Caput I
第I章PL 16, 1357A[1357] 1. Etsi incrementum doloris sit, id quod doleas, scribere; quoniam tamen plerumque in ejus, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus; eo quod in scribendo dum in eum mentem dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reviviscere: signare aliquid de Valentiniani junioris ultimis cordi fuit; ne aut obliterasse silentio bene meriti de nobis pignoris memoriam videremur, atque inhonoratam reliquisse, aut refugisse incentivum dolendi, cum doluisse plerumque solatium sit dolentis: simul cum de ipso aut ad ipsum loquor, tamquam de praesente vel ad praesentem mihi sermo sit.
PL 16, 1357A1. 悲しみの種を書くことは悲しみを増すかもしれない。しかし我々は、失った者を悼むとき、その者を思い起こすことにおのずと安らぎを得る。書くあいだ、その者へと精神を向け、思いを定めると、言葉のうちにその者が生き返るように思われるからである。そこで、若いウァレンティニアヌスの最期について何かを書き留めようと心に決めた。我々に善くしてくれた愛しい者の記憶を沈黙のうちに葬り、顕彰せずに放置したと思われたくなかったし、悲しみをかき立てるものを避けたとも思われたくなかったからである。悲しんだことは、悲しむ者にとってたいてい慰めになる。同時に、その者について、あるいはその者に向かって語るとき、私の言葉は、あたかもその者が目の前にいるかのように、目の前の者に向けたものとなる。
2. Quid igitur primum defleam? Quid primum amara conquestione deplorem? Conversi sunt dies nobis votorum nostrorum in lacrymas; siquidem Valentinianus nobis, sed non talis qualis sperabatur, advenit.
PL 16, 1357A2. では、まず何を嘆こうか。まず何を苦い訴えをもって悼もうか。我々の願った日々は涙に変わってしまった。ウァレンティニアヌスは我々のもとに来たが、望まれたような姿ではなかった。
Et iste tamen vel morte sua voluit implere promissum; sed nobis acerbissima est facta ejus, quae exoptabatur, praesentia. Utinam adhuc nobis abesset, ut sibi viveret!
PL 16, 1358Aそれでも彼は、自らの死によってでさえ、約束を果たそうとした。しかし、待ち望まれたその到来は、我々にはこのうえなく苦いものとなった。彼がなおも我々のもとにおらず、自分のために生きていてくれたなら、どれほどよかったことか。
Sed ille non passus, cum audiret Alpes Italiae hoste infestari barbaro, maluit periclitari se, si Gallias derelinqueret, quam nostro deesse periculo. Magnum crimen agnoscimus imperatoris, quod Romano voluit subvenire imperio! Haec causa mortis, quae plena laudis.
PL 16, 1358Aだが彼は、アルプスがイタリアに迫る蛮族の敵に脅かされていると聞いて、黙っていられなかった。ガリアを捨てれば自らが危険にさらされると知りつつ、我々の危難に居合わせないよりはそのほうを選んだ。皇帝の大きな罪を我々は認めよう。ローマの帝国を助けようとしたことを。これが死の原因であり、賞賛に満ちた原因である。
Solvamus bono principi stipendiarias lacrymas; quia ille nobis solvit etiam mortis suae stipendium. 3. Nec tamen flendi admonitio necessaria. Flent omnes, flent et ignoti, flent et timentes, flent et inviti, flent et barbari, flent et qui videbantur inimici.
PL 16, 1358A善き君主に貢ぎの涙を納めよう。彼は我々に、自らの死という貢ぎまで納めたのだから。3. だが、泣くようにと促す必要はない。皆が泣いている。見知らぬ者も泣き、恐れる者も泣き、望まぬ者も泣き、蛮族も泣き、敵と見えた者さえ泣いている。
Quantos iste de Galliis usque huc totius tractu itineris populorum egit gemitus? Omnes enim non tamquam imperatorem sibi, sed tamquam parentem publicum obisse domestico fletu doloris illacrymant, suaque omnes funera dolent.
PL 16, 1358Aガリアからここに至る道のりの全体で、彼はどれほど多くの民のうめきを引き起こしたことか。人々は皆、自分たちの皇帝がではなく、公の父が世を去ったかのように、身内を悼む涙で悲しみを流し、誰もが自分自身の葬儀として嘆いている。
Amisimus enim imperatorem in quo duo pariter acerbant dolorem, annorum immaturitas, et consiliorum senectus. In his ego fleo, sicut dixit Propheta: Oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit a me, qui consolabatur me (Thren. I, 16) .
PL 16, 1359A我々は、悲しみをひとしく苦くする二つのものを兼ね備えた皇帝を失ったからである。年の若さと、思慮の老成である。これらのゆえに私は泣く。預言者が言ったとおりである。「私の目は涙でかすんだ。私を慰める者が私から遠ざかったからである。」(哀歌1:16)
Oculi mei non solum corporis, sed etiam mentis hebetati sunt, et quadam caecitate omnis sensus obductus est; quoniam ereptus est mihi, qui convertit animam meam, et ad spem maximam de summa rerum desperatione revocavit.
PL 16, 1359A私の目は、体の目だけでなく心の目もかすみ、一種の盲目があらゆる感覚をおおってしまった。私の魂を立ち直らせ、あらゆるものへの絶望から最大の望みへと呼び戻してくれた者が、私から奪われたからである。
4. Audite, omnes populi, et videte dolorem meum. Virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem (Ibid., 18) : sed cognito quod de Valentiniani essent partibus, liberi reverterunt.
PL 16, 1359A4. 「聞け、すべての民よ、そして私の痛みを見よ。私のおとめたちと若者たちは捕囚となって去った」(哀歌1:18)。しかし彼らは、ウァレンティニアヌスの側の者だと知られて、自由の身となって帰ってきた。
Militavit hostis barbarus imperatori adolescenti, et suae oblitus victoriae, memor fuit imperialis reverentiae. Laxavit sponte quos ceperat, excusans quod ignorasset Italos.
PL 16, 1359B蛮族の敵は若い皇帝に仕えて兵となり、自らの勝利を忘れて、帝国への敬意を覚えていた。捕らえていた者たちを自ら解き放ち、彼らがイタリア人であるとは知らなかったと弁解した。
Nos adhuc murum Alpibus addere parabamus: Valentiniani gratia non exspectavit Alpium vallum, fluenta amnium, aggeres nivium, sed Alpes et fluvios supergressa, muro nos sui imperii protexit.
PL 16, 1359B我々はなおアルプスに城壁を加えようと備えていた。しかしウァレンティニアヌスの厚情は、アルプスの防壁も、川の流れも、雪の堤も待たなかった。アルプスと諸々の川を越えて、自らの帝国という城壁で我々を守ったのである。
Unde prophetici Threni mihi utendum videtur exordio: Quomodo moeret Italia, quae abundabat gaudiis? Plorans ploravit in nocte, et lacrymae illius in maxillis ejus. Non est qui eam consoletur ab omnibus qui diligunt eam. Omnes qui amant illam, despexerunt eam.
PL 16, 1359Bそれゆえ、預言者の哀歌の書き出しを借りるのがよいと思われる。「豊かな喜びにあふれていたイタリアは、なぜ今これほど嘆くのか。夜に泣きに泣き、その涙は頬にある。彼女を愛した者すべての中に、彼女を慰める者はいない。彼女を愛した者は皆、彼女を軽んじた。」
Omnis populus ejus ingemiscentes (Ibid., II) . 5. Et quia de Hierusalem dictum est: Plorans ploravit in nocte; et nostra Hierusalem, id est, Ecclesia, ploravit in nocte; quoniam qui eam splendidiorem fide sua et devotione faciebat, occubuit.
PL 16, 1359B「その民は皆うめいている」(哀歌1:11〔底本の引照は Ibid., II。句は哀歌1:11 にあり、11 の誤りと見られる〕)。5. エルサレムについて「夜に泣きに泣いた」と言われているが、我々のエルサレム、すなわち教会もまた夜に泣いた。信仰と献身によって教会をいっそう輝かせていた者が、倒れたからである。
Merito ergo plorans ploravit, et adhuc lacrymae ejus in maxillis ejus. Ubertatem quidem fletuum solet vultus humescentis declarare infusio, cum lacrymis genae rorant; sed quia scriptum est: Genae ejus sicut phialae aromatis gignentes unguentaria, labia ejus lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13) ; mystica Ecclesiae gratia deflentis accipitur, quae in obitu Valentiniani bonum doloris sui effudit unguentum, et vitam ejus praedicando concelebrat.
PL 16, 1359Cそれゆえ教会が泣きに泣き、今なお涙が頬にあるのは当然である。涙が豊かであることは、頬が涙に濡れるとき、湿った顔にあふれる流れで示されるのが常である。しかし「その頬は香油を生み出す香料の杯のようであり、その唇は没薬のしたたるユリのようである」(雅歌5:13)と書かれているので、奥義の意味では、嘆く教会の恩寵と解される。教会はウァレンティニアヌスの死に際して、自らの悲しみのよい香油を注ぎ出し、彼の生涯を宣べ伝えて称えている。
Cui mors obesse non potuit, eo quod odor praedicationis universorum ore celebrabilis fetorem omnem mortis abolevit. 6. Flet igitur Ecclesia pignus suum, et lacrymae ejus in maxillis ejus.
PL 16, 1360A死は彼を害することができなかった〔Cui は直前の「彼の生涯」のウァレンティニアヌスを指すと取った〕。宣べ伝えの香りがあらゆる人の口に称えられ、死の悪臭をすべて消し去ったからである。6. こうして教会は自らの愛し子を泣き、その涙は頬にある。
Quae sit maxilla audi: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Luc. VI, 29) ; eo quod in doloresit patiens, ut poeniteat verberantem.
PL 16, 1360A頬とは何か、聞け。「汝の頬を打つ者には、もう一方の頬も向けよ」(ルカ6:29)。打つ者が悔いるように、悲しみの中で耐え忍ぶからである〔底本は in doloresit。in dolore sit と読んだ〕。
Percussa eras, Ecclesia, in maxilla tua; cum amitteres Gratianum: praebuisti et alteram, quando tibi Valentinianus ereptus est. Merito tibi non in una maxilla, sed in utraque sunt lacrymae; quia pie germanum utrumque deploras.
PL 16, 1360A教会よ、あなたはグラティアヌスを失ったとき、頬を打たれた。ウァレンティニアヌスが奪われたとき、もう一方の頬も向けた。涙が一方の頬だけでなく、両方の頬にあるのは当然である。情愛をもって、兄弟のどちらをも嘆いているからである。
Ploras igitur, Ecclesia, et fletu genae tuae velut fluentibus quibusdam stillicidiis pietatis exundant. Quae sunt istae genae Ecclesiae? De quibus alibi ait Scriptura: Ut corium malorum granatorum genae tuae (Cant. VI, 6) .
PL 16, 1360A教会よ、あなたは泣き、その涙によって、あなたの頬は情愛のしたたりが流れ出るかのようにあふれる。教会のこの頬とは何か。聖書は別の箇所でこれについて言う。「ザクロの皮のようだ、汝の頬は」(雅歌6:6)。
Istae sunt genae in quibus solet nitere verecundia, pulchritudo fulgere: in quibus aut flos juventae, aut perfect e aetatis insigne est.
PL 16, 1360Bこれは、慎みが輝き、美しさが光るのが常である頬である。そこには若さの花、あるいは円熟した年齢の印がある〔底本は perfect e。perfectae と読んだ。ミーニュの脚注 d はナンニウスを引いて、これを円熟した年齢の印である髭のことと解し、そのため後にアロンの髭に触れると記す〕。
In obitu igitur fidelium imperatorum quidam fidei pudor, quaedam Ecclesiae verecundia est: et in tam immatura morte piorum principum omnis Ecclesiae moestior pulchritudo est.
PL 16, 1360Bそれゆえ、信仰ある皇帝たちの死には、信仰の恥じらいとでも言うべきもの、教会の慎みとでも言うべきものがある。敬虔な君主たちの、これほど早すぎる死において、教会全体の美しさはいっそう悲しみに沈んでいる。
7. Plorat Ecclesia in sapientibus suis, qui velut caput Ecclesiae sunt: oculi enim sapientis in capite ejus (Eccl. II, 14) .
PL 16, 1360B7. 教会は自らの賢者たちのうちで泣く。彼らは教会の頭のようなものである。「賢者の目はその頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。
Plorat in oculis, hoc est, in suis fidelibus; quia scriptum est: Oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem tuam (Cant. IV, 1) ; eo quod videant spiritaliter, et noverint ea, quae viderint, tacere mysteria.
PL 16, 1360B教会は目のうちで、すなわち自らの信者たちのうちで泣く。「汝の目はハトのようだ、汝の沈黙の向こうにあって」(雅歌4:1)と書かれているからである。彼らは霊的に見て、見たものについて奥義を黙するすべを知っている。
Plorat in sacerdotibus suis, qui sunt sicut genae Ecclesiae, in quibus est barba Aaron (Psal. CXXXII, 2) , hoc est, barba sacerdotalis, in quam de capite descendit unguentum.
PL 16, 1360C教会は自らの司教たちのうちで泣く。彼らは教会の頬のようなものであり、そこにアロンのひげがある(詩篇132:2)。すなわち、頭から香油が流れ下る、祭司のひげである。
Isti sunt in quibus est pulchritudo Ecclesiae, in quibus flos ejus gratior, in quibus aetas perfectior: qui velut cortices malorum punicorum decorem foris praeferant abstinentia corporali, intus autem commissam sibi plebem diversae aetatis et sexus foveant sapientia spiritali, objecti quidem saeculo ad injurias, sed interna mysteria dividentes.
PL 16, 1360C彼らのうちに教会の美しさがあり、教会の花がいっそう快く、年齢がいっそう円熟している。彼らはザクロの皮のように、外には体の禁欲という飾りを示し、内には、ゆだねられた、さまざまな年齢と性の民を霊的な知恵で温める。世の侮辱にさらされながら、内なる奥義を分け与えているのである。
Plorat in virginibus suis, quae sunt sicut lilia, et lilia myrrha plena, candorem integritatis, et mortificatae corporalis illecebrae gloriam praeferentes.
PL 16, 1361A教会は自らのおとめたちのうちで泣く。彼女たちはユリのようであり、没薬に満ちたユリのようで、無傷さの白さと、体の誘惑を死なせた栄光とを示している。
8. In his ergo flet, sicut scriptum est: Viae Sion lugent, sacerdotes ejus ingemiscunt, virgines ejus abductae, et ipsa indignatur intra se (Thren. I, 4) .
PL 16, 1361A8. これらのうちで教会は泣く。書かれているとおりである。「シオンの道は嘆き、その祭司たち〔sacerdotes。前節で「司教たち」とした語と同じ〕はうめき、そのおとめたちは連れ去られ、彼女自身も自らのうちで憤っている」(哀歌1:4)。
Et intra se quidem indignatur, ad Valentinianum autem dicit: Assumam te, et inducam in domum matris meae et in secretum ejus quae concepit me.
PL 16, 1361A教会は自らのうちで憤っているが、ウァレンティニアヌスにはこう語りかける。「私は汝を連れ、私の母の家へ、私を身ごもった者の奥の間へ導き入れよう。」
Potum tibi dabo a vino operosi unguenti (Cant. VIII, 2) , hoc est, multi operis, multi odoris unguento a fluxu malorum granatorum meorum; ut bibat vinum quod laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15) , et defluat in eum malorum granatorum fluxus, in quibus multus et diversus est fructus.
