Liber I, Prooemium
第I巻 冒頭PL 16, 527AGratianum ob ardorem discendae fidei laudat Ambrosius, semet vero deprimit. Quamquam autem illum humana doctrina indigere neget, quippe qui a Deo ipso fuerit institutus, addit tamen eumdem hac sua pietate viam sibi ad victoriam munire.
PL 16, 527A〔序〕アンブロシウスは、グラティアヌスが信仰を学ぶ熱意をたたえ、自らは身を低くする。そして、皇帝は神自身に教えられた者であるから人間の教えを要しないと否定しながらも、その敬虔によって皇帝が自らのために勝利への道を整えているのだと付け加える。
Tum difficultate operis insinuata, non tam rationem quam auctoritatem, maxime vero Nicaeni concilii, secuturum se profitetur. 1. Regina Austri venit audire sapientiam Salomonis, ut in libro Regnorum legimus (III Reg. X, 1 et seq.) .
PL 16, 527A次いで、この仕事の困難にふれたうえで、論拠よりも権威、とりわけニカイア教会会議の権威に従うと表明する。1. 南の女王はソロモンの知恵を聞くために来た。我々が列王の書に読むとおりである(列王記三10:1以下)。
Hiram quoque rex ad Salomonem misit, ut cognosceret eum (III Reg. V, 1) . Tu quoque, sancte imperator Gratiane, veteris imitator historiae, fidem meam audire voluisti.
PL 16, 527Aヒラム王もソロモンのもとに使いを送り、彼を知ろうとした(列王記三5:1)。あなたもまた、聖なる皇帝グラティアヌスよ、古い歴史にならう者として、私の信仰を聞こうとした。
Sed non ego Salomon, cujus mireris sapientiam: neque tu unius gentis, sed totius orbis Augustus fidem libello exprimi censuisti: non ut disceres, sed ut probares. 2. Quid enim discas, imperator Auguste, quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper affectu?
PL 16, 528Aだが私は、あなたがその知恵に感嘆するようなソロモンではない。あなたも一つの民のではなく全世界のアウグストゥスとして、信仰を小著に述べさせようと決めた。学ぶためではなく、吟味するためである。2. 実際、皇帝アウグストゥスよ、揺りかごのころからいつも敬虔な心で育んできた信仰について、あなたは何を学ぶというのか。
Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5) . Sanctificatio ergo non traditur, sed infunditur; et ideo divina dona custodi. Quod enim nemo te docuit, utique Deus auctor infudit.
PL 16, 528A彼は言う。「私は汝を母の胎内に形づくる前に汝を知り、胎から出る前に汝を聖別した」(エレミヤ1:5)。それゆえ聖化は伝えられるものではなく、注ぎ込まれるものである。だから神の賜物を守れ。実際、誰もあなたに教えなかったものを、その源である神が確かに注ぎ込んだのである。
3. Petis a me fidei libellum, sancte imperator, profecturus ad praelium; nosti enim fide magis imperatoris quam virtute militum quaeri solere victoriam.
PL 16, 528A3. 戦いに出ようとしているあなたは、聖なる皇帝よ、私に信仰の小著を求める。勝利は、兵士の武勇よりも皇帝の信仰によって求められるのが常であると、あなたは知っているからである。
Nam et Abraham trecentos decem et octo duxit ad bellum, et ex innumeris tropaea hostibus reportavit; signoque Dominicae crucis et nominis, quinque regum victriciumque turmarum subacto robore, et ultus est proximum, et fratris filium meruit et triumphum (Gen. XIV, 14 et seq.) .
PL 16, 528B実際アブラハムも三百十八人を戦いに率い、数えきれぬ敵から戦勝の記念を持ち帰った。そして主の十字架と名の印によって〔三百十八という数がギリシア文字の数字で書くと十字架の形の字とイエスの名の頭の二字になることを言う〕、五人の王と勝ち誇る軍勢の力を屈服させ、隣人の仇を討ち、兄弟の子〔ロト〕を取り戻すとともに凱旋を得るにふさわしいとされた(創世記14:14以下)。
Jesus quoque filius Nave hostes quos totius exercitus manu valida superare non poterat, septem tubarum sacerdotalium sono vicit, ubi ducem militiae coelestis agnovit (Jos. VI, 6 et seq.) .
PL 16, 529Aヌンの子ヨシュアも、全軍の強い手では打ち破れなかった敵を、祭司たちの吹く七つのラッパの音で打ち破った。そのとき彼は、天の軍勢の将を認めたのである(ヨシュア記6:6以下)。
Ergo et tu vincere paras, qui Christum adoras: vincere paras, qui fidem vindicas, cujus a me libellum petisti.
PL 16, 529Aそれゆえあなたも、キリストを礼拝する者として、勝つ備えをしている。信仰を擁護する者として、勝つ備えをしている。その信仰の小著を、あなたは私に求めたのである。
4. Mallem quidem cohortandi ad fidem subire officium, quam de fide disceptandi; in altero enim religiosa confessio est, in altero incauta praesumptio: sed quoniam neque tu cohortatione indiges, neque ego excusandi liber, ubi pietatis officium est, audax negotium verecunda occasione suscipiam; ut de fide pauca disceptem, de testimoniis plura contexam.
PL 16, 529A4. 私は、信仰について論じる務めよりも、信仰へと励ます務めを引き受けたいところである。後者には敬虔な告白があり、前者には不用意な僭越があるからだ。だが、あなたは励ましを必要とせず、私も、敬虔の務めのあるところで辞退する自由を持たないので、遠慮がちな機会をとらえて、大胆な仕事を引き受けよう。信仰については少しだけ論じ、証言についてはより多く編むことにする。
5. De conciliis id potissimum sequar, quod trecenti decem et octo sacerdotes, tamquam Abrahae electi judicio, consona fidei virtute victores, velut tropaeum, toto orbe subactis perfidis, extulerunt; ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in conciliis fidei habemus oraculum, quo in historia pietatis exemplum.
PL 16, 529B5. 教会会議については、特に次のことに従おう。三百十八人の司教たちが、あたかもアブラハムの判断によって選ばれた者たちのように〔Abrahae electi judicio の係りは定かでない。このように取った〕、信仰の力で声を合わせた勝利者となり、全世界で背信の者たちを屈服させて、戦勝の記念のように掲げたものである。同じ数において、歴史では敬虔の模範を、教会会議では信仰の神託を我々が持つということ、これが神的なものだと私には思える。
Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 16, 530ACatholicam fidem a gentilium, Judaeorum, ac haereticorum erroribus distinguit: expositoque vocum Dei et Domini significatu, personarum discrimen, et naturae unitatem demonstrat: quam dum separant Ariani, non tres Deos tantum inducunt, sed etiam Trinitatis regnum destruunt.
PL 16, 530A公同の信仰を、異邦人・ユダヤ人・異端者たちの誤りから区別する。そして神と主という語の意味を説明したうえで、ペルソナの区別と本性の一体性を示す。アレイオス派はこれを切り離すことで、三つの神を持ち込むだけでなく、三位一体の王国をも破壊する。
6. Assertio autem nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus: neque, ut gentes, Filium separemus: neque ut Judaei, natum ex Patre ante tempora, et ex Virgine postea editum denegemus: neque ut Sabellius, Patrem confundamus et Verbum; ut eumdem Patrem asseramus et Filium: neque ut Photinus, initium Filii ex Virgine disputemus: neque ut Arius, plures credendo et dissimiles potestates, plures deos gentili errore faciamus, quia scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 16, 530A6. 我々の信仰の主張はこうである。唯一の神がいると我々は言う。諸国民〔異教徒〕のように子を切り離すことはせず、ユダヤ人のように、時に先立って父から生まれ、のちにおとめから世に出された者を否定することもせず、サベリオス〔父・子・霊を同一の神とした者〕のように、父と言葉を混同して、父と子を同一であると主張することもせず、フォティヌス〔子の始まりをおとめに置いた者〕のように、子の始まりをおとめに由来するものとして論じることもせず、アレイオス〔子は父に似ておらず被造物であると説いた者〕のように、複数の、しかも似ていない権能を信じることで、異邦人の誤りに従って複数の神々を作ることもしない。次のように書かれているからである。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一の神である」(申命記6:4)。
7. Deus enim et Dominus nomen magnificentiae, nomen est potestatis, sicut ipse dicit: Dominus nomen est mihi. Et sicut alibi Propheta asserit: Dominus omnipotens nomen est ei (Esai. XLII, 8) .
PL 16, 530B7. 神と主は壮大さの名であり、権能の名である。彼自身が言うとおりである。「主は私の名である」。また別の箇所で預言者が断言するとおりである。「全能の主は彼の名である」(イザヤ42:8)。
Dominus ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel quod spectet omnia, et timeatur a cunctis. 8. Si ergo unus Deus, unum nomen, potestas una est Trinitatis.
PL 16, 531Aしたがって主であり神であるとは、彼がすべてを支配するか、あるいはすべてを見渡し、すべての者に畏れられるかのためである〔主(Dominus)は「支配する」(dominari)から、神(Deus)は「見る」(ギリシア語 theasthai)から、と名を語源で説く〕。8. それゆえ、神が一つであれば、名も一つであり、三位一体の権能も一つである。
Denique ipse dicit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . In nomine utique, non in nominibus. 9. Ipse etiam dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) .
PL 16, 531A実に彼自身が言う。「行って、父と子と聖なる霊の名によって諸国民に洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。確かに、名々においてではなく、名において〔と言われている〕。9. 彼はまた言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。
Unum dixit, ne fiat discretio potestatis et naturae: sumus addidit, ut Patrem Filiumque cognoscas; quod perfectus Pater perfectum Filium genuisse credatur: et Pater et Filius unum sint, non confusione personae, sed unitate naturae.
PL 16, 531A彼は「一つ」と言って、権能と本性の区別が生じないようにした。「である(我々は)」を付け加えたのは、あなたが父と子を見分けるためである。完全な父が完全な子を生んだと信じられるのであり、父と子は、ペルソナの混同によってではなく、本性の一体性によって一つなのである。
10. Unum ergo Deum, non duos aut tres deos dicimus; ut impia Arianorum haeresis dum criminatur, incurrit.
PL 16, 531A10. それゆえ、我々は唯一の神と言うのであって、二つの、あるいは三つの神とは言わない。アレイオス派の不敬虔な異端は、我々を非難しながら、自らそこに陥る。
Tres enim deos dicit, qui divinitatem separat Trinitatis; cum Dominus dicendo: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius esse Trinitatem potestatis ostenderit.
PL 16, 531B三位一体の神性を切り離す者こそが、三つの神を語るのである。主は、「行って、父と子と聖なる霊の名によって諸国民に洗礼を授けよ」と言うことで、三位一体が唯一の権能のものであることを示したのだから。
Nos Patrem et Filium et Spiritum sanctum confitemur; ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. 11. Omne regnum in se divisum facile destruetur, Dominus hoc dicit (Matth. XII, 25) . Non ergo divisum est regnum Trinitatis.
PL 16, 531B我々は父と子と聖なる霊を告白する。それは、完全な三位一体において、神性の充満と権能の一体性があるように、である。11. 「どの王国も、自らのうちで分かれれば、たやすく滅ぼされる」。主はこう言う(マタイ12:25)。それゆえ、三位一体の王国は分かれていない。
Si ergo divisum non est, unum est; quod enim unum non est, divisum est. Tale ergo regnum esse cupiunt Trinitatis, quod divisione sui facile destruatur. Immo quia non potest destrui, constat non esse divisum. Non enim dividitur unitas, nec scinditur; et ideo nec corruptelae subditur, nec aetati.
PL 16, 531Bしたがって分かれていないなら、一つである。一つでないものは、分かれているからである。では彼らは、三位一体の王国がそのようなもの、すなわち自らの分裂によってたやすく滅ぼされるものであることを望んでいるのだ。むしろ、滅ぼされえないのだから、分かれていないことは明らかである。一体性は分けられもせず、裂かれもせず、それゆえ腐敗にも老いにも服さないからである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 16, 531CImperatorem ad fidei zelum exhortatus, ab ea quae Christo cum Patre inest, voluntatis atque operationis unitate ipsum Deum esse ostendit.
PL 16, 531C皇帝を信仰への熱意へと励ましたうえで、キリストが父とともに持つ意志と業の一体性から、キリスト自身が神であることを示す。
Quapropter expositis divinis attributis, eadem Christo etiam convenire affirmat: cujus praeterea varias appellationes prosecutus, iis substantialem unitatem personalemque distinctionem probari docet: tum exemplis aliquot ad explicandam unitatem illam adductis, negat aliter Dei unitatem defendi posse.
PL 16, 531Cそこで、神的な属性を説いたうえで、それらがキリストにもあてはまると主張する。さらに、その種々の呼び名を取り上げ、これらによって実体的な一体性とペルソナの区別が証明されると教える。次いで、その一体性を説明するためにいくつかの例を挙げ、そうでなければ神の一体性は擁護できないと述べる。
12. Non quicumque, inquit, mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21) . Non ergo perfunctoria fides debet esse, imperator Auguste; scriptum est enim: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10) .
PL 16, 531C12. 彼は言う。「私に『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない」(マタイ7:21)。それゆえ、皇帝アウグストゥスよ、信仰はおざなりであってはならない。実に、こう書かれている。「汝の家への熱情が私を食い尽くした」(詩篇68:10)。
Itaque fideli spiritu et mente devota Jesum Dominum invocemus, Deum esse credamus; ut in nomine ejus quidquid a Patre petimus, impetremus; Pater enim se per Filium vult rogari, Filius vult rogari Patrem. 13. Concordat pietatis gratia, nec virtutis facta discordant.
PL 16, 532Aそれゆえ、信仰の霊と献身の精神をもって、主イエスを呼び求め、神であると信じよう。その名によって、父に求めるものは何でも得られるように、である。父は自らが子を通して願われることを望み、子は父が願い求められることを望むからである。13. 敬虔の恩寵は一致しており、力の業も食い違わない。
Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter. Et similiter facit, et eadem facit Filius: sed vult rogari Patrem in eo, quod ipse facturus est; uti non impossibilitatis indicium, sed unitatem potestatis agnoscas.
PL 16, 532A父が行うことは何であれ、子も同じことを同様に行う。子は同様に行い、同じことを行う。だが、自らが行おうとすることについて、父が願い求められることを望む。それは、あなたが不可能のしるしではなく、権能の一体性を認めるためである。
Jure igitur adorandus atque venerandus est Dei Filius, qui mundum divinitate sua condidit, et nostrum pietate sua informavit affectum.
PL 16, 532Aそれゆえ神の子は、当然、礼拝され崇敬されるべきである。彼は世界を自らの神性によって造り、我々の情愛を自らの敬虔によって形づくった。
14. Et ideo bonum Deum, sempiternum, perfectum, omnipotentem, verum debemus credere, ut in Lege accepimus et prophetis, Scripturisque divinis caeteris, quia sine his Deus non est.
PL 16, 532B14. だから我々は、律法と預言者たち、その他の神的な書に受けたとおり、神が善であり、永遠の、完全な、全能の、真の神であると信じねばならない。これらを欠けば神ではないからである。
Non potest enim bonus non esse, qui Deus est, cum in natura Dei plenitudo bonitatis sit: neque ex tempore Deus potest esse, qui fecit tempora: neque potest imperfectus Deus esse; qui enim minor est, imperfectus utique est, cui desit aliquid, quo majori possit aequari.
PL 16, 532B神である者が善でないことはありえない。神の本性には善の充満があるからである。時を作った者が、時から始まる神であることもありえない。不完全な神であることもありえない。より小さい者は必ず不完全であり、何かを欠いており、それがあればより大きな者に等しくなりうるからである。
Haec igitur fidei praedicatio: Deus malus non est, Deo impossibile nihil est: Deus temporalis non est, Deus minor non est. Si fallor, redarguant.
PL 16, 532Bしたがって、信仰の宣言はこうである。神は悪ではない。神にとって不可能なことは何もない。神は時間的な者ではない。神は劣った者ではない。もし私が誤っているなら、彼らに反駁させよ。
15. Quia igitur Deus Christus: et bonus utique, et omnipotens, et sempiternus, et perfectus, et verus est; haec enim in natura divinitatis sunt. Aut igitur negent naturam divinitatis in Christo, aut quae divinae naturae sunt, Deo negare non possunt.
PL 16, 532B15. キリストは神であるから、善でもあり、全能でもあり、永遠でもあり、完全でもあり、真でもある。これらは神性の本性にあるからである。それゆえ、彼らはキリストのうちに神性の本性があることを否定せよ。さもなければ、神的な本性に属するものを神に否定することはできない。
16. Certe ne quis possit errare, sequatur ea quibus Scriptura sancta, ut intelligere possimus Filium, significavit. Verbum dicitur, Filius dicitur, Dei virtus dicitur, dicitur Dei sapientia.
PL 16, 532C16. 誰も誤ることのないように、聖なる書が、我々が子を理解できるようにと示したものに従うがよい。子は言葉と呼ばれ、子と呼ばれ、神の力と呼ばれ、神の知恵と呼ばれる。
Verbum, quia immaculatus: virtus, quia perfectus; Filius, quia genitus ex Patre: sapientia, quia unum cum Patre, unum aeternitate, unum divinitate.
PL 16, 532C言葉と呼ばれるのは汚れがないからであり、力と呼ばれるのは完全だからであり、子と呼ばれるのは父から生まれたからであり、知恵と呼ばれるのは父と一つであり、永遠性において一つ、神性において一つだからである。
Non enim Pater ipse, qui Filius: sed inter Patrem et Filium generationis expressa distinctio est; ut ex Deo Deus, ex manente manens, plenus e pleno sit.
PL 16, 532C実際、父自身が子なのではない。父と子のあいだには、生まれの明示された区別がある。それは、神からの神、とどまる者からとどまる者、満ちた者から満ちた者であるためである。
17. Non sunt igitur haec nuda nomina, sed operatricis virtutis indicia; est enim plenitudo divinitatis in Patre, est plenitudo divinitatis in Filio, non discrepans, sed una divinitas. Nec confusum, quod unum est: nec multiplex, quod indifferens.
PL 16, 532C17. したがって、これらは裸の名ではなく、働く力のしるしである。神性の充満は父にあり、神性の充満は子にある。異なるものではなく、一つの神性である。一つであるものは混同されておらず、差異のないものは多数でもない。
18. Etenim si omnium credentium, sicut scriptum est (Act. IV, 32) , erat anima una et cor unum: si omnis qui adhaeret Domino, unus spiritus est, ut Apostolus dixit (I Cor. VI, 27) : si vir et uxor in carne una sunt: si omnes homines, quantum ad naturam pertinet, unius substantiae sumus: si hoc de humanis Scriptura dicit, quia multi unum sunt, quorum nulla potest esse cum divinis comparatio; quanto magis Pater et Filius divinitate unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla est differentia?
PL 16, 533A18. 実際、もし信じる者すべてについて、書かれているとおり(使徒言行録4:32)、「魂は一つ、心は一つ」であったなら、もし主に結びつく者はみな、使徒が言ったとおり(一コリント6:27)〔底本の引照は 6:27。文句は一コリント6:17 に当たる〕、一つの霊であるなら、もし夫と妻が一つの肉であるなら、もし我々すべての人間が、本性に関する限り、同一実体の者であるなら、もし聖書が人間のこととして、多くの者が一つであると言い――それらに神的なものとの比較は全くありえない――、ましてや、実体にも意志にも何の差異もない父と子は、神性においてどれほど一つであることか。
19. Namque aliter quomodo unum Deum dicemus? Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri quantitatem; quia unitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est.
PL 16, 533A19. 実際、そうでなければ、どうして我々は唯一の神と言えようか。相違は複数を生み、権能の一体性は数の多さを排除する。一体性は数ではなく、むしろこれこそがすべての〔数の〕始まりだからである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 16, 533BPatris ac Filii unitatem Scripturae testimoniis probat, et primo Esaiae locum aliorum comparatione ita illustrat, ut nullam a Patris natura in Filio inesse differentiam astruat, nisi quantum ad carnem, ac proinde unam utriusque deitatem esse.
PL 16, 533B聖書の証言によって父と子の一体性を証明する。まずイザヤの箇所を他の箇所との比較によって明らかにし、肉に関するところを除けば、子には父の本性との差異が全くないと論じて、したがって両者の神性は一つであると述べる。
Quod ubi auctoritate Baruch confirmatum est, fidem prophetis hac in re habendam tradit. 20. Quantam vero Scriptura divina Patris et Filii secundum divinitatem expresserit unitatem, prophetica testantur oracula.
PL 16, 533Bこれがバルクの権威によって確かめられると、この点では預言者たちを信ずべきだと説く。20. 神的な書が、神性に関する父と子の一体性をどれほど明らかに表現したかは、預言の託宣が証言している。
Sic enim dicit Dominus sabaoth: Laboravit Aegyptus, et mercatus Aethiopum et Sebaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 16, 533B万軍の主はこう言う。「エジプトは労し、エチオピア人とセバ人の商いも〔汝のものとなる〕〔mercatus Aethiopum et Sebaim の構文は定かでない。mercatus を名詞「商い」と取り、補った〕。背の高い男たちが汝のもとに渡って来て、汝の僕となり、鎖につながれて汝の後に従い、汝を拝し、汝のうちで祈る。汝のうちに神がいて、汝のほかに神はいないからである」。
Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel (Esa. XLV, 14) . 21. Audi propheticam vocem: In te, inquit, est Deus, et non est Deus praeter te. Quomodo hoc secundum Arianos convenit?
PL 16, 533C「汝こそ神である。我々は知らなかった。イスラエルの神よ」(イザヤ45:14)。21. 預言の声を聞け。彼は言う。「汝のうちに神がいる。汝のほかに神はいない」。これはアレイオス派の説とどうして合うだろうか。
Necesse est negent aut Patris aut Filii divinitatem, nisi ejusdem divinitatis crediderint unitatem. 22. In te, inquit, est Deus; quoniam in Filio Pater. Scriptum est enim: Pater qui in me manet, ipse loquitur; et: Opera quae ego facio, et ipse facit (Joan. V, 5) .
PL 16, 533C彼らは、同一の神性の一体性を信じるのでなければ、父の神性か子の神性かのどちらかを否定せざるをえない。22. 彼は言う。「汝のうちに神がいる」。父は子のうちにいるからである。実に、こう書かれている。「私のうちにとどまる父自身が語る」。また、「私が行う業を、彼自身も行う」(ヨハネ5:5)〔底本の引照は 5:5。文句はヨハネ14:10 に近い〕。
Sed et alibi in Patre Filius est, qui dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10) . Dissolvant, si possunt, hanc naturae proprietatem, et operis unitatem.
PL 16, 533Cだが別の箇所では、子が父のうちにいる。彼は言う。「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:10)。できるものなら、本性のこの固有性と業の一体性を、彼らに解消してみせてもらおう。
23. Deus igitur in Deo est, sed non duo dii; scriptum est enim, quia unus Deus (Deut. VI, 4) : et Dominus in Domino, sed non duo Domini; quia aeque scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24) .
PL 16, 533D23. したがって、神は神のうちにいるが、二つの神ではない。「神は唯一である」と書かれているからである(申命記6:4)。また主は主のうちにいるが、二つの主ではない。同様に、「二人の主人に仕えてはならない」と書かれているからである(マタイ6:24)。
Et lex dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4) . Et utique in eodem est Testamento: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24) . Dominus, inquit, a Domino pluit.
PL 16, 533D律法も言う。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一の神である」(申命記6:4)。そして確かに、同じ契約〔旧約〕のうちに、「主は主から雨を降らせた」(創世記19:24)とある。彼は言う。「主が主から雨を降らせた」。
Sic et in Genesi habes: Et dixit Deus, et fecit Deus; et infra: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 3, 26) ; sed tamen non duo Dii, sed unus Deus fecit. Utrobique igitur unitas operationis servatur et nominis.
PL 16, 533D創世記にも、あなたはこうあるのを見いだす。「神は言い、神は作った」。また下には、「神は人を神の像に作った」(創世記1:3, 26)。それでも二つの神ではなく、唯一の神が作ったのである。それゆえ、両方において、業の一体性も名の一体性も守られる。
Nam utique cum legimus, Deus ex Deo, non duos deos dicimus. 24. Denique habes in Psalmo quadragesimo quarto, quod et Deum Patrem dixit Propheta, et Deum Filium declaravit, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; et infra: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal XLIV, 7, 8) .
PL 16, 534A実際、我々が「神からの神」と読むとき、二つの神とは言わない。24. 実に、あなたは第四十四詩篇に、預言者が父を神と呼び、子をも神と宣言したことを見いだす。彼はこう言う。「神よ、汝の座は世の世に至る」。さらに下に、「神は、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油を汝に注いだ」(詩篇44:7, 8)。
Deus est qui ungit, et Deus qui secundum carnem ungitur Dei Filius. Denique quos habet unctionis suae Christus nisi in carne consortes? Vides igitur quia Deus a Deo unctus: sed in assumptione naturae unctus humanae Dei Filius designatur, nec Legis forma violatur.
PL 16, 534A油を注ぐのは神であり、肉に従って油を注がれる神の子もまた神である。実に、キリストは、自らの油注ぎの仲間として、肉にある者たちのほかに誰を持つだろうか。それゆえ、あなたは、神が神によって油を注がれたことを見る。ただし、神の子が油を注がれた者と示されるのは、人の本性を取ったことにおいてであり、律法の形は破られていない。
25. Et hic ergo cum dicitur: Pluit Dominus a Domino, unitatem divinitatis agnosce. Operationis enim unitas non facit pluralem divinitatem, sicut ipse Dominus ostendit, dicens: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me: alioquin vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 38) .
PL 16, 534A25. したがって、ここでも「主は主から雨を降らせた」と言われるとき、神性の一体性を認めよ。業の一体性は神性を複数にしないからである。主自身がこう言って示している。「私を信じよ。私は父のうちにおり、父は私のうちにいる。さもなくば、せめて業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ10:38)。
Et hic advertimus quod unitatem divinitatis per unitatem operum designaverit. 26. Ut autem una deitas et Patris et Filii, et una dominatio probaretur; ne gentilis aut Judaicae impietatis incurreremus errorem, providens Apostolus, quid sequi deberemus ostendit dicens: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .
PL 16, 534Bここでも我々は、主が神性の一体性を業の一体性によって示したことに気づく。26. 異邦人の、あるいはユダヤ人の不敬虔の誤りに陥らないよう、父と子の神性が一つであり、支配も一つであることが証明されるために、我々が何に従うべきかを使徒は見通して示し、こう言った。「唯一の神は父であり、万物は彼から出て、我々は彼のうちにある。また唯一の主はイエス・キリストであり、万物は彼を通して、我々も彼を通してある」(一コリント8:6)。
Sicut enim unum dicendo Dominum Jesum Christum, Patrem Dominum non negavit; ita unum dicendo Deum Patrem, aeque a deitatis veritate nec Filium separavit.
PL 16, 534B実際、イエス・キリストを唯一の主と言いながら父を主と否定しなかったように、父を唯一の神と言いながら、同様に子を神性の真実から切り離すこともしなかった。
Unde nec pluralitatem divinitatis, sed unitatem potestatis ostendit; quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est; sicut scriptum est: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3) .
PL 16, 534Cそれゆえ彼が示したのは、神性の複数性ではなく、権能の一体性である。支配のうちに神性があり、神性のうちに主権があるからである。書かれているとおりである。「知れ、主自身が神であることを。彼が我々を作った。我々が自ら作ったのではない」(詩篇99:3)。
27. In te igitur est Deus, per unitatem naturae: et non est Deus praeter te, per proprietatem substantiae, repulsa differentia. 28. In Hieremiae quoque libro unum Deum Scriptura dicit, et tamen et Patrem et Filium confitetur.
PL 16, 534C27. したがって、「汝のうちに神がいる」とは本性の一体性によるのであり、「汝のほかに神はいない」とは実体の固有性によるのであって、差異は退けられる。28. エレミヤの書でも〔次節の引照はバルクとある〕、聖書は唯一の神を語り、それでも父と子の両方を告白している。
Itaque sic habes: Hic Deus noster, et non reputabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36, 37) .
PL 16, 534Cそれゆえ、あなたはこう見いだす。「これこそ我々の神であり、他の者が彼と並んで数えられることはない。彼はあらゆる教えの道を見いだし、それを僕ヤコブに、愛する者イスラエルに与えた。その後、彼は地上に現れ、人々と共に暮らした」(バルク3:36, 37)。
29. De Filio dicit: Ipse enim est cum hominibus conversatus; et dicit: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Quid discutimus eum, de quo tantus dicit propheta, quod ad eum non possit alius aestimari?
PL 16, 534D29. 子について彼は言う。「彼こそ人々と共に暮らした者である」。さらに言う。「これこそ我々の神であり、他の者が彼と並んで見なされることはない」。かくも偉大な預言者が、他の者は彼に並べて見なされえないと言うその者を、なぜ我々は詮索するのか。
Quae enim potest esse alia aestimatio, ubi deitatis unitas est? Confitebatur hoc populus in periculis constitutus: nesciebat serere quaestiones qui religionem timebat. 30. Adesto, sancte Spiritus, prophetis tuis, quibus inesse consuesti, quibus credimus.
PL 16, 534D神性の一体性があるところに、他にどんな見なし方がありえようか。危険のなかに置かれた民はこれを告白していた。宗教を畏れる者は、問いを蒔くことを知らなかった。30. 聖なる霊よ、汝の預言者たちのもとに臨め。汝が常に内にいる預言者たちを、我々は信じる。
Si prophetis non credimus, sapientibus credam hujus mundi? Sed ubi sapiens, ubi scriba? Rusticus noster cum ficus insereret, invenit quod philosophus ignoravit. Quae stulta sunt enim hujus mundi, elegit Deus, ut confundat quae sunt fortia (I Cor. I, 27) .
PL 16, 535Aもし我々が預言者たちを信じないなら、私はこの世の賢者たちを信じようか。だが、「賢者はどこにいる。律法学者はどこにいる」。我々の農夫〔イチジク桑を育てた牧者であった預言者アモスを言うらしい〕はイチジクを接ぎ木していて、哲学者の知らなかったものを見いだした。「この世の愚かなものを、神は、強いものを辱めるために選んだ」(一コリント1:27)。
Credimus Judaeis, quia notus aliquando in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2) ? Sed hoc ipsum negant propter quod credimus, quia non norunt Patrem, qui Filium negaverunt.
PL 16, 535A「ユダヤにおいて神はかつて知られていた」からといって(詩篇75:2)、我々はユダヤ人を信じるのか。だが彼らは、そのゆえに我々が信じるまさにそのことを否定する。子を否定した彼らは、父を知らないからである。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 16, 535AArgumentis aliquot ad probandam Dei unitatem collectim propositis, in tribus magorum muneribus Christi divinitatem humanitatemque adumbratas ostendit; non secus ac in angelo cum tribus pueris inter flammas deambulante, divinitatis ac trinitatis veritatem.
PL 16, 535A神の一体性を証明する論拠をいくつかまとめて提示したうえで、博士たちの三つの贈り物のうちに、キリストの神性と人性が予め描かれていることを示す。同様に、三人の若者と炎のただ中を歩いた天使のうちに、神性と三位一体の真実が〔予め描かれていることを示す〕。
31. Unum Deum communis natura testatur, quia unus est mundus. Unum Deum fides significat, quia una fides novi et veteris Testamenti. Unum Spiritum sanctum testificatur gratia, quia unum baptisma in nomine Trinitatis est. Unum Deum Prophetae dicunt, Apostoli audiunt.
PL 16, 535B31. 唯一の神を、共通の自然が証言する。世界は一つだからである。唯一の神を、信仰が示す。新旧の契約の信仰は一つだからである。唯一の聖なる霊を、恩寵が証言する。三位一体の名による洗礼は一つだからである。唯一の神を預言者たちが語り、使徒たちが聞く。
Unum Deum Magi crediderunt, et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt, auro regem fatentes, ut Deum thure venerantes. Thesaurus enim regni, sacrificium Dei, myrrha est sepulturae.
PL 16, 535B唯一の神を博士たちは信じ、金と乳香と没薬をひれ伏してキリストの揺りかごに運んだ。金によって王と告白し、乳香によって神として崇めたのである。実に、宝は王国の、献げ物は神の、没薬は埋葬のものである。
32. Quid igitur voluerunt sibi mystica munera inter abjecta praesepia, nisi ut intelligeremus in Christo differentiam divinitatis et carnis?
PL 16, 535B32. では、卑しい飼い葉桶のただ中にあった奥義の意味をもつ贈り物は、何を意味したのか。キリストにおける神性と肉の差異を、我々が悟るためでないなら何であろう。
Ut homo cernitur, ut Dominus adoratur: jacet in pannis, sed fulget in stellis: cunae nascentem indicant, et stellae dominantem: caro est quae involvitur: divinitas, cui ab angelis ministratur.
PL 16, 535C人として見られ、主として礼拝される。産着にくるまって横たわるが、星々のうちに輝く。揺りかごは生まれる者を示し、星々は支配する者を示す。くるまれるのは肉であり、天使たちに仕えられるのは神性である。
Ita nec dignitas naturalis majestatis amittitur, et assumptae carnis veritas comprobatur. 33. Haec est fides nostra.
PL 16, 535Cこうして、威光の本来の尊厳も失われず、取られた肉の真実も確かめられる。33. これが我々の信仰である。
Sic se Deus cognosci voluit ab omnibus, sic tres pueri crediderunt, nec incendia circumjecta senserunt; cum infidos noxius ignis exureret, et fidelibus innoxia flamma roraret, quibus aliorum incendia refrigerabant; quia merito fidei perdiderat suam poena naturam.
PL 16, 535Cこのように神は、すべての者に知られることを望んだ。このように三人の若者は信じ、周りの炎を感じなかった。害をなす火が不信の者を焼き尽くす一方で、害のない炎は信じる者たちに露を降らせ、他の者たちを襲った火は、彼らにとって涼しさとなった。信仰の功のゆえに、刑罰がその本性を失っていたからである。
Aderat enim in specie angeli qui monebat ut in numero Trinitatis, unius esset laudatio potestatis. Benedicebatur Deus, videbatur in angelo Dei Filius, sancta et spiritalis in pueris gratia loquebatur.
PL 16, 535C実際、そこには天使の姿をとって、三位一体の数のうちにあっても賛美が唯一の権能への賛美であるように戒める者がいた。神は讃えられ、天使のうちに神の子が見られ、若者たちのうちでは聖なる霊的な恩寵が語っていた。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 16, 536AArianorum variae in Christum blasphemiae referuntur, quibus antequam respondeatur, monentur Catholici caveant a sophismatis philosophorum; eo quod scilicet in illis haeretici spem praecipuam collocarent.
PL 16, 536Aアレイオス派のキリストに対する種々の冒瀆が挙げられる。それに答える前に、公同の信者たちは哲学者たちの詭弁を警戒するよう戒められる。異端者たちがそこに主要な望みを置いているからである。
34. Nunc consideremus quas Ariani de Dei Filio inferant quaestiones. 35. Dissimilem Patri dicunt esse Dei Filium. Hoc si homini objiciatur, injuria est. 36. Ex tempore coepisse dicunt Dei Filium; cum conditor ipse sit temporum.
PL 16, 536A34. では、アレイオス派が神の子について持ち出す問いを考えよう。35. 彼らは、神の子は父に似ていないと言う。これを人に向けて言うなら、侮辱である。36. 彼らは、神の子は時から始まったと言う。だが子自身が時の創造主なのである。
Homines sumus, et esse nolumus temporales. Ex tempore coepimus, et sine tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus aeternos, et quomodo negare possumus Dei Filium sempiternum, quem sempiternum docet atque demonstrat natura, non gratia? 37. Creatum dicunt.
PL 16, 536B我々は人間であり、時に限られた者であることを望まない。時から始まった我々は、時なしにあり続けるだろうと信じている。我々は永遠の者となることを願っている。それなのに、本性が教え示すとおり、恩寵によってではなく本性によってとこしえである神の子を、どうして、とこしえでないと否定できようか。37. 彼らは子が造られたと言う。
Quis auctorem inter opera sua deputet, ut videatur id esse quod fecit? 38. Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat, ut indulgentiam sperare non possit.
PL 16, 536B作り手を、その業のうちに数えて、自分の作ったものと同じものであるかのように見る者が、誰かいるだろうか。38. 彼らは子が善であることを否定する。冒瀆の声は自ら断罪されるのであり、赦しを望みえない。
39. Negant verum Dei Filium, negant omnipotentem; cum fateantur omnia facta per Filium, omnia creata per Dei esse virtutem. Quid est enim virtus, nisi perfecta natura? 40. Negant etiam divinitate unum esse cum Patre. Deleant ergo Evangelium, deleant Christi vocem.
PL 16, 536B39. 彼らは神の子が真の神であることを否定し、全能であることを否定する。だが万物は子を通して作られ、万物は神の力によって造られたと認めているのに。力とは完全な本性でなくて何だろうか。40. 彼らは、子が神性において父と一つであることまで否定する。ならば福音を消し去るがよい、キリストの声を消し去るがよい。
Ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius digerentur.
