ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De officiis ministrorum libri tres › 全文

De officiis ministrorum libri tres 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 23A–184B

Liber I, Caput I

第I巻 第I章PL 16, 23A
1

Episcopi proprium munus, docere: sibi autem discendum esse, ut doceat; immo etiam docendum quod non didicerit, aut saltem et discendum simul, et docendum.

PL 16, 23A

司教に固有の務めは教えることである。ただし司教は、教えるために自ら学ばねばならない。いや、学んでいないことをも教えねばならず、少なくとも学ぶと同時に教えねばならない。

2

1. Non arrogans videri arbitror, si inter filios suscipiam affectum docendi; cum ipse humilitatis magister dixerit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12) . In quo licet et humilitatem verecundiae ejus spectare et gratiam.

PL 16, 23A

1. 子らの間に教える心を抱いても、私は傲慢に見えまい、と思う。謙遜の師自身がこう言ったのだから。「来よ、子らよ、私に聞け。私は汝らに主への畏れを教えよう」(詩篇33:12)。ここには、彼の慎みの謙遜と好ましさを見て取ることができる。

3

Dicendo enim, timorem Domini, qui communis videtur esse omnibus, expressit insigne verecundiae.

PL 16, 23A

というのも、万人に共通と見える「主への畏れ」を教えると言うことで、彼は慎みの際立った印を示したのである。

4

Et tamen cum ipse timor initium sapientiae sit, et effector beatitudinis (quoniam timentes Deum beati sunt), praeceptorem se sapientiae edocendae, et demonstratorem beatitudinis adipiscendae, evidenter significavit.

PL 16, 23A

それでいて、畏れそのものが知恵の初めであり、至福をもたらすもの(神を畏れる者は幸いだから)である以上、彼は自らが、教えられるべき知恵の教師であり、得られるべき至福の指し示し手であることを、はっきりと示したのである。

5

2. Et nos ergo ad imitandam verecundiam seduli, ad conferendam gratiam non usurpatores, quae illi Spiritus infudit sapientiae, ea per illum nobis manifestata, et visu comperta atque exemplo, vobis quasi liberis tradimus; cum jam effugere non possimus officium docendi, quod nobis refugientibus imposuit sacerdotii necessitudo: Dedit enim Deus quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Ephes. IV, 11) .

PL 16, 23B

2. それゆえ我々もまた、彼の慎みを倣うことに励み、〔彼の〕恩寵を授ける務めを僭称する者ではなく、知恵の霊が彼に注いだもの、すなわち彼を通して我々に示され、目で見て確かめ、模範によって知ったものを、子に対するように諸君に伝える。我々が逃れようとしたにもかかわらず、司教職の責務が課した教える務めを、我々はもはや逃れられないからである。「実に神は、ある者を使徒とし、ある者を預言者とし、またある者を福音宣教者とし、ある者を牧者また教師とした」(エフェソ4:11)。

6

3. Non igitur mihi apostolorum gloriam vindico. Quis enim hoc, nisi quos ipse Filius elegit Dei?

PL 16, 24A

3. だから私は、使徒たちの栄光を自分のものとは主張しない。そもそも誰がそうできようか、神の子自らが選んだ者でなければ。

7

Non prophetarum gratiam, non virtutem evangelistarum, non pastorum circumspectionem: sed tantummodo intentionem et diligentiam circa Scripturas divinas opto assequi, quam ultimam posuit Apostolus inter officia sanctorum, et hanc ipsam ut docendi studio possim discere.

PL 16, 24A

私が得たいと願うのは、預言者たちの恩寵でも、福音宣教者たちの力でも、牧者たちの周到さでもなく、ただ神の聖典に向かう熱心と勤勉である。使徒はこれを、聖なる者たちの務めのうち最後に置いた。そして私は、まさにこれを、教える熱意によって学べるようにと願う。

8

Unus enim verus magister est, qui solus non didicit quod omnes doceret: homines autem discunt prius quod doceant, et ab illo accipiunt quod aliis tradant. 4. Quod ne ipsum quidem mihi accidit.

PL 16, 24A

真の師はただ一人であり、彼だけが、すべての人に教えることを学んだのではなかった。人間は、教えるべきことをまず学び、彼から、他の人に伝えることを受け取る。4. この点では、私にはそれすら起こらなかった。

9

Ego enim raptus de tribunalibus atque administrationis infulis ad sacerdotium, docere vos coepi, quod ipse non didici. Itaque factum est ut prius docere inciperem, quam discere. Discendum igitur mihi simul et docendum est; quoniam non vacavit ante discere.

PL 16, 24B

私は法廷と行政職の栄章のただ中から引き離されて司教職に就き、自分が学んだことのないことを諸君に教え始めたからである。こうして、学ぶより先に教え始めることになった。それゆえ私は、学ぶと同時に教えねばならない。以前には学ぶ暇がなかったのだから。

Liber I, Caput II

第I巻 第II章PL 16, 25A
1

Multiplex loquendo incurri periculum, cujus remedium Scriptura in silentio demonstrat esse positum.

PL 16, 25A

語ることには多くの危険が伴い、その救いは沈黙にあると聖書は示している。

2

5. Quid autem prae caeteris debemus discere, quam tacere, ut possimus loqui: ne prius me vox condemnet mea, quam absolvat aliena; scriptum est enim: Ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37) .

PL 16, 25A

5. 他の何にもまして我々が学ぶべきは、語れるようになるために黙ることではないか。他人の声が私を赦すより前に、私自身の声が私を罪に定めることのないように。こう書かれているからである。「汝は自分の言葉によって罪に定められる」(マタイ12:37)。

3

Quid opus est igitur ut properes periculum suscipere condemnationis, loquendo; cum tacendo possis esse tutior? Quamplures vidi loquendo peccatum incidisse, vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est.

PL 16, 25A

では、語ることによって罪に定められる危険をなぜ急いで引き受ける必要があるのか。黙っていればより安全でありうるのに。語ることで罪に陥った人を私は多く見たが、黙ることで陥った人はほとんど見ない。それゆえ、黙ることを知るのは、語ることよりも難しい。

4

Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens est ergo qui novit tacere. Denique Sapientia Dei dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere (Esai. L, 4) .

PL 16, 25B

多くの人が、黙ることを知らないくせに語るのを、私は知っている。自分が語っても何の益もないのに、黙る人は稀である。だから、黙ることを知る者は知恵ある者である。実に神の知恵はこう言った。「主は私に、教えを受けた舌を与えた。いつ言葉を語るべきかを知るためである」(イザヤ50:4)。

5

Merito ergo sapiens qui a Domino accipit, quo tempore sibi loquendum sit. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7) .

PL 16, 25B

したがって、いつ自分が語るべきかを主から受ける者は、当然ながら知恵ある者である。それゆえ聖書はよく言う。「知恵ある人は、時が来るまで黙している」(集会の書20:7)。

6

6. Ideo sancti Domini, qui scirent quia vox hominis plerumque peccati annuntiatio est, et initium erroris humani, sermo est hominis, amabant tacere. Denique sanctus Domini ait: Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2).

PL 16, 25B

6. だから主の聖なる者たちは、人の声がたいてい罪の告知であり、人の語りが人の過ちの始まりであると知っていたので、黙ることを愛した。実に主の聖なる者はこう言う。「私は言った、私は自分の道を守ろう、私の舌で罪を犯さぬように」(詩篇38:2)。

7

Sciebat enim et legerat divinae esse protectionis, ut homo a linguae suae flagello absconderetur, et a conscientiae suae testimonio (Job V, 21) .

PL 16, 25C

彼は知っており、また読んでもいたのである。人が自分の舌の鞭から、また自分の良心の証言から隠されるのは、神の保護によることを(ヨブ記5:21)。

8

Verberamur enim tacito cogitationis nostrae opprobrio; et judicio conscientiae: verberamur etiam vocis nostrae verbere, cum loquimur ea quorum sono caeditur animus noster, et mens consauciatur.

PL 16, 25C

我々は、自分の思いが無言で与える恥辱と良心の裁きによって打たれる。また我々は、自分の声の鞭によっても打たれる。自分の語ることの響きによって心が打たれ、精神が傷つけられるときである。

9

Quis autem est qui mundum cor a peccatorum habeat colluvione, aut non delinquat in lingua sua?

PL 16, 25C

だが、罪の汚れから清い心を保つ者、あるいは自分の舌で罪を犯さない者が誰かいるだろうか。

10

Et ideo quia neminem videbat sanctum os servare posse ab immunditia sermonis, ipse sibi silentio legem imposuit innocentiae; ut tacendo culpam declinaret, quam vix effugere posset loquendo.

PL 16, 25C

そして彼は、誰も、聖なる口を言葉の汚れから守り得ぬと見ていたがゆえに、自ら沈黙によって自分に無垢の法を課した。語っては逃れがたい咎を、黙ることで避けようとしたのである。

11

7. Audiamus ergo cautionis magistrum: Dixi, custodiam vias meas, hoc est, dixi mihi, tacito cogitationis praecepto indixi mihi, ut custodirem vias meas.

PL 16, 25C

7. では、慎重さの師の言葉を聞こう。「私は言った、私は自分の道を守ろう」。すなわち、私は自分に言った、思いの中の無言の戒めによって、自分の道を守るよう自分に命じた、ということである。

12

Aliae sunt viae quas debemus sequi, aliae quas custodire: sequi vias Domini, custodire nostras; ne in culpam dirigant. Potes autem custodire, si non cito loquaris. Lex dicit: Audi, Israel, Dominum Deum tuum (Deut. VI, 3) . Non dixit, loquere, sed audi.

PL 16, 26A

我々が従うべき道と、守るべき道とは別である。主の道には従い、我々自身の道は守る。それが咎へと向かわないように。あなたは、軽々しく語らなければ守ることができる。律法は言う。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主を」(申命記6:3)。律法は「語れ」とは言わず、「聞け」と言った。

13

Ideo Eva lapsa est, quia locuta est viro, quod non audierat a Domino Deo suo. Prima vox Dei dicit tibi: Audi. Si audias, custodis vias tuas: et si lapsus es, cito corrigis.

PL 16, 26A

だからエバは堕ちた。自分の主なる神から聞かなかったことを、夫に語ったからである。神の最初の声はあなたに言う、「聞け」と。聞くなら、あなたは自分の道を守る。そして堕ちたとしても、すぐに正す。

14

In quo enim corrigit juvenior viam suam, nisi in custodiendo verba Domini (Psal. CXVIII, 9) ? Tace ergo prius, et audi, ut non delinquas in lingua tua. 8. Grave malum ut aliquis ore suo condemnetur.

PL 16, 26A

「若い者は、何によって自分の道を正すのか。主の言葉を守ることによってでなくて何であろう」(詩篇118:9)。だから、まず黙って聞け。あなたの舌で罪を犯さぬために。8. 自分の口で罪に定められるのは重い悪である。

15

Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque rationem (Matth. XII, 36) , quanto magis pro verbo impuritatis et turpitudinis! Graviora enim sunt verba praecipitationis quam otiosa.

PL 16, 26A

「人は皆、無益な言葉についても申し開きをする」(マタイ12:36)のなら、不潔で恥ずべき言葉についてはなおさらではないか。軽率な言葉は、無益な言葉よりも重いからである。

16

Ergo, si pro otioso verbo ratio poscitur, quanto magis pro sermone impietatis poena exsolvitur!

PL 16, 26B

したがって、無益な言葉についてさえ申し開きが求められるのなら、不敬虔な語りについては、どれほど刑罰が科されることか。

Liber I, Caput III

第I巻 第III章PL 16, 26B
1

Non perpetuum nec otiosum esse debere silentium: et quo pacto custodia cordi ac ori contra inordinatos affectus adhibenda sit. 9. Quid igitur? Mutos nos esse oportet? Minime. Est enim tempus tacendi, et est tempus loquendi (Eccles. III, 7) .

PL 16, 26B

沈黙は永続すべきものでも無益なものでもなく、秩序を欠いた情動に対しては心と口に見張りを置くべきであり、その仕方を述べる。9. では、どうなのか。我々は口のきけない者であらねばならないのか。決してそうではない。「黙るのに時があり、語るのに時がある」(コヘレトの言葉3:7)。

2

Deinde si pro otioso verbo reddimus rationem, videamus ne reddamus et pro otioso silentio. Est enim et negotiosum silentium; ut erat Susannae, quae plus egit tacendo, quam si esset locuta (Dan. XIII, 3) .

PL 16, 26B

さらに、無益な言葉について申し開きをするのなら、無益な沈黙についても申し開きをすることにならないよう気をつけよう。働きのある沈黙もあるからである。スザンナの沈黙がそうで、彼女は黙ることによって、語った場合よりも多くを成し遂げた(ダニエル13:3)。

3

Tacendo enim apud homines, locuta est Deo: nec ullum majus indicium suae castitatis invenit, quam silentium. Conscientia loquebatur, ubi vox non audiebatur: nec quaerebat pro se hominum judicium, quae habebat Domini testimonium.

PL 16, 26B

人々の前で黙ることで、彼女は神に語った。そして彼女は、自らの貞潔の証として、沈黙にまさるものを見いださなかった。声が聞かれないところで、良心が語っていた。主の証言を持つ彼女は、自分のために人々の判決を求めなかった。

4

Ab illo igitur volebat absolvi, quem sciebat nullo modo posse falli. Ipse Dominus in Evangelio (Matth. XXVI, 63) tacens operabatur salutem hominum. Recte ergo David non silentium sibi indixit perpetuum, sed custodiam.

PL 16, 26C

だから彼女は、決して欺かれえないと知っていた者によって、無罪とされることを望んだのである。主自らも福音書(マタイ26:63)において、黙したまま人々の救いを成し遂げた。それゆえダビデも、自分に永続する沈黙ではなく、見張りを課したのは正しい。

5

10. Custodiamus ergo cor nostrum, custodiamus os nostrum; utrumque enim scriptum est: hic, ut os custodiamus, alibi tibi dicitur: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23) . Si custodiebat David, tu non custodies?

PL 16, 26C

10. だから我々は、自分の心を見張り、自分の口を見張ろう。どちらも書かれているからである。ここでは口を見張るよう言われ、別の箇所ではあなたに言われている。「あらゆる見張りをもって、汝の心を守れ」(箴言4:23)。ダビデが見張っていたのに、あなたは見張らないのか。

6

Si immunda labia habebat Esaias, qui dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam (Esai. VI, 5) : si propheta Domini immunda habebat labia, quomodo nos munda habemus?

PL 16, 26C

イザヤは不潔な唇を持っていた。彼は言った。「ああ、私は不幸だ。私は打ちのめされた。私は人でありながら、不潔な唇を持っているからだ」(イザヤ6:5)。主の預言者が不潔な唇を持っていたのなら、どうして我々が清い唇を持っていようか。

7

11. Et cui, nisi unicuique nostrum scriptum est: Sepi possessionem tuam spinis . . . et argentum et aurum tuum alliga, et ori tuo fac ostium et vectem, et verbis tuis jugum et stateram (Eccli. XXVIII, 28, 29) ?

PL 16, 27A

11. そして、我々一人ひとりのほかに誰に向けて、こう書かれていようか。「汝の所有地を茨で囲め……汝の銀と金を結べ、汝の口に戸とかんぬきを作れ、汝の言葉に軛と秤を付けよ」(集会の書28:28, 29)。

8

Possessio tua mens tua est: aurum tuum cor tuum est: argentum tuum eloquium tuum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7) . Bona etiam possessio mens bona. Denique possessio pretiosa homo mundus.

PL 16, 27A

あなたの所有地とはあなたの精神であり、あなたの金とはあなたの心であり、あなたの銀とはあなたの言葉である。「主の言葉は、清い言葉、火で試された銀である」(詩篇11:7)。良い精神は、また良い所有地である。実に、清い人は貴い所有地である。

9

Sepi ergo hanc possessionem, et circumvallato cogitationibus, munito spinis, sollicitudinibus; ne in eam irruant, et captivam ducant irrationabiles corporis passiones, ne incursent motus graves, ne diripiant vindemiam ejus, transeuntes viam.

PL 16, 27A

だから、この所有地を囲め。思いで周りに砦を築き、茨と心配りで固めよ。体の理性なき情念が押し入ってこれを捕らえ去ることのないように、激しい動きが襲いかかることのないように、道を通る者たちがそのブドウの収穫を奪い去ることのないように。

10

Custodi interiorem hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere ac fastidire, quia pretiosa possessio est. Et merito pretiosa, cujus fructus non caducus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Cole ergo possessionem tuam, ut sint tibi agri.

PL 16, 27B

あなたの内なる人を見張れ。それが貴い所有地であるのだから、取るに足らぬもののように顧みず、疎んじてはならない。そして、それが貴いのは当然である。その実りは、はかなく一時的なものではなく、安定した、永遠の救いの実りだからである。だから、あなたの所有地を耕せ。あなたに畑が与えられるように。

11

12. Alliga sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciviat, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans.

PL 16, 27B

12. あなたの言葉を結べ。奔放にならず、放縦に流れず、多弁によって自分に罪を集めることのないように。それはより引き締められ、岸によって押しとどめられるがよい。あふれる川は、たちまち泥を集める。

12

Alliga sensum tuum, non sit remissus ac defluus, ne dicatur de te: Non est malagma apponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6) . Habet suas habenas mentis sobrietas, quibus regitur et gubernatur.

PL 16, 27B

あなたの感覚を結べ。緩んで流れ去るままにしてはならない。あなたについてこう言われることのないように。「膏薬を当てることも、油も、包帯もない」(イザヤ1:6)。精神の節度は自らの手綱を持ち、それによって導かれ、治められる。

13

13. Sit ori tuo ostium, ut claudatur ubi oportet: et obseretur diligentius; ne quis in iracundiam excitet vocem tuam, et contumeliam rependas contumeliae. Audisti hodie lectum: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5) .

PL 16, 27B

13. あなたの口に戸があるように。必要なところでは閉ざされるように。そしてより入念にかんぬきがかけられるように。誰かがあなたの声を怒りへとかき立て、あなたが侮辱に侮辱で報いることのないために。あなたは今日、朗読されたものを聞いた。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)。

14

Ergo etsi irascimur, quia affectus naturae est, non potestatis; malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus: sed jugum sit verbis tuis et statera, hoc est, humilitas atque mensura; ut lingua tua menti subdita sit.

PL 16, 27C

だから、我々は怒るとしても、それは本性の情動であって我々の力の及ぶことではないから、悪しき言葉を口から出さぬようにしよう。咎に陥らぬためである。むしろあなたの言葉に軛と秤があるように。すなわち、謙遜とほどよさがあるように。あなたの舌が精神に従うためである。

15

Restringatur habenae vinculis, frenos habeat suos, quibus revocari possit ad mensuram: sermones proferat libra examinatos justitiae: ut sit gravitas in sensu, in sermone pondus, atque in verbis modus.

PL 16, 27C

舌は手綱の縛りによって引き締められ、自らの轡を持ち、それによってほどよさへと呼び戻されうるように。舌は、正義の秤で吟味された言葉を発するように。こうして、感覚には重みがあり、言葉には重さがあり、語句にはほどよさがあるように。

Liber I, Caput IV

第I巻 第IV章PL 16, 27C
1

Eadem custodia prospicitur, ne a pravis motibus, sed a recta ratione prodeat oratio: in qua potissimum nobis diabolus insidiatur. 14. Haec si custodiat aliquis, fit mitis, mansuetus, modestus.

PL 16, 27C

同じ見張りによって、言葉が邪な動きからではなく、正しい理性から出るよう備えられる。この点で悪魔は特に我々を陥れようとする。14. これを守る者は、穏やかで、柔和で、慎ましくなる。

2

Custodiendo enim os suum, et retinendo linguam suam, nec prius loquendo quam interroget, et expendat atque examinet verba sua, si dicendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sermonis hujus est: is profecto exercet modestiam, ac mansuetudinem, et patientiam; ut non ex indignatione et ira in sermonem erumpat, non alicujus passionis indicium det in verbis suis, non ardorem libidinis flammare in sermone suo indicet, et inesse dictis suis stimulos iracundiae: ne sermo postremo qui commendare interiora debet, vitium aliquod esse in moribus, aperiat et prodat.

PL 16, 28A

実に、自分の口を見張り、舌を抑え、問う前に語らず、自分の言葉を量り吟味する者、すなわち、これを言うべきか、この人に向かって言うべきか、今がこの言葉の時か、と考える者は、まことに慎ましさと柔和と忍耐を働かせている。憤りや怒りから語りに突き進まず、自分の言葉に何らかの情念のしるしを現さず、欲情の燃え立ちが語りの中で炎となることも、自分の言葉に怒りの刺が宿ることも示さない。ついには、内面をよく表すべき言葉が、振る舞いの中にある何らかの悪徳を明かし、露わにしてしまうこともない。

3

15. Tunc enim maxime insidiatur adversarius, quando videt nobis passiones aliquas generari: tunc fomites movet, laqueos parat. Unde non immerito, sicut audisti hodie legi, Propheta dicit: Quia ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero (Psal. XC, 3) .

PL 16, 28A

15. 敵対者が最も狙いをつけるのは、我々のうちに何らかの情念が生じるのを見るときである。そのとき敵は火口を動かし、罠を仕掛ける。だから、あなたが今日朗読されるのを聞いたとおり、預言者がこう言うのは理由なしとしない。「彼は私を、狩人の罠から、また荒々しい言葉から救い出した」(詩篇90:3)。

4

Symmachus irritationis verbum dixit, alii perturbationis. Laqueus adversarii est sermo noster: sed etiam ipse non minus adversarius nobis. Loquimur plerumque quod excipiat inimicus, et quasi nostro gladio nos vulneret.

PL 16, 28B

シュンマコス〔旧約をギリシア語に訳した者の一人〕は「挑発の言葉」と言い、他の者たちは「動揺の言葉」と言った。我々の言葉は敵対者の罠である。だが言葉自体も、我々にとって敵対者に劣らず敵である。我々はしばしば、敵が捕らえ、いわば我々自身の剣で我々を傷つけるようなことを語る。

5

Quanto tolerabilius est alieno gladio, quam nostro perire! 16. Explorat ergo adversarius nostra arma, et concutit sua tela. Si viderit moveri me, inserit aculeos suos, ut seminaria jurgiorum excitet. Si emisero verbum indecorum, laqueum suum stringit.

PL 16, 28B

他人の剣で滅びる方が、自分の剣で滅びるよりも、どれほど耐えやすいことか。16. 敵対者は我々の武器を探り、自分の矢を振り動かす。私が動揺するのを見れば、自分の刺を打ち込み、争いの苗床をかき立てる。私がふさわしくない言葉を発すれば、自分の罠を締める。

6

Interdum mihi quasi escam proponit vindictae possibilitatem; ut dum vindicari cupio, ipse me inseram laqueo, et nodum mortis astringam mihi.

PL 16, 28B

ときには、仕返しの可能性を、いわば餌として私に差し出す。仕返しを望むうちに、私自身が罠に身を投じ、死の結び目を自分で締めるようにである。

7

Si quis ergo hunc adversarium sentit praesentem esse, tunc magis custodiam adhibere debet ori suo, ne det locum adversario: sed non multi hunc vident.

PL 16, 28C

だから、この敵対者が身近にいると感じる者は、そのときこそ、自分の口にいっそうの見張りを置き、敵対者に場所を与えてはならない。だが、これを見ている者は多くない。

Liber I, Caput V

第I巻 第V章PL 16, 28C
1

Contra visibilem etiam adversarium, cum nos instigat, utendum silentio, cujus unius ope superiores evadimus, et humilitatem quae exhibenda adversus omnes, conservamus.

PL 16, 28C

目に見える敵対者に対しても、それが我々を駆り立てるときには沈黙を用いるべきである。ただ沈黙の助けによってのみ、我々は上に立ち、すべての人に対して示すべき謙遜を保つ。

2

17. Sed etiam ille cavendus est, qui videri potest, quicumque irritat, quicumque incitat, quicumque exasperat, quicumque incentiva luxuriae aut libidinis suggerit.

PL 16, 28C

17. だが、目に見える敵も警戒しなければならない。誰であれ、いらだたせ、駆り立て、怒らせ、贅沢や欲情の刺激を吹き込む者である。

3

Quando ergo aliquis nobis conviciatur, lacessit, ad violentiam provocat, ad jurgium vocat: tunc silentium exerceamus, tunc muti fieri non erubescamus. Peccator est enim qui nos provocat, qui injuriam facit, et nos similes sui fieri desiderat.

PL 16, 28C

だから、誰かが我々を罵り、挑発し、暴力へと誘い、争いへと呼ぶとき、そのとき我々は沈黙を実践しよう。そのとき、口のきけない者になることを恥じないでおこう。我々を挑発し、害を加え、我々が自分と同じようになることを望む者は、罪人だからである。

4

18. Denique si taceas, si dissimules, solet dicere: Quid taces? Loquere, si audes. Sed non audes: mutus es, elinguem te feci. Si ergo taceas, plus rumpitur: victum sese putat, irrisum, posthabitum atque illusum.

PL 16, 29A

18. 実に、あなたが黙り、気づかぬふりをすれば、彼はこう言うのが常である。「なぜ黙っている。言え、できるなら。だができまい。あなたは口がきけないのだ。私があなたを舌なしにしたのだ」。だからあなたが黙れば、彼はいっそう激する。自分は負かされ、笑いものにされ、軽んじられ、あざけられたと思うからである。

5

Si respondeas, superiorem se factum arbitratur, quia parem invenit. Si enim taceas, dicetur: Ille conviciatus est, hunc contempsit iste. Si referas contumeliam, dicetur: Ambo conviciati sunt. Uterque condemnatur, nemo absolvitur.

PL 16, 29A

あなたが応じれば、彼は自分が上に立ったと思う。同等の相手を見いだしたからである。実際、あなたが黙れば、こう言われるだろう。「あの男が罵ったが、こちらは彼を軽蔑した」。あなたが侮辱を返せば、こう言われるだろう。「二人とも罵った」。双方が罪に定められ、誰も赦されない。

6

Ergo illius est studium, ut irritet, ut similia illi loquar, similia agam: justi est autem dissimulare, nihil loqui, tenere bonae fructum conscientiae, plus committere bonorum judicio, quam criminantis insolentiae, contentum esse gravitate morum suorum.

PL 16, 29A

したがって、彼の熱意は、いらだたせること、私が彼と同じことを語り、同じことを行うようにすることにある〔底本は loquar, agam と一人称で刷る。アンブロシウスが一般論として自らを主語に語るものと取った〕。これに対し、義人の務めは、気づかぬふりをし、何も語らず、良心の善き実りを保ち、罵る者の横柄さよりも善き人々の判断にいっそう委ね、自分の振る舞いの重みで満足することである。

7

Hoc est enim silere a bonis; quia bene sibi conscius, falsis non debet moveri: nec aestimare plus ponderis in alieno esse convicio, quam in suo testimonio. 19. Ita fit ut etiam humilitatem custodiat.

PL 16, 29B

これこそ、善きことについて黙すること〔次章で引く詩篇の句「善きことについて沈黙した」を先取りする〕だからである。良心にやましいところの無い者は、偽りに動かされてはならず、他人の罵りに自分の証言以上の重みがあると見なしてもならない。19. こうして、その人は謙遜をも守ることになる。

8

Si autem nolit humilior videri, talia tractat, et dicit ipse secum: Hic ergo ut me contemnat, et in conspectu meo loquatur talia adversum me, quasi non possim ego ei aperire os meum? Cur non etiam ergo dicam, in quibus eum moestificare possim?

PL 16, 29B

だが、より低く見られたくないと思うなら、その人はこんなことを考え、自分にこう言う。「この男が私を軽蔑し、私の目の前で私に向かってこのようなことを語るとは。私が口を開いて彼に答えられないとでもいうのか。彼を悲しませうることを、私こそなぜ言わぬのか」。

9

Hic ergo ut mihi injurias faciat, quasi vir non sim, quasi vindicare me non possim? Hic ut me criminetur, quasi ego non possim graviora in eum componere? 20. Qui talia dicit, non est mitis atque humilis, non est sine tentatione.

PL 16, 29B

「この男が私に侮辱を加えるとは。私が男でないかのように、仕返しできないかのように。この男が私を告発するとは。私が彼に対して、もっと重いことを仕立て上げられないかのように」。20. このようなことを言う者は、穏やかでも謙遜でもなく、試みを免れていない。

10

Tentator eum exagitat, ipse ei tales opiniones inserit. Plerumque adhibet hominem, atque apponit nequam spiritus, qui haec illi dicat: sed tu in petra fixum vestigium tene.

PL 16, 29C

誘惑者がその人を駆り立て、自らそのような考えを植えつける。邪悪な霊はしばしば人を呼び寄せ、そばに置いて、その人にこれらのことを言わせる。しかし、あなたは岩の上に足をしっかり据えて立て〔「しかし」以下を、霊の言葉の続きではなく著者の呼びかけと取った〕。

11

Etsi servus convicium dicat, justus tacet; etsi infirmus contumeliam faciat, justus tacet: etsi pauper criminetur, justus non respondet. Haec sunt arma justi, ut cedendo vincat.

PL 16, 29C

僕が罵っても、義人は黙る。弱い者が侮辱しても、義人は黙る。貧しい者が告発しても、義人は答えない。退くことで勝つ、これが義人の武器である。

12

Sicut periti jaculandi cedentes solent vincere, et fugientes gravioribus sequentem vulnerare ictibus.

PL 16, 29C

投げ槍に熟達した者たちが、退きながら勝つのを常とし、逃げながら、追ってくる者をより重い打撃で傷つけるのと同じである。

Liber I, Caput VI

第I巻 第VI章PL 16, 29C
1

Hac in re silentium atque humilitatem David imitanda esse, ne digni videamur injuria. 21. Quid enim opus est moveri, cum audimus convicia? Cur non imitamur dicentem: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3) ?

PL 16, 29C

この点で、侮辱にふさわしいと見られないために、ダビデの沈黙と謙遜に倣うべきである。21. 罵りを聞いて動揺する必要がどこにあろうか。なぜ我々は、こう言う者に倣わないのか。「私は黙り、卑しめられ、善きことについて沈黙した」(詩篇38:3)。

2

An hoc dixit tantummodo, non etiam fecit David? Immo et fecit (II Reg. XVI, 6 et seq.) . Nam cum ei conviciaretur Semei filius Jemini, tacebat David: et quamvis septus armatis, non retorquebat convicium, non ultionem quaerebat, eousque ut dicenti sibi Sarviae filio quod vindicare in eum vellet, non permiserit.

PL 16, 30A

ダビデはこれをただ言っただけで、実行はしなかったのか。いや、実行もした(サムエル記下16:6以下)。ヤミニ〔ベニヤミンのこと〕の子シムイが彼を罵ったとき、ダビデは黙っていた。武装した者たちに囲まれていながら、罵りを言い返さず、報復を求めなかった。のみならず、ツェルヤの子〔アビシャイのこと〕が、彼に仕返ししたいと言ったとき、これを許さなかったほどである。

3

Ibat ergo tamquam mutus et humiliatus, ibat tacens, nec movebatur, cum vir appellaretur sanguinis, qui erat conscius propriae mansuetudinis. Non ergo movebatur conviciis, cui abundabat bonorum operum conscientia.

PL 16, 30A

こうして彼は、口のきけない者のように、卑しめられた者のように歩み、黙ったまま歩み、「血の人」と呼ばれても動じなかった。自らの柔和を知っていたからである。善き行いの良心が満ちていた彼は、罵りに動かされなかった。

4

22. Itaque is qui cito injuria movetur, facit se dignum videri contumelia, dum vult ea indignus probari. Melior est itaque qui contemnit injuriam, quam qui dolet; qui enim contemnit, quasi non sentiat, ita despicit: qui autem dolet, quasi senserit, torquetur.

PL 16, 30A

22. それゆえ、侮辱にすぐ動かされる者は、侮辱にふさわしくないと証明したいのに、かえって侮辱にふさわしいと見えるようにしてしまう。だから、侮辱を軽んじる者は、痛む者よりもすぐれている。軽んじる者は、感じないかのように見下す。だが痛む者は、感じたかのように苦しむ。

Liber I, Caput VII

第I巻 第VII章PL 16, 30B
1

Quam pulchre prooemii loco usurpatus fuerit psalmus XXXVIII, quo inductus Vir sanctus de Officiis scribere constituit: idque potiori jure quam olim Cicero ad filium, et quam ob causam.

PL 16, 30B

詩篇38篇は序として見事に用いられており、聖なる人はこれに導かれて、かつてキケロが息子に宛てて書いたよりも正当な資格で務めについて書くことを決めたのであって、ここにその理由を述べる。

2

23. Neque improvide ad vos filios meos scribens, hujus psalmi prooemio (Psal. XXXVIII, 1) usus sum. Quem psalmum propheta David sancto Idithum canendum dedit, ego vobis tenendum suadeo, delectatus ejus sensu profundo et virtute sententiarum.

PL 16, 30B

23. 我が子である諸君に宛てて書くにあたって、私がこの詩篇の序(詩篇38:1)を用いたのは、思慮なしにではない。預言者ダビデはこの詩篇を、聖なるイディトゥンに歌わせるべく与えたが、私は、その深い意味と、そこにある思想の力に喜びを覚え、諸君がこれを保つよう勧める。

3

Advertimus enim ex his quae breviter libavimus, et silendi patientiam, et opportunitatem loquendi, et in posterioribus (Ibid., 8) contemptum divitiarum, quae maxima virtutum fundamenta sunt, hoc psalmo doceri.

PL 16, 30B

というのも、我々が簡単に触れたことからも、この詩篇が、黙することの忍耐と、語る好機を教えていること、さらに後の部分(詩篇38:8)では富を軽んじることを教えていることに、我々は気づくからである。これらは徳の最大の土台である。

4

Dum igitur hunc psalmum considero, successit animo de Officiis scribere. 24. De quibus etiamsi quidam Philosophiae studentes scripserint, ut Panaetius, et filius ejus apud Graecos, Tullius apud Latinos; non alienum duxi a nostro munere, ut etiam ipse scriberem.

PL 16, 30C

そこで、この詩篇を考えるうちに、務めについて書くという考えが心に浮かんだ。24. この務めについては、哲学に励む者たちが、すなわちギリシア人の間ではパナイティオスとその子、ラテン人の間ではトゥリウス〔キケロのこと〕が書いたけれども、私自身が書くことも、我々の職務に無縁ではないと考えた。

5

Et sicut Tullius ad erudiendum filium, ita ego quoque ad vos informandos filios meos; neque enim minus vos diligo quos in Evangelio genui, quam si conjugio suscepissem. Non enim vehementior est natura ad diligendum, quam gratia.

PL 16, 30C

そして、トゥリウスが息子を教え導くために書いたように、私もまた、我が子である諸君を形づくるために書く。福音において私が生んだ諸君を、結婚によってもうけた場合に劣らず、私は愛しているからである。愛することにおいて、本性が恩寵より強いわけではない。

6

Plus certe diligere debemus quos perpetuo nobiscum putamus futuros, quam quos in hoc tantum saeculo. Illi degeneres nascuntur frequenter, qui dedeceant patrem: vos ante elegimus, ut diligamus.

PL 16, 30C

永遠に我々とともにあると思う者たちを、この世のうちだけの者たちよりも、我々はいっそう愛するべきである。〔実の子は〕しばしば堕落して生まれ、父の恥となる。だが諸君は、愛するために我々が先に選んだのである。

7

Itaque illi necessitate diliguntur, quae non satis idonea atque diuturna est ad perpetuitatem diligendi magistra: vos judicio, quo magnum charitatis pondus ad vim diligendi adjungitur, probare quos diligas, et diligere quos elegeris.

PL 16, 31A

それゆえ実の子は必然によって愛される。この必然は、愛し続けるための師としては十分に適してもおらず、長続きもしない。諸君は判断によって〔愛される〕。その判断によって、愛の大きな重みが愛する力に加わり、あなたは愛する者を吟味し、選んだ者を愛することになる〔底本の文は崩れている。vos judicio を「諸君は判断によって〔愛される〕」と補い、probare, diligere は一般的な「あなた」の行為と取った〕。

Liber I, Caput VIII

第I巻 第VIII章PL 16, 31A
1

Nomen Officii, non solum philosophis, sed etiam scriptoribus sacris usitatum esse; et unde hoc deductum?

PL 16, 31A

「務め」という名は哲学者だけでなく聖なる著作者たちにも用いられており、ここではこの語がどこから来たかも述べる。

2

25. Ergo quoniam personae conveniunt, videamus utrum res ipsa conveniat scribere de Officiis: et utrum hoc nomen philosophorum tantummodo scholae aptum sit, an etiam in Scripturis reperiatur divinis.

PL 16, 31A

25. では、人物がふさわしい以上、務めについて書くという事柄そのものがふさわしいかどうか、またこの名が哲学者の学派にだけ適するのか、それとも神の聖典にも見いだされるのかを見よう。

3

Pulchre itaque dum legimus hodie Evangelium (quasi adhortaretur ad scribendum) Spiritus sanctus obtulit nobis lectionem, qua confirmaremur etiam in nobis Officium dici posse.

PL 16, 31A

そこで、今日福音書を読んだとき、聖なる霊が(我々に書くよう勧めるかのように)我々に朗読を与えたのは見事であった。「務め」という語を我々も用いうることが、これによって確かめられるからである。

4

Nam cum Zacharias sacerdos obmutuisset in templo, et loqui non posset: Factum est, inquit, ut impleti sunt dies Officii ejus, abiit in domum suam (Luc. I, 23) . Legimus igitur Officium dici a nobis posse.

PL 16, 31B

祭司ザカリアが神殿で口がきけなくなり、語れなくなったとき、こう言われている。「彼の務めの日々が満ちたとき、彼は自分の家に帰った」(ルカ1:23)。こうして、我々が「務め」と言いうることを、我々は読む。

5

26. Nec ratio ipsa abhorret, quandoquidem Officium ab efficiendo dictum putamus, quasi efficium: sed propter decorem sermonis una immutata littera, officium nuncupari: vel certe, ut ea agas, quae nulli officiant, prosint omnibus.

PL 16, 31B

26. 語の理屈そのものもこれに反しない。我々は、officium は efficere(成し遂げる)から来ており、本来は efficium であるが、語の響きの美しさのために一文字を変えて officium と呼ばれる、と考えるからである〔officium, efficium, officiant(妨げる)の語呂合わせ〕。あるいはまた、誰の妨げにもならず、すべての人の益となることを行うため、ともいえる。

Liber I, Caput IX

第I巻 第IX章PL 16, 31B
1

Officium ab honesto et utili, nec non ab amborum inter se comparatione desumi: sed a Christianis nihil quod ad futuram vitam non conferat, honestum aut utile agnosci; atque adeo non supervacaneum fore hunc de Officio tractatum.

PL 16, 31B

務めは徳にかなうことと有益なこと、また両者の比較から導かれるが、キリスト教徒は来世に資さないものを徳にかなうとも有益とも認めないので、この務めの論考は余計ではない。

2

27. Officia autem ab honesto et utili duci existimaverunt, et de iis duobus eligere quid praestet: deinde incidere ut duo concurrant honesta, et duo utilia; et quaeratur quid honestius, et quid utilius.

PL 16, 31C

27. 彼らは、務めが徳にかなうことと有益なことから導かれ、この二つのうちどちらがまさるかを選ぶことだと考えた。さらに、二つの徳にかなうことが競合し、あるいは二つの有益なことが競合する場合が生じ、どちらがより徳にかなうか、どちらがより有益かが問われる、と。

3

Primum igitur in tres partes Officium dividitur: honestum, et utile, et quid praestantius. Deinde haec tria in quinque genera diviserunt, in duo honesta, et duo utilia, et eligendi judicium.

PL 16, 31C

そこで、まず務めは三つの部分に分けられる。徳にかなうこと、有益なこと、そしてどちらがまさるか、である。次に彼らは、この三つを五つの種類に分けた。二つの徳にかなうこと、二つの有益なこと、そして選ぶ判断である。

4

Prima pertinere dicunt ad decus honestatemque vitae, secunda ad vitae commoda, copias, opes, facultates: de iis eligendis subesse judicium. Haec illi.

PL 16, 32A

最初のものは、生の品位と徳にかなうことにかかわり、二番目のものは、生の便益、豊かさ、富、資力にかかわり、それらを選ぶことについては判断が働く、と彼らは言う。以上が彼らの言うことである。

5

28. Nos autem nihil omnino nisi quod deceat et honestum sit, futurorum magis quam praesentium metimur formula: nihilque utile nisi quod ad vitae illius aeternae prosit gratiam definimus, non quod ad delectationem praesentis.

PL 16, 32A

28. だが我々は、現在のものよりむしろ将来のものの規準によって測り、それにかなうもののほかは何一つ、ふさわしいとも徳にかなうとも認めない。そして、あの永遠の生命の恩寵に資すること以外は何も有益と定めず、現在の楽しみに資することを有益とは定めない。

6

Neque aliqua commoda in facultatibus et copiis opum constituimus: sed incommoda haec putamus, si non rejiciantur; eaque oneri cum sint aestimari magis, quam dispendio cum erogantur.

PL 16, 32A

我々は、資力や富の豊かさに何らかの便益を置かない。むしろ、これらは退けられなければ不利益だと考える。しかもこれらは、所有するときには重荷と見なすべきであって、費やすときに損失と見なすべきではない。

7

29. Non superfluum igitur scriptionis nostrae est opus, quia Officium diversa aestimamus regula atque illi aestimaverunt.

PL 16, 32A

29. だから、我々の著作の仕事は余計ではない。我々は務めを、彼らが見なしたのとは別の規範で見なすからである。

8

Illi saeculi commoda in bonis ducunt, nos haec etiam in detrimentis; quoniam qui hic recipit bona, ut ille dives, illic cruciatur: et Lazarus qui mala hic pertulit, illic consolationem invenit (Luc. XVI, 25) .

PL 16, 32B

彼らは、この世の便益を善きものの内に数える。我々は、これをむしろ損失の内に数える。ここで善きものを受ける者は、あの金持ちのようにあそこで苦しみ、ここで悪しきものを耐えたラザロは、あそこで慰めを見いだしたからである(ルカ16:25)。

9

Deinde qui illa non legunt, nostra legent si volent: qui non sermonum supellectilem, neque artem dicendi; sed simplicem rerum exquirunt gratiam.

PL 16, 32B

さらに、彼らの書を読まない者は、望むなら我々の書を読むであろう。言葉の道具立ても弁論の技も求めず、ただ事柄そのものの飾らない魅力を求める者である。

Liber I, Caput X

第I巻 第X章PL 16, 32B
1

Prius sacris litteris decorum quam in philosophorum libris frequentatum esse: Pythagoram silentii sui legem mutuatum a Davide: sed hujus tamen praestare disciplinam; cum primum officium sit loquendi modus.

PL 16, 32B

ふさわしさは哲学者の書で多く論じられる前に聖書にあり、ピュタゴラスは沈黙の法をダビデから借りたが、最初の務めは語り方であるから、ダビデの教えのほうがまさる。

2

30. Decorum autem in nostris Scripturis primo constitui loco (quod Graece πρέπον dicitur) instruimur et docemur, legentes: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV, 2) : vel Graece, Σοὶ πρέπει ὑμνὸς ὦ Θεὸς, ἐν Σίων.

PL 16, 32B

30. 我々の聖書では、ふさわしさ(ギリシア語では「ふさわしいこと」(プレポン)〔ギリシア語〕と言う)が第一の位置に置かれていることを、我々は読んで教えられ、学ぶ。「賛歌は汝にふさわしい、神よ、シオンにて」(詩篇64:2)。あるいはギリシア語で、「汝にふさわしい、賛歌は、神よ、シオンにて」〔ギリシア語〕。

3

Et Apostolus ait: Loquere quae decent sanam doctrinam (Tit. II, 1) . Et alibi: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari (Hebr. II, 10) .

PL 16, 32C

また使徒は言う。「健全な教えにふさわしいことを語れ」(テトス2:1)。また別の箇所でこう言う。「万物がその者によってあり、万物がその者のためにある者にとって、多くの子らを栄光に導くにあたり、彼らの救いの導き手を受難によって完成させるのは、ふさわしいことであった」(ヘブライ2:10)。

4

31. Numquid prior Panaetius, numquid Aristoteles, qui et ipse disputavit de Officio, quam David; cum et ipse Pythagoras, qui legitur Socrate antiquior, prophetam secutus David (Psal. XXXVIII, 2 et seq.) , legem silentii dederit suis?

PL 16, 32C

31. 務めについて論じたパナイティオスやアリストテレスが、ダビデより先であったろうか。ソクラテスより古いと読まれるピュタゴラス自身が、預言者ダビデに従って(詩篇38:2以下)、自分の弟子たちに沈黙の法を与えたというのに。

5

Sed ille ut per quinquennium discipulis usum inhiberet loquendi: David autem non ut naturae munus imminueret; sed ut custodiam proferendi sermonis doceret. Et Pythagoras quidem ut non loquendo loqui doceret, David ut loquendo magis disceremus loqui.

PL 16, 33A

ただし、ピュタゴラスは五年にわたって弟子たちに語る習いを禁じた。だがダビデは、本性の賜物を減らすためではなく、言葉を発することに見張りを置くことを教えるために、これを説いた。そして、ピュタゴラスは語らないことによって語ることを教えようとしたのに対し、ダビデは、語ることによって、我々がよりよく語ることを学ぶようにした。

6

Quomodo enim sine exercitio doctrina, aut sine usu profectus? 32. Qui disciplinam bellicam vult assequi, quotidie exercetur armis, et tamquam in procinctu positus praeludit praelium, et velut coram posito praetendit hoste: atque ad peritiam viresque jaculandi, vel suos explorat lacertos, vel adversariorum declinat ictus, et vigilanti exit obtutu.

PL 16, 33A

実際、訓練なしの教えや、実践なしの進歩などありえようか。32. 戦いの技を身につけようとする者は、毎日武器で鍛え、いつでも出陣できる態勢にあるかのように戦いを予行し、目の前に敵がいるかのように構える。そして、投げ槍の熟練と力のために、自分の腕を試し、あるいは敵の打撃をかわし、油断のない眼差しで切り抜ける。

7

Qui navim in mari regere gubernaculis studet, vel remis ducere, prius in fluvio praeludit. Qui canendi suavitatem et vocis affectant praestantiam, prius sensim canendo vocem excitant.

PL 16, 33B

船を海で舵によって操り、あるいは櫂で進めようと励む者は、まず川で予行する。歌の甘美さと声のすぐれた力を求める者は、まず少しずつ歌って声を呼び起こす。

8

Et qui viribus corporis, legitimoque luctandi certamine coronam petunt, quotidiano usu palaestrae durantes membra, nutrientes patientiam, laborem assuescunt. 33. Haec ipsa natura nos in parvulis docet, quod prius sonos meditantur loquendi, ut loqui discant.

PL 16, 33B

また、体の力と、正規の格闘の競技によって冠を求める者は、毎日のレスリング場での鍛錬で四肢を固め、忍耐を養い、労苦に慣れる。33. 自然そのものも、幼い子らにおいてこれを我々に教えている。子らは、語ることを学ぶために、まず語る音を練習するのである。

9

Itaque sonus exercitatio quaedam et palaestra vocis est. Ita ergo et qui volunt discere cautionem loquendi, quod naturae est, non negent: quod custodiae est, exerceant; ut qui in specula sunt, speculando intendant, non dormiendo.

PL 16, 33B

だから、音を出すことは声のいわば鍛錬であり、レスリング場である。そうであるなら、語る際の慎重さを学ぼうとする者も、本性に属することは否定せず、見張りに属することは訓練するがよい。見張り台にいる者が、眠ることなく、見張ることによって注意を向けるように。

10

Omnis enim res propriis ac domesticis exercitiis augetur. 34. Ergo David tacebat non semper, sed pro tempore: non jugiter, neque omnibus; sed irritanti adversario, provocanti peccatori non respondebat.

PL 16, 33B

あらゆる事柄は、それ自体に固有の、身近な訓練によって伸びるからである。34. だからダビデは、いつも黙っていたのではなく、時に応じて黙っていた。絶えず、またすべての人に対して黙ったのではなく、いらだたせる敵対者、挑発する罪人には答えなかった。

11

Et, sicut alibi ait (Psal. XXXVII, 13, 14) , loquentes vanitatem, et cogitantes dolum, non audiebat quasi surdus, et quasi mutus non aperiebat illis os suum; quia et alibi habes: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis illi fias (Prov. XXVI, 4) .

PL 16, 33C

そして、別の箇所で彼が言うように(詩篇37:13–14)、虚しいことを語り、欺きを思う者たちに対して、耳の聞こえない者のように聞かず、口のきけない者のように彼らに口を開かなかった。あなたは別の箇所でこう見いだすからである。「愚かな者には、その愚かさに応じて答えるな。彼に似た者にならぬために」(箴言26:4)。

12

35. Primum igitur officium est loquendi modus. Hoc sacrificium laudis Deo dependitur, hoc reverentia exhibetur, cum Scripturae divinae leguntur, hoc honorantur parentes. Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant.

PL 16, 33C

35. したがって、最初の務めは語り方である。これによって賛美の献げ物が神に献げられ、これによって、神の聖典が朗読されるときに敬いが示され、これによって両親が敬われる。多くの人が、黙ることを知らないくせに語るのを、私は知っている。

13

Rarum est tacere quemquam, cum sibi non prosit loqui. Sapiens ut loquatur, multa prius considerat, quid dicat, aut cui dicat, quo in loco, et tempore. Est ergo et tacendi et loquendi modus: est etiam facti modus. Pulchrum igitur tenere mensuram officii.

PL 16, 33C

自分に語る益がないのに、黙る人は稀である。知恵ある者は、語るために、まず多くを考える。何を言うか、誰に言うか、どの場所で、どの時に言うかを。だから、黙ることにも語ることにも程度があり、行いにも程度がある。それゆえ、務めの程度を保つのは美しいことである。

Liber I, Caput XI

第I巻 第XI章PL 16, 34A
1

Officium omne, aut medium, aut perfectum esse Scripturae testimoniis ostenditur: cui subjungitur misericordiae laus, atque ad eam exhortatio. 36. Officium autem omne aut medium, aut perfectum est, quod aeque Scripturarum auctoritate probare possumus.

PL 16, 34A

務めはすべて、中間のものか完全なものかであることが、聖書の証言によって示される。これに、慈しみの称賛と、慈しみへの勧めが続く。36. 務めはすべて、中間のものか完全なものかであり、このことを我々は聖書の権威によっても同じく証明できる。

2

Habemus etenim in Evangelio dixisse Dominum: Si vis in vitam aeternam venire, serva mandata. Dixit ille? Quae?

PL 16, 34A

実際、福音書に、主がこう言ったと我々は持っている。「汝が永遠の生命に入ろうと望むなら、戒めを守れ」。彼は言った。「どの戒めか」。

3

Jesus autem dixit illi: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices: honora patrem et matrem: et, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 17 et seq.) . Haec sunt media officia, quibus aliquid deest.

PL 16, 34A

するとイエスは彼に言った。「殺してはならない、姦淫してはならない、盗んではならない、偽りの証言をしてはならない。父と母を敬え。また、汝の隣人を汝自身のように愛せ」(マタイ19:17以下)。これらは中間の務めであって、なお何かが欠けている。

4

37. Denique dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia bona tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Ibid., XX, 21) .

PL 16, 34B

37. 実に、青年は彼に言う。「これらすべてを私は若いときから守ってきた。なお私に何が欠けているのか」。イエスは彼に言う。「完全でありたいなら、行って、汝の持ち物をすべて売り、貧しい者に与えよ。そうすれば汝は天に宝を持つ。そして来て、私に従え」(マタイ20:21)〔底本は XX と刷る。引用文はマタイ19:21に当たる〕。

5

Et supra (Matth. V, 44, 45) ita est scriptum, ubi diligendos inimicos, et orandum dicit pro calumniantibus et persequentibus nos, et benedicere maledicentes; hoc nos facere debemus, si volumus perfecti esse, sicut Pater noster qui in coelo est, qui super bonos et malos solem jubet radios suos fundere, et pluvia et rore terras universorum sine ulla discretione pinguescere.

PL 16, 34B

また先に(マタイ5:44, 45)このように書かれている。そこでは、敵を愛すべきこと、我々を中傷し迫害する者たちのために祈るべきこと、呪う者たちを祝福すべきことが言われている。我々が完全でありたいなら、これを行わねばならない。天にいる我々の父がそうしているように。父は善人にも悪人にも、太陽に命じて光線を注がせ、雨と露によって、すべての人の地を何の区別もなく肥えさせる。

6

Hoc est igitur perfectum officium, quod κατόρθωμα dixerunt Graeci, quo corriguntur omnia, quae aliquos potuerunt lapsus habere. 38. Bona etiam misericordia, quae et ipsa perfectos facit, quia imitatur perfectum Patrem.

PL 16, 34B

それゆえ、これこそ完全な務めである。ギリシア人が「完全に果たされた務め」と呼んだもの〔ギリシア語〕であり、これによって、いくらかの過ちを犯しえたすべてのことが矯正される。38. 慈しみもまた善いものであり、これもまた人を完全にする。完全な父に倣うからである。

7

Nihil tam commendat Christianam animam quam misericordia. Primum in pauperes, ut communes judices partus naturae, quae omnibus ad usum generat fructus terrarum; ut quod habes, largiaris pauperi, et consortem et conformem tuum adjuves.

PL 16, 34C

キリスト教徒の魂をこれほど推奨するものは、慈しみのほかにない。まず貧しい者に対しては、自然の産出を共通のものと見なすようにせよ。自然は万人の用のために地の実りを生み出す。したがって、あなたが持つものを貧しい者に与え、あなたの仲間、あなたと同じ姿の者を助けよ。

8

Tu nummum largiris, ille vitam accipit: tu pecuniam das, ille substantiam suam aestimat. Tuus denarius, census illius est. 39. Ad haec plus ille tibi confert, cum sit debitor salutis. Si nudum vestias, te ipsum induis justitiam.

PL 16, 34C

あなたは硬貨を与え、彼は命を受ける。あなたは金を与え、彼はそれを自分の財産と見なす。あなたのデナリウスは、彼の資産である。39. そのうえ、彼のほうがあなたに、より多くを差し出す。彼は救いの負い目を負っているのだから〔debitor salutis の係りは定かでない。「あなたに救いの負い目を負う」と取った〕。裸の者に着せるなら、あなたは自分自身に正義を着せることになる。

9

Si peregrinum sub tectum inducas tuum, si suscipias egentem: ille tibi acquirit sanctorum amicitias et aeterna tabernacula. Non mediocris ista gratia. Corporalia seminas, et recipis spiritalia. Miraris judicium Domini de sancto Job?

PL 16, 34C

旅人を自分の屋根の下に迎え入れ、困窮する者を受け入れるなら、彼はあなたのために、聖徒たちの友愛と永遠の幕屋を獲得する。これは並の返礼ではない。あなたは体にかかわるものを蒔き、霊にかかわるものを受け取る。あなたは、聖なるヨブについての主の裁きに驚くのか。

10

Mirare virtutem ejus, qui poterat dicere: Oculus eram caecorum, pes claudorum. Ego eram infirmorum pater, velleribus agnorum meorum calefacti sunt humeri eorum. Foris non habitabat peregrinus: ostium autem meum omni venienti patebat (Job XXIX, 15, 16) .

PL 16, 34D

彼の徳に驚け。彼はこう言うことができた。「私は目の見えない者の目であり、足の不自由な者の足であった。私は弱い者たちの父であった。私の子羊の毛で、彼らの肩は温められた。外に旅人が宿ることはなかった。私の戸口は、来る者すべてに開かれていた」(ヨブ記29:15, 16)。

11

Beatus plane, de cujus domo numquam vacuo sinu pauper exivit; neque enim quisquam magis beatus, quam qui intelligit super pauperis necessitatem et infirmi atque inopis aerumnam. In die judicii habebit salutem a Domino, quem habebit suae debitorem misericordiae.

PL 16, 35A

まことに幸いである、その家から貧しい者が空の懐で出て行ったことが一度もない者は。貧しい者の必要と、弱く乏しい者の苦難に心を向ける者ほど、幸いな者はいないからである。裁きの日に、その者は主から救いを得る。主を自らの慈しみの債務者として持つことになるからである。

Liber I, Caput XII

第I巻 第XII章PL 16, 35A
1

Ne quis ab exercenda misericordia revocetur, ostenditur Deum curare actus hominum, et quemlibet improbum in ipsa opum affluentia miserum esse Jobi auctoritate demonstratur.

PL 16, 35A

誰も慈しみを行う務めから引き戻されることのないよう、神は人間の行いを顧みること、また、どんな悪人も、富が満ちあふれているただ中で惨めであることが、ヨブの権威によって示される。

2

40. Sed plerique revocantur ab officio dispensatricis misericordiae, dum putant hominis actus non curare Dominum, aut nescire eum quid in occultis geramus, quid teneat nostra conscientia: aut judicium ejus nequaquam justum videri, quando peccatores divitiis abundare vident, gaudere honoribus, sanitate, liberis: contra autem, justos inopes degere, inhonoros, sine liberis, infirmos corpore, luctu frequenti.

PL 16, 35A

40. しかし、多くの者は、慈しみを分け与える務めから引き戻される。主は人間の行いを顧みない、あるいは、我々が隠れて何を行うか、我々の良心が何を抱いているかを知らない、あるいは、罪人が富に満ち、栄誉と健康と子らを喜び、逆に義人が貧しく、栄誉もなく、子もなく、体は病み、絶えず嘆きのうちに暮らしているのを見て、神の裁きはおよそ正しいとは見えない、と考えるからである。

3

41. Nec mediocris ea quaestio, quando quidem tres illi reges amici Job, propterea eum peccatorem pronuntiabant, quia inopem factum ex divite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, inhorrentemque vibicibus, exaratum vulneribus a capite usque ad pedes videbant (Job. IV, 3, 11, 14 et seq.) .

PL 16, 35B

41. この問いは軽いものではない。実に、あの三人の王、ヨブの友たちは、彼を罪人だと宣告したのである。彼が富者から貧者になり、多産の親から子を奪われた者となり、腫れ物に覆われ、鞭の跡で身の毛もよだつ姿となり、頭から足まで傷で耕されたようになっているのを見たからである(ヨブ記4:3, 11, 14以下)。

4

Quibus hanc sanctus Job proponit assertionem: Si ego propter peccata mea haec patior, Cur impii vivunt?

PL 16, 35B

彼らに対して、聖なるヨブはこの主張を突きつける。「もし私が自分の罪のゆえにこれらを被っているのなら、なぜ不敬虔な者たちは生きているのか」。

5

Inveteraverunt autem, et in divitiis semen eorum secundum voluntatem, filii eorum in oculis, domus ipsorum abundant, timor autem nusquam: Flagellum autem a Domino non est in ipsis (Job XXI, 7 et seq.) .

PL 16, 35C

「彼らは年老い、その子孫は富のうちに思いのままである。その子らは目の前におり、その家々は満ちあふれ、恐れはどこにもない。主からの鞭は彼らの上にない」(ヨブ記21:7以下)。

6

42. Haec videns infirmus corde exagitatur, et studium avertit suum. Cujus dicturus sermones, ante sanctus praemisit Job, dicens: Portate me, ego autem loquar, deinde videte me. Nam et si arguor, quasi homo arguor. Portate ergo onus sermonum meorum (Ibid., 1 et seq.) .

PL 16, 35C

42. 心の弱い者はこれを見て揺さぶられ、自分の熱意を翻す。その言葉を語ろうとして、聖なるヨブはあらかじめ言った。「私を担え。そうすれば私は語る。それから私を見よ。たとえ私が責められても、私は人として責められるのだ。ゆえに、私の言葉の重荷を担え」(ヨブ記21:1以下)。

7

Dicturus enim sum quod non probo: sed ad vos redarguendos proferam sermonis iniquos. Aut certe; quia ita est versus. Quid autem?

PL 16, 35C

「私は、自分が是認しないことを語ろうとしているのだから。だが、諸君を論駁するために、不正な言葉を持ち出そう」〔底本は sermonis iniquos。sermones iniquos の誤りと解した〕。あるいは少なくとも、そう訳されているからである〔ミーニュの脚注は、versus はここで conversus(訳された)の意で、アンブロシウスがほかでもしばしばするように同じ箇所の別の訳を示しているのだとする〕。では何か。

8

Numquid ab homine arguor? hoc est, homo me non potest redarguere quia peccavi, etsi argui dignus sum; quia non ex evidenti culpa me arguitis, sed ex injuriis aestimatis merita delictorum.

PL 16, 35C

「私は人から責められているのか」。すなわち、私が罪を犯したからといって、人は私を論駁することはできない、たとえ責められるに値するとしても、ということである。諸君は明白な咎に基づいて私を責めているのではなく、私の被った災いから罪の報いの重さを推し量っているからである。

9

Videns ergo infirmus abundare injustos successibus prosperis, se autem alteri, dicit Domino: Discede a me, vias tuas scire nolo (Ibid., 14) . Quid prodest, quia servivimus ipsi: aut quae utilitas, quia occurrimus ipsi?

PL 16, 35D

それゆえ、心の弱い者は、不義の者たちが順調な成功に満ちあふれているのを見て、自分は別の境遇にある〔se autem alteri の係りは定かでない。このように取った〕と思い、主に言う。「私から離れよ。私は汝の道を知りたくない」(ヨブ記21:14)。「我々が彼に仕えたとして、何の益があるのか。彼に出会って何の有益さがあるのか」。

10

In manibus ipsorum omnia bona, opera autem impiorum non videt. 43. Laudatur in Platone, quod in Politia sua posuit eum qui contra justitiam disputandi partes recepisset, postulare veniam dictorum quae non probaret, et veri inveniendi atque examinandae disputationis gratia, illam sibi impositam personam dicere.

PL 16, 36A

「あらゆる善は彼らの手の内にあり、彼は不敬虔な者たちの業を見ない」。43. プラトンは、その『国家』で、正義に反して論じる役を引き受けた者に、自分が是認しない発言の赦しを請わせ、真理を見いだすため、また論議を吟味するために、課せられたその役を語るのだ、と述べた点で称賛される。

11

Quod eousque Tullius probavit, ut ipse in libris quos scripsit de Republica, in eam sententiam dicendum putaverit. 44. Quanto antiquior illis Job, qui haec primus reperit, nec eloquentiae phalerandae gratia, sed veritatis probandae, praemittenda aestimavit?

PL 16, 36A

トゥリウスはこれを、自分が書いた『国家について』の書で、同じ趣旨で語るべきだと考えるに至るまで是認した。44. ヨブは彼らよりどれほど古いことか。彼はこれを最初に見いだし、雄弁を飾るためではなく、真理を証するために、前置きすべきだと考えたのである。

12

Statimque ipse quaestionem enodem reddidit, subjiciens quod exstinguatur lucerna impiorum, et futura sit eorum eversio (Job. XXI, 17) : non falli Deum doctorem sapientiae et disciplinae, sed esse veritatis judicem (Ibidem, 22): et ideo non secundum forensem abundantiam aestimandam beatitudinem singulorum; sed secundum interiorem conscientiam, quae innocentium et flagitiosorum merita discernit, vera atque incorrupta poenarum praemiorumque arbitra.

PL 16, 36A

ただちに彼自身が問いを解きほぐした。不敬虔な者たちの灯は消され、彼らの滅びは来るであろうと付け加えて(ヨブ記21:17)、また、知恵と教えの教師である神は欺かれず、真理の裁き手であると付け加えて(ヨブ記21:22)、したがって、人それぞれの至福は外面の豊かさによって評価すべきではなく、内なる良心によって評価すべきだと示した。内なる良心は、無垢な者たちと放埓な者たちの功罪を見分け、刑罰と報いについての真実で朽ちることのない判定者である。

13

Moritur innocens in potestate simplicitatis suae, in abundantia propriae voluntatis, sicut adipe repletam animam gerens (Ibid., 23 et seq.) .

PL 16, 36B

「無垢な者は死ぬ。自分の純朴さの力のうちに、自分の意志の豊かさのうちに、あたかも脂肪で満たされた魂を抱いているかのように」(ヨブ記21:23以下)。

14

At vero peccator quamvis foris abundet, deliciis diffluat, et odoribus fragret, in amaritudine animae suae vitam exigit, et ultimum diem claudit, nihil secum eorum quae epulatus fuerit, boni referens: nihil secum auferens, nisi scelerum suorum pretia.

PL 16, 36B

しかし罪人は、外では豊かで、快楽に溺れ、香料の香りを放っていても、自分の魂の苦さのうちに生を過ごし、最後の日を閉じる。飲み食いしたもののうち、何一つ善いものを持ち帰らず、自らの悪事の代価のほかは何も持ち去らない。

15

45. Haec cogitans nega, si potes, divini esse judicii remunerationem. Ille suo affectu beatus, hic miser: ille suo judicio absolutus, hic reus: ille in exitu laetus, hic moerens. Cui absolvi potest, qui nec sibi innocens est?

PL 16, 36C

45. これを思いめぐらして、できるものなら、報いが神の裁きによることを否定してみよ。一方は自分の心情において幸いであり、他方は惨めである。一方は自分の判断において赦され、他方は有罪である。一方は最期に喜び、他方は嘆く。自分自身に対してさえ無垢でない者が、誰によって赦されうるだろうか。

16

Dicite, inquit, mihi, ubi est protectio tabernaculorum ejus (Job XXI, 28) ? Signum ejus non invenietur. Vita etenim facinorosi, ut somnium.

PL 16, 36C

彼は言う。「私に言え。その者の天幕の守りはどこにあるのか」(ヨブ記21:28)。その印は見いだされないであろう。実に、悪事を行う者の生は夢のようである。

17

Aperuit oculos, transivit requies ejus, evanuit delectatio: licet ipsa quae videtur, etiam dum vivunt, impiorum requies in inferno sit: viventes enim in inferna descendunt. 46. Vides convivium peccatoris, interroga conscientiam ejus.

PL 16, 36C

目を開けば、その休息は過ぎ去り、楽しみは消え失せた。もっとも、不敬虔な者の休息と見えるものそのものが、彼らが生きているうちでさえ、冥界にあるのだ。生きながら冥界に下るからである。46. 罪人の饗宴を見るなら、その者の良心に尋ねよ。

18

Nonne gravius omnibus fetet sepulcris? Intueris laetitiam ejus, et salubritatem miraris corporis filiorum atque opum abundantiam: introspice ulcera et vibices animae ejus, et cordis moestitudinem.

PL 16, 36C

どの墓よりも重く臭っているではないか。あなたはその喜びを見つめ、その体の健やかさ、子らの数と富の豊かさに驚く。ならば、その者の魂の腫れ物と鞭の跡、心の憂いを覗き込め。

19

Nam de opibus quid loquar, cum legeris: Quia non in abundantia est vita ejus (Luc. XII, 15) : cum scias quia etsi tibi videatur dives, sibi pauper est, et tuum judicium suo refellat?

PL 16, 36D

富について、私は何を語ろうか。あなたは読んだはずである。「その命は、豊かさのうちにあるのではない」(ルカ12:15)。あなたには富んでいると見えても、彼は自分にとっては貧しく、あなたの判断を自分の判断で覆すことを、あなたは知っているのだから。

20

De multitudine quoque filiorum, et de indolentia quid loquar; cum se ipse lugeat, et sine haerede futurum judicet, cum imitatores sui successores suos esse nolit? Nulla enim haereditas peccatoris.

PL 16, 37A

子らの多さと、苦痛のなさについても、私は何を語ろうか。彼は自ら嘆き、跡継ぎのないまま終わると判断し、自分に倣う者が自分の後継者となることは望まないというのに。罪人には、いかなる相続もないからである。

21

Ergo impius ipse sibi poena est: justus autem ipse sibi gratia; et utrique aut bonorum aut malorum operum merces ex se ipso solvitur.

PL 16, 37A

それゆえ、不敬虔な者は自分自身にとって刑罰であり、義人は自分自身にとって恩賞である。そして双方に、善い行いか悪い行いかの報いが、自分自身から支払われる。

Liber I, Caput XIII

第I巻 第XIII章PL 16, 37A
1

Refelluntur philosophorum opiniones qui Deo vel mundi totius, vel alicujus ex ejus partibus curam abjudicant.

PL 16, 37A

神に、世界全体、あるいはその一部への配慮を認めない哲学者たちの意見が論駁される。

2

47. Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique justorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse judicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos.

PL 16, 37A

47. しかし本題に戻ろう。立てた区分を見過ごしたと思われないようにするためである。我々は、次のような者たちの意見に出会った。彼らは、悪人がみな富み、喜び、栄誉を受け、権力を持つのを見て、しかも義人の多くは貧しく病んでいるので、こう考える。エピクロス派が言うように、神は我々のことを何一つ顧みない。あるいは、放埓な者たちが考えるように、人間の行いを知らない。あるいは、すべてを知っているとしても、不正な裁き手であり、善い者を貧しいままにさせ、悪い者を豊かにさせている、と。

3

Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni hujusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos judicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent.

PL 16, 37B

また、あの脱線は余計なものではなかった。彼らが幸いだと判断する当の者たち〔悪人〕の心情が、そのような意見に答えることになったからである。悪人自身は自分を惨めだと思っているのである。彼らは我々よりも、自分自身のほうをたやすく信じるだろうと、私は考えたのである。

4

48. Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam ejus descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam?

PL 16, 37B

48. これを走り終えたので、残りを論駁するのはたやすいと考える。まず、神は世界への配慮を全く持たないと考える者たちの主張である。アリストテレスが、神の摂理は月までしか降りてこないと主張するのがそれである。しかし、どんな作り手が自分の作品への配慮を怠るだろうか。

5

Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si injuria est regere, nonne est major injuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla injustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?

PL 16, 38A

自分が創造しようと考えたものを、誰が見捨て、見放すだろうか。統べることが不正であるなら、造ったことのほうがより大きな不正ではないか。何かを造らなかったことは何の不義でもないが、造ったものを顧みないことは、極みの非情である。

6

49. Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant injuria?

PL 16, 38A

49. もし彼らが、自分の創造主である神を否認するか、あるいは自分が野獣と獣の数に数えられると考えるなら、自らをこの不正で断罪する者たちについて、我々は何と言うべきだろうか。

7

Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute ejus consistere, vim et majestatem ejus per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant injuriam ejus, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et divinae majestatis ingrediatur scientia?

PL 16, 38A

彼らは、神は万物を貫いて行き、万物は神の力のうちに成り立ち、神の力と威光はあらゆる元素、すなわち地と天と海を貫くと自ら主張する。それなのに、神が我々に与えたもののうち、これ以上に優れたものはない人間の精神を、神の威光の知が貫き、入り込むとすれば、それを神への不正と考えるのか。

8

50. Sed horum magistrum velut ebrium, et voluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi?

PL 16, 38A

50. だが、彼らの師〔エピクロスのこと〕は、酔った者のように、また快楽の擁護者として、節度ある者と思われている哲学者たち自身によって嘲笑されているではないか。

9

Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum inter tres ferunt esse divisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obvenerint: eosque cavere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent.

PL 16, 38B

実に、アリストテレスの意見について何を語ろうか。彼は、神が自らの境界に満足し、定められた統治の範囲で暮らしていると考える。それは詩人たちの物語が語るとおりである。詩人たちは、世界が三者の間で分けられたと言う。ある者には天が、ある者には海が、ある者には支配すべき冥界が、籤によって当たった。そして彼らは、他人の部分への関与を我が物にして、互いに戦争を起こさぬよう気をつけているという。

10

Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris vel inferni non habet. Et quomodo ipsi excludunt quos sequuntur, poetas?

PL 16, 38B

したがって、アリストテレスは、神は海や冥界への配慮を持たないのと同じように、地への配慮も持たないと主張する。それにしても、彼らは自分たちが従っている詩人たちを、どうして締め出すのか。

Liber I, Caput XIV

第I巻 第XIV章PL 16, 38B
1

Dei cognitionem nihil fugere et Scripturarum testimoniis, et solis comprobatur exemplo, qui licet creatura sit, tamen vel lumine, vel calore cuncta penetrat. 51. Sequitur illa responsio, utrum Deum, si operis sui cura non praeterierit, praetereat scientia.

PL 16, 38B

神の認識から何ものも逃れないことは、聖書の証言によっても、太陽の例によっても確かめられる。太陽は被造物でありながら、光によっても熱によっても万物を貫く。51. 次に、あの応答が続く。自らの業への配慮が神を逃れていないなら、知識が神を逃れるだろうか。

2

Ergo qui plantavit aurem, non audit: qui finxit oculum, non videt, non considerat? 52. Non praeteriit haec vana opinio sanctos prophetas. Denique David inducit eos loquentes, quos superbia inflatos asserit.

PL 16, 39A

では、耳を植えた者が聞かず、目を形づくった者が見ず、顧みないのか。52. この空しい意見は、聖なる預言者たちにも見逃されなかった。実に、ダビデは、高慢に膨れ上がっていると彼が断ずる者たちを、語る者として登場させる。

3

Quid enim tam superbum, quam cum ipsi sub peccato sint, alios indigne ferant peccatores vivere, dicentes: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3) ? Et infra: Et dixerunt. Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob.

PL 16, 39A

彼ら自身が罪の下にありながら、他の者が罪人として生きていることを不当だと憤る、これほど高慢なことがあろうか。彼らはこう言う。「いつまで、主よ、いつまで罪人たちは誇るのか」(詩篇93:3)。そして後に。「彼らは言った。主は見ず、ヤコブの神は悟らない」。

4

Quibus respondet propheta dicens: Intelligite nunc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audit: et qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguit, qui docet hominem scientiam?

PL 16, 39A

彼らに預言者はこう答える。「民の中の無分別な者らよ、いま悟れ。愚かな者らよ、いつかは賢くなれ。耳を植えた者が聞かず、目を形づくった者が顧みないのか。諸国民を懲らす者が責めず、人に知識を教える者が〔責めない〕のか」。

5

Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ibid. 7 et seq.) . Qui ea quaecumque vana sunt deprehendit, ea quae sancta sunt, nescit, et ignorat quod ipse fecit? Potest opus suum ignorare artifex?

PL 16, 39A

「主は人間の思いを知っている。それが空しいことを」(詩篇93:7以下)。空しいものなら何であれ見抜く者が、聖なるものを知らず、自分が造ったものを知らないのか。職人が自分の作品を知らずにいられようか。

6

Homo est, et in opere suo latentia deprehendit; et Deus opus suum nescit? Altius ergo profundum in opere, quam in auctore. Et fecit aliquid quod supra se esset, cujus meritum ignoraret auctor, cujus affectum nesciret arbiter? Haec illis.

PL 16, 39B

人間でさえ、自分の作品に潜むものを見抜く。それなのに、神が自分の作品を知らないのか。では、作品の中の深みは、作り手の中の深みよりも深いのか。神は、自分より上にあるものを造ったというのか。その功績を創造者は知らず、その心情を裁定者は知らないというのか。以上は彼らに対して言うことである。

7

53. Caeterum nobis satis est ipsius testimonium, qui ait: Ego sum scrutans corda et renes (Jerem. XVII, 10) . Et in Evangelio ait Dominus Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Luc. V, 22) ? Sciebat enim quod cogitarent mala.

PL 16, 39B

53. しかし我々には、彼自身の証言で足りる。彼は言う。「私は心と腎を探る者である」(エレミヤ17:10)。また福音書で主イエスは言う。「なぜ汝らは心の中で悪を思うのか」(ルカ5:22)。実際、彼らが悪を思っていることを、彼は知っていたからである。

8

Denique Evangelista testatur dicens: Sciebat enim Jesus cogitationes eorum (Luc. VI, 8) . 54. Quorum non poterit satis movere opinio, si facta eorum consideremus.

PL 16, 39B

実に、福音記者は証言して言う。「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)。54. 彼らの行いを考察するなら、彼らの意見が我々を十分に動かすことはありえまい。

9

Nolunt supra se esse judicem, quem nihil fallat: nolunt ei dare occultorum scientiam, qui metuunt occulta sua prodi. Sed etiam Dominus sciens opera eorum, tradidit eos in tenebras. In nocte, inquit, erit fur.

PL 16, 39B

彼らは、何ものにも欺かれない裁き手が自分の上にいることを望まず、その裁き手に隠れた事柄の知識を与えることを望まない。自分たちの隠し事が暴かれるのを恐れているからである。しかし、主もまた、彼らの業を知って、彼らを闇に引き渡した。彼は言う。「夜には盗人が現れる」。

10

Et oculus adulteri servabit tenebras, dicens: Non considerabit me oculus: et latibulum personae posuit suae (Job XXIV, 14, 15) .

PL 16, 39B

「そして姦夫の目は闇を守り、言う。『目は私を見ないだろう』。そして彼は自分の顔の隠れ場を設けた」(ヨブ記24:14, 15)。

11

Omnis enim qui lucem fugit, diligit tenebras, studens latere, cum Deum latere non possit, qui intra profundum abyssi, et intra hominum mentes non solum tractata, sed etiam volvenda cognoscit. Denique et ille qui dicit in Ecclesiastico: Quis videt me?

PL 16, 39B

光を避ける者はみな、闇を愛し、隠れようと努める。しかし神から隠れることはできない。神は深淵の奥と人間の精神の内で、論じられたことだけでなく、思い巡らされることまでも知っているからである。実に、集会の書でこう言うあの者もそうである。「誰が私を見ているか」。

12

Et tenebrae cooperiunt me, et parietes, quem vereor (Eccli. XXIII, 25, 26) ? quamvis in lecto suo positus haec cogitet, ubi non putaverit, comprehenditur. Et erit, inquit, dedecus, quod non intellexerit timorem Dei (Ibid., 31) .

PL 16, 39B

「闇が私を覆い、壁もある。私は誰を恐れようか」(集会の書23:25, 26)。たとえ自分の寝台に横たわってこれを思っていても、思いもしないところで捕らえられる。彼は言う。「それは恥辱となる。神への畏れを悟らなかったからである」(集会の書23:31)。

13

55. Quid autem tam stolidum, quam putare quod Deum quidquam praetereat; cum sol qui minister luminis est, etiam abdita penetret, et in fundamenta domus vel secreta conclavia vis caloris ejus irrumpat?

PL 16, 39D

55. 神から何かが漏れ落ちると考えるほど愚かなことがあろうか。光の奉仕者である太陽は、隠されたものにまで入り込み、家の土台や奥の部屋にも、その熱の力が突入するというのに。

14

Quis neget verna temperie tepefieri interiora terrarum, quas glacies hiberna constrinxerit? Norunt ergo arborum occultam vim caloris vel frigoris, adeo ut radices arborum aut urantur frigore, aut fotu solis virescant.

PL 16, 39D

冬の氷が締めつけていた地の内部が、春の気温でぬくもることを、誰が否定しようか。それゆえ、木々は熱や冷気の隠れた力を知っている〔Norunt の主語と arborum の係りは定かでない。このように取った〕。その結果、木々の根は、冷気に焼かれるか、太陽の温もりで青々とするかである。

15

Denique ubi clementia coeli arriserit, varios terra se fundit in fructus. 56. Si igitur radius solis fundit lumen suum super omnem terram, et in ea quae clausa sunt, se inserit, nec vectibus ferreis aut gravium valvarum obicibus, quominus penetret, impeditur; quomodo non potest intelligibilis Dei splendor in cogitationes hominum et corda semet quae ipse creavit, inserere: sed ea quae ipse fecit, non videt, et fecit ut meliora sint quae facta sunt, et potentiora, quam ipse est qui ea fecit, ut possint quando volunt, cognitionem sui operatoris latere?

PL 16, 40A

実に、天の穏やかさが微笑みかけるところでは、地は様々な実りを注ぎ出す。56. では、太陽の光線がすべての地の上に光を注ぎ、閉ざされたところにも入り込み、鉄のかんぬきや重い扉の障害によっても、貫くことを妨げられないのなら、知性で捉えられる神の輝きは、どうして、自らが創造した人間の思いと心に入り込めないことがあろうか。それとも、神は自分が造ったものを見ないというのか。しかも、造られたものを、より優れ、造った者自身よりも強力なものとして造り、望むときには、自分たちを造った者の認識から隠れることができるようにした、というのか。

16

Tantam ergo virtutem et potestatem inseruit mentibus nostris; ut eam comprehendere cum velit, ipse non possit?

PL 16, 40A

それほどの力と権能を、神は我々の精神の中に植えつけたので、神自身がそれを捉えようと欲しても、できないというのか。

Liber I, Caput XV

第I巻 第XV章PL 16, 40B
1

Quibus displicet quod bonis male, et malis bene sit, eis Lazari exemplo et Pauli auctoritate ostenditur post vitam poenas ac praemia reservari. 57. Duo absolvimus et, ut arbitramur, non incongrue nobis hujusmodi cecidit disputatio.

PL 16, 40B

善い者が悪い目に遭い、悪い者が善い目に遭うことを不満とする者たちには、ラザロの例とパウロの権威によって、生涯の後に刑罰と報いが取っておかれていることが示される。57. 我々は二つの点を論じ終えた。そして、我々の考えでは、この種の論の運びは我々にとって不適切なものではなかった。

2

Tertium genus quaestionis residet hujusmodi: cur peccatores abundent opibus et divitiis, epulentur jugiter, sine moerore, sine luctu; justi autem egeant, et afficiantur aut conjugum amissione, aut liberorum?

PL 16, 40B

第三の種類の問いは、次のようなものである。なぜ罪人は財産と富に満ち、絶えず饗宴を催し、憂いも嘆きもなく、他方で義人は貧しく、配偶者や子らを失う苦しみを被るのか。

3

Quibus satisfacere debuit illa Evangelii parabola, quod dives bysso et purpura induebatur, et epulas copiosas exhibebat quotidie: pauper autem plenus ulcerum de mensa ejus colligebat reliquias.

PL 16, 40B

これには、福音書のあのたとえが答えるはずであった。富者は亜麻布と紫の衣をまとい、毎日豪華な宴を催していた。しかし貧しい者は腫れ物だらけで、その食卓の残りくずを集めていた。

4

Post obitum vero utriusque, pauper erat in sinu Abrahae requiem habens, dives in suppliciis (Luc. XVI, 25) . Nonne evidens est meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere?

PL 16, 40B

しかし、二人が死んだ後、貧しい者はアブラハムの懐で安息を得、富者は責め苦のうちにあった(ルカ16:25)。功績に対する報いか責め苦が、死後に待っていることは明らかではないか。

5

58. Et recte, quia in certamine labor est, post certamen aliis victoria, aliis ignominia. Numquid priusquam cursus conficiatur, palma cuiquam datur, aut defertur corona?

PL 16, 40C

58. それも当然である。闘いには労苦があり、闘いの後には、ある者には勝利が、ある者には不名誉があるからである。競走が終わらないうちに、棕櫚の枝が誰かに与えられ、冠が授けられることがあろうか。

6

Merito Paulus: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8) .

PL 16, 40C

パウロが言うのは当然である。「私は善い闘いを闘い抜き、走るべき道を走り終え、信仰を守った。残るは、正義の冠が私のために取ってあることである。その日に、正しい裁き手である主が、私に報いる。しかも私だけでなく、主の到来を愛する者たちにも」(二テモテ4:7, 8)。

7

In illa, inquit, die reddet, non hic. Hic autem in laboribus, in periculis, in naufragiis, quasi athleta bonus decertabat; quia sciebat quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei.

PL 16, 40C

パウロは言う。主はその日に報いるのであって、ここでではない、と。ここでは彼は、労苦と危険と難船の中で、善い競技者のように戦い抜いていた。我々は多くの艱難を経て神の国に入らねばならないと知っていたからである。

8

Ergo non potest quis praemium accipere, nisi legitime certaverit; nec est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina.

PL 16, 40D

したがって、正当に闘わなければ、誰も報いを受けることはできない。労苦の多い闘いがなければ、勝利は栄えあるものではない。

Liber I, Caput XVI

第I巻 第XVI章PL 16, 40D
1

Confirmato quod supra de praemiis et poenis dictum fuerat, subjungitur non mirum esse si quibus merces in futuro non destinatur, hic illi non laborent neque confligant: additurque ideo temporalia bona ipsis concedi, ne qua relinquatur excusatio.

PL 16, 40D

先に報いと刑罰について述べたことを確かめ、未来に報いの定められていない者たちがこの世で労苦も闘いもしなくても不思議ではないこと、また彼らに一時的な善が与えられるのは言い訳の余地を残さないためであることを付け加える。

2

59. Nonne injustus est, qui ante dat praemium, quam certamen fuerit absolutum? Ideoque Dominus in Evangelio ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Non dixit: Beati divites, sed pauperes.

