ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum › 全文

De Spiritu sancto libri tres ad Gratianum Augustum 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 703A–816A

Liber I, Prooemium

第I巻 冒頭PL 16, 703A
1

In Gedeonis electione Dominicae incarnationis figuram fuisse: in haedi sacrificio peccatorum per Christi corpus expiandorum: in vituli, profanorum sacrorum abolendorum: in trecentis denique militibus futurae per crucem redemptionis.

PL 16, 703A

〔序〕ギデオンの選びは、主の受肉の象りであったこと。子山羊の献げ物は、キリストの体によって贖われるべき罪の象り、子牛は、廃されるべき不敬な祭儀の象り、三百人の兵は、十字架によって来るべき贖いの象りであったこと。

2

Quod plura petierit signa idem Gedeon, mysterii fuisse; per velleris enim siccitatem ac madefactionem, Judaeorum infidelitatem, gentiumque vocationem significatas: per rorem autem pelvi exceptum pedum apostolorum ablutionem.

PL 16, 703A

同じギデオンがさらに多くのしるしを求めたのは奥義のゆえであったこと。すなわち、羊の毛が乾き、また濡れたことは、ユダヤ人の不信と諸国民の召しを表し、鉢に受けた露は、使徒たちの足を洗うことを表したこと。

3

Hac sibi pedum mundari sordes orat Ambrosius, simulque Christi benignitatem laudat. Quam utile sit hanc imitari!

PL 16, 703A

アンブロシウスは、この水によって自分の足の汚れが清められるようにと祈り、あわせてキリストの慈愛をたたえる。これを見倣うことは何と有益であろう。

4

Eamdem aquam a Dei Filio missam in orbe mirabiles conversiones operari: sed ab alio mitti non posse, cum sit effusio Spiritus Sancti, qui alienae potestati non subjicitur.

PL 16, 703A

神の子が遣わしたこの同じ水は、世界で驚くべき回心を起こす。しかし、他の者によって遣わされることはありえない。それは聖なる霊の注ぎであり、霊は他者の権能に服さないからである。

5

1. Hierobaal cum sub arbore, ut legimus (Judic. VI, 11) , quercu, tritici messem virga caederet, accepit oraculum, ut a potestate alienigenarum in libertatem Dei populum vindicaret.

PL 16, 703B

1. ヒエロバアル〔ギデオンのこと〕は、我々が読むとおり(士師記6:11)、木の下、すなわち樫の木の下で、杖で小麦の収穫を打っていたとき、託宣を受けた。異国の者たちの権能から神の民を解き放って自由にせよ、というのである。

6

Nec mirum si est electus ad gratiam, cum sub umbra jam tum sacrae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tamquam virga veritatis exerciti, superflua veteris hominis cum ejus actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur; Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.

PL 16, 703B

彼が恩寵に選ばれたのも不思議ではない。すでにそのとき、来るべき受肉の奥義が予め定められていて、彼は聖なる十字架と尊ぶべき知恵の影のもとに置かれ、実り豊かな穀物の、感覚で知られる〔sensibilia の取り方は定かでない。目に見える、の意と取った〕麦粒を隠れ場から取り出し、聖なる者たちの選びを、空しい籾殻の屑から選り分けていたからである。聖なる者たちは、真理の杖で鍛えられた者のように、古い人の余計なものをその行いとともに脱ぎ捨て、搾り場に集められるように教会に集められる。教会とは、永遠の泉の搾り場であり、そこで天のブドウの木の実があふれ出るのである。

7

2. Quo motus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret (Ibid., 14) ; obtulit haedum caprarum, cujus carnem, secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit et ea jure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus, Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est (Ibid., 19 et seq.) .

PL 16, 703C

2. この託宣に心を動かされたギデオンは、諸民の幾千が尽きようとも、ただ一人の男によって主がその民を敵から解放する(士師記6:14)と聞いて、雌山羊の子山羊を献げた。天使の命じたとおり、その肉と種なしパンを岩の上に置き、煮汁をかけた。神の天使が手にしていた杖の先が、それらに触れるやいなや、岩から火が噴き出し、こうして献げられていた献げ物は焼き尽くされた(士師記6:19以下)。

8

Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) .

PL 16, 704A

この徴によって、あの岩がキリストの体の予型であったことが示されたと見える。こう書かれているからである。「彼らは自分たちに付き従う岩から飲んでいたが、その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。

9

Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit.

PL 16, 704A

これは、確かにキリストの神性にではなく肉に関わる言葉である。その肉が、渇く諸民の心を、自らの血の絶えざる流れで潤したのである。

10

3. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret: nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum.

PL 16, 704A

3. それゆえ、すでにあのとき、奥義において、主イエスが自らの肉において十字架につけられ、全世界の罪を廃すること、それも行いの罪ばかりでなく、心の欲望をも廃することが示されていたのである。

11

Caro enim haedi ad culpam facti refertur; jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne (Num. XI, 4) ?

PL 16, 704B

子山羊の肉は行為の咎に、煮汁は欲望の誘惑に当たる。こう書かれているとおりである。「民は最悪の欲望を欲して、言った。『誰が我々に肉を食べさせるだろうか』」(民数記11:4)。

12

Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exivit (Judic. VI, 21) ; ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) .

PL 16, 704B

それゆえ、天使が杖を伸ばして岩に触れると、岩から火が出た(士師記6:21)。これは、神的な霊に満たされた主の肉が、人間の境遇のあらゆる罪を焼き尽くすことを示した。そこで主も言う。「私は地に火を投じるために来た」(ルカ12:49)。

13

4. Advertit igitur vir doctus et praesagus futuri superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo (Judic. VI, 25) .

PL 16, 704B

4. 学識あり、未来を予知する人であった彼は、天上の奥義に気づいた。そこで、託宣に従って、父が偶像に献じていた子牛を屠り、自らは七歳のもう一頭の子牛を神に献げた(士師記6:25)。

14

Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro redemptione populi deferendum.

PL 16, 704B

この行いによって、主の到来ののち、異教のあらゆる献げ物は廃されるべきであり、民の贖いのために神に献げられるべきは、主の受難という唯一の献げ物だけであることを、彼はきわめて明らかに啓示した。

15

Etenim vitulus ille erat in typo Christus, in quo septem spiritalium plenitudo virtutum, sicut Esaias dixit (Esai. I, 2) , habitabat. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .

PL 16, 704C

実に、あの子牛は予型においてキリストであった。イザヤが言ったとおり(イザヤ1:2)〔ミーニュの引照は1:2 と刷る。七つの霊の句はイザヤ11:2 に当たるらしい〕、キリストのうちには、七つの霊的な徳の充満が宿っていた。アブラハムもこの子牛を献げた。それは、主の日を見て喜んだときである(ヨハネ8:56)。

16

Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur. Haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia: vituli, quod immaculata sit victima. 5. Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon.

PL 16, 705A

彼は、あるときは子山羊の予型で、あるときは羊の予型で、あるときは子牛の予型で献げられた。子山羊であるのは、罪のための献げ物だからであり、羊であるのは、自発の犠牲だからであり、子牛であるのは、汚れのない犠牲獣だからである。5. こうして聖なるギデオンは奥義を予見した。

17

Denique trecentos elegit ad praelium (Judic. VII, 6) ; ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu graviorum hostium liberandum.

PL 16, 705A

実に、彼は三百人を戦いのために選んだ(士師記7:6)。それは、多数の人の数によらず、十字架の秘義によって、さらに強大な敵の襲来から世界が解放されるべきことを示すためであった。

18

Et tamen licet fortis et fidus, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine; ecce ego pono lanae vellus in area: et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis.

PL 16, 705A

それでもなお、勇敢で忠実であったにもかかわらず、彼は主から、来るべき勝利についてさらに十分な証しを求めて、言った。「主よ、汝が語ったとおり、私の手によってイスラエルを救うなら、見よ、私は脱穀場に羊毛の毛皮を置く。毛皮の上に露が降り、地全体が乾いているなら、汝が約束に従って、私の手によって民を解放することを私は知るだろう」。

19

Et ita factum est (Judic. VI, 36 et seq.) . Sed adjecit postea, ut rursum ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere.

PL 16, 705B

そして、そのとおりになった(士師記6:36以下)。しかし彼は、そののち、今度は露が地全体に降り、毛皮は乾いているようにと、さらに求めた。

20

6. Quaerit fortasse aliquis utrumnam quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus informatus indiciis adhuc plura poscebat? Sed quemadmodum potest videri quasi ambiguus incertusque tentasse, qui mysteria loquebatur?

PL 16, 705B

6. おそらく誰かが問うであろう。度重なる徴によって教えられながら、なお多くを求めていた者は、不信の者に見えはしないか。だが、奥義を語っていた者が、疑い、迷いつつ試したように、どうして見えようか。

21

Non ergo ille ambiguus, sed providus, ne nos ambigeremus. Nam quomodo ille ambiguus, cujus precatio habebat effectum?

PL 16, 705B

彼は疑う者だったのではなく、我々が疑うことのないように、先を見通す者だったのである。祈りがその実を結んでいる者が、どうして疑う者であろうか。

22

Unde autem securus adorsus esset praelium, nisi intellexisset oraculum: ros enim in vellere fides erat in Judaea; quia, sicut ros, Dei verba descendunt (Deut. XXXII, 2) .

PL 16, 705B

託宣を悟らなかったなら、どうして安んじて戦いに向かえただろうか。毛皮の上の露は、ユダヤにおける信仰であった。神の言葉は、露のように降りるからである(申命記32:2)。

23

7. Ergo quando totus orbis infructuoso aestu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere.

PL 16, 705C

7. したがって、全世界が異教の迷信の実らぬ暑熱に乾き切っていたとき、天の訪れのあの露は毛皮の上にあった。

24

Postea vero quam oves quae (Matth. XV, 24) perierunt domus Israel (unde puto figuram Judaici velleris adumbratam), oves, inquam, illae fontem aquae vivae negarunt (Jerem. II, 13) , ros fidei humentis exaruit in pectoribus Judaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda gentium derivavit (Esai. III, 2) .

PL 16, 705C

しかし、イスラエルの家の失われた羊たち(マタイ15:24)(ここからユダヤの毛皮の象りが描かれたのだと私は思う)、私は言う、あの羊たちが、生ける水の泉を拒んだのち(エレミヤ2:13)、潤った信仰の露はユダヤ人の胸の中で乾き、あの神的な泉は、その流れを諸国民の心へと導いた(イザヤ3:2)。

25

Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit: at vero Judaei prophetas suos et consiliarios perdiderunt.

PL 16, 705C

それゆえ、今や全世界が信仰の露に潤っている。ところがユダヤ人は、自分たちの預言者と助言者を失ってしまった。

26

8. Nec mirum si perfidiae subeant siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus meis ne pluant super vineam istam (Esai. V, 6) .

PL 16, 705C

8. 主なる神が預言の雨の豊かさを奪って、「私は雲に命じて、このブドウ畑に雨を降らせない」と言った(イザヤ5:6)者たちが、背信の乾きに陥るのも不思議ではない。

27

Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendit sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6) .

PL 16, 705D

預言の雲には、救いをもたらす雨がある。ダビデも言った。「彼は毛皮に降る雨のように、地にしたたる滴のように降る」(詩篇71:6)。

28

Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu Spiritus rore divini.

PL 16, 705D

神的な聖書は、この全世界への雨を我々に約束していた。それは、救い主なる主の到来のとき、神的な霊の露によって世界を潤すものである。

29

Venit ergo jam Dominus, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens; et ideo jam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus.

PL 16, 705D

こうして、主はすでに来た。雨も来た。主は天の滴を携えて来た。それゆえ、以前は渇いていた我々は、いまや飲み、あの神的な霊を内なる一口で飲み干しているのである。

30

9. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon, quia verum et spiritalem rorem etiam gentium nationes erant fidei perceptione bibiturae, et ideo diligentius exploravit; est enim necessaria cautela sanctorum.

PL 16, 706A

9. 聖なるギデオンはこのことを予見していた。すなわち、諸民族もまた、信仰を受け入れることで、真実の霊的な露を飲むであろうことを。それゆえ彼はいっそう注意深く確かめたのである。聖なる者たちには用心が必要だからである。

31

Siquidem etiam Jesus Nave cum vidisset ducem militiae coelestis, interrogavit: Noster es, an adversariorum (Jos. V, 13) ? ne forte aliquibus adversarii praestigiis falleretur.

PL 16, 706A

実に、ヨシュア〔ラテン語では「ナウェのイエス」〕も、天の軍勢の将を見たとき、問うた。「汝は我々の側か、それとも敵の側か」(ヨシュア記5:13)。敵の何らかの欺きにあざむかれることのないようにするためであった。

32

10. Non tamen otiose quod vellus non vel in campo posuit, vel in prato: sed posuit in area, ubi messis est tritici: Messis enim multa, operarii autem pauci (Luc. X, 12) ; eo quod per fidem Domini futura esset messis fecunda virtutum.

PL 16, 706A

10. 彼が毛皮を野にも牧場にも置かず、麦の収穫の行われる脱穀場に置いたことも、理由のないことではない。「収穫は多いが、働き手は少ない」(ルカ10:12)〔句はルカ10:2 に当たる。ミーニュの引照は 10:12 と刷る〕のであって、主への信仰によって、徳の豊かな収穫がもたらされることになっていたからである。

33

11. Nec illud otiose quod exsiccavit vellus Judaicum, et rorem ejus misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse eo rore pedes lavit (Judic. VI, 39, 40) . Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur ille qui sordes omnium solus posset abluere.

PL 16, 706A

11. また、彼がユダヤの毛皮を乾かし、その露を鉢に注いで、水で満たしながら、自分ではその露で足を洗わなかったことも、理由のないことではない(士師記6:39, 40)。これほどの奥義の特権は、別の者のものであった。すべての者の汚れをただ一人で洗い去ることのできる者が、待たれていたのである。

34

Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28) . Itaque cognoscamus in quo haec mysteria videantur esse completa.

PL 16, 706B

ギデオンは、この奥義を自分のものとして主張できるほどの者ではなかった。「人の子は仕えられるためではなく、仕えるために来た」のであって、それはギデオンではない(マタイ20:28)。それゆえ、これらの奥義が誰において成就したと見られるかを知ろう。

35

Non in sancto Hierobaal; adhuc enim erant illa principia. Ideo gentes victae, quia siccitas erat adhuc in gentibus: ideo Israel vicit, quia ros tunc manebat in vellere. 12. Veniamus ad Dei Evangelium.

PL 16, 706B

それは聖なるヒエロバアルにおいてではない。あれはまだ始まりにすぎなかったからである。諸国民が打ち負かされたのは、諸国民の間にはまだ乾きがあったからであり、イスラエルが勝ったのは、そのとき毛皮の上に露がとどまっていたからである。12. 神の福音に進もう。

36

Invenio Dominum spoliantem se vestimenta, et praecingentem se linteo, mittentem aquam in pelvim, lavantem pedes discipulorum (Joan. XIII, 4 et seq.) .

PL 16, 706B

私は見いだす。主が衣を脱ぎ、亜麻布を腰に巻き、鉢に水を注ぎ、弟子たちの足を洗っている(ヨハネ13:4以下)。

37

Haec erat aqua ros ille coelestis, hoc prophetabatur quod illo rore coelesti discipulorum suorum Dominus Jesus pedes lavaret. Et nunc extendantur pedes animorum nostrorum.

PL 16, 706C

この水こそ、あの天の露であった。主イエスがあの天の露で弟子たちの足を洗うことが、預言されていたのである。いま、我々の心の足も差し出されよ。

38

Vult Dominus Jesus et nostros lavare pedes; non enim Petro soli, sed unicuique dicit fideli: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Ibid., 8) .

PL 16, 706C

主イエスは、我々の足をも洗おうとする。ペトロ一人にではなく、信仰ある一人ひとりに言うからである。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私とともに分け前を持たない」(ヨハネ13:8)。

39

13. Veni ergo, Domine Jesu, exue te vestimenta, quae propter me induisti: esto nudus, ut nos misericordia tua vestias. Praecinge te propter nos linteo, ut nos tui muneris immortalitate praecingas.

PL 16, 706C

13. 来たれ、主イエスよ。私のために身にまとった衣を脱げ。裸になれ。汝の慈しみによって我々に衣を着せるために。我々のために亜麻布を腰に巻け。汝の賜物である不死を、我々に帯として巻くために。

40

Mitte aquam in pelvim: lava non solum pedes, sed etiam caput: nec solum corporis nostri, sed etiam mentis vestigia. Volo exuere omnes nostrae sordes fragilitatis; ut et ego dicam: Nocte exui tunicam meam, quomodo induam eam?

PL 16, 706C

鉢に水を注げ。足ばかりか頭をも洗え。我々の体の足跡ばかりか、精神の足跡をも洗え。私は、我々の弱さの汚れをすべて脱ぎ捨てたい。そして私もこう言いたい。「私は夜、自分の衣を脱いだ。どうしてまた着ようか」。

41

Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3) ? 14. Quanta ista majestas est! Quasi minister pedes famulorum tuorum lavas, quasi Deus rorem mittis e coelo.

PL 16, 706D

「私は足を洗った。どうしてまた汚そうか」(雅歌5:3)。14. 何と大いなる威光であろう。汝は仕える者のように、汝の僕たちの足を洗い、神のように、天から露を降らせる。

42

Nec solum pedes lavas, sed etiam ut tecum recumbamus invitas, et exemplo nos tuae dignationis hortaris dicens: Vocatis me dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim.

PL 16, 706D

汝は足を洗うだけでなく、我々が汝とともに食卓に着くよう招き、汝のへりくだりの模範によって我々を励まして、言う。「汝らは私を主、また師と呼ぶ。そう呼ぶのは正しい。私はそうなのだから」。

43

Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos invicem lavate pedes vestros (Joan. XIII, 13, 14) . 15. Volo ergo et ego pedes lavare fratrum meorum, volo Domini implere mandatum, volo in me non verecundari, non dedignari quod ipse prius fecit.

PL 16, 707A

「それゆえ、主であり師である私が汝らの足を洗ったのだから、汝らも互いに足を洗い合え」(ヨハネ13:13, 14)。15. 私も、兄弟たちの足を洗いたい。主の命令を果たしたい。主がまず行ったことを、私において恥じず、軽んじないでいたい。

44

Bonum mysterium humilitatis; quia dum alienas sordes lavo, meas abluo. Sed non hoc omnes haurire poterant mysterium. Lavare voluit quidem et Abraham pedes, sed hospitalitatis affectu (Gen. XVIII, 4) .

PL 16, 707A

謙遜の奥義は善いものである。他の人の汚れを洗うとき、私は自分の汚れを洗い清めているからである。しかし、すべての者がこの奥義を汲み取れたわけではない。アブラハムも足を洗おうとはしたが、それは客をもてなす心からであった(創世記18:4)。

45

Volebat et Gedeon lavare pedes angelo Domini qui apparuit sibi: sed volebat uni, volebat quasi is qui deferret obsequium, non qui donaret consortium. Hoc mysterium magnum est, quod nemo cognovit.

PL 16, 707A

ギデオンも、自分に現れた主の天使の足を洗おうとしたが、それは一人のためであり、交わりを授ける者としてではなく、敬意を差し出す者としての望みであった。これは、誰も知らなかった大いなる奥義である。

46

Denique Petro dixit: Quod ego facio tu nescis, cognosces postea (Joan. XIII, 7) . Hoc, inquam, divinum mysterium est, quod etiam qui laverint, requirent. Non est ergo simplex aqua coelestis mysterii, per quam consequimur, ut partem cum Christo habere mereamur.

PL 16, 707A

実に、主はペトロに言った。「私が行うことを汝は知らないが、後で知るようになる」(ヨハネ13:7)。私は言う、これは神的な奥義であって、洗った者たちでさえ、これを探し求めるのである。だから、天の奥義の水は単純な水ではない。それによって我々は、キリストとともに分け前を持つに値する者となるのである。

47

16. Est et quaedam aqua quam mittamus in pelvim animae nostrae, aqua de vellere et libro Judicum, aqua de libro Psalmorum (Psal. XXII, 2) . Aqua est ros coelestis oraculi.

PL 16, 707B

16. 我々の魂の鉢に注ぐべき水も、また一つある。毛皮と士師記から取られる水、詩篇から取られる水である(詩篇22:2)。天の託宣の露が、その水である。

48

Veniat igitur, Domine Jesu, haec aqua in meam animam, in meam carnem; ut hujus humore pluviae nostrarum convalles mentium atque intimi cordis arva viridescant (Psal. LXXI, 6) . Veniant in me stillicidia tua, gratiam immortalitatemque rorantia.

PL 16, 707B

それゆえ、主イエスよ、この水が私の魂、私の肉に来たれ。この雨の潤いによって、我々の精神の谷と、奥深い心の畑が緑に萌えるように(詩篇71:6)。汝の滴が私のもとに来たれ、恩寵と不死を露のように降らせる滴が。

49

Dilue gressus mentis meae, ne iterum peccem. Ablue animi mei calcaneum, ut possim abolere maledictum (Gen. III, 15) ; ne morsum serpentis interiore pede sentiam, sed, sicut ipse jussisti sequentibus te, ut serpentes et scorpiones illaeso possim calcare vestigio (Luc. X, 19) .

PL 16, 707B

私の精神の歩みを洗い流せ。私が再び罪を犯さないように。私の心のかかとを洗え。私が呪いを廃することができるように(創世記3:15)。蛇の咬みを内なる足に感じることのないように。むしろ、汝自身が汝に従う者たちに命じたとおり、蛇やサソリを無傷の足跡で踏みつけることができるように(ルカ10:19)。

50

Redemisti mundum, redime unius animam peccatoris. 17. Haec est specialis tuae praerogativa pietatis, qua totum mundum in singulis redemisti.

PL 16, 708A

汝は世界を贖った。一人の罪人の魂をも贖え。17. 一人ひとりにおいて全世界を贖ったことが、汝の敬虔の特別な特権である。

51

Elias ad unam missus est viduam (III Reg. XVII, 9) , Elisaeus mundavit unum (IV Reg. V, 14) : tu nobis, Domine Jesu, hos hodie mille mundasti. Quantos in urbe Roma, quantos Alexandriae, quantos Antiochiae, quantos etiam Constantinopoli!

PL 16, 708A

エリヤは一人のやもめのもとに遣わされ(列王記三17:9)、エリシャは一人を清めた(列王記四5:14)。しかし汝は、主イエスよ、今日、我々のために千人もの者を清めた。ローマの都で何人、アレクサンドリアで何人、アンティオキアで何人、さらにコンスタンティノポリスでも何人を。

52

Nam etiam Constantinopolis jam Dei verbum recepit, et evidentia meruit tui documenta judicii. Etenim quamdiu venena Arianorum suis fovebat inclusa visceribus, bellis finitimis inquieta, muros armis circumsonabat hostilibus.

PL 16, 708A

というのも、コンスタンティノポリスもすでに神の言葉を受け入れ、汝の裁きの明白な証しを得るにふさわしくなったからである。実に、アレイオス派の毒を自らの内臓に抱いて温めていた間は、近隣の戦いに騒ぎ、城壁は敵の武器の音に取り巻かれていた。

53

Postea vero quam fidei exsules abdicavit, hostem ipsum judicem regum, quem semper timere consueverat, deditum vidit, supplicem recepit, morientem obruit, sepultum possidet. Quantos ergo et Constantinopoli, quantos postremo toto hodie in orbe mundasti!

PL 16, 708B

ところが、信仰から追放された者たちを退けたのち〔fidei exsules はこう取った〕、常に恐れてきた敵その人、王たちの裁き手が降伏するのを見、嘆願者として迎え、死ぬと埋葬し、葬られた彼を今も自らのもとに保っている。それゆえ、コンスタンティノポリスでも何人を、そして最後には、今日、全世界で何人を、汝は清めたことか。

54

18. Non mundavit Damasus, non mundavit Petrus, non mundavit Ambrosius, non mundavit Gregorius; nostra enim servitia, sed tua sunt sacramenta.

PL 16, 708B

18. ダマススが清めたのではない。ペトルスが清めたのではない。アンブロシウスが清めたのではない。グレゴリウスが清めたのではない。奉仕は我々のものだが、秘跡は汝のものだからである。

55

Neque enim humanae opis est divina conferre; sed tuum, Domine, munus et Patris est, qui locutus est per prophetas, dicens: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii et filiae eorum (Joel. II, 21) .

PL 16, 708B

神的なものを授けることは、人間の力の及ぶところではない。それは汝、主の賜物であり、また、預言者たちを通して語った父の賜物である。父は言う。「私は私の霊から、すべての肉なる者の上に注ぐ。すると彼らの息子たちと娘たちは預言する〔ミーニュの脚注は「ローマ版のみ filii vestri et filiae(汝らの息子たちと娘たち)」とする〕」(ヨエル2:21)〔句はヨエル2:28 に当たる。ミーニュの引照は 2:21 と刷る〕。

56

Hic est in typo ros ille coelestis: haec pluvia voluntaria, sicut legimus: Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae (Psal. LXVII, 18) .

PL 16, 709A

予型におけるあの天の露は、この〔霊〕である。これが自発の雨である。我々が読むとおりである。「神は自発の雨を分かち、その嗣業に与えた」(詩篇67:18)。

57

Non enim Spiritus sanctus aut potestati alienae est subjectus aut juri; sed suae libertatis arbiter, omnia pro auctoritate propriae voluntatis dividens, sicut legimus (I Cor. XII, 10) , singulis prout vult.

PL 16, 709A

聖なる霊は、他者の権能にも法にも服さず、自らの自由の裁定者である。自らの意志の権威に従ってすべてを分け与える。我々が読むとおり(一コリント12:10)〔句は一コリント12:11 に当たる。ミーニュの引照は 12:10 と刷る〕、各人にその望むままに。

Liber I, Caput I

第I巻 第I章PL 16, 709A
1

Argumentum suum aggressus Ambrosius, imperatorem cum propter fidem, tum propter basilicam Ecclesiae restitutam laudat: hinc ubi dixit adversarios, si Spiritum sanctum servire negaverint, quin sit super omnia, diffiteri non posse; addit Spiritum eumdem, cum dixit: Universa serviunt tibi, satis innuisse a creaturis se separari: quod aliis quoque testimoniis astruitur.

PL 16, 709A

アンブロシウスは自らの論に取りかかり、皇帝を、その信仰のゆえに、また教会に聖堂が返されたゆえに称賛する。次いで、論敵は、聖なる霊が仕えることを否定するなら、霊が万物の上にあることを否定できないと述べる。さらに、霊自身が「万物は汝に仕える」と言ったとき、自らが被造物から区別されることを十分に示唆したと付け加え、他の証言によってもこれを裏づける。

2

19. Non ergo inter omnia, sed super omnia Spiritus sanctus est. Jam enim de eo ( quoniam ita plene de Dei Filio, clementissime imperator, instructus es, ut ipse jam doceas) cupientem te et exigentem audire aliquid expressius, non morabor; praesertim cum ita te assertione istiusmodi testificatus sis proxime delectatum, ut basilicam Ecclesiae sine ullo monitore praeceperis reformari.

PL 16, 709B

19. したがって、聖なる霊は万物のうちにあるのではなく、万物の上にある。いとも寛容な皇帝よ、あなたは神の子についてすでに十分に教えを受けており、自ら人に教えるほどである。そのあなたが、霊についてもいっそう明確な何かを聞くことを望み、求めているのだから、私はあなたを待たせはしない。ましてあなたは、この種の主張に最近大いに喜んだことを示し、誰の勧告もなしに、聖堂を教会に返すよう命じたのだから。

3

20. Fidei itaque tuae gratiam, et nostrae praemium jam tenemus; neque enim aliud possumus dicere, nisi sancti Spiritus hanc fuisse gratiam quod ignorantibus omnibus, subito basilicam reddidisti.

PL 16, 709B

20. こうして、あなたの信仰の恩寵と我々の報いを、我々はすでに手にしている。すべての者が知らぬうちに、あなたが突然聖堂を返したのは、聖なる霊のこの恩寵であったと、我々はそれ以外に言いようがないからである。

4

Spiritus, inquam, sancti hoc munus, hoc opus est, qui a nobis quidem tunc praedicabatur, sed in te operabatur. 21. Nec superioris temporis damna deploro; quandoquidem sequestratio illa basilicae, cujusdam fenoris traxit usuras.

PL 16, 709C

これは、聖なる霊の賜物、霊の業である、と私は言う。霊は、そのとき我々によって宣べ伝えられてはいたが、あなたのうちで働いていたのである。21. 私は、過ぎた時の損害を嘆かない。聖堂のあの差し押さえは、いわば貸し付けの利息を生んだからである。

5

Etenim basilicam sequestrasti, ut fidem probares. Implevit igitur propositum suum pietas tua, quae sic sequestraverat, ut probaret; sic probavit, ut redderet.

PL 16, 709C

実際、あなたは信仰を試すために聖堂を差し押さえた。あなたの敬虔は、試すために差し押さえ、返すために試すことによって、その企てを成し遂げた。

6

Nec fructum amisi, et judicium teneo, patuitque omnibus in quadam facti discretione discretam tibi numquam fuisse sententiam. Patuit, inquam, omnibus et tuum non fuisse, cum sequestrares: et tuum esse, cum redderes.

PL 16, 709C

私は実りを失わず、判断も保っている。行いが分けられたことで、あなたの意見が決して分かれていなかったことが、すべての者に明らかになった。私は言う、差し押さえたときはそれがあなたの意志ではなく、返したときがあなたの意志であったことが、すべての者に明らかになった。

7

22. Primum igitur ab inferioribus inchoemus, ut quasi per gradus quosdam tractatus noster ascendat, quo facilius hi qui fidem non deferunt, vel ratione flectantur. Possunt enim dicere in principio: Nec nos dicimus servire Spiritum.

PL 16, 709C

22. それゆえ、まず低いところから始め、いわば幾つかの段を経て我々の論が上っていくようにしよう。信仰を捧げない者たちが、せめて理に説き伏せられやすくなるためである。彼らは初めにこう言うことができるからである。「我々も、霊が仕えるとは言っていない」。

8

Sed cum dicant servire Christum, quomodo possunt negare de Spiritu? Quod si secundum carnem in servi forma consentiunt Christum fuisse, constat et convenit. Ergo si secundum divinitatem suam Christus non servit, non servit etiam Spiritus.

PL 16, 710A

しかし、彼らはキリストが仕えると言っているのだから、霊についてそれをどうして否定できようか。彼らが、肉に従って、僕の姿においてキリストがそうであったことを認めるなら、それは確かであり、一致する。それゆえ、キリストが自らの神性に従って仕えないなら、霊も仕えない。

9

Quod si non servit Spiritus, omnia autem serviunt: super omnia igitur Spiritus est, qui non servit sicut omnia. 23. Nunc idipsum quod diximus, testimoniis astruamus. Principium disputationis est, quia serviunt omnia.

PL 16, 710A

霊が仕えないのに、万物が仕えるなら、霊は万物の上にある。霊は万物のようには仕えないからである。23. では、いま述べたことを、証言によって裏づけよう。議論の出発点は、万物が仕えるということである。

10

Servire autem omnia liquet, quoniam scriptum est: Universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91) . Dixit hoc Spiritus per Prophetam. Non dixit: servimus; sed, serviunt tibi; ut crederes quod a servitio sit ipse exceptus.

PL 16, 710A

万物が仕えることは明らかである。こう書かれているからである。「万物は汝に仕える」(詩篇118:91)。これを言ったのは、預言者を通して語る霊である。霊は「我々は仕える」とは言わず、「彼らは汝に仕える」と言った。霊自身が、仕えることから除かれていると、あなたが信じるためである。

11

Ergo cum universa serviant, non serviat Spiritus, utique inter universa non est Spiritus sanctus. 24. Nam si inter omnia dicimus esse Spiritum sanctum, utique cum legerimus quia alta Dei scrutatur Spiritus (I Cor. II, 10) , Deum Patrem esse super omnia denegamus.

PL 16, 710B

したがって、万物が仕えるのに、霊は仕えないのだから、聖なる霊は決して万物のうちにはない。24. もし我々が、聖なる霊は万物のうちにあると言うなら、「霊は神の深みをも究める」(一コリント2:10)と読むときに、父なる神が万物の上にあることを否定することになるからである。

12

Etenim cum ex Deo Spiritus sit, et Spiritus oris ejus, quomodo possumus inter omnia dicere Spiritum sanctum; cum super omnia Deus sit, cujus est Spiritus, plenae utique perfectionis, perfectaeque virtutis?

PL 16, 710B

実に、霊は神から出る者であり、神の口の霊〔ラテン語では霊と息は同じ語〕であるのに、どうして我々は聖なる霊を万物のうちに数えることができようか。神は万物の上にあり、霊はその神の霊であって、まったく完全で、完全な力を持つのだから。

13

25. Ac ne Apostolum arbritentur errasse, accipiant, quem fiduciae hujus sit secutus auctorem. Dominus enim in Evangelio dixit: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit; ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26) .

PL 16, 710B

25. 彼らが、使徒は誤ったと考えないように〔底本は arbritentur。arbitrentur と読む〕、使徒がこの確信の創始者として誰に従ったかを、彼らは知るがよい。主が福音書の中でこう言ったからである。「私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートス〔ギリシア語の音写。弁護者・助け手〕が来るとき、父のもとから出る真理の霊、その者が私について証しをする」(ヨハネ15:26)。

14

Ergo et a Patre procedit Spiritus sanctus, et testificatur de Filio. Testificatur etaim de Patre testis et fidelis et verus: quo nihil ad expressionem divinae majestatis est plenius; nihil ad unitatem divinae potestatis evidentius; cum idem noverit Spiritus quod et Filius, qui paternorum testis et consors individuus secretorum est.

PL 16, 710C

したがって、聖なる霊は父から発出し〔ヨハネ15:26 の「出る」と同じ語〕、子について証しする。また、父についても、忠実で真実な証人として証しする〔底本は etaim。etiam と読む〕。神の威光の表現としてこれ以上に十全なものはなく、神の権能の一体性を示すものとしてこれ以上に明白なものはない。霊は子と同じことを知っているからである。子は父の事柄の証人であり、その秘密を分かち持つ不可分の共有者である〔qui の先行詞は霊とも取れる。近い Filius に係ると取った〕。

15

26. Exclusit itaque a cognitione Dei societatem et multitudinem creaturae: non excludendo autem Spiritum sanctum, ostendit non esse socium creaturae.

PL 16, 710C

26. こうして子は、神の認識から、被造物の仲間と群れを除いた。そして聖なる霊を除かなかったことで、霊が被造物の仲間でないことを示した。

16

Unde et illud quod lecum est in Evangelio: Quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) ; ad exceptionem pertinet Spiritus sancti.

PL 16, 710C

ゆえに、福音書に語られている〔底本は lecum est。lectum est と読む〕言葉、すなわち「神を見た者は誰もいない。父の懐にある独り子なる子だけが、それを語り明かした」(ヨハネ1:18)も、聖なる霊を例外とする言葉にあたる。

17

Quomodo enim Deum non vidit, qui scrutatur etiam alta Dei? quomodo Deum non vidit, qui cognovit quae Dei sunt (I Cor. II, 10) ? quomodo Deum non vidit, qui ex Deo est?

PL 16, 710D

神の深みをも究める者が、どうして神を見なかったことがあろうか。神のものを知った者(一コリント2:10)が、どうして神を見なかったことがあろうか。神から出る者が、どうして神を見なかったことがあろうか。

18

Ergo cum ita positum sit quia Deum nemo vidit umquam, vidit autem Spiritus; utique exceptus est Spiritus. Super omnia igitur est, qui est exceptus ex omnibus.

PL 16, 711A

それゆえ、「神を見た者は誰もいない」と定められているのに、霊は見たのだから、霊は確かに例外とされている。すべての者から除かれている者は、万物の上にある。

Liber I, Caput II

第I巻 第II章PL 16, 711A
1

Spiritum sanctum esse inter omnia non probari ex illis verbis: Omnia per ipsum facta sunt; cum factus non sit. Namque alias perinde probaretur Filius, immo etiam Pater numerandus inter omnia. Quod est ejusdem impietatis.

PL 16, 711A

聖なる霊が万物のうちにあることは、「すべてのものは彼によって作られた」という言葉からは証明されない。霊は作られた者ではないからである。さもなければ、同じ論法で子が、いや父までもが、万物のうちに数えられねばならなくなり、それは同じ不敬虔に帰する。

2

27. Videtur, sancte imperator, plena ratio esse pietatis, sed impiis non videtur. Denique quid moliantur adverte. Solent enim dicere haeretici ideo inter omnia Spiritum sanctum esse numerandum, quia scriptum est de Dei Filio: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) .

PL 16, 711A

27. 聖なる皇帝よ、これは敬虔の十分な道理と見えるが、不敬虔な者たちには見えない。実に、彼らが何を企てているかに注意せよ。異端者たちはこう言うのが常である。聖なる霊は万物のうちに数えられねばならない。神の子について「すべてのものは彼によって作られた」と書かれているからである、と(ヨハネ1:3)。

3

28. Quam male confunditur actio, quae non tenet veritatem, et praepostero ordine assertionis involvitur! Hoc enim tunc valeret, ut inter omnia dicerent esse Spiritum sanctum, si factum probarent.

PL 16, 711B

28. 真理を保てず、主張の順序を取り違えて絡め取られている論は、何とひどく混乱していることか。彼らが聖なる霊を万物のうちにあると言うことが成り立つのは、霊が作られたことを証明できる場合だけである。

4

Namque omnia per Filium Scriptura dicit esse, quae facta sunt: cum autem factus non doceatur Spiritus sanctus; utique nec inter omnia probari potest, qui neque factus est sicut omnia, nec creatus.

PL 16, 711B

聖書は、作られたものが子を通して存在する、と言っているのである。ところが、聖なる霊は作られたとは教えられていない。したがって、万物のようには作られも造られもしていない者は、万物のうちにあるとは決して証明できない。

5

Mihi igitur ad utrumque hoc proficit testimonium, ut et super omnia probetur esse, quia factus non est; et quia super omnia est, non videatur factus esse: nec inter ea quae sunt facta, numerandus.

PL 16, 711B

それゆえ、この証言は、私にとって二重に役立つ。霊は作られていないのだから、万物の上にあると証明され、万物の上にあるのだから、作られたとは見られず、作られたものの中に数えられるべきでもない、ということである。

6

29. Quod si quis, quia omnia facta per Verbum Evangelista posuit, non excipit Spiritum sanctum (quamquam in Joanne locutus Spiritus Dei, Omnia per ipsum facta sunt, dixerit, non omnia facti sumus; cum utique loqui in Evangelistis Spiritum Dei ipse Dominus ostenderit, dicens (Matth. XVI, 20) : Non enim vos eritis loquentes, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ); tamen si quis, ut dixi, hoc loco non excipit Spiritum sanctum, sed inter omnia numerat; nec ibi ergo excipit Dei Filium, ubi Apostolus dixit: Nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia, et nos per illum (I Cor. VIII, 6) .

PL 16, 711C

29. もし誰かが、福音書記者が万物は言葉によって作られたと記したからといって、聖なる霊を除外しないなら(もっとも、ヨハネにおいて語った神の霊は、「すべてのものは彼によって作られた」と言ったのであって、「我々はみな作られた」〔non omnia facti sumus。こう取った〕と言ったのではない。主自身が、福音書記者たちにおいて神の霊が語ることを、こう言って示したのである(マタイ16:20)〔句はマタイ10:20 に当たる。ミーニュの引照は 16:20 と刷る〕。「語る者は汝らではなく、汝らの父の霊であり、それが汝らのうちで語るのである」)、それでも、私が述べたように、もし誰かがこの箇所で聖なる霊を除外せず、万物のうちに数えるなら、その者は、使徒が「我々にとっては唯一の神、父がある。万物はその父から出、我々も彼を通して〔ある〕」と言った箇所(一コリント8:6)でも、神の子を除外しないことになる。

7

Sed ut sciat quia inter omnia non est Filius, legat sequentia; nam cum dicit: Et unus Dominus Jesus, per quem omnia (Ibid.) ; ab omnibus utique excipit Dei Filium, qui excepit et Patrem.

PL 16, 711C

しかし、子が万物のうちにないことを知るために、その者は続きを読むがよい。「また唯一の主、イエスがある。万物はその主を通して〔ある〕」(一コリント8:6)と言うとき、使徒は父を除外したうえで、さらに神の子を万物から確かに除外しているからである。

8

30. Ejusdem autem impietatis est vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto derogare. Non enim credit in Patrem, qui non credit in Filium: nec credit in Dei Filium, qui non credit in Spiritum: nec potest sine regula veritatis fides stare.

PL 16, 711D

30. 父を、あるいは子を、あるいは聖なる霊を貶めることは、同じ不敬虔である。子を信じない者は父を信じておらず、霊を信じない者は神の子を信じておらず、真理の規範なしに信仰が立つことはありえないからである。

9

Nam qui negare coeperit unitatem potestatis in Patre et Filio et Spiritu sancto, non potest utique ibi, ubi nulla divisio sit, fidem probare divisam. Ergo quia pietatis unitas est bene credere, etiam unitas impietatis est male credere.

PL 16, 712A

実に、父と子と聖なる霊における権能の一体性を否定し始めた者は、分割がまったく存在しないところで、分割された信仰を認めることはできない。それゆえ、正しく信じることが敬虔の一体性であるように、誤って信じることもまた不敬虔の一体性である。

10

31. Itaque qui putant Spiritum sanctum inter omnia debere numerari, quia omnia legunt facta per Filium, etiam Filium utique inter omnia annumerandum putant, quia legunt: Ex Deo omnia (II Cor. V, 18) .

PL 16, 712A

31. こうして、聖なる霊が万物のうちに数えられるべきだと考える者たちは、万物が子を通して作られたと読むからであるが、そうであれば、子もまた万物に数えられるべきだと、確かに考えていることになる。彼らは「万物は神から出る」と読むからである(二コリント5:18)。

11

Consequenter autem nec Patrem secernunt ab omnibus, qui a creaturis omnibus Filium non secernunt; quoniam sicut ex Patre omnia, ita etiam per Filium omnia.

PL 16, 712A

その帰結として、子をすべての被造物から切り離さない者たちは、父をも万物から切り離さない。万物が父から出るように、万物は子を通してもあるからである。

12

Hoc ipsum in Spiritu praevidens Apostolus, dixit: ne inter omnia posuisse Filium vel impiis videretur, qui audierant dixisse Filium: Pater quod dedit mihi, majus omnibus est (Joan. X, 29) .

PL 16, 712A

使徒は、霊においてこの同じことを予見して、〔こう〕言った。子を万物のうちに置いたと、不敬虔な者たちにさえ思われることのないように、というのである〔dixit の目的語が無く、文が整わない。ne 以下を目的の句として取った。ミーニュの脚注は、すべての旧版と一部の写本が Hoc ipsum supra evidenter Apostolus(このことを使徒は先に明らかに〔述べた〕)と読むことを記す。dixit は先に引いた一コリント8:6 を受けるとも読める〕。彼らは、子が「父が私に与えたものは、すべてのものより大きい」と言うのを聞いていたからである(ヨハネ10:29)。

Liber I, Caput III

第I巻 第III章PL 16, 712B
1

Quod Apostolus dixerit ex Patre per Filium omnia esse, ab eorum consortio Spiritum non secludi; cum quae ad unam referuntur personam, aliis quoque attribuantur.

PL 16, 712B

使徒が、万物は父から、子を通してあると言ったことによって、霊がその仲間から除かれるのではないこと。一つのペルソナに帰せられることは、他のペルソナにも帰せられるからである。

2

Sic baptizati in nomine Christi simul in Patris ac Spiritus nomine censentur baptizati; si tamen simul in tres personas crediderint: secus autem, nullus erit baptismus. Haec etiam baptismo in Spiritus sancti nuncupatione convenire.

PL 16, 712B

同様に、キリストの名によって洗礼を受けた者は、同時に父と霊の名によっても洗礼を受けたと見なされる。ただし、三つのペルソナを同時に信じた場合に限る。さもなければ洗礼は存在しない。このことは、聖なる霊の名を唱える洗礼にもあてはまること。

3

Si autem ob eumdem locum Spiritus ab aliis personis separaretur, utique ob alios locos Pater Filio diceretur postponendus. Ab angelis Filium adorari, non a Spiritu; hunc enim testem ejus esse, non ministrum.

PL 16, 712B

しかし、同じ箇所のゆえに霊が他のペルソナから切り離されるなら、他の箇所のゆえに父も子の後に置かれると言わねばならなくなること。子は天使たちに礼拝されるが、霊には礼拝されない。霊は子の証人であって、仕える者ではないからである。

4

Cum omnibus anteponitur Filius, intelligendum de creaturis. Dignitatem sancti Spiritus a peccati in eum admissi irremissibilitate probari. Unde sit illa irremissibilitas; et quomodo unus Spiritus.

PL 16, 712B

「万物に先立つ」と子について言われるときは、被造物について言われていると解すべきこと。聖なる霊の尊厳は、霊に対して犯された罪が赦されえないことによって証明されること。その赦されえなさがどこから来るのか、また霊がどのように一つであるか。

5

32. Sed fortasse aliquis dicat, qua ratione cum dixerit hic ex Patre omnia, et per Filium omnia (I Cor. VIII, 6) , de Spiritu sancto tacuerit; et hinc cupiat praejudicium comparare.

PL 16, 712C

32. しかし、おそらく誰かがこう言うだろう。この人〔使徒〕は「万物は父から出、万物は子を通して〔ある〕」と言ったのに(一コリント8:6)、なぜ聖なる霊については黙したのか、と。そして、そこから先入見を作ろうとするだろう。

6

Quod si pergit malitiose interpretari, quam multis inveniet locis praedicatam sancti Spiritus potestatem, in quibus vel de Patre vel de Filio nihil Scriptura expresserit, sed intelligendum reliquerit!

PL 16, 712C

だが、もしその者が悪意をもって解釈し続けるなら、聖書が父についても子についても何も明言せず、理解に委ねたままにしている多くの箇所で、聖なる霊の権能が宣べ伝えられていることに、気づくであろう。

7

40. Numquid ergo cum gratia Spiritus praedicatur, Dei Patris aut unigeniti Filii denegatur? Non ita, quia sicut Pater in Filio et Filius in Patre, ita etiam diffusa est, inquit, charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) .

PL 16, 712C

40.〔ミーニュは段落番号 32 の次に 40 を刷り、33–39 はどこにも無い。ミーニュの脚注は「ベネディクト会版では番号の列がこのように欠けたまま進み、四つずつ二度番号を飛ばしている」(In editione Benedictiniana sic mutila procedit series, bis quatuor numeros omittens)とする。番号だけの飛びで、本文は欠けていない〕 それでは、霊の恩寵が宣べ伝えられるとき、神なる父や独り子なる子の恩寵が否定されるのか。そうではない。父が子のうちに、子が父のうちにあるように、使徒は言う。「神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている」(ローマ5:5)。

8

Et sicut qui benedicitur in Christo, benedicitur in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti; quia unum nomen, potestas una, ita etiam ubi operatio aliqua divina, aut Patris, aut Filii, aut Spiritus designatur, non solum ad sanctum Spiritum, sed etiam ad Patrem refertur et Filium, nec solum ad Patrem, sed etiam ad Filium refertur et Spiritum.

PL 16, 712D

キリストにあって祝福される者が、父と子と聖なる霊の名において祝福されるのは、名が一つ、権能が一つだからである。それと同じく、父、あるいは子、あるいは霊の神的な働きが示されるときも、それは聖なる霊だけでなく父と子にも関わり、父だけでなく子と霊にも関わる。

9

41. Denique Aethiops eunuchus Candacis reginae baptizatus in Christo (Act. VIII, 27) , plenum mysterium consecutus est.

PL 16, 713A

41. 実に、女王カンダケのエチオピア人の宦官は、キリストにおいて洗礼を受け(使徒言行録8:27)、完全な奥義に到達した。

10

Et illi qui negaverunt se scire Spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Joannis baptismo, baptizati sunt postea (Act. XIX, 2 et seq.) ; quia Joannes in remissionem peccatorum, in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine.

PL 16, 713A

他方、聖なる霊を知らないと答えた人々は、ヨハネの洗礼で洗礼を受けたと言ったが、のちに洗礼を受けた(使徒言行録19:2以下)。ヨハネは罪の赦しのために、来たるイエスの名によって洗礼を授けたのであって、自分の名によってではなかったからである。

11

Et ideo Spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Joannes baptizare solebat, acceperant. Joannes enim, licet non baptizaret in Spiritu, tamen et Christum praedicabat et Spiritum.

PL 16, 713A

それゆえ彼らは霊を知らなかった。ヨハネが洗礼を授けていたような、キリストの名による洗礼さえ受けていなかったからである。ヨハネは、霊において洗礼を授けたのではないが、キリストをも霊をも宣べ伝えていた。

12

Denique cum interrogaretur, ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos aqua baptizo, veniet autem fortior me, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igni (Joan. I, 26, 27) .

PL 16, 713A

実に、自分こそキリストではないかと問われたとき、彼はこう答えた。「私は汝らに水で洗礼を授けるが、私よりも強い者が来る。私はその履き物を担ぐにも値しない。彼が汝らに、聖なる霊と火で洗礼を授ける」(ヨハネ1:26, 27)。

13

Ergo isti quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum.

PL 16, 713B

それゆえ、この人々は、キリストの名によっても、聖なる霊への信仰をもっても洗礼を受けていなかったので、洗礼の秘跡を受けることができなかったのである。

14

42. Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Christi: nec iteratum est in his baptisma, sed novatum; unum enim baptisma (Ephes. IV, 5) . Ubi autem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium, vel species aliqua baptismatis aestimatur.

PL 16, 713B

42. そこで彼らはイエス・キリストの名によって洗礼を受けた。彼らにおいて洗礼が繰り返されたのではなく、新たにされたのである。洗礼は一つだからである(エフェソ4:5)。しかし、洗礼の秘跡が完全でないところでは、洗礼の始まりも、いかなる形も、あるとは見なされない。

15

Plenum autem est, si Patrem et Filium Spiritumque sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues.

PL 16, 713B

秘跡が完全であるのは、あなたが父と子と聖なる霊を告白するときである。そのうちの一つを否定するなら、あなたは全体を覆すことになる。

16

Et quemadmodum si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum; fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum: ita etiam quamvis et Patrem, et Filium, et Spiritum dicas, et aut Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium.

PL 16, 714A

言葉において、父、あるいは子、あるいは聖なる霊の一つだけを含めても、信仰においては父も子も聖なる霊も否定しないなら、信仰の秘跡は完全である。それと同じく、父も子も霊も口にしながら、父、あるいは子、あるいは聖なる霊の権能を減じるなら、その奥義はすべて空しい。

17

Denique et illi ipsi qui dixerant: Nec si Spiritus sanctus sit audivimus, baptizati sunt postea in nomine Domini Jesu Christi (Act. XIX, 5) . Et hoc abundavit ad gratiam; quia jam Spiritum sanctum, Paulo praedicante, cognoverant.

PL 16, 714A

実に、「聖なる霊があるかどうかさえ、我々は聞いたことがない」と言っていた当人たちも、のちに主イエス・キリストの名によって洗礼を受けた(使徒言行録19:5)。これは恩寵へとあふれ出た。パウロの宣教によって、彼らはすでに聖なる霊を知っていたからである。

18

43. Nec contrarium debet videri, quia quamvis etiam postea tacitum sit de Spiritu, tamen creditum est: et quod verbo tacitum fuerat, expressum est fide.

PL 16, 714A

43. これを矛盾と見るべきではない。のちにも霊については黙されていながら、信じられていたからである。言葉では黙されていたことが、信仰によって言い表されたのである。

19

Cum enim dicitur: In nomine Domini nostri Jesu Christi, per unitatem nominis impletum mysterium est: nec a Christi baptismate Spiritus separatur; quia Joannes in poenitentia baptizavit, Christus in Spiritu (Ibid., 4) .

PL 16, 714B

実に、「我々の主イエス・キリストの名において」と言われるとき、名の一体性によって奥義は満たされている。霊がキリストの洗礼から切り離されることもない。ヨハネは悔い改めにおいて洗礼を授け、キリストは霊において授けたからである(使徒言行録19:4)。

20

44. Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum; ita etiam sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur; quia qui unum dixerit, Trinitatem signavit.

PL 16, 714B

44. 次に、キリストの名による洗礼の秘跡が完全であると我々が読むように、聖なる霊だけが唱えられても、奥義の充満に何も欠けないかどうかを考えよう。道理に従おう。一つを言う者は、三位一体を指し示しているからである。

21

Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38) .

PL 16, 715A

あなたが「キリスト」と言うなら、子に油を注いだ神なる父と、油を注がれた者である子自身と、子がそれによって油を注がれた聖なる霊を、あなたは指し示したことになる〔「キリスト」は油注がれた者の意〕。こう書かれているからである。「神は、ナザレのこのイエスに、聖なる霊で油を注いだ」(使徒言行録10:38)。

22

Et si Patrem dicas, et Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicasti; si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus: et Filium, quia Filii quoque est Spiritus, nuncupasti.

PL 16, 715A

また、あなたが「父」と言うなら、その子と、その口の霊をも、同じく指し示したことになる。ただし、あなたがそれを心でも把握している場合に限る。また、あなたが「霊」と言うなら、霊が発出するもとの神なる父を、そして子をも唱えたことになる。霊は子の霊でもあるからである。

23

45. Unde et rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte nos baptizari posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I, 5) .

PL 16, 715A

45. それゆえ、道理に権威も結びつけられるように、聖書は、我々が霊においても正しく洗礼を受けうることを示している。主がこう言うからである。「汝らは聖なる霊において洗礼を受ける」(使徒言行録1:5)。

24

Et alibi Apostolus ait: Omnes enim in ipso corpore, in unum Spiritum baptizati sumus (I Cor. XII, 13) . Unum opus, quia unum mysterium: unum baptisma, quia mors una pro mundo: unitas praedicationis quae non potest separari.

PL 16, 715A

また別の箇所で使徒は言う。「実に我々は皆、同じ体のうちで、一つの霊へと洗礼を受けた」(一コリント12:13)。奥義が一つだから、業は一つである。死が世界のために一つだから、洗礼は一つである。宣教の一体性は、切り離すことができない。

25

46. Quod si hoc loco separatur Spiritus ab operatione Patris et Filii, quia dictum est: Ex Deo omnia, et per Filium omnia (I Cor. VIII, 6) ; ergo et ubi Apostolus de Christo dicit: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , non solum eum creaturis omnibus, sed etiam Patri (quod dictu nefas est) praetulit.

PL 16, 715B

46. もしこの箇所で、「万物は神から出、万物は子を通して〔ある〕」と言われたゆえに(一コリント8:6)、霊が父と子の働きから切り離されるなら、使徒がキリストについて「万物の上にあって、世々に祝福される神」と言う箇所(ローマ9:5)では、使徒はキリストを、すべての被造物の上に置いたばかりか、父よりも上に置いたことになる(口にするのも不敬である)。

26

Sed absit; non enim inter omnia Pater, non inter plebem quamdam creaturarum suarum. Subter creatura omnis, supra divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti.

PL 16, 715B

しかし、それは断じてあり得ない。父は万物の内にあるのではなく、自らの被造物の何らかの民衆の内にあるのでもないからである。下には被造物のすべてがあり、上には父と子と聖なる霊の神性がある。

27

Illa servit, haec regnat; illa subjacet, ista dominatur: illa opus, haec auctor est operis: illa adorat omnes, haec adoratur ab omnibus. 47. Denique de Filio scriptum est: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6) . Non habes: Adoret Spiritus sanctus.

PL 16, 715B

前者は仕え、後者は支配する。前者は服し、後者は主として治める。前者は業であり、後者は業の作り手である。前者はみな礼拝し〔adorat omnes の omnes は主語の側の「みな」と取った〕、後者はすべての者に礼拝される。47. 実に、子については、こう書かれている。「神のすべての天使は彼を礼拝せよ」(ヘブライ1:6)。あなたは「聖なる霊は礼拝せよ」という句を持っていない。

28

Et infra: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt, inquit, ministri spiritus in ministerium, qui mittuntur (Ibid., 13) ?

PL 16, 715C

また後にはこうある。「天使たちのうち誰に、神はかつて言ったか。『私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで』と。彼らはみな、と彼は言う、奉仕のために遣わされる、仕える霊ではないか」(ヘブライ1:13)。

29

Cum dicit, omnes, numquid et Spiritum sanctum comprehendit? Non utique, quia Angeli et caeterae Potestates in ministerium et obsequium Dei Filio, ut serviant, destinantur.

PL 16, 715C

「みな」と言うとき、聖なる霊をも含めているのだろうか。断じてそうではない。天使たちとその他の権能は、神の子に仕えるために、奉仕と服従へと定められているからである。

30

48. At vero Spiritus sanctus non minister, sed testis est Filii, quemadmodum de ipso Filius dixit: Ille testimonium perhibet de me (Joan. XV, 26) . Testis est ergo Filii, Spiritus. Qui testis est, novit omnia, sicut Deus Pater testis est.

PL 16, 715C

48. しかるに聖なる霊は奉仕者ではなく、子の証人である。子自身がこの霊について言った通りである。「彼は私について証しする」(ヨハネ15:26)。ゆえに霊は子の証人である。証人である者はすべてを知っている。父なる神が証人であるのと同じである。

31

Sic enim habes in posterioribus, quia confirmata est salus nostra, testificante Deo, signis quoque et prodigiis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus (Hebr. II, 4, 5) .

PL 16, 715D

というのも、後の箇所にあなたはこう読む。「我々の救いは、神が証しをし、しるしと不思議、様々な力、また聖なる霊の分配によっても〔証しをして〕、確証された」(ヘブライ2:4, 5)。

32

Qui dividit quod vult, utique supra omnia, non inter omnia est; dividere enim operatoris gratia, non operis est materies (I Cor. XII, 11) .

PL 16, 715D

欲するところを分け与える者は、確かに万物の上にあり、万物の内にはない。分け与えることは作り手の恩寵に属し、業の素材に属するのではないからである(一コリント12:11)。

33

49. Si supra omnia Filius, per quem initium salus nostra, ut praedicaretur, accepit: utique et Pater Deus, qui testificatur, et asseverat signis et prodigiis de salute nostra, exceptus a cunctis est.

PL 16, 715D

49. 子が万物の上にあるなら——その子によって我々の救いは、宣べ伝えられるための始まりを受けた——、しるしと不思議によって我々の救いについて証しし確言する父なる神もまた、確かにすべてのものから除かれている。

34

Similiter autem et Spiritus qui divisionibus suis nostrae testimonium fert saluti, non est in creaturarum plebe numerandus, sed cum Patre aestimandus et Filio, qui non per incisionem sui dividitur ipse, cum dividit; individuus enim cum sit, nihil amittit, cum omnibus largiatur: sicut et Filius, regnum Patre accipiente, nihil perdit: nec Pater Filio cum sua tradat, amittit.

PL 16, 716A

同様に、自らの分配によって我々の救いに証しをもたらす霊も、被造物の民衆の内に数えられてはならず、父と子とともに評価されるべきである。霊は、分けるときにも、自らが切り裂かれて分けられるのではない。分割されないものであるから、すべての者に分け与えても何も失わない。子もまた、父が国を受けるときに何も失わず、父も、自分のものを子に渡すときに失うことがないのと同じである。

35

Nullum itaque damnum esse in divisione gratiae spiritalis, Domino attestante (I Cor. XV, 6) , cognovimus; qui enim ubi vult spirat (Joan. III, 8) , ubique sine damno est. De quo infra dicemus plenius.

PL 16, 716A

こうして我々は、霊的な恩寵の分配には何の損失もないことを、主が証しするところによって知った(一コリント15:6)〔引照の番号は刷られたまま。内容は上の一コリント12:11 に当たるらしい〕。「欲するところに息を吹く」(ヨハネ3:8)者は、どこにあっても損失がないからである。これについては後でさらに十分に述べる。

36

50. Interim nunc quoniam propositum est ordine suo asserere, non esse inter omnia Spiritum compntandum, ipsum Apostolum, de cujus verbis faciunt quaestionem, assertionis hujus adhibeamus auctorem.

PL 16, 716A

50. さて今は、霊は万物の内に数えられてはならない〔底本は compntandum。computandum と読む〕と順序に従って論じることが課題であるから、彼らがその語について問題としている使徒その人を、この主張の保証人として呼び出そう。

37

Quae enim essent illa omnia, sive visibilia, sive invisibilia, ipse signavit dicens: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra (Coloss. I, 16) .

PL 16, 716B

かの「万物」とは何であるかを、使徒自身が、見えるものであれ見えないものであれ、こう言って示した。「彼にあって、天においても地においても、万物が創造された」(コロサイ1:16)。

38

Vides omnia de his dicta, quae vel in coelis sunt, vel in terra; sunt enim in coelis etiam invisibilia, quae facta sunt.

PL 16, 716B

あなたは、「万物」と言われたのが、天にあるもの、あるいは地にあるものについてであることを見る。天にも、作られた見えないものがあるからである。

39

51. Tamen ne cui esset incognitum, addidit de quibus diceret: Sive Sedes, inquit, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Ibid., 16, 17) .

PL 16, 716B

51. ただ、誰にも分からないままにならぬよう、何について語っているかを加えて言った。「座であれ、主権であれ、支配であれ、権能であれ、万物は彼によって、また彼において造られ、彼は万物に先立ち、万物は彼において成り立つ」(コロサイ1:16, 17)。

40

Numquid ergo hic inter creaturas Spiritum sanctum comprehendit? Aut cum dicit ante omnes esse Dei Filium, numquid ante Patrem dixisse aestimandus est?

PL 16, 716B

では、ここで彼は、被造物の内に聖なる霊を含めているのか。あるいは、神の子が万物に先立つと言うとき、父にも先立つと言ったと見なされるべきなのか。

41

Non utique; nam sicut hic per Filium dicit omnia creata esse, et in ipso omnia constare coelestia: ita etiam in Spiritu sancto vires habere universa coelestia dubitari non potest, quando lectum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 16, 716C

断じてそうではない。ここで彼が、子を通して万物が造られ、彼において天のものがすべて成り立つと言うように、聖なる霊においても天のものすべてが力を持つことは、疑い得ない。こう読まれているからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらのすべての力が〔固められた〕」(詩篇32:6)。

42

Super omnia est igitur, de quo est omnis coelestium et terrestrium virtus. Qui igitur super omnia est, utique non servit: qui non servit, liber est: qui liber est, habet jura dominatus. 52. Hoc si a principio dicerem, negaretur.

PL 16, 716C

ゆえに、天のものと地のもののすべての力がそこから出る者は、万物の上にある。万物の上にある者は、確かに仕えない。仕えない者は自由である。自由である者は、支配の権利を持つ。52. もしこれを最初から言ったなら、否定されたであろう。

43

Sed quemadmodum illi minora negant, ne majora credantur: ita et nos minora praemittamus, ut aut perfidiam suam etiam in minoribus prodant; aut si vel minoribus consentiunt, majora de minoribus colligamus.

PL 16, 716C

だが、彼らがより小さいことを否定するのは、より大きいことが信じられないようにするためである。同様に我々も、より小さいことを先に述べよう。そうすれば、彼らは小さいことにおいてすら自らの背信を露わにするか、あるいは小さいことにだけでも同意するなら、我々は小さいことから大きいことを導き出せる。

44

53. Arbitror, clementissime imperator, plenissime confutatos eos, qui audent inter omnia Spiritum sanctum computare.

PL 16, 716D

53. いとも寛容な皇帝よ、聖なる霊を万物の内に数え入れようとする者たちは、十分に論駁されたと私は思う。

45

Sed tamen ut sciant se non tantum Apostolicis testimoniis, sed etiam Dominicis perurgeri; quomodo audent inter omnia numerare Spiritum sanctum, quando ipse Dominus dixit: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei (Luc. XII, 10) ?

PL 16, 716D

だが、彼らが使徒たちの証言だけでなく、主の言葉によっても追い詰められていることを知るように、問おう。主自身が、「人の子に対して冒瀆する者は、赦される。だが聖なる霊に対して冒瀆する者は、ここでも来るべきときにも赦されない」(ルカ12:10)と言ったのに、どうして彼らは聖なる霊を万物の内に数えようとするのか。

46

Quomodo igitur inter creaturas audet quisquam Spiritum computare? Aut quis sic se obligat, ut si creaturae derogaverit, non putet sibi hoc aliqua venia relaxandum?

PL 16, 717A

では、どうして誰かが敢えて霊を被造物の内に数えるのか。また、被造物を貶めたとしても、これは何らかの赦しによって免れ得ないだろうと考えるほど、誰が自らを縛るだろうか。

47

Nam si Judaei, quia adoraverunt militiam coeli (IV Reg. XVII, 16) , divino praesidio destituti sunt: qui autem adorat et confitetur Spiritum sanctum, acceptus est Deo; qui non confitetur, sacrilegii reus sine venia damnatur: utique hinc aestimari potest non inter omnia, sed super omnia esse Spiritum sanctum, cujus injuria aeternis suppliciis expiatur.

PL 16, 717A

実に、ユダヤ人は天の軍勢を礼拝したために(列王記四17:16)神の守りを失った。ましてや、聖なる霊を礼拝し告白する者は神に受け入れられ、告白しない者は瀆聖の罪に問われて赦しなく断罪されるのであるから、確かにここから、聖なる霊は万物の内にではなく万物の上にあると判断できる。霊への侮辱は永遠の刑罰によって償われるからである。

48

54. Cur autem dixerit Dominus: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei (Luc. XII, 10) ; diligenter adverte. Numquid alia est offensa Filii, alia Spiritus sancti?

PL 16, 717A

54. 主が「人の子に対して冒瀆する者は、赦される。だが聖なる霊に対して冒瀆する者は、ここでも来るべきときにも赦されない」(ルカ12:10)と言ったのはなぜか、注意深く考えよ。子への不敬と聖なる霊への不敬は別なのか。

49

Sicut enim una dignitas, sic una injuria. Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne, quam dignum est (neque enim vilis nobis debet videri, quae aula virtutis, fructus est Virginis), habet culpam; non est tamen exclusus a venia, quam fide possit adsciscere.

PL 16, 717B

尊厳が一つであるように、侮辱も一つである。だが、人間の体の外見に惑わされて、キリストの肉についてふさわしい以上に軽く考える者がいるなら——力の広間であり、おとめの実であるものは、我々に卑しく見えてはならないからである——、その者は咎を負う。それでも、信仰によって得られるはずの赦しから締め出されてはいない。

50

Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei ejici daemonia, sed in Beelzebub: non potest ibi exoratio esse veniae, ubi sacrilegi plenitudo est; quia qui Spiritum negavit, et Deum Patrem negavit et Filium; quoniam idem est Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi.

PL 16, 717B

しかし、聖なる霊の尊厳と威光と永遠の権能を否定し、悪霊が神の霊によって追い出されるのではなくベルゼブルによって追い出されると考える者には、赦しを願う余地がない。瀆聖が満ちているところだからである。霊を否定した者は、父なる神をも子をも否定したのであり、神の霊はキリストの霊と同じだからである。

Liber I, Caput IV

第I巻 第IV章PL 16, 717C
1

Spiritum sanctum unum et eumdem esse qui locutus est in prophetis et in apostolis, qui Spiritus Dei et Christi est, quem praeterea Spiritum Paraclitum, Spiritum vitae ac veritatis Scriptura significat.

PL 16, 717C

聖なる霊は、預言者たちの内でも使徒たちの内でも語った唯一の同じ霊であり、神の霊であり、キリストの霊であって、そのうえ聖書はこの霊を、パラクレートスである霊、命と真理の霊とも示している。

2

55. Unum autem esse Spiritum nemo dubitaverit, etsi de uno Deo plerique dubitaverunt. Alium enim dixerunt plerique haeretici Deum veteris, alium novi Testamenti.

PL 16, 717C

55. 霊が唯一であることは、誰も疑わないであろう。神が唯一であることについては、多くの者が疑ったとしても。実に、多くの異端者は、旧約の神と新約の神は別だと言った。

3

Sed sicut unus Pater, qui et olim locutus est, ut legimus, patribus in prophetis: et in novissimis diebus nobis locutus est in Filio (Hebr. I, 1, 2) : et sicut unus Filius, qui juxta veteris seriem Testamenti ab Adam offensus, ab Abraham visus, adoratus a Jacob est: ita etiam Spiritus sanctus unus est, qui efferbuit in prophetis, insufflatus est apostolis, copulatus est Patri et Filio in baptismatis sacramentis (II Petr. I, 21; Joan. XX, 22; Matth. XXVIII, 19) .

PL 16, 718A

しかし、唯一の父がいる。この父は、我々が読むように、かつては預言者たちにおいて父祖たちに語り、終わりの日々には子において我々に語った(ヘブライ1:1, 2)。また唯一の子がいる。この子は、旧約の流れに従えば、アダムに背かれ、アブラハムに見られ、ヤコブに礼拝された。それと同じように、聖なる霊も唯一であり、この霊は預言者たちにおいて沸き立ち、使徒たちに吹き込まれ、洗礼の秘跡において父と子に結ばれた(二ペトロ1:21; ヨハネ20:22; マタイ28:19)。

4

De ipso enim dicit David: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13) . De ipso etiam alibi dixit: Quo ibo a Spiritu tuo (Psal. CXXXVIII, 7) .

PL 16, 718A

実に、この霊についてダビデは言う。「汝の聖なる霊を私から取り去るな」(詩篇50:13)。また別の所でも、この霊について言った。「私は汝の霊から離れて、どこへ行こうか」(詩篇138:7)。

5

56. Ut scias quia idem Spiritus Dei est, qui est Spiritus sanctus, sicut et in Apostolo legimus: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu; et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) , ipsum Apostolus Spiritum Dei dixit.

PL 16, 718A

56. 聖なる霊である者が神の霊と同じであることを、あなたが知るために言う。我々は使徒においてもこう読む。「神の霊において語る者は、誰もイエスは呪われよとは言わない。聖なる霊においてでなければ、誰も主イエスと言うことはできない」(一コリント12:3)。使徒はこの同じ霊を神の霊と呼んだ。

6

Ipsum etiam Spiritum Christi appellavit, sicut habes: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei inhabitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .

PL 16, 718B

使徒はまた、この同じ霊をキリストの霊とも呼んだ。あなたが持っているとおりである。「だが汝らは肉にあるのではなく、霊にある。ただし、神の霊が汝らの内に宿っているならば。キリストの霊を持たない者は、その人のものではない」(ローマ8:9)。

7

Et infra: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis (Ibid. 11) . Ipse est ergo Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi.

PL 16, 718B

また後にはこうある。「もし、死者の中からイエスをよみがえらせた者の霊が、汝らの内に宿るならば」(ローマ8:11)。ゆえに、神の霊とは、キリストの霊である同じ霊である。

8

57. Ipse etiam est Spiritus vitae, sicut ait Apostolus: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Ibid., 2) .

PL 16, 718B

57. この霊はまた命の霊でもある。使徒が言うとおりである。「キリスト・イエスにおける命の霊の法が、罪と死の法から私を解放した」(ローマ8:2)。

9

58. Quem igitur Spiritum vitae Apostolus dixit, ipsum Dominus in Evangelio paraclitum nominavit, ipsum Spiritum veritatis, sicut habes: Et rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis; ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum (Joan. XIV, 16, 17) .

PL 16, 718B

58. 使徒が命の霊と呼んだその霊を、主は福音書でパラクレートスと名づけ、真理の霊と呼んだ。あなたが持っているとおりである。「私は父に願おう。父は別のパラクレートスを汝らに与え、汝らとともに永遠にいさせる。それは真理の霊であり、この世界はこれを受け取ることができない。世界はこれを見ず、知らないからである」(ヨハネ14:16, 17)。

10

Habes ergo et Paraclitum Spiritum, eumdem et Spiritum veritatis et Spiritum invisibilem designatum. Quomodo igitur secundum divinitatem quidam Filium visibilem putant, cum etiam Spiritum mundus videre non possit?

PL 16, 718C

こうしてあなたは、パラクレートスの霊が、真理の霊と同じであり、見えない霊と同じであると示されていることを持っている。それなのに、なぜ或る者たちは、神性に従って子を見えるものと考えるのか。世界は霊をさえ見ることができないのに。

11

59. Accipe nunc ejusdem vocem Domini, quod ipse sit Spiritus sanctus, qui est Spiritus veritatis; habes enim in ultimo libri hujus: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) .

PL 16, 719A

59. 今度は、真理の霊であるその霊自身が聖なる霊であるという、同じ主の言葉を受け取れ。この書の終わりに、あなたはこれを持っている。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。

12

Ipsum quoque esse Spiritum sanctum, qui est Spiritus Domini, Petrus docet dicens: Anania, quid tibi visum est tentare et mentiri Spiritui sancto (Act. V, 3) ? Et statim ad uxorem Ananiae idem ait: Quid vobis visum est tentare Spiritum Domini (Ibid., 9) ?

PL 16, 719A

また、聖なる霊が主の霊である同じ霊であることを、ペトロは教えて言う。「アナニアよ、なぜ汝は、聖なる霊を試み、これに偽ろうと思ったのか」(使徒言行録5:3)。そしてすぐ、アナニアの妻に同じことを言う。「なぜ汝らは、主の霊を試そうと思ったのか」(使徒言行録5:9)。

13

Cum dicit, vobis, ostendit de eo dictum Spiritu, de quo Ananiae dixerat. Ipse est ergo Spiritus Domini, qui Spiritus sanctus.

PL 16, 719A

「汝らは」と言うとき、アナニアに言っていたその霊について語られているのだと示している。ゆえに、主の霊とは、聖なる霊である。

14

60. Ipsum etiam Spiritum sanctum, qui Spiritus Patris est, declaravit Dominus, dicens secundum Matthaeum in persecutione non esse cogitandum quid loquamur: Non enim vos estis qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) .

PL 16, 719A

60. 主はまた、父の霊である同じ聖なる霊を、マタイによる福音書において、迫害の中で我々が何を語るかを思い煩ってはならないと言って明らかにした。「語るのは汝らではなく、汝らの内で語る、汝らの父の霊だからである」(マタイ10:20)。

15

Idem autem secundum Lucam ait: Nolite solliciti esse qualiter respondeatis aut dicatis; Spiritus enim sanctus Dei docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere (Luc. XII, 11, 12) .