PL 16, 1361A「汝に、手の込んだ香油のぶどう酒から飲み物を与えよう」(雅歌8:2)。すなわち、多くの手間をかけた、多くの香りをもつ香油、私のザクロの汁から〔与えよう〕、ということである。それは、彼が「人の心を喜ばせるぶどう酒」(詩篇103:15)を飲み、多くのさまざまな実りをもつザクロの汁が彼のうちに流れ込むためである。
Sermo enim multorum sensuum, et de diversis Scripturis abundans, sermo angelorum, sermo apostolorum ac prophetorum, quos uno velut corio Ecclesia sancta complectitur, malorum fluxus est granatorum.
PL 16, 1361B多くの意味をもち、さまざまな聖書から豊かに引かれた言葉、天使たちの言葉、使徒たちと預言者たちの言葉こそ、ザクロの汁である。聖なる教会は、彼らを一つの皮のようにして包んでいる。
9. Videns haec Valentinianus integrae plena gratiae, respondet: Misericordiae Domini quod non defecimus; quia non sunt consummatae miserationes ejus. Renovabit illas sicut lux matutina (Thren. III, 12) . Multi sunt gemitus mei, et cor meum defecit.
PL 16, 1361B9. ウァレンティニアヌスは、完全な恩寵〔gratia は人の魅力の意とも取れる〕に満ちて、これを見て答える。「主の慈しみによって我々は絶えなかった。その憐れみは尽き果てていないからである。主はそれを朝の光のように新たにする」(哀歌3:12)。「私のうめきは多く、私の心は衰えた。」
Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum. Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum.
PL 16, 1361B「主は私の分である、と私は言った。それゆえ私は主を待ち望む。主は、主を待ち望む者、主を求める魂に対して善い。」
Bonum est sperare in salutare Domini Bonum est viro cum portaverit jugum grave in juventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum grave (Ibid., 24 et seq.) .
PL 16, 1361B「主の救いを望むのは善い。若いときに重いくびきを負うのは、人にとって善い。その者はひとり座し、黙している。重いくびきを負ったからである」(哀歌3:24以下)。
Et ille quidem se suarum virtutum remuneratione solatur; eo quod in juventute sua labores absorbuit, pericula multa toleravit; jugum maluit grave emendatioris propositi, quam molle illud ac plenum deliciarum, vivida mentis cervice portare.
PL 16, 1361C実際、彼は自らの徳への報いによって自らを慰める。若いときに労苦を飲み干し、多くの危険に耐えたからである。生気ある精神の首をもって、より正しい志という重いくびきを負うほうを、あの柔らかく快楽に満ちたくびきよりも選んだ。
10. Beatus plane qui vel in senectute correxit errorem, beatus qui vel sub ictu mortis animum avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) ; quia scriptum est: Desine a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi (Psal. XXXIII, 15) .
PL 16, 1361C10. 老年になってからでも過ちを正した者は、まことに幸いである。死の打撃のもとでさえ、心を悪徳から背けた者は幸いである。「その罪が覆われた者は幸いである」(詩篇31:1)。「悪を離れて善を行え、そして世々に住め」(詩篇33:15)と書かれているからである。
Quicumque ergo desierit a peccatis, et fuerit ad meliora in quacumque conversus aetate, habebit superiorum indulgentiam peccatorum, quae fuerit vel poenitendi confessus affectu, vel corrigendi aversatus ingenio.
PL 16, 1361Cそれゆえ誰であれ、罪をやめ、どの年齢でもより善いものへと転じた者は、先立つ罪の赦しを得る。悔い改めの心情をもって告白したか、改める気質をもって退けたのであれば。
Sed huic cum plurimis veniae societas emerendae; plurimi enim sunt qui se a peccatis et lubrico juventutis in senectute revocare potuerunt: rarus autem qui in juventute grave jugum seria sobrietate portaverit.
PL 16, 1362Aしかし彼は、赦しを得るにあたって、多くの人と交わりを共にする。実に、老年になって罪や若さの滑りやすさから自らを呼び戻すことができた者は非常に多い。だが、若いときに重いくびきを真剣な節度をもって負った者は稀である。
Hoc est illud jugum, de quo Dominus in Evangelio ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 28, 29) .
PL 16, 1362Aこれこそ、主が福音書で言うくびきである。「疲れ、重荷を負うすべての者よ、私のもとに来よ。私は汝らを休ませよう。私のくびきを汝らの上に負え」(マタイ11:28, 29)。
Si quis ergo antequam gravi oneretur peccatorum sarcina, tulerit jugum in juventute, singulariter sedebit: non cum plurimis conferendus, sed cum illo qui potest dicere: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 10) .
PL 16, 1362Aそれゆえ、罪の重荷に押しつぶされる前に、若いうちにくびきを負った者は、ひとり座すであろう。多くの者と比べられるべきではなく、こう言うことのできる者と並ぶべきである。「汝は私をただひとり、望みのうちに据えた」(詩篇4:10)。
11. Sed forte dicas: Quomodo jugum grave dicit Hieremias, cum in Evangelio Dominus dixerit: Jugum meum suave et onus meum leve est (Matth. XI, 29) ? Ac primo disce, quia Graecus jugum tantummodo posuit, non addidit grave.
PL 16, 1362A11. だが、おそらくあなたは言うだろう。主が福音書で「私のくびきは快く、私の荷は軽い」(マタイ11:29)と言ったのに、エレミヤはどうして「重いくびき」と言うのか、と。まず学べ。ギリシア語は単に「くびき」と置いただけで、「重い」とは加えなかった。
Tamen et illud adverte, quia etsi ita esset in Threnis (Thren. III, 27) , in Evangelio tamen jugum suave dixit, et onus leve, non jugum leve.
PL 16, 1362Bそれでも、次のことにも注意せよ。たとえ哀歌(哀歌3:27)においてそうであったとしても、福音書で主が「快い」と言ったのはくびきであり、「軽い」と言ったのは荷であって、「軽いくびき」とは言っていない。
Potest enim grave jugum Verbi esse, sed suave: grave adolescenti, grave juveni, cujus aetas est florulentior; ut nolit jugo Verbi subjiciendam animi praebere cervicem.
PL 16, 1362B言葉のくびきは重くありうるが、しかも快いものでありうるからである。若者にとっては重く、盛りの年齢にある青年にとっては重い。そのため、言葉のくびきに従うべき首を、心が差し出そうとしないのである。
Potest et grave Verbi jugum videri propter onera disciplinae, austeritatem correctionis, pondus abstinentiae, restrictionemque lasciviae; suave tamen esse fructu gratiae, spe remunerationis aeternae, purioris conscientiae suavitate.
PL 16, 1362B言葉のくびきは、訓練の荷、矯正の厳しさ、禁欲の重み、放縦を抑えることのゆえに、重いと見えることもありうる。しかし、恩寵の実り、永遠の報いへの望み、より清い良心の快さのゆえに、快くもある。
Tamen jugum Verbi suave dixit, onus obedientiae leve; quoniam ei qui jugum Verbi patienti cervice susceperit, disciplinae onus grave esse non poterit.
PL 16, 1362Bそれでも主は、言葉のくびきを快い、従順の荷を軽いと言った。言葉のくびきを耐える首で引き受けた者にとって、訓練の荷が重いはずはないからである。
12. Qui ergo tulerit a juventute jugum, singulariter sedebit, et silebit, revelata sibi gaudens divinae remunerationis aeterna mysteria. Aut certe silebit, non opus habens excusatione peccati, quod matura confessione praevenit, et propera correctione deposuit.
PL 16, 1362C12. それゆえ、若いときからくびきを負った者は、ひとり座し、黙しているであろう。神の報いについて自らに啓示された永遠の奥義を喜びながら。あるいは少なくとも、黙しているであろう。時を逸しない告白で先んじ、迅速な矯正で脇に置いた罪のために、弁明を必要としないからである。
Non enim dicitur huic: Quae in juventute non congregasti, quomodo invenies in senectute (Eccl. XXV, 5) ?
PL 16, 1362C実際、この者には次のようには言われない。「若いときに集めなかったものを、老年になってどうして見いだすのか」(集会の書25:5)。
Potest autem et sic intelligi, quoniam qui cito portaverit jugum Verbi, hoc est, a juventute, non se miscebit cum juvenibus, sed sedebit seorsum et silebit; donec plena se perfectione virtutis erudiat, et magnam induat animo patientiam: dabitque percutienti maxillam suam, etiam caedis contemnens injuriam; ut mandatis obsequatur coelestibus.
PL 16, 1362Cしかしこうも解せる。言葉のくびきをすぐに負う者、すなわち若いときから負う者は、若者たちの中に混じらず、離れて座り、黙しているであろう。徳の完全さによって自らを十分に鍛え、心に大きな忍耐をまとうまでは。そして、打つ者に自分の頬を差し出し、殴られる侮辱さえ意に介さず、天の戒めに従うであろう。
13. Magnum est enim vel abstinere a vitiis juventutis vel eam in ipso juventutis vestibulo derelinquere, atque ad seriora converti; lubricae enim et perplexae sunt viae juventutis.
PL 16, 1363A13. 若さの悪徳を避けること、あるいは若さの入口そのものでそれを捨てて、より重厚なものへ転じることは、実に偉大である。若さの道は滑りやすく、入り組んでいるからである。
Denique Salomon ait: Tria mihi impossibilia sunt intelligere, et quartum quod non cognosco. Vestigia aquilae volantis, et vias serpentis in petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18, 19) .
PL 16, 1363A実にソロモンは言う。「私には理解できないことが三つあり、第四のことも私は知らない。飛ぶワシの跡、岩の上の蛇の道、航行する船の航路、そして若いときの男の道」(箴言30:18, 19)。
David autem ait: Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7) .
PL 16, 1363Aまたダビデは言う。「私の若い日の罪と無知を、思い出さないでくれ」(詩篇24:7)。
Juvenis enim non solum fragilitate lubricae aetatis prolabitur, verum etiam ignorantia coelestium mandatorum plerumque delinquit: cito autem meretur veniam, qui praetendit ignorantiam. Propheta itaque dicit: Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris.
PL 16, 1363A若者は、滑りやすい年齢の弱さのゆえに倒れるだけでなく、天の戒めを知らないために罪を犯すことも多い。無知を口実とする者は、すぐに赦しを得る。そこで預言者は言う。「私の若い日の罪と無知を、思い出さないでくれ。」
Non dicit: Delicta senectutis meae, et scientiae meae ne memineris; sed quasi propheta, qui cito correxerit et emendaverit vitia juventutis, aetatem ignorantiamque praetendit.
PL 16, 1363B「私の老年の罪と、知っていての罪を思い出さないでくれ」とは言わない。若さの悪徳をすぐに正し改めた預言者として、年齢と無知を口実とするのである。
14. Valentinianus quoque etiam in delicto Prophetae similis ait: Delicta adolescentiae et ignorantiae meae ne memineris. Nec solum dixit, sed etiam ante correxit errorem, quam disceret esse lapsum alicujus erroris.
PL 16, 1363B14. ウァレンティニアヌスもまた、罪においても預言者に似て、言う。「若い日の罪と私の無知を思い出さないでくれ。」彼はそう言っただけでなく、何らかの誤りに陥ったと知る前に、すでに誤りを正していた。
Itaque dicit: Correctionem juventutis meae ne memineris. Error in pluribus est, in paucis correctio.
PL 16, 1363Bだから彼は言う。「私の若い日の矯正を思い出さないでくれ。」誤りは多くの者にあり、矯正は少数の者にある。
15. Et quid jam de aliis dicam, qui etiam ludo juventutis putaverit abstinendum, resecandam aetatis licentiam, severitatis publicae duritiem molliendam, lenitatem senectutis in alienis annis deferendam ei, qui in periculum convicti criminis vocaretur?
PL 16, 1363B15. 他の者のことを今さら何と言おう。彼は、若者の遊びでさえ慎むべきだと考え、年齢の放縦を断ち切るべきであり、公の厳しさの硬さは和らげるべきであり、老年にふさわしい寛容を、自分のものではない〔若い〕年齢にありながら〔in alienis annis。老年に属さない年齢で、の意と取った〕、罪を問われて危険に呼び出された者に示すべきだと考えた〔ei, qui in periculum convicti criminis vocaretur の係りは取りにくい。lenitatem … deferendam の与格と取った〕。
Ferebatur primo ludis circensibus delectari: sic istud abstersit, ut ne solemnibus quidem principum natalibus, vel imperialis honoris gratia circenses putaret esse celebrandos.
PL 16, 1363C彼は初め、競技場の見世物を楽しむと言われていた。だがそれを拭い去り、皇帝の誕生日の祝いにも、帝位の栄誉のためにも、競技を催すべきだとは考えなかった。
Aiebant aliqui ferarum eum venationibus occupari, atque ab actibus publicis intentionem ejus abduci: omnes feras uno momento jussit interfici.
PL 16, 1364Aある者たちは、彼が野獣の狩りにかまけ、公務から関心がそらされていると言った。彼は一瞬のうちに、すべての野獣を殺すよう命じた。
16. Audire in consistorio negotia, et Danielis spiritu, in quibus dubitarent senes, vel personae alicujus contuitu ducerentur, congruam vero adolescentem videres senilemque ferre sententiam.
PL 16, 1364A16. 評議会で案件を聞き、ダニエルの霊をもって、年長者たちがためらうとき、あるいは誰かの人物への顧慮に引きずられるときにも、この若者がふさわしい、老成した判決を下すのを、あなたは見たであろう〔Audire と ferre はともに videres に係る。adolescentem がその主語〕。
Jactabant invidi, quod praemature prandium peteret: coepit ita frequentare jejunium, ut plerumque ipse impransus convivium solemne suis Comitibus exhiberet: quo et religioni sacrae satisfaceret et principis humanitati.
PL 16, 1364A妬む者たちは、彼が早すぎる時刻に昼食を求めると言いふらした。すると彼は断食をたびたび行うようになり、しばしば自らは昼食をとらないまま、伯(コメス)たち〔comites。宮廷の側近たちの意とも取れる〕に盛大な宴を催した。そうして聖なる信仰にも、君主としての人間味にも応えたのである。
17. Scenicae cujusdam forma ac decore deperire Romae adolescentes nobiles nuntiabatur: jussit eam ad comitatum venire. Missus pretio depravatus, sine mandati effectu rediit: alterum misit, ne voluisse emendare vitia adolescentum, et non potuisse videretur.
PL 16, 1364A17. ローマで、ある舞台女優の容姿と美しさに、貴族の若者たちが恋い焦がれていると報告された。彼はその女を宮廷へ来させるよう命じた。派遣された者は賄賂で堕落し、命令を果たさずに戻った。彼はもう一人を送った。若者たちの悪徳を正そうとしながら、それができなかったと見られないためである。
Datus est obtrectandi aliquibus locus; deductam tamen numquam aut spectavit, aut vidit. Postea redire praecepit; ut et omnes agnoscerent irritum ejus non esse mandatum, et adolescentes doceret ab amore mulieris temperare, quam ipse qui potuit habere in potestate, despexerat.