PL 16, 41A

59. 競技が終わる前に報いを与える者は、不正ではないか。それゆえ、主は福音書で言う。「幸いなるかな、霊において貧しい者。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。主は「幸いなるかな、富む者」とは言わず、貧しい者と言った。

3

Inde incipit beatitudo judicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Beati qui esuriunt, quia ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem habebunt. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus.

PL 16, 41A

ここから、神の裁きにおいては、人間の苦難と見なされるところで至福が始まる。「幸いなるかな、飢える者。彼らは満たされるからである。幸いなるかな、嘆く者。彼らは慰めを得るからである。幸いなるかな、慈しみ深い者。神は彼らを憐れむからである」。

4

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos, propter justitiam.

PL 16, 41A

「幸いなるかな、心の清い者。彼らは神を見るからである。幸いなるかな、正義のために迫害を受ける者。天の国は彼らのものだからである。汝らは幸いである。人々が汝らを罵り、迫害し、正義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき」。

5

Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Ibid., 5 et seq.) . Futuram, non praesentem: in coelo, non in terra mercedem promisit esse reddendam.

PL 16, 41B

「喜べ、躍り上がれ。天における汝らの報いは豊かだからである」(マタイ5:5以下)。主は、報いが現在ではなく将来に、地ではなく天で返されると約束した。

6

Quid alibi poscis, quod alibi debetur? quid praepropere coronam exigis, antequam vincas? quid detergere pulverem? quid requiescere cupis? quid epulari gestis, antequam stadium solvatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in scammate sunt, et tu jam otium petis.

PL 16, 41B

なぜ、別の所で支払われるはずのものを、別の所で要求するのか。なぜ、勝つ前から性急に冠を求めるのか。なぜ塵を拭い落とそうとするのか。なぜ休みたがるのか。なぜ、競技場が解散される前に宴に浮かれるのか。民はなお見つめ、競技者たちはなお砂の舞台に立っているのに、あなたはもう暇を求めている。

7

60. Sed forte dicas: Cur impii laetantur? cur luxuriantur? cur etiam ipsi non mecum laborant? Quoniam qui non subscripserint ad coronam, non tenentur ad laborem certaminis: qui in stadium non descenderint, non se perfundunt oleo, non oblinunt pulvere.

PL 16, 41B

60. しかし、あなたはおそらく言うだろう。「なぜ不敬虔な者たちは喜んでいるのか。なぜ放縦に暮らしているのか。なぜ彼ら自身は私と共に労苦しないのか」。冠のために名を記さなかった者は、闘いの労苦に縛られないからである。競技場に降りなかった者は、油を浴びず、砂を塗りつけない。

8

Quos manet gloria, exspectat injuria. Unguentati spectare solent, non decertare: non solem, aestus, pulverem, imbresque perpeti. Dicant ergo et ipsis athletae: Venite, nobiscum laborate.

PL 16, 41C

栄光が待つ者たちを、不当な仕打ちが待ち受けている。香油を塗った者は、観るのが常であって、闘い抜くのが常ではない。日差しも暑さも塵も雨も、耐え忍ぶことはない。それゆえ、競技者たちが彼ら〔観客〕にもこう言うとしよう。「来い、我々と共に労苦せよ」。

9

Sed respondebunt spectatores: Nos hic interim de vobis judicamus: vos autem sine nobis coronae, si viceritis, gloriam vindicabitis.

PL 16, 41C

しかし観客はこう答えるだろう。「我々はここで当面、諸君について判定する。諸君は我々なしに、勝利したならば、冠の栄光を要求することになる」。

10

61. Isti igitur qui in deliciis, qui in luxuria, rapinis, quaestibus, honoribus, studia posuerunt sua, spectatores magis sunt quam praeliatores. Habent lucrum laboris, fructum virtutis non habent.

PL 16, 41C

61. それゆえ、快楽や放縦、略奪、利得、栄誉に熱意を注いだこれらの者たちは、戦う者というよりも観客である。彼らは労苦の利得は得ているが、徳の実りは得ていない。

11

Fovent otium, astutia et improbitate aggerant divitiarum acervos: sed exsolvent, seram licet, nequitiae suae poenam. Horum requies in infernis, tua vero in coelo: horum domus in sepulcro, tua in paradiso.

PL 16, 41C

彼らは安逸をはぐくみ、狡猾さと不正によって富の山を積む。しかし、遅くはあっても、自らの邪悪の刑罰を支払うことになる。彼らの休息は冥界にあり、あなたの休息は天にある。彼らの家は墓にあり、あなたの家は楽園にある。

12

Unde pulchre vigilare eos in tumulo Job dixit (Job. XXI, 32) ; quia soporem quietis habere non possunt, quem ille dormivit, qui resurrexit.

PL 16, 41C

それゆえ、ヨブが、彼らは墓の中で目を覚ましていると言ったのは見事である(ヨブ記21:32)。彼らは安らかな眠りを得ることができないからである。その眠りを、復活した者〔ille をキリストと取った〕は眠った。

13

62. Noli igitur ut parvulus sapere, ut parvulus loqui, ut parvulus cogitare, ut parvulus vindicare ea quae sunt posterioris aetatis. Perfectorum est corona.

PL 16, 41D

62. それゆえ、幼子のように悟ろうとするな。幼子のように語ろうとするな、幼子のように思おうとするな、幼子のように、より後の年齢に属するものを要求しようとするな。冠は完全な者たちのものである。

14

Exspecta, ut veniat quod perfectum est, quando non per speciem in aenigmate, sed facie ad faciem formam ipsam redopertae veritatis possis agnoscere.

PL 16, 42A

完全なものが来るまで待て。そのときあなたは、姿を通して謎の中でではなく〔一コリント13:12 の「鏡によって謎の中で」を踏まえるが、底本は speciem(姿)と刷る〕、顔と顔を合わせて、覆いを除かれた真理の姿そのものを知ることができるだろう。

15

Tunc qua causa ille dives fuerit, qui erat improbus et raptor alieni, qua causa potens alius, qua causa ille abundaverit liberis, ille fultus honoribus, revelabitur. 63. Fortasse ut dicatur raptori: Dives eras, qua causa aliena rapiebas?

PL 16, 42A

そのとき、あの富者がなぜ富んでいたのか、彼は不正で他人のものを奪う者であったのに、ほかの者がなぜ権力を持ち、あの者がなぜ子に恵まれ、あの者がなぜ栄誉に支えられていたのかが、明らかにされるだろう。63. おそらくそれは、略奪者にこう言われるためである。「汝は富んでいた。なぜ他人のものを奪っていたのか」。

16

Egestas non compulit, inopia non coegit. Nonne ideo te divitem feci, ut excusationem habere non possis? Dicatur etiam potenti: Cur non adfuisti viduae, orphanis quoque injuriam patientibus? Numquid tu infirmus eras? Numquid non poteras subvenire?

PL 16, 42A

「窮乏が迫ったわけではなく、欠乏が強いたわけでもない。汝が言い訳できないよう、私は汝を富ませたのではないか」。また、権力のある者にもこう言われるだろう。「なぜ汝は、不当な仕打ちを被るやもめや孤児たちのそばにいなかったのか。汝は弱かったのか。助けることができなかったのか」。

17

Ideo te feci potentem, ut non inferres violentiam, sed repelleres. Non tibi scriptum est: Eripe injuriam accipientem (Eccli. IV, 9) ? Non tibi scriptum est: Pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate (Psal. LXXXI, 4) ?

PL 16, 42A

「私が汝を権力ある者にしたのは、暴力を加えさせるためではなく、それを退けさせるためである。汝にはこう書かれていないのか。『不正を受ける者を救い出せ』(集会の書4:9)。汝にはこう書かれていないのか。『貧しい者と乏しい者を、罪人の手から解き放て』(詩篇81:4)」。

18

Dicatur etiam abundanti: Liberis, et honoribus cumulavi te, salubritatem corporis concessi tibi; cur non secutus es praecepta mea? Famule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? Nonne ego tibi liberos dedi, honores contuli, salutem donavi; cur me negabas?

PL 16, 42B

また、豊かな者にもこう言われるだろう。「私は子らと栄誉を汝に積み、体の健やかさを汝に与えた。なぜ汝は私の命令に従わなかったのか。私の僕よ、私は汝に何をしたか、何で汝を悲しませたか。私は汝に子らを与え、栄誉を授け、健康を贈ったではないか。なぜ私を否んだのか」。

19

Cur aestimabas quod ad scientiam meam quae gereres non pervenirent: cur tenebas dona mea, despiciebas mandata mea (Mich. VI, 3 et seq.) .

PL 16, 42B

「なぜ汝は、汝の行いが私の知るところに届かないと思ったのか。なぜ私の賜物を握りしめ、私の命令を軽んじたのか」(ミカ6:3以下)。

20

64. Denique de Juda proditore haec colligere licet, qui et apostolus inter duodecim electus est, et loculos pecuniarum quas pauperibus erogaret, commissos habebat, ne videretur aut quasi inhonorus, aut quasi egenus Dominum prodidisse.

PL 16, 42B

64. 実に、裏切り者ユダについても、これを推し量ることができる。彼は使徒として十二人の中から選ばれ、貧しい者たちに分け与えるべき金の財布を預けられていた。それは、彼が名誉のない者として、あるいは困窮した者として、主を裏切ったと見られないようにするためであった。

21

Et ideo ut justificaretur in eo Dominus, haec ei contulit; ut non quasi injuria exasperatus, sed quasi praevaricatus gratiam, majori esset offensae obnoxius.

PL 16, 42C

そして、主が彼において義とされるようにと、これらを彼に与えた。不当な仕打ちに苛立った者としてではなく、恩寵に背反した者として、より大きな罪過を負うべき者となるためであった。

Liber I, Caput XVII

第I巻 第XVII章PL 16, 42C
1

Adolescentis officia, et exempla eidem aetati accommoda proponuntur. 65. Quoniam igitur et poenam improbitati, et virtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant simul.

PL 16, 42C

青年の務めと、同じ年代にふさわしい例が示される。65. それゆえ、悪には刑罰が、徳には報いがあることが十分に明らかになったので、務めについて語りはじめよう。それらは、年齢とともに増し加わるよう、我々が青年期から目を向けるべきものである。

2

Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamento sunt minori aetati.

PL 16, 42C

それゆえ、善い青年たちの務めとは、神への畏れを持ち、両親に従い、年長者を敬い、貞潔を守り、謙遜を退けず、寛容と慎みを愛することである。これらは若い年齢の飾りとなる。

3

Ut enim in senibus gravitas, in juvenibus alacritas; ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae.

PL 16, 42D

実際、老人には重々しさが、若者には活発さが推奨されるように、青年には慎みが、いわば自然の持参金のようにして推奨される。

4

66. Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut adversus paternam voluntatem nec mortem recusaret (Gen. XXII, 9 et seq.) .

PL 16, 43A

66. イサクは主を畏れる者であった。アブラハムの子として、父に従うことが甚だしく、父の意志に逆らって死を拒むことさえしなかったほどである〔adversus paternam voluntatem は recusaret に係ると取った〕(創世記22:9以下)。

5

Joseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri (Gen. XXXVII, 6 et seq.) : castus ita ut ne sermonem quidem audire vellet nisi pudicum: humilis usque ad servitutem, verecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor injuriae usque ad remunerationem.

PL 16, 43A

ヨセフもまた、太陽と月と星々が自分を拝むという夢を見たのに、熱心な従順をもって父に従った(創世記37:6以下)。貞潔で、清らかな言葉しか聞こうとしないほどであり、謙遜は僕となるまでに至り、慎みは逃亡にまで至り、忍耐は牢獄にまで至り、不当な仕打ちを赦すことは、かえって恩で報いることにまで至った。

6

Cujus tanta verecundia fuit, ut comprehensus a muliere, vestem in manibus ejus fugiens mallet relinquere, quam verecundiam deponere (Gen. XXXIX, 8 et seq.) .

PL 16, 43A

その慎みはきわめて大きく、女に捕らえられたとき、慎みを捨てるよりも、衣を彼女の手に残して逃げることを選んだほどである(創世記39:8以下)。

7

Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per verecundiam (Exod. IV, 10; Jerem. I, 6) .

PL 16, 43A

モーセとエレミヤも、神の託宣を民に宣べ伝えるよう主に選ばれたとき、恩寵によってできたことを、慎みのゆえに辞退した(出エジプト記4:10;エレミヤ1:6)。

Liber I, Caput XVIII

第I巻 第XVIII章PL 16, 43B
1

De partibus verecundiae: quemadmodum sermonem ac silentium temperet, pudicitiam comitetur, preces nostras Deo commendet, motibus corporeis moderetur; ubi refertur historia de duobus clericis observatu minime indigna: tum subnectitur qua ratione componendus ex eadem virtute incessus, quantave cautio ne quid inverecundum ore proferatur, aut detegatur in corpore, adhibenda sit: et haec omnia exemplis appositissimis illustrantur.

PL 16, 43B

慎みの諸部分、すなわち慎みが言葉と沈黙を調え、貞潔に伴い、我々の祈りを神に推奨し、体の動きを節することを論じ、二人の聖職者についての注目に値する話を挙げ、さらに同じ徳によって歩みを整え、口から慎みを欠いたことを出さず体をあらわにしないよう、どれほどの用心を払うべきかを、きわめてふさわしい例によって説く。

2

67. Pulchra igitur virtus est verecundiae, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus; ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in verbis refulget.

PL 16, 43B

67. それゆえ、慎みは美しい徳であり、好ましい魅力である。それは行いにおいてだけでなく、言葉そのものにおいても見て取られる。話す節度を越えて進むな。あなたの言葉がふさわしくないものを響かせることのないようにせよ。精神の鏡は、たいてい言葉の中に輝くからである。

3

Ipsum vocis sonum librat modestia, ne cujusquam offendat aurem vox fortior. Denique in ipso canendi genere prima disciplina verecundia est: immo etiam in omni usu loquendi; ut sensim quis aut psallere, aut canere, aut postremo loqui incipiat; ut verecunda principia commendent processum.

PL 16, 43C

声の響きそのものを、慎ましさが量り調える。より強い声が誰かの耳を傷つけることのないようにするためである。実に、歌い方においてさえ、第一の規律は慎みである。いや、あらゆる話し方においてそうである。人が詩篇を歌い、歌い、あるいは語りはじめるときに、徐々にそうするように。慎み深い始まりが、その後の進みを推奨するのである。

4

68. Silentium quoque ipsum, in quo est reliquarum virtutum otium, maximus actus verecundiae est. Denique si aut infantiae putatur aut superbiae, probro datur: si verecundiae, laudi ducitur.

PL 16, 43C

68. 沈黙もまた、ほかの徳が休んでいる場であって、慎みのきわめて大きな働きである。実に、沈黙が言葉の拙さや高慢のゆえと思われるなら、非難される。慎みのゆえと思われるなら、称賛と見なされる。

5

Tacebat in periculis Suzanna, et gravius verecundiae, quam vitae damnum putabat, nec arbitrabatur periculo pudoris tuendam salutem.

PL 16, 43C

スザンナは危難の中で黙していた。そして、命を失うことよりも慎みを失うことのほうを重いと考え、恥じらいを危うくしてまで身の安全を守るべきだとは思わなかった。

6

Deo soli loquebatur (Dan. XIII, 35) , cui poterat casta verecundia eloqui: refugiebat ora intueri virorum; est enim et in oculis verecundia, ut nec videre viros femina, nec videri velit. 69. Neque vero quisquam solius hanc laudem castitatis putet.

PL 16, 43D

彼女は神にのみ語っていた(ダニエル13:35)。貞潔な慎みをもって語りうるのは神だったからである。彼女は男たちの顔を見ることを避けた。目にも慎みがあり、女が男たちを見ることも、見られることも望まないというのである。69. しかし、誰もこれを貞潔だけに帰せられる称賛だと思ってはならない。

7

Est enim verecundia pudicitiae comes, cujus societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes: qui si se praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat.

PL 16, 44A

慎みは貞潔の伴侶であり、その交わりによって貞潔そのものがいっそう安全だからである。実に、恥じらいは貞潔を治めるよき伴侶であり、これが最初の危険となるものに対して前に立つなら、貞潔が汚されることを許さない。

8

Hic primus in ipso cognitionis ingressu, Domini matrem commendat legentibus, et tamquam testis locuples, dignam quae ad tale munus eligeretur, astruit: quod in cubiculo, quod sola, quod salutata ab angelo tacet, et mota est in introitu ejus, quod ad virilis sexus speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis (Luc. I, 29 et seq.).

PL 16, 44A

恥じらいこそが、知ることへの入り口のまさにそこで、主の母を読者に推奨し、信頼に足る証人のように、そのような務めに選ばれるにふさわしい者であることを裏づける〔Hic は直前の恥じらい(pudor)を指すと取った。福音記者(ルカ)を指すとも読める〕。すなわち、部屋の中で、ひとりでいて、天使に挨拶されたとき黙していたこと、彼が入ってきたことに動揺したこと、男性の姿という見慣れぬ姿に、おとめの眼差しが乱されたことである(ルカ1:29以下)。

9

Itaque quamvis esset humilis, prae verecundia tamen salutantem non resalutavit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognovit; ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem referret.

PL 16, 44B

それゆえ、彼女は謙遜であったにもかかわらず、慎みのゆえに、挨拶した者に挨拶を返さず、主の誕生を受け入れることを知るまでは、いかなる返事もしなかった。それは、事の成り行きがどのようなものかを学ぶためであって、言葉を返すためではなかった。

10

70. In ipsa oratione nostra multum verecundia placet, multum conciliat gratiae apud Deum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum, et commendavit eum qui nec oculos suos audebat ad coelum levare?

PL 16, 44B

70. 我々の祈りにおいても、慎みは大いに喜ばれ、我々の神のもとで多くの恩寵をもたらす。これこそが徴税人を〔ファリサイ派の人に〕まさるとし、推奨したではないか。彼は天に目を上げることさえあえてしなかったのである。

11

Ideo justificatur magis Domini judicio, quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio (Luc. XVIII, 13, 14) . Ideoque oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus (I Petr. III, 4) .

PL 16, 44B

それゆえ彼は、あのファリサイ派の人よりも、主の裁きによっていっそう義とされる。ファリサイ派の人は、思い上がりによって醜くなったのである(ルカ18:13, 14)。したがって、ペトロが言うように、神の前で富む、穏やかで慎ましい霊の朽ちなさのうちに祈ろう(一ペトロ3:4)。

12

Magna igitur modestia, quae cum sit etiam sui juris remissior, nihil sibi usurpans, nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum, apud quem nemo dives. Dives est modestia, quia portio Dei est.

PL 16, 44B

したがって、慎ましさは大きい。慎ましさは、自分の権利についてさえ控えめで、何も奪わず、何も要求せず、いわば自らの力の範囲内にいっそう縮こまっていながら、神のもとでは富んでいる。その神のもとでは、誰も富んでいないのに。慎ましさが富んでいるのは、それが神の分け前だからである。

13

Paulus quoque orationem deferri praecepit cum verecundia et sobrietate. Primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio: sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert verecundiae de recordatione delicti, hoc uberiorem mereatur gratiam (Tim. II, 9) .

PL 16, 44C

パウロもまた、祈りは慎みと節度をもって捧げられるべきだと命じた。彼は、これを来たるべき祈りの第一の、いわば先導となるものにしたいのである。罪人の祈りが誇ることのないように、むしろ恥じらいの色に覆われているようにするためである。罪の想起によって、慎みを多く示すほど、それだけ豊かな恩寵に値する(一テモテ2:9)〔底本は「Tim. II, 9」と巻の数を刷らない。一テモテと解した〕。

14

71. Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut jactantior, aut turbidior: aut contra gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur.

PL 16, 44C

71. 動き、仕草、歩みにおいても、慎みを保たねばならない。精神のありようは、体の姿に見て取れるからである。ここから、我々の心の内に隠れた人が、より軽薄で、より見栄っ張りで、より騒がしいと判断され、あるいは逆に、より重々しく、より堅固で、より純粋で、より円熟していると判断される。

15

Itaque vox quaedam est animi, corporis motus. 72. Meministis, filii, quemdam amicum, cum sedulis se videretur commendare officiis; hoc solo tamen in clerum a me non receptum, quod gestus ejus plurimum dedeceret: alterum quoque cum in clero reperissem, jussisse me ne umquam praeiret mihi; quia velut quodam insolentis incessus verbere oculos feriret meos.

PL 16, 44C

したがって、体の動きは心のいわば声である。72. 諸君は覚えている、子らよ。ある友が、熱心な務めによって自らを推薦するように見えたが、ただこの一点のゆえに、私によって聖職者団に受け入れられなかったことを。その仕草が、はなはだふさわしくなかったからである。また、別の者を聖職者団の中に見いだしたとき、私の前を決して歩かないように命じたことを。無礼な歩みのいわば鞭が、私の目を打つように思われたからである。

16

Idque dixi, cum redderetur post offensam muneri. Hoc solum excepi, nec fefellit sententia; uterque enim ab Ecclesia recessit, ut qualis incessu prodebatur, talis perfidia animi demonstraretur.

PL 16, 45A

私がそう言ったのは、彼が咎の後に務めに戻されたときである。私が除外したのはこれだけで、その判断は誤らなかった。二人とも教会から離れ、歩みに現れていたとおりの心の不実が示されたのである。

17

Namque alter Arianae infestationis tempore, fidem deseruit: alter pecuniae studio, ne judicium subiret sacerdotale, se nostrum negavit. Lucebat in illorum incessu imago levitatis, species quaedam scurrarum percursantium.

PL 16, 45A

実に、一人はアレイオス派の攻撃の時に信仰を捨て、もう一人は金銭への執着から、司教の裁きを受けまいとして、我々の者であることを否認した。彼らの歩みには、軽薄さの像が輝いていた。走り回る道化師たちのような姿であった。

18

73. Sunt etiam qui sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium, ut quotiescumque gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur.

PL 16, 45A

73. また、ゆっくり歩きながら役者の仕草を真似る者たちがいる。行列の担ぎ台のようであり、揺れる彫像の動きのようで、足を運ぶたびに、何か拍子を守っているように見える。

19

74. Nec cursim ambulare honestum arbitror, nisi cum causa exigit alicujus periculi, vel justa necessitas. Nam plerumque festinantes anbelos videmus torquere ora, quibus si causa desit festinationis necessariae, naevus est justae offensionis.

PL 16, 45B

74. 急ぎ足で歩くことも、何らかの危険の理由か、正当な必要が求めるときでなければ、徳にかなうとは私は考えない。息を切らして急ぐ者たちが口を歪めるのを、我々はしばしば見るが、必要な急ぎの理由がなければ、それは正当な不快を招く汚点である〔刷りの文字がかすれて定かでないが、anhelos(息を切らした)と読む〕。

20

Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur: sed quibus jugis et continua in naturam vertitur. Nec in illis ego tamquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tamquam excussorum ruinas.

PL 16, 45B

しかし私が言うのは、まれに理由があって急ぐ者たちのことではない。絶え間なく続く急ぎが性分と化してしまった者たちのことである。私は、前者のように偶像の像のようであることも、後者のように、振り落とされた者たちの転倒のようであることも是認しない〔excussorum ruinas の係りは定かでない。このように取った〕。

21

75. Est etiam gressus probabilis, in quo sit species auctoritatis, gravitatisque pondus, tranquillitatis vestigium; ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex; nihil enim fucatum placet. Motum natura informet.

PL 16, 45B

75. 是認できる歩みもある。そこには権威の外観があり、重々しさの重みがあり、静けさの足跡がある。ただし、そのためには、気取りも作為も無く、動きが純粋で素朴であることを要する。実に、偽りの彩りは好ましくない。動きは自然が形づくるようにせよ。

22

Si quid sane in natura vitii est, industria emendet; ut ars desit, non desit correctio. 76. Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cavendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim graviter coinquinat hominem.

PL 16, 45C

もし本性に何か欠陥があるなら、努力によってそれを正せ。技巧は無くとも、矯正は無くならないようにするためである。76. もしこのようなことでさえ、より深く見られるのなら、口から何か恥ずべきものが出ないよう、どれほどいっそう警戒すべきことか。これこそ人をひどく汚すからである。

23

Non enim cibus coinquinat, sed injusta obtrectatio, sed verborum obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt. In nostro vero officio nullum verbum quod inhoneste cadat, non incutiat verecundiam.

PL 16, 45C

実に、人を汚すのは食べ物ではなく、不当な悪口であり、言葉の猥褻である。これらは世間でも恥とされる。ましてや我々の務めにおいては、徳にかなわぬ仕方で口から落ちる言葉で、慎みの念を起こさせないものは一つもない。

24

Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus hujusmodi praebere dictis: sicut Joseph ne incongrua suae audiret verecundiae, veste fugit relicta (Gen. XXXIX, 12) ; quoniam quem delectat audire, alterum loqui provocat.

PL 16, 45C

そして、我々自身がふさわしくないことを何も語らないだけでなく、そのような言葉に耳を貸してもならない。ヨセフは、自分の慎みにそぐわないことを聞くまいとして、衣を残して逃げた(創世記39:12)。聞くことを楽しむ者は、他の者に語るよう促すからである。

25

77. Intelligere quoque quod turpe sit, pudori maximo est. Spectare vero si quid hujusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est!

PL 16, 46A

77. 何が恥ずべきことかを理解することさえ、最大の恥である。まして、この種のことが偶然起こったとしても、それを見ることは、どれほどの戦慄であろうか。

26

Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso placere? nec ipsa natura nos docet? quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicavit; ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret.

PL 16, 46A

他の者にあって不快なことが、自分自身にあって喜ばしいことがあろうか。自然そのものがそれを我々に教えないだろうか。自然は我々の体のすべての部分を完全に仕上げた。必要にも配慮し、魅力をも美しく飾るためである。

27

Sed tamen eas quae decorae ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et vultus specie semineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit: eas vero in quibus esset naturalis obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso amandavit atque abscondit corpore, partim docuit et suasit tegendas.

PL 16, 46A

しかし自然は、見た目に美しいはずの部分、すなわち、容姿の頂がいわば城塞に置かれたようにそこにあり、姿の愉しさと顔の美しさが際立ち〔底本は semineret。emineret(際立つ)の誤りと解した〕、働く用がいっそう整っている部分は、むき出しにして開けたままにした。だが、自然の必要に従う働きのある部分は、見苦しい光景を呈さないように、一部はいわば体そのものの内に遠ざけて隠し、一部は覆うべきことを教え、説いた。

28

78. Nonne igitur ipsa natura est magistra verecundiae? Cujus exemplo modestia hominum (quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror) id quod in hac nostri corporis fabrica abditum reperit, operuit et texit; ut ostium illud quod ex transverso faciendum in arca illa Noe justo dictum est (Gen. 6, 16) ; in qua vel Ecclesiae, vel nostri figura est corporis: per quod ostium egeruntur reliquiae ciborum.

PL 16, 46B

78. それゆえ、自然そのものが慎みの教師ではないか。その例にならって、人間の慎ましさ(これは、何がふさわしいかを知る尺度に由来して名づけられたと私は考える)は、我々の体の構造の中に隠されているのを見いだしたものを、覆い、包んだ。あの箱舟で、義人ノアに、横に設けるよう言われた戸口のようにである(創世記6:16)。その箱舟には、教会の、あるいは我々の体の象りがある。その戸口を通して、食物の残りが運び出される。

29

Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet.

PL 16, 46B

こうして、自然の造り手は、我々の慎みに配慮し、ふさわしさと徳にかなうことを我々の体の中に保って、我々の坑道のいくつかの通路と出口を背後に追いやり、我々の視界から遠ざけた。腹の排出が目を害さないようにするためである。

30

De quo pulchre Apostolus ait: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent (I Cor. XII, 23) .

PL 16, 46C

これについて、使徒は見事に言う。「体の中で弱く見える部分は、いっそう必要である。体の中で卑しいと我々が思う部分には、いっそう豊かな誉れを着せる。我々の見苦しい部分は、いっそう豊かな体裁を持つ」(一コリント12:23)。

31

Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam. Quod alio loco etiam altius interpretati sumus (Lib. I de Noe et Arca, cap. 8) , ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum suis appellationibus nuncupare indecorum putemus.

PL 16, 46C

実に、自然に倣うことで、努力は魅力を増した。このことは別の箇所で、より深く解釈した(『ノアと箱舟について』第1巻第8章)。我々は、覆い隠すべきものとして受け取ったものを、目から隠すだけでなく、その徴や、それらの肢体の用を、それぞれの名で呼ぶことさえ、ふさわしくないと考えるのである。

32

79. Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum videns patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam (Gen. IX, 22 et seq.) .

PL 16, 47A

79. 実に、これらの部分が偶然あらわになるなら、慎みは当惑する。故意にあらわにされるなら、恥知らずと見なされる。それゆえ、ノアの子ハムも咎を負った。裸にされた父を見て笑ったからである。しかし父を覆った者たちは、祝福の恩寵を受けた(創世記9:22以下)。

33

Ex quo mos vetus et in urbe Roma, et in plerisque civitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, vel generi cum soceris non lavarent, ne paternae reverentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lavacro quantum possunt tegant; ne vel illic ubi nudum totum est corpus, hujusmodi intecta sit portio.

PL 16, 47A

このことから、ローマの都でも多くの国々でも、昔の慣習があった。成年に達した息子が両親と、あるいは婿が舅と共に入浴しないというものである。父への畏敬の権威が損なわれないようにするためである。もっとも、多くの者は浴場においても、できるかぎり身を覆う。体全体が裸であるそこでさえ、そのような部分が覆われないままにならないようにするためである。

34

80. Sacerdotes quoque veteri more, sicut in Exodo legimus, brachas accipiebant, sicut ad Mosen dictum est a Domino: Et facies illis brachas lineas, ut tegatur turpitudo pudoris.

PL 16, 47A

80. 祭司たちも、昔の習わしに従い、我々が出エジプト記で読むとおり、下ばきを受け取っていた。主がモーセにこう言ったとおりである。「彼らのために亜麻の下ばきを作れ。恥部の見苦しさが覆われるためである」。

35

A lumbis usque ad femora erunt, et habebit eas Aaron et filii ejus, cum intrabunt in tabernaculum Testimonii: et cum accedent sacrificare ad aram Sanctuarii, et non inducent super se peccatum, ne moriantur (Exod. XVIII, 42, 43) .

PL 16, 47B

「それは腰から腿までとし、アロンとその子らが、証しの幕屋に入るとき、また聖所の祭壇に近づいて犠牲を献げるときに、それを着ける。そうすれば彼らは自らの上に罪を負わず、死ぬことがない」(出エジプト記18:42, 43)〔底本は XVIII と刷る。引用文は出エジプト記28:42–43に当たる〕。

36

Quod nonnulli nostrorum servare adhuc feruntur: plerique spiritali interpretatione ad cautionem verecundiae et custodiam castitatis, dictum arbitrantur.

PL 16, 47B

我々の仲間のうちには、今もこれを守っている者がいると言われる。多くの者は、これは霊的な解釈によって、慎みへの用心と貞潔の守りのために言われたのだと考えている。

Liber I, Caput XIX

第I巻 第XIX章PL 16, 47B
1

Decorum quomodo describatur ab Oratore: an et quantum ad virtutem conferat formositas: postremo qua cura ne quid affectatum aut effeminatum in nobis appareat, efficiendum?

PL 16, 47B

弁論家〔キケロ〕はふさわしさをどのように記述するか、容姿の美しさは徳にどれだけ寄与するか、最後に、我々のうちに作為的なものや女々しいものが現れぬようにするには、どれほどの注意を払うべきかを述べる。

2

81. Delectavit me diutius in partibus demorari verecundiae; quia ad vos loquebar, qui aut bona ejus ex vobis recognoscitis, aut damna ignoratis. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes, juvenilesque annos maxime decet.

PL 16, 48A

81. 私は慎みの諸部分に長くとどまることを喜びとした。諸君に語っていたからである。諸君は、その善きものを自分自身から認めるか、あるいはその損失を知らないか、そのいずれかである。慎みは、あらゆる年齢、人、時、場所にかなうものであるが、とりわけ青年と若い年頃にふさわしい。

3

82. In omni autem servandum aetate, ut deceat quod agas et conveniat, et quadret sibi ordo vitae tuae.

PL 16, 48A

82. しかし、どの年齢においても守るべきことがある。すなわち、あなたの行うことがふさわしく、かなっており、あなたの生活の秩序が自らと整合している、ということである。

4

Unde Tullius etiam ordinem putat in illo decore servari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi.

PL 16, 48A

それゆえトゥリウスもまた、あのふさわしさにおいて秩序が守られねばならないと考える。トゥリウスはそれを、容姿の美しさ、秩序、行いにかなった装いに置くと言う。これらは言葉で説明するのが難しいが、それゆえ理解されれば足りる、と彼は言う。

5

83. Formositatem autem cur posuerit, non satis intelligo; quamvis ille etiam vires corporis laudet.

PL 16, 48B

83. しかし彼がなぜ容姿の美しさを〔そこに〕置いたのか、私にはよく分からない。もっとも、彼は体の力をも称賛しているのだが。

6

Nos certe in pulchritudine corporis locum virtutis non ponimus, gratiam tamen non excludimus; quia verecundia et vultus ipsos solet pudore obfundere, gratioresque reddere.

PL 16, 48B

我々は確かに、体の美しさのうちに徳の座を置かない。しかし魅力を排除するわけではない。慎みは顔そのものを恥じらいで染め、いっそう魅力あるものにするのが常だからである。

7

Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis et albentibus adjutus vestimentis sed communibus; ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori.

PL 16, 48B

実際、職人がより適した材料の中でいっそうよく仕事をするように、慎みも、体の美しさにおいてこそ、いっそう際立つ。ただし、その体の美しさそのものが作為的であってはならない。自然で、素朴で、求められたものというより無造作であり、高価で白く輝く衣に助けられるのでなく、ふつうの衣に助けられていること。徳にかなうことと必要には何も欠けず、華美には何も加わらぬためである。

8

84. Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans, qualem multi gravitatis specie simulare consuerunt, sed formam quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere.

PL 16, 49A

84. 声そのものも、締まりを欠かず、砕けておらず、女めいた響きを少しも帯びないこと。多くの人は重々しさの外見を装うためにそのような声を真似るのが常であるが、〔そうではなく〕男らしい型と規準と活力を保つ声であること。実に、これこそが生き方の美を保つことであり、それぞれの性と人にかなったものを与えることである。

9

Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum aut vocis sonum, aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticum. Naturam imitemur: ejus effigies, formula disciplinae, forma honestatis est.

PL 16, 49A

これが振る舞いの最善の秩序であり、あらゆる行いにふさわしい装いである。ただ、声の響きであれ体の身振りであれ、ひ弱で砕けたものを私が認めないように、野卑で粗野なものも認めない。自然に倣おう。自然の像は、教えの規範であり、徳にかなうことの形である。

Liber I, Caput XX

第I巻 第XX章PL 16, 49A
1

Ad conservandam verecundiam intemperantium hominum consortia, convivia extraneorum, ac mulierum commercia vitanda: sed otium nostrum domi in piis honestisque studiis insumendum.

PL 16, 49A

慎みを守るために、節制のない者たちとの交わり、外部の人々の宴、女たちとの交際を避け、我々の閑暇は家で敬虔で徳にかなった学びに費やすべきである。

2

85. Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa invehit, sed quos saepe incurrit; si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie jucunditatis venenum infundunt bonis.

PL 16, 49B

85. 慎みにも確かに岩礁がある。それは慎み自らが持ち込むものではなく、しばしば自ら突き当たるものである。快さの外見のもとで善き人々に毒を注ぐ、節制のない者たちとの交わりに陥るなら、そうなる。

3

Hi si assidui sunt, et maxime in convivio, ludo ac joco, enervant gravitatem illam virilem. Caveamus itaque ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum; usus enim cito inflectit naturam.

PL 16, 49B

そのような者たちが、とりわけ宴、遊戯、冗談の場で絶えずつきまとうなら、あの男らしい重みを骨抜きにする。だから警戒しよう。心を緩めようとして、善きわざのいわば合奏であるあらゆる調和を解いてしまわぬように。習慣はたちまち本性を曲げるからである。

4

86. Unde quam prudenter factis convenire ecclesiasticis, et maxime ministrorum officiis arbitror, declinare extraneorum convivia: vel ut ipsi hospitales sitis peregrinantibus, vel ut ea cautione nullus sit opprobrio locus.

PL 16, 49B

86. それゆえ、外部の人々の宴を避けることは、教会にふさわしい行いに、とりわけ聖職者の務めに、どれほど思慮深くかなうことかと私は考える。諸君自身が旅人をもてなす者となるためであり、またこの用心によって、非難の余地を一つも残さぬためである。

5

Convivia quippe extraneorum occupationes habent, tum etiam epulandi produnt cupiditatem. Subrepunt etiam fabulae frequenter de saeculo ac voluptatibus: claudere aures non potes, prohibere, putatur superbiae. Subrepunt etiam praeter voluntatem pocula.

PL 16, 49C

実に、外部の人々の宴には煩わしい用事が伴い、さらに飲食への欲をも露わにする。世と快楽についての雑談もしばしば忍び込む。あなたは耳をふさぐことができず、やめさせれば高慢と見なされる。意に反して杯も忍び込む。

6

Melius est tuae domui semel excuses, quam alienae frequenter: et ut ipse sobrius surgas, tamen ex aliena insolentia condemnari non debet praesentia tua.

PL 16, 49C

自分の家に対して一度言い訳をするほうが、他人の家に対してしばしばそうするよりもよい〔excuses の係りは定かでない。「欠席の言い訳をする」の意に取った〕。また、あなた自身は節度を保って席を立つとしても、他人の放縦のゆえにあなたの同席が咎められてはならない。

7

87. Viduarum ac virginum domos, nisi visitandi gratia, juniores adire non est opus: et hoc cum senioribus, hoc est, vel cum episcopo, vel si gravior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum?

PL 16, 49C

87. やもめやおとめたち〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕の家は、訪問のためでなければ、若い者は訪れる必要がない。その場合も、年長者とともに、すなわち司教とともに、あるいは事が重大ならば長老たちとともに行くべきである。世俗の人々に悪口の余地を与える必要がどこにあろうか。

8

Quid opus est ut illae quoque visitationes crebrae accipiant auctoritatem? Quid si aliqua illarum forte labatur? cur alieni lapsus subeas invidiam? Quam multos etiam fortes illecebra decepit! Quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni!

PL 16, 50A

あのような訪問までが度重なって、慣わしとしての重みを得る必要がどこにあろうか。彼女たちの誰かがたまたま転落したらどうするのか。なぜあなたが他人の転落の悪評を負うのか。誘惑はどれほど多くの勇気ある者をも欺いたことか。どれほど多くの者が、過ちの余地は与えなかったが、疑いの余地は与えたことか。

9

88. Cur non illa tempora, quibus ab Ecclesia vacas, lectioni impendas? Cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula. Quid nobis cum alienis domibus?

PL 16, 50A

88. 教会の務めから離れているあの時間を、なぜ読書に充てないのか。なぜキリストを再び訪ね、キリストに語りかけ、キリストに聴かないのか。我々は祈るときキリストに語りかけ、神の託宣を読むときキリストに聴く。他人の家が我々に何の関わりがあろうか。

10

Una est domus, quae omnes capit. Illi potius ad nos veniant, qui nos requirunt. Quid nobis cum fabulis? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum recepimus.

PL 16, 50A

すべての人を受け入れる家は一つである。むしろ我々を求める者たちの方が我々のもとに来るべきである。雑談が我々に何の関わりがあろうか。我々は、キリストの祭壇への奉仕を捧げることを引き受けたのであって、人々への追従を捧げることを引き受けたのではない。

11

89. Humiles nos esse decet, mites, mansuetos, graves, patientes, modum tenere in omnibus; ut nullum vitium esse in moribus vel tacitus vultus, vel sermo annuntiet.

PL 16, 50B

89. 我々は、へりくだり、柔和で、穏やかで、重みがあり、忍耐強く、あらゆることに節度を保つのがふさわしい。沈黙のうちの顔つきも言葉も、品行に何らの悪徳があることをも告げることがないように。

Liber I, Caput XXI

第I巻 第XXI章PL 16, 50B
1

Iracundiam priusquam oriatur, praecavendam; si oborta fuerit, reprimendam ac mitigandam: si nec id assequi valuerimus linguam saltem a conviciis coercendam; ut sint motus nostri puerilium commotionum similes.

PL 16, 50B

怒りは起こる前に防ぎ、起こったなら抑えて和らげ、それさえできないなら、せめて舌を罵りから抑えて、我々の心の動きが子どもの興奮に似たものとなるようにすべきである。

2

Dictum Architae memoratur, ostenditurque Davidem ipsi hac in re factis et scriptis praeivisse. 90. Caveatur iracundia, aut si praecaveri non potest, cohibeatur; mala enim illex peccati indignatio est: quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum.

PL 16, 50B

アルキュタスの言葉が伝えられ、この点でダビデが行いと書き物においてその者に先んじていたことが示される。90. 怒りを警戒せよ。警戒しきれないなら、抑えよ。憤りは罪の悪しき誘い手であり、心を乱して、理性に場を残さないからである。

3

Primum est igitur, si fieri potest, ut morum tranquillitas usu quodam, affectione, proposito, in naturam vertatur. Deinde quoniam ita plerumque motus infixus est naturae ac moribus, ut evelli atque evitari non queat: si praevideri potuerit, ratione reprimatur.

PL 16, 50C

したがって第一に、できるならば、品行の静けさがある習慣と、心の傾きと、意図によって、本性となることが望ましい。次に、その動きがあまりにも本性と品行に深く刻まれていて、引き抜いて避けることができないならば、予見できた場合には理性によって抑えよ。

4

Aut si prius occupatus fuerit animus ab indignatione, quam consilio prospici ac provideri potuerit, ne occuparetur: meditare quomodo motum animi tui vincas, iracundiam temperes.

PL 16, 50C

あるいは、計らいによって前もって見通し備えることができないうちに、心が憤りに先に占められてしまったなら、どのようにして自分の心の動きに打ち勝つか、怒りを和らげるかを思い巡らせ。

5

Resiste irae, si potes: cede, si non potes; quia scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19) .

PL 16, 50C

怒りに抵抗せよ、できるなら。譲れ、できないなら。書かれているからである。「怒りに場を与えよ」(ローマ12:19)。

6

91. Jacob fratri indignanti pie cessit (Gen. XXVII, 42 et seq.) , et Rebeccae, id est, patientiae instructus consilio, abesse maluit et peregrinari, quam excitare fratris indignationem; et tunc redire, cum fratrem mitigatum putaret.

PL 16, 51A

91. ヤコブは、憤る兄に敬虔に譲った(創世記27:42以下)。リベカ、すなわち忍耐の勧めに教えられて、兄の憤りを引き起こすよりも、離れて旅に出ることを選び、兄が和らいだと思われたときに戻ろうとした。

7

Et ideo tantam apud Deum invenit gratiam. Quibus deinde obsequiis, quantis muneribus fratrem ipsum reconciliavit sibi; ut ille praereptae benedictionis non meminisset, meminisset delatae satisfactionis (Gen. XXXII, 3 et seq.) !

PL 16, 51A

それゆえ彼は神のもとでこれほどの恩寵を見いだした。その後、どれほどの恭順とどれほどの贈り物によって、兄その人を自分と和解させたことか。兄は、奪われた祝福を覚えず、差し出された償いを覚えるほどであった(創世記32:3以下)。

8

92. Ergo si praevenerit et praeoccupaverit mentem tuam iracundia, et ascenderit in te, non relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est, locus tuus sapientia est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis est.

PL 16, 51A

92. だから、怒りがあなたの精神を先んじて占め、あなたの内に昇ってきたとしても、あなたの場を離れるな。あなたの場とは忍耐であり、あなたの場とは知恵であり、あなたの場とは理性であり、あなたの場とは憤りを鎮めることである。

9

Aut si te contumacia respondentis moverit, et perversitas impulerit ad indignationem: si non potueris mitigare mentem, reprime linguam tuam. Sic enim scriptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

PL 16, 51A

あるいは、答える者の頑なさがあなたを動かし、ひねくれた態度が憤りへと駆り立てても、精神を和らげることができないなら、舌を抑えよ。こう書かれているからである。「汝の舌を悪から守れ、汝の唇に欺きを語らせるな」。

10

Deinde inquire pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 14, 15) . Pacem illam sancti Jacob vide, qua tu primum sedato animum: si non praevalueris, frenos linguae impone tuae: deinde reconciliationis studium non praetermittas.

PL 16, 51B

「さらに平和を求め、これを追え」(詩篇33:14, 15)。聖なるヤコブのあの平和を見よ。それによって、あなたはまず心を鎮めよ。それがかなわないなら、あなたの舌に轡をかけよ。その後で、和解への熱意を怠るな。

11

Haec oratores saeculi de nostris usurpata in suis posuere libris: sed ille sensus hujus habet gratiam, qui prior dixit. 93. Vitemus ergo, aut temperemus iracundiam; ne sit ejus aut in laudibus exceptio, aut in vitiis exaggeratio.

PL 16, 51B

世の弁論家たちは、我々のものから取ったこれらを自分たちの書に置いた。しかし、この考えの魅力は、先にそれを語った者のものである。93. だから我々は、怒りを避けるか、あるいは和らげよう。怒りが称賛において例外とされることも、悪徳において誇張されることもないように。

12

Non mediocre est mitigare iracundiam: non inferius quam omnino non commoveri. Hoc nostrum est, naturae illud. Denique commotiones in pueris innoxiae sunt, quae plus habent gratiae, quam amaritudinis.

PL 16, 51B

怒りを和らげることは、並みのことではない。まったく動かされないことに劣らない。これは我々のわざであり、あれは本性のものである。実に、子どもたちの興奮は害がなく、苦々しさよりも愛らしさのほうが多い。

13

Et si cito pueri inter se moventur, facile sedantur, et majori suavitate in se recurrunt. Nesciunt se subdole artificioseque tractare.

PL 16, 51C

子どもたちは、たちまち互いに憤っても、たやすく鎮まり、いっそう大きな甘さをもって互いのもとに戻る。互いを陰険に、また小細工をもって扱うことを知らない。

14

Nolite hos contemnere pueros, de quibus Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) .

PL 16, 51C

この子どもたちを侮ってはならない。主は彼らについて言う。「汝ら、回心して、この子のようにならなければ、天の国には入らぬであろう」(マタイ18:3)。

15

Itaque et ipse Dominus, hoc est, Dei virtus, sicut puer, cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur non repercussit (I Petr. II, 23) . Ita ergo te compara, ut quasi puer injuriam non teneas, malitiam non exerceas: omnia a te innocenter proficiscantur.

PL 16, 51C

そこで主その人、すなわち神の力も、子どものように、罵られても罵り返さず、打たれても打ち返さなかった(一ペトロ2:23)。だから、あなたもそのように自分を整えよ。子どものように、不当な仕打ちを根に持たず、悪意を働かせず、すべてがあなたから無垢に出るように。

16

Non consideres quid ab aliis in te revertatur. Locum tuum serva, simplicitatem et puritatem tui pectoris custodi. Noli respondere irato ad iracundiam ejus, sive imprudenti ad imprudentiam. Cito culpa culpam excutit. Si lapides teras, nonne ignis erumpit?

PL 16, 51C

他の人からあなたに何が返ってくるかを考えるな。あなたの場を守れ。あなたの胸の素朴さと清らかさを保て。怒る者の怒りに怒りで答えるな。無思慮な者の無思慮に無思慮で答えるな。咎はたちまち咎を打ち出す。石を擦り合わせれば、火が噴き出すではないか。

17

94. Ferunt gentiles, ut in majus omnia verbis extollere solent Architae Tarentini dictum philosophi, quod ad villicum suum dixerit: O te infelicem, quem afflictarem, nisi iratus essem! Sed jam David et armatam dexteram in indignatione compresserat (I Reg. XXV, 32) .

PL 16, 51D

94. 異邦人は、あらゆることを言葉で誇張して持ち上げるのが常であるが、タレントゥムの哲学者アルキュタスの言葉を伝えている。彼は自分の農場管理人にこう言ったという。「ああ、不幸な者よ、私が怒っていなければ、あなたを打ちのめしていたものを」。しかしダビデは、すでに憤りのうちに、武器を取った右手を抑えていた(サムエル記上25:32)。

18

Et quanto plus est non remaledicere, quam non vindicare? Et bellatores adversus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione revocaverat. Unde advertimus tempestivis quoque intercessionibus non solum cedere nos, sed etiam delectari oportere.

PL 16, 52A

そして、罵り返さないことは、復讐しないことよりどれほど大きいことか。さらにダビデは、ナバルに向かって復讐の用意をしていた戦士たちを、アビガイルのとりなしによって呼び戻した。ここから我々は、時宜を得たとりなしに対しても、ただ譲るだけでなく、喜ぶべきであることを知る。

19

Eo usque autem delectatus est, ut benediceret intervenientem, quod ab studio vindictae revocatus foret. 95. Jam dixerat de inimicis suis: Quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi (Psal. LIV, 4) .

PL 16, 52A

実に彼は、割って入った者を祝福するほどに喜んだ。復讐の熱意から呼び戻されたからである。95. 彼はすでに自分の敵について言っていた。「彼らは私に不法を傾け、怒りのうちに私を悩ませた」(詩篇54:4)。

20

Audiamus turbatus in ira quid dixerit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7) ? Illi ad iracundiam provocabant, hic tranquillitatem eligebat. 96. Jam dixerat: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) .

PL 16, 52B

怒りに乱されたとき、彼が何と言ったかを聞こう。「誰が私にハトのような翼を与えるだろうか。私は飛び、そして憩おう」(詩篇54:7)。あの者たちは怒りへと挑発し、この者は静けさを選んでいた。96. 彼はすでに言っていた。「怒れ、しかし罪を犯すな」(詩篇4:5)。

21

Moralis magister, qui naturalem affectum inflectendum magis ratione doctrinae, quam extirpandum noverat, moralia docet; hoc est, Irascimini ubi culpa est, cui irasci debeatis.

PL 16, 52B

道徳の教師は、自然の情が根絶されるべきものではなく、教えの理性によって方向づけられるべきものであることを知っていたので、道徳を教える。すなわち、「怒れ」とは、咎のあるところで、怒るべき対象に怒れ、ということである。

22

Non potest enim fieri, ut non rerum indignitate moveamur: alioquin non virtus, sed lentitudo et remissio judicatur. Irascimini ergo ita, ut a culpa abstineatis. Vel sic: Si irascimini, nolite peccare, sed vincite ratione iracundiam.

PL 16, 52B

事柄の不当さによって我々が動かされないことは、ありえないからである。さもなければ、徳ではなく、鈍さと弛みと判定される。だから、罪を避けるようにして怒れ。あるいはこうも言える。怒るとしても罪を犯すな、理性によって怒りに打ち勝て、と。

23

Vel certe sic: Si irascimini, vobis irascamini, quia commoti estis, et non peccabitis. Qui enim sibi irascitur, quia cito commotus est, desinit irasci alteri: qui autem vult iram suam justam probare, plus inflammatur, et cito in culpam cadit.

PL 16, 52B

あるいはまた、こうも言える。怒るなら、自分自身に怒れ、動かされてしまったのだから、そうすれば罪を犯さない、と。実に、すぐに動かされた自分に怒る者は、他人に怒ることをやめる。これに対して、自分の怒りを正しいと証明したがる者は、いっそう燃え上がり、たちまち咎に陥る。

24

Melior est autem secundum Salomonem (Prov. XVI, 32) , qui iracundiam continet, quam qui urbem capit; quia ira etiam fortes decipit.

PL 16, 52C

ソロモンによれば(箴言16:32)、怒りを抑える者は、都市を奪う者にまさる。怒りは勇気ある者さえも欺くからである。

25

97. Cavere igitur debemus, ne in perturbationes prius incidamus, quam animos nostros ratio componat; exanimat enim mentem plerumque aut ira, aut dolor, aut formido mortis, et improviso percellit ictu.

PL 16, 52C

97. だから我々は、理性が我々の心を整える前に、動揺に陥らぬよう警戒せねばならない。怒りや苦痛や死への恐れは、しばしば精神を動転させ、不意の一撃で打ちのめす。

26

Ideo praevenire pulchrum est cogitatione, quae volvendo mentem exerceat; ne repentinis excitetur commotionibus, sed jugo quodam rationis et habenis astricta mitescat.

PL 16, 52C

それゆえ、思索によって先回りすることは美しい。思索は、思い巡らすことで精神を鍛える。精神が不意の興奮にかき立てられることなく、理性のいわば軛と手綱に縛られて穏やかになるように。

Liber I, Caput XXII

第I巻 第XXII章PL 16, 52D
1

De cogitationibus, et appetitu: deque decoro sermonis in confabulatione, ac disceptatione servando. 98. Sunt autem gemini motus, hoc est, cogitationum et appetitus: alteri cogitationum, alteri appetitus: non confusi, sed discreti et dispares.

PL 16, 52D

思考と欲求について、また談話と討議において言葉のふさわしさを守ることについて述べる。98. 動きには二つがある。すなわち、思考の動きと欲求の動きである。一方は思考の、他方は欲求のもので、混ざり合わず、区別され、異なっている。

2

Cogitationes verum exquirere, et quasi emolere muneris habent: appetitus ad aliquid impellit agendum atque excitat. Itaque ipso genere naturae suae et cogitationes tranquillitatem sedationis infundunt, et appetitus motum agendi excutit.

PL 16, 53A

思考は、真理を探り、いわば挽き砕く役割を持つ。欲求は、何かを行うように駆り立て、かき立てる。そこで、その本性の種類そのものによって、思考は静まりの平静を注ぎ、欲求は行動への動きを振り起こす。

3

Ita ergo informati simus, ut bonarum rerum subeat animum cogitatio: appetitus rationi obtemperet (si vere ut illud decorum custodiamus, animum volumus intendere) ne rationem excludat rei alicujus affectus: sed ratio quid honestati conveniat, examinet.

PL 16, 53A

だから我々は、善きことの思考が心に入り、欲求が理性に従うように形づくられていよう(もし我々が、あのふさわしさを守るために、本当に心を向けようとするなら)。何かの情が理性を締め出さず、むしろ理性が、何が徳にかなうことにふさわしいかを吟味するように。

4

99. Et quoniam ad conservationem decori spectare diximus, ut sciamus in factis dictisve quis modus: prior autem ordo loquendi quam faciendi est; sermo in duo dividitur, in colloquium familiare, et in tractatum, disceptationemque fidei atque justitiae.

PL 16, 53A

99. 我々は、ふさわしさを守ることは、行いと言葉においてどのような節度があるかを知ることにかかわる、と述べた。しかも、語ることの順序は行うことの順序より先である。談話は二つに分かれる。親しい談話と、信仰と正義についての論述および討議である。

5

In utroque servandum, ne sit aliqua perturbatio: sed tamquam mitis et placidus, et benevolentiae plenus et gratiae, sine ulla sermo ducatur contumelia.

PL 16, 53B

どちらにおいても、いかなる動揺も生じないよう守らねばならない。むしろ、談話は、柔和で穏やかで、好意と魅力に満ち、いかなる侮辱もなしに進められるべきである。

6

Absit pertinax in familiari sermone contentio; quaestiones enim magis excitare inanes, quam utilitatis aliquid afferre solet. Disceptatio sine ira, suavitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione.

PL 16, 53B

親しい談話に、頑固な論争があってはならない。論争は、何か有益なことをもたらすよりも、むしろ空疎な問いをかき立てるのが常だからである。討議は怒りなく、穏やかさは苦々しさなく、戒めは厳しさなく、勧めは不快なくあれ。

7

Et sicut in omni actu vitae id cavere debemus, ne rationem nimius animi motus excludat, sed teneamus consilii locum: ita etiam in sermone formulam eam teneri convenit, ne aut ira excitetur, aut odium, aut cupiditatis nostrae, aut ignaviae aliqua exprimamus indicia.

PL 16, 53B

また、生活のあらゆる行いにおいて、過度な心の動きが理性を締め出さぬよう警戒し、熟慮の場を保たねばならないように、談話においても、怒りや憎しみが引き起こされたり、我々の欲望や怠惰のしるしを表したりすることのないよう、その型が守られるのがふさわしい。

8

100. Sit igitur sermo hujusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conversatione optima, adhortatione observationis, disciplinae custodia. Habeat caput ejus rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat.

PL 16, 53B

100. だから、このような談話は、とりわけ聖書についてのものであれ。実際、最善の生き方、遵守への勧め、規律の保持について語ることにまさって、我々が語るべきことが何かあろうか。その始まりには道理があり、終わりには節度があれ。退屈な話は怒りを起こすからである。

9

Quam vero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naevum offensionis?

PL 16, 54A

すべての談話は魅力を増すのが常であるのに、不快の染みを帯びるとは、なんとふさわしくないことか。

10

101. Tractatus quoque de doctrina fidei, de magisterio continentiae, de disceptatione justitiae, adhortatione diligentiae, non unus semper, sed ut se dederit lectio, nobis et arripiendus est, et prout possumus, prosequendus: neque nimium prolixus, neque cito interruptus; ne vel fastidium derelinquat, vel desidiam prodat atque incuriam.

PL 16, 54A

101. 信仰の教え、自制の指導、正義の討議、勤勉への勧めについての論述も、いつも同じ一つではなく、朗読が与えられるに応じて、我々は取り上げ、できる限り続けねばならない。長すぎず、すぐに中断されもしないこと。嫌気を残したり、怠惰と無頓着を露わにしたりしないためである。

11

Oratio pura, simplex, dilucida, atque manifesta, plena gravitatis et ponderis: non affectata elegantia, sed non intermissa gratia.

PL 16, 54A

語り口は、清く、素朴で、明晰で、はっきりとして、重みと重厚さに満ちたものであれ。作為された優雅さはなくてよいが、魅力は絶やさぬこと。

Liber I, Caput XXIII

第I巻 第XXIII章PL 16, 54B
1

Jocos etsi nonnumquam honesti sint, tamen in ecclesiasticis viris omnino proscribendos: vocem autem puram ac simplicem esse oportere. 102. Multa praeterea de ratione dicendi dant praecepta saeculares viri, quae nobis praetereunda arbitror, ut de jocandi disciplina.

PL 16, 54B

冗談は、ときに徳にかなうものであっても、教会の人々においては全面的に退けるべきであり、声は純粋で素朴であるべきである。102. そのほか、世俗の人々は話し方について多くの教えを与えているが、たとえば冗談の作法についての教えのように、我々はそれらを見送るべきだと私は思う。

2

Nam licet interdum honesta joca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula; quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus? 103. Cavenda enim etiam in fabulis, ne inflectant gravitatem severioris propositi.

PL 16, 54B

たとえ冗談がときに徳にかない快いものであっても、教会の規範とは相いれない。聖なる書物に見いだされないものを、どうして我々が用いることができようか。103. 雑談の中でも、より厳しい志の重みを曲げぬよう、警戒せねばならないからである。

3

Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis (Luc. VI, 21) ! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus?

PL 16, 54B

「災いあれ、笑う汝らに。汝らは泣くであろうから」(ルカ6:21)〔底本は21と刷る。引用文はルカ6:25に当たる〕と主は言う。それなのに我々は、ここで笑ってかしこで泣くために、笑いの種を求めるのか。

4

Non solum profusos, sed omnes etiam jocos declinandos arbitror; nisi forte plenum suavitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est. 104. Nam de voce quid loquar, quam simplicem et puram esse satis arbitror: canoram autem esse naturae est, non industriae.

PL 16, 54C

放縦な冗談だけでなく、すべての冗談を避けるべきだと私は考える。ただし、話が快さと魅力に満ちていることがふさわしくなくはない、という場合は別である。104. 声について何を語ろうか。声は素朴で純粋であれば足りると私は考える。響きのよいことは本性のものであって、努力のものではない。

5

Sit sane distincta pronuntiationis modo, et plena succi virilis; ut agrestem ac subrusticum fugiat sonum, non ut rythmum affectet scenicum, sed mysticum servet.

PL 16, 55A

声は、発音の調子が明瞭で、男らしい活力に満ちたものであれ。野卑でやや粗野な響きを避けるが、舞台のような調子を装うのではなく、奥義にかなった調子を保つように〔mysticum は、聖なる務めの奥義にふさわしい調子を言うと解した〕。

Liber I, Caput XXIV

第I巻 第XXIV章PL 16, 55A
1

Tria in vitae actibus observanda, nimirum ut rationi appetitus subjiciatur, ut in studiis justa servetur moderatio, denique ut suo quaeque tempore atque ordine gerantur.

PL 16, 55A

生活の行いにおいて守るべきことは三つある。すなわち、欲求が理性に服すること、努力において正しい節度が守られること、実に、それぞれが適切な時と順序で行われることである。

2

Quae omnia in sanctis veteris Testamenti viris adeo praefulserunt, ut manisfestum sit eos cardinalibus, quas vocant, virtutibus egregie instructos fuisse. 105. De ratione dicendi satis dictum puto, nunc de actione vitae quid congruat, consideremus.

PL 16, 55A

これらすべてが旧約の聖なる人々のうちに著しく輝いていたので、彼らがいわゆる枢要の徳によって見事に整えられていたことは明らかである〔底本は manisfestum。manifestum と読む。ミーニュではこの文までが第XXIV章の頭の梗概で、本文は 105 から始まる〕。105. 話し方については十分に述べたと思う。今度は、生活の行いに何がふさわしいかを考えよう。

3

Tria autem in hoc genere spectanda cernimus: unum, ut rationi appetitus non reluctetur; hoc enim solummodo possunt officia nostra illi decoro convenire. Si enim appetitus rationi obediat, facile id quod deceat in omnibus officiis conservari potest.

PL 16, 55B

この種のことで我々が見るべきものは三つある。第一に、欲求が理性に逆らわないこと。実に、この仕方でのみ、我々の務めはあのふさわしさにかなうことができる。欲求が理性に従うなら、あらゆる務めにおいてふさわしいことは容易に保たれうるからである。

4

Deinde ne majore studio quam res ipsa est quae suscipitur, vel minore: aut parvam magno ambitu suscepisse, aut magnam inferiore destituisse videamur.

PL 16, 55B

次に、引き受ける事柄そのものよりも大きい熱意で、あるいは小さい熱意で行わないこと。小さな事柄を大げさな構えで引き受けたり、大きな事柄を劣った熱意で見捨てたりしたと見られぬためである。

5

Tertium de moderatione studiorum, operumque nostrorum: de ordine quoque rerum et de opportunitate temporum, non dissimulandum puto.

PL 16, 55B

第三に、努力と我々の仕事の節度について、また事柄の順序と時機について、黙過してはならないと私は考える。

6

106. Sed primum illud quasi fundamentum est omnium, ut appetitus rationi pareat: secundum et tertium idem est, hoc est, in utroque moderatio. Vacat enim apud nos speciei liberalis, quae pulchritudo habetur, et dignitatis contemplatio.

PL 16, 55C

106. しかし、第一のもの、すなわち欲求が理性に従うことは、すべての土台のようなものである。第二と第三は同じで、すなわちどちらも節度にかかわる。我々のもとでは、美と見なされる自由人らしい容姿と、品位の考察は、無用である〔vacat は「空いている」の意で、「論じる余地がない」と取った。係りは定かでない〕。

7

Sequitur de ordine rerum, et de opportunitate temporum. Ac per hoc tria sunt, quae videamus utrum in aliquo sanctorum consummata possimus docere.

PL 16, 55C

次に、事柄の順序と時機について述べる。こうして三つのことがあるが、聖なる人々の誰かにおいてそれらが完成されていたと教えられるかどうかを見よう。

8

107. Primum ipse pater Abraham, qui ad magisterium futurae successionis informatus et instructus est, jussus, exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui (Gen. XII, 1 et seq.) ; nonne multiplicatae necessitudinis praestrictus affectu, tamen appetitum rationi obedientem praebuit?

PL 16, 55C

107. まず父アブラハムである。彼は、来るべき子孫の教師として形づくられ備えられたが、自分の地と、親族と、父の家から出て行くよう命じられた(創世記12:1以下)。多くの結びつきの情に心を打たれたはずだが、それでも彼は、欲求を理性に従う者として示したのではなかったか。

9

Quem enim terrae suae, cognationis, domus quoque propriae gratia non delectaret? Et hunc ergo mulcebat suorum suavitas, sed imperii coelestis et remunerationis aeternae consideratio movebat amplius.

PL 16, 55C

自分の地や、親族や、自分の家の魅力に喜ばない者が誰かあろうか。彼もまた、身内の心地よさに心を和らげられた。しかし、天の統治と永遠の報いを思う心が、いっそう彼を動かした。

10

Nonne considerabat uxorem imbecillem ad labores, teneram ad injurias, decoram ad incentiva insolentium, sine summo non posse duci periculo? Et tamen subire omnia, quam excusare consultius dijudicavit.

PL 16, 55D

彼は、労苦に弱く、不当な扱いに傷つきやすく、美しいために無礼な者たちの誘惑にさらされる妻を、最高の危険なしには連れて行けないことを考えなかったか。それでも、すべてを引き受けるほうが、断るよりも賢明だと判断した。

11

Deinde cum descenderet in Aegyptum, monuit ut diceret se sororem esse, non uxorem ipsius. 108. Adverte, quanti appetitus.

PL 16, 56A

さらにエジプトに下ったとき、彼は自分を妻ではなく妹と言うように妻に告げた。108. どれほど大きな欲求〔があったか〕を思え。

12

Timebat uxoris pudori, timebat propriae saluti, suspectas habebat Aegyptiorum libidines; et tamen praevaluit apud eum ratio exsequendae devotionis.

PL 16, 56A

彼は妻の恥じらいを案じ、自分の身の安全を案じ、エジプト人たちの情欲を疑っていた。それでもなお、献身を果たす理性が彼のうちで勝った。

13

Consideravit enim quod Dei favore ubique tutus esse posset, offenso autem Domino, etiam domi non posset illaesus manere. Vicit igitur appetitum ratio, et obedientem sibi praestitit.

PL 16, 56A

彼は、神の好意があればどこでも安全でありうるが、主を怒らせれば、家にいてさえ無傷ではいられないと考えたのである。こうして理性は欲求に打ち勝ち、欲求を自分に従うものとした。

14

109. Capto nepote, non perterritus neque tot regum turbatus populis, bellum repetit: victoria potitus, praedae partem cujus ipse fuit auctor, recusavit (Gen. XIV, 14 et seq.) .

PL 16, 56A

109. 甥が捕らえられると、彼は恐れず、多くの王たちの民にも動揺せず、再び戦いに出た。勝利を得ても、自分が得た戦利品の分け前を退けた(創世記14:14以下)。

15

Promisso quoque sibi filio, cum consideraret emortui corporis sui vires depositas, sterilitatem conjugis, et supremam senectutem, etiam contra usum naturae Deo credidit (Gen. XV, 6) . 110. Adverte convenire omnia.

PL 16, 56A

また、自分に子が約束されたとき、死んだも同然の自分の体の力が尽き、妻は不妊で、極度の老年であることを考えたが、自然の習いに反してでも神を信じた(創世記15:6)。110. すべてが調和していることを思え。

16

Appetitus non defuit, sed repressus est: animus aequalis gerendis, qui nec magna pro vilibus, nec minora pro magnis duceret, moderatio pro negotiis, ordo rerum, opportunitas temporum, mensura verborum.

PL 16, 56B

欲求は欠けていなかったが、抑えられた。心は行うことに釣り合っていて、大きなことを卑小なものと見なすことも、小さなことを大きなものと見なすこともなかった。仕事に応じた節度、物事の順序、時の好機、言葉の量、がそこにあった。

17

Fide primus, justitia praecipuus, in praelio strenuus, in victoria non avarus, domi hospitalis, uxori sedulus.

PL 16, 56B

信仰において第一、正義において卓越し、戦いにおいて勇ましく、勝利において貪欲でなく、家においてはもてなしがよく、妻に対して誠実であった。

18

111. Sanctum quoque ejus nepotem Jacob delectabat domi securum degere: sed mater voluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum (Gen. XXVII, 24 et seq.) . Vicit appetitum consilii salubritas.

PL 16, 56B

111. 彼の孫である聖なるヤコブも、家で安らかに暮らすことを喜んでいた。しかし母は、兄の怒りに場を与えるために、旅に出ることを望んだ(創世記27:24以下)。計らいの健全さが欲求に打ち勝った。

19

Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen convenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reservavit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate provocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet (Gen. XXV, 34) .

PL 16, 56B

家を追われ、両親のもとから逃れたが、それでもどこでも仕事に応じた節度を保ち、時には好機を守った。家では両親に受け入れられ、一方〔父〕は従順の成熟に促されて祝福を与え、他方〔母〕は敬虔な愛に傾いた(創世記25:34)。

20

Fraterno quoque judicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito.

PL 16, 56C

兄の判断によっても優先され、自分の食べ物を兄に譲るべきだと考えたときも、本性に従えばその食べ物を喜んでいたはずだが、敬虔に従って、求められたものを譲った。

21

Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in convivio parcus, in satisfactione praevius, in remuneratione largus (Gen. XXXI, 6 et seq.) .

PL 16, 56C

群れの主人に忠実な牧者であり、舅に熱心な婿であり、労苦に精力的で、宴では控えめ、償いでは先んじ、報いでは惜しみがなかった(創世記31:6以下)。

22

Denique sic fraternam mitigavit iracundiam; ut cujus verebatur inimicitias, adipisceretur gratiam (Gen. XXXIII, 1) . 112. Quid de Joseph loquar, qui utique habebat cupiditatem libertatis, et suscepit servitii necessitatem?

PL 16, 56C

実に、彼はこうして兄の怒りを和らげた。その敵意を恐れていた相手の好意を得たのである(創世記33:1)。112. ヨセフについて何を語ろうか。彼は確かに自由への欲求を持っていたが、僕の身の必要を引き受けた。

23

Quam subditus in servitute, quam in virtute constans, quam benignus in carcere, sapiens in interpretatione, in potestate moderatus, in ubertate providus, in fame justus, ordinem laudis rebus adjungens, et opportunitatem temporibus, aequitatem populis officii sui moderatione dispensans (Gen. XXXIX, 1 et seq.) ?

PL 16, 56D

僕の身にあってどれほど従順で、徳においてどれほど揺るがず、牢獄においてどれほど親切で、解釈において賢く、権力にあって節度があり、豊作にあって先を見通し、飢饉にあって正義を行い、物事に称賛にふさわしい秩序を加え、時に好機を加え、自らの務めの節度によって、民に公正を分け与えたことか(創世記39:1以下)。

24

113. Job quoque juxta secundis, atque adversis rebus irreprehensibilis, patiens, gratus Deo atque acceptus, vexabatur doloribus, sed se consolabatur (Job. II, 3 et seq.) .

PL 16, 56D

113. ヨブもまた同様に、順境にあっても逆境にあっても非難されるところがなく、忍耐強く、神に喜ばれ受け入れられた。痛みに苦しめられたが、自らを慰めた(ヨブ記2:3以下)。

25

114. David etiam fortis in bello, patiens in adversis, in Hierusalem pacificus, in victoria mansuetus, in peccato dolens, in senectute providus, rerum modos, vices temporum per singularum sonos servavit aetatum; ut mihi videatur non minus vivendi genere, quam canendi suavitate praedulcis immortalem Deo sui fudisse meriti cantilenam (I Reg. XVII) .

PL 16, 57A

114. ダビデもまた、戦いにあっては勇気があり、逆境にあっては忍耐強く、エルサレムでは平和を築き、勝利にあっては柔和で、罪にあっては嘆き、老年にあっては先を見通し、一つ一つの年齢の音色に応じて、事柄の節度と時の移り変わりを守った。そのため私には、彼は生き方の種類において、歌の甘美さに劣らず、このうえなく甘美で、自らの功績の不朽の歌を神に注ぎ出したと思われる(サムエル記上17)。

26

115. Quod his viris principalium virtutum officium defuit? Quarum primo loco constituerunt prudentiam, quae in veri investigatione versatur, et scientiae plenioris infundit cupiditatem: secundo justitiam, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat: tertio fortitudinem, quae et in rebus bellicis excelsi animi magnitudine, et domi eminet, corporisque praestat viribus: quarto temperantiam, quae modum, ordinemque servat omnium, quae vel agenda, vel dicenda arbitramur.

PL 16, 57A

115. これらの人々に、主要な徳の務めの何が欠けていたというのか。それらの徳のうち、〔哲学者たちは〕第一に思慮を立てた。思慮は真理の探究にかかわり、より豊かな知識への欲求を注ぐ。第二に正義。正義は各人にその人のものを与え、他人のものを奪わず、自分の利益を顧みず、共通の公正を守る。第三に勇気。勇気は、戦いにおいては気高い心の大きさによって、家においても際立ち、体の力においても抜きん出る。第四に節制。節制は、我々が行うべきだと、あるいは語るべきだと考えるすべてのことについて、節度と順序を守る。

Liber I, Caput XXV

第I巻 第XXV章PL 16, 57B
1

Exposito cur ductum non fuerit a memoratis virtutibus exordium, easdem in veteribus Patribus exstitisse pressius demonstratur. 116. Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor virtutibus nascuntur officiorum genera.

PL 16, 57B

なぜ、先に述べた徳から話を始めなかったのかを説明したうえで、それらの徳が古い父祖たちのうちにあったことを、より詳しく示す。116. ある人は、これらが第一に置かれるべきだったと言うかもしれない。務めの種類はこの四つの徳から生まれるからである。

2

Sed hoc artis est, ut primo officium definiatur, postea certa in genera dividatur. Nos autem artem fugimus, exempla majorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum versutias.

PL 16, 57B

しかし、まず務めを定義し、そののちにそれを一定の種類に分けるのは、技術のすることである。我々は技術を避け、先人たちの例を示す。それらは、理解するうえで不明瞭を持ち込まず、扱ううえで詭弁を持ち込まない。

3

Sit igitur nobis vita majorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reverentia, non disputandi astutia.

PL 16, 57C

だから、先人たちの生涯は、我々にとって教えの鏡であって、狡猾さの覚え書きであってはならない。倣うための畏敬であって、論じるための狡知であってはならない。

4

117. Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6) . Nemo enim prudens, qui Deum nescit.

PL 16, 57C

117. そこで、聖なるアブラハムにおいて第一に思慮があった。聖書は彼について言う。「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(創世記15:6)。というのも、神を知らない者で思慮ある者は一人もいないからである。

5

Denique insipiens dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1) ; nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu (Jerem II, 27): qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu?

PL 16, 58A

実に、「愚か者は言った、神はいない」(詩篇13:1)。知恵ある者なら、そう言わないからである。自分の造り主を求めない者、石に向かって「汝は私の父」(エレミヤ2:27)と言う者、悪魔に向かって、マニ教徒のように、「汝は私の造り主」と言う者が、どうして知恵ある者であろうか。

6

Quomodo sapiens Arianus, qui mavult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam verum atque perfectum? Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet?

PL 16, 58A

不完全で劣った造り主を、真実で完全な造り主よりも好んで持とうとするアレイオス派の者が、どうして知恵ある者であろうか。善い神よりも悪い神を持つことを望むマルキオンとエウノミオスが、どうして知恵ある者であろうか。自分の神を畏れない者が、どうして知恵ある者であろうか。

7

Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9) . Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant in confessionibus suis (Prov. XXIV, 7) . Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad justitiam; alterius virtutis ei gratiam detulit.

PL 16, 58A

「知恵の初めは主への畏れ」(詩篇110:9)だからである。また、別の箇所にこうある。「知恵ある者たちは主の口から離れず、自らの告白の中でそれを思い巡らす」(箴言24:7)。聖書は同時に、「それが彼に義と認められた」と言うことで、別の徳〔正義のこと〕の誉れ〔gratia を「誉れ」と取った〕を彼に与えた。

8

118. Primi igitur nostri definierunt prudentiam in veri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, David, Salomonem? Deinde justitiam spectare ad societatem generis humani. Denique David ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum.

PL 16, 58B

118. だから、我々の先人たち〔primi nostri は「我々の側の者たちが最初に」とも読める〕は、思慮が真理の認識に成り立つと定義した。というのも、彼ら〔哲学者たちのこと。illorum の指す者は本文に明示されず、文脈から取った〕のうち、アブラハム、ダビデ、ソロモンに先んじた者が誰かあろうか。さらに、正義は人類の共同体にかかわるとした。実にダビデは言う。「彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は永遠に存続する」

9

Justus miseretur, justus commodat (Psal. CXI, 9) . Sapienti et justo totus mundus divitiarum est. Justus communia pro suis habet, sua pro communibus. Justus se ipsum, priusquam alios, accusat.

PL 16, 58B

「義人は憐れみ、義人は貸す」(詩篇111:9)。知恵ある義人には、全世界が富である。義人は共有のものを自分のものとし、自分のものを共有のものとする。義人は他人よりも先に自分自身を告発する。

10

Ille enim justus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam justus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem (Gen. XXII, 3 et seq.) , reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamvis unicum, non putavit.

PL 16, 58B

実に、自分を惜しまず、隠しごとが隠れたままであることを許さない者こそ、義人である。アブラハムがどれほど義であったかを見よ。老年になって約束によって子を授かったが、主が求め返したとき、たとえ独り子であっても、いけにえとして差し出すことを拒むべきだとは考えなかった(創世記22:3以下)。

11

119. Adverte hic omnes virtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto: fuit justitiae, acceptum reddere: fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere.

PL 16, 58C

119. ここに、一つの行いのうちに四つの徳がすべてあることを思え。神を信じ、子への愛着を造り主の命令に優先させなかったのは、知恵のわざであった。受けたものを返したのは、正義のわざであった。欲求を理性で抑えたのは、勇気のわざであった。

12

Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non vincebatur. Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna viscera, sed non minuebat devotionem. Accedit et quarta virtus, temperantia.

PL 16, 58C

父はいけにえを引いて行き、子は問い、父としての情は試みられたが、打ち負かされなかった。子は「父よ」と繰り返し呼び、父の腑を刺したが、献身を減らさなかった。さらに第四の徳、節制が加わる。

13

Tenebat justus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique dum sacrificio necessaria vehit, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit, ut filium reservaret.

PL 16, 59A

義人は敬虔の節度と、遂行の順序をも保っていた。実に、いけにえに必要なものを運び、火を焚き、子を縛り、剣を抜くという、この献げる順序を守ったことによって、子を失わずにすむにふさわしい者となったのである。

14

120. Quid sapientius sancto Jacob, qui Deum vidit facie ad faciem, et meruit benedictionem (Gen. XXXII, 1 et seq.) ? Quid justius, qui ea quae acquisierat, oblatis muneribus cum fratre divisit? Quid fortius, qui cum Deo luctatus est?

PL 16, 59A

120. 聖なるヤコブより知恵ある者があろうか。彼は神を顔と顔を合わせて見、祝福を受けるにふさわしい者となった(創世記32:1以下)。彼より義なる者があろうか。自分が得たものを、贈り物を差し出して、兄と分けた。彼より勇気ある者があろうか。神と取っ組み合いをした。

15

Quid modestius eo qui modestiam ita et locis et temporibus deferebat, ut filiae injuriam mallet praetexere conjugio, quam vindicare; eo quod inter alienos positus amori potius consulendum, quam odia colligenda censebat?

PL 16, 59A

彼より慎ましい者があろうか。場所と時に応じて慎ましさを示し、娘が受けた辱めを、復讐するよりも結婚で覆うことを選んだ。他国の人々の中に置かれて、憎しみを集めるより愛を図るべきだと考えたからである。

16

121. Noe quam sapiens, qui tantam fabricavit arcam (Gen. VI, 14 et seq.) ! Quam justus, qui ad semen omnium reservatus, solus ex omnibus et praeteritae generationis superstes est factus, et auctor futurae, mundo potius et universis magis quam sibi natus!

PL 16, 59A

121. ノアはなんと知恵ある者であったことか。あれほどの箱舟を造った(創世記6:14以下)。なんと義であったことか。万物の種のために取っておかれ、すべての者のうちただ一人、過ぎ去った世代の生き残りとなり、来るべき世代の始祖となり、自分のためよりも世界とすべての者のために生まれた。

17

Quam fortis, ut diluvium vinceret! Quam temperans, ut diluvium toleraret! quando introiret, qua moderatione degeret, quando corvum, quando columbam dimitteret, quando reciperet revertentes, quando exeundi opportunitatem captaret, agnosceret?

PL 16, 59B

なんと勇気があったことか。洪水に打ち勝つほどに。なんと節制があったことか。洪水を耐え忍ぶほどに。いつ入るか、どのような節度をもって過ごすか、いつカラスを、いつハトを放つか、いつ戻ってきたものを迎え入れるか、いつ出る好機を捉えるかを、彼は見分けたのである。

Liber I, Caput XXVI

第I巻 第XXVI章PL 16, 59B
1

In inquirenda veritate contra sua praecepta peccasse philosophos: Moysen vero illis sapientiorem se praebuisse. Eo majori studio enitendum ad comparandam sapientiam, quo major est ipsius dignitas, ad quam omnes ipsa natura impelluntur.

PL 16, 59B

真理の探究において哲学者たちは自らの教えに背いて過ちを犯したが、モーセは彼らより知恵ある者であることを示したのであり、万人が本性そのものによって駆り立てられている知恵を得るには、その尊さが大きいだけ、いっそう熱心に努めなければならない。

2

122. Itaque tractant in veri investigatione tenendum illud decorum, ut summo studio requiramus quid verum sit, non falsa pro veris ducere, non obscuris vera involvere, non superfluis vel implexis atque ambiguis occupare animum.

PL 16, 59C

122. それゆえ彼らは、真理の探究においては次のふさわしさを守るべきだと論じる。すなわち、何が真であるかを最大の熱意をもって探究すること、偽りを真と見なさないこと、真を不明瞭なもので覆わないこと、余計なもの、込み入ったもの、曖昧なものに心を占めさせないことである。

3

Quid tam indecorum, quam venerari ligna, quod ipsi faciunt? Quid tam obscurum, quam de astronomia et geometria tractare, quod probant; et profundi aeris spatia metiri, coelum quoque et mare numeris includere: relinquere causas salutis, errores quaerere.

PL 16, 59C

木を崇めることほどふさわしくないことが何かあろうか。それを彼ら自身が行っている。天文学や幾何学を論じることほど不明瞭なことが何かあろうか。それを彼らは是認している。深い大気の広がりを測り、天も海も数の中に閉じ込め、救いの原因は捨てて誤謬を探し求めるのである。

4

123. At non ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum Moyses probavit ista: sed illam sapientiam detrimentum et stultitiam judicavit, et aversus ab ea, intimo Deum quaesivit affectu; ideoque vidit, interrogavit, audivit loquentem.

PL 16, 59C

123. しかし、エジプト人のあらゆる知恵に通じていたモーセは、これらを是認しなかった。その知恵を損失であり愚かさであると判断し、そこから背を向けて、心の奥底の思いをもって神を求めた。それゆえ彼は〔神を〕見、問い、語りかけるのを聞いたのである。

5

Quis magis sapiens quam ille quem docuit Deus, qui omnem sapientiam Aegyptiorum, omnesque artium potentias operis sui virtute evacuavit (Exod. III, 1 et seq.) ?

PL 16, 59D

神に教えられた彼にまさって知恵ある者が誰かいるだろうか。彼は、エジプト人のあらゆる知恵と、あらゆる技術の力を、自らの業の力によって空しくした(出エジプト記3:1以下)〔qui の先行詞は定かでない。モーセと取った〕。

6

Non hic incognita pro cognitis habebat, hisque temere assentiebatur: quae duo in hoc maxime naturali atque honesto loco vitanda discant, qui sibi nec contra naturam esse, nec turpe judicant saxa adorare, et a simulacris auxilium petere, quae nihil sentiant.

PL 16, 59D

彼は知らないことを知っていることとして扱わず、軽率にそれらに同意することもなかった。この最も自然で徳にかなう論点において避けるべきこの二つのことを、石を拝むことも、何も感じない偶像に助けを求めることも、本性に反するとも恥ずべきこととも判断しない者たちは、学ぶがよい〔discant は命令的に取った〕。

7

124. Quanto igitur excelsior virtus est sapientia, tanto magis enitendum arbitror, ut assequi eam possimus.

PL 16, 60A

124. 知恵が徳として高ければ高いほど、それに到達できるよう、いっそう努めなければならないと私は考える。

8

Itaque ne quid contra naturam, ne quid turpe atque indecorum sentiamus, duo haec, id est, et tempus et diligentiam ad considerationem rerum examinandi gratia referre debemus.

PL 16, 60A

それゆえ、本性に反するもの、恥ずべきもの、ふさわしくないものを我々が考えてしまわないために、我々は次の二つ、すなわち時間と注意深さを、事柄を吟味する目的で考察に振り向けなければならない。

9

Nihil est enim quo magis homo caeteris animantibus praestet, quam quod rationis est particeps, causas rerum requirit, generis sui auctorem investigandum putat, in cujus potestate vitae necisque nostrae potestas sit, qui mundum hunc suo nutu regat, cui sciamus rationem esse reddendam nostrorum actuum.

