ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres › 全文

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 187A–232B

Liber I, Caput I

第I巻 第I章PL 16, 187A
1

Ambrosius ab unoquoque verborum talentorumque suorum reddendam Deo rationem intelligens, ad scribendum mentem appellit; tum recensitis aliquot divinae misericordiae exemplis, provocat sese ad bene sperandum: sed mox illi officio imparem se esse confessus, ut secum tamquam cum evangelica ficu agatur, optat; quo tamen os censoribus opprimat suis, sperare se testatur verba sibi non defutura, qui loquatur Christum.

PL 16, 187A

アンブロシウスは、各人が自分の言葉とタラントについて神に弁明せねばならぬと悟り、書くことに心を向ける。次いで神の慈しみの例をいくつか数え上げ、よく望みを抱くよう自らを促す。だがすぐに、その務めに自分が見合わぬと認め、福音書のイチジクの木にならって自分も扱われることを願う。それでも、非難する者たちの口を封じるために、キリストを語る者には言葉が欠けないであろうと自分は望みを持つ、と証言する。

2

1. Si, juxta coelestis sententiam veritatis (Matth. XII, 36) , verbi totius, quodcumque otiosum fuerimus locuti, habemus praestare rationem: vel si unusquisque servus credita sibi talenta gratiae spiritalis, quae nummulariis dividenda forent, ut crescentibus multiplicarentur usuris, intra terram suam vel quasi timidus fenerator, vel quasi avarus possessor absconderit (Matth. XXV, 14 et seq.) , non mediocrem, domino revertente, offensam incidet; jure nobis verendum est, quibus licet ingenium tenue, necessitas tamen maxima eloquia Dei credita populi fenerare mentibus, ne vocis quoque nostrae poscatur usura: praesertim cum studium a nobis Dominus, non profectum requirat.

PL 16, 187A

1. もし、天の真理の言葉に従い(マタイ12:36)、我々が語ったあらゆる無益な言葉について弁明せねばならず、また、もし僕のめいめいが、両替商たちに分け与えられ、殖える利息によって増すはずだった、霊的な恩寵のタラントを、臆病な金貸しのように、あるいは強欲な所有者のように、自分の地の下に隠したなら(マタイ25:14以下)、主が帰ってくるとき、少なからぬ怒りを買うであろう。それゆえ、才は乏しくとも、託された神の言葉を民の心に貸し付けねばならないというきわめて大きな必然を負う我々は、我々の声の利息までも求められはしないかと、当然恐れねばならない。とりわけ、主が我々に求めるのは熱意であって、成果ではないのだから。

3

Unde scribendi aliquid sententia fuit. Majore siquidem pudoris periculo auditur vox nostra quam legitur; liber enim non erubescit.

PL 16, 188A

そこで、何かを書こうという決心が生まれた。実に、我々の声は、読まれるときよりも聞かれるときの方が、恥じらいの危うさが大きい。書物は赤面しないからである。

4

2. Et quidem ingenio diffisus, sed divinae misericordiae provocatus exemplis, sermonem meditari audeo; nam, volente Deo, etiam asina locuta est (Num. XXII, 28) .

PL 16, 188A

2. 私は才に自信がないが、神の慈しみの例に励まされて、あえて語る言葉を練ることにした。神の望みによって、雌驢馬さえ語ったのだから(民数記22:28)。

5

Quod si mihi sub istius saeculi oneribus constituto assistat angelus, ego quoque muta diu ora laxabo; potest enim solvere impedimenta imperitiae, qui in illa asina solvit naturae.

PL 16, 188A

もしこの世の重荷の下に置かれた私のそばに天使が立つなら、私もまた、長く黙っていた口を開くであろう。あの雌驢馬において本性の妨げを解いた者は、無知の妨げをも解くことができるからである。

6

In arca veteris Testamenti virga floruit sacerdotis (Num. XVII, 8) : facile Deo ut in sancta Ecclesia de nostris quoque nodis flos germinet. Cur autem desperandum quod Dominus loquatur in hominibus, qui est locutus in sentibus (Exod. III, 4 et seq.) ?

PL 16, 188A

旧い契約の箱の中で、祭司の杖が花を咲かせた(民数記17:8)。神にとって、聖なる教会において、我々の節くれからも花が芽吹くのはたやすい。まして、茂みの中で語った主が人々の中で語ることを、なぜ絶望すべきであろうか(出エジプト記3:4以下)?

7

Deus nec rubum est dedignatus. Atque utinam meas quoque illuminet spinas! Erunt fortassis qui etiam in nostris sentibus aliquem mirentur lucere fulgorem, erunt quos spina nostra non urat; erunt quibus de rubo audita vox nostra solvat de pedibus calceamentum, ut impedimentis corporalibus exuatur mentis incessus.

PL 16, 188B

神は柴をも見下さなかった。どうか私のいばらをも照らしてくれるように! おそらく、我々のとげの中にさえ何らかの輝きが光っていると驚く者があろう。我々のいばらが焼かない者もあろう。柴から聞こえた我々の声が足から履物を解き、体の妨げから精神の歩みを脱がせる者もあろう。

8

3. Sed haec sanctorum merita virorum. Utinam me sub illa infructuosa (Joan. I, 48) adhuc ficu jacentem ex aliqua Jesus parte respiceret! ferret quoque post triennium fructus et nostra ficus (Luc. XIII, 6 et seq.) . Sed unde tantum peccatoribus spei?

PL 16, 188B

3. だが、これは聖なる人々の功績である。あの実のならないイチジクの木の下(ヨハネ1:48)になおも横たわっている私を、イエスがどこからか見てくれたなら! 三年ののちには、我々のイチジクの木も実を結ぶであろう(ルカ13:6以下)。だが、罪人にそれほどの望みがどこから来ようか。

9

Utinam saltem ille Evangelicus Dominicae cultor vineae ficum nostram fortasse jam jussus excidere, remittat illam et hoc anno, usque dum fodiat, et mittat cophinum stercoris; ne forte de terra suscitet inopem, et de stercore erigat pauperem!

PL 16, 189A

せめて、あの福音書の、主のブドウ畑の世話人が、すでに切り倒せと命じられているかもしれない我々のイチジクの木を、今年もなお見逃し、掘り返して肥やしの籠を置くまで待ってくれたなら。ひょっとして、地から乏しい者を起こし、肥やしから貧しい者を立たせるかもしれないのだから!〔ne forte は「…しないように」とも取れるが、「ひょっとして…するかもしれない」の意に取った〕

10

Beati qui sub vite et olea equos suos alligant (Gen. XLIX, 11) , laborum cursus suorum luci et laetitiae consecrantes: me ficus adhuc, id est, illecebrosa deliciarum obumbrat prurigo mundi, humilis ad altitudinem, fragilis ad laborem, mollis ad usum, sterilis ad fructum.

PL 16, 189A

「ブドウの木とオリーブの下に自分の馬をつなぐ者は幸いである」(創世記49:11)。彼らは自らの労苦の走りを光と喜びに献げるのである。私にはなおもイチジクの木、すなわち世界の享楽の、誘惑に満ちた疼きが影を落としている。高さに対しては低く、労苦に対しては脆く、用いるには柔らかく、実りに対しては不毛である。

11

4. Ac fortasse miretur aliquis cur scribere audeo, qui loqui nequeo. Et tamen si repetamus quae legimus in Evangelicis Scripturis (Luc. I, 63, 64) et sacerdotalibus factis, ac nobis sanctus Zacharias propheta documento sit, inveniet esse quod vox non explicet, et stylus signet.

PL 16, 189A

4. おそらく、話すことのできない私が、なぜあえて書くのかといぶかる者があろう。だが、福音の書(ルカ1:63, 64)と祭司の行いのうちに読むところを思い起こし、聖なる預言者ザカリアが我々の例証となるなら、声が説き明かさぬものを筆が示しうることを、その人は見出すであろう。

12

Quod si nomen Joannis reddidit patri vocem, ego quoque desperare non debeo quod vocem licet mutus accipiam, si loquar Christum: cujus quidem generationem juxta propheticum dictum quis enarrabit (Esai. LIII, 8) ?

PL 16, 189B

ヨハネの名が父に声を返したのなら、私もまた、たとえ口がきけなくとも、キリストを語るならば声を受けるであろうと、望みを捨てるべきではない。そのキリストについて、預言者の言葉のとおり、「誰がその生まれを語り尽くすだろうか」(イザヤ53:8)。

13

Et ideo quasi servus, Domini familiam praedicabo; immaculatus enim Dominus immaculatam sibi familiam etiam in hoc pleno colluvionum fragilitatis humanae corpore consecravit.

PL 16, 189B

それゆえ私は、僕として、主の家の者たちを宣べ伝えよう。主は汚れがなく、人間の弱さの汚濁に満ちたこの体の中にあってさえ、汚れのない家の者たちを自分のために奉献したからである。

Liber I, Caput II

第I巻 第II章PL 16, 189C
1

Docet libri sui auspicato proferri exordium, cum natalis dies esset virginis, beatae Agnetis videlicet: quam a nomine, a pudore, a martyrio elegantissime commendat: sed potissimum ab aetate; quippe quae annos duodecim nata, terrores, promissa, cruciatus, mortem denique ipsam virili prorsus constantia devicerit.

PL 16, 189C

アンブロシウスは、この書の始まりが吉兆のもとに語り出されたと教える。その日は、おとめ〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕、すなわち福者アグネスの誕生の日〔殉教者が天に生まれる日、すなわち殉教の日〕だったからである。彼は彼女を、名によって、恥じらいによって、殉教によって、きわめて優雅に讃え、とりわけその年齢によって讃える。というのも、生まれて十二歳の彼女は、脅し、約束、責め苦、実に死そのものをも、まったく男のような不屈さで打ち負かしたからである。

2

5. Et bene procedit, ut quoniam hodie natalis est virginis, de virginibus sit loquendum, et a praedicatione liber sumat exordium. Natalis est virginis, integritatem sequamur. Natalis est martyris, hostias immolemus.

PL 16, 189C

5. そして、今日はおとめの誕生の日であるから、おとめたちについて語り、この書が讃美から始まるのは、まことに好都合である。おとめの誕生の日である、無傷さに従おう。殉教者の誕生の日である、犠牲を屠ろう。

3

Natalis est sanctae Agnes, mirentur viri, non desperent parvuli; stupeant nuptae, imitentur innuptae. Sed quid dignum de ea loqui possumus, cujus ne nomen quidem vacuum luce laudis fuit?

PL 16, 189C

聖なるアグネスの誕生の日である。男たちは驚くがよい。幼い者たちは望みを捨てるな。嫁いだ女たちは呆然とするがよい。嫁がない女たちは倣え。だが、名さえも讃えの光を欠かなかった彼女について、ふさわしいことを我々は何と語りえようか。

4

Devotio supra aetatem, virtus supra naturam; ut mihi videatur non hominis habuisse nomen, sed oraculum martyris, quo indicavit quid esset futura. 6. Habeo tamen unde mihi subsidium comparetur. Nomen virginis titulus est pudoris.

PL 16, 190A

献身は年齢を超え、徳は本性を超えていた。私には、その名が人の名ではなく、彼女が何になるかを告げた殉教者の託宣であったと思われる。6. だが、私には助けを得られる源がある。このおとめの名は、恥じらいの称号である〔アグネスの名を、ギリシア語で「清い」を言う語(ハグネー)に掛ける〕。

5

Appellabo martyrem, praedicabo virginem. Satis prolixa laudatio est, quae non quaeritur, sed tenetur. Facessant igitur ingenia, eloquentia conticescat, vox una praeconium est. Hanc senes, hanc juvenes, hanc pueri canant.

PL 16, 190A

私は彼女を殉教者と呼び、おとめと宣べよう。求められるのでなく、すでに手元にある讃辞は、十分に豊かである。それゆえ才知は退け、雄弁は黙せ。ひとつの声がそのまま讃えの布告である。老人たちも、若者たちも、少年たちも、彼女を歌え。

6

Nemo est laudabilior, quam qui ab hominibus laudari potest. Quot homines, tot praecones, qui martyrem praedicant, dum loquuntur. 7. Haec duodecim annorum martyrium fecisse traditur.

PL 16, 190A

人々から讃えられうる者ほど、讃えるに値する者はいない。人の数だけ布告者がいて、語りながら殉教者を宣べ伝えている。7. 彼女は十二歳で殉教を果たしたと伝えられる。

7

Quo detestabilior crudelitas, quae nec minusculae pepercit aetati: immo magna vis fidei, quae etiam ab illa testimonium invenit aetate. Fuitne in illo corpusculo vulneri locus? Et quae non habuit quo ferrum reciperet, habuit quo ferrum vinceret.

PL 16, 190B

それだけいっそう憎むべきは、これほど幼い齢も容赦しなかった残酷さである。いや、むしろ大きいのは、その齢からさえ証しを見出した信仰の力である。あの小さな体に傷の入る余地があったろうか。剣を受ける場所を持たなかった者が、剣に打ち勝つ力は持っていた。

8

At istius aetatis puellae torvos etiam vultus parentum ferre non possunt, et acu districta solent puncta flere, quasi vulnera.

PL 16, 190B

だが、この齢の少女たちは、親の険しい顔つきにさえ耐えられず、針で刺されれば、傷を負ったかのように、刺された跡を泣くのがつねである。

9

Haec inter cruentas carnificum impavida manus, haec stridentium gravibus immobilis tractibus catenarum, nunc furentis mucroni militis totum offerre corpus, mori adhuc nescia, sed parata: vel si ad aras invita raperetur, tendere Christo inter ignes manus, atque in ipsis sacrilegis focis tropaeum Domini signare victoris: nunc ferratis colla manusque ambas inserere nexibus: sed nullus tam tenuia membra poterat nexus includere.

PL 16, 190B

この少女は、血にまみれた死刑執行人たちの手のただ中でも恐れず、軋む鎖の重い引きにも微動だにしなかった。あるときは、荒れ狂う兵士の剣先に全身を差し出した。まだ死ぬことを知らなかったが、覚悟はできていた。あるいは、祭壇へ無理やり引きずられたときには、火の中でキリストへ手を伸ばし、瀆聖の炉そのものの上に、勝利者である主の戦勝記念碑をしるした。あるときは、鉄の枷に首と両手を入れようとした。だが、これほど細い手足を締め込める枷は、一つもなかった。

10

8. Novum martyrii genus? Nondum idonea poenae, et jam matura victoriae: certare difficilis, facilis coronari: magisterium virtutis implevit, quae praejudicium vehebat aetatis.

PL 16, 190C

8. 新しい殉教の形か。刑罰に耐えるにはまだ早いのに、すでに勝利には熟していた。戦うには難しく、冠を受けるには易しい。年齢による先入の判断を負いながら、徳の教えを成し遂げた。

11

Non sic ad thalamum nupta properaret, ut ad supplicii locum laeta successu, gradu festina virgo processit, non intorto crine caput compta, sed Christo: non flosculis redimita, sed moribus. Flere omnes, ipsa sine fletu.

PL 16, 190C

嫁が婚礼の寝室へ急ぐにしても、成り行きを喜び足早に刑場へ進んだこのおとめほどには急がないであろう。髪を編んで頭を飾るのでなく、キリストで飾り、小さな花で冠をつけるのでなく、徳行で冠をつけて。皆が泣いたが、彼女自身は涙を流さなかった。

12

Mirari plerique quod tam facile vitae suae prodiga, quam nondum hauserat, jam quasi perfuncta donaret. Stupere universi, quod jam divinitatis testis existeret, quae adhuc, arbitra sui per aetatem esse non posset.

PL 16, 190C

多くの者は、まだ味わってもいない命を、まるで生き終えた者のように、これほど惜しみなく与えることに驚いた。皆は、年齢のゆえにまだ自分自身を決める者となりえない彼女が、すでに神性の証人として立つことに呆然とした。

13

Effecit denique ut ei de Deo crederetur, cui de homine adhuc non crederetur. Quia quod ultra naturam est, de auctore naturae est. 9. Quanto terrore egit carnifex ut timeretur, quantis blanditiis ut suaderet! quantorum vota ut sibi ad nuptias perveniret!

PL 16, 191A

実に彼女は、人についてはまだ信じられていない者が、神については信じられるようにした。本性を超えるものは、本性の創造者から来るからである。9. 処刑人は、恐れさせようとどれほどの脅しで迫り、説き伏せようとどれほどの甘言を用いたことか。どれほど多くの者の願いが、彼女が自分との婚姻に至るようにと向けられたことか!

14

At illa: Et haec Sponsi injuria est exspectare placiturum. Qui me sibi prior elegit, accipiet. Quid, percussor, moraris? Pereat corpus quod amari potest oculis quibus nolo. Stetit, oravit, cervicem inflexit.

PL 16, 191A

だが彼女は言った。「これもまた花婿への侮辱である、気に入るであろう者を待つことは。先に私を自分のものに選んだ花婿が、私を受け入れる。処刑人よ、何をためらうのか。私の望まない目に愛されうる体は、滅びよ。」彼女は立ち、祈り、首を傾けた。

15

Cerneres trepidare carnificem, quasi ipse addictus fuisset: tremere percussoris dextram, pallere ora alieno timentis periculo, cum puella non timeret suo. Habetis igitur in una hostia duplex martyrium, pudoris et religionis. Et virgo permansit, et martyrium obtinuit.

PL 16, 191A

処刑人が震えるのが見えたであろう。まるで彼自身が罪に定められたかのように。処刑人の右手は震え、顔は他人の危険を恐れて青ざめた。当の少女は自分の危険を恐れなかったのに。こうして諸君は、一つの犠牲のうちに、恥じらいと信仰との二重の殉教を持つ。彼女はおとめのままとどまり、殉教をも得たのである。

Liber I, Caput III

第I巻 第III章PL 16, 191B
1

Variis e capitibus virginitatis laudes petuntur, sed hinc imprimis quod e coelo Verbum elicere in terram ipsa meruerit; unde postea ejus studium quod sub antiquo foedere in paucis floruerat, propagatum est in innumeris.

PL 16, 191B

おとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕への讃辞はさまざまな点から求められるが、とりわけ、おとめの身が天から言葉を地に引き下ろすに値したという点からである。そこから、のちにそれへの熱意が、旧い契約のもとでは少数の者の中に咲いていたのが、数知れぬ者の中へ広まった。

2

10. Invitat nunc integritatis amor, et tu, soror sancta, vel mutis tacita moribus, ut aliquid de virginitate dicamus; ne veluti transitu quodam perstricta videatur, quae principalis est virtus.

PL 16, 191B

10. 今、無傷さへの愛が我々を促す。また、聖なる姉よ、あなたも、たとえ物言わぬ振る舞いのうちに黙したままであっても、我々を促して、おとめの身について何かを語らせる。第一の徳であるおとめの身が、通りすがりに触れただけのように見えてはならない。

3

Non enim ideo laudabilis virginitas, quia et in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres faciat. 11. Quis autem humano eam possit ingenio comprehendere, quam nec natura suis inclusit legibus? Aut quis naturali voce complecti, quod supra usum naturae sit?

PL 16, 191B

おとめの身が讃えられるのは、殉教者たちの中にも見出されるからではなく、おとめの身そのものが殉教者を生み出すからである。11. 本性さえ自らの法の内に閉じ込めなかったものを、誰が人間の才で捉えられようか。本性の習いを超えるものを、誰が自然な声で包みうるだろうか。

4

E coelo accersivit quod imitaretur in terris. Nec immerito vivendi sibi usum quaesivit e coelo, quae sponsum sibi invenit in coelo. Haec nubes, aera, angelos, sideraque transgrediens, Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit, et toto hausit pectore.

PL 16, 191C

おとめの身は、地上で倣うべきものを天から呼び寄せた。天に花婿を見出したおとめの身が、生き方の習いを天に求めたのも当然である。それは雲を、空を、天使たちを、星々を越えて、父の懐そのものに神の言葉を見出し、胸いっぱいに汲み取った。

5

Nam quis tantum cum invenerit, relinquat boni? Unguentum enim exinanitum est nomen tuum: propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 1) .

PL 16, 191C

それほどの善を見出した者が、どうしてそれを手放すだろうか。「汝の名は注ぎ出された香油である。それゆえ、おとめたちは汝を愛し、汝を引き寄せた」(雅歌1:1)。

6

Postremo non meum est illud, quoniam quae non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) . Nemo ergo miretur si angelis comparentur, quae angelorum Domino copulantur.

PL 16, 191C

結局、これは私の言葉ではない。「嫁がず、嫁がされない者たちは、天の天使たちのようになる」(マタイ22:30)。ゆえに、天使たちの主に結ばれた者たちが天使たちにたとえられても、誰も驚くな。

7

Quis igitur neget hanc vitam fluxisse de coelo, quam non facile invenimus in terris, nisi postquam Deus in haec terreni corporis membra descendit (IV Reg. II, 11) ? Tunc in utero virgo concepit, et Verbum caro factum est, ut caro fieret Deus (Matth. XVII, 3) .

PL 16, 192A

では、この生き方が天から流れ出たことを、誰が否定しようか。神がこの地上の体の肢体に降りたあとでなければ、我々は地上でそれをたやすく見出せなかったのだから(列王記四2:11)。そのとき、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕は胎に宿し、言葉は肉となった。肉が神となるためである(マタイ17:3)〔この引照と前の(列王記四2:11)は、次節のエリヤの話(戦車で天に引き上げられたこと、栄光のうちに主とともに現れたこと)にかかるものらしいが、底本の位置のまま写す〕。

8

12. Dicet aliquis: Sed etiam Elias nullis corporei coitus fuisse permixtus cupiditatibus invenitur. Ideo ergo curru raptus ad coelum, ideo cum Domino apparet in gloria, ideo Dominici venturus est praecursor adventus (Malac. IV, 3) .

PL 16, 192A

12. ある者は言うであろう。「しかしエリヤも、体の交わりのいかなる欲望にも混じることがなかったと見られる。それゆえ戦車で天に引き上げられ、それゆえ栄光のうちに主とともに現れ、それゆえ主の到来の先駆けとなるのだ」と(マラキ4:3)。

9

Et Maria tympanum sumens pudore virgineo choros duxit (Exod. XV, 20) . Sed considerate cujus illa speciem tunc gerebat. Nonne Ecclesiae, quae religiosos populi coetus qui carmina divina concinerent, immaculato virgo spiritu copulavit?

PL 16, 192A

またマリア〔Maria はウルガタでのミリアムの名。出エジプト記15:20のミリアムを言う〕は、太鼓を手に取り、おとめの恥じらいをもって踊りの輪を導いた(出エジプト記15:20)。だが、彼女がそのとき誰の姿を帯びていたかを考えよ。それは教会の姿ではないか。教会は、神の歌を合唱する民の敬虔な集まりを、おとめとして、汚れなき霊をもって結び合わせた。

10

Nam etiam templo Hierosolymis fuisse legimus virgines deputatas. Sed quid Apostolus dicit? Haec autem in figura contingebant illis, ut essent indicia futurorum (I Cor. X, 11) ; figura enim in paucis est, vita in pluribus.

PL 16, 192B

実際、エルサレムの神殿にもおとめたちが割り当てられていたことを我々は読む。だが、使徒は何と言うか。「これらは彼らにとって象りとして起こった。将来のことの指標となるためである」(一コリント10:11)。象りは少数のうちにあり、生き方は多数のうちにあるからである。

11

13. At vero posteaquam Dominus in corpus hoc veniens, contubernium divinitatis et corporis sine ulla concretae confusionis labe sociavit, tunc toto orbe diffusus corporibus humanis vitae coelestis usus inolevit.

PL 16, 192B

13. だが、主がこの体に来て、神性と体との同居を、融合した混淆の汚れなしに結び合わせたのちには、そのとき、全世界に広まって、人間の体に天の生き方の習いが根づいた。

12

Hoc illud est quod ministrantes in terris angeli (Matth. IV, 11) declararunt futurum genus, quod ministerium Domino immaculati corporis obsequiis exhiberet. Haec est coelestis illa militia, quam laudantium exercitus angelorum promittebat in terris. Habemus ergo auctoritatem vetustatis a saeculo, plenitudinem professionis a Christo.

PL 16, 192B

地上で仕えた天使たち(マタイ4:11)が告げたのは、まさにこのことである。来るべき種族が、汚れなき体の奉仕によって主に仕える、と。これこそ、地上で讃える天使たちの軍勢が約束した、あの天の軍勢である。ゆえに我々は、世の初めからの古来の権威と、キリストからの誓願の充満とを持つ。

Liber I, Caput IV

第I巻 第IV章PL 16, 192C
1

Negatur virginitatis decus in ethnicis ullis umquam exstitisse, puta in Vestalibus sacris deae Phrygiae ac Liberi patris, atque etiam in philosophis: ubi et de Pythagorea virgine, in qua tametsi laudatur animi magnitudo, continentia tamen desideratur; cum utraque in nostris virginibus emineat.

PL 16, 192C

異教徒の中には、おとめの身の誉れがかつて一度も存したことがないと言われる。たとえば、ウェスタのおとめたち〔ローマの女神ウェスタに仕えた巫女〕のもとにも、フリュギアの女神とリベル父の祭儀にも、さらには哲学者たちのうちにさえ。そこで、ピュタゴラス派のおとめについても、その心の大きさは讃えられるが、自制は欠けていると論じられる。我々のおとめたちには、そのどちらも際立っているのに。

2

14. Certe non est hoc mihi commune cum gentibus, non populare cum barbaris, non cum caeteris animantibus usitatum: cum quibus etsi unum eumdemque vitalem aeris hujus carpimus spiritum, vulgarem terreni corporis participamus statum, generandi quoque non discrepamus usu; hoc solo tamen naturae parilis convicia declinamus, quod virginitas affectatur a gentibus, sed consecrata violatur: incursatur a barbaris, nescitur a reliquis.

PL 16, 192C

14. たしかに、これは私にとって諸国民と共通のものではなく、蛮族のあいだに行き渡ったものでもなく、他の生き物の習いでもない。我々は彼らと、この空気の同じ一つの生命の息を吸い、地上の体の共通のありようにあずかり、子を生む習いにおいても異ならない。ただこの一点においてのみ、同等の本性にまつわる非難を我々は退ける〔「hoc solo」以下の係りは定かでない。おとめの身の扱いの違いだけが、我々を共通の本性への非難から分けると取った〕。すなわち、おとめの身は諸国民によって求められるが、奉献されると犯され、蛮族には襲われ、他の者たちには知られていない、ということである。

3

15. Quis mihi praetendit Vestae virgines et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia, sed annorum: quae non perpetuitate, sed aetate praescribitur! Petulantior est talis integritas, cujus corruptela seniori servatur aetati.

PL 16, 193A

15. 誰が私にウェスタのおとめたちやパラスの祭司たちを持ち出すのか。それは、振る舞いの貞潔ではなく年数の貞潔であり、永続によってではなく年齢によって定められている。堕落が老いた年齢のためにとっておかれるような無傷さは、それだけいっそう放縦である。

4

Ipsi docent virgines suas non debere perseverare, nec posse, qui virginitati finem dederunt. Qualis autem est illa religio, ubi pudicae adolescentes jubentur esse, impudicae anus? Sed nec illa pudica est, quae lege retinetur: et illa impudica, quae lege dimittitur.

PL 16, 193A

おとめの身に終わりを設けた者たち自身が教えている。自分たちのおとめは、おとめであり続けるべきではなく、続けることもできない、と。だが、若い女は貞潔であれと命じられ、老いた女は貞潔でなくてよいとされるような宗教とは、いったい何か。しかし、法によって引き止められる女は貞潔ではない。また、法によって放免される女は不貞である。

5

O mysteria! o mores! ubi necessitas imponitur castitati, auctoritas libidini datur. Itaque nec casta est, quae metu cogitur: nec honesta, quae mercede conducitur: nec pudor ille, qui intemperantium oculorum quotidiano expositus convicio, flagitiosis aspectibus verberatur.

PL 16, 193A

ああ、秘儀よ、ああ、風習よ。貞潔に必要が課されるところでは、放縦に権威が与えられる。こうして、恐れによって強いられる女は貞潔ではなく、報酬で雇われる女は誉れある女ではなく、放埓な目の日々の侮辱にさらされ、恥ずべき眼差しに打たれるものは、恥じらいではない。

6

Conferuntur immunitates, offeruntur pretia; quasi non hoc maximum petulantiae sit indicium, castitatem vendere. Quod pretio promittitur, pretio solvitur: pretio addicitur, pretio annumeratur. Nescit redimere castitatem, quae vendere solet.

