Caput I
第I章PL 16, 389A[0389] Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat.
PL 16, 389A聖なる司教は、先に道徳について行った講話に続けて、奥義の解き明かしを行うと約束する。次に、それをなぜ先に明かさなかったかを述べたうえで、奥義である開くことの式に取りかかり、これがかつてキリスト自身によって執り行われたことを示す。
1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorum legerentur praecepta; ut his informati atque instituti assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter carpere, ac divinis obedire oraculis: quo renovati per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quae ablutos deceret.
PL 16, 389A1. 我々は日ごとに道徳について講話をした。族長たちの事績が、あるいは箴言の教えが朗読されたときである。それは、諸君がこれらによって形づくられ教えられて、先人たちの道を歩み、その歩みに従い、神の託宣に従うことに慣れるためであり、洗礼によって新たにされた者として、洗われた者にふさわしい生き方を保つためであった。
2. Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur.
PL 16, 389A2. いま、奥義について語り、秘跡そのものの意味を明らかにするよう、時が促している。もし我々がそれを洗礼の前に、まだ入信していない者たちに説き聞かせるべきだと考えていたなら、それを明らかにしたというより、漏らしたと見なされたであろう。
Deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si eam sermo aliquis praecucurrisset.
PL 16, 389Bさらに、奥義の光そのものは、何かの言葉が先に走って告げていた場合よりも、思いがけない者たちの上にこそよりよく注ぎ込むからでもある。
3. Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae aeternae inhalatum vobis munere sacramentorum carpite: quod vobis significavimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus: Epheta, quod est adaperire (Marc. VII, 34) ; ut venturus unusquisque ad gratiam quid interrogaretur, cognosceret: quid responderet, meminisse deberet.
PL 16, 389B3. だから耳を開け。そして秘跡の賜物によって諸君に吹き込まれた永遠の生命の良い香りを受け取れ。これは、開くことの奥義を執り行って「エッファタ」、すなわち「開け」(マルコ7:34)と言ったときに、我々が諸君に示したことである。それは、恩寵に向かって来ようとする者が一人一人、何を問われるかを知り、何と答えるかを覚えておくためであった。
4. Hoc mysterium celebravit Christus in Evangelio (Ibid.) , sicut legimus, cum mutum curaret et surdum.
PL 16, 390A4. この奥義をキリストは福音書で執り行った。我々が読むとおり、耳が聞こえず口のきけない者を癒やしたときである(マルコ7:34)。
Sed ille os tetigit; quia et mutum curabat et virum: in altero, ut os ejus infusae sono vocis aperiret; in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non decebat.
PL 16, 390Aしかしキリストは口に触れた。口のきけない者であり、かつ男でもある者を癒やしていたからである。前者については、注がれた声の響きに向けてその口を開くため、後者については、この接触は男にはふさわしく、女にはふさわしくないからである〔入信の式で司教がキリストに倣いながら口には触れないわけを暗に言う。女も入信するからである〕。
Caput II
第II章PL 16, 390AQuid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem? 5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium: repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis.
PL 16, 390A入信する者たちが教会に入って何を約束したか、誰を証人として約束したか、なぜ東に向き直ったかを述べる。5. その後、あなたに至聖所が開かれ、あなたは再生の聖所に入った。何を問われたかを思い返し、何と答えたかを思い起こせ。
Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. 6. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem.
PL 16, 390Bあなたは悪魔とその業を、世界とその贅沢と快楽を捨てた。あなたの声は、死者の墓にではなく、生ける者の書に留められている。6. あなたはそこで、レビ人を見、祭司を見、大祭司を見た〔レビ人・祭司・大祭司は、それぞれ助祭・司祭・司教を言う〕。
Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est Domini omnipotentis (Malac. II, 7) .
PL 16, 391A体の姿を考察するな。奥義の恩寵を考察せよ。あなたは天使たちの臨在のもとで語った。書かれているとおりである。「祭司の唇は知識を守り、人々は彼の口から法を求める。彼は全能の主の天使だからである」(マラキ2:7)。
Non est fallere, non est negare: angelus est qui regnum Christi et vitam aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit, sed munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende, et statum ejus agnosce.
PL 16, 391A欺くことはできず、否むこともできない。キリストの国と永遠の生命を告げ知らせる者は天使である。あなたは彼を外見によってではなく、務めによって見なすべきである。彼が何を伝えたかを考え、その用いを量り、その身分を認めよ。
7. Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu.
PL 16, 391A7. だからあなたは、面と向かって捨てるべきだと考えた自分の敵を見るために入った〔putaris は putaveris(あなたは考えた)の縮約と取った〕。あなたは東に向き直った。悪魔を捨てる者はキリストに向き直り、まっすぐな眼差しでキリストを見るからである。
Caput III
第III章PL 16, 391BIn aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse, pluribus figuris quibus baptisma jam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est, docet. 8. Quid vidisti?
PL 16, 391B水と聖なる奉仕者たちのうちに神性の臨在と働きを見て取るべきことを、洗礼が世界の創造のときから、またその後にも予告されてきた多くの象りによって教える。8. あなたは何を見たか。
Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem.
PL 16, 391B確かに水を。だが水だけではない。そこで奉仕するレビ人たち、問いただし聖別する大祭司を見た。
Primo omnium docuit te Apostolus non ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .
PL 16, 391B何よりもまず使徒はあなたに教えた。我々が注目すべきは見えるものではなく見えないものである、見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである、と(二コリント4:18)。
Nam et alibi habes: Quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas operibus aestimatur (Rom. I, 20) . Unde et ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38) .
PL 16, 391Cまた別の箇所にもこうある。「神の見えないものは、世の創造このかた、造られたものを通して理解される。その永遠の力と神性も、業によって認められる」(ローマ1:20)。それゆえ主自身も言う。「私を信じないなら、せめて業を信じよ」(ヨハネ10:38)。
Crede ergo divinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia? 9. Considera autem quam vetus mysterium sit, in ipsius mundi praefiguratum origine.
PL 16, 391Cだから、そこに神性の臨在があることを信じよ。働きは信じながら、臨在は信じないのか。臨在があらかじめ先に立たなければ、働きはどこから生じるのか。9. さて、この奥義がいかに古く、世界そのものの起源において予示されていたかを考えよ。
In principio ipso, quando fecit Deus coelum et terram, Spiritus, inquit, superferebatur super aquas (Gen. I, 2) . Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? quod ad praesentiam spectat, superferebatur.
PL 16, 392Aまさに初め、神が天と地を造ったとき、霊は水の上を漂っていた、と〔モーセは〕言う(創世記1:2)。水の上を漂っていた者は、水の上で働いていなかったのか。だが、なぜ私は「働いていた」と言うのか。臨在に関することは、「漂っていた」のである。
Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit Propheta: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .
PL 16, 392A漂っていた者が、働いていなかったのか。知れ、あの世界の造営において彼は働いていたのである。預言者があなたに言うからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によってそのすべての力は固められた」(詩篇32:6)。
Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit: quia operabatur, David testificatur. 10. Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis.
PL 16, 392Aどちらも預言者の証言に支えられている。漂っていたことも、働いていたことも。漂っていたことはモーセが言い、働いていたことはダビデが証言する。10. 別の証言を受け取れ。すべての肉は自らの不法によって堕落していた。
Non permanebit, inquit Deus, Spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3.) Quo ostendit Deus quia carnali immunditia, et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur.
PL 16, 392A神は言う。「私の霊は人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。これによって神は、肉の汚れと、より重い罪の汚点とによって、霊の恩寵が遠ざけられることを示した。
Unde volens Deus reparare quod deerat, dilnvium fecit, et justum Noe in arcam jussit ascendere (Gen. VII, 1 et seq.) Qui dum, decedente diluvio, corvum dimisisset prius, qui non revertit; dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse (Gen. VIII, 7, 8) .
PL 16, 392Bそこで神は、欠けているものを回復しようとして洪水〔底本は dilnvium。diluvium と読む〕を起こし、義人ノアに箱舟に乗るよう命じた(創世記7:1以下)。洪水が引くとき、ノアはまずカラスを放ったが、戻らなかった。次にハトを放つと、オリーブの枝をくわえて戻ったと読む(創世記8:7, 8)。
Vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio? 11. Aqua est ergo qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium. Lignum est in quo suffixus est Dominus Jesus, cum pateretur pro nobis.
PL 16, 392Bあなたは水を見、木を見、ハトを見る。それでも奥義を疑うのか。11. それゆえ水とは、そこに肉が沈められ、肉のあらゆる罪が洗い去られるものである。そこにあらゆる恥ずべき行いが葬られる。木とは、主イエスが我々のために苦しみを受けたとき、それに釘付けにされたものである。
Columba est in cujus specie descendit Spiritus sanctus, sicut didicisti in novo Testamento (Matth. III, 16) , qui tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat.