PL 16, 60A

人が他の生き物にまさるのは、まさに理性にあずかり、事物の原因を探り、自分の種の創り手を探究すべきだと考える点においてである。その創り手の手には我々の生死の権能があり、その創り手は意のままにこの世界を治め、我々は自らの行いについて申し開きをせねばならないと知っているのである。

10

Nihil est enim quod magis proficiat ad vitam honestam, quam ut credamus eum jadicem futurum, quem et occulta non fallant, et indecora offendant, et honesta delectent.

PL 16, 60A

徳にかなう生に資するものとして、次のことにまさるものはない。すなわち、隠れたことが彼を欺かず、ふさわしくないことが彼の気に障り、徳にかなうことが彼を喜ばせるような者が、やがて裁き主となると我々が信じることである〔底本は jadicem。judicem と読む〕。

11

125. Omnibus igitur hominibus inest secundum naturam humanam verum investigare, quae nos ad studium cognitionis et scientiae trahit, et inquirendi infundit cupiditatem.

PL 16, 60B

125. それゆえ、真理を探究することは、人間の本性に従って万人に備わっている。この本性が我々を認識と知への熱意へ引き寄せ、探究への熱望を注ぎ込む。

12

In quo excellere universis pulchrum videtur, sed pancorum est assequi: qui volvendo cogitationes, consilia examinando, non mediocrem impendunt laborem; ut ad illud beate honesteque vivendum pervenire possint, atque operibus appropinquare.

PL 16, 60B

この点で秀でることは万人に美しいと見えるが、達するのは少数の者である〔刷りの文字がかすれて定かでないが、paucorum と読む〕。彼らは思いを巡らし、方策を吟味して、並々ならぬ労を費やす。幸いに、また徳にかなって生きるという、あの目標に至り、行いに近づくためである。

13

Non enim qui dixerit, inquit, mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui fecerit ea quae dico (Matth. VII, 21) . Nam studia scientiae sine factis, haud scio an etiam involvant magis.

PL 16, 60B

主は言う。「私に『主よ、主よ』と言う者が天の国に入るのではなく、私の言うことを行う者が入る」(マタイ7:21)。実に、行いを伴わない知の探究は、かえっていっそう人をもつれさせるのではないかと思う。

Liber I, Caput XXVII

第I巻 第XXVII章PL 16, 60C
1

Primum officii fontem esse prudentiam, ex qua derivatae tres aliae virtutes, ita cum ea atque inter se connexae sunt, ut ab invicem divelli ac separari nequeant. 126. Primus igitur Officii fons prudentia est.

PL 16, 60C

務めの第一の源は思慮であり、そこから派生した他の三つの徳は、思慮とも互いとも結びついていて、引き離すことも切り分けることもできない。126. それゆえ、務めの第一の源は思慮である。

2

Quid enim tam plenum officii, quam deferre Auctori studium atque reverentiam? Qui tamen fons et in virtutes derivatur caeteras; neque enim potest justitia sine prudentia esse, cum examinare quid justum, quidve injustum sit, non mediocris prudentiae sit; summus in utroque error.

PL 16, 60C

創り手に熱意と畏敬を捧げること以上に、務めに満ちたことが何かあろうか。この源はまた、ほかの徳へも流れ出る。というのも、何が正しく何が不正かを吟味することは並々ならぬ思慮に属するのであって、正義は思慮なしにはありえないからである。この両者〔正と不正〕において誤ることは最大の誤りである。

3

Qui enim justum judicat injustum, injustum vero justum, exsecrabilis apud Deum. Ut quid abundant justitiae imprudenti? Salomon ait (Prov. XVII, 15, 16) . Neque iterum prudentia sine justitia est; pietas enim in Deum initium intellectus.

PL 16, 60C

というのも、「正しい者を不正と裁き、不正な者を正しいと裁く者は、神のもとで忌まわしい。なぜ、思慮のない者に正義があり余るのか」とソロモンは言うからである(箴言17:15–16)〔justitiae は主格複数(正義の行い)と取った〕。また逆に、思慮は正義なしにはありえない。神への敬虔こそ、理解の始まりだからである。

4

Quo advertimus illud ab hujus saeculi translatum magis quam inventum sapientibus; quia pietas fundamentum est omnium virtutum.

PL 16, 60C

ここから我々は、あれが、この世の賢者たちによって見いだされたというより、〔聖書から〕移し取られたものであることに気づく。敬虔があらゆる徳の土台だからである。

5

127. Justitiae autem pietas est prima in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes, item in omnes: quae et ipsa secundum naturae est magisterium.

PL 16, 60D

127. 正義においては、敬虔が第一に神へ、第二に祖国へ、第三に両親へ、また万人へ向かう。これもまた、本性の教えに従っている。

6

Siquidem ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, vitam amamus tamquam Dei munus, patriam, parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus.

PL 16, 60D

実に、幼い年頃から、感覚が注がれ始めるや、我々は命を神の賜物として愛し、祖国と両親を大切に思い、次いで、仲間となりたいと望む同年輩の者たちを大切に思う。

7

Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus justitiae.

PL 16, 61A

ここから愛が生まれ、愛は他の人々を自分より先に置き、自分のものを求めない。ここに正義の第一の地位がある。

8

128. Omnibus quoque animantibus innascitur, primum salutem tueri, cavere quae noceant, expetere quae prosint, ut pastum, ut latibula quibus se a periculo, imbribus, sole defendant, quod est prudentiae.

PL 16, 61A

128. すべての生き物にも、生まれながら次のことが備わっている。第一に身の安全を守ること、害になるものを避けること、益になるものを求めること、たとえば食物や、危険、雨、日ざしから身を守る隠れ場を求めることであり、これは思慮に属する。

9

Succedit quoque ut omnium genera animantium congregabilia natura sint: primo generis sui ac formae consortibus, tum etiam caeteris; ut videmus boves armentis, equos gregibus, et maxime pares paribus delectari: cervos quoque cervis, et plerumque hominibus adjungi.

PL 16, 61A

さらに、あらゆる種類の生き物は、本性として群れをなすものである。まず自分の種と姿を共にする仲間と、次いでほかの生き物とも。我々は、牛が牛の群れ、馬が馬の群れ、そして特に同じ者が同じ者と共にあることを喜ぶのを見る。シカもシカと、そしてしばしば人間とも結びつく。

10

Jam de procreandi studio et sobole, vel etiam generantium amore, quid loquar, in quo est forma justitiae praecipua? 129. Liquet igitur et has, et reliquas cognatas sibi esse virtutes.

PL 16, 61A

子をもうけようとする熱意や子孫、また親の愛については、何を言おうか。そこにこそ正義の際立った姿がある。129. したがって、これらの徳も、残りの徳も、互いに近縁であることは明らかである。

11

Siquidem et fortitudo (23, quaest. 3, c. Fortitudo) quae vel in bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena sit justitiae: et scire quo consilio defendat atque adjuvet, captare etiam temporum et locorum opportunitates, prudentiae ac modestiae sit: et temperantia ipsa sine prudentia modum scire non possit: opportunitatem noscere, et secundum mensuram reddere, sit justitiae: et in omnibus istis magnanimitas necessaria sit, et quaedam fortitudo mentis, plerumque et corporis; ut quis quod velit, possit implere.

PL 16, 61B

実に、勇気は(『教令集』第2部第23事例第3問題「Fortitudo」法文〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕)、戦いにおいては蛮族から祖国を守り、家においては弱い者を、盗賊から仲間を守るのであって、正義に満ちている。どのような方策で守り助けるかを知ること、時と場所の好機をとらえることは、思慮と慎ましさに属する。節制そのものも、思慮なしには節度を知りえない。好機を見分け、尺度に従って〔各人に〕返すことは、正義に属する。そしてこれらすべてにおいて、度量の大きさが必要であり、精神の、またしばしば体の、ある種の強さが必要である。人が望むことを果たしうるためである。

Liber I, Caput XXVIII

第I巻 第XXVIII章PL 16, 61C
1

Societatem constare justitia et beneficentia: illius partes duas ultionem et privatam possessionem a Christianis non agnosci: quod vero de rerum communitate ac mutuo auxilio tradunt Stoici, hoc eos e Scripturis sacris mutuatos esse.

PL 16, 61C

社会は正義と善行から成る。正義の二つの部分、すなわち報復と私有は、キリスト教徒には認められない。財の共有と相互の助けについてストア派が伝えていることは、彼らが聖書から借りたものである。

2

Quantus justitiae splendor, et quinam scopuli accessum ad illam praepediant. 130. Justitia igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur.

PL 16, 61C

正義の輝きがいかに大きいか、またどのような暗礁が正義への接近を妨げるか。130. 正義は人類の結びつきと共同体に関わる。

3

Societatis enim ratio dividitur in duas partes, justitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem vocant: justitia mihi excelsior videtur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem.

PL 16, 61C

というのも、社会の道理は二つの部分、すなわち正義と善行に分かれ、善行を彼らは気前のよさ、また親切とも呼ぶからである。正義は私にはより高いものと見え、気前のよさはより好ましいものと見える。前者は厳正さを保ち、後者は善良さを保つ。

4

131. Sed primum ipsum quod putant philosophi justitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse justitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus injuria: quod Evangelii auctoritate vacuatur (Luc. IX, 56) ; vult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre injuriam.

PL 16, 62A

131. しかし、哲学者たちが正義の務めと考えているその第一のものが、我々のもとでは除かれる。彼らは、不正によって挑発されたのでなければ誰にも害を加えないことが、正義の第一の形だと言う。これは福音書の権威によって空しくされる(ルカ9:56)。聖書は、我々のうちに人の子の霊があることを望むからである。人の子は、恩寵を授けるために来たのであって、不正を加えるために来たのではない。

5

132. Deinde formam justitiae putaverunt, ut quis communia, id est, publica pro publicis habeat, privata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit.

PL 16, 62A

132. 次に彼らは、正義の形を、共通のもの、すなわち公のものは公のものとして扱い、私のものは自分のものとして扱うことだと考えた。これでさえ本性に従ってはいない。本性は万物を万人のために共通に注ぎ出したからである。

6

Sic enim Deus generari jussit omnia ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur jus commune generavit, usurpatio jus fecit privatum.

PL 16, 62A

というのも、神は、食物が万人に共通であり、大地が万人のいわば共通の所有であるように、あらゆるものが生じるよう命じたからである。したがって、本性が共通の法を生み、横取りが私的な法をつくった。

7

Quo in loco aiunt placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint. 133. Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt?

PL 16, 62A

この点で、ストア派は、地上に生じるものはすべて人間の用のために造られ、人間は人間のために生まれたのであり、人が互いに益をもたらしうるためだと考えたという。133. 彼らがこれを語るために、我々の聖書から取らなかったとすれば、どこから得たというのか。

8

Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et pecorum, et omnium repentium super terram (Gen. I, 26) .

PL 16, 62B

というのも、モーセは、神がこう言ったと書いたからである。「我々の像に、我々に似せて人を造ろう。そして彼が、海の魚、空の鳥、家畜、地を這うすべてのものを支配するようにしよう」(創世記1:26)。

9

Et David ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris (Psal. VIII, 8, 9) . Ergo omnia subjecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata.

PL 16, 62B

またダビデは言う。「汝は万物を彼の足の下に従わせた。羊も牛もすべて、さらに野の家畜、空の鳥、海の魚をも」(詩篇8:8–9)。このように彼らは、万物が人に従わされていることを我々のもとから学び、それゆえ万物は人のために生じたと考えているのである。

10

134. Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen II, 18) . Ad adjumentum ergo mulier data est viro, quae generaret; ut homo homini adjumento foret.

PL 16, 62C

134. 人もまた人のために生まれたことを、我々はモーセの書の中に見いだす。主はこう言う。「人が独りでいるのは良くない。彼に似た助け手を造ろう」(創世記2:18)。それゆえ、女は男の助けとして、子を産むために与えられた。人が人にとって助けとなるためである。

11

Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inventus adjutor similis illi (Ibid., 20) ; adjumentum enim homo nisi de homine habere non poterat.

PL 16, 62C

実に、女が形づくられる前に、アダムについてこう語られた。「彼に似た助け手は見いだされなかった」(創世記2:20)。人は、人からでなければ助けを得ることができなかったからである。

12

Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adjutor hominis inventus est: muliebris igitur sexus adjutor exspectabatur.

PL 16, 62C

こうして、すべての生き物の中に似た者は一つもなく、端的に言えば、人の助け手となる者は一つも見いだされなかった。それゆえ、女性という性が助け手として待たれていたのである。

13

135. Ergo secundum Dei voluntatem, vel naturae copulam, invicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, velut in medio omnes utilitates ponere, et ut verbo Scripturae utar, adjumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel pecunia, vel operibus, vel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia.

PL 16, 62C

135. それゆえ、神の意志に従い、また本性の結びつきによって、我々は互いに助け合い、務めを競い合い、あらゆる有益なものをいわば真ん中に置き、聖書の語を用いれば、熱意によっても、務めによっても、金銭によっても、働きによっても、あるいはどのような仕方であれ、互いに助けをもたらさなければならない。それは、我々の間の仲間としての好意が増し加わるためである。

14

Nec quisquam ab officio vel periculi terrore revocetur: sed omnia sua ducat, vel adversa vel prospera.

PL 16, 63A

危険への恐れによって務めから呼び戻される者があってはならない。逆境であれ順境であれ、すべてを自分のものと見なすべきである。

15

Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere gravia non reformidavit, nec regis potentissimi trepidavit arma, nec barbaricae immanitatis expavit ferociam: sed abjecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem.

PL 16, 63A

実に、聖なるモーセは、祖国の民のために厳しい戦いを引き受けることを恐れず、いと強き王の武器にもおののかず、蛮族の凶暴な猛々しさにも怯えなかった。民に自由を返すために、自らの安全を投げ捨てたのである。

16

136. Magnus itaque justitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostram adjuvat: excelsitatem tenet; ut suo judicio omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena.

PL 16, 63A

136. こうして、正義の輝きは大きい。正義は自分のためよりも他の人々のために生まれ、我々の共同体と結びつきを助けて、高みを保つ。自らの判断のもとにすべてを従わせ、他の人々に助力をもたらし、金銭を差し出し、務めを拒まず、他人の危険をも引き受ける。

17

137. Quis non cuperet hanc virtutis arcem tenere, nisi prima avaritia infirmaret atque inflecteret tantae virtutis vigorem?

PL 16, 63B

137. 徳のこの城塞を保つことを望まない者があろうか。ただ、まず貪欲が、これほどの徳の力を弱め、曲げるのでなければ。

18

Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis; justitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest justus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat?

PL 16, 63B

実に、富を増やし、金銭をかき集め、土地を占有して手に入れ、富で人にまさろうと欲するとき、我々は正義の姿をかなぐり捨て、共通の善行を失う。自分のために求めるものを他人から奪い取ろうと努める者が、どうして正しくありうるか。

19

138. Potentiae quoque cupiditas, formam justitiae virilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis intervenire, qui alios sibi subjicere conatur: et infirmo adversus potentes opem ferre, qui ipse gravem libertati affectat potentiam?

PL 16, 63B

138. 権力への欲もまた、正義の男らしい姿を女々しくするのではないか。他の人々を自分に従わせようとする者が、どうして他の人々のために間に立つことができるか。自分自身が自由にとって重い権力を求めている者が、どうして弱い者に力ある者に対抗する助力をもたらせるか。

Liber I, Caput XXIX

第I巻 第XXIX章PL 16, 63C
1

Justitiam in bello etiam atque ipsis hostibus servari oportere Moysis ac Elisaei exemplis ostenditur: ab Hebraeis mutuo veteres accepisse, ut hostes appellarent nomine molliori: denique justitiae fundamentum in fide esse, ac formam in Ecclesia.

PL 16, 63C

正義は戦いにおいても、敵に対してさえ守られなければならないことが、モーセとエリシャの例によって示される。古人はヘブライ人から借りて、敵をより柔らかな名で呼んだこと、実に、正義の土台は信義にあり、その姿は教会にあることも示される。

2

139. Quanta autem justitia sit ex hoc intelligi potest, quod nec locis, nec personis, nec temporibus excipitur, quae etiam hostibus reservatur; ut si constitutus sit cum hoste aut locus aut dies praelio, adversus justitiam putetur aut loco praevenire, aut tempore.

PL 16, 63C

139. 正義がどれほど大きいかは、次のことから理解できる。正義は、場所にも、人にも、時にも除外されず、敵に対してさえ保たれる。敵と戦闘の場所または日が定められたなら、場所または時に先んじることは正義に反すると見なされるのである。

3

Interest enim utrum aliquis pugna aliqua et conflictu gravi capiatur, an superiore gratia, vel aliquo eventu.

PL 16, 63C

実に、ある者が、戦闘と激しい衝突によって捕らえられるのか、それともより大きな好意かあるいは何らかの出来事によって捕らえられるのかは、重要だからである〔superiore gratia の意味は定かでない。「より大きな好意」と取った〕。

4

Siquidem vehementioribus hostibus et infidis, et his qui amplius laeserint, vehementior refertur ultio; ut de Madianitis qui per mulieres suas plerosque peccare fecerant ex plebe Judaeorum, unde et Dei in populum patrum iracundia effusa est.

PL 16, 63C

実に、より激しい敵、不誠実な敵、より多く害を加えた敵には、より激しい報復が返される。ミディアン人については、彼らが自分たちの女たちを通して、ユダヤ人の民のうち多くの者に罪を犯させたので、そのために神の怒りも父祖たちの民に注がれた。

5

Et ideo factum est ut nullum Moyses victor superesse pateretur (Num. XXXI, 3 et seq.) : Gabaonitas autem qui fraude magis quam bello tentaverant plebem patrum, non expugnaret Jesus; sed conditionis impositae afficeret injuria (Josue IX, 20 et seq.) .

PL 16, 63D

そして、それゆえに、勝利者となったモーセは、一人も生き残ることを許さなかった(民数記31:3以下)。しかしギブオン人は、戦いよりも欺きによって父祖たちの民を試みたが、ヨシュア〔底本は Jesus。ヌンの子ヨシュアのこと〕は攻め滅ぼさず、課された条件の苦しみを加えるにとどめた(ヨシュア記9:20以下)。

6

Syros vero Elisaeus, quos obsidentes in civitatem induxerat, momentanea caecitate percussos, ut quo ingrederentur videre non possent, volenti regi Israel percutere non acquiesceret dicens: Non percuties quos non captivasti in lancea et in gladio tuo: pone eis panem et aquam, ut manducent et bibant, et remittantur et eant ad dominum suum (IV Reg. VI, 14 et seq.) ; ut humanitate provocati gratiam repraesentarent.

PL 16, 64A

またエリシャは、包囲していたシリア人を町の中へ導き入れ、彼らがどこへ入るか見えないよう、束の間の盲目で打たれていたとき、彼らを打とうとしたイスラエルの王に同意しなかった。こう言ったのである。「汝は、槍と剣で捕らえたのでない者を打ってはならない。彼らにパンと水を与えよ。食べ、飲み、そして解き放たれて、その主君のもとへ行くように」(列王記四6:14以下)。人情に促されて、恩に報いるようにするためであった。

7

Denique postea in terram Israel venire piratae Syriae destiterunt. 140. Si ergo etiam in bello justitia valet, quanto magis in pace servanda est? Et hanc gratiam propheta his detulit, qui ad eum corripiendum venerant.

PL 16, 64A

実に、その後、シリアの略奪者たちはイスラエルの地に来ることをやめた。140. 戦いにおいてさえ正義が力を持つのなら、平和においてはなおさら守られなければならないのではないか。預言者は、自分を捕らえに来た者たちにも、この好意を施した。

8

Sic enim legimus, quod in obsidionem ejus miserat rex Syriae exercitum suum, cognito quod Elisaeus esset, qui consiliis et argumentationibus ejus obviaret omnibus. Quem videns exercitum Giezi servus prophetae, de salutis periculo trepidare coepit.

PL 16, 64B

実に、我々はこう読む。シリアの王は、エリシャが自分のあらゆる企てと策に立ち向かう者だと知って、彼を包囲するために自らの軍勢を送った。預言者の僕ゲハジは、その軍勢を見て、身の安全の危険におののき始めた。

9

Cui dixit propheta: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et rogante propheta ut aperirentur oculi servo suo, aperti sunt. Et vidit itaque Giezi totum montem equis repletum et curribus in circuitu Elisaei.

PL 16, 64B

預言者は彼に言った。「恐れるな。我々と共にいる者のほうが、彼らと共にいる者より多い」。預言者が僕の目が開かれるように願うと、目は開かれた。こうしてゲハジは、山全体が、エリシャの周りに馬と戦車で満ちているのを見た。

10

Quibus descendentibus ait propheta: Percute, Deus, caecitate exercitum Syriae. Quo impetrato, dixit ad Syros: Venite post me, et ducam vos ad hominem quem quaeritis. Et viderunt Elisaeum, quem corripere gestiebant: et videntes, tenere non poterant.

PL 16, 64B

彼らが下って来るとき、預言者は言った。「神よ、シリアの軍勢を盲目で打て」。これが聞き入れられると、彼はシリア人に言った。「私に付いて来い。汝らが捜している人のところへ導こう」。そして彼らは、捕らえようとはやっていたエリシャを見た。見ながら、捕らえることができなかった。

11

Liquet igitur etiam in bello fidem et justitiam servari oportere, nec illud decorum esse posse, si violetur fides. 141. Denique etiam adversarios molli veteres appellatione nominabant, ut peregrinos vocarent; hostes enim antiquo ritu peregrini dicebantur.

PL 16, 64C

したがって、戦いにおいても信義と正義が守られなければならず、信義が破られるなら、ふさわしいものでもありえないことは明らかである。141. 実に、古人は敵対者をも柔らかな呼び名で呼び、「外来者」と称した。古い習いでは、敵は「外来者」と呼ばれていたのである。

12

Quod aeque etiam ipsum de nostris assumptum dicere possumus; adversarios enim suos Hebraei Allophylos, hoc est, alienigenas Latino appellabant vocabulo.

PL 16, 64C

これもまた、我々のもとから取られたと言うことができる。ヘブライ人は、自分たちの敵対者を「アロピュロス」〔ギリシア語で「他の部族の者」の意〕と呼んだが、これはすなわち、ラテン語で言えば「異国人」という語である。

13

Denique in libro Regnorum primo sic legimus: Et factum est in diebus illis, convenerunt alienigenae in pugnam ad Israel (I Reg. IV, 1) .

PL 16, 64C

実に、サムエル記上〔底本は「王国の書」第一巻と呼ぶ〕にこう読む。「その日々のうちに、異国人たちがイスラエルと戦うために集まった」(サムエル記上4:1)。

14

142. Fundamentum ergo est justitiae fides; justorum enim corda meditantur fidem: et qui se justus accusat, justitiam supra fidem collocat; nam tunc justitia ejus apparet, si vera fateatur.

PL 16, 64C

142. したがって、正義の土台は信義である。義人たちの心は信義を思うからである。自分を責める義人は、正義を信義の上に置く。真実を告白するなら、そのとき、その人の正義が現れるからである。

15

Denique et Dominus per Esaiam: Ecce, inquit, mitto lapidem in fundamentum Sion (Esai. XXVIII, 18) , id est, Christum in fundamenta Ecclesiae. Fides enim omnium, Christus: Ecclesia autem quaedam forma justitiae est.

PL 16, 64D

実に、主もイザヤを通して言う。「見よ、私はシオンの基に石を置く」(イザヤ28:18)〔底本の引照のまま。この句は28:16に当たる〕。すなわち教会の基にキリストを置くのである。万人の信仰〔fides は前節の「信義」から「信仰」へ移る〕はキリストであり、教会はいわば正義の形である。

16

Commune jus omnium: in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. Denique qui se ipsum sibi abnegat; ipse justus, ipse dignus Christo est.

PL 16, 65A

〔教会では〕権利は万人に共通である。〔教会は〕共に祈り、共に働き、共に試みを受ける。実に、自分自身を自分に対して否む者、その人こそ義人であり、キリストにふさわしい。

17

Ideo et Paulus fundamentum posuit Christum (I Cor. III, 11) , ut supra eum opera justitiae locaremus; quia fides fundamentum est: in operibus autem aut malis iniquitas, aut bonis justitia est.

PL 16, 65A

それゆえパウロも、キリストを土台として据えた(一コリント3:11)。その上に、我々が正義の行いを築くためである。信仰が土台だからである。行いのうち、悪いものには不法があり、善いものには正義がある。

Liber I, Caput XXX

第I巻 第XXX章PL 16, 65A
1

De beneficentia et ejus partibus benevolentia et liberalitate: quomodo illae simul jungendae sint; quaenamve adjuncta, ut liberalitatem cum laude ac merito quis exerceat, requirantur?

PL 16, 65A

善行とその部分である好意と気前のよさについて、両者をどのように結びつけるべきか、また気前のよさを称賛と功績に値する仕方で行うにはどのような付帯条件が求められるかを論じる。

2

143. Sed jam de beneficentia loquamur, quae dividitur etiam ipsa in benevolentiam et liberalitatem. Ex his igitur duobus constat beneficentia, ut sit perfecta.

PL 16, 65A

143. さて、善行について語ろう。善行もまた、好意と気前のよさに分けられる。善行が完全であるためには、この二つから成り立たなければならない。

3

Non enim satis est bene velle (Dist. 86, c. Non satis) , sed etiam bene facere: nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est, bona voluntate proficiscatur: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) .

PL 16, 65B

善を望むだけでは足りず(『教令集』第1部第86区分「Non satis」法文)、善を行うことも必要である。また、善を行うだけでも足りず、それが善い源、すなわち善い意志から出たものでなければならない。「神は、喜んで与える者を愛する」(二コリント9:7)。

4

Nam si invitus facias, quae tibi merces est? Unde Apostolus generaliter: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17) . In Evangelio quoque multas disciplinas accepimus justae liberalitatis.

PL 16, 65B

というのも、あなたが嫌々行うなら、あなたにどんな報いがあるだろうか。それゆえ使徒は一般的にこう言う。「私が進んでこれを行うなら、報いを得る。嫌々であるなら、管理の務めが私に委ねられているにすぎない」(一コリント9:17)。福音書においても、我々は正しい気前のよさについての多くの教えを受けている。

5

144. Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio, ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes; non est beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia.

PL 16, 65B

144. それゆえ、善を望み、害するためでなく益するという考えで施すのは、美しいことである。というのも、放縦な者に放縦の浪費のために、姦淫する者に姦淫の報酬のために施すべきだとあなたが考えるなら、それは善行ではない。そこには好意がまったく無いからである。

6

Officere enim istud est, non prodesse alteri, si largiaris ei qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat tuo sumptu perditos, qui impugnent Ecclesiam.

PL 16, 65C

というのも、祖国に対して陰謀を企てる者や、教会を攻撃するならず者たちをあなたの出費で集めようとする者に施すなら、それは他人を害することであって、益することではないからである。

7

Non est haec probabilis liberalitas, si adjuves eum qui adversus viduam et pupillos gravi decernit jurgio, aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur.

PL 16, 65C

これは是認しうる気前のよさではない。やもめや孤児に対して激しい論争を挑む者、あるいは何らかの暴力によってその所有物を奪おうとする者を、あなたが助けるなら。

8

145. Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si injuste quaerat, et juste dispensandum putet; nisi forte ut ille Zacchaeus (Luc. XIX, 8) , reddas prius quadruplum ei quem fraudaveris: et gentilitatis vitia fidei studio et credentis operatione compenses.

PL 16, 65C

145. 一方に施すものを他方から取り立てるなら、その気前のよさは是認されない。人が不正に求めながら、正しく分け与えるべきだと考えるなら。ただし、あのザアカイのように(ルカ19:8)、あなたがまず、欺いた相手に四倍にして返し、異邦人であったときの悪徳を、信仰への熱意と信じる者の働きによって償う場合は別である。

9

Fundamentum igitur habeat liberalitas tua. 146. Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, fraudem non facias oblatis; ne dicas te plus conferre, et minus conferas. Quid enim opus est dicere? Fraus promissi est: in tua potestate est largiri quod velis.

PL 16, 65C

それゆえ、あなたの気前のよさには土台があるようにせよ。146. 第一に求められるのは、信義をもって差し出し、献げたものについて偽りを行わないことである。多く差し出すと言いながら、少ししか差し出さないということがあってはならない。そもそも、言う必要がどこにあろうか。約束の偽りがあるのである。あなたが望むものを施すことは、あなたの権限のうちにある。

10

Fraus fundamentum solvit, et opus corruit. Numquid Petrus ita indignatione efferbuit, ut Ananiam exstingui vellet, vel uxorem ejus (Act. V, 3 et seq.) ? Sed exemplo eorum noluit perire caeteros.

PL 16, 66A

偽りは土台を壊し、業は崩れる。ペトロは憤りに燃えたぎって、アナニアやその妻が命を絶たれることを望んだだろうか(使徒言行録5:3以下)。そうではなく、彼らを見せしめとして、ほかの者が滅びることを望まなかったのである。

11

147. Nec illa perfecta est liberalitas, si jactantiae causa magis quam misericordiae largiaris. Affectus tuus nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficiscitur, sic aestimatur. Vides quam moralem judicem habeas.

PL 16, 66A

147. また、慈しみのためというより誇示のために施すなら、その気前のよさは完全ではない。あなたの心情が、あなたの業に名を与える。あなたから出るとおりに、その業は評価される。あなたがいかに内面を見極める裁き主を持っているか、見よ〔moralem の意は定かでない。「人の内面の性向を見る」と取った〕。

12

Te consulit, quomodo opus tuum suscipiat, mentem tuam prius interrogat. Nesciat, inquit, sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3) .

PL 16, 66A

裁き主はあなたに尋ね、あなたの業をどう受け取るかを決めるために、まずあなたの精神を問いただす。主は言う。「汝の左の手が、汝の右の手のしていることを知らぬようにせよ」(マタイ6:3)。

13

Non de corpore loquitur, sed etiam unanimus tuus, frater tuus quod facis nesciat; ne dum hic mercedem quaeris jactantiae, illic remunerationis fructum amittas.

PL 16, 66A

体のことを言っているのではない。心を一つにするあなたの仲間、あなたの兄弟であっても、あなたの行いを知らぬようにせよ、ということである。ここで誇示の報いを求めているうちに、あちらで報いの実を失うことのないように。

14

Perfecta autem est liberalitas, ubi silentio quis tegit opus suum, et necessitatibus singulorum occulte subvenit: quem laudat os pauperis, et non labia sua.

PL 16, 66B

気前のよさが完全であるのは、人が沈黙のうちに自分の業を覆い、ひそかに一人ひとりの困窮を助けるときである。その人を称えるのは貧しい者の口であって、自分の唇ではない。

15

148. Deinde perfecta liberalitas (Dist. 86, c. Non satis, § Perfecta liberalitas) fide, causa, loco, tempore commendatur; ut primum opereris circa domesticos fidei.

PL 16, 66B

148. 次に、完全な気前のよさは(『教令集』第1部第86区分「Non satis」法文、「Perfecta liberalitas」の項)、信仰、理由、場所、時によって推奨される。すなわち、まず信仰の家の者たちのために働くことである。

16

Grandis culpa si, sciente te, fidelis egeat: si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat: si in causam ceciderit aut captivitatis suorum, aut calumniae, et non adjuves: si sit in carcere, et poenis, et suppliciis propter debitum aliquod justus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, tamen justo amplius) si tempore afflictionis suae nihil a te impetret: si tempore periculi quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat, quam vita morituri.

PL 16, 66B

あなたが知りながら信徒が困窮しているなら、それは大きな咎である。彼が費えもなく、飢えに耐え、苦難を忍んでいることを知りながら、とりわけ彼が乏しさを恥じているなら。身内の捕囚、あるいは中傷の件に陥っているのに、助けないなら。牢獄にあって、ある負債のために、義人が刑罰と責め苦によって苛まれているなら(慈しみはすべての人に負うものだが、義人にはなおさらである)。彼の苦難の時に、あなたから何も得られないなら。死へ引かれてゆく危険の時に、あなたのもとでは、死にゆく者の命よりあなたの金のほうが重いなら。

17

De quo pulchre Job dixit: Benedictio perituri in me veniat (Job. XXIX, 13) . 149. Personarum quidem Deus acceptor non est, quia novit omnia.

PL 16, 66C

これについてヨブは見事に言った。「滅びようとする者の祝福が私に臨むように」(ヨブ記29:13)。149. 神は人を偏り見ることがない。すべてを知っているからである。

18

Nos autem omnibus quidem debemus misericordiam: sed quia plerique fraude eam quaerunt, et affingunt aerumnam; ideo ubi causa manifestatur, persona cognoscitur, tempus urget, largius se debet profundere misericordia. Non enim avarus Dominus est, ut plurimum quaerat.

PL 16, 66C

しかし我々は、すべての人に慈しみを負っている。だが多くの者は偽りによってそれを求め、苦難を装うので、事情が明らかで、人が分かり、時が迫っているところでは、慈しみはいっそう惜しみなく注がれるべきである。主は吝嗇であって極めて多くを求める、というわけではないからである。

19

Beatus quidem qui dimittit omnia, et sequitur eum: sed et ille beatus est, qui quod habet, ex affectu facit.

PL 16, 66C

すべてを捨てて彼に従う者は幸いである。しかし、持っているものを心からの思いで行う者もまた幸いである。

20

Denique duo aera viduae illius divitum muneribus praetulit (Luc. XXI, 3) ; quia totum illa quod habuit, contulit: illi autem ex abundantia partem exiguam contulerunt. Affectus igitur divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.

PL 16, 66C

実に、主はあのやもめの二枚の銅貨を、富める者たちの献げ物よりも重んじた(ルカ21:3)。やもめは持っていたすべてを差し出し、富める者たちは有り余る中からわずかな部分を差し出したからである。それゆえ、心情が施しを豊かにも貧しくもし、物に価値を与える。

21

Caeterum Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari (Dist. 86, c. Dominus non vult) : nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et pavit pauperes ex eo quod habuit (III Reg. XIX, 21) ; ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus, in disciplinam se propheticam daret.

PL 16, 67A

もっとも、主は財産が一度に投げ出されることでなく、分配されることを望む(『教令集』第1部第86区分「Dominus non vult」法文)。ただし、エリシャが自分の牛を屠り、持っていたものから貧しい者を養ったような場合は別である(列王記三19:21)。家のことに煩わされることなく、すべてを捨てて、預言者の訓練に身を委ねるためであった。

22

150. Est etiam illa probanda liberalitas (Dist. 86, c. Est probanda) , ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas.

PL 16, 67A

150. 自分の血筋の近親者を、彼らが困窮していると知るなら見下さない、という気前のよさもまた、是認されなければならない(『教令集』第1部第86区分「Est probanda」法文)。

23

Melius est enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati: non tamen ut illi ditiores eo fieri velint, quod tu potes conferre inopibus; causa enim praestat, non gratia.

PL 16, 67A

実に、あなた自身が、身内を助けるほうがよい。彼らは、他人に生活費を求めることを恥じ、あるいは困窮のために誰かに援助を願うことを恥じるからである。ただし、あなたが貧しい人々に施すことのできるものによって、彼らがいっそう富もうと望むようなことがあってはならない。決め手となるのは事情であって、情実ではないからである。

24

Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos divites facias: sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere?

PL 16, 67B

というのも、あなたが主に身を献げたのは、自分の身内を富ませるためではなく、善い業の実りによって永遠の生命を自分のために手に入れ、憐れみの代価によって自分の罪を贖うためだからである。彼らは、自分が求めているのは少しだと思っているのか。

25

Pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, et se juste facere putant. Et accusat quod eum divitem non feceris, cum te ille velit aeternae vitae fraudare mercede. 151. Consilium prompsimus, auctoritatem petamus.

PL 16, 67B

彼らはあなたの代価を求め、あなたの生命の実りを奪い取ろうと努めながら、自分たちは正しいことをしていると思っている。そして、あなたが彼を富ませなかったと非難する。その実、彼は、あなたから永遠の生命の報いを騙し取ろうとしているのである。151. 助言は述べた。今度は権威を求めよう。

26

Primum neminem debet pudere, si ex divite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum dives esset, ut omnes sua inopia ditaret.

PL 16, 67B

第一に、富める者から貧しい者となることを、誰も恥じるべきではない。貧しい者に施すあいだはそうである。キリストは富んでいたのに貧しくなり、その貧しさによってすべての人を富ませたからである。

27

Dedit regulam quam sequamur, ut bona ratio sit exinaniti patrimonii; si quis pauperum famem repulit, inopiam sublevavit. Unde et consilium in hoc do, Apostolus dicit: Hoc enim vobis utile est, ut Christum imitemini (II Cor. VIII, 10) .

PL 16, 67B

キリストは、我々が従うべき規範を与えた。貧しい者の飢えを退け、乏しさを和らげたのなら、空になった財産にも正当な理由があるということである。それゆえ使徒は言う。「この点で私は助言を与える。汝らがキリストに倣うこと、これが汝らに有益だからである」(二コリント8:10)〔「キリストに倣う」の句を含むこの形は、底本の刷るままに訳した〕。

28

Consilium bonis datur, correptio errantes coercet. Denique quasi bonis dicit: Quia non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno praeterito (Ibid.) . Perfectorum utrumque est, non pars.

PL 16, 67C

助言は善い人々に与えられ、叱責は迷う者を抑える。実に、使徒は善い人々に向けてのように言う。「汝らは昨年から、行うことだけでなく、望むことをも始めた」(二コリント8:10)〔底本は Ibid.(同じ書の同じ箇所)とのみ刷り、番号を付けない。直前の引照と同じ箇所と取った〕。両方を備えることは完全な者に属し、一方だけではない。

29

Itaque docet et liberalitatem sine benevolentia, et benevolentiam sine liberalitate non esse perfectam.

PL 16, 67C

こうして使徒は、気前のよさが好意を伴わなければ、また好意が気前のよさを伴わなければ、完全ではないと教える。

30

Unde ad perfectum hortatur, dicens: Nunc ergo et facere consummate, ut quemadmodum prompta est in vobis voluntas faciendi, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, acceptum est, non secundum quod non habet.

PL 16, 67C

それゆえ使徒は、完全へと励まして言う。「今や、行うことをも成し遂げよ。汝らのうちに行う意志が熱心であるのと同じく、持っているものに応じて成し遂げることにも熱心であるように。意志が熱心であるなら、人が持っているものに応じて受け入れられるのであって、持っていないものに応じてではない」。

31

Non enim ut aliis refectio sit, vobis autem angustia: sed ex aequalitate in hoc tempore, vestra abundantia ad illorum inopiam, ut illorum abundantia sit ad vestram inopiam; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (Ibid., 11 et seq.) .

PL 16, 68A

「それは、他の人々に安らぎがあり、汝らに窮屈があるようにするためではなく、今のこの時に均衡によって、汝らの豊かさが彼らの乏しさを補い、彼らの豊かさが汝らの乏しさを補うようにするためである。それは均衡が生じるためであり、書かれているとおりである。『多く〔集めた〕者は余らず、少なく〔集めた〕者も不足しなかった』」(二コリント8:11以下)。

32

152. Advertimus quemadmodum et benevolentiam, et liberalitatem, et modum comprehendit, et fructum, atque personas. Ideo modum quia imperfectis dabat consilium, non enim patiuntur angustias, nisi imperfecti.

PL 16, 68A

152. 我々は気づく。使徒が、好意と気前のよさ、また尺度と実り、さらに人々をどのように含めているかを。尺度を含めたのは、不完全な者に助言を与えていたからである。不完全な者でなければ、窮屈を被ることはない。

33

Sed et si quis Ecclesiam nolens gravare in sacerdotio aliquo constitutus aut ministerio, non totum quod habet, conferat; sed operetur cum honestate quantum officio sat est, non mihi imperfectus videtur.

PL 16, 68A

しかし、教会に負担をかけまいとして、何らかの司教職や奉仕の務めに就いている人が、持っているものをすべてではなく、務めに足りるだけを、徳にかなう仕方で働いて差し出すなら、私にはその人が不完全であるようには見えない。

34

Et puto quod hic augustiam non animi, sed rei familiaris dixerit. 153. De personis autem puto dictum: Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia ad vestram inopiam; id est, ut populi abundantia sit bonae operationis ad illorum sublevandam alendi inopiam: et illorum abundantia spiritalis adjuvet in plebe inopiam meriti spiritalis, et conferat ei gratiam.

PL 16, 68B

私は、使徒がここで言ったのは、心の窮屈〔底本は augustiam と刷る。angustiam と読む〕ではなく家計の窮屈だと考える。153. 人々については、次のように語られたのだと私は考える。「汝らの豊かさが彼らの乏しさを補い、彼らの豊かさが汝らの乏しさを補うように」。すなわち、民の善い働きの豊かさが、彼ら〔illorum は聖職者を指すと取った〕を養うことの乏しさを和らげることに向けられ、彼らの霊的な豊かさが、民の霊的な功績の乏しさを助け、民に恩寵を授けるように、ということである。

35

154. Unde exemplum optimum posuit: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minuit. bene hortatur ad officium misericordiae omnes homines istud exemplum; quoniam et qui plurimum auri possidet, non abundat; quia nihil est quidquid in hoc saeculo est: et qui exiguum habet, non minuit; quia nihil est, quod amittit.

PL 16, 68B

154. それゆえ使徒は、きわめてよい例を示した。「多く〔集めた〕者は余らず、少なく〔集めた〕者も不足しなかった」。この例は、すべての人を慈しみの務めへと見事に励ます。金を最も多く持つ者も余ることはない。この世にあるものは何ほどのものでもないからである。わずかしか持たない者も不足しない。失うものが無いからである。

36

Res sine dispendio est, quae tota dispendium est. 155. Est etiam sic intellectus bonus: Qui plurimum habet, et si non donat, non abundat; quia quantumvis acquirat, eget semper, qui plus concupiscit: et qui exiguum habet, non minuit; quia non multum est quod pauperem pascit.

PL 16, 68C

全体が損失であるものは、損失を生じない物である。155. また次のようにも、よく理解できる。「最も多く持つ者は、たとえ施さなくても、余ることがない。どれほど手に入れても、より多くを欲する者は常に乏しいからである。わずかしか持たない者は、不足しない。貧しい者を養うものは多くないからである」。

37

Similiter ergo et ille pauper qui confert spiritalia pro pecuniariis, et si plurimum habeat gratiae, non abundat; non enim onerat gratia, sed allevat mentem. 156. Sed etiam sic potest intelligi: Non abundas, o homo.

PL 16, 68C

同様に、金銭に代えて霊的なものを差し出すあの貧しい者も、恩寵を最も多く持っていても、余ることはない。恩寵は精神に重荷を負わせず、むしろ軽くするからである。156. しかし、次のようにも理解できる。人よ、あなたは余ることがない。

38

Quantum est enim quod accepisti, etsi tibi multum est? Joannes quo nemo major est inter natos mulierum, inferior tamen erat eo, qui minor est in regno coelorum. 157. Potest et sic: Non abundat Dei gratia corporaliter, quia spiritalis est.

PL 16, 68C

あなたが受けたものは、たとえあなたにとって多くても、どれほどのものだろうか。女から生まれた者のうちで彼より大きい者はいないヨハネも、天の国で最も小さい者より劣っていた。157. 次のようにも言える。神の恩寵は体に属するものとして余ることはない。それは霊的なものだからである。

39

Quis potest ejus aut magnitudinem aut latitudinem comprehendere, quam non videt? Fides si fuerit sicut granum sinapis, montes transferre potest, et non tibi datur ultra granum sinapis.

PL 16, 69A

見えないその恩寵の大きさや広さを、誰が捉えることができようか。信仰がカラシ種のようであれば、山をも動かすことができるのに、あなたにはカラシ種以上のものが与えられていない。

40

Si abundet in te gratia, non est verendum ne mens tua tanto munere incipiat extolli; quia multi sunt qui ab altitudine cordis sui gravius corruerunt, quam si nullam habuissent Domini gratiam?

PL 16, 69A

あなたのうちに恩寵が満ちあふれるなら、これほどの賜物によって、あなたの精神が高ぶり始めはしないかと恐れるべきではないだろうか。主の恩寵をまったく持たなかった場合よりも、己の心の高ぶりからいっそう重く倒れた者が多いからである〔ミーニュの脚注は、non はすべての刊本と一部の写本に欠けるが、はるかに多くの、より良い写本にはあり、文を問いとして取れば無理がないとする。文末の疑問符も底本のままで、それに従って問いと取った〕。

41

Et qui parum habet, non minuit; quia non est corporeum ut dividatur: et quod parum videtur habenti, plurimum est cui nihil deest.

PL 16, 69A

また、わずかしか持たない者も不足しない。恩寵は体に属するものではなく、分けられるものではないからである。持つ者にはわずかに見えるものも、何も欠けていない者にとっては、きわめて大きい。

42

158. Consideranda etiam in largiendo (Dist. 86, c. Consideranda) aetas atque debilitas, nonnumquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi labore jam non queunt victum quaerere.

PL 16, 69A

158. 施すにあたっては(『教令集』第1部第86区分「Consideranda」法文)、年齢と衰え、ときには慎みも考慮されなければならない。慎みは、生まれの良さを表すものである。それゆえ、もはや労働によって自分の糧を得られない老人には、より多く施せ。

43

Similiter et debilitas corporis, et haec juvanda promptius. Tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem: et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat, amisit.

PL 16, 69B

同様に、体の衰えにも、より速やかに助けを与えなければならない。さらに、富の中から困窮に落ちた者にも同じである。とりわけ、自分の落ち度でなく、強盗や、公示による財産没収や、中傷によって、持っていたものを失った場合はそうである。

44

159. Sed forte dicat aliquis: Caecus uno loco sedet et praeteritur, et juvenis validus frequenter accipit. Et verum est, quia obrepit per importunitatem. Non est illud judicii, sed taedii.

PL 16, 69B

159. しかし、ある人はこう言うかもしれない。「盲人は一つ所に座っていても素通りされ、頑健な若者はしばしば受け取る」と。それは本当である。しつこさによってこっそり入り込むからである。それは判断によるのではなく、うんざりさせられることによる。

45

Nam et Dominus ait in Evangelio (Luc, XI, 8) de eo qui jam clauserat ostium suum, si quis ostium ejus procacius pulset, quia surgit et dat illi propter importunitatem.

PL 16, 69B

実に、主も福音書の中で(ルカ11:8)、すでに自分の戸を閉じた者について、誰かがその戸をいっそう図々しく叩くなら、彼はその執拗さのゆえに起きて与える、と言っている。

Liber I, Caput XXXI

第I巻 第XXXI章PL 16, 69C
1

Acceptum beneficium largiori manu remetiendum terrae praecipitur exemplo: nec non adductus ad eamdem rem Salomonis de convivio locus, postea spiritali sensu exponitur.

PL 16, 69C

受けた恩は、大地の例にならって、より豊かな手で返すべきことが命じられる。同じ事柄についてソロモンの宴に関する箇所が引かれ、のちに霊的な意味で説き明かされる。

2

160. Pulchrum quoque est propensiorem ejus haberi rationem, qui tibi aut beneficium aliquod, aut munus contulit, si ipse in necessitatem incidit. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis?

PL 16, 69C

160. 恩または贈り物を与えてくれた人が、窮境に陥ったときには、その人にいっそう厚い配慮を向けるのもまた美しいことである。実に、受けたものを返さないほど、務めに反することがあろうか。

3

Nec mensura pari, sed uberiore reddendum arbitror, et usum pensare beneficii; ut et tu subvenias, quantum ejus aerumnam repellas.

PL 16, 69C

私は、同じ量ではなく、より豊かに返すべきであり、恩がもたらした益をも勘定に入れるべきだと考える。あなたもその人の苦難を払いのけるだけ助けるようにするためである。

4

Etenim superiorem non esse in referendo quam in conferendo beneficio, hoc est minorem esse, quoniam qui prior contulit, tempore superior est, humanitate prior.

PL 16, 69C

実に、恩を返すにあたって、恩を施したときより上回らないということは、劣るということである。先に施した者は、時において上であり、人情において先だからである。

5

161. Unde imitanda nobis est in hoc quoque natura terrarum, quae susceptum semen multiplicatiori solet numero reddere quam acceperit. Ideo tibi scriptum est: Sicut agricultura est homo insipiens, et tamquam vinea homo egens sensu.

PL 16, 70A

161. それゆえ、この点でも我々は大地の本性にならうべきである。大地は受けた種を、受けたよりも増した数にして返すのが常である。だからあなたにはこう書かれている。「愚かな人は畑のようであり、分別に欠ける人はブドウ畑のようである。」

6

Si reliqueris eum, desolabitur (Prov. XXIV, 30, 31) . Sicut agricultura ergo etiam sapiens, ut tamquam fenerata sibi majore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiore cumulo refundit ac reddit.

PL 16, 70A

「これを放っておけば、荒れ果てる」(箴言24:30–31)。それゆえ知恵ある者もまた畑のようであって、受けた種を、貸し付けて利を得たかのように、より大きな量にして返すのである。それゆえ大地は、自ずから実を芽生えさせるか、あるいは託されたものを、より豊かに積み上げて注ぎ返し、返すのである。

7

Utrumque debes quodam haereditario usu parentis, ne relinquaris sicut infoecundus ager. Esto tamen ut aliquis excusare possit quod non dederit, quomodo excusare potest quod non reddiderit? Non dare cuiquam vix licet, non reddere vero non licet.

PL 16, 70A

あなたは、親〔parentis の指すものは定かでない。人を生んだ大地を親と言うものとも取れる〕から受け継ぐ一種の習いによって、この両方を果たすべきである。実らぬ畑のように見捨てられないためである。たとえ、与えなかったことなら弁解できる者がいるとしても、返さなかったことをどうして弁解できようか。誰かに与えないことでさえ、ほとんど許されず、返さないことは断じて許されない。

8

162. Ideo pulchre Salomon ait: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige ea quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam sciens quod oportet te talia praeparare.

PL 16, 70A

162. だからソロモンは見事に言っている。「汝が権力者の食卓について食事をするなら、よくわきまえて、汝に供されるものを悟れ。そして手を伸ばすときは、自分がこうした備えをせねばならぬことを知れ」

9

Si autem insatiabilis es, noli concupiscere escas ejus; haec enim obtinent vitam fallacem (Prov. XXIII, 1 et seq.) . Quas nos imitari cupientes sententias, scripsimus. Conferre gratiam bonum est: at qui referre nescit, durissimus.

PL 16, 70B

「もし汝が飽くことを知らぬ者であるなら、その者の食べ物を欲しがってはならぬ。これらは偽りの生命を得させるからである」(箴言23:1以下)。我々はこれらの句にならいたいと望んで、次のように書いた。好意を施すことは善いことであり、返すことを知らない者は、きわめて冷酷である。

10

Humanitatis exemplum ipsa terra suggerit. Spontane os fructus ministrat quos non severis, multiplicatum quoque reddit quod acceperit. Negare tibi pecuniam numeratam non licet, quomodo licet acceptam non referre gratiam?

PL 16, 70B

人間らしさの手本は、大地そのものが示している。大地は、あなたが蒔かなかった実を自ずから〔底本は Spontane os と刷る。spontaneos と読む〕供し、受けたものを増やして返しもする。あなたに、数えて渡された金を返さないことは許されないのに、受けた好意に報いないことが、どうして許されようか。

11

In proverbiis quoque habes, quod ita plurimum redhibitio ista gratiae apud Deum consuevit valere, ut etiam in die ruinae inveniat gratiam quando possunt praeponderare peccata.

PL 16, 70B

箴言にもある。この好意への返礼は、神の前でとりわけ力があるのが常であり、罪が重みで勝りうる破滅の日にも、恩寵を見いだすほどである。

12

Et quid aliis utar exemplis, cum Dominus ipse remunerationem uberiorem sanctorum meritis in Evangelio polliceatur, atque exhortetur ut operemur bonum opus, dicens: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis; mensuram bonam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 37, 38) ?

PL 16, 70C

他の例を用いる必要があろうか。主自身が、福音書において、聖なる者たちの功績に対するより豊かな報いを約束し、善い行いをするよう励まして、こう言っているのに。「赦せ、そうすれば汝らは赦される。与えよ、そうすれば汝らに与えられる。良い升を、揺すり入れ、あふれるほどにして、人々は汝らの懐に与える」(ルカ6:37–38)。

13

163. Itaque et illud convivium Salomonis non de cibis, sed de operibus est bonis. Quo enim melius epulantur animi, quam bonis factis? Aut quid aliud tam facile potest justorum explere mentes, quam boni operis conscientia?

PL 16, 70C

163. それゆえ、ソロモンのあの宴も、食べ物についてではなく、善い行いについてである。実に、善い行いにまさって、心がよりよく宴を楽しむものがあろうか。あるいは、善い行いの意識ほど容易に、義人たちの精神を満たしうるものが他にあろうか。

14

Qui autem jucundior cibus, quam facere voluntatem Dei? Quem cibum sibi solum Dominus abundare memoravit, sicut scriptum est in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui est in coelo (Joan. IV. 34) .

PL 16, 70C

また、神の意志を行うことにまさって、心地よい食べ物があろうか。主は、この食べ物だけが自分に満ちあふれると述べた。福音書に書かれているとおりである。「私の食べ物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。

15

164. Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4) . Hoc cibo delectantur; qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt, qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio.

PL 16, 70D

164. この食べ物を我々は楽しもう。これについて預言者は言う。「主にあって楽しめ」(詩篇36:4)。この食べ物を楽しむのは、よりすぐれた楽しみを驚くべき才をもって捉えた者たち、精神の、あの清く知性にかなった楽しみがいかなるものかを知りうる者たちである。

16

Edamus ergo panes sapientiae; et saturemur in verbo Dei; quia non in solo pane, sed in omni verbo Dei vita est hominis facti ad imaginem Dei.

PL 16, 71A

それゆえ知恵のパンを食べよう。神の言葉によって満たされよう。神のかたちに造られた人間の生命は、パンだけにではなく、神のすべての言葉にあるからである。

17

De poculo vero satis expresse dicit sanctus Job: Sicut terra exspectans pluviam, sic et isti sermones meos (Job. XXIX, 23) .

PL 16, 71A

飲み物については、聖なるヨブがきわめて明確に言っている。「大地が雨を待つように、これらの者も私の言葉〔を待つ〕」(ヨブ記29:23)。

Liber I, Caput XXXII

第I巻 第XXXII章PL 16, 71A
1

Praemisso quid gratiae ob memorati convivii fercula sit referendum, variae reddendi beneficii rationes recensetur; ubi et de benevolentiae laude, effectis atque ordine disseritur.

PL 16, 71A

先に述べた宴の料理に対して、いかなる謝意を返すべきかを前置きしたうえで、恩を返すさまざまな方法が列挙される。そこでは、好意の称賛、その効果と順序についても論じられる。

2

165. Pulchrum est ergo ut divinarum Scripturarum humescamus alloquio, et quasi ros sic in nos Dei verba descendant.

PL 16, 71B

165. それゆえ、神の聖書の語りかけに潤され、神の言葉が露のように我々の上に降りてくるのは、美しいことである。

3

Cum igitur sederis ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens: et in paradiso delectationis positus, atque in convivio sapientiae locatus, considera quae apponuntur tibi. Scripura divina convivium sapientiae est: singuli libri singula sunt fercula.

PL 16, 71B

だから、あなたが権力者のあの食卓につくときには、その権力者が誰かを悟れ。そして、楽しみの楽園に置かれ、知恵の宴に席を得た者として、あなたに供されるものをよく考えよ。神の聖書〔底本は Scripura。Scriptura と読む〕は知恵の宴であり、一つ一つの書が一つ一つの料理である。

4

Intellige prius quae habeant ferculorum dapes, et tunc mitte manum; ut ea quae legis vel quae accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris, et collatam in te gratiam officiis repraesentes: ut Petrus et Paulus, qui evangelizando vicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possent singuli dicere: Gratia autem Dei sum quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit: sed abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10) .

PL 16, 71B

まず料理に何が盛られているかを悟り、そのうえで手を伸ばせ。あなたが主なる神から読み、受けるものを、行いによって果たし、あなたに授けられた恩寵を、務めによって返すためである。ペトロとパウロがそうであった。彼らは福音を宣べ伝えることによって、賜物を与える者にいわば返礼をし、それぞれが次のように言えるようにした。「私は神の恩寵によって、今の私である。その恩寵は私において乏しくはなかった。むしろ彼ら全員よりも多く私は労苦した」(一コリント15:10)。

5

166. Alius ergo fructum accepti beneficii, ut aurum auro, argentum argento rependit: alius laborem, alius, haud scio an etiam locupletius, solum restituit affectum. Quid enim si reddendi nulla facultas suppetit?

PL 16, 71C

166. それゆえ、ある者は、受けた恩の実りを、金には金、銀には銀として返す。ある者は労苦を返し、またある者は、おそらくはより豊かでさえあろうが、ただ思いだけを返す。実に、返す手立てがまったくなければどうか。

6

In beneficio referendo plus animus quam census operatur: magisque praeponderat benevolentia, quam possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur.

PL 16, 71C

恩に報いるには、財産よりも心のほうがはたらく。恩を返す力よりも、好意のほうがいっそう重みをもつ。感謝は、それを抱いているそのこと自体において、返されるからである。

7

Magna igitur benevolentia, quae etiam si nihil conferat, plus exhibet: et cum in patrimonio nihil habeat, largitur pluribus; idque facit sine ullo sui dispendio, et lucro omnium. Et ideo praestat benevolentia supra ipsam liberalitatem.

PL 16, 71C

それゆえ好意は偉大である。何も与えなくとも、より多くを示し、財産に何一つ持たなくとも、より多くの人に惜しみなく与える。しかも、自らは何も損なわずに、すべての人の益としてそうするのである。だから好意は、気前のよさそのものにまさる。

8

Ditior haec moribus, quam illa muneribus; plures enim sunt qui indigent beneficio, quam qui abundant.

PL 16, 71C

好意が人柄において豊かであるのは、気前のよさが贈り物において豊かであるのにまさる。善行を必要とする者のほうが、有り余る者よりも多いからである。

9

167. Est autem benevolentia etiam conjuncta liberalitati, a qua ipsa liberalitas proficiscitur, cum largitatis affectum sequitur largiendi usus: et separata atque discreta.

PL 16, 72A

167. ところで、好意は気前のよさと結びついてもいる。その場合、気前のよさそのものが好意から出る。惜しみなく与える心情に、与えるという実践が伴うときである。また、〔好意は気前のよさから〕離れ、切り離されてもいる。

10

Ubi enim deest liberalitas, benevolentia manet, communis quaedam parens omnium, quae amicitiam connectit et copulat: in consiliis fidelis, in prosperis laeta, in tristibus moesta; ut unusquisque benevolentis se magis quam sapientis credat consilio: ut David cum esset prudentior, Jonathae tamen junioris consiliis acquiescebat.

PL 16, 72A

実に、気前のよさが欠けているところにも、好意は残る。好意は、すべての人に共通のいわば親であり、友愛を結び合わせる。助言においては誠実であり、順境では喜び、悲しみのときには悲しむ。そのため、各人は、賢い者の助言よりも好意ある者の助言に身を委ねる。たとえばダビデは、より思慮深かったが、それでも年下のヨナタンの助言に従った。

11

Tolle ex usu hominum benevolentiam, tamquam solem e mundo tuleris, ita erit; quia sine ea usus hominum esse non potest ut peregrinanti monstrare viam, revocare errantem, deferre hospitium, (non igitur mediocris virtus, de qua sibi plaudebat Job dicens (Job. XXXI, 32) : Foris autem non habitabat hospes, janua mea omni venienti patebat ) aquam de aqua profluenti dare, lumen de lumine accendere.

PL 16, 72A

人々の交わりから好意を取り去ってみよ。世界から太陽を取り去るのと同じことになるであろう〔ita erit の係りは定かでない。そう取った〕。好意なしには、人々の暮らしは成り立たないからである。たとえば、旅人に道を示すこと、迷う者を連れ戻すこと、宿を提供すること(これは並々ならぬ徳であって、ヨブはこれについて、こう言って自ら誇った(ヨブ記31:32)。「外に旅人が宿ることはなかった。私の戸口は、来る者すべてに開かれていた」)、流れる水から水を与えること、灯から灯をともすことなどである。

12

Benevolentia itaque in his est omnibus, tamquam fons aquae reficiens sitient em, et tamquam lumen quod etiam in aliis luceat, nec illis desit, qui de suo lumine aliis lumen accenderint.

PL 16, 72B

それゆえ好意は、これらすべてのうちにあって、渇く者〔底本は sitient em と刷る。sitientem と読む〕を潤す水の泉のようであり、また、他の者たちのうちにも輝き、しかも自分の灯から他の者たちに灯をともした者から失われることのない灯のようである。

13

168. Est etiam illa benevolentiae liberalitas, ut si quod habes debitoris chirographum, scindens restituas, nihil a debitore consecutus debiti. Quod exemplo sui facere nos debere Job sanctus admonet (Ibid., 35 et seq.) .

PL 16, 72B

168. また、好意の気前のよさとして、次のこともある。あなたが債務者の証文を持っているなら、債務の何一つも債務者から取り立てずに、それを破って返すことである。これを自らの例によって我々がなすべきことを、聖なるヨブが戒めている(ヨブ記31:35以下)。

14

Nam qui habet, non mutuatur: qui non habet, non liberat syngrapham. Quid igitur etiam si ipse non exigas, avaris haeredibus reservas, quam potes cum benevolentiae laude sine damno pecuniae repraesentare?

PL 16, 72B

持っている者は借りないし、持っていない者は証文を免除しない。それなら、たとえあなた自身は取り立てないとしても、好意の称賛を得ながら、金銭の損失なしに今すぐ果たせるものを、なぜ貪欲な相続人たちのために取っておくのか〔quam の係りは定かでない。証文を指すと取った〕。

15

169. Atque ut plenius discutiamus; benevolentia a domesticis primum profecta personis, id est, a filiis, parentibus, fratribus, per conjunctionum gradus in civitatum pervenit ambitum, et de paradiso egressa mundum replevit.

PL 16, 72C

169. さらに詳しく論じるなら、好意はまず家の者、すなわち子、親、兄弟から出て、結びつきの段階を経て諸都市の範囲にまで達し、楽園から出て世界を満たした。

16

Denique cum in viro et femina benevolentem Deus posuisset affectum, dixit: Erunt ambo in una carne (Gen. II, 24) , et in uno spiritu. Unde se Eva serpenti credidit; quoniam quae benevolentiam acceperat, esse malevolentiam non opinabatur.

PL 16, 72C

実に、神が男と女のうちに好意の情を置いたとき、こう言った。「二人は一つの肉のうちにあるであろう」(創世記2:24)、また一つの霊のうちにもである。それゆえエバは蛇を信じたのである。好意を受けていた者は、悪意があるとは思わなかったからである。

Liber I, Caput XXXIII

第I巻 第XXXIII章PL 16, 72C
1

Benevolentiam in Ecclesia maxime, et earumdem aut affinium virtutum hominibus perseverare. 170. Augetur benevolentia coetu Ecclesiae, fidei consortio, initiandi societate, percipiendae gratiae necessitudine, mysteriorum communione.

PL 16, 72C

好意は、教会において最も、また同じ徳か近い徳をもつ人々の間で存続する。170. 好意は、教会の集い、信仰の交わり、入信に与る者たちの仲間、恩寵を受けることの絆、奥義の共有によって増す。

2

Haec enim etiam appellationes necessitudinum, reverentiam filiorum, auctoritatem et pietatem patrum, germanitatem fratrum sibi vindicant. Multum igitur ad cumulandam spectat benevolentiam necessitudo gratiae. 171. Adjuvant etiam parium studia virtutum.

PL 16, 73A

これらは、親族の呼び名、子らの敬い、父たちの権威と慈愛、兄弟の同胞愛をも自らのものとするからである。それゆえ、恩寵の絆は、好意を積み上げるうえで大いに力がある。171. 同等の徳への熱意も助けとなる。

3

Siquidem benevolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Jonathas filius regis imitabatur sancti David mansuetudinem, propter quod diligebat eum (I. Reg. XIX, 2 et seq.) .

PL 16, 73A

好意は、人柄の類似をも生むからである。実に、王の子ヨナタンは、聖なるダビデの柔和さにならい、そのゆえに彼を愛した(サムエル記上19:2以下)。

4

Unde et illud: Cum sancto sanctus eris (Psal. XVII, 26) , non solum ad conversationem, sed etiam ad benevolentiam derivandum videtur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia (Gen. IX, 22 et seq.) .

PL 16, 73A

ここから、「聖なる者とともにあれば、汝は聖なる者となる」(詩篇17:26)という句も、交際にだけでなく、好意にまで及ぼして解すべきだと思われる。ノアの子らも同じ所に住んでいたが、彼らの間には人柄の一致がなかったからである(創世記9:22以下)。

5

Habitabant etiam in domo patria Esau et Jacob, sed discrepabant (Gen. XXV, 27) . Non enim erat benevolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem (Gen. XXVII, 14 et seq.) .

PL 16, 73A

エサウとヤコブも父の家に住んでいたが、互いに相容れなかった(創世記25:27)。彼らの間には、相手を自分より先に立てる好意はなく、むしろ祝福を先に奪い取ろうとする争いがあったからである(創世記27:14以下)。

6

Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, benevolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Jacob paternae degenerem domus virtuti praeferre non poterat.

PL 16, 73B

一方はきわめて粗暴で、他方は柔和であったから、人柄が違い、熱意が衝突するなかで、好意はありえなかった。加えて、聖なるヤコブは、父の家の徳に似ない者〔エサウを指すと取った〕を、その徳より優先することができなかった。

7

172. Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate justitia: quae velut compar et socia benevolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus.

PL 16, 73B

172. ところで、公正を伴った正義ほど、人を結びつけるものはない。正義は、好意のいわば対等な仲間として、我々が自分と等しいと信じる者たちを愛させる。

8

Habet autem in se benevolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex benevolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico gravia vitae sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31) .

PL 16, 73B

好意は、それ自体のうちに勇気をも含んでいる。友愛は好意の泉から生じるから、友のために命の重い危険を負うことをためらわないのである。〔聖書は〕言う。「たとえ彼のゆえに私に災いが降りかかっても、私は耐える」(集会の書22:31)。

Liber I, Caput XXXIV

第I巻 第XXXIV章PL 16, 74A
1

Alia nonnulla benevolentiae commoda memorantur. 173. Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint (Prov. XXVII, 6) .

PL 16, 74A

好意の、ほかのいくつかの利点が述べられる。173. 好意は、怒りの剣をもぎ取るのが常である。好意は、友の与える傷を、敵が進んでする口づけよりも有益なものにする(箴言27:6)。

2

Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent.

PL 16, 74A

好意は、多くの者から一つのものを生む。友が多くいても、彼らは一つとなり、そこには一つの霊と一つの考えがあるからである。同時に我々は、友愛においては、棘はあっても痛みのない叱責さえ喜ばれることに気づく。

3

Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate. 174. Ad summam, non omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut vicinum quis interdum magis quam fratrem adjuverit.

PL 16, 74A

我々は厳しい言葉に心を刺されるが、好意の行き届いた配慮には喜ぶからである。174. 要するに、すべての人に同じ務めがつねに負われるのではなく、優先されるのもつねに人であるとは限らない。むしろ多くの場合、事情と時機による優先なのであって、そのため人は、時に兄弟よりも隣人を助けることになる。

4

Quoniam et Salomon dicit: Melior vicinus in proximo, quam frater longe habitans (Ibid., 10) . Et ideo plerumque amici se benevolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum valet benevolentia, ut plerumque pignora vincat naturae.

PL 16, 74B

ソロモンも言っているからである。「近くにいる隣人は、遠くに住む兄弟にまさる」(箴言27:10)。それゆえ多くの場合、人は兄弟の絆よりも友の好意に身を委ねる。好意はそれほどの力をもち、しばしば自然の絆にさえ勝つ。

Liber I, Caput XXXV

第I巻 第XXXV章PL 16, 74B
1

De fortitudine quae dividitur in bellicam atque domesticam: primam sine justitia et prudentia virtutem non esse: alteram maxime in tolerantia esse positam. 175. Satis copiose justitiae loco honesti naturam et vim tractavimus.

PL 16, 74B

勇気は戦いの勇気と家の勇気に分けられ、前者は正義と思慮を欠けば徳ではなく、後者は主として忍耐にある。175. 正義の箇所で、徳にかなうことの本性と力を、十分に豊かに論じた。

2

Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas.

PL 16, 74B

今や勇気を論じよう。勇気は、他の徳よりいわば高いものであり、戦いにかかわる事柄と家庭にかかわる事柄とに分けられる。

3

Sed bellicarum rerum studium a nostro officio jam alienum videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma jam spectat usus noster, sed ad pacis negotia.

PL 16, 74B

しかし、戦いの事柄への熱意は、すでに我々の務めには無縁に思われる。我々は体の務めよりも心の務めに心を向けているからであり、我々の営みはもはや武器にではなく、平和のための事柄にかかわるからである。

4

Majores autem nostri, ut Jesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.

PL 16, 74C

だが、我々の先人たち、たとえばヌンの子ヨシュア〔原文は Jesus Nave。ヨシュアのこと〕、エルバアル〔ギデオンのこと〕、サムソン、ダビデは、戦いの事柄においても最高の栄光を得た。

5

176. Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine justitia iniquitatis materia est.

PL 16, 75A

176. それゆえ勇気は、他の徳よりいわば高いが、決して連れのない徳ではない。自分自身を自分に委ねることはないからである。さもなければ、正義を欠く勇気は、不法の材料である。

6

Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis justa bella an injusta sint, spectandum putetur. 177. Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio.

PL 16, 75A

強ければ強いほど、劣った者を抑えつけることに積極的になるからである。戦いの事柄そのものにおいても、その戦いが正しいか不正かが見極められるべきだと考えられている。177. ダビデは、挑発されるのでなければ、決して戦いを仕掛けなかった。そして戦闘において、思慮を勇気の伴侶とした。

7

Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit (I Reg. XVII, 40) ; virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur.

PL 16, 75A

実際、巨大な体躯をもつ男ゴリアトと一騎打ちで戦おうとしたときには、自分に負わされるはずの武具を退けた(サムエル記上17:40)。徳は、他人の覆いよりも、自らの腕に頼るからである。

8

Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino (II Reg. V, 19 et seq.) , bellum adorsus.

PL 16, 75B

次いで、いっそう重く打つために、離れたところから石の一撃で敵を倒した。その後は、主に伺いを立てたうえでなければ、決して戦いに取りかからなかった(サムエル記下5:19以下)。

9

Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus (II Reg. XXI, 15 et seq.) gloriae cupidus, incuriosus salutis.

PL 16, 75B

こうして、あらゆる戦いで勝利者となり、極度の老年に至るまで腕をふるうことにためらわず、ティタン族〔巨人たちのこと。サムエル記下21章のペリシテの巨人たちをこう呼ぶ〕との戦いを引き受けて、戦士として猛々しい軍勢の中に入り交じった(サムエル記下21:15以下)。栄光を求め、自分の身の安全は顧みなかった。

10

178. Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 33, 34) : qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum.

PL 16, 75B

178. だが、輝かしい勇気はこれだけではない。我々はまた、信仰によって心の大きさをもって獅子の口をふさぎ、火の力を消し、剣の刃を逃れ、弱さから力を得て強くなった者たちの栄えある勇気をも認める(ヘブライ11:33–34)。彼らは、従者や軍団に囲まれて多くの人と分かち合う勝利を得たのではなく、ひとえに心の徳だけで、背信の者たちに対するただ一人の凱旋を得たのである。

11

Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur (Dan. XIV, 38) .

PL 16, 75C

ダニエルは何と無敵であったことか。自分のわきでほえる獅子を恐れなかった。獣たちはうなり、彼は食事をしていた(ダニエル14:38)。

Liber I, Caput XXXVI

第I巻 第XXXVI章PL 16, 75C
1

Fortitudinis officium aliud esse, ut injuriam a debiliori depellamus: aliud ut non rectos animi motus coerceamus: aliud demum tum ut aspernemur humilia, tum ut honesta infracto animo prosequamur.

PL 16, 75C

勇気の務めは、第一に弱い者から不正を払いのけること、第二に心の正しくない動きを抑えること、第三には、卑しいものを退けることと、挫けぬ心で徳にかなうことを追い求めることである。

2

Quae ab universis quidem Christianis, sed potissimum ab Ecclesiasticis viris praestanda demonstrantur. 178*.

PL 16, 75C

これらは、すべてのキリスト教徒が果たすべきことであるが、とりわけ教会の人々が果たすべきことであると示される。〔翻刻ではこの後に段落番号 178*. が来るが、ミーニュは梗概の後の次の段落の頭に刷る。次節を見よ〕

3

Non igitur in viribus corporis et lacertis tantummodo fortitudinis gloria est, sed magis in virtute animi: neque in inferenda (23, q. 2, c. Non in inferenda) , sed in depellenda injuria lex virtutis est.

PL 16, 75C

178*.〔底本は星印を付けて 178 と刷り、前章の最後の段落の番号と重なる〕 それゆえ勇気の栄光は、体の力と腕にだけあるのではなく、むしろ心の徳にある。徳の法は、不正を加えること(『教令集』第2部第23事例第2問題「Non in inferenda」法文)にではなく、不正を払いのけることにある。

4

Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit. Unde (Exod. II, 11 et seq.) sanctus Moyses hinc prius orsus est tentamenta bellicae fortitudinis.

PL 16, 75D

仲間から不正を払いのけることができるのに払いのけない者は、不正を行う者と同じく悪徳のうちにいる。それゆえ(出エジプト記2:11以下)聖なるモーセは、ここから戦いの勇気の試みを始めた。

5

Nam cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit; ita ut Aegyptium sterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 10) .

PL 16, 76A

ヘブライ人がエジプト人から不正を受けているのを見て、これを守り、そのエジプト人を打ち倒して砂の中に隠したのである。ソロモンもまた言う。「死へと引かれていく者を救い出せ」(箴言24:10)。

6

179. Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Job: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adjutor non erat, adjuvi.

PL 16, 76A

179. それゆえ、トゥリウスも、あるいはパナイティオスも、またアリストテレスその人も、これをどこから移し取ったかは、十分に明らかである。もっとも、この二人〔本文はトゥリウス、パナイティオス、アリストテレスの三人を挙げたうえで his duobus(この二人)と言う。どの二人を指すかは定かでない〕よりも古いヨブが、すでにこう言っている。「私は貧しい者を権力者の手から救い、助け手のない孤児を助けた」。

7

Benedictio perituri in me veniat (Job XXIX, 12, 13) . Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae?

PL 16, 76A

「滅びようとする者の祝福が、私の上に来るように」(ヨブ記29:12–13)。悪魔の攻撃をこれほど勇ましく耐え抜き、自らの精神の徳によって悪魔に勝ったこの人こそ、最も勇気ある者ではないか。

8

Neque vero de ejus dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem et virtutem: omnem autem injuriosum humiliato (Job. XL, 2) . Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem (Hebr. VI, 18) .

PL 16, 76A

また、主が「男のように汝の腰に帯を締めよ。高さと力を受けよ。不当に害する者をみな低くせよ」(ヨブ記40:2)と言う相手の勇気を、疑うべきでもない。使徒もまた言う。「汝らには、最も強い慰めがある」(ヘブライ6:18)。

9

Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur. 180. Et re vera jure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque se ipsum vincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam, variarum rerum circumfertur mutatione.

PL 16, 76B

それゆえ、何らかの苦痛の中で自分を慰める者は、勇気ある者である。180. そして実際、この勇気がそう呼ばれるのは当然である。各人が自分自身に勝ち、怒りを抑え、いかなる誘惑によっても軟弱にされたり曲げられたりせず、逆境に乱されず、順境に思い上がらず、いわば風のように、さまざまな事柄の移り変わりに振り回されることがない〔底本は否定辞を欠く。「振り回されない」と解した〕ときである。

10

Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in servitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem?

PL 16, 76B

精神を鍛え、肉を痛めつけて奴隷とすることにまさって、高く気高いことがあろうか。肉が命令に従い、助言に服し、労苦に臨むにあたって、心の目的と意志をたゆまず遂行するようにするためである。

11

181. Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat.

PL 16, 76B

181. これが勇気の第一の力である。心の勇気は二つの種類において見られるからである。第一に、体にまつわる外的なものを最も小さなものと見なし、いわば余分なものとして、求めるよりむしろ軽んじるべきだと考えることである。

12

Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur.

PL 16, 76C

第二に、最高のものを、すなわち徳にかなうことと、あのふさわしいこと(プレポン)〔ギリシア語〕とが見て取られる事柄のすべてを、心の輝かしい集中をもって、熱情に至るまで追い求めることである。

13

Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras?

PL 16, 76C

実に、あなたの心を、富も快楽も名誉も最高のものに置かず、これらに熱意のすべてをすり減らさないように形づくることにまさって、輝かしいことがあろうか。

14

Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias.

PL 16, 76C

あなたがそのように心を整えたなら、必然的に、あの徳にかなうこととふさわしいことを優先すべきだと考え、あなたの精神をそれにあくまで向けるようになる。そこで、心を挫くのが常である何事が起ころうと、すなわち財産の喪失、名誉の損なわれること、不信の者たちの中傷があろうと、いわば超然として、それを感じないでいる。

15

Deinde ut te salutis ipsius pericula pro justitia suscepta non moveant. 182. Haec vera fortitudo est, quam habet Christi athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur.

PL 16, 76C

さらに、正義のために引き受けた、身の安全そのものへの危険にも、あなたが動かされないようになる。182. これこそ真の勇気であり、キリストの競技者が持つものである。競技者は、規則にかなった競技をしなければ、冠を受けない。

16

An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem (II Cor VII, 5) ? Vide quot certamina, et una corona.

PL 16, 77A

勇気についてのこの教えは、あなたには取るに足らぬものと思われるか。「艱難は忍耐を生み、忍耐は練達を生み、練達は希望を生む」(二コリント7:5)〔底本の引照は二コリント7:5。引用の文言はローマ5:3–4に見られる〕。見よ、競技はいかに多く、冠は一つである。

17

Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Jesu, cujus caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores.

PL 16, 77A

この教えを与えるのは、キリスト・イエスにあって強められた者〔パウロ〕だけであり、その者の肉には安息がなかった。周囲から苦難があり、外には戦い、内には恐れがあった。

18

Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus.

PL 16, 77A

危険の中に、数多くの労苦の中に、牢獄の中に、死の中に置かれながらも、心は挫かれず、むしろ戦い、ついには自らの弱さによっていっそう力ある者となった。

19

183. Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis?

PL 16, 77A

183. それゆえ、教会の務めに就く者は、人間の事柄を軽んじる心をもたねばならないと、〔使徒が〕どのように教えているかを考えよ。「それゆえ、汝らがキリストとともにこの世の諸要素から死んだのなら、なぜなお、この世に生きているかのように、この世について定めるのか」。

20

Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) . Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III. 1) .

PL 16, 77B

「触れるな、汚すな、味わうな。これらはみな、用いること自体によって滅びに至るものである」(コロサイ2:20以下)。そして後に言う。「それゆえ、汝らがキリストとともに起き上がったのなら、上にあるものを求めよ。地上にあるものを求めるな」(コロサイ3:1)。

21

Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5) . Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.

PL 16, 77B

またさらに言う。「それゆえ、地上にある汝らの肢体を殺せ」(コロサイ3:5)。そしてこれらは、なおすべての信徒に向けたものである。だが、あなたには、子よ、富を軽んじること、また俗悪で老女じみた作り話を避けることを勧め、あなたを敬虔へと鍛えるもの以外は何も許さない。体の鍛錬は何の役にも立たず、敬虔はすべてに有益だからである。

22

184. Exerceat ergo te pietas ad justitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias juvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas.

PL 16, 77B

184. それゆえ、敬虔があなたを正義、自制、柔和へと鍛えるようにせよ。若気の業を避け、恩寵に堅くされ根を下ろして、信仰の良き戦いに臨むためである。世の事柄に身を絡めてはならない。あなたは神の兵士として仕えているからである。

23

Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, stipendiorum suorum fructu!

PL 16, 78A

実に、皇帝に仕える兵士でさえ、訴訟の引き受け、法廷の事務の遂行、商品の販売を、人間の法によって禁じられているのなら、信仰の兵役に励む者は、ましてあらゆる商売から身を遠ざけ、小さな畑があるならその実りで、無ければ自分の給与の実りで満足すべきである。

24

Siquidem bonus testis est qui dicit: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) . Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.

PL 16, 78A

実際、こう言う者は良い証人である。「私は若かったが、老いた。しかし、義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを求めるのも見たことがない」(詩篇36:25)。これこそ心の平静と節制であって、獲得への熱意に動かされず、困窮の恐れに苦しめられない。

Liber I, Caput XXXVII

第I巻 第XXXVII章PL 16, 78A
1

Servandam ut in prosperis, ita et in adversis mentis aequalitatem: mala tamen interdum declinanda. 185. Ea est etiam quae dicitur vacuitas animi ab angoribus; ut neque in doloribus molliores simus, neque in prosperis elatiores.

PL 16, 78A

順境においても逆境においても心の平らかさを保つべきであるが、災いは時に避けるべきである。185. これはまた、心が苦悩から解かれていること、と呼ばれるものでもある。苦痛のなかでいっそう弱くならず、順境のなかでいっそう高ぶらないためである。

2

Quod si hi qui ad capescendam rempublicam adhortantur aliquos, haec praecepta dant, quanto magis nos qui ad officium Ecclesiae vocamur, talia debemus agere quae placeant Deo; ut praetendat in nobis virtus Christi, et ita simus nostro probati imperatori, ut membra nostra arma justitiae sint, arma non carnalia in quibus peccatum regnet, sed arma fortia Deo quibus peccatum destruatur: moriatur caro nostra, ut in ea omnis culpa moriatur; et quasi ex mortuis viventes, novis resurgamus operibus ac moribus!

PL 16, 78B

国政に携わるよう人々に勧める者たちでさえ、こうした教えを与えるのなら、教会の務めに召された我々は、なおさら、神の喜ぶことを行うべきである。キリストの力が我々のうちに現れ〔praetendat の意味は定かでない。「現れ出る」と取った〕、我々が我々の総帥に認められた者となり、我々の肢体が正義の武器となるようにするためである。それは、罪が支配する肉の武器ではなく、罪が滅ぼされるための、神にとって力ある武器である。我々の肉は死に、その中であらゆる咎が死ぬように。そして、いわば死者の中から生きる者として、新しい行いと生き方によってよみがえるように。

3

186. Haec sunt plena honesti et decori officii stipendia fortitudinis. Sed quia in omnibus quae agimus, non solum quid honestum, sed etiam quid possibile sit quaerimus, ne forte aggrediamur aliquid quod non possimus exsequi.

PL 16, 78B

186. これらが、徳にかなうふさわしい務めに満ちた、勇気の軍務である。しかし、我々が行うすべてにおいて、何が徳にかなうかだけでなく、何が可能かをも問うのは、遂行できないことにうっかり手を出さないためである。

4

Unde nos tempore persecutionis de civitate in civitatem concedere, immo ut verbo ipso utar, fugere (Matth. X, 23) vult Dominus; ne temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam, offerat se periculis, quae fortasse caro infirmior, aut remissior animus ferre ac tolerare non queat.

PL 16, 79A

それゆえ主は、迫害の時には、我々が町から町へと立ち去ること、いや、その語そのものを用いるなら、逃げること(マタイ10:23)を望む。殉教の栄光を望むあまり、軽率に危険に身をさらし、より弱い肉やより萎えた心がおそらく担い耐えることのできない目に遭うことのないようにするためである。

Liber I, Caput XXXVIII

第I巻 第XXXVIII章PL 16, 79A
1

Adversus futura incommoda mentem exercitatione roborandam, nec non confirmandam praevidentia: et quae hic incurrant difficultates? 187. Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi.

PL 16, 79A

将来の困難に対して、心は訓練によって強められ、また先見によって固められねばならず、ここにどのような困難が降りかかるかを述べる。187. 他方、臆病ゆえに退き、危険を恐れて信仰を捨てるべきでもない。

2

Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere.

PL 16, 79A

そのために、心は備えられ、精神は鍛えられ、不動へと固められねばならない。いかなる恐怖にも心が乱されず、いかなる苦難にも挫かれず、いかなる刑罰にも屈しないためである。

3

Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas divini judicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam.