PL 16, 193B

免除の特権が与えられ、報酬が差し出される。まるで貞潔を売ることが、放縦の最大のしるしでないかのように。報酬で約束されるものは報酬で解かれ、報酬で売り渡され、報酬で数え入れられる。貞潔を売り慣れた女は、それを買い戻すすべを知らない。

7

16. Quid de sacris Phrygiis loquar, in quibus impudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris! Quid de orgiis Liberi, ubi religionis mysterium est incentivum libidinis? Qualis igitur potest ibi vita esse sacerdotum, ubi colitur stuprum deorum?

PL 16, 193B

16. フリュギアの祭儀について何を語ろうか。そこでは不貞が教えである。しかも、せめてそれがより弱い性のことであってくれたなら! リベルの密儀について何を語ろうか。そこでは宗教の秘儀が欲望の火口である。神々の姦通が崇拝されているところで、祭司たちの生活はいかなるものでありえようか。

8

Non habent igitur sacram virginem. 17. Videamus ne forte aliquam vel philosophiae praecepta formaverint, quae magisterium sibi omnium solet vindicare virtutum.

PL 16, 193B

ゆえに彼らは、聖なるおとめを持たない。17. では、あらゆる徳の師という地位をつねに自らに要求する哲学の教えが、誰かを形づくりはしなかったか、見てみよう。

9

Pythagorea quaedam una ex virginibus celebratur fabula, cum a tyranno cogeretur secretum prodere, ne quid in se ad extorquendam confessionem vel tormentis liceret, morsu linguam abscidisse, atque in tyranni faciem despuisse; ut qui interrogandi finem non faciebat, non haberet quam interrogaret.

PL 16, 193B

ピュタゴラス派のあるおとめが、おとめたちの中の一人として語り伝えられている。暴君に秘密を明かせと強いられたとき、自分への責め苦が白状を強いるために何もできないようにと、舌を噛み切り、暴君の顔につばを吐きかけた。尋問をやめようとしなかった者には、尋問すべき相手がいなくなった。

10

18. Eadem tamen forti animo, sed tumenti utero, exemplum taciturnitatis et proluvium castitatis, victa est cupiditatibus, quae tormentis vinci nequivit. Igitur quae mentis potuit tegere secretum, corporis non texit opprobrium.

PL 16, 193C

18. けれども、同じ彼女は、心は強かったが、腹は膨らんでいた。沈黙の手本であり、貞潔の流出〔proluvium(流出、氾濫)。貞潔が流れ出てしまったことを皮肉って言う〕でもあった。責め苦には打ち負かされなかったのに、欲望には打ち負かされた。ゆえに、精神の秘密を覆いえた者が、体の恥辱は覆わなかった。

11

Vicit naturam, sed non tenuit disciplinam. Quam vellet in voce munimentum sui pudoris existere! Eoque fortasse erudierat illam patientia, ut culpam negaret.

PL 16, 194A

彼女は本性には勝ったが、教えを保てなかった。声に自らの恥じらいの砦があってほしいと、どれほど願ったことか。おそらく、咎を否むために、忍耐が彼女をそのように鍛えていたのであろう。

12

Non igitur invicta undique; nam et tyrannus, licet non potuerit invenire quod interrogabat, tamen quod non interrogabat, invenit.

PL 16, 194A

ゆえに彼女は、あらゆる面で無敗ではなかった。暴君は、尋ねていたことは見つけられなかったが、尋ねていなかったことは見つけたからである。

13

19. Quanto nostrae virgines fortiores, quae vincunt etiam quas non vident potestates: quibus non tantum de carne et sanguine, sed etiam de ipso mundi principe saeculique rectore victoria est!

PL 16, 194A

19. 我々のおとめたちは、どれほど強いことか。彼女たちは、目に見えない権能にさえ勝つ。彼女たちには、肉と血に対してだけでなく、この世界の君、世の支配者そのものに対しても、勝利がある。

14

Aetate utique Agnes minor, sed virtute major, triumpho numerosior, constantia confidentior, non sibi linguam propter metum abstulit, sed propter tropaeum reservavit. Nihil enim habuit quod prodi timeret, cujus non erat criminosa sed religiosa confessio.

PL 16, 194A

たしかに、アグネスは年齢では小さかったが、徳では大きく、凱旋では数が多く、不屈さではいっそう確信に満ちていた。彼女は、恐れから自分の舌を取り去ったのではなく、戦勝記念碑のために舌をとっておいた。実に、彼女には、露見するのを恐れるものが何もなかった。その告白は、罪あるものではなく、信仰あるものだったからである。

15

Itaque illa secretum tantummodo celavit; haec probavit Dominum, quem quia aetas nondum poterat confiteri, natura confessa est.

PL 16, 194B

こうして、あのおとめは秘密を隠しただけであったが、このおとめは主を証明した。年齢がまだ告白できなかった主を、本性が告白したのである。

Liber I, Caput V

第I巻 第V章PL 16, 194B
1

Virginitatis patriam coelum esse, auctorem vero Dei Filium: qui cum virgo esset ante virginem, ex virgine tamen editus virginem Ecclesiam duxit uxorem. Ab ipsa susceptos nos omnes esse, cujus dotes nonnullae commemorantur.

PL 16, 194B

おとめの身の故郷は天であり、その創始者は神の子である。子は、おとめに先立つおとめでありながら、おとめから生まれて、おとめである教会を妻に迎えた。我々は皆、その教会に引き取られたのであり、その持参金のいくつかが記される。

2

Ejusdem filias hinc praecellere quod virginitas non subjiciatur praecepto, quodque ad pietatis cultum facultatem suppeditet quam expeditissimam.

PL 16, 194B

同じ教会の娘たち〔おとめたちを言う〕が他にまさるのは、おとめの身が命令に服さないこと、そして敬虔の礼拝のために、きわめて自由な余地を与えることによる。

3

20. In laudationibus solet patria praedicari et parentes; ut commemoratione auctoris dignitas successionis exaggeretur: ego licet laudationem non susceperim virginitatis, sed expressionem; ad rem tamen pertinere arbitror, ut quae sit ei patria, quis auctor, appareat.

PL 16, 194B

20. 讃辞においては、故郷と親が語られるのが習いである。創始者を思い起こすことで、後継者の尊厳が高められるためである。私は、おとめの身の讃辞を引き受けたのではなく、その描写を引き受けたのだが、それでも、その故郷が何であり、創始者が誰であるかが明らかになることは、主題に関わると考える。

4

Ac prius ubi sit patria definiamus. Si enim ibi est patria, ubi genitale domicilium: in coelo profecto est patria castitatis. Itaque hic advena, ibi incola est. 21. Quid autem est castitas virginalis, nisi expers contagionis integritas?

PL 16, 194C

まず、故郷がどこにあるかを定めよう。生まれの住まいのあるところが故郷であるなら、貞潔の故郷はまさしく天にある。それゆえ、この地では寄留者であり、あの地では住民である。21. では、おとめの貞潔とは、汚れに触れない無傷さでなくて何であろうか。

5

Atque ejus auctorem quem possumus aestimare, nisi immaculatum Dei Filium, cujus caro non vidit corruptionem, divinitas non est experta contagionem? Videte igitur quanta virginitatis merita sint.

PL 16, 194C

その創始者として、我々は誰を考えうるか。汚れなき神の子でなくてほかにない。その肉は腐敗を見ず、その神性は汚れを経験しなかった。見よ、おとめの身の功績がいかに大きいかを。

6

Christus ante virginem, Christus ex virgine; a Patre quidem natus ante saecula, sed ex virgine natus ob saecula. Illud naturae suae, hoc nostrae utilitatis est. Illud erat semper, hoc voluit.

PL 16, 195A

キリストはおとめに先立ち、キリストはおとめから生まれた。父からは諸世紀に先立って生まれたが、おとめからは世々のために生まれた。前者は彼の本性に属し、後者は我々の益に属する。前者は常にそうであったことであり、後者は彼が望んだことである。

7

22. Spectate et aliud virginitatis meritum: Christus virginis sponsus, et si dici potest, Christus virgineae castitatis; virginitas enim Christi, non virginitatis est Christus.

PL 16, 195A

22. おとめの身のもう一つの功績を見よ。キリストはおとめの花婿であり、こう言えるなら、おとめの貞潔のキリストである。おとめの身がキリストのものなのであって、キリストがおとめの身のものなのではないからである。

8

Virgo est ergo quae nupsit, virgo quae nos suo utero portavit, virgo quae genuit, virgo quae proprio lacte nutrivit, de qua legimus: Quanta fecit virgo Hierusalem!

PL 16, 195A

ゆえに、嫁いだのはおとめであり、我々をその胎に担ったのはおとめ、産んだのはおとめ、自分の乳で養ったのはおとめである。このおとめについて我々は読む。「おとめエルサレムは、何と大いなることをしたことか。」

9

Non deficient de petra ubera, neque nix a Libano, aut declinabit aqua valido vento quae portatur (Jerem. XVIII, 13 et seq.) . Qualis est haec virgo quae Trinitatis fontibus irrigatur: cui de petra fluunt aquae, non deficiunt ubera, mella funduntur?

PL 16, 195A

「岩から乳房は絶えず、レバノンから雪は絶えず、運ばれる水が強い風にそれることもない」(エレミヤ18:13以下)。三位一体の泉に潤され、岩から水が流れ、乳房が絶えず、蜜が注がれる、このおとめとは、いかなるものか。

10

Petra autem est juxta Apostolum Christus. Ergo a Christo non deficiunt ubera, claritas a Deo, flumen ab Spiritu. Haec est Trinitas quae Ecclesiam suam irrigat, Pater, Christus, et Spiritus. 23. Sed et jam a matre descendamus ad filias.

PL 16, 195B

使徒によれば、岩とはキリストである。ゆえに、キリストから乳房は絶えず、神から光輝が、霊から川が来る。これこそ、父、キリスト、霊が自らの教会を潤す三位一体である。23. だが今や、母から娘たちへ降りていこう。

11

De virginibus, inquit sanctus Apostolus, praeceptum Domini non habeo (I Cor. X, 4) . Si Doctor gentium non habuit, habere quis potuit? Et praeceptum quidem non habuit, sed habuit exemplum.

PL 16, 195B

「おとめたちについては、主の命令を私は持たない」と、聖なる使徒は言う(一コリント10:4)〔引照は刷られたまま。この句は一コリント7:25にあたる〕。諸国民の教師が持たなかったのなら、誰が持ちえたか。命令は持たなかったが、手本は持っていた。

12

Non enim imperari potest virginitas, sed optari; nam quae supra nos sunt, in voto magis quam in magisterio sunt. Sed volo vos, inquit, sine sollicitudine esse.

PL 16, 195B

実際、おとめの身は命じられうるものではなく、望まれうるものである。我々を超えるものは、教えの権威よりも願いのうちにあるからである。だが使徒は言う。「私は、汝らが憂いなくあることを望む。」

13

Nam qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo . . . et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat viro suo (I Cor. VII, 32-34) .

PL 16, 195B

「妻のない者は、主のことを案じ、どうすれば神に喜ばれるかを思う。……おとめは、体も霊も聖であるために、主のことを思う。だが、嫁いだ女は、世界のことを案じ、どうすれば夫に喜ばれるかを思う」(一コリント7:32–34)。

Liber I, Caput VI

第I巻 第VI章PL 16, 195C
1

Sanctus vir a se minime damnari matrimonium contestatus, tamen ut bona mulierum ac virginum inter se componat, primo quae mala fecunditatem comitentur, puta dolores pariendi, molestias educandi, addictam viro servitutem, nimiam formae atque ornamentorum curam, proponit: tum illis opponit majorem virginum formae gratiam felicioremque fecunditatem; quibus eas Ecclesiae perquam similes fieri asseverat.

PL 16, 195C

聖なる人は、結婚を自分は決して咎めないと明言する。それでも、女たちの善とおとめたちの善とを互いに比べ合わせるために、まず、多産に伴う悪、すなわち産みの苦しみ、育てる煩わしさ、夫に縛られた隷従、容姿と装飾への過度の気遣いを示す。次に、それらに対して、おとめたちの容姿のいっそう大きな魅力と、いっそう幸いな多産を対置する。それによって彼女たちが教会にきわめてよく似たものとなると断言する。

2

24. Non ego quidem dissuadeo matrimonium, sed virginitatis attexo beneficium. Qui infirmus est, inquit, olera manducet (Rom. XIV, 2) . Aliud exigo, aliud admiror. Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore?

PL 16, 195C

24. 私は結婚を思いとどまらせるのではなく、おとめの身の益を付け加えるのである。「弱い者は野菜を食べよ」と言う(ローマ14:2)。私が求めるものと、私が感嘆するものとは別である。「汝は妻に結ばれているか。解かれることを求めるな。汝は妻から解かれているか。」

3

Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27) . Hoc praeceptum est copulatis. De virginibus autem quid ait? Et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (Ibid., 38) . Illa non peccat, si nubat: haec si non nubat, aeterna est.

PL 16, 196A

「妻を求めるな」(一コリント7:27)。これは結ばれた者たちへの命令である。では、おとめたちについては何と言うか。「おとめを結婚させる者は良いことをし、させない者はいっそう良いことをする」(一コリント7:38)。前者は、嫁いでも罪を犯さない。後者は、嫁がなければ永遠である。

4

Ibi remedium infirmitatis, hic gloria castitatis. Illa non reprehenditur, ista laudatur. 25. Conferamus, si placet, bona mulierum cum ultimis virginum. Jactet licet fecundo se mulier nobilis partu: quo plures generaverit, plus laborat.

PL 16, 196A

前者には弱さの治療があり、後者には貞潔の栄光がある。前者は咎められず、後者は讃えられる。25. 望むなら、女たちの善を、おとめたちの最低の善と比べてみよう。高貴な女が多産の出産を誇るのは勝手だが、多く産むほど、それだけ苦労が増す。

5

Numeret solatia filiorum, sed numeret pariter et molestias. Nabit et plorat. Qualia sunt vota, quae flentur! Concipit et gravescit. Prius utique impedimentum fecunditas incipit afferre, quam fructum. Parturit, et aegrotat.

PL 16, 196A

子らの慰めを数えるがよい。だが同時に、その煩いも数えるがよい。彼女は嫁ぎ〔底本は Nabit。nubit と読む〕、そして泣く。泣きながらする願いとは、何と悲しいものか。身ごもり、身が重くなる。多産は、実りをもたらす前に、まず妨げをもたらし始める。産み、そして病む。

6

Quam dulce pignus quod a periculo incipit, et in periculis desinit, prius dolori futurum, quam voluptati! Periculis emitur, nec pro arbitrio possidetur. 26. Quid recenseam nutriendi molestias, instituendi et copulandi? Felicium sunt istae miseriae.

PL 16, 196B

なんと甘い愛し子〔pignus(担保、かたみ)。子を言う〕であることか、危険に始まり、危険に終わり、快楽の源となる前に、まず苦痛の源となるとは! 危険と引き換えに買われ、思いのままに所有されることもない。26. 養い、教え、結婚させる煩わしさを、なぜ数え上げようか。これらは幸福な者たちの悲惨にすぎない。

7

Habet mater haeredes, sed auget dolores. Nam de adversis non oportet dicere, ne sanctissimorum parentum animi contremiscant. Vide, mi soror, quam grave sit pati, quod non oportet audiri. Et haec in praesenti saeculo.

PL 16, 196B

母は相続人を得るが、苦痛も増す。逆境については語るべきではない。いとも聖なる親たちの心が震えることのないように。見よ、姉よ、聞くべきでないことを耐えるのが、いかに重いかを。しかもこれは、現在の世でのことである。

8

Venient autem dies, quando dicant: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt (Luc. XXIII, 29) . Filiae enim hujus saeculi generantur, et generant: filia autem regni abstinet a voluptate viri, et a voluptate carnis; ut sit sancta corpore et spiritu.

PL 16, 196B

だが、やがて日々が来て、人々は言うであろう。「不妊の女と、産まなかった胎は幸いである」(ルカ23:29)。この世の娘たちは生まれ、産む。だが、王国の娘は、体も霊も聖であるために、夫の快楽と肉の快楽から身を慎む。

9

27. Quid ergo famulatus graves et addicta viris servitia replicem feminarum, quas ante jussit Deus servire quam servos (Gen. III, 16) ? Quae eo prosequor, ut indulgentius obsequantur; quibus hoc si probae, merces est charitatis: si improbae, poena delicti.

PL 16, 196C

27. では、なぜ私は、女たちの重い奉仕と、夫に縛られた隷従を繰り返し述べようか。神は、僕たちよりも先に、女たちに仕えるよう命じた(創世記3:16)。私がそれを追って述べるのは、彼女たちがより寛大に従うようにするためである。善良な女にとっては、これは愛の報いであり、邪な女にとっては、罪の刑罰である。

10

28. Hinc (Cf. S. Aug. lib. IV, de Doctr. Christ. cap. 21) illa nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditantur adulterium castitatis.

PL 16, 196C

28. ここから(参照、聖アウグスティヌス『キリスト教の教え』第4巻第21章)、悪徳の火種が生まれる。すなわち、夫に嫌われることを恐れて、探し求めた色で顔を描き、顔の姦淫によって、貞潔の姦淫を企てるのである。

11

Quanta hic amentia, effigiem mutare naturae, picturam quaerere; et dum verentur maritale judicium, prodere suum! Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum aliis studet placere, prius sibi ipsa displicet.

PL 16, 196C

ここにはなんと大きな狂気があることか。本性の姿を変え、絵を求め、夫の判断を恐れながら、自分自身の判断を露わにするとは。生まれたままのものを変えたがる女は、自分について先に宣告を下しているからである。こうして、他の者に気に入られようと努めるうちに、まず自分自身に嫌われる。

12

Quem judicem, mulier, veriorem requirimus deformitatis tuae, quam te ipsam, quae videri times! Si pulchra es, quid absconderis? Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam erroris habitura?

PL 16, 196C

女よ、あなたの醜さについて、見られることを恐れているあなた自身よりも真実な裁き手を、我々は何に求めようか。あなたが美しいなら、なぜ隠れるのか。醜いなら、なぜ自分を美しいと偽るのか。自分の良心からも、他人の誤りからも、好意を得られないのに。

13

Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere. Et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur? Mala magistra es injuriae tuae.

PL 16, 197A

実際、彼は別の女を愛し、あなたは別の男に気に入られたいのだ。あなたに対して姦通することを教えられた男が、他の女を愛したとして、あなたは怒るのか。あなたは、自分自身が受ける不当な仕打ちの、悪い教師である。

14

Lenocinari enim refugit, etiam quae passa lenonem est; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat: tolerabilioraque propemodum in altero crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur.

PL 16, 197A

実際、女衒を甘受した女でさえ、人を誘うまねをすることは避ける。卑しい女であっても、他人ではなく自分に対して罪を犯す。もう一方の女の罪の方が、ほとんど耐えやすい。そこでは貞潔が、ここでは本性が、偽り汚されるからである〔この節の筋は取りにくい。in altero(もう一方の女において)を女衒の手にかかった卑しい女と取り、ibi をその女、hic を顔を描く女と解した〕。

15

29. Jam quanto pretio opus est, ne etiam pulchra displiceat! Hinc pretiosa collo dependent monilia, inde per humum vestis trahitur aurata. Emitur igitur haec species, an habetur? Quid, quod etiam ad odorem variae adhibentur illecebrae!

PL 16, 197A

29. さらに、美しい女でさえ嫌われないために、どれほどの代価が要ることか。こちらでは首から高価な首飾りが垂れ、あちらでは金糸の衣が地面を引きずられる。ならば、この見かけは買われたのか、それとも備わっているのか。ましてや、香りにまで、さまざまな誘惑の品が用いられることを、どう言おうか!

16

Gemmis onerantur aures, oculis color alter infunditur. Quid ibi remanet suum, ubi tam multa mutantur? Sensus suos amittit mulier, et vivere posse se credit?

PL 16, 197A

耳は宝石で重くされ、目には別の色が注がれる。これほど多くが変えられるところに、自分のものは何が残るのか。女は自分の感覚を失って、なお生きていられると信じるのか。

17

30. Vos vero, beatae virgines, quae talia tormenta potius quam ornamenta nescitis: quibus pudor sanctus verecunda suffusus ora, et bona castitas est decori: non humanis addictae oculis, alieno errore merita vestra pensatis.

PL 16, 197B

30. だが、諸君、幸いなおとめたちよ、諸君は、飾りというより責め苦であるようなものを知らない。聖なる恥じらいが諸君の慎み深い顔を染め、善き貞潔が諸君の誉れである。人の目に縛られず、他人の誤りによって自分の功績を量ることはしない。

18

Habetis sane et vos vestrae militiam pulchritudinis, cui virtutis militat forma, non corporis: quam nulla exstinguit aetas, nulla eripere mors potest, nulla aegritudo corrumpere.

PL 16, 197B

実に諸君もまた、諸君の美の軍勢を持っている。それに仕えるのは、徳の姿であって体の姿ではない。それをどんな年齢も消し去らず、どんな死も奪い去れず、どんな病も損ないえない。

19

Solus formae arbiter petatur Deus, qui etiam in corpore minus pulchro diligat animas pulchriores.

PL 16, 197B

美の唯一の裁定者として、神を求めよ。体があまり美しくなくとも、いっそう美しい魂たちを愛する神を。

20

Non uteri onus notum, non dolor partus; et tamen numerosior soboles piae mentis, quae omnes pro liberis habet: fecunda successoribus, sterilis orbitatibus, nescit funera, novit haeredes.

PL 16, 197B

胎の重みも知られず、産みの苦しみも知られない。それでもなお、敬虔な精神の子孫はいっそう数多い。その精神はすべての者を子として持つのだから。後継ぎには恵まれ、子を失う悲しみとは無縁で、葬りを知らず、相続人を知る。

21

31. Sic sancta Ecclesia immaculata coitu, fecunda partu, virgo est castitate, mater est prole. Parturit itaque nos virgo non viro plena, sed spiritu. Parit nos virgo non cum dolore membrorum, sed cum gaudiis angelorum.

PL 16, 197C

31. こうして聖なる教会は、交わりに汚されず、出産によって実り豊かで、貞潔においておとめ、子においては母である。ゆえに、夫にではなく霊に満たされたおとめが、我々を産みの苦しみで産む。おとめが我々を産むのは、肢体の痛みによってではなく、天使たちの喜びによってである。

22

Nutrit nos virgo non corporis lacte, sed Apostoli (I Cor. III, 2) , quo infirmam adhuc crescentis populi lactavit aetatem.

PL 16, 197C

おとめは、体の乳ではなく使徒の乳で我々を養う(一コリント3:2)。その乳で、成長しつつある民の、まだ弱い年齢を乳飲み子として養った。

23

Quae igitur nupta plures liberos habet quam sancta Ecclesia, quae virgo est sacramentis, mater est populis, cujus fecunditatem etiam Scriptura testatur dicens: Quoniam plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) ?

PL 16, 197C

では、嫁いだ女のうち、聖なる教会より多くの子を持つ者があろうか。教会は、秘跡においておとめであり、諸々の民において母である。聖書もその多産を証言して言う。「夫を持つ者の子よりも、見捨てられた女の子の方が多いからである」(イザヤ54:1)。

24

Nostra virum non habet, sed habet sponsum; eo quod sive Ecclesia in populis, sive anima in singulis, Dei verbo, sine ullo flexu pudoris, quasi sponso innubit aeterno, effeta injuriae, feta rationis.

PL 16, 197C

我々の〔おとめ〕は夫を持たないが、花婿を持つ。教会が諸々の民の中にあっても、魂が一人ひとりの中にあっても、神の言葉に対して、恥じらいを少しも曲げることなく、永遠の花婿に嫁ぐように嫁ぐからである。不当な仕打ちには不毛で、理性には実り豊かである。

Liber I, Caput VII

第I巻 第VII章PL 16, 198A
1

Parentes ut ad virginitatem filias instituant, hortatur, eisque quot molestiae nascantur ex voluptate quam illi quaerunt in nepotibus, ponit ob oculos.

PL 16, 198A

親たちが娘をおとめの身へと教育するよう勧め、孫たちに求める快楽からどれほどの煩いが生じるかを、彼らの目の前に置く。

2

Negat tamen a se prohiberi nuptias; quin immo illas contra haereticos earumdem adversarios tuetur: caeterum ipsis virginitatem anteponens, quanta sit virginum sponsi pulchritudo, quibusve ab eo muneribus illae donentur, explicat: tum expositis in eam rem Canticorum locis aliquot, inde morum ac virtutum praecepta exprimit virginum conditioni accommodata.

PL 16, 198A

それでも、自分は結婚を禁じてはいないと言う。いや、むしろ、結婚の敵対者である異端者たちに対して、結婚を擁護する。ただし、おとめの身をその上に置いて、おとめたちの花婿の美がいかに大きいか、花婿からどのような賜物が彼女たちに与えられるかを説き明かす。次に、そのために雅歌の箇所をいくつか示したうえで、そこからおとめたちの身分にふさわしい生き方と徳の教えを引き出す。

3

32. Audistis, parentes, quibus erudire virtutibus, quibus instituere disciplinis filias debeatis; ut habere possitis quarum meritis vestra delicta redimantur. Virgo Dei donum est, munus parentis, sacerdotium castitatis.

PL 16, 198A

32. 親たちよ、諸君は聞いた、娘たちをどのような徳で育て、どのような教えで教え込むべきかを。その功績によって、諸君の罪が贖われうる娘たちを、諸君が持てるようにである。おとめは神の賜物、親の贈り物、貞潔の祭司職である。

4

Virgo matris hostia est, cujus quotidiano sacrificio vis divina placatur. Virgo individuum pignus parentum, quae non dote sollicitet, non emigratione destituat, non offendat injuriis. 33. Sed nepotes aliquis habere desiderat, et avi nomen acquirere.

PL 16, 198B

おとめは母の犠牲であり、その日ごとの供え物によって神の力はなだめられる。おとめは親にとって切り離せない愛し子であり、持参金で煩わせず、嫁いで去って見捨てず、不当な仕打ちで害することもない。33. だが、ある人は孫を持ち、祖父の名を得ることを望む。

5

Primum suos tradit, dum quaerit alienos: deinde certis defraudari incipit, dum sperat incertos: confert opes proprias, et adhuc poscitur; nisi dotem solvat, exigitur: si diu vivat, onerosus est.

PL 16, 198B

まず、他人の子を求めるあまりに、自分の子を手放す。次に、不確かな者に望みをかけるあまりに、確かなものを奪い取られ始める。自分の財産を差し出しながら、なお求められ、持参金を払わなければ取り立てられ、長く生きれば重荷とされる。

6

Emere istud est generum, non acquirere, qui parentibus filiae vendat aspectus. Ideone tot mensibus gestatur utero, ut in alienum transeat potestatem? Ideo commendandae virginis cura suscipitur, ut citius parentibus auferatur?

PL 16, 198B

これは婿を買うことであって、得ることではない。婿は、娘の顔を見ることを親たちに売りつけるのだから。そのためにこれほど多くの月、胎に宿されるのか、他人の支配のもとへ移るために。そのためにおとめを推薦する世話を引き受けるのか、いっそう早く親から奪われるために。

7

34. Dicet aliquis: Ergo dissuades nuptias? Ego vero suadeo, et eos damno qui dissuadere consuerunt; ut pote qui Sarae ac Rebeccae et Rachel, caeterarumque veterum conjugia feminarum pro documentis singularium virtutum recensere soleam.

PL 16, 198B

34. ある人は言うであろう。「では、あなたは結婚を思いとどまらせるのか」と。私はむしろ勧める。そして、思いとどまらせるのが習いの者たちを咎める。私は、サラ、リベカ、ラケル、その他の古い女たちの結婚を、特異な徳の例証として数え上げるのが常だからである。

8

Qui enim copulam damnat, damnat et filios: et ductam per successionum seriem generis societatem damnat humani. Nam quemadmodum duratura in saeculum aetas succedere posset aetati, nisi gratia nuptiarum procreandae studium sobolis incitaret?

PL 16, 198C

実際、結合を咎める者は子らをも咎め、継承の連なりによって引き継がれてきた人類の結びつきをも咎める。婚姻の魅力が子孫を設けようとする熱意をかき立てなければ、世に続くはずの世代が次の世代に続きえようか。

9

Aut quomodo praedicari potest quod immaculatus Isaac ad altaria Dei victima paternae pietatis accessit (Gen. XXI, 2) , quod Israel humano situs in corpore Deum vidit (Gen. XXXII, 27) , et religiosum populo dedit nomen, quorum originem damnat?

