Caput I
第I章PL 16, 817D[0817] Indicata dicendi occasione, ad sacrificia Caini et Abelis accedit Ambrosius. Tum quid in prioris oblatione Deo displicuerit, explorat. Deinde ubi Abelis holocaustum [0818] paucis exposuit, quosnam lata in Cainum feriat sententia, docet.
PL 16, 817D議論の機会を示したのち、アンブロシウスはカインとアベルの献げ物に進む。次に、前者の献げ物のどこが神に喜ばれなかったかを探る。それからアベルの焼き尽くす献げ物を簡潔に説いたのち、カインに下された判決がどのような者たちを打つかを教える。
1. Debitum, fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, nisi forte improviso conventu putaverunt nos esse turbandos: sed numquam fides vera turbatur.
PL 16, 817D1. 兄弟たちよ、私は負債を返したいのだが、昨日の私の貸し主たちが見当たらない。ひょっとすると彼らは、不意の集まりで我々を動揺させられると考えたのかもしれない。だが、真の信仰は決して動揺させられない。
2. Itaque dum illi forsitan veniunt, ad istos qui propositi sunt, deflectamus agricolas, quorum alter, hoc est Cain, a fructibus terrae: alter autem, Abel videlicet, ex primitivis ovium suarum hostiam Domino obtulit (Gen. IV, 3, 4) .
PL 16, 819A2. そこで、彼らがもしかするとやって来るまでの間に、我々の前に置かれたあの農夫たちのほうに話を向けよう。その一人、すなわちカインは地の実りから、もう一人、すなわちアベルは自分の羊の初物から、主にいけにえを献げた(創世記4:3, 4)。
Nihil invenio quod in specie munerum reprehendam, nisi quod et Cain munera sua displicuisse cognovit, et Dominus dixit: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti (Ibid., 7) . 3. Ubi igitur est crimen? ubi culpa?
PL 16, 819A供え物の外見には、咎めるべきところが何も見当たらない。ただ、カインは自分の供え物が喜ばれなかったことを知り、主が言ったということだけである。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ」(創世記4:7)。3. では、罪科はどこにあるのか。咎はどこにあるのか。
Non in oblatione muneris, sed in oblationis affectu. Sunt quidam qui recte arbitrantur, quia alius quae offerret, elegerat: alius quae viliora habuit, offerebat.
PL 16, 819A供え物を献げたことにではなく、献げる心情にある。ある人々は、一方が献げるものを選び、他方は持っていたより粗末なものを献げたのだと、正しく考えている。
Sed non est ita inops spiritalium sensus in nobis, ut putemus quia Dominus corporale sacrificium, non spiritale quaerebat. Et ideo addidit, quiesce (Ibid.) , tolerabilius significans abstinere a muneribus deferendis, quam infideli studio munus offerre.
PL 16, 819Aだが我々のうちには、主が霊的な犠牲でなく物体的な犠牲を求めたと考えるほど、霊的な感覚が乏しいわけではない。それゆえ主は「黙れ」と付け加えた(創世記4:7)。供え物を持ってくるのを控えるほうが、不信の熱意で供え物を献げるよりも耐えやすいと示したのである。
Qui enim nescit dividere, nescit dijudicare: spiritalis autem dijudicat omnia (I Cor. II, 15) . Et ideo Abraham sacrificium quod offerebat, divisit (Gen. XV, 10) .
PL 16, 819B実に、分けることを知らない者は、見分けることも知らない。霊的な者はすべてを見分けるのである(一コリント2:15)。それゆえアブラハムも、献げる犠牲を分けた(創世記15:10)。
4. Scivit etiam Abel dividere, qui ex primitivis ovium obtulit sacrificium (Gen IV, 4) , docens non terrae munera placitura Deo, quae degeneraverant in peccatore, sed ea in quibus divini gratia mysterii refulgeret.
PL 16, 819B4. アベルも、羊の初物から犠牲を献げたとき、分けることを知っていた(創世記4:4)。地の供え物、すなわち罪人のもとで堕落してしまったものは神に喜ばれないが、神の奥義の恩寵が輝き出るものが喜ばれると教えたのである。
Prophetavit itaque nos per passionem Domini a culpa esse redimendos, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . Unde et de primitivis obtulit, ut primogenitum designaret.
PL 16, 819Bこうして彼は、我々が主の受難によって咎から贖われることを預言した。この主について書かれている。「見よ、神の子羊、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。それゆえ彼は初物から献げ、初子を表したのである。
Ostendit ergo verum Dei sacrificium nos futuros, de quibus Propheta ait: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1) , Meritoque Dei judicio comprobatur.
PL 16, 819Cゆえに彼は、我々が神の真の犠牲となることを示した。我々について預言者は言う。「主に雄羊の子らを献げよ」(詩篇28:1)。こうして彼は、当然のことながら神の判断によって是認される。
5. Illi autem reprobato dicitur, quiesce: quam puto generalem in omnes extra Ecclesiam constitutos latam esse sententiam; multorum enim hic figuram cerno populorum; quos divina sententia comprehendit, quorum in illo Cain jam tunc munera refutavit (Gen. IV, 5) .
PL 16, 819C5. だが、退けられた者には「黙れ」と言われる。これは、教会の外に置かれたすべての者に下された一般的な判決だと私は思う。この中に私は、多くの民の象りを見るからである。神の判決は彼らを捉え、彼らの供え物を、すでにその時、あのカインにおいて退けたのである(創世記4:5)。
Caput II
第II章PL 16, 820APost enumerata varia hominum genera, qui fere sub nominis christiani falso velamine Ecclesiam lacerantes, memoratae sententiae obnoxii sunt, admonet quemadmodum nobis declinanda sit eadem sententia. 6 Generalis enim haec in impios omnes sententia est.
PL 16, 820Aさまざまな種類の人々、すなわち、おおむねキリスト教徒の名という偽りの覆いの下で教会を引き裂きながら、先に述べた判決に服している者たちを数え上げたのち、我々がこの判決をどう避けるべきかを諭す。6. 実に、この判決はすべての不敬虔な者に対する一般的なものである。
Itaque si Judaeus offerat, qui filium virginis Mariae a Patre Deo separat, dicitur ei: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti: quiesce (Ibid., 7) .
PL 16, 820Aそこで、おとめマリアの子を父なる神から切り離すユダヤ人が献げるなら、彼には言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ。黙れ」(創世記4:7)。
7. Si offerat Eunomianus, qui ex impietatis Arianae fonte progrediens, redundanti perfidiae suae labitur coeno, generationem Christi, quae super omnia est, asserens ex Philosophiae traditionibus colligendam: cum utique alia creaturarum sit ratio, alia secretorum potentia divinorum; et ipsi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti: quiesce.
PL 16, 820A7. エウノミオス派の者〔アレイオス派のうち、子は父に似ていないと説いた者〕が献げるなら——その者は、アレイオス派の不敬虔の源から出て、あふれる自らの背信の泥に滑り落ち、万物にまさるキリストの生まれを、哲学の伝承から引き出すべきだと主張している。被造物の道理と、神的な秘密の力とは別なのに——その者にも言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ。黙れ」。
8. Dicitur hoc Sabelliano, qui Patrem Filiumque confundit. Dicitur hoc Marcionitae, qui alium putat Deum novi, alium veteris Testamenti. Dicitur hoc Manichaeo et Valentino, qui non putaverunt veritatem carnis humanae a Christo esse susceptam.
PL 16, 820B8. これはサベリオス派の者、すなわち父と子を混同する者に言われる。これはマルキオン派の者、すなわち新約の神と旧約の神を別と考える者に言われる。これはマニ教徒とウァレンティノスに言われる。彼らは、人の肉の真実がキリストによって受け取られたと考えなかった。
Paulus quoque Samosatenus et Basilides in eadem sententiae sorte numerantur. 9. Similiter quoque ejusdem sententiae auctoritate damnantur, qui divinitatem sancti Spiritus negaverunt.
PL 16, 820Bサモサタのパウロス〔キリストをただの人間とした者〕とバシリデス〔グノーシス派の教師〕も、同じ判決の割り当てに数えられる。9. 同様に、聖なる霊の神性を否んだ者たちも、同じ判決の権威によって断罪される。
Alii enim quidam vel Arianorum Judaei, vel Ariani sunt Judaeorum; quia sicut illi Filium a Patre, ita et isti Spiritum a Deo Patre et Filio Dei separant.
PL 16, 820B実に、ある者たちは、アレイオス派のユダヤ人であるか、ユダヤ人のアレイオス派である。ユダヤ人が子を父から切り離すように、彼らも霊を父なる神と神の子から切り離すからである。
10. Novato quoque et Donato et omnibus qui scindere corpus Ecclesiae gestierunt, viritim dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti.
PL 16, 820C10. ノウァトゥス〔底本は Novato。ノウァトゥスとも、ノウァティアヌスとも取れる〕やドナトゥス、また教会の体を引き裂こうと躍起になったすべての者にも、一人ひとり言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ」。
Ecclesiae enim sacrificium est, quod offertur Deo, ad quam Paulus dixit: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei exhibere corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1) . Male ergo sacrificium diviserunt, Ecclesiae membra lacerando.
PL 16, 820C神に献げられる犠牲は、教会のものだからである。パウロはその教会に言った。「兄弟たちよ、私は汝らに勧める。神の慈しみによって、汝らの体を、生きた聖なる、神に喜ばれるいけにえとして献げよ」(ローマ12:1)。ゆえに彼らは、教会の肢体を引き裂くことで、犠牲を悪しく分けたのである。
11. Illos quoque percellit ista sententia, qui animam rationabilem ab incarnationis Dominicae segregant sacramento, naturam hominis ab homine separare cupientes.
PL 16, 820C11. 理性ある魂を主の受肉の秘義から切り離し、人の本性を人から引き離そうと望む者たちも、この判決に打たれる。
Et isti fortasse recte offerunt Trinitati: sed rationem nesciunt naturae humanae divinaeque distinguere; Dei enim simplex natura est, homo ex anima rationabili constat et corpore. Si alterum tollas, totam naturam hominis sustulisti.
PL 16, 821A彼らもおそらく三位一体に正しく献げている。だが、人の本性と神の本性を区別する道理を知らない。神の本性は単純だが、人は理性ある魂と体から成るからである。一方を取り去れば、人の本性の全体を取り去ったことになる。
12. Adversus omnes igitur haereses ista sententia est, quae fraterno nomine, non fraterne Ecclesiam persequuntur.
PL 16, 821A12. ゆえにこの判決は、すべての異端に向けられている。彼らは兄弟の名のもとに、兄弟らしくなく教会を迫害している。
Siquidem sub optione nominis christiani et quadam nuncupativa fidei germanitate parricidalibus gladiis nos cupiunt vulnerare; quia conversio nostra ad eos est, et dominantur nobis in saeculo peccatores. Peccator enim dominatur in saeculo, justus in Dei regno.
PL 16, 821A実に、キリスト教徒の名の選択と、名ばかりの信仰の兄弟関係のもとで、彼らは近親殺しの剣で我々を傷つけようとする。我々の向き直りが彼らに向かい〔創世記4:7 の「彼の向き直りは汝に向かう」の句を受けるらしい。意は定かでない〕、世においては罪人が我々を支配しているからである。罪人は世において支配し、義人は神の国において支配する。
13. Caveamus igitur ne quis nos a cubiculo regis aeterni, et a secreto matris Ecclesiae separare conetur, ad quod illa anima in Canticis canticorum Verbum Dei se introduxisse significat (Cant. III, 4) .
PL 16, 821A13. だから、誰かが我々を永遠の王の寝室から、母なる教会の奥から引き離そうとしないように、用心しよう。雅歌のあの魂は、そこに神の言葉を導き入れたと告げている(雅歌3:4)。
Caveamus ne a sinu Patris, et quodam utero paterno, arcanaeque naturae substantiam unigeniti Filii separemus, verbisque his quibus veritas susceptae incarnationis astruitur, divinae generationi praejudicia inferre meditemur; ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; quiesce; hoc est: Si nesciamus quae propria sunt divinitatis aeternae incarnationisque distinguere; si creatorem cum suis operibus conferamus: si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora. Neque enim potest fieri ut per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus.
PL 16, 821B父の懐から、また父の胎のようなところから、独り子である子の、秘められた本性の実体を引き離さないよう、用心しよう。また、受け取られた受肉の真実を立証するこれらの言葉をもって、神的な生まれに先入見を持ち込もうと企てないよう、用心しよう。そうでないと、我々の誰かにも言われるだろう。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ。黙れ」と。すなわち、永遠の神性に固有なことと、受肉に固有なこととを区別することを、我々が知らないなら、創造者をその被造の業と同列に並べるなら、時の創始者が時のあとに始まったと言うなら、そうなる。実に、万物がそれによってある者が、万物の一人であることはありえないからである。
Caput III
第III章PL 16, 821BIis qui Joannis testimonium de Verbi aeternitate non reciperent, increpitis: nec non laudato eodem evangelista, locum expendit: quo non solum Verbi aeternitatem divinitatemque signari tradit; sed etiam ex his eadem in Patre attributa demonstrari.
PL 16, 821B言葉の永遠性についてのヨハネの証言を受け入れない者たちを叱り、同じ福音書記者をたたえたのち、箇所を吟味する。そこには言葉の永遠性と神性が示されるだけでなく、それらと同じものが父にも帰せられていることが示される、と説く。
Corporeum in Verbo nihil cogitandum; et quamvis ejus naturam minime capiamus, sufficere nobis debere Joannis auctoritatem, qui quomodo Verbum viderit, explicatur. 14. Nolo nobis credatur, Scriptura recitetur.
PL 16, 821C言葉については、物体的なことを何も考えてはならない。その本性を我々がまったく捉えられないとしても、ヨハネの権威で我々には足りるはずである。ヨハネがどのように言葉を見たかが説明される。14. 私は、我々の言うことが信じられるのを望まない。聖書が朗読されるように。
Non ego dico a me quia in principio erat Verbum (Joan. I, 1) , sed audio: non ego affingo, sed lego; quod omnes legimus, sed non omnes intelligimus.
PL 16, 821C「初めに言葉があった」と(ヨハネ1:1)、私が自分から言うのではない。私は聞いている。私が作り出すのではなく、読んでいる。我々は皆が読むが、皆が理解するわけではない。
Et cum legitur, audimus omnes, et non audiunt omnes: Incrassatum est enim cor quorumdam, et aures eorum graviter audierunt (Act. XXVIII, 27) ; aures scilicet interioris affectus.
PL 16, 822Aまた、朗読されるとき、我々は皆聞くが、皆が聞いているのではない。「ある者たちの心は鈍くなり、その耳は重く聞いた」からである(使徒言行録28:27)。すなわち、内なる心情の耳である。
Non enim caro peccat, quae suum servat officium, et recipit auditum, sed animus puri auditus pravus interpres, qui recusat audire quae dicuntur, intelligere quae leguntur.
PL 16, 822A罪を犯すのは肉ではない。肉は自分の務めを守り、聴覚を受け入れている。罪を犯すのは心である。心は、純粋な聴覚をゆがめて解する者であり、語られることを聞くのを拒み、読まれることを理解するのを拒む。
Quid aures tamquam cera et plumbo clauditis, et tamen Dominica beneficia et officia naturae non potestis excludere? Auditis inviti, auditis fastidientes: auditis, ne quod non audieritis, excusare possitis.
PL 16, 822Aなぜ諸君は耳を蝋と鉛でふさぐように閉じるのか。それでも、主の恵みと自然の務めを締め出すことはできない。諸君は嫌々ながら聞く。諸君は嫌悪しながら聞く。諸君は、聞かなかったと弁解できないように聞く。
15. Auditis ergo cum legitur: In principio erat Verbum (Joan. I, 1) . Quis hoc dicit? Joannes utique ille piscator: sed non quasi piscator hoc dicit, sed quasi humani piscator affectus; qui jam non pisces caperet, sed homines vivificaret (Luc. V, 10) .
PL 16, 822A15. 諸君は聞いている、「初めに言葉があった」と読まれるときに(ヨハネ1:1)。これを言うのは誰か。もちろん、あの漁師ヨハネである。だが彼は漁師としてこれを言うのではなく、人間の心情の漁師として言うのである。もはや魚を捕るのではなく、人々に命を与える者となる者として(ルカ5:10)。
Non suum est, quod dicit: sed ejus qui vivificandi ei tribuit potestatem. Piscator enim ipsis, quos ante capiebat, piscibus taciturnior erat; et circa divina mysteria magis mutus, qui vocis suae nesciebat auctorem: sed vivificatus a Christo vocem audivit in Joanne, Verbum agnovit in Christo.
PL 16, 822B彼が言うことは彼自身のものではなく、命を与える権能を彼に授けた者のものである。実に、漁師は、かつて捕っていた魚そのものよりも物言わなかった。神的な奥義については、なおさら口がきけなかった。自分の声の源を知らなかったからである。だがキリストによって命を与えられて、ヨハネにおいて声を聞き〔このヨハネは洗礼者ヨハネで、「荒れ野で叫ぶ者の声」(ヨハネ1:23)を受けるらしい〕、キリストにおいて言葉を知った。
16. Et ideo plenus Spiritu sancto, qui sciret principium non temporis esse, sed supra tempora, reliquit saecula, et ascendens spiritu super omne principium, ait: In principio erat Verbum, hoc est, remaneat coelum; nondum enim erat, quando in principio erat Verbum.
PL 16, 822B16. それゆえ、聖なる霊に満たされ、始まりが時のものでなく、時を超えていることを知っていたので、彼は世々を後にし、霊において一切の始まりを超えて上昇して言った。「初めに言葉があった」と。すなわち、天は〔後に〕とどまれ。言葉が初めにあったとき、天はまだなかったからである。
Nam etsi coelum habet principium, Deus non habet. Denique in principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) . Aliud est, fecit: aliud est, erat. Quod fit, incipit: quod erat, principium non accipit, sed praevenit.
PL 16, 822Cたとえ天が始まりを持つとしても、神は持たない。実に、「初めに神は天と地を作った」(創世記1:1)。「作った」ことと「あった」こととは別である。作られるものは始まる。あったものは、始まりを受けるのでなく、始まりに先立つ。
Remaneant etiam tempora, quia post coelum tempora. Remaneant etiam angeli et archangeli. Et si principium eorum non invenio, erat tamen quando non erant. Non erant enim, qui aliquando coeperunt.
PL 16, 822C時もとどまれ。時は天の後だからである。天使と大天使もとどまれ。彼らの始まりを私が見出さなくても、彼らが存在しなかった時はあった。かつて始まった者たちは、存在していなかったからである。
Si ergo principium eorum invenire non possum, quos certum est habere principium, quomodo possum Verbi invenire principium, a quo omne principium non solum creaturarum, sed etiam cogitationum nostrarum omnium praevetur?
