ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De poenitentia libri duo › 全文

De poenitentia libri duo 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 465A–524A

Liber I, Caput I

第I巻 第I章PL 16, 465A
1

Moderationis laus. Quam necessaria sit ea virtus praefectis Ecclesiae, potissimum Dominicae charitatis ac mansuetudinis exemplo demonstrari.

PL 16, 465A

節度の称賛。――この徳が教会の指導者たちにとっていかに必要であるかは、とりわけ主の愛と柔和の模範によって示される。

2

Ab hac ergo cum desciverint Novatiani, eos pro Christi discipulis habendos non esse: quorum superbia et inclementia castigatur.

PL 16, 465A

それゆえ、ノウァティアヌス派〔3世紀のローマの司祭ノウァティアヌスと、その分派の人々〕はこの徳から離れた以上、キリストの弟子とみなすべきではない。その高慢と無慈悲が戒められる。

3

1. Si virtutum finis ille est maximus, qui plurimorum spectat profectum, moderatio prope omnium pulcherrima est: quae ne ipsos quidem quos damnat, offendit; et quos damnaverit, dignos solet facere absolutione.

PL 16, 465A

1. 徳の目的として最大のものが、最も多くの人の進歩を見据えるものであるなら、節度はほとんどすべての徳のうちで最も美しい。節度は、断罪する当の相手をさえ傷つけず、断罪した者を赦免にふさわしい者にするのが常だからである。

4

Denique sola est, quae Domini quaesitam sanguine Ecclesiam propagaverit, imitatrix beneficii coelestis, et redemptionis universorum salubri fine temperans, quem ferre possint aures hominum, mentes non refugere, non pavere animi.

PL 16, 465A

実に、主の血によって求められた教会を増し広げたのは、この徳のみである。それは天の恩恵に倣う者であり、すべての人の贖いのために、人々の耳が耐えることができ、精神が避けず、心が恐れずにいられる健全な限度をもって〔事を〕和らげる〔finis は「目標」とも「限度」とも取れる。quem(人々の耳が耐えうる)の先行詞なので「限度」と取った〕。

5

2. Etenim qui studet humanae infirmitatis emendare vitia, ipsam infirmitatem suis debet sustinere, et quodammodo pensare humeris (Luc. XV, 5) , non abjicere.

PL 16, 465B

2. 実際、人間の弱さの悪を正そうと努める者は、その弱さそのものを自分の肩で支え、いわば肩で重さを量らねばならず〔pensare は「量る」とも「担う」とも取れる。suis … humeris は二つの動詞にかかると取った〕(ルカ15:5)、捨ててはならない。

6

Nam pastor ille Evangelicus lassam ovem vexisse legitur, non abjecisse (De Poenit. dist. I, c. Serpens, § Nam pastor) . Et Salomon ait: Noli justus esse nimium (Eccl. VII, 17) ; debet enim justitiam temperare moderatio.

PL 16, 465B

というのも、福音書の牧者は、疲れた羊を担いで運んだと読まれ、捨てたとは読まれないからである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Serpens」法文、§「Nam pastor」)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。ソロモンも言う。「正しい者であり過ぎるな」(コヘレトの言葉7:17)。節度が正義を和らげねばならないからである。

7

Nam quemadmodum se tibi curandum praebeat, quem fastidio habeas; qui contemptui se, non compassioni medico suo putet futurum? 3. Ideo Dominus Jesus compassus nobis est; ut ad se vocaret, non ut deterreret. Mitis venit, venit humilis.

PL 16, 465B

というのも、あなたに軽蔑されている者が、どうして治療を受けるために身を差し出すだろうか。自分は医者にとって、同情の対象ではなく軽蔑の対象になると思う者が。3. それゆえ主イエスは我々に同情した。自分のもとへ呼ぶためであって、脅して遠ざけるためではない。柔和な者として来た。謙遜な者として来た。

8

Denique ait: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 16, 466A

実に主は言う。「労する者、重荷を負う者は皆、私のもとに来たれ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

9

Reficit ergo Dominus Jesus, non excludit, neque abjicit: meritoque tales discipulos elegit, qui Dominicae voluntatis interpretes, plebem Dei colligerent, non repudiarent.

PL 16, 466A

それゆえ主イエスは休ませるのであって、締め出すことも、捨てることもしない。そして当然のことながら、主の意志の通訳者として神の民を集め、拒むことのない弟子たちを選んだ。

10

Unde liquet eos inter Christi discipulos non esse habendos, qui dura pro mitibus, superba pro humilibus sequenda opinantur: et cum ipsi quaerant Domini misericordiam, aliis eam denegant; ut sunt doctores Novatianorum, qui mundos se appellant.

PL 16, 466A

ここから明らかなように、柔和な道に代えて厳しい道を、謙遜に代えて高慢を追うべきだと考える者たちは、キリストの弟子とみなすべきではない。自分たちは主の慈しみを求めながら、他の者にはそれを拒む。自らを清い者と呼ぶノウァティアヌス派の教師たちがそうである。

11

4. Quid his superbius, cum Scriptura dicat: quia nemo mundus a peccato, nec unius diei infans (Job. XIV, 4) ; et David clamet: A delicto meo munda me (Psal. L, 2) ?

PL 16, 466B

4. これらの者より高慢な者があろうか。聖書は「誰も罪から清くない。生後一日の幼子さえそうである」(ヨブ記14:4)と言い、ダビデも叫ぶのに。「私の罪から私を清めよ」(詩篇50:2)。

12

Sanctiores isti quam David, de cujus nasci familia Christus incarnationis elegit mysterio, cujus posteritas aula coelestis est, utero virginali suscipiens mundi Redemptorem?

PL 16, 466B

これらの者がダビデよりも聖なる者だというのか。キリストは、受肉の奥義によって、ダビデの家系に生まれることを選んだ。その子孫は天の宮廷であり、おとめの胎に世の贖い主を宿したのである。

13

Quid autem durius, quam ut indicant poenitentiam, quam non relaxent; cum utique veniam negando, incentivum auferant poenitentiae? Nemo enim potest bene agere poenitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam (De Poenit., dist. 1, cap. Nemo potest) .

PL 16, 466B

さらに、悔い改めを命じながらそれを解かない〔relaxare。悔い改めを終えさせて赦しを与えることを言う〕というほど、厳しいことがあろうか。赦しを拒むことで、悔い改めの動機を取り去っているのだから。実に、赦しを望んだ者でなければ、よく悔い改めることはできない(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Nemo potest」法文)。

Liber I, Caput II

第I巻 第II章PL 16, 467A
1

Quod Novatiani dicunt se non nisi lapsis negare communionem, hoc neque cum Scriptura, neque cum sua ipsorum doctrina congruere: quod vero divinae potestatis reverentiam praetexunt, eos hoc ipso in illam esse injurios; cum is injuriam inferat, qui creditum sibi munus aut ejus partem nolit exercere: caeterum ligandi et solvendi jus quod haeresi non potest attribui, pulchre vindicari ab Ecclesia, quippe quae Spiritu sancto id acceperit, in quem isti superbe agunt.

PL 16, 467A

ノウァティアヌス派は、堕落者〔迫害のときに信仰を否んだ者などを言う。キプリアヌスの既刊の題は『背教した者たちについて』〕にしか交わりを拒まないと言うが、これは聖書にも、彼ら自身の教えにも合わない。また、神の権能への畏敬を口実にするが、まさにそのことによって神の権能を侮辱している。委ねられた務め、またはその一部を行使しようとしない者こそ、侮辱を加えるからである。さらに、縛り解く権利は異端には帰せられず、教会がこれを正当に主張している。教会は聖なる霊からこれを受けたのであり、彼らは高慢にもその霊に対して振る舞っているからである。

2

5. Sed negant his oportere reddi communionem, qui praevaricatione lapsi sunt. Si unum tantum crimen exciperent sacrilegii, cui veniam negarent, dure quidem, sed tamen divinis tantum redargui viderentur sententiis, assertionibus tamen suis convenirent; Dominus enim crimen nullum excepit, qui peccata donavit omnia.

PL 16, 467A

5. しかし彼らは、背反によって堕ちた者たちに交わりを返してはならないと言う。もし冒瀆という一つの罪だけを例外とし、それにだけ赦しを拒むのなら、厳しいことではあっても、神の言葉によってのみ反論されるにとどまり、少なくとも自分たちの主張とは筋が通っただろう。しかし主は、罪のどれをも例外としなかった。すべての罪を赦したのである。

3

At cum omnia peccata Stoicorum quodam more paribus putent aestimanda mensuris, et aeque eum qui gallum, ut aiunt, gallinaceum, atque illum qui patrem suffocaverit, perpetuo asserant coelestibus abdicandos mysteriis; quomodo unius criminis objiciunt reos, cum indignissimum esse non possint etiam ipsi negare, ut paucorum poena perveniat ad multos?

PL 16, 467B

ところが彼らは、ストア派のやり方に倣ってすべての罪を等しい尺度で量るべきだと考え、いわゆる雄鶏を〔絞め殺した〕者も、父を絞め殺した者も、等しく永遠に天の奥義から退けるべきだと主張する。それなら、どうして彼らは、一つの罪を犯した者たちだけを〔退けると〕言い立てるのか〔unius criminis objiciunt reos の趣旨は定かでない。彼らが「一つの罪の者にだけ交わりを拒む」と言う、の意に取った〕。少数の者の刑罰が多数の者に及ぶのはまことに不当であることを、彼ら自身さえ否定できないのに。

4

6. Sed aiunt se Domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent. Immo nulli majorem injuriam faciunt, quam qui ejus volunt mandata rescindere, commissum munus refundere.

PL 16, 467B

6. しかし彼らは、自分たちは主に畏敬を捧げており、罪を赦す権能は主のみに留保しているのだと言う。むしろ、主の命令を取り消し、託された務めを返上しようとする者ほど、大きな侮辱を加える者はない。

5

Nam cum ipse in Evangelio suo dixerit Dominus Jesus: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan. XX, 22, 23) ; quis est ergo qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resistit?

PL 16, 467C

というのも、主イエス自身が自分の福音書で言ったからである。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者は、その者らに赦される。汝らが留める者は、留められる」(ヨハネ20:22、23)。では、命令に従う者と逆らう者と、どちらが主をより尊ぶのか。

6

7. Ecclesia in utroque servat obedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet: haeresis in altero immitis, in altero inobediens; vult ligare, quod non resolvat: non vult solvere, quod ligavit; in quo se sua damnat sententia.

PL 16, 468A

7. 教会は、罪を縛ることにも解くことにも従順を守る。異端は、一方では情け容赦なく、他方では不従順である。解かないものを縛ろうとし、縛ったものを解こうとしない。この点で自らの判定が自らを断罪している。

7

Dominus enim par jus et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit (De Poenit., dist. 1, cap. Verbum Dei, § Dominus) . Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet.

PL 16, 468A

主は、縛る権利と解く権利を等しいものとし、双方を等しい条件で許したからである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Verbum Dei」法文、§「Dominus」)。したがって、解く権利を持たない者は、縛る権利も持たない。

8

Sicut enim secundum Dominicam sententiam, qui ligandi jus habet, et solvendi habet: ita istorum assertio se ipsam strangulat; ut quia solvendi sibi jus negant, negare debeant et ligandi. Quomodo igitur potest alterum licere, alterum non licere?

PL 16, 468A

実に、主の判定によれば、縛る権利を持つ者は解く権利も持つ。それゆえ彼らの主張は自らの首を絞める。解く権利が自分たちにないと言う以上、縛る権利もないと言わねばならない。では、一方は許され他方は許されないということが、どうしてありえようか。

9

Quibus donatum utrumque est, aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque non licere certum est. Ecclesiae utrumque licet, haeresi utrumque non licet; jus enim hoc solis permissum sacerdotibus est.

PL 16, 468B

双方を授けられた者には、双方が許されているか、双方が許されていないか、そのどちらかであることは明らかである。教会には双方が許され、異端には双方が許されない。この権利は司教たちにのみ許されたからである。

10

Recte igitur hoc Ecclesia vindicat, quae veros sacerdotes habet: haeresis vindicare non potest, quae sacerdotes Dei non habet. Non vindicando autem ipsa de se pronuntiat, quod cum sacerdotes non habeat, jus sibi vindicare non debeat sacerdotale.

PL 16, 468B

したがって教会がこれを主張するのは正しい。教会は真の司教たちを持つからである。異端は主張できない。神の司教たちを持たないからである。主張しないことによって、異端は自ら自分について宣告している。司教たちを持たないのだから、司教の権利を自らに主張してはならない、と。

11

Ita impudenti contumacia pudentem cernimus confessionem. 8. Specta etiam illud, quoniam qui Spiritum sanctum accepit, et solvendi peccati potestatem et ligandi accepit.

PL 16, 468B

こうして、恥知らずな頑固さの中に、恥を知る告白を我々は見る。8. この点も見よ。聖なる霊を受けた者は、罪を解く権能も縛る権能も受けた。

12

Sic enim scriptum est: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur: et quorum detinueritis, detenta erunt (Joan XX, 22, 23) . Ergo qui solvere non potest peccatum, non habet Spiritum sanctum.

PL 16, 468B

こう書かれているからである。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者は赦され、汝らが留める者は留められる」(ヨハネ20:22、23)。したがって、罪を解けない者は聖なる霊を持たない。

13

Munus Spiritus sancti est officium sacerdotis, jus autem Spiritus sancti in solvendis ligandisque criminibus est; quomodo igitur munus ejus vindicant, de cujus diffidunt jure et potestate? 9. Quid! quod insolentiores sunt.

PL 16, 468C

聖なる霊の務めは司教の職務であり、聖なる霊の権利は、罪を解き縛るところにある。ならば、その権利と権能を信じない霊の務めを、どうして彼らは主張するのか。9. それどころか、彼らはいっそう不遜である。

14

Nam cum ad misericordiam promptior quam ad severitatem sit Spiritus Dei; quod ait se velle, id nolunt: quod nolle, hoc agunt; cum vindicare judicis sit, remittere misericordis.

PL 16, 469A

神の霊は、厳しさよりも慈しみに素早い。それなのに、霊が自ら望むと言うことを彼らは望まず、望まないと言うことを行う。罰することは裁判官のなすことであり、赦すことは慈しみ深い者のなすことである。

15

Tolerabilius igitur, Novatiane, remitteres, quam ligares; aliud enim quasi delinquendi parcus usurpares, aliud quasi aerumnae compassus ignosceres.

PL 16, 469A

ノウァティアヌスよ、それゆえ汝は、縛るよりも赦すほうが、まだしも耐えられただろう。縛るなら、罪を犯すことに慎み深い者のふりをして権利を横取りすることになり、赦すなら、苦難に同情する者として赦すことになるからである〔aliud … aliud の対応は定かでない。前者を縛る場合、後者を赦す場合と取った〕。

Liber I, Caput III

第I巻 第III章PL 16, 469A
1

Iisdem Novatianis veniam gravioribus tantum criminibus abs se denegari opponentibus, respondet S. Doctor hac sententia ab illis sectae suae parentem rursus damnari, et offendi ipsummet Deum, qui peccatorum quorumlibet remittendorum fecit potestatem: sed majoribus delictis majorem quoque poenitentiam adhibendam esse.

PL 16, 469A

同じノウァティアヌス派が、自分たちが赦しを拒むのは重い罪に限ると反論するのに対し、聖なる博士は、この判定によって彼らは自分たちの派の父をふたたび断罪しており、どんな罪でも赦す権能を設けた神自身を傷つけている、ただし、より重い罪にはより大きな悔い改めを用いねばならない、と答える。

2

Adjicit autem ipsos in hoc perversos sese praebere, quod hujusmodi culparum distinctio severitatis materiam Deo relinquat: cujus misericordiam in incarnatione Christi adeo mirabiliter emicantem imitari detrectant.

PL 16, 469B

さらに博士は、彼らがこの点でねじれていることを付け加える。このような咎の区別は、神に厳しさの口実を残すことになる。ところが、キリストの受肉にこれほど驚くべきしかたで輝き出た神の慈しみを、彼らは模倣しようとしない。

3

10. Sed aiunt se, exceptis gravioribus criminibus, relaxare veniam levioribus. Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatianus, qui nemini poenitentiam dandam putavit; ea scilicet contemplatione, ut quod ipse non posset solvere, non ligaret; ne ligando sperari a se faceret solutionem.

PL 16, 469B

10. しかし彼らは、より重い罪を除いて、より軽い罪には赦しを与えると言う。だが、諸君の誤りの創始者ノウァティアヌスはそうではなかった。彼は誰にも悔い改めを与えるべきでないと考えたのである。それは、自分が解けないものは縛らない、縛ることで自分に解きが期待されるようにならない、という考えからであった。

4

In eo igitur patrem vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, quae solvenda a vobis putetis, et quae sine remedio esse arbitremini: sed Deus distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione concessit (De Poenit., dist. 1, cap. Deus) .

PL 16, 469B

したがって諸君は、罪を区別して、自分たちが解くべきものと、救いのないものとを判じることで、自分たちの父を自らの判定によって断罪している。しかし神は区別をしない。神は自らの慈しみをすべての者に約束し、例外なく自分の司教たちに赦す許可を与えた(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Deus」法文)。

5

Sed qui culpam exaggeraverit, exaggeret etiam poenitentiam; majora enim crimina majoribus abluuntur fletibus.

PL 16, 469C

しかし、咎を大きくした者は、悔い改めをも大きくせよ。より重い罪は、より大きな涙で洗い清められるからである。

6

Ita nec Novatianus probatur, qui veniam interclusit omnibus: nec vos imitatores ejusdem et condemnatores; quia ibi minuitis studia poenitentiae, ubi augeri oportet; quia graviora peccata majoribus sustentanda fulcris docuit Christi misericordia.

PL 16, 469C

こうして、すべての者に赦しを閉ざしたノウァティアヌスは是認されないし、同じ者の模倣者であり断罪者である諸君も是認されない。諸君は、悔い改めの熱意を増すべきところでそれを減らしている。より重い罪は、より大きな支えで支えねばならないことを、キリストの慈しみが教えたからである。

7

11. Quae autem ista perversitas est, ut vobis vindicetis possibilia concessu: Deo, ut ipsi dicitis, impossibilia reservetis? Hoc est sibi eligere causas ignoscendi, Deo materiam saeviendi relinquere.

PL 16, 469C

11. 諸君が、許容によって可能なことは自分たちのものとし、諸君自身の言うところでは不可能なことは神に留保する、というのは、何という倒錯か。これは、自分のためには赦す口実を選び、神には荒れ狂う材料を残すことである。

8

Et ubi est illud: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Rom. III, 4) ?

PL 16, 469D

そして、あの言葉はどこにあるのか。「神は真実であれ、すべての人は偽る者であれ。『汝がその言葉において義とされ、裁かれるとき勝つためである』と書かれているとおりである」(ローマ3:4)。

9

Ut agnoscamus igitur Deum misericordiae magis indulgentem esse, quam severitatis tenacem, ipse ait: Misericordiam malo, quam sacrificium (Ose. VI, 6) .

PL 16, 470A

そこで我々は、神が厳しさに固執するよりも、慈しみに寛大であることを知るために、神自身が言う。「私はいけにえよりも慈しみを望む」(ホセア6:6)。

10

Quomodo igitur vestrum potest acceptum esse sacrificium Deo, qui negatis misericordiam; cum ipse dicat nolle se mortem peccatoris, sed correctionem (Ezech. XVIII, 32) ?

PL 16, 470A

それなら、慈しみを拒む諸君のいけにえが、どうして神に受け入れられようか。神自身が、自分は罪人の死ではなく矯正を望むと言っているのに(エゼキエル18:32)。

11

12. Cujus interpres Apostolus ait: Quia Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne; ut justificatio Legis impleretur in nobis (Rom. VIII, 3, 4) .

PL 16, 470A

12. その神の通訳者である使徒は言う。「神は、自分の子を罪ある肉の似姿において遣わし、罪のゆえに、肉において罪を断罪した。律法の義認が我々のうちに満たされるためである」(ローマ8:3、4)。

12

Non in similitudinem carnis ait; quia Christus veritatem suscepit carnis humanae, non similitudinem: neque in similitudinem peccati ait; quia peccatum non fecit, sed peccatum pro nobis factus est: sed venit in similitudinem carnis peccati (II Cor. V, 2) , hoc est, suscepit similitudinem carnis peccatricis; ideo similitudinem, quia scriptum est: Et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 3) ?

PL 16, 470A

使徒は「肉の似姿において」とだけは言わなかった。キリストは人の肉の似姿ではなく、その真実を受けたからである。また「罪の似姿において」とも言わなかった。キリストは罪を犯さず、我々のために罪となったからである。しかし「罪ある肉の似姿において」来た(二コリント5:2)〔引照は刷りのまま。句はローマ8:3 にある〕。すなわち、罪を負う肉の似姿を受けたのである。似姿と言うのは、こう書かれているからである。「彼は人である。誰が彼を認めようか」(エレミヤ17:3)〔引照は刷りのまま。句はエレミヤ17:9 の七十人訳の形に当たる〕。

13

Homo erat in carne secundum hominem, qui agnosceretur: virtute supra hominem, qui non agnosceretur; ita et hic carnem habet nostram, sed carnis hujus vitia non habet.

PL 16, 470B

キリストは人としては肉の中にあり、人に従って認められる者であった。人を超える力においては、認められない者であった。こうしてキリストはここでも我々の肉を持つが、この肉の悪を持たない。

14

13. Non enim sicut omnis homo est, ex virili erat et feminea permixtione generatus: sed natus de Spiritu sancto et de Virgine (Matth. I, 18) , immaculatum corpus susceperat, quod non solum nulla vitia maculaverant, sed nec generationis aut conceptionis concretio injuriosa fuscaverat (S. Aug. lib. II, cont.

PL 16, 470B

13. すべての人がそうであるように、男女の交わりから生まれたのではなく、聖なる霊とおとめから生まれ(マタイ1:18)、汚れのない体を受けた。その体を、いかなる悪も汚さなかったのみならず、出生や受胎の、損なう混じり合いもまた曇らせなかった(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻)〔引照は次の節に続く。翻刻の区切りがここで引照を割っているが、刷りは段落を切らず続けて組む。ここで括弧を閉じた〕

15

Jul. Pelag., in princ. et fin.; lib II de Pec. orig., c. 40; et l. IV, contra duas Epist. Pet. c. 11) .

PL 16, 470C

(〔『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻の〕冒頭と末尾。『原罪について』第2巻第40章。『ペラギウス派の二つの書簡駁論』第4巻第11章)〔底本は Pet.。Pel.(ペラギウス派)の誤りと見て取った〕。

16

Nam omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 5) .

PL 16, 470C

我々はみな罪のもとに生まれる。その起源そのものが悪の中にあることは、ダビデの言葉に、あなたの読むとおりである。「見よ、私は不法のうちに孕まれ、私の母は罪のうちに私を産んだ」(詩篇50:5)。

17

Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ?

PL 16, 470C

それゆえパウロの肉は死の体であった。彼自身が言うとおりである。「誰が私をこの死の体から解放するのか」(ローマ7:24)。

18

Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam.

PL 16, 470C

しかしキリストの肉は、罪を断罪した。生まれるときには罪を感じず、死ぬときにはそれを十字架につけた。こうして我々の肉の中に、恩寵による義認があることになった。そこにはかつて、咎による汚濁があったのである。

19

14. Quid ergo dicemus ad haec, nisi quod dixit Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei?

PL 16, 470C

14. では、これらに対して何と言おうか。使徒が言ったことのほかにはない。「神が我々の味方なら、誰が我々に敵対するのか。自分の子を惜しまず、我々すべてのために引き渡した神が、その子とともにすべてを我々に与えないことがあろうか。誰が神に選ばれた者たちを訴えるのか。」

20

Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 31 et seq.) . Pro quibus ergo Christus interpellat, eos Novatianus accusat.

PL 16, 471A

「神が義とするのに、誰が罪に定めるのか。死んだ、いやむしろ復活したキリストが、神の右にいて、我々のためにとりなしてさえいるのに」(ローマ8:31以下)。キリストがとりなす当の者たちを、ノウァティアヌスは訴える。

21

Quos Christus ad salutem redemit, eos Novatianus damnat ad mortem. Quibus Christus dicit: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum (Matth. XI, 29) ; Novatianus dicit: Immitis sum.

PL 16, 471A

キリストが救いのために贖った者たちを、ノウァティアヌスは死へと断罪する。キリストが「私の軛を汝らの上に負え、そして私から学べ。私は柔和だからである」(マタイ11:29)と言う者たちに、ノウァティアヌスは「私は無慈悲だ」と言う。

22

Quibus Christus dicit; Invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Ibid., 30) ; his grave onus, et durum imponit jugum Novatianus.

PL 16, 471A

キリストが「汝らは魂に安らぎを見出す。私の軛は快く、私の荷は軽いからである」(マタイ11:30)と言う者たちに、重い荷と厳しい軛をノウァティアヌスは課す。

Liber I, Caput IV

第I巻 第IV章PL 16, 471B
1

Pergit divinam probare misericordiam, eamque majorem esse quam severitatem Evangelici testimonii expositione ostendit. Eos vero qui Christum negaverunt coram hominibus, non eadem omnes ratione habendos esse, athletarum exemplo palam facit.

PL 16, 471B

博士は神の慈しみを証明し続け、それが厳しさにまさることを、福音書の証言の解釈によって示す。人々の前でキリストを否んだ者たちを、すべて同じ基準で扱うべきではないことを、競技者の例によって明らかにする。

2

15. Quam propensus igitur ad misericordiam sit Dominus Jesus, licet ista satis instruant; tamen etiam ipse te doceat, qui cum adversus impressionem persecutionis instruere nos vellet, ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus mittere in gehennam (Matth. X, 28) .

PL 16, 471B

15. 主イエスが慈しみにいかに傾いているかは、これらのことが十分に示しているとはいえ、主自身もあなたに教えるがよい。主は迫害の圧迫に対して我々を備えさせようとして、こう言った。「体を殺しても、魂を殺すことのできない者を恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナに投げ込むことのできる者を恐れよ」(マタイ10:28)。

3

Et infra: Omnis ergo qui confessus me fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Ibid., 32, 33) .

PL 16, 471B

また、その先でこう言う。「だから、人々の前で私を告白する者は皆、私も天にいる私の父の前でその者を告白する。しかし、人々の前で私を否む者を、私も天にいる私の父の前で否む」(マタイ10:32、33)。

4

16. Ubi confitetur, pro omnibus confitetur, omnes complectitur: ubi negat, non omnes negat. Sicut enim supra habet: Omnis qui me confessus fuerit, confitebor et ego eum, hoc est, omnem: consequens erat ut infra quoque sic redderet: Omnis autem qui negaverit me.

PL 16, 471C

16. 主は、告白するところでは、すべての者のために告白し、すべての者を抱く。否むところでは、すべての者を否むのではない。というのも、上に「私を告白した者は皆、私もその者を告白する」とあるとおり、これはすべての者のことである。したがって、下でも「私を否む者は皆」と言い表すのが筋であった。

5

Sed ne omnes negare videretur, ita subjecit: Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum. Gratiam promittit omnibus, non omnibus minatur injuriam. Quod est miserationis, exaggerat: quod ultionis, extenuat.

PL 16, 471C

しかしすべての者を否むと見えないように、こう付け加えた。「人々の前で私を否む者を、私も否む」。すべての者に恩寵を約束するが、すべての者に害を加えると脅すのではない。憐れみに属することは大きくし、報復に属することは小さくする。

6

17. Atque ita scriptum est non solum in eo libro, qui secundum Matthaeum scribitur Evangelii Domini Jesu: sed etiam in eo lectum est quem secundum Lucam reperimus (Luc. XII, 8) ; ut scias non otiose id posuisse utrumque.

PL 16, 471C

17. このように書かれているのは、主イエスの福音書のうち、マタイによって書かれた書においてだけではなく、我々がルカによる書に見いだすところ(ルカ12:8)にも読まれる。双方がこれを置いたのは理由のないことではないと、あなたが知るためである。

7

18. Diximus quid scriptum sit, colligamus sententiam: Omnis, inquit, qui me confessus fuerit (Math. X, 32) , id est, ex quacumque vita, ex quocumque statu qui confessus me fuerit, habebit me remuneratorem confessionis suae.

PL 16, 471D

18. 書かれたことを述べたので、その意味をまとめよう。「私を告白した者は皆」(マタイ10:32)と彼は言う。すなわち、いかなる生活の者でも、いかなる身分の者でも、私を告白した者は、私を自らの告白に報いる者として持つであろう、ということである。

8

Cum dicitur, Omnis, nullus a remuneratione, qui fuerit confessus, excluditur. Non similiter, omnis qui negaverit, negabitur; potest enim fieri ut aliquis victus suppliciis, sermone Deum neget, et corde adoret (De Poenit., dist. I, cap. Potest fieri) .

PL 16, 472A

「皆」と言われるとき、告白した者は誰ひとり報いから除かれない。「否んだ者は皆、否まれる」とは、同じようには言われない。ある者が責め苦に負けて、言葉では神を否みながら、心では礼拝するということがありうるからである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest fieri」法文)。

9

19. Numquid eadem causa est ejus qui sponte negat, et ejus quem tormenta inclinaverint ad sacrilegium, non voluntas? Quam autem indignum, cum apud homines valeat certaminis gratia, ut apud Deum non valere asseratur!

PL 16, 472A

19. 進んで否む者と、責め苦によって冒瀆へと傾けられた、意志によらない者とが、同じ事情だろうか。人々のもとでは競技〔で戦ったこと〕の誉れが重んじられるのに、神のもとでは通用しないと主張されるのは、何と不当なことか。

10

Nam saepe in hoc athletarum saeculari certamine etiam victos quorum fuerint certamina probata, vulgus hominum cum victoribus coronare consuevit; maxime quos viderit forte dolo aut fraude victoria exclusos.

PL 16, 472A

というのも、競技者のこの世の競技ではしばしば、敗れた者でも、その競技が認められたなら、群衆は勝者とともにその者にも冠を与えるのが常である。特に、策略や欺瞞によって勝利から締め出されたと見える者についてはそうである。

11

Christus ergo athletas suos quos viderit gravibus paulisper cessisse suppliciis, sine venia patietur manere? 20. Numquid non habebit rationem laboris, qui etiam quos projicit, non in aeternum projicit?

PL 16, 472B

ではキリストは、重い責め苦にしばらく屈したと見る自分の競技者たちを、赦しのないまま留まらせるだろうか。20. 捨てる者をさえ永遠には捨てない主が、その労苦を顧みないことがあろうか。

12

Dicit enim David: Non in aeternum projiciet Deus (Psal. LXXVI, 8) ; et contra hunc audiemus haeresim dicentem: Projicit in aeternum?

PL 16, 472B

ダビデが言うからである。「神は永遠には捨てない」(詩篇76:8)。それなのに、これに対して、「永遠に捨てる」と言う異端の言葉を我々は聞くのか。

13

Nec in finem, inquit, misericordiam suam abscidet a generatione in generationem, aut obliviscetur misereri Deus (Ibid. 9, 10) , clamat Propheta: et sunt qui divinae miserationis quaedam inducant oblivia?

PL 16, 472B

「神は、最後に至るまで自らの慈しみを代々にわたって断ち切ることはなく、また憐れむことを忘れることもない」(詩篇76:9、10)と預言者は叫ぶ。それなのに、神の憐れみの忘却を何か持ち込む者たちがいるのか。

Liber I, Caput V

第I巻 第V章PL 16, 472B
1

Objectioni ab immutabilitate Dei petitae respondetur, allatis Scripturae testimoniis, quibus misericordiam emergentibus e volutabro suo peccatoribus Deus promittit: additurque indulgentiam iis parari propensiorem, qui quodammodo inviti deliquerunt, quod eleganti bello captorum exemplo, et ipsiusmet diaboli prosopopaeia illustratur.

PL 16, 472B

神の不変性から取られた反論には、聖書の証言を挙げて答えられる。その証言において、神は、自分の泥沼から這い出る罪人たちに慈しみを約束している。さらに、いわば意に反して罪を犯した者たちには、いっそう寛大な赦しが用意されると付け加えられる。このことは、戦争の捕虜の優雅な例と、悪魔自身の擬人法的な語りによって説明される。

2

21. Sed aiunt ideo se ista asserere, ne mutabilem Deum facere videantur; si his quibus fuerit iratus, ignoscat. Quid ergo? Repudiabimus divina oracula, et opiniones istorum sequemur? Sed non Deus alienis assertionibus, sed suis aestimandus est vocibus.

PL 16, 472B

21. しかし彼らは、神を変わりやすい者に見せたくないからこそ、そう主張するのだと言う。怒った相手を赦すなら、そう見えてしまう、と。ではどうか。我々は神の託宣を退けて、彼らの意見に従うのか。神は、他人の主張によってではなく、自らの言葉によって量られるべきである。

3

Quod enim promptius edere possumus insigne ejus misericordiae, quam quod ipse per prophetam Osee, quibus tamquam iratus minabatur, continuo tamquam reconciliatus indulget? Ait enim: Quid tibi faciam, Ephraem, aut quid faciam tibi, Juda?

PL 16, 472B

神の慈しみの顕著な証拠として、預言者ホセアを通して神自身が、怒ったかのように脅していた者たちを、すぐに和解したかのように赦していること以上に、すぐに挙げられるものがあろうか。実に神はこう言う。「エフライムよ、汝に何をしようか。ユダよ、汝に何をしようか。」

4

Misericordia vestra, etc. (Ose. VI, 4) . Et infra: Quomodo te constituam? Velut Adama efficiam te, et sicut Seboim (Ose. XI, 8) .

PL 16, 472D

「汝らの慈しみは、云々」(ホセア6:4)。また、その先でこう言う。「どうして汝を立てようか。私は汝をアドマのようにし、ツェボイムのようにしよう」(ホセア11:8)。

5

In ipsa indignatione velut patrio quodam affectu haeret, quomodo ad poenam tradat errantem: etsi Judaeus meretur, Deus tamen adhuc secum examinat.

PL 16, 473A

怒りのさなかにさえ、神は父としての情のようなものにとらわれ、迷う者をどのように刑罰に引き渡すかを思いあぐねる。ユダヤ人はそれに値するとはいえ、神はなお自らの内で吟味している。

6

Sed continuo (De Poenit., dist. I, cap. Sed contin.) qui dixerat: Sicut Adama faciam te, et sicut Seboim; quae duae urbes ex vicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium: Conversum est, inquit, cor meum in eo ipso, conturbata est poenitentia mea: non faciam secundum iracundiam furoris mei (Ose. XI, 8, 9) .

PL 16, 473A

しかし、すぐに(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sed contin.」法文)、「アドマのようにし、ツェボイムのようにしよう」と言った神が――この二つの町はソドムの近隣として、同様の滅びを共にした――こう言う。「私の心は自らの内で変わり、私の悔い改めはかき乱された。私は私の怒りの激情に従っては行わない」(ホセア11:8、9)。

7

22. Nonne apparet quod ideo nobis peccantibus indignetur Dominus Jesus, ut indignationis suae nos terrore convertat?

PL 16, 473A

22. 明らかではないか。主イエスが罪を犯す我々に憤るのは、その憤りの恐れによって我々を立ち返らせるためである。

8

Indignatio ergo ejus non ultionis exsecutio, sed magis absolutionis est operatio; sic enim dixit: Si conversus ingemueris, salvus eris (Esai XXX, 15).

PL 16, 473A

それゆえその憤りは報復の遂行ではなく、むしろ赦免の働きである。神はこう言ったからである。「汝が立ち返って嘆くなら、汝は救われる」(イザヤ30:15)。

9

Exspectat gemitus nostros, sed temporales, ut remittat perpetuos: exspectat lacrymas nostras, ut profundat pietatem suam. Sic in Evangelio, viduae matris lacrymis compassus, filium ejus resuscitavit (Luc. VII, 13) .

PL 16, 473B

神は我々の嘆きを待つが、それは束の間のものであり、永遠の嘆きを赦すためである。我々の涙を待つが、それは自らの慈愛を注ぐためである。福音書でも、やもめである母の涙に同情して、その息子をよみがえらせた(ルカ7:13)。

10

Exspectat conversionem nostram, ut revertatur et ipse ad gratiam: quae, si nullus lapsus nobis irreperet, in nobis perseveraret: sed quia peccatis nostris contrahimus offensam, indignatur, ut humiliemur: humiliamur, ut digni simus magis miseratione quam poena.