PL 16, 719B

同じことを、ルカによる福音書では言う。「どう答えるか、あるいは何を言うかと、思い煩うな。神の聖なる霊が、言うべきことをまさにその時に汝らに教えるからである」(ルカ12:11, 12)。

16

Ergo quamvis multi dicantur spiritus, quia lectum est: Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4) ; unus tamen est Dei Spiritus. 61. Ipsum igitur unum Spiritum et apostoli et prophetae sunt consecuti.

PL 16, 719B

ゆえに、「自らの天使たちを霊となす者」(詩篇103:4)と読まれているから、多くの霊があると言われるにしても、神の霊は唯一である。61. したがって、この唯一の霊を、使徒たちも預言者たちも得たのである。

17

Sicut etiam vas electionis, doctor gentium dicit: Quia unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13) ; quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis, et sensibus allabatur, ut saecularis sitis restinguat ardorem.

PL 16, 719B

選びの器、諸国民の教師もまた、「我々は唯一の霊を飲んだ」(一コリント12:13)と言う。それはあたかも、この霊が裂かれることができず、心に注がれ、感覚に流れ入って、世の渇きの熱を鎮めるものだと言うかのようである。

Liber I, Caput V

第I巻 第V章PL 16, 719C
1

Spiritum sanctum, cum creaturas sanctificet, nec creaturam esse, nec mutabilem: eum semper bonum esse, cum a Patre detur et a Filio; nec inter ea quae declinare dicuntur, numerandum; fontem bonitatis, Spiritum oris Dei, malorum emendatorem, bonum necessario confitendum: postremo cum in Scripturis bonus affirmetur, et Patri ac Filio conjungatur in baptismate, bonum negari neutiquam posse; nec tamen dici in bono proficientem, sed perficientem: quod eum ab omnibus distinguit creaturis.

PL 16, 719C

聖なる霊は、被造物を聖化するのであるから、被造物でも変わりうる者でもない。霊は父と子から与えられるのであるから、常に善であり、逸れたと言われるものの内に数えられてはならない。善性の泉、神の口の霊、悪人を正す者であり、必然的に善と告白されるべきである。最後に、聖書で善と断言され、洗礼において父と子に結ばれているのであるから、霊が善であることを否定することは決してできない。しかも霊は、善において進歩する者ではなく、善を完成させる者と言われる。これが霊をすべての被造物から区別する。

2

62. Non ergo sanctus Spiritus de substantia corporalium; hic enim corporalibus incorpoream infundit gratiam: sed nec de substantia invisibilium creaturarum est; nam et illae sanctificationem hujus accipiunt, et per hunc reliquis mundi operibus antecellunt.

PL 16, 719C

62. ゆえに、聖なる霊は物体的なものの実体に属さない。霊は物体的なものに非物体的な恩寵を注ぐからである。だが、見えない被造物の実体に属するのでもない。それらもこの霊の聖化を受け、この霊によって世界の他の業にまさるからである。

3

Sive Angelos dicas, sive Dominationes, sive Potestates, omnis creatura exspectat sancti Spiritus gratiam. Sicut enim nos per Spiritum liberi, quia misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba Pater.

PL 16, 719C

天使たちと言おうと、主権と言おうと、権能と言おうと、あらゆる被造物は聖なる霊の恩寵を待ち望む。実に、我々が霊によって自由であるように——神は、「アッバ、父よ」と叫ぶ自らの子の霊を、我々の心に遣わしたからである。

4

Itaque jam non est servus, sed filius (Galat. IV, 6, 7) : ita etiam omnis creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quos utique sancti Spiritus gratia filios Dei fecit (Rom. VIII, 19) .

PL 16, 720A

「それゆえ、もはや僕ではなく、子である」(ガラテヤ4:6, 7)。そのようにまた、あらゆる被造物は神の子たちの啓示を待ち望む。その子たちを、聖なる霊の恩寵が神の子としたのである(ローマ8:19)。

5

Ergo et creatura ipsa omnis spiritualis gratiae revelatione mutabitur, et liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Ibid. 21) .

PL 16, 720A

ゆえに被造物そのものも、すべて霊的な恩寵の啓示によって変えられ、「朽ちることへの隷属から、神の子たちの栄光の自由へと解放される」(ローマ8:21)。

6

63. Omnis ergo creatura mutabilis, non solum ea quae jam peccato aliquo aut elementorum conditione mutata est; verum etiam quae corruptelae potest esse obnoxia vitio naturae, etsi nondum est studio disciplinae; nam ut in superioribus libris docuimus (Lib. III, de fide, cap. 2) , et angelorum naturam liquet potuisse mutari.

PL 16, 720A

63. ゆえに、被造物はすべて変わりうる。すでに何らかの罪や諸元素の条件によって変わってしまったものだけでなく、たとえ規律への熱意によってまだそうなってはいないとしても、本性の欠陥によって腐敗にさらされうるものもそうである。実際、我々が上の諸巻〔『信仰について』を指す〕で教えたように(『信仰について』第3巻第2章)、天使たちの本性もまた変わりうることは明らかである。

7

Utique aestimare convenit quia qualis unius natura, talis et caeterorum. Mutabilis ergo et reliquorum natura, sed melior disciplina.

PL 16, 720A

確かに、一つの本性がどうであるなら、他のものもそうであると考えるのがふさわしい。ゆえに他のものの本性も変わりうるが、規律においてよりまさっている。

8

64. Ergo omnis mutabilis creatura, sed bonus et non mutabilis Spiritus sanctus; neque enim aliquo vitio mutari potest, qui omnium abolet vitia, peccata condonat. Quomodo ergo mutabilis qui sanctificando alios mutat ad gratiam, non ipse mutatur?

PL 16, 720B

64. ゆえに、被造物はすべて変わりうるが、聖なる霊は善であり、変わりえない。すべての者の悪徳を除き、罪を赦す者は、いかなる悪徳によっても変わりえないからである。聖化することによって他の者を恩寵へと変え、自らは変わらない者が、どうして変わりうるだろうか。

9

65. Quomodo mutabilis, qui bonus semper est? Neque enim umquam malus Spiritus sanctus, per quem nobis quae bona sunt, ministrantur.

PL 16, 720B

65. 常に善である者が、どうして変わりうるだろうか。我々に善いものが分け与えられるのは、その霊によってであり、その霊が悪であったことは決してないからである。

10

Unde et evangelistae duo in uno eodemque loco, diversis quidem inter se verbis, sed eadem designarunt; habes enim in Matthaeo: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11) !

PL 16, 720B

それゆえ、二人の福音書記者は、同じ一つの箇所について、互いに言葉は異なるが同じことを示した。マタイにあなたは持っている。「汝らは悪い者でありながら、善い賜物を子らに与えることを知っている。まして、天におる汝らの父は、求める者たちに善いものを与えることか」(マタイ7:11)。

11

Secundum Lucam autem invenies ita scriptum: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13) !

PL 16, 720C

ルカによれば、あなたはこう書かれているのを見いだす。「まして、汝らの父は、求める者たちに天から聖なる霊を与えることか」(ルカ11:13)。

12

Advertimus ergo bonum esse Spiritum sanctum Domini judicio, evangelistarum testimonio: quando alius pro sancto Spiritu bona, alius pro bonis sanctum Spiritum nominavit. Si igitur quod bonum est, hoc est Spiritus sanctus, quomodo bonus non est?

PL 16, 720C

こうして我々は、聖なる霊が善であることを、主の判断により、福音書記者たちの証言によって認める。一人は聖なる霊の代わりに善いものを、もう一人は善いものの代わりに聖なる霊を挙げたのだから。ゆえに、善いものとは聖なる霊のことであるなら、どうして霊が善でないことがあろうか。

13

66. Nec fallit quod nonnulli codices habent etiam secundum Lucam: Quanto magis Pater vester de coelo dabit bonum datum petentibus se!

PL 16, 720C

66. ルカにおいても、ある写本が「まして、汝らの父は、求める者たちに天から善い賜物を与えることか」と持っていることは、見落とされてはならない。

14

Hoc bonum datum gratia spiritalis est, quam Dominus Jesus effudit e coelo, postquam patibulo crucis fixus, triumphales revehens evacuatae mortis exuvias, victor mortis a mortuis resurrexit, sicut habes scriptum: ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit data hominibus (Psal. LXVII, 19) .

PL 16, 720C

この善い賜物とは霊的な恩寵であり、主イエスは、十字架の杭に釘づけられ、無力にされた死の凱旋の戦利品を携えて戻り、死に勝つ者として死者の中からよみがえった後、これを天から注いだ。あなたが書かれているのを持っているとおりである。「高みに昇り、捕らわれを捕らえて引いて行き、人々に賜物を与えた」(詩篇67:19)。

15

Et bene ait, data; sicut enim Filius datus, de quo scriptum est: Puer natus est, filius datus est nobis (Esai. IX, 6) , data est et gratia spiritualis.

PL 16, 720D

彼が「賜物」と言ったのは見事である。子が与えられたように——それについては「一人の男の子が我々に生まれ、子が我々に与えられた」と書かれている(イザヤ9:6)——、霊的な恩寵も与えられたからである。

16

Quid autem dubito dicere quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptum sit: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) .

PL 16, 721A

聖なる霊もまた与えられたと言うことを、私がどうしてためらうだろうか。「神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれている」と書かれているのに(ローマ5:5)。

17

Quem utique quoniam pectora recipere captiva non poterant, prius Dominus Jesus captivam duxit captivitatem; ut liberis affectibus gratiae divinae munus effunderet. 67. Pulchre autem dixit: Captivam captivitatem.

PL 16, 721A

捕らわれた胸はこの霊を受け入れることができなかったので、主イエスはまず、捕らわれを捕らえて引いて行った。自由になった情愛に、神の恩寵の賜物を注ぐためである。67. 彼が「捕らわれを捕らえて」と言ったのは美しい。

18

Christi enim victoria, victoria libertatis est, quae omnes gratiae vindicavit, nullum astrinxit injuriae. Ergo in omnium absolutione nemo captivus est.

PL 16, 721A

キリストの勝利は自由の勝利であり、これはすべての者を恩寵のものとして取り戻し、誰をも不正に縛らなかった。ゆえに、すべての者の解放の中には、捕らわれ人は一人もいない。

19

Et quia Dominicae tempore passionis sola feriabatur injuria, quae captivos omnes amiserat quos tenebat; in se recurrens captiva facta est ipsa captivitas, jam non Belial addicta, sed Christo, cui servire libertas est.

PL 16, 721A

そして、主の受難のとき、不正だけが休んでいた。握っていた捕らわれ人をすべて失ったからである。自分に跳ね返って、捕らわれそのものが捕らわれとなり、もはやベリアルに帰属せず、キリストに帰属するものとなった。キリストに仕えることこそ自由である。

20

Qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini (I Cor. VII, 22) . 68. Sed ut ad proposita revertamur: Omnes, inquit, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3) .

PL 16, 721B

「主において召された僕は、主の解放奴隷だからである」(一コリント7:22)。68. だが、本題に戻ろう。「みな逸れ、ともに役に立たなくなった。善を行う者はいない、一人もいない」と彼は言う(詩篇13:3)。

21

Si excipiunt Spiritum sanctum, etiam ipsi eum non esse inter omnia confitentur: si non excipiunt, ergo et ipsum inter omnes declinasse fateantur. 69. Sed videamus utrum bonitatem habeat, cum fons sit principiumque bonitatis.

PL 16, 721B

もし彼らが聖なる霊を除外するなら、彼ら自身も、霊が万物の内にないことを告白している。除外しないなら、霊もすべての者の中で逸れたと認めよ。69. だが、霊が善性を持つかどうかを見よう。霊は善性の泉であり始まりなのだから。

22

Nam sicut Pater bonitatem habet et Filius, ita etiam bonitatem habet et Spiritus sanctus. Quod etiam Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus pax, charitas, gaudium, patientia, bonitas (Galat. V, 22) .

PL 16, 721B

実に、父が善性を持ち、子が善性を持つように、聖なる霊もまた善性を持つ。使徒もこれを教えて言った。「霊の実は、平和、愛、喜び、忍耐、善性である」(ガラテヤ5:22)。

23

Quis autem dubitat quod bonus sit, cujus fructus est bonitas? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17) . 70. Itaque si bonus Deus, quomodo non bonus qui oris ejus est Spiritus (Psal. XXXII, 6) , qui scrutatur etiam alta Dei (I Cor. II, 10) ?

PL 16, 721C

その実が善性である者が善であることを、誰が疑うか。「善い木は善い実を結ぶ」(マタイ7:17)。70. それゆえ、神が善であるなら、その口の霊(詩篇32:6)であり、神の深みさえ探る(一コリント2:10)霊が、どうして善でないことがあろうか。

24

An in alta Dei contagio mali possit intrare? Unde et illud intelligitur, quam amentes sint, qui bonum Filium Dei abnegant, cum bonum Spiritum Christi negare non possint; de quo ait Dei Filius: Propterea dixi, de meo accipiet (Joan. XVI, 15) .

PL 16, 721C

神の深みに、悪の感染が入り込みうるというのか。ここからまた、神の子が善であることを否定する者たちが、キリストの霊が善であることは否定できないでいながら、どれほど正気を失っているかが分かる。その霊について神の子は言う。「それゆえ私は言った。彼は私のものから受けるであろう」(ヨハネ16:15)。

25

71. An non bonus Spiritus, qui bonos de pessimis facit, peccatum abolet, malum delet, crimen excludit, bonum munus infundit, de persecutoribus apostolos facit, de peccatoribus sacerdotes? Eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8) .

PL 16, 721C

71. 最悪の者たちから善い者たちをつくり、罪を廃し、悪を消し、重罪を締め出し、善い賜物を注ぎ、迫害者から使徒たちを、罪人から司教たちをつくる霊が、善でないことがあろうか。「汝らはかつて闇であったが、今は主において光である」と彼は言う(エフェソ5:8)。

26

72. Sed quid differimus eos? Nam si verba exigunt, cum facta non abnuant, accipiant bonum Spiritum scriptum; dixit enim David: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10) . Quid est enim Spiritus, nisi plenus bonitatis?

PL 16, 721D

72. だが、なぜ我々は彼らを引き延ばしているのか。実際、彼らが言葉を要求し、事実を拒まないのであれば、書かれた「善い霊」を受け取れ。ダビデが言ったからである。「汝の善い霊は、私を正しい道へと導くであろう」(詩篇142:10)。実に、霊とは、善性に満ちたものでなくて何であろうか。

27

Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur justis, simplex substantia, opulentus virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis, et ubique totus.

PL 16, 722A

この霊は、本性においては近づきえないものであるが、その善性のゆえに我々には受け入れられうる者であり、力によってすべてを満たしつつ、しかし義人たちだけがこれにあずかる。単純な実体であり、力に富み、各人に臨在し、自らのものを一人一人に分け、どこにあっても全体である。

28

73. Meritoque Filius Dei dixit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) , non dedignatus Spiritus sancti societatem.

PL 16, 722A

73. 神の子が「行って、諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)と言ったのは当然である。聖なる霊との交わりを軽んじなかったのである。

29

Cur igitur nunc quem Dominus non dedignatus est in baptismatis sacramento, moleste ferunt aliqui Patri vel Filio Spiritum nostra devotione conjungi? 74. Bonus ergo Spiritus: bonus autem, non quasi acquirens, sed quasi impertiens bonitatem.

PL 16, 722A

では、主が洗礼の秘跡において軽んじなかったその霊を、我々の献身によって父あるいは子に結びつけることを、なぜ今、一部の者は不快に思うのか。74. ゆえに霊は善である。だが善であるとは、善性を獲得する者のようにではなく、善性を分け与える者のようにである。

30

Non enim accipit a creaturis, sed accipitur Spiritus sanctus: sicut non sanctificatur, sed ipse sanctificat; creatura enim sanctificatur, sanctificat autem Spiritus sanctus. In quo licet verbi communio, discretio tamen naturae est.

PL 16, 722B

聖なる霊は、被造物から受けるのではなく、被造物に受けられる。聖化されるのではなく、自ら聖化するのと同じである。被造物は聖化され、聖なる霊は聖化するからである。ここには語の共通があるが、本性の区別がある。

31

Sanctus enim dicitur et homo qui accipit, et Deus qui tribuit sanctitatem; quia legimus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2) .

PL 16, 722B

実に、「聖なる」と言われるのは、聖性を受ける人間も、聖性を授ける神もである。我々はこう読むからである。「聖なる者となれ。私は聖なる者だからである」(レビ記19:2)。

32

Non ergo potest sanctificatio et corruptela unius esse naturae; et ideo non potest gratia sancti Spiritus et creatura unius esse substantiae.

PL 16, 722B

ゆえに、聖化と腐敗が一つの本性のものであることはできない。それゆえ、聖なる霊の恩寵と被造物が一つの実体のものであることはできない。

33

75. Itaque cum omnis invisibilis praeter Trinitatem reliqua natura, cujus rationabilem et incorpoream jure quidam substantiam putant, non impertiat spiritalem gratiam, sed acquirat: nec participet, sed assumat; separanda utique est a societate Spiritus sancti communitas creaturae.

PL 16, 722B

75. ゆえに、三位一体を除く、見えない本性のすべての残りのもの——その実体を、理性的で非物体的だと、ある者たちは正しく考える——は、霊的な恩寵を分け与えず、獲得するのであり、分かち与えるのではなく受容するのだから〔participet を impertiat と並べて「分かち与える」と取った〕、被造物の共同体は、聖なる霊との交わりから確かに切り離されなければならない。

34

Credant igitur quia creatura non est Spiritus sanctus: aut si creaturam putant, cur associant Patri? Si creaturam arbitrantur, cur Filio Dei jungunt?

PL 16, 722C

ゆえに彼らは、聖なる霊が被造物でないことを信じよ。あるいは、被造物と考えるなら、なぜ父に結びつけるのか。被造物と見なすなら、なぜ神の子に結びつけるのか。

35

Quod si a Patre et Filio non existimant separandum, non aestiment creaturam; quia ubi una sanctificatio, una natura est.

PL 16, 722C

もし彼らが、霊は父と子から切り離されるべきでないと考えるなら、被造物と見なすな。聖化が一つであるところには、本性が一つだからである。

Liber I, Caput VI

第I巻 第VI章PL 16, 722C
1

Quamquam in aqua et Spiritu baptizamur, hunc tamen illi longe praestare; atque adeo non sejungendum a Patre et Filio. 76. Sunt tamen plerique qui eo quod in aqua baptizamur et Spiritu, non putent aquae et Spiritus distare munera; et ideo non putant distare naturam.

PL 16, 722C

我々は水と霊において洗礼を受けるが、霊は水をはるかにまさり、それゆえ父と子から切り離されてはならない。76. しかし、多くの者は、我々が水と霊において洗礼を受けるからといって、水と霊の働きが隔たっているとは考えず、それゆえ本性が隔たっているとも考えない。

2

Nec advertunt quia in illo aquarum sepelimur elemento, ut renovati per Spiritum resurgamus.

PL 16, 722D

彼らは、我々が水という元素の中で葬られるのは、霊によって新たにされてよみがえるためであることに気づかない。

3

In aqua enim imago mortis, in Spiritu pignus est vitae; ut per aquam moriatur corpus peccati, quae quasi quodam tumulo corpus includit: et per virtutem Spiritus renovemur a morte peccati, renati in Deo.

PL 16, 722D

水には死の像があり、霊には命の保証がある。それは、体をいわば墓のように閉じ込める水によって罪の体が死に、霊の力によって我々が罪の死から新たにされ、神において生まれ変わるためである。

4

77. Et ideo hi tres testes unum sunt, sicut Joannes dixit: Aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. V, 8) . Unum in mysterio, non in natura. Aqua igitur testis est sepulturae, sanguis testis est mortis, Spiritus testis est vitae.

PL 16, 723A

77. それゆえ、この三つの証人は一つである。ヨハネが言ったとおりである。「水と血と霊」(一ヨハネ5:8)。一つであるのは、奥義においてであって、本性においてではない。ゆえに水は埋葬の証人、血は死の証人、霊は命の証人である。

5

Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti. 78. Numquid in aqua vivimus, sicut in Spiritu? Numquid in aqua signamur, sicut in Spiritu?

PL 16, 723A

ゆえに、水に何らかの恩寵があるとすれば、それは水の本性によるのではなく、聖なる霊の臨在によるのである。78. 我々は、霊においてのように、水において生きるのか。霊においてのように、水において印を受けるのか。

6

In ipso enim vivimus, et ipse est pignus haereditatis nostrae, sicut et Apostolus scribens ad Ephesios, ait: In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13, 14) .

PL 16, 723A

実に、我々はこの霊において生きており、この霊は我々の相続の保証である。使徒もエフェソの人々に書き送って言う。「彼において、信じた汝らは、約束の聖なる霊で印を受けた。この霊は我々の相続の保証である」(エフェソ1:13, 14)。

7

Sancto igitur Spiritu signati sumus, non natura, sed a Deo, quia scriptum est: qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris (II Cor. I, 21, 22) . 79. Signati ergo Spiritu a Deo sumus.

PL 16, 723A

したがって、我々が聖なる霊で印を受けたのは、本性によるのではなく、神による。書かれているからである。「我々に油を注ぎ、我々に印を押し、保証として霊を我々の心に与えたのは、神である」(二コリント1:21, 22)。79. ゆえに我々は、神によって霊で印を受けたのである。

8

Sicut enim in Christo morimur, ut renascamur; ita etiam Spiritu signamur, ut splendorem atque imaginem ejus et gratiam tenere possimus: quod est utique spiritale signaculum.

PL 16, 723B

我々がキリストにおいて死ぬのは、生まれ変わるためであるように、霊で印を受けるのもまた、その輝きと像と恩寵を保つことができるためである。これは確かに霊的な印である。

9

Nam etsi specie signemur in corpore, veritate tamen in corde signamur; ut Spiritus sanctus exprimat in nobis imaginis coelestis effigiem.

PL 16, 723B

たとえ外見としては体に印を受けるとしても、真実には心に印を受けるのである。聖なる霊が、我々の内に天の像の姿を刻むためである。

10

80. Quis igitur audeat dicere discretum a Deo Patre et Christo esse Spiritum sanctum; cum per ipsum ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur; et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus dixit (II Petr. I, 4) , ut divinae simus consortes naturae?

PL 16, 723B

80. では、誰が敢えて、聖なる霊は父なる神やキリストから別たれていると言うだろうか。霊によって我々は神の像と似姿にあずかるにふさわしくされ、また霊によって、使徒ペトロが言ったとおり(二ペトロ1:4)、我々が神的な本性にあずかる者となるというのに。

11

In quo utique non carnalis successionis haereditas, sed adoptionis gratiae spiritale commercium est.

PL 16, 723C

この霊において確かにあるのは、肉による継承の相続ではなく、養子とされる恩寵の霊的な交わりである。

12

Atque ut sciamus cordis nostri magis hoc, quam corporis esse signaculum, docet Propheta qui dicit: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7) .

PL 16, 723C

そして、これが体の印であるよりもむしろ我々の心の印であることを我々が知るために、預言者は教えて言う。「主よ、汝の顔の光が、我々の内に印された。汝は私の心に喜びを与えた」(詩篇4:7)。

Liber I, Caput VII

第I巻 第VII章PL 16, 723C
1

Spiritum sanctum creaturam non esse, cum sit incircumscriptus, et apostolis per omnes regiones dispersis infusus, quin etiam angelos ipsos, quibus aequales nos reddit, sanctificet.

PL 16, 723C

聖なる霊は被造物ではない。霊は限定されず、あらゆる地方に散らされた使徒たちに注がれ、さらに、我々を等しい者とするその天使たち自身をも聖化するからである。

2

Eodem Mariam repletam esse, nec non etiam Christum Dominum, atque adeo superiora et inferiora omnia: de cujus operatione, quae per piscinae commotionem designabatur, ortum ducit omnis benedictio.

PL 16, 723C

同じ霊がマリアを満たし、また主キリストをも満たし、さらに上のものも下のものもすべてを満たした。池の水がかき乱されることによって示されていたこの霊の働きから、あらゆる祝福が生じる。

3

81. Cum igitur omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus; si quidem et illa invisibilia opera, quae non queunt locis et finibus comprehendi, substantiae suae tamen proprietate clauduntur: quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem; quia et in omnibus et ubique semper est, quod utique divinitatis et dominationis est proprium: Domini enim est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1) ?

PL 16, 723D

81. ゆえに、あらゆる被造物は、その本性の定まった限界によって限定されている。場所や境界に包み込まれえない、あの見えない諸々の業でさえ、それでも自らの実体の固有性によって閉じ込められているのであれば、限定されず境界づけられない力を持つ聖なる霊を、どうして誰かが被造物と呼ぶことができようか。霊はすべてのものの内に、またいたるところに常にあるのであり、これは確かに神性と主権に固有のことだからである。「地とそれに満ちるものは、主のものである」(詩篇23:1)。

4

81*. Et ideo cum Dominus servulos suos apostolos destinaret, ut agnosceremus aliud creaturam esse, aliud gratiam spiritalem, alios alio destinabat; quia omnes simul ubique esse non poterant.

PL 16, 724A

81*. それゆえ、主は自らの小さな僕である使徒たちを差し向けるとき、被造物と霊的な恩寵は別のものであると我々が認めるように、ある者たちをある所へ、他の者たちを別の所へと差し向けた。すべての者が同時にいたるところにいることはできなかったからである。

5

Dedit autem omnibus Spiritum sanctum, qui licet separatis apostolis inseparabilis gratiae munus infunderet.

PL 16, 724A

しかし主は、すべての者に聖なる霊を与えた。この霊は、使徒たちが引き離されていても、分かたれえない恩寵の賜物を注いだのである。

6

Erant igitur diversae personae, sed unus in omnibus operationis effectus; quia unus est Spiritus sanctus, de quo ait: Accipietis virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos; et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judaea et Samaria usque in fines terrae (Act. I, 8) .

PL 16, 724A

ゆえに別々の人〔personae。三位一体のペルソナではなく、使徒たち一人ひとりを言う〕がいたが、すべてにおいて働きの結果は一つであった。聖なる霊が一つだからである。その霊について主は言う。「汝らは来たる力、すなわち聖なる霊を汝らの上に受け〔virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos の句読は定かでない。virtutem と Spiritum sanctum を同格に取った〕、エルサレムにおいて、またユダヤの全土とサマリアにおいて、地の果てに至るまで、私の証人となる」(使徒言行録1:8)。

7

82. Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus sanctus, qui se discipulorum sensibus per separatarum divortia discreta regionum, remotosque fines totius orbis infudit, quem nihil potest praeterire vel fallere.

PL 16, 724A

82. ゆえに聖なる霊は限定されず、無限である。霊は、隔てられた諸地方の分かれ目を越え、全世界の遠い果てにまで、弟子たちの感覚に自らを注いだ。何ものも、この霊を見過ごすことも欺くこともできない。

8

Et ideo sanctus David ait: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7) ? De quo Angelo Scriptura hoc dicit? de qua Dominatione? de qua Potestate? Cujus inveniemus Angeli virtutem per plurimos esse diffusam?

PL 16, 724B

それゆえ聖なるダビデは言う。「私は汝の霊から離れて、どこへ行こうか。汝の顔から離れて、どこへ逃げようか」(詩篇138:7)。聖書は、どの天使についてこう言うのか。どの主権について。どの権能について。いかなる天使の力が、多くの者に広がっていると、我々は見いだすだろうか。

9

Angeli enim ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet quin divinum sit, quod infunditur simul pluribus, nec videtur: corporeum autem, quod et videtur a singulis, et tenetur?

PL 16, 724B

天使たちは少数の者のもとに遣わされたが、聖なる霊は諸々の民に注がれたからである。ならば、複数の者に同時に注がれながら見えないものが神的であり、他方、一人一人に見られ、とらえられるものが物体的であることを、誰が疑うだろうか。

10

83. Sed quemadmodum sanctificans apostolos Spiritus, non est humanae consors naturae; ita etiam sanctificans Angelos, Dominationes et Potestates, non habet consortium creaturae.

PL 16, 724B

83. だが、使徒たちを聖化する霊が人間の本性を共にする者でないように、天使たち、主権、権能を聖化する霊も、被造物との共有を持たない。

11

Si qui autem putant non esse spiritalem in angelis sanctitatem, sed aliam quamdam gratiam suae proprietate naturae, hi inferiores profecto angelos hominibus judicabunt.

PL 16, 724B

もし或る者たちが、天使たちにある聖性は霊的なものではなく、自らの本性の固有性によるある別の恩寵だと考えるなら、その者たちは、天使たちを人間より劣ると判断することになるであろう。

12

Cum enim et ipsi fateantur quod Spiritui sancto angelos conferre non audeant, nec possint negare quod hominibus infundatur Spiritus sanctus: sanctificatio autem Spiritus donum munusque divinum sit; invenientur utique homines qui meliorem sanctificationem habent, angelis praeferendi.

PL 16, 724C

というのも、彼ら自身も、天使たちを聖なる霊と比べる勇気はないと認め、また聖なる霊が人間に注がれることも否定できず、しかも霊による聖化は神の賜物であり贈り物なのだから、より優れた聖化を持つ人間が見いだされ、天使たちより上に置かれるべきことになるからである。

13

Sed cum angeli hominibus in adjumentum descendant (Hebr. I, 14) , intelligendum est quod creatura quidem superior angelorum sit, quae plus recipit gratiae spiritalis; ejusdem tamen et erga nos et illos munus auctoris sit.

PL 16, 724C

しかし、天使たちが人間たちの助けのために下る(ヘブライ1:14)のだから、こう理解すべきである。天使たちという被造物は確かに〔人間より〕上にあり〔creatura … superior angelorum の係りは定かでない。angelorum を creatura にかけて取った〕、より多くの霊的な恩寵を受けている。しかし、我々に対する賜物も彼らに対する賜物も、同じ創始者のものである。

14

84. Quanta autem gratia, quae praemiis angelorum etiam inferiorem creaturam humanae conditionis exaequet, sicut Dominus ipse promisit dicens: Eritis sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) ?

PL 16, 724C

84. 人間の境遇という、より低い被造物をも、天使たちの報いと等しくするほどの恩寵は、どれほど大きいことか。主自身が約束して言ったとおりである。「汝らは天にいる天使たちのようになる」(マタイ22:30)。

15

Nec difficile; qui enim illos angelos fecit in Spiritu, homines quoque per eamdem gratiam similes faciet angelorum (Psal. CIII, 4) .

PL 16, 724D

難しいことではない。霊において彼ら天使たちを作った者は、同じ恩寵によって、人間をも天使たちに似た者とするであろう(詩篇103:4)。

16

85. De qua autem creatura dici potest quia repleverit universa, quod scriptum est de Spiritu sancto: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel II, 28)? Non hoc de angelo dici potest.

PL 16, 724D

85. どの被造物について、聖なる霊について書かれているように、万物を満たしたと言えるだろうか。「私は私の霊から、すべての肉の上に注ぐ」(ヨエル2:28)。これは天使については言えない。

17

Denique Gabriel ipse missus ad Mariam: Ave, inquit, gratia plena; spiritalem utique in ea declarans gratiam, quod in eam Spiritus sanctus supervenisset, et plenum gratiae uterum Verbo esset habitura coelesti.

PL 16, 725A

実に、ガブリエル自身がマリアのもとに遣わされて言った。「めでたし、恩寵に満ちた者よ」。それによって、彼女に聖なる霊が臨んだゆえに、霊的な恩寵が彼女にあること、また恩寵に満ちた胎が天の言葉を宿すことになることを示したのである。

18

86. Domini enim est omnia complere, qui dicit: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24) .

PL 16, 725A

86. すべてを満たすことは主に属する。主は言う。「私は天と地を満たしている」(エレミヤ23:24)。

19

Si ergo Dominus est, qui coelum complet et terram; quis potest Spiritum sanctum judicare dominationis, et divinae potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod ultra totum orbem est, replevit Jesum mundi totius redemptorem?

PL 16, 725A

ゆえに、天と地を満たす者が主であるなら、世界を満たした聖なる霊を、主権と神的な権能にあずからぬ者と、誰が判断できようか。この霊は、全世界を超えるもの、すなわち全世界の贖い主イエスをも満たしたのである。

20

Scriptum est enim: Jesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est ab Jordane (Luc. IV, 1) . Quis igitur alius nisi qui ejusdem esset plenitudinis, complentem omnia posset implere?

PL 16, 725A

書かれているからである。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから戻った」(ルカ4:1)。ならば、同じ充満を持つ者でなければ、誰が、万物を満たす者を満たしうるだろうか。

21

87. Sed ne hoc secundum carnem dictum objiciant; quamquam plus unus ille, quam omnes: de cujus carne exibat virtus, quae sanaret omnes: tamen sicut Dominus complet omnia, ita etiam et de Spiritu lectum est: Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) .

PL 16, 725A

87. だが、これが肉に従って言われたことだと彼らが反論しないように述べる。かの一人〔キリスト〕は万人にまさり、その肉からはすべての者を癒す力が出ていたが、それでも、主がすべてを満たすのと同じく、霊についてもこう読まれている。「主の霊は地の円を満たした」(知恵の書1:7)。

22

Habes etiam de omnibus qui convenerant cum apostolis dictum quia, repleti sancto Spiritu, loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. IV, 31) .

PL 16, 725B

またあなたは、使徒たちとともに集まっていたすべての者について、こう言われているのを持っている。「聖なる霊に満たされて、彼らは確信をもって神の言葉を語っていた」(使徒言行録4:31)。

23

Vides quia et plenitudinem et fiduciam dat Spiritus sanctus; cujus operationem archangelus nuntiat Mariae, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35) .

PL 16, 725B

あなたは、聖なる霊が充満と確信を与えるのを見る。その働きを、大天使はマリアに告げて言う。「聖なる霊が汝の上に臨むであろう」(ルカ1:35)。

24

88. Habes etiam in Evangelio quia angelus secundum tempus descendebat in natatoriam, et movebatur aqua: et qui prior descendisset in natatoriam, sanus fiebat (Joan. V, 4) .

PL 16, 725B

88. あなたはまた福音書にこう持っている。「天使が定められた時に池に降り、水が動かされた。そして、先に池に降りた者は癒された」(ヨハネ5:4)。

25

Quid in hoc typo angelus, nisi descensionem sancti Spiritus nuntiabat, quae nostris futura temporibus, aquas sacerdotalibus invocata precibus consecraret?

PL 16, 725C

この予型における天使は、聖なる霊の降下を告げていたのでなくて何であろうか。その降下は、我々の時代に来るはずであり、司教たちの祈りによって呼び求められて、水を聖別するのである。

26

Ille ergo angelus sancti Spiritus erat nuntius, eo quod per gratiam spiritualem medicina nostris esset animi ac mentis languoribus deferenda. Eosdem ergo et Spiritus habet, quos Deus Pater et Christus ministros.

PL 16, 725C

ゆえにかの天使は、聖なる霊の使いであった。霊的な恩寵によって、我々の心と精神の病に薬がもたらされるはずだったからである。ゆえに霊は、父なる神とキリストが持つのと同じ奉仕者たちを持つ。

27

Sic omnia replete, sic omnia possidet, sic omnia operatur et in omnibus, quemadmodum et Deus Pater operatur et Filius.

PL 16, 725C

霊はそのようにすべてを満たし〔底本は replete。replet と読む〕、そのようにすべてを所有し、そのようにすべてのものにおいて働く。父なる神と子が働くのと同じである。

28

89. Quid igitur sancti Spiritus operatione divinius, cum etiam benedictionum suarum praesulem Spiritum Deus ipse testetur dicens: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Esai. XLIV, 3) ?

PL 16, 725C

89. では、聖なる霊の働きより神的なものがあろうか。神自身が、霊を自らの祝福を司る者として証しして言うのに。「私は私の霊を汝の子孫の上に置き、私の祝福を汝の子らの上に置く」(イザヤ44:3)。

29

Nulla enim potest esse plena benedictio, nisi per infusionem Spiritus sancti. Unde et apostolus nihil melius hoc nobis quod optaret invenit, sicut ipse dixit: Non deficimus pro vobis orantes et obsecrantes, ut repleamini cognitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali, ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9) .

PL 16, 725C

聖なる霊の注ぎによらなければ、完全な祝福はありえないからである。それゆえ使徒も、我々のために願うものとして、これよりよいものを見いださなかった。彼自身が言ったとおりである。「我々は、汝らのために祈り願うことをやめない。汝らが、あらゆる知恵と霊的な理解において、彼の意志の知識で満たされ、神にふさわしく歩むように」(コロサイ1:9)。

30

Hanc igitur Dei esse docuit voluntatem, ut magis in bonis operibus et sermonibus et sensibus ambulantes repleamur voluntate Dei, qui ponit in cordibus nostris Spiritum sanctum.

PL 16, 725D

ゆえに使徒は、これが神の意志であると教えた。すなわち、我々が善い業と言葉と感覚において歩みつつ、我々の心に聖なる霊を置く神の意志によって、いっそう満たされるということである。

31

Ergo si is qui habet Spiritum sanctum, Dei repletus est voluntate; utique inter Patrem et Spiritum nulla distantia voluntatis est.

PL 16, 725D

ゆえに、聖なる霊を持つ者が神の意志に満たされているなら、確かに父と霊の間には、意志の隔たりは何もない。

Liber I, Caput VIII

第I巻 第VIII章PL 16, 726A
1

A Deo solo dari Spiritum; neque tamen totum singulis, cum praeter Christum nemo fuerit qui totum eum capere posset.

PL 16, 726A

聖なる霊は神だけによって与えられる。ただし各人に全体が与えられるわけではない。キリストのほかに、霊の全体を受け入れえた者は誰もいなかったからである。

2

Per Spiritum effundi charitatem, quae per mysticum unguentum figurata, nihil commune cum creaturis habere ostenditur: ipsum autem cum ex ore Dei dicatur procedere, inter creata non reponendum; nec inter divisibilia, cum sit aeternus.

PL 16, 726A

霊を通して愛が注がれる。この愛は奥義的な香油によって象られており、被造物とは何の共通点も持たないことが示される。また霊自身は、神の口から発出すると言われるのだから、被造物の内に置かれるべきでなく、永遠であるから、分割されうるものの内にも置かれない。

3

90. Simul illud adverte, quia Deus dat Spiritum sanctum (Rom. V, 5) . Non enim humanum hoc opus, neque ab homine datur: sed qui invocatur a sacerdote, a Deo traditur, in quo Dei munus, ministerium sacerdotis est.

PL 16, 726A

90. 次のこともあわせて注意せよ。神が聖なる霊を与えるのである(ローマ5:5)。これは人間の業ではなく、人から与えられるのでもない。司教によって呼び求められた霊は、神によって授けられるのであり、そこでは賜物は神のものであり、司教のものは奉仕である。

4

Nam si Paulus apostolus judicavit (Ephes. V, 18) quod ipse donare Spiritum sanctum sua auctoritate non posset, et in tantum se huic officio imparem credidit, ut a Deo nos Spiritu optaret impleri; quis tantus est, qui hujus traditionem muneris sibi audeat arrogare?

PL 16, 726B

実に、使徒パウロは、自分の権威によって聖なる霊を与えることは自分にはできないと判断し(エフェソ5:18)、この務めには自分は到底足りないと信じて、神によって我々が霊で満たされるよう願ったのである。そうであれば、この賜物を授けることを自分のものとして敢えて主張できるほど偉大な者が誰であろうか。

5

Itaque Apostolus votum precatione detulit, non jus auctoritate aliqua vindicavit: impetrare optavit, non imperare praesumpsit. Petrus quoque ait quia non erat idoneus qui posset Spiritum sanctum vel cogere, vel arcere.

PL 16, 726B

こうして使徒は、願いを祈りによって差し出したのであって、何らかの権威によって権利を主張したのではない。得ることを願ったのであり、命じることを敢えてしたのではない。ペトロもまた、聖なる霊を強いることも妨げることもできるほどの者ではなかったと言っている。

6

Sic enim dixit: Ergo si eamdem gratiam concessit illis Deus sicut et nobis, ego quis eram, qui possem prohibere Deum (Act. XI, 17) ?

PL 16, 726B

すなわち、こう言った。「それゆえ、神が我々に与えたのと同じ恩寵を彼らにも与えたのなら、私は誰であって、神を妨げることができただろうか」(使徒言行録11:17)。

7

91. Sed fortasse apostolicis non moveantur exemplis, et ideo divinis utamur oraculis; scriptum est enim: Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, dedi Spiritum meum in ipsum (Esai. XLII, 1) .

PL 16, 726B

91. だが、おそらく使徒たちの例には彼らは動かされないであろうから、神の託宣を用いることにしよう。こう書かれているからである。「ヤコブは私の僕、私は彼を受け入れよう。イスラエルは私の選んだ者、私の魂は彼を受け入れた。私は私の霊を彼の内に与えた」(イザヤ42:1)。

8

Dominus quoque per Esaiam dixit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Esai. LXI, 1) .

PL 16, 726C

主もまたイザヤを通して言った。「主の霊が私の上にある。そのゆえに主は私に油を注いだ」(イザヤ61:1)。

9

92. Quis ergo audeat dicere creatam Spiritus sancti esse substantiam, qui cum illuxerit in cordibus nostris, divinae cernimus pulchritudinem veritatis, et distantiam creaturae divinitatisque cognoscimus, ut opus segregetur ab auctore?

PL 16, 726C

92. では、聖なる霊の実体が被造のものだなどと、誰が敢えて言うだろうか。霊が我々の心に輝くとき、我々は神的な真理の美しさを見分け、被造物と神性との隔たりを知り、その結果、業は作り手から区別されるのである。

10

Aut de qua creatura Deus ita locutus est, quod aut Dominationes aut Potestates effundat aut Angelos? Sed de Spiritu, inquit, meo effundam (Joel II, 28).

PL 16, 726C

あるいは、神は、主権や権能や天使たちを注ぐなどと、どの被造物についてこのように語ったのか。しかし神は言う。「私の霊から私は注ごう」(ヨエル2:28)。

11

Non Spiritum ait, sed de Spiritu; neque enim nos capere possumus plenitudinem Spiritus sancti, sed tantum accipimus, quantum de suo arbiter nostri pro sua voluntate diviserit.

PL 16, 726C

神は「霊を」とは言わず、「霊から」と言った。我々は聖なる霊の充満を受け入れることができず、我々の裁定者が自らの意志に従って自分のものから分け与えた分だけを受けるからである。

12

Sicut enim Dei Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Philipp. II, 6) , ut nos eum nostris animis percipere possemus: exinanivit autem non quod ipse esset vacuus suae plenitudinis; sed quo mihi qui plenitudinem ejus sustinere non possem, pro eo quod capere possem, infunderetur: ita etiam de Spiritu sancto Pater se dicit effundere super omnem carnem; non enim totum effudit, sed quod effudit, omnibus abundavit.

PL 16, 726D

実に、神の子は「神と等しくあることを奪い取ったものとは考えず、かえって自分を空しくした」(フィリピ2:6)。それは我々が彼を我々の心で受け取れるようにするためであった。ただし、彼が自分の充満を欠いて空になったのではない。充満を担いきれない私に、私が受け取りうるものに応じて、〔その充満が〕注がれるためである。同じく父も、聖なる霊から「すべての肉の上に」注ぐと自ら言う。全部を注いだのではなく、注いだものがすべての人に満ちあふれたのである。

13

93. Supra nos ergo effusum est de Spiritu: at vero super Dominum Jesum, cum in forma esset hominis, manebat Spiritus, sicut scriptum est: Supra quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) .

PL 16, 727A

93. だから霊の一部は我々の上に注がれた。だが主イエスの上には、人の姿であったときも、霊がとどまっていた。こう書かれているとおりである。「汝が、霊が天から降って彼の上にとどまるのを見るその者、これが聖なる霊において洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。

14

Circa nos ex affluenti commodo liberalitas largientis est, in illo totius manet in aeternum Spiritus plenitudo.

PL 16, 727A

我々に関しては、あふれる益から出る、与える者の寛大さがあるが、彼の内には霊の全体の充満が永遠にとどまる。

15

Quod igitur nobis satis esse judicavit, effudit: et quod effusum est, non separatum est, nec incisum: sed unitatem habet plenitudinis, quo aciem nostri cordis illuminet pro nostrae possibilitate virtutis.

PL 16, 727A

こうして、我々に十分だと判断したものを、神は注いだ。注がれたものは分離されたのでも切り分けられたのでもなく、充満の一体性を保っており、それによって我々の心の鋭い眼を、我々の力の及ぶかぎり照らすのである。

16

Denique tantum capimus, quantum profectus nostrae mentis acquirit; inseparabilis est enim plenitudo gratiae spiritalis, sed nobis pro nostrae participatur facultate naturae.

PL 16, 727A

実に、我々は、我々の精神の進歩が獲得するだけを受け入れる。霊的な恩寵の充満は分けられないが、我々には、我々の本性の能力に応じて分け与えられるのである。

17

94. Effundit ergo Deus de Spiritu, effunditur etiam charitas Dei per Spiritum: quo loco unitatem debemus agnoscere operationis et gratiae.

PL 16, 727B

94. こうして神は霊から注ぎ、神の愛もまた霊を通して注がれる。この箇所で我々は、働きと恩寵の一体性を認めなければならない。

18

Sicut enim de Spiritu sancto Deus effudit, ita etiam, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) ; ut intelligamus non esse opus sanctum Spiritum, qui divinae arbiter et fons profluus charitatis est.

PL 16, 727B

すなわち、神が聖なる霊から注いだのと同じく、「神の愛は、聖なる霊によって我々の心に注がれている」(ローマ5:5)。それは、神の愛の裁定者であり、あふれ出る泉である聖なる霊が、〔神の〕業ではないことを我々が悟るためである。

19

95. Similiter autem ut credas id quod effunditur, cum creaturis non posse esse commune, sed speciale divinitatis; etiam et Filii nomen effunditur, sicut habes: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2). Cujus virtute sermonis nihil potest esse praestantius.

PL 16, 727B

95. 同じように、注がれるものが被造物とは共通でなく、神性に固有のものであることをあなたが信じるように、子の名もまた注がれる。あなたは持っている。「汝の名は注ぎ出された香油である」(雅歌1:2)。この言葉の力にまさるものはありえない。

20

Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat; cum vero de vase illo, quo claudebatur, unguentum fuerit effusum, longe lateque diffunditur: ita et Christi nomen ante ejus adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Judaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psalm. LXXV, 1) : hoc utique nomen, quod vasa Judaeorum angustiis suis coercitum continebant.

PL 16, 727C

実に、何らかの器に閉じ込められた香油は自分の香りを抑えており、その香りは、器の狭さに押し込められているあいだは、多くの人に届きえないものの、それでも力を保っている。だが、閉じ込められていた器から香油が注ぎ出されると、遠く広く散る。それと同じく、キリストの名も、その到来の前には、イスラエルの民の中で、いわば何らかの器のようにユダヤ人たちの精神に閉じ込められていた。「神はユダヤで知られ、イスラエルでその名は大いなるもの」(詩篇75:1)。この名は、ユダヤ人たちの器が、その狭さのうちに押し込めて保っていたものである。

21

96. Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmiorum atque paucorum haereret angustiis: sed magnitudinem sui nondum per corda gentium, et in fines totius orbis effuderat.

PL 16, 727C

96. その名は、もっと弱く少数の者の狭さの中にとどまっていたときにも、確かに大いなるものであった。だがその大きさを、まだ諸国民の心に、また全地の果てにまで注いではいなかった。

22

Postea vero quam per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua (plenitudo enim nescit augmentum) sed replens vacua, ut esset admirabile nomen ejus in universa terra.

PL 16, 727D

だが、その到来によって全世界に輝いてからは、全被造物にその神的な名を広げた。何かが加わって満たされたのではなく(充満は増加を知らない)、空いたところを満たしたのであって、それは、その名が全地において驚嘆すべきものとなるためである。

23

Hujus igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat largitatem; ex abundantia enim superfluit, quidquid effunditur.

PL 16, 727D

だからこの名が注がれることは、恩寵のある種のあふれる豊かさと、天上の善の惜しみない施しを意味する。注がれるものは何であれ、豊かさからあふれ出るからである。

24

97. Itaque sicut creata non potest dici sapientia, quae ex ore Dei procedit, nec Verbum, quod eructatur ex corde, nec virtus, in qua plenitudo majestatis aeternae est: ita etiam creatus non potest Spiritus aestimari, qui ex ore Dei funditur; cum ipse Deus tantam ostenderit unitatem, ut effundere se de Spiritu suo dicat.

PL 16, 727D

97. こうして、神の口から出る知恵が被造のものとは言えず、心から吐き出される言葉もそうではなく、永遠の威光の充満がそこにある力もそうではないのと同じく、神の口から注がれる霊も、被造のものとは見なされえない。神自身が、自分の霊から注ぐと言うほどの一体性を示したからである。

25

Quo intelligamus quia etiam Dei Patris eadem gratia sit, quae Spiritus sancti est, et quod sine incisione ac detrimento aliquo dividatur mentibus singulorum.

PL 16, 728A

それは、我々が、神である父の恩寵も聖なる霊の恩寵と同じものであり、それがいかなる切断も損失もなく、一人ひとりの精神に分け与えられることを理解するためである。

26

Quod ergo de Spiritu Dei effunditur, nec inciditur, nec partibus aliquibus corporalibus comprehenditur, aut secatur. 98. Quomodo enim credibile est, quod Spiritus sectilibus aliquibus dividatur?

PL 16, 728A

したがって、神の霊から注がれるものは、切り刻まれることも、何らかの物体的な部分に把握されることも、切り分けられることもない。98. 実に、霊が切り分けられる何かによって分割されるなどと、どうして信じられようか。

27

Dicit Joannes de Deo: Ex hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis (I Joan. III, 24) . Quod autem manet semper, utique nec mutatur: ergo si mutationem non habet, aeternitatem habet.

PL 16, 728A

ヨハネは神について言う。「彼が我々に与えた霊から、彼が我々のうちにとどまっていることを我々は知る」(一ヨハネ3:24)。常にとどまるものは変わらない。ゆえに、変化を持たないなら、永遠性を持つ。

28

Et ideo Spiritus sanctus sempiternus est; creatura autem obnoxia vitio, ideoque mutabilis.

PL 16, 728B

それゆえ聖なる霊は永遠である。他方、被造物は欠陥に服し、したがって変わりうる。

29

Quod autem mutabile est, esse non potest sempiternum (Rom. VIII, 20) : et ideo non potest Spiritui sancto et creaturae esse consortium; quia sempiternus est Spiritus, creatura autem omnis in tempore est.

PL 16, 728B

変わりうるものは永遠でありえない(ローマ8:20)。したがって聖なる霊と被造物とのあいだに結びつきはありえない。霊は永遠であるが、被造物はすべて時間の中にあるからである。

30

99. Sempiternum autem Spiritum sanctum, etiam Apostolus ostendit: Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sempiternum se obtulit immaculatum Deo (Hebr. IX, 13, 14) ! Ergo sempiternus est Spiritus.

PL 16, 728B

99. 聖なる霊が永遠であることは、使徒も示している。「雄牛と雄山羊の血と、振りかけられた若い雌牛の灰が、汚れた者たちを聖化して肉を清めるのなら、永遠の霊によって自らを傷なき者として神に献げたキリストの血は、どれほどまさることか」(ヘブライ9:13–14)。したがって霊は永遠である。

Liber I, Caput IX

第I巻 第IX章PL 16, 728C
1

Spiritum sanctum recte dici unguentum Christi, et oleum laetitiae, et quas ob causas? Christum ipsum non esse unguentum; cum unctus sit Spiritu sancto: mirum autem id non videri, si unguentum vocetur et Spiritus, cum Pater ac Filius etiam Spiritus appellentur.

PL 16, 728C

聖なる霊がキリストの香油また喜びの油と正しく呼ばれること、およびその理由。キリスト自身は、聖なる霊によって油を注がれたのだから、香油ではない。ただし、霊も香油と呼ばれるのは不思議に見えない。父も子も霊と呼ばれるからである。

2

Nec ullam tamen in ipsis confusionem esse; cum solus Christus in corpore oppetierit mortem, cujus salutifera crux praedicatur. 100. Plerique autem arbitrati sunt unguentum Christi esse Spiritum sanctum.

PL 16, 728C

だがそれでも、彼らのあいだに混同は無い。体において死に臨んだのはキリストだけであり、その救いをもたらす十字架が宣べ伝えられているからである。100. 多くの者は、聖なる霊がキリストの香油であると考えた。

3

Et bene unguentum, quia oleum laetitiae nuncupatum est, plurimarum redolente copula gratiarum: verum illum Deus omnipotens Pater unxit principem sacerdotum, qui non ut alii in typo unctus ex lege, sed et secundum legem unctus in corpore, et in veritate supra legem virtute sancti Spiritus ex Patre plenus est.

PL 16, 728C

そして、喜びの油と名づけられたのだから、多くの恩寵の結合が香るという点で、香油と呼ぶのは正しい。だが、全能の神である父が大祭司として油を注いだのはかの者である。彼は、他の者たちが予型において律法に従って油を注がれたのとは異なり、律法に従って体において油を注がれ、また真理において律法を超えて、聖なる霊の力によって父から満たされている。

4

101. Hoc est oleum laetitiae, de quo dicit propheta: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .

PL 16, 728D

101. これが喜びの油であり、預言者はそれについて言う。「神は、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油で汝に油を注いだ」(詩篇44:8)。

5

Denique Petrus unctum Spiritu dicit Jesum, sicut habes: Vos scitis quod factum est verbum per totam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto (Act. X, 37, 38) .

PL 16, 728D

実に、ペトロはイエスが霊によって油を注がれたと言っている。あなたは持っている。「汝らは知っている。ヨハネが宣べ伝えた洗礼のあと、ガリラヤに始まって全ユダヤに広まった言葉を。ナザレのイエスのことを、神がどのように彼に聖なる霊で油を注いだかを」(使徒言行録10:37–38)。

6

Oleum igitur laetitiae Spiritus sanctus est. 102. Et pulchre oleum laetitiae dixit, ne creaturam putares; olei enim hujusmodi natura est, ut nequaquam naturae alterius humido misceatur.

PL 16, 729A

それゆえ聖なる霊は喜びの油である。102. そして彼が「喜びの油」と言ったのは見事であって、それはあなたが霊を被造物と考えないようにするためである。この種の油の本性は、他の本性の液体とけっして混じらないというものだからである。

7

Laetitia quoque non corpus ungit, sed intima cordis illuminat, sicut propheta dixit: Dedisti laetitiam in corde meo (Psalm. IV, 7) .

PL 16, 729A

また、喜びは体に油を注ぐのではなく、心の奥を照らす。預言者が言ったとおりである。「汝は私の心に喜びを与えた」(詩篇4:7)。

8

Ergo cum ludat operam, qui oleum velit cum creatura humidiore confundere: quia cum olei natura levior sit caeteris, residentibus aliis, elevata secernitur: quomodo putant isti deterrimi caupones oleum laetitiae cum caeteris creaturis sua posse fraude confundi; cum utique non queant incorporeis corporea, increatis creata misceri?

PL 16, 729A

したがって、油をより液状の被造物と混ぜようとする者は骨折り損である。油の本性は他のものより軽いので、他のものが沈むあいだに、浮き上がって分かれるからである。ならば、この最悪の居酒屋の亭主どもは、どうして喜びの油を他の被造物と、自分たちの欺きによって混ぜうると考えるのか。物体を持たないものに物体を持つものが、造られざるものに造られたものが、混ぜられうるはずもないのに。

9

102*. Et bene oleum laetitiae dicitur, quo unctus est Christus; neque enim usitatum fuit, ei oleum et commune quaerendum, quo aut vulnera curantur, aut aestus levatur: cum fomentum vulnerum suorum salus mundana non quaereret, nec refectionem corporis fatigati virtus sempiterna deposceret.

PL 16, 729B

102*. そして、キリストが油を注がれたその油が「喜びの油」と言われるのは見事である。傷を治したり、暑さを和らげたりする、ありふれた共通の油を彼が求めるのは、慣例でなかったからである。この世の救い〔キリストを指す〕は自分の傷の手当てを求めることはなく、永遠の力は疲れた体の回復を要求することもないのである。

10

103. Nec mirum si habet oleum laetitiae, qui fecit exsultare morituros, tristitia mundum exuit, moestae fetorem mortis abolevit. Et ideo Apostolus ait: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; utique de spiritalibus significans se locutum.

PL 16, 729B

103. 死ぬはずの者たちを歓喜させ、世から悲しみを脱がせ、陰鬱な死の悪臭を消し去った者が、喜びの油を持つのは驚くことではない。それゆえ使徒は言う。「我々は、神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。使徒が霊的なものについて語ったことを示しているのは確かである。

11

Sed et cum ipse Filius Dei dicat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18) , spiritale signat unguentum. Ergo unguentum Christi est Spiritus.

PL 16, 729B

だが、神の子自身が「主の霊が私の上にある。そのゆえに主は私に油を注いだ」(ルカ4:18)と言うとき、霊的な香油を指している。したがって、キリストの香油は霊である。

12

104. Aut quia unguentum exinanitum est nomen Jesu, si ibi Christum ipsum intelligere volunt unguenti expressum nomine, non Spiritum Christi; utique cum unctum Spiritu sancto Dominum Jesum Petrus apostolus dixerit, liquet sine dubio quod unguentum dicatur et Spiritus.

PL 16, 729C

104. あるいは、イエスの名は注ぎ出された香油であるから、そこでキリスト自身が香油という名で表されているのだと彼らが解しようとし、キリストの霊だとは解さないにしても〔文の構成が崩れており、条件節を「たとえ…としても」と取った〕、使徒ペトロが主イエスは聖なる霊によって油を注がれたと言った以上、霊もまた香油と呼ばれることは疑いなく明らかである。

13

105. Sed quid mirum, cum et Pater et Filius spiritus esse dicatur? De quo quidem dicemus plenius, cum de unitate nominis dicere coeperimus (Infra, cap. 14) .

PL 16, 729C

105. だが、父も子も霊と言われるのなら、何の不思議があろうか。これについては、名の一体性を論じ始めるときに、さらに十分に述べよう(後の第14章)。

14

Tamen quia hic quoque incidit pulcherrimus locus, ne sine corollario eum praeterire videamur, accipiant quia et Pater dicitur spiritus, sicut in Evangelio Dominus locutus est, quoniam Spiritus est Deus (Joan. IV, 24) ; et Christus spiritus dicitur; quia Jeremias dixit: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) .

PL 16, 729C

とはいえ、ここにも極めて美しい箇所が出てくるので、付け足しなしにそれを通り過ぎたと思われないよう、彼らは次のことを受け入れるがよい。福音書で主が語ったとおり、父も霊と言われる。「神は霊である」(ヨハネ4:24)。またキリストも霊と言われる。エレミヤが言ったからである。「我々の顔の前の霊、主なるキリスト」(哀歌4:20)。

15

106. Et Pater ergo spiritus, et Filius spiritus; quia quod non est creaturae corpus, hoc spiritus est: sed non confusus cum Patre et Filio Spiritus sanctus, verum et a Patre distinctus et a Filio.

PL 16, 729D

106. こうして父も霊、子も霊である。被造物の体でないもの、それが霊だからである。だが聖なる霊は、父や子と混同されず、父からも子からも区別される。

16

Non enim Spiritus sanctus est mortuus, qui mori non potuit; quia carnem non suscepit, nec mortis capax esse potuit sempiterna divinitas: sed mortuus est secundum carnem Christus.

PL 16, 730A

実に、死んだのは聖なる霊ではない。霊は死ぬことができなかったからである。肉を受け取らなかったので、永遠の神性は死を受けうるものでもありえなかった。死んだのは、肉に従ってキリストである。

17

107. In eo utique mortuus, quod suscepit ex Virgine: non in eo, quod habebat ex Patre; in eo enim mortuus, in quo crucifixus est Christus.

PL 16, 730A

107. 死んだのは、おとめから受け取ったものにおいてであって、父から持っていたものにおいてではない。実に、キリストが十字架につけられたその点において死んだのである。

18

Spiritus autem sanctus non potuit crucifigi, qui carnem et ossa non habuit: sed crucifixus est Dei Filius, qui carnem et ossa suscepit; ut in illa cruce nostrae carnis tentamenta morerentur.

PL 16, 730A

聖なる霊は、肉も骨も持たなかったので、十字架につけられえなかった。だが神の子は、肉と骨を受け取ったので十字架につけられた。それは、あの十字架において、我々の肉の誘惑が死ぬためであった。

19

Suscepit enim quod non erat, ut celaret quod erat: celavit quod erat, ut tentaretur in eo, et redimeretur quod non erat; ut ad id quod erat, per id quod non erat, nos vocaret.

PL 16, 730A

実に、彼は、そうであったものを隠すために、そうでなかったものを受け取った。そうであったものを隠したのは、その受け取ったものにおいて試みを受け、そうでなかったものが贖われるためであり、そうでなかったものを通して、そうであったものへと我々を呼ぶためである。

20

108. O divinum crucis illius sacramentum, in qua haeret infirmitas, virtus libera est, affiguntur vitia, eriguntur tropaea!

PL 16, 730B

108. おお、あの十字架の神的な秘義よ。そこには弱さが付けられ、力は自由であり、悪徳は釘づけにされ、戦勝碑が立てられる。

21

Unde quidam sanctus ait: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120) ; non ferreis clavis, ait, sed timoris et fidei: vehementior est enim virtutis strictura, quam poenae.

PL 16, 730B

そこで、ある聖なる者が言う。「汝への恐れによって、私の肉を釘で打ちつけよ」(詩篇118:120)。鉄の釘ではなく、恐れと信仰の釘だと彼は言う。徳の束縛は刑罰の束縛よりも強いからである。

22

Denique Petrum, cum usque in atrium principis sacerdotum Dominum sequeretur (Matth. XXVI, 58) , quem nemo ligaverat, fides vinxerat: et quem fides vinxit, poena non solvit.

PL 16, 730B

実に、ペトロは、大祭司の中庭まで主に従って行ったとき(マタイ26:58)、誰も縛らなかった彼を、信仰が縛っていた。信仰が縛った者を、刑罰は解かなかった。

23

Rursus cum ligaretur a Judaeis, devotio solvit, poena non tenuit; quia non recessit a Christo.

PL 16, 730B

再びユダヤ人たちに縛られたときには、献身が解き、刑罰は彼を捕らえなかった。彼はキリストから離れなかったからである。

24

109. Ergo et tu crucifige peccatum, ut moriare peccato; qui enim peccato moritur, Deo vivit: vivas ei qui Filio proprio non pepercit; ut in illius corpore nostras crucifigeret passiones. Pro nobis enim mortuus est Christus, ut nos in illius redivivo corpore viveremus.

PL 16, 730B

109. だからあなたも罪を十字架につけよ。罪に対して死ぬためである。罪に対して死ぬ者は、神に対して生きる。自分の子を惜しまなかった者に対して生きよ。その子の体において我々の情念を十字架につけるためであった。キリストは我々のために死んだ。我々がその甦った体において生きるためである。

25

Mortua est ergo in illo non vita nostra, sed culpa: Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum; ut a peccatis nostris separati, cum justitia vivamus, cujus vulnere plagarum sanati sumus (I Petr. II, 24) .

PL 16, 730C

こうして、彼において死んだのは我々の命ではなく、我々の咎である。〔ペトロは〕言う。「彼は我々の罪を、自分の体において木の上に担った。我々が罪から離れて、正義とともに生きるためであり、その打ち傷によって我々は癒やされた」(一ペトロ2:24)。

26

110. Lignum igitur illud crucis velut quaedam nostrae navis salutis vectura nostra est, non poena; alia enim salus non est, nisi vectura salutis aeternae. Dum mortem expetendo, non sentio: dum poenam contemnendo, non patior: dum metum nescio, negligendo.

PL 16, 730C

110. ゆえにあの十字架の木は、いわば救いという我々の船の、我々の乗り物のようなもの〔nostrae navis salutis vectura nostra の係りは定かでない。このように取った〕であって、我々にとって刑罰ではない。永遠の救いの運搬でなければ、ほかに救いは無いからである。死を求めることによって、私は死を感じない。刑罰を軽んじることによって、私は苦しまない。恐れを無視することによって、私は恐れを知らない。

27

111. Quis est igitur cujus vulnere plagarum sanati sumus, nisi Christus Dominus: de quo idem prophetavit Esaias quia plaga ejus nostra medicina est (Esai. LIII, 5) : de quo Paulus apostolus in Epistolis suis scripsit: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21) ?

PL 16, 730C

111. では、その打ち傷によって我々が癒やされたのは誰か。主キリストでなければ誰であろう。同じイザヤは彼について、その打ち傷が我々の薬であると預言した(イザヤ53:5)。使徒パウロは彼について、その書簡に書いた。「罪を知らなかったが、我々のために罪となった者」(二コリント5:21)。

28

Hoc quippe divinum in eo, quia caro peccatum non fecit, nec in eo suscepti corporis creatura peccavit. Nam quid mirum, si non peccavit sola divinitas, cum peccandi incentiva non habeat?

PL 16, 731A

この点は彼における神的なものである。肉は罪を犯さなかったし、受け取られた体の被造的なものも彼において罪を犯さなかった。実に、神性だけが罪を犯さなかったとしても、何の不思議があろうか。神性は罪を犯す誘因を持たないのである。

29

Si autem solus exsors peccati Deus, omnis utique creatura per naturam sui, ut diximus, obnoxia potest esse peccato.

PL 16, 731A

他方、神だけが罪にあずからないのなら、あらゆる被造物はその本性のゆえに、すでに述べたとおり、罪に服しうる。

Liber I, Caput X

第I巻 第X章PL 16, 731A
1

Quod Spiritus peccata condonat, hoc illi cum Patre ac Filio, non autem cum angelis esse commune. 112. Dic igitur, quicumque Spiritus sancti divinitatem negas: Spiritus autem obnoxius non potuit esse peccato, qui magis peccata condonat.

PL 16, 731A

霊が罪を赦すこと。これは、霊が父と子とともに持つ共通のものであり、天使たちとは共通でない。112. 言え、聖なる霊の神性を否定する者は誰であれ。聖なる霊は罪に服しえなかった。むしろ罪を赦す者である。

2

Numquid angelus donat? numquid archangelus? Non utique, sed donat solus Pater, solus Filius, solus Spiritus sanctus (Luc. V, 21) . Nemo autem quod potest donare, non potest evitare.

PL 16, 731A

天使が赦すだろうか。大天使が赦すだろうか。そうではない。赦すのは父だけ、子だけ、聖なる霊だけである(ルカ5:21)。ところで、赦すことのできる者が、〔その罪を〕避けることができないということはない。

3

113. Sed fortasse dixit aliquis quia et Seraphim dixit Esaiae: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgabit (Esai. VI, 7) .

PL 16, 731B

113. だが、おそらく誰かが言うであろう。セラフィムもイザヤに言ったではないか、と。「見よ、これが汝の唇に触れた。汝の不法を取り去り、汝の罪を周りから清めるであろう」(イザヤ6:7)。

4

Auferet, inquit, et circumpurgabit: non ego auferam, sed ignis ille de altari Dei, hoc est, gratia spiritalis. Quid enim aliud pie intelligere possumus in altari Dei esse, nisi Spiritus gratiam? Non utique lignum silvarum, nec fuliginem atque carbonem.

PL 16, 731B

「取り去るだろう、そして周りから清めるだろう」と彼は言う。私が取り去るのではなく、神の祭壇のかの火、すなわち霊的な恩寵が取り去るのである。実に、神の祭壇にあるのが霊の恩寵でなくて、敬虔に何を理解しうるだろうか。森の木でも、煤や炭でもない。

5

Aut quid tam pium, quam ut secundum mysterium intelligamus quia revelabatur in ore Esaiae omnes homines per passionem Christi esse purgandos, qui velut carbo secundum carnem exussit nostra peccata, sicut in Zacharia habes: Nonne hic titio ejectus ab igni?

PL 16, 731B

あるいは、イザヤの口において、すべての人がキリストの受難によって清められるべきことが明らかにされたと、奥義の意味で理解する以上に、敬虔なことがあろうか。キリストは炭のように、肉に従って我々の罪を焼き尽くした。ゼカリヤにあるとおりである。「これは火から引き出された燃えさしではないか」。

6

Et ille erat Jesus indutus estimenta sordida (Zach. III, 2, 3) . 114. Denique ut sciamus communis hoc redemptionis mysterium per prophetas evidentissime revelatum, etiam hoc loco habes dictum: Ecce abstulit peccata tua (Ibid., 4) : non quod Christus peccata sua deponeret, qui peccatum non fecit; sed quod in carne Christi omne a peccatis suis genus absolveretur humanum.

PL 16, 731C

「そして、かのイエス〔ゼカリヤの大祭司ヨシュアを指す。ラテン語ではイエスと同じ名〕は汚れた衣〔底本は estimenta。vestimenta と読む〕を着ていた」(ゼカリヤ3:2–3)。114. 実に、この共通の贖いの奥義が預言者たちを通してきわめて明瞭に示されたことを我々が知るために、この箇所にもこう言われているのをあなたは見る。「見よ、彼は汝の罪を取り去った」(ゼカリヤ3:4)。キリストが自分の罪を脱いだというのではない。キリストは罪を犯さなかった。そうではなく、キリストの肉において、全人類が自分の罪から解かれたということである。

7

115. Sed etiamsi Seraphim abstulisset peccatum, quasi unum utique de ministris Dei ad hoc esset mysterium destinatum. Sic enim dixit Esaias: Quia missum est ad me unum de Seraphim (Esai. VI, 6) .

PL 16, 731C

115. だが、たとえセラフィムが罪を取り去ったとしても、それは神に仕える者たちの一人として、この奥義のために定められた者としてであろう。イザヤはこう言ったからである。「セラフィムの一人が私のところへ遣わされた」(イザヤ6:6)。

Liber I, Caput XI

第I巻 第XI章PL 16, 731D
1

Spiritum ad omnes mitti, nec transire ex loco in alium: cum nec loco, nec tempore concludatur. Sic igitur eum exire a Filio, ut ipse Filius a Patre, in quo semper manet: sed eumdem venire nobis, cum ipsum recipimus.

PL 16, 731D

霊はすべての者に遣わされるが、一つの場所から別の場所へ移ることはない。場所にも時にも閉じ込められないからである。したがって霊は、子自身が父から出るのと同じように子から出るが、子は父のうちに常にとどまる〔in quo semper manet の係りは定かでない。霊が子のうちに常にとどまるとも読める〕。しかし我々が霊を受け入れるとき、同じ霊が我々のもとに来る。

2

Eodem etiam modo venire quo Pater ipse, a quo separari nequaquam potest. 116. Et Spiritus quidem missus dicitur: sed Seraphim ad unum, Spiritus ad omnes (Joan. XVI, 7) : Seraphim mittitur in ministerium, Spiritus operatur mysterium: Seraphim quod jubetur, exsequitur, Spiritus quod vult, dividit (Cor. XII, 11) : Seraphim de loco ad locum transit; non enim complet omnia, sed et ipsum repletur ab Spiritu: Seraphim descendit cum aliquo secundum naturam suam transitu; at vero de Spiritu sancto hoc non possumus aestimare, de quo dicit Filius Dei: Cum venerit Paraclitus Spiritus veritatis, quem ego mitto vobis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26) .

PL 16, 732A

霊はまた、父自身が来るのと同じように来る。霊は父から決して分けられえない。116. 霊も確かに遣わされると言われる。しかしセラフィムは一人のもとへ、霊はすべての者のもとへ(ヨハネ16:7)。セラフィムは奉仕へと遣わされ、霊は奥義を働く。セラフィムは命じられたことを果たし、霊は自分の望むことを分け与える(一コリント12:11)。セラフィムは場所から場所へ移る。すべてを満たすのではなく、自らも霊によって満たされるからである。セラフィムは、自分の本性に従って、何らかの移動を伴って降る。だが聖なる霊についてはこれを考えることができない。神の子は霊について言う。「私が汝らに遣わすパラクレートス、父のもとから出る真理の霊が来るとき」(ヨハネ15:26)。

3

117. Etenim si de loco procedit Spiritus, et ad locum transit; et ipse Pater in loco invenietur, et Filius.

PL 16, 732B

117. 実に、もし霊が場所から発出し、場所へ移るのなら、父自身も子も場所のうちに見いだされることになろう。

4

Si de loco exit, quem Pater mittit, aut Filius, utique de loco transiens Spiritus atque progrediens, et Patrem sicut corpus secundum impias interpretationes relinquere videtur et Filium.

PL 16, 732B

父あるいは子が遣わす霊が場所から出るなら、霊は場所から移り進み出るのだから、不敬虔な解釈に従えば、体のように、父と子を離れるように見えるであろう。

5

118. Hoc secundum eos loquor, qui dicunt quod habeat Spiritus descensorium motum. Sed neque in loco aliquo Pater circumscribitur, qui est super omnia, non solum corporeae naturae, sed etiam invisibilis creaturae: neque Filius suorum operum locis temporibusque concluditur, qui super omnem est creaturam totius opifex creaturae: neque Spiritus veritatis, utpote Dei spiritus, circumscribitur aliquiquibus finibus corporalibus (Sap. VII, 23) : qui cum sit incorporeus, omnem intelligibilem substantiae creaturam inenarrabili divinitatis plenitudine supereminet, spirandi ubi velit (Joan. III, 8) , et inspirandi quomodo velit, habens super omnia potestatem.

PL 16, 732B

118. 私はこれを、霊が降る運動を持つと言う者たちに従って語っている。だが父も、いかなる場所にも囲まれない。父は万物の上にあり、体を持つ本性のみならず、見えない被造物の上にもある。子も、自分の業の場所と時に閉じ込められない。子はあらゆる被造物の上にあって、全被造物の造り手である。真理の霊もまた、神の霊として、いかなる〔底本は aliquiquibus。aliquibus と読む〕物体的な限界にも囲まれない(知恵の書7:23)。霊は体を持たず、名状しがたい神性の充満によって、知性的な実体としてのあらゆる被造物を超えており、望むところに息を吹き(ヨハネ3:8)、望むように息を吹き込み、万物の上に権能を持つ。

6

119. Non ergo quasi ex loco mittitur Spiritus, aut quasi ex loco procedit, quando procedit ex Filio, sicut ipse Filius cum dicit: De Patre processi et veni in mundum (Joan. XVI, 18) , omnes interficit opiniones, quae ex loco ad locum possunt, sicut in aliquibus corporalibus, aestimari.

