque nox habebat adhuc aegrotantium gemitus, dies jam fidem plebis, jam laetitiam sanatorum; ut quod scriptum est, compleretur: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX, 6) .
PL 16, 277Cこうして、夜にはなお病む者たちのうめきがあり、昼にはすでに民の信仰と、癒やされた者たちの喜びがあった。こう書かれていることが成就するためである。「夕べには涙が宿り、朝には喜びがある」(詩篇29:6)。
Quae enim turbae major gratia, quam ut etiam in desertum locum Christum sequatur? 44. In quo ille docet a perfecto abesse debere jactantiam: non enim sanandorum copiam, sed operum jactantiam declinabat.
PL 16, 277C群衆にとって、荒れ野にまでキリストに従うこと以上の誉れがあろうか。44. その点で彼は、完全な者には誇示が無縁でなければならないと教える。彼が避けたのは、癒やされるべき者の多さではなく、業の誇示だったからである。
Et nos igitur si salvi esse desideramus, vel si jam meremur sanitatem, procul a luxuria, procul a lascivia; tanquam in arido vitae istius et jejuno solo quadam siti corporis fugitantem deliciarum Christum sequamur. 45. Sequamur per dies.
PL 16, 278Aそれゆえ我々も、救われることを望むなら、あるいはすでに癒やしにふさわしいなら、贅沢から遠く、放縦から遠く、この生の乾いた飢えた地において、ある種の体の渇きをもって、逸楽を避けるキリストに従おう。45. 昼のうちに従おう。
Adest Ecclesiae dies, quem Abraham vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Sequamur ergo per dies Christum; non enim in noctibus reperitur.
PL 16, 278A教会の昼が来ている。アブラハムが見て、喜んだ昼である(ヨハネ8:56)。だから、昼のうちにキリストに従おう。夜にはキリストは見いだされないからである。
In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum, et non inveni eum: vocavi eum, et non obaudivit me (Cant. III, 1) . 46. In foro aut in plateis Christus non reperitur.
PL 16, 278A「私の寝床で、夜々に、私の魂が愛した者を私は求めた。彼を求めたが、彼を見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に聞き従わなかった」と言う(雅歌3:1)。46. 広場や大通りでは、キリストは見いだされない。
Denique nec illa eum in foro et in plateis potuit reperire, quae dixit: Exsurgam, ibo, et circumibo civitatem, in foro et in plateis, et quaeram quem dilexit anima mea. Quaesivi eum, et non inveni eum: vocavi eum, et non obaudivit me (Ibid. 2) .
PL 16, 278A実に、次のように言った女も、彼を広場や大通りで見いだすことができなかった。「私は起きて行き、町を巡り、広場や大通りで、私の魂が愛した者を求めよう。私は彼を求めたが、彼を見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に聞き従わなかった」(雅歌3:2)。
Nequaquam igitur ibi quaeramus Christum, ubi invenire non possimus. Non est Christus circumforaneus.
PL 16, 278Bだから、見いだせないような場所でキリストを求めるのはやめよう。キリストは広場をうろつく者ではない。
Christus enim est pax, in foro lites: Christus justitia est, in foro iniquitas: Christus operator est, in foro inane otium: Christus charitas est, in foro obtrectatio: Christus fides est, in foro fraus atque perfidia: Christus in Ecclesia est, in foro idola.
PL 16, 278Bキリストは平和であり、広場にあるのは争い。キリストは正義であり、広場にあるのは不法。キリストは働き手であり、広場にあるのは空しい怠惰。キリストは愛であり、広場にあるのは中傷。キリストは信仰であり、広場にあるのは欺きと不実。キリストは教会にいる。広場にあるのは偶像。
Et ut illa vidua quam in alio perstrinximus libro (De viduis c. 9 et seq.) , cognoscat non obtrectandi me locutum illa studio, sed monendi: meque non asperum, sed sollicitum; gratia reconciliationis accipiat: in Ecclesia vidua justificatur, in foro circumvenitur.
PL 16, 278Bそして、別の書で私が咎めたあのやもめ(『やもめについて』第9章以下)が、私があのこと〔illa の係りは定かでない。locutum の目的語「あのこと」と取った〕を語ったのは中傷しようとする熱意からではなく諭そうとする熱意からであったこと、また私が厳しいのでなく気遣っているのだということを悟り、和解のためにこれを受け取るがよい。やもめは教会では義とされ、広場では欺かれる。
Fugiamus ergo forum, fugiamus plateas. 47. Prudentiam autem notam assume tibi, ut custodiat te a muliere alinea et mala . . . . Per fenestram enim de domo sua in plateas prospicit (Prov. VII, 4 et seq.) . Fugiamus plateas.
PL 16, 278Bだから広場を避けよう、大通りを避けよう。47. 「よく知られた思慮を汝のものとせよ。それが他人の〔底本は alinea。aliena と読む〕悪い女から汝を守るように。……実に彼女は窓から、自分の家の外の大通りをのぞき見る」(箴言7:4以下)。大通りを避けよう。
Non enim injuria tantummodo est non invenisse quem quaeras; sed etiam plerumque ubi non oportet quaesisse, vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso doctorum nomen assumunt: quaesisse procacius quam verecundius.
PL 16, 278C求める相手を見いださなかったことが不当であるだけでなく、求めてはならない所で求めたことも、しばしば傷なのである。すなわち、偽って教師の名を自らに帯びる男たちの家々で求めたこと、慎みよりも厚かましさをもって求めたことが。
48. Ergo caveamus exemplo Ecclesiae illius, ne nos custodes inveniant, qui circumeunt civitatem: Invenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum custodes murorum (Cant. V, 7) .
PL 16, 278C48. だから、あの教会の例にならい、町を巡る見張りたちに我々が見つけられないよう用心しよう。「町を巡る見張りたちが私を見つけた」と言う。「彼らは私を打ち、私を傷つけた。城壁の見張りたちは私の外套を奪い取った」(雅歌5:7)。
Non in se, filiae; non, inquam, in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia. Caveamus igitur ne lapsus noster vulnus Ecclesiae fiat; ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) .
PL 16, 278C娘たちよ、教会は自分自身において傷つけられるのではない。娘たちよ、重ねて言うが、自分自身においてではなく、我々において傷つけられるのである。だから、我々の堕落が教会の傷とならないよう用心しよう。誰も我々から外套を、すなわち思慮の衣、忍耐のしるしを奪い去ることのないように。それによって、より柔らかな衣服への野心は脱ぎ捨てられる。「柔らかい衣服をまとう者は、王たちの家にいる」(マタイ11:8)。
Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit. Quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petat, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40) , id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae tuae eum qui ante nudus fuerit, circumvestias.
PL 16, 279Aところがキリストは我々に外套を与えた。それで彼は自分の使徒たちと自分の体とを着せた。実に彼があなたに与えよと命じるのも、この外套である。誰かがあなたに下着を求めるなら、その者に外套も与えて去らせよ(マタイ5:40)とは、すなわち、あなたの哲学のしるしを手渡し、それまで裸であった者を、あなたの思慮の衣のようなもので着せよ、ということである。
Caput IX
第IX章PL 16, 279AQuaerendum Christum in montibus aromatum atque in deserto: hujus fecunditas, exposito cur flos atque lilium dicatur Christus, describitur: et induci in domum vini, ordinarique in se charitatem cupere narratur Ecclesia.
PL 16, 279Aキリストは香料の山々と荒れ野で求めるべきであること。なぜキリストが花とユリと呼ばれるのかを説明したうえで、その豊かな実りが描かれる。また教会は、ぶどう酒の家へ導き入れられ、自分のうちに愛を整えられることを望む、と語られる。
49. Ibi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant.
PL 16, 279B49. 娘たちよ、したがってキリストを、教会が求める所で求めよう。すなわち、よい香りの山々、高く積まれた行いの高さによって、功績の頂に応じた生の甘美な香りを放つ山々においてである。
Fugit enim plateas, fugit conventus, et strepitus fori, juxta quod scriptum est: Fuge, fraternus meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi in montibus aromatum (Cant. VIII, 14) .
PL 16, 279B実に彼は大通りを避け、集会を避け、広場の喧騒を避ける。こう書かれているとおりである。「逃げよ、私の兄弟〔底本は fraternus meus。「私の兄弟」と取った〕よ、香料の山々の上で、シカか、シカの子ジカのようになれ」(雅歌8:14)。
Serpentinis enim invisus colubris et fugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi in talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide spirant.
PL 16, 279B実に彼は、蛇めいた毒蛇どもに憎まれ、犬どもを避け、地を這う蛇どもに敵意を抱き、徳の高みにしか住むことを知らず、次のように言える教会の娘たちのうちにしか留まることを知らない。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。「ただし、ある者には死に至る死の香り、滅びる者たちにおいて。ある者には生に至る生の香り」、すなわち、主の復活の香りを生き生きとした信仰で吸い込む者たちにおいてである。
50. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus ligaverunt (Joan. XIX, 40) ; quicumque enim crediderunt quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt.
PL 16, 279C50. これらが香料の山々である。主イエスの体を受け取り、香料とともに亜麻布で巻いた人々である(ヨハネ19:40)。実に、イエスが死に、葬られ、復活したと信じた者は誰であれ、この真の信仰の高い頂を、徳の頂点の高さにまで掲げた。
Ubi ergo Christus quaeritur? In pectore prudentis scilicet sacerdotis. 51. Et quoniam de deserto tractatus hic sumitur, ubi quaerendus sit, etiam ipse demonstrat, dicens: Ego flos campi, et lilium convallium. Tanquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2) .
PL 16, 279Cそれでは、キリストはどこで求められるのか。思慮ある司教の胸の中においてである。51. そして、この論は荒れ野を主題として始められているので、どこで求めるべきかを彼自身も示して、こう言う。「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」(雅歌2:1–2)。
Ecce alium locum, in quo solet Dominus diversari; immo non in uno, sed in pluribus. Ego, inquit, flos campi; quia patentem simplicitatem purae mentis frequentat.
PL 16, 279C見よ、主がよく宿る別の場所がある。それも一つの場所だけでなく、多くの場所にである。「私は野の花」と言う。純粋な精神の開かれた素朴さにしばしば足を運ぶからである。
Et lilium convallium; flos enim humilitatis est Christus, non luxuriae, non voluptatum, non lasciviae, sed flos simplicitatis, flos humilitatis. Tanquam lilium in medio spinarum.
PL 16, 279Dそして谷間のユリ。キリストは謙遜の花であって、贅沢の、快楽の、放縦の花ではなく、素朴さの花、謙遜の花だからである。茨の間のユリのように。
Nonne inter asperitates laborum, contritionesque animorum boni flos odoris exsurgit; quia contrito corde Deus placatur?
PL 16, 279D労苦の険しさと、心の砕かれのただ中から、よい香りの花が咲き出るのではないか。砕かれた心によって、神がなだめられるからである。
52. Hoc est desertum, filiae, quod ducit ad regnum, hoc est etiam desertum, quod floret ut lilium; juxta quod scriptum est: Laetare, sterilis, et exsulta, desertum, et floreat ut lilium (Esai. XXXV, 1) .
PL 16, 279D52. 娘たちよ、これが王国へと導く荒れ野であり、またこれが、ユリのように花咲く荒れ野でもある。こう書かれているとおりである。「喜べ、不妊の女よ。躍れ、荒れ野よ。ユリのように花咲け」(イザヤ35:1)。
In hoc deserto, filiae, arbor illa bona fructifera, quae bonos fructus facit (Matth. VII, 17) , incipit brachia factorum suorum diffundere, verticem divinitatis attollere.
PL 16, 279D娘たちよ、この荒れ野で、あのよい木、よい実を結ぶ木、よい実をならせる木は(マタイ7:17)、自分の行いの枝を広げ、神性の頂を持ち上げ始める。
Juxta quam nostrae ligna silvae frutescant; quia sicut arbor mali inter ligna silvae, ita fraternus meus inter medium filiorum (Cant. II, 3) .
PL 16, 280Aその傍らで、我々の森の木々が芽吹くがよい。「森の木々の間のリンゴの木のように、私の兄弟は息子たちの真ん中にいる」からである(雅歌2:3)。
Et videns hoc Ecclesia laetetur et gaudeat dicens: In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis.
PL 16, 280Aこれを見て、教会は喜び、歓喜して言うがよい。「その陰に私は憧れて座り、その実は私の喉に甘い」。
53. Videns, inquam, hoc Ecclesia, et fidei nostrae jam laeta successu dicat: Inducite me in domum vini et ordinate in me charitatem (Ibid. 4) . Charitas non potest esse sine fide; tres enim sunt velut vades Ecclesiae, spes, fides, charitas. Cum spes praecesserit, fides fundata fuerit, ordinatur charitas, Ecclesia copulatur.
PL 16, 280A53. 教会はこれを見て、私は言うが、我々の信仰がすでに実を結んだことを喜び、言うがよい。「ぶどう酒の家に私を導き入れよ、そして私のうちに愛を整えよ」(雅歌2:4)。愛は信仰なしにはありえない。実に、教会の保証人として三つがある。希望、信仰、愛である。希望が先立ち、信仰が据えられたとき、愛が整えられ、教会は結ばれる。
Caput X
第X章PL 16, 280AUt Christi mereamur in nos adventum, Spiritum sanctum invocari debere; illum enim non semper venire, neque ad omnes: sed ad eam animam quae ita terrestrem exuerit tunicam, ut ipsam postea non resumat.
PL 16, 280Aキリストの我々のうちへの到来にふさわしくあるためには、聖なる霊を呼び求めねばならない。聖なる霊は常に来るのではなく、すべての者のもとに来るのでもない。地上の下着を脱ぎ、その後それをまた着ることのない魂のもとに来るのである。
Pedum lotio quid significet; et quod dicit Sponsa, quomodo inquinabo illos? Denique spiritales animae pedes hoc loco intelligendos esse demonstratur. 54. Didicisti ergo ubi Christum requiras; disce etiam quemadmodum possis mereri, ut ille te quaerat.
PL 16, 280B足を洗うことは何を意味するのか。また花嫁が言う、「どうして私はそれを汚そうか」とは何か。実に、この箇所で理解すべきは魂の霊的な足であることが示される。54. こうして、あなたはどこでキリストを求めるかを学んだ。さらに、彼があなたを求めるにふさわしくなりうるにはどうすればよいかも学べ。
Excita Spiritum sanctum dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster; aspira hortum meum et profluant aromata mea (Cant. IV, 16) . Descendat fraternus meus in hortum suum, et manducet fructus pomiferarum suarum (Cant, V, 1).
PL 16, 280B聖なる霊を呼び覚ませ、こう言って。「起きよ、北風よ。来よ、南風よ。私の園に吹き、私の香料を流れ出させよ」(雅歌4:16)。「私の兄弟〔底本は fraternus meus。「私の兄弟」と取った〕が自分の園に下り、自分の果樹の実を食べるように」(雅歌5:1)。
Hortus Verbi animae vernantis affectus est, et in pomiferis virtutis est fructus. 55. Venit ergo; et sive manduces, sive bibas, si Christum invocas, adest dicens: Venite, manducate panes meos, et bibite vinum meum (Proverb. IX, 5) ; sive etiam dormias, pulsat ad januam.
PL 16, 280B言葉の園とは、芽吹く魂の情愛であり、果樹における実とは徳の実りである。55. だから彼は来る。あなたが食べるときも飲むときも、キリストを呼ぶなら、彼はそこにいて言う。「来て、私のパンを食べ、私のぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。眠っているときでも、彼は戸口を叩く。
Venit, inquam, frequenter, et per prospectum mittit manum suam: sed non semper nec ad omnes; sed ad eam animam quae potest dicere: Nocte exui me tunicam meam (Cant. V, 3) .
PL 16, 280C彼は、私は言うが、しばしば来て、覗き窓から手を差し入れる。しかしいつでも、すべての者のもとにでもなく、こう言える魂のもとへ来る。「夜、私は自分の下着を脱いだ」(雅歌5:3)。
Etenim in hac saeculi nocte prius tibi corporalis vitae amictus est exuendus, exuit enim se carne Dominus, ut pro te de dominationibus et potestatibus mundi istius triumpharet. 56. Quomodo induam illam (Ibid.) ? Vide anima Deo devota quid dicat.
PL 16, 280C実に、この世の夜において、あなたはまず体の生の衣を脱がねばならない。主は肉を脱いだのだ、あなたのために、この世界の主権と権力に勝利するために。56. 「どうして私はそれを着ようか」(雅歌5:3)。神に献げられた魂が何と言うかを見よ。
Sic se actus corporis et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo, etiamsi velit, rursus possit induere. Quomodo induam illam? hoc est, qua verecundia, quo pudore, qua postremo memoria? Consuetudo enim boni usum pravitatis veteris amisit.
