Caput I
第I章PL 16, 1385A[1385] 1. Hoc nobis motus terrarum graves, hoc juges pluviae minabantur, et ultra solitum caligo tenebrosior denuntiabat, quod clementissimus imperator Theodosius excessurus esset e terris. Ipsa igitur excessum ejus elementa moerebant.
PL 16, 1385A1. 激しい地震と、絶え間ない長雨と、常にも増して暗い闇とが、我々にこのことを告げていた。いとも寛容な皇帝テオドシウスが地上から逝こうとしている、ということを。それゆえ、彼の逝去を、諸元素そのものが嘆いていた。
Coelum tenebris obductum, aer perpeti horrens caligine, terra quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluvionibus.
PL 16, 1385A天は闇に覆われ、大気は止むことのない暗がりに身震いし、大地は揺れ動かされ、洪水の水に満たされた。
Quidni mundus ipse defleret eum principem continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solerent; cum criminum poenas indulgentia praeveniret.
PL 16, 1385A世界そのものが、この世の厳しさを和らげるのが常であったその君主が、まもなく奪い去られることを嘆かぬはずがあろうか。彼の寛容は、罪に対する刑罰に先んじていたのだから。
2. Et ille quidem abiit accipere sibi regnum, quod non deposuit, sed mutavit in tabernacula Christi jure pietatis adscitus, in illam Hierusalem supernam, ubi nunc positus dicit: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, quam Deus fundavit in aeternum (Psal. XLVII, 9) .
PL 16, 1385A2. 確かに彼は、自らのために王国を受けに去って行った。その王国を彼は捨てたのではなく、敬虔の権利によって迎え入れられて、キリストの幕屋へ、かの天のエルサレムへと移したのである。今そこに置かれて、彼は言う。「我々は聞いたとおりに、万軍の主の都で、我々の神の都で見た。神はそれを永遠に基づけた」(詩篇47:9)。
Sed plurimos tamquam paterno destitutos praesidio dereliquit, ac potissimum filios. Sed non sunt destituti, quos pietatis suae reliquit haeredes: non sunt destituti, quibus Christi acquisivit gratiam, et exercitus fidem: cui documento fuit Deum favere pietati, ultoremque esse perfidiae.
PL 16, 1385Bしかし、彼は多くの者を、父の守りを失った者のようにして後に残した。とりわけ子らをである。だが、自らの敬虔の相続人として残した者たちは、見捨てられてはいない。キリストの恩寵と軍の信義を彼が得させた者たちは、見捨てられてはいない。神が敬虔に好意を寄せ、背信に報復する者であることが、その軍にとっての証しとなったのである。
3. Ejus ergo principis et proxime conclamavimus obitum, et nunc quadragesimam celebramus, assistente sacris altaribus Honorio principe; quia sicut sanctus Joseph patri suo Jacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ita et hic Theodosio patri justa persolvit.
PL 16, 1385B3. さて我々は、この君主の死去を先ごろ声をあげて悼んだが、今は40日目の記念を営んでいる。君主ホノリウスが聖なる祭壇のかたわらに立ち会っている。聖なるヨセフが父ヤコブに四十日をかけて埋葬の務めを果たしたように、ここでもその子が父テオドシウスに、しかるべき儀を果たしているからである。
Et quia alii tertium diem et trigegesimum, alii septimum et quadragesimum observare consueverunt, quid doceat lectio, consideremus. Defuncto itaque Jacob, praecepit, inquit, Joseph pueris sepultoribus, ut sepelirent eum.
PL 16, 1386Aところで、3日目と30日目〔底本は tertium diem et trigegesimum。trigesimum と読む。ミーニュの脚注 e もこの句を tertium diem, et trigesimum として引き、前半を「3日目と30日目」、後半を「7日目と40日目」と分けて取るよう述べる〕を守ることに慣れた人々もあり、7日目と40日目を守ることに慣れた人々もある。そこで聖書の朗読が何を教えるかを考えてみよう。ヤコブが死ぬと、ヨセフは、埋葬を務める僕たちに命じて、彼を葬らせた、と言う。
Et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt ei quadraginta dies; sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum Aegyptus septuaginta diebus (Gen. L, 2) . Haec ergo sequenda solemnitas, quam praescribit lectio.
PL 16, 1386A「イスラエルの埋葬人たちは彼を葬り、彼のために四十日が満ちた。埋葬の日々はこのように数えられるからである。エジプトは七十日のあいだ彼を悼んだ」(創世記50:2)。それゆえ、この朗読が定める儀式に従うべきである。
Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: Quia planxerunt filii Israel Moysen diebus triginta, et consummati sunt dies luctus (Deut. XXXIV, 8) . Utraque ergo observatio habet auctoritatem; quia necessarium pietatis impletur officium.
PL 16, 1386Aしかし、申命記にもこう書かれている。「イスラエルの子らはモーセのために三十日のあいだ泣き、喪の日々は満ちた」(申命記34:8)。したがって、どちらの習わしにも権威がある。敬虔の必要な務めが果たされるからである。
4. Bonus itaque Joseph, qui formam pio muneri dedit, quem amabat pater, cuique dixit: Adjuvet te Deus meus, et benedicat te benedictione terrae habentis omnia, propter benedictionem mamillarum et vulvae, benedictiones matris tuae, et propter benedictiones patris tui (Gen. XLIX, 25) : pii patris soboles bona.
PL 16, 1386B4. それゆえ善いヨセフは、敬虔な務めに範を示した。父が彼を愛し、父は彼にこう言った。「わが神が汝を助け、すべてを備えた大地の祝福、乳房と胎の祝福、汝の母の祝福、汝の父の祝福によって、汝を祝福するように」(創世記49:25)。敬虔な父の善い子孫である。
Celebrat ergo et iste quadragesimam patris Jacob, supplantatoris illius; et nos celebramus Theodosii quadragesimam, qui imitatus Jacob, supplantavit perfidiam tyrannorum, qui abscondit simulacra gentium; omnes enim cultus idolorum fides ejus abscondit, omnes eorum ceremonias oblitteravit: qui etiam iis qui in se peccaverant, doluit quam dederat periisse indulgentiam, et veniam denegatam.
PL 16, 1387Aこうしてこのヨセフも、あのヤコブ、つまり足を引っかける者である父の、40日目の記念を営む。そして我々もテオドシウスの40日目の記念を営む。彼はヤコブにならって、僭主たちの背信の足を引っかけ、諸国民の偶像を隠した。実に、あらゆる偶像崇拝を彼の信仰が覆い隠し、その儀式のすべてを消し去ったのである。また彼は、自分に対して罪を犯した者たちにすら、自分が与えた寛容が失われ、赦しが拒まれたことを悲しんだ。
Sed non negabunt filii, quod donavit pater: non negabunt, etiamsi quidam interturbare conatus sit; neque enim poterunt negare, quod in commune donavit, qui solvunt, quod singulis dedit.
PL 16, 1387Aだが子らは、父が与えたものを否むことはあるまい。ある者がそれを妨げようと試みたとしても、否むことはあるまい。父が万人のために与えたものを、個々人に与えたものを果たす者たちが、否むことはできないからである。
5. Nihil gloriosius exitus tanti principis habuit, qui omnia jam filiis tradidisset, regnum, potestatem, nomen augusti: nihil, inquam, speciosius ei in morte servatum est, quam quod in aliquantis promissa annonarum exigendarum relaxatio, dum moratur, facta est successio ejus indulgentiarum haereditas; ut ille qui voluit impedire, sibi odium fecerit, Theodosio tamen tantae cumulus gratiae non sit ademptus.
PL 16, 1387A5. これほどの君主の最期に、これにまさる栄光はなかった。彼はすでに一切を子らに譲り渡していたのである。王国も、権力も、アウグストゥスの名も。さらに言う。死に際して彼のために保たれたもので、これにまさって麗しいものはなかった。すなわち、いくつかの所で約束された食糧税の徴収の免除が、実施の遅れているうちに、彼の後継が受け継ぐ寛容の相続財産となったことである〔この文の係りは定かでない。dum moratur(遅れているうちに)の主語を免除と取った〕。そうして、それを妨げようとした者は自らに憎しみを招いたが、それでもテオドシウスから、かくも大きな好意の積み重ねが取り去られることはなかった。
Nec immerito, si enim privatorum ultimae voluntates, et deficientium testamenta habent perpetem firmitatem; quomodo potest tanti principis esse irritum testamentum?
PL 16, 1388Aそれも当然である。私人の遺言や死にゆく者の遺言さえ永続する効力を持つのに、これほどの君主の遺言がどうして無効であり得ようか。
Gloriosius quoque in eo Theodosius, qui non communi jure testatus est; de filiis enim nihil habebat novum quod conderet, quibus totum dederat, nisi ut eos praesenti commendaret parenti: et de subditis sibi et commissis testari debuit, ut legata dimitteret, fidei commissa signaret.
PL 16, 1388Aしかも、テオドシウスはこの点でいっそう栄光に満ちている。彼は通常の法に従って遺言したのではなかった。子らについては、新たに定めるべきものは何もなかった。すべてを与えていたからである。ただ、子らを今ここにいる親に託すこと〔praesenti parenti の指す者は定かでない。目の前にいる親と取った〕だけが残っていた。そして彼は、自らに服し委ねられた者たちについて遺言する必要があった。遺贈を与え、信託遺贈に封をするためである。
Praecepit dari legem indulgentiae, quam scriptam reliquit. Quid dignius, quam ut testamentum imperatoris lex sit?
PL 16, 1388A彼は寛容の法を与えるよう命じ、それを書き残した。皇帝の遺言が法となること、これにまさって相応しいことがあろうか。
6. Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in quibus eum debemus agnoscere, et in quibus eum et cernimus et tenemus.
PL 16, 1388A6. こうして、これほどの皇帝は我々のもとから去った。しかし、すっかり去ってしまったのではない。彼は我々に自らの子らを残したからである。我々はこの子らのうちに彼を認めるべきであり、この子らのうちに彼を見、彼を保っているのである。
Nec moveat aetas: fides militum imperatoris perfecta est aetas; est enim perfecta aetas, ubi perfecta est virtus. Reciproca haec; quia et fides imperatoris militum virtus est. 7. Recognoscitis nempe quos vobis Theodosii fides triumphos acquisiverit.
PL 16, 1388B年齢に心を動かされてはならない。兵士たちの信義は、皇帝の完全な年齢である。徳が完全であるところに、完全な年齢があるからである。これは相互のことである。皇帝の信仰もまた兵士たちの徳だからである。7. 諸君は、テオドシウスの信仰が諸君にどのような凱旋をもたらしたかを、確かに思い起こしている。
Cum locorum angustiis et impedimentis calonum agmen exercitus paulo serius in aciem descenderet, et inequitare hostis mora belli videretur, desilivit equo princeps, et ante aciem solus progrediens, ait: Ubi est Theodosii Deus? Jam hoc Christo proximus loquebatur.
PL 16, 1388B地の狭さと従者たちの荷物とのために、軍の隊列が少し遅れて戦列に降りてきて、戦の遅れのために敵が〔我が軍を〕馬で踏みにじるかに見えたとき、君主は馬から飛び降り、戦列の前にひとり進み出て言った。「テオドシウスの神はどこにいるか」。このとき彼はすでにキリストにきわめて近い者として語っていた。
Quis enim posset hoc dicere, nisi qui Christo se adhaerere cognosceret? Quo dicto excitavit omnes, et exemplo omnes armavit. Et jam certe senior aetate, sed validus fide. 8. Theodosii ergo fides fuit vestra victoria: vestra fides filiorum ejus fortitudo sit.