PL 16, 1364Bこれは一部の者に中傷の機会を与えた。しかし彼は、連れて来られた女を見ることも、目にすることも一度もなかった。後にその女を戻すよう命じた。彼の命令が無効にされなかったことをすべての者が知るためであり、自ら手に入れることができたのに退けた女への愛を、若者たちが抑えるよう教えるためでもあった。
Et haec fecit, cum adhuc non haberet uxorem, et tamen exhiberet sui tamquam vinctus conjugio castitatem. Quis tam dominus servi, quam ille sui corporis fuit? Quis tam aliorum arbiter, quam ille suae censor aetatis?
PL 16, 1364Bしかもこれを、まだ妻をもたぬときに行った。それでも彼は、婚姻に縛られた者のように貞潔を守っていた。誰が、彼が自らの体の主人であったほどに、奴隷の主人であったろうか。誰が、彼が自らの年齢の監察者であったほどに、他人の裁き手であったろうか。
18. Quid de pietate ejus loquar? qui cum homines nobili ortos genere, et locupleti prosapia, quae cito movere invidiam solet, regiae cupiditatis accusator urgeret, praefectus insisteret, respondit ut nihil cruentum sanctis praesertim diebus statueretur.
PL 16, 1364B18. 彼の情愛について何を語ろう。高貴な家柄に生まれ、すぐに妬みを招く富裕な家系の者たちを、告発者が帝位への野心のかどで責め立て、長官も追及しているとき、彼は、とりわけ聖なる日々には血なまぐさい決定をしてはならないと答えた。
Et cum post aliquot dies accusatoris legeretur libellus, calumniam pronuntiavit, accusatum libere, donec praefectus cognosceret, observare jussit. Neque ante aut postea quisquam tanti criminis sub adolescente imperatore formidavit invidiam.
PL 16, 1365A数日後、告発者の訴状が読み上げられると、彼はそれを誣告と宣告し、長官が審理するまで、被告人を自由の身で監視するよう命じた。その前にも後にも、若い皇帝のもとで、これほどの罪の嫌疑による妬みを恐れた者は誰もいなかった。
Risit adolescens, quod robusti metuunt imperatores. 19. Miserat propter recuperanda templorum jura, sacerdotiorum profana privilegia, cultus sacrorum suorum, Roma legatos; et, quod est gravius, senatus nomine nitebantur.
PL 16, 1365A屈強な皇帝たちが恐れるものを、この若者は笑い飛ばした。19. ローマは、神殿の権利、祭司職の異教的な特権、自らの祭礼の祭祀を取り戻すために使節を送った。さらに重大なことに、彼らは元老院の名を頼みにしていた。
Et cum universi, qui in consistorio aderant, christiani pariter atque gentiles dicerent esse reddenda, solus velut Daniel (Dan. XIII, 45) , excitato in se Dei Spiritu, arguebat perfidiae christianos, gentilibus obviabat dicens: Quod pius frater eripuit, quomodo a me putatis esse reddendum? cum in eo et religio laedatur et frater, a quo se nollet pietate superari.
PL 16, 1365A評議会に居合わせた者は全員、キリスト教徒も異邦人も等しく、返還すべきだと言った。ただ一人、ダニエルのように(ダニエル13:45)、自らのうちに神の霊を奮い立たせ、キリスト教徒を背信のゆえに責め、異邦人に立ち向かって言った。「敬虔な兄が取り上げたものを、どうして私が返すべきだと諸君は考えるのか。」それをすれば、信仰も、敬虔において自分が勝られたくないと思っていた兄も、傷つけられるからである。
20. Et cum paterno conveniretur exemplo, quod sub patre suo ea nullus abstulerat, respondit: Patrem meum laudatis, quia non abstulit; nec ego abstuli. Numquid pater meus reddidit, ut me debere reddere postuletis!
PL 16, 1365B20. 父の先例に従うよう迫られ、父のもとではそれを取り上げた者はいなかったと言われると、彼は答えた。「諸君は私の父が取り上げなかったことを称賛する。私も取り上げなかった。私の父が返したのか。それで私が返すべきだと諸君は求めるのか。」
Postremo etiamsi pater reddidisset, frater abstulerat, imitatorem in ea parte fratris esse me mallem. Aut numquid meus pater augustus fuit, et frater non fuit? Par utrique debetur reverentia, et par utriusque est circa rempublicam gratia.
PL 16, 1365B「最後に、たとえ父が返したとしても、兄が取り上げたのだから、この点では私は兄の模倣者でありたい。それとも、私の父はアウグストゥスであったが、兄はそうでなかったのか。両者に等しい敬意が負われており、国家に対する両者の功績〔gratia〕も等しい。」
Utrumque imitabor: ut et non reddam quod pater reddere non potuit; quia nullus abstulerat: et servem quod a fratre est constitutum. Postulet parens Roma alia quaecumque desiderat: debeo affectum parenti, sed magis obsequium debeo salutis auctori.
PL 16, 1365B「私は両者に倣おう。父が返せなかったものは返さない。取り上げた者がいなかったからである。そして兄が定めたものを守る。母なるローマは、他のどんなものでも望むがよい。私は親に愛情を負っているが、救いの創始者にはそれ以上に従順を負っている。」
21. Quid de amore provincialium loquar, vel quo eos ipse complectebatur, vel qui ab iis consultori suo rependebatur, quibus nihil umquam indici passus est? Praeterita, inquit, non queunt solvere, nova poterunt sustinere?
PL 16, 1365C21. 属州の民への愛について何を語ろう。彼が彼らを抱いた愛、また彼らが、自分たちを思いやった彼に返した愛である。彼は彼らに何の新しい賦課も課すことを許さなかった。「過去の分を払えないのに、新しい分に耐えられようか」と彼は言った。
Ex hoc laudant provinciae Julianum: et ille quidem in robusta aetate, iste in processu adolescentiae; ille plurima reperit, et exhausit omnia; iste nihil invenit, et omnibus abundavit.
PL 16, 1366Aこのことから属州はユリアヌスを称賛する。ただ、ユリアヌスは壮年のときに、こちらは青年期の途上にあった。ユリアヌスは多くを見いだして、すべてを使い尽くした。こちらは何も見いださなかったのに、すべてに豊かであった。
22. Audivit in Transalpinis partibus positus, ad Italiae fines barbaros propinquasse: sollicitus ne alieno hoste suum regnum attentaretur, venire properabat, cupiens dimittere Gallicana otia, et pericula nostra suscipere. 23. Haec mihi cum aliis communia.
PL 16, 1366A22. 彼はアルプスの向こうの地にいて、蛮族がイタリアの境に近づいたと聞いた。他人の敵によって自らの王国が脅かされないかと案じ、ガリアの安逸を捨て、我々の危難を引き受けたいと願って、急いで来ようとしていた。23. これは私にとって、他の人々と共通のことである。
Illa privata, quod saepe me appellabat absentem, et a me initiandum se sacris mysteriis praeferebat.
PL 16, 1366A私に固有のことは、彼がしばしば不在の私を名ざしで呼び、自分は私から聖なる奥義の秘儀を受けるのだと表していたことである。
Quin etiam cum rumor quidam ad Viennensem pertulisset urbem, quod invitandi ejus ad Italiam gratia eo pergerem; quam gaudebat, quam gratulabatur me sibi optato adfore! Mora ei adventus mei prolixior videbatur.
PL 16, 1366Aさらに、彼をイタリアへ招くために私がウィエンナの町へ向かうといううわさが届いたときには、彼はどれほど喜び、私が望みどおり自分のもとに来ることをどれほど祝っていたことか。私の到着が遅すぎるように、彼には思われたのである。
Atque utinam adventum ipsius nullus praevenisset nuntius! 24. Jam promiseram me profecturum, respondens vel honoratis petentibus, vel praefecto, ut tranquillitati Italiae consuleretur, me sicut superfluo ingerere non possem propter verecundiam, ita necessitatibus non defuturum.
PL 16, 1366Bああ、どうか、彼の到着を先んじて告げる使いが誰もいなければよかった。24. 私はすでに行くと約束していた。高官たちの要請にも長官の要請にも答えて、イタリアの平穏のために配慮してほしいと言われたからである。余計に出しゃばることは慎みから私にはできないが、必要があれば欠けることはない、と。
Confirmatum hoc erat: ecce postridie litterae de instruendis mansionibus, invectio ornamentorum regalium, aliaque ejusmodi quae ingressurum iter imperatorem significarent. Quibus rebus ab ipsis a quibus fuerant postulata, intermissa legatio est.
PL 16, 1366Bこれが確定していたところ、翌日、宿駅を整えることについての書簡が来て、皇帝の装具が運び込まれ、皇帝が旅に出ようとしていることを示す同様のものが届いた。これらのことにより、それを求めていた当の人々自身によって、使節の派遣は取りやめとなった。
25. Reus mihi videbar speratae meae praesentiae nec impletae: sed utinam viventi tibi hunc deberem reatum! Excusarem quod nulla tua audissem pericula, nullas tuas accepissem litteras, quod non potuissem propriis animalibus occurrere, etiamsi iter ingressus essem.
PL 16, 1366B25. 私は、期待されながら果たされなかった自分の訪問の責めを負っているように思われた。だが、あなたが生きていたときにこそ、この責めを負えたらよかったのに。あなたの危難は何も聞かなかった、あなたの書簡は何も受け取らなかった、たとえ旅に出ていたとしても自分の駄獣で出迎えることはできなかったであろう、と弁明できたのに。
Itaque securus veniae, dum dies subduco, adventus tui iter lego; ecce rescriptum accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod vadem fidei tuae habere me apud Comitem tuum velles. Num restiti? num moratus sum?
PL 16, 1366Cこうして私は、赦しを得られると安心して、日を数えながら、あなたが来る道のりを読んでいた。すると返書を受け取った。ためらわずに行くべきだと私が考えるように、というのである。あなたは、私があなたの伯のもとであなたの信義の保証人となることを望んでいたからである。私は逆らっただろうか。ためらっただろうか。
Additur eo ut properarem ocius, nec arbitrarer causam itineris mei synodum Gallorum esse episcoporum, propter quorum frequentes dissensiones crebro me excusaveram: sed ut ipse baptizaretur.
PL 16, 1367Aさらに、より急ぐようにとも付け加えられていた。私の旅の理由はガリアの司教たちの教会会議だとは考えるな、というのである。その頻繁な不和のゆえに、私はたびたび出席を断っていた。そうではなく、彼自身が洗礼を受けるためだと。
26. In ipso egressu gestarum jam rerum indicia potui cognoscere, sed properandi studio nihil advertere poteram. Jam superabam Alpium juga, et ecce nuntius amarus mihi et omnibus de tanti morte imperatoris. Reflexi iter, et fletibus meis lavi.
PL 16, 1367A26. 出発のときから、すでに起こっていた事柄の兆しを知ることができたはずだが、急ぐ思いのあまり、何にも気づけなかった。すでにアルプスの山並みを越えようとしていたとき、これほどの皇帝の死について、私と皆にとって苦い知らせが届いた。私は道を引き返し、〔その道を〕自分の涙で洗った〔lavi の目的語は記されていない。直前の iter を受けると取った〕。
Quibus ego votis omnium proficiscebar? quo gemitu omnium revertebar? non enim imperatorem sibi, sed salutem ereptam putabant. Quanto ipse angebar dolore? primum quod tantus princeps, quod dulce pignus meum, quod ita mei cupidissimus occidisset.
PL 16, 1367A皆はどのような願いをもって私を送り出したことか。皆はどのようなうめきをもって私を迎えたことか。皆は、皇帝ではなく救いが奪われたと考えたのである。私自身はどれほどの痛みに苦しんだことか。第一に、これほどの君主が、私の愛しい者が、これほど私を慕っていた者が、死んでしまったからである。
Quos ego aestus ejus illo biduo fuisse comperi, quo litteris quas ad me miserat, supervixit? Vesperi profectus est silentiarius, tertio die mane quaerebat jamne remeasset, jamne venirem: ita sibi salutem quamdam venturam arbitrabatur?
PL 16, 1367B私に書簡を送ってから生き延びた、あの二日間、彼がどれほど悶えていたかを、私は知った。夕方に侍従が出発し、三日目の朝には、もう戻ったか、もう私が来るかと尋ねていた。そのようにして、何らかの救いが来ると彼は考えていたのか。
27. O juvenis optime, utinam te viventem invenire potuissem, utinam te dilatio aliqua meo reservasset adventui!
PL 16, 1367B27. ああ、最善の青年よ。生きているあなたに会えたなら、何らかの遅れが私の到着のためにあなたを保っておいてくれたなら。
Nihil de aliqua mei virtute polliceor, nihil de ingenio atque prudentia: sed quanta ego cura inter te et Comitem tuum, quanta sedulitate concordiam et gratiam refudissem?
PL 16, 1367B私の徳について、才知と思慮について、何も約束しない。だが、あなたとあなたの伯とのあいだに、私はどれほどの配慮、どれほどの熱心をもって、和合と好意を注ぎ戻したであろうか。
Quam me ipsum pro tua obtulissem fide, quam in me ipsum eos recepissem, quibus ille se timere dicebat? Certe si Comes non esset inflexus, tecum remansissem. Praesumebam de te, quod ipse me audires, si pro te non esse auditum videres.
PL 16, 1367Bあなたの信義のために、私はどれほど自らを差し出したであろうか。彼〔伯〕が自分の身を案じると言っていたその相手の者たちを、どれほど私自身が引き受けたであろうか。もし伯が心を曲げなかったなら、私は確かにあなたのもとにとどまったであろう。私はあなたについて、こう見込んでいた。私があなたのために〔伯に〕聞き入れられないのを見れば、あなた自身が私に耳を傾けるだろう、と。
28. Multa habueram, quae tenerem: nunc nihil habeo praeter lacrymas et fletus. Quotidie mihi major ad dolorem es, crescis ad gemitum. Omnes quanti me feceris protestantur: omnes absentiam meam causam tuae mortis appellant.
PL 16, 1368A28. 持ち続けるべきものを、私は多く持っていた。今、涙と泣くこと以外に何も持たない。あなたは日ごとに、私の痛みにとっていっそう大きくなり、うめきへとふくらんでいく。皆があなたが私をどれほど重んじたかを証言し、皆が私の不在をあなたの死の原因と呼ぶ。
Sed non sum Elias, non sum propheta, ut potuerim futura cognoscere: sed sum vox clamantis in gemitu, quo possim deflere praeterita. Quid enim habeo quod melius faciam, quam ut tibi lacrymas pro tanto tuo in me affectu rependam?
PL 16, 1368Aだが私はエリヤではない、預言者でもない、未来を知り得たはずはない。私はうめきのうちに叫ぶ声であり、そのうめきによって過ぎ去ったことを嘆くことができる。実際、あなたの私への深い愛情に対して涙で報いること以上によいことを、私は何ももたない。
Ego te suscepi parvulum, cum legatus ad hostem tuum pergerem: ego Justinae maternis traditum manibus amplexus sum: ego tuus iterum legatus repetivi Gallias, et mihi dulce illud officium fuit pro salute tua primo, deinde pro pace atque pietate, qua fraternas reliquias postulabas: nondum pro te securus, et jam pro fraternae sepulturae honore sollicitus.