PL 16, 823A始まりを持つことの確かな彼らの始まりを私が見出せないのなら、どうして言葉の始まりを見出せようか。言葉によって、被造物のものだけでなく、我々のすべての思考のものも、すべての始まりが先んじられている〔底本は praevetur。「先んじられる」の意に解した〕というのに。
17. Aperte itaque sempiternam divinitatem ejus expresserat: sed tamen ne quis a Patre divideret Verbi aeternitatem, ut eamdem crederemus Verbi esse, quae Patris est, bonus ille piscator adjunxit: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) .
PL 16, 823A17. このように彼は、そのとこしえの神性を明らかに言い表していた。だが、言葉の永遠性を父から分ける者がないように、すなわち、父のものである同じ永遠性が言葉のものでもあると我々が信じるように、あの善い漁師は付け加えた。「そして言葉は神のもとにあった」(ヨハネ1:1)。
Hoc quod dixerat, sic aestimandum est: Erat Verbum, quomodo erat Pater; quoniam cum Patre erat, et in Patre erat, et apud Patrem erat semper. Nempe quomodo de Patre legimus, erat; ita et de Verbo legimus, erat.
PL 16, 823A彼が言ったことは、こう解すべきである。言葉があった。父があったのと同じように。言葉は父とともにあり、父の内にあり、父のもとに常にあったからである。実に、父について「あった」と読むのと同じく、言葉についても「あった」と読む。
18. Quid discernis intellectum, qui non discernis auditum? Verbi esse apud Patrem est: Patris esse cum Verbo est; legimus enim quia Verbum erat apud Deum.
PL 16, 823A18. なぜ汝は、聞くことを区別しないのに、理解を区別するのか。言葉が父のもとにあることは、父が言葉とともにあることである。言葉は神のもとにあったと、我々は読むからである。
Itaque si secundum tuam opinionem aliquando non erat, ergo secundum tuam opinionem et is in principio non erat, apud quem erat Verbum. Per Verbum enim audio, per Verbum intelligo quia Deus erat.
PL 16, 823Bそれゆえ、汝の考えによれば、言葉がかつていなかったことがあるのなら、汝の考えでは、言葉がそのもとにあったその者もまた、初めにはいなかったことになる。言葉によって私は聞き、言葉によって、神があったと理解するからである。
Nam si sempiternum Verbum esse credidero, quod credo; non possum de Patris aeternitate dubitare, cujus aeternus est Filius.
PL 16, 823Bもし私が言葉をとこしえのものと信じるなら——私はそう信じている——父の永遠性を疑うことはできない。その子が永遠なのだから。
Si temporalem generationem ejus existimo, incipit communitatem habere nobiscum; ut videatur Pater esse coepisse: sed si de Patre non ambigis, quia incipere esse Dei non est, de Patre non ambigis, quia Dei est sempiternam habere perfectionem; ne forte usu sermonis labereris humani, dum Verbum dicis et Filium, ideo addidit: Et Deus erat Verbum (Ibid., 1) .
PL 16, 823Bもし私が言葉の生まれを時間的なものと考えるなら、言葉は我々と共通するものを持ち始め、父さえ存在し始めたように見えてしまう。だが、存在し始めることは神に属さないのだから、汝が父について疑わないのなら、とこしえの完全さを持つことは神に属するのだから、汝は父について疑わない〔この文は「父について疑わない」を二度繰り返し、構文が定かでない。底本のまま訳した〕。汝が「言葉」と「子」と言うとき、人間の言葉遣いに惑わされることのないように、ヨハネはそれゆえ付け加えた。「そして言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。
19. Habet utique quod Pater, quia Deus erat. Quomodo hujus negas aeternitatem, cui unum cum Patre Dei nomen est?
PL 16, 823C19. 言葉は確かに父の持つものを持つ。神であったからである。父と一つの神の名を持つ者の永遠性を、汝はどうして否むのか。
Non te sonus capiat, similitudoque sermonis: aliud Verbum est, quod tempora habet, quod syllabis colligitur litterisque componitur: non tale Verbum Filius, quia non talis est Pater Verbi. 20. Cavendum ergo ne et ibi quaestionem vocis corporalis videamur ingerere.
PL 16, 823C言葉の響きと、言葉遣いの類似に捕らえられるな。時間を持ち、音節で集められ、文字で組み立てられる言葉は別である。子はそのような言葉ではない。言葉の父がそのようなものではないからである。20. ゆえに、そこにおいても物体的な声の問題を持ち込むように見えることのないよう、用心すべきである。
Incorporeus est Deus: vocem utique incorporeus corporalem non habet. Si vox corporalis non est in Patre, nec Filius verbum est corporale. Si corpus in Patre non est, nec tempus in Patre est. Si tempus in Patre non est, utique nec in Verbo est.
PL 16, 823C神は無形である。無形の者が物体的な声を持つことはない。父に物体的な声がないなら、子も物体的な言葉ではない。父に体がないなら、父に時間もない。父に時間がないなら、言葉にも確かに時間はない。
Quod si nullum principii tempus in Verbo, nec numerus utique, nec gradus Verbi est. Quia si numerus in Verbo, ergo multa verba. Si multa verba, multi et filii. Sed unum Verbum est, quod et gradum excludit et numerum: unum secundum naturam.
PL 16, 824A言葉に始まりの時が何もないなら、言葉には数も段階もない。言葉に数があるなら、言葉は多数となる。言葉が多数なら、子も多数となる。だが言葉は一つであり、段階も数も排除する。本性において一つである。
21. Ne quaerite cujusmodi naturam. Nescio multo melius hoc, quam scio. Hoc solum bene scio, quod nescio, quae scire non possum.
PL 16, 824A21. どのような本性かを問うな。私は、知っているよりも知らないほうが、はるかによい。私がよく知っているのは、知りえないことを知らない、ということだけである。
Quod vidimus, inquit, et quod audivimus (I joan. 1, 3) , Joannes dicit: hoc solum bene scire se dixit, quod audivit et quod vidit, qui in Christi pectore recumbebat. Ergo illi satis est audisse, mihi non est satis.
PL 16, 824A「我々が見たもの、また聞いたもの」とヨハネは言う(一ヨハネ1:3)。キリストの胸にもたれていた彼は、自分がよく知っているのは、聞いたことと見たことだけだと言った。ゆえに、彼には聞いたことで十分だが、私には十分でない。
22. Sed quod ille audivit, hoc mihi dixit: et quod audivit a Christo, hoc nec ego possum negare verum esse de Christo. Ergo quod audivit, audivi: et quod vidit, vidi; ille enim vidit, quod vidit: non utique divinitatem, quae secundum naturam suam videri non potest.
PL 16, 824B22. だが、彼が聞いたことを、彼は私に語った。彼がキリストから聞いたことが、キリストについて真実であることを、私も否むことはできない。ゆえに、彼が聞いたことを私は聞いた。彼が見たことを私は見た。実に彼は、自分が見たものを見たのである。神性そのものではない。神性は、その本性に従って見られることはできないからである。
Sed quia secundum naturam suam videri non poterat, suscepit quod erat praeter naturam divinitatis; ut secundum naturam corporis videretur.
PL 16, 824Bだが、神性はその本性に従っては見られえなかったので、神性の本性の外にあるものを受け取った。体の本性に従って見られるためである。
Denique et Spiritus sanctus in specie visus est, sicut columba (Luc. XXX, 22) ; quia videri divinitas in suae claritatis veritate non poterat.
PL 16, 824B実に、聖なる霊も、ハトのように姿において見られた(ルカ30:22)〔底本の引照はルカ30:22。この句はルカ3:22 に当たる〕。神性が、その栄光の真実においては見られえなかったからである。
Caput IV
第IV章PL 16, 824CNon sufficere si credamus in Christo veram carnem, nisi a divinitate omnem cum ea confusionem, aliamve infirmitatem secludamus: neque si eumdem utriusque foederis Deum dicamus, nisi coaeternum ipsimet Verbum profiteamur: nec demum, si ante Virginem agnoscamus illum coepisse, nisi omni principio antiquiorem praedicemus.
PL 16, 824Cキリストに真の肉があると信じるだけでは足りず、神性から、それとのあらゆる混同と、そのほかの弱さとを退けねばならない。また、両契約の神は同じ神だと言うだけでは足りず、言葉そのものが〔父と〕共に永遠であると告白せねばならない。また、彼がおとめより前に始まったと認めるだけでは足りず、あらゆる始まりよりも古いと宣べねばならない。
Commendatur Petri confessio; et cur ille, loquentibus aliis, tacuerit, quamve pulchre idem postea responderit, exponitur. 23. Noli igitur et tu secundum naturam interpretari, quod praeter divinitatis naturam est.
PL 16, 824Cペトロの告白が称えられ、他の者たちが語るときになぜ彼が黙っていたのか、のちに同じ彼がいかに見事に答えたのかが説かれる。23. だから、あなたもまた、神性の本性の外にあることを、本性に従って解釈するな。
Nam etsi credas a Christo veram carnem esse susceptam, et offeras transfigurandum corpus altaribus; non distinguas tamen naturam divinitatis et corporis, et tibi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti (Gen. IV, 7) .
PL 16, 824Cたとえあなたが、キリストによって真の肉が受け取られたと信じ、変容させられるべき体を祭壇に献げるとしても、神性の本性と体の本性を区別しないなら、あなたに言われる。「汝が正しく献げても、正しく分けないなら、汝は罪を犯したのだ」(創世記4:7)。
Divide quod meum, divide quod suum Verbi est. Ego quod erat illius, non habebam: et ille quod meum est, non habebat. Suscepit quod meum est, ut impertiret quod suum est: suscepit non ut confunderet, sed ut repleret.
PL 16, 825A私のものを分けよ、言葉自身のものを分けよ。私は、彼のものを持たなかった。彼もまた、私のものを持たなかった。彼は私のものを受け取った、自分のものを分け与えるためである。混同するためではなく、満たすために受け取った。
Si credas susceptionem, affingas confusionem; Manichaeus esse desisti, nec tamen Ecclesiae filius esse coepisti.
PL 16, 825A汝が受容を信じながら混同をつくり上げるなら、汝はマニ教徒であることをやめたが、それでも教会の子であることを始めてはいない。
24. Si credas susceptionem corporis, adjungas divinitati compassionem: portionem utique perfidiae, non perfidiam declinasti; credis enim quod tibi prodesse praesumis: non credis quod Deo dignum est.
PL 16, 825A24. 汝が体の受容を信じながら、神性に共苦を付け加えるなら、汝が避けたのは背信の一部であって、背信そのものではない。汝は、自分に益があると思うことを信じ、神にふさわしいことは信じないからである。
25. Rursus si credas quia idem Deus et novi et veteris Testamenti est, tempora autem Verbo ejus et momenta praemittas: tolerabilior Valentinus est, qui non saecula ante Deum, sed deos putat esse, quod saecula sunt; minoris enim sacrilegii est copulari divinitati saecula, quam praeferri.
PL 16, 825B25. また、汝が新約と旧約の神は同じ神だと信じながら、その言葉に時と瞬間を先立たせるなら、ウァレンティノスの方がまだ耐えやすい。彼は、世々が神より前にあるのではなく、世々であるものが神々だと考えるからである〔ウァレンティノスが神的な存在とした「世々」(アイオーン)を言う〕。神性に世々を結びつけるのは、世々を神性の上に置くよりも冒瀆が小さい。
26. Si credas iterum quia Christus principium non sumpsit ex Virgine, sed tamen aliquod ante Christum aestimes esse principium: in tempore distantia, de impietate contentio est; Virginis enim supparem negasti esse, non temporis.
PL 16, 825B26. 汝がまた、キリストはおとめから始まりを受けたのではないと信じながら、それでもキリストより前に何らかの始まりがあると見なすなら、隔たりは時にあるにせよ、争いは不敬虔についてのものである。汝は、〔キリストが〕おとめと同年の者であることを否んだのであって、時と同年の者であることは否んでいないからである〔suppar(同じ年ごろの者)の係りは定かでない。キリストをおとめと同じ年ごろとすることは否みながら、時と同じ年ごろとすることは否まない、の意に取った〕。
Ego autem et supparem Virginis secundum susceptionem corporis non negabo, et creatorem temporis confitebor. Quid enim proficis, si dicas quia Christus haec an illa sit creatura? Creatura mutatur, non divinitas adoratur.
PL 16, 825Bしかし私は、体の受容に従えばおとめと同年の者であることも否まず、時の創造者であることも告白する。実際、キリストはこの被造物なのかあの被造物なのかと言って、汝に何の益があるのか。被造物は変化する。〔それでは〕神性が礼拝されることにならない。
27. Noluit se sic Christus agnosci, nec his tantum, quae supra hominem sunt, meritis aestimari.
PL 16, 825C27. キリストは、このように認められることも、人を超えるものに属する功績だけで評価されることも、望まなかった。
Denique cum interrogasset: Quem me dicunt esse homines (Matth. XVI, 13) ? cum alii dicerent Eliam, alii Hieremiam, aut unum ex prophetis; nullius sententiam praedicavit: cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16) ; hunc solum non immerito laudavit.
PL 16, 825C実に、「人々は私を誰だと言っているか」(マタイ16:13)と問うたとき、ある者はエリヤと言い、ある者はエレミヤ、あるいは預言者の一人と言ったが、彼は誰の意見も称えなかった。ペトロが「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)と言うと、彼はこの者だけを、当然のこととして称えた。
28. Ergo Joannes dicit, Petrus dicit, Christus probavit, et tu non probas, Ariane? Nec Joanni et Petro putas esse credendum, quos vel solos pro testimonio gloriae suae Dominus noster Jesus Christus ad omnium fidem credidit abundare?
PL 16, 825C28. そうであれば、ヨハネが言い、ペトロが言い、キリストが是認したのに、汝は是認しないのか、アレイオス派よ。汝は、ヨハネとペトロを信じるべきではないと考えるのか。我々の主イエス・キリストは、自らの栄光の証しとして、万人の信仰のために、この二人だけでも足りると見なしたのに。
Denique quasi ad testimonium veteris et novi Testamenti Moyses cum Elia adsciscitur, cum Joanne Petrus frequenter adhibetur (Matth. XVII, 1) . 29. Petrus dicit, Tu es (Joan. XIII, 23) ; non dicit: Tu esse coepisti.
PL 16, 825C実に、新約と旧約の証しとなるかのように、モーセがエリヤと共に加えられ、ヨハネにしばしばペトロが伴う(マタイ17:1)。29. ペトロは言う、「汝は在る」(ヨハネ13:23)〔底本の引照はヨハネ13:23。「汝は…である」の句はマタイ16:16 に当たり、ヨハネ13:23 は次の節の「寄りかかった者」に当たる〕。彼は「汝は存在し始めた」とは言わない。
Petrus dicit: Tu es Filius Dei; non dicit: Tu es creatura. Dixit hoc Joannes. Si adhuc non credidisti, quia non intellexisti mysterium supra sapientiam recumbentis, repetivit Petrus.
PL 16, 826Aペトロは言う、「汝は神の子である」。「汝は被造物である」とは言わない。ヨハネがこれを言った。汝が、知恵の上に寄りかかった者の奥義を悟らなかったために、なお信じなかったのなら、ペトロがそれを繰り返したのである〔「知恵の上に寄りかかった者」は、知恵であるキリストの胸にもたれたヨハネを指すと取った〕。
Commendavit utrumque Christus, alterum judicio, alterum mysterio; id enim addidit, ut legeres quod in Christi pectore recumbebat, et intelligeres quod ejus caput, in quo principale omnium sensuum est, arcano quodam sapientiae replebatur.
PL 16, 826Aキリストは二人を共に称えた。一人は判断によって、もう一人は奥義によってである。すなわち、〔ヨハネが〕キリストの胸に寄りかかっていたことを汝が読み、また、あらゆる感覚の首座である彼の頭が、知恵の何らかの秘められたもので満たされていたことを悟るように、このことが書き添えられたのである。
Sed si non putas intelligendum esse mysterium, saltem noli impugnare judicium. Laudatur Petrus, quia Dei Filium credidit, quem videbat; quia se ab imperitae plebis rudibus adhuc opinionibus separabat.
PL 16, 826Aだが、汝が奥義を理解すべきではないと考えるなら、せめて判断には逆らうな。ペトロが称えられるのは、目に見ていた者を神の子と信じたからであり、無知な民衆のなお粗野な思い込みから自らを切り離したからである。
Denique cum interrogasset Dominus, quid homines de Filio hominis aestimarent, cum diceretur vulgi sententia, Petrus tacebat.
PL 16, 826A実に、主が、人の子について人々はどう考えているかと問い、群衆の意見が語られていたとき、ペトロは黙っていた。
30. Taces ergo, Simon, et respondentibus aliis, adhuc taces (Matth. XVI, 14) ; cum ipse sis primus, qui etiam non interrogatus interrogas: nec times, ne reprehendaris a Domino, quia non respondes interroganti?
PL 16, 826B30. シモンよ、あなたは、他の者たちが答えているときも、なお黙っているのか(マタイ16:14)。あなた自身は、問われなくても問う、第一の者であるのに。問う者に答えないことで、主に咎められるのを恐れないのか。
Ideo, inquit, non respondeo, quia non interrogor meam, sed alienam sententiam; legi enim: Ut non loquatur os meum opera hominum (Psal. XVI, 4) : opus autem est perfidorum perfidias praedicare.
PL 16, 826B彼は言う。「私が答えないのは、問われているのが私の意見ではなく、他人の意見だからである。私は『私の口が人の業を語らぬように』(詩篇16:4)と読んだ。背信の者たちの背信を宣べ伝えるのは、まさに〔人の〕業である」。
Ergo taceo adhuc, quia nondum id quod sentio interrogor: non proferam labiis, quod animus non probavit. Erit tempus quando respondeam.
PL 16, 826B「だから私はなお黙っている。私が思うことは、まだ問われていないからである。心が是認しなかったことを、唇で述べはしない。答えるべき時が来るだろう」。
Interrogabor et ipse quid sentiam, tunc demum respondebo quod meum est; meum est enim fidem loqui, pietatem asserere, gratiam praedicare.
PL 16, 826B「私自身にも、何を思うかが問われるだろう。そのとき初めて、私のものを答えよう。信仰を語り、敬虔を主張し、恩寵を宣べるのが、私のものだからである。」
31. Non igitur quasi pigrior sensu, voce tardior tacet, nec quasi fastidiosus differt vocis obsequium: sed quasi cautus periculum vulgaris opinionis evitat, qui periculum non evitabat salutis.
PL 16, 826C31. こうして彼が黙っているのは、感覚が鈍いからでも、声が遅いからでもなく、気難しいから声による従順を先延ばしにするのでもない。むしろ、身の安全にかかわる危険は避けなかった彼が、用心深い者として、俗説の危険を避けているのである。
Denique in posterioribus habes quia exsilivit e navi, ut occurreret Domino (Matth. XIV, 29) , non gloriae cupidus, sed obedientiae praematurus.
PL 16, 826C実に、後の箇所に、彼が船から跳び降りて主のもとへ行ったとあるのを、あなたは見出す(マタイ14:29)。それは栄光を欲したからではなく、従順に逸ったからである。
32. Hic ergo qui ante reticebat, ut doceret nos quod impiorum nec verbum debeamus iterare: hic, inquam, ubi audivit: Vos autem quid me dicitis (Matth. XVI, 15) ? statim loci non immemor sui, primatum egit: primatum confessionis utique, non honoris; primatum fidei, non ordinis.