PL 16, 280C魂は、体の行いと地上の習いを、もはや望んだとしても、どうしてまた着られるか分からないほどに脱ぎ去っている。「どうして私はそれを着ようか」とは、すなわち、どんな慎みで、どんな恥じらいで、どんな記憶で、ということである。善の習慣は、古い邪悪の慣れを失ったからである。
57. Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Ibid.) ? Didicisti in Evangelio quod pedes lavare fidei mysterium humilitatis insigne sit; juxta quod scriptum est: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis vos debetis alter alterius pedes lavare (Joan. XIII, 14) !
PL 16, 280D57. 「私は足を洗った。どうして私はそれを汚そうか」(雅歌5:3)。足を洗うことが、信仰の奥義であり謙遜のしるしであることを、あなたは福音書で学んだ。こう書かれているとおりである。「主であり師である私が汝らの足を洗ったのなら、汝らは互いの足を洗うべきこと、なおさらである」(ヨハネ13:14)。
Sed hoc ad humilitatem pertinet. Quantum vero ad mysterium, pedes debet lavare suos qui vult partem habere cum Christo: Si enim non lavero, inquit, tibi pedes, non habebis partem mecum (Ibid. 8) . Cum hoc Petro dicitur, quid de nobis censetur?
PL 16, 280Dしかしこれは謙遜に関わることである。奥義に関しては、キリストと共に分け前を得ようとする者は、自分の足を洗わねばならない。「もし私が汝の足を洗わないなら、汝は私と共に分け前を持たない」と彼は言う(ヨハネ13:8)。これがペトロに言われているのなら、我々についてはどう判断されるか。
58. Qui lavit igitur pedes, non necesse habet iterum lavare; et ideo caveat ne inquinet eos. Et bene sancta Ecclesia dicit: Lavi pedes meos. Non dicit: Quomodo iterum lavabo eos; sed, quomodo iterum inquinabo eos? quasi oblita maculae veteris, oblita contagii.
PL 16, 281A58. したがって、足を洗った者は、再び洗う必要がない。だから、それを汚さぬよう注意するがよい。聖なる教会は正しく言う。「私は足を洗った」。「どうして私は再びそれを洗おうか」とは言わない。そうではなく、「どうして私は再びそれを汚そうか」と言う。あたかも古い汚れを忘れ、汚染を忘れたかのようにである。
Admonet igitur in ministerio corporali quemadmodum spiritale debeamus actuum nostrorum diluere vestigium.
PL 16, 281Aこのように教会は、体の務めにおいて、我々の行いの跡を霊的にどのように洗い清めるべきかを諭している。
Itaque pedes cum semel laveris aeterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento; cave ne iterum corporeae cupiditatis illuvie, lutulentique actus terrenis sordibus inquinentur.
PL 16, 281Aだから、あなたが永遠の泉の流れで足を一度洗い、奥義の秘跡で清めたなら、その足が再び体の欲望の汚れによって、泥にまみれた行いの地上の汚物によって汚されないよう、用心せよ。
59. Isti sunt pedes quos David lavit in spiritu, qui te docet quemadmodum eos inquinare non possis, dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2) . Utique hic non corporis, sed animi intellige pedes.
PL 16, 281A59. これらは、ダビデが霊において洗った足であり、彼はそれを汚しえないようにする方法をあなたに教えて、こう言う。「我々の足は、汝の中庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)。ここで、体の足ではなく、心の足を理解せよ。
Quomodo enim terrenus homo in coelo haberet corporis pedes? Hierusalem enim, sicut Paulus te docuit (Hebr. XII, 22) , in coelo est.
PL 16, 281B地上の人間が、どうして天に体の足を持とうか。エルサレムは、パウロがあなたに教えたとおり、天にあるのだから(ヘブライ12:22)。
Et idem te docuit quemadmodum in coelo stare possis, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) ; conversatio morum, conversatio factorum, conversatio fidei.
PL 16, 281Bそして同じ人が、あなたがどうすれば天に立てるかを教えている。「我々の生活は天にある」(フィリピ3:20)。品行の生活、行いの生活、信仰の生活である。
Caput XI
第XI章PL 16, 281BBonum esse ad accessum Christi trepidare ac festinare: eum non cum venerit solum, sed et prius quam veniat, solitum deferre mercedem, ut myrrha digiti ac manus fluant, hoc est, ut credamus Christum non vidisse corruptionem, cum sit unguentum effusum nomen ejus.
PL 16, 281Bキリストの来臨に向かって震え、急ぐのは善いこと。彼は来たときだけでなく、来る前から報いを先に差し出すのが常であり、そのためミルラが指と手から滴る。すなわち、その名は注がれた香油なのだから、キリストは朽ち果てを見なかったと我々が信じるためである。
Hoc unguentum quod semper flagrabat apud Patrem, in tempore Filius effudit: sed exinanitum fuit in Judaeis, et a gentilibus collectum, cumque etiamnum fluat quotidie, diligenter excipiendum est, ut animam nostram totam penetret.
PL 16, 281Bこの香油は、父のもとで常に香っていたが、子が時を得て注いだ。しかしユダヤ人のうちでは注ぎ出され、異邦人によって集められた。今もなお日々流れているので、それが我々の魂全体にしみ通るよう、丁寧に受けねばならない。
60. Quisquis sic vivit, potest dicere: Fraternus meus misit manum suam per prospectum, et venter meus turbatus est ad illum: surrexi aperire fratri meo (Cant. V, 4) . Bonum est ut ad adventum Domini interiora turbentur.
PL 16, 281C60. このように生きる者は言うことができる。「私の兄弟〔底本は fraternus meus。「私の兄弟」と取った〕は覗き窓から手を差し入れ、私の腹は彼のために騒いだ。私は私の兄弟に開けようと起き上がった」(雅歌5:4)。主の到来に際して内なるものが震えるのは善いことである。
Si ad angeli adventum Maria turbata est (Luc. I, 29) , quanto magis ad Christi nos turbamur adventum! Influentibus quippe divinis, corporeus peregrinatur affectus, et usus ille exterioris hominis exolescit. Et tu turbare, et tu festina.
PL 16, 281C天使の到来にマリアが動揺したのなら(ルカ1:29)、キリストの到来に際して我々はなおさら動揺する。神的なものが流れ込むとき、体の情愛は旅人となり、あの外なる人の習いは衰える。あなたも動揺せよ、あなたも急げ。
Festinantes illi agnum manducare praecipiuntur (Exod. XII, 11) . Surge, aperi, ad januam Christus est, vestibula domus tuae pulsat: si aperueris, introibit, et introibit cum Patre.
PL 16, 281C彼らは急いで子羊を食べるよう命じられている(出エジプト記12:11)。起きよ、開けよ。戸口にいるのはキリストである。あなたの家の玄関を叩いている。開けるなら、彼は入る。父とともに入る。
61. Nec solum cum ingressus fuerit, mercedem relinquit; sed etiam prius quam ingrediatur, mercedem praemittit.
PL 16, 281D61. 入ったときだけ報いを残すのではなく、入る前にも報いを先に送る。
Adhuc anima turbatur, adhuc parietes domus suae palpat, adhuc ostium quaerit ubi Christus est, adhuc solvit vinculum carnis, et corporis claustra, adhuc Christus foris pulsat: Manus autem, inquit, meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni in manibus clausurae (Cant. V, 5) .
PL 16, 281D魂はなおも動揺し、なお自分の家の壁を手探りし、なおキリストのいる戸口を探し、なお肉の縄目と体の閂を解いており、キリストはなお外で叩いている。「しかし私の手はミルラを滴らせ、私の指は、錠の手の中で満ちていた〔in manibus clausurae は「錠の把手の上で」とも読める〕」と言う(雅歌5:5)。
Quam myrrham stillant animae manus, nisi illam quam obtulit justus ille Nicodemus magister in Israel (Joan. III, 1 et seq.) , ille qui meruit lavacri primus audire mysterium, qui attulit mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum, et misit in corpus Jesu (Joan. XIX, 39) : perfectum utique odorem fidei attulit?
PL 16, 282A魂の手が滴らせるミルラとは、イスラエルの師であるあの義人ニコデモが携えたもの(ヨハネ3:1以下)のほかに何であろうか。洗礼の奥義を最初に聞くにふさわしいとされた彼は、ミルラとアロエの混ぜ物を百リブラほど携えて、イエスの体の上に置いた(ヨハネ19:39)。信仰の完全な香りを携えたのではないか。
62. Hunc odorem fragrat anima quae Christo aperire incipit, ut accipiat primo odorem Dominicae sepulturae, et credat quia caro ejus non vidit corruptionem, nec odore aliquo mortis emarcuit: sed aeterni illius floris, et semper virentis odore condita surrexit.
PL 16, 282A62. この香りを、キリストに開き始める魂が放つ。まず主の埋葬の香りを受け、その肉は朽ち果てを見ず、いかなる死の香りにも萎えず、永遠の、常に緑なす花の香りで保たれて復活したと信じるためである。
Quomodo enim poterat vel in carne marcescere, cujus nomen unguentum exinanitum est (Cant. I, 2) ? Exinanivit se, ut spiraret tibi. 63. Semper unguentum hoc erat, sed erat apud Patrem, erat in Patre. Olebat tantum angelis et archangelis, tamquam intra vas coeli.
PL 16, 282Aその名が注ぎ出された香油(雅歌1:2)である者が、どうして肉においてさえ萎れえただろうか。彼は、あなたに香るために自らを注ぎ出した。63. この香油は常にあったが、父のもとにあり、父のうちにあった。ただ天使たちと大天使たちに香っていただけで、天の器の内にあるようであった。
Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai. XLIX, 6) . Descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore Verbi.
PL 16, 282B父は口を開いて言った。「見よ、私は汝を、私の民の契約とし、諸国民の光として置いた。汝が地の果てまで救いとなるためである」(イザヤ49:6)。子が降ると、すべては言葉の新しい香りで満たされた。
Eructavit cor Patris Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) , fragravit Filius, Spiritus sanctus exhalavit, atque per omnium se corda diffudit; Diffusa est enim charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) .
PL 16, 282B「父の心はよい言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。子は香り、聖なる霊は息を吹き出して、すべての者の心を通して自らを広げた。「神の愛は、聖なる霊によって我々の心に注がれたからである」(ローマ5:5)。
64. Ipse Dei Filius in corpore tamquam in vase odorem primo cohibebat, suum opperiens tempus, sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem (Esai. L, 4) .
PL 16, 282B64. 神の子自身が、体の中に、あたかも器の中のように、はじめは香りを抑え、自分の時を待っていた。こう言うとおりである。「主は私に教えの舌を与える。いつ言葉を語るべきかを私が知るためである」(イザヤ50:4)。
Venit hora, et aperuit os, exinanivit unguentum, quando virtus exibat de eo. 65. Hoc unguentum exinanitum est super Judaeos, et collectum est a gentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris.
PL 16, 282C時が来て、彼は口を開き、香油を注ぎ出した。そのとき力が彼から出ていた。65. この香油はユダヤ人の上に注ぎ出され、諸国民によって集められた。ユダヤで注ぎ出され、すべての地で香った。
Hoc unguento uncta est Maria, et virgo concepit, virgo peperit bonum odorem, Dei Filium. Hoc unguentum effusum est super aquas, et sanctificavit aquas. Hoc unguento uncti sunt tres pueri, et humorem iis flamma roravit (Dan. III, 23) .
PL 16, 282Cこの香油をマリアは塗られ、おとめは身ごもり、おとめはよい香りを、神の子を産んだ。この香油は水の上に注がれ、水を聖別した。この香油で三人の若者は塗られ、炎は彼らに潤いを露のように降らせた(ダニエル3:23)。
Hoc Daniel unctus est, et leonum ora mollivit, feritatemque permulsit (Dan. VI, 22) . 66. Fluit hoc unguentum quotidie, et numquam deficit. Accipe vas tuum, virgo, et accede, ut possis hoc unguento repleri.
PL 16, 282Cこの香油でダニエルは塗られ、獅子たちの口を和らげ、その猛々しさをなだめた(ダニエル6:22)。66. この香油は日々流れ、決して尽きない。おとめよ、あなたの器を取り、近づけ。この香油で満たされるために。
Accipe unguentum aestimatum trecentis denariis, sed gratis datum, non venditum; ut omnes haberent gratis. Virgo, ungere: noli contristari sicut Judas (Joan. XII, 5) , quia hoc unguentum effunditur, sed consepeli in te Christum.
PL 16, 282C三百デナリオンと値積もられた香油を取れ。しかしそれは無償で与えられたのであって、売られたのではない。すべての者が無償で得られるようにである。おとめよ、塗られよ。この香油が注がれるといって、ユダのように悲しむな(ヨハネ12:5)。むしろあなたのうちにキリストを共に葬れ。
Claude sane vas tuum, ne unguentum effluat. Claude integritatis clave, loquendi verecundia, abstinentia gloriandi. 67. Hoc quae habet unguentum, Christum recipit, et ideo quae habebat, ait: Aperui, inquit, fratri meo, frater meus transivit (Cant. V, 6) .
PL 16, 282Dただし器を閉ざせ。香油が流れ出ないように。閉ざせ、無傷の身の鍵で、語ることの慎みで、誇ることを控えることで。67. この香油を持つ女は、キリストを迎える。だから、すでに持っていた女は言った。「私は私の兄弟に開けた。私の兄弟は通り過ぎた」(雅歌5:6)。
Quomodo transivit? Id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35) .
PL 16, 283Aどのように通り過ぎたのか。すなわち、精神の内部に入り込んだのである。マリアに告げられたとおりである。「汝自身の魂をも剣が貫くであろう」(ルカ2:35)。
Vivum enim Verbum Dei, sicut gladius acutus, penetrans, et corporalium repagula cogitationum, et cordis interna rimatur (Hebr. IV, 12) .
PL 16, 283A実に、神の言葉は生きていて、鋭い剣のように、体の思いの仕切りも、心の内部も探り貫く(ヘブライ4:12)。
Caput XII
第XII章PL 16, 283AOmnibus et maxime virginibus Christum exspectandum: si vero ille tardaverit, quod semper animae fit socordia, surgendum et donorum ab eo jam acceptorum contemplatione invocandum Spiritum sanctum; extemplo enim Sponsum responsurum.
PL 16, 283Aすべての者が、とりわけおとめたちが、キリストを待たねばならない。もし彼が遅れるなら、それは魂の怠りが常に引き起こすことだが、起き上がり、すでに彼から受けた賜物をよく思い起こして、聖なる霊を呼び求めねばならない。そうすれば花婿はすぐに答えるのである。
Quid sit quod caput ac cincinnos suos humidos dicat? quo loco inseritur a capillorum cincinnis dehortatio.
PL 16, 283A花嫁が自分の頭と濡れた巻き毛と言うのは何のことか。この箇所に、巻き毛への戒めが挿入される。
Deinde ubi animam rursus ad servandam innocentiam, et capiendum ex actibus ac fide odorem spiritalem impulit, spondet eam sic placituram, accessurumque ad ipsam Christum, neque se illi nisi tentationis causa subducturum; atque adeo tentatores esse spernendos.
PL 16, 283A次いで、魂を再び無垢を守ることへ、また行いと信仰から霊的な香りを得ることへと促した箇所で、彼は、魂がこのようにして気に入られること、キリストがその魂に近づくこと、ただ試みのためにだけ彼女から身を引くことを約束する。それゆえ誘惑する者たちは退けられねばならない。
68. Et tu igitur, anima, una de populo, una de plebe (neque enim Christus stupet aliqua saecularium discrimina dignitatum, ne auratam vestem, aut monile pretiosum, aut nobilia coruscantium gemmarum serta miratur, quorum dispendiis saepe lis movetur in Ecclesia, pax fugatur), certe tu una de virginibus, quae corporis tui gratiam splendore mentis illuminas (propior enim es quae Ecclesiae compararis), tu, inquam, in cubili tuo, et nocturno tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis.
PL 16, 283B68. それゆえあなたも、魂よ、民のひとり、庶民のひとりであり(キリストは世俗の身分の違いに目を奪われないし、金糸の衣も、高価な首飾りも、きらめく宝石の気高い冠も讃えない。これらの費えをめぐって、教会でしばしば争いが起こり、平和が追われるのである)、とりわけおとめたちのひとりであり、あなたの体の魅力を精神の輝きで照らす者――教会にたとえられる女として、あなたはいっそう近いのだから――、あなたは、まさにあなたは、自分の寝床で、夜の時にあって、いつもキリストを思い巡らし、その到来をあらゆる瞬間に望め。
69. Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola.
PL 16, 283C69. 遅いと思えるなら、起き上がれ。遅いと思えるのは、あなたが長く眠っているとき、祈りから離れているとき、詩篇で声を上げないときである。あなたの徹夜の務めの初穂をキリストに献げよ。あなたの行いの初穂をキリストに供えよ。
Audisti in superioribus quia vocavit te, dicens: Veni a Libano, Sponsa, veni a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) ; transibis in saeculum certatura, pertransibis ad Christum triumphatura de saeculo.
