Caput I
第I章PL 16, 305A[0305] Parentibus merito curam esse majorem virginis sacrae quam reliquae sobolis. Quam praestans illa consecratio: ubi praecipue de silentio, quod virginitatis verecundiam commendat non secus atque Ecclesiam, cujus omnis gloria ab intus, et quam nos imitari convenit in orando.
PL 16, 305A両親にとって、奉献されたおとめ〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕への気遣いが他の子らへの気遣いより大きいのは当然である。その奉献はいかに卓越していることか。とりわけ沈黙について述べられる。沈黙は、おとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕の慎みを、教会を推奨するのと同じく推奨する。教会の栄光はすべて内にあり、我々は祈りにおいてこの教会を模倣するのがふさわしい。
1. Commendas mihi pignus tuum, quod aeque est meum, Ambrosiam Domini sacram: et pio affectu ejus tibi asseris praestantiorem reliqua sobole sollicitudinem.
PL 16, 305A1. あなたは、あなたの愛し子を、私にとっても等しく私のものである愛し子を、すなわち主に献げられたアンブロシアを、私に託す。そして敬虔な情から、その子への気遣いは他の子らへの気遣いにまさると主張する。
Et vere ita est apud mentem fidelem; caeteros enim instituis, ut emittas domo, atque alienis copules, istam semper tecum habebis: in caeteris quoque paternae uteris pietatis necessitudine; in hac ultra patrem procedis, votoque et studio progrederis, ut placeat Deo.
PL 16, 305A信仰ある心にとって、実際そのとおりである。他の子らは、家から送り出し、他家と結びつけるために育てるが、この子は常に自分のもとに置くからである。他の子らには父としての敬愛の絆を用いるが、この子においては父の務めを越えて進み、願いと熱意をもって、神に喜ばれるよう進むのである。
Quae cum sit praestantior causa votorum; sola tamen solvat quidquid pro se et pro omnibus filiis debes. 2. Hoc est sacrificium quod Abel obtulit ex primitivis ovium suarum fetibus (Gen. IV, 4) .
PL 16, 305Bこの子は願いのよりまさった理由であるが、それでも、あなたが自分のためにも、すべての子らのためにも負うものを、この子がただ一人ですべて果たすがよい。2. これはアベルが、自分の羊の初子の中から献げた献げ物である(創世記4:4)。
Quod et Apostolus prae caeteris laudat, ad Corinthios dicens: Quoniam qui statuit in corde suo firmus, et judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit.
PL 16, 305B使徒もこれを他のものにまさって称賛し、コリントの人々に宛てて言う。「自分の心の中で堅く定め、自分の心の中で、自分のおとめを守ると決めた者は、善い行いをしている」。
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 37, 38) .
PL 16, 305B「それゆえ、自分のおとめを結婚させる者は善い行いをしており、結婚させない者は、さらにまさる行いをしている」(一コリント7:37, 38)。
Unde pulchre David cum descripsisset Ecclesiae gratiam, cujus omnis intus est gloria, non foris (in bonis enim cogitationibus, atque immaculato castitatis affectu, et sincerae proposito conscientiae summa est laus), subtexuit dicens: Afferentur Regi virgines post eam (Psalm. XLIV, 15, 16) .
PL 16, 305Bそれゆえダビデは、教会の恩寵を描いたとき——その栄光はすべて内にあり、外にはない(善い思いと、汚れなき貞潔の情と、純粋な良心の志にこそ、最高の称賛があるからである)——美しくこう続けた。「王に、彼女のあとから、おとめたちが連れて来られる」(詩篇44:15, 16)。
Et conversus ad dominum Patrem: Proxime, inquit, ejus afferentur tibi: afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis.
PL 16, 305Cそして主なる父に向き直って言う。「彼女に最も近い者たちが、汝のもとに連れて来られる。喜びと歓呼のうちに連れて来られ、王の神殿に導かれる」。
3. Quae est proxima, nisi quae Christo propinquat, cui dicit Verbum: Exsurge, veni, proxima m e mosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit (Cant. II, 10, 11) ?
PL 16, 305C3. 最も近い者とは誰か。キリストに近づく者でなくて何であろうか。言葉は彼女に言う。「起きよ、来い、私の近しい者、私の美しい者〔底本は proxima m e mosa mea と崩れている。proxima mea, formosa mea と読んだ〕、私のハトよ。見よ、冬は過ぎ去った」(雅歌2:10, 11)。
Antequam Verbum Dei reciperet, hyems erat inhonora, sine fructu: ubi Verbum Dei recepit, et mundus ei est crucifixus, aestas est facta. Denique fervore sancti Spiritus vaporata, flos esse coepit, et spirare odorem fidei, fragrantiam castitatis, suavitatem gratiae.
PL 16, 306A神の言葉を受け入れる前、冬は栄えなく、実りがなかった。神の言葉を受け入れると、世界は彼女に対して十字架につけられ、夏となった。実に聖なる霊の熱に暖められて、彼女は花となり始め、信仰の香り、貞潔の芳香、恩寵の甘美を放ち始めた。
4. Unde et alibi addit: Oculi tui columbae extra taciturnitatem tuam (Cant. IV, 1) ; eo quod tota spiritalis et simplex sicut columba, in cujus specie visus est a Joanne descendere Spiritus sanctus, spiritalia videat, et noverit ea quae viderit tacere mysteria.
PL 16, 306A4. それゆえ別の箇所でもこう加えて言う。「汝の目はハト、汝の沈黙の外にある」(雅歌4:1)。全く霊的で、ハトのように素直な者は——ヨハネは、聖なる霊がハトの姿で降るのを見た——霊的なものを見、見た奥義を黙することを知っているからである。
Non enim mediocris virtus tacere; est enim et tempus tacendi, sicut tempus loquendi, sicut et scriptum est: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem (Esai. L, 4) .
PL 16, 306A黙することは並の徳ではない。語る時があるように、黙する時もあるからである。こう書かれているとおりである。「主は私に学びの舌を与える。いつ言葉を語るべきかを、私が知るためである」(イザヤ50:4)。
5. Virginitatis itaque dos quaedam est verecundia, quae commendatur silentio. Ideo et Ecclesiae gloria intus est, non utique in multiloquio, sed in sensibus vel in penetralibus sacramentorum, sicut ipsa dicit ad Sponsum: Quis dabit te fratrem mihi lactantem ubera matris meae?
PL 16, 306B5. それゆえ、おとめの身の持参金のようなものは慎みであり、それは沈黙によって推奨される。だから教会の栄光も内にある。多弁にではなく、感覚の中に、あるいは秘義の奥まった所にある。教会自身が花婿に向かって言うとおりである。「誰が汝を、私の母の乳房を吸う兄弟として、私に与えてくれるだろうか」。
Inveniens te foris osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te, et ducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 1, 2) . Et supra ait: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) .
PL 16, 306B「外で汝を見いだして、私は汝に口づけしよう。そして、彼らは私を軽んじないだろう。私は汝を連れて行き、私の母の家へ、私を身ごもった女の奥の間へと汝を導こう」(雅歌8:1, 2)。また前の箇所で言う。「王は私を自分の寝室に導き入れた」(雅歌1:3)。
6. Foris osculatur Ecclesia Christum, et ab eo in cubiculum introducitur. Osculatus est eam foris, quando Tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psalm. XVIII, 6) .
PL 16, 306B6. 教会は外でキリストに口づけし、彼によって寝室に導き入れられる。彼が教会に外で口づけしたのは、「花婿のように、その婚礼の間から出て、巨人のように道を走ることに喜び躍った」ときである(詩篇18:6)。
Tamquam gigas foris est; quia non rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi accepit (Phil. II, 6, 7) . Foris ergo factus est, qui erat intus. Vide illum intus, quando legis quod in sinu est patris: cognosce illum foris, quando nos quaerit, ut redimat.
PL 16, 306C彼は巨人のように外にいる。「自分が神と等しくあることを略奪とは考えず、僕の姿を取った」からである(フィリピ2:6, 7)。こうして、内にいた者が外のものとなった。父の懐にいると読むときは、彼を内に見よ。我々を探し求めて贖うときは、彼を外に知れ。
Foris sibi factus est, ut mihi intus esset, et fieret medius nostrum. 7. Ibi ergo simus, ubi Christus medius est, radicatus et fixus in cordibus nostris.
PL 16, 307A彼は自分にとって外のものとなった。私にとって内にいるため、また我々の真ん中に立つものとなるためである。7. それゆえ、キリストが真ん中に立つ所、我々の心に根を張り、据えられた所に、我々もいよう。
Et ideo sicut ipse praecepit: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6) , et effunde super te animam tuam; cubiculum tuum interiorum secretum est, cubiculum tuum conscientia tua est.
PL 16, 307Aだから、彼自身が命じたとおり、「祈るときは、汝の寝室に入れ」(マタイ6:6)。そして、あなたの魂をあなたの上に注ぎ出せ。あなたの寝室とは内奥の隠れ場であり、あなたの寝室とはあなたの良心である。
Denique Ecclesiastes tibi dicit: Et quidem in conscientia tua regi ne maledixeris, et in penetralibus cubiculorum ne maledicto devoveris divitem (Eccles. X, 20) .
PL 16, 307A実に、コヘレトはあなたに言う。「汝の良心においてすら、王を呪うな。寝室の奥まった所でも、富める者を呪いに委ねるな」(コヘレトの言葉10:20)。
Ibi ergo ora et ora in occulto, ut audiat te qui in occulto audit: et ora sine ira et disceptatione, abdicato occulto dedecoris (I Tim. II, 8) : Justus enim non proditionem criminis metuit, sed contagionem.
PL 16, 307Aそれゆえそこで祈れ。隠れた所で祈れ。隠れた所で聞く者〔神〕が、あなたの祈りを聞くためである。そして怒りと争いなしに祈れ。恥となる隠し事を退けて(一テモテ2:8)。正しい人が恐れるのは、罪が露見することではなく、罪に染まることだからである。
Caput II
第II章PL 16, 307BOrationem inchoari debere a Dei laudibus, et post exposita postulata nostra in gratiarum actiones desinere. Eamdem pace ac tranquillitate commendandam; qua occasione Evangelicus locus quam luculentissime explicatur, quem jubentur observare virgines.
PL 16, 307B祈りは神への賛美から始め、我々の願いを述べたのち、感謝で終えるべきである。また、祈りは平和と静けさのうちに勧められるべきである。この機会に、おとめたちが守るよう命じられている福音書の箇所が、この上なく明快に説き明かされる。
8. Quam bona oratio cum misericordia! Bona oratio quae ordinem servat, ut primo a divinis inchoemus laudibus. Si enim cum apud hominem agimus, benevolum volumus judicem facere, quanto magis cum Dominum nostrum precamur!
PL 16, 307B8. 慈しみを伴う祈りは何と善いことか。順序を守る祈りは善い。まず神への賛美から始めるのである。実に、人の前で訴えを述べるとき、我々は裁く者を好意的にしようと願うのだから、我々の主に祈るときは、なおさらそうであろう。
Primo ergo immolemus Deo sacrificium laudis; unde et Apostolus ait: Obsecro ergo primo omnium fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1) .
PL 16, 307Bそれゆえ、まず神に賛美の献げ物を献げよう。だから使徒も言う。「そこで私は、まず第一に、祈り、懇願、請願、感謝がなされるよう勧める」(一テモテ2:1)。
9. Doceat te Davidicus psalmus octavus, qui coepit a Dei laudibus: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 2 et seq.) .
PL 16, 307C9. ダビデの第八の詩篇があなたを教えるように。それは神への賛美から始まった。「主よ、我々の主よ、汝の名は全地においていかに驚くべきことか。汝の壮麗は天の上に高く挙げられたからである。幼子と乳飲み子の口から、汝は賛美を成し遂げた」(詩篇8:2以下)。
Hactenus oratio: inde sequitur obsecratio, ut destruatur inimicus: postulatio, ut lunam et stellas videat; lunam Ecclesiam, stellas filios Ecclesiae, coelestis gratiae luce fulgentes: et quod petit, prophetico spiritu visurum se esse promittit: gratiarum actio, quod tuetur Dominus hominem, et hunc limum corporis nostri divina visitatione confirmat; vel quod homini animantium genera universa subjecit.
PL 16, 307Cここまでが祈りである。そこから懇願が続く。敵が滅ぼされるように、という懇願である。請願は、月と星を見るように、というものである。月とは教会、星とは教会の子ら、天の恩寵の光に輝く者たちである。そして彼は、自分が求めるものを見るであろうと、預言の霊によって約束する。感謝は、主が人を守り、我々の体のこの泥を神の訪れによって堅くするからであり、またあらゆる種類の生き物を人に従わせたからである。
10. Similiter et Dominica oratio omnia comprehendit, quam vulgare non opus est. Tu autem qui legis, quemadmodum distinguere debeas recognosce; praecipue tamen, ut dixi, commendanda est oratio, sicut praemisi, placiditate animi et tranquillitate; ut unusquisque sibi constet et congruat, et fiat illud quod scriptum est: Si duobus ex vobis convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet a Patre meo, qui in coelis est.
PL 16, 308A10. 同様に、主の祈りもすべてを含む。それを広く言い立てる必要はない。しかし読むあなたは、〔祈りの諸部分を〕どう区別すべきかをよく考えよ。とはいえ、すでに述べ、先に示したとおり、とりわけ祈りは、心の穏やかさと静けさによって推奨されねばならない。各人が自分自身と一致し調和し、書かれていることが成るためである。「汝らのうち二人が地上で心を合わせるなら、求めるどんな事についても、天にいる私の父によって成る」。
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 19, 20) . 11. Qui sunt isti duo, nisi anima et corpus?
PL 16, 308A「二人または三人が私の名によって集まる所には、私は彼らの真ん中にいる」(マタイ18:19, 20)。11. この二人とは誰か。魂と体でなくて何であろうか。
Unde et Paulus castigabat carnem suam, et servituti redigebat (I Cor. IX, 27) ; ut esset animae tamquam imperatrici suae caro subdita, et mentis imperiis obtemperaret; ne esset in uno homine dissidium, ac bellum intra se gereret, et legi mentis repugnaret lex corporis.
PL 16, 308Aだからパウロは自分の肉を懲らしめ、隷従させた(一コリント9:27)。魂が女帝のようであり、肉がそれに服して精神の命令に従うためである。一人の人の内に不和が生じ、自分の内で戦いが起こり、精神の法に体の法が逆らうことがないためである。
Duo igitur ista diversa ratione quadam et pace jungebat, secundum quod ipse asseruit dicens: Quia Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit, inimicitias in carne sua (Ephes. II, 14) ; ne id ageret, quod nollet: atque id faceret, quod odisset.
PL 16, 308Bそれゆえ彼は、この相異なる二つを、ある道理と平和によって結び合わせていた。自ら断言しているとおりである。「キリストは我々の平和であり、二つのものを一つにし、垣の中間の壁を解いた。敵意を、自らの肉において〔解いた〕」(エフェソ2:14)。それは、望まないことをしないため、また憎むことをしないためであった。
Isti ergo sunt duo, anima et caro. Unde et David ait: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) , quam adversariam animae suae nosset. 12. Quae tamen duo, ut evidentius exprimamus, non solum duo sunt, sed etiam duo homines, unus interior, alter exterior.
PL 16, 308Bそれゆえこの二つとは、魂と肉である。だからダビデも言う。「肉が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇55:5)。ダビデは、肉が自分の魂に敵対するものと知っていたのである。12. しかし、この二つは、よりはっきり言い表すなら、ただ二つであるだけでなく、二人の人でもある。一人は内なる人、もう一人は外なる人である。
Isti duo si sibi propositi aequalitate concurrant, ut cogitationes factis, et cogitationibus facta conveniant; vitae nostrae rota sine ulla offensione volvetur, ut quemadmodum scriptum est: Fiat vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19) .
PL 16, 308Cこの二つが、目指す所の等しさによって一つになり、思いが行いに、行いが思いに合致するなら、我々の命の車輪は、いかなる躓きもなく回るであろう。書かれているとおり、「汝の雷の声が車輪の中にあるように」(詩篇76:19)。
Isti igitur duo unum sunt; nec solum unum, sed unus homo. Unde et Apostolus ait: Ut duos conderet in uno homine, faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso . . . . ut in utrisque accessum habeamus in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II, 15 et seq.) .
PL 16, 308Cそれゆえこの二つは一つである。ただ一つであるだけでなく、一人の人である。だから使徒も言う。「二つを一人の人の内に造り、平和をつくり、両者を一つの体において神と和解させ、十字架によって、自らの内に敵意を殺して……我々が、両者において、一つの霊のうちに父のもとへの道を持つためである」(エフェソ2:15以下)。
13. Sunt etiam duo homines, vetus et novus. Vetus ille peccato obnoxius et obsoletus, ac vestimenti veteris similitudine attritus et scissus, quem in baptismate affigimus cruci.
PL 16, 308C13. 古い人と新しい人という、二人の人もある。古い人は罪に服し、擦り切れており、古い衣のようにすり減って裂けている。我々は洗礼において、この人を十字架に釘づける。
Unde Apostolus ait: Quia vetus homo noster simul affixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6) . Vetus ergo affigitur, ut moriatur peccato; ut novus resurgat, qui renovatur per gratiam. Diximus de duobus.
PL 16, 309Aだから使徒は言う。「我々の古い人は、罪の体が滅ぼされ、もはや罪に仕えないために、共に十字架につけられた」(ローマ6:6)。古い人が釘づけられるのは、罪に対して死ぬためであり、恩寵によって新たにされる新しい人がよみがえるためである。二つについて述べた。
14. Fortasse dicat aliquis: Quid de tribus dicis, quoniam sic habet Scriptura: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20) ?
PL 16, 309A14. おそらく誰かが言うであろう。「三つについては、あなたは何と言うのか。聖書にはこうあるのだから。『実に、二人または三人が私の名によって集まる所には、私は彼らの真ん中にいる』(マタイ18:20)」。
Hinc quoque ratio manifesta est; quia idem Apostolus dicit: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Jesu Christi serventur (I Thess. V, 23).
PL 16, 309Aこれにも明白な理がある。同じ使徒が言うからである。「平和の神自身が、汝らをすべてにおいて聖なるものとするように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの到来の日に、完全なまま、非難されるところなく保たれるように」(一テサロニケ5:23)。
Ubi ergo tres isti integri, ibi Christus est in medio eorum: qui hos tres intus gubernat et regit, ac fideli pace componit.
PL 16, 309Bそれゆえ、この三つが完全である所に、キリストは彼らの真ん中にいる。彼はこの三つを内から導き治め、信実な平和によって整える。
15. Haec igitur tria integra prae caeteris in se virgo custodiat; ut nullam det sacrae virginitatis querelam, et sit inoffensa, sine ruga, sine macula.