PL 16, 473B

我々の立ち返りを待つのは、自らも恩寵へ戻るためである。もし我々に堕落が忍び込まなければ、その恩寵は我々の内にとどまっただろう。しかし我々が自分の罪によって怒りを招くので、神は憤る。我々が低くされるためである。我々が低くされるのは、刑罰よりも憐れみにふさわしい者となるためである。

11

23. Doceat te certe Hieremias dicens: Quia non repellet in aeternum Dominus; quoniam cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae: qui non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum (Thren. III, 31, 32) .

PL 16, 473B

23. エレミヤもまた、あなたを教えるがよい。「主は永遠には退けない。低くしたのちには、その慈しみの豊かさに従って憐れむ。主は、心を尽くしては人の子らを低くせず、また退けなかったからである」(哀歌3:31、32)。

12

Hoc certe in Threnis Hieremiae legimus, et ex his, vel caeteris quae sequuntur advertimus quia ideo humiliat sub pedibus suis omnes vinctos terrae, ut judicium ejus declinemus (Psal. CXII, 7) .

PL 16, 473C

これを我々はエレミヤの哀歌に確かに読む。そしてこれと、続く他の言葉から、我々は気づく。主が地に縛られた者をみな自分の足の下に低くするのは、我々がその裁きを避けるためである(詩篇112:7)。

13

Sed nec toto corde humiliat peccatorem usque ad terram, qui etiam de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem; non enim ex toto corde humiliat, qui se veniae reservat.

PL 16, 473C

しかし、乏しい者を土から起こし、貧しい者を糞土から引き上げる神は、罪人を地にまで心を尽くして低くするのでもない。自らを赦しのために留保する者は、心を尽くして低くするのではないからである。

14

24. Quod si non ex toto corde omnem humiliat peccatorem, quanto magis non ex toto corde humiliat eum, qui non ex toto corde peccavit!

PL 16, 473C

24. すべての罪人を心を尽くしては低くしないのなら、心を尽くしては罪を犯さなかった者を、なおさら心を尽くしては低くしない。

15

Nam sicut dixit de Judaeis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esa. XXIX, 13; Matth. XV, 8) ; fortasse et de aliquibus lapsis dicat: Isti labiis me negarunt, sed corde mecum sunt. Vicit eos poena, non avertit perfidia.

PL 16, 473C

ユダヤ人について神が言ったとおり、「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠い」(イザヤ29:13、マタイ15:8)。同じように、堕落者の中のある者たちについても、こう言うかもしれない。「これらの者は唇で私を否んだが、心では私とともにある」と。刑罰が彼らを打ち負かしたのであって、不信が彼らを背かせたのではない。

16

Sine causa autem his aliqui veniam negant, quorum fidem eousque confessus persecutor est, ut eam studeret expugnare tormentis.

PL 16, 473D

ところが、迫害者がその信仰を責め苦で攻め落とそうと努めるほどまでに、その信仰を認めたような者たちに、理由なく赦しを拒む者がいる。

17

Negarunt semel, sed quotidie confitentur: negarunt sermone, sed confitentur gemitibus, confitentur ejulationibus, confitentur fletibus, confitentur liberis, non coactis vocibus.

PL 16, 473D

彼らは一度は否んだが、日ごとに告白している。言葉では否んだが、嘆きによって告白し、号泣によって告白し、涙によって告白し、強いられない自由な声によって告白している。

18

Cesserunt quidem ad tempus diaboli tentationi: sed etiam diabolus postea recessit ab his, quos sibi vindicare non potuit. Cessit eorum fletibus, cessit poenitentiae: quos invaserat alienos, perdidit suos.

PL 16, 474A

彼らはなるほどしばらくは悪魔の誘惑に屈した。しかし悪魔もまた、自分のものにできなかった者たちから、のちに退いた。悪魔は彼らの涙に屈し、悔い改めに屈した。他人の者として襲った者たちを、自分の者として失ったのである。

19

25. Nonne ita istud est, ac si quis captivum victae urbis populum abducat? Captivus ducitur, sed invitus: qui in alienas terras necessitate contendat, intimo tamen non migret affectu, patriam secum animo vehat, quaerat copiam quemadmodum revertatur. Quid ergo?

PL 16, 474A

25. これは、陥落した町の民を捕虜として連れ去る場合のようなものではないか。捕虜は連行されるが、意に反してである。必要に迫られて異国へと急ぎながらも、心の奥では離れず、祖国を心に携え、どうすれば帰れるかという機会を探すような者である。ではどうか。

20

Cum hujuscemodi revertitur, num est aliquis qui persuadeat non recipiendum? minore scilicet honore, sed studio propensiore, ne habeat in quo insultet adversarius. Si armato ignoscis, qui pugnare potuit; non ignoscis ei, in quo sola pugnabat fides?

PL 16, 474A

このような者が帰るとき、受け入れるべきでないと説得する者がいるだろうか。いや、名誉は小さくとも、熱意はいっそう厚く受け入れるべきである。敵対者が嘲る口実を持たぬようにするためである。戦うことができた武装した者を汝が赦すのに、ただ信仰だけが戦っていた者を赦さないのか。

21

26. Ipsius diaboli de hujusmodi lapsis si requiramus sententiam, nonne videtur dicere: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me? Quomodo enim mecum est, qui non recedit a Christo?

PL 16, 474B

26. 悪魔自身の、こうした堕落者についての意見を尋ねるなら、悪魔はこう言うのではないか。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠い」と。キリストから離れない者が、どうして私とともにあるのか。

22

Sine causa autem me colere videntur, qui doctrinam Jesu custodiunt: ego autem putabam quod meam docerent. Plus damnant, dum comperta deserunt. Certe Jesus in his amplius gloriatur, dum recipit revertentes.

PL 16, 474B

しかしイエスの教えを守る者たちは、むなしく私を崇めているように見える。私は、彼らが私の教えを教えているものと思っていた。見いだしたものを捨てるとき、彼らはいっそう〔私を〕断罪する〔Plus damnant の目的語は刷られていない。「私を」と補った〕。確かにイエスは、帰って来る者たちを迎えることで、彼らのことでいっそう誇る。

23

Exsultant omnes angeli; quia gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . De me in coelo, de me in terris triumphus sumitur.

PL 16, 474B

すべての天使が喜び躍る。天においては、悔い改める一人の罪人について、悔い改めを必要としない九十九人の義人についてよりも、大きな喜びがあるからである(ルカ15:7)。天でも地でも、私に対する凱旋が祝われる。

24

Nihil Christo perit, quando hi qui ad me cum fletu venerant, cum desiderio ad Ecclesiam revertuntur: et horum exemplo etiam de meis periclitor, qui didicerint nihil hic esse, ubi homines praesentibus provocantur praemiis; et plurimum illic, ubi gemitus, lacrymae, jejunia meis epulis praeferuntur.

PL 16, 474B

キリストには何も失われない。涙とともに私のもとに来た者たちが、憧れとともに教会へ帰って来るのだから。そして彼らの例によって、私は自分の者たちについても危うくなる。彼らは、人々が目の前の報酬で誘われるこちらには何もなく、嘆き、涙、断食が私の宴席よりも尊ばれるあちらにこそ多くがあると、知るようになったからである。

Liber I, Caput VI

第I巻 第VI章PL 16, 474C
1

Novatianos dum peccatores a Christi convivio excludunt, non pii Samaritani, sed superbi legisperiti nec non sacerdotis atque levitae, qui reprehenduntur in Evangelio, imitatores esse, immo iisdem etiam inclementiores. 27. Hos ergo, Novatiani, excluditis?

PL 16, 474C

ノウァティアヌス派は、罪人をキリストの宴から締め出すとき、敬虔なサマリア人ではなく、福音書で非難されている高慢な律法の専門家や、祭司とレビ人の模倣者であり、むしろ彼ら以上に無慈悲である。27. ノウァティアヌス派の者たちよ、これらの者を諸君は締め出すのか。

2

Quid est enim aliud excludere, nisi spem veniae denegare? Sed neque semivivum illum derelictum a latronibus Samaritanus praeteriit: et vulnera ejus oleo vinoque curavit, prius infundens oleum quo foveret: supra jumentum suum imposuit vulneratum, in quo ejus peccata vexit omnia (Luc. X, 33, 34); nec ovem pastor despexit errantem (Luc. XV, 4) .

PL 16, 474C

締め出すとは、赦しの望みを拒むことでなくて何であろうか。しかしサマリア人は、盗賊に半死のまま捨てられたその人のそばを通り過ぎはしなかった。油とぶどう酒でその傷を癒やし、まず油を注いで温めてから、傷ついたその人を自分の家畜に乗せた。その家畜の上に、その人の罪をすべて運んだのである(ルカ10:33、34)。牧者もまた、迷った羊を見下さなかった(ルカ15:4)。

3

28. Vos autem dicitis: Noli me tangere. Vos dicitis volentes justificare vos ipsos: Non est proximus noster, superbiores quam legisperitus ille qui Christum tentare cupiebat; ille enim dixit: Quis est meus proximus (Luc. X, 29) ?

PL 16, 475A

28. ところが諸君は言う。「私に触れるな」と。諸君は自分たち自身を義としようとして言う。「彼は我々の隣人ではない」と。キリストを試そうとしたあの律法の専門家よりも高慢である。あの者は「私の隣人とは誰か」と言ったのだから(ルカ10:29)。

4

Ille interrogat, vos negatis; sicut sacerdos ille descendentes, et sicut levita praeterientes, quem curandum suscipere debuistis, nec recipientes hospitio, pro quo Christus du onumeravit aera, cujus te proximum fieri Christus jubet, ut facias in eum misericordiam.

PL 16, 475A

あの者は問うが、諸君は否む。諸君はあの祭司のように降りて行き、あのレビ人のように通り過ぎる。治療のために引き受けるべきであった者を宿に迎え入れもせず、そのためにキリストが二枚の銅貨〔刷りは du onumeravit aera。duo numeravit aera と読む。ミーニュの脚注は、写本はすべてこう読み、刊本はすべて duos numeravit denarios(二デナリオンを数えた)と読むとし、意味は同じだとする〕を数えた者を、そうするのである。キリストは、汝がその者の隣人となり、その者に慈しみを施すよう命じている。

5

Ipse enim est proximus, quem non solum conformis natura conjunxerit, sed etiam misericordia copulaverit. Ab eo te alienum superbia facis, extollens te frustra inflatus mente carnis tuae, et non tenens caput.

PL 16, 475A

隣人とは、同じ本性が結びつけただけでなく、慈しみが結びつけた者である。汝は高慢によって自分をその者から遠ざけ、肉の精神に膨れ上がって空しく思い上がり、頭につながっていない。

6

Si enim caput teneres, adverteres non tibi eum deserendum, pro quo Christus mortuus est. Si caput teneres, adverteres corpus omne compaginando potius quam solvendo, in incrementum Dei per copulam charitatis, et redemptionem crescere peccatoris.

PL 16, 475A

もし汝が頭につながっているなら、汝は、キリストがそのために死んだ者を見捨ててはならないと悟っただろう。もし頭につながっているなら、体全体は解体することによってではなく、むしろ結び合わされることによって、愛の絆を通して神の成長へと育ち、罪人の贖いへと育つことを悟っただろう。

7

29. Cum igitur fructum omnem aufertis poenitentiae, quid aliud dicitis, nisi hoc: Nemo de vulneratis nostrum ingrediatur hospitium: nemo sanetur in nostra Ecclesia?

PL 16, 475B

29. 諸君が悔い改めの実をすっかり取り去るとき、諸君は次のように言うこと以外に何を言っているのか。「傷ついた者は誰も、我々の宿に入るな。誰も我々の教会で癒やされるな」。

8

Apud nos non curantur aegroti: sani sumus, medicum non habemus necessarium; quia ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12) .

PL 16, 475B

「我々のもとでは病人は治療されない。我々は健康であり、医者を必要としない」。主自身が言うからである。「医者が要るのは、健康な者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。

Liber I, Caput VII

第I巻 第VII章PL 16, 475C
1

Christum ut omnes ad coenam suam invitet obtestatus, Novatianos nec ipsos ad eam ingredi, nec aliis ingressum permittere significat, quod Ecclesia sancta non imitatur.

PL 16, 475C

〔著者は〕キリストに、すべての者を自分の晩餐に招くよう懇願し、ノウァティアヌス派は自ら晩餐に入らず、他の者に入ることも許さないことを示す。聖なる教会はそれを模倣しない。

2

Deinde eosdem haereticos cum Christo, qui omnes salvos fieri cupiat, partem habere non posse planum facit. 30. Ergo, Domine Jesu, ad Ecclesiam tuam totus adveni, quoniam Novatianus excusat.

PL 16, 475C

続いて、すべての者が救われることを望むキリストと、これらの異端者が関わりを持ちえないことを明らかにする。30. したがって、主イエスよ、余すところなく汝の教会へ来よ〔adveni は命令形「来よ」とも完了形「私は来た」とも読める。続く命令(Mitte、introduc、Jube)と婚宴のたとえに合わせて命令と取った〕。ノウァティアヌスが言い訳をして〔招きを断って〕いるからである。

3

Novatianus dicit: Juga boum emi (Luc. XIV, 19) , qui jugum Christi suave non suscipit, et onus grave collo imponit suo, quod portare non queat.

PL 16, 475C

ノウァティアヌスは言う。「私は牛の軛を買った」(ルカ14:19)と。キリストの快い軛を受けず、自分の首に、担うことのできない重い荷を負わせる者が。

4

Novatianus servos tuos a quibus invitabatur, tenuit, et contumelia affectos occidit quos iterati baptismatis labe inquinavit. Mitte ergo ad exitus viarum, et collige bonos et malos (Luc, XIV, 21) : et debiles, et caecos, et claudos introduc in Ecclesiam tuam.

PL 16, 475C

ノウァティアヌスは、自分を招いていた汝の僕たちを引き留め、侮辱を加えて殺した。再度の洗礼の汚れで汚した者たちである。そこで、「道の出口に〔人を〕遣わし、善い者も悪い者も集めよ」(ルカ14:21)。そして、弱い者も、盲人も、足の不自由な者も、汝の教会に導き入れよ。

5

Jube impleatur domus tua: introduc omnes ad coenam tuam; quia quem tu vocaveris, dignum facies, si sequatur. Ille sane rejicitur, qui non habuerit vestem nuptialem, hoc est, amictum charitatis, velamen gratiae. Mitte, inquam, ad universos.

PL 16, 475D

汝の家が満たされるよう命じよ。すべての者を汝の晩餐に導き入れよ。汝が呼んだ者を、その者がついて来るなら、汝は相応しい者にするからである。確かに退けられるのは、婚礼の衣、すなわち愛の外套、恩寵のおおいを持たない者である。遣わせ、と私は言う、すべての者に。

6

31. Non excusat Ecclesia tua a coena tua, excusat Novatianus. Non dicit familia tua: Sana sum, medicum non requiro; sed dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salva me, et salvabor (Jerem. XVII, 14) .

PL 16, 476A

31. 汝の教会は、汝の晩餐から言い訳をして去りはしない。言い訳をするのはノウァティアヌスである。汝の家の者は言わない。「私は健康だ。医者は求めない」と。言うのはこうである。「主よ、私を癒やせ。そうすれば私は癒やされる。私を救え。そうすれば私は救われる」(エレミヤ17:14)。

7

Denique Ecclesiae tuae species est in illa, quae accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti tui, dicens intra se: Quia si tetigero vestimentum ejus, salva ero (Matth. IX, 21) . Haec ergo Ecclesia confitetur vulnera sua, haec curari cupit.

PL 16, 476A

実に、汝の教会の姿は、後ろから近づいて汝の衣の房に触れ、心の中でこう言った女の内にある。「もし私が彼の衣に触れれば、私は救われるだろう」(マタイ9:21)。この教会は自分の傷を告白し、この教会は癒やされることを望む。

8

32. Et tu quidem, Domine, omnes cupis sanare, sed non omnes curari volunt. Non vult Novatianus, qui se putat esse sanum.

PL 16, 476A

32. 主よ、汝はすべての者を癒やしたいと望むが、すべての者が癒やされることを望むわけではない。自分を健康だと思うノウァティアヌスは望まない。

9

Tu, Domine, aegrum te esse dicis, et in minimo nostram sentis infirmitatem, dicens: Aeger eram, et visitastis me (Matth. XXV, 36) : Novatianus illum minimum visitare nescit, in quo tu desideras visitari.

PL 16, 476A

主よ、汝は自分が病んでいると言い、最も小さな者のうちに我々の弱さを感じて言う。「私は病んでいたが、汝らは私を訪ねた」(マタイ25:36)。ノウァティアヌスは、汝が訪ねられることを望む当の最も小さな者を、訪ねることを知らない。

10

Tu dicis Petro (De Poenit., dist. I, c. Potest fieri, § Dicis Petro) excusanti, ne ei pedes lavares: Nisi lavero tibi pedes, non habebis partem mecum (Joan. XIII, 8) .

PL 16, 476B

汝は、自分の足を洗わせまいと断るペトロに(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest fieri」法文、§「Dicis Petro」)言う。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私とともに分け前を持たない」(ヨハネ13:8)。

11

Quod ergo isti possunt consortium tecum habere, qui claves regni non suscipiunt, negantes quod dimittere peccata debeant?

PL 16, 476B

それなら、国の鍵を受けず、罪を赦すべきことを否む者たちが、汝とどんな交わりを持てようか。

12

33. Quod quidem recte de se fatentur; non habent enim Petri haereditatem, qui Petri sedem non habent, quam impia divisione discerpunt: sed hoc improbe, quod etiam in Ecclesia donari peccata negant posse, cum Petro dictum sit: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19) ; cum et ipse vas electionis Dominicae dicat: Si cui autem quid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10) .

PL 16, 476B

33. 彼らが自分についてこう告白するのは、確かに正しい。ペトロの座を持たない者は、ペトロの相続分を持たない。その座を、彼らは不敬虔な分裂によって引き裂く。しかし、教会においても罪は赦されえないと言うのは、不遜である。主はペトロに「私は汝に天の国の鍵を与える。汝が地上で縛るものは天でも縛られ、汝が地上で解くものは天でも解かれる」(マタイ16:19)と言い、また主の選びの器自身も言うからである。「諸君が誰かに何かを赦すなら、私もである。私が赦したことも、諸君のゆえに、キリストの人格において赦したのである」(二コリント2:10)。

13

Cur igitur Paulum legunt, si eum tam impie arbitrabantur errasse, ut jus sibi vindicaret Domini sui? Sed vindicavit acceptum, non usurpavit indebitum.

PL 16, 476C

それなら、主の権利を自分に主張するほど不敬虔に誤ったとみなしているのなら、なぜ彼らはパウロを読むのか。パウロは、受けたものを主張したのであって、授かっていないものを横取りしたのではない。

Liber I, Caput VIII

第I巻 第VIII章PL 16, 476C
1

Quanta discipulis suis Christus contulerit. Novatianos dum manus imponunt ac baptismum conferunt, a se ipsis redargui; quippe quod eadem auctoritate peccata remittantur in poenitentia atque in baptismate. Ad extremum eorum tumor maxime Dominico exemplo castigatur.

PL 16, 476C

キリストが弟子たちにどれほど多くを与えたか。ノウァティアヌス派は、手を置き洗礼を授けるとき、自分自身によって論破されている。悔い改めにおいても洗礼においても、同じ権威によって罪が赦されるからである。最後に、彼らの思い上がりが、とりわけ主の模範によって戒められる。

2

34. Vult Dominus plurimum posse discipulos suos, vult a servulis suis ea fieri in nomine suo, quae faciebat ipse positus in terris (Joan. XIV, 12) . Denique ait: Et majora his facietis (Matth. X, 8) . Dedit ut mortuos suscitarent.

PL 16, 476D

34. 主は、弟子たちが大いに力を持つことを望み、地上にいた自分が行っていたことを、自分の名において小さな僕たちが行うことを望む(ヨハネ14:12)。実に主は言う。「これらよりも大きなことを汝らは行う」(マタイ10:8)〔引照は刷りのまま。引かれた句はヨハネ14:12 に当たり、マタイ10:8 は続く「死者をよみがえらせる」に当たる〕。死者をよみがえらせる力を与えたのである。

3

Et cum ipse Saulo reddere posset usum videndi, eum tamen ad Ananiam discipulum suum misit; ut ejus benedictione Saulo refunderentur oculi, quos amiserat (Act. IX, 7) .

PL 16, 477A

主自身がサウロに視力を戻すことができたのに、それでもサウロを弟子アナニアのもとに遣わした。アナニアの祝福によって、サウロが失っていた目が戻されるようにするためである(使徒言行録9:7)。

4

Petrum quoque secum in mari jussit ambulare, et quia titubavit, reprehendit illico, eo quod doni gratiam fidei pusillitate minuisset (Matth. XIV, 29) . Dedit etiam discipulis ut lux mundi essent per gratiam (Matth. V, 14) , qui erat ipse lux mundi.

PL 16, 477A

ペトロにも、海の上を自分とともに歩くよう命じ、ペトロがよろめくと、すぐさま叱った。信仰の乏しさによって賜物の恩寵を減らしたからである(マタイ14:29)。また弟子たちにも、恩寵によって世の光であるようにと与えた(マタイ5:14)。主自身が世の光であった。

5

Et quia descensurus esset e coelo, et in coelum ascensurus, Eliam ad coelum levavit (IV Reg. II, 11) , inde eum in terris complacito redditurus tempore. Baptizaturus quoque in Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11) per Joannem baptismatis sacramenta praemisit.

PL 16, 477A

天から降り、天に昇ろうとしていた主は、エリヤを天に上げ(列王記四2:11)、そののち、定めた時に彼を地に戻そうとした。聖なる霊と火によって洗礼を授けようとして(マタイ3:11)、ヨハネを通して洗礼の秘跡を先立てた。

6

35. Omnia denique donavit discipulis suis, de quibus ait: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: supra aegros manus imponent, et bene habebunt (Marc. XVI, 17, 18) .

PL 16, 477B

35. 実に、主はすべてを弟子たちに与えた。弟子たちについて主は言う。「私の名によって悪霊を追い出し、新しい言葉を語り、蛇を取り上げる。何か死をもたらすものを飲んでも、害を受けない。病人に手を置けば、癒やされる」(マルコ16:17、18)。

7

Omnia ergo dedit, sed nulla in his hominis potestas est, ubi divini muneris gratia viget. 36. Cur ergo manus imponitis, et benedictionis opus creditis, si quis forte revaluerit aegrotus? Cur praesumitis aliquos a colluvione diaboli per vos mundari posse?

PL 16, 477B

このように主はすべてを与えたが、神の賜物の恩寵が働くところでは、そこに人間の権能は何もない。36. それならなぜ諸君は手を置き、もし病人が回復することがあれば、それを祝福の働きと信じるのか。なぜ諸君は、諸君によってある者たちを悪魔の汚濁から清めうると、あえて主張するのか。

8

Cur baptizatis, si per hominem peccata dimitti non licet? In baptismo utique remissio peccatorum omnium est: quid interest, utrum per poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent? Unum in utroque mysterium est.

PL 16, 477B

なぜ洗礼を授けるのか。人を通して罪が赦されてはならないのなら。洗礼においては、すべての罪の赦しがある。司教たちが、自らに与えられたこの権利を、悔い改めによって主張するのと、洗いによって主張するのと、何の違いがあろうか。どちらにも一つの奥義がある。

9

37. Sed dicis quia in lavacro operatur mysteriorum gratia. Quid in poenitentia? Nonne Dei nomen operatur? Quid ergo? Ubi vultis, vindicatis vobis Dei gratiam: ubi vultis, repudiatis?

PL 16, 477C

37. しかし汝は、洗いにおいては奥義の恩寵が働くと言う。では悔い改めにおいてはどうか。神の名が働くのではないのか。ではどうか。諸君は、望む所では神の恩寵を自分のものとして主張し、望む所では退けるのか。

10

Sed hoc insolentis arrogantiae, non sancti timoris est; ut fastidio vobis sint, qui volunt agere poenitentiam. Perpeti videlicet flentium lacrymas non potestis.

PL 16, 477C

だがこれは、不遜な傲慢であって、聖なる畏れではない。悔い改めようとする者たちが、諸君には忌まわしいというのは。確かに、嘆く者の涙に耐えることが、諸君にはできない。

11

Non ferunt oculi vestri vilia vestimentorum, illuviem sordidatorum, superbo oculo et tumido corde delicati mei, indignanti voce dicentes singuli: Nolite me tangere, quia mundus sum.

PL 16, 477C

諸君の目は、粗末な衣や、汚れた衣の者たちの不潔さに耐えない。私の気難しい方々よ〔delicati mei は皮肉な呼びかけ(呼格)と取った〕、諸君は高慢な目と膨れ上がった心で、憤った声で一人ひとり言う。「私に触れるな。私は清い」と。

12

38. Dicit quidem Dominus ad Mariam Magdalenam: Noli me tangere (Joan. XX, 17) ; sed non dixit, quia mundus sum, qui mundus erat: tu audes, Novatiane, mundum te dicere, qui etsi operibus mundus esses, hoc solo verbo fieres immundus?

PL 16, 477C

38. 主はマグダラのマリアに言う。「私に触れるな」(ヨハネ20:17)。しかし清かった主は、「私は清い」とは言わなかった。ノウァティアヌスよ、汝は自分を清いと言うのか。たとえ行いにおいて清くあっても、このひと言によって汚れた者となるのに。

13

Esaias dicit: O miser ego, et compunctus corde; quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habitem (Esai. VI, 5) ! et tu dicis, mundus sum, cum mundus non sit, ut scriptum est, nec unius diei infans (Job. XIV, 4) ?

PL 16, 478A

イザヤは言う。「ああ、私は惨めだ、心を刺された者だ。私は人でありながら、汚れた唇を持ち、汚れた唇を持つ民の真ん中に住んでいるからだ」(イザヤ6:5)。それなのに汝は「私は清い」と言う。書かれているとおり、生後一日の幼子さえ清くないのに(ヨブ記14:4)。

14

David dicit: Et a delicto meo munda me (Psal. L, 4) , quem utique misericordem saepe Domini justificavit gratia: tu mundus, cum tam injustus sis, ut non miserearis; ut festucam in oculo fratris tui videas, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideres (Matth. VII, 3) ?

PL 16, 478A

ダビデは言う。「私の罪からも私を清めよ」(詩篇50:4)。主の恩寵がしばしば義とした、慈しみ深い者であったダビデである。汝は清いというのか。憐れまないほど不義でありながら。汝は、兄弟の目の中の塵は見るが、自分の目の中の梁には思いを致さない(マタイ7:3)のに。

15

Immundus enim apud Deum omnis iniquus. Quid autem injustius, quam ut velis tibi dimitti peccata tua, cum roganti ipse non putes remittenda? Quid injustius, quam ut te justifices, in quo damnas alterum; cum graviora committas?

PL 16, 478A

不法な者は皆、神のもとで汚れているからである。しかも、自分の罪は赦してほしいと望みながら、乞う者には赦すべきでないと自ら考えること以上に、不義なことがあろうか。他者を断罪するその点で自分を義とし、より重い罪を犯していること以上に、不義なことがあろうか。

16

39. Denique remissionem celebraturus peccatorum nostrorum Dominus Jesus dicenti sibi Joanni: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14, 15) .

PL 16, 478B

39. 実に、主イエスは我々の罪の赦しを祝おうとして、自分に「私こそ汝から洗礼を受けねばならないのに、汝が私のところに来るのか」と言うヨハネに、こう答えた。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすのがふさわしい」(マタイ3:14、15)。

17

Et Dominus quidem venit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet; et baptizari voluit, cui mundari necesse non erat: vos quis ferat, qui putatis vobis opus non esse mundari per poenitentiam; quia mundatos vos esse dicitis per gratiam, quasi jam peccare vobis impossibile sit?

PL 16, 478B

また主は、自らは罪を持たないのに、罪人のもとに来た。洗礼を受けようとしたのは、清められる必要のない者であった。諸君は、悔い改めによって清められる必要はないと考え、すでに恩寵によって清められていると言う。まるで、もう罪を犯すことが自分たちにはありえないかのように。誰が諸君に耐えようか。

Liber I, Caput IX

第I巻 第IX章PL 16, 478B
1

Scripturae verbis, Si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo? collatione similium locorum ostenditur non significari neminem rogaturum, sed dignum deprecatorem inquirendum esse, quales fuerunt Moyses ac Jeremias, quorum precibus populo Israelitico pepercisse Deus legitur.

PL 16, 478B

聖書の言葉「もし人が主に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るか」は、類似の箇所を突き合わせることで、誰も祈らないということではなく、ふさわしい取りなし手が求められるべきことを示していると明らかにされる。そのような取りなし手がモーセとエレミヤであり、その祈りによって神がイスラエルの民を赦したと読まれる。

2

40. Sed dicitis: Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum: si autem in Dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ?

PL 16, 478C

40. しかし諸君は言う。「書かれている。『もし人が人に対して罪を犯したなら、その者のために主に祈るだろう。だが、もし人が主に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るか』」(サムエル記上2:25)。

3

Primum, ut supra jam dixi, tunc te ista paterer objicere, si solis praevaricantibus non relaxares poenitentiam. Tamen quid scrupuli ista affert quaestio?

PL 16, 478C

第一に、すでに先に述べたとおり、汝が背反する者たちにだけ悔い改めを緩めないというのなら、そのような反論を汝がするのも私は許したであろう。それにしても、この問いにどんなつまずきがあるのか。

4

Non enim scriptum est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis orabit, hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit, quaeritur, non excluditur.

PL 16, 478C

書かれているのは「誰も彼のために祈らない」ではなく「誰が祈るか」である。すなわち、そのような事情で祈ることのできる者が誰であるかが問われているのであって、祈りが排除されているのではない。

5

41. Denique habes in psalmo decimo quarto: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto suo (Psal. XIV, 1) ? Non enim nullus, sed probatus habitabit: nec hoc dicit quod nemo requiescat, sed requiescat electus.

PL 16, 478D

41. 実に、汝は第十四篇にこう読む。「主よ、誰が汝の幕屋に住むか。誰がその〔刷りは suo。「汝の」でなく「その」〕聖なる山に憩うか」(詩篇14:1)。誰も住まないのではなく、吟味された者が住むのである。また、誰も憩わないと言うのではなく、選ばれた者が憩うと言うのである。

6

Ut scias hoc esse verum, non multo post in psalmo vigesimo tertio ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus (Psal. XXIII, 3) ? id est, non quicumque de vulgo, nec plebeiae vilitatis aliquis; sed vitae egregiae, singularisque meriti.

PL 16, 479A

これが真実であると知るために〔言えば〕、その少しあとの第二十三篇で、こう言っている。「誰が主の山に登るか。誰が主の聖なる所に立つか」(詩篇23:3)。つまり、群衆の中の誰でもなく、卑しい庶民の誰かでもなく、卓越した生き方と比類のない功績をもつ者、ということである。

7

Et ut scias quia cum quis dicitur, non intelligitur nullus, sed aliquis significatur, cum dixisset: Quis ascendet in montem Domini? subjecit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accipit in vano animam suam (Ibid., 4) .

PL 16, 479A

また、「誰」と言われるとき、誰もいないという意味ではなく、ある者が指されていると知るために〔言えば〕、「誰が主の山に登るか」と言ったあとで、こうつけ加えた。「手が潔白で、心が清く、その魂をむなしいことのために受けない者」(詩篇23:4)。

8

Et alibi: Quis sapiens, et intelliget haec (Ose. XIV, 10) ? Numquid dicit quia nullus intelliget? Et in Evangelio: Quis fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Luc. XII, 42) ?

PL 16, 479A

また別の箇所にはこうある。「誰が賢く、これらのことを悟るか」(ホセア14:10)。誰も悟らないと言っているのだろうか。また福音書にも、「主がその家の者の上に立て、時に応じて彼らに小麦の量を与えさせる、忠実で思慮深い管理人は誰か」(ルカ12:42)とある。

9

Et ut comprehendas quia de eo dixit, qui utique est, non de eo qui non est, subjunxit: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem (Ibid., 43) .

PL 16, 479B

そして、主が語ったのは確かに存在する者についてであり、存在しない者についてではないと汝が悟るように、主はこうつけ加えた。「主が来たとき、そのように行っているのを見いだす、その僕は幸いである」(ルカ12:43)。

10

Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi (Psal. LXXXII, 1) ? non utique nullus; quia imago Patris Filius est (De Poenit. dist. 1, c. Si sacerdos, § Deus) .

PL 16, 479B

また、「神よ、誰が汝に似ているか」(詩篇82:1)という句も、同じように言われたのだと私は思う。誰も似ていないというのではない。子は父の似姿だからである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Si sacerdos」法文、§「Deus」)。

11

42. Similiter igitur accipiendum: Quis orabit pro eo (Hebr. I, 3) ? hoc est, singularis vitae aliquis debet orare pro eo, qui peccavit in Dominum. Quo major culpa, eo majora sunt quaerenda suffragia (I Reg. II, 25) .

PL 16, 479B

42. したがって、「誰がその者のために祈るか」(ヘブライ1:3)〔引照は刷りのまま。ヘブライ1:3 は前節の「子は父の似姿だからである」の文に当たり、この句はサムエル記上2:25 にある(次の引照)〕も同じように受け取るべきである。すなわち、主に対して罪を犯した者のためには、抜きん出た生き方をする誰かが祈らねばならない、ということである。咎が大きいほど、それだけ大きな助力が求められねばならない(サムエル記上2:25)。

12

Non enim quicumque de vulgo pro Judaeorum populo, sed Moyses rogavit, quando vituli caput fidei immemores adoraverunt (Exod. XXXII, 31) . Numquid erravit Moyses? Atqui non erravit, qui quod rogavit, et meruit et impetravit.

PL 16, 479B

実際、ユダヤ人の民のために願ったのは、群衆の中の誰かではなくモーセであった。彼らが信仰を忘れて子牛の頭を拝んだときのことである(出エジプト記32:31)。モーセは誤ったのか。いや、彼は誤らなかった。彼は願ったことを受けるにふさわしく、また実際に得たからである。

13

Quid enim talis affectus non impetraret, quando se objecit pro populo, dicens: Et nunc si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro vitae (Ibid., 32) ?

PL 16, 479C

民のために身を投げ出し、「今、もし彼らに罪を赦すなら赦せ。さもなくば、生命の書から私を消せ」と言ったときの、そのような情愛の人が、何を得ずにいようか(出エジプト記32:32)。

14

Vides quia non tamquam deliciosus intercessor, et fastidii plenus sibi consulat, ne offensionem contrahat, quod Novatianus metuere se dicit: sed magis omnium memor, sui immemor, offendere non timebat ipse, ut plebem ab offensionis periculo exueret et liberaret.

PL 16, 479C

見よ。モーセは、贅沢で気難しい取りなし手のように、不興を買わぬよう自分の身を案じたのではない。ノウァティアヌスは自分がそれを恐れていると言うが。むしろ、すべての人を思い、自分のことは忘れて、自らは〔神の〕不興を買うことを恐れず、民を不興の危険から脱させ、解き放ったのである。

15

43. Merito ergo scriptum est: Quis orabit pro eo? hoc est, talis qualis Moyses, qui se offerat pro peccantibus: talis qualis Hieremias, cui prophetae cum esset dictum a Domino Deo nostro: Noli orare pro populo isto (Jerem. VII, 16) ; tamen oravit, et veniam meruit.

PL 16, 479C

43. したがって、「誰が祈るか」と書かれているのは当然である。すなわち、罪を犯す者たちのために自らを差し出す、モーセのような者である。また、エレミヤのような者である。この預言者は、我々の主なる神から「この民のために祈ってはならない」と告げられていたのに(エレミヤ7:16)、それでも祈り、赦しを得るにふさわしかった。

16

Denique intercessione prophetica, et obsecratione tanti vatis inflexus Dominus dicit ad Hierusalem; quoniam ea quoque poenitentiam pro delictis egerat, dicens: Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: audi, Domine, et miserere (Baruch. III, 1, 2) .