PL 16, 283C先に、彼があなたを呼んだことをあなたは聞いた。「レバノンから来よ、花嫁よ。レバノンから来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。あなたは戦うために世へと通り過ぎ、世に勝利するためにキリストのもとへ通り抜ける。
Audisti quia te a leonum et pardorum, id est, a spiritalium nequitiarum incursionibus separavit: audisti quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum: audisti quia vestimentorum tuorum aromata, hoc est, bonum odorem integritatis omnibus odoribus praetulit: audisti quia hortus es conclusus, suavium pomiferarum refertus fructibus.
PL 16, 283Cあなたは聞いた。彼があなたを、獅子とヒョウから、すなわち霊的な悪の襲撃から引き離したことを。あなたの徳の美しさが彼の気に入っていることを。あなたの衣の香料、すなわち無傷の身のよい香りを、あらゆる香りにまさるものとしたことを。あなたは閉ざされた園であり、甘い果樹の実に満ちていることを。
Pete igitur ut aspiret tibi Spiritus sanctus, aspiret super cubile tuum, atque odorem piae mentis, et gratiae spiritalis accumulet. Respondebit tibi: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .
PL 16, 283Dだから、聖なる霊があなたに吹きかけ、あなたの寝床の上に吹きかけ、敬虔な精神の香りと霊的な恩寵を積み上げてくれるよう、求めよ。そうすれば彼はあなたに答える。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。
70. Audis vocem pulsantis ad januam, et dicentis: Aperi mihi, soror mea: surge, proxima mea, columba mea, perfecta mea (Ibid.) : charitate proxima, simplicitate columba, virtute perfecta; quia caput meum repletum est rore.
PL 16, 284A70. あなたは、戸口を叩いて言う声を聞く。「私に開けよ、私の妹。起きよ、私の近しい者、私のハト、私の完全な者」(雅歌5:2)。愛において近しく、素朴さにおいてハト、徳において完全である者よ。「私の頭は露で満ちているから」。
Sicut enim ros coeli nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et saecularibus tenebris aeternae vitae stillavit humorem.
PL 16, 284A天の露が夜の乾きを取り除くように、我々の主イエス・キリストの露は、夜の、また世の暗闇に、永遠の生命の潤いを滴らせたのである。
Hoc est caput quod aestu mundi nescivit arescere; unde ait: Quia si in humido hoc faciunt, in arido quid facient (Luc. XXIII, 31) ? Hoc igitur caput rorat aliis, sibi abundat.
PL 16, 284Aこれこそ、世の暑熱に枯れることを知らなかった頭である。それゆえ彼は言う。「もし潤いの中でこうするなら、乾きの中で何をするだろうか」(ルカ23:31)。この頭は他の者たちに露を降らせ、自分には満ち溢れている。
Et bene abundat caput Christi; quia caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus exhauritur suis, aut diuturna deficit largitate. In hoc caput ferrum non ascendit, quod est instrumentum belli, insigne discordiae.
PL 16, 284Aキリストの頭が満ち溢れているのは正しい。あなたの頭がキリストだからである。彼は常に満ちていて、自らの気前よさに尽きることがなく、長い施しに衰えることもない。この頭に鉄は上らない。それは戦いの道具、不和のしるしである。
71. Nunc specta, et vide ros ille qualis sit, scilicet non vulgaris humoris: cincinni autem sunt in eo guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum (Cant. V, 2) .
PL 16, 284B71. 今、見て、その露がどのようなものかを見よ。すなわち並の水気ではなく、その中に夜の滴の巻き毛がある。私の近しい者よ、体の髪の巻き毛を受け取るな(雅歌5:2)。
Non illi ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis. Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi, et arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium gratia refulserunt.
PL 16, 284Bそれらは飾りではなく罪科であり、容姿の誘惑であって、徳の教えではない。ナジル人はまた別の巻き毛を持ち、それには鉄が上らず、誰もそれを切らない。それらは巻き鏝で整えられ、技巧で並べられたのではなく、輝く徳の魅力で幾重にも波打って光り輝いた。
Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdiu Samson habuit intactos, numquam vinci potuit (Judic. XVI, 17) . Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit.
PL 16, 284Bナジル人がどのような巻き毛を持つかを、歴史の中で学べ。サムソンがそれを無傷で保っていた間は、決して打ち負かされえなかった(士師記16:17)。巻き毛を失うと、徳の功績を失った。
72. Audita igitur voce Verbi, quam exueras tunicam nocte, ne quaeras quemadmodum induas eam; offenditur enim, et frequenter offertur per nequitiam spiritalem.
PL 16, 284B72. だから、言葉の声を聞いたなら、夜に脱いだ下着をどう着るかを尋ねるな。実に、それは躓かされ〔offenditur。損なわれ、の意か〕、霊的な悪によってしばしば差し出される〔offertur〕からである。
Quemadmodum, inquam, induas eam, obliviscaris, et nescias: et quasi jam Dominus assistat, exsors corporalium vinculorum turbata consurgas: internam orationibus praepares mentem dum surgis; ut ex humilibus ad superna contendas, et studeas fores tui cordis aperire: dum manus tuas tendes ad Christum, fidelem tua gesta spirabunt odorem.
PL 16, 284Cどのように着るのかを、私は言うが、忘れよ、知らずにいよ。そして主がすでに傍らにいるかのように、体の縄目から解かれて、うろたえて立ち上がれ。起き上がるときに内なる精神を祈りで備えよ。低いところから高いところへ向かい、あなたの心の戸口を開くことに努めるために。あなたが手をキリストに伸ばすとき、あなたの行いは信仰の香りを放つであろう。
73. Admove igitur manus naribus tuis, et odorem actuum tuorum indefessa ac pervigili alacritate mentis explora.
PL 16, 284C73. だから、手をあなたの鼻に近づけ、精神の疲れを知らない目覚めた敏捷さをもって、あなたの行いの香りを確かめよ。
Mulcebit te odor dexterae tuae, et flagrantiam resurrectionis tua membra redolebunt, myrrham digiti tui sudabunt, hoc est, fidei verae gratiam spiritalia gesta flagrabunt.
PL 16, 284Cあなたの右手の香りがあなたを和ませ、あなたの手足は復活の芳香を放ち、あなたの指はミルラを滴らせるであろう。すなわち、霊的な行いが真の信仰の恩寵を香らせるのである。
Capis ergo, virgo, ex interiore tuo corpore voluptatem, et ipsa tibi dulcis, ipsa tibi suavis es, et ipsa tibi (quod peccantibus saepe contingit) non incipis displicere; plus enim tibi placebit nuda simplicitas, corporeae fraudis exuta tegminibus.
PL 16, 284Dこうして、おとめよ、あなたは自分の内なる体から快楽を得て、自分にとって自らが甘く、自らが好ましい。しかも(罪を犯す者たちにしばしば起こることだが)自分に嫌気がさし始めることがない。実に、体の偽りの覆いを脱いだ裸の素朴さのほうが、あなたにはいっそう気に入るのだから。
74. Talem te Christus desideravit, talem te Christus elegit. Aperto itaque ingreditur ostio; neque enim potest fallere, qui se ingressurum esse promisit.
PL 16, 284D74. このようなあなたをキリストは望んだ。このようなあなたをキリストは選んだ。だから、戸が開かれて彼は入る。入ると約束した者は、欺きえないからである。
Complectere igitur quem quaesisti: accede ad ipsum, et illuminaberis: tene illum, roga ne cito abeat, obsecra ne recedat; Verbum enim Dei currit, fastidio non capitur, negligentia non tenetur.
PL 16, 285Aだから、あなたが求めた者を抱け。彼に近づけ、そうすればあなたは照らされる。彼をつかまえよ。早く去らないよう請え。退かないよう乞え。神の言葉は駆け、倦怠に捕らえられず、怠慢に保たれないからである。
Obeat anima tua in verbo ejus, et coelestis sermonis insiste vestigio; cito enim transit. 75. Denique quid ait illa? Quaesivi eum, et non inveni illum: vocavi eum, et non obaudivit me (Cant. V, 6) .
PL 16, 285Aあなたの魂は彼の言葉の中を行きめぐれ〔obeat の語義は定かでない。「行きめぐる」と取った。「彼の言葉のうちに死ね」とも読める〕。天の言葉の足跡に立ち続けよ。それは速く過ぎ去るからである。75. 実に、あの女は何と言うか。「私は彼を求めたが、彼を見いださなかった。彼を呼んだが、彼は私に聞き従わなかった」(雅歌5:6)。
Ne putes displicere te, quae vocasti, quae rogasti, quae aperuisti, quod tam cito abiit: sinit nos saepe tentari. Denique turbis rogantibus ne recederet, quid ait in Evangelio?
PL 16, 285A呼び、請い、開けたあなたが、彼がこんなにも早く去ったことで、自分が気に入られていないと思うな。彼はしばしば我々が試みられるのを許す。実に、群衆が去らないでくれと請うたとき、彼は福音書で何と言うか。
Et aliis civitatibus oportet me evangelizare verbum Dei; quia ideo missus sum (Luc. IV, 43) . Sed etiam si tibi ille abiisse videtur, exi, rursus explora (Cant. V, 7) .
PL 16, 285A「私はほかの町々にも神の言葉を宣べ伝えねばならない。そのために私は遣わされたのだから」(ルカ4:43)。しかし、彼が去ったとあなたに思えても、出て行き、再び探れ(雅歌5:7)。
76. Noli Jam Deo devota illos metuendos circumforaneos intelligibiles timere custodes, noli timere eos qui circumeunt civitatem, noli vulnera formidare, quae sequentibus Christum nocere non possunt.
PL 16, 285B76. 恐れるな、すでに神に献げられた者よ〔底本は Noli Jam。Noli, jam と読む〕、あの恐るべき、広場をうろつく叡知的な〔intelligibiles。目に見えない、霊的な見張りを言うと取った〕見張りたちを。町を巡る者たちを恐れるな。キリストに従う者たちに害を与ええない傷を恐れるな。
Etiamsi corpus tuum, hoc est, vitam corporis tui auferant, vicinus est Christus: quem cum inveneris, ubi cum eodem commorari debeas agnosce, ne forte a te discedat; cito enim deserit negligentes.
PL 16, 285Bたとえ彼らがあなたの体を、すなわちあなたの体の生命を奪っても、キリストは近くにいる。彼を見いだしたなら、彼と共にどこに留まるべきかを知れ。彼があなたから離れないように。怠る者を彼はすぐに見捨てるからである。
Caput XIII
第XIII章PL 16, 285BDiscendum nobis esse ab Ecclesia quo pacto Sponsus teneri queat, vinculis scilicet charitatis et suppliciorum beneficio: introducendum etiam eum in interiorem domum, sed virtute prius exornatam.
PL 16, 285B我々は教会から、花婿をどのようにして捕らえうるかを学ばねばならない。すなわち、愛の絆により、また責め苦の益によってである。また、花婿を内なる家に導き入れねばならないが、その家はあらかじめ徳で飾られていなければならない。
Per quam fenestram manum mittere dicatur Sponsus, et quemadmodum fenestrae virgini sint parandae? Eam quoque januae suae silentii seras apponere debere, quod magno suo malo Eva non fecit.
PL 16, 285C花婿はどの窓から手を差し入れると言われるのか。また、窓はおとめのためにどのように整えられねばならないのか。おとめはまた、自分の戸口に沈黙のかんぬきを掛けねばならない。エバはそうしなかったために、大きな災いをこうむった。
Tunc mortificationis ac resurrectionis myrrham sudaturam; si modo virgo illa talis fuerit, qualis esse jubetur ab Apostolo: sed Christum inquiri velle, atque odio habere garrulitatem.
PL 16, 285Cそのとき、死に服することと復活のミルラがにじみ出るであろう。ただし、そのおとめが使徒に命じられているとおりの者であるならばである。しかし、キリストは探し求められることを望み、おしゃべりを憎む。
77. Quis igitur te nisi sancta Ecclesia debet docere quemadmodum Christum teneas? immo jam docuit, si quae legis, intelligas: Quam modicum, inquit, fuit, cum transivi ab ipsis, donec inveni quem dilexit anima mea: tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III. 4) .
PL 16, 285C77. 聖なる教会でなくて誰が、どのようにキリストを捕らえるかをあなたに教えるべきであろうか。いや、あなたが読むことを理解するならば、教会はすでに教えている。言う。「私が彼らのもとから過ぎ去ってから、私の魂が愛した者を見いだすまで、いかにわずかの間であったことか。私は彼を捕らえた。もう彼を離さない」(雅歌3:4)。
Quibus igitur Christus tenetur? Non injuriae nexibus, non restium nodis: sed vinculis charitatis, mentis habenis stringitur, et animae tenetur affectu.
PL 16, 285Dでは、キリストは何によって捕らえられるのか。不法な縄目によってでも、綱の結び目によってでもない。愛の絆によって、精神の手綱によって縛られ、魂の情によって捕らえられるのである。
Si vis et tu tenere Christum, quaere jugiter, nec poenam metuas; inter supplicia enim frequenter corporis, inter ipsas persecutorum manus Christus melius invenitur. Quam modicum, inquit, fuit, cum transivi ab ipsis.
PL 16, 285Dあなたもキリストを捕らえたいのなら、絶えず探し求めよ。刑罰を恐れるな。というのも、しばしば体の責め苦のさなかにこそ、迫害者たちの手のただ中にこそ、キリストはいっそうよく見いだされるからである。言う。「彼らのもとから過ぎ去って、いかにわずかの間であったことか」。
Exiguo enim spatio, brevique momento cum persecutorum manus evaseris, nec succubueris potestatibus mundi, tibi Christus occurret, nec te diu tentari patietur.
PL 16, 285Dというのも、わずかな時間、短い瞬間のうちに、あなたが迫害者たちの手を逃れ、世界の諸権力に屈しなかったなら、キリストはあなたに出会い、あなたが長く試みられることを許さないからである。
78. Quae sic Christum requirit, quae Christum invenit, potest dicere: Tenui eum, nec relinquam eum; donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae me concepit (Ibid.) .
PL 16, 286A78. このようにキリストを探し求め、キリストを見いだした女は、こう言うことができる。「私は彼を捕らえた。もう彼を離さない。私の母の家へ、私を身ごもった女の寝室へ、彼を導き入れるまでは」(雅歌3:4)。
Quae est domus matris tuae et cubiculum ejus, nisi internum tuae secretumque naturae? Hanc domum serva, hujus domus mundato penetralia; ut enim immaculata domus fuerit, nec ullius adulterinae conscientiae sordibus inquinata, spiritalis domus in sacerdotium sanctum lapide angulari coagmentata consurgat, et Spiritus sanctus habitet in ea.
PL 16, 286Aあなたの母の家とその寝室とは、あなたの本性の内奥、秘められた所でなくて何であろうか。この家を守れ。この家の奥まった所を清めよ。家が汚れなく、いかなる不貞の良心の汚れにも染まらないならば、霊の家は隅の石で組み合わされ、聖なる祭司職へと立ち上がり、聖なる霊がその中に住むからである。
Quae sic Christum requirit, quae sic Christum obsecrat, non relinquitur ab eo, immo etiam frequenter revisitur; est enim nobiscum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 16, 286Aこのようにキリストを探し求め、このようにキリストに願う女は、彼に見捨てられず、むしろしばしば再び訪れられる。実に、彼は世の終わりまで我々とともにいる(マタイ28:20)。
79. Ergo Christus repertus est, et tenetur: et repertus est ille qui per fenestram tuam manum misit. Quae est fenestra nostra (Cant. V, 4) , nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi, et mentis obtutus?
PL 16, 286B79. こうしてキリストは見いだされ、捕らえられている。そして、あなたの窓から手を差し入れたその者が見いだされたのである。我々の窓(雅歌5:4)とは、それを通してキリストの業を見るもの、すなわち心の目、精神の凝視でなくて何であろうか。
Et ideo, virgo, per fenestram tuam Christus introeat, Christus manum suam mittat per fenestram, tibi veniat Verbi, non corporis amor.
PL 16, 286Bそれゆえ、おとめよ、あなたの窓からキリストが入るがよい。キリストが窓から手を差し入れるがよい。あなたに来るのが、言葉への愛であって、体への愛でないように。
Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeat, nihil adulterinum fenestra virginis.
PL 16, 286B神の言葉があなたの窓から手を差し入れるのなら、窓をどのように整えるかを見よ。あらゆる罪の塵をどのようにぬぐい去らねばならないかを見よ。おとめの窓には、醜いものも、偽りのものも、何もあってはならない。
Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera: sed unus ornatus est, audire quod prosit.