PL 16, 536C実に彼自身が言った。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。私がこう言うのではない、キリストが言ったのだ。彼は偽る者で、嘘をついたのか。不敬虔な者で、自分のものでないものを僭称したのか。だが一つ一つは、それぞれの箇所でより詳しく述べられるであろう。
41. Nunc quoniam haereticus dicit esse dissimilem, idque versutis disputationibus astruere nititur, dicendum est nobis quod scriptum est: Cavete ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem secundum traditionem hominum, et secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9) .
PL 16, 536C41. さて、異端者は似ていないと言い、狡猾な論議によってそれを立証しようと努めているので、我々は書かれていることを言わねばならない。「人間の言い伝えによる、またこの世の諸要素による、キリストによらない哲学と空しい惑わしによって、誰も汝らを奪い去らないよう気をつけよ。キリストのうちに神性の充満が体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8, 9)。
42. Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur non astruendi vim habere, sed studium destruendi.
PL 16, 536C42. 実に彼らは、毒のすべての力を弁証術の論争に置いている。それは哲学者たちの見解によれば、立証する力ではなく、破壊しようとする熱意を持つものと定義される。
Sed non in dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum: Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis (I Cor. IV, 20) .
PL 16, 537Aだが神は、弁証術によって自らの民を救うことを良しとしたのではない。「神の国は信仰の素朴さにあり、言葉の争いにはない」からである(一コリント4:20)。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 16, 537AChristum Patri dissimilem non esse probaturus, memoratis celebrioribus Arianorum ducibus, quam male inter eos conveniat, aperit, atque adversus eos, tamquam in monstra quaedam, praesidium Scripturarum ostendit.
PL 16, 537Aキリストが父に似ていないのではないことを証明しようとして、アレイオス派のよく知られた指導者たちを挙げ、彼らがいかに互いに合っていないかを明らかにする。そして彼らに対して、いわば怪物に対するかのように、聖書という守りを示す。
43. Dissimilem igitur dicunt esse: nos negamus; immo potius horremus hanc vocem. Sed nolo argumento credas, sancte Imperator, et nostrae disputationi: Scripturas interrogemus, interrogemus apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus Christum. Quid multa?
PL 16, 537A43. 彼らは、似ていないと言う。我々は否定する。むしろこの言葉を恐れる。だが、聖なる皇帝よ、私は、あなたが論拠や我々の論議を信じることを望まない。聖書に問おう、使徒たちに問おう、預言者たちに問おう、キリストに問おう。多言は要らない。
Patrem interrogemus, cujus honori studere se dicunt, si Filius degener judicetur. Sed non est honorificentia boni Patris, Filii injuria. Non potest bono Patri placere, si Filius degenerasse potius a Patre, quam Patrem aequasse credatur.
PL 16, 537B父に問おう。子が堕ちた者と判断されるなら、その名誉に尽くしていることになると彼らが言う、その父に。だが善き父への敬意とは、子への侮辱ではない。子が父に等しくなったと信じられるよりも、むしろ父から堕ちたと信じられるなら、善き父を喜ばせることはありえない。
44. Da veniam, sancte Imperator, si ad ipsos paulisper verba converto. Sed quem potissimum legam Eunomiumne, an Arium, vel Aetium ejus magistros?
PL 16, 538A44. 聖なる皇帝よ、私が少しのあいだ彼ら自身に言葉を向けるなら、許してほしい。だが、とりわけ誰を取り上げようか。エウノミオス〔アレイオス派のうち、子は父に似ていないと説いた者〕か、それともその師たち、アレイオスかアエティオス〔ここではエウノミオスの師とされる〕か。
Plura enim nomina, sed una perfidia, impietate non dissonans, communione discordans: non dissimilis fraude, sed coitione discreta. Cur enim secum nolint convenire, non intelligo.
PL 16, 538A名は多いが、背信は一つであり、不敬虔においては不一致がなく、交わりにおいては食い違う。欺きにおいては異ならず、結託においては離れている。彼らがなぜ互いに合うことを望まないのか、私には分からない。
45. Eunomii personam defugiunt Ariani, sed ejus perfidiam asserunt, impietatem exsequuntur. Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arius scripserit. Magna caecitatis effusio! Auctorem probant, exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese divisere formas.
PL 16, 538A45. アレイオス派はエウノミオスという人物を避けながら、その背信を主張し、不敬虔を引き継いでいる。彼らは、アレイオスが書いたことをエウノミオスがより奔放に述べたと言う。何という盲目の氾濫か。創始者を是認し、継承者を拒んでいる。こうして今や、彼らは多くの形に分かれた。
Alii Eunomium, vel Aetium, alii Palladium, vel Demophilum atque Auxentium, vel perfidiae hujus haeredes sequuntur, alii diversos. Numquid divisus est Christus? Sed qui eum a Patre dividunt, ipsi se scindunt.
PL 16, 538Aある者たちはエウノミオスやアエティオスに、ある者たちはパッラディウスやデモフィロス、アウクセンティウスに、あるいはこの背信の相続人たちに従い、ある者たちは別の者たちに従う。キリストは分けられたのか。だが彼を父から分ける者たちは、自らを引き裂いている。
46. Et ideo quoniam communiter adversus Ecclesiam Dei, quibus inter seipsos non convenit, conspirarunt, communi nomine haereticos, quibus respondendum est, nominabo.
PL 16, 538B46. それゆえ、互いのあいだでは一致しない彼らが、共に神の教会に対して共謀したのだから、私は、答えるべき相手を、共通の名で異端者と呼ぶことにする。
Haeresis enim, velut quaedam Hydra fabularum, vulneribus suis crevit: et dum saepe reciditur, pullulavit, igni debita, incendioque peritura: aut velut quaedam monstruosi Scylla portenti in varias formas distincta perfidiae, velut supervacuum Christianae sectae nomen obtendit: sed quos in illo impietatis suae freto miseros inter naufragia fidei reperit fluctuantes, belluinis succincta prodigiis, tetri dogmatis saevo dente dilacerat.
PL 16, 538B異端とは、寓話のヒュドラのようなものであり、自らの傷によって増え、しばしば切り落とされるあいだにも芽を出し、火に定められ、焼かれて滅ぶべきものである。あるいは、怪物じみた異形のスキュラのように、背信の多様な形に分かれ、キリスト教の教派という、むなしい名を覆いとして掲げる。しかし、自らの不敬虔の海峡で、信仰の難破のなかに漂う哀れな者たちを見つけると、獣のような怪異を帯びて、おぞましい教えの猛々しい歯で引き裂くのである。
47. Cujus speluncam, sancte Imperator, ut ferunt nautae, caecis latebris inhorrentem, omnemque ejus viciniam caeruleis canibus inter perfidiae saxa resonantem, clausa quodammodo praeterire aure debemus. Scriptum est enim: Sepi aures tuas spinis (Eccl. XXVIII, 28) .
PL 16, 539A47. 聖なる皇帝よ、船乗りたちが言うように、その洞穴は目に見えぬ隠れ場でぞっとするほどに茂り、その周辺はすべて、青黒い犬どもが背信の岩のあいだに吠え響いている。我々は耳をいわば閉ざして、そこを通り過ぎねばならない。「汝の耳を茨で囲え」と書かれているからである(集会の書28:28)。
Et alibi: Videte canes, videte malos operarios (Philip. III, 2) . Et iterum: Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio damnatus (Tit. III, 10, 11) .
PL 16, 539Aまた別の箇所にはこうある。「犬どもに気をつけよ、悪い働き手どもに気をつけよ」(フィリピ3:2)。さらにこうある。「異端の人は、最初の戒めのあとは避けよ。そのような者は覆されており、自らの判断で断罪されているのに罪を犯すと知れ」(テトス3:10, 11)。
Itaque tamquam boni gubernatores quo tutius praetermeare possimus, fidei vela tendamus, Scripturarumque relegamus ordinem.
PL 16, 539Bそれゆえ、良い舵取りのように、より安全に通り過ぎられるよう、信仰の帆を張り、聖書の順序をもう一度たどろう。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 16, 539BEx Paulo, prophetis atque Evangelio Christus asseritur Patri similis; maxime vero ex hominis ad similitudinem divinam creatione.
PL 16, 539Bパウロ、預言者たち、福音によって、キリストは父に似ていると主張される。とりわけ、人が神の似姿に造られたことによる。
48. Apostolus dicit imaginem Patris Christum esse; ait enim quod ipse sit imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae (Coloss. I, 15) . Primogenitus, inquit, non primocreatus; ut et genitus pro natura, et primus pro perpetuitate credatur.
PL 16, 539B48. 使徒は、キリストが父の像であると言う。彼自身が「見えない神の像、すべての被造物の初子」であると述べるからである(コロサイ1:15)。「初子」と彼は言う。最初に造られた者ではない。本性においては生まれた者、永続においては第一の者と信じられるためである。
Alibi quoque Apostolus asseruit quod ipsum posuit haeredem omnium, per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae, et character substantiae ejus (Hebr. I, 2) .
PL 16, 539C別の箇所でも使徒は、〔神が〕彼を万物の相続人と定め、彼を通して世々をも作ったと主張した。彼は栄光の輝きであり、その実体の刻印である(ヘブライ1:2)。
Imaginem Apostolus dicit, et Arius dicit esse dissimilem: cur imago, si similitudinem non habet? in picturis homines nolunt esse dissimiles, et Arius dissimilem Patrem contendit Filio, et vult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare similem non potuerit.
PL 16, 539C使徒は像と言い、アレイオスは似ていないと言う。似ていることがないなら、なぜ像なのか。絵のなかでさえ、人は似ていないことを望まない。それなのにアレイオスは、子に対して父は似ていないと言い張り、父が自分に似ていない者を生んだことを望む。まるで、似た者を生むことができなかった無力な者であるかのように。
49. Prophetae dicunt: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) . Prophetae dicunt: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) . Vide quanta dicantur.
PL 16, 539C49. 預言者たちは言う。「汝の光のうちに我々は光を見る」(詩篇35:10)。預言者たちは言う。「彼は永遠の光の輝きであり、神の威光の汚れなき鏡であり、その善の像である」(知恵の書7:26)。いかに大きなことが言われているか、見よ。
Splendor; quod claritas paternae lucis in Filio sit: speculum sine macula; quod Pater videatur in Filio: imago bonitatis; quod non corpus in corpore, sed virtus in Filio tota cernatur.
PL 16, 539D「輝き」とは、父の光の明るさが子のうちにあるということ。「汚れなき鏡」とは、父が子のうちに見られるということ。「善の像」とは、体が体のうちにあるのではなく、力が子のうちにすっかり見て取られるということである。
Imago docet non esse dissimilem, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago utique non vultus est corporalis, non fucis composita, non ceris: sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa de fonte.
PL 16, 539D像は似ていなくはないことを教え、刻印は写し取られていることを意味し、輝きは永遠を示す。像とは、確かに体の顔かたちではなく、顔料や蠟で作られたものでもなく、神から出た単純なもの、父から出たもの、源から写されたものである。
50. Per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus demonstravit, dicens: Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Et quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10) ?
PL 16, 540A50. 主はこの像によってフィリポに父を示して言った。「フィリポよ、私を見る者は父をも見る。それなのに、どうして汝は『我々に父を示せ』と言うのか。汝は、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか」(ヨハネ14:9と10)。
Videt enim in imagine Patrem, qui videt in Filio. Vides quam imaginem dicat? Imago ista veritas est, imago ista justitia est, imago ista Dei virtus est: non muta, quia Verbum est: non insensibilis, quia sapientia est: non inanis, quia virtus est: non vacua, quia vita est: non mortua, quia resurrectio est.
PL 16, 540A子のうちに見る者は、像のうちに父を見るからである。あなたは、彼がどの像を言っているのか分かるか。この像とは真理であり、この像とは正義であり、この像とは神の力である。物言わぬものではない、言葉だからである。感覚のないものではない、知恵だからである。空しいものではない、力だからである。空虚なものではない、生命だからである。死んだものではない、復活だからである。
Vides ergo quia dum imago dicitur, Patrem significat esse cujus imago sit Filius; quia nemo potest ipse sibi imago sua esse. 51. Plura possem de Filii testimoniis dicere, sed ne forte ipse sibi nimium favisse dicatur, Patrem interrogemus.
PL 16, 540Aゆえにあなたは、像と言われるとき、その像が子である父が存在することを意味していると分かる。誰も自分自身の像であることはできないからである。51. 子の証言についてはなお多く語れるが、子自身が自分に肩入れしすぎたと言われてはならないので、父に問おう。
Nempe ipse dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . Pater Filio dicit: Ad imaginem et similitudinem nostram; et tu dissimilem Filium Dei dicis?
PL 16, 540B実に、父自身が言った。「我々の像と似姿に人を作ろう」(創世記1:26)。父は子に言う。「我々の像と似姿に」。それなのに汝は神の子を似ていないと言うのか。
52. Joannes dicit: Dilecti, filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus: scimus quia si revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) . O improvida amentia! o impudens pervicacia!
PL 16, 540B52. ヨハネは言う。「愛する者たちよ、我々は神の子らであり、まだ、何になるかは現れていない。だが、それが現れるなら、我々は彼に似た者となると知っている」(一ヨハネ3:2)。ああ、思慮なき狂気よ。ああ、恥知らずの頑迷よ。
Homines sumus, et in quo possumus, ad similitudinem Dei erimus; et similem audemus Dei Filium denegare? 53. Ergo Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In principio ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum opus cerno.
PL 16, 540B我々は人間であるが、できる点において神の似姿にかたどられた者となる。それなのに、神の子が似ていることをあえて否定するのか。53. それゆえ、父は言った。「我々の像と似姿に人を作ろう」。私は、この世界の初めそのものに、父と子がいることを聞き、一つの業を見る。
Audio loquentem, agnosco facientem; sed et Patris et Filii unam imaginem, unam similitudinem lego. Similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Quod igitur tibi usurpas, Filio Dei derogas; cum utique nisi per imaginem Dei, ad imaginem Dei esse non possis.
PL 16, 540C語る者を聞き、作る者を認める。しかも、父と子の一つの像、一つの似姿を私は読む。この似姿は相違のものではなく、一体性のものである。それゆえ、汝が自らに取り込むものを、汝は神の子から取り去る。神の像によらなければ、神の像にかたどられた者でありえないはずなのに。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 16, 540CEx probata Filii cum Patre similitudine, eumdem aeternum etiam esse haud aegre demonstrari, quod nihilominus astruitur e prophetia Esaiae, ac Joannis Evangelio; cujus ultimi auctoritate obrui haeresiarchae declarantur.
PL 16, 540C子が父に似ていることが証明されたことから、同じ子が永遠でもあることはたやすく示され、それはなお、イザヤの預言とヨハネ福音書から立証される。後者の権威によって異端の首領たちが打ち砕かれると宣言される。
54. Claret igitur non esse dissimilem, et ideo proclivior via est, ut etiam sempiternum esse fateamur, cum similis sempiterni utique sempiternus sit.
PL 16, 540D54. それゆえ、子が似ていないのではないことは明らかであり、したがって子もとこしえであると告白するほうがはるかに進みやすい道である。とこしえの者に似た者は、当然とこしえの者だからである。
Si autem Patrem sempiternum dicimus, et hoc idem Filium denegamus, dicimus esse dissimilem; sempiterno enim temporale dissimile est.
PL 16, 540Dしかるに、父はとこしえであると我々が言いながら、子についてはこれを否むなら、我々は子が似ていないと言うことになる。とこしえの者に似ていないのは、時間の中にあるものだからである。
Clamat Propheta sempiternum, clamat et Apostolus sempiternum: plenum est vetus Testamentum testimoniis Filii sempiterni, plenum est novum. 55. Ordinem ergo teneamus.
PL 16, 541A預言者はとこしえと叫び、使徒もとこしえと叫ぶ。旧約は、とこしえの子の証言に満ちており、新約もまた満ちている。55. それゆえ順序を守ろう。
Scriptum est in veteri Testamento, ut vel unum de pluribus dicam: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Esai. XLIII, 10) . Nihil ergo argumentabor, teipsum interrogo. Quis hoc dicit, Pater, an Filius?
PL 16, 541A旧約にこう書かれている――多くのうちの一つだけを挙げよう――。「私の前には他の神はいなかった。私のあとにも、いないであろう」(イザヤ43:10)。それゆえ私は論を立てず、あなた自身に尋ねる。これを言うのは、父か、子か。
Utrum dixeris, eo te convinci intelliges: vel si credas, doceri? Quis ergo hoc dicit, Pater, an Filius? Si Filius: Ante me, inquit, non fuit alius Deus: Si Pater: Post me, inquit, non erit.
PL 16, 541Aどちらと答えようと、あなたはそれによって論破されると悟るだろう。あるいは信じるなら、教えを受けるだろう。それゆえ、これを言うのは父か、子か。子であれば、「私の前には他の神はいなかった」と言うのであり、父であれば、「私のあとにも、いないであろう」と言うのである。
Hic priorem, ille posteriorem non habet: invicem in se et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur.
PL 16, 541A前者は先なる者をもたず、後者は後なる者をもたない。父は子において、子は父において、互いに相手の内に知られる。
Cum enim Patrem dixeris, ejus etiam Filium designasti; quia nemo ipse sibi pater est: cum Filium nominas, etiam Patrem ejus fateris; quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio.
PL 16, 541Aあなたが父と言ったなら、その子をも指し示したことになる。誰も自分自身の父ではないからである。子と呼ぶなら、その父をも告白することになる。誰も自分自身の子ではないからである。それゆえ、子は父なしにはありえず、父も子なしにはありえない。
Semper igitur Pater, semper et Filius. 56. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1) . Erat, inquit, apud Deum. Erat, erat, erat, erat: ecce quater erat.
PL 16, 541Bそれゆえ、父は常にいるのであり、子もまた常にいる。56. 「初めに言葉があった。言葉は神と共にあった。言葉は神であった。この言葉は初めに神と共にあった」(ヨハネ1:1)。ヨハネは「神と共にあった」と言う。あった、あった、あった、あった。見よ、四度「あった」とある。
Ubi impius invenit quod non erat? Alibi quoque Joannes in epistola sua dicit: Quod erat in principio (I Joan. I, 1) ; indefinite tenditur, erat: quidquid excogitaveris, erat Filius. 57. Omnes autem haereses hoc capitulo brevi piscator noster exclusit.
PL 16, 541B不敬虔な者は、どこで「なかった」という語を見いだしたのか。ヨハネは自分の手紙の別の箇所でも言う。「初めからあったもの」(一ヨハネ1:1)。「あった」は際限なく延びてゆく。あなたがどこまでさかのぼって思い描こうと、子は「あった」のである。57. 我々の漁師は、この短い一節によってすべての異端を締め出した。
Quod enim erat in principio, non includitur tempore, non principio praevenitur. Ergo Arius conticescat. Quod autem erat apud Deum, non permixtione confunditur: sed manentis Verbi apud Patrem solida perfectione distinguitur, ut Sabellius obmutescat.
PL 16, 541B初めにあったものは、時間に閉じ込められず、始まりに先立たれない。それゆえアレイオスは口を閉ざすがよい。「神と共にあった」ものは、混ざり合って区別を失うのではなく、父のもとにとどまる言葉の堅固な完全さによって区別される。サベリオスは黙するがよい。
Et Deus erat Verbum. Non ergo in prolatione sermonis hoc Verbum est, sed in illa coelestis designatione virtutis, ut confutetur Photinus.
PL 16, 541C「言葉は神であった」。それゆえこの言葉は、発せられた語りの中にある言葉ではなく、あの天の力の指し示しにある言葉であり、フォティヌスは論駁される。
Quod vero erat in principio apud Deum, sempiternae divinitatis in Patre et Filio inseparabilis unitas edocetur ut erubescat Eunomius.
PL 16, 541C「初めに神と共にあった」というところでは、父と子における、とこしえの神性の分かつことのできない一体性が教えられ、エウノミオスは恥じ入るがよい。
Postremo cum omnia per ipsum facta dicantur, ipse conditor novi utique Testamenti et veteris designatur; ut Manichaeus locum tentationis habere non possit.
PL 16, 541C最後に、「すべてのものは彼によって作られた」と言われるとき、新約と旧約の造り主が彼であることが示され、マニ教徒には誘惑の余地がなくなる。
Ita piscator bonus intra unum omnes rete conclusit; ut faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni.
PL 16, 541Cこうしてよき漁師は、すべての者を一つの網の内に閉じ込めた。彼らが欺きに向かない者となるように――人を捕らえるには役立たぬ者であったとしても。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 16, 541CHaereticos interrogat Vir sanctus, ostensaque illorum responsione, qua Filium omni quidem tempore priorem, Patre autem posteriorem esse affirmabant, in Deum induci mutationem, aeternitatem utrique personae tribuendam colligit.
PL 16, 541C聖なる人は異端者たちに問う。彼らの答え――子はいかなる時にも先だが、父よりは後である、というもの――を示したうえで、それでは神に変化が持ち込まれることになると示し、永遠性は両方のペルソナに帰されねばならないと結論する。
58. Dic mihi, haeretice, dat enim veniam clementissimus imperator, ut te non colloquendi studio, nec audiendi cupiditate, sed exponendi gratia, paulisper alloquar: dic mihi, inquam, fuitne aliquando tempus quo omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat?
PL 16, 541D58. 異端者よ、私に言え。いとも寛容な皇帝が、私が汝と語り合おうとする熱心さからでも、聞きたい欲からでもなく、説き明かすために、しばらく汝に語りかけることを許しているのだから。私に言え、と言うのだ。全能の神が父ではなかったが、神ではあった時が、かつてあったか。
Tempus, inquis, non astruo. Bene et argute. Si enim tempus dixeris, te ipse convinces: quia necesse est asseras fuisse tempus ante Filium, cum Filius temporis auctor sit et creator; non potest enim post opus suum ipse coepisse: necesse est igitur auctorem operis sui esse fatearis.
PL 16, 542A「時を立てはしない」と汝は言う。うまく、そして巧みに言ったものだ。時を言うなら、汝は自分で自分を論破するからである。子の前に時があったと主張せざるをえなくなるが、子は時の造り主であり創造者である。自分の業のあとで自分が始まったということはありえない。それゆえ汝は、子が自分の業の造り主であることを告白せざるをえない。
59. Ante tempora, inquis, non nego Filium: sed cum Filium dico, ostendo priorem Patrem, quia Pater, inquis, Filio prior. Quid est hoc?
PL 16, 542A59. 汝は言う。「子を時の前のものとして否定はしない。だが子と言うとき、私は父が先であることを示している。父は子に先立つからだ」。これは何か。
Negas esse tempus ante Filium, et tamen nescio quid ante Filium vis praecessisse, quod temporis sit; et ostendis media nescio quae molimina fuisse generandi, in quo generationem Patris significas temporalem.
PL 16, 542A汝は子の前に時はないと否定しながら、子の前に、時に属する何かが先行したと主張しようとする。そして、生むための何らかの準備が間にあったと示し、それによって父による生まれを時間的なものだと指し示している。
Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus? Si enim ante Deus, postea Pater: utique generationis accessione mutatus est.
PL 16, 542B父が存在し始めたのなら、神はまず神としてあり、そのあとで父となったことになる。そうなると、どうして神は不変なのか。先に神であり、あとで父となったなら、生むことが加わったことによって変化したことは確かだからである。
60. Sed avertat Deus hanc amentiam; nos enim ad impietatem eorum redarguendam, hanc retulimus quaestionem. Pia namque mens generationem sine tempore asserit; ut et sempiternum Patrem cum Filio dicat, nec aliquando asserat esse mutatum.
PL 16, 542B60. しかし、この狂気を神が遠ざけるように。我々がこの問いを持ち出したのは、彼らの不敬虔を論駁するためにほかならない。敬虔な心は、生まれは時を伴わないと主張し、そうして父を子と共にとこしえの者と言い、父がいつか変化したとは決して主張しない。
61. Jungat igitur honorificentia Patri Filium, quem divinitas junxit: non separet impietas, quem generationis proprietas copulavit. Honorificemus Filium, ut honorificemus et Patrem, sicut et in Evangelio scriptum est (Joan. V, 23) .
PL 16, 542B61. それゆえ、神性が結び合わせた子を、栄誉によって父に結び合わせよ。生まれの固有性が結びつけた者を、不敬虔によって引き離すな。福音書にも書かれているとおり、父をも敬うために、子を敬おう(ヨハネ5:23)。
Sempiternitas Filii Paternae majestatis insigne est. Si iste non semper fuit, ergo ille mutatus est: sed semper fuit Filius, ergo nec Pater aliquando mutatus est; quia immutabilis semper est.
PL 16, 542C子のとこしえであることは、父の威光の印である。もし子が常にいたのでなければ、父が変化したことになる。しかし子は常にいた。それゆえ父もいつか変化したのではない。父は常に不変だからである。
Itaque videmus quod illi qui volunt negare Filium sempiternum, volunt Patrem docere esse mutatum.
PL 16, 542Cしたがって、我々の見るところでは、子がとこしえであることを否もうとする者たちは、父が変化したと教えようとしているのである。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 16, 542CUbi Christi aeternitatem confirmavit ex Apostolo, Divinam generationem non ad humanae modulum exigendam, aut curiosius excutiendam, at declinatis quae hinc nascuntur, difficultatibus, quidquid more corporeo de hac generatione dicitur, spiritali sensu intelligendum esse declarat.
PL 16, 542C使徒の言からキリストの永遠性を確かめたうえで、神的な生まれは人間の尺度に当てはめて測るべきでも、詮索にすぎる仕方で究めるべきでもないとし、そこから生じる難点を退け、この生まれについて身体的な語り方で言われることはすべて霊的な意味で理解せよと宣言する。
62. Accipe aliud quo clareat Filium sempiternum. Apostolus dicit quod Dei sempiterna virtus sit atque divinitas (Rom. I, 20) : virtus autem Dei Christus; scriptum est enim Christum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) .
PL 16, 542D62. 子がとこしえであることが明らかになる、もう一つの論拠を受け取れ。使徒は言う、神のとこしえの力と神性がある、と(ローマ1:20)。ところで、神の力とはキリストである。キリストは神の力、神の知恵であると書かれているからである(一コリント1:24)。
Ergo si Christus est Dei virtus, quia virtus Dei sempiterna: sempiternus igitur et Christus. 63. Non ergo ex usu generationis humanae calumniam, haeretice, struas; neque ex nostro sermone componas.
PL 16, 542Dそれゆえ、キリストが神の力であり、神の力はとこしえであるなら、キリストもまたとこしえである。63. それゆえ異端者よ、人間の生まれの慣わしから非難を組み立てるな。我々の言葉から論を作り上げるな。
Neque enim angustis sermonibus nostris immensae magnitudinem possumus divinitatis includere, cujus magnitudinis non est finis (Ps. CXLIV, 3) .
PL 16, 543A我々の貧しい言葉によって、神性の測り知れぬ大きさを閉じ込めることはできない。その大きさに終わりはない(詩篇144:3)。
Namque hominis generationem si definire contendas, tempus ostendis: generatio autem divina supra omnia est: late patet, supra omnes cogitationes ascendit et sensus. Scriptum est enim: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6) .
PL 16, 543A人間の生まれなら、定めようと努めても、時間を示すことになる。しかし神的な生まれはすべてを超えている。それは遠くまで広がり、あらゆる思いと感覚を超えて上る。「私を通らなければ、誰も父のもとに来ることはない」と書かれているからである(ヨハネ14:6)。
Quidquid igitur de Patre cogitaveris, quamlibet ejus aeternitatem, non potes de eo aliquid nisi per Filium cogitare: nec potest ullus ad Patrem nisi per Filium transire sensus. Hic est, inquit, Filius meus dilectissimus (Matth. XVII, 5) .
PL 16, 543Aそれゆえ父について何を思い描こうと、その永遠性をどれほど思おうと、子を通してでなければ、父について何も思うことはできない。子を通らずに父のもとへ渡りうる感覚は一つもない。「これは私の最愛の子である」と言う(マタイ17:5)。
Est, inquit, qui quod est, semper est. Unde et David: In aeternum, inquit, Domine, permanet Verbum tuum in coelo (Ps. CXVIII, 89) . Quod enim manet, nec substantia, nec aeternitate deficit. 64. Quaeris a me quomodo Filius sit, si non priorem habeat Patrem?
PL 16, 543A彼は「である」と言う。あるところの者は常にある〔前節のマタイ17:5「これは私の最愛の子である(Hic est)」の est(である)を取り上げ、「ある」と言われる者は常にあると説く。inquit の主語は前節の父〕。それゆえダビデも言う。「主よ、とこしえに、汝の言葉は天に留まる」(詩篇118:89)。留まるものは、実体においても永遠性においても欠けることがないからである。64. 汝は私に、子は、先に父をもたないのに、どのようにして子なのかと問う。
Quaero item abs te, quando aut quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum.
PL 16, 543B私も汝に問う。汝は子がいつ、どのように生まれたと考えるのか。生まれの秘密を知ることは、私にはできない。精神は力尽き、声は沈黙する。私のだけではない、天使たちのものもそうである。
Supra Potestates, supra Angelos, supra Cherubim, supra Seraphim, supra omnem sensum est; quia scriptum est; Pax autem Christi quae est supra omnem sensum (Phil. IV, 7) . Si pax Christi supra omnem sensum est, quemadmodum non est supra omnem sensum tanta generatio?
PL 16, 543Bそれは諸権能の上、天使たちの上、ケルビムの上、セラフィムの上、あらゆる感覚の上にある。「あらゆる感覚を超えるキリストの平和」と書かれているからである(フィリピ4:7)。キリストの平和があらゆる感覚を超えるなら、これほどの生まれがどうしてあらゆる感覚を超えないことがあろうか。
65. Tu quoque manum ori admove, scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit: non licet discutere quemadmodum natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est.
PL 16, 543B65. 汝もまた手を口に当てよ。天上の奥義を探ることは許されない。子が生まれたことを知るのは許されるが、どのように生まれたかを問い詰めるのは許されない。前者を否定することは私には許されず、後者を尋ねることには恐れがある。
Nam si Paulus ea quae audivit raptus in tertium coelum, ineffabilia dicit, quomodo nos exprimere possumus paternae generationis arcanum, quod nec sentire potuimus, nec audire?
PL 16, 543C実に、パウロは第三の天に引き上げられて聞いたことを語りえないと言う。まして我々が、感じることも聞くこともできなかった父の生みの秘密を、どうして言い表せようか。
66. Verum si me ad consuetudinem trahis generationis humanae, ut Patrem dicas priorem; vide utrum ad generationem Dei terrenae generationis exempla conveniant. Si secundum hominem loquamur, negare non poteris priores esse in homine patris quam filii passiones.
PL 16, 543C66. だがもし汝が、父が先だと言うために、私を人間の生まれの慣わしへ引き込もうとするなら、地上の生まれの例が神の生まれに当てはまるかどうか、よく見よ。人間に従って語るなら、人間においては、子よりも父のほうが先に情念を味わうことを、汝は否定できまい。
Prior crevit, prior senuit, prior doluit, prior flevit. Si igitur hic tempore minor, ille antiquior passione. Si hic generationis incurrit aetatem, nec ille generandi evasit pudorem. 67. Quid te ista quaestionum tormenta delectant?
PL 16, 543C先に成長し、先に老い、先に苦しみ、先に泣いた。それゆえ、子が時において年少であるなら、父は情念において年長である。子が生まれの年齢を経るなら、父も生む恥ずかしさを免れなかった。67. 汝は、なぜこうした問いの責め苦を喜ぶのか。
Audis Dei Filium: aut dele nomen, aut agnosce naturam. Audis uterum, agnosce generationis perspicuae veritatem. Audis cor, Verbum intellige. Audis dexteram, agnosce virtutem. Audis os, agnosce sapientiam. Non haec sunt in Deo corporaliter aestimanda.
PL 16, 544A汝は神の子と聞く。ならば名を消すか、本性を認めよ。胎と聞く。ならば明らかな生まれの真実を認めよ。心と聞く。ならば言葉を悟れ。右の手と聞く。ならば力を認めよ。口と聞く。ならば知恵を認めよ。これらは神において身体的に考えるべきものではない。
Incomprehensibiliter generatur Filius: impassibiliter generat Pater; et tamen ex se generavit, et ante omnem intellectum generavit Deus verus Deum verum.
PL 16, 544A子は理解を超えた仕方で生まれる。父は情念なしに生む。それでも真の神は、自らから、あらゆる理解に先立って、真の神を生んだ。
Pater diligit, et tu discutis: Pater complacet, et tu cum Judaeis invides: Pater honorificat, et tu cum gentibus conviciaris.
PL 16, 544A父が愛し、汝は詮索する。父が喜び、汝はユダヤ人と共にねたむ。父が敬い、汝は諸国民と共にののしる。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 16, 544ANon posse probari e Scriptura Patrem Filio priorem esse; neque etiam argumentis ex hominum generatione desumptis; cum inde innumera secutura essent absurda: quod autem Christum ex tempore natum audent pronuntiare, id cumulum esse impietatis.
PL 16, 544A父が子より先であることは、聖書からは証明できず、人間の生まれから取った論拠によっても証明できない。そこからは数えきれない不条理が生じるはずだからである。キリストが時に生まれたと敢えて言明することは、不敬虔の極みである。
68. Quaeris a me utrum prior non possit esse, qui Pater est. Quaero a te, ut doceas quando Pater prior fuerit, testimoniis, aut argumentis collige veritatem. Si testimoniis, accepisti utique sempiternam Dei esse virtutem.
PL 16, 544B68. 汝は私に、父である者が先ではありえないのか、と尋ねる。私は汝に尋ねる。父がいつ先であったのかを、教えてみよ。証言によるか、論拠によるか、真理を導き出せ。証言によるなら、汝は神の力がとこしえであると聞いたはずである。
Legisti etiam dicentem: Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum (Ps. LXXX, 10) .
PL 16, 544B汝はまた、こう言う声を読んだ。「イスラエルよ、もし私に聞くなら、汝のうちに新しい神はなく、汝は他国の神を拝まないであろう」(詩篇80:10)。
Aliud horum aeternitatem, aliud proprietatem substantiae indifferentis significat; ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium esse credamus. Nam si Patre posterior est, recens est: et si unius non est divinitatis, alienus est.
PL 16, 544Bこれらの一方は永遠性を、他方は差異のない実体の固有性を意味する。それは、子が父より後の者でもなく、別の神性の者でもないと我々が信じるためである。父より後の者なら、新しい者である。一つの神性の者でないなら、他国の者である。
Sed nec posterior; quia recens non est: nec alienus, quia ex Patre natus; quia supra omnia est Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , sicut scriptum est. 69. Sed si alienum putant, cur adorant eum, cum scriptum sit: Neque adorabis Deum alienum (Ps. LXXX, 10) ?
PL 16, 544Cしかし後の者ではない。新しい者ではないからである。他国の者でもない。父から生まれたからである。書かれているとおり、〔子は〕すべての上にある、世々に祝福された神だからである(ローマ9:5)。69. だが、彼らが子を他国の者と考えるなら、「汝は他国の神を拝まないであろう」と書かれているのに、なぜ彼を拝むのか(詩篇80:10)。
Aut si non adorant, fateantur, et finis est; ne quem sub religiosi nominis professione decipiant. Haec nempe sunt testimonia Scripturarum. Aut si habes aliud, proferre debebis. 70. Superest ut et argumentis veritas colligatur.
PL 16, 544Cあるいは拝まないのなら、彼らはそれを認めるがよい。そうすれば終わりである。宗教的な名の看板のもとに、誰かを欺くことのないように。以上が聖書の証言である。もし汝が別のものをもっているなら、それを出さねばならない。70. 残るは、論拠によっても真理を導き出すことである。
Quamquam etiam humanis testimoniis argumenta cedere soleant; argumentare tamen, haeretice, ut voles. Usu, inquis, accipimus eo qui nascitur, priorem esse qui generat.
PL 16, 544C議論は人間の証言にさえ譲るのが常であるが、それでも異端者よ、好きなように論じるがよい。汝は言う。「慣わしによって我々は、生まれる者より、生む者のほうが先であると受け取っている」。
Persequere igitur omnia vestigia consuetudinis, et sicaetera conveniunt, non obsisto quin et istud requiras: si autem nulla concordant, quemadmodum cum desint caetera, hoc solum exigis? Ergo quia usum requiris, quando generatus est ex Patre, parvulus fuit.
PL 16, 545Aそれならば、慣わしのあらゆる跡をたどってみよ。他のことがみな合う〔底本は sicaetera。si caetera と読む〕なら、汝がこれをも求めるのを私は妨げない。だが何一つ合わないのなら、他のことが欠けているときに、なぜこの一事だけを要求するのか。慣わしを求めるのだから、父から生まれたとき、子は幼子であったことになる。
Vidisti in cunis infantulum vagientem, processus aliquos accepit aetatis; si enim infirmitatem generationis habuit, necesse est ut non solum nascendi, sed etiam vivendi inciderit infirmitatem.