PL 16, 480A

実に、預言者のとりなしと、これほどの預言者の懇願に心を動かされた主は、エルサレムに語りかける。彼女もまた罪のゆえに悔い改めを行い、こう言っていたからである。「全能の主、イスラエルの神よ、苦しみの中にある魂、悩む霊が汝に叫ぶ。聞け、主よ、憐れめ」(バルク3:1、2)〔dicens の主語はエルサレムと取った〕。

17

Et jubet luctus vestimenta deponi, et abjici gemitus poenitentiae; sic enim scriptum est in fine libri: Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decorem ejus, quae a Deo data est tibi gloria in aeternum (Baruch. V, 1) .

PL 16, 480A

そして主は、嘆きの衣を脱ぎ、悔い改めのうめきを投げ捨てよと命じる。実際、書の終わりにはこう書かれている。「エルサレムよ、汝の嘆きと苦悩の衣を脱ぎ、神から汝に与えられた、とこしえの栄光であるその飾りを身にまとえ」(バルク5:1)。

Liber I, Caput X

第I巻 第X章PL 16, 480B
1

Joannem non absolute ac simpliciter prohibuisse ne pro sontibus peccati ad mortem fieret oratio; cum pro similibus Moysen, Jeremiam ac Stephanum orasse non ignoraverit; et ipse quoque iisdem veniam significaverit non denegandam.

PL 16, 480B

ヨハネは、死に至る罪を犯した者たちのために祈りを行ってはならないと、無条件に単純に禁じたのではない。彼は、同じような者たちのためにモーセ、エレミヤ、ステファノが祈ったことを知らなくはなかったのであり、彼自身もまた、その者たちに赦しが否まれるべきでないことを示したのである。

2

44. Tales igitur deprecatores in delictis maximis sunt requirendi; nam si quicumque de populo orent, non exaudiuntur.

PL 16, 480B

44. したがって、最も重い罪の場合には、そのような取りなし手が求められねばならない。民の中の誰が祈っても聞き入れられないからである。

3

45. Unde nec illa quaestio vestra quidquam poterit afferre ponderis, quam sumitis de epistola Joannis dicentis: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabit illi vitam Deus; quia non peccat ad mortem.

PL 16, 480B

45. それゆえ、諸君がヨハネの手紙から取り上げるあの問いも、何の重みも与えることはできない。ヨハネは言う。「兄弟が死に至らない罪を犯しているのを知る者は、求めよ。そうすれば神がその者に生命を与える。その者は死に至る罪を犯していないからである」。

4

Est peccatum ad mortem, non de illo dico, ut oret (I Joan. V, 16) ; non enim ad Moysen et Hieremiam loquebatur, sed ad populum, qui suorum peccatorum alium precatorem deberet adhibere: cui satis est si pro levioribus delictis Deum precetur, graviorum veniam justorum orationibus reservandam putet.

PL 16, 480C

「死に至る罪がある。それについては、祈れと私は言わない」(一ヨハネ5:16)。ヨハネが語りかけたのはモーセやエレミヤにではなく、自分の罪のために別の祈り手を用いるべき民にであった。民には、比較的軽い罪のために神に祈れば足り、より重い罪の赦しは義人たちの祈りに残しておくべきだと考えれば足りるのである。

5

Nam (De Poenit. dist. 1, c. Si sacerdos, § Nam quomodo) quomodo Joannes diceret non orandum pro delicto graviore, qui legisset Moysen rogasse et impetrasse; ubi erat praevaricatio voluntaria: qui sciret etiam Hieremiam rogasse (Jerem. XIV, 13) .

PL 16, 480C

というのも(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Si sacerdos」法文、§「Nam quomodo」)、モーセが願って得たと読んだ者――そこには意図的な背反があった――、また、エレミヤも願ったと知っていた者(エレミヤ14:13)が、どうして、より重い罪のために祈ってはならないと言い得ただろうか。

6

46. Quomodo Joannes diceret non orandum pro peccato quod esset ad mortem, qui ipse in Apocalypsi scripsit mandatum Angelo Ecclesiae Pergami (Apoc. II, 12) ?

PL 16, 481A

46. 自らが黙示録で、ペルガモンの教会の天使に命令を書いた者(黙示録2:12)が、どうして、死に至る罪のために祈ってはならないと言い得ただろうか。

7

Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, manducare immolata, et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum, similiter age poenitentiam: caeterum venio tibi cito.

PL 16, 481A

そこにはこうある。「汝にはそこに、バラムの教えを保つ者たちがいる。彼はバラクに、イスラエルの子らの前につまずきを置き、偶像に供えたものを食べ、淫行をするように教えた。同じように、汝にもニコライ派の教えを保つ者たちがいる。同じように悔い改めを行え。さもなければ、私は汝のところへ速やかに来る」。

8

Vides quod Deus qui poenitentiam exigit, veniam polliceatur! Denique et ibi dicit: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manducare manna absconditum (Apoc. II, 7) .

PL 16, 481A

見よ、悔い改めを求める神は、赦しを約束するのである。実に、そこでも主は言う。「耳のある者は、霊が諸教会に言うことを聞け。勝つ者には、私は隠されたマナを食べるために与える」(黙示録2:7)。

9

47. Nonne ipse Joannes cognoverat Stephanum pro persecutoribus suis, qui Christi nomen audire non poterant, deprecatum; cum de ipsis a quibus lapidabatur diceret: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59) ?

PL 16, 481A

47. ヨハネ自身が、ステファノが自分の迫害者たち――キリストの名を聞くことに耐えられなかった者たち――のために祈ったことを知っていたではないか。石で打たれていたステファノは、その打つ者たちについて、「主よ、この罪を彼らに負わせるな」と言ったのである(使徒言行録7:59)。

10

Cujus precationis effectum in Apostolo videmus; Paulus enim qui lapidantium Stephanum vestimenta servabat (Act. IX, 15) , non multo postea per gratiam Christi factus est apostolus, qui fuerat ante persecutor.

PL 16, 481B

この祈りの効果を、我々は使徒に見る。ステファノを石で打つ者たちの衣を預かっていたパウロ(使徒言行録9:15)〔引照は刷りのまま。句は使徒言行録7:58(22:20参照)に当たり、9:15 は続く「使徒となった」に当たる〕は、その後まもなく、キリストの恩寵によって使徒となった。彼は以前は迫害者だったのである。

Liber I, Caput XI

第I巻 第XI章PL 16, 481B
1

Superior Joannis sententia illustratur alio ejusdem testimonio, quo credentibus in Christum salus promittitur. Unde arguuntur Novatiani ut qui lapsis fidem suadeant, quibus negent veniam.

PL 16, 481B

ヨハネの先の言葉は、同じ者の別の証言によって明らかにされる。その証言では、キリストを信じる者たちに救いが約束されている。ここから、ノウァティアヌス派は、堕落者たちに信仰を勧めながら、彼らに赦しを否む者として論駁される。

2

Additur multos martyrum post lapsum duplicem gratiam consecutos esse; nec non pii Samaritani exemplo declaratur eos in quibus vel tenuissima fides spiret, non deserendos.

PL 16, 481B

さらに、殉教者の多くが堕落ののちに二重の恩寵を得たこと、また、敬虔なサマリア人の例によって、ごくかすかな信仰でも息づいている者たちは見捨てられてはならないことが示される。

3

48. Ergo quia de Joannis generali epistola sermo est, ipsius Joannis in Evangelio scripta interrogemus, utrum cum vestra interpretatione conveniant.

PL 16, 481C

48. それでは、ヨハネの公同の手紙が話題なのだから、ヨハネ自身が福音書に書いたものに尋ねよう。それが諸君の解釈と合うかどうかを。

4

Scribit enim dixisse Dominum: Quia sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16) . Si quem ergo lapsum revocare cupias; ut credat, an ut non credat, hortaris?

PL 16, 481C

ヨハネは、主がこう言ったと書いている。「神はこの世をこれほど愛したので、その独り子を与えた。それは、彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を持つためである」(ヨハネ3:16)。それなら、汝がもし堕落した者を呼び戻したいと望むなら、信じるように勧めるのか、信じないように勧めるのか。

5

Utique ut credat. Sed qui credit juxta Domini sententiam, habebit vitam aeternam. Quomodo ergo prohibebis orare pro eo, cui aeterna vita debetur? cum divinae sit gratiae fides, sicut Apostolus in divisionibus gratiarum docet, quia alii datur in eodem Spiritu fides (I Cor. XII, 9) ; et discipuli Domino dicant: Adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5) .

PL 16, 481C

もちろん、信じるようにである。ところが、主の言葉に従って信じる者は、永遠の生命を持つ。それなら、永遠の生命が与えられるべきその者のために祈ることを、汝はどうして禁じるのか。信仰は神の恩寵に属するのだから。使徒も恩寵の分配について教えて、「ある者には、同じ霊において信仰が与えられる」と言い(一コリント12:9)、弟子たちも主に「我々に信仰を増せ」と言う(ルカ17:5)。

6

Qui ergo fidem habet, habet vitam: qui vitam habet, non est utique exclusus a venia. Omnis, inquit, qui credit in eum, non pereat. Cum omnis dicitur, nullus excluditur, nullus excipitur; non enim excipit eum qui lapsus est, si tamen postea bene credat.

PL 16, 481D

それゆえ、信仰を持つ者は生命を持つ。生命を持つ者は、確かに赦しから締め出されてはいない。主は言う。「彼を信じる者はみな、滅びない」。「みな」と言われるとき、誰も除かれず、誰も例外とされない。堕落した者を例外とはしないのである。ただし、その者がのちによく信じるならば。

7

49. Plurimos comperimus se denuo reformasse post lapsum, et pro nomine Dei passos: num possumus his martyrum consortia negare, quibus Dominus Jesus non negavit? Audemus igitur dicere non esse his vitam redditam, quibus Christus coronam reddidit?

PL 16, 481D

49. 我々は、堕落ののちに再び立ち直り、神の名のために苦しみを受けた者が非常に多いことを知っている。主イエスが否まなかった彼らに、我々は殉教者の仲間入りを否むことができようか。それなのに、キリストが冠を返した者たちに、生命は返されていないと、我々はあえて言うのか。

8

Sicut ergo post lapsum plerisque si patiantur, corona redditur; ita si credant, et fides redditur. Quae fides Dei donum est; sicut habes scriptum: Quia a Deo vobis datum est, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29) .

PL 16, 482A

したがって、堕落ののちに、多くの者が苦しみを受けるなら冠が返されるように、信じるなら信仰もまた返される。その信仰は神の賜物である。汝が読むとおりである。「汝らには、彼を信じることだけでなく、彼のために苦しむことも、神から与えられたからである」(フィリピ1:29)。

9

Numquid is qui Dei donum habet, potest non habere indulgentiam? 50. Non una autem, sed duplex gratia est, ut omnis qui credit, et patiatur pro Domino Jesu. Habet igitur qui credit suam gratiam: habet autem alteram, si fides ejus passionibus coronetur.

PL 16, 482A

神の賜物を持つ者が、赦しを持てないことがあろうか。50. しかも恩寵は一つではなく二重である。すなわち、信じる者がみな、主イエスのために苦しみをも受けるという〔恩寵〕である。ゆえに、信じる者は自分の恩寵を持つ。そしてその信仰が苦難によって冠を受けるなら、もう一つの恩寵を持つ。

10

Neque enim priusquam pateretur Petrus, sine gratia fuit: sed ubi passus est, acquisivit alteram. Et plerique qui non habuerunt gratiam, ut pro Jesu paterentur; habuerunt tamen gratiam, ut in Jesum crederent.

PL 16, 482A

ペトロも、苦しみを受ける前に恩寵を欠いていたわけではない。苦しみを受けたとき、もう一つを得たのである。また、イエスのために苦しむ恩寵を持たなかった者の多くも、イエスを信じる恩寵は持った。

11

51. Ideo dicitur: Ut omnis qui credit in eum, non pereat (Joan. XX, 31) . Omnis, inquit, hoc est, ex quocumque statu, ex quocumque lapsu, si credat, perire non timeat.

PL 16, 482B

51. それゆえ、「彼を信じる者がみな滅びないために」と言われる(ヨハネ20:31)〔引照は刷りのまま。句はヨハネ3:16 にある〕。「みな」と言う。すなわち、どのような状態からでも、どのような堕落からでも、信じるならば滅びることを恐れるな、ということである。

12

Potest enim fieri ut aliquem de Hierusalem descendentem in Hiericho (Luc. X, 33) , hoc est de martyrii certamine relapsum in istius vitae cupiditatem saecularemque gratiam, vulneratum a latronibus, hoc est, a persecutoribus, et semivivum derelictum Evangelicus ille Samaritanus inveniat, qui nostrarum custos animarum est (Samaritanus enim custos dicitur), et non praetereat eum, sed curet et sanet.

PL 16, 482B

というのも、エルサレムからエリコへ下る者(ルカ10:33)、すなわち殉教の戦いから、この生の欲望と世の寵愛へと逆戻りした者が、盗賊――すなわち迫害者たち――に傷を負わされ、半ば生きたまま置き去りにされるとき、福音書にあるあのサマリア人が彼を見つけることがあり得るからである。このサマリア人は我々の魂の守り手である(サマリア人は「守り手」と呼ばれるからである)〔サマリア人という名を「守り手」の意に解している〕。そして彼はその者のそばを通り過ぎず、手当てして癒すのである。

13

52, Fortasse ideo non praeterit eum, quia aliquid in eo vitale agnoscit; unde is possit vitam resumere. Nonne vobis videtur ille qui lapsus est, semivivus esse, si vitale aliquid fides spiret? Nam qui penitus Deum ex suo corde abjicit, ille mortuus est.

PL 16, 482C

52. 恐らく彼がそばを通り過ぎないのは、その者の中に何か生きているものを見いだすからである。そこから、その者は生命を取り戻すことができる。堕落した者は、もし信仰が何か生きたものをなお息づかせているなら、半ば生きていると、諸君には思われないか。神を心から完全に投げ捨てる者は、死んでいる。

14

Qui ergo non penitus abjicit, sed per impressionem tormentorum ad tempus negavit, semivivus est. Aut si mortuus est, cur ei dicitis, agendam poenitentiam, qui jam curari non potest?

PL 16, 482C

だから、完全には投げ捨てず、拷問の圧迫のためにしばらく否認しただけの者は、半ば生きている。もし彼が死んでいるなら、すでに癒されることのできない者に、なぜ諸君は悔い改めを行えと言うのか。

15

Si semivivus est, infunde oleum et vinum, non vinum sine oleo, scilicet quod et foveat et remordeat. Tolle eum in jumentum tuum, trade stabulario, duo aera ad ejus curam impende, esto ei proximus (Ibid., XXXIV, 35) .

PL 16, 482C

もし半ば生きているなら、油とぶどう酒を注げ。油のないぶどう酒ではない。すなわち、いたわりもし、ひりつかせもするものである。汝の家畜に彼を乗せよ。宿屋の主人に預けよ。彼の世話のために二枚の銅貨を費やせ。彼の隣人となれ(ルカ34:35)〔ミーニュの引照は章を欠いて刷られており、ルカ10:34–35 の句に当たるらしい〕。

16

Proximus autem esse non potes, nisi facias misericordiam; nemo enim potest dici proximus, nisi qui curaverit, non occiderit. Si autem vis dici proximus, dicit tibi Christus: Vade, et tu fac similiter (Ibid., 37) .

PL 16, 482C

しかし、汝は慈しみを行わないかぎり、隣人となることはできない。実に、殺さずに手当てした者のほかは、誰も隣人と呼ばれ得ないからである。もし汝が隣人と呼ばれたいなら、キリストが汝に言う。「行け、汝も同じようにせよ」(ルカ10:37)。

Liber I, Caput XII

第I巻 第XII章PL 16, 482D
1

Locis ex Joannis Evangelio jam citatis alius indidem adjungitur. Tum servandorum Dei mandatorum necessitatem objicientibus facile respondetur non ei soli qui semper, sed etiam ei qui post lapsum illa servaverit, vitam promitti.

PL 16, 482D

ヨハネの福音書からすでに引いた箇所に、同じ福音書からもう一つの箇所が加えられる。次いで、神の掟を守る必要を持ち出す者たちには、生命が約束されるのは常に守った者だけでなく、堕落ののちにそれを守った者にもであると、たやすく答えられる。

2

Quod ubi ex Davide comprobatum est, quamdam tamen esse inter utrumque differentiam declaratur. 53. Aliud simile consideremus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 16) .

PL 16, 483A

このことがダビデによって確かめられたのち、それでも両者の間にある差異が示される〔この一文は、刷りでは章頭の梗概(斜体)の結びで、本文は「53.」から始まる〕。53. 似た別の句を考えよう。「子を信じる者は永遠の生命を持つ。子を信じない者は生命を見ない。神の怒りがその者の上にとどまる」(ヨハネ3:16)〔引照は刷りのまま。句はヨハネ3:36 にあり、刷りもあとで(Ibid., 36)と引く〕。

3

Quod manet utique jam coepit, et ex delicto aliquo coepit; quia ante non credidit. Ubi ergo quis credit, ira Dei discedit, vita autem accedit (Ibid., 36) . Credere ergo in Christum, lucrum vitae est; qui enim credit in eum, non judicatur.

PL 16, 483A

「とどまる」ものは、確かにすでに始まっており、何らかの罪から始まった。以前に信じなかったからである。それゆえ、人が信じるところでは、神の怒りが去り、生命が来る(ヨハネ3:36)。したがって、キリストを信じることは生命を得ることである。彼を信じる者は裁かれないからである。

4

54. Sed referunt hoc loco quoniam is qui credit in Christum, custodire debeat sermonem ejus; sic enim aiunt scriptum, dicente Domino: Ego lux in hunc mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat: et si quis audierit sermonem meum, et custodierit eum, ego non judico eum (Joan. XII, 46, 47) .

PL 16, 483A

54. しかし彼らは、この箇所について、キリストを信じる者はその言葉を守らねばならないと主張する。主が言う言葉として、こう書かれているというのである。「私は光として、この世に来た。私を信じる者がみな闇にとどまらないためである。もし誰かが私の言葉を聞いてそれを守るなら、私はその者を裁かない」(ヨハネ12:46、47)。

5

Ille non judicat, et tu judicas? Ille dicit: Ut qui credit in me, in tenebris non maneat, hoc est, et si fuerit in tenebris, non permaneat in eis, errorem emendet, culpam corrigat, custodiat mandata mea; dixi enim: Nolo mortem peccatoris, sed correctionem (Ezech. XXXIII, 11) .

PL 16, 483B

彼は裁かないのに、汝は裁くのか。彼は言う。「私を信じる者が闇にとどまらないために」と。すなわち、たとえ闇の中にいたとしても、そこにとどまり続けるな、誤りを改め、咎を正し、私の掟を守れ、ということである。私は言ったからである。「私は罪人の死を望まず、むしろ矯正を望む」(エゼキエル33:11)。

6

Dixi supra: Quoniam qui in me credit, non judicatur; et hoc custodio: Non enim veni, ut judicem mundum, sed ut salvetur mundus per me (Joan. III. 17) .

PL 16, 483B

私は先に言った。「私を信じる者は裁かれない」と。そして私はこれを守る。「私は世を裁くために来たのではなく、世が私によって救われるために来たからである」(ヨハネ3:17)。

7

Libenter ignosco (De Poenit., dist. 1, cap. Libenter) , prompte indulgeo: Misericordiam malo, quam sacrificium (Ose. VI, 6) ; quia per sacrificium justus commendatur, per misericordiam peccator redimitur. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13) .

PL 16, 483B

私は喜んで赦し(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Libenter」法文)、すみやかに赦しを与える。「私はいけにえよりも慈しみを望む」(ホセア6:6)。いけにえによって義人は認められ、慈しみによって罪人は贖われるからである。「私は義人を招くためではなく、罪人を招くために来た」(マタイ9:13)。

8

In Lege sacrificium, in Evangelio misericordia est: Lex per Moysen data est, per me gratia (Joan. I, 17) . Quid hoc evidentius? 55. Denique et subter ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum (Joan. XII, 48) .

PL 16, 483C

律法にはいけにえがあり、福音には慈しみがある。「律法はモーセを通して与えられたが、恩寵は私を通して〔与えられた〕」(ヨハネ1:17)。これより明白なことがあろうか。55. 実に、その下でも主は言う。「私を退け、私の言葉を受け入れない者には、その者を裁く者がある」(ヨハネ12:48)。

9

Num tibi videtur accipere verba Christi, qui se non correxerit? Profecto non videtur. Qui ergo corrigit se, accipit verbum ejus, hoc est enim verbum ejus, ut se unusquisque revocet a culpa.

PL 16, 483C

自らを正さなかった者が、キリストの言葉を受け入れているように汝には見えるか。確かに見えない。したがって、自らを正す者は、その言葉を受け入れているのである。その言葉とは、各人が咎から立ち返ることだからである。

10

Aut excludas igitur necesse est hanc ejus sententiam: aut si negare non potes, acquiescas. 56. Oportet eum quoque mandata custodire Dominica, qui peccare desinat, delictis renuntiet.

PL 16, 483C

それゆえ、汝は主のこの言葉を退けるか、さもなければ、否定できない以上、従うか、そのどちらかでなければならない。56. 罪を犯すことをやめる者、罪を捨てる者もまた、主の掟を守らねばならない。

11

Non ergo de eo debes interpretari dictum, qui semper custodierit; si enim hoc sensisset, addidisset, semper: non addendo autem, de eo pronuntiavit, qui quod audivit, custodierit: audivit autem ut corrigeret errorem: custodivit igitur quod audivit.

PL 16, 483D

したがって、汝は、この言葉を、常に守ってきた者についてのものと解釈してはならない。もし主がそう考えたのなら、「常に」とつけ加えたはずである。つけ加えなかったことで、主は、聞いたことを守った者について宣言したのである。そして、聞いたのは誤りを正すためであった。ゆえに、その者は聞いたことを守ったのである。

12

57. Quam vero durum sit ut ad poenam vocetur perpetuam, qui vel postea custodit Domini mandata, ipse te doceat, qui etiam non custodientibus mandata sua veniam non denegavit, sicut habes in psalmi corpore: Si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non disperdam ab eis (Psal. LXXXVIII, 32, 33) .

PL 16, 483D

57. 掟をのちに守る者でさえ、とこしえの刑罰に召されるのがどれほど過酷であるかは、主の掟を守らない者たちにも赦しを否まなかった主自身が、汝に教えるがよい。詩篇の本文に、汝は次のように読む。「もし彼らが私の正義を汚し、私の掟を守らないなら、私は鞭で彼らの不法を、笞で彼らの罪を訪れる。だが、私の慈しみを彼らから失わせはしない」(詩篇88:32、33)。

13

Omnibus igitur promittit misericordiam. 58. Sed ne sine judicio hanc esse misericordiam putetis, est discretio inter eos qui perpetuam detulerint obedientiam mandatis coelestibus, et inter eos qui aliquando vel errore, vel necessitate lapsi sint.

PL 16, 484A

したがって主は、すべての者に慈しみを約束する。58. しかし、この慈しみが裁きなしにあると諸君が思わぬように言えば、天の掟に対して絶えざる従順を捧げてきた者たちと、いつか誤りによって、あるいは必要に迫られて堕落した者たちとの間には、区別がある。

14

Et ne nostro circumscribi te argumento putes, Christi judicium accipe; etenim ait: Si sciens servus voluntatem domini sui non fecit, vapulabit multis: si autem nescivit, vapulabit paucis (Luc. XII, 47, 48) .

PL 16, 484A

そして、汝が我々の論証にたぶらかされていると思わぬように、キリストの判決を受け取れ。主はこう言う。「主人の意志を知りながら行わなかった僕は、多く打たれる。しかし知らなかった者は、少なく打たれる」(ルカ12:47、48)。

15

Uterque igitur si credat, recipitur, quia castigat omnem filium Deus, quem recipit (Hebr. XII, 6) : et quem castigat, morti utique non tradit; quia scriptum est: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18) .

PL 16, 484B

したがって、どちらの者も、信じるなら受け入れられる。「神は、受け入れるすべての子を懲らしめる」(ヘブライ12:6)からである。そして、神が懲らしめる者を、確かに死には渡さない。書かれているとおりである。「主は私を厳しく懲らしめたが、死に渡さなかった」(詩篇117:18)。

Liber I, Caput XIII

第I巻 第XIII章PL 16, 484B
1

Qui peccatum ad mortem fecerint, non deserendos, sed poenitentiae subjiciendos ex Paulo docetur. Quid sit tradi Satanae in interitum carnis, et quam hoc optandum.

PL 16, 484B

死に至る罪を犯した者は、見捨てられるべきでなく、悔い改めに付されるべきことが、パウロから教えられる。サタンに渡されて肉が滅ぼされるとは何か、またそれがいかに望ましいことか。

2

Satanam corpori debilitates inferre, sed eas in spiritus utilitatem converti; unde magna Dei elucet potentia, qua illum ut sibi noceat, et nobis prosit, cogit invitum.

PL 16, 484B

サタンは体に衰弱をもたらすが、それは霊の益へと転じられること。ここから神の大いなる力が輝き出る。神はその力によって、サタンが自分を損ない、我々を益するよう、彼を意に反して強いるのである。

3

59. Denique Paulus docet non deserendos eos qui peccatum ad mortem fecerint, sed potius lacrymarum panibus, et potu coercendos flebili; ita tamen ut ipsa moderata esset tristitia.

PL 16, 484B

59. 実に、パウロは、死に至る罪を犯した者たちを見捨ててはならず、むしろ涙のパンと涙の飲み物で矯正すべきであると教える。ただし、その悲しみそのものは節度あるものでなければならない。

4

Hoc enim significat: Potum dabis eis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6) ; ut ipsa moestitia mensuram habeat, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur (II Cor. II, 5 et seq.) , qui agit poenitentiam, sicut scripsit ad Corinthios: Quid vultis?

PL 16, 484C

それは、「汝は彼らに、涙のうちに、量りをもって飲み物を与える」(詩篇79:6)が意味することである。悲しみそのものに量りがあり、悔い改めを行う者が、行き過ぎた悲しみに呑み込まれることのないようにするためである(二コリント2:5以下)。パウロはコリントの人々にこう書いた。「汝らは何を望むか」

5

In virga veniam ad vos, an in charitate, spirituque mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ? Sed nec virga gravis est, quoniam legerat: Tu quidem percuties eum virga, animam autem ejus a morte liberabis (Prov. XXIII, 14) .

PL 16, 484C

「私が鞭を持って汝らのところへ行こうか、それとも愛と柔和の霊をもって行こうか」(一コリント4:21)。しかし、その鞭も重いものではない。彼は読んでいたからである。「汝は鞭で彼を打つが、その魂を死から救い出す」(箴言23:14)。

6

60. Quid esset in virga venire, docet invectio fornicationis, accusatio incesti, reprehensio tumoris, quod inflati essent, quos magis lugere oporteret; postremo condemnatio rei, ut tolleretur a consortio communionis, et traderetur adversario, non ad interitum animae, sed carnis (I Cor. V, 1 et seq.) .

PL 16, 484C

60. 鞭を持って行くとは何かを教えるのは、淫行への攻撃、近親相姦の告発、高ぶりへの叱責――むしろ嘆くべき者たちが思い上がっていたこと――、そして最後に、罪ある者への断罪である。すなわち、その者が交わりの仲間から取り除かれ、敵対者に渡されること、ただし魂の滅びのためではなく肉の滅びのためである(一コリント5:1以下)。

7

Sicut enim Dominus in animam sancti Job potestatem non dedit, sed in carnem ejus permisit licentiam (Job II, 6) ; ita et hic traditur Satanae in interitum carnis, ut serpens terram ejus lingeret, animae non noceret (Mich. VII, 17) .

PL 16, 484D

主は、聖ヨブの魂に対して権能を与えず、その肉に対して許可を与えた(ヨブ記2:6)。それと同じように、ここでも彼はサタンに渡されて肉が滅ぼされる。蛇がその者の土を舐め、魂を害さないためである(ミカ7:17)。

8

61. Moriatur ergo caro nostra cupiditatibus, sit captiva, sit subdita, nec legi mentis nostrae repugnet, sed bonae servituti subjecta moriatur; sicut in Paulo qui castigabat corpus suum (I Cor. IX, 27) , ut servituti redigeret; quo probabilior fieret praedicatio, si lex carnis ejus cum lege mentis congrueret et conveniret.

PL 16, 485A

61. したがって、我々の肉は、欲情に対して死ね。捕らわれ、従い、我々の精神の法に逆らうことなく、善い隷属に服して死ね。体を打ちたたいた(一コリント9:27)パウロにおいてそうであったとおりである。彼は体を隷属させるためにそうした。そうすれば、もしその肉の法が精神の法と一致し調和するなら、宣教はより確かなものとなる。

9

Interit enim caro, cum sapientia ejus transit in spiritum; ut jam non quae carnis sunt, sapiat, sed quae sunt spiritus. Utinam videam infirmari carnem meam! utinam non trahar captivus in legem peccati! utinam non in carne vivam, sed in fide Christi (Rom. VII, 23) !

PL 16, 485A

肉が滅びるのは、その知恵が霊へと移るときだからである。そのとき肉は、もはや肉のことを思わず、霊のことを思う。私の肉が弱められるのを見たいものだ。私が罪の法へ捕らわれて引かれないでいたいものだ。私が肉の中でではなく、キリストの信仰の中で生きたいものだ(ローマ7:23)。

10

Et ideo major in infirmitate corporis gratia, quam in salute. Denique et Paulum quem multum dilexit (Galat. II, 20) , noluit liberare ab infirmitate carnis, cui petenti ut discederet a se infirmitas, respondit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 8, 9) .

PL 16, 485A

それゆえ、体の弱さにおける恩寵は、健やかさにおける恩寵より大きい。実に、主は、深く愛したパウロ(ガラテヤ2:20)でさえ、肉の弱さから解き放とうとしなかった。パウロが弱さが自分から去るようにと求めたとき、主は答えた。「汝には私の恩寵で足りる。力は弱さの中で全うされる」(一コリント12:8, 9)〔引照は刷りのまま。句は二コリント12:8–9 にある〕。

11

Et Paulus plus sibi in infirmitatibus placet, dicens: Cum infirmor, tunc potens sum (Ibid., 10) ; consummatur enim carnis infirmitatibus animae fortitudo.

PL 16, 485B

そしてパウロは、弱さの中でこそいっそう自らを喜び、言う。「私が弱いときにこそ、私は強い」(一コリント12:10)〔引照は刷りの Ibid. のまま。句は二コリント12:10 にある〕。魂の強さは、肉の弱さによって完成されるからである。

12

62. Explanavimus Pauli sententiam; nunc verba ipsa consideremus, qua ratione dixerit quod tradiderit eum Satanae in interitum carnis; quia tentator noster diabolus est. Nam debilitates membris singulis infert, et aegritudines toti solet movere corpori.

PL 16, 485B

62. 我々はパウロの言わんとするところを説明した。次に、言葉そのものを考えよう。なぜ彼は、その者を肉の滅びのためにサタンに渡したと言ったのか。我々の誘惑者は悪魔だからである。悪魔は、個々の肢体に衰弱をもたらし、体全体に病を起こすのが常である。

13

Denique percussit sanctum Job ulcere malo a pedibus usque ad caput, quia in potestate acceperat interitum carnis ejus, dicente Deo: Ecce trado tibi eum, tantummodo animam ejus custodi (Job II, 6) .

PL 16, 485B

実に、悪魔は聖ヨブを、足から頭まで悪い腫れ物で打った。神が「見よ、私は彼を汝に渡す。ただ、その魂を守れ」と言ったとき、悪魔はその肉の滅びを自分の権能のうちに受けていたからである(ヨブ記2:6)。

14

Hoc iisdem verbis Apostolus transtulit; dicens quod tradiderit hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5) . 63. Magna potestas, magna gratia, quae imperat diabolo, ut se ipse destruat.

PL 16, 485C

使徒は同じ言葉をこれに移して、こう言った。そのような人をサタンに渡したのは、肉の滅びのため、霊が我々の主イエス・キリストの日に救われるためであると(一コリント5:5)。63. 大いなる権能、大いなる恩寵である。悪魔に命じて、自らを滅ぼさせるのだから。

15

Se enim destruit, cum hominem quem tentando supplantare studet, ex infirmo fortiorem efficit; quia dum carnem debilitat, mentem ejus corroborat.

PL 16, 485C

悪魔は、誘惑によって人を足払いしようと努めながら、弱い者をより強い者にしてしまう。そのとき自らを滅ぼしているのである。肉を衰えさせながら、その人の精神を強めているからである。

16

Aegritudo enim carnis (De Poenit., dist. 1, cap. Potest, § Aegritudo) peccatum repellit: luxuria autem carnis culpam adolet. 64. Illuditur ergo diabolus, ut se ipse morsu suo vulneret, et contra se armet, quem debilitandum putavit.

PL 16, 485C

実に、肉の病は(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest」法文、§「Aegritudo」)罪を退け、肉の放縦は咎をかき立てる。64. こうして悪魔は欺かれる。自らの咬み傷で自らを傷つけ、衰えさせようと考えた者を、自分に敵して武装させることになるからである。

17

Sic et sanctum Job magis amavit, posteaquam vulneravit: qui totum corpus diris perfusus ulceribus, diaboli quidem morsum pertulit, sed venena non sensit.

PL 16, 486A

同じように〔神は〕、聖ヨブを〔悪魔が〕傷つけたのちに、いっそう愛した〔amavit と vulneravit の主語は定かでない。神と悪魔と取った〕。ヨブは全身を恐ろしい腫れ物にまみれながら、悪魔の咬み傷には耐えたが、毒は感じなかった。

18

Et ideo bene ei dictum est: Adduces draconem in hamo, illudes eum sicut avem: ligabis eum sicut passerem puer, imponens super eum manum (Job XL, 24) .

PL 16, 486A

それゆえ、彼にこう告げられたのは当然である。「汝は竜を釣り針にかけて引き上げ、鳥のようにもてあそぶ。少年がスズメを縛るように、その上に手を置いて彼を縛る」(ヨブ記40:24)。

19

65. Vides quemadmodum a Paulo illudatur, ut in cavernam ejus, sicut puer ille propheticus (Esai. XI, 8, 9) , manum mittat, et nihil serpens noceat ei, de latebris eruat eum, de veneno ejus faciat spiritale antidotum; ut quod venenum est, medicamentum fiat: venenum est ad interitum carnis, medicamentum fit ad salutem spiritus.

PL 16, 486A

65. 見よ、悪魔がパウロによってどのようにもてあそばれるかを。パウロは、あの預言された少年のように(イザヤ11:8, 9)、その洞穴に手を入れても、蛇は彼を少しも害さない。そして彼を隠れ場から引きずり出し、その毒から霊の解毒剤を作る。毒であるものが薬となる。肉の滅びのためには毒であり、霊の救いのためには薬となる。

20

Quod enim nocet corpori, juvat spiritum (De Poenit, dist. 1, cap. Potest, § Quod nocet) . 66. Manducet ergo terram meam serpens, dentem carni infigat, conterat corpus, dicat Dominus et de me: Trado tibi eum, tantummodo animam ejus custodi (Job II, 6) .

PL 16, 486A

体を害するものは、霊を助けるのである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest」法文、§「Quod nocet」)。66. それゆえ、蛇は私の土を食え。肉に歯を立て、体を砕け。主が私についてもこう言うがよい。「私は彼を汝に渡す。ただ、その魂を守れ」(ヨブ記2:6)。

21

Quanta vis Christi, ut custodia hominis imperetur etiam ipsi diabolo, qui semper vult nocere.

PL 16, 486B

なんと大きなキリストの力であろうか。常に害を加えようとする悪魔その者にさえ、人の守りが命じられるのだから。

22

Dominum ergo Jesum nobis propitiemus: imperante Christo, et diabolus ipse fit praedae suae custos, vel invitus mandatis obsecundat coelestibus: et quamvis immitis, tamen mansuetis obsequitur imperiis. 67. Sed quid ego commendo obsequium ejus?