PL 16, 286Bアンチモン〔目のまわりを彩る化粧墨〕も、気取った美しさのその他のつまらぬ飾りも遠ざけよ。偽りの愛の誘惑も遠ざけよ。耳を閉ざすことも同様である。耳には、重荷を垂らしてはならず、傷を穿ってはならない。ただ一つの飾りは、益になることを聞くことである。
80. Januam quoque tuam disce temporibus obserare nocturnis, non facile quisquam patentem reperiat. Sponsus ipse vult clausam esse, cum pulsat. Janua nostra os nostrum est, Christo propemodum soli debet aperiri: nec aperiatur, nisi ante pulsaverit Dei Verbum.
PL 16, 286C80. あなたの戸口も、夜のあいだは閂を掛けることを学べ。開いたままのそれを、誰も容易に見いださないように。花婿自身、戸を叩くときには、閉ざされていることを望む。我々の戸口とは我々の口であり、ほとんどキリストだけに開かれるべきである。神の言葉が先に戸を叩くのでなければ、開かれてはならない。
Denique ideo scriptum est: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; ne facile aperiat os suum, nec vulgari designet alloquio. Neque enim de ipsis divinis decet, nisi Verbo Dei interpellata, respondeas.
PL 16, 286C実に、それゆえ書かれている。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:12)。これは、女が自分の口を安易に開かず、ありふれた語りかけで自分を表に出すこともないようにとの意である〔designet の目的語は書かれていない。彼女自身と取った〕。神の言葉に問いかけられたのでなければ、神的なことそのものについてさえ、あなたは答えるべきではない。
Quid tibi cum caeteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo. Si enim ut mulieres in Ecclesia taceant, scriptum est (I Cor. XIV, 34) , quanto magis non decet patere virginis januam, non decet viduae patere fores!
PL 16, 286C他の者たちとあなたに何の関わりがあるか。キリストだけに語れ、キリストだけと語り合え。女たちが教会で黙るようにと書かれている(一コリント14:34)のなら、おとめの戸口が開いていることはなおさらふさわしくない。やもめの扉が開いていることもふさわしくない。
Cito insidiator pudoris obrepit, cito verbum excidit, quod revocare desideres. 81. Si Evae clausa fuisset janua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti (Gen. III, 2 et seq.) .
PL 16, 286D恥じらいを狙う者はすぐに忍び寄り、取り戻したいと願うような言葉はすぐに口から落ちる。81. もしエバの戸口が閉ざされていたなら、アダムは欺かれなかったであろうし、彼女も問われて蛇に答えはしなかったであろう(創世記3:2以下)。
Introivit mors per fenestram (Jerem. IX, 21) , hoc est, per Evae ostium. Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet loquaris.
PL 16, 286D「死は窓を通って入った」(エレミヤ9:21)。すなわち、エバの戸口を通ってである。あなたが偽りを語るなら、卑しく語るなら、厚かましく語るなら、結局、語るべきでないときに語るなら、死はあなたの戸口を通って入る。
Clausae sint igitur labiorum fores tuorum, et obseratum maneat vocis vestibulum: tunc fortasse reserandum, cum audieris Dei vocem, cum audieris Dei verbum.
PL 16, 287Aそれゆえ、あなたの唇の扉は閉ざされ、声の玄関は閂を掛けられたままであるがよい。おそらく開くべきは、あなたが神の声を聞いたとき、神の言葉を聞いたときであろう。
82. Tunc tibi myrrha sudabit (Cant. V, 5) , tunc tibi baptismatis aspirabit gratia; ut ab elementis mundi commoriare cum Christo, et cum Christo resurgas. Quid adhuc, inquit, velut viventes de hoc mundo decernitis?
PL 16, 287A82. そのとき、あなたにミルラがにじみ出る(雅歌5:5)。そのとき、洗礼の恩寵があなたに吹き込まれる。世界の諸要素からキリストとともに死に、キリストとともによみがえるためである。言う。「なぜ、なおこの世界のことを、生きている者のように判断するのか」。
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptionem ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) ; corruptela enim abesse debet a castis: itaque carnis et mundi sepelite curam.
PL 16, 287A「触れるな、手を付けるな、味わうな。これらは、用いることそのもので滅びに至るものである」(コロサイ2:20以下)。実に、腐敗は貞潔な者から遠くあるべきだからである。それゆえ、肉と世界への思い煩いを葬れ。
Qui cum Christo resurrexistis, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est (Coloss. III, 1) . Cum Christum quaeritis, Patrem Deum videtis; Christus enim in dextera Dei sedet.
PL 16, 287A「キリストとともによみがえった汝らは、上にあるものを求めよ。そこにキリストがいる」(コロサイ3:1)。諸君がキリストを求めるとき、父なる神を見る。キリストは神の右に座しているからである。
83. Sed ea quae Christum requirit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro, non in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis auditu, vilis aspectu.
PL 16, 287A83. しかし、キリストを探し求める女は、ありふれた女であってはならず、広場にも大通りにもいてはならず、声は愚痴っぽく、足取りは危うく、耳には安易で、見かけは卑しい者であってはならない。
Terrenum tibi Apostolus consortium negat, et ultra naturae propemodum terminos alis ad coelum docet spiritalibus evolandum. Quae sursum sunt, inquit, sapite, non quae super terram (Ibid., 2) .
PL 16, 287B使徒はあなたに地上の交わりを認めず、ほとんど本性の限界を越えて、霊の翼で天へ飛び上がるべきことを教える。言う。「上にあるものを思え。地上にあるものを思うな」(コロサイ3:2)。
Sed quia hoc impossibile erat in hoc corporis velut claustro reclusis; et quia defunctis corporibus, anima fertur ad superiora revolare, alligata dum vivimus quadam nostrae lege naturae, ideo addidit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3) .
PL 16, 287Bしかし、体というこの囲いのようなものに閉じ込められた者にとって、これは不可能であった。また、体が死んでのちに魂は上方へ飛び戻ると言われるが、我々が生きている間は、我々の本性のある法に縛られている。それゆえ、使徒は付け加えた。「汝らは死んだのであり、汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。
Si abscondita est cum Christo in Deo, non appareat mundo; Christus enim mortuus est mundo, vivit Deo. 84. Vide nunc quemadmodum desiderari amet Christus, confabulationes non amet.
PL 16, 287Bその命がキリストとともに神のうちに隠されているのなら、世界に現れてはならない。キリストは世界に対して死んだのであり、神に対して生きているからである。84. 今、キリストが求められることを愛し、おしゃべりを愛さないことを見よ。
Aperuit ergo virgo illa suas fores Dei Verbo: sed transivit, inquit, et exivit anima mea in verbo ejus (Cant. V, 6) . Exivit a mundo, exivit a saeculo, remansit in Christo. Quaesivi, inquit, eum, et non inveni eum (Ibid.) ; amat enim Christus diu requiri.
PL 16, 287Cそれゆえ、あのおとめは自分の扉を神の言葉に開いた。しかし言う。「彼は過ぎ去った。私の魂は彼の言葉に出て行った」(雅歌5:6)。魂は世界から出て、世から出て、キリストのうちにとどまった。言う。「私は彼を求めたが、彼を見いださなかった」(雅歌5:6)。キリストは、長く求められることを愛するからである。
Caput XIV
第XIV章PL 16, 287CSponsam inveniri a custodibus coelestis Hierusalem in quam illi ingrediendum, et qua ratione? Ejusdem civitatis lumen, muri, portae, ac cives explicantur.
PL 16, 287C花嫁は、天のエルサレムの見張りたちに見いだされる。花嫁はその町に入らねばならないが、それはどのようにしてか。同じ町の光、城壁、門、市民が説明される。
Quomodo intelligatur anima spoliari a sanctis angelis: quomodo etiam quae Christum in foro et plateis mysticis quaesitum invenerit, ab eisdem angelis vulneretur? Quibus jungitur alia pallii utiliter ablati expositio. 85. Invenerunt illam custodes murorum.
PL 16, 287C魂が聖なる天使たちに剥ぎ取られるとは、どう解されるのか。また、奥義の意味での広場と大通りにキリストを探して見いだした女が、同じ天使たちに傷つけられるのは、どうしてか。これに、外套が益となるよう取り去られることについての、別の解釈が加えられる。85. 城壁の見張りたちが彼女を見いだした。
Fortasse sunt et alii custodes, quos magis intelligere debeamus. Est enim civitas quae portas murorum clausas non habet, de qua dictum est: Et portae ejus non claudentur per diem (Apoc. XXI, 25) ; nox enim non erit amplius in ea, afferent gloriam et honorem gentes in illam.
PL 16, 287Cおそらく、我々がむしろ理解すべき別の見張りたちもいる。実に、城壁の門を閉ざすことのない町があり、その町について言われている。「その門は昼のうちに閉ざされることがない。そこにはもはや夜がないからである。諸国民は栄光と誉れをその中へもたらす」(黙示録21:25)。
Illa est ergo civitas Hierusalem quae in coelo est (Hebr. XII, 22) , intra quam jam quasi perfecta et immaculata servaris; non enim intrat in eam omne commune. Communis castitas non est, communis pudicitia non est, quae in libro vitae scribitur (Apoc. XXI, 27) .
PL 16, 288Aそれゆえ、これは天にあるエルサレムの町(ヘブライ12:22)であり、あなたはその内に、すでにいわば完全で汚れなき者として守られている。並のものはすべて、その中に入らないからである。並の貞潔ではなく、並の貞潔ではないのが、命の書に記される貞潔である(黙示録21:27)〔castitas と pudicitia を重ねる。ともに「貞潔」と訳すので同じ句が重なる〕。
86. Si igitur invenimus civitatem, ingrediamur in eam, videamus lumen ejus, videamus muros, videamus tribus, videamus fundamenta muralia, videamus etiam custodes murorum. Sed quomodo ingrediamur in eam?
PL 16, 288A86. それゆえ、町を見いだしたのなら、その中へ入ろう。その光を見よう、城壁を見よう、諸部族を見よう、城壁の土台を見よう、城壁の見張りたちをも見よう。しかし、どのようにしてその中へ入るのか。
In hac civitate vita est, et una est via quae ducit ad vitam: via autem Christus est; ergo Christum sequamur. Sed ipsa in coelo est civitas.
PL 16, 288Aこの町には生命があり、生命に至る道はただ一つである。その道とはキリストである。それゆえ、キリストに従おう。しかし、この町そのものは天にある。
Quomodo igitur ascendamus ad coelum, docet Evangelista qui dicit: Et duxit me Spiritus in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. XXI, 10) . Ascendamus ergo spiritu; quia caro ascendere ad eam non potest.
PL 16, 288Bでは、どのようにして天に昇るのかは、福音書記者が教えている。彼は言う。「すると霊は私を大きな高い山へ導き、天から降って来る聖なる町エルサレムを私に示した」(黙示録21:10)。それゆえ、霊において昇ろう。肉はそこへ昇ることができないからである。
Ascendamus nos interim ad coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis jaspidis et crystalli (Ibid., 11) . Habet murum magnum et altum.
PL 16, 288Bその間に、我々は天へ昇ろう。のちにその町が天から我々のもとへ降るためである。その町には、最も尊い石、碧玉や水晶のような石に似た光がある(黙示録21:11)。その町は大きな高い城壁を持っている。
87. Didicisti lumen, didicisti murum: disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim; et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12) .
PL 16, 288B87. あなたは光を学び、城壁を学んだ。門を学べ、見張りたちを学べ。彼は言う。「それには十二の門があり、門には十二人の天使がいる。その門には、イスラエルの子らの十二部族の名が上に記されている」(黙示録21:12)。
In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli (Ibid. 14) : et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit.
PL 16, 288C門には族長たちの名が収められ、城壁には使徒たちの名が収められている。町の土台は使徒たちだからである(黙示録21:14)。そして、隅の石はキリストであり、その上に全構造が立ち上がる。
Deus extra, Deus intus, Deus ubique est; habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11) . Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei.
PL 16, 288C神は外にあり、神は内にあり、神はあまねくある。実際、言う。「その町は神の威光を持っている」(黙示録21:11)。それゆえ、諸君もまた、聖なるおとめたちよ、そして正しい者であり、魂の汚れなき貞潔を担う者は誰であれ、聖徒たちの同市民であり、神の家の者である。
Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis hujus septa quaeratis, ingressi per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos.
PL 16, 288Cしかし、諸君がこの町の囲いの内でキリストを求めるなら、そのときこそ、この故郷の高貴さを所有するであろう。信仰と尊い行いによって入り、族長たちの光に輝かされ、使徒たちの上に据えられ、天使たちのあいだにとどまりつつ。
88. Quomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt (Cant. V, 7) ? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentiae circumforaneae.
PL 16, 288C88. では、貞潔な魂の外套を取り去るこれらの見張りが天使であるとは、どういうことか(雅歌5:7)。おとめたちの外套は一つのもの、広場をうろつく若い女たちの外套は別のものである。
Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit; prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur.
PL 16, 289A広場でキリストを求めるあの女は、持っていた外套さえ失った。思慮は広場にも大通りにもなく、教会において所有されるからである。
Et fortasse (ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant) pallium hoc amictus est corporis.
PL 16, 289Aそしておそらく――彼ら〔広場でキリストを求める者たち〕とも和解し、神がすべての者に慈しみ深いことを教えるために言うのだが、彼らもまた、絶えず求めさえすれば、いつかキリストを見いだすのである――この外套とは体の覆いである〔ipsis と illi は男性(通性)の複数。広場でキリストを求める者たちを広く指すと取った〕。
89. Ergo qui quaesivit in cubili Christum (si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Psal. LXII, 7) ; si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Psal. CXXXIII, 2) ; si quaesivit in civitate, in foro et in plateis: in civitate Dei nostri: in foro fortasse in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt) potest, custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere.
PL 16, 289A89. それゆえ、寝床でキリストを求めた者は(ただし、「このように私は寝床の上で汝を思い出した」(詩篇62:7)と言った者のように求めたならば。夜に求めたならば、書かれているとおりである。「夜に、聖所へ向けて汝らの手を上げよ」(詩篇133:2)。町で、広場と大通りで求めたならば。すなわち、我々の神の町において。おそらく、神の法を司るあの裁き手が座する広場、主の晩餐に集った者たちが集められた大通りにおいて)、長く求めるうちに、神の町を見張る天使たちに出会うことができる。
90. Quin etiam ex coelesti custodum natura coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae: non viles plateas, sed fortasse in quibus superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16) .
PL 16, 289B90. さらに、見張りたちの天上の本性から、我々は天上の町、永遠の正義の天上の広場を理解することができる。卑しい大通りではなく、おそらく、あの泉があふれ出るのが常であった大通りである。その泉について書かれている。「汝の泉の水が汝のためにあふれ、汝の大通りに汝の水が注ぎ出されよ」(箴言5:16)。
Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit. 91. Sed si bonis ad angelos meritis pervenitur; cur qui pervenerit vulneratur? Est et gladius bonus, cujus gladii bonum vulnus. Vulnerat Dei verbum, sed non ulcerat.
PL 16, 289Bこのようにキリストを求める者は、天使たちのもとに至る。91. しかし、良い功によって天使たちのもとに至るのなら、なぜ至った者が傷つけられるのか。剣にも良いものがあり、その剣の傷は良い。神の言葉は傷つけるが、膿ませはしない。
Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5) . Quae perfecta est, vulnerata est charitatis.
PL 16, 289C良い愛の傷があり、愛の傷がある。それゆえ彼女は言った。「私は愛に傷ついている」(雅歌2:5)。完全な女は、愛に傷ついている。
Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .
PL 16, 289Cそれゆえ、言葉の傷は良く、愛する者の傷は良い。「友の傷は、敵の自発的な口づけよりも有益である」(箴言27:6)。
Vulnerata charitatis Rebecca est, quae, relictis parentibus, migravit ad sponsum (Gen. XXIV, 58 et seq.) : vulnerata charitatis Rachel, quae zelavit sororem, amavit maritum (Gen. XXX, 1) .
PL 16, 289Cリベカは愛に傷ついた女であり、両親を捨てて花婿のもとへ移った(創世記24:58以下)。ラケルも愛に傷ついた女であり、姉妹を妬み、夫を愛した(創世記30:1)。
Sorori enim quod abundabat filiis, ipsa adhuc sterilis invidebat; quia typum gerebat Ecclesiae, cui dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama quae non parturis (Esai. LIV, 1) .
PL 16, 289C姉妹には子らが豊かにあったので、彼女自身はまだ不妊で、それを妬んでいたからである。彼女は教会の予型を担っていたのであり、教会にはこう言われる。「喜べ、産まぬ不妊の女よ。声を張り上げて叫べ、産みの苦しみを知らぬ女よ」(イザヤ54:1)。
92. Invenerunt ergo custodes, et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre.
PL 16, 289C92. こうして見張りたちは彼女を見いだし、傷つけ、彼女から外套を取り去った。すなわち、体の行いの覆いを取り去った。裸の精神の素朴さがキリストを求めるようにである。哲学の衣をまとった者は、すなわち世の知恵の装いにおいては、誰もキリストを見ることができないからである。
Et bene tollitur ei amictus philosophiae; ne quis eam per philosophiam depraedetur (Coloss, II, 8). Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat; ut Deum visura mundo corde ingrediatur: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth, V, 7). Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit.