PL 16, 545A汝は揺りかごの中で泣く乳飲み子を見たことがあるだろう。その子は年齢の歩みをいくつか受けた。生まれの弱さを負ったのなら、生まれることの弱さだけでなく、生きることの弱さにも陥ったに違いないからである。
71. Sed fortasse eo prolabaris amentiae, ut de Dei Filio ista non abnuas, qui eum ex infirmitate metiris humana; quid si Deum negare non potes nomine, infirmitate tamen hominem vis probare?
PL 16, 545A71. だが汝は、人間の弱さで子を測るほどなので、おそらくは狂気に落ち込み、神の子についてもこれらを否まないところまで行くだろう。では、名のうえでは神を否定できないのに、弱さによって人間であることを証明しようとするなら、どうなるのか。
Quid si dum Filium discutis, Patrem arguis: et dum Christo praejudicas, Patrem adjudicas?
PL 16, 545A子を詮索しながら父を告発し、キリストについて先に断じながら父に対して不利な判決を下しているとしたら、どうなるのか。
72. Nam si divina generatio subjecta tempori fuit, et id ex usu generationis usurpatur humanae; ergo et Pater corporali utero portavit Filium, decem mensium curriculis onus vexit. Sed quomodo sine sexu altero generationis usus?
PL 16, 545B72. 神的な生まれが時に服したのであり、それが人間の生む慣わしから取られているのなら、父もまた体の胎で子を宿し、十か月の歩みのあいだ重荷を担ったことになる。しかし、もう一方の性なしに、どうして生む慣わしがありえようか。
Vides solemnem generationis seriem non coepisse, et tu partus cujusdam corporeae necessitatis putas fuisse solemnes.
PL 16, 545B汝は、生まれの定まった連なりが始まったのではないことを見ているのに、汝は、出産が何らかの身体的な必然に基づく慣わしのものだったと考えている〔solemnes の読みは定かでない。「慣わしどおり」と取った〕。
Tu usum quaeris, ego sexum: tu tempus exigis, ego ordinem: tu finem discutis, ego quaero principium, Nempe finis ex principio, non principium pendet ex fine.
PL 16, 545B汝は慣わしを求め、私は性を求める。汝は時を要求し、私は順序を求める。汝は終わりを詮索し、私は始まりを問う。確かに、終わりは始まりに由来するのであって、始まりが終わりに由来するのではない。
73. Omne, inquis, quod natum est, principium habet; et ideo quia Filius est, principium habet, et ex tempore esse coepit. Quod ipsorum ore sit dictum. Ego autem Filium natum esse profiteor: quod reliquum est impietatis, horresco. Deum confiteris, homo, et tali circumscribis calumnia? Deus hanc averruncet amentiam.
PL 16, 545B73. 汝は言う。「生まれたものはみな始まりをもつ。したがって子であるから始まりをもち、時から存在し始めた」。これは彼ら自身の口から言われたことにしておこう。しかし私は、子が生まれたと告白する。それ以上の不敬虔なことには身震いする。人よ、汝は神を告白しながら、そのような非難で神を囲い込むのか。この狂気を神が払いのけるように。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 16, 545CIteratae in Filium objectioni iterum respondetur eam retorqueri etiam in Patrem posse; cum ergo Pater nec loco, nec tempore, aliave ulla creatura indigeat, sic nec eorum indigentiam attribuendam Filio: cujus singularis generatio est non solum e Patre, sed etiam e Virgine; proptereaque cum in hac non sexus aut similia locum habuerint, in illa quoque non habuisse.
PL 16, 545C子に向けられた反論が繰り返されるのに対し、再び答える。その反論は父にも向け返しうる。父は場所も時も、いかなる被造物も必要としないのだから、それらを必要とすることを子に帰してもならない。子の生まれは、父からのものだけでなくおとめからのものでもあり、特異である。それゆえ、後者に性などの類いのものが場を占めなかったのなら、前者にも占めなかった。
74. Rursus objiciunt: Ergo non est Filius, si non habet quae habent filii. Ignoscat mihi Pater, ignoscat Filius, ignoscat et Spiritus sanctus, quaestionem pro pietate referre cupienti. Est certe Pater, et manet semper: sunt etiam creaturae pro dispositione divina.
PL 16, 545C74. 彼らは再び反論する。「では、子らがもつものをもたないなら、彼は子ではない」。父が私を赦すように、子が赦すように、聖なる霊も赦すように。私は敬虔のために問いを返したいと望んでいるのである。父は確かに存在し、常に存続する。被造物もまた、神の定めに従って存在する。
Est ergo aliquid earum quod non subjectum sit aut locis, aut temporibus, aut creationi, aut causae alicui vel auctori? Profecto nihil. Quid ergo dicitis? Est horum aliquid quo egeat Pater? Impium est dicere.
PL 16, 545Dそれゆえ、被造物のうちに、場所にも時にも、造られることにも、何らかの原因や造り手にも従わないものがあるか。確かに何もない。ならば諸君は何と言うのか。これらのうち、父が必要とするものがあるのか。そう言うのは不敬虔である。
Ergo aut desinite, quae creaturarum sunt, aptare divinitati: aut si comparare contenditis, considerate quo vestra procedat impietas; quod absit ut vel in sensus nostros aliquando veniat. 75. Nos enim piam responsionem tenemus.
PL 16, 546Aならば、被造物に属することを神性に当てはめるのをやめよ。あるいは、あくまで比べようとするなら、諸君の不敬虔がどこへ進むかをよく考えよ。それが我々の感覚にいつか及ぶことさえ、決してないように。75. 我々は敬虔な答えを保つ。
Namque omnipotens Deus est, et ideo nullo eorum Pater indiget, qui non habet mutationem sui aliquam, vel profectum quo nos egemus, quorum infirmitas ex hujusmodi rebus profectum accipit.
PL 16, 546A実に、神は全能であり、それゆえ父は、それらのどれをも必要としない。父は自らに何の変化も、進歩ももたないが、我々はそれを必要としている。我々の弱さは、この類いのものから進歩を得るからである。
Qui autem omnipotens est, utique non creatus, et sine loco, et supra tempora est. Nihil enim ante Deum, immo hoc ipsum Verbum, ante Deum dicere esse aliquid, grave.
PL 16, 546Aしかるに全能である者は、確かに造られたのではなく、場所をもたず、時を超えている。神の前には何もない。いや、神の前に何かがあると言うこと、この言葉そのもの〔hoc ipsum Verbum の係りは定かでない。「言うこと」の同格と取った〕が重い罪である。
Ergo si ita est, quia nihil horum est in Deo Patre, quae profectum significent; quia Deus est: nihil horum aptari etiam potest Dei Filio, ut vel initium accipiat, vel profectum; quia Deus verus ex Deo vero est.
PL 16, 546Bそれゆえ、もしそうであって、父なる神には進歩を意味するもののどれもない――神だからである――なら、これらのどれも神の子にも当てはめることはできず、子が始まりを得ることも進歩を得ることもない。子は真の神からの真の神だからである。
76. Ergo quia usitatum non reperimus ordinem, acquiesce, Ariane, praecipuam Filii generationem fuisse. Acquiesce, inquam; et si mihi non credis, erubesce vel Dei vocem dicentis: Cui me similem aestimastis (Esai. XLVI, 5) ?
PL 16, 546B76. それゆえ、慣わしの順序を我々は見いださなかったのだから、アレイオス派よ、子の生まれが格別なものであったことに同意せよ。同意せよ、と言うのだ。もし私を信じないなら、せめて、こう言う神の声に恥じ入れ。「汝らは、誰に私を似せたのか」(イザヤ46:5)。
Et iterum: Quia non sicut homo, ita et Deus (Num. XXIII, 19) . Etenim si operatio Dei praecipua est, quia non manibus operatur aliquid, non labore conficit, non diebus absolvit; Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) : cur non credamus praecipuam generationem esse ejus in Filio, cujus praecipuam creationem in operibus agnoscimus?
PL 16, 546Bまたこうも言う。「神は人のようではない」(民数記23:19)。実に、神の働きが、手で何かを働くのでも、骨折りで成し遂げるのでも、日数をかけて完成させるのでもなく格別であるなら――「彼が言い、それらは作られた。彼が命じ、それらは造られた」(詩篇148:5)――その格別な創造を業に認める者の、子における生まれが格別であることを、どうして我々は信じないでいられようか。
Dignum certe est ut specialiter et praecipue videatur generasse Filium. Habeat generationis inusitatae gloriam, qui habet potestatis inusitatae gratiam. 77. Non sola admirabilis ex Patre generatio Christi, admirabilis etiam ipsa generatio ejus ex Virgine.
PL 16, 546C子を特別に、格別に生んだと見えるのは、確かにふさわしいことである。異例の権能の恩寵をもつ者が、異例の生まれの栄光をもつがよい。77. キリストの父からの生まれだけが驚くべきものなのではない。おとめからの彼の生まれそのものもまた驚くべきである。
Tu illam dicis nostrae similem conceptionis, et ego probo et istam nostrae esse dissimilem, immo te ipsum cogam fateri.
PL 16, 546C汝はそれを我々の宿りに似たものだと言う。私はこれもまた我々のものに似ていないことを証明する。いや、汝自身にそれを認めさせてやる。
Dic quemadmodum sit natus ex Maria, quo usu uterus eum habuerit virginalis, quomodo sine semine viri partus, unde virgo praegnans, quemadmodum puella mater ante fetus, quam copulam ut uxor experta? Causa deerat, et generabatur filius.
PL 16, 546C言え。マリアからどのように生まれたのか。おとめの胎は、いかなる慣わしによって彼を宿したのか。男の種なしに、どうして出産があったのか。どうしておとめが身ごもったのか。妻のような交わりを知る前に、どうして少女が母となったのか。原因が欠けているのに、子が生まれつつあったのである。
Unde ergo legis novatae partus? 78. Si igitur in Virgine usus defuit generationis humanae, quemadmodum in Deo Patre propriae generationis usum requiris? Certe usus in sexu est, quia sexus in carne est: ubi ergo caro non est, quemadmodum carnis infirmitatem exigis?
PL 16, 546Cでは、新たにされた法則による出産〔legis novatae partus の係りは定かでない。「新たにされた法則による出産」と取った〕は、どこから来たのか。78. おとめにおいて人間の生む慣わしが欠けていたのなら、どうして汝は、父なる神に、固有の生まれの慣わしを求めるのか。確かに慣わしは性にあり、性は肉にある。肉のないところで、どうして肉の弱さを要求するのか。
Nemo meliorem discutit: credere tibi jussum est, non discutere permissum est. Scriptum est enim: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6) . Nec solum in generatione Filii sermo deficit, sed etiam in operibus Dei.
PL 16, 546D自分より優れた者を、誰も問い詰めはしない。汝は信じるよう命じられたのであり、問い詰めることは許されていない。「アブラハムは神を信じた。それは彼に義と認められた」と書かれているからである(創世記15:6)。言葉が尽きるのは子の生まれにおいてだけではない、神の業においてもである。
Scriptum est enim: Omnia opera ejus in fide (Psal. XXXII, 4) . Opera ergo in fide, generatio sine fide? Et discutimus quae non videmus, qui jubemur credere magis quam discutere, quae videmus.
PL 16, 547A「彼の業はみな信仰にある」と書かれているからである(詩篇32:4)。業は信仰にあるのに、生まれは信仰の外にあるのか。我々は、見ているものについてさえ問い詰めるよりも信じるよう命じられているのに、見えないものを問い詰めている。
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 16, 547AQuaestionem quomodo genitus sit Filius solvit sanctus Doctor; et revelationi credendum Nabuchodonosoris ac Petri exemplo docet.
PL 16, 547A聖なる博士は、子がいかに生まれたのかという問いを解き、啓示は信じるべきであることを、ネブカドネツァルとペトロの例によって教える。
Hujus ultimi visione aeternitatem divinitatemque Filii signatam esse; atque adeo illi credendum neglectis philosophis, quibus jam ubique fides abrogabatur. Contra vero gentilibus ostenduntur similes Ariani. 79. Dicet aliquis: Quomodo generatus est Filius?
PL 16, 547A後者の見たものによって、子の永遠性と神性が示されていること、それゆえ、すでにあらゆる所で信用を失っていた哲学者たちを捨てて、それを信じるべきことが述べられる。他方、アレイオス派が異邦人に似ていることが示される。79. 誰かが言うだろう。「子はどのようにして生まれたのか」と。
Quasi sempiternus, quasi Verbum, quasi splendor lucis aeternae, quia simul splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istud exemplum est, non est meum.
PL 16, 547Bとこしえの者として、言葉として、永遠の光の輝きとして、である。輝きは、生まれると同時に働くからである。これは使徒の例であり、私の例ではない。
Noli ergo credere quod fuerit vel momentum aliquod quo fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux (Hebr. I, 3) . Noli, Ariane, ex nostris aestimare divina: sed divina crede, ubi humana non invenis.
PL 16, 547Bそれゆえ、神が知恵なしにあった瞬間が少しでもあった、あるいは光が輝きなしにあった瞬間が少しでもあった、などと信じるな(ヘブライ1:3)。アレイオス派よ、我々の事柄から神的な事柄を評価するな。人間的な事柄の見いだされない所では、神的な事柄を信じよ。
80. Rex gentilis in igne cum tribus pueris Hebraeis quarti quasi angeli vidit figuram: et quia praestare putabat angelis, Dei Filium, quem non legit, sed credidit, judicavit (Dan. III, 92) . Abraham quoque tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII, 2) .
PL 16, 547B80. 異邦の王は、火の中に三人のヘブライの少年と共にいる、第四の者の、天使のような姿を見た。そして、その者が天使たちにまさると考えたので、〔書物で〕読んだのではなく信じた神の子であると判断した(ダニエル3:92)。アブラハムもまた、三人を見て、一人を拝んだ(創世記18:2)。
81. Petrus in monte Moysen et Eliam cum Filio Dei vidit, nec erravit in natura, nec erravit in gloria. Denique quid facere deberet, non illos, sed Christum interrogavit; nam etsi tribus parabat obsequium, unius tamen exspectabat imperium.
PL 16, 547B81. ペトロは山で、モーセとエリヤを神の子と共に見たが、本性において誤らず、栄光においても誤らなかった。実に、何をすべきかを、彼らにではなくキリストに尋ねた。三人に奉仕を用意しようとしながらも、一人の命令を待っていたのである。
Sed quoniam vel tabernaculorum numerum deferendum tribus simpliciter aestimavit, emendatur Dei Patris auctoritate dicentis: Hic est Filius meus dilectissimus, ipsum audite (Matth. XVII, 5) , id est: Quid conservos tuos cum Domino socias tuo? Hic est Filius meus.
PL 16, 547Cだが彼は、幕屋の数を単純に三人に割り当てるべきだと考えたので、神の父の権威によって正される。父は言う。「これは私の最愛の子である。彼に聞け」(マタイ17:5)。すなわち、「なぜあなたは、あなたの仲間の僕たちを、あなたの主と並べるのか。これが私の子である」。
Non Moyses filius, non Elias filius: sed hic Filius. Sensit emendationem apostolus, procidit in faciem, consternatus Patris voce, et Filii claritate: sed sublevatur a Filio, qui jacentes erigere consuevit. Unum vidit, solum vidit Dei Filium.
PL 16, 547Cモーセは子ではなく、エリヤは子ではない。ただこの者が子である。使徒は正されたことを悟り、顔を伏せてひれ伏した。父の声と子の栄光に打ちのめされたのである。だが、倒れた者たちを起こすのを常とする子によって、助け起こされる。彼は一人を見た。神の子ただ一人を見た。
Recesserunt enim servuli, ut solus Dominus, qui solus designabatur Filius, videretur. 82. Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod Lex et Prophetae cum Evangelio congruentes, sempiternum Dei Filium, quem annuntiaverant, revelarent?
PL 16, 547C小さな僕たちは退いたからである。ただ主、ただ一人、子と示された者だけが見えるためである。82. では、キリストと僕たちの等しさを示すのではなく、奥義を表したあの幻は、何を意図したのか。律法と預言者が福音と一致して、自分たちが告げ知らせてきたとこしえの神の子を明らかにしている、ということが我々に明らかになるためでなくて何であろうか。
Ergo et nos cum audimus ex utero Filium, ex corde Verbum, credamus quia non plasmatus manibus, sed ex Patre natus: non artificis opus, sed progenies est parentis.
PL 16, 548Aそれゆえ我々も、子が胎から、言葉が心からと聞くとき、子は手で形づくられたのではなく、父から生まれた者であり、職人の作品ではなく、親の子孫であると信じよう。
83. Et ideo qui dicit: Hic est Filius meus, non dixit: Hic est temporalis; non dixit: Haec est creatura mea, haec factura mea, hic servus meus; sed hic Filius meus, quem videtis in gloria.
PL 16, 548A83. それゆえ「これは私の子である」と言う者は、「これは時の中にある者である」とは言わなかった。「これは私の被造物、私の作られたもの、私の僕である」とも言わなかった。そうではなく、「これは私の子である。汝らは彼を栄光のうちに見ている」と言ったのである〔quem videtis in gloria は父が弟子たちに語る言葉の続きと取った〕。
Hic est Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, qui apparuit in rubo Moysi, de quo Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14) . Non Pater in rubo, non Pater in eremo: sed Filius Moysi locutus est.
PL 16, 548Aこれはアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であり、柴の中でモーセに現れた者である。モーセは彼について言う。「在る者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。柴の中にいたのは父ではなく、荒れ野にいたのは父ではない。子がモーセに語ったのである。
Denique de ipso Stephanus dixit: Hic est qui fuit in Ecclesia, in eremo, cum angelo (Act. VII, 38) . Hic est ergo qui Legem dedit, ipse qui locutus est Moysi, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 16) .
PL 16, 548B実に、ステファノは彼について言った。「これは、教会の中で、荒れ野で、天使と共にいた者である」(使徒言行録7:38)。したがって律法を与えたのも彼であり、モーセに語って「私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」と言ったのも彼自身である(出エジプト記3:16)。
Hic est ergo Deus patriarcharum, hic Deus est prophetarum. 84. Filium ergo legimus: mens tua percipit lectionem, edat lingua confessionem. Aufer hinc argumenta, ubi fides quaeritur: in ipsis gymnasiis suis jam dialectica taceat.
PL 16, 548Bそれゆえ、これは族長たちの神であり、これは預言者たちの神である。84. それゆえ我々は〔聖書に〕「子」と読む。あなたの精神は読んだものを受け取り、舌は告白を発するがよい。信仰が求められる所からは、論拠を取り去れ。弁証術は、それ自身の学堂の中でさえ、もう黙るがよい。
Non quaero quid loquantur philosophi, requiro quid faciant. Soli in suis gymnasiis remanserunt. Vide quam fides argumentis praeponderet. Illi quotidie a suis consortibus deseruntur, qui copiose disputant: isti quotidie crescunt, qui simpliciter credunt.
PL 16, 548B哲学者たちが何を語るかを私は問わない。何をするかを問う。彼らは自分たちの学堂に、自分たちだけで取り残された。見よ、信仰がどれほど論拠にまさるかを。多弁に論じる者たちは、日々、仲間から見捨てられる。素朴に信じる者たちは、日々、増えてゆく。
Non creditur philosophis, creditur piscatoribus: non creditur dialecticis, creditur publicanis. Illi voluptatibus et deliciis orbem ligarunt, isti jejuniis et doloribus exuerunt. Plures itaque jam coepit illicere injuria, quam voluptas.
PL 16, 548C哲学者は信じられず、漁師が信じられる。弁証家は信じられず、徴税人が信じられる。前者は快楽と贅沢によって世界を縛り、後者は断食と苦痛によって〔世界を〕解き放った。それゆえ今や、快楽よりも不当な扱いのほうが、より多くの者を引きつけ始めた。
85. Nunc videamus quo distant a gentilibus Ariani. Illi deos appellant dispares sexu, dissimiles potestate: isti Trinitatem asserunt differentis divinitatis, et dissimilis potestatis.
PL 16, 548C85. では今、アレイオス派が異邦人とどこで隔たるかを見よう。異邦人は神々を、性において異なり、権能において似ていないと呼ぶ。アレイオス派は三位一体を、神性の異なる、権能の似ないものと主張する。
Illi deorum suorum principium asseverant temporale; et isti Christum coepisse ex tempore mentiuntur. Nonne ex philosophia omnem impietatis suae traxerunt colorem? Illi tamen quod venerantur, amplificant: isti Dei Filium creaturam asserunt esse, qui Deus est.
PL 16, 548C異邦人は自分たちの神々の始まりを時間的なものと断言する。アレイオス派もまた、キリストが時から始まったと偽る。彼らはその不敬虔の装いのすべてを、哲学から引き出したのではないか。それでも異邦人は、自分たちが崇めるものを大きくする。アレイオス派は、神である神の子を被造物だと主張するのである。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 16, 548CCreaturam non esse Dei Filium hinc astruitur, quod non jusserit sibi praedicari Evangelium, quod creatura vanitati subdita sit, quod omnia creaverit, quod legatur genitus, quod tandem tradita fuerit generationis et adoptionis differentia: ubi utraque natura in ipso declaratur.
PL 16, 548C神の子が被造物でないことは、次の点から立てられる。彼が福音を自分に宣べ伝えるよう命じなかったこと、被造物は空しさに服していること、彼がすべてを造ったこと、「生まれた」と読まれること、そして最後に、生まれと養子とされることの違いが伝えられていることである。そこでは、二つの本性が彼において示されている。
Quae tot ac tanta testimonia Apostolici expositione confirmantur. 86. Patuit, ut arbitror, sancte Imperator, neque dissimilem Patri, neque ex tempore esse Dominum Jesum.
PL 16, 548Cこれほど多くの、これほど大きな証言は、使徒の説明によって確かめられる。86. 聖なる皇帝よ、主イエスが父に似ていないのでも、時から存在するのでもないことは、私の考えでは、すでに明らかになった。
Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur, et probemus creaturam non esse Dei Filium: in quo nobis praesentis oraculum lectionis aspirat; audivimus enim legi, dicente Domino: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. LXVI, 15) .
PL 16, 549Aなお、あの冒瀆をも論駁し、神の子が被造物でないことを証明することが残っている。この点では、今朗読された聖句の託宣が我々に息を吹き込んでいる。主が「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ」と言うのが読まれるのを、我々は聞いたからである(マルコ16:15〔底本の引照は LXVI(66)。XVI と読む〕)。
Qui universam creaturam dicit, nullam excipit. Et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, numquid ipse sibi mandaret Evangelium praedicari? Non igitur creatura est, sed creator, qui docendae creaturae discipulis suis mandat officium.
PL 16, 549Aすべての被造物と言う者は、何一つ除かない。それゆえ、キリストを被造物と呼ぶ者たちは、どこにいるのか。もし彼が被造物であるなら、自分自身に福音を宣べ伝えるよう命じるだろうか。それゆえ彼は被造物ではなく、造り主である。被造物を教えるための務めを、弟子たちに命じるのだから。
87. Non creatura Christus: Vanitati enim creatura subjecta est, sicut Apostolus dixit (Rom. VIII, 20) . Numquid ergo Christus subjectus est vanitati? Rursus juxta eumdem Apostolum: Creatura congemiscit et comparturit usque nunc (Ibid., 22) .
PL 16, 549B87. キリストは被造物ではない。使徒が言ったとおり、被造物は空しさに服したからである(ローマ8:20)。ではキリストは空しさに服したのか。また、同じ使徒によれば、「被造物は今に至るまで共にうめき、共に産みの苦しみを味わっている」(ローマ8:22)。
Numquid ergo Christus congemiscit et comparturit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21) .
PL 16, 549Bではキリストは、共にうめき、共に産みの苦しみを味わうのか。彼は我々のうめきを死から解き放ったのである。使徒は言う。「被造物は、朽ちることの隷属から解放されるであろう」(ローマ8:21)。
Videmus igitur magnam inter creaturam et Dominum esse distantiam; quia servitus creatura est; Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini est, ibi libertas (II Cor. III, 17) .
PL 16, 549Bそれゆえ我々は、被造物と主のあいだに大きな隔たりがあることを見る。被造物は隷属であり、主は霊である。しかし主の霊のある所には、自由がある(二コリント3:17)。
88. Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creavit omnia, qui fecit omnia, diceret creaturam? Numquid ipse Dominus se creavit? Si enim lectum est quod per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) : numquid ipse se fecit?
PL 16, 549C88. 誰がこの誤りを持ち込んで、すべてを造った者、すべてを作った者を、被造物と言わせたのか。主が自分自身を造ったというのか。「すべてのものは彼によって作られた。彼なしには、作られたものは何一つなかった」と読まれる以上(ヨハネ1:3)、彼が自分自身を作ったというのか。
Si lectum est, quod negari non potest, quia Deus in sapientia fecit omnia: numquid verisimile videri potest quia in se ipsa est facta sapientia (Psal. CIII, 24) ? 89. Legimus genitum; quia Pater dixit: Ego ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3) .
PL 16, 549C否定できないことだが、「神は知恵においてすべてを作った」と読まれる以上、知恵が自分自身のうちに作られたなどということが、ありそうなことに見えうるだろうか(詩篇103:24)。89. 我々は「生まれた」と読む。父が言ったからである。「私は胎から、明けの明星より前に、汝を生んだ」(詩篇109:3)。
Legimus primogenitum (Matth. I, 25) : Filium, legimus unigenitum (Joan. I, 14) ? primogenitum, quia nemo ante ipsum: unigenitum, quia nemo post ipsum: legimus etiam: Generationem ejus quis enarrabit (Esai. LIII, 8? Generationem, inquit, non creationem.
PL 16, 549C我々は「初子である子」と読み(マタイ1:25)、「独り子」と読む(ヨハネ1:14)〔底本は primogenitum のあとにコロン、unigenitum のあとに疑問符を刷り、句読が乱れている。primogenitum Filium を続けて読んだ〕。初子は、彼の前に誰もいないからであり、独り子は、彼のあとに誰もいないからである。我々はまた読む。「誰がその生まれを語り尽くすだろうか」(イザヤ53:8〔底本は閉じ括弧を欠き、疑問符が括弧の中に入っている〕)。「生まれ」と言い、造られたこととは言わない。
Quid his tantis ac talibus conferri potest. 90. Ostendit etiam Dei Filius distantiam generationis et gratiae, dicens: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17) .
PL 16, 549Dこれほど大きく、これほど優れた証言に、何が並べられうるだろうか。90. 神の子はまた、生まれと恩寵の隔たりを示している。こう言うのである。「私は、私の父、汝らの父のもとへ、私の神、汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。
Non dixit: Ascendo ad Patrem nostrum, sed: Ascendo ad Patremmeum, et Patrem vestrum. Separatio ista diversitatem ostendit, quod illius generator, noster creator sit.
PL 16, 549D彼は「我々の父のもとへ上る」と言わず、「私の父、汝らの父のもとへ上る」と言った〔底本は Patremmeum。Patrem meum と読む〕。この区別は違いを示している。父は彼を生む者であり、我々を造る者だからである。
91. Et addidit: Deum meum, et Deum vestrum; quia licet ipse et Pater unum sint, et illi Pater sit proprietate naturae, nobis Deus Pater coeperit esse per Filium, non naturae jure, sed gratiae; tamen utramque naturam hic significare videtur in Christo et divinitatis et carnis, divinitatis ex Patre, carnis ex matre, illamque ante omnia, istamque ex Virgine.
PL 16, 549D91. また彼は「私の神、汝らの神」と加えた。というのは、彼自身と父は一つであり、父は本性の固有性によって彼の父であって、我々にとっては、神は子を通して、本性の権利によってではなく恩寵によって父となり始めたのであるが、それでもここでは、キリストにおける二つの本性、すなわち神性と肉とを示していると見えるからである。神性は父から、肉は母から。前者はすべてに先立ち、後者はおとめからである。
Denique ante Patrem ut Filius nominavit, Deum postea ut homo nuncupavit. 92. Ubique autem Deum suum quod ex persona dicat hominis, testimonia docent: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ?
PL 16, 550A実に、彼は先に子として父と呼び、あとで人として神と呼んだ。92. 彼が神を自分の神と呼ぶのが人の人格から語っているのだと、あらゆる所で証言が教えている。「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。
Et alibi: De ventre matris meae Deus meus es tu (Ibid., 11) . Et supra quasi homo patitur: et infra homo est, qui ex matris ventre jactatur.
PL 16, 550Aまた別の箇所では、「母の胎から、汝は私の神である」(詩篇21:11)。上の句では人のように苦しみを受け、下の句では、母の胎から投げ出された人である。
Itaque cum dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu; significat cum qui Pater semper erat, ex eo Deum sibi esse, ex quo de ventre matris jactatus est.
PL 16, 550Aそれゆえ、「母の胎から、汝は私の神である」と言うとき、彼は、常に父であった者が、母の胎から投げ出されたそのときから、彼の神であることを意味している〔底本は cum。eum と読む〕。
93. Cum igitur in Evangelio, in Apostolo, in prophetis generationem Christi legerimus, unde audent dicere creatum esse vel factum? Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent.
PL 16, 550B93. それゆえ、福音書にも、使徒にも、預言者たちにも、キリストの生まれを我々は読んだのだから、どうして彼らは、造られた、あるいは作られたと言い張るのか。しかも彼らは、どの点で造られたと読んだのか、どの点で作られたと読んだのかを、よく考えるべきである。
Edoctum est enim Dei Filium de Deo esse genitum, de Deo natum: factum autem in quo legerint, diligenter advertant; non enim Deus factus, sed Deus Dei Filius natus est: postea autem secundum carnem homo factus ex Maria est.
PL 16, 550B神の子が神から生まれた、神から生まれた者であることは、すでに教えられている。「作られた」と彼らがどの点で読んだのかを、よく注意するがよい。神が作られたのではない。神の子である神が生まれたのである。そのあとで、肉に従って、マリアから人として作られたのである。
94. Si mihi non credunt, credant Apostolo dicenti: Postquam vero venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Filium, inquit, suum, non unum de multis: non communem, sed suum.
PL 16, 550B94. 彼らが私を信じないなら、こう言う使徒を信じるがよい。「時が満ちたとき、神は自分の子を遣わした。女から作られ、律法の下に作られた者として」(ガラテヤ4:4)。使徒は「自分の子」と言う。多くのうちの一人ではない。共通の子ではなく、自分の子である。
Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem signavit. Hunc postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis ascriberetur: factum ex muliere per carnis susceptionem: factum sub Lege per observantiam Legis: generatio autem illa coelestis ante Legem, ista post Legem (Conc. Chalcedon. act. I, in exposit. fid. Nic.) .
PL 16, 550C「自分の」と言うとき、彼は永遠の生まれの固有性を示した。その子があとで女から作られたと彼は断言した。作られたことが神性ではなく、体を受け取ったことに帰されるためである。女から作られたとは、肉を受け取ることによって、律法の下に作られたとは、律法を守ることによってである。あの天上の生まれは律法の前にあり、この生まれは律法のあとにある(カルケドン教会会議、第1会期、ニカイア信条の説明の中で)。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 16, 550CDuobus Scripturae locis quibus factus et creatus Christus dicitur, ut satisfaciat sanctus Praesul: illos non nisi secundum naturam hominis ipsi convenire declarat: in quibus etiam praeteritum pro futuro positum esse ex sacrorum codicum auctoritate planum facit.
PL 16, 550Cキリストが「作られた」「造られた」と言われる聖書の二つの箇所について、聖なる司教は答えるために、それらは人の本性に従ってのみ彼に当てはまると明言する。そこで過去が未来の代わりに置かれていることをも、聖なる書物の権威によって明らかにする。
95. Unde et illud vane jactare consuerunt quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus. Imperiti legant totum, et intelligant; sic enim scriptum est: Et Dominum eum fecit, et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis (Act. II, 36) .
PL 16, 550C95. そこで彼らは、「神は彼を主ともキリストとも作った」と書かれているあの句を、むなしく誇示するのが常である。無知な者たちは全体を読み、理解せよ。実に、こう書かれている。「神は彼を主として作り、また、汝らが十字架につけたこのイエスをキリストとして作った」(使徒言行録2:36)。
Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius. 96. Facessat igitur et illud, de quo calumniari solent, et discant quemadmodum dictum sit: Dominus creavit me. (Prov. VIII, 22) .
PL 16, 550C十字架につけられたのは神性ではなく、肉である。確かに、十字架につけられえたもの、それが作られえたのである。それゆえ神の子は、作られたものではない。96. したがって、彼らがいつも言いがかりの種にするあの句についても、言いがかりはやめ、それがどのような意味で言われたかを学ぶがよい。「主は私を造った」(箴言8:22)。
Non dixit: Pater creavit, sed Dominus creavit me. Caro Dominum agnoscit, gloria Patrem significat: creatura nostra Dominum confitetur, charitas Patrem novit. Itaque quis ignoret quia ob causam incorporationis hoc dicitur?
PL 16, 551A「父が造った」とは言わず、「主が造った」と言う。肉は主を認め、栄光は父を指す。我々の被造性は主を告白し、愛は父を知る。それゆえ、これが受肉のゆえに言われていることを、誰が知らないだろうか。
In eo igitur se creatum dicit, in quo et hominem testificatur dicens: Quid me quaeritis occidere hominem, qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VII, 20) ? Hominem dicit, in quo et crucifixus et mortuus, et sepultus est.
PL 16, 551Aしたがって彼は、自分が人であることを証しする、その点において自分が造られたと言うのである。彼は言う。「なぜ汝らは、汝らに真理を語った人である私を殺そうとするのか」(ヨハネ7:20〔この句はヨハネ8:40。引照はミーニュの刷りのまま〕)。彼が「人」と言うのは、その点において十字架につけられ、死に、葬られたからである。
97. Nec dubitandum quod praeteritum posuit, quod erat futurum: haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur.
PL 16, 551A97. 未来であったことを過去形で置いたことを、疑ってはならない。未来のことを、現在のように、あるいは成就したもののように言うのが、預言の慣わしだからである。
Denique in psalmo XXI legisti: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI, 13) ; legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea (Ibid., 19) : quod evangelista de tempore passionis prophetatum esse significat; Deo enim quae sunt futura, praesentia sunt: et ei cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt (Esai. XLV) .
PL 16, 551A実に、あなたは詩篇21篇で読んだ。「肥えた牛が私を取り囲んだ」(詩篇21:13)。また読んだ。「彼らは私の衣を分け合った」(詩篇21:19)。福音書記者は、それが受難の時について預言されたことだと示している。神にとって、未来のことは現在だからであり、すべてをあらかじめ知っている者にとって、来るべきことは成就したことだからである。書かれているとおり、「来るべきことを作った者」(イザヤ45)。
98. Nec mirum si ante saecula fundatum se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempora saecularia.
PL 16, 551B98. 彼が、世々の前に自分が据えられたと言うことも、不思議ではない。あなたは、世の時々の前に予定されたと読んでいるのだから。
Quam vere de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, et interfecit suas hostias: miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam; et misit suos servos, convocans cum altissima praedicatione, dicens: Qui est insipiens declinet ad me (Prov. IX, 1 et seq.) .
PL 16, 551Bこれが受肉について言われたことがいかに真実であるかは、続く句が明らかにする。「知恵は自分のために家を建て、七本の柱を据え、自分の犠牲をほふり、鉢にぶどう酒を混ぜ、自分の食卓を整え、僕たちを遣わし、いと高い宣べ伝えをもって呼び集め、こう言った。『愚かな者は、私のもとに立ち寄れ』」(箴言9:1以下)。
Nonne in Evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse completa, quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce magna clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37) ?
PL 16, 551C福音書において、受肉ののち、これらすべてが成就したのを我々は見るではないか。彼は聖なる饗宴の奥義を執り行い、使徒たちを遣わし、大声で叫んで言った。「渇く者があれば、私のもとに来て、飲め」(ヨハネ7:37)。
Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum. 99. Multa alia documenta praesto esse possent hujusmodi de incarnatione dicta videri: sed non me involvo libris, ne tractatus videatur esse diffusior.
PL 16, 551Cそれゆえ、続く句は先の句に応じており、受肉の全過程が預言の説明によって整えられているのを、我々は見る。99. このような、受肉について言われたと見えるほかの証拠は、まだ多く手元にあるだろう。しかし私は書物に巻き込まれはしない。論述が冗長に見えないようにするためである。
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 16, 551CArianos, si creatum et genitum illis idem sit, Christo inferre injuriam: sin autem illa distare credant, quem legerint genitum, creaturae loco non habendum.
PL 16, 551Cアレイオス派にとって「生まれた」と「造られた」が同じなら、彼らはキリストに不当な害を加えることになる。だが両者が異なると信じるなら、「生まれた」と読んだ者を被造物の位置に置いてはならない。
Hoc Pauli ne creaturae serviatur, prohibentis; Christi tamen se servum esse profitentis, testimonio confirmari: cui potius credendum quam Ario.
PL 16, 551Cこのことは、被造物に仕えることを禁じながら、自らはキリストの僕であると表明するパウロの証言によって確かめられる。アレイオスよりも、パウロを信じるべきである。
Subditur etiam creaturam in Deo non esse, cum simplex sit: nec Filium in creaturae ordinem redigendum; cum in eo Patri complaceat. 100. Nunc ipsos Arianos interrogo, utrum idem putent esse genitum, quod creatum?