PL 16, 826C32. それゆえ、この者は、先には沈黙していた。不敬虔な者たちの言葉を、一語たりとも繰り返してはならないと我々に教えるためである。この者が、「では汝らは私を何と言うか」(マタイ16:15)と聞くや、自分の立場を忘れず、ただちに首位を行使した。栄誉の首位ではなく告白の首位、序列の首位ではなく信仰の首位である。
Hoc est dicere: Nunc nemo me vincat, nunc meae partes sunt: debeo compensare quod tacui, debet prodesse quod silui. Lingua mea non habet spinas; sine impedimento fides debet exire.
PL 16, 826Cこれは次のように言うに等しい。今は誰も私に勝ってはならない、今は私の出番である。黙っていた分を埋め合わせねばならない、沈黙していたことが益とならねばならない。私の舌には棘がない。信仰は妨げなく出なければならない。
Dum alii coenum, alienae licet, prolatae tamen impietatis evacuant, qui aut Eliam, aut Hieremiam, aut unum ex prophetis Christum esse dixerunt (Matth. XVI, 14) ; habuit enim ista vox coenum, habuit ista vox spinas: dum alii, inquam, hoc lavant coenum, dum in aliis enodantur hae spinae, vox nostra Filium Dei Christum resultet.
PL 16, 827A他の者たちが、他人のものであるにせよ口にされた不敬虔の泥を空にしている間、すなわち、エリヤ、あるいはエレミヤ、あるいは預言者の一人がキリストだと言った者たち(マタイ16:14)の泥を空にしている間に――その声には泥があり、その声には棘があったからである――、他の者たちがこの泥を洗い、他の者たちのうちでこれらの棘が取り除かれている間に、我々の声は、キリストが神の子であると響き返すがよい。
Mihi purus est sermo, cui nullas spinas expressa reliquit impietas. 33. Hic est ergo Petrus qui respondit pro caeteris apostolis, immo prae caeteris (Ibid., 16) ; et ideo fundamentum dicitur, quia novit non solum proprium, sed etiam commune servare.
PL 16, 827A私の言葉は清い。口にされた不敬虔が、そこに棘を一つも残さなかったからである。33. それゆえ、これが、他の使徒たちのために、いや他の使徒たちに先んじて答えたペトロである(マタイ16:16)。そして彼が土台と呼ばれるのは、自分のものだけでなく共通のものをも守ることを知っていたからである。
Huic astipulatus est Christus, revelavit Pater. Nam qui veram generationem loquitur Patris, a Patre assumpsit, non sumpsit ex carne.
PL 16, 827A彼にキリストは同意し、父が啓示した。実に、父の真の生まれを語る者は、父から受け取ったのであって、肉から取ったのではない〔assumpsit(受け取った)と sumpsit(取った)の対の係りは定かでない。父の真の生まれを知ることを父から受け、肉と血から得たのではない、の意に取った(マタイ16:17 を受ける)〕。
Caput V
第V章PL 16, 827BFidem hanc Ecclesiae fundamentum esse ac valere adversus omnes haereses, qua in Christo divina simul et humana generatio creditur. Duas illas generationes invicem sibi non officere: sed quae ad utramque pertinent, salva etiam in passione ac sepultura mansisse.
PL 16, 827Bキリストにおいて神的な生まれと人間の生まれを共に信じるこの信仰が、教会の土台であり、あらゆる異端に対して効力を持つ。この二つの生まれは互いに妨げ合わず、双方に属することは、受難と埋葬においてもそこなわれずに保たれた。
Non ergo infirmitates corporis divinitati attribuendas; cum haec a loco et tempore absoluta sit: et nihil nisi secundum carnem pati potuerit Verbum divinum.
PL 16, 827Bそれゆえ、体の弱さは神性に帰してはならない。神性は場所と時から解き放たれており、神の言葉は肉に従ってでなければ、何も苦しむことができなかったからである。
34. Fides ergo est Ecclesiae fundamentum: non enim de carne Petri, sed de fide dictum est, quia portae mortis ei non praevalebunt: sed confessio vicit infernum (Ibid.) .
PL 16, 827B34. それゆえ、信仰が教会の土台である。死の門が教会に打ち勝たないと言われたのは、ペトロの肉についてではなく信仰についてであり、冥界に勝ったのは告白である(マタイ)。
Et haec confessio non unam haeresim exclusit; nam cum Ecclesia multis tamquam bona navis fluctibus saepe tundatur, adversus omnes haereses debet valere Ecclesiae fundamentum.
PL 16, 827Bそしてこの告白は、一つの異端だけを締め出したのではない。教会は、良い舟のように多くの波にしばしば打たれるのであるから、教会の土台はあらゆる異端に対して効力を持たねばならない。
35. Dies me citius defecerit, quam nomina haereticorum diversarumque sectarum; adversum omnes tamen generalis ista est fides, quia Christus est Dei Filius, et sempiternus ex Patre, et natus ex Maria virgine.
PL 16, 827C35. 異端者たちや様々な分派の名を数え上げるよりも、日が尽きる方が早いであろう。それでも、あらゆる異端に対して通用するのは、キリストは神の子であり、父から永遠のものであり、おとめマリアから生まれた者である、というこの共通の信仰である。
Quem quasi gigantem sanctus David propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit consors divinitatis et corporis: qui tamquam sponsus, procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) .
PL 16, 827C聖なる預言者ダビデは、この者を巨人のように描いている。二つの形、二つの本性を持つ一人の者が、神性と体の双方にあずかるからである。この者は、花婿のように自らの部屋から進み出て、巨人のように道を走ることを喜んだ(詩篇18:6)。
Sponsus animae secundum Verbum: gigas terrae, quia usus nostri officia percurrens, cum Deus semper esset aeternus, incarnationis sacramenta suscepit, non divisus, sed unus, quia utrumque unus, et unus in utroque, hoc est, vel divinitate vel corpore: non enim alter ex Patre, alter ex Virgine, sed idem aliter ex Patre, aliter ex virgine.
PL 16, 827C言葉に従えば魂の花婿であり、〔体に従えば〕地の巨人である。我々の用いる務めを走り抜けて、常に永遠の神でありながら、受肉の秘義を受け取り、分けられたのではなく一人であった。一人の者が両方であり、両方において一人だからである。すなわち、神性においても体においても一人である。父からの者と、おとめからの者が別なのではない。同じ者が、ある仕方では父から、別の仕方ではおとめからなのである。
36. Generatio generationi non praejudicat, nec caro divinitati; quia nec pignus Patri, nec voluntas passioni, nec passio voluntati, Idem enim patiebatur, et non patiebatur: moriebatur, et non moriebatur: sepeliebatur, et non sepeliebatur: resurgebat, et non resurgebat; quia corpus proprium suscitabat: quia quod cecidit, hoc resurgit: quod non cecidit, non resurgit.
PL 16, 827D36. 生まれは生まれを損なわず、肉は神性を損なわない。質は父を、意志は受難を、受難は意志を損なわないからである〔pignus は「質・担保」の意の語で、ここでは父の愛し子(子)を指すとも取れる。定かでない〕。実に、同じ者が苦しみを受けつつ、受けなかった。死につつ、死ななかった。葬られつつ、葬られなかった。甦りつつ、甦らなかった。自らの体を起こしていたからである。倒れたものが甦るのであり、倒れなかったものは甦らない。
Resurgebat igitur secundum carnem, quae mortua resurrexit: non resurgebat secundum Verbum, quod non resolutum fuerat in terram, sed apud Deum semper manebat.
PL 16, 827Dそれゆえ、肉に従えば、死んで甦った。言葉に従えば、甦らなかった。言葉は土に帰したのではなく、常に神のもとにとどまっていたからである。
37. Ergo et moriebatur secundum nostrae susceptionem naturae, et non moriebatur secundum aeternae substantiam vitae: et patiebatur secundum corporis susceptionem; ut suscepti corporis veritas crederetur: et non patiebatur secundum Verbi impassibilem divinitatem, quod totius exsors doloris est.
PL 16, 828A37. それゆえ、彼は我々の本性の受容に従えば死に、永遠の生命の実体に従えば死ななかった。また、体の受容に従えば苦しみを受け、それは、受け取られた体の真実が信じられるためである。言葉の苦しみを受けえない神性に従えば苦しみを受けなかった。言葉は、あらゆる苦痛にあずからないからである。
Denique idem dicebat: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ? quia secundum carnem relictus est, qui secundum divinitatem nec deseri potuit, nec relinqui.
PL 16, 828A実に、同じ者がこう言った。「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。肉に従えば見捨てられたが、神性に従えば、捨てられることも、見放されることもありえなかった。
38 Idem etiam dicit: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Ibid.) , hoc est, non capiatur, qui audit: Quare me dereliquisti? sed intelligat quod secundum carnem ista dicantur, quae longe a plenitudine divinitatis aliena sunt.
PL 16, 828A38. 同じ者はまた言う。「私の救いから、私の罪の言葉は遠い」(詩篇)。すなわち、「なぜ私を見捨てたのか」と聞く者は捕らわれてはならず、これらの言葉は肉に従って言われたのであり、神性の充満からははるかに遠いものだと悟れ、ということである。
Aliena sunt enim a Deo verba delictorum, quia aliena sunt et delicta verborum: sed quoniam delicta aliena suscepi, etiam delictorum alienorum verba suscepi; ut derelictum me a Patre Deo esse dicam, qui apud Deum semper sum.
PL 16, 828B罪の言葉は神にとって無縁である。言葉の罪も無縁だからである。だが、〔ここから著者はキリストの人格から語る〕私は他人の罪を受け取ったので、他人の罪の言葉をも受け取った。常に神のもとにある私が、父なる神に見捨てられたと言うためである。
39. Erat igitur immortalis in morte, impassibilis in passione. Etenim quasi Deum non cepit mortis aerumna, et eumdem quasi hominem inferna viderunt.
PL 16, 828B39. それゆえ、彼は死にあって不死であり、受難にあって苦しみを受けえない者であった。実に、神としては死の苦難は彼を捕らえず、同じ者を、人間としては冥界が見た。
Denique emisit spiritum (Matth. XXVII, 50) , et tamen quasi arbiter exuendi suscipiendique corporis, emisit spiritum, non amisit. Pendebat in cruce, et omnia commovebat. Tremebat in ligno, quem totus tremebat hic mundus.
PL 16, 828B実に、彼は霊を放った(マタイ27:50)。だが、体を脱ぐことも受けることも決める裁定者として、霊を放ったのであって、失ったのではない。十字架に懸かりつつ、万物を動かしていた。この世界全体が震えおののいていたその者が、木の上で震えていた。
Erat inter supplicia, excipiebat vulnera, et regnum coeleste donabat. Peccatum omnium factus, peccata generis abluebat humani. Postremo mortuus est, et secundo et tertio exsultans atque ovans dico, mortuus est; ut illius mors vita fieret mortuorum.
PL 16, 828C責め苦のうちにあって傷を受けつつ、天の国を与えていた。すべての者の罪となって、人類の罪を洗い流していた。ついに彼は死んだ。二度、三度と、喜び勝ち誇って私は言う、彼は死んだ、と。その死が死者たちの生命となるためである。
40. Sed nec sepulcrum quidem ejus miraculo caret. Nam cum esset unctus a Joseph, et in ejus monumento sepultus (Luc. XXIII, 53) , novo opere quodam ipse defunctus defunctorum sepulcra reserabat: et corpus quidem ejus jacebat in tumulo; ipse autem inter mortuos liber, remissionem in inferno positis, soluta mortis lege, donabat.
PL 16, 828C40. しかし、彼の墓さえ、奇跡を欠いてはいない。ヨセフによって香油を塗られ、その墓に葬られたとき(ルカ23:53)、死者となった彼自身が、新しい業によって、死者たちの墓を開いていたのである。彼の体は墓に横たわっていたが、彼自身は死者のうちにあって自由であり、死の法を解いて、冥界に置かれた者たちに赦免を与えていた。
Erat ergo caro ejus in monumento, sed virtus ejus operabatur e coelo. Ostendebatur omnibus per corporis veritatem, quia non caro erat Verbum, sed caro erat Verbi.
PL 16, 828Cこうして彼の肉は墓にあったが、彼の力は天から働いていた。体の真実によって、言葉が肉だったのではなく、肉が言葉の肉だったことが、すべての人に示されていた。
Caro quidem gustavit mortem, sed impassibilis Dei virtus: et si exuit corpus, nullum tamen de corpore Deo damnum. 41. Cur divinitati attribuis aerumnas corporis, et infirmum doloris humani et divinae connectis naturae?
PL 16, 828D肉は死を味わった。だが、神の力は苦しみを受けえない〔ままであった〕。たとえ体を脱いだとしても、体のゆえに神に損害はない。41. 汝はなぜ、体の苦難を神性に帰し、人間の苦痛の弱さを神の本性に結びつけるのか。
Nunc anima, inquit, mea turbata est (Joan. XII, 27) . Anima turbata est, non sapientia; immutabilis enim manebat sapientia, etsi circumdaretur amictu carnis. Nam in illa servi forma erat veri luminis plenitudo: et cum se exinanivit, lumen erat.
PL 16, 828D彼は言う。「今、私の魂は騒いでいる」(ヨハネ12:27)。騒いだのは魂であって、知恵ではない。知恵は、肉の衣に包まれていても変わらずにとどまっていたからである。実に、あの僕の姿のうちに、真の光の充満があった。彼が自らを空にしたときも、光であった。
Denique dicebat: Ambulate dum lumen habetis (Joan. XII, 35) . Et quando in morte fuit, in umbra non erat. Denique etiam in inferno positis vitae lumen fundebat aeternae. Radiabat etiam illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, sed inferno non claudebatur.
PL 16, 829A実に、彼は言っていた。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。そして死のうちにあったときも、影の中にはいなかった。実に、冥界に置かれた者たちにも、永遠の生命の光を注いでいた。そこでも、知恵の真の光は輝き、冥界を照らしたが、冥界に閉じ込められはしなかった。
Quis enim locus est sapientiae? Denique dicit justus: Sapientia autem unde inventa est? Quis autem locus est disciplinae? Nescit homo viam ejus, nec inventa est inter homines (Job XXVIII, 12, 13) .
PL 16, 829A知恵の場所とはどこか。実に、義人〔ヨブ〕は言う。「知恵はどこから見出されたのか。訓えの場所はどこか。人はその道を知らず、人々の間に見出されなかった」(ヨブ記28:12, 13)。
42. Ergo nec in tempore, nec in loco Sapientia est, unde et tempus esse significat. Sed quomodo in tempore, quae in principio erat? quomodo in loco, quae apud Deum erat? Unigenitus Filius si quaeritur, in sinu Patris evangelico spiritu reperitur.
PL 16, 829A42. それゆえ、知恵は時にも場所にもない。ここから、時が存在することも示される〔unde et tempus esse significat の係りは定かでない。上のように取った〕。だが、初めにあった知恵が、どうして時のうちにあろうか。神のもとにあった知恵が、どうして場所のうちにあろうか。独り子なる子が求められるなら、福音書の霊によって、父のふところに見出される。
Numquid sinum Patris locum putatis? Et quaeritis quomodo nata sit, cum dicat propheticus vir: Nescit homo viam ejus (Job. XXVIII, 13) ? Et secundum homines ortum ejus aestimatis, cum Job dicat quod inter homines non sit inventa?
PL 16, 829B諸君は父のふところを場所だと考えるのか。預言者的な人が「人はその道を知らない」(ヨブ記28:13)と言うのに、知恵がどのように生まれたのかを諸君は問うのか。ヨブが、知恵は人々の間には見出されなかったと言うのに、人間に従ってその起源を見積もるのか。
Et mortem tribuitis Sapientiae, de qua abyssus dicit: Non est in me; et mare dicit: Non est mecum (Ibid., 14) ? Non dicit coelum, Non est in me, sed abyssus dicit, Non est in me.
PL 16, 829Bそして、諸君は知恵に死を割り当てるのか。それについて深淵は言う。「私の中にはない」。海は言う。「私とともにはない」(ヨブ記28:14)。天は「私の中にはない」と言わず、深淵が「私の中にはない」と言うのである。
Non enim abysso, sed Patri dixit: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46) . Ipsa anima etsi fuit in abysso, jam non est; quia scriptum est: Quoniam non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .
PL 16, 829B実に彼は、深淵にではなく父に言った。「汝の手に私の霊を委ねる」(ルカ23:46)。魂そのものは、たとえ深淵にあったとしても、もはやそこにはいない。こう書かれているからである。「汝は私の魂を冥界に捨ておかず、汝の聖なる者に腐敗を見させない」(詩篇15:10)。
43. Mare ergo dicit: Non est mecum, hoc est, vita nostra dicit fluctibus saeculi inquieta. Non est enim inter homines caro ejus, quia secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) . Terra dicit: Non est mecum, quia resurrexit.
PL 16, 829B43. それゆえ海は言う。「私とともにはない」。すなわち、世の波に不安な我々の生命が言うのである。実に、彼の肉は人々の間にもはやない。「我々はもはや肉に従ってキリストを知らない」(二コリント5:16)からである。地は言う。「私とともにはない」。彼は甦ったからである。
Denique Angelus ait: Quid quaeritis viventem cum mortuis (Luc. XXIV, 5) ? Et bene mare dixit: Non est mecum; quia super mare erat.
PL 16, 829C実に、天使は言う。「なぜ生きている者を死者のうちに探すのか」(ルカ24:5)。そして海は正しく「私とともにはない」と言った。彼が海の上にいたからである。
Denique in mari et corporeis vestigiis ambulabat, quando et subjecto mari super mare Petrum ambulare praecepit (Matth. XIV, 29) ; qui licet titubaverit, titubavit tamen non per imbecillitatem jubentis, sed per infirmitatem obedientis.
PL 16, 829C実に、彼は海の上を、体の足跡で歩いていた。海を従わせて、ペトロにも海の上を歩くよう命じたときも同じである(マタイ14:29)。ペトロはよろめいたが、よろめいたのは、命じた者の弱さのゆえではなく、従う者の弱さのゆえであった。
44. Ergo splendori gloriae non permisceas nostrae atramentum naturae, non luci nebulam humanae carnis offundas. Rursus passionem praedicans, si nequaquam id quod est passibile recognoscas, pietatem Domini refellisti, salutem tuam negasti.
PL 16, 829C44. それゆえ、栄光の輝きに我々の本性の黒を混ぜるな。光に人の肉の霧を浴びせるな。逆に、受難を宣べながら、苦しみを受けうるものを全く認めないなら、汝は主の敬虔を論駁し、汝の救いを否んだことになる。
Unde amentes eos aestimare debemus, qui audientes dicentem Dei Filium: Quid me caedis (Joan. XVIII, 23) ? secundum naturam divinitatis subjectum injuriae putaverunt. Dixit enim: Quid me caedis? sed caedem divina natura non sensit.