PL 16, 392Bハトとは、その姿で聖なる霊が降ったものである。あなたは新約聖書で学んだとおりであり(マタイ3:16)、霊はあなたに魂の平和と精神の静けさを吹き込む。
Corvus est figura peccati, quod exit, et non revertitur; si in te quoque justi custodia et forma servetur.
PL 16, 392Cカラスは罪の象りである。罪は出て行き、戻らない。あなたのうちにもまた義人の守りと型が保たれるならば〔si 以下の係りは定かでない。「罪は戻らない」にかかると取った〕。
12. Tertium quoque testimonium est, sicut te Apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2).
PL 16, 392C12. 第三の証言もある。使徒があなたに教えるとおりである。「我々の父祖たちはみな雲の下におり、みな海を渡り、みなモーセにおいて雲と海の中で洗礼を受けた」(一コリント10:1, 2)。
Denique et ipse Moyses dicit in Cantico: Misisti Spiritum tuum, et operuit eos mare (Exod. XV, 10) . Advertis quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit.
PL 16, 393A実に、モーセ自身も歌の中で言う。「汝は汝の霊を送り、海が彼らを覆った」(出エジプト記15:10)。あなたは気づく。あのヘブライ人の渡りにおいて、すでにそのとき聖なる洗礼の象りが先行していたことを。そこでエジプト人は滅び、ヘブライ人は逃れ出た。
Quid enim aliud in hoc quotidie sacramento docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur: pietas autem et innocentia tuta permansit? 13. Audis quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendia passionum.
PL 16, 393A我々は日ごとに、この秘跡において、咎が沈められ、誤りが消し去られ、敬虔と無垢は安全に保たれる、ということ以外の何を教えられるだろうか。13. あなたは、我々の父祖が雲の下にいたと聞く。しかも善い雲であって、肉の情念の火を冷ました雲である。
Bona nubes obumbrat quos revisit Spiritus sanctus. Denique supervenit in Mariam virginem, et virtus Altissimi obumbravit ei (Luc. I, 75) ; quando redemptionem genti genuit humanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est (Exod. XIV, 21 et seq.) .
PL 16, 393A善い雲は、聖なる霊が再び訪れた者たちを覆う。実に〔霊は〕おとめマリアの上に臨み、いと高き者の力が彼女を覆った(ルカ1:75〔刷られたまま。内容はルカ1:35に当たる〕)。そのとき彼女は人類に贖いを生んだ。また、あの奇跡はモーセによって象りとして行われた(出エジプト記14:21以下)。
Si ergo in figura adfuit Spiritus, non adest in veritate, cum Scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17) .
PL 16, 393Bでは、象りにおいては霊が臨在したのに、真実においては臨在しないというのか。聖書があなたに言っているのに。「律法はモーセを通して与えられ、恩寵と真理はイエス・キリストを通して生じた」(ヨハネ1:17)。
14. Merrha fons amarissimus erat: misit in eum Moyses lignum, et dulcis est factus (Exod. XV, 23 et seq.) .
PL 16, 393B14. マラは非常に苦い泉であった。モーセがそこに木を投げ入れると、甘くなった(出エジプト記15:23以下)。
Aqua enim sine praedicatione Domini caecrucis ad nullos usus futurae salutis est: cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur.
PL 16, 393B実に水は、主の十字架の宣教〔底本は Domini と caecrucis の間に崩れた活字が入る。同じ欄の少し下に Dominicae crucis と正しく刷るので、そう読む〕がなければ、来たるべき救いのためのいかなる用にも役立たない。しかし十字架の奥義によって聖別されて救いをもたらすものとなったとき、霊の洗いと救いの飲み物の用のために調えられる。
Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est propheta; ita et in hunc fontem sacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam.
PL 16, 393Bだから、モーセが――すなわち預言者が――あの泉に木を投げ入れたように、この泉〔fons。洗礼の水を湛える泉、すなわち洗礼盤を言う〕にも、司教は主の十字架の宣教を投げ入れ、水は恩寵に向けて甘くなる。
15. Non ergo solis corporis tui credas oculis: magis videtur quod non videtur; quia istud temporale, illud aeternum aspicitur, quod oculis non comprehenditur, animo autem ac mente cernitur. 16. Denique doceat te decursa Regnorum lectio. (IV Reg. V, 1 et seq.) .
PL 16, 393B15. だから、あなたの体の目だけを信じてはならない。見えないものこそ、よりよく見える。見えるものは一時的であり、見えないものは永遠なるものとして見られるからである。それは目では捉えられず、心と精神で見分けられる。16. 実に、今しがた読まれた列王記の朗読〔decursa を「読み終えられた」と取った〕があなたに教えてくれるであろう(列王記四5:1以下)。
Naaman Syrus erat, et lepram habebat, nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in Israel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento, perrexit ad regem Israel.
PL 16, 393Cナアマンはシリア人で、重い皮膚病を患っており、誰にも清められることができなかった。そのとき、捕虜の中の少女が、イスラエルには預言者がいて、彼をその病の感染から清めることができる、と言った。金と銀を携えて、と〔聖書は〕言う、ナアマンはイスラエルの王のもとへ赴いた。
Qui cognita adventus ejus causa, scidit vestimenta sua, dicens quod tentaretur magis, cum de se ea quae non essent potestatis regiae, poscerentur: Elisaeus autem regi intimavit ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret quod esset Deus in Israel.
PL 16, 393C王は彼の来訪の理由を知ると、衣を裂き、自分に王の権能に属さないことが求められているゆえに、むしろ試されているのだと言った。だがエリシャは王に、そのシリア人を自分のもとへ寄越すよう伝えた。イスラエルに神がいることを彼が知るためである。
Et cum venisset, mandavit ei ut septies mergeretur in Jordane fluvio. 17. Tunc ille secum tractare coepit quod meliores aquas haberet patriae suae, in quibus se saepe mersisset, et numquam a lepra esset ablutus; eoque revocatus non obediebat mandatis prophetae: sed et admonitu et persuasionibus servulorum acquievit, ac mersit.
PL 16, 393C彼が来ると、〔エリシャは〕ヨルダン川で七度沈むよう彼に命じた。17. すると彼は心の内で、自分の故郷にはもっと良い水があり、その中に何度も沈んだが、一度も皮膚病から洗われたことはない、と思い巡らしはじめた。そのために思いとどまり〔eoque revocatus を「そのために思いとどまり」と取った〕、預言者の命令に従わなかった。だが若い僕たちの勧めと説得に応じ、沈んだ。
そして直ちに清められて、彼は悟った。人が清められるのは水によるのではなく、恩寵によるのだと。
18. Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis junior, scilicet ex gentibus congregatio, id est, Ecclesia Domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat; cujus consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo ante diu dubitavit; postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus est ab omni contagione vitiorum.
PL 16, 394A18. では知れ、捕虜の中のあの若い少女とは誰か。すなわち、諸国民からの集まり、つまり主の教会である。かつては罪の捕囚に押さえつけられ、恩寵の自由をまだ持っていなかったときの教会である。その助言によって、諸民族のあの空しい民は預言者の言葉を聞いた。以前は長くそれを疑っていたが、のちに実行すべきだと信じたとき、あらゆる悪徳の感染から洗われた。
Et ille quidem dubitavit, antequam sanaretur: tu jam sanatus es, et ideo dubitare non debes.
PL 16, 394Aそして彼は、癒やされる前に疑った。あなたはすでに癒やされている。それゆえ疑ってはならない。
Caput IV
第IV章PL 16, 394BAquam non mundare sine Spiritu, Joannis testimonio et ipsis quibus idem sacramentum administratur, verbis declaratur.
PL 16, 394B水は霊なしには清めないことが、ヨハネの証言と、この同じ秘跡が授けられるときの言葉そのものによって明らかにされる。
Quod etiam asseritur significatum per Evangelicam piscinam, et paralyticum a Domino ibi sanatum: quo loco Spiritus sanctus in ejusdem Christi baptismo vere descendisse ostenditur, et quid in hoc mysterio intelligendum?
PL 16, 394Bまた、このことは福音書の池と、そこで主に癒やされた中風の者によって示されていると主張される。その箇所で、聖なる霊が同じキリストの洗礼において実際に降ったことが示され、この奥義において何が理解されるべきかが述べられる。
19. Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc solum crederes quod videbas; ne forte et tu diceres: Hoc est illud magnum mysterium; quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) ?