PL 16, 1389A自分がキリストに結ばれていることを知る者でなければ、誰がこれを言えようか。この言葉によって彼は全員を奮い立たせ、その範によって全員に武装させた。このとき彼は確かにすでに年配であったが、信仰において強健であった。8. こうして、テオドシウスの信仰は諸君の勝利であった。諸君の信仰が、その子らの強さであれ。
Fides ergo auget aetatem. Denique nec Abraham, ut in senectute generaret filium, consideravit aetatem: nec Sara, ut pareret. Nec mirum si auget aetatem fides, cum repraesentet futura. Quid enim est fides; nisi rerum earum, quae sperantur, substantia (Hebr. XI, 1) ?
PL 16, 1389Aこうして、信仰は年齢を増し加える。実に、アブラハムも老年に子を儲けるために年齢を顧みなかった。サラも産むために顧みなかった。信仰が年齢を増し加えるのは不思議ではない。信仰は未来のものを現前させるからである。信仰とは、望まれるそれらのものの実体でなくて何であろうか(ヘブライ11:1)。
Sic nos Scripturae docent. Ergo si substantia eorum, quae sperantur, fides est; quanto magis eorum, quae videntur? Bona fides, de qua scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Hebr. X, 30) . Quod si substraxerit se, non placebit animae meae.
PL 16, 1389A聖書は我々にこのように教える。それゆえ、信仰が望まれるものの実体であるなら、目に見えるものの実体であることは、なおさらではないか。善い信仰である。それについて、こう書かれている。「しかし義人は信仰によって生きる」(ヘブライ10:30〔刷りのとおり。引かれているのは10:38 の言葉〕)。「もし彼が身を引くなら、私の魂は彼を喜ばない」。
9. Nos autem non subtrahamus nos ad dispendium animae, sed inhaereamus fidei ad animae nostrae acquisitionem; quoniam in hac fidei militia testimonium consecuti sunt seniores nostri Abraham, Isaac et Jacob. Et ideo haereditatem nobis fidei reliquerunt.
PL 16, 1389B9. 我々は、魂の損失へと身を引かず、むしろ魂を得るために信仰にとどまろう。この信仰の戦いにおいて、我々の先達であるアブラハム、イサク、ヤコブが証しを得たからである。それゆえ彼らは我々に信仰の遺産を残した。
Fidelis Abraham, qui non ex operibus, sed ex fide justificatus est; quoniam Deo credidit: Isaac, qui per fidem nec gladium ferituri parentis expavit: Jacob, qui paternae fidei vestigiis intentus, dum iter agit, angelorum vidit exercitum, et vocavit concilium Dei (Gen. XXXII, 1) .
PL 16, 1389Bアブラハムは信仰深い。業によらず信仰によって義とされた。神を信じたからである。イサクは、信仰によって、自分を打とうとする親の剣すら恐れなかった。ヤコブは、父の信仰の足跡に心を向け、旅をしているときに天使たちの軍勢を見て、これを神の集い〔concilium〕と呼んだ(創世記32:1)。
10. Alibi quoque, id est, in libris Regnorum, Elisaeus erat intra Samariam, et subito eum circumfusus Syrorum obsedit exercitus. Vidit eos Giezi, et ait ad dominum suum: O domine, quid faciemus?
PL 16, 1389C10. 別の箇所、すなわち列王記にもこうある。エリシャはサマリアの中にいたが、突然、シリア人の軍勢が彼を取り囲んで包囲した。ゲハジはそれらを見て、自分の主人に言った。「ああ、主人よ、我々はどうしたらよいでしょうか」。
Et dixit Elisaeus propheta: Noli timere; quoniam nobiscum plures sunt, quam cum illis. Et rogavit ut aperiret Dominus oculos Giezi. Et aperti sunt oculi ejus, et vidit plenum montem equis et curribus in circuitu Elisaei.
PL 16, 1389C預言者エリシャは言った。「恐れるな。我々と共にいる者は、彼らと共にいる者より多いからだ」。そして主がゲハジの目を開くようにと願った。すると彼の目が開かれ、エリシャの周囲の山が馬と戦車で満ちているのを見た。
Et rogavit Elisaeus ut percuteret eos Deus caecitate, et percussi sunt, et introierunt in civitatem, quo ingrederentur, nequaquam videntes (IV Reg. VI, 15 et seq.) . Audistis certe, milites, qui circumfusi estis, quia ubi perfidia, ibi caecitas est.
PL 16, 1389Cそしてエリシャは、神が彼らを盲目で打つようにと願った。彼らは打たれ、町の中に入ったが、入って行くべき所をまったく見ていなかった(列王記四6:15以下)。兵士たちよ、取り囲んでいる諸君は確かに聞いた。背信のあるところに盲目があるのだ。
Merito ergo caecus erat exercitus infidelium. Ubi autem fides, ibi exercitus angelorum est. Bona itaque fides, quae frequenter operatur in mortuis. Denique adversarius, et legiones suae quotidiana martyrum virtute torquentur.
PL 16, 1389Cそれゆえ、不信仰な者たちの軍が盲目であったのは当然である。だが信仰のあるところには天使たちの軍がある。したがって、死者たちのうちにしばしば働く信仰は善いものである。実に、敵対者とその軍団は、殉教者たちの日ごとの力によって苦しめられている。
Unde arbitror quod fila chordarum citharae ideo fides dicantur, quoniam et mortua sonum reddant. 11. Quo magis ac magis enitendum est, ne in hoc vivendi munere siti, simus ingrati: sed pii pignoribus principis sedulum ac patrium impendamus affectum.
PL 16, 1390Aそこで私は、竪琴の弦が「信」と呼ばれるのは〔fides は「信仰」と「弦」の両方を言う〕、死んだものでも音を響かせるからだと考える。11. それゆえ、この生きる務めに置かれていながら恩知らずになることのないよう、ますます努めねばならない。むしろ、敬虔な君主の遺児たちに、行き届いた父としての愛情を注ごう。
Solvite filiis ejus, quod debetis patri. Plus debetis defuncto, quam debuistis viventi. Etenim si in liberis privatorum non sine gravi scelere minorum jura temerantur; quanto magis in filiis imperatoris? 12. Addatur eo cujus imperatoris?
PL 16, 1390A父に負っているものを、その子らに払え。諸君は、生きていた者に負っていた以上のものを、死者に負っている。実に、私人の子らにおいてさえ、未成年者の権利を侵すことは重い罪なしには済まされない。まして皇帝の子らにおいては、なおさらではないか。12. これに加えよ。それはどのような皇帝であったか。
Imperatoris pii, imperatoris misericordis, imperatoris fidelis, de quo non mediocre locuta est Scriptura dicens: Magnum et honorabile est homo misericors: invenire autem virum fidelem difficile est (Prov. XX, 6) .
PL 16, 1390A敬虔な皇帝、慈しみ深い皇帝、信義ある皇帝であった。聖書は彼について、なみなみならぬことを語って言う。「慈しみ深い人は偉大で尊い。信義ある人を見いだすことは難しい」(箴言20:6)。
Si magnum est misericordem aut fidelem quemcumque hominem invenire; quanto magis imperatorem, quem potestas ad ulciscendum impellit, sed revocat tamen ab ultione miseratio?
PL 16, 1390B慈しみ深い人、あるいは信義ある人をどんな人間のうちにでも見いだすことが偉大なことであるなら、まして皇帝においてはなおさらである。権力が復讐へと駆り立てるのに、それでも憐れみが復讐から呼び戻す皇帝においては。
Quid praestantius fide imperatoris, quem non extollat potentia, superbia non erigat, sed pietas inclinet? de quo praeclare Salomon ait: Iniqui regis minitatio similis rugitui leonis: sicut autem ros in herba, sic et hilaritas ejus (Prov. XIX, 12) .
PL 16, 1390B皇帝の信義にまさるものがあろうか。権勢は彼を高ぶらせず、傲慢は彼を昂ぶらせず、敬虔が彼を謙らせるのである。彼についてソロモンは見事に言った。「不義の王の脅しは獅子のうなりに似ている。だが、彼の機嫌は草の上の露のようである」(箴言19:12)。
Quantum igitur est deponere terrorem potentiae, praeferre suavitatem gratiae? 13. Beneficium se putabat accepisse augustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere; et tunc propior erat veniae, cum fuisset commotio major iracundiae.
PL 16, 1390Bそれゆえ、権力の恐れを捨て、好意の優しさを前に掲げることは、いかに大きなことか。13. 尊き記憶のテオドシウスは、赦すよう請われたとき、恩を受けたと考えた。そして憤りの高ぶりがいっそう大きかったときに、かえっていっそう赦しに近かった。
Praerogativa ignoscendi erat indignatum fuisse: et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum; quoniam cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens expostulare malebat, quam quasi judex punire.
PL 16, 1390C彼が憤ったことは、かえって赦しの前触れであった。他の者には恐れられたことを、彼においては望まれた。すなわち、彼が怒ることである。これは罪人たちの薬であった。彼はすべての者の上に権力を持っていたので、裁判官として罰するよりも、親として責めることを好んだからである。
Saepe trementes vidimus, quos objurgabat, et convictos sceleris, cum desperassent, solutos crimine.
PL 16, 1390C彼が叱責した相手が震えているのを、我々はしばしば見た。罪を暴かれて絶望していた者たちが、咎を解かれるのも見た。
Vincere enim volebat, non plectere aequitatis judex, non poenae arbiter, qui numquam veniam confitenti negaret: aut si quid esset, quod occulta conscientia involveret, Deo servabat.
PL 16, 1390C彼は公正の裁き手であって刑罰の裁定者ではなく、打ち負かすことを望み、懲らしめることを望まなかった。告白する者に赦しを拒むことは決してなかった。何か隠れた良心が包み込んでいるものがあるなら、それは神〔の裁き〕に取っておいた。
Hanc vocem ejus homines magis, quam poenam timebant: quod tanta imperator ageret verecundia, ut mallet sibi homines religione quam timore astringere.
PL 16, 1390C人々は、彼の刑罰よりも、彼のこの声を恐れた。皇帝がそれほどの慎みをもって事を行い、人々を恐れによってよりも敬いによって自らにつなぎ止めることを望んだからである。
14. Maximum philosophorum impunitatem ferunt dedisse iis facinoribus, quae per iram commissa forent; sed Scriptura divina melius ait: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Maluit peccatum recidere, quam excusare.
PL 16, 1390C14. 哲学者たちの最大の者は、怒りによって犯された悪行には免責を与えたという。しかし神の聖書はもっとよく言う。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)。彼は罪を言い訳するよりも、罪を断つことを選んだ。
Satius est in indignatione laudem clementiae reperire, quam ira in ultionem excitari. 15. Quis ergo dubitabit filiis ejus apud Dominum maximum praesidium fore?
PL 16, 1391A憤りのうちに寛容の称賛を見いだすことのほうが、怒りによって報復へと駆り立てられるよりも優れている。15. したがって、彼の子らが主のもとで最大の守りを得ることを、誰が疑うだろうか。
Domino favente, Arcadius imperator jam validus juventa est: Honorius continuo pulsat adolescentiae fores, provectior aetate quam Josias.
PL 16, 1391A主の好意によって、皇帝アルカディウスはすでに若さで力強い。ホノリウスは、ヨシヤよりも年長で、まもなく青年期の門を叩こうとしている。
Ille enim destitutus patre, orsus imperium usque ad tricesimum et primum annum regni sui perduxit aetatem, et placuit Domino; quoniam prae caeteris regibus Israel Domini pascha celebravit, et ceremoniarum abolevit errores (IV Reg. XXII, 1 et seq.) .