PL 16, 198C

あるいは、汚れなきイサクが父の敬虔の犠牲として神の祭壇に近づいたこと(創世記21:2)、イスラエルが人間の体の中に置かれて神を見たこと(創世記32:27)、そして民に敬虔な名を与えたことを、その起源を咎める者に、どうして宣べ伝えられようか。

10

Unum sane habent homines licet sacrilegi, quod in his etiam a sapientissimis probetur; quia conjugia damnando, profitentur se non debuisse nasci. 35. Non itaque dissuadeo nuptias, sed fructus sacratae virginitatis enumero.

PL 16, 198C

たしかに、瀆聖の者たちでさえ、一つの点を持っている。それは、これらの者たちについて、最も賢い人々からも是認される点である。すなわち、結婚を咎めることで、自分は生まれるべきでなかったと公言しているということである。35. だから私は結婚を思いとどまらせるのではなく、奉献されたおとめの身の実りを数え上げるのである。

11

Paucarum quippe hoc munus est, illud omnium. Nec potest esse virginitas, nisi habeat unde nascatur. Bona cum bonis comparo, quo facilius quid praestet, eluceat.

PL 16, 199A

実際、この賜物は少数の者のものであり、あれは万人のものである。おとめの身も、それが生まれ出る源がなければありえない。私は善いものを善いものと比べる。何が優るかが、よりたやすく明らかになるように。

12

Neque meam ullam sententiam affero, sed eam repeto, quam edidit Spiritus sanctus per prophetam: Melior est, inquit, sterilitas cum virtute (Sap. IV, I) .

PL 16, 199A

また私は、自分の意見を何ひとつ持ち出すのではなく、聖なる霊が預言者を通して発した意見を繰り返すのである。「徳を伴う不妊は、いっそうよい」と言う(知恵の書4:1)。

13

36. Primum enim quod nupturae prae caeteris concupiscunt, ut sponsi decore se jactent, eo necesse est impares sacris se fateantur esse virginibus, quibus solis contingit dicere: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3) .

PL 16, 199A

36. 第一に、嫁ごうとする女たちが他の何にもまして欲するのは、花婿の見栄えを誇ることである。そのために、彼女たちは、聖なるおとめたちには及ばないと認めざるをえない。おとめたちにのみ、こう言うことが許される。「汝は人の子らにまさって姿が麗しく、恩寵が汝の唇に注がれている」(詩篇44:3)。

14

Quis est iste sponsus? Non vilibus addictus obsequiis, non caducis superbus divitiis: sed cujus sedes in saeculum saeculi. Filiae regum in honore ejus. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, varietate circumamicta virtutum.

PL 16, 199A

この花婿とは誰か。卑しい奉仕に縛られず、朽ちる富に驕らず、その座は世々限りなくある者である。「王たちの娘たちは彼の栄誉の中にいる。王妃は汝の右に立った、金の衣をまとい、さまざまな徳に身を包んで。」

15

Audi igitur, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupivit Rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus (Ibid., 30 et seq.) .

PL 16, 199B

「それゆえ聞け、娘よ、そして見よ、汝の耳を傾けよ。汝の民と汝の父の家を忘れよ。王が汝の美を欲したからだ。彼は汝の神だからだ」(詩篇44:30以下)〔刷られた引照のまま。詩篇44篇は30節に及ばず、この句は11節以下にあたる〕。

16

37. Et adverte quantum tibi Spiritus sanctus Scripturae divinae testificatione detulerit, regnum, aurum, pulchritudinem: regnum, vel quia sponsa es regis aeterni, vel quia invictum animum gerens, ab illecebris voluptatum non captiva haberis, sed quasi regina dominaris: aurum, quia sicut illa materies examinata igne pretiosior est, ita corporis species virginalis Spiritui consecrata divino, formae suae acquirit augmentum: pulchritudinem vero quis potest majorem existimare decore ejus, quae amatur a Rege, probatur a Judice, dicatur Domino, consecratur Deo: semper sponsa, semper innupta; ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor.

PL 16, 199B

37. そして、聖なる霊が神の聖書の証言によって、あなたにどれほどのものを授けたかに気づけ。王国、金、美である。王国とは、あなたが永遠の王の花嫁であるから、あるいは、不敗の心を持ち、快楽の誘惑にとらわれた者とはされず、王妃のように支配するからである。金とは、あの素材が火で試されるといっそう貴重になるように、神の霊に奉献されたおとめの体の姿が、その美しさをいっそう増すからである。美について言えば、王に愛され、裁き手に是認され、主に献げられ、神に奉献された者の美しさより大きな美を、誰が考えうるだろうか。常に花嫁であり、常に嫁がない者。愛は終わりを持たず、恥じらいは損なわれない。

17

38. Haec profecto vera pulchritudo est, cui nihil deest, quae sola meretur audire a Domino: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te.

PL 16, 199C

38. まことにこれこそ真の美であり、何も欠けるところがなく、これのみが主から聞くにふさわしい。「汝は全く美しい、私の近しい者よ。汝には非難すべきところがない。」

18

Sponsa, veni huc a Libano, veni huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir et Hermon, a latibulis leonum, a montibus pardorum (Cant. IV, 7, 8) .

PL 16, 199C

「花嫁よ、レバノンからここへ来よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから、セニルとヘルモンの頂から、獅子の隠れ場から、ヒョウの山々から、通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:7, 8)。

19

Quibus indiciis ostenditur perfecta, et irreprehensibilis virginalis animae pulchritudo, altaribus consecrata divinis, inter occursus et latibula spiritalium bestiarum non inflexa mortalibus, sed intenta mysteriis Dei meruisse dilectum, cujus ubera plena laetitiae: Vinum enim laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15) .

PL 16, 199C

これらのしるしによって、おとめの魂の美が完全で非の打ちどころがないことが示される。その魂は神の祭壇に奉献され、霊的な獣たちの出会いと隠れ場のただ中にあって死すべき者たちに屈せず、神の奥義に心を向けて、乳房が喜びに満ちた愛する者を得るに値した。「ぶどう酒は実に人の心を喜ばせる」(詩篇103:15)。

20

39. Odor, inquit, vestimentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV, 10) . Et infra: Et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani (Ibid., 11) . Vide quem nobis tribuas, virgo, processum.

PL 16, 199D

39. 「汝の衣の香りは、あらゆる香料にまさる」と言う(雅歌4:10)。さらに下では、「汝の衣の香りはレバノンの香りのようだ」(雅歌4:11)。見よ、おとめよ、あなたが我々にどのような歩みを与えるかを。

21

Primus enim odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris missa sunt sepulturam (Joan. XIX, 39) ; et emortuos corporis motus, membrorumque redolet obiisse delicias.

PL 16, 199D

実に、あなたの第一の香りは、救い主の葬りのために用いられた(ヨハネ19:39)あらゆる香料にまさり、死に絶えた体の動きと、肢体の享楽が過ぎ去ったことを香らせる。

22

Secundus odor tuus sicut odor Libani, Dominici corporis integritatem, virgineae florem castitatis exhalat.

PL 16, 200A

あなたの第二の香りはレバノンの香りのようで、主の体の無傷さと、おとめの貞潔の花を発散する。

Liber I, Caput VIII

第I巻 第VIII章PL 16, 200A
1

Locum sequentem Canticorum, Favus distillans, etc., sic edisserit, ut inde ansam arripiat cum apibus sacras virgines comparandi.

PL 16, 200A

著者は、雅歌の次の箇所「滴る蜜の巣」云々を、そこから、献げられたおとめたちをミツバチになぞらえる糸口をつかむように説き明かす。

2

40. Favum itaque mellis tua opera componant (Cant. IV, 11) ; digna enim virginitas quae apibus comparetur: sic laboriosa, sic pudica, sic continens. Rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit.

PL 16, 200A

40. 「蜜の巣を、汝の業が作り上げよ」(雅歌4:11)。実に、おとめの身はミツバチになぞらえられるにふさわしい。それほどに勤勉で、貞潔で、自制している。ミツバチは露を食とし、交わりを知らず、蜜を作る。

3

Ros quoque virginis est sermo divinus; quia sicut ros, Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura. Partus virginis fetus est labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis. In commune labor, communis est fructus.

PL 16, 200A

おとめの露もまた神の言葉である。露のように、神の言葉は降るからである。おとめの恥じらいは、汚されない本性である。おとめの産むものは唇の実であり、苦味がなく、甘美に富む。労苦は共同であり、実りも共同である。

4

41. Quam te velim, filia, imitratricem esse hujus apiculae cui cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur! Hanc imitare tu, filia. Verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et gravitatis plena sint.

PL 16, 200B

41. 娘よ、あなたがこの小さなミツバチの倣い手〔底本は imitratricem。imitatricem と読む〕であってほしいと、どれほど願うことか。ミツバチは花を食とし、口で子らを集め、口で〔巣を〕組み上げる。娘よ、あなたはこれに倣え。あなたの言葉には、欺きの覆いを掛けてはならず、偽りの包みを持たせてはならない。清さを備え、重みに満ちたものであれ。

5

42. Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur. Nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges, (qui scis enim quando a te anima tua reposcatur?) ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui profutura, nec meritis, rapiaris eo quo thesaurum tuum ferre non possis.

PL 16, 200B

42. あなたの功績の永遠の子孫も、あなたの口から産み出されるように。あなた一人のためだけでなく、多くの人のためにも集めよ(実に、いつあなたの魂が求め返されるか、あなたは知っているだろうか)。穀物を積み上げた倉の蔵を後に残し、それがあなたの生涯の用にも功績にも役立たないまま、あなたの財宝を持ち運べない場所へ奪い去られることのないようにせよ。

6

Dives igitur esto, sed pauperibus; ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum. 43. Florem quoque tibi demonstro carpendum, illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium.

PL 16, 200B

富む者であれ、ただし貧しい人々のために。あなたの本性にあずかる者たちが、財産にもあずかる者となるように。43. 摘むべき花も、あなたに示そう。まさしく、こう言った花である。「私は野の花、谷間のユリ」。

7

Tamquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2) ; quod est evidentis indicii, spiritalium nequitiarium sentibus virtutes obsideri; unde nemo fructum referat, nisi qui cautus accedat.

PL 16, 200C

「茨の間のユリのように」(雅歌2:1, 2)。これは、徳が霊的な悪意の茨に取り囲まれていることの明らかな示しである。それゆえ、用心して近づく者でなければ、誰もそこから実を持ち帰れない。〔底本は spiritalium nequitiarium。nequitiarum と読む〕

8

Pergit alios e Canticis canticorum locos aptare subjecto argumento, et primum virginem ad Christum inquirendum exhortatus, ubinam ille inveniatur, exponit: tum descripta ejusdem secundum utramque naturam praestantia, quibus ab eo perfectionibus Sponsa exornetur, quibusve muniatur praesidiis, aperit: postremo eamdem cum angelis ob castitatem confert, nec non illi eorum parti quos e coelo intemperantia deturbavit, praefert.

PL 16, 200C

〔底本はここにもう一度「第8章*」の見出しを掲げる〕著者は、雅歌のほかの箇所を、主題に合わせて続けて当てはめる。まず、おとめにキリストを探すよう勧めて、どこにキリストが見いだされるかを説き明かす。次に、二つの本性に即したキリストの卓越を描いたうえで、花嫁がキリストからどのような完全さで飾られ、どのような守りで固められるかを明らかにする。最後に、貞潔の点でこの花嫁を天使たちと比べ、さらに、節制の無さのゆえに天から突き落とされた天使たちの側よりも、これを上に置く。

9

44. Sume igitur alas, virgo, sed spiritus; ut supervoles vitia, si contingere cupis Christum: In altis habitat, et humilia respicit (Psal. CXII, 5) ; et species ejus sicut cedrus Libani, qui comam nubibus, radicem terris inserit.

PL 16, 200D

44. それゆえ、翼をとれ、おとめよ。ただし霊の翼を。キリストに触れたいと願うなら、悪徳の上を飛び越えるためである。「高みに住まい、低いものを顧みる」(詩篇112:5)。その姿はレバノンのスギのようである。スギは梢を雲に、根を地に差し入れる。

10

Principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris, fructus coelo proximos edit. Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim frequenter inhalatur.

PL 16, 200D

実に、その始まりは天にあり、その後ろは地にあり、天に最も近い実を結ぶ。これほど善い花を、いっそう注意深く探し求めよ。あなたの胸の谷のどこかで見いだせないかと。この花は、低い者たちにしばしば香りを吹き寄せるからである。

11

45. Amat generari in hortis, in quibus eum Susanna dum deambularet, invenit: mori prius, quam violari parata (Dan. XIII, 7) .

PL 16, 201A

45. 花は園で生まれることを好む。その園で、スザンナは歩いているうちに、この花を見いだした。汚されるより先に死ぬ覚悟だったのである(ダニエル13:7)。

12

Qui sint autem horti, ipse demonstrat dicens: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; eo quod in hortis hujusmodi impressa signaculis imagine Dei, sinceri fontis unda resplendeat; ne volutabris spiritalium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur.

PL 16, 201A

それらの園がどのようなものかは、本人が示して言う。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:12)。そのような園では、神の像が印によって刻まれ、清らかな泉の水が輝く。それは、霊的な獣たちの泥浴びの場で、泥にまみれた流れが濁ることのないようにするためである。

13

Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus inaccessus vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat.

PL 16, 201A

それゆえ、あの恥じらいは、壁のような霊に囲まれて閉ざされ、略奪に開かれることがない。したがって、盗人の近づけない園がブドウの香りを放ち、オリーブを燃え立たせ、バラに輝くように、ブドウの木には信仰が、オリーブには平和が、バラには奉献されたおとめの身の恥じらいが、根づいて育つ。

14

Hic est odor quem Jacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae sancti fuerit ager; ille tamen fruges majore virtutis labore generavit, hic flores.

PL 16, 201B

これは族長ヤコブが香らせた香りであり、彼はこう聞くにふさわしいとされた。「見よ、私の子の香りは、満ちた畑の香りのようだ」(創世記27:27)。実に、聖なる族長の畑は、ほとんどあらゆる実に満ちていたとしても、あの者〔ヤコブ〕は徳のいっそう大きな労苦によって穀物を生み、この者〔おとめ〕は花を生む。

15

46. Accingere itaque, virgo, et si vis hujuscemodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis.

PL 16, 201B

46. それゆえ、帯を締めよ、おとめよ。このような香りが園のようにあなたに漂うことを望むなら、預言者の戒めでこれを囲え。

16

Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis (Psal. CXL, 3) ; ut etiam tu possis dicere: Tamquam malus in lignis nemoris, ita fraternus meus in medio filiorum. In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant. II, 3) .

PL 16, 201B

「汝の口に見張りを置け、汝の唇に囲いの戸を」(詩篇140:3)。そうすれば、あなたもこう言うことができる。「林の木々の中のリンゴの木のように、私の兄弟は息子たちの中にいる。その陰に私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」(雅歌2:3)。

17

Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam (Cant. III, 4) . Descendit fraternus meus in hortum suum, ut manducet fructum pomorum suorum (Cant. V, 1) . Veni, fraterne mi, exeamus in agrum (Cant. VII, 11) .

PL 16, 201B

「私の魂が愛した者を私は見いだした。私は彼を捕らえ、離さない」(雅歌3:4)。「私の兄弟は自分の園に下り、自分の果樹の実を食べようとする」(雅歌5:1)。「来よ、私の兄弟よ、野に出よう」(雅歌7:11)。

18

Pone me ut sigillum in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6) . Fraternus meus candidus et rubeus (Cant. V, 10) .

PL 16, 201C

「私を封印として汝の心に置け、また印のように汝の腕の上に置け」(雅歌8:6)。「私の兄弟は白く、また赤い」(雅歌5:10)。

19

Decet enim ut plene noveris, virgo, quem diligis, atque omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium incorporationis agnoscas. Candidus merito, quia patris splendor: rubeus, quia partus est virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae.

PL 16, 201C

実に、あなたは愛する者を十分に知り、その者の内に、生来の神性と、引き受けられた受肉の奥義とのすべてを認めるのがふさわしい。白いのは当然で、父の輝きだからである。赤いのは、おとめの産んだ子だからである。この者には、二つの本性の色が輝き、赤く光る。

20

Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit a virgine, sed qui erat, venit in virginem.

PL 16, 201C

ただし、記憶せよ。この者には、体の秘義よりも古い神性の標があることを。彼はおとめから始まったのではなく、すでにあった者として、おとめの内に来たのである。

21

47. Ille discretus a militibus, ille lancea vulneratus (Matth. XXVII, 29 et seq.) , ut nos sacri vulneris cruore sanaret, respondebit tibi profecto (est enim mitis et humilis corde (Joan. XIX, 34) , blandus aspectu): Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, aspira hortum meum, et fluant aromata mea (Cant. IV, 16) .

PL 16, 201C

47. 兵士たちから引き離され、槍で刺された彼は(マタイ27:29以下)、聖なる傷の血で我々を癒すために、必ずやあなたに答えるだろう(実に彼は、心が柔和でへりくだり(ヨハネ19:34)、顔つきは優しい)。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ、私の園に吹け、私の香料が流れ出るように」(雅歌4:16)。〔ミーニュの引照は位置がずれているらしい。マタイ27:29以下は兵士たちの嘲りに、ヨハネ19:34は槍の傷に当たり、「心が柔和でへりくだり」はマタイ11:29の句である。刷られたまま写す。discretus(引き離され)の意味は取りにくい。ミーニュの脚注は、ローマ版だけが spretus a militibus(兵士たちに侮られ)と読むとする。マタイ27:29以下の嘲りにはこの読みがよく合う〕

22

Ex omnibus enim partibus mundi odor sacratae religionis inolevit, dilectaeque virginis membra flagrarunt. Formosa es, proxima mea, ut bona opinio: pulchra, ut Hierusalem (Cant. VI, 3) .

PL 16, 201D

実に、世界のあらゆる方角から、聖別された信仰の香りが育ち、愛されたおとめの肢体が香った。「汝は美しい、私の近しい者よ、良い評判のように。汝は麗しい、エルサレムのように」(雅歌6:3)。

23

Non caduci itaque corporis pulchritudo vel morbo peritura, vel senio; sed nullis obnoxia casibus opinio bonorum numquam moritura meritorum, virginibus est decori.

PL 16, 202A

したがって、おとめたちの飾りは、病にも老いにも滅びる、移ろう体の美ではなく、いかなる災難にも左右されない、善い功績の決して死なない評判である。

24

48. Et quoniam non humanis jam, sed coelestibus, quorum vitam vivis in terris, digna es comparari: accipe a Domino praecepta quae serves.

PL 16, 202A

48. あなたは、もはや人間のものにではなく、天のものたちに──その生を地上で生きているのだから──比べられるにふさわしい。それゆえ、主から、守るべき戒めを受けよ。

25

Pone me ut sigillum, inquit, in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6) : quo signatiora prudentiae tuae factorumque documenta promantur, in quibus figura Dei Christus eluceat, qui paternae ambitum exaequans naturae, totum quidquid a Patre divinitatis assumpsit, expressit.

PL 16, 202A

彼は言う。「私を封印として汝の心に置け、また印のように汝の腕の上に置け」(雅歌8:6)。これは、あなたの思慮と行いの証しがいっそう確かに印されて示され、その中に、神の象りであるキリストが輝くためである。彼は父の本性の広がりに等しく、父から神性として受けたものの全体を写し取った。

26

Unde etiam apostolus Paulus in Spiritu nos dicit esse signatos (Ephes. I, 13); quoniam Patris imaginem habemus in Filio, sigillum Filii habemus in Spiritu.

PL 16, 202A

ここから、使徒パウロも、我々は霊において印された者だと言う(エフェソ1:13)。我々は子の内に父の像を持ち、霊の内に子の封印を持つからである。

27

Hac Trinitate signati caveamus diligentius, ne quod accepimus pignus in cordibus nostris, aut morum levitas, aut ullius adulterii fraus resignet.

PL 16, 202B

この三位一体によって印された我々は、いっそう注意深く警戒しよう。我々が心に受けた保証の封を、振る舞いの軽さも、いかなる姦通の欺きも、解くことのないように。

28

49. Sed facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium increscit uberibus, donec soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae juventuti, maternae praesidio virtutis, acquirat (Cant. VIII, 10) .

PL 16, 202B

49. しかし、献げられたおとめたちにこの恐れは去れ。まず教会が、これほどの守りを彼女たちに与えるからである。教会は、幼い子らの成長を気づかい、自ら壁のように、塔のようにあふれる乳房で大きくなり、ついに敵の包囲の襲撃が解かれたとき、強い若者に、母の徳の守りによって平和を獲得させる(雅歌8:10)。

29

Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7) .

PL 16, 202B

それゆえ、預言者も言う。「汝の力の内に平和があるように、汝の塔の内に豊かさがあるように」(詩篇121:7)。

30

50. Tum ipse pacis Dominus postquam validioribus brachiis commissa sibi vineta complexus, palmites suos gemmare conspexerit, vultu praesule, nascentibus fructibus auras temperat, sicut ipse testatur dicens: Vinea mea est in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti qui servant fructum ejus (Cant. VIII, 12) .

PL 16, 202B

50. そのとき、平和の主自らが、より強い腕で、自らに託されたブドウ畑を抱き、その若枝が芽吹くのを見たなら、その顔で見守りつつ、生まれる実のために空気を和らげる。主自ら証して言う通りである。「私のブドウ畑は私の目の前にある。千はソロモンのもの、二百は、その実を守る者たちのもの」(雅歌8:12)。

31

51. Supra ait: Sexaginta potentes in circumitu propaginis ejus, strictis armatos ensibus, et eruditos praeliaribus disciplinis (Cant. III, 7, 8) ; hic mille et ducentos. Crevit numerus, ubi crevit et fructus; quia quo sanctior quisque, eo communitior.

PL 16, 202C

51. 先には彼は言った。「その若枝の周りに、剣を抜いて武装し、戦いの訓練を積んだ強者が六十人」(雅歌3:7, 8)。ここでは千二百である。実が増えたところで、数も増えた。誰でも聖なるほど、守りが固いからである。

32

Sic Elisaeus propheta exercitus angelorum praesidia sibi adesse monstravit (IV Reg. VI, 17) : sic Jesus Nave ducem militiae coelestis agnovit (Josue V, 14) . Possunt igitur fructum in nobis custodire, qui possunt etiam militare pro nobis.

PL 16, 202C

こうして預言者エリシャは、天使たちの軍勢の守りが自分のそばにあることを示した(列王記四6:17)。こうしてヨシュアは、天の軍勢の将を認めた(ヨシュア記5:14)。ゆえに、我々のために戦える者たちは、我々の内にある実を守ることもできる。

33

Vobis autem, virgines sanctae, speciale praesidium est, quae intemerato pudore sacrum Domini servatis cubile. Neque mirum si pro vobis angeli militant, quae angelorum moribus militatis. Meretur eorum praesidium castitas virginalis, quorum vitam meretur.

PL 16, 202D

しかし、聖なるおとめたちよ、諸君には特別な守りがある。汚れのない恥じらいをもって、主の聖なる寝室を守る者だからである。天使たちが諸君のために戦うのも不思議ではない。諸君は天使たちの習わしによって戦っているからである。おとめの貞潔は、天使たちの生を受けるにふさわしいゆえに、その守りを受けるにふさわしい。

34

52. Et quid pluribus exsequar laudem castitatis? Castitas etiam angelos fecit. Qui eam servavit, angelus est: qui perdidit, diabolus. Hinc religio etiam nomen accepit. Virgo est, quae Deo nubit: meretrix, quae deos fecit.

PL 16, 202D

52. 貞潔の称賛を、これ以上どう語り尽くそう。貞潔は天使をも造った。これを守った者は天使であり、失った者は悪魔である。ここから信仰もその名を受けた〔この句の意味は取りにくい。字義どおり訳した〕。神に嫁ぐ女がおとめであり、神々を造った女が遊女である。

35

Nam de resurrectione quid dicam, cujus praemia jam tenetis? In resurrectione autem neque nubent, neque ducent uxores: sed erunt sicut angeli, inquit, in coelo (Matth. XXII, 30) . Quod nobis promittitur, vobis praesto est, votorumque nostrorum usus apud vos.

PL 16, 203A

復活については、何を語ろうか。諸君はその報いをすでに持っている。彼は言う。「復活においては、嫁ぐことも妻を娶ることもなく、天で天使のようになる」(マタイ22:30)。我々に約束されたものが、諸君にはすでに手にある。我々の願いの実現は、諸君のもとにある。

36

De hoc mundo estis, et non estis in hoc mundo. Saeculum vos habere meruit, tenere non potuit. 53. Quam praeclarum autem angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de coelo, virgines propter castimoniam in coelum transisse de saeculo?

PL 16, 203A

諸君はこの世界のものでありながら、この世界にいない。世は諸君を持つにふさわしかったが、つなぎとめることはできなかった。53. 天使が自分の節制の無さのゆえに天から世に落ち、おとめたちが貞潔のゆえに世から天に移ったとは、なんと輝かしいことか。

37

Beatae virgines, quas non illecebra sollicitat corporum, non colluvio praecipitat voluptatum! Cibus parcimoniae, potus abstinentiae docet vitia nescire, qui docet causas nescire vitiorum. Causa peccandi etiam justos saepe decepit.

PL 16, 203A

幸いなおとめたち。体の誘惑に惑わされず、快楽の汚濁に突き落とされることもない。倹約の食物、節食の飲み物は、悪徳を知らぬことを教える。悪徳の原因を知らぬことを教えるからである。罪の原因は、義人さえしばしば欺いた。

38

Hinc populus Dei postquam sedit manducare et bibere, Deum negavit (Exod. XXXII, 6) . Hinc Loth concubitus filiarum ignoravit, et pertulit (Gen. XIX, 33) .

PL 16, 203B

ここから、神の民は、座って食べ飲んだ後、神を否んだ(出エジプト記32:6)。ここから、ロトは娘たちとの交わりに気づかず、それを被った(創世記19:33)。

39

Hinc inversis vestigiis filii Noe patris quondam pudenda texerunt (Gen. IX, 22) : quae procax vidit, modestus erubuit, pius texit, offensurus si et ipse vidisset. Quanta vini est vis, ut quem diluvia non nudaverunt, vina nudarent!

PL 16, 203B

ここから、ノアの子らは、後ろ向きになって、かつて父の恥部を覆った(創世記9:22)。厚かましい者は見て、慎ましい者は赤面し、敬虔な者は覆った。自分も見ていたなら、過ちを犯すところであった。ぶどう酒の力はなんと大きいことか。洪水が裸にしなかった者を、ぶどう酒が裸にした。

Liber I, Caput IX

第I巻 第IX章PL 16, 203B
1

Ultima virginitatis laus proponitur, avaritiae nimirum immunitas. Hujus occasione sanctus Praesul sorori in mentem revocat, quanta sit illius felicitas quae non cogatur luxui atque vanitati, quibus nupturae mancipantur, morem gerere. 54. Quid illud?

PL 16, 203B

おとめの身への最後の称賛が示される。すなわち、貪欲を免れていることである。聖なる司教はこれを機に姉に、嫁ごうとする女たちが縛られている贅沢と虚栄に従うことを強いられない女の幸いが、どれほど大きいかを思い起こさせる。54. それはどうか。

2

Quantae felicitatis est, quod nulla vos habendi cupiditas inflammat? Pauper quod habes poscit, quod non habes non requirit. Fructus laboris tui thesaurus est inopi, et duo aera si sola sint, census est largientis. 54 *. Audi ergo, soror, quantis careas.

PL 16, 203C

いかなる所有欲も諸君を燃え立たせないとは、どれほど大きな幸いであることか。貧しい者は、あなたが持つものを求め、あなたが持たないものを求めない。あなたの労苦の実りは貧しい者には宝であり、二枚の銅貨がたとえそれだけでも、与える者の財産である。54 *.〔ミーニュの脚注によれば、ベネディクト会版は番号54を二度用いており、ミーニュは二つ目に星印を付けて「54 *」とする。星印は、番号に付くところではどこでも同じ意味である〕 それゆえ聞け、姉よ、あなたがどれほど多くのものから免れているかを。

3

Nam cavere quid debeas, nec meum est docere, nec tuum discere; perfectae enim virtutis usus magisterium non desiderat, sed informat.

PL 16, 203C

何を避けるべきかを、私が教えることでも、あなたが学ぶことでもない。完全な徳の実践は、教えを求めず、かえって形づくるからである。

4

Cernis ut pomparum ferculis similis incedat, quae se componit ut placeat, omnium in se vultus et ora convertens, eo ipso quo studet placere, deformior; prius enim populo displicet, quam placeat viro.