PL 16, 79B

これらは確かに耐え難い。しかし、あらゆる刑罰は、より重い刑罰への恐れに打ち負かされるのだから、思慮をもって心を固め、理性から離れてはならないと考え、神の裁きへの恐れ、絶えることのない刑罰の責め苦を思い浮かべるなら、あなたは心の忍耐を持って耐えることができる。

4

188. Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum duo et tria simul volvere animo, quae conjiciat aut singula aut conjuncta accidere posse, et aut singulis aut conjunctis disponere actus quos intelligat profuturos.

PL 16, 79B

188. このように自らを備えることは、注意深さのわざである。精神の力によって将来のことを見通し、何が起こりうるかをいわば目の前に据え、そう起こった場合に何を行うべきかを定めうることは、才知のわざである。時には二つ三つを同時に心に思い巡らし、それらが個々に、あるいは重なって起こりうると推測し、個々の場合にも重なった場合にも、益となると解する行動を整えるのである。

5

189. Fortis ergo est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire.

PL 16, 79C

189. それゆえ、何かが迫るときにそれを見て見ぬふりをせず、前もって見据え、いわば精神の物見台から見張り、先を見通す思いをもって将来の事柄に立ち向かうことは、勇気ある人のわざである。のちに「私がこれに陥ったのは、起こりうると思わなかったからだ」と言うことのないためである。

6

Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt.

PL 16, 79C

実に、逆境は、見極められていなければ、素早く襲いかかる。戦いにおいて、不意の敵はほとんど耐えられず、備えのない者に出くわせば容易に打ち倒すように、見極められていない災いは、いっそう心を挫く。

7

190. In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt (Matth. V, 8) : atque id quod honestum est solum bonum judicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.

PL 16, 79C

190. それゆえ、この二つにおける心の卓越は次のとおりである。第一に、あなたの心が善い思いに鍛えられ、清い心によって、真実で徳にかなうことを見ること。「心の清い者は幸いである。その者たちは神を見るであろう」(マタイ5:8)。そして、徳にかなうことだけを善と判断すること。次に、いかなる煩いにも乱されず、いかなる欲にも揺れ動かないことである。

8

191. Neque vero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque videntur magna et praecelsa?

PL 16, 80A

191. しかも、これを容易に行える者はいない。知恵のいわば城砦から、富や、多くの人に偉大で崇高に見える他のすべてを見下ろすことほど、困難なことがあろうか。

9

Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas?

PL 16, 80A

さらに、あなたの判断を揺るがぬ理性で固め、自分が軽いと判断したものを、何の益にもならないものとして軽んじることほど、困難なことがあろうか。

10

Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 21) ; utique et filios amiserat et facultates.

PL 16, 80A

さらに、何か逆境が起こり、それが重く苦いと思われても、自然に反することは何も起こらなかったと考えて耐えることである。あなたは読んだはずである。「私は裸で生まれた。裸で去るであろう。主が与えたものを、主が取り去った」(ヨブ記1:21)。彼は子らも財産も失っていたのである。

11

Servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Ibid.) . Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Job II, 10) ?

PL 16, 80B

そして、あらゆる場合に、賢者と義人の役を保つことである。こう言ったかの人が保ったように。「主の喜びにかなったように、事は成った。主の名はほめたたえられよ」(ヨブ記1:21)。そして後に言う。「汝は愚かな女たちの一人のように語った。我々が主の手から善いものを受けたのなら、悪いものを耐えないであろうか」(ヨブ記2:10)。

Liber I, Caput XXXIX

第I巻 第XXXIX章PL 16, 80B
1

Fortitudinem adversus omnia vitia dimicare debere, praecipue adversus avaritiam: quod in sancto Job docetur factum.

PL 16, 80B

勇気はあらゆる悪徳と、とりわけ貪欲と戦わねばならない。このことは聖なるヨブにおいて行われたと教えられる。

2

192. Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet.

PL 16, 80B

192. したがって、勇気とは、並のものでも、他の徳から切り離されたものでもなく、徳々と戦いを交えるようなものでもない。むしろ、あらゆる徳の飾りをただ一人で守り、判断を保ち、あらゆる悪徳に対して和解なき戦いで決着をつける心の勇気である。それは労苦に対しては不屈、危険に対しては強く、快楽に対してはいっそう厳しく、誘惑に対しては固く、これに耳を貸すことを知らず、(言われるように)挨拶さえしない。金銭を軽んじ、貪欲を、徳を軟弱にする一種の汚点のように避ける。

3

Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.

PL 16, 80C

実に、利得に負けることほど勇気に反することは無い。しばしば敵を打ち破り、敵の戦列が敗走に傾いたのに、戦う者が討たれた者たちの戦利品に心を奪われ、自分が打ち倒した者たちのただ中で憐れにも倒れた。また、自らの勝利によって崩れた軍団が、戦利品にかまけているうちに、逃げていた敵を自分たちに呼び戻した。

4

193. Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena: iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem vitet.

PL 16, 80C

193. したがって勇気は、これほど凶悪な疫病を退け、踏みにじるべきであり、欲望に誘惑されてはならず、恐れに挫かれてもならない。徳は自らに一貫しており、あらゆる悪徳を、徳の毒として勇ましく追撃するからである。怒りは、判断を奪うものであるから、いわば武器によって撃退し、病のように避けるべきである。

5

Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata. 194. Quid horum sancto Job vel in virtute defuit, vel in vitio obrepsit? Quomodo laborem aegritudinis, frigoris, famis pertulit?

PL 16, 81A

また名誉欲にも用心すべきである。それは度を越して求められればしばしば害となり、不当に手にしたものであれば常に害となった。194. これらのうち何が、聖なるヨブに徳において欠けていたか、あるいは悪徳において忍び込んだか。彼は病と寒さと飢えの労苦をどのように耐え忍んだか。

6

Quomodo despexit salutis periculum? Numquid rapinis divitiae coacervatae, de quibus tanta inopibus affluebant? Numquid avaritiam census, aut voluptatis studia cupiditatesque excitavit?

PL 16, 81A

彼は身の危険をどのように軽んじたか。富は略奪によって積み上げられたのか。その富から、貧しい者たちにあれほど多くが溢れ出ていたのに。財産が、貪欲を、あるいは快楽への熱中や欲望を掻き立てたのか。

7

Numquid trium regum injuriosa contentio, vel servorum contumelia in iram excussit? Numquid gloria sicut levem extulit, qui imprecabatur gravia sibi, si umquam vel non voluntariam celavisset culpam, vel reveritus esset multitudinem plebis, quominus annuntiaret eam in conspectu omnium?

PL 16, 81A

三人の王〔ヨブの三人の友のこと〕の侮辱的な論争、あるいは僕たちの無礼が、彼を怒りに駆り立てたのか。栄光が、彼を軽薄な者のように高ぶらせたのか。彼は、もし自分がかつて、故意でなかった咎でも隠したなら、あるいは民衆の多数を恐れて、すべての人の目の前でそれを告げ知らせることをためらったなら、自らに重い呪いを招くと誓った者であるのに。

8

Neque enim consentaneae sunt vitiis virtutes, sed sibi constant. Quis igitur tam fortis quam sanctus Job: cui secundus adjudicari potest, qui parem vix reperit?

PL 16, 81B

徳は悪徳と相容れず、自らに一貫しているからである。それならば、聖なるヨブほど勇気ある者は誰か。並ぶ者をほとんど見いだせない彼に、次ぐ者と判定されうる者があろうか。

Liber I, Caput XL

第I巻 第XL章PL 16, 81B
1

Virtutem bellicam nostris etiam non defuisse, veterum exemplis, maximeque praeclaro Eleazari facto demonstratur.

PL 16, 81B

戦いの徳は我々の側の者たちにも欠けていなかったことが、古人の例によって、とりわけエレアザルの輝かしい行いによって示される。

2

195. Sed fortasse aliquos bellica defixos gloria tenet, ut putent solam esse praeliarem fortitudinem; et ideo me ad haec deflexisse, quia illa nostris deforet. Quam fortis Jesus Nave, ut uno praelio quinque reges captos sterneret cum populis suis (Josue X, 5 et seq.) !

PL 16, 81B

195. しかし、戦いの栄光に心を奪われて、勇気とは戦闘の勇気のみだと考え、したがって私がこちらの話に逸れたのは、そのような勇気が我々の側に欠けていたからだ、と思う者がいるかもしれない。ヌンの子ヨシュアは何と勇気ある者であったことか。一度の戦いで五人の王を捕らえ、その民とともに打ち倒したのである(ヨシュア記10:5以下)。

3

Deinde cum adversum Gabaonitas urgeret praelium, et vereretur ne nox impediret victoriam, magnitudine mentis et fidei clamavit: Stet sol; et stetit, donec victoria consummaretur.

PL 16, 81C

それからギブオン人に対する戦いが迫り、夜が勝利を妨げるのではないかと案じたとき、精神と信仰の大きさをもって叫んだ。「太陽よ、止まれ」。すると、勝利が成し遂げられるまで太陽は止まった。

4

Gedeon in trecentis viris de ingenti populo et acerbo hoste revexit triumphum (Judic. VII, 8 et seq.) . Jonathas adolescens virtutem fecit in magno praelio (I Reg. XIV, 1 et seq.) . Quid de Machabaeis loquar (I Mach. II, 35 et seq.) ?

PL 16, 81C

ギデオンは三百人の兵をもって、巨大な民と苛烈な敵から凱旋を持ち帰った(士師記7:8以下)。若者ヨナタンは、大きな戦いで徳を示した(サムエル記上14:1以下)。マカバイ家の人々については何を語ろうか(マカバイ一2:35以下)。

5

196. Sed prius de populo dicam Patrum, qui cum essent parati ad repugnandum pro templo Dei, et pro legitimis suis, dolo hostium die lacessiti sabbati, maluerunt vulneribus offerre nuda corpora, quam repugnare, ne violarent sabbatum.

PL 16, 81C

196. だがまず、父祖たちの民について語ろう。彼らは神の神殿のため、また自分たちの正当な定めのために戦う備えがあったのに、安息日に敵の策略で攻撃されると、安息日を犯すまいとして、戦うよりも、裸の身に傷を受けることを選んだ。

6

Itaque omnes laeti se obtulerunt morti. Sed Machabaei considerantes quod hoc exemplo gens omnis posset perire, sabbato etiam, cum ipsi in bellum provocarentur, ulti sunt innocentium necem fratrum suorum.

PL 16, 81D

こうして皆、喜んで死に身を差し出した。しかしマカバイ家の人々は、この例によって民全体が滅びかねないと考え、安息日であっても自分たちが戦いに挑まれたときは、罪なき兄弟たちの殺害の報復をした。

7

Unde postea stimulatus rex Antiochus, cum bellum accenderet per duces suos Lysiam, Nicanorem, Gorgiam, ita cum Orientalibus suis et Assyriis attritus est copiis, ut quadraginta et octo millia in medio campi a tribus millibus prosternerentur.

PL 16, 82A

そのためアンティオコス王は、のちに憤激し、将軍リュシアス、ニカノル、ゴルギアスを通じて戦を燃え上がらせたが、東方の者たちとアッシリア人の軍勢ともども、野の真ん中で、四万八千人が三千人に打ち倒されるほどに打ち砕かれた。

8

197. Virtutem ducis Judae Machabaei de uno ejus milite considerate (I Machab. VI, 43 et seq.) .

PL 16, 82A

197. 将軍ユダ・マカバイの徳を、その兵士の一人についてよく考えよ(マカバイ一6:43以下)。

9

Namque Eleazarus cum supereminentem caeteris elephantum, lorica vestitum regia, adverteret, arbitratus quod in eo esset rex, cursu concitus in medium legionis se proripuit, et abjecto clypeo, utraque manu interficiebat, donec pervenit ad bestiam, atque intravit sub eam, et subjecto gladio interemit eam.

PL 16, 82A

すなわちエレアザルは、他のゾウよりひときわ高く、王の鎧をまとったゾウに気づき、そこに王がいると考えて、走って勢いよく軍団の真ん中に飛び込み、盾を捨て、両手で〔敵を〕殺しながらその獣のもとに至り、その下にもぐり込み、剣を突き上げてこれを殺した。

10

Itaque cadens bestia oppressit Eleazarum, atque ita mortuus est. Quanta igitur virtus animi!

PL 16, 82B

こうして倒れる獣はエレアザルを押しつぶし、彼はそのように死んだ。何という心の徳であろう。

11

Primo, ut mortem non timeret: deinde, ut circumfusus legionibus inimicorum, in confertos raperetur hostes, medium penetraret agmen, et contempta morte ferocior, abjecto clypeo, utraque manu vulneratae molem bestiae subiret ac sustineret: post infra ipsam succederet, quo pleniori feriret ictu; cujus ruina inclusus magis quam oppressus, suo est sepultus triumpho.

PL 16, 82B

まず、死を恐れなかったこと。次に、敵の軍団に取り囲まれながら、密集した敵のただ中へ突き進み、隊列の真ん中を突き破ったこと。そして死を軽んじていっそう猛々しくなり、盾を捨て、両手で、傷ついた獣の巨体の下に潜り込んでこれを支えたこと。さらにその真下に入り込み、いっそう深い一撃を加えようとしたこと。その倒れる巨体に、押しつぶされたというより閉じ込められて、自らの勝利の中に葬られたのである。

12

198. Nec fefellit opinio virum, quamvis regius fefellerit habitus; tanto enim virtutis spectaculo defixi hostes inermem, occupatum incursare non ausi, post casum ruentis bestiae sic trepidaverunt, ut impares se omnes unius virtuti arbitrarentur.

PL 16, 82B

198. 王の装いは彼を欺いたが、彼の見込みは彼を欺かなかった。実に、徳のこのような光景に釘付けになった敵は、武器を持たず戦いに没頭している彼に襲いかかる勇気がなく、獣が崩れ落ちたのち、全員が、一人の徳に自分たちは及ばないと思うほどうろたえた。

13

Denique rex Antiochus Lysiae filius, qui cum centum vinginti millibus hominum armatis venerat et cum triginta duobus elephantis; ita ut ab ortu solis per singulas bestias velut montes quidam splendor armorum corusco, tamquam lampadibus ardentibus refulgeret, unius territus fortitudine, pacem rogaret. Itaque Eleazarus haeredem virtutis suae pacem reliquit. Sed haec triumphorum sint.

PL 16, 82C

実に、リュシアスの子〔ミーニュの脚注は、filius はここで被後見人(pupillus, alumnus)の意で、このアンティオコスは父からリュシアスの信義と後見に託されていたとする〕アンティオコス王は、武装した十二万〔底本は vinginti。viginti と読む〕の兵と三十二頭のゾウを率いて来ていた。日の出から、山のような一頭一頭の獣の上で、武具の輝きが閃き、燃える松明のように光り返していた〔この一文は構文が乱れており、そのように取った〕のに、一人の勇気に怯えて和平を求めた。こうしてエレアザルは、自らの徳の相続人として平和を残した。しかし、これらは勝利の誉れに属するものとしておこう。

Liber I, Caput XLI

第I巻 第XLI章PL 16, 82C
1

Laudata Judae ac Jonathae magnitudine animi, martyrum in tolerando constantia, quae pars non minima fortitudinis, ob oculos ponitur.

PL 16, 82C

ユダとヨナタンの心の大きさを称えたのち、勇気の少なからぬ部分である、耐え忍びにおける殉教者たちの不屈が、目の前に示される。

2

199. Verum quia fortitudo non solum secundis rebus, sed etiam adversis probatur: spectemus nunc Judae Machabaei exitum (I Marc. IX, 8 et seq.) .

PL 16, 82C

199. さて、勇気は順境においてだけでなく逆境においても試されるのであるから、いまユダ・マカバイの最期を見よう(マカバイ一9:8以下)〔底本は I Marc. と刷る。マカバイ一のこと〕。

3

Is enim post victum Nicanorem regis Demetrii ducem, securior adversus viginti millia exercitus regis, cum nongentis viris bellum adorsus, volentibus his cedere, ne multitudine opprimerentur, gloriosam magis mortem, quam turpem fugam suasit: Ne crimen, inquit, nostrae relinquamus gloriae.

PL 16, 83A

すなわち彼は、王デメトリオスの将軍ニカノルを破ったのち、いっそう安心して、王の軍勢二万に対し九百人で戦いを仕掛けた。兵らが、大勢に押しつぶされないよう退こうとしたので、恥ずべき逃走よりも栄えある死を勧めて言った。「我々の栄光に汚名を残すまい」。

4

Itaque commisso praelio, cum a primo ortu diei in vesperam dimicaretur, dextrum cornu, in quo validissimam manum advertit hostium, aggressus facile avertit. Sed dum fugientes sequitur, a tergo vulneri locum praebuit: ita gloriosiorem triumphis locum mortis invenit.

PL 16, 83A

こうして戦端が開かれ、朝から夕方まで戦いが続いたとき、彼は、敵の最も強力な一隊があると見て取った右翼を攻撃して、たやすく撃退した。だが逃げる者を追ううちに、背後に傷を受ける隙を与えた。こうして彼は、勝利よりも栄えある死に場所を見いだした。

5

200. Quid Jonatham fratrem ejus attexam; qui cum parva manu adversus exercitus regios pugnans, desertus a suis, et cum duobus tantum relictus reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi?

PL 16, 83A

200. 彼の兄弟ヨナタンについて何を付け加えようか。彼は王の軍勢に少数で戦い、味方に見捨てられ、わずか二人とともに残されても、戦いを立て直し、敵を退け、逃げ散った味方を勝利の仲間として呼び戻した。

6

201. Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem servituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus?

PL 16, 83B

201. あなたはここに戦いの勇気を見た。そこには、徳にかなうこととふさわしさの並々ならぬ型がある。それは死を隷属と恥辱よりも上に置くからである。では殉教者たちの受難についてはどう語ろうか。

7

Et ne longius evagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt (II Machab. VII, 1 et seq.) .

PL 16, 83B

そして、遠くへ逸れないように言うなら、マカバイの少年たちは、高慢な王アンティオコスに対して、自分たちの父祖たちに劣らぬ勝利を持ち帰った。前者は武装して、後者は武器なしに勝ったのである(マカバイ二7:1以下)。

8

Stetit invicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutaverat, virtutem auxerat.

PL 16, 83B

七人の少年の一隊は、王の軍団に囲まれても不敗のまま立っていた。責め苦のほうが尽き、拷問者が退き、殉教者は尽きなかった。ある者は頭の皮を剥がれて、姿は変わったが、徳は増していた。

9

Alius linguam jussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. (Exod. XIV, 15) . Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times?

PL 16, 84A

ある者は、舌を切るために差し出せと命じられて、答えた。「黙していたモーセを聞いた主は、語る者だけを聞くのではない(出エジプト記14:15)。主は、すべての人の声よりも、自らの者たちの黙した思いを多く聞く。汝は舌への鞭を恐れるが、血への鞭は恐れないのか」。

10

Habet et sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamavit in Abel (Gen. IV, 10) .

PL 16, 84A

「血もまた自らの声を持ち、それによって神に叫ぶ。アベルにおいて叫んだとおりである」(創世記4:10)。

11

202. Quid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum quot funera tot trophaea, et morientium vocibus tamquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam ventris sui citharam in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem (II Machab. VII, 20 et seq.) ?

PL 16, 84A

202. 母について何を語ろうか。彼女は、息子たちの死の一つ一つを勝利の記念として喜んで見つめ、死にゆく者たちの声を、讃歌を歌う者たちの調べのように楽しみ、自らの胎の最も美しい竪琴を息子たちに見て取り、敬虔の調和を、いかなる竪琴の調べよりも甘美なものとして味わった(マカバイ二7:20以下)。

12

203. Quid de bimulis loquar, qui ante palmam victoriae acceperunt, quam sensum naturae? Quid de sancta Agne, quae in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis et salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutavit?

PL 16, 84A

203. 二歳の幼児たち〔ヘロデに殺されたベツレヘムの幼児たちのこと〕について何を語ろうか。彼らは自然の感覚を得るより先に、勝利のシュロを受けた。聖なるアグネスについては何を語ろうか。彼女は貞潔と命という二つの最も大きなものの危険に置かれ、貞潔を守り、命を不死と引き換えた。

13

204. Non praetereamus etiam sanctum Laurentium, qui cum videret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem.

PL 16, 84B

204. 聖なるラウレンティウスをも見過ごすまい。彼は自分の司教クシストゥスが殉教へと連行されるのを見て泣き始めたが、それは司教の受難のためではなく、自分が残されることのためであった。

14

Itaque his verbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo, sacerdos sancte, sine diacono properas tuo? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti?

PL 16, 84B

そこでこう呼びかけ始めた。「父よ、息子を連れずにどこへ進むのか。聖なる司教よ、助祭を連れずにどこへ急ぐのか。あなたは、奉仕者なしに犠牲を献げることを常としなかった。では私のどこが気に入らなかったのか、父よ。私を不肖の者と見たのか」。

15

Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas? Vide ne periclitetur judicium tuum, dum fortitudo laudatur.

PL 16, 84B

「ともかく確かめてみよ、あなたが選んだ奉仕者がふさわしいかどうかを。主の血の聖別を委ね、完成されるべき秘跡にあずかる交わりを委ねた者に、あなたの血の交わりを拒むのか。勇気が称えられるあいだに、あなたの判断が危うくならぬよう気をつけよ」。

16

Abjectio discipuli detrimentum est magisterii. Quid! quod illustres et praestantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincunt. Denique Abraham filium obtulit (Gen. XXII, 9) , Petrus Stephanum praemisit (Act. VII, 57) .

PL 16, 85A

「弟子を退けることは、師の損失である。実に、著名で優れた人々は、自らの戦いよりも弟子たちの戦いによって勝つではないか。アブラハムは息子を献げ(創世記22:9)、ペトロはステファノを先に送った(使徒言行録7:57)」。

17

Et tu, pater, ostende in filio virtutem tuam, offer quem erudisti, ut securus judicii tui comitatu nobili pervenias ad coronam. 205. Tunc Xystus ait: Non ego te, fili, relinquo ac desero: sed majora tibi debentur certamina.

PL 16, 85A

「父よ、あなたも息子において自らの徳を示せ。あなたが教え育てた者を献げよ。そうすればあなたは、自らの判断に安んじて、高貴な随伴とともに冠へ至るであろう」。205. そのときクシストゥスは言った。「子よ、私はあなたを見捨てて去るのではない。ただ、あなたにはより大きな戦いが定められている」。

18

Nos quasi senes levioris pugnae cursum recipimus: te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Mox venies, flere desiste, post triduum me sequeris. Sacerdotem et levitam hic medius numerus decet.

PL 16, 85A

「我々老人は、より軽い戦いの道程に退く。あなたは若者として、暴君に対するより栄光ある勝利が待っている。まもなくあなたは来る。泣くのをやめよ。三日後に私に続くのだ。司教とレビ人〔助祭を言う〕には、この間の数〔二人の死を隔てる三日を言うと取った〕がふさわしい」。

19

Non erat tuum sub magistro vincere, quasi adjutorem quaereres. Quid consortium passionis meae expetis? Totam tibi haereditatem ejus dimitto. Quid praesentiam meam requiris?

PL 16, 85B

「師のもとで勝つことは、あなたの務めではなかった。助け手を求めるかのように。なぜ私の受難の交わりを求めるのか。その遺産〔ejus(その)が何を指すかは定かでない。私の受難と取った〕をすべて、あなたに残す。なぜ私の臨席を求めるのか」。

20

Infirmi discipuli magistrum praecedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio. Sic et Elias Elisaeum reliquit. Tibi ergo mando nostrae virtutis successionem.

PL 16, 85B

「弱い弟子が師に先立ち、強い者は後に続け。もはや師の教えを必要としない者は、師なしに勝つためである。エリヤもエリシャをこうして残した。だからあなたに、我々の徳の継承を託す」。

21

206. Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine.

PL 16, 85B

206. これは、司教と奉仕者のどちらがキリストの名のために先に受難するかを競う、まことにそれにふさわしい争いであった。

22

In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari.

PL 16, 85B

悲劇の作り話では、ピュラデスが自分をオレステスだと言い、オレステスは実際そうであるとして自分こそオレステスだと主張したとき、劇場に大きな喝采が起こったと伝えられる。一人はオレステスの身代わりに殺されようとし、オレステスはピュラデスが自分のために殺されることを許すまいとした。

23

Sed illis non licebat vivere, quod uterque esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adjuvisset.

PL 16, 85C

だが彼らには生きることが許されなかった。二人とも近親殺しの罪を負っていたからである。一方はそれを犯した者、他方は手助けした者であった。

24

Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor devotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: Assum est, inquit, versa et manduca. Ita animi virtute vincebat ignis naturam.

PL 16, 85C

ここでは聖なるラウレンティウスを、これに駆り立てるものは、献身の愛のほかに何も無かった。それでも彼自身、三日後、暴君を愚弄して、焼き網の上に載せられ焼かれたとき、言った。「焼けた。裏返して食べよ」。こうして心の徳によって、火の本性に勝っていたのである。

Liber I, Caput XLII

第I巻 第XLII章PL 16, 86A
1

Potestates non irritandas, neque adulationi praebendas aures. 207. Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam.

PL 16, 86A

権力者を刺激してはならず、また追従に耳を貸してはならない。207. また次のことにも注意すべきと私は考える。ある者が過度の名誉欲に導かれて権力者たちをいっそう傲慢に扱い、すでに我々から背いていた異邦人たちの心を、しばしば迫害の熱意へと駆り立て、怒りに燃え上がらせることのないように。

2

Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt? 208. Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur.

PL 16, 86A

そうなれば、彼ら〔名誉欲に駆られた者たち〕自身は耐え抜き、責め苦に打ち勝つことができるにせよ、どれほど多くの者を滅ぼさせることか〔illi の指すものは定かでない。前の節の名誉欲に駆られた者たちと取った〕。208. また、追従する者に耳を開かぬよう備えるべきである。追従によって軟化させられることは、勇気に欠けるばかりか、臆病にも属すると思われるからである。

Liber I, Caput XLIII

第I巻 第XLIII章PL 16, 86B
1

De temperantia et praecipuis ejus partibus, nimirum animi tranquillitate ac moderatione, honestatis cura, et decoris consideratione.

PL 16, 86B

節制と、その主な部分、すなわち心の平静と中庸、徳にかなうことへの配慮、ふさわしさの考察を論じる。

2

209. Quoniam de tribus virtutibus diximus, restat ut de quarta virtute dicamus, quae temperantia ac modestia vocatur: in qua maxime tranquillitas animi, studium mansuetudinis, moderationis gratia, honesti cura, decoris consideratio spectatur et quaeritur.

PL 16, 86B

209. 三つの徳について語ったので、残るのは第四の徳について語ることである。これは節制、また慎ましさと呼ばれ、そこでは、心の平静、温和への熱意、中庸の好ましさ、徳にかなうことへの配慮、ふさわしさの考察が、とりわけ見られ、また求められる。

3

210. Ordo igitur quidam vitae nobis tenendus est, ut a verecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis placiditati, proterviae fugitans, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet, decorum illud requirit.

PL 16, 86B

210. だから我々は、ある種の生の秩序を保たねばならない。最初のいくつかの土台が、慎みから築かれるように。慎みは精神の穏やかさの伴侶、親しい友であり、不遜を避け、あらゆる奢侈と無縁で、節度を愛し、徳にかなうことを育み、あのふさわしさを求める。

4

211. Sequatur conversationis electio, ut adjungamur probatissimis quibusque senioribus. Namque ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorat mores adolescentium, et velut murice probitatis inficit.

PL 16, 86C

211. 次に、交友の選びが続くべきで、我々は最も優れた年長者たちに結びつくべきである。同年輩との交わりはより楽しいが、年長者との交わりはより安全だからである。それはある種の教導と生の導きによって若者の習いを染め上げ、いわば誠実という紫の染料に浸す。

5

Namque si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent novum sibi iter vitae aggredi, quo minus errare possint, et a vero tramite virtutis deflectere!

PL 16, 86C

実に、土地に不慣れな者たちでさえ、道に通じた者たちとともに旅路に着こうと望む。まして若者は、年長者とともに、新しい生の道に踏み出すべきではないか。迷って、徳の真の小道から逸れることが少なくなるためである。

6

Nihil enim pulchrius quam eosdem et magistros vitae et testes habere. 212. Quaerendum etiam in omni actu quid personis, quid temporibus conveniat atque aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. Saepe enim quod alterum decet, alterum non decet.

PL 16, 87A

実に、同じ人々を、生の師とし、また証人とすることほど美しいことはない。212. あらゆる行為において、何が人物に、何が時に、何が年齢にふさわしいか、また何が各人の天分に適うかを問わねばならない。実に、ある人にふさわしいことが、別の人にはふさわしくないことがしばしばある。

7

Aliud juveni aptum, aliud seni: aliud in periculis, aliud in rebus secundis. 213. Saltavit ante arcam Domini David (II Reg. VI, 14) : non saltavit Samuel; nec ideo ille reprehensus, sed magis iste laudatus.

PL 16, 87A

若者に適うことと老人に適うことは違い、危険のうちで適うことと順境で適うことは違う。213. ダビデは主の箱の前で踊った(サムエル記下6:14)。サムエルは踊らなかった。しかしそのことで前者が咎められたわけではなく、むしろ後者が称えられた。

8

Mutavit vultum contra regem, cui nomen Achis (I Reg. XXI, 13) : at hoc si fecisset remota formidine quo minus cognosceretur, nequaquam levitatis reprehensione carere potuisset.

PL 16, 87A

ダビデは、アキシュという名の王の前で顔つきを変えた(サムエル記上21:13)。だがこれを、見破られることへの恐れが無いのに行ったのなら〔remota formidine quo minus cognosceretur の係りは定かでない。見破られまいとする恐れが無いのに、と取った〕、軽率という非難を免れることは決してできなかったであろう。

9

Saul quoque vallatus choro prophetarum, etiam ipse prophetavit; et de solo quasi indigno memoratum est: Et Saul inter prophetas (I Reg. XIX, 24) .

PL 16, 87B

サウルもまた、預言者の一団に取り囲まれて、自らも預言した。そして、ただ一人ふさわしくない者であるかのように、こう記されている。「サウルもまた預言者たちの中に〔いるのか〕」(サムエル記上19:24)。

Liber I, Caput XLIV

第I巻 第XLIV章PL 16, 87B
1

Officio sibi congruo quemque studere oportere: sed multos impediri paternorum imitatione studiorum; contra quam Ecclesiastici viri faciunt. 214. Unusquisque igitur suum ingenium noverit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit.

PL 16, 87B

各人は自らに適う務めに努めるべきであるが、多くの者は父の営みをまねることに妨げられ、教会の人々はこれと逆に行う。214. だから各人は自らの天分を知り、自分にふさわしいと選んだものに身を向けるべきである。

2

Itaque quid sequatur, prius consideret. Noverit bona sua, sed etiam vitia cognoscat: aequalemque se judicem sui praebeat, ut bonis intendat, vitia declinet.

PL 16, 87B

したがって、何を追うかをまず考えるべきである。自らの長所を知るだけでなく、短所も認めるべきである。自分に対して公平な裁き手となり、長所に励み、短所を避けるように。

3

215. Alius distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet.

PL 16, 87C

215. ある者は朗読を区切るのにいっそう適し、ある者は詩篇においていっそう好ましく、ある者は悪霊に苦しむ者たちを祓うのにいっそう熱心で、ある者は聖具室の務めにいっそう都合がよいとされる。司教はこれらすべてを見極め、各人に適うことを務めとして割り当てるべきである。

4

Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id majore impletur gratia. 216. Sed id cum in omni vita difficile, tum in nostro actu difficillimum est. Amat enim unusquisque sequi vitam parentum.

PL 16, 87C

実に、各人の天分が導く先、あるいはその務めがふさわしいところで、それはいっそう好ましく果たされる。216. だがこれは、あらゆる生において難しく、我々の営みにおいてことのほか難しい。各人は親の生き方に従うことを好むからである。

5

Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militaverunt parentes, alii ad actiones diversas.

PL 16, 87C

実に、多くの者は、親が兵役に就いていた場合は軍務へ、他の者は様々な職務へと向かう。

6

217. In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur.

PL 16, 88A

217. だが教会の務めにおいては、父の営みに従う者ほどまれな者を見いだすことはない。重い務めが恐れさせるか、移ろいやすい年頃には禁欲がいっそう困難であるか、活発な青年期には生が目立たぬと見えるか、そのいずれかだからである。こうして彼らは、より人気のあると考える営みへ向かう。

7

Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.

PL 16, 88A

というのも、現在のものを将来のものより選ぶ者のほうが多いからである。彼らは現在のもののために、我々は将来のもののために兵として仕える。だから、事柄が優れているほど、配慮はいっそう注意深くなければならない。

Liber I, Caput XLV

第I巻 第XLV章PL 16, 88A
1

De pulchro et honesto: quid sit inter illa discriminis tam apud profanos auctores, quam sacros. 218. Teneamus igitur verecundiam, et eam quae totius vitae ornatum attollit modestiam.

PL 16, 88A

美しいことと徳にかなうことについて、両者の間にどのような違いがあるか、世俗の著者に即しても聖なる著者に即しても述べる。218. では、慎みと、全生涯の飾りを高める慎ましさとを保とう。

2

Non enim mediocre est rebus singulis modum servare, atque impartiri ordinem, in quo vere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto jungitur, ut separari non queat.

PL 16, 88B

実に、個々の事柄において限度を守り、秩序を分かち与えることは並のことではない。そこにこそ、ふさわしさと呼ばれるものがまことに輝き出る。それは徳にかなうことと結びついて、切り離すことができない。

3

Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in virtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest.

PL 16, 88B

実に、ふさわしいことは徳にかなっており、徳にかなうことはふさわしい。ゆえに、区別は徳における分離というより、言葉における区別である。両者が互いに異なることは理解できるが、説明することはできない。

4

219. Et ut conemur aliquid eruere distinctionis, honestas velut bona valetudo est, et quaedam salubritas corporis: decus autem tamquam venustas et pulchritudo.

PL 16, 88B

219. そして何らかの区別を掘り出そうと努めるなら、徳にかなうことはいわば良い健康、体の一種の健全さであり、ふさわしさはいわば優美と美である。

5

Sicut ergo pulchritudo super salubritatem ac valetudinem videtur excellere, et tamen sine his esse non potest, neque ullo separari modo; quoniam nisi bona valetudo sit, pulchritudo esse ac venustas non potest: sic honestas decorum illud in se continet, ut ab ea profectum videatur, et sine ea esse non possit.

PL 16, 88B

それゆえ、美は健全さと健康を超えてまさるように見えながら、それらなしにはありえず、いかなる仕方でも切り離せない。良い健康がなければ、美も優美もありえないからである。同じように、徳にかなうことはあのふさわしさを自らのうちに含み、ふさわしさはそこから生じたと見え、それなしにはありえない。

6

Velut salubritas igitur totius operis actusque nostri honestas est, et sicut species est decorum, quod cum honestate confusum, opinione distinguitur.

PL 16, 88C

だから、徳にかなうことは、我々の全仕事と営みのいわば健全さであり、ふさわしさはいわば外観である。それは徳にかなうことと混じり合っていながら、見方によって区別される。

7

Nam etsi in aliquo videatur excellere, tamen in radice est honestatis, sed flore praecipuo, ut sine ea decidat, in ea floreat. Quid enim est honestas, nisi quae turpitudinem quasi mortem fugiat? Quid vero inhonestum, nisi quod ariditatem ac mortem afferat?

PL 16, 88C

実に、〔ふさわしさは〕何かにおいてまさっているように見えても、なお徳にかなうことの根にあり、ただ際立った花として、〔徳にかなうことが〕なければ落ち、そのうちで咲く〔この一文の主語は定かでない。ふさわしさと取った〕。徳にかなうこととは、恥ずべきことを、いわば死のように避けるものでなくて何であろうか。また徳にかなわないこととは、枯渇と死をもたらすものでなくて何であろうか。

8

Virente igitur substantia virtutis, decorum illud tamquam flos emicat, quia radix salva est: at vero propositi nostri radice vitiosa, nihil germinat. 220. Habes hoc in nostris aliquanto expressius.

PL 16, 89A

徳の実体が青々としているとき、ふさわしさは花のように輝き出る。根が無事だからである。だが我々の志の根が損なわれているなら、何も芽を出さない。220. あなたはこのことを、我々の書の中にいくらか明確に見いだす。

9

Dicit enim David: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1) . Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate (Rom. XIII, 13) . Quod Graeci dicunt εὐσχημόνως, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie.

PL 16, 89A

すなわちダビデは言う。「主は王となり、ふさわしさをまとった」(詩篇92:1)。また使徒は言う。「昼のように、徳にかなって歩め」(ローマ13:13)。ギリシア人が「ふさわしく」〔ギリシア語〕と言うこの語は、本来「よい姿、よい見た目で」を意味する。

10

Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formavit, et optimam ei speciem dedit.

PL 16, 89A

神は最初の人を造るとき、よい姿、手足のよい組み合わせで形づくり、最良の外観を与えた。

11

Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renovavit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui venerat in servi forma, et in hominis specie assumpsit decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnavit, decorem induit.

PL 16, 89A

まだ罪の赦しは与えていなかった。しかし、僕の姿で来た者が、人を霊によって新たにし、恩寵を注いでからは、人の姿において、人間の贖いのふさわしさを身にまとった。そこで預言者は言った。「主は王となり、ふさわしさをまとった」。

12

Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV, 2) ; hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia vestra honeste fiant (I Cor. XIV, 40) .

PL 16, 89B

さらに別の箇所で言う。「神よ、シオンにて賛歌は汝にふさわしい」(詩篇64:2)。これは、我々が汝を畏れ、汝を愛し、汝に祈り、汝をあがめることが徳にかなう、ということである。「汝らのすべては、徳にかなって行われよ」と書かれているからである(一コリント14:40)。

13

Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo.

PL 16, 89B

しかし、我々は人をも畏れ、愛し、願い、敬うことができる。賛歌は特に神に向けられる。我々が神に捧げるこのことを、他のものよりまさるものと信じることこそ、ふさわしさである。

14

Mulierem quoque in habitu ornato orare convenit: sed specialiter eam decet orare velatam, et orare promittentem castitatem cum bona conversatione (I Tim. II, 9, 10) .

PL 16, 89B

女もまた、整った装いで祈ることは適うが、とりわけベールをかぶって祈ること、よい生活とともに貞潔を約して祈ることが、彼女にふさわしい(一テモテ2:9–10)。

Liber I, Caput XLVI

第I巻 第XLVI章PL 16, 89B
1

Proponitur bifida decori divisio: tum postquam ostensum est quod secundum naturam sit, honestum: quod secus, turpe censendum; exemplis illustratur haec ipsa divisio. 221. Est igitur decorum quod praeeminet, cujus divisio gemina est.

PL 16, 89B

ふさわしさの二つの区分が示され、次に、自然にかなうものは徳にかなうこと、そうでないものは恥ずべきことと見なすべきことが示されたのち、この区分そのものが例によって説明される。221. ふさわしさは際立つものであり、その区分は二重である。

2

Nam est decorum quasi generale, quod per universitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet.

PL 16, 89C

すなわち、ふさわしさには、いわば一般的なもの、徳にかなうことの全体にわたって広がり、いわば全体の体において見られるものがあり、また特殊なもの、ある部分において輝くものがある。

3

Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi ejus vita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet virtutibus praeeminentem.

PL 16, 89C

一般的なものとは、徳にかなうことの均整の取れた形と全体が、そのあらゆる行為において調和している場合である。その人の生がすべて自らと一致し、どの点でも食い違わないときである。特殊なものとは、ある行為がその徳において際立っている場合である。

4

222. Simul illud adverte quod et decorum est secundum naturam vivere, secundum naturam degere, et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam orare Deum?

PL 16, 89C

222. 同時に次のことにも注意せよ。自然にしたがって生きること、自然にしたがって日を送ることはふさわしく、自然に反することは恥ずべきである。使徒は問いかけるかのように言う。「女がベールをかぶらずに神に祈ることはふさわしいか」。

5

Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est (I Cor. XI, 13) ? Et iterum dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (Ibid. 15) .

PL 16, 90A

「男が髪を伸ばせば、それは彼にとって恥であり、自然に反することだと、自然そのものが汝らに教えないか」(一コリント11:13)。使徒はまた言う。「女が髪を持てば、それは彼女にとって栄光である」(一コリント11:15)。

6

Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale velamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam servare debemus: utinamque et innocentiam ejus custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret!

PL 16, 90A

実に、それは自然にかなっている。髪はベールの代わりであり、これは自然の覆いだからである。それゆえ自然そのものが、我々に役柄と姿を割り当てるのであり、我々はそれを守らねばならない。願わくは、その無垢をも守りえて、受け取ったそれを我々の悪意が変えてしまわぬように。

7

223. Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque distingueret (Genes. I, 3 et seq.) , cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probavit singula.

PL 16, 90A

223. あなたは、この一般的なふさわしさの例をここに見る。神がこの世界の美を造ったからである。また部分ごとのものも見る。神は光を造り、昼と夜を分け(創世記1:3以下)、天を創り、地と海を分け、太陽と月と星を地の上に輝くよう定めたとき、一つ一つを良しとしたからである。

8

Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in universitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat . . . . . cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30, 31) .

PL 16, 90B

こうして、世界の個々の部分に輝いていたこのふさわしさは、全体において燦然と輝いた。知恵が次のように言って証しするとおりである。「私は、喝采を受ける者であった……〔底本は中略の点を刷る〕〔神が〕完成した世界を喜んでいたとき」(箴言8:30–31)。

9

Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscujusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire videantur.

PL 16, 90B

同様に、人間の体の構造においても、各肢体の釣り合いは好ましい。だがそれにまして、肢体の適切な組み合わせが全体として人を喜ばせる。それらが互いにぴったり合い、調和して見えるからである。

Liber I, Caput XLVII

第I巻 第XLVII章PL 16, 90B
1

Ut in vita nostra eluceat decorum illud, quid praestare nos oporteat, quosve appetitus refraenare?

PL 16, 90B

我々の生にあのふさわしさが輝くために、何を果たし、どのような欲求を抑えるべきかを論じる。

2

224. Si quis igitur aequabilitatem universae vitae, et singularum actionum modos servet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in ejus vita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet.

PL 16, 90C

224. だから、もし人が生の全体の均整と個々の行為の限度を保ち、言葉と行いの秩序と恒常さ、そして中庸を守るなら、その人の生においてあのふさわしさが際立ち、いわば鏡の中のように輝く。

3

235. Accedat tamen suavis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus, vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis alterum.

PL 16, 90C

235.〔底本は 235 と刷る。前後の番号から 225 の誤り〕 ただし、快い言葉が加わるべきである。聞く者の心情を自分に結びつけ、親しい者にも、市民にも、できるなら万人にも、好ましい者として自らを示すように。追従する者としても、誰かに追従されるべき者としても、自らを示すな。前者は狡猾さに、後者は虚栄に属するからである。

4

226. Non despiciat quid de se unusquisque et maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum judicia vel arrogantiae, vel dissolutionis est: quorum alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.

PL 16, 90C

226. 各人が、とりわけ最も優れた人が自分をどう思うかを軽んじてはならない。こうして、善き人々に敬意を払うことを学ぶからである。善き人々の判断を無視することは、傲慢か放縦かに属し、前者は高慢に、後者は怠慢に帰せられる。

5

227. Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus.

PL 16, 91A

227. 自らの心の動きにも用心すべきである。自分自身を見守り、周囲に目を配らねばならず、自分に対して警戒すべきであると同時に、自分を守るべきでもある。

6

Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ dicitur quod vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est.

PL 16, 91A

というのも、あの欲求がいわば突発的な勢いで噴き出すような動きがあり、これはギリシア語で「衝動」〔ギリシア語〕と呼ばれ、ある力によって突然飛び出すからである。これらには、心と本性の並々ならぬ力がある。

7

Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet.

PL 16, 91A

ただしこの力は二重であって、一つは欲求に、もう一つは理性に置かれ、理性は欲求を抑え、自らに従順にし、望むところへ導く。そして熱心な指導のように、何がなされるべきか、何が避けられるべきかを教え込み、欲求が善き調教者に従うようにする。

8

228. Solliciti enim debemus esse, ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam omnino cujus probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur.

PL 16, 91A

228. 我々は、軽率〔底本は timere。temere と読む。ミーニュの脚注が引くキケロの類句 vacare debet temeritate et negligentia(軽率と不注意を免れるべきである)もこの読みを支える〕に、あるいは不注意に事を行わないよう、また、もっともな理由を説明できないことは何であれ行わないよう、注意深くなければならない。実に、我々の行いの理由は、すべての人に説明されるわけではなくとも、すべての人に吟味される。

9

Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subjectus est lege naturae ipsius, et obedit ei.

PL 16, 91B

我々には、自らを弁解できる余地もない。たとえあらゆる欲求に何らかの自然の力があるとしても、その同じ欲求は自然そのものの法によって理性に服しており、これに従うからである。

10

Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam.

PL 16, 91B

それゆえ、善き見張りの務めは、欲求が理性に先走らず、かといって見捨てもしないように、心を前に向けておくことである。先走れば理性を乱して締め出し、見捨てれば理性を見放すからである。乱れは恒常さを奪い、見放しは怠惰を露わにし、無精を告発する。

11

Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, quibus possit reflecti.

PL 16, 91B

精神が乱れると、欲求はいっそう広く遠くに溢れ出し、荒れ狂う勢いのままに理性の手綱を受け付けず、それを引き戻しうる御者の制御も何も感じなくなる。

12

Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia.

PL 16, 91C

そのため、しばしば心が揺さぶられて理性が失われるだけでなく、怒りや情欲で顔が燃え、恐れで青ざめ、快楽に我を忘れ、過度の喜びにはしゃぐ。

13

229. Haec cum fiunt, abjicitur illa naturalis quaedam censura, gravitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia.

PL 16, 91C

229. こうしたことが起こると、あの自然な判断力と習いの重みは投げ捨てられ、事を行い、決断するときに、自らの権威とふさわしさを保ちうる唯一のもの、すなわち恒常さを、保つことはできなくなる。

14

230. Gravior autem appetitus ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit injuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in praefatione posuimus (Cap. II. 6, 7) , praecepta instruunt.

PL 16, 91C

230. いっそう重い欲求は、過度の憤りから生まれる。それは、受けた不正の痛みがしばしば燃え立たせるものである。これについては、我々が序に掲げた詩篇(第2章6、7を見よ)の教えが、十分に教えている。

15

Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret.

PL 16, 92A

実にみごとに、このことも起こった。務めについて書こうとする我々が、序の主張のうち、それ自体が務めの教えに属するものを用いたのである。

16

231. Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur accepta injuria, verentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror.

PL 16, 92A

231. だが先に、序が長くなりすぎるのを恐れて、各人が受けた不正に刺激されないようにどう警戒できるかを、必要に応じて簡潔に述べたので、今はこれについてさらに豊かに論じるべきだと考える。

17

Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.

PL 16, 92A

節制の部分の中で、怒りがどのように抑えられるかを語るのに、ちょうどよい箇所だからである。

Liber I, Caput XLVIII

第I巻 第XLVIII章PL 16, 92A
1

Repetito compescendae iracundiae argumento, tres eorum qui lacessuntur injuriis, ordines explicantur: ad quorum perfectissimum Apostolus ac David dicuntur pervenisse: ubi ex occasione quaedam hujus ac futurae vitae traduntur discrimina.

PL 16, 92A

怒りを抑えるという論題を繰り返したうえで、侮辱を受ける者の三つの段階が説き明かされる。その最も完全な段階に使徒〔パウロ〕とダビデが達したと言われ、この機会に、この世の生と来るべき生とのいくつかの違いが伝えられる。

2

232. Tria itaque genera esse hominum injuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest justitia, pudor crescit, augetur dolor.

PL 16, 92B

232. それゆえ我々は、神の聖書において、不正を受ける人々に三つの種類があることを、できることなら示したい。一つは、罪人が侮り、罵り、のしかかる相手である。彼らには正義が欠けているので〔ここの「正義」は、受けた不正に正しく応じる力を言うらしい。意は定かでない〕、恥は増し、苦痛は募る。

3

Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis injuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem injuriam meam.

PL 16, 92B

私の身分、私の仲間のうちにも、これに似た者が非常に多い。というのも、私が弱い者であるとき、誰かが私に不正を加えるなら、弱いとはいえ、あるいは私は自分の受けた不正を赦すかもしれない。

4

Si crimen objiciat, non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me ejus objecti alienum noverim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.

PL 16, 92B

もし誰かが罪状を言い立てるなら、私は、たとえその嫌疑に身に覚えがないと知っていても、自分の良心で満足できるほどの者ではない。むしろ、弱い者として、生まれのよい者の恥じらいに付く汚名を洗い流したいと願う。かくして私は、「目には目を、歯には歯を」と要求し、罵りには罵りで報いる。

5

233. Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat ille convicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo.

PL 16, 92B

233. しかし、私がたとえまだ完全ではなくとも進歩しつつある者であるなら、侮辱を言い返さない。たとえ相手が罵りを注ぎ込み、侮辱で私の耳を満たそうとも、私は黙し、何も答えない。

6

234. Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 12) .

PL 16, 92C

234. しかし、もし私が完全な者であるなら(例として語っているのであって、実のところ私は弱い者である)、すなわち完全な者であるなら、私は呪う者を祝福する。パウロも祝福していたとおりである。彼は言う。「我々は呪われても祝福する」(一コリント4:12)。

7

Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Matth. V, 44) .

PL 16, 92C

というのも、彼は〔主が〕「汝らの敵を愛せ、汝らを中傷する者、迫害する者のために祈れ」(マタイ5:44)と言うのを聞いていたからである。

8

Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum.

PL 16, 92C

こうしてパウロが迫害を受け、それを忍んだのは、示された報いのために、人間の情を克服し和らげていたからである。敵を愛したならば、神の子となるためである。

9

235. Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus.

PL 16, 93A

235. しかし我々は、聖なるダビデもまた、この種の徳においてパウロに劣らなかったことを教えることができる。

10

Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei (II Reg. XVI, 7 et seq.) et crimina objiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis (Psal. XXXVIII, 3) , hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.

PL 16, 93A

彼は、初めはシムイの子〔聖書ではダビデを呪ったのはゲラの子シムイ自身である。本文のままに訳す〕が彼を呪い(サムエル記下16:7以下)罪状を言い立てたとき、黙して身を低くし、「自分の善きことについて沈黙していた」(詩篇38:3)、すなわち善き業の自覚について〔沈黙していた〕。のちには、自分が呪われることを求めた。その呪いによって神の慈しみを得ていたからである。

11

236. Vide autem quomodo et humilitatem et justitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat (II Reg. XVI, 10) .

PL 16, 93A

236. 見よ、主から恩寵を得るにふさわしくなるために、彼がいかに謙遜と正義と思慮を取っておいたかを。最初に彼は言った。「彼が私を呪うのは、主が彼に呪えと言ったからである」(サムエル記下16:10)。

12

Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam (Ibid., 11) .

PL 16, 93A

ここに謙遜がある。神から命じられることは、僕のように平静に耐えるべきだと考えていたからである。次に彼は言った。「見よ、私の腹から出た私の子が、私の魂を求めている」(サムエル記下16:11)。

13

Habes justitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12) .

PL 16, 93B

ここに正義がある。というのも、身内からさえこれほど重いことを受けるのなら、なぜ他人から加えられることを憤って耐えようか。三番目に彼は言った。「彼を放っておけ、呪うがままに。主が彼に言ったからである。主が私の卑しめを見て、この呪いの代わりに私に報い返すためである」(サムエル記下16:12)。

14

Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit (II Reg. XIX, 22) , quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.

PL 16, 93B

彼は罵る者に耐えたばかりか、石を投げ追ってくる者をも無傷のまま放っておき(サムエル記下19:22)、さらには勝利の後、赦しを乞う者を喜んで赦した。

15

237. Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum injuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur.

PL 16, 93B

237. 私がこれを挿入したのは、聖なるダビデが福音の霊によって、罵る者に腹を立てなかっただけでなく、むしろ感謝すら示したこと、そして、不正に苛立つよりもかえって喜んだことを教えるためである。不正に対しては報いが自分に返されるはずだと考えていたのである。

16

Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat injuriae dolore, quasi homo: sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis.

PL 16, 93B

しかし、完全であったにもかかわらず、彼はなお、より完全なものを求めていた。人として不正の苦痛に燃え立ちながらも、良き兵士として打ち勝ち、強い闘士として耐えたのである。

17

Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5) .

PL 16, 93C

忍耐の終わりは約束の待望である。それゆえ彼は言っていた。「主よ、私に知らせよ、私の終わりと、私の日々の数がどのようなものかを。私に何が欠けているかを知るためである」(詩篇38:5)。

18

Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis (I Cor. XV, 23) .

PL 16, 93C

彼が求めるその終わりは、天の約束の終わり、あるいは、各人が自分の順序で立ち上がるその時である。「初穂はキリスト、次にキリストに属する者たち、その到来を信じた者たち、次いで終わりである」(一コリント15:23)。

19

Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio.

PL 16, 93C

すなわち、国が神なる父に引き渡され、すべての権能が無力にされたのち、使徒の言ったとおり、完全が始まる。ここには妨げがあり、完全な者たちにさえ弱さがある。かしこには満ちた完全がある。

20

Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.

PL 16, 94A

それゆえ彼はまた、永遠の生命の日々を求める。それは過ぎ去る日々ではなく、存続する日々である。自分に何が欠けているかを知るため、また、絶えざる実りをもたらす約束の地はどこか、父のもとの第一の住まいは何か、第二は何か、第三は何かを知るためである。その中で各人は功績に応じて憩うのである。

21

238. Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra, hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus (Hebr. X. 1, et seq.) .

PL 16, 94A

238. それゆえ、我々が求めるべきは、完全があり真理があるあのものである。ここに影があり、ここに模像があり、かしこに真理がある。影は律法に、模像は福音に、真理は天上のものにある(ヘブライ10:1以下)。

22

Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit.

PL 16, 94A

かつては子羊が献げられ、子牛も献げられた。いまはキリストが献げられる。ただし、人として、受難を受ける者として献げられ、自らを祭司として献げて、我々の罪を赦すのである。ここでは模像において、かしこでは真理において〔そうである〕。かしこでは、父のもとで我々のために弁護者として執り成す。

23

Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.

PL 16, 94B

こうして我々はここでは模像のうちを歩み、模像のうちに見る。かしこでは顔と顔とを合わせて〔見る〕。そこに満ちた完全がある。完全はすべて真理のうちにあるからである。

Liber I, Caput XLIX

第I巻 第XLIX章PL 16, 94B
1

Hic servandam in nobis virtutum imaginem, diaboli vero et vitiorum eradendam, ac in primis avaritiae: quae libertatem nobis adimit, variisque turbatos vanitatibus imagine Dei spoliat. 239. Ergo dum hic sumus, servemus imaginem, ut ibi perveniamus ad veritatem.

PL 16, 94B

この世では我々のうちに徳の像を保ち、悪魔と悪徳の像、とりわけ、我々から自由を奪い、さまざまな空しさに惑わされた者から神の像を剥ぎ取る貪欲の像を消し去らねばならないことが説かれる。239. それゆえ、ここにいる間は像を保とう。かしこで真理に至るためである。

2

Sit in nobis imago justitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur. 240. Non inveniat in te adversarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est.

PL 16, 94B

我々のうちに正義の像があるように、知恵の像があるようにしよう。やがてあの日が来て、像に従って我々は評価されるからである。240. あなたのうちに、敵が自らの像を見いださぬようにせよ。荒れ狂う心も、激情もそうである。これらのうちには邪悪の像があるからである。

3

Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis.

PL 16, 94C

敵である悪魔は、吼える獅子のように、誰を殺し、誰を食らおうかと探し回るからである。金への欲を、銀の山を、悪徳の像を見いださせるな。あなたから自由の声を奪わせぬためである。

4

Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 16, 94C

自由の声とは、「この世の支配者が来るが、私のうちには何も見いださない」(ヨハネ14:30)と、あなたが言えることだからである。

5

Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Jacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est (Gen. XXXI, 32) . Merito beatus Jacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire!

PL 16, 94C

それゆえ、あなたが、彼が来て探り調べるときにあなたのうちに何も見いださないと確信しているなら、族長ヤコブがラバンに言ったことを言うだろう。「汝のものが私のもとにあるなら、見分けよ」(創世記31:32)。ラバンが自分のものを何一つ見つけられなかったヤコブは、まことに幸いである。

6

Absconderat enim Rachel simulacra deorum ejus aurea et argentea. 241. Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5) .

PL 16, 94C

ラケルが、彼の金銀の神々の像を隠していたからである。241. だから、もしあなたの知恵が、信仰が、世の蔑視が、あなたの恩寵が、あらゆる不実を覆い隠すなら、あなたは幸いであろう。あなたは「空しいものと偽りの狂気に目を向けない」(詩篇39:5)からである。

7

An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et vanissime quidem.

PL 16, 95A

敵があなたを咎める権威を持てぬようにするため、その声を奪うことは、些細なことであろうか。それゆえ、空しいものに目を向けない者は動揺しない。目を向ける者は動揺し、それも実に空しく動揺する。

8

Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?

PL 16, 95A

富を集めるとは、空しいことでなくて何であろうか。滅びゆくものを求めることは、まったく空しいからである。しかも集めたとして、それを所有することが許されるかどうか、あなたは知りえようか。

9

242. Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri acervos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat?

PL 16, 95A

242. 空しくはないか。商人が夜も昼も旅を続けて財宝の山を集め、商品を蓄え、買値より安く売りはせぬかと値段に心を乱され、各地の値を狙い、突如として、名高い商いへの妬みから盗賊を自分に引き寄せるか、あるいはおだやかな風を待たず、利益を求めるうちに待ちきれず難破に陥るというのは。

10

243. Annon conturbatur etiam ille vane, qui summo labore coacervat, quod nesciat cui haeredi relinquat?

PL 16, 95B

243. 莫大な労苦をして蓄えながら、誰に相続人として遺すのかを知らない者もまた、空しく動揺しているのではないか。

11

Saepe quod avarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improvidus, quadam absorbet voragine.

PL 16, 95B

しばしば、強欲な者が極度の心労で集めたものを、放蕩な相続人が見境ない浪費で引き裂く。長く求められたものを、恥ずべき大食漢が、目の前のものに盲目で先のことに思慮なく、いわば深淵のように呑み込むのである。

12

Saepe etiam speratus successor invidiam partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit compendia.

PL 16, 95B

しばしば、期待された後継者でさえ、得た相続財産への妬みを招き、早い死によって、受けた相続の利得を他人に譲り渡す。

13

244. Quid ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem?

PL 16, 95C

244. では、なぜあなたは空しくクモの巣を織るのか。それは空虚で実りがない。役に立たない網のように、富の蓄えを吊り下げる。たとえそれが流れ入っても、何の益にもならない。むしろあなたから神の像を脱がせ、地的な者の像を着せるのである。

14

Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Ejice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi.

PL 16, 95C

もしある者が僭主の像を持つなら、断罪を免れないではないか。あなたは永遠の皇帝の像を脱ぎ捨て、あなたのうちに死の像〔底本は imagiginem。imaginem と読む〕を立てている。むしろあなたの魂の都から悪魔の像を投げ出し、キリストの像を高く掲げよ。

15

Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: Domine, in civitatetua, ad nihilum deduces imagines eorum (Psal. LXXII, 20) .

PL 16, 95C

これがあなたのうちに、あなたの都、すなわち魂のうちに輝き渡るように。それは悪徳の像を消し去る。それについてダビデは言う。「主よ、汝の都で〔底本は civitatetua と続けて刷る。civitate tua と読む〕、汝は彼らの像を無に帰せしめる」(詩篇72:20)。

16

Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.

PL 16, 95C

主がエルサレムを自らの像に似せて描くとき、そのとき敵対する者たちの像はことごとく消し去られるからである。

Liber I, Caput L

第I巻 第L章PL 16, 96A
1

Levitas a terrenis cupiditatibus maxime alienos esse debere. Quae sint illorum virtutes ex Apostolo, quantave in ipsis castimonia requiratur: item quae dignitas eorum atque officium, ad quod primariae virtutes sunt necessariae.

PL 16, 96A

レビ人は地的な欲望からとりわけ遠くあるべきことが述べられ、使徒に基づいて彼らの徳と彼らに求められる貞潔の大きさ、また彼らの威厳と、主要な徳を必要とする彼らの務めとが示される。

2

Hasce ignotas non fuisse philosophis, sed in ordine illos peccavisse: nonnulla esse natura secundum officium, quae ob adjuncta fiant contra officium; unde colligitur quantas dotes postulet dignitas levitarum: quae sequitur verborum Moysis tribui leviticae benedicentis expositio.

PL 16, 96A

さらに、これらの徳は哲学者たちにも知られていたが彼らはその順序を誤ったこと、本性上は務めにかなう事柄のうちにも状況のゆえに務めに反するものとなるものがあること、そこからレビ人の威厳がいかに多くの資質を求めるかが導かれることが述べられ、続いてレビ族を祝福するモーセの言葉の解説が付される。

3

245. Quod si Evangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus atque institutus est; quanto magis vos levitas oportet terrenis non teneri cupiditatibus, quorum Deus portio est?

PL 16, 96A

245. 民そのものでさえ主の福音によって富を軽んじるよう形づくられ教えられているのだから、神を分け前とする諸君レビ人は、なおさら地的な欲望にとらわれてはならない。

4

Nam cum divideretur a Moyse possessio terrena populo parum, excepit levitas Dominus a terrenae possessionis consortio, quod ipse illis esset funiculus haereditatis (Num. XVIII, 23) . Unde ait David: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei (Psal. XV, 5) .

PL 16, 96B

というのも、モーセによって地的な所有が父祖たちの民〔底本は populo parum と刷り、脚注もない。parum(わずかに)は文に合いにくいので、この作品が繰り返し用いる populus patrum(父祖たちの民。1.29.4、2.4.3、2.26.6、3.1.13 など)の誤りとも読め、そう訳した〕に分けられたとき、主はレビ人を地的な所有の分かち合いから除外した。主自らが彼らにとって相続の縄だったからである(民数記18:23)。それゆえダビデは言う。「主は私の相続の分け前、私の杯の分け前である」(詩篇15:5)。

5

Denique sic appellatur levita ipse meus, vel ipse pro me. Magnum ergo munus ejus, ut de eo Dominus dicat: Ipse meus; vel quemadmodum Petro dixit de statere in ore piscis reperto: Dabis eis pro me et pro te (Matth. XVII, 26) .

PL 16, 96B

実に、レビ人は「彼こそ私のもの」、あるいは「彼こそ私のために」と呼ばれる〔レビの名をこの二つの意味に解く〕。それゆえその職分は大きく、主は彼について「彼は私のもの」と言う。あるいは、魚の口で見つかった銀貨について、ペトロに言ったとおりである。「汝は彼らに、私のため、また汝のために与えるであろう」(マタイ17:26)。

6

Unde et Apostolus cum episcopum dixisset debere esse sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non avarum, non litigiosum, domui suae bene praepositum, addidit: Diaconos similiter oportet esse graves, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura (I Tim. III, 8) .

PL 16, 96B

それゆえ使徒もまた、司教は節度があり、貞潔で、品位があり、旅人をもてなし、教えることができ、貪欲でなく、争いを好まず、自らの家をよく治める者でなければならないと述べたのち、こう付け加えた。「同様に助祭たちも、重々しく、二枚舌でなく、多くのぶどう酒に溺れず、恥ずべき利得を追わず、清い良心のうちに信仰の奥義を保つ者でなければならない」(一テモテ3:8)。

7

Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. 246. Advertimus quanta in nobis requirantur: ut abstinens sit a vino minister Domini, ut testimonio bono fulciatur non solum fidelium, sed etiam ab his qui foris sunt.

PL 16, 96C

「彼らもまず試されよ。そののちに、いかなる罪状も持たずに奉仕せよ」。246. 我々は、我々にいかに多くのことが求められているかに気づく。主の奉仕者はぶどう酒を控え、信徒たちだけでなく、外にいる者たちの善い証しにも支えられなければならない。

8

Decet enim actuum operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui videt ministrum altaris congruis ornatum virtutibus, auctorem praedicet, et Dominum veneretur, qui tales servulos habeat.

PL 16, 96C

実に、我々の行いと業の証人が世の評判であることはふさわしい。職分が貶められないためである。祭壇の奉仕者がふさわしい徳で飾られているのを見る者が、その創り主を称え、そのような僕を持つ主を崇めるためである。

9

Laus enim Domini, ubi munda possessio, et innocens familiae disciplina. 247. De castimonia autem quid loquar, quando una tantum (Dist. 26, Una tantum) , nec repetita permittitur copula?

PL 16, 97A

実に主への賛美は、所有が清らかで、家の規律が潔白なところにある。247. 貞潔については何を語ろうか。ただ一度の結びつきだけが、それも繰り返されぬ結びつきとして許されているのに(『教令集』第1部第26区分「Una tantum」法文)。

10

Et in ipso ergo conjugio lex est non iterare conjugium, nec secundae conjugis sortiri conjunctionem.

PL 16, 97A

したがって結婚そのものにも、結婚を繰り返さないこと、第二の妻との結びつきを得ないことという法がある。

11

Quod plerisque mirum videtur, cur etiam ante baptismum iterati conjugii ad electionem muneris et ordinationis praerogativam impedimenta generentur; cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento.

PL 16, 97A

多くの人には不思議に思われるが、洗礼の前であっても結婚を繰り返したことが、なぜ職分の選任と叙階の優遇に対する妨げを生じさせるのか。罪でさえ、洗礼の秘跡によって赦されたなら、妨げにならないのが常であるのに。

12

Sed intelligere debemus quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In conjugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur: quod legis est in conjugio non solvitur.

PL 16, 97A

しかし我々は、洗礼によって赦されうるのは咎であり、法は廃されえないことを理解せねばならない。結婚においては咎ではなく法が問題である。したがって咎に属するものは洗礼において解かれ、結婚における法に属するものは解かれない。

13

Quomodo autem potest hortator esse viduitatis qui ipse conjugia frequentaverit? 248. Inoffensum autem exhibendum et immaculatum ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio conjugali, sacri ministerii gratiam recepistis?

PL 16, 97A

夫婦の結びつきを重ねた者が、どうしてやもめの身の勧め手となりえようか。248. 体は無傷、恥じらいは損なわれず、夫婦の交わりそのものからさえ遠かったのに、聖なる奉仕の恩寵を受けた諸君は、その奉仕が妨げなく汚れなく示されねばならず、いかなる夫婦の交わりによっても汚されてはならないことを知っているのではないか。

14

Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sacrificium deferebatur; et tamen castificabatur etiam populus per biduum aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in veteri Testamento legimus (Exod. XIX, 10) ; et lavabant vestimenta sua.

PL 16, 98A

私がこれを見過ごさなかったのは、辺鄙な土地の多くで、人々が奉仕、あるいは司教の職を務めながら子をもうけており、それを、犠牲が日をおいて献げられていた頃の古い慣行であるかのように擁護しているからである。しかし、それでもなお民は二日か三日のあいだ身を清められ、清らかに犠牲に近づくようにされた。旧約において我々が読むとおりであり(出エジプト記19:10)、彼らは衣を洗った。

15

Si in figura tanta observantia, quanta in veritate? Disce, sacerdos atque levita, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis exhibeas sacramentis.

PL 16, 98A

象りにおいてこれほどの慎重さがあったのなら、真理においてはいかほどであろうか。学べ、司教よ、レビ人よ、あなたの衣を洗うとは何かを。清い体を、執り行う秘跡に差し出すためである。

16

Si populus sine ablutione vestimentorum suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare, audes aliis ministrare?

PL 16, 98A

もし民が、衣を洗わずに自分の犠牲に近づくことを禁じられていたのなら、精神も体も洗わぬあなたが、他の者たちのために祈り願い、他の者たちに奉仕しようと、あえてするのか。

17

249. Non mediocre officium levitarum, de quibus dicit Dominus: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito aperiente vulvam filiis Israel: redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi levitae.

PL 16, 98B

249. レビ人の務めは並のものではない。彼らについて主は言う。「見よ、私はイスラエルの子らのうちから、イスラエルの子らのためにすべての初子、すなわち胎を開く者の代わりに、レビ人を選ぶ。この者たちが彼らの贖いとなり、レビ人は私のものとなる」。

18

Mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Aegypti (Num. III, 12 et 13) . Cognovimus quia non inter caeteros levitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex omnibus, et sanctificantur; ut primogenita fructuum atque primitiae quae Domino deputantur, in quibus est votorum solutio, et redemptio peccatorum.

PL 16, 99A

「私はエジプトの地で初子を私のものとして聖別したからである」(民数記3:12および13)。我々は、レビ人が他の者たちと並んで数えられるのではなく、すべての者に優先され、すべての者から選ばれて聖別されることを知った。それは、主に割り当てられる実りの初物や初穂のようなものであり、そこには誓願の履行と罪の贖いがある。

19

Non accipies, inquit, eos inter filios Israel: sed constitues levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa ejus astare, et super quaecumque sunt in ipso.

PL 16, 99A

「汝は彼らをイスラエルの子らのうちに受け入れてはならない」と〔主は〕言う。「むしろ汝はレビ人を、証しの幕屋の上に、そのすべての器の上に、またその中にあるすべてのものの上に、立ち番として立たせよ」。

20

Ipsi tollant tabernaculum et omnia vasa ejus, et ipsi ministrent in eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promovendo, tabernaculum ipsi deponant levitae: et constituendo castra, rursum ipsum tabernaculum ipsi statuant.

PL 16, 99A

「彼ら自らが幕屋とそのすべての器を担い、彼ら自らがそこで奉仕し、幕屋の周りに彼ら自らが陣営を設けよ。移動するときは、レビ人が幕屋を解き、陣を張るときは、再び彼ら自らが幕屋を立てよ」。

21

Alienigena quicumque accesserit, morte moriatur (Num. I, 49 et seq.) . 250. Tu ergo electus es ex omni numero filiorum Israel, inter sacros fructus quasi primogenitus aestimatus, praepositus tabernaculo, ut praetendas in castris sanctitatis et fidei, ad quae si alienigena accesserit, morte morietur, positus ut operias arcam Testamenti.

PL 16, 99B

「他所から来る者が近づくなら、必ず死なねばならない」(民数記1:49以下)。250. それゆえあなたは、イスラエルの子らすべての数のうちから選ばれ、聖なる実りのうちで初子のように数えられ、幕屋の上に立てられた者である。聖性と信仰の陣営の前に身を張るためであり、その陣営に他所から来る者が近づくなら、必ず死なねばならない。あなたは契約の箱を覆うために置かれた。

22

Non enim omnes vident alta mysteriorum, quia operiuntur a levitis; ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt. Moyses denique circumcisionem vidit spiritualem: sed operuit eam, ut in signo circumcisionem praescriberet.

PL 16, 99B

実に、すべての者が奥義の深みを見るのではない。レビ人によって覆われているからである。見るべきでない者が見ず、守りえない者が受け取らないためである。実にモーセは霊的な割礼を見たが、それを覆い、しるしにおいて割礼を予め記した。

23

Vidit azyma veritatis et sinceritatis, vidit passionem Domini: operuit azymis corporalibus azyma veritatis, operuit passionem Domini, agni vel vituli immolatione.

PL 16, 99B

彼は真理と純粋の種なしパンを見、主の受難を見た。そして真理の種なしパンを体にかかわる種なしパンで覆い、主の受難を、子羊あるいは子牛をいけにえとして屠ることで覆った。

24

Et boni levitae servaverunt mysterium, fidei suae tegmine; et tu mediocre putas quod commissum est tibi?

PL 16, 99C

そして善きレビ人たちは、自らの信仰の覆いによって奥義を守った。それなのにあなたは、自分に委ねられたものを並のものと考えるのか。

25

Primum ut alta Dei videas, quod est sapientiae: deinde ut excubias pro populo deferas, quod est justitiae: castra defendas, tabernaculumque tuearis, quod est fortitudinis: te ipsum continentem ac sobrium praestes, quod est temperantiae.

PL 16, 99C

まず、神の深みを見ること。これは知恵に属する。次に、民のために見張りを務めること。これは正義に属する。陣営を守り、幕屋を護ること。これは勇気に属する。自らを自制し節度ある者として示すこと。これは節制に属する。

26

251. Haec virtutum genera principalia constituerunt etiam hi qui foris sunt: sed communitatis superiorem ordinem quam sapientiae judicaverunt; cum sapientia fundamentum sit, justitia opus sit, quod manere non potest, nisi fundamentum habeat.

PL 16, 100A

251. これらの主要な徳の種類は、外にいる者たちもまた定めた。しかし彼らは、共同体〔の徳〕の順位を知恵のそれよりも上に置いた。知恵は土台であり、正義は〔その上の〕業であって、それは土台がなければ存続しえないというのに。

27

Fundamentum autem Christus est (I Cor. III, 11) . 252. Prima ergo fides, quae est sapientiae, ut Salomon dicit, secutus patrem: Initium sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10) . Et lex dicit: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum (Deut. VI, 5) .

PL 16, 100A

土台とはキリストである(一コリント3:11)。252. したがって第一は、知恵に属する信仰である。ソロモンが父に倣って言うとおりである。「知恵の初めは主への畏れである」(箴言9:10)。また律法も言う。「汝は汝の主なる神を愛せよ。汝は汝の隣人を愛せよ」(申命記6:5)。

28

Pulchrum est enim ut gratiam tuam atque officia in societatem humani generis conferas. Sed primum illud decorum est, ut quod habes pretiosissimum, hoc est, mentem tuam, qua nihil habes praestantius, Deo deputes.

PL 16, 100A

実に、あなたの厚意と務めを人類の共同体にもたらすことは美しい。しかしまず、あなたが持つもっとも貴いもの、すなわち、それに勝るものを何も持たないあなたの精神を、神に委ねることこそふさわしい。

29

Cum solveris auctori debitum, licet ut opera tua in beneficentiam et adjumenta hominum conferas, atque opem feras necessitatibus, aut pecunia, aut officio, aut etiam quocumque munere; quod late patet in vestro ministerio: pecunia, ut subvenias: debito, ut obligatum liberes: officio, ut servanda suscipias, quae metuat amittere, qui deponenda credidit.

PL 16, 100B

創り主に負うものを支払ったのちに初めて、あなたの働きを善行と人々の助けにもたらし、窮乏する者に、金によって、務めによって、あるいはどんな贈り物によってでも援助をもたらすことが許される。それは諸君の奉仕において広く及ぶ。金によっては助けるため、負債〔debito は、他人の負債を肩代わりすることと解した〕によっては縛られている者を解き放つため、務めによっては、預けるべきものを託した者が失うことを恐れる、保管すべきものを引き受けるためである。

30

253. Officium est igitur depositum servare ac reddere. Sed interdum commutatio fit, aut tempore, aut necessitate, ut non sit officium reddere quod acceperis; ut si quis contra patriam, opem Barbaris ferens, pecuniam apertus hostis reposcat: aut si cui reddas, cum adsit qui extorqueat: si furenti restituas, cum servare non queat: si insanienti gladium depositum non neges, quo se ille interimat, nonne solvisse contra officium est?

PL 16, 100B

253. したがって、預かり物を保管し返すことは務めである。しかしときには、時や必要によって状況が変わり、受け取ったものを返すことが務めでなくなる。たとえば、ある者が祖国に背いて蛮族に援助を与え、公然の敵となって、〔預けた〕金を返せと迫る場合、あるいは、取り立てようとする者がそばにいるのに誰かに返す場合、守る力のない狂乱した者に返す場合、気の狂った者に預かった剣を、その者が自害するために返すことを拒まなかったなら、返したことは務めに反するのではないか。

31

Si furto quaesita sciens suscipias, ut fraudetur qui amiserat, nonne contra officium est?

PL 16, 100C

盗みで得たものと知りながら受け取り、失った者が欺かれるなら、それは務めに反するのではないか。

32

254. Est etiam contra officium (22, quaest. 4, c. Est etiam) nonnumquam solvere promissum, sacramentum custodire: ut Herodes qui juravit quoniam quidquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Joannis praestitit, ne promissum negaret (Matth. XIV, 7 et seq.) .

PL 16, 100C

254. また、ときには約束を果たし、誓約を守ることも、務めに反する(『教令集』第2部第22事例第4問題「Est etiam」法文)。たとえばヘロデは、ヘロディアの娘が求めるものは何でも与えると誓い、約束を破るまいとして、ヨハネの殺害を実行した(マタイ14:7以下)。

33

Nam de Jephthe quid dicam, qui immolavit filiam, quae sibi victori prima occurrerat, quo votum impleret, quod spoponderat, ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo (Judic. XI, 39) ? Melius fuerat nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidio.

PL 16, 101A

イフタについては何を言おうか。彼は、勝利者として帰る自分を最初に出迎えたものは何でも神に献げると誓い、その誓願を果たすため、最初に出迎えた娘をいけにえとして屠った(士師記11:39)。そのような約束をしないほうがよかった、約束を近親殺しで果たすよりは。

34

255. Haec quanti consilii sit prospicere, non ignoratis. Et ideo eligitur levita, qui sacrarium custodiat, ne fallatur consilio, ne fidem deserat, ne mortem timeat, ne quid intemperantius gerat, ut specie ipsa gravitatem praeferat: nec solum animum, sed etiam oculos continentes habere quem deceat; ne vel ipse frontem sobrietatis fortuitus violet occursus; quoniam: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28) .

PL 16, 101A

255. これを見通すことがどれほどの熟慮を要するか、諸君は知らないわけではない。それゆえ、聖所を守るレビ人が選ばれる。熟慮において欺かれず、信義を捨てず、死を恐れず、節度を欠いた行いをせず、姿そのものによって重々しさを示す者であるように。心だけでなく目も慎む者であることがふさわしい。偶然の出会いが、彼の節度の面差しを損なわぬようにである。というのも、「女を見て、これを欲望の対象とする者は、すでに心のうちでその女と姦淫した」(マタイ5:28)からである。

35

Ita adulterium non solum facti colluvione, sed etiam aspectus intentione committititur.

PL 16, 101B

こうして姦淫は、行為の汚れによってだけでなく、まなざしの集中によっても犯される〔底本は committititur。committitur と読む〕。

36

256. Magna haec videntur, ac nimis severa, sed in magno munere non superflua; quando tanta est levitarum gratia, ut de his Moyses in benedictionibus diceret: Date Levi viros ejus, date Levi manifestos ejus, date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus viro sancto, quem tentaverunt in tentationibus, maledixerunt super aquam contradictionis.

PL 16, 101B

256. これらは大きな事柄、あまりに厳しいと思われようが、大きな職分にあっては余計ではない。レビ人の恩寵はこれほどのものであり、モーセも祝福の言葉のなかで彼らについてこう述べた。「レビに彼の人々を与えよ。レビに彼の明らかな者たちを与えよ。レビに彼の票決の籤〔この句の意は定かでない。字義のまま訳した〕を与えよ。そして彼の真理を、聖なる人に。彼らが試みにおいて試し、争いの水のほとりで呪った者に」。

37

Qui dicit patri suo et matri: Non novi te; et fratres suos non cognovit, et filios suos abdicavit: hic custodit verba tua, et testamentum tuum observavit (Deut. XXXIII, 8 et seq.) .

PL 16, 102A

「彼は自分の父と母に言った。『私は汝を知らない』と。自分の兄弟たちを認めず、自分の子らを退けた。この者は汝の言葉を守り、汝の契約を保った」(申命記33:8以下)。

38

257. Illi ergo viri ejus, et manifesti ejus, qui nihil in corde doli habeant, nihil fraudis occultent, sed verba ejus custodiant, et in corde suo conferant, sicut conferebat et Maria (Luc. II, 19) : qui suos parentes officio suo non noverint praeferendos, qui violatores oderint castitatis, pudicitiae ulciscantur injuriam, noverint officiorum tempora; quod majus, quod minus sit, quod cui aptum tempori est, et ut id solum sequantur quod honestum est; sane ubi duo honesta, id quod honestius est, praeponendum putent; hi jure benedicti.

PL 16, 102A

257. したがって「彼の人々」「彼の明らかな者たち」とは、心に欺きを持たず、偽りを隠さず、彼の言葉を守り、マリアが心に収めていたように、それを心のうちに思い巡らす者たちである(ルカ2:19)。自分の親を自分の務めよりも先立てるべきではないと心得、貞潔を犯す者を憎み、貞潔への不正に報復し、務めの時を知り、どちらが大きくどちらが小さいか、どの時にどれがふさわしいかを知り、徳にかなうことだけを追い求め、とりわけ、二つの徳にかなうことがあるときは、より徳にかなうほうを先にすべきだと考える者たち、これらの者が当然に祝福されている。

39

28. Si quis ergo manifestet justitias Dei, incensum imponat: Benedic, Domine, virtutem ipsius, opera manuum ejus suscipe (Deut. XXXIII, 10) ; ut gratiam prophaeticae benedictionis inveniat apud eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen.

PL 16, 102B

28. 〔底本は 28 と刷る。前後の番号から 258 の誤り〕それゆえ、もし誰かが神の正義を明らかにするなら、香を献げるがよい。「主よ、彼の徳〔「力」とも読める〕を祝福せよ、彼の手の業を受け入れよ」(申命記33:10)。それは、世々限りなく生き、統べる〔神〕のもとで、預言者的な祝福の恩寵を得るためである。アーメン。〔ミーニュの脚注は、多くの、より古い写本が inveniat で第1巻を終え、apud eum 以下は他の写本と刊本が加えるものとする〕

Liber II, Caput I

第II巻 第I章PL 16, 102B
1

[0103] Vitae beatitudinem acquiri honestate, quippe qua Christianus gloriam et favores hominum spernens, opera sua Deo soli placere in votis habet.

PL 16, 102B

幸いな生の至福は徳にかなうことによって得られるのであって、キリスト教徒はそれによって人々の栄光と歓心を軽んじ、自らの業が神のみに喜ばれることを願う。

2

1. Superiore libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beatam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam aeternam.

PL 16, 103A

1. 前の巻で我々は、務めについて、徳にかなうことにふさわしいと我々が考えるものを論じた。幸いな生がその徳にかなうことのうちに置かれていることを、誰も疑わなかった。聖書はそれを永遠の生命と呼ぶ。

3

Tantus enim splendor honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae.

PL 16, 103A

徳にかなうこと〔底本は honestatus。honestatis と読む〕の輝きは非常に大きく、良心の平静と無垢の安心が幸いな生を実現するほどである。

4

Et ideo sicut exortus sol lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat.

PL 16, 103A

だから、昇った太陽が月の円盤とほかの星々の光を隠すように、徳にかなうことの輝きは、真実で損なわれない美しさをもってきらめくとき、ほかの、体の快楽や世に従って輝かしく名高いと思われている善きものを覆い隠す。

5

2. Beata plane, quae non alienis aestimatur judiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui judex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet.

PL 16, 103B

2. 幸いなのは明らかに、他者の判断で評価されず、内なる感覚で、いわば自らの裁き手として受け取られる〔生〕である。大衆の意見を報酬として求めることも、刑罰として恐れることもないからである。それゆえ栄光を追わぬほど、いっそうそれの上にそびえる。

6

Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesentium, umbra futurorum est, quae impediat vitam aeternam; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2) ; de his scilicet qui velut tuba canente, vulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt.

PL 16, 103B

実に、栄光を求める者たちにとって、それは現在のものの報酬、未来のものの影であり、永遠の生命を妨げる。福音に書かれているとおりである。「アーメン、私は汝らに言う、彼らはすでに自分の報いを受けた」(マタイ6:2)。すなわち、貧しい者たちに施す自分の気前のよさを、あたかもラッパが鳴るかのように世に触れ回りたがる者たちについてである。

7

Similiter et de jejunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam. 3. Honestatis igitur est vel misericordiam facere, vel jejunium deferre in abscondito; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus.

PL 16, 103B

見せびらかしのために行う断食についても同様である。「彼らは自分の報いを得ている」と〔主は〕言う。3. したがって、慈しみを行うこと、あるいは断食を隠れて行うことは、徳にかなうことに属する。あなたが報いを人々からでなく、ただあなたの神から求めているように見えるためである。

8

Nam qui ab hominibus quaerit, habet mercedem suam: qui autem a Deo, habet vitam aeternam: quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 16, 103C

人々から求める者は、自分の報いを得ている。だが神から求める者は永遠の生命を得る。それは永遠の創り主でなければ与えられない。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいるであろう」(ルカ23:43)とあるとおりである。

9

Unde expressius Scriptura vitam aeternam appellavit eam quae sit beata; ut non hominum opinionibus aestimandum relinqueretur, sed divino judicio committeretur.

PL 16, 103C

それゆえ聖書は、幸いなものを、より明確に永遠の生命と呼んだ。それが人々の意見で評価されるに任されるのではなく、神の裁きに委ねられるためである。

Liber II, Caput II

第II巻 第II章PL 16, 104A
1

Variae philosophorum de beatitudine opiniones: eam in Dei cognitione ac bonorum operum studio consistere primum probatur ex Evangelio: tum ne a philosophis videatur hoc sumptum, prophetarum testimoniis confirmatur.