PL 16, 486B

それゆえ、主イエスを我々に宥めよう。キリストが命じるなら、悪魔その者も自らの獲物の守り手となり、意に反してでも天の命令に従う。たとえ残忍であっても、穏やかな命令には従うのである。67. しかし、私はなぜ彼の従順を称えるのか。

23

Sit ille semper malus, ut sit bonus Deus semper, qui malitiam ejus nobis in gratiam convertit. Vult nocere ille, sed non potest, si Christus obsistat: carnem ulcerat, sed custodit animam: terram devorat, sed reservat spiritum.

PL 16, 486B

彼はいつまでも悪であれ。それは、神がいつまでも善であるためである。神は彼の悪意を、我々への恩寵へと変えるのだから。彼は害を加えようとするが、キリストが立ちはだかるならできない。肉を傷つけるが、魂を守る。土を呑み込むが、霊を残す。

24

Denique scriptum est: Tunc lupi et agni simul pascentur: leo et bos paleam manducabunt, serpens autem terram ut panem: et non nocebunt, neque vastabunt in monte sancto meo, dicit Dominus (Esai. XI, 6 et seq.) .

PL 16, 486C

実に、こう書かれている。「そのとき、狼と子羊は共に草を食み、獅子と牛はわらを食べ、蛇は土をパンのように食べる。彼らは、私の聖なる山で害することも、荒らすこともない、と主は言う」(イザヤ11:6以下)。

25

Damnati enim serpentis haec est sententia: Erit tibi terra cibus (Gen. III, 14) . Quae terra? Ea utique de qua dictum est: Terra es, et in terram ibis (Ibid., 19) .

PL 16, 486C

これは、断罪された蛇に対する判決だからである。「土が汝の食物となる」(創世記3:14)。どの土か。確かに、「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)と告げられた、その土である。

Liber I, Caput XIV

第I巻 第XIV章PL 16, 486C
1

Quod supra dixerit Ambrosius carnem ad interitum Satanae traditam a serpente comedi, hoc ita demum docet fieri, si anima carnalibus cupiditatibus liberetur.

PL 16, 486C

アンブロシウスは、先に、滅びのためにサタンに渡された肉は蛇に食われると述べたが、それが実際に起こるのは、魂が肉の欲情から解き放たれる場合に限ると教える。

2

Quamobrem multa praecipit ad oculorum mentisque custodiam necessaria: quae castissimi Josephi exemplo firmat: dehinc omnes ad retia quibus in voluptatis ignem trahimur, declinanda hortatus; ne timeamus quominus a serpente caro nostra edatur, suadet.

PL 16, 487A

そのため彼は、目と精神の守りに必要な多くのことを命じ、それを最も貞潔なヨセフの例で確かにする。次いで、すべての人に、快楽の火へと我々を引き込む網を避けるよう勧め、我々の肉が蛇に食われることを恐れる必要はないと説く。

3

68. Hanc terram serpens manducat, si propitius est nobis Dominus Jesus, ut non compatiatur anima carnis debilitati, non accendatur vapore carnis, et calore membrorum. Bonum est nubere magis quam uri (I Cor. VII, 9) ; est enim flamma quae interna urit (Prov. VI, 27) .

PL 16, 487A

68. 蛇がこの土を食うのは、主イエスが我々に好意を寄せるときである。そのとき、魂は肉の衰えを共に苦しまず、肉の熱と肢体のほてりによって燃え上がらない。「燃えるよりは結婚する方がよい」(一コリント7:9)。内から焼く炎があるからである(箴言6:27)。

4

Unde hunc ignem non alligemus in sinu mentis, et recessu pectoris, ne interioris nostri uramus exuvias, et forense hoc nostrae animae vestimentum, velamenque carnale edax libidinis flamma consumat, sed transeamus per ignem (Esai. XLIII, 2) .

PL 16, 487A

だから、この火を精神の懐や胸の奥にしばってはならない。我々の内なるものの衣を焼いてしまわないように、また、我々の魂のこの外側の衣、肉の覆いを、貪る情欲の炎が焼き尽くさないように。むしろ、我々は火の中を通り抜けよう(イザヤ43:2)。

5

Et si quis incidit amoris incendium, transiliat, et transeat: non alliget adulterinam cupiditatem vinculis cogitationum, nullos sibi nodos assiduae nexu meditationis astringat; non intendat saepius in formam mulieris meretricis, nec adolescentula ad vultum juvenis oculos levet.

PL 16, 487B

もし誰かが恋の炎に落ち込んだなら、それを跳び越えて通り抜けよ。不倫の欲情を思いの縄でしばってはならない。絶えず思い巡らすことの結び目で、自分に結び目を固く締めてはならない。娼婦の姿にたびたび目を注いではならず、若い娘も青年の顔に目を上げてはならない。

6

Et si fortuitu aspexit, et capta est; quanto magis capietur, si curiosa aspexit! 69. Vel consuetudo nos doceat.

PL 16, 487B

〔娘が〕偶然に見ただけで捕らわれたのなら、好奇心から見たなら、どれほどいっそう捕らわれることか。69. 慣習でさえ我々に教えるがよい。

7

Ideo velamine obnubit caput suum mulier, ut etiam in publico tuta verecundia sit: non facile vultus ejus adolescentis oculis occurrat, nuptiali velamine tecta sit; ne vel fortuitis occursibus pateat ad vulnus vel alienum, vel suum: sed utrumque suum vulnus est.

PL 16, 487B

女が頭をヴェールで覆うのはそのためである。人前でも慎みが守られるように、その顔が青年の目にたやすく触れないように、婚礼のヴェールで覆われているように。偶然の出会いによって、他人の傷にも自分の傷にも身をさらすことのないようにである。だが、どちらの傷も自分の傷である。

8

Quod si tegmine caput velat (I Cor. XI, 5 et seq.) , ne temere aut videatur, aut videat (dum enim caput velatur, vultus absconditur), quanto magis velare se debet pudoris tegmine, ut etiam in publico habeat suum ipsa secretum!

PL 16, 487C

もし女が覆いで頭を包むのが(一コリント11:5以下)、軽々しく見られることも見ることもないためである――頭が覆われれば、顔が隠れるからである――とすれば、人前にあっても自分だけの秘めたところを持つために、恥じらいの覆いで自らを覆うべきことは、なおさらである。

9

70. Verum esto, inciderit oculus, sed non intendat affectus. Non enim vidisse crimen est, sed cavendum ne origo sit criminis. Videt carnalis oculus, sed premat cordis oculos, maneat mentis verecundia.

PL 16, 487C

70. だが、目が行き当たったとしよう。それでも、情がそこに向かってはならない。見たこと自体が罪なのではなく、それが罪の起こりとならぬよう警戒すべきなのである。肉の目は見る。しかし心の目を抑えよ。精神の恥じらいがとどまるように。

10

Habemus moralem et indulgentem Dominum; dixit quidem propheta: Nolo intendas in formam mulieris fornicariae; sed tamen Dominus dixit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Prov. V, 2) .

PL 16, 487C

我々は、道徳を教え、かつ赦しに寛大な主をもっている。預言者は確かにこう言った。「淫らな女の姿に目を向けるな」。しかし主はこう言った。「女を見て、その女を欲する者は、すでに心の中でその女と姦淫した」(箴言5:2)〔引照は刷りのまま。刷りの引照は預言者の句に当たるらしく、主の句はマタイ5:28 にある〕。

11

Non dixit: Si quis viderit, adulteravit; sed: Si quis ad concupiscendum viderit, non aspectum obligavit, sed affectum quaesivit. Bonus tamen pudor, qui ipsos corporis oculos sic premere consuevit, ut saepe non videamus etiam quod videmus.

PL 16, 487C

主は、「誰かが見たなら姦淫した」とは言わなかった。「もし誰かが欲しがって見たなら」と言った。眼差しに責めを負わせたのではなく、情を問うたのである。それでも、恥じらいは善いものである。恥じらいは、体の目そのものを抑えるのが常で、見えているものさえ、しばしば我々は見ないほどである。

12

Etenim specie aspicere videmur, quidquid occurrerit; sed si non misceatur animi intentio, hic quoque secundum carnis officium noster aspectus vanescit; ita plus videmus animo, quam corpore.

PL 16, 487D

実際、我々は、出会うものは何でも見えているように思う。しかし、心の注意がそこに混じらなければ、我々の眼差しは、肉の働きに従っても、ここでも消え失せる。こうして、我々は体よりも心でいっそう見るのである。

13

71. Et si viderit caro ignem, non alligemus ignem in sinu, hoc est, in secreto mentis, animique arcano. Non implicemus ignem hunc ossibus, non ipsi nobis nodos injiciamus; non misceamus sermonem aliquem cum hujusmodi, unde exaestuet ignis adulterinus.

PL 16, 488A

71. たとえ肉が火を見たとしても、その火を懐に結んではならない。すなわち、精神の秘めたところ、心の奥の隠れた所にである。この火を骨にからめてはならない。自ら自分に結び目を投げかけてはならない。不倫の火が燃え上がるもとになるような、そのような者との会話を交えてはならない。

14

Sermo juvenculae nodus adolescentium est: verba adolescentis vincula sunt amoris. 72. Vidit hunc ignem Joseph, quando eum adulterii cupida mulier allocuta est (Gen. XXXIX, 7) ; voluit eum capere sermone, misit laqueos labiorum suorum, sed pudicum virum ligare non potuit.

PL 16, 488A

若い娘の言葉は青年たちの結び目であり、青年の言葉は恋の縄である。72. ヨセフはこの火を見た。姦淫を欲した女が彼に語りかけたとき(創世記39:7)である。女は言葉で彼を捕らえようとし、唇の罠を仕掛けたが、貞潔な男をしばることはできなかった。

15

Solvit enim vincula mulieris vox pudoris, sermo gravitatis, habena cautelae, fidei custodia, castimoniae disciplina. Capere igitur eum retibus suis impudica non potuit: misit manum, et apprehendit vestem ejus, ut nodo stringeret.

PL 16, 488A

恥じらいの声、重みのある言葉、用心の手綱、信義の守り、貞潔の規律が、女の縄を解いたからである。こうして、恥知らずな女は、その網で彼を捕らえることができなかった。女は手を伸ばして、彼の衣をつかんだ。結び目でしばるためである。

16

Verba petulantis mulieris cupiditatum retia sunt, manus ejus amoris nodus est (Prov. VII, 21) : sed nec retibus capi potuit mens pudica, nec nodo: excussa vestis, solutus est nodus; et ideo quia non alligavit ignem in sinu mentis suae, non combussit corpus suum.

PL 16, 488B

みだらな女の言葉は欲情の網であり、その手は恋の結び目である(箴言7:21)。しかし、貞潔な精神は、網にも結び目にも捕らえられ得なかった。衣は振り払われ、結び目は解けた。そして、彼は精神の懐に火をしばりつけなかったがゆえに、自分の体を焼かなかったのである。

17

73. Vides ergo, quia animus noster culpae est auctor? Itaque innocens caro, sed plerumque peccati ministra. Ergo non te vincat formae concupiscentia. Multa retia tenduntur a diabolo, multi laquei. Oculus meretricis laqueus amatoris est.

PL 16, 488B

73. 見よ、我々の心こそが咎の張本人であることを。それゆえ、肉は無実であるが、しばしば罪の使いとなる。だから、容姿への欲望があなたに勝たないように。悪魔によって多くの網が張られ、多くの罠が仕掛けられている。娼婦の目は恋する者の罠である。

18

Ipsi nobis oculi nostri retia sunt; et ideo scriptum est: Neque capiaris oculis tuis (Prov. VI, 25) . Ipsi nobis ergo tendimus retia, quibus involvimur et implicamur.

PL 16, 488B

我々の目そのものが、我々にとって網である。それゆえ書かれている。「汝の目に捕らえられるな」(箴言6:25)。我々は自ら、自分を巻き込み絡め取る網を張るのである。

19

Ipsi nobis vincula nectimus, sicut legimus: Quia vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. VI, 2) .

PL 16, 488C

我々は自ら、自分のための縄をなう。我々が読むとおりである。「各人は、自分の罪の縄にしばられる」(箴言6:2)。

20

74. Et ideo transeamus ignem adolescentiae, ardoremque juvenilis aetatis: transeamus aquam, non remaneamus in aqua; ne flumina nos profunda concludant.

PL 16, 488C

74. だから、青年期の火、若い年ごろの燃えさかりを通り抜けよう。水を通り抜けよう。水の中にとどまってはならない。深い川が我々を閉じ込めないために。

21

Transeamus magis, ut et nos dicamus: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5) ; qui enim transit, salvus est.

PL 16, 488C

むしろ通り抜けて、我々もこう言えるようにしよう。「我々の魂は急流を渡った」(詩篇123:5)。通り過ぎる者は救われるからである。

22

Denique Dominus sic ait: Si transeas per aquam, tecum sum, flumina te non concludent (Esai. XLIII, 2) ; et Propheta dicit: Vidi impium superexaltatum ultra cedros Libani: et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35, 36) .

PL 16, 488C

実に、主はこう言う。「汝が水を渡るとき、私は汝と共にいる。川は汝を閉じ込めない」(イザヤ43:2)。また預言者は言う。「私は不敬虔な者がレバノンの杉の上にそびえ立つのを見た。私が通り過ぎると、見よ、彼はもういなかった」(詩篇36:35, 36)。

23

Transi saecularia, et cecidisse aspicies altitudines impiorum. Moyses quoque transiens saecularia flumina, vidit visum magnum, et ait: Transiens videbo hoc visum (Exod. III, 3) ; si enim fuisset in corporis vitiis et saeculi istius lubricis voluptatibus, tanta non vidisset mysteria.

PL 16, 488C

世のものを通り抜けよ。そうすれば、不敬虔な者たちの高みが倒れているのを見るであろう。モーセもまた、世の川を渡りながら大いなる光景を見て、言った。「私は通り過ぎて、この光景を見よう」(出エジプト記3:3)。もし彼が体の悪徳と、この世の滑りやすい快楽の中にいたなら、あれほどの奥義を見なかったであろう。

24

75. Transeamus ergo et nos ignem hunc libidinis, quem timens Paulus, sed nobis timens, qui castigando corpus suum, fecerat ut jam non timeret sibi, dicit nobis: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18) .

PL 16, 488D

75. それゆえ、我々もまた、この情欲の火を通り抜けよう。パウロはこれを恐れた。しかし、それは我々のために恐れたのである。自らの体を打ちたたくことで、もはや自分のために恐れることはなくなっていた彼は、我々に言う。「淫行から逃げよ」(一コリント6:18)。

25

Fugiamus ergo tamquam sequentem, quae non post nos, sed in nobis sequitur nosmetipsos. Ergo videamus diligenter, ne dum illam fugimus, nobiscum eam portemus.

PL 16, 489A

それゆえ、追ってくる者から逃げるように逃げよう。それは我々の後ろから追うのではなく、我々自身の内で我々を追う。だから、よく見て、それから逃げながら、それを自分と共に運んでいないようにしよう。

26

Volumus enim plerumque fugere, sed si non penitus eam de nostro excutimus animo, tollimus eam magis, quam relinquimus. Transiliamus ergo eam, ne nobis dicatur: Ambulate in igne flammae vestrae, quem accendistis vobis (Esai. L, 11) .

PL 16, 489A

我々はしばしば逃れようとするが、もしそれを心から完全に払い落とさないなら、それを捨てるどころか、むしろ運んでいるのである。だから、それを跳び越えよう。我々が次のように言われないために。「汝らの炎の火の中を歩め。汝らが自分のために燃やした火の中を」(イザヤ50:11)。

27

Quoniam sicut ille qui alligat ignem in sinu vestimenta comburit (Prov. VI, 27) ; sic qui ambulat super ignem, pedes comburat necesse est; quoniam scriptum est: Ambulabit quis super carbones ignis, pedes autem non comburet (Prov. I, 28) ?

PL 16, 489A

懐に火をしばりつける者が衣を焼くように(箴言6:27)、火の上を歩く者は、足を焼かれざるを得ない。というのも、こう書かれているからである。「誰か炭火の上を歩いて、足を焼かれずにいられようか」(箴言1:28)〔引照は刷りのまま。句は箴言6:28 にある〕。

28

76. Gravis ignis est, et ideo non demus illi alimenta luxuriae. Pascitur libido conviviis, nutritur deliciis, vino accenditur, ebrietate inflammatur. Graviora his sunt fomenta verborum, quae vino quodam Sodomitanae vitis mentem inebriant.

PL 16, 489A

76. 火は重い。だから、それに放縦の養いを与えてはならない。情欲は宴で養われ、快楽で育てられ、ぶどう酒で燃え上がり、泥酔で炎上する。これらより重いのは、言葉による煽りである。それは、ソドムのブドウの木のぶどう酒のようなもので、精神を酔わせる。

29

Caveamus tamen et hujus abundantiam vini; ubi enim caro inebriatur, mens titubat, animus vacillat, cor fluctuat. Et ideo ad utrumque utile praeceptum est, quo monetur Timotheus: vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) .

PL 16, 489B

それでも、このぶどう酒の過多にも用心しよう。肉が酔うところでは、精神がよろめき、心が揺らぎ、胸の内が波立つ。それゆえ、テモテを諭す戒めは、どちらの面にも役立つ。「汝の頻繁な病弱のために、少量のぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。

30

Cum calet corpus, trahit vaporem: cum alget morbi frigore caro, refrigeratur anima tua: cum dolet corpus tuum, tristis est mens tua, sed tristitia tua in gaudium veniet. 77. Noli ergo timere si manducetur caro tua, anima tua non devoratur.

PL 16, 489B

体が熱いとき、熱気を引き寄せる。肉が病の寒気で冷えるとき、あなたの魂は冷える。あなたの体が痛むとき、あなたの精神は悲しむ。しかし、あなたの悲しみは喜びに変わる。77. だから、あなたの肉が食われても、恐れるな。あなたの魂は食い尽くされない。

31

Ideo David non timere se dicit; quia carnem ejus, non animam inimici edebant, sicut legimus: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt (Psal. XXVI, 2) .

PL 16, 489B

ダビデが恐れないと言うのは、そのためである。敵たちが食っていたのは彼の肉であって、魂ではなかったからである。我々が読むとおりである。「悪を行う者たちが、私の肉を食おうとして私に迫るとき、私を苦しめる私の敵たちは、自ら弱り、倒れた」(詩篇26:2)。

32

Ruinam igitur solam facit sibi serpens; ideo serpenti traditur, qui a serpente elisus est; ut quem dejecit, hunc erigat: et fiat ruina serpentis hominis resurrectio.

PL 16, 489C

したがって、蛇は自分にだけ破滅をもたらす。蛇によって打ち砕かれた者が蛇に渡されるのは、投げ倒した者を起き上がらせるためであり、蛇の破滅が人の復活となるためである。

33

Satanam autem corporalis hujus contritionis et carnalis auctorem debilitatis Scriptura ostendit, Paulo dicente: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar (II Cor. XII, 7) . Sic ergo curare Paulus didicit, quemadmodum ipse sanatus est.

PL 16, 489C

そして、この体の砕かれと肉の衰えの張本人がサタンであることを、聖書は、パウロの言葉によって示している。「私の肉に、とげが与えられた。私を拳で打つサタンの使いである。私が高ぶらないためである」(二コリント12:7)。こうしてパウロは、自らが癒された仕方で、他の者を癒すことを学んだのである。

Liber I, Caput XV

第I巻 第XV章PL 16, 489D
1

Rediens a digressione, quid sit venire in virga vel in spiritu mansuetudinis docet. Sequestrandum graviter lapsum, sed eum Apostoli exemplo sacris reddendum, ubi piae plebis oratione atque lacrymis fuerit expiatus.

PL 16, 489D

〔アンブロシウスは〕脇道から戻り、「鞭をもって」来るとは何か、あるいは「柔和の霊をもって」来るとは何かを説く。重く堕ちた者は隔離されねばならないが、敬虔な民の祈りと涙によって罪を償われたなら、使徒の範にならって聖なる祭儀に戻されるべきである。

2

Expurgari vetus fermentum, cum litterae durities mollioris explicationis farina temperatur. Quomodo Ecclesiae farina omnes conspergi ac cibo charitatis pasci debeant; ne similes evadant invidi illius fratris, quem aemulantur Novatiani, quorum tumor illic notatur.

PL 16, 490A

古いパン種が除き浄められるとは、文字の硬さが、より柔らかな解き明かしの粉によってやわらげられることである。教会の粉によってすべての者がこね合わされ、愛の食物で養われるべきこと。あの妬み深い兄に似た者とならないためである。ノウァティアヌス派はその兄に倣っており、彼らの高ぶりがそこで指摘される。

3

78. Bonus itaque doctor dum promittit alterum de duobus, utrumque donavit. Venit in virga, quia a communione sacra convictum removit. Et bene dicitur tradi satanae, qui separatur a Christi corpore.

PL 16, 490A

78. こうして善き教師は、二つのうち一つを約束しながら、両方を与えた。彼は鞭をもって来た。有罪とされた者を聖なる交わりから遠ざけたからである。そして、サタンに渡されたと言われるのは正しい。キリストの体から切り離される者のことだからである。

4

Venit etiam in charitate, spirituque mansuetudinis, vel quia sic tradidit, ut spiritum ejus salvum faceret, vel quia eum quem ante sequestraverat postea sacramentis reddidit.

PL 16, 490A

彼はまた、愛をもって、柔和の霊をもって来た。それは、その者の霊を救うためにそのように渡したからであり、あるいは、先に遠ざけておいた者をのちに秘跡に戻したからである。

5

79. Nam et sequestrari oportet graviter lapsum, ne modicum fermentum totam massam corrumpat: et expurgandum est vetus fermentum, vel in singulis vetus homo, hoc est, exterior homo cum actibus suis, vel in populo inveteratus peccatis, vitiisque concretus.

PL 16, 490B

79. というのも、重く堕ちた者は隔離されねばならないからである。わずかなパン種が練り粉全体を腐らせることのないためである。また、古いパン種は除き浄められねばならない。それは、一人一人においては古い人、すなわち外なる人とその行いであり、あるいは民においては、罪によって古びて悪徳に固まったものである。

6

Et bene dixit expurgandum, non projiciendum: quod enim expurgatur, non totum judicatur inutile; ideo enim purgatur, ut utile ab inutili separetur: quod autem projicitur, nihil in se utile habere creditur.

PL 16, 490B

そして彼が「除き浄めよ」と言い、「投げ捨てよ」と言わなかったのは正しい。除き浄められるものは、全体が役に立たないとは判断されない。役に立つものを役に立たないものから分けるために浄められるのである。これに対し、投げ捨てられるものは、それ自体に何一つ役に立つところがないと見なされる。

7

80. Jam tunc igitur Apostolus reddendum sacramentis judicavit coelestibus, si purgari se ipse vellet.

PL 16, 490B

80. こうして使徒は、すでにそのとき、当人が浄められることを望むなら、天の秘跡に戻すべきだと判断した。

8

Et bene ait: Expurgate; velut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrymis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore.

PL 16, 490B

そして彼が「除き浄めよ」と言うのは正しい。あたかも民全体の何らかの業によって浄められ、民の涙によって洗われるかのように、民の祈りと嘆きによって罪から贖われる者は、内なる人において清められるからである。

9

Donavit enim Christus Ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae Domini Jesu meruit adventum, ut per unum omnes redimerentur. 81. Hic sensus Pauli est, quem verba obscuriorem faciunt.

PL 16, 490C

キリストは、自らの教会に、すべての者を通して一人を贖うことを与えたのである。この教会は、一人を通してすべての者が贖われるために、主イエスの到来にふさわしいとされた。81. これがパウロの意図であるが、言葉がそれを分かりにくくしている。

10

Consideremus ipsum Apostoli sermonem: Expurgate, inquit, vetus fermentum; ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7) .

PL 16, 490C

使徒の言葉そのものを考察しよう。彼は言う。「古いパン種を除き浄めよ。汝らが新しい練り粉となるために。汝らは種なしパンなのだから」(一コリント5:7)。

11

Sive quod tota Ecclesia suscipiat onus peccatoris, cui compatiendum et fletu, et oratione, et dolore est: et quasi fermento ejus se totam conspergat; ut per universos ea quae superflua sunt in aliquo poenitentiam agente, virilis misericordiae aut compassionis velut collativa quadam admixtione, purgentur.

PL 16, 490C

それは、教会全体が罪人の重荷を負い、涙と祈りと苦痛をもってその者に共に苦しむべきだということであろう。そして、いわばその者のパン種で教会全体をこね合わせるのである。それは、悔い改めを行う者のうちにある余計なものが、男らしい慈しみ〔virilis は、collativa(持ち寄りの)と合わせて「各人が分に応じて担う」の意とも取れる〕、あるいは共苦の、いわば分かち合う混ぜ合わせによって、すべての者を通して浄められるためである。

12

Sive ut illa mulier Evangelica docet (Luc. XIII, 21) , quae typum praetendit Ecclesiae, eo quod fermentum abscondat in farina sua, donec fermentetur totum; ut mundum omne sumatur.

PL 16, 490D

あるいは、福音書のあの女(ルカ13:21)が教えるとおりである。この女は教会の予型を示している。全体がふくらむまで、自分の粉にパン種を隠すからであり、それは、全体が清いものとして受け取られるためである〔mundum は「世界」とも読める〕。

13

82. Docuit me Dominus in Evangelio quid sit fermentum, dicens: Non intelligitis quia non de pane dixi: Attendite a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Matth. XVI, 11) ?

PL 16, 491A

82. 主は福音書で、パン種とは何かを私に教えた。こう言っている。「汝らは悟らないのか、私がパンについて言ったのではないことを。ファリサイ派とサドカイ派のパン種に気をつけよ」(マタイ16:11)。

14

Tunc, inquit, intellexerunt quia non dixit a panibus, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum attenderent sibi.

PL 16, 491A

「そのとき彼らは悟った。主がパンに気をつけよと言ったのではなく、ファリサイ派とサドカイ派の教えに自ら気をつけよと言ったのだと」とある。

15

Hoc ergo fermentum, hoc est, doctrinam Pharisaeorum, et disputationem Sadducaeorum abscondit Ecclesia in farina sua; cum litteram legis duriorem spiritali interpretatione mollivit, et velut mola quadam suae disputationis infregit, proferens velut de folliculis litterarum mysteriorum interna secreta, et resurrectionis fidem astruens; qua Dei misericordia praedicatur, qua reparari vita creditur mortuorum.

PL 16, 491A

したがって教会は、このパン種、すなわちファリサイ派の教えとサドカイ派の論議を、自らの粉に隠す。それは、律法の文字の硬いのを霊的な解釈によって柔らかにし、いわば自らの論議の臼によって砕き、文字の袋から取り出すように、奥義の内なる秘密を取り出し、復活の信仰を築くときである。この信仰によって神の慈しみが宣べられ、この信仰によって死者の生命が回復されると信じられる。

16

83. Non absurda autem videtur ad hunc locum assumptio comparationis hujus. Siquidem regnum coelorum est peccatoris redemptio: et ideo farina Ecclesiae conspergamur omnes boni et mali, ut simus omnes nova conspersio.

PL 16, 491B

83. この比較をこの箇所に持ち出すのは、不条理とは見えない。つまり、天の国とは罪人の贖いであり、だからこそ、善い者も悪い者も、我々は皆、教会の粉でこね合わされよう。我々が皆、新しい練り粉となるためである。

17

Ne quis autem vereretur, ne fermenti vitiosioris admixtio massam decoloraret, ideo dixit: Ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7) ; hoc est, tales conspersio vos reddet, qualis erat innocentiae vestrae pura sinceritas.

PL 16, 491B

だが、より悪いパン種の混入が練り粉を変色させはしまいかと恐れる者のないよう、彼は言った。「汝らが新しい練り粉となるために。汝らは種なしパンなのだから」(一コリント5:7)。すなわち、練り粉は諸君を、諸君の無垢の清らかな純粋さがそうであったような者に仕立てる、ということである。

18

Ita si misereamur, non fuscamur peccato alieno: sed redemptionem ejus acquirimus nostrae gratiae; ut qualis erat puritas, perseveret.

PL 16, 491B

こうして、我々が憐れむなら、他人の罪によって汚されることはなく、むしろその者の贖いを我々の恩寵〔の益〕として得るのであり〔nostrae gratiae の係りは定かでない。与格と取った〕、もとあった清らかさがそのまま保たれる。

19

Et ideo addidit: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (Ibid.) , hoc est, passio Domini omnibus profuit, et peccatoribus donavit redemptionem, quos flagitii poenituit admissi.

PL 16, 491B

そこで彼はこう付け加えた。「我々の復活祭〔pascha。過越の意もある〕であるキリストが、いけにえとして献げられた」(一コリント5:7)。すなわち、主の受難はすべての者に益となり、犯した恥ずべき行いを悔いた罪人たちに贖いを与えた、ということである。

20

84. Itaque epulemur bonum cibum, poenitentiam gerentes, laeti redemptione; nullus enim cibus est benevolentia et pietate dulcior: epulis nostris atque laetitiae nulla de peccatore servato invidia admisceatur; ne se ipse a domo Patris, quemadmodum expositus in Evangelio invidus ille frater, excludat, qui fratrem receptum doluit, quem in perpetuum gaudebat exclusum (Luc. XV, 28) .

PL 16, 491C

84. だから、悔い改めを行いつつ、贖いを喜んで、善い食物を食そうではないか。善意と慈愛にまさって甘い食物はないからである。我々の宴と喜びに、救われた罪人への妬みが混じってはならない。福音書に示された妬み深いあの兄のように、自ら父の家から自分を締め出さないためである。その兄は、迎え入れられた弟を嘆き、永久に閉め出されたものと喜んでいた者である(ルカ15:28)。

21

85. Cujus vos similes esse, Novatiani, non potestis negare, qui ideo, ut dicitis, in Ecclesiam non convenitis, quia per poenitentiam tributa spes fuerat his qui lapsi sunt, revertendi. Sed hoc praetentum est specie.

PL 16, 491C

85. ノウァティアヌス派の者たちよ、諸君がその兄に似た者であることを否定できない。諸君は、自ら言うように、教会に集わない。堕落者たちには、悔い改めによって立ち返る望みが与えられていたからだと言う。だが、これは見せかけの口実である。

22

Caeterum episcopatus amissi dolore succensus Novatianus schisma composuit. 86. Sed non intelligitis quia de vobis quoque prophetavit Apostolus, et vobis dicit: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis; ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2) ?

PL 16, 492A

実のところは、司教職を失った痛みに燃えて、ノウァティアヌスが分派を作ったのである。86. だが諸君は、使徒が諸君についても預言し、諸君にこう言っていることを悟らないのか。「汝らは高ぶっており、むしろ嘆き悲しまなかった。この行いをした者が、汝らの中から取り除かれるために」(一コリント5:2)。

23

Utique tunc penitus tollitur, cum aboletur peccatum ejus; non enim excludendum ab Ecclesia dicit Apostolus, qui suadet esse purgandum.

PL 16, 492A

その者の罪が滅ぼされるときにこそ、その者は完全に取り除かれるのである。使徒は、浄められるべきだと勧める者を、教会から締め出すべきだと言っているのではない。

Liber I, Caput XVI

第I巻 第XVI章PL 16, 492A
1

Novatiani cum Apostolo comparantur. Quam pulchre illis conveniat Domini verbum: Nescitis cujus spiritus estis. Poenitentiae studium ab eis exstingui, dum ejus fructum e medio tollunt.

PL 16, 492A

ノウァティアヌス派が使徒と比べられる。「汝らは、自分がどんな霊の者か知らない」という主の言葉が、彼らにいかに美しく当てはまることか。悔い改めの熱意は、その実を取り去ることによって、彼らの手で消し去られる。

2

Hoc pacto Christi promissis privari peccatores; qui tamen non cito admittendi ad mysteria. Denique poenitentium quorumdam exempla proponuntur. 87. Cum igitur apostolus peccatum remiserit, qua vos auctoritate dimittendum negatis?

PL 16, 492B

この次第で、罪人たちはキリストの約束を奪われる。それでも、彼らを早々に奥義に迎え入れてはならない。実に、悔い改めた幾人かの例が示される。87. では、使徒が罪を赦したのに、諸君はいかなる権威によって赦してはならないと否むのか。

3

Quis reverentior Christi, Novatianus, an Paulus? Sed noverat Paulus Dominum misericordem; noverat Dominum Jesum severitate magis discipulorum offensum, quam misericordia (II Cor. II, 10) .

PL 16, 492B

キリストをより敬うのは、ノウァティアヌスか、パウロか。パウロは、主が慈しみ深いことを知っていた。主イエスが、弟子たちの慈しみよりも、きびしさにいっそう心を損なうことを知っていた(二コリント2:10)。

4

88. Denique Jacobum et Joannem dicentes quod ignem de coelo peterent, qui consumeret eos, qui Dominum recipere nolebant, confutavit Jesus dicens: Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas hominum perdere, sed salvas facere (Luc. IX, 55, 56) .

PL 16, 492B

88. 実に、ヤコブとヨハネが、主を受け入れようとしない者たちを焼き尽くす火を天に求めようと言ったとき、イエスは彼らを退けて言った。「汝らは、自分がどんな霊の者か知らない。人の子は、人々の魂を滅ぼしに来たのではなく、救いに来たのである」(ルカ9:55–56)。

5

Et illis quidem dixit: Nescitis cujus spiritus estis, qui ipsius erant spiritus; vobis autem dicit: Non estis spiritus mei, qui meam clementiam non tenetis, qui meam refutatis misericordiam; qui excluditis poenitentiam, quam ego per apostolos meos praedicari volui in nomine meo.

PL 16, 492C

そして彼らにはまことに「汝らは、自分がどんな霊の者か知らない」と言った。彼らは主自身の霊に属する者だったからである。だが諸君にはこう言う。「諸君は私の霊の者ではない。私の寛容を保たず、私の慈しみをはねつけ、悔い改めを締め出す者たちである。その悔い改めを、私は、私の使徒たちを通して、私の名によって宣べ伝えられることを望んだ」。

6

89. Frustra enim dicitis vos praedicare poenitentiam, qui tollitis fructum poenitentiae (Luc. XXIV, 47) . Homines enim ad aliquod studium aut praemiis aut fructibus incitantur: omne autem studium torpescit dilatione.

PL 16, 492C

89. 諸君が、悔い改めの実を取り去りながら(ルカ24:47)、悔い改めを宣べ伝えていると言うのは、むなしい。というのも、人は何らかの熱意へと、報いか実かによって駆り立てられるものであり、あらゆる熱意は先延ばしによって鈍るからである。

7

Et ideo Dominus ut praesentium fructu cumularetur devotio discipulorum, dixit quoniam qui dimisisset omnia sua, et Deum secutus esset, septies tantum reciperet et hic et in futurum (Matth. XIX, 29) .

PL 16, 492C

それゆえ主は、弟子たちの献身が現在の実によっても満たされるように、自分のすべてを捨てて神に従った者は、この世でも来世でも七倍を受けると言った(マタイ19:29)。

8

Prius hic promisit, ut fastidia dilationis auferret: addidit et in futurum, ut hic disceres credere in futurum quoque solvenda tibi praemia. Remuneratio igitur praesentium, testimonium futurorum est.

PL 16, 493A

彼はまず「この世で」と約束して、先延ばしの倦怠を取り除いた。さらに「来世でも」と付け加えたのは、あなたが、来世にもあなたに支払われる報いを、この世で信じることを学ぶためである。ゆえに、現在の報いは未来の報いの証しである。

9

90. Si quis igitur occulta crimina habens, propter Christum tamen studiose poenitentiam egerit; quomodo ista recipit, si ei communio non refunditur?

PL 16, 493A

90. では、もし誰かが隠れた罪を抱えながら、それでもキリストのために熱心に悔い改めを行ったなら、交わりが返されないとして、その者はどうしてこれらの〔約束された報い〕を受けるのか。

10

Volo veniam reus speret, petat eam lacrymis, petat gemitibus, petat populi totius fletibus; ut ignoscatur, obsecret: et cum secundo et tertio fuerit dilata ejus communio, credat remissius se supplicasse, fletus augeat, miserabilior postea revertatur, teneat pedes brachiis, osculetur osculis, lavet fletibus, nec dimittat; ut de ipso dicat Dominus Jesus: Remissa sunt peccata ejus multa; quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) .

