Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 16, 417AUbi praemisit acturum se de sacramentis, quae prius explicata non oportuit, accedit ad mysterium apertionis, quam a Christo in surdi ac muti curatione signatam docet.
PL 16, 417A著者は、先に説明すべきでなかった秘跡について語ると予告し、開くことの奥義に進んで、それがキリストによって耳の聞こえない口の利けない者の癒しの中に印されていたと教える。
1. De sacramentis quae accepistis, sermonem adorior, cujus rationem non oportuit ante praemitti; in christiano enim viro prima est fides.
PL 16, 417A1. 諸君が受けた秘跡について、私は話を始める。その意味は先に述べておくべきではなかった。キリスト教徒においては、まず信仰があるからである。
Ideo et Romae fideles dicuntur qui baptizati sunt: et pater noster Abraham ex fide justificatus est, non ex operibus (Rom. IV, 3) . Ergo accepistis baptismum, credidistis.
PL 16, 417Aそれゆえ、ローマでも洗礼を受けた者は「信じる者」と呼ばれる。また、我々の父アブラハムは、業によらず信仰によって義とされた(ローマ4:3)。それゆえ諸君は洗礼を受けた、すなわち信じたのである。
Nefas est enim me aliud aestimare; neque enim vocatus esses ad gratiam, nisi dignum te Christus sua gratia judicasset. 2. Ergo quid egimus sabbato? Nempe apertionem: quae mysteria celebrata sunt apertionis, quando tibi aures tetigit sacerdos et nares.
PL 16, 417A私が別のことを考えるのは許されないからである。キリストが自らの恩寵にあなたをふさわしいと判断したのでなければ、あなたは恩寵へ招かれなかったはずだからである。2. では、我々は土曜日に何を行ったか。まさしく開くことである。あなたの耳と鼻に司教が触れたとき、開くことの奥義が営まれた。
Quod significat in Evangelio Dominus noster Jesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, et tetigit aures ejus et os ejus: aures, quia surdus erat; os, quia mutus, et ait: Ephpheta (Marc. VII, 34) . Hebraicum verbum est, quod Latine dicitur adaperire.
PL 16, 418Aこれを我々の主イエス・キリストは福音書で示している。耳が聞こえず口の利けない者が連れて来られたとき、その耳と口に触れた。耳は聞こえなかったからであり、口は利けなかったからである。そして言った。「エッファタ」(マルコ7:34)。これはヘブライ語であり、ラテン語では adaperire、すなわち「開く」と言う。
Ideo ergo tibi sacerdos aures tetigit, ut aperirentur aures tuae ad sermonem, et ad alloquium sacerdotis. 3. Sed dicis mihi: Quare nares? Ibi quia mutus erat, os tetigit; ut quia loqui non poterat sacramenta coelestia, vocem acciperet a Christo.
PL 16, 418Aそれゆえ司教はあなたの耳に触れた。あなたの耳が、司教の言葉と語りかけに向けて開かれるためである。3. しかしあなたは私に言う。「なぜ鼻なのか」。あちらでは口が利けなかったので口に触れた。天の秘跡を語ることができなかったので、キリストから声を受けるためである。
Et ibi, quia vir; hic, quia mulieres baptizantur, et non eadem puritas servi, quanta et Domini (cum enim ille peccata concedat, huic peccata donentur, quae potest esse comparatio?), ideo propter gratiam operis et muneris (De Consec., dist. 4, c. Propter gloriam) non os tangit episcopus, sed nares; ut bonum odorem accipias pietatis aeternae, et ut dicas: Christi enim bonus odor sumus Deo, quemadmodum dixit Apostolus sanctus (II Cor. II, 15) ; et sit in te fidei devotionisque plena fragrantia.
PL 16, 418Aまたあちらでは〔癒された者が〕男であったが、ここでは女たちが洗礼を受ける。しかも僕の清らかさは主の清らかさと同じではない(主は罪を赦し、この者は罪を赦されるのであるから、何の比較ができようか)〔ille は主、huic は僕すなわち式を行う司教を指すと解した〕。それゆえ、業と賜物の恩寵のゆえに〔gratia operis et muneris の意は定かでない。式と務めのふさわしさのゆえに、とも取れる〕(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Propter gloriam」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、司教は口ではなく鼻に触れる。それは、あなたが永遠の敬虔の良い香りを受けるため、また「我々は神にとってキリストの良い香りである」と言うためであり、聖なる使徒がそう言ったとおりである(二コリント2:15)。そして、あなたのうちに信仰と献身の満ちた香りがあるようにするためである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 16, 419AUnctionem athletae christiani exponit, quem ut excitet ad servandam fidem abrenuntiationis, testium quibus praesentibus ea facta est, dignitatem amplificat; ac demum rei lucem addit exemplo.
PL 16, 419A著者は、キリスト教の競技者への塗油を説く。その人が捨てる誓いの信義を守るよう奮い立たせるために、それが行われた際の立会人たちの尊厳を高め、最後に例を添えて事柄に光を当てる。
4. Venimus ad fontem (De Consec., dist. 4, c. Venisti ad fontem) , ingressus es: considera quos videris, quid locutus sis considera, repete diligenter.
PL 16, 419A4. 我々は泉〔fons。洗礼の水を湛える泉、すなわち洗礼盤を言う〕に来た(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Venisti ad fontem」法文)。あなたは入った。誰を見たか考えよ。何を語ったか考えよ。丹念に思い返せ。
Occurrit tibi levita, occurrit presbyter: unctus es quasi athleta Christi, quasi luctam hujus saeculi luctaturus, professus es luctaminis tui certamina. Qui luctatur, habet quod speret: ubi certamen, ibi corona.
PL 16, 419Aあなたにはレビ人〔助祭〕が出迎え、司祭が出迎えた。あなたはキリストの競技者のように油を塗られた。この世の格闘を闘う者のように、自らの格闘の試合を公に宣言した。格闘する者には望むものがある。試合のあるところに冠がある。
Luctaris in saeculo, sed coronaris a Christo, et pro certaminibus saeculi coronaris? Nam etsi in coelo praemium, hic tamen meritum praemii collocatur. 5. Quando te interrogavit: Abrenuntias diabolo et operibus ejus, quid respondisti? Abrenuntio.
PL 16, 419Bあなたは世で格闘するが、キリストから冠を授けられる。しかも、世の試合のゆえに冠を授けられるのである。報いは天にあるとはいえ、報いに値する功績はここで定められるからである。5. 「あなたは悪魔とその業を捨てるか」と〔司教が〕あなたに問うたとき、あなたは何と答えたか。「捨てる」と答えた。
Abrenuntias saeculo et voluptatibus ejus, quid respondisti? Abrenuntio. Memor esto sermonis tui, et nunquam tibi excidat tuae series cautionis.
PL 16, 419B「あなたは世とその快楽を捨てるか」〔と問われ〕、あなたは何と答えたか。「捨てる」と答えた。自分の言葉を覚えておけ。あなたの証文の文言を決して忘れてはならない。
Si chirographum homini dederis, teneris obnoxius, ut pecuniam ejus accipias: teneris astrictus, et reluctantem te fenerator astringit; si recusas, vadis ad judicem, atque illic tua cautione convinceris. 6 et 7. Ubi promiseris considera, vel quibus promiseris.
PL 16, 419Bもし人に債務証書を渡したなら、あなたはその者の金を受け取った者として拘束される。あなたは縛られており、逆らえば金貸しはあなたを縛り上げる。拒めば裁判官のもとへ行き、そこで自分の証文によって有罪とされる。6・7. どこで約束したかを考えよ、また誰に約束したかを〔考えよ〕。
Levitam vidisti, sed minister est Christi. Vidisti illum ante altaria ministrare. Ergo chirographum tuum tenetur non in terra, sed in coelo. Considera ubi capias sacramenta coelestia. Si hic corpus est Christi, hic et angeli constituti sunt.
PL 16, 419Cあなたはレビ人を見たが、彼はキリストの奉仕者である。彼が祭壇の前で奉仕するのを見た。それゆえ、あなたの債務証書は地上にではなく、天に保管されている。どこで天の秘跡を受けるかを考えよ。ここにキリストの体があるなら、ここには天使たちも置かれている。
Ubi corpus, ibi et aquilae, legisti in Evangelio (Matth. XXIV, 28) . Ubi corpus Christi, ibi et aquilae volare consuerunt; ut terrena fugiant, coelestia petant. Quare hoc dico?
PL 16, 419C「体のあるところ、そこにワシも集まる」と、あなたは福音書で読んだ(マタイ24:28)。キリストの体のあるところ、そこにワシも飛ぶのが常である。地上のものを避け、天のものを求めるためである。なぜこう言うのか。
Quia et homines angeli quicumque annuntiant Christum, et in angelorum adscisci videntur locum. Quomodo? Accipe Baptistae rationem.
PL 16, 419Cキリストを告げ知らせる人々は誰であれ天使であり、天使の位置に迎え入れられると見えるからである。どのようにか。洗礼者の例を取れ。
Joannes natus erat ex viro et muliere; attamen audi quia angelus est et ipse: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam ante te (Matth. XI, 10) .
PL 16, 419Cヨハネは男と女から生まれた。しかし、彼自身も天使であることを聞け。「見よ、私は私の天使を汝の顔の前に遣わす。彼は汝の前に汝の道を備える」(マタイ11:10)。
Accipe aliud Malachiae prophetae: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; angelus est enim Dei omnipotentis (Malac. II, 7) . Haec ideo dicuntur, ut sacerdotis gloriam praedicemus, non ut aliquid personalibus meritis arrogetur.
PL 16, 420A預言者マラキの別の言葉を取れ。「祭司の唇は知識を守り、人々は彼の口から法を求める。彼は全能の神の天使だからである」(マラキ2:7)。これが語られるのは、我々が司教の栄光を宣べ伝えるためであり、個人の功績に何かを帰するためではない。
8. Ergo abrenuntiasti mundo, abrenuntiasti saeculo, esto sollicitus. Qui pecuniam debet, semper cautionem suam considerat: et tu qui fidem debes Christo, fidem serva, quae multo pretiosior quam pecunia est; Fides enim aeternum patrimonium est, pecunia temporale.
PL 16, 420A8. それゆえ、あなたは世界を捨て、世を捨てた。心して気をつけよ。金を負う者は、常に自分の証文を顧みる。キリストに信仰を負うあなたも、信仰を守れ。それは金よりはるかに貴い。信仰は永遠の財産であり、金は一時のものだからである。
Et tu ergo semper recordare quid promiseris; et eris cautior. Si teneas promissionem tuam, tenebis et cautionem tuam.
PL 16, 420Aそれゆえ、あなたも何を約束したかを常に思い起こせ。そうすれば、いっそう用心深くなる。自分の約束を守るなら、あなたは自分の証文をも守る。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 16, 420BLicet fontem atque ministros tantum viderint neophyti, majora tamen esse quae non videntur, auctor ostendit. 9. Deinde accessisti propius: vidisti fontem, vidisti et sacerdotem supra fontem.
PL 16, 420B新受洗者たちが泉と奉仕者たちしか見なかったとしても、見えないものの方がはるかに大きいことを、著者は示す。9. それから、あなたはさらに近づいた。泉を見、泉の上にいる司教をも見た。
Nec hoc possum dubitare, quod in animum vestrum non potuerit cadere, quod cecidit in illum Syrum Naaman (IV Reg. V, 11 et seq.) ; quia etsi mundatus est, tamen ante dubitavit. Quare? Dicam, accipe.
PL 16, 420Bあのシリア人ナアマンに起こったこと(列王記四5:11以下)が諸君の心に起こりえなかったことを、私は疑うことができない〔否定が重なって取りにくい。続く10節が「これですべてか」という疑いを先取りするので、ナアマンと同じ疑いが諸君の心にも起こりえたことを否めない、の意とも読める。字義どおりに訳した〕。彼は清められたとはいえ、その前に疑ったからである。なぜか。私は語ろう、聞け。
10. Ingressus es, vidisti aquam, vidisti sacerdotem, vidisti levitam. Ne forte aliquis dixerit: Hoc est totum? Immo est totum. Vere totum, ubi tota innocentia, tota pietas, tota gratia, tota sanctificatio.
PL 16, 420B10. あなたは入り、水を見、司教を見、レビ人〔助祭〕を見た。もしや誰かが「これですべてか」と言うかもしれない。そうだ、これがすべてである。まことにすべてである。そこには完全な無垢、完全な敬虔、完全な恩寵、完全な聖化があるからである。
Vidisti quae videre potuisti oculis tui corporis, et humanis conspectibus: non vidisti illa quae operantur; quia non videntur.
PL 16, 420Bあなたは自分の体の目で、人間の視線で見ることのできるものを見た。しかし、働いているものは見なかった。それは見えないからである。
Illa multo majora sunt quae non videntur, quam quae videntur; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .
PL 16, 420C見えないものは、見えるものよりはるかに大きい。見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである(二コリント4:18)。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 16, 420CSacramenta Christianorum diviniora et priora esse quam Judaeorum: atque inibi de vocis pascha significatu. 11. Ergo dicamus primum, tene cautionem vocis meae, et exige.
PL 16, 420Cキリスト教徒の秘跡がユダヤ人のものより神的で、より先であることを示し、そこでパスカ〔ヘブライ語の「過越」に当たる語。復活祭の名でもある〕という語の意味を論じる。11. では、まず語ろう。私の言葉の証文をつかみ、取り立てよ。
Miramur mysteria Judaeorum, quae patribus nostris data sunt, primum vetustate sacramentorum, deinde sanctitate praestantia. Illud promitto quod diviniora et priora sacramenta sunt Christianorum quam Judaeorum.
PL 16, 420C我々は、我々の父祖に与えられたユダヤ人の奥義に驚嘆する。それは第一に秘跡の古さにおいて、次に聖さにおいて卓越している。しかし私は約束する。キリスト教徒の秘跡は、ユダヤ人のものよりも神的であり、より先のものである。
12. Quid praecipuum quam quod per mare transiit Judaeorum populus? ut de baptismo interim loquamur. Attamen qui transierunt Judaei, mortui sunt omnes in deserto.
PL 16, 421A12. ユダヤ人の民が海を渡ったことにまさって際立つことが何かあろうか。さしあたり洗礼について語るとしてのことである。それでも、渡ったユダヤ人は皆、荒れ野で死んだ。
Caeterum (De Consec., dist. 4, c. Per aquam baptismi) qui per hunc fontem transit, hoc est a terrenis ad coelestia; hic est enim transitus, ideo pascha, hoc est, transitus ejus, transitus a peccato ad vitam, a culpa ad gratiam, ab inquinamento ad sanctificationem: qui per hunc fontem transit, non moritur, sed resurgit.
PL 16, 421Aこれに対し、この泉を通って渡る者(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Per aquam baptismi」法文)、すなわち地上のものから天のものへ渡る者がいる。これこそ渡ることである。それゆえパスカ、すなわちその渡ることであり、罪から生命への、咎から恩寵への、汚れから聖化への渡ることである。この泉を通って渡る者は死なず、よみがえる。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 16, 421AIn historia leprosi Naaman signatum esse aquam illam, quae Christi gratiam habeat, solam sanare. Christum baptizari voluisse tantum propter nos.
PL 16, 421A重い皮膚病の者ナアマンの物語において、キリストの恩寵を持つ水だけが癒すことが示されている。キリストが洗礼を受けようとしたのは、ただ我々のためである。
Quamobrem Spiritus sanctus in columbae specie apparens, in illum non prius descenderit, quam idem ille aquam Jordanis esset ingressus: quonamve modo istic adfuerit tota Trinitas.
PL 16, 421Aなぜ聖なる霊は、ハトの姿で現れながら、彼がヨルダンの水に入るまで、彼の上に降らなかったのか。またどのようにして、そこに三位一体のすべてが臨在したのか。
13. Naaman ergo leprosus erat, puella quaedam ait uxori illius: Dominus meus si vult mundari, vadat in terram Israel, et ibi inveniet eum, qui possit ei lepram tollere.
PL 16, 421B13. さて、ナアマンは重い皮膚病であった。ある少女が彼の妻に言った。「私の主人が清められたいなら、イスラエルの地に行くがよい。そこで、彼からこの病を取り去ることのできる者を見いだすだろう」。
Dixit illa dominae suae, uxor marito, Naaman regi Syriae, qui eum quasi acceptissimum sibi misit ad regem Israel. Audivit rex Israel quod missus esset ad eum cujus lepram mundaret, et scidit vestem suam.
PL 16, 421B彼女は女主人に言い、妻は夫に、ナアマンはシリアの王に〔言った〕。王は彼を最も気に入りの者として、イスラエルの王のもとへ遣わした。イスラエルの王は、自分がその重い皮膚病を清めるべき者が自分のもとへ遣わされたと聞いて、衣を裂いた。
Tunc Elisaeus propheta mandat ei: Quid est quod scidisti vestem, quasi non sit Deus potens, qui mundet leprosum? Mitte illum ad me. Misit illum; cui advenienti ait propheta: Vade in Jordanem, merge, et sanaberis.
PL 16, 421Bそのとき預言者エリシャは王に言い送った。「なぜ衣を裂いたのか。重い皮膚病の者を清める力ある神がいないかのように。彼を私のもとへ遣わせ」。王は彼を遣わした。到着した彼に預言者は言った。「ヨルダンに行け、沈め。そうすれば癒される」。
14. Ille coepit cogitare secum et dicere: Hoc est totum? Veni de Syria in terram Judaeam, et dicitur mihi: Vade et descende in Jordanem, merge, et sanaberis; quasi flumina meliora non sint in patria mea. Dixerunt ergo ei servi: Domine, quare non facis verbum prophetae?
PL 16, 421C14. 彼は心の中で考え、言い始めた。「これですべてか。私はシリアからユダヤの地に来たのに、『行ってヨルダンに下り、沈め。そうすれば癒される』と私は言われる。まるで私の祖国にもっとよい川がないかのようだ」。そこで僕たちは彼に言った。「主人よ、なぜ預言者の言葉を行わないのか」。
Magis fac et experire. Tunc ille ivit in Jordanem, mersit, et surrexit sanus (IV Reg. V, 1 et seq.) . 15. Quid ergo significat? Vidisti aquam: sed non aqua omnis sanat (De Consec., dist. 4, cap. Per aquam, § Non omnis) ; sed aqua sanat, quae habet gratiam Christi.
PL 16, 421C「むしろ行って試せ」。そこで彼はヨルダンに行き、沈み、癒されて起き上がった(列王記四5:1以下)。15. では、これは何を意味するのか。あなたは水を見た。だが、すべての水が癒すのではない(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Per aquam」法文、§「Non omnis」)。キリストの恩寵を持つ水が癒すのである。
Aliud est elementum, aliud consecratio: aliud opus, aliud operatio. Aqua opus est, operatio Spiritus sancti est.
PL 16, 422A元素と聖別は別のものであり、所産と働きは別のものである。水は所産であり、働きは聖なる霊のものである。
Non sanat aqua, nisi Spiritus descenderit, et aquam illam consecraverit; sicut legisti quod cum Dominus noster Jesus Christus formam baptismatis daret, venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me!
PL 16, 422A霊が降ってその水を聖別しない限り、水は癒さない。あなたが読んだとおり、我々の主イエス・キリストが洗礼の型を与えたとき、ヨハネのもとに来た。するとヨハネは彼に言った。「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」。
Respondit illi Christus: Sine modo. Sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15) . Vide quia omnis justitia in baptismate constituta est. 16. Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro quam suscepit de nostra conditione?
PL 16, 422Aキリストはヨハネに答えた。「今は許せ。このようにして、我々がすべての正義を満たすのがふさわしいからだ」(マタイ3:14–15)。すべての正義は洗礼に据えられていることを見よ。16. では、キリストはなぜ降ったのか。この肉が清められるためでなくて何であろうか。彼が我々の被造の身から取った、この肉が。
Non enim ablutio peccatorum suorum Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit: sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii. Ergo si propter nos baptismum, nobis forma est constituta, fidei nostrae forma proposita est.
PL 16, 422B罪を犯さなかったキリストには、自らの罪の洗い清めは必要でなかった。それは、罪に縛られたままの我々にこそ必要であった。それゆえ、我々のために洗礼を〔受けた〕のなら、型は我々のために定められ、我々の信仰の型が示されたのである。
17. Descendit Christus, Joannes astabat qui baptizabat, et ecce quasi columba Spiritus sanctus descendit. Non columba descendit, sed quasi columba.
PL 16, 422B17. キリストが降ると、洗礼を授けていたヨハネがそばに立っており、見よ、ハトのように聖なる霊が降った。降ったのはハトではなく、ハトのようなものである。
Memento quid dixerim: Christus carnem suscepit, non sicut carnem; sed carnis istius veritatem, veram carnem Christus suscepit: Spiritus autem sanctus non in veritate columbae, sed in specie columbae descendit de coelo. Ergo vidit Joannes, et.credidit.
PL 16, 422B私が何を言ったかを思い起こせ。キリストは肉を取ったが、肉のようなものとしてではなく、この肉の実在、真の肉を取った。他方、聖なる霊は、ハトの実在においてではなく、ハトの姿で天から降った。それゆえヨハネは見て、信じた〔底本は et.credidit。et credidit と読む〕。
18. Descendit Christus, descendit et Spiritus sanctus (De Consec., dist. 4, c. Per aquam, § Descendit) . Quare prior Christus descendit, postea Spiritus sanctus; cum forma baptismatis et usus hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat qui baptizandus est?
PL 16, 422C18. キリストが降り、聖なる霊も降った(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Per aquam」法文、§「Descendit」)。なぜキリストが先に降り、あとで聖なる霊が降ったのか。洗礼の型と慣行は、まず泉が聖別され、そのあとで洗礼を受けるべき者が降ることになっているのに。
Nam ubi primum ingreditur sacerdos, exorcismum facit secundum creaturam aquae, invocationem postea et precem defert; ut sanctificetur fons, et adsit praesentia Trinitatis aeternae: Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus. Qua ratione?
PL 16, 422C実に、司教がまず入るとき、水という被造物に対して悪魔祓いを行い、そのあとで呼び求めと祈りを献げる。泉が聖とされ、永遠の三位一体の臨在がそこにあるようにするためである。ところがキリストは先に降り、霊があとに続いた。いかなる理由からか。
Ut non quasi ipse egere Dominus Jesus sanctificationis mysterio videretur: sed sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus. 19. Ergo descendit in aquam Christus, et Spiritus sanctus sicut columba descendit (Matth. III, 16) . Pater quoque Deus e coelo locutus est. Habes praesentiam Trinitatis.