PL 16, 1368A私は、あなたがまだ幼子であったとき、あなたの敵のもとへ使節として赴く途上で、あなたを引き受けた。母ユスティナの手に委ねられたあなたを、私は抱いた。私は再びあなたの使節としてガリアを訪れた。あの務めは私にとって快いものだった。第一にあなたの安全のため、次いで平和と情愛のためであり、その情愛によってあなたは兄の遺骸を求めていた。まだあなた自身については安心していないのに、すでに兄の埋葬の栄誉について気にかけていた。
29. Sed revertamur ad Threnos, et ipsa doloris ingrediamur viscera: Quid testabor, inquit, tibi, aut quid assimilabo tibi, filia Hierusalem? Quis salvam te faciet, et quis consolabitur te, virgo filia Sion? quia magna facta est super te contritio tua.
PL 16, 1368B29. だが哀歌に戻り、悲しみのはらわたそのものに入ろう。「私は汝に何を証しようか、何を汝になぞらえようか、娘エルサレムよ。誰が汝を救うのか、誰が汝を慰めるのか、おとめである娘シオンよ。汝の砕かれたことは、汝の上に大きくなったからである。」
Quis sanabit te (Thren. II, 13) ? Quis autem me consolabitur a quo alii petunt consolationis officium (Thren. III, 15? Implevit me amaritudine, inebriavit me felle.
PL 16, 1368B「誰が汝を癒やすのか」(哀歌2:13)。では、他の者たちが慰めの務めを求めている私を、誰が慰めるのか。「〔主は〕私を苦みで満たし、胆汁で私を酔わせた」(哀歌3:15)〔底本はこの引照を引用の前に置き、丸括弧を開いたまま閉じ括弧を欠いて、問いを結ぶ疑問符で閉じる〕。
Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19) , ut prophetico utar eloquio; quoniam quem in Evangelio eram generaturus, amisi. 30. Sed ille non amisit gratiam, quam poposcit, qui mihi in sermone, quo utebar ad plebem, hodie resurrexit.
PL 16, 1368B「私の腹が痛む、私の腹が痛む」(エレミヤ4:19)と、預言者の言葉を借りて言おう。福音において生み出すはずだった者を、私は失ったからである。30. だが彼は、求めた恩寵を失わなかった。今日、私が会衆に向けて語った説教の中で、彼は復活したからである。
Nam cum in tractatum incidissem propositae lectionis, quod populus pauper benediceret Deum; quaerere coepi quis esset hic populus, et distinguere quod esset populus, alter dives, alter pauper: dives Judaeorum, pauper Ecclesiae: dives ille eloquiis sibi creditis, iste pauper aliena eloquia mutuatus.
PL 16, 1369A実際、提示された朗読箇所、すなわち貧しい民が神を祝福するという箇所の講解に入ったとき、私はこの民が誰であるかを問い、民には二つあって、一方は富み、一方は貧しいと区別し始めた。富むのはユダヤ人であり、貧しいのは教会である。前者は託された言葉によって富み、後者は貧しく、他人の言葉を借りている。
Merito pauper; quia congregatus a paupere est, illo videlicet, qui pauper factus est, cum dives esset, ut nos ejus inopia ditaremur: exinanivit enim se, ut omnes repleret (II Cor. VIII, 9) .
PL 16, 1369A貧しいと言われるのは当然である。この民は、富んでいたのに貧しくなった者によって集められた。我々がその貧しさによって富むためである。彼はすべての者を満たすために、自らを空にしたからである(二コリント8:9)。
31. Sed quomodo pauper qui habebat aeternitatis divitias, et plenitudinem divinitatis? Denique in carne erat, et dicebat: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64).
PL 16, 1369A31. だが、永遠の富と神性の充満を持っていた者が、どうして貧しいのか。実に、肉において彼はこう言っていた。「今から後、人の子が力の右に座るのを、汝らは見るだろう」(マタイ26:64)。
Et alibi ad Petrum dicit: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) . Hic ergo pauper, qui regnum coeleste donabat? Sed audi quomodo pauper: Tollite, inquit, jugum meum super vos; quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) .
PL 16, 1369Aまた別の箇所でペトロに言う。「汝に天の国の鍵を与えよう」(マタイ16:19)。天の国を授けていたこの者が、貧しいというのか。だが、どのように貧しいのか聞け。「私のくびきを汝らの上に負え。私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:29)。
Ideo et populus ejus pauper est, non indigentia, quem divite illo populo video ditiorem; non solum enim oracula prophetarum, sed etiam apostolorum meruit divino fusa Spiritu habere praecepta.
PL 16, 1369Bそれゆえ彼の民も貧しい。乏しさによるのではない。私は、この民があの富める民よりも豊かだと見ている。この民は、預言者たちの託宣だけでなく、神の霊によって注がれた使徒たちの教えをも受けるにふさわしかったからである。
32. Non ergo inopia pauper, sed pauper spiritu, cui dictum est: Beati pauperes spiritu: ipsorum est enim regnum coelorum (Matth. V, 3) . Vere beati pauperes, qui acceperunt quod divites non habebant.
PL 16, 1369B32. こうして貧しいのは、乏しさによってではなく、霊において貧しいのである。この者たちに言われている。「霊において貧しい者は幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。富める者が持たなかったものを受けた貧しい者は、まことに幸いである。
Ex hoc numero est ille propheticus pauper, de quo scriptum est: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 6) .
PL 16, 1369Bこの数に入るのが、預言者の語る貧しい者である。彼について書かれている。「この貧しい者が叫び、主は彼に耳を傾けた」(詩篇33:6)。
Ex hoc populo ille, qui ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc do tibi: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) .
PL 16, 1369Bこの民に属するのが、こう言った者である。「銀も金も私にはない。だが私にあるものを汝に与える。ナザレのイエスの名によって、立て、歩め」(使徒言行録3:6)。
Ille ergo pauper auctor populi pauperis dicit: Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt super me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
PL 16, 1369Cさて、その貧しい者、貧しい民の創始者は言う。「神よ、私の賛美を黙してはならない。罪人の口と欺く者の口が私に向かって開かれたからである。彼らは欺く舌で私に語り、憎しみの言葉で私を取り囲み、理由もなく私を攻め立てた。」
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 2 et seq) . Bonum scutum oratio, quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur (Ephes. VI, 16) . Orabat ergo Dominus Jesus, et ejus imitator Valentinianus orabat.
PL 16, 1369C「私を愛する代わりに、私を中傷した。だが私は祈っていた」(詩篇108:2以下)。祈りはよい盾であり、これによって敵のすべての燃える矢が退けられる(エフェソ6:16)。主イエスは祈っていた。その模倣者ウァレンティニアヌスも祈っていた。
33. Sed forte dicatur: Quid ei profuit sua oratio? Ecce in primo vitae occidit cursu. De celeritate mortis, non de genere loquor; non enim accusationis voce utor, sed doloris. Sed etiam Dominus orabat, et crucifixus est; hoc enim orabat, ut peccatum mundi tolleret.
PL 16, 1369C33. だが、おそらくこう言われるだろう。彼の祈りは彼に何の益があったのか。見よ、彼は生涯の走りの最初で死んだ。私は死の速さについて語っているのであって、その種類についてではない。私は非難の声ではなく、悲しみの声を使っているのである。しかし主も祈っていたのに、十字架につけられた。彼はまさにこのこと、すなわち世の罪を取り除くことを祈っていたのである。
Audiamus ergo quid oret Christi discipulus: utique quod magister docuit. Docuit autem ut vigilemus et oremus, ne ingrediamur in tentationem, hoc est, ne incidamus in peccatum.
PL 16, 1369Dでは、キリストの弟子が何を祈るかを聞こう。当然、師が教えたことである。師は、目を覚まして祈り、誘惑に陥らないようにせよ、すなわち罪に陥らないようにせよ、と教えた。
Haec est enim tentatio christiani, si in suae animae periculum prolabatur: mortem autem timere non est perfectionis.
PL 16, 1370A実に、キリスト教徒の誘惑とは、自らの魂が危うくなることである。死を恐れることは、完全さに属さない。
34. Rogare autem quis debet et pro inimicis suis, orare etiam pro persequentibus, sicut Dominus orabat, dicens: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Vide clementiam magnam.
PL 16, 1370A34. 人は自分の敵のためにも願い、迫害する者たちのためにも祈るべきである。主が祈ったとおりである。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないのである」(ルカ23:34)。大いなる寛容を見よ。
Illi suum persequebantur auctorem, ipse adversariis etiam gravia peccata donabat; quin etiam ignorantiae velamine excusabat admissum, dicens: Quia nesciunt quid faciunt; nam si scirent, Dominum non persequerentur suum, in cujus potestate ac jure salutem esse suam arbitrarentur.
PL 16, 1370A彼らは自分たちの創造者を迫害していた。主は敵対者に重い罪さえ赦した。しかも、無知という覆いによって、犯した行為を弁護した。「彼らは自分が何をしているのか知らないからである」と言う。もし知っていたなら、自分の主を迫害しなかったであろう。自分の救いが彼の権能と権利のうちにあると考えたであろうからである。
Et quia non sola Christi persecutores ejus erant morte contenti, addebant maledicta atque convicia, ut ait ipse: Maledicent ipsi, et tu benedices (Psal. CVIII, 28) .
PL 16, 1370Aまたキリストの迫害者たちは、その死だけでは満足せず、呪いと罵りを加えた。彼自身が言うとおりである。「彼らは呪うが、汝は祝福する」(詩篇108:28)。
Docuit nos quod timere maledicta persequentium minime debeamus, cum habeamus benedictionis auctorem: nec movere nos convicia debeant, ubi praesul est, qui possit auferre maledicta. 35. Quid illud quod mori non timuit?
PL 16, 1370B祝福の創始者を我々が持つ以上、迫害する者たちの呪いを恐れる必要はないことを、主は教えた。呪いを取り去ることのできる守り手がいる以上、罵りが我々を動かしてはならない。35. 彼が死を恐れなかったことは何であろうか。
Immo pro omnibus se obtulit dicens quod frustra innoxii in invidiam vocarentur, quod frustra propter se alii periclitarentur: sibique potius mortem optabat, ne ipse aliis causa mortis esset.
PL 16, 1370Bむしろ彼は、すべての人のために自らを献げた。無実の者が妬みの的にされるのは無益であり、他の人々が自分のゆえに危険にさらされるのは無益だと言って、他の人々に自分が死の原因となるくらいなら、むしろ自分に死を望んだのである。
Hoc est illud Evangelicum Domini in ipsa sui captione dicentis: Si me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) . Occidit itaque pro omnibus quos diligebat, pro quo amici sui parum putabant, si omnes perirent.
PL 16, 1370Bこれは、主が捕らえられたまさにそのとき、こう言った福音書のことである。「私を探しているなら、この者たちを去らせよ」(ヨハネ18:8)。こうして彼は、自分の愛する者すべてのために死んだ。彼の友人たちは、彼のためなら全員が滅びてもなお足りないと考えていたのである〔pro quo … perirent の係りは定かでない。友人たちは彼のためなら皆が死ぬことも厭わなかった、の意と取った〕。
36. Advertimus quem circa amicos suos habuerit animum, quem erga germanas suas habuerit affectum consideremus. In ipsis requiescebat, in ipsis se consolabatur, in ipsis relaxabat animum, et fessa curis corda mulcebat.
PL 16, 1370B36. 我々は、彼が友に対してどのような心をもっていたかを見た。では、自分の姉妹たちに対してどのような愛情をもっていたかを考えよう。彼は彼女たちのうちに安らぎ、彼女たちのうちに自らを慰め、彼女たちのうちに心をくつろがせ、気遣いに疲れた心を和らげていた。
Rogabat eas, ut si quo pueritiae suae lapsu, si sermone aliquo offensae a fratre viderentur, ignoscerent, veniam sibi a Domino Deo deprecarentur.
PL 16, 1370C彼女たちに頼んだ。もし自分の幼さゆえの過ちによって、あるいは何らかの言葉によって、兄弟である彼から傷つけられたと思われるなら、赦してほしい。そして主なる神に、自分への赦しを願ってほしい、と。
Manus, capita sororibus osculabatur, immemor imperii, memor germanitatis: et quanto magis aliis potestatis jure praestaret, hoc se magis humilem sororibus exhibebat. Rogabat ut non meminissent injuriae, meminissent gratiae.
PL 16, 1370C彼は姉妹たちの手と頭に口づけし、帝国を忘れ、兄弟姉妹の絆を思い起こした。他の者たちの上に権能の権利によって立つほど、姉妹たちには自らをいっそう低く示した。彼は頼んだ。侮辱を思い出さず、恩を思い出してほしい、と。
37. Acciderat ut quoddam de earum possessione audiret negotium; tantus enim erat, ut etiam in causa sororum aequus forte arbiter a provincialibus aestimaretur: quod etsi circa sanctas necessitudines suas charitate propenderet, tamen pietatem suam justitia temperaret.
PL 16, 1370C37. 彼女たちの所有に関するある案件を、彼が聞くことになった。彼はそれほどの人物であったので、姉妹たちの訴えにおいても、属州民からは公正な裁定者と見なされるほどであった。彼は聖なる身内に対して愛のゆえに傾いたが、それでも自らの情愛を正義で節した。
Audivit negotium non de jure, sed de possessione praedii. Hinc pietas pro sororibus, inde misericordia pro orphani causa certabat; ut pro eo apud ipsas interveniret sorores. Remisit ad judicem publicum negotium, ne aut jus, aut pietatem laederet.
PL 16, 1370D彼は、権利についてではなく、地所の所有についての案件を聞いた。一方では姉妹たちのための情愛が、他方では孤児の訴えのための慈しみが争った。その結果、彼は孤児のために姉妹たち自身に取りなした。彼は権利も情愛も損なわないように、案件を公の裁判官に差し戻した。
Privatim tamen, quantum ex proposito nobilium puellarum advertimus, pium sanctis sororibus impressit affectum; ut concedendi praedii voluntatem haberent, indicium darent.
PL 16, 1371A私的にではあるが、高貴な娘たちの意向から我々が気づいたかぎり、〔皇帝は〕聖なる姉妹たちに情け深い思いを刻みつけた。その結果、彼女たちは所領を譲る意志があることを示した。
Vere dignae tanto fratre germanae, quae id quod mater sibi reliquerat, mallent de suo potius jure laxare, quam fratrem in sua causa verecundiam sustinere.
PL 16, 1371Aまことに、これほどの兄にふさわしい姉妹たちであった。母が自分たちに遺したものを、兄が自分の件で慎み〔verecundia。ここでは身内の件を裁く気まずさを言う〕を強いられるよりは、むしろ自分の権利から手放すことを選んだのである。
38. Haec est vobis, sanctae animae, haereditas pretiosior fraternae laudis et gloriae, his vos pius frater nobiliores et ditiores reddidit, qui caput vestrum non gemmis onerabat, sed osculis: manus vestras non tam regalibus ambiebat insignibus, quam imperatorio ore lambebat.