PL 16, 289D哲学の衣が彼女から取り去られるのは、よいことである。誰も哲学によって彼女を略奪しないように(コロサイ2:8)。キリストに近づく彼女から外套が取り去られるのは、よいことである。清い心で、神を見ようとして入るためである。「心の清い者は幸いである。彼らこそ神を見るからである」(マタイ5:7)〔引照は底本のまま。この句はマタイ5:8にある〕。実に、彼女は心を清めたとき、言葉を見いだし、神を見た。
Caput XV
第XV章PL 16, 290AAd quaerendum Deum animam excitat, explicatoque cur ea feminino vocabulo dicatur, monet divinum favorem esse implorandum, ut eadem ab illo gubernetur instar cujusdam currus; illi enim quatuor motus esse tamquam totidem equos, a quibus raptatur: quos docet ratione ac prudentia moderandos.
PL 16, 290A魂を神の探求へと奮い立たせ、なぜ魂が女性名詞で呼ばれるかを説明したのち、魂が一種の戦車のように神に導かれるよう、神の好意を乞い求めねばならないと勧める。魂にとって四つの動きは、いわば同じ数の馬であり、魂はそれらに引きさらわれる。それらは理性と思慮によって制御されねばならないと教える。
93. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet: sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetus carnis amore sui molli quadam et blanda ratione demulcet.
PL 16, 290A93. それゆえ、彼を探せ、おとめよ。いや、我々みなで探そう。魂は性を持たないからである。しかし、おそらくそれが女性の名を受けたのは、体のより激しい熱が魂を駆り立てるからである。魂自身は、しかし、自分への愛によって、肉の衝動をある柔らかく優しい理でなだめる。
94. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus ut quasi bonus auster afflare dignetur. Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare.
PL 16, 290B94. それゆえ、我々は祈りと願いによって、神がいわば良き南風のように吹き来ることを良しとするよう、神を招かねばならない。また、天の言葉の微風を我々に吹き込むように。その微風は、実をつける木々を重い風で乱すのではなく、穏やかな息吹と柔らかな吹きで揺らすのが常である。
Unde scriptum est: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11) ; eo quod anima nostra dum jungitur corpori, velut quidam equorum frementium currus rectorem sui quaerit aurigam; Aminadab enim pater Naason fuit, sicut in Numeris legimus (Num. I, 7) , qui erat princeps populi Juda: cujus figura refertur ad Christum, qui verus populi princeps animam justi velut currum agitator ascendens, Verbi habenis gubernat; ne violentorum equorum furore in abrupta rapiatur.
PL 16, 290Bそれゆえ書かれている。「アミナダブの戦車が私を置いた」(雅歌6:11)。我々の魂は、体に結びつけられている間、いなないている馬のいわば戦車のように、自らを御する御者を探し求めるからである。アミナダブはナアソンの父であった。ナアソンは、我々が民数記で読むとおり(民数記1:7)、ユダの民の長であった。その象りはキリストに関係づけられる。キリストはまことの民の長であり、正しい者の魂をいわば戦車のように、御者として乗り込み、言葉の手綱で導く。それが荒れ狂う馬の怒りによって断崖へ引きさらわれないようにである。
95. Sunt enim ejus velut quatuor equi, quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas, timor.
PL 16, 290B95. 魂にはいわば四頭の馬、四つの情動、すなわち怒り、貪欲、快楽、恐れがある。
Quibus furentibus cum coeperit agi, nequaquam seipsa cognoscit: corruptibile enim corpus animam gravat, et tamquam irrationabilium animalium currus invitam rapit, volventibus curis velut quodam impetu proruentem, donec memoratae corporis passiones Verbi virtute mitescant.
PL 16, 290Cこれらが荒れ狂うとき、魂がそれらに駆られ始めると、魂は決して自分自身を知らない。朽ちる体が魂を重くし、理性なき動物たちの戦車のように、魂の意に反して引きさらうからである。魂は思い煩いに転がされ、いわば激しい勢いで突き進むが、それは前述の体の情念が言葉の力によって穏やかになるまで続く。
Haec verbi tamquam boni agitatoris est providentia, ne illi animae quae in se non est morti obnoxia, corpus mortale conjunctum agitationem sui faciat esse difficilem.
PL 16, 290Cこれは、言葉の、いわば良い御者としての配慮である。それ自身においては死に服していないあの魂に、結ばれた死すべき体が、自らを御することを困難にしないようにである。
96. Primo igitur hos veloces motus corporis domitet, et nexu rationis infrenet: dein caveat ne dispari motu se velut equi implicet, ut bonum aut improbus decoloret, aut tardus impediat, aut turbidus inquietet; fremit enim equus malitiae, seseque jactando currum laedit, gravat jugalem.
PL 16, 290C96. それゆえ、魂はまず、体のこれらの速い動きを馴らし、理性の結びで轡をはめるべきである。次に、馬のように不揃いな動きで自らを絡ませないよう警戒すべきである。善い〔馬〕を邪悪な馬が色褪せさせたり、のろい馬が妨げたり、騒がしい馬が乱したりしないようにである。悪意の馬はいななき、身を投げ出して戦車を傷つけ、くびきを共にする馬を重くするからである。
Hunc bonus auriga demulcet, et in campum veritatis immittit, fraudis declinat anfractum. Tutus ad superiora cursus est, periculosus ad inferiora descensus.
PL 16, 290Dこの馬を良い御者はなだめ、真理の平野へ解き放ち、欺きの曲がりくねりを避ける。上へ向かう道のりは安全であり、下へ降りる道のりは危険である。
Inde quasi emeriti qui bene portaverint jugum Verbi, usque ad Domini praesepe ducuntur, in quo non fenum est esca, sed panis qui descendit e coelo.
PL 16, 290Dそこから、いわば務めを果たし終えた者として、言葉のくびきをよく担った者たちが、主の飼い葉桶まで導かれる。そこでは餌は干し草ではなく、天から降るパンである。
97. Hujus currus rotae sunt, de quibus dixit propheta: Et spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20) ; eo quod currus animae teres et rotundus sine ulla offensione volvatur.
PL 16, 290D97. この戦車の車輪については、預言者が言った。「生命の霊が車輪の中にあった」(エゼキエル1:20)。魂の戦車が、少しのつまずきもなく、滑らかに丸く転がるからである。
Caput XVI
第XVI章PL 16, 291AVerbum in hortum nucis quae tentationis figura est, invitatur; ut fidei ac virtutum odores capiat, melque manducet.
PL 16, 291A言葉は、試みの象りであるクルミの園へ招かれる。信仰と徳の香りを受け取り、蜜を食べるためである。
In Christo omnibus omnia suppetere: ac proinde exemplo haemorrhoissae mulieris accedendum ad ipsum cum firma fide, cujus mirabiles effectus praedicantur.
PL 16, 291Aキリストにおいて、すべての人にすべてが備わっている。それゆえ、出血を患った女の例にならって、堅い信仰をもって彼に近づかねばならない。その信仰のすばらしい効果が宣べ伝えられる。
Adjiciendam fidei humilem quoque confessionem; nec eis qui Christo detrahant, respondendum: sed ejusdem mulieris more dicendum: Non laboravi, etc. Postremo ad conciliandam feminae confitenti auctoritatem Petri et Pauli exempla ad eamdem virtutem pertinentia proponuntur.
PL 16, 291A信仰には、謙虚な告白もまた加えねばならない。キリストを中傷する者たちに答えるべきではなく、同じ女のやり方にならって、「私は労しなかった」等と言わねばならない。最後に、告白する女のために権威を得させようと、同じ徳に関わるペトロとパウロの例が示される。
98. Sed ne longius labamur, invitatur Dei Verbum in hortum nucis (Cant. VI, 10) , in quo fructus propheticae lectionis, et sacerdotalis est gratia, quae amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est.
PL 16, 291A98. しかし、あまり遠くへ迷い出ないように、神の言葉はクルミの園(雅歌6:10)へ招かれる。そこには預言の朗読の実があり、祭司の恩寵がある。それは試みにおいては苦く、労苦においては硬いが、内なる徳においては実りが多い。
Unde etiam virga Aaron nucea floruit (Num. XVII, 8) , non jam natura sua, sed virtute secreta.
PL 16, 291Bそれゆえ、アロンの杖もクルミの杖として花を咲かせた(民数記17:8)。もはや自らの本性によってではなく、隠れた力によってである。
Descendat ergo in hortum suum, ut vindemiet fidem, capiat odores, pabulum coeleste reperiat, suavitatem nostri mellis epuletur dicens: Vindemiavi myrrham meam cum aromatibus, manducavi panem meum cum melle meo (Cant. V, 1) .
PL 16, 291Bそれゆえ、言葉は自分の園に降りるがよい。信仰を摘み取り、香りを受け、天の食物を見いだし、我々の蜜の甘さを味わうために。こう言いつつである。「私は私のミルラを香料とともに摘み取った。私は私のパンを私の蜜とともに食べた」(雅歌5:1)。
Quod diversarum virtutum concretum floribus, illarum apum quae sapientiam praedicant (Prov. VI, 8) , consono opere congregatum sancta Ecclesia in favis condit, ut cibus Christi sit. 99. Omnia igitur habemus in Christo.
PL 16, 291B様々な徳の花から凝縮されたその蜜を、知恵を宣べ伝える(箴言6:8)あのミツバチたちが調和した働きで集めたものを、聖なる教会は巣房に蓄え、キリストの食物となるようにする。99. こうして、我々はキリストにおいてすべてを持つ。
Omnis anima accedat ad eum, sive corporalibus aegra peccatis, sive clavis quibusdam saecularis cupiditatis infixa, sive imperfecta adhuc quidem, sed intenta tamen meditatione proficiens, sive multis aliqua sit jam perfecta virtutibus: omnis in Domini potestate est, et omnia Christus est nobis.
PL 16, 291Cどの魂も彼のもとに近づくがよい。体の罪で病む者も、世の貪欲のいわば釘で突き刺された者も、まだ不完全だが、省察に専心して進歩している者も、あるいは多くの徳によってすでに完全な者も。すべての者が主の権能のもとにあり、キリストは我々にとってすべてである。
Si vulnus curare desideras, medicus est: si febribus aestuas, fons est: si gravaris iniquitate, justitia est: si auxilio indiges, virtus est: si mortem times, vita est: si coelum desideras, via est: si tenebras fugis, lux est: si cibum quaeris, alimentum est.
PL 16, 291C傷を癒したいのなら、彼は医者である。熱で燃えているのなら、泉である。不法に重く押されているのなら、正義である。助けを要するのなら、力である。死を恐れるのなら、生命である。天を望むのなら、道である。闇を逃れるのなら、光である。食物を求めるのなら、糧である。
Gustate igitur, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9) . 100. Speravit in eo illa, quae fluxu sanguinis laborabat, et contiuuo sanata est: sed quia fidelis accessit (Luc. VIII, 43 et seq.) .
PL 16, 291Cそれゆえ、「味わい、見よ、主は甘美であることを。彼に望みを置く者は幸いである」(詩篇33:9)。100. 彼に望みを置いたのは、出血で苦しんでいたあの女であり、彼女はたちどころに癒やされた〔底本は contiuuo。continuo と読む〕。それは、彼女が信仰をもって近づいたからである(ルカ8:43以下)。
Et tu cum fide, filia, vel fimbriam ejus attinge. Jam saecularium fluxus voluptatum, modo torrentis exundans, Verbi salutaris calore siccabitur; si cum fide tamen accedas, si pari devotione divini sermonis extremam saltem fimbriam comprehendas, si tremens procidas ante Domini pedes.
PL 16, 291Dあなたもまた、娘よ、信仰をもって、せめて彼の衣の房に触れよ。世の快楽の流れは、奔流のようにあふれていても、救いをもたらす言葉の熱で乾くであろう。ただし、あなたが信仰をもって近づくならばである。同じ献身をもって、神の言葉の房の、せめてその端だけでも握るならばである。おののきつつ主の足もとにひれ伏すならばである。
Ubi sunt pedes Verbi, nisi ubi corpus est Christi? O thesauris omnibus opulentior fides! o virtutibus corporis omnibus fides fortior! o medicis omnibus salutarior!
PL 16, 292A言葉の足はどこにあるか。キリストの体のあるところでなくてどこにあろうか。ああ、あらゆる宝にまさって豊かな信仰よ。ああ、体のあらゆる力よりも強い信仰よ。ああ、あらゆる医者よりも救いをもたらす信仰よ。
Simul ut accessit mulier, virtutem sensit, medicinam impetravit; ut si oculum lumini admoveas, illuminatur antequam sentias, et operatio lucis praevenit apparatum.
PL 16, 292A女は近づくとただちに、力を感じ、癒やしを得た。あなたが目を光に近づければ、感じる前に照らされるのと同じで、光の働きは用意に先んじる。
Passio inveterata, passio immedicabilis, quae et artis omnem vicerat excogitationem, et pecuniarum subministrationem, solo fimbriae curatur attactu. Illius igitur feminae tibi, virgo, et in adeundo servanda verecundia, et in fide imitanda devotio est.
PL 16, 292A長年の患い、癒やしえない患い、技術のあらゆる工夫にも金銭の提供にも打ち勝っていたそれが、衣の房に触れただけで癒やされる。それゆえ、おとめよ、あなたは、近づくときにはあの女の慎みを守り、信仰においてはあの女の献身に倣わねばならない。
101. Quanta vero illa gratia, quod ea quae videri erubescebat, vitium tamen non erubuit confiteri! Noli ergo lapsus occulere tuos, fatere quod ille jam novit: noli erubescere quod non erubuerunt prophetae.
PL 16, 292A101. 見られることを恥じていた女が、それでも病を告白することを恥じなかったとは、なんと大きな恩寵であったことか。ゆえに、あなたの堕落を隠すな。彼がすでに知っていることを告白せよ。預言者たちが恥じなかったことを恥じるな。
Audi Hieremiam dicentem: Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14) . Sic et illa dixit, cum contingeret fimbriam; Sana me, Domine, et sanabor: Salva me, Domine, et salvabor; quia gloria mea tu es; sola enim sana est, quam tu sanaveris.
PL 16, 292Bエレミヤの言うのを聞け。「主よ、私を癒やせ。そうすれば私は癒やされる」(エレミヤ17:14)。あの女も、房に触れたとき、そう言った。「主よ、私を癒やせ。そうすれば私は癒やされる。主よ、私を救え。そうすれば私は救われる。汝は私の栄光だからである」。汝が癒やした女だけが、癒やされているからである。
102. Si quis tamen tibi dicat (quia sic plerumque tentantur fideles): Ubi est verbum Domini? Veniat (Ibid., 15) ; dictum est enim et Domino: Descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Domino, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42, 43) .
PL 16, 292B102. しかし、もし誰かがあなたにこう言うなら(信じる者はしばしばそのように試みられるからである)。「主の言葉はどこにあるのか。来るがよい」(エレミヤ17:15)。主に対しても、こう言う声が投げかけられたからである。「今、十字架から降りるがよい。そうすれば我々は彼を信じる。彼は主に信頼している。もし望むなら、今、主が彼を解放するがよい」(マタイ27:42, 43)。
Si quis ergo tibi insultando hoc dixerit, et te in fabulas voluerit evocare, noli respondere ei; noluit enim talibus respondere Christus. Solum Christum interroga; illis enim si dixeris, non credent: si interrogaveris, non respondebunt tibi.
PL 16, 292Bそれゆえ、もし誰かがあざけってあなたにこう言い、あなたを無駄話に誘い出そうとしても、彼に答えるな。キリストもそのような者たちに答えようとしなかったからである。ただキリストにだけ問え。あの者たちに言っても、信じないであろう。問うても、あなたに答えないであろう。
Dic soli Verbo: Non laboravi sequens post te, et diem hominis non concupivi (Jerem. XVII, 16) . 103. Hoc dixit illa mulier, et stetit sanguis.
PL 16, 292C言葉にだけ言え。「私は汝に従って労しなかった。人の日を欲しなかった」(エレミヤ17:16)。103. あの女はこう言い、血は止まった。
Quamvis fatigata, quamvis aegra, quae diu quaesierat Christum, dixit tamen: Non laboravi sequens post te; neque enim laborat, quae Christum sequitur, cum laborantes ad se ut requiescant, evocet (Matth. XI, 28) . Ergo ipsum sequamur.
PL 16, 292C疲れ果て、病んでいながら、長くキリストを探し求めてきたその女は、それでも言った。「私は汝に従って労しなかった」。キリストに従う者は労しないのである。キリストは、労する者が休むように、彼らを自分のもとへ呼び出しているからである(マタイ11:28)。それゆえ、彼に従おう。
Quamdiu ipsum sequimur, non laboramus: quia non est labor in Jacob (Num. XXIII, 21) . Et in Esaia: Qui exspectant Dominum. . . . current, et non laborabunt (Esai. XL, 31) .