PL 16, 423Aそれは、主イエス自身が聖化の奥義を必要とするかのように見えることのないためである。彼自身が聖とし、霊もまた聖とするのである。19. こうして、キリストは水に降り、聖なる霊はハトのように降った(マタイ3:16)。父なる神も天から語った。あなたは三位一体の臨在を得ている。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 16, 423AIn mari Rubro baptismi figuram praecessisse partium singularum accommodatione demonstratur. Idem quoque sed paucioribus verbis, ostenditur in diluvio: post quod absoluto primo sermone, sequens promittitur.
PL 16, 423A紅海に洗礼の象りが先立っていたことが、各部分の当てはめによって示される。同じことが、より少ない言葉で洪水についても示される。その後、第一の講話を終えて、次の講話が約束される。
20. In mari autem Rubro figuram istius baptismatis exstitisse ait Apostolus dicens: Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2) .
PL 16, 423B20. 使徒は、紅海にこの洗礼の象りがあったと言う。「我々の父祖は皆、雲の中、海の中で洗礼を受けた」(一コリント10:1–2)。
Et subdidit: Haec autem omnia in figura facta sunt illis (Ibid., 6) : illis in figura, sed nobis in veritate.
PL 16, 423Bさらに使徒は加えた。「これらのことはすべて、彼らにとって象りとして起こった」(一コリント10:6)。彼らには象りとして、しかし我々には真実として。
Tunc Moyses virgam tenebat, conclusus erat populus Judaeorum; instabat Aegyptius cum armis ex una parte, et ex altera parte mari claudebantur Hebraei; neque maria transire poterant, neque in hostem recurrere: murmurare coeperunt (Exod. XIV, 21 et seq.) .
PL 16, 423Bそのとき、モーセは杖を持ち、ユダヤ人の民は閉じ込められていた。一方からはエジプト人が武器を持って迫り、他方ではヘブライ人が海に阻まれていた。海を渡ることも、敵に引き返すこともできず、つぶやき始めた(出エジプト記14:21以下)。
21. Vide, non te provocet quia exauditi sunt. Etsi exaudivit Dominus, tamen culpa non carent, qui murmuraverunt. Tuum est ubi constringeris, credere quod evadas, non murmurare: invocare, rogare, non querelam expromere.
PL 16, 423B21. 心せよ。彼らが聞き入れられたことがあなたを誘ってはならない。主は聞き入れたとはいえ、つぶやいた者たちは咎を免れない。追い詰められたとき、逃れられると信じてつぶやかず、呼び求め、願い、不平を言い立てないこと、それがあなたのなすべきことである。
22. Tenebat virgam Moyses, et ducebat populum Hebraeorum in nocte, in columna lucis, in die in columna nubis. Lux quid est nisi veritas; quia apertum et plenum lumen effundit?
PL 16, 424A22. モーセは杖を持ち、ヘブライ人の民を、夜は光の柱の中で、昼は雲の柱の中で導いた。光とは真理でなくて何か。開かれた満ちた光を注ぐからである。
Columna lucis quid est, nisi Christus Dominus, qui tenebras infidelitatis depulit, lucem veritatis et gratiae spiritalis affectibus infudit humanis? At vero columna nubis est Spiritus sanctus.
PL 16, 424A光の柱とは、不信仰の闇を追い払い、真理と霊的恩寵の光を人間の心に注いだ、主キリストでなくて何か。一方、雲の柱は聖なる霊である。
In mari erat populus, et praeibat columna lucis: deinde sequebatur columna nubis, quasi umbratio Spiritus sancti. Vides quod per Spiritum sanctum et per aquam typum baptismatis demonstraverit.
PL 16, 424A民は海の中におり、光の柱が先に進んだ。次いで雲の柱が、聖なる霊の覆いのように従った。あなたは、聖なる霊と水によって洗礼の予型が示されたことを見る。
23. In diluvio quoque fuit jam tunc figura baptismatis, et adhuc utique non erant mysteria Judaeorum. Si ergo hujus baptismatis forma praecessit, vides superiora mysteria Christianorum, quam fuerint Judaeorum.
PL 16, 424A23. 洪水にも、すでにそのとき洗礼の象りがあり、そのときユダヤ人の奥義はまだ存在していなかった。それゆえ、この洗礼の型が先立っていたのなら、キリスト教徒の奥義が、ユダヤ人のそれよりも先のものであったことをあなたは見る。
24. Sed interim secundum fragilitatem vocis nostrae, et secundum temporis rationem satis sit hodie etiam de sacro fonte libasse mysteria. Crastina die, si Dominus dederit loquendi potestatem vel copiam, plenius intimabo.
PL 16, 424B24. さて、さしあたり、我々の声の弱さと時間の都合に従い、今日は聖なる泉の奥義に軽く触れておくだけで足りるとしよう。明日、主が語る力と豊かさを与えるなら、さらに十分に説き明かそう。
Opus est ut sanctitas vestra aures paratas habeat, promptiorem animum; ut ea quae nos colligere possumus de serie Scripturarum, et vobis intimaverimus, tenere possitis, ut habeatis gratiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
PL 16, 424B聖なる諸君〔sanctitas vestra(諸君の聖さ)。聴き手への敬称〕が、備えのできた耳と、いっそう進んで受ける心を持つことが必要である。我々が聖書の連なりから集めることのできたこと、また諸君に説き明かしたことを、諸君が保つことができるように、また父と子と聖なる霊の恩寵を得るようにするためである。
Cui Trinitati perpetuum est regnum a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.
PL 16, 424Bこの三位一体に、世々の昔から永遠の国があり、今も常に、世々限りなくある。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 16, 423DResumit explicationem diluvii, quo figuratum esse asserit verum baptismum; ubi de aliis baptismis pauca subjungit. 1. In diluvio quoque figuram baptismatis praecessisse hesterno coepimus disputare.
PL 16, 423D著者は洪水の説明を再開し、真の洗礼が洪水によって象られていたと主張する。ここで他の洗礼についても少し付け加える。1. 洪水にも洗礼の象りが先立っていたことを、昨日、我々は論じ始めた。
Quid est diluvium (Gen. VII, 23) , nisi in quo justus ad seminarium justitiae reservatur, peccatum moritur? Ideo Dominus ut vidit hominum pullulare delicta, justum solum cum sua progenie reservavit; aquam autem supra montes quoque exire praecepit.
PL 16, 423D洪水(創世記7:23)とは、義人が正義の苗床として保たれ、罪が死ぬところでなくて何か。それゆえ主は、人々の罪が芽生えるのを見て、義人だけをその子孫とともに保ち、水が山々の上にまであふれ出るよう命じた。
Et ideo in illo diluvio omnis corruptela carnis interiit, sola justi prosapia et forma permansit. Nonne hoc est diluvium, quod est baptisma; quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur?
PL 16, 424Dそれゆえ、あの洪水で肉のあらゆる腐敗が滅び、義人の血統と姿だけが残った。洗礼とは、まさにこの洪水ではないか。それによってすべての罪が洗い流され、義人の精神と恩寵だけがよみがえらされるのである。
2. Multa sunt genera baptismatum, sed unum baptisma, clamat Apostolus (Ephes. IV, 5) . Quare? Sunt baptismata gentium, sed non sunt baptismata. Lavacra sunt, baptismata esse non possunt. Caro lavatur, non culpa diluitur; immo in illo lavacro contrahitur.
PL 16, 424D2. 洗礼の種類は多いが、洗礼は一つであると使徒は叫ぶ(エフェソ4:5)。なぜか。諸国民の洗礼はあるが、それは洗礼ではない。洗いではあるが、洗礼ではありえない。肉は洗われるが、咎は洗い流されない。それどころか、その洗いにおいて咎を身に招くのである。
Erant autem baptismata Judaeorum, (Marc. VII, 8) , alia superflua, alia in figura. Et figura ipsa nobis proficit, quia veritatis est nuntia.
PL 16, 425Aまたユダヤ人の洗礼があり(マルコ7:8)、あるものは余計であり、あるものは象りとしてのものであった。その象り自体も、我々に益する。真理の告知者だからである。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 16, 425APiscinae Probaticae ab angelo commotae, ac ei qui primus in illam descendisset, sanitatem restituentis; itemque paralytici ad Christum responsio edisseruntur. 3. Quid lectum est heri?
PL 16, 425A天使に動かされ、最初に降りた者に健やかさを回復させる羊の池が、また中風の者のキリストへの答えが、解き明かされる。3. 昨日、何が読まれたか。
Angelus, inquit, secundum tempus descendebat in piscinam, et quotiescumque descendisset angelus, movebatur aqua; et qui prior descendisset, sanabatur ab omni languore quocumque tenebatur. (Joan. V, 4) Quod significat figuram venturam Domini nostri Jesu Christi.
PL 16, 425A「天使が時に応じて池に降り、天使が降るたびに水が動いた。先に降りた者は、どのような病に捕らえられていても癒された」と言う(ヨハネ5:4)。これは、来たるべき我々の主イエス・キリストの象りを意味する。
4. Angelus quare? Ipse est enim magni consilii Angelus (Esai. IX, 6) . Secundum tempus, quod ad horam novissimam servabatur; ut in occasu ipso diem deprehenderet, et differret occasum. Quotiescumque ergo descendisset angelus, movebatur aqua.
PL 16, 425B4. なぜ天使か。彼こそ大いなる計らいの天使だからである(イザヤ9:6)。「時に応じて」とは、最後の時のために取っておかれた、ということである。日没そのものにおいて昼をとらえ、日没を遅らせるためであった。それゆえ、天使が降るたびに水が動いた。
Dicis fortasse: Quare modo non movetur? Audi quare? Signa incredulis, fides credentibus (I Cor. XIV, 22) . 5. Qui prior descendisset, sanabatur ab omni infirmitate. Qui est prior, tempore, an honore? Utrumque intellige.
PL 16, 425Bあなたはおそらく言う。「なぜ今は動かないのか」。なぜか聞け。「しるしは信じない者たちのために、信仰は信じる者たちのためにある」(一コリント14:22)。5. 「先に降りた者は、あらゆる弱さから癒された」。先とは、時においてか、名誉においてか。両方と理解せよ。
Si tempore, prior qui descendisset, sanabatur ante, hoc est, de populo Judaeorum magis quam de populo nationum. Si honore, qui prior descendisset, hoc est, qui haberet Dei metum, studium justitiae, gratiam charitatis, castitatis affectum; ipse magis sanabatur.
PL 16, 425B時においてなら、先に降りた者が先に癒された、すなわち諸民族の民よりも、ユダヤ人の民から先に。名誉においてなら、先に降りた者、すなわち神への畏れ、正義への熱意、愛の恩寵、貞潔の情を持つ者が、いっそう癒された。
Tamen tunc temporis unus sanabatur, tunc, inquam, temporis in figura qui prior descendisset, solus curabatur. Quanto major est gratia Ecclesiae, in qua omnes salvantur, quicumque descendunt? 6. Sed videte mysterium.
PL 16, 425Cとはいえ、そのときは一人が癒されたにすぎない。そのとき、象りにおいては、先に降りた者だけが治された。降りる者が皆救われる教会の恩寵は、どれほど大きいことか。6. さて諸君、奥義を見よ。
Venit Dominus noster Jesus Christus ad piscinam, multi aegri jacebant. Et facile ibi multi aegri jacebant, ubi unus tantummodo curabatur. Deinde ait ad illum paralyticum: Descende. Ait ille: Hominem non habeo (Joan. V, 7) . Vide ubi baptizaris.
PL 16, 425C我々の主イエス・キリストは池に来た。多くの病人が横たわっていた。一人だけが治されるところに多くの病人が横たわっているのも、もっともである。それから、その中風の者に言った。「降りよ」〔ヨハネ5章では主は中風の者に「降りよ」とは言わない。刷られたとおり訳した〕。彼は言った。「私には人がいない」(ヨハネ5:7)。あなたがどこで洗礼を受けているかを見よ。
Unde sit baptisma, nisi de cruce Christi, de morte Christi? Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In ipso redimeris, in ipso salvaberis. 7. Hominem, inquit, non habeo; hoc est, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XIX, 21) .
PL 16, 425C洗礼はキリストの十字架、キリストの死からでなければ、どこから来るのか。そこにすべての奥義がある。彼があなたのために苦しみを受けたからである。彼にあってあなたは贖われ、彼にあってあなたは救われる。7. 「私には人がいない」と彼は言う。それはすなわち、「人によって死があり、人によって死者の復活がある」からである(一コリント19:21)〔底本の番号は19:21。引かれた句は一コリント15:21 にある〕。
Non poterat descendere, non poterat salvari, qui non credebat quod Dominus noster Jesus carnem suscepisset ex Virgine.
PL 16, 426A我々の主イエスがおとめから肉を取ったことを信じない者は、降ることができず、救われることもできなかった。
Hic autem qui opperiebatur mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, exspectans eum de quo dictum est: Et mittet Dominus hominem qui salvos faciat eos (Esai. XIX, 4) ; dicebat: Hominem non habeo; et ideo ad sanitatem meruit pervenire, quia credebat in advenientem.
PL 16, 426Aところがこの者は、神と人との仲介者、人なるイエス・キリストを待ち、「主は人を遣わし、彼らを救わせる」(イザヤ19:4)〔底本の番号は19:4。引かれた句はイザヤ19:20 にある〕と言われているその者を待ち望みつつ、「私には人がいない」と言っていた。それゆえ癒しに至るに値したのは、来たるべき者を信じていたからである。
Melior tamen et perfectior fuisset, si credidisset jam venisse quem sperabat esse venturum.
PL 16, 426Aしかし、来るであろうと望んでいた者がすでに来たと信じていたなら、彼はいっそう優れ、いっそう完全だったであろう。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 16, 426BNonnullis ex historia Naaman enarratis, alias aliquot ejusdem sacramenti figuras perstringit. 8. Nunc vide singula. Diximus figuram praecessisse in Jordane, quando Naaman leprosus ille mundatus est.
PL 16, 426Bナアマンの物語のいくつかを述べたあと、著者は同じ秘跡の他のいくつかの象りに触れる。8. さて、一つ一つを見よ。重い皮膚病のナアマンが清められたとき、象りがヨルダンに先立っていたと我々は言った。
Puella illa ex captivis (IV Reg. V, 5) quae est, nisi quae speciem habebat Ecclesiae, et figuram representabat?
PL 16, 426B捕虜の中のあの少女(列王記四5:5)〔底本の番号は5:5。捕虜の少女のことは列王記四5:2–3 にある〕とは誰か。教会の姿を備え、その象りを表していた者でなくて誰か。
Captivus enim erat populus nationum, captivus erat, non dico captivitatem sub hoste aliquo populo constitutam: sed eam captivitatem dico quae major est, quando diabolus cum suis saevo dominatur imperio, et captiva sibi colla subjicit peccatorum.
PL 16, 426B諸民族の民は捕らわれていたからである。捕らわれていたのだが、どこかの敵の民のもとに置かれた捕囚のことを言うのではない。より大きな捕囚のことを言う。悪魔がその手下どもとともに残酷な支配で君臨し、罪人たちの捕らわれた首を自分に従わせるときの捕囚である。
9. Ergo habes unum baptisma, aliud in diluvio, habes tertium genus, quando in mari Rubro baptizati sunt patres, habes quartum genus in piscina, quando movebatur aqua.
PL 16, 426B9. こうして、あなたは一つの洗礼を持ち、別の洗礼が洪水にあり、第三の種類は、紅海で父祖たちが洗礼を受けたときにあり、第四の種類は、水が動いた池にある。
Nunc te consulo utrum credere debeas quia habes praesentiam Trinitatis in hoc baptismate, quo baptizatur in Ecclesia.
PL 16, 426Cでは今、あなたの考えを問う。教会で洗礼が授けられるこの洗礼に、三位一体の臨在があると信じるべきかどうか。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 16, 426CAlias duas baptismatis figuras; in ferro quod ad preces Elisaei natavit, nec non in fonte qui, misso ligno, dulcis factus est, proponit Auctor.
PL 16, 426C著者は、洗礼の他の二つの象りを示す。エリシャの祈りで浮かんだ鉄と、木が投げ入れられて甘くなった泉である。
10. Idem itaque Dominus noster Jesus Christus in Evangelio suo dicit ad Apostolos: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Sermo hic Salvatoris est. 11. Dic mihi, o homo!
PL 16, 426C10. 同じ我々の主イエス・キリストは、自らの福音書で使徒たちに言う。「行って、すべての諸国民に、父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。これは救い主の言葉である。11. 私に言え、おお人よ。
Invocavit Elias de coelo ignem, et descendit ignis de coelo (III Reg. XVIII, 38) . Invocavit Elisaeus Domini nomen, et de aqua ferrum securis ascendit quod demersum fuerat (IV Reg. VI, 6) . Ecce aliud genus baptismatis. Quare?
PL 16, 426Cエリヤが天から火を呼び求めると、天から火が降った(列王記三18:38)。エリシャが主の名を呼び求めると、沈んでいた斧の鉄が水から上がってきた(列王記四6:6)。見よ、洗礼の別の種類である。なぜか。
Quia omnis homo ante baptismum quasi ferrum premitur atque demergitur: ubi baptizatus fuerit, non tamquam ferrum, sed tamquam jam levior fructuosi ligni species elevatur. Ergo et hic figura altera. Securis erat qua caedebantur ligna.
PL 16, 427Aすべての人は洗礼の前には、鉄のように押さえつけられ、沈められているからである。洗礼を受けると、鉄のようにではなく、すでにより軽くなった実り豊かな木の姿のように引き上げられる。それゆえ、ここにも別の象りがある。斧は木を切り倒すためのものだった。
Cecidit manubrium de securi, hoc est, ferrum demersum est. Filius prophetae nescivit quid faceret: sed hoc solum scivit, ut rogaret Elisaeum prophetam, et remedium postularet. Tunc ille lignum misit, et ferrum levatum est.
PL 16, 427A斧から柄が落ちた、すなわち鉄が沈んだ。預言者の子はどうすればよいか分からなかったが、ただ預言者エリシャに願い、手立てを求めることだけは知っていた。すると彼は木を投げ入れ、鉄は浮き上がった。
Vides ergo quod in cruce Christi omnium hominum levatur infirmitas? 12. Aliud, etsi non ordinem tenemus; quis enim possit omnia gesta comprehendere Christi? sicut apostoli dixerunt (Joan. XXI, 25) .
PL 16, 427Aあなたは、キリストの十字架において、すべての人の弱さが引き上げられることを見るか。12. 別の例を挙げよう、順序を守っていないとしても。誰がキリストの行ったすべてのことを包括できようか。使徒たちが言ったとおりである(ヨハネ21:25)。
Moyses cum venisset in desertum, et sitisset populus, et venisset ad Merrha fontem, et bibere vellet aquam: quia ubi primum hausit, amaritudinem sensit, et coepit bibere non posse; ideo Moyses misit lignum in fontem, et coepit aqua quae antea erat amara, dulcescere (Exod. XV, 23 et seq.)
PL 16, 427Bモーセが荒れ野に来たとき、民は渇き、マラの泉に来て水を飲もうとした。最初にくんだとき苦さを感じ、飲めなくなり始めたので、モーセは木を泉に投げ入れた。すると、前には苦かった水が甘くなり始めた(出エジプト記15:23以下)。
13. Quid significat, nisi quia omnis creatura corruptelae obnoxia, aqua amara est omnibus. Etsi ad tempus suavis est, etsi ad tempus jucunda; amara tamen est, quae non potest auferre peccatum.
PL 16, 427B13. これは何を意味するか。腐敗に服するあらゆる被造物は、すべての人にとって苦い水だということでなくて何か。しばらくは快く、しばらくは楽しくても、罪を取り去ることのできない水は、やはり苦い。
Ubi biberis, sities: ubi potus coeperis suavitatem, iterum amaritudinem senties. Amara ergo aqua: sed ubi crucem Christi, ubi acceperis coeleste sacramentum, incipit esse dulcis et suavis: et merito dulcis, in qua culpa revocatur. Ergo si in figura tantum valuerunt baptismata, quanto amplius valet baptisma in veritate?
PL 16, 427Bあなたは飲んでも渇く。飲んで甘さを感じ始めても、再び苦さを感じる。それゆえ苦い水である。しかし、あなたがキリストの十字架〔を受け入れ〕、天の秘跡を受けるとき、それは甘く快いものとなり始める。しかも、そこで咎が取り消されるのだから、甘いのは当然である〔底本は ubi crucem Christi, ubi acceperis … で、crucem の前の ubi に動詞が無い。acceperis を crucem にも掛けて「受け入れ」と補って解した〕。それゆえ、象りにおいてさえ洗礼がこれほどの力を持ったのなら、真実における洗礼は、どれほどいっそう力を持つことか。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 16, 427CAd preces sacerdotis adesse Trinitatem et colligit e superioribus, et ex figuris corporeis quibus in Christum atque in discipulos Spiritus sanctus illapsus dicitur, confirmat. 14. Nunc ergo consideremus.
PL 16, 427C司教の祈りに三位一体が臨在することを、前に述べたことから導き、また聖なる霊がキリストと弟子たちに降ったと言われる、体を備えた姿によって確かめる。14. では今、考えよう。
Venit sacerdos (De Consec., dist. 4, cap. Venit sacerdos) , precem dicit ad fontem, invocat Patris nomen, praesentiam Filii et Spiritus sancti: utitur verbis coelestibus. Coelestia verba quae?
PL 16, 427C司教が来て(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Venit sacerdos」法文)、泉に向かって祈りを唱え、父の名を呼び求め、子と聖なる霊の臨在を呼び求める。天の言葉を用いるのである。天の言葉とは何か。
Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Si ergo ad hominum sermonem, ad invocationem sancti aderat praesentia Trinitatis, quanto magis ibi adest, ubi sermo operatur aeternus? Vultis scire quia descendit Spiritus?
PL 16, 427C我々が父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けるという、キリストの言葉である。それゆえ、人間の言葉、聖なる者の呼び求めに三位一体の臨在があったのなら、永遠の言葉が働くそこには、どれほどいっそう臨在することか。諸君は、霊が降ったことを知りたいか。
Audisti quia quasi columba descendit (Matth. III, 16) . Quare quasi columba? Ut increduli vocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse, in posterioribus debet esse perfectio.