PL 16, 394B19. あなたが目にしたものだけを信じることがないように、あらかじめ告げられたのである。あなたもまた、こう言うことのないように。「これが、あの偉大な奥義なのか。目が見ず、耳が聞かず、人の心に上ることもなかったという」(一コリント2:9)。
Aquas video, quas videbam quotidie: istae me habent mundare, in quas saepe descendi, et numquam mundatus sum? Hinc cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu.
PL 16, 394B「私が見る水は、毎日見ていた水だ。これらが私を清めるというのか。私は何度もこれらに下ったが、一度も清められたことはない」と。ここから知れ、水は霊なしには清めないことを。
20. Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. V, 7) ; quia si in unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune, sine ullo sacramenti effectu.
PL 16, 394C20. それゆえあなたは読んだ。洗礼においては三つの証人が一つである、水と血と霊である、と(一ヨハネ5:7)。これらの一つでも欠くなら、洗礼の秘跡は成り立たないからである。キリストの十字架なしの水とは何か。秘跡の効果を何も持たない、ありふれた要素にすぎない。
Nec iterum sine aqua, regenerationis mysterium est: Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .
PL 16, 394Cまた逆に、水なしには再生の奥義もない。「誰でも水と霊によって新たに生まれなければ、神の国に入ることはできない」(ヨハネ3:5)。
Credit autem etiam catechumenus in crucem Domini Jesu, qua et ipse signatur: sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritualis gratiae munus haurire.
PL 16, 394C洗礼志願者もまた主イエスの十字架を信じており、それによって自らも印される。だが父と子と聖なる霊の名によって洗礼を受けなければ、罪の赦しを受けることも、霊の恩寵の賜物を汲むこともできない。
21. Ergo ille Syrus septies mersit in Lege: (IV Reg. V, 14) tu autem baptizatus es in nomine Trinitatis, confessus es Patrem, recordare quid feceris; confessus es Filium, confessus es Spiritum sanctum.
PL 16, 394D21. あのシリア人は律法のもとで七度沈んだ(列王記四5:14)。しかしあなたは三位一体の名によって洗礼を受け、父を告白した。自分が何をしたかを思い起こせ。子を告白し、聖なる霊を告白した。
Tene ordinem rerum in hac fide; mundo mortuus es, et Deo resurrexisti. Et quasi in illo mundi consepultus elemento, peccato mortuus, ad vitam es resuscitatus aeternam. Crede ergo quia non sunt vacuae aquae.
PL 16, 395Aこの信仰における物事の順序を保て。あなたは世界に対して死に、神に対して復活した。そして、あの世界の元素〔水〕のうちに共に葬られたかのように、罪に対して死んで、永遠の生命へと甦らされた。だから信ぜよ、これらの水は空しくない。
22. Ideo tibi dictum est: Quia angelus Domini descendebat secundum tempus in natatoriam, et movebatur aqua; et qui prior descendisset in natatoriam post commotionem aquae, sanus fiebat a languore quocumque tenebatur (Joan. V, 4) .
PL 16, 395A22. それゆえあなたに言われた。「主の天使が時に応じて池に下り、水が動かされた。水が動かされたあと、最初に池に下った者は、どんな病に捕らえられていても癒やされた」(ヨハネ5:4)。
Haec piscina in Hierosolymis erat, in qua unus annuus sanabatur: sed nemo ante sanabatur, quam descendisset angelus. Ut esset indicium quia descenderat angelus, movebatur aqua propter incredulos.
PL 16, 395Aこの池はエルサレムにあり、そこでは一年に一人が癒やされた。しかし天使が下るまでは、誰も癒やされなかった。天使が下ったしるしとなるよう、不信の者たちのために水が動かされたのである。
Illis signum, tibi fides: illis angelus descendebat, tibi Spiritus sanctus: illis creatura movebatur, tibi Christus operatur ipse Dominus creaturae.
PL 16, 395A彼らにはしるし、あなたには信仰。彼らには天使が下り、あなたには聖なる霊が下る。彼らには被造物が動かされ、あなたには被造物の主であるキリスト自身が働く。
23. Tunc curabatur unus, nunc omnes sanantur: aut certe unus solus populus christianus; est enim in aliquibus et aqua mendax (Jerem. XV, 18) . Non sanat baptismus perfidorum (I, q. 1, c. Non sanat) , non mundat, sed polluit.
PL 16, 395B23. そのとき癒やされたのは一人だったが、いまはすべての人が癒やされる。いや、癒やされるのはキリスト教徒の民ただ一つである。ある人々のもとでは、水さえ偽りだからである(エレミヤ15:18)。信仰なき者たちの洗礼は癒やさず(『教令集』第2部第1事例第1問題「Non sanat」法文〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕)、清めず、かえって汚す。
Judaeus urceos baptizat et calices (Marc. VII, 4) , quasi insensibilia vel culpam possint recipere, vel gratiam. Tu baptiza hunc calicem tuum sensibilem, in quo bona opera tua luceant, in quo gratiae tuae splendor fulgeat.
PL 16, 395Bユダヤ人は水差しと杯に洗礼を授ける〔baptizare は「洗う」の意でもあり、マルコ7:4 の器の洗いを言う。続く「洗礼を授けよ」と同じ語なので訳し分けない〕(マルコ7:4)。感覚を持たないものが咎を、あるいは恩寵を受けうるかのようにである。あなたは、あなたのこの感覚を持つ杯に洗礼を授けよ。その杯の中であなたの善い業が輝き、あなたの恩寵の輝きが光を放つように。
Ergo et illa piscina in figura; ut credas quia in hunc fontem vis divina descendit. 24. Denique paralyticus ille exspectabat hominem (Joan. V, 7) . Quem illum, nisi Dominum Jesum natum ex Virgine: cujus adventu non jam umbra sanaret singulos, sed veritas universos?
PL 16, 395Bだから、あの池もまた象りである。この泉に神の力が下ることを、あなたが信じるためである。24. 実に、あの中風の者は人を待っていた(ヨハネ5:7)。その人とは、おとめから生まれた主イエスでなくて誰であろうか。その到来によって、もはや影が一人一人を癒やすのではなく、真理がすべての者を癒やすのである。
Iste est ergo qui exspectabatur ut descenderet, de quo dixit Deus Pater ad Joannem Baptistam: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33) .
PL 16, 396Aだから、この者こそ、下ることを待たれていた者である。父なる神は彼について、洗礼者ヨハネに言った。「霊が天から降り、その上にとどまるのを汝が見るであろう、その者こそ、聖なる霊で洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。
De quo testificatus est Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam et manentem super eum (Ibid., 32) .
PL 16, 396Aヨハネは彼について証言して言った。「私は、霊が天からハトのように降り、その上にとどまるのを見た」(ヨハネ1:32)。
Et hic quare Spiritus sicut columba descendit, nisi ut tu videres, nisi ut tu agnosceres columbam etiam illam quam Noe justus emisit ex arca, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti (Gen., VIII, 8) ?
PL 16, 396Aここでもまた、霊がなぜハトのように降ったのか。あなたが見るためでなくて何であろう。義人ノアが箱舟から放ったあのハトもまた、このハトの姿であったと、あなたが認めるため、秘跡の予型を認めるためでなくて何であろう(創世記8:8)。
25. Et fortasse dicas: Cum illa vera columba fuerit quae emissa est, hic quasi columba descenderit: quomodo illic speciem fuisse dicimus, hic veritatem; cum secundum Graecos in specie columbae Spiritum descendisse sit scriptum (Luc. III, 12) ?
PL 16, 396A25. おそらくあなたはこう言うだろう。「あの放たれたハトは本物のハトであったのに、ここではハトのように降ったのだ。どうして我々は、あそこでは姿であり、ここでは実在だと言うのか。ギリシア人たちによれば〔secundum Graecos は、ギリシア語の聖書の本文によれば、の意と取った〕、霊はハトの姿で降ったと書かれているのに」(ルカ3:12〔刷られたまま。内容はルカ3:22に当たる〕)。
Sed quid tam verum quam divinitas quae manet semper? Creatura autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur atque mutatur. Simul quia eorum qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas.
PL 16, 396Bしかし、永遠にとどまる神性ほど、真実なものがあろうか。被造物は真実ではありえず、姿であり、それは容易に解け、変わる。また、洗礼を受ける者たちにおいて、あるべきものは外見ではなく、真の純真さだからである〔この文は構文が整わず、debeat の主語を simplicitas と取った〕。
Unde et Dominus ait: Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16) . Merito ergo sicut columba descendit, ut admoneret nos simplicitatem columbae habere debere.