PL 16, 309B15. それゆえ、おとめは他の何にもまして、この三つを完全なまま自らの内に守るがよい。聖なるおとめの身について、非難を一つも与えず、躓きなく、しわもしみもないようにである。
De qua licet frequentibus libris dixerimus, tamen memorati pignoris causa, hunc ad te librum condendum arbitrati sumus.
PL 16, 309Bこれについては、多くの書で述べたが、それでも、先に述べた愛し子のために、この書をあなたに宛てて書き上げるべきだと考えた。
Caput III
第III章PL 16, 309BCulpandum non esse femineum sexum cui a Deo tanta dona collata fuerint: Deum enim idcirco non statim atque homo creatus est, illum approbasse, tum quia ejus dignitas non in corpore, sed in anima et in divina imagine consistat, tum quia tantum in operis totius fine laudandus homo, ac demum quia nondum creata erat mulier, quae et ex ipso formata est, et cum ipso magni sacramenti figuram erat expressura; ex quo et nomen accepisse ipsa declaratur.
PL 16, 309B神から女にこれほどの賜物が授けられた以上、女という性は咎められるべきではない。神が、人が造られるや直ちに彼を是認しなかったのは、一つには、人の尊厳が体にではなく魂と神の像にあるからであり、一つには、人は業全体の終わりにおいてこそ称賛されるべきだからであり、さらに、まだ女が造られていなかったからでもある。女は彼から形づくられ、また彼とともに大きな秘義の象りを表すはずであった。彼女がその彼から名をも受けたことが示されている。
16. Bona virginitas, quae sexum utrumque non solum absolvit a crimine, verum etiam provocavit ad gratiam. Accusamus autem plerumque femineum sexum, quod erroris causam invexerit: et non consideramus quanto justius in nos objurgatio retorqueatur.
PL 16, 309C16. おとめの身は善いものである。それは両性を罪の訴えから解き放っただけでなく、恩寵へと招きさえした。ところが我々は、女という性が誤りの原因を持ち込んだと、しばしば非難する。そして、その非難が我々自身にどれほど正当に跳ね返るかを考えない。
Nam ut repetamus a principio, et rerum exordia interrogemus, quantum ei delatum sit, investigabimus: et quam in misera conditionis humanae fragilitate femina tamen invenerit gratiam.
PL 16, 309C始まりに遡り、物事の起源を問うて、女にどれほどのものが授けられたかを調べよう。人間の境遇の惨めな弱さの中にあっても、女が恩寵を見いだしたことを。
17. Nam cum omnia opera sua laudaverit Deus, coelum, terram, maria, noctem et diem, quod iste profecerit ad usum laboris, illa ad fructum quietis, laudaverit feras bestias; ubi ad hominem ventum est, solus non videtur esse laudatus, propter quem omnia generata sunt (Gen. II, 10 et seq.) .
PL 16, 309C17. 神は自らのすべての業を称賛した——天、地、海、夜と昼(昼は労働の用に、夜は憩いの実りに役立つ)、また野の獣までも称賛した。ところが人に至ると、彼だけは称賛されなかったように見える。人のためにこそ万物は生み出されたのに(創世記2:10以下)。
Quae igitur causa est, nisi forte ea, quia alia in specie sunt, homo in occulto? Nihil in bestiis plus reperias, quam quod videtur: in homine nihil est inferius, quam quod videtur; qui cum ex animo constet et corpore, hoc utique in eo servit, quod videtur: illud quoque in eo regit, quod non videtur.
PL 16, 309Dその理由は何か。他のものは外見にあるが、人は隠れた所にあるからではないか。獣には、見えるもの以上のものを見いだすことはない。人においては、見えるものより低いものはない。人は心と体から成るので、その人において、見える部分は仕え、見えない部分は治める。
18. Merito ergo alia in exordio laudantur, istius laudatio non promitur, sed reservatur; quia aliorum gratia foris, hujus intus est: aliorum in nativitate, hujus in corde.
PL 16, 310A18. それゆえ、他のものは始めに称賛されるが、この者の称賛は表されず、取っておかれる。他のものの魅力は外にあるが、この者の魅力は内にある。他のものは誕生にあり、この者は心にあるからである。
Quid enim tam altum et tam profundum, quam mens hominis, quae quasi involucro quodam corporis tegitur et occultatur; ut eam haud facile quisquam introspicere et speculari queat?
PL 16, 310A実に、人の精神ほど高く深いものがあろうか。それは体という包みのようなものに覆われ隠されているので、誰かがそれを覗き見、窺い見ることは容易でない。
Ideo ergo homo non ante laudatur, quia non in forensi pelle, sed in interiore homine ante probandus, sic praedicandus est: quem praeclare definivit apostolus Petrus dicens absconditum esse cordis hominem in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples (I Petr. III, 4) .
PL 16, 310Aそれゆえ人がまず称賛されないのは、外皮においてではなく、内なる人においてまず試されたのちに、そう宣べられるべきだからである。使徒ペトロはこの人を見事に定義して、「心の隠れた人、静かで慎ましい霊の朽ちなさのうちにあり、神の前で富める者」と言った(一ペトロ3:4)。
19. Merito ergo differtur, ut sequatur fenerata ejus laudatio: cujus dilatio non dispendium, sed incrementum est. Nemo ergo se despiciat quasi vilem, nec contuitu corporis sese aestimet.
PL 16, 310B19. それゆえ称賛が延ばされるのは当然であり、そうして利子を生んだ称賛が続く。その延期は損失ではなく増加である。だから誰も、卑しい者のように自らを軽んじてはならず、体の外見によって自らを評価してもならない。
Nam etsi dixerit sanctus Job: Nudus exivi de ventre matris meae, nudus et hinc abibo (Job. I, 21) ; habuit tamen quo non solum inter homines, sed etiam apud Deum dives inveniretur. 20. Quid autem locupletius, quam quod ad imaginem Dei est ac similitudinem?
PL 16, 310B聖なるヨブは、「私は裸で母の胎から出た。裸でここから去るだろう」と言ったが(ヨブ記1:21)、それでも彼は、人々の間でだけでなく、神のもとでも富める者と認められる拠り所を持っていた。20. 神の像と似姿にあるもの以上に富むものがあろうか。
Ad imaginem autem interior est homo, non iste exterior: ille qui sensu aestimatur, non oculis comprehenditur. Ille ergo nobis spectandus est, qui serius investigatur. Ideo Deus non putavit hominis fabricam esse laudandam; quia major ejus in virtute est portio.
PL 16, 310B像にあるのは内なる人であって、この外なる人ではない。それは、感覚で見積もられ、目では捉えられない者である。それゆえ、我々が目を向けるべきは、のちに探り当てられるこの人である。だから神は、人の造形を称賛すべきものとは考えなかった。人のより大きな部分は徳にあるからである。
Praeclara quidem species, et praestantior caeteris animantibus: sed irrationabilia corporis specie aestimentur; ea autem quae rationis plena sunt, communem laudem sequestrent.
PL 16, 310C姿は確かに見事で、他の生き物にまさる。しかし、理性のないものは体の姿によって評価されるがよい。理性に満ちたものは、〔体の〕共通の称賛を脇に置くがよい〔sequestrent は「脇に置く」の意に取った〕。
21. Homo igitur mihi non tam vultu quam affectu admirandus emineat atque excellat; ut in his laudetur, in quibus etiam Deus prophetico judicio laudatur, de quo scriptum est: Terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5) : cujus opera coram Deo luceant, qui bona jugibus operibus facta contexat; et ideo laudatio ejus non in exordio, sed in fine est: nemo enim nisi legitime certaverit, coronatur.
PL 16, 310C21. それゆえ人は、顔つきによってよりも、心の情によって、私に感嘆すべき者として際立ち、すぐれてあるように。神が預言者の判断において称賛されるのと同じ点において、人も称賛されるように。神について書かれている。「人の子らの上に、その計らいにおいて畏るべき者」(詩篇65:5)。その人の業が神の前で輝き、善く成されたことを絶え間ない業で織りなすように。それゆえその称賛は始めにではなく終わりにある。実に、正しく競わなければ、誰も冠を受けないからである。
Ideoque Sapiens tibi dicit: Ante mortem non laudes hominem quemquam (Eccles. XI, 30) . Qua ratione hoc dixerit, superioribus docuit dicens: Quia in fine hominis nudantur opera ejus (Ibid., 29) .
PL 16, 310Cだから知者はあなたに言う。「死の前に、誰をも称賛するな」(集会の書11:30〔ミーニュの引照は Eccles. と刷る。内容は集会の書に当たる〕)。なぜそう言ったかは、先の箇所で教えた。「人の終わりに、その業はあらわにされる」からである(集会の書11:29)。
22. Spectemus tertium, in quo manifestavit Deus sententiam suam; cum enim fecisset hominem et posuisset in paradiso operari et custodire, dixit non esse bonum solum esse hominem. Faciamus, inquit, ei adjutorium secundum se (Gen. II, 18) .
PL 16, 310D22. 第三の点を見よう。そこで神は自らの判断をあらわにした。神は人を造り、楽園に置いて耕し守らせたのち、人が独りでいるのは良くないと言った。「彼のために、彼にふさわしい助け手を造ろう」と言う(創世記2:18)。
Sine muliere igitur homo non habet laudem, in muliere praedicatur. Nam cum dicit non esse bonum solum esse hominem, confirmat utique bonum esse hominum genus, si virili sexui femineus sexus accedat.
PL 16, 311Aそれゆえ、女なしには人に称賛はなく、女において人は称えられる。実に、人が独りでいるのは良くないと言うとき、男の性に女の性が加わるなら、人類は善いものであると、確かに確認しているのである。
23. Simul illud considerandum, quia ille de terra factus et limo est, ista de viro. Et caro quidem limus; sed ille adhuc informis, iste formatus.
PL 16, 311A23. 同時にこのことも考えねばならない。男は地と泥から造られ、女は男から造られたということである。肉もまた泥ではある。しかしあの〔地の〕泥はなお形がなく、この〔男の肉という〕泥は形づくられていた〔ille と iste はともに limus(泥)を受けると取った。iste を ista の誤りと見て「女は形づくられていた」とも読める〕。
24. Jam illud praeclarum Apostolicum arcessamus exemplum, quod habemus scriptum: Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32).
PL 16, 311A24. 次に、使徒の見事な例を引こう。我々には書かれている。「人は父と母を離れて、自分の妻に結び合い、二人は一つの肉となる。この秘義は大きい。私は、キリストと教会に関して言う」(エフェソ5:31, 32)。
Advertimus itaque per mulierem coeleste illud impletum esse mysterium Ecclesiae, in ea gratiam figuratam, propter quam Christus descendit, et aeternum illud opus humanae redemptionis absolvit.
PL 16, 311Bこうして我々は、女を通して、教会の、あの天の奥義が成就し、女の内に恩寵が象られていることに気づく。その恩寵のためにキリストは降り、人間の贖いというあの永遠の業を成し遂げた。
Unde et Adam vocavit nomen mulieris suae vitam (Gen. II, 23) ; nam et in populis per mulierem successionis humanae series et propago diffunditur, et per Ecclesiam vita confertur aeterna.
PL 16, 311Bだからアダムも自分の妻の名を「生命」と呼んだ(創世記2:23)。実に、諸々の民の中でも女を通して人間の継承の列と子孫が広がり、教会を通して永遠の生命が授けられるのである。
Caput IV
第IV章PL 16, 311BMulieris quam viri levius fuisse peccatum evinci disparitate sexus, tentationis ratione, divina sententia et responsionibus amborum. Post quae adversus mulierum tentationes viris remedia praecipiuntur: in his maxime earumdem jejunantium imitatio.
PL 16, 311B女の罪が男の罪より軽かったことは、性の違い、誘惑の次第、神の宣告、双方の答えによって証明される。その後、女たちの誘惑に対して男たちに処方が命じられる。その中では、断食する女たちを模倣することがとりわけ命じられる。
25. Sane negare non possumus quod erraverit mulier. Quid miraris tamen si erraverit et infirmior lapsus est sexus, cum sit lapsus etiam fortior? Mulier excusationem habet in peccato, vir non habet.
PL 16, 311B25. 確かに、女が誤ったことを否定することはできない。しかし、より弱い性が堕ちたことに、何を驚くのか。より強い性もまた堕ちたのに。女には罪における弁明があるが、男にはない。
Illa ut Scriptura asserit, a sapientissimo omnium serpente decepta est, tu a muliere: id est, illam superior creatura decepit, te inferior; te enim mulier decepit, illam malus licet, tamen angelus.
PL 16, 311C聖書が断言するとおり、女は万物のうち最も賢い蛇に欺かれたが、あなたは女に欺かれた。すなわち、女を欺いたのは上位の被造物であり、あなたを欺いたのは下位の者である。あなたを欺いたのは女であり、女を欺いたのは、悪ではあるが、それでも天使だからである。
Si tu inferiori non potuisti resistere, quomodo illa potuit superiori? Culpa tua illam absolvit. 26. Si de merito culpae dubitas, interrogemus sententiam. Illi dictum est: In tristitia paries filios, et ad virum conversio tua, et ipse tibi dominabitur (Ibid., 16) .
PL 16, 311Cもしあなたが下位の者に抵抗できなかったのなら、どうして女が上位の者に抵抗できただろうか。あなたの咎が女を免じている。26. 咎の軽重について疑うなら、宣告に問おう。女には言われた。「汝は悲しみのうちに子らを産み、汝の向きは夫に向かい、夫は汝を支配する」(創世記〔3〕:16)。
Viro autem dicitur: Terra es, et in terram ibis (Ibid., 19) . Et vere justa sententia; quandoquidem si Adam quod a Domino Deo audierat, servare non potuit, quomodo potuit servare mulier quod audivit a viro?
PL 16, 311C男には言われる。「汝は土であり、土へと行く」(創世記〔3〕:19)。まことに正しい宣告である。アダムが主なる神から聞いたことを守れなかったのなら、女は男から聞いたことをどうして守れただろうか。
Si illum Dei vox non confirmavit, quomodo istam vox confirmaret humana? 27. Denique Adam conventus, quod contra divina quae coram audierat praecepta, gustasset, nihil habuit quod diceret, nisi quod sibi mulier dedisset, et manducasset: mulier autem ait; Serpens traduxit me, et manducavi (Ibid. 13) .
PL 16, 311D神の声がアダムを確かにしなかったのなら、人の声がどうして女を確かにしただろうか。27. 実に、アダムは問い詰められたとき、面と向かって聞いていた神の命令に背いて食べたことについて、言うべきことを持たず、ただ女が自分に与えたので食べたと言うほかなかった。一方、女は言う。「蛇が私を惑わし、私は食べた」(創世記〔3〕:13)。
Quanto major mulieris absolutio! Ille arguitur, haec interrogatur. Adde illud, quod et prior culpam fatetur; etenim quae se dicit esse seductam, testatur errorem. Erroris igitur medicina confessio est. 28. In judicio ipso quanto clementior mulier viro!
PL 16, 312A女の免責のなんと大きいことか。男は責められ、女は問われる。さらに、女のほうが先に咎を告白している。自分が惑わされたと言う者は、自分の誤りを証言しているのである。したがって誤りの治療は告白である。28. 裁きそのものにおいて、女は男よりどれほど寛大か。
Ille mulierem suam accusavit; ista serpentem, hoc est, nec accusata crimen retorsit: sed ipsum accusatorem suum maluit, si posset, absolvere quam ligare. 29. Habes igitur et culpae absolutionem in confessione, et sententiae in exsecutione.
PL 16, 312A男は自分の妻を訴えたが、女は蛇を訴えた。すなわち、訴えられても罪を投げ返さず、自分を訴える者〔男〕自身を、できるなら、縛るよりは免じることを望んだ。29. こうしてあなたは、咎の免除を告白のうちに、宣告の免除をその執行のうちに見いだす。
In tristitia, inquit, paries filios. Condemnationis suae pondus agnoscit, munus poenalis conditionis exsequitur. Pro te mulier doloribus suis militat, et remunerationem ex poena invenit; ut per filios per quos affligitur, liberetur.
PL 16, 312B「悲しみのうちに、汝は子らを産む」と〔神は〕言う。女は自分の断罪の重みを認め、刑罰を伴う境遇の務めを果たす。あなたのために女は自らの苦痛のうちで戦い、刑罰から報いを見いだす。その苦しみの原因である子らによって解き放たれるためである。
Facta est itaque gratia ex injuria, salus ex infirmitate; scriptum est enim: Quia salva erit per filiorum generationem (I Tim. II, 15) . Cum salute itaque parit, quos in tristitia parturivit: et ad laudem educat, quos peperit cum dolore.
PL 16, 312Bこうして不当な仕打ちから恩寵が、弱さから救いが生じた。書かれているからである。「彼女は、子らを産むことによって救われる」(一テモテ2:15)。したがって救いとともに、悲しみのうちに産み苦しんだ子らを産み、苦痛のうちに産んだ子らを、称賛へと育てる。
30. Sed dicis, o vir, quia mulier tentatio fuerit viri. Verum est. Jam si est decora, ecce alia tentatio.
PL 16, 312B30. しかし、男よ、あなたは言う、女は男の誘惑であったと。それは本当である。さらに女が美しいなら、見よ、別の誘惑である。
Tamen Abrahae descendenti in Aegyptum uxoris pulchritudo non nocuit, immo magis profuit; honoratus est enim per uxorem, non ludibrio habitus in uxore (Gen. XII, 16, 20) . Cur autem tu vultus decorem in conjuge magis quam morum requiris?
PL 16, 312Bしかしアブラハムがエジプトに下ったとき、妻の美しさは彼を害さず、むしろ益となった。実に彼は妻によって栄誉を受け、妻のゆえに嘲りを受けなかったのである(創世記12:16, 20)。ところであなたはなぜ、妻に、品性よりも顔の美しさを求めるのか。
Placeat uxor honestate magis quam pulchritudine. Illa eligatur quae Saram moribus referat.
PL 16, 312C妻は美しさよりも品位によって気に入られるがよい。サラの品性を映す女が選ばれるがよい。
Non est vitium mulieris esse quod nascitur: sed vitium viri est quaerere in uxore quo saepe tentatur; in quo si infirmior fuerit, mulier ipsa labatur: si fortior, vir periclitetur.
PL 16, 312C生まれつきのとおりであることは、女の欠点ではない。妻の中に、しばしば自分が誘惑されるものを求めることが、男の欠点である。その点で女がより弱ければ〔infirmior の主語は定かでない。女と取った〕、女自身が堕ち、より強ければ、男が危うくなる。
Non possumus reprehendere divini artificis opus; sed quem delectat corporis pulchritudo, multo magis illa delectet venustas, quae ad imaginem Dei est intus, non foris comptior.