PL 16, 1391Aヨシヤは父を失いながらも、支配を始め、その治世の三十一年目に至るまで年齢を重ねさせ、主に喜ばれた。ほかのイスラエルの王たちにまさって、主の過越を祝い、儀式の誤りを廃したからである(列王記四22:1以下)。
Asa quoque adhuc invalidus corporis robore, cum regnandi curricula recepisset, quadraginta annis regnavit in Hierusalem: qui cum Aethiopum infinita urgeretur atque innumerabili multitudine, speravit a Domino et in paucis se posse salvari (III Reg. XV, 8) .
PL 16, 1391Aアサもまた、体の力がまだ弱かったが、統治の歩みを受け継ぐと、エルサレムで四十年のあいだ王であった。彼はエチオピア人の無数で数えきれない群れに攻められたとき、少数でも主によって救われうると望みを置いた(列王記三15:8)。
Utinam tam fidelis processu, quam devotus exordio! Nam servatus in paucis et victor, postea a Syris auxilia, relicto Domino, postulavit, et medicos adhibuit ad pedum dolorem; accepto enim tanto indicio divini favoris, auxiliatorem suum derelinquere non debuit, sed tenere.
PL 16, 1391Bその歩みの終わりまで、始まりと同じく信仰深く忠実であったならよかったのに。少数のうちに守られて勝利したのち、彼は主を捨ててシリア人に援軍を求め、足の痛みには医者を用いたからである。神の好意というこれほど大きな証しを受けた以上、自らの助け主を見捨てるべきではなく、保ち続けるべきであった。
Ideo ei nec medici profuerunt, et quasi incredulus mortem implevit. 16. Sed illorum patres Abias et Amos ambo infideles: Theodosius vero plenus timoris Dei, plenus misericordiae, speramus quod liberis suis apud Christum praesul assistat, si Dominus propitius sit rebus humanis.
PL 16, 1391Bそれゆえ医者たちも彼の役に立たず、不信仰な者のように死を迎えた。16. しかしあの二人の父、アビヤとアモス〔底本は Amos。ヨシヤの父アモンを指すか〕は、どちらも不信仰であった。これに対しテオドシウスは、神への畏れに満ち、慈しみに満ちていた。主が人の営みに憐れみ深くあるなら、彼がキリストのもとで子らのために保護者として傍らに立つことを、我々は望む。
Bonum est misericors homo, qui dum aliis subvenit, sibi consulit, et in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere: et vias Christi sequitur, qui carne suscepta, maluit in hunc mundum redemptor venire, quam judex.
PL 16, 1391C慈しみ深い人は善い。他の者を助けるとき、自分のことをも図り、他者への癒やしのうちに自分の傷を癒やすからである。赦すことを知る者は、自分が人間であることを知っている。また、肉を取り、裁き手としてよりも贖い主としてこの世に来ることを選んだキリストの道に従っている。
17. Unde pulchre Psalmista dixit: Dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae (Psal. CXIV, 1) . In quo psalmo dum legitur, velut ipsum Theodosium loquentem audivimus. Dilexi, inquit: agnosco vocem piam, cujus testimonia vocis agnosco.
PL 16, 1391C17. それゆえ詩篇の作者は見事に言った。「私は愛した。主は私の祈りの声を聞き入れるからだ」(詩篇114:1)。この詩篇が読まれるとき、我々はテオドシウス自身が語るのを聞くかのようである。「私は愛した」と彼は言う。私はこの敬虔な声を認める。この声の証しを私は知っている。
Et vere dilexit, qui officia diligentius implevit, qui servavit hostes, quid dilexit inimicos, qui iis a quibus est appetitus, ignovit, qui regni affectatores perire non est passus. Non mediocris, sed perfecti in Lege vox ista est dicere: Dilexi.
PL 16, 1391C実際、彼は愛した。務めをいっそう入念に果たした者として、敵を生かし〔底本は quid dilexit inimicos。qui と読み、前後の句と並べた〕敵を愛した者として、自分を襲った者たちを赦した者として、王位を狙った者たちが滅ぼされるのを許さなかった者として。「私は愛した」と言うことは、律法において並の者の言葉ではなく、完全な者の言葉である。
Plenitudo enim Legis, dilectio est (Rom. XIII, 10) . Sed qui dilexerit, audiamus. Cum tacetur genus dilectionis, utique divinae charitatis gratia significatur, qua diligimus illud, quod est super omnia desiderabilia desiderabile, de quo scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) .
PL 16, 1392A律法の完成は愛だからである(ローマ13:10)。だが、彼がどのように愛したのかを聞こう。愛の種類が語られないとき、それは当然、神の愛の恩寵が示されている。これによって我々は、あらゆる望ましいものの上にある望ましいものを愛する。それについて、こう書かれている。「汝は汝の神、主を愛せよ」(申命記6:5)。
18. Ergo discedens e terris pia anima, et sancto repleta Spiritu, quasi interrogantibus iis, qui sibi occurrerunt, cum sese ad sublimia et superna subrigeret, dicebat: Dilexi. Nihil hoc plenius, nihil expressius.
PL 16, 1392A18. それゆえ、地上を去る敬虔な魂は、聖なる霊に満たされ、出会った者たちが尋ねるかのようなとき、高みと天上へと身を起こしながら、「私は愛した」と言っていた。これほど満ち足りた言葉はなく、これほど的確な言葉はない。
Interrogabant angeli vel archangeli: Quid egisti in terris? occultorum enim solus cognitor Deus.
PL 16, 1392A天使たちや大天使たちは尋ねた。「地上で何を行ったか」。隠れたことを知る者は神だけだからである。
Dicebat, Dilexi; hoc est dicere: Legem implevi, Evangelium non praeterivi; hoc est dicere: Morti me obtuli, et tota die aestimatus sum sicut ovis occisionis (Psal. XLIII, 22) .
PL 16, 1392A彼は「私は愛した」と言っていた。これは、「私は律法を満たし、福音を踏み越えなかった」と言うことである。また、「私は死に自らを差し出し、一日中、屠られる羊と見なされた」と言うことである(詩篇43:22)。
Et ideo confido, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 38, 39) .
PL 16, 1392Bそれゆえ私は確信する。「死も、生も、天使も、力ある者も、高さも、深さも、ほかのいかなる被造物も、我々の主キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離すことはできない」(ローマ8:38, 39)。
19. Hoc mandatum Legis etiam in Evangelio Dominus Jesus docet esse servandum, cum dicit ad Petrum: Simon Joannis, diligis me? et ille respondit: Tu scis, Domine, quia diligo te.
PL 16, 1392B19. 主イエスは、福音書においても、律法のこの戒めを守るべきことを教えている。ペトロにこう言うときである。「ヨハネの子シモン、汝は私を愛するか」。彼は答えた。「主よ、汝は知っている、私が汝を愛していることを」。
Et iterum dixit: Simon Joannis, diligis me? et iterum respondit: Etiam, Domine, tu scis quia diligo te. Et tertio interrogatus ait: Domine, omnia tu scis, tu nosti quia amo te (Joan. XXI, 15 et seq.) .
PL 16, 1392Bそして再び言った。「ヨハネの子シモン、汝は私を愛するか」。彼は再び答えた。「そうです、主よ、汝は私が汝を愛していることを知っている」。そして三度目に尋ねられて言った。「主よ、汝はすべてを知っている。私が汝を愛していることを、汝は知っている」(ヨハネ21:15以下)。
Confirmavit itaque charitatem trina responsio, vel abolevit trinae negationis errorem. Et hic trinam responsionem si quaerimus, invenimus: Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae (Psal. CXIV, 1 et seq.) .
PL 16, 1392Bこうして三度の答えが愛を確かなものとし、あるいは三度の否認の誤りを消し去った。ここでも三度の答えを求めるなら、見いだす。「私は愛した。主は私の祈りの声を聞き入れるからだ」(詩篇114:1以下)。
Dilexi quoniam inclinavit aurem suam mihi, ut in diebus meis invocarem eum. Dilexi, quia tribulationem et dolorem inveni, et pro nomine Dei mei pericula inferni non refugi, sed exspectavi ut comprehendere et invenire me possent.
PL 16, 1392C「私は愛した。主が私に耳を傾けたからだ。私が生きる日々に主を呼ぶために」。「私は愛した。患難と苦しみを見いだしたからだ。そして私は、私の神の名のために、冥界の危険を避けず、それらが私を捕らえ、見いだすことができるのを待った」。
20. Et pulchre ait: Dilexi, quia jam cursum vitae hujus impleverat. Unde et Apostolus in passione jam positus ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi; quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8) .
PL 16, 1392C20. 彼は見事に言った。「私は愛した」と。彼はすでにこの生の走路を走り終えていたからである。使徒も、すでに受難のうちに置かれて言う。「私は善い戦いを戦い、走路を走り終え、信仰を守った。残るは、私のために蓄えられた正義の冠である」(二テモテ4:7, 8)。
Magnus Dominus, qui nobis dedit certamina, quibus mereatur, qui vicerit, coronari. Dilexi, inquit confidens, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. 21. Dilexi, et ideo inclinavit aurem suam mihi; ut jacentem erigeret, mortuum resuscitaret.
PL 16, 1392C主は偉大である。勝利する者が冠を受けるにふさわしくなるよう、我々に戦いを与えた。確信をもって彼は言う。「私は愛した。主は私の祈りの声を聞き入れるからだ」。21. 私は愛した。それゆえ主は私に耳を傾けた。倒れている者を起こし、死んだ者をよみがえらせるために。
Non enim Deus inclinat aurem suam, ut audiat corporaliter: sed ut condescendat nobis, quo nos audire dignetur, et infirmitatis nostrae relevare substantiam. Inclinat se nobis, ut nostra ad eum ascendat oratio.
PL 16, 1392D神が耳を傾けるのは、体で聞くためではない。我々に身を低くし、我々の声を聞くにふさわしいとし、我々の弱さの実体を軽くするためである。神は我々に身を傾ける。我々の祈りが神のもとへ昇るためである。
Voce non indiget, qui misericordiam defert; neque enim voce indiguit, qui Mosen tacentem audivit: et non loquentem, sed interpellantem gemitibus ineffabilibus ad se clamare dicebat (Exod. XIV, 15) .
PL 16, 1393A慈しみを施す者は、声を必要としない。黙っているモーセの声を聞いた者は、声を必要としなかったのである。そして、神は彼について、語っているのではなく、言い表せないうめきをもって取りなしつつ自分に叫んでいる、と言っていた(出エジプト記14:15)。
Novit Deus et sanguinem audire (Gen. IV, 10) , cui nulla vox subest, lingua non suppetit: sed accepit vocem sacrae titulo passionis. Clamavit in martyrio, clamavit in parricidio, quod pertulit pro sacrificio.
PL 16, 1393A神は血さえも聞くことを知っている(創世記4:10)。血には声が備わらず、舌は役に立たない。それでも血は、聖なる受難という名目によって声を得た。血は殉教において叫び、犠牲のゆえに〔アベルが〕耐え忍んだ近親殺しにおいて叫んだ。
22. Dilexi, inquit, et ideo diligens feci voluntatem Domini, et invocavi eum non in paucis, sed in omnibus diebus vitae meae.
PL 16, 1393A22. 「私は愛した」と彼は言う。「それゆえ、愛して主の意志を行い、わずかな日々ではなく、私の生涯のすべての日々に主を呼んだ」。
Nam certis diebus invocare, non omnibus, fastidientis est, non sperantis: et pro usu affluentium commodorum, mercedem gratiarum referre, non pro devotionis affectu. Et ideo Paulus: In omnibus, inquit, gratias agite (I Thess. V, 17) .