PL 16, 396Bそれゆえ主も言う。「蛇のように抜け目なく、ハトのように純真であれ」(マタイ10:16)。だから霊がハトのように降ったのは当然である。我々がハトの純真さを持たねばならないことを、思い起こさせるためである。
Speciem autem et pro veritate accipiendam legimus et de Christo: Et specie inventus ut homo (Phil. II, 7) ; et de Patre Deo: Neque speciem ejus vidistis (Joan. V, 37) .
PL 16, 396Bまた、姿が実在の意味にも取られるべきことを、我々はキリストについても読む。「姿は人として見いだされ」(フィリピ2:7)。また父なる神についてもこう読む。「汝らは彼の姿を見たこともない」(ヨハネ5:37)。
Caput V
第V章PL 16, 397AConfirmatur adesse Christum in baptismate, atque adeo non considerandos ejus ministros. Demum confessio Trinitatis a baptizatis edi solita paucis expenditur.
PL 16, 397Aキリストが洗礼のうちに臨在していること、したがってその奉仕者たちに目を留めるべきでないことが確かめられる。最後に、洗礼を受ける者が通例行う三位一体の告白が、簡潔に吟味される。
26. Estne adhuc quod dubitare debeas, cum evidenter tibi clamet in Evangelio Pater, qui ait: Hic est Filius meus in quo complacui (Matth. III, 17) ; clamet Filius, super quem sicut columba se demonstravit Spiritus sanctus; clamet et Spiritus sanctus, qui sicut columba descendit; clamet David: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3) ; Cum tibi Scriptura (1, q. 1, c. Cum Script.) testetur quod ad Hierobaal preces ignis descenderit de coelo (Judic. VI, 21) , et rursus precante Elia, ignis sit missus qui sacrificium consecravit (III Reg. XVIII, 38) ?
PL 16, 397A26. なお疑うべきことがあるだろうか。福音書において父があなたにはっきりと叫んでいるのに。父は言う。「これは私の子、私の心にかなう者である」(マタイ3:17)。子も叫び、その上には聖なる霊がハトのように現れた。聖なる霊もまた、ハトのように降って叫ぶ。ダビデも叫ぶ。「主の声は水の上にあり、威光の神は雷鳴をとどろかせた。主は多くの水の上にある」(詩篇28:3)。しかも聖書(『教令集』第2部第1事例第1問題「Cum Script.」法文)はあなたに証言している。ヒエロバアル〔ギデオンの別名〕の祈りに応えて火が天から下り(士師記6:21)、またエリヤが祈ると、いけにえを聖別する火が送られた(列王記三18:38)と。
27. Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si merita spectes; sicut Eliam consideres, Petri quoque merita spectato, vel Pauli, qui acceptum a Domino Jesu hoc nobis mysterium tradiderunt.
PL 16, 397B27. 人物の功績ではなく、司教たちの務めを考えよ。功績を見るなら、エリヤを考えるように、ペトロの功績をも、あるいはパウロの功績をも見よ。彼らは主イエスから受けたこの奥義を我々に伝えたのである。
Ignis illis visibilis mittebatur (1, q. 1, c. Cum Script., § Ignis) , ut crederent: nobis invisibilis operatur, qui credimus: illis ad figuram, nobis ad commonitionem.
PL 16, 397B彼らには見える火が送られた(『教令集』第2部第1事例第1問題「Cum Script.」法文、§「Ignis」)。信じるためである。信じている我々には、見えない火が働く。彼らには象りのために、我々には想起のために。
Crede ergo adesse Dominum Jesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres, ibi et ego sum (Matt. XVIII, 20); quanto magis ubi est Ecclesia, ubi mysteria sua sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam!
PL 16, 397Bだから信ぜよ、司教たちの祈りに呼び求められて、主イエスが臨在することを。主は言う。「二人または三人がいるところには、私もそこにいる」(マタイ18:20)。まして、教会があり、その奥義があるところでは、主はどれほど惜しまず自らの臨在を分かち与えることか。
28. Descendisti igitur; recordare quid responderis, quod credas in Patrem, credas in Filium, credas in Spiritum sanctum.
PL 16, 397C28. あなたは〔泉に〕下った。そこで何と答えたかを思い起こせ。父を信じ、子を信じ、聖なる霊を信じる、とあなたは答えたのである。
Non habes illic: Credo in majorem et minorem et ultimum: sed eadem vocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in Filium, sicut in Patrem credis: similiter in Spiritum sanctum credas, sicut credis in Filium; hoc solo excepto, quod in crucem solius Domini Jesu fateris tibi esse credendum.
PL 16, 397Cそこであなたは、「私は、より大きい者と、より小さい者と、最後の者を信じる」とは言わない。あなたは自分の声の同じ保証によって縛られ、父を信じるのと同様に子を信じ、子を信じるのと同様に聖なる霊を信じるのである。ただ一点だけ除いて。すなわち、主イエスのみの十字架については信じなければならないと、あなたは告白する〔信条の問いのうち、子についての問いだけが「その十字架」を言うことを指す〕。
Caput VI
第VI章PL 16, 398AEgressis e fonte baptismatis quare unctio fiat in capite: cur etiam pedum lotio post baptismum; quaeve peccata utrisque remittantur. 29. Post haec utique ascendisti ad sacerdotem: considera quid secutum sit. Nonne illud quod ait David.
PL 16, 398A洗礼の泉から上がった者たちに、なぜ頭に塗油が行われるのか、また洗礼の後になぜ洗足が行われるのか、それぞれによってどの罪が赦されるのかを述べる。29. その後あなたは司教のもとに上がった。続いて起こったことを考えよ。ダビデの言うあれではないか。
Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2) ? Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 2) .
PL 16, 398A「頭にある香油が、髭に、アロンの髭に流れ落ちるように」(詩篇132:2)。これはソロモンもまた言う香油である。「汝の名は注ぎ出された香油。それゆえ若い娘たちは汝を愛し、汝を引き寄せた」(雅歌1:2)。
Quantae hodie renovatae animae dilexerunt te, Domine Jesu, dicentes: Attrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum currimus (Ibid., 3) , ut odorem resurrectionis haurirent! 30. Quare hoc fiat intellige, quia oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) .
PL 16, 398A主イエスよ、今日、いかに多くの新たにされた魂が汝を愛し、こう言ったことか。「我々を汝の後ろに引き寄せよ。我々は汝の衣の香りを慕って走る」(雅歌1:3)。復活の香りを汲み取るためである。30. なぜこれが行われるのかを理解せよ。「賢者の目は頭にある」からである(コヘレトの言葉2:14)。
Ideo in barbam defluit, id est, in gratiam juventutis; ideo in barbam Aaron, ut fias electum genus, sacerdotale, pretiosum; omnes enim in regnum Dei et in sacerdotium ungimur gratia spiritali. 31. Ascendisti de fonte, memento Evangelicae lectionis.
PL 16, 398Bそれゆえ香油は髭に流れ落ちる。すなわち青年の魅力に〔流れ落ちる〕。それゆえアロンの髭に〔流れ落ちる〕。あなたが選ばれた、祭司的な、尊い種族となるためである。我々はみな、神の国と祭司職へと、霊の恩寵によって油を塗られるからである。31. あなたは泉から上がった。福音書の朗読を思い起こせ。
Etenim Dominus noster Jesus in Evangelio lavit pedes discipulis suis. Quando venit ad Simonem Petrum, ait Petrus: Non lavas mihi pedes in aeternum (Joan. XIII, 8) ; non advertit mysterium, et ideo ministerium recusavit; quod gravari humilitatem servi crederet, si sibi obsequium domini patienter admitteret.
PL 16, 398B実に、我々の主イエスは福音書で弟子たちの足を洗った。シモン・ペトロのところに来ると、ペトロは言った。「汝が私の足を洗うことは決してない」(ヨハネ13:8)。ペトロは奥義に気づかず、それゆえ奉仕を拒んだ。主の奉仕を我慢して受け入れるなら、僕の謙遜が重荷を負わされると考えたからである。
Cui respondit Dominus: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Quo audito, Petrus: Domine, non tantum pedes, inquit, sed et manus et caput. Respondit Dominus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Ibid., 9) .
PL 16, 398B主は彼に答えた。「私が汝の足を洗わないなら、汝は私とともに分け前を持たない」。これを聞いてペトロは言った。「主よ、足だけでなく、手も頭も」。主は答えた。「洗われた者は、足を洗う以外には必要としない。全身が清いのである」(ヨハネ13:9)。
32. Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum: quando eum supplantavit serpens, et persuasit errorem (Gen. III, 6) .
PL 16, 398C32. ペトロは清かったが、足の裏を洗われる必要があった。最初の人からの継承による罪を持っていたからである。それは蛇が最初の人の足元をすくい〔supplantavit(足をすくった)は planta(足の裏)に掛けた言葉〕、誤りを説きつけたときのものである(創世記3:6)。
Ideo planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur.