PL 16, 292C彼に従っているかぎり、我々は労しない。ヤコブには労苦がないからである(民数記23:21)。またイザヤでは、「主を待ち望む者は……走り、そして労しない」(イザヤ40:31)。
104. Deinde cum quaereret Christus quis tetigisset eum (Luc. VIII, 45) , nonne tibi videtur illa dixisse: Quid interrogas, Domine? Tu scis: quae prodeunt per labia mea, ante faciem tuam sunt; et ideo non confundor peccata propria confiteri.
PL 16, 292C104. さらに、キリストが誰が自分に触れたのかと問うたとき(ルカ8:45)、あの女はこう言ったとあなたには思えないか。「主よ、なぜ問うのか。汝は知っている。私の唇から出るものは、汝の顔の前にある。だから私は、自分の罪を告白することを恥じない」。
Confundantur qui persequuntur me, et non confundar ego (Jerem. XVII, 18) . 105. Non confusus est Petrus dicere: Exi a me, Domine, quia peccator sum ego (Luc. V, 8) ; vir enim sapiens et gravis, in quo esset Ecclesiae firmamentum, et magisterium disciplinae, nihil utilius sibi esse prospexit, quam ne secundantis operis extolleretur eventu.
PL 16, 292D「私を迫害する者たちは恥を受けよ。私は恥を受けない」(エレミヤ17:18)。105. ペトロは恥じることなく言った。「主よ、私から出て行け。私は罪人である」(ルカ5:8)。実に、賢く重厚な人であり、その人のうちに教会の支えがあり、教えの教導職があるはずのペトロは、順調な働きの成果によって思い上がることのないよう、これ以上に自分に益のあることはないと見て取ったのである。
Et ideo: Exi, inquit, a me, Domine (II Cor. XII, 7) . Non rogat ut deseratur, sed ne infletur. 106. Paulus quoque de carnis stimulo gloriatur, quod sibi ne extolleretur, provisum est.
PL 16, 293Aそれゆえ、彼は言う。「主よ、私から出て行け」(二コリント12:7)〔引照は底本のまま。この句はルカ5:8の句と同じである〕。彼は見捨てられることを願うのではなく、思い上がらないことを願うのである。106. パウロもまた、肉のとげを誇る。それは、彼が思い上がらないよう備えられたものだからである。
Illecebrosa jactantia est, quam etiam Paulus veretur: lubrica, quae etiam in Paulo cavetur. Sed non iste facili mobilis casu, qui revelationibus timebat extolli; et ideo quasi fortis athleta laetatur quod vulnere corporis emere didicerat animae sanitatem.
PL 16, 293A誘惑的なのは自慢であり、パウロさえそれを恐れる。滑りやすいのは自慢であり、パウロにおいてさえそれは警戒されている。しかし、この男は安易な転落に動かされる者ではなく、啓示によって思い上がることを恐れていた。それゆえ、強い競技者のように、体の傷によって魂の健やかさを買い取ることを学んでいたことを喜ぶ。
Caput XVII
第XVII章PL 16, 293ACavendam jactantiam suadet cum aliis exemplis, tum potissimum apiculae; habere enim animam nostram suos volatus, quibus mundo facta superior, Deo aeternisque virtutibus jungatur.
PL 16, 293A自慢を避けるべきことを、他の例とともに、とりわけ小さなミツバチの例をもって勧める。我々の魂には固有の飛翔があり、それによって世界の上に出て、神と永遠の徳に結ばれるからである。
Has supra mundum esse docet exemplo Christi, ad cujus atque apostolorum imitationem animam urget. Ne tamen videatur exemplar sublimius, hortatur ut fiat Christi discipula, quo oratione adjuvetur: interim diligentiam adhibeat, ac vitia varia relinquat foris.
PL 16, 293Bこの飛翔が世界の上にあることを、キリストの例をもって教え、キリストと使徒たちを倣うよう魂に迫る。しかし、その模範があまりに高すぎると見えないよう、キリストの弟子となるよう勧める。祈りによって助けられるためである。その間、魂は勤勉を用い、さまざまな悪徳を外に残すべきである。
106. Ergo et tu si munera divina superfluere in te et redundare cognoveris, tuam metire virtutem, gratiam Deo redde, contemplationemque corporis, velut navis saburram suscipe; ne te in tantis mundi fluctibus jactantiae alicujus aura circumferat.
PL 16, 293B106.〔底本は前の段落と同じく 106 と刷る〕それゆえ、あなたも、神の賜物があなたのうちにあふれ出ていることを知ったなら、あなたの徳を測れ。神に感謝を返せ。体についての観想を、船が底荷を積むように受け入れよ。世界の大波の中で、何らかの自慢の風があなたを振り回すことのないようにである。
Apis illa sapiens cum aeris motus suspectos habet, lapillis saepe sublatis, per inania se librat nubila; ne leve alarum remigium praecipitent flabra ventorum. Paulus et Barnabas putaverunt se gravari, cum cernerent adorari (Act. XIV, 12, 13) .
PL 16, 293Bあの賢いミツバチは、空気の動きを疑うとき、しばしば小石を持ち上げ、空虚な雲の中を舞う。風の突風が、軽い翼の櫂を押し倒さないようにである。パウロとバルナバは、人々に崇拝されるのを見たとき、自分たちが重荷を負わされていると思った(使徒言行録14:12, 13)。
Et tu cave, virgo, illius apiculae modo, ne alarum tuarum volatum aura mundi hujus extollat. 107. Habet enim anima volatus suos. Et ideo dictum est: Qui sunt isti, qui sicut nubes volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esai. LX, 8) ?
PL 16, 293Cあなたも用心せよ、おとめよ。あの小さなミツバチのように、この世界の風があなたの翼の飛翔を持ち上げないようにである。107. 魂には自分の飛翔があるからである。それゆえ言われた。「雲のように、ハトが雛とともにそうするように飛ぶ、これらの者は誰か」(イザヤ60:8)。
Habet ergo anima spiritales volatus, quae brevi momento totum percurrit orbem; liberae enim sunt cogitationes prudentium: quanto ad altiora et diviniora se subrigunt, tanto magis sine ullo terrenae molis impedimento feruntur.
PL 16, 293Cゆえに魂は霊的な飛翔を持つ。魂は短い瞬間に全地を走り抜ける。賢い者たちの思いは自由だからである。それらがより高く、より神的なものへと身を起こすほど、地上の重みの妨げなしに運ばれる。
Itaque adhaerens Deo, et imaginis in se referens coelestis effigiem, ubi cursus suos ab equorum perturbatione placidaverit, in illum aethereum purumque locum plausu spiritalium evecta pennarum, despicit omnia quae in hoc mundo sunt: et aeternis intenta virtutibus, supra mundum labitur.
PL 16, 293Cこうして、神に付き従い、自らのうちに天の像の姿を帯びる魂は、馬たちの乱れから自らの走りを静めたなら、あの澄んだ清い天空の場所へ、霊の翼の羽ばたきで運ばれ、この世界にあるすべてを見下ろす。そして永遠の徳に心を向け、世界の上をすべるように進む。
Supra mundum enim justitia est, supra mundum charitas, supra mundum castitas, supra mundum bonitas, supra mundum sapientia: et si in hoc mundo sit, supra mundum tamen est.
PL 16, 293D世界の上には正義があり、世界の上には愛があり、世界の上には貞潔があり、世界の上には善良さがあり、世界の上には知恵がある。そして、この世界の中にあるとしても、なお世界の上にある。
108. Supra mundum erat justitia, cum omnia regna mundi et universam ejus gloriam diabolus offerret (Matth. IV, 8) . Supra mundum fuit, qui de mundo nihil attigit. Denique ait: Venit hujus mundi princeps, et in me, inquit, inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 16, 294A108. 正義は世界の上にあった。悪魔が世界のすべての王国とその栄光のすべてを差し出したときにである(マタイ4:8)。世界の何にも手を触れなかった者が、世界の上にいた。実に、彼は言う。「この世界の君が来る。彼は私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。
Discite ergo in hoc mundo supra mundum esse: et si corpus geritis, volitet in vobis ales interior. Supra mundum est ille, qui tollit Deum in corpore suo. 109. Sed Deum imitari non possumus.
PL 16, 294Aそれゆえ、この世界にあって、世界の上にいることを学べ。諸君が体をまとっていても、諸君のうちで内なる翼ある者が飛ぶように。自分の体の中に神を担う者は、世界の上にいる。109. しかし、我々は神を倣うことはできない。
Imitemur apostolos, quos mundus odio habuit; quia non erant de hoc mundo (Joan. XV, 19) . Hos imitare, hos sequere. Sed arduum putas humana virtute supra mundum ascendere.
PL 16, 294A使徒たちを倣おう。世界は彼らを憎んだ。彼らはこの世界のものではなかったからである(ヨハネ15:19)。彼らを倣え、彼らに従え。しかし、あなたは、人の力で世界の上に昇ることは険しいと思う。
Bene asseris; nam et apostoli non quasi consortes, sed quasi discipuli sequendo Dominum, supra mundum esse meruerunt. Et tu esto Christi discipula, Christi aemula: et pro te rogat, qui pro illis rogavit.
PL 16, 294Aあなたの言うことは正しい。実際、使徒たちも、仲間としてではなく弟子として主に従うことによって、世界の上にいるにふさわしい者となった。あなたもキリストの弟子であれ、キリストを競い倣う者であれ。そうすれば、彼らのために祈った者が、あなたのためにも祈る。
Non enim pro apostolis tantum, inquit, rogo; sed pro iis qui credent per sermonem eorum in me; ut omnes unum sint. Unum igitur nos esse vult Dominus, ut supra mundum simus omnes; ut una sit castitas, una voluntas, una bonitas, una gratia.
PL 16, 294B言う。「私が祈るのは、使徒たちのためだけではない。彼らの言葉を通して私を信じる者たちのためでもある。すべての者が一つとなるためである」。それゆえ、主は我々が一つであることを望む。我々のすべてが世界の上にあるように、貞潔が一つ、意志が一つ、善良さが一つ、恩寵が一つであるようにである。
His enim alitur et augetur animae volatus. 110. Ergo non pigrescamus, sed de terrenis consurgamus; ea est enim natura pennarum, ut agitando se virtutem capiant.
PL 16, 294B魂の飛翔は、これらによって養われ、増すからである。110. それゆえ、怠けず、地上のものから身を起こそう。翼の本性は、動かすことによって力を得ることだからである。
Eo juvatur volatus, quo anima delectatur, quae si semper Deum sequatur, atque in domo Domini habitare desideret, et ejus delectatione pascatur, ac miraculis virtutum alatur coelestium; foris relinquet invidiam, quae extra chorum est angelorum, foris cupiditates corporis, quae templum Dei maculare non debent. Et ideo quoniam templum Dei sumus, materiales a nobis sollicitudines abdicemus.
PL 16, 294B魂が喜ぶものによって、飛翔は助けられる。魂がつねに神に従い、主の家に住むことを望み、その喜びによって養われ、天の力の奇跡によって育まれるならば、天使たちの合唱の外にある妬みを外に残し、神の神殿を汚してはならない体の貪欲を外に残すであろう。それゆえ、我々は神の神殿であるのだから、物質的な思い煩いを我々から捨て去ろう。
Caput XVIII
第XVIII章PL 16, 294CQuod a poetis animae currus, equi et alae attribuuntur, id petitum a propheta Ezechiele. Hujus quatuor animalium formas quibus quatuor exprimuntur Evangelistae, quatuor etiam cardinalium virtutum figuras esse ostenditur. David etiam de animae alis pulchre dixisse.
PL 16, 294C詩人たちが魂に戦車、馬、翼を帰していることは、預言者エゼキエルから取られたものである。この四つの生き物の姿は四人の福音書記者を表すが、同時に四つの枢要徳の象りでもあることが示される。ダビデもまた魂の翼について美しく語った。
Accendit ergo nos ad volatum sanctus Antistes, et quae fugienda moneat Icari lapsus, nobis aperit.
PL 16, 294Cこうして聖なる司教は我々を飛翔へと燃え立たせ、何を避けるべきかをイカロスの墜落によって戒めつつ、我々に示す。
Deinde volandi difficultate proposita, docet si actus nostri sibi consenserint, fore ut videamus Christum in throno, qui nos dirigat: cum vero legatur modo montem solitus ascendere, modo navim; hac ansam nactus, navis ac piscationis Petri mysticam enodat sententiam.
PL 16, 294C次いで、飛ぶことの困難を示したうえで、我々の行いが互いに調和するなら、我々を導くキリストが玉座にいるのを見るようになると教える。さらに、〔キリストが〕ときに山に登り、ときに舟に乗るのが常であったと読まれるので、これを機として、舟とペトロの漁についての奥義の意味を解き明かす。
111. Ac ne forte philosophica alicui aut poetica usurpasse videamur, ut currus, equos, alas animae diceremus, quae illi magis assumpsere de nostris; domesticis nos usos subsidiis propheticae series lectionis ostendit, quae in hunc modum a sancto Ezechiele scripta est: Et facta est illic super me manus Domini, et vidi, et ecce spiritus surgens veniebat ab Aquilone, et nubes magna erat in eo, et ignis refulgens, et lumen in circuitu ejus sicut lumen electri in medio ignis, et lumen in eo, et in medio sicut similitudo quatuor animalium (Ezech. I, 3 et seq.) .
PL 16, 294D111. 我々が魂に戦車、馬、翼があると言ったのは、哲学者や詩人の言い回しを用いたからだと、誰かに思われることのないように――むしろ彼らのほうが、我々のものから取り入れたのである――、我々が自前の助けを用いたことを、預言書の朗読の連なりが示す。それは聖なるエゼキエルによって次のように書かれている。「そこで、私の上に主の手が臨んだ。私は見た。見よ、霊が北から立ち上って来て、その中に大いなる雲があり、輝く火があり、その周りに光があった。その光は火の中のエレクトロン〔金と銀の合金〕の光のようで、その中に光があり、真ん中には四つの生き物の似姿のようなものがあった」(エゼキエル1:3以下)。
112. Vides igitur animalia jam quatuor esse descripta. Cujusmodi sint animalia ista debemus advertere: Similitudo, inquit, vultus eorum facies hominis, facies leonis a dextris illis quatuor, et facies vituli a sinistris illis quatuor, et facies aquilae desuper illis quatuor, et alae eorum extensae (Ibid. 10, 11) .
PL 16, 295A112. あなたは、すでに四つの生き物が描かれているのを見る。この生き物たちがどのようなものか、我々は注意せねばならない。彼は言う。「彼らの顔の似姿は、人の顔であった。四つのそれぞれの右側には獅子の顔、四つのそれぞれの左側には子牛の顔、四つのそれぞれの上にはワシの顔があり、その翼は広げられていた」(エゼキエル1:10, 11)。
113. Hic quoque animam describi accepimus, cujus quatuor animalia, quatuor affectiones sunt: sed non ita, ut illae quas supra descripsimus; adhuc enim illae erudiuntur animae, processumque accipiunt: hic jam perfecta describitur.
PL 16, 295A113. ここでもまた魂が描かれていると我々は解した。その四つの生き物は四つの情動である。ただし、先に我々が描いたものとは同じではない。あちらの魂はなお教えられ、進歩を受けている途上にあるが、ここでは、すでに完成した魂が描かれているからである。
Denique illae invitantur ad coelum, haec in coelo est cum Dei verbo. Habet autem quatuor affectiones, id est, similitudini hominis, leonis, vituli, et aquilae comparandas. Quas formas pro librorum Evangelicorum proprietate accepimus figuratas.
PL 16, 295B実に、あちらは天へと招かれているが、こちらは神の言葉とともに天にある。この魂は四つの情動をもち、それは人、獅子、子牛、ワシの似姿に比べられる。これらの姿は、福音書それぞれの特質に応じて象られたものと我々は受け取った。
Et ideo hic quoque in homine rationabilis, in leone impetibilis, in vitulo concupiscibilis, in aquila visibilis per figuras animalium species affectionis expressa est.
PL 16, 295Bそれゆえここでも、人においては理性的なもの、獅子においては激しやすいもの、子牛においては欲望的なもの、ワシにおいては見通すもの、という情動の種が、生き物の象りによって表されたのである〔底本の rationabilis, impetibilis, concupiscibilis, visibilis は魂の四つの部分を形容詞で言う。visibilis はもと「見られうる」の意の語だが、次節の「洞察する部分(ディオラティコン)」に当たるので「見通すもの」と訳した〕。
114. Nam in omni sapiente viro Prudentes Graeciae esse memoraverunt λογιστικὸν, θυμηθικὸν, ἐπιθυμητικὸν, διορατικὸν: Latini vero prudentiam, fortitudinem, temperantiam, atque justitiam.