PL 16, 1393A定められた日々にのみ呼び、すべての日々には呼ばないのは、嫌気がさしている者のすることで、望みを抱いている者のすることではない。それは、豊かに与えられる益の用に応じて感謝という報酬を返すことであり、信心の情によって返すことではない。それゆえパウロは言う。「すべてのことについて感謝せよ」(一テサロニケ5:17)。
Quando enim non habes quod Deo debeas? aut quando sine Dei munere es, cui quotidie vivendi usus a Domino est? Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ?
PL 16, 1393Bあなたが神に負うものを持たないときが、いつあろうか。神の賜物なしでいるのは、いつか。あなたは日々、生きる用を主から得ているのに。「汝は、受けていないもので何を持っているのか」(一コリント4:7)。
Ergo quia semper accipis, semper invoca: et quia quod habes, a Domino est, debitorem te semper esse cognosce. Malo tamen ut quasi diligens, quam coactus debitum tuum solvas. 23. Audis dicentem: Circumdederunt me dolores mortis (Psal. CXIV, 3) ?
PL 16, 1393Bだから、いつも受けているのだから、いつも呼べ。持っているものは主から来たのだから、自分が常に債務者であることを知れ。それでも私は、あなたが強いられてではなく、愛する者として自分の負債を返すことを望む。23. あなたは、こう言う者の声を聞いているか。「死の苦しみが私を取り囲んだ」(詩篇114:3)。
Ego tamen et in mortis dolore Dominum dilexi. Pericula inferni invenerunt me, non timentem utique, sed amantem, sed sperantem, quod nullae me angustiae, nulla persecutio, nulla pericula, nullus gladius separet a Christo.
PL 16, 1393Bしかし私は、死の苦しみのなかにあっても、主を愛した。冥界の危険は、私を、恐れる者としてではなく、愛する者として、そして、いかなる苦難も、いかなる迫害も、いかなる危険も、いかなる剣も私をキリストから引き離すことはないと望みを抱く者として見いだした。
Denique volens invenit tribulationem et dolorem, sciens quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem.
PL 16, 1393C実に、彼は自ら進んで患難と苦しみを見いだした。患難は忍耐を、忍耐は練達を、練達は希望を生むことを知っていたからである。
Etenim quasi bonus athleta quaesivit certamina, ut coronam inveniret; quam tamen non suis viribus, sed Domini auxilio novit sibi esse donatam. Non enim potuisset vincere, nisi eum qui certantes adjuvat, invocasset.
PL 16, 1393Cまことに、善い競技者のように、冠を見いだすために戦いを求めた。しかしその冠が、自分の力ではなく、主の助けによって自分に与えられたものであることを知っていた。戦う者を助ける者を呼ばなかったなら、勝つことはできなかったからである。
24. Miser homo congreditur, ut vincat; et ipse in periculum ruit, nisi Domini nomen adfuerit, nisi cum veretur, oraverit dicens: O Domine, libera animam meam (Psal. CXIV, 4) .
PL 16, 1393C24. みじめな人間は、勝つために戦いに臨む。だが、主の名がともになければ、あるいは恐れるときに祈って「ああ主よ、私の魂を救い出せ」と言わなければ、自ら危険の中へ落ち込む(詩篇114:4)。
Hinc illud Apostolicum: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in legem peccati, quod est in membris meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?
PL 16, 1393Cここから、使徒のあの言葉が出る。「私は、私の肉の法則が、私の精神の法則に逆らい、私の肢体にある罪の法則のうちに私を捕らえるのを見る。ああ、私は惨めな人間だ。この死の体から、誰が私を解放するのか」。
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23 et seq.) . 25. Ille vincit, qui gratiam Dei sperat, non qui de sua virtute praesumit.
PL 16, 1393D「我々の主イエス・キリストによる、神の恩寵である」(ローマ7:23以下)。25. 勝つのは、神の恩寵に望みを置く者であって、自分の徳を当てにする者ではない。
Cur enim non praesumas gratiam, cum habeas praesulem certaminis misericordem; Misericors enim et justus Dominus, et Deus noster miseretur (Psal. XI, 45) .
PL 16, 1394A慈しみ深い戦いの指揮者を持っているのに、あなたが恩寵を当てにしないのはなぜか。「主は慈しみ深く、義であり、我々の神は憐れむ」(詩篇11:45〔刷りのとおり。引かれているのは詩篇114:5 の言葉〕)。
Bis misericordiam posuit, semel justitiam: in medio justitia est, gemino septo inclusa misericordiae; superabundant enim peccata, superabundet ergo misericordia. Apud Dominum omnium virtutum abundantia est; quia Dominus virtutum est (Psal. XXIII, 10) .
PL 16, 1394A聖書は慈しみを二度置き、正義を一度置いた。正義は中央にあり、慈しみの二重の垣に囲まれている。罪が満ちあふれているから、慈しみもまた満ちあふれるのである。主のもとには、あらゆる徳の豊かさがある。主は万軍の主だからである(詩篇23:10)〔「万軍」と訳した virtutum は「徳」と同じ語で、前の「あらゆる徳」にかけている〕。
Neque tamen justitia sine misericordia est, neque sine miseratione justitia; quia scriptum est: Noli esse nimium justus (Eccles. VII, 17) . Quod supra mensuram est, et si bonum est, tamen tu non sustines. Mensuram serva, ut secundum mensuram recipias.
PL 16, 1394Aとはいえ、正義は慈しみなしにあるのでなく、憐れみなしに正義があるのでもない。「度を越して正しくあるな」と書かれているからである(コヘレトの言葉7:17)。尺度を超えたものは、たとえ善くとも、あなたは担えない。尺度を守れ。尺度に従って受けるためである。
26. Non impedivit tamen justitiam misericordia; quia misericordia ipsa justitia est: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) ; novit enim justus debere se infirmis atque inopibus subvenire.
PL 16, 1394A26. それでも、慈しみは正義を妨げなかった。慈しみそのものが正義だからである。「彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は永遠にとどまる」(詩篇111:9)。義人は、弱い者や乏しい者を助けるべきことを知っているからである。
Unde Dominus veniens ad baptismum, ut nobis infirmantibus peccata donaret, ait ad Joannem: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) . Liquet igitur justitiam esse misericordiam, et misericordiam esse justitiam.
PL 16, 1394Bそれゆえ主は、洗礼を受けに来て、弱い我々に罪を赦すために、ヨハネにこう言った。「今は許せ。我々がすべての正義を満たすことは、このようにふさわしいのだから」(マタイ3:15)。したがって、正義は慈しみであり、慈しみは正義であることは明らかである。
Etenim si Dei nos misericordia non sustentaret, quomodo in ipso exordio parvuli viveremus; cum effusi utero de calidis in frigida, de humidis in arida, piscium more, jactemur, quos naufragos in hanc vitam quidam velut naturae fluctus expuerit?
PL 16, 1394B実に、神の慈しみが我々を支えていなかったなら、まだ幼子であるその始まりに、どうして我々は生きられようか。胎から注ぎ出されて、暖かいところから冷たいところへ、湿ったところから乾いたところへ、魚のように投げ出される。この命へと難破した者たちを、自然の波のようなものが吐き出したのである。
Ratio deest, sed gratia divina non deficit. Ipse ergo custodit parvulos (Psal. CXIV, 6) , aut certe eos qui se parvulos humili confitentur affectu. 27. Bona igitur humilitas, quae liberat periclitantes, jacentes erigit.
PL 16, 1394B理性は欠けているが、神の恩寵は尽きない。ゆえに神自身が幼子たちを守る(詩篇114:6)。あるいは少なくとも、へりくだった心で自らを幼子と告白する者たちを守る。27. したがって、危険にさらされた者を解放し、倒れた者を起こす謙遜は善い。
Novit eam ille qui dixit: Ecce sum, ego peccavi, et ego pastor male feci; et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me (II Reg. XXIV, 17) .
PL 16, 1394Cこの謙遜を、こう言った者は知っていた。「見よ、私はここにいる。私が罪を犯した。牧者である私が悪を行った。この群れが、このことで何をしたというのか。汝の手を私に向けよ」(サムエル記下24:17)。
Bene hoc dicit, qui regnum suum Deo subjecit, et poenitentiam gessit, et peccatum suum confessus, veniam postulavit: ipse per humilitatem pervenit ad salutem.
PL 16, 1394C自らの王国を神に服させ、悔い改めを行い、自分の罪を告白して赦しを求めた者が、これを言うのは見事である。彼は謙遜によって救いに至った。
Humiliavit se Christus, ut omnes elevaret: ipse ad Christi pervenit requiem, qui humilitatem Christi fuerit secutus.
PL 16, 1394Cキリストは、すべての者を高めるために自らを低くした。キリストの謙遜に従った者が、キリストの安息に至る。
28. Et ideo quia humilem se praebuit Theodosius imperator, et ubi peccatum obrepsit, veniam postulavit, conversa est anima ejus in requiem suam, sicut habet Scriptura quae dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7) .
PL 16, 1394C28. だから、皇帝テオドシウスは自らを謙遜な者として示し、罪が忍び込んだところで赦しを求めたので、彼の魂は自らの安息へと帰った。聖書がこう言うとおりである。「わが魂よ、汝の安息に帰れ。主が汝に善を施したからだ」(詩篇114:7)。
Pulchre dicit animae: Convertere, quasi diuturno cujusque operis sudore exercitae, ut a labore convertatur ad requiem. Convertitur equus ad stabulum, ubi cursum impleverit: navis ad portum, ubi ad stationem fidam a fluctuum mole subducitur.
PL 16, 1394D詩篇の作者は魂に向かって、「帰れ」と見事に言う。それは、あらゆる働きの長い汗に鍛えられた者が、労苦から安息へと帰るかのようである。馬は走りを終えたとき、厩に帰る。船は、波の重みから引き上げられて、頼もしい停泊所である港に帰る。
Sed quid est, quod ait: In requiem tuam, nisi secundum illud intelligas, quod ait Dominus Jesus: Venite, benedicti Patris mei, haereditate possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) .
PL 16, 1395Aだが、「汝の安息へ」と言うのは何を意味するのか。主イエスが言った次の言葉に従って理解するほかはない。「来たれ、わが父に祝福された者たちよ。世の基が据えられたときから汝らのために備えられた王国を、遺産として受けよ」(マタイ25:34)。
Tamquam enim possessionem haereditariam recipimus ea, quae promissa sunt nobis; fidelis enim Deus, qui semel servis suis praeparata non subtrahit. Si fides nostra maneat, manet et sponsio.
PL 16, 1395A実に我々は、自分たちに約束されたものを、相続財産としての所有物のように受ける。神は信実であり、ひとたび自らの僕たちのために備えたものを取り上げることはないからである。我々の信仰がとどまるなら、約束もとどまる。
29. Vide, o homo, circa te gratiam Christi: adhuc in terris quateris, et in coelo possides. Ibi ergo sit cor tuum, ubi est possessio tua. Haec est requies quae justis debetur, negatur indignis.
PL 16, 1395A29. 人よ、あなたのまわりにあるキリストの恩寵を見よ。あなたはなお地上で揺さぶられているが、天ではすでに所有している。それゆえ、あなたの心は、あなたの所有のあるところにあれ。これが、義人には当然与えられ、ふさわしくない者には拒まれる安息である。
Unde ait Dominus: Sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam (Psal. XCIV, 11) ; qui enim non cognoverunt vias Domini, non ingrediuntur in requiem Domini.