PL 16, 829Dそれゆえ、神の子が「なぜ私を打つのか」(ヨハネ18:23)と言うのを聞いて、神性の本性に従って侮辱を受けたと考えた者たちを、我々は錯乱した者と見なすべきである。彼は「なぜ私を打つのか」と言ったが、打撃を神の本性は感じなかった。
Dixit: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas: vultum autem meum non converti a confusione sputorum. (Esai. L, 6) . Dorsum dixit et maxillas et vultum, hoc est, humani corporis portiones.
PL 16, 829D彼は言った。「私は背を鞭に与え、頬を平手に与えた。唾の恥辱から顔を背けなかった」(イザヤ50:6)。彼が背と頬と顔を語ったのは、人の体の部分のことである。
Quod enim caro Verbi patiebatur vel manens in carne, Dei Verbum patiebatur carne, sicut scriptum est: Christo in carne passo (I Petr. IV, 1) ; in se utique pro corporis assumptione referebat; ut quae nostra sunt, in se ipse susciperet, et suis circumvestiret humana.
PL 16, 829D言葉の肉が苦しみを受けたこと、あるいは肉にとどまりつつ神の言葉が肉において苦しみを受けたこと――「キリストが肉において苦しみを受けたので」(一ペトロ4:1)と書かれているとおり――を、彼は体の受容のゆえに、もとより自らに帰していた〔この文の構文は定かでない。quod … patiebatur を referebat の目的語と取った〕。我々のものを自らに受け取り、自らのもので人間的なものを包むためである。
45. Recte igitur secundum naturam suam et caro passa est, nec ea corporis passione Verbi natura mutata est; in veritate enim nostra est resurrectio, et ideo in veritate Christi passio praedicatur.
PL 16, 830A45. それゆえ、肉が自らの本性に従って苦しみを受けたのは正しく、体のこの受難によって言葉の本性が変えられたのでもない。我々の復活は真実のうちにあり、それゆえキリストの受難も真実のうちに宣べられるからである。
Caput VI
第VI章PL 16, 830APestringuntur hi omnes haeretici, qui Christum vel in phantasmate passum, vel duas in se personas complexum dicunt, non secus ac qui vel a Dei Filio Verbum distinguunt, vel a carne non distinguunt divinitatem, vel hanc tamquam imperfectam injuriis corporis subjiciunt.
PL 16, 830Aキリストは幻として苦しんだと言う異端者、あるいは自らのうちに二つのペルソナを含んでいたと言う異端者は皆、神の子から言葉を分ける者、肉から神性を分けない者、神性を不完全なものとして体の侮辱に服させる者と同様に、責められる〔底本は Pestringuntur。Perstringuntur と読む〕。
Cum autem horum omnium auctores sint ii, qui divinitatem carnemque Domini unius naturae esse fingebant, eos Nicaeni concilii auctoritatem falso venditare ostendit Ambrosius, Christum in Scripturis tantum secundum humanitatem passum narrari patefaciens.
PL 16, 830Aこれらすべての者の創始者は、主の神性と肉が一つの本性だと作り上げた者たちである。アンブロシウスは、彼らがニカイア教会会議の権威を偽って売り込んでいることを示し、聖書においてキリストは人性に従ってのみ苦しんだと語られていることを明らかにする。
Addit carnem ab eo propterea susceptam, ut quod peccaverat, in se redimeret; cum Deo et peccato nihil queat esse commune. Postremo quam absurda sint, quae ex adversariorum opinione sequantur, aperit.
PL 16, 830B彼はさらに、罪を犯したものを自らにおいて贖うために、キリストが肉を受け取ったことを加える。神と罪には、何の共通するところもありえないからである。最後に、敵対者たちの見解から帰結することがいかに不条理かを明らかにする。
46. Neque enim, quod quidam dicunt, in phantasmate passus est, quia nec in phantasmate super mare ambulavit, quod discipuli in Evangelio opinati esse produntur (Matth. XIV, 26) .
PL 16, 830B46. また、ある者たちが言うように、彼は幻として苦しんだのではない。海の上を歩いたときも幻としてではなかったからである。福音書では、弟子たちがそれを幻と思ったと伝えられている(マタイ14:26)。
Sed excusantur, quia: Nondum erat Spiritus datus (Joan. VII, 39) ; nondum enim Jesus fuerat honorificatus (Rom. V, 5) . Nobis jam crucifixus est Christus et resurrexit: nobis jam Spiritus datus est, qui assertor est veritatis.
PL 16, 830Bだが彼らには弁明の余地がある。「霊はまだ与えられていなかった」(ヨハネ7:39)からである。「イエスはまだ栄光を受けていなかったからである」(ローマ5:5)〔ミーニュの引照のまま。この句はヨハネ7:39 にある〕。我々にとっては、すでにキリストは十字架につけられ、甦った。我々にはすでに、真理を擁護する霊が与えられている。
Et discipuli quidem aliquando erraverunt, ne nos postea errare possemus. Ergo illorum error nobis proficit. Quasi homines errarunt, quasi discipuli crediderunt.
PL 16, 830C弟子たちは確かにかつて誤ったが、それは、我々が後に誤ることがないようにするためである。それゆえ彼らの誤りは我々に益となる。人間として誤り、弟子として信じたのである。
47. Et hos igitur qui in phantasmate venisse Jesum praedicant, et illos condemnare debemus, qui adversa erroris linea non unum eumdemque Filium Dei dicunt: sed alium esse qui ex Deo Patre natus sit, alium qui sit generatus ex Virgine; cum Evangelista dicat quia Verbum caro factum est (Joan. I, 1) ; ut unum Dominum Jesum, non duos crederes.
PL 16, 830C47. それゆえ、イエスは幻として来たと宣べる者たちも、また、反対の誤りの線に立ち、神の子を同じ一人とは言わず、神なる父から生まれた者と、おとめから生まれた者を別々だと言う者たちも、断罪せねばならない。福音書記者は「言葉は肉となった」(ヨハネ1:1〔ミーニュの引照のまま。この句はヨハネ1:14〕)と言っているのであり、それは、主イエスは一人であって二人ではないと、あなたが信じるためである。
48. Nonnulli etiam aliud Dei Verbum, aliud Dei Filium crediderunt: cum ipsum, qui in principio erat Verbum apud Deum Patrem, in sua propria venisse Evangelista testetur (Ibid., 11) .
PL 16, 830C48. また、神の言葉と神の子を別だと信じた者もいる。だが、初めに父なる神のもとにあった言葉自身が、自分のもとに来たと、福音書記者は証言している(ヨハネ1:11)。
Sunt autem qui tamquam ad unum prophetarum, ita ad Christum factum esse Verbum arbitrati sunt, non ipsum esse Dei Verbum. Sed de nullo prophetarum dictum est quia Verbum caro factum est. Nullus prophetarum abstulit peccata mundi.
PL 16, 830Dしかし、預言者の一人に言葉が臨んだように、キリストにも言葉が臨んだのであって、キリストが神の言葉そのものなのではないと考えた者たちがいる。だが、預言者の誰についても、「言葉は肉となった」とは言われていない。預言者の誰も、世の罪を取り除かなかった。
De nullo alio dictum est: Hic est Filius meus dilectus in quo complacui (Matth. III, 17) . De nullo prophetarum legimus quod sit Dominus majestatis, quod de Christo Apostolus dixit quia Judaei Dominum majestatis crucifixerunt (I Cor. II, 8) .
PL 16, 830D他の誰についても、「これは私の愛する子、私の心に適う者である」(マタイ3:17)とは言われていない。預言者の誰についても、使徒がキリストについて言ったように、威光の主であると読むことはない。使徒は、ユダヤ人たちが威光の主を十字架につけたと言った(一コリント2:8)。
49. Sed dum hos redarguimus, emergunt alii qui carnem Domini et divinitatem dicant unius esse naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt?
PL 16, 831A49. だが、これらの者を論駁している間に、主の肉と神性は一つの本性だと言う別の者たちが現れる。どの冥界が、これほどの冒瀆を吐き出したのか。
Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit; ut majore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius non esse substantiae; quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt.
PL 16, 831Aアレイオス派の方が、まだ耐えやすい。彼らの背信の力は、この者たちを通じて増していく。そのため、父と子と聖なる霊は一つの実体ではないと、さらに激しく主張するのである。この者たちが、主の神性と肉を一つの実体だと言おうと試みたからである。
Deinde cum isti dicant quia Verbum in carnem, capillos, sanguinem et ossa conversum est, et a natura propria mutatum est; datur illis locus ut infirmitatem carnis ad infirmitatem divinitatis, quadam facta divinae naturae mutatione, detorqueant.
PL 16, 831Aさらに、この者たちは、言葉が肉に、髪に、血に、骨に変わり、固有の本性から変化したと言うので、彼らには、神の本性にある変化を生じさせ、肉の弱さを神性の弱さへとねじ曲げて引き寄せる余地が与えられる。
50. Sunt etiam qui in tantum impietatis prodierint, ut putent quia divinitas Domini circumcisa est, et imperfecta de perfecta facta est; et in ligno non caro, sed illa operatrix omnium substantia divina in carnis specie coagulata pendebat. Quis autem non horrescat?
PL 16, 831A50. また、不敬虔のあまり、主の神性が切り詰められ〔circumcisa は「割礼を受けた」とも読める語。続く「完全なものから不完全なものになった」に合わせて取った〕、完全なものから不完全なものになったと考える者たちさえいる。そして木に懸かっていたのは肉ではなく、万物を作り出す神の実体が、肉の姿に凝固したものだと考える。いったい誰が身震いしないであろうか。
Quis audiat quia non ex Maria virgine, sed ex divina substantia passibilem sibi carnem fecerit Dei Verbum? Quod asserendo eo prolabuntur, ut non ex tempore corpus Domini esse susceptum, sed coaeternum Dei Verbo semper fuisse contendant.
PL 16, 831B神の言葉が、おとめマリアからではなく神の実体から、自らのために苦しみを受けうる肉を作ったなどと、誰が聞くであろうか。これを主張することで、彼らは、主の体は時のうちに受け取られたのではなく、常に神の言葉と共に永遠であったと言い張るところにまで落ち込む。
51. Horum omnium auctores sunt, qui divinitatem et carnem Domini unius naturae fuisse dixerunt. Legi enim quod non crederem, nisi ipse legissem: legi, inquam, in cujusdam libris sic positum, et organum, et eum a quo movebatur organum, unius in Christo fuisse naturae.
PL 16, 831B51. これらすべての者の創始者は、神性と主の肉は一つの本性であったと言った者たちである。私は、自分で読まなければ信じなかったであろうことを読んだ。ある者の書物に、器と、その器を動かしていた者とが、キリストにおいて一つの本性であったと、こう記されているのを、私は読んだのである。
Quod ideo posui, ut ex scriptis nomen deprehendatur auctoris; et advertant, quamvis exquisitissimis argumentis, et phaleratis sermonibus non posse vim veritatis obduci. 52. Et hic mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorat.
PL 16, 831B私がこれをここに置いたのは、書かれたものから著者の名が見つかるようにするためであり、また、どれほど洗練された論証や飾り立てた言葉によっても、真理の力を覆い隠すことはできないと、彼らが気づくようにするためである。52. この者は、自分はニカイア教会会議の定めを守っていると、しばしば私に語る。
Sed in illo tractatu patres nostri non carnem, sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixerunt; et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex virgine esse confessi sunt.
PL 16, 831Cだが、その定めにおいて我々の教父たちは、肉ではなく神の言葉が父と一つの実体であると言い、言葉は父の実体から発出したと、肉はおとめからであると告白した。
Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur et nova inducuntur, quae numquam nostri sensere majores; cum utique Scripturae dicant quia Christus secundum carnem passus est (I Petr. I, 2) , non secundum divinitatem: Scripturae dicant quia Virgo in utero accipiet, et pariet Filium (Esai VII, 14)?
PL 16, 831Cでは、なぜニカイア教会会議の名が口実にされ、我々の先人が決して考えもしなかった新しいことが持ち込まれるのか。聖書は、キリストは神性に従ってではなく肉に従って苦しみを受けたと言っている(一ペトロ1:2〔ミーニュの引照のまま。この句は一ペトロ4:1〕)。聖書は、おとめは胎に宿り、子を産むと言っている(イザヤ7:14)のに。
Accepit enim virtutem, et peperit Filium, quem ex se ipsa suscepit. 53. Denique hoc etiam Gabriel proprio sermone declarat dicens: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Dei Filius (Luc. I, 35) .
PL 16, 831C彼女は力を受けて、自分から受け取った子を産んだからである。53. 実に、ガブリエルもこのことを自らの言葉で明らかにして言う。「汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Ex te, inquit, ut secundum hominem quod ex ipsa nasceretur, adverteres; ex se enim generavit Maria, ut quod generaretur ex ipsa, in eo salva generationis Dominicae praerogativa, corporis esset vera natura.
PL 16, 831D「汝から」と言うのは、人に従って彼女から生まれることに、あなたが気づくためである。マリアは自らから生んだのであり、それは、彼女から生まれる者において、主の生まれの特権がそこなわれずに、体の本性が真実のものであるためである。
Sed et Paulus dicit se praedestinatum esse in Evangelium Dei: Quod ante, inquit, promiserat per prophetas de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3) .
PL 16, 832Aまたパウロも、自分は神の福音のために定められたと言う。「それは、神が以前に預言者たちを通して、自らの子について約束したことである。その子は、肉に従って、ダビデの種から彼のために作られた者である」(ローマ1:2, 3)。
Et ad Galatas: Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 4) . Et ad Timotheum dixit: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David (II Tim. II, 8) .
PL 16, 832Aそしてガラテヤの信徒には、「時の満ちるに及んで、神は女から作られた自らの子を遣わした」(ガラテヤ4:4)と言った。またテモテには、「ダビデの種から、死者のうちから、イエス・キリストが甦ったことを心に留めよ」(二テモテ2:8)と言った。
54. Ergo ex nobis accepit, quod proprium offerret pro nobis, ut nos redimeret ex nostro: et quod nostrum non erat, ex suo nobis divina sua largitate conferret. Secundum naturam igitur se obtulit nostram, ut ultra nostram operaretur naturam.
PL 16, 832A54. それゆえ彼は、我々のために献げるべき固有のものを我々から受け取り、それによって我々を、我々のものから贖った。そして、我々のものではないものを、神としての自らの豊かな賜物によって、自分のものから我々に与えた。こうして彼は、我々の本性に従って自らを献げ、我々の本性を超えて働いた。
De nostro sacrificium, de suo praemium est: multaque in eodem et secundum naturam invenies, et ultra naturam.
PL 16, 832A献げ物は我々のものから、報いは彼のものからである。あなたは、同じ者のうちに、本性に従うことも本性を超えることも、数多く見出すであろう。
Secundum conditionem etenim corporis in utero fuit, natus est, lactatus est, in praesepio est collocatus, sed supra conditionem Virgo concepit, Virgo generavit: ut crederes quia Deus erat, qui novabat naturam; et homo erat, qui secundum naturam nascebatur ex homine.
PL 16, 832B体の条件に従えば、彼は胎にあり、生まれ、乳を飲まされ、飼い葉桶に寝かされた。だが条件を超えて、おとめが身ごもり、おとめが生んだ。それは、あなたが、本性を新たにしたのは神であり、本性に従って人から生まれたのは人であると信じるためである。
55. Neque enim, ut quidam interpretati sunt, natura ipsa Verbi mutata est, quae immutabilis semper est, sicut ipse dixit: Videte, videte me, quia ego sum, et non sum mutatus (Malac. III, 6) .
PL 16, 832B55. ある者たちが解釈したように、言葉の本性そのものが変えられたのではない。それは常に変わらないものであり、彼自身が言ったとおりである。「見よ、私を見よ。私は在る者であり、変わってはいない」(マラキ3:6)。
Sed etiam Paulus dixit: Quia Jesus Christus heri et hodie, ipse est in saecula (Hebr. XIII, 8) , hoc est, qui non secundum naturam mutatus est carnis, sed immutabilis etiam in ipsa mutabili conditionis humanae qualitate permansit.
PL 16, 832Bしかしパウロも言った。「イエス・キリストは昨日も今日も、また世々にわたって同じである」(ヘブライ13:8)。すなわち、彼は肉の本性に従って変わったのではなく、変わりやすい人間の条件の性質そのもののうちにあっても、変わらずにとどまったのである。
56. Didicistis igitur quia sacrificium de nostro obtulit. Nam quae erat causa incarnationis, nisi ut caro quae peccaverat per se redimeretur? Quod peccaverat igitur, hoc redemptum est.
PL 16, 832B56. 諸君は、こうして学んだ。彼は我々のものから献げ物を献げたのである。実際、受肉の理由は、罪を犯した肉が、自らを通して贖われることのほかに何があろうか。罪を犯したものこそが、贖われたのである。
Non est ergo immolata divinitas Verbi, quia non peccaverat divinitas Verbi: et ideo non est Verbi natura in carnis conversa naturam; quia immunis peccati divinitas pro peccato, quod non fecerat, se non debebat offerre.
PL 16, 832Cそれゆえ、言葉の神性が屠られたのではない。言葉の神性は罪を犯していなかったからである。また、言葉の本性が肉の本性に変わったのでもない。罪を免れた神性が、自分の犯していない罪のために、自らを献げるべきではなかったからである。
Hoc enim in se obtulit Christus, quod induit: et induit, quod ante non habuit. Non igitur divinitatis suae divinitatem induit, in quo erat plenitudo divinitatis aeternae: sed carnem assumpsit, ut spolium carnis exueret, atque in semetipso et manubias diaboli crucifigeret, et trophaea virtutis erigeret.
PL 16, 832C実際、キリストが自らにおいて献げたのは、彼が着たものである。そして彼が着たのは、以前には持っていなかったものである。ゆえに、彼は自らの神性の神性を着たのではない。そのうちには永遠の神性の充満があった。そうではなく、肉を受け取ったのである。肉の抜け殻を脱ぎ捨て、自らのうちで悪魔の戦利品を十字架につけ、力の戦勝記念碑を立てるためである。
57. Ergo si caro omnium et in Christo subjacuit injuriae, quomodo unius illam cum divinitate dicitis esse substantiae?
PL 16, 832C57. それゆえ、あらゆる者の肉が、キリストにおいても侮辱に服したのであれば、諸君は、その肉が神性と一つの実体だと、どうして言うのか。
Si enim unius est substantiae Verbum et caro, quae de terra habet naturam, cur unius substantiae asseratur Verbum atque anima, quam perfectam naturae suscepit humanae?
PL 16, 832D言葉と、土から本性を得た肉が一つの実体であるなら、言葉と、人間の本性に属する完全なものとして受け取った魂が一つの実体だと、なぜ主張されるのか〔字義どおり訳した。肉を言葉と一つの実体とするなら、魂についても同じことを言わねばならなくなる、という背理を突く問いと解される〕。
Unius autem substantiae est Verbum cum Deo secundum paternam professionem, et ipsius Domini assertionem, qui ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Unius ergo substantiae Pater cum terreno corpore praedicatur.