PL 16, 493A

私は、罪人が赦しを望むことを願う。涙によって赦しを求め、嘆きによって求め、全民の涙によって求め、赦されるよう懇願することを。そして、その者の交わりが二度三度と先延ばしされても、自分の懇願がまだ足りなかったと信じ、涙を増し、のちにはいっそう憐れな姿で戻り、腕で足を抱き、口づけに口づけを重ね、涙で洗い、手放さないことを。それは、主イエスがその者についてこう言うためである。「その多くの罪は赦された。多く愛したからである」(ルカ7:47)。

11

91. Cognovi quosdam in poenitentia sulcasse vultum lacrymis, exarasse continuis fletibus genas, stravisse corpus suum calcandum omnibus; jejuno ore semper et pallido, mortis speciem spiranti in corpore praetulisse.

PL 16, 494A

91. 私は、悔い改めのうちに、涙で顔に畝を刻み、絶え間ない嘆きで頬を耕し、自分の体をすべての人に踏まれるべく投げ出し、断食した青ざめた顔でいつもいて、息づく体に死の姿をあらわにした幾人かを知っている。

Liber I, Caput XVII

第I巻 第XVII章PL 16, 494A
1

Severitati pietatem addendam esse, quod Apostolus praestitisse ostenditur in Corinthio. Hunc baptismate contra Novatianorum cavillos initiatum fuisse astruitur.

PL 16, 494A

きびしさには慈愛を加えねばならないこと。使徒がコリントのあの者に対してそれを果たしたことが示される。この者が、ノウァティアヌス派の詭弁に反して、洗礼によって入信した者であったことが立証される。

2

Quibus additur non destructionem, sed castigationem carnis, per vocem interitum significari, quod etiam terrae similitudine confirmatur. 92. Quid exspectamus ut mortui mereantur veniam, qui mortem sibi intulerunt, cum viverent?

PL 16, 495A

これらに加えて、「滅び」という語は、肉の破壊ではなく懲らしめを意味することが、土の比喩によっても確かめられる。92. 生きているうちに自らに死をもたらした者たちが、死んでから赦しにあずかるのを、なぜ我々は待つのか。

3

Satis est, inquit, ei qui talis est, objurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini; ne forte abundantiore tristitia absorbeatur (II Cor. II, 6) .

PL 16, 495A

彼は言う。「そのような者には、多数の人によってなされるこの叱責で足りる。それゆえ汝らは、逆にむしろ赦し、慰めよ。その者がいっそう大きな悲しみに呑み込まれることのないように」(二コリント2:6)。

4

Si satis ad condemnationem est objurgatio, quae fit a pluribus, satis est quoque ad remissionem peccati obsecratio, quae fit a pluribus.

PL 16, 495A

多数の人がなす叱責が断罪に十分であるなら、多数の人がなす懇願もまた、罪の赦しに十分である。

5

Moralis magister et nostrae fragilitatis conscius, et pietatis divinae interpres, vult donari peccatum, vult consolationem adhiberi; ne tristitia poenitentem taedio longae dilationis absorbeat.

PL 16, 495A

道徳の教師であり、我々の脆さを知り、神の慈愛の解き明かし手である彼は、罪が赦されることを望み、慰めが与えられることを望む。長い先延ばしの倦怠によって、悲しみが悔い改める者を呑み込むことのないようにするためである。

6

93. Ideo ergo donavit apostolus, nec solum donavit, sed etiam confirmari in eum charitatem voluit. Qui charus est, non habet duritiam, sed mansuetudinem.

PL 16, 495B

93. こうして使徒は赦した。しかも赦しただけでなく、その者への愛が確かなものとされることをも望んだ。愛すべき者〔charus は「愛される者」とも「愛をもつ者」とも取れる〕は、頑なさではなく柔和をもつ。

7

Nec solum donavit ipse, sed voluit etiam omnes donare, et se propter alios donasse dixit; ne multi propter unum diutius contristarentur.

PL 16, 495B

しかも彼自身が赦しただけでなく、すべての者が赦すことをも望み、他の人々のために自分も赦したと言った。一人のために多くの人が、さらに長く悲しむことのないようにするためである。

8

Si cui, inquit, donastis, et ego; nam et ego propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana; nec enim versutias ejus ignoramus (Ibid., 10) . Recte potest serpentem cavere, qui ejus potest versutias non ignorare, quae multae ad nocendum sunt.

PL 16, 495B

彼は言う。「汝らが誰かを赦したなら、私も赦す。私もまた、汝らのために、キリストの人格において〔赦したのである〕。サタンにだまされないためである。その策略を、我々は知らないわけではない」(二コリント2:10)。蛇に用心することができるのは、その策略を知らずにいない者である。その策略は、害をなすために数多い。

9

Vult semper nocere, semper circumvenire; ut mortem inferat: sed debemus cavere ne remedium nostrum fiat ejus triumphus; circumvenimur enim ab eo, si per nimiam tristitiam pereat, qui potest liberari per indulgentiam.

PL 16, 495B

彼は常に害をなそうとし、常にだまそうとする。死をもたらすためである。だが我々は、我々の救いの薬が彼の勝利とならないよう用心せねばならない。というのも、赦しによって解放されうる者が、過度の悲しみのために滅びるなら、我々は彼にだまされているからである。

10

94. Et ut sciremus quia de baptizato dicit, addidit: Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis hujus mundi (I Cor. V, 9) .

PL 16, 495B

94. そして、彼が洗礼を受けた者について語っていることを我々が知るように、こう付け加えた。「私は手紙で汝らに書いた。この世の淫行者たちと交わるなと」(一コリント5:9)。

11

Et infra subjunxit: Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si quis frater nominatur fornicator,aut avarus, aut idolis serviens (Ibid., 11) . Quos simul junxit ad poenam, simul voluit etiam ad veniam pertinere.

PL 16, 496A

そしてのちに続けて言った。「今や私は汝らに書いた、兄弟と呼ばれる者が、淫行者、あるいは貪欲な者、あるいは偶像に仕える者であるなら、交わってはならないと」(一コリント5:11)。彼は、これらの者たちを刑罰において一つに結びつけたと同時に、赦しにも等しく関わることを望んだ。

12

Si quis autem talis est, inquit, cum hoc nec cibum sumas (Ibid.) . Quam severus pertinacibus, quam indulgens rogantibus! Adversum illos Christi armatur injuria, his Christi invocatio suffragatur.

PL 16, 496A

「そのような者がいるなら、その者と食物をともにとることすらするな」と彼は言う(一コリント5:11)。頑なな者たちにはなんときびしく、願う者たちにはなんと寛大なことか。前者に対してはキリストが受けた不正が武器とされ、後者にはキリストを呼び求めることが助けとなる。

13

95. At ne quis forte eo moveatur, quia scriptum est: Tradidi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis (Ibid., 5) , et dicat: Quomodo potuit ad veniam pertinere, cujus omnis interierat caro; cum manifestum sit in utroque redemptum hominem, in utroque salvari: neque animam sine carne, neque carnem sine anima, cum sibi sint gestorum operum consortiis copulatae, sine consortio vel poenae esse vel praemii?

PL 16, 496A

95. だが、「私はこのような人間を、肉の滅びのためにサタンに渡した」と書かれていること(一コリント5:5)に心を動かされて、こう言う者がいるかもしれない。「その肉がことごとく滅びた者に、どうして赦しが関わりえたのか。人は両方において贖われ、両方において救われることは明らかである。魂が肉なしに、肉が魂なしに、刑罰の連帯も報いの連帯もなくありうるだろうか。両者は、なされた業の連帯によって互いに結ばれているのに」。

14

Is sibi responsum hoc habeat, quod interitus non consummatam absumptionem carnis significet, sed castigationem.

PL 16, 496B

その者は、次の答えを得るがよい。「滅び」とは、肉が完全に消滅することではなく、懲らしめを意味する、と。

15

Sicut enim mortuus peccato, Deo vivit: ita illecebrae carnis intereunt, et cupiditatibus suis moritur caro: ut castitati caeterisque bonis operibus reviviscat. 96. Et quod aptius exemplum, quam de matre sumamus?

PL 16, 496B

というのも、罪に対して死んだ者が神に対して生きるように、肉の誘惑は滅び、肉はその欲望に対して死ぬのであり、それは肉が貞潔とその他の善い業のために生き返るためだからである。96. では、母から取る例よりふさわしい例があろうか。

16

Namque ipsa de qua assumpti sumus, terra, intermisso exercitio cultuque, videtur deserta: et aut vinetis quibus consitus est ager, aut oleis moritur; succum tamen proprium velut quamdam sui animam non amittit.

PL 16, 496B

我々がそこから取られた当の土は、耕作と手入れが中断されると、荒れ果てたように見える。ブドウが植えられた畑ならブドウが、オリーブが植えられた畑ならオリーブが枯れる。だが、それでも自らの養分を、いわば自らの魂のように失わない。

17

Denique repetita cultione, et creditis seminibus, quibus habilis aestimatur, feracior assurgit fructibus. Non ergo alienum si etiam nostra caro interire sic dicitur; ut repressa magis, quam absumpta credatur.

PL 16, 496B

実に、耕作が再開され、それに適していると見なされる種を託されると、いっそう豊かに実を結んで立ち上がる。したがって、我々の肉が滅びると言われるのも、異質なことではない。それは消し去られたというより、抑えられたと信じられるべきである。

Liber II, Caput I

第II巻 第I章PL 16, 495C
1

[0495] Ambrosius libri superioris praeceptis nova subtexurus, necessitatem mature agendi poenitentiam allegorice insinuat, quam et suadet agendam: deinde illius forma in Apostolo imitationi proposita, varios ejusdem fructus strictim proponit.

PL 16, 495C

アンブロシウスは、前の巻の教えに新しいものを織り足そうとして、悔い改めを早く行う必要を寓意によって示唆し、またそれを行うよう勧める。次いで、使徒におけるその形を模倣すべきものとして示し、その種々の実を手短に提示する。

2

1. Etsi non pauca quae ad cohortationem poenitentiae proficiant, scripta sint in libro superiore; tamen cum adjici possint complura, ne velut semesas verborum nostrorum epulas reliquisse videamur, inceptum persequamur convivium.

PL 16, 495C

1. 悔い改めを勧めるのに役立つことは、前の巻にも少なからず書かれている。それでも、さらに多くを付け加えうるのだから、我々の言葉の宴を食べ残したように見えないよう、始めた饗宴を続けよう。

3

2. Agenda est enim poenitentia non solum sollicite, sed etiam mature: ne forte Evangelicus ille paterfamilias qui arborem ficum plantavit in vinea sua, veniat; et quaerens fructum in ea, si non invenerit, dicat cultori vineae: Succide illam.

PL 16, 495D

2. 悔い改めは、熱心にだけでなく、早く行わねばならない。福音書のあの家の主人、自分のブドウ園にイチジクの木を植えた人が来て、その木に実を探して見つからなかったなら、ブドウ園の耕作人に言うかもしれないからである。「それを切り倒せ」

4

Ut quid etiam terram occupat (Luc. XIII, 7) ? Et nisi cultor vineae interveniat dicens: Domine, remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam; et mittam cophinum stercoris: et si quidem fecerit fructum; sin autem, excidatur ficulnea (Ibid., 8, 9) .

PL 16, 495D

「なぜ土地までふさいでいるのか」(ルカ13:7)。耕作人が間に入って、こう言わないかぎりは、である。「主よ、今年もこれを見逃せ。私がその周りを掘り、肥やしの籠を入れるまで。実を結ぶなら、よし。さもなくば、そのイチジクの木は切り倒されよ」(ルカ13:8–9)。

5

3. Stercoremus ergo et nos agrum hunc quem possidemus, et imitemur laboriosos agricolas, quos non pudet fimo pingui satiare terram, et immundo cinere agrum aspergere, ut fructus uberiores colligant.

PL 16, 495D

3. だから我々もまた、我々が所有するこの畑に肥やしをやろう。肥えた糞土で土地を満たし、汚れた灰を畑にまくことを恥としない勤勉な農夫たちに倣おう。より豊かな実を集めるためである。

6

4. Et quemadmodum stercoremus, docet Apostolus dicens: Et aestimo omnia ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 8) ; qui per infamiam et bonam famam meruit Christo placere.

PL 16, 496D

4. どのように肥やしをやるかは、使徒が教えている。「私はすべてを糞土と見なす。キリストを得るためである」(フィリピ3:8)。彼は、悪評によっても好評によっても、キリストに喜ばれるにふさわしいとされた者である。

7

Legerat enim quod Abraham dum se stercus et cinerem fatetur, summa humilitate invenit Dei gratiam (Gen. XVIII, 3) . Legerat quod Job in stercore sedens omnia quae amiserat, recuperavit (Job. XXIV) .

PL 16, 496D

彼は、アブラハムが自らを糞土と灰だと告白したとき、この上ない謙遜によって神の恩寵を見いだしたこと(創世記18:3〔番号は刷られたまま。引かれる句は創世記18:27に当たる〕)を読んでいた。ヨブが糞の上に座って、失ったすべてを取り戻したこと(ヨブ記24〔番号は刷られたまま。この出来事はヨブ記42章に当たる〕)を読んでいた。

8

Legerat prophetante David, quod Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7) . 5. Et nos ergo non erubescamus fateri Domino peccata nostra?

PL 16, 497A

彼は、ダビデが預言して、神は貧しい者を地から起こし、乏しい者を糞の中から引き上げると言っているのを読んでいた(詩篇112:7)。5. それなら、我々もまた、主に我々の罪を告白することを恥じずにいようではないか。

9

Pudor est ut unusquisque crimina sua prodat: sed ille pudor agrum suum arat, spinas tollit perpetuas, sentes amputat, fructus adolet, quos inter mortuos esse credebat. Sequere illum qui bene arando agrum suum, fructus quaesivit aeternos.

PL 16, 497A

各人が自分の罪を明かすことは恥である。だがその恥は、自らの畑を耕し、絶えず生える茨を取り除き、いばらを切り払い、死んだものと思っていた実を育てる〔adolet は「焼く」とも取れるが、畑の比喩から「育てる」と取った〕。善く自らの畑を耕して永遠の実を求めた〔使徒〕に従え。

10

Maledicimur, inquit, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus (I Cor. IV, 12, 13) . Si et tu sic araveris, seminabis spiritalia. Ara, ut peccatum auferas, fructum acquiras.

PL 16, 497A

彼は言う。「我々は罵られても祝福し、迫害されても耐え、誹謗されても懇願する。我々はこの世の屑のようになった」(一コリント4:12–13)。あなたもまたこのように耕すなら、霊のものを蒔くことになる。耕せ、罪を除き、実を得るために。

11

Ille aravit, ut persecutoris in se eradicaret affectum. Quid plus potuit nobis conferre Christus ad studium correctionis, quam ut converteret, et daret nobis ex persecutore doctorem?

PL 16, 497B

彼は、自分のうちにある迫害者の心情を根こそぎにするために耕した。キリストが、我々に矯正への熱意を与えるのに、迫害者を転向させて我々に教師として与える以上に、何をなしえたであろうか。

Liber II, Caput II

第II巻 第II章PL 16, 497B
1

Apostolicum locum ab haereticis contra poenitentiam objectum solvit, eumque de baptismatis iteratione intelligendum cum singularum illius partium expositione, tum praemissa ibidem legalium baptismatum mentione ostendit; quamvis subjungat eo quoque illum posse referri, ut quod impossibile sit hominibus, Deo impossibile nequaquam habeatur.

PL 16, 497B

異端者たちが悔い改めに反対して持ち出した使徒の箇所を解く。その箇所が洗礼のやり直しについて理解されるべきことを、その各部分の説明によって、またそこで先に言及されている律法の洗礼への言及によって示す。ただし、人間にとって不可能なことが神にとっては決して不可能とは見なされない、という意味にもそれを関係づけうることを付け加える。

2

6. Cum igitur tam evidenti et ipsius Apostoli, et scriptorum ejus exemplo redarguantur, tamen adhuc obniti volunt, et auctoritatem aiunt Apostolicae sibi suffragari sententiae, allegantes scriptum ad Hebraeos: Impossibile est enim hos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, et bonum gustaverunt Dei verbum, virtutesque futuri saeculi, lapsos iterum renovari in poenitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentatione triumphantes (Heb. VI, 4 et seq.) .

PL 16, 497B

6. このように、使徒自身の、またその著作の、これほど明白な例によって論駁されているのに、なおも抗おうとし、使徒の言葉の権威が自分たちを支持すると言う。そして、ヘブライ人に宛てて書かれたものを引き合いに出す。「実に、一度光に照らされ、天の賜物を味わい、聖なる霊にあずかる者とされ、神の善い言葉と来るべき世の力とを味わった者たちが、堕ちたのち、悔い改めに向けて再び新たにされることは不可能である。彼らは神の子を再び十字架につけ、見せしめとして凱旋しているのだから」(ヘブライ6:4以下)。

3

7. Numquid Paulus adversus factum suum praedicare potuit? Donavit Corinthio peccatum per poenitentiam (II Cor. II, 10) ; quomodo hic potuit sententiam suam ipse reprehendere?

PL 16, 497C

7. パウロが、自分の行ったことに反して宣べ伝えることができたであろうか。彼はコリントの人の罪を、悔い改めによって赦した(二コリント2:10)。それなのに、どうしてここで自分自身の判断を非難できたであろうか。

4

Ergo quia non potuit quod aedificaverat destruere, non contrarium dixisse eum, sed diversum advertimus. Quod enim contrarium est, se ipsum impugnat: quod diversum est, distinctam solet habere rationem. Ita autem contrarium non est, ut alterum suffragetur alteri.

PL 16, 497C

それゆえ、彼は自分の築いたものを壊すことができなかったのだから、反対のことを言ったのではなく、別のことを言ったのだと我々は悟る。反対のことは自分自身と戦うが、別のことは、別個の理をもつのが常である。そして、一方が他方を支えるほどに、それらは反対ではない。

5

Etenim quia de remittenda praedicavit poenitentia, debuit et de iis qui iterandum putant baptismum, non silere: et prius sollicitudinem nobis auferri oportuit, ut sciremus etiam post baptismum, si qui peccarent, donari eis posse peccatum; ne spe veniae destitutos iterandi baptismatis opinio vana perverteret: deinde iterandum non esse baptisma rationabili disputatione suadendum fuit.

PL 16, 498A

というのも、彼は赦しをもたらす悔い改めについて宣べ伝えたのだから〔de remittenda poenitentia は字義どおりには「赦されるべき悔い改めについて」〕、洗礼をやり直すべきだと考える者たちについても、沈黙してはならなかった。まず、洗礼ののちにも罪を犯す者があれば、その者に罪が赦されうるのだと我々が知るように、我々から不安が取り除かれねばならなかった。赦しの望みを失った者たちを、洗礼をやり直すというむなしい思い込みが迷わせることのないためである。次に、洗礼はやり直されるべきでないことを、理にかなった論議によって説得せねばならなかった。

6

8. De baptismate autem dictum verba ipsa declarant, quibus significavit impossibile esse lapsos renovari in poenitentiam; per lavacrum enim renovamur, per quod renascimur, sicut ipse Paulus dicit: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4) .

PL 16, 498A

8. 洗礼について言われたことは、その言葉自体が示している。そこで彼は、堕ちた者が悔い改めに向けて新たにされることは不可能だと意味したのである。我々は洗いによって新たにされ、それによって新たに生まれる。パウロ自身が言うとおりである。「我々は洗礼によって、彼とともに死の中に葬られた。それは、キリストが父の栄光によって死者の中から復活したように、我々もまた生命の新しさの中を歩むためである」(ローマ6:4)。

7

Et alibi: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 23, 24) .

PL 16, 498B

また別のところでは、こう言う。「汝らは精神の霊において新たにされ、神に従って造られた新しい人を着よ」(エフェソ4:23–24)。

8

Et alibi: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 3) : quod etiam aquila, cum fuerit mortua, ex suis reliquiis renascitur, sicut per baptismatis sacramentum, cum fuerimus peccato mortui, renascimur Deo, ac reformamur.

PL 16, 498B

また別のところでは、こう言う。「汝の若さは、ワシのように新たにされる」(詩篇102:3〔番号は刷られたまま。句は詩篇102:5 にある〕)。ワシもまた死ぬと、自らの遺骸から再び生まれる。同じように、洗礼の秘跡によって、我々が罪に対して死んだとき、神に向かって新たに生まれ、作り変えられるのである。

9

Unum ergo baptisma docet, sicut alibi: Una fides; unum, inquit, baptisma (Ephes. IV, 5) . 9. Illud quoque evidens, quod in eo qui baptizatur, crucifigitur Filius Dei; quia non potuit caro nostra abolere peccatum, nisi crucifixa esset in Christo Jesu.

PL 16, 498B

彼は洗礼が一つであると教える。別のところでも、「一つの信仰、一つの洗礼」(エフェソ4:5)と言うとおりである。9. 次のこともまた明らかである。洗礼を受ける者において、神の子が十字架につけられる。我々の肉は、キリスト・イエスにおいて十字架につけられていなければ、罪を滅ぼすことができなかったからである。

10

Denique scriptum est, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3) .

PL 16, 498C

実に、「キリスト・イエスにおいて洗礼を受けた我々はみな、その死において洗礼を受けたのである」と書かれている(ローマ6:3)。

11

Et infra: Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus, scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci (Ibid., 5, 6.) . Et ad Colossenses ait: Consepulti ei per baptismum, in quo et consurrexistis (Coloss. II, 12) .

PL 16, 498C

そのすぐあとにはこう言う。「我々が彼の死の似姿に植えつけられたなら、同時に復活〔の似姿〕にもなるであろう。我々の古い人が彼とともに十字架につけられたことを知っているからである」(ローマ6:5–6)。またコロサイの人々に宛ててはこう言う。「洗礼によって彼とともに葬られ、その中で汝らは彼とともに復活した」(コロサイ2:12)。

12

Quod ideo scriptum est, ut credamus quia ipse crucifigitur in nobis; ut per illum peccata nostra mundentur, ut ipse chirographum nostrum affigat cruci, qui solus potest donare delicta.

PL 16, 498C

これが書かれているのは、彼自身が我々のうちで十字架につけられると、我々が信じるためである。それは、彼を通して我々の罪が清められるためであり、罪を赦すことのできるのは彼ただ一人であり、その彼自身が我々の証書を十字架に釘づけるためである。

13

Ipse in nobis principatus et potestates triumphat; quoniam de ipso scriptum est: Principatus et potestates ostentavit, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15) .

PL 16, 498C

彼自身が我々のうちで、支配と権威に対して凱旋する。彼について書かれているからである。「彼は支配と権威を見せしめにし、自らにおいてそれらに対して凱旋した」(コロサイ2:15)。

14

10. Ergo quod ait in hac epistola quae scribitur ad Hebraeos, impossibile esse lapsos renovari in poenitentiam, rursus crucifigentes Filium Dei, et ostentatione triumphantes (Hebr. VI, 6) , eo spectat, ut de baptismo dictum credamus, in quo crucifigimus Filium Dei in nobis; ut per illum nobis mundus crucifigatur, qui quadam triumphamus specie, dum similitudinem mortis ejus assumimus, qui principatus et potestates in sua cruce ostentavit ac triumphavit; ut in mortis ejus similitudinem nos quoque de principatibus quorum jugum deponimus, triumphemus.

PL 16, 499A

10. したがって、ヘブライ人に宛てて書かれたこの手紙で、堕ちた者が悔い改めに向けて新たにされることは不可能であり、彼らは神の子を再び十字架につけ、見せしめとして凱旋している(ヘブライ6:6)と彼が言うのは、洗礼について言われたものと我々が信じるべきだという趣旨である。洗礼において、我々は我々のうちで神の子を十字架につける。それは、彼を通して世界が我々に対して十字架につけられるためであり、彼の死の似姿を身につけるとき、我々はある種の外観のもとに凱旋する〔qui quadam triumphamus specie の係りは定かでない。前の句から切り離して訳した〕。彼は自らの十字架において支配と権威を見せしめにし、凱旋した者である。それは、彼の死の似姿において、我々もまた、そのくびきを下ろす支配に対して凱旋するためである。

15

Semel autem crucifixus est Christus, semel peccato mortuus; et ideo unum, non plura baptismata. 11. Quid, quod et supra doctrinam baptismorum praemisit?

PL 16, 499A

キリストは一度だけ十字架につけられ、一度だけ罪に対して死んだ。それゆえ洗礼は一つであり、複数ではない。11. では、彼がそれより前に、さまざまな洗礼についての教えを前置きしていることはどうか。

16

Et quia multa erant baptismata in lege, merito reprehendit illos qui perfecta dimittant, et principium verbi requirant. Docet nos scire oportere destructa esse universa legis baptismata, unum baptisma esse in Ecclesiae sacramentis.

PL 16, 499B

律法には多くの洗礼があったので、完全なものを捨てて言葉の初歩を求める者たちを彼が咎めるのは当然である。彼は、律法のすべての洗礼が廃されたこと、教会の秘跡においては洗礼は一つであることを、我々が知るべきだと教えている。

17

Hortatur autem nos, ut relinquentes initium verbi, ad perfectum tendamus: Et hoc faciemus, inquit, si quidem permiserit Deus (Hebr. VI, 3) ; non potest enim sine favore Dei aliquis esse perfectus.

PL 16, 499B

彼はまた、言葉の初歩を後にして、完成に向かって進むよう我々に勧める。「神が許すなら、我々はそうするであろう」と彼は言う(ヘブライ6:3)。神の好意なしには、誰も完成されえないからである。

18

12. Possem quidem etiam illud dicere ei, qui hoc de poenitentia dictum putat; quia quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: et potens est Deus quando vult donare nobis peccata, etiam quae putamus non posse concedi.

PL 16, 499B

12. 私はまた、これを悔い改めについて語られたものと考える者に、こう言うこともできるであろう。人間のもとで不可能なことは、神のもとでは可能である、と。神は、我々が赦されえないと考えるものさえ、我々に罪を赦そうと望むとき、それをなしうる力をもっている。

19

Et ideo quod nobis impossibile impetratu videtur, Deo donare possibile est. Nam et impossibile videbatur, ut peccatum ablueret aqua: denique Naaman Syrus lepram suam mundari per aquam posse non credidit.

PL 16, 499C

それゆえ、我々には得ることが不可能に見えることも、神にとっては赦すことが可能である。水が罪を洗うことも、不可能に見えた。実に、シリア人ナアマンは、自分の重い皮膚病が水で清められうるとは信じなかった。

20

Sed quod impossibile erat, fecit Deus esse possibile, qui tantam nobis donavit gratiam (IV Reg. V, 11) .

PL 16, 499C

だが、不可能であったことを、神は可能とした。神は我々にこれほどの恩寵を与えたのである(列王記四5:11)。

21

Similiter impossibile videbatur per poenitentiam peccata dimitti: concessit hoc Christus apostolis suis, quod ab apostolis ad sacerdotum officia transmissum est (Joan. XX, 22) . Factum est igitur possibile quod impossibile videbatur. Sed tamen de baptismo dictum, ne quis iteraret, vera ratione persuadet.

PL 16, 499C

同じく、悔い改めによって罪が赦されることも不可能に見えた。これをキリストは自らの使徒たちに許し、それは使徒たちから司教たちの務めへと受け渡された(ヨハネ20:22)。こうして、不可能に見えたことが可能となった。しかしそれでもなお、〔使徒は〕、これは誰も洗礼をやり直すことのないように洗礼について言われたのだと、真の理によって説得している。

Liber II, Caput III

第II巻 第III章PL 16, 499D
1

Superiorem solutionem confirmat proposita ex Evangelio prodigi parabola, cujus singulas partes exponens, easdem contra Novatianas assertiones ita convertit, ut inde necessario deducat etiam gravissimi criminis reo, siquidem digne poenituerit, reconciliationem non denegandam.

PL 16, 499D

前述の解決を、福音書から出された放蕩息子のたとえによって確かめる。そのたとえの個々の部分を説きながら、同じ部分をノウァティアヌス派の主張に対して逆用し、そこから、最も重い罪の咎人であっても、ふさわしく悔い改めたなら、和解を拒んではならないと、必然的に導く。

2

13. Neque enim Apostolus contra evidentem Christi doctrinam veniret, qui de peccatore poenitentiam agente comparationem posuit eo quod peregre profectus acceptam a patre omnem substantiam devoraverit vivendo luxuriose, et postea panem patris desideraverit, cum vesceretur siliquis: et meruit stolam, annulum, calceamentum, immolationem quoque vituli, quae speciem habet passionis Dominicae, per quam coeleste sacramentum nobis donatur (Luc. XV, 13 et seq.) .

PL 16, 500A

13. 使徒は、キリストの明白な教えに背くことはなかったはずである。キリストは、悔い改める罪人についてたとえを述べた。その者は他国へ旅立ち、父から受けた全財産を放蕩に生きて使い果たし、のちにイナゴマメを食べていたときに父のパンを慕った。そして、長衣、指輪、履物、さらには子牛をほふることまでを受けるにふさわしいとされた。これは主の受難の姿をもち、それを通して天の秘跡が我々に与えられる(ルカ15:13以下)。

3

14. Bene dicitur quia peregre profectus est, qui erat a sacris altaribus separatus; hoc est enim ab Jerusalem illa quae in coelo est, civico quodam et domestico sanctorum separari domicilio.

PL 16, 500A

14. 「他国へ旅立った」と言われるのは正しい。聖なる祭壇から切り離されていた者のことだからである。つまり、天にあるあのエルサレムから、聖なる者たちの市民としての、また家族としての住まいから切り離されることだからである。

4

Unde et apostolus ait: Ergo jam non estis advenae atque peregrini, sed cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 9) . 15. Et consumpsit, inquit, substantiam suam.

PL 16, 500B

それゆえ使徒は言う。「それゆえ汝らは、もはや寄留者でも旅人でもなく、聖なる者たちと同じ市民であり、神の家族である」(エフェソ2:9〔番号は刷られたまま。引かれる句はエフェソ2:19に当たる〕)。15. 「そして彼は自分の財産を使い果たした」と言う。

5

Merito consumpsit eam, cujus fides in operibus claudicabat: Fides enim eorum quae sperantur, substantia est, rerum argumentum non apparentium (Heb. XI, 1) . Et bona substantia fides, in qua spei est nostrae patrimonium.

PL 16, 500B

信仰が業において足を引きずっていた者が、それを使い果たしたのは当然である。「信仰とは、望まれるものの実体であり、見えないものの証拠である」(ヘブライ11:1)。信仰は善い財産〔substantia。実体とも財産とも訳せる語で、ここでは二つの意味が重ねられている〕であり、そこに我々の望みの財産がある。

6

16. Nec mirum si fame peribat, qui divino alimento egebat; cujus desiderio compulsus: Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV, 18.) Nonne advertitis id evidenter nobis expositum, quod emerendi gratia sacramenti ad precandum impellimur; et hoc auferre vultis, propter quod agitur poenitentia?

PL 16, 500B

16. 神の食物に欠けていた者が、飢えて滅びかけていたとしても、不思議ではない。その渇望に駆り立てられて、彼は言う。「立って、私の父のもとへ行き、父にこう言おう。『父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯した』」(ルカ15:18)。諸君は、ここで我々にはっきり示されていることを悟らないのか。すなわち、秘跡を受けるにふさわしくなるために、我々は祈りへと促されるのであり、それなのに諸君は、悔い改めが行われるその目的を取り去ろうとしているのだ。

7

Tolle gubernatori perveniendi spem, et in mediis fluctibus incertus errabit. Tolle luctatori coronam, lentus jacebit in stadio. Tolle piscatori capiendi efficaciam, desinit jactare retia.

PL 16, 500C

舵取りから目的地に着く望みを取り去れ。彼は波の真ん中で当てもなくさまようであろう。格闘者から冠を取り去れ。競技場で気が抜けて横たわるであろう。漁師から獲物を得る見込みを取り去れ。彼は網を打つのをやめる。

8

Quomodo ergo potest qui famen patitur animae suae, studiosius Deum precari, si sacram desperet alimoniam? 17. Peccavi, inquit, in coelum et coram te.

PL 16, 500C

では、魂の飢えに苦しむ者が、聖なる養いに絶望するなら、どうしてより熱心に神に祈ることができようか。17. 「私は天に対して、また汝の前で罪を犯した」と彼は言う。

9

Fatetur utique peccatum ad mortem, ne quem vos agentem cujuslibet criminis poenitentiam jure excludi putaretis; quando is qui in coelum peccavit, vel in regnum coeleste, vel in animam suam, quod est peccatum ad mortem; et peccavit coram Deo, cui soli dicitur: Tibi soli peccavi et malum coram te feci (Psal. L, 6) .

PL 16, 500C

彼は、死に至る罪を告白しているのである。それは、諸君が、いかなる罪であれ悔い改めを行う者を、正当に締め出してよいと考えることのないようにするためである。天に対して罪を犯した者は、すなわち天の国に対して、あるいは自分の魂に対して罪を犯したのであり、それは死に至る罪である。そのうえ彼は、神の前でも罪を犯した。その神にだけ、こう言われる。「汝にのみ私は罪を犯し、汝の前で悪をなした」(詩篇50:6)。

10

18. Tam cito veniam meretur, ut venienti et adhuc longe posito occurrat pater, osculum tribuat, quod insigne est sacrae pacis: stolam proferri jubeat, quae vestis est nuptialis, quam si quis non habuerit, a convivio nuptiali excluditur: det annulum in manu ejus, quod est fidei pignus, et sancti spiritus signaculum: calceamenta deferri praecipiat (Exod. XII, 11) ; celebraturus enim pascha Domini, epulaturus agnum, tectum debet adversus omnes incursus bestiarum spiritalium, morsusque serpentis habere vestigium: vitulum praecipiat occidi; quia Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 16, 500C

18. 彼は、これほど速く赦しを受ける。なお遠くにいる者が来ると、父は出迎え、接吻を与える。これは聖なる平和の徴である。長衣を持ってこさせる。それは婚礼の衣であり、これをもたない者は婚宴から締め出される。その手に指輪を与える。それは信仰の担保であり、聖なる霊の印である。履物を持ってこさせる(出エジプト記12:11)。主の復活祭〔pascha。過越の意もある〕を祝い、子羊を食べようとする者は、霊的な獣たちのあらゆる襲撃に対して、蛇の咬みつきに対して、足を覆っていなければならないからである。子牛をほふるよう命じる。「我々の復活祭であるキリストが、いけにえとして献げられた」(一コリント5:7)からである。

11

Etenim quotiescumque sanguinem Domini sumimus, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26) .

PL 16, 501A

というのは、「我々が主の血を受けるたびに、我々は主の死を告げ知らせる」(一コリント11:26)からである。

12

Sicut ergo semel pro omnibus immolatus est, ita quotiescumque peccata donantur, corporis ejus sacramentum suminus, ut per sanguinem ejus fiat peccatorum remissio (De Poenit., dist. I, c. Potest fieri, § Sicut semel) .

PL 16, 501A

こうして、彼が一度すべての者のためにいけにえとして献げられたように、罪が赦されるたびに、我々は彼の体の秘跡を受け〔底本は suminus。sumimus と読む〕、その血によって罪の赦しが生じるのである(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Potest fieri」法文、§「Sicut semel」)。

13

19. Ergo evidentissime Domini praedicatione mandatum est etiam gravissimi criminis reis, si ex toto corde, et manifesta confessione peccati poenitentiam gerant, sacramenti coelestis refundendam gratiam. Unde nihil vobis ad excusationem resedisse certum est.

PL 16, 501A

19. ゆえに、主の宣教によって、最も重い罪の咎人であっても、心を尽くし、罪の明白な告白をもって悔い改めを行うなら、天の秘跡の恩寵が返されるべきことは、きわめて明白に命じられている。したがって、諸君には言い逃れの余地が何一つ残っていないことは確かである。

Liber II, Caput IV

第II巻 第IV章PL 16, 501B
1

Aliam objectionem ex blasphemia in Spiritum sanctum petitam retorquet in ipsos Novatianos; ostenditque per eam blasphemiam intelligi debere fidem non rectam: quod ubi Petri adversus Simonem magum sententia, nec non Evangelico testimonio confirmavit, eosdem haereticos ad reditum in Ecclesiam cohortatur, ac tantam Domini clementiam esse asserit, ut Judae traditori veniam si apud Christum poenituisset, non fuisset denegaturus.