PL 16, 1395Aそれゆえ主は言う。「私は怒りのうちに誓った、彼らが私の安息に入ることはない、と」(詩篇94:11)。主の道を知らなかった者は、主の安息に入らないからである。
Qui autem bonum certamen certavit, et cursum consummavit (II Tim. IV, 7) , ipsi dicitur: Convertere in requiem tuam (Psal. CXIV, 7) . Bona requies praeterire quae mundi sunt, et illis quae supra mundum sunt, coelestibus consortiis requiescere secretorum.
PL 16, 1395Bしかし、善い戦いを戦い、走路を走り終えた者(二テモテ4:7)には、こう言われる。「汝の安息に帰れ」(詩篇114:7)。世のものを通り過ぎ、世の上にあるもの、すなわち奥まった所にある天の交わりのうちに安らぐことは、善い安息である。
Haec est requies, ad quam propheta properavit, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LIV, 7) . Hanc sanctus requiem suam novit, ad hanc requiem convertendum animae suae dicit.
PL 16, 1395Bこれは、預言者が急ぎ向かった安息である。彼は言う。「誰が私にハトのような翼を与えるのか。私は飛んで安らおう」(詩篇54:7)。聖なる者はこの安息を自分の安息として知り、自らの魂がこの安息へと帰るべきだと言う。
Erat ergo anima in requie sua, ad quam dicit esse redeundum. Haec est requies sabbati magni, ut unusquisque sanctorum supra mundi sensibilia sit, in illo intelligibili secreto totus intentus, atque adhaerens Deo.
PL 16, 1395Bこうして魂は、帰るべきだと彼が言う自らの安息のうちにあった。これは大いなる安息日の安息である。聖なる者の一人ひとりが、世の感覚されるものの上に立ち、知性によって捉えられる奥まった所に全身を向け、神にすがるのである。
Haec est requies illa sabbati, quo requievit Deus ab omnibus operibus mundi istius (Gen. II, 2) .
PL 16, 1395Cこれは、神がこの世のすべての働きから休んだ、あの安息日の安息である(創世記2:2)。
30. Feriatus his saeculi curis Theodosius se ereptum gaudet, et elevat animam suam, atque ad illam perpetuam dirigit requiem, pulchre sibi consultum asserens, quod eripuerit animam ejus Deus de morte, quam mortem frequenter in hoc saeculi istius lubrico sustinebat, inquietus fluctibus peccatorum: eripuerit etiam oculos ejus a lacrymis (Psal. CXIV, 8) ; fugiet enim dolor et tristitia et gemitus (Esa. XXXV, 10).
PL 16, 1395C30. テオドシウスは、この世の思い煩いから解かれ、自分が救い出されたことを喜び、自らの魂を高く上げ、あのとこしえの安息へと向ける。そして、自分のために見事に図られたと断言する。神が彼の魂を死から救い出したこと、すなわち、この世の滑りやすい場所で、罪の波に落ち着かぬまま、しばしば耐えていた死から救い出したこと、また彼の目を涙から救い出したことを(詩篇114:8)。痛みと悲しみとうめきは逃げ去るからである(イザヤ35:10)。
Et alibi habemus: Delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor (Apoc. XXI, 4) . Si ergo mors non erit, lapsum sentire non poterit in illa requie constitutus: sed placebit Deo in regione vivorum.
PL 16, 1395C別の箇所にもこうある。「神は彼らの目からすべての涙をぬぐい、もはや死はなく、悲しみも、叫びも、痛みもない」(黙示録21:4)。したがって、死がないのなら、あの安息のうちに置かれた者は、堕落を感じることはあり得ない。むしろ、生ける者の地で神に喜ばれるであろう。
Non enim ut hic homo involutus est mortis corpore obnoxio lapsibus atque delictis; ita et illic. Ideoque regio illa vivorum est, ubi anima est, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, non caro figurata delimo (Gen. I, 27) .
PL 16, 1396Aここで人が、堕落や罪に陥りやすい死の体に包まれているのと同じように、あそこでもそうであるわけではないからである。それゆえ、あの地は生ける者の地であり、そこにあるのは、神の像と似姿に造られた魂であって、泥から形作られた肉ではない(創世記1:27)〔底本は delimo。de limo と読む〕。
Ideo caro in terram revertitur, anima ad requiem festinat supernam, cui dicitur: Convertere, anima mea, in requiem tuam (Psal. CXIV, 9) .
PL 16, 1396Aそれゆえ、肉は土に帰り、魂は天上の安息へと急ぐ。魂に向かって言われる。「わが魂よ、汝の安息に帰れ」(詩篇114:9〔刷りのとおり。前には114:7 として引かれた〕)。
31. In quam festinavit intrare Theodosius, atque ingredi civitatem Hierusalem, de qua dictum est: Et reges terrae ferent gloriam suam in illam (Apoc. XXI, 24) .
PL 16, 1396A31. テオドシウスはその安息に入ろうと急ぎ、エルサレムの都に入ろうと急いだ。その都について、こう言われている。「地の王たちは、自分たちの栄光をその中へ携えて行く」(黙示録21:24)。
Illa est vera gloria, quae ibi sumitur; illud regnum beatissimum, quod ibi possidetur, ad quod festinabat Apostolus, dicens: Audemus ergo, et consentimus magis peregrinari de corpore, et adesse ad Dominum (II Cor. V, 6) ; et ideo connitimur sive absentes, sive praesentes placere illi (Ibid., 9) .
PL 16, 1396Aそこで受けられるものこそ真の栄光であり、そこで所有される王国こそ最も祝福された王国である。使徒はそこへ急いでいた。彼は言う。「それゆえ我々は意を決し、むしろ体から離れて主のもとにいることを良しとする」(二コリント5:6)。「だからこそ、離れていても、とどまっていても、主に喜ばれようと努める」(二コリント5:9)。
32. Absolutus igitur dubio certamine, fruitur nunc augustae memoriae Theodosius luce perpetua, tranquillitate diuturna, et pro iis quae in hoc gessit corpore remunerationis divinae fructibus gratulatur.
PL 16, 1396B32. こうして、尊き記憶のテオドシウスは、不確かな戦いから解かれ、今やとこしえの光と長き静けさを享受している。そして、この体で行ったことに対する神の報いの実りを喜んでいる。
Ergo quia dilexit augustae memoriae Theodosius Dominum Deum suum, meruit sanctorum consortia.
PL 16, 1396Bそれゆえ、尊き記憶のテオドシウスは、自分の神である主を愛したので、聖なる者たちの交わりに値した。
33. Et ego, ut quadam sermonem meum peroratione concludam, dilexi virum misericordem, humilem in imperio, corde puro, et pectore mansueto praeditum, qualem Dominus amare consuevit, dicens: Supra quem requiescam, nisi supra humilem, et mansuetum (Esai. LXVI, 2) ?
PL 16, 1396B33. 私もまた、いわば結びの言葉で説教を締めくくるが、私は、慈しみ深く、帝位にありながら謙遜で、心が清く、柔和な胸を備えた人を愛した。主が愛するのを常とする人である。主は言う。「私は、謙遜で柔和な者の上でなくて、誰の上に安らうだろうか」(イザヤ66:2)。
34. Dilexi virum, qui magis arguentem, quam adulantem probaret. Stravit omne, quo utebatur insigne regium, deflevit in Ecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat: gemitu et lacrymis oravit veniam.
PL 16, 1396C34. 私は、へつらう者よりも咎める者を良しとした人を愛した。彼は自らが用いていた王の印をことごとく脱ぎ捨て、他人の欺きによって自分に忍び込んだ罪を、教会で公然と嘆き、うめきと涙をもって赦しを祈った。
Quod privati erubescunt, non erubuit imperator, publice agere poenitentiam: neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem.
PL 16, 1396C私人が恥じることを、皇帝は恥じず、公に悔い改めを行った。その後、その過ちを悲しまない日は一日もなかった。
Quid, quod praeclaram adeptus victoriam; tamen quia hostes in acie prostrati sunt, abstinuit a consortio sacramentorum, donec Domini circa se gratiam filiorum experiretur adventu. 35. Dilexi virum, qui me in supremis suis ultimo spiritu requirebat.
PL 16, 1396Cさらに、輝かしい勝利を収めたのに、敵が戦列で打ち倒されたために、秘跡の交わりから身を退いた。子らが来ることで、主の恩寵を自らに対して経験するまで、それは続いた。35. 私は、最期のとき、最後の息で私を求めた人を愛した。
Dilexi virum, qui cum jam corpore solveretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Dilexi ergo, fateor, et ideo dolorem meum intimo viscere dolui, et prolixiore sermonis prosecutione solandum putavi.
PL 16, 1397A私は、体がすでに解かれようとするときにも、自らの危険よりも諸教会の状態を案じた人を愛した。だから、私は愛した、と告白する。それゆえ私は自分の悲しみを心の奥底から悲しみ、いっそう長い説教の続きによって、慰められるべきだと考えた。
Dilexi, et praesumo de Domino quod suscipiat vocem orationis meae, qua prosequor animam piam. 36. Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me (Psal. CXIV, 3) ; multorum enim pericula sunt, sed remedia paucorum.
PL 16, 1397A「私は愛した」。そして私は、主が私の祈りの声を聞き入れることを確信する。その声をもって私は敬虔な魂に付き従う。36. 「死の苦しみが私を取り巻き、冥界の危険が私を見いだした」(詩篇114:3)。実に危険に遭う者は多いが、癒やしを得る者は少数である。
In omnibus sacerdos periclitatur, in omnibus reis angitur; quod enim alii patiuntur, ipse sustinet: et iterum liberatur, cum alii qui tenentur, periculis liberantur.
PL 16, 1397A司教はあらゆることで危険にさらされ、あらゆる被告のことで心を痛める。他の者が被るものを、自らも耐え忍ぶからである。そして、捕らえられている他の者たちが危難から解かれるとき、司教もまた再び解かれる。
Conteror corde; quia ereptus est vir, quem vix possumus invenire: sed tamen tu solus, Domine, invocandus es, tu rogandus, ut eum in filiis repraesentes. Tu, Domine, custodiens etiam parvulos in hac humilitate (Ibid., 5, 6) salvos facito sperantes in te.
PL 16, 1397A私は心が砕かれる。見いだすことがほとんどできない人が奪い去られたからである。しかし、主よ、呼び求められるべきは汝のみ、願うべきは汝である、彼を子らのうちに再び現してくれと。主よ、汝は、このへりくだりのうちにある幼子たちをも守る者として(詩篇114:5, 6)、汝に望みを置く者たちを救え。
Da requiem perfectam servo tuo Theodosio, requiem illam, quam praeparasti sanctis tuis. Illo convertatur anima ejus, unde descendit; ubi mortis aculeum sentire non possit, ubi cognoscat mortem hanc non naturae finem esse, sed culpae.
PL 16, 1397B汝の僕テオドシウスに完全な安息を与えよ。汝が汝の聖なる者たちのために備えた、あの安息を。彼の魂が、降ってきたその所へ帰るように。そこでは死の針を感じることがありえず、そこで彼は、この死が本性の終わりではなく咎の終わりであることを知る。
Quod enim mortuus est, peccato mortuus est (Rom. VI, 10) ; ut jam peccato locus esse non possit: resurget autem, ut perfectior renovato munere vita reparetur.
PL 16, 1397B「実に彼が死んだというのは、罪に対して死んだのである」(ローマ6:10)。もはや罪に場所がありえなくなるためである。しかし彼は復活する。新たにされた賜物によって、より完全な生が回復されるためである。
37. Dilexi, et ideo prosequor eum usque ad regionem vivorum, nec deseram, donec fletu et precibus inducam virum, quo sua merita vocant, in montem Domini sanctum: ubi perennis vita, ubi corruptela nulla, nulla contagio, nullus gemitus, nullus dolor, nullum consortium mortuorum; vera regio viventium, ubi mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem (I Cor. XV, 54) .