PL 16, 104A

至福について哲学者たちの意見はさまざまであるが、至福が神の認識と善い業への熱意にあることがまず福音から証明され、次いで、これが哲学者から取られたと見えぬよう、預言者たちの証言によって確証される。

2

4. Itaque philosophi vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus: alii in rerum scientia, ut Herillus, qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudaverint.

PL 16, 104A

4. こうして哲学者たちは、幸いな生を、ある者たちは苦痛を感じないことに置いた。ヒエロニュモス〔ペリパトス派の哲学者。教父ヒエロニムスではない〕がそうである。ある者たちは事物の知識に置いた。ヘリロスがそうで、彼はアリストテレスとテオフラストスが事物の知識を驚くほど称賛したと聞いて、それだけを最高善とした。だが彼らはそれを善として称賛したのであって、唯一の善としてではなかった。

3

Alii voluptatem dixerunt, ut Epicurus: alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adjungerent, quod sine ea non possit esse beata vita.

PL 16, 104B

他の者たちは快楽と言った。エピクロスがそうである。またカリポン、その後にディオドロスは、一方は快楽に、他方は苦痛からの解放に、徳にかなうこととの結びつきを加えるように解釈した。それなしには幸いな生はありえないからである。

4

Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et caeteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri ejus beatitudinem etiam corporis atque externis bonis asseruerunt.

PL 16, 104B

ストア派のゼノンは、徳にかなうことのみが唯一かつ最高の善であるとした。アリストテレス、テオフラストスやほかの逍遥学派の者たちは、幸いな生は徳、すなわち徳にかなうことにあるが、その至福は体と外的な善によっても満たされると主張した。

5

5. Scriptura autem divina vitam aeternam in cognitione posuit divinitatis, et fructu bonae operationis. Denique utriusque assertionis Evangelicum suppetit testimonium.

PL 16, 104B

5. これに対し神の聖書は、永遠の生命を、神性の認識と善い働きの実りに置いた。実に、この二つの主張には、福音の証言がある。

6

Nam et de scientia ita dixit Dominus Jesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .

PL 16, 104B

というのも、認識については、主イエスはこう言った。「永遠の生命とは、唯一まことの神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。

7

Et de operibus ita respondit: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) .

PL 16, 104C

業についても、こう答えた。「私の名のために、家、あるいは兄弟、姉妹、父、母、妻、子、畑を捨てた者は誰でも、百倍を受け、永遠の生命を所有する」(マタイ19:29)。

8

6. Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio praedicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis), accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David utrumque aperte videatur expressum.

PL 16, 104C

6. だが、これが近ごろのものであり、福音において宣べられるより前に哲学者たちによって論じられていたと考えられぬよう(実際、哲学者たち、すなわちアリストテレスとテオフラストス、あるいはゼノンとヒエロニュモスは福音より前だが、預言者たちよりは後である)、人々は理解せよ。哲学者という名が聞かれるよりどれほど前に、聖なるダビデの口を通して、その両方がはっきり言い表されていたと見えるかを。

9

Scriptum est enim: Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12) . Habemus et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis (Ps. CXI, 1) .

PL 16, 105A

実に書かれている。「主よ、汝が教え導き、汝の法によって教える人は幸いである」(詩篇93:12)。他の箇所にもある。「主を畏れる人は幸いである。その掟を大いに望む」(詩篇111:1)。

10

Docuimus de cognitione, cujus praemium aeternitatis fructum esse memoravit, adjiciens Propheta, quia in domo hujus timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis: Gloria et divitiae, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Ibid. 3) .

PL 16, 105A

我々は認識について論じた。その報いが永遠の実りであると預言者は記し、さらにこう付け加えた。主を畏れ、法において教えられ、神の掟を望むこの者の家には、「栄光と富があり、彼の正義は世々限りなくとどまる」(詩篇111:3)。

11

De operibus quoque in eodem psalmo subjunxit vitae aeternae suppetere praemium viro justo. Denique ait: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio; quia in saeculum non commovebitur. In memoria aeterna erit justus (Ibid., 5, 6) .

PL 16, 105A

業についても、同じ詩篇のなかで、義人に永遠の生命の報いが備わると続けた。実に彼は言う。「憐れみ、貸す人は幸いである。彼はその言葉を裁きにおいて整える。世々にわたって動かされないからである。義人は永遠に記憶される」(詩篇111:5, 6)。

12

Et infra: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Ibid., 9) . 7. Habet ergo vitam aeternam fides, quia fundamentum est bonum: habent et bona facta, quia vir justus et dictis et rebus probatur.

PL 16, 105B

さらに下の方で。「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠にとどまる」(詩篇111:9)。7. こうして信仰は永遠の生命を持つ。それが善い土台だからである。善き行いもまた持つ。義人は言葉と行いの両方で是認されるからである。

13

Nam si exercitatus sit in sermonibus, et desidiosus in operibus, prudentiam suam factis refellit: et gravius est scire quid facias, nec fecisse quod faciendum cognoveris.

PL 16, 105B

実に、言葉に熟達しながら業において怠惰であれば、その者は行いによって自らの思慮を論駁することになる。何をなすべきか知りながら、なすべきと知ったことをなさなかったのは、いっそう重い。

14

Contra quoque strenuum esse in operibus, affectu infidum, ita est ac si vitioso fundamento pulchra culminum velis elevare fastigia: quo plus exstruxeris, plus corruit; quia sine munimento fidei bona opera non possunt manere.

PL 16, 105B

逆に、業には精力的でも心情において信仰を欠くのは、悪い土台の上に屋根の美しい頂を高く築こうとするようなものである。築けば築くほど崩れる。信仰の防備なしには、善い業は存続できないからである。

15

Infida statio in portu navem perforat, et arenosum solum cito cedit, nec potest impositae aedificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo praemii, ubi virtutum perfectio, et quaedam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis.

PL 16, 105C

港の頼りない停泊所は船に穴をあけ、砂の地はすぐに崩れ、載せられた建築の重みに耐えられない。したがって、報いの充満は、徳の完全があるところ、そして行いと言葉における節度の一種の均衡があるところにある。

Liber II, Caput III

第II巻 第III章PL 16, 105C
1

Petita e Scripturis beatitudinis definitio expenditur, demonstraturque nihil ipsi vel propter externa bona accedere, vel decedere propter incommoda.

PL 16, 105C

聖書から引き出された至福の定義が吟味され、外的な善によって至福に何かが加わることも、不都合によって何かが減ることもないことが示される。

2

8. Et quoniam sola rerum scientia explosa est, vel quasi inanis secundum Philosophiae disputationes superfluas, vel quasi semiperfecta sententia; consideremus quam enodem de eo divina scriptura absolvat sententiam, de quo tam multiplices et implicatas atque confusas videmus esse quaestiones Philosophiae.

PL 16, 105C

8. さて、事物の知識だけでは、哲学の余計な論議に従えば空虚なものとして、あるいは半ばしか完成していない見解として退けられたのであるから、聖書が、どれほど明快な結論を下しているかを考えよう。その同じ事柄について、哲学の諸問題がこれほど多岐にわたり、入り組み、混乱しているのを我々は見ているのである。

3

Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum asserit, virtutemque in omni rerum statu beatam judicat, quae neque augeatur bonis corporis, vel externis, neque minuatur adversis: nihilque tam beatum, nisi quod a peccato alienum sit, plenum innocentiae, repletum gratiae Dei.

PL 16, 105D

聖書は、徳にかなうこと以外のいかなるものも善と断言せず、徳を、事物のいかなる状態にあっても幸いなものと判断する。その徳は、体の善や外的な善によって増すこともなく、逆境によって減ることもない。また、罪と無縁であり、無垢に満ち、神の恩寵で満たされたもの以外には、これほど幸いなものはない、と聖書は断言する。

4

Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas ejus (Ps. I, 1, 2) .

PL 16, 106A

実に、こう書かれている。「不敬虔な者たちの謀りごとに歩み入らず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らず、主の法にその意志がある人は、幸いである」(詩篇1:1, 2)。

5

Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Ps. CXVIII, 1) . 9. Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonae quoque operationis mercedem esse beatitudinem vitae aeternae superius advertimus (Sup., cap. 2) .

PL 16, 106A

また別の箇所に言う。「道において汚れのない者、主の法のうちを歩む者は、幸いである」(詩篇118:1)。9. それゆえ、無垢と知識が人を幸いにする。また、善い働きの報いが永遠の生命の至福であることは、先に述べた(上の第2章を見よ)。

6

Restat igitur ut spreto patrocinio voluptatis, aut doloris metu (quorum alterum quasi infractum et molliculum, alterum quasi eviratum et infirmum despuit), in ipsis doloribus vitam beatam eminere demonstret.

PL 16, 106A

したがって残るのは、〔聖書が〕快楽の擁護や苦痛への恐れを退けて(前者は骨抜きで軟弱なもの、後者は去勢されて虚弱なものとして唾棄する)、まさに苦痛の中にこそ幸いな生が際立つことを示す、ということである。

7

Quod facile doceri potest, cum legerimus: Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversus vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo.

PL 16, 106B

このことは、次の言葉を読めば容易に教えられる。「人々が汝らを罵り、迫害し、正義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天で豊かだからである」。

8

Sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos (Matth. V, 11, 12) . Et alibi Qui vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) .

PL 16, 106B

「実に、汝らより前にいた預言者たちをも、彼らはこのように迫害したのである」(マタイ5:11, 12)。また別の箇所に言う。「私のあとに来ようと望む者は、自分の十字架を担い、私に従え」(マタイ16:24)。

Liber II, Caput IV

第II巻 第IV章PL 16, 106B
1

Idem argumentum, scilicet rebus externis non minui neque augeri beatitudinem, veterum exemplis illustratur.

PL 16, 106B

同じ論点、すなわち、外的な事物によって至福が減ることも増すこともないことが、古の人々の例によって明らかにされる。

2

10. Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, vel ad conscientiam, vel ad gratiam.

PL 16, 106B

10. それゆえ、至福は苦痛の中にもある。徳は甘美さに満ちて苦痛を抑え、押さえ込み、それ自身は、良心の面でも好意〔「恩寵」とも読める〕の面でも、自分の家に蓄えた富に事欠かない。

3

Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset (Exod. XIV, 13) .

PL 16, 106C

実に、モーセが決して幸いでなかったわけではない。エジプト人の民に取り囲まれ、海に閉ざされながら、敬虔な功によって、波の中に自分と父祖の民のための徒歩の道を見いだしたのである(出エジプト記14:13)。

4

Quando autem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum?

PL 16, 106C

しかも、極限の危機に取り囲まれながら救いに絶望せず、むしろ勝利を求めたあのときほど、彼がいっそう勇気ある者であったことがあろうか。

5

11. Quid Aaron, quando se beatiorem credidit, quam tunc quando medius stetit inter vivos ac mortuos, et objectu sui statuit mortem, ne ad vivorum transiret agmina a cadaveribus mortuorum (Num. XVI, 48) ?

PL 16, 106C

11. アロンはどうか。生者と死者の間に中立ちし、自分の身を差し出して死を食い止め、死者たちの屍から生者たちの群れへ死が移らぬようにしたあのときほど、自分を幸いだと信じたことがあろうか(民数記16:48)。

6

Quid de puero Daniele loquar, qui tam sapiens erat, ut inter leones fame exasperatos, nulla bestialis saevitiae formidine frangeretur: ita alienus a metu, ut posset epulari, nec vereretur, ne ad pastum exemplo sui feras provocaret (Dan. XIV) ?

PL 16, 106C

少年ダニエルについて何を語ろうか。彼はこれほど知恵があり、飢えて猛り狂う獅子たちの中にあっても、獣の凶暴さへの恐れに少しもくじかれなかった。恐れとまったく無縁であったので、食事をとることができ、自分の例によって獣たちが餌に向けて駆り立てられはしまいかと案じることもなかった(ダニエル14)。

7

12. Est ergo et in dolore virtus, quae sibi bonae suavitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem.

PL 16, 106D

12. それゆえ、苦痛の中にも徳がある。この徳は、善い良心の甘美さを自らに示す。それゆえ、これは苦痛が徳の快楽を減らさないことの証拠である。

8

Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per voluptatem corporis aut commodorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse (Phil. III, 7, 8) .

PL 16, 106D

こうして、苦痛によって徳から至福が減ることが何もないように、体の快楽や便益の魅力によって至福が加わることもまた何もない。これらについて、使徒は見事に言う。「私にとって利益であったものを、私はキリストのゆえに損失と見なした」(フィリピ3:7, 8)。

9

Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Hebr. XI, 26) .

PL 16, 107A

そして、こう付け加えた。「彼のゆえに、私はすべてを損と見なし、汚物と思う。キリストを得るためである」(ヘブライ11:26)〔底本の引照はヘブライ11:26 だが、引用の文言はフィリピ3:8 に当たる〕。

10

13. Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Aegyptiorum, et opprobrium Dominicae crucis praetulit: nec tunc dives cum abundaret pecunia, nec postea pauper cum egeret alimento; nisi forte tunc alicui minus beatus videretur fuisse, cum in deserto quotidiana alimonia sibi et populo suo deforet.

PL 16, 107A

13. 実に、モーセは、エジプト人の宝を自分の損失と信じ、主の十字架の辱めのほうを選んだ。金銭が有り余っていたときに富んでいたのでもなく、のちに糧に事欠いたときに貧しかったのでもない。ただし、荒れ野で日ごとの糧が自分と自分の民に欠けていたとき、誰かにはさほど幸いでなかったように見えたかもしれないが。

11

Sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, hoc est, panis Angelorum ministrabatur e coelo: carnis quoque quotidiana pluvia totius plebis epulis redundabat (Exod. XVI, 13 et seq.) .

PL 16, 107A

しかし、最高の善と至福に属することとして誰も否定しようとはしないであろうことがある。すなわち、マナ、つまり天使たちのパンが、天から彼に供されたのである。また、肉の日ごとの雨が、民全体の食事にあふれるほどであった(出エジプト記16:13以下)。

12

14. Eliae quoque sancto panis ad victum deerat, si quaereretur (III Reg. XVII, 6) : sed non videbatur deesse, quia non quaerebatur. Itaque diurno corvorum obsequio mane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime.

PL 16, 107B

14. 聖なるエリヤにも、糧のためのパンは、もし求めるとすれば欠けていた(列王記三17:6)。しかし、求めなかったので、欠けているようには見えなかった。こうして、日ごとのカラスたちの奉仕によって、朝にはパンが、夕べには肉が運ばれた。だから彼は、自分にとって貧しかったがゆえに、幸いでなかったのか。断じてそうではない。

13

Immo eo magis beatus, quia erat Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret ac ministraret (Ibid., 14) .

PL 16, 107B

むしろ、神にとって富んでいたがゆえに、いっそう幸いであった。実に、自分のためより他の者たちのために富んでいるほうがまさる。この人がそうであった。彼は飢饉のときにやもめに食べ物を求めたが、それは与えるためであった。粉の壺が三年と六か月のあいだ尽きず、油の器が貧しいやもめの日ごとの用を満たし供するようにと、与えたのである(列王記三17:14)。

14

Merito ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat (Matth. XVII, 4) . Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt; quia et ipse pauper factus est, cum dives esset. 15. Nullum ergo adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam.

PL 16, 107B

ペトロが、この人々〔モーセとエリヤ〕を見たその場所にとどまろうと望んだのも、もっともである(マタイ17:4)。彼らが山でキリストとともに栄光のうちに現れたのも、もっともである。キリスト自身が、富んでいながら貧しくなったからである。15. それゆえ、富は幸いな生に何の助けも与えない。

15

Quod evidenter Dominus in Evangelio demonstravit dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 20 et seq.) .

PL 16, 107C

このことを、主は福音において、はっきりと示して言った。「貧しい者たちは幸いである。神の王国は汝らのものだからである。今飢え渇いている者たちは幸いである。満たされるからである。今泣いている汝らは幸いである。笑うようになるからである」(ルカ6:20以下)。

16

Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed etiam adjumento evidentissime pronuntiatum est.

PL 16, 107C

こうして、貧しさ、飢え、苦痛、すなわち悪と思われているものが、幸いな生の妨げにならないばかりか、助けにさえなることが、きわめて明白に宣言されたのである。

Liber II, Caput V

第II巻 第V章PL 16, 107C
1

Quae putantur bona, plerumque impedimento esse ad beatam vitam: et quae mala, materiam esse virtutum: quod beatitudinis ac aliis exemplis confirmatur.

PL 16, 107C

善と思われるものがしばしば幸いな生の妨げとなり、悪と思われるものが徳の材料となることが、至福の〔言葉の〕例と他の例とによって確かめられる〔底本は beatitudinis ac aliis exemplis と刷る。語句が崩れているらしく、ルカ6章の「幸い」の言葉の例と他の例と解した〕。

2

16. Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum judicio liquet, cum dicitur: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!

PL 16, 107C

16. だが、善と見えるもの、すなわち富、満腹、苦痛を知らぬ喜びが、至福の実りにとって損害であることは、主の判定によって宣言されており、明らかである。こう言われている。「富める汝らに災いあれ。汝らはすでに慰めを受けているからである」。

3

Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Ibid., 24 et seq.) ! Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt.

PL 16, 107D

「満腹している汝らに災いあれ。汝らは飢えるからである」(ルカ6:24以下)。「笑っている者たちにも〔災いあれ〕。彼らは嘆くからである」。このように、体の善や外的な善は、幸いな生の助けにならないばかりか、損失にさえなる。

4

17. Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a divite (III Reg. XXI, 13) , quia pauper et infirmus adversus opes regias, solo erat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet jura majorum suorum.

PL 16, 108A

17. それゆえ、ナボトは、富める者に石で打たれたときでさえ幸いであった(列王記三21:13)。王の富に対しては貧しく弱かったが、情愛と信仰においてのみ富んでいたので、父祖伝来のブドウ畑の相続地を王の金銭と取り換えなかった。そして、そのゆえに完全であった。自らの血によって、先祖たちの権利を守ったからである。

5

Inde quoque miser Achab etiam suo judicio, quia pauperem necari fecerat; ut ejus possideret vineam.

PL 16, 108A

同じ理由で、アハブは、自分自身の判定によってさえ惨めであった。貧しい者を殺させて、その畑を所有しようとしたからである。

6

18. Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna acquiritur.

PL 16, 108A

18. 徳だけが唯一の最高の善であり、徳だけが幸いな生の実りに足りることは確かである。幸いな生は、外的な善や体の善によってではなく、徳のみによって与えられ、その徳によって永遠の生命が獲得される。

7

Vita enim beata fructus praesentium: vita autem aeterna spes futurorum est. 19. Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in quo necesse est angi, dolere, deplorare, aegrescere: quasi vero ego in corporis exsultatione dicam vitam beatam consistere, et non in altitudine sapientiae, suavitate conscientiae, virtutis sublimitate.

PL 16, 108B

実に、幸いな生は現在のものの実りであり、永遠の生命は未来のものへの望みである。19. それでも、この体はこれほど弱く、これほど脆く、その中では苦しみ、痛み、嘆き、病むことが避けられないのだから、幸いな生は不可能だと考える者たちがいる。まるで私が、体の歓喜の中に幸いな生が成り立つと言っているかのようである。知恵の高さ、良心の甘美さ、徳の崇高さの中にではなく。

8

Non enim in passione esse, sed victorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis motu doloris. 20. Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberorum.

PL 16, 108B

幸いとは、情念の中にいることではなく、情念に打ち勝つ者であること、また一時の苦痛の動きにくじかれないことである。20. 苦痛の力に数えられる重いこと、すなわち失明、追放、飢え、娘の凌辱、子らの喪失が起こるとせよ。

9

Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferebat (Gen. XVII, 1 et seq.) ?

PL 16, 108B

老年になって目が見えず、しかも自らの祝福によって至福を授けたイサクを、誰が幸いでないと言うだろうか(創世記17:1以下)〔引照は底本のまま。イサクが老いて目が見えなくなったのは創世記27章〕。

10

Annon beatus Jacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit (Gen. XXXI, 1, et seq.) ?

PL 16, 108C

故郷の家を逃れ、雇われ牧者として亡命の身に耐え、娘の貞潔が汚されたことを嘆き、飢えに耐えたヤコブは、幸いではないだろうか(創世記31:1以下)。

11

Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium, cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Jacob (Gen. XXXIV, 1 et seq.) ?

PL 16, 108C

では、その信仰によって神が証しを受ける者たち、すなわち「アブラハム〔底本は Ahrabam と刷る。Abraham と読む〕の神、イサクの神、ヤコブの神」と言われる者たちは、幸いではないのか(創世記34:1以下)〔引照は底本のまま。「アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神」は出エジプト記3:6 に当たる〕。

12

Misera est servitus, sed non miser Joseph; immo plane beatus, cum dominae libidines in servitute positus coerceret (Gen. XXXIV, 8 et seq.) Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit obitum (II Reg. XIII, 3) , et quod his durius, incestum filiae (II Reg. XVIII, 33) ?

PL 16, 108C

奴隷の身は惨めだが、ヨセフは惨めではない。いや、奴隷の身にありながら女主人の情欲を抑えたとき、まさしく幸いであった(創世記34:8以下)〔引照は底本のまま。ヨセフが女主人を退ける話は創世記39:7以下〕。聖なるダビデについて何を語ろうか。彼は三人の子の死を嘆き(サムエル記下13:3)、またそれらより耐えがたいこととして、娘の近親相姦を嘆いた(サムエル記下18:33)〔二つの引照は底本のまま。娘タマルの辱めはサムエル記下13章、18:33 はアブサロムの死を嘆く箇所。ミーニュの脚注によれば、写本はこぞってこのとおりだが、版はここに、三人の子をアムノン、アブサロム、ウリヤの妻から生まれた幼子と、娘をタマルと書き添える〕。

13

Quomodo non beatus, de cujus successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29) . Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes.

PL 16, 108C

その子孫〔底本は successionne。successione と読む〕から、きわめて多くの人を幸いにした至福の創始者が起こったその人が、どうして幸いでないことがあろうか。「見ないで信じた者たちは幸いである」(ヨハネ20:29)。彼ら自身も弱さの感覚の中にあったが、弱さから出て強い者となったのである。

14

Quid laboriosius autem sancto Job vel in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, quam si illa non pertulisset, in quibus magis probatus est (Job I, 14 seq.; II, 7 seq.) ?

PL 16, 108D

聖なるヨブにとって、家の火災においても、十人の子らの瞬時の滅びにおいても、体の苦痛においても、これ以上に労苦に満ちたことがあったか。彼は、それらを耐えなかった場合より幸いでなかったのか。いや、それらのうちでこそ、いっそう試され認められたのである(ヨブ記1:14以下; 2:7以下)。

15

21. Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim profundum mare negaverim, quia vadosa sunt littora; neque coelum lucidum, quia interdum obtexitur nubibus: neque terram fecundam, quia aliquibus locis jejuna glarea est: aut laetas segetes, quia intermixtam solent habere sterilem avenam.

PL 16, 109A

21. それでも、あの人々のうちに何らかの苦渋、すなわち心の徳が隠さなかった苦痛があったと仮定しよう〔関係文の語順が不規則で、「心の徳が隠さなかった苦痛」と取った〕。実に、岸辺が浅いからといって、私は海が深くないとは言わないし、時おり雲に覆われるからといって、天が明るくないとは言わない。ところどころに痩せた砂利があるからといって、大地が豊かでないとは言わず、不毛のカラスムギが混ざっているのが常だからといって、麦畑が豊かでないとは言わない。

16

Similiter puta beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatae, si quid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena absconditur, aut tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? Sed jam ad proposita pergamus.

PL 16, 109A

同じように、幸いな良心の収穫が、何らかの苦痛の苦さに妨げられると考えよ。幸いな生の全体の束のうちでは、もし何か逆境や苦渋が起こっても、不毛のカラスムギのように隠され、あるいはドクムギの苦さのように穀物の甘さに覆われるのではないか。だが、もう本題に進もう。

Liber II, Caput VI

第II巻 第VI章PL 16, 109B
1

De utili non quaestuoso illo, sed justo et honesto, quod etiam damnis quaeritur: ac dividitur in utile corporeum et pietatis. 22. Superiore libro ita divisionem fecimus, ut primo loco esset honestum ac decorum, a quo officia ducerentur, secundo loco quid utile.

PL 16, 109B

利得を生むのではなく、正しく徳にかなっていて損失によってさえ求められる有益なことが論じられ、それは体に属する有益さと敬虔に属する有益さとに分けられる。22. 前の巻で、我々は次のように区分を立てた。第一に、徳にかなうこととふさわしさがあり、そこから務めが導かれる。第二に、何が有益かがある。

2

Et quemadmodum in primo diximus quia inter honestum et decorum est quaedam distinctio, quae magis intelligi quam explicari possit: sic et cum utile tractamus, considerandum videtur quid utilius.

PL 16, 109B

そして、第1巻で、徳にかなうこととふさわしさのあいだにはある区別があり、それは説明するより理解するほうが容易だ、と述べたように、有益なことを論じるときにも、何がより有益かを考察すべきだと思われる。

3

23. Utilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus, sed acquisitione pietatis; sicut Apostolus ait: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8).

PL 16, 109B

23. 我々は有益さを、金銭上の利得の見積りによってではなく、敬虔の獲得によって算定する。使徒が言うとおりである。「敬虔はすべてのことに有益であり、現在と未来の生についての約束を持つ」(一テモテ4:8)。

4

Itaque in scripturis divinis, si diligenter quaeramus, saepe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent, sed non omnia utilia sunt (I Cor., VI, 12) . Supra de vitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet.

PL 16, 109C

こうして、神の聖書を注意深く探るなら、徳にかなうことが有益と呼ばれているのをしばしば見いだす。「すべてのことは私に許されているが、すべてのことが有益なのではない」(一コリント6:12)。使徒は先に悪徳について語っていた。それゆえ彼が言うのは、罪を犯すことは許されているが、ふさわしくない、ということである。

5

In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. Luxuriari promptum, sed non justum. Non enim Deo esca, sed ventri colligitur.

PL 16, 109C

罪は我々の力の内にあるが、徳にかなってはいない。放縦は容易いが、正しくない。実に、食物は神のために集められるのではなく、腹のために集められるからである。

6

24. Ergo quia quod utile, id etiam justum: justum est ut serviamus Christo qui nos redemit; ideo justi, qui pro ejus nomine morti se obtulerunt: injusti qui declinaverunt, de quibus dicit: Quae utilitas insanguine meo (Psal. XXIX, 10) ; id est, qui justitiae meae profectus?

PL 16, 109C

24. したがって、有益なことは正しいことでもあるから、我々を贖ったキリストに仕えることは正しい。それゆえ、その名のために死に身を捧げた者たちは義人であり、背いた者たちは不義の者である。彼らについてはこう言われている。「私の血に何の益があるのか」(詩篇29:10)。すなわち、私の正義にどのような進歩があるのか、ということである。

7

Unde et illi: Alligemus justum, quia inutilis est nobis Esai. III, 10), id est, injustus qui nos arguit, condemnat, corripit.

PL 16, 110A

それゆえ、彼らもまた言う。「義人を縛ろう。我々には無益だからである」(イザヤ3:10)〔底本は引照の始めの丸括弧を欠く〕。すなわち、我々を咎め、断罪し、叱責する者は、〔彼らにとって〕不義の者だということである。

8

Licet hoc possit etiam ad avaritiam hominum impiorum derivari, quae perfidiae vicina est; sicut in Juda proditore legimus, qui avaritiae studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit.

PL 16, 110A

もっとも、この句は、不敬虔な人々の貪欲に結びつけることもできよう。貪欲は背信に近い。裏切り者ユダについて我々が読むとおりである。ユダは貪欲への熱中と金銭への欲望ゆえに、裏切りの罠にかかり、はまり込んだ。

9

25. De hac igitur tractandum est utilitate, quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis definivit Apostolus dicens: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum injiciam vobis, sed ad id quod honestum est (I Cor. VII, 35) .

PL 16, 110A

25. それゆえ、我々が論じなければならないのは、徳にかなうことに満ちた有益さである。使徒は、まさにその言葉によって、こう言って定義した。「私がこう言うのは、汝らの益のためであり、汝らに罠を投げかけるためではなく、徳にかなったことのためである」(一コリント7:35)。

10

Liquet igitur quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum: et quod utile justum; et quod justum, utile.

PL 16, 110A

したがって、徳にかなうことは有益であり、有益なことは徳にかなっており、有益なことは正しく、正しいことは有益であることが明らかである。

11

Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad filios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea quae mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur.

PL 16, 110A

実に、私の話は、利得への欲に貪る商人たちに向けたものではなく、我が子らに向けたものであり、務めについての話である。主の奉仕のために私が選んだ諸君に、私はこれを刻み込み、注ぎ込みたいと願う。諸君の精神と習いの中に、慣れと教育によってすでに根づき、刻まれているものが、言葉と教えによってもあらわにされるためである。

12

26. Itaque de utilitate dicturus, utar illo versiculo prophetico: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal., 118, 36) ; ne utilitatis sonus excitet pecuniae cupiditatem.

PL 16, 110B

26. それゆえ、有益さについて語ろうとして、私は預言のあの短い句を用いよう。「私の心を汝の証しへ傾けよ、貪欲へではなく」(詩篇118:36)。有益さという響きが、金銭への欲望をかき立てないためである。

13

Denique aliqui habent: Declina cor meum in testimonia tua, et non ad utilitatem; hoc est, illam quaestuum nundinas aucupantem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniae studia inflexam ac derivatam.

PL 16, 110B

実に、ある人々は、こう読んでいる。「私の心を汝の証しへ傾けよ、有益さへではなく」。すなわち、利得の市を狙うあの有益さ、人々の慣用によって金銭への熱中へと曲げられ、そちらへ導かれたあの有益さのことである。

14

Vulgo enim hoc solum dicunt utile, quod quaestuosum: nos autem de ea tractamus utilitate, quae damnis quaeritur; ut Christum lucremur, cujus quaestus est pietas cum sufficientia (I Tim. VI, 6) .

PL 16, 110B

世間では、利得になるものだけを有益と言う。しかし我々が論じるのは、損失によって求められる有益さである。それは、我々がキリストを得るためである。そのキリストの利得とは、自足を伴う敬虔である(一テモテ6:6)。

15

Magnus profecto quaestus, quo pietatem acquirimus, quae apud Deum dives est, non caducis facultatibus, sed muneribus aeternis; in quibus non tentatio lubrica, sed constans et perpetua sit gratia.

PL 16, 110C

まことに大きな利得である。それによって我々は、神のもとで富む敬虔を獲得する。その富は朽ちる財産によるのではなく、永遠の賜物によるものであり、そこにあるのは滑りやすい試みではなく、堅固で永続する恩寵である。

16

27. Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut divisit Apostolus: Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est: pietas autem ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8) . Quid autem tam honestum, quam integritas?

PL 16, 110C

27. こうして、有益さには、体に属するものと敬虔に属するものとがあり、それは使徒が区分したとおりである。彼は言う。「体の鍛錬は少しのことにしか有益でないが、敬虔はすべてのことに有益である」(一テモテ4:8)。ところで、無傷の清らかさにまさって徳にかなったものがあろうか。

17

Quid tam decorum, quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto conjugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth., XIX, 12) .

PL 16, 110C

体を汚れなく保ち、恥じらいを犯されず、汚されぬまま守ること以上に、何がふさわしいか。やもめとなった妻が亡き夫に信義を守ること以上に、何がふさわしいか。そして、これ以上に有益なものがあろうか。これによって天の王国が獲得されるのである。実に、「天の王国のために自ら去勢した者たちがいる」(マタイ19:12)。

Liber II, Caput VII

第II巻 第VII章PL 16, 111A
1

Utilitatem idem esse ac honestatem; nihil autem utilius dilectione, quae mansuetudine, affabilitate, beneficentia, justitia aliisque virtutibus comparatur; quemadmodum ex Moysis atque Davidis historia datur intelligi: postremo et e dilectione fidem nasci, et rursus e fide dilectionem.

PL 16, 111A

有益さは徳にかなうことと同じであり、愛にまさって有益なものはなく、愛は温和、親しみやすさ、善行、正義その他の徳によって得られ(モーセとダビデの歴史がこれを示す)、最後に、愛から信義が、また信義から愛が生まれる。

2

28. Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quae honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus.

PL 16, 111A

28. それゆえ、徳にかなうことと有益なこととは、単に親しい同居の間柄にあるばかりでなく、有益さは徳にかなうことと同一でもある。だから、天の王国をすべての人に開こうと望んだあの人〔使徒パウロを言うらしい。名は挙げられない〕は、自分に有益なことではなく、すべての人に有益なことを求めた。

3

Unde ordo quidam nobis et gradus faciendus est, etiam ab his usitatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia; ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum.

PL 16, 111B

したがって、我々は一つの順序と段階を設けなければならない。これらの通常の、共通のものからさえ出発して、より卓越したものへ進むのである。多くのものから、有益さの進歩を集めるためである。

4

29. Ac primum noverimus nihil tam utile, quam diligi: nihil tam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror.

PL 16, 111B

29. まず、愛されることほど有益なことはなく、愛されないことほど無益なことはないと知ろう。憎まれることは、破滅的であり、あまりに致命的であると私は考える。

5

Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus.

PL 16, 111B

それゆえ、我々は、あらゆる熱意をもって我々の評価と評判を高めるよう努めよう。まず、精神の穏やかさと心の親切さによって、人々の情の中に流れ込もう。善良さは民衆に好まれ、すべての人に喜ばれる。人間の感覚にこれほど容易に滑り込むものはない。

6

Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborum honore, patienti quoque sermonum vice, modestiaeque adjuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis.

PL 16, 111B

この善良さが、人柄の温和さと気安さによって、また命令の節度と言葉の親しみやすさ、言葉に払う敬意、言葉の応酬を辛抱強く受けること、さらに慎ましさの魅力によって助けられるなら、愛を積み上げるうえでどれほど進むか、信じがたいほどである。

7

30. Legimus enim non solum in privatis; sed etiam in ipsis regibus, quantum facilitas blandae affabilitatis profecerit, aut superbia verborumque obfuerit tumor; ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret.

PL 16, 111C

30. 実に我々は、一般の人々においてのみならず、王たちその人においても、優しい親しみやすさの気安さがどれほど益をもたらしたか、あるいは高慢と言葉の驕りがどれほど害をなしたかを読む。それは王国そのものを揺るがし、権力を解体するほどであった。

8

Jam si quis consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam: aut si quis periculum suum pro universa plebe offerat; non est dubium quod tantum charitatis a plebe in eum refundatur, ut populus salutem ejus et gratiam sibi praeferat.

PL 16, 111C

さらに、もし誰かが助言、経験、奉仕、務めによって民衆の好意をつかみ、あるいは全民のために自分の身の危険を差し出すなら、民からその人へと愛が返され、民が、自分たちの安全と好意よりも、その人の安全と好意を優先するほどになることは疑いない。

9

31. Quantas Moyses a populo illatas absorbebat contumelias (Exod. XXXII, 11 et seq.) : et cum Dominus in insolentes vindicare vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret!

PL 16, 111C

31. モーセは、民から加えられた侮辱を、どれほど飲み込んだことか(出エジプト記32:11以下)。主が不遜な者たちに報復しようとしたときにも、彼は神の怒りから民を引き離そうとして、しばしば自分を民のために差し出したのである。

10

Quam miti sermone post injurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur (Gen., XXXIII, 8 et seq.) ; homines tamen humili et grata appellatione affari solebat!

PL 16, 111D

侮辱を受けたあとでさえ、どれほど穏やかな言葉で民に呼びかけ、労苦の中で慰め、神託で宥め、働きで世話をしたことか。そして、神と絶えず語り合っていたにもかかわらず(創世記33:8以下)〔底本は Gen.(創世記)と刷る。神がモーセと語る出エジプト記33章を言うらしい〕、人々には、へりくだった好ましい呼びかけで語りかけるのが常であった。

11

Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum ejus non possent intendere (Gen., XXXIV, 29 et seq.) , et sepulturam ejus non repertam crederent (Deut., XXXIV, 6) ; quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur (I Reg. X, 12, et alibi) .

PL 16, 112A

彼が人を超える者と見なされ、人々が彼の顔を見つめることができず(創世記34:29以下)〔底本は Gen.(創世記)と刷る。モーセの顔が輝いた出エジプト記34章を言うらしい〕、その墓が見つからなかったと信じた(申命記34:6)のも、もっともである。彼は全民の心を自分に結びつけていたので、人々は、その業に驚嘆する以上に、その温和さのゆえに彼を愛したからである(サムエル記上10:12ほか)。

12

32. Quid ejus imitator sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affectu!

PL 16, 112A

32. その模倣者である聖なるダビデはどうか。万人の中から民を治めるために選ばれ、いかに温和で優しく、霊においてへりくだり、心において熱心で、情において親しみやすかったことか。

13

Ante regnum se pro omnibus offerebat: rex cum omnibus aequabat suam militiam, et partiebatur laborem: fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, ferre magis promptus quam referre injurias.

PL 16, 112A

王となる前は、すべての人のために自らを差し出した。王となってからは、すべての人と自らの軍務を等しくし、労苦を分かち合った。戦いでは勇気があり、統治では温和で、罵りには忍耐強く、侮辱を返すより耐えることに進んで向かった。

14

Ideo tam charus erat omnibus, ut juvenis ad regnum etiam invitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogaretur; quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus.

PL 16, 112B

それゆえ彼はすべての人にとってあまりに愛しい者であったので、若いときには、望まないのに王位を求められ、拒みながら強いられ、老いてからは、戦いに出ないようにと自分の者たちから願われた。万人が、彼が万人のために危険に身をさらすより、自分たちが彼のために危険に身をさらすことを望んだからである。

15

33. Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat (II Reg., II, 2, et seq.) , primum, ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet, quam in Hierusalem regnare: deinde, ut etiam in hoste positam virtutem diligeret: justitiam etiam his qui arma contra se tulerant aeque ac suis praestandam putaret: denique (II Reg., III, 32 et seq.) fortissimum adversae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem praelia miratus est, et orantem pacis gratiam non aspernatus, honoravit convivio: interemptum insidiis doluit et flevit, prosecutus exsequias honestavit; mortem ultus, conscientiae fidem praestitit, quam filio inter haereditaria jura transcripsit, magis sollicitus, ne innocentis mortem inultam relinqueret, quam quo suam mortem doleret.

PL 16, 112B

33. このように彼は、無償の務めによって民を自分に結びつけていた(サムエル記下2:2以下)。第一に、民の不和のなかで、エルサレムで王であるより、ヘブロンで亡命者であることを選んだ。次に、敵の側にある徳をも愛し、自分に武器を向けた者たちにも、自分の者たちにと同じく正義を施すべきだと考えた。実に(サムエル記下3:32以下)、敵方のもっとも強い擁護者である将軍アブネル、戦いを仕掛ける彼に感嘆し、和平の好意を請う彼を退けず、宴で遇した。彼が謀りごとで殺されると、悲しみ、泣き、葬列に従って彼を称えた。その死に報復して、良心の信義を果たし、これを子には相続の権利の中に書き写して残した。自分の死を悲しむ以上に、無実の者の死を報いなきまま残すまいと心を砕いたのである。

16

34. Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia, ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare (II Reg. XXIII, 13 et seq.) , peccatum fateri, seque ipsum pro populo offerre morti, ut in se divina indignatio converteretur, cum ferienti angelo offerens se diceret: Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor malum feci, et iste grex quid fecit?

PL 16, 112C

34. 並々のことではない、ことに王にあっては、こうして謙遜の務めを果たし、もっとも卑しい者たちにも自らを共通の者として示し、他人の危険のもとでは食を求めず、飲み物を拒み(サムエル記下23:13以下)、罪を告白し、民のために自ら死に身を差し出して、神の怒りが自分に向かうようにしたことは。打つ天使に自らを差し出して、彼は言った。「見よ、私はここにいる。私が罪を犯した。牧者である私が悪を行った。この群れが何をしたというのか。」

17

Fiat manus tua in me. 35. Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conviciis: cum sibi derogaretur, orabat: cum malediceretur, benedicebat?

PL 16, 112C

「汝の手を私に向けよ」。35. ほかに何を言おうか。欺きを企む者たちに、彼は口を開かなかった。聞こえないかのように、いかなる言葉も言い返すべきでないと考えた。罵りに答えなかった。貶められたときには祈り、呪われたときには祝福した。

18

Ambulans in simplicitate, et superborum fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus (Psal. XXXVII, 14, et alibi) .

PL 16, 112D

彼は純真さのうちに歩み、高ぶる者たちを避け、汚れのない者たちに従う者であり、自分の罪を嘆くときには食物に灰を混ぜ、飲み物を涙で薄めた(詩篇37:14ほか)。

19

Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: Ecce nos ossa tua et caro tua sumus: heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel.

PL 16, 113A

彼がこのように全民から求められたのも、もっともである。イスラエルの全部族が彼のもとに来て言った。「見よ、我々は汝の骨、汝の肉である。昨日も一昨日も、サウルがいて、我々の上に王として君臨していたとき、イスラエルを導き出し、導き入れたのは汝であった。」

20

Et dixit tibi Dominus: Tu pasces populum meum (II Reg. V, 1 et seq.) . Et quid plura de eo dicam, de quo hujusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret: inveni David secundum cor meum (Psal. LXXXVIII, 21) ?

PL 16, 113A

「そして主は汝に言った。『汝は私の民を牧するであろう』」(サムエル記下5:1以下)。彼についてこれ以上何を言おうか。神は彼についてこのような判断を下し、こう言ったのである。「私は、私の心にかなうダビデを見いだした」(詩篇88:21)。

21

Quis enim in sanctitate cordis et justitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris ejus venia data, et praerogativa est reservata haeredibus (III Reg. XI, 12, 13) ?

PL 16, 113A

実に、誰が、神の意志を満たすために、心の聖さと正義においてこの人のように歩んだであろうか。この人のゆえに、その子孫が罪を犯したときにも赦しが与えられ、相続人たちに特権が保たれたのである(列王記三11:12, 13)。

22

36. Quis igitur non diligeret eum, quem videbat ita charum amicis; ut quia ipse sincere amicos diligebat, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis suis, filii praeferebant parentibus.

PL 16, 113B

36. それゆえ、友にこれほど愛されている彼を見て、誰が彼を愛さずにいられただろうか。彼自身が友を誠実に愛していたので、友からも同じように愛されていると考えていたのである。実に、親たちは彼を自分の子らよりも重んじ、子らは彼を親たちよりも重んじた。

23

Unde graviter indignatus Saul, percutere Jonathan filium hasta voluit; quia pluris apud eum valere David amicitiam judicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam (I Reg. XX, 30 et seq.) .

PL 16, 113B

それゆえ、サウルは激しく憤り、息子ヨナタンを槍で打とうとした。ダビデの友愛は、子としての敬虔や父の権威よりも、ヨナタンにとって重いとサウルは判断したからである(サムエル記上20:30以下)。

24

37. Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, idque amicitiae fidelis pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia?

PL 16, 113B

37. 実に、共通の愛をかき立てるうえで最も役立つのは、愛する者たちに返しをし、自分が愛されるのに劣らず愛し返していることを示し、そのことが誠実な友愛の実例によって明らかになることである。好意ほど民衆に親しまれるものがあろうか。

25

Quid tam insitum naturae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit: Perde pecuniam propter fratrem et amicum (Eccli. XXIX, 13) .

PL 16, 113B

自分を愛する者を愛すること以上に、本性に深く植えつけられたものがあろうか。あなたが愛されたいと願う相手を愛そうという心を抱くこと以上に、人間の情に深く刻まれたものがあろうか。賢者が言うのももっともである。「兄弟と友のために、金を失え」(集会の書29:13)。

26

Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam (Eccli. XXII, 31) .

PL 16, 113C

また別の箇所に言う。「友に挨拶することを、私は恥じない。その顔を避けて身を隠すこともない」(集会の書22:31)。

27

Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur (Eccli. VI, 16) : et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam cadit (I Cor. XIII, 7 et seq.) .

PL 16, 113C

実に、友のうちに命と不死の薬があることを、『集会の書』の言葉は証言している(集会の書6:16)。そして、愛にこそ最高の守りがあることは、誰も疑わないであろう。使徒が言うからである。「すべてに耐え、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを忍ぶ。愛は決して倒れない」(一コリント13:7以下)。

28

38. Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi a subjectis quam timeri maluit. Timor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam.

PL 16, 113C

38. だからダビデは倒れなかった。彼はすべての人に愛され、恐れられるより、臣下に愛されることを選んだからである。実に、恐れは一時の守りの見張りを務めるが、長く続く保全を知らない。

29

Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed affectus exhibet. 39. Prima ergo ad commendationem nostri est charitas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione.

PL 16, 113D

こうして、恐れが退くところでは、大胆さが忍び寄る。信義は、恐れが強いるものではなく、情が示すものだからである。39. それゆえ、我々を推薦するうえで第一のものは愛である。したがって、多くの人に愛されているという評判を得ることは善いことである。

30

Hinc nascitur fides, ut committere se tuo affectui non vereantur etiam alieni, quem pluribus charum adverterint.

PL 16, 114A

ここから信義が生まれる。多くの人に愛されているとあなたを見て取れば、見知らぬ人々さえ、あなたの情に身を委ねることをためらわないのである〔quem は tuo(あなたの)に含まれる「あなた」を受ける〕。

31

Similiter etiam per fidem ad charitatem pervenitur; ut qui uni aut duobus praestiterit fidem, tamquam influat in animos universorum, et omnium acquirat gratiam.

PL 16, 114A

同様に、信義を通じて愛にも至る。一人または二人に信義を果たした者は、いわば万人の心に流れ込み、すべての人の好意を得るのである。

Liber II, Caput VIII

第II巻 第VIII章PL 16, 114A
1

Nihil ad conciliandam gratiam magis valere quam consilia: sed eis confidere posse neminem, nisi justitia nitantur ac prudentia: quantum autem hae duae virtutes eluxerint in Salomone, ex ipsius celeberrimo judicio palam fieri.

PL 16, 114A

好意を得るうえで助言にまさって力のあるものはないが、助言は正義と思慮に支えられていなければ誰も信頼できず、この二つの徳がソロモンにどれほど輝いたかは、彼の名高い裁きから明らかになる。

2

40. Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum operantur, charitas et fides; et tertium hoc, si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment, et jure honorandum putent.

PL 16, 114A

40. こうして、我々を推薦するうえで最も働くのは、愛と信義の二つであり、第三には、多くの人が感嘆に値すると考え、正当に尊ぶべきだと思うものを、あなたが自分のうちに持っていることである。

3

41. Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo prudentia et justitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare.

PL 16, 114B

41. また、助言の用いられ方が人々を最も強く引きつけるのだから、思慮と正義はあらゆる人に求められ、多くの人々がそれを待ち望む。それらを備えた者に信義が置かれるのは、助言を求める者に有益で信頼できる助言を与えることができるからである。

4

Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit.

PL 16, 114B

実に、助言を求める者自身が知っている以上に知恵があると思えない相手に、誰が身を委ねるだろうか。したがって、助言を求められる者は、求める者よりすぐれていなければならない。

5

Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis?

PL 16, 114B

実に、あなたが自分で理解している以上に良いことを見いだせるとは思えない人に、何を相談するだろうか。

6

42. Quod si eum inveneris qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum, sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Et si mala mihi evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31) .

PL 16, 114B

42. もしあなたが、才知の鋭さ、精神の力、権威においてすぐれた人を見いだし、さらに、経験と実例によってより備えがあり、目の前の危険を解き、将来を見通し、迫るものを知らせ、論拠を示し、時に応じて救いをもたらし、助言するだけでなく助けに駆けつける用意もあるなら、そのような人には、助言を求める者がこう言うほどの信義が置かれる。「たとい彼のせいで私に災いが起こっても、私は耐える」(集会の書22:31)。

7

43. Hujusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, justus et prudens. Facit enim justitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio.

PL 16, 114C

43. それゆえ、我々は、先に述べたように、正義と思慮を備えた人にこそ、自分の安全と評判を委ねる。実に、正義は欺きへの恐れを無くし、思慮は誤りへの疑いを無くす。

8

Promptius tamen nos justo viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. Caeterum sapientum definitione, in quo una virtus est, concurrunt caeterae, nec potest sine justitia esse prudentia.

PL 16, 114C

もっとも、世間の言い方で言えば、我々は思慮ある人より正義の人のほうに、いっそう速やかに身を委ねる。しかし、賢者たちの定義では、一つの徳がある者には他の徳も集まっており、正義なしに思慮はありえない。

9

Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David: Justus miseretur et fenerat (Psal. XXXVI, 21) . Quid feneret justus, alibi dicit: Jucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in judicio (Psal. CXI, 5) .

PL 16, 114D

このことは、我々の側の書き手にも見いだされる。実に、ダビデは言う。「義人は憐れみ、貸す」(詩篇36:21)。義人が何を貸すかは、別の箇所で言う。「憐れみ、貸す人は好ましい。彼は自分の言葉を裁きの中で整える」(詩篇111:5)。

10

44. Ipsum illud nobile Salomonis judicium nonne sapientiae plenum ac justitiae est? Itaque spectemus illud si ita est. Duae, inquit mulieres in conspectu regis Salomonis steterunt, et dixit una ad eum: Audi me, domine.

PL 16, 115A

44. ソロモンのあの名高い裁きそのものは、知恵と正義に満ちたものではないだろうか。それゆえ、そのとおりかどうか見てみよう。聖書は言う。「二人の女が王ソロモンの前に立ち、一人が王に言った。『私の主よ、お聞きください。』」

11

Ego et haec mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tertium partu edito, singulos filios suscepimus, et erramus una, arbiter nullus domi, nec ulla alia nobiscum femina, nisi nos solae: et mortuus est filius ejus hac nocte, ut obdormivit super eum: et surrexit media nocte, et accepit filium meum de sinu meo, et collocavit eum in gremio suo, et filium suum mortuum posuit in sinu meo.

PL 16, 115A

「私とこの女は同じ一つの部屋に住んでいました。三日前に出産し、私たちはそれぞれ子を授かりました。私たちは二人だけでおり〔底本は erramus と刷る。eramus と読む〕、家には立会人もなく、私たち二人のほかに女は誰もいませんでした。この夜、彼女の子は、彼女が眠り込んでその上に覆いかぶさったために死にました。彼女は真夜中に起き、私の子を私の胸から取り、自分の懐に寝かせ、死んだ自分の子を私の胸に置きました。」

12

Et surrexi mane, ut lactarem parvulum, et inveni mortuum. Et consideravi illum diluculo, et non erat filius meus. Et respondit altera: Non, sed filius meus est, qui vivit: filius autem tuus, qui mortuus est (III Reg. III, 16 et seq.) .

PL 16, 115A

「私は朝に起きて、幼な子に乳をやろうとして、死んでいるのを見つけました。夜明けにその子をよく見ると、それは私の子ではありませんでした。」すると、もう一人の女が答えた。「いいえ、生きているのが私の子で、死んだのが汝の子です」(列王記三3:16以下)。

13

45. Et haec erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem: defunctum autem suum negarent. Tunc rex jussit afferri machaeram, et infantem dividi, ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni, et dimidiam alteri.

PL 16, 115B

45. これが争いであった。二人とも、生きている子を自分のものだと主張し、死んだ子を自分のものとは認めなかったのである。そこで王は、剣を持って来させ、幼な子を二つに分け、それぞれの部分をそれぞれに与えよ、一方に半分、他方に半分、と命じた。

14

Exclamabat mulier quae vero erat affectu percita: Nequaquam, domine, infantem dividas: detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus, neque hujus sit infans, dividite eum.

PL 16, 115B

本当の愛情に揺り動かされた女は叫んだ。「決してそんなことはなさらないでください、我が主よ。幼な子を分けないでください。むしろその女に与えてください。その子が生きるように。殺さないでください」。ところがもう一人の女は答えた。「その子は私のものにも、この女のものにもならないでください。分けてしまえ」。

15

Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera ejus in filio suo. 46. Itaque non immerito aestimatus est intellectus Dei in eo esse; quoniam quae occulta sunt Deo?

PL 16, 115B

すると王は、「その子を殺してはならない。その子をあの女に与えよ」と言った女に幼な子を与えるよう定めた。その子のために彼女のはらわたが揺さぶられたからだ、と聖書は言う。46. こうして、神の悟りが彼のうちにあると見なされたのは、理由のないことではない。神に隠されているものが何かあろうか。

16

Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in quae sapientis intellectus velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari.

PL 16, 115C

まして、内なるはらわたの証言にまさって隠されたものがあろうか。賢者の悟りは、敬虔〔pietas はここでは母が子に抱く情愛を言う〕の審判者のように、そのはらわたの内へ降りていき、産んだ胎のいわば声を引き出した。母としての情があらわになったからである。その母は、わが子が他人のもとで生きることを、母の目の前で殺されることより選んだのである。

17

47. Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: justitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum.

PL 16, 115C

47. したがって、隠れた良心を見分け、隠されたものから真理を掘り出すことは、知恵のなすことであった。そして、いわば剣によるように、霊の剣によって、胎だけでなく魂と精神の内奥にまで貫くことが。また、自分の子を殺した女が他人の子を取り上げず、真の母が自分の子を取り戻すようにすることは、正義のなすことでもあった。

18

Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc judicium, quod judicavit rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret justitiam (III Reg. III, 28) .

PL 16, 115C

実に、聖書もこう宣言した。「イスラエルの全員は、王が下したこの裁きを聞き、王の前に恐れを抱いた。神の悟りが、彼が正義を行うために、彼のうちにあったからである」(列王記三3:28)。

19

Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et judicare cum justitia (Ibid., 9) .

PL 16, 115D

実に、ソロモン自身も、思慮ある心が自分に与えられ、正義をもって聞き、裁くことができるように、知恵を求めたのである(列王記三3:9)。

Liber II, Caput IX

第II巻 第IX章PL 16, 116A
1

Quamvis individuae sint justitia atque prudentia, vulgi tamen cardinales virtutes distinguentis ingenio serviendum esse.

PL 16, 116A

正義と思慮は不可分であるとはいえ、四つの枢要徳を分ける世間の考え方に従うべきである。

2

48. Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine justitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est.

PL 16, 116A

48. そこで明らかなのは、より古い神の聖書に照らしても、知恵は正義なしにはありえないということである。これらの徳の一方があるところには、他方もあるからである。

3

Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret!

PL 16, 116A

ダニエルもまた、いかに知恵深く、鋭い尋問によって偽りの告発の虚偽を見破り、告発者たちの答えが互いに食い違うようにしたことか。

4

Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: justitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere (Dan. XIII, 54 et seq.) .

PL 16, 116A

すなわち、咎ある者たちを彼ら自身の声の証しによって暴くのは思慮のわざであり、罪ある者たちを刑に付し、無実の者を救い出すのは正義のわざでもあった(ダニエル13:54以下)。

5

49. Est ergo individuum sapientiae atque justitiae conturbernium: sed vulgi usu dividitur una quaedam forma virtutum, ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus: fortitudo spectetur in laboribus et periculis: prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et adversa distinguere: justitia quae sit bona custos juris alieni, et vindex proprietatis, suum cuique conservans.

PL 16, 116B

49. したがって知恵と正義の同居〔底本は conturbernium と刷る。contubernium(同居)と読む〕は分かちがたい。しかし世間の用法では、一つの徳の形がいくつかに分けられる。節制は快楽を軽んじることにあり、勇気は労苦と危険のうちに見られ、思慮は善いものの選択にあって有益なものと不都合なものとを見分ける。正義は他人の権利の良き守り手、所有の擁護者であって、各人に各人のものを保つ。

6

Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicae sapientiae, quae limandae veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, revertamur ad propositum.

PL 16, 116B

そこで我々は、通念に応じるために、この四つに分けた区分を用いることにしよう。真理を磨き上げるために、いわば奥殿から引き出されるような、哲学的な知恵の精緻な議論からは足を引き、公の場の用法と民衆の感覚に従おう。この区分を守ったうえで、主題に戻ろう。

Liber II, Caput X

第II巻 第X章PL 16, 116C
1

Salutem justi viri quam prudentis consilio magis committi: eum autem qui justitiam ac prudentiam in se conjunxerit, ab omnibus expeti solere: hujus rei exemplum fuisse tum Salomonem, de quo verba reginae Sabae exponuntur; tum Josephum, et Danielem.

PL 16, 116C

人の安全は、思慮ある者の助言よりも義人の助言にこそ委ねられるが、正義と思慮をみずからに結びつけた者はすべての人から求められるのが常であり、その例は、シェバの女王の言葉が述べられるソロモン、またヨセフとダニエルである。

2

50. Prudentissimo cuique causam nostram committimus, et ab eo consilium promptius quam a caeteris poscimus. Praestat tamen fidele justi consilium viri, et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat. Utilia enim vulnera amici, quam aliorum oscula (Prov. XXVII, 6) .

PL 16, 116C

50. 我々は最も思慮ある者にこそ自分の件を委ね、ほかの者よりも気安くその者に助言を求める。しかし義人の誠実な助言のほうがまさり、しばしば最も知恵ある者の才知をも上回る。実に「友の傷は、他の者の口づけよりも有益である」(箴言27:6)。

3

Deinde quia justi judicium est, sapientis autem argumentum: in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inventionis.

PL 16, 116C

次に、義人のそれは判断であり、知恵ある者のそれは論証だからである。前者には議論を裁く厳正さがあり、後者には発案の巧みさがある。

4

51. Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae et amore justitiae; ut omnes quaerant audire sapientiam ejus viri, in quo utriusque virtutis copula sit: sicut quaerebant omnes reges terrae videre faciem Salomonis, et audire sapientiam ejus; ita ut et Saba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quaestionibus: Et venit, et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum praeterivit eam (III Reg. X, 2 et 3) .

PL 16, 116C

51. もし両者を結びつけるなら、助言の大きな健全さが生まれ、それは知恵への感嘆と正義への愛をもって、すべての人に仰ぎ見られる。こうして、二つの徳の結びつきを備えた人の知恵を、皆が聞こうと求める。それは、地のすべての王がソロモンの顔を見、その知恵を聞こうと求めたのと同じである。シェバの女王も彼のもとに来て、さまざまな問いで彼を試みた。「彼女は来て、心にあることをすべて語り、ソロモンのあらゆる知恵を聞いた。その一言も彼女は聞き逃さなかった」(列王記三10:2–3)。

5

52. Quae sit ista, quam nihil praetereat, nec sit aliquid quod ei non annuntiaverit verus Salomon, cognosce, o homo, ex his quae audis loquentem: Verus est, inquit, sermo quem audivi in terra mea de sermonibus tuis, et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donec veni, et viderunt oculi mei: et nunc non est nec dimidia quidem pars secundum ea quae annuntiabant mihi.

PL 16, 117A

52. 何ひとつ見逃さず、真のソロモンが告げなかったことが何ひとつないこの女がいかなる者かを、人よ、あなたは彼女の語る言葉から知れ。彼女は言う。「私が自分の地で汝の言葉と汝の思慮について聞いたことは真実であった。私は、来て自分の目で見るまで、そう語る人々を信じなかった。しかし今、私に告げられていたことに比べれば、〔見たものは〕半分にも及ばない。」

6

Apposuisti bona super omnia quae audivi in terra mea. Beatae mulieres tuae, et beati pueri tui qui assistunt tibi, qui audiunt omnem prudentiam tuam (Ibid., 6 et seq.) .

PL 16, 117A

「汝は、私が自分の地で聞いたすべてにまさる善きものを加えた。汝の女たちは幸いである。汝のそばに立ち、汝のあらゆる思慮を聞く汝の従者たちも幸いである」(列王記三10:6以下)。

7

Intellige convivium veri Salomonis, et quae apponuntur in eo convivio, intellige sapienter, et considera in qua terra congregatio nationum audierit famam sapientiae verae atque justitiae, et quibus eum viderit oculis, contemplantibus utique ea quae non videntur.

PL 16, 117B

真のソロモンの宴を理解せよ。その宴に供されるものを、知恵をもって理解せよ。そしてどの地において諸民族の集まりが真の知恵と正義の名声を聞いたのか、またどのような目で彼を見たのかを考えよ。それは、見えないものを見つめる目にほかならない。

8

Quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 14) . 53. Quae sunt beatae mulieres, nisi illae de quibus dicitur, quia multae verbum Dei audiunt et pariunt (Luc. XI, 28) ?

PL 16, 117B

「見えるものは一時的であり、見えないものは永遠である」(二コリント4:14)〔番号は底本のまま。この語は二コリント4:18に当たる〕。53. 幸いな女たちとは、「多くの者が神の言葉を聞いて、それを産む」と言われる、その人々にほかならない(ルカ11:28)。

9

Et alibi: Quicumque enim verbum Dei fecerit, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII, 50) .

PL 16, 117B

また別の箇所で言う。「実に、神の言葉を行う者は誰でも、私の兄弟、姉妹、母である」(マタイ12:50)。

10

Qui etiam pueri tui beati qui assistunt, nisi Paulus qui dicebat: Usque in hunc diem sto protestans minori ac majori (Act. XXVI, 22) , Simeon qui exspectabat in templo ut videret consolationem Israel (Luc. II, 25) ?

PL 16, 117B

そばに立つ汝の従者たちで幸いな者とは、パウロにほかならず、彼は言っていた。「今日に至るまで私は立って、小さい者にも大きい者にも証しをしている」(使徒言行録26:22)。また、神殿でイスラエルの慰めを見ることを待ち望んでいたシメオンである(ルカ2:25)。

11

Quomodo enim dimitti posceret, nisi quia assistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi voluntatem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus est nobis Salomon, a quo certatim ut audiretur ejus sapientia, postulabatur.

PL 16, 117C

実に、主のそばに立つ者でなければ、去らせてくれと願うことがあったろうか。彼は、主の意志を得ない限り、去る自由を持てなかったのである。ソロモンが我々に例として示されている。人々は競って、彼の知恵を聞こうと彼に求めたのである。

12

54. Joseph quoque nec in carcere feriatus erat, quo minus de rebus incertis consuleretur. Cujus consilium Aegypto universae profuit; ut non sentiret septem annorum sterilitatem, aliosque populos miserae famis levaret jejunio (Gen. XLI, 10 et seq.) .

PL 16, 117C

54. ヨセフもまた、牢にあってさえ暇にしていたのではなく、不確かな事柄について助言を求められるのを妨げられなかった。その助言はエジプト全土を益し、エジプトは七年の不作を感じず、ほかの諸民族をも惨めな飢えの欠乏から救った(創世記41:10以下)。

13

55. Daniel ex captivis, regalium consultorum arbiter factus, consiliis suis emendavit praesentia, annuntiavit futura. Ex his enim quae frequenter interpretatus ostenderat veri se esse annuntium, fides ei in omnibus deferebatur (Dan. II, 10 et seq.) .

PL 16, 117C

55. ダニエルは捕虜の身から王の顧問たちの裁定者となり、その助言によって現在を正し、将来を告げた。たびたび解き明かしたことによって、自分が真実の告げ手であることを示していたので、人々はあらゆることで彼に信義を置いた(ダニエル2:10以下)。

Liber II, Caput XI

第II巻 第XI章PL 16, 118A
1

Tertia conditio quae ad fidem alicui conciliandam valet, in Moyse, Daniele ac Josepho fulsisse ostenditur. 56. Sed etiam tertius locus de his qui admiratione digni aestimarentur, Joseph, Salomonis et Danielis exemplo decursus videtur.

PL 16, 118A

人に信義を得させるのに役立つ第三の条件が、モーセ、ダニエル、ヨセフにおいて輝いていたことが示される。56. しかし、感嘆に値すると見なされる人々についての第三の論点も、ヨセフ、ソロモン、ダニエルの例によって述べ尽くされたように思われる。

2

Nam quid de Moyse loquar, cujus omnis Israel quotidie consilia praestolabatur, quorum vita fidem faciebat prudentiae, admirationemque ejus augebat?

PL 16, 118A

実に、モーセについて何を語ろうか。全イスラエルがその助言を日々待ち望み、その生き方〔quorum の係りは定かでない。モーセの助言を支えた生き方と取った〕は思慮への信頼を生み、彼への称賛を高めたのである。

3

Quis se non committeret consilio Moysi, cui seniores, si qua supra suum intellectum et virtutem esse arbitrarentur, dijudicanda servabant? 57. Quis Danielis consilium refugeret, de quo Deus ipse dixit: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)?

PL 16, 118A

モーセの助言に身を委ねない者があろうか。長老たちは、自分たちの理解と力を超えると考える事柄があれば、判断すべきものとして彼に取っておいた。57. ダニエルの助言を避ける者があろうか。神自身が彼について言った。「ダニエルより知恵ある者は誰か」(エゼキエル28:3)。

4

Aut quomodo homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus Deus tantam conferebat gratiam? Moysi consilio bella conficiebantur: Moysi meritis de coelo affluebat alimonia, potus e petra.

PL 16, 118B

あるいは、神がこれほどの恩寵を与えた人々の精神を、人はどうして疑いえようか。モーセの助言によって戦いは決着がつき、モーセの功績によって天から食物が注ぎ、岩から飲み物が湧いた。

5

58. Quam purus Danielis animus, ut mulceret barbaros mores, mitigaret leones (Dan. XIV, 39) ! Quae in illo temperantia! Quanta animi et corporis continentia!

PL 16, 118B

58. ダニエルの心はいかに清く、野蛮な習俗をなだめ、獅子を和らげたことか(ダニエル14:39)。彼にはいかなる節制があったことか。心と体の自制は何と大きかったことか。

6

Nec immerito mirabilis factus omnibus, quando (quod vehementer admirantur homines) regalibus fultus amicitiis, aurum non quaerebat, nec delatum sibi honorem pluris faciebat quam fidem.

PL 16, 118B

彼がすべての人から驚嘆される者となったのも当然である。人々が大いに感嘆することに、彼は王たちの友愛に支えられながら金を求めず、授けられた栄誉を信義より重んじなかった。

7

Quin etiam periclitari malebat pro lege Domini, quam pro gratia hominis inflecti. 59. Nam de sancti Joseph (quem pene praeterieram) castimonia et justitia quid dicam; quarum altera illecebras beriles respuit, refutavit praemia: altera mortem contempsit, metum repulit, carcerem praeoptavit (Gen. XXXIX, 8 et seq.) ?

PL 16, 118B

それどころか、人の好意のために屈するよりも、主の法のために危険にさらされることを選んだ。59. 聖なるヨセフ(ほとんど素通りするところだった)の貞潔と正義については何と言おうか。前者は女主人の誘惑〔底本は beriles と刷る。heriles(主人の)と読む〕を退け、報いを拒み、後者は死を軽んじ、恐れを退け、牢獄をむしろ選んだ(創世記39:8以下)。

8

Quis hunc privatae causae ad consulendum idoneum non judicaret, cujus ferax animus et mens fertilis, temporis sterilitatem quodam consiliorum et cordis ubere fecundavit (Gen. XLI, 25 et seq.) .

PL 16, 118C

私的な案件について助言を求めるのに、この人がふさわしいと判断しない者があろうか。その実り豊かな心と豊かな精神は、助言と心の豊かさによって、時代の不作を実り多いものにしたのである(創世記41:25以下)。

Liber II, Caput XII

第II巻 第XII章PL 16, 118C
1

Neminem ab homine vitiis contaminato consilium poscere; nec rursus a moroso et difficili: sed ab eo cujusmodi exemplar habemus in Scripturis.

PL 16, 118C

悪徳に汚れた人にも、気難しく扱いにくい人にも助言を求めるべきではなく、聖書の中にその模範を持つような人にこそ求めるべきである。

2

60. Advertimus igitur quod in acquirendis consiliis plurimum adjungat vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat?

PL 16, 118C

60. こうして我々は気づく。助言を得るうえで、生き方の誠実さ、徳の優位、好意の実践、親しみやすさの魅力が最も大きく与るのである。実に、泥の中に泉を探す者があろうか。濁った水から飲み物を求める者があろうか。

3

Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio; quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluvionem? Quis utilem causae alienae judicet, quem videt inutilem vitae suae?

PL 16, 118D

だから、奢侈のあるところ、無節制のあるところ、悪徳の入り乱れるところから、何かを汲み取るべきだと考える者があろうか。品行の汚濁を軽蔑しない者があろうか。自分自身の生にとって無益な者を、他人の件に有益だと判断する者があろうか。

4

Quis iterum improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum; quis non eum omni studio declinet? 61. Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis aquae fontem praecludat?

PL 16, 118D

さらに、邪な者、悪意ある者、侮辱的な者、害を加えようと構える者を避けない者があろうか。そのような者を、あらゆる努力をもって遠ざけない者があろうか。61. また、助言の助けとして備わっていても近づきがたい者を、誰が求めようか。そのような者には、あたかも泉をふさぐ者のようなところがある。

5

Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem; ut nec aliis influat, nec tibi prosit.

PL 16, 119A

実に、助言を拒むなら、知恵を持っていて何の益があろうか。助言を求める道を閉ざすなら、泉を閉ざしたのであって、それは他の人に流れ込まず、あなた自身にも益をもたらさない。

6

62. Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentiam, commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. Degeneres animos vita arguit. Quomodo enim eum potes judicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus?

PL 16, 119A

62. また、思慮を持ちながら悪徳の汚れでそれを汚す者にも、この比喩は見事に当てはまる。水の出口を汚すからである。生き方は、卑しい心を暴く。実に、行いにおいて劣っていると見る者を、助言において勝っていると、どうして判断できようか。

7

Supra me debet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium, quod non det sibi: et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet: cujus animum voluptates occupent, libido devincat, avaritia subjuget, cupiditas perturbet, quatiat metus?

PL 16, 119A

私が身を委ねようとする者は、私の上に立つ者でなければならない。自分自身に与えない助言を私に与える者を、ふさわしいと考えようか。自分自身に暇のない者が、私のために暇があると信じようか。その者の心を快楽が占め、情欲が打ち負かし、貪欲が屈服させ、欲心が乱し、恐れが揺さぶるのである。

8

Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quieti? 63. Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius (Esai. III, 3) , quem propitius Dominus Patribus dedit, offensus abstulit.

PL 16, 119B

平穏の場の無いところに、どうして助言の場があろうか。63. 私が感嘆し仰ぎ見るべきは、主が好意をもって父祖たちに与え、怒って取り去った助言者である(イザヤ3:3)。

9

Hujus imitator debet esse qui potest consilium dare, et alienam a vitiis custodire prudentiam, quoniam nihil inquinatum in illam incurrit.

PL 16, 119B

助言を与えうる者は、この助言者の模倣者でなければならず、悪徳と無縁な思慮を守らねばならない。汚れたものは何ひとつ、その思慮に入り込まないからである。

Liber II, Caput XIII

第II巻 第XIII章PL 16, 119B
1

Declarata divinis testimoniis sapientiae pulchritudine, ad probandam ejus cum virtutibus aliis societatem transit oratio.

PL 16, 119B

神の証言によって知恵の美しさが明らかにされたので、論は、知恵が他の徳と結びつくことの証明へと移る。

2

64. Quis igitur tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam; cum tam admirabilis et praeclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiae, sicut series Scripturae indicat?

PL 16, 119C

64. それならば、顔には美しい姿を示しておきながら、獣のような後ろ姿と野獣の爪によって、より優れた形の魅力を汚す者がいようか。徳の姿は驚嘆すべく輝かしく、とりわけ知恵の美しさは、聖書の流れが示すとおりだというのに。

3

Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non vincit malitia (Sap. VII, 29) .

PL 16, 119C

「実に、これは太陽よりも美しく、星々のあらゆる配列にまさり、光と比べても先に立つことが見いだされる。夜はこの光を受け入れるが、悪は知恵に勝たない」(知恵の書7:29)。

4

65. Diximus de ejus pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus conjunctionem: cujus spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens (Sap. VII, 22 et seq.) . Et infra: Sobrietatem docet, et justitiam et virtutem (Sap. VIII, 7) .

PL 16, 119C

65. 我々は知恵の美しさについて語り、聖書の証言によって確かめた。残るのは、聖書の権威によって、知恵には悪徳との同居は無く、他の徳との分かたれない結びつき〔底本は inviduam。individuam(不可分の)の誤りと解した〕があることを示すことである。「その霊は雄弁で、汚れなく、確かで、聖で、善を愛し、鋭く、善を行うのを何ものも妨げず、慈愛に満ち、堅固で、安らかで、あらゆる徳を持ち、すべてを見通す」(知恵の書7:22以下)。また少し先では言う。「それは節度と正義と徳を教える」(知恵の書8:7)。

Liber II, Caput XIV

第II巻 第XIV章PL 16, 120A
1

Prudentiam cum omnibus virtutibus conjunctam esse, maxime vero cum opum despicientia. 66. Omnia igitur operatur prudentia, cum omnibus bonis habet consortium.

PL 16, 120A

思慮はすべての徳と結びついており、とりわけ富を軽んじることと結びついている。66. 思慮はすべてを成し、すべての善と交わりを持つ。

2

Nam quomodo potest utile consilium dare, nisi habeat justitiam, ut induat constantiam, mortem non formidet, nullo terrore, nullo revocetur metu, nulla adulatione a vero deflectendum putet: exsilium non refugiat, quae noverit sapienti patriam mundum esse: egestatem non timeat, quae nihil deesse sapienti sciat, cui totus mundus divitiarum est?

PL 16, 120A

実に、思慮が正義を持たなければ、どうして有益な助言を与えられようか。正義があれば、思慮は不動の堅固さを身にまとい、死を恐れず、いかなる脅しにも恐れにも引き戻されず、いかなるへつらいによっても真理から逸れてはならないと考える。賢者にとって祖国は世界であると知っているので追放を避けず、賢者には何も欠けず、その者にとっては全世界が富であると知っているので、窮乏を恐れない。

3

Quid enim praecelsius illo viro, qui auro moveri nesciat, contemptum habeat pecuniarum, et velut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: Quis est, inquit, hic, et laudabimus eum?

PL 16, 120B

実に、金に心を動かされることを知らず、金銭を軽んじ、いわば城塞の高みから人々の欲望を見下ろすあの人より、気高い者があろうか。これを行う者を、人々は人を超える者と考える。「これは誰か。我々は彼を称えよう」と聖書は言う。

4

Fecit enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 9) . Quomodo enim non admirandus, qui divitias spernit, quas plerique saluti propriae praetulerunt?

PL 16, 120B

「実に、彼は生涯において驚くべきことを成した」(集会の書31:9)。多くの者が自分の身の安全より先に置いた富を退ける者が、どうして感嘆に値しないことがあろうか。

5

67. Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiae auctoritas, et maxime eum qui honore praestet, ne praeeminentem virum thesauri possideant sui, et pecuniis serviat, qui praeest liberis. Illud magis decet, ut supra thesaurum sit animo, et infra amicum obsequio.

PL 16, 120B

67. だから、倹約の厳しさと自制の権威は、すべての人にふさわしく、とりわけ栄誉において抜きん出た者にふさわしい。傑出した人を自分の財宝が所有し、自由な人々〔liberis は「子ら」とも読める〕の上に立つ者が金銭に仕えることのないように。より一層ふさわしいのは、心においては財宝の上に立ち、友に対しては従順において下に立つことである。

6

Humilitas enim gratiam auget. Haec plena laudis et digna primario viro, non communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercatoribus habere turpis lucri cupidinem, nec omne bonum locare in pecunia, et tamquam mercenario munere quotidianos numerare quaestus, calculari compendia.

PL 16, 120B

謙遜は人の好意を増すからである。ティルスの商人やギレアドの商人と、恥ずべき利得への欲を共にせず、すべての善を金銭に置かず、雇い人の報酬のように日々の稼ぎを数え、儲けを計算することをしないのは、称賛に満ち、第一の人にふさわしい。

Liber II, Caput XV

第II巻 第XV章PL 16, 120C
1

De liberalitate. Quibusnam potissimum impartienda: et qua ratione illam tenuioris census homines opera et consiliis exerceant.

PL 16, 120C

気前のよさについて、誰に最もよく分け与えるべきか、また資力の乏しい人々は働きと助言によってどのようにそれを果たすかを述べる。

2

68. Quod si ab his sobrium gerere animum laudabile est, quanto illud praestantius si dilectionem multitudinis liberalitate acquiras, neque superflua circa importunos, neque restricta circa indigentes!

PL 16, 120C

68. これらの点で節度ある心を保つことが称賛に値するなら、気前のよさによって民衆の親愛を得るのは、どれほど優れたことか。図々しい者に余分に与えず、困窮する者に出し惜しみもしないのである。

3

69. Plurima autem genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verecundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur.

PL 16, 120C

69. 気前のよさの種類は実に多い。困窮する者たちが命をつなげるよう、日々の費用で食物を手配して分配することだけではない。人前で困窮することを恥じる者たちにも配慮して助けることもそうである。ただし、困窮者共通の食糧が尽きない限りにおいてである。

4

De eo enim loquor qui praeest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut dejectum opibus ad inopiae necessitatem redactum: maxime si non effusione adolescentiae, sed direptione alicujus et amissione patrimonii in eam reciderit injuriam, ut sumptum exercere diurnum non queat.

PL 16, 121A

私が言うのは、何らかの職務を預かる者、たとえば司教〔sacerdos を司教と訳す。すぐ後に episcopus が別に出るので、司教に次ぐ聖職を言うのかもしれない〕の務めや管理者の務めを果たす者のことである。この者は、これらのことについて司教に進言し、何らかの窮乏に置かれた者や、財産を失って貧窮を強いられるに至った者を知ったなら、それを押し隠してはならない。とりわけ、若気の浪費によってではなく、誰かの略奪や財産の喪失によってそのような窮状に陥り、日々の費用を賄えない者についてはそうである。

5

70. Summa etiam liberalitas, captos redimere, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini, reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriae restituere.

PL 16, 121A

70. 最高の気前のよさは、捕虜を身請けし、敵の手から奪い返し、人々を、とりわけ女たちを死や辱めから救い出し、子らを親に、親を子らに返し、市民を祖国に戻すことでもある。

6

Nota sunt haec nimis Illyrici vastitate et Thraciae: quanti ubique venales erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciae numerum explere non possint!

PL 16, 121B

これらは、イリュリクムとトラキアの荒廃によって余りにもよく知られている。世界中のいたるところで、どれほど多くの捕虜が売りに出されていたことか。彼らを呼び戻そうとしても、一つの属州の数さえ満たせないほどである。

7

Fuerunt tamen qui et quos Ecclesiae redemerunt, in servitutem revocare vellent, ipsa graviores captivitate, qui inviderent alienam misericordiam.

PL 16, 121B

それでも、教会が身請けした者たちさえ、奴隷の身に呼び戻そうとする者たちがいた。彼ら自身が捕囚よりもたちが悪く、他人の慈しみを妬んだのである。

8

Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi: si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret: in quo tamen non rescinditur servitus, sed redimitur.

PL 16, 121B

彼ら自身が捕囚となったなら、自由人の身で仕えるだろう。売られたなら、奴隷の務めを拒まないだろう。それなのに、自分の隷属を解くことのできない者が、他人の自由を取り消そうとする。ただし買い手が代金を受け取ることを良しとするなら話は別だが、その場合でも隷属は取り消されるのではなく、買い戻されるのである。

9

71. Praecipua est igitur liberalitas, redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem: aes alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quae sit jure debita, et inopia destituta: enutrire parvulos, pupillos tueri.

PL 16, 121B

71. だから第一の気前のよさは、捕虜を身請けすることであり、とりわけ蛮族の敵から身請けすることである。この敵は、貪欲が身代金のために取っておいたもの以外、慈しみに人間らしさを向けない。また、債務者が支払えず、法に基づく債務の弁済を迫られながら、貧窮のうちに見捨てられているなら、その借金を引き受けること。幼子を養い、孤児を守ること。

10

72. Sunt etiam qui virgines orbatas parentibus tuendae pudicitiae gratia connubio locent, nec solum studio, sed etiam sumptu adjuvent.

PL 16, 122A

72. また、親を亡くしたおとめたちを、貞潔を守るために結婚させ、熱意だけでなく費用をもって助ける者もいる。

11

Est etiam genus illud liberalitatis quod Apostolus docet: Ut si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut earum alimoniis Ecclesia non gravetur, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16) .

PL 16, 122A

使徒が教える種類の気前のよさもある。「もし信ずる者がやもめたちを抱えているなら、彼女らの世話をするように。教会が彼女らの扶養で重荷を負わず、真にやもめである者たちに〔教会の施しが〕足りるようにせよ」(一テモテ5:16)。

12

73. Utilis igitur hujusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo juvare possint inferiorem.

PL 16, 122A

73. このような気前のよさは有益だが、すべての人に共通のものではない。善き人でも、資産の乏しい者は多い。自分の用にはわずかで足りるが、他人の貧しさを軽くする援助にはふさわしくない。それでも、善行の別の種類が残されており、それによって下の者を助けることができる。

13

Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adjuvat, id est, usu pecuniae; altera quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior, multoque clarior.

PL 16, 122B

実に、気前のよさは二重である。一つは物による援助、すなわち金銭を用いて助けるものである。もう一つは働きの提供によって費やされるもので、はるかにしばしば、いっそう輝かしく、いっそう際立っている。

14

74. Quanto illustrius Abraham captum armis victricibus recepit nepotem (Gen. XIV, 16) , quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Joseph consilio providentiae juvit, quam si contulisset pecuniam!

PL 16, 122B

74. アブラハムが捕らわれた甥〔ロトのこと〕を勝利の武器で取り戻したのは(創世記14:16)、身請けしたよりも、どれほど輝かしいことか。聖なるヨセフが先見の助言によってファラオ王を助けたのは、金を出すよりも、どれほど有益であったことか。

15

Pecunia enim unius civitatis non redemit ubertatem: prospicientia totius Aegypti per quinquennium famem repulit (Gen. XLI, 33 et seq.) . 75. Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt.

PL 16, 122B

実に、金は一つの町の豊穣すら買い戻さなかったが、先見はエジプト全土から五年間〔底本は quinquennium。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は per septennium(七年)と読むが、他の版と写本はみな quinquennium とする。編者は、アンブロシウスがエジプトの民は七年の飢饉の最初の二年を私有の蓄えで暮らしたと考えてこう書いたのだろうと説明する〕飢えを退けた(創世記41:33以下)。75. 金は容易に使い果たされるが、助言は尽きることを知らない。

16

Haec usu augentur: pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignitatem; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores adjuves, et saepe tibi desit quod aliis conferendum putaveris.

PL 16, 122C

助言は用いることで増すが、金は減り、すぐに尽き、親切そのものをも見放す。多くの人に与えようとするほど、助けられる人は少なくなり、他人に与えようと考えたものが、あなた自身に欠けることもしばしばである。

17

Consilii autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae: et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet.

PL 16, 123A

だが助言と働きの提供は、多くの人に広がるほど、いっそう豊かに残り、その源に戻る。思慮の豊かさは自らに還流し、多くの人に流れるほど、残るものすべてがいっそう鍛えられるのである。

Liber II, Caput XVI

第II巻 第XVI章PL 16, 123A
1

Modum in liberalitate servandum, ne profundatur in indignos quod dignioribus debebatur; non tamen nimis parce ac timide ministrandas eleemosynas: sed imitandum beatum Joseph, cujus prudentia prolixioribus verbis commendatur.

PL 16, 123A

気前のよさには節度を守るべきであり、より値する者に負うべきものを値しない者に注いではならないが、施しを余りに出し惜しみ臆病に行ってもならず、その思慮が長い言葉で称えられる聖なるヨセフに倣うべきである。

2

76. Liquet igitur debere esse liberalitatis modum, ne fiat inutilis largitas. Sobrietas tenenda est, maxime sacerdotibus, ut non pro jactantia, sed pro justitia dispensent. Nusquam enim major aviditas petitionis.

PL 16, 123A

76. したがって明らかなのは、気前のよさには節度がなければならず、そうでなければ惜しみなさが無益になるということである。節度は保たねばならず、とりわけ司教たちはそうである。見せびらかしのためでなく、正義のために分配するように。求める貪欲さがこれほど大きいところは、どこにもないからである。

3

Veniunt validi, veniunt nullam causam nisi vagandi habentes, et volunt subsidia evacuare pauperum, exinanire sumptum: nec exiguo contenti, majora quaerunt, ambitu vestium captantes petitionis suffragium, et natalium simulatione licitantes incrementa quaestuum.

PL 16, 123B

屈強な者たちが来る。さまよう以外に理由を持たない者たちが来て、貧者の援助を空にし、費えを使い尽くそうとする。わずかでは満足せず、より多くを求め、衣装の見栄によって求めへの支持を獲得しようとし、生まれを偽ることによって収益の増大を吊り上げる。

4

His si quis facile deferat fidem, cito exhaurit pauperum alimoniis profutura compendia. Modus largiendi adsit, ut nec illi inanes recedant, neque transcribatur vita pauperum in spolia fraudulentorum.