PL 16, 832D言葉が神と一つの実体であるのは、父祖の告白〔paternam は「父の」とも取れる。ニカイアの教父たちの告白と解した〕に従い、また主自身の断言による。主は言う。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。それゆえ、父が地上の体と一つの実体であると宣べられることになる。
Et adhuc indignamini in Arianis, quia hi dicunt Filium Dei creaturam esse; cum ipsi dicatis Patrem unius cum creaturis esse substantiae?
PL 16, 833Aそれなのに、諸君はなおアレイオス派に腹を立てるのか。彼らは神の子は被造物だと言うが、諸君自身は、父が被造物と一つの実体だと言っているのに。
58. Quid autem aliud agitis ista dicendo, nisi ut aut limum Adae, terramque nostram divinae substantiae comparetis, aut certe divinitatem in terrenae corruptelae injuriam transferatis.
PL 16, 833A58. 実際、このように言うことで、諸君は、アダムの泥と我々の地を神の実体になぞらえるか、少なくとも神性を地上の腐敗の侮辱へと移し替えるか、そのどちらかのほかに、何をしているのか。
Dicendo enim quod Verbum caro et ossa factum est, in terram utique dicitis esse conversum; quoniam caro et ossa de terris sunt. 59. Sic scriptum est, inquiunt, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14) .
PL 16, 833A言葉が肉と骨になったと言うことで、諸君は、言葉が土に変わったと言うことになる。肉と骨は地のものだからである。59. 彼らは言う。「こう書かれている。『言葉は肉となった』」(ヨハネ1:14)。
Scriptum est, non nego: sed considera quid sequatur; sequitur enim: Et habitavit in nobis, hoc est, illud Verbum quod carnem suscepit, hoc habitavit in nobis, hoc est, in carne habitavit humana; et ideo Emmanuel dictus est, hoc est, nobiscum Deus (Matth. I, 23) .
PL 16, 833A書かれている、否定はしない。だが、何が続くかをよく考えよ。続いてこう書かれている。「そして我々のうちに住んだ」。すなわち、肉を受け取ったあの言葉が、我々のうちに住んだ、すなわち、人間の肉に住んだのである。それゆえ、エマヌエルと呼ばれた、すなわち、我々とともに神がいる、という意味である(マタイ1:23)。
Hoc ergo Verbum caro factum est, pro eo quod est, homo factus est. Sicut etiam in Joel dixit: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28) ; non enim super irrationabilem carnem, sed in homines futura promittitur gratiae spiritalis effusio.
PL 16, 833Bそれゆえ、この言葉が肉となったとは、人となったという意味である。ヨエルにおいても、こう言っている。「私は私の霊を、すべての肉の上に注ぐ」(ヨエル2:28)。理性なき肉の上にではなく、人々に霊的な恩寵の注ぎが与えられることが約束されているからである。
60. Quod si secundum litteram vos tenetis, ut putetis ex eo quod scriptum est, quod Verbum caro factum est, Verbum Dei in carnem esse conversum; numquid negatis scriptum esse de Domino, quia peccatum non fecit, sed peccatum factus est (II Cor. V, 21).
PL 16, 833B60. 諸君が字義にこだわり、「言葉は肉となった」と書かれていることから、神の言葉は肉に変わったと考えるなら、主について「罪を犯さなかったが、罪となった」(二コリント5:21)と書かれていることを、諸君は否定するのか。
Ergo in peccatum conversus est Dominus (Gal. III, 13) ? Non ita; sed quia peccata nostra suscepit, peccatum dictus est.
PL 16, 833Bそれでは主は罪に変わったのか(ガラテヤ3:13)。そうではない。我々の罪を受け取ったので、罪と呼ばれたのである。
Nam et maledictum dictus est Dominus, non quia in maledictum conversus est Dominus, sed quia nostrum suscepit ipse maledictum: Maledictus enim, inquit, qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23) .
PL 16, 833C主は呪いとも呼ばれたが、それは主が呪いに変わったからではなく、我々の呪いを自ら受け取ったからである。「木に懸けられる者は呪われた者である」(申命記21:23)と言われている。
Miraris ergo quia scriptum est: Verbum caro factum est, cum caro assumpta sit a Dei Verbo; quando de peccato quod non habuit, scriptum est quia peccatum factus est, hoc est, non natura operationeque peccati, utpote in similitudinem carnis peccati factus: sed ut peccatum nostrum in sua carne crucifigeret, susceptionem pro nobis infirmitatum obnoxii jam corporis peccati carnalis assumpsit.
PL 16, 833Cそれなのに汝は、「言葉は肉となった」と書かれていることに驚くのか。肉は神の言葉に受け取られたのであり、主が持たなかった罪についても、「罪となった」と書かれている。それは、罪の本性と働きによってではなく、罪ある肉の似姿において成ったからである。我々の罪を自らの肉において十字架につけるために、すでに罪に服している体の、肉的な罪の弱さを、我々のために受け取ったのである〔susceptionem ... infirmitatum ... corporis peccati carnalis の係りは定かでない。上のように取った〕。
61. Desinant ergo dicere naturam Verbi in corporis naturam esse mutatam; ne pari interpretatione videatur natura Verbi in contagium mutata peccati. Aliud est enim quod assumpsit, et aliud quod assumptum est.
PL 16, 833C61. それゆえ、彼らは、言葉の本性が体の本性に変わったと言うのをやめるがよい。同じ解釈をすれば、言葉の本性が罪の汚れに変わったと見えるかもしれないからである。受け取った者と、受け取られたものとは別だからである。
Virtus venit in Virginem, sicut et Angelus ad eam dixit quia virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35) . Sed natum est corpus ex Virgine; et ideo coelestis quidem descensio, sed humana conceptio est. Non ergo eadem carnis potuit esse, divinitatisque natura.
PL 16, 833D力はおとめに臨んだ。天使が彼女に、「いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)と言ったとおりである。だが、体はおとめから生まれた。それゆえ、降下は天からのものだが、懐胎は人間的なものである。したがって、肉の本性と神性の本性が同じでありえたはずはない。
Caput VII
第VII章PL 16, 834AQuod libris superioribus hunc addiderit, excusat: deinde ubi rationes eorum, qui animam a Christo negabant esse susceptam, ineptas demonstravit, eamdem animae susceptionem Scripturae astruit testimoniis; tum exposito cur animam a Domino non praetermissam oportuerit, eosdem vano timore agitari ostendit.
PL 16, 834A上の諸巻〔『信仰について』を指す〕にこの書を加えたことを弁明する。次いで、キリストが魂を受け取ったことを否む者たちの論拠が愚かであることを示したうえで、同じ魂の受容を聖書の証言によって立証する。さらに、主が魂を見過ごさないことがなぜ必要であったかを述べたのち、同じ者たちが空しい恐れに駆られていることを示す。
Quomodo metuere aut proficere dicatur Christus; neque tamen periculum sit, ne dividatur, vel tetras videatur induci: quod ultimum in eos ipsos retorquetur. 62. Possem latius persequi, sed vereor ne haec ipsa aliquibus aut superflua aut prolixa videantur.
PL 16, 834Aキリストが恐れ、あるいは成長したと言われるのはどういう意味か。それでも、キリストが分けられるという危険や、四つ組(テトラス)〔ギリシア語。§77 の tetrada と同じ語〕が導入されると見えるという危険はなく、この最後の非難は、かえってその者たち自身に投げ返される。62. 私はもっと広く論じることもできたが、まさにこれらのことが、ある人々には余計とも冗長とも見えはしないかと恐れる。
Fortassis enim dicat aliquis: Nonne de Patris et Filii divinitate quinque illis, quos scripsisti, libris conclusurum te esse promiseras? Sed quid faciam, cum quotidie novas seminent quaestiones? Non praeterit sponsio, sed astringit objectio.
PL 16, 834A実に、ある人はこう言うかもしれない。「あなたは、書いたあの五巻で、父と子の神性について論じ終えると約束していたではないか」と。だが、人々が日々新しい問いを蒔くのに、私はどうすればよいのか。約束は忘れられていない。しかし反論が〔私を〕縛るのだ。
Nam quemadmodum potest finis esse responsi, si modus nullus objecti sit? 63. Et tamen de Patris et Filii divinitate consummaturum responsionem in superioribus me spoponderam: hoc autem libro de incarnationis Dominicae sacramento plenior, sicut debuit, facta digestio est.
PL 16, 834B実際、反論に限りがないなら、答えに終わりがありえようか。63. それでも私は、上の諸巻〔『信仰について』を指す〕で、父と子の神性について答えを完結させると約束していた。そして、この書『主の受肉の秘義について』では、当然なすべきこととして、より十分な整理がなされた。
Nam cum illud quod ait Dominus: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) ; et infra: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid., 39) ; non ad Spiritus sancti compassionem, sed ad rationabilis assumptionem animae et naturae humanae refertur affectum, consequens est ut per assertionem Dominici sacramenti et plenitudinem naturae humanae fuisse astruamus in Christo, et ab infirmitatis praejudicio Spiritum sanctum separemus.
PL 16, 834B主が言う「私の魂は死ぬほどに悲しい」(マタイ26:38)、さらに下で言う「私の父よ、もし可能なら、この杯を私から遠ざけよ。だが、私の望むようにではなく、汝の望むようにせよ」(マタイ26:39)という言葉は、聖なる霊の共苦にではなく、理性ある魂と人の本性の受容による情動に帰される。ゆえに、主の秘義〔受肉の秘義〕を主張することによって、人の本性の充満がキリストにあったことを我々が立証し、同時に弱さという先入見から聖なる霊を切り離すのは、当然の帰結である。
Non est enim obnoxius infirmitati, qui non est obnoxius passioni. 64. Quaero igitur qua ratione animam putent quidam a Domino Jesu non esse susceptam; an quia metus est ne sensu Christus laberetur humano?
PL 16, 834C情念に服さない者は、弱さにも服さないからである。64. では私は問う、ある者たちは、どのような理由で、主イエスが魂を受け取らなかったと考えるのか。キリストが人間の感覚によって躓くことを恐れるからか。
Dicunt quippe quia concupiscentia carnis legi mentis repugnet (Rom. VII, 23) . Sed qui hoc ait, tantum abest ut Christum putaverit lege carnis in peccati vincula fuisse deducendum; ut ipse in aestu positus fragilitatis humanae, per Christum sibi subveniri posse crediderit dicens: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?
PL 16, 834C実に彼らは、肉の欲望が精神の法に逆らう(ローマ7:23)と言う。しかし、これを言った者は、キリストが肉の法によって罪の鎖に引き込まれるに違いないなどと考えたどころか、自らは人の脆さの熱のただ中に置かれながら、キリストによって自分が助けられうると信じて、こう言ったのである。「ああ、惨めな私よ。誰がこの死の体から私を解き放つだろうか」。
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. XXIV, 25) . Qui ergo alios a carnis lubrico vindicabat, numquid formidare poterat, ne etiam ipse dominatu quodam carnis istius vinceretur? 65. Sed carnis istius, sicut volunt, formidabat, illecebras.
PL 16, 834C「神の恩寵が、我々の主イエス・キリストを通して与えられる」(ローマ24:25〔ミーニュは Ibid. XXIV, 25 と刷る。Ibid. は少し前の Rom. VII, 23 を受けるので、ローマ書を指し、この句はローマ7:24–25 に当たる〕)。では、他の者たちを肉の滑りやすさから救い出していた者が、自分自身もこの肉の何らかの支配に打ち負かされることを、恐れえただろうか。65. だが彼らの言うところでは、彼はこの肉の誘惑を恐れていたのだという。
Ergo et carnis susceptionem declinare debuerat; ne ad lubricum traheretur erroris. Sed quomodo lubricum poterat timere peccati, qui peccatum remissurus advenerat?
PL 16, 834Dそれなら、肉の受容そのものも避けるべきだったはずである。誤りの滑りやすさに引き込まれないために。だが、罪を赦すために来た者が、どうして罪の滑りやすさを恐れえただろうか。
Et ideo cum susceperit carnem hominis, consequens est ut perfectionem incarnationis plenitudinemque susceperit; nihil enim in Christo imperfectum.
PL 16, 834Dそれゆえ、人の肉を受け取った以上、受肉の完全さとその充満をも受け取ったというのが帰結である。キリストにおいては何も不完全なものがないからである。
Suscepit itaque carnem, ut resuscitaret: assumpsit animam, sed animam perfectam, rationabilem, humanam assumpsit atque suscepit. 66. Nam quis potest negare quod susceperit animam, cum ipse dicat: Animam meam pono pro ovibus meis?
PL 16, 835Aこうして彼は肉を受け取った、よみがえらせるために。魂をも受け取ったが、完全な、理性ある、人間の魂を受け取り、取り上げたのである。66. 実に、「私は私の羊のために私の魂を置く」と彼自身が言っているのに、誰が、彼が魂を受け取ったことを否定できようか。
Et iterum: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam (Joan. X, 15) .
PL 16, 835Aまた重ねて言う。「父が私を愛するのは、私が再び取るために、私の魂を置くからである」(ヨハネ10:15〔ミーニュの引照のまま。この句はヨハネ10:17〕)。
Non per parabolam hoc dicitur, nec perfunctoria significatione, in qua aliud dicitur, et aliud intelligitur, sicut illud: Neomenias et sabbata vestra odit anima mea (Esai. II, 13) : licet etiam illud ad Christi animam possit referri, quae ideo posita est, ut aboleret Judaicae superstitionis errorem, et unius sacrificii institueret veritatem.
PL 16, 835Aこれは譬えとして言われたのでも、一つのことが言われ別のことが意味されるような通りいっぺんの意味で言われたのでもない。たとえば次の句がそうである。「汝らの新月祭と安息日を、私の魂は憎む」(イザヤ2:13〔ミーニュの引照のまま。この句はイザヤ1:13–14〕)。もっとも、この句もキリストの魂に帰することができ、その魂は、ユダヤ教の迷信の誤りを廃し、唯一の犠牲の真実を立てるために置かれたのである。
67. Sed de hoc dubitent prophetico, evangelicum hoc refutare non possunt de animae proprietate dictum; cum de morte Domini et resurrectione sit dictum; denique addit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso.
PL 16, 835A67. 預言者の句についてなら、彼らは疑うかもしれない。しかし福音書のこの句は、魂の固有性について言われたものであって、反駁できない。それは主の死と復活について言われたものだからである。実に彼はこう付け加える。「誰も私からそれを奪わない。私が自分からそれを置くのだ」。
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) . Eamdem igitur ponit, quam suscepit.
PL 16, 835B「私には、私の魂を置く権能があり、再びそれを取る権能がある」(ヨハネ10:18)。ゆえに彼が置くのは、彼が受け取ったその魂である。
Suscepit dico; non enim Verbum ipsum Dei vivum in sua carne ad nostrae animae vicem factum est: sed sicut carnem nostram, ita et animam nostram perfectam naturae humanae assumptione suscepit.
PL 16, 835B受け取った、と私は言う。というのも、神の生ける言葉そのものが、その肉において、我々の魂の代わりになったのではない。むしろ、我々の肉を受け取ったように、我々の完全な魂をも、人の本性の受容によって受け取ったのである。
Assumpsit, inquam, animam, ut incarnationis suae benediceret sacramento; suscepit affectum meum, ut emendaret. 68. Quid autem opus fuit carnem suscipere sine anima; cum utique insensibilis caro, et irrationabilis anima nec peccato sit obnoxia, nec digna praemio?
PL 16, 835B私は言う、彼は魂を受け取った、自らの受肉の秘義によって〔それを〕祝福するために。彼は私の情動を受け取った、それを正すために。68. 実に、魂なしに肉を受け取ることに何の必要があったのか。感覚を持たない肉も、理性を持たない魂も、罪に服することもなければ、報いに値することもないのに。
Illud ergo pro nobis suscepit, quod in nobis amplius periclitabatur. Quid autem mihi prodest, si totum me non redemit? Sed totum me redemit, qui ait: Mihi indignamini, qui totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) ?
PL 16, 835Cそれゆえ彼は、我々のうちでいっそう危うかったものを、我々のために受け取った。私が全体として贖われなかったのなら、私に何の益があろうか。いや、私を全体として贖ったのだ。彼はこう言う。「汝らは私に腹を立てるのか。私は安息日に人をまるごと癒やしたのに」(ヨハネ7:23)。
Totum me redemit, quia in virum perfectum fidelis non ex parte, sed totus resurgit. 69. Desinant ergo isti misericordes timere, ne Christus carnem suam, vel animam perfectam sensumque hominis non potuerit gubernare, qui etiam illum asinae pullum, quem ante nemo sederat (Luc. XIX, 30) , gubernavit.
PL 16, 836A彼は私を全体として贖った。信じる者は、部分としてではなく、全体として完全な人へとよみがえるからである。69. それゆえ、この慈しみ深い者たちは、やめるがよい。キリストが自らの肉を、あるいは完全な魂と人の感覚を、御しえなかったのではないかと恐れることを。彼は、それまで誰も乗ったことのないあのロバの子さえ御したのである(ルカ19:30)。
Qui plantavit aurem, non audiet (Psal. XCIII, 9) ? Qui alios regebat, se regere ipse non poterat? Qui peccata donabat, peccatum ipse faciebat?
PL 16, 836A「耳を植えた者が、聞かないだろうか」(詩篇93:9)。他の者たちを治めていた者が、自らを治めることができなかったのか。罪を赦していた者が、自ら罪を犯していたのか。
Desinant nimium solliciti isti, tamquam paedagogi Christi, vereri ne etiam in ipso concupiscentia carnis legem mentis oppresserit, quae non oppressit in Paulo, sed tantummodo repugnavit (Rom. VII, 23) .
PL 16, 836Aあまりに気遣いの過ぎるこの者たちは、キリストの養育係のようにして、彼においてまで肉の欲望が精神の法を圧倒したのではないかと案じることをやめるがよい。パウロにおいてさえ、それは圧倒せず、ただ逆らっただけなのだ(ローマ7:23)。
Athleta Christi victorias mentis numerat suae. hi trepidant ne caro titubaverit in Domino, quae vicit in servulo? 70. Non vult pro se timere nos Christus, non vult pro se flere nos Dominus.
PL 16, 836Aキリストの競技者は、自らの精神の勝利を数える。この者たちは、小さな僕において勝った肉〔quae vicit の係りは定かでない。文法どおり caro に係けたが、前文の「精神の勝利」を受けて、パウロにおいて勝ったのは精神の意とも取れる〕が、主において揺らいだのではないかと震えるのか。70. キリストは、我々が彼のために恐れることを望まない。主は、我々が彼のために泣くことを望まない。
Denique dicit: Filiae Hierusalem, nolite me flere, vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28) . Et istis dicit: Nolite mihi timere, vobis timete. An non audistis dicentem David: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?