PL 16, 501B

聖なる霊に対する冒瀆から取られた別の反論を、ノウァティアヌス派自身に投げ返す。そして、その冒瀆によって、正しくない信仰が理解されねばならないことを示す。これをペトロの魔術師シモンへの判決と福音書の証言とによって確かめたのち、同じ異端者たちに教会に戻るよう勧め、さらに、主の寛容はきわめて大きく、もし裏切り者ユダがキリストのもとで悔い改めていたなら、赦しを拒むことはなかったであろうと断言する。

2

20. Perlatum est tamen ad nos, etiam illud vos objicere solere, quod dicatis scriptum esse: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus.

PL 16, 501B

20. だが、我々のもとには、諸君がこういう反論もしばしば持ち出すという話が届いている。すなわち、こう書かれていると諸君は言う。「あらゆる罪と冒瀆は人々に赦されるが、霊への冒瀆は人々に赦されない」

3

Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31 et seq) .

PL 16, 502A

「また、人の子に逆らう言葉を言う者は赦される。だが、聖なる霊に逆らって言う者は、この世でも来世でも赦されない」(マタイ12:31以下)。

4

Quo exemplo omnis assertio vestra destruitur et absolvitur; scriptum est enim: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Cur igitur non remittitis? Cur alligatis vincula, quae non solvitis? Cur nodos nectitis, quos non relaxatis?

PL 16, 502A

この例によって、諸君の主張はすべて覆され、解消される。「あらゆる罪と冒瀆は人々に赦される」と書かれているからである。ではなぜ諸君は赦さないのか。なぜ、自分では解かない縄を縛りつけるのか。なぜ、緩めない結び目を作るのか。

5

Remittite caeteris: agite de iis, quos peccantes in Spiritum sanctum Evangelica auctoritate in perpetuum astringi putatis. 21. Et tamen quos astringat, consideremus, repetentes superiora lectionis ipsius, ut evidentius comprehendamus.

PL 16, 502A

ほかの者たちを赦せ。福音書の権威によって、聖なる霊に対して罪を犯す者は永遠に縛られていると諸君が考える者たちについては、論じるがよい〔agite de iis の趣旨は定かでない。「彼らについては論じよ」と取った〕。21. だがそれでも、誰を縛るのか、その箇所の前の部分を繰り返して考察しよう。より明らかに理解するためである。

6

Dicebant Judaei: Hic non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Respondit Jesus: Omne regnum divisum contra se destruetur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit; si enim Satanas Satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?

PL 16, 502A

ユダヤ人たちは言っていた。「この者は、悪霊の首領ベルゼブルによらなければ、悪霊を追い出さない」。イエスは答えた。「自らに逆らって分裂した国はみな滅び、自らに逆らって分裂した町や家はみな立ち行かない。サタンがサタンを追い出すなら、自らに逆らって分裂していることになる。それなら、その国はどうして立つだろうか」

7

Quod si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matt. XII, 24 et seq.) ?

PL 16, 502B

「もし私がベルゼブルによって悪霊を追い出すなら、汝らの子らは何によって追い出すのか」(マタイ12:24以下)。

8

22. De his utique expressum videmus, qui Dominum Jesum in Beelzebub ejicere daemonia loquebantur, quibus sic respondit Dominus, quod Satanae haereditas in iis esset, qui Satanae compararent Salvatorem omnium, et in regno diaboli constituerent gratiam Christi.

PL 16, 502B

22. これは、主イエスがベルゼブルによって悪霊を追い出すと言っていた者たちについて、明示されていると我々は見る。主は彼らにこう答えた。サタンの相続分は、すべての者の救い主をサタンになぞらえ、キリストの恩寵を悪魔の国に位置づける者たちにある、と。

9

Et ut cognosceremus quia de hac dixit blasphemia, adjunxit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hos ergo qui haec loquuntur, negat ad veniam pertinere.

PL 16, 502B

そして、彼がこの冒瀆について語ったことを我々が知るように、こう付け加えた。「マムシの子らよ、汝らは悪いのに、どうして良いことを語れようか」。このようなことを語る者たちは赦しにあずからないと、彼は言うのである。

10

23. Denique (Decr. ca. I, q. 1, cap. Petrus) Petrus Simoni, qui magicae artis consuetudine depravatus, putasset quod gratiam Christi per impositionem manus, atque infusionem Spiritus sancti compararet pecunia, ait: Non est tibi pars, neque sors in hac fide; quia cor tuum non est rectum apud Deum.

PL 16, 503A

23. 実に、(『教令集』第2部第1事例第1問題「Petrus」法文)ペトロは、魔術の習慣に堕落し、手を置くことと聖なる霊を注ぐことによるキリストの恩寵を金で手に入れられると思ったシモンに、こう言った。「汝には、この信仰の中に分も籤もない。汝の心は神の前でまっすぐでないからである」

11

Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi haec recordatio cordis tui; in obligatione enim iniquitatis, et amaritudine fellis video te esse (Act. VIII, 21 et seq.) .

PL 16, 503A

「それゆえ、汝のこの邪悪を悔い改めよ。そして主に祈れ。もしかすると、汝の心のこの思いが汝に赦されるかもしれない。汝は不法の縛りと苦い胆汁の中にいると、私は見る」(使徒言行録8:21以下)。

12

Vides quod hunc magica vanitate blasphemantem in Spiritu sancto Apostolica auctoritate condemnet; et eo magis quia puram conscientiam fidei non habebat: et tamen non interclusit ei spem veniae, quem invitavit ad poenitentiam?

PL 16, 503A

あなたは見るであろう。ペトロが、魔術のむなしさによって聖なる霊を冒瀆するこの男を、使徒の権威をもって断罪し、しかも、信仰の清い良心をもっていなかったからこそ、いっそう断罪したのだが、それでも、悔い改めへと招いたその者に、赦しの望みを閉ざさなかったことを。

13

24. Responsum est igitur a Domino blasphemiae Pharisaeorum; et ideo (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis) his potestatis suae gratiam negat, quae in remissione peccatorum est, qui coelestem ejus potestatem diabolico fultam suffragio vindicarent.

PL 16, 503A

24. ファリサイ派の冒瀆には、こうして主が答えた。それゆえ、(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Iis potestatis」法文)主は、自らの天の権能が悪魔の助けに支えられていると断言する者たちに、罪の赦しにある自らの権能の恩寵を拒むのである。

14

Eos quoque asserit diabolico uti spiritu, qui separarent Ecclesiam Domini; ut omnium temporum haereticos et schismaticos comprehenderet, quibus indulgentiam negat, quod omne peccatum circa singulos est, hoc in universos.

PL 16, 503B

彼はまた、主の教会を分裂させる者たちも悪魔の霊を用いていると断言する。こうして、あらゆる時代の異端者と分派の者たちを含めるのであり、その者たちには赦しを拒む。あらゆる罪は個々の人に関わるものだが、この罪は全体に関わるからである。

15

Soli enim sunt qui volunt solvere Christi gratiam, qui Ecclesiae membra discerpunt, propter quam passus est Dominus Jesus, Spiritusque sanctus datus est nobis.

PL 16, 503B

キリストの恩寵を解消しようとするのは、教会の肢体を引き裂く者たちだけだからである。主イエスはその教会のために苦しみを受け、聖なる霊は我々に与えられた。

16

25. Denique ut sciatis quia de dispersoribus dicit, sic habemus scriptum: Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit (Matt. XII, 30) .

PL 16, 503B

25. 実に、彼が散らす者たちについて語っていることを諸君が知るために、我々はこう書かれたものを持っている。「私と共にいない者は私に逆らう者であり、私と共に集めない者は散らす者である」(マタイ12:30)。

17

Et ut sciremus de his dictum, statim subjunxit: Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemiae non remittetur hominibus (Ibid., 31) .

PL 16, 503C

そして、これらの者たちについて語られたことを我々が知るように、彼はすぐに続けた。「だから私は汝らに言う。あらゆる罪と冒瀆は人々に赦されるが、霊への冒瀆は人々に赦されない」(マタイ12:31)。

18

Cum dicit: Ideo dico vobis: nonne evidenter hoc prae caeteris a nobis intelligi voluit? Meritoque adjunxit: Arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit (Matth. VII, 17) ; congregatio enim mala bonum facere fructum non potest.

PL 16, 503C

「だから私は汝らに言う」と言うとき、彼は、ほかの何にもまして、我々がこのことを理解することを明らかに望んだのではないか。そして彼はふさわしくこう付け加えた。「良い木は良い実を結び、悪い木は悪い実を結ぶ」(マタイ7:17)。悪い集まりは、良い実を結ぶことができないからである。

19

Arbor itaque congregatio est, fructus bonae arboris filii Ecclesiae sunt. 26. Et ideo revertimini ad Ecclesiam, si qui vos separastis impie.

PL 16, 503C

ゆえに木とは集まりであり、良い木の実とは教会の子らである。26. だから、諸君のうち不敬虔にも自ら分かれ出た者は、教会に戻れ。

20

Omnibus enim conversis pollicetur veniam; quia scriptum est: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32).

PL 16, 503C

立ち帰ったすべての者に、彼は赦しを約束する。「主の名を呼ぶ者はみな救われる」と書かれているからである(ヨエル2:32)。

21

Denique etiam Judaeorum populus qui dicebat de Domino Jesu: Daemonium habet (Joan. VIII, 48) ; qui dicebat: In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI, 15) ; qui crucifixit Dominum Jesum, Petri praedicatione vocatur ad baptismum, ut sceleris tanti merita deponat.

PL 16, 503C

実に、主イエスについて「悪霊がついている」(ヨハネ8:48)と言い、「ベルゼブルによって悪霊を追い出す」(ルカ11:15)と言い、主イエスを十字架につけたユダヤ人の民でさえ、ペトロの宣教によって洗礼へと招かれる。それほど重い悪行の咎を捨てさせるためである。

22

27. Sed quid mirum (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis, § quid mirum) , si salutem negatis aliis, qui vestram recusatis, licet illi nihil differant, qui a vobis poenitentiam petunt.

PL 16, 503D

27. だが、諸君が他の者たちに救いを拒むとは(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Iis potestatis」法文、§「quid mirum」)、何の驚くことがあろうか。諸君自身が自分の救いを拒んでいるのだから。もっとも、諸君に悔い改めを求める者たちも、〔諸君と〕何ら違いはないのだが〔この句の趣旨は定かでない。字面どおりに訳した〕。

23

Arbitror enim quod etiam Judas potuisset tanta Dei miseratione non excludi a venia, si poenitentiam non apud Judaeos, sed apud Christum egisset. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 54) . Responderunt: Quid ad nos? Tu videris.

PL 16, 504A

私は思うのだが、ユダでさえ、神がこれほど憐れみ深いのだから、ユダヤ人のもとではなくキリストのもとで悔い改めを行っていたなら、赦しから締め出されることはなかったであろう。「私は罪を犯した、正しい血を裏切ったことで」と彼は言う(マタイ27:54〔番号は刷られたまま。この句はマタイ27:4に当たる〕)。彼らは答えた。「それが我々に何の関わりがあるのか。汝が自分で見るがよい」。

24

Quae vox alia vestra est, cum etiam minoris peccati reus vobis factum proprium confitetur? Quid respondetis aliud, nisi hoc: Quid ad nos? Tu videris. Hunc sermonem laqueus sequitur: eo feraliore poena, quo culpa est minor.

PL 16, 504A

これ以外に、諸君の声があろうか。罪の軽い者が、自分の行為を諸君に告白するときにさえ。諸君は、「それが我々に何の関わりがあるのか。汝が自分で見るがよい」という以外の何を答えるのか。この言葉のあとには縄が続く。咎が小さいほど、刑罰はそれだけ致命的になる。

25

28. Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis.

PL 16, 504A

28. だが、この者たちが立ち帰らないなら、せめて諸君が立ち帰れ。諸君は、さまざまな堕落によって、無垢と信仰の高い頂から落ちたのである。

26

Bonum dominum habemus, qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates; et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25) .

PL 16, 504A

我々は善い主をもっている。主はすべての者に赦すことを望み、預言者を通してあなたを呼んで、こう言った。「私は、私こそは、不法をぬぐい去る者である。私は思い出さない。だが汝は思い出せ。そして共に裁きを受けよう」(イザヤ43:25)。

Liber II, Caput V

第II巻 第V章PL 16, 504B
1

Quod Simoni mago veniam a Petro affirmate promissam negant, refertur primo eum apostolum propter cognitam magi illius perfidiam dubia locutione uti potuisse: secundo autem apte ad causam per adverbium forte affirmationem etiam significari ex pluribus veteris Testamenti locis, ex profanorum auctorum usu, denique ex ipsis evangelistis confirmatur.

PL 16, 504B

魔術師シモンにペトロが断言して赦しを約束したことを、彼らは否定している。これに対して、第一に、使徒は、その魔術師の不実を知っていたので、疑いを含む言い方を用いえたことが述べられる。第二に、副詞 forte(「たぶん」)によって断言も意味されうることが、旧約聖書の多くの箇所から、世俗の著作家たちの用法から、そして最後に福音書記者たち自身から確かめられる。

2

Deinde addit apostolos poenitentiam cujus a Davide fructus ostenduntur, ad nos transmisisse. Postremo exemplum adducit Ephraemitarum, ad quorum instar poenitentiam nostram agendam tradit, ut ei divina misericordia et sacramenta concedantur.

PL 16, 504B

つぎに、使徒たちが悔い改めを我々に伝えたこと、その実りがダビデによって示されることを付け加える。最後に、エフライム人たちの例を挙げ、その例にならって我々の悔い改めを行うべきことを説く。そうすれば、悔い改めに神の慈しみと秘跡とが与えられるからである。

3

29. Referunt tamen quaestionem de verbis apostoli Petri. Quia dixit: Ne forte (Act. VIII, 22) , putant non confirmasse Petrum, ut agenti poenitentiam peccatum remitteretur.

PL 16, 504C

29. しかし彼らは、使徒ペトロの言葉について問題を持ち出す。ペトロが「たぶん」(使徒言行録8:22)と言ったので、悔い改める者に罪が赦されることをペトロは確証しなかったと彼らは考える。

4

Sed considerent de quo loquatur, hoc est, de Simone, qui non ex fide crederet, sed dolum cogitaret. Denique et Dominus dicenti ei, cujus non plenam sinceritatem videret: Sequar te, ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20) .

PL 16, 504C

しかし彼らは、誰について語られているのかを考えるがよい。すなわち、信仰からではなく、欺きを企んで信じていたシモンについてである。実に主も、誠実さが十分ではないと見た者が「汝に従おう」と言ったとき、こう言った。「キツネには穴がある」(マタイ8:20)。

5

Quem ergo Dominus ante baptismum prohibuit sequi, quoniam fraudulentum videbat; miraris si post baptismum praevaricantem non absolvit apostolus, quem in obligatione iniquitatis manere pronuntiavit? 30. Sed hoc illis responsum sit.

PL 16, 504C

では、狡猾だと見たがゆえに、主が洗礼の前には従うことを禁じた者を、洗礼のあとに背反したからといって使徒が赦免しなかったことに、あなたは驚くのか。使徒は、その者が不法の束縛にとどまっていると宣告したのである。30. 彼らには、これが答えとなるように。

6

Ego autem nec Petrum dubitasse dico, nec verbi unius praejudicio tantam causam strangulandam arbitror.

PL 16, 504C

しかし私は、ペトロが疑ったとは言わないし、一語を先入観としてこれほど大きな問題を絞め殺してよいとも考えない。

7

Nam si putant dubitasse Petrum, numquid et Deus dubitavit? qui ait ad Jeremiam Prophetam: Sta in atrio domus Domini, et responsum dabis omni Judae, iis qui veniunt adorare in domo Domini, omnia verba quae constitui tibi respondere illis, noli auferre verbum: forsitan audient, et avertentur (Jerem. XXVI, 2, 3) .

PL 16, 504D

ペトロが疑ったと彼らが考えるなら、神もまた疑ったのか。神は預言者エレミヤに言う。「汝は主の家の前庭に立て。主の家で礼拝するために来るすべてのユダの者に、私が汝に命じて彼らに答えさせるすべての言葉を答えよ。一語も除くな。おそらく彼らは聞いて、遠ざかるだろう」(エレミヤ26:2, 3)。

8

Dicant ergo et Deum ignorasse quid esset futurum. 31. Sed non ignorantia eo verbo exprimitur, sed in Scripturis divinis frequens hujusmodi consuetudo advertitur; eo quod simplex sit elocutio.

PL 16, 504D

ならば、神もまた、何が起こるかを知らなかったと言うがよい。31. しかし、その語で表されているのは無知ではない。神の聖書には、このような用法が頻繁に見られる。それは単純な言い方だからである。

9

Siquidem et ad Ezechielem dicit Dominus: Fili hominis, mittam ego te ad domum Israel, ad eos qui me exacerbaverunt ipsi, et patres eorum usque in hodiernum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus, si forte audient et terrebuntur (Ezech. II, 4, 5) .

PL 16, 505A

実に、主はエゼキエルにも言う。「人の子よ、私は汝を、イスラエルの家に遣わす。私を怒らせた者たち、彼ら自身と、今日に至るまでの彼らの父祖たちのもとにである。汝は彼らに言え。『主はこう言う』と。たぶん彼らは聞き、恐れるだろう」(エゼキエル2:4, 5)。

10

Nesciebat ergo eos posse aut non posse converti? Non ergo semper dubitantis ista est elocutio. 32. Denique ipsi sapientes saeculi, qui omnem gloriam suam statuunt in expressione verborum, quod Latine forte dicimus, Graece τάχα non ubique pro dubitatione posuerunt.

PL 16, 505A

では、神は、彼らが立ち返りうるのか立ち返りえないのかを知らなかったというのか。ゆえに、この言い方はつねに疑う者のものではない。32. 実に、自分たちの栄光のすべてを言葉の表現に置く世の知者たちでさえ、我々がラテン語で forte と言う語は、ギリシア語では「たぶん(タカ)」〔ギリシア語。ラテン語の forte に当たる〕であるが、彼らはそれをあらゆる場合に疑いの意味で用いたわけではない。

11

Aiunt itaque dixisse primum suorum poetam Ἦ τάχα χήρα ἔσομαι, quod est: Cito vidua ero. Et alibi: τάχα γάρ σε κατακτανέουσιν Ἀχαιοὶ πάντες ἐφορμηθέντες (Homer. lib. III Iliad.) .

PL 16, 505A

それゆえ彼らは、自分たちの第一の詩人が「たぶん(タカ)私はやもめとなるだろう」〔ホメロス『イリアス』の句。ギリシア語〕と言ったと言う。これはつまり、「まもなく私はやもめとなるだろう」ということである。また別の箇所ではこうである。「たぶん(タカ)、アカイア人たちが皆で襲いかかり、あなたを殺すだろうから」〔ホメロス『イリアス』の句。ギリシア語〕(ホメロス『イリアス』第3巻)〔引照は刷りのまま。二つの句はともに第6巻にある〕。

12

Non enim dubitaret in omnibus simul insurgentibus, unum facile ab universis posse prosterni. 33. Sed nos nostris magis quam alienis utamur.

PL 16, 505B

実際、全員が同時に立ち向かってくるときに、一人が全員にたやすく打ち倒されうることを、彼は疑いはしないだろう。33. しかし我々は、他人のものよりも我々自身のものを用いよう。

13

Denique habes in Evangelio quia ipse Filius de Patre ait (cum misisset servos ad vineam suam, et occidissent). dixisse Patrem: Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan ipsum verebuntur (Matth. XXI, 37) .

PL 16, 505B

実に、福音書には、子自身が父について語っているところがある。(父が自分のブドウ畑に僕たちを遣わしたが、〔農夫たちが〕彼らを殺したとき)父はこう言った。「私の最愛の子を遣わそう。おそらく彼らは彼を敬うだろう」(マタイ21:37)。

14

Et alibi ex sua persona Filius ait: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis (Joan. VIII, 19) .

PL 16, 505B

また別の箇所で子は、自らの人格から言う。「汝らは私を知らず、私の父をも知らない。もし汝らが私を知っていたなら、私の父をもおそらく知っていただろう」(ヨハネ8:19)。

15

34. Si ergo his verbis usus est Petrus, quibus Deus usus est sine praejudicio scientiae suae; cur non accipiamus et Petrum his usum sermonibus sine suae fidei praejudicio?

PL 16, 505B

34. したがって、神が自らの知識を損なうことなく用いた言葉をペトロが用いたのなら、ペトロもまたこれらの言葉を、自らの信仰を損なうことなく用いたと、なぜ我々は受け取らないのか。

16

Neque enim poterat dubitare de Christi munere, qui sibi solvendorum peccatorum dederat potestatem (Matth. XVI, 19) ; praesertim cum versutiis haereticorum locum non deberet relinquere, qui ideo volunt spem hominum destituere, ut iterandi baptismatis apud desperantes facilius inducant persuasionem.

PL 16, 505B

実際ペトロは、罪を解く権能を自分に与えたキリストの賜物(マタイ16:19)を疑いえたはずがなかった。ことに、異端者たちの詭計に付け入る余地を残してはならなかった。彼らは、絶望する者たちに洗礼のやり直しをいっそう容易に説き込むために、人々の希望を奪おうとするのである。

17

35. Sed apostoli hoc habentes, secundum Christi magisterium poenitentiam docuerunt; spoponderunt veniam, culpam relaxaverunt, sicut et docuit David dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

PL 16, 505B

35. しかし使徒たちは、これ〔権能〕を持っていて、キリストの教えに従って悔い改めを教え、赦しを約束し、咎を免じた。ダビデもまた教えて言う。「不法を赦され、罪を覆われた者たちは幸いである」

18

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2) . Utrumque enim beatum dixit, et cujus iniquitas remittitur per lavacrum, et cujus peccatum tegitur operibus bonis.

PL 16, 506A

「主が罪を負わせなかった人は幸いである」(詩篇31:1, 2)。ダビデは、洗いによって不法を赦される者も、善い業によって罪を覆われる者も、ともに幸いだと言ったのである。

19

Qui enim agit poenitentiam, non solum diluere lacrymis debet peccatum suum, sed etiam emendatioribus factis operire et tegere delicta superiora, ut non ei imputetur peccatum (De Poenit., dist. I, c. Iis potestatis, § Qui agit) .

PL 16, 506A

実に、悔い改めを行う者は、涙で自分の罪を洗い落とすべきであるだけでなく、さらに改まった行いで先の罪を覆い隠して、罪が自分に帰せられないようにしなければならない(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Iis potestatis」法文、§「Qui agit」)。

20

36. Ergo tegamus lapsus nostros posterioribus factis, mundemus fletibus; ut audiat nos Dominus Deus noster ingemiscentes, sicut audivit lacrymantem Ephraem, quemadmodum scriptum est, dicente Deo: Audiens audivi Ephraem lacrymantem (Jerem. XXXI, 18).

PL 16, 506A

36. ゆえに我々は、後の行いで我々の堕落を覆い、涙で清めよう。それは、我々の神である主が、涙を流すエフライムに聞き入れたように、嘆く我々にも聞き入れるためである。書かれているとおり、神はこう言う。「私はエフライムが涙を流すのをたしかに聞き入れた」(エレミヤ31:18)。

21

Et ipsa verba Ephraem lamentantis expressit dicens: Castigasti me, et castigatus sum, sicut vitulus non sum edoctus (Ibid.) .

PL 16, 506B

神はまた、嘆くエフライムの言葉そのものを述べた。「汝は私を懲らしめ、私は懲らしめられた。子牛のように、私は教え込まれていなかった」(エレミヤ31:18)。

22

Vitulus enim ludit, et praesepia deserit; et ideo Ephraem sicut vitulus non est edoctus, longe positus a praesepi, quia praesepe Domini deseruit, et Jeroboam secutus, vitulos adoravit (Tob. I, 5) , quod prophetia futurum per Aaron indicaverat, sic lapsurum populum Judaeorum.

PL 16, 506B

実に、子牛は戯れ、飼い葉桶を離れる。それゆえエフライムは子牛のように教え込まれず、飼い葉桶から遠く離れていた。主の飼い葉桶を捨て、ヤロブアムに従って子牛たちを拝んだからである(トビト記1:5)。ユダヤ人の民がこのように堕ちることになると、預言がアロンを通してあらかじめ示していたことである。

23

Ideoque agens poenitentiam dicit: Converte me, et convertar; quia tu es Dominus Deus meus.

PL 16, 506B

それゆえ悔い改めつつ、彼は言う。「私を立ち返らせよ。そうすれば私は立ち返る。汝は私の主なる神だからである」

24

Quia in novissimo captivitatis meae poenitentiam egi: et postquam cognovi, ingemui super dies confusionis, et subjectus sum tibi; quia accepi opprobrium, et demonstravi te (Jerem. XXXI, 19) .

PL 16, 506B

「私は捕囚の終わりに悔い改めを行い、悟ったのち、恥辱の日々を嘆き、汝に服した。私は辱めを受け、汝を示したからである」(エレミヤ31:19)。

25

37. Advertimus quomodo agenda sit poenitentia, quibus sermonibus, quibus fletibus; ut peccati dies, dies confusionis appelletur; confusio est enim, quando Christus negatur.

PL 16, 506B

37. 我々は、悔い改めがどのように行われるべきか、どのような言葉で、どのような涙で行うべきかに気づく。罪の日は恥辱の日と呼ばれる。キリストが否まれるとき、それは恥辱だからである。

26

38. Et ideo subjiciamus nos Deo, et non subditi simus peccato: et delictorum nostrorum memoriam recensentes, tamquam opprobrium crubescamus; non velut quamdam gloriam praedicemus, sicut quidam expugnata pudicitia, et oppressa justitia gloriantur: et tanta fiat conversio, ut qui Deum non agnoscebamus, ipsi eum jam aliis demonstremus: motus autem Dominus tali conversione nostra, respondeat: A juventute mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis; quoniam eo quod sermones mei in ipso sunt, memoria memor ero ejus; propterea festinavi super illum, misericordia miserebor ejus, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 20) .

PL 16, 506C

38. それゆえ我々は神に服そう。罪に服する者であってはならない。我々の罪の記憶を数え返しつつ、恥辱として赤面しよう〔刷りは crubescamus に見えるが、頭の字のかすれで、erubescamus と読む〕。ある者たちが、貞潔を攻め落とし、正義を圧しつぶして誇るように、それを何か栄光であるかのように宣べ伝えてはならない。そして、神を認めなかった我々自身が、いまや他の人々に神を示すほどの、大いなる回心が起こるように。主は我々のそのような回心に動かされて、こう答えるように。「若いころから、子エフライムは私にとって愛する者、楽しみの子である。私の言葉が彼のうちにあるゆえに、私は彼を忘れず覚えているだろう。それゆえ私は彼のもとへ急いだ。慈しみによって私は彼を憐れむ」と主は言う(エレミヤ31:20)。

27

39. Quam autem misericordiam nobis polliceatur, infra ostendit dicens: Inebriavi omnem animam sitientem, et omnem animam esurientem satiavi. Ideo exsurrexi, et vidi, et somnus meus mihi dulcis est (Ibid., 25, 26) .

PL 16, 507A

39. 主が我々にどのような慈しみを約束しているかは、のちの箇所で示している。「私は渇くすべての魂を酔わせ、飢えるすべての魂を満たした。それゆえ私は起き上がって見た。私の眠りは私にとって甘い」(エレミヤ31:25, 26)。

28

Advertimus quod peccantibus Dominus sacramenta promittat sua; et ideo omnes convertamur ad Dominum.

PL 16, 507A

主が罪を犯す者たちに自らの秘跡を約束していることに、我々は気づく。だからこそ、皆、主に立ち返ろう。

Liber II, Caput VI

第II巻 第VI章PL 16, 507A
1

A fide vel innocentia lapsos denuo hortaturus ad poenitendum, ex Esaia quid eos a Deo exspectare, quidve ipsosmet praestare oporteat, docet.

PL 16, 507A

信仰あるいは無垢から堕ちた者たちに、あらためて悔い改めを勧めようとして、彼らが神から何を期待すべきか、また彼ら自身が何を果たすべきかを、イザヤの句から教える。

2

Hinc memorata Christi adversus Judaeos proverbiali reprehensione, per ejus occasionem saltationes et choreas perstringens, idem proverbium ad spiritalem traducit intellectum.

PL 16, 507B

ここから、ユダヤ人に対するキリストの譬えによる叱責を思い起こし、それをきっかけに踊りと輪舞を厳しく批判して、同じ譬えを霊的な理解へと移し替える。

3

Deinde ex Jeremia poenitentiam suscipiente pro Jerusalem, quas conditiones ea virtus requirat, aperit. Denique ut quantae sit efficaciae haec illa medicina, clarius exhibeat, qui eadem vel pro se vel pro aliis uti voluerint, multos numerat.

PL 16, 507B

つぎに、エルサレムのために悔い改めを引き受けるエレミヤから、この徳〔悔い改め〕がどのような条件を求めるかを明らかにする。最後に、この薬がどれほどの効力をもつかをいっそう明らかに示すために、それを自分のためにあるいは他人のために用いようとした多くの者の名を数え上げる。

4

40. Sed si isti non convertuntur, vel vos revertimini, qui lapsu vario de innocentiae fideique praecelso fastigio decidistis.

PL 16, 507B

40. しかし、彼らが立ち返らないなら、せめて諸君が戻れ。諸君は、さまざまな堕落によって、無垢と信仰の高い頂から落ちたのだから。

5

Bonum Dominum habemus qui velit donare omnibus, qui te per prophetam vocavit dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, ut judicemur (Esai. XLIII, 25) .

PL 16, 507B

我々は善い主を持っている。主はすべての人を赦そうとし、預言者を通してあなたを呼んで言う。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者であり、私は覚えていない。汝は覚えているがよい、我々が裁かれるために」(イザヤ43:25)。

6

Ego, inquit, memor non ero: tu autem memor esto, hoc est: Non revoco illa, quaecumque delicta donavi tibi, velut quadam oblivione tecta sint: tu autem memor esto.

PL 16, 507C

「私は覚えていない。しかし汝は覚えているがよい」と言う。これはすなわち、「汝に赦した罪を、私はどれも思い起こさない。それらは忘却のようなものに覆われたかのようである。しかし汝は覚えているがよい」ということである。

7

Ego, inquit, memor non ero propter gratiam, tu memor esto propter correctionem: memor esto, ut scias donatum esse peccatum; ne glorieris quasi innocens, ne te justificando, plus ingraves: sed si vis justificari, fatere delictum tuum.

PL 16, 507C

「私は恩寵のゆえに覚えていない。汝は矯正のために覚えているがよい」と言う。罪が赦されたことを知るために、覚えているがよい。無垢であるかのように誇るな。自分を義とすることで、いっそう重荷を増すな。むしろ義とされたいなら、自らの罪を告白せよ。

8

Solvit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum. 41. Vides quid a te exigat Deus tuus, ut memor sis ejus quam accepisti gratiae, et non glorieris quasi non acceperis.

PL 16, 507C

実に、罪の恥じ入る告白は、罪の束縛を解く。41. あなたは見ている、あなたの神があなたに何を求めているかを。あなたが受けた恩寵を覚えているため、そして受けなかったかのように誇らないためである。

9

Vides qua remissionis pollicitatione te provocet ad confitendum: vide ne reluctando mandatis coelestibus, in indevotionem Judaeorum incidias, quibus dicit Dominus Jesus: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis (Luc. VII, 32) .

PL 16, 508A

あなたは見ている、神がどれほどの赦しの約束によって、あなたを告白へと促しているかを。天の命令に逆らって、ユダヤ人たちの不信心に陥らぬよう気をつけよ。主イエスは彼らに言う。「我々は汝らのために歌ったが、汝らは踊らなかった。我々は嘆いたが、汝らは泣かなかった」(ルカ7:32)。

10

42. Vilis sermo, sed non vile mysterium. Et ideo cavendum ne quis vulgari quadam sermonis hujus deceptus interpretatione, putet nobis saltationis lubricae histrionicos motus, et scenae deliramenta mandari; haec etiam in adolescentula aetate vitiosa sunt: sed saltationem mandavit, quam saltavit David ante arcam Domini.

PL 16, 508A

42. 卑しい言葉だが、卑しくない奥義である。それゆえ、この言葉の通俗的な解釈に惑わされて、みだらな踊りの役者じみた動きや、舞台の狂乱が我々に命じられていると誰かが考えることのないよう、注意しなければならない。そのようなことは若い年ごろにおいてさえ悪徳である。そうではなく、主は、ダビデが主の箱の前で踊った踊りを命じたのである。

11

Totum enim decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi, erubescamus.

PL 16, 508A

宗教に捧げられるものはすべてふさわしい。キリストへの礼拝と崇敬に資する奉仕のどれをも、我々は恥じてはならない。

12

43. Non ergo illa deliciarum comes, atque luxuriae praedicatur saltatio, sed qua unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis.

PL 16, 508B

43. したがって、ここで説かれている踊りは、逸楽と贅沢の伴侶である踊りではなく、各人が体を機敏に起こし、怠惰な手足を地に横たえたり、のろい足取りで鈍らせたりしないための踊りである。

13

Saltabat spiritaliter Paulus, cum se pro nobis extenderet, et posteriora obliviscens, priora appetens, contenderet ad bravium Christi.

PL 16, 508B

パウロは霊において踊っていた。我々のために身を伸ばし、後ろのものを忘れ、前のものを求めて、キリストの褒賞に向かって突き進んだときである。

14

Tu quoque cum ad baptismum venis, manus elevare, pedes quibus ad aeterna conscendas, velociores habere moneris (Phil. III, 13, 14) . Haec saltatio fidei socia, gratiae comes.

PL 16, 508B

あなたもまた、洗礼に来るとき、手を挙げ、永遠のものへ登るための足をいっそう速くするよう勧められる(フィリピ3:13, 14)。この踊りは信仰の仲間、恩寵の伴侶である。

15

44. Hoc est ergo mysterium: Cantavimus vobis, novi utique canticum Testamenti: et non saltastis, hoc est, non elevastis animam ad spiritalem gratiam. Lamentavimus, et non plorastis, hoc est, non egistis poenitentiam.

PL 16, 508B

44. したがって、奥義はこうである。「我々は汝らのために歌った」とは、すなわち新しい契約の歌であり、「汝らは踊らなかった」とは、霊的な恩寵へと魂を高めなかったということである。「我々は嘆いたが、汝らは泣かなかった」とは、悔い改めを行わなかったということである。

16

Et ideo derelictus est Judaeorum populus; quia nec egit poenitentiam, et gratiam refutavit. Per Joannem poenitentia, per Christum gratia. Istam quasi Dominus donat, illam quasi servus annuntiat.

PL 16, 508B

それゆえユダヤ人の民は見捨てられた。悔い改めを行わず、恩寵を退けたからである。ヨハネによって悔い改めがあり、キリストによって恩寵がある。後者〔恩寵〕を〔キリストは〕主として与え、前者〔悔い改め〕を〔ヨハネは〕僕として告げる。

17

Utrumque igitur Ecclesia custodit, ut et consequatur gratiam, et non abjiciat poenitentiam; gratia enim munus largientis est, poenitentia delinquentis remedium.

PL 16, 508C

したがって教会は、恩寵を得るためにも、悔い改めを捨てないためにも、そのどちらをも守る。恩寵は与える者の賜物であり、悔い改めは罪を犯す者の治療だからである。

18

45. Scivit Jeremias magnum remedium esse poenitentiae, quam in Threnis suis suscepit pro Jerusalem, et ipsam inducit agentem Jerusalem dicens: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus, nec est qui consoletur eam ab omnibus qui diligunt eam.

PL 16, 508C

45. エレミヤは、悔い改めが大いなる治療であることを知っていた。彼はそれを『哀歌』においてエルサレムのために引き受け、エルサレム自身が悔い改めを行うさまを導き入れて言う。「夜、泣きに泣き、その涙は頬にある。彼女を愛するすべての者の中に、彼女を慰める者はいない」

19

Viae Sion lugent (Thren. I, 2) . Et adjecit: In his ergo fleo, oculi mei caligaverunt a fletu, quia elongavit a me, qui me consolabatur (Thren. I, 16) . Advertimus quod hunc malorum suorum acerbissimum cumulum arbitrabatur, quia deerat qui consolaretur moerentem.