PL 16, 427Dあなたは、霊がハトのように降ったと聞いた(マタイ3:16)。なぜハトのようにか。信じない者たちが信仰へ招かれるためである。初めにはしるしがあるべきであり、のちには完成があるべきである。
15. Accipe aliud: Post mortem Domini nostri Jesu Christi apostoli erant in uno loco, et orabant in die pentecostes; et subito factus est magnus sonus, quasi cum vi magna Spiritus ferretur, et visae sunt linguae dispersae, sicut ignis (Act. II., 2, 3) .
PL 16, 428A15. 別の例を取れ。我々の主イエス・キリストの死ののち、使徒たちは一つの場所におり、五旬祭の日に祈っていた。すると突然、大きな音が起こった。あたかも霊が大きな力で運ばれるかのようであり、分かれた舌が火のように現れた(使徒言行録2:2–3)。
Quid hoc significat, nisi descensum Spiritus sancti, qui se voluit incredulis etiam corporaliter demonstrare, hoc est, corporaliter per signum, spiritaliter per sacramentum?
PL 16, 428Aこれは、信じない者たちにも体を備えた仕方で自らを示そうとした、聖なる霊の降下、すなわち、しるしによっては体的に、秘跡によっては霊的に示そうとした降下を意味するのでなくて何か。
Ergo manifestum testimonium ejus adventus, nobis autem fidei jam praerogativa defertur; quia in principio signa incredulis fiebant, nobis jam in plenitudine Ecclesiae non signo, sed fide veritas colligenda est.
PL 16, 428Aそれゆえ、彼の到来の明らかな証しがある。我々には、すでに信仰の特権が与えられている。初めにはしるしが信じない者たちのために行われたが、我々は今や教会の満ちた時にあって、しるしによってではなく、信仰によって真理を集め取るべきだからである。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 16, 428BCum in homines mortis sententia propter peccatum lata fuisset, baptismus ad eosdem resuscitandos inventus astruitur. 16. Nunc disputemus quid sit quod dicitur baptisma.
PL 16, 428B人間に罪のゆえに死の宣告が下されたとき、彼らをよみがえらせるために洗礼が考案されたと確かめられる。16. では、洗礼と呼ばれるものは何であるかを論じよう。
Venisti ad fontem, descendisti in eum, attendisti summum sacerdotem, levitas et presbyterum in fonte vidisti. Quid est baptismum? 17. In principio Deus noster hominem fecit, ut si peccatum non gustaret, morte non moreretur.
PL 16, 428Bあなたは泉に来て、その中に下り、大祭司〔大祭司・レビ人は、旧約の祭司職の語で、それぞれ司教・助祭を言う〕に目を向け、レビ人たちと司祭とを泉のところで見た。洗礼とは何か。17. 初めに、我々の神は人を造った。人が罪を味わわなければ、死によって死ぬことはないようにである。
Peccatum contraxit, factus est obnoxius morti, ejectus est de paradiso. Sed Dominus qui sua vellet beneficia permanere, et insidias omnes abolere serpentis, rescindere quoque omne quod nocuit; primum quidem sententiam tulit in hominem: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) ; et morti hominem fecit obnoxium.
PL 16, 428B人は罪を招き、死に服する者となり、楽園から追い出された。しかし主は、自らの恵みが存続することを望み、蛇のあらゆる罠を滅ぼし、害をなしたものをことごとく取り除こうとして、まず人に宣告を下した。「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)。こうして人を死に服する者とした。
Erat divina sententia, solvi humana conditione non poterat. Remedium datum est, ut homo moreretur, et resurgeret. Quare? Ut illud quod ante damnationis loco cesserat, loco cederet beneficii. Quid illud est nisi mors? Quaeris quomodo?
PL 16, 428Cそれは神の宣告であったから、人間の条件によっては解かれえなかった。そこで救済の手立てが与えられた。人は死に、そしてよみがえるというものである。なぜか。以前は罰の位置にあったものが、恵みの位置を占めるようになるためである。それは死でなくて何であろうか。どのようにしてか、とあなたは問う。
Quia mors interveniens finem facit peccati. Quando enim morimur, utique peccare desistimus. Satisfactum ergo sententiae videbatur, quia homo qui factus fuerat ut viveret, si tamen non peccaret, incipiebat mori.
PL 16, 428C死が間に入って罪に終わりをもたらすからである。実際、我々が死ぬとき、確かに罪を犯すことをやめる。こうして宣告は満たされたと見えた。生きるために造られた人が、ただし罪を犯さなければ、であるが、死に始めたからである。
Sed ut Dei perpetua gratia perseveraret, mortuus est homo: sed Christus invenit resurrectionem, id est, ut redintegraret coeleste beneficium, quod fraude fuerat serpentis amissum.
PL 16, 428Cしかし、神の恩寵が永続するために、人は死んだ。だがキリストは復活を見いだした。すなわち、蛇の欺きによって失われた天の恵みを元どおりにするためである。
Utrumque ergo pro nobis; quia et mors finis est peccatorum, et resurrectio naturae est reformatio. 18. Verumtamen ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma.
PL 16, 428Dそれゆえ、どちらも我々のためである。死は罪の終わりであり、復活は本性の刷新だからである。18. しかし、この世で悪魔の欺きや罠が優位に立つことのないように、洗礼が考案された。
De quo baptismate audi quid dicat Scriptura, immo Filius Dei, quia Pharisaei qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt (Luc. VII, 30) . Ergo baptismum consilium Dei est. Quanta est gratia, ubi est consilium Dei?
PL 16, 428Dこの洗礼について、聖書が、いや神の子が何と言うかを聞け。ヨハネの洗礼を受けようとしなかったファリサイ派の人々は、神の計画を退けた(ルカ7:30)。ゆえに洗礼は神の計画である。神の計画があるところに、どれほど大きな恩寵があることか。
19. Audi ergo: nam ut in hoc quoque saeculo nexus diaboli solveretur, inventum est quomodo homo vivus moreretur, et vivus resurgeret. Quid est vivus? Hoc est vita corporis vivens, cum veniret ad fontem, et mergeretur in fontem. Quid est aqua, nisi de terra?
PL 16, 429A19. それゆえ聞け。この世においても悪魔の縛めが解かれるように、人が生きたまま死に、生きたままよみがえる方法が考案されたのである。生きたままとは何か。体の生命で生きたまま泉に来て、泉に沈められる、ということである。水は土から出たもの以外の何であるか。
Satisfit ergo sententiae coelesti sine mortis stupore. Quod mergis, solvitur sententia illa: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) ; impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti.
PL 16, 429Aこうして天の宣告は、死の麻痺を伴わずに満たされる。あなたが沈むとき、「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)というあの宣告は解かれる。宣告が成就したので、天の恵みと救済の手立てに場が生じる。
Ergo aqua de terra, possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat; ideo fons quasi sepultura est.
PL 16, 429Aつまり水は土から出たものである。ただ、我々の生命のありようは、我々が土に覆われ、土からよみがえることを許さなかった。さらに、土は洗わず、水が洗う。それゆえ、泉はいわば墓である。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 16, 429BTriplicis interrogationis et immersionis exemplum in trina responsione Petri exstitisse. Quare cum tota Trinitas peccata dimittat, dicitur unum nomen esse in quo salvari nos oporteat; et qua ratione Christo in baptismo commoriamur, atque ungamur in vitam aeternam?
PL 16, 429B三重の問いと沈めの型は、ペトロの三度の答えに現れていたこと。三位一体の全体が罪を赦すのに、我々が救われるべき名が一つと言われるのはなぜか。また、いかなる理由で我々は洗礼においてキリストと共に死に、永遠の生命へと油を塗られるのか。
20. Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti: Credo, et mersisti, hoc est, sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus?
PL 16, 429B20. あなたは問われた。「あなたは全能の父である神を信じるか」。あなたは「信じる」と言い、そして沈んだ。すなわち葬られた。あなたはさらに問われた。「あなたは我々の主イエス・キリストと、その十字架を信じるか」。
Dixisti: Credo, et mersisti; ideo et Christo es consepultus: qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es: Credis et in Spiritum sanctum?
PL 16, 429Bあなたは「信じる」と言い、そして沈んだ。それゆえあなたはキリストと共に葬られた。キリストと共に葬られる者は、キリストと共によみがえるからである。あなたは三度目に問われた。「あなたは聖なる霊をも信じるか」。
Dixisti: Credo, tertio mersisti? ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio.
PL 16, 429Cあなたは「信じる」と言い、三度目に沈んだ〔底本は疑問符で終える。平叙と解した〕。以前の年ごろの重なる堕落を、三度の告白が赦免するためである。
21. Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus posteaquam in passione Domini lapsus videretur infirmitate conditionis humanae; qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo, si Christum amaret; tunc ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te (Joan. XXI, 15 et seq.) .
PL 16, 429C21. 実に、諸君に例を示そう。聖なる使徒ペトロは、主の受難のときに、人間の条件の弱さによって堕ちたと見えた。先に否んだ彼は、のちにその堕落を消し去り解くために、キリストから三度、キリストを愛するかと問われる。そのとき彼は言う。「主よ、汝は知っている。私が汝を愛していることを」(ヨハネ21:15以下)。
Tertio dixit, ut tertio absolveretur. 22. Sic ergo peccatum dimittit Pater, sicut dimittit Filius, sic et Spiritus sanctus. In uno autem nomine baptizari nos jussit, hoc est, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
PL 16, 430A彼は三度言った。三度赦免されるためである。22. こうして、父が罪を赦すように、子も赦し、聖なる霊もまた赦す。しかし彼は我々に、一つの名において洗礼を受けるよう命じた。すなわち、父と子と聖なる霊の名においてである。
Noli mirari quia dixit unum nomen ubi est, una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc est nomen de quo dictum est: In quo oportet omnes salvos fieri (Act. IV, 12) In hoc nomine omnes salvati estis, redditi estis ad gratiam vitae.
PL 16, 430A実体が一つ、神性が一つ、威光が一つであるところで、彼が一つの名と言ったことを不思議に思うな。これこそ、次のように言われた名である。「その中で、すべての者が救われねばならない」(使徒言行録4:12)。この名において諸君は皆救われ、生命の恩寵へと戻されたのである。
23. Clamat ergo Apostolus, sicut audistis in lectione praesenti: Quoniam quicumque baptizatur, in morte Jesu baptizatur (Rom. VI, 3 et seq.) . Quid est in morte?
PL 16, 430A23. それゆえ使徒は、諸君が今の朗読で聞いたとおり、叫ぶ。「洗礼を受ける者は誰でも、イエスの死において洗礼を受ける」(ローマ6:3以下)。死においてとは何か。
Ut quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes: quomodo Christus mortuus est peccato, et Deo vivit; ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et surrexeris per gratiam Christi.
PL 16, 430Aキリストが死んだように、あなたも死を味わうためである。キリストが罪に対して死に、神に対して生きているように、あなたも洗礼の秘跡によって、以前の罪の誘惑に対して死んだ者となり、キリストの恩寵によってよみがえった者となるためである。
Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine; cum enim mergis, mortis suscipis et et sepulturae similitudinem: crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit, et clavis confixum est ejus corpus.
PL 16, 430Bしたがって死ではあるが、体の死の実在においてではなく、似姿においてである。実際、あなたが沈むとき、あなたは死と埋葬の似姿を受ける〔底本は et et。重複と見て一つに解した〕。あの十字架の秘跡を受けるのである。キリストが十字架にかかり、その体が釘で打ち付けられたからである。
Tu ergo cum crucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Jesu Christi adhaeres; ne te diabolus possit abstrahere. Teneat te clavus Christi, quem revocat humanae conditionis infirmitas.
PL 16, 430Bそれゆえあなたは、十字架につけられるとき、キリストに結び付く。我々の主イエス・キリストの釘に結び付く。悪魔があなたを引き離すことができないようにである。人間の条件の弱さが引き戻そうとするあなたを、キリストの釘がつかまえていよ〔quem は te(あなた)を受けると取った。clavus(釘)を受けるとも読める〕。
24. Ergo mersisti (De Consec. dist. 4, cap. Mersisti) , venisti ad sacerdotem: quid tibi dixit? Deus, inquit, Pater omnipotens qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam aeternam.
PL 16, 430B24. こうして、あなたは沈み(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Mersisti」法文)、司教のもとに来た。彼はあなたに何と言ったか。彼は言った。「神、全能の父が、水と聖なる霊によってあなたを再生させ、あなたの罪をあなたに赦した。彼自らが、あなたに永遠の生命へと油を塗るように」。
Vide ubi unctus es: in vitam, inquit, aeternam. Noli hanc vitam illi vitae anteferre. Verbi gratia, si exsurgat inimicus aliquis, si velit tibi fidem tuam auferre, si minatur mortem, ut praevaricetur quisquam, vide quid eligas: noli eligere illud in quo non es unctus, sed elige illud in quo unctus es; ut vitam aeternam vitae praeferas temporali. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
PL 16, 430Cどこへ油を塗られたかを見よ。永遠の生命へと、と彼は言う。この生命をあの生命にまさるものとするな。たとえば、ある敵が立ち上がり、あなたの信仰をあなたから奪おうとし、死をもって脅し、誰かが背反するようにさせるなら、何を選ぶかを見よ。油を塗られていないものを選ぶな。油を塗られているものを選べ。永遠の生命を、時の生命にまさるものとするためである。我々の主キリストによって。アーメン。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 16, 430C[0431] Quare in baptismo demersi ac vivificati recipiant unguentum in capite, et quid sit regeneratio: qua ratione etiam nos piscis in mari saeculi hujus imitari naturam oporteat?
PL 16, 430C洗礼において沈められ、生かされた者たちが、なぜ頭に香油を受けるのか。再生とは何か。また、いかなる理由で我々もこの世の海における魚の本性にならうべきなのか。
Item de mysterio lotionis pedum, cujus licet usus in Ecclesia Romana non obtineat, utilitas haud parva declaratur.
PL 16, 431Aまた、洗足の奥義について。その慣行はローマの教会では行われないけれども、その益は小さくないことが示される。
1. Hesterno die de fonte disputavimus, cujus species veluti quaedam sepulcri forma est; in quem, credentes in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, recipimur et demergimur et surgimus, hoc est, resuscitamur.
PL 16, 431A1. 昨日、我々は泉について論じた。その姿はいわば墓の形のようなものである。父と子と聖なる霊を信じる者は、その中に受け入れられ、沈められ、立ち上がる。すなわちよみがえらされる。
Accipis autem μύρον, hoc est, unguentum supra caput (De Consec. dist. 8, c. Accepisti myst.) . Quare supra caput?
PL 16, 431Aさて、あなたは香油〔ギリシア語〕、すなわち頭の上の香油を受ける(『教令集』第3部『聖別について』第8区分「Accepisti myst.」法文)。なぜ頭の上になのか。
Quia sensus sapientis in capite ejus, Salomon ait (Eccles. II, 14) ; friget enim sapientia sine gratia: sed ubi gratiam acceperit sapientia, tunc opus ejus incipit esse perfectum. Haec regeneratio dicitur. 2. Quid est regeneratio?
PL 16, 431Aソロモンが言うとおり、「賢者の感覚はその頭にある」(コヘレトの言葉2:14)からである。知恵は恩寵がなければ冷える。しかし知恵が恩寵を受けたとき、その働きは完全なものになり始める。これが再生と呼ばれる。2. 再生とは何か。
Habes in Actibus apostolorum (Act. XIII, 33) , quod ille versiculus qui dicitur in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te, ad resurrectionem spectare videatur.
PL 16, 431B使徒言行録にあるとおり(使徒言行録13:33)、詩篇の第二篇で語られるあの一句、「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」は、復活に関わると見える。
Namque sanctus apostolus Petrus in Actibus apostolorum sic interpretatus est, quod tunc quando resurrexit Filius a mortuis, Patris vox resultaverit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) . Unde et primogenitus a mortuis dicitur.
PL 16, 431B聖なる使徒ペトロは使徒言行録で、子が死者の中からよみがえったとき、父の声が響き返した、「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7)と解釈したからである。それゆえ彼は、死者の中から最初に生まれた者とも呼ばれる。
Ergo resurrectio quid est, nisi quando de morte ad vitam resurgimus? Sic ergo et in baptismate, quoniam similitudo mortis est, sine dubio dum mergis et resurgis, similitudo fit resurrectionis.
PL 16, 431Bでは復活とは、我々が死から生命へとよみがえるときでなくて何であろうか。そうであるから、洗礼においても、それは死の似姿であるので、あなたが沈められ、よみがえるとき、疑いなく復活の似姿が生じる。
Recte itaque secundum interpretationem apostoli Petri sicut illa resurrectio regeneratio fuit, ita et ista resurrectio regeneratio est. 3. Sed quid dicis quia in aquam mergis? Ideo peregrinaris, ideo te dubitatio tenet?
PL 16, 431Cしたがって、使徒ペトロの解釈に従えば、あの復活が再生であったように、この復活もまた再生である、というのは正しい。3. しかし、水に沈められることについて、あなたは何と言うのか。だからあなたはよそ者のようにふるまい、だから疑いがあなたを捉えているのか。
Legimus quidem: Producat terra ex se fructum germinantem (Gen. II, 11) . Similiter et de aquis legisti: Producant aquae animantia (Ibid, 20), et nata sunt animantia.
PL 16, 431C我々は確かに読む。「地は自ら、芽を出す実を生み出せ」(創世記2:11)〔底本の番号は2:11。引かれた句は創世記1:11 にある〕。同じように、水についてもあなたは読んだ。「水は生き物を生み出せ」(創世記2:20)〔底本は Ibid, 20 で、直前の Gen. II を受けて2:20 を指す。引かれた句は創世記1:20 にある〕。すると生き物が生まれた。
Illa quidem in principio creaturae: sed tibi reservatum est, ut aqua te regeneret ad gratiam, sicut alia generavit ad vitam. Imitare illum piscem qui minorem quidem adeptus est gratiam; tamen debet tibi esse miraculo.
PL 16, 432Aそれらは確かに被造物の初めのことであった。しかしあなたのためには、水があなたを恩寵へと再生させることが取っておかれた。ほかのものを生命へと生んだのと同じようにである。あの魚にならえ。魚が得た恩寵は確かにより小さい。それでも、それはあなたにとって驚きとなるはずである。
In mari est, et super undas est: in mari est, et super fluctus natat. In mari tempestas furit, stridunt procellae: sed piscis natat, non demergitur; quia natare consuevit. Ergo et tibi hoc saeculum mare est. Habet diversos fluctus, undas graves, saevas tempestates.
PL 16, 432A魚は海にいて、波の上にいる。海にいて、大波の上を泳ぐ。海では嵐が荒れ狂い、突風がうなる。しかし魚は泳ぎ、沈まない。泳ぐことに慣れているからである。それゆえ、あなたにとってもこの世は海である。さまざまな大波、重い波、荒々しい嵐がある。
Et tu esto piscis, ut saeculi te unda non mergat. Pulchre autem Pater dicit ad Filium: Ego hodie genui te (Psal. II, 7) , hoc est, quando redemisti populum, quando ad coeli regnum vocasti, quando implesti voluntatem meam, probasti meum esse te Filium.
PL 16, 432Aあなたも魚であれ。この世の波があなたを沈めないためである。父が子に、「私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7)と言うのは美しい。すなわち、汝が民を贖ったとき、汝が天の国へと呼んだとき、汝が私の意志を成し遂げたとき、汝が私の子であることを証明した、ということである。
4. Ascendisti de fonte, quid secutum est? Audisti lectionem. Succinctus summus sacerdos, licet enim et presbyteri fecerint, tamen exordium ministerii a summo est sacerdote. Succinctus, inquam, summus sacerdos pedes tibi lavit. Quod est istud mysterium?
PL 16, 432B4. あなたは泉から上がった。次に何が続いたか。あなたは朗読を聞いた。帯を締めた大祭司が〔あなたの足を洗った〕。司祭たちも行いはするが、奉仕の始まりは大祭司からである。帯を締めた大祭司が、私は言うが、あなたの足を洗った。この奥義は何か。
Audisti utique quia Dominus cum lavisset discipulis aliis pedes, venit ad Petrum, et ait illi Petrus: Tu mihi lavas pedes (Joan. XIII, 8) ? Hoc est, tu dominus servo lavas pedes? tu immaculatus mihi lavas pedes? tu auctor coelorum mihi lavas pedes?
PL 16, 432Bあなたは確かに聞いた。主がほかの弟子たちの足を洗ったのち、ペトロのところに来ると、ペトロが主に言った。「汝が私の足を洗うのか」(ヨハネ13:8)。これはすなわち、主である汝が僕の足を洗うのか。汚れのない汝が私の足を洗うのか。天の創造者である汝が私の足を洗うのか、ということである。
Habes hoc et alibi: Venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14) ? Ego sum peccator, et tu venis ad me peccatorem, ut tua quasi peccata deponas, qui peccatum non feceris?
PL 16, 432Bあなたはこれをほかの箇所にも見いだす。主はヨハネのところに来た。するとヨハネは主に言った。「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」(マタイ3:14)。私は罪人であるのに、汝が罪人である私のもとに来る。罪を犯したことのない汝が、いわば自分の罪を下ろすためにか、ということである。
Vide omnem justitiam, vide humilitatem, vide gratiam, vide sanctificationem: Nisi lavero, inquit, tibi pedes, non habebis mecum partem.
PL 16, 432Cあらゆる正義を見よ。謙遜を見よ。恩寵を見よ。聖化を見よ。主は言う。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私と共に分を持たない」。
5. Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum in omnibus sequimur et formam: hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet. Vide ergo, forte propter multitudinem declinavit.
PL 16, 432C5. ローマの教会にこの慣行がないことは、我々も知らないわけではない。我々はすべてにおいてその型と形に従っているのに、足を洗うこのならわしだけは、かの教会にはない。そこで考えよ。おそらく群衆の多さのゆえにこれを避けたのであろう。
Sunt tamen qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione: sed quasi hospiti pedes lavandi sint. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis.
PL 16, 433Aしかし、こう言ってかの教会を弁護しようとする人々がいる。これは奥義において、洗礼において、再生においてなされるべきことではなく、いわば客人の足を洗うべきものなのだ、と。一方は謙遜に属し、他方は聖化に属する、というのである。
Denique audi quia mysterium est et sanctificatio: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Joan. XIII, 8) . Hoc ideo dico, non quod alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem.