PL 16, 1371A38. 聖なる魂たちよ、これが諸君にとって、兄弟の称賛と栄光という、より貴い遺産である。情愛深い兄は、これによって諸君をいっそう高貴に、いっそう豊かにした。彼は諸君の頭を宝石で飾らず、口づけで飾った。諸君の手を王者の記章で囲むよりも、皇帝の口で愛撫した。
In vestrae fructu praesentiae omne ponebat solatium, ut nec ipsam nimie desideraret uxorem. Ideo nuptias differebat, quia plus eum vestrae gratiae pascebat affectus.
PL 16, 1371A諸君がそばにいる喜びのうちにあらゆる慰めを置いていたので、妻さえ強く望むことがなかった。結婚を延ばしていたのも、諸君への好意の情が彼をいっそう養っていたからである。
Haec vobis desiderio amplius, quam dolori sint; ut fraterna gloria plus reficiat mentem, quam dolor torqueat. Pascunt frequenter et lacrymae, et mentem allevant: fletus refrigerant pectus, et moestum solantur affectum.
PL 16, 1371Bこれらは諸君にとって、痛みよりもむしろ慕わしさとなれ。兄弟の栄光が、痛みが責め苛むよりも多く精神を養うように。涙もしばしば養いとなり、精神を軽くする。泣くことは胸を冷まし、悲しむ心を慰める。
39. Durum quidem funus videtis; sed stabat et sancta Maria juxta crucem Filii, et spectabat Virgo sui unigeniti passionem. Stantem illam lego, flentem non lego. Unde dixit ei Filius: Mulier, ecce filius tuus.
PL 16, 1371B39. 諸君は確かに過酷な葬儀を見ている。だが聖なるマリアも子の十字架のそばに立っていた。おとめは自分の独り子の受難を見つめていた。彼女が立っていたことは私は読むが、泣いていたことは読まない。それゆえ子は彼女に言った。「婦人よ、見よ、汝の子である」。
Et discipulo dixit: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27) ; haereditatem illis charitatis suae et gratiae derelinquens. In quo vobis, pia pignora, quoniam fratrem vestrum servare propter mea peccata non merui, affectum paternum exhibere desidero.
PL 16, 1371Bそして弟子に言った。「見よ、汝の母である」(ヨハネ19:26, 27)。愛と恩寵の遺産を彼らに残したのである。この点で、敬虔な愛し子たちよ、私の罪のゆえに諸君の兄弟を守る資格を得られなかったので、諸君に父としての情を示したいと望む。
Illum intueor in vobis, illum teneo, illum puto esse mihi praesentem; immo utrumque germanum, quos velut oculos mihi effossos arbitror. Felicius episcopos persequuntur imperatores, quam diligunt. Quanto mihi beatius Maximus minabatur?
PL 16, 1371B私は諸君のうちに彼を見つめ、彼を抱き、彼が私のもとにいると思う。いや、二人の兄弟〔グラティアヌスとウァレンティニアヌス〕をである。私は二人を、えぐり取られた私の目のように思っている。皇帝たちが司教を愛するよりも迫害するほうが、〔司教にとっては〕幸いである。マクシムスが私を脅していたことは、私にとってどれほど幸いだったか。
In illius odio laus erat, in horum amore supplicii feralis haereditas. Utinam, filii, pro vobis liquisset hunc spiritum fundere! Compendium doloris inveneram, et gloriosius mihi fuerat pro tantis obire pignoribus.
PL 16, 1371Cあの者〔マクシムス〕への憎しみには誉れがあった。この二人への愛には、致命的な責め苦の遺産がある。子らよ、諸君のためにこの息を注ぎ出すことが許されていたなら〔底本は liquisset。licuisset と読む〕。痛みの近道を見つけていたはずであり、これほどの愛し子たちのために死ぬほうが、私にはいっそう栄えあることだったであろう。
40. Sed ad vestram, sanctae filiae, consolationem revertar, quamvis rerum gestarum acerbitas vim omnem consolationis absorbeat. Quae si brevis sit, nihil affert quo moestum affectum demulceat: sin prolixior, longiorem affert admonitionem doloris.
PL 16, 1371C40. だが、聖なる娘たちよ、諸君の慰めに戻ろう。起こったことの苦さが慰めのあらゆる力を呑み込んでしまうとしても。慰めが短ければ、悲しむ心をなだめるものを何ももたらさない。もし長ければ、いっそう長く痛みを思い起こさせる。
Quo enim prolixior fueris, hoc magis in consolando afficies eum, quem consolari velis, et diutius moerorem ejus tenebis.
PL 16, 1371Cあなたが長く語るほど、慰めようとする相手をますます動かし、その悲しみをいっそう長く引き留めることになるからである。
41. Non igitur velut penicillo quodam sermonis mei vestras abstergam lacrymas; neque enim id facere vellem, etiamsi possem: est enim piis affectibus quaedam etiam flendi voluptas, et plerumque gravis lacrymis evaporat dolor.
PL 16, 1371D41. それゆえ私は、私の言葉のいわば筆で諸君の涙をぬぐい去ることはしない。できたとしても、そうしたいとは思わない。情愛深い心には、泣くことにも一種の快楽があり、重い痛みはしばしば涙とともに蒸発するからである。
Sed id postulo, ne vel infixum pectori vestro fratrem duris gemitibus revellatis, vel avertatis planctibus, vel requiescentem excitetis.
PL 16, 1372Aただ、これを願う。諸君の胸に刻まれた兄弟を、激しい嘆きで引き抜くな。慟哭で遠ざけるな。安らいでいる者を呼び起こすな。
Ille vobis maneat in corde, ille vivat in pectore, ille amplexibus piis haereat, ut solebat; ille fraterna oscula premat, ille semper in oculis sit, semper in osculis, semper in alloquiis, semper in mentibus: ille jam talis, ut ei nihil timeatis sicut ante.
PL 16, 1372A彼が諸君の心にとどまり、胸に生き、情愛のこもった抱擁にすがるように、以前のとおりに。兄弟の口づけを押し当て、いつも目の中に、いつも口づけの中に、いつも語らいの中に、いつも精神の中にいるように。彼はもはやそのような者であり、以前のように諸君が彼について何かを恐れることはない。
Obliviscamini ejus aerumnam, teneatis gratiam. Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus praesul assistat, illum a vobis jam nec somnus excludat. Propter ipsum delectet quies, ut vobis gratior revertatur.
PL 16, 1372A彼の苦難を忘れ、彼の好意を保て。彼が助けてくれる者として望まれるように。夜ごとに守護者として傍らに立つように。眠りさえも、もはや彼を諸君から締め出さぬように。彼のために休息を楽しめ、彼がいっそう喜ばしく戻ってくるように。
In vobis est, filiae, ut fratrem vobis jam nemo possit auferre. 42. Sed corpus ejus tenere desideratis, tumulum circumfusae tenetis. Ille tumulus fratris vobis habitatio sit, ille sit aula palatii, in quo chara vobis membra requiescent.
PL 16, 1372B娘たちよ、もはや誰も諸君から兄弟を奪えぬようにするのは、諸君次第である。42. だが諸君は彼の体を抱きとめたいと望み、墓を取り巻いて抱いている。兄弟のあの墓が諸君の住まいとなれ。あの墓が宮殿の広間となれ。そこに諸君の愛しい肢体が安らうのだから。
43. Quod si me ad illum revocatis dolorem, quod cito excessit e vita: nec ego abnuo immatura obisse aetate, quem nostrae vitae temporibus fulcire cuperemus; ut de nostris annis viveret, qui fungi non potuit suis.
PL 16, 1372B43. もし諸君が、彼が早くこの世の生から逝ったというその痛みへ私を呼び戻すなら、私も否定しない。自分の年を全うできなかった彼が我々の年によって生きるようにと、我々の生涯の時で支えたいと願っていたその彼が、未熟な年齢で死んだことを。
44. Sed quaero utrum aliquis sit post mortem sensus, an nullus? Si est, vivit; immo quia est, vita jam fruitur aeterna. Quomodo enim non habet sensum, cujus anima vivit, et viget, et remeabit ad corpus; et faciet illud, cum refusa fuerit, reviviscere?
PL 16, 1372B44. だが問う。死後に何か感覚があるのか、それともまったく無いのか。もし有るなら、彼は生きている。いや、有るのだから、すでに永遠の生命を享受している。魂が生き、活力をもち、体へ戻って、再び注がれたときに体を甦らせる者が、どうして感覚をもたないことがあろうか。
Clamat Apostolus: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent. Nam si credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus illos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Thess. IV, 12, 13) .
PL 16, 1372C使徒は叫ぶ。「兄弟たちよ、眠りについた者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。望みをもたない他の人々のように、汝らが悲しまないためである。イエスが死に、そして復活したと我々が信じるなら、イエスによって眠りについた者たちを、神は彼とともに連れて来る」(一テサロニケ4:12, 13)。
Manet ergo eos vita, quos manet resurrectio. 45. Quod si gentes, quae spem resurrectionis non habent, hoc uno se consolantur, quod dicant quod nullus post mortem sensus sit defunctorum, ac per hoc nullus remaneat sensus doloris: quanto magis nos consolationem recipere debemus; quia mors metuenda non sit, eo quod finis sit peccatorum: vita autem desperanda non sit, quae resurrectione reparatur?
PL 16, 1372Cそれゆえ、復活が待つ者たちを、生命もまた待つ。45. 復活の望みをもたない諸国民が、死後に死者の感覚は無く、したがって痛みの感覚も残らないと言って、この一事で自らを慰めるのなら、我々はどれほど多く慰めを受けるべきであろうか。死は、罪の終わりであるゆえに恐れるべきでなく、生命は、復活によって回復されるゆえに絶望すべきでないのだから。
Job quoque docet nec mortem timendam, et potius optandam piis, dicens: Utinam in inferno me custodires, et absconderes me, donec mitigetur ira tua, et constituas mihi tempus, in quo memor sis mei. Si enim mortuus fuerit homo, vivet.
PL 16, 1372Dヨブもまた、死は恐れるべきでなく、むしろ敬虔な者たちにこそ望ましいと教えて言う。「ああ、汝が私を冥界に守り、汝の怒りが和らぐまで私を隠し、私を覚える時を私のために定めてくれたなら。人がもし死んだなら、生きるのだから。」
Consummans dies vitae meae sustinebo, donec iterum fiam. Tunc vocabis, et ego tibi obediam: opera autem manuum tuarum ne despicias (Job. XIV, 13, 14) .
PL 16, 1373A「私の生の日々を満たしつつ、私は再びなるときまで待とう。その時、汝は呼び、私は汝に従おう。ただ、汝の手の業を蔑むな」(ヨブ記14:13, 14)。
46. Esto tamen, dolendum sit quod primaeva obierit aetate; gratulandum tamen quod virtutum stipendiis veteranus decesserit. Tanta enim fuit emendatio vitae ejus in illo omnibus lubrico adolescentiae tempore, tanta laus morum ejus, ut omnem memoriam doloris obducat.
PL 16, 1373A46. よしとしよう。彼が若い盛りの年で死んだことは悲しむべきだとしても、徳の勤めを重ねた古参兵として世を去ったことは祝うべきである。誰にとっても滑りやすい青春の時にあって、彼の生の矯正はそれほど大きく、彼の品行への称賛はそれほど大きく、痛みの記憶をことごとく覆い隠すほどである。
Quod enim obiit, fragilitatis est: quod talis fuit, admirationis. Quam beata fuisset respublica, si eum diutius servare potuisset!
PL 16, 1373A死んだことは脆さに属し、そのような者であったことは称賛に属する。国家は、彼をもう少し長く保てたなら、どれほど幸いだったことか。
Sed quia vita sanctorum non hic in terris est, sed in coelo (justis enim (Philip I, 21, 23) vivere Christus, et mori lucrum, quia dissolvi et cum Christo esse multo melius ), dolendum est quod nobis cito raptus sit, consolandum quod ad meliora transierit.
PL 16, 1373Aだが、聖なる者たちの生命はこの地上にではなく、天にあるのだから(義しい者たちにとっては(フィリピ1:21, 23)生きることはキリストであり、死ぬことは益である。解かれてキリストとともにいることは、はるかに優れているからである)、彼が我々から早く奪われたことは悲しむべきであり、より良いものへ移ったことは慰めとすべきである。
47. Denique David moriturum filium flebat, mortuum non dolebat (II Reg. XII, 20) . Flebat ne sibi eriperetur, sed flere desivit ereptum, quem sciebat esse cum Christo.
PL 16, 1373B47. 実に、ダビデは死にゆく子のために泣いたが、死んだ子のためには悲しまなかった(サムエル記下12:20)。奪われないようにと泣いたが、奪われてからは、その子がキリストとともにいると知っていたので、泣くのをやめた。
Et ut scias verum esse quod assero, incestum Ammon filium flevit occisum (II Reg. XIII, 36) , parricidam Abessalon doluit interemptum dicens: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) , innocentem filium non putavit esse lugendum, quia illos sibi periisse pro scelere, hunc pro innocentia credidit esse victurum.
PL 16, 1373Bそして、私が主張することが真実だとあなたが知るために言えば、ダビデは近親相姦を犯した子アムノンが殺されたときには泣き(サムエル記下13:36)、近親殺しのアブサロムが殺されたときには悲しんで言った。「わが子アブサロム、わが子アブサロム」(サムエル記下18:33)。無垢の子は嘆くべきでないと考えた。前の二人は罪のゆえに自分から失われ、この子は無垢のゆえに生きると信じたからである。
48. Nihil ergo habetis quod gravissime doleatis in fratre: homo natus est, humanae fuit obnoxius fragilitati. Nemo se redemit a morte, non dives, non ipsi reges; immo ipsi gravioribus subjacent.
PL 16, 1373B48. それゆえ諸君には、兄弟についてひどく悲しむべきことは何もない。彼は人として生まれ、人の脆さに服していた。誰も自分を死から買い戻さなかった。富める者も、王たちさえも。いや、王たちこそいっそう重いものの下にある。
Job dixit: Numerati anni dati sunt potenti, timor autem ejus in auribus ejus; quando videtur habere pacem, tunc veniet ejus eversio (Job. XV, 20) . Vobis quoque ipsis tam acerba incidisse patienter ferre debetis, quae videtis vobis communia esse cum sanctis.
PL 16, 1373Cヨブは言った。「権力ある者には数えられた年が与えられ、その恐れは彼の耳の中にある。平和を得ているように見えるとき、彼の滅びが来る」(ヨブ記15:20)。諸君自身にも、聖なる者たちと共通であると分かるこれほど苦いことが降りかかったのを、忍耐して耐えなければならない。
Etiam David amissis filiis destitutus est: optasset illos tales obire, qualis vobis frater ereptus est; ille crimina doluit, non exitum filiorum. 49. Sed esto fuerit ingemiscendum. Quousque luctus tempora protrahuntur?
PL 16, 1373Cダビデも子らを失って見捨てられた。彼は、諸君の兄弟が奪われたような死に方を子らがすることを願っただろう。彼は子らの悪行を悲しんだのであって、子らの最期を悲しんだのではない。49. だが、嘆かねばならなかったとしよう。喪の時はいつまで引き延ばされるのか。
Duorum mensium curricula in fraterni funeris quotidiano clausistis amplexu. Sola in Scripturis Jephte filia fletus sui tempora postulavit, cognito quod pater ejus profecturus ad praelium voverat quia id rerum potitus offerret Domino, quod sibi primum occurreret.