PL 16, 508C

「シオンの道は嘆いている」(哀歌1:2)。さらに加えて言った。「これらのゆえに私は泣く。私の目は涙でかすんだ。私を慰める者が、私から遠ざかったからだ」(哀歌1:16)。慰める者が嘆く者のもとにいないことを、彼女が自らの災いの最も苦い積み重ねと考えていたことに、我々は気づく。

20

Quomodo ergo vos ipsam consolationem aufertis, qui spem relaxandae negatis poenitentiae?

PL 16, 509A

それならなぜ諸君は、悔い改めが解かれるという望み〔relaxare poenitentiam は、悔い改めの期間を終えさせて赦免することを言う〕を否定して、その慰めそのものを取り去るのか。

21

46. Sed audiant qui agunt poenitentiam, quomodo agere debeant, quo studio, quo affectu, qua mentis intentione, qua intimorum concussione viscerum, qua cordis conversione: Vide, inquit, Domine, quia tribulor, venter meus turbatus est a fletu meo, conversum est cor meum in me (Ibid., 20) .

PL 16, 509A

46. 悔い改めを行う者たちは聞くがよい。どのように行うべきか。どのような熱意で、どのような心情で、どのような精神の傾注で、どのような内臓の揺さぶりで、どのような心の転換で行うべきかを。彼は言う。「主よ、見よ、私は苦しんでいる。私の腹は私の涙で乱れ、私の心は私のうちで転じた」(哀歌1:20)。

22

47. Cognovisti intentionem animi, fidem mentis cognosce, et habitum corporis. Sederunt, inquit, in terra, tacuerunt seniores filiae Sion, et imposuerunt terram super caput suum, praecinxerunt se cilicio, deduxerunt in terram principes, virgines Jerusalem defecerunt in lacrymis, oculi mei caligaverunt, turbatus est venter meus, effusa est in terra gloria mea (Thren. II, 10, 11) .

PL 16, 509A

47. あなたは心の傾注を知った。精神の信仰をも知れ。そして体のありさまをも。彼は言う。「シオンの娘の長老たちは地に座り、黙った。頭に土をかぶり、粗布を身にまとい、首長たちを地に引き下ろした〔principes は主語とも取れる(「首長たちは〔頭を〕地に垂れた」)。目的語と取った〕。エルサレムのおとめたちは涙の中で力尽きた。私の目はかすみ、私の腹は乱れ、私の栄光は地に注ぎ出された」(哀歌2:10, 11)。

23

48. Sic flevit et Ninive populus, et denuntiatum excidium civitatis evasit (Jonae III, 5) ; tanta est enim poenitentiae medicina, ut mutare videatur suam Deus sententiam. In te est igitur ut evadas: vult rogari Dominus, vult de se sperari, vult sibi supplicari.

PL 16, 509B

48. ニネベの民もこのように泣いて、告げられた町の滅びを免れた(ヨナ3:5)。悔い改めの薬はそれほど大きく、神が自らの決定を変えるかのように見えるほどである。したがって、免れるかどうかはあなたにかかっている。主は請い求められることを望み、自分に望みを託されることを望み、自分に嘆願されることを望む。

24

Homo es, et vis rogari, ut ignoscas, et putas Deum tibi non roganti ignoscere? 49. Ipse Dominus Jerusalem flevit (Luc. XIX, 41) , ut quia ipsa flere nolebat, Domini lacrymis ad veniam pertineret.

PL 16, 509B

あなたは人間であり、赦すために請われることを望む。それなのに、請わないあなたを神が赦すと考えるのか。49. 主自身がエルサレムのために泣いた(ルカ19:41)。エルサレム自身が泣こうとしなかったので、主の涙によって、赦しにあずかるようにするためである。

25

Ipse nos flere vult, ut evadere possimus, sicut habes scriptum in Evangelio: Filiae Jerusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28) .

PL 16, 509B

主自身は、我々が免れることができるように、我々が泣くことを望む。福音書に書かれているとおりである。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。むしろ汝ら自身のために泣け」(ルカ23:28)。

26

50. Flevit David, et meruit ut mortem populi pereuntis divina removeret misericordia (II Reg. XXIV, 10) ; quando tribus sibi propositis optionibus, eam tamen in qua majorem Domini miserationem experiretur, elegit.

PL 16, 509C

50. ダビデは泣き、滅びゆく民の死を神の慈しみが取り去るに値した(サムエル記下24:10)。三つの選択が示されたとき、彼は、主の憐れみをいっそう経験できる方を選んだのである。

27

Quid erubescis tu peccata tua flere; cum Deus etiam prophetas jusserit flere pro populis?

PL 16, 509C

なぜあなたは、自分の罪を泣くことを恥じるのか。神は預言者たちにさえ、民のために泣くよう命じたのに。

28

51. Denique et Ezechiel jussus est flere Jerusalem, et accepit librum, in cujus capite scripta erat: Lamentatio, et melos et vae (Ezech. II, 9) , duo tristia et unum delectabile; quoniam ille salvus erit in futurum, qui in hoc saeculo plus fleverit: Cor enim sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo epularum (Eccl. VII, 5) . Et ipse Dominus ait: Beati qui nunc fletis; quia ridebitis (Luc. VI, 21) .

PL 16, 509C

51. 実にエゼキエルも、エルサレムのために泣くよう命じられ、書を受け取った。その初めには「嘆き、歌、そして災いあれ」(エゼキエル2:9)と書かれていた。悲しいものが二つ、喜ばしいものが一つである。この世でいっそう多く泣いた者が、将来救われるからである。「賢い者たちの心は嘆きの家にあり、愚かな者たちの心は宴の家にある」(コヘレトの言葉7:5)。主自身も言う。「今泣く者たちは幸いである。笑うようになるからである」(ルカ6:21)。

Liber II, Caput VII

第II巻 第VII章PL 16, 510A
1

Ad flenda et confitenda peccata hortatur, asserens peccatoris et Ecclesiae lacrymis Christum excitari, ut illum justificet: quod accommodata Lazari suscitati historia mire illustrat.

PL 16, 510A

罪を泣いて告白するよう勧め、罪人と教会の涙によってキリストが動かされ、その者を義とするのだと主張する。これを、よみがえらされたラザロの物語を当てはめて、見事に明らかにする。

2

Ubi postquam ostendit Novatianos Judaeorum de interficiendo Lazaro cogitantium successores esse, perfectam cujuscumque peccati justificationem per odorem unguenti a Maria in Christi pedes effusi expressam docet: rursusque eosdem haereticos in Judae, cum caeteri gauderent, invidentis persona signatos monstrat.

PL 16, 510A

そこで、ノウァティアヌス派が、ラザロを殺そうと考えたユダヤ人たちの後継者であることを示したあと、どんな罪についてもその完全な義認が、マリアがキリストの足に注いだ香油の香りによって表されていると教える。さらに、ほかの者たちが喜んでいるとき妬むユダの人格に、同じ異端者たちが示されていることを明らかにする。

3

52. Fleamus igitur ad tempus, ut exsultemus in aeternum. Timeamus Dominum, praeveniamus eum confitendo peccata nostra, corrigamus lapsus nostros, emendemus errorem; ne et de nobis dicatur: Heu me, anima mea! quia periit reverens a terra, et qui corrigat in hominibus non est (Mich. VII, 2) .

PL 16, 510A

52. それゆえ、永遠に喜ぶために、しばらくは泣こう。主を畏れよう。我々の罪を告白して、主に先んじよう。我々の堕落を正し、誤りを改めよう。我々についてもこう言われることのないように。「ああ、私は。私の魂よ。畏れ敬う者が地から滅び、人々の中に正す者がいないからだ」(ミカ7:2)。

4

53. Quid vereris apud bonum dominum tuas iniquitates fateri? Dic, inquit, iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 16, 510B

53. あなたは、善い主のもとで自分の不法を告白することを、なぜ恐れるのか。「汝の不法を言え、義とされるために」と言う(イザヤ43:26)。

5

Adhuc reo culpae justificationis praemia proponuntur; ille enim justificatur, qui proprium crimen sponte agnoverit: denique justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .

PL 16, 510B

なお咎ある者に、義とされることの報いが示される。自らの罪を進んで認める者こそ義とされるからである。実に、義人は語り始めに自分自身の告発者である(箴言18:17)。

6

Novit omnia Dominus, sed exspectat vocem tuam; non ut puniat, sed ut ignoscat: non vult ut insultet tibi diabolus, et celantem peccata tua arguat.

PL 16, 510B

主はすべてを知っているが、あなたの声を待っている。罰するためではなく、赦すためである。悪魔があなたをあざけり、あなたが罪を隠しているのを訴えることを、主は望まない。

7

Praeveni accusatorem tuum: si te ipse accusaveris, accusatorem nullum timebis: si te detuleris ipse, etsi mortuus fueris, revivisces.

PL 16, 510B

あなたの告発者に先んじよ。自分で自分を告発するなら、あなたはいかなる告発者も恐れない。自分で自分を訴え出たなら、たとえ死んでいても、よみがえるだろう。

8

54. Veniet ad monumentum tuum Christus, et si viderit flere pro te Martham boni feminam ministerii, flere Mariam quae attente audiebat verbum Dei, sicut sancta Ecclesia quae optimam partem sibi elegit; movebitur misericordia, cum viderit in tuo obitu lacrymas plurimorum, et dicet: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34) ? hoc est, in quo reorum statu est, in quo poenitentium ordine.

PL 16, 510C

54. キリストはあなたの墓に来て、もし、善い奉仕の女マルタがあなたのために泣き、神の言葉を注意深く聞いていたマリアが、最善の部分を自ら選んだ聖なる教会のように〔sicut sancta Ecclesia の係りは定かでない。マリアにかけて取った〕泣くのを見るなら、慈しみに動かされ、あなたの死のときに多くの人々の涙を見て、こう言うだろう。「汝らは彼をどこに置いたのか」(ヨハネ11:34)。これはすなわち、罪ある者たちのどの状態に彼はあるのか、悔い改める者たちのどの階級にいるのか、ということである。

9

Videam quem fletis; ut lacrymis suis ipse me moveat. Videam si jam peccato ei cujus venia poscitur, defunctus est. 55. Dicet ei plebs: Veni, et vide (Ibid.) . Quid est, veni?

PL 16, 510C

「汝らが泣いている者を、私は見よう。その者の涙によって、彼自身が私を動かすように。彼が、赦しが求められているその罪に対して、すでに死んだのかどうかを、私は見よう」。55. 民は彼に言うだろう。「来て、見よ」(ヨハネ11:34)。「来よ」とは何か。

10

Hoc est, veniat peccatorum remissio, veniat defunctorum vita, mortuorum resurrectio, veniat et in hunc peccatorem regnum tuum. 56. Veniet, et levari lapidem jubebit, quem cervicibus peccatoris lapsus imposuit.

PL 16, 511A

すなわち、罪の赦しが来たれ、死んだ者たちの生命が来たれ、亡くなった者たちの復活が来たれ、この罪人にも汝の国が来たれ、ということである。56. 主は来て、罪人の首に堕落が載せた石を取りのけるよう命じるだろう。

11

Potuit removere lapidem imperio sermonis; jubenti enim Christo etiam insensibilis solet natura obedire: poterat tacita vi operationis occultae transferre saxum sepulcri in cujus passione remotis subito lapidibus, plurima defunctorum sepulcra patuerunt: sed hominibus jussit ut removerent lapidem; in veritate quidem, ut increduli crederent quod videbant, et aspicerent resurgentem mortuum: in typo autem, quod nobis donaret ut levaremus delictorum onera, moles quasdam reorum.

PL 16, 511A

言葉の命令によって石を取りのけることもできた。キリストが命じれば、感覚のない自然さえも従うのが常だからである。また、人知れぬ働きの無言の力で、墓の岩を移すこともできた。その受難のとき、石が突然取りのけられて、多くの死者の墓が開いたのである。しかし主は、人間たちに石を取りのけるよう命じた。事実としては、信じない者たちが、目にしていることを信じ、よみがえる死者を見つめるためである。予型としては、我々が罪の重荷、すなわち罪ある者たちの巨大な塊を取りのけることを、主が我々に与えるためである。

12

Nostrum est onera removere; illius est resuscitare, illius educere de sepulcris exutos vinculis. 57. Videns itaque grave onus peccatoris, illacrymat Dominus Jesus; solam enim flere non patitur Ecclesiam.

PL 16, 511A

重荷を取りのけるのは我々の務め、よみがえらせるのは主の務め、縛りを解かれた者を墓から導き出すのも主の務めである。57. こうして主イエスは、罪人の重い荷を見て涙を流す。教会だけが泣くのを許さないからである。

13

Compatitur dilectae suae, et dicit defuncto: Veni foras (Joan. XI, 43) , hoc est: Qui jaces in tenebris conscientiae, et delictorum tuorum sordibus, quodam reorum carcere, exi foras, delictum proprium prode, ut justificeris: Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 16, 511B

主は自らの愛する者〔教会〕とともに苦しみ、死んだ者に言う。「外へ出て来い」(ヨハネ11:43)。これはすなわち、良心の闇の中、自分の罪の汚れの中、罪ある者たちの牢獄のようなところに横たわるあなたよ、外へ出よ、自分の罪を現せ、義とされるために、ということである。実に、「口によって告白がなされ、救いに至る」(ローマ10:10)。

14

58. Si confessus fueris, a Christo vocatus, claustra rumpentur, et omnia solventur vincula, etiam si corruptelae corporeae fetor gravis sit.

PL 16, 511B

58. あなたが告白すれば、キリストに呼ばれて、閉ざされた所は破られ、すべての縛りは解かれる。たとえ体の腐敗の悪臭がひどくとも。

15

Quatriduum enim habebat ille, cujus fetebat in tumulo caro: cujus autem caro non vidit corruptionem, triduo fuit in sepulcro; carnis enim vitia nescivit, quae ex quatuor constat elementorum substantiis.

PL 16, 511B

実際、墓で肉が臭っていたあの者は、四日を数えていた。一方、肉が腐敗を見なかった者〔キリスト〕は、三日間墓にあった。彼は、四つの元素の実体から成る肉の悪徳を知らなかったからである。

16

Quantuslibet ergo (De Poenit., dist. I, cap. Quantuslibet) mortui fetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleverit unguentum: et resurgit defunctus, et solvi jubentur ejus vincula, qui adhuc in peccato est: tollitur velamen de facie ejus, quod veritatem gratiae quam acceperat, obumbrabat.

PL 16, 511C

したがって、どれほど(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Quantuslibet」法文)死んだ者の悪臭があろうとも、聖なる香油が香れば、悪臭はすべて消える。死者はよみがえり、なお罪の中にいる者の縛りは解くよう命じられ、その者の顔から、受けていた恩寵の真理を覆い隠していた覆いが取り除かれる。

17

Sed quia venia donatus est, revelare faciem, aperire vultum jubetur: non habet enim quod erubescat, cui peccatum remissum est.

PL 16, 511C

しかし赦しを与えられたのだから、顔を現し、面を開くよう命じられる。罪を赦された者には、恥じることが何もないからである。

18

59. In tanta vero Domini gratia, tantoque divini muneris miraculo, cum oporteret universos laetari, commovebantur impii, et adversus Christum concilium congregabant: Lazarum quoque interficere volebant (Joan. XI, 47) .

PL 16, 511C

59. 主のこれほどの恩寵、神の賜物のこれほどの奇跡にあって、皆が喜ぶべきであったのに、不敬虔な者たちは動揺し、キリストに対して会議を招集した。ラザロをも殺そうとしたのである(ヨハネ11:47)。

19

Nonne merito eorum successores vos fore cognoscitis, quorum duritiae haeredes estis (Joan. XII, 10) ? Nam et vos indignamini, et contra Ecclesiam congregatis concilium; quia videtis mortuos in Ecclesia reviviscere, et peccatorum indulta venia resuscitari.

PL 16, 511C

諸君は、彼らの頑なさの相続人であるのだから(ヨハネ12:10)、当然、彼らの後継者となると認めないのか。実に諸君も憤り、教会に対して会議を招集している。死者たちが教会でよみがえり、罪の赦しを与えられて生き返るのを見るからである。

20

Itaque quod in vobis est, per invidiam rursus vultis interficere suscitatos. 60. Sed Jesus non revocat beneficia, immo cumulo liberalitatis amplificat: revisit sollicite resuscitatum, et celebratae resurrectionis gratia laetus ad coenam venit, quam ei sua praeparavit Ecclesia, in qua ille qui fuerat mortuus, unus inter discumbentes cum Christo invenitur.

PL 16, 511D

そこで諸君は、自分にできるかぎり、妬みから、よみがえった者たちをもう一度殺そうとしている。60. しかしイエスは施しを取り消さず、むしろ寛大さを積み増して大きくする。よみがえった者を気づかって再び訪れ、行われた復活の恩寵を喜んで、教会が彼のために用意した食事に来る。そこでは、かつて死んでいた者が、キリストとともに食卓に着く者たちの一人として見いだされる。

21

61. Tunc mirantur omnes qui vident puro utique obtutu mentis, qui invidere non norunt; tales enim Ecclesia filios habet. Mirantur, ut dixi quomodo ille qui jacebat in tumulo heri et nudiustertius (Ibid., 3) , unus sit de discumbentibus cum Domino Jesu.

PL 16, 512A

61. そのとき、見ている者は皆驚く。むろん、妬むことを知らない、精神の純粋なまなざしで見る者たちである。教会はそのような子らを持つからである。彼らは驚く。すでに述べたように、昨日も一昨日も墓に横たわっていた者が(ヨハネ12:3)、主イエスとともに食卓に着く者たちの一人であることに。

22

62. Ipsa Maria mittit unguentum in pedes Domini Jesu. Ideo forte in pedes, quia unus de infimis ereptus est morti; omnes enim corpus Christi sumus, sed alii forte superiora membra sunt (I Cor. X, 17) .

PL 16, 512A

62. そのマリア自身が、主イエスの足に香油を注ぐ。足に注ぐのは、おそらく、最も低い者の一人が死から救い出されたからである。実際、我々はみなキリストの体であるが、ある者たちはおそらく上の部分の肢体なのである(一コリント10:17)。

23

Os erat Christi Apostolus, qui dicebat: Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) .

PL 16, 512A

使徒はキリストの口であり、こう言っていた。「汝らは、私のうちで語るキリストの証しを求めている」(二コリント13:3)。

24

Os ejus prophetae, per quos loquebatur futura: utinam et ego pes ejus esse merear, et mittat in me Maria unguentum suum pretiosum, et ungat, et peccatum extergat!

PL 16, 512A

その口は預言者たちであり、彼らを通して主は来るべきことを語った。私もまた、その足であるにふさわしくなることを願う。マリアが私にその高価な香油を注ぎ、塗り、罪を拭い去ってくれるように。

25

63. Quod igitur de Lazaro legimus, in unoquoque debemus converso peccatore credere: qui licet fetorem habeat, tamen fidei pretioso emundatur unguento: tantum enim gratiae fides habet, ut ubi ante diem fetebat mortuus, illic bono odore tota repleatur domus.

PL 16, 512B

63. したがって、ラザロについて読んだことを、我々は回心した罪人の一人一人について信じなければならない。悪臭があっても、その者は信仰の高価な香油によって清められる。信仰はそれほど大きな恩寵をもち、死者が以前に臭っていたところで、家全体が良い香りで満たされるのである。

26

64. Fetebat Corinthia domus, quando scriptum est de ea: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V, 1) . Fetor erat, quia modicum fermentum totam massam corruperat. Coepit bene olere, cum dicitur: Si cui quid donastis, et ego.

PL 16, 512B

64. コリントの家は臭っていた。それについてはこう書かれている。「汝らのうちに淫行が聞かれる。諸国民のうちにさえないような淫行である」(一コリント5:1)。わずかなパン種が練り粉全体をだめにしたので、それは悪臭であった。その家が良い香りを放ち始めたのは、こう言われたときである。「汝らが誰かに何かを赦したなら、私も〔赦す〕」。

27

Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10) . Itaque, liberato peccatore, factum est in ea gaudium magnum, et redoluit domus tota suavitate gratiae.

PL 16, 512B

「実際、私が赦したことは、汝らのゆえに、キリストの人格において〔赦したのである〕」(二コリント2:10)。こうして罪人が解放されたので、その家に大きな喜びが生じ、家全体が恩寵の甘い香りでふたたび香った。

28

Unde bene conscius Apostolus quod omnes Apostolicae remissionis perfudisset unguento, ait: Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt (Ibid., 15) . 65. Hujus igitur effusione unguenti laetantur omnes, solus Judas contradicit (Joan. XII, 4) .

PL 16, 512C

それゆえ使徒は、自分が使徒としての赦しの香油をすべての人に注いだことをよく自覚して、こう言う。「我々は、救われつつある者たちの中で、神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。65. この香油が注がれたことを皆は喜ぶが、ただユダだけが反対する(ヨハネ12:4)。

29

Ergo et nunc qui praevaricator est, contradicit; reprehendit, qui proditor: sed a Christo ipse reprehenditur, qui Dominicae remedium mortis ignorat, et tantae mysterium sepulturae non intelligit. Ideo enim et passus et mortuus est Dominus, ut nos redimeret a morte.

PL 16, 512C

それゆえ今も、背反する者は反対し、裏切る者は非難する。しかし、主の死という治療を知らず、これほどの埋葬の奥義を悟らない者は、キリストその人から非難される。主が苦しみ、死んだのは、我々を死から贖うためだからである。

30

Hoc excellentissimum indicat pretium suae mortis, quo peccator absolvitur, et in novam assumitur gratiam; ut veniant et mirentur omnes quomodo cum Christo recumbat, et laudantes Deum, dicant: Manducemus et epulemur; quia hic mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 24) .

PL 16, 512C

このことは、彼〔キリスト〕の死の最も卓越した代価を示している。それにより罪人は赦免され、新しい恩寵に迎え入れられる。皆が来て、彼がどのようにキリストとともに食卓に着くのかに驚き、神を賛美して言うためである。「食べて宴をしよう。この者は死んでいたが生き返り、失われていたが見つけられたからだ」(ルカ15:24)。

31

Si quis autem infidelis objecerit, quare cum publicanis et peccatoribus manducat; respondetur ei: Non opus est sanis medicus, sed his qui male habent (Matth. IX, 12) .

PL 16, 512D

もし不信の者が、なぜ徴税人や罪人たちとともに食事をするのかと反論するなら、その者にはこう答えられる。「医者を必要とするのは、健康な者ではなく、病んでいる者である」(マタイ9:12)。

Liber II, Caput VIII

第II巻 第VIII章PL 16, 512D
1

Ad confessionem et lacrymas urgere pergens ad se convertit orationem. Et ubi significavit desiderium emundandorum Domini pedum instar evangelicae mulieris, in cujus actione traditam poenitentiae formam dicit; si quis tamen hujus exemplaris perfectionem non assequatur, nihilominus Christum ad sepulcrum illius accessurum.

PL 16, 512D

告白と涙を迫り続けながら、話を自分自身に向け替える。そして、福音書の女にならって主の足を清めたいという願いを示したのち、その女の行いのうちに悔い改めの型が伝えられていると言う。だがもし誰かがこの手本の完全さに及ばなくても、それでもキリストはその者の墓に来るだろうと言う。

2

Eum ut se in suo invisat ac resuscitet demississimo animo rogat; maxime vero ut det condolere peccatoribus, quorum delicta suis ipsius leviora esse persuasum habet.

PL 16, 513A

彼に、自分の墓を訪れてよみがえらせてくれるよう、ごく謙った心で願う。とりわけ、罪人たちとともに痛むことを与えてくれるよう願う。罪人たちの罪は自分自身の罪より軽いと、彼は確信しているからである。

3

Non ergo insultandum iis pro quibus mortuus est Christus, a quo inter stipulas quas non negligit, se quoque colligi desiderat. 66. Ostende igitur medico vulnus tuum, ut sanari possis. Etsi non monstraveris, novit: sed a te expetit audire vocem tuam.

PL 16, 513A

それゆえ、キリストがその人々のために死んだ者たちを、あざけってはならない。自分もまた、キリストが見捨てない藁の中から、キリストに集められることを、彼は願う。66. だから、癒やされうるように、医者にあなたの傷を見せよ。見せなくても医者は知っているが、あなたの声を聞くことをあなたに求める。

4

Absterge lacrymis cicatrices tuas. Sic peccatum mulier illa in Evangelio (Matth. IX, 22), fetoremque sui erroris abstersit, sic culpam diluit; cum Jesu pedes lacrymis lavat.

PL 16, 513A

涙であなたの傷痕を拭え。福音書のあの女は(マタイ9:22)、こうして罪と自らの誤りの悪臭とを拭い去り、イエスの足を涙で洗うとき、こうして咎を洗い流した。

5

67. Utinam mihi quoque pedum tuorum lutum, Jesu, reserves, quos dum in me deambulas, inquinasti? Utinam sordes vestigiorum tuorum detergendas mihi offeras, quas ego actu meo tuis affixi gressibus! Sed unde mihi aqua viva, qua pedes tuos possim lavare?

PL 16, 513B

67. イエスよ、汝が私のうちを歩く間に汚した汝の足の泥を、私にも残しておいてくれればよいのに。汝の足跡の汚れを、洗い清めるべきものとして、私に差し出してくれればよいのに。その汚れは、私が自分の行いによって、汝の歩みに付けたものである。だが、汝の足を洗えるような生きた水を、私はどこから得ようか。

6

Si aquam non habeo, habeo lacrymas, quibus dum pedes tuos lavo, utinam me ipsum diluam! Unde mihi, ut de me dicas: Dimissa sunt ejus peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) ?

PL 16, 513B

水を持たないなら、涙を持っている。その涙で汝の足を洗いながら、私自身も洗い清められればよいのに。どうすれば、汝が私について「彼の多くの罪は赦された。多く愛したからである」(ルカ7:47)と言ってくれるのか。

7

Plus debuisse me fateor, et plus dimissum mihi qui de forensium strepitu jurgiorum, et a publicae terrore administrationis ad sacerdotium vocatus sum; et ideo vereor ne ingratus inveniar, si minus diligam, cui plus dimissum est (Ibid., 44) .

PL 16, 513B

私は、より多く負い、より多く赦されたと告白する。私は法廷の訴訟の喧噪から、公の行政の恐怖から、司教職へと召されたからである。それゆえ、より多く赦された者でありながら、より少なく愛するなら、恩知らずと見られはしまいかと恐れる(ルカ7:44)。

8

68. Sed non omnes mulierem istam aequare possunt, quae etiam Simoni, qui prandium Domino dabat, merito praelata est: quae omnibus qui volunt veniam promereri, magisterium praestitit osculando pedes Christi, lacrymis lavando, tergendo crinibus, ungendo unguento.

PL 16, 513C

68. しかし、誰もがこの女に並べるわけではない。彼女は、主に食事を供したシモンよりも、当然のごとく優先された。彼女は、赦しを得ようとするすべての者に、キリストの足に口づけし、涙で洗い、髪で拭い、香油を塗ることによって、手本を示したのである。

9

69. In osculo insigne charitatis est; et ideo dicit Dominus Jesus: Osculetur me ab osculo oris sui (Cant. I, 1) .

PL 16, 513C

69. 口づけには愛の顕著なしるしがある。それゆえ主イエスは言う。「その口の口づけで、彼が私に口づけするように」(雅歌1:1)。

10

Capilli quid significant, nisi ut noveris, inclinata omni infularum dignitate saecularium, obsecrandam indulgentiam; ut ad terram flens te ipse prosternas, ut humi jacens moveas misericordiam? In unguento quoque bonae conversionis exprimitur odor.

PL 16, 514A

髪が何を意味するか。世俗の頭飾りの威厳をすべて低くして、赦しを乞い求めなければならないこと、地にひれ伏して泣き、地に伏して慈しみを動かさなければならないことを、あなたが知るためでなくて何であろうか。また香油においては、善い回心の香りが表される。

11

Rex nempe erat David, et dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) . Et ideo tantam gratiam meruit, ut ex ejus familia virgo eligeretur, quae nobis partu proprio Christum ederet.

PL 16, 514A

実にダビデは王であったが、こう言っていた。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、涙で私の床を潤そう」(詩篇6:7)。それゆえ彼は、その一族からおとめが選ばれ、自らの出産によって我々にキリストを産むという、これほどの恩寵に値したのである。

12

Ideo et ista in Evangelio praedicatur mulier. 70. Tamen si hanc aequare non possumus, scit Dominus Jesus et infirmis subvenire, ubi non est quae possit parare convivium, quae deferre unguentum (Joan. XII, 7) , quae fontem aquae vivae secum portare.

PL 16, 514A

それゆえ、この女も福音書で称えられている。70. しかし、この女に並べないとしても、主イエスは弱い者たちをも助けることを知っている。宴を整えることのできる女も、香油を運ぶことのできる女(ヨハネ12:7)も、生ける水の泉を自分とともに携えることのできる女もいないところで。

13

Venit ipse ad sepulcrum. 71. Utinam ergo ad hoc monumentum meum digneris accedere (Joan. XI, 34) , Domine Jesu, tuis me lacrymis laves; quoniam durioribus oculis non habeo tantas lacrymas, ut possim mea lavare delicta!

PL 16, 514B

主自身が墓に来る。71. どうか、この私の墓にも来てくれるように(ヨハネ11:34)。主イエスよ、汝の涙で私を洗え。私の目は硬く、私の罪を洗えるほどの涙を持たないからである。

14

Si illacrymaveris pro me, salvus ero: si dignus fuero lacrymis tuis, fetorem abstergo delictorum omnium: si fuero dignus ut paulisper illacrymes, vocabis me de monumento hujus corporis, et dices: Exi foras (Ibid., 43) , ut non intra corporis hujus angustias inclusae teneantur cogitationes meae: sed egrediantur ad Christum, in lumine versentur; ut non cogitem opera tenebrarum, sed opera lucis.

PL 16, 514B

もし汝が私のために涙を流すなら、私は救われる。もし私が汝の涙に値するなら、私はすべての罪の悪臭を拭い去ることになる。もし私が、汝がしばらく涙を流すに値するなら、汝は私をこの体の墓から呼び出し、「外へ出よ」(ヨハネ11:43)と言うだろう。それにより、私の思いが、この体の狭さの内に閉じ込められたままでなく、キリストのもとへ出て行き、光の中にとどまり、私が闇の業ではなく光の業を思うようになるだろう。

15

Qui enim peccatum cogitat, intra suam conscientiam studet se ipse includere. 72. Voca ergo foras servum tuum.

PL 16, 514B

実に、罪を思う者は、自分の良心の内に自ら閉じこもろうとするのである。72. だから、汝の僕を外に呼べ。

16

Quamvis ligatus vinculis peccatorum meorum, vinctos habeam pedes, innexas manus, et cogitationibus et operibus mortuis jam sepultus; te vocante, liber egrediar, et inveniar unus de discumbentibus in convivio tuo, et domus tua pretioso replebitur unguento; siquidem redimere dignatus es, custodieris.

PL 16, 514C

私は私の罪の縛りに縛られ、足を縛られ、手を絡められ、死んだ思いと死んだ業のうちに、すでに葬られているが、汝が呼べば、自由の身となって出て行き、汝の宴で食卓に着く者たちの一人として見いだされ、汝の家は高価な香油で満たされるだろう。贖うことをよしとしたのだから、汝は守るであろう〔custodieris は未来完了形。文意から「守るであろう」と取った〕。

17

Dicetur enim: Ecce ille non in Ecclesiae nutritus sinu, non edomitus a puero, sed raptus a tribunalibus, abductus de vanitatibus saeculi hujus, a praeconis voce ad psalmistae assuefactus canticum, in sacerdotio manet non virtute sua, sed Christi gratia, et inter convivas mensae coelestis recumbit.

PL 16, 514C

実際、こう言われるだろう。「見よ、あの者は教会の懐で育てられず、幼いころから馴らされもせず、法廷から奪い取られ、この世の空しさから引き離され、触れ役の声から詩篇詠唱者の歌に慣らされて、自らの徳によってではなく、キリストの恩寵によって司教職にとどまり、天の食卓の客たちの間に席に着いている」と。

18

73. Serva, Domine, munus tuum, custodi donum quod contulisti etiam refugienti. Ego enim sciebam quod non eram dignus vocari episcopus; quoniam dederam me saeculo huic: sed gratia tua sum quod sum.

PL 16, 515A

73. 主よ、汝の賜物を守れ。逃げようとした者にさえ汝が与えた贈り物を保て。私は、自分が司教と呼ばれるにふさわしくないことを知っていた。この世に身を委ねていたからである。しかし汝の恩寵によって、私は今の私である。

19

Et sum quidem minimus omnium episcoporum et infimus merito; tamen quia et ego laborem aliquem pro sancta Ecclesia tua suscepi, hunc fructum tuere; ne quem perditum vocasti ad sacerdotium, eum sacerdotem perire patiaris.

PL 16, 515A

実に私は、すべての司教のうち最も小さく、当然ながら最も低い者である。しかし私も、汝の聖なる教会のために何らかの労苦を負ったのだから、この実りを守れ。滅んでいた者を汝が司教職に召したのに、その者が司教として滅びることを許すな。

20

Ac primum da ut condolere norim peccantibus affectu intimo; haec enim summa virtus, quia scriptum est: Et non gaudebis super filios Juda in die perditionis eorum, et ne magna loquaris in die tribulationis eorum (Abdi., 12) : sed quotiescumque peccatum alicujus lapsi exponitur, compatiar: nec superbe increpem, sed lugeam et defleam; ut dum alium fleo, me ipsum defleam dicens: Justificata est magis Thamar, quam ego (Gen. XXXVIII, 26) .

PL 16, 515A

まず、罪を犯す者たちとともに心の底から痛むことを、私が知るよう与えよ。これこそ最高の徳だからである。書かれている。「ユダの子らの滅びの日に、汝は喜ぶな。彼らの苦難の日に、大言を吐くな」(オバデヤ12)。しかし、誰か堕ちた者の罪が語られるたびに、私は共に苦しみ、傲慢にとがめることなく、悲しみ、嘆こう。他人を嘆きながら、私自身を嘆き、こう言うために。「タマルは私よりも義とされた」(創世記38:26)。

21

74. Fortasse adolescentula lapsa sit, occasionibus quae delictorum fomites sunt, decepta ac praecipitata sit; peccamus et seniores.

PL 16, 515B

74. ある若い娘が堕ちたとしよう。罪の火種となる機会に欺かれ、突き落とされたのかもしれない。しかし我々年長者もまた罪を犯す。

22

Repugnat in nobis lex hujus carnis, legi mentis nostrae, et captivos nos trahit in peccatum, ut faciamus quod nolumus (Rom. VII, 23) . Illi de aetate suppetit excusatio, mihi jam nulla; illa enim debet discere nos docere.

PL 16, 515B

この肉の法則が、我々のうちで、我々の精神の法則に逆らい、我々を捕らえて罪へと引きずり、我々が望まないことを行わせる(ローマ7:23)。彼女には年齢という弁解があるが、私にはもはやない。彼女は学ぶべきで、我々は教えるべきだからである〔底本は discere と docere のあいだに句読点を欠く。「彼女は学び、我々は教える」と取った〕。

23

Ergo justificata est magis Thamar, quam ego (I Tim. VI, 10) . 75. Incusamus alicujus avaritiam, recordemur si nihil ipsi avare fecimus: et si fecimus, quoniam radix est malorum avaritia, et tamquam sub terra occulte in nostro serpit corpore, dicamus singuli: Justificata est magis Thamar, quam ego.

PL 16, 515B

ゆえに、タマルは私よりも義とされた(一テモテ6:10)〔ミーニュの引照は、あとの「貪欲は諸悪の根」に付くべきものらしい〕。75. 我々は誰かの貪欲を責める。ならば、自分は貪欲なことを何もしなかったかを思い起こそう。もししたなら、貪欲は諸悪の根であり、地の下のように我々の体のうちにひそかに這っているのだから、我々一人一人が言おう。「タマルは私よりも義とされた」と。

24

76. Si commoti fuerimus in quemquam graviter, leviorem causam laicus habet quam episcopus, eo quod commotus egerit aliquid; retractemus nobiscum, et dicamus: Justificatus est magis iste, qui commotionis arguitur, quam ego.