PL 16, 433A実に、これが奥義であり聖化であることを聞け。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私と共に分を持たない」(ヨハネ13:8)。私がこれを言うのは、ほかの人々を非難するためではなく、私自身の務めを推奨するためである。
In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam: sed tamen et nos homines sensum habemus; ideo quod alibi rectius servatur, et nos rectius custodimus. 6. Ipsum sequimur apostolum Petrum, ipsius inhaeremus devotioni. Ad hoc Ecclesia Romana quid respondet?
PL 16, 433A私はあらゆる点でローマの教会に従いたい。しかし、我々もまた人間であって感覚をもつ。それゆえ、よそでより正しく守られていることを、我々もより正しく守る。6. 我々は使徒ペトロその人に従い、彼の神への献身に付き従う。これに対して、ローマの教会は何と答えるか。
Utique ipse auctor est nobis hujus assertionis Petrus apostolus, qui sacerdos fuit Ecclesiae Romanae. Ipse Petrus ait: Domine, non solum pedes, sed etiam manus et caput (Ibid., 9) . Vide fidem.
PL 16, 433B確かに、この主張の創始者は我々にとって、ローマの教会の司教であった使徒ペトロ自身である。ペトロ自身が言った。「主よ、足だけでなく、手も頭も」(ヨハネ13:9)。その信仰を見よ。
Quod ante excusavit, humilitatis fuit: quod postea obtulit, devotionis et fidei. 7. Respondit illi Dominus, quia dixerat manus et caput: Qui lavit, non necesse habet iterum lavare, nisi ut solos pedes lavet (Ibid., 10) . Quare hoc?
PL 16, 433B先に彼が辞退したのは謙遜から出たことであり、のちに彼が差し出したのは、神への献身と信仰から出たことであった。7. 手と頭と言ったペトロに、主は答えた。「洗った者は、足だけを洗う場合を除いて、再び洗う必要がない」(ヨハネ13:10)。これはなぜか。
Quia in baptismate omnis culpa diluitur. Recedit ergo culpa: sed quia Adam supplantatus a diabolo est (Gen. III, 6) , et venenum ei effusum est supra pedes, ideo lavas pedes; ut in ea parte in qua insidiatus est serpens, majus subsidium sanctificationis accedat, quo postea te supplantare non possit.
PL 16, 433B洗礼においてはすべての咎が洗い流されるからである。咎は去る。しかし、アダムは悪魔に足をすくわれ(創世記3:6)、毒が彼の足の上に注がれたので、あなたは足を洗うのである。蛇が待ち伏せした部分に、聖化のより大きな助けが加わり、そのためのちにあなたの足をすくうことができないようにするためである。
Lavas ergo pedes, ut laves venena serpentis. Ad humilitatem quoque proficit, ut in mysterio non erubescamus, quod dedignamur in obsequio.
PL 16, 433Cこうして、あなたは足を洗って蛇の毒を洗い流す。これは謙遜にも益がある。我々が奉仕においては軽んじることを、奥義においては恥じないためである。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 16, 433CBaptizatum consignari Spiritu sancto, ad quem cum spectent omnes virtutes, quodam tamen praecipuo jure septem pertinent: eidem baptizato ubi ad altare accesserit, oculos caeci in Joannis Evangelio descripti instar, luto liniri, per quod peccatorum confessio significatur: quo loco iis qui peccatores esse se negant, confutatis, oculos hac impositione luti ad videnda spiritalia aperiri demonstrat.
PL 16, 433C洗礼を受けた者は聖なる霊によって証印を押される。すべての徳は霊に属するが、七つは特別な権利によって霊に属する。同じ洗礼を受けた者が祭壇に近づいたとき、ヨハネによる福音書に描かれた盲人にならって、目に泥を塗られる。それによって罪の告白が表される。この箇所で、自らが罪人であることを否定する者たちを論駁し、泥のこの塗付によって、霊的なものを見るように目が開かれることを示す。
8. Sequitur spiritale signaculum quod audistis hodie legi (De Consec., dist. 4, c. Accepisti, § Sequitur) ; quia post fontem superest ut perfectio fiat; quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii atque virtutis, Spiritus cognitionis atque pietatis, Spiritus sancti timoris: septem quasi virtutes Spiritus (Esai. XI, 2) .
PL 16, 434A8. 霊の印が続く。諸君が今日読まれるのを聞いたものである(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Accepisti」法文、§「Sequitur」)。泉のあとには、完成がなされることが残っているからである。そのとき、司教の呼び求めによって聖なる霊が注がれる。知恵と理解の霊、助言と徳の霊、認識と敬虔の霊、聖なる畏れの霊である。これらはいわば霊の七つの徳である(イザヤ11:2)。
9. Et omnes quidem virtutes ad Spiritum pertinent: sed istae quasi cardinales sunt, quasi principales.
PL 16, 434A9. 確かにすべての徳は霊に属する。しかしこれらはいわば枢要のもの、いわば主要のものである。
Quid enim tam principale, quam pietas? quid tam principale, quam cognitio Dei? quid tam principale, quam virtus? quid tam principale, quam consilium Dei? quid tam principale, quam timor Dei? sicut timor saeculi infirmitas, ita timor Dei magna est fortitudo.
PL 16, 434B実際、敬虔ほど主要なものがあろうか。神の認識ほど主要なものがあろうか。徳ほど主要なものがあろうか。神の助言ほど主要なものがあろうか。神への畏れほど主要なものがあろうか。世への恐れが弱さであるように、神への畏れは大きな強さである。
10. Istae sunt septem virtutes quando consignaris. Nam ut ait Apostolus sanctus: Quia multiformis est, inquit, sapientia Dei nostri (Ephes. III, 10) . Et ut multiformis est sapientia Dei, ita multiformis est Spiritus sanctus, qui habet diversas variasque virtutes.
PL 16, 434B10. これらは、あなたが証印を押されるときの七つの徳である。聖なる使徒が言うとおりである。「我々の神の知恵は多様である」(エフェソ3:10)と彼は言う。神の知恵が多様であるように、聖なる霊もまた多様であり、さまざまな多くの徳をもつ。
Unde et Deus virtutum dicitur: quod aptari potest Patri et Filio et Spiritui sancto. Sed hoc alterius disputationis, alterius est temporis. 11. Post haec quid sequitur? Venire habes ad altare (Ps. LXXIX, 5) .
PL 16, 434Bそれゆえ神は徳の神とも呼ばれる。これは父にも子にも聖なる霊にも当てはめうる。しかしこれは別の論述、別の時のことである。11. このあとに何が続くか。あなたは祭壇に来ねばならない(詩篇79:5)〔この引照は上の「徳の神」(Deus virtutum)に当たるらしい。詩篇79:5 は祭壇の句ではない〕。
Quoniam venisti, videre habes quae ante non videbas, hoc est, mysterium quod legisti in Evangelio; si tamen non legisti, certe audisti.
PL 16, 434Cあなたは来たのだから、以前には見ていなかったものを見ねばならない。すなわち、福音書で読んだ奥義である。読んでいないとしても、確かに聞いたはずである。
Caecus obtulit se Salvatori ut curaretur: et ille qui alios verbo tantum et sermone curabat, et refundebat imperio lumen oculorum; tamen in libro Evangelii qui scribitur secundum Joannem, qui vere prae caeteris vidit magna mysteria, et designavit, et declaravit; mysterium hoc in illo voluit praefigurare.
PL 16, 434C盲人は癒やされるために救い主に身を差し出した。救い主は、ほかの人々をただ言葉と語りかけだけで癒やし、命令によって目の光を返していた。それでも、ヨハネによる福音書の書において——ヨハネは、ほかのどの者にもまさって偉大な奥義を真に見、示し、明らかにした者である——この奥義を、この盲人においてあらかじめ示そうと〔救い主は〕望んだ〔構文が整わない。tamen 以下の主語を救い主と取った。ヨハネとも取れる〕。
Omnes quidem sancti evangelistae, omnes apostoli praeter proditorem, omnes sancti; tamen sanctus Joannes qui ultimus scripsit Evangelium, quasi necessarius requisitus et electus a Christo, majore quadam tuba fudit aeterna mysteria.
PL 16, 435A確かに聖なる福音記者たちはみな、裏切り者を除く使徒たちはみな、聖なる者たちはみな、そうである。しかし、福音書を最後に書いた聖ヨハネは、いわば必要な者としてキリストに求められ選ばれて、より大きなラッパで永遠の奥義を注ぎ出した。
Quidquid locutus est, mysterium est. Alius dixit caecum curatum, dixit Matthaeus, dixit Lucas, dixit Marcus: solus Joannes quid ait? Tulit lutum, et linivit super oculos ejus, et dixit ei: Vade in Siloam.
PL 16, 435A彼が語ったことはすべて奥義である。ほかの者は盲人が癒やされたと言った。マタイが言い、ルカが言い、マルコが言った。ヨハネだけは何と言うか。「泥を取り、その目の上に塗り、彼に言った。『シロアムに行け』」。
Et exsurgens ivit, et lavit, et venit videns (Joan. IX, 6, 7) . 12. Considera et tu oculos cordis tui. Videbas quae corporalia sunt, corporalibus oculis: sed quae sacramentorum sunt, cordis oculis adhuc videre non poteras.
PL 16, 435A「そして彼は立ち上がって行き、洗い、見えるようになって来た」(ヨハネ9:6–7)。12. あなたも心の目を考えよ。あなたは体のものを体の目で見ていた。しかし秘跡に属するものを、心の目ではまだ見ることができなかった。
Ergo quando dedisti nomen tuum, tulit lutum, et linivit super oculos tuos. Quid significat? Ut peccatum tuum fatereris, ut conscientiam tuam recognosceres, ut poenitentiam ageres delictorum, hoc est, sortem humanae generationis agnosceres.
PL 16, 435Bそれゆえ、あなたが名を届け出たとき、彼は泥を取り、あなたの目の上に塗った。それは何を表すか。あなたが自分の罪を告白し、自分の良心を省み、罪の悔い改めを行い、すなわち人間の生まれの定めを認めるためである。
Nam etiamsi non confiteatur peccatum, qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confessionem omnium peccatorum, quod baptizari petit, ut justificetur, hoc est, ut a culpa ad gratiam transeat. 13. Nolite otiosum putare.
PL 16, 435B実際、洗礼に来る者がたとえ罪を告白しないとしても、洗礼を求めること自体によって、あらゆる罪の告白を果たしている。義とされるため、すなわち咎から恩寵へと移るためである。13. これを無益だと思うな。
Sunt quidam, scio certe aliquem fuisse qui diceret, cum illi diceremus: In hac aetate magis baptizari debes, dicebat ille: Quare baptizor? Peccatum non habeo. Numquid peccatum contraxi?
PL 16, 436Aある人々がいる。私は確かに、ある人がこう言ったのを知っている。我々が彼に、「この年ごろだからこそ、あなたは洗礼を受けるべきだ」と言ったとき、彼はこう言った。「なぜ私が洗礼を受けるのか。私には罪がない。私が罪を招いたとでも言うのか」。
Hic lutum non habuit, quod ei Christus non leverat, hoc est, non ei aperuerat oculos; nullus enim homo sine peccato. 14. Ergo agnoscit se hominem, qui confugit ad baptismum Christi.
PL 16, 436Aこの者には泥がなかった。キリストが彼にそれを塗らなかった、すなわち彼の目を開かなかったからである。罪のない人は一人もいない。14. ゆえに、キリストの洗礼に逃れる者は、自分が人間であると認めているのである。
Itaque et tibi imposuit lutum, hoc est, verecundiam, prudentiam, considerationem fragilitatis tuae; et dixit tibi: Vade in Siloam. Quid est Siloas?
PL 16, 436Aそれゆえ彼はあなたにも泥を置いた。すなわち、恥じらいと、慎重さと、自分のもろさへの省察である。そして彼はあなたに言った。「シロアムに行け」。シロアムとは何か。
Quod interpretatur, inquit, missus, hoc est: Vade ad illum fontem in quo crux Domini praedicatur: vade ad illum fontem in quo omnium Christus redemit errores.
PL 16, 436A「遣わされた者と訳される」と彼は言う。すなわち、あの泉に行け、そこでは主の十字架が宣べ伝えられる。あの泉に行け、そこではキリストがすべての人の誤りを贖った、ということである。
15. Isti, lavisti, venisti ad altare, videre coepisti, quae ante non videras; hoc est, per fontem Domini et praedicationem Dominicae passionis tunc aperti sunt oculi tui: qui ante corde videbaris esse caecatus, coepisti lumen sacramentorum videre.
PL 16, 436A15. あなたは行き〔isti は iisti(行った)の縮まった形〕、洗い、祭壇に来て、以前には見なかったものを見始めた。すなわち、主の泉と主の受難の宣べ伝えによって、そのときあなたの目は開かれた。以前は心が盲目にされていると見えたあなたが、秘跡の光を見始めたのである。
Ergo, fratres dilectissimi, venimus usque ad altare, ad tractatum uberiorem. Et ideo quia id temporis est, disputationem integram non possumus incipere: quia prolixior tractatus est, satis sit quod dictum est hodie; et crastina die, si Domino placet, de sacramentis ipsis tractabimus.
PL 16, 436Bそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、我々は祭壇に至り、より豊かな論述のところまで来た。今は時刻が時刻であるので、論の全体を始めることはできない。論述はより長いので、今日語ったことで足りるとしよう。明日、主の意に適えば、秘跡そのものについて論じよう。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 16, 435D[0435] Secundum veteris legis Tabernaculum, et quae moris erat ibi servari, ad baptisterium baptismique effectus adaptantur.
PL 16, 435D古い律法の幕屋と、そこで守られていた習わしが、洗礼堂と洗礼の効果に当てはめられる。
1. In veteri Testamento sacerdotes frequenter in primum tabernaculum intrare consueverant: in secundum tabernaculum semel in anno summus intrabat sacerdos (Levit. XVI, 2 et seq.) .
PL 16, 435D1. 旧約では、祭司たちはしばしば第一の幕屋に入るのが常であった。第二の幕屋には、年に一度だけ大祭司が入った(レビ記16:2以下)。
Quod evidenter ad Hebraeos recolens, seriem veteris Testamenti explanat apostolus Paulus (Hebr. IX, 1 et seq.) . Erat autem in secundo tabernaculo manna, erat etiam virga Aaron quae aruit, et postea refloruit, erat et thymiamaterium. 2. Quo spectat hoc?
PL 16, 435D使徒パウロはヘブライ人への手紙において、このことを明白に思い起こして、旧約の次第を説き明かしている(ヘブライ9:1以下)。第二の幕屋にはマナがあり、枯れてのちに再び花を咲かせたアロンの杖があり、また香炉があった。2. これは何を指すのか。
Ut intelligatis quid sit secundum tabernaculum, in quod vos introduxit sacerdos, in quod semel in anno summus sacerdos intrare consuevit, hoc est, ad baptisterium, ubi virga Aaron floruit (Num. XVII, 8) .
PL 16, 436D諸君が、司教が諸君を導き入れた第二の幕屋とは何であるかを理解するためである。それは、年に一度だけ大祭司が入るのを常としたものであり、すなわち洗礼堂であって、そこでアロンの杖が花を咲かせた(民数記17:8)。
Ante arida erat, postea refloruit: et tu aridus eras, et coepisti in fonte irriguo reflorescere. Arueras peccatis, arueras erroribus atque delictis: sed fructum jam afferre coepisti, plantatus secus decursus aquarum.
PL 16, 436D杖は以前は枯れていたが、のちに再び花を咲かせた。あなたも枯れていたが、潤す泉のもとで再び花を咲かせ始めた。あなたは罪のために、誤りと罪のために枯れていた。しかし今や実を結び始めた。水の流れのそばに植えられたからである。
3. Sed forte dicas: Quid hoc ad populum, si virga sacerdotis aruerat, et refloruit? Populus ipse quis est nisi sacerdotalis? Quibus dictum est: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, ut ait apostolus Petrus (I Petr. II, 9) .
PL 16, 436D3. しかし、あなたはおそらく言うだろう。「祭司の杖が枯れて、また花を咲かせたとして、それが民に何の関わりがあるのか」。民自身が祭司の民でなくて何であろうか。使徒ペトロが言うとおり、彼らには言われている。「しかし汝らは選ばれた種族、王の祭司職、聖なる国民である」(一ペトロ2:9)。
Unusquisque ungitur in sacerdotium, ungitur et in regnum: sed spiritale regnum est, et sacerdotium spiritale.
PL 16, 436D一人一人が祭司職へと油を塗られ、また王国へと油を塗られる。ただしそれは霊の王国であり、霊の祭司職である。
4. In secundo quoque tabernaculo est thymiamaterium (Hebr. IX, 4) , quod bonum odorem flagrare consuevit; ita et vos jam bonus odor Christi estis, jam nulla in vobis sors delictorum, nullus odor gravioris erroris.
PL 16, 437A4. 第二の幕屋にはまた香炉もある(ヘブライ9:4)。それは良い香りを放つのが常である。そのように、諸君もまた今やキリストの良い香りである。もはや諸君のうちには罪の定めはなく、いっそう重い誤りの臭いもない。
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 16, 437AHumanam in baptismo conditionem admirationi esse ipsis Angelis; hanc enim per illum ad innocentiae ac juventutis gratiam revocari. 5. Sequitur ut veniatis ad altare.
PL 16, 437A洗礼において人間の境遇は、天使たち自身にも驚嘆の的であること。この境遇は洗礼によって、無垢と若さの恩寵へと呼び戻されるからである。5. 諸君が祭壇に来ることが続く。
Coepistis venire: spectarunt angeli, viderunt vos advenientes, et humanam conditionem illam, quae ante peccatorum tenebroso squalore sordebat, aspexerunt subito refulgere. Ideoque dixerunt: Quae est haec quae ascendit a deserto dealbata (Cant. VIII, 5) ?
PL 16, 437A諸君は来始めた。天使たちが見守り、近づいて来る諸君を見た。そして、以前は罪の暗い汚れで汚れていたあの人間の境遇が、突然輝くのを目にした。それゆえ彼らは言った。「荒れ野から白くされて上って来るこの者は誰か」(雅歌8:5)。
Mirantur ergo et angeli. Vis scire quia mirantur? Audi ergo apostolum Paulum dicentem ea nobis esse collata, quae concupiscunt et angeli videre (I Petr. I, 12) .
PL 16, 437Bこうして天使たちもまた驚嘆する。驚嘆していることを知りたいか。それなら、使徒パウロが、天使たちさえ見たがっているものが我々に授けられていると言うのを聞け(一ペトロ1:12)〔本文は「使徒パウロ」と言う。引照は一ペトロ〕。
Et iterum: Quod oculus non vidit, nec auris audivit . . . . . quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) . 6. Deinde quid acceperis recognosce. Sanctus David propheta hanc gratiam in figura vidit et concupivit. Vis scire quia concupierit?
PL 16, 437Bまた、こうも言う。「目が見ず、耳が聞かなかったもの……神が自らを愛する者たちのために備えたもの」(一コリント2:9)。6. さらに、あなたが何を受けたかを認識せよ。聖なる預言者ダビデは、この恩寵を象りにおいて見て、切に望んだ。切に望んだことを知りたいか。
Iterum audi dicentem: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Ps. L, 9) . Quare?
PL 16, 437Bもう一度、彼が言うのを聞け。「汝がヒソプで私に注げば、私は清められる。汝が私を洗えば、私は雪にまさって白くされる」(詩篇50:9)。なぜか。
Quia nix, quamvis sit candida, cito aliqua sorde nigrescit atque corrumpitur: ista gratia quam accepisti, si teneas quod accepisti, erit diuturna atque perpetua.
PL 16, 437B雪は、白くはあっても、何らかの汚れですぐに黒ずみ、損なわれる。しかし、あなたが受けたこの恩寵は、あなたが受けたものを保つならば、長く続き、永続するからである。
7. Veniebas ergo desiderans ad altare, utpote qui tantam gratiam videras; veniebas desiderans ad altare, quo acciperes sacramentum. Dicat anima tua: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Ps. XLII, 4) .
PL 16, 437C7. こうしてあなたは、これほどの恩寵を見た者として、祭壇を望みつつ来た。秘跡を受けるために祭壇を望みつつ来た。あなたの魂に言わせよ。「私は私の神の祭壇に入ろう。私の若さを喜ばせる神のもとへ」(詩篇42:4)。
Deposuisti peccatorum senectutem, sumpsisti gratiae juventutem: hoc praestiterunt tibi sacramenta coelestia. Denique iterum audi dicentem David: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5) . Bona aquila esse coepisti, quae coelum petis; terrena fastidis.
PL 16, 437Cあなたは罪の老いを脱ぎ、恩寵の若さを身にまとった。天の秘跡がこれをあなたに与えたのである。実に、もう一度ダビデが言うのを聞け。「汝の若さはワシのように新しくされる」(詩篇102:5)。あなたは良いワシになり始めた。天を目指し、地上のものをいとう者である。
Bonae aquilae circa altare: Ubi enim corpus, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28) . Forma corporis altare est, et corpus Christi est in altari: aquilae vos estis, renovatae ablutione delicti.
PL 16, 437C良いワシは祭壇のまわりにいる。「体のあるところに、ワシもまた集まる」(マタイ24:28)からである。祭壇は体の形であり、キリストの体は祭壇の上にある。諸君はワシである。罪の洗いによって新しくされたのだ。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 16, 437DOstensurus auctor sacramenta nostra quam Judaeorum tum antiquiora tum diviniora esse, priorem partem conficit instituta inter Melchisedech atque Abraham comparatione; ubi illum et mysteriorum nostrorum auctorem et Christi figuram exstitisse planum facit.
PL 16, 437D著者は、我々の秘跡がユダヤ人の秘跡よりも古く、また神的であることを示そうとして、メルキゼデクとアブラハムの比較を立てて前半を成す。そこで著者は、メルキゼデクが我々の奥義の創始者であり、キリストの象りであったことを明らかにする。
8. Venisti ad altare, vidisti sacramenta posita super altare, et ipsam quidem miratus es creaturam; tamen creaturam solemnem et notam.
PL 16, 438A8. あなたは祭壇に来て、祭壇の上に置かれた秘跡を見た。そして被造物そのものに驚いた。けれどもそれは、よく知られた、いつもの被造物である。
9. Forte aliquis dixerit: Judaeis Deus tantam gratiam praestitit, manna illis pluit e coelo (Exod. XVI, 13) : quid plus dedit fidelibus suis, quid plus tribuit iis quibus plus promisit?