PL 16, 732C

119. したがって霊は、いわば場所から遣わされるのではなく、いわば場所から発出するのでもない。子から発出するときもそうである。子自身が「私は父から出て、世に来た」(ヨハネ16:18)〔刷られた番号は 18。この句はヨハネ16:28 にある〕と言うとき、場所から場所へ移りうるという、何らかの物体におけるように考えられうるあらゆる思いを打ち消している。

7

Similiter autem cum aut intus aut foris legimus Deum esse, non utique Deum aut intra aliquod corpus includimus, aut ab aliquo corpore separamus: sed alta hoc et inenarrabili aestimatione pensantes, divinae naturae intelligimus arcanum.

PL 16, 732C

同様に、神が内にいる、あるいは外にいると読むとき、我々は神を何らかの物体の内に閉じ込めるのでも、何らかの物体から切り離すのでもなく、高く名状しがたい思いをもって量りつつ、神的本性の秘密を悟るのである。

8

120. Denique ita sapientia ex ore altissimi prodiisse se dicit (Eccl. XXIV, 5) , non ut extra Patrem sit; sed apud Patrem; quia Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) : nec solum apud Patrem, sed etiam in Patre. Dicit enim: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10) .

PL 16, 733A

120. 実に、知恵がいと高き者の口から出てきたと言うのは(集会の書24:5)〔刷られた略号 Eccl. はコヘレトの言葉とも読めるが、この句は集会の書にある〕、父の外にあるという意味ではなく、父のもとにあるという意味である。言葉は神とともにあったからである(ヨハネ1:1)。しかも父のもとにあるだけでなく、父の内にもある。彼は言う。「私は父の内におり、父は私の内にいる」(ヨハネ14:10)。

9

Sed neque cum de Patre exit, de loco recedit, aut quasi corpus a corpore separatur: neque cum in Patre est, quasi in corpore tamquam corpus includitur. Spiritus quoque sanctus cum procedit a Patre et Filio, non separatur a Patre, non separatur a Filio.

PL 16, 733A

だが、〔子は〕父から出るときも、場所から退くのでも、体が体から離れるように分けられるのでもない。父の内にあるときも、体のように体に閉じ込められるのでもない。聖なる霊もまた、父と子から発出するとき、父から分けられず、子からも分けられない。

10

Quemadmodum enim separari potest a Patre, qui Spiritus oris ejus est (Psal. XXXII, 6) ? Quod utique et aeternitatis indicium, et divinitatis exprimit unitatem.

PL 16, 733A

実に、その口の霊である者が、どうして父から分けられえようか(詩篇32:6)。これは永遠性のしるしであり、また神性の一体性を表している。

11

121. Est ergo et manet semper, qui oris est Spiritus: sed descendere videtur, cum illum recipimus, ut habitet in nobis; ne nos simus a gratia ejus alieni. Nobis descendere videtur, non quod ille descendat, sed quod ad illum animus noster ascendat.

PL 16, 733B

121. したがって、口の霊である者は、あり、常にとどまる。だが我々が彼を受け入れるとき、我々のうちに住まうよう、彼は降るように見える。我々が彼の恩寵から縁遠くならないためである。我々にとって降るように見えるのは、彼が降るからではなく、我々の心が彼のもとへ昇るからである。

12

De quo plenius diceremus, nisi meminissemus in libris jam superioribus (Lib. V de Fide, cap. 7) positum quod et Pater dixerit: Descendamus et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7) ; et Filius dixerit: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) .

PL 16, 733B

これについてはさらに十分に述べたいところだが、上の諸巻(『信仰について』第5巻第7章)で述べたことを思い出す。父が「降って、彼らの言葉を混乱させよう」(創世記11:7)と言い、子が「私を愛する者は私の言葉を守り、私の父はその者を愛し、我々はその者のもとに来て、そこに住まいを作る」(ヨハネ14:23)と言ったことである。

13

122. Sic igitur venit Spiritus, quemadmodum venit Pater; quia ubi Pater est, ibi est et Filius: et ubi Filius est, ibi est Spiritus sanctus. Non ergo discrete venire aestimandus est Spiritus sanctus.

PL 16, 733B

122. こうして、霊は父が来るのと同じように来る。父がいるところに子もおり、子がいるところに聖なる霊がいるからである。したがって、聖なる霊は離れて来ると考えられてはならない。

14

Venit autem non de loco ad locum, sed a dispositione constitutionis ad salutem redemptionis, a gratia vivificationis ad gratiam sanctificationis; ut de terris ad coelum, de injuria ad gloriam, de servitio ad regnum transferat.

PL 16, 733C

霊が来るのは、場所から場所へではなく、創設の配剤から贖いの救いへ、命を与える恩寵から聖化の恩寵へであり、我々を地から天へ、侮辱から栄光へ、隷属から王国へと移すためである。

15

123. Sic ergo venit Spiritus, quemadmodum venit Pater. Dixit enim Filius: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Numquid corporaliter Pater venit? Sic ergo et Spiritus venit, in quo cum venit, et Patris et Filii plena praesentia est.

PL 16, 733C

123. こうして霊は、父が来るのと同じように来る。子が言ったからである。「私と父は来て、その者のもとに住まいを作ろう」。父は体をもって来たのか。したがって霊もそのように来るのであり、霊が来るとき、父と子の充満した臨在がある。

16

124. Quis autem potest a Patre et Filio Spiritum sanctum separare, cum vel appellare Patrem et Filium sine Spiritu non queamus? Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .

PL 16, 733C

124. だが、父と子から聖なる霊を誰が分けうるだろうか。霊なしには、父と子を呼ぶことさえ我々にはできない。「聖なる霊においてでなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」(一コリント12:3)。

17

Ergo si appellare Dominum Jesum sine Spiritu non possumus, utique sine Spiritu praedicare non possumus. Si autem et angeli praedicant Dominum Jesum, quem nemo potest sine Spiritu praedicare; et in ipsis ergo Spiritus sancti munus operatur.

PL 16, 733D

したがって、霊なしに主イエスを呼ぶことができないなら、霊なしに宣べ伝えることもできない。もし天使たちも主イエスを宣べ伝えており、霊なしには誰もそれを宣べ伝えられないなら、天使たちの内でも聖なる霊の賜物が働いている。

18

125. Probavimus igitur unam praesentiam esse, unam gratiam esse Patris et Filii et Spiritus sancti: quae tam coelestis atque divina est, ut pro ea agat gratias Patri Filius, dicens: Confiteor tibi, Pater domine coeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25)

PL 16, 733D

125. こうして我々は、父と子と聖なる霊の臨在が一つ、恩寵が一つであることを証明した。それはあまりに天上的で神的であるから、子はそのために父に感謝して言う。「私は汝に告白する、父よ、天と地の主よ。汝はこれらのことを賢い者や思慮ある者から隠し、幼子たちに現した」(マタイ11:25)

Liber I, Caput XII

第I巻 第XII章PL 16, 734A
1

Patris et Filii et Spiritus sancti unam esse pacem atque gratiam: similiter unam charitatem, quae maxime in hominum redemptione apparuit: unam denique trium communicationem. 126. Ergo cum una vocatio sit, una etiam gratia est.

PL 16, 734A

父と子と聖なる霊の平和と恩寵は一つであること。同じく愛も一つであり、それは人間の贖いにおいてとりわけ現れたこと。実に、三者の交わりも一つであること。126. したがって召しが一つであるなら、恩寵も一つである。

2

Denique scriptum est: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7) .

PL 16, 734A

実に、こう書かれている。「恩寵と平和が汝らに、我々の父なる神と主イエス・キリストからあるように」(ローマ1:7)。

3

Ecce habemus quia Patris et Filii una est gratia, et Patris et Filii una est pax: sed haec gratia et pax fructus est Spiritus, sicut ipse Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia (Galat. V, 22) .

PL 16, 734A

見よ、父と子の恩寵は一つであり、父と子の平和も一つである。だがこの恩寵と平和は霊の実である。使徒自身が教えて言った。「霊の実は、愛、喜び、平和、忍耐である」(ガラテヤ5:22)。

4

Et bona pax et necessaria, ut nemo disputationum turbetur incertis, neque passionum corporalium tempestate quatiatur: sed simplicitate fidei, et tranquillitate mentis quietus circa Dei cultum perseveret affectus.

PL 16, 734A

そして平和は善く、必要である。それは、誰も定かでない論争に乱されず、体の情念の嵐に揺さぶられず、信仰の素朴さと精神の静けさによって、神への礼拝に関して、情が静まってとどまるためである。

5

127. De pace probavimus: de gratia autem propheta Zacharias dicit, quia promisit Deus effundere in Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae (Zach. XII, 10) ; et apostolus Petrus dicit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis gratiam Spiritus sancti (Act. II, 38) .

PL 16, 734B

127. 平和については証明した。恩寵については、預言者ゼカリヤが、神は恩寵と慈しみの霊をエルサレムに注ぐと約束したと言う(ゼカリヤ12:10)。また使徒ペトロは言う。「悔い改めよ。汝らの一人ひとりは、罪の赦しのために主イエス・キリストの名によって洗礼を受けよ。そうすれば汝らは聖なる霊の恩寵を受ける」(使徒言行録2:38)。

6

Ergo sicut Patris et Filii, ita et Spiritus sancti gratia est. Quomodo enim sine Spiritu potest esse gratia, cum gratia divina omnis in Spiritu sancto sit?

PL 16, 734B

したがって、恩寵は父と子のものであるように、聖なる霊のものでもある。実に、神的な恩寵がすべて聖なる霊のうちにあるのに、霊なしにどうして恩寵がありえようか。

7

128. Nec solum pacem et gratiam legimus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed etiam charitatem, et communionem, fidelis Auguste. De charitate enim dictum est: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei (II Cor. XIII, 13) . Accepimus charitatem Patris.

PL 16, 734B

128. 我々が読むのは、父と子と聖なる霊の平和と恩寵だけでなく、愛と交わりでもある。信仰あるアウグストゥスよ。愛についてはこう言われている。「主イエス・キリストの恩寵と神の愛」(二コリント13:13)。我々は父の愛を受けた。

8

Eadem charitas quae Patris, etiam Filii est. Ipse enim dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21) . Quae est enim charitas Filii, nisi quia se pro nobis obtulit, et suo sanguine nos redemit (Ephes. V, 2) ?

PL 16, 734C

父の愛と同じ愛が子のものでもある。子自身が言ったからである。「私を愛する者は私の父に愛され、私もその者を愛する」(ヨハネ14:21)。子の愛とは、我々のために自分を献げ、自分の血で我々を贖ったことでなくて何であろうか(エフェソ5:2)。

9

Eadem autem charitas et in Patre est, quia scriptum est: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III, 16) . 129. Tradidit ergo Pater Filium, et Filius ipse se tradidit.

PL 16, 734C

同じ愛は父のうちにもある。こう書かれているからである。「神は世をこのように愛して、その独り子を与えた」(ヨハネ3:16)。129. こうして父は子を引き渡し、子も自分を引き渡した。

10

Servatur charitas, nec laeditur pietas; nulla est enim pietatis injuria, ubi nulla est traditionis aerumna. Tradidit volentem, tradidit offerentem, non utique ad poenam Pater Filium, sed ad gratiam. Si discutis facti meritum, interroga pietatis vocabulum.

PL 16, 734C

愛は保たれ、敬虔は損なわれない。引き渡しの苦しみのないところに、敬虔への侮辱はないからである。父は、望む者を、自ら献げる者を引き渡した。決して刑罰へではなく、恩寵へと子を引き渡したのである。もしあなたがその行いの功罪を吟味するなら、敬虔という語に問え。

11

Vas electionis unitatem hanc divinae charitatis evidenter ostendit; quia et Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit. Pater tradidit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32) .

PL 16, 734D

選びの器は、この神的な愛の一体性をはっきりと示している。父が子を引き渡し、子自身が自分を引き渡したからである。引き渡したのは父であって、父は「自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」(ローマ8:32)。

12

De Filio quoque dicit: Qui se tradidit pro me (Galat. II, 20) . Tradidit, inquit. Si gratiae, quid arguo? si injuriae, plus debeo. 130. Sed sicut Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, accipe quia et Spiritus eum tradidit.

PL 16, 734D

子についても言う。「私のために自分を引き渡した者」(ガラテヤ2:20)。「引き渡した」と彼は言う。恩寵のゆえであれば、何を咎めようか。侮辱のゆえであれば、私はなおさら負い目がある。130. だが、父が子を引き渡し、子自身が自分を引き渡したように、霊もまた彼を引き渡したことを理解せよ。

13

Scriptum est enim: Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1) . Ergo et Spiritus diligens tradidit Dei Filium.

PL 16, 734D

こう書かれているからである。「そのとき、イエスは霊によって荒れ野に導かれた。悪魔から試みを受けるためである」(マタイ4:1)。したがって、霊もまた愛をもって神の子を引き渡した。

14

Sicut enim una est charitas Patris et Filii, ita hanc charitatem Dei supra effundi per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) , et fructum esse sancti Spiritus declaravimus; quia fructus est Spiritus charitas, gaudium, pax, patientia (Galat. V, 22) .

PL 16, 735A

実に、父と子の愛が一つであるように、この神の愛が聖なる霊によって注がれること(ローマ5:5)、またそれが聖なる霊の実であることを、我々は上で明らかにした。霊の実は愛、喜び、平和、忍耐だからである(ガラテヤ5:22)。

15

131. Communicationem autem et Patris et Filii esse manifestum est, quia scriptum est: Et communicatio nostra cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3) ; et alibi: Communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) .

PL 16, 735A

131. 交わりが父と子のものでもあることは明らかである。こう書かれているからである。「我々の交わりは、父と、その子イエス・キリストとともにある」(一ヨハネ1:3)。また別の箇所では、「聖なる霊の交わりが、汝らすべてとともにあるように」(二コリント13:13)。

16

Si igitur una pax, una gratia, una charitas, una communicatio est Patris et Filii et Spiritus sancti; una certe operatio est: et ubi una operatio est, utique non potest virtus esse divisa, et discreta substantia. Nam quomodo operationis ejusdem gratia conveniret?

PL 16, 735A

だから、もし父と子と聖なる霊の平和が一つ、恩寵が一つ、愛が一つ、交わりが一つであるなら、働きも確かに一つである。働きが一つであるところには、力が分けられ、実体が離れているということはありえない。そうでなければ、同じ働きの恩寵がどうして一致しようか。

Liber I, Caput XIII

第I巻 第XIII章PL 16, 735B
1

Divinarum trium personarum unum esse nomen e Scripturis demonstrat Ambrosius: at in primis unitatem nominis Filii ac Spiritus sancti; cum uterque paraclitus dicatur et veritas. 132. Quis igitur unitatem negare audeat nominis, cum operationis videat unitatem?

PL 16, 735B

アンブロシウスは聖書から、神の三つのペルソナの名が一つであることを示す。まず、子と聖なる霊の名の一体性を示す。どちらもパラクレートス、また真理と呼ばれるからである。132. では、働きの一体性を見ながら、名の一体性を否定しようと敢えてする者が誰であろうか。

2

Sed quid ego unitatem nominis argumentis astruo; cum divinae vocis evidens testimonium sit unum nomen esse Patris et Filii et Spiritus sancti? Scriptum est enim: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .

PL 16, 735B

だが、私はなぜ名の一体性を論証によって打ち立てているのか。父と子と聖なる霊の名が一つであることには、神の声の明白な証言があるのに。こう書かれているからである。「行って、諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。

3

In nomine dixit, non in nominibus. Non ergo aliud nomen Patris, aliud nomen Filii, aliud nomen Spiritus sancti; quia unus Deus: non plura nomina; quia non duo Dii, non tres Dii (I Cor. VIII, 4) .

PL 16, 735C

「名において」と言ったのであって、「諸々の名において」ではない。したがって、父の名、子の名、聖なる霊の名が別々なのではない。神は一つだからである。名が複数あるのではない。二人の神もいないし、三人の神もいないからである(一コリント8:4)。

4

133. Et ut aperiret quia una divinitas, una majestas est, quia unum nomen Patris et Filii et Spiritus sancti; nec in alio nomine venerit Filius, in alio nomine Spiritus sanctus, ait ipse Dominus: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43) .

PL 16, 735C

133. また、神性が一つ、威光が一つであること、父と子と聖なる霊の名が一つであること、子がある名で来て聖なる霊が別の名で来たのではないことを明らかにするために、主自身が言う。「私は私の父の名において来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名において来るなら、その者を汝らは受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。

5

133*. Quod autem nomen Patris est, hoc idem Filii Scriptura declarat; quia in Exodo dixit Dominus: Ego antecedam te in nomine meo et vocabo in nomine meo Dominum in conspectu tuo (Exod. XXXIII, 19) .

PL 16, 735C

133*. 父の名であるものが子の名でもあることを聖書は明らかにしている。主が出エジプト記で言ったからである。「私は汝の前に私の名において進み、汝の目の前で、私の名において『主』と呼ぼう」(出エジプト記33:19)。

6

Dominus ergo dixit quia in nomine suo vocabit Dominum: Dominus ergo et Patris est nomen et Filii.

PL 16, 735C

したがって主は、自分の名において主と呼ぶと言ったのである。ゆえに「主」は、父の名であり、子の名でもある。

7

134. Cum autem unum nomen sit Patris et Filii, accipe quia et Spiritus sancti idem nomen sit, quoniam et Spiritus sanctus in nomine Filii venit, sicut scriptum est: Paraclitus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Joan. XXIV, 26) .

PL 16, 735D

134. 父の名と子の名が一つであるのだから、聖なる霊の名も同じであることを理解せよ。聖なる霊も子の名において来るからである。こう書かれているとおりである。「パラクレートスである聖なる霊を、父は私の名において遣わす。その者が汝らにすべてを教えるだろう」(ヨハネ24:26)〔刷られた番号は 24。この句はヨハネ14:26 にある〕。

8

Qui autem venit in nomine Filii, utique etiam in nomine Patris venit; quia unum nomen Patris et Filii est. Sic fit ut unum et Patris et Filii nomen sit et Spiritus sancti. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12) .

PL 16, 736A

子の名において来る者は、父の名においても来る。父と子の名が一つだからである。こうして、父と子の名は聖なる霊の名でもある。「天の下に、我々がそれによって救われるべき、与えられた別の名は無い」(使徒言行録4:12)。

9

135. Simul docuit unitatem divini nominis esse credendam, non disparilitatem; quoniam in unitate nominis venit Christus: in suo autem nomine venturus Antichristus est, sicut scriptum est: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43) .

PL 16, 736A

135. 同時に彼は、神の名の一体性が信じられるべきであって、不同ではないことを教えた。キリストは名の一体性において来たが、反キリストは自分の名において来るであろうからである。こう書かれているとおりである。「私は私の父の名において来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし別の者が自分の名において来るなら、その者を汝らは受け入れるだろう」(ヨハネ5:43)。

10

136. Edoctum est igitur ex his non esse in Patre et Filio et Spiritu sancto paraclito nominis diversitatem: et quod nomen est Patris, id esse etiam Filii nomen: similiter quod nomen est Filii, esse id etiam Spiritus sancti; quando etiam paraclitus Filius dicitur, sicut et Spiritus sanctus.

PL 16, 736A

136. こうして以上から、父と子とパラクレートスである聖なる霊において名の相違は無く、父の名であるものが子の名でもあり、同様に子の名であるものが聖なる霊の名でもあることが教えられた。子もまた、聖なる霊と同じくパラクレートスと呼ばれるのだから。

11

Et ideo ait in Evangelio Dominus Jesus: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis qui vobiscum sit in aeternum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16) .

PL 16, 736B

それゆえ主イエスは福音書で言う。「私は私の父に願おう。父は別のパラクレートスを、汝らとともに永遠にいる真理の霊を、汝らに与えるだろう」(ヨハネ14:16)。

12

Et bene dixit alium, ne ipsum Filium, ipsum Spiritum intelligeres; unitas enim nominis est, non Filii Spiritusque Sabelliana confusio.

PL 16, 736B

彼が「別の」と言ったのは見事である。子自身が霊だとあなたが考えないためである。そこにあるのは名の一体性であって、子と霊のサベリオス派的な混同〔サベリオス派は、父と子と霊を同一のペルソナの三つの現れとした〕ではない。

13

137. Itaque alius paraclitus est Filius, alius paraclitus Spiritus sanctus; Filium enim paraclitum dixit etiam Joannes, sicut habes: Si quis peccaverit, paraclitum habemus apud Patrem Jesum Christum (I Joan. II, 1) .

PL 16, 736B

137. したがって、子は一人のパラクレートスであり、聖なる霊は別のパラクレートスである。ヨハネも子をパラクレートスと呼んだからである。あなたは持っている。「もし誰かが罪を犯しても、我々は父のもとに、イエス・キリストというパラクレートスを持っている」(一ヨハネ2:1)。

14

Itaque quemadmodum unitas nominis, ita etiam unitas potestatis est; ubi enim paraclitus Spiritus, ibi etiam Filius.

PL 16, 736B

こうして、名の一体性があるように、権能の一体性もある。パラクレートスである霊のいるところには、子もいるからである。

15

138. Nam sicut hic in aeternum Dominus futurum cum fidelibus Spiritum dicit, ita etiam de se alibi ostendit quod in aeternum cum apostolis sit futurus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 16, 736C

138. 実に、ここで主が、霊は信ずる者たちとともに永遠にいるであろうと言うように、別の箇所では自分自身についても、使徒たちとともに永遠にいるであろうことを示して、こう言う。「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。

16

Unum sunt ergo Filius et Spiritus: unum nomen est Trinitatis, et una inseparabilisque praesentia. 139. Sicut autem ostendimus paraclitum Filium nominatum, ita etiam ostendimus veritatem Spiritum nuncupatum.

PL 16, 736C

こうして子と霊は一つである。三位一体の名は一つであり、臨在は一つで、分かたれない。139. 我々は子がパラクレートスと名づけられたことを示したように、霊が真理と呼ばれることも示した。

17

Veritas Christus; veritas Spiritus; habes enim in epistola Joannis: Quoniam Spiritus est veritas (I Joan. V, 6) .

PL 16, 736C

キリストは真理、霊は真理。ヨハネの書簡にあるからである。「霊は真理である」(一ヨハネ5:6)。

18

Non solum ergo Spiritus veritatis, sed etiam veritas dicitur Spiritus, sicut et Filius veritas praedicatur, qui ait: Ego sum via et veritas et vita (I Joan. XIV, 6) .

PL 16, 736C

したがって、霊は「真理の霊」と言われるだけでなく、「真理」とも言われる。それは、子が真理と宣べられるのと同じである。子は言う。「私は道であり、真理であり、命である」(一ヨハネ14:6)〔刷られた書名は I Joan.。この句はヨハネ14:6 にある〕。

Liber I, Caput XIV

第I巻 第XIV章PL 16, 736D
1

Singulas Trinitatis personas e sacris codicibus lucem esse; Spiritum autem etiam ignem significari apud Esaiam, cujus quidem ignis in Moysis rubo, in linguis flammeis, et in lagenis Gedeonis figura exstitit.

PL 16, 736D

三位一体の各ペルソナは聖書において光であること。また、聖なる霊はイザヤのもとでは火とも示されること。その火は、モーセの柴、炎の舌、ギデオンの水がめにおいて象りとなってあらわれた。

2

Negari non posse ejusdem Spiritus divinitatem, cum eadem sit ejus, quae Patris et Filii operatio, nec non Dominici vultus lumen ignisque praedicetur. 140. Quid autem astruam quod sicut Pater lumen, ita etiam Filius lumen, et Spiritus sanctus lumen est?

PL 16, 737A

聖なる霊の神性は否定できないこと。その働きは父と子の働きと同じであり、また主の顔の光と火が語られているからである。140. ところで、父が光であるように子も光であり、聖なる霊も光であることを、私はなお何によって立証しようか。

3

Quod utique divinae potentiae est. Deus enim lux est, sicut dixit Joannes: Quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt (I Joan. I, 5) . 141. Lux autem et Filius, quia vita erat lux hominum.

PL 16, 737A

これは確かに神的な権能に属することである。実に神は光であると、ヨハネが言ったとおりである。「神は光であり、神のうちに闇はない」(一ヨハネ1:5)。141. 子もまた光である。「命は人々の光であった」からである。

4

Et ut ostenderet se de Dei Filio Evangelista dixisse, ait de Joanne Baptista: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 8, 9) .

PL 16, 737A

そして、福音書記者が神の子について語ったのだと示すために、洗礼者ヨハネについて言う。「彼は光ではなく、光について証しするためであった。この世に来てすべての人を照らす真の光があった」(ヨハネ1:8, 9)。

5

Ergo quia Deus lux est, lux autem vera est Dei Filius: sine dubio Deus verus est Dei Filius. 142. Habes et alibi quia Filius Dei lux est: Populus qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2) .

PL 16, 737B

それゆえ、神は光であり、真の光は神の子であるのだから、神の子は疑いなく真の神である。142. 神の子が光であることは、他の箇所にもあなたは見いだす。「闇と死の陰に座していた民は、大いなる光を見た」(イザヤ9:2)。

6

Quid autem hoc evidentius, quod ait: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) ? Hoc est, quod apud te, Deus omnipotens Pater, qui fons vitae es, in lumine tuo Filio, lumen videbimus Spiritus sancti.

PL 16, 737B

では、次の言葉ほど明らかなものがあろうか。「汝のもとに命の泉があり、汝の光のうちに我々は光を見る」(詩篇35:10)。すなわち、全能の神、父よ、命の泉である汝のもとで、汝の光である子のうちに、我々は聖なる霊の光を見る、ということである。

7

Sicut ipse Dominus ostendit dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) ; et alibi: Et virtus exibat de eo (Luc. VI, 19) . 143. Ipsum autem Patrem quis dubitet lucem esse, cum lectum sit de Filio ejus quia splendor sit lucis aeternae (Hebr. I, 3) ?

PL 16, 737B

主自身もこう示して言う。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。また別の箇所では、「そして力が彼から出ていた」(ルカ6:19)。143. 父自身が光であることを、誰が疑おうか。その子について、「永遠の光の輝きである」と読まれているのだから(ヘブライ1:3)。

8

Cujus enim nisi Patris aeterni splendor est Filius, qui et cum Patre semper est, nec dissimili, sed eadem claritate semper praefulget?

PL 16, 737B

子は、永遠の父でなければ誰の輝きであろうか。子は父とともに常にあり、似ていない栄光ではなく、同じ栄光で常に輝いている。

9

144. Et Esaias significat non solum lucem, sed etiam ignem esse Spiritum sanctum, dicens: Et erit lux Israel in ignem (Esai. X, 17) .

PL 16, 737C

144. イザヤは、聖なる霊が光であるだけでなく火でもあることを示して言う。「イスラエルの光は火となる」(イザヤ10:17)。

10

Itaque prophetae eum ignem ardentem dixerunt; quia in tribus istis generibus propensius majestatem divinitatis advertimus: quoniam et sanctificare, divinitatis; et illuminare, ignis et lucis est proprium: et in specie ignis exprimi vel videri divinae est consuetudinis: Deus enim est ignis consumens, sicut Moyses dixit (Deut. IV, 24) .

PL 16, 737C

それゆえ預言者たちは、霊を燃える火と呼んだ。この三つの類〔「この三つの類」の指すものは本文に明示されない。続く聖化すること・照らすこと・火の姿で現れることを指すと取った〕において、我々は神性の威光をいっそうよく認めるからである。聖化することは神性に固有であり、照らすことは火と光に固有であり、火の姿で表され、あるいは見られることは神の常である。実に、モーセが言ったとおり、「神は焼き尽くす火である」(申命記4:24)。

11

145. Vidit enim ipse in rubo ignem, et audierat Deum, tunc quando vox facta est de flamma ignis ad eum dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15) . Vox ergo de flamma, et in rubo flamma, et flamma non noxia.

PL 16, 737C

145. 実に彼自身が柴の中に火を見たのであり、また神の言葉を聞いてもいた。炎の火の中から彼に向かって声が起こり、こう言ったときである。「私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:15)。こうして、炎から声があり、柴の中に炎があり、その炎は害を与えなかった。

12

Urebatur enim rubus, et non exurebatur; eo quod illo mysterio Dominus figuraret quia illuminaturus spinas nostri corporis adveniret: nec consumpturus aerumnosos, sed mitigaturus aerumnas: qui baptizaret in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11) ; ut gratiam tribueret, peccata consumeret.

PL 16, 737D

柴は燃えていたが、燃え尽きなかった。それは、その奥義によって主が、我々の体の茨を照らすために来ることを象ろうとしたからである。苦難の者たちを焼き尽くすためではなく、苦難を和らげるために来る。主は聖なる霊と火で洗礼を授ける者である(マタイ3:11)。恩寵を与え、罪を焼き尽くすためである。

13

Ergo in specie ignis Deus servat propositum. 146. In Actibus quoque apostolorum cum supra fideles Spiritus sanctus descendisset, ignis species videbatur; sic enim habes: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur; et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et visae sunt illis dispersae linguae tamquam ignis (Act. II, 2, 3) .

PL 16, 738A

それゆえ神は、火の姿において自らの方針を守っている。146. 使徒言行録においても、聖なる霊が信徒たちの上に降ったとき、火の姿が見えた。実にこう書かれている。「突然、天から音が起こった。あたかも激しい力で霊が運ばれてくるかのようであった。それは彼らが座っていた家全体を満たした。そして、散らされた舌が火のように彼らに見えた」(使徒言行録2:2, 3)。

14

147. Unde et illud quando Gedeon superaturus Madian, trecentos viros jussit hydrias sumere, et in hydriis faces accensas habere, et in dextris tenere tubas (Judic. VII, 16) ; ita nostri acceptum ab apostolis servavere majores, quod hydriae sunt corpora nostra, figurata de limo quae timere non norunt, si fervore gratiae spiritalis ignescant, et Jesu Domini passionem canora vocis confessione testentur.

PL 16, 738A

147. ここから、あの出来事もある。ギデオンはミディアンに勝とうとして、三百人の男に水がめを取らせ、水がめの中に燃える松明を持たせ、右手に角笛を握らせた(士師記7:16)。我々の先人たちは、使徒たちから受けたとおり、これをこう守り伝えた。水がめとは我々の体であって、土から形作られたものでありながら、霊的な恩寵の熱で燃え立ち、主イエスの受難を声の響く告白によって証しするならば、恐れを知らない〔Unde et illud … ita nostri … の文の組み立てはゆるく、意を取って訳した〕。

15

148. Quis igitur de divinitate sancti Spiritus dubitet, cum ubi Spiritus gratia sit, ibi species divinitatis appareat? Quo testimonio non diversitatem, sed unitatem divinae colligimus potestatis.

PL 16, 738B

148. それゆえ、聖なる霊の神性を誰が疑おうか。霊の恩寵のあるところに神性の姿が現れるのだから。この証しから、我々は神的な権能の相違ではなく一体性を結論する。

16

Nam quemadmodum potest esse discretio potestatis, ubi unus in omnibus operationis effectus est? Neque vero potest esse gratia sacramentorum, nisi ubi fuerit venia peccatorum. 149. Quis est igitur iste ignis?

PL 16, 738B

実に、すべてのうちに働きの結果が一つであるところで、どうして権能の区別がありえようか。また、罪の赦しがあるところでなければ、秘跡の恩寵もありえない。149. ところで、この火とは何か。

17

Non utique virgultis vilibus concretus, aut stipula silvarum fragosus incendiis: sed ignis ille, qui ut aurum bona facta meliorat, et ut stipulam peccata consumit.

PL 16, 738B

それはつまらぬ灌木の束でできた火でも、森の藁が燃えて音を立てる火でもなく、善い行いを金のように精錬し、罪を藁のように焼き尽くす、あの火である。

18

Hic est utique Spiritus sanctus, qui Dominici vultus et ignis appellatur et lumen: lumen, sicut supra diximus: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7) .

PL 16, 738B

この火こそ、まさに聖なる霊であり、霊は主の顔の火とも光とも呼ばれる。光については、先に述べたとおりである。「主よ、汝の顔の光が我々のうちに印された」(詩篇4:7)。

19

Quod est ergo lumen signatum, nisi illius signaculi spiritalis, in quo credentes signati, inquit, estis Spiritu promissionis sancto (Ephes. I, 13) ?

PL 16, 738C

では、印された光とは、あの霊的な印の光でなくて何であろうか。その印のうちに「信じて、汝らは約束の聖なる霊によって印された」(エフェソ1:13)と使徒は言う。

20

150. Et sicut lumen est vultus divini, ita etiam ignis emicat ex Dei vultu; quia scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit (Psal. XLIX, 3) . Praefulget enim gratia diei judicii, ut sequatur absolutio, quae sanctorum remuneretur obsequium.

PL 16, 738C

150. そして、光が神の顔の光であるように、火もまた神の顔から閃く。「火は彼の前で燃える」と書かれているからである(詩篇49:3)。実に恩寵が裁きの日に先立って輝く。それは、赦免が続き、聖なる者たちの奉仕に報いるためである。

21

O magna abundantia Scripturarum, quam nemo possit humano ingenio comprehendere! O maximum divinae unitatis indicium! His enim duobus versiculis quam multa signantur!

PL 16, 738C

おお、聖書の豊かさよ。誰も人間の才知でこれを捉えることはできまい。おお、神的な一体性の最大のしるしよ。実に、この二つの短い句によって、どれほど多くのことが示されていることか。

Liber I, Caput XV

第I巻 第XV章PL 16, 738D
1

Spiritum sanctum aeque ac Patrem et Filium vitam esse; immo vero sive Pater intelligatur, apud quem est fons vitae, sive Filius, fontem illum aliud non esse quam Spiritum.

PL 16, 738D

聖なる霊は、父と子と等しく命であること。いや、命の泉のある父と解しても、子と解しても、その泉は霊にほかならないこと。

2

151. Diximus quia lux est Pater, lux Filius, lux Spiritus sanctus: accipiamus etiam quia vita est Pater, vita Filius, vita Spiritus sanctus.

PL 16, 738D

151. 我々は、父は光、子は光、聖なる霊は光であると述べた。同じように、父は命、子は命、聖なる霊は命であることをも受け取ろう。

3

Dixit enim Joannes: Quod erat ab initio, quod audivimus et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem (I Joan. I, 1, 2) .

PL 16, 739A

実にヨハネは言った。「初めからあったもの、我々が聞いたもの、見たもの、我々の目で見つめたもの、我々の手が確かめたもの、すなわち命の言葉について。命が現れ、我々は見て、証しし、父のもとにあった命について汝らに告げ知らせる」(一ヨハネ1:1, 2)。

4

Et Verbum vitae dixit et vitam; ut et Patrem vitam significaret et Filium. Quod enim est vitae Verbum, nisi Dei Verbum? Ac per hoc et Deus et Verbum Dei vita est. Et sicut Verbum vitae dicitur, ita et Spiritus vitae.

PL 16, 739A

ヨハネは「命の言葉」と言い、また「命」と言った。父をも子をも命と示すためである。命の言葉とは、神の言葉でなくて何であろうか。したがって、神も神の言葉も命である。そして「命の言葉」と言われるように、「命の霊」とも言われる。

5

Scriptum est enim: Et Spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20) . Itaque sicut Verbum vitae vita est, ita et vitae Spiritus vita est.

PL 16, 739A

実にこう書かれている。「命の霊が車輪の中にあった」(エゼキエル1:20)。それゆえ、命の言葉が命であるように、命の霊もまた命である。

6

152. Accipe nunc quia sicut Pater fons vitae est, ita etiam Filium plerique fontem vitae memorarunt significatum; eo quod apud te, inquit, Deus omnipotens, Filius tuus fons vitae sit, hoc est, fons Spiritus sancti; quia Spiritus vita est, sicut Dominus ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64) quia ubi Spiritus, et vita est: et ubi vita est, etiam Spiritus sanctus.

PL 16, 739A

152. さらに次のことを受け取れ。父が命の泉であるように、子もまた命の泉として示されていると、多くの者が述べた。「全能の神よ、汝のもとで」と彼は言うが〔詩篇35:10「汝のもとに命の泉がある」(次節)の句を、子を指すものとして言い換えている〕、それは、汝の子が命の泉である、すなわち聖なる霊の泉である、という意味だというのである。霊は命だからである。主が言うとおりである。「私が汝らに語った言葉は、霊であり命である」(ヨハネ6:64)。霊のあるところに命があり、命のあるところに聖なる霊もあるからである。

7

153. Plerique tamen hoc loco Patrem volunt tantummodo per fontem significatum, quamquam videant quid Scriptura memoraverit: Apud te, inquit, fons vitae (Psal. XXXV, 10) , hoc est, apud Patrem Filius; quoniam Verbum apud Deum, quod erat in principio, et erat apud Deum.

PL 16, 739B

153. しかし多くの者は、聖書が何を記したかを見ていながら、この箇所では泉によって示されているのは父だけだとしたがる。「汝のもとに命の泉がある」と彼は言う(詩篇35:10)。すなわち父のもとに子がある、ということである。言葉は神のもとにあり、それは初めにあり、神のもとにあったからである。

8

154. Sed sive Patrem quis hoc loco, sive Filium intelligat fontem; fontem utique intelligimus non aquae istius, quae creatura est: sed divinae illius gratiae, hoc est, Spiritus sancti; ipse est enim aqua viva.

PL 16, 739B

154. しかし、この箇所で泉を父と解するにせよ子と解するにせよ、我々が泉として解するのは、被造物であるこの水の泉ではなく、あの神的な恩寵、すなわち聖なる霊の泉である。実に霊自身が生ける水だからである。

9

Propterea Dominus dicit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere; tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam (Joan. IV, 10) . 155. Hanc aquam sitivit anima David (Psal. XLI, 3) .

PL 16, 739C

それゆえ主は言う。「もし汝が神の賜物を知り、『私に飲ませよ』と言う者が誰かを知っていたなら、汝はその者に願い、その者は汝に生ける水を与えただろう」(ヨハネ4:10)。155. この水にダビデの魂は渇いた(詩篇41:3)。

10

Harum fontem aquarum desiderat cervus, non sitiens venena serpentum. Viva est enim aqua gratiae spiritalis, eo quod mentis interna purificet, et omne animi peccatum abluat, occultorumque mundet errorem.

PL 16, 739C

シカはこの水の泉を慕う。蛇の毒を渇き求めるのではない。霊的な恩寵の水は生きている。それは精神の内を清め、心のあらゆる罪を洗い、隠れた過ちを清めるからである。

Liber I, Caput XVI

第I巻 第XVI章PL 16, 739C
1

Spiritum sanctum flumen esse magnum, cujus munere mystica Jerusalem irrigatur. Eumdem fonti suo, id est, Patri ac Filio aequalem esse, atque in Scriptura significari.

PL 16, 739C

聖なる霊は大いなる川であり、その賜物によって神秘のエルサレムが潤されること。霊はその泉、すなわち父と子と等しく、そのことが聖書に示されていること。

2

Illius aquam sitit Doctor sanctus: sed ut ea conservetur in nobis, diabolum, cupiditatem, ac haeresim admonet vitari oportere; cum nobis vasa sint fragilia: deserendos etiam contritos lacus, ut Domini aquam Samaritanae patriarcharumque exemplo inveniamus.

PL 16, 739D

聖なる教師は霊の水に渇く。しかしその水が我々のうちに保たれるように、悪魔と貪欲と異端を避けるべきだと戒める。我々の器はもろいからである。また、サマリアの女と族長たちの例にならって主の水を見いだすために、砕けた水溜めからも離れねばならないと戒める。

3

156. Sed ne quis forte tamquam pusillitatem Spiritus redarguat, et hinc velit quamdam facere distantiam magnitudinis, quod aqua portio videatur esse fontis exigua: quamquam creaturarum exempla minime divinitati aptanda videantur; tamen ne quid ex hac quoque creaturae comparatione praejudicent, discant non solum aquam, sed etiam flumen dictum Spiritum sanctum, secundum quod lectum est: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 16, 740A

156. しかし、ある者が聖なる霊の矮小さをとがめ、水は泉のごくわずかな一部と見えるのだから、そこから大きさに何らかの隔たりを設けようとするといけない。被造物の例は神性にはまったくふさわしくないと思われるが、それでも、この被造物との比較からも彼らが何か予断を下すことのないように、聖なる霊が水だけでなく川とも呼ばれていることを学ぶべきである。「その腹から生ける水の川が流れ出る」と読まれているとおりである。

4

Hoc autem dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum (Joan. VII, 38, 39) .

PL 16, 740A

これは、彼を信じようとする者たちが受け始めていた霊について語ったのである(ヨハネ7:38, 39)。

5

157. Ergo flumen est Spiritus sanctus, et flumen maximum, quod secundum Hebraeos de Jesu fluxit in terris, ut ore Esaiae accepimus prophetatum (Esai. LXVI, 12) . Magnum hoc flumen, quod fluit semper, et numquam deficit.

PL 16, 740B

157. それゆえ聖なる霊は川であり、最大の川である。それはヘブライ人たちによれば〔secundum Hebraeos が何を指すかは定かでない。イザヤのヘブライ語の本文を指すとも取れる〕、イエスから地上に流れ出たものであり、イザヤの口によって預言されたと我々は受け取った(イザヤ66:12)。これは常に流れて決して尽きない大いなる川である。

6

Nec solum flumen, sed etiam profusi impetus, et magnitudinis redundantis, sicut etiam David dixit: Quia fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) .

PL 16, 740B

霊はただの川ではなく、ほとばしる勢いとあふれる大きさを持つ川でもある。ダビデも言ったとおりである。「川の奔流は神の都を喜ばせる」(詩篇45:5)。

7

158. Neque enim civitas illa Jerusalem coelestis meatu alicujus fluvii terrestris abluitur: sed ille ex vitae fonte procedens Spiritus sanctus, cujus nos brevi satiamur haustu, in illis coelestibus Thronis, Dominationibus et Potestatibus, Angelis et Archangelis redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritalium fervens meatu.

PL 16, 740B

158. 実に、あの天のエルサレムの都は、地上のいかなる川の流れによっても洗われるのではない。命の泉から発出するあの聖なる霊は、我々はそのわずかな一口で満たされるのだが、あの天の座天使、主天使、能天使、天使、大天使のもとではいっそうあふれて流れ出ると見え、霊的な七つの徳の満ちた流れで沸き立っている。

8

Si enim fluvius riparum editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus omnem supereminens creaturam, cum reliqua tamquam inferiora nostrae mentis arva perstringat, coelestem illam creaturarum naturam effusiore quadam sanctificationis ubertate laetificat!

PL 16, 740C

実に、川が岸の高みにあふれて氾濫するのなら、すべての被造物の上に高くある霊は、他のものを我々の精神の低い畑のようにかすめて流れつつ、あの天の被造物の本性を、聖化のいっそう豊かな実りによってどれほど喜ばせることか。

9

159. Nec moveat quod vel hic dixit flumina (Joan. VII, 38) , vel alibi septem spiritus (Apoc. V, 6) ; his enim sanctificationibus septem spiritalium, sicut Esaias dixit (Esai. XI, 2) , significatur plenitudo virtutum: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Dei.

PL 16, 740C

159. また、ここで「川々」と言われ(ヨハネ7:38)、別の所では「七つの霊」と言われている(黙示録5:6)ことに、心を動かされてはならない。実に、これら七つの霊的な〔霊〕の聖化によって〔septem spiritalium は名詞を欠く。「霊」を補って取った〕、イザヤが言ったとおり(イザヤ11:2)、諸徳の充満が示されているのである。すなわち、知恵と理解の霊、計らいと力の霊、知識と敬虔の霊、神への畏れの霊である。

10

Unum ergo flumen, sed multi spiritalium donorum meatus. Hoc igitur flumen exit ex fonte vitae.

PL 16, 740C

それゆえ川は一つだが、霊的な賜物の流れは多い。ゆえにこの川は命の泉から出る。

11

160. Nec hic rursus sensum tuum ad inferiora detorqueas, quia quaedam diversitas videtur esse fontis et fluminis; et tamen ad omnia prospexit Scriptura divina, ne infirmitas humani caperetur ingenii vilitate sermonum.

PL 16, 740D

160. また、ここで再び、泉と川に何らかの相違があるように見えるからといって、あなたの感覚を低いものへとねじ曲げるな。しかし神の聖書はすべてを見通していた。人間の才知の弱さが、言葉のつまらなさに捕らえられることのないように。

12

Proponas tibi licet quodvis flumen, e fonte est; unius tamen naturae, unius splendoris et gratiae. Dic sane et tu Spiritum sanctum unius cum Filio Dei et Deo Patre esse substantiae, unius claritatis et gloriae.

PL 16, 741A

あなたがどんな川を思い浮かべてもよいが、それは泉から出ている。それでも、本性は一つ、輝きと恩寵も一つである。あなたもまた、聖なる霊は神の子および神なる父と実体が一つであり、栄光と栄誉が一つであると言え。

13

Capiam fidele compendium de unitate virtutis, nec verebor aliquam de diversitate magnitudinis quaestionem.

PL 16, 741A

私は力の一体性について信仰にかなった要点をつかもう。大きさの相違をめぐるいかなる問いも恐れまい。

14

Nam etiam in hoc nobis Scriptura prospexit; dicit enim Dei Filius: Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14) . Hic fons utique gratia spiritalis est fluvius ex vivo fonte procedens.

PL 16, 741A

実にこの点でも聖書は我々のために見通していた。神の子が言うからである。「私が与える水を飲む者のうちには、永遠の生命へと湧き上がる水の泉が生じる」(ヨハネ4:14)。この泉とは、霊的な恩寵であって、生ける泉から発出する川である。

15

Fons igitur vitae etiam Spiritus sanctus est. 161. Advertis ergo ex verbis ipsius divinae significari magnitudinis unitatem, nec posse Christum etiam a perfidis fontem negari; cum fons dicatur et Spiritus.

PL 16, 741A

それゆえ聖なる霊もまた命の泉である。161. したがって、あなたは彼自身の言葉から、神的な大きさの一体性が示されていることを認める。また、霊も泉と呼ばれる以上、背信の者たちといえども、キリストが泉であることを否定しえない。

16

Et sicut flumen dicitur Spiritus, ita et Pater dixit: Ecce ego decurro in vos, sicut fluvius pacis, et sicut torrens inundans gloriam gentium (Esai. LXVI, 12) . Quis autem dubitet flumen esse vitae Dei Filium, de quo aeternae vitae flumina profluebant?

PL 16, 741B

そして霊が川と呼ばれるように、父も言った。「見よ、私は汝らのもとへ流れ下る、平和の川のように、諸国民の栄光をあふれさせる奔流のように」(イザヤ66:12)。では、神の子が命の川であることを誰が疑おうか。その子から永遠の生命の川が流れ出ていたのである。

17

162. Bona ergo aqua, spiritalis gratia: quis hunc fontem dabit pectori meo? In me saliat; in me fluat vitae largitor aeternae. Superfluat in nobis fons iste, non effluat.

PL 16, 741B

162. それゆえ霊的な恩寵は善い水である。誰がこの泉を私の胸に与えるだろうか。永遠の生命を与えるものが、私のうちに湧き上がり、私のうちに流れるように。この泉が我々のうちにあふれ、流れ去らないように。

18

Dicit enim sapientia: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, inque plateis tuis superfluant aquae tuae (Prov. V, 15, 16) . Quomodo hanc aquam tenebo, ne effluat, ne labatur?

PL 16, 741B

実に知恵は言う。「自分の器から水を飲め、自分の井戸の泉から飲め。汝の水は汝の広場にあふれよ」(箴言5:15, 16)。どのようにしてこの水を保てば、流れ出ず、こぼれ落ちないだろうか。

19

Quomodo vas meum conservabo, ne qua penetrans rima peccati, aeternae vitae distillet humorem?

PL 16, 741C

どのようにして私の器を守れば、罪の亀裂が入り込んで、永遠の生命の水気をしたたらせることがないだろうか。

20

Doce nos, Domine Jesu, doce sicut docuisti apostolos tuos, dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur (Matth. VI, 19) .

PL 16, 741C

我々に教えよ、主イエスよ。汝が汝の使徒たちに教えたように教えよ。汝は言った。「汝らは地上に宝を積むな。そこでは錆と虫が損ない、盗人が掘り入って盗む」(マタイ6:19)。

21

163. Furem videlicet immundum spiritum esse significat, qui in bonorum operum luce gradientibus non possit obrepere: in tenebris autem saecularium cupiditatum, et inter oblectamenta terrestrium si quem ceperit voluptatum, omni virtutis aeternae flore despoliet.

PL 16, 741C

163. 盗人とは、明らかに汚れた霊を指している。その霊は、善い業の光の中を進む者たちには忍び寄れない。だが、世俗の貪欲の闇の中、地上の快楽の慰みの中で誰かを捕らえれば、永遠の徳のあらゆる花を奪い取る。

22

Et ideo Dominus dicit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo: ubi neque aerugo neque tinea exterminat; et ubi fures non effodiunt et furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

PL 16, 741C

それゆえ主は言う。「天に宝を積め。そこでは錆も虫も損なわず、盗人も掘り入って盗まない。汝の宝のあるところに、汝の心もあるからである」。

23

164. Aerugo nostra lascivia est, aerugo nostra libido est, aerugo nostra luxuria est, quae flagitiorum sordibus aciem mentis obducunt.

PL 16, 742A

164. 錆とは我々の放埒であり、我々の情欲であり、我々の奢侈である。それらは恥ずべき行いの汚れで精神の鋭さを覆う。

24

Tinea rursus nostra Arius est, tinea nostra Photinus est, qui sanctum Ecclesiae vestimentum impietate sua scindunt; et unitatem divinae potestatis individuam separare cupientes, sacrilego morsu pretiosum fidei velamen obrodunt.

PL 16, 742A

また、我々の虫とはアレイオスであり、フォティヌス〔子はマリアから存在を始めたただの人間であると説いた者〕である。彼らは自らの不敬虔によって教会の聖なる衣を裂き、神的な権能の分かたれない一体性を引き離そうとして、冒瀆の歯で信仰の貴い覆いをかじる。

25

Funditur aqua, si Arius dentem impresserit: effluit, si aculeum suum in alicujus vas Photinus infixerit. Vile figmentum sumus, cito vitia sentimus. Sed nemo dicit figulo: Quid me fecisti sic (Rom. IX, 20) ?

PL 16, 742A

アレイオスが歯を立てれば水はこぼれ、フォティヌスが誰かの器に自分の針を突き立てれば流れ出る。我々はつまらぬ作り物であり、すぐに傷を覚える。しかし、誰も陶工に向かって言うことはできない。「なぜ私をこのように作ったのか」(ローマ9:20)。

26

Nam etsi vile vas nostrum, aliud tamen in honore, aliud in contumelia est. Noli ergo aperire lacum tuum, noli fodere vitiis atque criminibus, ne quis dicat: Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam operatus est (Psal. VII, 16) .

PL 16, 742B

実に、我々の器は卑しいとはいえ、あるものは名誉のため、あるものは恥辱のためである。それゆえ、あなたは自分の水溜めを開くな。悪徳と罪過によって掘るな。「彼は水溜めを開き、それを掘り、自ら作った穴に落ちた」(詩篇7:16)と誰かが言うことのないように。

27

165. Si Jesum quaeritis, contritos lacus deserite; Christus enim non ad lacum, sed ad puteum sedere consuevit. Ibi eum Samaritana illa quae credidit, illa quae aquam haurire cupiebat, invenit (Joan. IV, 6) .

PL 16, 742B

165. 諸君がイエスを探すなら、砕けた水溜めを捨てよ。キリストは水溜めのほとりでなく、井戸のほとりに座るのが常であったからである。そこで、信じたあのサマリアの女、水を汲もうとしていたあの女が彼を見いだした(ヨハネ4:6)。

28

Quamvis mane venire debueris, tamen etiamsi serius veneris, etiam sexta hora Jesum fatigatum ab itinere invenies. Fatigatus est, sed in te; quia diu te quaesivit, tua illum tamdiu incredulitas fatigavit. Non offenditur tamen, si modo venias: petit bibere, daturus.

PL 16, 742B

あなたは朝のうちに来るべきであったが、たとえ遅れて来ても、第六の時にあなたは、旅に疲れたイエスを見いだす。イエスは疲れたが、それはあなたのうちにおいてである〔in te は「あなたのゆえに」とも読める〕。長くあなたを探したので、あなたの不信がそれほど長く彼を疲れさせたのである。それでも、あなたが来さえすれば、彼は気分を害さない。彼は飲むことを求めるが、それは与えようとしてである。

29

Bibit autem non aquam praetermeantis rivuli, sed salutem tuam: bibit affectum tuum, bibit calicem, hoc est, passionem illam tuorum criminum redemptricem; ut tu sitim istius mundi, sacri potus cruore restinguas.

PL 16, 742C

彼が飲むのは、流れ過ぎる小川の水ではなく、あなたの救いである。あなたの愛情を飲み、杯を飲む。すなわち、あなたの罪過を贖うあの受難である。あなたがこの世の渇きを、聖なる飲み物の血によって癒やすためである。

30

166. Sic Abraham Deum posteaquam puteum fodit, emeruit (Gen. XXI, 30) . Sic Isaac dum ad puteum deambulat (Gen. XXIV, 62) , venientem illam in typo Ecclesiae accepit uxorem (Ibid., 67) . Fidelis ad puteum, infidelis ad lacum.

PL 16, 742C

166. こうしてアブラハムは、井戸を掘ったのち神にふさわしい者となった(創世記21:30)。こうしてイサクは、井戸のほとりを歩いているとき(創世記24:62)、教会の予型としてやって来るあの女を妻として迎えた(創世記24:67)。信仰ある者は井戸のほとりに、不信の者は水溜めのほとりにいる。

31

Denique et Rebecca sicut legimus, petitorem invenit ad fontem, et meretrices in lacu Jezabel se cruore laverunt (III Reg. XXII) .

PL 16, 742C

実に、リベカもまた、我々が読むとおり、求婚者を泉のほとりで見いだし、遊女たちはイゼベルの水溜めで血によって身を洗った〔Jezabel の係りは定かでない。「水溜め」に係ると取った。列王記三22章では遊女たちが身を洗ったのはアハブの血である〕(列王記三22)。

Liber II, Prooemium

第II巻 冒頭PL 16, 741D
1

[0741] Tres divinas personas ut priscis judicibus ita et Moysi non fuisse ignotas: declaratam etiam cum alibi tum apud illum Filii cum Patre, non secus ac trium inter se aequalitatem.

PL 16, 741D

〔序〕三つの神のペルソナは、古の士師たちにも、モーセにも知られていなかったわけではないこと。また、他の箇所でも、そしてモーセのもとでも、子が父と等しく、三者が互いに等しいことが示されていること。

2

Spiritum sanctum adfuisse Samsoni, cujus deinceps percurritur mira historia et variis Ecclesiae mysteriis aptatur.

PL 16, 742D

聖なる霊はサムソンに伴い、その驚くべき物語が続いて語られ、教会のさまざまな奥義にあてはめられること。

3

Eodem autem Spiritu recedente, ipsum in multiplices incidisse calamitates, quod resecatis capillis ne tribuatur, spiritales illorum significationes proponit Ambrosius.

PL 16, 742D

しかし同じ霊が去ると、彼自身が数々の災厄に陥ったこと。ただし、これを髪を切られたことに帰してはならないとして、アンブロシウスはその霊的な意味を示す。〔quod resecatis capillis ne tribuatur の係りは定かでない。「髪が切られたことに〔力の喪失を〕帰してはならない」の意と取った〕

4

1. Etsi in libro primo veteris historiae lectione patefactum sit; et in ipsis judicibus veterum Judaeorum septiformis gratiam Spiritus refulsisse, et per Spiritum sanctum coelestium sacramentorum revelata mysteria, quem Moyses non ignoravit aeternum.

PL 16, 743A

1. 第一巻で、古い歴史の朗読により、古代ユダヤ人のまさにその士師たちのうちにも七つの形の霊の恩寵が輝いていたこと、そして聖なる霊によって天の秘跡の啓示された奥義があったことは明らかにされたけれども、モーセはその霊が永遠であることを知らないでいたのではない。〔底本の文は主文を欠き整わない。ミーニュの脚注も、写本で語が落ちて文が欠けたことを認めつつ、異質と判断する語句を縫い付けるより「欠けたまま残すほうを選ぶ」(malumus tamen mancam eamdem relinquere)とする。「…とはいえ、モーセは…知っていた」と取った〕

5

Denique statim in principio mundi, immo ante principium, cum Deo junxit, quem ante mundi principium sempiternum esse cognovit. Namque si quis diligenter advertat, et Patrem in principio et Filium cognoscet et Spiritum.

PL 16, 743A

実に彼は、世の初めに、いやむしろ初めの前に、この霊を神と結びつけた。世の初めの前から永遠であることを彼は知っていたからである。実際、注意深く見る者は、初めに父を、また子を、また霊を認めるであろう。

6

De Patre enim scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1, 2) . De Spiritu dictum est: Spiritus superferebatur super aquas (Ibid., 4) . Et bene in exordio creaturae baptismi figura signatur, per quod habuit creatura mundari.

PL 16, 743A

父については、こう書かれている。「初めに神は天と地を作った」(創世記1:1, 2)。霊については、こう言われた。「霊が水の上を漂っていた」(創世記1:4)〔引照は刷られたとおり。この句は創世記1:2 にある〕。そして被造物の始まりにおいて、洗礼の象りが示されているのは適切である。被造物はそれによって清められることになっていたからである。

7

Lectum etiam de Filio quod ipse est, qui discrevit inter medium lucis et tenebrarum; unus est enim Deus Pater qui dicit, et unus Dominus Jesus qui facit.

PL 16, 743B

子についても、光と闇の間を分けたのはまさに子であると読まれる。語る神である父は一つであり、作る主イエスも一つだからである。

8

2. Sed ne rursus aut arrogans putes dicentis imperium, aut vile facientis obsequium; aequalem sibi Pater Filium confitetur operis unitate dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid., 26) .

PL 16, 743B

2. しかし、あなたが語る者の命令を傲慢と考え、作る者の従順を卑しいと考えることのないように、父は業の一体性によって子が自らと等しいことを告白して言う。「我々の像に、我々の似姿に、人を作ろう」(創世記1:26)。

9

Imago enim et operatio et similitudo communis quid aliud nisi majestatis ejusdem significat unitatem? 3. Tamen ut aequalitatem plenius Patris Filiique cognoscas, sicut dixit Pater et Filius fecit; ita et Pater operatur, et Filius dicit.

PL 16, 743B

実に、共通の像と働きと似姿は、同じ威光の一体性のほかに何を意味するだろうか。3. それでも、あなたが父と子の等しさをより十分に知るために言うが、父が言い子が作ったように、父もまた働き、子もまた言う。

10

Pater operatur, sicut scriptum est: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17) . Habes dictum ad Filium: Dic verbo et sanabitur (Matth. VIII, 8) . Et Filius dicit Patri: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24) . Fecit Pater quod Filius dixit.

PL 16, 743C

父は働く。書かれているとおりである。「私の父は今に至るまで働いている」(ヨハネ5:17)。子に向けて言われた言葉をあなたは持っている。「言葉を発せよ、そうすれば癒やされる」(マタイ8:8)。そして子は父に言う。「私のいるところに、この者たちも私とともにいることを望む」(ヨハネ17:24)。父は、子が言ったことを行った。

11

4. Sed nec Abraham ignoravit Spiritum sanctum: denique tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII, 2, 3,) ; quia unus Deus, unus Dominus, et unus Spiritus. Et ideo unitas honoris; quia unitas potestatis. 5. Et quid de singulis loquar?

PL 16, 743C

4. アブラハムもまた聖なる霊を知らなかったのではない。実に彼は三人を見て、一人を礼拝した(創世記18:2, 3)。神は一つ、主は一つ、霊は一つだからである。それゆえ栄誉の一体性があるのは、権能の一体性があるからである。5. 個々のことについて、私は何を語ろうか。

12

Samson divina promissione generatus, Spiritum comitantem habebat; sic enim legimus: Quia benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo in castra (Judic. XIII, 25).

PL 16, 743C

サムソンは神の約束によって生まれ、霊が伴っていた。実にこう読む。「主が彼を祝福し、主の霊が宿営で彼に伴い始めた」(士師記13:25)。

13

Et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem (Judic. XIV, 1 et seq.) : quod Pater ejus ac mater, ut scriptum est, ignorabant, quoniam a Domino est.

PL 16, 744A

そして将来の秘義を予見して、彼は異国人の中から妻を求めた(士師記14:1以下)。彼の父と母は、書かれているとおり、これが主から出たことであるのを知らなかった。

14

Meritoque fortior caeteris habebatur, quia eum Spiritus Domini dirigebat, quo duce, solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem morsu inviolabilis, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat (Ibid. 5 et seq.) .

PL 16, 744A

彼は他の者より強いと当然みなされていた。主の霊が彼を導いたからであり、その導きのもとで、ある時は一人で異国人の民を敗走させ、ある時は、咬み傷を受けず、勇気において打ち負かされない者として、獅子を素手で引き裂いて分けた(士師記14:5以下)。

15

Utinam tam cautus ad servandam gratiam, quam fortis ad superandam bestiam! 6. Et fortasse hoc non solum virtutis miraculum, sed etiam sapientiae mysterium, prophetiae oraculum fuit.

PL 16, 744A

願わくは彼が、獣に打ち勝つのに強かったのと同じほど、恩寵を守るのに慎重であったなら。6. そして恐らくこれは、力の奇跡であるだけでなく、知恵の奥義、預言の託宣でもあった。

16

Neque enim otiosum videtur quod cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei, quem manibus ille discerpsit, in cujus corpore, connubio potiturus optato, congregationem apum reperit, et mel sustulit de ore ejus, quod Patri edendum matrique tribuit (Ibid., 8 et seq.) .

PL 16, 744A

実に、婚姻の奥義へ向かう道で、吼える獅子が彼に出会い、彼がそれを素手で引き裂いたこと、そしてその体の中に、望んだ結婚を手に入れようとするとき、ミツバチの群れを見つけ、その口から蜜を取り、父母に食べるよう与えたこと(士師記14:8以下)は、無意味とは思われない。

17

Habebat gentium populus mella, qui credidit: qui populus feritatis erat ante, nunc Christi est. 7. Nec ipsa quaestio vacat sacramentis, quam proposuit sodalibus suis, dicens: De edente exivit esca, et de potente exivit dulce (Ibid., 14) .

PL 16, 744B

諸国民の民は蜜を持っていた。信じた民である。それ以前は野蛮であった民が、今はキリストのものである。7. 彼が仲間たちに出した問いそのものも、秘義に無縁ではない。彼は言った。「食らう者から食べ物が出て、強い者から甘いものが出た」(士師記14:14)。

18

Denique eo usque mystica, ut tribus diebus ejus revelatio quaereretur, quae non potuit nisi per fidem Ecclesiae. die septima, completo Legis tempore, post passionem Domini revelari.

PL 16, 744B

実に、その啓示が三日のうちに求められたというほど、それは奥義の意味を帯びていたが、教会の信仰によらなければ、第七の日に、律法の時が満ちたのち、主の受難ののちにしか、啓示されえなかった。〔底本は「教会の信仰によらなければ。」で文を切り、「第七の日に」以下が不定法 revelari に続く。続けて一文と取った〕

19

Sic enim habes, quia et apostoli ideo non intelligebant, quia Jesus nondum fuerat honorificatus (Joan. VII, 39) . 8. Quid, inquiunt, dulcius melle, et quid fortius leone?

PL 16, 744B

実にあなたはこうも読む。使徒たちもまた、イエスがまだ栄誉を受けていなかったから理解しなかったのである(ヨハネ7:39)。8. 「蜜より甘いものは何か、獅子より強いものは何か」と彼らは言う。

20

Ad quae ille respondit: Si non domuissetis vitulam meam, non invenissetis quaestionem meam (Judic. XIV, 18) . O divinum mysterium! O evidens sacramentum! Evasimus interemptorem, potentem vicimus. Ibi nunc cibus vitae est, ubi erat ante miserae fames mortis.

PL 16, 744C

彼は彼らに答えた。「もし汝らが私の雌の子牛を手なずけていなかったなら、私の問いを見いだすことはなかっただろう」(士師記14:18)。おお、神的な奥義よ。おお、明らかな秘義よ。我々は殺す者を逃れ、強い者に勝った。かつて惨めな死の飢えがあった所に、今は命の食べ物がある。

21

In salutem pericula, in suavitatem amaritudo convertitur. Gratia ex offensione processit, potentia ex infirmitate, vita de morte.

PL 16, 744C

危険は救いに、苦味は甘さに変わる。恩寵はつまずきから出、力は弱さから出、命は死から出た。

22

9. Sunt tamen qui e contrario putent fundari non potuisse conjugium, nisi occiso leone de tribu Juda: et ideo in corpore ejus, hoc est, Ecclesiae, apes repertas, quae condunt mella sapientiae; quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt.

PL 16, 744C

9. しかし反対に、こう考える者たちもいる。ユダの部族の獅子が殺されなければ、結婚は成り立ち得なかったのであり、それゆえその体、すなわち教会の中にミツバチが見いだされ、それが知恵の蜜を蓄える。主の受難ののち、使徒たちはいっそう信じたからである。

23

Hunc igitur leonem Samson quasi Judaeus occidit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenit; ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae (Rom. XI, 27) .

PL 16, 744C

それゆえサムソンは、ユダヤ人のようにこの獅子を殺したが、その中に、買い戻されるべき遺産の象りとして蜜を見いだした。残りの者が、恩寵の選びに従って救われるようになるためである(ローマ11:27)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はローマ11:5 に当たる〕。

24

10. Et decidit, inquit, super eum Spiritus Domini, et descendit in Ascalonem, et percussit inde triginta viros (Judic. XIV, 19, 20) . Neque enim potuerat victoriam non tenere, qui sacramenta cernebat.

PL 16, 745A

10. 「そして主の霊が彼の上に降り、彼はアシュケロンに下り、そこで三十人を討った」と言う(士師記14:19, 20)。秘義を見抜いていた者が、勝利を保てなかったはずがないからである。

25

Accipiunt itaque in stolis praemium sapientiae, conversationis insigne, qui absolvunt et renuntiant quaestionem. 11. Rursus hic alia oboriuntur mysteria, quod uxor ejus aufertur; et ideo vulpes incendunt manipulos alienigenarum (Judic. XV, 1 et seq.) .

PL 16, 745A

こうして、問いを解いて告げる者たちは、衣において知恵の褒美、生き方のしるしを受ける。11. ここでまた別の奥義が生じる。彼の妻が取り上げられ、それゆえキツネが異国人たちの麦束に火をつける(士師記15:1以下)。

26

Eos enim qui adversus divina sacramenta contendunt, decipere sua consuevit astutia. Unde iterum dicit in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant (Cant. II, 15).

PL 16, 745A

神的な秘義に逆らって争う者たちを、彼ら自身の狡猾さが欺くのが常である。そこで雅歌の中でも再び言われている。「我々のために小さなキツネを捕らえよ。ブドウ畑を荒らすキツネを。我々のブドウ畑が花咲くように」(雅歌2:15)。〔sua astutia の係りは定かでない。主格に取り、sua は eos(争う者たち)を指すと解した〕

27

Bene pusillas dixit; quia majores vineas exterminare non poterant, licet fortibus et diabolus sit pusillus.

PL 16, 745A

「小さな」と言ったのは適切である。大きなブドウ畑は荒らせなかったからである。もっとも、強い者たちにとっては悪魔さえ小さい。

28

12. Ergo ille (ut compendium faciamus historiae; suo enim tempori totius lectionis digestio reservanda est) invictus erat, quamdiu habuit gratiam spiritalem, sicut Dei populus ille electus a Domino, ille Nazaraeus in Lege.

PL 16, 745B

12. さて、彼は(歴史を要約するために。全朗読の整理は、その時のためにとっておかねばならないからである)、霊的な恩寵を持っていた間は無敵であった。それは、主に選ばれたあの神の民、律法におけるあのナジル人のようである。

29

Invictus ergo Samson, atque ita insuperabilis, ut in maxilla asini viros mille percuteret: ita plenus gratiae coelestis, ut etiam aquam in maxilla asini sitiens reperiret (Judic. XV, 15 et seq.) ; sive hoc ad miraculum conferas, sive ad mysterium vertas, quod in populi foret humilitate gentilis et requies et triumphus.

PL 16, 745B

それゆえサムソンは無敵であり、驢馬のあごの骨で千人を討つほど不敗であった。また天の恩寵に満ちて、渇いたとき驢馬のあごの骨の中に水を見いだしたほどであった(士師記15:15以下)。これを奇跡に結びつけるにせよ、奥義へ転じるにせよ、異邦の民の謙遜のうちに、安息と勝利があったということである。

30

Juxta quod scriptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39) .

PL 16, 745B

それは次のように書かれていることに沿う。「汝の頬を打つ者には、もう一方も差し出せ」(マタイ5:39)。〔ラテン語では「あご」と「頬」は同じ語 maxilla〕

31

Per hanc enim injuriarum patientiam, quam erudiunt sacramenta baptismatis, de quibusdam stimulis iracundiae triumphamus; ut morte obita, resurrectionis requiem consequamur.

PL 16, 745B

実にこの侮辱への忍耐、洗礼の秘跡がこれを教えるのだが、これによって我々は怒りのある種の刺激に勝利する。死を迎えたのち、復活の安息に至るためである。

32

13. Illene ergo Samson, qui funes intextos nervis, qui novas restes sicut mollia fila dissolvit? Illene Samson qui crinium suorum palo constricta defixo vincla non sensit, quamdiu habuit gratiam spiritalem?

PL 16, 745C

13. では、これがあのサムソンであろうか。腱を編み込んだ綱を、新しい縄をやわらかな糸のように解いた者。打ち込まれた杭に結びつけられた自分の髪の縛りを、霊的な恩寵を持っていた間は感じなかった、あのサムソンであろうか。

33

Is, inquam, posteaquam Spiritus Dei discessit ab eo, longe mutatus ab illo Samsone, qui rediit Allophylorum indutus exuvias, in muliebribus genibus virtutis suae degener, palpatus et captus sacro crine tondetur (Judic. XVI, 9 et seq.) ?

PL 16, 745C

その彼が、神の霊が去ったのちには、異族人たち〔Allophyli。ギリシア語に由来するラテン語で、ペリシテ人を指す〕の戦利品をまとって帰ったあのサムソンとは遠く変わり果て、女の膝の上で自らの力を失って堕落し、愛撫され捕らえられ、聖なる髪を剃られるのか(士師記16:9以下)。

34

14. Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite, fortitudo omnis viri subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putemus.

PL 16, 745C

14. では、頭の髪にそれほどの重みがあって、それが残っているあいだは不敗の力が続き、頭が剃られると男の勇気のすべてが突然に解けたというのか。そうではない。我々は、体の髪にそれほどの力があると考えるべきではない。

35

Sunt quidam crines religionis et fidei: crines Nazaraei in Lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae Domini pedes oleo perfuderat, Verbi coelestis vestigia detergebat (Joan. XII, 3) ; tunc enim et secundum carnem noverat Christum.

PL 16, 746A

ある種の髪は、宗教と信仰の髪である。それは、律法において完成されたナジル人の髪、倹約と節制のうちに聖別された髪である。この髪で、予型としての教会、すなわち主の足に油を注いだあの女は、天の言葉の足跡を拭った(ヨハネ12:3)。その時、彼女は肉に従ってキリストを知っていたのである。

36

Isti videlicet crines, de quibus dicitur: Capillatura tua ut greges caprarum (Cantic. IV, 1) ; ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput viri, Christus (I Cor. XI, 3) ; et alibi: Caput ejus aurum cephas, et crines ejus abietes nigrae (Cant. V, 11) .

PL 16, 746A

これらの髪こそ、明らかに、次のように言われる髪である。「汝の髪は山羊の群れのようだ」(雅歌4:1)。そしてそれは、「男の頭はキリストである」(一コリント11:3)と言われたあの頭から生え出ている。また別の箇所では、「彼の頭はケファスの金〔cephas は音写のまま〕、彼の髪は黒いモミ」(雅歌5:11)。

37

Et bonae ex abiete naves Tharsis, quae fluctibus supernatent mundi, et tutum remigium salutis exhibeant.

PL 16, 746A

そしてモミから作られたタルシシュの良い船は、世の波の上に浮かび、救いの安全な漕ぎを示す。

38

15. Unde et in Evangelio Dominus noster visibiles capitis et intelligibiles capillos quosdam esse significans, ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 31) , spiritalium videlicet significans facta virtutum; neque enim de capillis nostris cura est Deo.

PL 16, 746B

15. それゆえ福音書においても、我々の主は、頭に目に見える髪と知性によって捉えられる髪とがあることを示して言う。「しかし汝らの頭の髪はすべて数えられている」(マタイ10:31)。それは、霊的な徳の業を示すのである。神が我々の髪を気にかけるわけではないからである。

39

Quamquam et illud non absurdum sit aestimare, quia pro majestate divina eum latere nihil possit. 16. Sed quid mihi prodest, si Deus ipse omnes meos novit capillos?

PL 16, 746B

もっとも、神の威光のゆえに、神に隠れうるものが何もないと考えることも、不条理ではない。16. しかし、神自身が私の髪をすべて知っているとして、それが私に何の益になろうか。

40

Illud mihi redundat et proficit, si bonorum operum pervigil testis, remunerationem gloriae donet aeternae. Denique et ipse Samson non corporales, sed intelligibiles hos capillos esse declarans ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea (Judic. XVI, 17) . Hoc de mysterio: nunc lectionis seriem consideremus.

PL 16, 746B

私にとってあふれて益となるのは、神が善い業の寝ずの証人として、永遠の栄光の報いを与えることである。実に、サムソン自身も、これらが体の髪ではなく知性によって捉えられる髪であることを宣言して言う。「もし私が剃られるなら、私の力は私から去るだろう」(士師記16:17)。奥義についてはここまでとし、いまは朗読の筋道を考察しよう。

Liber II, Caput I

第II巻 第I章PL 16, 746C
1

Spiritum Domini etiam Dominum ac virtutem esse, nec in hoc Patri vel Filio inferiorem. 17. Supra habes quia Benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo (Judic. XIII, 24, 25) . Infra ait: Et direxit super eum Spiritus Domini (Judic. XIV, 6) .