PL 16, 123B

こうした者たちを誰かが安易に信用するなら、貧者の食糧に役立つはずの蓄えをたちまち使い果たす。施しには節度があれ。そうすれば彼らも空手で去ることなく、貧者の命が詐欺師たちの戦利品に移されることもない。

5

Et ergo mensura sit, ut neque humanitas deseratur, nec destituatur necessitas. 77. Plerique simulant debita. Sit veri examen. Exutos se per latrocinia deplorant: aut injuria fidem faciat, aut cognitio personae, quo propensius juventur.

PL 16, 123B

だから尺度があれ。そうすれば人間らしさが捨てられることも、窮乏が見放されることもない。77. 多くの者が借金を装う。真偽の吟味があれ。強盗に遭って身ぐるみ剥がれたと嘆く者がある。被害が信用を生むか、本人の素性の知識が信用を生んで、いっそう進んで助けられるようにせよ。

6

Ab Ecclesia relegatis sumptus impartiendus, si desit eis alendi copia. Itaque qui modum servat, avarus nulli, sed largus omnibus est: non enim solas aures praebere debemus audiendis precantium vocibus, sed etiam oculos considerandis necessitatibus.

PL 16, 123C

教会から遠ざけられた者たち〔relegatis の意と ab Ecclesia の係りは定かでない。教会から遠ざけられた者と取った。ab Ecclesia を impartiendus に係けて「追放された者たちには教会が費用を分け与えねばならない」とも読める〕にも、養う手立てが欠けているなら、費用を分け与えねばならない。だから節度を守る者は、誰に対しても吝嗇でなく、すべての人に対して惜しみない。我々は、願う者たちの声を聞くために耳だけを貸すべきではなく、窮状を見るために目をも向けるべきである。

7

Plus clamat operatori bono debilitas, quam vox pauperis. Neque vero fieri potest ut non extorqueat amplius importunitas vociferantium: sed non semper impudentiae locus sit. Videndus est ille, qui te non videt: requirendus ille, qui erubescit videri.

PL 16, 123C

善い働きをする者に対しては、貧者の声よりも衰弱のほうが強く叫ぶ。叫ぶ者たちのしつこさがより多くを取り立てることは避けがたい。しかし、無恥のために場がいつも設けられていてはならない。あなたを見ない者こそ見なければならず、見られることを恥じる者こそ探し出さねばならない。

8

Ille etiam clausus in carcere occurrat tibi; ille affectus aegritudine mentem tuam personet, qui aures non potest. 78. Quo plus te operari viderit populus, magis diliget.

PL 16, 124A

牢に閉じ込められた者のことも、あなたの心に浮かぶようにせよ。病に冒されて耳に訴えることのできない者こそ、あなたの精神に響くようにせよ。78. 民はあなたが働くのを見るほど、いっそうあなたを愛する。

9

Scio plerosque sacerdotes, quo plus contulerunt, plus abundasse; quoniam quicumque bonum operarium videt, ipsi confert quod ille suo officio dispenset, securus quod ad pauperem sua perveniat misericordia: nemo enim vult, nisi pauperi proficere suam collationem.

PL 16, 124A

私は、多くの司教が、与えるほど豊かになったことを知っている。善い働き手を見る者は誰でも、その人が自分の務めとして分配するものを彼に託すからである。自分の慈しみが貧者に届くと安心しているのである。誰も、自分の寄進が貧者の益になること以外を望まない。

10

Nam si quem aut immoderatum aut nimis tenacem dispensatorem viderit, utrumque despiciet: si aut superfluis erogationibus dissipet alieni fructus laboris, aut recondat sacculis.

PL 16, 124A

実に、管理者が節度のない者か、あまりにも握って放さない者かと見れば、そのどちらをも軽蔑する。他人の労苦の実りを余計な支出で散らすか、財布にしまい込むか、どちらかだからである。

11

Sicut igitur modus liberalitatis tenendus est, ita etiam calcar plerumque adhibendum videtur.

PL 16, 124B

だから、気前のよさの節度を守らねばならないように、拍車もしばしば用いるべきだと思われる。

12

Modus ideo, ut quod benefacis, id quotidie facere possis; ne subtrahas necessitati, quod indulseris effusioni: calcar propterea, quia melius operatur pecunia in pauperis cibo, quam in divitis sacculo.

PL 16, 124B

節度があるのは、あなたが行う善行を毎日行えるようにするためであり、浪費に与えたものを窮乏から取り去らないためである。拍車があるのは、金は富者の財布の中よりも、貧者の食べ物の中でよく働くからである。

13

Cave ne intra loculos tuos includas salutem inopum, et tanquam in tumulis sepelias vitam pauperum.

PL 16, 124B

気をつけよ。困窮する者たちの救いをあなたの財布の中に閉じ込め、墓に葬るように貧者の命を葬ってはならない。

14

79. Potuit donare Joseph totas Aegypti opes, et effundere thesauros regios; noluit tamen de alieno effusus videri: maluit frumenta vendere, quam donare esurientibus; quia si paucis donasset, plurimis defuisset. Eam liberalitatem probavit, quo abundaret omnibus.

PL 16, 124B

79. ヨセフは、エジプトの全財産を与え、王の宝を注ぎ出すこともできた。しかし、他人のものから浪費していると見られることを望まなかった。飢えた者たちに穀物を与えるよりも、売ることを選んだ。少数の者に与えれば、大多数の者に不足するからである。彼は、すべての人に行き渡るようにと、そのような気前のよさを良しとした。

15

Patefecit horrea, ut omnes emerent subsidium frumentarium (Gen. XLI, 56, 57) , ne gratis accipiendo, cultus terrarum relinquerent; quoniam qui alieno utitur, suum negligit.

PL 16, 124C

彼は穀倉を開き、すべての者が穀物の供給を買えるようにした(創世記41:56、57)。ただで受け取って土地の耕作を捨てることのないためである。他人のものを使う者は、自分のものをおろそかにするからである。

16

80. Itaque primum omnium coacervavit pecunias, deinde instrumenta caetera, ad postremum jura terrarum regi acquisivit, non ut omnes exueret suo, sed fulciret: publicum tributum constitueret, quo sua tutius habere possent.

PL 16, 124C

80. そこで彼は、まず第一に金を集め、次にその他の道具類を、最後に土地の権利を王のために獲得した。それは、すべての人から自分のものを奪うためではなく、支えるためであった。公の貢租を定め、人々が自分の持ち物をより安全に持てるようにしたのである。

17

Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui juris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri (Gen. XLVII, 14 et seq., 25) .

PL 16, 125A

これは、土地を取り上げられたすべての者にとって実に喜ばしいことであったので、彼らはそれを、自分の権利の売却ではなく、命の贖いだと考えた。実に、彼らは言った。「汝は我々を救った。我々は我々の主の目の前で好意を得た」(創世記47:14以下、25)。

18

Nam et de proprietate nihil amiserant, qui jus receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem. 81. O virum magnum, qui non largitatis superfluae temporalem captavit gloriam, sed perpetuam commoditatem constituit providentiae!

PL 16, 125A

実に、権利を取り戻した者たちは、所有について何も失わなかった。永続を得た者たちは、有益さについて何も失わなかった。81. ああ、何と偉大な人であることか。余計な惜しみなさによる一時の栄光を追い求めず、先見による恒久の便益を打ち立てたのである。

19

Fecit enim ut tributis populi se juvarent suis, nec in tempore necessitatis aliena subsidia desiderarent. Melius enim fuit conferre aliquid de fructibus, quam totum de jure amittere.

PL 16, 125A

実に彼は、民が自分たちの貢租によって自らを助け、窮乏の時に他人の援助を求めずに済むようにした。実りの一部を納めるほうが、権利をすべて失うよりも良かったからである。

20

Quintam portionem collationis statuit et in providendo perspicacior, et in tributo liberalior. Denique nunquam postea Aegyptus hujusmodi famem pertulit. 82. Quam praeclare autem collegit futura! Primum quam argute regalis interpres somnii veritatem expressit!

PL 16, 125A

彼は納付の分を五分の一と定め、先を見ることにおいていっそう明敏、貢租においていっそう寛大であった。実に、その後エジプトは二度とこのような飢饉に遭わなかった。82. 彼は将来をいかに見事に見抜いたことか。まず、王の夢の解き明かし手として、夢の真実をいかに鋭く言い表したことか。

21

Somnium regis primum hoc fuit: Septem juvencae ascendebant de flumine, visu decorae, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis.

PL 16, 125B

王の最初の夢はこうであった。「七頭の若い雌牛が川から上がってきた。見目麗しく、体は肥え、川の岸辺で草を食んでいた。」

22

Aliae quoque vitulae visu deformes ac jejunae corpore, post illas juvencas ascendebant de flumine, et juxta eas in ipso riparum thoro pascebantur: et visae sunt hae vitulae tenues atque exiles devorare illas quae praestabant et forma et gratia.

PL 16, 125B

「ほかにも、見目の醜い、体の痩せた雌牛たちが、あの若い雌牛たちの後に川から上がってきて、そのそばの、岸のまさにその土手で草を食んでいた。そしてこの細く痩せた雌牛たちが、姿も魅力もすぐれていた雌牛たちを食い尽くすのが見えた」。

23

Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electae et bonae de terra surgebant: et post eas septem spicae exiles et vento corruptae ac marcidae se subjicere moliebantur: et visum est quod laetas et uberes spicas steriles spicae et tenues devoraverunt.

PL 16, 125B

第二の夢はこうであった。「七つの肥えた穂、選ばれた良い穂が地から伸びていた。その後ろから、細く、風に傷められ、萎れた七つの穂が、それらに取りつこうとしていた。すると、不毛で細い穂が、喜ばしく豊かな穂を食い尽くしたように見えた」。

24

83. Hoc somnium ita aperuit sanctus Joseph, eo quod septem juvencae septem anni forent, et septem spicae similiter septem anni forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora. Fetus enim juvencae annum exprimit, et fructus segetis annum consummat integrum.

PL 16, 125C

83. 聖なるヨセフはこの夢をこう解き明かした。七頭の雌牛は七年であり、七つの穂も同じく七年である。仔を産むことと実りから、時を解釈したのである。実に、雌牛の出産は一年を表し、穀物の実りは丸一年を完成させる。

25

Quae ideo ascendebant de flumine, quod dies, anni, ac tempora fluminum praetereunt modo, et cursim labuntur.

PL 16, 125C

雌牛が川から上がったのは、日々も年々も時も、川のように過ぎ去り、足早に流れ去るからである。

26

Annos itaque septem priores uberis terrae fertiles ac fecundos declarat futuros: posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos, quorum sterilitas absumptura foret ubertatem superiorum.

PL 16, 125C

こうして彼は、先の七年は肥沃な地の実り多い年になり、後のもう七年は不毛で実らぬ年になると告げた。その不毛は、先の年々の豊かさを食い尽くすはずであった。

27

Qua gratia prospiciendum admonuit, ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium, quod sustentare posset inopiam futurae infecunditatis. 84. Quid primum mirer?

PL 16, 125C

そのために彼は、備えるよう勧告した。より豊かな年々に穀物の備蓄を集め、来たるべき不作の欠乏を支えられるようにするためである。84. 私は、まず何に感嘆すべきだろうか。

28

Ingenium quo in ipsum veritatis descendit cubile: an consilium quo tam gravi atque diuturnae prospexit necessitati: an vigilantiam atque justitiam; quarum altera, imposito sibi tanto munere, congregavit tam multiplices commeatus: alteraque aequalitatem per omnes servavit?

PL 16, 125D

真理のまさに寝所にまで下りていった才知か。これほど重く長い窮乏に備えた助言か。あるいは警戒と正義か。前者は、これほどの任を負わされて、これほど多様な食糧を集め、後者はすべての人のあいだに平等を保った。

29

Nam de magnanimitate quid loquar; quod venditus a fratribus in servitutem, non retulit injuriam, sed famem depulit?

PL 16, 126A

実に、度量の大きさについて何を語ろうか。兄弟たちに奴隷として売られながら、仕打ちを返さず、飢えを退けたことを。

30

Quid de suavitate, qua dilecti fratris praesentiam pia fraude quaesivit, quem simulato per elegantiam furto, reum statuit rapinae, ut obsidem teneret gratiae (Gen. XLIV, 2 et seq.) .

PL 16, 126A

優しさについては何を語ろうか。愛する弟〔ベニヤミンのこと〕の同席を、敬虔な策略によって求め、巧みに盗みを装って、彼を略奪の咎ある者とし、好意の人質として留めた(創世記44:2以下)。

31

85. Unde merito ei a patre dicitur: Filius ampliatus meus Joseph, filius ampliatus meus, zelotes filius meus adolescentior . . . .

PL 16, 126A

85. それゆえ、当然のことながら、父から彼にこう言われる。「私の子ヨセフは栄えた子、私の子は栄えた子、私の年若い子は熱心な者……」。

32

Adjuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae, terrae habentis omnia, propter benedictiones patris tui et matris.

PL 16, 126A

「私の神が汝を助け、天からの高みの祝福と、すべてを持つ地の祝福とをもって汝を祝福した。汝の父と母の祝福のゆえにである」。

33

Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Gen. XLIX, 22 et seq.) , et in Deuteronomio: Qui visus es, inquit, in rubo, ut venias super caput Joseph, et super verticem ipsius.

PL 16, 126B

「〔その祝福は〕永続する山々の祝福にまさり、永遠の丘の願いにまさった」(創世記49:22以下)。また申命記では言う。「茨の中に現れた汝が、ヨセフの頭の上に、その頂の上に来るように」。

34

Honorificus inter fratres: primitivus tauri decus ejus, cornua unicornui cornua ipsius. In ipsius cornu gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. Ipsi decem millia Ephraem, et ipsi millia Manasses (Deut. XXXIII, 16 et seq.) .

PL 16, 126B

「兄弟たちの間で誉れある者。その栄えは雄牛の初子、その角は一角獣の角である。その角で彼は諸国民を、地の果てまで共に吹き散らす。彼にはエフライムの万、彼にはマナセの千がある」(申命記33:16以下)。

Liber II, Caput XVII

第II巻 第XVII章PL 16, 126B
1

Quas virtutes in eo quem consulamus, inesse oporteat: et qua ratione iisdem Joseph ac Paulus ornati fuerint?

PL 16, 126B

助言を求める相手に備わっているべき徳は何か、またヨセフとパウロがどのようにしてその徳で飾られていたかを述べる。

2

86. Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate; ut sit ejus sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia decora.

PL 16, 126B

86. それゆえ、他の人に助言を与える者は、次のような人でなければならない。すなわち、善い業の手本として、教えにおいて、清廉において、重々しさにおいて、自分自身を他の人々に模範として示し、その言葉は健全で非難の余地がなく、助言は有益で、生は徳にかなったもの、見解はふさわしいものである人である。

3

87. Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginibus (I Cor. VII, 25 et seq.) , magisterium sacerdotibus (Tit. II, 7) , ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum.

PL 16, 126C

87. パウロはそのような人であった。彼はおとめたちには助言を与え(一コリント7:25以下)、司教たちには教える務めを果たし(テトス2:7)、まず自分自身を我々が倣うべき模範として示した。

4

Ideo et humiliari sciebat, sicut scivit et Joseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat virtutibus. Scivit humiliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat eum.

PL 16, 126C

それゆえ彼はへりくだることを知っていたが、ヨセフもまたそれを知っていた。ヨセフは族長たちの最も高い家系に生まれながら、身分を落とす隷属を厭わず、それを恭順によって示し、徳によって輝かせた。彼は、自分を売った者にも買った者にも耐え、買った者を主人と呼んだ点で、へりくだることを知っていた。

5

Audi humiliantem se: Si Dominus meus propter me nihil scit in domo sua, et omnia quaecamque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te, quia uxor illius es; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino (Gen. XXXIX, 8 et seq.) ?

PL 16, 126C

へりくだる彼の言葉を聞け。「もし私の主人が、私のゆえに、その家のことを何も気にかけず、持てるものをすべて私の手に委ね、汝を除いては、私から取り去られたものは何一つないのなら――汝は彼の妻だからである――どうして私がこの悪い言葉を行い、主の前で罪を犯せようか」(創世記39:8以下)。

6

Plena vox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis, quia domino deferebat; honorificentiae, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae, quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat.

PL 16, 127A

この言葉は謙遜に満ち、貞潔に満ちている。謙遜に満ちているというのは、主人に敬意を払ったからであり、敬いに満ちているというのは、受けた好意に報いようとしたからである。また貞潔にも満ちているというのは、恥ずべき不品行に身を汚すことを重い罪と考えたからである。

7

88. Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam ejus ac mores refellat; nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur.

PL 16, 127A

88. それゆえ、助言者は次のような人でなければならない。すなわち、その生き方と品行を打ち消すような、曖昧なもの、偽りのもの、見せかけのものを何一つ持たず、助言を求める人々を遠ざけるような、邪なものや悪意あるものを何一つ持たない人である。というのも、避けられるものと軽んじられるものとは別だからである。

8

Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si injuriosus, hic fugitur ac declinatur.

PL 16, 127A

我々が避けるのは、害を及ぼしうるもの、悪意をもって害へとはい寄りうるものである。たとえば、助言を求められる者が信義にあやしく、金銭を貪り、報酬で心変わりしうる者である場合、また不正を働く者である場合、このような者は避けられ、遠ざけられる。

9

Qui vero voluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae?

PL 16, 127A

これに対して、快楽に溺れ、放埒であり、たとえ詐欺とは無縁であっても、なお貪欲で、恥ずべき利得をむやみに求める者は、軽んじられる。無気力と怠惰に身をゆだねた者が、どんな勤勉の見本を示し、どんな労苦の実りを生み、心に配慮と気遣いを受け入れることができようか。

10

89. Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse (Phil. IV, 11) . Sciebat enim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat (I Tim. VI, 10) .

PL 16, 127B

89. それゆえ、善い助言の人〔パウロ〕は言う。「私は、自分のいる境遇で足りることを学んだ」(フィリピ4:11)。彼は、あらゆる悪の根が貪欲であることを知っており、それゆえ自分のもので満足し、他人のものを求めなかった(一テモテ6:10)。

11

Satis mihi est, inquit, quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, nec superfluit.

PL 16, 127B

彼は言う。「私が持つもので私には十分である。少なく持とうと、非常に多く持とうと、私にはそれが非常に多いのである」。もう少し詳しく述べるべきと思われる。彼は的確な語を用いた。「私には、今いる境遇で足りる」と言う。すなわち、不足もせず、余りもしないということである。

12

Non deest, quia nihil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia.

PL 16, 127B

不足しないのは、私がそれ以上何も求めないからであり、余らないのは、私が自分のためだけでなく、より多くの人のために持っているからである。これは金銭についてである。

13

90. Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem majorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari (Phil. IV, 12) .

PL 16, 127C

90. それ以外のすべてについても、現にあるもので彼には足りていたと言える。すなわち、より大きな名誉も、より豊かな恭順も望まず、度を越えた栄光を欲しがらず、好意を不当に求めることもなかった。むしろ、労苦に耐え、功績に安んじて、定められた戦いの終わりを待ち受けた。「私は、へりくだることも知っている」と彼は言う(フィリピ4:12)。

14

Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19) .

PL 16, 127C

したがって称賛されるのは、無学な謙遜ではなく、自らの慎ましさと知識を備えた謙遜である。というのも、謙遜には恐れから出るものもあり、未熟と無知から出るものもあるからである。それゆえ聖書は言う。「また、霊においてへりくだる者を救う」(詩篇33:19)。

15

Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo dejectus est: scivit publicanus, ideo justificatus est (Luc. XVIII, 11 et seq.) .

PL 16, 127C

だから彼が「私は、へりくだることも知っている」と言ったのは見事である。すなわち、どの場所で、どの節度をもって、どの目的で、どの務めにおいて、どの役目においてへりくだるかを知っている、ということである。ファリサイ派の人はへりくだることを知らず、それゆえ突き落とされた。徴税人は知っており、それゆえ義とされた(ルカ18:11以下)。

16

91. Sciebat et abundare Paulus, quia animum habebat divitem; etsi thesaurum divitis non habebat. Sciebat abundare, qui non quaerebat datum in pecunia, sed requirebat fructum in gratia.

PL 16, 127D

91. パウロは豊かになることも知っていた。彼は心が富んでいたからである。もっとも、富める者の財宝は持っていなかった。彼が豊かになることを知っていたというのは、金銭の中に与えられたものを求めず、恩寵の中に実りを求めたからである。

17

Possumus et sic intelligere, quia sciebat abundare, qui poterat dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) . 92. In omnibus erat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo.

PL 16, 128A

次のようにも理解できる。彼が豊かになることを知っていたというのは、こう言えたからである。「コリントの人々よ、我々の口は汝らに向かって開かれ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。92. 彼はあらゆることにおいて、満たされることにも飢えることにも通じていた。キリストにあって満たされることを知っていた者は幸いである。

18

Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3) .

PL 16, 128A

したがって、知識が成し遂げる満腹は、体の満腹ではなく、霊の満腹である。そして、知識が必要とされるのももっともである。人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉で生きるからである(申命記8:3)。

19

Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper nova quaereret, esuriret Deum, sitiret in Dominum.

PL 16, 128A

それゆえ、こうして満たされることも飢えることも知っていた者は、常に新しいものを求めること、神に飢え、主に渇くことを知っていた。

20

Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt (Matth. V, 6) : sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidebat omnia (II Cor. VI, 10) .

PL 16, 128A

飢えることを知っていたのは、飢える者は食べることになると知っていた者である(マタイ5:6)。何も持たずにすべてを所有していた者は(二コリント6:10)、豊かになることも知っており、またそれができたのである。

Liber II, Caput XVIII

第II巻 第XVIII章PL 16, 128B
1

Quantum iniqui consiliarii damni afferant, exemplo decem tribuum a rege Roboam desciscentium sat intelligi. 93. Egregie itaque viros alicui praesidentes muneri commendat justitia: contra iniquitas destituit atque impugnat.

PL 16, 128B

不正な助言者がどれほどの害をもたらすかは、ロボアム王から離反した十部族の例から十分に理解される。93. それゆえ、正義は、ある務めを司る人々を見事に推奨する。これに対して、不法は彼らを見捨て、攻撃する。

2

Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium ejus Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse hujusmodi, quia et onus adjiceret super patrium jugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret (III Reg. XII, 4 et seq.) .

PL 16, 128B

我々には聖書という例がある。聖書は言う。ソロモンの死後、イスラエルの民がその子ロボアムに、自分たちの首を苛酷な隷属から軽くし、父の支配の厳しさを和らげてほしいと願ったとき、彼は年長者たちの助言を退け、若者たちの入れ知恵に従って、次のような返答を与えた。すなわち、父の軛の上にさらに重荷を加え、より軽い懲らしめをより重い懲らしめに替える、と(列王記三12:4以下)。

3

94. Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Jesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (Ibid. 16) ; quoniam hic homo neque in principem, neque in ducem erit nobis.

PL 16, 128C

94. この返答に憤った諸民は答えた。「我々にはダビデとの分け前はなく、エッサイの子らの中に嗣業もない。イスラエルよ、各自、汝の天幕に帰れ」(列王記三12:16)。「この男は、我々にとって君主にも指導者にもならないからである」。

4

Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem.

PL 16, 128C

こうして彼は民に見捨てられ、離反され、ダビデの功績のゆえに、わずか二部族の結びつきを保てただけであった。

Liber II, Caput XIX

第II巻 第XIX章PL 16, 128C
1

Justitia et benevolentia et affabilitate plurimos conciliari: sed hanc sinceram esse debere. 95. Claret ergo quoniam et aequitas imperia confirmet, et injustitia dissolvat.

PL 16, 128C

正義と好意と愛想のよさによって、多くの人が味方につけられるが、愛想のよさは偽りのないものでなければならない。95. こうして、公正が支配を固め、不義がそれを解体することは明らかである。

2

Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata jura tueamur.

PL 16, 128C

実に、悪意が、私的な家一つさえ治められないのに、どうして王国を保てようか。それゆえ、公の舵取りだけでなく私的な権利をも守るためには、最大の厚情が必要である。

3

Plurimum juvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia. 96. Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum.

PL 16, 128D

好意は大いに助けとなる。好意は、すべての人を善行で包み、務めで結びつけ、恩によって質に取ろうと努める。96. 言葉の愛想のよさもまた、好感を得るために非常に力があると、我々は述べた。

4

Sed hanc volumus esse sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide.

PL 16, 129A

だが、我々はこの愛想のよさが偽りなく節度あるものであって、いかなる追従も伴わないことを望む。追従の言葉は、語りかけの素朴さと純粋さにそぐわないからである。実に我々は、行いにおいてだけでなく、言葉においても、貞潔と信仰においても、他の人々の模範でなければならない。

5

Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit.

PL 16, 129A

我々は、人にそう思われたいとおりの者でいよう。そして、心に抱いている思いをそのまま明らかにしよう。沈黙によって隠せると思って、不法な言葉を心の中で口にしてはならない。隠れて語られたことも、隠れたものを造った者が聞いており、腑の奥の秘密も、腑に感覚を注いだ者が知っているからである。

6

Ergo tamquam sub oculis constituti judicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.

PL 16, 129A

だから、裁き手の目の前に立たされた者のように、我々が行うことはすべて光の中に置かれていると考えよう。それがすべての人に明らかにされるためである。

Liber II, Caput XX

第II巻 第XX章PL 16, 129B
1

Omnibus multum prodesse bonorum familiaritatem, maxime vero adolescentibus: hoc Jesu Nave ac Moysi, aliisque exemplis probari: quibus subjicitur qui aetate sint dispares, virtute interdum pares esse, ut Petrus ac Joannes patefaciunt.

PL 16, 129B

善き人々との親しい交わりはすべての人に大いに益となるが、とくに若者にとってはそうであることが、ヌンの子ヨシュアとモーセの例やほかの例によって証明され、これに、年齢の異なる者が徳においては時に等しいことがあるという点が、ペトロとヨハネの例によって加えられる。

2

97. Plurimum itaque prodest unicuique bonis jungi. Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur.

PL 16, 129B

97. それゆえ、善き人々と結びつくことは、各人にとって大いに益となる。若者にとっても、名高く知恵ある人々に従うことは有益である。知恵ある者と交わる者は知恵ある者であり、思慮なき者にくっつく者は思慮なき者と見られるからである。

3

Et ad instructionem itaque plurimum proficit, et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhaerent; et ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem.

PL 16, 129B

そのうえ、それは教育のためにも、廉直の証しのためにも、大いに役立つ。若者は、自分が付き従う人々の倣う者であることを示し、また、交わりたいという望みを汲み取った相手から、生き方の似姿を受け取ったという評判が固まるからである。

4

98. Inde tantus Jesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam (Exod. XXIV, 13) .

PL 16, 129C

98. ヌンの子ヨシュアがあれほど偉大になったのはそのゆえである。モーセとの結びつきは、彼を律法の知識へと教育しただけでなく、恩寵へと聖別したのである(出エジプト記24:13)。

5

Denique cum in ejus tabernaculo divina refulgere praesentia videretur majestas Domini, solus erat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo loquebatur, Jesus pariter nube sacra tegebatur.

PL 16, 129C

実に、モーセの幕屋で主の威光が神の臨在によって輝くように見えたとき、幕屋にいたのはヌンの子ヨシュアただ一人であった。モーセが神と語り合っているとき、ヨシュアもまた聖なる雲に覆われていた。

6

Presbyteri et populus deorsum stabant; Jesus cum Moyse ad accipiendam Legem ascendebat (Exod. XXXIII, 11) . Omnis populus intra castra erat, Jesus extra castra in tabernaculo testimonii.

PL 16, 129C

長老たちと民は下に立っていた。ヨシュアはモーセとともに、律法を受けるために登った(出エジプト記33:11)。民はみな陣営の内にいたが、ヨシュアは陣営の外、あかしの幕屋にいた。

7

Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister: nec exibat de tabernaculo juvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula.

PL 16, 129C

雲の柱が降りてモーセと語るとき、彼は忠実な奉仕者のようにそばに立っていた。年長者たちが遠く離れて神の奇跡に震えているあいだ、この若者は幕屋から出なかった。

8

99. Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis (Deut. XXXIV, 9) .

PL 16, 130A

99. このように、彼は驚くべき業と畏れ多い秘密のあいだ、至るところで聖なるモーセに離れずつき従っていた。そこから、交わりの仲間であった者が、権能の後継者となったのである(申命記34:9)。

9

Merito vir hujusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus (Josue III, 15 et seq.) , diceret: Stet sol, et staret sol (Josue X, 12, 13) ; quasi ejus spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis.

PL 16, 130A

このような人が、川の流れを止め(ヨシュア記3:15以下)、「太陽よ、止まれ」と言うと太陽が止まった(ヨシュア記10:12, 13)のも当然である。あたかも彼の勝利の観客であるかのように、太陽は夜を遅らせ、昼を延ばしたのである。さらに何と、モーセには拒まれたことだが、彼だけが、民を約束の地に導き入れるために選ばれた。

10

Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, hujus prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem (Exod. XIV, 21) : ille mari, hic coelo imperavit.

PL 16, 130A

彼は信仰の奇跡において偉大であり、勝利において偉大であった。モーセの業はより尊く、ヨシュアの業はより栄えた。こうして二人とも、神の恩寵に支えられて、人間の境遇を超えて進んだ(出エジプト記14:21)。一方は海に、他方は天に命じたのである。

11

100. Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium (Gen. XII, 4) . Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi.

PL 16, 130A

100. したがって、年長者と若者の結びつきは美しい(創世記12:4)。一方は証しとなり、他方は慰めとなる。一方は教えとなり、他方は喜びとなる。

12

Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adjunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur?

PL 16, 130B

若者ロトが、出発するアブラハムにつき従ったことは省く。それがむしろ血縁によるもので、自由意志によるよりは必然による結びつきだと思われるといけないからである。エリヤとエリシャについては何と言おうか。

13

Licet non expresse Elisaeum juvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus juniorem fuisse (III Reg. XIX, 21) . In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum (Act. XII et alibi) .

PL 16, 130B

聖書はエリシャが若者だったとはっきり示してはいないが、我々は彼がより若かったと気づき、推し量る(列王記三19:21)。使徒言行録では、バルナバがマルコを連れ、パウロがシラスを、パウロがテモテを、パウロがテトスを連れた(使徒言行録12章ほか)。

14

101. Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio praevalerent, juniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes.

PL 16, 130B

101. だが、これら先の例では、務めが分かれているのが見える。年長者は助言で、若者は奉仕で優れるのである。しかし多くの場合、徳においては等しく、年齢において異なる者どうしも、互いの結びつきを喜ぶ。ペトロとヨハネが喜んだようにである。

15

Nam adolescentem legimus in Evangelio Joannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat enim in eo senectus venerabilis morum et cana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipendium est.

PL 16, 130C

我々は福音書で、しかも彼自身の言葉で〔et sua voce は legimus にかかり、ヨハネが自ら書いた福音書の言葉からも、の意と取った〕、ヨハネが若者であったと読む。ただし、功績と知恵においては、年長者の誰にも劣らなかった。彼には、敬うべき老成した品行と、白髪のような思慮があったからである。汚れのない生は、善き老年の報酬である。

Liber II, Caput XXI

第II巻 第XXI章PL 16, 130C
1

Plurimum valere ad commendationem, si defendas infirmos, aut peregrinos suscipias, similiave officia exhibeas, et hoc maxime viris probatis. Ubi injecta avaritiae vituperatione, potissimum prodigalitas in sacerdotibus improbatur.

PL 16, 130C

弱い者を守り、旅人を迎え、同様の務めを果たすことは、とりわけ立派な人々のもとで評判を得るために大いに役立つことを述べ、貪欲への非難を差し挟んで、とくに司教たちの放蕩を咎める。

2

102. Adjuvat hoc quoque ad profectum bonae existimationis, si de potentis manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum sine perturbatione fieri potest; ne videamur jactantiae magis causa facere, quam misericordiae, et graviora inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus.

PL 16, 130C

102. 力ある者の手から貧しい者を救い出し、死を宣告された者を救い出すことも、混乱なしにできる限りにおいて、善い評判を高めるのに役立つ。慈しみというよりは見せびらかしのためにしていると見られ、軽い傷を癒そうとして重い傷を負わせることになってはならないからである。

3

Jam si oppressum opibus potentis, et factione magis quam sceleris sui pretio gravatum liberaveris, egregiae convalescit opinionis testimonium. 103. Commendat plerosque etiam hospitalitas.

PL 16, 131A

さらに、有力者の財力に押しつぶされ、自らの悪事の代償というよりは党派のゆえに重荷を負わされている者を解放するなら、すぐれた評判の証しが強まる。103. 客のもてなしもまた、多くの人を評判の高い者とする。

4

Est enim publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat, suscipiatur officiose, pateat advenienti janua.

PL 16, 131A

旅人が宿に困らず、丁重に迎えられ、来た者に門が開かれていることは、人間らしさの公の姿だからである。

5

Valde id decorum totius est orbis existimatione, peregrinos cum honore suscipi, non deesse mensae hospitalitatis gratiam, occurrere officiis liberalitatis, explorare adventus hospitum.

PL 16, 131A

旅人が敬意をもって迎えられ、もてなしの食卓の好意が欠けず、気前のよさの務めをもって出迎え、客の到着に目を配ることは、全世界の評価において、まことにふさわしいことである。

6

104. Quod Abrahae laudi est datum, qui ante januam suam speculabatur, ne forte praeteriret peregrinus aliquis: et diligenter praetendebat excubias, ut occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret hospes, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris puerum tuum (Gen. XVIII, 1 et seq.) .

PL 16, 131A

104. これはアブラハムの誉れとされたことである。彼は自分の門の前で見張り、旅人が通り過ぎはしないかと目を配り、出迎え、先んじ、頼み、客が通り過ぎないよう熱心に見張りを立てて言った。「主よ、もし私が汝の前に恩寵を得たのなら、汝の僕のもとを通り過ぎるな」(創世記18:1以下)。

7

Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit. 105. Loth quoque nepos ejus non solum genere, sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit (Gen. XIX, 1 et seq.) .

PL 16, 131B

そしてそれゆえに、もてなしの報いとして、子孫という実りを受けた。105. その甥のロトも、血筋だけでなく徳においても近く、もてなしの心のゆえに、ソドムの刑罰を自分とその家族から逸らした(創世記19:1以下)。

8

106. Decet igitur hospitalem esse, benignum, justum, non alieni cupidum; immo de suo jure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena jura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem a jurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam.

PL 16, 131B

106. したがって、客をもてなし、厚情があり、正しく、他人のものを欲しがらない者であることがふさわしい。むしろ、挑まれたなら、他人の権利を突き崩すよりは自分の権利の一部を譲り、訴訟を避け、争いを嫌い、調和と静けさのありがたさを〔代価を払って〕買い取る者であることがふさわしい。

9

Siquidem de suo jure virum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est.

PL 16, 131B

実に、善い人が自分の権利について何かを手放すのは、気前のよさのゆえであるだけでなく、多くの場合、便宜のゆえでもある。

10

Primum dispendio litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit ad fructum quod augetur amicitia, ex qua oriuntur plurimae commoditates, quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosae erunt.

PL 16, 131C

第一に、訴訟の損失を免れることは、決して小さくない利益である。さらに、友愛が増すという実りが加わる。友愛からは非常に多くの便宜が生じ、その時には何かを軽んじた者にも、後で実りをもたらすことになる。

11

107. In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est: justis autem uberior deferenda honorificentia: Quicumque enim justum receperit in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41, 42) , ut Dominus pronuntiavit.

PL 16, 132A

107. もてなしの務めにおいては、人間らしい扱いはすべての人に分け与えなければならないが、義人にはより豊かな敬意を払わなければならない。主が宣言したとおり、「義人を義人の名のゆえに迎える者は、義人の報いを受ける」(マタイ10:41, 42)からである。

12

Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos recepit?

PL 16, 132A

神のもとではもてなしがきわめて嘉せられるので、冷たい水の一杯でさえ、報いの褒賞にあずからないことはない。あなたは見ているか、アブラハムが客を求めて神を宿に迎えたことを。あなたは見ているか、ロトが天使たちを迎えたことを。

13

Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus; quia Christus in paupere est, sicut ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus eram, et operuistis me (Matth. XXV, 36) .

PL 16, 132A

あなたが人を迎えるとき、キリストを迎えているのではないと、どうして分かるか。客の中にキリストがいることもありうる。キリストは貧しい者の中におり、自ら言うとおりだからである。「私は牢にいて、汝らは私のもとに来た。私は裸で、汝らは私を覆った」(マタイ25:36)。

14

108. Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae studere. Verum hoc malum jamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi hominum divitiarum admiratione capiantur.

PL 16, 132B

108. したがって、金銭ではなく好意を求めることは快い。しかし、金銭が名誉となり、人々の心が富への驚嘆にとらわれるという悪は、とうの昔から人間の精神に流れ込んでいる。

15

Inde se immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas officiorum; ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur.

PL 16, 132B

そこから貪欲が入り込んだ。それはいわば善い務めの枯渇であり、そのため人々は、慣習を超えて費やされるものはすべて損失だと思う。

16

Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis, dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus (Prov. XV, 17) . Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace (Prov. XVII, 1) .

PL 16, 132B

しかし、尊い聖書は、貪欲に対して、これが妨げをもたらしえないよう、この点でも備えている。聖書は言う。「野菜を添えたもてなしのほうがまさる」(箴言15:17)。またその後で言う。「平和を伴う、心地よさの中のパンのほうがまさる」(箴言17:1)。

17

Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales. 109. Largitatis enim duo sunt genera: unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis.

PL 16, 132B

聖書は、我々が放蕩者であることではなく、気前のよい者であることを教えているからである。109. 実に、惜しみなく与えることには二つの種類がある。一つは気前のよさ、もう一つは放蕩の浪費である。

18

Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu juvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti: Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1) .

PL 16, 132C

気前がよいとは、客として迎え、裸の者に着せ、捕らわれた者を贖い、持たない者を費用で助けることである。放蕩とは、金のかかる宴会とぶどう酒の過多に身を持ち崩すことである。それゆえ、あなたは読んだ。「ぶどう酒は放蕩であり、酩酊は侮辱に満ちている」(箴言20:1)。

19

Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes: quod faciunt qui ludis circensibus, vel etiam theatralibus, et muneribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum celebritates; cum totum illud sit inane, quod agunt.

PL 16, 133A

民衆の人気のために自分の財産を使い果たすのは放蕩である。競技場の見世物や劇場の見世物、剣闘士の催しや猛獣狩りに自分の財産を浪費し、先人たちの華やかな催しに勝とうとする者たちがそうするのである。彼らのしていることは、すべて空しいのに。

20

Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat. 110. Pulchra liberalitas (Dist. 86, cap. Pulchra) erga ipsos quoque pauperes mensuram tenere, ut abundes pluribus: non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere.

PL 16, 133A

善い業の費用においてさえ、節度なきことはふさわしくないのだから。110. 貧しい人々に対しても節度を守り、より多くの人に十分に行き渡らせることが、美しい気前のよさである(『教令集』第1部第86区分「Pulchra」法文)。人気を得るために度を越して流れ出してはならない。

21

Quidquid ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum: non superfluas aedificationes aggredi, nec praetermittere necessarias.

PL 16, 133A

純粋で偽りのない心から出されるものは、何であれふさわしい。不要な建築に取りかからず、必要な建築を見過ごしてもならない。

22

111. Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat: impensas misericordiae convenientes frequentare: quantum oporteat largiri peregrinis; non superflua, sed competentia: non redundantia, sed congrua humanitati; ne sumptu pauperum alienam sibi quaerat gratiam, nec restrictiorem erga clericos aut indulgentiorem se praebeat.

PL 16, 133B

111. 神の殿をふさわしい美しさで飾り、この装いによっても主の広間が輝くようにすることは、とくに司教にふさわしい。慈しみのためのふさわしい出費を重ねること、旅人にどれだけ与えるべきかを心得ること。余分なものではなく、見合ったものを、あり余るものではなく、人間らしさにかなうものを与えること。貧しい者の費用によって、他人の好意を自分のために求めてはならず、聖職者たちに対してより切り詰めて見えることも、より寛大に見えることもあってはならない。

23

Alterum enim inhumanum, alterum prodigum; si aut sumptus desit necessitati eorum quos a sordidis negotiationis aucupiis retrahere debeas: aut voluptati superfluat.

PL 16, 133B

一方は非人間的であり、他方は放蕩だからである。あなたが商いの卑しい稼ぎから引き戻すべき人々の必要に費用が足りないか、あるいは快楽には余るのであれば。

Liber II, Caput XXII

第II巻 第XXII章PL 16, 133C
1

Modum inter nimiam remissionem ac severitatem esse statuendum; eos enim qui affectata remissione in aliorum animos irrepere moliuntur, solidum ac duraturum nihil consequi: quod Abessalonis exemplum satis ostendit.

PL 16, 133C

度を越した寛大さと厳格さのあいだに、節度を定めなければならず、わざとらしい寛大さによって他人の心にはい入ろうとする者は堅固で長続きするものを何も得られないことを、アブサロムの例が十分に示している。

2

112. Quin etiam verborum ipsorum et praeceptorum esse mensuram convenit; ne aut nimia remissio videatur, aut nimia severitas.

PL 16, 133C

112. それどころか、言葉そのものにも命令にも、度があることが望ましい。度を越した寛大さと見えても、度を越した厳格さと見えてもならない。

3

Plerique enim remissiores malunt esse, ut videantur boni esse: sed nihil simulatum et fictum verae virtutis esse certum est; quin etiam diuturnum esse non solet.

PL 16, 133C

実に多くの人は、善い人と見られるために、より寛大であることを選ぶ。しかし、見せかけの偽りは真の徳のものでないことは確かであり、それどころか長続きしないのが常である。

4

In principio vernat, in processu tamquam flosculus dissipatur et solvitur: quod autem verum ac sincerum, alta radice fundatur.

PL 16, 133C

初めは花を咲かせるが、進むうちに小さな花のように散り、解けてしまう。しかし、真実で偽りのないものは、深い根の上に据えられる。

5

113. Et ut exemplis assertiones nostras probemus, quoniam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt, sed tamquam ad tempus virentia cito decidunt, ex ea familia ex qua nobis plurima ad virtutis profectum exempla accersivimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium (II Reg. XIV, 25) .

PL 16, 133D

113. 我々の主張を例で証明するために、見せかけのものは長続きせず、一時だけ青々としていてもすぐ落ちるのだから、徳の進歩のために我々が非常に多くの例を引いてきたあの家系から、見せかけと欺きの証しを一つ挙げよう(サムエル記下14:25)。

6

114. Abessalon (II Reg. XV, 1 et seq.) erat David regis filius, decore insignis, egregius forma, praestans juventa; ita ut vir talis in Israel non reperiretur, a vestigio pedis usque ad verticem immaculatus.

PL 16, 133D

114. アブサロム(サムエル記下15:1以下)はダビデ王の子で、美しさにおいて際立ち、姿は優れ、若さに秀でていた。そのため、イスラエルには足の裏から頭の頂まで非のうちどころのない、これほどの男は見いだされなかった。

7

Is fecit sibi currus et equos, et viros quinquaginta, qui praecurrerent ante eum. Surgebat diluculo, et stabat ante portam in via: et si quem advertisset regis judicia quaerentem, accedebat ad eum, dicens: Ex qua civitate es tu?

PL 16, 134A

彼は自分のために戦車と馬を作り、先に立って走る五十人の男を用意した。夜明けに起きて、門の前の道に立ち、王の裁きを求める者に気づくと、その者に近づいて言った。「汝はどの町の者か」。

8

Respondebat ille: Ex una tribu sum de tribubus Israel, servus tuus. Referebat Abessalon: Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege.

PL 16, 134A

その者は答えた。「イスラエルの部族の一つの者です。汝の僕です」。アブサロムは言った。「汝の言葉は良く、正しい。だが、汝の言うことを聞く者は、王から汝に与えられていない」。

9

Quis constituet me judicem, et quisquis ad me veniet, cuicumque fuerit judicium necessarium, justificabo illum? Talibus delinibat singulos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas, apprehendebat atque osculabatur eos.

PL 16, 134A

「誰が私を裁き人に立ててくれるのか。そうすれば、裁きを必要とする者は誰であれ、私のもとに来て、私はその者を義としよう」。このような言葉で、彼は一人ひとりを丸め込んだ。そして人々が彼を拝みに近づくと、手を伸ばして彼らを捕らえ、口づけした。

10

Sic convertit in se corda omnium, dum blanditiae hujusmodi intimorum tangunt viscerum sensum.

PL 16, 134B

このようにして、彼はすべての人の心を自分に向けさせた。この種の甘言が、奥底にある感覚に触れるからである。

11

115. Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et jucunda: ubi parva processit dilatio, quam prudens omnium propheta paulisper cedendo interponendam putavit, non potuerunt tolerare ac sustinere.

PL 16, 134B

115. しかし、この軟弱で野心的な者たちは、一時のあいだ名誉あるもの、心地よいもの、楽しいものを選んだ。すべてに思慮ある預言者〔ダビデ〕が、しばらくのあいだ身を引くことで差し挟むべきだと考えた小さな猶予が経つと、彼らは耐えることも持ちこたえることもできなかった。

12

Denique (II Reg. XVIII, 5) non dubitans de victoria David, commendabat filium dimicaturis, ut ei parcerent. Ideoque nec praelio interesse maluit; ne vel referre arma, parricidae licet, videretur, sed tamen filio.

PL 16, 134B

実に、ダビデは勝利を疑わず、戦おうとする者たちに、息子を容赦するよう託した(サムエル記下18:5)。そのため、彼は戦いに加わろうともしなかった。近親殺しの者とはいえ、しかし息子に対して武器を向けると見えることのないようにである。

13

116. Liquet igitur ea esse perpetua ac solida, quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur: ea vero quae simulatione atque assentatione parata sunt, non posse diu perseverare.

PL 16, 134B

116. したがって、永続的で堅固なのは、真実なものであり、欺きよりも偽りなく集められたものであることは明らかである。これに対し、見せかけとへつらいによって手に入れたものは、長く続かない。

Liber II, Caput XXIII

第II巻 第XXIII章PL 16, 134C
1

Eorum qui vel pecunia vel ambitu redempti fuerint, fluxam fidem esse. 117. Quis igitur vel illos qui pecunia ad obedientiam redimuntur, vel eos qui assentatione invitantur, fidos sibi arbitretur?

PL 16, 134C

金銭や取り入りによって買われた者たちの信義は、あてにならない。117. では、金銭で従わせられる者たちや、へつらいで誘われる者たちを、誰が自分に忠実な者と考えようか。

2

Nam et illi frequenter se vendere volunt, et isti imperia dura ferre non possunt. Levi assentatiuncula facile capiuntur: si perstrinxeris verbo, immurmurant, deserunt, infesti abeunt, indignantes relinquunt, imperare malunt, quam obedire: quasi obnoxios beneficio, subjectos sibi debere esse existimant, quos praepositos sibi habere debeant.

PL 16, 134C

実に、前者はしばしば自分を売りたがり、後者は厳しい命令に耐えられない。ささやかなへつらいにたやすく捕らえられ、言葉で少しでも突かれると、ぶつぶつ言い、見捨て、敵意を抱いて去り、憤って離れ、従うよりも命じることを選ぶ。恩に縛られた者のように、自分の上に立てるべき人々を、自分に従属すべきものと見なすのである。

3

118. Quis igitur sibi fideles putet, quos vel pecunia vel adulatione sibi obligandos crediderit? Nam et ille qui pecuniam acceperit, vilem se et despectum judicat, nisi saepe redimatur?

PL 16, 134C

118. では、金銭でもへつらいでも自分に縛りつけられると信じた者たちを、誰が自分に忠実な者と考えようか。金銭を受けた者は、たびたび買い直されなければ、自分は卑しく、見下されたと判断するのではないか。

4

Itaque frequenter exspectat pretium suum: et ille qui obsecratione ambitus videtur, vult semper se rogari.

PL 16, 134D

だから彼はしばしば自分の代価を待ち受ける。懇願によって取り入られたと見える者は、いつも自分が頼まれることを望む。

Liber II, Caput XXIV

第II巻 第XXIV章PL 16, 134D
1

Bonis artibus ad honores nitendum, maxime ecclesiasticos: adeptum vero munus moderate ac sapienter administrandum.

PL 16, 134D

名誉は、とくに教会の名誉は、善い手立てによって目指すべきであり、得た務めは、節度と知恵をもって運営しなければならない。

2

Nec inferiores ordines simulatis virtutibus episcopo derogare, nec item episcopum cleri invidum esse debere: sed justum in omnibus, atque comprimis in judicando.

PL 16, 135A

下位の位階の者が見せかけの徳によって司教の権威を損なってはならず、同様に司教が聖職者団を妬んでもならない。むしろ、あらゆることにおいて、とりわけ裁くことにおいて、正しくなければならない。

3

119. Ergo bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum; ut neque resupina arrogantia, vel remissa negligentia sit: neque turpis affectatio, et indecora ambitio.

PL 16, 135A

119. それゆえ、名誉は、とくに教会の名誉は、善い行いと偽りのない目的によって目指すべきだと、私は考える。そこには、反り返った傲慢も、気の抜けた怠慢も、恥ずべき見せかけの追求も、ふさわしからぬ野心もあってはならない。

4

Ad omnia abundat animi directa simplicitas, satisque se ipsa commendat. 120. In ipso vero munere neque severitatem esse duram convenit, nec nimiam remissionem; ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur.

PL 16, 135A

あらゆることに対して、心の真っ直ぐな素朴さは十分にあり、それ自体で十分に〔人を〕推奨する。120. 務めそのものにおいては、苛酷な厳格さも、度を越した寛大さも、ふさわしくない。権力を振るっていると見られることも、引き受けた務めをまったく果たしていないと見られることもないようにである。

5

121. Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne jure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent.

PL 16, 135A

121. また、善行と務めによって多くの人を恩に結びつけ、与えた好意を保つよう努めなければならない。自分がひどく傷つけられたと嘆く者が、当然のこととして善行を忘れてしまわないためである〔jure は「当然に、正当に」の副詞と取り、beneficii は immemores にかかると解した〕。

6

Saepe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, avertas, si indigne aliquem eis praeponendum judices.

PL 16, 135B

というのも、好意で支え、より高い位で満たしてやった人々を、彼らより上に誰かをふさわしくなく立てるべきだと判断するなら、遠ざけてしまうことがよくあるからである。

7

Sed et sacerdotem beneficiis suis vel judiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbytero vel ministro deferre, ut parenti.

PL 16, 135B

だが、司教もまた、自らの善行や判断において人々に好意を示し、公正を守るべきであり、長老や奉仕者には親に対するように敬意を払うべきである〔「親に対するように」敬意を払う主語は定かでない。司教が長老や奉仕者に払う、と取った〕。

8

122. Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotem, si aut presbyter, aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut jejunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est.

PL 16, 135B

122. 長老たちや奉仕者たちも、一度認められたからといって、傲慢であってはならない。むしろ、恩寵を覚えている者として、謙遜を保つべきである。また、長老であれ、奉仕者であれ、聖職者の誰かが、慈しみにより、断食により、清廉により、教えと読書により、自分の評価を高めても、司教は不快に思ってはならない。教会の誉れ〔gratia。人に好まれ評判が立つことの意に取った〕は、教える者の称賛だからである。

9

Bonum, opus alicujus praedicari, ita tamen si nullo studio fiat jactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum: et commendent opera, non studia sua.

PL 16, 135B

ある人の業が語り広められるのは善いことである。ただし、見せびらかしの熱心さからそうなされない限りにおいてである。各人は、近くの人々の唇に称えられるべきで、自分の口によってではない。また、各人を推すのは業であって、自分の熱心であってはならない。

10

123. Caeterum si quis non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desideret, obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinae aut humilitatis, aut misericordiae, is a vero devius superbit; quoniam veritatis ea est regula, ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat: neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas.

PL 16, 135C

123. だが、もし誰かが司教に従わず、自分を持ち上げ高めようと望み、教えや謙遜や慈しみをわざとらしく装って、司教の功績を覆い隠そうとするなら、その者は真理から外れて高ぶっている。真理の規範とは、自分を推奨するために、他人を小さくするようなことは何もしないこと、また何か善いものを持っていても、それを他人を醜くし、非難するために用いないことだからである。

11

124. Ne defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris: neque iterum urgeas et impugnes, cujus crimen non deprehenderis.

PL 16, 136A

124. 邪な者を弁護してはならず、聖なるものを不相応な者に委ねるべきだと考えてもならない。また、罪を見いだしていない者を、責め立てたり攻撃したりしてもならない。

12

Nam cum in omnibus injustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dives, in Christo unum sunt.

PL 16, 136A

不義は、あらゆる場においてすぐにつまずきとなるが、とりわけ教会においてはそうである。教会では公正がなければならず、平等が保たれることがふさわしい。より力ある者が自分のために多くを要求したり、より富める者が多くを奪い取ったりしてはならない。貧しい者も、富める者も、キリストにあって一つだからである。

13

Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem. 125. Sed nec personam alterius accipiamus in judicio: gratia absit, causae merita decernant.

PL 16, 136A

より聖なる者が自分に多くを求めてはならない。むしろ、その者こそ、より低くなるのがふさわしい。125. だが我々は、裁きにおいて他人の顔を立ててはならない。好意は退け、事柄の功罪が決めるべきである。

14

Nihil sic opinionem, immo fidem gravat, quam si in judicando potentiori dones causam inferioris: vel pauperem innocentem arguas, divitem excuses reum culpae. Pronum quidem est genus hominum favere honoratioribus, ne laesos sese putent, ne victi doleant.

PL 16, 136A

裁くにあたって、より力ある者に低い者の訴えを譲り、貧しい無実の者を責め、富める者を咎のある被告として免じるほど、評判を、いや信義を損なうものはない。人の種族は、傷つけられたと思わないように、負けて悲しまないように、より名誉ある者に好意を示しがちである。

15

Sed primum si offensam vereris, non recipias judicium: si sacerdos es, aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio duntaxat pecuniario; quamquam sit constantiae adesse aequitati.

PL 16, 136B

だが、第一に、もし反感を恐れるなら、裁きを引き受けてはならない。あなたが司教であれ、他の誰であれ、挑発してはならない。ただ金銭に関する件に限っては、あなたが沈黙することは許される。とはいえ、公正の側に立つのは、不動の心にふさわしい。

16

In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve.

PL 16, 136B

しかし、神の事柄において、交わりの危険がある場合には、見て見ぬふりをすることも軽くない罪である。

Liber II, Caput XXV

第II巻 第XXV章PL 16, 136B
1

Beneficia in pauperes potius conferenda quam in divites; hos enim aut quaesitam a se beneficii vicem putare, aut indignari quod videantur hinc facti debitores: pauperes vero et debitorem pro se Deum ipsum constituere, et libenter accepta beneficia confiteri.

PL 16, 136B

善行は富める者よりもむしろ貧しい者に施すべきであり、富める者は、自分が求めた善行の見返りだと思うか、あるいはそれによって債務者にされたように見えることに憤るが、貧しい者は神自身をも自分のための債務者に立て、受けた善行を喜んで認めるからである。

2

Quibus additur ad pecuniae contemptum adhortatio. 126. Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? His enim favemus frequentius, a quibus referendae vicem speramus gratiae.

PL 16, 136C

これらに、金銭を軽んじるようにとの勧めが加えられる。126. 実際、あなたにとって、富める者に肩入れして何の益があろうか。富める者のほうが、愛する者に早く報いるからか。我々はたいてい、恩返しの見返りを望める相手を厚遇するものだからである。

3

Sed eo magis infirmo et inopi nos studere convenit; quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Jesu (Luc. XIV, 12, 13) : qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nobis ea non possunt repraesentare, docens ad convivium atque epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos.

PL 16, 136C

だが、弱い者と貧しい者に心を砕くのが、我々にはなおさらふさわしい。持たない者のために、我々は主イエスからの報いを望むからである(ルカ14:12, 13)。主は宴にことよせて、徳の一般的な型を示した。すなわち、我々の善行は、それを返すことのできない人々にこそ施せということであり、宴や饗応に招くべきは富める者ではなく貧しい者だと教えたのである。

4

Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant convivium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit.

PL 16, 137A

富める者は、自分たちにも宴を返させるために招かれると見える。貧しい者は、返すものを持たないので、受けたときに主を我々への報い手とする。主は貧しい者のために、自らが債務者となることを申し出たのである。

5

127. Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii facta in pauperes magis quam in locupletes plus juvat; quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae.

PL 16, 137A

127. 世の慣わしに照らしても、善行を富裕な者より貧しい者に施すほうが益が大きい。富める者は善行を軽んじ、恩義の債務者であることを恥じるからである。

6

Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit eo quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existimaverit.

PL 16, 137A

それどころか、自分に施されたものを自分の功績のおかげとし、当然の負債として受けたのだ、あるいは与えた者が、富める者からより豊かに返されるはずだと見込んだから与えられたのだ、と考える。

7

Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis quam accepisse existimant: pauper vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam.

PL 16, 137A

こうして富める者は、善行を受けるとき、まさに受けたということのゆえに、受けたよりもむしろ与えたと思う。これに対し貧しい者は、金銭を返す当てがなくとも、謝意を返す。

8

In quo certum est quod plus reddat, quam acceperit; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia: gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur.

PL 16, 137B

この場合、貧しい者は受けたより多くを返すことは確かである。金銭は貨幣で払い終えるが、謝意は決して尽きないからだ。返せば金銭は空になる。だが謝意は、抱いていることによっても払われ、払うことによって保たれる。

9

Deinde quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locare beneficium?

PL 16, 137B

さらに、富める者が避けることを、貧しい者は認める。すなわち、自分が負債によって縛られていること、自分は助けられたのであって、自分の名誉のために贈られたのではないと考える。子らが与えられ、命が返され、家が守られたと思うのである。それゆえ、恩知らずな者より善き人々に善行を投じるほうが、どれほどまさっていることか。

10

128. Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam; (Matth. X, 9) ; quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam.

PL 16, 137B

128. それゆえ主は弟子たちに言った。「金も銀も銭も持つな」(マタイ10:9)。鎌で刈るように、人間の胸に芽生える貪欲を断ち切ったからである。

11

Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6) . Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit.

PL 16, 137C

ペトロもまた、母の胎から運ばれてきた足の不自由な人に言った。「銀も金も私にはない。だが私にあるものを汝に与える。ナザレ人イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。こうして彼は金銭を与えず、健やかさを与えた。

12

Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint.

PL 16, 137C

金銭が健やかさなしにあるより、健やかさが金銭なしにあるほうが、どれほどまさっていることか。足の不自由な人は、期待していなかったもの〔健やかさ〕を得て立ち上がった。期待していた金銭は受け取らなかった。だが、富が軽んじられるということは、主の聖なる者たちのうちにさえ、ほとんど見いだされない。

Liber II, Caput XXVI

第II巻 第XXVI章PL 16, 137C
1

Quam vetus malum sit avaritia, multis veteris testamenti exemplis clarum esse; hincque praeterea patere quam inanis sit pecuniarum possessio. 129. Caeterum ita incubuerunt mores hominum admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur.

PL 16, 137C

貪欲がいかに古い悪であるかは、旧約の多くの例から明らかであること、またそこから、金銭を所有することがいかに空しいかも明らかであることを述べる。129. ところで人々の習いは、富への称賛にすっかり傾き、富める者でなければ誰も栄誉に値しないとみなされるまでになっている。

2

Neque hic recens usus: sed jamdudum, quod pejus est, inolevit hoc vitium humanis mentibus.

PL 16, 137D

しかもこれは近ごろの習いではない。さらに悪いことに、この悪徳はすでにずっと前から人間の精神に根を張ってきた。

3

Siquidem cum Hiericho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Jesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, atque auri cupiditatem.

PL 16, 137D

というのも、エリコの大きな町が祭司たちのラッパの響きで崩れ落ち、ヌンの子ヨシュアが勝利を収めたとき、彼は民の力が貪欲と金への欲によって弱められたことを知った。

4

Nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar vestem auream, et ducenta argenti didrachmata, et linguam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum (Josue VII, 19 et seq.) .

PL 16, 138A

すなわち、焼かれた町の戦利品から、アカンが金の衣と銀のディドラクマ二百枚と金の舌〔延べ棒のこと〕を持ち出したとき、主の前に引き出されて否認することができず、盗みを明かしたのである(ヨシュア記7:19以下)。

5

130. Vetus igitur et antiqua avaritia est, quae cum ipsius divinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est.

PL 16, 138A

130. かくして貪欲は古く、昔からのものである。それは神の法そのものの託宣とともに始まり、いやむしろ、これを抑えるために法が授けられたのである。

6

Propter avaritiam Balach putavit Balaam praemiis posse tentari, ut malediceret populum patrum: et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto eum abstinere jussisset (Num. XXII, 7 et seq.) .

PL 16, 138A

貪欲のゆえに、バラクはバラムを報酬で誘えると考え、父祖たちの民を呪わせようとした。主がバラムに呪いを控えるよう命じなかったなら、貪欲が勝っていたであろう(民数記22:7以下)。

7

Propter avaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Jesus Nave, qui potuit solem statuere, ne procederet (Josue X, 12, 13) , avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem ejus sol stetit, avaritia non stetit.

PL 16, 138A

貪欲に駆られて身を誤ったアカンは、父祖たちの民全体を破滅へ導いていた。こうして、太陽を止めて進ませないことができたヌンの子ヨシュアも(ヨシュア記10:12, 13)、人々の貪欲が這い広がるのを止めることはできなかった。その声に太陽は止まったが、貪欲は止まらなかった。

8

Sole itaque stante, confecit Jesus triumphum: avaritia autem procedente, pene amisit victoriam. 131. Quid fortissimum omnium Samson, nonne Dalilae mulieris avaritia decepit?

PL 16, 138B

太陽が止まっているうちにヨシュアは凱旋を果たした。だが貪欲が進み続けたため、あやうく勝利を失うところだった。131. あらゆる者のうち最も強かったサムソンを、女デリラの貪欲が欺いたのではなかったか。

9

Itaque ille qui rugientem leonem manibus discerpsit suis, qui vinctus et alienigenis traditus, sine ullo adjutore solus dissolutis vinculis, mille ex his peremit viros: qui funes intextis nervis velut mollia sparti fila disrupit; is super genua mulieris inflexa cervice truncatus, invicti crinis ornatum, praerogativam suae virtutis amisit.

PL 16, 138B

かくて、吼える獅子を素手で引き裂き、縛られて異民族の手に渡されながら、助け手なく独りで縄を解いて、その者たちから千人を殺し、編み込んだ腱の縄をハネガヤの柔らかな糸のように引きちぎった男が、女の膝の上に首を垂れて断たれ、征服されることのない髪の飾り、すなわち自らの力の特権を失った。

10

Influxit pecunia in gremium mulieris, et a viro discessit gratia (Judic. XVI, 5 et seq.) . 132. Feralis igitur avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non juvat.

PL 16, 138B

金が女のふところに流れ込み、男からは恩寵が去った(士師記16:5以下)。132. それゆえ貪欲は死を招くものであり、金は誘惑するものである。持つ者を汚し、持たない者を助けない。

11

Esto tamen ut aliquando adjuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio ejus non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet?

PL 16, 138C

仮に、金がときに助けになるとしよう。だがそれは、自分より劣り、しかも金を欲する者に対してである。金を欲さず、求めず、その助けを必要とせず、熱意に心を曲げられない者にとって、金が何であろうか。持つ者のほうが豊かであるとして、他の人々にとって何であろうか。

12

Numquid idcirco honestior; quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur: quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum, sed custodiae periculum.

PL 16, 138C

だからといって、より高潔だろうか。徳にかなうことがしばしば失われる元を持ち、所有するものより見張るべきものを持っているからか。我々が所有するのは、用いるものだからである。用を超えるものは、所有の実りを持たず、見張りの危険を持つだけである。

Liber II, Caput XXVII

第II巻 第XXVII章PL 16, 138C
1

In pecuniae contemptu inesse formam justitiae: quam virtutem nec non alias nonnullas sectari debent tam clerici quam antistites; ubi potissimum de non ferenda praecipitanter excommunicatione.

PL 16, 138C

金銭を軽んじることのうちに正義の型があり、聖職者も司教もこの徳とその他いくつかの徳を追い求めねばならないことを述べ、とりわけ破門を性急に下してはならないことを論じる。

2

133. Ad summam novimus quod pecuniae contemptus justitiae forma sit; et ideo avaritiam declinare debemus, et omni studio intendere, ne quid faciamus umquam adversus justitiam, sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam.

PL 16, 138D

133. 要するに、金銭を軽んじることが正義の型であると、我々は知っている。それゆえ我々は貪欲を避け、あらゆる熱意をもって、正義に反することを決して行わないよう努め、あらゆる行いと働きにおいて正義を守らねばならない。

3

134. Si volumus commendare nos Deo, charitatem habeamus, unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Haec est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget, et inferiorem se esse existimet.

PL 16, 139A

134. 神に喜ばれたいなら、愛をもち、心を一つにし、謙遜に従い、互いに相手を自分よりまさると思おう。謙遜とは、誰も自分に何も帰さず、自分を劣った者と思うことだからである。

4

Episcopus ut membris suis utatur clericis, et maxime ministris qui sunt vere filii; quem cuique viderit aptum muneri, ei deputet.

PL 16, 139A

司教は、聖職者、とりわけまことの子である奉仕者たちを、自分の肢体として用いよ。誰がどの任務にふさわしいと見たなら、その者をそれに充てよ。

5

135. Cum dolore amputatur etiam quae putruit pars corporis, et diu tractatur, si potest sanari medicamentis: si non potest, tunc a medico bono absciditur.

PL 16, 139A

135. 体の腐った部分でさえ、痛みを伴って切断される。薬で癒やせるかぎり、長く手当てされ、癒やせないときに初めて、良い医者によって切り離される。

6

Sic episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere: postremo quod sanari non potest, cum dolore abscidere.

PL 16, 139A

良い司教の心情もそのようであり、弱い者を癒やし、広がる潰瘍を取り除き、あるものは焼き、切り離さないことを願う。最後に、癒やせないものは、痛みとともに切り離す。

7

Unde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet, ut cogitemus non quae nostra sunt, sed quae aliorum (Phil. II, 4) . Hoc enim modo nihil erit, quod vel irati nostro indulgeamus affectui, vel faventes nostrae plus justo tribuamus aliquid voluntati.

PL 16, 139B

それゆえ、我々は自分のものではなく他の人々のものを思え、というあの最も美しい教え(フィリピ2:4)が、いっそう際立つ。この仕方なら、怒って我々の情に身を任せることも、好意から我々の意志に正しい以上の何かを与えることもなくなるからである。

Liber II, Caput XXVIII

第II巻 第XXVIII章PL 16, 139B
1

Misericordiam etiam cum invidia propria largius exercendam: ad quod refertur memorabilis vasorum sacrorum in captivorum redemptionem ab Ambrosio fractorum historia, et pulcherrima de auri et argenti quae Ecclesia possidet, legitimo usu praecipiuntur.

PL 16, 139B

慈しみは、自らが反感を買うことになろうと、より惜しみなく行うべきであり、これについて、アンブロシウスが捕らわれ人の贖いのために聖なる器を砕いた、記憶に値する出来事が述べられ、教会が所有する金銀の正当な用い方についての最も美しい教えが示される。

2

Hinc postquam ex facto sancti Laurentii quinam veri sint Ecclesiae thesauri ostensum est, regulae in conflandis atque impendendis vasis initiatis servandae proponuntur.

PL 16, 139B

次いで、聖ラウレンティウスの行いから、教会のまことの宝とは何かが示されたあと、聖別された器を溶かし、用立てるときに守るべき規則が提示される。

3

136. Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus (Dist. 86, cap. Pulchra, § Compatiamur) , necessitates aliorum, quantum possumus, juvemus; et plus interdum quam possumus.

PL 16, 139C

136. 慈しみの最大の誘因はこれである。他人の災難をともに痛み(『教令集』第1部第86区分「Pulchra」法文、「Compatiamur」の項)、他の人々の窮乏を、できるかぎり、時にはできる以上に助けることである。

4

Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset quod in nobis reprehenderetur.

PL 16, 139C

慈しみのために口実を与え、あるいは反感を耐え忍ぶほうが、冷酷を装うよりよいからである。我々自身もかつて、奥義にかかわる器を砕いて捕らわれ人を贖ったことで、そのように反感を買った。この行いはアレイオス派の気に入らなかったかもしれない。その行いそのものが気に入らなかったというより、我々のうちに非難できる点があることが望ましかったのである。

5

Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur?

PL 16, 140A

だが、人が死から贖われ、女が死よりも重い蛮族の汚辱から、若い娘や少年や幼子が、死の恐れのために染まらされていた偶像の汚れから贖われることを、気に入らないと思うほど、誰が硬く、無情で、鉄のようであろうか。

6

137. Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum servaremus (Matth. X, 9) .

PL 16, 140A

137. この件を我々は相応の理由なしに行ったのではないが、それでも民の前でこれを弁じて、そのことを認め、金よりも魂を主のために保つほうがはるかに有益だったと論じた(マタイ10:9)。

7

Qui enim sine auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quaest. 2, cap. Aurum) ; non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adjuvat?

PL 16, 140B

金なしに使徒たちを遣わした者は、金なしに諸教会を集めた。教会は金を持つ(『教令集』第2部第12事例第2問題「Aurum」法文)。それは保つためではなく、施し、窮乏のときに助けるためである。何の助けにもならないものを守って何になろうか。

8

An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint (IV Reg. XXIV, 13) ? Nonne melius conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet hostis?

PL 16, 140B

アッシリア人が主の神殿からどれだけの金銀を持ち去ったか、我々は知らないのか(列王記四24:13)。他に手立てがないとき、貧しい者の糧のために司教たちが溶かすほうが、冒瀆する敵が汚したものを持ち去るより、よいのではないか。

9

Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum.

PL 16, 140B

主はこう言おうとしているのではないか。「なぜ、これほど多くの貧しい者を飢えて死ぬままにしたのか。しかも、あなたは確かに金を持っていた。糧を与えられたはずだ。なぜ、これほど多くの捕らわれ人が連れ去られて売買され、贖われず、敵に殺されたのか。金属の器より、生きている者の器を守るほうがよかったのに」と。

10

138. His non posset responsum referri. Quid enim diceres: Timui ne templo Dei ornatus deesset? Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt: neque auro placent, quae auro non emuntur. Ornatus sacramentorum redemptio captivorum est.

PL 16, 140C

138. これに答えることはできないであろう。あなたは何と言えようか。「神の神殿に飾りが欠けるのを恐れた」とでも言うのか。主はこう答えるであろう。「秘跡は金を求めない。金で買えないものは、金によって喜ばれない。秘跡の飾りとは、捕らわれ人の贖いである」と。

11

Vere illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis ejus operatus est.

PL 16, 140C

まことに、魂を死から贖うものこそ貴い器である。主の血が成し遂げたことを成し遂げるもの、それこそ主のまことの宝である。

12

Tunc vas Dominici sanguinis agnoscitur, cum in utroque viderit redemptionem; ut calix ab hoste redimat, quos sanguis a peccato redimit. Quam pulchrum, ut cum agmina captivorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur: Hos Christus redemit!

PL 16, 140C

主の血の器は、〔人が〕その両方に贖いを見るときに、それと認められる。すなわち、血が罪から贖った者たちを、杯が敵から贖うときである。捕らわれ人の群れが教会によって贖われるとき、「キリストはこの人々を贖った」と言われることは、何と美しいことか。

13

Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecce aurum quo redimitur pudicitia, servatur castitas. 139. Hos ergo malui vobis liberos tradere, quam aurum reservare.

PL 16, 141A

見よ、是認できる金を。見よ、役に立つ金を。見よ、死から解放するキリストの金を。これによって貞潔が買い戻され、貞潔が守られる。139. それゆえ私は、金を取っておくより、この人々を自由の身にして諸君に引き渡すほうを選んだ。

14

Hic numerus captivorum, hic ordo praestantior est, quam species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris, ut redimeret periclitantes.

PL 16, 141A

この捕らわれ人の数、この列は、杯の見栄えよりもまさっている。贖い主の金は、この務めに役立つべきであった。危うい者たちを贖うために。

15

Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse, verum etiam divinae operationis impressisse virtutem redemptionis munere.

PL 16, 141A

金に注がれたキリストの血が、赤く輝いただけでなく、贖いという賜物によって、神の働きの力を刻みつけたことを、私は認める。

16

140. Tale aurum sanctus martyr Laurentius Domino reservavit, a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiae.

PL 16, 141B

140. このような金を、聖なる殉教者ラウレンティウスは主のために取っておいた。教会の宝を出せと求められたとき、彼は見せると約束した。翌日、彼は貧しい者たちを連れて行った。約束した宝はどこにあるのかと問われると、貧しい者たちを示して言った。「これが教会の宝である」。

17

Et vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) . Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit?

PL 16, 141B

まことに、キリストがおり、信仰がある者たちこそ宝である。実に使徒は言う。「我々は土の器に宝を持っている」(二コリント4:7)。キリストが、自分がそこにいると言った者たちよりすぐれた宝を、他にどこに持つだろうか。

18

Sic enim scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me (Matt. XXV, 35) . Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40) .

PL 16, 141B

こう書かれている。「私は飢えたとき、汝らは私に食べさせた。渇いたとき、私に飲ませた。私が旅人であったとき、汝らは私を迎え入れた」(マタイ25:35)。さらに後に、「汝らがこれらの者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)。

19

Quos meliores Jesus habet thesauros, quam eos in quibus amat videri? 141. Hos thesauros demonstravit Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre.

PL 16, 141B

イエスは、自分が見られることを愛する者たちよりすぐれた宝を、他にどこに持つだろうか。141. この宝をラウレンティウスは示し、そして勝った。迫害者もこれを奪えなかったからである。

20

Itaque Joachim qui aurum in obsidione servabat, nec dispensabat alimoniae comparandae; et aurum vidit eripi, et se in captivitatem deduci (IV Reg. XXIV, 13) .

PL 16, 141C

それゆえヨヤキン〔底本は Joachim。ユダの王ヨヤキンのこと〕は、包囲のあいだ金を守り、糧を調達するために配ることをしなかったので、金が奪われるのを見、自らも捕囚に連れて行かれた(列王記四24:13)。

21

Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari suae interpretationis vivacitate sacram martyrii accepit coronam.

PL 16, 141C

ラウレンティウスは、教会の金を迫害者のために取っておくより貧しい者に施すことを選び、その解釈の比類ない鋭さ〔底本は pro singulari suae interpretationis vivacitate。interpretationis の語義が取りにくく、機知の意に解した〕のゆえに、殉教の聖なる冠を受けた。

22

Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere? 142. Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat.

PL 16, 141C

聖ラウレンティウスに、「教会の宝を施すべきではなかった、秘跡の器を売るべきではなかった」と言われたことがあるだろうか。142. 必要なのは、誠実な信仰と見通しのきく配慮をもって、この務めを果たすことである。

23

Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est: sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim (12, q. 2, cap. Aurum, § Nemo potest) potest dicere: Cur pauper vivit?

PL 16, 141C

もちろん、人が自分の収益に流用するなら、それは犯罪である。だが貧しい者に施し、捕らわれ人を贖うなら、それは慈しみである。実際、誰も(『教令集』第2部第12事例第2問題「Aurum」法文、「Nemo potest」の項)「なぜ貧しい者が生きているのか」とは言えない。

24

Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt: nemo potest accusare, quia templum Dei est aedificatum: nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt: nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est.

PL 16, 141D

誰も、捕らわれ人が贖われたことを嘆けない。誰も、神の神殿が建てられたことを非難できない。誰も、信徒たちの遺骸を葬るための場所が広げられたことに憤れない。誰も、キリスト教徒の墓地に死者たちの安息があることを悲しめない。

25

In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet. 143. Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur.

PL 16, 142A

この三つの場合には、教会の器は、聖別されたものでも、砕き、溶かし、売ってよい。143. 奥義の杯の形が教会から出ていかないことが必要である。聖なる杯の奉仕が不敬な用途に移されないためである。

26

Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent: deinde comminuta, postremo conflata, per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt.

PL 16, 142A

そのため、教会の内で、まず聖別されていない器が探された。次にそれが砕かれ、ついには溶かされて、小口の施しとして貧しい者に分け与えられ、捕らわれ人の身代金にも役立った。

27

Quod si desunt nova, et quae nequaquam initiata videantur, in hujusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti.

PL 16, 142A

新しいもの、まだ聖別されたとは見えないものが無ければ、先に述べたこの種の用途のために、あらゆる器を敬虔に転用してよいと私は考える。

Liber II, Caput XXIX

第II巻 第XXIX章PL 16, 142B
1

Deposita viduarum, immo omnium fidelium in Ecclesia cum sui etiam periculo defendi oportere: quae res Oniae sacerdotis, Ambrosii ac Ticinensis episcopi exemplis lucem capit.

PL 16, 142B

やもめたちの、いやむしろ教会にいるすべての信徒の預かり物は、自らの危険を冒してでも守らねばならないことが、祭司オニア、アンブロシウス、およびティキヌムの司教の例によって明らかにされる。

2

144. Illud sane diligenter intuendum est, ut deposita viduarum intemerata maneant, sine ulla serventur offensione, non solum viduarum, sed etiam omnium; fides enim exhibenda omnibus est, sed major est viduarum causa et pupillorum.

PL 16, 142B

144. やもめたちの預かり物が損なわれずにとどまり、いかなる害も受けずに保たれるよう、まことに注意深く見張らねばならない。やもめたちだけでなく、すべての人の預かり物についてもそうである。信義はすべての人に示されねばならないが、やもめと孤児のための場合にはいっそう重い。

3

145. Denique hoc solo viduarum nomine, sicut in libris Machabaeorum legimus (II Machab. III, 10 et seq.) , commendatum templo omne servatum est.

PL 16, 142B

145. 実に、マカバイ記で我々が読むとおり(マカバイ二3:10以下)、やもめたちというこの名のみによって、神殿に託された物はすべて保たれた。

4

Nam cum indicium factum esset pecuniarum, quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus in rem Heliodorus, ad templum venit, et summo sacerdoti aperuit indicii invidiam, et adventus sui causam.

PL 16, 142B

すなわち、エルサレムの神殿に非常に多くの金が見いだされうると、神を恐れぬシモンが王アンティオコスに密告したとき、この件に遣わされたヘリオドロスが神殿に来て、大祭司に、密告の憎むべき内容と、自らの来訪の理由を告げた。

5

146. Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum: quaedam autem Hircani Tobiae viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta.

PL 16, 142C

146. すると祭司は、そこにあるのはやもめと孤児の生活の糧であり、また聖なる人ヒルカノスのトビアのものもある、と言い、それらを示した。銀は四十タラント、金は二百タラントであった。

6

Quae cum Heliodorus ereptum ire vellet, et regis vindicare commodis, sacerdotes ante altare jactaverunt se, induti sacerdotales stolas: et Deum vivum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum praestaret suorum.

PL 16, 142C

ヘリオドロスがこれを奪いに行き、王の利益として没収しようとしたとき、祭司たちは祭司の長衣をまとって祭壇の前に身を投げ出し、涙ながらに、預かり物について法を与えた生ける神に呼びかけ、神が自らの命令の守り手であることを示すようにと願った。

7

Vultus vero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem.

PL 16, 142C

大祭司の顔つきと顔色は変わり、心の痛みと、張りつめた精神の不安を示していた。

8

Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia: accinctaeque mulieres pectus, et clausae virgines pulsabant januam: ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.

PL 16, 142C

皆が泣いた。神の神殿においてさえ信義の確かな守りが保たれないなら、その場所は軽んじられることになるからである。胸のあたりを締めた女たちと、閉じこもっていたおとめたちは戸を叩き、ある者たちは城壁へ走り、ある者たちは窓から見やり、皆が天に手を伸ばして、主が自らの法を助けるようにと祈った。

9

147. Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urgebat, et satellitibus suis aerarium sepserat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis: equus autem ejus erat insigni ornatus opertorio.

PL 16, 142D

147. だがヘリオドロスはこれにも怯えず、企てたことを急ぎ、護衛たちとともに宝物庫を囲っていた。そのとき突然、金の武具にきらめく恐ろしい騎士が彼の前に現れた。その馬は、見事な馬衣で飾られていた。

10

Alii quoque duo juvenes apparuerunt in virtute inclyta, decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine ulla intermissione continuato verbere. Quid multa?

PL 16, 143A

さらに二人の若者が、輝かしい力と好ましい美しさと栄光の輝きをもち、衣も麗しく現れて、彼を取り囲み、両側から、休みなく鞭を打ち続けて、神を恐れぬ者を打った。多く言う必要があろうか。

11

Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus jacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis.

PL 16, 143A

闇に包まれて地に倒れ、神の働きの明らかな徴によって気を失って横たわり、彼にはもはや救いの望みもなかった。

12

Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis: dejectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quoniam supremum gerebat spiritum.

PL 16, 143A

恐れていた者たちには喜びが起こり、高ぶる者たちには恐れが起こった。倒されたヘリオドロスの友人たちのうち打ちひしがれた者が、オニアに頼み、彼の命を願った。彼は最期の息を引き取ろうとしていたからである。

13

148. Rogante itaque sacerdote summo, iidem juvenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti vestibus, et dixerunt ad eum: Oniae summo sacerdoti gratias age, propter quem tibi vita est reddita.

PL 16, 143A

148. そこで大祭司が願うと、同じ若者たちが再びヘリオドロスの前に現れ、同じ衣をまとって、彼に言った。「大祭司オニアに感謝せよ。彼のゆえに、汝の命は返された」

14

Tu autem expertus Dei flagella, vade, et nuntia tuis omnibus, quantam cognoveris templi religionem, et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt.

PL 16, 143B

「汝は神の鞭を味わったのだから、行って、汝の者たち皆に、神殿の神聖さと神の力がいかに大きなものかを知ったと告げよ」。こう言うと、彼らは姿を消した。

15

Heliodorus itaque recepto spiritu, hostiam Domino obtulit, Oniae sacerdoti gratias egit, et cum exercitu ad regem revertitur dicens: Si quem habes hostem, aut aliquem insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige, et flagellatum recipies eum.

PL 16, 143B

こうしてヘリオドロスは息を取り戻すと、主に犠牲を献げ、祭司オニアに感謝し、軍勢とともに王のもとへ帰って言う。「敵がいるなら、あるいは汝の財産を狙う者がいるなら、その者をそこへ送れ。鞭打たれた姿で戻ってくるであろう」。

16

149. Servanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc vestrum enitescit ministerium, si suscepta impressio potentis, quam vel vidua vel orphani tolerare non queant, Ecclesiae subsidio cohibeatur: si ostendatis plus apud vos mandatum Domini, quam divitis valere gratiam.

PL 16, 143B

149. それゆえ、子らよ、預かり物には信義を守らねばならず、注意を払わねばならない。有力者が始めた圧迫、やもめや孤児には耐えられない圧迫が、教会の助けによって抑えられるなら、諸君の奉仕はここからみごとに輝く。すなわち、富める者の好意よりも、主の命令のほうが諸君のもとで重みをもつことを示すなら。

17

150. Meministis ipsi quoties adversus regales impetus pro viduarum, immo omnium depositis certamen subierimus. Commune hoc vobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiae Ticinensis proferam, quae viduae depositum, quod susceperat, amittere periclitabatur.

PL 16, 143B

150. 諸君自身が覚えているであろう。我々は、やもめたち、いやむしろすべての人の預かり物のために、王の攻勢に対して何度戦いに臨んだことか。この点で私は諸君と同じである。最近の例として、ティキヌムの教会を挙げよう。その教会は、受けたやもめの預かり物を失う危険に陥った。

18

Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto vindicare cupiebat, clerici non tenebant auctoritatem: honorati quoque et intercessores dati non posse praeceptis imperatoris obviari ferebant.

PL 16, 144A

というのも、それを皇帝の勅答によって自分のものとしようとする者が訴え出たとき、聖職者たちは権威を保てなかった。名士たちや立てられた取りなし役たちも、皇帝の命令に逆らうことはできないと言った。

19

Legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta, agens in rebus imminebat. Quid plura? Traditum erat. 151. Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quae translatum illud depositum viduae cognoverat.

PL 16, 144A

勅答の指示はいっそう厳しく読み上げられ、官房長官の定めがあり、公用使者が迫っていた。何を言うことがあろう。引き渡されることになっていた。151. それでも、私と相談した上で、聖なる司教は、そのやもめの預かり物が移されたと知った部屋に立てこもった。

20

Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iteraverat, ut ipse per semetipsum nos conveniret.