PL 16, 312C我々は神の匠の作品を非難することはできない。しかし、体の美しさに喜ぶ者は、神の像にかたどられた優美さにこそ、はるかに喜ぶがよい。それは外ではなく内にあって、より飾られている。
31. Si ergo uxor tentatio est, esto cautior, quaere remedium adversus tentationis periculum: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis tentationem (Matth. XVI, 13) . Dominus hoc dixit, vir audivit, mulier implevit.
PL 16, 312C31. それゆえ妻が誘惑であるなら、いっそう用心深くあれ。誘惑の危うさに対する処方を求めよ。「目を覚まして祈れ、誘惑に陥らないように」と〔主は〕言う(マタイ16:13〔刷られた引照のまま。この句はマタイ26:41に当たる〕)。主がこれを言い、男は聞き、女が成し遂げた。
Quotidie mulieres jejunant, et non indicta praestant jejunia: peccatum agnoscunt, accersunt remedium. Semel de interdicto mulier manducavit, et quotidie jejunio solvit. Qui secutus es errantem, sequere corrigentem.
PL 16, 312C女たちは毎日断食し、命じられてもいない断食を行っている。罪を認め、処方を求めているのである。女は一度、禁じられたものを食べ、毎日断食で償っている。誤る者に従ったあなたは、正す者に従え。
Ambo manducastis, cur sola jejunat; hoc est, ambo deliquistis, cur sola remedium quaerit errori?
PL 16, 313A二人とも食べたのに、なぜ女だけが断食するのか。すなわち、二人とも罪を犯したのに、なぜ女だけが誤りの処方を求めるのか。
Caput V
第V章PL 16, 313AEvam damnationis sententia in Sara tamquam solutam esse, sed multo magis in Maria, quae virginitate integra Deum genuit, nec non ejusdem virtutis signum extulit.
PL 16, 313Aエバは断罪の宣告からサラにおいていわば解かれたが、マリアにおいてはなおさらそうであった。マリアはおとめの身を損なわずに神を産み、同じ徳のしるしをも掲げた。
Quam impudenter ipsam virginem perseverasse negarint haeretici, quorum argumenta ex Evangeliis petita diluuntur. 32. Veni, Eva, jam sobria; veni, Eva, etsi in te aliquando intemperans, sed jam in prole jejuna.
PL 16, 313A異端者たちは、この〔マリア〕自身がおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕であり続けたことを、いかに恥知らずにも否んできたことか。彼らの論拠は福音書から取られているが、それは解きほぐされる。32. 来い、エバよ、今や節度ある者として。来い、エバよ、かつては自分の内で放埒であったが、今や子孫においては断食する者として。
Veni, Eva, jam talis, ut non de paradiso excludaris, sed rapiaris ad coelum. Veni, Eva, jam Sara, quae parias filios non in tristitia, sed in exsultatione: non in moerore, sed risu. Isaac tibi multiplex nascetur.
PL 16, 313A来い、エバよ、今や、楽園から締め出されるのではなく、天へと引き上げられる者として。来い、エバよ、今やサラとなり、悲しみのうちにではなく歓びのうちに、嘆きのうちにではなく笑いのうちに子らを産む者として。イサクが、あなたに、幾倍にもなって生まれるであろう。
Veni iterum, Eva, jam Sara, de qua dicatur viro: Audi Sarai uxorem tuam (Gen. XXI, 12) . Sis tu licet viro subdita, quia esse te decet; cito tamen solvisti sententiam, ut vir te audire jubeatur.
PL 16, 313B再び来い、エバよ、今やサラとなり、夫にこう言われる者として。「汝の妻サライに聞け」(創世記21:12)。あなたが夫に服するのは、そうあるのがふさわしいのだから、構わない。しかしあなたは、夫があなたに聞くよう命じられるほどに、すみやかに宣告を解いた。
33. Si typum Christi illa pariendo a viro meretur audiri, quantum proficit sexus qui Christum, salva tamen virginitate, generavit! Veni ergo, Eva, jam Maria, quae nobis non solum virginitatis incentivum attulit, sed etiam Deum intulit.
PL 16, 313B33. もしサラがキリストの予型を産むことによって夫に聞かれるに値したのなら、おとめの身を損なわずにキリストを産んだ性は、どれほど進んだことか。ゆえに来い、エバよ、今やマリアとなり、我々におとめの身への励ましをもたらしただけでなく、神をも〔世に〕もたらした者として。
Unde laetus et exsultans tanto munere dicit Esaias: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Esai. VII, 14) , quod est interpretatum, nobiscum Deus (Matth. I, 23) . Unde hoc munus?
PL 16, 313Bそれゆえイザヤは、この賜物に喜び躍って言う。「見よ、おとめが胎に宿り、男の子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる」(イザヤ7:14)。それは、「神は我々とともにいる」と訳される(マタイ1:23)。この賜物はどこから来たのか。
Non de terra utique, sed de coelo vas sibi hoc per quod descenderet Christus elegit, et sacravit templum pudoris. Per unam descendit, sed multas vocavit. Unde et speciale Maria Domini hoc nomen invenit, quod significat: Deus ex genere meo.
PL 16, 313Cもちろん地からではなく、天からである〔Non de terra utique, sed de coelo は前の問いへの答えと取った。「地からではなく天から器を選んだ」とも読める〕。キリストは、それを通って降るためのこの器を自らのために選び、恥じらいの神殿を聖別した。一人の女を通して降り、しかし多くの女を招いた。だからマリアは、主の特別なこの名を見いだした〔Maria Domini の構文は定かでない。Domini を「名」に係けて取った〕。その名は「神は私の種族から」を意味する。
34. Dictae sunt et ante Mariae multae: nam et Maria soror Aaron dicta fuit (Exod. XV, 20, 23) ; sed illa Maria amaritudo maris vocabatur.
PL 16, 314A34. マリアと呼ばれた女は以前にも多くいた。実にアロンの姉もマリアと呼ばれた(出エジプト記15:20, 23)。しかしそのマリアは「海の苦さ」と呼ばれていた。
Venit ergo Dominus in amaritudinem fragilitatis humanae, ut conditionis amaritudo dulcesceret, Verbi coelestis suavitate et gratia temperata.
PL 16, 314Aそれゆえ主は、人の弱さの苦さの中に来た。境遇の苦さが、天の言葉の甘さと恩寵によって和らげられ、甘くなるためである。
Hoc significavit fons Merrha per lignum dulcoratus; eo quod populus nationum amarus ante peccatis, vel caro nostra temperamento passionis Dominicae in usus alteros mutaretur.
PL 16, 314Aこのことをメラの泉が、木によって甘くされたことで示した。以前は罪で苦かった諸民族の民、あるいは我々の肉が、主の受難による和らげによって、別の用途へと変えられるためである。
35. Egregia igitur Maria, quae signum sacrae virginitatis extulit, et intemeratae integritatis pium Christo vexillum erexit. Et tamen cum omnes ad cultum virginitatis sanctae Mariae advocentur exemplo, fuerunt qui eam negarent virginem perseverasse.
PL 16, 314A35. それゆえ、聖なるおとめの身のしるしを掲げ、汚されぬ無傷さの敬虔な旗をキリストのために立てたマリアは卓越している。しかし、すべての者が聖なるマリアの例によって、おとめの身の崇敬へと招かれているのに、彼女がおとめであり続けたことを否んだ者たちがいた。
Hoc tantum sacrilegium silere jamdudum maluimus: sed quia causa vocavit in medium, ita ut ejus prolapsionis etiam Episcopus argueretur, indemnatum non putamus relinquendum; et maxime quia et mulierem eam legimus, sicut qui in Cana Galilaeae ipse Dominus ait dicenti sibi: Vinum non habent, fili, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 3, 5) ?
PL 16, 314Bこれほどの冒瀆については、すでに久しく黙しておくことを選んできた。だが、事柄が公の場へと呼び出し、その過ち〔の嫌疑〕のゆえに司教までが責められるほどになったので〔ある司教がこの誤りのかどで咎められたことを言う。本文は名を挙げない〕、断罪されぬまま放置すべきではないと考える。ことに、我々は彼女が「女」と呼ばれるのも読むからである。ガリラヤのカナで、主自身が、「ぶどう酒がありません、子よ」と言った彼女に答えた〔底本は sicut qui in Cana。崩れていると見て、「のように」と取った〕。「女よ、私と汝に何のかかわりがあるのか」(ヨハネ2:3, 5)。
Et alibi legimus quod dixerit Matthaeus de Joseph et Maria: Inventa est antequam convenirent, in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18) . Et infra: Non cognovit eam, donec peperit (Ibid., 19) . Et iterum de Joseph: Noluit eam traducere (Matth. XII, 47) .
PL 16, 314Bまた別の箇所で、マタイがヨセフとマリアについてこう言ったと読む。「二人が一緒になる前に、聖なる霊によって胎に宿していることが見いだされた」(マタイ1:18)。さらにその少しあとに。「子を産むまで、彼女を知らなかった」(マタイ1:19〔刷られた引照のまま。この句はマタイ1:25に当たる〕)。そして再びヨセフについて。「彼女を晒し者にすることを望まなかった」(マタイ12:47〔刷られた引照のまま。この句はマタイ1:19に当たる〕)。
Et fratres Domini videntur significare, quod de Maria suscepti sint. Et Apostolus ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4) .
PL 16, 314Bまた「主の兄弟たち」は、マリアから生まれたことを示しているように見える。そして使徒は言う。「時の満ちるに及んで、神は自らの子を、女から生まれ、律法の下に生まれた者として遣わした」(ガラテヤ4:4)。
Quae singula enodanda nobis sunt ut qui illa legit, sermonis hujusmodi vinculo non alligetur. Respondeamus itaque suo ordine. 36. De mulieris nomine quid moveamur? Ad sexum retulit; non enim corruptelae, sed sexus vocabulum est. Vulgi usus non praejudicat veritati.
PL 16, 315A我々はこれらを一つ一つ解きほぐさねばならない。それを読む者が、この種の論の鎖に縛られないためである。そこで順を追って答えよう。36. 「女」という名について、何を気にかけることがあろうか。それは性に関わるのであって、汚れではなく性の呼び名である。世俗の用法は真理を損なわない。
Denique virginitas primum hoc nomen accepit; nam cum sumpsisset Deus unam de costis Adae, et supplevisset carnem in locum ipsius: Aedificavit, inquit, eam in mulierem (Gen. II, 22) . Utique adhuc virum non cognoverat, et jam mulier vocabatur.
PL 16, 315A実に、おとめの身がまずこの名を受けた。神がアダムのあばら骨の一つを取り、その場所に肉を補ったとき、「彼女を女へと築き上げた」と言うからである(創世記2:22)。もちろんまだ男を知らなかったのに、すでに女と呼ばれていた。
Rationem quoque nominis hujus Scriptura non tacuit dicens: Quia dixit Adam: Os de ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est (Ibid., 23) . Quia sumpta est, inquit, de viro suo, non quia virum experta.
PL 16, 315A聖書はこの名の理由も黙してはいない。こう言う。「アダムは言った。これは私の骨からの骨、私の肉からの肉。これは女と呼ばれる。男から取られたからである」(創世記2:23)。「男から取られたから」と聖書は言うのであって、「男を知ったから」ではない。
Itaque quamdiu in paradiso fuit, mulier vocata est, et cognita viro non erat: ubi autem ejecta est de paradiso, tunc legitur quia Adam cognovit Evam mulierem suam, et tunc concepit et peperit filium (Gen. IV, 1) . Primus igitur solutus est nodus.
PL 16, 315Bこうして彼女は楽園にいた間は女と呼ばれ、男に知られてはいなかった。しかし楽園から追い出されてから、「アダムは自分の妻エバを知り、そのとき身ごもって子を産んだ」と読まれる(創世記4:1)。こうして最初の結び目が解かれた。
37. Secunda quaestio, quia scriptum est, Antequam convenirent, inventa est in utero habens (Matth. I, 18) . Consuetudo autem divinae Scripturae ea est, ut causam quae suscepta est, astruat, incidentem differat.
PL 16, 315B37. 第二の問いは、「二人が一緒になる前に、彼女は胎に宿していることが見いだされた」と書かれていることである(マタイ1:18)。しかし神の聖書の慣いは、引き受けた主題を確立し、付随する事柄を後回しにすることである。
38. Quo solvitur etiam tertia quaestio, qua dictum est: Non cognovit eam, donec peperit Filium (Ibid., 19) . Quid ergo? Postea cognovit? Minime. Denique habes scriptum: Ego sum Deus, et donec senescatis, ego sum (Esai. XLVI, 4) .
PL 16, 315B38. これによって第三の問いも解かれる。「彼は、彼女が子を産むまで、彼女を知らなかった」と言われているものである(マタイ1:19)。では何か。その後は知ったのか。決してそうではない。実に、あなたはこう書かれているのを持つ。「私は神である。汝らが年老いるまで、私はある」(イザヤ46:4)。
Numquid igitur postquam senuerunt, quibus donec dictum erat, Deus esse desivit? Item in prophetia David legimus: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) .
PL 16, 315Cでは、彼らが老いたのちは、「まで」と言われた相手に対して、神は神であることをやめたのか。同様にダビデの預言にこう読む。「主は私の主に言った。私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(詩篇109:1)。
Numquid subjectis populis nationum, qui ante videbantur inimici, cum salutis auctorem negarent, simulacris servirent, ad dexteram Patris Filius sedere desivit, aut in perpetuum non sedebit?
PL 16, 315Cでは、かつて敵と見え、救いの創始者を否み、偶像に仕えていた諸民族の民が従えられたのちに、子は父の右に座すことをやめたのか。あるいは永遠に座さないのか。
39. Quid autem praejudicat Mariae, si coelestis consilii mysterium Joseph non intellexit, et putavit virginem non esse, quam praegnantem videret?
PL 16, 315C39. また、天の計画の奥義をヨセフが理解せず、身ごもっているのを見た女はおとめではないと思ったとしても、それがマリアにとって何の不利になろうか。
Resurrectionem ejus angeli ignoraverunt, quod significant versiculi: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 7, 8) ?
PL 16, 315C天使たちはキリストの復活を知らなかった。それを次の詩句が示す。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入るであろう。この栄光の王とは誰か」(詩篇23:7, 8)。
Interrogant quasi ignorent; et alii respondent: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio, ipse est Rex gloriae.
PL 16, 316A彼らは知らないかのように尋ね、別の者たちが答える。「強く力ある主、戦いに力ある主、彼こそ栄光の王である」。
Et repetivit Propheta eosdem versiculos, et nihilominus illi quasi ignorantes iterum interrogaverunt; sic enim scriptum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae (Ibid. 9, 10) ?
PL 16, 316Aそして預言者は同じ詩句を繰り返し、それでも彼らは知らないかのように再び尋ねた。実にこう書かれている。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入るであろう。この栄光の王とは誰か」(詩篇23:9, 10)。
Quomodo ergo homo potuit divinum scire secretum, quod angeli nesciebant? Et in Esaiae libro habes: Quis est iste, qui advenit ex Edom; rubor vestimentorum ejus ex Bosor (Esai. LXIII, 1) ? Et utique minus erat hominem resurrexisse, quam virginem parturisse.
PL 16, 316Aそれならば、天使たちが知らなかった神の秘密を、どうして人が知り得たのか。またイザヤの書にもこうある。「エドムから来るこの者は誰か。その衣の赤さはボツラから来る」(イザヤ63:1)。そして確かに、人が復活したことは、おとめが産んだことよりも小さな事であった。
Etenim jam Eliae precibus, Elisaei orationibus mortui resurrexerant (III Reg. XVII, 22) : numquam autem ante, numquam postea virgo generavit (IV Reg. IV, 17) .
PL 16, 316Aというのも、すでにエリヤの祈りにより、エリシャの祈願により、死者たちがよみがえっていた(列王記三17:22)。しかし以前にも以後にも、おとめが産んだことはなかった(列王記四4:17)。
40. Hoc autem opinatus est quod traduceret eam quasi ream, antequam ab angelo moneretur (Matth. I, 20) : postea autem quasi fidelis nec dubius virginitatis ejus servavit oraculum.
PL 16, 316B40. 彼が、彼女を咎ある者として晒し者にしようと思ったのは、天使に告げられる前のことである(マタイ1:20)。しかしその後は、忠実な者として、疑うことなく、彼女のおとめの身についての託宣を守った。
Caput VI
第VI章PL 16, 316BSolutis aliis duabus circa eamdem rem objectionibus, additur absurdum illud futurum fuisse, si Christus matrem in virginitate non perseveraturam elegisset, aut ei praeclarissima virginitatis munera denegasset.
PL 16, 316B他の二つの異論が同じ事柄をめぐって解かれたのち、さらに次のことが付け加えられる。もしキリストが、おとめの身にとどまり続けない女を母に選んだとすれば、あるいは母に、おとめの身のもっとも輝かしい賜物を拒んだとすれば、それは不条理であったことになる。
41. Nec illud moveat, quod ait: Quia Joseph accepit conjugem suam, et profectus est in Aegyptum (Matth. I, 24); desponsata enim viro conjugis nomen accepit.
PL 16, 316B41. また、「ヨセフは自分の妻を迎え、エジプトへ出発した」(マタイ1:24)と言われていることも、人を動揺させてはならない。許婚となった女は、夫に対して妻という名を受けたからである。
Cum enim initiatur conjugium (27, q. 2, Cum initiatur, 1 et 2) , tunc conjugii nomen adsciscitur; non enim defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Denique cum jungitur puella, conjugium est, non cum virili admixtione cognoscitur.
PL 16, 316C結婚が始められるとき(『教令集』第27事例第2問題「Cum initiatur」第1・2法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、そのとき結婚の名が付されるのである。結婚をなすのは、おとめの身が損なわれることではなく、結婚の約定だからである。実に、少女が結ばれるとき、それが結婚なのであって、男との交わりによって〔女が〕知られるときではない。
42. Quod autem fuit desponsata connubio, licet alibi plenius dixerimus, libare nunc satis est causam coelestis mysterii; ut ab his qui Mariam gravi utero cernerent, non adulterium virginitatis, sed desponsatae partus legitimus crederetur.
PL 16, 316C42. 許婚として結婚の関係に入ったことについては、別の箇所でより詳しく述べたが、今は天の奥義の理由に軽く触れれば足りる。すなわち、マリアが身重の腹であるのを見る者たちに、おとめの身の姦通ではなく、許婚の女の正当な出産であると信じさせるためであった。
Maluit enim Dominus aliquos de sua generatione, quam de matris pudore dubitare. 43. Fratres autem gentis, et generis, populi quoque consortium nuncupari docet Dominus ipse, qui dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23) .