PL 16, 746C

主の霊もまた主であり力であって、この点で父にも子にも劣らないこと。17. 上に、「主は彼を祝福した。主の霊は彼とともに歩み始めた」とある(士師記13:24–25)。下では言う。「そして主の霊が彼の上に向けられた」(士師記14:6)。

2

Item ait: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea (Judic. XVI, 17) . Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit ab eo (Ibid., 20) . 18. Vides ergo quia ille qui comitabatur, ipse discessit.

PL 16, 746C

また彼は言う。「もし私が髪を剃られれば、私の力は私から去る」(士師記16:17)。剃られたのちに、聖書が何と言うか見よ。「主は彼から去った」と言う(士師記16:20)。18. それゆえ、あなたは見る。伴っていた者自身が去ったのである。

3

Idem est ergo Dominus, qui Spiritus Domini, hoc est, ipsum Spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) .

PL 16, 747A

それゆえ、主の霊である者は、主と同じである〔関係詞 qui の係りは定かでない。「主の霊である者」と取った〕。すなわち、〔聖書は〕神の霊そのものを主と呼んだのである。使徒もまた言うとおりである。「主は霊である。主の霊のあるところには自由がある」(二コリント3:17)。

4

Habes ergo Dominum dictum etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius. 19. Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus est virtus (I Joan. V, 7) .

PL 16, 747A

こうして、あなたは、聖なる霊もまた主と呼ばれていることを持っている。聖なる霊と子とは、一人ではなく、一つだからである。19. この箇所でも彼は「力」と言い、霊を意味した。父が力であるように、子も力であり、聖なる霊も力だからである(一ヨハネ5:7)。

5

De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) . Legimus etiam quia virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Matth. XXVI, 64).

PL 16, 747A

子についてあなたは、キリストが神の力、神の知恵であると読んだ(一コリント1:24)。父もまた力であると、我々は読む。書かれているとおりである。「汝らは、人の子が神の力の右に座っているのを見るだろう」(マタイ26:64)。

6

Hic utique virtutem Patrem dixit, cujus ad dexteram Filius sedet, sicut habes: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) .

PL 16, 747B

ここで彼は、確かに父を力と呼んだ。その右に子は座る。あなたが持っているとおりである。「主は私の主に言った。『私の右に座れ』」(詩篇109:1)。

7

Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit dicens: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto (Act. I, 8) .

PL 16, 747B

主自身も、聖なる霊を力と呼んで言った。「聖なる霊が汝らの上に臨むとき、汝らは力を受ける」(使徒言行録1:8)。

Liber II, Caput II

第II巻 第II章PL 16, 747B
1

Unum esse Patris et Filii et Spiritus sancti consilium. 20. Ipse enim Spiritus virtus est, quia legisti: Spiritum consilii atque virtutis (Esai. XI, 2) .

PL 16, 747B

父と子と聖なる霊の計らいは一つであること。20. 霊自身が力だからである。あなたは「計らいと力の霊」と読んだ(イザヤ11:2)。

2

Et sicut Filius magni consilii Angelus, ita etiam Spiritus consilii est, ut unum scias Patris et Filii et Spiritus sancti esse consilium. Consilium non de rebus incertis aliquibus, sed praecognitis et statutis.

PL 16, 747B

子が「大いなる計らいの使い」であるように、霊もまた計らいの霊であり、それは、父と子と聖なる霊の計らいが一つであることを、あなたが知るためである。計らいとは、何か不確かな事柄についてではなく、あらかじめ知られ、定められた事柄についてのものである。

3

21. Arbitrum autem divini consilii Spiritum, etiam inde cognosce. Nam cum supra (Lib. I, cap. 6) docuerimus arbitrum baptismatis esse Spiritum sanctum, baptismum autem Dei esse consilium legerimus sicut habes: Pharisaei autem consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo (Luc. VII, 30) ; liquido claret, cum sine Spiritu baptisma esse non possit, sine Spiritu quoque non esse consilium Dei.

PL 16, 747C

21. 霊が神の計らいの裁定者であることも、そこから知れ。我々は上で(第1巻第6章)、洗礼の裁定者は聖なる霊であると教えた。そして、洗礼が神の計らいであることを、あなたが持っているとおり読んでいる。「ファリサイ派の人々は、彼によって洗礼を受けず、自分たちに向けられた神の計らいを退けた」(ルカ7:30)。霊なしには洗礼はあり得ないのだから、霊なしには神の計らいもないことは明らかである。

4

22. Et ut sciamus plenius virtutem esse Spiritum, scire debemus ipsum esse promissum, quando dixit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28) .

PL 16, 747C

22. 霊が力であることをより十分に知るために、霊自身が約束されたものであることを知らねばならない。主が言ったときである。「私は私の霊を、すべての肉の上に注ぐ」(ヨエル2:28)。

5

Ille ergo qui promissus est nobis, ipse est virtus; sicut etiam in Evangelio idem Dei Filius declaravit dicens: Et ego mitto promissa Patris mei in vos, vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto (Luc. XXII, 49) .

PL 16, 747C

それゆえ、我々に約束された者こそが力である。福音書でも、神の子自身が、このように宣言した。「私は、私の父の約束を、汝らの上に送る。汝らは、高みからの力を着せられるまで、都にとどまれ」(ルカ22:49)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はルカ24:49 に当たる〕。

6

23. Eousque autem virtutem esse Spiritum sanctum evangelista significat, ut et cum vi magna eum sanctus Lucas descendisse memoraret, dicens: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur (Act. II, 2) .

PL 16, 747D

23. 福音書記者は、聖なる霊が力であることを、聖ルカが、霊が大いなる力をもって降ったと記すほどに示している。「そして突然、天から音が起こった。大いなる力で霊が運ばれるかのようであった」(使徒言行録2:2)。

7

24. Sed ne rursus putes ad sensibilia et corporalia hoc esse vertendum, accipe quia sic descendit et Spiritus, quemadmodum descensurus est Christus.

PL 16, 748A

24. だが、これを感覚的なもの、体的なものへ向けるべきだと、あなたが再び考えることのないように、理解せよ。霊の降り方は、キリストが降ろうとしている降り方と同じである。

8

Nam et ipse cum virtute descendet, sicut habes: Videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, in virtute maxima et majestate (Matth. XXIV, 30) .

PL 16, 748A

キリスト自身も力をもって降るからである。あなたが持っているとおりである。「彼らは、人の子が天の雲に乗って、いと大いなる力と威光をもって来るのを見るだろう」(マタイ24:30)。

9

25. Quomodo enim non est una virtus atque eadem potestas; cum unum opus, unum judicium, unum templum, una vivificatio, una sanctificatio, unum etiam regnum sit Patris et Filii et Spiritus sancti?

PL 16, 748A

25. 力が一つであり、権能が同じでないはずがあろうか。業は一つ、裁きは一つ、神殿は一つ、命を与えることは一つ、聖化は一つ、国もまた、父と子と聖なる霊のものとして一つだというのに。

Liber II, Caput III

第II巻 第III章PL 16, 748A
1

Sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, ita vitam esse cognoscere Spiritum sanctum; proindeque a Patris divinitate non separandum. 26. Dicant enim in quo dissimilitudinem divini operis arbitrentur.

PL 16, 748A

父と子を知ることが命であるように、聖なる霊を知ることも命であること。したがって、〔霊は〕父の神性から切り離されてはならないこと。26. 彼らは、神の業のどこに似ていないところがあると考えるのか、言うがよい。

2

Quandoquidem sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, quemadmodum ipse Dominus declaravit dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; ita etiam vita est cognoscere Spiritum sanctum.

PL 16, 748B

父と子を知ることが命であるように——主自身が宣言して言ったとおりである。「永遠の生命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:3)——、聖なる霊を知ることもまた命である。

3

Dicit enim Dominus: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum: vos autem scitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est (Ibid. XIV, 15 et seq.) .

PL 16, 748B

主は言う。「汝らが私を愛するなら、私の戒めを守れ。私は父に願い、父は別のパラクレートスを汝らに与える。それは、永遠に汝らとともにとどまるためであり、真理の霊である。世は彼を受け取ることができない。世は彼を見ず、知らないからである。だが汝らは彼を知っている。彼は汝らのもとにとどまり、汝らの内にいるからである」(ヨハネ14:15以下)。

4

27. Ergo mundus non habebat vitam aeternam, quia non acceperat Spiritum: ubi autem Spiritus, ibi vita aeterna: ipse est enim Spiritus vitae operator aeternae. Unde miror, cur de solo et vero Deo Ariani moveant quaestionem.

PL 16, 748B

27. それゆえ、世は永遠の生命を持っていなかった。霊を受けていなかったからである。霊のあるところに永遠の生命がある。霊自身が、永遠の生命を働かせる者だからである。それゆえ、唯一の真の神についてアレイオス派が問題を持ち出すことが、私には不思議である。

5

Sicut enim vita aeterna est cognoscere solum et verum Deum, ita vita aeterna est cognoscere Jesum Christum, ita vita aeterna est cognoscere Spiritum sanctum: quem sic non videt mundus, quemadmodum Patrem: sic non cognoscit, quemadmodum Filium.

PL 16, 748C

唯一の真の神を知ることが永遠の生命であるように、イエス・キリストを知ることも永遠の生命であり、聖なる霊を知ることも永遠の生命である。世は、父を見ないのと同じように霊を見ず、子を知らないのと同じように霊を知らない。

6

Qui autem de hoc mundo non est, habet vitam aeternam, et cum ipso manet Spiritus in aeternum, qui est lumen vitae aeternae.

PL 16, 748C

だが、この世に属さない者は永遠の生命を持ち、その者とともに、永遠の生命の光である霊が永遠にとどまる。

7

28. Ergo si hoc confert cognitio solius veri Dei, quod confert Filii Spiritusque cognitio, cur Filium et Spiritum a veri Dei honore secernis, cum a magnitudine beneficii non secernas?

PL 16, 748C

28. それゆえ、唯一の真の神を知ることがもたらすものを、子と霊を知ることがもたらすのなら、なぜ汝は、子と霊を真の神の栄誉から切り離すのか。恵与の大きさからは切り離さないのに。

8

Aut enim credas necesse est solius verae divinitatis esse hoc maximum munus, et solam et veram divinitatem sicut et Patris, ita et Filii et Spiritus confitebere: aut si dixeris quia vitam aeternam potest et is conferre, qui verus Deus non sit; incides ut Patri magis derogare videaris, cujus opus non putes solius verae divinitatis esse praecipuum, sed creaturae operibus conferendum.

PL 16, 748C

汝は、この最大の贈り物が唯一の真の神性にのみ属すると信じねばならず、そうなれば、唯一の真の神性を、父のものとして告白するのと同じく、子と霊のものとしても告白するだろう。あるいは、永遠の生命は真の神でない者も与え得ると言うのなら、汝はむしろ父を貶めると見えることになる。汝は、父の業が唯一の真の神性にのみ属する特別なものではなく、被造物の業と比べられるものだと考えることになるからである。

Liber II, Caput IV

第II巻 第IV章PL 16, 749A
1

Spiritum sanctum non secus ac Patrem et Filium, operatione non diversa vivificare. 29. Quid autem mirum si Spiritus operator est vitae, qui vivificat sicut Pater, vivificat sicut Filius (Joan. V, 21) ? Vivificare autem quis abnuat esse majestatis aeternae?

PL 16, 749A

聖なる霊は、父と子と同じく、異ならない働きによって命を与えること。29. 霊が命の働き手であることに、何の不思議があろうか。霊は父のように命を与え、子のように命を与える(ヨハネ5:21)。命を与えることが永遠の威光に属することを、誰が否定するだろうか。

2

Scriptum est enim: Vivifica servum tuum (Psal. CXVIII, 17) . Vivificatur ergo qui servus est, hoc est, homo, qui vitam ante non habuit, sed ut haberet, accepit. 30. Videamus igitur utrum vivificetur Spiritus, an ipse vivificet.

PL 16, 749A

書かれているからである。「汝の僕に命を与えよ」(詩篇118:17)。それゆえ、命を与えられるのは僕、すなわち人間であり、人間は以前には命を持たず、持つために受けたのである。30. では、霊が命を与えられるのか、それとも自ら命を与えるのかを見よう。

3

Sed scriptum est: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) . Ergo vivificat Spiritus.

PL 16, 749A

だが書かれている。「文字は殺し、霊は命を与える」(二コリント3:6)。それゆえ、霊は命を与える。

4

31. Sed ut intelligas Patris et Filii et Spiritus sancti vivificationem non esse divisam, accipe quia vivificationis quoque unitas sit; quando ipse per Spiritum vivificat Deus; dixit enim Paulus: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11) .

PL 16, 749B

31. だが、父と子と聖なる霊の命の与え方は分かたれていないと、あなたが悟るために、命を与えることの一体性もあることを理解せよ。神自身が霊によって命を与えるからである。パウロは言った。「キリストを死者の内から起こした者は、汝らの内に住むその霊のゆえに、汝らの死すべき体にも命を与えるだろう」(ローマ8:11)。

Liber II, Caput V

第II巻 第V章PL 16, 749B
1

Sicut Patrem ac Filium, ita etiam Spiritum creatorem in Scriptura significari. Hoc ipsum a paganis quoque scriptoribus adumbratum: sed planissime demonstratum esse in mysterio incarnationis, de qua ubi delibavit Ambrosius nonnulla, coeptum argumentum ex eo quod adoratio, quae soli debetur creatori, etiam Spiritui debeatur, confirmat.

PL 16, 749B

父と子と同じく、霊もまた聖書において創造者と示されること。このことは異教の著作家たちによっても、影のように示されていたが、受肉の奥義において最も明らかに示されていること。アンブロシウスは、受肉についていくらか触れたのち、創造者にのみ負うべき礼拝が霊にも負われるべきであるという点から、始めた論証を確かにする。

2

32. Quis vero dubitare potest quia vivificet omnia Spiritus sanctus, quando et ipse sicut Pater et Filius, creator est omnium, nec quidquam nisi cum Spiritu sancto Deus omnipotens Pater intelligatur operatus; quandoquidem et in principio creaturae Spiritus superferebatur super aquam (Gen. I, 1) ?

PL 16, 749C

32. 聖なる霊がすべてに命を与えることを、誰が疑えようか。霊もまた、父や子と同じく万物の創造者であり、全能の神である父は、聖なる霊なしには何も働かなかったと解されるからである。被造物の初めにも、霊は水の上を漂っていた(創世記1:1)。

3

33. Itaque cum superferebatur Spiritus, nulla erat gratia creaturae: postea vero quam operationem Spiritus etiam creatura mundi istius suscepit, omnem hanc gratiae meruit venustatem, qua mundus illuxit.

PL 16, 749C

33. それゆえ、霊が漂っていたとき、被造物にはまだ何の恩寵もなかった〔gratia は「魅力」「美しさ」とも読める。次の venustas(美しさ)と並ぶ〕。だが、この世の被造物が霊の働きを受けたのちに、世界が輝き出したこの恩寵の美しさのすべてを受けるにふさわしくなった。

4

Denique sine Spiritu sancto universitatis gratiam manere non posse Propheta declaravit dicens: Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis omnem faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30) .

PL 16, 749C

実に、聖なる霊なしには万物の恩寵は存続し得ないことを、預言者は宣言して言う。「汝が彼らの霊を取り去れば、彼らは衰え、自らの塵に帰る。汝の霊を送れ。彼らは造られ、汝は地の面をすべて新たにする」(詩篇103:29–30)。

5

Non solum igitur sine Spiritu docuit omnem creaturam stare non posse, sed etiam creatorem totius esse Spiritum creaturae. 34. Et quis neget opus esse Spiritus sancti quod creata est terra, cujus opus est quod novatur?

PL 16, 749D

こうして預言者は、霊なしにはどんな被造物も立ち得ないと教えただけでなく、霊が被造物のすべての創造者であることをも教えた。34. 地が造られたことは聖なる霊の業であると、誰が否定できようか。地が新たにされることは、霊の業なのに。

6

Nam si negare cupiant quod per Spiritum sit creata; cum per Spiritum novandam negare non possint; meliorem ergo operationem Spiritus sancti, quam Patris et Filii, qui cupiunt separare, defendent: quod abhorret a vero; neque enim dubium est quod novata terra melior, quam creata sit.

PL 16, 750A

というのも、もし彼らが、地は霊によって造られたのではないと否定したがっても、地が霊によって新たにされることは否定できない。そうなれば、霊を父と子から切り離したがる者たちは、聖なる霊の働きの方が、父と子の働きよりも優れていると主張することになる。それは真理から遠く離れている。新たにされた地が、造られた地よりも優れていることは疑いないからである。

7

Aut si primo sine operatione Spiritus sancti terram Pater fecit et Filius: postea vero Spiritus sancti operatio copulabatur; videbitur id quod factum est, ejus quod accessit eguisse praesidio.

PL 16, 750A

あるいは、最初に父と子が、聖なる霊の働きなしに地を作り、のちに聖なる霊の働きが結びついたのだとすれば、作られたものは、あとから加わったものの助けを必要としたことになるだろう。

8

Sed absit ut hoc quisquam existimet, ut operatio divina varietatem creatoris quam Manichaeus inducit, habere credatur. 35. An vero sine opere Spiritus sancti substantiam putamus esse terrarum, sine cujus opere nec coeli convexa subsistunt?

PL 16, 750A

だが、神の働きが、マニ教徒が持ち込むような創造者の多様性を持つなどと、誰かが考えることがあってはならない。35. 実に我々は、地の実体が、聖なる霊の業なしにあると考えるのか。霊の業なしには、天の穹窿も存立しないというのに。

9

Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Adverte quid dicat: Omnem, inquit, virtutem coelorum ad Spiritum esse referendam.

PL 16, 750B

書かれているからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力は固められた」(詩篇32:6)。何と言っているかに注意せよ。天のすべての力は、霊に帰されねばならないと言うのである。

10

Qui enim superferebatur, antequam terra fieret, quomodo cum terra fieret, feriabatur? 36. Gentiles homines per umbram quamdam nostros secuti, quia veritatem Spiritus haurire non poterant; quod coelum ac terras, lunae quoque stellarumque micantium globos Spiritus intus alat, suis versibus indiderunt.

PL 16, 750B

地ができる前に水の上を漂っていた者が、地ができるときに、どうして休んでいたことになろうか。36. 異邦人たちは、ある影を通して我々の者たちに従い、霊の真理を汲み取ることはできなかったが、天と地、また月と輝く星々の球を、霊が内から養うということを、自分たちの詩句に記した。

11

Ergo illi per Spiritum non negant virtutem subsistere creaturae: nos qui legimus, denegamus? Sed flatilem putatis ab illis spiritum designatum. Si illi auctorem omnium flatilem Spiritum declararunt, nos dubitamus Spiritum Dei esse omnium creatorem?

PL 16, 750B

それゆえ、彼らは霊によって被造物の力が存立することを否定しない。聖書を読む我々が、否定するのか。だが、諸君は、彼らによって示された霊は息吹だと考えている。もし彼らが、万物の創造者を息吹としての霊と宣言したのなら、我々は、神の霊が万物の創造者であることを疑うのか。

12

37. Sed quid alienis immoror? Accipiant documentum evidens, nihil posse esse quod Spiritus sanctus negetur operatus, nec de Angelis, nec de Archangelis, nec de Thronis, nec de Dominationibus posse dubitari, quod ejus operatione subsistant; quandoquidem ipse secundum carnem Dominus, cui angeli serviebant, Spiritu in Virginem superveniente, genitus sit; sicut et secundum Matthaeum ad Joseph angelus dixit: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam uxorem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) .

PL 16, 750C

37. だが、なぜ私は他人の事柄にとどまるのか。明白な証拠を受け取るがよい。聖なる霊が働かなかったと言われうるものは、何一つあり得ない。天使たちについても、大天使たちについても、座天使たちについても、主天使たちについても、それらが霊の働きによって存立していることは疑い得ない。天使たちが仕えていた、肉に従う主自身が、霊がおとめの上に臨んで、生まれたからである。マタイによれば、天使がヨセフに言ったとおりである。「ダビデの子ヨセフよ、汝の妻マリアを迎えることを恐れるな。彼女から生まれる者は、聖なる霊から出たものだからである」(マタイ1:20)。

13

Et secundum Lucam dixit ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35) . 38. Opus ergo Spiritus Virginis partus est.

PL 16, 750C

また、ルカによれば、〔天使は〕マリアに言った。「聖なる霊が汝の上に臨む」(ルカ1:35)。38. それゆえ、おとめの出産は霊の業である。

14

Opus Spiritus fructus est ventris, secundum quod scriptum est: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Ibid., 42) .

PL 16, 750D

胎の実は霊の業である。書かれているとおりである。「汝は女たちの中で祝福され、汝の胎の実も祝福されている」(ルカ1:42)。

15

Opus Spiritus flos radicis est: ille, inquam, flos, de quo bene est prophetatum: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Esa. XI, 1) .

PL 16, 751A

根の花は霊の業である。この花について、よく預言されている。「エッサイの根から枝が出、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。

16

Radix Jesse patriarchae familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus; qui bonum odorem fidei toto sparsurus orbe, virginali ex utero germinavit, sicut ipse dixit: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) .

PL 16, 751A

族長エッサイの根はユダヤ人の家系であり、枝はマリア、マリアの花はキリストである。キリストは、信仰の良い香りを全世界にまき散らそうとして、おとめの胎から芽生えた。彼自身が言ったとおりである。「私は野の花、谷間のユリ」(雅歌2:1)。

17

39. Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis, nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit; et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans.

PL 16, 751A

39. 花は、切られても香りを保ち、砕かれても増し、引きちぎられても失わない。主イエスもまた、あの十字架の木の上で、砕かれてもしぼまず、引きちぎられても消えなかった。あの槍の突きによって切られても、流された血の聖なる色によっていっそう美しく花咲き、自らは死を知らず、死者たちには永遠の生命の贈り物を香らせていた。

18

In hoc igitur Spiritus sanctus virgae regalis flore requievit. 40. Bona virga, ut quidam putant, est caro Domini, quae de radice terrena ad superna se subrigens, odoriferos sacrae fructus religionis circumtulit mundo, mysteria divinae generationis, et gratiam coelestibus altaribus superfundens.

PL 16, 751A

こうして聖なる霊は、王の枝のこの花の上にとどまった。40. 良い枝とは、ある人々が考えるように、主の肉である。それは地の根から天のものへと身を起こし、聖なる宗教の香り高い実、すなわち神的な生まれの奥義を世にもたらし、恩寵を天の祭壇の上に注ぎかけた。

19

41. Dubitare ergo non possumus Spiritum creatorem, quem Dominicae cognoscimus incarnationis auctorem.

PL 16, 751B

41. それゆえ、我々は、主の受肉の創始者として知る霊が創造者であることを、疑い得ない。

20

Quis enim dubitet, cum in principio Evangelii habeas, quia Christi generatio sic erat: Cum desponsata esset Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens ex Spirituc santo (Matth. I, 18) ?

PL 16, 751B

福音書の初めに、キリストの生まれはこのようであったとあるのに、誰が疑うだろうか。「マリアがヨセフと婚約していて、二人が一緒になる前に、聖なる霊から〔底本は Spirituc santo と刷る。誤植とみて「聖なる霊」と読む。ミーニュの脚注は、一部の写本が ex ではなく de Spiritu sancto と読むことを記し、ex と de の違いを論じる〕胎に宿っていることが分かった」(マタイ1:18)。

21

42. Nam licet plerique habeant, de Spiritu, Graecus tamen unde transtulerunt Latini, ἐκ Πνεύματος ἁγίου dixit, hoc est, ex Spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est, aut ex potestate ejus.

PL 16, 751B

42. 多くの者は「霊より」と読むが〔ラテン語の前置詞 de と ex の違いを論じている〕、ラテン人たちが訳したもとのギリシア語は、「聖なる霊から」(エク・プネウマトス・ハギウー)〔ギリシア語〕と言った。すなわち、「聖なる霊から」である。あるものから出るものは、その実体から出るか、その権能から出るかのいずれかだからである。

22

Ex substantia, sicut Filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodivi, sicut Spiritus, qui a Patre procedit (Eccl. XXIV, 5) ; de quo dicit Filius: Ille me clarificabit; quia de meo accipiet (Joan. XVI, 14) .

PL 16, 751C

実体から出るとは、子のようにである。子は言う。「私はいと高き者の口から出た」(集会の書24:5)。また、父から発出する霊のようにである。子はこの霊について言う。「彼は私に栄光を与える。私のものから受けるからである」(ヨハネ16:14)。

23

Ex potestate autem, sicut illud est: Unus Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6) . 43. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto? Si quasi ex substantia: ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est? Non utique.

PL 16, 752A

権能から出るとは、次の句のようにである。「唯一の神である父がおり、万物は彼から出る」(一コリント8:6)。43. では、マリアはどのように聖なる霊から〔出たものを〕胎に宿したのか。もし実体からのようにであるなら、霊が肉と骨に変えられたのか。決してそうではない。

24

Si quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit; quis neget Spiritum creatorem? 44. Quid quod etiam Job creatorem suum Spiritum evidenter ostendit dicens: Spiritus divinus, qui fecit me (Job. XXXIII, 4) ?

PL 16, 752A

もし、霊の働きと権能からのようにおとめが身ごもったのなら、霊が創造者であることを誰が否定できようか。44. ヨブもまた、自らの創造者が霊であることを明白に示して言っているのは、どうか。「神的な霊が私を作った」(ヨブ記33:4)。

25

Et divinum utique et creatorem uno versiculo demonstravit. Si igitur creator est Spiritus, non est utique creatura; creaturam enim Apostolus creatoremque divisit dicens: Servierunt creaturae potius quam creatori (Rom. I, 25) .

PL 16, 752A

彼は一つの句で、霊が神的であり、創造者であることを示した。それゆえ、霊が創造者であるなら、決して被造物ではない。使徒は、被造物と創造者を分けて言ったからである。「彼らは創造者よりも被造物に仕えた」(ローマ1:25)。

26

45. Simul creatori admonet serviendum, damnando eos qui serviunt creaturae, cum creatori servitium debeamus.

PL 16, 752A

45. 同時に彼は、被造物に仕える者たちを断罪することで、創造者に仕えるべきことを諭している。我々は創造者に奉仕を負っているからである。

27

Et quoniam creatorem Spiritum noverat, docet eidem serviendum, dicens: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem; nos enim sumus circumcisio, qui Spiritui Dei servimus (Philip. III, 2, 3) .

PL 16, 752B

そして、彼は霊が創造者であることを知っていたので、その霊に仕えるべきことを教えて言う。「犬どもに注意せよ、悪い働き手に注意せよ、切り裂きに注意せよ。我々こそが割礼の者、神の霊に仕える者である」(フィリピ3:2–3)。

28

46. Quod si quis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt, Graecos inspiciat codices, et advertat quia ibi scriptum est: οἱ Πνεύματι Θεοῦ λατρεύοντες, quod interpretatur Latinus: qui Spiritui Dei servimus.

PL 16, 752B

46. もし誰かが、ラテン語の写本――その幾つかは背信の者たちが改竄した――の異同をめぐって争うなら、ギリシア語の写本を見て、そこに「神の霊に仕える者たち」(ホイ・プネウマティ・テウー・ラトレウオンテス)〔ギリシア語〕と書かれているのに気づくがよい。ラテン人はこれを、「神の霊に仕える我々」と訳している。

29

47. Ergo cum serviendum dicat Spiritui idem Apostolus, qui non creaturae, sed creatori asserit serviendum; evidenter utique et ipse sanctum ostendit Spiritum creatorem, et in aeternae divinitatis honore venerandum; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV, 10) .

PL 16, 752B

47. それゆえ、同じ使徒は、霊に仕えるべきだと言い、被造物にではなく創造者に仕えるべきだと主張する。したがって彼自身が、聖なる霊が創造者であり、永遠の神性の栄誉において崇められるべきであることを、明白に示している。書かれているからである。「汝の主なる神を礼拝せよ。ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)。

Liber II, Caput VI

第II巻 第VI章PL 16, 752C
1

Objicientibus ex verbis Amos creari Spiritum, reponitur hanc vocem illic intelligendam de vento, qui saepius creatur: quod sane dici non potest de Spiritu sancto; quippe qui et aeternus sit, nec morte, aut haeretica in Patrem refusione resolvi possit.

PL 16, 752C

アモスの言葉から霊が造られると反論する者たちには、ここでの語は、しばしば造られる風について解すべきだと答えられる。聖なる霊についてはそうは言えない。霊は永遠であり、死によっても、父への異端的な還流によっても解消され得ないからである。

2

Quod si urgeant pervicacius eumdem locum de Spiritu sancto scriptum fuisse, docet recurrendum ad expositionem spiritualem; Christum enim adventu suo tonitrua, id est, verborum divinorum vim firmavisse: per Spiritum autem humanam animam significari, sicut et carnem a Christo susceptam.

PL 16, 753A

もし彼らが、同じ箇所は聖なる霊について書かれたのだと、いっそう頑固に迫るなら、〔アンブロシウスは〕霊的な解釈に立ち返るべきだと教える。キリストは、その到来によって雷、すなわち神の言葉の力を固めたのであり、また「霊」によっては、キリストが受けた肉と同じく、人間の魂が意味されているのである。

3

Hujus porro cum quaelibet Trinitatis persona vere sit creatrix, inde astruitur Spiritum similiter incarnationis Domini auctorem esse, qui rerum omnium creator jam ante assertus est.

PL 16, 753A

さらに、三位一体のどのペルソナもその〔受肉の〕真の創造者なのだから〔hujus の指すものは定かでない。直前の「キリストが受けた肉」、すなわち受肉を指すと取った〕、そこから、すでに先に万物の創造者と主張された霊が、同様に主の受肉の創始者でもあることが論証される。

4

48. Nec me praeterit haereticos objectare consuevisse ideo videri creatum Spiritum sanctum, quia plerique eorum ad argumentum astruendae suae impietatis adsciscunt illud, quod Amos de flatu ventorum locutus est, ut ipse propheticus sermo declarat.

PL 16, 753A

48. 私は、異端者たちが、聖なる霊は造られたと見えると反論するのを常としていることを、知らないわけではない。彼らの多くが、自らの不敬虔を打ち立てる論拠として、アモスが風の息吹について語った言葉を取り入れているからである。預言の言葉そのものがそう示している。

5

Sic enim habes: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et nuntians in homines Christum suum, faciens lucem et nebulam, et ascendens super excelsa, Dominus Deus omnipotens nomen est ei (Amos. IV, 13) .

PL 16, 753B

あなたは次のように持っている。「見よ、私は雷を固め、霊(風)を造り〔ラテン語では「霊」と「風」は同じ語 spiritus〕、人々に自らのキリストを告げ知らせ、光と雲を作り、高い所の上に昇る。全能の主なる神、それが彼の名である」(アモス4:13)。

6

49. Si hinc faciunt quaestionem, quod creatum Spiritum dixit, quia creatur Spiritus Esdras nos docuit, dicens in quarto libro: Et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti (IV Esdr. VI, 41) ; tamen ut propositis inhaereamus, his videlicet quae Amos dixit, nonne evidenter dictorum testificatur series de istius creatura mundi locutum prophetam?

PL 16, 753B

49. もし彼らが、ここから、彼が霊は造られたと言ったという点を問題にするのなら、霊が造られることは、エズラが我々に教えている。第四の書でこう言う。「そして第二の日に、汝は再び天空の霊(風)を造った」(第四エズラ6:41)。だが、提示された事柄、すなわちアモスが言ったことにとどまるなら、語られたことの順序は、預言者がこの世の被造物について語ったことを、明白に証していないだろうか。

7

50. Denique ita coepit: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum. Ipse ordo nos doceat; nam si de Spiritu sancto dicere voluisset, non de tonitruo utique praemisisset.

PL 16, 753B

50. 実に、彼はこう始めた。「私は主、雷を固め、霊(風)を造る者」。順序そのものが我々に教えるがよい。もし聖なる霊について語ろうとしたのなら、雷を先に置くことは決してなかっただろう。

8

Neque enim antiquiora tonitrua sunt, quam Spiritus sanctus: quamvis impii sint, tamen id non audent dicere. Deinde cum subjectum videamus esse de luce et nebula, nonne manifestum est quod de creatura mundi dictum intelligendum sit?

PL 16, 753C

雷が聖なる霊より古いわけではない。不敬虔な者たちでさえ、そうはあえて言わない。さらに、続くものが光と雲についてであるのを見るのだから、これは世の被造物について言われたと解すべきことが、明らかではないか。

9

Cum enim fiunt aliquae tempestates istius mundi, praecedere tonitrua, sequi ventorum flatus, coelum nebulis caligare, lucem refundi ex tenebris, ipso usu quotidiano, exemploque cognoscimus.

PL 16, 753C

この世の嵐が起こるとき、雷が先立ち、風の息が続き、天が雲で暗くなり、闇から光が再び注がれることを、日々の経験そのものと実例から、我々は知っている。

10

Nam etiam flatus ventorum spiritus dicitur, sicut scriptum est: Ignis et sulphur, et Spiritus procellae (Psal. X, 7) .

PL 16, 753C

風の息もまた「霊(風)」と呼ばれるからである。書かれているとおりである。「火と硫黄、そして嵐の霊(風)」(詩篇10:7)。

11

51. Et ut scires quia hunc spiritum dixit, ait: Firmans tonitruum, et creans spiritum; quia frequenter creantur ista, cum fiunt: Spiritus autem sanctus aeternus est; quem si quis audet dicere creatum, non potest tamen dicere quod quotidie creatur, sicut flabra ventorum.

PL 16, 753C

51. そして、彼がこの風を語ったのだとあなたが知るように、彼は「雷を固め、霊(風)を造る」と言った。これらは、起こるたびにしばしば造られるからである。だが、聖なる霊は永遠である。もし誰かが霊を造られたとあえて言っても、風の突風のように日々造られるとは言えない。

12

Denique ipsa Sapientia secundum suscepti locuta corporis sacramentum, ait: Dominus creavit me (Prov. VIII, 22) .

PL 16, 753D

実に、知恵そのものが、受け取った体の秘義に従って語り、言う。「主は私を造った」(箴言8:22)。

13

Quamvis ventura prophetaret, tamen quia praedestinatus erat Domini Salvatoris adventus; non dixit, creat me, sed creavit, ne frequenter, sed semel crederent ex virgine Maria Jesu corpus esse generandum.

PL 16, 753D

来るべきことを預言していたとはいえ、救い主なる主の到来は予め定められていたので、「私を造る」ではなく「造った」と言った。それは、人々が、イエスの体がおとめマリアから何度も生まれるのではなく、ただ一度生まれることになると信じるためである。

14

52. Et hoc igitur quod velut quotidianam operationem Dei in tonitrui firmamento, et in Spiritus creatione propheta declaravit, intelligere nefas est, ut de Spiritu sancto tale aliquid aestimemus, quem ipsi impii ante saecula esse negare non possunt; unde et semper eum esse, et semper manere pia assertione testamur.

PL 16, 754A

52. それゆえ、預言者が、雷の固めと霊(風)の創造とにおいて、日々の神の働きのようなものとして示したことを、聖なる霊についてそのような何かと我々が考えるように解することは、不敬である。不敬虔な者たち自身も、霊が世々の前にあることを否定できない。それゆえ我々は、敬虔な主張をもって、霊が常にあり、常にとどまると証する。

15

Neque enim qui ante mundum superferebatur super aquas (Gen. I, 2) , potest videri coepisse post mundum: aut multos esse Spiritus sanctos aestimari fas est, qui veluti quotidiana generatione generentur.

PL 16, 754A

世界の前に水の上を漂っていた者(創世記1:2)が、世界の後に始まったと見えるはずがない。また、日々の生まれによって生まれるかのような、多くの聖なる霊がいると考えることも、許されない。

16

Absit ut se quisquam tali impietate contaminet; ut dicat frequenter creari, aut umquam creari Spiritum sanctum. Cur enim frequenter creari videatur, non intelligo; nisi forte et mori eum credant frequenter, et frequenter creari.

PL 16, 754A

誰であれ、聖なる霊がしばしば造られる、あるいはそもそも造られる、などと言うほどの不敬虔で自らを汚すことがあってはならない。なぜしばしば造られると見えるのか、私は理解しない。ただし、彼らが、霊がしばしば死に、しばしば造られると信じているのなら別だが。

17

Sed quemadmodum mori potest Spiritus vitae? Ergo si mori non potest, causam non habet cur saepius sit creandus.

PL 16, 754B

だが、命の霊が、どうして死ぬことができるだろうか。それゆえ、死ぬことができないのなら、何度も造られねばならない理由はない。

18

53. At qui aliter putant, in illud sacrilegium recidunt, ut non distinguant Spiritum sanctum, qui prolativum Verbum putant in Patrem redire, prolativum Spiritum in Deum refundi; ut unius refusio sit, et quaedam vicissitudo in varias formas se saepe mutantis: cum Patris et Filii et Spiritus sancti manens semper immutabilisque distinctio, unitatem suae teneat potestatis.

PL 16, 754B

53. しかし、別の考えを持つ者たちは、聖なる霊を区別しないという冒瀆に陥っている。彼らは、外に発せられた言葉が父に帰り、外に発せられた霊が神の内に注ぎ戻されると考える。そうなれば、それは一つの者の還流であり、しばしば自らを種々の形に変える者の交替である。ところが、父と子と聖なる霊の区別は、常にとどまり、変わらず、その権能の一体性を保つのである。

19

54. Si quis tamen propheticum dictum ideo derivandum putat ad interpretationem Spiritus sancti, quia habet: Annuntians in homines Christum suum (Amos IV, 15) ; is ad incarnationis Dominicae mysterium dictum facilius derivabit.

PL 16, 754B

54. だが、もし誰かが、この預言の言葉に「人々に自らのキリストを告げ知らせ」(アモス4:15)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はアモス4:13〕とあるゆえに、聖なる霊の解釈に当てるべきだと考えるなら、その者は、この言葉を主の受肉の奥義に当てる方が、いっそう容易であろう。

20

Nam si te movet quia spiritum dixit, et ideo non hoc putas derivandum ad mysterium assumptionis humanae; prosequere Scripturas, et invenies optime congruere de Christo, de quo bene convenit aestimari quia firmavit tonitrua adventu suo, vim videlicet et sonum coelestium Scripturarum, quarum velut quodam tonitruo mentes nostrae redduntur attonitae, ut timere discamus, et reverentiam coelestibus deferamus oraculis.

PL 16, 754C

もし「霊」と言ったことが、あなたの心を動かし、それゆえこれを人間の受容の奥義に当てるべきでないと思うなら、聖書を追え。そうすれば、これがキリストについて最もよく合致することが分かる。キリストについては、その到来によって雷、すなわち天の聖書の力と響きを固めた、と考えるのがふさわしい。その雷のようなものによって、我々の精神は打たれて、恐れることを学び、天の託宣に敬意を払うようになる。

21

55. Denique in Evangelio fratres Domini filii tonitrui dicebantur; et cum vox Patris facta esset dicentis ad Filium: Et honorificavi, et iterum honorificabo (Joan. XII, 28) ; Judaei dicebant: Tonitruum factum est illi (Ibid., 29) .

PL 16, 754C

55. 実に福音書では、主の兄弟たちが雷の子らと呼ばれた〔刷られたとおり「主の兄弟たち」と訳した。福音書で「雷の子ら」と呼ばれるのは使徒ヤコブとヨハネである〕。また、父の声が子に向かって、「私は栄誉を与えた、再び栄誉を与える」と言ってなされたとき(ヨハネ12:28)、ユダヤ人たちは言った。「彼に雷が起こった」(ヨハネ12:29)。

22

Nam licet gratiam veritatis haurire non possent, tamen confitebantur inviti, et ignari mysterium loquebantur; eo quod magnum Patris de Filio testimonium resultabat.

PL 16, 754D

彼らは真理の恩寵を汲み取ることはできなかったが、それでも心ならずも告白し、知らずに奥義を語っていた。父が子について行った大いなる証しが、響き返していたからである。

23

In Job quoque libro Scriptura dicit: Firmamentum quoque tonitrui sui quis scit quando faciet (Job. XXVI, 14) ? Utique si ad haec commotionum coelestium tonitrua pertinerent, non futura eorum firmamenta, sed facta dixisset.

PL 16, 754D

ヨブ記でも、聖書は言う。「その雷の固めを、いつ作るのか、誰が知るだろうか」(ヨブ記26:14)。もしこれらの雷が天の動揺に関わるのなら、その固めが将来のものでなく、すでになされたものとして語ったはずである。

24

56. Ergo tonitrua ad sermones Domini retulit, quorum in omnem terram exivit sonus: spiritum autem hoc loco animam, quam suscepit rationabilem atque perfectam, intelligimus; quia Scriptura frequenter et animam hominis spiritus vocabulo designat, sicut habes: Qui creat spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1) .

PL 16, 755A

56. それゆえ彼は、雷を主の言葉に関係づけた。その響きは全地に出て行った。そして我々は、ここで「霊」とは、主が受けた理性的で完全な魂のことだと解する。聖書はしばしば人の魂を「霊」という語で示すからである。あなたが持っているとおりである。「人の内に人の霊を造る者」(ゼカリヤ12:1)。

25

Unde et Dominus animam suam spiritus appellatione significans ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) .

PL 16, 755A

それゆえ主も、自らの魂を「霊」という名で示して言った。「私は私の霊を、汝の手に委ねる」(ルカ23:46)。

26

57. Et ut scires quia de Jesu Domini descensione memoravit, addidit quod nuntiaret in homines Christum suum (Amos IV, 13) ; annuntiavit enim in baptismate, dicens: Tu es Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui (Matth. III, 17) .

PL 16, 755A

57. そして、彼が主イエスの降下について述べたのだとあなたが知るように、彼は「人々に自らのキリストを告げ知らせる」とつけ加えた(アモス4:13)。実に父は、洗礼において告げ知らせて言った。「汝は私の最愛の子、私は汝を大いに喜んだ」(マタイ3:17)。

27

Annuntiavit in monte, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite (Matth. XVII, 17) . Annuntiavit in passione, cum sol recessit, maria terraeque tremuerunt. Annuntiavit in centurione, qui ait: Vere Dei Filius erat iste (Matth. XIV, 33) .

PL 16, 755B

父は山で告げ知らせて言った。「これは私の愛する子、彼に聞け」(マタイ17:17)〔引照は刷られたとおり。引かれた句はマタイ17:5 に当たる〕。受難において、太陽が退き、海と地が震えたときに告げ知らせた。百人隊長において告げ知らせた。百人隊長は言った。「まことにこの人は神の子であった」(マタイ14:33)〔引照は刷られたとおり。百人隊長の言葉はマタイ27:54 に当たる〕。

28

58. Totum igitur hunc locum aut ad simplicem intellectum istius flatus qui vivendo hauritur, aut ad mysterium Dominici corporis referre debemus, nam si hic creatum dixisset Spiritum sanctum, utique et alibi idem Scriptura declarare potuisset, sicut de Filio Dei frequenter legimus quia secundum carnem et factus est et creatus (Rom. I, 3) .

PL 16, 755B

58. それゆえ我々は、この箇所の全体を、生きることで吸い込まれるこの息の単純な理解に当てるか、主の体の奥義に当てるかすべきである。もしここで聖なる霊が造られたと言ったのなら、聖書は他の箇所でも同じことを明らかにできたはずだからである。神の子については、肉に従って作られ、また造られたと、我々はしばしば読む(ローマ1:3)。

29

59. Cujus tamen majestatem in eo ipso quod carnem pro nobis suscepit, considerare nos convenit; ut divinam potentiam in ipsa corporis assumptione videamus Etenim sicut legimus quia creavit Pater Dominicae incarnationis sacramentum, creavit et Spiritus; ita etiam legimus quod et ipse Christus suum corpus creavit; creavit enim Pater, secundum quod scriptum est: Dominus creavit me (Prov. VIII, 23) ; et alibi: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Gal. IV, 4) .

PL 16, 755B

59. だが、子が我々のために肉を受けたまさにそのことにおいて、その威光を考察することが、我々にはふさわしい。体の受容そのものに、神的な力を見るためである。実に、父が主の受肉の秘義を造り、霊もまた造ったと我々が読むように、キリスト自身が自らの体を造ったとも、我々は読む。父が造ったのである〔「キリスト自身が造った」との続き方が定かでない。刷られたとおりに訳した〕。書かれているとおりである。「主は私を造った」(箴言8:23)〔引照は刷られたとおり。引かれた句は箴言8:22〕。また別の箇所に、「神は、女から作られ、律法の下に作られた自分の子を遣わした」(ガラテヤ4:4)。

30

Creavit et Spiritus illud omne mysterium, secundum quod legimus, quia inventa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto (Matth. I, 18) .

PL 16, 755C

あの奥義のすべてを、霊もまた造った。我々が読むとおりである。マリアが聖なる霊によって胎に宿っているのが見いだされた(マタイ1:18)。

31

60. Habes quia creavit Pater, creavit et Spiritus: accipe quia creavit et Filius Dei, dicente Salomone: Sapientia fecit sibi domum (Prov. IX, 1) .

PL 16, 755C

60. 父が造り、霊もまた造ったと、あなたは持っている。神の子もまた造ったと、理解せよ。ソロモンが言う。「知恵は自分のために家を作った」(箴言9:1)。

32

Ergo Spiritus sanctus qui creavit Dominicae incarnationis sacramentum, quod super omnes est creaturas, quomodo esse potest creatura?

PL 16, 755D

それゆえ、あらゆる被造物の上にある主の受肉の秘義を造った聖なる霊が、どうして被造物でありえようか。

33

61. De generalitate autem supra ostendimus (Sup. cap. 5) quia secundum carnem creator est noster Spiritus sanctus in homine exteriore: nunc ostendamus quia creator est noster, etiam secundum gratiae sacramentum.

PL 16, 755D

61. 全般については、上で(上の第5章)、聖なる霊が、外なる人において、肉に従って我々の創造者であることを示した。今や、恩寵の秘義に従っても、霊が我々の創造者であることを示そう。

34

Et sicut creat Pater, ita creat et Filius, ita creat et Spiritus sanctus, sicut legimus, dicente Paulo: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes, II. 8 et seq.) .

PL 16, 755D

父が造るように、子も造り、聖なる霊も造る。我々が読むとおり、パウロが言う。「それは神の賜物であって、行いによるのではない。誰も誇らないためである。我々は神が作ったものであり、善き業のためにキリスト・イエスにおいて造られたのである」(エフェソ2:8以下)。

Liber II, Caput VII

第II巻 第VII章PL 16, 756A
1

Creationis spiritalis seu regenerationis non minus auctorem Spiritum esse, quam Patrem ac Filium. In quo consistat illa creatio, ejusque praestantia: et quomodo quod membra et corpus Deo tribuere videntur sacri codices, debeat intelligi?

PL 16, 756A

霊的な創造、すなわち再生の創始者が、父と子に劣らず霊であること。その創造は何に成り立ち、その卓越は何か。また、聖書が神に帰しているように見える肢体と体は、どのように解されるべきか。

2

62. Ergo creat Pater in operibus bonis: creat et Filius; quia scriptum est: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13) .

PL 16, 756A

62. それゆえ、父は善き業において造る。子もまた造る。書かれているからである。「彼を受け入れた者には皆、神の子となる権能を与えた。その名を信じる者たちである。彼らは血によらず、肉の意志によらず、人の意志によらず、神から生まれた者である」(ヨハネ1:12–13)。

3

63. Similiter ex Spiritu secundum gratiam nos renasci Dominus ipse testatur, dicens: Quod natum est ex carne, caro est; quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est. Noli mirari quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.

PL 16, 756B

63. 同様に、我々が恩寵に従って霊から新たに生まれることを、主自身が証しして言う。「肉から生まれたものは肉である。肉から生まれたからである。霊から生まれたものは霊である。神は霊だからである。私が汝に言ったことを驚くな。汝らは新たに生まれねばならない。」

4

Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu (Joan. III, 6 et seq.) .

PL 16, 756B

「霊は望むところで息を吹く。汝はその声を聞くが、それがどこから来てどこへ行くかを知らない。霊から生まれた者は皆、そのようである」(ヨハネ3:6以下)。

5

64. Claret igitur spiritalis quoque generationis auctorem esse Spiritum sanctum; quia secundum Deum creamur, ut filii Dei simus. Ergo cum ille nos in regnum suum per adoptionem sacrae regenerationis assumpserit, nos ei quod suum est, denegamus?

PL 16, 756B

64. それゆえ、霊的な生まれの創始者もまた聖なる霊であることは明らかである。我々は神に従って造られ、神の子となるからである。霊が、聖なる再生による養子縁組によって、我々を自らの国に受け入れたのに、我々は霊に、霊のものを否定するのか。

6

Ille nos supernae regenerationis fecit haeredes, nos haereditatem vindicamus, refutamus auctorem? Sed non potest manere beneficium, cum auctor excluditur; nec auctor sine munere, nec sine auctore munus.

PL 16, 756B

霊は我々を、上なる再生の相続人としたのに、我々は相続を要求しながら、創始者を退けるのか。だが、創始者が排除されるなら、恵与は存続し得ない。贈り物なしに創始者はなく、創始者なしに贈り物はない。

7

Si vindicas gratiam, crede potentiam: si refutas potentiam, gratiam ne requiras. Qui Spiritum negavit, statim negavit et donum. Nam si auctor vilis, quomodo dona pretiosa?

PL 16, 756C

汝が恩寵を要求するなら、力能を信じよ。汝が力能を退けるなら、恩寵を求めるな。霊を否定した者は、直ちに賜物をも否定した。創始者が卑しいなら、どうして賜物が貴いだろうか。

8

Cur nostris ipsi muneribus invidemus, spem imminuimus, dignitatem repudiamus, consolatorem negamus? 65. Sed illum negare non possumus.

PL 16, 756C

なぜ我々自身が、自分たちの贈り物をねたみ、希望を減じ、尊厳を退け、慰め主を否定するのか。65. だが、我々は霊を否定することはできない。

9

Absit enim ut negemus quod maximum est, cum Apostolus dicat: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis: sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum Spiritum (Galat. IV, 28, 29) .

PL 16, 756C

最大のものを否定することがあってはならない。使徒が言うからである。「兄弟たちよ、汝らはイサクにならって、約束の子である。しかし、そのとき肉に従って生まれた者は、霊に従って〔生まれた者〕を迫害した」(ガラテヤ4:28–29)。

10

Iterum utique subauditur de superioribus, qui secundum Spiritum natus est. Qui ergo secundum Spiritum nascitur, secundum Deum nascitur. Renascimur autem, quando in interiore renovamur affectu, et exterioris hominis vetustatem deponimus.

PL 16, 756C

ここでもやはり、上から「霊に従って生まれた者」が補って聞き取られる。それゆえ、霊に従って生まれる者は、神に従って生まれる。我々が新たに生まれるのは、内なる心情において新たにされ、外なる人の古さを脱ぎ捨てるときである。

11

Et ideo ait iterum Apostolus: Renovamini autem Spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate, et justitia, et sanctitate (Ephes. IV, 23, 24) . Audiant quemadmodum unitatem divinae operationis Scriptura signaverit.

PL 16, 756D

それゆえ、使徒は再び言う。「汝らの精神の霊によって新たにされ、新しい人を着よ。その人は、神に従って、真理と正義と聖性の内に造られた」(エフェソ4:23–24)。聖書が神の働きの一体性をどのように示したか、彼らは聞くがよい。

12

Qui renovatur Spiritu mentis, induit novum hominem, qui secundum Deum creatus est. 66. Sancti igitur Spiritus opus est regeneratio ista praestantior; et novi hujus hominis, qui creatur ad imaginem Dei, auctor est Spiritus: quem utique meliorem hoc exteriore esse nostro homine nemo dubitaverit.

PL 16, 757A

精神の霊によって新たにされる者は、神に従って造られた新しい人を着る。66. それゆえ、この、より優れた再生は、聖なる霊の業である。神の像に従って造られるこの新しい人の創始者は、霊である。その人が、我々のこの外なる人よりも優れていることを、誰も疑わないだろう〔quem の係りは定かでない。「新しい人」と取った〕。

13

Siquidem coelestem alterum, terrenum alterum Apostolus significavit dicens: Qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48) . 67. Ergo cum coelestem faciat gratia spiritalis, quod terrenum creare possit, etiam sensu debemus advertere, licet careamus exemplis.

PL 16, 757A

使徒は、一方を天のもの、他方を地のものと示した。「天のものがどのようであれば、天のものたちもそのようである」(一コリント15:48)。67. それゆえ、霊的な恩寵が天のものを作るのなら、それが地のものを造り得ることを、たとえ実例を欠いていても、我々は感覚によってさえ悟らねばならない。

14

Dicit enim alibi sanctus Job: Vivit Dominus, qui sic me judicat; et omnipotens, qui ad amaritudinem perduxit animam meam: Spiritus autem divinus, qui est in naribus meis (Job XXVII, 2, 3) .

PL 16, 757A

聖ヨブが別の箇所で言うからである。「私をこのように裁く主は生きている。私の魂を苦みに至らせた全能者も。また、私の鼻にある神の霊も」(ヨブ記27:2–3)。

15

Non utique spiritum hic auram vitalem hanc et spiramentum corporeum designavit, sed nares hic interioris sui hominis significat, quibus vitae odorem carpebat aeternae, et gratiam coelestis unguenti geminis quibusdam sensibus hauriebat.

PL 16, 757B

ここで彼が「霊」によって示したのは、この生命の息や体の呼吸では決してない。ここで彼は、自らの内なる人の鼻孔を意味している。それによって、永遠の生命の香りを摘み取り、天の香油の恩寵を、二つの感覚のようなものによって汲み取っていたのである。

16

68. Sunt enim nares spiritales, ut legimus, quas habet Sponsa Verbi, cui dicitur: Et odor naris tuae (Cant. VII, 8) ; et alibi: Odoratus est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII, 21) .

PL 16, 757B

68. 実に、我々が読むとおり、霊的な鼻がある。それは言葉の花嫁が持つもので、彼女にこう言われる。「汝の鼻の香り」(雅歌7:8)。また別の箇所には言う。「主は快い香りをかいだ」(創世記8:21)。

17

Sunt ergo quaedam interioris membra hominis, cujus manus in actu, aures in auditu, pedes in processu quodam boni operis aestimantur.

PL 16, 757B

それゆえ、内なる人にも、いくつかの肢体がある。その手は行いに、耳は聞くことに、足は善き業へのある歩みにあるとみなされる。

18

Itaque ex officiis, veluti quasdam colligimus membrorum figuras; neque enim in interiore homine secundum carnalia aliquid nos convenit opinari.

PL 16, 757B

こうして我々は、働きから、いわば肢体の象りを推し量る。内なる人について、肉的な何かを思い描くことは、我々にふさわしくないからである。

19

69. Et sunt quidam qui corporaliter Deum putant esse formatum, cum legunt aut manum ejus, aut digitum: nec advertunt quod haec non propter formam scripta sint corporis, quia in divinitate nec membra, nec partes sunt: sed propter unitatem divinitatis expressa, ut credamus quia impossibile est a Patre Deo vel Filium, vel Spiritum sanctum separari; cum plenitudo divinitatis velut corporaliter habitet in substantia Trinitatis.

PL 16, 757C

69. また、神の手や指を読むとき、神が体の形に形づくられていると考える者たちがいる。彼らは、これらが体の形のゆえに書かれたのではないことに気づかない。神性には肢体も部分もないからである。そうではなく、神性の一体性のゆえに述べられたのであり、それは、父なる神から子も聖なる霊も切り離すことは不可能だと、我々が信じるためである。神性の充満は、いわば体をもって、三位一体の実体の内に宿るからである。

20

Ideo igitur et Filius Patris dextera nuncupatur, sicut lectum est: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Ps. CXVII, 16) .

PL 16, 757C

だからこそ、子も父の右の手と呼ばれる。読まれるとおりである。「主の右の手が力を行い、主の右の手が私を高めた」(詩篇117:16)。

Liber II, Caput VIII

第II巻 第VIII章PL 16, 757D
1

Argutiam haereticorum qui Deum idcirco dictitabunt in Spiritu, non autem cum Spiritu glorificandum, ut hinc eumdem Spiritum esse inferiorem colligerent, diluit: quamobrem particulam in etiam Filio, immo et Patri quoque aptari planum facit: at e contrario cum creaturis etiam attribui sine ulla divinitatis injuria; proindeque in iisdem praepositionibus simpliciter agnoscendam divinarum personarum conjunctionem.

PL 16, 757D

神は「霊において」栄光を帰されるべきであって「霊とともに」ではないと言い張り、そこから霊が劣ると結論づけようとする異端者たちの詭弁を論破する。そのために、「において」という小辞が子にも、さらには父にも当てはまることを明らかにする。逆に「ともに」は、神性を少しも損なわずに被造物にも帰される。したがって、同じ前置詞のうちに、神的なペルソナの結びつきをただ認めるべきである。

2

70. Sed quid mirum si de verbis amentes homines faciunt quaestionem, cum faciant et de syllabis?

PL 16, 758A

70. 言葉について狂った人々が問題を立てるとして、何の不思議があろうか。彼らは音節についてさえ問題を立てるのだから。

3

Sunt enim qui hinc putent faciendam esse distantiam, quod dicant in Spiritu Deum, non cum Spiritu praedicandum: et ex una syllaba, vel usu quodam divinitatis aestimandum putent esse momentum, argumentantes quod si in Spiritu Deum praedicandum putent, ministerium sancti Spiritus signare videantur: si vero cum Spiritu dicant Dei vel virtutem esse, vel gloriam, societatem quamdam et communionem Patris et Filii et Spiritus sancti designare videantur.

PL 16, 758A

実に、神は「霊において」宣べ称えられるべきであって「霊とともに」ではないと言い、そこから区別を立てねばならないと考える者たちがいる。彼らは、一つの音節から、あるいはある用法から、神性の重みが量られるべきだと考え、こう論じる。神は霊において宣べ称えられるべきだと考えるなら、それは聖なる霊の奉仕を示すように見える。だが霊とともに神の力、あるいは栄光があると言うなら、それは父と子と聖なる霊の何らかの共同と交わりを表すように見える、と。

4

71. Sed quis separet, quod non potest separari? quis dividat societatem, quam, individuam Christus ostendit? Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .

PL 16, 758B

71. だが、分けられないものを誰が分けるだろうか。キリストが不可分であると示した共同を、誰が分割するだろうか。キリストは言う。「行って、すべての諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。

5

Numquid hic vel circa Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum aut verbum mutavit, aut syllabam? Non utique: sed In nomine, inquit, Patris et Filii et Spiritus sancti. Idem de Spiritu quod de Patre et de se sonat.

PL 16, 758B

ここで彼は、父についても子についても聖なる霊についても、語を変えただろうか、音節を変えただろうか。決して変えていない。彼は言う。「父と子と聖なる霊の名において」。霊についても、父についても、また自らについても、同じことが響いている。

6

Unde nullum Spiritus sancti ministerium, sed consortium magis honoris aut operis, cum in Spiritu dicitur, aestimatur.

PL 16, 758B

それゆえ、「霊において」と言われるとき、考えられているのは聖なる霊の奉仕ではなく、むしろ名誉あるいは業の共有である。

7

72. Considera et hic quia ad Patrem et Filium hoc opinionis vestrae praejudicium derivatur; quia hic non dixit: Cum Patris et Filii et Spiritus sancti nomine; sed in nomine: et tamen non ministerium aliquod Trinitatis hac syllaba exprimitur, sed potestas.

PL 16, 758C

72. ここでも考えよ。諸君の意見のこの先入見は、父と子にも及ぶ。ここで彼は「父と子と聖なる霊の名とともに」とは言わず、「名において」と言った。それでも、この音節によって表されているのは三位一体のある奉仕ではなく、権能である。

8

73. Denique ut scias quia fidei non praejudicat syllaba, sed commendat fides syllabam, et Paulus loquitur in Christo. Nec ideo minor Christus est, quia Paulus locutus in Christo est, sicut habes: Coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 6) .

PL 16, 758C

73. 実に、音節が信仰を損なうのではなく、信仰が音節を是認するのだということを、あなたが知るために言う。パウロもキリストにおいて語る。パウロがキリストにおいて語ったからといって、キリストが劣ることにはならない。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「我々は神の前で、キリストにおいて語る」(二コリント2:6)〔ミーニュの引照は二コリント2:6。句は二コリント2:17 に当たる〕。

9

Quemadmodum igitur Apostolus dicit quia in Christo loquimur; ita illud est quia loquimur in Spiritu; sicut ipse Apostolus dixit: Nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .

PL 16, 758C

それゆえ、使徒が「我々はキリストにおいて語る」と言うのと同じように、「我々は霊において語る」ということもある。使徒自身が言ったとおりである。「聖なる霊においてでなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」(一コリント12:3)。

10

Non subjectio itaque hoc loco Spiritus sancti, sed gratiae copula designatur. 74. Et ut scias discretionem non esse de syllaba, alibi quoque ait: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11) .

PL 16, 758D

それゆえ、この箇所で示されているのは、聖なる霊の従属ではなく、恩寵の結びつきである。74. そして、区別が音節に基づくのではないことを知るために、使徒は別の箇所でも言う。「汝らはかつてそのようなものであった。だが、汝らは洗われ、聖化され、義とされた。イエス・キリストの名において、また我々の神の霊において」(一コリント6:11)。

11

Quam multa possum hinc exempla proferre! Scriptum est enim: Omnes vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 26) ; et alibi: Sanctificatis in Christo Jesu (I Cor. I, 2) ; et iterum: Ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) ; et alio loco: Ut excidant a castitate, quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3) .

PL 16, 759A

私は、ここからどれほど多くの例を挙げることができることか。実に、こう書かれている。「汝らはみな、キリスト・イエスにおいて一つである」(ガラテヤ3:26)〔ミーニュの引照はガラテヤ3:26。句はガラテヤ3:28 に当たる〕。また別の箇所では、「キリスト・イエスにおいて聖化された者たちへ」(一コリント1:2)。さらに、「我々が彼において神の正義となるために」(二コリント5:21)。また別の箇所では、「キリスト・イエスにある貞潔から外れることのないように」(二コリント11:3)。

12

75. Verum quid ago? Dum enim similiter dico scriptum esse de Filio, quemadmodum de Spiritu scriptum est, magis illud incurro; ut non quia de Filio scriptum est, religiose dictum videatur de Spiritu: sed quia idem de Spiritu scriptum est, etiam de Filio propter Spiritum objiciant derogatum.

PL 16, 759A

75. だが、私は何をしているのか。霊について書かれているのと同様に子についても書かれていると私が言うほど、かえってそのことに陥る。すなわち、子について書かれているのだから霊についても敬虔に言われたのだと見えるのではなく、同じことが霊について書かれているために、子についてまで、霊のゆえに子の栄誉が減じられたと彼らは非難するのである。

13

Dicunt enim: Numquid de Deo Patre scriptum est? 76. Sed accipiant etiam de Deo Patre dictum: In Domino laudabo verbum (Ps. LV, 5) ; et alibi: In Deo faciemus virtutem (Ps. LIX, 14) ; et: In te commemoratio mea semper (Ps. LXX, 16) ; et: In nomine tuo exsultabimus (Ps. LXXXVIII, 17) ; iterum alibi: Ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21) ; et Paulus: In Deo qui omnia creavit (Ephes. III, 9) ; et iterum: Paulus et Sylvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo (I Thess. I, 1) ; et in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) ; et: Pater qui in me manet (Ibid.) .

PL 16, 759B

実に、彼らはこう言う。「では、父なる神について書かれているのか」と。76. ならば、父なる神についても言われていることを受け取るがよい。「主において私は言葉を讃える」(詩篇55:5)。また別の箇所では、「神において我々は力を行う」(詩篇59:14)。また、「汝において、私の思い起こしは常にある」(詩篇70:16)。また、「汝の名において我々は喜び躍る」(詩篇88:17)。さらに別の箇所では、「その業が現れるために。それらは神において行われたからである」(ヨハネ3:21)。パウロも言う。「万物を造った神において」(エフェソ3:9)。さらにまた、「パウロとシルワノとテモテから、父なる神と主イエス・キリストにあるテサロニケの教会へ」(一テサロニケ1:1)。福音書においては、「私は父において、父は私において」(ヨハネ14:10)。また、「私のうちにとどまる父は」(ヨハネ14:10)。

14

Scriptum est etiam: Qui gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17) ; et alibi: Vita autem nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .

PL 16, 759C

また、こう書かれている。「誇る者は、主において誇れ」(二コリント10:17)。また別の箇所では、「我々の命は、キリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。

15

Numquid hic plus Filio quam Patri detulit, ut in Deo nos diceret esse cum Christo? aut numquid plus nostra conditio quam Spiritus gratia sibi vindicat; ut nos possimus esse cum Christo, Spiritus sanctus esse non possit?

PL 16, 759C

ここで使徒は、我々がキリストとともに神のうちにあると言うために、父よりも子に多くを帰したのか。あるいは、我々の境遇のほうが霊の恩寵よりも多くを自らに主張するというのか。我々はキリストとともにいることができ、聖なる霊はいることができないとでもいうのか。

16

Et cum Christus velit esse nobiscum, sicut ipse dixit: Pater, quos dedisti mihi, volout ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVI, 24) , dedignetur esse cum Spiritu? Scriptum est etiam: Convenientibus vobis et meo Spiritu cum virtute Domini Jesu (I Cor. V, 4) .

PL 16, 759C

またキリストは、自ら言ったとおり、我々とともにいることを望む。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいる所に、私とともにいることを私は望む」〔底本は volout。volo ut と読む〕(ヨハネ16:24)〔ミーニュの引照はヨハネ16:24。句はヨハネ17:24 に当たる〕。それなのに、霊とともにいることを嫌うというのか。また、こう書かれている。「汝らが、私の霊とともに、主イエスの力をもって集まるとき」(一コリント5:4)。

17

Ergo nos cum virtute Domini convenimus, et audemus dicere quod nolit Dominus Jesus cum Spiritu convenire, qui non dedignatur convenire nobiscum. 77. Nullam igitur distantiam putat Apostolus hac an illa syllaba utaris.

PL 16, 759C

それゆえ我々は主の力とともに集まる。それなのに、我々と集まることを嫌わない主イエスが、霊とともに集まろうとしないなどと言うことを、我々はあえてするのか。77. それゆえ使徒は、この音節を用いるか、あの音節を用いるかに、何の区別も認めない。

18

Syllaba enim conjunctionis est, conjunctio autem sejunctionem non facit; neque enim si divideret, conjunctio diceretur.

PL 16, 760A

実に音節は結合のものであり、結合は分離を生じさせない。分けるものであれば、結合とは呼ばれないからである。

19

78. Quid igitur te movet ut dicas quia gloria est Deo Patri, vel Christo ejus, vita, virtus, magnificentia, potestas in Spiritu sancto, et nolis dicere cum Spiritu sancto? An quia times ne et Spiritum cum Patre et Filio sociare videaris?

PL 16, 760A

78. では、汝は何に動かされて、栄光も、命も、力も、壮麗も、権能も、神なる父に、またその子キリストに、聖なる霊において〔ある〕と言い、聖なる霊とともに〔ある〕とは言おうとしないのか。それとも、霊を父と子と結びつけることになるのを恐れるからか。

20

Sed audi et de Spiritu scriptum: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu (Rom. VIII, 2) . Et alibi Deus Pater dicit: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur (Esai. XLV, 14) .

PL 16, 760A

だが、霊についても書かれていることを聞け。「実に、キリスト・イエスにおける命の霊の法は」(ローマ8:2)。また別の箇所で、父なる神は言う。「彼らは汝を礼拝し、汝において祈り求めるだろう」(イザヤ45:14)。

21

In Christo orare nos debere Deus Pater dicit; et tu putas Spiritui derogari, si in eo gloria Christi esse dicatur?

PL 16, 760A

父なる神は、我々がキリストにおいて祈るべきだと言う。それなのに汝は、キリストの栄光が霊にあると言われるなら霊が貶められると考えるのか。

22

79. Audi quod times de Spiritu confiteri, non timuisse de se sibi Apostolum vindicare; ait enim: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23) . Cum quo igitur est Apostolus, cum eo negas esse Spiritum, per quem Apostolus meruit esse cum Christo?

PL 16, 760A

79. 汝が霊について告白することを恐れるものを、使徒は自分自身について主張することを恐れなかったと聞け。使徒は言う。「世を去ってキリストとともにいることのほうが、はるかに善い」(フィリピ1:23)。それなら、使徒がともにいる者と、汝は霊がともにいることを否定するのか。その霊によって、使徒はキリストとともにいるに値したのに。

23

80. Quae igitur ratio est, ut in Spiritu malis dicere, quam cum Spiritu gloriam Dei esse vel Christi? An quia si dicas in Spiritu, minor Christo Spiritus declaratur?

PL 16, 760B

80. では、神あるいはキリストの栄光が、霊とともにあるよりも霊においてあると言うほうを好むのは、どういう理由によるのか。「霊において」と言えば、霊がキリストより小さいと宣言されるからか。

24

Quamvis hoc refutabile sit, ut majorem Dominum facias et minorem; tamen cum lectum sit: Quia pro nobis peccatum factus est Christus ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) ; ille invenitur potissimus, in quo sumus nos infimi.

PL 16, 760B

主を大きいものと小さいものとに分けることは、論駁されうる。それでも、「我々のためにキリストは罪となった。我々が彼において神の正義となるためである」(二コリント5:21)と読まれているのだから、我々が最も低い者としてそのうちにある者こそが、最も大いなる者と見出されるのである。

25

Sic et alibi habes: Quia omnia in ipso constant (Colos. I, 17), hoc est in ejus virtute. Nec comparari possunt illi, quae in eo constant; quia ex virtute ejus ut constent, substantiam consequuntur.

PL 16, 760B

同様に、別の箇所でもあなたは読む。「すべては彼において成り立つ」(コロサイ1:17)。これは、彼の力において、という意味である。彼において成り立つものは、彼と比べられえない。それらは彼の力によって成り立つために、実体を得るのだから。

26

81. Numquid igitur sic Deum regnare vultis in Spiritu, ut virtus Spiritus regnandi Deo principium quasi fons quidam substantiae largiatur? Sed hoc impium est.

PL 16, 760C

81. 諸君は、霊の力が神に支配の始まりを、いわば実体の泉のように与えるというふうに、神が霊において支配することを望むのか。だが、それは不敬虔である。

27

Et ideo ut unam Patris et Filii et Spiritus sancti majores nostri dicerent potestatem cum spiritu gloriam Christi esse memorabant, quo individuam copulam declararent.

PL 16, 760C

それゆえ、我々の先人たちは、父と子と聖なる霊の権能が一つであると言うために、キリストの栄光は霊とともにあると語ったのである。不可分の結びつきを示すためであった。

28

82. Quomodo enim separatur Spiritus sanctus a Filio, cum ipse Spiritus testimonium reddat spiritui nostro quod sumus filii Dei? Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 16, 17) .

PL 16, 760C

82. 実に、霊自身が我々の霊に、我々が神の子らであると証しするのに、聖なる霊が子からどうして切り離されるのか。「子らであるなら、相続人でもある。神の相続人であり、キリストとの共同相続人である」(ローマ8:16–17)。

29

Quis igitur tam amens, qui conjunctionem Spiritus et Christi dissociet sempiternam; cum Spiritus etiam disjuncta connectat, per quem Christi efficimur cohaeredes? 83. Si tamen, inquit, compatimur, ut et conglorificemur (Ibid.) .

PL 16, 760D

では、霊とキリストの永遠の結合を引き裂くほど、狂った者は誰か。霊は、離れたものをさえ結びつけるのに。その霊によって、我々はキリストの共同相続人とされるのである。83. 彼は言う。「ただし、我々がともに苦しむなら、それはともに栄光を受けるためである」(ローマ8:17)。

30

Si nos ergo conglorificabimur cum Christo per Spiritum, quomodo et ipsum conglorificari Christo Spiritum recusamus? Dissociamus vitam Christi et Spiritus sancti, cum Spiritus dicat quod simul victuri sumus cum Dei Filio?

PL 16, 761A

それゆえ、我々がキリストとともに霊によって栄光を受けるのなら、どうして霊自身がキリストとともに栄光を受けることを、我々は拒むのか。我々は神の子とともに生きるようになると霊が言うのに、キリストの命と聖なる霊の命を引き離すのか。

31

Dicit enim Apostolus: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo (Rom. VI, 8) ; deinde alibi: Si enim compatimur, inquit, et convivemus: nec solum convivemus, sed etiam conglorificabimur: nec solum conglorificabimur, sed etiam conregnabimus (II Tim. II, 11, 12) .

PL 16, 761A

使徒は言う。「我々がキリストとともに死んだのなら、彼とともにまた生きると我々は信じる」(ローマ6:8)。さらに別の箇所では、「実に、我々がともに苦しむなら――と彼は言う――ともに生きもする。ともに生きるだけでなく、ともに栄光も受ける。ともに栄光を受けるだけでなく、ともに支配もする」(二テモテ2:11–12)。

32

84. Non est igitur in syllabis istis ulla discretio; utraque enim syllaba conjunctionis est.

PL 16, 761A

84. それゆえ、これらの音節に何の区別もない。どちらの音節も結合のものだからである。

33

Denique saepe reperimus in Scripturis alteram interpositam, et alteram intellectam, sicut scriptum est: Introibo in domum tuam in holocaustis (Ps. LXV, 13) , hoc est, cum holocaustis; et alibi: Eduxit, inquit, eos in argento et auro (Ps. CIV, 37) , hoc est, cum argento et auro.

PL 16, 761B

実に、我々は聖書の中で、〔前置詞の〕一方が置かれ、他方が意味されている例をしばしば見出す。たとえば、「私は焼き尽くす献げ物において、汝の家に入る」(詩篇65:13)と書かれているが、これは「焼き尽くす献げ物とともに」の意である。また別の箇所では、彼は言う。「彼は彼らを、銀と金において導き出した」(詩篇104:37)。これは「銀と金とともに」の意である。

34

Alibi quoque ait: Non egredieris in virtutibus nobiscum (Ps. XLIII, 10) ; pro eo quod est, cum virtutibus.