PL 16, 551Cさらに、神は単一であるから神のうちに被造物はないこと、また父は子において喜んでいるから子を被造物の序列に引き下げてはならないことが付け加えられる。100. では今、アレイオス派自身に尋ねる。彼らは、生まれた者と造られた者を同じだと考えるのか。
Si enim idem dicunt, nihil utique distat inter generare et creare. Ergo quoniam et nos creati sumus, inter nos et Christum et elementa nulla distantia est. Sed quamvis amentes sint, id tamen non audebunt dicere.
PL 16, 552Aもし同じだと言うなら、生むことと造ることのあいだには、確かに何の隔たりもない。それなら我々も造られたのだから、我々とキリストと諸元素のあいだにはいかなる隔たりもない。だが、彼らがどれほど正気を失っていても、あえてそうは言わないであろう。
101. Postremo ut insipientiae eorum quod verum non est, indulgeam; si nihil, ut putant, distat in verbo: cur non eum quem colunt, meliore appellant nomine? cur verbo non utuntur Patris? cur abjiciunt quod honorificentiae est, assumunt quod injuriae?
PL 16, 552A101. 最後に、彼らの愚かさに、真実でないことまで譲ってやろう。彼らの考えるとおり、言葉の上で何の違いもないとしよう。それなら、なぜ彼らは自分たちが崇める者を、より優れた名で呼ばないのか。なぜ父の言葉を用いないのか。なぜ名誉となるものを捨て、侮辱となるものを取るのか。
102. Si autem distat inter creatum et genitum, ut ego arbitror, cum legerimus genitum, non utique idem et genitum intelligimus et creatum. Dicant igitur generatum ex Patre, ex Virgine procreatum: aut dicant quomodo Dei Filius et genitus et creatus.
PL 16, 552A102. しかし私の考えるとおり、造られたことと生まれたことのあいだに違いがあるなら、我々が「生まれた」と読むとき、生まれたことと造られたことを同じに解するのではない。それなら彼らに言わせよう。父から生み出され、おとめから産み出された、と。あるいは、神の子がどのようにして生まれ、かつ造られたのかを言わせよう。
Una natura, et maxime Deus diversitatem non recipit. 103. Certe facessat nostra sententia: Paulum interrogemus, qui Spiritu Dei plenus has praevidens quaestiones; generaliter contra gentes, specialiter contra Arianos locutus, ait divino judicio eos esse damnatos, qui servirent creaturae potius quam Creatori.
PL 16, 552A一つの本性は、まして神は、多様性を受け入れない。103. 少なくとも我々の見解は措こう。パウロに尋ねよう。彼は神の霊に満たされ、これらの問いを予見して、一般には諸国民に対して、特にはアレイオス派に対して語り、創造主よりも被造物に仕えた者たちは神の裁きによって罪に定められたと言った。
Denique sic habes: Tradidit illos Deus in desideria cordis ipsorum, ut contumeliis afficiant corpora sua inter semetipsos: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 24, 25) .
PL 16, 552B実に、次のようにある。「神は彼らを、その心の欲望に引き渡した。彼らが互いのあいだで自分たちの体を辱めるようにである。彼らは神の真理を偽りに替え、創造主よりも被造物を崇め、これに仕えた。創造主は世々にわたって祝されるべき神である」(ローマ1:24, 25)。
104. Prohibet itaque me Paulus creaturae servire, et Christo admonet serviendum. Non ergo creatura Christus, Paulus, inquit, servus Jesu Christi (Ibid., 1) .
PL 16, 552B104. こうしてパウロは、私が被造物に仕えることを禁じ、キリストに仕えるべきことを諭す。それゆえキリストは被造物ではない。パウロは言う。「イエス・キリストの僕」(ローマ1:1)。
Et bonus servus qui Dominum recognoscit, ipse creaturae servire nos prohibet: quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret?
PL 16, 552Cそして、主を認める善い僕自身が、我々が被造物に仕えることを禁じるのである。もし彼がキリストを被造物と考えていたなら、どうして自分がキリストに仕えることができたであろうか。
Aut igitur desinant colere quem creaturam appellant, aut desinant quem colere se simulant, dicere creaturam; ne sub appellatione cultorum sacrilegia graviora committant.
PL 16, 552Cしたがって彼らは、被造物と呼ぶ者を崇めることをやめるか、崇めるふりをしている者を被造物と呼ぶことをやめよ。崇拝者という名のもとで、いっそう重い冒瀆を犯すことのないためである。
Detestabilior enim domesticus hostis quam extraneus: et gravius scelus ut adversus Christum abutantur Christi nomine. 105. Quem igitur meliorem interpretem quaerimus Scripturarum, quam illum doctorem gentium, vas electionis, electum de persecutoribus?
PL 16, 552C実に、身内の敵は、他人の敵よりも忌まわしい。キリストに逆らってキリストの名を悪用することは、いっそう重い罪である。105. では、聖書のよりよい解釈者を、我々は誰に求めようか。諸国民の教師、選びの器、迫害者の中から選ばれた者にまさる者があろうか。
Qui Jesum persecutus fuerat, fatetur. Legerat utique Salomonem plus quam Arius, et erat peritus in Lege; et ideo quia legerat, non creatum Christum dicit esse, sed genitum. Legerat enim: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) .
PL 16, 552Cイエスを迫害していた者が、〔いまは彼を〕告白している。彼は確かに、アレイオスよりもソロモンを読んでおり、律法に通じていた。それゆえ、読んでいたからこそ、キリストは造られたのではなく、生まれたのだと言う。実に、彼は読んでいた。「彼が語ると、それらは作られた。彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。
Numquid dicto factus est Christus? numquid mandato creatus est Christus? 106. Quomodo autem creatura in Deo esse potest?
PL 16, 552Dキリストは語られることによって作られたのか。命じられることによって造られたのか。106. また、被造物が神のうちにありうるだろうか。
Etenim Deus naturae simplicis est, non conjunctae atque compositae: cui nihil accedat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua: complens omnia, nusquam ipse confusus: penetrans omnia, nusquam ipse penetrandus: ubique totus, eodemque tempore vel in coelo, vel in terris, vel in novissimo maris praesens: visu incomprehensibilis, fatu ininterpretabilis, sensu inaestimabilis, fide sequendus, religione venerandus; ut quidquid religiosus sentiri potest, quidquid praestantius ad decorem, quidquid sublimius ad potestatem, hoc Deo intelligas convenire.
PL 16, 552D実に、神は単一の本性であり、結合され合成された本性ではない。何も加わることがなく、ただ神的なものだけを自らの本性にもつ。すべてを満たしながら、自らはどこでも混じり合わず、すべてに浸透しながら、自らはどこにも浸透されず、至る所に全体としてあり、同時に天にも地にも海の果てにも臨在する。目には捉えがたく、言葉では解き明かしがたく、感覚では測りがたく、信仰によって従うべく、敬虔によって崇めるべき者である。敬虔に思い描きうるもの、美しさにおいてより優れたもの、権能においてより高いもの、それはことごとく神にふさわしいと、あなたが理解するためである。
107. Ergo quia in Filio complacet Pater (Matth. XVII, 5) , crede quia dignus Patre Filius, crede quia a Deo exivit Filius, ut ipse testatur dicens: Ex Deo processi, et veni (Joan. VIII, 42) ; et alibi: A Deo exivi (Joan. XVI, 27) . Qui ex Deo processit, et a Deo exivit, nihil aliud potest habere, nisi quod Dei est.
PL 16, 553A107. それゆえ、父は子において喜んでいるのだから(マタイ17:5)、子は父にふさわしいと信ぜよ。子は神から出たと信ぜよ。彼自身が証しして言うとおりである。「私は神から進み出て、来た」(ヨハネ8:42)。また別の箇所で、「私は神から出た」(ヨハネ16:27)。神から進み出て、神から出た者は、神のものでないものを何一つ持ちえない。
Liber I, Caput XVII
第I巻 第XVII章PL 16, 553BChristum Deum verum esse ex eo probat, quod sit proprius Dei Filius; praemissaque difficultatis suborientis solutione, eamdem rem inde confirmat, quod sit genitus, quodque ex Deo exierit. His subdit Patris ac Filii unitatem operationis ac voluntatis.
PL 16, 553Bキリストが真の神であることを、彼が神に固有の子であることから証明する。生じてくる難点の解決を先に述べたうえで、同じことを、彼が生まれたこと、神から出たことから確かめる。これに、父と子の働きと意志の一体性を加える。
Tum apostolis et Centurione quem cum Arianis contendit, in testimonium adductis Esaiam jungit ac Joannem. 108. Unde non solum Deus, sed etiam verus Deus, verus e vero, et adeo verus, ut ipse sit veritas.
PL 16, 553B次に、使徒たちと、アレイオス派と対比される百人隊長とを証人に立て、イザヤとヨハネを加える。108. それゆえ彼は、神であるだけでなく、真の神、真なる者からの真なる者であり、しかも、彼自身が真理であるほどに真である。
Itaque si nomen quaerimus, veritas est: si majestatem quaerimus naturalem, eo usque Filius Dei verus est, ut et proprius. Scriptum est enim: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum (Rom. VIII, 32) : tradidit utique secundum carnem.
PL 16, 553Cしたがって、名を求めるなら、彼は真理である。本性としての威光を求めるなら、神の子は、固有の子であるほどに真である。実に、こう書かれている。「自分の固有の子を惜しまず、かえって我々のために彼を引き渡した者」(ローマ8:32)。引き渡したのは、確かに肉に従ってである。
Proprietas divinitatis est, veritas proprietatis, misericordia pietatis, oblatio securitatis.
PL 16, 553C固有性は神性に属し、真実は固有性に属し、慈しみは敬虔に属し、献げ物は安心に属する〔各項の属格の関係は定かでない。「〜に属する」と取った〕。
109. Sed ne calumniarentur, quia scriptum est: Tradidit eum Pater; ipse Apostolus alibi dixit: Pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris (Galat. I, 3, 4) ; et alibi: Sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 2) .
PL 16, 553C109. しかし、「父は彼を引き渡した」と書かれていることを、彼らが中傷のよりどころとしないように、使徒自身が別の箇所で言った。「父なる神と、我々の主イエス・キリストから、平和があるように。主は我々の罪のために自らを与えた」(ガラテヤ1:3, 4)。また別の箇所で、「キリストが我々を愛し、我々のために自分自身を引き渡したように」(エフェソ5:2)。
Si ergo et traditus est a Patre, et ipse se tradidit, apparet unam esse operationem, unam esse Patris et Filii voluntatem. 110. Si naturalem ergo majestatem quaerimus, genitus est.
PL 16, 553Cそれゆえ、彼が父によって引き渡され、また自らを引き渡したのなら、働きは一つであり、父と子の意志は一つであることが明らかである。110. したがって、本性としての威光を求めるなら、彼は生まれた者である。
Qui genitum inficiatur, proprium negat: qui proprium abnuit, communem caeteris arbitratur. Sin vero generationis ipsius proprietatem requirimus, ex Deo exivit.
PL 16, 553D生まれた者であることを否定する者は、固有であることを否定する。固有であることを退ける者は、彼を他のものと共通の者と考える。だが、その生まれ自体の固有性を探るなら、彼は神から出たのである。
Nam cum in usu nostro id sit exire quod jam sit, et ex interioribus secretis prodire videatur, quod exire perhibetur: angustis licet sermonibus proprietatem divinae generationis advertimus; ut non ex loco aliquo videatur exisse, sed ut Deus ex Deo, Filius ex Patre; nec videatur coepisse ex tempore, qui ex Patre nascendo prodit, ut dixit ipse qui natus est: Ex ore Altissimi prodii (Eccles. XXIV, 5) .
PL 16, 553D実に、我々の用法では、「出る」とはすでにあるものが出ることであり、「出る」と言われるものは、奥の秘められたところから出てくるように見える。それでも、乏しい言葉によってではあるが、我々は神的な生まれの固有性に気づく。すなわち、彼はどこかの場所から出たように見えるのではなく、神からの神、父からの子として〔出たのであり〕、また、父から生まれることによって出てくる者が、時間の中で始まったようにも見えない。生まれた者自身が言ったとおりである。「私は至高者の口から出た」(集会の書24:5)。
111. Sed si naturam non agnoscunt, si non credunt Scripturis, vel operibus credant. Cui dicit Pater: Faciamus hominem (Gen. I, 26) , nisi ei quem verum Filium sciret? In quo nisi in vero suam imaginem recognosceret?
PL 16, 554A111. だが、彼らが本性を認めず、聖書を信じないのなら、せめて業を信じるがよい。父が「我々は人を作ろう」(創世記1:26)と言うのは、真の子と知っている者に対してでなくて、誰に対してか。真の子のうちでなくて、どこに自らの像を認めるだろうか。
Non est unum adoptivus et verus; nec Filius diceret: Unum sumus (Joan. XVI, 22) ; si se cum vero, qui verus non esset ipse, conferret. Faciamus ergo dicit Pater.
PL 16, 554A養子であることと真の子であることは、一つではない。もし彼自身が真でないのに、自らを真なる者と並べたのなら、子も「我々は一つである」(ヨハネ16:22〔この句はヨハネ10:30。引照はミーニュの刷りのまま〕)とは言わなかったであろう。それゆえ父は「我々は作ろう」と言う。
Qui dixit, verus est: potestne ergo verus non esse ille, qui fecit; et quod dicenti defertur, facienti negatur? 112. Quomodo autem nisi verum Filium sciret, committeret ei voluntatis suae unitatem, et operis veritatem?
PL 16, 554B語った者は真である。では、作った者が真でないことがありえようか。語る者に帰されるものが、作る者には否定されるのか。112. また、真の子と知らなければ、どうして自らの意志の一体性と業の真実とを彼に委ねたであろうか。
Cum enim eadem faciat Filius opera, quae Pater facit, et quos vult vivificet Filius, sicut scriptum est (Joan. V, 19, 21) ; nec differens potestate, et liber est voluntate: ita unitas servatur; quia et virtus Dei in divinitatis proprietate est; et libertas non in aliqua differentia, sed in unitate est voluntatis.
PL 16, 554B実に、子は父が行うのと同じ業を行い、書かれているとおり、子は望む者たちを生かす(ヨハネ5:19, 21)。しかも子は、権能に違いがなく、意志において自由である。こうして一体性が保たれる。神の力は神性の固有性のうちにあり、自由は何らかの違いにではなく、意志の一体性のうちにあるからである。
113. Turbati in freto apostoli, licet adhuc non credentes corde, ubi primum sub pedibus Domini ludere aquas, et inquieto maris aestu deambulantis Domini super aquas intrepida videre vestigia; subitoque navi quae fluctibus turbaretur, ubi eam tamen Christus ascendit; placidata aequora, et elementa conspexere famulantia, verum Dei Filium crediderunt, dicentes: Vere Dei Filius es (Matth. XIV, 25 et seq.) .
PL 16, 554B113. 海上で動揺した使徒たちは、なお心では信じていなかったが、水が主の足もとで戯れ、波立つ海のうねりの上を歩く主の恐れなき足跡を目にするやいなや、また、波に揺さぶられていた舟に、それでもキリストが乗り込んだとき、海原が静まり、諸元素が仕えているのを見て、彼を真の神の子と信じ、言った。「汝はまことに神の子である」(マタイ14:25以下)。
114. Hoc idem Centurio cum aliis qui secum erant, tremefactis mundi cardinibus in passione Domini confitetur: et tu, haeretice, negas! Centurio dicit: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 54) . Erat, inquit Centurio, et Arianus dicit, non erat.
PL 16, 554C114. これと同じことを、百人隊長が、共にいた他の者たちとともに、世界の軸が震え動くなか、主の受難において告白する。それなのに汝、異端者よ、否定するのか。百人隊長は言う。「この人はまことに神の子であった」(マタイ27:54)。百人隊長は「であった」と言い、アレイオス派の者は「ではなかった」と言う。
Ille ergo generationis et veritatem et aeternitatem asserit manu cruentus, sed mente devotus: tu, haeretice, veritatem generationis negas, tempus ascribis. Utinam manus potius quam animam cruentasses!
PL 16, 554Cそれゆえ彼は、手は血に染まっていたが心は敬虔であって、生まれの真実と永遠性を主張する。異端者よ、汝は生まれの真実を否定し、時間を帰する。汝が血に染めたのが、魂よりも手であったならば!
Sed nec manu innocens, et mente feralis, quantum in te est, mortem infers, qui infirmum opinaris; immo, quod gravius est, etsi divinitas vulnus sentire non possit, quod in te tamen est, majestatem suam in Christo, non corpus interficere conaris.
PL 16, 554Cだが汝は、手においても潔白でなく、心は残忍で〔nec manu innocens の係りは定かでない。「手においても潔白でなく」と取った。「手は潔白でも心は残忍で」の意とも読める〕、〔キリストを〕弱い者と思うことで、汝の力の及ぶ限り死をもたらしている。いや、さらに重いことに、神性が傷を感じえないとしても、汝の力の及ぶ限り、キリストの体ではなく、彼の威光を殺そうと企てている。
115. Verum igitur Deum dubitare non possumus, quem verum Dei Filium et carnifices crediderunt, et daemones fatebantur: quorum nunc non testimonia requiruntur, sed tuis tamen sacrilegiis praeferuntur.
PL 16, 554D115. それゆえ我々は、死刑執行人たちさえ神の真の子と信じ、悪霊たちも告白していた者を、真の神であると疑うことはできない。彼らの証言は今は求められてはいないが、それでも汝の冒瀆よりは重んじられる。
Illos nominavimus, ut erubesceres divina quoque responsa adhibuimus, ut crederes. 116. Clamat Dominus per Esaiam: Servientibus mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt per Deum verum (Esai. LXV, 16) .
PL 16, 555A我々が彼らを挙げたのは、汝が恥じ入るためであり、神的な託宣をも引いたのは、汝が信じるためである。116. 主はイザヤを通して叫ぶ。「私に仕える者たちには、新しい名が付けられる。それは地の上で祝される。彼らは真の神を祝し、地の上で誓う者たちは、真の神によって誓う」(イザヤ65:16)。
Haec, inquam, dixit Esaias, quando vidit majestatem ejus. Hoc in Evangelio designatur, quod majestatem viderit Christi, et locutus sit de eo.
PL 16, 555Aイザヤがこれを言ったのは、彼の威光を見たときだ、と私は言う。福音書では、彼がキリストの威光を見て、彼について語ったと示されている。
117. Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Joannes in epistola sua dicens: Scimus quia Filius Dei apparuit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Patrem, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo Domino nostro.
PL 16, 555A117. さらに、福音書記者ヨハネがその手紙に何を書いたかを受け取れ。彼は言う。「我々は知っている。神の子が現れ、我々に感覚〔ここでは理解する力の意〕を与えた。それは、我々が父を知り、その真の子、我々の主イエス・キリストのうちにいるためである」。
Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20) . Verum Joannes Filium Dei, et verum Deum dicit: ergo si verus Deus, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum atque dissimile.
PL 16, 555B「これが真の神、永遠の生命である」(一ヨハネ5:20)。ヨハネは彼を真の神の子と言い、真の神と言う。それゆえ、真の神であるなら、確かに造られたものではなく、欺くものも飾り立てたものも何一つ持たず、混濁したもの、似ていないものも何一つない。
Liber I, Caput XVIII
第I巻 第XVIII章PL 16, 555BIn Nicaena definitione Arianos errores, ne quem decipiant, commemorari. Iidem cum anathemate suo referuntur, quod non modo Nicaeae latum dicitur, sed et Arimini semel ac iterum.
PL 16, 555Bニカイアの定式において、誰も惑わされないよう、アレイオス派の誤りが挙げられる。同じ誤りが、そのアナテマとともに述べられる。このアナテマは、ニカイアにおいてだけでなく、アリミヌムでも一度ならず二度、宣告されたと言われる。
118. Deus igitur ex Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ex Patre natus, non factus, unius substantiae cum Patre.
PL 16, 555B118. それゆえ、「神からの神、光からの光、真の神からの真の神であり、父から生まれ、作られたのではなく、父と同一実体である」〔ニカイア信条の句〕。
119. Sic nempe nostri secundum Scripturas dixerunt Patres, qui etiam sacrilega dogmata ideo suis inserenda putavere decretis, ut Arii perfidia ipsa se proderet; ne quasi fucis quibusdam et coloribus illita velaretur.
PL 16, 555C119. このように実に、聖書に従って我々の教父たちは語った。彼らは、冒瀆的な教説までも自分たちの決定に挿入すべきだと考えたが、それはアレイオスの背信がおのずと露わになるためであり、いわば何らかの染料や彩色を塗られて覆い隠されることのないためであった。
Fucum enim faciunt, qui non audent explicare quod sentiunt. Censorie itaque impietas Ariana non expositione reseratur, sed damnatione detegitur; ut qui curiose gestit audire, prius damnatam cognosceret, ne laberetur, quam expositam audiret, ut crederet.
PL 16, 555C実に、自分の考えを敢えて説明しない者たちは、まやかしを作る。それゆえアレイオス派の不敬虔は、検閲官の裁きのように、説明によってではなく断罪によって暴かれる。それは、好奇心から聞きたがる者が、信じてしまうほどに説明されたものを聞く前に、まず断罪されたものとして知り、足を滑らせないためである。
120. Eos, inquit, qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat: et qui ex nihilo factum, aut ex alia substantia vel οὐσίᾳ dicunt esse, aut mutabilem, aut convertibilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
PL 16, 556A120. 「『かつて、いなかった時があった』『生まれる前にはいなかった』と言う者たち、また神の子が無から作られた、あるいは他の実体またはウーシア〔ギリシア語。実体〕からある、あるいは変化しうる、変わりうると言う者たちを、公同の使徒的な教会はアナテマとする」と、それは言う。
121. Accepisti, sancte Imperator, eos qui talia asserunt, jure damnatos. Non humana industria, non composito aliquo trecenti decem et octo, ut supra pressius dixi (Prolog. n. 5) , episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis Dominus Jesus suo probaret se adesse concilio; Crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus.
PL 16, 556A121. 聖なる皇帝よ、あなたは、そのようなことを主張する者たちが正当に断罪されたことを受け取った。人間の努力によるのでも、何らかの申し合わせによるのでもなく、三百十八人の司教が、先に簡潔に述べたとおり(序 5)、会議に集まった。それは、主イエスが、その数のうちに、自らの受難のしるしと名とによって、自分の会議に臨在することを証しするためである。三百人の司教には十字架が、十八人の司教にはイエスの名がある〔ギリシア文字の数価で、十字架の形の文字が三百、イエスの名の頭の二文字が十八に当たる〕。
122. Hoc et in Ariminensi concilio habuit prima confessio, et post Ariminense concilium secunda correctio. Confessionem epistola ad imperatorem Constantium missa testatur, correctionem secuta concilia confitentur.
PL 16, 556B122. このことを、アリミヌムの教会会議においても、最初の告白が備えており、アリミヌムの教会会議のあとには、二度目の訂正が備えていた。告白は、皇帝コンスタンティウスに送られた書簡が証言し、訂正は、後に続いた会議が認めている。
Liber I, Caput XIX
第I巻 第XIX章PL 16, 556BUbi Ario primum e memoratis erroribus attribuit, eumdem refellit Joannis testimonio, ac e re nata tragicam haeresiarchae mortem describit. Mox singillatim reliquas ejusdem blasphemias expendit et confutat.
PL 16, 556B前に挙げた誤りのうち、まず第一のものをアレイオスに帰し、ヨハネの証言で彼を論駁し、そこから異端の首領の悲惨な最期を描く。続いて、彼の他の冒瀆を一つずつ吟味し、論破する。
123. Arius ergo dicit: Erat quando non erat; sed Scriptura dicit, Erat, non dicit, non erat. Denique Joannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1) .
PL 16, 556C123. アレイオスは言う。「かつて、いなかった時があった」。だが聖書は「あった」と言うのであって、「いなかった」とは言わない。実にヨハネは書いた。「初めに言葉があり、言葉は神と共にあり、言葉は神であった。これは初めに神と共にあった」(ヨハネ1:1)。
Ecce quoties erat et nusquam dixit quod non erat. Cui ergo credimus? Joanni in Christi pectore recumbenti, an Ario inter effusa se sua viscera volutanti; ut agnosceremus similem Judae proditoris Arii quoque fuisse perfidiam, quem similis poena damnavit?
PL 16, 556C見よ、何度「あった」と言い、「いなかった」とは一度も言わなかったことか。では、我々は誰を信じるのか。キリストの胸にもたれたヨハネか、それとも流れ出た自分の内臓の中でのたうつアレイオスか。それは、裏切り者ユダの背信と同じ背信がアレイオスにもあったと、我々が認めるためであり、同じ刑罰が彼を断罪したのである。
124. Effusa sunt enim et Arii viscera, pudet dicere ubi, atque ita crepuit medius, prostratus in faciem; ea quibus Christum negaverat, foeda ora pollutus.
PL 16, 557A124. 実に、アレイオスの内臓もまた流れ出た。どこでかを言うのは恥ずかしい。こうして彼は、うつ伏せに倒れて真ん中から裂けた。キリストを否んだその口を汚して〔ea quibus … ora の係りは定かでない。キリストを否んだ口をおぞましく汚された、と解した〕。
Crepuit enim, sicut etiam de Juda Petrus apostolus dixit (Act. I, 18) , quia possedit agrum de mercede injustitiae, et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus.
PL 16, 557A実に彼は裂けた。使徒ペトロがユダについて言ったとおりである。「彼は不義の報酬で畑を手に入れ、うつ伏せに倒れて真ん中から裂け、その内臓がことごとく流れ出た」(使徒言行録1:18)。
Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum; ut idem subirent supplicium qui eumdem Dominum negaverunt; et qui eumdem Dominum prodiderunt. 125. Veniamus ad alia.
PL 16, 557A冒瀆が等しいところで、等しい刑罰の実例が現れたのだから、この死は偶然ではない。同じ主を否んだ者と、同じ主を裏切った者とが、同じ刑罰を受けるためである。125. 他の点に移ろう。
Arius dicit: Antequam nasceretur, non erat: sed Scriptura dicit omnia esse per Filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius, quando et ante, haec utique duo verba tempus ostendunt.
PL 16, 557Aアレイオスは言う。「生まれる前にはいなかった」と。だが聖書は、万物が子を通してあると言う。では、いなかった者が、どうして他のものにあることを与えたのか。また、不敬虔な者が「いつ」「以前」と言うとき、この二語は確かに時間を示している。
Quomodo ergo negant tempus ante Filium, et volunt prius fuisse quae temporis sunt: cum idipsum, quando et ante et aliquando non fuisse, sit temporis? 126. Arius dicit ex nihilo Dei Filium.
PL 16, 557Bでは、どうして彼らは、子の前に時間があることを否定しながら、時間に属するものが先にあったとするのか。「いつ」「以前」「かつていなかった」ということ自体が、時間に属するのに。126. アレイオスは、神の子は無からだと言う。
Quomodo ergo Dei Filius? quomodo paterno generatus ex utero? quomodo eructatum ex corde Verbum legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili Patris intelligatur, ut scriptum est, prodiisse secreto?
PL 16, 557Bでは、どうして神の子なのか。どうして父の胎から生まれた者なのか。どうして言葉が心から吐き出されたと読まれるのか。それは、書かれているとおり、父のもっとも内奥の、計り知れない秘められたところから出たことを理解させるためでなくて何であろうか。
Filius enim aut per adoptionem, aut per naturam est: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia (Psal. XLIV, 1) ? 127. Non habet Filium, qui nescit unde sit.
PL 16, 557B実に子とは、養子縁組によるか、本性によるかである。我々が子と呼ばれるのは養子縁組により、彼は本性の真実によって〔子〕である。では、無からすべてを作った者が、どうして無からなのか(詩篇44:1〔この引照は前の「心から吐き出された言葉」の句に当たり、ここの文には合わない。ミーニュの刷りの位置のまま〕)。127. 子がどこから来たかを知らない者は、子を持っていない。
Denique nec Judaei habebant Filium, quia unde esset nesciebant. Et ideo dixit his Dominus: Nescitis unde veni (Joan. VIII, 14) ; et infra: Neque me nostis, neque Patrem meum scitis (Ibid. 19) .
PL 16, 557C実に、ユダヤ人たちも子を持っていなかった。彼がどこから来たかを知らなかったからである。それゆえ主は彼らに言った。「汝らは、私がどこから来たかを知らない」(ヨハネ8:14)。また下で、「汝らは私を知らず、私の父をも知らない」(ヨハネ8:19)。
Qui enim negat ex Patre Filium, nec Patrem ex quo est Filius, novit: neque Filium novit; quia Patrem nescit (Galat. IV, 5) . 128. Arius dicit: Ex alia substantia. Quae igitur alia substantia aequatur Dei Filio, ut ex ipsa Dei Filius sit?
PL 16, 557C実に、子が父からであることを否定する者は、子がそこから出ている父をも知らず、子をも知らない。父を知らないからである(ガラテヤ4:5〔引照は内容と合うか定かでない。ミーニュの刷りのまま〕)。128. アレイオスは言う。「他の実体から」と。では、どのような他の実体が神の子に等しいというのか。神の子がその実体からであるとするほどに。
Aut quomodo reprehendunt quia nos in Deo aut οὐσίαν Graece, aut Latine substantiam dicimus, cum ex alia dicendo substantia Dei esse Filium, etiam ipsi substantiam Dei esse confirment?
PL 16, 557Cそれとも、我々が神について、ギリシア語ではウーシア〔ギリシア語。実体〕、ラテン語では実体と言うのを、彼らはどうして非難するのか。神の子が他の実体からであると言うことで、彼ら自身も神に実体があると確認しているのに。
129. Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur; quia et οὐσίαν Graece, et Latine substantiam frequenter Scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus (II Petr. I, 4) , divinae consortes fieri naturae.
PL 16, 557C129. だが、もし彼らが実体、あるいは神の本性という名について何か言おうとするなら、容易に論破される。聖書は、ギリシア語のウーシア〔ギリシア語。実体〕も、ラテン語の実体も、しばしば言及しているからである。また、読むとおり、ペトロは我々が神の本性にあずかる者となることを望んでいる(二ペトロ1:4)。
Quod si ex alia substantia Filium dicent, ipsi se revincunt, et verbum substantiae quod metuunt confitendo, et Filium creaturis quibus praeferre se simulant, conferendo. 130. Arius dicit creaturam Dei Filium, non sicut caeteras creaturas.
PL 16, 557Dもし彼らが子を他の実体からと言うなら、自ら論破されるのである。彼らが恐れる実体という語を告白することによって、また、自分たちが〔子を〕優先させると見せかけている被造物と、子とを比べることによって。130. アレイオスは、神の子は被造物であるが、他の被造物のようではないと言う。
Quae enim creatura non sicut alia creatura non est? Homo non ut Angelus, terra non ut coelum, sol non ut aqua, lumen non ut tenebrae. Nihil ergo praeferendo donavit, sed ad simplices decipiendos misero colore fraudem suae impietatis obduxit.
PL 16, 558A実に、他の被造物のようではない、ということのない被造物が、どこにあろうか。人は天使のようではなく、地は天のようではなく、太陽は水のようではなく、光は闇のようではない。それゆえ彼は、〔子を〕優遇することによって何も与えたのではなく、素朴な者たちを欺くために、みじめな彩りで自分の不敬虔の欺瞞を覆ったのである。
131. Arius dicit mutabilem et convertibilem Dei Filium. Quomodo ergo Deus, si mutabilis; cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, et non sum mutatus (Malac. III, 6) ?
PL 16, 558A131. アレイオスは、神の子は変化しうる、変わりうると言う。では、変化しうるなら、どうして神なのか。神自身が「私はある、私はある。私は変化していない」と言ったのに(マラキ3:6)。
Liber I, Caput XX
第I巻 第XX章PL 16, 558AOptat ad se mundandum ut olim ad Esaiam Seraphim aliquem advolare; immo vero ad se, ad Imperatorem aliosque lectores suos Christum invitat: ac tandem Dominico poculo mystice designato, ut ejus virtute Gratianus caeterique fideles inebrientur, petit.
PL 16, 558A自らを清めるために、かつてイザヤのもとにセラフィムの一人が飛んできたように〔飛んでくることを〕願う。いや、むしろ自分に、皇帝に、そのほかの読者たちに、キリストを招く。そして最後に、主の杯を奥義の意味で示し、その力によってグラティアヌスと他の信ずる者たちが酔うように、と求める。
132. Verum nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de Domino praemittit Esaias dicens: O miser ego, et compuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem immunda labia habentis; vidi Dominum Sabaoth (Esai. VI, 5) .
PL 16, 558B132. だが今、私は、主について預言しようとしてイザヤが前置きした、あの預言の言葉を告白しなければならない。イザヤは言う。「ああ、私はみじめだ、心を刺された者だ。私は汚れた唇を持つのに、汚れた唇を持つ民の真ん中にも住んでいる。私は万軍の主を見た」(イザヤ6:5)。
Ergo si Esaias miserum se dicit, qui vidit Dominum Sabaoth: quid ego de me dicam, qui cum immunda labia habeam, cogor de Dei generatione tractare?
PL 16, 558Bそれゆえ、万軍の主を見たイザヤが自らをみじめだと言うなら、私は自分について何と言おうか。汚れた唇を持つのに、神の生まれについて論じることを余儀なくされているのだから。
Quo igitur de iis quae metuo, locuturus erumpo; cum David de iis quae sciat ori suo custodiam petat (Psal. XXXVIII, 2) ?
PL 16, 558Bそれなのに私は、恐れていることについて語ろうとして、どこへ突き進んでいるのか。ダビデでさえ、知っていることについて、自分の口の見張りを願ったのに(詩篇38:2)。
O si mihi quoque unus de Seraphim candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit, utriusque forcipe deferens Testamenti, immunda adurat labia!
PL 16, 558Cああ、セラフィムの一人が、私にも、神の祭壇から取ったあの白熱した炭を、両方の契約の火ばさみで運んで、私の汚れた唇を焼いてくれたなら!
133. At quia tunc Seraphim descendit in figura ad prophetam (Esai. VI, 6) : tu autem, Domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, non per legatum, neque per nuntium, sed ipse per te, ab occultis meis conscientiam meam mundes; ut ego quoque dudum immundus, sed jam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam, dicens: Psallam tibi in cithara, Deus Israel: gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. VII, 22, 23) .
PL 16, 558C133. だが、あのときセラフィムは象りにおいて預言者のもとに降ったのだから(イザヤ6:6)、汝、主よ、奥義が啓示されて肉において我々のもとに来た汝は、使者によってでも伝令によってでもなく、汝自身によって、私の隠れたものから私の良心を清めよ。かつては汚れていた私も、いまや汝の慈しみによって、信仰によって清い者となり、ダビデのあの歌を歌い、こう言うためである。「神よ、イスラエルの神よ、私は琴で汝に歌おう。私が汝に歌うとき、私の唇は喜ぶ。汝が贖った私の魂もまた」(詩篇7:22, 23〔この句は詩篇70:22–23。引照はミーニュの刷りのまま〕)。
134. Itaque, Domine, calumniatores tuos et hostes relinquens, confer te ad nos; et sanctifica aures principis Gratiani, omniumque praeterea quorum in manus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta aures; necubi auditae perfidiae sordes resideant.
PL 16, 558C134. それゆえ主よ、汝を中傷する者たちと敵を後に残し、我々のもとへ身を移せ。君主グラティアヌスの耳を聖別し、さらに、この小著が手に渡るすべての人の耳も、私のために空いたものとして備えよ。聞いた背信の汚れが、どこにも残らないように。
Emunda ergo, emunda aurem non fontanis poculis, nec fluviali haustu, nec susurro praetermeantis rivuli: sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) .
PL 16, 558Dそれゆえ清めよ、耳を清めよ。泉の杯によってでも、川の流れを飲むことによってでも、そばを流れ過ぎる小川のささやきによってでもなく、水の代わりに働く言葉によって。水の輝きにまさって澄み、どんな雪よりも清い言葉によってである。すなわち、汝が言ったあの言葉によって。「汝らの罪が緋色のようであっても、私は雪のように白くする」(イザヤ1:18)。
135. Est etiam poculum quo secreta mentis mundare consuevisti, poculum non naturae veteris, nec ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum in terram, expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno.
PL 16, 559A135. 汝が精神の秘められたところを清めるのを常としてきた杯もある。それは古い本性の杯でも、ありふれたブドウの木によるものでもなく、天から地へもたらされた新しい杯であり、あの異郷の房から搾られたものである。ブドウの実がブドウの木から垂れるように、あの房は肉において十字架の木から垂れた。
Ex hoc ergo botryone est vinum quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit.
PL 16, 559Aそれゆえ、この房から、人の心を喜ばせるぶどう酒が出る。それは節度を酔わせ、信仰とまことの宗教の酔いを香らせ、貞潔の酔いを注ぎ込む。
136. Hoc igitur vino, Domine meus, domini aures Augusti mentis emunda, ut sicut vino naturali homines inebriati, quietem diligunt, timorem mortis expellunt, injurias non sentiunt, aliena non quaerunt, suorum obliviscuntur: ita etiam vino tuo crapulatus, pacem diligat, et fidei exsultatione securus, mortem infidelitatis ignoret, patientiam charitatis exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum est: Relinque omnia tua, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .
PL 16, 559A136. それゆえ、わが主よ、このぶどう酒によって、主なるアウグストゥスの精神の耳を清めよ〔底本の語順は domini aures Augusti mentis。「主たるアウグストゥスの、精神の耳」と取った。ミーニュの脚注は、若干の写本が Domine, aures augustae mentis(主よ、威厳ある精神の耳を)と読むとし、それを適切さに劣るとする〕。自然のぶどう酒に酔った人々が、安らぎを愛し、死の恐れを追い払い、侮辱を感じず、他人のものを求めず、自分のものを忘れるように、彼もまた汝のぶどう酒に酔って、平和を愛し、信仰の歓喜によって安んじ、不信仰の死を知らず、愛の忍耐を示し、他人の冒瀆に加わらず、信仰を自分の愛する者たち〔子ら〕よりも優先するように。書かれているとおり、「汝のすべてを捨て、来て、私に従え」(マタイ19:21)。
137. Hoc vino, Domine Jesu, sensus etiam nostros dilue, ut te adoremus, te colamus visibilium et invisibilium creatorem. Non potes ergo invisibilis aut bonus non esse, qui id etiam tuis operibus contulisti.
PL 16, 560A137. このぶどう酒によって、主イエスよ、我々の感覚をも洗え。我々が、見えるものと見えないものの造り主である汝を礼拝し、汝を崇めるためである。それゆえ汝は、見えない者でないことも、善い者でないこともありえない〔invisibilis aut bonus non esse の係りは定かでない。見えないものと善いものを造った者は自ら見えず善い、の意と取った〕。汝はそれを、汝の業にまで与えたのだから。
Liber II, Prooemium
第II巻 冒頭PL 16, 559C[0559] Ambrosius libro superiori hunc adjecturus, duodecim nomina Filii Dei primo trifariam divisa non ejus tantum, sed Patris etiam aeternitatem probare docet.
PL 16, 559C〔序〕アンブロシウスは、前の巻にこの巻を加えようとして、神の子の十二の名をまず三つに分けたうえで、それが彼の永遠性だけでなく、父の永遠性をも証明することを教える。
Mox eadem cum duodecim sacerdotalis vestis lapidibus cursim comparans, quam necessario conjungenda sint, inducta ipsorum nova distributione patefacit. Deinde ad propositam comparationem rediens, allegorice memorati amictus texturam ac lapillos laudat.
PL 16, 559C次に、同じ名を祭司の衣の十二の石と手短に比べ、それらが必然的に結び付けられねばならないことを、それらの新しい区分を導入して明らかにする。それから、提示した比較に戻り、先に述べた外衣の織りと小石を寓意的にたたえる。
Hinc mystica etiam geminae divisionis ratione allata, institutam comparationem pergit exponere; ex qua fidem operibus colligens attexendam esse, contractam ejusdem fidei de Filio descriptionem subdit.
PL 16, 559Cここから、二重の区分の奥義の意味での理由をも挙げて、始めた比較を説明し続ける。その比較から、信仰に業を織り合わせねばならないことを引き出し、同じ信仰の、子についての簡潔な記述を付け加える。
1. Satis, ut arbitror, libro superiore, sancte Imperator, edoctum est sempiternum esse Dei Filium, non dissimilem Patri, genitum, non creatum: Deum quoque verum Dei Filium Scripturarum lectionibus approbavimus, et apertis majestatis suae indiciis designatum.
PL 16, 559C1. 聖なる皇帝よ、前の巻で、神の子はとこしえの者であり、父に似ていないことはなく、生まれた者であって造られたのではないことは、私の考えでは十分に教えられた。また我々は、神の子が真の神であることも、聖書の読解によって承認し、彼の威光の明白なしるしによって示した。
2. Itaque quamvis ista ad fidem copiose redundantia sint, quod a fontis meatu magnitudo plerumque decurrentis fluminis aestimatur; tamen quo purius niteat fides nostra, tripartito videtur derivanda distinctio.
PL 16, 559D2. それゆえ、流れ下る川の大きさはたいてい水源の流れから測られるのであって、これらは信仰のために豊かにあふれてはいるが、それでも、我々の信仰がより純粋に輝くために、区別は三つに分けて導き出されるべきだと思われる。
Sunt enim evidentia indicia quae proprietatem deitatis ostendant: sunt quae similitudinem Patris et Filii: sunt etiam quae perspicuam divinae majestatis exprimant unitatem.
PL 16, 559D実に、神性の固有性を示す明白なしるしがあり、父と子の似ていることを示すものがあり、さらに、神的な威光の明らかな一体性を表すものもある。
Proprietatis itaque sunt, generatio, Deus, Filius, Verbum: similitudinis, splendor, character, speculum, imago: unitatis aeternae, sapientia, virtus, veritas, vita.
PL 16, 560Cそれゆえ、固有性に属するのは、生まれ、神、子、言葉。似ていることに属するのは、輝き、刻印、鏡、像。永遠の一体性に属するのは、知恵、力、真理、生命。
3. Haec indicia ita Dei Filium signant, ut ex his et sempiternum Patrem esse cognoscas, nec ab eo Filium discrepantem.
PL 16, 560C3. これらのしるしは神の子をこのように示すので、あなたはそこから、父もとこしえの者であること、子が父と食い違わないことを知る。
Ex eo enim qui est, generatio; ex sempiterno Deus, ex Patre Filius, ex Deo Verbum, splendor gloriae, character substantiae, speculum Dei, majestatis imago, de bono bonitas, de sapiente sapientia, de forti virtus, de vero veritas, de vivente vita.
PL 16, 560C実に、「ある」者からは生まれ、とこしえの者からは神、父からは子、神からは言葉、栄光の輝き、実体の刻印、神の鏡、威光の像、善なる者からは善、知恵ある者からは知恵、強い者からは力、真なる者からは真理、生きる者からは生命が出る。
Concordant igitur Patris et Filii indicia, quibus non discrepare inter se, sed unius majestatis esse nemo dubitaverit. Quorum singulorum proferremus exempla nominum, nisi coarctandi sermonis studio teneremur.
PL 16, 560Cこうして父と子のしるしは一致する。それらによって、両者が互いに食い違わず、一つの威光に属することを、誰も疑わないであろう。そのひとつひとつの名の例を挙げることもできようが、言葉を切り詰める配慮に縛られている。
4. His duodecim tamquam lapidibus pretiosis fidei columna consurgit. Hi sunt enim pretiosi illi lapides (Exod. XXVIII, 17 et seq.) , sardius, jaspis, smaragdus, chrysolithus, et caeteri, quibus sancti Aaron, illius utique qui figuram gerit Christi, veri scilicet vestimentum sacerdotis intexitur: circumdati auro lapides, et insculpti de nominibus filiorum Israel, duodecim lapides sibi invicem cohaerentes.
PL 16, 560D4. この十二のものによって、あたかも貴い石によるように、信仰の柱が立ち上がる。実に、これらこそ、あの貴い石、紅玉髄、碧玉、エメラルド、貴かんらん石、その他であり(出エジプト記28:17以下)、キリスト、すなわちまことの祭司の象りを帯びる聖なるアロンの衣は、これらによって織り込まれる。金で囲まれ、イスラエルの子らの名を刻まれた、互いにつながった十二の石である。
Nam si eos aliquis separet atque secernat, omnis fidei structura dissolvitur. 5. Itaque principium fidei nostrae est scire quo genitus est Dei Filius: si genitus non est, nec Filius est. Nec satis est dixisse Filium, nisi et unigenitum Filium designaveris.
PL 16, 560Dもし誰かがそれらを分け、切り離すなら、信仰の構造はすべて崩れる。5. それゆえ我々の信仰の始まりは、神の子が生まれた者であることを知ることである〔底本は quo。quod と読む〕。生まれた者でないなら、子でもない。「子」と言うだけでは足りない。「独り子」と示さなければならない。
Si creatura est, Deus non est: si Deus non est, nec vita est: si non est vita, nec veritas est. 6. Ergo tria illa, id est, generatio, Filius, unigenitus, principaliter et proprie indicant ex Deo Filium.
PL 16, 561A被造物であるなら、神ではない。神でないなら、生命でもない。生命でないなら、真理でもない。6. それゆえ、あの三つ、すなわち生まれ、子、独り子は、主として、また固有に、子が神からであることを示す。
7. Tria sequentia, id est, Deus, vita, veritas, virtutem ejus manifestant, qua condidit et fecit subsistere creaturam: In ipso enim vivimus, movemur et sumus, sicut Paulus dixit (Act. XVII, 28) .
PL 16, 561A7. 続く三つ、すなわち神、生命、真理は、彼の力を明らかにする。その力によって彼は被造物を創り、存立させた。パウロが言ったように、「我々は彼のうちに生き、動き、存在する」(使徒言行録17:28)。
Et ideo in illis tribus proprietas Filii, in istis aliis paternae ac Filii operationis unitas declaratur.
PL 16, 561Aそれゆえ、あの三つでは子の固有性が、これら別の三つでは父と子の働きの一体性が示される。
8. Imago quoque et splendor et character dicitur Dei Filius, quia haec incomprehensibilem et investigabilem paternae majestatis divinitatem in Filio, et expressam similitudinem revelarunt. Haec quoque tria videmus ad similitudinem pertinere.
PL 16, 561A8. 神の子は、像、輝き、刻印とも呼ばれる。これらが、理解を超え究めがたい父の威光の神性を子において啓示し、またはっきりと表された似ていることを啓示したからである。この三つも、似ていることに属すると我々は見る。
9. Reliquum est, virtus, sapientia, justitia; ut his singulis operationibus aeternitas probaretur.
PL 16, 561B9. 残るのは、力、知恵、正義である。これら一つ一つの働きによって、永遠性が証明されるためである。
10. Hoc igitur est illud vestimentum pretiosis lapidibus adornatum, hic veri amictus est sacerdotis, haec vestis nuptialis; hic textor propheticus, qui bene noverit ista contexere.
PL 16, 561B10. これこそ、貴い石で飾られたあの衣であり、これがまことの祭司の外衣、これが婚礼の衣である。ここに預言者的な織り手がいる。これらを巧みに織り合わせることを知る者である。
Neque vilis ista textura est, de qua Dominus dicit per prophetam: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam (Job. XXXVIII, 36) . Nec communes isti lapides, lapides, ut legimus, supplementi: omnis enim in eo perfectio est, si nihil desit.
PL 16, 561Bこの織物は、価値の低いものではない。主は預言者を通してそれについて言う。「誰が女たちに織物の知恵を与えたか」(ヨブ記38:36)。またこれらの石は、ありふれたものでもない。読むとおり、補充の石である。何も欠けていないなら、そこにこそすべての完全さがあるからである。
Lapides compositi et circumdati auro, intelligibili scilicet natura; si eos bene mens nostra componat, naturalisque sensus probabili ratione compaginet.
PL 16, 561C石は組み合わされ、金で、すなわち知性によって捉えられる本性で囲まれている。我々の精神がそれらをよく組み合わせ、自然な感覚が、認めうる理由づけによって結び合わせるなら。
Denique quam non mediocres lapides sint, lectio docet (Exod. XXXV, 27) , quod cum alii alia viliora deferrent; istos tamen lapides super humeros suos religiosi principes attulerunt, ex quibus fecerunt rationale, opus textile (Ibid.) .
PL 16, 561C実に、これらの石がいかに並のものでないかは、聖書の読みが教える(出エジプト記35:27)。他の者たちがより安価な別のものを持ってきたときにも、敬虔な君侯たちはこれらの石を自分の肩に載せて運び、そこから胸当て、織り物の作品を作ったのである(出エジプト記35:27)。
Textile enim opus est, quando fidei facta concordant. 11. Nec me aliquis errare putet, quia supra tripartitam de quaternis, subter vero quadripartitam de ternis feci distinctionem. Boni operis gratia per diversas plus placet formas.
PL 16, 561C実に、信仰と行いが一致するとき、それは織り物の作品である。11. 誰も、私が誤っていると思ってはならない。上では四つずつについて三つに分ける区別を、下では三つずつについて四つに分ける区別を行ったからである。善い作品の優美さは、さまざまな形を通して、いっそう喜ばれる。
Bona enim et illa quae textrinum indumenti sacerdotalis ostendit, vel lex scilicet, vel Ecclesia, quae binas vestes fecit viro suo, sicut scriptum est (Prov. XXXI, 22 et seq.) : unam operis, alteram mentis, fidei intexens factorumque velamina.
PL 16, 562A実に、祭司の衣の織りを示すもの、すなわち律法か教会かも、よい。教会は、書かれているとおり、夫のために二着の衣を作った(箴言31:22以下)。一つは行いのため、もう一つは精神のためであり、信仰と行いの覆いを織り込んでいる。
Itaque alibi, sicut legimus, aurum praetexit, et postea hyacinthum ac purpuram cum cocco subjungit et bysso.
PL 16, 562Aそれゆえ別の箇所では、読むとおり、まず金を織り込み、その後に青紫、紫、緋と亜麻布を続けて付ける。
Rursus alibi ex hyacintho et caeteris prius flosculos format, aurumque subnectit, et unus est habitus sacerdotis; ut iisdem coloribus micans, gratiae decorisque diversitas ordinis diversitate resplendeat.
PL 16, 562Aまた別の箇所では、まず青紫やその他の糸で小さな花を形づくり、金を結び付ける。それでも祭司の姿は一つである。同じ色で輝きながら、優美と麗しさの多様が、順序の多様によって照り映えるためである。
12. Itaque ut etiam rationis typicae series digeratur, auro et argento probabili non est dubium eloquia Domini designari, quibus fides constat.
PL 16, 562A12. それゆえ、予型的な説明の連なりをも整理するなら、金と、試された銀とによって、信仰の成り立つ主の言葉が示されることに疑いはない〔probabili は argento に係り、「試された」の意と取った。次に引く詩篇11:7 の「火で試された銀」に当たる〕。
Scriptum est enim: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .
PL 16, 562B実に、こう書かれている。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地で試され、七倍に精錬された」(詩篇11:7)。
Hyacinthus autem aeris habet similitudinem, quem spiramus, et cujus carpimus flatum: purpura quoque speciem aquarum exprimit: per coccum ignis intelligitur: terra per byssum; haec enim ex terra gignitur. Ex his autem quatuor elementis corpus subsistit humanum.
PL 16, 562B青紫は、我々が呼吸する空気に似ており、その息吹を我々は摂り入れる。紫も水の姿を表す。緋によっては火が解され、亜麻布によっては地が解される。これは地から生じるからである。そしてこの四つの元素から、人の体は成り立つ。
13. Sive ergo mentis fidei praecedenti concinentia corporis facta subnectas: sive facta praecedant, et fides astipuletur comes religiosa factorum, hic religiosi ornatus antistitis, hoc velamen est sacerdotis.
PL 16, 562B13. それゆえ、精神の先立つ信仰に調和する体の行いを、あなたが結び付けるにせよ、行いが先立ち、信仰がその敬虔な同伴者として行いに賛同するにせよ、これこそ敬虔な祭司長の装いであり、これが祭司の覆いである。
14. Bona ergo fides, cum pulchro operum renitet ornatu: de qua, ut ad summam loquar, definitiones istae sunt, quae non queunt solvi.
PL 16, 562B14. それゆえ信仰は、行いの美しい装いで輝くとき、善い。要するに、それについての次の定義は、解くことができない。
Si ex nihilo est, non est Filius: si creatura est, non est creator: si factura est, non est omnium factor: si discens, non praecognitor: si accipiens, non est perfectus: si proficiens, non est Deus: si dissimilis, non imago: si per gratiam, non per naturam: si divinitatis expers, auctor malitiae: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18) .
PL 16, 562C無からであるなら、子ではない。被造物であるなら、造り主ではない。作られたものであるなら、万物を作った者ではない。学ぶ者であるなら、あらかじめ知る者ではない。受ける者であるなら、完全ではない。進歩する者であるなら、神ではない。似ていないなら、像ではない。恩寵によるなら、本性によるのではない。神性を欠くなら、悪意の張本人である〔趣旨は定かでない。善いのは神だけであるから、神性を欠くなら善くない者となる、の意と取った〕。「唯一の神のほかに、善い者はいない」(マルコ10:18)。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 16, 562CArianorum Dei Filio bonitatem abrogantium objectionem non sine horrore propositam ut solvat, Christi sententiam ex personis loquentium, nec non ex ipsis dictionibus explicat.
PL 16, 562Cアレイオス派が、神の子から善性を奪うという異論を、戦慄すべきものとして持ち出したのを解くために、キリストの言葉の意味を、語る者たちの人格から、またそれらの語そのものから説き明かす。
15. Stupeo itaque ad reliqua, sancte imperator, et toto corpore animoque deficio, esse aliquos homines, vel potius non homines, sed humana adopertos specie, intus autem dementiae bestialis; qui post tanta Domini et tam divina beneficia, bonum negent ipsum auctorem bonorum.
PL 16, 563A15. それゆえ、聖なる皇帝よ、私は残りのことにも驚き呆れ、体も心もすっかり力を失う。人間でありながら、いや、むしろ人間ではなく、人の姿をまとってはいるが内には獣のごとき狂気を宿す者たちがいて、主から、あれほど多くの、あれほど神的な恩恵を受けたのちに、あらゆる善の作者である彼自身を善くないと否定するのである。
16. Scriptum est, inquiunt: Nemo bonus, nisi unus Deus. Scriptum agnosco: sed littera errorem non habet; utinam Ariana interpretatio non haberet! Apices sine crimine sunt, sensus in crimine.
PL 16, 563A16. 「書かれている」と彼らは言う。「唯一の神のほかに、善い者はいない」。書かれていることは認める。だが文字に誤りはない。アレイオス派の解釈にも誤りがなければよいのに。字画に罪はなく、罪があるのは意味の取り方である。
Dictum Domini Salvatoris agnosco: sed consideremus quando dicat, cui dicat, qua circumspectione dicat. 17. Dicit utique in hominis forma Dei Filius, et dicit Scribae, ei scilicet qui magistrum bonum Dei Filium nominaret, Deum negaret.
PL 16, 563B主なる救い主の言葉は認める。だが、いつ語ったのか、誰に語ったのか、どれほどの慎重さをもって語ったのかを考えてみよう。17. 神の子は、確かに人の姿で語っており、律法学者に語っている。すなわち、神の子を善い師と呼びながら、神であることは否定した者に。
Quod ille non credit, Christus adjungit; ut Dei Filium non ut bonum magistrum, sed ut bonum Deum credat.
PL 16, 563Bその者が信じないことを、キリストは付け加える。神の子を善い師としてではなく、善い神として信じさせるためである。
Nam sicubi unus Deus dicitur, nequaquam tamen Dei Filius ab unitatis plenitudine separatur; quomodo ubi unus Deus bonus nuncupatur, a plenitudine divinae bonitatis unigenitus excluditur? Necesse est igitur aut Deum negent Dei Filium, aut Deum bonum esse fateantur.
PL 16, 563B実際、どこかで唯一の神と言われても、それで神の子が一体性の充満から切り離されることは決してない。ならば、唯一の神が善いと呼ばれるところで、独り子が神的な善性の充満から締め出されるのは、どうしてか。それゆえ彼らは、神の子を神でないとして否定するか、善い神であると告白するか、そのどちらかにならざるをえない。
18. Et ideo circumspectione coelesti non dixit: Nemo bonus, nisi unus Pater; sed: Nemo bonus, nisi unus Deus. Pater enim proprium generantis est nomen, Deus autem unus nequaquam deitatem Trinitatis excludit, et ideo natura laudatur.
PL 16, 563B18. だからこそ、天的な慎重さをもって、「唯一の父のほかに善い者はいない」とは言わず、「唯一の神のほかに善い者はいない」と言ったのである。父とは生む者に固有の名であるが、唯一の神は三位一体の神性を決して排除せず、したがって称えられているのは本性だからである。
Bonitas ergo in natura est Dei, et in natura Dei etiam Dei Filius; et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est, praedicatur. 19. Non igitur a Domino bonitas negatur, sed talis discipulus refutatur.
PL 16, 563Cそれゆえ善性は神の本性にあり、神の本性の中には神の子もいる。だから述べられているのは、単一性に属することではなく、一体性に属することである。19. したがって、主によって善性が否定されているのではなく、そのような弟子が退けられているのである。
Nam cum scriba dixisset: Magister bone, respondit Dominus: Quid me dicis bonum (Marc., X, 28) ? id est, quem Deum non credis, non est satis ut bonum dicas.
PL 16, 563C律法学者が「善い師よ」と言ったとき、主は答えた。「なぜ私を善いと言うのか」(マルコ10:28〔ミーニュの刷りのまま。句はマルコ10:18 に当たる〕)。すなわち、あなたが神と信じていない者を、善いと言うだけでは十分でない、ということである。
Non tales ego quaero discipulos, qui me magis secundum hominem magistrum bonum, quam secundum divinitatem Deum bonum credant.
PL 16, 563C私が求めるのは、神性に従って善い神として私を信じるよりも、むしろ人間に従って善い師として私を信じるような弟子ではない。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 16, 564ABonum esse Dei Filium ab operibus probat, nimirum ab ejus in Israelitas sub Testamento veteri, et in Christianos sub novo, beneficiis.
PL 16, 564A神の子が善いことを、その業から、すなわち旧約のもとでイスラエルの民に、新約のもとでキリスト教徒に与えた恩恵から証明する。
Tum ubi subjecit utile sibi esse ut bonum dominum ac judicem suum arbitretur: paternum de Filio testimonium affert; imo etiam partis non exiguae Judaeorum, quibus proinde pejores Ariani esse declarantur.
PL 16, 564A次いで、子を自分の善い主であり裁き手であると見なすことが自分にとって益であると付け加えたのち、子についての父の証言を挙げ、さらにはユダヤ人のかなりの部分の証言も挙げる。それゆえ、アレイオス派はそのユダヤ人たちよりも悪い者であると宣告される。
Quae omnia verborum Sponsae, eamdem Christi bonitatem designantium, claudit expositio. 20. Sed nolo praerogativa naturae suae et privilegio potestatis utatur. Non dicatur bonus, si non meretur, a nobis.
PL 16, 564Aこれらすべてを、同じキリストの善性を示す花嫁の言葉の解釈が締めくくる。20. だが私は、彼が自らの本性の優先権と権能の特権を用いることを望まない。それに値しないのなら、我々から善いと言われないがよい。
Si hoc non meretur operibus, si beneficiis non meretur, abdicetur suae jure naturae, subdatur nostro judicio. Qui judicaturus de nobis est, non dedignatur judicari; ut justificetur in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L, 6) ,
PL 16, 564Bもし業によってそれに値せず、恩恵によってもそれに値しないのなら、自らの本性の権利を放棄させ、我々の裁きに服させるがよい。我々を裁こうとする者は、裁かれることを恥としない。「彼がその言葉において義とされ、裁かれるときに勝利するために」(詩篇50:6)、
21. Hiccine ergo non bonus, qui bona tribuit mihi (Psal. XII, 6) ? Hiccine non bonus, qui cum sexcenta millia populi Judaeorum persecutoribus suis cederent, dehiscentem subito Rubri maris aestum individua aquarum mole divisit (Exod. XIV, 6 et seq.) ; ut fideles circumfusa unda muniret, infidos refusa demergeret?
PL 16, 564B21. 私に善きものを与える(詩篇12:6)者が、善くないというのか。ユダヤ人の民の六十万人が迫害者たちの前に退いていたとき、にわかに口を開けた紅海の潮を、分かたれぬ水の塊をもって二つに分け〔分けられた水がそれぞれ崩れぬ一つの塊として立ったことを言う逆説的な言い方。字義どおりに訳した〕(出エジプト記14:6以下)、信ある者たちを周りに立つ波で守り、信なき者たちを戻った波で沈めた者が、善くないというのか。
22. Hiccine non bonus, cujus imperio maria solidata fugientibus, saxa humefacta sitientibus; ut opus veri agnosceretur auctoris, cum humor rigesceret, petra inundaret (Exod. XVII, 6) ?
PL 16, 564B22. その命令によって、逃げる者たちのために海が固められ、渇く者たちのために岩が潤された者が、善くないというのか。それは、水が固まり、岩があふれ出たとき、真の作者の業であると認められるためであった(出エジプト記17:6)。
Quod ut agnosceres opus Christi, Apostolus dixit: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) .
PL 16, 564Cこれがキリストの業であることをあなたが認めるように、使徒は言った。「岩とはキリストであった」(一コリント10:4)。
23. Hiccine non bonus, qui tam innumera populi millia, ne qua incesseret fames, in deserto pavit pane coelesti, sine usu laboris, cum fructu quietis (Exod. XVI, 13 et seq.) : ita ut eorum per quadraginta annos nec vestimenta veterascerent, nec calceamenta tererentur (Deut. VIII, 4) , instar fidelibus futurae resurrectionis ostendens, quod nec factorum decor splendidorum, nec circumfusae virtutis nitor, nec vitae cursus periret humanae?
PL 16, 564C23. かくも数えきれぬ民の幾千を、飢えが襲うことのないように、荒れ野で天のパンによって養い、労苦を用いさせず、安らぎの実りとともに与え(出エジプト記16:13以下)、彼らの衣は四十年のあいだ古びず、履き物もすり減らなかったようにし(申命記8:4)、輝かしい行いの美も、まとった徳の輝きも、人の生の歩みも滅びないことを、来たるべき復活のかたどりとして信ある者たちに示した者が、善くないというのか。
24. Hiccine non bonus, qui nobis coelum fecit esse, quod terra est; ut sicut in coelo, quasi in speculo quodam, stellarum lucentium refulgerent globi; ita etiam apostolorum et martyrum et sacerdotum, vice stellarum fulgentium, toto illucescerent chori mundo?
PL 16, 564C24. 我々のために、地であるものを天とした者が、善くないというのか。すなわち、天には、いわば鏡の中のように輝く星々の球が照り返すが、それと同じように、使徒たち、殉教者たち、司教たちの群れもまた、輝く星々に代わって、全世界に光を放つようにした者が。
25. Ergo non solum bonus, sed etiam pastor bonus, hoc est, non sibi tantum, sed etiam ovibus suis bonus: Bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11) .
PL 16, 565A25. したがって、善いだけでなく、善い牧者でもある。すなわち、自分にだけでなく、自分の羊たちにも善い。「善い牧者は、自分の羊のために自分の魂を捨てる」(ヨハネ10:11)。
Posuit plane animam suam, ut nostram levaret: sed pro divinitatis potestate posuit et sumpsit, sicut scriptum est: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam. Nullus eam tollit a me, sed ego a memetipso pono eam (Ibid., 17, 18) .
PL 16, 565A確かに彼は、我々の魂を引き上げるために自らの魂を捨てた。だが神性の権能に基づいて捨て、また取ったのである。書かれているとおりである。「私は自分の魂を捨てる権能を持ち、また取る権能を持つ。誰も私からそれを奪うのではなく、私が自分からそれを捨てる」(ヨハネ10:17, 18)。
26. Vides bonitatem, quia sponte posuit: vides potestatem, quia sumpsit; et tu bonum negas, cum ipse de se in Evangelio dixerit: Si ego bonus, quare oculus tuus nequam (Matth. XX, 15) ? Ingrate, quid agis? Bonum negas, per quem bona speras, si tamen credas?
PL 16, 565A26. 汝は、彼が自ら進んで捨てたのだから善性を見ており、彼が取ったのだから権能を見ている。それなのに汝は彼を善くないと言う。彼自身が福音書の中で自らについて、「私が善いのなら、なぜ汝の目は悪いのか」(マタイ20:15)と言っていたのに。恩知らずよ、何をしているのか。それによって善きものを望む者を、汝は善くないと言うのか。もっとも、汝が信じているならばの話だが。
Bonum negas, qui dedit nobis quae oculus non vidit, nec auris audivit (I Cor. II, 9) ? 27. Mihi expedit ut bonum credam: Bonum est enim confidere Domino (Psal. CXVII, 8) .
PL 16, 565B「目が見たことなく、耳が聞いたことのないもの」(一コリント2:9)を我々に与えた者を、汝は善くないと言うのか。27. 私にとっては、彼を善いと信じることが益である。「主に信頼することは善い」(詩篇117:8)。
Mihi expedit ut Dominum confitear; scriptum est enim: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ibid., I) . 28. Mihi expedit, ut judicem meum bonum arbitrer; Dominus enim judex bonus domui Israel.
PL 16, 565B私にとっては、主を告白することが益である。書かれているからである。「主を告白せよ、主は善いのだから」(詩篇117:1)。28. 私にとっては、私の裁き手を善いと見なすことが益である。主はイスラエルの家にとって善い裁き手だからである。
Ergo si judex Dei Filius, utique quoniam judex Deus bonus, judex autem Dei Filius est; Deus bonus judex et Dei Filius est. 29. Sed fortasse non credas aliis, non credas Filio; audi Patrem dicentem: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 1) .
PL 16, 565Bそれゆえ、神の子が裁き手であるなら、善い神が裁き手である以上、そして裁き手は神の子である以上、善い神である裁き手とは、神の子でもある。29. だが、おそらく汝は、他の者たちを信じず、子をも信じないであろう。父が言うのを聞け。「私の心は善い言葉を吐き出した」(詩篇44:1)。
Bonum ergo Verbum est, Verbum hoc de quo scriptum est: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Ergo si Verbum bonum, Filius autem Dei Verbum est: bonus utique Deus est Dei Filius; etiamsi non placeat Arianis. Erubescant aliquando.
PL 16, 565Cそれゆえ言葉は善い。この言葉について、こう書かれている。「言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。それゆえ、言葉が善く、神の子が言葉であるなら、神の子はまさしく善い神である。たとえアレイオス派の気に入らなくとも。彼らもいつかは恥じるがよい。
30. Judaei dicebant: Bonus est (Joan. VII, 12) . Etsi alii dicebant: Non est, alii dicebant tamen: Bonus est; et vos omnes bonum negatis. 31. Bonus est, qui peccatum unius donat; et bonus non est, qui peccatum mundi abstulit?
PL 16, 565C30. ユダヤ人たちは言っていた。「彼は善い」(ヨハネ7:12)。ある者たちは「そうではない」と言ったが、別の者たちはそれでも「彼は善い」と言っていた。それなのに、諸君は皆、彼を善くないと言う。31. 一人の罪を赦す者が善く、世の罪を取り去った者が善くないというのか。
De ipso enim dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . 32. Sed quid dubitamus?
PL 16, 565C彼について言われているからである。「見よ、神の子羊。見よ、世の罪を取り去る者を」(ヨハネ1:29)。32. だが、我々は何をためらっているのか。
Credidit jam Ecclesia bonum, et confessa est dicendo: Osculetur me ab osculis oris sui; quoniam bona ubera tua super vinum (Cantic. I, 1) ; et alibi: Et faux tua tamquam vinum est optimum (Cantic. VII, 9) .
PL 16, 565C教会はすでに彼を善いと信じ、こう言って告白した。「彼がその口の口づけをもって私に口づけしますように。汝の乳房は、ぶどう酒にまさって善いから」(雅歌1:1)。また別の箇所では、「汝の喉は最上のぶどう酒のようだ」(雅歌7:9)。
Bonus ergo ille nos Legis et gratiae nutrit uberibus, coelesti curas hominum praedicatione demulcens; et nos bonum negamus, cum sit imago bonitatis, exprimens aeternae in se bonitatis effigiem, sicut et supra ostendimus scriptum, quia ipse est speculum sine macula, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) .
PL 16, 565Dそれゆえ、あの善い者は、律法と恩寵の乳房をもって我々を養い、天的な宣教をもって人々の憂いをなだめている。それなのに我々は、彼を善くないと言うのか。彼は善性の像であり、自らのうちに永遠の善性の姿を写し出しているというのに。上でも書かれていると示したとおりである。「彼は汚れのない鏡であり、かの善性の像である」(知恵の書7:26)。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 16, 566AFilium Dei Deum bonum ac verum esse, cum Deus unus sit. 33. Sed quid vobis videtur, qui bonum et verum Deum Dei Filium denegatis; cum scriptum sit quod nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4) ?
PL 16, 566A神の子は、神が唯一であるにもかかわらず、善く真の神である。33. では諸君はどう思うのか。神の子が善く真の神であることを否定する諸君は。「唯一の神のほかに神はない」と書かれているのに(一コリント8:4)。
Nam etsi sunt qui dicantur dii, an inter eos Christum annumeratis, qui dicuntur, et non sunt?
PL 16, 566A実際、神々と呼ばれる者たちがいるとしても、諸君はキリストを、神々と呼ばれはするが実際には神でない者たちの中に数え入れるのか。
Cum speciale sit ejus, ut semper sit: et praeter ipsum bonus et verus alius Deus non sit; quoniam in ipso est Deus: speciale autem etiam Patris sit, ut post ipsum verus alius Deus non sit; quia unus Deus, nec juxta Sabellianos Patrem Filiumque confundens, nec juxta Arianos Patrem Filiumque secernens.
PL 16, 566A彼に固有のことは、常にあること、そして彼のほかに善く真の別の神はいないことであり——彼のうちに神がいるからである——、また父にも固有のことは、父の後に真の別の神はいないことである〔cum で始まるこの文には主節が無く、構文が定まらない。cum 節を並べた文として取り、ejus を子、post ipsum の ipsum を父と解した〕。神は唯一であり、サベリオス派に従って父と子を混同することも、アレイオス派に従って父と子を引き離すこともしないからである。
Pater enim et Filius distinctionem habent, ut Pater et Filius; separationem divinitatis non habent.
PL 16, 566B父と子は、父と子として区別を持つが、神性の分離は持たない。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 16, 566BOmnipotentem esse Dei Filium prisci novique foederis auctoritate demonstratur. 34. Itaque cum verus et bonus Dei Filius, utique omnipotens Deus Dei Filius: num hinc quoque dubitari potest? Supra (lib. I, cap. 1) diximus lectum quia Dominus omnipotens nomen est ei.
PL 16, 566B神の子が全能であることが、旧い契約と新しい契約の権威によって証明される。34. それゆえ、神の子が真であり善いのなら、神の子は当然、全能の神である。このことについてもなお疑いえようか。我々は上で(第1巻第1章)、「全能の主」が彼の名であると読まれることを述べた。
Ergo quia Filius Dominus, Dominus autem omnipotens; omnipotens est Dei Filius. 35. Sed accipe etiam eam de qua dubitare nequeas, lectionem: Ecce venit, inquit, cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt: et plangent se super eum omnes tribus terrae.
PL 16, 566Bそれゆえ、子は主であり、主は全能であるから、神の子は全能である。35. さらに、あなたが疑いえないような朗読箇所も受け取れ。「見よ、彼は雲とともに来る」と言う。「すべての目が彼を見る、彼を刺した者たちも。そして地のすべての部族が彼のゆえに胸を打つ」。
Etiam, amen. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 7, 8) . Quem igitur compunxerunt, et quem speramus esse venturum, nisi Filium? Ergo omnipotens Dominus et Deus Christus est.
PL 16, 566C「そうだ、アーメン。私はアルファでありオメガである、と主なる神は言う。今あり、かつてあり、やがて来る者、全能者である」(黙示録1:7, 8)。では、彼らが刺した者、また我々がやがて来ると望む者とは、子でなくて誰か。それゆえ、全能の主であり神であるのはキリストである。
36. Accipe aliud, sancte Imperator, et accipe Christum loquentem: Haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes, quae depraedaverunt vos; quoniam qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus.
PL 16, 566C36. 別の箇所を受け取れ、聖なる皇帝よ。語るキリストを受け取れ。「全能の主はこう言う。栄誉ののち、彼は私を、汝らを略奪した諸国民のもとに遣わした。汝らに触れる者は、彼の目の瞳に触れる者のようだからである。」
Quia ecce ego injicio manum meam super eos, qui depraedaveruntvos, et eruam vos; et erunt in praedam, qui depraedaverunt vos, et scient quia Dominus omnipotens misit me (Zacchar. II, 8, 9) .
PL 16, 566C「見よ、私は、汝らを略奪した者たち〔底本は depraedaveruntvos と続けて刷る。depraedaverunt vos と分けて読む〕の上に私の手を下し、汝らを救い出す。汝らを略奪した者たちは略奪の的となり、全能の主が私を遣わしたことを知るであろう」(ゼカリヤ2:8, 9)。
Utique qui dicit: Dominus est omnipotens: et qui misit, Dominus est omnipotens. Ergo et Patris et Filii omnipotentia: sed tamen Deus unus omnipotens; quia unitas potestatis est.
PL 16, 566D語る者は全能の主であり、遣わした者も全能の主である。それゆえ全能性は父のものであり、子のものでもある。それでも全能の神は唯一である。権能の一体性があるからである。
37. Atque ut scias, Imperator auguste, Christum esse, qui locutus est et in propheta et in Evangelio, tamquam in praedestinatione Evangelii per Esaiam dicit: Ipse qui loquebar, adsum (Esai. LII, 6) , hoc est: Adsum in Evangelio, qui loquebar in Lege.