PL 16, 515C

76. 我々が誰かに対して激しく心を乱されたなら――心を乱されて何かをしたことについては、俗人のほうが司教よりも軽い事情をもつ〔eo quod 以下の係りは定かでない。leviorem causam にかけて「心を乱されて何かをしたことについては」と取った〕――、我々は自分自身と考え直して言おう。「怒りを責められているこの者は、私よりも義とされた」と。

25

Haec enim si dicamus, ipsi nobis cavemus; ne dicat nobis Dominus Jesus, aut quisquam de discipulis ejus: Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem quae in oculo tuo est, non vides.

PL 16, 515C

実際、こう言うなら、我々は自分自身に用心することになる。主イエス、あるいはその弟子の誰かが、我々にこう言わないように。「汝は兄弟の目にある塵を見るが、自分の目にある梁は見ない」。

26

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 4, 5) .

PL 16, 515C

「偽善者よ、まず自分の目から梁を取り除け。そうすれば、兄弟の目から塵を取り除くことがはっきり見えるだろう」(マタイ7:4, 5)。

27

77. Non ergo erubescamus dicere graviorem nostram culpam esse, quam ejus quem arguendum putamus; quia dixit hoc Judas qui arguebat Thamar; et recordatus suam ipse culpam, ait: Justificata est magis Thamar, quam ego (Gen. XXXVIII, 26) .

PL 16, 515D

77. だから、非難すべきと我々が考える者の咎よりも、我々の咎のほうが重いと言うことに、赤面しないようにしよう。タマルを非難していたユダがこう言ったのであり、自分の咎を思い出して言ったのである。「タマルは私よりも義とされた」(創世記38:26)。

28

In quo et altitudo mysterii est, et morale praeceptum: et ideo culpae ejus deputatum non est; quia ipse se accusavit prius, quam ab aliis accusaretur.

PL 16, 516A

ここには奥義の深みがあり、道徳の教えがある。ユダの咎が彼に負わされなかったのは、他の人々に告発される前に、自ら自分を告発したからである。

29

78. Non ergo gaudeamus super alicujus peccato, sed magis lugeamus; quia scriptum est: Noli supergaudere mihi, inimica mea; quia cecidi: sed resurgam; quoniam si sedero in tenebris, Dominus illuminabit me.

PL 16, 516A

78. だから、誰かの罪を喜ぶのではなく、むしろ悲しもう。書かれているからである。「私の敵よ、私のことで喜ぶな。私は倒れたが、起き上がる。闇の中に座っていても、主が私を照らすからだ」。

30

Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet causam meam, et faciat judicium meum, et educat me ad lumen, et videbo justitiam ejus: et videbit inimica mea, et cooperietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus?

PL 16, 516A

「私は主の怒りを負おう。主に罪を犯したからだ。主が私の訴えを義とし、私の裁きを行い、私を光へと導き出し、私が主の正義を見るまで。そして私の敵は見て、混乱に覆われるだろう。彼女は私に言う。『汝の主なる神はどこにいるのか』と」。

31

Oculi mei videbunt eam, et erit in conculcationem sicut lutum in via (Mich. VII, 8 et seq.) . Nec immerito, quoniam qui lapsu alieno gaudet, diaboli gaudet victoria.

PL 16, 516A

「私の目は彼女を見る。彼女は道の泥のように踏みつけられるだろう」(ミカ7:8以下)。それも当然である。他人の堕落を喜ぶ者は、悪魔の勝利を喜んでいるからである。

32

Et ideo doleamus magis cum audimus perisse hominem, pro quo Christus mortuus est, qui nec in messe stipulam negligit.

PL 16, 516B

だから、キリストがその者のために死んだ人が滅んだと聞くとき、我々はいっそう痛もう。キリストは収穫の中の藁さえ見捨てないのである。

33

79. Atque utinam hanc stipulam in messe, hoc est, inanem avenam fructus mei non abjiciat, sed colligat, sicut ait quidam: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et racemum in vindemia (Mich. VII, 1) ! ut vel primitiva manducet in me gratiae suae, etsi posteriora non approbet.

PL 16, 516B

79. そして願わくは、収穫の中のこの藁、すなわち私の実りの空虚なカラスムギを、キリストが捨てず、集めてくれるように。ある者が言うとおりである。「ああ、私は、収穫の中で藁を拾う者、ブドウの収穫のあとで房を拾う者のようになった」(ミカ7:1)。せめて、キリストがその恩寵の初物を私のうちに味わうために。たとえあとのものを承認しなくとも。

Liber II, Caput IX

第II巻 第IX章PL 16, 516B
1

Quo pacto fides ad poenitentiam necessaria? Quot etiam solvendi subsidia cuique suppetant? Orationem, fletus ac jejunia pecuniis potiora esse.

PL 16, 516B

信仰がどのようにして悔い改めに必要であるか。また、各人に〔負債を〕払う手立てがどれほどあるか。祈り、涙、断食は金銭にまさること。

2

Quod ubi exemplis confirmavit, additoque ad veniam liberalitatem multum valere, sed fidei cunjunctam, vitia ejusdem liberalitatis nonnulla refert.

PL 16, 516B

これを実例によって確かめたのち、赦しのために寛大さが大いに力をもつこと、ただしそれは信仰と結びついたものでなければならないことを付け加え、同じ寛大さのいくつかの欠陥を述べる〔底本は cunjunctam。conjunctam と読む〕。

3

His alios quosdam poenitentiae jungit defectus, eorum nempe vel qui statim reconciliari expetunt de solito luxu nihil remittentes, vel qui poenitentiam in sola sacramentorum abstinentia locant, vel demum qui spe poenitentiae effunduntur in libidines.

PL 16, 516C

これに、悔い改めの他のいくつかの欠陥を結びつける。すなわち、すぐに和解を求めながら、これまでの贅沢をまったく手放さない者たちの欠陥、悔い改めをただ秘跡を断つことだけに置く者たちの欠陥、そして最後に、悔い改めへの望みのゆえに情欲へと身を注ぎ出す者たちの欠陥である。

4

80. Ergo et agendam poenitentiam, et tribuendam veniam credere nos convenit; ut veniam tamen tamquam ex fide speremus, non tamquam ex debito; aliud est enim mereri, aliud praesumere.

PL 16, 516C

80. それゆえ、悔い改めが行われるべきこと、赦しが与えられるべきことを、我々は信じるべきである。ただし、赦しを、負い目に基づくものとしてではなく、信仰に基づくものとして望むためである。功績によって得ることと、当てにしてかかることとは別だからである。

5

Tamquam ex syngrapho fides impetrat: praesumptio autem arroganti est propior, quam roganti. Prius solve quod debitum est; ut quod speraveris, impetrare merearis.

PL 16, 516C

信仰は、いわば借用証書に基づいて〔赦しを〕得る。だが、当てにしてかかることは、乞い求める者よりも、思い上がる者に近い。まず、負っているものを払え。望んだものを得るにふさわしい者となるためである。

6

Solve boni affectum debitoris, ut versuram non facias, sed fidei tuae censu contracti nominis fenus evacues. 81. Plura solvendi habet subsidia, qui Deo quam is qui homini debet.

PL 16, 516C

善い債務者の心情を払え。借り換えをするのではなく、あなたの信仰という資産で、結んだ債務の利息を清算するためである。81. 神に負う者は、人に負う者よりも、払うための手立てを多く持っている。

7

Homo pecuniam pro pecunia reposcit, quae non semper debitori praesto est: Deus affectum exigit, qui in tua potestate est. Nemo pauper est qui Deo debet, nisi qui se ipsum pauperem fecerit. Et si non habet quae vendat, habet quae solvat.

PL 16, 516D

人は、金に代えて金を取り立てるが、それは債務者の手もとにいつもあるとは限らない。神は心情を求めるが、それはあなたの力の内にある。神に負う者のうちに、自分自身を貧しくした者でなければ、貧しい者はいない。売るものがなくても、払うものはある。

8

Oratio, lacrymae, jejunia, debitoris boni census est, multoque uberior, quam si quis ex pretiis fundorum pecuniam sine fide deferat.

PL 16, 517A

祈り、涙、断食は、善い債務者の資産であり、信仰なしに、土地を売った代金の金を持参する場合よりも、はるかに豊かである。

9

82. Denique pauper erat Ananias, cum vendito agro, pecuniam deferret ad apostolos; unde nec solvere se potuit, sed implicavit (Act. V, 1, 2) .

PL 16, 517A

82. 実に、アナニアは、畑を売って金を使徒たちのもとに持参したにもかかわらず、貧しかった。それゆえ彼は、自らを解き放つことができず、かえって自らを巻き込んだ(使徒言行録5:1–2)。

10

Dives illa vidua quae duo aera minuta in gazophylacium misit, de qua dictum est: Haec vidua paupercula plus omnibus misit (Luc. XXI, 2) . Non enim pecuniam Deus, sed fidem quaerit.

PL 16, 517A

二枚の小銅貨を献金箱に入れたあのやもめは、富んでいた。彼女について言われている。「このやもめは貧しいが、すべての者にまさって入れた」(ルカ21:2)。神が求めるのは金ではなく、信仰だからである。

11

83. Neque ego abnuo liberalitatibus in pauperes factis posse minui peccatum; sed si fides commendet expensas. Quid enim prodest collatio patrimonii sine gratia charitatis?

PL 16, 517A

83. 私は、貧しい者たちになされた施しによって罪が軽くなりうることを否定しない。ただし、信仰がその出費を推奨する場合に限る。愛の恩寵なしに財産を寄付して、何の益があろうか。

12

84. Sunt qui ad jactantiam solam decorem largitatis affectent; ut eo se probatos vulgo videri velint, quod sibi nihil reliquerint: sed dum praesentis saeculi mercedem requirunt, non recondunt futuri; et quia hic perceperunt mercedem suam, illic sperare non possunt.

PL 16, 517B

84. 気前のよさの見栄えを、ただ見せびらかしのために装う者たちがいる。何も自分に残さなかったことで、民衆に認められた者と見られたいのである。だが、現在の世の報いを求める間は、来たるべき世の報いを蓄えない。この世で自分の報いをすでに受けたので、かの世で望むことはできない。

13

85. Sunt qui opes suas tumultuario mentis impulsu, non judicio perpetuo, ubi Ecclesiae contulerunt, postea revocandas putarunt: quibus nec prima merces rata est, nec secunda; quia nec prima judicium habuit, et secunda habuit sacrilegium (17, q. 4, c. Sunt qui opes) .

PL 16, 517B

85. 衝動的な心の勢いで、永続する判断によらずに、自分の財産を教会に寄付したのち、あとから取り戻すべきだと考えた者たちがいる。彼らには、最初の報いも確かでなく、第二の報いも確かでない。最初のものには判断がなく、第二のものには神聖冒瀆があったからである(『教令集』第2部第17事例第4問題「Sunt qui opes」法文)。

14

86. Sunt quos poenituerit opes suas divisisse pauperibus: sed eos qui poenitentiam agunt, hoc solum poenitere non debet, ne ipsius poenitentiae agant poenitentiam.

PL 16, 517B

86. 貧しい者たちに自分の財産を分けたことを悔やんだ者たちがいる。だが、悔い改めを行う者たちは、この一事だけは悔やんではならない。悔い改めそのものを悔い改めることにならないためである。

15

Nam plerique futuri supplicii metu peccatorum suorum conscii, poenitentiam petunt, et cum acceperint, publicae supplicationis revocantur pudore. Hi videntur malorum petiisse poenitentiam agere bonorum.

PL 16, 517C

というのも、多くの者は、来たるべき刑罰への恐れから、自らの罪を自覚して悔い改めを求めるが、それを受けたのちには、公の嘆願の恥ずかしさに引き戻されるからである。彼らは、悪事についての悔い改めを求めながら、善事についての悔い改めを行うことになったように見える。

16

87. Nonnulli ideo poscunt poenitentiam, ut statim sibi reddi communionem velint. Hi non tam se solvere cupiunt, quam sacerdotem ligare; suam enim conscientiam culpa non exuunt, et sacerdotis induunt, cui praeceptum est: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos; hoc est, immundis impuritatibus sacrae communionis non impertienda consortia.

PL 16, 517C

87. ある者たちは、ただちに交わりが自分に返されることを望んで、悔い改めを求める。彼らは、自分を解くことよりも、司教を縛ることを望んでいる。自分の良心から咎を脱ぎ捨てず、それを司教の良心に着せるのである。司教には、「聖なるものを犬に与えるな。汝らの真珠を豚の前に投げるな」と命じられている。すなわち、汚れた不浄の者たちに、聖なる交わりの結びつきを分け与えてはならない、ということである。

17

88. Itaque videas eos mutata veste incedere, quos lugere et gemere oportebat; quia vestem illam ablutionis et gratiae sordidarunt: feminas autem margaritis onerare aures, curvare cervices, quas bene Christo, non auro, inclinarent: quae se ipsas flere debebant, quod margaritam quae de coelo est, perdiderunt.

PL 16, 518A

88. それゆえ、嘆き呻くべき者たちが、衣を替えて歩き回るのを、あなたは見ることになろう。洗いと恩寵の、あの衣を汚したからである。また、女たちが真珠で耳を重くし、首を曲げているのを。その首は、金にではなく、キリストにこそ垂れるのがふさわしかったのに。彼女たちは、天からの真珠を失ったことを嘆いて、自分自身のために泣くべきだったのである。

18

89. Sunt etiam qui arbitrentur hoc esse poenitentiam, si abstineant a sacramentis coelestibus.

PL 16, 518A

89. 天の秘跡を断つことが悔い改めだと考える者たちもいる。

19

Hi saeviores in se judices sunt, qui poenam praescribunt sibi, declinant remedium, quos vel poenam suam conveniebat dolere; quia coelesti fraudarentur gratia (De Poenit., dist. I, cap. Sunt qui arbitrentur) .

PL 16, 518A

彼らは、自分に対してあまりにも苛烈な裁き手であり、刑罰を自分に定めながら、治療は避ける。彼らは、天の恩寵を奪われることになるのだから、せめて自分の刑罰を悲しむべきであった(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui arbitrentur」法文)。

20

90. Alii proposita spe agendae poenitentiae, licentiam sibi delinquendi propagatam putant; cum poenitentia remedium peccati sit, non peccandi incentivum.

PL 16, 518B

90. 悔い改めを行うという望みが示されたので、罪を犯す自由が広げられたと考える者たちがいる。だが、悔い改めは罪の治療であって、罪を犯すことへの刺激ではない。

21

Vulneri enim medicamentum necessarium est, non vulnus medicamento; quia propter vulnus medicamentum quaeritur, non propter medicamentum vulnus desideratur.

PL 16, 518B

傷には薬が必要なのであって、薬のために傷が必要なのではない。傷のゆえに薬が求められるのであって、薬のゆえに傷が望まれるのではないからである。

22

Infirma deinde spes quae committitur tempori; cum omne tempus incertum sit, omni spes tempori non sit superstes.

PL 16, 518B

そのうえ、時に委ねられた望みは弱い。あらゆる時は不確かであり、望みがどの時にも生き残るとは限らないからである。

Liber II, Caput X

第II巻 第X章PL 16, 518B
1

Ut pudor quo revocantur a publica poenitentia fontes, depellatur, profanorum agendi ratione proposita, utilitatem precum ab omni Ecclesia simul emissarum, ac lugentium sanctorum exempla promit.

PL 16, 518B

公の悔い改めから罪ある者たち〔底本は fontes。sontes と読む〕を引き戻す恥が取り除かれるために、〔著者は〕世俗の者たちの振る舞い方を示し、教会全体が一つになって捧げる祈りの益と、嘆く聖人たちの実例を述べる。

2

Tum reprehensis qui eamdem poenitentiam ducunt saepius iterandam, quam difficulter bene agatur, quove modo exsequenda sit, explicat.

PL 16, 518C

次いで、同じ悔い改めを何度も繰り返すべきだと考える者たちを咎めたのち、悔い改めを正しく行うことがいかに難しいか、またどのように遂行すべきかを説明する。

3

91. An quisquam ferat ut erubescas Deum rogare, qui non erubescis rogare hominem? et pudeat te Deo supplicare, quem non lates; cum te non pudeat peccata tua homini, quem lateas, confiteri?

PL 16, 518C

91. 人に願うことは恥じないあなたが、神に願うことを恥じるなど、誰が許すだろうか。あなたが隠れおおせない神に嘆願することを恥じながら、あなたが隠れおおせる人に自分の罪を告白することは恥じないというのか。

4

An testes precationis et conscios refugis, cum si homini satisfaciendum sit, multos necesse est ambias, obsecres, ut dignentur intervenire; ad genua te ipse prosternas, osculeris vestigia, filios offeras culpae adhuc ignaros, paternae etiam veniae precatores?

PL 16, 518C

祈りの証人や関係者を避けるのか。人に償わねばならないとすれば、多くの者に取り入り、仲介に入ってくれるよう懇願し、自ら膝の前にひれ伏し、足に口づけし、まだ咎を知らない子どもたちまで、父の赦しを取りなす者として差し出す必要があるというのに。

5

Hoc ergo in Ecclesia facere fastidis, ut Deo supplices, ut patrocinium tibi ad obsecrandum sanctae plebis requiras; ubi nihil est quod pudori esse debeat, nisi non fateri, cum omnes simus peccatores: ubi ille laudabilior, qui humilior; ille justior, qui sibi abjectior.

PL 16, 519A

それなのに、教会において神に嘆願すること、聖なる民の庇護を懇願のために求めることを、あなたは嫌がるのか。そこには、恥とすべきものは何もない。ただ、告白しないことのほかには。我々はみな罪人なのだから。そこでは、より謙遜な者がより称賛され、自らをより卑しめる者がより正しい。

6

92. Fleat pro te (De Poenit., dist. I, cap. Fleat) mater Ecclesia, et culpam tuam lacrymis lavet, videat te Christus moerentem, ut dicat: Beati tristes, quia gaudebitis (Luc. VI, 21) . Amat ut pro uno multi rogent.

PL 16, 519A

92. 母なる教会があなたのために泣き(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Fleat」法文)、あなたの咎を涙で洗うがよい。キリストがあなたの嘆くのを見て、言うためである。「悲しむ者は幸いである。汝らは喜ぶであろう」(ルカ6:21)。キリストは、一人のために多くの者が願うことを好む。

7

Denique in Evangelio motus viduae lacrymis, quia plurimi pro ea flebant, filium ejus resuscitavit (Luc. VII, 13) . Ideo citius exaudivit Petrum, ut Dorcas resurgeret (Act. IX, 36) ; quia pauperes mortem mulieris ingemiscebant.

PL 16, 519A

実に、福音書において、〔主は〕やもめの涙に心を動かされ、多くの者が彼女のために泣いていたので、その子を生き返らせた(ルカ7:13)。〔主が〕ペトロの願いをいっそうすみやかに聞き入れ、ドルカスを起き上がらせたのも、貧しい者たちがその女の死を嘆いていたからである(使徒言行録9:36)。

8

Ideo ipsi Petro statim remisit, quia amarissime flevit. Et tu si amarissime fleas, Christus ad te respiciet, culpa discedet (Luc. XXII, 62) . Usus enim doloris ablegat luxuriam criminis, erroris delicias.

PL 16, 519B

ペトロ自身をただちに赦したのも、彼が最も苦く泣いたからである。あなたも、最も苦く泣くなら、キリストはあなたに目を向け、咎は去るであろう(ルカ22:62)。悲しみを用いることは、罪の放縦と、迷いの快楽を追い払うからである。

9

Ita dum dolemus admissa, admittenda excludimus, et fit quaedam de condemnatione culpae disciplina innocentiae. 93. Nihil ergo te revocet a poenitentia, haec tibi communis cum sanctis est: utinamque imitanda talis, qualis sanctorum deploratio.

PL 16, 519B

こうして、犯した罪を嘆くとき、これから犯されるはずの罪を締め出し、咎を断罪することから、無垢のある種の規律が生まれる。93. それゆえ、何ものもあなたを悔い改めから引き戻してはならない。それは聖人たちとあなたに共通のものである。願わくは、聖人たちの嘆きにも等しいものとして、それがまねられてほしい。

10

David manducabat sicut panem cinerem, et potum suum cum lacrymis temperabat (Psal. CI, 10) ; ideo nunc amplius gaudet, quia amplius flevit: Per exitus aquarum descenderunt, inquit, oculi mei (Psal. CXVIII, 136) .

PL 16, 519B

ダビデは灰をパンのように食べ、飲み物を涙で薄めた(詩篇101:10)。それゆえ今は、いっそう喜んでいる。いっそう泣いたからである。彼は言う。「水の流れとなって、私の目は下った」(詩篇118:136)。

11

94. Joannes multum ploravit, et revelata sibi dicit Christi mysteria (Apoc. V, 4) . At vero illa mulier, quae cum esset in peccatis, et deberet flere, gaudebat, et veste purpurea atque coccinea operiebatur, et auro se multo et pretiosis lapidibus ornabat, aeterni fletus nunc luget aerumnam (Apoc. XVII, 4) .

PL 16, 520A

94. ヨハネは大いに泣き、自分に示されたキリストの奥義を語る(黙示録5:4)。これに対して、あの女は、罪の中にありながら、泣くべきであったのに喜び、紫と緋の衣で身を覆い、多くの金と高価な宝石で身を飾っていたが、今は永遠の涙の苦難を嘆いている(黙示録17:4)。

12

95. Merito reprehenduntur (De Poenit., dist. 3, c. Reperiuntur) qui saepius agendam poenitentiam putant; quia luxuriantur in Christo.

PL 16, 520A

95. 悔い改めを何度も行うべきだと考える者たちは、当然に責められる(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Reperiuntur」法文)。キリストにあって放縦にふけっているからである。

13

Nam si vere agerent poenitentiam, iterandam postea non putarent; quia sicut unum baptisma, ita una poenitentia, quae tamen publice agitur; nam quotidiani nos debet poenitere peccati: sed haec delictorum leviorum, illa graviorum.

PL 16, 520A

というのも、もし真に悔い改めを行うなら、あとでそれを繰り返すべきだとは考えないであろうからである。洗礼が一つであるように、悔い改めも一つである。ただし、それは公に行われるものである。日々の罪については、我々は日々悔い改めなければならない。だが、こちらは軽い罪の、あちらはより重い罪の悔い改めである。

14

96. Facilius autem (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Facilius) inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam. An quisquam illam poenitentiam putat, ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus?

PL 16, 520B

96. しかし(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Facilius」)、私は、無垢を守った者を、ふさわしく悔い改めを行った者よりも、たやすく見いだした。地位を得ようとする野心があり、ぶどう酒の浪費があり、夫婦の営みそのものがあるようなものを、誰が悔い改めと考えるだろうか。

15

Renuntiandum saeculo est: somno ipsi minus indulgendum, quam natura postulat; interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus orationibus: vivendum ita, ut vitali huic moriamur usui, se ipsum sibi homo abneget, et totus mutetur: sicut quemdam adolescentem fabulae ferunt propter amores meretricios peregre profectum, et abolito amore regressum, postea veteri occurrisse dilectae, quae ubi se non interpellavit, mirata putaverit non recognitam, rursus occurrens dixerit: Ego sum; responderit ille: Sed ego non sum ego.

PL 16, 520B

世を捨てねばならない。眠りそのものも、本性が求めるより少なくせねばならない。眠りは呻きによって妨げられ、ため息によって中断され、祈りのために割かれねばならない。我々がこの世の生の営みに対して死ぬように生きねばならない。人は自分自身を自分に対して否み、すっかり変えられねばならない。ちょうど、物語が、ある若者について伝えるとおりである。彼は遊女への恋のために外国へ旅立ったが、恋を捨てて帰り、のちにかつての愛人に出会った。彼が自分に声をかけなかったので、彼女は、気づかれなかったのかと訝しみ、再び出会って言った。「私です」。彼は答えた。「だが、私は私ではない」。

16

97. Unde bene Dominus ait: Qui vult post me venire, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) . Etenim qui mortui et sepulti in Christo sunt, non debent iterum velut viventes de hoc mundo decernere.

PL 16, 521A

97. それゆえ主は的確に言う。「私に従って来ようと欲する者は、自分自身を否み、自分の十字架を取り、私に従え」(マタイ16:24)。キリストにあって死に、葬られた者たちは、もはや生きている者のように、この世について定めを立ててはならないからである。

17

Ne tetigeritis, inquit, nec attaminaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20) , eo quod ipse hujus vitae usus corruptela sit integritatis.

PL 16, 521A

〔使徒は〕言う。「触れるな、汚すな。それらはみな、用いることそのものによって朽ちるためのものである」(コロサイ2:20)。この生を用いることそのものが、完全さの朽ち果てだからである。

Liber II, Caput XI

第II巻 第XI章PL 16, 521A
1

Ubi praemisit quominus ad mortem usque baptismus rejiciatur, in causa esse poenitentiam; eos a quibus ipsa procrastinatur, allatis Scripturae testimoniis urget.

PL 16, 521A

まず、洗礼が死に至るまで先延ばしにされないのは悔い改めのゆえである、と前置きし、悔い改めを先延ばしにする者たちを、聖書の証言を挙げて責めたてる。

2

Subjungit tamen tum agendam illam non esse, cum adhuc fervent cupiditates, at quoad eaedem resederint, exspectandum. 98. Bona ergo poenitentia, quae si non esset, omnes ad senectutem differrent ablutionis gratiam.

PL 16, 521B

だが、欲望がなお燃え立っているときには悔い改めを行うべきではなく、それらが静まるまで待たねばならない、と付け加える。98. それゆえ、悔い改めは善いものである。もしそれがなければ、すべての者が、洗いの恩寵を老年まで延ばすだろう。

3

Quibus satis responsi est quia melius est ut habeam quod sarciam, quam non habeam quod vestiar: sed sicut semel assuta redintegrantur, ita frequenter suta solvuntur.

PL 16, 521B

彼らには、繕うべきものを持っているほうが、着るべきものを持たないよりもよい、と答えれば十分である。だが、一度縫い足されたものは元どおりになるが、頻繁に縫われたものはほどける。

4

99. Eos autem qui poenitentiam differunt, satis ipse Dominus admonuit dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17) . Nescimus ergo qua hora fur venerit, nescimus an proxima nocte a nobis nostra reposcatur anima.

PL 16, 521B

99. 悔い改めを先延ばしにする者たちには、主自身が十分に警告した。「悔い改めよ。天の国は近づいたからである」(マタイ4:17)。それゆえ我々は、盗人がどの時刻に来るかを知らない。次の夜に、我々の魂が我々から要求されるかどうかも知らない。

5

Adam (De Poenit., dist. I, c. Adam) post culpam statim de paradiso Deus ejecit, non distulit: sed statim separavit a deliciis, ut ageret poenitentiam: statim tunicam vestivit pelliceam, non sericam (Gen. III, 21) . 100. Quid enim est quod differas?

PL 16, 521C

アダムを(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Adam」法文)、神は罪のあとただちに楽園から追い出した。先延ばしにはしなかった。ただちに楽しみから切り離した。悔い改めを行わせるためである。ただちに、絹ではなく毛皮の衣を着せた(創世記3:21)。100. いったい、何を先延ばしにしようというのか。

6

An ut plura peccata committas? Ergo quia Deus bonus est, ideo tu malus, et divitias bonitatis ejus et patientiae contemnis (Rom. II, 4) ? Sed bonitas Domini magis ad poenitentiam te debet adducere.

PL 16, 521C

罪をさらに犯すためか。神が善いから、あなたは悪くなるというのか。神の善良さと忍耐の富を軽んじるのか(ローマ2:4)。むしろ、主の善良さが、あなたを悔い改めに導くはずである。

7

Ideo ad omnes sanctus David dicit: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) .

PL 16, 521C

それゆえ、聖なるダビデはすべての者に言う。「来たれ、我々は礼拝し、その前にひれ伏し、我々を造った我々の主の前で泣こう」(詩篇94:6)。

8

De peccatore autem sine poenitentia mortuo, quia nihil aliud superest nisi graviter moerere, nisi flere, habes plorantem ipsum et dicentem: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) .

PL 16, 521C

しかし、悔い改めなしに死んだ罪人については、深く悲しむこと、泣くことのほか何も残されていないので、あなたは、彼〔ダビデ〕自身が泣いて言うのを見いだす。「私の子アブサロム、私の子アブサロムよ」(サムエル記下18:33)。

9

Qui enim penitus est mortuus, sine ulla exceptione defletur. 101. De his autem qui exsules atque peregrini limitum paternorum, quos lex Moysi sancta praescripsit, mundanis implicabuntur erroribus, audis canentem: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion (Psal. CXXXVI, 1) .

PL 16, 522A

完全に死んだ者は、例外なく嘆かれるからである。101. また、聖なるモーセの法が定めた父祖の境界の追放者、よそ者となって、この世の迷いに巻き込まれる者たちについては、あなたは歌う者の言葉を聞く。「バビロンの川のほとりに、我々はそこに座り、シオンを思い出して泣いた」(詩篇136:1)。

10

Inducit enim lapsorum gemitus, in ipso temporum praesentium et rerum labentium adhuc positos statu debere resipiscere; eorum videlicet exemplo, qui propter peccati pretium deducti erant in captivitatis aerumnam.

PL 16, 522A

〔詩人は〕堕落者たちの呻きを導き入れて、現在の時と移ろう事物の状態そのものの中にまだ置かれている者たちが、罪の代価のゆえに捕囚の苦難へ連れ去られた者たちの例にならって、正気に返るべきであると示しているのである。

11

102. Nihil est autem (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Nihil est) quod tam summo dolori sit, quam ut unusquisque positus sub captivitate peccati, recordetur unde lapsus sit, atque unde deciderit; eo quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra divinae cognitionis intentione deflexerit.

PL 16, 522A

102. ところで(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Nihil est」)、罪の捕囚のもとに置かれた者が、自分がどこから堕ち、どこから転落したかを思い出すことほど、深い悲しみとなるものはない。神を知ることへの、あの麗しく美しい専心から、体に属するもの、地上のものへと逸れたからである。

12

103. Sic habes Adam abscondentem se, ubi Deum cognovit esse praesentem, et quaesitum latere voluisse, et vocatum a Domino ea voce quae latentis morderet affectum, hoc est: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ?

PL 16, 522B

103. こうして、あなたは、アダムが身を隠すのを見いだす。神が臨在すると知ったときに、身を隠し、探されても隠れていようとし、主に、隠れている者の心情を咬むような声で、すなわち「アダム、どこにいるのか」と呼ばれたのである(創世記3:9)。

13

Hoc est, cur te abscondis? cur lates? cur fugis eum, quem videre desiderabas? Ita gravis culpa est conscientiae, ut sine judice ipsa se puniat, et velare se cupiat; et tamen apud Deum nuda sit.

PL 16, 522B

それはつまり、なぜ身を隠すのか、なぜ隠れるのか、見たいと望んでいた神から、なぜ逃げるのか、ということである。良心の咎はこれほど重く、裁き手なしに自分で自分を罰し、身を覆うことを望む。それでも、神のもとでは裸なのである。

14

104. Et ideo nemo in peccato positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum (De Poenit., dist. I, c. Sunt qui, § Nemo) ; quia scriptum est: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 10) .

PL 16, 522B

104. それゆえ、罪の中にいる者は誰も、秘跡について権威を自分のものとしたり、僭用したりしてはならない(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Nemo」)。「罪を犯した。静まれ」と書かれているからである(創世記4:10)。

15

Quod in praesenti psalmo David dicit: In salicibus (De Poenit., dist. 3, c. In salicibus) , inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra; et infra: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 1, 2) ?

PL 16, 522C

これは、現在の詩篇でダビデが言うことである。「柳の木々に、その中ほどに、我々は楽器を掛けた」と彼は言う(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「In salicibus」法文)。さらに下では、「異国の地で、どうして主の歌を歌えようか」(詩篇136:1–2)。

16

Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo, et mentis imperio, aliena est terra quae non domatur exercitio cultoris, et ideo non potest fructus charitatis, patientiae, ac pacis afferre.

PL 16, 522C

もし肉が精神に逆らい、心の舵取りと精神の支配に服していないなら、耕す者の働きによって馴らされない地は異国の地であり、それゆえ愛、忍耐、平和の実を結ぶことができないからである。

17

Melius est ergo tunc quiescere, cum exercere non queas opera poenitentiae; ne in ipsa poenitentia fiat, quod postea indigeat poenitentia.

PL 16, 522C

それゆえ、悔い改めの業を行うことができないときには、静まっているほうがよい。悔い改めそのものの中で、のちにさらに悔い改めを要するようなことが起こらないためである。

18

Quae si semel fuerit usurpata, nec jure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et auferet usum posterioris (De Poenit., dist. III, c. Si quis, § Poenitentia) .

PL 16, 522C

悔い改めは、ひとたび僭用され、正当に行われなかったなら、先のものの実りを得ることもなく、のちのものの用をも奪うであろう〔prioris/posterioris が何を指すかは定かでない。先の悔い改めとのちの悔い改めと取った〕(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Si quis」法文、§「Poenitentia」)。

19

105. Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta: et si opera non sequuntur, fides non deserat: et si impugnant vel carnis illecebrae, vel potestates adversariae, maneat mens Deo dedita (Rom. VII, 23) .

PL 16, 523A

105. もちろん、肉が逆らうときにも、精神は神に向けられていなければならない。業が伴わなくても、信仰が離れ去ってはならない。肉の誘惑や敵対する諸権力が攻め立てても、精神は神に献げられたままであれ(ローマ7:23)。

20

Tunc enim maxime urgemur, cum caro cedit: et sunt qui vehementer incumbant miserae animae, quaerentes omne auferre praesidium. Unde illud est: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7) .

PL 16, 523A

というのも、最も強く攻め立てられるのは、まさに肉が屈するときだからである。哀れな魂にのしかかり、あらゆる防御を取り去ろうとする者たちがいる。そこから、あの言葉がある。「空にせよ、空にせよ、その基礎に至るまで」(詩篇136:7)。

21

106. Quam miseratus David ait: Filia Babylonis misera (Ibid., 8) . Misera utique, quia Babylonis filia est, quae Dei filia esse desivit.

PL 16, 523A

106. ダビデは彼女を憐れんで言う。「哀れなバビロンの娘よ」(詩篇136:8)。哀れであるのも当然である。神の娘であることをやめて、バビロンの娘となったからである。

22

Cui tamen medicum invitat, dicens: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram (Ibid., 9) , hoc est, qui infirmas et lubricas cogitationes elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reverentia et disceptatione comminuat; ut si adulterino quis amore raptatur, excludat ignem, copulamque meretricis, et se studio suo abdicet, ut Christum acquirat.

PL 16, 523A

それでもなお、彼は彼女に医者を招いて言う。「汝の幼子たちを捕らえ、岩に打ちつける者は幸いである」(詩篇136:9)。すなわち、弱くて滑りやすい思いをキリストに向けて打ち砕く者、あらゆる非理性的な動きを、その畏敬〔sui の係りは定かでない。キリストを指すと取った〕と吟味によって砕く者である。たとえば、誰かが姦淫の愛に奪い去られているなら、その火と遊女との結合を締め出し、自らの執着から身を退いて、キリストを得るのである。

23

107. Didicimus ergo (De Poenit., dist. 1, c. Sunt qui, § Didicimus) et agendam poenitentiam, et eo agendam tempore quo culpae defervescat luxuria: et in captivitate peccati positos, reverentiores nos, non usurpatores esse debere.

PL 16, 524A

107. それゆえ我々は(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Sunt qui」法文、§「Didicimus」)、悔い改めを行わねばならないこと、しかも罪の放縦が冷めるその時に行わねばならないこと、そして罪の捕囚のうちに置かれた者は、僭用する者ではなく、いっそう敬虔にへりくだる者でなければならないことを学んだ。

24

Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem mysterii coelestis hauriret, dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; quanto magis nos animae nostrae pedes exuere vinculis corporalibus, et gressus omnes mundi istius nexu debemus absolvere?

PL 16, 524A

実際、モーセがより近くへ進もうとはやったとき、天の奥義の認識を汲み取るために、「汝の足の履き物を脱げ」と告げられる(出エジプト記3:5)。まして我々は、魂の足から体の枷を脱ぎ、すべての歩みをこの世の絆から解き放たねばならないのではないか。