PL 16, 836B実に彼は言う。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。汝ら自身のために泣け」(ルカ23:28)。そしてこの者たちにも言う。「私のために恐れるな。汝ら自身のために恐れよ」と。諸君は、ダビデがこう言うのを聞かなかったのか。「主は私の光、私の救い。私は誰を恐れようか」。
Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo (Psal. XXVI, 1) ? et alibi: Non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6) ; et alibi: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) .
PL 16, 836B「主は私の命の守り手。私は誰の前におののこうか」(詩篇26:1)。また別の箇所では、「人が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇117:6)。また別の箇所では、「肉が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇55:5)。
71. Dicit ergo: Ego lapsum naturae humanae timere potui, quem homo ipse non timuit: Deus igitur ante carnem, Deus in carne, perfectionem naturae assumpsi humanae: suscepi sensum hominis, sed non sum sensu carnis inflatus.
PL 16, 836B71. ゆえに彼は言う。「人間自身が恐れなかった人の本性の転落を、私が恐れることができたというのか〔底本は疑問符を置かず、timuit の後にコロンを打つ。ミーニュの脚注は異読として Ergo lapsum、また Deus lapsum …… timere potuit を挙げ、これらはいずれも平叙の文として読む。ここで反語に取ったのは訳者の解釈である〕。ゆえに私は、肉の前の神、肉における神として、人の本性の完全さを受け取った。人の感覚を受け取ったが、肉の感覚によって膨れ上がりはしなかった」。
Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam: sensu hominis esurivi: sensu hominis rogavi, qui rogantes exaudire consuevi: sensu hominis profeci, sicut scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52) .
PL 16, 836C「人の感覚によって、私は私の魂が乱れていると言った。人の感覚によって、私は飢えた。人の感覚によって、私は願った、願う者を聞き入れる慣いの私が。人の感覚によって、私は成長した。書かれているとおりである。『イエスは、年齢と知恵と、神と人々のもとで、恩寵において成長していった』(ルカ2:52)。」
72. Quomodo proficiebat Sapientia Dei? Doceat te ordo verborum. Profectus est aetatis, et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum, aetas enim non divinitatis, sed corporis est.
PL 16, 837A72. 神の知恵はどのように成長したのか。言葉の順序に教わるがよい。年齢の成長と知恵の成長とがあるが、それは人間のものである。それゆえ彼は年齢を先に置いた、人間に即して語られたとあなたが信じるように。年齢は神性のものではなく、体のものだからである。
Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis: sapientia autem sensu proficit, quia a sensu sapientia. Jesus autem proficiebat aetate et sapientia. Quis sensus proficiebat?
PL 16, 837Aそれゆえ、人間の年齢において成長したのなら、人間の知恵において成長したのである。知恵は感覚によって成長する、知恵は感覚から来るからである。ところでイエスは、年齢と知恵において成長した。どの感覚が成長したのか。
Si humanus, ergo et ipse susceptus est: si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, utique mutatur in melius: sed quod divinum est, non mutatur: quod ergo mutatur, non utique divinum.
PL 16, 837A人間の感覚なら、彼自身もまた受け取られたことになる。神の感覚なら、成長によって変化しうることになる。成長するものは、必ずよりよいものへと変わる。だが神的なものは変わらない。ゆえに、変わるものは決して神的ではない。
Sensus igitur proficiebat humanus; sensum ergo suscepit humanum. 73. Et ut sciamus quia secundum hominem loquebatur, praemisit supra dicens: Puer autem crescebat et confortabatur et implebatur sapientia; et gratia Dei erat cum illo (Ibid., 40) .
PL 16, 837Aゆえに成長したのは人間の感覚であり、したがって彼は人間の感覚を受け取ったのである。73. そして、彼が人間に即して語っていたことを我々が知るために、彼は前にこう言って先に置いている。「少年は育ち、強くなり、知恵に満たされ、神の恩寵が彼とともにあった」(ルカ2:40)。
Et puer, nostrae nomen aetatis est: nec confortari virtus poterat Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei, nec plenitudo divinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia.
PL 16, 837Bそして「少年」とは、我々の年齢の名である。神の力が強められることも、神が育つことも、神の知恵の高さが、神性の充満が満たされることもありえなかった。ゆえに満たされていたのは、神の知恵ではなく、我々の知恵であった。
Nam quomodo implebatur, qui ut omnia impleret descendit (Ephes. IV, 10) ? 74. Per quem autem sensum Esaias dixit, patrem puer nesciebat aut matrem?
PL 16, 837B実に、すべてを満たすために下った者(エフェソ4:10)が、どうして満たされていたのだろうか。74. では、イザヤは、少年が父あるいは母を知らなかったと言ったが、どの感覚によってであろうか。
Scriptum est enim: Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae (Esai. VIII, 4) .
PL 16, 837Bこう書かれている。「少年が父あるいは母を知る前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を受け取る」(イザヤ8:4)。
Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt: expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit, ignorat.
PL 16, 837B神の知恵を、未来や隠されたことは欺かない。だが、認識を欠いた幼年は、人間の無知によって、まだ学んでいないことを知らないのである。
75. Sed verendum est, inquis, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Numquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? Numquid cum in eo imaginem Dei, crucemque veneramur, dividimus eum?
PL 16, 837C75. だが、と汝は言う、キリストに二つの主たる感覚、二重の知恵を帰すなら、我々はキリストを分けることになるのではないかと恐れねばならない。我々がその神性と肉の両方を礼拝するとき、キリストを分けているのか。我々が彼のうちに神の像と十字架を敬うとき、彼を分けているのか。
Apostolus certe, qui de eo dixit: Quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4) ; ipse dixit quia non divisus est Christus.
PL 16, 837C使徒は確かに、彼についてこう言った。「彼は我々の弱さのゆえに十字架につけられたが、それでも神の力によって生きている」(二コリント13:4)。その使徒自身が、キリストは分けられていないと言ったのである。
Numquid etiam cum dicimus quia animam rationabilem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum (I Cor. I, 13) ?
PL 16, 837C我々が、彼は理性ある魂、しかも我々の知性を受け入れうる魂を受け取ったと言うときでさえ、彼を分けているのか(一コリント1:13)。
76. Non enim ipse Deus Verbum pro anima rationabili et intellectus capaci in carne sua fuit, sed animam rationabilem et intellectus capacem, et ipsam humanam, et ejusdem substantiae, cujus nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem, ejusdemque cujus caro est nostra substantiae, suscipiens Deus Verbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati; quia peccatum ipse non fecit, sed pro nobis peccatum factus est; ut nos essemus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21) .
PL 16, 837C76. 神である言葉自身は、その肉において、理性ある魂、知性を受け入れうる魂の代わりになったのではない。神である言葉は、理性ある魂、知性を受け入れうる魂、それも人間の魂そのもの、しかも我々の魂と同じ実体の魂を、また我々の肉に似た肉、我々の肉と同じ実体の肉を受け取って、完全な人でもあった。それでも罪の汚れはいささかもない。彼は罪を犯さず、我々のために罪となったからである。我々が彼において神の正義となるためである(二コリント5:21)。
Caro ergo ipsius et anima ejusdem cujus anima nostra caroque substantiae est. 77. Nec timeo ne tetrada videar inducere, nos enim vere solam, qui hoc asserimus, colimus Trinitatem.
PL 16, 837Dゆえに彼の肉と魂は、我々の魂と肉と同じ実体のものである。77. 私は、四つ組(テトラダ)〔ギリシア語〕を導入していると見られることを恐れない。これを主張する我々こそ、真に唯一の三位一体を礼拝しているのである。
Non enim Christum divido, cum carnis ejus divinitatisque distinguo substantiam; sed unum Christum cum Patre et Spiritu Dei praedico, et illos magis qui carnem Christi unius cum divinitate ejus dicunt esse substantiae, tetrada inducere demonstrabo.
PL 16, 838A私はキリストを分けているのではない。その肉と神性の実体を区別しているにすぎない。むしろ私は、父と神の霊とともに一なるキリストを宣べ伝える。そして、キリストの肉が彼の神性と一つの実体だと言う者たちのほうこそ、四つ組を導入していると、私は示そう。
Non enim quod ejusdem substantiae est, unus, sed unum est, nam utique Filium ejusdem cum Patre substantiae confitentes in tractatu concilii Nicaeni, non unam personam, sed unam divinitatem in Patre et Filio crediderunt.
PL 16, 838A同じ実体にあるものは、「一人」なのではなく、「一つ」なのである。実に、ニカイア教会会議の定めにおいて、子が父と同じ実体であると告白した者たちは、一つのペルソナではなく、父と子における一つの神性を信じたのである。
78. Ergo cum dicunt ejusdem carnem, cujus et Filius Dei erat, fuisse substantiae, ipsi quod nobis objiciunt ineptiis vanae assertionis incurrunt, ut dividant Christum. Itaque quartum increatum, quod adoremus, inducunt, cum sola increata sit divinitas Trinitatis.
PL 16, 838A78. それゆえ、彼らが、肉は神の子がそうであったのと同じ実体だったと言うとき、彼ら自身が、我々に向けて突きつけるもの、すなわちキリストを分けるという空しい主張の愚かしさに、自ら陥っている。こうして彼らは、我々が礼拝すべき第四の造られざるものを導入する。造られざるものは、三位一体の神性のみであるのに。
Caput VIII
第VIII章PL 16, 838BContra catholicam hanc sententiam, Filium qui generatus est, Patri qui generavit, aequalem esse, opponentibus adversariis genitum cum ingenito ejusdem naturae esse non posse; respondetur voces genitum atque ingenitum quae in Scripturis non leguntur, ab iis hic induci, cum illas naturam et substantiam ideo repudient, quod eas in iisdem Scripturis negent exstare.
PL 16, 838B子は生まれた者として、生んだ父に等しいというこの公同の見解に対し、論敵は、生まれた者は生まれざる者と同じ本性ではありえないと反対する。これに対して、「生まれた」「生まれざる」の語は聖書に読まれず、それを持ち込んでいるのは彼らだと答えられる。彼らは、本性と実体の語を同じ聖書に存在しないと言って退けているのに。
Tum etiam in Deo naturam ac substantiam esse ex sacris codicibus evincitur. 79. Concluseram librum: sed religionis fuit ne praetervecti videremur, quod solvere nequiremus.
PL 16, 838Bさらに、神に本性と実体があることが、聖なる写本から立証される。79. 私はこの書を閉じていた。だが、我々が解けないものを素通りしたと見られないようにするのは、信心の務めであった。
Nam cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus sit, Patri qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio non potestatis est, sed naturae: adversus illam quidem quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam: sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt; ut putent mutationem fieri quaestionis, mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae?
PL 16, 838C実際、先に、ある者たちは、我々が「神の子は、生まれた者として、生んだ父に等しくないことはありえない。あの者が生まれ、この者が生んだにせよ、生まれは権能のものではなく本性のものだからである」と言うのを聞いた。そのとき彼らは、その問いに対しては自分に口が閉ざされたと思う。だが、非難されるべき言い逃れによって、同じ場所で足を返し、言葉を変えれば問いが変わると考えて、こう言う。「生まれざる者と生まれた者が、どうして一つの本性と実体でありうるのか。」
80. Ergo ut respondeam, clementissime Imperator, per te mihi propositae quaestioni; primum omnium ingenitum in Scripturis divinis nusquam invenio: non legi, non audivi.
PL 16, 838C80. では、いとも寛容な皇帝よ、あなたによって私に出された問いに答えよう。まず第一に、「生まれざる」という語を、私は神の聖書のどこにも見出さない。読んだことがなく、聞いたこともない。
Cujus igitur mutabilitatis sunt homines istiusmodi, ut nos dicant ea usurpare, quae non sunt scripta; cum ea quae sunt scripta, dicamus: et ipsi objiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniae suae derogant?
PL 16, 838Cそれなら、こういう人々は何と変わりやすいことか。書かれていないことを我々が用いていると言い、我々は書かれていることを語っているのに、彼ら自身は書かれていないことを持ち出す。彼らは自分で自分に逆らい、自らの中傷の権威を損なっているのではないか。
81. Dicunt etenim non esse scriptum Dei esse substantiam atque naturam; cum utique Filium Dei Patris esse splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus Scriptura testetur (Hebr. I, 3) , et multos alios de divina dixisse substantia in alio libro plenissime ostenderimus (Lib. III de Fide, cap. 4) .
PL 16, 838D81. 実に彼らは、神の実体と本性は書かれていないと言う。だが聖書は、神の子が父の栄光の輝きであり、その実体の刻印であると証言している(ヘブライ1:3)。そして、神的な実体について他の多くの者が語ったことも、我々は別の書(『信仰について』第3巻第4章)で十分に示した。
82. Naturam quoque divinam quis abnuat; cum Petrus apostolus in epistola sua scripserit, id operatam Domini misericordiam per passionem crucis, ut nos, inquit (II Petr. I, 4) , faceret divinae consortes naturae?
PL 16, 839A82. 神的な本性を、誰が否定できようか。使徒ペトロはその手紙に、主の慈しみが十字架の受難によって、「我々を」と彼は言う(二ペトロ1:4)、「神的な本性にあずかる者とするために」働いたのだ、と書いているのに。
Sed etiam alibi Paulus scripsit: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, servistis (Gal. IV, 8) . Ita enim et in Graecis codicibus invenimus, quorum potior auctoritas est.
PL 16, 839Aしかも別の箇所では、パウロもこう書いた。「しかし汝らはかつて神を知らず、本性によっては神々でない者たちに仕えていた」(ガラテヤ4:8)。実にギリシア語の写本にもそうあるのを我々は見出しており、その権威のほうが重い。
83. Quid igitur agunt, qui negant naturam esse divinam, nisi ut jam non solum Filio calumnientur, sed etiam Patri? Si enim negatur natura Deus esse, ergo per gratiam est, ut homines: aut certe falso creditur, ut daemones, quorum simulacra Dei appellatione donantur.
PL 16, 839A83. では、神的な本性があることを否む者たちは、もはや子だけでなく父までも中傷する以外に、何をしているのか。実に、神が本性において神であることが否定されるなら、神は人間のように恩寵によって神であるか、あるいは悪霊のように偽りによって神と信じられるか、そのどちらかになる。悪霊の偶像には、神という名が与えられているのだ。
Sed Apostolicam auctoritatem sequamur, ut dicamus in simulacris naturam non esse divinam. Si ergo in simulacris non est, non est in daemoniis: superest ut in Deo divina sit natura atque substantia (I Cor. X) .
PL 16, 839Bだが我々は使徒の権威に従って、偶像には神的な本性がないと言おう。偶像にないなら、悪霊にもない。残るのは、神的な本性と実体が神にあるということである(一コリント10)。
84. Docuimus igitur apostolica auctoritate recte de Deo Patre dici quod natura sit Deus; accipiant nunc quod eadem Dei Patris sit natura quae Filii est, eadem sit et Spiritus sancti; ne forte itidem dicant: Naturam quidem legimus esse divinam, naturae autem divinae non legimus unitatem.
PL 16, 839B84. 我々は使徒の権威によって、父なる神について、本性において神であると正しく言われることを教えた。さあ今度は、父なる神の本性は子の本性と同じであり、聖なる霊の本性とも同じであることを受け入れるがよい。彼らがまた同じように、「神的な本性があるとは読むが、神的な本性の一体性があるとは読まない」と言うことのないように。
Sed cum ipse Filius dixerit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; unitatem divinitatis probavit. Cum dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15) ; et infra: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) ; asseruit unitatem.
PL 16, 839Bだが子自身が「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言ったとき、神性の一体性を証明した。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言い、さらに下で「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)と言ったとき、一体性を主張した。
Cum dixit: Pater qui in me manet, ipse et opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 10) ; unitatem evidentissime declaravit. 85. Deinde Petrus unam naturam ostendit esse divinam: Ut nos, inquit, faceret divinae consortes naturae (II Petr. I, 4) .
PL 16, 839C「私のうちにとどまる父が、自ら、私の行う業を行う」(ヨハネ14:10)と言ったとき、もっとも明白に一体性を宣言した。85. さらにペトロは、神的な本性が一つであることを示す。「我々を」と彼は言う、「神的な本性にあずかる者とするために」(二ペトロ1:4)。
Potuit enim sic dicere, si aliter aestimasset; potuit, inquam, sic dicere: Ut nos faceret divinarum consortes naturarum; maxime cum per Filium in naturae divinae consortium transeamus. Numquid potest donare, quod non habet?
PL 16, 839Cもし別様に考えていたなら、彼はそう言うことができた。いや、こう言うことができたのだ。「我々を、神的な諸々の本性にあずかる者とするために」と。ことに、我々は子を通して神的な本性の交わりへと移るのだから。持たないものを与えることができようか。
Ergo non est dubium quia de eo, quod habet, donat; et ideo habet naturam divinam, qui consortia divinae donat naturae. 86. Apostolus quoque Paulus dicendo: Qui natura non sunt dii (Galat. IV, 8) ; ostendit unam veri Dei esse naturam.
PL 16, 839Cゆえに疑いなく、持っているものから与えるのであり、神的な本性の交わりを与える者は、それゆえ神的な本性を持っているのである。86. 使徒パウロもまた、「本性によっては神々でない者たち」(ガラテヤ4:8)と言うことで、真の神の本性が一つであることを示している。
Namque et ipse potuit dicere: Qui naturis non sunt dii, si sciret pluralitatem divinae esse naturae, ut alia esset in Patre, alia in Filio, alia in Spiritu sancto. Dicendo ergo: Natura non sunt dii; unitatem naturae expressit divinae.
PL 16, 839D実際、もし神的な本性が複数であり、父にはある本性、子には別の本性、聖なる霊にはまた別の本性があると知っていたなら、彼自身も「諸本性によって神でない者たち」と言うことができた。ゆえに「本性によって神でない」と言うことで、神的な本性の一体性を言い表したのである。
87. Quid est autem natura Deum esse, nisi verum Deum esse? sicut ad Thessalonicenses dixit: Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero (I Thess. I, 9) ? Illi enim dii esse simulantur, natura autem Deus vivus et verus est.
PL 16, 839D87. 本性によって神であるとは、真の神であること以外の何であろうか。使徒がテサロニケの人々に言ったとおりである。「汝らはいかにして、偶像から転じて、生ける真の神に仕えるようになったか」(一テサロニケ1:9)。あの者たちは神であるかのように装われているにすぎないが、生ける真の神は本性において神である。
Nam et in ipso usu nostro est adoptivus Filius, et verus Filius. Adoptivum Filium non dicimus Filium esse natura: sed eum dicimus natura esse, qui verus est Filius.
PL 16, 840A実に、我々の日常の用法にも、養子としての子と、真の子がある。養子としての子を、我々は本性において子だとは言わない。本性において子であると言うのは、真の子のことである。
88. Ergo et naturam et substantiam esse divinam probavimus lectione: unitatem quoque non pluralitatem divinae esse naturae apostolica auctoritas demonstravit.
PL 16, 840A88. こうして我々は、神的な本性と実体があることを、聖書の読みによって証明した。また、神的な本性が複数ではなく一つであることは、使徒の権威が示した。
Caput IX
第IX章PL 16, 840ADum ingenitum Patrem, quod in Scriptura non legerunt haeretici, sibi concedi volunt, eos contentionis studium patefacere. Fatendum tamen id scriptum esse, sed apud Arium, cui opponitur Apostolus.