PL 16, 316C主は、母の恥じらいについて疑う者がいるよりも、自分の誕生について疑う者がいることを選んだからである。43. 兄弟とは、民族や血筋、また民の連帯をも指して呼ばれることを、主自身が教えている。主は言う。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げよう。教会の中で、私は汝を賛美する」(詩篇21:23)。
Paulus quoque ait: Optabam ego anathema esse pro fratribus meis (Rom. IX, 3) . Potuerunt autem fratres esse ex Joseph, non ex Maria. Quod quidem si quis diligentius prosequatur, inveniet.
PL 16, 317Aパウロもまた言う。「私は、私の兄弟たちのために、自分が呪われた者となることを願っていた」(ローマ9:3)。ところで兄弟たちは、ヨセフから出た者でありえたが、マリアから出た者ではありえない。これは、より入念に追う者があれば、実際に見いだすであろう。
Nos ea prosequenda non putavimus, quoniam fraternum nomen liquet pluribus esse commune. 44. An vero Dominus Jesus eam sibi matrem eligeret, quae virili semine aulam posset incestare coelestem, quasi eam cui impossibile esset virginalis pudoris servare custodiam?
PL 16, 317A我々は、それを追う必要はないと考えた。兄弟という名が多くの者に共通であることは明らかだからである。44. それとも、主イエスは、男の種によって天の広間を汚しかねない女を、自分の母に選ぶであろうか。あたかも、おとめの恥じらいの守りを保つことが、彼女には不可能であるかのように。
Cujus exemplo caeterae ad integritatis studium provocantur, ipsa ab hujusmodi quod per se caeteris propositum foret, munere deviaret. 45. Et quae esset, cui majus quam matri Dominus meritum reponeret, praemium reservaret?
PL 16, 317A他の女たちが無傷さへの熱意へと促されるのは彼女の手本によるのに、その彼女自身が、彼女を通して他の女たちに示されるはずの、このような賜物から逸れたというのか。45. また、主が母に対するよりも大きな功績の報いを貯え、褒賞を取っておく相手が、どんな女であろうか。
Nulli enim uberiora quam virginitati deputavit munera, sicut Scriptura nos docet. Sic enim per Esaiam Dominus locutus est: Ne dicat spado, quia ego sum lignum aridum.
PL 16, 317B実に、主は誰にも、おとめの身に対してよりも豊かな賜物を割り当てなかった。聖書が我々に教えるとおりである。主はイザヤを通して、こう語った。「宦官は、『私は枯れた木だ』と言ってはならない」。
Haec dicit Dominus spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem, et filiorum et filiarum nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 3 et seq.) .
PL 16, 317B主は宦官たちにこう言う。「私の命令を守り、私の望むことを選び、私の契約を固く守る者は誰であれ、私は彼らに、私の家の中、私の城壁の中に、いっそう優れた、名のある場所を与え、息子たち娘たちの永遠の名を彼らに与える。彼らは尽きることがない」(イザヤ56:3以下)。
Aliis promittit ut non deficiant: matrem suam deficere patiebatur? Sed non deficit Maria, non deficit virginitatis magistra; nec fieri poterat ut quae Deum portaverat, portandum hominem arbitraretur: nec Joseph vir justus in hanc prorupisset amentiam, ut matri Domini corporeo concubitu misceretur.
PL 16, 317B他の者たちには、尽きることがないと約束するのに、自分の母が尽きるのを許したであろうか。しかしマリアは尽きない。おとめの身の師〔である彼女〕は尽きない。神を担った女が、このうえ人を〔胎に〕担うべきだと考えることは、ありえなかった〔portandum hominem の意味は定かでない。夫によって人の子を宿すことを言うと取った〕。正しい人ヨセフも、主の母と体の交わりで交わるというこの狂気に突き進むことはなかったであろう。
Caput VII
第VII章PL 16, 317CUbi probatum est Mariam perseverasse in integritate virginea, ex eo quod in matrem discipulo data fuerit; confirmatur virginitatis propositum ab ea minime mutari potuisse, cujus tanta constantia in Filii passione, tantaque virtus in Baptistae exsultatione praefulserit.
PL 16, 317Cマリアが母として弟子に与えられたことから、彼女が終生おとめの無傷さのうちにとどまったことが証明されたので、さらに、おとめの身の志が彼女によって変えられることは決してありえなかったことが確認される。子の受難における彼女のこれほどの不動の心と、洗礼者が躍ったときの彼女のこれほどの徳が、はっきりと現れていたからである。
46. Sed tamen Maria suis, non alienis moribus defendatur. Non defecit, ut dixi. Ipse testis est Filius Dei, qui cum esset in cruce, discipulum matri commendabat ut filium: discipulo eam tradebat ut matrem (Joan. XIX, 26, 27) .
PL 16, 317C46. しかしマリアは、他人の流儀ではなく、彼女自身の流儀によって弁護されるがよい。彼女は、私が述べたとおり、尽きなかった。神の子自身が証人である。十字架の上にあったとき、彼は弟子を子として母に託し、彼女を母として弟子に渡した(ヨハネ19:26, 27)。
Docuit hoc Joannes, qui mystica magis scripsit; alii enim Evangelistae scripserunt quod in passione Domini terra contremuit, sol refugit, persecutoribus venia postulata est: iste dilectus Domini, qui e pectore ejus hauserat secreta sapientiae, et piae voluntatis arcana ab aliis dicta (Matth. XXVII, 51 et seq.) praeteriens, hoc diligentius prosecutus est, ut maternae virginitatis perseverantiam suo judicio comprobaret (Joan. XIII, 23) ; quasi filius de matris pudore sollicitus, ne quis eam tanto convicio temeratae integritatis aspergeret.
PL 16, 318Aこれを教えたのはヨハネであった。彼は奥義に関することをより多く書いた者である。他の福音書記者たちは、主の受難のとき地が震え、太陽が退き、迫害者たちのために赦しが願われたと書いた。しかし、この主の愛する者は、主の胸から知恵の秘密と、敬虔な意志の奥深い事柄を汲み取った者であり、他の者たちが語った事柄(マタイ27:51以下)を〔あえて〕通り過ぎて〔ab aliis dicta の係りは定かでない。「他の者たちが語った事柄」を通り過ぎた、と取った〕、母のおとめの身が最後まで保たれたことを自分の判断で確かめるために、これをいっそう丹念に追った(ヨハネ13:23)。それは、あたかも子が母の恥じらいを案じて、誰も彼女に、無傷さを汚したというこれほどの非難を浴びせることのないようにするかのようであった。
47. Dignum quippe erat ut qui latroni veniam donabat, matrem dubio pudoris absolveret. Dicit enim ad matrem: Mulier, ecce filius tuus. Dicit et ad discipulum: Ecce mater tua (Luc. XXIII, 43) . Ipse est discipulus, cui mater commendatur.
PL 16, 318A47. 実に、盗賊に赦しを与えた者が、母を恥じらいの疑いから解くのは、ふさわしいことであった。彼は母に言う。「女よ、見よ、汝の子である」。弟子にも言う。「見よ、汝の母である」(ルカ23:43)〔ミーニュの引照はルカ23:43 で、これは直前の「盗賊に赦しを与えた」に当たる。引用の句はヨハネ19:26–27 にある〕。母が託されたのは、その弟子である。
Quomodo marito uxorem tolleret, si fuerat Maria mixta conjugio, aut usum tori conjugalis agnoverat? 48. Claudite ora, impii: aperite aures, pii: audite quid Christus loquatur.
PL 16, 318Bどうして夫から妻を取り上げることがあろうか。もしマリアが結婚で交わっていたなら、あるいは結婚の床の習いを知っていたなら。48. 口を閉じよ、不敬虔な者たちよ。耳を開け、敬虔な者たちよ。キリストが何を語るか聞け。
Testatur de cruce Dominus Jesus (Joan. XIX, 26) , et paulisper publicam differt salutem, ne matrem inhonoram relinquat. Subscribitur Joannes testamento Christi.
PL 16, 318B主イエスは十字架から証しし(ヨハネ19:26)、公の救いをしばらく延ばして、母を名誉なきままに残すことのないようにする。ヨハネはキリストの遺言に署名する。
Legatur matri pudoris defensio, testimonium integritatis: legatur et discipulo matris custodia, pietatis gratia. Et ex illo suscepit eam discipulus in sua (Ibid. 27) . Non utique Christus faciebat divortium, non Maria relinquebat virum.
PL 16, 318B母には、恥じらいの弁護と無傷さの証しが遺贈される。弟子には、母の保護と敬虔の恩寵が遺贈される。「その時から、弟子は彼女を自分のもとに迎えた」(ヨハネ19:27)。キリストが離縁を行ったのでは決してなく、マリアが夫を捨てたのでもない。
Sed cum quo virgo habitare debebat, quam cum eo quem filii haeredem, integritatis sciret esse custodem? 49. Stabat ante crucem mater, et fugientibus viris, stabat intrepida. Videte utrum pudorem mutare potuerit mater Jesu, quae animum non mutavit.
PL 16, 318Bでは、おとめは誰と住むべきであっただろうか。子の相続人であり、無傷さの守り手であると知っている者とのほかに。49. 母は十字架の前に立っていた。男たちが逃げ去る中でも、恐れずに立っていた。見よ、イエスの母が、心を変えなかったのに、恥じらいを変えることなどできたであろうか。
Spectabat piis oculis filii vulnera, per quem sciebat omnibus futuram redemptionem. Stabat non degeneri mater spectaculo, quae non metuebat peremptorem. Pendebat in cruce filius, mater se persecutoribus offerebat.
PL 16, 318C彼女は敬虔な目で、子の傷を見つめていた。その子によって、万人に贖いが来ることを知っていたからである。母は、卑しからぬ見ものとして立っていた。殺す者を恐れなかったからである。子は十字架に懸かっており、母は迫害者たちに自分を差し出していた。
Si hoc solum esset, ut ante filium prosterneretur, laudandus pietatis affectus, quod superstes filio esse nolebat: sin vero ut cum filio moreretur, cum eodem gestiebat resurgere, non ignara mysterii quod genuisset resurrecturum: simul quae publico usui impendi mortem filii noverat, praestolabatur si forte etiam sua morte publico muneri aliquid adderetur.
PL 16, 318Cもし彼女の目的がただ、子の前にひれ伏すことだけであったなら、称えられるべきは敬虔の情であり、子に生き残ることを望まなかったという点にある。だがもし、子とともに死ぬためであったなら、彼女は同じ子とともによみがえることをも切望していた。自分の産んだ者がよみがえるという奥義を知らなかったわけではないからである。同時に、子の死が公の益のために費やされることを知っていた彼女は、もしや自分の死によっても公の務めに何かが加わるのではないかと、待ち構えていた。
Sed Christi passio adjutorio non eguit, sicut ipse Dominus longe ante praedixit: Et respexi, et non erat auxiliator: et attendi, et nemo suscipiebat; et liberabo eos brachio meo (Esai. LXIII, 5) .
PL 16, 319Aしかしキリストの受難は助力を必要としなかった。主自身が、はるか前に予告したとおりである。「私は見回したが、助ける者はなかった。目を向けたが、誰も支える者はいなかった。私は自分の腕で彼らを解き放つ」(イザヤ63:5)。
50. Quomodo ergo extorqueri potuit integritas Mariae, quae fugientibus apostolis, supplicia non metuebat, sed ipsa se offerebat periculis?
PL 16, 319A50. それでは、使徒たちが逃げ去る中で刑罰を恐れず、みずから危険に身を差し出したマリアの無傷さが、どうして奪い取られえただろうか。
Cujus tanta gratia, ut non solum in se virginitatis gratiam reservaret, sed etiam his quos viseret, integritatis insigne conferret. Visitavit Joannem Baptistam, et in utero matris priusquam nasceretur, exsilivit (Luc. I, 41) .
PL 16, 319A彼女の恩寵はきわめて大きく、自分のうちにおとめの身の恩寵を保っただけでなく、訪れた人々にも無傷さの印を授けるほどであった。彼女は洗礼者ヨハネを訪ね、ヨハネは母の胎内で、生まれる前に躍り上がった(ルカ1:41)。
Ad vocem Mariae exsultavit infantulus, obsecutus antequam genitus. Nec immerito mansit integer corpore, quem tribus mensibus oleo quodam suae praesentiae et integritatis unguento Domini mater exercuit.
PL 16, 319Aマリアの声に、幼子は喜び躍った。生まれる前に従ったのである。主の母が三か月のあいだ、いわば自分の臨在の油、無傷さの香油によって鍛えた者が、体において無傷のままとどまったのは、当然であった。
Eademque postea Joanni Evangelistae est tradita conjugium nescienti. Unde non miror prae caeteris locutum mysteria divina, cui praesto erat aula coelestium sacramentorum.
PL 16, 319B同じ彼女は、のちに、結婚を知らない福音書記者ヨハネに託された。それゆえ私は、彼が他の誰よりも神の奥義を語ったことを不思議に思わない。彼の前には、天の秘義の広間が備わっていたのである。
Caput VIII
第VIII章PL 16, 319BEzechielis testimonia, et potissimum quod habet de porta non aperienda, in Mariam quadrare; utpote per quam non reseratam transierit solus Christus, sicque illam confortaverit, ut postea ne Josepho quidem patefacta sit.
PL 16, 319Bエゼキエルの証言、とりわけ開かれてはならない門についての証言は、マリアに当てはまる。キリストだけが、開けられないままの彼女を通って行き、そして彼女をこのように固めたので、のちにはヨセフにさえ開かれなかった。
51. Nunc mihi dicant qui hanc quaestionem serunt, quid est quod ait Dominus per prophetam: Nunc revocabo captivitatem Jacob, et miserebor adhuc domus Israel (Ezech. XXXIX, 25) .
PL 16, 319B51. さて、この問いをまく者たちは、主が預言者を通して言う次の言葉が何であるか、私に言うがよい。「今、私はヤコブの捕囚を回復し、なおイスラエルの家を憐れむ」(エゼキエル39:25)。
Et infra, Congregabo, inquit, de gentibus eos, et congregabo illos de regionibus nationum, et sanctificabor in his in conspectu gentium: et scient quod ego sum Dominus Deus ipsorum, dum apparebo illis inter nationes; et non avertam amplius faciem meam ab eis, pro eo quod effudi iram meam in domum Israel, dicit Dominus (Ibid., 27 et seq.) .
PL 16, 319Cさらに下で、主は言う。「私は彼らを諸国民の中から集め、諸民族の地方から彼らを集める。私は諸国民の目の前で、彼らのうちに聖とされる。彼らは、私が彼ら自身の主なる神であることを知る。私が諸民族の中で彼らに現れるときに。私はもはや、私の顔を彼らから背けない。私が自分の怒りをイスラエルの家に注いだからである、と主は言う」(エゼキエル39:27以下)。
52. Et infra dicit propheta vidisse se in monte alto nimis aedificationem civitatis (Ezech. XL, 2 et seq.) , cujus portae plurimae significantur; una tamen clausa describitur, de qua sic ait: Et converti me secundum viam portae sanctorum exterioris, quae respicit ad Orientem, et haec erat clausa.
PL 16, 319C52. さらに下で、預言者は、きわめて高い山の上に都の建造物を見たと述べ(エゼキエル40:2以下)、その門はいくつも示されるが、そのうち一つは閉ざされたものとして描かれる。それについて彼はこう言う。「私は向きを変え、聖所〔底本は sanctorum(聖なる者たち/聖なるもの)。聖所の意と取った〕の外の門の道に向かった。その門は東を向いており、閉ざされていた」。
Et ait ad me Dominus: Porta haec clausa erit, et non aperietur, et nemo transibit per eam; quoniam Dominus Deus Israel transibit per eam. Eritque clausa, quoniam dux hic sedebit in ea, ut manducet panem in conspectu Domini.
PL 16, 319C「そして主は私に言った。『この門は閉ざされたままで、開かれず、誰もそこを通らない。イスラエルの主なる神がそこを通るからである。それは閉ざされたままである。この君主がその中に座って、主の前でパンを食べるからである』」。
Secundum viam Aelam portae intrabit, et secundum viam ejus exibit (Ezech. XLIV, 1 et seq.) . Quae est haec porta, nisi Maria; ideo clausa, quia virgo?
PL 16, 319D「『彼は門のアエラム〔底本は Aelam。音写のまま写す。ミーニュの脚注 c によれば、この語はそれまでの刊本すべてに無く、写本から戻したもので、七十人訳もこの語を持ち、他の訳はこれを「門の玄関の間、あるいは柱廊の道」と訳す。門の前の玄関の間を言う語であろう〕の道に沿って入り、その道に沿って出る』」(エゼキエル44:1以下)。この門とは、マリアでなくて何であろうか。閉ざされているのは、彼女がおとめだからである。
Porta igitur Maria, per quam Christus intravit in hunc mundum, quando virginali fusus est partu, et genitalia virginitatis claustra non solvit.
PL 16, 320Aそれゆえ門とはマリアであり、キリストはその門を通ってこの世界に入った。彼がおとめの出産によって注ぎ出されたとき、おとめの身の生殖の閂を解かなかったのである。
Mansit intemeratum septum pudoris, et inviolata integritatis duravere signacula; cum exiret ex virgine, cujus altitudinem mundus sustinere non posset. 53. Haec, inquit, porta clausa erit, et non aperietur. Bona porta Maria, quae clausa erat, et non aperiebatur.
PL 16, 320A恥じらいの囲いは損なわれずに残り、無傷さの封印は侵されないまま保たれた。世界がその高さを支えることのできない者が、おとめから出るときであった。53. 「この門は閉ざされたままで、開かれない」と彼は言う。良い門である、マリアは。閉ざされていて、開かれなかった。
Transivit per eam Christus, sed non aperuit. 54. Et ut doceamus quia portam habet omnis homo, per quam Christus ingreditur: Tollite, inquit, portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7) .
PL 16, 320Aキリストは彼女を通って行ったが、開かなかった。54. そして、すべての人が、キリストが入って来る門を持っていることを我々が教えるために、〔聖書は〕こう言う。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。
Quanto magis ergo porta erat in Maria, in qua sedit Christus, et exivit? Est enim et porta ventris. Unde ait Job sanctus: Intenebrescant, inquit, stellae noctis illius; quia non conclusit portas ventris matris meae (Job. III, 9, 10) .