PL 16, 204A

あなたは見ているであろう、身を整えて人に気に入られようとする女が、行列の担ぎ台のように歩み、あらゆる人の顔と口を自分に向けさせながら、まさに気に入られようと努めるそのことによって、かえって見苦しくなるさまを。男に気に入られる前に、まず民衆に嫌われるからである。

5

At in vobis rejecta decoris cura plus decet: et hoc ipsum quod vos non ornatis, ornatus est. 55. Cerne laceras vulneribus aures, et depressae onera miserare cervicis. Non sunt allevamenta poenarum discrimina metallorum.

PL 16, 204A

しかし諸君の場合は、飾りへの気遣いを捨てて、いっそう美しい。諸君が飾らないというこのことこそが、飾りである。55. 傷で裂けた耳を見よ。押し下げられた首の重荷を憐れめ。金属の違いは、刑罰の軽減にならない。

6

Hinc collum catena constringit, inde pedem compes includit. Nihil refert auro corpus oneretur an ferro. Sic cervix premitur, sic gravatur incessus. Nil pretium juvat; nisi quod vos mulieres, ne pereat vobis poena, trepidatis.

PL 16, 204A

一方では首を鎖が締めつけ、他方では足を足枷が縛る。体が金で重くされるか鉄で重くされるかは、どうでもよい。こうして首は圧され、歩みは重くなる。代価の高さは何の助けにもならない。ただ、女である諸君が、その刑罰を失いはしないかと震えているというほかは。

7

Quid interest, utrum aliena sententia, an vestra vos damnet? Hinc vos etiam miserabiliores quam qui publico jure damnantur, quod illi optant exui, vos ligari.

PL 16, 204A

他人の判決が諸君を断罪するのか、諸君自身のそれが断罪するのか、何の違いがあるか。したがって諸君は、公の法によって断罪される者たちよりも、いっそう哀れである。あの者たちは〔鎖を〕外されることを望むが、諸君は縛られることを望むからである。

8

56. Quam vero miserabilis illa conditio, quod tamquam mancipii forma venalis, nuptura licitatur; ut qui pretio vicerit, emat. Tolerabilius tamen mancipia veneunt, quae saepe sibi dominos eligunt: virgo si eligat, crimen est; si non eligat, contumelia.

PL 16, 204B

56. まことに、あの境遇はなんと哀れなことか。嫁ごうとする女は、奴隷の姿のように売りに出され、競りにかけられ、値で勝った者が買い取る。それでも奴隷のほうが、まだ耐えやすい形で売られている。奴隷はしばしば自分で主人を選ぶからである。おとめは、選べば罪であり、選ばなければ屈辱である。

9

Quae quamvis pulchra sit et decora, et timet et cupit videri: cupit, ut se charius vendat: timet, ne hoc ipsum dedeceat quod videtur.

PL 16, 204B

彼女は、たとえ美しく気品があっても、見られることを恐れ、また望む。望むのは、より高く自分を売るためであり、恐れるのは、見られること自体が不名誉になりはしないかということである。

10

Quanta autem votorum ludibria, et ad procorum eventus suspecti metus, ne pauper illudat, ne dives fastidiat, ne pulcher irrideat, ne nobilis spernat!

PL 16, 204B

また、求婚者たちの成り行きをめぐって、願いはどれほど弄ばれ、疑心に満ちた恐れはどれほど大きいことか。貧しい男は嘲るのではないか、富める男は見下すのではないか、美しい男は笑うのではないか、高貴な男ははねつけるのではないか、と。

Liber I, Caput X

第I巻 第X章PL 16, 204C
1

Objicientibus frequentium Ambrosii ad virginitatem exhortationum nullum fructum esse ut satisfaciat, adducit exempla cum aliarum virginum, tum Mauritanensium ac Bononiensium: sed harum imprimis virtutes ac propagandae virginitatis ardorem laudat.

PL 16, 204C

アンブロシウスのおとめの身への度重なる勧めは何の実も結ばない、という反論に答えて、著者は、他のおとめたちの例、またマウレタニアとボノニア〔今のボローニャ〕のおとめたちの例を挙げる。とくに後者の徳と、おとめの身を広めようとする熱意を称える。

2

57. Dicet aliquis: Tu nobis quotidie virginum canis laudes. Quid faciam qui eadem quotidie cantito, et proficio nihil? Sed non mea culpa. Denique de Placentino sacrandae virgines veniunt, de Bononiensi veniunt, de Mauritania veniunt, ut hic velentur.

PL 16, 204C

57. 誰かが言うだろう。「あなたは我々に毎日おとめたちの称賛を歌っている。」私はどうすればよいのか、毎日同じことを歌いながら、何の成果もない私は。しかし、私の咎ではない。実に、プラケンティア〔今のピアチェンツァ〕の地方から、献げられるべきおとめたちが来る。ボノニアの地方から来る。マウレタニアから来る。ここでヴェールを受けるために。

3

Magnam rem videtis. Hic tracto, et alibi persuadeo. Si ita est, alibi tractemus, ut vobis persuadeamus. 58. Quid, quod etiam qui me non audiunt, sequuntur: qui audiunt, non sequuntur?

PL 16, 205A

諸君は大事を見ている。私はここで説き、他の地で説き伏せている。もしそうなら、諸君を説き伏せるために、他の地で説こう。58. どうしたことか、私の言葉を聞かない者たちさえ従い、聞く者たちが従わないとは。

4

Nam plerasque virgines cognovi velle, et prohiberi etiam prodire a matribus, et quod est gravius, viduis, cum quibus hic mihi sermo est. Nempe si hominem vellent amare filiae vestrae, per leges possent eligere quem vellent.

PL 16, 205A

実際、私は、多くのおとめたちが望みながら、母たちに、そしてさらに重いことに、やもめたちに、進み出ることさえ妨げられているのを知った。ここで私の話の相手は、まさにその者たちである。確かに、もし諸君の娘たちが男を愛することを望むなら、法によって、望む男を選べるだろう。

5

Quibus igitur hominem eligere licet, Deum non licet? 59. Contuemini quam dulcis pudicitiae fructus sit, qui barbaricis quoque inolevit affectibus.

PL 16, 205A

それなら、男を選ぶことが許される者たちに、神を選ぶことは許されないのか。59. 諸君、見よ、貞潔の実はなんと甘美であることか。それは蛮族の心にさえ根づいた。

6

Ex ultimis infra ultraque Mauritaniae partibus deductae virgines hic sacrari gestiunt; et cum sint omnes familiae in vinculis, pudicitia tamen nescit esse captiva. Profitetur regnum aeternitatis, quae moeret injuriam servitutis.

PL 16, 205A

マウレタニアの、手前の、またその向こうの果ての地方から連れて来られたおとめたちが、ここで献げられることを切望する。家人たちがみな鎖につながれているのに、貞潔は囚われの身であることを知らない。奴隷の境遇の不正を嘆きつつも、貞潔は永遠の国を公言する。

7

60. Nam quid de Bononiensibus virginibus loquar, fecundo pudoris agmine, quae mundanis se deliciis abdicantes, sacrarium virginitatis incolunt?

PL 16, 205B

60. ボノニアのおとめたちについては、何を語ろうか。恥じらいの豊かな群れであり、世の快楽を捨て、おとめの身の聖域に住む者たちである。

8

Sine contubernali sexu, contubernali pudore provectae ad vicenarium numerum, et centenarium fructum, relictoque parentum hospitio, tendunt in tabernaculis Christi, indefessae milites castitatis: nunc canticis spiritalibus personant, nunc victum operibus exercent, liberalitati quoque subsidium manu quaerunt.

PL 16, 205B

同じ屋根の下に異性を置かず、恥じらいを同居の伴として、二十人という数、また百倍の実にまで進み、親の宿を去って、キリストの幕屋に天幕を張る、疲れを知らぬ貞潔の兵士たちである。あるときは霊の歌声を響かせ、あるときは手仕事で生計を立て、施しのための助けも手で求める。

9

61. Quod si investigandi virgines inoleverit odor (namque prae caeteris speculandi venatum pudoris explorant), totis curarum vestigiis praedam latentem usque ad ipsa cubilia persequuntur: aut si liberior alicujus volatus affulserit, totis omnes videas assurgere alis, concrepare pennis, emicare plausu; ut casto pudicitiae choro cingant volantem, donec albenti delectata comitatu, in plagas pudoris et indaginem castitatis domus patriae oblita, succedat.

PL 16, 205B

61. もし、探り出すべき匂いが立ったなら(彼女たちは誰にもまさって、恥じらいの獲物を見張り探る)、おとめたちは、心遣いのあらゆる足跡をたどって、隠れた獲物を寝床にまで追い詰める〔virgines は「探り出す」の目的語(おとめを探り出す匂い)とも読めるが、主文の主語と取った〕。あるいは、誰かのより自由な飛翔が輝いたなら、みなが翼をいっぱいに広げて舞い上がり、羽を打ち鳴らし、羽ばたきの音とともに躍り出るのが見えるだろう。貞潔の清らかな合唱で、飛ぶ者を取り巻くためである。やがてその者は、白く輝く一行に喜び、故郷の家を忘れて、恥じらいの網と貞潔の囲い込みの中へ入ってくる。

Liber I, Caput XI

第I巻 第XI章PL 16, 205C
1

Ut optabile sit virgini favere parentes suos, eam tamen laude majori dignam esse, quam iis reluctantibus divinus amor ad hoc propositum instigaverit.

PL 16, 205C

親たちがおとめに好意を寄せることは望ましいとしても、親が逆らうのに神の愛がこの志へと駆り立てたおとめは、いっそう大きな称賛にふさわしい。

2

Non timendam igitur nec vim parentum nec patrimonii jacturam; quod memorabili nobilis ac piae virginis facto confirmatur.

PL 16, 205C

それゆえ、親の力も財産の損失も恐れるべきではない。このことは、高貴で敬虔なおとめの、記憶すべき行いによって裏づけられる。

3

62. Bonum itaque si virgini studia parentum quasi flabra pudoris aspirent: sed illud gloriosius, si tenerae ignis aetatis etiam sine veteribus nutrimentis sponte se rapiat in fomitem castitatis.

PL 16, 205D

62. おとめにとって、親たちの熱意が恥じらいを扇ぐ風のように吹くなら、それは善いことである。しかし、柔らかな年齢の火が、古い養いなしにも、自ら貞潔の火口へと燃えつくなら、それはいっそう栄えあることである。

4

Dotem negabunt parentes: sed habes divitem sponsum cujus contenta thesauro, patriae successionis emolumenta non quaeras. Quanto dotalibus praestat compendiis casta paupertas!

PL 16, 206A

親たちは持参金を拒むだろう。しかしあなたには富める花婿がいる。その宝に満足して、父祖の相続の益を求めなければよい。貞潔な貧しさは、持参金の利益よりどれほどまさることか。

5

63. Et tamen quam audistis aliquando propter studium integritatis, legitimae factam successionis extorrem? Contradicunt parentes: sed volunt vinci.

PL 16, 206A

63. それでも、諸君は、無傷さへの熱意のゆえに、正当な相続から追放された女を、いつか聞いたことがあるだろうか。親たちは反対する。だが、負かされたいのである。

6

Resistunt primo, quia credere timent: indignantur frequenter, ut discas vincere: abdicationem minantur, ut tentent si potes damnum saeculi non timere: quaesitis blandiuntur illecebris, ut videant si variarum mollire te non queat blanditia voluptatum.

PL 16, 206A

初めは抵抗する。信じることを恐れるからである。しばしば憤る。あなたが勝つことを学ぶようにである。勘当を脅す。あなたが世の損失を恐れずにいられるか試すためである。探し集めた誘惑で甘言をかける。さまざまな快楽の甘言があなたを和らげられないか見るためである。

7

Exerceris, virgo, dum cogeris. Et haec tibi prima certamina, anxia parentum vota proponunt. Vince prius, puella, pietatem. Si vincis domum, vincis saeculum.

PL 16, 206A

おとめよ、あなたは強いられる間に鍛えられる。親たちの案じる願いが、あなたに最初の戦いを課す。少女よ、まず孝心に勝て。家に勝てば、世に勝つ。

8

64. Sed esto maneant vos damna patrimonii: nonne caducarum et fragilium dispendia facultatum futura coeli regna compensant?

PL 16, 206B

64. しかし、諸君に財産の損失が残るとしよう。移ろいやすく脆い財産の損失を、来るべき天の国が償わないだろうか。

9

Quamquam si verbis coelestibus credimus, nemo est qui reliquerit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in hoc tempore: in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) .

PL 16, 206B

もっとも、我々が天の言葉を信じるなら、その言葉はこう言う。「神の国のために、家、あるいは親、あるいは兄弟、あるいは妻、あるいは子らを捨てた者で、この時に七倍を受けない者はなく、来るべき世では永遠の生命を所有する」(マタイ19:29)。

10

Crede fidem tuam Deo: quae homini pecuniam credis, fenerare Christo. Bonus depositae spei custos multiplicatis fidei tuae talentum solvit usuris. Non fallit veritas, non circumscribit justitia, non decipit virtus. Quod si non creditis oraculo, vel exemplis credite.

PL 16, 206B

あなたの信仰を神に託せ。人に金を託すあなたは、キリストに貸し付けよ。預けられた望みの善き守り手は、あなたの信仰のタラントを、増した利子とともに返す。真理は欺かず、正義は陥れず、徳は誑かさない。もし諸君が神託を信じないなら、せめて実例を信じよ。

11

65. Memoriae nostrae puella dudum nobilis in saeculo, nunc nobilior Deo, cum urgeretur ad nuptias a parentibus et propinquis, ad sacrosanctum altare confugit. Quo enim melius virgo, quam ubi sacrificium virginitatis offertur? Ne is quidem finis audaciae.

PL 16, 206C

65. 我々の記憶にある少女が、少し前までは世で高貴であったが、今は神のもとでいっそう高貴であり、親や縁者から婚姻を迫られたとき、至聖の祭壇に逃れた。おとめにとって、おとめの身の犠牲が献げられるその場所にまさる所が、どこにあろうか。この大胆さも、そこで終わりではなかった。

12

Stabat ad aram Dei pudoris hostia, victima castitatis: nunc capiti dexteram sacerdotis imponens, precem poscens, nunc justae impatiens morae, ac summum altari subjecta verticem. Num melius, inquit, maforte me quam altare velabit, quod sanctificat ipsa velamina?

PL 16, 206C

彼女は神の祭壇のそばに立っていた。恥じらいの犠牲、貞潔の生贄として。あるときは司教の右手を自分の頭に置かせて祈りを求め、あるときは正当な遅れに耐えかねて、頭頂を祭壇の下に差し出した。彼女は言った。「ヴェールそのものを聖別する祭壇が覆うより、マフォルテ〔頭を覆う布〕が私を覆うほうがよいことがあろうか。」

13

Plus talis decet flammeus, in quo caput omnium Christus quotidie consecratur. Quid agitis vos, propinqui? quid exquirendis adhuc nuptiis sollicitatis animum? Jamdudum provisas habeo. Sponsum offertis? Meliorem reperi.

PL 16, 206C

「このような花嫁のヴェール〔底本は flammeus(男性形)。flammeum と同じく花嫁のヴェールと取った〕こそ、いっそうふさわしい。そこではすべての頭であるキリストが、日ごとに聖別されるのである。縁者の諸君、何をしているのか。なぜ、なお婚姻を探し求めて〔私の〕心を煩わせるのか。私はとうに〔婚姻を〕備えている。花婿を差し出すのか。私はよりよい者を見いだした。」

14

Quaslibet exaggerate divitias, jactate nobilitatem, praedicate potentiam: habeo eum cui nemo se comparet, divitem mundo, potentem imperio, nobilem coelo. Si talem habetis, non refuto optionem: si non reperitis, non providetis mihi, parentes, sed invidetis.

PL 16, 207A

「好きなだけ財産を積み上げ、家柄を誇り、権力を触れ回るがよい。私には、誰も比べようのない者がいる。世にあっては富み、支配において力あり、天にあっては高貴な者である。もし諸君がそのような者を持つなら、私は選択を拒まない。見いだせないなら、親たちよ、諸君は私のために備えているのではなく、妬んでいるのである。」

15

66. Silentibus caeteris, unus abruptius: Quid si, inquit, pater tuus viveret, innuptam te manere pateretur? Tum illa majori religione, moderatiore pietate: Et ideo fortasse deficit, ne quis impedimentum possit afferre.

PL 16, 207A

66. 他の者たちが黙る中、一人がいきなり言った。「もしあなたの父が生きていたなら、あなたが嫁がずにいることを許しただろうか。」そのとき彼女は、いっそう深い信仰、いっそう穏やかな孝心をもって答えた。「だからこそ、おそらく父は世を去ったのだ。誰も妨げをもたらせないように。」

16

Quod ille responsum de patre, de se oraculum, maturo sui probavit exitio. Ita caeteri eadem sibi quisque metuentes, favere coeperunt, qui impedire quaerebant: nec dispendium debitarum attulit virginitas facultatum, sed etiam emolumentum integritatis accepit. Habetis, puellae, devotionis praemium: parentes, cavete offensionis exemplum.

PL 16, 208A

その返答は、父についてのものであったが、〔問いを発した〕彼自身についての託宣として、彼の早すぎる死によって裏づけられた。〔ille は、先の問いを発した縁者と取った〕こうして、他の者たちは、それぞれ同じことを我が身に恐れて、妨げようとしていたのに、好意を示し始めた。おとめの身は、当然あるべき財産の損失をもたらさず、かえって無傷さの益を受けた。少女たちよ、諸君は献身の報いを持つ。親たちよ、つまずきの例に気をつけよ。

Liber II, Caput I

第II巻 第I章PL 16, 207B
1

[0207] Ambrosius hoc libro virginum mores instituendos esse cum agnosceret, cur exemplorum viam sibi proposuerit, docet: inde praesumptionis invidia abs se quam modestissime derivata, cur scripto potius quam voce id aggressus sit, monet.

PL 16, 207B

アンブロシウスは、この巻でおとめたちの振る舞いを形づくるべきことを認めたうえで、なぜ手本の道を自分に課したかを教える。続いて、僭越だという非難をできるだけ穏やかに自分から退け、なぜ声ではなく書き物でこれに取り組んだかを述べる。

2

1. Superiore libro quantum virginitatis munus sit, voluimus (non enim potuimus) explicare; ut per se coelestis gratia muneris invitet legentem. Secundo libro virginem institui decet, et tamquam competentium praeceptorum magisteriis erudiri.

PL 16, 207B

1. 前の巻では、おとめの身の賜物がどれほどのものかを説き明かそうとした(実際には、できなかったのだが)。それは、天の恩寵の賜物そのものが、読む者を招くようにするためである。第二の巻では、おとめを教え育て、ふさわしい戒めの指導によって教え込むのがふさわしい。

3

2. Sed quoniam nos infirmi ad monendum sumus, et impares ad docendum (debet enim is qui docet supra eum qui docetur excellere), ne vel susceptum deseruisse munus, vel nobis arrogasse amplius videremur, exemplis potius quam praeceptis putavimus imbuendam: licet amplius proficiatur exemplo; quoniam nec difficile quod jam factum est aestimatur, et utile quod probatum, et religiosum quod haereditario quodam paternae virtutis usu in nos est successione transfusum.

PL 16, 207B

2. しかし、我々は勧告するには弱く、教えるには力が足りない(教える者は、教えられる者より優れているべきだからである)。引き受けた務めを放棄したとも、必要以上に自分に権限を取ったとも見えないよう、〔おとめを〕戒めよりもむしろ手本によって教え込むべきだと考えた。もっとも、手本によってこそ、いっそう進歩する。すでになされたことは困難とは見なされず、証明されたことは有益と、また、父祖の徳の何らかの世襲の実践によって、相続のように我々に注がれたものは敬虔と見なされるからである。

4

3. Quod si quis nos praesumptionis arguit, arguat potius sedulitatis; quia rogantibus virginibus ne hoc quidem putavi negandum.

PL 16, 207C

3. もし誰かが我々を僭越だと責めるなら、むしろ熱心さを責めればよい。おとめたちが頼んだので、これさえ断るべきではないと考えたのである。

5

Malui enim me in periculum deduci pudoris, quam non obsequi voluntati earum, quarum studiis etiam Deus noster placido se indulget assensu.

PL 16, 207C

実際、私は、彼女たちの願いに従わないよりは、恥じらいの危うさに身を置くほうがよいと思った。我々の神も、彼女たちの熱意には、穏やかな同意をもって応じるからである。

6

4. Sed neque praesumptio notari potest, quoniam cum haberent unde discerent, affectum potius quam magisterium quaesiverunt meum: et excusari sedulitas; quoniam cum haberent auctoritatem martyris ad observantiam disciplinae, non superfluum judicavi, si nostri sermonis blanditiam derivarem ad professionis illecebram.

PL 16, 207C

4. だが、僭越とも責められない。彼女たちは学ぶべき源を持ちながら、私の指導よりも、むしろ私の好意を求めたからである。また熱心さも弁明できる。彼女たちには、規律を守るための殉教者〔第1巻で語ったアグネスを言うらしい〕の権威があるのに、我々の言葉の優しさを、この誓願への魅力へと流し込むことを、余計とは判断しなかったからである。

7

Ille docere facilis, qui severo vitia coercet affectu: nos qui docere non possumus, blandiamur.

PL 16, 208B

厳しい愛情で悪徳を抑える者は、教えることが容易である。教えることのできない我々は、せめて優しく語りかけよう。

8

5. Et quoniam pleraeque absentes nostri desiderabant sermonis usum, volumen hoc condidi: quo profectae ad se vocis meae munus tenentes, deesse non crederent, quem tenerent. Sed proposita persequamur.

PL 16, 208B

5. また、多くの女たちが、その場にいないために我々の言葉に接することを望んだので、この書を著した。それは、彼女たちが、自分たちのもとへ届いた私の声の贈り物を手にして、手にしている者〔私〕が欠けているとは思わないようにするためである。しかし、本題を続けよう。

Liber II, Caput II

第II巻 第II章PL 16, 208B
1

Virginibus exemplum Mariae proponitur, cujus variae virtutes enumerantur, castitas, humilitas, vitae asperitas, secessus amor; quae quidem virtus ubi testimonio Evangelico probata est, inde etiam ejus pietas erga propinquas, discendi sedulitas, atque adeundi templi studium commendatur.

PL 16, 208B

おとめたちにマリアの手本が示され、その多様な徳、すなわち貞潔、へりくだり、生活の厳しさ、隠れた生活への愛が数え上げられる。この徳が福音書の証しで確かめられると、続いて、縁者の女たちへのマリアの情愛、学ぶ熱意、神殿に行こうとする熱心も称えられる。

2

Narratur denique quemadmodum illa tot muneribus exornata, innumeris virginibus obviam ventura sit, nec sine magnifico triumpho ad thalamum Sponsi, et coelestia altaria quibus ob castitatem similes fuere, deductura.

PL 16, 208C

実に、語られるのは、これほど多くの賜物で飾られたマリアが、数えきれないおとめたちを迎えに出て、華々しい凱旋とともに、彼女たちを花婿の寝室へ、また貞潔のゆえに似た者であった天の祭壇へと導くことになる様である。

3

6. Sit igitur vobis tamquam in imagine descripta virginitas vita Mariae, de qua velut speculo refulgeat species castitatis et forma virtutis.

PL 16, 208C

6. それゆえ、マリアの生が、諸君にとって、像に描かれたもののようなおとめの身であれ。その生は鏡のように、貞潔の姿と徳の型を映し出す。

4

Hinc sumatis licet exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid effingere, quid tenere debeatis, ostendunt. 7. Primus discendi ardor nobilitas est magistri.

PL 16, 208C

ここから、諸君は生き方の手本を取るがよい。そこには、手本のように、誠実さの教えが刻み込まれ、何を正し、何を形づくり、何を保つべきかを示している。7. 学ぶ熱意の第一は、師の高貴さである。

5

Quid nobilius Dei matre? quid splendidius ea, quam Splendor elegit? quid castius ea quae corpus sine corporis contagione generavit? Nam de caeteris ejus virtutibus quid loquar?

PL 16, 209A

神の母にまさる高貴な者があろうか。「輝き」〔キリストを言う〕が選んだ者にまさって輝かしい者があろうか。体の汚れによらずに体を生んだ者にまさって貞潔な者があろうか。その他の徳については、何を語ろうか。

6

Virgo erat (Cf. S. Aug. lib. IV de Doct. Christ. c. 21) non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum: corde humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior: non in incerto divitiarum, sed in prece pauperum spem reponens: intenta operi, verecunda sermone, arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere: nullum laedere, bene velle omnibus, assurgere majoribus natu, aequalibus non invidere, fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem.

PL 16, 209A

彼女はおとめであった(参照、聖アウグスティヌス『キリスト教の教え』第4巻第21章)。体においてだけでなく、精神においても。いかなる欺きの策によっても、誠実な情を汚さなかった。心根はへりくだり、言葉は重く、心は思慮深く、語ることには控えめで、読むことにはいっそう熱心であった。富の不確かさにではなく、貧しい者の祈りに望みを置き、仕事に励み、語りには慎み深く、精神の裁き手として、人ではなく神を求めるのを常とした。誰も傷つけず、すべての人に善意を持ち、年長者の前では立ち上がり、同輩を妬まず、誇示を避け、理性に従い、徳を愛した。

7

Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando derisit debilem? quando vitavit inopem; eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia?

PL 16, 209A

彼女がいつ、顔つきによってさえ、親を傷つけたか。いつ縁者と意見を違えたか。いつ卑しい者を嫌ったか。いつ弱い者を嘲ったか。いつ貧しい者を避けたか。彼女は、慈しみが恥じず、慎みが通り過ぎることのない男たちの集まりだけを、訪れるのを常としたのである。

8

Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum: non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis.

PL 16, 209B

目に険しさはなく、言葉に厚かましさはなく、振る舞いに無遠慮さはなかった。しぐさは崩れず、歩みは緩まず、声は不躾でなかった。体そのものの姿が、精神の似姿、誠実さの象りとなったほどである。

9

Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum; ut mens nostra nullis repagulis corporalibus impedita, tamquam lucernae lux intus posita foris luceat.

PL 16, 209B

実に、よき家はその玄関で見分けられるべきであり、入るとすぐに、内に暗がりが潜んでいないことを示す。それは、我々の精神が体の障壁に妨げられず、内に置かれた灯火の光のように、外に輝くためである。

10

8. Quid ego exsequar ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam: alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse: illic nulla intermissa tempora, hic congeminatos jejunio dies?

PL 16, 209B

8. 私は、食における節食と、務めの豊かさを、どう語り尽くそうか。一方〔務め〕は自然を超えて余り、他方〔食〕は自然そのものにさえほとんど足りなかった。前者には中断される時がなく、後者には断食で重ねられた日があった。

11

Et siquando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius, qui mortem arceret, non delicias ministraret.

PL 16, 209C

もし食べ物を取ろうという気が起きたときは、たいてい、手近にあるのは、死を遠ざけるものであって、贅沢を供するものではなかった。

12

Dormire non prius cupiditas quam necessitas fuit; et tamen cum quiesceret corpus, vigilaret animus: qui frequenter in somnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda praenuntiat.

PL 16, 209C

眠りは、欲よりもまず必要であった。それでも体が休むときに、心は目覚めていた。しばしば眠りの中で、読んだものを繰り返し、眠りに中断されたものを続け、定めたことを行い、これから行うことを予告した。

13

9. Prodire domo nescia, nisi cum ad Ecclesiam conveniret, et hoc ipsum cum parentibus, aut propinquis.

PL 16, 209C

9. 家から出ることを知らず、教会に集まるときだけ、しかもそれも親や縁者とともにであった。

14

Domestico operosa secreto, forensi stipata comitatu; nullo meliore tamen sui custode quam se ipsa: quae incessu affatuque venerabilis, non tam vestigium pedis tolleret, quam gradum virtutis attolleret.

PL 16, 209C

家の奥では働き者で、人前では供の者に取り巻かれていた。しかし、彼女自身にまさる守り手はなかった。歩みと言葉づかいは尊ばれ、足の跡を上げるというより、徳の段を引き上げるかのようであった。

15

Ut tamen alios habeat virgo membrorum custodes suorum, morum autem suorum se habeat ipsa custodem: plures erunt de quibus discat, si ipsa se doceat quae virtutes magistras habet: quia quidquid egerit, disciplina est.