PL 16, 566D37. また、皇帝アウグストゥスよ、あなたが知るためにも言う。預言者においても福音書においても語ったのはキリストである。彼は、いわば福音の予定として、イザヤを通して言う。「語っていた私自身がここにいる」(イザヤ52:6)。すなわち、律法において語っていた私が、福音書においてここにいる、ということである。
38. Deinde alibi: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 25) . Quae sunt omnia? Non utique locutus est de creatis; haec enim omnia facta sunt per Filium: sed ea quae Pater habet, id est, aeternitatem, majestatem, divinitatem, quae nascendo possedit.
PL 16, 567A38. 次に、別の箇所で。「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:25)〔引照は刷りのまま。この句はヨハネ16:15 にある〕。そのすべてとは何か。造られたものについて語ったのでは決してない。これらすべては子によって作られたからである。そうではなく、父の持つもの、すなわち永遠性、威光、神性について語ったのであり、それを彼は生まれることによって所有した。
Ergo eum qui omnia habet, quae Pater habet (scriptum est enim: Omnia quae Pater habet, mea sunt ), omnipotentem esse dubitare non possumus.
PL 16, 567Aそれゆえ、父の持つものをすべて持つ者(「父の持つものはすべて私のものである」と書かれているからである)が全能であることを、我々は疑うことができない。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 16, 567AObjectos adversus Christi omnipotentiam Scripturae textus exponit; ac maxime in eo immoratur, ut eumdem non raro ex humanae naturae affectu locutum probet.
PL 16, 567Aキリストの全能性に対して持ち出された聖書の本文を説き明かす。とりわけ、彼がしばしば人間の本性の感情から語ったことを証明することに力を注ぐ。
39. Nec vereor ne quia scriptum est de Deo: Beatus et solus potens (I Tim. VI, 15) , ab eo Dei Filius separetur; cum Scriptura Deum solum potentem dixerit, non Patrem solum: et ipse de Christo Deus Pater asserat per Prophetam: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20) .
PL 16, 567B39. 神について「祝福された、唯一の力ある者」(一テモテ6:15)と書かれているからといって、神の子が彼から切り離されるのではないかと、私は恐れない。聖書が唯一の力ある者と呼んだのは神であって、父だけではないからである。また、神なる父自身が、キリストについて預言者を通して断言している。「私は力ある者の上に助け手を置いた」(詩篇88:20)。
Non ergo Pater solus potens, sed potens etiam Deus Filius; in Patre enim laudatur et Filius. 40. Certe ostendat aliquis quid sit, quod non possit Dei Filius: quis ei adjutor cum coelum faceret, fuit: quis adjutor cum conderet mundum?
PL 16, 567Bそれゆえ、力ある者は父だけではなく、神なる子もまた力ある者である。父において子もまた称えられるからである。40. 神の子にできないことが何なのか、誰か示してみよ。天を作ったとき、誰が彼の助け手だったのか。世界を建てたとき、誰が助け手だったのか。
An qui in constitutione Angelorum et Dominationum adjutore non eguit, eguit ut hominem liberaret? 41. Scriptum est, inquiunt: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc (Matth. XXVI, 39; Luc. XXII, 42) .
PL 16, 567B天使たちと主権者たちを据えるにあたって助け手を必要としなかった者が、人間を解放するために必要としたというのか。41. 「書かれている」と彼らは言う。「私の父よ、できることなら、この杯を私から取りのけよ」(マタイ26:39; ルカ22:42)。
Et ideo omnipotens est, quomodo de possibilitate ambigit? Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique ambigere eum de possibilitate non posse. 42. Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis: sed quando, et in qua forma loquatur, adverte.
PL 16, 567C彼は全能であるのに、どうして可能かどうかを疑うことがあろうか。それゆえ、私は彼が全能であることを証明したのだから、彼が可能かどうかを疑いえないことも証明したことになる。42. 「これはキリストの言葉である」と汝は言う。汝の言うことは正しい。だが、いつ、どのような姿で語っているのかに注意せよ。
Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Denique supra habes quia progressus pusillum procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater, si possibile est.
PL 16, 568A彼は人間の実体を担い、人間の感情を身に受けた。実に、上にあなたが見たとおり、彼は少し進んで顔を伏せ、祈って言った。「父よ、できることなら」。
Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur; Deus enim possibile aliquid aut impossibile nesciebat? Aut aliquid impossibile Deo, cum scriptum sit: Impossibile enim tibi nihil est (Job XXII, 17) ? 43. De quo autem dubitat? de se, an de Patre?
PL 16, 568Aそれゆえ彼は、神としてではなく人間として語っている。神が、何かを可能とも不可能とも知らなかったというのか。あるいは、神にとって不可能なことがあるというのか。「汝にとって不可能なことは何もない」(ヨブ記22:17)と書かれているのに。43. では、彼は何について疑っているのか。自分についてか、それとも父についてか。
De eo utique qui dicit: Transfer: et dubitat hominis affectu. Ergo propheta non putat aliquid impossibile Deo. Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Num infra homines constituis Deum? Et dubitat de Patre Deus, et de morte formidat?
PL 16, 568A確かに、「取りのけよ」と言う者、すなわち人間の感情をもって疑う者、自分自身についてである。それゆえ預言者は、神にとって不可能なことがあるとは考えない。預言者が疑わないのに、汝は神の子が疑うと信じるのか。汝は神を人間より下に置くのか。神が父について疑い、死を恐れるというのか。
Timet ergo Christus; et cum Petrus non timeat, Christus timet? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) ; Christus dicit: Anima mea turbatur (Joan. XII, 27) .
PL 16, 568Bでは、キリストは恐れるのか。ペトロが恐れないのに、キリストが恐れるのか。ペトロは言う。「私は汝のために私の魂を捨てよう」(ヨハネ13:37)。キリストは言う。「私の魂は動揺している」(ヨハネ12:27)。
44. Utrumque verum est, et plenum utrumque rationis; quod et ille qui est inferior, non timet: et ille qui superior est, gerit timentis affectum: ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit; ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant, excluderetur impietas.
PL 16, 568B44. どちらも真であり、どちらも理にかなっている。劣った者は恐れず、まさった者が恐れる者の感情を身に帯びているということである。前者は人間として死の力を知らず、後者は神として体のうちに置かれて肉の脆さをあらわにする。それは、受肉の秘義を否認する者たちの不敬虔が、退けられるためである。
Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit.
PL 16, 568B実に、彼はこのことを言ったが、マニ教徒は信じず、ウァレンティノスは否定し、マルキオンは幻影とみなした。
45. Eousque autem hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39) ; cum utique similiter, sit Christi velle, quod Pater vult: cujus similiter est facere, quod Pater facit.
PL 16, 568C45. 彼は、体の真実によって示していた人間に、感情の点でそこまで等しくなって、こう言った。「それでも、私が望むようにではなく、汝が望むようにせよ」(マタイ26:39)。とはいえ、父が望むことを望むのは確かにキリストにとっても同様であり、父が行うことを行うのも同様に彼のものなのである。
46. Quo loco etiam illa vestra quaestio conticescit, quam soletis objicere, quia dixit Dominus: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et alibi: Ad hoc descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) .
PL 16, 569A46. この箇所で、諸君が持ち出すのを常とする、あの諸君の問いも黙する。すなわち、主が「私が望むようにではなく、汝が望むようにせよ」と言い、また別の箇所で、「私は、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした者の意志を行うために、天から降った」(ヨハネ6:38)と言った、という問いである。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 16, 569AOccasione superiorum Scripturae locorum tantisper digrediens, libertatem Domini primum ex eo quod eadem praeditus affirmetur Spiritus sanctus, deinde expressis quibus ipsa Filio Dei attribuitur, testimoniis demonstrat.
PL 16, 569A前に挙げた聖書の箇所を機に、しばらく脱線して、主の自由を、まず聖なる霊が同じ自由を備えていると断言されていることから、次いでそれが神の子に帰せられている明白な証言によって示す。
47. Ergo ut quasi interpositis plenioris expositionis paulisper induciis, cur dixerit: Si possibile est, voluntatis interim liberae Dominum fuisse doceamus. In tantum processistis impietatis, ut negetis quod Filius Dei liberae voluntatis sit!
PL 16, 569B47. それゆえ、いわばより十分な説明をしばらく休止して、なぜ「できることなら」と言ったのかについては後に回し、さしあたり、主が自由な意志の持ち主であったことを教えておこう。諸君は不敬虔のあまり、神の子が自由な意志を持つことまで否定するに至った。
At certe soletis etiam sancto Spiritui derogare, et negare non potestis scriptum esse: Spiritus ubi vult, spirat (Joan. III, 8) . Ubi vult, inquit, non ubi jubetur. Ergo si Spiritus ubi vult, spirat, Filius quod vult, non agit?
PL 16, 569Bだが諸君は、聖なる霊をも貶めるのを常とし、「霊は望むところに吹く」(ヨハネ3:8)と書かれていることを否定することはできない。「望むところに」と彼は言うのであって、命じられたところにではない。それゆえ、霊が望むところに吹くのなら、子は望むことを行わないのか。
Et certe idem Dei Filius in Evangelio suo dicit, ubi velit spirandi suppetere Spiritui facultatem. Numquid ergo superiorem fatetur; quia illi licet, quod sibi non licet?
PL 16, 569Bしかも、同じ神の子が自らの福音書の中で、霊が望むところで吹く能力が霊に備わっていると言っている。では彼は、霊が上位者であると認めているのか。自分に許されないことが、霊には許されているのだから。
48. Apostolus quoque dicit quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) . Prout vult, inquit, hoc est, pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.
PL 16, 569C48. 使徒もまた、「すべてのことを一つの同じ霊が働かせ、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:11)と言う。「望むままに」と彼は言う。すなわち、必然への服従によってではなく、自由な意志の裁量によって、ということである。
Et dividit Spiritus non mediocria; sed quae Deus consuevit operari, gratiam curationum, et operationem virtutum. Ergo dividit Spiritus prout vult, Filius Dei non liberat, quem vult? Sed audi etiam ipsum agere quod vult.
PL 16, 569Cまた霊が分け与えるのは、並のものではなく、神が働かせるのを常とするもの、すなわち癒しの恩寵と、力の働きである。霊が望むままに分け与えるのに、神の子は望む者を解放しないのか。だが聞け、彼自身も望むことを行うのを。
Dixit enim: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9) . Et alibi: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8) .
PL 16, 569C彼は言ったからである。「私の神よ、汝の意志を行うことを私は望んだ」(詩篇39:9)。また別の箇所で、「私は自ら進んで汝に犠牲を献げよう」(詩篇53:8)。
49. Scivit sanctus apostolus Petrus Jesum in potestate habere quae vellet; et ideo cum videret ambulare eum supra mare, ait: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28) .
PL 16, 569C49. 聖なる使徒ペトロは、イエスが望むことを権能のうちに持っていることを知っていた。だから、彼が海の上を歩くのを見たとき、言った。「主よ、汝であるなら、私に命じて、水の上を汝のもとへ来させよ」(マタイ14:28)。
Petrus credidit quia si Christus jubeat, naturae possit conditio mutari; ut humanis se subjiciat unda vestigiis, et discrepantium naturarum possit convenire concordia.
PL 16, 569Cペトロは、キリストが命じるなら、自然の定めが変えられうると信じた。すなわち、波が人の足跡に身をゆだね、相異なる本性どうしの和合が成り立ちうるということである。
Petrus poscit ut jubeat, non ut roget Christus: Christus non rogavit, sed jussit, et factum est: et Arius contradicit? 50. Quid est tamen quod Pater velit, Filius nolit: aut Filius velit et Pater nolit?
PL 16, 569Dペトロは、キリストが願うのではなく命じるようにと求める。キリストは願わず、命じ、そのとおりになった。それなのにアレイオスは異を唱えるのか。50. だが、父が望むことを子が望まない、あるいは子が望むことを父が望まないということが、いったいあるのか。
Pater quos vult, vivificat; et Filius quos vult, vivificat, sicut scriptum est (Joan. V, 21) . Dic nunc quos vivificaverit Filius, et Pater vivificare noluerit.
PL 16, 569D「父は望む者たちを生かし、子もまた望む者たちを生かす」と書かれているとおりである(ヨハネ5:21)。さあ、子が生かした者のうち、父が生かすことを望まなかった者を言ってみよ。
Cum autem Filius quos velit vivificet, et operatio una sit; vides quia non solum Filius voluntatem Patris, sed etiam Pater Filii faciat voluntatem? Quid est autem vivificare, nisi per Filii passionem? Passio autem Christi voluntas est Patris.
PL 16, 570A子は望む者たちを生かし、働きは一つなのだから、あなたは見ているだろう、子が父の意志を行うだけでなく、父もまた子の意志を行うことを。だが、生かすとは、子の受難によるのでなければ何であろうか。キリストの受難は父の意志である。
Quos ergo Filius vivificat, per Patris vivificat voluntatem. Una igitur est voluntas. 51. Quae autem voluntas Patris, nisi ut veniret Jesus in hunc mundum, et nos mundaret a vitiis? Audi leprosum dicentem: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2) .
PL 16, 570Aそれゆえ、子が生かす者たちを、子は父の意志によって生かす。したがって、意志は一つである。51. 父の意志とは、イエスがこの世界に来て、我々を悪徳から清めること以外の何であろうか。重い皮膚病の人が言うのを聞け。「汝が望むなら、私を清めることができる」(マタイ8:2)。
Respondit Christus, Volo; et statim secutus est effectus sanitatis. Vides quia Filius suae arbiter voluntatis est, et Christi voluntas eadem quae paterna est?
PL 16, 570Aキリストは答えた。「私は望む」。すると直ちに、癒しの効果が続いた。子が自らの意志の主であり、キリストの意志が父の意志と同一であることを、あなたは見ているだろう。
Quamquam cum dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) : sine dubio quia nihil excipitur, quam Pater habet, eamdem habet et Filius voluntatem.
PL 16, 570Bもっとも、「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言った以上、何も除外されないのだから、疑いなく、父の持つ意志と同じ意志を、子も持っている。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 16, 570BRedit ad propositae difficultatis solutionem, et voluntatem affectusque humanos a Christo vere susceptos esse, ac proinde quidquid in ipso non congruit divinitati, ex eisdem oriri docet, atque ad id quod simul Deus et homo erat, referri.
PL 16, 570B提起された難点の解決に戻り、人間の意志と感情はキリストによって真に受け取られたものであること、したがって、彼のうちに神性にそぐわないものがあるなら、それは同じもの(人間の意志と感情)から生じ、同時に神であり人間であった者に帰せられることを教える。
52. Una ergo voluntas, ubi una operatio; in Deo enim voluntatis series operationis effectus est. Sed alia voluntas hominis, alia Dei.
PL 16, 570B52. それゆえ、働きが一つであるところでは意志も一つである。神においては、働きの結果が意志の連なりそのものだからである〔voluntatis series operationis effectus est の主語と述語は定かでない。神においては意志にそのまま働きの結果が続く、の意と取った〕。しかし人間の意志は別であり、神の意志は別である。
Denique ut scias vitam in voluntate esse hominis; quia mortem timemus: passionem autem Christi in voluntate divina; ut pateretur pro nobis: cum Petrus eum vellet a passione revocare, Dominus ait: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23) .
PL 16, 570B実に、あなたが知るために言えば、命は人間の意志のうちにある——我々は死を恐れるからである——が、キリストの受難は神の意志のうちにある——我々のために苦しむためである。ペトロが彼を受難から引き戻そうとしたとき、主は言った。「汝は神のことを思わず、人間のことを思っている」(マタイ16:23)。
53. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico.
PL 16, 570C53. それゆえ彼は、私の意志を受け取り、私の悲しみを受け取った。私は確信をもって悲しみと呼ぶ。十字架を宣べ伝えているからである。
Mea est voluntas, quam suam dixit; quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est; et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39) . Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu: nemo enim moriturus exsultat.
PL 16, 570C彼が自分のものと言った意志は、私のものである。彼は人間として私の悲しみを受け取り、人間として語ったからである。だからこう言った。「私が望むようにではなく、汝が望むようにせよ」(マタイ26:39)。彼が受け取った悲しみは私のものであり、彼はそれを私の感情をもって受け取った。死のうとする者は誰も、喜び踊らないからである。
Mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret.
PL 16, 570C彼は私のために共に苦しみ、私のために悲しみ、私のために痛む。それゆえ、自分のためには痛むべきものを何も持たなかった者が、私のために、私のうちで痛んだのである。
54. Doles igitur, Domine Jesu, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem, sicut ait propheta: Quia pro nobis dolet (Esai. LIII, 4) : et nos, Domine, aestimavimus te esse in doloribus; cum tu non pro te, sed pro me doleres.
PL 16, 570C54. それゆえ、主イエスよ、汝が痛むのは、汝の傷ではなく私の傷であり、汝の死ではなく我々の弱さである。預言者が言うとおりである。「彼は我々のために痛む」(イザヤ53:4)。そして主よ、我々は汝を苦痛のうちにある者と見なした。汝は自分のためではなく、私のために痛んでいたのに。
55. Et quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Quid mirum, si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum resuscitaturus illacrymat?
PL 16, 570D55. 一人のために泣いた者が、すべての人のために痛んだとして、何の不思議があろうか。ラザロを甦らせようとして涙を流した者が、すべての人のために死のうとして気がふさぐとして、何の不思議があろうか。
Verum et ibi piae sororis lacrymis commovetur, quia mente humana tangebatur: et hic alto operatur affectu; ut sicut mors ejus mortem abstulit, livor ejus ulcera nostra sanavit: ita etiam moerorem nostrum moeror ejus aboleret.
PL 16, 570D確かに、あそこでは、敬虔な姉妹の涙に心を動かされたが、それは人間の精神に触れられたからである。ここでは深い感情をもって働くのである。それは、彼の死が死を取り去り、彼の打ち傷が我々の傷を癒したように、彼の悲嘆もまた我々の悲嘆を除き去るためである。
56. Ut homo ergo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas: sed turbatur anima: turbatur secundum humanae fragilitatis assumptionem.
PL 16, 571A56. それゆえ、人間として疑い、人間として動揺する。動揺するのは彼の力ではなく、彼の神性でもない。動揺するのは魂であり、人間の脆さを受け取ったことに従って動揺するのである。
Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones; non enim Deus eo quod Deus erat, aut turbari aut mori potuisset. Denique, Deus, Deus, inquit, meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ?
PL 16, 571Aだから、彼は魂を受け取ったので、魂の情念も受け取った。神は、神であったがゆえに、動揺することも死ぬこともできなかったからである。実に、彼は言う。「私の神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。
Ut homo ergo loquitur, meos circumferens metus; quod in periculis positi, a Domino deseri nos putamus. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. 57. Sic enim et apostolus Paulus dixit: Quia Christi carnem crucifixerunt (Galat. V, 24) .
PL 16, 571Aそれゆえ彼は人間として語り、私の恐れを身にまとっている。危険の中に置かれると、我々は主に見捨てられたと思うからである。人間として動揺し、人間として泣き、人間として十字架につけられる。57. 使徒パウロも同様に言ったのである。「彼らはキリストの肉を十字架につけた」(ガラテヤ5:24)〔ガラテヤ5:24 は「キリストのものである者たちは肉を十字架につけた」の意の句だが、刷られた形(Quia Christi carnem)のまま、著者の論の向きに合わせて訳した〕。
Et alibi apostolus Petrus ait: Christo passo secundum carnem (I Pet. IV, 1) . Caro igitur est passa, divinitas autem mortis libera: passioni corpus naturae humanae lege concessit; an vero mori divinitas potest, cum anima non possit?
PL 16, 571Bまた別の箇所で、使徒ペトロは言う。「キリストが肉に従って苦しんだので」(一ペトロ4:1)。それゆえ苦しんだのは肉であり、神性は死から自由である。体は人間の本性の法によって受難に身を譲った。では本当に、魂が死ねないのに、神性は死ねるのか。
Nolite, inquit, timere eos qui corpus possunt occidere, animam autem non possunt (Matth. X, 28) . Si ergo anima occidi non potest, quomodo divinitas potest?
PL 16, 571B「体を殺すことができても魂を殺すことのできない者たちを、恐れるな」と彼は言う(マタイ10:28)。それゆえ、魂が殺されえないのなら、どうして神性が殺されえようか。
58. Unde illud quod lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate sua crucifixum putemus (I Cor. II, 8) : sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Jesus Christus, Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo (Joan. III, 13) .
PL 16, 571B58. したがって、「威光の主が十字架につけられた」と読まれる(一コリント2:8)ことを、彼がその威光において十字架につけられたかのように考えてはならない。そうではなく、同じ者が神であり、同じ者が人間であり、神性によって神、肉を受け取ることによって人間イエス・キリストであるから、威光の主が十字架につけられたと言われるのである。彼は両方の本性、すなわち人間の本性と神の本性を共有する者として、人間の本性において受難を受けたのであり、それゆえ、苦しんだ者が、威光の主とも、また書かれているように、天から降った人の子とも、区別なく言われうるのである(ヨハネ3:13)。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 16, 571CEx principio proxime ante constituto illud solvitur, quod Christus dixit: Pater major me est.
PL 16, 571C直前に立てた原則から、「父は私より大きい」とキリストが言った句が解かれる。
Quae verba et alia ejusdem rationis ubi secundum humanitatem intelligenda esse ostensum est, eumdem Dominum secundum naturam divinam dici non posse Patri inferiorem multis confirmatur.
PL 16, 571Cこの言葉と、同じ理に属する他の言葉が、人間性に従って理解されるべきであると示されたのち、同じ主が、神の本性に従えば父より劣ると言われえないことが、多くの論拠によって確かめられる。
59. Per naturam igitur hominis et dubitavit, et taeduit et resurrexit; quod enim cecidit, hoc resurgit. Per naturam hominis dicit etiam illud, de quo calumniari solent; quia dictum est: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 16, 572A59. それゆえ、人間の本性によって、彼は疑い、気がふさぎ、そして復活した。倒れたものが、起き上がるからである。彼らが言いがかりをつけるのを常とするあの言葉も、人間の本性によって言うのである。「父は私より大きい」と言われたからである(ヨハネ14:28)。
60. Verum quia alibi dicitur: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI, 28) : quomodo vadit, nisi per mortem: et venit, nisi per resurrectionem?
PL 16, 572A60. だが、別の箇所では、「私は父から出て、世界に来た。再び世界を去り、父のもとに行く」(ヨハネ16:28)と言われている。彼が行くとは、死によるのでなければ何によるのか。そして来るとは、復活によるのでなければ何によるのか。
Denique addidit, ut de assumptione se dixisse signaret: Propterea dixi vobis priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis (Joan. XIV, 29) .
PL 16, 572A実に彼は、人間性を受け取ったことについて語ったのだと示すために、付け加えた。「そのことが起こる前に、私は汝らに言った。起こったとき、汝らが信じるためである」(ヨハネ14:29)。
Loquebatur enim passionem sui corporis, et resurrectionem per quam credere coeperant, qui ante dubitabant; neque enim Deus de loco ad locum transit, qui ubique semper est. Ut homo est qui vadit, ipse est qui venit.
PL 16, 572B彼は自らの体の受難と、復活について語っていたのである。以前は疑っていた者たちが、復活によって信じ始めた。実際、神は場所から場所へ移りはしない。神は常にどこにでもいるからである。行くのは人間としてである。来るのも同じ彼自身である。
Denique et alibi dicit: Surgite, eamus hinc (Ibid., 31) . In eo ergo vadit et venit, quod est commune nobiscum. 61. Nam quomodo potest minor esse Deus, cum Deus perfectus et plenus sit?
PL 16, 572B実に、別の箇所でも彼は言う。「立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。それゆえ、彼が行き、また来るのは、我々と共通のものにおいてである。61. 神が完全で充満しているのに、どうして神が劣ることがありえようか。
Sed minor in natura hominis et miraris si ex persona hominis Patrem dixit majorem, qui in persona hominis se vermem dixit esse, non hominem; dixit enim: Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI, 7) ; et alibi: Sicut ovis ad occisionem ductus est (Esai. LIII, 7) .
PL 16, 572Bだが彼は、人間の本性においては劣る。それなのに汝は、人間の人格から父を大きいと言ったことに驚くのか。人間の人格において、自分は虫であって人間ではないと言った者が。彼は言ったからである。「私は虫であって人間ではない」(詩篇21:7)。また別の箇所で、「羊のように、屠られるために引かれていった」(イザヤ53:7)。
62. Si in hoc minorem dicis, negare non possum: sed, ut verbo utar Scripturae, non minor natus, sed minoratus (Hebr. II, 9) , hoc est, minor factus est.
PL 16, 572C62. 汝がこの点で彼を劣ると言うなら、私は否定できない。だが、聖書の語を用いて言えば、劣る者として生まれたのではなく、低くされたのである(ヘブライ2:9)。すなわち、劣る者とされたのである。
Quomodo autem minor factus, nisi quia: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Phil. II, 6, 7): non remittens utique quod erat, sed assumens quod non erat; quia formam servi accepit.
PL 16, 572Cでは、劣る者とされたのは、どのようにしてか。それは、こうだからである。「神の形のうちにありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくした」(フィリピ2:6, 7)。もとあったものを手放したのではなく、なかったものを受け取ったのである。僕の形を取ったからである。
63. Denique ut sciremus per susceptionem corporis minoratum, de homine se David prophetare signavit dicens: Quid est homo, quod memor es ejus: aut Filius hominis, nisi quia visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 5, 6) .
PL 16, 573A63. 実に、体を受け取ることによって低くされたことを我々が知るために、ダビデは、人間について自らが預言していることを示して言った。「人間とは何者か、汝がこれを心に留めるとは。人の子とは、汝がこれを訪れるのでなければ何者か〔nisi quia は詩篇の句として不自然に見えるが、刷られたまま訳した〕。汝は彼を、天使たちよりわずかに低くした」(詩篇8:5, 6)。
Et hoc ipsum interpretatus Apostolus, ait: Nam paulo quam angelos minoratum videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum; ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9) .
PL 16, 573Aこのことを、使徒は解き明かして言う。「我々は、天使たちよりわずかに低くされたイエスが、死の苦しみのゆえに栄光と誉れの冠を受けたのを見ている。神なしに、すべての人のために死を味わうためである」(ヘブライ2:9)。
64. Non solum ergo Patre, sed etiam angelis minor Filius Dei factus est. Et si hoc ad praejudicium trabis; num ergo Filius in natura Dei minor est, quam sui angeli qui ei serviunt et ministrant (Matth. IV, 6) ?
PL 16, 573A64. それゆえ、神の子は、父よりだけでなく、天使たちよりも劣る者とされた。もし汝がこれを〔子に〕不利な予断へと引きつける〔底本は trabis。trahis と読む〕なら、では、神の子は神の本性において、彼に仕え奉仕する自らの天使たちよりも劣るのか(マタイ4:6)。
Ita dum minorem vultis asserere, impietatem incurritis; ut angelorum naturam Dei Filio praeferatis. Sed non est servus supra Dominum suum (Matth. X, 24) .
PL 16, 573Aこうして諸君は、彼を劣ると主張しようとして、不敬虔に陥り、天使たちの本性を神の子よりも上に置くことになる。だが「僕は自分の主人にまさらない」(マタイ10:24)。
Denique et in carne constituto angeli ministrabant; ut nihil eum agnoscas per naturam corporis imminutum; neque enim Deus sui pati potuit detrimentum, cum id quod assumpsit ex Virgine, nec accessio divinae nec diminutio potestatis sit.
PL 16, 573B実に、肉のうちに置かれていたときにも、天使たちは彼に仕えていた。それは、あなたが、体の本性によって彼が何ら減じられていないと認めるためである。神は自らの損失をこうむることはできなかったからである。おとめから受け取ったものは、神的な権能の増加でも減少でもないのだから。
65. Non est ergo secundum divinitatem minor, qui plenitudinem habet divinitatis et gloriae. Major enim et minor in iis quae corporalia sunt, distingui solent: aut statu major, aut plenitudine, aut certe aetate. Vacant ista, ubi de divinis tractatus inducitur.
PL 16, 573B65. それゆえ、神性と栄光の充満を持つ者は、神性に従って劣ってはいない。大きい者と小さい者が区別されるのは、通常、体に属するもののうちにおいてである。すなわち、背丈で大きいか、充実で大きいか、あるいはまさしく年齢で大きいか、である。神的なことについての論が導入されるところでは、これらは当てはまらない。
Major enim vulgo dici solet, qui aliquem instituit et informat: in Dei autem sapientiam non cadit, ut instituta sit alterius disciplinis; cum ipsa disciplinarum omnium tradiderit institutum.
PL 16, 573B世間では、誰かを教え育て形づくる者が、より大きい者と言われるのが常である。だが神の知恵においては、他者の教えによって教育されたということはありえない。知恵自身が、あらゆる教えの定めを伝えたのだから。
Quam bene autem posuit Apostolus: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9) ; ne divinitatis illam passionem putaremus fuisse, non carnis!
PL 16, 573C使徒は何とよく置いたことか。「神なしに、すべての人のために死を味わうために」(ヘブライ2:9)と。あの受難が、肉のものではなく神性のものだったと我々が考えることのないように、である。
66. Ergo si non invenerunt quemadmodum possent probare majorem, non verbis calumnientur, sed verborum rationem requirant. Ergo illos interrogo quo putent esse majorem?
PL 16, 573C66. それゆえ、彼らが「大きい」と立証する方法を見出せなかったのなら、言葉尻に言いがかりをつけるのでなく、言葉の理を尋ね求めるべきである。そこで私は彼らに尋ねる。どの点で彼が大きいと考えるのか。
Si quia Pater est, eo majorem putant: sed non hic aetas et tempus, neque canities Patris, et filii pueritia est; haec enim majorem solent facere patrem.
PL 16, 573C父であるがゆえに大きいと考えるのなら、だがここには、年齢も時間もなく、父の白髪も子の少年期もない。こうしたものが、父を大きい者とするのを常とするのである。
Caeterum pater et filius generantis et nati nomina sunt, quae non videntur separare, sed jungere; non enim pietas naturae detrimentum est: namque homines sibi invicem conciliat necessitudo, non separat.
PL 16, 573Cそもそも父と子とは、生む者と生まれた者の名であり、それらは切り離すのではなく、結びつけるものと見える。親子の情愛は本性の損失ではないからである。人間を互いに結びつけるのは縁であって、切り離しはしない。
67. Itaque si nec de natura afferre possunt aliquam quaestionem, vel testimoniis credant. Denique Filium non esse eo minorem, quia Filius est, evangelista testatur; et aequalem esse, quia Filius est, ipse significat dicens: Propterea enim volebant eum occidere Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .
PL 16, 573D67. それゆえ、本性についても何の問いも持ち出せないのなら、せめて証言を信じるがよい。実に、子であるがゆえに子が劣るのではないことは福音書記者が証言しており、子であるがゆえに等しいことは、彼自身〔福音書記者〕が示している。「だからユダヤ人たちは彼を殺そうとしていた。彼が安息日を破っていただけでなく、神を自分の父と呼び、自分を神と等しくしていたからである」(ヨハネ5:18)。
68. Non Judaei hoc dicunt, sed Evangelista testatur, quod aequalem se faciebat Deo, proprium se Filium Dei dicens.
PL 16, 574A68. これを言っているのはユダヤ人たちではなく、福音書記者が、彼が自らを神の固有の子と称して、神と等しくしていたと証言しているのである。
Non enim scriptum est ex persona Judaeorum dicentium: Propterea volebamus eum occidere: sed evangelista ex sua persona dicit: Propterea enim volebant illum Judaei occidere.
PL 16, 574Aユダヤ人たちの人格から、「だから我々は彼を殺そうとしていた」と言うものとして書かれているのではなく、福音書記者が自分の人格から、「だからユダヤ人たちは彼を殺そうとしていたのである」と言っているのである。
Et interpretatus est causam, ideo Judaeos ad necem ejus esse commotos, quod cum et sabbatum quasi Deus solveret, et Deum Patrem sibi proprium vindicaret, non solum in solutione sabbati majestatem divinae potestatis, sed etiam in Patris proprii nomine jus sibi aeternae aequalitatis adscisceret.
PL 16, 574Aそして彼は、ユダヤ人たちが彼の殺害へと駆り立てられた理由を解き明かした。彼が神として安息日を破り、神なる父を自分に固有のものと主張し、安息日を破ることにおいて神的権能の威光を、また固有の父という名において永遠の等しさの権利を、自分のものとしたからである。
69. Quibus aptissime respondit Dei Filius, ut et Dei se Filium, et aequalem probaret: Quaecumque, inquit, Pater fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19) . Filius igitur Patri et dicitur et probatur aequalis.
PL 16, 574B69. 彼らに神の子は、自らが神の子であり、かつ等しいことを証するために、きわめてふさわしく答えた。「父が行うことは何であれ、同じことを子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。こうして、子は父に等しいと言われ、また立証される。
Bona aequalitas, quae et differentiam divinitatis excludit, et cum Filio Patrem signat, cui Filius sit aequalis; non est enim diversa, nec singularis aequalitas; quia nemo aequalis ipse sibi solus est.
PL 16, 574B善き等しさである。神性の差異を排除し、また子とともに、子が等しいところの父を示す。等しさは、別々のものでも、単独のものでもないからである。誰も、ただ一人で自分自身に等しい者ではないからである。
Ergo Evangelista interpretatus est quid sit proprium Filium Dei se dicere, hoc est, aequalem se facere Deo. 70. Unde id secutus Apostolus dixit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6) . Quod enim quis non habet, rapere conatur.
PL 16, 574Bそれゆえ福音書記者は、自らを神の固有の子と称するとは何であるか、すなわち自らを神と等しくすることだと解き明かしたのである。70. これに従って使徒は言った。「神と等しくあることを、奪い取るべきものとは考えなかった」(フィリピ2:6)。人は、持っていないものを奪い取ろうとするからである。
Ergo non quasi rapinam habebat aequalitatem cum Patre quam in substantia sui tamquam Deus et Dominus possidebat. Unde addidit: Formam servi accepit (Ibid. 7) . Contrarium utique servus, et aequalis.
PL 16, 574Bそれゆえ彼は、神であり主として自らの実体において所有していた父との等しさを、奪い取ったものとして持っていたのではない。だから使徒は付け加えた。「僕の形を取った」(フィリピ2:7)。僕であることと等しいことは、まさしく反対のことである。
Aequalis ergo in Dei forma; minor in susceptione carnis, et hominis passione. Nam quomodo eadem posset minor esse aequalisque natura? Quomodo autem, si minor est, eadem similiter facit, quae Pater facit? Nam quemadmodum eadem operatio diversae esset potestatis?
PL 16, 574Cしたがって、神の形においては等しく、肉を受け取ったことと人間の受難においては劣る。同じ本性が、劣りかつ等しいということがどうしてありえようか。また劣るなら、父が行うのと同じことを、同じように行うのはどうしてか。同じ働きが、異なる権能に属することがどうしてありえようか。
Numquid sic potest minor, quemadmodum major operari? aut una operatio potest esse, ubi diversa substantia est? 71. Itaque accipe Christum secundum divinitatem minorem non posse dici. Ipse loquitur ad Abraham: Per me ipsum juravi (Gen. XXII, 16) .
PL 16, 574C劣る者が、大きい者と同じように働くことができるだろうか。あるいは、実体が異なるところに、一つの働きがありうるだろうか。71. それゆえ、キリストは神性に従えば劣ると言われえないことを知れ。彼自身がアブラハムに語る。「私は私自身にかけて誓った」(創世記22:16)。
Ostendit autem Apostolus eum qui per se jurat, minorem esse non posse. Itaque sic ait: Abrahae cum repromisisset Deus, quoniam nullum alium majorem habebat, juravit per seipsum, dicens: Nisi benedicendo benedixero te, et multiplicando multiplicavero te (Hebr. VI, 13, 14) .
PL 16, 574C使徒は、自分自身にかけて誓う者が劣る者ではありえないことを示している。そこでこう言う。「神はアブラハムに約束したとき、自分より大きい者を他に持たなかったので、自分自身にかけて誓って言った。『私は必ず汝を祝福し、必ず汝を増やす』」(ヘブライ6:13, 14)。
Ergo majorem non habuit Christus, et ideo per se juravit. Et bene addidit: Homines enim per majorem se jurant; quia homines majorem habent, Deus non habet (Ibid., 16) .
PL 16, 575Aそれゆえ、キリストは大きい者を持たず、だから自分自身にかけて誓った。使徒はよく付け加えた。「人間は自分より大きい者にかけて誓う」(ヘブライ6:16)。人間には大きい者がいるが、神にはいないからである。
72. Aut si volunt de Patre dictum videri, reliqua non cohaerent; neque enim Pater visus est Abrahae, nec Deo Patri pedes lavit, sed ei in quo futuri hominis est figura. Denique Filius Dei dicit: Abraham diem meum vidit, et gravisus est (Joan. VIII, 56) .