PL 16, 320Aそれならば、キリストがそこに座し、そこから出たマリアにおいては、なおさら門があったのではないか。実に、胎の門というものもあるからである。それゆえ聖なるヨブは言う。「その夜の星は暗くなれ。それは、私の母の胎の門を閉ざさなかったからだ」(ヨブ記3:9, 10)。
55. Est ergo et porta ventris, sed non clausa semper: verum una sola potuit manere clausa, per quam sine dispendio claustrorum genitalium virginis partus exivit.
PL 16, 320B55. それゆえ胎の門もあるが、常に閉ざされているわけではない。ただ一つだけが閉ざされたままであることができた。それを通って、生殖の閂を損なうことなく、おとめの産み出した子が出たのである。
Ideo ait propheta (Ezech. XLIV, 2) : Porta haec clausa erit: non aperietur, et nemo transibit per eam, hoc est, nemo hominum; quoniam Dominus, inquit, Deus Israel transibit per eam.
PL 16, 320Bそれゆえ預言者は言う(エゼキエル44:2)。「この門は閉ざされたままで、開かれず、誰もそこを通らない」。すなわち、人間の誰もそこを通らない。「イスラエルの主なる神が、そこを通るからである」と彼は言う。
Eritque clausa, id est, ante et post transitum Domini erit clausa: et non aperietur a quoquam, nec aperta est; quoniam habuit semper januam suam Christum, qui dixit: Ego sum janua (Joan. X, 7) , quam nemo ab ea potuit avellere.
PL 16, 320B「それは閉ざされたままである」とは、すなわち、主が通る前も後も閉ざされたままである、ということである。「誰にも開かれない」とは、開かれたことがない、ということである。彼女は常に、自分の戸としてキリストを持っていたからである。キリストは言った。「私は戸である」(ヨハネ10:7)。誰もこの戸を彼女から引き離すことはできなかった。
56. Haec porta ad orientem aspiciebat; quoniam verum lumen effudit, quae generavit Orientem, peperitque Solem justitiae. Audiant ergo imprudentes: Clausa, inquit, erit haec porta, quae solum recipit Deum Israel.
PL 16, 320C56. この門が東を向いていたのは、まことの光を注ぎ出した者だからである。彼女は東〔なる者〕を産み、正義の太陽を産んだ。それゆえ、思慮なき者たちは聞くがよい。「この門は閉ざされたままであろう」と彼は言う。それは、イスラエルの神だけを迎える門である。
Is igitur de quo dictum est ad Ecclesiam: Quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. XCLVII, 13) , suam portam confortare non potuit? Sed confirmavit profecto, et servavit intactam. Denique non est aperta.
PL 16, 320Cそれでは、教会に向かって「彼は汝の門のかんぬきを固めたからである」(詩篇147:13)〔底本は XCLVII と刷る。崩れており、CXLVII(147)と取った〕と言われたその者が、自分の門を固めることができなかったであろうか。いや、固めたのであり、触れられないまま守ったのである。実に、開かれてはいない。
57. Audiant igitur prophetam dicentem: Non aperietur, eritque clausa, hoc est, non aperietur ab eo cui desponsabitur; non licebit enim ut aperiatur, per quam Dominus transibit.
PL 16, 320C57. 預言者が「開かれず、閉ざされたままであろう」と言うのを聞くがよい。すなわち、彼女が許婚となる相手によって開かれることはない。主が通るであろう女が開かれることは、許されないからである。
Et post eum, inquit, erit clausa, hoc est, non aperiet eam Joseph; quoniam dicetur ei: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) .
PL 16, 320C「そして彼の後も、閉ざされたままであろう」と彼は言う。すなわち、ヨセフは彼女を開かない。彼に言われるからである。「恐れるな、マリアを汝の妻として迎えることを。彼女から生まれるものは、聖なる霊によるからである」(マタイ1:20)。
Caput IX
第IX章PL 16, 321AQuomodo variis symbolis virginitas significetur, quidve ex eorum singulis discere debeant sacrae virgines? 58. Porta ergo clausa virginitas est: et hortus clausus virginitas: et fons signatus virginitas.
PL 16, 321Aおとめの身は、さまざまな象徴によってどのように示されるか。献げられたおとめたちは、そのひとつひとつから何を学ぶべきか。58. それゆえ、閉ざされた門はおとめの身であり、閉ざされた園もおとめの身であり、封じられた泉もおとめの身である。
Audi, virgo, diligentius apertis auribus, et clauso pudore, aperi manus, ut te pauper agnoscat: claude ostium, ne temerator irrepat: aperi mentem, serva signaculum.
PL 16, 321A聞け、おとめよ。耳を開き、恥じらいは閉ざして、いっそう注意深く聞け。手を開け。貧しい者があなたを認めるように。戸を閉じよ。汚す者が忍び込まないように。精神を開け。封印を守れ。
59. Virga quoque a radice virginitas est, sic enim scriptum est: Exiet virga a radice Jesse, et flos a radice ejus ascendet (Esai. XI, 1) . Non cavata est haec virga, sed solida. Nemo ergo adurat virgam tuam, ut florem tuum custodias.
PL 16, 321A59. 根から出る若枝もまた、おとめの身である。こう書かれているからである。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。この若枝は中空ではなく、ぎっしり詰まっている。それゆえ誰も、あなたの若枝を焼いてはならない。あなたが自分の花を守るために。
Virga es, o virgo, non curveris, non inflectaris in terram, ut in te flos paternae radicis ascendat. 60. Hortus clausus es, virgo, serva fructus tuos: non ascendant in te spinae, sed uvae tuae floreant.
PL 16, 321Aあなたは若枝である、おとめよ。身をかがめるな、地に曲がるな。あなたのうちに、父の根の花が上るように。60. あなたは閉ざされた園である、おとめよ。あなたの実を守れ。あなたのうちに茨が上らず、あなたのブドウが花咲くように。
Hortus clausus es, filia, nemo auferat sepem tui pudoris: quia scriptum est: Et destruentem sepem mordebit serpens (Eccles. X, 8) . Sed illam solam auferat, de qua dictum est: Quid incisa est sepis (Gen. XXXVIII, 29) ?
PL 16, 321Bあなたは閉ざされた園である、娘よ。誰もあなたの恥じらいの垣を取り去ってはならない。こう書かれているからである。「垣を壊す者を、蛇がかむ」(コヘレトの言葉10:8)。ただ、あの垣〔illam は垣を指すと取った〕だけは取り去られてよい。それについて、こう言われた。「なぜ垣が裂けたのか」(創世記38:29)。
Nemo parietem tuum destruat, ne sis in conculcationem. Paradisus es, virgo, Evam cave. 61. Fons signatus es, virgo, nemo aquam tuam polluat, nemo conturbet; ut imaginem tuam in fonte tuo semper attendas.
PL 16, 321B誰もあなたの壁を壊してはならない。あなたが踏みにじられるものとならないために。あなたは楽園である、おとめよ。エバに用心せよ。61. あなたは封じられた泉である、おとめよ。誰もあなたの水を汚してはならず、かき乱してはならない。あなたが自分の泉の中に、自分の姿を常に見つめるために。
62. Porta clausa es, virgo, nemo aperiat januam tuam, quam semel clausit Sanctus et Verus, qui habet clavim David, qui aperit, et nemo claudit: claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7) . Aperuit tibi Scripturas, nemo eas claudat: clausit pudorem tuum, nemo aperiat eum.
PL 16, 321B62. あなたは閉ざされた門である、おとめよ。誰もあなたの戸を開いてはならない。それを一度閉じたのは、聖なる者、真実な者、「ダビデの鍵を持ち、開けば誰も閉じず、閉じれば誰も開けない者」(黙示録3:7)である。彼はあなたに聖書を開いた。誰もそれを閉ざすな。彼はあなたの恥じらいを閉じた。誰もそれを開くな。
Caput X
第X章PL 16, 321CInnuitur virginitatem coronam esse in manu Domini, quem unum non secundum perinde ac Patrem et Spiritum produnt Scripturae. In hoc objiciunt Evangelii textum haeretici, at illo per alia testimonia soluto, fides catholica de Trinitate confirmatur.
PL 16, 321Cおとめの身は主の手にある冠であることが示唆される。聖書は、この主を、父および聖なる霊と同じく、「一」であって「第二」ではないと示している。この点について異端者たちは福音書の文言を持ち出すが、それが他の証言によって解かれると、三位一体についての公同の信仰が確証される。
63. Venio, inquit, cito, tene quod habes: nemo accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) . Quae est corona tua, nisi illa de qua dictum est: Et eris corona decoris in manu Domini (Esai. LXXII, 3) ?
PL 16, 321C63. 彼は言う。「私はすぐに来る。持っているものを保て。誰にも汝の冠を取らせるな」(黙示録3:11)。あなたの冠とは何か。「汝は主の手にある麗しさの冠となる」(イザヤ72:3)〔底本の引照は Esai. LXXII, 3。イザヤ書は66章までで、この句はイザヤ62:3にあたる〕と言われた、その冠でなくて何であろうか。
64. Quis hoc dicit, nisi ille de quo dixit Ecclesiastes: Est unus et non est secundus (Eccles. IV, 8) ? Quis est iste, nisi ille de quo dictum est: Magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10) ?
PL 16, 321C64. これを言うのは誰か。コヘレトが「一人の者がいて、第二の者はいない」(コヘレトの言葉4:8)と述べたその者でなくて誰か。この者とは誰か。「汝らの師は一人、キリストである」(マタイ23:10)と言われたその者でなくて誰か。
Unus est, quia unigenitus Dei filius: quia solus, ut scriptum est: Quia expandit coelum solus, et ambulat sicut in terra super mare (Job. IX, 8) .
PL 16, 322A彼が「一」であるのは、神の独り子だからである。「ただ独り」であるのは、こう書かれているとおりである。「彼はただ独りで天を広げ、地の上を歩くように海の上を歩く」(ヨブ記9:8)。
Hic ergo non secundus, quia primus est: non est secundus, quia unus est: Unus Deus pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .
PL 16, 322Aそれゆえ彼は第二ではない。第一だからである。一であるから、第二ではない。「一人の神、父がいて、万物は彼から出、我々は彼のうちにある。また一人の主、イエス・キリストがいて、万物は彼によって存し、我々も彼によって存する」(一コリント8:6)。
Unus Deus Pater, et unus Deus Filius, et unus Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I, Cor. XII, 11) . Unus, inquit, quia unus Deus.
PL 16, 322A神である父は一人、神である子は一人、聖なる霊は一つである。書かれているとおり、「これらすべてのことを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに、各人に分け与える」(一コリント12:11)。「一」と彼は言う。神は一だからである。
Nullus secundus; quia quod vult facit, non quod imperatur. Unus ergo Pater Deus, et unus Dei Filius. Unus et unus, quia non sunt duo dii. Unus Filius; quia cum Patre unum est, sicut ipse dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29) .
PL 16, 322A第二の者はいない。望むことを行い、命じられたことをするのではないからである。それゆえ、神である父は一人、神の子は一人である。一と一である。二人の神がいるのではないからである。子が一であるのは、父と一つだからである。彼自身が言ったとおりである。「私と父は一つである」(ヨハネ10:29)。
Et unus Spiritus, quia unitas Trinitatis est, non ordine distincta, nec tempore. 65. Sed dicunt lectum: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ; et objiciunt, quia primo Patrem nominavit, secundo Filium, tertio Spiritum sanctum.
PL 16, 322Bまた霊も一つである。三位一体の一致は、順序によっても時によっても分かたれないからである。65. しかし彼らは、「行って、父と子と聖なる霊の名において、諸国民に洗礼を授けよ」(マタイ28:19)と読んだと言い、父を第一に、子を第二に、聖なる霊を第三に挙げたではないか、と反論する。
Numquid ergo, quia dicit Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) , inferiorem significavit Patrem; quia primo Verbum Dei in principio semper esse ac fuisse memoravit?
PL 16, 322Bそれでは、福音書が「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)と言っているからといって、父が劣った者であることを示したことになるのか。神の言葉が初めに常に存在し、存在していたと、まず述べたからといって。
Aut cum dixit Apostolus: In regno Christi et Dei (Ephes. V, 5) , ordinem fecit? Aut cum dicit ipse Dominus Jesus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem (Luc. IV, 18) , eminentiorem Filio Dei Spiritum esse testatus est?
PL 16, 322Bあるいは、使徒が「キリストと神の王国において」(エフェソ5:5)と言ったとき、序列を立てたのか。あるいは、主イエス自身が「主の霊が私の上にある。それゆえ、主は私に油を注いだ。貧しい者に福音を告げ、捕らわれた者に解放を宣べ伝えるために、私を遣わした」(ルカ4:18)と言うとき、聖なる霊が神の子よりも優れていると証言したのか。
66. Advertis, virgo, quemadmodum ista solvantur. Aperi ad haec aures tuas, os tuum claude. Aperi aures, ut fidem audias: claude os, ut teneas verecundiam.
PL 16, 322C66. あなたは、これらがどのように解かれるか、気づいているか、おとめよ。これについては耳を開き、口は閉じよ。耳を開け、信仰を聞くために。口を閉じよ、慎みを保つために。
67. Deinde illud legunt, quia dixit: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et non intelligunt quod ante praemiserit: In nomine, inquit. Tres personas quidem significavit, sed unum Trinitatis nomen asseruit.
PL 16, 322C67. さらに彼らは、「父と子と聖なる霊の名において」と言われたのを読み、その前に「名において」と置かれていたことを理解しない。彼は三つのペルソナを示しながら、三位一体の名は一つであると主張したのである。
68. Unus itaque Deus, unum nomen, una divinitas, una majestas. Nullus ergo secundus: quia principium omnium Trinitas est, et Trinitatis primatus super omnia est. Ergo unus et non est secundus.
PL 16, 322C68. それゆえ神は一、名は一、神性は一、威光は一である。したがって、第二の者はいない。万物の始原は三位一体であり、三位一体の首位は万物の上にあるからである。ゆえに、一であり、第二ではない。
Unus est, qui secundum non habet; quia unicus solus sine peccato, solus sine adjutorio, qui ait: Respexi, et non erat adjutor (Esai. LXIII, 5) .
PL 16, 322C彼は、第二を持たない一なる者である。ただ一人の者であり、ただ独り罪なく、ただ独り助けなくあったからである。その彼が言う。「私は見回したが、助ける者はいなかった」(イザヤ63:5)。
Caput XI
第XI章PL 16, 323ACum tantopere pro nobis laboraverit Christus, ei uni laborare nos oportere. Ipsum non legi secundum esse; nisi tantum quatenus homo est, quo sensu etiam novissimus appellatur. Et huc locus Ecclesiastis atque Elisaei exemplum adaptantur.
PL 16, 323Aキリストは我々のためにこれほど労したのだから、我々は彼ただ一人のために労すべきである。彼が「第二」と読まれることはなく、ただ人であるかぎりにおいてそう読まれるのみであり、その意味では「最後の者」とも呼ばれる。ここに、コヘレトの箇所とエリシャの例が当てはめられる。
69. Non est finis labori ejus (Eccles. IV, 8) ; quia pro omnibus advocatus noster est apud Patrem, et infirmitates nostras suscepit, et pro nobis dolet, pro nobis infirmatur, sicut ait: Aeger eram, et non visitastis me (Matth. XXV, 43) .
PL 16, 323A69. 「その労苦には終わりがない」(コヘレトの言葉4:8)。彼は万人のために、父のもとで我々の弁護者であり、我々の弱さを引き受け、我々のために痛み、我々のために弱っているからである。彼が言うとおりである。「私は病んでいたが、汝らは私を訪ねなかった」(マタイ25:43)。
70. Cujus oculus non satiatur divitiis (Ibid.) ; quia ipse est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, in quo sunt thesauri mysteriorum coelestium.
PL 16, 323A70. 「その目は富に満足しない」(コヘレトの言葉4:8)。彼自身が、神の知恵と知識の富の深みであり、そのうちに天の奥義の宝があるからである。
Cur ergo saeculo potius laboramus, et fraudamus animam nostram tantae bonitatis dispendio, qui nulli alii nisi huic servire Domino debemus? 71. Hic ergo non est secundus. Ego certe hoc testimonium defero: lego quia primus est, lego quia non est secundus.
PL 16, 323Bそれなのに、どうして我々は世のために労し、これほどの善を失う損失によって、自分の魂を欺くのか。この主以外の誰にも仕えるべきでない我々が。71. したがって、彼は第二ではない。私は確かにこの証言を提示する。彼が第一であると読み、第二ではないと読む。
Illi qui secundum aiunt, doceant lectione. 72. Sed dicit aliquis quia scriptum est: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47) . Verum attende quid dicat. Secundus, inquit, homo; quasi hominem secundum dixit.
PL 16, 323B彼が第二だと言う者たちは、聖書の本文によって示すがよい。72. しかしある者は、こう書かれていると言うであろう。「第一の人は地から出て土のものであり、第二の人は天から出て天のものである」(一コリント15:47)。だが、彼が何と言っているかに注意せよ。「第二の人」と言う。あたかも、第二の人間のことを言ったかのようである。
Et ego dico quia primus est secundum divinitatem, ante quem nullus: secundus autem secundum carnem, quia post Adam. 73. Ego plus dico, non solum ego secundum hominem, sed etiam novissimum.
PL 16, 323B私もまた言う。神性においては第一であり、彼の前には誰もいない。だが肉においては第二である。アダムの後だからである。73. 私はさらに言う。〔彼は〕第二の人間であるだけでなく〔底本は non solum ego secundum hominem で、ego は文意に合わず、衍字かもしれない。このように取った〕、最後の者でもある。
Denique sic habes scriptum: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (Ibid., 45) . Vide clementiam Christi: ipse est primus et novissimus. Qui primus erat, propter nos se novissimum fecit.
PL 16, 323C実に、次のように書かれている。「最初の人アダムは生きる魂となり、最後のアダムは生かす霊となった」(一コリント15:45)。キリストの寛容を見よ。彼は第一であり、最後である。第一であった者が、我々のために自分を最後の者とした。
Primus, quia per ipsum omnia: novissimus, quia per ipsum resurrectio. Descendit enim et projecit se, ut caderet, infra omnes se faciens ut omnes jacentes levaret.
PL 16, 323C第一であるのは、万物が彼によって存するからであり、最後であるのは、復活が彼によるからである。彼は降り、倒れるために身を投げ出したのである。倒れているすべての者を起こすために、すべての者の下に自分を置いたのである。
74. Unde et ait Ecclesiastes: Quia si ceciderit unus, alter eriget socium suum: et vae illi uni cum ceciderit, et non est secundus, ut eum erigat. Et quidem si dormiant duo, est calor illis: et unus, quomodo calefiel (Eccles. IX, 4, 10, 11) ?