PL 16, 295B114. 実に、ギリシアの賢者たちは、すべて賢い人には、理を働かせる部分(ロギスティコン)、気概の部分(テューメーティコン)、欲望の部分(エピテューメーティコン)、洞察する部分(ディオラティコン)があると言い伝えた〔ギリシア語の四語を意味で訳して音写を添えた。第二の語の底本の綴りは崩れているらしく、「気概の部分」を言う語と解した〕。ラテン人は、これを思慮、勇気、節制、そして正義と呼ぶ。
Prudentia enim rationis humanae est: fortitudo vim quamdam ferocientis virtutis habet, mortisque contemptum: temperantia sacratae vinculo charitatis, mysteriorumque contemplatione coelestium, negligit corporis voluptates: justitia in alto quodam suggestu locata videt, exploratque omnia: quae aliis potius nata quam sibi, non tam suas utilitates quam publica emolumenta rimatur.
PL 16, 295C思慮とは人間の理性に属するものである。勇気は、猛り立つ力のようなものと、死への侮りを備えている。節制は、聖別された愛の絆によって、また天上の奥義の観想によって、体の快楽を顧みない。正義は高い壇の上に据えられて、すべてを見、見極める。それは自分のためよりもむしろ他の者たちのために生まれついたものとして、自分の益よりも公の利益を探る。
Meritoque anima operata justitiam, formam aquilae accipit, quod terrena defugiens, totaque coelesti sublimis et intenta mysterio, resurrectionis gloriam pretio aequitatis adipiscitur.
PL 16, 295Cそれゆえ、正義を行った魂は、当然のことながらワシの姿を受ける。地上のものを避け、全く高められて天の奥義に心を注いでいるので、公正さを代価として復活の栄光を得るからである。
Propter quod ad eam dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .
PL 16, 296Aこのゆえに、この魂に向かって言われた。「汝の若さは、ワシのように新しくされる」(詩篇102:5)。
115. Est ergo et juxta David, alis spiritalibus anima fulta, quam eousque volucrem nobis voluit declarare, ut alibi quoque diceret: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) .
PL 16, 296A115. ダビデによっても、魂は霊的な翼に支えられたものである。彼は魂を飛ぶ鳥として我々に示そうと欲したので、別の箇所でもこう言ったほどである。「我々の魂は、狩人たちの罠から逃れたスズメのようである」(詩篇123:7)。
Et alibi: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2) . Habet igitur alas anima suas, quibus se possit libera levare de terris.
PL 16, 296Aまた別の箇所ではこう言う。「私は主に信頼する。どうして汝らは私の魂に言うのか。『スズメのように山へ移れ』と」(詩篇10:2)。したがって魂は自分の翼をもち、それによって自由に地上から身を持ち上げることができる。
Alarum autem remigium non materialis compago pennarum, sed continuus ordo bonorum factorum est; qualis ille Dominicus, cui bene dicitur: Et in umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2).
PL 16, 296A翼の羽ばたきとは、羽が物質として組み合わさったものではなく、善き行いの絶え間ない連なりである。主のそれがそうであり、主に向かって正しく言われる。「私は汝の翼の陰に望みをかける」(詩篇56:2)。
Non solum enim manus illae Domini affixae cruci in modum volantis extentae, sed etiam facta coelestia, velut umbra refrigerante salutis aeternae, mundi ferventis incendia temperarunt.
PL 16, 296A十字架に付けられ、飛ぶ者のように広げられた主のあの手のみならず、天上の業もまた、永遠の救いの涼を与える陰のように、燃え立つ世界の火を和らげたからである。
116. Ergo quia volandi nobis data est copia, excitet in se unusquisque gratiam Dei, ac posteriora obliviscens, priora appetens, ad destinata contendat (Phil. III, 13) .
PL 16, 296B116. それゆえ、飛ぶ力が我々に与えられているのだから、各人が自分の内に神の恩寵を奮い起こし、後ろのものを忘れ、前のものを追い求めて、定められたものへ向かって駆けるべきである(フィリピ3:13)。
Procul a militiae honoribus, procul ab aestibus mundi; ne quod fabulae ferunt, aestu solis cera resoluta Icareos volatus penna relabente destituat.
PL 16, 296B軍務の栄誉から遠ざかれ。世の熱から遠ざかれ。物語の伝えるとおり、太陽の熱で蝋が溶け、羽根が抜け落ちて、イカロスの飛翔が見捨てられることのないようにせよ。
Nam licet gravitas dictorum absit; poetico tamen sale declarare voluerunt prudentium maturitati tutos esse volatus per saeculum, juvenilem vero levitatem obnoxiam cupiditatibus mundi, refluentibus pennis, et, per oblivia veritatis, meritorum compage resoluta, majore pernicie in terram relabi.
PL 16, 296Bたしかに、その物語に重々しさはない。しかし詩人たちは詩的な機知をもって、こう示そうとしたのである。慎重な者たちの成熟にとって、世を飛ぶ道は安全である。しかし若者の軽薄は世の欲望に陥りやすく、羽根が抜け落ち、真理を忘れて功の組み合わせが解けるために、いっそう大きな破滅のうちに地へ落ちる、と。
117. Haud facilis volatus omnibus: difficilis etiam discordantibus internis animalibus vitae cursus humanae est. At si sibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram conjunctam animalibus quatuor.
PL 16, 296C117. 飛ぶことは、すべての者にたやすいのではない。内なる生き物たちが調和しないときには、人の生の歩みさえ困難である。しかし、もし我々の行いの秩序が互いに合っていれば、預言者は我々のうちにも、四つの生き物に結ばれて地の上にあるあの一つの車輪を見るであろう。
Videbit ergo rursus Ezechiel; videt enim adhuc et viget, et vigebit. Videbit, inquam, rotam in medio rotae super terram sine offensione labentem (Ezech. I, 15, 16) .
PL 16, 296Cエゼキエルは再び見るであろう。彼は今もなお見ており、生きており、これからも生きるからである。私は言う、彼は、車輪の中の車輪が、つまずくことなく地の上を滑って行くのを見るであろう(エゼキエル1:15, 16)。
Rota enim super terram vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad Evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum: rota autem in medio rotae, veluti vita intra vitam; quod sanctorum sibi vita non dissonet, sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel quod in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae.
PL 16, 296C地の上の車輪とは、魂の徳に適合させられた体の生活であり、福音の戒めに合わせて、連なる走りによって形づくられたものである。車輪の中の車輪とは、いわば生の内なる生である。それは、聖なる者たちの生が自らと不協和をなさず、前の年代がどのようであったか、後の年代もそのようであるということ、あるいは、この体の生のうちに、永遠の生命の営みが巡っているということである。
118. Cum ista congruerint, tunc divina vox resultabit, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit (Ezech. I, 26) . Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14) .
PL 16, 297A118. これらが一致したとき、そのとき神の声が響き返り、そのとき玉座の似姿の上に、「人の姿のような似姿」が現れる(エゼキエル1:26)。この人とは言葉である。「言葉は肉となった」からである(ヨハネ1:14)。
Hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque aut montem ascendit, aut navim: sed navim in qua aut apostoli navigant, aut piscatur Petrus (Luc. V, 3 et seq.); nec enim vilis est navis, quae ducitur in altum (Matth. XVII, 1) , hoc est, ab incredulis separatur.
PL 16, 297Aこの人は我々の生き物たちの御者であり、我々の振る舞いの導き手である。彼は我々の功の道理に応じて、しばしば戦車に乗り、あるいは山に登り、あるいは舟に乗る。ただし舟といっても、使徒たちが航海する舟、あるいはペトロが漁をする舟である(ルカ5:3以下)。深みへ引き出される舟は卑しいものではない(マタイ17:1)〔ミーニュはここにマタイ17:1を刷る。イエスが弟子たちを「高い山に、離れて」連れて行く句で、「高み(altum)へ導かれる」「切り離される」をこの句に重ねていると見られる〕。すなわち、不信の者たちから切り離されるのである。
Cur enim navis eligitur in qua Christus sedeat, turba doceatur, nisi quia navis Ecclesia est, quae pleno Dominicae crucis velo sancti Spiritus flatu in hoc bene navigat mundo? 119. In hac navi piscatur Petrus: et nunc retibus, nunc hamo piscari jubetur.
PL 16, 297Bなぜ、キリストが座し、群衆が教えられる舟が選ばれるのか。舟が教会だからにほかならない。教会は、主の十字架という満ちた帆をもち、聖なる霊の息によって、この世界をうまく航海している。119. この舟でペトロは漁をする。ときに網で、ときに釣り針で漁をするよう命じられる。
Grande mysterium! Spiritalis enim videtur esse piscatio, qua doctrinae hamum mittere jubetur in saeculum; ut primum illum martyrem Stephanum de mari elevet, qui censum Christi in interioribus contineret; martyr enim Christi thesaurus Ecclesiae.
PL 16, 297B大いなる奥義である。それは霊的な漁と見えるからである。この漁によって、教えの釣り針を世に投じるよう命じられている。それは、あの最初の殉教者ステファノを海から引き上げるためであり、彼はキリストの財を内に収めていた。キリストの殉教者は教会の宝だからである。
Martyr igitur ille qui de mari ad coelum primus ascendit, captus a Petro ministrer altaris, non reti, sed hamo levatur; ut rivo sui sanguinis elevaretur ad coelum. Cujus in ore thesaurus erat, cum Christum in confessione loqueretur.
PL 16, 297B海から天へ最初に上ったあの殉教者は、ペトロに捕らえられた祭壇の奉仕者として、網ではなく釣り針で引き上げられた〔底本は ministrer。minister と読む。ミーニュの脚注 b もこの語を minister altaris と引く〕。それは自らの血の流れによって天へ引き上げられるためであった。その口には宝があった。告白のうちにキリストを語ったからである。
Quis enim thesaurus in nobis est, nisi Dei Verbum? Dei ergo et retibus et hamo piscatur perfectior; ut reti concludat, hamo adurat: sed reti turba concluditur, hamo singularis elegitur.
PL 16, 297C我々のうちにある宝とは、神の言葉のほかに何があろうか。それゆえ、より完全な者は、神の網でも釣り針でも漁をする〔Dei の係りは定かでない。網と釣り針に係ると取った〕。網で囲い込み、釣り針で焼くためである。ただし、網では群衆が囲われ、釣り針では一人が選び出される。
O si mihi liceret illum hamum vorare, qui adureret os meum, et levi daret salutem vulnere!
PL 16, 297Cああ、あの釣り針を私がのみ込むことが許されるなら。それは私の口を焼き、軽い傷によって救いを与えるであろう。
Caput XIX
第XIX章PL 16, 297CHortatur virgines, ut subeant retia sapientiae, id est regnum coelorum, quo ducere jubetur Petrus.
PL 16, 297Cアンブロシウスは、おとめたちに、知恵の網、すなわち天の国の網にもぐり込むよう勧める。ペトロはそこへ導くよう命じられている。
Alia ejusdem praecepti datur acceptio, ut cor viri per altum intelligamus atque Ecclesiam: mox proponitur et tertia de ipso Christo; unde et respondet idem apostolus incassum per noctem se laborasse. Quomodo etiamnum eadem Christus ac Petrus dicant.
PL 16, 297C同じ命令の別の受け取り方が示され、「深み」によって男の心と教会とを解する。ついで第三の解釈がキリストその人について提示され、それゆえ同じ使徒は、夜通し骨折ったが空しかったと答える。さらに、キリストとペトロが今なお同じことを言うさまが示される。
Denique subjungitur exhortatio ut si pretium quod Christo debemus, totum solvere minus liceat, saltem nos ejus beneficio non indignos exhibeamus; ne queratur frustra sanguinem se profudisse, ac locum subiisse corruptionis.
PL 16, 297D最後に、勧告が添えられる。キリストに負っている代価をすべて払うことがかなわないなら、せめて彼の恩にふさわしくない者とならぬようにせよ、と。さもなければ、〔キリストは〕血を空しく流し、腐敗の場所に入ったのだと嘆くことになる。
120. Intrate igitur, filiae, in apostolorum retia, quae non hominis auctoritate, sed Dei voce laxantur; rete enim sapientiae spiritalis atque doctrinae regnum coelorum est, quia scriptum est: Simile est regnum coelorum reti misso in mare (Matth. XIII, 47) .
PL 16, 298A120. ゆえに、娘たちよ、使徒たちの網に入れ。それは人の権威によってではなく、神の声によって広げられる。霊的な知恵と教えの網とは天の国だからである。次のように書かれている。「天の国は、海に下ろされた網に似ている」(マタイ13:47)。
121. Audistis hodie dicentem Dominum Jesum Simoni: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam (Luc. V, 4) . Ante non ducebat in altum Petrus, quando piscabatur in stagno. Etsi mare erat, altum non erat (Ibid., 5) ; altum mare Scriptura nescit.
PL 16, 298A121. 諸君は今日、主イエスがシモンに言うのを聞いた。「深みへ漕ぎ出し、汝らの網を下ろして獲れ」(ルカ5:4)。以前、ペトロは、池で漁をしていたとき、深みへ漕ぎ出してはいなかった。海ではあったが、深みではなかった(ルカ5:5)。聖書は深い海を知らない。
Quid ergo sit altum, accipe: Aqua alta consilium in corde viri (Prov. XVIII, 4) ; Altum cor vir est, ubi nihil vadosum est. Duc ergo in altum disputationis tuae fideique remigium, duc in cor viri.
PL 16, 298Bでは、深みとは何かを受け取れ。「男の心にある思慮は深い水である」(箴言18:4)。男は深い心である。そこには浅瀬が何もない。ゆえに、あなたの議論と信仰の漕ぎ手を深みへ導け。男の心へ導け。
Per parabolam hic vocat ad Ecclesiam Petrum, quem secundum Matthaeum simplici vocavit sermone dicens: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19) . 122. Est et aliud mysterium: Duc in altum; quia ante in arena erat, quando in Synagoga erat.
PL 16, 298Bここでは譬えによってペトロを教会へ招く。マタイによれば、〔主は〕彼を単純な言葉で招き、こう言った。「来よ。私は汝らを人間をとる漁師にしよう」(マタイ4:19)。122. もう一つの奥義がある。「深みへ漕ぎ出せ」とあるのは、以前〔ペトロは〕砂地にいたからである。すなわち、会堂にいたときである。
Alta non erat aqua Judaeae. Denique Samaritana et puteum altum putabat dicens: Et puteus altus est, unde mihi dare habes aquam vivam (Joan. IV, 11) ? Non ergo ducere in altum poterat, quando cum Judaeis credebat, qui etiam de puteo aquam haurire non poterant.
PL 16, 298Bユダヤの水は深くなかった。実に、サマリアの女も井戸を深いと思ってこう言った。「井戸は深い。どこから私に生ける水を与えようというのか」(ヨハネ4:11)。ゆえにペトロは、ユダヤ人とともに信じていたあいだは、深みへ漕ぎ出すことができなかった。彼らは井戸からさえ水を汲むことができなかったのである。
Ideo dicitur Petro: Duc in altum, hoc est, duc ad Christum; altus est enim Christus, de quo dicitur ad Joannem a Patre: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis (Luc. I, 76) . Duc ergo ad Christum.
PL 16, 298Cそれゆえペトロに言われる。「深みへ漕ぎ出せ」。すなわち、キリストのもとへ導け、ということである。キリストは深い〔altus は「深い」とも「高い」とも訳せる。以下、文脈により「深み」「いと高き」とする〕からである。父によってヨハネに向けて言われたのは、このキリストのことである〔底本は Patre を大文字で刷るが、ルカ1:76 はヨハネの父ザカリアの言葉である〕。「幼子よ、汝はいと高き者の預言者と呼ばれるであろう」(ルカ1:76)。ゆえに、キリストのもとへ導け。
Et bene altum, in quo est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33) . Duc in altum; qui altus super altum custodit, et exaltat. 123. Ibi ergo altae aquae, ubi Christus est, hoc est, fides.
PL 16, 298C深みとは、まさに、そこに「神の知恵と知識の富の深さ」がある者のことである(ローマ11:33)。「深みへ漕ぎ出せ」。高き者の上に高き者がいて、見張り、また高く上げる〔altus の二義を重ねた句で、係りは定かでない。「高い」の意に取った〕。123. したがって、キリストのいるところ、すなわち信仰のあるところに、深い水がある。
Altae aquae, quae timent Dominum, quales illae: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt (Psal. LXXVI, 17) . Apud Judaeos aqua alta non erat, quia non erat in corde viri.
PL 16, 298C深い水とは、主を畏れる水であり、次のような水である。「神よ、水は汝を見た。水は汝を見て、畏れた」(詩篇76:17)。ユダヤ人のもとに深い水はなかった。男の心にそれが無かったからである。
Ideoque Dominus ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XIV, 8) .