PL 16, 575A72. あるいは、父について言われたと見られることを彼らが望むなら、残りの部分が整合しない。父がアブラハムに現れたのでも、アブラハムが神なる父の足を洗ったのでもなく、来たるべき人の象りである者に〔現れ、足を洗った〕のだからである。実に、神の子は言う。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ〔底本は gravisus。gavisus と読む〕」(ヨハネ8:56)。
Ipse est ergo qui per se juravit, quem Abraham vidit. 73. Et revera quomodo majorem habet, qui divinitate cum Patre unum est (Joan. X, 30) ? Quod enim unum est, dissimile non est: inter majorem autem minoremque discretio est.
PL 16, 575Aそれゆえ、自分自身にかけて誓ったのは、アブラハムが見た者その人である。73. また実際、神性において父と一つである者(ヨハネ10:30)が、どうして自分より大きい者を持つだろうか。一つであるものは似ていないものではなく、大きい者と小さい者のあいだには区別があるからである。
Ergo de Filio, et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Pater minorem habet, nec majorem Dei Filius; cum in Patre et Filio nulla distantia divinitatis sit, sed una majestas.
PL 16, 575Aそれゆえ、今の朗読の例は、子と父について、父は劣る者を持たず、神の子は大きい者を持たないことを教えている。父と子には神性の隔たりが少しもなく、一つの威光があるのだから。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 16, 575BObjicientibus Filium cum a Patre sit missus, eo utique minorem esse; respondetur illum etiam a Spiritu missum, quo tamen minor non habeatur.
PL 16, 575B子は父によって遣わされたのだから、それゆえ父より劣ると反論する者たちに対し、子は聖なる霊によっても遣わされたが、それでも〔霊より〕劣るとはされない、と答える。
Additur etiam Spiritum mitti a Patre et Filio, ut utriusque operationum unitas designetur: Hinc admonemur sedulo distinguendum quae locutiones Christo ut Deo, quaeve eidem ut homini conveniant: quarum exempla non pauca subjiciuntur exponunturque.
PL 16, 575Bさらに、霊は父と子によって遣わされることが加えられ、両者の働きの一体性が示される。ここから、どの言い方がキリストに神として当てはまり、どの言い方が同じキリストに人として当てはまるかを、入念に区別すべきことが勧められ、その例が少なからず挙げられて解き明かされる。
74. Nec illud sane metuo, quod solent obtendere minorem esse, quia missus est. Si enim et minor non docetur, et honorificentiae docetur aequalitas; cum ita omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23) , constat eo minorem non esse, quod missus est.
PL 16, 575B74. 彼らが、子は遣わされたのだから劣ると口実にしがちなことを、私は少しも恐れない。実に、劣ることは教えられておらず、むしろ尊崇の等しさが教えられているのだから。「すべての人が、父を敬うように子を敬う」(ヨハネ5:23)とある以上、子が遣わされたことによって劣るのでないことは明らかである。
75. Non ergo humani sermonis angustias, sed verborum claritatem intuere, operibus crede. Considera quia Dominus noster Jesus Christus in Esaia locutus est ab Spiritu sancto esse se missum (Esa. LXI, 1) .
PL 16, 575C75. それゆえ、人の言葉の狭さでなく、言葉の明らかさを見よ。業を信じよ。考えよ、我々の主イエス・キリストはイザヤにおいて、自分は聖なる霊によって遣わされたと語った(イザヤ61:1)。
Numquid ergo Spiritu minor Filius, quia missus ab Spiritu est? Habes igitur scriptum quod Filius a Patre et Spiritu ejus dicat esse se missum: Ego sum, inquit, primus, et ego in aeternum, et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum (Esai. XLVIII, 12, 13) ; et infra: Ego locutus sum, et ego vocavi; adduxi eum, et prosperum iter ejus feci.
PL 16, 575Cでは、霊によって遣わされたのだから、子は霊より劣るのか。あなたは、子が、自分は父とその霊によって遣わされたと言っていると書かれているのを見いだす。子は言う。「私は最初の者であり、私は永遠にいる。私の手は地を基づけ、私の右の手は天を固めた」(イザヤ48:12, 13)。さらに下にこうある。「私が語り、私が呼んだ。私は彼を連れて来て、その道を栄えさせた。」
Accedite ad me, et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum. Cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Ibid., 15, 16) . Utique qui coelum fecit et terram, ipse dicit a Domino et a Spiritu ejus esse se missum.
PL 16, 576A「汝らは私に近づき、これを聞け。私は初めから隠れて語ったのではない。それらが生じたとき、私はそこにいた。今、主が私を遣わした、その霊もまた」(イザヤ48:15, 16)。天と地を作った者自身が、自分は主とその霊によって遣わされたと言うのである。
Videtis ergo quod simplicitas sermonis, non injuria missionis sit. Ipse igitur missus a Patre, ipse est missus ab Spiritu.
PL 16, 576A諸君は、これが言葉の素朴さであって、遣わされたことの不当ではないと分かるだろう。それゆえ、父に遣わされた当人が、霊にも遣わされたのである。
76. Et ut cognoscas nullam majestatis esse distantiam, etiam Filius Spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum venerit autem Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26) .
PL 16, 576A76. 威光にいかなる隔たりもないとあなたが知るために言う。子もまた霊を遣わす。自身がこう言っている。「私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートス、すなわち父のもとから出る真理の霊が来るとき」(ヨハネ15:26)。
Hunc eumdem Paraclitum et a Patre esse mittendum supra docuit dicens: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26) . Vide unitatem, quia quem Deus Pater mittit, mittit et Filius: et quem mittit Pater, mittit et Spiritus.
PL 16, 576Aこの同じパラクレートスが父からも遣わされることになると、子は先に教えて言った。「パラクレートス、すなわち聖なる霊、父が私の名によって遣わす者」(ヨハネ14:26)。一体性を見よ。神なる父が遣わす者を子も遣わし、父が遣わす者を霊も遣わす。
Aut si nolunt Filium missum, quia dexteram Patris Filium legimus; ipsi de Patre quod de Filio abnuunt, fatebuntur: nisi forte aut alterum sibi Patrem, aut alterum sibi Filium inveniant Ariani.
PL 16, 576Bあるいは、父の右手が子であると我々は読むのだから〔イザヤ48:13「私の右の手は天を固めた」の右の手を子と読むなら、遣わされたと語るその話し手は父になる、の意と取った〕子が遣わされたことを彼らが認めないのなら、子について否むことを、彼ら自身が父について認めることになる。アレイオス派が、自分たちのために別の父か別の子を見つけ出すのでない限りは。
77. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones; quia regnum Dei, sicut scriptum est (I Cor. II, 4) , non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis.
PL 16, 576B77. それゆえ、言葉をめぐる空虚な議論は黙らせよ。書かれているとおり、神の国は言葉の説得にではなく、力の示しにあるのだから(一コリント2:4)。神性と肉の区別を守ろう。
Unus in utraque loquitur Dei Flius; quia in eodem utraque natura est: et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones.
PL 16, 576B神の子〔底本は Flius。Filius と読む〕は、一人でその両方において語る。同じ者のうちに両方の本性があるからである。同じ者が語るとしても、いつも一つの仕方で語るのではない。その者において、あるときは神の栄光を、あるときは人の情念を見てとれ。
Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur. 78. Hic est panis vivus, qui descendit de coelo (Joan. VI, 51) .
PL 16, 576C神として、神的なことを語る。言葉だからである。人として、人間的なことを言う。私の実体において語っていたからである。78. 「これは天から降った生きたパンである」(ヨハネ6:51)。
Panis hic caro est, sicut ipse dixit: Hic panis quem ego dabo, caro mea est (Ibid., 52) . Hic est qui descendit de coelo, hic est quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum. Nec ipsa littera nos docet sanctificatione divinitatem eguisse, sed carnem.
PL 16, 576Cこのパンは肉である。自身がこう言った。「私が与えるこのパンは、私の肉である」(ヨハネ6:52)。天から降ったのはこの者、父が聖別して、この世に遣わしたのもこの者である。文字そのものが我々に教えているのは、聖別を必要としたのは神性ではなく、肉であったということである。
Denique ipse Dominus dixit: Et ego memetipsum sanctifico pro ipsis (Joan. XVII, 19) ; ut agnoscas quod et sanctificatur in carne pro nobis, et divinitate sanctificat.
PL 16, 577A実に、主自身が言った。「私は彼らのために、私自身を聖別する」(ヨハネ17:19)。あなたが、肉において我々のために聖別されることと、神性によって聖別することの両方を知るためである。
79. Hic idem est quem Pater misit, sed factum ex muliere, factum sub Lege, ut Apostolus dixit (Galat. IV, 4) . Hic est, qui ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18) .
PL 16, 577A79. 父が遣わしたのはこの同じ者であるが、使徒が言ったとおり、女から作られ、律法のもとに作られた者である(ガラテヤ4:4)。「主の霊が私の上にある。そのゆえに、彼は私に油を注いだ。貧しい者たちに福音を告げるために、私を遣わした」と言うのは、この者である(ルカ4:18)。
Hic est qui dicit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo est, an ego a me ipso loquar (Joan. VII, 16, 17) . Alia ergo ex Deo doctrina, alia ex homine.
PL 16, 577Aこう言うのもこの者である。「私の教えは私のものではなく、私を遣わした者のものである。もし誰かがその意志を行おうとするなら、その教えが神から出たものか、私が自分から語っているのかを知るだろう」(ヨハネ7:16, 17)。それゆえ、神から出る教えと、人から出る教えとは別である。
Itaque Judaei cum doctrinam ejus secundum hominem quaererent, et dicerent: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit (Joan. VII, 15) ? respondit Jesus, et dixit: Mea doctrina, non est mea; nam cum sine eruditione litterarum doceat, non quasi homo, sed potius ut Deus videtur docere, qui doctrinam non didicerit, sed invenerit.
PL 16, 577Aそこで、ユダヤ人たちが人としての彼の教えを問題にして、「この人は学んだこともないのに、どうして文字を知っているのか」(ヨハネ7:15)と言ったとき、イエスは答えて言った。「私の教えは私のものではない」。文字の学びなしに教えているのだから、人としてではなく、むしろ神として教えていると見える。教えを学んだのではなく、見いだした者として。
80. Adinvenit enim omnem viam disciplinae, ut supra lectum est; nam utique de Filio Dei dictum est: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum qui adinvenit omnem viam disciplinae.
PL 16, 577B80. 実に、彼は教えのあらゆる道を見いだした。先に読まれたとおりである。確かに、これは神の子について言われたものである。「これは我々の神である。彼に比べられる別の者はいないと見なされる。彼は教えのあらゆる道を見いだした。」
Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36 et seq) . Quomodo ergo secundum divinitatem doctrinam suam non habet, qui adinvenit omnem viam disciplinae, antequam videretur in terris?
PL 16, 577B「そののち、彼は地上に姿を現し、人々と交わった」(バルク3:36以下)。では、地上に姿を現す前に教えのあらゆる道を見いだした者が、どうして神性に従っては自分の教えを持たないのか。
Aut quomodo minor, de quo dictum est: Non aestimabitur alius ad eum? Utique incomparabilis dicitur, ad quem nemo alius aestimari potest: sed ita incomparabilis, ut Patri nequeat anteferri.
PL 16, 577Bあるいは、「彼に比べられる別の者はいないと見なされる」と言われた者が、どうして劣るのか。確かに彼は比べるものがないと言われる。ほかの誰も彼に比べられえないからである。しかし、父より前に置かれえないという仕方で比べるものがないのである。
Quod si de Patre dictum putant, impietatem Sabellii non evadent, ut Patri susceptionem humanae carnis attribuant. 81. Persequamur sequentia: Qui a semetipso, inquit, loquitur, gloriam suam quaerit (Joan. VII, 18) . Vide unitatem, quae et Patrem signat et Filium.
PL 16, 577Cもし彼らがこれを父について言われたと考えるなら、父に人の肉を受け取ることを帰すことになり、サベリオスの不敬虔を免れない。81. 続きを追おう。「自分から語る者は、自分の栄光を求める」と言う(ヨハネ7:18)。一体性を見よ。それは父をも子をも指している。
Non potest non esse, qui loquitur: sed non potest a semetipso esse quod loquitur, in quo naturaliter ex Patre sunt omnia. 82. Quid est autem: Gloriam suam quaerit? Hoc est, non divisam a Patre gloriam; nam utique et Verbum Deus habet gloriam.
PL 16, 577C語る者が存在しないということはありえない。しかし、語られることが自分から出るということはありえない。その者においては、あらゆるものが本性によって父から出ているからである。82. では、「自分の栄光を求める」とは何か。それは、父から分けられていない栄光ということである。実に、言葉である神にも栄光がある。
Denique dicit: Ut videant gloriam meam (Joan. XVII, 24) . Sed illa verbi gloria eadem Patris gloria est, sicut scriptum est: Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11) .
PL 16, 577C実に、彼は言う。「彼らが私の栄光を見るために」(ヨハネ17:24)。しかし、言葉のその栄光は父の栄光と同じである。書かれているとおり、「主イエス・キリストは神なる父の栄光のうちにある」(フィリピ2:11)。
Ita igitur secundum divinitatem Dei Filius suam gloriam habet, ut Patris et Filii una sit gloria. Non est ergo minor in claritate, quia una gloria: non minor divinitate, quia plenitudo divinitatis in Christo est.
PL 16, 577Dこうして、神性に従って神の子は自分の栄光を持つが、父と子の栄光は一つである。それゆえ、栄光が一つであるから、輝き〔claritas〕において劣ることはない。神性の充満がキリストにあるのだから、神性において劣ることもない。
83. Et quomodo, inquis, scriptum est: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1) ? Qui hoc dicit, clarificatione, inquis, indiget. Hucusque oculos habes: quod reliquum est non legisti; sequitur enim: Ut Filius tuus clarificet te (Ibid.) . Numquid et Pater indiget, qui clarificandus a Filio est?
PL 16, 578A83. 汝は言う。「では、『父よ、時が来た。汝の子に栄光を与えよ』と書かれているのはどうか」(ヨハネ17:1)。これを言う者は栄光を与えられることを必要としている、と汝は言う。汝は目をそこまでしか持たない。残りの部分を読んでいない。続けてこうあるからである。「汝の子が汝に栄光を与えるために」(ヨハネ17:1)。子によって栄光を与えられることになる父もまた、必要としているのか。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 16, 578AObjectionem a Filii obedientia desumptam solvit, ostensoque Trinitatis unam potentiam, divinitatem atque operationem esse, addit Christum etiam matri, qua minor dici neutiquam potest, obedientiam exhibuisse.
PL 16, 578A子の従順に基づく反論を解き、三位一体の権能・神性・働きが一つであることを示したのち、キリストが母にも従順を示したことを加える。その母に対して、キリストを劣ると言うことは決してできない。
84. Pari modo obedientiam Filii objicere solent, quia scriptum est: Et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8) .
PL 16, 578B84. 同じように、彼らは子の従順を持ち出しがちである。「人の姿で見いだされ、自分を低くして、死に至るまで従順となった」と書かれているからである(フィリピ2:7, 8)。
Et hominem praemisit, et usque ad mortem dixit; ut intelligeremus obedientiam mortis non divinitatis fuisse, sed incarnationis: in qua et officia nostra suscepit et nomina.
PL 16, 578B彼は先に「人」を置き、さらに「死に至るまで」と言った。死に至る従順が神性のものではなく受肉のものであったと、我々が理解するためである。その受肉において、彼は我々の務めと名とを受け取った。
85. Didicimus itaque unam esse potentiam Trinitatis, quam nos in ipsa atque post ipsam docuit passionem; Filius enim patitur per corporis sacramentum, apostolis Spiritus sanctus infunditur: in manus Patris commendatur spiritus, Deus quoque Pater maxima voce signatur.
PL 16, 578B85. こうして我々は、三位一体の権能が一つであることを学んだ。それを彼は、受難そのもののうちに、またその後に、我々に教えた。実に、子は体の秘義によって苦しみを受け、使徒たちには聖なる霊が注がれ、霊は父の手に委ねられ、神なる父もまた大きな声によって示される。
Didicimus unam Patris et Filii esse imaginem, unam similitudinem, unam sanctificationem. Didicimus unam esse operationem, unam gloriam, unam quoque divinitatem.
PL 16, 578B我々は、父と子の像が一つ、似姿が一つ、聖化が一つであることを学んだ。働きが一つ、栄光が一つ、さらに神性もまた一つであることを学んだ。
86. Unus ergo et solus Deus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) .
PL 16, 578C86. それゆえ、神は一であり、唯一である。書かれているからである。「汝の神である主を汝は礼拝し、ただ彼にのみ仕える」(申命記6:13)。
Unus Deus, non ut ipse sit Pater et Filius, sicut impius Sabellius asserit: sed quia Patris et Filii, Spiritusque sancti una divinitas sit: ubi autem una divinitas, una voluntas, una praeceptio.
PL 16, 578C神が一であるのは、不敬虔なサベリオスが主張するように、同じ者が父であり子であるということではない。父と、子と、聖なる霊の神性が一つだからである。そして神性が一つであるところには、意志が一つ、命令が一つある。
87. Denique ut scias et Patrem esse, et Filium esse, et unum opus Patris ac Filii esse, Apostolum sequere, qui dixit: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus dirigat viam nostram ad vos (I Thess. III, 11) .
PL 16, 578C87. 実に、父があり、子があり、父と子の業が一つであることを知るために、使徒に従え。使徒は言った。「神自身、我々の父、また我々の主イエスが、汝らのもとへの我々の道を導くように」(一テサロニケ3:11)。
Et Patrem loquitur, et Filium loquitur: sed unitas directionis est; quia unitas potestatis est.
PL 16, 578C父のことを語り、子のことを語っている。しかしそこにあるのは導きの一体性である。権能の一体性があるからである。
Sic et alibi habes: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus, et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et confirmet (II Thess. II, 16, 17) .
PL 16, 578Cほかの箇所でも、あなたはこう読む。「我々の主イエス・キリスト自身、また、我々を愛し、永遠の慰めと恩寵による良い望みとを与えた神、我々の父が、汝らの心を慰め、強めるように」(二テサロニケ2:16, 17)。
Quantam unitatem ostendit, ut consolationis unitas, non pluralitas sit! Conticescat ergo perfidia, aut si ratione non vincitur, morali humanitate flectatur. 88. Consideremus quam moraliter egerit Dominus; ut nos non solum fidem, sed etiam mores doceret.
PL 16, 578Dどれほどの一体性を示していることか。慰めが複数ではなく一つなのだから。それゆえ背信は黙するがよい。理によって打ち負かされないなら、せめて道徳にかなった人間らしさによって折れるがよい。88. 主がいかに道徳にかなって振る舞ったかを考えよう。我々に信仰だけでなく、品行をも教えるためであった。
Namque in forma hominis constitutus, subditus erat Joseph et Mariae (Luc. II, 51) . Numquid ergo minor et hominibus, quia subditus? Aliud pietatis, aliud potestatis est: sed non praejudicat pietas potestati. In quo ergo legis subditum Patri? In corpore scilicet, in quo erat subditus matri.
PL 16, 579A実に、人の姿をとっていたとき、彼はヨセフとマリアに従っていた(ルカ2:51)。では、従っていたからといって、人々よりも劣るのか。一方は孝心に、他方は権能に属することである。しかし孝心は権能を損なわない。では、彼が父に従っていると、あなたはどの点において読むのか。もちろん体においてである。その体において、彼は母に従っていた。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 16, 579AProponit cum Arianis humaniter agere Christi exemplo vulnera vino et oleo curantis: ad quod coeleste medicamentum omnes invitans, quo consilio is carnem induerit, et qua utilitate, tradit.
PL 16, 579Aアレイオス派に対して、ぶどう酒と油で傷を癒すキリストの手本にならい、穏やかに事を進めることを提案する。この天の薬へすべての人を招き、キリストがいかなる計画で、いかなる益のために肉をまとったかを伝える。
Hinc aperit quantum prosit fidem habere, qua Christum propter nos omnem infirmitatem suscepisse cognoscimus, cujus divinitas in passione erumpebat.
PL 16, 579Bここから、我々のためにキリストがあらゆる弱さを引き受けたと認める信仰を持つことが、どれほど益になるかを明らかにする。その神性は受難のうちにあふれ出ていた。
Ex quibus intelligere est Dei Filium sine subjectione ulla missum fuisse: nec metuendum ne fides haec displiceat Patri; quippe qui in filio sibi complacere significet.
PL 16, 579Bこれらから、神の子が何の服従もなしに遣わされたことが理解される。また、この信仰が父に気に入らないのではないかと恐れるには及ばない。父は子において自分が喜ぶと示しているからである。
89. Agamus et nos moraliter, persuadeamus illis quod sibi prosit, obsecremus et ploremus ante Dominum qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) . Non enim vincere volumus, sed sanare: non insidiose agimus, sed religiose monemus.
PL 16, 579B89. 我々もまた道徳にかなって振る舞い、彼ら自身の益になることを彼らに説き、我々を作った主の前で願い、泣こう(詩篇94:6)。実に、我々は勝とうとするのではなく、癒そうとする。策略で行うのではなく、敬虔に諭すのである。
Saepe flectit humanitas, quos nec virtus potuerit superare, nec ratio. Denique Dominus illum hominem qui ex Hiericho descendens, incidit in latrones, quem non asperioribus Legis medicamentis, non prophetico rigore curaverat, oleo curavit et vino (Luc. X, 30 et seq.) .
PL 16, 579B人間らしい思いやりは、力も理も打ち負かすことができなかった者たちを、しばしば屈服させる。実に主は、エリコから下って強盗に襲われたあの人を、律法のより厳しい薬でも、預言者の厳しさでも癒さなかったのに、油とぶどう酒で癒した(ルカ10:30以下)。
90. Veniant ergo ad hunc omnes qui sanari volunt; accipiant medicamentum, quod et a Patre detulit, et praeparavit in coelo, ex illis confectum immortalibus succis. Hoc ex terra non pullulat; expers enim est omnis natura hujus confectionis.
PL 16, 579C90. それゆえ、癒されたい者はみな、この者のもとに来よ。薬を受け取れ。それは彼が父のもとから運んで来て、天で整えた薬、あの不死の汁から調合された薬である。これは地からは芽生えない。あらゆる本性が、この調合にあずからないからである。
Divino enim consilio suscepit hanc carnem, ut ostenderet legem carnis legi esse subditam mentis. Suscepit carnem, ut quasi homo vinceret, qui homines erudiret.
PL 16, 579C実に、神の計画によって、彼はこの肉を受け取った。肉の法が精神の法に従うことを示すためである。肉を受け取ったのは、人々を教える者が、人として勝つためであった。
91. Quid mihi prodesset, si quasi Deus exerta potestate divinitatem suam tantummodo inviolabilem demonstrasset? Aut cur susciperet carnem, nisi ut tentari se naturae atque infirmitatis meae conditione pateretur?
PL 16, 579C91. もし彼が神として権能を現し、自分の神性が傷つけられえないことだけを示したのなら、私に何の益があっただろうか。また、私の本性と弱さの条件によって自分が試みられることを許すためでなければ、なぜ肉を受け取ったのか。
Tentari debuit, compati mihi debuit; ut scirem quemadmodum tentatus vincerem, compassus evaderem. Vicit per continentiam, vicit per contemptum divitiarum, vicit per fidem: calcavit ambitionem, fugavit intemperantiam, lasciviam relegavit.
PL 16, 579D彼は試みられねばならず、私と共に苦しまねばならなかった。私が、試みられてどう勝つか、共に苦しんでどう逃れるかを知るためである。彼は節制によって勝ち、富の軽蔑によって勝ち、信仰によって勝った。野心を踏みつけ、放縦を追い払い、淫らさを遠ざけた。
92. Hoc medicamentum Petrus vidit, et retia sua, instrumenta videlicet quaestus et subsidia dereliquit, renuntians carnis concupiscentiae tamquam corruptae navi, in quam quasi sentina quaedam multarum ingreditur passionum.
PL 16, 579D92. この薬をペトロは見て、網を、すなわち利得の道具と助けとを捨てた。腐った船のような肉の欲望を捨てたのである。その船には、汚水だめのように、多くの情念が入り込む。
Magnum ergo medicamentum, quod non solum cicatricem vetusti vulneris amputavit, sed etiam causam passionis incidit. O fides thesauris omnibus opulentior! o vulnerum nostrorum, peccatorumque medicina praestantior! 93. Consideremus quia nobis prodest bene credere.
PL 16, 579Dそれゆえ偉大な薬である。それは古い傷の痕を切り取っただけでなく、情念の原因をも断ち切った。ああ、あらゆる宝よりも豊かな信仰よ。ああ、我々の傷と罪にとって、より優れた薬よ。93. 正しく信じることが我々に益になることを考えよう。
Mihi enim prodest scire quia propter me Christus suscepit meas infirmitates, mei corporis subiit passiones (Esai. LIII, 4) : pro me peccatum, hoc est, pro omni homine, pro me maledictum factus est, pro me atque in me subditus atque subjectus, pro me agnus, pro me vitis, pro me lapis, pro me servus, pro me filius ancillae, pro me diem judicii ignorans, pro nobis nesciens diem aut horam.
PL 16, 580A実に、私にとって益になるのは、キリストが私のために私の弱さを引き受け、私の体の苦難を負った(イザヤ53:4)と知ることである。私のために罪となり——すなわちすべての人のために——、私のために呪いとなり、私のために、また私のうちで、服従し従わされた者となり、私のために子羊、私のためにブドウの木、私のために石、私のために僕、私のために女奴隷の子、私のために裁きの日を知らない者、我々のために日も時も知らない者となった。
94. Nam quomodo posset diem nescire, qui dies fecit et tempora? Quomodo posset diem ignorare judicii, qui et horam futuri judicii expressit et causam?
PL 16, 580A94. 実に、日と時を作った者が、どうして日を知らないことがありえようか。来たるべき裁きの時と理由を明らかに述べた者が、どうして裁きの日を知らないことがありえようか。
Factus ergo maledictum non secundum divinitatem, sed secundum carnem; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23) . Secundum carnem utique pependit; et ideo maledictum, qui nostra maledicta suscepit.
PL 16, 580Bそれゆえ呪いとなったのは、神性に従ってではなく、肉に従ってである。書かれているからである。「木にかけられた者はみな呪われている」(申命記21:23)。彼は肉に従って確かにかけられたのであり、それゆえ、我々の呪いを受け取った者が呪いとなったのである。
Ille flevit, ne tu homo diu fleres: ille injurias passus est, ne tu injuriam tuam doleres. 95. Grande remedium, solatium habere de Christo. Ille enim pro nobis haec patientius tulit, et sumus qui patienter haec pro illius nomine ferre nequeamus!
PL 16, 580B彼が泣いたのは、あなたが人として長く泣かないためである。彼が不当な仕打ちを受けたのは、あなたが自分の受けた不当を嘆かないためである。95. キリストに慰めを得るのは大きな癒しである。実に彼は我々のためにこれを忍耐強く耐えたのに、我々は彼の名のためにこれを忍耐強く担うことができないのだ。
Quis appetitus non discat ignoscere, quando et pro persecutoribus suis Christus etiam crucifixus orabat? Videsne illas quas tu putas Christi infirmitates, tuas esse virtutes? Cur de remediis nostris ei quaestionem movemus?
PL 16, 580Bいかなる欲求が、赦すことを学ばないだろうか。キリストが十字架にかけられてなお、自分を迫害する者たちのために祈っていたのだから。汝がキリストの弱さだと思っているものが、汝自身の徳であるのが分からないのか。なぜ我々は、自分たちの癒しについて、彼に問いを持ち出すのか。
Lacrymae illae nos lavant, fletus illi nos abluunt, ac dubitatio illa nos firmat; ne tu si coeperis dubitare, desperes. Quanto major est injuria, tanto uberior debetur gratia. 96. Sed in ipsis injuriis cognosce divinitatem.
PL 16, 580Cあの涙は我々を洗い、あの泣き声は我々を清め、あの疑いは我々を強める。あなたが疑い始めたとき、絶望しないためである。〔彼の受けた〕不当が大きいほど、それだけ豊かな感謝が〔我々から〕負われる。96. だが、不当な仕打ちそのものの中に神性を認めよ。
In cruce pendebat, et elementa ei omnia serviebant. Sol refugit, dies occidit, offusae et circumfusae tenebrae, terra tremuit: non tremuit qui pependit (Matth. XXVII, 51) . Quid aliud haec, quam Auctoris reverentiam signant?
PL 16, 580C十字架にかかっていたとき、あらゆる元素が彼に仕えていた。太陽は退き、日は沈み、闇が注ぎ、取り巻き、地は震えた。かけられた者は震えなかった(マタイ27:51)。これらは、創造者への畏敬のほかに何を示すか。
Quia in cruce est, vides: quia regnum Dei donat, non vides. Quia mortem gustavit, legis: quia latronem quoque ad paradisum invitavit (Luc. XXIII, 43) , non legis. Mulieres flentes intueris ad tumulum, non intueris angelos excubantes (Joan. XX, 12) .
PL 16, 580C汝は、彼が十字架にいることは見るが、神の国を与えることは見ない。死を味わったことは読むが、強盗をも楽園に招いたこと(ルカ23:43)は読まない。汝は泣く女たちが墓にいるのは見るが、見張る天使たちは見ない(ヨハネ20:12)。
Quid dixerit legis, quid gesserit non legis. Dicis Chananaeae mulieri dixisse Dominum: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) : non dicis, quoniam id quod ab ea rogatus est, fecit.
PL 16, 580C彼が何と言ったかは読むが、何を行ったかは読まない。汝は、主がカナンの女に言ったと言う。「私は、イスラエルの家の滅びた羊のもとにしか遣わされていない」(マタイ15:24)。だが、汝は、彼女に求められたことを彼が行ったとは言わない。
97. Unde intelligere te convenit, quia missus non id significat, quod alieno sit coactus imperio, sed quod voluntario functus sit arbitratu: alioquin contemptum ostendis Patris.
PL 16, 580D97. ここから、汝が理解するのが適切である。遣わされたとは、他者の命令に強いられたことではなく、自発的な意思で務めを果たしたことを意味する。さもなければ、汝は父への軽蔑を示している。
Si enim, ut tu interpretaris, paternorum famulus praeceptorum Christus venerat in Judaeam, ut solis ejus incolis mederetur, et Chananaeae prius filiam, ut legimus, liberavit; non utique alieni fuit exsecutor imperii, sed voluntarii liber arbitrii.
PL 16, 580D実に、汝が解するように、キリストが父の命令に仕える僕としてユダヤに来たのが、その住民だけを癒すためだったとしよう。だが、我々が読むとおり、彼はまずカナンの女の娘を解放した。ゆえに彼は他者の命令の執行者ではなく、自発的な自由意志の者であった。
Ubi autem libertas voluntatis, ibi nulla praevaricatio missionis. 98. Nec vereare ne displiceat Patri, quod fecit Filius; cum ipse dicat. Quaecumque placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29) ; et alibi: Opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 12) .
PL 16, 581A自由な意志のあるところに、遣わされることへの背反はない。98. 子のしたことが父に気に入らないのではないかと恐れるな。彼自身が言っているのだから。「私は、彼の気に入ることを常に行う」(ヨハネ8:29)。また別の箇所で、「私が行う業を、彼自身が行う」(ヨハネ14:12)〔ヨハネ14:12 は「私を信じる者は、私が行う業を自らも行う」の意の句。刷られた引用の形のまま訳した〕。
Quomodo ergo Patri potuit displicere, quod ipse fecit per Filium? Unus enim Deus, sicut scriptum est, qui justificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 30) .
PL 16, 581Aでは、彼自身が子を通して行ったことが、どうして父に気に入らなかったことがありえようか。書かれているとおり、神は一であり、割礼を信仰から、無割礼を信仰を通して義とした者だからである(ローマ3:30)。
99. Omnia lege, omnia diligenter adverte; invenies sic demonstrasse se Christum, ut Deus in homine cerneretur: nec malitiose accipias de Patre Filium gloriantem, cum audias Patrem in Filio complacentem (Matth. XVII, 5) .
PL 16, 581A99. すべてを読み、すべてを注意深く心に留めよ。キリストが、人において神が認められるように自分を示したことが見いだされるだろう。また、子が父について誇っていると、悪意をもって受け取るな。父が子において喜んでいるのを聞くのだから(マタイ17:5)。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 16, 581BChristum in persona judicis consideratum Catholici an Ariani melius sibi concilient, inquiritur.
PL 16, 581B裁き手として見たキリストを、公同の信仰の者たちとアレイオス派の者たちのどちらがよりよく自分の味方につけるかを探る。
Objectio propter judicis sessionem ac Patris voces exorta dissolvitur; demonstraturque nullam in Filio nec subjectionem significari, quod sedeat a Patre invitatus: nec praelationem, quod ad ejus dextram sedeat.
PL 16, 581B裁き手の座に着くことと父の声から生じる反論が解かれる。子において、父に招かれて座ることが服従を意味するのでもなく、父の右に座ることが優位を意味するのでもないことが示される。
Denique ex Angelico Trisagio personarum in Deo Trinitatem, ac simul unitatem naturae significari declaratur. 100. Sed si moralibus flecti non queunt, provocemus ad judicem. Ad quem tandem ibimus? Nempe ad eum qui judicium habet. Numquid ad Patrem?
PL 16, 581Bさらに、天使たちの三度の聖なる呼びかけ(トリサギオン)〔ギリシア語で「三度聖なる」〕から、神におけるペルソナの三位一体と、同時に本性の一体性が示されることが明らかにされる。100. だが、彼らが道徳の論で動かされないなら、裁き手に訴えよう。いったい我々は誰のもとへ行くのか。確かに、裁きを持つ者のもとへである。父のもとか。
Sed Pater non judicat quemquam; omne enim judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . Dedit utique generando, non largiendo. Vide quam te noluerit Filio suo derogare, ut tibi ipsum judicem daret. 101. Videamus ergo ante judicium quis causam meliorem habeat; ego, an tu.
PL 16, 581Bだが父は誰をも裁かない。実に、あらゆる裁きを子に与えたからである(ヨハネ5:22)。与えたのは、生むことによってであって、施し与えることによってではない。見よ、父は、汝に裁き手として自分の子を与えるために、汝がその子を貶めることをいかに望まなかったか。101. では、裁きの前に、どちらがより良い訴えを持つかを見よう。私か、汝か。
Nempe prudentis actoris est prius conciliare sibi judicem. Hominem honoras, Deum non honoras? Quid ergo conciliat cognitorem, honorificentia, an injuria? Pone me peccasse, quod non est; num offenditur honore suo Christus?
PL 16, 581C確かに、賢明な弁論者はまず裁き手を自分に好意的にするものである。汝は人は敬うのに、神は敬わないのか。では、審理官を好意的にするのは、敬意か、侮辱か。私が罪を犯したとしてみよ——実際はそうではないが——。キリストは自分に向けられた敬意で気分を害するか。
Peccamus omnes: quis ergo veniam promerebitur, qui defert honorificentiam, an qui irrogat contumeliam? 102. Aut si te ratio non movet, species saltem judicii ipsa commoveat. Attolle oculos ad judicem tuos, intuere qui sedeat, cum quo sedeat, ubi sedeat.
PL 16, 581C我々はみな罪を犯す。では、敬意を捧げる者と、侮辱を加える者と、どちらが赦しを得るに値するだろうか。102. あるいは、理が汝を動かさないなら、せめて裁きの様子そのものが汝を動かすがよい。目を上げて、裁き手を見よ。誰が座っているか、誰と共に座っているか、どこに座っているかを見よ。
Sedet Christus ad dexteram Patris. Aut si oculis hoc non potes comprehendere, audi dicentem Prophetam: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) . Sedet ergo ad dexteram Patris Filius.
PL 16, 581Cキリストは父の右に座っている。もしこれを目で捉えることができないなら、預言者が言うのを聞け。「主は私の主に言った。私の右に座れ」(詩篇109:1)。それゆえ子は父の右に座っている。
Dic nunc qui de saecularibus arbitraris aestimanda divina, num tibi videatur inferior qui ad dexteram sedet? num injuria Patris, quia ad sinistram sedet? Pater honorat, et tu injuriam putas?
PL 16, 581Dさあ言え。神のことを世俗のことで測れると考える汝よ、右に座る者が劣っていると汝には見えるのか。父が左に座っているから、父への侮辱なのか〔子が父の右に座れば、父は子の左に座ることになる、の意と取った〕。父が敬っているのに、汝は侮辱だと考えるのか。
Pater mavult id esse pietatis exemplum, et tu putas praeceptionis imperium? De morte surrexit, et ad dexteram Dei sedet. 103. Sed dixit, inquis, Pater.
PL 16, 581D父は、これが情愛〔pietas。ここでは父と子の間の情愛を言う〕の手本であることをむしろ望むのに、汝はこれを命令による支配だと考えるのか。彼は死から甦り、神の右に座っている。103. だが、汝は言う、「父が言ったのだ」と。
Accipe etiam ubi non dicit Pater, et praedicit Filius: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64) . Et hoc de assumptione corporis dicit; huic dicit: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) .