PL 16, 323C74. それゆえコヘレトは言う。「一人が倒れれば、もう一人がその仲間を起こす。だが、倒れたときに、起こしてくれる第二の者がいない、その一人に災いあれ。また、二人が寝れば、彼らに暖かさがある。だが一人では、どうして暖まるだろうか」(コヘレトの言葉9:4, 10, 11)〔底本は calefiel。calefiet と読む。また引照は底本のまま写したが、この句はコヘレトの言葉4:10–11 にあたる〕。
Hoc est, qui Christum habet secum, etsi ceciderit, resurget: etsi mortuus fuerit, reviviscet; quia adest illi qui venit ignem in terram mittere (Luc. XII, 49) .
PL 16, 323Cすなわち、キリストを自分とともに持つ者は、たとえ倒れても、よみがえる。たとえ死んでも、再び生きる。地に火を投じるために来た者が、そばにいるからである(ルカ12:49)。
Denique et Elisaeus cum puerum resuscitaret, insufflavit illi (IV Reg. IV, 34) , ut infunderet vitae calorem. Habeto ergo tecum hunc ignem in pectore tuo, qui te resuscitet; ne frigus tibi perpetuae mortis irrepat.
PL 16, 323D実に、エリシャも、少年を生き返らせたとき、その上に息を吹きかけ(列王記四4:34)、生命の暖かさを注ぎ込んだ。それゆえ、あなたも自分の胸に、この火をあなたとともに持て。それがあなたを生き返らせるように。永遠の死の冷たさが、あなたに忍び込むことのないように。
75. Hic ergo juvenis se projecit, qui venit per Mariam, et infundebat vitae calorem pectoribus audientium. Unde dicunt illi in Evangelio: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?
PL 16, 324A75. したがって、マリアを通って来たこの若者が、身を投げ出し、聞く者たちの胸に生命の暖かさを注ぎ込んでいた。それゆえ、福音書の中で、あの者たちは言う。「聖書を我々に開いたとき、我々の心は我々のうちで燃えていたではないか」(ルカ24:32)。
Caput XII
第XII章PL 16, 324AChristum juvenis secundi nomine ab Ecclesiaste designatum cum aliis locis, tum hujus ipsius continuatione intelligi: cum igitur esse qui et transisse portam, et in ea sedens manducasse describitur.
PL 16, 324Aコヘレトによって「第二の若者」という名で指されているのがキリストであることは、他の箇所からも、またこの箇所自身の続きからも理解される。すなわち彼こそ、門を通り、その中に座して食べたと描かれている者である〔底本は cum igitur esse qui。eum igitur esse qui と読んだ〕。
76. Hic est juvenis secundus, ut dicit Ecclesiastes: Vidi universos qui vivunt, qui ambulant sub sole cum juvene secundo, quis resurget pro eo (Eccles. IV, 15) ?
PL 16, 324A76. 「第二の若者」とは彼である。コヘレトが言うとおり、「私は、日の下を歩むすべての生ける者を、第二の若者とともに見た。誰が彼に代わってよみがえるのか」(コヘレトの言葉4:15)。
Quis enim pro Christo resurget, cum ille pro omnibus resurrexerit, et in illo omnes resurrexerint, cum spem resurrectionis acceperint?
PL 16, 324A実に、キリストに代わって誰がよみがえるだろうか。彼はすべての人のためによみがえり、彼において、すべての人が、復活の希望を受けたことによってよみがえったというのに。
77. De Christo autem dictum liquet, quando advertis congruere istum locum cum benedictione vel prophetia Jacob, qui ait de Juda: Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9) ?
PL 16, 324B77. この箇所が、ユダについて「誰が彼を起こすのか」(創世記49:9)と言うヤコブの祝福、あるいは預言と一致していることにあなたが気づけば、これがキリストについて言われたことは明らかである。
Non utique alter; quia ipse se suscitavit, sicut ipse ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Hoc autem dicebat de templo corporis sui.
PL 16, 324Bもちろん他の者ではない。彼は自分自身を起こしたからである。彼自身が言うとおりである。「この神殿を壊せ。三日のうちに、私はそれを再び起こす」(ヨハネ2:19)。しかし彼は、自分の体の神殿について語っていたのである。
78. Illud quoque vere Christo convenit soli, quod addidit: Non est finis omni populo ejus (Eccles. IV, 16) ; quia populus Christi innumerabilis finem non habet, cui fides resurrectionis aeternae perpetuae vitae acquirit aetatem.
PL 16, 324B78. 彼が付け加えた「彼の民すべてには終わりがない」(コヘレトの言葉4:16)という言葉も、ただキリストにのみ、まことにふさわしい。キリストの民は数えきれず、終わりを持たないからである。永遠の復活への信仰が、その民に、絶えることのない生命の年月を得させる。
Secundum carnem itaque et juvenem dictum, et cadere vel resurgere dubium non est. Denique et illud annexuit; quia optimus puer pauper et sapiens (Ibid. 13) : pauper enim factus est, cum dives esset.
PL 16, 324Bそれゆえ、肉に従って「若者」と言われたこと、また倒れること、あるいはよみがえることは、疑いがない。実に、彼はこうも付け加えた。「貧しくて賢い少年が最もよい」(コヘレトの言葉4:13)。富んでいたのに、貧しくなったからである。
79. Ipse ergo rex Israel transivit hanc portam, ipse dux sedit in ea; quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) , quasi Rex sedens in aula regali uteri virginalis, vel in olla ferventi, sicut scriptum est: Moab aula spei, vel olla spei meae (Psal. LIX, 10) .
PL 16, 324C79. それゆえ、イスラエルの王自身がこの門を通り、君主自身がその中に座した。言葉が肉となって我々の間に住んだとき(ヨハネ1:14)、あたかも王が、おとめの胎という王の広間に座るかのように、あるいは煮えたぎる鍋の中に座るかのように。書かれているとおりである。「モアブは望みの広間、あるいは私の望みの鍋」(詩篇59:10)。
Utrumque enim diversis in codicibus invenitur. Aula regalis est virgo, quae non est viro subdita, sed Deo soli. Est et olla uterus Mariae, quae Spiritu ferventi qui supervenit in eam, replevit orbem terrarum, cum peperit Salvatorem.
PL 16, 324C実際、この両方が、異なる写本に見いだされる。王の広間とは、夫に従わず、ただ神にのみ従うおとめのことである。またマリアの胎は鍋でもある。それは、彼女の上に臨んだ煮えたぎる霊によって、救い主を産んだとき、全地を満たした。
80. Qui manducavit in porta sedens (Ezech. XLIV, 3), utique cibum illum de quo dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelo est (Joan. IV, 34) .
PL 16, 324C80. 「門の中に座して食べた者」(エゼキエル44:3)が食べたのは、もとより、彼が「私の食物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)と言う、その食物である。
Caput XIII
第XIII章PL 16, 324DMariae virginitatem pulchre designari per ollam ac nubem levem: hujus nubis pluviam pluribus typis in veteri foedere praesignatam a virginibus colligi, non secus ac efficacissimum illius ollae unguentum excipi oportere; nec paupertatem ab ullo praetexendam, sed adhibendam praeparationem.
PL 16, 324Dマリアのおとめの身は、鍋と軽い雲によって見事に示されている。この雲の雨は、旧い契約において多くの予型で予示されており、おとめたちはそれを集めなければならない。それはちょうど、あの鍋のもっとも効力ある香油を受けるべきであるのと同じである。貧しさを口実にしてはならず、備えを整えるべきである。
81. O divitias Marianae virginitatis! Quasi olla ferbuit, et quasi nubes pluit in terras gratiam Christi; scriptum est enim de ea: Ecce Dominus venit sedens super nubem levem (Esai. XIX, 1) .
PL 16, 325A81. ああ、マリアのおとめの身の富よ。彼女は鍋のように煮え立ち、雲のように地にキリストの恩寵を降らせた。彼女について、こう書かれているからである。「見よ、主は軽い雲に乗って来る」(イザヤ19:1)。
Vere levem quae conjugii onera nescivit: vere levem, quae levavit hunc modum de gravi foenore peccatorum. Levis erat, quae remissionem peccatorum utero gestabat.
PL 16, 325Aまことに軽い。結婚の重荷を知らなかった彼女である。まことに軽い。罪の重い利息から、この世〔底本は hunc modum(この度合い)。hunc mundum と読む〕を軽くした彼女である。罪の赦しを胎に宿していた彼女は、軽かった。
Denique levavit Joannem in utero constitutum, qui ad vocem ejus exsilivit, et infans exsultavit in gaudio, prius sensu devotionis quam spiritus infusione vitalis animatus (Luc. I, 41) .
PL 16, 325A実に彼女は、胎内に置かれたヨハネを持ち上げた。ヨハネは彼女の声に躍り上がり、幼子は喜びに躍った。命を与える霊が注がれるより先に、献身の感覚によって生気づけられたのである(ルカ1:41)。
82. Excipite igitur, excipite, sacrae virgines, nubis hujus pluviam spiritalem, temperamentum flagrantiae corporalis; ut corporis omnes restinguatis ardores, atque interna mentis vestrae humescant.
PL 16, 325B82. それゆえ受けよ、受けよ、献げられたおとめたちよ、この雲の霊の雨を。体の灼熱を和らげるものを。諸君が体のあらゆる熱を消し、諸君の精神の内なるものが潤うように。
Hujus imbrem nubis sacratae patres nostri annuntiaverunt nobis salutem mundi futuram (Ps. LXXI, 6) . Hunc imbrem significabant esse venturum stillicidia stillantia super terram, quae Hierobaal poposcit et meruit.
PL 16, 325Bこの聖なる雲の雨を、我々の父祖は、来たるべき世の救いとして我々に告げ知らせた(詩篇71:6)。この雨が来ることを、地に滴り落ちるしずくが示していた。それをヒエロバアル〔士師ギデオンの別名〕が求め、得たのである。
Bonam nubem sequimini, quae fontem intra se genuit, quo rigavit orbem terrarum (Judic. VI, 36 et seq.) . Excipite ergo voluntariam pluviam, pluviam benedictionis, quam haereditati suae Dominus effudit.
PL 16, 325B善き雲に従え。それは自らのうちに泉を産み、それによって全地を潤した(士師記6:36以下)。ゆえに、自発の雨、祝福の雨を受けよ。主が自分の嗣業に注いだ雨である。
Excipite aquam, et non effluat vobis; quia nubes est, diluat vos, et sacro humore perfundat; quia olla est, spiritu vaporet aeterno.
PL 16, 325B水を受けよ、それが諸君から流れ去らないように。それは雲であるから、諸君を洗い清め、聖なる潤いで浸す。それは鍋であるから、永遠の霊で熱する。
83. Excipite itaque ex hac Moabitide olla gratiae coelestis unguentum, nec vereamini ne deficiat: quod exinanitum est, et plus redundat; quia in omnem terram odor ejus exivit (Ps. LIX, 10) , sicut scriptum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2) .
PL 16, 325B83. それゆえ、このモアブの鍋から、天の恩寵の香油を受けよ。尽きることを恐れるな。注ぎ出されたものは、かえってあふれる。その香りは全地に出ていったからである(詩篇59:10)〔この引照は前の「モアブの鍋」の句を指すらしい〕。書かれているとおりである。「汝の名は注ぎ出された香油。それゆえ、おとめたちは汝を愛した」(雅歌1:2)。
Descendat istud unguentum in ima praecordia, viscerumque secreta, quo non deliciarum odores sancta Maria, sed divinae gratiae spiramenta redolebat.
PL 16, 325Cその香油は、胸の奥深く、内臓の秘められた所にまで降りよ。それによって、聖なるマリアは、快楽の香りではなく、神の恩寵の息吹を香らせていた。
84. Haec pluvia Evae restinxit appetentiam: hoc unguentum foetorem haereditarii erroris abstersit, hoc unguentum Maria soror Lazari in pedes Domini effudit, et tota domus pio repleta odore fragravit (Joan. XII, 3) .
PL 16, 325C84. この雨はエバの貪りを鎮めた。この香油は、代々受け継がれた誤りの悪臭をぬぐい去った。この香油を、ラザロの姉妹マリアが主の足に注ぎ、家全体が敬虔な香りに満ちて香った(ヨハネ12:3)。
85. Nec ulla se pauperem putet, nulla se arbitretur inopem, nulla metuat ne pretiosum hoc unguentum emere non possit, aut fontem istum putet esse venalem.
PL 16, 325D85. どの女も、自分を貧しいと思ってはならず、自分を乏しいと見なしてはならず、この高価な香油を買えないのではないかと恐れてはならず、またこの泉が売り物だと思ってはならない。
Qui sititis, inquit, ite ad aquam: et quicumque non habetis argentum, ite et emite, et bibite sine argento (Esai. LV, 1) . Et supra ait: Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini (Esai. LII, 3) .
PL 16, 326A彼は言う。「渇く者たちよ、水のもとに行け。銀を持たない者は誰であれ、行って買い、銀なしに飲め」(イザヤ55:1)。また、前の箇所では言う。「汝らはただで売られた。銀なしで贖われる」(イザヤ52:3)。
Ideo pauper factus est Dominus, cum dives esset; ut eum omnes emant, et egenos praecipue sua paupertate locupletet.
PL 16, 326Aそれゆえ主は、富んでいたのに貧しくなった。すべての者が彼を買い、とりわけ乏しい者を、自分の貧しさによって豊かにするためである。
86. Parate igitur vasa Domini, ut excipiatis hunc fontem aquae vivae, fontem virginitatis, integritatis unguentum, odorem fidei, et suavis misericordiae gratia florulentum.
PL 16, 326A86. それゆえ、主の器を備えよ。生ける水のこの泉、おとめの身の泉、無傷さの香油、信仰の香り、そして快い慈しみの恩寵に花開くものを受けるために。
Induamini agni ejus innocentiam, qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23) .
PL 16, 326A彼の子羊の無垢を身にまとえ。彼は、ののしられても、ののしり返さず、打たれても、打ち返さなかった(一ペトロ2:23)。
Caput XIV
第XIV章PL 16, 326BQuo virgines acrius impellantur ad Mariae imitationem, ostenditur multa quae mystice dicta sunt de Ecclesia, eidem quoque Deiparae virgini competere.
PL 16, 326Bおとめたちがマリアに倣うよう、いっそう強く促されるために、教会について奥義の意味で語られた多くのことが、神の母であるおとめにも当てはまることが示される。
87. Hanc imitamini, filiae, cui pulchre convenit illud quod de Ecclesia prophetatum est: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab (Cant. VII, 1) ; eo quod speciose Ecclesia Evangelii praedicatione processit.
PL 16, 326B87. この女に倣え、娘たちよ。教会について預言されたあの言葉は、彼女にこそふさわしい。「汝の歩みは履物の中で美しくなった、アミナダブの娘よ」(雅歌7:1)。教会が福音の宣教によって美しく進み出たからである。
Speciose procedit anima, quae corpore velut calcamento utitur; ut quo velit, suum possit sine impedimento ullo circumferre vestigium.
PL 16, 326B魂は美しく進む。体を履物のように用いる魂は、望む所へ、何の妨げもなく自分の足跡を運ぶことができるからである。
88. In hoc calceamento speciose processit Maria, quae sine ulla commixtione corporeae consuetudinis auctorem salutis Virgo generavit.
PL 16, 326B88. マリアはこの履物のうちに美しく進み出た。彼女は、体の交わりの習いといかなる混じり合いもなしに、おとめとして救いの創始者を産んだ。
Unde egregie Joannes ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Joan. I, 27) , id est, non sum dignus Incarnationis mysterium comprehendere angustiis mentis humanae, atque inopis vilitate sermonis absolvere.
PL 16, 326Bそこでヨハネは見事に言う。「私は彼の履物の紐を解くにふさわしくない」(ヨハネ1:27)。すなわち、受肉の奥義を人間の精神の狭さで捉え、貧しい言葉の卑しさで解き明かすにふさわしくない、ということである。
Unde et Esaias dicit: Generationem ejus quis ennarrabit (Esai. LIII, 8) ? Speciosi ergo gressus vel Mariae vel Ecclesiae; quoniam speciosi pedes evangelizantium.
PL 16, 326Cそこでイザヤも言う。「彼の世系を誰が語り尽くすだろうか」(イザヤ53:8)。それゆえ歩みが美しいのは、マリアのものでも教会のものでもある。福音を告げる者たちの足は美しいからである。
89. Quam pulchra etiam illa quae in figura Ecclesiae de Maria prophetata sunt; si tamen non membra corporis, sed mysteria generationis ejus intendas! Dicitur enim ad eam: Moduli femorum tuorum similes torquibus, operi manuum artificis.
PL 16, 326C89. 教会の象りとしてマリアについて預言されたあれらの言葉は、いかに美しいことか。ただし、あなたが体の肢体ではなく、彼女の出産の奥義に心を向けるならば、である。彼女にはこう言われている。「汝の腿の垂れ飾りは、首飾りに、名匠の手の業に似ている」。
Umbilicus tuus crater tornatilis non deficiens mixto. Venter tuus sicut acervus tritici muniti inter lilia (Cant. VII, 1 et seq.) ; eo quod continens sibi in omnibus Christi ortus ex Virgine, sicut victores solent saecularium praeliorum, strenuorum virorum donatis torquibus honorare cervices; ita jugum nostrum levavit, ut fidelium colla virtutis insignibus coronaret.
PL 16, 326C「汝の臍は、混ぜ酒を欠くことのない、丸く削られた杯。汝の腹は、ユリに囲まれた、守られた麦の山のよう」(雅歌7:1以下)。キリストのおとめからの誕生が〔これらの象りを〕あらゆる点で自らのうちに含んでいるからである〔continens の係りは定かでない。キリストの誕生が、象られたものをすべて含む、と取った〕。世俗の戦いの勝者が、勇敢な男たちの首を、授けた首飾りで顕彰するのを常とするように、そのように〔キリストは〕我々の軛を軽くし、信じる者たちの首を徳のしるしで冠したのである。
90. Vere autem alvus ille Mariae crater tornatilis, in quo erat Sapientia, quae miscuit in cratere vinum suum, indeficientem cognitionis piae gratiam divinitatis suae plenitudine subministrans (Prov. IX, 2) .
PL 16, 327A90. まことに、マリアのあの胎は、丸く削られた杯であり、そこに知恵がいた。知恵は杯に自分のぶどう酒を混ぜ、自らの神性の充満によって、敬虔な認識の尽きることのない恩寵を供する(箴言9:2)。
91. In quo virginis utero simul acervus tritici, et lilii floris gratia germinabat; quoniam et granum tritici generabat, et lilium.