PL 16, 209D

しかし、おとめが体の各部の守り手として他の者を持つとしても、振る舞いの守り手としては自分自身を持つがよい。徳を師として持つ者が自ら自分を教えるなら、学ぶべき相手はいっそう多くなる。彼女が何を行おうと、それが規律となるからである。

16

Sic Maria intendebat omnibus, quasi a pluribus moneretur: sic omnia implebat virtutis officia, ut non tam disceret, quam doceret. 10. Talem hanc evangelista monstravit (Luc I, 27) , talem angelus reperit, talem Spiritus sanctus elegit.

PL 16, 209D

こうしてマリアは、多くの人に諭されているかのように、すべてに注意を向けた。徳のあらゆる務めを、学ぶというより教えるかのように果たした。10. 福音書記者は彼女をこのような者として示し(ルカ1:27)、天使はこのような者として見いだし、聖なる霊はこのような者として選んだ。

17

Quid enim in singulis morer, ut eam parentes dilexerint, extranei praedicaverint, quae digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur?

PL 16, 210A

実に、どうして一つ一つにとどまろうか。親が彼女を愛し、他人が称えたことに。彼女は、そこから神の子が生まれるにふさわしかった。

18

Haec ad ipsos ingressus angeli inventa domi in penetralibus, sine comite, ne quis intentionem abrumperet, ne quis obstreperet; neque enim comites feminas desiderabat, quae bonas cogitationes comites habebat. Quin etiam tum sibi minus sola videbatur, cum sola esset.

PL 16, 210A

天使が入ってくるまさにそのとき、彼女は家の奥で、供もなく見いだされた。誰も集中を断ち切らず、騒がぬようにである。供の女たちを望まなかったのである。よい思いを供としていたからである。いや、ひとりでいるときのほうが、ひとりでないと思っていた。

19

Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent; tot archangeli, tot prophetae? 11. Denique et Gabriel eam ubi revisere solebat, invenit: et angelum Maria quasi virum specie mota trepidavit, quasi non incognitum audito nomine recognovit (Ibid., 28 et seq.) .

PL 16, 210A

実際、あれほど多くの書物、あれほど多くの大天使、あれほど多くの預言者が傍らにいたのに、どうしてひとりであろうか。11. 実に、ガブリエルも、いつも訪ねていた所で彼女を見いだした。マリアは、天使を男の姿のように感じて動揺し恐れたが、名を聞くと、見知らぬ者ではないかのように見分けた(ルカ1:28以下)。

20

Ita peregrinata est in viro, quae non est peregrinata in Angelo; ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique salutata obmutuit, et appellata respondit: sed quae primo turbaverat affectum, postea promisit obsequium.

PL 16, 210B

こうして彼女は、男に対しては見知らぬ思いをしたが、天使に対しては見知らぬ思いをしなかった。あなたが、信心深い耳と慎み深い目を認めるためである。実に、挨拶されると黙り、呼びかけられると答えた。最初は心を乱した彼女が、後には従順を約束した。

21

12. Quam vero religiosa in propinquas fuerit, Scriptura divina significat (Ibid., 45) . Nam et humilior facta est, ubi se a Deo cognovit electam, et statim ad cognatam suam in montana processit: non utique ut exemplo crederet, quae jam crediderat oraculo: Beata enim, inquit, quae credidisti (Ibid., 56) .

PL 16, 210B

12. 彼女が縁者の女に対してどれほど敬虔であったかを、神の書が示している(ルカ1:45)。実に、神に選ばれたと知ったとき、いっそう謙遜になり、ただちに山地の親戚のもとへ向かった。それは、託宣によってすでに信じた者が、手本によって信じるためではない。実に、〔エリサベトは〕言っている。「信じた汝は幸いである」(ルカ1:56)〔句はルカ1:45に当たる。ミーニュの二つの引照(45と56)は入れ替わっているらしく、次の節の「三か月とどまった」がルカ1:56に当たる〕。

22

Et tribus cum ea mensibus mansit. Tanti autem intervallo temporis non fides quaeritur, sed pietas exhibetur. Et hoc posteaquam in utero parentis exsiliens puer matrem Domini salutavit, prius compos devotionis, quam naturae.

PL 16, 210B

そして三か月、彼女のもとにとどまった。これほど長い期間にあっては、信仰が求められているのではなく、情愛が示されている。それは、母の胎内で躍った子が主の母に挨拶した後であり、その子は生まれる前に、すでに献身にあずかっていたのである。

23

13. Inde tot sequentibus signis, cum sterilis pareret, virgo conciperet, loqueretur mutus, adoraret magus, exspectaret Simeon, sidera nuntiarent, Maria mobilis ad introitum, immobilis ad miraculum: Conservabat, inquit, haec omnia in corde suo (Luc. II, 19) .

PL 16, 210C

13. その後、続く多くのしるしにおいて、不妊の女が産み、おとめが身ごもり、口のきけない者が語り、博士が礼拝し、シメオンが待ち望み、星々が告げ知らせたとき、マリアは、来訪には動き、奇跡には動じなかった。〔福音書記者は〕言う。「これらすべてを、彼女は自分の心に守っていた」(ルカ2:19)。

24

Quamvis mater Domini, discere tamen praecepta Domini desiderabat: et quae Deum genuerat, Deum tamen scire cupiebat.

PL 16, 210C

彼女は主の母であっても、主の戒めを学ぶことを望み、神を生んだ者でありながら、神を知ることを願っていた。

25

14. Quid, quod annis quoque omnibus ibat in Hierusalem solemni die paschae, et ibat cum Joseph? (Ibid., 41.) Ubique in virgine comes singularum virtutum est pudor. Hic individuus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas.

PL 16, 210C

14. 毎年、過越祭の日にエルサレムへ行き、ヨセフとともに行ったことはどうか(ルカ2:41)。おとめにはどこでも、個々の徳の伴侶として恥じらいがある。これはおとめの身から切り離せないものであるべきで、これなしにはおとめの身はありえない。

26

Nec ad templum igitur Maria sine pudoris sui custode processit. 15. Haec est imago virginitatis. Talis enim fuit Maria, ut ejus unius vita omnium sit disciplina.

PL 16, 210C

それゆえマリアは、神殿へも、恥じらいの守り手なしには出向かなかった。15. これがおとめの身の像である。実にマリアは、彼女ひとりの生がすべての人の規律となるほどの者であった。

27

Si igitur auctor non displicet, opus probemus; ut quaecumque sibi ejus exoptat praemium, imitetur exemplum. Quantae in una virgine species virtutum emicant?

PL 16, 210D

それゆえ、その創始者が気に入るなら、その業を是認しよう。彼女の報いを自分のために望む女はみな、その手本に倣うように。ひとりのおとめにおいて、いかに多くの徳の姿が輝き出ることか。

28

Secretum verecundiae, vexillum fidei, devotionis obsequium: virgo intra domum, comes ad ministerium, mater ad templum.

PL 16, 210D

慎みの奥、信仰の旗印、献身の従順。家の中ではおとめ、奉仕においては伴侶、神殿へは母。

29

16. O quantis illa virginibus occurret, quantas complexa ad Dominum trahet, dicens: Haec thorum filii mei, haec thalamos nuptiales immaculato servavit pudore!

PL 16, 210D

16. ああ、彼女は、どれほど多くのおとめたちを迎え、どれほど多くを抱いて主のもとへ導くことだろう。こう言いながら。「この者は私の子の寝床を、この者は婚礼の寝室を、汚れのない恥じらいをもって守った」。

30

Quemadmodum eas ipse Dominus commendabit Patri; nimirum illud repetens suum: Pater sancte, istae sunt quas custodivi tibi, in quibus Filius hominis caput reclinans quievit; peto ut ubi ego sum, et ipsae sint mecum (Joan XVII, 24) .

PL 16, 211A

主自らも、彼女たちを父に推薦するだろう。まさに自らのあの言葉を繰り返して、こう言うのである。「聖なる父よ、これらは私が汝のために守った者たちである。その者たちの内に、人の子は頭を横たえて憩った。私は願う、私のいる所に、彼女たちも私とともにいることを」(ヨハネ17:24)。

31

Sed si non solis sibi debent prodesse, quae non solis vixerunt sibi: haec parentes, haec redimat fratres. Pater juste, mundus me non cognovit, istae autem me cognoverunt, et mundum cognoscere noluerunt (Ibid., 25) .

PL 16, 211A

しかし、自分のためだけに生きたのではない彼女たちは、自分だけを益するべきではない。この者は親を、この者は兄弟を贖うがよい。「義なる父よ、世界は私を知らなかったが、この者たちは私を知り、世界を知ろうとしなかった」(ヨハネ17:25)。

32

17. Quae pompa illa, quanta angelorum laetitia plaudentium, quod habitare mereatur in coelo, quae coelesti vita vixit in saeculo!

PL 16, 211A

17. あの行列はなんと〔壮麗〕であろう。天使たちの喜びは、いかばかりか。拍手しながら、世にあって天の生を生きた女が、天に住むにふさわしいとされることを喜ぶのである。

33

Tunc etiam Maria tympanum sumens, choros virginales excitabit cantantes Domino quod per mare saeculi sine saecularibus fluctibus transierunt (Exod. XV, 20) .

PL 16, 211A

そのときマリアも太鼓を手に取り〔出エジプト記15:20でミリアム(ラテン語では Maria)が太鼓を取った話を、主の母マリアに重ねる〕、おとめたちの合唱を奮い立たせるだろう。世の海を、世の波に遭わずに渡ったことを、主に歌う合唱を(出エジプト記15:20)。

34

Tunc unaquaeque exsultabit dicens: Et introibo ad altare Dei mei, et ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4) . Immolo Deo sacrificium laudis, et reddo Altissimo vota mea (Psal. XLIX, 14) .

PL 16, 211B

そのとき一人ひとりが喜び躍って言うだろう。「そして私は、私の神の祭壇に、また私の若さを喜ばせる神のもとに入ろう」(詩篇42:4)。「私は神に賛美の犠牲を献げ、いと高き者に私の誓願を果たす」(詩篇49:14)。

35

18. Neque enim dubitaverim vobis patere altaria Dei, quarum mentes altaria confidenter dixerim, in quibus quotidie pro redemptione corporis Christus immolatur.

PL 16, 211B

18. 実際、諸君に神の祭壇が開かれていることを、私は疑わない。諸君の精神こそ祭壇だと、私は確信をもって言おう。そこでは日ごと、体の贖いのためにキリストが献げられる。

36

Nam si corpus virginis Dei templum est, animus quid est, qui tamquam membrorum cineribus exagitatis, sacerdotis aeterni redopertus manu, vaporem divini ignis exhalat?

PL 16, 211B

実に、おとめの体が神の殿であるなら、心は何であろうか。心は、肢体の灰が掻き立てられたかのようになり、永遠の祭司〔キリストを言う〕の手に覆いを取られて〔底本は redopertus で、この形の語は無い。reopertus(覆いを取られて)と読んだ。recoopertus(覆い直されて)とも読める〕、神の火の熱気を吐き出している。

37

Beatae virgines, quae tam immortali spiratis gratia, ut horti floribus, ut templa religione, ut altaria sacerdote!

PL 16, 211B

幸いなおとめたちよ、諸君は不死の恩寵によって息づいている。園が花で、神殿が信仰で、祭壇が司教で息づくように。

Liber II, Caput III

第II巻 第III章PL 16, 211C
1

Ut Maria vitae informandae, sic Thecla mortis obeundae exemplar dicitur. Hanc a bestiis ad quas damnata fuerat, non solum nihil passam, sed e contrario cultam et adoratam esse. At ne quas superiora exempla deterreant, recentius quoddam narrandum proponitur.

PL 16, 211C

テクラは、マリアが生の形づくりの手本であるように、死に赴く手本であると言われる。彼女は、投げ与えられるよう宣告された獣どもから何の害も受けなかったばかりか、かえって敬われ、拝されたという。だが、先の手本が誰かを怖気づかせぬよう、もっと近ごろのある事例が語られる。

2

19. Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet, Thecla doceat immolari: quae copulam fugiens nuptialem, et sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit.

PL 16, 211C

19. それゆえ、聖なるマリアが生の規律を形づくり、テクラが犠牲として屠られることを教えるがよい。彼女は婚姻の絆を避け、婚約者の怒りによって有罪とされたが、おとめの身への畏敬によって、獣の本性さえ変えたのである。

3

Namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent.

PL 16, 212A

実に、獣の前に備えられたとき、彼女は男たちの視線さえ避け、急所そのものを猛き獅子に差し出したので、恥知らずな目を携えて来た者たちに、慎み深い目を持ち帰らせた。

4

20. Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare humi, muto testificantem sono quod sacrum virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat praedam suam bestia: et propriae oblita naturae, naturam induerat quam homines amiserant.

PL 16, 212A

20. 獣が足を舐めながら地に伏し、声なき響きで、おとめの聖なる体を傷つけることはできないと証ししているのが見られた。かくして獣は自らの獲物を拝し、己の本性を忘れて、人間が失った本性をまとっていた。

5

Videres quadam naturae transfusione homines feritatem indutos, saevitiam imperare bestiae: bestiam exosculantem pedes virginis, docere quid homines deberent. Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur.

PL 16, 212A

いわば本性の移し替えによって、獰猛さをまとった人間が獣に残忍さを命じ、獣がおとめの足に口づけして、人間が何をなすべきかを教える——そのさまを見ることができたであろう。おとめの身には、獅子たちさえ感嘆するほどの驚嘆すべきものがある。

6

Non impastos cibus flexit, non citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit, non usus decepit assuetos, non feros natura possedit.

PL 16, 212A

獅子たちは飢えていたのに食物はこれを動かさず、駆り立てられていたのに勢いはこれをさらわず、怒りに刺激されていたのに怒りはこれを荒立たせず、慣らされていたのに習いはこれを欺かず、獰猛であったのに本性はこれを捕らえなかった〔主語は省かれている。獅子たちと取った〕。

7

Docuerunt religionem dum adorant martyrem: docuerunt etiam castitatem, dum virgini nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tamquam verecundantibus, ne mas aliquis vel bestia virginem nudam videret.

PL 16, 212B

獅子たちは、殉教者を拝することで信仰を教え、またおとめに足の裏のほかには何にも口づけしないことで、貞潔をも教えた。目を地に伏せ、あたかも恥じらうかのようであった。男であれ獣であれ、裸のおとめを見ることがないようにである。

8

21. Dicet aliquis: Cur exemplum attulisti Mariae, quasi reperiri queat matrem Domini quae possit imitari? Cur etiam Theclae, quam gentium Doctor instituit? Da hujuscemodi doctorem, si discipulam requiris.

PL 16, 212B

21. ある者は言うであろう。「なぜマリアの手本を持ち出したのか、あたかも主の母を模倣できる者が見いだされうるかのように。なぜテクラの手本まで、諸国民の教師〔パウロ〕が教え導いた女を。このような教師を与えよ、弟子を求めるのなら」と。

9

Hujuscemodi recens vobis exemplum profero, ut intelligatis Apostolum non unius esse doctorem, sed omnium.

PL 16, 212B

そこで、諸君のために、このような近ごろの手本を示す。使徒が一人の者の教師ではなく、すべての者の教師であることを悟らせるためである。

Liber II, Caput IV

第II巻 第IV章PL 16, 212B
1

Antiochena virgo, cum sacrificare idolis recusaret, ad lupanar damnata, inde militis christiani opera, mutatis inter se vestibus, sine ullo pudoris damno evadit; at cum ille propterea duceretur ad supplicium, haec e vestigio rediens, constanter de palma cum eodem contendit, qua tandem uterque donati sunt.

PL 16, 212B

アンティオキアのおとめは、偶像に犠牲を献げることを拒んで娼家へ送られるが、キリスト教徒の兵士のはたらきにより、互いに衣を取り替えて、恥じらいを何ら損なうことなくそこから脱する。しかし兵士がそのゆえに刑場へ引かれると、彼女はすぐさま引き返して、〔殉教の〕棕櫚をめぐって彼と断固として争い、ついに二人とも棕櫚を授けられた。

2

22. Antiochiae nuper virgo quaedam fuit fugitans publici visus: sed quo magis virorum evitabat oculos, eo amplius incendebat.

PL 16, 212C

22. 最近アンティオキアに、公衆の目を避けるおとめがいた。だが、男たちの目を避ければ避けるほど、いっそう〔男たちを〕燃え立たせた。

3

Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum, amoris et cognitionis: dum et nihil occurrit quod minus placeat, et plus putatur esse quod placeat, quod non judex oculus explorat, sed animus amator exoptat.

PL 16, 212C

美は、聞かれても見られないときこそ、いっそう欲せられる。欲望の二つの刺激、すなわち恋慕と知りたさがあるからである。気に入らぬものは何も目に入らず、気に入るものはもっと多くあろうと思われる。それは、審判者である目が吟味するのではなく、恋する心が願い求めるからである。

4

Itaque sancta virgo, ne diutius alerentur potiendi spe cupiditates, integritatem pudoris professa, sic restinxit improborum faces, ut non jam amaretur, sed proderetur. 23. Ecce persecutio.

PL 16, 213A

そこで聖なるおとめは、望みを遂げる期待によって欲望がこれ以上養われぬよう、恥じらいの無傷さを公に言い表し、邪な者たちの松明をこのように消した。もはや恋い慕われることはなく、告発されることになった。23. 見よ、迫害である。

5

Puella fugere nescia, certe pavida, ne incideret insidiatores pudoris, animum ad virtutem paravit: tam religiosa, ut mortem non timeret: tam pudica, ut exspectaret. Venit coronae dies. Maxima omnium exspectatio.

PL 16, 213A

少女は逃げる術を知らず、たしかに怯えていたが、恥じらいを狙う待ち伏せ者たちの手に落ちぬよう、心を徳へと備えた。死を恐れぬほど信仰深く、それを待ち受けるほど貞潔であった。冠の日が来た。すべての人の期待は最大であった。

6

Producitur puella, duplex professa certamen, et castitatis, et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt quemadmodum specie castitatis religionem tollerent; ut cum id abstulissent quod erat amplius, etiam id eriperent quod reliquerant.

PL 16, 213A

少女は引き出された。貞潔と信仰という二重の戦いを公言した者として。だが彼らは、彼女の公言の不屈、恥じらいの不安、責め苦には備えながら人目には赤面するさまを見ると、貞潔の外見を使って信仰を取り去る方法を考え始めた。より大きなものを取り去ったうえで、残したものまで奪おうというのである。

7

Aut sacrificare virginem, aut lupanari prostitui jubent. Quomodo deos suos colunt, qui sic vindicant: aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita judicant? 24. Hic puella non quod de religione ambigeret; sed de pudore trepidaret, ipsa secum: Quid agimus?

PL 16, 213B

彼らは、おとめに、犠牲を献げるか、娼家で身をさらすかのどちらかを命じる。このように罰する者たちは、いかに自分の神々を崇めているのか。またこのように裁く者たちは、自らいかに生きているのか。24. ここで少女は、信仰について迷ったからではなく、恥じらいについておののいて、自分自身に言った。「我々はどうしたらよいのか。」

8

Hodie aut martyr, aut virgo: altera in nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricem colas: quemadmodum virgo, si adulteros diligas, quemadmodum virgo, si amorem petas?

PL 16, 213B

「今日、殉教者であるか、おとめであるか。我々においては、いずれか一方の冠が妬まれる。だが、おとめの身の創始者が否まれるところでは、おとめの名も認められない。実に、娼婦を崇めるなら、どうしておとめであろうか。姦夫たちを愛するなら、どうしておとめであろうか。愛欲を求めるなら、どうしておとめであろうか。」

9

Tolerabilius est (22, q. 5, cap. Tolerabilius) mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat: si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Rahab meretrix fuit, sed postquam Deo credidit, salutem invenit. (Josue II, 9 et seq.) .

PL 16, 213B

「肉よりも精神がおとめであるほうが、まだ耐えやすい(『教令集』第22事例第5問題「Tolerabilius」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。どちらも善いものである、許されるならば。許されないなら、せめて人に対してではなく神に対して貞潔であろう。ラハブも娼婦であったが、神を信じたのち、救いを見いだした(ヨシュア記2:9以下)。」

10

Et Judith se, ut adultero placeret, ornavit (Judith. IX, 1 et seq.) ; quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram judicavit. Bene successit exemplum.

PL 16, 213C

「ユディトも、姦夫に気に入られるために身を飾った(ユディト記9:1以下)。だが彼女は、愛ではなく信仰のためにそうしたので、誰も彼女を姦婦と判断しなかった。この手本はよい結果を生んだ。」

11

Nam si illa quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam; fortassis et nos servando religionem, servabimus etiam castitatem. Quod si Judith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita patria, etiam pudicitiam perdidisset.

PL 16, 213C

「実に、信仰に身を委ねた彼女が、恥じらいも祖国も守ったのなら、我々も信仰を守ることで、おそらく貞潔をも守るであろう。もしユディトが貞潔を信仰に優先させようとしていたなら、祖国を失い、貞潔さえ失っていたであろう。」

12

25. Itaque talibus informata exemplis, simul animo tenens verba Domini, quibus ait: Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Marc. X, 39) ; flevit, tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret: nec pudoris elegit injuriam, sed Christi recusavit.

PL 16, 213C

25. こうして彼女は、そのような手本に形づくられ、同時に主の言葉を心に保っていた。その言葉で主はこう言う。「私のために自分の魂を失う者は誰でも、それを見いだす」(マルコ10:39)〔この句の内容はマタイ10:39に当たる。引照はミーニュが刷ったまま写す〕。彼女は泣き、黙した。語るのを姦夫に聞かれぬようにである。恥じらいへの侮辱を選ばず、キリストへの侮辱を拒んだ。

13

Aestimate utrum adulterare potuerit corpus, quae nec vocem adulteravit. 26. Jamdudum verecundatur oratio mea, et quasi adire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat. Claudite aurem, virgines. Ducitur puella Dei ad lupanar. Sed aperite aurem, virgines.

PL 16, 213D

考えてみよ、声すら汚さなかった者が、体を汚し得ただろうか。26. 私の語りは先ほどから恥じらい、いわば、この罪深い出来事の連なりに踏み入って説き明かすことを恐れている。耳を閉ざせ、おとめたちよ。神の少女が娼家へ引かれて行く。だが耳を開け、おとめたちよ。

14

Christi virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque virgo Dei est, templum Dei est: nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. 27. Fit ingens petulantium concursus ad fornicem.

PL 16, 214A

キリストのおとめは、娼家に身をさらされることはあり得ても、姦淫に汚されることはあり得ない。神のおとめのいる所はどこでも、神の神殿である。娼家が貞潔に汚名を着せるのではなく、貞潔が場所の汚名さえ消し去る。27. 娼窟へ、ふしだらな者たちが大挙して押し寄せる。

15

Discite martyrum miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris: certant singuli, quis praedam primus invadat.

PL 16, 214A

殉教者たちの驚くべき業を学べ、聖なるおとめたちよ。場所の呼び名は忘れよ。内にはハトが閉じ込められ、外ではタカが騒ぐ。誰が先に獲物に襲いかかるかを、一人一人が争う。

16

At illa manibus ad coelum levatis, quasi ad domum venisset orationis, non ad libidinis diversorium: Christe, inquit, qui domuisti Danieli virgini feros leones (Dan. XIV, 39) , potes etiam domare hominum feras mentes.

PL 16, 214A

だが彼女は、手を天に挙げ、あたかも祈りの家に来たかのように——情欲の宿に来たのではなく——言った。「キリストよ、汝は、おとめダニエルのために荒々しい獅子を馴らした(ダニエル14:39)。人間の猛き精神をも馴らすことができる。」

17

Chaldaeis roravit ignis (Dan. III, 50) , Judaeis se unda suspendit (Exod. XIV, 21) , misericordia tua, non natura sua.

PL 16, 214A

「カルデア人のもとで、火は露を降らせ(ダニエル3:50)〔Chaldaeis(与格)は、カルデアにいた三人の若者のためにとも、カルデア人に対してとも取れる。前者と取った〕、ユダヤ人のために、水は身を持ち上げた(出エジプト記14:21)。それは汝の慈しみによるのであって、それ自身の本性によるのではない。」

18

Susanna ad supplicium genu fixit, et de adulteris triumphavit (Dan. XIII, 42) : aruit dextera quae templi tui dona violavit (III Reg. XIII, 4) : nunc templum ipsum attrectatur tuum; ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum.

PL 16, 214B

「スザンナは刑場でひざまずき、姦夫たちに勝った(ダニエル13:42)。汝の神殿の供え物を冒した右手は枯れた(列王記三13:4)。いま、汝の神殿そのものが触れられようとしている。盗みさえ許さなかった汝よ、冒瀆の汚れを許すな。」

19

Benedicatur et nunc nomen tuum; ut quae ad adulterium veni, virgo discedam. 28. Vix compleverat precem, et ecce vir militis specie terribilis irrupit. Quemadmodum eum virgo tremuit, cui populus tremens cessit?

PL 16, 214B

「今もまた汝の名がほめたたえられるように。姦淫のために来た私が、おとめのまま去るように。」28. 彼女が祈りを終えるか終えぬうちに、見よ、兵士の姿をした恐ろしい男が押し入った。震える民が道を譲った相手を、おとめがどれほど恐れたことか。

20

Sed non illa immemor lectionis: Et Daniel, inquit, supplicium Susannae spectaturus advenerat: et quam populus damnavit, unus absolvit (Dan. XIII, 45 et seq.) . Potest et in hoc lupi habitu ovis latere.

PL 16, 214B

だが彼女は、あの朗読を忘れていなかった。「ダニエルは」と彼女は言う。「スザンナの刑を見に来ていた。民が罪に定めた女を、ただ一人が赦した(ダニエル13:45以下)。この狼の姿の中にも、羊が隠れていることがあり得る。」

21

Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet (Matth. XXVI, 53) . Aut fortasse percussor intravit. Ne vereare, anima, talis solet martyres facere. O virgo, fides tua te salvam fecit! 29. Cui miles: Ne, quaeso, paveas, soror.

PL 16, 214C

「キリストにも兵士たちがおり、軍団さえ持っている(マタイ26:53)。あるいは、ことによると処刑人が入って来たのかもしれない。恐れるな、魂よ、このような者こそ殉教者を生み出すのが常である。」おとめよ、あなたの信仰があなたを救った。29. すると兵士が言った。「どうか恐れないでほしい、姉妹よ。」

22

Frater huc veni salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus, si vis, martyr egrediar. Vestimenta mutemus; conveniunt mihi tua, et mea tibi: sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te virginem.

PL 16, 214C

「私は兄弟として、魂を救うためにここへ来た。滅ぼすためではない。私を守ってほしい。そうすればあなた自身が守られる。私は姦夫として入ったが、あなたが望むなら、殉教者として出て行こう。衣を取り替えよう。あなたの衣は私に、私の衣はあなたに合う。だが、どちらもキリストのものだ。あなたの衣は私を真の兵士にし、私の衣はあなたをおとめにする。」

23

Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam: trade, qui consecret martyrem. Induere chlamidem quae occultet membra virginis, servetque pudorem. Sume pileum quod tegat crines, abscondat ora.

PL 16, 214C

「あなたは良く身を包むことになるが、私はもっと良く衣を脱ぐことになる。迫害者が私に気づくように。女を隠す装いを受け取ってほしい。殉教者を聖別する装いは、私に渡してほしい。おとめの体を人目から隠し、恥じらいを守る外套をまとえ。髪を覆い、顔を隠す帽子をかぶれ。」

24

Solent erubescere qui lupanar intraverint. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro, memor uxoris Loth quae naturam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit, amisit (Gen. XIX, 26) . Nec vereare ne quid pereat sacrificio.

PL 16, 214D

「娼家に入った者は、赤面するのが常だ。ただし、出て行くときは、振り返ってはならない。ロトの妻を思い出せ。彼女は、恥知らずな者たちを、貞潔な目でとはいえ振り返ったために、自分の本性を失った(創世記19:26)。犠牲に何かが欠けるのではないかと、恐れてはならない。」

25

Ego pro te hostiam Deo reddo, tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis: loricam justitiae, quae spiritali munimine corpus includat: scutum fidei, quo vulnus repellas: galeam salutis; ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi Christus: quoniam mulieris caput vir, virginis Christus.

PL 16, 214D

「私はあなたの代わりに神へ犠牲を献げ、あなたは私の代わりにキリストへ兵士を献げる。あなたは貞潔という良き軍務を持っている。それは永遠の俸給のために戦う。正義の胸当てを持っている。それは霊の守りで体を包む。信仰の盾を持っている。それで傷を退けるためである。救いの兜を持っている。我々の救いの守りは、キリストのいる所にあるからである。女の頭は男であり、おとめの頭はキリストだからである。」

26

30. Et inter haec verba chlamydem exuit. Suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quae pompa illa, quae gratia, cum in lupanari de martyrio certarent!