PL 16, 1373C諸君は二か月の歩みを、兄弟の葬儀の日ごとの抱擁のうちに閉じた。聖書の中では、エフタの娘だけが自分の泣く時を求めた。父が戦いに出発するにあたり、勝利を得たなら最初に自分に出会ったものを主に献げると誓ったと知ったからである。
Post victoriam revertenti occurrit filia, ignara pietatis, ignara promissi. Vidit eam, et ingemuit pater, dicens: Heu me, filia, impedisti me, in stimulum doloris facta es mihi. Ego enim aperui os meum de te ad Dominum, et non potero avertere.
PL 16, 1373D勝利ののち帰ってきた父を、娘が迎えた。敬虔〔の誓い〕を知らず〔ignara pietatis の意は取りにくい。父が神への敬虔から立てた誓いを知らずに、と取った〕、約束を知らずにである。父は彼女を見てうめき、言った。「ああ、私は。娘よ、汝は私を妨げた。汝は私にとって痛みの棘となった。私は汝のことで主に口を開いた。私はそれを引き返すことができない」。
Illa dixit ad eum: Pater, si in me aperuisti os tuum, fac mihi ut exiit de ore tuo. (Judic. XI, 35) . Et iterum dixit: Sine me mensibus duobus, et vadens flebo in montibus super virginitatem meam ego, et compares amicae meae (Ibid., 37) .
PL 16, 1374A彼女は父に言った。「父よ、汝が私のことで口を開いたのなら、汝の口から出たとおりに私にせよ」(士師記11:35)。また言った。「私に二か月を許せ。私は行って山々で、私のおとめの身を泣こう。私も、私の友である仲間たちも」(士師記11:37)。
Itaque duobus exactis regressa mensibus, sacrificii munus implevit; quae decreto populi Israel quaternis in anno diebus ab ejusdem plebis feminis deplorabatur.
PL 16, 1374Aこうして二か月が過ぎて戻り、犠牲の務めを果たした。彼女はイスラエルの民の決定により、年に四日ずつ、同じ民の女たちによって嘆かれた。
50. Ad deflendum igitur suae virginitatis florem duos sat esse menses Jephte filia judicavit, et adhuc non venerat resurrectio; et hoc spatio temporis satis putavit a paucis se esse defletam; vobiscum omnes populi defleverunt, omnes ingemuerunt provinciae; et adhuc parva putatis vestra haec esse supplicia?
PL 16, 1374A50. こうしておとめの身の花を嘆くのに二か月で足りるとエフタの娘は判断した。しかもそのとき復活はまだ来ていなかった。この期間で、少数の人に嘆かれれば十分と考えた。諸君とともにすべての民が嘆き、すべての属州がうめいた。それでもなお、諸君はこの苦しみを小さいと考えるのか。
Si fratrem vestro redimere possetis exitio, nollet tamen ille vestra afflictione resuscitari; quia se melius vivere credidit in vobis, qui optavit potius se ipsum mori, quam vestram videre injuriam qui pro vobis se libenter fuit paratus offerre, qui ipso nostri doloris die dicitur hanc solam emisisse vocem.
PL 16, 1374Bたとえ諸君が自分の滅びによって兄弟を贖えるとしても、彼は諸君の苦悩によって甦らされることを望まないだろう。彼は諸君のうちにこそよりよく生きると信じていたからである。彼は自分が死ぬことをむしろ望み、諸君が不当を被るのを見ることを望まなかった。諸君のために喜んで自らを差し出す用意があった彼は、我々の悲しみのまさにその日に、ただこの一声だけを発したと言われる。
Vae miseris sororibus meis! Itaque magis vestram destitutionem, quam suam mortem dolebat. 51. Sed audio vos dolere, quod non acceperit sacramenta baptismatis. Dicite mihi quid aliud in nobis est, nisi voluntas, nisi petitio?
PL 16, 1374B「ああ、哀れな私の姉妹たち」。こうして彼は、自分の死よりも、諸君が見捨てられることをいっそう悲しんでいた。51. だが私は聞いている。諸君は、彼が洗礼の秘跡を受けなかったことを悲しんでいると。私に言え。我々のうちにあって、意志と願い求めのほかに何があるのか。
Atqui etiam dudum hoc voti habuit, ut et antequam in Italiam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me velle significavit; et ideo prae caeteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam quam desideravit: non habet quam poposcit?
PL 16, 1374Bしかも彼は、すでに以前からこの願いをもっていた。イタリアに来る前に洗礼を受けること、そして最近も、私から洗礼を受けたいと表明した。ほかの理由に先んじて私を呼び寄せるべきだと考えたのも、そのためである。それなら彼は、望んだ恩寵をもたないのか。求めたものをもたないのか。
Certe quia poposcit, accepit. Et unde illud est: Justus quacumque morte praeventus fuerit, anima ejus in requie erit (Sapient. IV, 7) .
PL 16, 1374C確かに、求めたゆえに受けたのである。そうでなければ、これはどこから来るのか。「義人は、どのような死に先んじられても、その魂は安息のうちにある」(知恵の書4:7)。
52. Solve igitur, Pater sancte, munus servo tuo, quod Moyses quia in spiritu vidit, accepit: quod David, quia ex revelatione cognovit, emeruit. Solve, inquam, servo tuo Valentiniano munus, quod concupivit: munus quod poposcit sanus, robustus, incolumis.
PL 16, 1374C52. それゆえ聖なる父よ、汝の僕に賜物を与えよ。モーセが霊において見たゆえに受け、ダビデが啓示によって知ったゆえに得た賜物である。汝の僕ウァレンティニアヌスに、彼が熱望した賜物を与えよ、と私は言う。健やかで、頑健で、無事であったときに求めた賜物を。
Si affectus aegritudine distulisset, tamen non penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate temporis esset, non voluntate fraudatus.
PL 16, 1374Cたとえ病に冒されて延ばしたとしても、彼は汝の慈しみからまったく遠ざけられはしなかったであろう。意志によってではなく、時の速さによって、欺かれた者なのだから。
Solve ergo servo tuo munus gratiae tuae, quam ille numquam negavit, qui ante diem mortis templorum privilegia denegavit, his urgentibus, quos revereri posset.
PL 16, 1374Dそれゆえ汝の僕に、汝の恩寵の賜物を与えよ。彼は恩寵を決して拒まなかった。死の日の前に、敬意を払うこともできたはずの者たちに迫られながら、神殿の特権を拒んだのだから。
Adstabat virorum caterva gentilium, supplicabat senatus: non metuebat hominibus displicere, ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam?
PL 16, 1375A異邦人の男たちの群れが傍らに立ち、元老院が嘆願していた。彼は人々に嫌われることを恐れず、キリストにあって汝ひとりに喜ばれることを望んだ。汝の霊をもっていた彼が、どうして汝の恩寵を受けなかったことがあろうか。
53. Aut si quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet, ergo nec martyres, si catechumeni fuerint, coronentur; non enim coronantur, si non initiantur. Quod si suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas.
PL 16, 1375A53. あるいは、奥義が儀式どおりに執り行われなかったことが気にかかるのなら、それでは殉教者たちも、洗礼志願者であったなら冠を受けないことになる。秘儀を受けなければ冠を受けないのだから。だが殉教者たちが自らの血で洗われるのなら、彼をもまた、彼自身の敬虔と意志が洗ったのである。
54. Ne quaeso, eum, Domine, a fratre sejungas, nec jugum hoc piae germanitatis patiaris abrumpi. Hic tuus jam, et tuo judicio vindicatus, periclitatur amplius Gratianus, si separetur a fratre, si non mereatur esse cum eo, per quem merui vindicari.
PL 16, 1375A54. 主よ、願う。彼を兄弟から引き離すな。この情愛ある兄弟の絆のくびきが断ち切られるのを許すな。すでに汝のものであり、汝の裁きによって守られたこのグラティアヌスは、兄弟から引き離されるなら、いっそう危うくなる。彼によって〔仇を〕討たれる資格を得たその者とともにいる資格を得ないなら〔底本は merui(私は…資格を得た)。主語を改めて meruit と読んだ〕。
Quas ille nunc manus ad te, Pater, erigit? quas pro fratre preces fundit? quo ei inhaeret amplexu? quemadmodum sibi eum non patitur avelli? 55. Adest etiam pater, qui militiam sub Juliano, et tribunatus honores fidei amore contempsit.
PL 16, 1375A彼はいま、どのような手を汝に向けて挙げているか、父よ。兄弟のためにどのような祈りを注いでいるか。どのような抱擁で彼にすがっているか。どのようにして、彼が自分から引き離されるのを許さずにいるか。55. 父〔ウァレンティニアヌス1世〕もそこにいる。ユリアヌスのもとでの軍務と軍事護民官の栄誉を、信仰への愛のゆえに退けた者である。
Dona patri filium, fratri germanum suum, quorum utrumque imitatus est: alterum fide, alterum devotione pariter atque pietate in templorum privilegiis denegandis. Quod patri defuerat adjunxit: quod frater constituit, custodivit.
PL 16, 1375B父に子を、兄弟にその兄弟を与えよ。彼は二人のどちらにも倣った。一方には信仰において、他方には神殿の特権を拒むことにおける献身と敬虔において。父に欠けていたものを付け加え、兄弟が定めたものを守ったのである。
Et huic adhuc intercessionem adscisco, cui remunerationem praesumo. 56. Date manibus sancta mysteria, pio requiem ejus poscamus affectu. Date sacramenta coelestia, animam nepotis nostris oblationibus prosequamur.
PL 16, 1375Bそして私は、報いを確信しているこの者に、なお執り成しを加える。56. 諸君、手に聖なる奥義を与えよ〔manibus の係りは定かでない。「手に」と解したが、「死者の霊に」とも取れる〕。敬虔な思いで彼の安息を願おう。天の秘跡を与えよ。孫〔nepos。ウァレンティニアヌスをこう呼ぶ意は定かでない〕の魂を、我々の献げ物で見送ろう。
Extollite populi mecum manus in sancta, ut eo saltem munere vicem ejus meritis rependamus (Psal. CXXXIII, 2) . Non ego floribus tumulum ejus aspergam, sed spiritum ejus Christi odore perfundam. Spargant alii plenis lilia calathis, nobis lilium est Christus.
PL 16, 1376A民よ、私とともに聖所に手を挙げよ。せめてこの献げ物によって、彼の功績に報いを返すために(詩篇133:2)。私は花を彼の墓に撒きはしない。彼の霊をキリストの香りで満たそう。他の者たちは満ちた籠からユリを撒くがよい。我々にとって、ユリはキリストである。
Hoc reliquias ejus sacrabo, hoc ejus commendabo gratiam. Numquam ego piorum fratrum separabo nomina, merita discernam. Scio quod Dominum commemoratio ista conciliet, et copula ista delectet. 57. Nec putet aliquis quidquam meritis eorum obitus celeritate detractum.
PL 16, 1376Aこれによって彼の遺骸を聖別し、これによって彼の恩寵を〔主に〕委ねよう。私は決して、敬虔な兄弟たちの名を引き離さず、功績を区別することもしない〔merita discernam への否定は前句から及ぶと取った〕。この記念が主を宥め、この結びつきが〔主を〕喜ばせることを私は知っている。57. 誰も、死の早さによって彼らの功績から何かが削られたと考えるな。
Raptus est Enoch (Gen. V, 24) , ne malitia mutaret cor ejus (Sap. IV, 11) et Josias decimo octavo anno regni sui ita Domini pascha celebravit, ut omnes retro principes devotione superaret, nec diutius suae fidei meritis supervixit; immo quia plebi Judaeae grave imminebat exitium, rex justus ante sublatus est (IV Reg. XXIII, 21) .
PL 16, 1376Aエノクは取り去られた(創世記5:24)。悪が彼の心を変えないためである(知恵の書4:11)。またヨシヤは、統治の第十八年に主の過越を、これまでのすべての君主を敬虔さで凌ぐほどに祝い、その信仰の功績ののち長くは生き延びなかった。いや、ユダヤの民に重い滅びが迫っていたので、義なる王は先に取り去られたのである(列王記四23:21)。
Metuo ergo ne et tu nobis aliqua nostri offensione sis raptus, ut octavo decimo regni tui anno imminentis mali acerbitatem, quasi justus, evaderes. 58. Sed jam chara mihi complectar viscera, et debito condam sepulcro; prius tamen singula membra perspiciam.
PL 16, 1376Bそれゆえ私は恐れる。あなたもまた、我々の何らかの落ち度のゆえに取り去られたのではないか、統治の第十八年に、義人のように、迫る災いの苛酷さを逃れるために。58. だがいま、私にとって愛しい肉親を抱き、定められた墓に納めよう。ただしその前に、肢体の一つ一つを見渡そう。
Valentinianus meus, juvenis meus, et candidatus et rubeus (Cant. V, 10) , habens in se imaginem Christi; talibus enim prosequitur Ecclesia in Canticis Christum. Nec injuriam putes: charactere Domini inscribuntur et servuli, et nomine imperatoris signantur milites.
PL 16, 1376B私のウァレンティニアヌス、私の若者は、白衣をまとい、また赤い者(雅歌5:10)〔底本は candidatus。1.169 では candidus と刷られる。ミーニュの脚注 g は、旧版が candidus et ruber、ローマ版が candidus et fulvus と読むことを記す。同じ意味に取った〕、自らのうちにキリストの像をもつ。教会は雅歌で、このような言葉でキリストを称えるからである。侮辱と思うな。主の刻印は小さな僕たちにも記され、皇帝の名は兵士たちに印づけられる。
Denique et ipse Dominus dixit: Nolite tangere Christos meos (Ps. CIV. 15) , et vos estis lux mundi. Et Jacob dixit (Matth. V, 14) : Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8) . Ad filium loquebatur, et Dominum revelabat.
PL 16, 1377A実に、主自身もこう言った。「私のキリストたち〔油注がれた者たち〕に触れるな」(詩篇104:15)。また「汝らは世の光である」。ヤコブは言った(マタイ5:14)。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を称える」(創世記49:8)。〔引照の位置が乱れている。マタイ5:14は「汝らは世の光である」に当たる〕彼は子に語りながら、主を明らかにしていた。
Et de Joseph dictum: Filius meus ampliatus, filius meus ampliatus Joseph (Ibid., 22) , et Christum significabat. 59. Licet ergo et mihi charactere Domini signare servulum: Juvenis meus candidus et rubeus, electus e decem millibus (Cant. V, 10) .
PL 16, 1377Aまたヨセフについて言われた。「私の子は増し加わった。私の子ヨセフは増し加わった」(創世記49:22)。これもキリストを示していた。59. それゆえ私にも、主の刻印で僕を印づけることが許されている。「私の若者は白く赤く、一万人のうちから選ばれた」(雅歌5:10)。
Electus est filius meus, cum post mortem patris, parvulus adscisceretur imperio. Caput ejus aurum cephas, oculi ejus sicut columbae super abundantiam aquarum (Ibid., 11) Ibi enim sedimus et flevimus, dixerunt qui inde venerunt (Ps. CXXXVI, 1) .