PL 16, 327A91. このおとめの胎には、麦の山とユリの花の優美とが同時に芽生えていた。彼女は麦の粒をも、ユリをも産んだからである。
Granum tritici secundum quod scriptum est: Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24) .
PL 16, 327A麦の粒については、書かれているとおりである。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う、麦の粒は地に落ちて死ななければ、ただ一粒のままである」(ヨハネ12:24)。
Sed quia de uno grano tritici acervus est factus, completum est illud propheticum: Et convalles abundabunt frumento (Ps. LXIV, 14) , quia granum illud mortuum, plurimum fructum attulit.
PL 16, 327Aところが、一粒の麦から山ができたので、あの預言の言葉が成就した。「谷は麦で満ちあふれるであろう」(詩篇64:14)。あの死んだ粒が、きわめて多くの実を結んだからである。
Hoc itaque granum omnes homines perpetua coelestium munerum esca saturavit: consummatumque est illud prophetici oris eloquium, dicente eodem David: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Ps. LXXX, 17) .
PL 16, 327Bこうしてこの粒は、すべての人々を、天の賜物の絶えることのない食物で満たした。同じダビデが言うように、預言の口のあの言葉は成し遂げられた。「彼は彼らを麦の脂肪で養い、岩からの蜜で彼らを満たした」(詩篇80:17)。
92. In hoc grano esse etiam lilium divina testantur oracula; quia scriptum est: Ego sum flos campi, et lilium convallium: sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 1) . Christus erat lilium in medio spinarum, quando erat in medio Judaeorum.
PL 16, 327B92. この粒の中にユリもあることを、神の託宣は証している。こう書かれているからである。「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」(雅歌2:1)。キリストは、ユダヤ人たちの只中にいたとき、茨の間のユリであった。
Caput XV
第XV章PL 16, 327BVirgines quodam singulari modo dici posse lilia Christi; Christum vero ipsum recte per acervum tritici liliis circumdatum adumbrari; quippe qui et Ecclesiam fecundaverit, et diversorum retulerit coronas certaminum.
PL 16, 327Bおとめたちは、ある独特の仕方でキリストのユリと呼ばれうること、またキリスト自身は、ユリに囲まれた麦の山によって正しく予め示されること、なぜなら彼は教会を実り豊かにし、さまざまな戦いの冠をもたらしたからである、ということが述べられる。
93. Audi, virgo, quid dicat: Lilium, inquit, convallium Christus, id est, humilium animarum et mitium. Esto ergo mitis, humilis, atque mansueta, ut in te sicut lilium germinet Christus.
PL 16, 327C93. 聞け、おとめよ、何と言うかを。「谷間のユリはキリストである」と言う。すなわち、へりくだった柔和な魂のユリである。それゆえ柔和で、へりくだり、穏やかであれ。あなたのうちにキリストがユリのように芽生えるために。
De quo et alibi habes: Labia ejus lilia stillantia myrrham primam (Cant. V, 13) ; id est, qui Christi passionem loquuntur et suo ore concelebrant, ac mortificationem ejus in suo circumferunt corpore, Christi lilia sunt; specialiter sacrae virgines, quarum est splendida et immaculata virginitas.
PL 16, 327C彼については、別の箇所でもあなたは読む。「彼の唇は、最初のミルラをしたたらせるユリ」(雅歌5:13)。すなわち、キリストの受難を語り、自らの口でそれを共に祝い、その死を自分の体に帯びて歩む者たちは、キリストのユリである。とりわけ聖なるおとめたちがそうであり、彼女たちのおとめの身は輝かしく、汚れがない。
Unde plerique accipiunt quod Ecclesia videatur dicere: Ego sum flos campi, et lilium convallium: quae in hac convalle istius mundi gratiam boni odoris exhalat, sedulae confessione pietatis.
PL 16, 327Cそこから多くの人は、教会が次のように言っていると解する。「私は野の花、谷間のユリ」。教会はこの世というこの谷にあって、熱心な敬虔の告白によって、よい香りの優美を放つ。
Denique et alibi dicit: Frater meus descendit in hortum suum, in phialas aromatis, pascere in hortis, et colligere lilia. Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascit inter lilia (Cant. VI, 1, 2) .
PL 16, 327D実に、別の箇所でも言う。「私の兄弟は自分の園に、香料の鉢のところへ下った、園で養うため、ユリを集めるために。私は私の兄弟のもの、私の兄弟は私のもの、ユリの間で養う者」(雅歌6:1、2)。
94. Ex illo ergo utero Mariae diffusus est in hunc mundum acervus tritici muniti inter lilia; quando natus est ex ea Christus, cui dicit propheta David: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.
PL 16, 327D94. それゆえ、マリアのあの胎から、ユリの間の守られた麦の山が、この世に広がり出た。キリストが彼女から生まれたときである。預言者ダビデは、そのキリストにこう言う。「汝は、汝の善意の年の冠を祝福するであろう。汝の野は豊かさで満たされるであろう」。
Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundant frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent (Ps. LXIV, 12 et seq.) .
PL 16, 328A「荒れ野の境は肥え、丘は歓喜をまとうであろう。羊の雄羊たちは衣をまとい、谷は麦で満ちあふれる。実に彼らは叫び、賛歌を歌うであろう」(詩篇64:12以下)。
95. Quis est annus Dominicae bonitatis, nisi ille de quo dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8) ; quando populorum fide Ecclesia abundavit, justitiam induit sacerdotes?
PL 16, 328A95. 主の善の年とは、次のように言われたあの年でなければ何であろうか。「受け入れられる時に私は汝を聞き入れ、救いの日に汝を助けた」(イザヤ49:8)。そのとき、諸々の民の信仰によって教会は満ちあふれ、司教たちに正義を着せた。
Unde et Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) ; quando venit Dominus praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis, sicut in Evangelio suo ipse memoravit dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, etc. (Luc. IV, 18) .
PL 16, 328Aそこで使徒も言う。「見よ、今は受け入れられる時、見よ、今は救いの日」(二コリント6:2)。主が来て、主の受け入れられる年と報いの日を宣べ伝えたときのことである。主自身が自らの福音書で想い起こして、こう言ったとおりである。「主の霊は私の上にある、それゆえ主は私に油を注いだ、など」(ルカ4:18)。
96. Tunc ergo Dominus operibus suis et gloria et honore sui tempus coronavit adventus; totus enim ille annus conversationis ejus in hoc mundo diversarum habuit certamina passionum. Vicit Herodem parvulus (Matth. II, 16) , de quo in passione infantium triumphavit.
PL 16, 328A96. こうして主は、そのとき、自らの業と栄光と栄誉によって、自らの到来の時を冠した。この世での彼の生活の年は、そのすべてが、さまざまな受難の戦いを含んでいたからである。幼子として彼はヘロデに勝った(マタイ2:16)。幼児たちの受難において、ヘロデに対して凱旋したのである。
Esurivit, sitivit, pro nobis vapulavit, pro nobis contumeliarum indigna toleravit, crucem ascendit, mortuus est pro nobis.
PL 16, 328B彼は飢え、渇き、我々のために鞭打たれ、我々のために不当な侮辱を耐え、十字架に登り、我々のために死んだ。
Caput XVI
第XVI章PL 16, 328BVirginibus exeundum obviam Christo, et qua ratione. Hunc quidem a matre coronatum esse; sed tamen de ipsius divinitate non ambigendum.
PL 16, 328Bおとめたちはキリストを迎えに出なければならないこと、またその仕方が示される。彼が母によって冠されたのは確かだが、それでも彼の神性については疑ってはならない。
Sumendam itaque perfectam fidem in esca illa quam paravit Jacob, et in stola quam prudens mulier contexuit, praefiguratam; ut virgo benedictiones a Christo consecuta, in homine Deum videat, immo vero Christum induat, simulque omnium ornamenta virtutum.
PL 16, 328Bそれゆえ、ヤコブが調えたあの食物と、賢い女が織った衣とにあらかじめ示されていた完全な信仰を、身に帯びなければならない。おとめがキリストから祝福を得て、人のうちに神を見、いやむしろキリストを着、同時にあらゆる徳の飾りをも着るためである。
97. Vides quanta certamina! Sed tamen non avarus exactor praemii, cui abundavit una coelestis corona virtutis.
PL 16, 328C97. あなたは、いかに多くの戦いがあるかを見る。だが彼は、報酬を貪欲に取り立てる者ではない。彼には、徳の天の冠が一つあれば十分に余りあった。
Unde egredimini, filiae Hierusalem, sicut vos hortatur Scriptura divina in Canticis canticorum: Egredimini et videte regem Salomonem in corona, qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus (Cant. III, 11) ; quia fecit sibi, inquit, charitatem a filiabus Hierusalem, hoc est: Egredimini ex his angustiis et sollicitudinibus corporalibus, egredimini ex hac delectatione carnali, et peregrinamini de corpore, ut adesse Domino possitis; quoniam qui in carne sunt, Domino suo placere non possunt.
PL 16, 328Cそれゆえ出て行け、エルサレムの娘たちよ。神の聖書が雅歌で諸君に勧めるとおりである。「汝ら出て行って、王ソロモンを、その婚約の日、その心の喜びの日に、母が彼に冠した冠のうちに見よ」(雅歌3:11)。「彼は自らのために、エルサレムの娘たちから愛を作ったからだ」と言う。これはすなわち、体のこれらの狭さと憂いから出て行け、この肉の楽しみから出て行け、体から離れて旅立て、主のもとにいられるように、ということである。肉にある者は、自分の主に喜ばれることができないからである。
Dicitur ergo vobis quia non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8, 9) , si potueritis comprehendere Salomonis veri illius pacifici charitatem, quam fecit sibi ipse; et ideo coronam accepit a matre.
PL 16, 328Dそれゆえ諸君には、「汝らは肉にではなく霊にある」と言われている(ローマ8:8、9)。もし諸君が、あの真のソロモン、平和をもたらす者が自らのために作った愛を捉えることができたなら、である。彼はそれゆえ母から冠を受けたのである。
98. Beata mater Hierusalem, beatus et Mariae uterus, qui tantum Dominum coronavit. Coronavit eum quando formavit: coronavit eum, quando generavit; quia etsi eum sine aliqua sui operatione formaverit (quia Spiritus sanctus supervenit in virginem; unde et ipse ait: Inoperatum meum viderunt oculi tui ), tamen hoc ipso quod ad omnium salutem eum concepit et peperit, coronam capiti ejus aeternae pietatis imposuit; ut per fidem credentium fieret omnis viri caput Christus.
PL 16, 328D98. エルサレムなる母は幸いである。マリアの胎もまた幸いである。かくも偉大な主に冠をかぶせたのだから。それは、彼を形づくったとき、彼に冠をかぶせた。彼を産んだとき、彼に冠をかぶせた。たとえ自らの働きなしに彼を形づくったのだとしても(聖なる霊がおとめの上に臨んだからである。そこで彼自身も言う。「まだ手を加えられていない私を、汝の目は見た」)、それでも、万人の救いのために彼を宿し産んだというまさにそのことによって、彼の頭に永遠の敬虔の冠を置いた。信じる者たちの信仰によって、キリストがすべての男の頭となるためである。
Inoperata est ergo et caro Christi, quem ut Maria virgo conciperet, inusitato quodam novoque Incarnationis mysterio, sine ulla virilis seminis admixtione, divinae gratia dispositionis, quod erat carnis, assumpsit ex Virgine, atque in illa novissimi Adam immaculati hominis membra formavit.
PL 16, 329Aそれゆえキリストの肉もまた、人の手を加えられていないものであった。おとめマリアが彼を宿すように、〔言葉は〕類のない新しい受肉の奥義により、男の種のいかなる混入もなしに、神の定めの恩寵によって、肉に属するものをおとめから取り、その中に、最後のアダム、汚れなき人の肢体を形づくった〔関係詞 quem で始まる句の係りが定かでない。assumpsit の主語を、省かれた「言葉」と取った〕。
99. Hominem audis, sed supra hominem intellige; quia scriptum est: Non coques agnum in lacte matris suae (Exod. XXXIV, 26) . Et alibi legis: Et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 9) ?
PL 16, 329A99. あなたは「人」と聞くが、人を超えて理解せよ。こう書かれているからである。「汝は子羊を、その母の乳で煮てはならない」(出エジプト記34:26)。また別の箇所であなたは読む。「彼は人であり、誰が彼を認めようか」(エレミヤ17:9)。
Ergo non debes agnum illum, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat (Coloss. II, 9) , conditionis humanae viribus aestimare, et majestatem incomprehensibilis potestatis degeneris cognitionis infirmitate concludere.
PL 16, 329Bそれゆえあなたは、神性の充満が体をもって宿るあの子羊(コロサイ2:9)を、人間という条件の力で評価してはならず、理解を超えた権能の威光を、劣った認識の弱さの中に閉じ込めてはならない。
Non enim illum perfectae fidei cibum Jacob coxit in lacte, quo Isaac pater ita est delectatus, ut ei praerogativam omnem benedictionis prophetica sobrietate conferret (Gen. XXVII, 25) .
PL 16, 329Bヤコブは、完全な信仰のあの食物を、乳の中で煮たのではなかったからである。父イサクはその食物に大いに喜び、預言者の節度をもって、祝福のあらゆる特権を彼に授けた(創世記27:25)。
Et ideo Apostolus scripsit succum lactis tenuis cibum esse doctrinae dicens: Quia omnis qui alitur lacte, expers est verborum justitiae (Hebr. V, 13) ; parvulus enim est, perfectorum autem est solida esca.
PL 16, 329Bそれゆえ使徒は、乳の汁は教えの薄い食物であると書き、こう言った。「乳で養われる者はみな、正義の言葉に与らない」(ヘブライ5:13)。幼子だからであり、固い食物は完全な者たちのものだからである。
100. Et tu ergo, filia, sume stolam illam mulieris pia operatione contextam, quae manus suas aperit pauperi, et lucerna ejus non exstinguitur in tota nocte (Prov. XXXI, 19 et seq.) : atque indue te, et hujusmodi epulas affer ad patrem, ut dicat: Quid est quod tam cito invenisti, filia (Gen. XXVII, 20 et seq.) ? laudans in tenera adhuc aetate prudentiam, piae quoque devotionis affectum.
PL 16, 329B100. それゆえあなたも、娘よ、あの女の衣を取れ。敬虔な働きによって織られた衣であり、その女は自分の手を貧しい者に開き、その灯火は夜通し消えることがない(箴言31:19以下)。そして身に着け、このような食事を父のもとに運べ。父がこう言うように。「娘よ、こんなに早く見つけたとは、どういうことか」(創世記27:20以下)。まだ若い年にあって、あなたの賢明さと、敬虔な献身の心とを称えながら言うのである。
Et dicat tibi: Accede ad me, filia; odoratusque odorem vestimentorum tuorum benedicat te dicens: Ecce odor filiae meae, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus; et, det tibi Deus a rore coeli desuper, et ab ubertate terrae abundantiam.
PL 16, 329Cそして父があなたに言うように。「私に近寄れ、娘よ」。そしてあなたの衣の香りをかいで、あなたを祝福して言うように。「見よ、私の娘の香りは、主が祝福した豊かな畑の香りのようだ。神が汝に、上から天の露を、また地の豊かさから豊穣を与えるように」。
Atque his adjungat: Qui maledixerit tibi, maledictus erit: et qui benedixerit te, benedictus erit. 101. Hac stola indutus Jacob hominem vidit, et ab eo quasi a Domino Deo benedictionem poposcit, et appellavit locum, Visio Dei (Gen. XXXII, 26 et seq.) .
PL 16, 329Cさらにこれらにこう加えるように。「汝を呪う者は呪われ、汝を祝福する者は祝福されるであろう」。101. この衣を着たヤコブは、人を見、その者から、主なる神からのように祝福を求め、その場所を「神を見ること〔Visio Dei〕」と名づけた(創世記32:26以下)。
Hac stola indutus vidit illam stolam Christi, de qua ait: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11) .
PL 16, 329Dこの衣を着て、彼はキリストのあの衣を見た。それについて彼は言う。「彼は自分の衣をぶどう酒で洗うであろう」(創世記49:11)。
Et benedixit etiam Joseph dicens: Filius meus ampliatus Joseph, filius meus ampliatus, zelatus filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid., 22) , significans Dominicae resurrectionis insigne.
PL 16, 330Aまた、ヨセフをも祝福して言った。「私の子ヨセフは大きくされた、私の子は大きくされた、妬まれた私の子、より若い者よ、私のもとに帰れ」(創世記49:22)。これは主の復活のしるしを示している。
Et addidit: Benedictio patris tui et matris tuae praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Ibid., 26) , id est, super regem gratiae. 102. Hanc sume stolam, ut induas Christum, atque in ejus agnitione renoveris.
PL 16, 330Aさらに加えた。「汝の父と汝の母の祝福は、とどまる山々の祝福と、永遠の丘々の願いにまさった」(創世記49:26)。すなわち、恩寵の王にまさったということである。102. この衣を取れ、キリストを着るために、また彼を認識することによって新たにされるために。
Indue ergo sicut electa Dei viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, charitatem, quae est unitatis vinculum (Coloss. III, 12 et seq.) ; ut nemini quidquam debeas, nisi ut invicem sororem tuam diligas: nec gratiae ejus invideas, sed quo probatiorem videris, imiteris; ut sit in te pax Christi et gratia, et verbum Dei habitet in corde tuo, atque hujus mundi fugias cogitationes.
PL 16, 330Aそれゆえ、神の選ばれた者として、慈しみのはらわた、善意、へりくだり、忍耐、慎ましさ、愛を着よ。愛は一致の絆である(コロサイ3:12以下)。それは、誰にも何も負うことがないようにするためであり、ただ互いに愛し合うこと、すなわちあなたの姉妹を愛することだけは別である。彼女の恩寵を妬まず、より優れていると見るほど、それだけ彼女に倣え。あなたのうちにキリストの平和と恩寵があり、神の言葉があなたの心に宿り、この世の思いをあなたが避けるためである。
103. Semel mundo mortua, ne, quaeso, tetigeris, ne attaminaveris quae sunt istius saeculi: sed semper in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus abducas te ab hujus saeculi conversatione, non homini, sed Deo cantans (Coloss. II, 20 et seq.) .
PL 16, 330B103. 一度世界に対して死んだ者として、どうか、この世のものに触れるな、汚すな。常に詩篇と賛歌と霊的な歌とによって、この世の生活から自らを引き離せ。人にではなく神に歌いながら(コロサイ2:20以下)。
Et sicut sancta faciebat Maria (Luc. II, 19) , conferas in corde tuo. Quasi bona quoque agnicula rumines in ore tuo praecepta divina, ut dicas et tu: Exercebor in mirabilibus tuis (Psal. CXVIII, 27) . Nec dormitet aut stillet anima tua prae taedio.