PL 16, 215A

30. こう語りながら、彼は外套を脱いだ。だが、迫害者のものとも姦夫のものとも見える装いは、なお疑わしかった。おとめは首を、兵士は外套を差し出した。娼家の中で殉教を争うとは、何という晴れやかな光景、何という魅力であったことか。

27

Addantur personae, miles et virgo, hoc est, dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione consimiles; ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25) . Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed etiam immolantur. Quid plura?

PL 16, 215A

二人の人物、すなわち兵士とおとめを並べ合わせよ〔Addantur personae の意は定かでない。この光景に二人の人物を加えて考えよ、の意と取った〕。互いに本性は異なるが、神の憐れみによって等しい者たちである。「そのとき、狼と子羊は共に草を食う」(イザヤ65:25)という神託が成就するためである。見よ、子羊と狼は共に草を食うだけでなく、共に犠牲として屠られる。これ以上何を言おう。

28

Mutato habitu, evolat puella de laqueo, jam non suis alis, ut pote quae spiritalibus ferebatur: et (quod nulla umquam viderunt saecula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi.

PL 16, 215B

装いが替わると、少女は罠から飛び去った。もはや自分の翼ではなく、霊の翼に運ばれてである。そして(いかなる世代も見たことのないことだが)娼家から、おとめが、しかもキリストのおとめが出て行く。

29

31. At illi qui videbant oculis, et non videbant, ceu raptores ad agnam, ceu lupi fremere ad praedam. Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum: Quid hoc, inquit, est? Puella ingressa est, vir videtur.

PL 16, 215B

31. だが、目で見ていながら見ていない者たちは、子羊に向かう略奪者のように、獲物に向かう狼のように吠え立てた。もっとも慎みのない一人が入って来た。しかし、事の次第を目で見て取ると、言った。「これは何だ。少女が入ったのに、男が見える。」

30

Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquam Christus in vinum convertit (Joan. II, 9) : jam mutare coepit et sexus. Recedamus hinc, dum adhuc qui fuimus, sumus.

PL 16, 215B

「見よ、おとめの身代わりに雌鹿が、というあの作り話〔イフィゲネイアが犠牲にされるとき、身代わりに雌鹿が置かれたという伝説を言う〕ではなく、真実のこと、おとめから兵士が生じた。キリストが水をぶどう酒に変えたと聞いてはいたが、信じていなかった(ヨハネ2:9)。今や性までも変え始めた。我々が今なお元のままである間に、ここから退こう。」

31

Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo? Ad lupanar veni, cerno vadimonium: et tamen mutatus egrediar, pudicus exibo, qui adulter intravi.

PL 16, 215B

「私自身も変えられたのか、信じているものとは別のものを見ているのだから。娼家に来たのに、保証が見える〔vadimonium は出頭の保証。意は定かでない。おとめの身代わりとなった兵士を言うと取った〕。それなのに、私は変えられて出て行く。姦夫として入った私が、貞潔な者として出て行くのだ。」

32

32. Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed etiam martyres exierunt.

PL 16, 215C

32. 事が露見すると、これほどの勝者には冠が与えられねばならなかったので、おとめの身代わりに捕らえられた者が、おとめの代わりに死刑を宣告された。こうして娼家からは、おとめだけでなく、殉教者たちも出て行った。

33

Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece, cum ille diceret: Ego sum jussus occidi, te absolvit sententia, quando me tenuit. At illa clamare coepit: Non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris optavi.

PL 16, 215C

少女は刑場へ走って行き、二人が死をめぐって争ったと伝えられる。兵士は言った。「私は殺されるよう命じられた。判決は、私を捕えたときに、あなたを放免したのだ。」だが彼女は叫び始めた。「私はあなたを死の保証人に選んだのではない。恥じらいの保証人を望んだのだ。」

34

Si pudor quaeritur, manet sexus: si sanguis exposcitur, fidejussorem non desidero, habeo unde dissolvam. In me lata ista sententia, quae pro me lata est.

PL 16, 215C

「恥じらいが問われるなら、性は残っている。血が求められるなら、保証人は要らない。私には支払うべきものがある。この判決は私に下されたものである。私の身代わりに下されたものなのだから。」

35

Certe si pecuniae te fidejussorem dedissem; et absente me, judex tuum censum feneratori adjudicasset; eadem me sententia convenires, meo patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis me indignam indigna morte censeret? Quanto major est capitis hujus usura!

PL 16, 215C

「もし私が金銭についてあなたを保証人に立てていて、私の不在中に、裁判官があなたの財産を金貸しに裁定したとしよう。あなたは同じ判決で私を訴えるだろうし、私は自分の財産であなたの債務を支払うだろう。もし私が拒んだなら、誰が、卑劣な私を卑劣な死に値すると断じないであろうか〔indignam indigna morte の係りは定かでない。拒む私を恥ずべき死に値しないと判じる者は誰もいない、の意と取った〕。この首〔caput は首と元金の両義にかける〕の利息は、なんと大きいことか。」

36

Moriar innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me audet excludere? Si moram feci, quis audet absolvere? Plus legibus debeo, rea non solum fugae meae, sed etiam caedis alienae.

PL 16, 215D

「無辜のまま死のう。咎ある者として死なぬために。ここに中間はない。今日、私はあなたの血の咎人となるか、私自身の殉教者となるかのいずれかである。私が早く戻ったのなら、誰が私を締め出そうとするだろうか。遅れたのなら、誰が私を放免しようとするだろうか。私は法に対してより多くを負っている。自分の逃亡の咎だけでなく、他人の殺害の咎をも負う者だからである。」

37

Sufficiunt membra morti, quae non sufficiebant injuriae. Est in virgine vulneri locus, qui non erat contumeliae. Ego opprobrium declinavi, non martyrium. Tibi cessi vestem, non professionem mutavi. Quod si mihi praeripis mortem, non redemisti me, sed circumvenisti.

PL 16, 216A

「辱めには足りなかったこの体も、死には足りる。おとめには、傷を受ける余地がある。辱めを受ける余地はなかったが。私は恥辱を避けたのであって、殉教を避けたのではない。あなたに衣を譲ったが、誓願を変えたのではない。もしあなたが私から死を奪うなら、私を贖ったのではなく、欺いたのだ。」

38

Cave, quaeso, ne contendas, cave ne contradicere audeas. Noli eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim sententia superiore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet superior.

PL 16, 216A

「どうか争わないでほしい。逆らおうとしないでほしい。あなたが施した恩を、奪ってはならない。この判決を私に認めないなら、あなたは先の判決を復活させることになる。判決は、先の判決によって改められるからである〔superior は「先の」とも「上位の」とも取れる。先の判決と取った〕。後の判決が私を拘束しないなら、先の判決が拘束する。」

39

Possumus uterque satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam quam exerceant, poenam: in virgine obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris, si videaris de adultera martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse.

PL 16, 216A

「二人とも判決を満たすことができる、もしあなたが私を先に殺されるままにしてくれるなら。あなたに対しては、彼らが科すべき他の刑罰はない。だがおとめにおいては、恥じらいが危うい。だから、殉教者から姦婦を作ったと見られるより、姦婦から殉教者を作ったと見られるほうが、あなたはいっそう栄えある者となる。」

40

33. Quid exspectatis? Duo contenderunt, et ambo vicerunt: nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres invicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum.

PL 16, 216B

33. 諸君は何を待っているのか。二人が争い、二人とも勝った。冠は分けられず、加えられた。こうして聖なる殉教者たちは、互いに恩を施し合い、一方は殉教に端緒を与え、他方は成就を与えた。

Liber II, Caput V

第II巻 第V章PL 16, 216B
1

Amicorum duorum e secta Pythagorea memorabile factum cum laude recensetur; superiori tamen ostenditur esse postponendum: ubi etiam de Dionysii in spoliandis idolis irrisione, nec non de deorum in tolerandis illius sacrilegiis infirmitate disseritur, posita ex adverso quam Deus olim coepit de Jeroboam, severa ultione.

PL 16, 216B

ピュタゴラス派の二人の友の記憶に値する行いは称賛をもって語られるが、先のもの〔アンティオキアの話〕には劣ると示される。そこではまた、ディオニュシウスが偶像から剥ぎ取って嘲ったことや、神々が彼の冒瀆に耐えるばかりの無力さが論じられ、これに対置して、かつて神がヤロブアムに対して始めた厳しい報復が置かれる。

2

34. At etiam philosophorum gymnasia Damonem et Pythiam Pythagoreos in coelum ferunt, quorum unus cum esset morti adjudicatus, commendandorum suorum tempus poposcit: tyrannus autem astutissimus, quod reperiri non posse existimaret, petivit ut sponsorem daret, qui pro se feriretur, si ipse faceret moram.

PL 16, 216C

34. だが哲学者たちの学舎もまた、ピュタゴラス派のダモンとピュティアスを天にまで持ち上げる。その一人が死を宣告されたとき、自分の家の者たちを託すための猶予を願った。ところが至って狡猾な僭主は、見つかるはずがないと考えて、自分が遅れたなら自分の代わりに打たれる保証人を差し出すよう求めた。

3

Quid de duobus praeclarius, nescio. Utrumque praeclarum. Alter mortis vadem invenit, alter se obtulit. Itaque dum reus moram supplicio faceret, fidejussor vultu sereno mortem non recusavit. Cum duceretur, amicus revertitur, cervicem substituit, colla subjecit.

PL 16, 216C

二人のうちどちらがより立派か、私は知らない。どちらも立派である。一方は死の保証人を見いだし、他方は自らを差し出した。そこで、被告が刑の執行を引き延ばしていた間、保証人は穏やかな顔で死を拒まなかった。彼が連れて行かれようとしたとき、友は戻り、首を代わりに差し出し、うなじを差し伸べた。

4

Tunc admiratus tyrannus chariorem philosophis amicitiam quam vitam fuisse; petivit ut ipse ab his quos damnaverat, in amicitiam reciperetur. Tantam virtutis esse gratiam, ut et tyrannum inclinaret. 35. Digna laude, sed minora nostris.

PL 16, 216C

そのとき僭主は、哲学者たちにとって友情が命よりも貴いものであったことに驚嘆し、自分が死刑にした者たちから友として受け入れてほしいと願った。徳の魅力はこれほど大きく、僭主をも屈させるのだと〔彼は悟った〕。35. 称賛に値するが、我々のものに及ばない。

5

Nam illic ambo viri; hic una virgo, quae primo etiam sexum vinceret: illi amici, isti incogniti: illi tyranno uni se obtulerunt, isti tyrannis pluribus, hoc etiam crudelioribus, quod ille pepercit, isti occiderunt: inter illos in uno obnoxia necessitas, in his amborum voluntas libera.

PL 16, 216D

かの例では二人とも男であるが、ここでは一人がおとめで、彼女はまず性をも超えた。彼らは友であったが、ここの二人は互いに見知らぬ者であった。彼らは一人の僭主に身を差し出したが、ここの二人は、より多くの、しかもいっそう残酷な僭主たちに差し出した。かの僭主は赦したが、これらの僭主は殺した。かの二人のうちでは、一方にだけ強いられた必然があったが、ここの二人においては、双方の意志が自由であった。

6

Hoc quoque isti prudentiores, quod illis studii sui finis amicitiae gratia, istis corona martyrii; illi enim certaverunt hominibus, isti Deo.

PL 16, 217A

この点でもここの二人はより賢明である。かの者たちにとって努力の目的は友情のためであったが、ここの二人にとっては殉教の冠であった。実に、かの者たちは人々のために競い、ここの二人は神のために競ったのである。

7

36. Et quoniam rei istius fecimus mentionem, par est contexere quid de diis suis senserit, quo magis infirmos judicetis, quos irrident sui.

PL 16, 217A

36. この件に言及したからには、彼〔僭主〕が自分の神々についてどう考えたかを併せて述べるのがふさわしい。それによって諸君は、自分の民にさえ嘲られる神々を、いっそう無力と判断するであろう。

8

Namque is cum venisset in templum Jovis, amictum aureum quo operiebatur simulacrum ejus, detrahi jussit, imponi laneum, dicens aurum hyeme frigidum, aestate onerosum esse. Sic deum irrisit suum, ut nec onus ferre posse, nec frigus putaret.

PL 16, 217A

実に、彼〔ディオニュシウス〕はユピテルの神殿に来たとき、その像を覆っていた金の外衣を剥ぎ取らせ、羊毛の外衣を掛けさせた。金は冬には冷たく、夏には重いと言って。こうして彼は自分の神を嘲り、その神が重さにも寒さにも耐えられないと見なした。

9

Idem cum Aesculapii barbam vidisset auream, tolli imperavit, incongruum esse appellans ut filius barbam haberet, patre non habente.

PL 16, 217A

同じ男は、アエスクラピウスの金のひげを見ると、取り除くよう命じた。父にひげがないのに、子がひげを持つのは不似合いだと言って。

10

Idem simulacris tenentibus aureas pateras ademit, allegans accipere se debere, quod dii darent: Quoniam haec sunt vota, inquit, hominum, ut a diis quae bona sunt, adipiscantur: nihil autem auro melius: quod tamen si malum est, habere deos non debere: si bonum est, habere magis homines debere, qui uti scirent.

PL 16, 217B

同じ男は、像が手にしていた金の杯を取り上げ、神々が与えるものを自分は受け取るべきだと主張して、言った。「人々の願いとは、神々から善いものを得ることである。ところで金にまさる善いものはない。もし金が悪いものなら、神々が持つべきではない。善いものなら、使い方を知っている人間のほうがこれを持つべきである。」

11

37. Ita ludibrio habiti sunt, ut neque Jupiter vestem suam defendere potuerit, nec barbam Aesculapius, nec Apollo pubescere adhuc coeperit, neque omnes qui dicuntur dii, retrahere potuerint pateras quas tenebant: non tam furti reatum timentes, quam sensum non habentes.

PL 16, 217B

37. こうして神々は物笑いの種にされ、ユピテルは自分の衣を守れず、アエスクラピウスはひげを守れず、アポロはいまだに成人にも達せず、神と呼ばれる者たちはすべて、手にしていた杯を引き戻すことさえできなかった。窃盗の罪責を恐れたというより、感覚を持たなかったからである。

12

Quis igitur eos colat, qui nec defendere se quasi dii, nec abscondere quasi homines possunt?

PL 16, 217B

ならば誰が、神のように身を守ることも、人間のように〔物を〕隠すこともできない者たちを崇めるだろうか。

13

38. At in templo Dei nostri cum Jeroboam, rex sceleratissimus, dona quae pater ejus posuerat, auferret, ac super sanctum altare libaret idolis; nonne dextera ejus quam tetendit, aruit, nec sua ei quae invocabat, idola profuerunt?

PL 16, 217C

38. だが、我々の神の神殿で、極悪の王ヤロブアムが、父が置いた供え物を取り去り、聖なる祭壇の上で偶像に献酒していたとき、彼が差し伸べた右手は枯れたではないか。彼が呼び求めた自分の偶像も、彼を助けなかった。

14

Deinde conversus ad Dominum, rogavit veniam, statimque manus ejus quae aruerat sacrilegio, sanata est religione (III Reg. XIII, 2 et seq.) .

PL 16, 217C

それから主に向き直って赦しを願うと、冒瀆によって枯れていた彼の手は、直ちに信仰によって癒された(列王記三13:2以下)。

15

Tam maturum in uno et misericordiae divinae et indignationis exemplum exstitit, ut sacrificanti subito dextera adimeretur, poenitenti venia daretur.

PL 16, 217C

一人の人において、神の慈しみと憤りとの実例が、これほど速やかに現れた。犠牲を献げていたとき、突然右手が奪われ、悔い改めると、赦しが与えられたのである。

Liber II, Caput VI

第II巻 第VI章PL 16, 217D
1

Libri secundi conclusio, qua testatur Auctor modestissimus, si quid hactenus boni scripserit, id totum in virginum merita referendum: sui autem officii fuisse asseverat, antequam severiora traderet praecepta, earum animos orationis atque exemplorum suavitate mulcere; quod et humano usu, et divinorum codicum auctoritate demonstrat.

PL 16, 217D

第2巻の結び。きわめて慎ましい著者は、これまで何か善いことを書いたなら、それはすべておとめたちの功に帰すべきだと証言する。そして、より厳しい教えを授ける前に、語りと手本の甘美さでおとめたちの心を和らげることが自分の務めであったと断言し、これを人間の慣わしと神の書物の権威によって示す。

2

39. Haec ego vobis, sanctae virgines, nondum triennalis sacerdos munuscula paravi, licet usu indoctus, sed vestris edoctus moribus. Quantus etenim adolescere usus potuit tam parva initiatae religionis aetate?

PL 16, 218A

39. 聖なるおとめたちよ、司教となって三年にもならぬ私は、これらのささやかな贈り物を諸君のために用意した。経験には乏しいが、諸君の振る舞いに教えられている。実際、信仰に入って手ほどきを受けてから、これほど短い年月で、どれほどの経験が育ち得たであろうか。

3

Si quos hic flores cernitis, de vestrae vitae collectos legite sinu. Non sunt haec praecepta virginibus, sed de virginibus exempla.

PL 16, 218A

ここに諸君が何かの花を見るなら、諸君自身の生の懐から集められたものとして摘め。これらはおとめたちへの戒めではなく、おとめたちから取った手本である。

4

Vestrae virtutis effigiem nostra depinxit oratio, vestrae gravitatis imaginem quasi in speculo quodam sermonis istius cernitis refulgere. Vos si quam nostro gratiam inhalastis ingenio, vestrum est quidquid iste redolet liber.

PL 16, 218A

諸君の徳の姿を、我々の語りが描いた。諸君は、諸君の重厚さの像が、この語りのいわば鏡の中で輝くのを見る。諸君が我々の才に何らかの魅力を吹き込んでくれたのなら、この書が香らせるものはすべて諸君のものである。

5

Et quoniam quot homines, tot sententiae: si quid defaecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet.

PL 16, 218B

人の数だけ意見があるのだから、我々の語りに澄んだところがあれば、すべての人が読むがよい。煮詰めたところがあれば、より成熟した者が是認するがよい。慎ましいところがあれば、胸に留まり、頬を染めるがよい。花の盛りのところがあれば、花の盛りの年頃の者が退けぬように。

6

40. Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) . Debuimus in nuptiis calamistris quibusdam crines saltem orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede (Ezech. XXI, 14) .

PL 16, 218B

40. 我々は花嫁の愛を呼び覚まさねばならなかった。「汝の主なる神を愛せ」(申命記6:5)と書かれているからである。婚礼にあって、せめて語りの髪を、いわば髪ごてで飾らねばならなかった。「手を打ち、足を踏み鳴らせ」(エゼキエル21:14)と書かれているからである。

7

Debuimus perpetuos spargere thalamos rosis. Etiam in his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, quam blanditiis amor fotus inolescat. 41. Equorum vis plausae sonitum discit amare cervicis, ne recuset jugum.

PL 16, 218B

我々は、とこしえの寝室にバラをまかねばならなかった。この現世の結婚においてさえ、嫁ぐ女にはまず喝采が送られ、それから命令が下される。愛が甘い言葉に育まれて根づく前に、厳しい命令が反感を招くことのないようにである。41. 馬の気性は、軽く叩かれた首の音を愛することを学び、くびきを拒まぬようになる。

8

Denique prius assuescitur verbo lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit jugo; et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et jugalis invitat.

PL 16, 218C

実に、鞭による躾よりも先に、戯れの言葉に馴らされる。だが首をくびきに差し出すと、手綱が締めつけ、突き棒が急かし、並ぶ仲間が引き、くびきの相棒が誘う。

9

Sic etiam virgo nostra debuit prius amore pio ludere, aurea thori coelestis fulcra mirari in ipso vestibulo nuptiarum, et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius Dominico jugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret.

PL 16, 218C

同じように、我々のおとめも、まず敬虔な愛に戯れ、婚礼の入口にあって天の寝台の金の脚に見とれ、戸口の柱が葉の花輪で飾られているのを見、内で響く合唱の楽しみを汲むべきであった。恐れさせられて主のくびきから先に身を引いてしまうことなく、呼ばれて身をかがめるようにである。

10

42. Veni igitur huc a Libano, Sponsa, veni huc a Libano, transibis et pertransibis (Cant. IV, 8) . Saepius euim nobis iste versiculus recantandus est; ut vel Dominicis vocata verbis, sequatur, si qua non credit humanis.

PL 16, 218C

42. それゆえ、「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。というのも〔底本は euim。enim と読む〕、この短い一節は、我々が繰り返し歌い返さねばならないものだからである。人の言葉を信じない者がいても、主の言葉に呼ばれて従うようにである。

11

Hoc nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit mystici carminis doctrina coelestis: Osculetur me ab osculis oris sui, quia ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 1, 2) .

PL 16, 218D

この教えの方法を、我々は見いだしたのではなく、受け取った。奥義を宿す歌の天の教えが、こう定めたのである。「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさり、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ。汝の名は注ぎ出された香油」(雅歌1:1, 2)。

12

Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat. Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt, et attraxerunt te: retro odorem unguentorum tuorum curramus: Induxit me Rex in tabernaculum suum (Ibid., 3) .

PL 16, 219A

この楽しみの箇所全体が、戯れを響かせ、喝采を呼び起こし、愛を促す。それゆえこう言う。「おとめたちは汝を愛し、汝を引き寄せた。汝の香油の香りの後を追って走ろう。王は私を自分の幕屋に導き入れた」(雅歌1:3)。

13

Ab osculis coepit, ut ad tabernaculum perveniret. 43. At illa tam patiens duri laboris, exercitataeque virtutis, ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti: mox cum in tabernaculum venerit unguentum mutatur a castellis.

PL 16, 219A

彼女は口づけから始めて、幕屋に至った。43. しかも彼女は、手で閂を開き、野に出て、砦にとどまるほどに、厳しい労苦に耐え、鍛えられた徳を備えている。それでも、はじめは香油の香りの後を追って走る。やがて幕屋に来たとき、香油は砦に取って代わられる〔unguentum mutatur a castellis の意は定かでない。香油の香りを追って走る段階が、砦にとどまる段階に替わる、と取った〕。

14

Denique quo vadit, vide: Si murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas (Cant. VIII, 9) .

PL 16, 220A

実に、彼女がどこへ向かうかを見よ。こう言う。「もし城壁であるなら、その上に銀の塔を建てよう」(雅歌8:9)。

15

Quae ludebat osculis, jam turres erigit; ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum.

PL 16, 220A

口づけに戯れていた彼女は、いまや塔を立てる。尊い聖なる者たちの頂で塔のように飾られ、敵の襲撃を挫くだけでなく、善き功績の安全な砦をも築くためである。

Liber III, Caput I

第III巻 第I章PL 16, 219B
1

[0219] Liberii Marcellinam dato virginitatis velamine consecrantis refertur oratio: cujus exordium tum a frequentia confluentium ad illius Sponsi nuptias, a quo ipsos pascendos narrat, deducit: tum a convenientia diei quo ex virgine natus est Christus, ad cujus amorem eleganti perfectionum ejus descriptione illam inflammat.

PL 16, 219B

リベリウス〔ローマの司教(教皇)リベリウス〕が、マルケリナにおとめの身のヴェールを授けて奉献したときの説教が伝えられる。その冒頭は、花婿の婚礼に集まる群衆の多さから——花婿はその群衆を自ら養うと語られる——また、キリストがおとめから生まれた日との一致から導かれ、キリストの完全さを優雅に描き出して、彼女をキリストへの愛へと燃え立たせる。

2

1. Quoniam quae habuimus superioribus duobus libris digessimus, tempus est, soror sancta, ea quae mecum conferre soles, beatae memoriae Liberii praecepta revolvere; ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior.

PL 16, 219B

1. 先の二巻で、我々が論ずべきことを整理し終えたので、聖なる姉よ、今こそ、あなたが私と語り合うのを常とする、祝福された記憶のリベリウスの教えを繰り返すべき時である。その人が聖なる者であるほど、その言葉はいっそう快く受け入れられるからである。

3

Namque is, cum Salvatoris natali ad apostolum Petrum virginitatis professionem vestis quoque mutatione signares, (quo enim melius die, quam quo virgo posteritatem acquisivit?) astantibus etiam puellis Dei compluribus quae certarent invicem de tua societate: Bonas, inquit, filia, nuptias desiderasti.

PL 16, 219C

実に、救い主の降誕の日に、あなたが使徒ペトロ〔の聖堂〕で、衣を替えることでもおとめの身の誓願をしるしたとき——おとめが子孫を得た日にまさる日があろうか——あなたの仲間に加わろうと互いに競い合う神の少女たちが多数傍らに立っていたが、彼は言った。娘よ、あなたは良き婚礼を望んだ。

4

Vides quantus ad natalem Sponsi tui populus convenerit, ut nemo impastus recedit? Hic est qui rogatus ad nuptias aquam in vina convertit (Joan. II, 9) .

PL 16, 219C

見よ、あなたの花婿の降誕に、どれほど多くの民が集まったか。誰も飢えたまま去ることがない。この者こそ、婚礼に招かれて水をぶどう酒に変えた者である(ヨハネ2:9)。

5

In te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis, quae prius eras obnoxia vilibus naturae materialis elementis. Hic est qui quinque panibus et duobus piscibus quatuor millia populi in deserto pavit (Luc. IX, 13 et seq.) .

PL 16, 219C

この者は、あなたにも、おとめの身の純粋な秘跡を授けるであろう。以前のあなたは、物質的な自然の卑しい元素に縛られていた。この者こそ、五つのパンと二匹の魚で、荒れ野で四千人〔ルカ9章の話では五千人。本文は四千と言う〕の民を養った者である(ルカ9:13以下)。

6

Plures potuit, si plures jam tunc qui pascerentur, fuissent. Denique ad tuas nuptias plures vocavit: sed jam non panis ex hordeo, sed corpus ministratur e coelo.

PL 16, 220B

さらに多くの者を養うこともできた、もしその時すでに養われるべき者がもっといたならば。実に彼は、あなたの婚礼にはさらに多くの者を招いた。だがもはや大麦のパンではなく、天からの体が供されるのである。

7

2. Hodie quidem secundum hominem homo natus ex virgine, sed ante omnia generatus ex Patre: qui matrem corpore, virtute referat patrem.

PL 16, 220B

2. 今日、人としては、人がおとめから生まれたが、万物に先立って父から生み出されたのである。体では母に、力では父に似ている。

8

Unigenitus in terris, unigenitus in coelo: Deus ex Deo, partus ex virgine: justitia de Patre, virtus de potente, lumen ex lumine: non impar generantis, non potestate discretus: non Verbi extensione, aut prolatione confusus, ut cum Patre mixtus, sed ut a Patre generationis jure distinctus sit: ipse est fraternus tuus, sine quo nec coelestia, nec marina, nec terrestria, consistunt (Cant. V, 1) .

PL 16, 220C

地にあっては独り子、天にあっても独り子。神からの神、おとめからの誕生。父からの正義、力ある者からの力、光からの光。生み出す者に劣らず、権能において分かたれず、言葉の延長や発出によって混じり合って父と一つになっているのではなく、生まれの理によって父から区別されている。彼こそ、あなたの兄弟〔fraternus は、雅歌を引く第1巻(201B–201C)の「私の兄弟(fraternus meus)」と同じく、ここでも名詞として「兄弟」の意に用いられている〕であり、彼なしには天のものも海のものも地のものも存立しない(雅歌5:1)。

9

Verbum Patris bonum, quod erat, inquit, in principio: habes ejus aeternitatem. Et erat, inquit, apud Patrem (Joan. I, 1 et seq.) : habes indiscretam a Patre, inseparabilemque virtutem.

PL 16, 220C

父の善き言葉は、初めに「あった」と〔ヨハネは〕言う。あなたはそこに、その言葉の永遠を見いだす。また「父のもとにあった」と言う(ヨハネ1:1以下)。あなたはそこに、父から分かたれず、離れ得ない力を見いだす。

10

Et Deus erat Verbum: habes ingenitam ejus divinitatem; de compendio enim tibi fides est haurienda. 3. Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) .

PL 16, 220C

さらに「言葉は神であった」。あなたはそこに、言葉の生来の神性〔ingenitam は「生まれざる」とも「生来の」とも取れる。「生来の」と取った〕を見いだす。信仰は、要点から汲み取らねばならないからである。3. 娘よ、彼を愛せ。彼は善いからである。「善い者は、ただ一人、神のほかにいない」(ルカ18:19)。

11

Si enim non dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est: utique non dubitatur, quia Deus bonus Filius. Hunc, inquam, dilige.