PL 16, 438A9. おそらく誰かはこう言うだろう。「神はユダヤ人たちにこれほどの恩寵を与えた。彼らのために天からマナを降らせた(出エジプト記16:13)。それ以上のものを、神は自らの信じる者たちに何を与えたのか。より多くを約束した者たちに、何をより多く授けたのか」。
10. Accipe quae dico, anteriora esse mysteria Christianorum quam Judaeorum, et diviniora esse sacramenta Christianorum quam Judaeorum. Quomodo? Accipe. Judaei quando esse coeperunt?
PL 16, 438A10. 私の言うことを受け取れ。キリスト教徒の奥義はユダヤ人の奥義よりも先にあり、キリスト教徒の秘跡はユダヤ人の秘跡よりも神的である。どのようにしてか。受け取れ。ユダヤ人はいつ存在し始めたのか。
Ex Juda utique pronepote Abrahae; aut, si vis et sic intelligere, ex Lege, id est quando Judaei Legem accipere meruerunt. Ergo ex pronepote Abrahae Judaei dicti sunt, aut a tempore sancti Moysis.
PL 16, 438A確かに、アブラハムの曾孫ユダからである。あるいは、そのようにも解したいなら、律法から、すなわちユダヤ人が律法を受けるにふさわしいとされたときからである。ゆえにユダヤ人は、アブラハムの曾孫から、あるいは聖モーセの時から、そう呼ばれたのである。
Et si tunc Deus Judaeis murmurantibus manna pluit e coelo, tibi autem sacramentorum horum figura praecessit, quando Abraham erat, quando vernaculos trecentos decem et octo collegit, et tibi persecutus est adversarios, de captivitate eruens nepotem suum; tunc victor venit, occurrit illi Melchisedech sacerdos, et obtulit ei panem et vinum (Gen. XIV, 18) .
PL 16, 438Bそして、神がそのとき、つぶやくユダヤ人たちのためにマナを天から降らせたとしても、あなたのためには、これらの秘跡の象りが先立っていた。アブラハムがいたとき、彼が家に生まれた三百十八人を集め、あなたのために敵を追い、捕らわれの身から自分の甥を救い出したときである。そのとき、勝利者として戻る彼のもとに、祭司メルキゼデクが出会い、彼にパンとぶどう酒を献げた(創世記14:18)。
Quis habuit panem et vinum? Abraham non habuit. Sed quis habuit? Melchisedech. Ipse ergo auctor sacramentorum (Hebr. VII, 1 et seq.) . Quis est Melchisedech? Qui significatur rex justitiae, rex pacis. Quis est iste rex justitiae?
PL 16, 438B誰がパンとぶどう酒を持っていたか。アブラハムは持っていなかった。では誰が持っていたか。メルキゼデクである。ゆえに彼自身が秘跡の創始者である(ヘブライ7:1以下)。メルキゼデクとは誰か。彼は正義の王、平和の王を表す。この正義の王とは誰か。
Numquid homo quisquam potest rex esse justitiae? Quis ergo rex justitiae, nisi justitia Dei, qui est Dei pax, Dei sapientia? Qui potuit dicere: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 16, 438Bいったい人間の誰が、正義の王でありうるだろうか。では、神の正義、すなわち神の平和であり神の知恵である者でなくて、誰が正義の王であろうか。彼はこう言うことができた。「私の平和を汝らに与える。私の平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。
11. Ergo primo intellige sacramenta haec quae accipis, anteriora esse quam sint Moysi sacramenta, quaecumque Judaei habere se dicunt; et prius coepisse populum Christianum, quam coepisse populum Judaeorum: sed nos in praedestinatione, illum in nomine.
PL 16, 438C11. それゆえまず理解せよ。あなたが受けるこれらの秘跡は、ユダヤ人が持っていると言うモーセのどの秘跡よりも先にあること、またキリスト教徒の民は、ユダヤ人の民が始まるより前に始まっていたことを。ただし、我々は予定において、彼らは名において、である。
12. Obtulit ergo Melchisedech panem et vinum. Quis est Melchisedech? Sine patre, inquit, sine matre, sine generationis ordine, neque initium dierum, neque finem vitae habens: hoc habet ad Hebraeos epistola. Sine patre, inquit, et sine matre est. Similis cui? Filio Dei.
PL 16, 438C12. メルキゼデクはパンとぶどう酒を献げた。メルキゼデクとは誰か。「父なく、母なく、系図なく、日々の初めも命の終わりももたない」と彼は言う。これはヘブライ人への手紙にある。父なく、母なく、と言う。誰に似ているのか。神の子にである。
Sine matre natus est Dei Filius generatione coelesti, quia ex solo Deo Patre natus est: et iterum sine patre natus est, quando natus ex Virgine est; non enim ex virili semine generatus est: sed natus de Spiritu sancto (Matth. I, 20) et virgine Maria, utero editus virginali, similis per omnia Filio Dei.
PL 16, 438C神の子は、天における生まれによって母なく生まれた。ただ父なる神からのみ生まれたからである。また再び、父なく生まれた。おとめから生まれたときである。男の種によって生み出されたのではなく、聖なる霊とおとめマリアから生まれた(マタイ1:20)。おとめの胎から産み出され、すべての点で神の子に似ている。
Sacerdos quoque erat Melchisedech; quia et Christus sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 16, 438Dメルキゼデクはまた祭司であった。キリストもまた祭司であり、彼にこう言われるからである。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 16, 439AUt persuadeat hoc sacramentum divinius habendum quam manna, ex pane ipsummet Christi corpus ejusdem Christi sermone fieri asseverat: quod postquam allatis variis effectibus, quibus ejusdem sermonis efficacitas claret, confirmavit; cur sanguis sub aliena specie detur, causam reddit.
PL 16, 439Aこの秘跡がマナよりも神的なものとみなされるべきことを説得するために、パンからキリストの体そのものが、同じキリストの言葉によって成ることを断言する。その言葉の効力が明らかになるさまざまな働きを挙げてこれを確証したのち、なぜ血が別の外観のもとで与えられるのかの理由を述べる。
13. Ergo auctor sacramentorum quis est, nisi Dominus Jesus? De coelo ista sacramenta venerunt; consilium enim omne de coelo est. Vere autem magnum et divinum miraculum quod populo pluit Deus manna de coelo, et non laborabat populus, et manducabat.
PL 16, 439A13. それでは、秘跡の創始者は、主イエスでなくて誰であろうか。これらの秘跡は天から来た。すべての計画は天から出るからである。神が民のために天からマナを降らせ、民は労することなく食べたことは、まことに大いなる神的な奇跡である。
14. Tu forte dicis: Meus panis est usitatus. Sed panis iste panis est ante verba sacramentorum (De Consec., dist. 2, c. Panis est) : ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Hoc igitur astruamus. Quomodo potest qui panis est, corpus esse Christi?
PL 16, 439B14. あなたはおそらく言う。「私のパンは普通のパンだ」。しかし、このパンは秘跡の言葉の前にはパンである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Panis est」法文)。聖別が加わると、パンからキリストの肉となる。そこで、これを証明しよう。パンであるものが、どのようにしてキリストの体でありうるのか。
Consecratione. Consecratio autem quibus verbis est, cujus sermonibus? Domini Jesu. Nam et reliqua omnia quae dicuntur in superioribus, a sacerdote dicuntur, laudes Deo deferuntur, oratio petitur pro populo, pro regibus, pro caeteris: ubi venitur ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed utitur sermonibus Christi.
PL 16, 440A聖別による。では聖別は、どのような言葉により、誰の言葉によるのか。主イエスの言葉による。というのは、それ以外のすべて、すなわち前のほうで語られる事柄は、司教によって語られるからである。神に賛美が献げられ、民のため、王たちのため、その他の者たちのために祈りが求められる。しかし、この尊ぶべき秘跡を成し遂げる段になると、司教はもはや自分の言葉を用いず、キリストの言葉を用いる。
Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. 15. Quis est sermo Christi: Nempe is quo facta sunt omnia. Jussit Dominus, et factum est coelum: jussit Dominus, et facta est terra: jussit Dominus, et facta sunt maria.
PL 16, 440Aそれゆえ、キリストの言葉がこの秘跡を成し遂げる。15. キリストの言葉とは何か。まさに、それによってすべてが造られた言葉である。主が命じると、天が成った。主が命じると、地が成った。主が命じると、海が成った。
Jussit Dominus, et omnis creatura generata est (Gen. I, 1 et seq.) . Vides ergo quam operatorius sit sermo Christi.
PL 16, 440A主が命じると、すべての被造物が生み出された(創世記1:1以下)。それゆえ、キリストの言葉がいかに効力に満ちているかを、あなたは見る。
Si ergo tanta vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur?
PL 16, 440Bそれゆえ、主イエスの言葉に、存在していなかったものが存在し始めるほどの力があるのなら、すでに存在していたものが存在しつつ別のものに変えられるために、その言葉はどれほどいっそう効力があることか。
Coelum non erat, mare non erat, terra non erat; sed audi dicentem David: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) .
PL 16, 441A天はなく、海はなく、地はなかった。しかし、ダビデが言うのを聞け。「彼が言うと、それらは成った。彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。
16. Ergo tibi ut respondeam, non erat corpus Christi ante consecrationem: sed post consecrationem dico tibi quia jam corpus est Christi. Ipse dixit, et factum est: ipse mandavit, et creatum est.
PL 16, 441A16. それゆえ、あなたに答えるなら、聖別の前にはキリストの体ではなかった。しかし、聖別ののちには、それはすでにキリストの体であると、あなたに言う。「彼が言うと、成った。彼が命じると、造られた」。
Tu ipse eras, sed eras vetus creatura: postea quam consecratus es, nova creatura, esse coepisti. Vis scire quam nova creatura? Omnis, inquit, in Christo nova creatura (II Cor. V, 17) .
PL 16, 441Aあなた自身は存在していたが、古い被造物であった。聖別されたのち、あなたは新しい被造物として存在し始めた。どれほど新しい被造物であるかを、あなたは知りたいか。彼は言う。「キリストにある者は誰でも新しい被造物である」(二コリント5:17)。
17. Accipe ergo quemadmodum sermo Christi creaturam omnem mutare consueverit, et mutet, cum vult, instituta naturae. Quomodo requiris? Accipe, et primo omnium de generatione ejus sumamus exemplum.
PL 16, 441A17. それゆえ、キリストの言葉がすべての被造物をいかに変えるのを常とし、また望むときに自然の定めをも変えるかを学べ。どのようにして、とあなたは問うのか。聞け。まず何よりも、その誕生から例を取ろう。
Consuetudo est ut non generetur homo, nisi ex viro et muliere, et consuetudine conjugali: sed quia voluit Dominus, quia hoc elegit sacramentum, de Spiritu sancto et Virgine natus est Christus, hoc est, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) .
PL 16, 441B人が生まれるのは、男と女から、夫婦の習いによるほかないのが常である。しかし、主が望み、この秘義を選んだゆえに、キリストは聖なる霊とおとめから生まれた。すなわち「神と人との仲介者、人なるキリスト・イエス」である(一テモテ2:5)。
Vides ergo quia contra instituta et ordinem natus est, homo est natus ex Virgine? 18. Accipe aliud.
PL 16, 441Bそれゆえ、定めと秩序に反して生まれたこと、すなわち人がおとめから生まれたことを、あなたは見るか。18. 別の例を取れ。
Urgebatur populus Judaeorum ab Aegyptiis, interclusus erat mari: divino imperio virga Moyses tetigit aquas, et se unda divisit; non utique secundum suae naturae consuetudinem, sed secundum gratiam coelestis imperii (Exod. XIV, 21 et seq.) . Accipe aliud.
PL 16, 442Aユダヤ人の民はエジプト人に追い詰められ、海に行く手を阻まれていた。神の命令により、モーセは杖で水に触れ、波は分かれた。それは決して水の本性の習いによるのではなく、天の命令の恩寵によるのである(出エジプト記14:21以下)。別の例を取れ。
Sitiebat populus, venit ad fontem: amarus erat fons, misit lignum sanctus Moyses in fontem, et factus est dulcis fons, qui amarus erat; hoc est, mutavit consuetudinem naturae suae, accepit dulcedinem gratiae (Exod. XV, 23 et seq.) . Accipe et quartum exemplum.
PL 16, 442A民は渇き、泉に来た。泉は苦かった。聖なるモーセが木を泉に投げ入れると、苦かった泉は甘い泉となった。すなわち、その本性の習いを変え、恩寵の甘さを受けたのである(出エジプト記15:23以下)。第四の例をも取れ。
Ceciderat ferrum securis in aquas, quasi ferrum sua consuetudine demersum est: misit lignum Elisaeus, statim ferrum elevatum est, et aquis supernatavit (IV Reg. VI, 6) : utique contra consuetudinem ferri; est enim materies gravior, quam aquarum est elementum.
PL 16, 442A斧の鉄が水に落ち、鉄はその習いのとおり沈んだ。エリシャが木を投げ入れると、たちまち鉄は持ち上がり、水の上に浮かんだ(列王記四6:6)。それはまさに鉄の習いに反している。鉄は、水という元素よりも重い物質だからである。
19. Ex his igitur omnibus non intelligis quantum operetur sermo coelestis? Si operatus est in fonte terreno, si operatus est sermo coelestis in aliis rebus, non operatur in coelestibus Sacramentis?
PL 16, 442B19. それゆえ、これらすべてから、天の言葉がどれほど働くかを、あなたは悟らないのか。地の泉において働いたのなら、天の言葉がほかの事柄において働いたのなら、天の秘跡において働かないであろうか。
Ergo didicisti quod ex pane corpus fiat Christi, et quod vinum et aqua in calicem mittitur: sed fit sanguis consecratione verbi coelestis (De Consec., dist. 2, c. Panis, § Ergo, et § Sed forte) . 20. Sed forte dicis: Speciem sanguinis non video.
PL 16, 442Bこうして、パンからキリストの体が成ること、また、ぶどう酒と水が杯に入れられるが、天の言葉の聖別によって血となることを、あなたは学んだ(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Panis」法文、§「Ergo」および§「Sed forte」)。20. しかし、あなたはおそらく言う。「私は血の外観を見ない」。
Sed habet similitudinem: sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem pretiosi sanguinis bibis; ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen operetur redemptionis. Didicisti ergo quia quod accipis, corpus est Christi.
PL 16, 443Aしかし、それは似姿を持つ。あなたが死の似姿を受けたように、尊い血の似姿をも飲むのである。血の恐ろしさがなく、それでも贖いの代価が働くためである。それゆえ、あなたが受けるものがキリストの体であることを、あなたは学んだ。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 16, 443AIpsis Domini verbis corpus ac sanguinem ejus consecrari et vere confici; proindeque hinc bene colligi prae manna excellere hoc sacramentum, cujus veritas consignatur per vocem, Amen.
PL 16, 443A主自身の言葉によって、その体と血が聖別され、真に成し遂げられること、それゆえここから、この秘跡がマナにまさることがよく導かれること、またその真実が「アーメン」の声によって確証されることを述べる。
21. Vis scire quia verbis coelestibus consecratur (De Consec., dist. 2, c. Panis, § Vis scire) ? Accipe quae sunt verba.
PL 16, 443A21. 天の言葉によって聖別されることを、あなたは知りたいか(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Panis」法文、§「Vis scire」)。その言葉がどのようなものかを聞け。
Dicit sacerdos: Fac nobis, inquit, hanc oblationem ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem: quod figura est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.
PL 16, 443B司教は言う。「この献げ物を、我々のために、記されたもの、確かなもの、理にかなうもの、受け入れられるものとせよ。それは我々の主イエス・キリストの体と血の象りである」〔quod figura est… の句は、次の「彼は(Qui)苦しみを受ける前の日に…」がこの句の「我々の主イエス・キリスト」を受けるので、祈りの続きと取った〕。
Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit, fractumque apostolis suis et discipulis suis tradidit dicens: Accipite, et edite ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum, quod pro multis confringetur (Luc. XXII, 19) .
PL 16, 443B「彼は苦しみを受ける前の日に、聖なる手にパンを取り、天を仰いで、汝、聖なる父、全能の、永遠の神に向かい、感謝して祝福し、裂き、裂いたものを使徒たちと弟子たちに渡して言った。『皆、これを取って食べよ。これは私の体である。それは多くの者のために砕かれる』」(ルカ22:19)。
22. Similiter etiam calicem postquam coenatum est, pridie quam pateretur, accepit, respexit in coelum ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, apostolis suis et discipulis suis tradidit, dicens: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus (Matth. XXVI, 27, 28) .
PL 16, 443B22. 「同じように、食事が終わったのち、苦しみを受ける前の日に、杯を取り、天を仰いで、汝、聖なる父、全能の、永遠の神に向かい、感謝して祝福し、使徒たちと弟子たちに渡して言った。『皆、これを取って飲め。これは私の血である』」(マタイ26:27–28)。
Vide illa omnia. Illa verba evangelistae sunt usque ad Accipite, sive corpus, sive sanguinem. Inde verba sunt Christi: Accipite, et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus. Et vide singula.
PL 16, 444Aそれらすべてを見よ。「取れ」に至るまでの言葉は、体についても血についても、福音記者の言葉である。そこからはキリストの言葉である。「皆、これを取って飲め。これは私の血である」。そして一つ一つを見よ。
23. Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem. Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi. Denique audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum.
PL 16, 444A23. 「彼は、苦しみを受ける前の日に、聖なる手にパンを取った」と司教は言う。聖別される前は、それはパンである。しかしキリストの言葉が加わると、それはキリストの体である。実に、彼が言うのを聞け。「皆、これを取って食べよ。これは私の体である」。
Et ante verba Christi, calix est vini, et aquae plenus: ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis Christi efficitur, qui plebem redemit. Ergo videte quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere.
PL 16, 444Aまた、キリストの言葉の前には、杯はぶどう酒と水で満たされたものである。キリストの言葉が働くと、そこに、民を贖ったキリストの血が成る。それゆえ、キリストの言葉が、いかに多くの仕方で万物を変える力があるかを見よ。
Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Numquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare? 24. Jam redi mecum ad propositionem meam.
PL 16, 444Aさらに、主イエス自身が、我々がその体と血を受けることを、我々に証している。その真実と証しを、我々は疑うべきであろうか。24. さあ、私とともに、私の論題に戻れ。
Magnum quidem et venerabile, quod manna Judaeis pluit e coelo (Exod. XVI, 13) : sed intellige. Quid est amplius, manna de coelo, an corpus Christi? Corpus utique Christi, qui auctor est coeli.
PL 16, 444Bユダヤ人に天からマナが降ったことは、確かに大いなる、尊ぶべきことである(出エジプト記16:13)。しかし悟れ。どちらがまさるか、天からのマナか、それともキリストの体か。むろんキリストの体である。キリストは天の創造者だからである。
Deinde manna qui manducavit, mortuus est: qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum, et non morietur in aeternum (De Consec., dist. 2, c. Ante, § Qui manduc.) 25. Ergo non otiose dicis tu: Amen, jam in spiritu confitens quod accipias corpus Christi.
PL 16, 444Bさらに、マナを食べた者は死んだ。この体を食べた者には、罪の赦しが与えられ、永遠に死ぬことはない(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Ante」法文、§「Qui manduc.」)。25. それゆえ、あなたが「アーメン」と言うのは無意味ではない。あなたはすでに霊において、キリストの体を受けると告白しているのである。
Dicit tibi sacerdos: Corpus Christi; et tu dicis: Amen, hoc est, verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus.
PL 16, 445A司教はあなたに言う。「キリストの体」。そしてあなたは言う。「アーメン」、すなわち「真実である」。舌が告白することを、心の思いが保つように。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 16, 445AExcellentia sacramenti hujus inde probata, quod per illud Dominica passio renovetur, sermonem finit, de materia proximis diebus a se tractanda strictim praemonens. 26. Ut scias autem hoc esse sacramentum, hujus figura ante praecessit.
PL 16, 445Aこの秘跡の卓越は、これによって主の受難が新たにされることから証明される。こう述べて、講話を終え、続く日々に自分が扱うべき事柄を手短に予告する。26. しかし、これが秘跡であることをあなたが知るように、その象りが先に現れた。
Deinde quantum sit sacramentum, cognosce. Vide quid dicat: Quotiescumque hoc feceritis, toties commemorationem mei facietis, donec iterum adveniam (I Cor. XI, 26) .
PL 16, 445A次に、この秘跡がいかに大いなるものかを知れ。彼が何と言うかを見よ。「汝らがこれを行うたびに、汝らは私の記念を行う。私が再び来るまで」(一コリント11:26)。
27. Et sacerdos dicit: Ergo memores gloriosissimae ejus passionis, et ab inferis resurrectionis, et in coelum ascensionis, offerimus tibi hanc immaculatam hostiam, rationabilem hostiam, incruentam hostiam, hunc panem sanctum, et calicem vitae aeternae: et petimus et precamur, ut hanc oblationem suscipias in sublimi altari tuo per manus angelorum tuorum, sicut suscipere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos Melchisedech.
PL 16, 445A27. 司教は言う。「それゆえ、その最も栄光ある受難と、冥界からの復活と、天への昇りを記念して、我々は汝に、この汚れのないいけにえ、理にかなういけにえ、血を流さないいけにえ、この聖なるパンと永遠の生命の杯を献げる。我々は求め、願う。この献げ物を、高き所にある汝の祭壇に、汝の天使たちの手によって受け入れよ。汝の義なる僕アベルの贈り物と、我々の族長アブラハムのいけにえと、大祭司メルキゼデクが汝に献げたものを、汝が受け入れるにふさわしいとしたように」。
28. Ergo quotiescumque accipis, quid tibi dicit Apostolus? Quotiescumque accipimus, mortem Domini annuntiamus (De Consec., dist. 2, c. Si quotiesc.) . Si mortem annuntiamus, annuntiamus remissionem peccatorum.
PL 16, 446A28. それゆえ、あなたが受けるたびに、使徒はあなたに何と言うか。「我々が受けるたびに、我々は主の死を告げ知らせる」(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Si quotiesc.」法文)。死を告げ知らせるなら、我々は罪の赦しを告げ知らせるのである。
Si quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur; debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam.
PL 16, 446A血が注がれるたびに、それが罪の赦しのために注がれるのなら、私は常にそれを受けるべきである。常に私に罪が赦されるようにである。常に罪を犯す私は、常に薬を持たなければならない。
29. Interim et hodie quantum potuimus, explanavimus: sed crastina die sabbato et Dominica de orationis ordine dicemus, quemadmodum possumus.