PL 16, 398Cそれゆえペトロの足の裏が洗われる。相続された罪が除かれるためである。我々自身の罪は洗礼によって解き放たれるからである。
33. Simul cognosce mysterium in ipso humilitatis consistere ministerio; ait enim: Si ego lavi vobis pedes Dominus et magister; quanto magis et vos debetis lavare pedes invicem vobis (Joan. XIII. 14) !
PL 16, 398C33. また知れ、奥義は謙遜の奉仕そのものにあることを。主は言うのである。「主であり師である私が汝らの足を洗ったのなら、汝らも互いに足を洗い合わねばならない、なおさらである」(ヨハネ13:14)。
Cum enim ipse auctor salutis per obedientiam nos redemerit; quanto magis nos servuli ejus humilitatis et obedientiae exhibere debemus obsequium!
PL 16, 399A救いの創始者自身が、従順によって我々を贖ったのだから、彼の僕にすぎない我々は、謙遜と従順の奉仕を示さねばならない、なおさらである。
Caput VII
第VII章PL 16, 399AVestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari: cujus opera ut Ecclesia se nigram atque decoram diceret, effectum est.
PL 16, 399A白い衣は罪の洗い清めを示す。その働きによって、教会は自らを黒く、しかも美しいと言うに至った。
Angelos nitorem ejus sicut et Dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse Sponsae suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur.
PL 16, 399A天使たちは、主の肉に驚いたのと同じく、教会の輝きに驚いた。さらにキリスト自身が、さまざまな象りのもとに花嫁の姿を称えた。両者が互いに抱く愛情が描かれる。
34. Accepisti post haec vestimenta candida (De Consec. dist. 4, c. Accepsiti), ut esset indicium quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit Propheta: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) .
PL 16, 399A34. あなたはその後、白い衣を受けた(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Accepsiti」〔底本の綴りのまま。Accepisti の誤りらしい〕法文)。罪の包みを脱ぎ、無垢の清らかな覆いをまとったしるしである。預言者はそれについて言った。「汝がヒソプで私に注ぎかけるなら、私は清められる。汝が私を洗うなら、私は雪よりも白くされる」(詩篇50:9)。
Qui enim baptizatur, et secundum Legem et secundum Evangelium videtur esse mundatus: secundum Legem, quia hyssopi fasciculo Moyses aspergebat sanguinem agni (Exod. XII, 22) : secundum Evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in Evangelio (Matth. XVII, 2) demonstraret.
PL 16, 399B洗礼を受ける者は、律法に従っても福音に従っても清められたと見られる。律法に従うとは、モーセがヒソプの束で子羊の血を振りかけたからである(出エジプト記12:22)。福音に従うとは、キリストが福音書で復活の栄光を示したとき(マタイ17:2)、その衣が雪のように白かったからである。
Super nivem ergo dealbatur, cui culpa dimittitur. Unde et per Esaiam Dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) .
PL 16, 400Aだから、咎を赦された者は雪にまさって白くされる。それゆえ主もイザヤを通して言う。「汝らの罪が緋色のようであっても、私は雪のように白くする」(イザヤ1:18)。
35. Haec vestimenta habens Ecclesia per lavacrum regenerationis assumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) . Nigra per fragilitatem conditionis humanae, decora per gratiam: nigra, quia ex peccatoribus; decora fidei sacramento.
PL 16, 400A35. 再生の洗いを通してまとったこれらの衣を持つ教会は、雅歌で言う。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。黒いのは人間の境遇の脆さのゆえ、美しいのは恩寵のゆえである。黒いのは罪人たちから出たゆえ、美しいのは信仰の秘跡のゆえである。
Haec vestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5) ? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata!
PL 16, 400Aこれらの衣を見て、エルサレムの娘たちは驚いて言う。「白くされて上ってくるこの者は誰か」(雅歌8:5)。この者は黒かったのに、どこから急に白くされたのか。
36. Dubitaverunt etiam angeli cum resurgeret Christus, dubitaverunt Potestates coelorum videntes quod caro in coelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste Rex gloriae?
PL 16, 400A36. キリストが復活したとき、天使たちも疑った。天の諸権威も、肉が天に上るのを見て疑った。実に、彼らは言っていた。「この栄光の王は誰か」と。
Et cum alii dicerent: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae; alii dubitabant dicentes: Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 8, 9) ?
PL 16, 400Bある者たちが「汝らの君の門を上げよ。永遠の門よ、上がれ。栄光の王が入る」と言うと、他の者たちは疑って言った。「この栄光の王は誰か」(詩篇23:8, 9)。
In Esaia quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, speciosus in stola candida (Esai. LXIII, 1) ?
PL 16, 400Bイザヤにおいても、疑った天の諸力がこう言ったと、あなたは読む。「エドムから上ってくるこの者は誰か。その衣の赤さはボツラから来る。白い長衣をまとって麗しい」(イザヤ63:1)。
37. Christus autem videns Ecclesiam suam in vestimentis candidis, pro qua ipse, ut habes in Zachariae libro prophetae (Zach. III, 3) , sordida vestimenta susceperat, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam, dicit: Ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae (Cant. IV, 1) ; in cujus specie Spiritus sanctus descendit de coelo (Luc. III, 22) .
PL 16, 401A37. さてキリストは、自らの教会が白い衣をまとっているのを見て――その教会のために、ゼカリヤ書にあるとおり、キリスト自身が汚れた衣を身に引き受けた(ゼカリヤ3:3)――あるいは、再生の洗いによって清められ洗われた魂を見て、言う。「見よ、汝は美しい、私に近き者よ。見よ、汝は美しい。汝の目はハトのようだ」(雅歌4:1)。そのハトの姿で、聖なる霊は天から降った(ルカ3:22)。
目がハトのように美しいのは、そのハトの姿で聖なる霊が天から降ったからである。
38. Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua (Cantic. IV, 2, 3) . Non mediocris ista laudatio.
PL 16, 401A38. また下でこう言う。「汝の歯は、洗いから上がってきた毛を刈られた群れのようだ。どれも双子を産み、その中に不妊のものはない。汝の唇は緋色の紐のようだ」(雅歌4:2, 3)。この賛辞は並のものではない。
Primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum capere: deinde cum tondentur, deonerari superfluis.
PL 16, 401A第一に、毛を刈られたものとの快い比較による〔雅歌の「毛を刈られたもの」を山羊と取って説く〕。山羊は高所でも危険なく草を食み、切り立った所でも安全に食物を取ることを我々は知っているからである。次に、毛を刈られるとき、余分なものを取り除かれる。
Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur. 39. In iis formosa est Ecclesia.
PL 16, 401B教会はこの群れに比べられる。教会は自らのうちに魂の多くの徳を持ち、それらは洗いを通して余分な罪を脱ぎ捨て、奥義の信仰と道徳の恩寵をキリストにもたらし、主イエスの十字架を語る。39. これらのゆえに教会は美しい。
Unde ad eam Verbum Deus dicit: Tota formosa es, proxima mea; et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est.
PL 16, 401Bそれゆえ言葉である神は教会に言う。「汝はすべて美しい、私に近き者よ。汝には非難がない」。咎が沈められたからである。
Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei (Ibid., 7, 8) ; eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum.
PL 16, 401B「ここへ来よ、レバノンから、花嫁よ。ここへ来よ、レバノンから。汝は渡り、渡り切る、信仰の初めから」(雅歌4:7, 8)。教会は世界を捨てて世を渡り、キリストのもとへ渡り切ったからである。
Et iterum dicit ad eam Deus Verbum: Quid pulchra et suavis facta es charitas in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botris (Cant. VII, 6, 7) . 40. Cui respondet Ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactentem ubera matris meae?
PL 16, 402Aまた言葉である神は教会に言う。「愛よ、汝は歓びのうちに、なんと美しく愛らしくなったことか。汝の背丈はヤシに似、汝の乳房はブドウの房に似る」(雅歌7:6, 7)。40. これに教会は答える。「誰が汝を、兄弟よ、私の母の乳房を吸う者として私に与えてくれるだろうか」。
Inveniens te foris, osculabor te: et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Docebis me (Cant. VIII, 1, 2) .
PL 16, 402A「外で汝を見いだせば、私は汝に口づけする。そうしても人々は私を軽んじないだろう。私は汝を連れ、汝を私の母の家に、私を身ごもった者の奥の間に導き入れる。汝は私に教えるだろう」(雅歌8:1, 2)。
Vides quemadmodum delectata munere gratiarum, ad interiora cupit mysteria pervenire, et omnes sensus suos consecrare Christo?