PL 16, 221A

もし子が神であることが疑われず、神は善であるなら、子なる神が善であることも疑われない。彼を愛せ、と私は言う。

12

Ipse est quem Pater genuit ante Luciferum, ut aeternum: ex utero generavit (Psal. CIX, 3) , ut Filium: ex corde eructavit (Psal. XLIV, 2) , ut Verbum.

PL 16, 221A

彼こそ、父が永遠の者として明けの明星に先立って生み、子として胎から生み(詩篇109:3)、言葉として心から吐き出した(詩篇44:2)者である。

13

Ipse est in quo complacuit Pater (Matth. XVII, 5) : ipse est Patris brachium, quia creator est omnium: Patris sapientia (Coloss. II, 3) , quia ex Dei ore processit: Patris virtus (Cor. I, 30) , quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo.

PL 16, 221A

彼こそ、父が喜んだ者である(マタイ17:5)。彼は父の腕である。万物の創造者だからである。父の知恵である(コロサイ2:3)。神の口から出たからである。父の力である(一コリント1:30)〔底本は「Cor. I, 30」と刷る。一コリントの引照と解した〕。神性の充満が彼のうちに体をもって宿るからである。

14

Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet, ut sapientiam discas, virtutem noveris. 4. Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio Pater? Si semper ntique Pater, utique semper et Filius.

PL 16, 221A

父は彼をこれほど愛するので、懐に抱き、右に座らせる。あなたが知恵を学び、力を知るためである。4. もしキリストが神の力であるなら、神がかつて力なしにあったことがあろうか。父がかつて子なしにあったことがあろうか。もし確かに父が常にあるなら、子もまた確かに常にある〔底本は ntique。utique と読む〕。

15

Perfecti ergo patris perfectus est Filius. Nam qui virtuti derogat, ei derogat, cujus est virtus. Inaequalitatem non recipit perfecta divinitas.

PL 16, 221B

完全な父の子は、完全である。力を貶める者は、その力の持ち主を貶めるからである。完全な神性は不等を受け入れない。

16

Dilige igitur, quem Pater diligit: honorifica, quem honorificat Pater: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Et qui negat Filium, nec Patrem habet (Joan. V, 23) . Haec quantum ad fidem.

PL 16, 221B

それゆえ、父が愛する者を愛せ。父が尊ぶ者を尊べ。「子を尊ばない者は、父を尊ばない。また子を否む者は、父をも持たない」(ヨハネ5:23)。以上は信仰に関することである。

Liber III, Caput II

第III巻 第II章PL 16, 221B
1

Virginis institutionem aggreditur, quae in potu et cibo ratio servanda, et quo pacto motus animae cohibendi sint, praecipiens: qua occasione ubi fabulosam Hippolyti necem ac suscitationem retulit suggillavitque, postremo calidiores escas et convivia vitanda monet.

PL 16, 221B

著者はおとめの養成に取りかかり、飲み食いにおいて守るべき節度と、魂の動きをいかに抑えるべきかを教える。その折に、ヒッポリュトスの作り話めいた死と蘇生を語って揶揄したのち、最後に、体を熱くしやすい食物と宴席を避けるよう戒める。

2

5. Sed interdum etiam cum fides tuta sit, juventus suspecta est. Modico itaque vino utere, ne infirmitatem corporis augeas, non ut voluptatem excites; incendunt enim pariter duo, vinum et adolescentia.

PL 16, 221C

5. だが、信仰が安全であるときでさえ、若さは疑わしいことがある。ゆえに、ぶどう酒は少量にとどめよ。体の弱さを増さぬためであり、快楽をかき立てるためではない。ぶどう酒と青春という二つは、ともに燃え立たせるからである。

3

Infrenent etiam teneram aetatem jejunia, et parcimonia cibi retinaculis quibusdam indomitas cohibeat cupiditates. Ratio revocet, mitiget spes, restringat metus.

PL 16, 221C

断食が柔らかな年頃に轡をかけ、節食が、いわば拘束具のように、手なずけられぬ欲望を抑えるがよい。理が呼び戻し、希望が和らげ、恐れが引き締めるがよい。

4

Nam qui moderari nescit cupiditatibus, is sicut equis raptatus indomitis, volvitur, obteritur, laniatur, affligitur. 6. Quod aliquando juveni ob amorem Dianae contigisse proditur.

PL 16, 221C

欲望を制する術を知らぬ者は、暴れ馬に引きずられるように、転がされ、すりつぶされ、引き裂かれ、苦しめられる。6. ある若者〔ヒッポリュトスを言う〕にも、かつてディアナへの愛のゆえにこれが起きたと伝えられる。

5

Sed poeticis mendaciis coloratur fabula, ut Neptunus praelati rivalis dolore incitatus, equis dicatur furorem immisisse, quo ejus magna potentia praedicetur, quod juvenem non virtute vicit, sed fraude decepit.

PL 16, 221D

だが、この話は詩人たちの嘘で彩られ、ネプトゥヌスが、優先された恋敵への憤りにかられて、馬どもに狂乱を吹き込んだと言われる。それによって彼の大いなる力が称えられるのだが、実のところ彼は、若者を力によって打ち負かしたのではなく、欺きで陥れたのである。

6

Unde etiam sacrificium quotannis instaurant Dianae, ut equus ad ejus immoletur aras. Quam virginem dicunt, quae (id quod etiam meretrices erubescere solent) amare potuit non amantem.

PL 16, 221D

ここから、人々は毎年ディアナに犠牲を新たに献げ、馬を彼女の祭壇で屠る。彼らは彼女をおとめと呼ぶが、彼女は——娼婦たちですら赤面するところだが——自分を愛さない者を愛することができたのである。

7

Sed habeant per me licet fabulae suae auctoritatem; quia licet scelestum utrumque, minus tamen sit juvenem amore adulterae sic flagrasse ut periret, quam duos, ut ipsi dicunt, deos de adulterio certasse: Jovem autem dolorem scortantis filiae in medicum vindicasse adulteri, quod ejus curarit vulnera, qui Dianam in silvis adulteraverit, venatricem sane optimam non ferarum, sed libidinum, sed ferarum etiam, ut nuda venaretur.

PL 16, 222A

だが、彼らの作り話の権威は、私としては認めてやってよい。どちらも悪事ではあるにせよ、若者が姦婦への愛に燃えて身を滅ぼしたことのほうが、彼ら自身の言うように二柱の神が姦通をめぐって争ったことよりは、まだ軽いからである。すなわちユピテルは、淫行にふける娘の痛みを、姦夫の医者に対して報復した。その医者が、森でディアナを汚した男の傷を癒したからである。ディアナはまことに最上の狩人であり、獣のではなく欲情の狩人であったが、獣の狩人でもあり、裸で狩りをした。

8

7. Dent igitur Neptuno dominatum furoris, ut astruant crimen incesti amoris. Dent Dianae regnum in silvis quas incolebat, ut confirment adulterium quod gerebat. Dent Aesculapio quod mortuum reformaverit, dummodo profiteantur quod fulminatus ipse non evaserit.

PL 16, 222A

7. ならば、ネプトゥヌスには狂乱を支配する力を与えさせよ。近親相姦の恋の咎を立証するために。ディアナには、彼女が住んだ森の支配を与えさせよ。彼女が犯していた姦通を確証するために。アエスクラピウスには、死者を蘇らせた功を与えさせよ。ただし、彼自身が雷に打たれて逃れ得なかったことも認めるならば。

9

Dent etiam Jovi fulmina quae non habuit, ut testificentur quae habuit opprobria. Sed a fabulis ad propositum revertamur. 8. Escis quoque omnibus quae gignant membris calorem, parce utendum puto; carnes enim etiam aquilas volantes deponunt.

PL 16, 222B

ユピテルにも、持っていなかった雷霆を与えさせよ。彼が持っていた恥辱を証言するために。だが作り話から本題へ戻ろう。8. 体に熱を生むあらゆる食物は、控えめに用いるべきだと私は考える。肉は、飛ぶワシをも地に落とすからである。

10

In vobis quoque ales interior illa, de qua legimus: Renovabitur sicut aquila juventus tua (Psal. CII, 5) , sublime tenens, virgineo praepes volatu, superfluae carnis nesciat appetentiam. Conviviorum devitandae celebritates, fugiendae salutationes.

PL 16, 222B

諸君のうちにも、あの内なる鳥——「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)と読まれる鳥——が、高みを保ち、おとめにふさわしい飛翔で素早く飛び、余分な肉への欲求を知らぬように。宴席の集まりは避け、挨拶回りは逃れよ。

Liber III, Caput III

第III巻 第III章PL 16, 222B
1

Hortatur ad fugiendas visitationes, ad servandum pudorem, nec non ad silentium exemplo Mariae per mysteriorum celebrationem praebendum: ea gratia ethnici adolescentis facto, et profani poetae dicto memoratis, sancti cujusdam sacerdotis miraculum adjungit.

PL 16, 222B

著者は、訪問を避けること、恥じらいを守ること、またマリアの手本に倣い、奥義の祭儀のあいだ沈黙を守ることを勧める。そのために、異教の若者の行いと世俗の詩人の言葉を引き合いに出したのち、ある聖なる司教の奇跡を付け加える。

2

9. Ipsas visitationes in junioribus esse parciores volo, si forte deferendum sit parentibus aut aequalibus.

PL 16, 222C

9. 訪問そのものも、若い者たちにあってはいっそう控えめであってほしい。たとえ親や同輩に敬意を払うべき場合があるとしても。

3

Teritur enim officiis pudor, audacia emicat, risus subrepit, modestia solvitur, dum affectatur urbanitas: interroganti non respondere, infantia: respondere, fabula est. Deesse igitur sermonem virgini, quam superesse malim.

PL 16, 222C

儀礼上の務めによって恥じらいはすり減り、図々しさが顔を出し、笑いが忍び込み、慎ましさは解ける。洗練が気取られるときである。尋ねられて答えないのは幼稚であり、答えれば噂の種となる。ゆえに、おとめには言葉が余るよりも、欠けているほうを私は望む。

4

Nam si mulieres etiam de rebus divinis in Ecclesia jubentur tacere, domi viros suos interrogare (I Cor. XIV, 34) : de virginibus quid cautum putamus, in quibus pudor ornat aetatem, taciturnitas commendat pudorem?

PL 16, 222C

実に、女たちは神のことについてさえ教会では黙し、家で自分の夫に尋ねるよう命じられている(一コリント14:34)。ならば、おとめたちについては、どのような用心が定められていると我々は考えるのか。彼女らにおいては、恥じらいが年頃を飾り、沈黙が恥じらいを引き立てるのである。

5

10. An vero mediocre pudoris exemplum est, quod Rebecca cum veniret ad nuptias, et sponsum vidisset, velamen accepit (Gen. XXIV, 65) ; ne prius videretur, quam jungeretur? Et utique pulchra virgo non decori timuit, sed pudori.

PL 16, 222D

10. リベカが婚礼に向かう途中で花婿を見て、ヴェールをまとったこと(創世記24:65)は、結ばれる前に見られぬためであったが、これは恥じらいの手本として小さいであろうか。しかも彼女は美しいおとめであって、美しさのためではなく、恥じらいのために気づかったのである。

6

Quid Rachel; quemadmodum extorto osculo, flevit et gemuit: nec flere desisset, nisi proximum cognovisset (Gen. XXIX, 11, 12)? Ita et pudoris servavit officium, et pietatis non omisit affectum.

PL 16, 222D

ラケルはどうか。口づけを強いられて、泣き、うめいた。近しい者だと知らなければ、泣きやまなかったであろう(創世記29:11, 12)。こうして彼女は、恥じらいの務めを守り、また親愛の情を欠かさなかった。

7

Quod si viro dicitur: Virginem ne consideres, ne quando scandalizet te (Eccli. IX, 5) ; quid dicendum est sacratae virgini, quae si amet, animo peccat, si amatur, et facto? 11. Maxima est virtus tacendi, praesertim in Ecclesia.

PL 16, 223A

男に対してさえ、「おとめを見つめるな。それが汝をつまずかせることのないように」(集会の書9:5)と言われているなら、奉献されたおとめには何と言うべきか。彼女は、愛すれば心において罪を犯し、愛されれば行いにおいても罪を犯すのである。11. 黙する徳は最も大きい。とりわけ教会においてそうである。

8

Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum, si aurem admoveas, vocem premas. Nullum ex ore verbum quod revocare velis, proferas: sed parcior loquendi fiducia sit. Copiosum quippe in multiloquio peccatum.

PL 16, 223A

神の朗読の言葉は、耳を近づけ声を抑えるなら、一つとしてあなたから逃れることがない。呼び戻したくなるような言葉は、口から一言も出すな。語ることへの自信は、むしろ控えめであれ。実に、多言には罪が多い。

9

Homicidae dictum est: Peccasti, quiesce (Prov. X, 19) , ne peccaret amplius: sed virgini dicendum est: Quiesce, ne pecces.

PL 16, 223A

殺人者には、「汝は罪を犯した、静まれ」(箴言10:19)〔この句は創世記4:7に当たる。ミーニュの刷る(箴言10:19)は、前節末の「多言には罪が多い」に当たる引照で、位置がずれているらしい。刷られたまま写す〕と言われた。それ以上罪を犯させぬためである。だが、おとめには「静まれ、罪を犯さぬために」と言わねばならない。

10

Conservabat enim Maria, ut legimus, omnia in corde suo quae de Filio dicebantur (Luc. II, 19) : et tu cum legitur aliquid quo Christus aut venturus annuntiatur, aut venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed mentem admove.

PL 16, 223A

実に、マリアは、我々が読むとおり、子について語られたすべてのことを心に留めていた(ルカ2:19)。あなたも、キリストが来たるべき者として告げられ、あるいは来たと示される箇所が読まれるときには、おしゃべりで妨げず、心を向けよ。

11

An quidquam est indignius, quam oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur: circumsonare sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium? 12. Gentiles idolis suis reverentiam tacendo deferunt.

PL 16, 223B

聖なる神託が、聞かれず、信じられず、明らかにされぬように、まわりで騒ぎ立てられることほど、ふさわしからぬことがあろうか。万人の救いのために発せられた祈りが妨げられるほどに、入り乱れた声で秘跡の周りを鳴り響かせるとは。12. 異邦人は、自分たちの偶像に、黙することによって敬意を払う。

12

Unde illud exemplum proditur: Alexandro sacrificante Macedonum rege, puerulum barbarum qui ei lumen accenderet, excepisse ignem brachio, atque adusto corpore, mansisse immobilem, nec dolorem prodidisse gemitu, nec tacito poenam indicasse fletu.

PL 16, 223B

ここから、次のような実例が伝えられる。マケドニア人の王アレクサンドロスが犠牲を献げていたとき、彼のために灯をともしていた異国の幼い少年が、火を腕に受け、体を焼かれながらも微動だにせず、うめきで痛みを漏らさず、黙したまま涙で苦しみを示すこともなかった。

13

Tanta in puero barbaro fuit disciplina reverentiae, ut natura vinceretur. Atque ille non deos, qui nulli erant, sed regem timebat. Quid enim timeret eos, quos si idem ignis contigisset, arsissent?

PL 16, 223B

異国の少年に、本性が打ち負かされるほどの敬意の規律があった。しかも彼が恐れていたのは、存在しない神々ではなく、王であった。実に、同じ火が触れたなら燃えてしまうような神々を、どうして恐れたであろうか。

14

13. Quanto melius quod quidam in convivio patris adolescens jubetur ne meretricios amores indiciis insolentibus prodat? Et tu in mysterio, Dei virgo, gemitus, screatus, tussis, risus abstine. Quod ille in convivio potest, tu in mysterio non potes?

PL 16, 223C

13. ある若者が、父の宴席で、娼婦への恋を無礼な合図で漏らさぬよう命じられるのは、どれほど立派なことか。あなたも、神のおとめよ、奥義〔の祭儀〕にあっては、うめき、咳払い、咳、笑いを慎め。あの若者が宴席でできることを、あなたは奥義〔の祭儀〕でできないのか。

15

Voce virginitas prima signetur, claudat ora pudor, debilitatem excludat religio, instituat consuetudo naturam. Virginem mihi prius gravitas sua nuntiet, pudore obvio, gradu sobrio, vultu modesto; et praenuntia integritatis anteeant signa virtutis.

PL 16, 223C

おとめの身は、まず声によって示されるがよい。恥じらいが口を閉じ、信仰が弱さを締め出し、習慣が本性を形づくるがよい。おとめは、まず自らの重厚さによって私に知られるがよい。恥じらいを前に立て、歩みは節度あり、表情は慎ましく。無傷さを前もって告げる徳のしるしが、先に立つがよい。

16

Non satis probabilis virgo est quae requiritur, cum videtur. 14. Frequens sermo est, cum plurima ranarum murmura religiosae auribus plebis obstreperent, sacerdotem Dei praecepisse ut conticescerent, ac reverentiam sacrae deferrent orationi; tunc subito circumfusos strepitus quievisse.

PL 16, 223C

見られたときに、〔おとめであるかを〕問いただされねばならないようなおとめは、十分に認められるおとめではない〔requiritur の意は定かでない。見ただけではおとめと知られず、問いただされねばならない、の意と取った〕。14. よく語られる話がある。無数のカエルのざわめきが信仰深い民の耳を妨げていたとき、神の司教が彼らに静まるよう、聖なる祈りに敬意を払うよう命じると、周囲に満ちていた騒音が、そのとき突然やんだという。

17

Silent igitur paludes, homines non silebunt? Et irrationabile animal per reverentiam recognoscit, quod per naturam ignorat: hominum tanta est immodestia, ut plerique deferre nesciant mentium religioni, quod deferunt aurium voluptati?

PL 16, 224A

ならば沼は静まるのに、人間は黙らないというのか。理性なき生き物ですら、本性では知らぬことを、敬意によって悟るのに。人間の慎みのなさはこれほどで、多くの者が、耳の快楽に払うものを、精神の信仰に払うすべを知らないのか。

Liber III, Caput IV

第III巻 第IV章PL 16, 224A
1

Recitata Liberii exhortatione, sororis virtutes laudat Ambrosius, maxime vero jejunium illius, quod tamen ut tantisper remittat, alternisque exercitiis mentem colat, hortatur, adductis in eam rem exemplis elegantissimis.

PL 16, 224A

リベリウスの勧告を語り終えて、アンブロシウスは姉の徳を讃え、とりわけその断食を讃える。しかしその断食をしばらく緩め、種々の修練を交互に行って精神を養うよう勧め、そのために最も優雅な例を挙げる。

2

Praeterea ipsam ad preces frequentandas, orationem Dominicam et psalmos noctu etiam repetendos, recitandumque antelucanis horis symbolum urget.

PL 16, 224A

さらに、祈りをしばしば行うこと、夜にも主の祈りと詩篇を繰り返すこと、夜明け前の時刻に信条を唱えることを、姉に強く勧める。

3

15. Haec tecum sanctae memoriae Liberius: quae apud alios majora veris, apud te minora exemplis; ita omnem disciplinam non solum virtute adaequasti, sed etiam aemulatione vicisti.

PL 16, 224B

15. 聖なる記憶のリベリウスはあなたにこう語った。これらのことは、他の人々にあっては真実より大きく、あなたにあっては手本より小さい。こうしてあなたはあらゆる修練を、徳によって等しくしたのみならず、競い合う熱意によって凌いだ。

4

Namque jejunium in praeceptis habemus, sed singulorum dierum: tu autem multiplicatis noctibus ac diebus, innumera tempora sine cibo transigis; et siquando rogaris ut cibum sumas, paulisper deponas codicem, respondes illico: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) .

PL 16, 224B

我々は断食を戒めとして持つが、それは一日ごとのものである。あなたは夜と昼を重ねて、数えきれぬ時を食物なしに過ごす。そして、食物を取り、書物をしばらく置くよう求められることがあれば、すぐに答える。「人はパンのみによって生きるのではなく、神のすべての言葉によって生きる」(マタイ4:4)。

5

Ipse epularum usus cibis obviis; ut edendi fastidio jejunium desideretur: potus e fonte, fletus in prece, somnus in codice.

PL 16, 224B

宴の用い方そのものも、手近な食物にとどめる。食べることへの嫌気から、断食が慕われるほどである。飲み物は泉から、涙は祈りの中に、眠りは書物の上にある。

6

16. Haec junioribus convenere annis, donec mens aevi matura canesceret: ast ubi domiti trophaeum corporis virgo sustulerit, moderandum labori, ut magistra suppari servetur aetati.

PL 16, 224B

16. これらは若い歳月にふさわしかった。精神が齢を重ねて熟し、白髪となるまでのことである。だが、征服した体の戦勝記念碑をおとめが掲げたなら、労苦は加減すべきである。師である〔おとめ〕が、それに釣り合う年齢まで保たれるように〔magistra は労苦を節するおとめ自身、すなわちおとめたちの師と取った。suppari aetati の意も定かでなく、それに釣り合う(長い)年齢と取った〕。

7

Cito fecundis onerata palmitibus emeritae aetatis vitis crepat, nisi aliquando reprimatur. Eadem tamen donec adolescit, exuberet, et inveterata putetur; ne silvescat sarmentis, aut fetu nimio exanimata moriatur.

PL 16, 224C

実り豊かな枝を早々に負わされると、盛りを過ぎた年のブドウの木はきしむ。ときに抑えられなければ。それでも、育つあいだは繁らせてよい。老いたなら剪定される。枝が野生に返らぬよう、あるいは過ぎた実りで力尽きて枯れぬためである。

8

Bonus agricola optimam vitem et fotu terrae cohibet, et defendit a frigore, et ne meridiano sole uratur, explorat. Agrum quoque vicibus exercet: vel si non patitur otiosum, diversa alternat semina, mutatis ut fetibus arva requiescant.

PL 16, 224C

良き農夫は、最良のブドウの木を土の温もりで抑え、寒さから守り、真昼の日に焼かれぬよう見守る。畑もまた順番に耕す。遊ばせておけぬなら、種を取り替えて蒔き、作物を替えることで畑が休むようにする。

9

Tu quoque, virgo veterana, pectoris tui colles diversis saltem seminibus sere, nunc alimoniis mediocribus, nunc jejuniis parcioribus, lectione, opere, prece; ut mutatio laboris induciae sint quietis. 17. Non totus messem generat ager.

PL 16, 224C

あなたもまた、古参のおとめよ、胸の丘にせめて種々の種を蒔け。あるときは並の食物、あるときは控えめな断食、読書、仕事、祈りによって。労苦の移り変わりが、休息の猶予となるように。17. 畑がすべて収穫を生むわけではない。

10

Hinc de collibus vineta consurgunt, illic purpurascentes cernas olivas, hic olentes rosas.

PL 16, 224D

こちらでは丘からブドウ畑が立ち上がり、あちらでは紫に色づくオリーブが見え、ここでは香るバラが見える。

11

Saepe etiam relictis aratris, ipse validus agricola digito solum scalpit, ut florum deponat radices: et asperis manibus quibus luctantes inter vineta flectit juvencos, molliter ovium pressat ubera. Eo quippe melior ager est, quo numerosior fructus.

PL 16, 225A

しばしば、力強い農夫自身も鋤を置いて、指で土を掻き、花の根を植える。ブドウ畑の中で暴れる若牛を曲げる荒れた手で、羊の乳房をやさしく搾る。畑は実りが多いほど良いのである。

12

Ergo et tu boni agricolae exemplum secuta, non perennibus jejuniis tamquam depressis vomeribus humum tuam findas. Floreat in hortis tuis rosa pudoris, lilium mentis, et irriguum sacri sanguinis violaria bibant fontem.

PL 16, 225A

それゆえ、あなたも良き農夫の手本に従って、絶え間ない断食によって、鋤の刃を深く押し込むように自分の土地を割ってはならない。あなたの園には恥じらいのバラ、精神のユリが咲け。スミレの花壇は、聖なる血の潤す泉を飲め。

13

Vulgo hoc ferunt: Quod velis prolixe facere, aliquando ne feceris. Debet esse aliquid, quod Quadragesimae diebus addatur: sed ita, ut nihil ostentationis causa fiat, sed religionis. 18. Oratio quoque nos Deo crebra commendet.

PL 16, 225A

世にはこう言われる。「長くやりたいことは、ときにはやらずにおけ」。四旬節の日々に加えるべきものがあるべきだが、それは見せびらかしのためでなく、信仰のために行われるようにせよ。18. 祈りもまた、頻繁に我々を神に推薦せよ。

14

Si enim propheta dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164) , qui regni erat necessitatibus occupatus; quid nos facere oportet, qui legimus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) ?

PL 16, 225B

預言者が「日に七度、私は汝への讃美を語った」(詩篇118:164)と言うなら——彼は王国の務めに追われていたのだが——、「目を覚まして祈れ、誘惑に陥らぬように」(マタイ26:41)と読む我々は、何をなすべきか。

15

Certe solemnes orationes cum gratiarum actione sunt deferendae, cum e somno surgimus, cum prodimus, cum cibum paramus sumere, cum sumpserimus, et hora incensi, cum denique cubitum pergimus.

PL 16, 225B

確かに、定まった祈りは感謝とともに捧げねばならない。眠りから起きるとき、外へ出るとき、食事を取ろうと備えるとき、取ったとき、香の時刻〔夕べの灯火の時を言うか〕、そして最後に寝に行くときである。

16

19. Sed etiam in ipso cubili volo psalmos cum oratione Dominica frequenti contexas vice, vel cum evigilaveris, vel antequam corpus sopor irriget; ut te in ipso quietis exordio rerum saecularium cura liberam, divina meditantem somnus inveniat.

PL 16, 225B

19. だが寝室の中でも、あなたが詩篇を主の祈りとともに、幾度も交互に織り込むことを私は望む。目覚めたときも、眠気が体を潤す前にも。眠りが安息のまさに始まりで、世俗の事柄の心配から解かれ、神のことを思うあなたを見出すように。

17

Denique etiam qui primus philosophiae ipsius nomen invenit, quotidie priusquam cubitum iret, tibicinem jubebat molliora canere, ut anxia curis saecularibus corda mulceret.

PL 16, 225B

実に、哲学そのものの名を最初に見出した者〔ピュタゴラスを言う〕でさえ、毎日寝に行く前に、笛吹きに命じてより柔らかな曲を奏でさせ、世俗の心配に悩む心を和らげた。

18

Sed ille, sicut is qui laterem lavat, saecularia saecularibus frustra cupiebat abolere; magis enim se oblinibat luto, qui remedium a voluptate quaerebat: nos autem terrenorum vitiorum colluvione detersa, ab omni inquinamento carnis mentium interna mundemus.

PL 16, 225C

だが彼は、煉瓦を洗う者のように、世俗のものを世俗のものによって消し去ろうとして、空しかった。快楽に癒しを求める者は、かえって泥を塗りたくったのである。我々は、地上の悪徳の汚れを洗い落としたうえで、肉のあらゆる汚れから、精神の内なるものを清めよう。

19

20. Symbolum quoque specialiter debemus tamquam nostri signaculum cordis antelucanis horis quotidie recensere: quo etiam cum horremus aliquid, animo recurrendum est. Quando enim sine militiae sacramento, miles in tentorio, bellator in praelio?

PL 16, 225C

20. 信条もまた、我々の心の印として、特に夜明け前の時刻に毎日唱えねばならない。何かにおののくときにも、心はそこへ立ち返らねばならない。実に、軍務の誓約なくして、天幕の中の兵士、戦いの中の戦士が、いつありえようか。

Liber III, Caput V

第III巻 第V章PL 16, 225D
1

Ad lacrymas fundendas hortatus Davidis versiculo, vocem lectum docet hic simpliciter accipi posse, vel figurate, ut corpus nostrum significet: quam acceptionem probat et confirmat. Quomodo Christus corpus doloris susceperit, stratumque versaverit in infirmitate?

PL 16, 225D

ダビデの詩句によって涙を流すよう勧め、「寝床」という語はここで単純にそのまま受け取ることもでき、比喩として我々の体を意味すると受け取ることもできると教え、後者の受け取り方を確かめ、補強する。キリストはいかにして苦しみの体を取り、病いの中で寝床を返したのか。

2

Omnia in honorem Christi referenda, et spiritali laetitia exsultandum, non autem illa, quae in conviviis insaniens Joanni Baptistae mortem intulit.

PL 16, 226A

万事をキリストの栄誉に帰すべきであり、霊の喜びで歓喜すべきである。宴で狂乱して洗礼者ヨハネに死をもたらした、あの喜びによってではない。

3

21. Jam illud quis non ad nostram institutionem dictum intelligat, quod ait sanctus Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) ?