PL 16, 761B

別の箇所でも言う。「汝は我々とともに、力において出て行かない」(詩篇43:10)。これは「力とともに」の意である。

35

Ergo cum et in usu sermonis calumnia esse non possit, et ex sermone calumnia divinitati non debeat excitari, opus est ut ad justitiam corde credatur, et ex fide cordis fiat ad salutem in ore confessio (Rom. X, 10) . Sed qui corde non credunt, calumniam strunt verbis.

PL 16, 761B

それゆえ、言葉の用法においても言いがかりは成り立ちえず、また言葉から神性に対する言いがかりを引き起こすべきでもないのだから、必要なのは、「人は心で信じて正義に至り、心の信仰から、救いのために口で告白する」ことである(ローマ10:10)。だが、心で信じない者たちは、言葉で言いがかりを仕組む〔底本は strunt。struunt と読む〕。

Liber II, Caput IX

第II巻 第IX章PL 16, 761C
1

Apostolicum locum quo haeretici, ut discrimen inducerent inter personas divinas, abutebantur, exponit: et declarata haereticae interpretationis impietate, ostendit locum integrum de singulis personis recte dici posse; quem tamen proprie ad Filium pertinere astruit: postremo quod affirmaverat omnia ejusdem loci membra unicuique personae convenire, multis confirmat testimoniis: et eo ipso quod Patri competit, ut dicatur ex illo omnia, eidem etiam tribui posse per illum et in illo omnia scite colligit.

PL 16, 761C

異端者たちが神的なペルソナの間に区別を持ち込もうとして濫用していた使徒の句を解き明かす。異端的な解釈の不敬虔を示したうえで、この句全体が各ペルソナについて正しく言われうることを示す。しかし、この句は固有には子に属すると主張する。最後に、同じ句のすべての部分が各ペルソナに当てはまるという自らの主張を、多くの証言で確かめ、「彼からすべてが」と言われることが父に属するというまさにそのことから、同じ父に「彼によって」「彼において」すべてがあるということも帰されうると、巧みに結論づける。

2

85. Denique simile et illud est, quod aiunt discretionem esse, quia scriptum est: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. II, 6) .

PL 16, 761C

85. 実に、彼らが区別があると言うのは、次のように書かれているからであり、これもそれに似ている。「我々にとっては、唯一の神、父がおり、彼からすべてのものが出て、我々は彼に向かう。また、唯一の主イエス・キリストがおり、彼によってすべてのものがあり、我々も彼によってある」(一コリント2:6)〔ミーニュの引照は一コリント2:6。句は一コリント8:6 に当たる〕。

3

Volunt enim cum dicitur, ex illo, materiam designari: cum dicitur, per illum, quoddam vel instrumentum operis, vel ministerium declarari: cum autem dicitur, in illo, aut locus significetur aut tempus, in quo omnia facta videantur.

PL 16, 761C

彼らは、「彼から」と言われるときは素材が指され、「彼によって」と言われるときは業のある道具、あるいは奉仕が示され、「彼において」と言われるときは、万物が作られたと見なされる場所、あるいは時が意味されるのだと主張する。

4

86. Ita igitur distantiam quamdam substantiae probare desiderant, tamquam instrumentum ab operatore proprio vel auctore, et tamquam tempus aut locum ab instrumento dirimere gestientes.

PL 16, 761D

86. こうして彼らは、道具を固有の作り手あるいは創始者から、また時や場所を道具から切り離そうと躍起になりつつ、実体の何らかの隔たりを証明しようと望むのである。

5

Numquid ergo alienus secundum naturam Filius a Patre; quia alienum instrumentum ab operatore proprio vel auctore? aut numquid alienus Filius a Spiritu; quia ab instrumenti genere aut locus separatur aut tempus? 87. Compara nunc assertiones nostras.

PL 16, 761D

では、道具が固有の作り手あるいは創始者とは別のものだから、子は本性において父とは別なのか。あるいは、場所や時が道具の類とは別だから、子は霊とは別なのか。87. さて、我々の主張を彼らのものと比べよ。

6

Illi volunt ex Deo tamquam ex natura Dei esse materiam, ut si dicas ex ligno arcam esse factam, ex lapide statuam: ita ex Deo materiam processisse, et eamdem materiam tamquam per instrumentum aliquod factam esse per Filium; ut non tam operatorem Filium, quam instrumentum operis esse declarent: et omnia ita facta in Spiritu, tamquam in aliquo loco facta vel tempore: singula singulis tribuunt, in commune omnia negant.

PL 16, 762A

彼らは、「神から」とは、素材が神の本性から出たようなものだと主張する。木から箱が作られた、石から像が作られたと言う場合のように、神から素材が出、その同じ素材が、あたかもある道具によるかのように子によって作られたとするのである。こうして彼らは、子が作り手であるよりも業の道具であると宣言し、また万物が霊において、あたかもある場所あるいは時において作られたかのように作られたとする。各々を各々に割り当て、共通のものとしてはすべてを否定する。

7

88. Verum nos ostendimus ita ex Deo Patre esse omnia, ut nec amiserit Deus Pater, quod vel per ipsum et in ipso omnia sint, nec tamquam ex materia ex ipso omnia sint: ita quoque per Dominum Filium esse omnia, ut non privatus sit eo, quod ex Filio sint omnia, et in ipso sint omnia: et ita omnia esse in Spiritu, ut doceamus omnia esse per Spiritum, et omnia esse de Spiritu.

PL 16, 762A

88. だが、我々は示した。万物は父なる神から出るが、それによって、万物が神によって神において存在するということを、父なる神が失ったのではなく、また万物が素材から出るように神から出るのでもない。同様に、万物は主なる子によってあるが、それによって、万物が子から出、万物が子のうちにあるということを、子が奪われたのではない。そして万物は霊においてあるが、それは、万物が霊によってあり、万物が霊から出ることを、我々が教えるためである。

8

89. Nam istae syllabae, sicut illae de quibus superius diximus, se invicem signant. Non enim ita dixit Apostolus: Ex Deo omnia, et per Filium omnia; ut separabilem substantiam Patris Filiique signaret: sed ut inconfusibili distinctione quod alius Pater, alius sit Filius, edoceret.

PL 16, 762B

89. 実に、これらの音節は、先に述べたものと同じく、互いを指し示している。使徒が「万物は神から出て、万物は子によって」と言ったのは、父と子の実体が分離できるものであることを示すためではなく、混じり合わない区別のうちに、父は別の者、子は別の者であることを教えるためである。

9

Non igitur tamquam compugnantes syllabae istae, sed tamquam sociae atque concordes sunt; ut etiam uni saepe conveniant, sicut scriptum est: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36) .

PL 16, 762B

それゆえ、これらの音節は互いに争い合うものではなく、仲間であり、調和するものである。そのため、しばしば一人の者に同時に当てはまりさえする。こう書かれているとおりである。「万物は、彼から、彼によって、彼において存在する」(ローマ11:36)。

10

90. Quod si vere consideres unde translatum sit, de Filio dictum esse non ambiges. Dicit enim Apostolus secundum prophetiam Esaiae: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Esai. XL, 13) ?

PL 16, 762C

90. もし、あなたがこの句がどこから取られたかを正しく考えるなら、これが子について言われたことを疑わないだろう。実に使徒は、イザヤの預言に従って言う。「誰が主の思いを知ったか、誰が主の助言者となったか」(イザヤ40:13)。

11

Et addidit: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quod Esaias de operatore omnium dixit, sicut habes: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera?

PL 16, 762C

そして使徒は加えた。「万物は、彼から、彼によって、彼において存在する」。これは、万物の作り手についてイザヤが言ったことである。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「誰が手で水を量り、手のひらで天を、握った手で全地を量ったか。誰が山々を秤にかけ、岩々を天秤にかけたか」。

12

Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Esai. XL, 12) ? 91. Et addidit Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid est, ex ipso?

PL 16, 762C

「誰が主の思いを知ったか、誰が主の助言者となったか」(イザヤ40:12)。91. そして使徒は加えた。「万物は、彼から、彼によって、彼において存在するからである」。「彼から」とは何か。

13

Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium, et ipse sit auctor omnium, quae esse coeperunt. Per ipsum, quid est? Quia per ipsum constitutio et perseverantia omnibus impertita videatur. In ipso, quid est?

PL 16, 762C

万物の本性は彼の意志から来ており、彼が、存在し始めたすべてのものの創始者である、ということである。「彼によって」とは何か。成立と存続が、彼によってすべてのものに分け与えられると見えるということである。「彼において」とは何か。

14

Quia omnia admirabili quodam desiderio, et inenarrabili amore auctorem vitae et ministratorem gratiae suae ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in te sperant; et: Aperis manum tuam, et imples omnem animam bona voluntate (Psal. CXLIV, 15) .

PL 16, 762D

万物が、驚くべき憧れと言い尽くせない愛をもって、命の創始者であり、自らの恩寵と賜物を供する者を仰ぎ見るということである。こう書かれているとおりである。「万人の目は汝を待ち望む」。また、「汝は手を開き、すべての魂を善き意志で満たす」(詩篇144:15)。

15

92. De Patre quoque si dicas: ideo ex ipso, quia ex ipso operatrix Sapientia, quae omnibus ex sua et Patris voluntate dedit esse, quae non erant: Per ipsum, quia per Sapientiam ejus facta sunt omnia: In ipso, quia ipse est vivificatoriae fons substantiae, in quo vivimus et sumus et movemur.

PL 16, 762D

92. 父についても、次のように言うことができる。「彼から」とは、彼から、働く知恵が出たからである。その知恵は、自らと父の意志によって、存在していなかったものに存在を与えた。「彼によって」とは、その知恵によって万物が作られたからである。「彼において」とは、父が命を与える実体の泉であり、「その中で我々は生き、存在し、動く」からである。

16

93. Ex Spiritu quoque, ut per ipsum formati, per ipsum firmati, in ipso roborati, vitae capiamus munus aeternae.

PL 16, 763A

93. 「霊から」とも言うことができる。霊によって我々は形づくられ、霊によって固められ、霊において力づけられて、永遠の生命の賜物を受けるのである。

17

94. Cum haec igitur vel Patri vel Filio vel Spiritui sancto convenire videantur, nihil utique humile in his certum est declarari; cum et ex Filio dicamus esse pleraque, et multa per Patrem, sicut habes de Filio dictum: Ut augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum, inquit, corpus compactum et connexum per omnem juncturam ministrationis in mensuram uniuscujusque partis, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Ephes. IV, 15, 16) .

PL 16, 763A

94. このように、これらのことが父にも子にも聖なる霊にも当てはまると見えるのだから、これらの語において何も卑しいことが示されていないのは確かである。我々は、多くのものが子から出ると言い、また多くのものが父によると言うのである。子について言われているとおりである。「我々が、すべてにおいて彼のうちに成長するために。彼は頭であるキリストであり、そこから――と彼は言う――全身が組み合わされ、結び合わされて、奉仕のあらゆる節々によって、それぞれの部分の度量に応じて、体の成長をもたらし、愛において自らを築き上げる」(エフェソ4:15–16)。

18

Et iterum ad Colossenses de his qui non haberent cognitionem unigeniti Filii Dei: Quia non tenent, inquit, caput, ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 19) ; caput enim Christum esse Ecclesiae supra diximus (Coloss. I, 18) .

PL 16, 763B

また、コロサイの人々に宛てて、神の独り子についての認識を持たない者たちについて、使徒は再びこう言う。「彼らは頭を保っていない――と彼は言う――。その頭から、全身が諸々の結び目と結び合わせによって養われ、結ばれて、神の成長へと成長するのに」(コロサイ2:19)。キリストが教会の頭であることは、我々が先に述べた(コロサイ1:18)。

19

Et alibi habes quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16) . Et ipse Dominus dixit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14) . Et supra ait: Cognovi virtutem exisse de me (Luc. VIII, 46) .

PL 16, 763B

また別の箇所で、あなたは読む。「その充満から、我々はみな受けた」(ヨハネ1:16)。主自身も言った。「彼は私のものから受け取り、汝らに告げる」(ヨハネ16:14)。また先に言った。「私は、力が私から出たのを知った」(ルカ8:46)。

20

95. Similiter ut agnoscas unitatem, etiam de Spiritu dicitur: Quia qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8) . Et Joannes ait: Ex hoc cognoscimus quia in nobis est, quoniam de Spiritu suo dedit nobis (I Joan. IV, 13) .

PL 16, 763B

95. 同様に、一体性を認めるために、霊についても言われている。「霊に蒔く者は、霊から永遠の生命を刈り取る」(ガラテヤ6:8)。ヨハネも言う。「これによって、彼が我々のうちにいることを我々は知る。彼がその霊から我々に与えたからである」(一ヨハネ4:13)。

21

Et Angelus dicit: Quod ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) . Et Dominus ait quia quod natum est de Spiritu, Spiritus est (Joan. III, 6) .

PL 16, 763C

また天使は言う。「彼女から生まれるものは、聖なる霊からのものである」(マタイ1:20)。そして主は、霊から生まれたものは霊であると言った(ヨハネ3:6)。

22

96. Ergo sicut ex Patre legimus esse omnia, ita et ex Filio posse dici omnia, per quem omnia sunt: et ex Spiritu esse omnia, in quo omnia sunt, testimoniis edocemur. 97. Nunc consideremus utrum per Patrem esse aliquid docere possimus.

PL 16, 763C

96. それゆえ、万物が父から出ると我々が読むのと同じく、万物がそれによってある子から、万物が出ると言いうることを、また万物がそのうちにある霊から、万物が出ることを、我々は証言によって教えられる。97. 今度は、何かが父によってあると教えうるかどうかを考えよう。

23

Sed scriptum est: Paulus servus Christi per voluntatem Dei (I Cor. I, 1) ; et alibi: Unde jam non est servus, sed filius: si autem filius, et haeres per Deum (Galat. IV, 7) ; et alibi: Sicut resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris (Rom., VI, 4).

PL 16, 763C

だが、こう書かれている。「キリストの僕パウロは、神の意志によって」(一コリント1:1)。また別の箇所では、「それゆえ、もはや僕ではなく、子である。子であるなら、神によって相続人でもある」(ガラテヤ4:7)。さらに別の箇所では、「キリストが父の栄光によって死者の中からよみがえったように」(ローマ6:4)。

24

Et alibi Deus Pater ad Filium dicit: Ecce proselyti venient ad te per me (Esai. LIV, 15) . 98. Multa reperies alia, si quaeras per Patrem facta.

PL 16, 763C

また別の箇所で、父なる神は子に言う。「見よ、改宗者たちが、私によって汝のもとに来る」(イザヤ54:15)。98. 父によって成ったことを探すなら、あなたは他にも多くを見出すだろう。

25

Numquid ideo minor Pater, quia in Filio et ex Filio pleraque esse legimus: et per Patrem facta vel data plurima in Scripturis coelestibus reperimus?

PL 16, 763D

多くのものが子のうちに、また子から出ると我々は読み、父によって成り、あるいは与えられた多くのものを天の聖書の中に見出すからといって、それゆえに父が劣るというのだろうか。

26

99. Sed etiam per Spiritum similiter legimus facta pleraque, sicut habes: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 10) ; et alibi: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum (I Tim. I, 14) ; et ad Ephesios: Confortari per Spiritum ejus (Ephes. III, 16) ; et ad Corinthios: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae (I Cor. XII, 8) ; et alibi: Si autem per Spiritum facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13) ; et supra: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Ibid., 11) .

PL 16, 763D

99. だが、霊によって成った多くのことも、同様に我々は読む。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「神は、それを自らの霊によって我々に啓示した」(一コリント2:10)。また別の箇所では、「善い預かり物を、聖なる霊によって守れ」(一テモテ1:14)〔ミーニュの引照は一テモテ1:14。句は二テモテ1:14 に当たる〕。エフェソの人々に宛てては、「その霊によって力づけられるように」(エフェソ3:16)。コリントの人々に宛てては、「ある人には、霊によって知恵の言葉が与えられる」(一コリント12:8)。また別の箇所では、「霊によって肉の行いを殺すなら、汝らは生きる」(ローマ8:13)。さらに先に、「キリストを死者の中から起こした者は、汝らのうちに宿るその霊によって、汝らの死すべき体にも命を与える」(ローマ8:11)。

27

100. Sed fortasse dicat: Ostende mihi specialiter lectum, quia ex Filio omnia, vel ex Spiritu omnia. At ego refero, ut et illi mihi lectum esse ostendant quia per Patrem omnia.

PL 16, 764A

100. だが、おそらく彼はこう言うだろう。「子から万物が出る、あるいは霊から万物が出ると読まれた箇所を、特にここに示せ」と。しかし私は言い返す。彼らこそ、父によって万物があると読まれた箇所を、私に示せ、と。

28

Sed cum haec vel Patri probaverimus, vel Filio, vel Spiritui sancto convenire, nec ullam ex hujusmodi syllabis nasci posse divinae distantiam potestatis; non est dubium quin per quem omnia, ex eo omnia: et ex quo omnia, per eum omnia: et in quo omnia, per eum vel ex eo omnia esse intelligere debeamus.

PL 16, 764A

だが、これらのことが父にも子にも聖なる霊にも当てはまると我々が証明し、こうした音節から神的な権能の隔たりが生じえないことを証明した以上、疑いはない。我々は次のように理解すべきである。それによって万物がある者から、万物が出る。万物がそこから出る者によって、万物がある。万物がそのうちにある者によって、あるいはその者から、万物があると。

29

Omnis enim creatura et ex voluntate, et per operationem et in virtute est Trinitatis, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) ; et alibi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 16, 764B

実に、すべての被造物は、三位一体の意志から、働きによって、力のうちにある。こう書かれているとおりである。「我々は人を、我々の像に、我々の似姿に作ろう」(創世記1:26)。また別の箇所では、「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力は〔固められた〕」(詩篇32:6)。

Liber II, Caput X

第II巻 第X章PL 16, 764B
1

Probaturus unam Trinitatis esse voluntatem, vocationem atque jussionem, docet non secus ac Pater et Filius Ecclesiam vocarunt, ita et Spiritum eam vocasse; idque ex electione Pauli et Barnabae ostendit, sed potissimum ex missione Petri ad Cornelium.

PL 16, 764B

三位一体の意志、召し、命令が一つであることを証明しようとして、父と子が教会を召したのと同様に、霊もそれを召したことを教え、そのことをパウロとバルナバの選びから、とりわけペトロのコルネリウスへの派遣から示す。

2

Hic obiter ejusdem Spiritus potestate, ac trina Petri confessione perstrictis, in ejusdem apostoli visione adumbratam fuisse declarat vocationem gentium, quae cum prius ferarum similes exsitissent, Spiritus opera deposuere feritatem.

PL 16, 764B

ここで、ついでに同じ霊の権能とペトロの三度の告白に触れたのち、同じ使徒の幻において諸国民の召しが予め示されていたことを宣言する。諸国民は以前は獣に似ていたが、霊の働きによって獰猛さを捨てた。

3

Tum ubi superiora ex alio loco stabilivit, in Hieremia in lacum a Judaeis demisso, et inde educto ab Abdemelech, Spiritus sancti ab iisdem Judaeis contemptui habiti, et a gentibus quas mundavit, honorati symbolum praeivisse demonstrat.

PL 16, 764C

次に、以上のことを別の箇所から確かなものとしたのち、エレミヤがユダヤ人によって穴に降ろされ、エベド・メレク〔エレミヤ38章に出るエチオピア人の宦官〕によってそこから引き上げられたことが、同じユダヤ人に軽んじられ、自らが清めた諸国民に尊ばれる聖なる霊の象徴を、あらかじめ示していたことを証明する。

4

101. Nec solum una operatio est ubique Patris et Filii et Spiritus sancti, sed etiam una atque eadem voluntas, una vocatio, una praeceptio: quod licet in illo magno ac salutari Ecclesiae spectare mysterio.

PL 16, 764C

101. 父と子と聖なる霊の働きがどこでも一つであるだけでなく、意志も一つ、召しも一つ、命令も一つである。これは、教会のあの偉大で救いに満ちた奥義において見ることができる。

5

Sicut enim Pater vocavit gentes ad Ecclesiam, dicens: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam (Ose. II) ; et alibi: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus (Esai. LVI, 7) : ita etiam Dominus Jesus ad evocandam et congregandam Ecclesiam Paulum a se dicit electum, sicut habes ad Ananiam dictum a Domino Jesu: Vade, quoniam vas electionis est mihi hic ac ferendum nomen meum coram gentibus (Act. IX, 15) .

PL 16, 764C

実に、父は諸国民を教会へ召して言った。「私は、私の民でないものを、私の民と呼び、愛されなかったものを、愛されたものと呼ぶ」(ホセア2章)。また別の箇所では、「私の家は、すべての諸国民にとって祈りの家と呼ばれる」(イザヤ56:7)。同様に、主イエスも、教会を呼び出して集めるために、パウロを自分が選んだと言う。あなたが持つ〔読む〕とおり、主イエスはアナニアに言った。「行け。この者は私にとって選びの器であり、私の名を諸国民の前に運ぶ者だからである」(使徒言行録9:15)〔底本は ac ferendum。ad ferendum「運ぶために」と読んだ〕。

6

102. Sicut ergo Pater Deus vocavit Ecclesiam, ita vocavit et Christus: et quemadmodum Christus vocavit, ita vocavit et Spiritus, dicens: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus quo vocavi eos.

PL 16, 764D

102. それゆえ、父なる神が教会を召したように、キリストも召した。キリストが召したように、霊もまた召した。霊は言う。「私のために、パウロとバルナバを、私が彼らを召した業のために取り分けよ。」

7

Tunc jejunantes, inquit, et orantes, imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Ipsi autem praemissi ab Spiritu sancto devenerunt in Seleuciam (Act. XIII, 2 et seq.) .

PL 16, 764D

彼は続けて言う。「そこで、断食して祈り、彼らに手を置いて、送り出した。彼ら自身は、聖なる霊に先に遣わされて、セレウキアに下った」(使徒言行録13:2以下)。

8

Ergo non solum Christi, sed etiam Spiritus sancti imperio apostolatum Paulus accepit, et ad congregationem gentium festinavit. 103. Nec solus Paulus, sed etiam Petrus, sicut legimus in Actibus apostolorum.

PL 16, 765A

それゆえ、パウロは、キリストの命令によってだけでなく、聖なる霊の命令によっても使徒の務めを受け、諸国民を集めるために急いだ。103. パウロだけでなく、ペトロもそうである。我々が使徒言行録で読むとおりである。

9

Nam cum in oratione vidisset coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam, tamquam linteum in quo erant omnia genera quadrupedum et ferarum et volucrum coeli, facta est vox ad eum: Surge, occide, et manduca.

PL 16, 765A

すなわち、ペトロは祈りのうちに、天が開かれ、四つの端で結ばれた、亜麻布のような器があるのを見た。その中には、四つ足の獣、野獣、天の鳥の、あらゆる種類がいた。そのとき、彼に声が臨んだ。「立て、屠って食べよ。」

10

Et Petrus dixit: Absit, Domine: numquam manducavi commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et receptum est vas in coelum (Act. X, 11 et seq.) .

PL 16, 765A

ペトロは言った。「決してそうではない、主よ。私は、俗なもの、汚れたものを、一度も食べたことがない。」声は再び彼に臨んだ。「神が清めたものを、汝は俗なものと言うな。」これは三度行われ、器は天に引き上げられた(使徒言行録10:11以下)。

11

Ergo cum hoc secum Petrus tacitus cogitaret, et venissent ad eum Cornelii servuli ab Angelo destinati, ait illi Spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge itaque, et descende, et vade cum eis: ne dubites; quoniam ego misi illos (Ibid., 19, 20) .

PL 16, 765B

それゆえ、ペトロがこのことを黙って心の中で思いめぐらしていたとき、天使によって遣わされたコルネリウスの僕たちが彼のもとに来た。霊は彼に言った。「見よ、人々が汝を探している。立って降り、彼らとともに行け。ためらうな。私が彼らを遣わしたのだから」(使徒言行録10:19–20)。

12

104. Quam evidenter expressit suam Spiritus sanctus potestatem? Primo omnium quia aspiravit oranti, adfuit deprecanti: deinde quoniam vocatus Petrus respondit, Domine, et ideo secundum evidentius meruit oraculum, quia confessus est Dominum.

PL 16, 765B

104. 聖なる霊は、自らの権能を何と明らかに示したことか。まず第一に、祈る者に息を吹きかけ、願う者に寄り添った。次に、呼ばれたペトロが「主よ」と答えたので、主を告白したがゆえに、二度目の、より明らかな託宣に値した。

13

Sed quis iste sit Dominus Scriptura declarat; respondenti enim, is utique cui responderat, loquebatur: Spiritum autem ostendunt sequentia declaratum; quia ipse qui mysterium figurabat, mysterium revelabat.

PL 16, 765B

だが、この主が誰であるかは、聖書が明らかにする。答えたペトロに語ったのは、ほかならぬ、彼が答えた相手であった。そして後に続く箇所は、それが霊であったと示している。奥義を象っていた者自身が、奥義を啓示していたからである。

14

105. Simul illud adverte quia tertio repetita figura mysterii operationem Trinitatis expressit. Et ideo in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur: nec potest quis nisi trina confessione purgari.

PL 16, 765C

105. 同時に、このことにも注意せよ。奥義の象りが三度繰り返されたことは、三位一体の働きを表した。それゆえ、奥義〔の式〕においては、三度の問いが発せられ、三度の確認が行われる。三度の告白によらなければ、誰も清められえない。

15

Unde et ipse Petrus in Evangelio (Joan. XXI, 15) tertio interrogatur, utrum diligat Dominum; ut trina responsione vincula, quae Dominum negando contraxerat, et quibus se ipse ligavit, absolverentur.

PL 16, 765C

そのため、ペトロ自身も福音書において(ヨハネ21:15)、主を愛しているかと三度問われた。それは、主を否んで自ら背負い、自らを縛った鎖が、三度の答えによって解かれるためであった。

16

106. Tum deinde quia ad Cornelium angelus mittitur, Petrum Spiritus sanctus alloquitur (Act. X, 3) : Oculi enim Domini super fideles terrae (Psal. C, 6) .

PL 16, 765C

106. 次に、コルネリウスのもとへは天使が遣わされるが、ペトロには聖なる霊が語りかける(使徒言行録10:3)。「主の目は、地の信ある者たちの上にある」(詩篇100:6)からである。

17

Nec illud otiosum, quod cum in superioribus praemisisset: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 15) ; subito decidit super gentiles, ut mundaret eos Spiritus sanctus; unde ostenditur operationem Spiritus operationem esse divinam.

PL 16, 765C

また、先に「神が清めたものを、汝は俗なものと言うな」(使徒言行録10:15)と前置きされていたのち、聖なる霊が突如として異邦人の上に降り、彼らを清めたことも、無意味ではない。このことから、霊の働きが神的な働きであることが示される。

18

Petrus autem missus ab Spiritu, non exspectavit imperium Dei Patris, sed ipsius quoque Spiritus illud est confessus oraculum, ipsius Spiritus gratiam esse testatus est dicens: Si ergo eamdem gratiam illis concessit Deus, sicut et nobis; ego quis eram, qui prohiberem Deum (Act. XI, 17) ?

PL 16, 765D

ペトロは、霊に遣わされながら、父なる神の命令を待たなかった。霊自身のその託宣をも、そのまま告白し、それが霊自身の恩寵であると、こう言って証しした。「それなら、神が我々に与えたのと同じ恩寵を彼らにも与えたのに、私は何者であって、神を妨げることができただろうか」(使徒言行録11:17)。

19

107. Spiritus ergo sanctus est, qui nos ab illa gentili colluvione mundavit. In illis enim generibus quadrupedum, et ferarum, et volucrum figura erat conditionis humanae, quae ferarum modo bestialem videtur induta saevitiam, nisi Spiritus sanctificatione mitescat.

PL 16, 766A

107. それゆえ、我々をあの異邦の汚濁から清めたのは聖なる霊である。実に、四つ足の獣、野獣、鳥のあの種類には、人間の状態の象りがあった。人間の状態は、霊の聖化によって穏やかにならないかぎり、野獣のように、獣的な猛々しさをまとっているように見える。

20

Bona ergo gratia, quae ferinam rabiem spirituali simplicitate commutat: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis: nunc autem per renovationem Spiritus haeredes Christi, angelorum coepimus esse cohaeredes (Tit. III, 3) .

PL 16, 766A

それゆえ、恩寵は善いものである。それは、獣の狂暴さを、霊的な素直さに変える。「実に、我々もかつては、愚かで、不信で、迷い、さまざまな欲求と快楽に仕えていた。だが今や、霊の新たにすることによって、キリストの相続人となり、天使たちの共同相続人となり始めた」(テトス3:3)。

21

108. Itaque Spiritu videns sanctus propheta David ex feris nos similes futuros esse coelestium: Increpa, inquit, feras silvae (Psal. LXVII, 32) , silvam videlicet significans non ferarum fragosam cursibus, nec bestiarum gemitibus inhorrentem, sed illam silvam de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .

PL 16, 766A

108. そこで、聖なる預言者ダビデは、霊によって、獣であった我々が天の者たちに似るようになることを見て、言う。「森の獣を叱責せよ」(詩篇67:32)。ここで彼が指す森は、獣が駆け回る音で騒がしい森でも、野獣の唸り声で身の毛のよだつ森でもなく、あの森のことである。それについては、こう書かれている。「我々はそれを、森の野で見出した」(詩篇131:6)。

22

In qua, sicut dixit Propheta: justus ut palma florebit, et velut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur (Psal. XCI, 13) . Illa silva, quae Verbi coelestis alimoniam propheticarum verticibus arborum concussa defluxit.

PL 16, 766B

その森においては、預言者が言ったように、「義人はナツメヤシのように花咲き、レバノンのスギのように増える」(詩篇91:13)。かの森は、預言の木々の梢に揺すられて、天の言葉の養いを流し出した〔concussa の係りは定かでない。「梢に揺すられて」と取った〕。

23

Illa silva, ad quam Paulus lupus quidem raptor intravit, sed pastor exivit: In omnem enim terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) .

PL 16, 766B

かの森に、パウロは略奪する狼として入ったが、牧者として出た。「彼らの響きは全地に出て行った」(詩篇18:5)からである。

24

109. Eramus ergo ferae, et ideo dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15).

PL 16, 766B

109. それゆえ、我々は野獣であった。そこで主は言う。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣をまとってやって来るが、内側は略奪する狼である」(マタイ7:15)。

25

Sed per Spiritum sanctum jam leonum saevitia, pardorum varietas, astutia vulpium, luporum rapacitas de nostris exolevit affectibus.

PL 16, 766C

しかし、聖なる霊によって、獅子の猛々しさ、ヒョウのまだらさ、キツネの狡猾さ、狼の貪欲さは、我々の情動から消え去った。

26

Magna igitur gratia, quae coelo terras mutavit; ut conversatio nostra, sicut Apostolus dixit (Philip. III, 20) , in coelis sit, qui ante sicut ferae errabamus in silvis.

PL 16, 766C

それゆえ、地を天と取り替えた恩寵は偉大である。かつては野獣のように森をさまよっていた我々の暮らしが、使徒の言うとおり、天にあるようになったのだから(フィリピ3:20)。

27

110. Sed nec hoc tantum loco Petrus apostolus, sed etiam alibi in eodem libro a Spiritu sancto aedificatam Ecclesiam demonstravit.

PL 16, 766C

110. だが、使徒ペトロは、この箇所だけでなく、同じ書の別の箇所でも、教会が聖なる霊によって築かれたことを示した。

28

Habes enim dixisse eum: Deus qui novit corda hominum, testimonium perhibuit, dans his Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, mundans per fidem corda eorum (Act. XV, 8, 9) .

PL 16, 766C

実に、あなたが読むとおり、彼はこう言った。「人の心を知る神は、彼らにも、我々と同じく聖なる霊を与えて、証しをした。そして、我々と彼らの間に何の区別もせず、信仰によって彼らの心を清めた」(使徒言行録15:8–9)。

29

In quo illud est contuendum, quia sicut Christus lapis est angularis, qui unitatem plebis utriusque connexuit, ita etiam Spiritus sanctus non discrevit utriusque populi corda, sed junxit.

PL 16, 766C

ここで注目すべきは、キリストが両方の民の一体性を結びつけた隅の石であるように、聖なる霊もまた、両方の民の心を分けず、結び合わせたということである。

30

111. Non ergo tamquam Judaeus contemnas Filium, quem annuntiaverunt prophetae; contemnas etiam Spiritum sanctum, contemnas Esaiam, contemnas Hieremiam, quem de lacu Judaicae domus ille assumptus a Domino pannis et funibus elevavit (Jerem. XXXVIII, 10) .

PL 16, 766D

111. それゆえ、あなたは、ユダヤ人のように、預言者たちが告げ知らせた子を侮ってはならない。聖なる霊をも侮るな、イザヤを侮るな、エレミヤを侮るな。ユダヤの家の穴から、ぼろ布と綱で彼を引き上げたのは、主に取り上げられたあの者〔エベド・メレクを指す〕である(エレミヤ38:10)。

31

Verbum enim propheticum despiciens, in lacum demerserat eum populus Judaeorum. Nec quisquam inventus est de Judaeis qui levaret prophetam, sed unus Aethiops Abdemelech, sicut Scriptura testatur.

PL 16, 767A

ユダヤ人の民は、預言の言葉を軽んじて、彼を穴に沈めた。ユダヤ人の中に預言者を引き上げる者は一人も見つからず、ただ一人のエチオピア人エベド・メレクが現れた。聖書の証しするとおりである。

32

112. In quo nomine figura pulcherrima est, quia sermonem propheticum, quem Judaei velut in coenum suae mentis carnisque detruserant, nos videlicet ex gentibus peccatores, nigri ante delictis, et quondam infructuosi elevavimus de profundo (Ibid., 11) .

PL 16, 767A

112. この名には、きわめて美しい象りがある。ユダヤ人が自分たちの精神と肉の泥の中に突き落としていた預言の言葉を、諸国民から出た罪人である我々、かつては罪によって黒く、実を結ばなかった我々が、深みから引き上げたからである(エレミヤ38:11)。

33

Et ideo scriptum est: Aethiopia praelevabit manus suas Deo (Psal. LXVII, 32) . In quo sanctae Ecclesiae species significatur, quae ait in Canticis canticorum: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) ; nigra per culpam, decora per gratiam: nigra per conditionem, decora per redemptionem: aut certe nigra exercitii sui pulvere.

PL 16, 767A

それゆえ、こう書かれている。「エチオピアは、神に向かって手を差し伸べる」(詩篇67:32)。ここには、聖なる教会の姿が示される。教会は雅歌で言う。「私は黒いが、美しい。エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。咎によって黒く、恩寵によって美しい。境遇によって黒く、贖いによって美しい。あるいは、自らの鍛錬の塵によって黒い。

34

Nigra ergo, dum praeliatur: decora est, dum victoriae suae insignibus coronatur. 113. Et bene funibus levatur propheta; fidelis enim dixit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV, 6) .

PL 16, 767B

それゆえ、戦っているあいだは黒く、勝利の記章で冠を戴くとき美しい。113. 預言者が綱で引き上げられるのは、まことにふさわしい。信ある者が言ったからである。「綱は、私にとって、素晴らしい所に落ちた」(詩篇15:6)。

35

Bene pannis; quia ipse Dominus, excusantibus his qui primo ad nuptias vocati fuerant, ad exitus viarum misit, ut quotquot invenirentur et boni et mali, ad nuptias vocarentur (Matth. XXII, 9, 10) . His itaque pannis propheticum verbum levavit coeno.

PL 16, 767B

ぼろ布によるのも、ふさわしい。主自身が、最初に婚宴に招かれた者たちが辞退したので、道の出口に〔僕たちを〕遣わして、見つかる限りの者を、善人も悪人も、婚宴に招かせたからである(マタイ22:9–10)。それゆえ、これらのぼろ布によって、預言の言葉を泥から引き上げた。

Liber II, Caput XI

第II巻 第XI章PL 16, 767B
1

Imitaturos nos Abdemelech, si credamus Filium et Spiritum sanctum omnia cognoscere. Spiritui cognitionem hanc tribui in Scripturis; Filio quoque eamdem attribui.

PL 16, 767B

我々は、子と聖なる霊がすべてを知ると信じるなら、エベド・メレクに倣うことになる。この知は聖書において霊に帰され、子にも同じ知が帰される。

2

Filium a Spiritu clarificari, sicut et a Filio Spiritum: item ex eo quod Patrem, Filium atque Spiritum legamus eadem loqui, ac revelare, unitatem in ipsis naturae et scientiae agnoscendam: denique quod alta Dei scrutatur Spiritus, ignorantiae non esse; cum Pater et Filius etiam dicantur scrutatores, et Paulus tametsi a Christo domino electus, edoctus tamen fuerit a Spiritu.

PL 16, 767C

子は霊によって栄光を与えられ、同様に霊も子によって栄光を与えられる。また、父と子と霊が同じことを語り、啓示すると我々が読むことから、彼らにおいて本性と知の一体性を認めるべきである。さらに、霊が神の深みを探ることは、無知のしるしではない。父と子も探る者と呼ばれ、パウロも主キリストに選ばれたとはいえ、霊に教えられたからである。

3

114. Eris igitur et tu Abdemelech, hoc est, assumptus a Domino, si de profundo gentilis imprudentiae levaveris Dei Verbum: si credideris quia non fallitur; non praeteritur Dei Filius, non ignorat quae futura sunt; non fallitur etiam Spiritus sanctus, de quo dicit Dominus: Cum venerit autem ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 13) .

PL 16, 767C

114. それゆえ、あなたもまた、神の言葉を異邦人の無思慮の深みから引き上げるなら、エベド・メレク、すなわち主に取り上げられた者となるだろう。神の子は欺かれず、何ものも彼を逃れず、これから起こることを知らないことはないと信じるなら、そうなる。聖なる霊もまた欺かれない。主は霊について言う。「その真理の霊が来るとき、汝らをすべての真理へと導く」(ヨハネ16:13)。

4

Qui dicit omnem, nihil praeterit, non diem, non horam, non praeterita, non futura. 115. Et ut scias quia et omnia novit, et futura annuntiat, et unius est scientiae cum Patre et Filio; audi quid dicat de eo Dei veritas: Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit, loquetur, et quae evenient, annuntiabit vobis (Ibid.) .

PL 16, 767D

「すべて」と言う者は、何も除かない。日も、時も、過去も、未来もである。115. そして、霊がすべてを知り、未来を告げ、父と子とただ一つの知を持つことを、あなたが知るために、神の真理が霊について何と言うかを聞け。「彼は自分から語るのではなく、聞いたことを語り、これから起こることを汝らに告げる」(ヨハネ16:13)。

5

116. Itaque ut advertas quia novit omnia, cum diceret Filius: De die autem illa et hora nemo novit, neque Angeli coelorum (Marc. XIII, 32) ; excepit Spiritum sanctum. Si autem exceptus est Spiritus sanctus ab ignorantia, quomodo non exceptus est Dei Filius?

PL 16, 768A

116. それゆえ、霊がすべてを知っていることにあなたが気づくために言う。子は「その日とその時については、誰も知らない。天の天使たちも」(マルコ13:32)と言ったとき、聖なる霊を除いた。聖なる霊が無知から除かれているなら、どうして神の子が除かれないことがあろうか。

6

117. Sed dicis quia cum angelis annumeraverit et Dei Filium. Annumeravit quidem Filium, sed non annumeravit et Spiritum.

PL 16, 768A

117. だが、汝は、〔彼は〕神の子をも天使たちとともに数え入れたと言う。確かに子を数え入れたが、霊までは数え入れなかった。

7

Aut fatere igitur potiorem esse Spiritum sanctum Dei Filio, ut jam non solum quasi Arianus, sed etiam quasi Photinianus loquaris: aut agnosce quo referre debeas, quod nescire Filium dixit. Etenim quasi homo annumerari creaturis potuit, qui creatus est.

PL 16, 768A

それゆえ汝は、聖なる霊が神の子よりも優れていると認めよ。そうすれば、汝はもはやアレイオス派の者としてだけでなく、フォティヌス派の者としても語ることになる。あるいは、子が知らないと言ったことを、どこに帰すべきかを認めよ。実に、人として、造られた者である彼は、被造物の中に数えられうるのである。

8

118. Quod si vis discere quia novit omnia, et praescientiam habet omnium Dei Filius futurorum, quae Filio incognita putas, ea de Filio Spiritus sanctus accepit.

PL 16, 768B

118. もし、神の子がすべてを知り、あらゆる未来についての予知を持つことを、汝が学びたいのなら、汝が子に知られていないと考えていることを、聖なる霊は子から受け取ったのである。

9

Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14, 15) .

PL 16, 768B

霊は、実体の一体性によって受け取った。子が父から受け取ったのと同じである。子は言う。「彼は私に栄光を与える。私のものから受け取り、汝らに告げるからである。父が持つものはすべて、私のものである。それゆえ私は、『私のものから受け取り、汝らに告げる』と言った」(ヨハネ16:14–15)。

10

Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus. 119 et 120*. Accipe tamen quia novit judicii diem Filius. Lectum est in Zacharia: Et veniet Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo.

PL 16, 768B

では、この一体性よりも明らかなものがあろうか。父が持つものは子のものであり、子が持つものは霊も受け取った。119・120*. しかし、子が裁きの日を知っていることを、あなたは知れ。ゼカリヤにこう読まれる。「私の神なる主が来る。すべての聖徒が彼とともにいる」。

11

In illa die non erit lumen, sed frigus et gelu: et erit dies una, et dies illa nota Domino (Zach. XIV, 5) . Haec igitur dies nota Domino, qui veniet cum sanctis suis, secundo nos illuminaturus adventu. 121. Sed quod orsi sumus de Spiritu, persequamur.

PL 16, 768C

「その日には、光はなく、寒さと霜がある。その日は一つの日、主に知られた日となる」(ゼカリヤ14:5)。それゆえ、この日は、自らの聖徒たちとともに来る主に知られている。主は第二の到来によって、我々を照らす者である。121. だが、霊について始めたことを、続けよう。

12

Habes enim in eo quod praetulimus exemplo quia Filius dicit de Spiritu: Ille me clarificabit. Clarificat ergo Spiritus Filium, sicut clarificat et Pater: sed etiam Spiritum clarificat Dei Filius, sicut supra diximus.

PL 16, 768C

実に、我々が先に挙げた例に、子が霊について「彼は私に栄光を与える」と言うことが見られる。それゆえ、霊は、父が栄光を与えるのと同じく、子に栄光を与える。しかし、神の子もまた、先に述べたとおり、霊に栄光を与える。

13

Non est ergo infirmus, qui reddit mutuam claritatem per unitatem lucis aeternae: nec inferior sancto Spiritu, cujus hoc ipsum est, quod clarificatur ab Spiritu.

PL 16, 768C

それゆえ、永遠の光の一体性によって互いの栄光を返す者は、弱くない。聖なる霊に劣るのでもない。霊によって栄光を与えられることこそ、その者のことなのだから〔cujus の係りは定かでない。子を指すと取った〕。

14

122. Assumeris ergo et tu, si credas quia hoc locutus est Spiritus, quod locutus est Pater, quod locutus est Filius.

PL 16, 768C

122. それゆえ、あなたもまた、父が語ったこと、子が語ったことと同じことを霊が語ったと信じるなら、取り上げられるだろう。

15

Denique Paulus ideo assumptus est, quia sic credidit, sic docuit, quia quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis revelavit per Spiritum suum, sicut scriptum est (I Cor. II, 9, 10) .

PL 16, 768D

実に、パウロが取り上げられたのは、このように信じ、このように教えたからである。すなわち、「目が見たことのないもの、耳が聞いたことのないもの、人の心に上ったこともないもの、神が自らを愛する者たちのために備えたものを、神は我々に自らの霊によって啓示した」と書かれているとおりである(一コリント2:9–10)。

16

Et ideo revelationis Spiritus dicitur, sicut habes: Dat enim Deus sic praeparantibus se Spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus (Esai. LXIV, 4) .

PL 16, 768D

それゆえ、霊は啓示の霊と呼ばれる。あなたが持つ〔読む〕とおりである。「神は、このように自らを備える者たちに、知恵と啓示の霊を、彼を知るために与える」(イザヤ64:4)〔ミーニュの引照はイザヤ64:4。句はエフェソ1:17 に近い〕。

17

123. Unitas igitur est scientiae, quando sicut Pater revelat, qui dat Spiritum revelationis, sic revelat et Filius; quia scriptum est: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) .

PL 16, 769A

123. それゆえ、知の一体性がある。啓示の霊を与える父が啓示するように、子もまた啓示するからである。こう書かれている。「父のほかに、子を知る者はいない。また、子と、子が啓示しようと望む者のほかに、父を知る者もいない」(マタイ11:27)。

18

Plus dixit de Filio, non quod plus habeat quam Pater, sed ne minus habere credatur. Nec immerito sic revelatur Pater a Filio; quia sic novit Patrem Filius, quemadmodum Filium Pater novit.

PL 16, 769A

彼は子についてより多くを言った。それは、子が父より多く持つからではなく、子が少なく持つと信じられないためである。父が子によってこのように啓示されるのも、理由のないことではない。子が父を知るのは、父が子を知るのと同じ仕方だからである。

19

124. Accipe nunc quia Deum Patrem novit et Spiritus; scriptum est enim quia sicut ea quae hominis sunt, nemo novit nisi spiritus qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Nemo, inquit, cognovit, nisi Spiritus Dei.

PL 16, 769A

124. 今度は、霊もまた父なる神を知ることを知れ。こう書かれているからである。「人のことを、その人の内にある霊のほかに、誰が知ろうか。そのように、神のことも、神の霊のほかに知る者はいない」(一コリント2:11)。使徒は言う。「神の霊のほかに、誰も知らなかった」と。

20

Numquid exclusus est Dei Filius? Non utique; quia nec Spiritus sanctus exclusus est, cum dicitur: Neque Patrem quis novit, nisi Filius. 125. Ergo unius et Pater et Filius et Spiritus sanctus et naturae sunt et scientiae.

PL 16, 769B

では、神の子は除外されたのか。決してそうではない。「子のほかに、父を知る者はいない」と言われるとき、聖なる霊も除外されていないからである。125. それゆえ、父も子も聖なる霊も、一つの本性、一つの知に属する。

21

Neque cum omnibus quae per Filium facta sunt, annumerandus est Spiritus, cum Deum Patrem noverit, quem, sicut scriptum est (Matth. XI, 27) , quis potest nosse nisi Filius? Sed et Spiritus sanctus novit. Quid ergo?

PL 16, 769B

また、霊を、子によって作られたすべてのものとともに数え入れてはならない。霊は父なる神を知っているのであり、書かれているとおり(マタイ11:27)、その父を、子のほかに誰が知りえようか。だが、聖なる霊も知っている。ではどうなのか。

22

Cum dicitur universitas creaturarum, non Spiritus sanctus comprehenditur. 126. Nunc velim respondeant, quid est in homine, quod cognoscat quae sunt hominis? Utique rationabile, quod caeteris animae virtutibus supereminet, et quo praecipua natura hominis aestimatur.

PL 16, 769B

「被造物の総体」と言われるとき、そこに聖なる霊は含まれない。126. さて、彼らに答えてもらいたい。人の内にあって、人のことを知るものは何か。それは確かに理性的な部分であり、魂のほかの能力の上に抜きん出て、それによって人の主要な本性が量られるものである。

23

Quid est igitur Spiritus, qui alta Dei novit, per quem Deus omnipotens revelatur. Numquid plenitudine divinitatis inferior est, qui ejusdem cum Patre substantiae etiam hoc exemplo probatur?

PL 16, 769C

では、神の深みを知り、それによって全能の神が啓示される霊とは何であろうか。この例によっても父と同じ実体であると証される者が、神性の充満において劣るというのか。

24

Aut aliquid ignorat, qui novit consilia Dei, et mysteria ejus ab initio abscondita? Quid est quod nesciat, qui novit omnia quae Dei sunt? Spiritus enim etiam alta Dei scrutatur (I Cor. II, 10) .

PL 16, 769C

あるいは、神の計画と、初めから隠されていた神の奥義を知る者が、何かを知らないだろうか。神のものをすべて知る者に、知らないことが何かあろうか。「実に、霊は神の深みをも探る」(一コリント2:10)。

25

127. Ac ne putes quod scrutetur incognita, et ideo scrutetur, ut discat id quod ignoret; ante praemisit quia revelavit nobis Deus per Spiritum suum: simul ut disceres quia novit Spiritus quae nobis per ipsum Spiritum revelantur, in posterioribus ait: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

PL 16, 769C

127. 霊は未知のものを探るのであり、知らないことを学ぶために探るのだと、あなたが思わないように、使徒は先に、「神は我々に自らの霊によって啓示した」と前置きした。また、我々に霊によって啓示されることを霊が知っていることを、あなたが学ぶように、後の箇所では言う。「人間のうち誰が、人のことを知るだろうか。その人の内にある、人の霊のほかには。そのように、神のことも、神の霊のほかに知る者はいない。」

26

Ergo si hominis spiritus novit quae hominis sunt, et antequam scrutetur novit, potestne aliquid Dei esse, quod Spiritus Dei nesciat?

PL 16, 769D

それゆえ、人の霊が人のことを知り、探る前から知っているのなら、神のことで、神の霊が知らないものがありうるだろうか。

27

De quo non otiose Apostolus dixit: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei: non quod scrutando cognoverit, sed noverit per naturam: non quod accidens in eo scientia divinorum, sed cognitio naturalis sit.

PL 16, 769D

この霊について、使徒は無意味にこう言ったのではない。「神のことは、神の霊のほかに知る者はいない」と。それは、霊が探ることによって知ったからではなく、本性によって知っているからである。神的なことの知が霊に偶発的に加わったのではなく、その認識が本性的なのである。

28

128. Verum si te movet quia dixit, scrutatur, accipe quia id quoque de Deo scriptum est, eo quod sit scrutator cordis et renum. Ipse enim dixit: Ego sum scrutans corda et renes (Jerem. XVII, 10) .

PL 16, 770A

128. だが、「探る」と言われたことがあなたを動揺させるなら、同じことが神についても、心と腎を探る者として書かれていると知れ。神自身が言ったのである。「私は、心と腎を探る者である」(エレミヤ17:10)。

29

Etiam de Filio Dei habes ad Hebraeos: Qui scrutator est animi et cogitationis (Hebr. IV, 12) . Unde liquet quia nemo inferior superioris scrutatur interna; divinae enim solius est potestatis occulta novisse.

PL 16, 770A

神の子についても、ヘブライ人への手紙に、あなたは読む。「心と思いを探る者」(ヘブライ4:12)。ここから、劣る者が上の者の内奥を探ることはないと明らかである。隠されたことを知るのは、神的な権能だけのものだからである。

30

Similiter ergo scrutator est Spiritus sanctus ut Pater, similiter scrutator et Filius: cujus proprietate sermonis id exprimitur; ut videatur nihil esse quod nesciat, quem nihil praeterit. 129. Denique ille electus a Christo, instructus ab Spiritu est.

PL 16, 770A

それゆえ、聖なる霊は、父と同じく探る者であり、子もまた同じく探る者である。この語の固有の意味によって、そのことが表される。何ものも逃れない者に、知らないことは何もないと見えるようになるためである。129. 実に、キリストに選ばれたあの者〔パウロ〕は、霊に教えられた。

31

Nam sicut ipse testatur, per Spiritum divini cognitionem consecutus arcani, ostendit quia et novit Spiritus Deum, et ea nobis quae Dei sunt, Spiritus revelavit, sicut revelavit et Filius.

PL 16, 770B

彼自身が証しするとおり、霊によって神的な秘密の認識を得て、彼は示した。霊が神を知っていること、そして神のものを、子が啓示したのと同じく、霊も我々に啓示したことを。

32

Et addidit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus, et virtute Dei (I Cor. II, 12, 13) ?

PL 16, 770B

彼はさらに加えた。「我々はこの世の霊ではなく、神から出る霊を受けた。神から我々に与えられたものを知るためであり、我々はそれを、人間の知恵の説得的な言葉ではなく、霊の示しと神の力によって語っている」(一コリント2:12–13)。〔刷りでは引照のあとに疑問符が付く。平叙文として訳した〕

Liber II, Caput XII

第II巻 第XII章PL 16, 770B
1

Probato Spiritum aeque revelare ac Patrem et Filium, quomodo non loquatur a se idem Spiritus, explicatur; ostenditurque non cogitanda in ipso corporeo organa, nec ullam inferioritatem ex eo fingendam, quod audire legatur; quando idem Filio esset attribuendum; immo vero etiam Patri, cum et ipse audiat Filium.

PL 16, 770B

霊が父と子と等しく啓示することが証明されたので、同じ霊が「自分からは語らない」とはどういうことかが説き明かされる。また、霊の内に体の器官を考えてはならず、霊が聞くと読まれることから何らかの劣位を作り上げてもならないことが示される。それは子にも帰せられるはずのことであり、むしろ父にも帰せられる、父もまた子に聞くからである。

2

Spiritum igitur eo sensu audire et clarificare Filium, quod eum prophetis atque apostolis revelavit; qua ex re operationis trium personarum unitas astruitur; et cum eadem Spiritus operetur, quae Pater eadem quoque declaratur utriusque esse substantia.

PL 16, 770C

したがって、霊が子に聞き、子に栄光を与えるというのは、霊が子を預言者たちと使徒たちに啓示したという意味においてである。このことから三つのペルソナの働きの一体性が立証される。そして霊が父と同じことを働くので、二者の実体も同じであることが明らかにされる。

3

130. Probatum est igitur quia sicut Deus nobis quae sua sunt, ita et Filius quae Dei sunt, ita etiam Spiritus revelavit.

PL 16, 770C

130. したがって、神が我々に神自身のものを、子が神のものを啓示したように、霊もまた同じように啓示したことが証明された。

4

Ex uno enim Spiritu per unum Filium in unum Patrem cognitio nostra procedit: et ex uno Patre per unum Filium in unum Spiritum sanctum bonitas et sanctificatio et imperiale jus aeternae traditur potestatis.

PL 16, 770C

実に、一つの霊から、一人の子を通して、一人の父へと、我々の認識は進む。また一人の父から、一人の子を通して、一つの聖なる霊へと、善性と聖化と、永遠の権能の主権が伝えられる。

5

Ubi ergo ostensio Spiritus, ibi Dei virtus: nec potest esse discretio, ubi opus unum est. Et ideo quod loquitur Filius, loquitur et Pater: et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et quod loquitur Pater et Filius, loquitur et Spiritus sanctus.

PL 16, 770C

それゆえ、霊の現れのあるところには神の力がある。業が一つであるところに、区別はありえない。したがって、子が語ることは父も語り、父が語ることは子も語り、父と子が語ることは聖なる霊も語る。

6

131. Unde et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquetur a se (Joan. XVI, 13) , hoc est, non sine mea et Patris communione; neque enim divisus ac separatus est Spiritus, sed quae audit, loquitur: audit videlicet per unitatem substantiae, et per proprietatem scientiae.

PL 16, 770D

131. それゆえ神の子も霊について言った。「彼は自分からは語らないからである」(ヨハネ16:13)。すなわち、私と父との交わりを離れてではない、ということである。霊は分けられ引き離された者ではなく、聞いたことを語るのである。すなわち、実体の一体性により、また知の固有性によって聞くのである。

7

Neque enim foraminibus aliquibus corporalibus recipit auditum, et quibusdam divina modulis carnalibus vox resultat, vel audit id quod ignorat; quoniam in rebus humanis scientiam plerumque auditus operatur, et tamen nec in ipsis hominibus semper alloquium corporale, aut carnalis auditus est: Qui enim loquitur linguis, non hominibus, inquit, loquitur, sed Deo.

PL 16, 771A

霊は体の何らかの穴で聴覚を受け取るのでもなく、神の声が肉の何らかの調べによって響き返すのでもなく、知らないことを聞くのでもない。人間のことでは聞くことが知を生むのが通例であるが、人間どうしでさえ、体の語りかけや肉の聴覚がつねにあるわけではない。実に、「異言で語る者は、人にではなく神に語る」と彼〔使徒〕は言う。

8

Nemo enim audit, Spiritu autem loquitur mysteria (I Cor. XIV, 2) . 132. Ergo si in hominibus non semper auditus est corporalis; in Deo tu infirmitatis humanae sonitus, et quaedam organa exigis carnalis auditus; cum ideo audire dicatur, ut scire credatur?

PL 16, 771A

「誰も聞かず、霊において奥義を語るからである」(一コリント14:2)。132. それならば、人間の間でさえ聴覚がつねに体のものではないのに、神において汝は、人間の弱さの音と、肉の聴覚の何らかの器官を求めるのか。聞くと言われるのは、知ると信じられるためだというのに。

9

Nos enim id scimus quod audierimus, et ante audimus, ut scire possimus: in Deo autem qui novit omnia antequam fiant, scientia praecedit auditum.

PL 16, 771B

我々は、聞いたことを知り、知りうるために先に聞く。しかし、ことが起こる前にすべてを知る神においては、知が聞くことに先立つ。

10

Itaque ut quod velit Pater, Filium non ignorare dicamus, audisse memoramus: sed non in Deo sonus, neque syllaba, quae significare solent indicium voluntatis; sed voluntatis unitas divinis quidem intelligitur arcanis, nostris autem significatur indiciis.

PL 16, 771B

それゆえ、父の望むことを子が知らないわけではないと言うために、我々は「聞いた」と述べるのである。だが神においては、意志の指標を示すのが常である音も音節もない。意志の一体性は、神的な秘密においてこそ理解されるが、我々には我々の指標によって示されるのである。

11

133. Quid est ergo: Non enim a se loquetur? Hoc est, non sine me loquitur; quia loquetur veritatem, sapientiam aspirat. Non sine Patre loquitur, quia Dei Spiritus est: non a se audit, quoniam ex Deo omnia.

PL 16, 771B

133. では、「彼は自分からは語らない」とはどういうことか。すなわち、私なしには語らない、ということである。霊は真理を語り、知恵を吹き込むからである。霊は父なしには語らない、神の霊だからである。自分からは聞かない、万物は神から出るからである。

12

134. Omnia accepit a Patre Filius, quia ipse dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) . Omnia Patris habet Filius; quia iterum ait: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 16, 771B

134. 子はすべてを父から受けた。自ら言ったからである。「すべてのものは、私の父から私に渡された」(マタイ11:27)。子は父のものをすべて持っている。また言うからである。「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。

13

Et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso per eamdem unitatem accepit et Spiritus, sicut ipse Dominus Jesus declarat, de Spiritu suo dicens: Propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid.) .

PL 16, 771C

そして子自身が本性の一体性によって受けたものを、同じ一体性によって、子から霊もまた受けた。主イエス自身が、自分の霊について言って宣言するとおりである。「それゆえ私は言った。『彼は私のものから受けて、汝らに告げる』」(ヨハネ16:15)。

14

Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est: quod dedit Filius, Patris est. Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur.

PL 16, 771C

したがって、霊が語ることは子のものであり、子が与えたものは父のものである。こうして、子も霊も、自分からは何も語らない。三位一体は自らの外には何も語らないからである。

15

135. Quod si ad infirmitatem Spiritus sancti, et quamdam corporeae similitudinem vilitatis id derivari contendas; etiam ad Filii injuriam derivabis; quia et de se Filius dixit: Sicut audio, judico; et, Non potest aliud facere Filius, nisi quod viderit facientem Patrem (Joan. V, 30) .

PL 16, 771C

135. もし汝が、これを聖なる霊の弱さと、体をもつ者に似た卑しさに引き寄せようと主張するなら、子への侮辱にも引き寄せることになる。子も自分について言ったからである。「私は聞くままに裁く」。また「子は、父が行うのを見たことのほかは、何も行うことができない」(ヨハネ5:30)。

16

Si enim verum est, sicut verum est, quod dixit Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Ibid., 19) ; et secundum divinitatem unum est cum Patre Filius, unum per substantiam naturalem, non unus secundum Sabellianam perfidiam.

PL 16, 771C

もし、子が言った「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ5:19)〔ミーニュの引照は Ibid., 19 で、直前の引照(ヨハネ5:30)を受けてヨハネ5:19 を指す。句はヨハネ16:15 に当たる〕が真であるなら――実際に真である――、神性に従って子は父と一つであり、本性の実体によって一つなのである。サベリオス派の背信が言うような、一人の者としてではない。

17

Quod unum utique est per substantiae proprietatem, non potest separari; et ideo non potest Filius facere, nisi quod audierit a Patre; quia in aeternum est permanens Dei Verbum (Psal. CXVIII, 89) , nec umquam Pater a Filii operatione dividitur: et quod operatur Filius scit Patrem velle: et quod vult Pater, Filius novit operari.

PL 16, 771D

実体の固有性によって一つであるものは、分けることができない。それゆえ、子は父から聞いたことのほかは行うことができない。「神の言葉は永遠に留まる」からである(詩篇118:89)。父が子の働きから分けられることもけっしてない。子が働くことを、子は父が望むと知っており、父が望むことを、子は行うすべを知っている。

18

136. Denique ne vel in tempore, vel in ordine aliquam inter Patrem et Filium putares operis esse distantiam, sed ejusdem operationis crederes unitatem: Et opera, inquit, quae ego facio, ipse facit (Joan. V, 17) .

PL 16, 771D

136. 実に、時間においても順序においても、父と子の間に業の隔たりがあるとあなたが思わぬよう、むしろ同じ働きの一体性を信じるよう、子は言った。「私が行う業を、父も行う」(ヨハネ5:17)。

19

Et rursus ne discretionem aliquam in operis distinctione sentires, sed idem velle, idem facere, idem posse Patrem et Filium judicares, dicit tibi Sapientia de Patre: Quaecumque enim ille fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19) .

PL 16, 772A

またさらに、業の区別に何らかの分離を感じることなく、父と子が同じことを望み、同じことを行い、同じことをなしうると判断するよう、知恵はあなたに父について言う。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。

20

Non ergo alicui prior vel secundus est actus, sed idem unius operationis effectus. Et ideo nihil a se posse facere Filius dicitur; quia a Patre non potest ejus operatio separari. Similiter et Spiritus sancti operatio non secernitur.

PL 16, 772A

したがって、行いは誰かにとって先でも後でもなく、一つの働きの同じ成果である。それゆえ、子が自分からは何もなしえないと言われるのは、その働きが父から切り離せないからである。同じように、聖なる霊の働きも切り離されない。

21

Unde etiam ea quae loquitur. audire a Patre dicitur. 137. Quid si doceo quia et Pater audit Filium, sicut ut et Filius audit Patrem? Habes enim scriptum in Evangelio, quia dicit Filius: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me (Joan. XI, 41) .

PL 16, 772A

それゆえ、霊が語ることも、父から聞くと言われるのである。137. では、父もまた子に聞くこと、子が父に聞くのと同じであることを、私が示したらどうか。あなたは福音書に書かれているのを持っている。子は言う。「父よ、私は汝に感謝する。汝が私に聞いたからである」(ヨハネ11:41)。

22

Quomodo audivit Pater Filium, cum Filius nihil ad Patrem in superioribus de Lazaro sit locutus? Ac ne putares quia semel a Patre auditus est Filius, addidit: Et ego sciebam quia semper me audis (Ibid., 42) .

PL 16, 772B

子は、前の箇所でラザロについて父に何も語っていないのに、どのようにして父は子に聞いたのか。また、子がただ一度だけ父に聞かれたとあなたが思わぬよう、子は付け加えた。「私は、汝がいつも私に聞いていることを知っていた」(ヨハネ11:42)。

23

Ergo non subjectae obedientiae, sed unitatis auditus est sempiternae. 138. Similiter igitur et audire a Patre Spiritus, et clarificare Filium dicitur.

PL 16, 772B

したがって、これは従属した服従ではなく、とこしえの一体性による聞くことである。138. それゆえ同じように、霊も父から聞き、子に栄光を与えると言われる。

24

Clarificare ideo, quia docuit nos Spiritus sanctus Filium Dei imaginem esse invisibilis Dei, et splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus (Coloss. I, 15) , Spiritus enim et in patriarchis et in prophetis locutus est: et apostoli denique tunc perfectiores esse coeperunt, posteaquam Spiritum receperunt (Hebr. I, 1, 2) .

PL 16, 772B

栄光を与えるというのは、聖なる霊が我々に教えたからである。神の子は見えない神の像であり、栄光の輝きであり、その実体の刻印である(コロサイ1:15)。霊は族長たちにおいても預言者たちにおいても語ったのである。使徒たちも、実に霊を受けてからこそ、より完全な者になり始めた(ヘブライ1:1–2)。

25

Nulla ergo distantia divinae virtutis et gratiae; nam licet divisiones gratiarum sint, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sint, idem autem Dominus: et divisiones operationum sint, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq.) .

PL 16, 772C

したがって、神的な力と恩寵に隔たりはない。「恩寵の分け与えは様々だが、霊は同じである。務めの分け与えは様々だが、主は同じである。働きの分け与えは様々だが、すべてのことをすべての人の内に働かせる神は同じである」(一コリント12:4以下)。

26

Divisiones sunt munerum, non separationes Trinitatis. 139. Denique idem est Deus qui operatur omnia in omnibus; ut scias quia non est discretio operationis inter Deum Patrem et Spiritum sanctum, quando ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater Deus, qui operatur omnia in omnibus.

PL 16, 772C

分け与えられるのは賜物であって、三位一体の分離ではない。139. 実に、すべてのことをすべての人の内に働かせるのは同じ神である。あなたが知るためである。霊が働くことを父なる神もまた働くのだから、神なる父と聖なる霊の間に働きの区別はない。父なる神は、すべてのことをすべての人の内に働かせるのである。

27

Nam cum operetur omnia in omnibus Pater: Alii tamen datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.

PL 16, 772C

すべてをすべての人の内に働かせるのは父であるのに、それでも「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある人には同じ霊によって知識の言葉が、別の人には同じ霊において信仰が、ある人には一つの霊において癒しの恩寵が、ある人には力ある業の働きが、ある人には預言が、ある人には霊の見分けが、ある人には種々の異言が、ある人には言葉の解釈が与えられる」。

28

Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 8 et seq.) . 140. Non est ergo dubium, quin ea quae operatur Pater, operetur et Spiritus.

PL 16, 772D

「これらすべてを働かせるのは、一つの同じ霊であり、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:8以下)。140. したがって、父が働くことを霊も働くことは疑いない。

29

Nec ex praecepto, sicut qui corporaliter audit, operatur: sed ex voluntate, qui sui est liber arbitrii, non alienae famulus potestatis. Non enim quasi jussus obtemperat, sed quasi largitor suae moderator est largitatis.

PL 16, 772D

また、体で聞く者のように、命令によって働くのでもなく、自らの自由な決定をもつ者、他人の権能に仕える僕でない者として、意志によって働く。命じられた者のように従うのではなく、自らの惜しみない賜物の調整者として、気前よく与える者として働くのである。

30

141. Vide nunc interim utrum omnia operari dieas Spiritum, quae operatur et Pater; negare tamen non potes quia operatur Pater, quae operatur Spiritus sanctus: alioquin non omnia operatur Pater, si non operatur ea quae operatur et Spiritus.

PL 16, 772D

141. さて、ひとまず見よ。汝は、父が働くことをすべて霊も働くとは言わないかもしれない〔底本は dieas(欄の替わり目で di-|eas と分かれる)。dicas と読む。ミーニュの脚注は、一部の写本が videro nunc … negari tamen non potest と読むことを記す〕。しかし、聖なる霊が働くことを父が働くことは、汝は否定できない。そうでなければ、霊が働くことを父が働かないなら、父はすべてを働かせるのではないことになる。

31

Quod si ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater; cum Spiritus operationes suas pro voluntate sua dividat, necesse est id quod dividit Spiritus, aut invito Patre Deo, dicas eum ex sua voluntate dividere: aut si idem velle dixeris Patrem, quod vult Spiritus sanctus; necesse est ut unitatem voluntatis operationisque divinae vel invitus, et si non corde, saltem ore fatearis.

PL 16, 773A

もし霊が働くことを父も働くなら、また霊が自らの働きを自らの意志に従って分けるなら、霊が分けるものについては、汝が、霊は神なる父の意に反して自らの意志で分けると言うか、あるいは父は聖なる霊が望むことと同じことを望むと言うかのいずれかでなければならない。〔構文が崩れている。「aut … aut」の二つの選択として取った〕後の場合には、神的な意志と働きの一体性を、たとえ心からでなくとも、せめて口では、不本意ながら認めざるをえない。

32

142. Quod si unius et voluntatis et operationis est cum Patre Deo Spiritus sanctus, unius etiam substantiae est; quoniam ex operibus suis creator agnoscitur. Idem igitur Spiritus, idem, inquit, Dominus, idem, inquit, Deus (Ibid., 5) .

PL 16, 773A

142. もし聖なる霊が神なる父と意志においても働きにおいても一つであるなら、実体においても一つである。創造者はその業によって知られるからである。それゆえ「同じ霊」、「同じ主」、「同じ神」と彼は言う(一コリント12:5)。

33

Et si Spiritum dicas, idem, est: et si Dominum dicas, idem est: et si Deum dicas, idem est. Non idem ut ipse Pater, ipse Filius, ipse sit Spiritus: sed quia et Pater et Filius ejusdem est potestatis.

PL 16, 773B

あなたが霊と言うなら、それは同じである。主と言うなら、それは同じである。神と言うなら、それは同じである。父自身が子自身であり霊自身であるという意味で同じなのではなく、父も子も同じ権能をもつ、という意味である。

34

Idem ergo est per substantiam atque virtutem; quia non est in divinitate vel Sabelliana confusio, vel Ariana discretio, vel terrena corporalisque mutatio.

PL 16, 773B

したがって、実体と力において同じである。神性には、サベリオス派の混同も、アレイオス派の区別も、地上的で体をもつ者の変化もないからである。

Liber II, Caput XIII

第II巻 第XIII章PL 16, 773B
1

Prophetiam fuisse non solum a Patre ac Filio, sed etiam a Spiritu: hujus quoque idem cum eis imperium atque operationem in apostolos significari; et inde in tribus intelligendam imperii, constitutionis largitatisque unitatem: non timendum tamen ex eo consortio praejudicium; cum illud nec in humana amicitia locum habeat.

PL 16, 773B

預言は父と子からだけでなく、霊からも出たこと。使徒たちに対する霊の命令と働きも、父と子と同じであると示されること。そこから、命令と任命と賜物の一体性が三者において理解されるべきこと。ただし、この交わりから不利益を恐れてはならない。そのようなことは人間の友情にさえ場所を持たないからである。

2

Denique hanc esse apostolicae fidei haereditatem hinc confirmatur, quod apostoli scribantur Spiritui sancto obtemperasse. 143. Accipe aliud, sancte Imperator, in causa validum exemplum et tibi notum.

PL 16, 773B

実に、これが使徒的な信仰の遺産であることは、使徒たちが聖なる霊に従ったと書かれていることから確かめられる。143. 聖なる皇帝よ、この論にとって力のある、あなたにも知られた、別の例を受け取れ。

3

Multifariam, inquit, et multis modis etiam Deus locutus est patribus in prophetis (Heb. I, 1) . Et Sapientia Dei dixit: Mittam prophetas et apostolos.

PL 16, 773C

「神は、多くの仕方で、多くの方法で、預言者たちを通して父祖たちに語った」と彼は言う(ヘブライ1:1)。また神の知恵は言った。「私は預言者たちと使徒たちを遣わそう」。

4

Et, alii datur, sicut scriptum est, per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia (Luc. XI, 49) .

PL 16, 773C

また、書かれているとおり、「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある人には同じ霊によって知識の言葉が、ある人には同じ霊において信仰が、ある人には一つの霊において癒しの恩寵が、ある人には力ある業の働きが、ある人には預言が与えられる」(ルカ11:49)〔ミーニュの引照はルカ11:49。この引用は一コリント12:8–10 に当たり、「預言者たちと使徒たちを遣わそう」はルカ11:49 に当たるので、引照の位置がずれているらしい。刷られたままに写す〕。

5

Ergo secundum Apostolum non solum per Patrem et Filium, sed etiam per Spiritum sanctum prophetia; et ideo unum munus, una est gratia. Habes ergo quia etiam Spiritus auctor est prophetiarum.

PL 16, 773C

したがって、使徒によれば、預言は父と子によってだけでなく、聖なる霊によっても与えられる。それゆえ賜物は一つ、恩寵は一つである。あなたは、霊もまた預言の創始者であることを、こうして得たのである。

6

144. Apostoli quoque dixerunt: Visum est Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28) . Et cum dicunt, visum, non solum operatorem gratiae, sed etiam auctorem imperatae exsecutionis ostendunt.

PL 16, 773C

144. 使徒たちも言った。「聖なる霊と我々には、よしと思われた」(使徒言行録15:28)。「思われた」と言うとき、彼らは霊が恩寵の働き手であるだけでなく、命じられた実行の創始者でもあることを示している。

7

Sicut enim de Deo legimus: Placuit Deo; ita etiam cum dicitur quia visum est Spiritui sancto, arbiter suae exprimitur potestatis. 145. Et quomodo non arbiter, qui ea quae vult, loquitur, quae vult, mandat; sicut mandat Pater, mandat et Filius?

PL 16, 773D

実に、我々が神について「神は喜んだ」と読むように、「聖なる霊に思われた」と言われるときも、霊は自らの権能の裁定者として示されている。145. 自分の望むことを語り、自分の望むことを命じる者が、どうして裁定者でないことがあろうか。父が命じるように、子も命じるのである。

8

Sicut enim audivit Paulus vocem dicentem sibi: Ego sum, inquit, Jesus, quem tu persequeris (Act. XVI, 7) ; ita etiam Spiritus Paulum et Silam vetuit ire in Bithyniam.

PL 16, 774A

実に、パウロが「私は、汝が迫害しているイエスである」と自分に告げる声を聞いたように(使徒言行録16:7)〔ミーニュの引照は使徒言行録16:7。これは続くビティニアの句に当たり、声の句は使徒言行録9:5 に当たる。刷られたままに写す〕、霊もまたパウロとシラスがビティニアへ行くのを禁じた。

9

Et sicut Pater locutus est per prophetas, ita etiam de Spiritu Agabus dicit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cujus est zona haec, sic alligabunt eum in Hierusalem (Act. XXI, 11) .

PL 16, 774A

また、父が預言者たちを通して語ったように、霊についてもアガボは言う。「聖なる霊はこう言う。この帯の持ち主を、エルサレムでこのように縛るだろう」(使徒言行録21:11)。

10

Et sicut misit Sapientia apostolos, dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15) : sic et Spiritus sanctus dicit: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus, quo vocavi eos (Act. XIII, 2) .