PL 16, 446A29. さしあたり、今日も我々にできるかぎり解き明かした。しかし明日、土曜日と主日には、祈りの順序について、できるかぎり語ろう。
Dominus Deus noster conservet vobis gratiam quam dedit, et oculos quos vobis aperuit, plenius illuminare dignetur per unigenitum Filium suum regem ac salvatorem Dominum Deum nostrum, per quem sibi, et cum quo sibi est laus, honor, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto, a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 16, 446A我々の主なる神が、諸君に与えた恩寵を保ち、諸君に開いた目を、いっそう満ちて照らすことをよしとするように。その独り子、王にして救い主、我々の主なる神である子を通して。彼を通して、また彼とともに、神に賛美、栄誉、栄光、壮麗、権能が、聖なる霊とともに、世の初めから、今も、常に、世々限りなくある。アーメン。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 16, 445C[0445] Primum repetit quod jam ante dictum est sacramenti, atque adeo ipsius Christi figuram in Melchisedech ejusque sacrificio praecessisse: tum duplicem causam cur aqua in calice admisceatur, in medium profert.
PL 16, 445Cまず、すでに先に述べたこと、すなわち、秘跡の、ひいてはキリスト自身の象りが、メルキゼデクとそのいけにえにおいて先立っていたことを繰り返す。次に、杯に水が混ぜられる二つの理由を示す。
1. Hesterno sermo noster ac tractatus usque ad sancti altaris sacramenta deductus est. Et cognovimus sacramentorum istorum figuram Abrahae temporibus praecessisse, quando obtulit sacrificium sanctus Melchisedech (Gen. XIV, 18) , neque initium, neque finem habens dierum.
PL 16, 445C1. 昨日、我々の講話と論述は、聖なる祭壇の秘跡にまで導かれた。そして我々は、これらの秘跡の象りが、すでにアブラハムの時代に先立って現れていたことを知った。そのとき、聖なるメルキゼデクがいけにえを献げた(創世記14:18)。彼は日々の初めも終わりも持たない者である。
Audi, homo, quid dicat Paulus apostolus ad Hebraeos. Ubi sunt qui Filium Dei dicunt esse de tempore Melchisedech? Dictum est, quia neque initium, neque finem dierum habet: si Melchisedech non habet initium dierum, num Christus habere potuit (Hebr. VII, 1 et seq.) ?
PL 16, 445C聞け、人よ、使徒パウロがヘブライ人に何と言うかを。神の子が時の中から出たものだと言う者たちは、どこにいるのか〔底本は esse de tempore Melchisedech? と区切る。ミーニュの脚注 a によれば、アメルバッハ版と写本は esse de tempore? Melchisedech dictum est … と区切る。脚注はこれを「より適当でない句読」として退け、メルキゼデクをキリストより古く尊いとしたメルキゼデク派をここで指すと解する。訳はアメルバッハ版と写本の句読に従い、「時の中から出た」と取った〕。メルキゼデクについて「日々の初めも終わりも持たない」と言われている。メルキゼデクが日々の初めを持たないのなら、キリストが持ちえたであろうか(ヘブライ7:1以下)。
Sed non est plus figura quam veritas. Vides ergo quia ipse primus et novissimus (Apoc. I, 8) . Primus, quia auctor est omnium: novissimus, non quod finem inveniat, sed quod universa concludat. 2. Diximus ergo quod in altari constituatur calix et panis.
PL 16, 446Cしかし、象りは真実以上のものではない。それゆえ、あなたは、彼自身が「最初の者にして最後の者」であることを見る(黙示録1:8)。最初であるのは、彼が万物の創造者だからであり、最後であるのは、終わりを見いだすからではなく、万物を締めくくるからである。2. それゆえ我々は、祭壇に杯とパンが置かれると述べた。
In calicem quid mittitur? Vinum. Et quid aliud? Aqua (De Consec., dist. 2, c. In calicem. Exod. XVII, 6) . Sed tu mihi dicis: Quomodo ergo Melchisedech panem et vinum obtulit? Quid sibi vult admixtio aquae? Rationem accipe.
PL 16, 446C杯には何が入れられるか。ぶどう酒である。ほかには何か。水である(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文。出エジプト記17:6)。しかし、あなたは私に言う。「では、メルキゼデクはどうしてパンとぶどう酒を献げたのか。水を混ぜることは何を意味するのか」。その理由を聞け。
3. Primum omnium figura quae ante praecessit tempore Moysi, quid habet? Quia cum sitiret populus Judaeorum, et murmuraret quod aquam invenire non possent, jussit Deus Moysi ut tangeret petram de virga.
PL 16, 446C3. まず何よりも、モーセの時代に先立った象りは、何を示しているか。ユダヤ人の民が渇き、水を見つけられないとつぶやいたとき、神はモーセに、杖で岩に触れるよう命じた。
Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, sicut Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) . Non immobilis petra quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium.
PL 16, 447A彼が岩に触れると、岩は大いなる水を注ぎ出した。使徒が言うとおりである。「彼らは、自分たちに従う霊の岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。民に従った岩は、動かぬ岩ではなかった。あなたも飲め。キリストがあなたに従うように。奥義を見よ。
Moyses, hoc est, propheta: virga, hoc est, verbum Dei. Sacerdos verbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Tangit ergo sacerdos, redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam, et bibit populus Dei, qui Dei gratiam consecutus est.
PL 16, 447Aモーセ、すなわち預言者。杖、すなわち神の言葉。司教が神の言葉で岩に触れると、水が流れ、神の民が飲む。それゆえ、司教が触れると、杯に水があふれ、永遠の生命へとほとばしり、神の恩寵を得た神の民が飲む。
Didicisti ergo hoc. 4. Accipe et aliud. In tempore Dominicae passionis cum sabbatum magnum instaret, quia vivebat Dominus noster Jesus Christus vel latrones, missi sunt qui percuterent eos: venientes autem invenerunt defunctum Dominum Jesum Christum; tunc unus de miltiibus lancea tetigit latus ejus, et de latere ejus aqua fluxit et sanguis (Joan. XIX, 33 et seq.) .
PL 16, 447Aあなたはこれを学んだ。4. もう一つ取れ。主の受難のとき、大いなる安息日が迫っていた。我々の主イエス・キリストと〔底本は vel(または)。ミーニュの脚注 b によれば写本はすべて vel latrones とし、ローマ版だけが inter latrones と改める。vel を et の意に取って「と」と読む〕強盗たちが生きていたので、彼らを打つ者たちが遣わされた。来てみると、主イエス・キリストはすでに死んでいた。そこで、兵士〔底本は miltiibus。militibus と読む〕の一人が槍でその脇腹に触れ、その脇腹から水と血が流れた(ヨハネ19:33以下)。
Quare aqua? quare sanguis? Aqua, ut emundaret: sanguis, ut redimeret. Quare de latere? Quia unde culpa, inde gratia. Culpa per feminam, gratia per Dominum Jesum Christum (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § De latere) .
PL 16, 447Bなぜ水か。なぜ血か。水は清めるため、血は贖うためである。なぜ脇腹からか。咎の出たところから、恩寵が出るからである。咎は女を通して、恩寵は主イエス・キリストを通して来た(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「De latere」)。
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 16, 447BQuemadmodum qui mundatus fuerit, et invitetur a Christo, et ipse ad inaestimabilem sacramenti suavitatem aspiret, mystica quorumdam e Canticis locorum interpretatione ostenditur.
PL 16, 447B清められた者がキリストに招かれ、自らも秘跡の計り知れぬ甘美さを慕うさまが、雅歌のいくつかの箇所を奥義の意味で解釈することによって示される。
5. Venisti ad altare, vocat te Dominus Jesus, vel animam tuam, vel Ecclesiam, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) . Vis ad Christum aptare? Nihil gratius. Vis ad animam tuam? Nihil jucundius. 6. Osculetur me.
PL 16, 447C5. あなたは祭壇に来た。主イエスは、あなたを、すなわちあなたの魂を、あるいは教会を呼び、そして言う〔ait(言う)の主語は、文の形からは主イエスだが、雅歌のこの句は花嫁の言葉なので、呼ばれた魂・教会とも取れる。下の 7. では魂・教会がこの句を言う〕。「その口の口づけをもって、彼が私に口づけせよ」(雅歌1:1)。あなたはこれをキリストに当てはめたいか。これ以上に喜ばしいことはない。あなたの魂に当てはめたいか。これ以上に楽しいことはない。6. 「彼が私に口づけせよ」。
Vides te mundum esse ab omni peccato, quia delicta detersa sunt; ideo te sacramentis coelestibus dignum judicat et ideo invitat ad coeleste convivivum: Osculetur me ab osculis oris sui.
PL 16, 447Cあなたは、罪が拭い去られたので、すべての罪から自分が清められていることを見る。それゆえ、彼はあなたを天の秘跡にふさわしいと判断し、それゆえ天の宴〔底本は convivivum。編者の脚注 c はこの語を convivium と呼ぶので、そう読む〕に招く。「その口の口づけをもって、彼が私に口づけせよ」。
7. Tamen propter sequentia anima tua, vel humana conditio, vel Ecclesia videns se ab omnibus mundatam esse peccatis, et dignam quae ad altare Christi possit accedere (quid est enim altare, nisi forma corporis Christi) vidit sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui, hoc est, osculum mihi Christus infigat.
PL 16, 447C7. しかし、それに続く事柄のゆえに、あなたの魂、あるいは人間の境遇、あるいは教会は、自分がすべての罪から清められ、キリストの祭壇に近づくにふさわしいことを見て(祭壇とは、キリストの体の形でなくて何であろうか)、驚くべき秘跡を見た。そして言った。「その口の口づけをもって、彼が私に口づけせよ」。すなわち、キリストが私に口づけを刻むようにということである。
8. Quare? Quia meliora ubera tua super vinum (Cant. I, 1) ; hoc est, meliores sensus, meliora sacramenta tua super vinum.
PL 16, 447D8. なぜか。「汝の乳房は、ぶどう酒にまさって良い」からである(雅歌1:1)。すなわち、汝の感覚、汝の秘跡が、ぶどう酒にまさって良いということである。
Super illud vinum, quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet; tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas est spiritalis. Jam tunc ergo Salomon inducit nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae.
PL 16, 448Aあのぶどう酒にまさって、ということである。それは、甘さを持ち、喜びを持ち、魅力を持つとしても、そこにあるのは世の喜びであり、汝のうちにあるのは霊の楽しさである。それゆえ、すでにそのとき、ソロモンは、キリストと教会の、あるいは霊と肉と魂の婚礼を導き入れているのである。
9. Et addidit: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te (Ibid., 2) . Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum?
PL 16, 448A9. また彼は付け加えた。「汝の名は注ぎ出された香油である。それゆえ、若い娘たちは汝を愛した」(雅歌1:2)。この若い娘たちとは、一人一人の魂、すなわちこの体の老いを脱ぎ捨て、聖なる霊によって新たにされた魂でなくて何であろうか。
10. Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus (Ibid., 3) . Vide quid dicat. Non potes sequi Christum, nisi ipse te attrahat. Denique ut scias: Cum exaltatus, inquit, fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32) . 11. Induxit me Rex in cubiculum suum.
PL 16, 448A10. 「我々を引き寄せよ。我々は汝の香油の香りを追って走る」(雅歌1:3)。彼が何と言うかを見よ。キリスト自身があなたを引き寄せるのでなければ、あなたはキリストに従えない。実に、あなたが知るために言う。彼は言う。「私が上げられるとき、私はすべてを私自身に引き寄せる」(ヨハネ12:32)。11. 「王は私をその寝室に導き入れた」。
Graecus: In promptuarium suum, et in cellarium suum, habet. Ubi bona libamina, ubi boni odores, ubi mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae; ut plurimis epulis tuum prandium condiatur.
PL 16, 448Bギリシア語〔の本文〕には「その貯蔵庫に、その酒蔵に」とある。そこには良い供え物があり、良い香りがあり、甘い蜜があり、さまざまな果実があり、さまざまな饗宴がある。そうして、あなたの食事が数多くの饗応で味わい深くされるのである。
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 16, 448BQuam uberes ad eos qui Dominicum corpus acceperint, fructus redeant; et quonam modo Ecclesiae de convivarum multitudine gestienti respondeat Christus: quantam denique fideles ex Aegyptiaca servitute reduces in hac esca sentiant jucunditatem.
PL 16, 448B主の体を受けた者たちに、どれほど豊かな実りが戻ってくるか、また、客人の多さに喜ぶ教会に、キリストがどのように答えるか、さらに、エジプトの隷属から戻った信徒たちが、この食べ物にどれほどの楽しさを感じるかを述べる。
12. Ergo venisti ad altare, accepisti corpus Christi. Audi iterum quae sacramenta es consecutus. Audi dicentem sanctum David; et ille in Spiritu haec mysteria praevidebat, et laetabatur, et nihil sibi abesse dicebat. Quare?
PL 16, 448B12. それゆえ、あなたは祭壇に来て、キリストの体を受けた。どのような秘跡を得たかを、もう一度聞け。聖なるダビデが言うのを聞け。彼もまた、霊においてこれらの奥義を予見し、喜び、自分には何も欠けていないと言っていた。なぜか。
Quia qui acceperit corpus Christi, non esuriet in aeternum. 13. Quoties audisti vicesimum secundum psalmum, et non intellexisti?
PL 16, 448Cキリストの体を受けた者は、永遠に飢えないからである。13. あなたは、第二十二篇をいくたび聞きながら、悟らなかったことか。
Vide quemadmodum aptus sit coelestibus sacramentis (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Audi psalmum) : Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit.
PL 16, 448Cそれが天の秘跡にいかにふさわしいかを見よ(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「Audi psalmum」)。「主は私を養う。私には何も欠けることがない。牧場の場所に、そこに私を据えた。養いの水のほとりに私を導き、私の魂を立ち返らせた」。
Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus; ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 1 et seq.) .
PL 16, 448C「その名のゆえに、私を正義の道に導いた。たとえ死の陰の中を歩むとしても、私は悪を恐れない。汝が私とともにいるからである。汝の鞭杖と汝の杖、それらが私を慰めた」(詩篇22:1以下)。
Virga imperium, baculus passio est, hoc est, aeterna divinitas Christi, sed etiam passio corporalis: illa creavit, haec redemit. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 16, 448C鞭杖は権威、杖は受難である。すなわち、キリストの永遠の神性であり、しかしまた体の受難でもある。前者は創造し、後者は贖った。「汝は私の目の前に、私を苦しめる者たちに向かって食卓を備えた」。
Impinguasti in oleo caput meum; et poculum meum inebrians quam praeclarum est. 14. Venistis ergo ad altare, accepistis gratiam Christi, sacramenta estis coelestia consecuti.
PL 16, 449A「汝は油で私の頭を満たした。私を酔わせる私の杯は、なんと輝かしいことか」。14. それゆえ、諸君は祭壇に来て、キリストの恩寵を受け、天の秘跡を得た。
Gaudet Ecclesia redemptione multorum, et astare sibi familiam candidatam spiritali exsultatione laetatur. Habes hoc in Canticis canticorum. Laetata invocat Christum, paratum habens convivium, quod dignum coelesti epulatione videatur.
PL 16, 449A教会は、多くの者の贖いを喜び、白い衣をまとった家の者たちが自分のそばに立っているのを、霊の歓喜をもって楽しむ。あなたはこれを雅歌に見いだす。喜んで、天の饗宴にふさわしいと見える宴を備えて、キリストを呼ぶ。
Ideoque ait: Descendat frater meus in hortum suum, et capiat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1) . Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus eras in Adam: sed nunc per gratiam Christi pomiferae arbores pullulatis.
PL 16, 449Aそれゆえ〔教会は〕言う。「私の兄弟が自分の園に下り、自分の果樹の実を取るように」(雅歌5:1)。この果樹とは何か。あなたはアダムにおいて枯れ木となっていた。しかし今、キリストの恩寵によって、諸君は実を結ぶ木として芽吹いている。
15. Libenter accipit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis: manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo.
PL 16, 449A15. 主イエスは喜んでこれを受け、天上のへりくだりをもって、自らの教会に答えた。彼は言う。「私は園に下り、没薬を私の香油とともに摘み取った。私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。
Edite, inquit, fratres mei, et inebriamini (Ibid.) . 16. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis. Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX, 9) , hoc est populum Dei.
PL 16, 449B彼は言う。「食べよ、私の兄弟たちよ、そして酔え」(雅歌5:1)。16. 「私は没薬を私の香油とともに摘み取った」。この収穫とは何か。ブドウの木を知れ。そうすれば、収穫が分かる。彼は言う。「汝はエジプトからブドウの木を移した」(詩篇79:9)。すなわち、神の民のことである。
Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis. 17. Manducavi panem meum cum melle meo.
PL 16, 449B諸君はブドウの木であり、諸君は収穫である。ブドウの木のように植えられ、収穫のように実を与えた。「私は没薬を私の香油とともに摘み取った」とは、すなわち、諸君が受けた香りのうちに、ということである。17. 「私は私のパンを私の蜜とともに食べた」。
Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit? Bibi vinum meum cum lacte meo. Vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur?
PL 16, 449Bこのパンには苦さが全くなく、すべてが甘さであることを、あなたは見るか。「私は私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。このような喜びが、いかなる罪の汚れにも汚されないことを、あなたは見るか。
Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris in spiritu (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Quotiescumque) .
PL 16, 449Cあなたが飲むたびに、罪の赦しを受け、霊において酔うからである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「Quotiescumque」)。
Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino . . . sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18) ; vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est. Et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur. Haec sunt quae de sacramentis breviter percurrimus.
PL 16, 450Aそこで、使徒もまた言う。「ぶどう酒に酔うな……むしろ聖なる霊に満たされよ」(エフェソ5:18)。ぶどう酒に酔う者はふらつき、よろめくが、霊に酔う者はキリストに根を下ろしている。それゆえ、精神の節度をもたらす酔いは輝かしい。以上が、我々が秘跡について手短に走り通したことである。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 16, 450AUt novos fideles instituat orandi forma, propositam ipsis instar speculi Dominicam orationem paucis exponit. 18. Nunc quid superest, nisi oratio? Et nolite putare mediocris esse virtutis scire quemadmodum oretis.
PL 16, 450A新しい信徒たちに祈りの型を教えるために、鏡のように彼らの前に置かれた主の祈りを、簡潔に解き明かす。18. さて、祈りのほかに何が残っているか。どのように祈るかを知ることが、並の徳にすぎないと思うな。
Apostoli sancti dicebant ad Dominum Jesum: Domine, doce nos orare, quemadmodum Joannes docuit discipulos suos.
PL 16, 450A聖なる使徒たちは主イエスに言っていた。「主よ、ヨハネがその弟子たちに教えたように、我々に祈ることを教えよ」。
Tunc ait Dominus orationem: Pater noster qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos patiaris induci in tentationem, sed libera nos a malo (Luc. XI, 1 et seq.) .
PL 16, 450Bそのとき主は祈りを述べた。「天にいる我々の父よ。汝の名が聖とされよ。汝の国が来たれ。汝の意志が、天におけるように地においても行われよ。我々の日ごとのパンを、今日我々に与えよ。我々の負い目を我々に赦せ。我々も我々に負い目のある者たちに赦すように。我々が試みに導き入れられるのを許すな。むしろ我々を悪から救い出せ」(ルカ11:1以下)。
Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum: primus sermo quantae sit gratiae! 19. O homo! faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt.
PL 16, 450Bこの祈りがいかに短く、あらゆる徳に満ちているかを、あなたは見る。最初の言葉は、何と大いなる恩寵であることか。19. 人よ、あなたは顔を天に上げることをあえてせず、目を地に向けていたのに、たちまちキリストの恩寵を受け、すべての罪があなたに赦された。
Ex malo servo factus es bonus filius; ideo praesume, non de operatione tua, sed de Christi gratia: gratia enim salvati estis (Ephes. II, 5) , Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis non est superbia, sed devotio.
PL 16, 450Bあなたは悪い僕から良い子となった。それゆえ、自分の働きではなく、キリストの恩寵に基づいて、あえて〔父と〕呼べ。使徒は言う。「汝らは恩寵によって救われたのである」(エフェソ2:5)。ゆえに、ここにあるのは思い上がりではなく、信仰である。受けたものを宣べ伝えることは、高慢ではなく、献身である。
Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit: ad Patrem qui te per Filium redemit, et dic: Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis quasi filius: sed noli tibi specialiter aliquid vindicare.
PL 16, 450Cそれゆえ、洗いを通してあなたを生んだ父に、子を通してあなたを贖った父に、目を上げよ。そして言え。「我々の父よ」。その大胆さは良いものであるが、控えめでなければならない。あなたは子として父と呼ぶ。しかし、自分だけのために何かを主張するな。
Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater; quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam: Pater noster; ut filius esse merearis. Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda.
PL 16, 451A父はキリストだけに特別に属し、我々すべてには共通の父である。父は彼だけを生み、我々を創造したからである。それゆえ、あなたも恩寵によって言え。「我々の父よ」。子であるにふさわしくなるためである。教会を目に留め、顧みることによって、あなた自身を〔父に〕委ねよ。
20. Pater noster, qui es in coelis. Quid est in coelis? Audi Scripturam dicentem: Excelsus super omnes coelos Dominus (Psal. CXII, 4) . Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit, quasi non in coelis et angeli, quasi non in coelis et Dominationes.
PL 16, 451A20. 「天にいる我々の父よ」。「天に」とは何か。聖書が言うのを聞け。「主はすべての天の上に高い」(詩篇112:4)。そして、主が天の天の上にいるということを、あなたは至るところで見いだす。あたかも、天に天使たちもいないかのように、あたかも、天に主天使たちもいないかのように。
Sed in illis coelis, de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2) . Coelum est ibi, ubi cessavit culpa; coelum est ibi, ubi flagitia feriantur: coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.
PL 16, 451Aしかし〔我々が言うのは〕、「天は神の栄光を語る」と言われたあの天においてである(詩篇18:2)。天とは、咎がやんだところにある。天とは、恥ずべき行いが休むところにある。天とは、死の傷が全くないところにある。
21. Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Quid est, sanctificetur? Quasi optemus ut sanctificetur ille qui ait: Estote sancti, quia ego sanctus sum (Levit. XIX, 2) , quasi aliquid ei ex nostra precatione sanctificationis accedat.
PL 16, 451B21. 「天にいる我々の父よ、汝の名が聖とされよ」。「聖とされよ」とは何か。あたかも、「汝らは聖なる者となれ。私が聖なる者だからである」(レビ記19:2)と言うその者が聖とされるよう、我々が願うかのようである。あたかも、我々の祈りから、彼に何かの聖化が加わるかのようである。
Non, sed sanctificetur in nobis, ut ad nos ejus possit sanctificatio pervenire. 22. Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: veniat regnum tuum. Quasi non aeternum sit Dei regnum.