PL 16, 226A

21. 聖なる預言者は言う。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、私の涙で私の床を潤す」(詩篇6:7)。この句が我々の教導のために語られたものと、誰が悟らぬだろうか。

4

Nam sive lectum juxta litteram intelligas, tantam ubertatem ostendit profundi oportere lacrymarum; ut lavetur lectus, stratum rigetur fletibus obsecrantis: fletus enim praesentium, merces est futurorum; quoniam beati qui fletis, ipsi enim ridebitis (Luc. VI, 21) : sive pro corpore accipiamus propheticum dictum, delicta corporis poenitentiae lacrymis abluamus.

PL 16, 226A

実に、寝床を文字どおりに解するなら、預言者は、寝床が洗われ、願い求める者の涙で床が潤されるほどに豊かな涙が注がれねばならないことを示している。現在の涙は来たるべきものの報いだからである。「泣く汝らは幸いである。汝らは笑うであろうから」(ルカ6:21)。他方、預言者の言葉を体の意味に受け取るなら、体の罪を悔い改めの涙で洗い清めよう。

5

Fecit enim sibi lectum Salomon ex lignis Libani, columnae ejus erant argenteae, acclinatorium ejus aureum, dorsum ejus gemmatum stratum (Cant. III, 9, 10) . Quis est iste lectus, nisi nostri corporis species?

PL 16, 226B

実に、「ソロモンは自分のためにレバノンの木で寝台を作った。その柱は銀で、寄りかかる所は金、その背は宝石をちりばめた床であった」(雅歌3:9, 10)。この寝台とは、我々の体の姿でなくて何であろうか。

6

Namque in gemmis aerii species fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum: ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima; si non aspero montium, non humi arido expers quietis existat, sed sublimis a vitiis, ligno fulta requiescat.

PL 16, 226B

実に、宝石には空気の輝きの姿が示され、金には火、銀には水、木によって土が示される。人の体はこれら四つの元素から成り、その中に我々の魂が横たわる。魂が、山々の荒れ地や乾いた地面にあって安息を欠くことなく、悪徳から高く上げられ、木に支えられて憩うのであれば〔si 以下の係りは定かでない。条件と取った〕。

7

Unde etiam David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL, 4) . Nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habeat sensum?

PL 16, 226B

それゆえダビデも言う。「主は、彼の苦しみの寝床の上で、彼に助けをもたらすように」(詩篇40:4)。感覚を持たず、痛むことのできぬ寝床が、どうして苦しみの寝床でありえようか。

8

Corpus autem doloris sicut corpus est mortis ejus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ?

PL 16, 226C

ところで、苦しみの体とは、死の体のようなものである。「ああ、私は惨めな人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか」(ローマ7:24)。

9

22. Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem; ne quem forte perturbet legentem quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit (Joan. XI, 35) , et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit (Joan. XIX, 34) , spiritumque exhalavit.

PL 16, 226C

22. さて、我々は詩句を引いて、その中で主の体に言及したので、読む者のうち誰かが、主が苦しみの体を取ったことに動揺することのないよう、思い起こすがよい。主はラザロの死に痛み、涙を流し(ヨハネ11:35)、受難において傷つけられ、その傷から血と水が出て(ヨハネ19:34)、霊を放ったことを。

10

Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim Christus est nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento.

PL 16, 226C

水は洗礼のため、血は飲むため、霊は復活のためである。実にキリストは我々にとって唯一の、希望、信仰、愛である。復活において希望、洗いにおいて信仰、秘跡において愛である。

11

23. Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit (Ps. XL, 4) ; quia convertit in commodum carnis humanae. Nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione.

PL 16, 226D

23. だが主は、苦しみの体を取ったように、病いの中で寝床を返しもした(詩篇40:4)。人の肉の益へと転じたからである。実に受難によって弱さは解かれ、復活によって死は解かれた。

12

Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam; licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15) .

PL 16, 227A

それでも、諸君は世のことについては嘆き、主にあっては喜ぶべきである。悔い改めには悲しみ、恩寵には快活に。もっとも、泣く者とともに泣き、喜ぶ者とともに喜ぶべきことを、諸国民の教師〔使徒パウロ〕は救いの教えをもって定めてはいるが(ローマ12:15)。

13

24. Verum qui penitus enodare cicatricem omnem desiderat quaestionis, ad eumdem confugiat Apostolum: Omne, inquit, quodcumque facitis in verbo aut in facto in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo Patri per ipsum (Coloss. III, 17) .

PL 16, 227A

24. しかし、問いの傷跡をことごとく根こそぎ解き明かすことを望む者は、同じ使徒のもとへ逃れよ。使徒は言う。「汝らが言葉によってであれ行いによってであれ行うことは何であれ、すべて我々の主イエス・キリストの名において〔行え〕。彼を通して父なる神に感謝しつつ」(コロサイ3:17)。

14

Omnia ergo dicta nostra factaque referamus ad Christum, qui vitam fecit ex morte, et lucem creavit ex tenebris.

PL 16, 227A

それゆえ、我々の言葉も行いもみな、死から命を作り、闇から光を創造したキリストに帰そう。

15

Namque ut corpus aegrotum nunc calidioribus fovetur, nunc frigidioribus temperatur; remediorumque mutatio, si juxta praeceptum fiat medici, salutaris est: si contra mandatum usurpetur, languoris augmentum est; ita medico nostro quidquid penditur Christo, remedium est: quidquid usurpatur, incommodum.

PL 16, 227A

実に、病む体は、あるときはより熱いもので温められ、あるときはより冷たいもので和らげられる。薬の入れ替えは、医者の指示に従ってなされるなら健やかさをもたらすが、命令に反して勝手に用いられるなら、衰弱を増す。同じく、我々の医者キリストに捧げられるものは何であれ薬となり、勝手に取るものは何であれ害となる。

16

25. Debet igitur bene consciae mentis esse laetitia, non inconditis comessationibus, non nuptialibus excitata symphoniis; ibi enim intuta verecundia, illecebra suspecta est, ubi comes deliciarum est extrema saltatio. Ab hac virgines Dei procul esse desidero.

PL 16, 227B

25. それゆえ喜びは、よく自覚した精神の喜びでなければならない。粗野な宴や、婚礼の楽の音に掻き立てられたものであってはならない。そのようなところでは慎みは安全でなく、誘いは疑わしく、快楽の連れは最後には踊りだからである。この踊りから、神のおとめたちが遠くあることを私は願う。

17

Nemo enim, ut dixit quidam saecularium doctor, saltat sobrius, nisi insanit. Quod si juxta sapientiam saecularem, saltationis aut temulentia auctor est, aut amentia; quid divinarum Scripturarum cautum putamus exemplis cum Joannes praenuntius Christi, saltatricis optione jugulatus, exemplo sit plus nocuisse saltationis illecebram, quam sacrilegi furoris amentiam?

PL 16, 227B

実に、世俗のある教師が言ったように、「狂っているのでなければ、素面で踊る者はいない」。世俗の知恵に従っても、踊りの源が酩酊か狂気であるなら、神の聖書の例においては、何を用心すべきことと我々は考えるか。キリストの先駆者ヨハネが、踊り子の望みによって首を斬られ、踊りの誘惑のほうが、神を汚す怒りの狂気よりも害を与えたことの例となっているのに。

Liber III, Caput VI

第III巻 第VI章PL 16, 227C
1

Mentione sancti Praecursoris inductus, omnia caedis ejus adjuncta quam eloquentissime describit et amplificat, ut a saltatione impiorumque conviviis deterreat.

PL 16, 227C

聖なる先駆者に言及したことに導かれ、その殺害にまつわる事柄をことごとく、できるかぎり雄弁に描いて増幅し、踊りと不敬な者たちの宴から人々を遠ざけようとする。

2

26. Et quoniam talis viri non strictim praetereunda est recordatio, interest ut quis, et a quibus, et quam ob causam, quomodo, et quo tempore sit occisus, advertere debeamus. Ab adulteris justus occiditur, et a reis in judicem capitalis sceleris poena convertitur.

PL 16, 227C

26. そして、かくのごとき人の記憶は、さっと通り過ぎてよいものではないので、我々は、誰が、誰によって、いかなる理由で、いかなる仕方で、いかなる時に殺されたのかに、注意を向けねばならない。義人が姦通者たちによって殺され、死罪の刑罰が、罪人たちによって裁き手に向けて転じられる。

3

Deinde praemium saltatricis mors est prophetae. Postremo (quod etiam omnes barbari horrere consueverunt) inter epulas atque convivia consummandae crudelitatis profertur edictum: et a convivio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis flagitii circumfortur obsequium.

PL 16, 227D

さらに、踊り子への報酬が預言者の死である。最後に(蛮族の誰もが忌み嫌うのを常とすることだが)、宴と饗応のただなかで、残虐を成し遂げる命令が出される。そして宴から牢へ、牢から宴へと、死をもたらす恥ずべき行いへの奉仕が運び回される〔刷りの文字がかすれて定かでないが circumfertur と読む〕。

4

Quanta in uno facinore sunt crimina! 27. Exstruitur regifico luxu ferale convivium, et explorato quando major solito turba convenerit, reginae filia intimis mandata secretis, in conspectu virorum saltatura producitur (Marc. VI, 21) .

PL 16, 227D

一つの凶行の中に、なんと多くの罪があることか。27. 王者にふさわしい贅沢で死の宴が整えられ、いつもより多くの人が集まる時を見はからって、王妃の娘は、ひそかな内々の指図を受けて、男たちの眼前に、踊るために連れ出される(マルコ6:21)。

5

Quid enim potuit de adultera discere, nisi damnum pudoris? An quidquam est tam pronum ad libidines, quam inconditis motibus ea quae vel natura abscondit, vel disciplina velavit, membrorum operta nudare, ludere oculis, rotare cervicem, comam spargere?

PL 16, 228A

実際、姦婦から何を学びえただろうか、恥じらいの損失のほかに。自然が隠し、しつけが覆ってきた体の隠れた部分を、粗野な動きで露わにし、目で戯れ、首を回し、髪を振り乱すことほど、情欲に傾くものが何かあろうか。

6

Merito inde in injuriam divinitatis proceditur. Quid enim ibi verecundiae potest esse, ubi saltatur, strepitur, concrepatur? 28. Tunc rex, inquit, delectatus, dixit puellae, ut peteret a rege quod vellet.

PL 16, 228A

神性への侮辱へとそこから進むのは当然である。踊り、騒ぎ、鳴り響くところに、慎みがありえようか。28. 「そのとき王は喜んで、少女に、望むものを王に求めるよう言った」と〔福音書は〕言う。

7

Deinde juravit quod vel dimidium regni, si petisset, concederet (Ibid., 22, 23) . Vide quemadmodum saeculares ipsi de saecularibus suis judicant potestatibus, ut pro saltatione etiam regna donentur.

PL 16, 228A

続いて、望むなら王国の半分でも与えると誓った(マルコ6:22, 23)。見よ、世俗の者らが自分たち世俗の権力者についていかに判断するかを。踊りのために王国まで与えられるのである。

8

Puella autem admonita a matre sua, poposcit afferri sibi in disco caput Joannis. Quod dicit: Rex contristatus est (Ibid., 25 et seq.) ; non poenitentia regis, sed confessio iniquitatis est: quam divinae habet consuetudo sententiae, ut qui gesserunt impia, ipsi propria confessione se damnent.

PL 16, 228B

少女は母に促されて、ヨハネの頭を盆に載せて持って来させるよう求めた。「王は悲しんだ」と言うが(マルコ6:25以下)、それは王の悔い改めではなく、不法の告白である。そのような告白を神の判決は習わしとしており、不敬を行った者たちは、自らの告白によって自らを断罪するのである〔quam は confessio を受けると取った〕。

9

Sed propter discumbentes, inquit. Quid indignius quam ut homicidium fieri juberet, ne discumbentibus displiceret? Et propter jus, inquit, jurandum. O religionem novam! Tolerabilius pejerasset.

PL 16, 228B

「だが同席した者たちのゆえに」と言う。同席した者たちの気に障らぬようにと、殺人を命じるほどふさわしからぬことがあろうか。「また誓いのゆえに」と言う。おお、新しい信心よ。偽りの誓いのほうがまだ耐えられたであろうに。

10

Unde non immerito Dominus in Evangelio jubet non esse jurandum, ne sit causa perjurii; ne sit necessitas delinquendi. Itaque ne jusjurandum violaretur, percutitur innocens (Matth. V, 34) . Quid prius horrescam nescio.

PL 16, 228B

それゆえ、主が福音書で、誓うべきでないと命じるのは、理由なきことではない。偽誓の原因とならぬように、罪を犯す必要が生じぬようにである。かくて誓いが破られぬようにと、罪なき者が打たれる(マタイ5:34)。まず何に身を震わせるべきか、私は知らない。

11

Tolerabiliora perjuria, quam sacramenta sunt tyrannorum. 29. Quis non cum e convivio ad carcerem cursare videret, putaret prophetam jussum esse dimitti?

PL 16, 228C

偽誓のほうが、暴君らの誓約よりも耐えられる。29. 宴から牢へ走るのを見たなら、預言者の釈放が命じられたと思わぬ者があろうか。

12

Quis, inquam, cum audisset natalem esse Herodis, solemne convivium, puellae optionem eligendi quod vellet datam, missum ad Joannis absolutionem non arbitraretur? Quid crudelitati cum deliciis? quid cum funeribus voluptati?

PL 16, 228C

ヘロデの誕生日であり、荘厳な宴であり、少女に望むものを選ぶ選択が与えられたと聞いたなら、ヨハネの釈放のために使いが遣わされたと思わぬ者があろうか、と私は言う。残酷と歓楽に何の関わりがあろう。葬儀と快楽に何の関わりがあろう。

13

Rapitur ad poenam propheta convivali tempore, convivali praecepto, quo non cuperet vel absolvi: perimitur gladio, caput ejus affertur in disco (Marc. VI, 27 et seq.) . Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata epulis feritas vesceretur.

PL 16, 228C

預言者は宴の時に、宴の命令によって刑場へ連れ去られる。その命令のもとでは、釈放をさえ望まなかったであろう。剣で殺され、その頭は盆に載せて運ばれる(マルコ6:27以下)。この料理こそ残酷さに負わされていたものであり、宴にも飽かぬ獰猛さがこれを食らうのである。

14

30. Intuere, rex acerbissime, tuo spectacula digna convivio. Porrige dexteram, ne quid saevitiae tuae desit; ut inter digitos tuos rivi defluant sancti cruoris.

PL 16, 228C

30. 見よ、最も苛烈な王よ、汝の宴にふさわしい見世物を。右手を差し出せ、汝の残忍さに何一つ欠けぬように。聖なる血の流れが汝の指のあいだを伝い落ちるように。

15

Et quoniam non exsaturari epulis fames, non restingui poculis potuit inauditae saevitiae sitis; bibe sanguinem scaturientibus adhuc venis exsecti capitis profluentem. Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, adversantes conspectum deliciarum.

PL 16, 228D

宴によっても飢えは満たされず、杯によっても前代未聞の残忍さの渇きは鎮められなかったのだから、切り取られた頭の、まだ脈打つ血管から流れ出る血を飲め。まさに死の中にあって汝の罪の証人となる目を見よ。歓楽の眺めに背を向けている目を。

16

Clauduntur lumina non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae. Os aureum illud exsangue, cujus sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc times.

PL 16, 229A

目は閉じられる。死の必然のゆえというより、放蕩への戦慄のゆえに。あの血の気のない黄金の口は、その宣告に汝が耐えられなかったものだが、黙している。それでも汝は恐れている。

17

Lingua tamen, quae solet etiam post mortem officium servare viventis, palpitante licet motu, damnabat incestum. Portatur hoc caput ad Herodiadem: laetatur, exsultat, quasi crimen evaserit; quia judicem trucidavit. 31. Quid dicitis vos, sanctae feminae?

PL 16, 229A

だが舌は、死後にも生ける者の務めを守るのを常とするが、なお脈打つように動いて、近親相姦を断罪していた。この頭はヘロディアのもとに運ばれる。彼女は喜び、小躍りする。裁き手を殺したので、罪責を免れたかのように。31. 聖なる女たちよ、諸君は何と言うか。

18

Videtis quid docere, quid etiam dedocere filias debeatis? Saltat, sed adulterae filia. Quae vero pudica, quae casta est, filias suas religionem doceat, non saltationem. Vos autem, graves et prudentes viri, discite detestabilium hominum epulas vitare. Si talia sunt convivia, qualia judicia perfidorum?

PL 16, 229A

諸君は見るか、娘たちに何を教え、また何を教えてはならないかを。踊るのは姦婦の娘である。だが慎み深く貞潔な女は、娘たちに信仰を教えよ、踊りでなく。また諸君、重厚で賢い男たちよ、忌まわしい者どもの宴を避けることを学べ。宴がこのようなら、不実な者たちの裁きはいかなるものか。

Liber III, Caput VII

第III巻 第VII章PL 16, 229B
1

Quaerenti Marcellinae quid sentiendum de illis, qui ne in persecutorum manus deveniant, sibi vim inferunt, respondet; eoque Pelagiae virginis, nec non ejusdem matris ac sororum exemplum oculis subjicit, singulari elegantia descriptum: quibus beatae Sotheris ex qua ipse cum Marcellina ducebant originem, martyrium adjicit.

PL 16, 229B

マルケリナが、迫害者の手に陥るまいとして自らに暴力を加える者たちについてどう考えるべきかと尋ねたのに答える。そのためにおとめペラギア、およびその母と姉妹の例を、類まれな優雅さで描いて眼前に示し、これらに、自身がマルケリナとともに出自を引く祝福されたソテリスの殉教を加える。

2

32. Jam ad finem orationis vela pandenti bene suggeris, soror sancta, quid de earum meritis existimandum sit, quae se praecipitavere ex alto, vel in fluvium demerserunt, ne persecutorum inciderent manus; cum Scriptura divina vim sibi Christianam prohibeat inferre.

PL 16, 229B

32. もう説教の終わりに向かって帆を張る私に、聖なる姉よ、あなたは、時宜を得て促す。迫害者たちの手に陥るまいとして、高みから身を投げ、あるいは川に沈んだ女たちの功罪について、どう考えるべきかを。神の聖書は、キリスト教徒が自らに暴力を加えることを禁じているのに。

3

Et quidem de virginibus in necessitate custodiae constitutis enodem habemus assertionem, cum martyrii exstet exemplum. 33. Sancta Pelagia apud Antiochiam quondam fuit, annorum fere quindecim, soror virginum, et ipsa virgo.

PL 16, 229C

実に、身を守らねばならない窮地に置かれたおとめたち〔custodia は貞潔を守ることと取った。拘禁の意とも取れる〕については、殉教の例があるので、明白な主張を我々は持つ。33. 聖ペラギアは、かつてアンティオキアにいた。およそ十五歳で、おとめたちの姉妹であり、自身もおとめであった。

4

Haec primo domi classico persecutionis inclusa, cum se a praedonibus fidei vel pudoris circumsideri videret, absente matre et sororibus, vacua praesidio, sed Deo plenior: Quid agimus, inquit, nisi prospicias, captiva virginitatis?

PL 16, 229C

彼女は初め、家の中で迫害のラッパに閉じ込められ、信仰と恥じらいの略奪者たちに包囲されるのを見て、母と姉妹が不在で、守りを欠き、しかし神にはいっそう満たされて、言った。「我々は何をするのか。あなたが先を見通さぬなら、おとめの身の虜よ」〔呼びかけの相手は定かでない。自分自身への呼びかけと取った〕。

5

Et votum est, et metus est mori; quia mors non excipitur, sed adsciscitur. Moriamur si licet, vel si nolunt licere, moriamur. Deus remedio non offenditur, et facinus fides ablevat. Certe si vim ipsam nominis cogitemus, quae vis voluntaria?

PL 16, 229C

「死ぬことは願いでもあり、恐れでもある。死は受け入れられるのでなく、自ら引き寄せられるものだからである。許されるなら死のう。許されることを彼らが望まぬなら、それでも死のう。神は救いの手立てを咎めず、信仰は凶行を取り除く。確かに、『暴力』という名そのものの力を考えるなら、自発の暴力とは何であろうか」。

6

Illa magis est vis, mori velle, nec posse. Nec difficultatem veremur. Quis enim est qui vult mori, et non possit; cum sint ad mortem tam proclives viae? Jam enim sacrilegas aras praecipitata subvertam, et accensos focos cruore restinguam.

PL 16, 230A

「死にたいと望みながらできないことのほうが、むしろ暴力である。我々は困難を恐れない。死を望みながらできぬ者などあろうか。死への道はこれほど傾斜しているのだから。今まさに、身を投げて不敬な祭壇をひっくり返し、燃え立つ炉を血で消してやろう」。

7

Non timeo ne dextera deficiens non peragat ictum, ne pectus se dolore subducat. Nullum peccatum carni relinquam. Non verebor, ne desit gladius. Possumus mori nostris armis, possumus mori sine carnificis beneficio, matris in gremio.

PL 16, 230A

「右手が力尽きて一撃を果たさぬこと、胸が痛みから身を引くことを、私は恐れない。肉に罪を何も残さぬ。剣が無いことを恐れない。我々は自分の武器で死ねる。死刑執行人の施しなしに死ねる。母の膝の上で」。

8

34. Fertur ornasse caput, nuptialem induisse vestem; ut non ad mortem ire diceres, sed ad sponsum. Ast ubi detestandi persecutores ereptam sibi viderunt praedam pudoris, matrem et sorores coeperunt quaerere.

PL 16, 230B

34. 彼女は頭を飾り、婚礼の衣を身にまとったと伝えられる。死へ行くのでなく、花婿のもとへ行くと思われるほどに。だが忌まわしい迫害者たちは、恥じらいの獲物が自分たちから奪われたのを見て、母と姉妹を捜し始めた。

9

Verum illae spiritali volatu jam campum castitatis tenebant, cum subito hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusae a fuga, inclusae ad coronam: Quid veremur, inquiunt? Ecce aqua, quis nos baptizari prohibet (Act. VIII, 36) ?

PL 16, 230B

だが彼女たちは霊の飛翔によって、すでに貞潔の野を占めていた。そのとき突然、一方から迫害者たちが迫り、他方から急流が逃げ道を断ち、逃走からは閉ざされ、冠へと閉じ込められて、彼女たちは言う。「何を恐れるのか。『見よ、水がある。誰が我々の洗礼を妨げるか』(使徒言行録8:36)」。

10

Et hoc baptisma est, quo peccata donantur, regna quaeruntur. Et hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quae regenerare consuevit. Excipiat nos aqua, quae virgines facit.

PL 16, 230B

「これもまた洗礼であり、それによって罪は赦され、王国が求められる。これもまた洗礼であり、その後は誰も罪を犯さない。我々を水が受け入れよ、再び生まれさせるのを常とする水が。我々を水が受け入れよ、おとめたちを作る水が」。

11

Excipiat nos aqua, quae coelum aperit, infirmos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. Te, rerum conditor, precamur, Deus, ne exanimata spiritu corpora vel unda dispergat; ne mors separet funera, quarum vitam non separavit affectus: sed sit una constantia, una mors, una etiam sepultura.

PL 16, 230B

「我々を水が受け入れよ、天を開き、弱い者を覆い、死を隠し、殉教者とする水が。汝に我々は祈る、万物の創造者、神よ。霊を失った体を波が散らさぬように。愛着が命を分けなかった者たちを、死が亡骸において分けぬように。むしろ一つの不屈、一つの死、さらに一つの埋葬があるように」。

12

35. Haec effatae, et suspenso paululum incinctum sinu, quo pudorem tegerent, nec gressum impedirent, consertis manibus tamquam choros ducerent, in medium progrediuntur alveum; ubi unda torrentior, ubi profundum abruptius, illo vestigium dirigentes.

PL 16, 230C

35. こう語り終えると、恥じらいを覆い、歩みを妨げぬよう、懐を少し持ち上げて帯のように締め〔底本は incinctum。ミーニュの脚注は、これを残りの写本の読む in cinctum、すなわち「帯の形に」の意とし、続く句とよく合うとする(古い刊本は incincto sinu と読む)。訳はこれに拠る〕、手を組み合わせて輪舞を導くかのように、流れの真中へ進んでいく。水がいっそう激しく、深みがいっそう切り立つ所、そこへ足を向けて。

13

Nulla pedem retulit, nulla suspendit incessum, nulla tentavit ubi gressum figeret: anxiae cum terra occurreret, offensae vado, laetae profundo. Videres piam matrem stringentem nodo manus, gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel fluctus auferret.

PL 16, 230C

誰も足を引き戻さず、誰も歩みを止めず、どこへ足を置くかを試みる者もなかった。大地が出会えば不安げに、浅瀬に障り、深みに喜んだ。敬虔な母が、手を結び目で固く結び、愛し子を得て喜び、成り行きを恐れているのが見えただろう。波が娘たちを自分から奪いはせぬかと。

14

Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo praesules castitatis, duces itineris, comites passionis. 36. Sed quis jure miretur tantam viventibus fuisse constantiam, cum etiam defunctae immobilem stationem corporum vindicaverint?

PL 16, 231A

「キリストよ、これらの犠牲を汝に私は献げる。貞潔の先達、道行きの導き手、受難の伴侶を」と〔母は〕言った。36. だが誰が、生きている者たちにこれほどの不屈があったことを、当然のこととして驚くだろうか。死んだ後でさえ、体の不動の位置を守り通したというのに。

15

Non cadaver unda nudavit, non rapidi cursus fluminis volutarunt. Quin etiam sancta mater licet sensu carens, pietatis tamen adhuc servabat amplexum: et religiosum quem strinxerat, nodum nec in morte laxabat; ut quae religioni debitum solverat, pietate haerede moreretur.

PL 16, 231A

波は亡骸をあらわにせず、急な川の流れも転がさなかった。それどころか、聖なる母は、感覚を失ってもなお、敬虔の抱擁を保っていた。自ら結んだ聖なる結び目を、死においてもゆるめなかった。信仰に負うものを果たした母が、敬虔を相続人として死ぬかのように。

16

Nam quas ad martyrium junxerat, usque ad tumulum vindicabat. 37. Sed quid alienigenis apud te, soror, utor exemplis, quam haereditariae castitatis inspirata successio parentis infusione martyris erudivit?

PL 16, 231B

実に、殉教へと結びつけた者たちを、墓に至るまで守り通した。37. だが姉よ、なぜあなたの前で、よそ者の例を用いようか。あなたを、息を吹き込まれた世襲の貞潔の継承が、殉教者である親の注入によって教育したのに。

17

Unde enim didicisti, quae non habuisti unde disceres, constituta in agro, nulla socia virgine, nullo informata doctore? Non ergo discipulam, quod fieri sine magisterio non potest, sed haeredem virtutis egisti.

PL 16, 232A

実際あなたは、学ぶ手立てのなかった事柄を、いったいどこで学んだのか。田舎に置かれ、仲間のおとめもなく、教師による形成もなしに。ゆえにあなたは——師なしにはありえないことだが——弟子としてではなく、徳の相続人としてふるまったのだ。

18

38. Qui enim fieri posset ut sancta Sotheris tibi non esset mentis auctor, cui auctor est generis?

PL 16, 232A

38. 聖なるソテリスが、あなたにとって精神の創始者でないことが、どうしてありえようか。血筋の創始者なのだから。

19

Quae persecutionis aetate, servilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis evecta, etiam vultum ipsum qui inter cruciatus totius corporis liber esse consuevit injuriae, et spectare potius tormenta quam perpeti, carnifici dedit: tam fortis et patiens, ut cum teneras poenae offerret genas, prius carnifex caedendo defecerit, quam martyr injuriae cederet.

PL 16, 232A

彼女は迫害の時代に、僕のような辱めをも受けて受難の頂へ引き上げられ、全身の苦しみの中でも侮辱を免れるのを常とする顔、苦しみを受けるよりむしろ拷問を眺めるはずの顔さえも、死刑執行人に差し出した。かくも強く忍耐づよく、柔らかな頬を刑罰に差し出したとき、殉教者が侮辱に屈するより先に、死刑執行人が打ち疲れた。

20

Non vultum inflexit, non ora convertit: non gemitum, non lacrymam dedit. Denique cum caetera poenarum genera vicisset, gladium quem quaerebat, invenit.

PL 16, 232A

顔をそむけず、口を向け換えず、うめきも涙も漏らさなかった。実に、他のあらゆる種類の刑罰に打ち勝ったのち、求めていた剣を見出した。