PL 16, 1377A私の子は選ばれた。父の死後、幼い身で帝位に迎えられたときである。「その頭は金、ケファス〔cephas は古い読みの語で、意味が定かでない。音写した〕。その目は水の豊かさの上のハトのようである」(雅歌5:11)。「そこで我々は座って泣いた」と、そこから来た者たちは言った(詩篇136:1)。
60. Venter ejus pyxis eburnea (Cant. V, 14) , qui reciperet oracula Scripturarum, ut posset dicere: Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19) . sicut dixit propheta; dicit enim haec, qui imitator est Christi.
PL 16, 1377B60. 「その腹は象牙の箱」(雅歌5:14)。聖書の託宣を受け入れるためであり、「私の腹が痛む」(エレミヤ4:19)と預言者が言ったとおりに言えるようになるためである。キリストに倣う者が、これを言うのである。
61. Genae ejus sicut phialae aromatis (Cant. V, 13) , quibus Christi influebat unguentum. 62. Labia ejus sicut lilia distillantia myrrha plena.
PL 16, 1377B61. 「その頬は香料の杯のよう」(雅歌5:13)。そこにキリストの香油が流れ込んでいた。62. 「その唇は、満ちた没薬を滴らせるユリのよう」。
Manus ejus tornatae, aureae, plenae Tharsis (Ibid, 13, 14); eo quod in verbis ejus justitia refu geret, in factis et operibus reniteret gratia: in quo et plenum virtutis et auctoritatis regalis esset alloquium, nec inflexa aliquo mortis terrore constantia, et factorum pretiosa et emendata correctio; omnis enim bonus operarius manus Christi est.
PL 16, 1377B「その手は旋盤で整えられ、金で、タルシスに満ちている」(雅歌5:13, 14)。それは、彼の言葉に正義が照り輝き〔底本は refu geret。refulgeret と読む〕、行いと業に恩寵が輝き返したからである。彼にあっては、徳と王の権威に満ちた語りがあり、死のどんな恐れにも曲げられない不動の心があり、行いの貴い、正された矯正があった。すべての善き働き手は、キリストの手だからである。
63. Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 13) . Quam dulcia enim omnia judicia ejus universorum faucibus adhaeserunt! Quanta gratia sermones ipsius singuli recensentur! Quemadmodum, fili, desideraris a populis?
PL 16, 1377B63. 「その口蓋は甘美、彼のすべては慕わしい」(雅歌5:13)。彼のあらゆる裁定は、すべての人の口蓋に、どれほど甘く貼りついたことか。彼の一つ一つの言葉は、どれほどの優雅さをもって語り返されることか。子よ、あなたは民にどれほど慕われていることか。
Mihi certe impressisti, quae pectore teneo verba illa postrema quibus me vadem tuum fieri postulabas. Reliquisti ipse de me testimonium judicii gloriosi.
PL 16, 1377Cあなたは確かに私に刻みつけた。あなたが私を保証人にしてくれと求めたあの最後の言葉を、私は胸に保っている。あなた自身が、私について栄えある判断の証言を残した。
Ego tibi fidem meam exhibere non potui, quam parabam; dixi tamen absens, et dicentem me fidem pro te Christus audivit. Tenetur in coelo sponsio mea, etsi non tenetur in terris. Obligatus sum Deo, etsi non potui hominibus obligari.
PL 16, 1377C私は、整えていた私の信義をあなたに示すことができなかった。だが私は不在のまま言い、キリストは私があなたのために信義を言うのを聞いた。私の保証は天では保たれている。地では保たれなくとも。私は神に対して義務を負った。人々に対しては義務を負えなかったとしても。
64. Locutus sum de corpore tuo, nunc alloquar animam tuam dignam propheticis ornamentis. Iisdem igitur utar exordiis: Quaenam est haec prospiciens sicut diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol (Cant. VI, 9) .
PL 16, 1377C64. 私はあなたの体について語った。いまは、預言者の飾りにふさわしいあなたの魂に語りかけよう。それゆえ同じ書き出しを用いる。「暁のように見渡し、月のように麗しく、太陽のように選ばれたこの者は誰か」(雅歌6:9)。
Videor mihi te videre fulgentem, videor audire dicentem: Diluculum mihi est, pater. Nox terrena praecessit, dies coelestis appropinquavit (Rom. XIII, 12) Prospicis nos igitur, sancta anima, de loco superiore, tamquam inferiora respiciens.
PL 16, 1378Aあなたが輝いているのが見えるように思われ、こう言うのが聞こえるように思われる。「私には暁である、父よ。地上の夜は過ぎ去り、天の昼が近づいた」(ローマ13:12)。聖なる魂よ、あなたは上の場所から我々を見渡している。低いところを見下ろす者のように。
Existi de tenebris istius saeculi, et ut luna resplendes, ut sol refulges. Et bene ut luna, quia et ante in umbra licet istius corporis refulgebas et terrarum tenebras illuminabas, et nunc lumen a sole justitiae mutata clarum diem ducis.
PL 16, 1378Aあなたはこの世の闇から出た。月のように輝き、太陽のように光を放つ。月に譬えるのは当を得ている。あなたは以前も、この体の影の中にありながら輝き、地の闇を照らしていた。いまは正義の太陽から光を受けて姿を変え、明るい昼を過ごしている。
Videre igitur videor te tamquam de corpore recedentem et repulsa noctis caligine surgentem diluculo sicut solem appropinquantem Deo, et rapido volatu sicut aquilam, quae terrena sunt, relinquentem.
PL 16, 1378Aそれゆえ私には、あなたが体から離れ、夜の暗がりを払って暁に昇りながら、太陽のように神に近づき、素早い飛翔でワシのように、地上のものを後にするのが見えるように思われる。
65. Convertere, Solamitis, convertere; et videbimus te (Cant. VI, 12) . Convertere ad nos pacifica; ut gloriam tuam sororibus tuis monstres, et incipiant se tuae quietis et gratiae securitate solari.
PL 16, 1378A65. 「向き直れ、シュラムの女よ、向き直れ。我々は汝を見よう」(雅歌6:12)。平和の女よ〔pacifica。Solamitis を言い換えた呼びかけと取った〕、我々のほうへ向き直れ。あなたの栄光をあなたの姉妹たちに見せ、彼女たちが、あなたの安息と恩寵の確かさによって自らを慰め始めるように。
Semel tantum ad nos convertere, ut te videamus, et rursus convertere, atque ad Hierusalem illam civitatem sanctorum tota intentione festina.
PL 16, 1378B一度だけ我々のほうへ向き直れ、我々があなたを見るために。そしてまた向き直り、聖なる者たちの都であるあのエルサレムへ、全き熱意をもって急げ。
Aut certe quia ad animam piam Christus hoc dicit, jubet illam paulisper converti; ut nobis gloria ejus appareat, et requies futura cum sanctis: et postea praecipit eam ad illud supernum sanctorum festinare consortium.
PL 16, 1378Bあるいは、キリストがこれを敬虔な魂に言うのは、しばらく向き直るよう命じるためである。彼女の栄光と、聖なる者たちとともに来たるべき安息が我々に現れるように。そしてその後、聖なる者たちのあの上なる交わりへ急ぐよう命じる。
66. Quid videbitis, inquit, in Solamitide, quae venit sicut chori castrorum (Cant. VII, 1) ? hoc est, in ea quae multum et adversus plurimos in corpore praeliata est.
PL 16, 1378B66. 「汝らは何を見るのか」と彼は言う。「シュラムの女に、陣営の群舞のように来る者に」(雅歌7:1)。すなわち、体にあって、多くの者に対して大いに戦ったその女においてである。
Etenim pugnavit adversus extraneos hostes, pugnavit adversus lubricas saeculi mutationes, pugnavit adversus corporis fragilitates, adversus multiplices passiones. Audivit a Domino: Convertere, Solamitis (Cant. VI, 12) .
PL 16, 1378B実に彼女は、外の敵と戦い、世の滑りやすい移ろいと戦い、体の脆さと戦い、多様な情念と戦った。彼女は主から聞いた。「向き直れ、シュラムの女よ」(雅歌6:12)。
Conversa est ad pacem semel in saeculo, conversa est iterata communione ad gratiam Christi; et ideo pulchra conversio ejus in saeculo, pulcherrimus incessus ejus et volatus in coelum.
PL 16, 1378C彼女は、世にあって一度平和へ向き直り、再び交わりに入って、キリストの恩寵へ向き直った。それゆえ、世における彼女の向き直りは麗しく、天への彼女の歩みと飛翔はいっそう麗しい。
67. Unde meretur audire: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab (Cant. VII, 1) , hoc est, filia principis; speciosos enim processus habuisti in corpore, tamquam calceamento eo usa, non ut involucro; ut quasi superior et eminentior, quo velles tuum circumferres sine ulla offensione vestigium: vel certe sicut calceamentum illud exsolveres, sicut Moyses fecit, cui dictum est: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) .
PL 16, 1378C67. それゆえ彼女は聞くにふさわしい。「汝の歩みは履き物の中で麗しくなった、アミナダブの娘よ」(雅歌7:1)、すなわち君主の娘よ、と。あなたは体の中で麗しい歩みをもっていた。体を履き物として用い、包みとしては用いなかったからである。こうしてあなたは、いわばより高く優れた者として、望むところへ足跡を障りなく運んだ。あるいは、あの履き物を脱いだのである。モーセがしたように。モーセには言われた。「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:5)。
68. Dicit igitur tibi nunc pater Aminadab, ille populi princeps: Audi, filia, et vide quoniam concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11) . Speciosi ergo facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab.
PL 16, 1379A68. それゆえ、民の君主である父アミナダブが、いまあなたに言う。「聞け、娘よ、見よ。王が汝の美を慕った」(詩篇44:11)。それゆえ、「汝の歩みは履き物の中で麗しくなった、アミナダブの娘よ」。
Moduli femorum tuorum similes torquibus (Cant. VII, 1) , hoc est, consonans sibi in omnibus factis tuis gratia atque moderatio, magnorum aequavit insignia triumphorum.
PL 16, 1379A「汝の腿の形は首飾りに似ている」(雅歌7:1)。すなわち、あなたのあらゆる行いにおいて互いに響き合う優雅さと穏健さが、大いなる凱旋の記章に等しかった。
Denique moderatione tua et tranquillitate pacifica nec Gallia hostem sensit, et Italia hostem repulit, qui ejus finibus imminebat. Torques autem insignia esse victoriae dubitari non potest, cum ii qui in bello fortiter fecerint, torquibus honorentur.
PL 16, 1379A実に、あなたの穏健さと平和な静けさによって、ガリアは敵を感じず、イタリアは、その境に迫っていた敵を退けた。首飾りが勝利の記章であることは疑えない。戦いで勇敢に戦った者たちが首飾りで栄誉を受けるのだから。
69. Umbilicus tuus crater tornatilis, non deficiens mixto. Venter tuus acervus tritici muniti inter lilia. Cervix tua sicut turris eburnea. Oculi tui sicut stagna in Esebon (Ibid., 2 et seq.) .
PL 16, 1379A69. 「汝の臍は旋盤で整えられた杯、混ぜ酒を欠くことがない。汝の腹は、ユリに囲まれた、守られた小麦の山。汝の首は象牙の塔。汝の目はヘシュボンの池のよう」(雅歌7:2以下)。
Bonus umbilicus animae, virtutum omnium capax, sicut crater ab ipso fidei auctore tornatus. Sapientia enim in cratere miscuit vinum suum, dicens: Venite, edite panes meos, et bibite vinum, quod miscui vobis (Prov. IX, 5) .
PL 16, 1379B魂の良い臍は、あらゆる徳を容れるもの、信仰の創始者自身によって旋盤で整えられた杯のようである。知恵は杯の中に自分のぶどう酒を混ぜ、こう言ったからである。「来て、私のパンを食べ、私が汝らのために混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。
Umbilicus ergo iste tornatus omni decore virtutum non deficit mixto. Venter quoque ejus non solum justitiae velut frumentario cibo replebatur, sed etiam gratia suavitateque florebat sicut lilium.
PL 16, 1379Bそれゆえ、あらゆる徳の飾りで旋盤に整えられたこの臍は、混ぜ酒を欠かない。彼の腹もまた、正義という穀物の食物のようなもので満たされていたばかりか、優雅さと甘美さで、ユリのように花開いていた。
Cervix quoque ejus candida et pura, jugo Christi sponte subjecta, cogitationes rationabiles, fidei odor, circumcisionis attentio, ornatus capitis gloriosus; quod non regalia diademata, sed Dominici sanguinis insignia coronarent.
PL 16, 1379B彼の首もまた、白く清く、自ら進んでキリストのくびきに服していた。〔そこには〕理にかなう思い、信仰の香り、割礼への注意、頭の栄えある飾りがあった〔この列挙の係りは定かでない。首が表すものを並べたと取った〕。その頭を飾ったのは王の冠ではなく、主の血の記章であった。
70. Merito tamquam rex peccati victor, et coelesti corona redimitus ascendit, cujus animae dicit Deus Verbum: Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Cant. VII, 6) ! Pulchra per virtutis decorem, suavis per gratiam.
PL 16, 1379C70. 当然、罪に勝った王のように、天の冠を戴いて昇った。神なる言葉は、その魂に言う。「愛よ、汝は汝の悦びのうちに、なんと麗しく甘美になったことか」(雅歌7:6)。徳の美しさによって麗しく、恩寵によって甘美である。
Procera sicut palma, quae vincentis est praemium. 71. Huic ascendenti animae Gratianus frater occurrit, et complexus eam dicit: Ego fratri meo, et super me conversio ejus (Ibid., 10) ; vel quod sibi eum cupiat inhaerere, vel quod pietate fraterna quasi advocatus assistat, dicens conversionem ejus etiam suae gratiae praeferendam.
PL 16, 1379Cシュロのように背が高い。それは勝つ者への報いである。71. この昇りゆく魂に、兄弟グラティアヌスが出迎え、これを抱いて言う。「私は私の兄弟のものであり、彼の向き直りは私の上にある」(雅歌7:10)。彼が自分に寄り添ってほしいと願うからか、あるいは兄弟の情愛から弁護人のように傍らに立ち、彼の向き直りは自分自身の恩寵よりも優先されるべきだと言うからである。
72. Veni, inquit, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas (Ibid., 11, 12) , hoc est, venisti eo ubi diversarum virtutum fructus pro singulorum meritis deferuntur, ubi abundant meritorum praemia.
PL 16, 1379C72. 「来たれ、私の兄弟よ」と彼は言う。「野に出よう。砦で憩おう。暁に起きてブドウ畑へ行こう」(雅歌7:11, 12)。すなわち、あなたは、さまざまな徳の実りがそれぞれの功績に応じて運ばれるところへ、功績の報いが満ちあふれるところへ来た、ということである。
Exeamus ergo in agrum, in quo non vacuus labor, sed fecundus proventus est gratiarum. Quod in terris seminasti, hic mete: quod ibi sparsisti, hic collige.
PL 16, 1380Aそれゆえ野に出よう。そこでは労苦は空しくなく、恩寵の実りは豊かである。あなたが地上で蒔いたものを、ここで刈り取れ。かしこで撒いたものを、ここで集めよ。
Aut certe veni in illum agrum, qui est odor Jacob, hoc est, veni in gremium Jacob, ut sicut Lazarus pauper in Abrahae sinu, ita etiam tu in Jacob patriarchae tranquillitate quiescas; sinus enim patriarcharum recessus quidam est quietis aeternae (Luc. XVI, 22) .