PL 16, 1397B37. 私は愛した。それゆえ私は彼を生ける者の地まで見送り、涙と祈りによって、彼の功績が呼ぶ所、主の聖なる山へこの人を導き入れるまでは、見捨てない。そこには絶えることのない生があり、朽ちることは何もなく、感染もなく、嘆きもなく、痛みもなく、死者との交わりもない。そこは生ける者たちの真の地であり、そこで「この死すべきものは不死を着、この朽ちるものは朽ちないことを着る」(一コリント15:54)。
Magna requies, quae votum impleat diligentis, pulcherrima promissio. Ideo centesimus quartus decimus psalmus alleluia inscribitur: denique supra in quarto decimo psalmo perfectionem hominis accepimus.
PL 16, 1397C大いなる安息、愛する者の願いを満たす、いとも美しい約束である。それゆえ第百十四篇には「ハレルヤ」と題が付されている。実に、先の第十四篇で、我々は人間の完全を知った。
Sed illic formatus, perfectus licet vir, sed adhuc peccato obnoxius; quia vivit in saeculo: hic vera perfectio est, ubi jam culpa cessavit, gratia perpetuae quietis affulsit.
PL 16, 1398Aだが、あの篇〔第十四篇〕では、形づくられた者は完全な人ではあっても、なお罪に服している。世に生きているからである。ここ〔第百十四篇〕にこそ真の完全がある。そこではすでに咎がやみ、永続する静けさの恩寵が差し込んでいる。
38. Ideo centesimus quartus decimus psalmus, quia remuneratio charitatis est: unde Domini pascha quarta decima luna formam celebritatis accepit; quoniam qui pascha celebrat, debet esse perfectus, debet amare Dominum Jesum, qui diligens populum suum perfecta charitate, sese obtulit passioni.
PL 16, 1398A38. 第百十四篇とされるのは、それが愛への報いだからである。ゆえに主の復活祭は月の第十四日に、祝いの型を得た。復活祭を祝う者は完全でなければならず、主イエスを愛さねばならないからである。主は、その民を完全な愛で愛し、自らを受難に献げたのである。
Et nos sic diligamus, ut si necesse fuerit, pro Domini nomine mortem non fugiamus, nullum aestimemus dolorem, nihil metuamus: Perfecta enim charitas timorem expellit foras (I Joan. IV, 18) .
PL 16, 1398A我々もまた、必要ならば主の名のために死を避けず、いかなる痛みも意に介さず、何も恐れないほどに愛そう。「完全な愛は恐れを外へ追い出す」(一ヨハネ4:18)からである。
Grande numeri mysterium, quando Pater Filium unicum pro nobis omnibus tradidit, cum pleno luminis sui orbe luna fulgeret. Ita est enim Ecclesia, quae pie pascha celebrat Domini nostri Jesu Christi, sicut luna perfecta in aeternum manet.
PL 16, 1398A数の奥義は大きい。父が独り子を我々すべてのために引き渡したとき、月はその光の円を満たして輝いていた。実に、主イエス・キリストの復活祭を敬虔に祝う教会は、完全な月のように永遠にとどまる。
Quisquis bene hic Domini pascha celebraverit, in lumine perpetuo erit. Quis splendidius celebravit, quam qui sacrilegos removit errores, clausit templa, simulacra destruxit? In hoc Josias rex superioribus antelatus est (IV Reg. XXIII, 25) .
PL 16, 1398B主の復活祭をここで正しく祝う者は、絶えざる光のうちにあるであろう。冒瀆の誤りを取り除き、神殿を閉ざし、偶像を打ち壊した者にまさって輝かしく祝った者が誰かいるだろうか。この点でヨシヤ王は先の王たちにまさるとされた(列王記四23:25)。
39. Manet ergo in lumine Theodosius, et sanctorum coetibus gloriatur. Illic nunc complectitur Gratianum jam sua vulnera non moerentem, quia invenit ultorem: qui licet indigna morte praereptus sit, requiem animae suae possidet.
PL 16, 1398B39. こうしてテオドシウスは光のうちにとどまり、聖なる者たちの集いのなかで栄光を受けている。そこで彼はいま、もはや自らの傷を嘆かないグラティアヌスを抱く。復讐者を見いだしたからである。彼は不当な死に奪われたとはいえ、自らの魂の安息を得ている。
Illic bonus uterque et pietatis interpres largus misericordiae suae consortio delectantur. De quibus bene dicitur: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3) .
PL 16, 1398Bそこでは、善き二人は、また敬虔の解き明かし手にして自らの慈しみに惜しみない者として〔底本は「pietatis interpres largus」。係りが定かでなく、二人の属性と取った〕、互いの交わりを喜んでいる。彼らについて、実に見事にこう言われている。「日は日に言葉を語り伝える」(詩篇18:3)。
Contra autem Maximus et Eugenius in inferno, quasi nox nocti indicat scientiam; docentes exemplo miserabili quam durum sit arma suis principibus irrogare.
PL 16, 1398Cこれに対しマクシムスとエウゲニウスは冥界にあり、「夜は夜に知識を告げる」かのように、自分たちの君主に武器を向けることがいかに過酷かを、哀れな実例によって教えている。
De quibus pulchre dicitur: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35) . Transivit enim pius de caligine saeculari ad lumen aeternum, et non erat impius, qui esse desivit iniquus.
PL 16, 1398C彼らについて見事にこう言われている。「私は、不敬虔な者が高く上げられ、レバノンの杉のようにそびえるのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」(詩篇36:35)。実に、敬虔な者は世の暗闇から永遠の光へと通り過ぎ、不敬虔な者はいなくなった。不法な者は存在することをやめたのである。
40. Nunc se augustae memoriae Theodosius regnare cognoscit, quando in regno Domini Jesu Christi est, et considerat templum ejus.
PL 16, 1399A40. いま尊き記憶のテオドシウスは、自分が統べていることを知る。主イエス・キリストの国にあって、その神殿を見ているからである。
Nunc sibi rex est, quando recipit etiam filium Gratianum, et Pulcheriam, dulcissima sibi pignora, quae hic amiserat, quando ei sua Flaccilla adhaeret, fidelis anima Deo; quando patrem sibi redditum gratulatur, quando Constantino adhaeret.
PL 16, 1399Aいま彼は自分にとって王である。子グラティアヌスと、地上で失った、いとも甘美な愛し子プルケリアを再び迎え、自らの妻フラッキラ、神に忠実な魂が彼に寄り添い、自分に返された父を喜び、コンスタンティヌスに寄り添っているからである。
Cui licet baptismatis gratia in ultimis constituto omnia peccata dimiserit, tamen quod primus imperatorum credidit, et post se haereditatem fidei principibus dereliquit, magni meriti locum reperit.
PL 16, 1399A洗礼の恩寵が、最期にあった彼のすべての罪を赦したとはいえ、それでも、皇帝たちの中で最初に信じ、自らのあとに信仰の相続を君主たちに残したことによって、彼は大いなる功績の場を見いだした。
Cujus temporibus completum est illud propheticum: In illo die erit, quod super frenum equi, sanctum Domino omnipotenti (Zach. XIV, 20) . Quod illa sanctae memoriae Helena mater ejus infuso sibi Dei Spiritu revelavit.
PL 16, 1399A彼の時代に、あの預言が成就した。「その日には、馬の轡の上にあるものが、全能なる主に対して聖なるものとなる」(ゼカリヤ14:20)。そのことを、聖なる記憶のヘレナ、すなわち彼の母が、神の霊を注がれて明らかにした。
41. Beatus Constantinus tali parente, quae imperanti filio divini muneris quaesivit auxilium, quo inter praelia quoque tutus assisteret, et periculum non timeret. Magna femina, quae multo amplius invenit quod imperatori conferret, quam quod ab imperatore acciperet.
PL 16, 1399B41. そのような母を持ったコンスタンティヌスは幸いである。母は、皇帝である子のために神的な賜物の助けを求め、戦いのただ中でも彼が守られて立ち、危険を恐れないようにした。大いなる女であった。皇帝から受けたものよりはるかに多くを、皇帝に与えるものとして見いだしたのである。
Anxia mater pro filio, cui regnum orbis Romani cesserat, festinavit Hierosolymam, et scrutata est locum Dominicae passionis. 42. Stabulariam hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Constantio seniori, qui postea regnum adeptus est.
PL 16, 1399B子のために心を痛めた母は、ローマ世界の王権がその子に渡ったので、急いでエルサレムへ行き、主の受難の地を探した。42. 彼女は初め宿屋の女〔ヘレナの出自を言う語〕であったと人々は主張する。そのようにして、のちに王権を得た年長のコンスタンティウスに知られたのである。
Bona stabularia, quae tam diligenter praesepe Domini requisivit. Bona stabularia, quae stabularium non ignoravit illum, qui vulnera curavit a latronibus vulnerati (Luc. X, 34) .
PL 16, 1399B善き宿屋の女である。これほど熱心に主の飼い葉桶を探したのだから。善き宿屋の女である。盗賊に傷つけられた者の傷を癒やしたあの宿屋の主人を、知らないわけではなかったのだから(ルカ10:34)。
Bona stabularia, quae maluit aestimari stercora, ut Christum lucrifaceret (Philip. III, 8) . Ideo illam Christus de stercore levavit ad regnum, secundum quod scriptum est: Quia suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7) .
PL 16, 1399C善き宿屋の女である。キリストを得るために、自らが糞土と見なされることを望んだのだから(フィリピ3:8)。それゆえキリストは彼女を糞土から王権へと引き上げた。「乏しい者を地から起こし、貧しい者を糞土から立たせる」(詩篇112:7)と書かれているとおりである。
43. Venit ergo Helena, coepit revisere loca sancta, infudit ei Spiritus ut lignum crucis requireret, accessit ad Golgotha, et ait: Ecce locus pugnae, ubi est victoria? Quaero vexillum salutis, et non invenio.
PL 16, 1400A43. こうしてヘレナは来て、聖なる場所を改めて訪ね始めた。霊が彼女に、十字架の木を探すよう注ぎ込んだ。彼女はゴルゴタに近づき、言った。「見よ、戦いの場だ。勝利はどこにあるのか。私は救いの旗を探しているが、見いだせない」。
Ego, inquit, in regnis, et crux Domini in pulvere? ego in aureis, et in ruinis Christi triumphus? ille adhuc latet, et latet palma vitae aeternae? Quomodo me redemptam arbitror, si redemptio ipsa non cernitur?
PL 16, 1400A彼女は言う。「私は王国のただ中にいて、主の十字架は塵の中にあるのか。私は金に囲まれて、キリストの凱旋は廃墟の中にあるのか。それはなお隠れ、永遠の生命の勝利のシュロが隠れているのか。贖いそのものが目に見えないなら、どうして私は自分が贖われたと思えようか」。
44. Video quid egeris, diabole, ut gladius quo peremptus es, obstrueretur. Sed Isaac obstructos ab alienigenis puteos eruderavit, nec latere aquam passus est (Gen. XXVI, 18) .
PL 16, 1400A44. 「悪魔よ、汝が何をしたのか、私は見る。汝が討たれたその剣を、埋めさせたのだ。だがイサクは、異邦人に塞がれた井戸を掘り返し、水が隠れたままにしておくことを許さなかった」(創世記26:18)。
Tollatur igitur ruina, ut vita appareat: promatur gladius, quo veri Goliae caput est amputatum (I Reg. XVII, 51) : aperiatur humus, ut salus fulgeat (Esai. XLV, 8) . Quid egisti, diabole, ut absconderes lignum; nisi ut iterum vincereris?