PL 16, 402Aあなたは見るか。教会は恩寵の賜物に喜びながら、さらに内なる奥義に至ることを願い、自らのすべての感覚をキリストに聖別しようとしている。
Adhuc quaerit, adhuc suscitat charitatem, et suscitari sibi eam poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium, Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari.
PL 16, 402A教会はなお求め、なお愛を呼び覚まし、それが自分のために呼び覚まされるよう、エルサレムの娘たちに求める。彼女たち、すなわち信仰ある魂たちのために、花婿が自分へのいっそう豊かな愛へと促されることを願うのである。
41. Unde Dominus Jesus et ipse invitatus tantae studio charitatis, pulchritudine decoris et gratiae; quod nulla jam in ablutis delicta sorderent, dicit ad Ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Ibid., 6) ; hoc est, decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest.
PL 16, 402B41. そこで主イエスもまた、これほどの愛の熱意と、輝きと恩寵の美しさに招かれ、洗われた者たちのうちにもはや罪が汚れとして残らないので、教会に言う。「私を印として汝の心に置け、封印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。すなわち、汝は美しい、私に近き者よ、汝はすべて美しい、汝に欠けたものはない、ということである。
Pone me ut signaculum in cor tuum; quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant, et imaginem Dei praeferant, ad cujus imaginem facta es. Charitas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere, flumina undare non possint (Ibid. 7) .
PL 16, 402B「私を印として汝の心に置け」。それは、汝の信仰が満ちた秘跡によって輝くためである。汝の業もまた輝き、神の像を示すように。汝はその像に似せて造られたのである。汝の愛は、いかなる迫害によっても減ることがないように。多くの水もこれを締め出すことができず〔excludere を「締め出す」と取った。「消し去る」の意かもしれない〕、川もこれを溢れて覆うことができない愛である(雅歌8:7)。
42. Unde repete quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris (Esai. XI, 2) : et serva quod accepisti.
PL 16, 402B42. だから思い返せ、あなたが霊の印を受けたことを。知恵と理解の霊、思慮と力の霊、知識と敬虔の霊、聖なる畏れの霊である(イザヤ11:2)。そして、受けたものを守れ。
Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus; et dedit pignus Spiritus in cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicisti (II Cor. V, 2) .
PL 16, 403A父なる神はあなたに印を押し、主キリストはあなたを堅くし、霊を担保としてあなたの心の中に与えた。あなたが使徒の朗読で学んだとおりである(二コリント5:2〔刷られたまま。内容は二コリント1:22に当たる〕)。
Caput VIII
第VIII章PL 16, 403ADe mystico Dominici altaris convivio: quod ne quispiam minoris faciat, ostenditur Synagogae sacris antiquius esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit: ipso autem manna longe praestantius, cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans comparatio instituitur.
PL 16, 403A主の祭壇の奥義の宴について。誰もこれを軽んじることのないように、これが会堂の聖なる儀式より古く、メルキゼデクのいけにえにおいてすでに表されていたこと、またマナそのものよりはるかにまさること、それがキリストの体であることが示され、両者のあいだにきわめて見事な比較がなされる。
43. His abluta plebs dives insignibus, ad Christi contendit altaria, dicens: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4) ; depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae juventute, coeleste illud festinat adire convivium.
PL 16, 403A43. これらによって洗われ、標に富む民は、キリストの祭壇へ急ぎ、こう言う。「そして私は神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」(詩篇42:4)。というのも、古びた誤りの脱け殻を脱ぎ捨て、ワシのような若さに新たにされて、あの天の宴に急ぎ近づくのである。
Venit igitur, et videns sacrosanctum altare compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit.
PL 16, 403Bそこで〔民は〕来て、備えられた至聖の祭壇を見て、叫んで言う。「汝は私の目の前に食卓を備えた」。ダビデは、このように語る民を登場させて言う。「主は私を養う。私には何も欠けることがない。牧場のところに、そこに私を置いた」
Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2) . Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 16, 403B「憩いの水のほとりに私を育てた」(詩篇22:1–2)。さらに下でこう言う。「たとえ私が死の陰の只中を歩もうとも、私は悪を恐れない。汝が私とともにいるからだ。汝の杖と汝の竿、それらが私を慰めた。汝は私の目の前に、私を苦しめる者たちに対して食卓を備えた」
Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! 44. Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns (quoniam quae sunt invisibilia, non videntur, nec possunt humanis oculis comprehendi) dicat forte: Judaeis Deus manna pluit, pluit coturnices (Exod. XVI, 13) : Ecclesiae autem illi dilectae haec sunt quae praeparavit; de quibus dictum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9) .
PL 16, 403B「汝は油で私の頭を肥え太らせた。酔わせる汝の杯は何とすばらしいことか」。44. さて、次のことを考えよう。見えるものを見て(見えないものは見えず、人の目では捉えられないのだから)、誰かがひょっとしてこう言うことのないようにである。「ユダヤ人には神がマナを降らせ、ウズラを降らせた(出エジプト記16:13)。だが、愛されたあの教会には、神が備えたのはこれらのものである。これらについてはこう言われている。『目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に上ったことのないものを、神は自らを愛する者たちのために備えた』(一コリント2:9)」と。
Ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus comprobare quod et antiquiora sunt sacramenta Ecclesiae quam Synagogae, et praestantiora quam manna est.
PL 16, 404Aだから、誰もこのように言うことのないよう、教会の秘跡は会堂のそれより古く、またマナよりもまさっていることを、我々は全力で証明したい。
45. Antiquiora docet lectio Genesis quae decursa est (Gen. XIV, 18) ; Synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit (Exod. XXXIV, 1 et seq.) : Abraham vero longe anterior, qui victis hostibus, et nepote proprio recepto, cum potiretur victoria; tunc illi occurrit Melchisedech, et protulit ea quae Abraham veneratus accepit.
PL 16, 404A45. より古いことは、先に読まれた創世記の朗読が教えている(創世記14:18)。会堂はモーセの法に始まりを得たのであり(出エジプト記34:1以下)、アブラハムははるかに前の人だからである。彼は敵に勝ち、自分の甥を取り戻して勝利を手にしていたとき、そのとき彼のもとにメルキゼデクが出会い、アブラハムが敬って受け取ったものを差し出した。
Non Abraham protulit, sed Melchisedech; qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum, neque finem habens, similis autem Filio Dei: de quo ait Paulus ad Hebraeos: Quia manet sacerdos in perpetuum (Hebr. VII et seq.) ; qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex pacis.
PL 16, 404A差し出したのはアブラハムではなく、メルキゼデクである。彼は父なく、母なく、日々の始めも終わりももたず、神の子に似た者として登場させられている。彼についてパウロはヘブライ人への手紙でこう言う。「彼は永遠に祭司としてとどまる」(ヘブライ7章以下)。ラテン語に訳せば、彼は正義の王、平和の王と呼ばれる。
46. Non agnoscis quis iste sit? Potest homo esse rex justitiae, cum ipse vix justus sit? Potest esse rex pacis, cum vix possit esse pacificus?
PL 16, 404B46. あなたは、これが誰であるか分からないのか。自らがかろうじて正しい者であるにすぎない人が、正義の王となりうるか。かろうじて平和をつくる者でありうるにすぎない人が、平和の王となりうるか。
Sine matre secundum divinitatem; quia ex Patre Deo genitus est, unius substantiae cum Patre: sine patre secundum incarnationem, qui natus ex Virgine est: initium et finem non habens, quia ipse est initium et finis omnium, primus et novissimus.
PL 16, 404B神性に従えば母がない。父なる神から生まれ、父と一つの実体だからである。受肉に従えば父がない。おとめから生まれた者だからである。始めも終わりももたない。彼自身が万物の始めであり終わりであり、最初の者、最後の者だからである。
Non igitur humani, sed divini est muneris sacramentum quod accepisti, ab eo prolatum qui benedixit fidei patrem Abraham, illum cujus gratiam et gesta miraris. 47. Probatum est antiquiora esse Ecclesiae sacramenta, nunc cognosce potiora.
PL 16, 404Bだから、あなたが受けた秘跡は、人の賜物ではなく神の賜物であり、信仰の父アブラハム、すなわちあなたがその恩寵と事績に驚嘆するあの人を祝福した者によって差し出されたものである。47. 教会の秘跡のほうが古いことは証明された。今度は、よりまさっていることを知れ。
Revera (De Consec. dist. 2, c. Revera) mirabile est quod manna Deus pluerit patribus, et quotidiano coeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) .