PL 16, 144A

それが運び出せなかったので、証文と引き換えに預かりとされた〔receptum sub chirographo の主語と意味は定かでない。司教が証文を入れて預かり物を引き受けた、と取った〕。その後、再び自筆の証書に基づいて返還が求められ、皇帝は、自ら直接我々に会うようにとの命令を重ねた。

21

Negatum est: et exposita divinae legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliodori periculo, vix tandem rationem imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed praevenit sanctus episcopus, ut redderet viduae quod acceperat.

PL 16, 144A

拒まれた。神の法の権威と、朗読の連なりと、ヘリオドロスの危難が述べ立てられ、皇帝はようやく理を受け入れた。その後にも不正な取得が試みられたが、聖なる司教が先んじて、受け取ったものをやもめに返した。

22

Fides interim salva est: impressio non est formidini; quia jam res, non fides periclitatur.

PL 16, 144B

その間、信義は損なわれなかった。圧迫は恐れるに足りない。いまや危うくされているのは信義ではなく物だからである。

Liber II, Caput XXX

第II巻 第XXX章PL 16, 144B
1

Libri conclusio per exhortationem ad fugiendos invidos, atque ad prudentiam, fidem aliasque virtutes prosequendas. 152. Filii, fugite improbos, cavete invidos.

PL 16, 144B

妬む者から逃れ、思慮、信仰、その他の徳を追い求めるよう勧めて、本巻を結ぶ。152. 子らよ、悪しき者から逃れよ、妬む者に用心せよ。

2

Inter improbum et invidum hoc interest: improbus suo delectatur bono, invidus torquetur alieno: ille diligit mala, hic bona odit; ut prope tolerabilior sit, qui sibi vult bene, quam qui male omnibus.

PL 16, 144B

悪しき者と妬む者の違いはこうである。悪しき者は自分の善を喜び、妬む者は他人の善に苛まれる。前者は悪を愛し、後者は善を憎む。したがって、自分に善を望む者のほうが、すべての人に悪を望む者よりも、まだしも耐えやすいと言ってよいほどである。

3

133. Filii, ante factum cogitate: et cum diutius cogitaveritis, tunc facite quod probatis. Laudabilis mortis cum occasio datur, rapienda est illico. Dilata gloria fugit, nec facile comprehenditur.

PL 16, 144B

133.〔底本は 133 と刷る。前後の番号から 153 の誤り〕 子らよ、行う前に考えよ。長く考えたのち、よしとしたことを行え。称賛される死の機会が与えられたなら、直ちにつかめ。引き延ばされた栄光は逃げ去り、容易には捕らえられない。

4

154. Fidem diligite, quoniam per fidem et devotionem Josias magnum sibi ab adversariis amorem acquisivit; quoniam celebravit pascha Domini, cum esset annorum decem et octo, quemadmodum nemo ante eum (IV Reg. XXIII, 21 seq.) .

PL 16, 145A

154. 信仰を愛せ。信仰と献身によって、ヨシヤは敵対者たちから大きな愛を得た。彼は十八歳のとき、主の過越祭を祝った。彼の前に、そのようにした者は誰もいなかった(列王記四23:21以下)。

5

Zelo itaque ut vicit superiores, ita et vos, filii, zelum Dei sumite. Exquirat vos Dei zelus et devoret; ut unusquisque vestrum dicat: Exquisivit me zelus domus tuae (Psal. LXVIII, 10) . Apostolus Christi zelotes dictus est (Luc. VI, 15) . Quid de Apostolo dico?

PL 16, 145A

熱情によって、ヨシヤが先の者たち〔superiores の指すところは定かでない。ヨシヤに先立つ王たちと取った〕に勝ったように、諸君もまた、子らよ、神の熱情を身に帯びよ。神の熱情が諸君を探し求め、むさぼり尽くすように。諸君の一人ひとりが言えるように。「汝の家への熱情が私を探し求めた」(詩篇68:10)。キリストの使徒は熱心な者〔zelotes。熱情(zelus)の人の意で、前後の zelus と語が掛かる〕と呼ばれた(ルカ6:15)。使徒について何を言うことがあろう。

6

Ipse Dominus ait: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17) . Sit ergo Dei zelus, non iste humanus quem invidia generat. 155. Sit inter vos pax, quae superat omnem sensum. Amate vos invicem. Nihil charitate dulcius, nihil pace gratius.

PL 16, 145A

主自身が言う。「汝の家への熱情が私を食い尽くした」(ヨハネ2:17)。だから神の熱情であれ、妬みが生むこの人間的なものであってはならない。155. 諸君のあいだには、あらゆる考えを超える平和があれ。互いに愛し合え。愛より甘いものはなく、平和より喜ばしいものはない。

7

Et vos ipsi scitis quod prae caeteris vos semper dilexi et diligo: quasi unius patris filii coaluistis in affectum germanitatis.

PL 16, 146A

諸君自身が知っているとおり、私は常に諸君を他の者以上に愛してきたし、今も愛している。一人の父の子らのように、諸君は兄弟の情のなかで共に成長した。

8

156. Quae bona sunt tenete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum in Domino Jesu: cui est honor, gloria, magnificentia, potestas, cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

PL 16, 146A

156. 善いものを保て。そうすれば平和と愛の神が、主イエスにあって諸君とともにあるであろう。主に、聖なる霊とともに、栄誉、栄光、壮麗、権能が世々限りなくあるように。アーメン。

Liber III, Caput I

第III巻 第I章PL 16, 145B
1

[0145] A Davide ac Salomone nobis praeceptum, qua ratione cum corde nostro conversandum sit, proindeque Scipionem dicti, quod ei tribuitur, primum auctorem non reputandum.

PL 16, 145B

我々が自分の心とどのように語り合うべきかはダビデとソロモンが教えたのであり、したがって、スキピオに帰せられる言葉の最初の作者をスキピオとみなしてはならない。

2

Quam pulchra in otio suo perpetraverint sancti prophetae: horum atque aliorum otia conferuntur, ostenditurque numquam solum aut in angusto justum esse.

PL 16, 145B

聖なる預言者たちが余暇に成し遂げた美しい事柄を挙げ、彼らとほかの人々の余暇を比べて、義人は決して独りではなく、狭い所に閉じ込められてもいないことを示す。

3

1. David propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tamquam cum bono contubernali; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud: Dixi, custodiam vias meas (Psal. XXXVIII, 2) .

PL 16, 145B

1. 預言者ダビデは、広い家を歩き回るように我々の心のうちを歩き、善い同居人と語り合うようにその心と語り合うことを教えた。そのように彼は自分自身に言い、自分と語った。次の言葉がその例である。「私は言った。私は自分の道を見守ろう」(詩篇38:2)。

4

Salomon quoque filius ejus ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15) ; hoc est tuo consilio utere. Aqua enim alta, consilium in corde viri (Prov. XX, 5) . Nemo, inquit, alienus particeps sit tibi.

PL 16, 145B

その子ソロモンもまた言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。これは、自分の思案を用いよ、ということである。「人の心にある思案は深い水」(箴言20:5)だからである。「よその者は誰も汝にあずかる者となってはならない」と彼は言う。

5

Fons aquae tuae sit tibi proprius: et jucundare cum uxore, quae est tibi a juventute. Cervus amicitiae et pullus gratiarum confabulentur tecum (Prov. V, 17, 18) .

PL 16, 145C

「汝の水の泉は汝自身のものであれ。若き日からの汝の妻とともに楽しめ。友愛のシカと優美の子が汝と語り合うように」(箴言5:17, 18)。

6

2. Non ergo primus Scipio scivit solus non esse, cum solus esset; nec minus otiosus, cum otiosus esset: scivit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat (Exod. XIV, 15) : cum otiosus staret, praeliabatur; nec solum praeliabatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat (Exod. XVII, 11 et seq.) .

PL 16, 145C

2. 独りでいるときにも独りでないこと、暇なときにも暇でないことを、スキピオが最初に知ったのではない。彼に先立ってモーセが知っていた。モーセは黙していたとき叫んでいた(出エジプト記14:15)。何もせずに立っていたときに戦っていた。しかも戦っただけでなく、触れもしなかった敵に勝利した(出エジプト記17:11以下)。

7

Adeo otiosus, ut manus ejus alii sustinerent: nec minus quam caeteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non poterant vincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in silentio [0146] loquebatur, et in otio operabatur.

PL 16, 145C

手を他の者たちに支えさせるほど暇であったが、戦う者たちには打ち負かせなかった敵を、暇な手で打ち破ったことでは、他の誰にも劣らず働いていた。それゆえモーセは、沈黙のうちにも語り、余暇のうちにも働いていた。

8

Cujus autem majora negotia, quam hujus otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non defuit (Exod. XXIV, 15 et seq.) ?

PL 16, 145D

しかも、彼の余暇より大きな営みを持つ者が他にあろうか。彼は山に四十日〔底本は quadringinta。quadraginta(四十)の綴りの乱れと解した〕置かれて、律法全体を受け取り、その荒れ野で、彼と語る者に事欠かなかった(出エジプト記24:15以下)。

9

Unde et David ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) . Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum! 3. Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos.

PL 16, 145D

それゆえダビデも言う。「主なる神が私のうちに語ることを聞こう」(詩篇84:9)。誰かに神が語るのは、自分で自分に語るより、はるかにまさっている。3. 使徒たちが通り過ぎると、その影が病人を癒やした。

10

Tangebantur vestimenta eorum, et sanitas deferebatur (Act. V, 16) . 4. Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus.

PL 16, 145D

彼らの衣に触れられると、健やかさがもたらされた(使徒言行録5:16)。4. エリヤが言葉を発すると、雨は止まり、三年と六か月、地に降らなかった。

11

Iterum locutus est, et hydria farinae non defecit, et vas olei toto famis diurnae tempore non est exinanitum (III Reg. XVII, 1 et seq.) .

PL 16, 145D

再び語ると、粉の壺は尽きず、油の器は飢饉の続くあいだ〔底本は diurnae(日々の)。diuturnae(長く続く)の意に取った〕空にならなかった(列王記三17:1以下)。

12

5. Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus magni lacertis, an solis meritis confecisse praelium?

PL 16, 146C

5. さらに、多くの者が戦いのことを喜ぶので、大軍の腕力によって戦いを終えるのと、功績のみによって終えるのと、どちらがまさっているか。

13

Sedebat Elisaeus in uno loco, et rex Syriae magnam belli molem inferebat populo patrum, diversisque consiliorum acervabat fraudibus, et circumvenire insidiis moliebatur: sed omnes ejus apparatus propheta deprehendebat, et vigore mentis per gratiam Dei ubique praesens, cogitationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus caverent locis.

PL 16, 146C

エリシャは一つの場所に座っていた。シリアの王は父祖の民に大きな戦いの重圧を加え、さまざまな計略の欺きを積み上げ、罠で包囲しようと企てていた。しかし預言者は王の備えをすべて見抜き、神の恩寵によって精神の力で至る所に居合わせて、敵の思惑を自分の民に告げ、どの場所に用心すべきかを諭した。

14

Quod ubi regi Syriae manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Oravit Elisaeus, et omnes illos caecitate percuti fecit, et captivos intrare in Samariam, qui venerant obsidere eum (IV Reg. VI, 8 et seq.) . 6. Conferamus hoc otium cum aliorum otio.

PL 16, 146C

このことがシリアの王に知られると、王は軍勢を送って預言者を閉じ込めた。エリシャは祈り、彼を包囲しに来た者たちをみな盲目で打たせ、捕らわれ人としてサマリアに入らせた(列王記四6:8以下)。6. この余暇を、他の人々の余暇と比べてみよう。

15

Alii enim requiescendi causa abducere animum a negotiis solent, et a conventu coetuque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem vacare animo, indulgere quieti et tranquillitati: Elisaeus autem aut in solitudine Jordanem transitu suo dividit (IV Reg. II, 8) ; ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat: aut in Carmelo resoluta difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat: aut resuscitat mortuos: aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere: aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata: aut ferrum securis excussum, et in fluvii Jordanis mersum profundum, misso in aquas ligno, facit supernatare: aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famem mutat fecunditate (IV Reg. IV, 16 et seq., et alibi.)

PL 16, 147A

他の人々は、休むために、心を営みから引き離し、人々の集まりや群れから身を引き離すのが常である。田舎の静けさを求め、畑の人気のなさをつかまえるか、あるいは町の内で心をのんびりさせ、安らぎと平静に身を委ねる。ところがエリシャは、荒れ野でヨルダンを通り過ぎるときに分け、後ろの水は流れ落ち、上の水は源へ戻らせる(列王記四2:8)。あるいはカルメルで、産むことの困難を解いて、不妊の女を思いがけない懐妊で実り豊かにする。あるいは死者をよみがえらせる。あるいは食物の苦味を和らげ、粉を混ぜて甘くする。あるいは十個のパンを分配して、民を満腹にさせ、余りを集める。あるいは斧の鉄が抜け落ちてヨルダン川の深みに沈んだのを、水に木を投げ入れて、浮かび上がらせる。あるいは清めによって重い皮膚病の者を、雨によって干ばつを、豊作によって飢饉を変える(列王記四4:16以下、ほか)。

16

7. Quando ergo justus solus est, qui cum Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quis nos, inquit, separabit a dilectione Christi? Confido quia neque mors, neque vita, neque angelus (Rom. VIII, 35) .

PL 16, 147B

7. では、常に神とともにいる義人が、いつ独りであろうか。キリストから決して引き離されない者が、いつ孤独であろうか。彼は言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか。私は確信している。死も、命も、天使も〔我々を引き離せない〕」(ローマ8:35)。

17

Quando autem feriatur a negotio, qui numquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua aestimatione definitur, qui numquam opinione comprehenditur?

PL 16, 147B

そして、功績から決して休むことがない者が、いつ営みから休むだろうか。その功績によって営みは成就するのである。全世界が富の所有である者は、どの場所に閉じ込められるだろうか。決して評判に捉えられない者は、どんな見積もりで限られるだろうか。

18

Etenim quasi ignoratur et cognoscitur: quasi moritur, et ecce vivit: quasi tristis, et semper laetior: ut egenus, et largus: ut qui nihil habeat, et possideat omnia (II Cor. VI, 8) . Nihil enim spectat vir justus, nisi quod constans et honestum est.

PL 16, 147B

実に、「知られていないようで知られ、死にかけているようで、見よ、生きており、悲しんでいるようで、常にいっそう喜び、貧しいようで、人を豊かにし、何も持たないようで、すべてを所有している」(二コリント6:8)。義人は、揺るがず徳にかなうこと以外には何も目を向けないからである。

19

Et ideo etiamsi alii videatur pauper, sibi dives est: qui non eorum quae caduca, sed eorum quae aeterna sunt, aestimatione censetur.

PL 16, 147C

だから、他人の目には貧しく見えても、自分には富んでいる。朽ちるものではなく、永遠のものの評価によって見積もられる者だからである。

Liber III, Caput II

第III巻 第II章PL 16, 147C
1

Quod philosophi de honesti atque utilis comparatione disputant, hoc apud Christianos locum non habere, quibus nihil utile nisi quod justum. Quae officia perfecta, quaeve media?

PL 16, 147C

哲学者たちが徳にかなうことと有益なこととの比較について論じていることは、キリスト教徒の間には居場所がない。キリスト教徒にとって、正しいこと以外に有益なことは何一つないからである。どのような務めが完全で、どのような務めが中間であるか。

2

Easdem voces diversis diverse convenire: postremo virum justum numquam alieno incommodo commodum suum quaerere, sed contra semper aliorum studere utilitati.

PL 16, 147C

同じ語でも、人が異なれば異なる意味で当てはまる。最後に、義人は他人の不利益によって自分の利益を求めることは決してなく、むしろつねに他の人々の有益さに心を砕く。

3

8. Et quoniam de duobus superioribus locis diximus, in quibus honestum illud et utile tractavimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, et quaerere quid sit sequendum.

PL 16, 147C

8. さて、我々は先の二つの箇所で、徳にかなうことと有益なことを扱ったので、次に、徳にかなうことと有益さとを互いに比較すべきかどうか、また何に従うべきかを問うことになる。

4

Sicut enim supra tractavimus, utrum honestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum utile an inutile: similiter hoc loco, utrum honestum sit an utile nonnulli requirendum putant.

PL 16, 147D

先に我々は、それが徳にかなうことか恥ずべきことかを扱い、第二の箇所では、有益か無益かを扱った。それと同じく、この箇所では、徳にかなうことか有益なことか、いずれに従うべきかを問わねばならないと考える者が少なくない。

5

9. Nos autem movemur, ne haec inter se velut compugnantia inducere videamur, quae jam supra unum esse ostendimus: nec honestum esse posse, nisi quod utile: nec utile, nisi quod honestum; quia non sequimur sapientiam carnis, apud quam utilitas pecuniariae istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae ex Deo est, apud quam ea quae in hoc saeculo magna aestimantur, pro detrimento habentur.

PL 16, 148A

9. しかし我々は、先に一つであると示したものを、あたかも互いに争い合うものであるかのように持ち出していると見られはしまいかと気にかかる。すなわち、有益なこと以外は徳にかなうことたりえず、徳にかなうこと以外は有益なことたりえない、と示したのである。我々が従うのは肉の知恵ではない。肉の知恵のもとでは、あの金銭上の便宜という有益さがより重んじられる。我々が従うのは神に由来する知恵であり、そのもとでは、この世で大きいと見なされるものは損失と見なされる。

6

10. Hoc etenim κατορθώμα, quod perfectum et absolutum officium est, a vero virtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae virtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune.

PL 16, 148A

10. 実に、この「完全に果たされた務め」〔ギリシア語〕、すなわち完全で欠けるところのない務めは、徳の真の泉から出る。これに次ぐのが共通の務めであり、その語そのものが、これは険しく特異な徳ではなく、きわめて多くの人に共通でありうるものだと示している。

7

Nam pecuniae compendia captare familiare multis, elegantiori convivio et suavioribus delectari epulis usitatum est: jejunare autem et continentem esse paucorum est; et alieni cupidum non esse, rarum: contra autem detrahere velle alteri, et non esse contentum suo; nam in hoc cum plerisque consortium est.

PL 16, 148A

というのも、金銭の儲けをつかもうとするのは多くの人にとってありふれたことであり、より凝った宴会に、より甘い食事に興じるのは通例である。だが、断食して節制することは少数の者のことであり、他人のものを欲しがらないことは稀である。これに対し、他人から奪おうとし、自分のもので満足しないことについては、大多数の人と同類なのである。

8

Alia igitur prima, alia media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus. 11. Denique in iisdem verbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem: aliter justum Deum appellamus, aliter hominem.

PL 16, 148B

こうして、第一の務めと中間の務めは別である。第一の務めは少数の者と、中間の務めはより多くの者と共にする。11. 実に、同じ語の中にもしばしば区別がある。というのも、我々が神を善いと言うのと人を善いと言うのとでは意味が異なり、神を正しいと呼ぶのと人を正しいと呼ぶのとでも異なるからである。

9

Similiter et sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Evangelio docemur: Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48) . Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum.

PL 16, 148B

同じく、神を知恵ある者と言うのと人を知恵ある者と言うのとも異なる。このことは福音書でも我々は教えられる。「それゆえ、汝らも完全であれ。天にいる汝らの父が完全であるように」(マタイ5:48)。私はパウロその人を、完全であるとも、完全でないとも読む。

10

Nam cum dixisset: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Phil. III, 12) , statim subjecit: Quicumque ergo perfecti sumus (Ibid., 15) .

PL 16, 148C

というのも、彼は「私は既に得たのでも、既に完全になったのでもない。ただ、つかみ取れないかと追い求めている」(フィリピ3:12)と言ったあと、すぐに「それゆえ、我々のうち完全な者はみな」(フィリピ3:15)と付け加えているからである。

11

Duplex enim forma perfectionis: alia medios, alia plenos numeros habens: alia hic, alia ibi: alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. Deus autem justus per omnia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus.

PL 16, 148C

完全には二つの型がある。一方は中間の数を、他方は満ちた数を備える。一方はここでのもの、他方はかしこでのもの。一方は人間の可能性に従い、他方は将来の完成に従う。これに対し、神はすべてにおいて正しく、すべてにまさって知恵があり、あらゆる点で完全である。

12

12. Inter ipsos quoque homines distantia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3) ?

PL 16, 148C

12. 人間どうしの間にも隔たりがある。ダニエルは別の仕方で知恵ある者であり、彼について「ダニエルより知恵ある者が誰かいるか」(エゼキエル28:3)と言われた。

13

Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapientia super omnem sapientiam antiquorum, et super omnes sapientes Aegypti (III Reg. IV, 29 et seq.) . Aliud est enim communiter sapere, aliud sapere perfecte.

PL 16, 148C

他の知恵ある者たちはまた別であり、ソロモンもまた別である。ソロモンは、昔の人々すべての知恵にまさり、エジプトのすべての知者にまさる知恵に満たされた(列王記三4:29以下)。というのも、並みに知恵があることと、完全に知恵があることとは別である。

14

Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro se sapit; ut alteri aliquid detrahat, et sibi adjungat.

PL 16, 148C

並みに知恵ある者は、一時的なもののために知恵を働かせ、自分のために知恵を働かせる。他人から何かを奪い、自分に加えるためである。

15

Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda: sed ad illud quod aeternum est, quod decorum atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus.

PL 16, 148D

完全に知恵ある者は、自分の利益を顧みることを知らず、永遠なるもの、ふさわしく徳にかなうものへ、全き情をもって向かい、自分に有益なものではなく、万人に有益なものを求める。

16

13. Itaque haec sit formula, ut inter duo illa, honestum atque utile, errare nequeamus; eo quod justus nihil alteri detrahendum putet, nec alterius incommodo suum commodum augeri velit.

PL 16, 149A

13. だから、我々があの二つ、徳にかなうことと有益なことの間で誤ることのないよう、次のものを規範とせよ。義人は、他人から何も奪うべきでないと考え、他人の不利益によって自分の利益が増えることを望まない。

17

Hanc formam tibi praescribit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant.

PL 16, 149A

使徒はこの型を、あなたに前もって書き与えて言う。「すべては許されている。しかしすべてが益になるわけではない。すべては許されている。しかしすべてが建て上げるわけではない」。

18

Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 22) ; hoc est nemo commodum suum quaerat, sed alterius: nemo honorem suum quaerat, sed alterius.

PL 16, 149A

「誰も自分のものを求めてはならない。他人のものをこそ求めよ」(一コリント10:22)。すなわち、誰も自分の利益を求めず、他人の利益を求めよ。誰も自分の名誉を求めず、他人の名誉を求めよ、ということである。

19

Unde et alibi dicit: Alter alterum existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt singuli cogitantes, sed quae aliorum (Philipp. II, 3, 4). 14. Nemo etiam suam gratiam quaerat, nemo suam laudem, sed alterius.

PL 16, 149A

それゆえ使徒は別の箇所でも言う。「互いに相手を自分よりすぐれた者と考え、各自が自分のことでなく、他の人々のことを思え」(フィリピ2:3, 4)。14. 誰も自分への歓心を求めず、誰も自分の称賛を求めず、他人のそれを求めよ。

20

Quod evidenter etiam in Proverbiis declaratum possumus advertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12) .

PL 16, 149B

我々はこのことが箴言にも明白に示されていることに気づくことができる。聖なる霊がソロモンを通して言う。「子よ、汝が知恵ある者であれば、汝は自分と隣人のために知恵ある者となる。だが汝が悪い者となり果てれば、ただ独りで悪を汲み取ることになる」(箴言9:12)。

21

Sapiens enim aliis consulit, sicut justus; quando quidem consors sui est, utriusque forma virtutis.

PL 16, 149B

実際、知恵ある者は、義人と同じように、他の人々のために配慮する。知恵ある者は義人の仲間であり〔consors sui est の係りは定かでない。sui を前の義人を指すと取った。「自分自身の仲間である」とも読める〕、〔知恵と正義の〕両方の徳の型だからである。

Liber III, Caput III

第III巻 第III章PL 16, 149B
1

Praemissum de non quaerendo proprio emolumento praeceptum urgetur, primum a Christi exemplo, tum ab interpretatione nominis, denique ab ipsa membrorum forma et usibus.

PL 16, 149B

先に述べた、自分の利得を求めてはならないという教えを、まずキリストの模範から、次に名の解釈から、最後に肢体そのものの形と用から、いっそう強く迫る。

2

Unde ostendit quam flagitiosum sit alienae utilitati detrahere; cum hoc scelere naturalis lex aeque ac divina violetur, atque insuper illud amittatur quo praestamus caeteris animantibus, ad postremum leges civiles cum summa infamia conculcentur.

PL 16, 149B

それによって、他人の有益さを奪うことがいかに恥ずべきことかを示す。この罪によって、自然の法も神の法も等しく破られ、そのうえ、我々が他の生き物にまさるゆえんのものが失われ、ついには市民法が極度の不名誉をもって踏みにじられるからである。

3

15. Si quis igitur vult placere omnibus, per omnia quaerat non quod sibi utile est, sed quod multis, sicut quaerebat et Paulus. Hoc est enim conformari Christo, alienum non quaerere, nihil alteri detrahere, ut acquirat sibi (Philipp. II, 6 et seq.) .

PL 16, 149C

15. それゆえ、すべての人に気に入られようと望む者は、あらゆる点で、自分に有益なものでなく多くの人に有益なものを求めるべきである。パウロも求めていたとおりである。というのも、キリストにかたどられるとは、他人のものを求めず、自分のために得ようとして他人から何も奪わないことだからである(フィリピ2:6以下)。

4

Christus enim Dominus cum esset in Dei forma, exinanivit se, ut formam susciperet hominis, quam operum suorum locupletaret virtutibus. Tu ergo spolias, quem Christus induit? Tu exuis, quem vestivit Christus?

PL 16, 149C

主キリストは、神の形でありながら、自分を空しくして人間の形をとり、その形を自らの業の力で豊かにした。それなのに、あなたは、キリストが身にまとった者から剥ぎ取るのか。キリストが衣を着せた者の衣を脱がせるのか。

5

Hoc enim agis, quando alterius detrimento tua commoda augere expetis. 16. Considera, o homo, unde nomen sumpseris; ab humo utique, quae nihil cuiquam eripit, sed omnia largitur omnibus, et diversos in usum omnium animantium fructus ministrat.

PL 16, 149C

他人の損失によって自分の利益を増やそうと望むとき、あなたはまさにこれを行っている。16. 人よ、考えよ、あなたはどこから名を受けたかを。言うまでもなく土から〔受けた〕。〔「人」homo は「土」humus に由来するという語呂による〕土は誰からも何も奪わず、すべての者にすべてを惜しみなく与え、あらゆる生き物の用のために、さまざまな実りを供する。

6

Inde appellata humanitas specialis et domestica virtus hominis, quae consortem adjuvet. 17. Ipsa te doceat forma tui corporis, membrorumque usus.

PL 16, 149D

そこから「人間らしさ」(humanitas)と呼ばれる、人に固有で身近な徳が名づけられた。仲間を助ける徳である。17. あなたの体の形と、肢体の用とが、あなた自身に教えるがよい。

7

Numquid membrum tuum alterius membri officia sibi vindicat, aut oculus officium oris, aut os oculi officium sibi vindicat, aut manus pedum ministerium, aut pes manuum?

PL 16, 149D

あなたの肢体が、他の肢体の務めを自分のものにしようとするだろうか。目が口の務めを、あるいは口が目の務めを自分のものにしようとするだろうか。手が足の奉仕を、あるいは足が手の奉仕を〔自分のものにしようとするだろうか〕。

8

Quin etiam ipsae manus dextera ac sinistra dispartita habent officia pleraque, ut si usum commutes utriusque, adversum naturam sit; priusque totum hominem exuas, quam membrorum tuorum ministeria convertas: si aut de sinistra cibum suggeras, aut de dextera fungaris ministerio sinistrae, ut reliquias ciborum abluas nisi forte poscat necessitas.

PL 16, 150A

それどころか、右手と左手そのものも、務めの多くを分け持っており、双方の用を取り換えるなら、自然に反することになる。あなたは、肢体の奉仕を転倒させるより先に、人間全体を脱ぎ捨てることになろう。左手から食物を供したり、右手で左手の奉仕を果たして食べ残しを洗い落としたりするような場合である。ただし、必要がたまたまそれを求める場合は別である。

9

18. Finge hanc et da oculo virtutem, ut possit detrahere sensum capiti, auditum auribus, menti cogitationes, odoratum naribus, ori saporem, et sibi conferat; nonne omnem statum dissolvet naturae? Unde pulchre Apostolus ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus?

PL 16, 150A

18. これを仮定せよ。そして目に、頭から感覚を、耳から聴覚を、精神から思考を、鼻から嗅覚を、口から味覚を奪い、自分に集めることのできる力を与えてみよ。自然のあらゆる秩序を解体してしまうのではないか。それゆえ使徒は見事に言う。「もし体全体が目であれば、聴覚はどこにあるのか」。

10

Si totum auditus, ubi odoratus (I Cor. XII, 17) ? Omnes ergo unum corpus sumus et diversa membra, sed omnia corpori necessaria; non enim potest membrum de membro dicere: Non est mihi necessarium.

PL 16, 150B

「もし全体が聴覚であれば、嗅覚はどこにあるのか」(一コリント12:17)。それゆえ我々は皆、一つの体であり、多様な肢体であるが、すべての肢体は体に必要である。肢体が肢体について「私にはこれは必要でない」と言うことはできないからである。

11

Quin etiam ipsa quae videntur infirmiora membra esse, multo magis necessaria sunt, et majorem plerumque tuendi se requirunt sollicitudinem. Et si quid dolet membrum unum, compatiuntur ei membra omnia.

PL 16, 150B

それどころか、より弱く見える肢体そのものが、はるかに必要であり、たいてい、身を守るためにより大きな配慮を要する。そして一つの肢体が痛むなら、すべての肢体がそれと共に苦しむ。

12

19. Unde quam grave est ut detrahamus aliquid ei, cui nos compati oportet: et cui debemus consortium ministerii, ei fraudi et noxae simus!

PL 16, 150B

19. それゆえ、共に苦しまねばならない相手から何かを奪い、奉仕を共にすべき相手に対して、欺きと害をなす者となるのは、なんと重いことか。

13

Haec utique lex naturae est, quae nos ad omnem astringit humanitatem, ut alter alteri tamquam unius partes corporis invicem deferamus. Nec detrahendum quidquam putemus, cum contra naturae legem sit non juvare.

PL 16, 150B

これは確かに自然の法であり、我々をあらゆる人間らしさへと縛り、一つの体の部分であるかのように、互いに譲り合わせる。我々は、何かを奪うべきだなどと考えてはならない。助けないことさえ自然の法に反するのだから。

14

Sic enim nascimur ut consentiant membra membris, et alterum alteri adhaereat, et obsequantur sibi mutuo ministerio. Quod si unum desit officio suo, impediantur caetera: ut si eruat oculum manus, nonne sibi operis sui usum negavit?

PL 16, 150C

というのも、我々は、肢体が肢体と調和し、一方が他方に結びつき、互いの奉仕によって従い合うように生まれついているからである。もし一つがその務めを欠けば、ほかのものが妨げられる。たとえば、手が目をえぐり出すなら、手は自らの働きの用を自分に拒んだことにならないか。

15

Si pedem vulneret, quantorum sibi actuum profectum inviderit? Et quanto gravius est totum hominem quam unum membrum detrahi?

PL 16, 150C

足を傷つけるなら、いかに多くの動作の益を自分から惜しんだことになろう。また、一つの肢体が奪われるよりも、人間全体が奪われることは、どれほど重いことか。

16

Jam si in uno membro totum corpus violatur, utique in uno homine communio totius humanitatis solvitur; violatur natura generis humani, et sanctae Ecclesiae congregatio, quae in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgit: Christus quoque Dominus, qui pro universis mortuus est, mercedem sanguinis sui evacuatam dolebit.

PL 16, 150C

さらに、一つの肢体において体全体が傷つけられるのなら、一人の人間において、全人類の交わりが解かれる。人類の本性が傷つけられ、聖なる教会の集まりも傷つけられる。教会は、信仰と愛の一致によって、結び合わされ組み合わされた一つの体として立ち上がるのである。主キリストもまた、万人のために死んだのに、自分の血の報いが無にされたことを悲しむであろう。

17

20. Quid! quod etiam ipsa lex Domini hanc formam tenendam edocet, ut nihil alteri detrahas, tui commodi servandi gratia, cum dicit: Non transferas terminos, quos statuerunt patres tui (Prov. XXII, 28) ; cum vitulum errantem fratris tui reducendum praecipit (Exod. XXIII, 4) , cum furem mori jubet (Exod. XXII, 2) , cum vetat mercenarium debita mercede fraudari, cum pecuniam sine usuris reddendam censuit (Levit. XIX, 13) .

PL 16, 150D

20. それだけではない。主の法そのものも、この型を保つべきだと教えている。すなわち、自分の利益を守るために、他人から何も奪ってはならないと。法はこう言う。「汝の父祖たちが定めた境界を移すな」(箴言22:28)。また、あなたの兄弟の迷っている子牛を連れ戻すべきことを命じ(出エジプト記23:4)、盗人が死ぬよう命じ(出エジプト記22:2)、雇人が当然の賃金をだまし取られることを禁じ、金は利息なしに返すべきだと定める(レビ記19:13)。

18

Subvenire enim non habenti humanitatis est: duritiae autem plus extorquere quam dederis (Deut. XXIII, 19) .

PL 16, 151A

実際、持たない者を助けることは人間らしさに属し、与えた以上のものを取り立てることは冷酷さに属する(申命記23:19)。

19

Etenim si ideo auxilio tuo erit opus, quia non habuit unde de suo redderet; nonne impium est ut sub humanitatis simulatione amplius ab eo poscas, qui non habebat unde minus solveret?

PL 16, 151A

というのも、その者があなたの助けを必要とするのが、自分のものから返すだけのものを持たなかったからであるなら、人間らしさを装って、より少なくでさえ払う手立てを持たなかった者から、さらに多くを要求するのは、不敬虔ではないか。

20

Absolvis igitur alteri debitotorem, ut condemnes tibi: et hanc humanitatem vocas, ubi est iniquitatis auctio? 21. Hoc praestamus caeteris animantibus, quod alia genera animantium conferre aliquid nesciunt: ferae autem eripiunt, homines tribuunt.

PL 16, 151A

こうしてあなたは、債務者〔底本は debitotorem。debitorem と読む〕を他人〔への負債〕から解き放つが、それは自分のもとで断罪するためである〔alteri…tibi の対は、他の債権者への負債を肩代わりして、その者を自分の債務者として縛る、と取った〕。不法の上乗せ〔auctio は「競売」とも読める〕があるところで、あなたはこれを人間らしさと呼ぶのか。21. 我々が他の生き物にまさるのは、他の種類の生き物は何かを与えることを知らず、野獣は奪い、人間は与えるという点においてである。

21

Unde et Psalmista ait: Justus miseretur, et tribuit (Psal. XXXVI, 21) . Sunt tamen quibus et ferae conferant. Si quidem collatione sobolem suam nutriunt, et aves cibo suo pullos satiant suos: homini autem soli tributum est, ut omnes tamquam suos pascat.

PL 16, 151A

だから詩篇作者も言う。「義人は憐れみ、また与える」(詩篇36:21)。とはいえ、野獣でさえ与える相手はある。実際、与えることによって自分の子らを養い、鳥は自分の餌で雛を満たす。だが人間にだけは、すべての者を自分の者のように養うことが授けられている。

22

Debet istud ipso naturae jure. Quod si non licet non dare, quomodo detrahere licet? Nec ipsae leges nos docent? ea quae detracta sunt alicui, cum injuria personae, aut rei ipsius cumulo, restitui jubent; quo furem a detrahendo, aut poenis deterreant, aut mulcta revocent.

PL 16, 151B

人はこれを、自然の権利そのものによって負っている。与えないことが許されないのなら、奪うことがどうして許されようか。法律そのものも我々にこれを教えているではないか。奪われたものは、人に加えた侵害の分を添えて、あるいはその物そのものの加算をつけて、返還せよと命じている。それによって、盗人を、奪うことから刑罰で脅して遠ざけ、あるいは罰金で引き戻そうとするのである。

23

22. Pone tamen quod aliquis possit aut poenam non timere, aut mulctae illudere; numquid dignum est ut aliqui alteri detrahant? Servile hoc vitium, et familiare ultimae conditioni; adeo contra naturam, ut inopia magis hoc extorquere videatur, quam natura suadere.

PL 16, 151B

22. だが、仮に誰かが刑罰を恐れず、罰金をあざ笑うことができるとしても、人が互いに奪い合うことがふさわしいだろうか。これは奴隷根性の悪徳であり、最下層の身分につきものである。自然に反することはなはだしく、自然が勧めるというより、窮乏がこれを強いているように見えるほどである。

24

Servorum tamen occulta furta, divitum rapinae publicae. 23. Quid autem tam contra naturam, quam violare alterum tui commodi causa; cum pro omnibus excubandum, subeundas molestias, suscipiendum laborem naturalis affectus persuadeat: et gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quaerat universorum tranquillitatem: multoque sibi unusquisque arbitretur gratius excidia patriae repulisse, quam propria pericula: praestantiusque esse existimet quod operam suam patriae impenderit, quam si in otio positus tranquillam vitam voluptatum copiis functus egisset.

PL 16, 151B

しかも、奴隷たちの盗みは隠れており、富者たちの略奪は公然である。23. 自分の利益のために他人を傷つけることほど、自然に反することがあろうか。自然の情は、万人のために夜通し見張り、苦労を引き受け、労苦を担うようにと説き、各人が自らの危険を冒して万人の静けさを求めるなら栄光あることと見なされるのに。また、祖国の滅亡を退けたことを、自分自身の危険を退けたことよりも、はるかに喜ばしいと各自が考え、自分の働きを祖国に尽くしたことを、閑暇に身を置いて快楽の豊かさを享受し静かな生を送ったことよりもまさると考えるはずなのに。

Liber III, Caput IV

第III巻 第IV章PL 16, 151C
1

Ubi strictius ostensum est eum qui commodi sui causa noceat alteri, graves conscientiae suae paenas luiturum, colligitur uni utile nihil esse, quod itidem non sit omnibus: atque adeo propositae a philosophis de naufragis duobus quaestioni locum non esse apud Christianos, quibus ubique charitas atque humilitas exercendae sunt.

PL 16, 151C

自分の利益のために他人を害する者は、自らの良心に重い刑罰を負うことが、いっそう厳密に示されたあと、一人に有益なもので、同じくすべての人に有益でないものは何一つない、と結論される。かくして、哲学者たちが提起した二人の難破者の問題には、キリスト教徒の間では場がない。キリスト教徒は、どこにおいても愛と謙遜を実践しなければならないからである。

2

24. Hinc ergo colligitur quod homo, qui secundum naturae formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam violet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat.

PL 16, 152A

24. こうして、このことから結論される。自然の方向づけに従い、それに従うように形づくられた人間は、他人を害することができない。もし誰かを害するなら、自然を破っている。そして、得たと思う利益は、そこから自分に生じる不利益ほどには大きくない。

3

Quae enim poena gravior, quam interioris vulnus conscientiae? Quod severius judicium, quam domesticum, quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod injuriam fratri indigne fecerit?

PL 16, 152A

内なる良心の傷より重い刑罰があろうか。家の内の裁きほど厳しい判決があろうか。そこでは各人が自らの被告となり、兄弟にふさわしくない仕方で不正を加えたことで、自分自身を告発する。

4

Quod non mediocriter Scriptura commendat dicens: Ex ore stultorum baculum contumeliae (Prov. XIV, 3) . Stultitia igitur condemnatur, quia contumeliam facit. Nonne hoc magis fugiendum, quam mors, quam dispendium, quam inopia, quam exsilium, quam debilitatis dolor?

PL 16, 152A

聖書はこのことを並々ならず勧めて言う。「愚か者たちの口には侮辱の杖がある」(箴言14:3)。こうして、愚かさは、侮辱を加えるがゆえに断罪される。これこそ、死より、損失より、窮乏より、追放より、体の衰えの苦痛より、むしろ避けるべきではないか。

5

Quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio?

PL 16, 152B

いったい誰が、体の欠陥や財産の損失を、心の悪徳や名声の損失より軽いと見なさないだろうか。

6

25. Liquet igitur id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas, quae sit universorum: nihilque judicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo enim potest uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet.

PL 16, 152B

25. したがって明らかである。すべての人が見据え、保つべきは、個々の人の有益さが、すべての人の有益さと同じだということであり、共同体に益するもの以外は何も有益と判断してはならないということである。実際、万人に無益であるものが、どうして一人に益しうるだろうか。それは害をなす〔底本は prodesse のあとに疑問符を置く。ミーニュの脚注によれば、これはトゥアヌス写本に拠る句読で、すべての版と若干の写本は uni prodesse quod inutile sit omnibus? と続ける。ここではその読みに従い、quod inutile sit omnibus を前の問いの主語として続けて読んだ〕。

7

Mihi certe non videtur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse. Etenim si una lex naturae omnibus, una utique utilitas universorum, ad consulendum utique omnibus naturae lege constringimur.

PL 16, 152B

少なくとも私には、万人にとって無益な者が、自分にとっては有益でありうるとは思われない。実に、自然の法がすべての人に一つであるなら、すべての人の有益さもまた一つであり、我々は自然の法によって、すべての人のために配慮するよう縛られている。

8

Non est ergo ejus qui consultum velit alteri secundum naturam, nocere ei adversus legem naturae.

PL 16, 152C

したがって、自然に従って他人のために配慮しようとする者が、自然の法に背いてその人を害することは、あるべきことではない。

9

26. Etenim si hi qui in stadio currunt, ita feruntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad victoriam properet; supplantare autem alterum aut manu dejicere non ausit: quanto magis in hoc cursu vitae istius, sine fraude alterius et circumscriptione gerenda nobis victoria est?

PL 16, 152C

26. 実際、競技場で走る者たちは、各人が詐術でなく速さで競い、できる限り走って勝利へ急ぎ、他人の足を払ったり、手で突き落としたりしようとはしないよう、教えを受けて訓練されると言われている。それならば、この人生の走路においては、他人を欺いたり、だまし取ったりすることなく、我々が勝利を収めなければならないのは、どれほどいっそうであろうか。

10

27. Quaerunt aliqui, si sapiens in naufragio positus insipienti naufrago tabulam extorquere possit, utrum debeat?

PL 16, 152C

27. 次のように問う人々がいる。難破の中にいる賢者が、愚かな難破者から板を奪い取ることができるとき、そうすべきかどうか。

11

Mihi quidem, etsi praestabilius communi videatur usui sapientem de naufragio quam insipientem evadere; tamen non videtur quod vir christianus, et justus, et sapiens, quaerere sibi vitam aliena morte debeat: utpote qui etiam si latronem armatum incidat, ferientem referire non possit; ne dum salutem defendit, pietatem contaminet.

PL 16, 153A

私としては、賢者が愚者より難破から逃れるほうが共通の用にとってまさると見えるとしても、キリスト教徒であり、義人であり、賢者である人が、他人の死によって自分の生を求めるべきだとは思われない。たとえ武装した強盗に出くわしても、打ちかかる者に打ち返すことができない者だからである。身を守りながら、敬虔を汚すことのないためである。

12

De quo in Evangelii libris aperta et evidens sententia est: Reconde gladium tuum; omnis enim qui gladio percusserit gladio ferietur (Matth. XXVI, 52) . Quis latro detestabilior, quam persecutor qui venerat ut Christum occideret?

PL 16, 153A

これについて福音書には、明白で明瞭な教えがある。「汝の剣を納めよ。剣で打つ者は皆、剣で打たれる」(マタイ26:52)。キリストを殺しに来た迫害者ほど忌まわしい強盗がどこにあろうか。

13

Sed noluit se Christus persecutorum defendi vulnere, qui voluit suo vulnere omnes sanare. 28. Cur enim te potiorem altero judices, cum viri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non vindicare meriti sui pretium?

PL 16, 153A

しかしキリストは、迫害者たちに傷を負わせることによって自分が守られることを望まなかった。自分の傷によってすべての人を癒そうと望んだからである。28. なぜあなたは、自分を他人よりすぐれていると判断するのか。キリスト教徒たる人の務めは、他人を自分より上に置き、何事も自分に帰さず、いかなる名誉も自分に取らず、自分の功績の報いを要求しないことなのに。

14

Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam adversus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, aliena quaerere, ambire turpiter?

PL 16, 153B

さらに、なぜあなたは、他人の利益を奪い取るより、むしろ自分の不利益を耐え忍ぶことに慣れないのか。持っているもので満足せず、他人のものを求め、恥ずべく野心を抱くことほど、自然に反することがあろうか。

15

Nam si honestas secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona valde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati convenire et turpitudini, cum haec inter se discreta naturae lege sint.

PL 16, 153B

実に、もし徳にかなうことが自然に従うなら――神はすべてを極めて善いものとして造ったからである――恥ずべきことはまさに反対である。したがって、徳にかなうことと恥ずべきことは両立しえない。これらは自然の法によって互いに隔てられているからである。

Liber III, Caput V

第III巻 第V章PL 16, 153B
1

Justum nihil agere quod sit contra officium, etiamsi latendi spem habuerit; ad hoc ipsum significandum fabulam de Gygis annulo excogitatam esse a philosophis, qua explosa, Davidis ac Joannis Baptistae certa et vera exempla proferuntur.

PL 16, 153B

義人は、露見しないという望みがあっても、務めに反することは何も行わない。このことを示すために、ギュゲスの指輪の物語が哲学者たちによって考え出された。これを退け、ダビデと洗礼者ヨハネという、確かで真実な例が示される。

2

29. Sed jam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum.

PL 16, 153C

29. さて、この巻においても頂点を据え、我々の論の終わりとして、次の判断に向かおう。徳にかなうこと以外は何も求められるべきでない、と。

3

Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam caeteris; nec tam pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est.

PL 16, 153C

賢者は、誠実で欺きのないこと以外は何も行わず、たとえ隠れることができるとしても、いかなる犯罪にも自分を縛るようなことは何もしない。彼は他の人々より先に自分自身の被告だからである。彼にとっては、恥ずべき行為が公にされることは、良心ほどには恥ずかしいものではない。

4

Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis justorum virorum exemplis docere possumus.

PL 16, 154A

このことを、哲学者たちが論じたような作り話によってではなく、義人たちの最も真実な例によって、我々は教えることができる。

5

30. Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digito mortui hominis, cujus illic exanimum corpus jaceret, aurique avarum sustulisse annulum.

PL 16, 154A

30. それゆえ私は、あるときの大雨で裂けた大地の裂け目を、でっち上げることはしない。プラトンによれば、ギュゲスはその中へ降り、物語に出てくる青銅の馬に出会った。その脇腹には扉があり、それを開けると、死人の指に金の指輪があるのに気づき、そこには死体が横たわっていたが、金に貪欲な彼はその指輪を取った、という。

6

Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam ejus annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbatur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videbatur ab omnibus.

PL 16, 154A

しかし彼は、自分もその一員である王の牧者たちのもとに戻ったとき、たまたま、指輪の玉〔底本は palam。ミーニュの脚注によれば、写本はみな paleam と書き、そのうち三つが欄外に「別本は palam。指輪の上の、石のはめ込まれた部分をこう呼ぶ」と注する。指輪の玉の台座(pala)の対格と取った〕をてのひらの側に回したことで、自分はすべての人を見るが、誰からも見られないことになった。それから指輪を元の位置に戻すと、すべての人に見られた。

7

Cujus solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, caeterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est.

PL 16, 154B

この不思議を会得した彼は、指輪の便宜によって王妃を犯し、王を殺し、邪魔になると思った他の者たちも殺して、リュディアの王国を手に入れた。

8

31. Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio ejus possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est.

PL 16, 154B

31. 彼は言う。「この指輪を賢者に与えよ。その助けで、罪を犯したときに隠れられるようにせよ。そうしても、賢者は、隠れられない場合に劣らず、罪の汚染を避けるであろう」〔「言う」の主語は明示されない。論者の言と取った〕。賢者にとって隠れ場とは、罰を免れる望みではなく、無垢である。

9

Denique lex non justo, sed injusto posita est (I Tim. I, 9) ; quia justus legem habet mentis suae, et aequitatis ac justitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula.

PL 16, 154B

実に、法は義人のためでなく、不義な者のために置かれている(一テモテ1:9)。義人は自分の精神の法と、公正と正義の自らの規準を持つからである。だからこそ、義人は、刑罰の恐れによってではなく、徳にかなうことの規則によって、咎から呼び戻される。

10

32. Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro veris, sed vera pro fabulosis exempla proferam.

PL 16, 154C

32. それゆえ、本題に戻ろう。私は、真実の代わりに作り話の例を持ち出すのではなく、作り話の代わりに真実の例を持ち出す。

11

Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneum, annulumque aureum in digito defuncti repertum; cujus annuli tanta sit vis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, appareat, cum velit: cum autem nolit, e conspectu se praesentium subtrahat, ut praesens non possit videri?

PL 16, 154C

実際、私に、大地の裂け目や青銅の馬や、死者の指に見つかった金の指輪をでっち上げる必要があろうか。その指輪の力は、それを身につけた者が、自分の思いのままに、望めば現れ、望まなければ居合わせる者たちの目から身を隠し、居合わせながら見られえないようにできる、というほどのものだという。

12

Nempe eo tendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et regnum assequi; nolitne peccare, et gravius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: an vero spe impunitatis utatur ad perpetrandum scelus?

PL 16, 154C

要するに、この物語が向かうところはこうである。賢者は、たとえ自分の恥ずべき行いを隠し、王国を手に入れることのできるこの指輪を用いても、罪を犯すことを望まず、罪の汚染を刑罰の苦痛より重いと考えるだろうか。それとも、罪を行うために、罰を免れる望みを用いるだろうか。

13

Quid, inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod vir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum, sed etiam regnandum videret, si peccatum admitteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium; elegerit tamen magis salutis periculum, ut vacaret flagitio, quam flagitium quo sibi regnum pararet?

PL 16, 155A

私は言う、指輪の作り事など私に何の必要があろうか。実際に起こった事柄から教えることができるのに。すなわち、賢者は、罪を犯せば、その罪の中で隠れおおせるばかりか王として君臨することさえできると見え、反対に、恥ずべき行いを避ければ、身の安全に危険があると見えたのに、それでも、自分に王国を用意する恥ずべき行いよりも、恥ずべき行いを免れるために、身の安全の危険のほうを選んだ、ということを。

14

33. Denique David cum fugeret a facie regis Saul, quod eum rex cum tribus millibus virorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, non solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur.

PL 16, 155A

33. 実に、ダビデは、サウル王の顔を避けて逃れていた。王が選り抜きの男三千人を連れて、荒れ野で彼を殺そうと追っていたからである。彼は王の陣営に入り、王が眠っているのを見つけたが、自ら打たなかったばかりか、同時に入った誰かに殺されることのないよう、王を守りさえした。

15

Nam cum diceret ei Abessa: Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum? respondit: Non consumas eum, quoniam quis injiciet manum suam in christum Domini, et purus erit?

PL 16, 155B

実際、アビシャイが彼に言った。「今日、主は汝の敵を汝の手に閉じ込めた。今、私が彼を殺そうか」。彼は答えた。「彼を滅ぼすな。誰が主の油注がれた者に手を伸ばして、潔白でいられようか」。

16

Et addidit: Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius venerit, ut moriatur, aut in pugna discesserit, et apponatur mihi; non sit a Domino injicere manum meam in christum Domini (I Reg. XXVI, 8 et seq.) .

PL 16, 155B

さらに彼は言い添えた。「主は生きている。主が彼を打つのでないなら、あるいは彼の死ぬべき時が来るのでないなら、あるいは彼が戦いで去り、〔先祖に〕加えられる〔底本は apponatur mihi; non sit a Domino と句読する。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は et apponatur, mihi non sit a Domino と句読して、七十人訳の「そして加えられる。決して私には…」に合わせる。この句読に従い、mihi は後の non sit a Domino に係ると読んだ。apponatur は死んで先祖に加えられることを言うと取った〕のでないなら、主の油注がれた者に私が手を伸ばすことは、主のもとから私にあるまじきことである」(サムエル記上26:8以下)。

17

34. Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit.

PL 16, 155B

34. こうして彼は王を殺すことを許さず、ただ頭のそばにあった槍と小さな水入れ〔lenticula は小さな容器の意と取った〕だけを取った。

18

Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, vel lenticula quae erat ad caput ejus.

PL 16, 155B

こうして皆が眠っているあいだに、彼は陣営から出て山の頂に渡り、王の側近たち、とりわけ軍の長アブネルを咎め始めた。主君である王に、決して忠実な見張りをつけていない、というのである。実に、王の槍や、頭のそばにあった小さな水入れがどこにあるか、示してみよ、と〔彼は迫った〕。

19

Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique justitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui vindicare manu mea in christum Domini.

PL 16, 155C

そして王に呼ばれると、彼は槍を返して言った。「主が各人にその正義とその信義を返すように。主が汝を私の手に渡したのに、私は主の油注がれた者に手を上げて復讐しようとは望まなかった」。

20

Et cum haec diceret, timebat tamen insidias ejus, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum jam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli.

PL 16, 155C

こう言いながらも、彼は王の策略を恐れ、逃げて、亡命によって居所を替えた。それでも、すでに二度目、王を殺す機会が与えられながら、機会の益を用いようとしなかったとき、彼は安全を無垢より優先したのではない。その機会は、恐れる者に身の安全の確かさを、亡命者に王国を差し出していたのに。

21

35. Ubi opus fuit Joanni Gygeo annulo, qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode (Marc. VI, 18) ?

PL 16, 155C

35. ヨハネにとって、ギュゲスの指輪が何の役に立っただろうか。もし黙っていたなら、ヘロデに殺されなかったのに(マルコ6:18)。

22

Praestare hoc illi potuit silentium suum, ut et videretur et non occideretur: sed quia non solum peccare se propter salutis defensionem passus non est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo in se causam necis excitavit.

PL 16, 155C

彼の沈黙は、姿を見られながらも殺されないという結果を、彼に与えることができた。しかし彼は、身の安全を守るために自分が罪を犯すのを許さなかったばかりか、他人の罪を耐え忍ぶことさえできなかった。それゆえ、自分に死の原因を招いたのである。

23

Certe hoc negare non possunt potuisse fieri ut taceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur.

PL 16, 156A

あのギュゲスについて、指輪の助けで身を隠すことがありえたとは否定する者たちも、〔ヨハネが〕黙っていることがありえたことは、確かに否定できないはずである。

24

36. Sed fabula, etsi vim non habet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir justus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed vitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .

PL 16, 156A

36. しかし物語は、真理の力を持たないとしても、次の理屈は持っている。すなわち、義人は、たとえ身を隠せるとしても、隠せないかのように罪を避ける。そして、指輪を身につけて自分の人格を隠すのでなく、キリストを身にまとって自分の生を隠すのである。使徒が言うとおりである。「我々の生は、キリストと共に神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。

25

Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se jactet (Luc. IX, 36) . Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Evangelio nomen suum, cum in terris versaretur: venit ut lateret saeculum hoc.

PL 16, 156A

だから、ここで誰も輝こうと求めるな。誰も自分に帰すな、誰も誇るな(ルカ9:36)。キリストは、地上にいたとき、ここで知られることを望まず、福音書で自分の名が宣べ伝えられることを望まなかった。この世から隠れるために来たのである。

26

Et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus jactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4) .

PL 16, 156B

だから我々も、同じように、キリストの模範にならって自分の生を隠し、誇示を避け、宣べ伝えられることを待ち望まないようにしよう。ここでは謙遜のうちに、かしこでは栄光のうちにあるほうがよい。〔使徒は〕言う。「キリストが現れるとき、そのとき汝らも彼と共に栄光のうちに現れる」(コロサイ3:4)。

Liber III, Caput VI

第III巻 第VI章PL 16, 156B
1

Praevalere apud nos emolumentum non oportere. Quid obtendere soleant qui a frumentis lucrum captant: quidve illis debeat responderi? Ubi eisdem Evangelica parabola et Salomonis effata sub oculis ponuntur.

PL 16, 156B

利得が我々のもとで優位を占めてはならない。穀物で利を得ようとする者たちは、どんな口実を持ち出すのが常か。また彼らには何と答えるべきか。そこで、彼らには福音書のたとえ話とソロモンの言葉が目の前に示される。

2

37. Non vincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur avaritia, moriatur concupiscentia.

PL 16, 156C

37. だから、有益さが徳にかなうことに勝ってはならない。むしろ徳にかなうことが有益さに勝たねばならない。ここで言う有益さとは、民衆の考えに従って評価されるそれである。貪欲は殺され、欲望は死ぬがよい。

3

Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est (Prov. XI, 26) .

PL 16, 156C

聖なる者は、商いに入り込んだことはないと言う〔「聖なる者」が誰を指すかは示されない〕。値の上昇をつかもうとするのは、素朴さのしわざでなく、狡猾さのしわざだからである。また別の者は言う。「穀物の値をねらう者は、民の間で呪われる」(箴言11:26)。

4

38. Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminaverit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere.

PL 16, 156C

38. この言葉ははっきりと定まっており、議論の余地を何も残さない。論争的な種類の弁論でよく見られるのは、次のような形である。ある者は、農耕はすべての人に称賛されるものと見なされている、地の実りは素朴である、より多く種を蒔いた者のほうがより認められる、勤勉の豊かな収益は損なわれない、耕されない畑の怠慢と不注意のほうがむしろ非難されるのが常である、と申し立てる。

5

39. Aravi, inquit, studiosius, uberius seminavi, diligentius excolui, bonos collegi proventus, sollicitius recondidi, servavi fideliter, provide custodivi.

PL 16, 157A

39. その者は言う。「私はより熱心に耕し、より豊かに種を蒔き、より丁寧に手入れし、よい収穫を集め、より気を配って蓄え、忠実に保ち、先を見越して守った」。

6

Nunc in tempore famis vendo, subvenio esurientibus: vendo frumentum non alienum, sed meum; non pluris quam caeteri, immo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur?

PL 16, 157A

「いま飢饉の時に、私は売り、飢えている者たちを助けている。売るのは他人の穀物でなく私の穀物であり、他の者より高くではなく、むしろより安い値で売る。ここにどんな欺きがあるのか。買うものがなければ多くの者が危険に陥りうるというのに。勤勉が罪に問われるのか」。

7

Num diligentia reprehenditur? Num providentia vituperatur? Fortasse dicat: Et Joseph frumenta in abundantia collegit, in charitate vendidit. Num charius aliquis emere compellitur? Num vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur injuria.

PL 16, 157A

「注意深さが非難されるのか。先見が罵られるのか」。おそらく彼は言うだろう。「ヨセフも、豊作のときに穀物を集め、高値のとき〔charitas は高値の意〕に売った。誰かがより高く買うよう強いられるのか。買い手に暴力が加えられるのか。すべての人に買う機会が与えられ、誰にも不正は加えられない」。

8

40. His igitur quantum cujusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens.

PL 16, 157B

40. こうして、各人の才の及ぶかぎり議論が尽くされると、別の者が立ち上がって言う。「農耕は確かに善い。すべての人に実りを供し、素朴な勤勉によって地の豊かさを積み上げ、欺きも詐術も混ぜ込まない」。

9

Denique si quid vitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metet: si sincerum tritici granum severit, puriorem ac sinceram messem colligit.

PL 16, 157B

「実に、もし〔種に〕何か欠陥があれば、損失はいっそう大きい。よく蒔く者はよりよく刈り取り、混じりけのないコムギの粒を蒔く者は、より清らかで混じりけのない収穫を集めるからである」。

10

Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere proventus. 41. De reditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli justa sperare compendia.

PL 16, 157B

「豊かな地は、受けたものを増やして返し、忠実な畑は、利息つきで収穫を返すのが常である。41. 肥えた畑の収益から、汝は自分の労苦の報いを待つべきであり、豊かな土の実りから、正当な利得を望むべきである。」

11

Cur ad fraudem convertis naturae industriam? Cur invides usibus hominum publicos partus? Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem?

PL 16, 157C

「なぜ汝は、自然の勤勉を欺きに転じるのか。なぜ人々の用に供される公の実りを妬むのか。なぜ民の豊かさを減らすのか。なぜ窮乏を望むのか。なぜ貧しい者たちに不作を願わせるのか。」

12

Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari.

PL 16, 157C

「貧しい者たちは、豊穣の恩を感じられないとき――汝が値を競り上げ、汝が穀物を蔵に隠しているとき――汝が公の飢えで商いをするより、むしろ何も生えないほうを願う。」

13

Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior proventus sit, quando exilior partus.

PL 16, 157C

「汝は穀物の不足、食糧の欠乏を狙い、地の豊かな産出を嘆き、公の豊作を泣き、穀物でいっぱいの倉を悲しみ、収穫がいつよりやせるか、産出がいつより乏しくなるかを探る。」

14

Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam venisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes: et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, quae astutia fraudis est; et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae.

PL 16, 157C

「汝は、誰にも何も生えないようにという呪いが汝の願いにほほえんだことを喜ぶ。そのとき汝は自分の刈り入れが来たと喜び、そのとき万人の悲惨から自分の富を積み上げる。そして汝はこれを勤勉と呼び、注意深さと名づけるが、それは狡猾さの術策、欺きの悪賢さである。そして汝はこれを救済策と呼ぶが、それは邪悪の作り事である。」

15

Latrocinium hoc, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinii tempora, quibus in viscera hominum durus insidiator obrepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis acervatur.

PL 16, 157D

「これを強盗と呼ぶべきか、高利と呼ぶべきか。強盗の機会をねらうように、〔飢饉の〕時がねらわれ、その時に汝は、人々の臓腑にまで忍び込む冷酷な待ち伏せ者となる。値は、元金に高利が積み重なったかのように吊り上げられ、それによって命の危険が積み上げられる。」

16

Tibi conditae frugis multiplicatur usura: tu frumentum quasi fenerator occultas, quasi venditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia major futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annus sequatur? Lucrum tuum damnum publicum est.

PL 16, 158A

「汝のために、蓄えた穀物の利息は倍加する。汝は、高利貸しのように穀物を隠し、売り手のように競りにかける。なぜ汝は、飢えがより大きくなるだろう、穀物がもう残っていないかのように、次の年はより実りが乏しいかのように、と言って、すべての人に災いを呪い願うのか。汝の利益は、公の損害である。」

17

42. Joseph sanctus omnibus aperuit horrea, non clausit: nec pretia captavit annonae, sed perenne subsidium collocavit: nihil sibi acquisivit, sed quemadmodum fames etiam in posterum vinceretur, provida ordinatione disposuit (Gen. XLI, 56) .

PL 16, 158A

42. 聖なるヨセフは、すべての人に倉を開き、閉じなかった。穀物の値をねらわず、絶えることのない援けを備えた。自分のためには何も得ず、飢えが将来にも打ち負かされるよう、先見の配置によって定めた(創世記41:56)。

18

43. Legisti quemadmodum hunc frumentarium pretii captatorem exponat in Evangelio Dominus Jesus, cujus possessio divites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat: Quid faciam?

PL 16, 158A

43. あなたは読んだ。主イエスが、福音書の中で、穀物の値をねらうこの者をどのように描いているかを。その者の所有地は豊かな実りをもたらしたが、彼は困窮している者のように言っていた。「私は何をしようか」。

19

Non habeo quo congregem, destruam horrea, et majora faciam (Luc. XII, 17, 18) ; cum scire non posset, utrum sequenti nocte anima sua ab eo reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, haerebat ambiguo.

PL 16, 158B

「私には、集めておく場所がない。倉を壊して、もっと大きなものを造ろう」(ルカ12:17, 18)。その者は、次の夜に自分の魂が自分から要求されるかどうかを知りえなかったのに。彼は何をすべきかを知らなかった。まるで食物が自分に欠けているかのように、ためらって途方に暮れていた。

20

Non capiebant horrea annonam, et ille se egere credebat. 44. Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus (Prov. XI, 26) , non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum jura non pervenit.

PL 16, 158B

倉は穀物を収めきれなかったのに、彼は自分が欠乏していると信じた。44. それゆえ、ソロモンは正しく言う。「穀物を溜め込む者は、それを諸民族に残す」(箴言11:26)。相続人にではない。貪欲の利得は、後継者の権利にまで及ばないからである。

21

Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem ejus qui participat (Ibid.) . Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem.

PL 16, 158B

正当に得られなかったものは、あたかも風によるかのように、よそ者たちが奪い取って散り散りになる。さらにソロモンは言い添えた。「穀物の値をねらう者は、民の間で呪われる。だが分け与える者には祝福がある」(箴言11:26)。したがって、あなたは見る。穀物を惜しみなく与える者であることがふさわしく、値をねらう者であることはふさわしくないのを。

22

Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adjungitur.

PL 16, 158C

したがって、これは有益さではない。そこでは、有益さに加わるものより、徳にかなうことから奪われるもののほうが大きいのだから。

Liber III, Caput VII

第III巻 第VII章PL 16, 158C
1

Peregrinos tempore famis ex urbe neutiquam expellendos. Egregium hac in re christiani senis consilium refertur: cui opponitur indignum facinus Romae admissum; nec non utroque inter se comparato, primum cum honestate atque utilitate conjunctum fuisse ostenditur, secus vero secundum.

PL 16, 158C

旅人は飢饉のときに都から決して追い出してはならない。この件について、キリスト教徒の老人の優れた判断が伝えられ、これに対して、ローマで行われた許しがたい所業が対置される。両者を比べて、前者は徳にかなうことと有益なこととを兼ね備え、後者はそうでなかったことが示される。

2

45. Sed et illi qui peregrinos urbe prohibent, nequaquam probandi: expellere eo tempore quo debent juvare, separare a commerciis communis parentis, fusos omnibus partus negare, inita jam consortia vivendi averruncare: cum quibus fuerint communia jura, cum his nolle in tempore necessitatis subsidia partiri.

PL 16, 158C

45. だが、旅人を都から遠ざける者たちも、断じて是認できない。助けるべき時に追い出し、共通の親〔大地〕のもたらす交易から切り離し、万人に広く注がれた産物を拒み、すでに結ばれた生活の結びつきを遠ざけるのである。法を共にしてきた者たちと、必要の時に救いを分かち合おうとしないのである。

3

Ferae non expellunt feras, et homo excludit hominem. Fere ac bestiae communem putant omnibus victum, quem terra ministrat. Illae etiam conformem sui generis adjuvant, homo impugnat, qui nihil a se alienum debet credere quidquid humani est.

PL 16, 158D

野獣は野獣を追い出さないのに、人間は人間を締め出す。野獣〔底本は Fere。Ferae と読む〕も獣も、大地が供する食物は万人に共通のものと考える。彼らは同じ種の仲間をさえ助けるのに、人間は攻撃する。人間とは、人に関わることなら何一つ自分と無縁と思ってはならない者であるのに。

4

46. Quanto ille rectius, qui cum jam provecta processisset aetate, et famen toleraret civitas, atque (ut in talibus solet) peterent vulgo ut peregrini urbe prohiberentur, praefecturae urbanae curam caeteris majorem sustinens, convocavit honoratos et locupletiores viros, poposcit ut in medium consulerent, dicens quam immane esse peregrinos ejici, quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret.

PL 16, 159A

46. はるかに正しかったのは、あの人である。すでに高齢に達していたころ、都が飢饉に苦しみ、こうした折の常として、民衆がこぞって旅人を都から遠ざけるよう求めたとき、都長官の職を他の誰よりも重く担っていた彼は、名士や富裕な者たちを召集し、一同の前で協議するよう求めて、こう言った。旅人が追い出されることが、また、死にゆく者に食物を拒む者は、人でありながら人であることを脱ぎ捨てることになるのが、いかに非人間的か、と。

5

Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus: quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conficiebat tabes: quantos urbi suae perire, qui solerent adjumento esse, vel in conferendis subsidiis, vel in celebrandis commerciis: neminem famem alienam juvare: protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumentaria.

PL 16, 159A

食卓の前で犬が餌を与えられずにいるのさえ我々は許さないのに、人間を締め出している。また、恐ろしい疫病に蝕まれたこれほど多くの民が世から滅びるのも、いかに無益なことか。供出の際にも、交易を盛んにする際にも常に助けとなってきた者たちが、どれほど多く自分の都から滅びることか。他人が飢えても、それは誰の助けにもならない。せいぜい一日を引き延ばせても、欠乏を追い払えはしない。それどころか、これほど多くの耕作者が死に絶え、これほど多くの農夫が倒れれば、穀物の供給は永久に絶えるであろう。

6

Hos igitur excludimus, qui victum nobis inferre consuerunt: hos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni aetate paverunt? Quanta sunt quae ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane vivit homo (Deut. VIII, 3) .

PL 16, 159B

それなのに我々は、我々に食物を運んでくるのを常としてきた者たちを締め出すのか。いつの時代にも我々を養ってきた者たちを、必要の時に養おうとしないのか。まさにこの時にも、彼ら自身から我々にもたらされているものは、どれほど多いことか。「人はパンだけで生きるのではない」(申命記8:3)。

7

Nostra illic familia, plerique etiam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus. 47. Sed veremur ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed adjuvatur.

PL 16, 159B

そこにいるのは我々の家の者たちであり、多くは我々の親でもある。受けたものを返そう。47. だが、欠乏を積み上げることになるのではないかと我々は恐れる。何よりもまず、慈しみは決して尽きることなく、かえって助けを得るのである。

8

Deinde subsidia annonae, quae his impartienda sunt, collatione redimamus, reparemus auro. Numquid his deficientibus, non alii nobis redimendi cultores videntur? Quanto vilius est pascere, quam emere cultorem! Ubi etiam repares, ubi invenias quem reformes?

PL 16, 159B

次に、これらの者に分け与えるべき食糧の備えは、拠出によって買い入れよう。金で調達しよう。これらの者が尽きたなら、買い入れるべき別の耕作者が我々に見つかるのではないか、と言うのか。だが、養うほうが耕作者を買うよりも、どれほど安いことか。補充するにしても、どこで、立て直すべき者をどこで見つけるのか。

9

Adde si invenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, non cultui. 48. Quid plura? Collato auro, coacta frumenta sunt. Ita nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministravit.

PL 16, 159C

さらに考えよ。たとえ見つけたとしても、その者は不慣れで、他所の習慣を身につけた者であり、数は補えても、耕作を補えはしない。48. 何を多く言う必要があろうか。金が拠出され、穀物が集められた。こうして彼は、都の豊かさを減らすことなく、旅人にも糧を供したのである。

10

Quantae hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae! Hic magnus vere probatus, qui vere potuit imperatori dicere, demonstrans provinciae totius populos: Hos tibi omnes reservavi, hi vivunt beneficio tui senatus, hos tua curia morti abstulit.

PL 16, 160A

この最も聖なる老人にとって、神のもとでこれはどれほどの推奨となり、人々のもとでどれほどの栄誉となったことか。この人こそ真に偉大と認められた者であり、属州全体の民を示しながら、皇帝にこう言うことができた。「私はこれらの人々をすべてあなたのために取っておいた。彼らはあなたの元老院の恩によって生きている。あなたの議場が彼らを死から奪い取った」。

11

49. Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romae factum est, ejectos esse urbe amplissima, qui jam plurimam illic aetatem transegerant, flentes cum filiis abiisse, quibus velut civibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines, diremptas affinitates!

PL 16, 160A

49. これは、つい最近ローマで行われたことよりも、どれほど有益であったことか。すなわち、この上なく大きな都から、すでにそこで長い年月を過ごした人々が追い出され、涙ながらに子らとともに去り、市民同然の自分たちが避けられるはずの追放〔底本は quibus velut civibus amoliendum exsilium。係りは定かでない。このように取った〕を嘆き、多くの人々の絆が断たれ、姻戚が引き裂かれたことである。

12

Et certe arriserat anni fecunditas, invectitio urbs sola egebat frumento: potuisset juvari, si peteretur ab Italis frumentum, quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum ejicis, qui de suo pascitur?

PL 16, 160A

しかも、その年は豊作に恵まれていた。輸入の穀物に限って、都だけが不足していたのである。子らが追い出されていたイタリアの人々に穀物を求めたなら、助けられたはずである。他人のように締め出しておきながら、自分のもののように取り立てることほど恥ずべきことはない。自分のもので養われている者を、なぜ追い出すのか。

13

Quid illum ejicis, qui te pascit? Servum retines, trudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam? 50. Quam deforme hoc, quam inutile! Quomodo? enim potest utile esse quod non decet?

PL 16, 160B

あなたを養っている者を、なぜ追い出すのか。僕を引き留めながら、親を突き出すのか。穀物は受け取りながら、情は分け与えないのか。食物は取り立てながら、感謝は返さないのか。50. 何と見苦しく、何と無益なことか。実際、ふさわしくないものが、どうして有益でありえようか〔底本は Quomodo のあとに疑問符を置いて enim を続ける。Quomodo enim potest と続けて読む〕。

14

Quantis corporatorum subsidiis dudum Roma fraudata est? Potuit et illos non amittere, et evadere famem, exspectatis ventorum opportunis flatibus, et speratarum commeatu navium. 51. Quam vero illud superius honestum atque utile!

PL 16, 160B

かつてローマは、同業組合員たちの助けをどれほど失ったことか。順風を待ち、期待された船団の到着を待てば、彼らを失わずに飢えも免れえたはずである。51. これに対して、先の例〔老人の処置〕は、いかに徳にかなうとともに有益であったことか。

15

Quid enim tam decorum atque honestum, quam collatione locupletum juvari egentes, ministrari victum es urientibus; nulli cibum defore? Quid tam utile, quam cultores agro reservari, non interire plebem rusticanorum?

PL 16, 160B

実に、富める者たちの拠出によって貧しい者が助けられ、飢えている者に食物が供され〔底本は es urientibus。esurientibus と読む〕、誰にも食物が欠けないことほど、ふさわしく徳にかなうことがあろうか。耕作者が畑のために保たれ、農民の民が滅びないことほど有益なことがあろうか。

16

52. Quod honestum igitur, et utile est: et quod utile, honestum. Et contra quod inutile, indecorum; quod autem indecorum, id etiam inutile.

PL 16, 160C

52. したがって、徳にかなうことは有益でもあり、有益なことは徳にかなってもいる。逆に、無益なことはふさわしくなく、ふさわしくないことは無益でもある。

Liber III, Caput VIII

第III巻 第VIII章PL 16, 161A
1

Eos qui honestum utili anteponant a Deo probari, Josue, Caleb, et aliorum exploratorum patere exemplis. 53. Quando majores nostri servitio exire potuissent, nisi id non solum turpe, sed etiam inutile credidissent regi servire Aegyptiorum (Exod. XII, 34 et seq.) ?

PL 16, 161A

徳にかなうことを有益なことより重んじる者を神が是認することは、ヨシュア、カレブ、ほかの偵察者たちの例から明らかである。53. 我々の祖先が奴隷の身から出ることができたのは、エジプト人の王に仕えることを、恥ずべきばかりか無益だとも信じたからにほかならない(出エジプト記12:34以下)。

2

54. Jesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiaverunt. Terrore belli populus infractus, recusabat terrae ejus possessionem (Num. XIII, 28 et seq.) .

PL 16, 161A

54. ヨシュア〔ヌンの子ヨシュアのこと〕とカレブも、土地を探りに遣わされ、その土地は豊かだが、極めて獰猛な諸国民が住んでいると報告した。民は戦いの恐れにくじけ、その土地を所有することを拒んだ(民数記13:28以下)。

3

Suadebant missi exploratores Jesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate.

PL 16, 161A

遣わされた偵察者ヨシュアとカレブは、その土地が有益だと勧めた。諸民族に譲ることをふさわしくないと考え、民が脅したとおり石で打たれるほうをむしろ選び、徳にかなうことから退くことを選ばなかった。

4

Dissuadebant alii; plebs reclamabat, dicens adversus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in praelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros.

PL 16, 161A

他の者たちは思いとどまらせようとした。民は、恐ろしく荒々しい諸国民との戦いになる、自分たちは戦いで倒れ、妻や子らは略奪されるだろう、と言って反対の声を上げた。

5

55. Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii judicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent ejus terrae promissam haereditatem.

PL 16, 161B

55. 主の憤りが燃え上がり、皆を滅ぼそうとした。しかしモーセが願うと、宣告を和らげ、報復を延ばした。不信の者たちには、たとえ当面は赦して打たなかったとしても、彼らが拒んだその土地に、不信の代価としてなお到達しないことをもって十分な罰だと判断し、他方、つぶやかなかった子らと女たちは、性か年齢のゆえに赦されうるので、約束された土地の相続を受けるようにした。

6

Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena.

PL 16, 161B

実に、荒れ野で二十歳以上であった者たちの屍は倒れたが、ほかの者たちの刑罰は延期された。

7

Qui autem ascenderunt cum Jesu, et dissuadendum putaverunt, plaga magna statim mortui sunt: Jesus vero et Caleb cum innoxia aetate vel sexu in terram promissionis intraverunt (Num. XIV, 6 et seq.) .

PL 16, 161B

他方、ヨシュアとともに上って行き、思いとどまらせるべきだと考えた者たちは、大きな災いによってただちに死んだ。ヨシュアとカレブは、年齢や性のゆえに罪のない者たちとともに、約束の地に入った(民数記14:6以下)。

8

56. Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos vero condemnavit, apud quos ea quae videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant.

PL 16, 161C

56. こうして、より善い部分は身の安全より栄誉を重んじ、より悪い部分は徳にかなうことより身の安全を重んじた。神の宣告は、徳にかなうことを有益なことにまさると考えた者たちを是認し、身の安全に資すると見えたことが徳にかなうことより重んじられた者たちを断罪した。

Liber III, Caput IX

第III巻 第IX章PL 16, 161C
1

Fraudes et turpia lucra maxime dedecere clericos, quorum est utilitati omnium inservire: illos in causis pecuniariis intervenire nequaquam debere, secus vero in capitalibus.

PL 16, 161C

欺きと恥ずべき利得は、すべての人の益に仕えるべき聖職者に最もふさわしくない。聖職者は金銭の訴訟に介入してはならないが、死刑に関わる訴訟ではその限りでない。

2

Eisdem ne cui, etiam lacessiti, noceant, exemplum David; neu autem vitam honestati praeferant, caedes Nabuthe proponitur.

PL 16, 161C

聖職者は、挑発されても誰をも害してはならない。その例がダビデである。また、命を徳にかなうことより重んじてはならない。そのためにナボトの殺害が示される。

3

57. Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, avaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare verae laudis pulchritudinem.

PL 16, 161D

57. したがって、徳にかなうことへの愛を全く持たないこと、卑しい商いの習いに染まって下賤な利得に心をかき立てられること、貪欲な心で燃え立つこと、昼も夜も他人の財産の損失を狙って口を開けていること、心を徳にかなうことの輝きにまで高めないこと、真の称賛の美しさを顧みないこと。これほど見苦しいことはない。

4

58. Hinc nascuntur aucupio quaesitae haereditates, continentiae atque gravitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis.

PL 16, 162A

58. ここから、鳥刺しのように狙って手に入れた遺産、自制と重みの見せかけで釣り取った遺産が生まれる。これはキリスト教徒の男の志に反する。技巧で引き出し、欺きで仕組んだものは、すべて純朴さの功を欠くからである。

5

In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua judicatur affectatae ambitio haereditatis.

PL 16, 162A

教会の職階のいかなる務めも受けていない者たちにおいてさえ、狙った遺産への野心はふさわしくないと判断される。

6

In supremo fine vitae positos suum habere judicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit competentia compendia aliis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini.

PL 16, 162A

人生の最期にある者たちは自分自身の判断をもち〔主動詞を欠く不定法の文。直前の「判断される」を受けるものと取った〕、もはや後で改めることのない者として、思うところを自由に遺言する。他の人々に当然帰すべき、あるいは用意された相応の利得を横からそらすのは徳にかなうことではなく、司教であれ奉仕者であれ、できるなら万人に益し、誰も害さないことがその務めだからである。

7

59. Denique (14, quaest. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum juvari, quam gravari alterum.

PL 16, 162B

59. 実に(『教令集』第2部第14事例第5問題「Denique」法文)、一方を害さずには他方を助けられないなら、どちらも助けないほうが、一方が重い負担を負うよりもふさわしい。

8

Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur.

PL 16, 162B

それゆえ、金銭の訴訟に介入するのは司教のすることではない。そこでは、敗れた側がしばしば害されずにはすまない。仲介者の肩入れのせいで自分は負けたと思うからである。

9

Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem juvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graves frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit.

PL 16, 162B

したがって、司教の務めは、誰にも害を与えず、万人に益することを望むことである。実際に益しうるのは神のみに属する。死刑に関わる訴訟で、危機にある者を助けるべきなのに害することは、重い罪なしにはありえない。しかし金銭の件で憎しみを招くのは愚かなことである。人の命を救うためには、しばしば重い煩いが生じるが、その場合には危険に身をさらすことさえ栄誉あることだからである。

10

Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua injuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) .

PL 16, 162C

それゆえ、司教の務めにおいては、示された模範を守るべきである。すなわち、挑発されても、何か不正に傷つけられても、誰をも害しないことである。次のように言った人は善い人だからである。「もし私が、私に悪を報いる者たちに報い返したのなら」(詩篇7:5)。

11

Quae enim est gloria, si eum non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa virtus est, si laesus remittas. 60. Quam honestum, quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere (I Reg. XXIV, 5 et seq.) !

PL 16, 162C

我々を害さなかった者を我々が害さないことに、何の栄誉があろうか。害されたとき、あなたが赦すなら、それこそが徳である。60. 敵である王を害しえたのに、むしろ赦すことを選んだとは(サムエル記上24:5以下)、何と徳にかなうことか。

12

Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est.

PL 16, 162C

しかも、何と有益なことか。後継者に益し、皆が自分の王に信義を守り、支配を奪うのでなく畏れることを学んだからである。こうして、徳にかなうことは有益なことに優先され、有益なことは徳にかなうことに続いた。

13

61. Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul.

PL 16, 162C

61. 赦しただけでは足りず、戦いで殺されたことをも悼み、涙して嘆いて、こう言った。「ゲルベアル〔底本は Gelbeal。ギルボア山のこと〕にいる山々よ、露も雨も汝らの上に降るな。死の山々よ、そこで力ある者たちの守りが、サウルの守りが取り去られたからだ。」

14

Non est unctus in oleo et sanguine vulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Jonathae non est reversa retro, et gladius Saul non est reversus vacuus. Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati.

PL 16, 162D

「彼は、油にも傷ついた者たちの血にも塗られず、戦う者たちの脂にもよらなかった〔文意は定かでない。刷られた句読のまま訳した〕。ヨナタンの矢は後ろに戻らず、サウルの剣は空しく戻らなかった。サウルとヨナタンは麗しく、いとおしく、生きている間は離れることなく、死においても引き離されなかった。」

15

Super aquilas leviores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna?

PL 16, 163A

「ワシよりも速く、獅子よりも強かった。イスラエルの娘たちよ、サウルのために泣け。彼は汝らに、汝らの飾りとともに緋色の衣を着せ、汝らの衣の上に金を載せた。力ある者たちは、戦いのただ中でどうして倒れたのか。」

16

Jonathas in morte vulneratus est. Doleo in te, frater meus, Jonatha, speciosus mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 21 et seq.) ?

PL 16, 163A

「ヨナタンは死に際して傷ついた。私は汝のゆえに痛む、わが兄弟ヨナタンよ、汝は私にとってはなはだ麗しかった。汝の愛は私に及んでいた、女たちの愛のように。力ある者たちはどうして倒れ、慕わしい武器は滅びたのか」(サムエル記下1:21以下)。

17

62. Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, quanto ingemuit affectu!

PL 16, 163A

62. いかなる母が、独り子をこの人が敵を嘆いたほどに嘆くであろうか。誰が恩人を、この人が自分の命を狙った者を称えたほどに称えるであろうか。何と敬虔に痛み、何と深い情をもって嘆いたことか。

18

Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt. 63. Quid vero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio?

PL 16, 163B

山々は預言者の呪いによって枯れ、神の力が、呪う者の宣告を成就した。こうして、王殺しの光景の代償として、諸元素が刑罰を負った。63. 一方、聖なるナボトにとって、死の原因は、徳にかなうことへの顧慮のほかに何であったか。

19

Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit haereditate, maluitque morte declinare hujusmodi turpitudinem.

PL 16, 163B

王が彼にブドウ畑を求め、金を払うと約束したとき、彼は、父祖伝来の相続地の代価としてふさわしくない対価を拒み、このような恥ずべきことは死によって避けるほうを選んだからである。

20

Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi haereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3) ; hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium.