PL 16, 298Cそれゆえ主は言った。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(マタイ14:8)〔この句はマタイ15:8に当たる。底本の引照はそのまま写した〕。
In corde amat esse Christus: Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XXII, 40) .
PL 16, 298Dキリストは心にあることを好む。「ヨナが三日三晩、鯨の腹の中にいたように、人の子も三日三晩、地の心の中にいるであろう」(マタイ22:40)〔この句はマタイ12:40に当たる。引照は底本のまま写した〕。
124. Denique ut scias quia de fide dicit: Duc in altum; ait Petrus: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, sed in verbo tuo laxabo retia (Luc. V, 5) . Noctem habebat Petrus, antequam Christum videret.
PL 16, 299A124. 実に、「深みへ漕ぎ出せ」が信仰についての言葉であるとあなたが知るために、ペトロの言葉がある。ペトロは言った。「師よ、夜通し骨折ったが、何も獲れなかった。しかし、汝の言葉によって網を下ろそう」(ルカ5:5)。ペトロは、キリストを見る前は、夜の中にいた。
Nondum enim ei venerat dies; quia veram non viderat lucem. Synagoga nox est, dies Ecclesia est. Unde et Paulus dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) . Bona lux, quae perfidiae excussit caliginem, fidei diem fecit.
PL 16, 299A彼にはまだ昼が来ていなかったからである。まことの光をまだ見ていなかったのである。会堂は夜であり、教会は昼である。それゆえパウロも言う。「夜は進み、昼は近づいた」(ローマ13:12)。善き光は、背信の闇を振り払い、信仰の昼をもたらした。
Dies factus est Petrus, dies Paulus, ideoque hodie natali eorum Spiritus sanctus increpuit dicens: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) , hoc est, ex intimo thesauro cordis fidem praedicant Christi. Et bonus uterque dies, qui nobis verum lumen evomuit.
PL 16, 299Aペトロは昼となり、パウロは昼となった。それゆえ今日、彼らの記念日に、聖なる霊は声を響かせて言った。「昼は昼に言葉を吐き出す」(詩篇18:3)。すなわち、彼らは心の奥の宝から、キリストの信仰を宣べ伝えるのである。そして、どちらの昼も善い。我々に真の光を吐き出してくれたからである。
125. Haec in Evangelio legimus. Et fortasse in coelo hodie de nobis Christi et Petri iste sit sermo. Quotidie Piscatur Petrus, quotidie ei dicit Dominus: Duc in altum. Videor mihi audire dicentem Petrum: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus.
PL 16, 299B125. これらを我々は福音書に読む。そしておそらく今日、天においても、我々についてのキリストとペトロのあの会話がなされているであろう。ペトロは日々漁をし、主は日々彼に言う。「深みへ漕ぎ出せ」。私には、ペトロがこう言うのが聞こえるように思われる。「師よ、夜通し骨折ったが、何も獲れなかった」。
Nox fuit, pauciores ad vigilias convenerunt. Laborat in nobis Petrus, quando nostra laborat devotio: laborat et Paulus. Denique audistis dicentem hodie: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ? Nolite facere ut pro vobis laborent apostoli.
PL 16, 299B夜であった。徹夜の祈りに集まった者は少なかった。我々のうちでペトロは骨折る。我々の献身が骨折るときである。パウロもまた骨折る。実に、諸君は今日、彼がこう言うのを聞いた。「誰が弱っているのに、私は弱らないだろうか」(二コリント11:29)。使徒たちが諸君のために骨折ることのないようにせよ。
Ergo dicunt ei: Per totam noctem laborantes nihil cepimus. Nullus certe de ditioribus jejunavit.
PL 16, 299Bそこで、〔使徒たちは〕彼に言う。「夜通し骨折ったが、何も獲れなかった」。たしかに、裕福な者たちのうちで断食した者は一人もいなかった。
Quibus hodie bene respondit Petrus: In timore hoc incolatus vestri tempore conversamini, scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Jesu (I Petr. I, 18, 19) .
PL 16, 299B彼らに、ペトロは今日、見事に答えた。「汝らは、この寄留の時を、畏れのうちに過ごせ。汝らは、朽ちる銀や金によってではなく、父祖伝来の汝らのむなしい生活から、傷もなく汚れもない子羊のような、キリスト・イエスの尊い血によって贖われたのだと知っているのだから」(一ペトロ1:18, 19)。
Non ergo aurum et argentum vos liberavit, sed probatio fidei multo pretiosior auro, quod perit. 126. Bonus servus pretium studet reparare Domino, quod pro se solutum est. Noli aurum parare, filia, noli argentum. Non divitiis istis te Christus redemit.
PL 16, 299Cゆえに、金と銀が諸君を解き放ったのではなく、滅びる金よりもはるかに尊い信仰の試練が〔解き放ったのである〕。126. 善い僕は、自分のために支払われた代価を主に償おうと努める。娘よ、金を備えようとするな。銀を備えようとするな。キリストはこうした富によってあなたを贖ったのではない。
Paratum habeto pretium. Non semper exigeris, sed semper debes. Sanguinem solvit, sanguinem debes. Ille pro te solvit, tu pro te redde.
PL 16, 299C代価は用意しておけ。あなたは常に取り立てられるわけではないが、常に負っている。〔キリストは〕血を支払った。あなたは血を負っている。彼はあなたのために支払った。あなたは自分のために返せ。
Eramus oppignorati malo creditori peccatis; contraximus chirographum culpae, poenam sanguinis debebamus: venit Dominus Jesus, suum pro nobis obtulit; sed non potes sanguinem reddere.
PL 16, 299C我々は悪い債権者に罪によって質に入れられていた。咎の証文を結び、血という刑罰を負っていた。主イエスが来て、我々のために自分のもの〔血〕を差し出した。しかし、あなたは血を返すことはできない。
127. Bonus quidem servus debet pretium suum reparare Domino suo: si non potest pretium reddere, vel hoc faciat, ne pretio videatur indignus.
PL 16, 300A127. 善い僕は、たしかに、自分のために払われた代価を主に償わねばならない。もし代価を返せないなら、せめて次のことをすべきである。代価にふさわしくない者と見えないようにすることである。
Ergo et tu dignam te gere tali pretio; ne veniat Christus qui te mundavit, qui te redemit; et si te in peccatis invenerit, dicat tibi: Quae utilitas in sanguine meo (Psal. XXIX, 10) ? Quid profecit tibi, dum descendo in corruptionem?
PL 16, 300Aゆえに、あなたも、このような代価にふさわしく身を処せよ。あなたを清めた、あなたを贖ったキリストが来て、もしあなたを罪のうちに見いだし、あなたにこう言うことのないようにせよ。「私の血に何の益があるのか」(詩篇29:10)。「私が腐敗に下るとき、汝に何の益があったか」。
128. Sed ne mireris quomodo descenderit in corruptionem, cujus caro, ut alibi scriptum est (Act. II, 24 et seq.) , non vidit corruptionem. Descendit quidem in locum corruptionis, qui penetravit inferna: sed corruptionem incorruptus exclusit.
PL 16, 300A128. しかし、どのようにして腐敗に下ったのかと、あなたは怪しむな。他の箇所に書かれているとおり、その肉は腐敗を見なかったのである(使徒言行録2:24以下)。たしかに彼は腐敗の場所に下った。冥界に入り込んだからである。しかし朽ちない者として、腐敗を閉め出した。
Caput XX
第XX章PL 16, 300BPetit preces, piscationem suam cognoscens prosperam esse non posse sine favore Dei, cui gratias quod sibi auxilium mittere sit dignatus, agit. Suis se retibus non uti significat, sed Petri et Pauli, a quibus optat virgines vivificari.
PL 16, 300Bアンブロシウスは祈りを求める。自らの漁が神の好意なしには成功しえないと知り、助けを送ることを良しとした神に感謝する。自分の網を使っているのではなく、ペトロとパウロの網を使っているのだと示し、この二人によっておとめたちが生かされることを願う。
Quam utile Joanni fuerit omnia pro Christo deseruisse, cujus persona quo fuit vilior, eo major illi haberi debet auctoritas. Quantum etiam illud quod Moysi ac Eliae piscatores a Christo sociantur. Horum cum Moyse jucunda instituitur collatio.
PL 16, 300Bヨハネにとって、キリストのためにすべてを捨てたことがいかに有益であったか。その身分が卑しかったほど、彼に認められるべき権威はそれだけ大きい。また、漁師たちがキリストによってモーセとエリヤに並べられたことは、どれほど大きなことか。この者たちとモーセとの楽しい比較がなされる。
129. Verum ut jam ad superiora redeamus, rogate ut et mihi dicatur: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quis enim est, qui sine Deo piscetur hanc plebem; praesertim cum tantae tempestates et procellae mundi hujus obsistant?
PL 16, 300B129. ところで、すでに述べたことに戻ろう。諸君、私にも「深みへ漕ぎ出し、汝らの網を下ろして獲れ」と言われるように願え。神なしにこの民を漁する者が誰かいようか。ことに、この世界のこれほどの嵐と暴風が行く手を阻むのだから。
Sed quando vult Dominus, jubet laxare retia, et capitur multitudo piscium: nec solum una, sed etiam altera navis impletur; quia plures Ecclesiae immaculata plebe complentur. Et bene accidit quia nos laboraturos Dominus sciebat, et auxilium de sociis ministravit.
PL 16, 300Cしかし主が望むとき、網を下ろすよう命じ、多くの魚が捕らえられる。一艘のみならず、もう一艘も満たされる。より多くの教会が汚れなき民で満たされるからである。そしてそれは良いめぐり合わせであった。主は、我々が骨折ることを知っており、仲間たちから助けを送ったからである。
Adest piscator Ecclesiae Bononiensis aptus ad hoc piscandi genus. Da, Domine, pisces; quia dedisti adjutores. 130. Nec tamen nostris, sed apostolicis utimur retibus. In illos sinus, et quosdam apostolicarum disputationum recessus vestrum, o filiae, cogatur agmen.
PL 16, 300Cボノニア〔今のボローニャ〕の教会の漁師がここにいる。この種の漁に適した者である。主よ、魚を与えよ。助け手を与えたのだから。130. それでも我々は、我々の網ではなく、使徒たちの網を用いる。あの網のふところへ、使徒たちの議論のいくつかの奥まった所へ、娘たちよ、諸君の群れが追い込まれるべきである。
Vivificet vos Petrus, filiae: qui et pro vidua intervenit (Act. IX, 39, 40) , quanto magis pro virgine! Qui diutius viduas flere non passus, motus earum lacrymis, resuscitavit altricem.
PL 16, 300Cペトロが諸君を生かすように、娘たちよ。彼はやもめのためにも取りなしたのだから(使徒言行録9:39, 40)、おとめのためにはなおさらである。やもめたちがこれ以上泣くのを許さず、彼女たちの涙に心を動かされて、〔彼は〕養い手を甦らせた。
Vivificet vos Paulus, qui vos praecepit honorari (I Tim. V, 3) , qui ait: Bonum est si sic maneant sicut et ego (I Cor. VII, 8) . Honore provocat, magisterio docet, invitat exemplo (Matth. IV, 20 et seq.) .
PL 16, 301Aパウロが諸君を生かすように。彼は諸君を敬うよう命じ(一テモテ5:3)、また言った。「彼らが私のようにそのままでいるなら、それは善いことである」(一コリント7:8)。彼は敬意によって促し、教えによって教え、手本によって招く(マタイ4:20以下)。
Vivificet ille, qui relictis suis omnibus, secutus est Dominum: secutus est Petrus, secutus est Joannes. 131. Vide quid piscator etiam iste profecerit. Dum in mari lucrum suum quaerit, vitam invenit omnium.
PL 16, 301Aあの者が諸君を生かすように。彼はすべてを捨てて主に従った。ペトロが従い、ヨハネが従った。131. この漁師〔ヨハネ〕もまた、いかなる益をもたらしたかを見よ。海で自分の利益を求めながら、彼は万人の生命を見いだした。
Lembum deseruit, Deum reperit: scalmum reliquit, Verbum invenit: lina laxavit, fidem vinxit: plicavit retia, homines elevavit: mare sprevit, coelum acquisivit. Hic ergo piscator dum ipse turbato agitatur salo, mobili mentes statione nutantes fundavit in petra.
PL 16, 301A小舟を捨てて神を見いだし、櫂座を残して言葉を見いだした。綱を緩めて信仰を結び、網をたたんで人々を引き上げた。海を軽んじて天を得た。この漁師は、自らは荒れた海に揺さぶられながら、揺れる持ち場の上でぐらつく精神を、岩の上に据えたのである。
132. Astruamus igitur piscatoris artem frequentius, ut plenius de virtute credamus. Fuerit minister ignobilis, ut sit evangelista nobilior: paupertate egenus, ut virtute locupletior: vilis ad honorem videatur, sed pretiosus ad fidem.
PL 16, 301B132. ゆえに、漁師の技のことをいっそうしばしば言い立てよう。その徳についていっそう十分に信じるためである。卑しい奉仕者であったとしてもよい。それは福音書記者がいっそう高貴であるためである。貧しさに乏しくてもよい。それは徳においていっそう豊かであるためである。栄誉のためには卑しく見えるが、信仰のためには尊い。
Quanto minus creditur piscatori, tanto amplius creditur; quia non sua, sed divina sunt, quae locutus est. Obsequitur plebeia conditio, exspectationem aufert sapientiae saecularis, opinionem auget sapientiae spiritalis.
PL 16, 301B漁師は信じられることが少ないほど、かえっていっそう信じられる。彼が語ったことは自分のものではなく、神のものだからである。平民の身分が役立つ。それは世俗の知恵への期待を取り去り、霊的な知恵への評価を高める。
Qui Legem non didicit, et quae Legis sunt sapit, ipse sibi Lex est: qui Legem non didicit, et ultra Legem loquitur, ab eo accepit, a quo ipsa Lex venit (Rom. II, 14, 15) . 133. Quae tam repentina dignitas?
PL 16, 301B律法を学ばなかったのに、律法に属することを悟る者は、自らが自分に対する律法である。律法を学ばなかったのに、律法を超えて語る者は、律法そのものが由来する者から受けたのである(ローマ2:14, 15)。133. これほど突然の尊厳とは何か。
Piscatores duo in monte Domini (Matth. XVII, 1 et seq.) , uni latori Legis, exsecutori alteri conferuntur. Videte qualis sit iste piscator.
PL 16, 302A二人の漁師が主の山で、一方は律法の授与者に、他方は執行者に比べられる(マタイ17:1以下)。諸君、この漁師がどのような者かを見よ。
Moyses quidem terrena omnia et mundanae sapientiae altitudinem supergressus, usque ad coelum et sidera prudentia mentis ascendit: piscatoris istius mens non nubibus caligatur, non temporibus includitur, non mysteriis naturae coelestis excluditur; sed omnem corporalem materiam supergressa, Verbum apud Deum vidit, et quod Verbum ipsum Deus esset, aspexit (Joan. I, 1 et seq.) : nec obtutu carnis in Petro infirmata trepidavit, sed Dei Filium etiam in homine deprehendit (Matth. XVI, 17) ; ut assumptio corporis ad jus divinitatis assumentis adscita, in nomen transiret auctoris.
PL 16, 302Aモーセは確かに、地上のものすべてと、世の知恵の高みを越えて、精神の知恵によって天と星辰にまで上った。しかしこの漁師の精神は、雲に曇ることなく、時に閉じ込められることなく、天上の本性の奥義から閉め出されることもない。あらゆる物体的な物質を越えて、言葉が神のもとにあるのを見、その言葉そのものが神であることを見て取った(ヨハネ1:1以下)。そして、ペトロにおける肉の眼差しによって弱められ、おののくこともなく、神の子を人においてさえ捉えた(マタイ16:17)。それは、体を取ることが、〔体を〕取る者の神性の権利に結び付けられて、創造者の名へと移るためである〔この結びの句は係りが取りにくい。「体を取ること」が「取る者の神性の権利」に加えられ、「創造者」の名に移ると解した〕。
134. Et Moyses quidem cum dicit: Et dixit Deus. . . . et fecit Deus (Gen. I, 3 et seq.) ; Patrem, Filiumque signavit: sed ille non ignorabat, ego adhuc ignorabam. Denique post Legem populus erravit, post Evangelium credidit. Magna in diversis virtutibus Dei gratia. In illo, quia mundum descripsit: in isto, quia mundum ignoravit.
PL 16, 302B134. モーセもまた、「神は言った。……神は造った」と言うとき(創世記1:3以下)、父と子をしるした。しかし彼は知らなかったのではない。私はなお知らなかった〔「私」が誰を指すかは定かでない。著者自身、あるいは律法のもとにあった人々の側に立つ語りと取った〕。実に、律法ののち民は迷い、福音ののち信じた。さまざまな徳のうちに、神の恩寵は大きい。あの者においては、世界を叙述したことによって。この者においては、世界を知らなかったことによって。