PL 16, 840A異端者たちは、聖書に読んでもいない「生まれざる父」という語を自分たちに認めさせようとするが、それは彼らが論争心に動かされていることを露わにするものである。だが、この語が書かれていることは認めねばならない。ただしそれはアレイオスのもとにあり、そのアレイオスに対して使徒が対置される。
Retorquetur eorum objectio contra ipsos, et vox ingenitus etiam creaturae communis asseritur. Mox explicato adversariorum ratiocinio, reponit Ambrosius vocibus geniti atque ingeniti non naturam significari, sed qualitatem.
PL 16, 840B彼らの反論は彼ら自身に向けて投げ返され、「生まれざる」という語は被造物にも共通であると主張される。次いで論敵の推論を説明したうえで、アンブロシウスは、「生まれた」「生まれざる」の語が示すのは本性ではなく性質であると答える。
Adductis exemplis hoc fuse probat, sed in eo praesertim longior est, ut ex diversis initiis eamdem substantiam exoriri posse palam faciat. 89. Nunc illi asserant ubi ingenitum Patrem legerint.
PL 16, 840B例を挙げてこれを詳しく証明するが、とりわけ長く論じるのは、異なる起こりから同じ実体が生じうることを明らかにする点である。89. さあ、彼らは、「生まれざる父」をどこで読んだのかを言ってみよ。
Sed si dialectico more concedi sibi id postulant, ut quod lectum non sit pro lecto usurpent, produnt se contentionis studio differri, non cognitionem quaerere veritatis.
PL 16, 840Bだが、弁証法の流儀で、読まれていないことを読まれたことのように用いることを自分たちに認めよと要求するなら、彼らは、真理の認識を求めるのではなく論争心に引きずられていることを、自ら示している。
Namque in ipsa dialectica si non concedatur, quod concedi sibi postulant, quo aditum contentionis invenire desiderant, principium invenire nequeunt disputandi. Et hoc ibi, ubi contentio est magis de disputationis argutiis, quam de examine veritatis.
PL 16, 840B実に、弁証法そのものにおいてさえ、彼らが自分に認めよと要求することが認められないなら、論争の入り口を見つけたいと望んでも、論じる出発点を見出せない。しかもそれは、真理の吟味よりも、議論の巧妙さをめぐる論争であるところでのことなのだ。
Haec est enim dialecticorum gloria, si videantur expugnare verbis et refellere veritatem: et contra definitio fidei est, ut veritas, non verba pendantur. Denique verba philosophorum excludit simplex veritas piscatorum.
PL 16, 840C弁証家たちの栄光とは、言葉によって真理を攻略し論駁するかに見えることである。信仰の規定は反対に、量られるべきは真理であって言葉ではないということである。実に、哲学者たちの言葉を、漁師たちの素朴な真理が締め出す。
90. Quae igitur ista assertio est, ubi si non donavero eis verbum ingeniti, assertionis principium invenire non possunt? Ubi ergo legerint, demonstrent. 91. Exciderat animo: nunc redeo in memoriam.
PL 16, 840C90. では、もし私が彼らに「生まれざる」という語を与えなければ、主張の出発点を見出せないというのは、いったいどういう主張なのか。ゆえに、どこで読んだのか、彼らは示すがよい。91. 心から抜け落ちていた。いま思い出した。
Lectum est, inquiunt; nam Arius dixit ingenitum Patrem, et genitum et creatum Filium. En quo auctore contra apostolica scripta contendant: contendant tamen, si modo se Arii discipulos esse fateantur. Nam quomodo negant magistrum, cujus inventum sequuntur?
PL 16, 840C「読まれた」と彼らは言う。「アレイオスが、父は生まれざる者、子は生まれた者、造られた者だと言ったのだから」と。見よ、使徒の書に逆らって、いかなる創始者によって争うのかを。だが、争うがよい、ただし自らがアレイオスの弟子であると認めるならば。実に、その創案に従っている教師を、どうして否むのか。
92. Sed si illi hoc dicunt, quod Arius: justius ego debeo dicere, quod Apostolus dixit (Ephes. III, 14) . Patrem enim dixit, non ingenitum nominavit: Filium dixit, et genitum Filium dixit. Quod legi, non nego; immo libenter usurpo: quod non legi, usurpare non debeo.
PL 16, 840D92. だが、彼らがアレイオスの言うことを言うのなら、私はむしろ、使徒が言ったこと(エフェソ3:14)を言うのが正しい。使徒は「父」と言い、「生まれざる者」とは名づけなかった。「子」と言い、また生まれた子と言った。読んだことを、私は否まない。いや、喜んで用いる。読まなかったことを、私は用いるべきではない。
Sed tamen, quod in dialectica non faceremus, usurpent; si non et forte dicant quia genitum non legimus Patrem sicut Filium, ideo ingenitum aestimare debemus. 93. Intelligitur hoc, ergo non legitur.
PL 16, 841Aだが、我々が弁証法ならしないことでも、彼らには用いさせよう。ただし、おそらく彼らは、「我々は子についてのようには父について生まれたとは読まない。ゆえに生まれざる者と見なすべきだ」と言うのではないか〔底本は si non et forte dicant。si non を nisi(〜でなければ)の意に取った〕。93. それなら、これは理解されるのであって、読まれるのではない。
Sed si intelligitur, nec Spiritum sanctum genitum legi: ergo et Spiritus, quia genitus non est, ingenitus utique secundum vestram sententiam nominandus est.
PL 16, 841Aだが、理解されるというのなら、聖なる霊が生まれたとも読まれない。ゆえに諸君の見解に従えば、霊もまた、生まれていないのだから、当然「生まれざる者」と呼ばねばならない。
Si igitur ingenitum dicitis et genitum non posse unius esse substantiae; superest ut de Patre et Spiritu sancto, quia nec Patrem genitum legimus, nec Spiritum sanctum, unitatem divinae naturae et substantiae non negetis.
PL 16, 841Aそれゆえ、諸君が、生まれざる者と生まれた者とは一つの実体でありえないと言うのなら、父と聖なる霊については、父が生まれたとも読まず、聖なる霊が生まれたとも読まないのだから、神的な本性と実体の一体性を否んではならない。
Si enim in eo est vis omnis vestrae disputationis, quod ingenitus et genitus non possunt esse unius naturae: ergo qui non est genitus, cum eo qui non sit genitus, unius naturae atque substantiae est.
PL 16, 841A実に、諸君の議論の力のすべてが、生まれざる者と生まれた者とは一つの本性でありえない、という点にあるなら、生まれていない者は、生まれていない者と、一つの本性と実体であることになる。
Et si ideo putatis Patrem majorem esse, quia genitus non est; numquid et Spiritus sanctus major est Filio? 94. Multa possunt et innumera exempla suppetere, ut de eo quod genitum non sit, dicatur ingenitum.
PL 16, 841Bそして、父は生まれていないがゆえにより大きいと諸君が考えるなら、聖なる霊も子より大きいのか。94. 生まれていないものについて「生まれざる」と言われる、そのような例は、多数、数えきれぬほど挙げられる。
Nam et mundum plerique ingenitum esse dixerunt, et materiam rerum omnium, quam Graeci hylen dicunt, quasi silvam materialem, ingenitam esse memorarunt.
PL 16, 841B実際、多くの者は世界を生まれざるものと言い、すべての物の質料、ギリシア人がヒュレー〔ギリシア語〕と呼ぶもの、いわば素材の森を、生まれざるものと述べた。
Vident igitur in hoc verbo praerogativam quamdam potestatis esse non posse, nisi forte hoc verbo sibi honorare Deum videntur, quo philosophi mundum putaverunt esse donandum. Numquid ergo sic ingenitus Pater, sicut mundus? Absit.
PL 16, 841Bゆえに彼らは、この語に権能の何らかの特権がありえないことを見ている。あるいは、哲学者たちが世界に与えるべきだと考えたその語で、神を称えるつもりなのだろうか。では父は、世界と同じように生まれざる者なのか。断じてそうではない。
Aut hic solus Deum decet sermo, cum Deus ultra sermonum omnium sit ambitum. Nihil igitur pretiosum Deo in eo sermone, qui communis possit esse cum caeteris.
PL 16, 841Cあるいは、この言葉だけが神にふさわしいというのか。神はあらゆる言葉の範囲を超えているのに。ゆえに、ほかのものと共通でありうる言葉に、神にとって貴いものは何もない。
95. Sed tamen quemadmodum vultis, inaestimabilis sit hujus praerogativa sermonis, quae non auctoritate aliqua designatur, sed vestro aestimatur arbitrio.
PL 16, 841C95. それでも、諸君の望むとおり、この言葉の特権は計り知れないとしよう。だがそれは、何らかの権威によって指定されたのではなく、諸君自身の判断で評価されているにすぎない。
Quo igitur hoc proficit, ut ex verbo velitis facere inter Patrem et Filium distantiam naturae, distantiam potestatis?
PL 16, 841Cではこれは何の役に立つのか。語を根拠に、父と子のあいだに本性の隔たり、権能の隔たりを作ろうとするのは。
Ingenitus, inquit, et genitus non possunt unius esse naturae atque substantiae; aut, quemadmodum interdum dicunt, inoperatus et factus non sunt unius naturae.
PL 16, 841C「生まれざる者と生まれた者は、一つの本性と実体でありえない」と彼は言う。あるいは、彼らがときどき言うように、「作られざる者と作られた者は一つの本性ではない」と〔inoperatus は factus(作られた)に対する語で、「作られざる者」と訳した〕。
Neque enim discretionem faciunt ingeniti et inoperati, neque distantiam volunt esse inter genitum vel creatum, modo ut creaturam Filium dicant.
PL 16, 841C実際、彼らは生まれざる者と作られざる者のあいだに区別を設けず、生まれた者と造られた者のあいだにも隔たりを望まない。ただ子を被造物と言いたいだけなのだ。
96. Dicunt ergo quia Pater omnem causam, hoc est αἰτίαν, sicut Graeci dicunt, supergressus, cum ex alio creatus non sit, non sit filius; cum utique substantia sit, non aliunde principium habens vel causam, ex qua sit: et ideo, inquiunt, alia talis substantia esse non potest, quia omnia ex Patre Deo habent subsistendi causam.
PL 16, 841D96. 彼らはこう言う。父は、あらゆる原因、すなわちギリシア人の言う原因(アイティア)〔ギリシア語〕を超えており、他から造られたのではないから、子ではない。それは実体であって、そこから自らがあるところの起こりも原因も、他に持たないからである。それゆえ、と彼らは言う、このような実体は他にありえない。すべてのものは、父なる神から存在の原因を得ているからである。
Unde non esse verisimile dicunt, ut Filius quia ex Patre est, et ex se causam non habeat ut sit, sed ex Patre, similis sit Patri: cum Pater ex alio causam non habeat, Filius autem, ut ipsi allegant, esse non potuerit, nisi hoc ipsum ex Patre ut esset, acceperit.
PL 16, 842Aそこから彼らは言う、子は父から出たものであり、自らによって存在する原因を持たず、父から存在するのだから、父に似ているというのは本当らしくない、と。父は他から原因を持たないが、子は、彼ら自身の主張によれば、まさにこのことを父から受け取らなければ、存在しえなかったはずだからである。
97. Ideoque ingenitum et genitum dicunt esse dissimilem; quasi vero, quod alibi saepe jam dixi, generatio potestatis sit, non naturae.
PL 16, 842A97. それゆえ彼らは、生まれざる者と生まれた者は似ていないと言う。あたかも、私が他の箇所でたびたび言ったように、生まれが本性のものではなく権能のものであるかのように。
Cum enim dico genitum, non proprietatem naturae, sed significationem generationis expressi; et hoc exemplis evidentioribus approbabo.
PL 16, 842A実に、「生まれた」と言うとき、私は本性の固有性ではなく、生まれの意味を言い表している。そして私は、これをより明白な例で証明しよう。
Nam si generaliter dicam Filium, nec addam cujus, potest intelligi et filius hominis, et filius iniquitatis, et filius pestilentiae, et filius diaboli, sicut de Judaeis Scriptura testatur (Joan. VIII, 44) : et quod in usu est, et foetus pecudis, et pulli columbarum.
PL 16, 842A実際、もし私が一般に「子」と言い、誰の子かを加えなければ、人の子、不法の子、疫病の子、悪魔の子とも解されうる。聖書がユダヤ人について証言するとおりである(ヨハネ8:44)。また慣用では、家畜の子、ハトの雛もそう言う。
Et ideo in appellatione filiorum non est expressio significata naturae. At vero si naturam designare desidero, aut hominem nuncupabo, aut equum nominabo, aut avem dicam, ut natura possit intelligi.
PL 16, 842Bそれゆえ、子らという呼称には、本性の表現は意味されていない。だが、本性を示したいなら、「人」と呼ぶか、「馬」と名づけるか、「鳥」と言って、本性が理解されるようにする。
98. Ita ergo si naturam cupio designare divinam, Deum verum debeo nominare. Cum autem Filium dico, generatum significo: cum Patrem quoque dico, generasse declaro.
PL 16, 842B98. だから、神的な本性を示したいなら、私は「真の神」と呼ぶべきである。ところが「子」と言うとき、私は生まれた者を意味する。「父」と言うときも、生んだことを宣言している。
Non ergo hinc naturae discretionem facias, cum sit hoc significatorium generantis et geniti: significatoria autem hujusmodi exprimunt substantiae qualitatem; multi enim, ut dixi, filii, sed diversitas filiorum: alius per naturam, alius per gratiam.
PL 16, 842Bゆえに汝は、ここから本性の区別を作ってはならない。これは生む者と生まれた者の表示語であり、この種の表示語が表すのは実体の性質だからである。実際、すでに言ったように、子は多いが、子らには違いがある。本性による子と、恩寵による子とがある。
99. Multae creaturae invisibiles et visibiles: invisibiles, ut Principatus et Potestates, Throni et Dominationes: visibiles, ut sol, luna, stellae, homo, terra. Ergo diversae species, et diversae creaturarum substantiae sunt.
PL 16, 842B99. 被造物は多く、見えないものと見えるものがある。見えないものとは、支配と権能、王座と主権。見えるものとは、太陽、月、星々、人、地である。ゆえに種は異なり、被造物の実体も異なる。
Itaque si velis proprietatem creaturae alicujus exprimere, aut solem, aut lunam nominabis, aut stellas: et sic intelligitur quid sit, quod significandum putaveris.
PL 16, 842Cだから、あなたが何らかの被造物の固有性を言い表そうとするなら、太陽と呼ぶか、月と呼ぶか、星々と呼ぶだろう。そうすれば、あなたが示そうと考えたものが何かが理解される。
100. Caeterum si factum dicas aut creatum, quod interdum Filium dicunt; quia multa facta et creata sunt, non proprietatem substantiae videris significasse, sed speciem qualitatis. Aliud enim substantia, aliud qualitas est.
PL 16, 842C100. 他方、あなたが、彼らがときどき子について言うように「作られた」「造られた」と言うなら、多くのものが作られ造られているので、あなたは実体の固有性を示したのではなく、性質の種類を示したことになる。実体と性質は別のものである。
Denique diximus et alibi, οὐσίαν ita interpretatos Latinos, ut substantiam dicerent. Οὐσὶα autem Dei cum dicitur, quid aliud significatur, nisi Deum semper esse?
PL 16, 842C実に、我々は別の箇所でも述べたが、ラテン人はウーシア〔ギリシア語〕を訳して、「実体」(substantia)と言ったのである。では、神のウーシア〔ギリシア語〕と言われるとき、神が常にあること以外に、何が意味されるだろうか。
Quod litterae ipsae exprimunt, quoniam vis divina οὖσα ἀεὶ, hoc est, cum sit semper, οὐσὶα dicitur, unius litterae mutato ordine propter sonum et compendium decoremque sermonis.
PL 16, 842Dそれは文字そのものが表している。神的な力は「常にある」(ウーサ・アエイ)〔ギリシア語〕、すなわち常にあるゆえに、文字一つの順序を入れ替えて、音と簡潔さと言葉の美しさのために、ウーシア〔ギリシア語〕と呼ばれるのである。
Ergo οὐσὶα, quod semper sit Deus, significat: ingeniti autem, ut tu vis, vel geniti appellatio quomodo sit, declarat, hoc est, quod non ex alio sit Pater, nec ex se Filius. Species hic videtur esse diversa. Species utique distincta, sed indistincta divinitas.
PL 16, 842Dゆえにウーシアは、神が常にあることを意味する。一方、汝の望むように、生まれざる者あるいは生まれた者という呼称は、いかにあるかを示す。すなわち、父は他から出ず、子は自らから出ないということである。ここでは種が異なるように見える。種は確かに区別されるが、神性は区別されない。
101. Quaeris quomodo hoc probari possit? Etiam in creaturis ostendam diversam speciem, diversa initia in plerisque, et unam esse substantiam, et de Scripturis exempla proferam.
PL 16, 843A101. 汝は、これがどう証明されうるのかと問う。被造物の中でさえ、種が異なり、多くの場合に起こりが異なっていながら、実体は一つであることを、私は示そう。聖書からも例を挙げよう。
Itaque si in his quae mortalia sunt, hoc potest convenire; quemadmodum Patris et Filii et Spiritus divinitati legem cujusdam necessitatis imponunt?
PL 16, 843Aそれゆえ、死すべきものにおいてこのことが成り立ちうるのなら、どうして彼らは、父と子と霊の神性に、ある種の必然の法を課すのか。
102. Omnia nempe volatilia quae ejusdem generis videntur, ejusdem utique et naturae sunt, ut aquilarum unum genus et una natura est, vulturum similiter, et caeterorum secundum genus suum volatilium.
PL 16, 843A102. 実に、同じ類と見える飛ぶものはすべて、必ず同じ本性でもある。たとえばワシの類は一つ、本性も一つであり、ハゲワシも同様、そのほか、それぞれの類にしたがう飛ぶものも同様である。
Quemadmodum autem coeperint esse volatilia, tres species reperimus, et ortus eorum causas legimus esse diversas. Scriptum est enim dixisse Deum: Producant aquae repentia animarum viventium. et volatilia volantium (Gen. I, 20) .
PL 16, 843Aところが、飛ぶものがどのように存在し始めたかについては、我々は三つの種類を見出し、その起こりの原因が異なると読む。神がこう言ったと書かれているからである。「水は、生ける魂の這うものと、飛ぶものの鳥を生み出せ」(創世記1:20)。
Et paulo post, cum paradisum fecisset Deus, et posuisset in eo hominem, scriptum est, quia figuravit Deus de terra bestias agri, et volatilia coeli (Gen. II, 19) . Significantur ergo volatilia hoc loco figurata de terra.
PL 16, 843Bそして少し後、神が楽園を作り、そこに人を置いたとき、こう書かれている。神は地から野の獣と天の鳥を形づくった(創世記2:19)。ゆえにこの箇所では、飛ぶものは地から形づくられたものとして示される。
Supra quoque legisti quia dixit Deus avibus: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22) ; utique ex coitu maris et feminae generationis incrementa praecipiens.