PL 16, 774A

また知恵が使徒たちを遣わして、「全世界に行って、福音を宣べ伝えよ」と言ったように(マルコ16:15)、聖なる霊もこう言う。「私のために、パウロとバルナバを、私が彼らを召した業のために取り分けよ」(使徒言行録13:2)。

11

Itaque praemissi a Spiritu sancto, quod infra Scriptura indicat, nullam discretionem inter caeteros habuerunt apostolos, quasi aliter a Patre Deo, aliter a Spiritu mitterentur (Ibid., 4) .

PL 16, 774A

それゆえ、聖なる霊によって先に送り出された者たち――後の箇所で聖書が示すことである――は、ほかの使徒たちの間に何の区別もなかった。まるで、父なる神によってと、霊によってとで、異なる仕方で遣わされたかのような区別はなかった(使徒言行録13:4)。

12

146. Denique cum Paulus missus esset a Spiritu, et vas electionis erat Christi, et Deum in se operatum esse commemorat, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi ad gentes (Galat. II, 8) .

PL 16, 774B

146. 実に、パウロは霊によって遣わされ、キリストの選びの器であったが、神が自分の内に働いたことを思い起こして言う。「ペトロに働いて割礼の者への使徒職をもたらした者は、私にも、諸国民に向けて働いた」(ガラテヤ2:8)。

13

Cum igitur idem si operatus in Paulo, qui est operatus in Petro, hoc utique ostenditur cum Spiritus sit operatus in Paulo, quod etiam in Petro Spiritus sanctus operatus sit.

PL 16, 774B

したがって、ペトロの内に働いた者と同じ者がパウロの内に働いた〔底本は si。sit と読む〕のであるから、霊がパウロの内に働いたということは、ペトロの内にも聖なる霊が働いたということを、これは確かに示している。

14

Sed et Deum Patrem in se operatum Petrus ipse testatur, sicut est in Actibus apostolorum, quia surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii (Act. XV, 7) .

PL 16, 774B

だがペトロ自身も、父なる神が自分の内に働いたと証言している。使徒言行録にあるとおり、ペトロは立ち上がって彼らに言った。「兄弟である人々よ、汝らは知っている、古い日々から、神は我々の中から、私の口から諸民族が福音の言葉を聞くよう選んだ」(使徒言行録15:7)。

15

Ecce igitur in Petro Deus gratiam praedicationis operatus est. In quo utique cum per Christum electus sit et assumptus, operationem Christi quis audeat diffiteri, cum ipse Dominus dicat: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 15) ?

PL 16, 774B

見よ、神はペトロの内に宣教の恩寵を働かせた。彼がキリストによって選ばれ受け入れられたのであるなら、主自身が「私の小羊たちを養え」と言っているのに(ヨハネ21:15)、誰がその者におけるキリストの働きをあえて否もうか。

16

147. Una igitur operatio Patris et Filii et Spiritus sancti: nisi forte hoc putetis, qui negatis ejusdem erga apostolos operis unitatem, ideo operatum Patrem, ideo operatum Spiritum in Petro, in quo Filius operatus fuerat, quasi ei Filii operatio minime redundaret ad gratiam.

PL 16, 774C

147. したがって、父と子と聖なる霊の働きは一つである。使徒たちに対する同じ業の一体性を否定する諸君が、もしや次のように考えているのでなければ。すなわち、子が働いていたペトロの内に、父もそれゆえ働き、霊もそれゆえ働いた、あたかも子の働きが彼の恩寵にとって全く十分でなかったかのように、と。

17

Et ideo velut adjunctis atque collatis viribus Patris et Filii et Spiritus sancti operationem fuisse multiplicem, ne ad confirmandum Petrum Christi solius operatio vacillaret.

PL 16, 774C

そしてそれゆえ、父と子と聖なる霊の力が加えられ集められたかのように、働きは多様であった、ペトロを堅固にするのにキリストだけの働きでは揺らぐといけないから、と〔この文は不定詞の句(operationem fuisse multiplicem)で、前節の putetis(諸君が考える)に続くものと取った〕。

18

148. Nec solum una operatio in Petro Patris et Filii et Spiritus sancti invenitur, sed etiam in omnibus apostolis divinae operationis unitas revelatur, et quaedam supernae constitutionis auctoritas.

PL 16, 774C

148. ペトロにおいて父と子と聖なる霊の一つの働きが見いだされるだけでなく、すべての使徒たちにおいても、神的な働きの一体性と、高みからの任命の権威が現れている。

19

Operatio enim divina habet imperium, non habet ministerium; neque enim cum operatur Deus, aut labore aliquid extundit, aut arte: sed dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9) .

PL 16, 774D

神的な働きは命令をもち、奉仕をもたない。神が働くとき、労苦によっても技によっても何かを打ち出すのではない。「神が言うと、それらは成った」(詩篇32:9)。

20

Dixit, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3) ; in praecepto enim Dei operationis effectus est.

PL 16, 774D

「神は言った、『光あれ』。すると光があった」(創世記1:3)。神の命令のうちに、働きの成果があるからである。

21

149. Hanc igitur regalem quamdam etiam sancto Spiritui potestatem Scripturarum testificatione delatam, si velimus advertere, facile possumus reperire; omnesque apostolos non solum Christi fuisse discipulos revelabitur, sed etiam Patris et Filii et Spiritus sancti ministros.

PL 16, 774D

149. こうして、聖書の証言によって聖なる霊にも与えられたこの王にふさわしい権能を、我々が注意しようと思うなら、容易に見いだせる。また、すべての使徒たちが、キリストの弟子であっただけでなく、父と子と聖なる霊の僕でもあったことが明らかになる。

22

Sicut etiam Doctor gentium docet dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes, gratiam curationem, opitulationes, gubernationes, genera linguarum (I Cor. XII, 28) .

PL 16, 775A

諸国民の教師〔パウロ〕も教えて言うとおりである。「神は教会に、ある人々をこう立てた。第一に使徒、第二に預言者、第三に教師、次に力ある業、癒しの恩寵〔底本は curationem。curationum と読む〕、助け、統治、種々の異言を」(一コリント12:28)。

23

150. Ecce Deus posuit apostolos, posuit prophetas atque doctores, dedit curationum gratiam, quam supra habes dari per Spiritum sanctum, dedit genera linguarum. Sed tamen non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores.

PL 16, 775A

150. 見よ、神は使徒を立て、預言者と教師を立て、癒しの恩寵を与え、種々の異言を与えた。癒しの恩寵が聖なる霊によって与えられることは、あなたは上で見た。だが、すべてが使徒なのではなく、すべてが預言者なのではなく、すべてが教師なのではない。

24

Non omnes, inquit (Ibid., 10) , habent gratiam curationum, neque omnes, inquit, linguis loquuntur. In singulis enim hominibus universa dona divina esse non possunt: pro captu unusquisque id accipit, quod aut desiderat, aut meretur.

PL 16, 775B

「すべての者が癒しの恩寵をもつのではなく、すべての者が異言を語るのでもない」と彼は言う(一コリント12:10)〔引照は刷られたとおり。句は一コリント12:30 に当たる〕。一人一人の人間のうちには、神的な賜物のすべてがあるわけにはいかないからである。各人は、その受け入れる力に応じて、望むものか、あるいはふさわしいものを受ける。

25

Sed non hujus infirmitatis similis potentia Trinitatis, quae omnium munifica gratiarum est. 151. Denique posuit apostolos Deus.

PL 16, 775B

だが、三位一体の力は、この弱さと似ていない。三位一体の力は、あらゆる恩寵を惜しみなく与えるものだからである。151. 実に、神は使徒を立てた。

26

Hos quos Deus posuit in Ecclesia, Christus elegit, et apostolos ordinavit, et in orbem dixerit dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit: qui vero non crediderit, damnabitur.

PL 16, 775B

神が教会に立てたこれらの者を、キリストが選び、使徒に任じ、世界へと〔底本は in orbem dixerit。direxerit(遣わした)と読んだ〕遣わして言った。「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ。信じて洗礼を受ける者は救われ、信じない者は罪に定められる」。

27

Signa autem credentes ista sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 15 et seq.) .

PL 16, 775B

「信じる者たちには、次のしるしが伴う。私の名によって悪霊を追い出し、新しい言葉を語り、蛇をつかみ、何か死をもたらすものを飲んでも害を受けず、病人の上に手を置けば、よくなる」(マルコ16:15以下)。

28

Ecce doctores posuit Pater, posuit etiam Christus in Ecclesiis; et sicut Pater dat gratiam curationum, ita dat et Filius; sicut Pater dat dona linguarum, ita largitus est et Filius.

PL 16, 775C

見よ、父が教師たちを立て、キリストも諸教会に立てた。父が癒しの恩寵を与えるように、子も与える。父が異言の賜物を与えるように、子も惜しみなく与えた。

29

152. Similiter de sancto Spiritu supra accepimus, quia eadem gratiarum genera largiatur. Datur enim, inquit, per Spiritum alii gratia curationum, alii genera linguarum, alii prophetia (I Cor. 12, 9, 10) . Ergo eadem dat Spiritus, quae dat Pater, dat etiam Filius.

PL 16, 775C

152. 同じように、聖なる霊についても、霊が同じ種類の恩寵を惜しみなく与えると、我々は上で受け取った。「実に、霊によって、ある人には癒しの恩寵が、ある人には種々の異言が、ある人には預言が与えられる」と言う(一コリント12:9, 10)。したがって、霊は父が与えるものと同じものを与え、子もまた与える。

30

Accipiamus nunc expressius, quod superius praelibavimus, quia idem quod Pater et Filius, etiam Spiritus sanctus mandet officium, eosdemque constituat; dixit enim Paulus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. XX, 28) .

PL 16, 775C

父と子が命じるのと同じ務めを、聖なる霊も命じ、同じ者たちを任命するということは、先に少し味わったが、今いっそう明確に受け取ろう。パウロは言った。「汝ら自身と、群れ全体とに気をつけよ。聖なる霊は、その中に汝らを立てて、神の教会を治める司教たちとした」(使徒言行録20:28)。

31

153. Unitas igitur imperii, unitas constitutionis, unitas largitatis. Nam si constitutionem separes et potestatem, quae erat causa ut quos posuerat apostolos Christus, poneret Deus Pater, poneret et Spiritus sanctus; nisi forte ut homines tamquam in consortio possessionis aut juris praejudicium verebantur?

PL 16, 775D

153. したがって、命令の一体性、任命の一体性、賜物の一体性がある。任命と権能とを切り離すなら、キリストが使徒として立てた者たちを、父なる神も立て、聖なる霊も立てた理由は何であったのか。もしや、人間が所有や権利の共有において不利益を恐れるようにであろうか〔底本の構文は崩れている。si … nisi forte の続きを疑問として取った。ミーニュの脚注は、一部の写本が praejudicio verebantur と読み、より多く権威ある写本と諸版は praejudicium とすること、また続く distribuebatur imperium を諸版と少数の写本が destruebatur とすることを記す〕。

32

Et ideo dividebatur operatio, distribuebatur imperium. 154. Haec inter ipsos homines angusta sunt et minuta, qui plerumque tamen etiamsi operatione non congruunt, congruunt voluntate. Unde quidam interrogatus quid amicus esset: Alter, inquit, ego.

PL 16, 776A

そしてそれゆえ、働きは分けられ、命令は分配されたことになろうか〔前節の仮定に続く帰結として取った。疑問とも取れる〕。154. これらのことは人間どうしにおいてさえ狭く小さい。人間はたいてい、働きにおいて一致しなくとも、意志において一致するからである。それゆえ、友とは何かと問われたある人は言った。「もう一人の私だ」。

33

Si ergo homo amicum ita definivit, ut alterum se esse diceret, per unitatem videlicet amoris et gratiae; quanto magis in Patre et Filio et Spiritu sancto unitatem majestatis aestimare debemus, cum per eamdem operationem ac divinitatem vel unitas, vel certe id quod amplius est, ταυτότης sicut Graece dicitur, exprimatur? ταυτὸ enim idem significat; eo quod idem habeat et Pater et Filius et Spiritus sanctus; ut idem velle, et idem posse non ex affectione sit voluntatis, sed in substantia Trinitatis.

PL 16, 776A

もし人が友を、愛と恩寵の一体性によって、もう一人の自分であると言って定義したのなら、まして父と子と聖なる霊においては、我々は威光の一体性をどれほど考えなければならないことか。同じ働きと神性によって、一体性が、あるいはそれ以上のもの、ギリシア語で言う「同一性(タウトテース)」〔ギリシア語〕が表されるのであるから。「タウト」〔ギリシア語〕は「同じ」を意味する。父も子も聖なる霊も同じものを持つからであり、同じことを望み、同じことをなしうるのは、意志の情によるのではなく、三位一体の実体においてなのである。

34

155. Haec est apostolicae fidei et devotionis haereditas, quam licet et ex ipsorum apostolorum considerare Actibus. Paruerunt ergo Paulus et Barnabas sancti Spiritus imperatis.

PL 16, 776B

155. これが使徒的な信仰と敬虔の遺産であり、使徒たち自身の言行録からも考えることができる。パウロとバルナバは、聖なる霊の命令に従った。

35

Paruerunt et omnes apostoli, statimque eos quos separari jusserat Spiritus, ordinaverunt: Separate, inquit, mihi Paulum et Barnabam (Act. XIII, 4) . Videtis jubentis imperium? Spectate merita servientium?

PL 16, 776B

すべての使徒たちも従い、霊が分けるよう命じた者たちを直ちに任命した。霊は言う。「私のために、パウロとバルナバを分けよ」(使徒言行録13:4)〔ミーニュの引照は使徒言行録13:4。句は13:2 に当たる〕。諸君は、命じる者の命令を見ているか。仕える者たちの功績を見よ。

36

156. Credidit Paulus; et quia credidit, studia persecutoris abjecit, coronam justitiae reportavit. Credidit ille qui Ecclesias devastabat: sed conversus ad fidem, praedicabat in Spiritu, quod Spiritus imperabat.

PL 16, 776B

156. パウロは信じた。信じたので、迫害者の熱心を投げ捨て、正義の冠を勝ち取った。教会を荒らしていた者が信じた。しかし信仰に転じて、霊が命じることを、霊において宣べ伝えた。

37

Ungebat athletam suum Spiritus, et pulvere impietatis excusso, debellatorem infidelium ineluctabilem variis impiorum congressionibus offerebat, atque ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu diversis passionibus erudiebat (Act. IX, 20 et seq.) .

PL 16, 776C

霊は自らの競技者に油を塗り、不敬虔の塵を払い落として、不信の者たちを打ち破る、抗いがたい者として、不敬虔な者たちとのさまざまな闘いに差し出し、キリスト・イエスにおける天の召しの賞へと、さまざまな苦難によって鍛えた(使徒言行録9:20以下)。

38

157. Barnabas quoque credidit, et quia credidit, paruit. Itaque sancti Spiritus electus imperio, quod ei ad omne redundat insigne meritorum, non fuit tanto indignus collegio. Una enim gratia fulgebat in his, quos Spiritus unus elegerat.

PL 16, 776C

157. バルナバも信じ、信じたので従った。こうして彼は聖なる霊の命令によって選ばれ――このことは彼にとって功績のあらゆる誉れへとあふれ出る――、これほどの仲間にふさわしくない者ではなかった。一つの恩寵が、一つの霊の選んだ者たちの内に輝いていたからである。

39

158. Nec Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum, et hic sapiens architectus sciens vestigia credentium fundare populorum: nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio, cum primo quoque facile conferendus, et nulli secundus. Nam qui se imparem nescit, facit aequalem.

PL 16, 776C

158. パウロはペトロに劣らない。ペトロが教会の土台であり、パウロが信じる諸民族の足場を据える術を知る賢い建築家であるとしても。パウロは、使徒たちの仲間にふさわしくない者でもなく、最初の者とも容易に比べられ、誰にも二番手でない。実に、自分が劣ると知らない者は、自分を等しい者とするのである〔nescit の係りは定かでない。「自分が劣る者だと意識しない者は、等しい者になる」と取った〕。

Liber III, Caput I

第III巻 第I章PL 16, 777A
1

[0777] Non tantum prophetas et apostolos a Spiritu missos, verum etiam Filium Dei. Probatur id ex Esaia, et evangelistis, quamque ob causam eumdem Spiritum sicut columbam descendisse ac super Christum manere Lucas scripserit, exponitur.

PL 16, 777A

預言者たちと使徒たちだけでなく、神の子も霊によって遣わされたこと。これはイザヤと福音書記者たちから証明され、また、ルカが同じ霊はハトのように降って、キリストの上にとどまったと書いた理由が説き明かされる。

2

Dehinc eadem Christi missione confirmata, Filium a Patre et Spiritu non secus ac Spiritum a Patre et Filio mitti colligitur.

PL 16, 777A

次に、キリストの派遣が確認されたので、霊が父と子から遣わされるのと同じく、子も父と霊から遣わされると結論される。

3

1. Superiori libro (Cap. 12) evidentibus testimoniis Scripturarum docuimus apostolos et prophetas, illos ad prophetandum, hos ad evangelizandum a sancto Spiritu, sicut a Patre et a Filio destinatos: nunc adjicimus quod omnes jure mirentur, et dubitare non possint, quod Spiritus super Christum; et quod sicut ille Spiritum misit, et Filium Dei Spiritus misit.

PL 16, 777A

1. 上の巻(第12章)では、聖書の明白な証言によって、預言者たちは預言へ、使徒たちは福音宣教へと、父と子から遣わされたのと同じく、聖なる霊からも遣わされたことを教えた。今や我々は、すべての人が当然に驚き、疑うことのできないことを付け加える。すなわち、霊がキリストの上に〔あること〕、そして、子が霊を遣わしたのと同じく、霊も神の子を遣わしたことである〔底本は「quod Spiritus super Christum」に述語が無い。「〔霊が〕あること」を補った〕。

4

Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Esai. LXI, 1) .

PL 16, 777B

神の子は言うからである。「主の霊が私の上にある。それゆえ彼は私に油を注いだ。貧しい人々に福音を告げ知らせるために、彼は私を遣わした。捕らわれ人には解放を、見えない人には視力を宣べ伝えるために」(イザヤ61:1)。

5

Quod cum de libro Esaiae legeret, ait in Evangelio: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21) ; ut de se dictum esse signaret.

PL 16, 777B

彼はイザヤの書からこれを読んだとき、福音書の中で言った。「今日、この聖書の言葉は、汝らの耳に成就した」(ルカ4:21)。自分について言われたことを示すためである。

6

2. Ergo mirari possumus si et prophetas et apostolos Spiritus misit cum Christus dixerit: Spiritus Domini super me (Ibid., 18) ? Et bene, super me, dixit, quia quasi filius hominis loquebatur.

PL 16, 777B

2. では、キリストが「主の霊が私の上にある」と言ったのに(ルカ4:18)、霊が預言者たちと使徒たちを遣わしたことを、我々は不思議に思えようか。「私の上に」と彼がよく言ったのは、人の子として語っていたからである。

7

Quasi filius enim hominis et unctus et missus est ad Evangelium praedicandum. 3. Sed si non creditur Filio, audiant etiam Patrem loquentem quia Spiritus Domini super Christum.

PL 16, 777B

人の子として、油を注がれ、福音を宣べ伝えるために遣わされたのである。3. だが、もし子が信じられないなら、キリストの上に主の霊があると語る父にも聞くがよい。

8

Dicit enim Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) . Dixit hoc Deus Pater Joanni: Joannes et audivit, et vidit, et credidit.

PL 16, 777B

父はヨハネに言う。「霊が天から降って、その上にとどまるのを、汝が見るその人、この人が聖なる霊で洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。神なる父がこれをヨハネに言った。ヨハネは聞き、見、信じた。

9

Audivit a Deo, vidit in Domino, credidit quia Spiritus erat, qui descendebat de coelo. Non enim columba, sed sicut columba descendit; sic enim scriptum est: Et vidi Spiritum descendentem de coelo, sicut columbam (Marc. I, 10) .

PL 16, 777C

神から聞き、主において見、天から降るものは霊であると信じた。降ったのはハトそのものではなく、ハトのようにであった。次のように書かれているからである。「私は、霊が天からハトのように降るのを見た」(マルコ1:10)。

10

4. Sicut Joannes vidisse se dixit, ita scripsit et Marcus: Lucas autem addidit quod corporali specie descendit Spiritus sanctus, sicut columba (Luc. III, 22) ; ne incarnationem illam putares fuisse, sed speciem.

PL 16, 777C

4. ヨハネが自分は見たと言ったように、マルコも書いた。だがルカは付け加えた。聖なる霊はハトのように、体の姿で降った(ルカ3:22)。それが受肉であったとあなたが思わぬよう、姿であったと示したのである。

11

Ideo autem speciem praetendit, ut per speciem crederet, qui Spiritum non videbat, et per speciem declararet unius honoris in imperio, unius operationis in mysterio, unius muneris in lavacro cum Patre et Filio sibi esse consortium, nisi forte invalidum credimus, ut in eo baptizetur servulus, in quo baptizatus est Dominus.

PL 16, 777C

さらに、霊が姿を示したのは、霊を見ていなかった者が姿によって信じるためであり、また、父と子とともに、命令においては一つの誉れ、奥義においては一つの働き、洗いにおいては一つの賜物の交わりを、自らがもつことを、姿によって宣言するためである。主が洗礼を受けたその霊において僕が洗礼を受けることを、我々が力の足りないこと〔invalidum は「無効」とも取れる〕と信じるのでない限りは。

12

5. Pulchre autem dixit: Manentem super eum (Joan. I, 33) ; quia ad prophetas quoties volebat Spiritus, vel inspirabat verbum, vel faciebat: semper autem manebat in Christo.

PL 16, 778A

5. 「その上にとどまる」と彼がよく言ったのは(ヨハネ1:33)、霊は、望むたびに預言者たちには、言葉を吹き込むか、あるいは行わせたが、キリストの内には常にとどまっていたからである。

13

6. Nec rursum moveat, quod super eum dixit; de Filio enim hominis loquebatur, quia sicut Filius hominis baptizabatur.

PL 16, 778A

6. また、「その上に」と彼が言ったことにも、あらためて動揺してはならない。彼は人の子について語っていたのであり、人の子として洗礼を受けていたからである。

14

Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo; quia sicut Pater in Filio, et Filius in Patre, ita Dei Spiritus et Spiritus Christi et in Patre est et in Filio, quia oris est Spiritus.

PL 16, 778A

神性に従えば、霊はキリストの上にあるのではなく、キリストの内にある。父が子の内に、子が父の内にあるように、神の霊とキリストの霊は、父の内にも子の内にもある。口の霊〔oris は「口の」。係りは定かでない〕だからである。

15

Manet enim in Deo qui ex Deo est, sicut scriptum est: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12) .

PL 16, 778A

神から出る者は神の内にとどまる。書かれているとおりである。「我々はこの世の霊ではなく、神から出る霊を受けた」(一コリント2:12)。

16

Et manet in Christo, qui a Christo accepit: et in Christo est, quia iterum scriptum est: Ille de meo accipiet (Joan. XVI, 14) : et alibi: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2) .

PL 16, 778B

また、キリストから受けた者はキリストの内にとどまる。そしてキリストの内にある。再び書かれているからである。「彼は私のものから受ける」(ヨハネ16:14)。また別の箇所では「キリスト・イエスにおける命の霊の法が、私を罪と死の法から解放した」(ローマ8:2)。

17

Non ergo secundum divinitatem Christi super Christum est, quia non super se est Trinitas, sed supra omnia, supra se autem non est, sed in se est.

PL 16, 778B

したがって、キリストの神性に従えば、霊はキリストの上にあるのではない。三位一体は自らの上にあるのではなく、万物の上にあるからであり、自らの上にはなく、自らの内にあるからである。

18

7. Quis ergo dubitet quia prophetas et apostolos Spiritus misit, cum dicat Dei Filius: Spiritus Domini super me (Luc. IV, 18) ?

PL 16, 778B

7. では、神の子が「主の霊が私の上にある」と言うのに(ルカ4:18)、霊が預言者たちと使徒たちを遣わしたことを、誰が疑うだろうか。

19

Et alibi: Ego sum primus, et ego in aeternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit coelum: vocabo eos, et astabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis illis haec denuntiavit?

PL 16, 778B

また別の箇所では言う。「私は最初の者であり、私は永遠に〔ある〕。私の手は地を据え、私の右の手は天を固めた。私が彼らを呼べば、共に立ち、すべての者が集められて、聞くだろう。誰が彼らにこれらのことを告げたのか」。

20

Diligens te, feci voluntatem tuam adversus Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad me, et audite haec. Non ab initio in occulto locutus sum: cum fierent, illic eram.

PL 16, 778B

「汝を愛して、私はバビロンに対する汝の望みを成し、カルデア人の種が取り除かれるようにした。私が語り、私が呼んだ。私は彼を連れて来て、その道を栄えさせた。私のもとに来て、これを聞け。私は初めから隠れて語ったのではない。それが起こるとき、私はそこにいた」。

21

Et nunc Dominus Deus misit, et Spiritus ejus (Esai. XLVIII, 12 et seq.) . Quis est, qui dicit: Misit me Dominus Deus, et Spiritus ejus; nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores?

PL 16, 778C

「そして今、主なる神が〔私を〕遣わした、その霊も」(イザヤ48:12以下)。「主なる神とその霊は私を遣わした」と言う者は誰か。罪人を救うために父から来た者のほかにいるだろうか。

22

Quem ut audis, et Spiritus misit; ne cum legis quia Filius Spiritum mittit, inferioris esse Spiritum crederes potestatis.

PL 16, 778C

霊もまた彼を遣わしたとあなたは聞く。子が霊を遣わすと読むとき、霊をより劣った権能の者と、あなたが思わぬためである。

23

8. Ergo et Pater Filium misit, et Spiritus: Spiritum quoque et Pater misit, et Filius: Pater misit, quia scriptum est: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26) .

PL 16, 778C

8. それゆえ、父は子を遣わし、霊も遣わした。また霊を、父も遣わし、子も遣わした。父が遣わしたのは、書かれているからである。「しかし、パラクレートスである聖なる霊を、父が私の名によって遣わす」(ヨハネ14:26)。

24

Filius misit, quia dixit: Cum venerit autem ille paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis (Joan. XV, 26) . Si ergo se invicem Filius et Spiritus mittunt, sicut Pater mittit, non subjectionis injuria, sed communitas potestatis est.

PL 16, 778C

子が遣わしたのは、こう言ったからである。「しかし、私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートスが来るとき、真理の霊が」(ヨハネ15:26)。したがって、父が遣わすように、子と霊が互いに遣わし合うなら、それは従属の侮辱ではなく、権能の共有である。

Liber III, Caput II

第III巻 第II章PL 16, 779A
1

Filium perinde ac Spiritum dari; unde non subjectio, sed una divinitas operatione demonstratur. 9. Nec solum misit Pater Filium, sed etiam dedit, sicut ipse se Filius dedit.

PL 16, 779A

子も霊と同じく与えられること。それゆえ従属ではなく、一つの神性が働きによって示される。9. 父は子を遣わしただけでなく、与えもした。子自身が自らを与えたとおりである。

2

Lectum est enim nobis: Gratia vobis a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris (Galat. I, 3, 4) . Si subjectum in eo putant fuisse, quia missus est; gratiae esse negare non possunt, quia datus est.

PL 16, 779A

我々は読んだからである。「恩寵が、我々の父なる神と、主イエス・キリストから、汝らにあるように。キリストは我々の罪のために自らを与えた」(ガラテヤ1:3, 4)。もし彼らが、遣わされたので子に従属があったと考えるなら、与えられたので〔それが〕恩寵であることを、否定できない。

3

Datus est autem a Patre, ut Esaias dixit: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) ; datus est autem, audeo dicere, et ab Spiritu qui missus ab Spiritu est.

PL 16, 779A

子は父によって与えられた。イザヤが言ったとおりである。「我々に一人の男の子が生まれ、我々に一人の子が与えられた」(イザヤ9:6)。あえて言うなら、子は霊によっても与えられた。霊によって遣わされた者だからである。

4

Cum enim non definierit propheta a quo datus sit, ostendit datum gratia Trinitatis: cum autem ipse se Filius dederit, utique non potuit ipse sibi secundum divinitatem esse subjectus. Ergo non potuit divinae subjectionis esse quod datus est.

PL 16, 779B

預言者は誰によって与えられたかを定めなかったので、三位一体の恩寵によって与えられたことを示している。しかし子が自らを与えたのだから、神性に従えば、自分自身に従属することはありえなかった。したがって、与えられたということは、神的な従属に属するものではありえなかった。

5

10. Datus est autem et Spiritus sanctus, quia lectum est: Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16) . Et Apostolus ait: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum suum in nobis (I Thess. IV, 8) .

PL 16, 779B

10. 聖なる霊も与えられた。読まれているからである。「私は父に願おう。父は別のパラクレートスを汝らに与える」(ヨハネ14:16)。また使徒は言う。「それゆえ、これを退ける者は、人を退けるのではなく、自らの霊を我々の内に与えた神を退けるのである」(一テサロニケ4:8)。

6

Esaias quoque et Spiritum datum ostendit et Filium: Sic, inquit, dicit Dominus Deus, qui fecit coelum, et finxit illud: qui solidavit terram, et quae in ea sunt: et dat populo qui est super eam Spiritum, et Spiritum calcantibus eam (Esa. XLII, 5) .

PL 16, 779B

イザヤも、霊が与えられることと子が与えられることを示している。「天を作りこれを形づくり、地とその中にあるものを固め、その上にいる民に霊を、これを踏む者たちに霊を与える主なる神は、こう言う」と彼は言う(イザヤ42:5)。

7

Et ad Filium: Ego Dominus Deus, qui vocavi te in aequitate, et tenebo manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos (Ibid. 6, 7) .

PL 16, 779B

また子に向けては言う。「主なる神である私は、公正のうちに汝を呼び、汝の手を取り、汝を強くする。私は汝を私の種族の契約として、諸国民の光として与えた。見えない人々の目を開き、縛られた者たちを獄から連れ出すために」(イザヤ42:6, 7)。

8

Cum ergo Filius et missus et datus sit, Spiritus quoque missus et datus sit; habent utique unitatem divinitatis, qui habent operis unitatem.

PL 16, 779C

したがって、子が遣わされ与えられ、霊もまた遣わされ与えられたのであるから、働きの一体性をもつ者たちは、神性の一体性をももつのである。

Liber III, Caput III

第III巻 第III章PL 16, 779C
1

Eamdem quoque unitatem inde cognosci, quod Spiritus digitus dicatur, et Filius dextera; humani enim sermonis consuetudine juvari divinorum intelligentiam.

PL 16, 779C

同じ一体性が、霊は指と呼ばれ、子は右の手と呼ばれることからも知られる。人間の言葉の慣用によって、神的なことの理解が助けられるからである。

2

Hoc digito scriptas fuisse legis tabulas, quae postea fractae sunt, et qua de causa? denique Christum scripsisse eodem digito: nec ullam tamen e corporea comparatione in Spiritu admittendam, esse inferioritatem.

PL 16, 779C

この指によって律法の板が書かれたが、その板は後に砕かれた。それは何ゆえか。実に、キリストも同じ指で書いた。とはいえ、体からの比較によって霊に何らかの劣位を認めてはならない。

3

11. Unde etiam et digitus Dei appellatus est Spiritus, eo quod sit Patri et Filio et Spiritui sancto individua, inseparabilisque communio.

PL 16, 779C

11. それゆえ霊は神の指とも呼ばれた。父と子と聖なる霊の間には、分かたれることも離されることもない交わりがあるからである。

4

Nam sicut Filium Dei Scriptura dexteram Dei dixit, sicut lectum est: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6) ; ita Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, sicut ipse Dominus dicit: Quod si in digito Dei ego ejicio daemonia (Luc. XI, 20) .

PL 16, 779D

実に、聖書は神の子を神の右の手と呼んだ。読まれるとおりである。「主よ、汝の右の手は力において栄光を帰せられた。主よ、汝の右の手は敵を打ち砕いた」(出エジプト記15:6)。それと同じく、聖なる霊は神の指と呼ばれた。主自身が言う。「しかし、もし私が神の指によって悪霊どもを追い出すなら」(ルカ11:20)。

5

Hunc enim digitum in alio libro Evangelii eodem loco Dei Spiritum nominavit, sicut habes: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia (Marc. XII, 28) .

PL 16, 779D

実に、別の福音書では、同じ箇所で、この指を神の霊と呼んだ。あなたが持っているとおりである。「しかし、もし私が神の霊によって悪霊どもを追い出すなら」(マルコ12:28)〔ミーニュの引照はマルコ12:28。この句はマタイ12:28 に当たる〕。

6

12. Quid igitur expressius ad significandam divinitatis vel operationis dici potuit unitatem, quae secundum divinitatem est Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti, quam ut intelligamus multo magis quam corpus hoc nostrum aeternae plenitudinem divinitatis scindi videri, si quis unitatem substantiae separet, multiplicet potestates; cum una sit ejusdem divinitatis aeternitas?

PL 16, 780A

12. では、神性の一体性、あるいは働きの一体性——それは父の、あるいは子の、あるいは聖なる霊の神性に従ってある——を示すために、これ以上に明確に何が言えただろうか。〔次のことを〕我々が理解する以上に。すなわち、もし誰かが実体の一体性を分け、諸権能を増やすなら、永遠の神性の充満は、我々のこの体よりもはるかに多く裂かれるように見える、と〔ここは構文が崩れており、quam ut intelligamus … scindi videri の係りは定かでない。このように取った。ミーニュの脚注は、一部の写本が magis corpus hoc nostrum, quam aeternae と読むことを記す〕。同じ神性の永遠性は一つであるのに。

7

13. Plerumque enim ex nostris sermonibus ea quae supra nos sunt, convenit aestimari: et quia illa videre non possumus, ex his quae videre possumus, colligamus: Invisibilia enim ejus, ait Apostolus, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20) .

PL 16, 780A

13. 実に、我々の上にあるものは、多くの場合、我々の言葉から推し量るのがふさわしい。そして、それらを見ることができないので、見ることのできるものから推論する。使徒は言う。「実に、彼の見えないものは、世の創造このかた、作られたものによって、理解されて見られる」(ローマ1:20)。

8

Et subdidit: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Ibid.) . Quorum aliud de Filio, aliud de Spiritu sancto dictum videtur; ut quemadmodum sempiterna virtus Patris dicitur Filius, ita etiam Spiritus quia divinus est, sempiterna divinitas esse credatur.

PL 16, 780B

そして彼は付け加えた。「彼の永遠の力と神性も」(ローマ1:20)。このうち、一方は子について、他方は聖なる霊について言われたように見える。すなわち、父の永遠の力と呼ばれるのが子であるように、霊もまた神的であるから、永遠の神性であると信じられるのである。

9

Nam et Filius quia semper vivit, vita sempiterna est. Hic ergo digitus Dei et sempiternus est, et divinus. Quid enim Dei proprium, quod non sempiternum sit et divinum?

PL 16, 780B

実に、子も、常に生きているから、永遠の生命である。それゆえ、この神の指は永遠であり、神的である。神に固有のもので、永遠でも神的でもないものが何かあろうか。

10

13. Hoc digito, sicut legimus, tabulas illas lapideas Deus inscripsit, quas Moyses accepit (Exod. XXXI, 18) . Non enim carnali digito Deus harum litterarum, quas legimus, apices et elementa formavit: sed Spiritu suo dedit Legem.

PL 16, 780B

13.〔ミーニュは段落番号 13 を二度刷る〕この指によって、我々が読むとおり、神は、モーセが受けた石の板に書き記した(出エジプト記31:18)。実に、神は、我々が読むこれらの文字の画や字形を肉の指で形づくったのではない。自らの霊によって律法を与えたのである。

11

Et ideo Apostolus dixit: Lex enim spiritalis est, quae utique non atramento inscripta est, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3) .

PL 16, 780C

それゆえ使徒は言った。「律法は霊的なものである。それはインクで書かれたのではなく、生ける神の霊で書かれた。石の板にではなく、肉である心の板に」(二コリント3:3)。

12

Nam si Apostoli epistola scribitur in Spiritu, quid obstat quonimus etiam legem Dei non atramento, sed Spiritu Dei scriptam credere debeamus: quae utique cordis nostri mentisque secreta non maculat, sed illuminat?

PL 16, 780C

実に、使徒の手紙が霊において書かれるのなら、神の律法もまた、インクでなく神の霊で書かれたと我々が信じるべきことを、何が妨げるだろうか〔底本は quonimus。quominus と読む〕。それは我々の心と精神の奥底を汚さず、照らすのである。

13

14. Scripta est autem in tabulis lapideis (Exod. XXXII, 19) , quia in typo scripta est: sed tabulae fractae primo sunt, et abjectae de Moysis manibus; quia Judaei a propheticis operibus exciderunt. Et bene tabulae fractae sunt, non scriptura deleta.

PL 16, 780C

14. それは石の板に書かれた(出エジプト記32:19)。予型として書かれたからである。しかし、板はまず砕かれ、モーセの手から投げ捨てられた。ユダヤ人が預言者たちの業から脱落したからである。そして、板は砕かれたが、書かれたものは消されなかったのは、善いことであった。

14

Et tu vide ne frangatur tabula tua, ne mens tua et animus dividatur. Numquid divisus est Christus? Non divisus est, sed unum est cum Patre: et te nemo ab eo separet. Si fides deficiat, tabula cordis tui frangitur.

PL 16, 780C

そしてあなたも、あなたの板が砕かれないように、あなたの精神と心が分かたれないように、気をつけよ。キリストは分かたれたか。分かたれてはいない。父と一つである。誰もあなたを彼から引き離すな。信仰が欠けるなら、あなたの心の板は砕かれる。

15

Comminuitur animi firmitudo, si unitatem divinitatis in Trinitate non credas. Scripta est et fides tua, scripta est et culpa tua, sicut Hieremias dixit: Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino.

PL 16, 780D

三位一体における神性の一体性を信じないなら、心の堅固さは砕かれる。あなたの信仰も書かれており、あなたの咎も書かれている。エレミヤが言ったとおりである。「ユダよ、汝の咎は鉄の筆とダイヤモンドの爪で書かれた。」

16

Et scripta est, inquit, in pectore et in corde tuo (Jerem. XVII, 1) . Ibi igitur culpa est, ubi gratia: sed culpa graphio scribitur, gratia Spiritu designatur.

PL 16, 780D

「そして、それは汝の胸と汝の心に書かれた」と彼は言う(エレミヤ17:1)。したがって、咎のあるところに恩寵がある。しかし、咎は筆で書かれ、恩寵は霊によって記される。

17

15. Hoc digito mystice etiam Dominus Jesus, inclinato capite, scribebat in terra, cum a Judaeis adultera esset oblata (Joan. VIII, 6) : significans per figuram, quando de peccatis alterius judicamus, nostri nos debere meminisse peccati.

PL 16, 781A

15. この指によって、奥義の意味で、主イエスも、頭をかがめて地に書いていた。ユダヤ人たちによって姦淫の女が連れて来られたときである(ヨハネ8:6)。象りによって、我々が他人の罪について裁くとき、自分の罪を思い起こさねばならないことを示していたのである。

18

16. Ac ne rursus quia Legem Deus Spiritu suo scripsit, inferius aliquid tamquam de ministerio Spiritus crederemus, vel ex corporis nostri aestimatione portionem quamdam exiguam Dei Spiritum putaremus, ait alibi Apostolus (II Cor. II, 13) non se humanae scientiae verbis loqui, sed doctis Spiritus, et spiritualibus spiritalia comparare: animalem autem hominem non percipere quae sunt Spiritus Dei; sciebat enim quod is, qui divina carnalibus compararet, inter animalia esset, non inter spiritales homines computandus: Stultitia enim, inquit, illi est (Ibid. 14) .

PL 16, 781A

16. そして、神が律法を自らの霊で書いたからといって、霊の奉仕によるもののように〔考えて〕、何か劣ったことを我々が再び信じることのないように、また我々の体からの見積もりによって、神の霊を何か小さな一部分と思うことのないように、使徒は別の箇所で言う。自分は人間の知恵の言葉で語るのではなく、霊に教えられた言葉で語り、霊的なものを霊的なものと比べているのだ、と。そして、動物的な人間は神の霊のことを受け入れない、と(二コリント2:13)〔ミーニュの引照は二コリント2:13。この箇所は一コリント2:13–14 に当たる〕。神的なものを肉的なものと比べる者は、霊的な人々の内に数えられるべきでなく、動物の内にいる者だと、彼は知っていたからである。「それは彼には愚かさだからである」と彼は言う(二コリント2:14)。

19

Et ideo quia sciret has futuras esse animalium hominum quaestiones, praesagus futuri ait: Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum (Ibid. 16) ? Nos autem sensum Christi habemus.

PL 16, 781B

そして、動物的な人間たちの問いが将来あることを知っていたので、先を見通して言う。「実に、誰が主の感覚を知り、彼に教えるだろうか」(二コリント2:16)。しかし、我々はキリストの感覚を持っている。

Liber III, Caput IV

第III巻 第IV章PL 16, 781B
1

Spiritum propterea quod digitus vocatur, minorem esse contendentibus, regerit hoc quoque in Filii, qui dextra dicitur, injuriam converti.

PL 16, 781B

霊は指と呼ばれるゆえに〔子より〕劣ると主張する者たちに対して、著者は、それならこれもまた、右の手と言われる子への侮辱に転じる、と言い返す。

2

Haec ergo nomina non nisi ad unitatem divinitatis referenda; unde Moyses totam Trinitatem in maris rubri transitu cecinit operatam.

PL 16, 781B

したがって、これらの名は神性の一体性にのみ関係づけるべきである。それゆえモーセは、紅海の渡りにおいて三位一体の全体が働いたと歌った。

3

Nec sane mirum ibi Spiritus exstitisse operationem, ubi baptismi figura fuit; siquidem in hoc tres personas ex aequo operari, sanctificareque Scriptura docet.

PL 16, 781B

そこに霊の働きが現れたのも、確かに驚くべきことではない。そこには洗礼の象りがあったのであり、洗礼において三つのペルソナが等しく働き、聖化することを、聖書が教えているからである。

4

17. Sed si quis adhuc carnalibus inhaeret ambiguis, et corporalibus vacillat exemplis, consideret quia non potest bene sentire de Filio, qui potest male sentire de Spiritu.

PL 16, 781C

17. しかし、もし誰かがなお肉的な曖昧さにしがみつき、体に基づく例に揺れ動くなら、考えるべきである。霊について悪く考えることのできる者は、子についても正しく考えることができないのだと。

5

Nam si ideo portionem quamdam exiguam putant esse Spiritum Dei, quia digitus Dei dicitur; iidem utique et portionem exiguam dicunt esse in Filio Dei, quia dextera Dei dicitur.

PL 16, 781C

実に、彼らが、神の霊は神の指と言われるから小さな一部分であると考えるのなら、同じ者たちは、神の子においても、神の右の手と言われるから小さな一部分があると、当然言うことになる。

6

18. Sed Filius et dextera et virtus dicitur: itaque si verba nostra pendamus, nulla potest sine virtute esse perfectio; et ideo caveant ne putent, quod nefas dictu est, semiperfectum in sua substantia Patrem perfectionem accepisse per Filium, et desinant coaeternum Filium Patri negare.

PL 16, 781C

18. しかし、子は右の手とも力とも言われる。そこで、我々の言葉を量るなら、力なしには完全さはありえない。それゆえ彼らは、言うも不敬なことだが、父が自らの実体において半ば完全であって、子を通して完全さを受けたなどと考えることのないよう気をつけ、子が父と同じく永遠であることを否定するのをやめるべきである。

7

Quando enim non fuit Dei virtus? Quod si aliquando putant non fuisse Dei virtutem, aliquando plenitudinem in Deo Patre negabunt fuisse, cui putant aliquando defuisse virtutem.

PL 16, 781D

実に、神の力がなかった時があっただろうか。もし彼らが、神の力がなかった時があると考えるなら、父なる神に充満があったことを、ある時には否定することになる。その神には、ある時は力が欠けていたと考えるのだから。

8

19. Sed haec, ut dixi, scripta sunt, ut ad unitatem divinitatis ista referamus, et credamus quod Apostolus dixit (Coloss. II, 9) , quia plenitudo divinitatis corporaliter habitat in Christo, et habitat in Patre, et habitat in Spiritu sancto: et quod sicut unitas divinitatis, ita et unitas operationis sit.

PL 16, 781D

19. しかし、これらは、私が言ったとおり、我々がそれらを神性の一体性に関係づけ、使徒が言ったこと(コロサイ2:9)を信じるために書かれたのである。すなわち、神性の充満は体をもってキリストのうちに宿り、父のうちに宿り、聖なる霊のうちに宿るということ、また、神性の一体性があるとおり、働きの一体性もあるということを。

9

20. Quod etiam ex Cantico Moysis colligi potest; ipse enim cum per maria traduxisset populum Judaeorum, et Dei Patris operationem et Filii est confessus et Spiritus dicens: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6) .

PL 16, 782A

20. このこともモーセの歌から推し量ることができる。実に彼は、ユダヤ人の民を海の中を渡らせたのち、父なる神の働きと、子の働きと、霊の働きを告白して言った。「主よ、汝の右の手は力において栄光を帰せられた。主よ、汝の右の手は敵を打ち砕いた」(出エジプト記15:6)。

10

Habes quia et Filium sit confessus et Patrem, cujus est dextera. Et infra, ne Spiritum sanctum praeteriret, adjecit: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare: et Spiritu iracundiae tuae divisa est aqua (Ibid. 10) .

PL 16, 782A

あなたは、彼が子をも父をも告白したことを知っている。その右の手は父のものである。そして後で、聖なる霊を見過ごさないように付け加えた。「汝は汝の霊を遣わし、海は彼らを覆った。汝の怒りの霊によって水は分かたれた」(出エジプト記15:10)。

11

Quo significatur unitas divinitatis, non inaequalitas Trinitatis. 21. Vides igitur quia et Spiritus sanctus cooperatus Patri et Filio sit, ut tamquam congelascentibus fluctibus in medio mari, aquarum quidam murus insurgeret ad transitum Judaeorum, et rursus Aegyptiorum populum per Spiritum refusus obrueret (Exod. XIV, 22) .

PL 16, 782A

これによって示されているのは、神性の一体性であり、三位一体の不平等ではない。21. だから、あなたは見ている。聖なる霊も父と子とともに働いたのである。海の真ん中で波が凍りつくようになって、水の壁がユダヤ人の渡りのためにそびえ立ち、また再び、霊によって押し返されて、エジプト人の民を覆ったのである(出エジプト記14:22)。

12

Inde et columnam nubis plerique praecessisse in die populo Judaeorum, et columnam ignis in nocte arbitrantur, quo protegeret plebem suam gratia spiritalis (Exod. XIII, 21) .

PL 16, 782B

ここから、多くの者は、昼には雲の柱が、夜には火の柱が、ユダヤ人の民の前に進んだと考える。霊的な恩寵がその民を守るためである(出エジプト記13:21)。

13

22. Hanc autem operationem Dei, quam totus orbis jure miratur, sine sancti Spiritus opere non fuisse etiam Apostolus declaravit, dicens in figura illa praecessisse spiritalis mysterii veritatem; sic enim habes: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 1 et seq.) .

PL 16, 782B

22. 世界全体が当然驚嘆するこの神の働きが、聖なる霊の業なしにあったのではないことを、使徒もまた明らかにした。あの象りの内に霊的な奥義の真理が先立っていたと言うのである。あなたは、こう持っている。「我々の父祖たちは皆、雲の下にあり、皆、海を渡り、皆、雲の中で、海の中で、モーセにおいて洗礼を受けた。皆、同じ霊的な食べ物を食べ、皆、同じ霊的な飲み物を飲んだ」(一コリント10:1以下)。

14

23. Nam quemadmodum typus sacramenti potuit esse sine operatione Spiritus sancti, cujus veritas omnis in Spiritu est?

PL 16, 782C

23. 実に、秘跡の予型は、聖なる霊の働きなしにありえただろうか。その真理はすべて霊の内にあるのに。

15

Quod et Apostolus docuit dicens: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11) . 24. Vides igitur quia et Pater operatur in Filio, et Filius operatur in Spiritu.

PL 16, 782C

使徒もこれを教えて言った。「しかし汝らは洗われ、しかし汝らは聖化され、しかし汝らは義とされた。我々の主イエス・キリストの名において、また我々の神の霊において」(一コリント6:11)。24. だから、あなたは見ている。父は子において働き、子は霊において働く。

16

Et ideo secundum seriem Scripturarum noli dubitare in figura fuisse, quod in veritate esse ipsa etiam veritas declaravit. Quis enim operationem ejus abnuat in lavacro, in quo operationem ejus, sentimus et gratiam?

PL 16, 782C

それゆえ、聖書の連なりに従って、疑ってはならない。真理においてあるものとして真理そのものも宣言したことは、象りにおいてあったのである。実に、洗いにおけるその働きを、誰が否定できようか。その洗いにおいて、我々はその働きと恩寵とを感じ取るのに。

17

25. Nam sicut sanctificat Pater, ita sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus. Sanctificat Pater, secundum quod scriptum est: Deus pacis sanctificet vos, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) .

PL 16, 782D

25. 実に、父が聖化するように、子も聖化し、聖なる霊も聖化する。父が聖化することは、書かれているとおりである。「平和の神が汝らを聖化するように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの日に、非難されるところなく完全に守られるように」(一テサロニケ5:23)。

18

Et alibi Filius dicit: Pater, sanctifica eos in veritate (Joan. XVII, 17) . 26. De Filio autem idem Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) . Vides quia factus est sanctificatio?

PL 16, 782D

また別の箇所で、子は言う。「父よ、真理において彼らを聖化せよ」(ヨハネ17:17)。26. 子については、同じ使徒が言った。「彼は、神から我々にとって、知恵となり、また正義、聖化、贖いとなった」(一コリント1:30)。あなたは、彼が聖化となったことを見ているか。

19

Sed factus est nobis; non ut ille mutaret quod erat, sed ut nos sanctificaret in carne. 27. Spiritum quoque sanctum sanctificare Apostolus docet.

PL 16, 783A

しかし、彼は我々のためになったのである。彼が、あったところのものを変えるためではなく、我々を肉において聖化するためである。27. 使徒は、聖なる霊も聖化すると教えている。

20

Sic enim dicit: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilectissimi a Domino; quia elegit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus, et fide veritatis (II Thess. II, 12) .

PL 16, 783A

実に彼はこう言う。「我々は常に、汝らのために神に感謝せねばならない。主に最も愛された兄弟たちよ。神が汝らを、救いのために初穂として選んだからである。霊の聖化と、真理の信仰において」(二テサロニケ2:12)〔ミーニュの引照は二テサロニケ2:12。この句は2:13 に当たる〕。

21

28. Ergo sanctificat Pater, sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus: sed una est sanctificatio, quia unum est baptisma, et una gratia sacramenti (Ephes. IV, 5) .

PL 16, 783A

28. したがって、父が聖化し、子も聖化し、聖なる霊も聖化する。しかし、聖化は一つである。洗礼が一つであり、秘跡の恩寵が一つだからである(エフェソ4:5)。

Liber III, Caput V

第III巻 第V章PL 16, 783B
1

Colligit coeptum argumentum, et unitatem per digitum atque dexteram significari inde confirmat, quod eadem opera Dei sint, quae sunt manuum; et quae manuum, eadem etiam sint digitorum: ac demum quod manus Filio et Spiritui perinde conveniat, ac Spiritui et Filio digitus.

PL 16, 783B

著者は始めた論をまとめ、一体性が指と右の手によって示されていることを、次のことからさらに確証する。神の業と手の業は同じであり、手の業は指の業とも同じであること、そして最後に、手は子にも霊にも、指が霊にも子にも当てはまるのと同様に当てはまること。

2

29. Sed quid mirum si sanctificat singulos ipse sanctificatione non indigens, sed redundans; quando tantam, ut dixi, majestatem ejus accepimus, ut tamquam digitus a corpore, ita a Deo Patre inseparabilis videatur Spiritus sanctus?

PL 16, 783B

29. しかし、聖化を必要とせず、むしろ満ちあふれている彼自身が、一人一人を聖化することに、何の不思議があろうか。私が言ったとおり、我々は彼の威光をこれほどのものとして受けているのであり、指が体から離れえないように、聖なる霊も神なる父から離れえないと見えるのだから。

3

30. Quod si quis ad diminutionem, non ad unitatem potestatis putat esse referendum, is profecto in eam amentiam cadet, ut tamquam in unam velut corporis formam Patrem et Filium et Spiritum sanctum videatur effingere, et distinctiones quasdam figurare membrorum.

PL 16, 783B

30. もし誰かが、これを権能の一体性ではなく劣位に関係づけるべきだと考えるなら、その者は確かに、父と子と聖なる霊をあたかも一つの体の形のうちに造り上げるかのように見え、肢体の区別のようなものを思い描くという狂気に陥るだろう。

4

31. Sed accipiant, ut saepius dixi, non inaequalitatem, sed unitatem potestatis hac testificatione signari; quandoquidem quae opera Dei sunt, eadem sint opera manuum, eadem etiam legerimus opera esse digitorum.

PL 16, 783C

31. しかし彼らは、私がしばしば言ったとおり、この証言によって示されているのは権能の不等ではなく一体性であると受け取るべきである。神の業であるものは手の業と同じであり、指の業とも同じであると、我々は読んだのだから。

5

Scriptum est enim: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 1) ; et alibi: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli (Psalm. CI, 26) . Eadem igitur sunt opera manuum, quae sunt opera Dei.

PL 16, 783C

実に、書かれている。「天は神の栄光を語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:1)。また別の所では、「初めに、主よ、汝は地を据えた。天は汝の手の業である」(詩篇101:26)。したがって、手の業は神の業と同じである。

6

Non ergo aliqua pro membrorum corporalium qualitate discretio operationis, sed unitas potestatis est.

PL 16, 783C

それゆえ、体の肢体の性質に応じた働きの区別があるのではなく、権能の一体性があるのである。

7

32. Quae autem opera sunt manuum, eadem opera digitorum; quia aeque scriptum est: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti (Psal. VIII, 4) .

PL 16, 783C

32. 手の業は指の業と同じである。同様に書かれているからである。「私は、汝の天を、汝の指の業を、汝が据えた月と星を見るから」(詩篇8:4)。

8

Quid hic igitur digiti minus quam manus fecisse produntur; cum idem fecerint digiti, quod manus; sicut scriptum est: Quoniam delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum delectabor (Psal. XCI, 5) .

PL 16, 783D

では、ここで、指は手より少なく作ったと伝えられているだろうか。指は手と同じものを作ったのに。書かれているとおりである。「主よ、汝は汝の作ったものによって私を喜ばせた。汝の手の業において私は喜ぶだろう」(詩篇91:5)。

9

33. Et tamen quia manum legimus Filium (scriptum est enim: Nonne manus mea fecit haec omnia (Esai. LXVI, 2) ? et alibi: Ponam te in foramine petrae, et protegam manum meam super te.

PL 16, 784A

33. しかも、我々は子を手と読む(実に、書かれている。「これらすべてを、私の手が作ったのではないか」(イザヤ66:2)。また別の所では、「私は汝を岩の穴に置き、私の手を汝の上に覆おう」)。

10

Posui manum meam sub tegumento petrae (Exod. XXXIII, 22) ; quod ad incarnationis mysterium spectat, quia integumentum corporis virtus Dei sempiterna suscepit) utique liquet manus et de Filio Dei et de Spiritu sancto Scripturam locutam.

PL 16, 784A

(「私は私の手を岩の覆いの下に置いた」(出エジプト記33:22)。これは受肉の奥義にかかわる。永遠の神の力が体という覆いを受けたからである)。したがって、聖書が神の子についても聖なる霊についても「手」〔複数〕と語ったことは明らかである。

11

34. Et rursus quia digitum Dei Spiritum legimus (Luc. XI, 20) , ideo appellatos digitos aestimamus, ut Filium Spiritumque signaret.

PL 16, 784A

34. また、我々は神の指が霊であると読む(ルカ11:20)から、〔複数の〕指と呼ばれたのは、子と霊を示すためだと我々は考える。

12

Denique ut et Filii et Spiritus sanctificationem se habere memoraret, ait quidam sanctus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X, 8) .

PL 16, 784A

実に、自分が子の聖化と霊の聖化をともに持つことを思い起こすために、ある聖なる者は言った。「汝の手が私を作り、形づくった」(ヨブ記10:8)。

Liber III, Caput VI

第III巻 第VI章PL 16, 784B
1

Spiritum perinde ac Patrem et Filium arguere; immo vero judicare non posse judices absque ipso, ut Salomonis Danielisque judiciis, quae obiter paucis explicantur, ostenditur; neque alium Danieli aspirasse, quam Spiritum sanctum.

PL 16, 784B

霊は、父と子と同様に咎める。さらに、裁き手たちは彼なしには裁くことができない。そのことは、ソロモンとダニエルの裁きによって示され、それらは途中で手短に説明される。ダニエルに息を吹きかけたのは、聖なる霊にほかならない。

2

35. Cur enim verborum similitudinem recusamus, ubi unitatem potestatis asserimus; cum eousque unitas potestatis sit, ut et arguat Spiritus, sicut arguit Pater, et arguit Filius?

PL 16, 784B

35. 実に、権能の一体性を主張しているのに、なぜ我々は言葉の類似を拒むのか。権能の一体性は、父が咎め、子が咎めるように、霊も咎めるというところにまで及んでいるのに。

3

Sic enim scriptum est: Domine, ne ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psalm. VI, 1) .

PL 16, 784B

実に、こう書かれている。「主よ、汝の怒りによって私を咎めるな。汝の憤りによって私を懲らしめるな」(詩篇6:1)。

4

Deinde in quadragesimo nono psalmo sic dicit Dominus: Arguam te, et statuam ante faciem tuam peccata tua (Psal. XLIX, 21) ; ita etiam de Spiritu sancto Filius dixit: Cum autem abiero, mittam paraclitum ad vos: et ille veniens arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 7, 8) .

PL 16, 784B

さらに、第四十九篇で、主はこう言う。「私は汝を咎め、汝の罪を汝の面前に立てよう」(詩篇49:21)。同じように、聖なる霊についても子は言った。「しかし、私が去ったとき、私はパラクレートスを汝らのもとに遣わす。彼は来て、世を罪について、正義について、裁きについて咎めるだろう」(ヨハネ16:7, 8)。

5

36. Sed quo nos perfidorum hominum deducit amentia, ut quasi de ambiguo quod Spiritus sanctus arguat, videamur astruere; cum judices ipsi non queant nisi per Spiritum judicare?

PL 16, 784C

36. しかし、背信の人々の狂気は、我々をどこへ導くのか。聖なる霊が咎めるということを、あたかも疑わしいことであるかのように、我々が論証しようとしているかに見えるとは。裁き手たち自身が、霊によらなければ裁くことができないのに。

6

Denique nobile illud Salomonis judicium, quod inter dubia certantium; cum una, oppresso parvulo, quem ipsa susceperat, vindicare sibi vellet alienum, altera proprium filium defensaret; et fraudem in ipsis cogitationibus occultis, et pietatem in maternis visceribus deprehendit, utique per Spiritus sancti munus emicuit (III Reg. III, 16) .

PL 16, 784C

実に、ソロモンのあの名高い裁きは、争う者たちの疑わしい争いの只中で〔下された〕。一人の女は、自分が授かった幼子を押しつぶしてしまったので、他人の子を自分のものと主張しようとし、もう一人の女は、自分の実の子を守った。ソロモンは、隠された思いの内に欺きを、母の腹の内に敬虔を見抜いたのであり、それは確かに聖なる霊の賜物によって輝き出たのである(列王記三3:16)。

7

Neque enim latentem conscientiam feminarum alia aliqua penetrasset nisi Spiritus sancti machaera, de qua ait Dominus: Non veni pacem mittere, sed machaeram (Matth. X, 34) ; quia non ferro, sed Spiritu mens interna penetrabilis: Est enim Spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis (Sap. VII, 22) ; et infra: Omnia prospiciens (Ibid., 23) .

PL 16, 784C

実に、女たちの隠れた良心を貫くことができたのは、聖なる霊の剣のほかにはなかっただろう。それについて主は言う。「私は平和をもたらすために来たのではなく、剣をもたらすために来た」(マタイ10:34)。内なる精神は、鉄によってではなく霊によって貫かれうるからである。「実に、知性の霊は聖であり、唯一であり、多様であり、精妙であり、動きやすい」(知恵の書7:22)。そして後で、「すべてを見通す」(知恵の書7:23)。

8

37. Vide propheta quid dicat, quia omnia prospicit. Et ideo etiam Salomon prospexit, ut machaeram illam juberet afferri (III Reg. III, 24) ; quia simulato quod dividere vellet infantem, consideravit quod vera mater plus consuleret filio quam solatio; et gratiam juri, non gratiae jura praeferret.

PL 16, 784D

37. 預言者が、霊はすべてを見通すと言っていることを見よ。それゆえソロモンもまた見通して、あの剣を持って来させるよう命じたのである(列王記三3:24)。子を分けようと偽れば、真の母は慰めよりも子の身を案じるだろうし、好意を権利に優先させ、権利を好意に優先させはしないだろうと、彼は見て取ったからである。

9

At vero illa quae matris simularet affectum, vincendi studio caeca, parvi duceret ejus exitium, in quo nesciret pietatis dispendium.

PL 16, 785A

しかし、母の情を装ったあの女は、勝ちたい一心で盲目になり、その子の滅びを軽んじた。その滅びの内に敬虔の損失があることを、知らなかったのである。

10

Itaque vir ille spiritalis, qui dijudicaret omnia ( Spiritalis enim (I Cor. II, 15) dijudicat omnia ) naturam in affectibus quaesivit, quae latebat in vocibus: et pietatem interrogavit, ut proderet veritatem.

PL 16, 785A

こうして、すべてを見分けるべきこの霊的な人は(実に霊的な人は(一コリント2:15)すべてを見分ける)、言葉の内に隠れていた本性を、情愛の内に探り求めた。そして、真実を明かさせるために、敬虔を問いただしたのである。

11

Vicit itaque mater charitatis affectu, quae fructus est Spiritus. 38. Dijudicat in propheta, quia per Spiritum datur sermo sapientiae: quomodo ergo negatur quod arguere possit Spiritus sanctus mundum de judicio, qui judicii tollit ambiguum, largitur eventum?

PL 16, 785A

こうして母は、霊の実である愛の情によって勝った。38. 預言者において〔霊は〕見分ける。知恵の言葉は霊によって与えられるからである。では、聖なる霊が世を裁きについて咎めることができるということは、どうして否定されるのか。彼は、裁きの疑いを取り除き、結末を与えるのである。

12

39 et 40. Daniel quoque nisi accepisset Dei Spiritum, numquam potuisset deprehendere adulterium libidinis, mendacium fraudis.

PL 16, 785B

39・40. ダニエルもまた、神の霊を受けていなかったなら、情欲の姦淫を、欺きの偽りを、決して見抜けなかっただろう。

13

Nam cum Susanna presbyterorum conjurationibus appetita, inflexam populi mentem videret contemplatione seniorum; et omnibus destituta subsidiis, sola inter homines pudicitiae suae conscia Deum arbitrum precaretur: Exaudivit, inquit, Dominus vocem ejus, cum duceretur, ut periret: et excitavit Dominus Spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen Daniel (Dan. XIII, 44, 45) .

PL 16, 785B

実に、スサンナが長老たちの結託に狙われ、民の心が長老たちの威信を見て〔彼らに〕傾いたのを見、あらゆる助けを失って、人々の中でただ一人、自らの貞節を知る者として、審判者である神に祈ったとき、こう言われている。「主は、彼女が滅ぼされるために連れて行かれたとき、その声を聞き入れた。そして主は、ダニエルという名の年若い少年の聖なる霊を奮い立たせた」(ダニエル13:44, 45)。

14

Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam vacillantia perfidorum testimonia deprehendit; neque enim alia nisi divinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua proderet, quorum latebat affectus.

PL 16, 785B

こうして、受けた聖なる霊の恩寵に従って、彼は背信の者たちの揺らぐ証言を見抜いた。実に、隠れていた彼らの心情が自らの声によって暴かれたのは、神の権能の働きにほかならなかったのである。

15

41. Percipite igitur Spiritus sancti sacrum et coeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse, quam populo: illa quae maluit innocentiae subire periculum, quam pudoris: quae cum accusaretur, tacebat: cum damnaretur, silebat, conscientiae suae contenta judicio: quae reverentiam pudoris etiam in periculis reservabat; ne extorsisse petulantiam viderentur, qui extorquere non potuerant castitatem: ubi Dominum invocavit, Spiritum meruit qui latentem presbyterorum conscientiam revelavit.

PL 16, 785C

41. 知れ、これが聖なる霊の聖なる天的な奇跡である。民に対してよりも自分に対して貞潔であることを選んだ女、慎みを危うくするよりも無実の身を危うくするほうを選んだ女、告発されても黙し、有罪とされても沈黙して、自らの良心の判断に満足した女、危険のうちにも慎みへの畏れを守り続けた女。それは、貞潔を無理に奪えなかった者たちが、放埒〔の自白〕を無理に引き出したと見えないようにするためであった。彼女が主を呼んだとき、長老たちの隠れた良心を明らかにする霊を受けるにふさわしい者とされた。

16

42. Discant pudicae calumniam non timere. Nam quae castimoniam vitae praetulit, nec vitae dispendium pertulit, et gloriam retulit castitatis.

PL 16, 785C

42. 貞節な女たちは、中傷を恐れないことを学ぶがよい。実に、命よりも貞潔を優先した女は、命の損失を被らず、貞潔の栄光を持ち帰った。

17

Sic et Abraham quondam jussus adire peregrina, nec uxoriae periculo pudicitiae, nec mortis propositae terrore revocatus, et vitam suam, et castimoniam servavit uxoris.

PL 16, 785D

そのように、アブラハムもかつて、他国へ行くよう命じられたとき、妻の貞節への危険にも、迫る死の恐れにも引き戻されず、自分の命と妻の貞潔の両方を守った。

18

Nullum itaque Deo credidisse poenituit: et castitas devotionem cumulavit in Sara, et devotio castitatem.

PL 16, 785D

こうして、神を信じたことを悔いた者は一人もいない。貞潔はサラにおいて献身を高め、献身は貞潔を高めた。

19

43. Ac ne quis forte existimet, quia dicente Scriptura: Excitavit Deus Spiritum sanctum pueri adolescentis (Dan. IV, 21) , spiritum in eo putet fuisse hominis, non Spiritum sanctum; legat in posterioribus, et inveniet quia Spiritum sanctum accepit Daniel, et ideo prophetavit.

PL 16, 785D

43. そして、聖書が「神は年若い少年の聖なる霊を奮い立たせた」(ダニエル4:21)と言うので、彼の内にあったのは人の霊であって聖なる霊ではないと、誰かがたまたま考えることのないように、後の箇所を読むがよい。そうすれば、ダニエルが聖なる霊を受け、それゆえ預言したことが分かるだろう〔ミーニュの引照はダニエル4:21。この句は13:45 に当たる〕。

20

Denique et rex eum praetulit, quia habebat gratiam spiritalem. Sic enim dicit: Tu autem, Daniel, potes; quia Spiritus sanctus Dei in te est. Et infra Scriptura dicit: Et fuit Daniel praepositus illis; quoniam Spiritus erat superans in eo (Dan. VI, 3) . Sed etiam Moysis Spiritus judicaturis divisus est (Num. XI, 25) .

PL 16, 786A

実に、王も彼を優先した。霊的な恩寵を持っていたからである。こう言う。「しかし汝、ダニエルよ、汝はできる。神の聖なる霊が汝の内にあるからである。」そして後で、聖書は言う。「そしてダニエルは彼らの上に立てられた。霊が彼の内にあって勝っていたからである」(ダニエル6:3)。また、モーセの霊も、裁くことになる者たちに分け与えられた(民数記11:25)。

Liber III, Caput VII

第III巻 第VII章PL 16, 786A
1

Filium ipsum non judicare aut vindicare sine Spiritu; unde idem Spiritus Verbi gladius appellatur. Sed cum vicissim Verbum dicatur Spiritus gladius, summam in utroque potentiae unitatem inde cognosci.

PL 16, 786A

子自身も、霊なしには裁くことも罰することもしない。それゆえ同じ霊が言葉の剣と呼ばれる。しかし、逆に言葉が霊の剣と呼ばれることから、両者における力の最高の一体性が知られる。

2

44. Sed quid de caeteris loquamur? ipsum Dominum Jesum in Spiritu non solum judicare accepimus, sed etiam vindicare.

PL 16, 786B

44. しかし、ほかの者たちについて何を語ろうか。主イエス自身が、霊において裁くだけでなく、罰することをも行うと、我々は受け取っている。

3

Neque enim vindicaret in Antichristum, nisi ante de ejus meritis judicaret, quem (sicut legimus) Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui (II Thess. II, 8) .

PL 16, 786B

実に、彼は反キリストを、その行いについてまず裁くのでなければ、罰することもなかっただろう。我々が読むとおり、主イエスはこの者を、その口の霊によって殺すだろう(二テサロニケ2:8)。

4

Sed hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo. Non enim potest divinae naturae unitas separari.

PL 16, 786B

しかし、ここでは恩寵が新たに得られたのではなく、分かたれない一体性が保たれている。キリストは霊なしにはありえず、霊もキリストなしにはありえないからである。実に、神的な本性の一体性は分けられえない。

5

45. Et quia in medium id venit exemplum quod Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, gladius quidam Verbi Spiritus intelligitur (Ephes. VI, 17) . Denique et in Evangelio dicit ipse Dominus Jesus: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34) .

PL 16, 786B

45. そして、主イエスがその口の霊によって殺すだろうという例が持ち出されたので、霊はある種の言葉の剣として理解される(エフェソ6:17)。実に福音書でも、主イエス自身が言う。「私は平和をもたらすために来たのではなく、剣をもたらすために来た」(マタイ10:34)。

6

Venit enim ut Spiritum daret, ideoque et in ore ejus gladius bis acutus, utique gratia spiritalis (Apoc. XIX, 15) . Spiritus ergo Verbi gladius est.

PL 16, 786B

実に彼は霊を与えるために来た。それゆえ、彼の口にも両刃の剣があり、それは確かに霊的な恩寵である(黙示録19:15)。したがって、霊は言葉の剣である。

7

46. Et ut scias inaequalitatem non esse, sed unitatem naturae, Verbum quoque gladius est Spiritus sancti; scriptum est enim: Accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei (Ephes. VI, 16, 17) .

PL 16, 786C

46. そして、不等ではなく本性の一体性があることを、あなたが知るために言えば、言葉もまた聖なる霊の剣である。書かれているからである。「信仰の盾を取れ。それによって汝らは、悪しき者の火の矢をことごとく消すことができる。また救いの兜を受け取れ。霊の剣、すなわち神の言葉を」(エフェソ6:16, 17)。

8

47. Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit; utique unitas est potentiae.

PL 16, 786C

47. したがって、聖なる霊が言葉の剣であり、神の言葉が聖なる霊の剣であるなら、確かに、力の一体性がある。

Liber III, Caput VIII

第III巻 第VIII章PL 16, 786C
1

Praedictam unitatem eo probari, quod sicut Pater, ita etiam Filius contristari ac tentari legitur. Tentatum etiam Filium in deserto, ubi erecta fuit in aeneo serpente figura crucis: sed Spiritum quoque ibidem tentatum dici ab Apostolo.

PL 16, 786C

先に述べた一体性は、父と同様に子も悲しまされ、試みられると読まれることによって証明される。子は荒野でも試みられた。そこには青銅の蛇において十字架の象りが掲げられた。しかし、霊もそこで試みられたと使徒に言われている。

2

Hinc Israelitas ab eodem Spiritu directos in terram promissam, ipsique unam esse cum Patre et Filio voluntatem ac potentiam colligit Ambrosius. 48. Quam unitatem licet etiam aliis Scripturarum locis considerare.

PL 16, 786D

ここから、アンブロシウスは、イスラエル人が同じ霊によって約束の地へ導かれたこと、また霊自身にも、父と子とともに一つの意志と力があることを結論する。48. この一体性は、聖書の他の箇所でも考察することができる。

3

Nam cum dicat Ezechiel ad populum Judaeorum: Et contristastis me in omnibus his, dicit Dominus (Ezech. XVI, 43) ; Paulus novo populo in epistola sua dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30) .

PL 16, 786D

実に、エゼキエルがユダヤ人の民に言って、「そして汝らは、これらすべてのことにおいて私を悲しませた、と主は言う」(エゼキエル16:43)と言い、パウロは新しい民にその手紙で言う。「汝らがそのうちに証印を押された、神の聖なる霊を悲しませるな」(エフェソ4:30)。

4

Rursus cum Esaias dicat de ipsis Judaeis: Ipsi autem non crediderunt, sed exacerbaverunt Spiritum sanctum (Esai. LXIII, 10) ; David de Deo dicit: Et exacerbaverunt altissimum in siccitate, et tentaverunt Deum in cordibus suis (Psal. LXXVII, 17, 18) .

PL 16, 787A

再び、イザヤがそのユダヤ人たちについて言って、「しかし彼らは信じず、聖なる霊を怒らせた」(イザヤ63:10)と言い、ダビデは神について言う。「そして彼らは、至高者を乾いた地で怒らせ、心の内で神を試みた」(詩篇77:17, 18)。

5

49. Accipe etiam quia cum alibi dixerit Scriptura tentatum Spiritum, tentatum etiam Deum, eadem dicat et Christum esse tentatum; habes enim ad Corinthios Apostolum: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9) .

PL 16, 787A

49. さらに、知れ。聖書は、別の箇所で、霊が試みられ、神も試みられたと言うとき、同じくキリストも試みられたと言っているのである。実に、あなたはコリントの人々への使徒の言葉を持っている。「我々はキリストを試みてはならない。彼らのうちのある者たちが試みて、蛇によって滅んだように」(一コリント10:9)。

6

Justa vindicta, ut adversarii venena sentirent, qui non venerabantur auctorem. 50. Et bene Dominus, aereo serpente suspenso, jussit curari vulnera sauciorum (Num. XXI, 9) ; imago enim crucis aereus serpens est; nam etsi in carne sua suspensus est Christus, tamen in eo et ipse crucifixus est mundo, et ipsi crucifixus est mundus: Mihi enim, inquit, mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) .