PL 16, 451Bそうではなく、「我々のうちで聖とされよ」、すなわち、彼の聖化が我々に及びうるようにということである。22. 「天にいる我々の父よ、汝の名が聖とされよ、汝の国が来たれ」。あたかも、神の国が永遠でないかのようである。
Ipse Jesus dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37) ; et tu dicis Patri: Veniat regnum tuum (Luc. XVII, 21) ; quasi non venerit. Sed tunc venit regnum Dei, quando ejus estis gratiam consecuti (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Fiat voluntas) .
PL 16, 451Bイエス自身が言う。「私はこのために生まれた」(ヨハネ18:37)。そして、あなたは父に言う。「汝の国が来たれ」(ルカ17:21)。あたかも、まだ来ていないかのようである。しかし、神の国が来るのは、諸君がその恩寵を得たときである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「Fiat voluntas」)。
Ipse enim ait: Regnum Dei intra vos est. 23. Veniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
PL 16, 451C彼自身が言うからである。「神の国は汝らの内にある」。23. 「汝の国が来たれ。汝の意志が、天におけるように地においても行われよ。我々の日ごとのパンを、今日我々に与えよ」。
Sanguine Christi pacificata sunt omnia, vel in coelo, vel in terra: sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ubi versatur? Ubi et homo, quem ille decepit. Fiat voluntas tua, hoc est, sit pax in terra, quemadmodum in coelo.
PL 16, 451Cキリストの血によって、天にあるものも地にあるものも、すべてが平和にされた。天は聖とされ、悪魔は投げ落とされた。悪魔はどこにとどまるか。彼が欺いた人間のいるところである。「汝の意志が行われよ」とは、すなわち、天におけるように地に平和があれ、ということである。
24. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Memini sermonis mei cum de sacramentis tractarem (Sup. lib. IV, cap. 4) .
PL 16, 452A24. 「我々の日ごとのパンを、今日我々に与えよ」。私は、秘跡について論じたときの自分の言葉を覚えている(上、第4巻第4章)。
Dixi vobis quod ante verba Christi quod offertur, panis dicatur: ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur (De Consec., dist. 2, c. In calicem, § Dixi vobis) .
PL 16, 452A私は諸君に言った。キリストの言葉の前には、献げられるものはパンと呼ばれるが、キリストの言葉が発せられると、もはやパンとは呼ばれず、体と呼ばれる、と(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In calicem」法文、§「Dixi vobis」)。
Quare ergo in oratione Dominica quae postea sequitur, ait: Panem nostrum (Joan. VI, 35) ? Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον, hoc est supersubstantialem.
PL 16, 452Aそれなら、なぜ、のちに続く主の祈りの中で、彼は「我々のパン」と言うのか(ヨハネ6:35)。確かにパンと言ったが、「来る日の(エピウーシオン)」〔ギリシア語〕パン、すなわち実体を超えるパンと言ったのである。
Non iste panis est, qui vadit in corpus: sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit (De Consec. dist. 2, c. Non iste panis) .
PL 16, 452Aこれは、体に入っていくこのパンではなく、我々の魂の実体を支える、永遠の生命のあのパンである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Non iste panis」法文)。
Ideo Graece ἐπιούσιος dicitur: Latinus autem hunc panem quotidianum dixit quem Graeci dicunt advenientem; quia Graeci dicunt τὴν ἐπιοῦσαν ἡμέραν advenientem diem.
PL 16, 452Bそれゆえ、ギリシア語では「来る日の(エピウーシオス)」〔ギリシア語〕と言われる。ラテン語の訳者は、ギリシア人が「やって来る」と呼ぶこのパンを、「日ごとの」と呼んだ。ギリシア人が「来る日(テーン・エピウーサン・ヘーメラン)」〔ギリシア語〕と言うのは、やって来る日のことだからである。
Ergo quod Latinus dixit, et quod Graecus, utrumque utile videtur: Graecus utrumque uno sermone significavit, Latinus quotidianum dixit. 25. Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consuerunt.
PL 16, 452Bそれゆえ、ラテン語の訳者が言ったことも、ギリシア語の者が言ったことも、どちらも有益に思われる。ギリシア語の者は一つの言葉で両方を表したが、ラテン語の訳者は「日ごとの」と言った。25. パンが日ごとのものであるなら、なぜあなたは一年のちにそれを受けるのか。東方でギリシア人が行うのを常としているようにである。
Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit. Sic vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere.
PL 16, 452B日ごとに受けよ、日ごとにあなたの益となるものを。日ごとに受けるにふさわしくなるように生きよ。日ごとに受けるにふさわしくない者は、一年のちに受けるにもふさわしくない。
Quomodo Job sanctus pro filiis suis offerebat quotidie sacrificium (Job, I, 5) ne forte aliquid vel in corde, vel in sermone peccassent?
PL 16, 452B聖なるヨブは、子らが心か言葉で何か罪を犯したかもしれないとして、子らのために毎日いけにえを献げていたではないか(ヨブ記1:5)〔Quomodo(どのように)で始まるこの問いは前後との接続が定かでない。日ごとに献げた例としてヨブを引く反語の問いと取った〕。
Ergo tu audis quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur, et remissio peccatorum: et panem istum vitae non quotidianum assumis (I Cor. XI, 26) ? Qui vulnus habet, medicinam requirit.
PL 16, 452Cそれゆえ、あなたは、いけにえが献げられるたびに、主の死、主の復活、主の高挙、そして罪の赦しが示されると聞いている。それなのに、この生命のパンを日ごとに受けないのか(一コリント11:26)。傷を持つ者は、薬を求める。
Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile sacramentum. 26. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo?
PL 16, 452C我々が罪の下にあるから、傷がある。薬は、天の尊ぶべき秘跡である。26. 「我々の日ごとのパンを、今日我々に与えよ」。日ごとに受けるなら、あなたには日ごとに「今日」である。あなたにとってキリストが「今日」であるなら、あなたにとって彼は日ごとに復活する。どのようにしてか。
Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) . Hodie ergo est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est, apostolus Paulus ait (Hebr. XIII. 8) .
PL 16, 453A「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7)。それゆえ「今日」とは、キリストが復活するときである。「昨日も今日も、彼は同じである」と使徒パウロは言う(ヘブライ13:8)。
Sed et alibi ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) : nox hesterna praecessit, dies hodiernus appropinquavit. 27. Sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi peccatum?
PL 16, 453Aまたほかの箇所で彼は言う。「夜は過ぎ去り、昼は近づいた」(ローマ13:12)。昨日の夜は過ぎ去り、今日の昼が近づいた。27. 続く言葉は次のとおりである。「我々の負い目を我々に赦せ。我々も我々に負い目のある者たちに赦すように」。負い目とは、罪でなくて何であろうか。
Ergo si non acciperes alieni fenoris pecuniam, non egeres; et ideo peccatum tibi imputatur. Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris.
PL 16, 453Aそれゆえ、他人からの利息つきの金を受け取らなかったなら、あなたは困窮しなかったであろう。そしてそれゆえ、罪があなたに帰される。あなたは、それによって富む者として生まれる金を持っていた。
Dives eras, ad imaginem et similitudinem Dei factus (Gen. I, 26) : perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem, dum arrogantiam desideras vindicare: perdidisti pecuniam, sicut Adam nudus est factus (Gen. III, 7) : accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium.
PL 16, 453Aあなたは富んでいた。神の像と似姿に造られていたからである(創世記1:26)。あなたは、持っていたもの、すなわち謙遜を失った。高慢を自分のものにしようと望んだときである。あなたは金を失った。アダムが裸になったようにである(創世記3:7)。あなたは悪魔から、必要でもなかった負債を受け取った。
Et ideo qui eras liber in Christo, debitor factus es diaboli. Cautionem tuam tenebat inimicus, sed eam Dominus crucifixit, et suo cruore delevit (Coloss. II, 14) : abstulit debitum tuum, reddidit libertatem.
PL 16, 453Bそして、キリストにあって自由であったあなたは、悪魔の債務者となった。敵はあなたの証文を握っていたが、主はそれを十字架につけ、自らの血で消し去った(コロサイ2:14)。主はあなたの負債を取り除き、自由を返した。
28. Bene ergo ait: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vide quid dicas: Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte mihi? Si dimiseris, bene convenis, ut dimittatur tibi. Si non dimittis, quomodo eum convenis, ut dimittatur tibi.
PL 16, 454A28. それゆえ、彼は正しく言う。「我々の負い目を我々に赦せ。我々も我々に負い目のある者たちに赦すように」。あなたが何と言っているかを見よ。「私が赦すように、そのように汝も私に赦せ」と言っているのではないか。あなたが赦したなら、赦されるようにと求めるのは正しい。赦さないなら、どうして彼に、赦されるようにと求めるのか。
29. Et ne patiaris induci nos in tentationem, sed libera nos a malo. Vide quid dicat: Et ne patiaris induci nos in tentationem, quam ferre non possumus.
PL 16, 454A29. 「我々が試みに導き入れられるのを許すな。むしろ我々を悪から救い出せ」。彼が何と言うかを見よ。「我々が、耐えられない試みに導き入れられるのを許すな」。
Non dicit: Non inducas in tentationem, sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio; et unusquisque a malo, hoc est, ab inimico, a peccato liberetur.
PL 16, 454A彼は「我々を試みに導き入れるな」とは言わず、競技者のように、人間の境遇が耐えうる試みを望み、また、一人一人が悪から、すなわち敵から、罪から救い出されることを望む。
30. Potens est autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit.
PL 16, 454A30. 諸君の罪を取り除き、諸君の罪を赦した主は、敵対する悪魔の罠に対して、諸君を守り、見守る力がある。咎を生み出すのを常とする敵が、諸君に忍び寄らないようにである。
Sed qui Deo se committit, diabolum non timet; Si enim Deus pro nobis, qui contra nos (Rom. VIII, 31) ? Ipsi ergo laus et gloria a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
PL 16, 454Bしかし、神に身を委ねる者は、悪魔を恐れない。「神が我々の味方であるなら、誰が我々に敵対するのか」(ローマ8:31)。それゆえ、彼に賛美と栄光が、世の初めから、今も、常に、世々限りなくある。アーメン。
Liber VI, Caput I
第VI巻 第I章PL 16, 453C[0453] Cum Christi vera caro et verus sanguis in sacramento sint divini scilicet Verbi omnipotentia consecrati, et aliena specie, ne offensionem pariant, tecti; ex hoc intelligi nos divinae substantiae in illo alimento esse participes.
PL 16, 453Cキリストの真の肉と真の血は、秘跡において、神の言葉の全能の力によって聖別され、別の外見で覆われている。不快を生じさせぬためである。ここから、我々がその食物において神の実体にあずかる者であることが理解される。
1. Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus ejus est potus (De Consec., dist 2, c. Sicut est verus).
PL 16, 453C1. 我々の主イエス・キリストが真の神の子であるのは、人々が恩寵によってそうであるようにではなく、父の実体から出た子としてである。それと同じように、彼自身が言ったとおり、我々が受ける肉も真の肉であり、その飲み物も真である(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Sicut est verus」法文)。
2. Sed forte dicas (quod dixerunt tunc temporis etiam discipuli Christi audientes dicentem (Joan. VI, 54) : Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non manebit in me, nec habebit vitam aeternam); forte dicas: Quomodo vera?
PL 16, 454C2. しかし、あなたはおそらく言うであろう(それは、当時キリストの弟子たちさえ、キリストが「私の肉を食べず、私の血を飲まない者は、私のうちにとどまらず、永遠の生命を持たない」(ヨハネ6:54)と言うのを聞いて言ったことである)。おそらくあなたは言うであろう。「どうして真実なのか」
Qui similitudinem video, non video sanguinis veritatem (De Consec. dist. 2, c. Forte dicas) . 3. Primo omnium dixi tibi (Sup. lib. IV, cap. 4) de sermone Christi qui operatur, ut possit mutare et convertere genera instituta naturae (Joan. VI, 67) .
PL 16, 454C「似姿を見ている私は、血の真実を見ていない」(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Forte dicas」法文)。3. まず第一に、私はあなたに(上の第4巻第4章を見よ)、働くキリストの言葉について語った。その言葉は、定められた自然の種類を変え、転換させることができる(ヨハネ6:67)。
Deinde ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli ejus, audientes quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum daret bibendum, recedebant; solus tamen Petrus dixit: Verba vitae aeternae habes, et ego a te quomodo recedam (Ibid., 69) ?
PL 16, 454C次に、キリストの弟子たちは、彼が自分の肉を食べるように、自分の血を飲むように与えると聞いて、キリストの言葉に耐えられず、去って行った。ただペトロだけが言った。「汝は永遠の生命の言葉を持っている。私は汝からどうして離れられようか」(ヨハネ6:69)
Ne igitur plures hoc dicerent, veluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis; ideo in similitudinem quidem accipis sacramentum, sed vere naturae gratiam virtutemque consequeris.
PL 16, 455Aそれゆえ、血への一種の恐怖があるかのように、多くの者がそう言わぬように、また贖いの恩寵がとどまるように、あなたは似姿のかたちで秘跡を受けるが、実際には本性の恩寵と力を得るのである。
4. Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Ibid., 41) . Sed caro non descendit e coelo, hoc est, carnem in terris assumpsit ex Virgine. Quomodo ergo descendit panis e coelo, et panis vivus?
PL 16, 455A4. 「私は天から降った生けるパンである」と彼は言う(ヨハネ6:41)。しかし肉は天から降らなかった。すなわち、おとめから地上で肉を取ったのである。ではどうして、パンは天から降り、しかも生けるパンなのか。
Quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis: et tu qui accipis carnem, divinae ejus substantiae in illo participaris alimento (De Cons. dist. 2, c. Sicut est verus, § Ego sum) .
PL 16, 455A同じ我々の主イエス・キリストは、神性と体の両方にあずかる者だからである。肉を受けるあなたも、その食物において、彼の神の実体にあずかる者となる(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Sicut est verus」法文、§「Ego sum」)。
Liber VI, Caput II
第VI巻 第II章PL 16, 455BIn sacramentis omnibus Trinitatis operationem, divinarumque personarum aequalitatem adverti posse, ubi obiter perstringitur error Arianorum. 5. Ergo accepisti de sacramentis, plenissime cognovisti omnia, quod baptizatus es in nomine Trinitatis.
PL 16, 455Bすべての秘跡において三位一体の働きと神のペルソナの等しさが認められうること。ここで、ついでにアレイオス派の誤りが触れられる。5. それゆえ、あなたは秘跡について〔教えを〕受け、すべてを十分に知った。あなたが三位一体の名において洗礼を受けた、ということを。
In omnibus quae egimus, servatum est mysterium Trinitatis. Ubique Pater et Filius et Spiritus sanctus, una operatio, una sanctificatio; etsi quaedam veluti specialia esse videantur. 6. Quomodo?
PL 16, 455B我々が行ったすべてにおいて、三位一体の奥義は守られている。至るところで父と子と聖なる霊、一つの働き、一つの聖化がある。ただし、いくつかは特別なもののように見えるとしても。6. どのようにか。
Deus qui te unxit, et signavit te Dominus, et posuit Spiritum sanctum in corde tuo (II Cor. I, 21, 22) . Accepisti ergo Spiritum sanctum in corde tuo. Accipe aliud, quia quemadmodum Spiritus sanctus in corde, ita etiam Christus in corde. Quomodo?
PL 16, 455B「神は汝に油を注ぎ、主は汝に印を押し、聖なる霊を汝の心に置いた」(二コリント1:21, 22)。それゆえ、あなたは聖なる霊をあなたの心に受けた。もう一つのことを受け取れ。聖なる霊が心にあるように、キリストもまた心にあるからである。どのようにか。
Habes hoc in Canticis canticorum Christum dicentem ad Ecclesiam: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachiis tuis (Can. VIII. 6) . 7. Ergo unxit te Deus, signavit te Christus. Quomodo?
PL 16, 455Cあなたはこれを雅歌の中に持っている。キリストが教会に言う。「私を印として汝の心に置け、印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。7. それゆえ、神があなたに油を注ぎ、キリストがあなたに印を押した。どのようにか。
Quia ad crucis ipsius signatus es formam, ad illius passionem: accepisti signaculum ad illius similitudinem; ut ad ipsius formam resurgas, ad ipsius vivas figuram, qui peccato crucifixus est, et Deo vivit: et tuus homo vetus in fonte demersus, peccato crucifixus est, sed Deo resurrexit (Rom. VI, 4 et seq.) .
PL 16, 455Cあなたは彼の十字架の形に、その受難に向けて印されたからである。あなたはその似姿に応じた印を受けた。それは、あなたがその形にしたがって復活し、その象りにしたがって生きるためである。彼は罪に対して十字架につけられ、神に対して生きている。あなたの古い人も、泉に沈められて罪に対して十字架につけられたが、神に対して復活した(ローマ6:4以下)。
8. Deinde habes alibi speciale, quod te vocaverit Deus, in baptismate autem quasi specialiter concrucifigeris Christo. Deinde quasi specialiter, quando accipis spiritale signaculum, vide distinctionem personarum esse, sed connexum omne mysterium Trinitatis.
PL 16, 455C8. さらに、神があなたを召したという特別なことを、あなたは別の箇所に持っている。洗礼においては、あなたはいわば特別に、キリストとともに十字架につけられる。さらに、〔これも〕いわば特別なこととして、あなたが霊の印を受けるときには、ペルソナの区別があることを見よ。だが三位一体の奥義はすべて結びついている〔この節は文が省略的で、habes alibi speciale と Deinde quasi specialiter の係りが定かでない。「これも」を補って訳した〕。
9. Deinde quid Apostolus tibi dixit, ut lectum est nudius tertius? Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus.
PL 16, 455D9. さらに、使徒はあなたに何と言ったか。一昨日読まれたとおりである。「恩寵の賜物には区別があるが、霊は同じである。務めには区別があるが、主は同じである。」
Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq.) . Omnia, inquit, operatur Deus. Sed et de Spiritu Dei lectum est: Unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Ibid., 21) .
PL 16, 456A「働きには区別があるが、神は同じであり、神はすべての人においてすべてを働かせる」(一コリント12:4以下)。「すべてを神が働かせる」と彼は言う。しかし神の霊についても読まれている。「唯一の同じ霊が、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:21)〔引照の節の番号は底本のまま。引かれた句は一コリント12:11 に当たる〕。
Audi Scripturam dicentem quia dividit Spiritus pro voluntate sua, non pro obsequio. Ergo dividit vobis Spiritus gratiam prout vult, non prout jubetur; et maxime quia Spiritus Dei, Spiritus Christi est.
PL 16, 456A聖書が、霊は自らの意志にしたがって分け与え、服従によってではないと言うのを聞け。それゆえ、霊は諸君に、望むままに恩寵を分け与えるのであって、命じられるままにではない。ことに、神の霊はキリストの霊だからである。
Et illud tenete ipsum esse Spiritum sanctum, ipsum Spiritum Dei, ipsum Spiritum Christi, ipsum Spiritum paraclitum. 10. Ariani putant se derogare sancto Spiritui, si dicant illum Spiritum paraclitum. Quid est paraclitus, nisi consolator?
PL 16, 456A次のことを心にとどめよ。聖なる霊と、神の霊と、キリストの霊と、パラクレートス〔ギリシア語に由来する語〕の霊とは、同一である。10. アレイオス派は、聖なる霊をパラクレートスの霊と呼べば、聖なる霊の品位を損なうことになると考える。パラクレートスとは、慰め主でなくて何か。
Quasi non et de Patre lectum sit, quia ipse est Deus consolationis (II Cor. I, 3) . Vides ergo quia in eo derogandum putant Spiritui sancto, in quo Patris aeterni potestas pio praedicatur affectu.
PL 16, 456Bあたかも父についても、彼自身が慰めの神であると読まれていないかのようである(二コリント1:3)。それゆえ、あなたは見る。彼らは、永遠の父の権能が敬虔な心情で宣べ伝えられるまさにその点で、聖なる霊を貶めるべきだと考えているのだ。
Liber VI, Caput III
第VI巻 第III章PL 16, 456BOrandi rationem traditurus, Christi atque Apostoli verba inter se conciliat, cubiculum quo de loquitur Christus, de secreto cordis ac silentio interpretandum esse declarans. 11. Nunc quomodo orare debeamus accipite. Multae virtutes orationis sunt.
PL 16, 456B祈りの方法を伝えようとして、キリストと使徒の言葉を調和させ、キリストが語る奥の間は、心の秘めた奥と沈黙として解すべきであると明言する。11. 今や、我々がどのように祈るべきかを聞け。祈りの徳は多い。
Ubi orare debeamus non est mediocre, nec mediocris quaestio. Ait apostolus: Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. I, 8) .
PL 16, 456Bどこで祈るべきかは、並のことでも、並の問題でもない。使徒は言う。「私は、男たちがあらゆる場所で、怒りと論争なしに清い手を上げて祈ることを望む」(一テモテ1:8)〔底本の引照は1:8。後の箇所(6.4.4)では2:8と刷る〕。
Et Dominus dicit in Evangelio: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum (Matth. VI, 6) . Non tibi videtur esse contrarium, ut dicat Apostolus: In omni loco ora; et Dominus dicat: Intra in cubiculum tuum, et ora?
PL 16, 456Cそして主は福音書で言う。「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ。戸を閉じて、汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。使徒が「あらゆる場所で祈れ」と言い、主が「汝の奥の間に入って祈れ」と言うのは、あなたには矛盾に見えないか。
Sed non est contrarium. Hoc ergo absolvamus: deinde quomodo debeas incipere orationem, et quo ordine distinguere, quid subtexere, quid allegare, quemadmodum claudere orationem, deinde pro quo orare debeas: haec omnia dicamus. 12. Primo ubi orare debeas.
PL 16, 456Cしかし矛盾ではない。ではまずこれを片づけよう。次に、祈りをどのように始め、どの順序で区分し、何を織り込み、何を申し立て、どのように祈りを締めくくるべきか、さらに誰のために祈るべきか。これらすべてを述べよう。12. 第一に、どこで祈るべきか。
Aliud Paulus videtur dicere, aliud Dominus. Numquid potnit Paulus contra Christi docere praecepta? Non utique. Qua ratione? Quia non contrarius, sed interpres est Christi: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. Quid ergo?