PL 16, 843Bまた前の箇所であなたは、神が鳥たちに「増えよ、多くなれ」(創世記1:22)と言ったと読んだ。それは、雄と雌の交わりによる生まれの増加を命じたのである。
Itaque advertimus etiam quae unius generis sunt, diverso modo esse coepisse: alia de aquis, alia de terra, alia de maris et feminae generatione; et unius tamen haec esse naturae, dissimilitudinemque substantiae non habere.
PL 16, 843Bこうして我々は、同じ類のものでも異なる仕方で存在し始めたことに気づく。あるものは水から、あるものは地から、あるものは雄と雌の生みによる。それでもこれらは一つの本性であって、実体の相違を持たない。
103. Quid vero tam unius naturae, quam caro nostra cum Dominici corporis veritate? Diversis tamen utraque ducta causis, diversis orta principiis est.
PL 16, 843B103. では、我々の肉と主の体の真実ほど、一つの本性であるものがあろうか。だが両者は異なる原因から導かれ、異なる起こりから生じた。
Caro enim Domini Spiritu in Virginem superveniente (Luc. I, 35) generata, non exspectavit virilis femineique coitus solemne commercium: caro vero nostra, nisi virilis juxta femineusque sexus genitalia sulcis naturalibus obducat semina, intra viscera nescit materna formari; et tamen cum generationis fuerit causa diversa, carnis tamen in Christo cum hominibus omnibus una natura est.
PL 16, 843C主の肉は、霊がおとめに臨んで(ルカ1:35)生まれ、男女の交わりの通例の営みを待たなかった。一方、我々の肉は、男の性と女の性が生殖の種を自然の畝に蒔かなければ、母の胎内で形づくられることを知らない。それでも、生まれの原因は異なるのに、キリストにおける肉は、すべての人間の肉と一つの本性なのである。
104. Partus enim Virginis non naturam mutavit, sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo Virgo, quod traderet; non enim alienum dedit mater, sed proprium e visceribus suis contulit inusitato modo, sed usitato munere.
PL 16, 843C104. おとめの出産は本性を変えず、生む仕方を新しくした。実に、肉は肉から生まれた。ゆえにおとめは、手渡すべきものを自分のものとして持っていた。母は他人のものを与えたのではなく、自分の胎から自分のものを、異例の仕方で、だが通例の贈り物として差し出したのである。
Habuit igitur carnem Virgo, quam naturae solemnis jure transcripsit in fetum. Eadem igitur secundum carnem generantis Mariae, genitique natura, nec dissimilis fratribus; quia dicit Scriptura, ut per omnia similis fratribus fieret (Heb. II, 17) .
PL 16, 843Dゆえにおとめは肉を持っており、それを通例の本性の権利によって胎の実に移した。したがって、生んだマリアと生まれた者の本性は、肉に即して同じであり、兄弟たちに似ていないわけでもない。聖書が、あらゆる点で兄弟たちに似た者となるため、と言うからである(ヘブライ2:17)。
Similis utique Dei Filius nostri non secundum divinitatis plenitudinem, sed secundum animae rationabilis, et ut expressius dicamus, humani nostrique corporis veritatem.
PL 16, 843D神の子が我々に似ているのは、神性の充満に即してではなく、理性ある魂に即して、さらに明確に言えば、人の、我々の体の真実に即してである。
105. Quid autem de ipso loquamur Adam, qui cum sit formatus e limo terrae, generavit utique filios suae consortes naturae, participes generis, successionis haeredes (Gen. II, 17) ?
PL 16, 844A105. ところで、アダム自身については何と言おうか。彼は土の泥から形づくられたのに、自らの本性を共にする子ら、類にあずかる者、継承の相続人を生んだ(創世記2:17〔ミーニュの引照のまま。この句の内容に合わない〕)。
Diversa quidem in filiis et parente principia, sed humanae conditionis una natura; nec tamen dissimilitudo ortus similitudini substantiae praejudicavit.
PL 16, 844A子らと親とでは起こりが異なるが、人間という状態の本性は一つである。起こりの相違が、実体の相似を損なったわけではない。
Similis ergo filius patri etiam in his, quae propter humanae conditionis fragilitatem similitudinis plenitudinem habere non possent: quomodo ergo Dei Patris dissimilis Filius verus?
PL 16, 844Aゆえに子は、人間の状態の脆さのゆえに似ていることの充満を持ちえなかった点においてさえ、父に似ている。それなら、真の子が神なる父に似ていないということが、どうしてありえようか。
Caput X
第X章PL 16, 844AA superioribus eos non discrepare, qui Filium Patri similem agnoscentes, ejusdem substantiae inficiantur.
PL 16, 844A子を父に似た者と認めながら、同一実体であることは否む者たちも、前に述べた者たちと変わらない。
Non enim posse inter eos accidentalem aut partialem intercedere similitudinem; cum hujusmodi similitudines puris hominibus cum Deo tribuantur, at Filio cum Patre naturae sit similitudo, cujus et perfecta imago est.
PL 16, 844A彼らの間には、偶有的な、あるいは部分的な似ていることは介在しえない。そうした似ていることは、ただの人間に神との関係で帰されるものだが、子には父との関係で本性の似ていることがあり、子はその完全な像でもあるからである。
Nihil ergo vocem ingenitum catholicis obstare, sed haereticorum prodere perfidiam; quippe qui dum vocem in Scriptura ignotam usurpabant, omnipotentiam quae illis personis ibi tribuitur, negabant.
PL 16, 844Bゆえに「生まれざる」の語は公同の者たちの妨げにはならず、かえって異端者たちの背信を露わにする。彼らは聖書に知られていない語を僭用しながら、そこでかの諸ペルソナに帰されている全能を否んでいたのである。
106. Sed plerique eamdem sectam sequentes, disputationis genere discordare se putant ab his, qui dissimilem Patri per omnia Filium dicunt. Ideo horum quoque qui similem dicunt Filium, sed non unius substantiae cum Patre, ineptias discutiamus.
PL 16, 844B106. しかし、同じ党派に従う者の多くは、議論の仕方において、子が父にあらゆる点で似ていないと言う者たちとは食い違うと考えている。そこで、子を似ていると言いながら父と一つの実体とはしないこの者たちの愚論をも、検討しよう。
107. Sed quae non unius naturae sunt, diversae sunt utique atque distantis: et quae distantis naturae, consequens est ut similia esse non possint; nisi forte secundum speciem similia dicas, dissimilia secundum veritatem.
PL 16, 844B107. だが、一つの本性ではないものは、当然、異なっていて隔たった〔本性〕のものである。隔たった本性のものは、似ていることができないのが帰結である。あなたが、外観に従っては似ており、真実に従っては似ていないと言うのでないかぎりは。
Nam et lactis et nivis et cygni albentis concolor species est, sed discrepantiam servat distantis naturae; nec differentia naturarum specierum similitudine coloratur. 108. Quomodo ergo isti similem dicunt Patrem et Filium, qui unitatem substantiae negant?
PL 16, 844C実に、乳も雪も白く輝くハクチョウも、外観は同じ色である。だが、それらは隔たった本性の食い違いを保っている。本性の違いは、外観の似ていることによって彩られはしない。108. ならば、実体の一体性を否むこの者たちは、どうして父と子を似ていると言うのか。
An secundum formam et figuram et colorem similem putant? Sed haec corporis sunt, haec compositionem quamdam indicant. Quomodo autem invisibili similitudinem secundum colorem aptamus aut formam? Aut quomodo creatura potest esse similis increato?
PL 16, 844C形と象りと色に従って似ていると考えるのか。だが、それらは体に属し、ある種の合成を示している。見えない者に、色や形に従った似ていることを、どうして我々は当てはめようか。あるいは、被造物が造られざる者に似ることが、どうしてありえようか。
Quomodo splendor gloriae, et character substantiae ejus (Heb. I, 3) ; si diversa gloria, ut illi dicunt, diversa substantia est. 109. Secundum gloriam, inquiunt, et operationem similis est, et propterea imago Dei dicitur Filius.
PL 16, 844C彼らの言うとおり、栄光が異なるなら実体も異なるのだとすれば、〔子は〕どうして「栄光の輝き、またその実体の刻印」(ヘブライ1:3)でありうるのか〔Quomodo の問いには述語が無く、「でありうるのか」と補った。si 以下はこの問いの条件と取ったが、ut illi dicunt の係りは定かでない〕。109. 彼らは言う、子は栄光と働きに従って似ており、それゆえ神の像と呼ばれるのだと。
Ergo si per aliqua, non per omnia similis, pro parte similis, pro parte dissimilis. Huic autem propositioni consequens est, ut si ex parte similis, non in toto est, pro parte sit Dei imago composita: ac per hoc sequitur, ut et ipse compositus videatur, cujus sit imago composita.
PL 16, 844Dならば、あるものにおいて似ていて、すべてにおいては似ていないのなら、部分において似ており、部分において似ていないことになる。ところがこの主張からは、もし部分において似ていて全体においてはそうでないなら、神の像は部分に応じて合成されたものとなる、ということが帰結する。そしてそれゆえ、その像が合成されたものであるなら、その像の元である者自身もまた合成されたものと見えるということになる。
Composita autem si ex parte similitudinem servet, imago ejus ex parte similis esse non possit. 110. Sed qui similem secundum unitatem naturae negant, similem caeteris arbitrantur.
PL 16, 844Dだが、合成された〔像〕がもし部分において似ていることを保つのなら、その者の像が部分において似ていることはありえない〔composita は imago を受ける女性単数と取った。ejus の指すものと文意は定かでない〕。110. ところで、本性の一体性に従った似ていることを否む者たちは、子を他の者たちと同じく似ていると見なしている。
Solent enim dicere: Cur putatis quia multum dedit Scriptura Filio, quia imaginem dixit; cum ipse Deus dixerit hominibus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum (Lev. XIX, 2) ?
PL 16, 845A彼らはよくこう言う。「聖書が子に多くを与えたと、すなわち像と呼んだと、諸君はなぜ思うのか。神自身が人々に『汝ら聖なる者となれ、私もまた聖であるゆえに』(レビ記19:2)と言ったではないか」
Et Filius dixerit: Estote perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. XVI, 48) ? Nec intelligunt eo ipso astrui: quia non secundum partem, sed secundum plenitudinem divinitatis et perfectionem similis sit Filius Patri.
PL 16, 845A「また子も『汝ら完全な者となれ、天におる汝らの父が完全であるように』(マタイ16:48)〔底本の引照のまま。句はマタイ5:48 にある〕と言ったではないか」と〔彼らは言う〕。だが彼らは、まさにそのことによって、子が父に似ているのは部分に従ってではなく、神性の充満と完全さに従ってであるということが確証されるのを悟らない。
Denique si multi similes, cur solus Filius imago invisibilis Dei dicitur, et character substantiae ejus; nisi quia in eo naturae ejusdem unitas, et ejus majestatis expressio est?
PL 16, 845A実に、多くの者が似ているのなら、なぜ子だけが「見えない神の像」、また「その実体の刻印」と呼ばれるのか。それは、子においてこそ同じ本性の一体性があり、その威光の表れがあるからではないのか。
111. Alia enim secundum imitationem similitudo, alia secundum naturam: quod propositorum exemplorum etiam verba indicant; dicit enim Scriptura: Estote sancti; ut id fiant per imitationem.
PL 16, 845B111. 実に、模倣に従った似ていることと、本性に従った似ていることは別である。そのことは、挙げられた例の言葉自体も示している。聖書は「汝ら聖なる者となれ」と言うからである。それは、彼らが模倣によって聖なる者になるためである。
Hominibus ergo dicitur: Estote, quia non sunt: de se autem dicit Deus, quia sanctus sum; non utique proficiente processu, sed manente natura. Deinde ait Sapientia: Estote perfecti; ut incipiant habere, quod non habent.
PL 16, 845Bゆえに人々には「なれ」と言われる。彼らはまだそうでないからである。だが神は自らについて、「私は聖である」と言う。もちろん、進歩の過程によってではなく、本性にとどまることによってである。次に知恵が「汝らは完全な者となれ」と言う。それは、持っていないものを持ち始めるためである。
De Patre autem dicit: Sicut Pater vester, qui in coelis est, perfectus est. Est ergo perfectus Pater, qui semper est. Ideo ejus vel οὐσία Graece, quod sit semper; vel Latine, quod in suo maneat, nec ope subsistat aliena, appellatur substantia.
PL 16, 845Bだが父については、「天におる汝らの父が完全であるように」と言う。ゆえに完全なのは、常にある父である。そのため、父の〔実体〕は、ギリシア語では、常にあるがゆえに実体(ウーシア)〔ギリシア語〕、ラテン語では、自らのうちにとどまり、他者の助けによって存立しないがゆえに、実体(substantia)と呼ばれる。
112. Sanctus ergo Pater, et perfectus Pater, sanctus etiam et perfectus Filius, quasi imago Dei. imago autem Dei, quia omnia quae sunt Dei, videntur in Filio, id est, sempiterna divinitas, omnipotentia atque majestas. Talis ergo qualis est Deus, sua videtur in imagine.
PL 16, 845B112. ゆえに父は聖であり、父は完全であり、子もまた神の像として聖であり完全である。神の像であるのは、神のものであるすべてが子において見られるからである。すなわち、とこしえの神性、全能、威光である。したがって、神は自らの像において、自らがある通りの者として見られる。
Unde oportet ut imaginem ejus talem credas, qualis est Deus. Nam si imagini detrahas, et utique ei, cujus imago est, videbitur esse detractum: si minorem imaginem credas, minor Deus apparebit in imagine.
PL 16, 845Cそれゆえ、その像を、神がある通りの者として信じなければならない。実に、あなたが像から取り去れば、その像の元である者からも取り去られたと見えることになる。あなたが像をより小さいと信じるなら、像において神はより小さい者として現れる。
Qualem enim aestimaveris imaginem, talis tibi videbitur is, cujus invisibilis est imago. Dixit imago: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) . Et qualem aestimaveris eum, cujus imaginem esse Filium credis; talis tibi necessario Filius aestimandus est.
PL 16, 845C実に、あなたが像をどのような者と見なすかによって、その像の元である見えない者も、あなたにそのような者と見えるのである。像は「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)と言った。そして、子がその像であるとあなたが信じる者を、あなたがどのような者と見なすにせよ、子もまたあなたにとって必然的にそのような者と見なされなければならない。
Unde quia increatus Pater, increatus et Filius; quia non minor Pater, non minor Filius; quia omnipotens Pater, omnipotens Filius.
PL 16, 845Cそれゆえ、父が造られざる者であるから、子も造られざる者であり、父がより小さくないから、子もより小さくなく、父が全能であるから、子も全能である。
113. Dictum est igitur, etiamsi usurpent quod non legunt, ut ingenitum dicant; eo verbo tamen nihil impediri quominus unius naturae atque substantiae Christum cum Patre esse credamus. Quod si unius naturae, utique unius potentiae.
PL 16, 846A113. したがって、たとえ彼らが、読んでもいない語を僭用して「生まれざる」と言うとしても、その語によっては、キリストが父と一つの本性、一つの実体であると我々が信じることは何も妨げられない、と言われた。もし一つの本性であるなら、当然、一つの力でもある。
114. Qui quidem locus haud difficilior est ad refellenda studia perfidorum. Quomodo enim negant omnipotentem Christum, quod scriptum est, qui volunt usurpare, quod non docent scriptum?
PL 16, 846A114. この論点は、背信の者たちの熱意を論駁するのに、決して難しくはない。書かれていると示しもしないものを僭用しようとする者たちが、どうして、書かれていること、すなわちキリストが全能であることを否むのか。
Omnipotentem etenim Christum supra docuimus (Lib. II de Fide c. 3) , et in Joannis evangelistae Apocalypsi, et in Zachariae prophetia, et in Evangelio significatum. Quae si quis recensenda putat, superiora revolvat et repetat.
PL 16, 846A実に、キリストが全能であることは、すでに上で示した(『信仰について』第2巻第3章)。福音書記者ヨハネの黙示録でも、ゼカリヤの預言でも、福音書でも、それは示されている。これらを検討し直すべきだと考える者は、上の諸巻を繰り返し繙くがよい。
115. Tamen quod ibi propter congestionem testimoniorum pene praeterii, dicant de quo putent dictum, quod Amos prophetavit; sic enim scriptum est: Dominus qui attigit terram, et movet eam, et lugebunt omnes commorantes in ea.
PL 16, 846B115. だが、そこで証言が積み重なったために私がほとんど見過ごしたことについては、アモスが預言したことが誰について語られたと考えるのか、彼らに言わせよ。こう書かれているからである。「地に触れ、これを動かす主。そこに住むすべての者は嘆く。」
Et ascendet sicut flumen Aegypti, quia aedificat super coelum ascensionem suam, et repromissionem suam super terram confirmat: qui advocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, Dominus omnipotens nomen est ei.
PL 16, 846B「そして、それはエジプトの川のように上る。主が天の上に自らの上昇を建て、地の上に自らの約束を固めるからである。海の水を呼び、これを地の面に注ぐ者、全能の主、それが彼の名である」
Nonne haec omnia in Filium intelligunt convenire, qui terram descendens tetigit, in passione commovit, de terris ascendit in coelum, et super terram descendit e coelo, sicut ipse promiserat?
PL 16, 846Bこれらすべてが子に当てはまると、彼らは解さないのか。子は降って地に触れ、受難において〔これを〕揺り動かし、地から天に上り、自ら約束したとおり、天から地の上に降るのである。
116. Sed quid de Filio laboro, cum etiam Spiritum omnipotentem Scriptura testetur? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .
PL 16, 846B116. だが、子について私が骨を折る必要があろうか。聖書は、聖なる霊までも全能であると証言しているのに。実に、こう書かれている。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらのすべての力が固められた」(詩篇32:6)。
Et de Sapientia scriptum est quia habeat in se omnipotentem Spiritum; dicit enim Salomon: Quia omnium artifex docuit me Sapientia (Sap. VII, 12) .
PL 16, 846Cまた知恵については、自らのうちに全能の霊を持つと書かれている。ソロモンが言うからである。「万物の技師である知恵が私を教えた」(知恵の書7:12)〔底本の引照のまま。句は知恵の書7:21 にある〕。
Est enim in ea Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus, manifestus, inviolabilis, bonum amans, acutus, providens, possibilis, munificus, benignus, stabilis, integer, sine sollicitudine, qui omnia potest, omnia spectans, et per omnia penetrans spirituum intelligibilium.
PL 16, 846C実に、知恵のうちには、知性の霊がある。聖、唯一、多様、精妙、よく動き、雄弁で、汚れなく、明らかで、害されえず、善を愛し、鋭く、先を見通し、なしうる者、惜しまず与え、好意に満ち、揺るがず、損なわれず、憂いなく、すべてをなしうる者、すべてを見渡し、知性ある諸霊のすべてを貫く霊である。