PL 16, 163B

「主が私に、汝に父祖たちの相続地を与えさせることがないように」と彼は言う(列王記三21:3)。すなわち、それほどの恥辱が私に起こらぬように、それほどの恥ずべき行いが私から強いて引き出されることを神が許さぬように、ということである。

21

Non utique de vitibus dicit, neque enim de vitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de jure loquitur patrum.

PL 16, 163C

彼は決してブドウの木のことを言っているのではない。神はブドウの木にも土地の広さにも心を配らないからである。父祖たちの権利について語っているのである。

22

Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi hujus utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, judicavit non videri utile: maluitque periculum cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est.

PL 16, 163C

彼は王のブドウ畑のうちから別のブドウ畑を受け取り、友となることもできたはずである。そこには、この世の少なからぬ有益さが見積もられるのが常である。しかし彼は、恥ずべきことは有益に見えないと判断し、恥辱を伴う有益さよりも、徳にかなうことを伴う危険を冒すほうを選んだ。私が言うのは通俗の有益さであって、徳にかなうことの魅力をも伴う有益さのことではない。

23

64. Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit. 65. Turpis est itaque omnis fraus.

PL 16, 163C

64. 実に、王自身も奪い取ることはできたが、それを恥知らずなことと考え〔底本は impudens arbitrabatur。このように取った〕、殺されたことを悲しんだ。主もまた、徳にかなうことを忘れて恥ずべき利得を優先した女〔イゼベル〕の無慈悲を、相応の処罰に値すると告げた。65. だから、あらゆる欺きは恥ずべきである。

24

Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia virtutum?

PL 16, 163D

実に、安価な品物においてさえ、秤の偽りと欺瞞の升は呪うべきである。市場での売買において、取引の習いにおいて欺きが罰せられるのなら、それは徳の務めのうちで非難されえないものと見えうるだろうか。

25

Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino (Prov. XX, 10) . Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi (Prov. XI, 1) .

PL 16, 164A

ソロモンは叫んでいた。「大小の重り、二種の升は、主の前に汚れている」(箴言20:10)。それより前にも言う。「偽りの秤は主に忌まわしく、正しい重りは主に受け入れられる」(箴言11:1)。

Liber III, Caput X

第III巻 第X章PL 16, 164A
1

De fraude in omni contractu fugienda non solum in politico jure cautum esse, verum etiam in sacris litteris, ut Josue ac Gabaonitarum patet exemplo. 66. In omnibus igitur decora est fides, justitia grata, mensura aequitatis jucunda.

PL 16, 164A

取引のあらゆる契約において欺きは避けるべきであり、それは国の法においてだけでなく、聖書においても戒められている。ヨシュアとギブオン人の例から明らかである。66. すべてにおいて、信義はふさわしく、正義は好ましく、公正の度量は快い。

2

Quid autem loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemptione praediorum, vel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cujus dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore?

PL 16, 164A

では、ほかの契約、とりわけ地所の買い入れ、和解、取り決めについて、私は何を語ろうか。悪意の詐欺があってはならず、その詐欺が発覚した者は二倍の刑罰を負うという定式があるではないか。

3

Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem ejicit? Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum (Psal. XIV, 3) .

PL 16, 164B

それゆえ至るところで、詐欺を排し欺きを追い出す、徳にかなうことへの顧慮が優位に立つのではないか。だから預言者ダビデは、一般的な宣告を正しく述べた。「彼は隣人に悪を行わなかった」(詩篇14:3)。

4

Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quae veneant, prodi jubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in jus emptoris transcripserit, doli actione vacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda veritas est.

PL 16, 164B

したがって、契約においてだけでなく(そこでは、売られる物の欠陥も明かすよう命じられており、売主が告げなければ、たとえ買主の権利に移していても、詐欺訴権によって無効とされる)、あらゆることで一般に、詐欺があってはならない。純朴さを示し、真実を告げなければならない。

5

67. Veterem autem istam de dolo non jurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Jesu Nave inscribitur.

PL 16, 164B

67. 詐欺についてのこの古い定式を、法学者の定式ではなく族長たちの判断として、神の書物は、旧約の、ヌンの子ヨシュアの名を冠する書に明白に表した。

6

Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de coelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad vesperam: Gabaonitae metuentes validam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detrivisse amictus vestium, quarum veterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Jesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem.

PL 16, 164C

すなわち、諸々の民のあいだに噂が広まった。ヘブライ人の通過に際して海が乾いたこと、岩から水が流れ出たこと、天から日々の糧が、これほど多くの幾千もの民に豊かに供されたこと、エリコの城壁が、聖なるラッパの音で、また民の打つ音と叫び声に打たれて崩れ落ちたこと、さらにヘト人の王〔ヨシュア記8:29 で夕方まで木に掛けられたのはアイの王〕が敗れ、夕方まで木に掛けられたことである。そこでギブオン人は、強大な軍勢を恐れて、狡智を用いてやって来た。遠い地から来たかのように装い、長く旅をして履物を裂き、衣をすり減らしたと言って、古びていくその衣の証しを見せた。これほどの労苦の理由は、平和を得ること、ヘブライ人と友愛を結ぶことへの望みだと言った。そして、ヌンの子ヨシュアに、自分たちと同盟を固めてくれるよう求め始めた。

7

Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit: sed cito credidit. 68. Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur.

PL 16, 164D

彼はまだその地に不案内で、住民のことも知らなかったので、彼らの欺きを見抜かず、神に尋ねもせず、すぐに信じた。68. 当時、彼らの信義はそれほど聖なるものであったから、誰かが欺きうるとは信じられなかったほどである。

8

Quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt.

PL 16, 165A

聖なる人々において、誰がこれを咎めようか。彼らは他の人々を自分の心情から評価し、自分たちには真実が愛しいので、誰も嘘をつくとは思わず、欺くことが何かを知らない。自分がそうであるとおりに〔他人も〕そうだと喜んで信じ、自分がそうでないものを〔他人のうちに〕疑うこともできないのである。

9

Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo (Prov. XIV, 15; 22, q. 4, c. Innocens) . Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas.

PL 16, 165A

ここからソロモンは言う。「無垢な者はあらゆる言葉を信じる」(箴言14:15。『教令集』第2部第22事例第4問題「Innocens」法文)。信じやすさは非難されるべきではなく、善良さは称賛されるべきである。

10

Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene judicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur.

PL 16, 165A

無垢であるとは、害するものを知らないことである。たとえ誰かに欺かれることがあっても、あらゆる人に信義があると思う者は、すべての人について善く判断するのである。

11

69. Hac igitur mentis suae devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem.

PL 16, 165B

69. こうして彼は、心の敬虔さのゆえに信じるほうへ傾き、契約を定め、平和を与え、同盟を固めた。

12

Sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum sese populus patrum indignari coepit.

PL 16, 165B

しかし彼らの土地に至って、欺きが露見した。近隣の者であるのに、旅の者を装っていたのである。父祖たちの民は、自分たちが欺かれたと憤り始めた。

13

Jesus tamen pacem quam dederat, revocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione; ne dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret. Mulctavit tamen eos vilioris obsequio ministerii.

PL 16, 165B

それでもヨシュアは、与えた平和を取り消すべきではないと判断した。それは誓約の畏れによって固められていたからであり、他人の不信を責めるうちに自分の信義を破らぬためである。ただし、彼らをより卑しい奉仕の務めに服させて罰した。

14

Clementior sententia, sed diuturnior; manet enim officiis poena veteris astutiae, haereditario in hunc diem ministerio deputata (Josue IX, 15 et seq.) .

PL 16, 165B

より穏やかな宣告であったが、より長く続くものである。昔の狡智の刑罰は、今日までの世襲の奉仕に割り当てられて、務めのうちに残っているからである(ヨシュア記9:15以下)。

Liber III, Caput XI

第III巻 第XI章PL 16, 165B
1

Inductis per reticentiam rhetoricam fraudum quarumdam exemplis, eas atque alias omnes apertius in Scriptura damnari ostenditur.

PL 16, 165B

修辞上の言い落としによって、いくつかの欺きの例を導いたのち、それらと、ほかのすべての欺きが、聖書でいっそうあからさまに断罪されていることが示される。

2

70. Non ego in haereditatibus adeundis digitorum percussiones, et nudi successoris saltationes notabo; nam haec etiam vulgo notabilia: non simulatae piscationis compositas copias, ut emptoris illiceretur affectus.

PL 16, 165C

70. 私は、遺産を相続するときの指を打ち鳴らす振る舞いや、裸の相続人の踊り〔nudi は「裸の」とも「無一文の」とも取れる〕を取り上げはしない。これらは世間でもよく知られているからである。また、買い手の心を誘うために仕組まれた偽りの漁の用意も取り上げはしない。

3

Cur enim tam studiosus luxuriae ac deliciarum repertus est, ut hujusmodi fraudem pateretur?

PL 16, 165C

その者〔欺かれた買い手のこと〕は、なぜこれほど奢侈と快楽に熱心であると見られ、このような欺きを受けるに至ったのか。

4

71. Quid mihi tractare de Syracusano illo amoeno secretoque secessu, et de Siculi hominis calliditate: qui cum peregrinum aliquem reperisset, cognito quod cupidus esset hortorum venalium, ad coenam in hortos rogaverit: promisisse invitatum, postridie venisse: offendisse illic magnam piscatorum multitudinem, exquisitis copiis adornatum convivium, in prospectu coenantium ante hortulos compositos piscatores, ubi numquam ante jaciebant retia: unusquisque quod ceperat, certatim offerebat epulantibus: supra mensam pisces ingerebantur, oculos recumbentium resilientes verberabant.

PL 16, 165C

71. シラクサの、あの快い人里離れた別荘と、そのシチリア人の悪賢さについて、私が論じる必要があろうか。その男は、ある旅の者を見つけ、売りに出ている庭園を欲しがっていると知ると、その庭園での夕食に招いた。招かれた者は承知し、翌日に来た。そこで、多くの漁師たちがいるのを見、選り抜きの品々で整えられた宴を見た。食事する人々の目の前、庭の前に漁師たちが配置されていたが、そこでは、それまで網を投げたことなど一度もなかった。めいめいが捕れたものを競って宴の客に差し出し、卓の上に魚が積まれ、横たわる客の目に跳ね返って打ちつけた。

5

Mirari hospes tantam copiam piscium, tantumque numerum cymbarum. Responsum quaerenti, aquationem illic esse, dulcis aquae gratia innumerabiles eo pisces convenire. Quid multa?

PL 16, 166A

客人はこれほどの魚の多さ、これほどの舟の数に驚いた。尋ねると、ここは水汲み場で、真水を求めて数え切れぬ魚がここに集まるのだと答えられた。手短に言おう。

6

Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos: vendere volens cogitur, pretium gravatus suscipit. 72. Sequenti die ad hortos emptor cum amicis venit, navigium nullum invenit.

PL 16, 166A

彼は客人を誘い込み、自分から庭園をもぎ取らせた。売るつもりでいながら強いられる体をとり、代金も気の進まぬ様子で受け取る。72. 翌日、買い手は友人たちとともに庭園に来たが、舟は一艘も見当たらなかった。

7

Percontanti num aliqua piscatoribus eo esset die feriarum solemnitas, respondetur nulla, nec umquam illic praeter hesternum diem piscari solitos. Quam hic redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpe captarit aucupium deliciarum?

PL 16, 166A

今日は漁師たちに何か祝祭の休みでもあるのか、と尋ねると、何もない、昨日を除いて、ここで漁をするのが常であったことなど一度もない、と答えられる。これほど恥ずべき快楽の漁りを求めた者が、この欺きを論駁する権威をどうして持てようか。

8

Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo hujusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticae censionis auctoritatem vocabo, quae generaliter condemnat omnem lucri turpis appetentiam, brevique sermonis compendio excludit levitatem ac versutiam.

PL 16, 166B

他人を罪に問う者は、自ら罪から離れていなければならない。それゆえ私は、この種の戯れ事を、教会の裁定のこの権威の前に呼び出しはしない。その権威は、恥ずべき利得の追求をすべて一般に断罪し、短い言葉で軽薄さと狡猾さを排除する。

9

73. Nam de illo quid loquar, qui de eo testamento quod ab aliis licet factum, falsum tamen cognoverit, haereditatem sibi aut legatum vindicet, et lucrum quaerat alieno crimine: cum etiam leges publicae eum qui sciens falso utitur, tamquam reum facinoris astringant?

PL 16, 166B

73. 他の人々が作ったとはいえ、偽りだと知った遺言によって、遺産や遺贈を自分のものと主張し、他人の罪で利得を求める者について、私は何を語ろうか。公の法でさえ、偽りと知りつつそれを用いる者を、犯罪の被告として縛るというのに。

10

Regula autem justitiae manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum, nec damno injusto afficere quemquam, nec doli aliquid annectere fraudisve componere.

PL 16, 166B

正義の規範は明白である。善き人にとって、真実から外れること、誰かに不当な損害を与えること、欺きや詐欺の何かを付け加え、組み立てることは、ふさわしくない。

11

74. Quid evidentius eo quod Ananias (Act. V, 1 et seq.) , qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit?

PL 16, 166C

74. アナニア(使徒言行録5:1以下)が、自分で売った畑の代金をごまかし、代金の一部を全額であるかのように使徒たちの足もとに置いて、欺きの罪人として死んだこと。これより明白なことがあろうか。

12

Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciae poenam exsolvit.

PL 16, 166C

彼は何も献げないこともできたし、そうしても欺きにはならなかったはずである。だが欺きを混ぜたので、気前のよさがもたらす好意を得るのではなく、偽りの刑罰を支払った。

13

75. Et Dominus in Evangelio cum dolo accedentes repudiabat, dicens: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20) ; quoniam in simplicitate cordis, et innocentia nos jubet vivere.

PL 16, 166C

75. 主も福音書で、欺きをもって近づく者たちを退けて言った。「キツネには穴がある」(マタイ8:20)。我々が心の純朴さと無垢のうちに生きるよう命じているからである。

14

David quoque ait: Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4) ; nequitiae arguens proditorem, eo quod instrumentum hujusmodi ad hominis adhibetur ornatum, et plerumque ulcerat.

PL 16, 166C

ダビデもまた言う。「汝は研ぎ澄ました剃刀のように欺きを行った」(詩篇51:4)。裏切り者の邪悪を責めているのである。この種の道具は人の身繕いのために用いられるが、しばしば傷つける。

15

Si quis igitur praetendat gratiam, et dolum nectat proditoris exemplo, ut eum quem protegere debeat, prodat ad mortem; instrumenti istius comparatione censetur, quod ebriae mentis et titubantis vitio manus vulnerare consuevit.

PL 16, 166D

だから、もし誰かが好意を装い、裏切り者の例に倣って欺きを織り、守るべき者を死へ売り渡すなら、その者は、この道具になぞらえて判じられる。この道具は、酔って揺れる精神の欠陥のゆえに、手を傷つけるのが常だからである。

16

Sicut iste malitiae ebrius vino, per funestae proditionis indicium Abimelech sacerdoti necem detulit, eo quod Prophetam hospitio recepisset, quem rex invidiae accensus stimulis persequebatur (I Reg. XXII) .

PL 16, 167A

ちょうどこの者〔エドム人ドエグのこと〕は、ぶどう酒に酔うかのように悪意に酔い〔底本は malitiae ebrius vino。vino の係りは定かでなく、このように取った。ミーニュの脚注によれば、ラウド写本は idem Doech maligne ebrius vino(このドエグも、悪意をもってぶどう酒に酔い)とする〕、死を招く密告のしるしによって、祭司アビメレク〔底本は Abimelech。ミーニュの脚注によれば、エラスムス版とそれ以降の版は Achimelech とする。サムエル記上22章ではアヒメレク〕に死をもたらした。祭司が預言者〔ダビデのこと〕を客として迎えたからであり、王〔サウル〕は妬みの刺激に燃えて、その預言者を追っていた(サムエル記上22章)。

Liber III, Caput XII

第III巻 第XII章PL 16, 167A
1

Nihil promittendum quod sit inhonestum, nec si quid injustum juraveris, id observandum; contra quam peccasse Herodes demonstratur. Culpatur etiam votum a Jephthe nuncupatum, itemque alia omnia quae sibi exsolvi Deus nolit.

PL 16, 167A

徳にかなわぬことは何も約束してはならず、もし不正なことを誓ったなら、それを守ってはならない。これに反して罪を犯した者として、ヘロデが示される。エフタが唱えた誓願、また、神が自分に果たされることを望まないあらゆる誓願も、責められる。

2

Denique filia ejusdem Jephthe cum duobus Pythagoraeis componitur ac praeponitur. 76. Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque (22, q. 4, c. Unusquisque) simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum: ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.

PL 16, 167A

実に、そのエフタの娘は、二人のピュタゴラス派の人々と比べられ、それより上に置かれる。76. それゆえ、心情は純粋で偽りがなければならない。各人(『教令集』第2部第22事例第4問題「Unusquisque」法文)は、飾らぬ言葉を口にし、自分の器を聖なる状態で保ち、言葉の欺瞞で兄弟を誘い込まず、徳にかなわぬことを何も約束しないように。約束してしまったなら、恥ずべきことを行うより、約束を果たさないほうが耐えやすい。

3

77. Saepe plerique constringunt seipsos jurisjurandi sacramento: et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus (Sup. c. 9) , qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit.

PL 16, 167B

77. 多くの人は、しばしば誓いの誓約で自らを縛る。そして、約束すべきではなかったと自ら悟っていながら、それでも誓約への顧慮から、約束したことを行う。上で我々がヘロデについて書いたとおりである(上の第9章を見よ)〔ヘロデのことは第1巻第50章(第254段落)に書かれている。刷られた「第9章」の指す先は定かでない〕。彼は踊り子に褒美を恥ずべくも約束し、残酷に与えた。

4

Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset perjurium sacramento?

PL 16, 167B

王国を踊りと引き換えに約束したことは恥ずべく、誓いの敬虔のゆえに預言者の死を与えたことは残酷である。このような誓約よりも、偽誓のほうがどれほど耐えやすかったことか。

5

Si tamen perjurium posset dici, quod ebrius inter vina juraverat, quod eviratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetae caput: et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit.

PL 16, 167B

もっとも、ぶどう酒の中で酔って誓ったこと、踊る者たちの輪の中で骨抜きにされて約束したことが、偽誓と言えるならの話であるが。預言者の首が皿に載せて運ばれる。そして、狂気であったことが、信義にかかわることと見なされた。

6

78. Neque umquam adducar ut credam non incaute principem promisisse Jephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi.

PL 16, 167C

78. 私は、君侯エフタが不用意に約束したのではなかったなどとは、決して信じる気にならない。帰還する自分を家の敷居の内で出迎えるものは何であれ、神にいけにえとして献げる、という約束である。実際、娘が出迎えたのちには、彼自身も自分の誓願を悔いたのである。

7

Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi (Judic. XI, 35) .

PL 16, 167C

実に、彼は自分の衣を引き裂いて言った。「ああ、私は。わが娘よ、汝は私を妨げた。汝は私にとって、痛みの刺となった」(士師記11:35)。

8

Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit.

PL 16, 167C

彼は、敬虔な恐れと畏れから、苛酷な履行の苦さを果たしたとはいえ、それでも、後の世の人々さえ嘆くべき年ごとの喪を定め、残した。約束は苛酷であり、履行はいっそう苦く、それを行った本人でさえ嘆かざるをえなかった。

9

Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Jephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40) .

PL 16, 168A

実に、日から日へと、イスラエルに命令と定めが生じた。〔聖書は〕こう言う。「イスラエルの民の娘たちは、ギレアド人エフタの娘を嘆いて歩いた。年に四日である」(士師記11:40)。

10

Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis) . 79. Melius est non vovere, quam vovere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolvi.

PL 16, 168A

私は、誓ったことを果たすほかなかった人を責めることはできない。しかし、近親殺しによって解かれる必然は、憐れむべき必然である(『教令集』第2部第22事例第4問題「Unusquisque」法文、「Miserabilis」の項)。79. 誓う相手が果たされることを望まないものを誓うよりは、誓わないほうがよい。

11

Denique in Isaac habemus exemplum (Gen. XXII, 13) , pro quo arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt (22, q. 4, cap. Non semper) . Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat.

PL 16, 168A

実に、イサクに例がある(創世記22:13)。主は彼の代わりに雄羊を自分にいけにえとして献げさせた。だから、約束はすべて必ず果たされるべきものではない(『教令集』第2部第22事例第4問題「Non semper」法文)。実に、主自身もしばしば自らの宣告を改める。聖書が示すとおりである。

12

Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum: sed postea rogatus a Moyse, reconciliatus est populo suo (Num. XVI, 12 et seq.) .

PL 16, 168B

「民数記」と題される書にも、主は民を死で打ち、滅ぼそうと定めていたが、のちにモーセに願われて、自分の民と和解した(民数記16:12以下)。

13

Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Dividite vos de medio Synagogae ejus, et consummabo eos simul (Num. XVI, 21) . Quibus discedentibus de coetu, Dathan et Abiron subito impios terra praerupto soluta hiatu absorbuit.

PL 16, 168B

また再びモーセとアロンに言う。「汝らは、彼の会衆の中から身を離せ。私は彼らを一挙に滅ぼそう」(民数記16:21)。彼らが集まりから離れると、ダタンとアビラムは、突然、不敬虔な者として、裂けた口を開いた大地に飲み込まれた。

14

80. Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Jephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne revertendi nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas ejus sibi pro eo moriendum agnosceret.

PL 16, 168B

80. エフタの娘のこの例は、哲学者たちのもとで記憶に値するとされる、二人のピュタゴラス派の例よりも優れ、また古い。その二人の一方は、僭主ディオニュシオスから死刑を宣告され、死の日を定められたのち、家へ行く機会を与えてくれるよう求めた。身内に後事を託すためである。そして、戻る信義が揺らがぬよう、死の保証人を差し出した。条件は、もし自分が定められた日に不在なら、その保証人が、自分の代わりに死ぬことになると承知する、ということであった。

15

Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, alter ad diem recepit. Quod eousque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum.

PL 16, 168C

差し出された者もまた、約束の条件を拒まず、揺るがぬ心で死の日を待った。こうして、一方は身を引かず、他方は期日に戻った。これは驚嘆すべきことで、僭主はついに、自らが命の危険に追い込んでいた二人を、自分の友として迎え入れたほどである。

16

81. Quod ergo in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exivit de ore tuo (Jud. XI, 36 et seq.) .

PL 16, 168C

81. したがって、名高く教養ある人々において驚きに満ちたことが、おとめにおいては、はるかに壮大に、はるかに鮮やかに見いだされる。彼女は嘆く父に言った。「汝の口から出たとおりに、私に行え」(士師記11:36以下)。

17

Sed spatium duorum poposcit mensium, ut cum aequalibus conventum ageret in montibus, quae virginitatem ejus praedestinatam neci pio affectu prosequerentur.

PL 16, 168C

しかし彼女は、二か月の猶予を求め、同年配の者たちと山々で集いを持とうとした。その者たちは、死に定められた彼女のおとめであることを、敬虔な心情で見送るであろう。

18

Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor flexit, nec gemitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora.

PL 16, 169A

同年配の者たちの涙も少女を動かさず、苦痛も屈させず、嘆きも遅らせず、日も過ぎ去らず、時も彼女を欺かなかった。

19

Rediit ad patrem, quasi ad votum rediret, et voluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium.

PL 16, 169A

彼女は父のもとに戻った。誓願のもとへ戻るかのようにである。そして、自らの意志でためらう父を促し、自発的な裁量によって、偶然に生じた不敬虔が、敬虔のいけにえとなるようにした。

Liber III, Caput XIII

第III巻 第XIII章PL 16, 169A
1

Juditham cum multa pericula pro honestate subiisset, multiplicem reportasse utilitatem. 82. Ecce tibi Judith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva.

PL 16, 169A

ユディトは、徳にかなうことのために多くの危険を冒したが、多方面にわたる有益なことをもたらした。82. 見よ、あなたの前に驚嘆すべきユディトが現れる。彼女は、もろもろの民に恐れられた男ホロフェルネスのもとに、アッシリア人の凱旋の隊列に囲まれたその男のもとに赴く。

2

Quem primo formae gratia et vultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia (Judith X, 12 et seq.) .

PL 16, 169A

彼女は、まず姿の魅力と顔の美しさで彼を打ちのめし、ついで言葉の優雅さで彼を絡め取った(ユディト記10:12以下)。

3

Primus triumphus ejus fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod femina de viro reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo (Judith XIII, 20) . 83. Horruerunt Persae audaciam ejus.

PL 16, 169B

彼女の第一の凱旋は、恥じらいを損なわれぬまま敵の天幕から戻ったことであり、第二は、女が男から勝利を勝ち取り、自らの計略によってもろもろの民を敗走させたことである(ユディト記13:20)。83. ペルシア人は彼女の大胆さに慄いた。

4

Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expavit mortis periculum, sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit.

PL 16, 169B

確かに、あのピュタゴラス派の二人について人々が感嘆する点を、彼女も備えていた。すなわち、死の危険を恐れなかったばかりか、善良な女たちにとってより重い、恥じらいを損なう危険をも恐れなかった。一人の死刑執行人の一撃だけでなく、軍勢全体の矢をさえ恐れなかったのである。

5

Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura. 84. Honestatem igitur secuta est Judith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit.

PL 16, 169B

彼女は、戦士たちの隊列のただ中に、勝利を収めてきた武器のただ中に、死を恐れぬ女として立った。危険の大きさに目を向ければ、死にに行く者として進み出たのであり、信仰に目を向ければ、戦いに行く者として進み出たのである。84. こうしてユディトは徳にかなうことに従い、それに従う間に有益なことを見いだした。

6

Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subjiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo (Judith VIII, 10 et seq.) .

PL 16, 169C

実に、神の民が不敬な者たちに身を委ねないように、父祖の儀礼と秘跡を裏切らないように、聖なるおとめたち、威厳あるやもめたち、貞潔な既婚婦人たちを異民族の不浄に服させないように、降伏によって包囲を解かないように、と引き止めることは、徳にかなうことであった。皆を危険から救い出すために、皆のために自分が危険に身をさらすことを選んだのは、徳にかなうことであった(ユディト記8:10以下)。

7

85. Quanta honestatis auctoritas, ut consilium de summis rebus femina sibi vindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adjutorem praesumeret: quanta gratia, ut inveniret!

PL 16, 169C

85. 徳にかなうことの権威は何と大きいことか。女が、最高の事柄についての決断を自分のものとし、民の長たちに委ねなかったのである。徳にかなうことの権威は何と大きいことか。神を助け手として自ら確信し、しかも何と大きな恩寵によって、それを見いだしたことか。

Liber III, Caput XIV

第III巻 第XIV章PL 16, 169D
1

Elisaei factum quam honestum atque utile fuerit. Ejusdem cum decantato Graecorum facinore comparatio. Joannem pro honestate vitam impendisse: nec non Susannam eadem causa se mortis periculo objecisse.

PL 16, 169D

エリシャの行いがいかに徳にかない、また有益であったか。それをギリシア人のよく歌われる行いと比べる。ヨハネが徳にかなうことのために命を捧げたこと、またスザンナも同じ理由で死の危険に身をさらしたこと。

2

86. Quid vero Elisaeus nisi honestatem secutus est, cum exercitum Syriae, qui ad obsidendum eum venerat, captivum introduxit in Samariam, cujus oculos caecitate obduxerat, et dixit: Domine, aperi oculos eorum, ut videant, et viderunt (IV Reg. VI, 18 et seq.) ?

PL 16, 169D

86. では、エリシャは、徳にかなうことに従ったのでなければ何をしたというのか。自分を包囲しに来たシリアの軍勢を、その目を盲目で覆ったうえで捕虜としてサマリアに導き入れ、こう言った。「主よ、彼らの目を開け。彼らが見るように」。すると彼らは見た(列王記四6:18以下)。

3

Itaque cum rex Israel percutere ingressos vellet, eamque sibi dari a propheta facultatem posceret; respondit non percutiendos, quorum captivitatem non esset manu operatus, armisque bellicis, sed magis subsidio alimentorum juvandos.

PL 16, 170A

そこでイスラエルの王が、入って来た者たちを討とうとして、その権限を自分に与えるよう預言者に求めたとき、預言者は、王が自分の手や戦いの武器によって捕らえたのではない者たちは討つべきでなく、むしろ食糧の援助によって助けるべきだと答えた。

4

Denique epularibus refecti copiis, numquam postea in terram Israel piratae Syriae revertendum putarunt.

PL 16, 170A

実に、饗宴の食物で元気を回復したので、シリアの略奪者たちは、その後二度とイスラエルの地に戻るべきではないと考えた。

5

87. Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum quod cum duo populi adversum se de gloria imperioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naves alterius populi clanculo exureret, turpe credidit: maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter.

PL 16, 170A

87. これは、あのギリシア人たちの行いよりどれほど崇高なことか。二つの民が栄光と支配権をめぐって互いに争っていたとき、その一方が、他方の民の船をひそかに焼き払う手立てを持っていたのに、それを恥ずべきことと考え、恥ずべくして力が勝るよりも、徳にかなって力が劣る方を選んだのである。

6

Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem convenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere: Elisaeus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen servare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et adversario donare vitam, quam potuisset auferre nisi pepercisset.

PL 16, 170A

確かにあの者たちは、ペルシア戦争を完遂するために同盟を結んでいた者たちを、この欺きで欺くことを、恥ずべき行為なしにはなし得なかった。その行為は否認することができたとしても、赤面せずにいることはできなかったであろう。他方エリシャは、欺かれたとはいえ、欺きによってではなく主の力によって打たれた者たちを、それでも滅ぼすより生かすことを選んだ。敵を赦し、赦さなければ奪うことができたはずの命を敵対者に与えることが、ふさわしいことだったからである。

7

88. Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Judith sancta decoro contemptu propriae salutis solvit obsidionis periculum, et publicam honestate propria acquisivit utilitatem: et Elisaeus gloriosius ignovit, quam perculit: et utilius reservavit hostes quos ceperat.

PL 16, 170B

88. それゆえ、ふさわしいことは常に有益であることが明らかである。事実、聖なるユディトは、ふさわしくも自らの安全を軽んじて包囲の危険を解き、自らの徳にかなう行いによって公共の有益さを得た。エリシャは、打ったことよりも赦したことによってより栄光に満ち、捕らえた敵を生かしておいたことによってより有益であった。

8

89. Quid autem aliud Joannes nisi honestatem consideravit? ut inhonestas nuptias etiam in rege non posset perpeti, dicens: Non licet tibi illam uxorem habere (Marc. XIV, 4) .

PL 16, 170B

89. ではヨハネは、徳にかなうことのほかに何を考えたのか。王であっても徳にかなわぬ結婚を耐え忍ぶことができなかったのである。彼は言った。「汝がその女を妻とすることは許されない」(マルコ14:4〔底本はこの引照を刷る。この語はマタイ14:4に当たる〕)。

9

Potuit tacere, nisi indecorum sibi judicasset mortis metu verum non dicere, inclinare regi propheticam auctoritatem, adulationem subtexere. Sciebat utique moriturum se esse, quia regi adversabatur: sed honestatem saluti praetulit.

PL 16, 170C

彼は黙っていることもできた。ただし、死を恐れて真実を語らず、預言者の権威を王に屈し、へつらいを織り込むことが、自分にふさわしくないと判断しなかったならば、である。彼は確かに、王に逆らっているゆえに自分が死ぬことを知っていた。しかし彼は、徳にかなうことを安全より優先した。

10

Et tamen quid utilius quam quod passionis viro sancto advexit gloriam? 90. Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se videret urgeri periculo, inde opprobrio, maluit honesta morte vitare opprobrium, quam studio salutis turpem vitam subire ac sustinere.

PL 16, 170C

それでも、受難が聖なる人に栄光をもたらしたことより有益なことが何かあろうか。90. 聖なるスザンナもまた、偽証の脅しを告げられ、一方では危険に、他方では汚名に迫られるのを見たとき、安全を求めて恥ずべき生に服し耐えるより、徳にかなった死によって汚名を避けることを選んだ。

11

Itaque dum honestati intendit, etiam vitam reservavit: quae si id quod sibi videbatur ad vitam utile praeoptavisset, non tantam reportasset gloriam: immo etiam id quod non solum inutile, sed etiam periculosum foret, poenam criminis forsitan non evasisset (Dan. XIII) .

PL 16, 170C

こうして彼女は、徳にかなうことに心を向けるうちに、命をも保った。もし彼女が、命のために有益と自分に思われたことを先に選んでいたなら、これほどの栄光を得なかったであろう。それどころか、そのことは無益であるばかりか危険でもあり、おそらく罪状に対する刑罰を免れなかったであろう(ダニエル13章)。

12

Advertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile: neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas.

PL 16, 170D

それゆえ我々は、恥ずべきことは有益であり得ず、また逆に、徳にかなうことは無益ではあり得ないと悟る。有益さは常に徳にかなうことの連れ合いであり、徳にかなうことは有益さの連れ合いだからである。

Liber III, Caput XV

第III巻 第XV章PL 16, 171A
1

Relato Romanorum generoso consilio, maximam fuisse Moysi honestatis curam, ex ejus factis declaratur.

PL 16, 171A

ローマ人の高貴な方策を述べたのち、モーセが徳にかなうことに最大の配慮を払ったことが、その事績から明らかにされる。

2

91. Memorabile ferunt rhetores, quod dux Romanorum cum ad eum adversarii regis medicus venisset, pollicens daturum se regi venenum, vinctum eum ad hostem remiserit. Et revera praeclarum, ut qui virtutis certamen susceperat nollet fraude vincere.

PL 16, 171A

91. 弁論家たちは記憶に値する話を伝えている。ローマの将軍のもとへ敵方の王の医者が来て、王に毒を盛ると約束したところ、将軍はその者を縛って敵のもとへ送り返したという。実に見事なことである。徳の戦いを引き受けた者は、欺きによって勝つことを望まなかったのである。

3

Non enim in victoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam, victoriam turpem pronuntiabat. 92. Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus.

PL 16, 171A

彼は徳にかなうことを勝利に置いたのではなく、徳にかなうことによって求められたのでなければ、勝利そのものを恥ずべきものと宣したのである。92. 我々のモーセに戻り、より古い時代に立ち返ろう。より優れたものであるほど、より古いものを提示するためである。

4

Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Aegypti.

PL 16, 171A

エジプトの王は、父祖たちの民を去らせようとしなかった。モーセは祭司アロンに、自分の杖をエジプトのすべての水の上に差し伸べるよう言った。

5

Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant (Exod. VII, 20) .

PL 16, 171A

アロンが差し伸べると、川の水は血に変わり、誰も水を飲むことができず、エジプト人は皆、渇きで死にかけていた。しかし父祖たちには、清い流れがあふれていた(出エジプト記7:20)。

6

Jactaverunt favillam in coelum, et facta sunt ulcera, et vesicae candentes in hominibus et quadrupedibus (Exod. IX, 10 et seq.) . Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia.

PL 16, 171B

彼らは灰を天に投げ、すると人にも四足の獣にも、白熱した腫れ物と水ぶくれができた(出エジプト記9:10以下)。彼らは火の炎の中で雹を降らせ、地の上のすべてが打ち砕かれた。

7

Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (Ibid. 30) .

PL 16, 171B

モーセが願うと、万物はもとの好ましい状態に戻った。雹は静まり、腫れ物は癒え、川はいつもの飲み水を供した(出エジプト記9:30)。

8

93. Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat (Exod. X, 22) . Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies.

PL 16, 171B

93. 再び、濃い闇が地を覆い、それはモーセが手を挙げて闇を注いだときから三日間続いた(出エジプト記10:22)。エジプトの初子はすべて死んでいったが、ヘブライ人の子孫はすべて無傷であった。

9

Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, oravit et impetravit (Exod. XII, 29 et seq.) .

PL 16, 171C

モーセは、これらの災いにも終わりを与えるよう求められ、祈って聞き入れられた(出エジプト記12:29以下)。

10

In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperaverit: in hoc mirabile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis.

PL 16, 171C

あの者〔ローマの将軍〕においては、欺きとの交わりを避けたことが称賛されるべきであり、この者〔モーセ〕においては、神によって差し向けられた刑罰を、自らの徳によって敵からさえそらしたことが驚嘆すべきである。まことに、書かれているとおり、「きわめて柔和で穏やか」であった。

11

Sciebat quod fidem rex non servaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret (Num. XII, 3) .

PL 16, 171C

王が約束に対して信義を守らないことを、彼は知っていた。それでも、求められれば祈り、傷つけられれば祝福し、攻められれば赦すことが徳にかなうと考えた(民数記12:3)。

12

94. Projecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Aegyptiorum (Exod. VII, 12) : significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri venena vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum.

PL 16, 171C

94. 彼が杖を投げると、それは蛇となり、エジプト人の蛇たちを呑み込んだ(出エジプト記7:12)。これは、言葉が肉となり、その肉が、罪の赦しと寛恕によって、恐ろしい蛇の毒を無にすることを意味していた。

13

Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis.

PL 16, 171C

杖とはすなわち、まっすぐな言葉、王にふさわしく、権能に満ち、支配の標である言葉のことである。杖が蛇となったのは、神である父から生まれた神の子であった者が、おとめから生まれて人の子となったからである。この者は、蛇のように十字架の上に上げられて、人の傷に薬を注いだ。

14

Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14) .

PL 16, 171D

それゆえ主自身も言う。「モーセが荒れ野で蛇を上げたように、人の子も上げられねばならない」(ヨハネ3:14)。

15

95. Denique et alterum signum ad Dominum Jesum pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus ejus sicut nix.

PL 16, 171D

95. 実に、主イエスに関わるしるしがもう一つあり、それもモーセが行ったものである。「彼は自分の手を懐に入れ、それを出すと、その手は雪のようになった。」

16

Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species (Exod. IV, 6, 7) ; significans Domini Jesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret.

PL 16, 172A

「再び入れて、それを出すと、それは人の肉の姿のようであった」(出エジプト記4:6,7)。これは、主イエスのまず神性の輝きを、のちに肉の受容を意味しており、その肉の受容を、すべての諸国民と諸々の民が、信仰をもって信じるべきであった。

17

Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cujus divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur.

PL 16, 172A

彼が手を入れたのは当然である。神の右の手とはキリストであり、その神性と受肉を信じない者は、見捨てられた者のように鞭打たれるからである。この王もそうであり、明白なしるしを信じなかったので、のちに鞭打たれて、赦しを得るために祈った。

18

Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se objiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro viventium se deleret.

PL 16, 172A

したがって、徳にかなうことへの心の傾きがどれほどのものでなければならないかは、これらから証明される。とりわけ彼が、民のために身を差し出し、神が民を赦すか、さもなければ自分を命の書から消すようにと、神に言ったことによって、それは証明される。

Liber III, Caput XVI

第III巻 第XVI章PL 16, 172B
1

Paucis de Tobia injectis, Raguelem honestate philosophis antecelluisse evincitur. 96. Tobis quoque formam expressit honestatis evidentius, cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae invitaret inopes (Tobiae II, 2 et seq.) .

PL 16, 172B

トビトについて少し触れたのち、ラグエルが徳にかなうことにおいて哲学者たちにまさっていたことが論証される。96. トビトもまた、宴席を離れて死者を葬り、貧しい食卓の食べ物に貧者たちを招いたとき、徳にかなうことの姿をより鮮明に表した(トビト記2:2以下)。

2

Raguel praecipue, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in conjugium daret, vitia quoque filiae non tacebat; ne circumvenire petitorem videretur tacendo.

PL 16, 172B

ことにラグエルは、徳にかなうことを見つめて、娘を嫁がせるよう求められたとき、娘の欠点をも黙っていなかった。黙っていることで求婚者を欺くと見られないようにするためである。

3

Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella, respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinquo, sed dedisse se eam jam sex viris, et omnes eos esse mortuos.

PL 16, 172B

そこで、トビトの子トビアが娘を自分に与えるよう求めたとき、彼は、律法によれば近親者としてその娘は確かにこの者に属するが、自分はすでに六人の男に彼女を与え、その全員が死んだと答えた。

4

Justus itaque vir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias ejus extraneos periclitari (Tobiae VII, 13 et seq.) . 97. Quam breviter absolvit omnes quaestiones philosophorum.

PL 16, 172B

こうしてこの義人は、他人のことをより恐れ、娘が未婚のまま自分のもとに留まる方を選んだ。その結婚のために他人が危険にさらされるよりは、と考えたのである(トビト記7:13以下)。97. 彼は、哲学者たちのすべての問題を何と簡潔に解決したことか。

5

Illi de vitiis tractant domorum, tegenda an prodenda a venditore videantur: noster iste nec filiae vitia celanda arbitratus est. Et certe non ipse affectabat ut eam traderet, sed rogabatur.

PL 16, 172C

あの者たちは、家屋の欠陥を、売り手が隠すべきか明かすべきかと論じる。我々のこの人は、娘の欠点さえ隠すべきではないと考えた。しかも確かに、彼自身が娘を引き渡そうと努めたのではなく、求められたのである。

6

Quanto utique iste honestior sit illis, dubitare non possumus, si conferamus quanto praestantior sit filiae causa, quam rei venalis pecunia.

PL 16, 172C

この人があの者たちよりどれほど高潔であるかを、我々は疑うことができない。娘のことが、売り物の代金よりどれほどまさっているかを比べさえすれば。

Liber III, Caput XVII

第III巻 第XVII章PL 16, 172C
1

Quanto honestatis studio antiqui patres in captivitatem abituri, sacrum ignem occuluerint. 98. Consideremus aliud quod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem.

PL 16, 172C

古の父祖たちは、捕囚に赴こうとして、どれほどの徳にかなうことへの熱意をもって聖なる火を隠したか。98. 捕囚において行われた別のことを考えよう。それは、徳にかなうことのふさわしさの最高のものを保っていた。

2

Nullis enim adversis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis.

PL 16, 172C

実に、徳にかなうことは、いかなる逆境にも妨げられない。むしろ逆境において際立ち、順境におけるよりもまさって優れる。

3

Inter vincula itaque, inter arma, flammas, servitutem, quae liberis omni supplicio gravior est, inter poenas morientium, excidia patriae, vivorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis majoribus nostris: sed inter eversae patriae cineres et favillas in affectibus piis resplenduit et refulsit.

PL 16, 172D

そこで、鎖の中、武器の中、炎の中、自由人にとってはあらゆる刑罰より重い隷属の中、死にゆく者たちの苦しみ、祖国の滅亡、生き残った者たちの恐怖、殺された者たちの血の中にあっても、我々の先祖から徳にかなうことへの配慮は失われなかった。かえって、覆された祖国の灰と燃えかすのただ中で、敬虔な心の動きにおいて輝き、光を放った。

4

99. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt.

PL 16, 173A

99. 実に、我々の父祖たち、すなわち当時全能の神を礼拝する者であった者たちがペルシアに連行されたとき、主の祭司たちは、祭壇から取った火を谷にひそかに隠した。

5

Erat illic velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignaverunt indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum (II Mach. I, 19 et seq.) .

PL 16, 173A

そこには、口を開けた井戸のようなものがあったが、水が引いていて人通りもなく、民衆の用に供されることもなく、人に知られず、目撃者から遠く離れた場所であった。そこで彼らは、聖なる合図と沈黙とによって、収めた火に封をした(マカバイ二1:19以下)。

6

Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret.

PL 16, 173A

彼らの熱意は、後の世代のために金を埋め、銀を隠すことには向かなかった。ただ、自らの最期のただ中にあって徳にかなうことへの配慮をもち、聖なる火を守るべきだと考えた。それは、不浄な者がそれを汚さぬよう、あるいは死者の血が消さぬよう、あるいは醜い廃墟の山が消し去らぬようにするためであった。

7

100. Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit.

PL 16, 173A

100. こうして彼らは、ただ宗教においてのみ自由な者として、ペルシアへ去った。それだけは、捕囚によっても彼らから奪い取られ得なかったからである。

8

Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Judea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus juberet. Cujus gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit.

PL 16, 173B

しかしずいぶん後になって、神の意にかなったとき、神はペルシアの王にこの意向を与え、ユダヤに神殿を再建し、エルサレムに正当な儀礼を回復するよう命じさせた。この任務のために、ペルシアの王は祭司ネヘミヤを遣わした。

9

At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam.

PL 16, 173B

彼は、故郷の地を去るにあたって聖なる火が滅びぬよう隠した、あの祭司たちの孫たちを伴って行った。父祖たちの話に伝えられたところでは、彼らは来てみると、火を見いださず、水を見いだした。

10

Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna jussit.

PL 16, 173B

そして、祭壇で焼くための火がなかったので、祭司ネヘミヤは、彼らに水を汲み、自分のところへ運び、薪の上に注ぐよう命じた。

11

Tunc, visu mirabile! cum esset coelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes hymnum Deo.

PL 16, 173B

そのとき、見て驚くべきことに、空は雲に覆われていたのに、太陽が突然輝き、大きな火が燃え上がった。皆は、これほど明白な主の恩寵によって起こったことに驚嘆して、喜びに満たされた。ネヘミヤは祈り、祭司たちは神に賛歌を歌った。

12

Utque consumptum est sacrificium, jussit iterum Neemias residua aqua majores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est.

PL 16, 173C

生贄が焼き尽くされると、ネヘミヤは再び、残った水でより大きな石にも注ぐよう命じた。そのとおりにされると炎が燃え上がり、祭壇から輝いていた光はたちまち尽きた。

13

101. Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui inferebantur dona plurima.

PL 16, 173C

101. この合図が明らかになると、ペルシアの王は、火が隠されていた場所、そしてのちに水が見いだされた場所に、神殿を建てるよう命じた。そこには多くの贈り物が納められた。

14

Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod jusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri.

PL 16, 173C

聖なるネヘミヤとともにいた者たちは、それをエフタルと呼んだ。その解釈は「清め」である。多くの者はネフテと呼ぶ〔エフタル(ephthar)とネフテ(nephthe)は別の名として挙げられている。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は七十人訳に拠って前者を nephthar とし、古い版は ephthar とする。写本も ephthar に近いが、綴りの乱れが多い。後者は、すべての版と多くの写本が nephthe、写本の若干が nephe とする。脚注はプリニウス『博物誌』2巻118章、35巻15章を参照させる〕。また預言者エレミヤの記述の中に、のちに来る者たちに、その火から取るよう命じたと見いだされる。

15

Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quae erant super altare holocausta (Levit. IX, 24) .

PL 16, 173D

これは、モーセの生贄の上に落ちてそれを焼き尽くした火である。書かれているとおり、「主のもとから火が出て、祭壇の上にあったすべての焼き尽くす献げ物を焼き尽くした」(レビ記9:24)。

16

Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra projicerentur (Levit. X, 1 et seq.) . 101*.

PL 16, 174A

この火によって生贄は聖別されねばならなかった。それゆえ、異なる火を持ち込もうとしたアロンの子らの上にも、再び主のもとから火が出て彼らを焼き尽くし、彼らは死んで陣営の外に投げ出された(レビ記10:1以下)。101*.〔底本は 101 を二度刷り、二つ目に * を付ける。ミーニュの脚注は、同じ番号が続けて二度現れる箇所は、編者が意図して改めずに残したものだと断っている〕

17

Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt.

PL 16, 174A

エレミヤは、その場所に来て、洞穴のような家を見いだし、幕屋と箱と香の祭壇をそこに運び入れ、入口をふさいだ。ともに来ていた者たちが、その場所を書き留めておこうとして念入りに調べたが、まったく見つけることも突き止めることもできなかった。

18

Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit majestas Domini (II Mach. II, 5 et seq.) .

PL 16, 174A

エレミヤは、彼らが望んでいたことを知ると、言った。「その場所は知られないままであろう、神が民の集まりを集め、宥めを施すときまで。そのとき神はこれらを示し、主の威光が現れるであろう」(マカバイ二2:5以下)。

Liber III, Caput XVIII

第III巻 第XVIII章PL 16, 174B
1

Superioris eventus, ac potissimum oblati a Neemia sacrificii narratione Spiritum sanctum, Christianorumque baptisma significari: et eodem etiam Moysis et Eliae sacrificium, atque historiam Noe referri.

PL 16, 174B

先の出来事、とりわけネヘミヤが献げた生贄の物語によって、聖なる霊とキリスト教徒の洗礼が意味されていること、また同じ物語はモーセとエリヤの生贄、ノアの物語にも関わること。

2

102. Congregationem populi tenemus, propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione.

PL 16, 174B

102. 我々は民の集まりを保持し、我々の主なる神の宥めを認める。宥める者は、それを自らの受難において成し遂げた。

3

Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Jesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Evangelio dixit Joannes (Joan. I, 33) . Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat.

PL 16, 174B

私は、我々がこの火をも知らずにいることはできないと思う。主イエスが聖なる霊と火で洗礼を授けると我々は読んでいるからであり、福音書でヨハネが言ったとおりである(ヨハネ1:33)。生贄が焼き尽くされたのは当然である。それは罪のためのものだったからである。

4

Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem.

PL 16, 174C

あの火は、聖なる霊の予型であった。霊は、主の昇天ののちに降り、すべての人の罪を赦すはずであり、いわば火のように、信仰ある心と精神を燃え立たせる。

5

Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jer. XX, 9) .

PL 16, 174C

それゆえエレミヤは、霊を受けて言う。「私の心の中で、燃える火のようなものが生じ、私の骨の中で炎を発した。私は至るところでほどけ、耐えることができない」(エレミヤ20:9)。

6

Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem dispersas esse linguas legimus.

PL 16, 174C

だが使徒言行録にも、霊が使徒たちの上に、また主の約束を待っていた多くの者の上に降ったとき、火のような舌が分かれて広がったと我々は読む。

7

Denique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem (Act. II, 4 et seq.) .

PL 16, 174C

実に、一人ひとりの心は熱せられ、さまざまな言語を受けた者たちは新しいぶどう酒で満たされたと思われるほどであった(使徒言行録2:4以下)。

8

103. Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur.

PL 16, 174C

103. では、火が水となり、水が火を燃え立たせたとは何を意味するのか。霊的な恩寵が、火によって我々の罪を焼き、水によって清めるということでなければ何であろうか。罪は洗い流され、また焼かれるのである。

9

Unde et Apostolus ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13) ; et infra: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15) .

PL 16, 175A

それゆえ使徒も言う。「各人の働きがいかなるものかは、火が試す」(一コリント3:13)。また後に、「ある人の働きが焼けるなら、その人は損失を被るが、本人は救われる。ただし、火をくぐるようにしてである」(一コリント3:15)。

10

104. Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium.

PL 16, 175A

104. 我々がこれを述べたのは、罪が火によって焼かれることを証明するためである。それゆえ、まことに聖なる火とは、そのとき罪の将来の赦しの予型として生贄の上に降ったあの火であることは明らかである。

11

105. Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium.

PL 16, 175A

105. それゆえこの火は、咎が支配する捕囚の時には隠され、自由の時に現れる。また水の姿に変えられていても、火の本性を保ち、生贄を焼き尽くした。

12

Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24) ; et alibi: Me dereliquerant fontem aquae vivae (Jerem. II, 13) .

PL 16, 175A

父なる神が次のように言ったと読んでも、驚くな。「私は焼き尽くす火である」(申命記4:24)。また別の所では、「彼らは、生ける水の泉である私を捨てた」(エレミヤ2:13)。

13

Ipse quoque Dominus Jesus quasi ignis inflammabat audientium corda (Luc. XII, 49) , quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae vivae ministraret (Joan. VII, 37 et seq.) .

PL 16, 175B

主イエス自身も、火のように聞く者たちの心を燃え立たせ(ルカ12:49)、泉のように潤した。実に、福音書の中で彼は、火を地に投げるために来たのであり、また渇く者たちに生ける水の飲み物を供するために来たのだと言っている(ヨハネ7:37以下)。

14

106. Eliae quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent.

PL 16, 175B

106. エリヤの時にも火は降った。彼が諸国民の預言者たちを挑み、火なしで祭壇に火をつけさせようとしたときである。

15

Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de coelo, et consumpsit holocaustum (III Reg. XVIII, 38) . 107. Hostia illa tu es. Considera tacitus singula.

PL 16, 175B

彼らがそれをなし得なかったので、エリヤ自身は自分の犠牲に三度水を注ぎ、水は祭壇の周りにあふれた。彼が叫ぶと、主のもとから天から火が落ち、焼き尽くす献げ物を焼き尽くした(列王記三18:38)。107. あの犠牲はあなたである。黙して一つひとつ考えよ。

16

In te descendit vapor Spiritus sancti, te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat.

PL 16, 175B

あなたの中に聖なる霊の熱が降り、あなたの罪を焼き尽くすとき、それはあなたを焼くかのように見える。実に、モーセの時代に焼き尽くされた生贄は、罪のための生贄であった。

17

Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro (II Mach. II, 11) , eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit homo totus exterior?

PL 16, 175C

モーセは、マカバイ記に書かれているとおり(マカバイ二2:11)、罪のためのものが食べられなかったので焼き尽くされたのだと言う。あなたには、洗礼の秘跡において外なる人がすべて滅びるとき、焼き尽くされるように見えないだろうか。

18

Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat (Rom. VI, 6) . Illic, sicut Patrum exempla te docent, Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari (I Cor. X, 1 et seq.) .

PL 16, 175C

使徒は叫ぶ。「我々の古い人は十字架につけられた」(ローマ6:6)。そこでは、父祖たちの例があなたに教えるとおり、エジプト人は沈み、ヘブライ人は聖なる霊によって新たにされて甦る。彼は紅海をも傷なき足取りで渡った。そこで父祖たちは、雲の下で、また海で洗礼を受けたのである(一コリント10:1以下)。

19

108. In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, justus tamen cum sua progenie servatus est (Gen. VII, 21 et seq.) . Annon consumitur homo, cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur.

PL 16, 175C

108. ノアの時代の洪水でも、すべての肉は死んだが、義人は子孫とともに救われた(創世記7:21以下)。人は、この死すべきものが命から解かれるとき、焼き尽くされるのではないか。実に、外なる人は朽ち、内なる人は新たにされる。

20

Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 3, 4) .

PL 16, 175D

洗礼においてだけでなく、悔い改めにおいても、霊の進歩のために肉の滅びが生じる。使徒の権威によって我々が教えられるとおりであり、聖パウロは言う。「私は、このようなことを行った者を、すでに居合わせた者として裁いた。このような者をサタンに引き渡し、肉を滅ぼさせ、霊が我々の主イエス・キリストの日に救われるようにするためである」(一コリント5:3,4)。

21

109. Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis.

PL 16, 176A

109. 驚くべき奥義のために、脱線が長くなりすぎたように見える。啓示された秘義をより十分に示そうと努めたからである。その秘義は、宗教に満ちていると言えるほどに、徳にかなうことに満ちている。

Liber III, Caput XIX

第III巻 第XIX章PL 16, 176A
1

Narratur admissum in levitae cujusdam uxorem a civibus Gabaa flagitium, atque ex illius ultione colligitur quam veteribus illis cordi fuerit honestatis ratio.

PL 16, 176A

あるレビ人の妻に対してギブアの市民が犯した恥ずべき行いが語られ、その報復から、あの古の人々にとって徳にかなうことの道理がいかに心にかかっていたかが引き出される。

2

110. Quanta autem honestatis cura majoribus fuit, ut unius mulieris injuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Benjamin obtestarentur in conjugium se eis proprias filias non daturos!

PL 16, 176A

110. 父祖たちの徳にかなうことへの配慮は何と大きかったことか。一人の女に対し凌辱によって加えられた不正を、放縦な者たちとの戦いによって追及し、その民に勝ったのちには、ベニヤミン部族に自分たちの娘を妻として与えないと誓ったのである。

3

Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent conjugia, non connubii sacramento.

PL 16, 176B

必要な欺きの許しを受けなければ、その部族は子孫を得る助けを何も持たないまま残っていたであろう。だがこの寛恕も、放縦にふさわしい刑罰を欠いてはいないように見える。彼らにはただ、婚姻の秘跡によってではなく、略奪によって結婚することだけが許されたからである。

4

Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem. 111. Quam plena autem miserationis historia!

PL 16, 176B

実に、他人の結びつきを壊した者たちが、自らは婚礼の厳かさを失うのは当然であった。111. 何と憐れみに満ちた物語であろう。

5

Vir, inquit (Judic. XIX, et seq.) , levita acceperat sibi jugalem ( quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus.

PL 16, 176B

ある男、すなわちレビ人は、と彼は言う(士師記19章以下)、自分に妻を迎えていた(私は、この女が同衾にちなんで「妾」と呼ばれたと考える)。その女は、しばらくののち、よくあるように、ある事で気分を害して、父のもとに行き〔底本は contult。contulit と読む〕、そこに四か月いた。

6

Et surrexit vir ejus, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua jugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum.

PL 16, 176B

彼女の夫は立ち上がって、妻との仲を修復し、呼び戻して連れ帰るために、舅の家に行った。女が彼に出会い、夫を父の家に招き入れた。

7

112. Laetatus est adolescentulae pater: venit obviam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii jucunditatem.

PL 16, 176C

112. 若い娘の父は喜び、迎えに出て、彼と三日間座を共にした。彼らは食べ、休んだ。翌日、レビ人は夜明けに起きたが、舅に引き止められた。宴の楽しさをそんなにすぐに捨てさせないためである。

8

Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur.

PL 16, 176C

二日目にも三日目にも、娘の父は、喜びと好意がすべて満たされるまで、自分の婿を出発させなかった。

9

Sed die septimo cum jam ad vesperum declinaret dies, post mensas et laeta convivia, cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua.

PL 16, 176C

しかし七日目、日がすでに夕方に傾き、食事と楽しい宴ののち、彼は迫る夜を口実にして、他人のところよりも自分の者たちのところで休むべきだと考えたので、舅はもはや引き止めることができず、彼を娘とともに送り出した。

10

113. Verum ubi facta est aliqua progressio, cum vesper jam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Jebusaeorum, dicente servulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Benjamin.

PL 16, 176D

113. しかし、いくらか進み、夕べがすでに迫ってエブス人の町に近づいたとき、若い僕が、主人にそちらへ曲がるよう言ったが、主人は聞き入れなかった。そこはイスラエルの子らの町ではなかったからである。彼は、ベニヤミン部族の民が住むギブアまで行くつもりでいた。

11

Nec erat quisquam qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregrinus progressa aetate.

PL 16, 176D

そこには、来た者たちを宿に迎える者は誰もいなかった。ただ、年配の寄留者の男がいるだけであった。

12

Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam: Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium.

PL 16, 177A

彼は彼らを見て、レビ人に尋ねた。「どこへ行くのか、どこから来たのか」。レビ人は、自分は旅人であり、エフライムの山に帰るところだが、自分を迎えてくれる者がいないと答えた。すると彼は宿を提供し、宴を整えた。

13

114. At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, et coaequalem ejus cum qua cubitare solita esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti.

PL 16, 177A

114. 食べ飽きて食卓が下げられたとき、邪悪な男たちが押し寄せ、家を取り囲んだ。そのとき老人は、自分の娘であるおとめと、彼女がいつも寝床を共にしていた同じ年頃の女とを〔「同じ年頃の女」が誰を指すかは定かでない。士師記19:24 では老人が差し出すのは自分の娘とレビ人の妻である〕、不法の男たちに差し出し、ただ客に暴力が加えられぬようにした。

14

Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites jugali sua: et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei.

PL 16, 177A

しかし、道理がほとんど通らず、暴力が勝ったので、レビ人は自分の妻を譲り渡し、彼らは彼女を犯し、一晩中辱めた。

15

Qua atrocitate, vel dolore victa injuriae, ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, projecit se atque exhalavit spiritum, supremo licet vitae munere affectum bonae conjugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret.

PL 16, 177A

この残虐さと不正の苦痛に打ち負かされて、彼女は、夫が泊まっていた客の家の戸口の前に身を投げ出し、息を引き取った。それでも、善き妻の情愛を命の最後の役目においてさえ保ち、せめて自分の葬送の営みだけは夫のために残そうとしたのである。

16

115. Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret praelium, tertia tamen praeliandi vice, traditus est populus Benjamin populo Israel, et divina judicatus sententia, poenas intemperantiae luit.

PL 16, 177B

115. これを知って(長くならぬよう言えば)、イスラエルの民はほとんど全員が戦いに燃え上がり、結果が定まらず戦いが拮抗していたが、三度目の戦いで、ベニヤミンの民はイスラエルの民に引き渡され、神の判決によって裁かれ、放縦の刑罰を受けた。

17

Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum jurisjurandi sacramento est.

PL 16, 177B

また〔ベニヤミンの民は〕、父たちの誰一人として自分の娘を彼らに妻として与えてはならないとの判決を受け、そのことは誓いの誓約によって固められた。

18

Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita severitatem ejus temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in conjugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii jus violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio.

PL 16, 177B

しかし彼らは、同胞にこれほど苛烈な判決を下したことに心を刺されて、その厳しさを和らげ、罪のゆえに父親たちが殺された、親を失ったおとめたちを〔ベニヤミン人が〕自分の妻に迎え、あるいは略奪によって結ばれるようにした。これほど恥ずべき行いのゆえに、他人の婚姻の権利を侵した者たちは、婚姻を求めるにふさわしくない者であることを示したからである。

19

Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia. 116. Quanta igitur honestatis cura majoribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Benjamin, dum ulcisci volunt injuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur.

PL 16, 177C

しかし、民から一つの部族が滅びることのないよう、欺きの黙認が許された。116. 父祖たちに徳にかなうことへの配慮がいかに大きかったかは、ここから明らかである。貞潔に対する不正を罰しようとして、四万の男が、同胞であるベニヤミン部族に対して剣を抜いたのである。貞潔を汚す者たちは、容認されなかったからである。

20

Itaque eo bello caesa sunt utrinque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestravit dolorem. Ruebat in praelium, vel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam.

PL 16, 177C

こうしてこの戦いで、双方で六万五千の戦士が討たれ、町々は焼かれた。イスラエルの民は初め劣勢であったが、それでも、不利な戦いへの恐れに駆られて、貞潔のために報復しようとする痛みを脇へ置くことはしなかった〔sequestravit は「脇へ置く」と取り、nec がこれを打ち消すと解した〕。自らの血をもってでも、犯された恥ずべき行いの汚点を洗い流そうとして、戦いに突進した。

Liber III, Caput XX

第III巻 第XX章PL 16, 178A
1

Post solutam ex Elisaei vaticinio diram Samariae obsidionem, quanta fuerit quatuor leprosis honesti cura, enarratur.

PL 16, 178A

サマリアの恐ろしい包囲がエリシャの預言によって解かれたのち、四人の重い皮膚病者が徳にかなうことにどれほど心を配ったかが語られる。

2

117. Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus (IV Reg. VI) , honestatis non defuit consideratio? 118. Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus.

PL 16, 178A

117. 神の民にとって、あのふさわしく徳にかなうことが関心事であったとして、何の不思議があろうか。我々が列王記に読むとおり(列王記四6章)、重い皮膚病者たちにさえ、徳にかなうことへの考慮は欠けなかったのである。118. サマリアには大きな飢饉があった。シリア人の軍勢がこれを包囲していたからである。

3

Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem filium suum abscondit, et non vult eum afferre.

PL 16, 178A

王は気を揉みつつ、城壁の上の軍の見張りを見回っていた。そこへ一人の女が訴えて言う。「この女が私を説き伏せて、私の子を連れて来させた。私は連れて来て、我々は煮て、その子を食べた。この女は、あとで自分の子も連れて来て、その肉を我々が一緒に食べると約束した。ところが今、この女は自分の子を隠して、連れて来ようとしない。」

4

Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus cadaveribus mulieres pastae viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiavit necem, cujus in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem: vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat.

PL 16, 178B

王は、女たちが人の屍だけでなく、近親殺しの屍までも食らったと見えることに心を動かされ、これほど残酷な災厄の例に激しく揺さぶられて、預言者エリシャに死を言い渡した。包囲を解き、飢えを退けることは、その預言者の力の内にあると王は信じたのである。あるいは、盲目で覆ったシリア人を王が打つのをエリシャが許さなかったからでもあった。

5

119. Sedebat Elisaeus cum senioribus in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum?

PL 16, 178B

119. エリシャは長老たちとともにベテルに座していた。王の使者が彼のもとに入る前に、彼は長老たちに言った。「見たか。あの人殺しの子が、私の首を取り去らせようと人を遣わした。」

6

Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum (IV Reg. VI, 32, 33) . Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae.

PL 16, 178B

使者が入って、王の命令を伝えた。それは目前の首の危険を告げるものであった(列王記四6:32–33)。預言者は彼に答えた。「明日のこの時刻、サマリアの門で、上等の小麦粉一升が一シェケル、大麦二升が一シェケルとなる。」

7

Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de coelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis (IV Reg. VII, 1, 2) .

PL 16, 178C

王から遣わされた使者は信ぜず、「たとえ主が天から穀物の豊かさを降らせたとしても、それでもそのようにはなりえまい」と言った。そこでエリシャは彼に言った。「汝は信じなかったから、その目で見るが、食べることはない」(列王記四7:1–2)。

8

120. Et factus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus, et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset praelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium, et conjunctis regum viribus non possent resistere.

PL 16, 178C

120. すると突然、シリアの陣営に、戦車の轟きのような音、多くの騎兵の声、大きな力の声、戦いの大いなる騒ぎが起こった。シリア人たちは、イスラエルの王が戦いの味方として、エジプトの王とアモリ人の王を呼び寄せたものと考え、夜明けに天幕を捨てて逃げた。思いがけず新手の敵が来て押しつぶされ、王たちの力が合わさっては抵抗できまいと恐れたからである。

9

Id incognitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant (Ibid. 6, 7) . 121. Erant autem leprosi quatuor ad portam civitatis, quibus vita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se invicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur.

PL 16, 178D

このことはサマリアには知られていなかった。人々は恐れに打ち負かされ、飢えに痩せ細って、外を窺うことさえ敢えてしなかったのである〔praetendere の意味は定かでない。「外をうかがう」と取った〕(列王記四7:6–7)。121. さて、町の門のところに重い皮膚病者が四人いた。彼らにとって生きることは苦しみ、死ぬことは益であった。彼らは互いに言った。「見よ、我々はここに座って死のうとしている。」

10

Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium vivendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium.

PL 16, 179A

「町に入れば、飢えで死ぬ。ここにとどまれば、生きる助けは何も我々に得られない。シリアの陣営へ行こう。そうすれば、死への近道となるか、命を救う手立てとなるかだ。」そこで彼らは進んで行き、陣営に入った。すると見よ、敵のものはすべて空であった。

11

Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt.

PL 16, 179A

彼らは天幕に入ると、まず見つけた食物で飢えを追い払い、次に金と銀を、できる限り奪い取った。

12

Et cum soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam.

PL 16, 179A

そして、自分たちだけで略奪に没頭していたにもかかわらず、シリア人が逃げたことを王に告げようと決めた。知らせを抑えて欺きの略奪をほしいままにするよりも、そのほうが徳にかなうと考えたからである。

13

122. Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae vilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent.

PL 16, 179A

122. この知らせによって民は出て行き、シリアの陣営を略奪し、敵の糧食は豊かさをもたらし、預言者の言葉のとおり穀物の安さを取り戻した。上等の小麦粉一升と大麦二升が同じ値で買えるようになったのである。

14

In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est (IV Reg. VII, 3 seq., 8 seq.) .

PL 16, 179B

民のこの歓喜のなか、王がもたれかかっていたあの使者は、出て行く者たちの急ぎと戻る者たちの歓びのあいだで押しつぶされ、民に踏みつけられて死んだ(列王記四7:3以下、8以下)。

Liber III, Caput XXI

第III巻 第XXI章PL 16, 179B
1

Esther vitae periculo honestatis decus secutam esse, immo et regem barbarum, illata nece viro amicissimo; amicitiam enim honestati semper conjungendam, ut Jonathae atque Alchimelech exempla probant.

PL 16, 179B

エステルは命の危険を冒して、さらに蛮族の王も最も親しい友を死に処して、徳にかなうことの誉れに従ったのであり、友愛は常に徳にかなうことと結びつけられねばならないことは、ヨナタンとアヒメレク〔底本はこの章頭の梗概で Alchimelech と刷り、本文(第7節)では Abimelech と刷る。サムエル記上21章の祭司アヒメレクのこと〕の例が示すとおりである。

2

123. Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem (Esther IV, 16) ?

PL 16, 179B

123. 王妃エステルはどうか。自分の民を危険から解き放つために、それがふさわしく徳にかなうことであったから、死に身を差し出し、無慈悲な王の怒りにもたじろがなかったではないか(エステル記4:16)。

3

Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum judicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset (Esther VI, 3 et seq.) .

PL 16, 179C

ペルシア人の王自身も、獰猛で心高ぶる者であったが、それでも、自分に仕掛けられていた謀略を告げた者にただちに恩を返し、民を隷属から自由の身として救い出し、死から引き出し、これほどふさわしくないことを勧めた者を容赦しないのが、ふさわしいことだと判断した(エステル記6:3以下)。

4

Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se ejus fraudulentis consiliis animadvertisset (Esther VII, 9) .

PL 16, 179C

実に、自分に次ぐ者として、すべての友のうちで第一の者として遇していた男を、その欺きの謀によって自分が名誉を傷つけられたと気づいたために、十字架に渡したのである(エステル記7:9)。

5

124. Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi.

PL 16, 179C

124. 徳にかなうことを守る友愛こそ称賛に値し、富・名誉・権力にまさに優先されるべきである。しかし徳にかなうことにまさるとされるのは常のことではなく、徳にかなうことに従うものである。

6

Qualis fuit Jonathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. XX, 29 et seq.) .

PL 16, 179C

ヨナタンの友愛がそうであった。彼は敬虔のゆえに、父の怒りも、命の危険も避けなかった(サムエル記上20:29以下)。

7

Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur (I Reg. XXI, 6) .

PL 16, 179D

アヒメレク〔底本は Abimelech。章頭の梗概では Alchimelech と刷る。いずれもアヒメレクと読む〕の友愛もそうであった。彼は、客をもてなす好意の務めのゆえに、逃げる友を引き渡すよりも、むしろ自分の死を受けねばならないと考えた(サムエル記上21:6)。

Liber III, Caput XXII

第III巻 第XXII章PL 16, 180A
1

Honestatem amici causa non deserendam; si tamen adversus amicum testimonium dicendum fuerit, cautionem adhibendam. Inter amicos quis candor in aperiendo pectore, quae generositas in patiendo, quae in arguendo libertas requiratur?

PL 16, 180A

友のために徳にかなうことを捨ててはならない。ただし友に不利な証言をせねばならないときは、慎重さを用いねばならない。友のあいだでは、胸を開くのにどんな率直さが、耐えるのにどんな寛大さが、咎めるのにどんな自由さが求められるか。

2

Amicitiam virtutum custodem esse, nec nisi in similium morum hominibus inveniri. Eamdem in corripiendo mitem, atque a propriis commodis alienam esse oportere; et inde quam rari divitibus veri amici!

PL 16, 180A

友愛は徳の番人であり、似た人柄の者のあいだにしか見いだされない。同じ友愛は、戒めるにあたって穏やかで、自分の利益から離れたものでなければならない。それゆえ、富める者に真の友がいることは、いかにまれなことか。

3

Quanta amicitiae dignitas; quae quo major, eo detestabilior amici perfidia, ut Judae atque amicorum Job exemplis cognoscitur. 125. Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia.

PL 16, 180A

友愛にはどれほどの尊厳があることか。それが大きいほど、友の裏切りはいっそう忌まわしい。ユダとヨブの友たちの例で知られるとおりである。125. それゆえ、徳にかなうことに優先させるべきものは何もない。しかしそれが友愛への熱意のために見過ごされることのないよう、友愛についても聖書はこのことを戒めている。

4

Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?

PL 16, 180B

実に、哲学者たちの問いの多くには、こういうものがある。友に従うために、友のゆえに祖国に背く考えを持つべきか否か。友の利益に身を任せ、それに力を注ぐあまり、信義を捨てるべきか。

5

126. Et Scriptura quidem ait: Clava, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum adversus amicum suum (Prov. XXV, 18) . Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium.

PL 16, 180B

126. 聖書は確かにこう言う。「友に対して偽りの証言をする人は、棍棒であり、剣であり、鉄の矢である」(箴言25:18)。しかし、聖書が何を付け加えているかを考えよ。聖書が咎めているのは、友に対してなされた証言ではなく、偽りの証言である。

6

Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, praeponderare charitati civium?

PL 16, 180B

では、神のために、あるいは祖国のために、誰かが証言せざるをえないとしたらどうか。友愛が信仰にまさるべきだろうか。同じ市民への愛にまさるべきだろうか。

7

In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cujus fide absolvi debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari.

PL 16, 180B

しかしこれらの事柄においてさえ、証言の真実が求められねばならない。友が、その信義によってこそ無罪とされるべき友の背信によって襲われることのないためである〔cujus は直前の amici(証言する友)に係ると取った〕。それゆえ友は、害ある者におもねってもならず、潔白な者を陥れてもならない。

8

127. Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico vitii cognoverit, corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia.

PL 16, 180C

127. 確かに、証言せざるをえないなら、友に何か悪を知ったときは、ひそかに戒め、聞き入れなければ公然と戒めよ〔底本の構文は不揃いで、命令として補った〕。実に、戒めには善いものがあり、黙った友愛よりもしばしば優れている。

9

Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum ejus vulneret, tu tamen corripe, ne verearis: Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. XXVII, 6) .

PL 16, 180C

友が傷つけられたと思っても、それでもあなたは戒めよ。戒めの苦さがその心を傷つけても、それでもあなたは戒めよ。恐れるな。「友の傷は、へつらう者の口づけよりも耐えやすい」からである(箴言27:6)。

10

Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. Constans enim debet esse amicitia, perseverare in affectu; non puerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia.

PL 16, 180C

それゆえ、誤っている友は戒めよ。潔白な友は見捨てるな。友愛は変わらず、情においてとどまらねばならない。子供のように、定まらぬ考えで友を取り替えてはならない。

11

128. Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitae tua jucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae, et immortalitatis gratia (Eccli. VI, 16) , Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam.

PL 16, 180D

128. 友にあなたの胸を開け。友があなたに誠実であるように、またその友からあなたが生の楽しみ〔底本は vitae tua。tuae の誤りと読む〕を得るように。実に、「誠実な友は命の薬であり、不死の恩寵である」〔immortalitatis gratia は「不死のために」とも読めるが、「不死の恩寵」と取った〕(集会の書6:16)。友には対等の者として敬意を払え。務めにおいて友に先んじることを恥じるな。友愛は驕りを知らないからである。

12

Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas (Eccli. XXII, 31) . Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia vitae adjumentum est.

PL 16, 181A

それゆえ賢者は言う。「友に挨拶することを恥じるな」(集会の書22:31)。窮乏のなかの友を見捨てるな。見放すな。見限るな。友愛は生の助けだからである。

13

Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit (Galat. VI, 2) ; dicit enim his quos ejusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adjuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adjumentum suppetat?

PL 16, 181A

それゆえ我々は互いの荷を担おう。使徒が教えたとおりである(ガラテヤ6:2)。使徒は、同じ体の愛が抱き取った者たちにこう言うのである。実に、友の順境が友を助けるのであれば、友の逆境においても、友の助けが差し出されないのはなぜか。

14

Juvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. 129. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera.

PL 16, 181A

助言によって助けよう。熱意を持ち寄ろう。情をもって共に苦しもう。129. 必要なら、友のために厳しいことにさえ耐えよう。

15

Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur.

PL 16, 181B

友の潔白のために、しばしば敵意を引き受けねばならず、友が咎められ訴えられるとき、あなたが抗い、あるいは答えるなら、しばしば中傷も受ける。

16

Nec te poeniteat ejusmodi offensionis; justi enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo (Eccli. XXII, 31) . In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur.

PL 16, 181B

そのような怒りを買うことを悔やむな。義人の声はこうだからである。「たとえ友のゆえに災いが私に起こっても、私は耐える」(集会の書22:31)。逆境にあってこそ友は試される。順境ではすべての者が友に見えるからである。

17

Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat. 130. Quam pulchre in adversis positus Job dicit: Miseremini mei, amici, miseremini (Job. XIX, 21) .

PL 16, 181B

しかし、逆境にある友には忍耐と辛抱が必要であるように、順境にある友には、ふさわしい権威が必要である。おのれを高ぶらせる友の驕りを抑え、咎めるためである。130. 逆境に置かれたヨブは、何と美しく言うことか。「私を憐れめ、友らよ、憐れめ」(ヨブ記19:21)。

18

Non quasi abjecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum injuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem vos et impugnatis hominem, cujus aerumnis compati pro amicitia vos oportebat.

PL 16, 181B

この声は卑しい声のようではなく、むしろ譴責の声のようである。実に、友たちから不当に咎められたとき、彼は答えた。「私を憐れめ、友らよ」。すなわち、「慈しみを示すべきである。しかるに諸君は、その苦難を友愛のゆえに共に苦しむべき人を、押さえつけ、攻め立てている」というのである。

19

131. Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius.

PL 16, 181C

131. それゆえ、子らよ、兄弟たちと結んだ友愛を守れ。人の世にこれより美しいものはない。

20

Solatium quippe vitae hujus est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur.

PL 16, 181C

実に、この生の慰めとは、あなたの胸を開く相手を持ち、その人と秘めごとを分かち合い、胸の秘密を託し、順境にはあなたを祝い、悲しみには共に苦しみ、迫害には励ます、誠実な人をあなたのために得ることである。

21

Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma divisit (Dan. III, 16 et seq.) ! De quo supra diximus (Supr. c. 9) .

PL 16, 181C

ヘブライ人の若者たちは何と善い友であったことか。燃える炉の炎も、彼らを互いへの愛から引き離さなかった(ダニエル3:16以下)。これについては前に述べた(上の第9章を見よ)〔単数の De quo は、ヘブライ人の若者たちでなく、次に引くダビデの哀歌(サウルとヨナタンについて。第3巻第9章、第61段落で既に引いた)を指すらしい。若者たちのことは前に述べられていない〕。

22

Bene ait sanctus David: Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati (II Reg. I, 23) . 132. Hic est amicitiae fructus, ut non fides propter amicitiam destruatur.

PL 16, 182A

聖なるダビデはよく言う。「サウルとヨナタンは、麗しく、いとしく、生きているあいだ離れず、死においても引き離されなかった」(サムエル記下1:23)。132. これが友愛の実りである。すなわち、友愛のために信義が壊されないことである。

23

Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori.

PL 16, 182A

神に不誠実であった者は、人の友でありえないからである。友愛は敬虔の番人であり、対等さの教師である。上の者が下の者に、下の者が上の者に、自分を対等な者として示すためである。

24

Inter dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori.

PL 16, 182A

気質の合わない者のあいだに友愛はありえない。それゆえ双方の好意が互いに調和せねばならない。事が求めるなら、下の者に権威が欠けてはならず、上の者に謙遜が欠けてはならない。

25

Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, objurget, non jactantiae studio, sed affectu charitatis.

PL 16, 182A

上の者は〔主語は明示されない。前文から「聞く」のを上の者、「諭す」のを下の者と取った〕、同輩として、対等の者として聞け。下の者は、友として、誇りたい心からではなく愛の情から、諭し、咎めよ。

26

133. Neque monitio aspera sit, neque objurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae.

PL 16, 182B

133. 諭しは荒くてはならず、咎めは侮辱的であってはならない。友愛はへつらいを避けねばならないように、驕りとも無縁でなければならないからである。

27

Quid est enim amicus, nisi consors amoris, ad quem animum tuum adjungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas?

PL 16, 182B

友とは、愛を分かち合う者でなくて何であろうか。あなたの心をその人に結びつけ寄せ、混ぜ合わせて、二人から一つになりたいと望み、もう一人の自分のように自分を託し、その人から何も恐れず、あなた自身も自分の得のためにその人に徳にかなわぬことを何も求めない、そういう相手である。

28

Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.

PL 16, 182B

友愛は収益を生むものではなく、ふさわしさに満ち、厚意に満ちている。友愛は徳であって、利得ではない。金で生まれるのではなく、厚意で生まれ、値の競りによってではなく、好意の競い合いによって生まれるからである。

29

134. Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam divitum: et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio.

PL 16, 182B

134. 実に、友愛は、富める者のものより貧しい者のもののほうがおおむね優れている。富める者はしばしば友なしにおり、貧しい者には友が満ちている。へつらいの偽りがあるところに、真の友愛はないからである。

30

Divitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, hujus amicitia invidia vacat. 135. Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est?

PL 16, 182C

それゆえ、富める者には、多くの者がおもねって好意を示す。貧しい者に対して、偽る者は誰もいない。貧しい者に差し出されるものは何であれ真実であり、その友愛には妬みがない。135. 天使と人に共通する友愛より、貴いものがあろうか。

31

Unde et Dominus Jesus dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant vos in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9) . Ipse nos Deus amicos ex servulis facit, sicut ipse ait: Jam vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14) .

PL 16, 182C

それゆえ主イエスも言う。「不法なマモンで、汝らのために友を作れ。彼らは、永遠の幕屋に汝らを迎え入れるであろう」(ルカ16:9)。神自身が、我々を僕から友にする。自ら言うとおりである。「汝らは、私が命じることを行うなら、すでに私の友である」(ヨハネ15:14)。

32

Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum.

PL 16, 182C

神は、我々が従うべき友愛の型を与えた。友の意志を行い、胸にあるものは何でも、友に秘密を打ち明け、友の秘密も知らずにいないためである。我々の胸を友に示し、友も我々に自分の胸を開くようにしよう。

33

Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 14) . Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Jesus.

PL 16, 183A

そこで彼は言う。「私が汝らを友と呼んだのは、私の父から聞いたすべてのことを、汝らに知らせたからである」(ヨハネ15:14)〔ヨハネ15:15 に当たる箇所をミーニュは15:14 と刷る〕。それゆえ友は、真の友なら何も隠さない。主イエスが父の奥義を注ぎ出したように、自分の心を注ぎ出す。

34

136. Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit.

PL 16, 183A

136. それゆえ、神の命令を行う者は友であり、この名で尊ばれる。心を一つにする者こそ友である。友のあいだには心の一致があるからである。友愛を傷つけた者ほど忌まわしい者はない。

35

Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod ejus condemnaret perfidiam, quod gratiae vicem non repraesentaverit, et conviviis amicitiae venenum malitiae miscuerit.

PL 16, 183A

そのため、主が裏切り者に見いだしたいちばん重いことは、その背信を断罪するものであった。好意の返礼を果たさず、友愛の宴に悪意の毒を混ぜたことである。

36

Itaque sic ait: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14) !

PL 16, 183B

そこでこう言う。「しかし汝は、心を同じくする人、私の導き手、私の知人、私とともにつねに甘い食物を取っていた者よ」(詩篇54:14)。

37

Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Ibid., 13) ; et ab eo qui me oderat, absconderem me.

PL 16, 183B

すなわち、これは耐えられない。汝は、汝に好意を与えた者に、心を同じくする者として襲いかかったからである。「もし私の敵が私を呪ったのなら、私は確かに耐えたであろう」(詩篇54:13)。「私を憎んだ者から、私は身を隠したであろう」。

38

Inimicus vitari potest, amicus non potest, si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra: hunc cavere non possumus, cui commisimus.

PL 16, 184A

敵は避けることができる。友は、陥れようとするなら避けられない。我々は、自分の考えを託さない相手には用心する。託した相手には用心できない。

39

Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti.

PL 16, 184A

それゆえ、罪への憎しみをいっそう募らせるため、「汝は私の僕、私の使徒」とは言わず、「私と心を同じくする者」と言った。すなわち、心を同じくする者を裏切った汝は、私の裏切り者であるばかりでなく、汝自身の裏切り者でもあるということである。

40

137. Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Job non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogavit Job, et Dominus ignovit.

PL 16, 184A

137. 主自身は、聖なるヨブに敬意を払わなかった三人の王〔ヨブの三人の友のこと〕に怒りを覚えたとき、むしろ友を通じて彼らを赦すことを選び、友愛の助けによって罪の赦しが生じるようにした。そこでヨブが願い、主は赦した。

41

Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia (Job, XLII, 7 et seq.) . 138. Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Majorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.

PL 16, 184A

友愛は、驕りが害を及ぼした者たちに益をもたらした(ヨブ記42:7以下)。〔底本はここに「結び」(CONCLUSIO)の題を掲げる〕138. 子らよ、これらのことを私は諸君のもとに預けた。諸君の心に守れ。それが何か益をもたらすかどうかは、諸君が吟味するであろう。さしあたり、これらは多くの例を差し出している。実に、先人たちの例のほとんどすべて、また多くの言葉が、この三巻のうちに収められている。たとえ語り口が何の魅力ももたらさなくとも、古の連なりが一種の要約として表され、大いに教えを与えるためである。