PL 16, 787A

それは正しい報いであった。創造者を敬わなかった者たちが、敵対者の毒を味わうことになったのである。50. そして、主が、青銅の蛇を掲げて、傷ついた者たちの傷を癒すよう命じたのは、善いことであった(民数記21:9)。青銅の蛇は十字架の像だからである。実に、キリストは自らの肉において掛けられたが、それでもそのキリストにおいて、自分も世に対して十字架につけられ、世も自分に対して十字架につけられたのである。「私には世が十字架につけられ、私は世に対して」と彼は言う(ガラテヤ6:14)。

7

Crucifixus est ergo in suis mundus illecebris; et ideo non verus, sed aereus suspensus est serpens; quia in veritate quidem corporis, sed sine veritate peccati suscepit Dominus speciem peccatoris; ut per lubricum infirmitatis humanae simulando serpentem, depositis carnis exuviis, veri destrueret serpentis astutiam.

PL 16, 787B

こうして、世は、その誘惑とともに十字架につけられた。それゆえ、真の蛇ではなく青銅の蛇が掛けられたのである。主は、体の真実においてではあるが、罪の真実なしに、罪人の姿を取ったからである。それは、人間の弱さの滑りやすさによって蛇になぞらえ、肉の抜け殻を脱ぎ捨てて、真の蛇の狡猾さを滅ぼすためであった。

8

Per crucem itaque Domini, quae in tentationis ultione subvenit, offensam in perfidis Trinitatis agnosco, qui medicinam Trinitatis accipio.

PL 16, 787B

それゆえ、試みへの報復において救いとなった主の十字架によって、私は、背信の者たちにおける三位一体への侮辱を認め、三位一体の癒しを受けている。

9

51. Ergo cum habeas in libro Moysi, quia Dominus tentatus serpentes immiserit populo Judaeorum (Num. XXI, 6) , necesse est aut unitatem in majestate divina fatearis Patris et Filii et Spiritus sancti: aut certe cum Spiritum dicat apostolica Scriptura tentatum, Domini nomine.

PL 16, 787C

51. したがって、あなたはモーセの書において、主が試みられたときユダヤ人の民に蛇を送り込んだと持っているのだから、父と子と聖なる霊の神的な威光における一体性を告白せざるをえない。さもなければ、使徒の書が霊が試みられたと言うのだから、〔モーセは〕主の名によって

10

Spiritum utique designavit. Tentatum autem Spiritum sanctum ad Hebraeos scribens apostolus dicit; sic enim habes: Quia haec dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.

PL 16, 787C

確かに霊を示したのである〔前節の Domini nomine(主の名によって)を受ける〕。実に、使徒はヘブライ人に書き送って、聖なる霊が試みられたと言う。あなたはこう持っているからである。「聖なる霊がこう言うからである。『今日、もし彼の声を聞くなら、汝らの心をかたくなにするな。試みの日に荒れ野で苛立たせたときのように。そこで汝らの父祖たちは私を試み、吟味し、私の業を見た』」

11

Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper isti errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Hebr. III, 7 et seq.) . 52. Ergo secundum Apostolum tentatus est Spiritus.

PL 16, 787C

「『四十年の間、私はこの世代の近くにおり、そして言った。この者たちは常に心で迷っている。彼らは私の道を知らなかった、と。私は怒りをもって誓った。もし彼らが私の安息に入るなら、と』」(ヘブライ3:7以下)〔「もし〜なら」は誓いの定型で、「入らせない」の意〕。52. したがって、使徒によれば、霊は試みられた。

12

Si et ipse tentatus est, et ipse utique in terram repromissionis Judaeorum populum dirigebat, sicut scriptum est: Quia adduxit eos per abyssum, sicut equum per desertum, et non laboraverunt, et sicut pecora per campum.

PL 16, 787D

もし彼自身も試みられたのなら、彼自身がまた確かにユダヤ人の民を約束の地へ導いていたのである。書かれているとおりである。「彼は彼らを深淵を通って導いた。荒れ野を通る馬のように。彼らは疲れなかった。野を行く家畜のように。」

13

Descendit Spiritus a Domino, et direxit eos (Esai. LXIII, 13, 14) . Et ipse utique serenam coelestis alimoniae pluviam ministrabat, ipse quotidianam messem, quam terra non parturierat, agricola non severat, imbre fertili fecundabat. 53. Nunc spectemus singula.

PL 16, 787D

「霊が主のもとから降り、彼らを導いた」(イザヤ63:13, 14)。そして彼自身が、確かに天からの養いの穏やかな雨を与えていた。彼自身が、毎日の収穫——地が産んだのでなく、農夫が蒔いたのでもない——を、実り豊かな雨で実らせた。53. では、今、一つ一つを見てみよう。

14

Requiem Judaeis promiserat Deus, eam requiem Spiritus suam dicit (Exod. XVI, 12) . Tentatum se a perfidis Deus Pater memorat, tentatum ab iisdem se dicit et Spiritus; quia una tentatio est, qua tentata est a sacrilegis una divinitas Trinitatis.

PL 16, 788A

神はユダヤ人に安息を約束しており、霊はその安息を自分のものと言う(出エジプト記16:12)。父なる神は、背信の者たちに試みられたと記し、霊もまた、同じ者たちに試みられたと言う。三位一体の唯一の神性が、冒瀆する者たちに試みられたその試みは、一つだからである。

15

Condemnat Deus populum Judaeorum (Num. XIV, 8) ; ut in terram fluentem lac et mel, hoc est, ad resurrectionis requiem pervenire non possit: eadem sententia condemnat et Spiritus dicens: Si introibunt in requiem meam (Psal. XCIV, 11) . Unius ergo sententia voluntatis, unius excellentia potestatis est.

PL 16, 788A

神はユダヤ人の民を断罪する(民数記14:8)。乳と蜜の流れる地、すなわち復活の安息に、彼らが到達できないようにするためである。同じ判決で、霊も断罪して言う。「もし彼らが私の安息に入るなら」(詩篇94:11)。したがって、判決は一つの意志のものであり、卓越は一つの権能のものである。

Liber III, Caput IX

第III巻 第IX章PL 16, 788B
1

Spiritum sanctum exacerbari confirmatur ex Petri verbis; ubi unum et idem esse Spiritum Dei, ac Spiritum Domini, cum ex aliis locis, tum e memorata ejusdem apostoli sententia in Ananiam ac Saphiram ostenditur: unde Spiritus sancti vel cum Patre ac Filio conjunctionem, vel propriam divinitatem evinci contenditur.

PL 16, 788B

聖なる霊が怒らされるということは、ペトロの言葉から確証される。そこでは、神の霊と主の霊が一つの同じ霊であることが、ほかの箇所からも、アナニアとサフィラに対する同じ使徒の、先に挙げた言葉からも示される。そこから、聖なる霊の、父と子との結びつき、あるいは固有の神性が証明されると論じられる。

2

54. Fortasse tamen aliquis diceret hoc exemplum non posse ad proprietatem sancti Spiritus derivari, nisi alio loco etiam Petrus apostolus nos docuisset peccatis nostris etiam Spiritum posse tentari, sic enim habes ad Ananiae conjugem dictum: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini (Act. V, 9) ?

PL 16, 788B

54. しかし、ことによると誰かは、この例を聖なる霊の固有性に引き寄せることはできないと言うかもしれない。もし使徒ペトロが、別の箇所でも、我々の罪によって霊もまた試みられうると教えていなかったなら、そのとおりであろう。実に、アナニアの妻に言われた言葉を、あなたは持っている。「汝らは、主の霊を試みることで、なぜ一致したのか」(使徒言行録5:9)。

3

Etenim Domini Spiritus ipse est Dei Spiritus; quia unus sanctus est Spiritus, ut etiam Paulus apostolus docuit dicens: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.

PL 16, 788B

実に、主の霊は神の霊そのものである。聖なる霊は一つだからである。使徒パウロも教えて言った。「しかし汝らは、肉にあるのではなく、霊にある。ただし、神の霊が汝らのうちに宿っているならば。」

4

Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) . Praemisit Spiritum Dei, et statim subdidit eumdem esse Spiritum Christi.

PL 16, 788C

「もし誰かがキリストの霊を持たないなら、その者は彼のものではない」(ローマ8:9)。彼は神の霊を先に置き、すぐに、それがキリストの霊と同じであると付け加えた。

5

Et cum dixisset de Spiritu, ut intelligeremus quia ubi Spiritus sanctus, ibi Christus est, addidit: Si autem Christus in vobis (Ibid., 10) .

PL 16, 788C

そして、霊について語ったのち、聖なる霊のあるところにキリストがいることを我々が理解するように、付け加えた。「しかしキリストが汝らのうちにいるなら」(ローマ8:10)。

6

55. Deinde quomodo hic intelligimus quia ubi Spiritus, ibi et Christus; ita etiam alibi ostendit quia ubi Christus, ibi etiam Spiritus sanctus sit.

PL 16, 788C

55. さらに、ここでは霊のあるところにキリストもいると我々が理解するように、別の箇所でも、彼は、キリストのあるところに聖なる霊もいることを示している。

7

Nam cum dixisset: Numquid experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ; alibi ait: Puto enim et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40) .

PL 16, 788C

実に、「キリストが私の内で語っている証拠を、汝らは求めるのか」(二コリント13:3)と言ったのち、別の箇所では言う。「実に私も、神の霊を持っていると思う」(一コリント7:40)。

8

Inseparabilis ergo est unitas, quia ubi aut Pater, aut Christus, aut Spiritus, Scriptura testificante, signatur; ibi omnis plenitudo est Trinitatis.

PL 16, 788C

したがって、一体性は分かたれえない。聖書の証言によって、父か、キリストか、霊かが示されるところには、三位一体の充満がすべてあるからである。

9

56. Sed et ipse Petrus in eo, quod proposuimus, exemplo praemisit Spiritum sanctum, et postea dixit Spiritum Domini; sic enim habes: Anania, cur implevit Satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto, ut fraudem faceres de pretio agri?

PL 16, 788D

56. しかし、ペトロ自身も、我々の提示した例において、聖なる霊を先に置き、後に主の霊と言った。実に、あなたはこう持っている。「アナニアよ、なぜサタンは汝の心を満たして、聖なる霊に偽りを言わせ、畑の代金について欺かせたのか。」

10

Ita nonne manens tibi manebat, et venditus in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hoc scelus? Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3 et seq.) . Et subter ad ejus uxorem ait: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini (Ibid., 9) ?

PL 16, 788D

「それは、売る前は汝のものとして残り、売られたあとも汝の権限の内にあったではないか。なぜ汝はこの悪事を心に据えたのか。汝は人々に偽りを言ったのではなく、神に偽りを言ったのだ」(使徒言行録5:3以下)。そして下の箇所で、彼はその妻に言う。「汝らは、主の霊を試みることで、なぜ一致したのか」(使徒言行録5:9)。

11

57. Primum intelligimus quia Spiritum sanctum Spiritum Domini dixit. Deinde cum praemiserit Spiritum sanctum, et addiderit: Non es hominibus mentitus, sed Deo; necesse est in Spiritu sancto aut unitatem divinitatis intelligas; quoniam cum Spiritus tentatur, Deus fallitur: aut si unitatem divinitatis conaris excludere, secundum Scripturae verba ipse utique Spiritum Deum credis.

PL 16, 789A

57. 第一に、我々は、ペトロが聖なる霊を主の霊と呼んだことを理解する。次に、彼が聖なる霊を先に置き、「汝は人々に偽りを言ったのではなく、神に偽りを言ったのだ」と付け加えたからには、汝は聖なる霊において神性の一体性を理解せざるをえない。霊が試みられるとき、神が欺かれるのだから。さもなければ、汝が神性の一体性を排除しようと試みるなら、汝は聖書の言葉に従って、確かに霊を神と信じているのである。

12

58. Si enim et de Spiritu expressum intelligimus et de Patre, in Deo utique Patre et Spiritu sancto veritatis et scientiae advertimus unitatem; quia similiter a sancto Spiritu sicut a Deo Patre mendacium deprehenditur.

PL 16, 789A

58. 実に、我々が、霊についても父についても明白に語られていると理解するなら、神なる父と聖なる霊において、真理と知識の一体性があることを、我々は確かに認める。偽りが、神なる父によるのと同様に、聖なる霊によっても見抜かれるからである。

13

Quod si utrumque de Spiritu accipimus, cur quod legis, perfide, negare conaris? Aut igitur unitatem divinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, aut divinitatem sancti Spiritus confitere.

PL 16, 789B

もしそのどちらをも霊について受け取るなら、背信の者よ、汝が読んでいることを、なぜ汝は否定しようと試みるのか。それゆえ、父と子と聖なる霊の神性の一体性を告白するか、聖なる霊の神性を告白せよ。

14

Utrum dixeris, in Deo utrumque dixisti; quia et unitas divinitatem astruit, et divinitas unitatem.

PL 16, 789B

どちらを言おうと、汝は両方を神において言ったことになる。一体性が神性を立証し、神性が一体性を立証するからである。

Liber III, Caput X

第III巻 第X章PL 16, 789B
1

Spiritus sancti divinitatem astrui ex Joannis loco. Hunc quidem deletum fuisse ab haereticis, at inani conatu; cum inde facilius eorum perfidia convinci possit. Ut ostendatur hic idem locus esse de Spiritu, contextus series expenditur.

PL 16, 789B

聖なる霊の神性が、ヨハネの箇所から立証される。この箇所は異端者たちによって消されたが、その試みは空しい。そこからむしろ彼らの背信がいっそう容易に論破されうるからである。この箇所が同じく霊について言われたものであることを示すために、文脈の続きが吟味される。

2

Eum de Spiritu sancto nasci, qui renascitur de eodem Spiritu, de quo Christus ipse natus ac renatus creditur. Iterum ex duobus Joannis testimoniis colligitur Spiritus divinitas, ac demum quomodo Spiritus, aqua et sanguis testes dicantur, exponitur.

PL 16, 789B

再生する者は、キリスト自身がそこから生まれ、また再生したと信じられている、その同じ聖なる霊から生まれる。さらに、ヨハネの二つの証言から霊の神性が導かれ、最後に、霊と水と血がどのように証人と呼ばれるかが説き明かされる。

3

59. Nec solum hoc loco evidenter sancti Spiritus θεότητα, hoc est, deitatem Scriptura testatur; sed etiam ipse Dominus dixit in Evangelio: Quoniam Deus Spiritus est (Joan. III, 6) .

PL 16, 789C

59. 聖書は、この箇所だけで聖なる霊の神性(テオテース)〔ギリシア語〕、すなわち神性〔deitas〕をはっきり証しているのではない。主自身も福音書で言った。「神は霊であるから」(ヨハネ3:6)〔著者の読むヨハネ3:6 はこの句で結ぶ(下の63 段に引かれる)。通行の本文の3:6 にこの句は無い〕。

4

Quem locum ita expresse, Ariani, testificamini esse de Spiritu; ut eum de vestris codicibus auferatis: atque utinam de vestris, et non etiam de Ecclesiae codicibus tolleretis!

PL 16, 789C

アレイオス派よ、諸君はこの箇所が霊について言われたものであることを、自分たちの写本からそれを取り除くほど、あからさまに証言している。取り除いたのが諸君の写本からだけで、教会の写本からまでは取り除かなかったのなら、どれほどよかったことか。

5

Eo enim tempore quo impiae infidelitatis Auxentius Mediolanensem Ecclesiam armis exercituque occupaverat, vel a Valente atque Ursatio, nutantibus sacerdotibus suis, incursabatur Ecclesia Sirmiensis, falsum hoc, et sacrilegium vestrum in Ecclesiasticis codicibus deprehensum est.

PL 16, 790A

というのも、不敬虔な不信の人アウクセンティオスが軍勢と武力でミラノの教会を占拠していたとき、あるいはウァレンスとウルサキウスによって、司教たちが揺らいでいるところにシルミウムの教会が襲われたとき、諸君のこの偽りと瀆聖が教会の写本の中に見つかったのである。

6

Et fortasse hoc etiam in Oriente fecistis. 60. Et litteras quidem potuistis abolere, sed fidem non potuistis auferre.

PL 16, 790A

そしておそらく諸君は東方でもこれを行った。60. 諸君は文字を消し去ることはできたが、信仰を取り去ることはできなかった。

7

Plus vos illa litura prodebat, plus vos illa litura damnabat; neque enim vos poteratis oblinire veritatem, sed illa litura de libro vitae nomina vestra radebat. Cur auferebatur: Quoniam Deus Spiritus est; si non pertinebat ad Spiritum?

PL 16, 790A

その消し跡は諸君をいっそう暴き、その消し跡は諸君をいっそう断罪していた。諸君は真理を塗りつぶすことはできず、むしろその消し跡が命の書から諸君の名を削り取っていたのである。「神は霊であるから」という句が取り除かれたのは、なぜか。霊に関わらないのであれば。

8

Si enim de Deo Patre vultis expressum, ergo et Deum Patrem negatis, qui putatis esse delendum. Utrum vultis, eligite: in utroque vos laqueus vestrae impietatis astringet, si gentiles vos esse fateamini vel Patrem Deum negando, vel Spiritum.

PL 16, 790B

もし諸君が、それは父なる神について言われたのだと言うなら、削除すべきだと考えている以上、諸君は父なる神をも否んでいることになる。どちらでも望むほうを選べ。いずれにしても、諸君の不敬虔の罠が諸君を縛る。父なる神を否むにせよ霊を否むにせよ、諸君が異邦人であると認めることになるのだから。

9

Tenetur igitur vestra confessio, qua delestis oraculum, dum formidatis exemplum. 61. Delestis quidem in pectoribus animisque vestris: caeterum divinum non deletur oraculum, non deletur Spiritus sanctus, sed aversatur impias mentes: non deletur gratia, sed iniquitas; quia scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Esai. XLIII, 25) .

PL 16, 790B

ゆえに諸君は自らの告白に捕らえられている。諸君は範例〔exemplum。写本とも取れる〕を恐れて、託宣を消したのだから。61. 諸君は確かに自分たちの胸と心の中では〔それを〕消した。しかし神の託宣は消されず、聖なる霊は消されず、ただ不敬虔な精神から背を向けるのである。消されるのは恩寵ではなく不法である。書かれているとおりだ。「私こそは、私こそは、汝の不法を消す者である」(イザヤ43:25)。

10

Denique Moyses pro populo petens: Dele, inquit, me de libro tuo, si non parcis huic populo (Exod. XXXII, 32) . Nec tamen deletus est; quia non habebat iniquitatem, sed gratiam profluebat.

PL 16, 790B

実に、モーセは民のために求めて言う。「私を汝の書から消せ、もしこの民を赦さないのなら」(出エジプト記32:32)。それでも彼は消されなかった。彼には不法がなく、恩寵が溢れ出ていたからである。

11

62. Vestra igitur estis confessione convicti, quod sapienter factum non potestis dicere, sed astute. Astute enim cognovistis loci istius vos attestatione convinci, nec argumenta vestra adversus id posse testimonium convenire.

PL 16, 790C

62. こうして諸君は自らの告白によって論破されている。それを賢明に行ったとは言えず、狡猾に行ったというほかない。この箇所の証言によって自分たちが論破されること、諸君の論拠がその証言に太刀打ちできないことを、諸君は狡猾にも悟ったのである。

12

Quo enim possit alio intellectus loci istius derivari, cum series lectionis tota de Spiritu sit?

PL 16, 791A

実際、読まれる箇所の続きがすべて霊についてのものであるのに、この箇所の意味を、ほかのどこへ導くことができるだろうか。

13

63. Nicodemus quaerit de regeneratione, respondet Dominus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .

PL 16, 791A

63. ニコデモは再生について尋ね、主は答える。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、水と霊によって再び生まれる者でなければ、神の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。

14

Et ut ostenderet aliam generationem secundum carnem esse, aliam secundum Spiritum, addidit: Quod natum est ex carne caro est; quia de carne natum est; et quod natum est de Spiritu, Spiritus est; quia Deus Spiritus est (Ibid., 6) .

PL 16, 791A

そして、肉に従う生まれと霊に従う生まれは別であることを示すために、こう付け加えた。「肉から生まれたものは肉である。肉から生まれたからである。霊から生まれたものは霊である。神は霊であるから」(ヨハネ3:6)。

15

Pro sequere ergo totam seriem lectionis, et invenies quod Dominus impietatem vestram plenitudine assertionis excluserit. Noli, inquit, mirari quia dixi: Oportet vos nasci denuo.

PL 16, 791A

それゆえ、読まれる箇所の続き全体をたどれ〔底本は Pro sequere と分けて刷る。prosequere と読む〕。そうすれば、主が断言の十全さによって諸君の不敬虔を締め出したことが分かる。主は言う。「私が『汝らは新たに生まれねばならない』と言ったことに驚くな」

16

Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu (Ibid., VII, 8) . 64. Quis est qui nascitur de Spiritu, et qui efficitur Spiritus, nisi qui renovatur Spiritu mentis suae?

PL 16, 791A

「霊は望むところに息を吹き、汝はその声を聞く。だが、それがどこから来てどこへ行くかを知らない。霊から生まれた者もみなそのとおりである」(ヨハネ7:8)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつうヨハネ3:8 にある〕。64. 霊から生まれ、霊となる者とは、自らの精神の霊によって新たにされる者でなくて誰であろうか。

17

Hic est utique qui per aquam regeneratur et Spiritum sanctum; quoniam per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti spem vitae capimus aeternae. Et alibi Petrus apostolus ait: Vos autem Spiritu sancto baptizabimini (Act. XI, 16) .

PL 16, 791B

この者こそ、水と聖なる霊によって再生される者である。再生と聖なる霊の新たにすることの洗いによって、我々は永遠の生命の望みを受けるからである。また別の箇所で使徒ペトロは言う。「しかし汝らは聖なる霊で洗礼を受ける」(使徒言行録11:16)。

18

Quis est autem qui baptizatur Spiritu sancto, nisi qui renascitur per aquam et Spiritum sanctum? Ergo de sancto Spiritu Dominus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei.

PL 16, 791B

聖なる霊で洗礼を受ける者とは、水と聖なる霊によって再び生まれる者でなくて誰であろうか。ゆえに、主は聖なる霊について言った。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、水と霊によって再び生まれる者でなければ、神の国に入ることはできない」。

19

Et ideo de ipso nasci nos in posterioribus definivit, per quem renasci nos in superioribus est locutus. Haec Dominica sententia est: scripto nitor, non argumento.

PL 16, 791B

こうして主は、前の箇所でそれによって我々が再生すると語ったその霊から、後の箇所では我々が生まれると定めた。これは主の言葉である。私は書かれたものに拠っているのであり、論証に拠っているのではない。

20

65. Quaero tamen cur si non dubitatur per Spiritum sanctum nos renasci, dubitetur de Spiritu sancto nos nasci; cum ipse Dominus Jesus de Spiritu sancto et natus sit et renatus?

PL 16, 791C

65. だが私は問う。聖なる霊によって我々が再生することが疑われないのなら、なぜ聖なる霊から我々が生まれることは疑われるのか。主イエス自身が、聖なる霊から生まれ、また再生したというのに。

21

Quem si natum de Spiritu sancto confitemini (Matth. I, 20) , quia non potestis negare: renatum autem (Matth. III, 16) negatis; magna insipientia, ut quod singulare Dei est, confiteamini: quod commune est hominum, denegetis.

PL 16, 791C

もし諸君が、彼が聖なる霊から生まれたこと(マタイ1:20)を告白するなら――否定できないからだが――、しかし再生したこと(マタイ3:16)は否むなら、それは大いなる愚かさである。神にだけ属することは告白し、人間に共通のことは否むのだから。

22

Et ideo bene vobis dicitur quod Judaeis dictum est: Si terrena vobis dixi, et non creditis; quomodo si dixero vobis coelestia credetis (Joan. III, 12) ? 66. Sed tamen utrumque locum ita scriptum invenimus in Graeco, ut non per Spiritum dixerit, sed de Spiritu.

PL 16, 791C

だから、ユダヤ人たちに語られたことが、諸君にもふさわしく語られる。「私が地上のことを汝らに語っても信じないのなら、天上のことを語ったとして、どうして信じるだろうか」(ヨハネ3:12)。66. しかも我々は、ギリシア語でも両方の箇所が、「霊によって」ではなく「霊から」と書かれているのを見いだす。

23

Denique sic habet: Ἀμὴν, ἀμὴν, λέγω σοι, ἐὰν μή τις γεννήθη ἐξ ὕδατος καὶ Πνεύματος, hoc est, de aqua et Spiritu.

PL 16, 791D

実に、こうある。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、水と霊から生まれる者でなければ」〔ギリシア語の本文。ヨハネ3:5 の句。前置詞はエクス(「〜から」)〕。すなわち、水と霊から、ということである。

24

Ergo cum dubitari non debeat de sancto scriptum esse Spiritu, quod natum est de Spiritu; non est dubium quin Deus sit et sanctus Spiritus, secundum quod scriptum est, quia Deus Spiritus est.

PL 16, 792A

ゆえに、「霊から生まれたもの」という句が聖なる霊について書かれていることは疑ってはならないのだから、聖なる霊もまた神であることに疑いはない。「神は霊である」と書かれているとおりに。

25

67. Alibi quoque ut hoc de sancto Spiritu scripsisse se idem evangelista reseraret: Per aquam, inquit, et Spiritum venit Christus Jesus, non solum in aqua sed per aquam et sanguinem.

PL 16, 792A

67. 同じ福音書記者は、このことを聖なる霊について書いたのだと明かすために、別の箇所でもこう言う。「キリスト・イエスは水と霊によって来た〔著者の引く本文は「水と霊によって」。通行の本文は「水と血によって」〕。水においてだけでなく、水と血によって来たのである」

26

Et spiritus testimonium dicit, quoniam Spiritus est veritas; quia tres sunt testes, Spiritus, aqua, sanguis: et hi tres unum sunt (I Joan. V, 6 et seq.) . 68. Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium.

PL 16, 792A

「そして霊が証しをする。霊は真理だからである。なぜなら証人は三つあり、霊と水と血であって、この三つは一つである」(一ヨハネ5:6以下)。68. それらがどのように証人であるかを聞け。霊は精神を新たにし、水は洗いに役立ち、血は代価に関わる。

27

Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequimur spiritali; quia Spiritus testimonium reddit spiritui nostro (Rom. VIII, 16) .

PL 16, 792A

霊は養子とすることによって我々を神の子らとし、聖なる泉の水は我々を洗い、主の血は我々を贖った。ゆえに我々は、一方は見えない、他方は見える証言を、霊的な秘跡によって得る。霊は我々の霊に証しを与えるからである(ローマ8:16)。

28

Etsi in utroque plenitudo sit sacramenti, distinctio tamen muneris est: ergo ubi distinctio est muneris, non est utique testificationis aequalitas.

PL 16, 792B

どちらにも秘跡の充満があるとしても、務めには区別がある。ゆえに、務めの区別があるところに、証言の等しさがあるわけではない。

Liber III, Caput XI

第III巻 第XI章PL 16, 792B
1

Objiciebatur Joannis verba, nimirum, Spiritus est Deus, ad Deum Patrem referenda esse; quando postea Deum adorandum in Spiritu et veritate praedicit Christus.

PL 16, 792B

次のように反論された。ヨハネの言葉、すなわち「神は霊である」は、父なる神に関係づけられるべきである。後にキリストは、神は霊と真理において礼拝されるべきだと告げているからだ、と。

2

Respondetur primo voce spiritus interdum gratiam spiritalem significari: deinde si personam Spiritus sancti per voces in spiritu intelligendam velint, proptereaque ipsi deberi negent adorationem, ostenditur argumentum aeque pugnare in Filium: quem tamen cum adorandum innumera probent exempla, hinc de Spiritu quoque idem statuendum intelligitur.

PL 16, 792B

第一に答える。霊(spiritus)という語によって、ときに霊的な恩寵が示される。次に、「霊において」という語によって聖なる霊のペルソナが理解されるべきだと彼らが望み、そのゆえに霊に礼拝が帰されるべきことを否むなら、その論は等しく子にも向けられることが示される。ところが子が礼拝されるべきことは数えきれない例が証明しているので、そこから、霊についても同じことが定められるべきだと理解される。

3

Quid adorari praecipitur scabellum pedum? Hoc designari Domini corpus, cujus cum auctor sit Spiritus, ipsum sequitur adorandum esse, nec tamen proinde Mariam adorandam.

PL 16, 792C

礼拝せよと命じられている足台とは何か。これは主の体を指す。その体の作り手は霊であるから、霊自身が礼拝されるべきことになる。だが、だからといってマリアが礼拝されるべきことにはならない。

4

Non ergo abrogari Spiritus adorationem, sed ejus cum Patre conjunctionem exprimi, cum Pater in Spiritu dicitur adorandus: quod similibus locutionibus confirmatur.

PL 16, 792C

ゆえに霊への礼拝が廃されるのではない。父が霊において礼拝されるべきだと言われるとき、霊と父との結びつきが表されているのである。これは同様の言い方によって確かめられる。

5

69. Sed fortasse referatur quia in posterioribus istius ipsius libri iterum Dominus Deum Spiritum dixit, sed de Patre Deo sensit. Sic enim habes in Evangelio: Nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate.

PL 16, 792C

69. しかしおそらく、こう言われるだろう。同じ書の後のほうで、主は再び神を霊と言ったが、それは父なる神について考えたのだ、と。福音書にはこうあるのだから。「今がその時であり、まことの礼拝者たちは霊と真理において父を礼拝する」

6

Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 23, 24) .

PL 16, 792D

「父もまた、自分を礼拝する者としてそのような人々を求めているからである。神は霊であり、神を礼拝する者は、霊と真理において礼拝せねばならない」(ヨハネ4:23, 24)。

7

Non solum enim hoc exemplo divinitatem sancti Spiritus vultis negare; sed etiam in Spiritu adorari Deum tamquam ad subjectionem Spiritus derivatis.

PL 16, 793A

諸君はこの例によって聖なる霊の神性を否もうとするだけでなく、神が霊において礼拝されるということをも、霊の従属を言うものであるかのように曲げて取っている。

8

70. Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) , hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis.

PL 16, 793A

70. この箇所には簡潔に答えよう。霊(spiritus)はたいてい、霊的な恩寵の代わりに置かれる。使徒も言ったとおりだ。「霊自身が、言い表しえない呻きをもって我々のために求める」(ローマ8:26)。これは霊的な恩寵のことである。諸君が、聖なる霊の呻きを聞くことができたというのでもなければ。

9

Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia (Sap. I, 4) ; quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .

PL 16, 793A

ゆえにここでも神は、心の悪意においてではなく、霊的な恩寵において礼拝される。「悪意ある魂の中に知恵は入らない」(知恵の書1:4)〔底本は malevolamnon と続けて刷る。malevolam non と読む〕。「聖なる霊においてでなければ、誰も『主イエス』と言うことはできない」(一コリント12:3)からである。

10

Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt (Ibid., 4) . 71. Non igitur hoc ad plenitudinem, nec ad portionem Spiritus potest pertinere, quia neque humana mens ejus plenitudinem capit, neque in ullas sui dividitur sectiones: sed donum gratiae spiritalis infundit, in quo adoratur Deus, sicut adoratur etiam in veritate; non enim adorat, nisi qui veritatem divinitatis ejus pio haurit affectu.

PL 16, 793A

そして直ちに付け加えた。「恩寵にはさまざまな区分がある」(一コリント12:4)。71. ゆえにこれは、霊の充満にも、霊の一部分にも関わりえない。人間の精神は霊の充満を受け入れることができず、また霊は自らのいかなる部分にも分けられないからである。むしろ霊は霊的な恩寵の賜物を注ぎ込み、その賜物において神は礼拝される。それは、真理においても礼拝されるのと同じである。その神性の真理を敬虔な思いで汲み取る者でなければ、礼拝しないのだから。

11

Nec utique velut personaliter Christum, aut sanctum personaliter Spiritum comprehendit. 72. Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu.

PL 16, 793B

また〔この句は〕、キリストをいわばペルソナとして、あるいは聖なる霊をペルソナとして含んでいるわけでもない。72. あるいは、この句が霊とキリストについてあたかもペルソナとして言われているように見えるとあなたが考えるなら、神は霊において礼拝されるのと同様に、真理〔であるキリスト〕においても礼拝されることになる。

12

Aut similis igitur subjectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur. 73. Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones.

PL 16, 793B

ゆえに〔両者が〕同様の従属であるか――あなたがそう信じることは断じてあってはならないが――、そうなると子も礼拝されないことになる。あるいは――これが真実だが――同様に一体性の恩寵であって、霊も礼拝されるか、そのどちらかである。73. ここで我々は、アレイオス派の不敬虔な問いをまとめて結論しよう。

13

Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate.

PL 16, 793C

実際、神が霊において礼拝されるから霊は礼拝されるべきでない、と彼らが否むのなら、神は真理において礼拝されるのだから、真理も礼拝されるべきでないと否むがよい。

14

Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI, 1) ; donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) .

PL 16, 793C

真理は多くあるとしても――書かれているからだ。「真理は人の子らの間から減ってしまった」(詩篇11:1)――、それらは神的な真理、すなわち「私は道であり、真理であり、命である」(ヨハネ14:6)と言うキリストから与えられたものである。

15

Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent. 74. Sed refelluntur factis piorum, serie Scripturarum.

PL 16, 793C

ゆえに、ここで彼らが真理を通常の用法で理解するなら、霊的な恩寵をも同じように理解するがよい。そうすれば何のつまずきもない。もし真理をキリストと受け取るなら、そのキリストが礼拝されるべきでないと否んでみるがよい。74. しかし彼らは、敬虔な人々の行いと聖書の続きによって論駁される。

16

Adoravit enim Christum Maria, et ideo praenuntia resurrectionis ad apostolos destinatur, solvens haereditarium nexum, et feminei generis immane delictum.

PL 16, 793C

マリアはキリストを礼拝し、それゆえ復活の告知者として使徒たちのもとへ遣わされる。そうして、受け継がれた束縛、女という類の甚だしい罪を解くのである。

17

Hoc enim operatus est in mysterio Dominus; ut ubi superabundaverat peccatum, superabundaret et gratia (Rom. V, 20) . Meritoque ad viros femina destinatur; ut quae culpam viro prima nuntiaverat, prima Domini gratiam nuntiaret.

PL 16, 793D

主は奥義において、罪が満ちあふれたところに恩寵もまして満ちあふれるように、これをなしたからである(ローマ5:20)。そして当然のことに、女が男たちのもとへ遣わされる。最初に男へ咎を告げた者が、最初に主の恩寵を告げるためである。

18

75. Adoraverunt et apostoli (Matth. XXVIII, 17) ; et ideo quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium. Adoraverunt et angeli, de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I, 6) .

PL 16, 794A

75. 使徒たちも礼拝した(マタイ28:17)。信仰の証しをもたらしたがゆえに、信仰の教導を受けたのである。天使たちも礼拝した。彼らについては書かれている。「彼のすべての天使は彼を礼拝せよ」(ヘブライ1:6)。

19

76. Adorant autem non solum divinitatem ejus, sed etiam scabellum pedum ejus, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum ejus; quoniam sanctum est (Psal. XCVIII, 5) .

PL 16, 794A

76. 彼らが礼拝するのは、彼の神性だけでなく、彼の足台でもある。書かれているとおりだ。「彼の足台を礼拝せよ。それは聖なるものだからである」(詩篇98:5)。

20

Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem (Matth. XXVIII, 17) .

PL 16, 794A

あるいは、キリストにおいては受肉の奥義もまた礼拝されるべきだということを彼らが否むなら――そこに我々は、神性のいわば足跡と、天の言葉のいわば道筋が表されているのを認める――、使徒たちが肉の栄光のうちに復活した彼を礼拝したことを読むがよい(マタイ28:17)。

21

77. Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus (Philip. III, 3) .

PL 16, 794B

77. ゆえに、キリストにおいて神が礼拝されることがキリストを少しも損なわないのは、キリストもまた礼拝されるからである。同様に、霊において神が礼拝されることも霊を少しも損なわない。霊もまた礼拝されるからである。使徒が言ったとおり、「我々は神の霊に仕える」(フィリピ3:3)。

22

Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 16, 794B

仕える者は礼拝もするからである。先に述べたとおりだ。「汝の神である主を礼拝せよ。ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。

23

78. Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum ejus (Ps. XCVIII, 5), consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum.

PL 16, 794B

78. しかし、提示された例を誰かがかわしたように見えることのないよう、預言者が言う「彼の足台を礼拝せよ」(詩篇98:5)が、どのような理由で主の受肉の秘義に関わると見えるのかを考察しよう。我々は足台を人間の用法から評価してはならないのである。

24

Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus ejus scabellum subjectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 16, 794C

神は体を持つ者でも、限りのある者〔immensus(測り知れない)でない者〕でもない。だから、その足の支えとして足台が下に置かれていると考えてはならない。また我々は、神以外のものが礼拝されるべきだとは読んでいない。書かれているからだ。「汝の神である主を礼拝せよ、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。

25

Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum.

PL 16, 794C

では、律法のもとで養われ、律法に学んだ預言者が、どうして律法に反することを命じるだろうか。これは軽い問いではない。だから足台とは何かを、いっそう注意深く考察しよう。

26

Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum (Esa. LXVI, 1) . Sed nec terra adoranda est nobis, quia creatura est Dei. 79. Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit.

PL 16, 794C

別の箇所で我々は読むからである。「天は私の玉座、地は私の足の足台」(イザヤ66:1)。だが地も、神の被造物だから、我々に礼拝されるべきものではない。79. しかし、預言者が礼拝されるべきだと言うのは、主イエスが肉の受容において受け取った、あの地のことではないか、見てみよう。

27

Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus (I Cor. I, 13) : neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur.

PL 16, 794D

それゆえ足台によって地が理解され、地によってキリストの肉が理解される。我々は今日もそれを奥義において礼拝し、使徒たちも、先に述べたとおり、主イエスにおいてそれを礼拝した。キリストは分けられたのではなく、一つだからである(一コリント1:13)。神の子として礼拝されるときに、おとめから生まれた者が否定されるのでもない。

28

Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) : haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.

PL 16, 795A

ゆえに、受肉の秘義が礼拝されるべきであり、受肉は霊の業であるなら――書かれているとおりである。「聖なる霊が汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。汝から生まれる聖なるものは、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)――、聖なる霊も疑いなく礼拝されるべきである。肉に従って聖なる霊から生まれた者が礼拝されるのだから。

29

80. Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem: Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo ille solus adorandus, qui operabatur in templo. 81. Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur.

PL 16, 795A

80. また、誰かがこれをおとめマリアへ転用することのないよう言っておく。マリアは神の神殿であって、神殿の神ではなかった。それゆえ、神殿の中で働いていた者だけが礼拝されるべきである。81. ゆえに、神が霊において礼拝されることは何の妨げにもならない。霊もまた礼拝されるからである。

30

Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi ejusdem potestatis unitatem intelligere debemus?

PL 16, 795B

もっとも、語そのものを考察するなら、父と子と聖なる霊において、同じ権能の一体性を理解するほかに、何を理解すべきだろうか。

31

Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24) ? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est majestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu.

PL 16, 795B

「霊と真理において礼拝せねばならない」(ヨハネ4:24)とは何を言うのか。もっともそれは、あなたがこれを霊的な恩寵にも、良心のまことの信仰にも関係づけず、先に述べたようにペルソナとして――ただし、この語が神の威光を言い表すのにふさわしいとすればだが――キリストと霊について受け取る場合のことである。

32

82. Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater?

PL 16, 795B

82. では、「キリストにおいて父が礼拝される」とは、キリストの中に父がおり、キリストの中で父が語り、キリストの中に父がとどまっていることでなくて何か。

33

Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis.

PL 16, 795B

それはもちろん、体の中に体があるようにではない。神は体ではないからである。また混ざり合ったものの中に混ざり合ったものがあるようにでもない。むしろ、真なるものの中に真なるものがあるように、神の中に神が、光の中に光があるように、とこしえの父が、ともに永遠である子の中にあるようにである。ゆえに理解されるのは、体の挿入ではなく、権能の一体性である。

34

Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis ejusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu.

PL 16, 796A

ゆえに権能の一体性によって、神である父がキリストにおいて礼拝されるとき、キリストは父の中で共に礼拝される。同様に、同じ権能の一体性によって、神が霊において礼拝されるとき、霊は神の中で共に礼拝される。

35

83. Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem ejus ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti (Ps. CIII, 24) . Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam?

PL 16, 796A

83. この語の力と言い回しを、なお注意深く考察し、その固有の意味を他の箇所から集めよう。「汝は万物を知恵において作った」(詩篇103:24)と言う。ではここで我々は、知恵が作られたものにあずからない者だと理解するのか。

36

Sed omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) . Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) Ergo ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri jungeret.

PL 16, 796A

だが「万物は彼によって作られた」(ヨハネ1:3)。またダビデは言う。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)。ゆえに、神の子を天上のものの作り手とも言うダビデその人は、万物が子において作られたと言うとき、業を設けるにあたって子を父から決して引き離さず、むしろ父に結びつけたのである。

37

84. Paulus quoque ait: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16) . Numquid cum dicit, in ipso, negavit per ipsum? Non negavit utique, sed asseruit.

PL 16, 796B

84. パウロもまた言う。「天にあるもの地にあるもの、見えるもの見えないものが、すべて彼において造られたからである」(コロサイ1:16)。「彼において」と言うとき、「彼によって」を否定したのか。否定してはいない。むしろ肯定したのである。

38

Denique et alibi dixit: Unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) . Ergo cum dicit, per ipsum, negavit in ipso condita esse omnia, per quem dicit esse omnia?

PL 16, 796B

実に、別の箇所でも言った。「主イエスは一人、万物は彼によって」(一コリント8:6)。では「彼によって」と言うとき、万物がそれによってあると言うその者において万物が造られたことを、否定したのか。

39

Hanc vim habent verba haec: In ipso, et cum ipso (Coloss. I, 16) ; ut unum in his atque consimile, non contrarium intelligatur.

PL 16, 796B

これらの語、「彼において」と「彼とともに」(コロサイ1:16)〔刷られた引照のまま。「彼とともに」の語はこの箇所に見えない〕は、そこに一つの同じことが、対立ではなく、理解されるべきだという力を持っている。

40

Quod etiam in inferioribus manifestavit dicens: Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Ibid.) ; haec enim tria in Christo unum esse: cum ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut supra diximus (Lib. II, cap. 8, 9) , Scriptura testatur.

PL 16, 796B

このことを彼は後の箇所でも示して言った。「万物は彼によって、彼において造られた」(コロサイ1:16)。この三つ、すなわち彼とともに、彼によって、彼においてがキリストにおいて一つであることは、先に述べたとおり(第2巻第8章、第9章)、聖書が証している。

41

Habes enim per ipsum et in ipso condita esse omnia. 85. Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum (Prov. VIII, 27) .

PL 16, 796C

実に、あなたは、万物が彼によって、また彼において造られたことを見ている。85. 万物が造られたとき、父は彼とともにあり、彼も父とともにあったことをも受け取れ。知恵は言う。「神が天を備えたとき、私は彼とともにいた。水の泉を作ったとき」(箴言8:27)。

42

Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus (Gen. I, 26) , ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem.

PL 16, 797A

また旧約においても、父は「我々は作ろう」(創世記1:26)と言うことで、子が万物の造り主として、自分とともに礼拝されるべきことを示している。

43

Sicut ergo in Filio creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur.

PL 16, 797A

ゆえに、子がその造り主と受け取られる万物が「子において造られた」と言われるのと同様に、神が真理において礼拝されると言われるときにも、同じ語の固有の意味が同じ仕方でしばしば表されている以上、子もまた礼拝されることを理解せねばならない。

44

Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur.

PL 16, 797A

同様に霊も礼拝される。神が霊において礼拝されるからである。ゆえに父は、子とともに、また霊とともに礼拝される。三位一体が礼拝されるのだから。

Liber III, Caput XII

第III巻 第XII章PL 16, 797B
1

Ex eo quod in Trinitate divinitatis lucem, quam in Christo tres apostoli adoraverunt, inesse Paulus significaverit, adorandus etiam Spiritus declaratur. Ostenditur ex ipsis verbis Spiritum designatum ab Apostolo.

PL 16, 797B

パウロが、三人の使徒がキリストにおいて礼拝した神性の光は三位一体に内在すると示したことから、霊もまた礼拝されるべきことが明らかにされる。使徒が指しているのが霊であることが、その語そのものから示される。

2

Ejusdem Spiritus divinitas inde probatur, quod templum habeat, in quo non ut sacerdos habitet, sed ut Deus: nec non cum Patre ac Filio adoretur; unde in iisdem naturae unitas intelligitur.

PL 16, 797B

同じ霊の神性は、霊が神殿を持ち、そこに祭司としてではなく神として住むことから証明される。また霊は父と子とともに礼拝される。そこから、この三者において本性の一体性が理解される。

3

86. An vero negat aliquis adorandam divinitatem Trinitatis aeternae? cum et Scripturae divinae inexplicabilem majestatem exprimant Trinitatis, sicut alibi Apostolus dicit: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi (II Cor. IV, 6) .

PL 16, 797B

86. では誰かが、永遠の三位一体の神性が礼拝されるべきことを否むのだろうか。神的な聖書も三位一体の言い表しがたい威光を表しているというのに。別の箇所で使徒が言うとおりである。「闇から光が輝き出よと言った神は、イエス・キリストの顔において神の栄光についての知識を照らすために、我々の心の中に輝いた」(二コリント4:6)。

4

87. Nempe hanc claritatem viderunt apostoli, cum Dominus Jesus divinitatis suae luce in monte fulgeret: Viderunt, inquit, apostoli, et in faciem prociderunt (Matth. XVII, 6) .

PL 16, 797C

87. 確かに使徒たちは、主イエスが山で自らの神性の光で輝いたとき、この栄光を見た。「使徒たちは見て、顔を伏せてひれ伏した」(マタイ17:6)と言う。

5

Putasne illos vel cum prociderent, adorasse; cum fulgorem divini luminis corporalibus oculis sustinere non possent, et splendor lucis aeternae aciem visus mortalis obduceret?

PL 16, 797C

あなたは、彼らがひれ伏したときでさえ、礼拝したのだと考えるか。肉の目では神の光の輝きに耐えられず、永遠の光の輝きが死すべき者の視力を覆っていたというのに。

6

Aut quid aliud tunc temporis dixerunt illi videntes gloriam ejus, nisi: Venite adoremus, et procidamus ante eum (Psal. XCIV, 6) ? Illuxit enim Deus in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi (II Cor. IV, 6) .

PL 16, 797C

あるいは、その栄光を見たそのとき、彼らは「来たれ、我々は礼拝し、彼の前にひれ伏そう」(詩篇94:6)と言うほかに、何を言っただろうか。実に、神は我々の心の中に輝いた、イエス・キリストの顔において神の栄光についての知識を照らすために(二コリント4:6)。

7

88. Quis est ergo qui illuxit, ut cognoscamus Deum in facie Christi Jesu? Dixit enim, Illuxit Deus, ut cognoscatur claritas Dei in facie Christi Jesu: quem putamus alium praeter Spiritum declaratum?

PL 16, 797D

88. では、我々がキリスト・イエスの顔において神を知るように輝いたのは誰か。彼は「神が輝いた、キリスト・イエスの顔において神の栄光が知られるために」と言った。霊のほかに、誰が宣言されていると我々は考えようか。

8

Aut quis est alius praeter Spiritum sanctum, cui divinitatis potentia deferatur? Qui enim Spiritum excludunt, necesse est inducant alium, qui cum Patre et Filio gloriam divinitatis accipiat.

PL 16, 797D

あるいは、神性の力が帰せられるのは、聖なる霊のほかに誰か。霊を締め出す者たちは、父と子とともに神性の栄光を受ける別の者を、持ち込まざるをえない。

9

89. Eadem igitur verba repetamus: Deus est qui illuxit ad illuminationem claritatis Dei in facie Jesu Christi. Habes Christum evidenter expressum. Cujus ergo claritas illuminare dicitur, nisi Spiritus?

PL 16, 797D

89. ゆえに同じ語を繰り返そう。「神こそが、イエス・キリストの顔において神の栄光を照らすために輝いたのである」。あなたは、キリストがはっきり示されているのを見る。では、照らすと言われるその栄光は、霊のものでなくて誰のものか。

10

Ipsum ergo Deum expressit, quia claritatem Dei dixit: si Patris, superest ut qui dixit de tenebris lumen splendescere, et illuxit in cordibus nostris, Spiritus sanctus intelligatur; alium enim non possumus cum Patre Filioque venerari.

PL 16, 798A

ゆえに使徒は神自身を示した。神の栄光と言ったからである。もしそれが父の〔栄光〕であるなら、闇から光が輝き出よと言い、我々の心の中に輝いた者は、聖なる霊だと理解されることになる。父と子とともに崇めることのできる別の者を、我々は持たないからである。

11

Si igitur Spiritum intelligis, et hunc Apostolus Deum dixit; necesse est igitur deitatem Spiritus etiam vos fateamini, qui negatis. 90. Sed quam impudenter negatis, cum legeritis quia templum habet Spiritus sanctus!

PL 16, 798A

ゆえにもしあなたが〔これを〕霊と理解し、使徒がこれを神と言ったのなら、否んでいる諸君も、霊の神性を認めざるをえない。90. だが、聖なる霊が神殿を持つと読んでいながら、なんと恥知らずに諸君は否むことか。

12

Scriptum est enim: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16) . Deus ergo templum habet, creatura templum non habet verum. Spiritus autem habet templum, qui habitat in nobis.

PL 16, 798A

書かれているからだ。「汝らは神の神殿であり、聖なる霊は汝らの中に住む」(一コリント3:16)。ゆえに神は神殿を持つが、被造物は真の神殿を持たない。霊は我々の中に住み、神殿を持つのである。

13

Nam scriptum est: Quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti (I Cor. VI, 15) . 91. In templo autem non quasi sacerdos, nec quasi minister, sed quasi Deus inhabitat; quoniam ipse Dominus dixit Jesus: Inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .

PL 16, 798A

また書かれている。「汝らの肢体は聖なる霊の神殿である」(一コリント6:15)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつう一コリント6:19 にある〕。91. 神殿の中に〔霊は〕祭司のようにでも、奉仕者のようにでもなく、神として住む。主イエス自身が言ったからである。「私は彼らの中に住み、彼らの間を歩む。私は彼らの神となり、彼らは私の民となる」(レビ記26:12)。

14

Et David dicit: Dominus in templo sancto suo (Psal. X, 5) . Ergo Spiritus habitat in templo sancto suo, sicut habitat Pater, habitat et Filius, qui ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) . 91*.

PL 16, 798B

ダビデも言う。「主は自らの聖なる神殿にいる」(詩篇10:5)。ゆえに霊も、父が住み、子も住むのと同じく、自らの聖なる神殿に住む。子は言う。「私と父は来て、彼のもとに住まいを作る」(ヨハネ14:23)。91*.

15

Advertimus igitur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in uno eodemque per naturae ejusdem maneant unitatem.

PL 16, 798B

ゆえに我々は、父と子と聖なる霊が、同じ本性の一体性によって、一つの同じもののうちにとどまっていることに気づく。

16

Ergo divinae est potestatis, qui habitat in templo; sicut enim Patris et Filii, ita et Spiritus sancti sumus templum: non multa templa, sed unum templum; quia unius templum est potestatis. 92. Manet autem in nobis Pater per Spiritum, quem dedit nobis.

PL 16, 798B

ゆえに、神殿に住む者は神的な権能に属する。実に、父と子の神殿であるように、我々は聖なる霊の神殿でもある。多くの神殿ではなく、一つの神殿である。一つの権能の神殿だからである。92. 父は、我々に与えた霊によって、我々の内にとどまる。

17

Quomodo igitur potest simul dispar manere natura? Utique non potest. Manet autem cum Patre et Filio Spiritus sanctus.

PL 16, 798C

では、異なる本性が同時にとどまることがどうしてできようか。決してできない。ところが聖なる霊は、父と子とともにとどまる。

18

Unde et Apostolus cum gratia Jesu Christi et charitate Dei communicationem sancti Spiritus copulavit dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) .

PL 16, 798C

それゆえ使徒も、イエス・キリストの恩寵と神の愛に、聖なる霊の交わりを結びつけて言った。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝ら皆とともにあるように」(二コリント13:13)。

Liber III, Caput XIII

第III巻 第XIII章PL 16, 798C
1

Objicientibus catholicos, dum Spiritui attribuunt divinitatem, tres deos inducere, retorquetur ab ipsis ob eamdem causam induci duos deos, nisi divinitatem Filio negaverint. Deinde orthodoxa doctrina exponitur. 92*.

PL 16, 798C

公同の信徒たちが霊に神性を帰すことで三人の神を持ち込んでいる、と非難する者たちに対して、同じ理由で、彼ら自身が子に神性を否まない限り、二人の神を持ち込むことになる、と切り返される。次に正統な教えが説かれる。92*.

2

Sed quid veremini, an illud quod oblatrare consuestis, ne tres faciatis deos? Absit; ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur. Neque enim cum Filium Deum dicimus, duos deos dicimus.

PL 16, 798D

だが諸君は何を恐れているのか。諸君が吠えたてるのを常とするあのこと、すなわち三人の神を作ってしまうことか。断じてそうではない。一つの神性が理解されるところでは、一人の神と言われるからである。我々が子を神と呼ぶときも、二人の神と呼んでいるのではない。

3

Nam si cum deitatem Spiritus confitemini, putatis tres deos dici: ergo et cum deitatem Filii dicitis, quia non potestis eam negare, duos inducitis deos.

PL 16, 798D

というのも、諸君が霊の神性を告白するときに三人の神が言われていると考えるなら、諸君が子の神性を――否定できないからそう言うのだが――言うときには、二人の神を持ち込んでいることになる。

4

Necesse est igitur juxta sententiam vestram, si Deum personae unius, non unius naturae nomen putatis, aut duos deos dicatis, aut Deum Filium denegetis. 93. Sed excusemus vos ab inscientia, etsi non excusamus a culpa.

PL 16, 799A

ゆえに諸君の考えに従えば、もし神を一つの本性の名でなく一つのペルソナの名と考えるなら、二人の神と言うか、神である子を否むか、どちらかにならざるをえない。93. だが我々は、無知の点では諸君を許そう。咎の点では許さないが。

5

Etenim secundum nostram sententiam quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis.

PL 16, 799A

我々の考えに従えば、神は一つ、神性は一つであり、権能の一体性が理解されるからである。

6

Sicut unum Deum dicimus, et Patrem vero deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes; ita etiam Spiritum sanctum a deitatis non excludimus unitate, et tres deos non asserimus, sed negamus; quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis.

PL 16, 799A

我々は一人の神と言う。父を神性の名においてまことに告白し、子を否むこともしない。同じように、聖なる霊も神性の一体性から締め出さない。我々は三人の神を主張するのではなく、否定する。複数性を作るのは一体性ではなく、権能の分割だからである。

7

Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis; cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura?

PL 16, 799A

神性の一体性が、どうして複数性を受け入れようか。複数性とは数のことであるのに、神的な本性は数を受け入れないのである。

Liber III, Caput XIV

第III巻 第XIV章PL 16, 799B
1

Praeter superiora testimonia, alios locos ad probandum trium personarum imperium afferri posse. Afferuntur duo ex epistolis ad Thessalon. et iisdem Spiritui dominatum sicut et aliis personis arrogari, aliorum Scripturae textuum collatione ostenditur.

PL 16, 799B

上述の証言のほかにも、三つのペルソナの支配を証明するために、別の箇所を挙げることができる。テサロニケ人への手紙から二つが挙げられ、他の聖書の本文と照らし合わせて、他のペルソナと同じく霊にも支配が帰せられることが示される。

2

Demum citato alio ex altera ad Corinth. adhuc expressiore loco, et Dominum Spiritum esse, et ubi sit Dominus, Spiritum esse colligitur. 94, Unus ergo Deus, salva majestate Trinitatis aeternae, sicut proposito declaratur exemplo.

PL 16, 799B

最後に、コリント人への第二の手紙から、いっそう明確な別の箇所が引かれ、霊が主であること、主のあるところに霊があることが導かれる。94. ゆえに神は一つである。永遠の三位一体の威光は損なわれない。提示された例によって明らかにされるとおりである。

3

Nec eo tamen solo loco Trinitatem videmus nomine divinitatis expressam, sed cum plerisque locis, sicut et supra diximus, tum maxime in his epistolis quas ad Thessalonicenses Apostolus scripsit, divinitatem atque dominatum Patris et Filii et Spiritus sancti evidentissime declaravit.

PL 16, 799B

それでも、三位一体が神性の名で表されているのを我々が見るのは、その箇所だけではない。先に述べたように多くの箇所で見るが、とりわけ使徒がテサロニケ人に書いた手紙において、使徒は父と子と聖なる霊の神性と支配をきわめて明白に宣言した。

4

Sic enim habes: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate invicem et in omnes, sicut et nos in vobis, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctificatione coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu (I Thess. III, 12, 13) .

PL 16, 799C

あなたはこう読む。「だが主が汝らを増し加え、互いに対して、またすべての人に対して、我々が汝らに対してもそうであるように、愛において溢れさせるように。それは、我々の父である神の前で、主イエスの到来のときに、汝らの心を聖化において非難されるところなく固めるためである」(一テサロニケ3:12、13)。

5

95. Quis est igitur Dominus, qui multiplicet nos, et abundare faciat coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu? Patrem dixit, et Filium dixit: quem ergo cum Patre et Filio praeter Spiritum junxit? Quis est Dominus qui corda nostra in sanctificatione confirmet?

PL 16, 799C

95. では、我々を増し加え、我々の父である神の前で主イエスの到来のときに溢れさせる主とは誰か。使徒は父を言い、子を言った。ならば、父と子とともに、霊のほかに誰を結びつけたのか。我々の心を聖化において固める主とは誰か。

6

Sanctificatio enim gratia spiritalis est, sicut et infra dixit: In sanctificatione Spiritus, et fide veritatis (II Thess. II, 12) . 96. Quem putatis ergo hic Dominum, praeter Spiritum nuncupatum?

PL 16, 799C

聖化は霊的な恩寵だからである。使徒は後でも言っている。「霊の聖化と真理の信仰において」(二テサロニケ2:12)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつう二テサロニケ2:13 にある〕。96. 諸君は、ここで主と呼ばれているのを、霊のほかに誰だと考えるのか。

7

Nec Deus Pater docere vos potuit, qui ait: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) ?

PL 16, 799D

父なる神は、諸君に教えることができなかったのか。父は言う。「霊が下って彼の上にとどまるのを汝が見るその者が、聖なる霊で洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。

8

Descendit enim Spiritus in specie columbae (Luc. III, 22) ; ut et sapientiae testimonium ferret, et sacramentum lavacri spiritalis impleret, et unius se cum Patre et Filio operationis ostenderet.

PL 16, 799D

霊はハトの姿で下ったからである(ルカ3:22)。それは、知恵の証しをもたらし、霊的な洗いの秘跡を成就し、父と子とともに一つの働きをすることを示すためであった。

9

97. Ac ne per imprudentiam aliquid excidisse Apostolo judicetis, sed scientem prudentemque et sancto infusum Spiritu significasse Dominum, quem Deum sentiebat, etiam in secunda ad Thessalonicenses epistola hoc idem repetivit dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi (II Thess. III, 5) .

PL 16, 800A

97. また諸君が、使徒がうっかりして何かを言い落としたのだと判断することのないよう、むしろ使徒は、知り、思慮し、聖なる霊を注がれて、神と見なしていた主を指したのだと〔分かるよう〕、使徒はテサロニケ人への第二の手紙でも同じことを繰り返して言った。「だが主が、汝らの心を神の愛とキリストの忍耐へと導くように」(二テサロニケ3:5)。

10

Si dilectio Dei est, et Christi patientia, quis est dominus qui dirigat, debet ostendi, si directionem sancti Spiritus denegamus. 98. Sed negare non possumus, quoniam de ipso Dominus dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo.

PL 16, 800A

神の愛とキリストの忍耐があるなら、導く主とは誰か、示されねばならない。聖なる霊の導きを我々が否むのであれば。98. だが我々は否むことができない。主が霊について言ったからである。「私はなお汝らに言うべきことを多く持っているが、今は汝らはそれを担うことができない。」

11

Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13) . Et David de ipso dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10) . 99. Vide quid de Spiritu sancto vox Dominica resultaverit.

PL 16, 800B

「だが、その真理の霊が来るとき、汝らをあらゆる真理へと導く」(ヨハネ16:12、13)。ダビデも霊について言う。「汝の善き霊が、私を正しい道へと導く」(詩篇142:10)。99. 聖なる霊について主の声が何を響かせたかを見よ。

12

Filius Dei venit, et quia nondum infuderat Spiritum, parvulos quosdam nos degere sine Spiritu declaravit. Spiritum dixit esse venturum, qui faceret ex parvulis fortiores, incremento videlicet spiritalis aetatis.

PL 16, 800B

神の子は来たが、まだ霊を注いでいなかったので、我々が霊なしに幼子のように過ごしていることを明らかにした。霊が来ること、その霊が幼子たちを、すなわち霊的な年齢の成長によって、より強い者にすることを告げた。

13

Quod ideo posuit, non quo virtutem Spiritus anteferret, sed ut in cognitione Trinitatis ostenderet plenitudinem esse virtutis.

PL 16, 800B

これを主が置いたのは、霊の力を優先させるためではなく、三位一体の認識において力の充満があることを示すためである。

14

100. Necesse est igitur aut quartum aliquem dicatis, quem sentire praeter Spiritum debeatis: aut certe non alium Dominum judicetis, nisi Spiritum designatum.

PL 16, 800B

100. ゆえに諸君は、霊のほかに自分たちが考えねばならない第四の者を何か言うか、あるいは、示されているのは霊のほかの主ではないと判断するか、そのどちらかにならざるをえない。

15

101. Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est (II Cor. III, 17) . Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit.

PL 16, 800C

101. もし諸君が、聖書が霊を主と記した語の明白な定式を求めるなら、それも諸君に隠されていたはずがない。書かれているからだ。「主は霊である」(二コリント3:17)。これが聖なる霊について言われたことは、読まれる箇所の続き全体が示している。

16

Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (Ibid., XV, 16) .

PL 16, 800C

だから使徒の言葉を考察しよう。使徒は言う。「モーセが読まれるたびに、覆いが彼らの心の上に置かれている。しかし主に立ち帰るとき、覆いは取り除かれる。主は霊であり、主の霊のあるところに自由がある」(二コリント15:16)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつう二コリント3:15–17 にある〕。

17

102. Non solum itaque Spiritum dominum dixit, sed etiam addidit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

PL 16, 800C

102. こうして使徒は、霊を主と言っただけでなく、さらに付け加えた。「主の霊のあるところに自由がある」。

18

Nos itaque omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu (Ibid., 18) , hoc est, qui ad Dominum sumus ante conversi, ut spiritali intellectu quasi in quodam speculo Scripturarum Domini gloriam videremus, nunc ab hac gloria quae nos convertit ad Dominum, in illam coelestem gloriam reformamur.

PL 16, 800D

「我々は皆、覆いを取られた顔で主の栄光を仰ぎ見つつ、同じ像へと、栄光から栄光へと造り変えられる。主の霊によってそうされるのである」(二コリント、18)〔ミーニュは Ibid., 18 と刷り、直前の引照を受ける。この句はふつう二コリント3:18 にある〕。すなわち、我々は以前、主へと立ち帰った者であり、霊的な理解によって、聖書というある鏡の中に主の栄光を見るために立ち帰ったのだが、いまはこの栄光、すなわち我々を主へと立ち帰らせる栄光から、あの天の栄光へと造り変えられる、ということである。

19

Ergo cum Dominus sit ad quem convertimur, Dominus autem Spiritus sit a quo reformamur, qui conversi ad Dominum sumus, Dominus utique Spiritus sanctus est designatus; ipse enim conversos suscipit, qui reformat. Nam quomodo quos non susceperat, reformaret?

PL 16, 801A

ゆえに、我々がそこへ立ち帰る相手が主であり、我々がそれによって造り変えられる者が主なる霊であって、我々が主に立ち帰った者であるなら、主とは聖なる霊であると示されている。立ち帰った者を受け入れるのは、造り変える者自身だからである。受け入れていない者を、どうして造り変えようか。

20

103. Quamquam quid expressionem quaerimus vocis, ubi expressionem cernimus unitatis? Nam etsi Dominum Spiritumque distinguas; negare tamen non potes quia ubi Dominus, ibi et Spiritus: et qui fuerit conversus ad Dominum, erit conversus ad Spiritum.

PL 16, 801A

103. もっとも、一体性の表れが見えるところで、なぜ語の表れを求めるのか。主と霊を区別したとしても、主のいるところに霊もおり、主に立ち帰った者は霊に立ち帰ったことになる、と汝は否むことができない。

21

Si litteram calumniaris, unitatem non inficiaris: si unitatem vis secernere, potestatis Dominum ipsum Spiritum confiteris.

PL 16, 801A

汝が文字に難癖をつけるなら、一体性を否定してはいない。一体性を切り離そうとするなら、汝は権能における主として、霊自身を告白していることになる。

Liber III, Caput XV

第III巻 第XV章PL 16, 801B
1

Etsi Spiritus Dominus appelletur, tres tamen Dominos hinc non induci; cum ex eo quod Filius non secus ac Pater in variis Scripturae locis Dominus appellatur, non inducantur duo Domini: dominationem enim in divinitate esse, et in dominatione divinitatem, quae tribus personis indivisim congruant.

PL 16, 801B

たとえ霊が主と呼ばれても、そこから三人の主が導入されることはない。子が父と同様に聖書のさまざまな箇所で主と呼ばれることから、二人の主が導入されることがないのと同じである。実に、主権は神性のうちにあり、主権のうちに神性があって、それらは三つのペルソナに分かたれることなく一致するからである。

2

104. Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24) .

PL 16, 801B

104. だが、汝はおそらくまた言うだろう。「私が霊を主と言えば、三人の主を宣言することになる」と。汝は子を主と言うとき、子を否定するのか、それとも二人の主を告白するのか。断じてそうではない。子自らが言ったのである。「二人の主に仕えるな」(マタイ6:24)。

3

Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) .

PL 16, 801B

だが彼は、自分をも父をも主であることを否定したのではない。実に、父をも主と呼んだ。あなたが持っているとおりである。「父よ、天と地の主よ、私は汝をたたえる」(マタイ11:25)。

4

Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim (Joan. XIII, 13) . Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire.

PL 16, 801C

また自らを主と呼んだことも、福音書で我々が読むとおりである。「汝らは私を主また師と呼ぶ。それは正しい。私はそうだからである」(ヨハネ13:13)。しかし彼は二人の主とは言わなかった。むしろ、「二人の主に仕えるな」とあらかじめ戒めるとき、自分が二人の主と言ったのではないことを示している。

5

Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus.

PL 16, 801C

実に、主権が一つであるところに、二人の主はいない。父は子のうちに、子は父のうちにあり、それゆえ主は一人だからである。

6

105. Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4) : hoc est, immutabilis, semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur.

PL 16, 801C

105. 律法もまたこう教えた。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主は唯一の主である」(申命記6:4)。すなわち、不変であり、権能の一体性のうちに常に留まり、常に同じであって、いかなる付加によっても、いかなる減少によっても変わらない、ということである。

7

Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse memoravit (Gen. XIX, 14) . Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino (II Tim. I, 18) .

PL 16, 801C

それゆえモーセは「一つ」と言ったが、それでも、主が主のもとから〔雨を〕降らせたと述べた(創世記19:14)〔ミーニュの引照の番号は19:14。この句は創世記19:24にある〕。使徒もまた言う。「主が、彼が主のもとで慈しみを見いだすことを授けるように」(二テモテ1:18)。

8

Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur.

PL 16, 801D

主は主のもとから降らせ、主は主のもとから慈しみを与える。主は、主のもとから降らせるところでも区別されず、主のもとから憐れむところでも分けられない。どちらの箇所でも主権の一体性が表されている。

9

106. In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 1) . Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius ejus est (Matth. XXII, 43) ?

PL 16, 802A

106. 詩篇にもあなたは持っている。「主は私の主に言った」(詩篇109:1)。彼は、子を自分の主と述べたからといって、父が自分の主であることを否定したのではない〔主語と suum の係りは定かでない。主語を詩篇の話し手ダビデと取った〕。むしろ子を自分の主と言ったのは、あなたが、子が預言者の子〔ダビデの子〕であったと信じるのでなく、主であると信じるためである。福音書で主自らがそれを明らかにして言った。「ダビデが霊において彼を主と呼ぶなら、どうして彼はその子であろうか」(マタイ22:43)。

10

In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.

PL 16, 802A

ダビデは霊において〔彼を〕主と言うのであって、霊が〔彼を〕主と言うのではない。あるいは、霊が主と言ったという理由でここから言いがかりをつけるのなら、同じ冒瀆により、神の子を聖なる霊〔底本は Spritus。Spiritus と読む〕の子とも主張していると見られざるをえない。

11

107. Ergo quemadmodum duos non dicimus Dominos, cum et Patrem et Filium designamus; ita nec tres Dominos dicimus, cum dominum Spiritum confitemur.

PL 16, 802A

107. それゆえ、父と子とを指して二人の主とは言わないのと同じく、霊を主と告白するときも、三人の主とは言わない。

12

Sicut enim sacrilegium est tres Dominos aut Deos dicere, ita etiam hoc plenum sacrilegii est duos Dominos aut Deos dicere; quia unus Deus, unus Dominus, unus est Spiritus sanctus: et qui Deus, Dominus: et qui Dominus, Deus: quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est.

PL 16, 802B

実に、三人の主、あるいは三人の神と言うのが冒瀆であるように、二人の主、あるいは二人の神と言うこともまた冒瀆に満ちている。神は唯一、主は唯一、聖なる霊も唯一であり、神である者は主であり、主である者は神だからである。主権のうちに神性があり、神性のうちに主権があるからである。

13

108. Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, clamabo ad te, exaudi me (Psal. CXL, 1) . Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28) .

PL 16, 802B

108. 実に、あなたは父を主とも神とも読んだ。「主なる私の神よ、私は汝に叫ぶ、私に耳を傾けよ」(詩篇140:1)。また子をも、主として、神として、あなたは持っている。福音書で読んだとおり、トマスがキリストの脇腹に触れたとき、言った。「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)。

14

Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia.

PL 16, 802B

それゆえ、父が神であり子が主であるように、子も神であり父も主である。敬虔な呼称は入れ替わるが、神的本性は入れ替わらず、恩寵は不変のままである。

15

Non enim largitatis collativa, sed naturalis placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem.

PL 16, 802C

実に、〔これらの呼称は〕授けられた寛大さの定めではなく、愛の本性的な定めである〔本文が崩れているらしく、collativa と placita の係りを、このように解した。ミーニュの脚注は、トゥアヌス写本が placita veritatis sunt(真理の定め)と読むことを記す〕。一体性は固有性を持ち、固有性は一体性を持つからである。

Liber III, Caput XVI

第III巻 第XVI章PL 16, 802C
1

Patrem sanctum esse, ac similiter Filium et Spiritum, atque hinc trisagio eodem celebrari: nec posse a nobis Deum praedicari dignius, quam si eumdem sanctum dicamus; unde clarum fit Spiritui sancto non derogandum.

PL 16, 802C

父は聖なる者であり、子も霊も同様であって、それゆえ同じ「聖なる、聖なる、聖なる」で称えられる。また、神を、同じく聖なる者と呼ぶこと以上に価値ある仕方で、我々が宣べることはできない。そこから、聖なる霊から何も取り去るべきでないことが明らかになる。

2

Eidem inesse omnia quae Dei sunt, cum in baptismate una cum Patre et Filio nominetur, eique Pater dederit quod majus omnibus est, nec quisquam ipsi valeat eripere.

PL 16, 802C

洗礼において父と子とともに名を呼ばれ、また父が、すべてにまさるものを彼に与え、誰も彼からそれを奪うことができない以上、神のものはすべて彼のうちにある。

3

Igitur e loco Joannis unde calumniam conflabant haeretici, Trinitatis aequalitatem unitatemque astrui deitatis. Tandem ubi expositum est quo pacto Filius a Patre accipiat, quemadmodum citato loco jugulentur varii haeretici, aperitur.

PL 16, 802C

それゆえ、異端者たちが言いがかりを作り上げていたヨハネの箇所から、三位一体の等しさと神性の一体性が立証される。ついに、子が父から受けるとはどのようにしてかが説き明かされたとき、引かれた箇所によって、さまざまな異端者がいかに打ち倒されるかが明らかにされる。

4

109. Ergo sanctus Pater, sanctus Filius, sanctus et Spiritus: sed non tres sancti; quia unus est Deus sanctus, unus est Dominus. Una est enim vera sanctitas, sicut una est vera divinitas, una illa vera sanctitas naturalis.

PL 16, 802D

109. それゆえ、父は聖なる者、子は聖なる者、霊もまた聖なる者である。だが聖なる者が三人いるのではない。神は聖なる唯一の者、主は唯一だからである。実に、まことの聖性は一つである。まことの神性が一つであるように。その本性的なまことの聖性は一つである。

5

110. Ideo omnia haec quae sancta nos credimus, illam solam praedicant sanctitatem. Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant et dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Esai. VI, 3) .

PL 16, 803A

110. それゆえ、我々が聖なると信じるこれらすべては、ただその聖性のみを宣べる。ケルビムとセラフィムは疲れを知らぬ声で賛美し、言う。「聖なる、聖なる、聖なる、万軍の主なる神」(イザヤ6:3)。

6

Non semel dicunt, i.e singularitatem credas: non bis dicunt, ne Spiritum excludas: non sanctos dicunt, ne pluralitatem aestimes: sed ter repetunt, et idem dicunt, ut etiam in hymno distinctionem Trinitatis, et divinitatis intelligas unitatem: hoc cum dicunt, Deum praedicant.