PL 16, 1380Aあるいはむしろ、ヤコブの香りであるあの野に来い、すなわちヤコブの懐に来い。貧しいラザロがアブラハムの懐にいるように、あなたも族長ヤコブの静けさのうちに安らぐために。族長たちの懐は、永遠の安息の奥まった所のようなものだからである(ルカ16:22)。
Merito ergo Jacob ager est fructuosus, sicut Isaac patriarcha testatus est dicens: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27) .
PL 16, 1380A当然、ヤコブは実り豊かな野である。族長イサクが証しして、こう言ったとおりである。「見よ、私の子の香りは、主が祝福した、満ちた野の香りのようである」(創世記27:27)。
73. Requiescamus, inquit, in castellis (Cant. VII, 11) , ostendens illic esse requiem tutiorem, quae septo coelestis refugii munita atque vallata, non exagitetur saecularium incursibus bestiarum.
PL 16, 1380A73. 「砦で憩おう」と彼は言い(雅歌7:11)、そこにはより安全な安息があることを示している。それは天の避け所の囲いで守られ、柵で囲まれ、世の獣たちの襲撃に揺るがされない。
74. In foribus inquit, nostris omnes fetus arborum: nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Ibid., 13) . Quis dabit te, frater, fratrem mihi, lactentem ubera matris meae?
PL 16, 1380B74. 「我々の戸口には」と彼は言う。「あらゆる木の実がある。新しいものも古いものも、私の兄弟よ、汝のために取っておいた」(雅歌7:13)。「兄弟よ、誰が汝を、私の母の乳房を吸う私の兄弟として、私に与えてくれようか。」
Inveniens te foris, osculabor te; et quidem non spernent me: assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Potum dabo tibi a vino operosi unguenti, a fluxu malorum granatorum meorum.
PL 16, 1380B「外で汝を見つけたなら、汝に口づけしよう。まことに人々は私を蔑むまい。私は汝を連れて、私の母の家に、私を宿した者の奥の間に導き入れよう。手の込んだ香油を加えたぶどう酒と、私のザクロの汁を、汝に飲ませよう。」
Laeva ejus sub caput meum, et dextera ejus complectetur me (Cant. VIII, 11 et seq.) . Promittit fratri augustae memoriae Gratianus praesto sibi fructus diversarum esse virtutum; fuit enim et ipse fidelis in Domino, pius atque mansuetus, puro corde.
PL 16, 1380B「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱くであろう」(雅歌8:11以下〔刷りのとおり。引かれているのは雅歌8:1–3 の言葉〕)。尊き記憶のグラティアヌスは、兄弟に、さまざまな徳の実りが自分のもとにあると約束する。彼自身もまた、主にあって忠実で、敬虔で、柔和で、清い心の持ち主だったからである。
Fuit etiam castus corpore, qui praeter conjugium nescierit feminae alterius consuetudinem. 75. Ideo in foribus sedis suae habet fructus paratos, nec longe petendos.
PL 16, 1380C彼はまた体も貞潔であり、妻のほかには、他の女との交わりを知らなかった。75. それゆえ彼は、自分の座の戸口に、すでに備えた実りをもち、遠くに求める必要がない。
Offert quae servaverit fratri nova et vetera, hoc est, et Testamenti veteris, et Evangelii sacramenta, et dicit: Quis dabit te, frater, fratrem mihi lactentem ubera matris meae, hoc est, non quicumque te, sed Christus, illuminavit gratia spiritali, Ille te baptizavit, quia humana tibi officia defuerunt.
PL 16, 1380C彼は、保っておいた新しいものと古いものを兄弟に差し出す。すなわち、旧約と福音の秘義である。そして言う。「誰が汝を、兄弟よ、私の母の乳房を吸う私の兄弟として、私に与えてくれようか」。すなわち、誰か人ではなく、キリストが霊的な恩寵によってあなたを照らした。人の務めがあなたに欠けていたので、彼があなたに洗礼を授けたのである。
Plus adeptus est, qui minora te amisisse credebas. Quae sunt ubera Ecclesiae, nisi sacramenta baptismatis? Et bene ait, lactentem, quasi eum qui baptizatus lactis nivei succum requirat.
PL 16, 1380Cより小さなものを失ったと思っていたあなたが、より多くを得たのである〔底本は adeptus est(三人称)。あなたが得たと解した〕。教会の乳房とは、洗礼の秘跡でなくて何であろうか。そして「乳を吸う」と言うのは適切である。洗礼を受けた者が、雪のように白い乳の汁を求めるかのようだからである。
Inveniens, inquit, te foris, osculabor te, hoc est, extra corpus te reperiens, osculo mysticae pacis amplectar. Nemo te spernet, nullus excludet, in penetralia te et arcana Ecclesiae matris inducam, et in omnia secreta mysterii; ut bibas poculum gratiae spiritalis.
PL 16, 1380C「外で汝を見つけたなら、汝に口づけしよう」と彼は言う。すなわち、体の外であなたを見いだして、奥義の平和の口づけで抱こう。誰もあなたを蔑まず、誰も締め出さない。母なる教会の奥の間と秘所に、奥義のあらゆる隠れたところにあなたを導き入れよう。あなたが霊的な恩寵の杯を飲めるようにである。
76. Amplexatus igitur fratrem, deducere eum coepit ad propriam mansionem: et quia pio officio ad ulteriora processerat, cum fratre coepit ascendere, petens ut sibi et fratri major illic charitas augeatur; eo quod vitia humana defecerant, invidia atque jactantia, quae in plerisque solent fraternae pietatis jura vacuare.
PL 16, 1381A76. こうして彼は兄弟を抱き、自分の住まいへ導き始めた。敬虔な務めによって先へ進んでいたので、兄弟とともに昇り始め、自分と兄弟のためにそこで愛がいっそう増し加わるように願った。人の悪徳、すなわち妬みと誇りが消え失せていたからである。それは多くの人々のあいだで、兄弟の情愛の定めを空しくするのが常である。
77. Videntes eos vel angeli, vel aliae animae, quaerunt ab iis, quae veluti comitatu suo fratres hos et officio deducebant, dicentes: Quae est haec quae ascendit candida, innitens super fratrem suum (Cant. VIII, 5) ?
PL 16, 1381A77. 彼らを見て、天使たちか、他の魂たちが、供として務めをもってこの兄弟たちを導いていた者たちに尋ねて言う。「兄弟にもたれて白く昇ってくるこの女は誰か」(雅歌8:5)。
Nec nos quidem dubitemus de meritis Valentiniani, sed jam credamus vel testimoniis angelorum, quod detersa labe peccati, ablutus ascendit, quem sua fides lavit, et petitio consecravit.
PL 16, 1381A我々もまた、ウァレンティニアヌスの功績を疑うまい。天使たちの証言によって、すでに信じよう。罪の汚れを拭われ、洗われて昇ったのだと。彼を洗ったのは自らの信仰であり、聖別したのは願い求めであった。
Credamus et sicut alii habent, quia ascendit a deserto, hoc est, ex hoc arido et inculto loco ad illas florulentas delectationes, ubi cum fratre conjunctus aeternae vitae fruitur voluptate.
PL 16, 1381Bまた、他の写本にあるように〔sicut alii habent。雅歌8:5 の別の読み「荒れ野から昇る」を言うと取った〕、彼は荒れ野から昇ったと信じよう。すなわち、この乾いた、耕されぬ場所から、あの花咲く悦びのところへ昇ったのであり、そこで兄弟と結ばれて、永遠の生命の楽しみを享受している。
78. Beati ambo, si quid meae orationes valebunt! nulla dies vos silentio praeteribit, nulla inhonoratos vos mea transibit oratio, nulla nox non donatos aliqua precum mearum contextione transcurret: omnibus vos oblationibus frequentabo.
PL 16, 1381B78. 二人とも幸いである。私の祈りに何らかの力があるなら。どの日も、沈黙のうちに諸君を通り過ぎることはない。私のどの祈りも、栄誉を授けずに諸君を過ぎることはない。どの夜も、私の祈りの何らかの連なりを諸君に贈らずに走り去ることはない。あらゆる献げ物をもって、諸君のもとをたびたび訪れよう。
Quis prohibebit innoxios nominare? Quis vetabit commendationis prosecutione complecti? Si oblitus fuero te, sancta Hierusalem, hoc est, sancta anima, pia et pacifica germanitas, obliviscatur me dextera mea: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non meminero Hierusalem in principio meae laetitiae (Psal. CXXXVI, 5 et seq.) .
PL 16, 1382A罪のない者たちの名を呼ぶことを、誰が禁じようか。委ねの祈りで包むことを、誰が妨げようか。「もし私が汝を忘れるなら、聖なるエルサレムよ」、すなわち聖なる魂、敬虔で平和な兄弟の絆よ、「私の右手が私を忘れるように。私の舌が喉にはりつくように、もし私が汝を思い出さないなら、もし私が、私の喜びの初めにエルサレムを思い出さないなら」(詩篇136:5以下)。
Ipse me citius, quam vos obliviscar: et si umquam sermo tacebit, loquetur affectus: et si vox deficiet, non deficiet gratia, quae meis est infixa praecordiis. 79. Quomodo ceciderunt potentes? Quomodo uterque super illa Babylonis ceciderunt flumina?
PL 16, 1382A私は諸君を忘れるより早く、私自身を忘れるだろう。もし言葉がいつか黙すなら、情が語るだろう。もし声が尽きるなら、私の胸の奥に刻まれた好意は尽きない。79. 「勇士たちはどうして倒れたのか」。二人はどうして、あのバビロンの川の上に倒れたのか。
Quomodo rapidiora utriusque vitae fuere curricula, quam ipsius Rhodani sunt fluenta? O mihi Gratiane et Valentiniane speciosi et charissimi, quam augusto vitam fine clausistis! quam proxima vobis mortis fuere confinia! quam sepulcra vicina!
PL 16, 1382A二人の生の歩みは、ローヌ川そのものの流れよりも、どれほど速かったことか。ああ、私にとって麗しく、いとも親しいグラティアヌスとウァレンティニアヌスよ、諸君はなんと尊い〔augusto。皇帝(アウグストゥス)にかけた語。angusto と読めば「なんと短い」〕最期をもって生を閉じたことか。死の境は、なんと諸君に近かったことか。墓は、なんと隣り合っていたことか。
Gratiane, inquam, et Valentiniane, in vestris nominibus adhaerere juvat, atque delectat in vestri commemoratione requiescere. O omnibus Gratiane et Valentiniane speciosi et charissimi! Inseparabiles in vita, et in morte non estis separati (II Reg. I, 23) .
PL 16, 1382Bグラティアヌスよ、ウァレンティニアヌスよ、と私は言う。諸君の名にすがるのは快く、諸君を思い出すうちに安らぐのは喜びである。ああ、誰にとっても麗しく、いとも親しいグラティアヌスとウァレンティニアヌスよ。生において離れず、死においても諸君は引き離されていない(サムエル記下1:23)。
Non vos discrevit tumulus, quos non discernebat affectus. Non causa mortis separavit, quos pietas una jungebat. Non virtutum distantia dispares fecit, quos religio una fovebat.
PL 16, 1382B墓は諸君を分けなかった。情が分けなかった諸君を。死の原因も引き離さなかった。一つの情愛が結んでいた諸君を。徳の隔たりも、諸君を異なる者にしなかった。一つの宗教が育んでいた諸君を。
Super columbas simpliciores, super aquilas leviores, super agnos clementiores, super vitulos innocentiores. Gratiani sagitta non est reversa retro, et Valentiniani justitia non fuit vacua, nec inanis auctoritas. Quomodo sine pugna ceciderunt potentes?
PL 16, 1383Aハトよりも純真で、ワシよりも軽やかで、子羊よりも寛容で、子牛よりも無垢であった。グラティアヌスの矢は後ろへ戻らず、ウァレンティニアヌスの正義は空しくなく、権威もむなしくなかった。「勇士たちはどうして、戦いもなく倒れたのか」。
79. Doleo in te, fili Gratiane, suavis mihi valde. Plurima dedisti tuae pietatis insignia. Tu me inter tua pericula requirebas, tu in tuis extremis me appellabas, meum de te plus dolebas dolorem. Doleo etiam in te, fili Valentiniane, speciosus mihi valde.
PL 16, 1383A79.〔番号79が二度現れる。刷りのまま写した〕わが子グラティアヌスよ、私にとってこの上なく好ましいあなたのことで私は悲しむ。あなたは情愛のしるしを数多く示した。あなたは危難のさなかに私を求め、最期にあたって私の名を呼び、あなたについての私の痛みをいっそう悲しんだ。わが子ウァレンティニアヌスよ、私にとってこの上なく麗しいあなたのことも私は悲しむ。
Deciderat amor tuus in me, sicut amor pignoris. Tu per me putabas eripi te periculis: tu me non solum ut parentem diligebas, sed ut redemptorem tui, et liberatorem sperabas. Tu dicebas: Putasne, videbo patrem meum?
PL 16, 1383Aあなたの愛は、いとし子の愛のように、私に降りていた。あなたは私によって危難から救われると考えていた。あなたは私を父として愛したばかりか、あなたの贖い主、解放者として望みをかけていた。あなたは言っていた。「私は父に会えると思うか」〔父はアンブロシウスを指す〕。
Speciosa de me voluntas tua, sed non efficax praesumptio. Hei mihi vana spes in homine! sed tu in sacerdote Dominum requirebas. Hei mihi quod voluntatem tuam non ante cognovi! Hei mihi quod non clanculo ante misisti! Hei mihi qualia amisi pignora!
PL 16, 1383A私に寄せたあなたの意志は麗しかったが、期待は果たされなかった。ああ、人に望みをかけるのは空しい。だがあなたは、司教のうちに主を求めていた。ああ、あなたの意志を先に知らなかったとは。ああ、あなたがひそかにでも先に〔使いを〕送らなかったとは。ああ、私はどれほどの愛し子たちを失ったことか。
Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 27) ? 80. Domine, quia nemo habet, quod alii plus deferat, quam quod sibi optat; non me ab illis post mortem separes, quos in hac vita charissimos sensi.
PL 16, 1384A「勇士たちはどうして倒れ、望ましい武具は滅びたのか」(サムエル記下1:27)。80. 主よ、誰も、自分に願うもの以上のものを他人に与えることはできないのだから、死後に私を、この生で最も親しいと感じた者たちから引き離すな。
Domine, peto ut ubi ego fuero, sint et illi mecum (Joan. XVII, 24) ; ut vel illic eorum perpetua copula fruar, quia hic uti eorum diuturniore conjunct one non potui.
PL 16, 1384A主よ、私は願う。私のいる所に、彼らも私とともにいるように(ヨハネ17:24)。この生ではそれより長い結びつきを享受できなかったが、せめてかしこで彼らとの永遠の結びつきを享受するために〔底本は conjunct one。conjunctione と読む〕。
Te quaeso, summe Deus, ut charissimos juvenes matura resurrectione suscites et resuscites; ut immaturum hunc vitae istius cursum maturiore suscitatione compenses. Amen.
PL 16, 1384A最高の神よ、汝に願う。いとも親しい若者たちを、時を得た復活によって起こし、また甦らせよ。この生の、熟さぬまま終わった歩みを、より熟した蘇りによって償え。アーメン。