PL 16, 1400B「だから廃墟を取り除け。命が現れるように。剣を取り出せ。それによって真のゴリアトの首は断たれた(サムエル記上17:51)。土を開け。救いが輝くように(イザヤ45:8)。悪魔よ、汝は十字架の木を隠して何をしたのか。再び打ち負かされるためでなくして何であろうか」。
Vicit te Maria, quae genuit triumphatorem, quae sine imminutione virginitatis, edidit eum, qui crucifixus vinceret te, et mortuus subjugaret. Vinceris et hodie, ut mulier tuas insidias deprehendat.
PL 16, 1400B「汝を打ち負かしたのはマリアである。おとめの身を損なうことなく凱旋者を産み、その者を、十字架につけられて汝に勝ち、死んで汝を屈服させる者として世に出した。汝は今日もまた打ち負かされる。一人の女が汝の策略を見抜くのだから」。
Illa quasi sancta Dominum gestavit, ego crucem ejus investigabo: illa generatum docuit, ego resuscitatum: illa fecit ut Deus inter homines videretur, ego ad nostrorum remedium peccatorum divinum de ruinis elevabo vexillum.
PL 16, 1400B「彼女は聖なる者として主を宿した。私は主の十字架を探し出そう。彼女は、生まれた者を教えた。私は、よみがえった者を〔教えよう〕。彼女は、神が人々のあいだに見られるようにした。私は、我々の罪の癒やしのために、神的な旗を廃墟から掲げよう」。
45. Aperit itaque humum, decutit pulverem: tria patibula confusa reperit, quae ruina contexerat, inimicus absconderat. Sed non potuit oblitterari Christi triumphus.
PL 16, 1400B45. こうして彼女は土を開き、塵を払い落とす。廃墟が覆い、敵が隠していた、入り混じった三本の処刑の木を見いだす。しかしキリストの凱旋は消し去られえなかった。
Incerto haeret: haeret, ut mulier; sed certam indaginem Spiritus sanctus inspirat eo quod duo latrones cum Domino crucifixi fuerint. Quaerit ergo medium lignum. Sed poterat fieri ut patibula inter se ruina confunderet, casus inverteret.
PL 16, 1400C彼女は不確かなことに行き悩む。女であるがゆえに行き悩む。だが聖なる霊は、主とともに二人の盗人が十字架につけられたことから、確かな探索の道を吹き込む。そこで彼女は真ん中の木を探す。しかし、廃墟が処刑の木を互いに混ぜ合わせ、崩落がひっくり返してしまうこともありえた。
Redit ad Evangelii lectionem, invenit quia in medio patibulo praelatus titulus erat: Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19) . Hinc collecta est series veritatis, titulo crux patuit salutaris.
PL 16, 1401A彼女は福音書の記述に戻り、真ん中の処刑の木に罪状書きが掲げられていたことを見いだす。「ナザレのイエス、ユダヤ人の王」(ヨハネ19:19)。ここから真理の筋道が集められ、罪状書きによって救いの十字架が明らかになった。
Hoc est quod petentibus Judaeis Pilatus respondit: Quod scripsi, scripsi (Ibid., 22) , id est, non ea scripsi, quae vobis placerent, sed quae aetas futura cognosceret: non vobis scripsi, sed posteritati; propemodum dicens: Habeat Helena quod legat, unde crucem Domini recognoscat.
PL 16, 1401Aこれこそ、ユダヤ人たちの求めにピラトが答えた言葉である。「私が書いたものは書いたままだ」(ヨハネ19:22)。すなわち、諸君に気に入るものを書いたのではなく、将来の時代が知るべきものを書いた。諸君のためでなく、後の世のために書いたのだ。ほとんどこう言っているのである。「ヘレナが読むべきものを持つがよい。それによって主の十字架を見分けるように」。
46. Invenit ergo titulum, Regem adoravit, non lignum utique; quia hic gentilis est error, et vanitas impiorum: sed adoravit illum, qui pependit in ligno, scriptus in titulo: illum inquam, qui sicut scarabaeus clamavit, ut persecutoribus suis Pater peccata donaret (Luc. XXIII, 34) .
PL 16, 1401A46. こうして彼女は罪状書きを見いだし、王を拝した。木を拝したのでは決してない。それは異邦人の誤りであり、不敬虔な者たちの空しさだからである。そうではなく、木に掛かり、罪状書きに記されたその者を拝した。すなわち、スカラベ〔甲虫。ハバクク2:11 の、木の中から叫ぶ甲虫(古ラテン訳)を踏まえる〕のように叫んだ者、迫害者たちに父が罪を赦すようにと叫んだ者を(ルカ23:34)。
Avida mulier festinabat tangere remedium immortalitatis, metuebat calcare sacramentum salutis. Laeto corde, et trepidanti vestigio, quid faceret, nesciebat. Pertendit tamen ad cubile veritatis, lignum refulsit, et gratia micuit.
PL 16, 1401B熱心な女は、不死の癒やしに触れようと急ぎながら、救いの秘義を踏むことを恐れた。喜びに満ちた心と、おののく足取りで、どうすべきか分からなかった。それでも彼女は真理の臥所まで進んだ。十字架の木が輝き、恩寵が閃いた。
Et quia jam feminam visitaverat Christus in Maria, Spiritus in Helena visitavit: docuit eam quod mulier ignorabat, et deduxit in viam, quam mortalis scire non poterat. 47. Quaesivit clavos, quibus crucifixus est Dominus, et invenit.
PL 16, 1401Bそして、キリストはすでにマリアにおいて女を訪れていたので、霊がヘレナにおいて訪れた。女が知らなかったことを教え、死すべき者が知ることのできなかった道へと導いた。47. 彼女は、主が十字架につけられた釘を探し、見いだした。
De uno clavo frenos fieri praecepit, de altero diadema intexuit: unum ad decorem,alterum ad devotionem vertit. Visitata est Maria, ut Evam liberaret: visitata est Helena, ut imperatores redimerentur.
PL 16, 1401B一本の釘から轡を作るよう命じ、もう一本からは冠を織り込んだ。一方は飾りのために、他方は信心のために用いた。マリアが訪れを受けたのはエバを解放するためであり、ヘレナが訪れを受けたのは皇帝たちが贖われるためであった。
Misit itaque filio suo Constantino diadema gemmis insignitum, quas pretiosior ferro innexas crucis redemptionis divinae gemma connecteret. Misit et frenum. Utroque usus est Constantinus, et fidem transmisit ad posteros reges.
PL 16, 1401Cそして彼女は子コンスタンティヌスに、宝石をちりばめた冠を送った。その宝石は鉄〔釘を指す〕に編み込まれ、神的な贖いの十字架という、より貴い宝石がそれらを結び合わせていた。轡も送った。コンスタンティヌスは両方を用い、信仰を後の王たちに伝えた。
Principium itaque credentium imperatorum sanctum est quod super frenum (Zach. XIV, 20) : ex illo fides, ut persecutio cessaret, devotio succederet. 48. Sapienter Helena, quae crucem in capite regnum locavit; ut crux Christi in regibus adoretur.
PL 16, 1402Aしたがって、信じた皇帝たちの始まりは、「轡の上にあるもの」が聖であるということである(ゼカリヤ14:20)。そこから、迫害がやみ信心が続くように、信仰が生じた。48. ヘレナは賢明であった。十字架を王権の頭に〔底本は in capite regnum。ミーニュの脚注 f は異読 sapienter egit Helena … regnum levavit を挙げており、regnum の読みを支える〕据えたからである。キリストの十字架が王たちのもとで拝されるために。
Non insolentia ista, sed pietas est; cum defertur sacrae redemptioni. Bonus itaque clavus Romani imperii, qui totum regit orbem, ac vestit principum frontem; ut sint praedicatores, qui persecutores esse consueverunt.
PL 16, 1402Aこれは傲慢ではなく敬虔である。聖なる贖いに捧げられるのだから。ゆえに、全世界を治め、君主たちの額を覆うローマ帝国の釘〔clavus は「釘」と「舵」の両義を持ち、「治める」に掛ける〕は善いものである。迫害者であった者たちが宣べ伝える者となるように。
Recte in capite clavus, ut ubi sensus est, ibi sit praesidium. In vertice corona in manibus habena. Corona de cruce, ut fides luceat: habena quoque de cruce, ut potestas regat: sitque justa moderatio non injusta praeceptio.
PL 16, 1402A釘が頭にあるのは正しい。感覚のあるところに、護りがあるように。頂には冠、手には手綱。冠は十字架から、信仰が輝くように。手綱も十字架から、権力が治めるように。正しい節度があり、不正な命令がないように。
Habeant hoc etiam principes Christi sibi liberalitate concessum, ut ad imitationem Domini dicatur de imperatore Romano: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Ps. XX, 3) .
PL 16, 1402B君主たちもまた、キリストの寛大さによって次のことを自分たちに許されたものとして持つがよい。すなわち、主に倣って、ローマ皇帝についてこう言われることである。「汝は彼の頭に、貴い石の冠を置いた」(詩篇20:3)。
49. Ex illo gratulatur Ecclesia, erubescit Judaeus: nec solum erubescit, sed etiam torquetur; quod ipse sibi auctor confusionis est. Dum insultat Christo, confessus est eum regem: dum regem Judaeorum appellavit, sacrilegium suum, qui non credidit, confitetur.
PL 16, 1402B49. そのとき以来、教会は喜び、ユダヤ人は恥じる。恥じるだけでなく、苦しめられる。自分自身が恥の元凶だからである。彼はキリストを嘲りながら、キリストが王であることを告白した。ユダヤ人の王と呼びつつ、信じなかったその者は、自らの冒瀆を告白している。
Ecce, inquiunt, crucifiximus Jesum; ut christiani, et post mortem resurgant, et mortui regnent. Nos crucifiximus quem reges adorant: quem non adoramus, ipsi adorant.
PL 16, 1402B彼らは言う。「見よ、我々はイエスを十字架につけた。その結果、キリスト教徒は死後も復活し、死んだ者が統べることになった。我々は、王たちが拝する者を十字架につけた。我々が拝まない者を、彼ら自身が拝んでいる」。
Ecce et clavus in honore est; et quem ad mortem impressimus, remedium salutis est, atque invisibili quadam potestate daemones torquet. Putabamus nos vicisse, sed victos fatemur. Iterum Christus resurrexit, et resurrexisse eum principes agnoverunt.
PL 16, 1402B「見よ、釘までも栄誉を受けている。我々が死へと打ち込んだその釘が、救いの癒やしとなり、見えない力によって悪霊どもを苦しめている。我々は自分が勝ったと思っていたが、敗れたことを認める。キリストは再びよみがえり、君主たちはその復活を認めた」。
Iterum vivit, qui non videtur. Nunc major nobis contentio, nunc pugna vehementior adversus eum. Cui regna famulantur, cui servit potestas, illum contempsimus, quomodo regibus resistemus? Ferro pedum ejus reges inclinantur.
PL 16, 1402C「見えない者が再び生きている。いまや我々にはより大きな争いがあり、彼に対するより激しい戦いがある。王国が仕え、権力が従うその者を我々が軽んじたのなら、どうして王たちに逆らえようか。その足の鉄の前に王たちはかがむ」。
Reges adorant, et Photiniani divinitatem ejus negant? Clavum crucis ejus diademati suo praeferunt imperatores, et Ariani potestatem ejus imminuunt?