PL 16, 404Bまことに(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Revera」法文)、神が父祖たちにマナを降らせ、彼らが日ごとの天の糧で養われたことは、驚くべきことである。それゆえこう言われている。「人は天使たちのパンを食べた」(詩篇77:25)。
Sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt: ista autem esca quam accipis, iste panis vivus qui descendit de coelo, vitae aeternae substantiam subministrat; et quicumque hunc manducaverit, non morietur in aeternum: et est corpus Christi.
PL 16, 404Cしかし、あのパンを食べた者たちは皆、荒れ野で死んだ〔底本は panem illum qui manducaverunt。「あのパンを食べた者たちは」と解した〕。だが、あなたが受けるこの食べ物、天から降ったこの生きたパンは、永遠の生命の実体を供する。これを食べる者は誰であれ、永遠に死ぬことはない。そしてそれはキリストの体である。
48. Considera nunc (De Consec. dist. 2, c. Revera, § Considera) utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi, quae utique corpus est vitae.
PL 16, 404C48. さあ考えよ(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Revera」法文、§「Considera」)。天使たちのパンと、まさしく生命の体であるキリストの肉と、どちらがまさっているか。
Manna illud e coelo, hoc supra coelum; illud coeli, hoc Domini coelorum: illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur; hoc alienum ab omni corruptione, quod quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit.
PL 16, 405Aあのマナは天から、これは天の上から。あれは天のもの、これは諸天の主のもの。あれは、翌日まで取っておけば腐敗を免れない。これはあらゆる腐敗と無縁であり、誰であれ敬虔にこれを味わう者は、腐敗を感じることができない。
Illis aqua de petra fluxit (Exod. XVII, 6) , tibi sanguis e Christo (Joan. VI, 55 et seq.) : illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Judaeus bibit, et sitit: tu cum biberis, sitire non poteris: et illud in umbra, hoc in veritate.
PL 16, 405A彼らには水が岩から流れ出たが(出エジプト記17:6)、あなたにはキリストから血が流れる(ヨハネ6:55以下)。彼らをしばしの間は水が満たしたが、あなたを血は永遠に洗い清める。ユダヤ人は飲んでも渇く。あなたは飲んだなら、渇くことはありえない。あれは影において、これは真理においてである。
49. Si illud quod miraris, umbra est; quantum istud est, cujus et umbram miraris! Audi quia umbra est quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequenti eos petra: petra autem erat Christus.
PL 16, 405A49. あなたが驚嘆するあれが影であるなら、その影にさえあなたが驚嘆するこれは、どれほど大いなるものか。父祖たちのもとで起こったのは影であることを聞け。彼は言う。「彼らは、ついて来る岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」。
Sed non in pluribus eorum complacitum est Deo; nam prostrati sunt in deserto (I Cor. X, 4, 5) . Haec autem in figura facta sunt nostra. Cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de coelo.
PL 16, 405B「しかし、彼らの多くは神に喜ばれず、荒れ野で打ち倒された」(一コリント10:4–5)。これらのことは、我々の象りとして起こったのである。あなたはよりまさるものを知った。光は影より、真理は象りより、創始者の体は天からのマナより、まさっているからである。
Caput IX
第IX章PL 16, 405BNe quis externa perculsus specie, in fide fluctuet, plurimis exemplis, quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat, in medium allatis, e pane veram Christi carnem fieri evincit.
PL 16, 405B外見に打たれて信仰において揺らぐ者のないように、自然が変えられ、あるいは打ち負かされたことの知られる多くの例を持ち出して、パンから真にキリストの肉が生じることを論証する。
Postremo nonnullis quae ad effectus ejus, utentium dispositiones ac similia pertinent, figurate propositis, tractatum claudit. 50. Forte dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus.
PL 16, 405B最後に、その効果、これを用いる者たちの心構え、またそれに類することに関わるいくつかの事柄を、比喩によって示し、論述を閉じる。50. おそらくあなたは言うだろう。「私が見るのは別のものだ。あなたはどうして、私がキリストの体を受けるのだと私に断言するのか」と。我々には、これもなお証明すべきこととして残っている。
Quantis igitur utimur exemplis! Probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit: majoremque vim esse benedictionis quam naturae; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur.
PL 16, 405Cそれゆえ、我々は何と多くの例を用いることか。証明しよう。これは自然が形づくったものではなく、祝福が聖別したものである。祝福の力は自然の力より大きく、祝福によって自然そのものさえも変えられるからである。
51. Virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens (Exod. IV, 3, 4) . Rursus prehendit caudam serpentis, et in virgae naturam revertit. Vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae?
PL 16, 405C51. モーセは杖を持っていたが、それを投げると蛇になった(出エジプト記4:3–4)。再び蛇の尾をつかむと、杖の本性に戻った。あなたはそこで、預言者の恩寵によって、蛇の本性も杖の本性も二度にわたって変えられたことを見ないか。
Currebant Aegypti flumina puro aquarum meatu, subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; et non erat potus in fluviis (Exod. VII, 20 et seq.) . Rursus a prophetae prece cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit.
PL 16, 406Aエジプトの川は水の澄んだ流れをなして流れていたが、突然、泉の脈から血が噴き出し始め、川には飲み物がなくなった(出エジプト記7:20以下)。再び預言者の祈りによって、川の血は止み、水の本性が戻った。
Circumclusus undique erat populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis vallatus, inde mari clausus: virgam levavit Moyses, separavit se aqua, et in murorum specie congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit (Exod. XIV, 21 et seq.) .
PL 16, 406Aヘブライ人の民は四方を囲まれていた。こちらはエジプト人に取り囲まれ、あちらは海に閉ざされていた。モーセが杖を挙げると、水は分かれ、城壁の姿に凝り固まり、波のあいだに歩いて渡れる道が現れた(出エジプト記14:21以下)。
Jordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium (Jos. III, 16) . Nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit.
PL 16, 406Aヨルダンは後ろへ向きを変え、自然に反して、自らの源の始まりへ戻った(ヨシュア記3:16)。海の波にせよ川の流れにせよ、その本性が変えられたことは明らかではないか。父祖たちの民は渇いていた。モーセが岩に触れると、岩から水が流れ出た。
Numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? Merrha fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset.
PL 16, 406A恩寵が自然に反して働いたからこそ、岩が、自然には持たない水を吐き出したのではないか。マラは非常に苦い川であったので、渇いた民は飲むことができなかった。
Misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit (Exod. XV, 23 et seq.) , quam infusa subito gratia temperavit. Sub Elisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est.
PL 16, 406Bモーセが水に木を投げ入れると、水の本性はその苦さを捨てた(出エジプト記15:23以下)。その苦さを、注がれた恩寵が突然和らげたのである。預言者エリシャのもとで、預言者の子らの一人から、斧の鉄が外れ落ち、たちまち沈んだ。
Rogavit Elisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam Elisaeus lignum in aquam, et ferrum natavit (IV Reg. VI, 6) . Utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus; gravior est enim ferri species, quam aquarum liquor.
PL 16, 406B鉄を失った者がエリシャに願った。するとエリシャもまた木を水に投げ入れ、鉄は浮かんだ(列王記四6:6)。これもまた自然に反して起こったことを、我々は確かに知っている。鉄の姿は、水の液よりも重いからである。
52. Advertimus igitur majoris esse virtutis gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam?
PL 16, 406B52. それゆえ我々は、恩寵が自然よりも大きな力をもつことに気づく。それなのに、なおも預言者の祝福の恩寵を数え上げるのか。
Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret (III Reg. XVIII, 38) ; quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur.
PL 16, 406B人の祝福でさえ、自然を転じさせるほどの力があったのだから(列王記三18:38)、神の聖別そのもの、主なる救い主の言葉そのものが働くところでは、何と言うべきか。実に、あなたが受けるこの秘跡は、キリストの言葉によって成し遂げられる。
Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret: non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII,
PL 16, 406Cエリヤの言葉が、天から火を降ろすほどの力をもったのなら、キリストの言葉は、元素の姿を変える力をもたないのか。全世界の業についてあなたは読んだ。「彼が言うと、それらは成り、彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5〔翻刻の区切りがここで引照を割り、詩篇の節番号「5」を次の節の頭に送っているが、刷りは段落を切らず、Psal. CXLVIII, 5. De Consec. … と一つの丸括弧に続けて組む〕)
5. De Consec., dist. 2, c. In quibus, § Cujus clare); sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas. 53. Sed quid argumentis utimur?
PL 16, 406C(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、§「Cujus clare」〔刷りではこの引照は前の節末の詩篇148:5 の引照と一つの丸括弧に続けて組まれる。頭の「5」はその詩篇の節番号で、翻刻の区切りが引照を割ったものである〕)。それゆえ、無から、存在しなかったものを作ることができたキリストの言葉は、存在するものを、そうでなかったものへと変えることができないのか。実に、事物に新しい〔本性〕を与えることは、本性を変えることに劣るわけではない。53. だが、なぜ我々は論証を用いるのか。
Suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo astruamus mysterii veritatem. Numquid naturae usus praecessit, cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consuevit.