PL 16, 456Cパウロは一つのことを、主は別のことを言っているように見える。パウロがキリストの命令に反して教えることができただろうか〔刷りの文字がかすれて定かでないが potuit と読む〕。決してそうではない。いかなる理由でか。彼はキリストに反する者ではなく、キリストの解釈者だからである。「私に倣う者となれ、私がキリストに倣う者であるように」と彼は言う。ではどうか。
Potes ubique orare, et in cubiculo tuo semper orare. Habes ubique cubiculum tuum. Etsi inter gentes, inter Judaeos positus sis; habes tamen ubique tuum secretum. Cubiculum tuum mens tua est.
PL 16, 456Dあなたはどこでも祈ることができ、あなたの奥の間でいつも祈ることができる。あなたはどこにでもあなたの奥の間を持っている。諸国民の間に、ユダヤ人の間に置かれていても、あなたはどこにでもあなたの秘めた場所を持つ。あなたの奥の間はあなたの精神である。
In populo licet positus, tamen in interiore homine arcanum tuum secretumque conservas. 13. Tu autem, cum oras, intra in cubiculum tuum.
PL 16, 456D民の中に置かれていても、あなたは内なる人において、あなたの秘められたところと奥まった場所を保っている。13. 「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ」。
Bene ait, intra; ne sic ores quomodo Judaeus, cui dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. IX, 13) . Non ergo de labiis tantummodo tua procedat oratio. Animo totus intende, intra in recessum pectoris tui, totus ingredere.
PL 16, 457A「入れ」と彼は適切に言った。ユダヤ人のように祈らないためである。彼について言われている。「この民は唇で私を敬うが、彼らの心は私から遠く離れている」(イザヤ9:13)〔引照の番号は底本のまま。引かれた句はイザヤ29:13 に当たる〕。それゆえ、あなたの祈りは唇だけから出るものであってはならない。心を尽くして集中せよ、胸の奥まった所に入れ、全身で入れ。
Non te perfunctorium videat ille, cui te placere desideras. Videat quia ex corde oras ut te ex corde orantem dignetur audire. 14. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum.
PL 16, 457Aあなたが気に入られたいと望む相手が、あなたをおざなりな者と見ないように。あなたが心から祈っていると彼が見るように。心から祈るあなたを、彼が聞き入れることをよしとするためである。14. 「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ」。
Habes hoc et alibi: Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos, claude ostium tuum, abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Esai. XXVI, 20) .
PL 16, 457Aあなたはこれを別の箇所にも持っている。「歩め、私の民よ。汝の奥まった部屋に入り、汝の戸を閉じよ。しばらくの間身を隠せ、主の怒りが過ぎ去るまで」(イザヤ26:20)。
Hoc locutus est Dominus per prophetam: in Evangelio autem dixit: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum. 15. Quid est clauso ostio? Audi quod ostium habeas, quod debeas claudere, quando oras. Utinam mulieres audirent!
PL 16, 457Aこれを主は預言者を通して語った。福音書ではこう言った。「汝は祈るとき、汝の奥の間に入れ。戸を閉じて、汝の父に祈れ」。15. 「戸を閉じて」とは何か。あなたが持つどのような戸を、祈るときに閉じるべきかを聞け。女たちが聞いてくれたなら。
Audisti jam; sanctus David docuit te dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Psal. CXL, 3) .
PL 16, 457Bあなたはすでに聞いた。聖なるダビデがあなたに教えて言った。「主よ、私の口に見張りを置け、私の唇に囲いの戸を置け」(詩篇140:3)。
Est alibi ostium, quod ait apostolus Paulus dicens: Ut aperiatur, inquit, mihi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) ; hoc est, quando oras, noli sermone clamare, nec diffundere orationem tuam, nec jactare per populos.
PL 16, 457B使徒パウロが言う戸が、別の箇所にもある。「私に言葉の戸が開かれ、キリストの奥義を語ることができるように」と彼は言う(コロサイ4:3)。すなわち、あなたが祈るときには、言葉で叫ぶな、あなたの祈りを撒き散らすな、諸々の民の間に投げ散らすな。
In secreto tuo ora, securus quod te in secreto possit audire, qui omnia videt, atque audit universa. Et ora Patrem tuum in abscondito, qui audit te in abscondito deprecantem.
PL 16, 457Bあなたの秘めた場所で祈れ。すべてを見、万物を聞く彼が、秘めた場所であなたの声を聞くことができると確信して。そして、隠れたところであなたの父に祈れ。隠れたところで願うあなたを聞くのは、彼である。
Liber VI, Caput IV
第VI巻 第IV章PL 16, 457CQuare secreto potius orandum sit, quam cum vociferatione: quare etiam viri in omni loco orare debeant, non autem mulieres: quonamve spectent voces subjectae: levantes puras manus, etc.
PL 16, 457Cなぜ大声で叫ぶよりも秘かに祈るべきか。なぜあらゆる場所で祈るべきなのは男たちであって、女たちではないのか。続く語、「清い手を上げて」云々は、何を目指しているか。
16. Quid prosit autem interrogemus, qua ratione secreto magis orare debeamus, quam cum vociferatione. Audi: de consuetudine hominum sumamus exemplum. Si aliquem rogas, qui cito audit, non opus putas esse clamorem (F. pro clamore) : sensim rogas voce moderata.
PL 16, 457C16. 何が益になるかを問おう。なぜ大声で叫ぶよりも、秘かに祈るべきなのか。聞け。人間の慣わしから例を取ろう。すぐに聞く人に頼むなら、あなたは叫び声(おそらく「pro clamore」)が要るとは思わない〔clamorem(叫び声が要る)を pro clamore(叫ぶことが要る)と読む推定で、意味は変わらない〕。抑えた声で静かに頼む。
Si surdum aliquem roges, nonne incipis vociferari, ut te ille possit audire? Qui ergo clamat, putat quod aliter Deus non possit nisi clamantem audire; et cum rogat eum, ejus derogat potestati: qui autem in silentio orat, fidem defert, et confitetur quod Deus scrutator cordis et renis sit (Psal. VII, 10) , et orationem tuam ante ille audiat, quam tuo ore fundatur.
PL 16, 458Aもし耳の聞こえない人に頼むなら、あなたは、その人があなたの声を聞けるように、大声を上げ始めるのではないか。それゆえ叫ぶ者は、神が叫ぶ者でなければ聞くことができないと考えており、神に願いながら〔ミーニュの脚注 d によれば、ローマ版だけが Et qui cum clamore rogat eum(そして叫んで彼に願う者は)と読む〕、その権能を貶めている。だが沈黙のうちに祈る者は、信仰を表し、神が心と腎を探る者であり(詩篇7:10)、あなたの祈りがあなたの口から注がれる前にそれを聞くことを告白している。
17. Ergo videamus: Volo autem viros orare in omni loco (I Tim. II, 8) . Qua ratione viros dixit? Utique communis oratio est et mulieribus et viris.
PL 16, 458A17. では見よう。「私は、男たちがあらゆる場所で祈ることを望む」(一テモテ2:8)。なぜ「男たち」と言ったのか。祈りは確かに、女にも男にも共通である。
Quod non invenio, nisi forte sanctus Apostolus ideo viros dixit, ne mulieres usurparent, et male intelligerent in omni loco, et inciperent ubique clamare, quas in Ecclesia sustinere non possumus.
PL 16, 458Aその理由を私は見いだせない。ただし、聖なる使徒が「男たち」と言ったのは、女たちが〔この語を〕我が物として取り、「あらゆる場所で」を誤解して、どこでも叫び始めることがないようにするためだったのかもしれない。我々は教会で彼女らに耐えることができないのだから。
18. Volo autem viros, hoc est, qui possint servare praeceptum, orare in omni loco, levantes puras manus. Quid est, levantes puras manus? Numquid debes in oratione tua crucem Domini gentibus demonstrare? Illud quidem signum virtutis est, non pudoris.
PL 16, 458B18. 「私は、男たちが――すなわち命令を守ることのできる者たちが――あらゆる場所で、清い手を上げて祈ることを望む」。「清い手を上げて」とは何か。あなたは祈りにおいて、主の十字架を諸国民に示さねばならないのか。確かにそれは徳〔virtus。十字架の文脈で「力」とも取れる〕のしるしであって、恥のしるしではない。
Est tamen quomodo possis orare, nec figuram demonstres, sed actus tuos leves. Si vis operari operationem tuam, leva puras manus per innocentiam. Leva eas non quotidie: semel levasti, non opus est ut iterum leves.
PL 16, 458Bしかし、象りを示さずに、あなたの行いを高く掲げて祈る仕方がある〔actus tuos leves(あなたの行いを上げよ)と、次の「それを毎日上げるな」の意は定かでない。字義どおりに訳した〕。自分の働きを為そうと望むなら、無垢によって清い手を上げよ。それを毎日上げるな。一度上げたなら、再び上げる必要はない。
19. Volo autem in omni loco viros orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Nihil verius: Ira, inquit, perdit etiam sapientes (Prov. XV, 1) .
PL 16, 458B19. 「私は、男たちがあらゆる場所で、怒りと論争なしに清い手を上げて祈ることを望む」。これほど真実なことはない。「怒りは賢い者たちをも滅ぼす」と彼は言う(箴言15:1)。
Ideo omni tempore, quantum fieri potest, Christianus vir iracundiam debet temperare, et maxime quando ad orationem accedit; ne perturbet animum tuum indignatio irae, ne quidam furor impediat orationem tuam: sed magis placido accede pectore. Quid enim irasceris?
PL 16, 458Bそれゆえ、キリスト教徒の男は、できるかぎりいつでも怒りっぽさを抑えねばならず、とりわけ祈りに近づくときにはそうである。憤りの怒りがあなたの心を乱さぬように、ある種の激情があなたの祈りを妨げぬように。むしろ穏やかな胸で近づけ。なぜあなたは怒るのか。
Servus peccavit? Tu accedis ad orationem, ut tua tibi delicta donentur, et al indignaris. Hoc est, sine ira.
PL 16, 458C僕が罪を犯したのか。あなたは、あなたの罪が赦されるようにと祈りに近づくのに、なお憤るのか〔底本は et al indignaris。al は崩れた形で読みが定まらない。「なお」と解した〕。これが「怒りなしに」ということである。
Liber VI, Caput V
第VI巻 第V章PL 16, 458CDe inordinata orantium disceptatione, et qua modestia mulieres orare oporteat: item de inchoatione orationis, ejusque medio ac fine; cum iterata Dominicae orationis expositione, quae tractatum ducit ad umbilicos. 20. Nunc de disceptatione videamus.
PL 16, 458C祈る者たちの無秩序な論争について、また女たちがどのような慎みをもって祈るべきかについて。さらに、祈りの始めと、その中ほど、終わりについて。主の祈りの解説をくり返して、論述は終わりに至る。20. では、論争について見よう〔disceptatio は、祈りの最中に心が他のことで争い乱れることを言うらしい〕。
Plerumque negotiator venit ad orationem, aut avarus: alter de pecunia cogitat, alter de lucro, alter de honore, alter de cupiditate; et putat quod eum Deus possit audire. Et ideo quando oras, divina humanis praeferre te convenit.
PL 16, 458Cしばしば商人が、あるいは貪欲な者が、祈りにやって来る。ある者は金銭を、ある者は利得を、ある者は名誉を、ある者は欲望を思っている。しかも神が自分の声を聞けると考えている。それゆえ、あなたが祈るときは、神的なものを人間的なものより優先させるのがふさわしい。
21. Similiter et mulieres, inquit, volo orare non jactantes se in ornamentis, neque in margaritis, ait apostolus Paulus (I Tim. II, 9) .
PL 16, 459A21. 「同じように、女たちも、飾りや真珠で自らを見せびらかさずに祈ることを私は望む」と使徒パウロは言う(一テモテ2:9)。
Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri ejus convertatur affectus per uxoris suae bonam conversationem, et incredulus se convertat ad gratiam Christi (I Petr. III, 1, 2) .
PL 16, 459Aしかし使徒ペトロもこう言う。「女の魅力は大いに力があり、妻のよい生き方によって夫の心情が〔神に〕向き、信じない者がキリストの恩寵に向き直るに至る」(一ペトロ3:1, 2)。
Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia, et ejus bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod et prudentis viri sermo frequenter operatur.
PL 16, 459A女の重厚さと貞淑さ、そのよい生き方には、夫を信仰と献身へ呼び寄せるほどの力がある。賢い男の言葉もしばしばこれを成し遂げる。
Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed in oratione ex corde puro; ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud Deum locuples (Ibid. 3, 4) . Habes ergo in quo sis dives.
PL 16, 459A「それゆえ女は、髪の飾りにではなく、編んだ髪にではなく、清い心からの祈りに、自らの飾りを持て。そこには心の隠れた人がいて、彼は神のもとでつねに豊かである」と彼は言う(一ペトロ3:3, 4)。それゆえ、あなたは、富むべきところを持っている。
In Christo divitiae tuae pudicitiae sunt et castitatis infulae, fides, devotio, et misericordia. Hi sunt thesauri justitiae, sicut propheta memoravit (Esai. XXXIII, 6) . 22. Deinde unde debeas incipere.
PL 16, 459Bキリストにおいて、あなたの富は、貞淑と貞潔の頭帯〔infulae。神官やいけにえの頭に巻く毛の紐で、聖別のしるし〕、信仰、献身、そして慈しみである。これらは正義の宝である。預言者が記したとおりである(イザヤ33:6)。22. 次に、どこから始めるべきか。
Dic mihi, si velis hominem rogare, et sic incipias: Da mihi, ecce illud quod te peto; nonne arrogans videtur oratio? Et ideo inchoari oratio debet a Dei laude, ut roges omnipotentem Deum, cui possibilia sunt omnia, qui habet voluntatem praestandi.
PL 16, 459B私に言ってみよ。人に頼みたいとき、こう始めるとしたらどうか。「私にあれを与えよ、見よ、あなたに私が求めていることを」。傲慢な言葉に見えないか。それゆえ、祈りは神への賛美から始められるべきである。全能の神、すべてが可能であり、与える意志を持つ神に、願うためである。
Sequitur obsecratio, sicut Apostolus docuit dicens: Obsecro ergo primum fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1) .
PL 16, 459B次に懇願が続く。使徒が教えて言ったとおりである。「それゆえ私はまず、祈り、懇願、請願、感謝がなされることを勧める」(一テモテ2:1)。
Prima ergo oratio laudem debet habere Dei: secunda supplicationem; tertia postulationem: quarta gratiarum actionem. Non debes quasi famelicus ad cibum de cibo primum incipere, sed ante a laudibus Dei.
PL 16, 459Cそれゆえ、第一の祈りは神への賛美を含まねばならない。第二は嘆願、第三は請願、第四は感謝である。飢えた者のように、食卓に着いてまず食べ物のことから始めてはならない。その前に神への賛美から始めよ。
23. Unde et oratores isti sapientes hanc habent disciplinam, ut judicem fautorem sibi praestent: incipiunt a laudibus ejus, ut benevolum sibi faciant cognitorem. Deinde paulatim incipit rogare judicem ut patienter dignetur audire.
PL 16, 459C23. ここから、あの賢い弁論家たちも、裁判官を自分に好意的にするという心得を持っている。まず裁判官への賛辞から始め、審理者を自分に好意的にする。それから少しずつ、裁判官に辛抱して聞いてくれるよう願い始める。
Audet tertio postulationem suam depromere, quid petat exprimere. Quarto quomodo coepit a laudibus Dei, sic debet in laudem desinere. 24. Habes hoc in oratione Dominica: Pater nostri qui es in coelis (Matth. VI, 9) .
PL 16, 459C三番目に、思い切って自らの請願を取り出し、何を求めるかを述べる。四番目に、神への賛美から始めたように、賛美で終わらねばならない。24. あなたはこれを主の祈りに持っている。「天にいる我々の父よ」(マタイ6:9)〔底本は行をまたいで no-stri と刷る。同じ欄の少し下に Pater noster と正しく刷るので、noster と読む〕。
Laus Dei est, quod pater praedicatur: in eo pietatis gloria. Laus Dei, quia in coelis habitat, non in terris.
PL 16, 460A父と宣べ伝えられることは、神への賛美である。そこに慈愛の栄光がある。天に住み、地に住まないということも、神への賛美である。
Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, id est, ut sanctificet servos suos; nomen enim illius sanctificatur in nobis, quando praedicantur homines christiani. Ergo optantis est, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum (Ibid., 10) .
PL 16, 460A「天にいる我々の父よ、汝の名が聖とされよ」。これは、すなわち、〔神が〕自らの僕たちを聖とするように、ということである。実にその名は、人々がキリスト教徒であると宣べられるとき、我々において聖とされるからである。それゆえ「汝の名が聖とされよ」は、願う者の言葉である。「汝の国が来たれ」(マタイ6:10)。
Postulatio, ut in nobis sit regnum Christi. Si Deus in nobis regnat, locum habere adversarius non potest. Culpa non regnat, peccatum non regnat: sed regnat virtus, regnat pudicitia, regnat devotio. Deinde: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
PL 16, 460Aこれは、キリストの国が我々の内にあるようにという請願である。神が我々の内で統べるなら、敵対者は居場所を持てない。咎は統べず、罪は統べない。徳が統べ、貞淑が統べ、献身が統べる。次に、「汝の意志が、天におけるように地においても行われよ」。
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Ibid., 11) . Haec postulatio maxima est eorum quae postulantur. Et dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid., 12) .
PL 16, 460A「我々の日ごとのパンを、今日我々に与えよ」(マタイ6:11)。これは、求められるもののうちで最大の請願である。「そして」と彼は言う。「我々の負い目を我々に赦せ。我々も我々に負い目のある者たちに赦すように」(マタイ6:12)。
Ideo quotidie accipe, ut quotidie debito tuo indulgentiam petas. Et ne patiaris nos induci in tentationem: sed libera nos a malo (Ibid., 13) . Quid sequitur?
PL 16, 460Bそれゆえ、毎日受けよ〔accipe(受けよ)の目的語は刷られていない。日ごとのパン、すなわち秘跡を受けることを言うと取った〕。毎日あなたの負い目への赦しを求めるためである。「また、我々が試みに導き入れられるのを許すな。むしろ我々を悪から救い出せ」(マタイ6:13)。次に何が続くか。
Audi quid dicat sacerdos: per Dominum nostrum Jesum Christum, in quo tibi est, cum quo tibi est honor, laus, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
PL 16, 460B司教が何と言うかを聞け。「我々の主イエス・キリストを通して。彼において汝に、彼とともに汝に、誉れ、賛美、栄光、壮大、権能が、聖なる霊とともに、永遠の昔から、今も、いつも、世々限りなくある。アーメン」
25. Aliud: Psalmorum David licet unus libellus sit, habens eas virtutes orationis quas supra diximus (Sup., num. 22) ; tamen plerumque et in uno psalmo omnes istae orationis partes inveniuntur, quomodo in octavo psalmo invenimus.
PL 16, 460B25. もう一つ。ダビデの詩篇は、前に述べた祈りの徳(上の22.を見よ)を備えた一巻の小さな書であるが、しかしまた、しばしば一つの詩篇のうちにも、祈りのこれらの部分がすべて見いだされる。第八の詩篇に我々が見いだすとおりである。
Denique sic coepit: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2) ! Oratio ergo prima.
PL 16, 460C実に、彼はこう始めた。「主よ、我々の主よ、汝の名は全地においていかに驚くべきことか」(詩篇8:2)。したがって、これが第一の祈りである。
Deinde obsecratio: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum: hoc est, coelos videbo, lunam et stellas, quas tu fundasti (Ibid., 4) . Utique non coelum dicit videbo, sed videbo coelos, in quibus incipit albescere gratia et splendor coelestis.
PL 16, 460C次に懇願である。「私は汝の諸天を、汝の指の業を見るだろうから」。すなわち、「私は諸天を、月と星を見るだろう。それらを汝が据えた」(詩篇8:4)。確かに彼は「私は天を見る」と言うのではなく、「私は諸天を見る」と言う。その諸天において、天の恩寵と輝きが白み始める。
Hos sibi coelos tunc promittebat Propheta dari, qui coelestem gratiam a Domino mererentur. Lunam et stellas quas tu fundasti: lunam Ecclesiam, stellas vocat sanctos coelesti gratia refulgentes.
PL 16, 460C預言者はそのとき、主から天の恩寵を受けるにふさわしい者たちに、これらの諸天が与えられると約束していたのである〔sibi(自らに)の係りは定かでない。続く「天の恩寵を受けるにふさわしい者たち」を指すと取った〕。「汝が据えた月と星」。月は教会であり、星として、天の恩寵に輝く聖なる者たちを彼は呼ぶ。
Deinde vide postulationem ejus: Quid est homo quod meministi ejus: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Ibid., 6, 7) .
PL 16, 460C次に彼の請願を見よ。「人とは何者か、汝が彼を心に留めるとは。人の子とは何者か、汝が彼を訪れるとは。汝は彼を天使たちよりわずかに劣るものとし、栄光と誉れで冠を授け、汝の手の業の上に彼を立てた」(詩篇8:6, 7)。
Et alia gratiarum actio: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, etc. (Ibid., 8 et seq.) . 26. Docuimus pro captu nostro forsitan quod non didicimus; et ut potuimus, expressimus.
PL 16, 461Aそして、もう一つ、感謝がある。「汝はすべてを彼の足の下に服させた。すべての羊と牛を、さらに野の家畜も」云々(詩篇8:8以下)。26. 我々は、我々の理解の及ぶ範囲で、おそらく自分が学んでもいないことを教えた。できるかぎり、言い表した。
Sanctitas vestra institutis sacerdotalibus informata, laboret tenere quod accepit a Deo: et oblatio sicut hostia pura, in vobis semper suum signaculum recognoscat, ut et ipsi ad gratiam et ad praemia virtutum pervenire possitis, per Dominum nostrum Jesum Christum; cui est gloria, honor, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 16, 461A司教の教えによって形づくられた聖なる諸君は、神から受けたものを保つことに努めよ。そして、清いいけにえとしての献げ物が、諸君のうちにつねに自らの印を認めるように〔ミーニュの脚注は、少なからぬ写本が et oblatio を ut oblatio(献げ物が…ように)と読むことを挙げる〕。そうして諸君自身も、恩寵と徳の報いに到達できるように。我々の主イエス・キリストを通して。彼に栄光、誉れ、賛美、永続がある。永遠の昔から、今も、いつも、世々限りなく。アーメン。