PL 16, 330B聖なるマリアがしたように(ルカ2:19)、あなたの心の中で思い巡らせ。よい子羊のように、神の戒めをあなたの口の中で反芻し、あなたも言え。「私は汝の驚くべき業のうちで鍛えられるであろう」(詩篇118:27)。あなたの魂が、倦怠のために眠り込んだり、したたったりしないように。
Stillicidia enim ejiciunt hominem in tempore hyemali de domo sua: anima autem perfecta non stillat, in qua nulla gravioris est rima peccati; sed manet in domo sua, et inoffensae habitationis novitate laetatur et fruitur. At si aliquid forte nutaverit, dicas: Confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28) .
PL 16, 330B冬の季節には、雨だれが人をその家から追い出すからである。だが完全な魂はしたたらない。その魂には、より重い罪の裂け目が一つもないからである。魂は自分の家にとどまり、つまずきのない住まいの新しさを喜び、享受する。だがもし何かが万一揺らいだなら、あなたは言え。「汝の言葉によって私を堅くせよ」(詩篇118:28)。
Caput XVII
第XVII章PL 16, 330CAguntur Deo gratiae quod angelorum vita in paradiso quondam perdita jam fulgeat in virginibus; quodque mundo Christum edere, atque Hebraeos per mare educere digna fuerit virginitas.
PL 16, 330C神に感謝が献げられる。かつて楽園で失われた天使たちの生活が、今やおとめたちのうちに輝いていること、また、世にキリストを産み出し、ヘブライ人たちを海を通って導き出すのに、おとめの身がふさわしかったことのゆえである。
Post haec Ambrosia ipsa Deo commendatur ac offertur, ut suum in ea tueatur munus, et ad spiritales partus coelesti connubio illam conjungat, virtutes dotis atque ornamentorum loco tribuat, quarum beneficio Sponsum suum tenere mereatur.
PL 16, 330Cこのあと、アンブロシア自身が神に委ねられ、献げられる。神が彼女のうちにある自らの賜物を守り、天の婚姻によって彼女を霊の出産に結び合わせ、持参金と飾りの代わりに徳を授け、その徳の働きによって彼女が自らの花婿を保つにふさわしくされるように、と。
Denique Christus obsecratur, ut famulam suam laetus excipiat. 104. Nunc ad te, decursis omnibus, Pater gratiae, vota converto, cujus pietati innumerabiles gratias agimus, quod in virginibus sacris angelorum vitam videmus in terris, quam in paradiso quondam amiseramus.
PL 16, 330C実に、キリストに、自らの仕え女を喜んで迎えるよう願う。104. 今、すべてを論じ終えて、恩寵の父よ、汝に私は願いを向ける。汝の敬虔に、我々は数えきれない感謝を献げる。聖なるおとめたちのうちに、かつて楽園で失った天使たちの生活を、地上で見るからである。
Quid enim vel ad imitanda virginum studia, confirmandamque virtutem, vel ad concelebrandam virginitatis gloriam plus conferre potuisti, quam ut Deus ex virgine nasceretur?
PL 16, 331Aおとめたちの熱意を模倣させ、徳を堅くし、あるいはおとめの身の栄光を共に祝わせるために、神がおとめから生まれること以上に、汝は何を与えることができたであろうか。
Amplius nobis profuit culpa, quam nocuit: in quo redemptio quidem nostra divinum munus invenit.
PL 16, 331A咎は我々を害したよりも、いっそう益した。そのことにおいて、我々の贖いは神の賜物を見いだしたのである。
105. Sed ipse quoque unigenitus Filius tuus venturus in terras suscipere quod amissum est, puriorem carnis suae generationem reperire non potuit, quam ut habitationi propriae coelestis aulam virginis dedicaret; in qua esset et immaculatae castitatis sacrarium, et Dei templum.
PL 16, 331A105. だが汝の独り子である子自身も、失われたものを受け取るために地上に来ようとして、自らの肉のより清い誕生を見いだすことができなかった。天の者である自らの住まいに、おとめの広間を献じること以上には〔coelestis は属格で、habitationi propriae にかかると取った〕。そこは汚れなき貞潔の聖所であり、神の神殿であろう。
106. Quid autem illud attexam, quod divino tuo munere cum sanctis Moyse et Aaron (Exod. XV, 20) virgo Maria pedes per fluctus duxit Hebraeorum exercitum? Relinquo vetera, privata non quaero: satis est ista nobilitas familiae virginali.
PL 16, 331A106. この上、何を付け加えようか。汝の神の賜物によって、聖なるモーセとアロンとともに(出エジプト記15:20)、おとめマリア〔出エジプト記15章の女預言者ミリアムを言う。ラテン語の綴りはマリアと同じ〕が、波のただ中を歩いて、ヘブライ人たちの軍勢を導いたことを。古いことは措く、私事は求めない。この高貴さは、おとめの一族にとって十分である。
107. Te quaeso ut tuearis hanc famulam tuam, quae tibi servire, tibi animam suam, tibi integritatis suae studium dicare praesumpsit.
PL 16, 331B107. 汝に願う。汝のこの仕え女を守れ。彼女は、汝に仕え、汝に自らの魂を、汝に自らの無傷の身への熱意を献げることを、あえてしたのである。
Quam sacerdotali munere offero, affectu patrio commendo; ut propitius et praesul conferas ei gratiam, quo coelestium thalamorum immorantem adytis Sponsum excutiat, mereatur videre, introducatur in cubiculum Dei sui regis: mereatur audire dicentem sibi: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) ; ut transeat saeculum, ad illa aeterna pertranseat.
PL 16, 331B私は彼女を、司教の務めによって献げ、父の情をもって委ねる。汝が恵み深く、保護者として彼女に恩寵を授けるように。その恩寵によって彼女が、天の婚礼の間の奥所に留まっている花婿を呼び覚まし〔excutiat は「呼び覚ます」と取った〕、見るにふさわしくされ、自らの王である神の寝室に導き入れられ、彼女に語りかける声を聞くにふさわしくされるように。「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。世を過ぎ越え、あの永遠のものへと通り抜けるためである。
108. Intende igitur, Pater, in tuum munus, cui sanctificando nullius consilium quaesisti: sed illi sine ullo petitore atque arbitro tantam contulisti gratiam, quantam ante oracula divina credere nemo potuisset, ut in suo utero Deum virgo portaret.
PL 16, 331C108. それゆえ父よ、汝の賜物に心を向けよ〔munus はマリアに授けた賜物を言うと取った〕。汝はそれを聖別するのに誰の助言も求めず、願い手も判定者もなしに、神の託宣のあとでなければ誰も信じることができなかったほどの大きな恩寵を、彼女に授けた。おとめが自分の胎に神を担うほどの恩寵である。
Cujus praerogativa muneris provocata crebrescunt studia virginitatis, et sacrae integritatis exempla.
PL 16, 331Cこの賜物の特権に促されて、おとめの身への熱意と、聖なる無傷さの模範とが、いよいよ増している。
Quibus haec quoque famula tua ad hujusmodi virtutis gratiam lacessita, tuis assistat altaribus, non rutilanti caesarie flavum deferens crinem flammeo nuptiali dicatum: sed illum crinem quo evangelica illa mulier sancta Maria pedes Christi sedula pietate detersit, et domum totam effuso implevit unguento, sacro offerens velamine consecrandum (Joan. XII, 3) .
PL 16, 331Cこれらに促されて、汝のこの仕え女もまた、このような徳の恩寵へと駆り立てられ、汝の祭壇に立つように。婚礼の花嫁のヴェールに献じられるはずの、輝く髪の房に黄金色の髪を携えてではなく、福音書のあの女、聖マリアが、熱心な敬虔をもってキリストの足を拭い、注いだ香油で家全体を満たしたあの髪を、聖なるヴェールによって奉献されるべきものとして献げながら立つのである(ヨハネ12:3)。
109. Adest puella, quam non nuptiarum festa, non praemia, non onerati pondus uteri, votivo nupturis dolore sollicitent: sed quae immaculatos sibi fidei partus et pietatis exposcat; ut in utero accipiat de Spiritu sancto, et spiritum salutis Deo feta parturiat.
PL 16, 331C109. 少女がここにいる。婚礼の祝宴も、結婚の報いも、孕んで重くなった胎の重みも、嫁ぐ女たちが願い求める苦しみ〔votivo nupturis dolore の意味は定かでない。嫁ぐ女たちが願い求める出産の苦しみ、と取った〕も、彼女を心乱すことはない。彼女が求めるのは、信仰と敬虔の汚れなき出産を自分のために得ること、すなわち胎に聖なる霊から受け、神によって孕んで救いの霊を産むことである。
Sed ut ista procedere possit meritorum gratia, tu, Deus Pater omnipotens, suffragia commendationis adjunge; non enim solitaria dos pudoris est.
PL 16, 331Dだが、功績の恩寵がこのように進みゆくことができるように、汝、全能の父なる神よ、推薦の助けを添えよ。恥じらいの持参金は、独りだけで立つものではないからである。
Succingat sacrae virginitatis crinem modestia, sobrietas, continentia; ut virtutum accincta comitatu, purpureo Dominici cruoris redimita velamine, mortificationem Domini Jesu in sua carne circumferat; haec sunt enim meliora velamina, quae sunt indumenta virtutum, quibus culpa obtexitur, innocentia revelatur.
PL 16, 332A慎ましさ、節度、自制が、聖なるおとめの身の髪を帯で結ぶように。こうして彼女が、徳の随伴を帯び、主の血の紫のヴェールで巻かれて、主イエスの死を自分の肉に帯びて歩むためである。徳の衣であるものこそ、よりよいヴェールだからである。それによって咎は覆われ、無垢は現れる。
110. His igitur famulam tuam indue vestimentis, quae in omni tempore munda sint; mundum enim manet, quidquid nulla interveniens culpa fuscaverit, ut ei jure dicatur: Quoniam placuerunt Deo facta tua (Eccl. IX, 7, 8) .
PL 16, 332A110. それゆえ汝の仕え女に、これらの衣を着せよ。それはいかなる時にも清いものである。いかなる咎も介入して暗くしなかったものは、すべて清いままにとどまるからである。それゆえ彼女に正当にこう言われる。「汝のなしたことは神に喜ばれた」(コヘレトの言葉9:7、8)。
In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum in capite non desit, quo faces suas mysticas possit accendere; ut cum venerit Sponsus, inter illas sapientes virgines (Matth. XXV, 10) coelesti thalamo digna numeretur, quae devotionis ac fidei suae, gravitatisque lumine munus sacrae professionis illuminet.
PL 16, 332A「いつも汝の衣は白くあれ」〔前節に引いたコヘレトの言葉の句の続きを、二人称のまま引く〕。また頭に油が欠けることのないように。彼女がそれによって、自らの奥義の松明を灯すことができるように。花婿が来るとき、あの賢いおとめたち(マタイ25:10)の中に数えられて、天の婚礼の間にふさわしい者とされ、自らの献身と信仰と重厚さの光で、聖なる誓願という務めを照らすように。
111. Tuere igitur ancillam tuam, Pater charitatis et gloriae, ut quasi in horto clauso et fonte signato teneat claustra pudicitiae, signacula veritatis. Agrum suum colere noverit quem colebat sanctus Jacob; et sexagesimos ex eo centesimosque fructus capesset.
PL 16, 332B111. それゆえ愛と栄光の父よ、汝のはしためを守れ。彼女が、いわば閉ざされた園、封じられた泉にあるように、貞潔の閂と真理の封印を保つように。聖なるヤコブが耕していた畑を、自分の畑として耕すことを知るように。そしてそこから、六十倍、百倍の実を収めるであろう。
In hujus virtutibus et fortitudinibus agri suscites in ea gratiam, et resuscites charitatem. Inveniat quem dilexit, teneat eum, nec dimittat eum; donec bona illa vulnera charitatis excipiat, quae osculis praeferuntur.
PL 16, 332Bこの畑の徳と力強さのうちに、彼女のうちに恩寵を呼び起こし、愛を再び呼び起こせ。彼女が愛した者を見いだし、彼を捕らえ、離さないように。愛のあのよい傷を受けるまで。その傷は口づけにまさる。
Semper parata noctibus et diebus toto spiritu mentis invigilet (Cant. V, 7) , ne umquam Verbum eam inveniat dormientem.
PL 16, 332C夜も昼も常に備えて、精神の全霊をもって目を覚ましているように(雅歌5:7)。言葉〔キリスト〕が彼女を眠っているところに見いだすことが、決してないように。
Et quoniam vult se dilectus ejus saepius quaeri, ut exploret affectum; recurrentem sequatur, exeat fides et anima ejus in verbum tuum peregrinetur a corpore, ut adsit Deo: vigilet cor ejus, caro dormiat, ne male incipiat vigilare peccatis.
PL 16, 332Cそして、彼女の愛する者は、その心情を試すために、自分がしばしば求められることを望むので、走り戻る彼を、彼女が追うように。信仰が出て行き、彼女の魂が汝の言葉に向かって体から旅立ち、神のもとにいるように。彼女の心は目覚め、肉は眠るように。罪のために悪しく目覚め始めることのないように。
112. Tu, Domine, adjunge alios sacrae virginitatis ornatus, adjunge sedulos pios cultus; ut noverit possidere vas suum, noverit humiliari: dilectionem teneat, veritatis murum, pudoris septum.
PL 16, 332C112. 主よ、汝、聖なるおとめの身の別の飾りを添えよ、熱心な敬虔な営みを添えよ。彼女が自らの器を所有することを知り、へりくだることを知るように。愛を、真理の城壁を、恥じらいの囲いを保つように。
Non pineae velamen ejus, non vincant cupressi, pudicitiam ejus non turtures, simplicitatem ejus non vincant columbae.
PL 16, 332Cマツも彼女のヴェールに〔及ばず〕、イトスギも及ばず、キジバトも彼女の貞潔に、ハトも彼女の素朴さに及ばないように〔底本は Non pineae velamen ejus, non vincant cupressi。一つの vincant(及ぶ)が前後の non の句にかかる。ミーニュの脚注 g によれば、カソボンはこの箇所を引いて、アンブロシウスがガッリエヌス帝の慎みに欠ける詩句にならい、それを敬虔な意味に移したと言う。その詩句も一つの vincant を幾つもの non の句にかけている〕。
Sit in corde simplicitas, in verbis modus, erga omnes pudor, pietas erga propinquos, circa egenos et pauperes misericordia: quod bonum est teneat, ab omni specie abstineat mala: veniat super eam benedictio morituri, et os viduae benedicat eam (Job XXIX, 13) .
PL 16, 332C心には素朴さが、言葉にはほどよさが、すべての人に対して恥じらいが、近親に対して敬虔が、困窮する者と貧しい者に対して慈しみがあるように。よいものを保ち、あらゆる悪の様相から遠ざかるように。死にゆく者の祝福が彼女に臨み、やもめの口が彼女を祝福するように(ヨブ記29:13)。
113. Pone ut signaculum verbum tuum in corde ejus, ut signaculum in brachio ejus (Cant. VIII, 6) ; ut in omnibus sensibus et operibus ejus Christus eluceat, Christum intendat, Christum loquatur.
PL 16, 332D113. 汝の言葉を印として彼女の心に置け、印として彼女の腕に置け(雅歌8:6)。彼女のあらゆる感覚と業のうちにキリストが輝き、キリストに心を向け、キリストを語るように。
Aqua multa ejus non possit exstinguere charitatem, nec persecutionis gladius, nec periculum: sed confirmata in omni opere bono atque verbo, gloriam tuam induat, et in tua gratia conversetur in hoc mundo.
PL 16, 333A大水も彼女の愛を消し去ることができず、迫害の剣も危険も〔消し去れず〕、あらゆるよい業とよい言葉において堅くされて、汝の栄光を身にまとい、汝の恩寵のうちにこの世界で暮らすように。
Sanctifices eam in veritate, in virtute confirmes, in charitate connectas, atque ad illam pudicitiae et integritatis coelestem gloriam, coronam illibatam, immaculatamque divino tuo favore perducas; ut illic Agni sequatur vestigia, et in meridiano pascat, in meridiano maneat, nec in grege sodalium incedat: sed agnis tui admixta, sine offensione versetur comes virginum, pedissequa Mariarum (Apoc. XIV, 4; Cant. I, 6) .
PL 16, 333A真理において彼女を聖別し、徳において堅くし、愛において結び合わせ、貞潔と無傷さのあの天の栄光、汚れなく傷のない冠へと、汝の神としての恩顧によって導け。そこで彼女が子羊の足跡に従い、真昼に養い、真昼にとどまり、仲間たちの群れの中を歩かず、汝の子羊たち〔底本は agnis tui。agnis tuis と読む〕に交じって、つまずきなく暮らすように。おとめたちの伴侶、マリアたちの侍女として(黙示録14:4;雅歌1:6)。
114. Egredere itaque tu, Domine Jesu, in die sponsalium tuorum, suscipe jamdudum devotam tibi spiritu, nunc etiam professione; imple agnitione voluntatis tuae; assume ab initio in salutem, in sanctificatione spiritus et fide veritatis, ut dicat famula tua: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et in gloria assumpsisti me (Psal. LXVII, 24) .
PL 16, 333B114. それゆえ主イエスよ、汝は、汝の婚約の日に出で来よ。霊においてはすでに久しく、今は誓願においても汝に献身した者を受け入れよ。汝の意志の認識で満たせ。初めから救いへと引き取れ、霊の聖化と真理への信仰において。汝の仕え女がこう言うように。「汝は私の右手を取り、汝の意志によって私を導き、栄光のうちに私を受け入れた」(詩篇67:24)〔底本の引照のまま写したが、この句は詩篇72:23–24 にあたる〕。
Aperi manum tuam, et imple animam ejus benedictione (Psal. CXLIV, 16) ; ut salvam facias sperantem in te (Psal. LXXXV, 2) , et fiat vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum probatum: per illam aeternabilem crucem, per illam venerabilem gloriam Trinitatis, cui est honor, gloria, perpetuitas, Patri Deo, et Filio, et Spiritui sancto, a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
PL 16, 334A汝の手を開き、彼女の魂を祝福で満たせ(詩篇144:16)。汝を望む者を救い(詩篇85:2)、彼女が、栄誉のために聖別された器、主に有用で、あらゆるよい業のために試された器となるように。永遠にとどまるあの十字架によって、三位一体のあの崇むべき栄光によって。三位一体には、父なる神、子、聖なる霊に、栄誉と栄光と永続が、世々より、今も、常に、すべての世々の世々にわたってある。アーメン。