PL 16, 407A我々自身の例を用いよう。受肉の例によって、奥義の真理を確かなものにしよう。主イエスがマリアから生まれたとき、自然の慣わしが先立ったであろうか。秩序を尋ねるなら、女は男と交わって産むのが常である。
Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine?
PL 16, 407Aそれゆえ、おとめが自然の秩序に反して産んだことは明らかである。そして、我々が成し遂げるこの体は、おとめから出たものである。主イエス自身が、自然に反しておとめから産み出されたのに、なぜあなたはここで、キリストの体において自然の秩序を求めるのか。
Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est. 54. Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26) .
PL 16, 407A十字架につけられ、葬られたキリストの肉は、まことに真の肉である。それゆえ、まことにその肉の秘跡なのである。54. 主イエス自らが叫ぶ。「これは私の体である」(マタイ26:26)。
Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur (De Consec. dist. 10, § Haec et his) . Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur.
PL 16, 407B天の言葉の祝福の前には、別の姿が名指され、聖別のあとには、体が示される(『教令集』第3部『聖別について』第10区分、§「Haec et his」)。彼自身が「自分の血」と言う。聖別の前には別のものが言われ、聖別のあとには血と呼ばれる。
Et tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod os loquitur, mens interna fateatur: quod sermo sonat, affectus sentiat.
PL 16, 407Bそしてあなたは言う。「アーメン」、すなわち「真実である」と。口が語ることを内なる精神が告白せよ。言葉が響かせることを、情が感じ取れ。
55. His igitur sacramentis pascit Ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur substantia: meritoque videns profectum ejus gratiae continentem, dicit ad eam: Quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa!
PL 16, 407B55. それゆえ、キリストは自らの教会を、これらの秘跡によって養う。これらによって魂の実体は堅くされる。そして、保たれているその恩寵の進歩を見て〔continentem の係りは定かでない。「保たれている」と取った〕、当然のことながら、彼は教会に言う。「汝の乳房は何と麗しくなったことか、私の妹、花嫁よ」
Quam decora facta sunt a vino: et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata! Favus distillans labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani.
PL 16, 407B「ぶどう酒によって何と麗しくなったことか。汝の衣の香りは、あらゆる香料にまさる。蜜を滴らせる蜂の巣が汝の唇、おお花嫁よ。蜜と乳が汝の舌の下にあり、汝の衣の香りはレバノンの香りのようだ」
Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 10 et seq.) .
PL 16, 407C「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ、閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:10以下)。
Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis, ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos.
PL 16, 407Cこれによって彼は、封じられた奥義があなたのもとにとどまるべきであることを示す。悪しき生の業によって、また貞潔への姦通によって、穢されることのないように。ふさわしくない者たちに漏らされることのないように。おしゃべりな饒舌によって、不信の者たちの間に撒き散らされることのないように。
Bona ergo debet esse fidei tuae custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret.
PL 16, 408Aそれゆえ、あなたの信仰の守りは良きものでなければならない。生と沈黙の、汚れなき全きさが保たれるように。
56. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem: et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, ipsum advocat Sponsum dicens: Exsurge aquilo, et veni auster: perfla hortum meum, et defluant unguenta mea (Ibid., 16) .
PL 16, 408A56. それゆえ教会も、天の奥義の高さを守って、より激しい風の嵐を自らから退け、芽吹く恩寵の甘美を招く。そして、自らの園がキリストに不快であるはずがないと知って、花婿自身を呼んで言う。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ。私の園に吹き渡れ、私の香油は流れ出よ」(雅歌4:16)。
Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1) . Bonas enim arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed Evangelica ubertate fecundentur (Matth. III, 10) .
PL 16, 408A「私の兄弟が自らの園に下り、その果樹の実を食べるように」(雅歌5:1)。教会は良い、実りをもたらす木々を持っているからである。それらは、その根を聖なる泉の潤いに浸し、新たな実り豊かさの芽によって良い実を結ぶようになった。もはや預言者の斧によって切り倒されることなく、福音の豊かさによって実り多くされるためである(マタイ3:10)。
57. Denique fertilitate earum etiam Dominus delectatus respondet: Ingressus sum in hortum meum, soror mea Sponsa: vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte meo (Cant. V, 1) .
PL 16, 408A57. 実に、それらの実りに主もまた喜んで、こう答える。「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は没薬を私の香油とともに摘み取り、私の食べ物を私の蜜とともに食べ、私の飲み物を私の乳とともに飲んだ」(雅歌5:1)。
Quare cibum et potum dixerit, fidelis intellige. Illud autem non dubium, quod in nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se dicit (Matth. XXV, 36) .
PL 16, 408Bなぜ食べ物と飲み物と彼が言ったのか、信仰ある者よ、悟れ。疑いのないことは、彼が我々のうちで自ら食べ、飲むということである。我々のうちに自分が牢にいると彼が言うことを、あなたが読んだとおりである(マタイ25:36)。
58. Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1) .
PL 16, 408B58. それゆえ教会も、これほどの恩寵を見て、自らの子らを励まし、近しい者たちを励まして、秘跡のもとへ駆けつけさせ、こう言う。「食べよ、私の近しい者たち、そして飲み、酔え、私の兄弟たちよ」(雅歌5:1)。
Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per Prophetam Spiritus sanctus expressit dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9) .
PL 16, 408B何を食べ、何を飲むべきかは、聖なる霊が別の箇所で、預言者を通じてあなたに示している。こう言う。「味わい、見よ、主が甘美であることを。彼に望みを置く人は幸いである」(詩篇33:9)。
In illo sacramento (De Consec. dist. 2, cap., In illo sacram.) Christus est; quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est.
PL 16, 408Cこの秘跡(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In illo sacram.」法文)の中に、キリストがいる。それはキリストの体だからである。それゆえ、それは体の食べ物ではなく、霊の食べ物である。
Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3) ; corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus Christi corpus est divini Spiritus; quia Spiritus Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) .
PL 16, 408Cそれゆえ使徒も、その予型について言う。「我々の父祖たちは霊の食べ物を食べ、霊の飲み物を飲んだ」(一コリント10:3)。実に、神の体は霊の体であり、キリストの体は神的な霊の体である。キリストは霊だからである。我々はこう読む。「我々の顔の前にある霊、主なるキリスト」(哀歌4:20)。
Et in Petri Epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21) . Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut Propheta memoravit (Psal. CIII, 15) .
PL 16, 409Aまたペトロの手紙にも、こうある。「キリストは我々のために死んだ」(一ペトロ2:21)。実に、この食べ物は我々の心を堅くし、この飲み物は、預言者が語ったとおり、人の心を喜ばせる(詩篇103:15)。
59. Unde adepti omnia, sciamus regeneratos nos esse: nec dicamus, quomodo regenerati sumus? Numquid in ventrem matris nostrae introivimus, et renati sumus? non agnosco usum naturae. Sed nullus hic naturae ordo, ubi excellentia gratiae est.
PL 16, 409A59. それゆえ、すべてを得たのだから、我々は自分が再生させられたことを知ろう。そして、「どのようにして我々は再生させられたのか。我々の母の胎に入って、再び生まれたのか。私は自然の慣わしを認めない」と言うまい。しかしここには、自然の秩序はない。恩寵の卓越があるところには。
Denique non semper usus naturae generationem facit: generatum ex Virgine Christum Dominum confitemur, et naturae ordinem denegamus.
PL 16, 410A実に、自然の慣わしが、つねに出生をもたらすわけではない。我々は、主キリストがおとめから生まれたと告白しながら、自然の秩序を否定する。
Non enim ex viro Maria concepit: sed de Spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus: Quia inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18) .
PL 16, 410Aというのも、マリアは男から身ごもったのではなく、聖なる霊によって胎に受けたのである。マタイが言うとおりである。「彼女は、聖なる霊によるものを胎に宿しているのが見いだされた」(マタイ1:18)。
Si ergo superveniens Spiritus sanctus in Virginem, conceptionem operatus est, et generationis munus implevit: non utique dubitandum est quod superveniens in fontem, vel super eos qui baptismum consequuntur, veritatem regenerationis operetur.
PL 16, 410Aそれゆえ、聖なる霊がおとめの上に臨んで受胎を働かせ、出生の務めを成就したのなら、泉の上に、また洗礼を受ける者たちの上に臨んで、再生の真理を働かせることを、疑ってはならない。