PL 16, 803A

一度だけ言うのではない〔底本は i.e のように刷るが、n の活字が欠けたものらしい。ne と読み、「単一性を信じ込ませないため」と解した〕。あなたが単一性を信じ込むことのないためである。二度言うのでもない。あなたが霊を締め出すことのないためである。「聖なる者たち」と言うのでもない。あなたが複数性を考えることのないためである。三度繰り返し、同じことを言う。賛歌においてもあなたが三位一体の区別と、神性の一体性とを悟るためである。これを語るとき、彼らは神を宣べているのである。

7

111. Nos quoque nihil pretiosius invenimus quo Deum praedicare possimus, nisi ut sanctum appellemus. Quodlibet aliud inferius Deo, inferius est Domino. Ergo hinc quoque considerate utrum aliquid sancto Spiritui derogandum sit, cujus nomen Dei laus est.

PL 16, 803A

111. 我々もまた、神を宣べるのに、聖なる者と呼ぶこと以上に貴い語を見いださない。ほかのどんな語も、神よりは劣り、主よりは劣る。それゆえ諸君も、ここからも、聖なる霊から何かを取り去るべきかどうかを考えよ。その名は神への賛美なのである。

8

Sic enim laudatur Pater, sic laudatur et Filius, quemadmodum et Spiritus nominatur et laudatur. Seraphim laudat, omnis beatorum chorus laudat, ut sanctum Deum dicat, sanctum Filium, sanctum Spiritum.

PL 16, 803B

実に、父がこのように賛美され、子もこのように賛美されるのと同じく、霊も名を呼ばれ賛美される。セラフィムが賛美し、祝福された者たちの全合唱が賛美して、神は聖なる、子は聖なる、霊は聖なると言う。

9

112. Quomodo igitur non omnia habet quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio a sacerdotibus in baptismate nominatur et in oblationibus invocatur cum Patre et Filio a Seraphim in coelestibus praedicatur cum Patre et Filio habitat in sanctis, infunditur justis, inspiratur prophetis.

PL 16, 803B

112. それなら、どうして神のものをすべて持たないことがあろうか。父と子とともに司教たちによって洗礼において名を呼ばれ〔底本は句読点を欠く。以下の切れ目は訳者による〕、献げ物において呼び求められ、父と子とともにセラフィムによって天上で宣べられ、父と子とともに聖なる者たちのうちに住み、正しい者たちに注がれ、預言者たちに吹き込まれる者が。

10

Unde et in Scriptura divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret quae locutus est Spiritus (II Tim. III, 16) . 113. Aut si nolunt omnia habere quae Dei sunt, et posse omnia Spiritum sanctum, dicant quid non habeat, quidve non possit.

PL 16, 803B

それゆえ神的な聖書においても、すべての〔聖書〕は「神の息吹を受けた(テオプネウストス)」〔ギリシア語〕と言われる。聖なる霊が語ったことを神が吹き込むからである(二テモテ3:16)。113. あるいは、彼らが、聖なる霊は神のものをすべて持つことも、すべてをなしうることも望まないのなら、何を持たないのか、何をなしえないのかを言うがよい。

11

Nam sicut omnia habet Filius, nec invidet Pater quominus omnia naturaliter det Filio, qui dedit quod majus est omnibus, quemadmodum Scriptura testatur dicens: Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29) ; ita etiam Spiritus Christi habet, quod majus est omnibus, quia justitia nescit invidiam.

PL 16, 803C

実に、子がすべてを持ち、父が、すべてにまさるものを与えた子に、すべてを本性によって与えることを惜しまないのと同じく——聖書はこう証しして言う。「父が私に与えたものは、すべてにまさる」(ヨハネ10:29)——キリストの霊もまた、すべてにまさるものを持つ。正義は妬みを知らないからである。

12

114. Itaque si diligenter advertamus, etiam hic divinae potestatis comprehendimus unitatem. Pater, inquit, quod dedit mihi majus omnibus est: et nemo potest rapere ea de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Ib. 30) .

PL 16, 803C

114. そこで、注意深く見るなら、ここにも神的権能の一体性を我々は認める。彼は言う。「父が私に与えたものは、すべてにまさる。誰も、私の父の手からそれらを奪い取ることはできない。私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。

13

Nam si recte supra ostendimus (Lib. III, cap. 3) manum Dei esse Spiritum sanctum, eadem utique manus Patris est, quae Filii est manus; quoniam idem Spiritus Patris, qui Spiritus Filii est.

PL 16, 803C

実に、先に(第3巻第3章)、神の手が聖なる霊であることを正しく示したのなら、父の手は子の手と同じ手である。父の霊は子の霊と同じだからである。

14

Ideo sicut non rapitur Patri, ita non rapitur Filio, ita non rapitur et Spiritui, quicumque de nobis in hoc nomine Trinitatis vitam accepit aeternam.

PL 16, 803D

ゆえに、父から奪われないように、子からも奪われず、霊からも奪われない。三位一体のこの名において、我々のうち永遠の生命を受けた者は誰であれ。

15

115. Ex ipso autem quod et dedisse Filio Pater, et accepisse a Filio Spiritus dicitur; quia scriptum est (Joan. XVI, 14) : Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (quod de munere magis dispensationis videtur, quam de potestatis divinae jure dixisse, quia quos Filius redemit, Spiritus quoque sanctificaturus accepit); ex istis ipsis, inquam, verbis, de quibus calumniam instruunt, unitas divinitatis advertitur, non indigentia largitatis.

PL 16, 804A

115. だが、父が子に与えたと言われ、また霊が子から受けたと言われる、その言葉そのもの——書かれているからである(ヨハネ16:14)。「彼は私に栄光を与える。私のものから受けて、汝らに告げるからである」(これは神的権能の権利についてよりも、むしろ経綸の務めについて語ったものと見える。子が贖った者たちを、聖なる霊もまた聖化するために受けるからである)——彼らが言いがかりを仕立てるまさにこれらの言葉から、神性の一体性が認められるのであって、与えることの乏しさが認められるのではない、と私は言う。

16

116. Dedit Pater per generationem, non per adoptionem: dedit quasi id quod esset in ipso divinae jure naturae, non quasi liberalitatis gratia, quod deesset.

PL 16, 804A

116. 父は生まれによって与えたのであり、養子とすることによってではない。神的本性の法のうちに彼自身にあったものを与えたのであって、欠けていたものを寛大さの好意として与えたかのようにではない。

17

Et ideo quia sic acquirit Filius populos ut Pater, sic vivificat Filius ut Pater, aequalitatem suam ad Patrem unitate potestatis expressit dicens: Ego et Pater unum sumus. Cum enim dicit: Ego et Pater, revelatur aequalitas: cum dicit: Unum sumus, unitas declaratur.

PL 16, 804A

それゆえ、子は父と同じく民を獲得し、子は父と同じく命を与えるので、「私と父は一つである」と言って、父に対する自らの等しさを権能の一体性によって言い表した。実に、「私と父は」と言うとき等しさが明らかにされ、「我々は一つである」と言うとき一体性が宣言される。

18

Aequalitas confusionem excludit, unitas separationem: aequalitas Patrem Filiumque distinguit, unitas Patrem Filiumque non separat.

PL 16, 804B

等しさは混同を排し、一体性は分離を排する。等しさは父と子を区別し、一体性は父と子を分けない。

19

117. Ergo cum dicit, Ego et Pater, Sabellianum repellit; quia alium se, alium Patrem dixit: repellit Photinianum, quia se cum Deo Patre junxit.

PL 16, 804B

117. それゆえ「私と父は」と言うとき、サベリオス派の者を退ける。自らを別の者、父を別の者と言ったからである。フォティヌス派の者を退ける。自らを神なる父と結びつけたからである。

20

Illos superioribus repellit, quia dixit, Ego et Pater: inferioribus Arianos, quia dicit: Unum sumus; tamen et in superioribus et in inferioribus haereticam jugulat saevitatem Sabellianorum; quia unum dixit sumus, non unus sumus: Arianorum; quia ego et Pater, non Pater et ego dixit.

PL 16, 804B

前の句、「私と父は」と言ったことによって、前者〔サベリオス派の者とフォティヌス派の者〕を退け、あとの句、「我々は一つである」と言うことによって、アレイオス派を退ける。しかも前の句でもあとの句でも、サベリオス派の異端の凶暴さを打ち倒す。「我々は一つである」と言って、「我々は一人である」とは言わなかったからである。アレイオス派〔の凶暴さを打ち倒す〕のは、「私と父」と言って、「父と私」とは言わなかったからである〔Arianorum には動詞が欠けている。前の句に合わせて補った〕。

21

Quod utique non contumaciae, sed pietatis et praescientiae fuit; ne nos errorem in ordine putaremus. Nescit enim unitas ordinem, gradum nescit aequalitas: nec cadit in Dei Filium, ut per contumaciam pietatem laederet magister ipse pietatis.

PL 16, 804B

それは断じて不遜からではなく、敬虔と予知からであった。我々が順序のうちに誤りを見て取ることのないためである。実に、一体性は順序を知らず、等しさは序列を知らない。敬虔の教師その人が、不遜によって敬虔を傷つけるというようなことは、神の子には当てはまらない。

Liber III, Caput XVII

第III巻 第XVII章PL 16, 804C
1

Ubi ad intelligentiam verborum Domini loca, in quibus verba illa dicta fuerint, juvare exemplis ostendit Ambrosius, Christum sententiam ex Joanne citatam locutum esse in porticu Salomonis, per quam sapientis anima significatur, docet; eum enim haec in corde stulti aut turbulenti negat fuisse prolaturum, et quamobrem.

PL 16, 804C

主の言葉の理解のために、その言葉が語られた場所が助けとなることを、アンブロシウスは例をもって示し、ヨハネから引かれた言葉をキリストがソロモンの回廊で語ったこと、その回廊によって賢者の魂が表されていることを教える。実に、キリストが愚か者や騒ぎを起こす者の心のうちでこれらを語ることはなかったと述べ、その理由を挙げる。

2

Addit ab iis qui fidem non habeant iisdem verbis, Christum lapidari: et quemadmodum Petro, quod illa sit confessus, claves coeli datae fuerunt; ita Iscariotem, quod haec ipsa non crediderit, male periisse.

PL 16, 804C

さらに、信仰を持たない者たちによって、同じ言葉のゆえにキリストが石で打たれること、またペトロはそれを告白したので天の鍵を与えられたが、イスカリオテはまさにそれを信じなかったので悲惨な最期を遂げたことを付け加える。

3

Per hanc occasionem in Judaeos, qui Dei Filium emerunt, ac vendiderunt Josephum, invehitur.

PL 16, 804C

この機会に、神の子を買い、またヨセフを売ったユダヤ人たちを非難する。

4

Mystice utriusque pretia edisserit; ac murmure proditoris de unguento Magdalenae eadem ratione exposito, subjicit alio modo Christum emi ab haereticis, alio a catholicis, illosque nequicquam sibi nomen usurpare christianorum, si Spiritum a Patre diviserint.

PL 16, 804D

両者の代価を奥義の意味で解き明かし、また裏切り者がマグダラ〔のマリア〕の香油についてつぶやいたことも同じ理由で説明したうえで、さらに、キリストは異端者たちには別の仕方で、公同の者たちには別の仕方で買われること、また、彼らが霊を父から分けるなら、キリスト教徒の名を自分のものとして用いても無益であることを付け加える。

5

118. Refert itaque advertere quo loci haec Dominus disputaverit; frequenter enim ejus oracula ex locorum in quibus diversatus est, qualitatibus aestimantur. Jejunaturus, ab Spiritu, sicut legimus (Matth. IV, 1) , ducitur in desertum, ut evacuaret diaboli tentamenta.

PL 16, 804D

118. そこで、主がこれらのことをどの場所で論じたかに注意することが重要である。主の託宣は、主が滞在した場所の性質によって評価されることがしばしばあるからである。断食しようとするとき、我々が読むとおり、主は霊によって荒れ野へ導かれる(マタイ4:1)。悪魔の誘惑を無力にするためである。

6

Nam etsi in abundantia copiarum continenter vixisse laudandum est; tamen in divitiis et amoenitatibus frequentior tentationis illecebra est. Denique tentator ut tentet, copias pollicetur: et Dominus ut vincat, famem nutrit.

PL 16, 805A

実際、豊かな蓄えのうちにあって身を保って生きたなら称賛されるべきではあるが、それでも、富と快適さのうちには誘惑の誘いがより頻繁にある。実に、誘惑者は誘惑するために豊かな蓄えを約束し、主は打ち勝つために飢えを養う。

7

Nec ego diffiteor in divitiis esse posse continentiam: sed etsi qui mare navigat, frequenter evadit; magis tamen obnoxius est periculo, quam qui navigare noluerit. 119. Videamus caetera. Promissurus regnum coelorum Jesus montem ascendit (Matth. V, 1) .

PL 16, 805A

私は、富のうちにも節制がありうることを否定しない。だが、海を渡る者もしばしば無事に逃れるとはいえ、航海しようとしなかった者よりは危険にさらされやすい。119. 残りも見よう。イエスは天の国を約束しようとして、山に登る(マタイ5:1)。

8

Alibi per sata ducit discipulos (Matth. XII, 1) , seminaturus in eorum affectibus coelestium segetem praeceptorum; ut messis animorum fecunda flavesceret.

PL 16, 805A

別の折には、弟子たちを麦畑の中を通らせる(マタイ12:1)。彼らの心情のうちに、天上の戒めの穀物を蒔こうとして、心の収穫が豊かに黄金色に熟すようにするためである。

9

Consummaturus susceptae carnis officia, cum perfectionem in discipulis jam videret, quos verborum suorum radice fundaverat, hortum ingreditur (Joan. XVIII, 1) , ut olearum novellas in domo Domini plantaret, et justum palmae florentem modo, vitemque fecundam rivo sui sanguinis irrigaret (Psal. CXXVII, 3) .

PL 16, 805B

引き受けた肉の務めを成し遂げようとして、自らの言葉の根で基礎づけた弟子たちのうちに、すでに完全さを見たとき、園に入る(ヨハネ18:1)。主の家にオリーブの若木を植え、ヤシのように花咲く正しい者と、実り豊かなブドウの木を、自らの血の流れで潤すためである(詩篇127:3)。

10

120. Hoc quoque loco in porticu Salomonis deambulabat dedicationis, ut legimus (Joan. X, 23) , die, hoc est, in pectore sapientis atque pacifici deambulabat Christus, ejus sibi dedicaturus affectum.

PL 16, 805B

120. この場所でも、我々が読むとおり、奉献の日にソロモンの回廊を歩いていた(ヨハネ10:23)。すなわち、賢く平和を造る者の胸のうちを、キリストは歩いていた。その者の心情を自らのために奉献しようとして。

11

Quae ista porticus sit, docet Propheta dicens: Deambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae (Psal. C, 2) .

PL 16, 805B

この回廊が何であるかを、預言者が教えて言う。「私は、汝の家の真ん中で、私の心の無垢のうちに歩んだ」(詩篇100:2)。

12

Habemus ergo in nobis domum Dei, habemus atria, habemus et porticus, habemus et plateas; quia scriptum est: Inque plateis tuis superfluant aquae tuae (Prov. V, 16) .

PL 16, 805C

それゆえ我々は自らのうちに神の家を持ち、前庭を持ち、回廊をも持ち、広場をも持つ。書かれているからである。「汝の水は、汝の広場にあふれよ」(箴言5:16)。

13

Dilata ergo hanc porticum tui cordis Dei Verbo, quod tibi dicit: Dilata os tuum et adimplebo illud (Psal. LX, 11) . 121. Ergo deambulans in corde sapientis atque pacifici Dei Verbum, audiamus quid loquatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .

PL 16, 805C

それゆえ、あなたの心のこの回廊を、神の言葉に向けて広げよ。言葉はあなたに言う。「汝の口を広げよ、私はそれを満たそう」(詩篇60:11)。121. それゆえ、神の言葉が賢く平和を造る者の心のうちを歩んでいるのだから、何を語るか聞こう。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。

14

Non dicet hoc in pectore perturbatoris et stulti; quia Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14) . Non capiunt fidei magnitudinem angusta impiorum pectora.

PL 16, 805C

これを、騒乱を起こす愚か者の胸のうちでは語らないだろう。「魂に属する人は、神の霊のことを受け入れない。それは彼には愚かなことだからである」(一コリント2:14)。不敬虔な者たちの狭い胸は、信仰の大きさを容れない。

15

Denique Judaei audientes: Ego et Pater unum sumus; tulerunt lapides, ut lapidarent eum (Joan. X, 31) .

PL 16, 805C

実に、ユダヤ人たちは「私と父は一つである」と聞いて、「彼を石で打ち殺そうと、石を取り上げた」(ヨハネ10:31)。

16

122. Qui hoc audire non potest, Judaeus est: qui hoc audire non potest, lapidat Christum asperioribus omni caute perfidiae suae saxis; et si mihi creditis, vulnerat Christum.

PL 16, 805D

122. これを聞くことのできない者は、ユダヤ人である。これを聞くことのできない者は、自らの背信の、いかなる岩壁よりも荒々しい石で、キリストを石打ちにする。そして、諸君が私を信じるなら、キリストを傷つけるのである。

17

Nam etsi ille jam nunc vulnus sentire non possit: Nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) ; tamen Arianorum impietate lapidatur, qui Ecclesiae pietate laetatur.

PL 16, 805D

実に、彼はもはや傷を感じえないとしても——「今や我々は、肉に従ってはもはやキリストを知らない」(二コリント5:16)——それでも、教会の敬虔を喜びとする彼が、アレイオス派の不敬虔によって石で打たれるのである。

18

123. Bonum mihi est, Domine, lex oris tui (Psal. CXVIII, 72) ; servo praeceptum tuum. Unum te esse cum Patre ipse dixisti.

PL 16, 805D

123. 「主よ、汝の口の法は私にとって善い」(詩篇118:72)。私は汝の戒めを守る。汝が父とともに一つであることを、汝自ら言った。

19

Quia hoc credidit Petrus, claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19) , et sui securus peccata donavit; quia hoc non credidit Judas, impietatis suae se laqueo strangulavit (Matth. XXVII, 5) . O dura infidelium saxa verborum!

PL 16, 806A

これを信じたゆえにペトロは天の国の鍵を受け(マタイ16:19)、自らに確信をもって罪を赦した。これを信じなかったゆえにユダは、自らの不敬虔の縄で首を絞めた(マタイ27:5)。ああ、不信の者たちの言葉の、冷酷な石よ。

20

O informem laqueum proditoris, sed deformius pretium Judaeorum! O argentum improbum, quo aut emitur ad necem justus, aut venditur! Joseph venditus (Gen. XXXVII, 28) , emptus Jesus Christus (Matth. XXVI, 15) : alter ad servitutem, alter ad mortem.

PL 16, 806A

ああ、裏切り者の醜い縄、しかしユダヤ人たちの代価はなお醜い。ああ、邪悪な銀貨よ。これによって、正しい者が殺されるために買われ、あるいは売られる。ヨセフは売られ(創世記37:28)、イエス・キリストは買われた(マタイ26:15)。一方は奴隷の身へ、他方は死へ。

21

Detestabilis haereditas, feralis auctio, quae aut fratrem vendit injuriae, aut Dominum licitatur exitio, salutis omnium redemptorem.

PL 16, 806A

忌まわしい相続、死を呼ぶ競売。それは兄弟を不当な仕打ちのために売り、あるいは主を、万人の救いの贖い主を、滅びのために競り落とそうとする。

22

124. Duo igitur quae praestantiora sunt omnibus, Judaea violavit, fidem atque pietatem; sed in utroque Christum fidei et pietatis auctorem.

PL 16, 806A

124. それゆえ、すべてにまさる二つのもの、信仰と敬虔を、ユダヤは冒した。しかもその両方において、信仰と敬虔の創始者であるキリストを。

23

Nam et in patriarcha Joseph typus Christi fuit, et in veritate sui corporis Christus: Qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed formam servi accepit (Phil. II, 6, 7) ; propter lapsus videlicet nostros suscipiens servitutem, nec refugiens passionem.

PL 16, 806B

実に、族長ヨセフにはキリストの予型があり、自らの体の真実においてはキリストその人があった。キリストは、「神と等しくあることを奪い取ることとは考えず、僕の姿を取った」(フィリピ2:6, 7)。我々の過ちのために、いうまでもなく僕の身分を引き受け、受難を避けなかったのである。

24

125. Alibi viginti aureis emitur, alibi triginta. Quomodo enim poterat verum ejus pretium comprehendi, cujus non potest meritum definiri? Erratur in pretio, quia erratur in studio.

PL 16, 806B

125. ある所では金貨二十で買われ、ある所では三十で買われる。その功績を定めることのできない彼の、まことの代価を、どうして捉ええようか。代価において誤りが生じるのは、志において誤っているからである。

25

Viginti aureis in veteri Testamento venditur, triginta in Evangelio; pretiosior enim typo veritas, largior gratia, quam disciplina: opimior Lege praesentia; quia Lex promisit adventum, Legem adventus implevit. 126. Viginti aureis emunt Ismaelitae, triginta Judaei.

PL 16, 806B

旧約では金貨二十で売られ、福音書では三十で売られる。予型よりも真理は貴く、教えよりも恩寵は豊かであり、律法よりも臨在は豊潤だからである。律法は到来を約束し、到来が律法を満たした。126. 金貨二十で買ったのはイシュマエル人たち、三十で買ったのはユダヤ人たちである。

26

Nec hic figura mediocris. Ad sacrilegium perfidi largiores, quam ad salutem fideles sunt. Utriusque tamen contractus considerare convenit qualitatem. Viginti aurei pretium servitutis, triginta aurei crucis sunt.

PL 16, 806C

ここにも、並大抵ではない象りがある。冒瀆へは、背信の者たちのほうが、救いへは信仰ある者たちよりも気前がよい。だが、両方の取引の性質を考えることがふさわしい。金貨二十は奴隷の身の代価、金貨三十は十字架の代価である。

27

Quamvis enim simili modo assumptionis et passionis sint admiranda mysteria; plenitudo tamen fidei in sacramento est passionis. Non minoris quidem aestimo sanctae Virginis partum: sed gratius sumo benedicti corporis sacramentum.

PL 16, 806C

受容と受難の奥義は、同じように驚嘆すべきものであるとはいえ、信仰の充満は受難の秘義にある。私は聖なるおとめの出産を軽んじるのではないが、祝福された体の秘跡をいっそうありがたく受ける。

28

Quid clementius quam quod mihi suas donavit injurias? Plenius tamen est, quod tantum contulit nobis; ut qui moriturus non erat, quia Deus erat; nostra ille morte moreretur, ut nos ejus Spiritu viveremus.

PL 16, 806C

自らの被った不当な仕打ちを私に赦したこと以上に寛大なことがあろうか。だが、さらに満ち足りているのは、これほどのものを我々に授けたことである。神であったがゆえに死ぬはずのなかった者が、我々の死を死に、我々が彼の霊によって生きるためである。

29

127. Denique non otiose et Judas Iscarioth unguentum illud trecentis denariis aestimavit (Joan. XII, 5) : quod utique ipsius pretii definitione crucem videretur Domini declarare.

PL 16, 806C

127. 実に、イスカリオテのユダが例の香油を三百デナリオンと値積もったのも、理由のないことではない(ヨハネ12:5)。それはまさにその値の定めによって、主の十字架を明らかにするものと見えるからである〔ギリシア語の数字で三百を表す文字(タウ)が十字架の形をしていることによる〕。

30

Unde et Dominus ait: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12) . Cur igitur Judas hoc charius aestimavit? Quia peccatoribus pluris constat remissio peccatorum, et indulgentia videtur esse pretiosior.

PL 16, 806D

それゆえ主も言う。「この女がこの香油を私の体に注いだのは、私を葬るためにしたことである」(マタイ26:12)。ではなぜユダは、これをそれほど高く値積もったのか。罪人たちにとっては罪の赦しのほうが高くつき、免除のほうが貴く見えるからである。

31

Denique habes scriptum: Quia cui multum dimittitur, plus diligit (Luc. VII, 47) . Ergo et ipsi peccatores Dominicae passionis, quam perdiderunt, gratiam confitentur, et testimonium ferunt Christo, qui Christum sunt persecuti.

PL 16, 807A

実に、あなたは書かれているのを持っている。「多く赦された者は、多く愛する」(ルカ7:47)。それゆえ罪人たち自身も、失った主の受難の恩寵を告白し、キリストを迫害した者たちがキリストに証しをするのである。

32

128. Aut quia in malevolam animam non intrat sapientia (Sap. I, 4) ; etiam hoc loquebatur proditoris affectus, charius aestimabat Dominici corporis passionem; ut omnes a fide pretii enormitate revocaret.

PL 16, 807A

128. あるいは、「知恵は悪意ある魂のうちに入らない」(知恵の書1:4)ので、裏切り者の心情がこれをも語らせていたのである〔Aut quia 以下の係りはゆるい。このように取った〕。彼が主の体の受難をより高く値積もったのは、値の法外さによってすべての人を信仰から引き戻すためであった。

33

Ideoque Dominus gratis se obtulit, ne quem revocaret a Christo paupertatis necessitas. Patriarchae eum vili vendiderunt, ut omnes emerent.

PL 16, 807A

それゆえ主は無償で自らを献げたのである。貧しさの必要が、誰をもキリストから引き戻さないためである。族長たちは彼を安値で売った。すべての人が買えるようにである。

34

Esaias dixit: Quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite: manducate sine argento (Esa. LV, 1) ; ut eum acquireret, qui non habebat argentum.

PL 16, 807A

イザヤは言った。「銀を持たない汝らは誰でも、行って買い、飲め。銀なしで食べよ」(イザヤ55:1)。銀を持たない者が、彼を手に入れるためである。

35

O Juda proditor, unguentum passionis ejus trecentis denariis aestimas, et passionem ejus triginta denariis vendis (Matth. XXVI, 15) ! Dives in aestimatione, vilis in scelere. 129. Ergo non omnes eodem pretio emunt Christum.

PL 16, 807B

ああ、裏切り者ユダよ、汝は彼の受難の香油を三百デナリオンと値積もりながら、彼の受難を三十デナリオンで売る(マタイ26:15)。値積もりでは富み、悪行では卑しい。129. それゆえ、皆が同じ代価でキリストを買うのではない。

36

Alio emit Photinus, qui ad mortem emit: alio Arianus, qui emit ad injuriam: alio catholicus, qui emit ad gloriam. Sed emit sine pecunia, secundum quod scriptum est: Qui non habet pecuniam, emat sine pretio (Esai. LV, 1) .

PL 16, 807B

フォティヌスは別の代価で買う。彼は死に至らせるために買う。アレイオス派の者は別の代価で買う。彼は侮辱のために買う。公同の者は別の代価で買う。彼は栄光のために買う。しかし彼は金銭なしで買う。書かれているとおりである。「金を持たない者は、代価なしで買え」(イザヤ55:1)。

37

130. Non omnes, inquit, qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum (Matth. VII, 21) . Etsi multi se nominent christianos, nomen usurpant, non tamen omnes mercedem habent.

PL 16, 807B

130. 「私に『主よ、主よ』と言う者が皆、天の国に入るのではない」と彼は言う(マタイ7:21)。多くの者が自らをキリスト教徒と名乗っても、名をかたっているにすぎず、皆が報いを得るわけではない。

38

Et Cain obtulit sacrificium (Gen. IV, 3) , et Judas accepit osculum (Luc. XXII, 48) , sed audivit: Juda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore scelus imples, ac pacis instrumento odia seris, et charitatis officio mortem irrogas.

PL 16, 807B

カインも献げ物をささげ(創世記4:3)、ユダも接吻を受け取った(ルカ22:48)が、彼は聞いた。「ユダよ、接吻で人の子を引き渡すのか」。すなわち、愛の証しで悪事を満たし、平和の道具で憎しみを蒔き、愛の務めで死をもたらしている、ということである。

39

131. Ergo nec Ariani sibi usurpato nomine blandiantur, quia christianos esse se dicunt. Respondebit eis Dominus: Nomen meum praetenditis, et substantiam denegatis: sed non agnosco nomen meum, ubi non est mea sempiterna divinitas.

PL 16, 807C

131. それゆえアレイオス派の者らも、かたった名で自らを慰めてはならない。自分たちはキリスト教徒だと言っているからである。主は彼らに答えるであろう。「諸君は私の名を掲げながら、実体を否定している。だが私は、私のとこしえの神性がないところに、私の名を認めない。」

40

Non est nomen meum, quod a Patre dividitur, ab Spiritu separatur: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco doctrinam meam: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco Spiritum meum. Nescit enim se Spiritus Patris comparare servitiis, quae creavit. De quo multa jam diximus (Lib. I, cap. 1 et seq.) .

PL 16, 807C

「私の名ではない、父から分けられ、霊から切り離されるものは。私は、私の教えを認めないところに、私の名を認めない。私は、私の霊を認めないところに、私の名を認めない。」実に、父の霊は、自らを、自らが造った隷属するものたちに比べることを知らない。これについては、すでに多く語った(第1巻第1章以下)。

Liber III, Caput XVIII

第III巻 第XVIII章PL 16, 807D
1

Spiritus sancti divinitatem ex iis quae hactenus disputata sunt, confirmaturus, nonnulla iterum tractanda sumit, nimirum peccata eum non habere, sed condonare: creaturam non esse, sed creatorem: ac demum non adorare, sed adorari.

PL 16, 807D

聖なる霊の神性を、ここまで論じてきたことから確かめようとして、いくつかの点をもう一度取り上げる。すなわち、霊が罪を持たず、赦すこと、被造物でなく創造者であること、そして礼拝せず、礼拝されることである。

2

132. Ad summam tamen, ut in fine quae disperse dicta sunt, expressius colligamus; cum ex caeteris, tum ex quatuor istis prae caeteris manifesta divinitatis gloria comprobatur: Deus enim ex eo cognoscitur, aut quia sine peccato est, aut quia peccata condonat: aut quia creatura non est, sed creator est: aut quia non adorat, sed adoratur.

PL 16, 808A

132. それにしても、終わりにあたり、散らばって語られたことをより明確にまとめるために言う。ほかのものからも、とりわけこれら四つから、神性の栄光は明らかに証明される。神は、罪がないこと、あるいは罪を赦すこと、あるいは被造物でなく創造者であること、あるいは礼拝せず礼拝されることによって知られるからである。

3

133. Sine peccato itaque nemo est, nisi unus Deus; quia nemo sine peccato, nisi unus Deus. Peccata quoque nemo condonat, nisi unus Deus; quia aeque scriptum est: Quis potest peccata donare, nisi solus Deus (Luc. V, 21) ?

PL 16, 808A

133. それゆえ、唯一の神のほかに、罪のない者は誰もいない。唯一の神のほかに、罪のない者は誰もいないからである〔理由の句が主文と同じ言葉を繰り返している。ミーニュの脚注は、この quia nemo sine peccato, nisi unus Deus を聖書の本文の引用として読み、文字どおりには聖書に見えないので、マタイ19:17「神ひとりのほかに善い者はいない」を念頭に置いたものかとする。一部の写本はこの句を欠く。底本のまま訳した〕。罪を赦す者もまた、唯一の神のほかには誰もいない。同じく書かれているからである。「神ひとりのほかに、誰が罪を赦すことができるか」(ルカ5:21)。

4

Creator quoque omnium non potest esse, nisi qui creatura non est: qui autem creatura non est, sine dubio Deus est: quia scriptum est: Servierunt creaturae potius quam creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 23) .

PL 16, 808A

万物の創造者もまた、被造物でない者のほかにはありえない。被造物でない者は、疑いなく神である。書かれているからである。「彼らは、世々に祝福された神である創造者よりも、被造物に仕えた」(ローマ1:23)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつうローマ1:25 にある〕。

5

Deus quoque non adorat, sed adoratur; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deutur. VI, 13) . 134. Consideremus ergo utrum horum aliquid habeat Spiritus sanctus, quae testimonium afferant divinitatis.

PL 16, 808B

神もまた礼拝せず、礼拝される。書かれているからである。「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。134. それゆえ、神性の証しをもたらすこれらのうち、聖なる霊が何かを持つかどうか、考察しよう。

6

Primum igitur de eo tractemus, quia nemo sine peccato nisi unus Deus: et exigamus ut doceant quod peccatum habeat Spiritus sanctus.

PL 16, 808B

そこでまず、唯一の神のほかに罪のない者は誰もいない、ということについて論じよう。そして、聖なる霊が罪を持つことを、彼らが示すよう求めよう。

7

135. Sed docere non possunt, et auctoritatem requirunt, ut lectione doceamus, quia non peccavit Spiritus sanctus, sicut de Filio lectum est, quia peccatum non fecit (I Petr. II, 22) .

PL 16, 808B

135. だが彼らは示すことができず、しかも典拠を求めて、聖なる霊が罪を犯さなかったことを、子について「罪を犯さなかった」と読まれるように(一ペトロ2:22)、我々が聖書の言葉によって示せと言う。

8

Et hoc accipiant Scripturarum auctoritate nos docere; scriptum est enim: Quia in Sapientia est Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus (Sap. VII, 22) .

PL 16, 808B

そしてこのことを、我々が聖書の典拠によって教えていると、彼らは受け取るがよい。書かれているからである。「知恵のうちに、知性の霊がある。聖なる、唯一の、多様な、精妙な、よく動く、明晰な、汚れのない霊である」(知恵の書7:22)。

9

Immaculatum dicit Scriptura: numquid mentita est de Filio, ut de Spiritu credas esse mentitam? Dixit enim propheta in eodem loco de Sapientia, quia nihil maculosum in illam incurrit. Ipsa immaculata est, et immaculatus ejus est Spiritus.

PL 16, 808C

聖書は「汚れのない」と言う。聖書は子について偽ったとでもいうのか、霊についても偽ったと汝が信じるほどに。実に、預言者は同じ箇所で知恵について、汚れたものは何も彼女に入り込まないと言った。彼女自身が汚れなく、その霊も汚れがない。

10

Ergo si peccatum non habet Spiritus, Deus est. 136. Sed quomodo reus potest esse peccati, qui donat ipse peccata? Ergo peccatum non fecit: et quia sine peccato est, creatura non est.

PL 16, 808C

それゆえ、霊に罪がないなら、神である。136. だが、自ら罪を赦す者が、どうして罪の責めを負いえようか。それゆえ罪を犯さなかった。罪がないゆえに、被造物でもない。

11

Omnis enim creatura peccatorum capacitati obnoxia est: sola autem est a peccato immunis et immaculata sempiterna divinitas. 137. Nunc videamus utrum peccata donet Spiritus.

PL 16, 808C

あらゆる被造物は、罪を宿す可能性に服している。ただとこしえの神性だけが、罪を免れ、汚れがない。137. では、霊が罪を赦すかどうか見よう。

12

Sed hic dubitari non potest, cum ipse Dominus dixerit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Joan. XX, 22) . Ecce quia per Spiritum sanctum peccata donantur.

PL 16, 808D

だが、これは疑いえない。主自らが言ったからである。「聖なる霊を受けよ。誰の罪でも、汝らが赦すなら、その罪は赦される」(ヨハネ20:22)。見よ、罪は聖なる霊によって赦される。

13

Homines autem in remissionem peccatorum ministerium suum exhibent, non jus alicujus potestatis exercent. Neque enim in suo, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine peccata dimittunt.

PL 16, 809A

人間は、罪の赦しのために自らの務めを差し出すのであって、何らかの権能の権利を行使するのではない。自分の名ではなく、父と子と聖なる霊の名において、罪を赦すからである。

14

Isti rogant, divinitas donat; humanum enim obsequium, sed munificentia supernae est potestatis. 138. Per baptismum quoque peccata donari non est ambiguum: in baptismo autem operatio Patris et Filii et Spiritus sancti est.

PL 16, 809A

彼らは願い、神性が赦す。奉仕は人間のものだが、惜しみない賜与は上なる権能のものだからである。138. 洗礼によっても罪が赦されることは疑いがない。洗礼においては、父と子と聖なる霊の働きがある。

15

Ergo si peccatum donat Spiritus, cum scriptum sit: Quis potest dimittere peccata, nisi unus Deus (Marc. II, 7) ; utique qui non potest ab unitate naturalis nominis separari, non potest etiam a Dei potestate secerni.

PL 16, 809A

それゆえ、霊が罪を赦すのなら——「神ひとりのほかに、誰が罪を赦すことができるか」と書かれているのだから(マルコ2:7)——本性による名の一体性から切り離されえない者は、神の権能からも切り離されえない。

16

Si autem a Dei non secernitur potestate, quomodo a Dei appellatione secernitur? 139. Videamus nunc utrum creatura sit, an creator?

PL 16, 809A

だが、神の権能から切り離されないのなら、どうして神という呼び名から切り離されるのか。139. 次に、被造物なのか、創造者なのかを見よう。

17

Sed cum supra (Lib. II, cap. 5, 6) creatorem evidentissime probaverimus, quia scriptum est: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4) : et innovari faciem terrae per Spiritum (Psal. CIII, 30) , et sine Spiritu fatiscere omnia declaratum sit; apparet Spiritum esse creatorem.

PL 16, 809B

だが、先に(第2巻第5・6章)、霊が創造者であることを最も明白に証明した。「私を作った神の霊」(ヨブ記33:4)、「地の面が霊によって新たにされる」(詩篇103:30)と書かれているからである。霊なしにはすべてが衰え果てることも明らかにされた。それゆえ、霊が創造者であることは明らかである。

18

Sed quis hoc dubitet, quando, sicut supra ostendimus, ne Domini quidem ex Virgine assumpta generatio, quae praestantior omnibus creaturis est, operationis exsors sit spiritalis?

PL 16, 809B

だが、誰がこれを疑おうか。先に示したとおり、すべての被造物にまさる、おとめから受け取られた主の生まれでさえ、霊の働きを欠いていなかったのだから。

19

140. Non ergo creatura Spiritus, sed creator est: qui autem creator, non utique creatura. Et quia creatura non est, sine dubio creator est, qui Patri et Filio cooperator est omnium.

PL 16, 809B

140. それゆえ霊は被造物ではなく、創造者である。創造者である者は、断じて被造物ではない。被造物でないがゆえに、疑いなく創造者であり、父と子とともに万物の共働者である。

20

Si autem creator, utique dicendo Apostolus in condemnationem gentilitatis: Quia servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 23) : suadendo quoque, ut supra (Lib. II, cap. 5, 6) docuimus, serviendum esse Spiritui sancto; et creatorem ostendit, et quia creator est, Deum appellari debere monstravit.

PL 16, 809C

創造者であるなら〔この文は構文が崩れている。霊が創造者であるなら、と補い、使徒を主語に取った〕、使徒は、異教を断罪して、「彼らは、世々に祝福された神である創造者よりも、被造物に仕えた」(ローマ1:23)〔ミーニュの引照のまま。この句はふつうローマ1:25 にある〕と言うことによっても、また、先に(第2巻第5・6章)教えたとおり、聖なる霊に仕えるべきだと勧めることによっても、〔霊が〕創造者であることを示し、創造者であるのだから神と呼ばれるべきことを示した。

21

Quod etiam in epistola quae ad Hebraeos scripta est, comprehendit dicens: Quoniam qui omnia creavit, Deus est (Hebr. III, 4) .

PL 16, 809C

このことを使徒は、ヘブライ人への手紙でも言い表している。こう言うのである。「すべてを造った者は、神だからである」(ヘブライ3:4)。

22

Aut dicant igitur quid sit quod sine Patre et Filio et Spiritu sit creatum, aut Spiritum quoque unius cum Patre et Filio deitatis esse fateantur. 141. Adorandum quoque docuit, quem Dominum et Deum dixit.

PL 16, 809C

ならば彼らは、父と子と霊なしに造られたものが何であるかを言うがよい。さもなくば、霊もまた父と子と一つの神性の者であることを認めるがよい。141. 使徒は、主であり神であると言った者が、礼拝されるべきことをも教えた。

23

Qui enim Deus universitatis et dominus, utique ab omnibus adorandus est; sic enim scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) . 142. Aut dicant ubi legerint quia adorat Spiritus.

PL 16, 809C

実に、万有の神であり主である者は、断じて万人に礼拝されるべきである。こう書かれているからである。「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。142. あるいは、霊が礼拝すると読んだ箇所を、彼らは言うがよい。

24

Dictum est enim de Dei Filio: Adorent eum omnes angeli ejus (Hebr. I, 6) : non lectum est, adoret Spiritus.

PL 16, 809D

実に、神の子について言われている。「彼のすべての天使は彼を礼拝せよ」(ヘブライ1:6)。「霊が礼拝せよ」とは読まれていない。

25

Quomodo enim potest adorare, qui non inter famulos et ministros est, sed cum Patre et Filio servitia habet subjecta justorum; quia scriptum est: Spiritui Dei servimus (Phil. III, 3) .

PL 16, 809D

実に、下僕や奉仕者の中ではなく、父と子とともに正しい者たちの奉仕を従えている者が、どうして礼拝できようか。「我々は神の霊に仕える」〔ミーニュの脚注は、最後の版が Spiritui Deo servimus(「神である霊に仕える」)と読むことを記す〕と書かれているからである(フィリピ3:3)。

26

Adorandus igitur est nobis, cui serviendum a nobis Apostolus docuit: cui autem servimus, hunc et adoramus, juxta quod scriptum est, ut eadem saepe repetamus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

PL 16, 810A

それゆえ我々は、使徒が我々に仕えるべきだと教えた者を、礼拝すべきである。我々は、仕える相手を礼拝もするのである。書かれているとおり、同じことをしばしば繰り返すことになるが、「汝の神である主を礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」。

27

143. Quamquam nec hoc praetermiserit Apostolus, quin et Spiritum diceret adorandum. Cum enim docuerimus quia Spiritus in prophetis est, nec hoc quisquam possit ambigere, quia per Spiritum prophetia datur, utique cum adoratur qui in prophetis est, idem Spiritus adoratur.

PL 16, 810A

143. とはいえ、使徒は、霊が礼拝されるべきだと言うことも、省かなかった。実に、我々は霊が預言者たちのうちにあることを教えたのであり、預言が霊を通して与えられるのだから、このことは誰も疑いえない。それゆえ、預言者たちのうちにある者が礼拝されるとき、確かに同じ霊が礼拝されるのである。

28

Itaque sic habes: Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intret autem idiota aut infidelis, nonne dicet quod insanitis. Sin autem prophetent omnes, intret autem quis idiota aut infidelis, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus.

PL 16, 810A

それゆえ、あなたはこう持っている。「もし教会全体が一つに集まり、皆が異言で語り、そこに素人か不信の者が入ってくるなら、彼は『汝らは気が狂っている』と言わないだろうか。だが皆が預言し、そこに素人か不信の者が入ってくるなら、皆に論駁され、皆に裁かれる。」

29

Occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt; et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus sit in vobis (I Cor. XIV, 23 et seq.) .

PL 16, 810B

「彼の心の隠れたことが明らかにされ、こうして顔を伏せて、神を礼拝し、神が確かに汝らのうちにいると告げるであろう」(一コリント14:23以下)。

30

Deus est ergo qui adoratur, Deus qui manet, et qui loquitur in prophetis: manet autem et loquitur Spiritus; ergo et Spiritus adoratur.

PL 16, 810B

それゆえ、礼拝されるのは神であり、預言者たちのうちに留まり、語る者は神である。留まり語るのは霊である。ゆえに霊もまた礼拝される。

Liber III, Caput XIX

第III巻 第XIX章PL 16, 810B
1

Ex eo quod supra probatum et Spiritum manere et loqui in prophetis, colligit ab eo cognosci omnia, quae Dei sunt; atque adeo unum esse cum Patre et Filio.

PL 16, 810B

先に、霊が預言者たちのうちにとどまり、語ることが立証されたので、そこから、神に属するすべてのことが霊によって知られ、したがって霊が父と子と一つであると結論する。

2

Hoc ipsum exinde iterum confirmat quod omnia habet, quae habet Deus, nempe divinitatem, cordis cognitionem, veritatem, nomen super omne nomen, potestatem mortuos suscitandi, quod ultimum eidem adjudicat ex Exechiele, in quo et ipsum Filio aequalem probat.

PL 16, 810B

このことを、さらに、神の持つすべてのもの、すなわち神性、心の認識、真理、すべての名にまさる名、死者をよみがえらせる権能を霊が持つことから、重ねて確証する。最後の権能は、エゼキエル〔底本は Exechiele。Ezechiele のことと解した〕から霊に帰せられ、そこで霊が子と等しいことをも立証する。

3

144. Itaque sicut Pater et Filius unum sunt; quia Filius omnia habet, quae Pater habet (Joan. XVI, 15) : ita et Spiritus unum est cum Patre et Filio; quia et ipse omnia Dei novit (I Cor. II, 10) .

PL 16, 810C

144. それゆえ、父と子が一つであるのは、父の持つすべてを子が持つからである(ヨハネ16:15)。同じように、霊もまた父と子と一つである。霊もまた神のすべてを知るからである(一コリント2:10)。

4

Non enim extorsit, ne sit amittentis injuria: non rapuit, ne damnum sit ejus, cui videtur ereptum. Neque enim aut per indigentiam rapuit, aut per excellentiam virtutis validioris extorsit, sed per unitatem possidet potestatis.

PL 16, 810C

実に、霊は強引に取り上げたのではない。失う者への不当な仕打ちとならぬためである。奪い取ったのでもない。奪われたと見える者の損害とならぬためである。霊は、欠乏のゆえに奪ったのでも、より強い力の卓越によって強引に取り上げたのでもなく、権能の一体性によって所有しているのである。

5

Ergo si haec omnia operatur, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11) ; quomodo non Deus, qui omnia habet, quae Deus habet? 145. Aut consideremus quid habeat Deus, quod non habeat Spiritus sanctus.

PL 16, 810C

それゆえ、霊がこれらすべてを行うのなら——一つの同じ霊がすべてを行うのだから(一コリント12:11)——神の持つすべてを持つ者が、どうして神でないことがあろうか。145. あるいは、神が持っていて、聖なる霊が持たないものが何かあるか、考えてみよう。

6

Habet Deus Pater divinitatem, habet et Filius, in quo habitat plenitudo divinitatis: habet et Spiritus; quia scriptum est: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XVII, 3) .

PL 16, 810C

父なる神は神性を持つ。子も持つ。子のうちには神性の充満が宿っている。霊も持つ。「私の鼻にある神的な霊」と書かれているからである(ヨブ記17:3)〔底本の引照はヨブ記17:3。この句はヨブ記27:3 に当たる〕。

7

146. Habet Deus ut scrutetur corda et renes; quia scriptum est: Deus scrutans corda et renes (Psal. VII, 10) . Habet et Filius, qui dicebat: Quid cogitatis in cordibus vestris mala (Matth. IX, 4) ? Sciebat enim Jesus cogitationes eorum.

PL 16, 810D

146. 神には、心と腎を探る力がある。「神は心と腎を探る」と書かれているからである(詩篇7:10)。子も持つ。子は言っていた。「なぜ汝らは心の中で悪を考えるのか」(マタイ9:4)。実に、イエスは彼らの思いを知っていたのである。

8

Habet et Spiritus, qui etiam prophetis alieni cordis occulta manifestat, sicut supra diximus (Lib. II, c. 13) , quia occulta cordis ejus manifesta fiunt. Et quid miramur si hominum scrutatur occulta, qui scrutatur etiam alta Dei (I Cor. II, 10) ?

PL 16, 810D

霊も持つ。霊は、我々が先に述べたとおり(第2巻第13章)、預言者たちにさえ他人の心の隠れたことを明らかにし、その人の心の隠れたことが明らかにされるのである。神の深みをさえ探る者が人の隠れたことを探るとして、何を怪しむことがあろうか(一コリント2:10)。

9

147. Habet Deus ut verax sit; quia scriptum est: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) . Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, qui non mentitur (Tit. I, 2) .

PL 16, 811A

147. 神は真実であるという性質を持つ。「神は真実であり、すべての人は偽り者である」と書かれているからである(ローマ3:4)。また別の箇所に「偽ることのない神は信実である」と書かれている(テトス1:2)。

10

Numquid mentitur Spiritus, qui est Spiritus veritatis; immo quem docuimus veritatem dictum; quia et ipsum Joannes veritatem sicut Filium nuncupavit (Joan. XVI, 13) ?

PL 16, 811A

真理の霊である霊が偽るだろうか。いや、我々が教えたとおり、霊は真理と呼ばれている。ヨハネが霊をも子と同じく真理と呼んだからである(ヨハネ16:13)。

11

Et in psalmo ait David: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII, 3) .

PL 16, 811A

また詩篇でダビデは言う。「汝の光と汝の真理を送れ。それらが私を導き、汝の聖なる山と汝の幕屋へと連れて行った」(詩篇42:3)。

12

Si lucem hic Filium putas, ergo Spiritus veritas est: aut si Filium putas veritatem, ergo Spiritus lux est. 148. Habet Deus nomen super omne nomen, et dedit Filio nomen; sicut legimus (Phil. II, 9) , ut omnes in nomine Jesu genua flectant.

PL 16, 811A

ここで光を子と解するなら、霊は真理である。あるいは、子を真理と解するなら、霊は光である。148. 神はすべての名にまさる名を持ち、その名を子に与えた。我々が読むとおり(フィリピ2:9)、すべての者がイエスの名においてひざまずくためである。

13

Hoc nomen utrum habeat Spiritus consideremus. Sed et scriptum est: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Marc. XVI, 15) . Habet ergo nomen super omne nomen.

PL 16, 811B

この名を霊が持つかどうかを考えよう。だが、「行って、諸国民に父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」とも書かれている(マルコ16:15)〔底本の引照はマルコ16:15。この句の文言はマタイ28:19 に近い〕。ゆえに霊は、すべての名にまさる名を持つ。

14

Quod ergo habet Pater et Filius, habet et Spiritus per naturalis nominis unitatem. 149. Habet Deus quod suscitat mortuos: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) .

PL 16, 811B

それゆえ、父と子が持つものを、霊も、本性に属する名の一体性によって持つ。149. 神には、死者をよみがえらせるという性質がある。「父が死者をよみがえらせ、命を与えるように、子も望む者に命を与える」とあるからである(ヨハネ5:21)。

15

Suscitat autem etiam Spiritus, per quem Deus suscitat, quia scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11) .

PL 16, 811B

しかし、霊もよみがえらせる。神は霊によってよみがえらせるからである。「彼は、汝らのうちに宿るその霊によって、汝らの死ぬべき体にも命を与える」と書かれている(ローマ8:11)。

16

Tamen ne infirmam gratiam putes, audi quia et Spiritus suscitat; dicit enim propheta Ezechiel: Veni, Spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent.

PL 16, 811C

ただし、この恩寵を弱いものと考えぬよう、霊もよみがえらせると聞け。預言者エゼキエルは言う。「来たれ、霊よ、これらの死者に息を吹き込め。そうすれば彼らは生きる」。

17

Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos Spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa (Ezech. XXXVII, 9, 10) .

PL 16, 811C

「私は、命じられたとおりに預言した。すると命の霊が彼らの中に入り、彼らは生き返り、自分の足で立ち上がった。あまりにも大きな群れであった」(エゼキエル37:9, 10)。

18

Et infra Deus dicit: Scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra; ut educam de sepulcris populum meum: et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis (Ibid., 13, 14) . 150. Utique cum Spiritum suum dixerit, numquid alium praeter Spiritum sanctum nuncupavit?

PL 16, 811C

また下の方で神は言う。「私が汝らの墓を開き、私の民を墓から導き出すとき、汝らは、私が主であることを知るだろう。私は私の霊を汝らの中に与える。汝らは生きる」(エゼキエル37:13, 14)。150. では、神が「自分の霊」と言ったとき、聖なる霊のほかのものを指したのだろうか。

19

Neque enim flatilem spiritum suum diceret, nec hic spiritus a quatuor mundi posset venire cardinibus; quia ventorum flatus hic, quem videmus, partis non universitatis est: et hic spiritus quo vivimus, singulorum non universorum est: Spiritus autem sancti est, ut et super omnes, et in omnibus sit.

PL 16, 811C

実に、神は吹く風を「自分の霊」とは言わなかったであろうし〔ラテン語では霊と息・風は同じ語〕、この霊が世界の四方から来ることもありえない。我々の見るこの風の吹きつけは、全体ではなく部分に属し、我々がそれによって生きるこの息も、万人のものではなく個々の者のものだからである。だが聖なる霊は、すべての上にも、すべての内にもあるものである。

20

Itaque ex verbis propheticis spectare licet quemadmodum ossa, dudum resolutorum membrorum compage dispersa, in formam redivivi corporis, vivificante Spiritu, revertantur; et in suos artus favilla concrescat, sensu prius animata coeundi, quam specie reformata vivendi.

PL 16, 811D

ゆえに預言の言葉から、骨が、かつて解体した肢体の結合から散らされていたのに、霊が命を与えることで、再び生きた体の形に戻るさまを見ることができる。また灰が集まって自らの四肢となり、生きるための姿に作り直されるより先に、結び合おうとする感覚によって生気づけられる。

21

151. Nonne in facti similitudine unitatem divinae recognoscimus potestatis? Sic suscitat Spiritus, sicut et Dominus in passione propria suscitavit; cum subito in momento oculi defunctorum sepulcra patuerunt, et rediviva corpora surrexere de tumulis (Matth. XXVII, 52) , mortisque fetore deterso, ac vitae odore reparato, exspirantium favillae spirantium faciem receperunt.

PL 16, 811D

151. 起こったことの類似において、我々は神の権能の一体性を認めないだろうか。霊がよみがえらせるのは、主が自らの受難のときによみがえらせたのと同じである。そのとき突如として、まばたきの間に、死者たちの墓が開き、生き返った体が塚から起き上がった(マタイ27:52)。死の悪臭は払われ、命の香りが回復し、息絶えた者たちの灰は、息する者たちの顔を取り戻した。

22

152. Habet ergo Spiritus, quod habet Christus: habet igitur quod habet Deus; quia omnia quae habet Pater, habet et Filius; ideoque dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 16, 812A

152. ゆえに霊は、キリストの持つものを持つ。したがって神の持つものを持つ。父の持つものはすべて子も持つからである。それゆえキリストは言った。「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。

Liber III, Caput XX

第III巻 第XX章PL 16, 812A
1

In flumine de sede Dei promanante figuram fuisse Spiritus sancti; per aquas vero quas David memorat, coelestes virtutes designari. Regnum Dei opus esse Spiritus: nec mirum, si hic idem conregnet cum Filio, quando nos etiam Filio conregnaturos promittat Paulus.

PL 16, 812A

神の座から湧き出る川は聖なる霊の象りであり、ダビデが挙げる水は天の諸力を指す。神の国は霊の業である。この霊が子とともに統治しても不思議はない。パウロは、我々も子とともに統治すると約束しているからである。

2

153. Nec illud mediocre, quod de throno Dei exire fluvium legimus. Sic enim habes, dicente Joanne evangelista: Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedens de sede Dei et agni: in medio plateae ejus, et ex utraque parte lignum vitae, faciens fructus duodecim, per singulos menses reddens fructum suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium (Apoc. XXII, 1, 2) .

PL 16, 812B

153. 神の玉座から川が出ると我々が読むことも、取るに足りないことではない。実に、福音書記者ヨハネが言うところに、こうある。「また彼は、水晶のように輝く命の水の川を私に示した。それは神と子羊の座から出て、その大通りの真ん中を流れ、その両側には命の木があって、十二の実を結び、月ごとにその実を実らせ、その木の葉はすべての諸国民を癒す」(黙示録22:1, 2)。

3

154. Hic est utique fluvius de Dei sede procedens, hoc est, Spiritus sanctus, quem bibit qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 16, 812B

154. これこそ、神の座から出る川、すなわち聖なる霊であり、キリストを信じる者はこれを飲む。キリスト自身が言うとおりである。「渇く者は私のもとに来て、飲め。私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から命の水の川が流れ出る」。

4

Hoc autem dicebat de Spiritu (Joan. VII, 37, 38) . Ergo flumen est Spiritus. 155. Hic igitur est in Dei sede; neque enim aqua abluit Dei sedem.

PL 16, 812C

彼はこのことを霊について言っていたのである(ヨハネ7:37, 38)。ゆえに霊は川である。155. したがってこの川は神の座にある。水が神の座を洗うことはないからである。

5

Denique David non supra sedem Dei dixit, sed supra coelos esse, quamlibet illam intelligas aquam; quia scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4) . Laudent, dixit, non laudet.

PL 16, 812C

実に、ダビデは、神の座の上にではなく、天の上にあると言った。その水をどのようなものと解するにせよ、「天の上にある水は、主の名をたたえよ」と書かれているからである(詩篇148:4)。彼は「たたえよ」と〔複数形 laudent で〕言い、単数形では言わなかった。

6

Nam si aquae elementum voluisset intelligi, laudet utique dixisset: dicendo autem pluraliter, virtutes voluit aestimari.

PL 16, 812C

もし水という元素を解させようとしたのなら、単数形 laudet で言ったはずである。だが複数形で言うことで、諸力のことを考えさせようとしたのである。

7

156. Et quid mirum, si in sede Dei Spiritus sanctus est, cum ipsum regnum Dei operatio Spiritus sit, sicut scriptum est: Quia non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17) ?

PL 16, 812C

156. 聖なる霊が神の座にあることを、何で怪しむのか。神の国そのものが霊の働きだからである。「神の国は食べ物や飲み物ではなく、正義と平和、聖なる霊における喜びだからである」と書かれている(ローマ14:17)。

8

Et ipse cum dicit Salvator: Omne regnum in se ipsum divisum destruetur (Matth. XII, 25) . Deinde subjiciendo: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Ibid., 28) ; ostendit regnum Dei individuum sibi esse cum Spiritu.

PL 16, 812C

救い主自身が「自分自身に対して分裂した国はすべて滅びる」と言い(マタイ12:25)、さらに続けて「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、神の国は確かに汝らのもとに来た」と言うことで(マタイ12:28)、神の国が霊と不可分であることを示している。

9

157. Quid autem dementius, quam ut neget quisquam Christo conregnare Spiritum sanctum; cum etiam nos in Christi regno conregnaturos Christo Apostolus dicat: Si enim commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus (II Tim. II, 11, 12): sed nos per adoptionem, ille per potestatem: nos gratia, ille natura.

PL 16, 812C

157. 聖なる霊がキリストとともに統治することを否む者がいるとは、何と愚かなことか。使徒は、我々さえキリストの国においてキリストとともに統治すると言うのである。「もし我々がともに死んだなら、ともに生きる。耐え忍ぶなら、ともに統治する」(二テモテ2:11, 12)。ただし、我々は養子縁組によるが、霊は権能による。我々は恩寵によるが、霊は本性による〔ille を霊と取った。キリストを指すとも読める〕。

10

158. Habet igitur consortium regni cum Patre et Filio etiam Spiritus sanctus, qui unius naturae, unius dominationis, unius etiam potestatis est.

PL 16, 813A

158. ゆえに聖なる霊も、父と子との国の交わりを持つ。霊は、一つの本性、一つの支配、また一つの権能の者である。

Liber III, Caput XXI

第III巻 第XXI章PL 16, 813A
1

Missum a Spiritu fuisse Esaiam, proindeque eumdem Spiritum ab eo visum. Quid per currentes rotas, alasque diversas intelligendum, et qua ratione cum Spiritus a Seraphim praedicetur Deus Sabaoth, hoc ei nomen negari nisi ab impiis neutiquam possit.

PL 16, 813A

イザヤは霊によって遣わされたのであり、したがって同じ霊が彼に見られたのである。走る車輪と多様な翼が何を意味するか、またセラフィムが霊をサバオト(万軍の)神と宣べるとき、この名を霊に否むことは、不敬虔な者でなければおよそできないことを述べる。

2

159. Itaque cum habeat consortium regni, quid obstat quominus Spiritum sanctum intelligamus, a quo Esaias missus est? Neque enim Paulo possumus auctore dubitare, cujus sententiam in Actibus apostolorum Lucas evangelista sic probavit, ut scriberet.

PL 16, 813A

159. それゆえ、霊が国の交わりを持つのなら、イザヤを遣わした者が聖なる霊だと解することを、何が妨げるだろうか。パウロを典拠とするなら、我々は疑うことができない。福音書記者ルカは、使徒言行録で、パウロの言葉を次のように書き記して承認した。

3

Denique sic habes, dicente Paulo: Bene locutus est Spiritus sanctus per Esaiam ad patres nostros, dicens: Vade ad plebem istam, et dic: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non aspicietis (Act. XXVIII, 25, 26) .

PL 16, 813B

実に、パウロの言葉にこうある。「聖なる霊は、イザヤを通して我々の父祖たちに、よく語った。『この民のもとへ行って、言え。汝らは耳で聞いても理解せず、目で見ても見て取らない』と」(使徒言行録28:25, 26)。

4

160. Spiritus ergo est, qui misit Esaiam. Si Spiritus misit, Spiritus est utique quem, mortuo Ozia rege, vidit Esaias, quando dixit: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, et plena erat domus majestatis ejus: et Seraphim stabant in circuitu ejus; sex alae uni, et sex alae alteri, et duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant; et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est universa terra majestate ejus (Esai. VI, 1 et seq.) .

PL 16, 813B

160. ゆえにイザヤを遣わしたのは霊である。霊が遣わしたのなら、ウジヤ王が死んだとき、イザヤが見たのも確かに霊である。イザヤはそのとき言った。「私は、高く掲げられた座に着く万軍の主を見た。家はその威光に満ちていた。セラフィムがその周りに立っていた。一人には六つの翼、もう一人にも六つの翼があり、二つでその顔を覆い、二つでその足を覆い、二つで飛んでいた。彼らは互いに呼びかわして言っていた。『聖なる、聖なる、聖なる、万軍の主なる神。全地はその威光に満ちている』」(イザヤ6:1以下)。

5

161. Si stabant Seraphim, quomodo volabant? Si volabant, quomodo stabant? Si hoc non possumus comprehendere, quomodo Deum comprehendere volumus, quem non videmus?

PL 16, 813C

161. セラフィムが立っていたのなら、どうして飛んでいたのか。飛んでいたのなら、どうして立っていたのか。これを我々が把握できないのなら、見ることのない神を、どうして把握しようとするのか。

6

162. Sed sicut rotam intra rotam (Ezech. I, 16) vidit propheta currentem (quod utique non ad corporalis refertur speciem visionis, sed ad utriusque gratiam Testamenti; quia teres vita sanctorum sit, et ita sibi concinens, ut superioribus posteriora respondeant.

PL 16, 813C

162. しかし、預言者が車輪の中に車輪が走るのを見たように(エゼキエル1:16)(これは、見えた幻の物体的な姿に関わるのではなく、両方の契約の恩寵に関わる。聖なる者たちの生は円く、自らと調和し、後のものが前のものに応えるからである)〔底本はこの丸括弧を閉じていない。挿入がどこまで及ぶかは定かでなく、ここで閉じた。「見たように」の比較は、少し後の「ゆえに、車輪の中を車輪が走るのと同じく」で受け直される〕。

7

Rota igitur intra rotam est vita sub Lege, vita sub gratia; eo quod Judaea intra Ecclesiam sit, Lex intra gratiam. Nam intra Ecclesiam est, qui Judaeus est in occulto: et circumcisio cordis intra Ecclesiam sacramentum est.

PL 16, 813C

それゆえ、車輪の中の車輪とは、律法のもとの生と、恩寵のもとの生である。ユダヤが教会の内にあり、律法が恩寵の内にあるからである。実に、隠れたところでユダヤ人である者は教会の内にあり、心の割礼は教会の内の秘義である。

8

Sed illa Judaea intra Ecclesiam, de qua scriptum est (Psal. LXXXV, 1) : Notus in Judaea Deus: ergo sicut rota intra rotam currit, similiter alae stabant, et alae volabant. 163. Similiter et Seraphim duabus alis faciem, et duabus pedes velabant, et duabus volabant.

PL 16, 813D

だが、あのユダヤは教会の内にあるユダヤである。それについては、「ユダヤで神は知られている」と書かれている(詩篇85:1)〔底本の引照は詩篇85:1。この句は詩篇75:2 に当たる〕。ゆえに、車輪の中を車輪が走るのと同じく、翼は立ち、翼は飛んでいた。163. 同様に、セラフィムも、二つの翼で顔を、二つで足を覆い、二つで飛んでいた。

9

Nam hic quoque spiritalis sapientiae sacramentum est. Stant tempora, volant tempora: stant praeterita, volant futura: et quasi alae Seraphim, ita faciem Dei, vel pedes velant; eo quod in Deo qui nec principium nec finem habet, omnis ab hac cognitione principii ejus et finis cursus temporum feriatur.

PL 16, 813D

ここにも、霊的な知恵の秘義がある。時は立ち、時は飛ぶ。過去は立ち、未来は飛ぶ。そしてセラフィムの翼のように、時は神の顔や足を覆う。始まりも終わりも持たない神においては、時の流れはすべて、その始まりと終わりを知ることから退けられているからである〔feriatur(休む・離れている)の意は定かでない。時の流れが神の始まりと終わりを知るに至らない、の意に取った〕。

10

Stant ergo praeterita vel futura, praesentia volant. Ne quaeras principii ejus, vel finis arcana, quae non sunt. Habes praesentia: sed laudato, non discute. 164. Seraphim indefessis vocibus laudant, et tu discutis?

PL 16, 814A

ゆえに過去や未来は立ち、現在は飛ぶ。存在しない、その始まりや終わりの秘密を尋ねるな。あなたには現在のものがある。ただ賛美せよ。詮索するな。164. セラフィムが倦むことのない声で賛美しているのに、あなたは詮索するのか。

11

Quod utique cum faciunt, ostendunt nobis non aliquando discutiendum Deum, sed semper esse laudandum. Ergo Dominus Sabaoth et Spiritus sanctus est.

PL 16, 814A

彼らがそうするとき、彼らは我々に、神は決して詮索すべきものではなく、常に賛美すべきものであることを示している。ゆえに、聖なる霊もまたサバオト(万軍の)主である。

12

Nisi forte displicet impiis doctor, quem Christus elegit: aut Dominum virtutum negare possunt Spiritum sanctum, qui donat quas voluerit ipse virtutes.

PL 16, 814A

ただし、キリストが選んだ教師〔パウロ〕が不敬虔な者たちの気に入らないのなら別である。さもなければ、彼らは聖なる霊が諸力の主〔「サバオト(万軍の)主」をラテン語で言い表した形〕であることを否めようか。霊は、自ら望む諸力を与えるのである。

Liber III, Caput XXII

第III巻 第XXII章PL 16, 814A
1

Ut regni unitas probetur in tribus personis, citatus Esaiae locus expenditur: et in iis a quibus vel de Patre vel de Filio vel de Spiritu expositus sit, nullam sensus diversitatem fuisse declaratur.

PL 16, 814A

国の一体性が三つのペルソナにおいて立証されるために、引用されたイザヤの箇所が吟味される。その箇所を、父について、あるいは子について、あるいは霊について解き明かした者たちのあいだに、意味の相違がなかったことが明らかにされる。

2

Ad haec majestate Spiritui inde asserta, quod crucifixus dicatur Dominus majestatis, ejus cum Patre ac Filio tanta aequalitas ostenditur, ut ipsum hinc numquam dejecturi sint Ariani.

PL 16, 814B

さらに、十字架につけられた者が「威光の主」と呼ばれることから霊に威光が帰せられるので、霊が父と子と等しいことが示され、アレイオス派もこの点から霊を引き下ろすことは決してできない。

3

165. Nunc unitatem majestatis et regni licet in Patre, Filioque, et sancto Spiritu cognoscere. Nam plerique dicunt Patrem Deum ab Esaia hoc tempore visum (Esai. VI, 1) , Paulus Spiritum dixit, Lucas probavit (Act. XXVIII, 25) , Joannes Evangelista ad Filium retulit.

PL 16, 814B

165. いま、威光と国の一体性を、父、子、聖なる霊において認めることができる。実に、多くの者は、このときイザヤに見られたのは父なる神だと言う(イザヤ6:1)。パウロは霊と言い、ルカがそれを承認し(使徒言行録28:25)、福音書記者ヨハネは子に関連づけた。

4

Sic enim scriptum est de Filio (Joan. XII, 36) : Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab his.

PL 16, 814B

子について、こう書かれているからである(ヨハネ12:36)。「イエスはこれらのことを語って、立ち去り、彼らから身を隠した」。

5

Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; ut sermo Esaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Esai. LIII, 1) ?

PL 16, 814B

「だが、彼らの前でこれほど多くのしるしを行っていたのに、彼らは彼を信じなかった。それは、イザヤが言った言葉が成就するためであった。『主よ、誰が我々の聞いたことを信じたか。主の腕は誰に現されたか』」(イザヤ53:1)。

6

Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et corde intelligant, et convertantur, et sanabo eos (Esai. VI, 10) .

PL 16, 814C

「彼らが信じることができなかったのは、イザヤがまた言ったからである。『彼は彼らの目を盲目にし、彼らの心をかたくなにした。目で見ず、心で理解せず、立ち帰らず、私が彼らを癒すことのないためである』」(イザヤ6:10)〔底本は否定の non を「心で理解し」以下の前に繰り返さない。non が後の動詞にも及ぶと取った〕。

7

Haec dicit Esaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo. 166. Ipsa verba dixit Joannes dixisse Esaiam, et majestatem ei Filii apparuisse evidentissime revelavit: Paulus autem Spiritum haec dixisse memoravit. Unde igitur ista diversitas?

PL 16, 814C

「イザヤがこれらのことを言うのは、その威光を見て、彼について語ったときである」。166. ヨハネは、これらの言葉をイザヤが言ったと述べ、子の威光が彼に現れたことを最も明白に示した。だがパウロは、これらを言ったのは霊であると記した。では、この相違はどこから来るのか。

8

167. Diversitas quidem verborum, non sensuum est. Nam licet diversa dixerint, nullus erravit; quia et Pater videtur in Filio, qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) .

PL 16, 814C

167. 確かに言葉の相違はあるが、意味の相違ではない。彼らが異なることを言ったとしても、誰も誤ってはいない。父も、子において見られるからである。子は言った。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。

9

Et Filius videtur in Spiritu; quia sicut nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) ; ita non carnali oculo, sed spiritali gratia Christus videtur.

PL 16, 814D

子もまた、霊において見られる。「主イエス」と言えるのは聖なる霊においてのみであるように(一コリント12:3)、キリストは肉の目によってでなく、霊的な恩寵によって見られるのである。

10

Unde et Scriptura ait: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus (Ephes. V, 14) . Et Paulus cum oculos perdidisset, quomodo nisi in Spiritu Christum videbat (Act. IX, 8) ?

PL 16, 814D

それゆえ聖書も言う。「眠る者よ、目覚めよ。死者の中から起き上がれ。そうすればキリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。パウロも、目を失ったとき、霊においてでなければ、どうしてキリストを見ていたのか(使徒言行録9:8)。

11

Unde et Dominus ait: Ad hoc enim tibi visus sum, ut constituerem te ministrum et testem quibus vidisti me, et in quibus visurus es (Act. XXVI, 16) . Nam et prophetae Spiritum accipiebant, et Christum videbant. 168. Una igitur visio, una praeceptio, una majestas.

PL 16, 814D

それゆえ主も言う。「実に、私はこのために汝に現れた。汝が私を見たこと、また汝がこれから私を見ることについて、汝を奉仕者とし、証人とするためである」(使徒言行録26:16)。預言者たちもまた、霊を受け、キリストを見ていた。168. ゆえに、見ることは一つ、命令は一つ、威光は一つである。

12

An negamus etiam Dominum majestatis esse Spiritum sanctum (I Cor. II, 12) , cum Dominus majestatis sit crucifixus, qui natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria?

PL 16, 815A

それとも、我々は聖なる霊が威光の主であることをも否むのか(一コリント2:12)〔底本の引照は一コリント2:12。「威光の主」の句は一コリント2:8 に当たる〕。威光の主は、聖なる霊によっておとめマリアから生まれた、十字架につけられた者であるのに。

13

Quia non alter Christus, sed unus est: et ante saecula ex Patre, ut Dei filius natus; et in saeculo, ut homo carnis assumptione generatus.

PL 16, 815A

キリストは別の者ではなく、一人だからである。世々の前に父から神の子として生まれ、世において、人として、肉の受容によって生まれた。

14

169. Quid autem dicam, quia sicut Pater et Filius, ita etiam Spiritus immaculatus est et omnipotens (Sap. VII, 22) ; quia Graece παντοδύναμον, πανεπίσκοπον Salomon dixit, eo quod omnipotens et speculator sit omnium, sicut lectum esse in libro Sapientiae supra est demonstratum (Cap. 18, num. 135) .

PL 16, 815A

169. その上、何と言おうか。父と子と同じく、霊もまた汚れなく、全能である(知恵の書7:22)。ソロモンは、ギリシア語で「全能の(パントデュナモン)」「すべてを見渡す(パンエピスコポン)」と言った〔ギリシア語〕。霊が全能であって、すべての者を見張る者だからである。このことが知恵の書に読まれることは、先に示した(第18章、第135段落)。

15

Ergo et Spiritus in honore est et in majestate. 170. Intuere nunc, ne quid eum forte non deceat: aut si tibi displicet, Ariane, detrahe eum de Patris Filiique consortio.

PL 16, 816A

ゆえに霊は、栄誉にも威光にもある。170. いま、霊にふさわしくないことが何かないか、よく見よ。あるいは、それが汝に気に入らないなら、アレイオス派よ、霊を父と子との交わりから引き離してみよ。

16

Sed si detrahere volueris, coelos supra te reverti videbis; quia virtus eorum omnis ab Spiritu est (Psal. XXXII, 6) . Si detrahere volueris, in Deum tibi prius mittenda est manus; quia Deus Spiritus (Joan. IV, 24) . Sed quomodo detrahes eum, qui alta scrutatur Dei (I Cor. II, 10) ?

PL 16, 816A

だが、引き離そうとするなら、天が汝の上に崩れ落ちてくるのを見るだろう〔ミーニュの脚注によれば、諸版と一部の写本は coelos supra te verti と読み、他の写本は reverti、また一部は everti と読む。脚注はこれを「落ちかかり、崩れ落ちる」(illabi et cadere)の意とする。天の力は霊に由来するので、霊を引き離せば天が汝の上に崩れ落ちる、の意に取った〕。天の力はすべて霊に由来するからである(詩篇32:6)。引き離そうとするなら、汝はまず神に手をかけねばならない。神は霊だからである(ヨハネ4:24)。だが、神の深みを探る者を、どうして引き離せようか(一コリント2:10)。