PL 16, 1403A王たちが拝しているのに、フォティヌス派が彼の神性を否むのか。皇帝たちが自らの冠よりも彼の十字架の釘を重んじているのに、アレイオス派が彼の権能を減ずるのか。
50. Sed quaero: Quare sanctum super frenum, nisi ut imperatorum insolentiam refrenaret, comprimeret licentiam tyrannorum, qui quasi equi in libidines adhinnirent; quod liceret illis adulteria impune committere?
PL 16, 1403A50. しかし私は問う。なぜ「轡の上にあるもの」が聖なのか。皇帝たちの傲慢を抑え、暴君どもの放縦を制するため以外であろうか。暴君どもは馬のように欲望へといななき、姦通を罰せられずに犯すことが自分たちに許されていると考えるのだ。
Quae Neronum, quae Caligularum, caeterorumque probra comperimus, quibus non fuit sanctum super frenum?
PL 16, 1403Aネロたち、カリグラたち、その他の者たちの恥ずべき行いを、我々は知っている。彼らにとって「轡の上にあるもの」は聖ではなかったではないか。
51. Quid ergo aliud egit Helenae operatio, ut frena dirigeret; nisi ut omnibus imperatoribus sancto dicere Spiritu videretur: Nolite fieri sicut equus et mulus (Ps. XXXI, 9) ; sed in freno et chamo maxillas eorum constringeret, qui se non agnoscerent reges, ut regerent sibi subditos?
PL 16, 1403A51. それでは、ヘレナの働きが轡を差し向けたのは、聖なる霊によってあらゆる皇帝に向かい、「馬や騾馬のようになるな」(詩篇31:9)と言っているように見せるためでなくて何であろうか。また、臣下を治めるために自分が王であると認めようとしない者たちの顎を、轡と馬銜で締め上げるためでなくて何であろうか。
Prona enim potestas in vitium ferebatur, et more pecudum vaga sese libidine polluebant. Ignorabant Deum, restrinxit eos crux Domini, et revocavit a lapsu impietatis. Levavit oculos eorum, ut Christum in coelum quaererent.
PL 16, 1403B実に権力は悪徳へ傾いて進み、家畜のように放縦な欲望にさまよい、自らを汚していた。彼らは神を知らなかった。主の十字架が彼らを押しとどめ、不敬虔への転落から呼び戻した。彼らの目を上げさせ、キリストを天に求めさせた。
Exuerunt se chamo perfidiae, susceperunt frena devotionis et fidei, secuti dicentem: Tollite jugum meum super vos . . . Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) .
PL 16, 1403B彼らは背信の馬銜を脱ぎ捨て、信心と信仰の轡を受け入れて、こう語る者に従った。「私の軛を汝らの上に負え。……実に私の軛は楽であり、私の荷は軽い」(マタイ11:30)。
Inde reliqui principes christiani, praeter unum Julianum, qui salutis suae auctorem reliquit, dum philosophiae se dedit errori. Inde Gratianus et Theodosius. 52. Non ergo mentita est prophetia, dicens: Ambulabunt reges in lumine tuo (Esai. LX, 3) .
PL 16, 1403Bそれ以来、残りの君主たちはキリスト教徒となった。ただ一人ユリアヌスを除いて。彼は哲学の誤りに身を委ね、自らの救いの創始者を見捨てた。そこからグラティアヌスとテオドシウスも出た。52. したがって、預言は偽りではなかった。「王たちは汝の光の中を歩む」(イザヤ60:3)と言っているのだから。
Ambulabunt plane ac maxime Gratianus et Theodosius prae caeteris principes, non jam armis militum, sed meritis suis tecti: non purpureum habitum, sed amictum induti gloriae.
PL 16, 1403C他のどの君主にもまさって、グラティアヌスとテオドシウスは、まことに、そして最も、歩むであろう。もはや兵士たちの武器にではなく、自らの功績に守られて。紫の衣ではなく、栄光の外套をまとって。
Qui cum hic delectarentur absolutione multorum, quanto magis illic pepercisse se pluribus recensendo, pietatis suae recordatione mulcentur?
PL 16, 1403Cこの二人は、ここで多くの者を赦して喜んでいたのだから、あそこでは、多くの者を容赦したことを数え上げながら、自らの敬虔の思い出にどれほど心を和らげられていることか。
Qui nunc luce fruuntur candida, longe meliora illic, quam hic possidebant, habitacula consecuti, dicentes: O Israel, quam magna est domus Domini, et quam ingens locus possessionis ejus: magnum, et non habens finem (Baruc. III, 24) !
PL 16, 1403C彼らはいま清らかな光を享受し、ここで持っていたものよりはるかに良い住まいを得て、こう言っている。「イスラエルよ、主の家はなんと大きいことか、その所有の場はなんと広いことか。大きく、終わりがない」(バルク3:24)。
Et perfuncti maximis laboribus inter se conferunt: Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute, sedebit singulariter, et silebit; quia portavit jugum grave (Thren. III, 27) .
PL 16, 1403Cそして最大の労苦をやり遂げた彼らは、互いに語り合う。「人が若い時から重い軛を負ったなら、それは善いことである。彼は独りで座り、黙している。重い軛を負ったからである」(哀歌3:27)。
Qui enim jugum grave portaverit a juventute, requiescit postea: remotus a turba, praecipuum locum quietis suae possidet, dicens: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me (Ps. IV, 10) .
PL 16, 1404A若い時から重い軛を負う者は、のちに安らぐからである。群衆から離れ、自らの安息の特別な場を占めて、こう言う。「主よ、汝は私をただひとり、望みのうちに置いた」(詩篇4:10)。
53. Portavit jugum grave a juventute sua Lazarus pauper, ideo singulariter in sinu Abrahae requiescit, divinae testimonio lectionis (Luc. XVI, 24) . Portavit jugum grave Theodosius a juventute, quando insidiabantur ejus saluti, qui patrem ejus triumphatorem occiderant.
PL 16, 1404A53. 貧しいラザロは若い時から重い軛を負った。それゆえ、聖書朗読の証言によれば、彼はひとりアブラハムの懐に安らいでいる(ルカ16:24)。テオドシウスも若い時から重い軛を負った。その父、凱旋将軍を殺した者たちが、彼の安全をねらっていたときに。
Portavit jugum grave, quando subiit pietatis exsilium, quando infusis Romano imperio barbaris, suscepit imperium. Portavit jugum grave, ut tyrannos Romano dimoveret imperio: sed quia hic in labore, ibi in requie.
PL 16, 1404A敬虔のゆえの亡命に服したとき、蛮族がローマ帝国に注ぎ込まれていたなかで帝国を引き受けたとき、彼は重い軛を負った。僭主どもをローマ帝国から遠ざけるために、重い軛を負った。だが、ここで労苦したからこそ、あそこで安息にある。
54. Sed jam veniamus ad augusti corporis transmissionem. Fles, Honori, germen augustum, et lacrymis pium testificaris affectum; quod inhonorum adhuc honore tumuli patris corpus per spatia multa transmittis.
PL 16, 1404B54. さて、尊き遺体の移送に移ろう。あなたは泣く、ホノリウスよ、尊き若枝よ。そして涙によって敬虔な愛情を証しする。父の体がなお墓の栄誉を受けていないのに、これを遠い道のりを越えて送るからである。
Sed et patriarcha Jacob propter populum liberandum, quem tetra fames gravi urgebat periculo, relicta domo, senex ad peregrina contendit: atque ibi defunctus, ad sepulcrum patrium per aliquot dies, filio prosequente, deductus est (Gen. XLIX, L) .
PL 16, 1404Bだが族長ヤコブも、飢饉の恐ろしい危険に脅かされた民を解放するため、家を離れ、老いて異国へ赴いた。そこで死に、数日のあいだ子に従われて、父祖の墓へと運ばれた(創世記49, 50)。
Nec derogatum est aliquid meritis ejus, sed magis accessit ad laudem, quod pro suis carens debitae domus sorte, quodam supremi funeris peregrinabatur exsilio. 55. Fles etiam, imperator auguste, quod non usque Constantinopolim reverendas reliquias ipse prosequeris.
PL 16, 1404Bそれで彼の功績が損なわれたことはなく、むしろ賞賛が増した。自分の者たちのために、受けるべき家の定めを欠き、最後の葬りのいわば亡命のうちに異国にあったからである。55. あなたもまた泣く、尊き皇帝よ、敬うべき遺骸を、自らコンスタンティノポリスまで見送れないからである。
Eadem tibi causa nobiscum est, omnes justo dolore prosequimur, omnes, si fieri posset, deductores tecum esse cuperemus. Sed Joseph ad finitimam accessit provinciam: hic multa interjacent regionum divortia, hic maria transfretanda sunt.
PL 16, 1404Cあなたにも我々にも、同じ事情がある。我々はみな正当な悲しみをもって見送り、できることなら、みなあなたとともに付き添う者でありたいと願う。だがヨセフは隣接する属州に赴いた。ここには多くの地域の隔たりが横たわり、海を渡らねばならない。
Nec hoc quidem tibi laboriosum, nisi te teneret Respublica, quam boni imperatores et parentibus et filiis praetulerunt. Denique ideo te imperatorem pater fecit, Dominus confirmavit; ut non soli militares patri, sed omnibus imperares.
PL 16, 1404Cこれとて、国家があなたを引き留めていなければ、あなたにとって苦ではなかろう。善き皇帝たちは国家を、親よりも子よりも優先した。実に、父があなたを皇帝にし、主が確かなものにしたのは、父ひとりのために軍務に就くのではなく、すべての者を治めるためである。
56. Nec vereare ne inhonorae videantur, quocumque accesserint, reliquiae triumphales. Non hoc sentit Italia, quae claros spectavit triumphos, quae a tyrannis iterum liberata, concelebrat suae libertatis auctorem: non hoc Constantinopolis, quae secundo ad victoriam principem misit: quem cum vellet tenere, non potuit.
PL 16, 1404C56. 恐れるな、凱旋の遺骸が、どこに行き着こうとも、栄誉を欠くものと見られるのではないかと。イタリアはそうは思わない。輝かしい凱旋を見、僭主たちから再び解放されて、自らの自由の創始者をともに祝っているのだから。コンスタンティノポリスもそうは思わない。かの都は彼を二度目の勝利へと送り出した。引き留めようとして、できなかった。
Exspectabat quidem in reditu ejus triumphales solemnitates, et titulos victoriarum: exspectabat totius orbis imperatorem, stipatum exercitu Gallicano, et totius orbis subnixum viribus.
PL 16, 1405Aその都は彼の帰還に、凱旋の祝いと勝利の称号を待ち受けていた。全世界の皇帝が、ガリアの軍に取り巻かれ、全世界の力に支えられて来るのを待ち受けていた。
Sed nunc illic Theodosius potentior, nunc gloriosior redit: quem angelorum caterva deducit, quem sanctorum turba prosequitur. Beata plane, quae paradisi incolam suscipis, et habitatorem supernae illius civitatis augusto sepulti corporis tenebis hospitio.
PL 16, 1406Aだがいま彼は、そこでいっそう力強く、いっそう栄光に満ちて帰ってくる。天使の群れが彼を導き、聖なる者たちの群衆が彼に付き従う。まことに幸いである、楽園の住人を迎えるあなた〔コンスタンティノポリス〕は。あの天上の都の居住者を、葬られた体の尊き宿のうちに〔ミーニュの脚注 b は、angusto「狭い」、sepulcri corporis「体の墓の」、augusto sepulcro marmoris「大理石の尊き墓に」の異読を挙げる〕、あなたは留めるであろう。