PL 16, 581D父が言っていない箇所で子が予告しているところも受け取れ。「今から後、汝らは、人の子が力の右に座っているのを見るだろう」(マタイ26:64)。これも体を受け取ったことについて言っている。この者に〔父は〕言う。「私の右に座れ」(詩篇109:1)。
Nam si de aeterna sede divinitatis inquiris, interrogatus a Pilato si ipse esset rex Judaeorum, ait: In hoc sum natus (Joan. XVIII, 37) .
PL 16, 582A実に、もし汝が神性の永遠の座について問うなら、ユダヤ人の王かどうかをピラトに問われたとき、彼は言った。「私はこのために生まれた」(ヨハネ18:37)。
Unde et Apostolus monet hoc esse nobis utile, si Christum non ex praecepto, neque ex gratia, sed quasi dilectissimum Filium ad dexteram Dei sedere credamus.
PL 16, 582Aそれゆえ使徒も、キリストが命令によってでも恩寵によってでもなく、最愛の子として神の右に座っていると我々が信じるなら、それが我々に益になると勧める。
Sic enim habes: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt, sapite (Coloss. III, 1, 2) .
PL 16, 582A実に、こうあるからである。「上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座っている。上にあるものを思え」(コロサイ3:1, 2)。
Hoc est enim superiora sapere, credere quia Christus ut sedeat, non quasi jussus obsequitur, sed quasi Filius dilectissimus honoratur.
PL 16, 582A実に、上にあるものを思うとは、キリストが座るのは、命じられて従うかのようにではなく、最愛の子として敬われるかのようにだと信じることである。
Propter rationem ergo corporis dicit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2.)
PL 16, 582Aそれゆえ体の理のゆえに、〔父は〕言う。「私の右に座れ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(詩篇109:1, 2)。
104. Quod si et hoc ad calumniam trahis, quia Pater dixit: Ponam inimicos tuos; etiam Pater trahit ad Filium, quos Filius suscitet atque vivificet: Nemo enim, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI, 44) .
PL 16, 582B104. もしこれをも汝が中傷に引きずるなら、すなわち父が「汝の敵を置く」と言ったからという理由で、父もまた、子が甦らせ生かす者たちを子へ引き寄せているのである。彼は言う。「私を遣わした父が引き寄せるのでなければ、誰も私のもとに来ることはできない。私は終わりの日に彼を甦らせる」(ヨハネ6:44)。
Et tu Filium Dei pro infirmitate dicis esse subjectum, cui Pater attrahit, quos ille in novissimo die suscitet?
PL 16, 582Bそれでも汝は、父がその者のもとへ人々を引き寄せ、その者が終わりの日にその人々を甦らせる神の子を、弱さのゆえに服従していると言うのか。
Haeccine tibi videtur esse subjectio, in qua regnum Patri paratur, cum Pater ad Filium trahat, et calumniae locus non sit, cum Patri regnum Filius tradat, nec aliquid praeferatur?
PL 16, 582B汝には、これが服従に見えるのか。そこでは父に国が備えられ、父が子へ引き寄せ、中傷の余地もなく、子が父に国を渡し、何も優先されないというのに。
Haec enim documenta pietatis sunt, quod et Pater Filio, et Filius Patri tradat; ita enim sibi tradunt, ut neque ille qui accipit, quasi alienum acquirat: nec qui tradit, amittat.
PL 16, 582B実に、父が子に渡し、子が父に渡すことは、情愛の証である。このように互いに渡し合うので、受け取る者が他人のものを得るかのようにもならず、渡す者が失うこともない。
105. Ad dexteram quoque sedere nulla praelatio est, neque ad sinistram injuria; divinitas enim gradum nescit, nec loco aliquo circumscribitur, nec temporibus definitur. Angustis animis homines ista pensamus. Nulla differentia charitatis, nullum discrimen est unitatis.
PL 16, 582C105. 右に座ることには優位は全くなく、左に座ることにも侮辱はない。神性は段階を知らず、いかなる場所にも囲まれず、時によって限られないからである。我々人間は狭い心でこれらを量る。愛にいかなる差もなく、一体性にいかなる区別もない。
106. Sed cur longius evagamur? Circumspectasti omnia, vidisti judicem, advertisti Angelos praedicantes. Illi laudant, et tu vituperas! Dominationes et Potestates venerantur, et tu calumniaris!
PL 16, 582C106. だが、なぜ我々はさらに遠くへさまようのか。汝はすべてを見回し、裁き手を見、天使たちが宣べるのに気づいた。彼らは讃えているのに、汝は非難する。諸々の主権と権能は崇めているのに、汝は中傷する。
Adorant omnes sancti ejus: non adorat Dei Filius, non adorat Spiritus sanctus. Seraphim dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3) . 107. Quid sibi vult sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio?
PL 16, 582C彼の聖なる者たちはみな礼拝する。神の子は礼拝しない、聖なる霊は礼拝しない。セラフィムは言う。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな」(イザヤ6:3)。107. 聖性という一つの名のもとでの三度の繰り返しは何を意味するのか。三度の繰り返しなら、なぜ讃美は一つなのか。
Si una laudatio, cur trina repetitio? Trina repetitio cur, nisi quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret: non bis, ne Spiritum praeteriret: non quater, ne creaturas conjungeret.
PL 16, 582D讃美が一つなら、なぜ三度の繰り返しか。三度の繰り返しは、父と子と聖なる霊が聖性において一つだからでなくて何であろうか。一度とは言わなかった。子を切り離さないためである。二度とも言わなかった。霊を見過ごさないためである。四度とも言わなかった。被造物を結びつけないためである。
Et ut ostenderet Trinitatis unam esse deitatem, cum tertio dixisset: Sanctus, sanctus, sanctus; addidit singulariter: Dominus Deus sabaoth (Esai. VI, 3) . Sanctus igitur Pater, sanctus Filius, sanctus et Dei Spiritus.
PL 16, 582Dそして、三位一体の神性が一つであることを示すために、三度「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな」と言ってから、単数形で付け加えた。「主なる神、サバオト」(イザヤ6:3)。それゆえ父は聖なる者、子は聖なる者、神の霊もまた聖なる者である。
Adoratur igitur Trinitas, non adorat: laudatur Trinitas, non laudat. Ego malo sicut Seraphim credere, et sicut omnes Potestates Virtutesque coelestes adorare.
PL 16, 582Dそれゆえ三位一体は礼拝されるのであって、礼拝するのではない。三位一体は讃えられるのであって、讃えるのではない。私はむしろ、セラフィムのように信じ、天のすべての権能と力のように礼拝することを選ぶ。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 16, 583AContinuata judicii Dominici allegoria, blasphemas Arianorum, Sabellianorum, et Manichaeorum de suo judice opiniones Ambrosius paucis refellit. Deinde propositis Christi de caeteris suis adversariis expostulationibus, judicium sibi mitius futurum sperat.
PL 16, 583A主の裁きの寓意を続け、アンブロシウスは、アレイオス派、サベリオス派、マニ教徒が自分たちの裁き手について抱く冒瀆的な見解を、わずかな言葉で論駁する。次に、キリストが他の論敵に対して持ち出す抗議を提示し、自分への裁きはより穏やかになるだろうと望む。
108. Igitur prosecutionem tuam videamus, quemadmodum concilies tibi judicem. Dic sane, dic, inquam: Ego te, Christe, puto esse dissimilem Patri. Respondebit et ille: Discerne, si potes; discerne, inquam, in quo putes esse dissimilem.
PL 16, 583A108. では、汝の陳述を見よう。汝がいかに裁き手を自分に好意的にするかを。言え、確かに言え、言うのだ。「キリストよ、私は汝が父に似ていないと思う」と。彼もまた答えるだろう。「見分けよ、できるなら。見分けよ。何において似ていないと思うのか」と。
109. Dic aliud: Creaturam, inquies, te arbitror. Respondebit et Christus: Si duorum hominum testimonium verum est, tu nec mihi, nec Patri saltem credere debuisti, qui genitum nominavit? 110. Bonum, inquies, nego.
PL 16, 583B109. 別のことも言え。「汝を被造物だと私は考える」と汝は言うだろう。キリストもまた答えるだろう。「二人の人の証言が真実であるなら、汝は、私を信じないとしても、せめて私を生まれた者と名づけた父を信じるべきではなかったのか」〔nec mihi, nec Patri saltem credere debuisti の取り方は定かでない。saltem を Patri に係けて取った〕。110. 汝は言うだろう。「汝が善い者であることを私は否定する」と。
Dicet et ille: Fiat tibi secundum fidem tuam, ut tibi bonus non sim. 111. Omnipotentem non arbitror. Respondebit et ipse: Non possum ergo tibi tua peccata donare. 112. Subjectum dico.
PL 16, 583B彼もまた言うだろう。「汝の信仰に従って汝に成るように、私が汝にとって善くない者となるように」。111. 「全能であるとは思わない」。彼自身も答えるだろう。「それなら、私は汝の罪を赦すことができない」。112. 「服従させられた者だと言う」。
Referet ad hoc: Cur igitur libertatem ac veniam ab eo petis, quem putas pro servitio esse subjectum? 113. Video haerere prosecutionem tuam: non urgeo, quia peccatorum meorum ipse sum conscius.
PL 16, 583Bこれに対して彼は答えるだろう。「では、なぜ汝は、隷属の身として服従させられていると考える者に、自由と赦しを求めるのか」。113. 汝の陳述が行き詰まっているのが分かる。私は迫らない。私自身が自分の罪を自覚しているからだ。
Non invideo veniam, quia ipse opto indulgentiam: votum tuum scire desidero. En allego apud judicem desideria tua: non prodo crimina, seriem tuorum exspecto votorum. 114. Dic itaque ea quae in communi voto sunt; dic, inquam: Domine, fac me ad imaginem Dei.
PL 16, 583B私は赦しを惜しまない。私自身が寛容を望むからである。汝の願いを知りたい。見よ、私は裁き手の前で汝の望みを弁じる。罪状は暴かない。汝の願いの連なりを待つ。114. では、共通の願いの中にあることを言え。言うのだ。「主よ、私を神の像に作れ」と。
Respondebit ille: Ad quam imaginem? Quam negasti? 115. Dic: Fac me incorruptibilem. Referet utique: Quomodo te incorruptibilem facere possum, quem tu creaturam dicendo, capacem corruptibilitatis esse voluisti?
PL 16, 583C彼は答えるだろう。「どの像にか。汝が否定した像にか」。115. 言え。「私を朽ちないものに作れ」と。彼は確かに応じるだろう。「汝が被造物と呼ぶことで、朽ちうるものであることを望んだ汝を、どうして朽ちないものに作れるか」。
Mortui resurgent incorrupti, et tu corruptibilem dicis quem Deum cernis (I Cor. XV, 52) ? 116. Dic: Bonus esto mihi. Dicet tibi: Quid postulas, quod negasti?
PL 16, 583C「死者は朽ちない者として甦るのに、汝は、神と認めている者を朽ちうるものと言うのか」(一コリント15:52)。116. 言え。「私に善くあれ」と。彼は汝に言うだろう。「汝は、否定したものをなぜ求めるのか。」
Ego te bonum esse volui, ego dixi: Estote sancti, quoniam ipse sanctus sum (Levit. XIX); et tu mihi id negare contendis? et tu exspectas veniam peccatorum? Sed nemo potest donare peccata, nisi solus Deus.
PL 16, 583C「私は、汝が善い者であることを望んだ。私は言った。『汝らは聖なる者となれ。私が聖なる者だからである』(レビ記19)。それなのに汝は、私にそれを否もうとするのか。それなのに汝は、罪の赦しを待つのか。だが、神のみが罪を赦すことができるのであって、ほかの誰にもできない。」
Itaque cum verus et solus tibi Deus non sim, non possum utique tua peccata donare. 117. Haec Arianus dicat, et Photinianus: Nego te, inquit, Deum. Respondebit ei Dominus: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1) .
PL 16, 583D「それゆえ、私が汝にとって真の唯一の神でないのなら、私は汝の罪を赦すことはできない」。117. これらはアレイオス派の者が言うとしよう。フォティヌス派の者もまた言う。「私は汝を神と認めない」と。主は彼に答えるだろう。「愚か者は心の中で言った。『神はいない』」(詩篇52:1)。
De quo dictum putas, de Judaeo, de gentili, an de diabolo? De quovis dictum sit, Photiniane, tolerabilior est ille, qui tacuit: tu vero et voce ausus es dicere, ut insipiente insipientior probareris.
PL 16, 584A誰について言われたと汝は考えるのか。ユダヤ人か、異邦人か、悪魔か。誰について言われたにせよ、フォティヌス派よ、黙っていた者のほうがまだ耐えられる。だが汝は声に出して言うことまでして、愚か者よりも愚かだと証明された。
Negas ergo, inquit, Deum; cum ego dixerim: Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6) . Et tu Deum negas, cujus opera divina circumspicis? 118. Dicat et Sabellianus: Ego teipsum Patrem et Filium et Spiritum sanctum arbitror.
PL 16, 584A彼は言う。「それゆえ汝は神を否定するのか。私が『汝らは神々であり、みな、いと高き者の子らである』と言ったのに(詩篇81:6)。それでも汝は、その神的な業を見回しながら、神を否定するのか」。118. サベリオス派の者もまた言うがよい。「私は、汝自身が父であり子であり聖なる霊であると思う」と。
Respondebit et Dominus: Non audis Patrem, non audis Filium. Numquid hic ulla confusio est? Scriptura ipsa te docet Patrem esse, qui detulit judicium: Filium esse, qui judicat. Non audisti me dicentem: Solus non sum; sed ego, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 29) .
PL 16, 584A主もまた答えるだろう。「汝は『父』と聞かないのか、『子』と聞かないのか。ここにいかなる混同があるか。聖書そのものが、裁きを委ねたのが父であり、裁くのが子であると汝に教えている。汝は、私が『私は独りではない。私と、私を遣わした父とがいる』と言うのを聞かなかったのか」(ヨハネ8:29)。
119. Dicat et Manichaeus: Ego auctorem carnis nostrae diabolum credo. Respondebit ei: Ergo quid facies in coelestibus? Vade ad auctorem tuum. Ego eos volo mecum esse, quos dedit mihi Pater.
PL 16, 584B119. マニ教徒もまた言うがよい。「私は、我々の肉の創始者は悪魔だと信じる」と。〔主は〕彼に答えるだろう。「では、汝は天で何をするのか。汝の創始者のもとへ行け。私は、父が私に与えた者たちが私と共にいることを望む」。
Tu te a diabolo creatum, Manichaee, arbitraris: ad illius ergo festina sedem; ubi ignis et sulphur, ubi non restinguitur ejus incendium, ne umquam poena moriatur. 120. Mitto alia haereticorum portenta, non nomina; quid eis erit judicii, quae erit forma sententiae?
PL 16, 584B「汝は、マニ教徒よ、悪魔に造られたと考える。それなら、その座へ急げ。そこには火と硫黄があり、その炎は消されず、刑罰が決して死ぬことがない」。120. ほかの異端者たち——名と言うより怪物である——は省く。彼らにはどんな裁きがあり、どんな宣告の型があるだろうか。
Respondebit his omnibus et ille moraliter: Populus meus, quid feci tibi, aut quid constristavi te (Mich. VI, 3) ? Nonne ex Aegypto eduxi te, et ex domo servitutis liberavi te?
PL 16, 584B彼はこれらすべての者に、諭すように答えるだろう。「私の民よ、私は汝に何をしたか。何で汝を悲しませたか(ミカ6:3)。私は汝をエジプトから導き出し、奴隷の家から解放したではないか」。
121. Sed parum est ex Aegypto liberasse, et ex domo servitutis eripuisse: plus est te ipsum dedisse pro nobis. Dices ergo: Nonne vestras omnes suscepi injurias? Nonne corpus meum pro vobis obtuli?
PL 16, 584C121. だが、エジプトから解放し、奴隷の家から救い出したことは小さい。汝自身を我々のために与えたことのほうが大きい。それゆえ汝は言うだろう。「私は汝らの不当な仕打ちをすべて引き受けたではないか。私の体を汝らのために献げたではないか」。
Nonne mortem appetivi, quod non erat divinitatis meae, sed vestrae redemptionis? Haeccine referuntur gratiae? Hoc profecit sanguis meus, sicut in Propheta ipse jam dixi: Quae utilitas in sanguine meo; quia descendi in corruptionem (Psal. XXIX, 10) ?
PL 16, 584C「私は、自分の神性のものではなく汝らの贖いのものである死を、求めたではないか。これが感謝の返し方か。私の血はこれだけを成し遂げたのか。預言者において私自身がすでに言ったとおりである。『私の血に何の益があるのか。私が朽ちに降ったからには』(詩篇29:10)」。
Hoc ergo profecit, ut me impie negaretis, pro quibus ista sustinui. 122. Ego vero tunc, Domine Jesu, et si gravium peccatorum mihi ipse sim conscius, dicam tamen: Non te negavi; habes quod ignoscas fragilitati carnis.
PL 16, 584C「それゆえ、これを成し遂げたのか。私がそのためにこれを耐え忍んだ汝らが、不敬虔にも私を否定するようにと」。122. 私はそのとき、主イエスよ、たとえ重い罪を自分で自覚していても、こう言おう。「私は汝を否定しなかった。汝には、肉の弱さに対して赦すべきことがある」。
Delictum fateor, peccatum non abnuo: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2) ; quia hoc dixit, emeruit. Ne, quaeso, in judicium intres cum servo tuo (Psal. CXLII, 2) . Non quaero ut judices, sed ut ignoscas.
PL 16, 584C「私は罪を告白し、罪を拒まない。『もし望むなら、汝は私を清めることができる』(マタイ8:2)。そう言ったがゆえに、彼は清めを得た。『どうか、汝の僕との裁きに入るな』(詩篇142:2)。私は汝が裁くことでなく、赦すことを求める」。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 16, 585AJudicis exponit sententiam; discussisque adversariorum cavillis, ab ea provocationem non dari planum facit. 123. Quid putamus Christum judicaturum? Ego scio, judicaturum dico? Immo jam judicavit.
PL 16, 585A裁き手の判決を示し、論敵の屁理屈を論破して、その判決からの上訴は許されないことを明らかにする。123. キリストがどのような裁きを下すと、我々は考えるか。私は知っている。いや、「裁くだろう」と私は言うのか。むしろ、すでに裁いたのである。
Tenemus ejus sententiam: Omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V, 23) . 124. Si displicet sententia, appella ad Patrem, rescinde judicium, quod Pater detulit.
PL 16, 585A我々は彼の判決を握っている。「すべての者は、父を敬うのと同じように子を敬え。子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」と彼は言う(ヨハネ5:23)。124. 判決が気に入らないのなら、父に上訴せよ。父が委ねた裁きを取り消せ。
Dic quia dissimilem habet Filium. Respondebit tibi: Ego ergo mentitus sum, qui dixi Filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . 125. Dic quia creavit. Respondebit tibi: Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti?
PL 16, 585A子は〔父に〕似ていない者だと言え。父は汝に答えるだろう。「ならば、私は偽りを言ったことになる。私は子に言ったのである。『我々の像に、我々の似姿に、人を作ろう』と」(創世記1:26)。125. 父が子を造ったと言え。父は汝に答えるだろう。「ならばなぜ汝は、被造物だと思った者を礼拝したのか」。
126. Dic quia minorem generavit Filium. Respondebit: Metire, videamus. 127. Dic quia ei non debuisti credere. Referet ad hoc: Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5) ? Quid est, ipsum audite?
PL 16, 585B126. 父が子をより小さい者として生んだと言え。父は答えるだろう。「測れ、見てみよう」。127. 子を信じるべきではなかったと言え。これに対して父は言い返すだろう。「私は汝に言わなかったか。『これは私の最愛の子、私の心にかなう者である。彼に聞け』と」(マタイ17:5)。「彼に聞け」とは何か。
Dicentem utique: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVII, 10) . Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde (Matt. XVII, 6) . Si ceciderunt qui confessi sunt, quid facient qui negarunt?
PL 16, 585B確かに、こう言う者に聞けということである。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ17:10)。使徒たちはこれを聞いた。書かれているとおり、「彼らは顔を伏せて倒れ、大いに恐れた」(マタイ17:6)。告白した者たちが倒れたのなら、否んだ者たちはどうするのか。
Sed illos Jesus tetigit et levavit: vos jacere patietur; ne videatis gloriam, quam negastis. 128. Videamus ergo quoniam quem Filius damnat, et Pater damnat. Et ideo honorificemus Filium, sicut honorificamus Patrem; ut per Filium ad Patrem pervenire possimus.
PL 16, 585Bしかしイエスは彼らに触れて起こした。諸君が倒れたままでいるのを、彼は許すだろう。諸君が否んだ栄光を見ないようにと。128. それゆえ、子が罪に定める者を、父もまた罪に定めることを見よう。そして、父を敬うように子を敬おう。子によって父に至ることができるように。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 16, 585CModeste sentit de Opere suo: dicit tamen ad fidem illud sufficere; cum divinae generationi tot locis Scriptura suffragetur, cui obsurdescunt Ariani. Horum pervicaciam Judaicae plane similem patefaciens, adprecatur illis veritatis amorem.
PL 16, 585C著者は自らの著作について控えめに考える。しかし、それは信仰のためには十分だと言う。神的な生まれには聖書が数多くの箇所で味方しているのに、アレイオス派はそれに耳を閉ざしているからである。彼らの頑なさがユダヤ人のそれにまったく似ていることを明らかにして、彼らに真理への愛を祈り求める。
Postremo deserendos eos, utpote haereticos et Antichristos, docet. 129. Haec ego, Imperator auguste, carptim ac breviter impolita magis proposui, quam enodata digessi.
PL 16, 585C最後に、彼らは異端者でありアンチキリストであるから、捨て去るべきだと教える。――129. 皇帝アウグストゥスよ、私はこれらのことを、ばらばらに、手短に、磨き上げないまま提示したのであって、説き明かして整えたのではない。
Quod si qua Ariani inconsummata arbitrantur, ego vix fateor inchoata: si qua adhuc superesse opinantur, ego prope omnia; infidelibus enim totum deest, abundat fidelibus.
PL 16, 585Dアレイオス派が未完成と見なすものがあれば、私はそれを、ようやく着手したものと認める程度である。まだ残っていると彼らが考えるものがあれば、私は、ほとんどすべてが残っていると言う。信じない者たちにはすべてが欠けているが、信じる者たちには満ち溢れているからである。
Denique una confessio Petri abundavit ad fidem Christo: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) ; sat est enim generationem scire divinam, non divisam, non diminutam, non derivatoriam, non creatam.
PL 16, 585D実に、ペトロの一つの告白だけで、キリストへの信仰には十分に余りがあった。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)。神的な生まれを、分けられておらず、減じられておらず、他から引き出されたものでなく、造られたのでもないものとして知れば、それで足りるからである。
130. Hoc etiam totis Scripturarum exponitur libris, nec adhuc ab impiis creditur: Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos gravaverunt; ne quando oculis suis videant, et auribus audiant, et corde intelligant (Esai. 6, 10) .
PL 16, 586A130. これは聖書のすべての書でも説かれているのに、今なお不敬虔な者たちには信じられていない。書かれているとおり、「この民の心は鈍くなり、耳は重く聞き、目を閉じた。目で見ることも、耳で聞くことも、心で悟ることもないように」(イザヤ6:10)。
Namque, more Judaico, aures suas Ariani claudere solent, aut serere tumultus, quotiescumque verbum salutis auditur. 131. Et quid mirum si humanis vocibus credere non soleant infideles, qui non credunt divinis?
PL 16, 586A実に、ユダヤ人のやり方で、アレイオス派は、救いの言葉が聞かれるたびに、耳をふさぎ、あるいは騒ぎを起こすのが常である。131. 信じない者たちが神の言葉を信じないのなら、人間の声を信じようとしないのは、何の不思議があろうか。
Filius Dei dicebat, sicut habes in Evangelio: Pater, clarifica nomen tuum. Vox Patris de coelo audita est dicentis: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28) . Infideles haec audiebant, sed non credebant.
PL 16, 586A神の子は言っていた。福音書にあるとおり、「父よ、汝の名に栄光を与えよ」。父の声が天から聞こえ、こう言った。「私はすでに栄光を与えた。再び栄光を与えよう」(ヨハネ12:28)。信じない者たちはこれを聞いていたが、信じなかった。
Dicebat Filius, respondebat Pater; et dicebant Judaei: Tonitruum factum est illi (Ibid., 29) ; alii dicebant: Angelus locutus est ei (Act. IX, 4) .
PL 16, 586B子は語り、父は答えていた。ユダヤ人たちは言った。「彼に雷鳴が起こった」(ヨハネ12:29)。別の者たちは言った。「天使が彼に語った」(使徒言行録9:4〔ミーニュの刷りのまま。この引照は次の第132節のパウロの件に当たり、ここの句はヨハネ12:29 である〕)。
132. Paulus quoque, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, cum voce Christi vocaretur ad gratiam, pluresque comites pariter incederent, solus vocem Christi audisse se dixit.
PL 16, 586B132. パウロもまた、使徒言行録に書かれているとおり、キリストの声によって恩寵へ召されたとき、多くの同行者がともに歩いていたのに、キリストの声を聞いたのは自分だけだと言った。
Adeo, sancte Imperator, qui credit, audit; et audit, ut credat: qui non credit, non audit; sed nec vult, nec potest audire, ne credat!
PL 16, 586Bまことに、聖なる皇帝よ、信じる者は聞く。そして信じるために聞く。信じない者は聞かない。信じてしまわないために、聞こうとも思わず、聞くこともできないのである!
133. Atque utinam, quod in me est, audire vellent, ut crederent: audire cum bona charitate et mansuetudine, ut verum quaerentes, non veritatem impugnantes.
PL 16, 586B133. 願わくは、私にできるかぎり、彼らが信じるために聞こうと望んでくれればよいのだが。善き愛と柔和をもって聞くのである。真理に逆らう者としてでなく、真を求める者として。
Scriptum est enim, ut non intendamus fabulis et genealogiis interminabilibus, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem Dei, quae in fide est. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
PL 16, 586C書かれているのは、我々が、作り話と際限のない系図に心を向けないように、ということである。それらは、信仰にある神の建徳よりも、むしろ議論をもたらす。命令の目的は、清い心と善い良心と偽りのない信仰から出る愛である。
A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 4 et seq.) .
PL 16, 586Cある者たちはそこからそれて、むなしい議論に転じ、律法の教師になろうとしながら、自分が語ることも、断言することも理解していない(一テモテ1:4以下)。
Alibi quoque idem Apostolus dicit: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita (II Tim. II, 23) .
PL 16, 586C同じ使徒は他の箇所でも言う。「愚かで無学な議論を避けよ」(二テモテ2:23)。
134. Tales deserendos Apostolus dicit, qui quaestiones serunt, hoc est, haereticos: de quibus et alibi dicit quod discedent quidam a fide, intendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1) .
PL 16, 586C134. 使徒は、議論をまく者、すなわち異端者たちは捨て去るべきだと言う。彼らについて、別の箇所でも言う。ある者たちは信仰から離れ、惑わしの霊と悪霊たちの教えに心を向けるだろう(一テモテ4:1)。
135. Et Joannes dicit haereticos esse Antichristos, Arianos utique designans (I Joan. II, 18) . Haec enim haeresis post omnes haereses coepit, et ex omni haeresi venena collegit.
PL 16, 586C135. ヨハネもまた、異端者はアンチキリストだと言い、明らかにアレイオス派を指している(一ヨハネ2:18)。実に、この異端はすべての異端のあとに始まり、あらゆる異端から毒を集めた。
Sicut enim de Antichristo scriptum est, quia aperuit os suum in blasphemiam ad Deum, blasphemare nomen ejus, et bellum facere cum sanctis ejus (Apoc. XIII, 6) : ita et isti Filio Dei derogant, nec martyribus pepercerunt; et, quod fortasse ille non faciet, Scripturas falsavere divinas.
PL 16, 586D実に、アンチキリストについて、「彼は神に向かって冒瀆するために口を開き、その名を冒瀆し、その聖なる者たちと戦いを交えた」と書かれている(黙示録13:6)ように、これらの者たちも神の子を貶め、殉教者たちを容赦しなかった。そして、おそらくあの者がしないであろうことまで、彼らは神的な聖書を偽った。
Itaque qui dicit quia Jesus non est Christus, hic est Antichristus: qui negat Salvatorem mundi, negat Jesum: qui negat Filium, negat et Patrem; quia scriptum est: Omnis qui negat Filium, negat et Patrem (I Joan. II, 23) .
PL 16, 587Aそれゆえ、イエスはキリストでないと言う者、これがアンチキリストである。世の救い主を否む者はイエスを否み、子を否む者は父をも否む。書かれているからである。「子を否む者は誰でも、父をも否む」(一ヨハネ2:23)。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 16, 587AGratiano victoriam spondens, eam ab Ezechiele praedictam narrat. Ex pietate Imperatoris hanc spem confirmat, superiores clades haeresi Orientalium acceptas ferens. Deum tandem obsecrat, ut jam placatus, fideli exercitui, regioni, ac duci ferat auxilium.
PL 16, 587A著者はグラティアヌスに勝利を約束し、それがエゼキエルによって預言されていたと語る。皇帝の敬虔に基づいてこの望みを確かなものとし、先の敗北は東方の者たちの異端のせいだとする。最後に、神がもはやなだめられて、忠実な軍と地方と将に助けを与えるよう願う。
136. Neque vero te, Imperator, pluribus tenere debeo bello intentum, et victricia de barbaris trophaea meditantem.
PL 16, 587B136. 皇帝よ、戦いに心を傾け、蛮族に対する勝利の戦勝記念碑を思い描いているあなたを、私は多くの言葉で引き止めるべきではない。
Progredere plane scuto fidei septus, et gladium spiritus habens: progredere ad victoriam superioribus promissam temporibus, et divinis oraculis prophetatam.
PL 16, 587B信仰の盾に守られ、霊の剣を手にして、堂々と進め。かつての時代に約束され、神的な託宣によって預言された勝利に向かって進め。
137. Namque et futuram nostri depopulationem, et bella Gothorum Ezechiel illo jam tempore prophetavit; sic enim habes: Propterea prophetiza, fili hominis, et dic: O Gog, haec dicit Dominus: Nonne in die illa cum constituetur habitare populus meus Israel in pace, surges et venies de loco tuo, ab extremo Aquilone: et gentes tecum multae, sessores equorum omnes, congregatio multa et magna, et virtus copiosa; et ascende ad populum meum Israel ut nubes operire terram in novissimis diebus, etc. (Ezech. XXXVIII, 14 et seq.) .
PL 16, 587B137. 実にエゼキエルは、我々の将来の荒廃とゴート族の戦いを、すでにその時代に預言した。あなたはこう読むからである。「それゆえ預言せよ、人の子よ。言え。ゴグよ、主はこう言う。その日、私の民イスラエルが平和のうちに住むようになるとき、汝は立ち上がり、汝の場所から、北の果てから来るではないか。多くの諸国民が汝とともに、みな馬に乗る者であり、大きな多くの集まり、豊かな力である。汝は私の民イスラエルのもとへ、雲のように地を覆って上る。終わりの日々に」云々(エゼキエル38:14以下)。
138. Gog iste Gothus est, quem jam videmus exisse, de quo promittitur nobis futura victoria, dicente Domino: Et depraedabuntur eos, qui depraedati eos fuerant, et despoliabunt eos, qui sibi spolia detraxerant, dicit Dominus.
PL 16, 588A138. このゴグとはゴート族の者であり、我々は彼がすでに出てきたのを見ている。彼について、我々に将来の勝利が約束されている。主がこう言うからである。「彼らは、自分たちから略奪した者たちを略奪し、自分たちから戦利品を奪った者たちから奪う、と主は言う」。
Eritque in die illa, dabo Gog, hoc est, Gothis, locum nominatum, monumentum Israel multorum virorum congestum, qui supervenerunt ad mare: et per circuitum struet os vallis, et obruet illic Gog et totam multitudinem ejus, et vocabitur Ge Polyandrium Gog; et obruet eos domus Israel, ut purgetur terra (Ezech. XXXIX, 10 et seq.) .
PL 16, 588A「その日になる。私はゴグ、すなわちゴート族に、名のある場所を与える。海に押し寄せた多くの男たちが集め積まれた、イスラエルの墓所である〔monumentum Israel multorum virorum congestum の係りは定かでない。multorum virorum を congestum に係けて取った〕。周囲に谷の口をふさぎ、そこにゴグとその全群衆を葬る。それはゲ・ポリュアンドリオン・ゴグ(ゴグの大墓地)と呼ばれる〔ギリシア語〕。イスラエルの家は彼らを葬り、地は清められる」(エゼキエル39:10以下)。
139. Nec ambiguum, sancte Imperator, quod qui perfidiae alienae pugnam excepimus, fidei catholicae in te vigentis habituri simus auxilium.
PL 16, 588B139. 聖なる皇帝よ、他者の背信ゆえの戦いを身に受けた我々が、あなたのうちに生きる公同の信仰の助けを得るであろうことは疑いない。
Evidens enim antehac divinae indignationis causa praecessit; ut ibi primum fides Romano imperio frangeretur, ubi fracta est Deo. 140. Non libet confessorum neces, tormenta, exsilia recordari, piorum sacerdotia proditorum munera.
PL 16, 588B実に、これまでに神の怒りの明白な原因が先立っていた。ローマ帝国に対する信義がまず破られたのは、神に対する信義〔fides は「信義」と「信仰」の二義にかける〕が破られたその場所だったのである。140. 告白者たちの殺害、拷問、追放、〔また〕敬虔な者たちの司教職が裏切り者たちへの贈り物となったこと〔piorum sacerdotia proditorum munera は動詞を欠く。補って解した〕を思い出すのは、気が進まない。
Nonne de Thraciae partibus per Ripensem Daciam et Mysiam, omnemque Valeriam Pannoniorum, totum illum limitem sacrilegis pariter vocibus et Barbaricis motibus audivimus inhorrentem?
PL 16, 589A我々は、トラキア地方から、河岸ダキアとモエシア、パンノニア人のウァレリア全域を通って、その国境線の全体が、冒瀆の声と蛮族の動きとでともに恐ろしく鳴り響いているのを、聞いたではないか。
Quid poterat nobis vicinia tam feralis invehere? aut quemadmodum res Romana tali tuta poterat esse custodia?
PL 16, 589Aこのように死を招く隣人は、我々に何をもたらしえたか。またローマの国家は、このような守りによって、どうして安全でありえたか。
141. Sed jam satis superque, omnipotens Deus, nostro exsilio, nostroque sanguine, confessorum neces, exsilia sacerdotum, et nefas tantae impietatis eluimus: satis claruit eos qui violaverint fidem, tutos esse non posse. Convertere, Domine, fideique tuae attolle vexilla.
PL 16, 589A141. 全能の神よ、もはや十分すぎるほどである。我々の追放と我々の血によって、告白者たちの殺害、司教たちの追放、これほどの不敬虔という許されざる悪を、我々は洗い清めた。信仰を犯した者たちが安全ではありえないことは、十分に明らかになった。主よ、向き直り、汝の信仰の旗を掲げよ。
142. Non hic aquilae militares, neque volatus avium exercitum ducunt: sed tuum, Domine Jesu, nomen et cultus.
PL 16, 589A142. ここでは、軍団のワシも、飛ぶ鳥の飛翔も、軍を導かない。主イエスよ、汝の名と礼拝が導く。
Non hic infidelis aliqua regio, sed ea quae confessores mittere solet Italia; Italia aliquando tentata, mutata numquam: quam dudum ab hoste barbaro defendisti, nunc etiam vindicasti. Non hic in Imperatore mens lubrica, sed fides fixa.
PL 16, 590Aここは信なき地方ではなく、告白者たちを送り出すのが常であるイタリアである。イタリアは時に試みられたが、変えられたことは一度もない。汝はそれをかつて蛮族の敵から守り、今また解放した。ここには、皇帝において、揺らぎやすい心ではなく、定まった信仰がある。
143. Ostende nunc evidens tuae majestatis indicium; ut is qui te verum virtutum Dominum et coelestis militiae ducem: is qui te veram Dei virtutem credit esse atque sapientiam, non temporalem utique nec creatam, sed sempiternam, sicut scriptum est, Dei virtutem et divinitatem, tuae majestatis fultus auxilio, fidei suae tropaea mereatur (I Cor. I, 24) .
PL 16, 590A143. 今、汝の威光の明白な徴を示せ。汝を諸々の力の真の主、天の軍勢の将と信じる者、汝を神の真の力、また知恵であると信じる者——それは一時のものでも造られたものでもなく、とこしえのものである。書かれているとおり、神の力と神性である——その者が、汝の威光の助けに支えられて、自らの信仰の戦勝記念碑を得るにふさわしくあるように(一コリント1:24)。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 16, 589B[0589] Ubi praemisit Ambrosius quamobrem strictius tractata in prioribus libris, in his uberius tractanda suscipiat; objectum sibi fabularum usum exemplo Scripturae diluit cum alia poetica memorantis, tum maxime Sirenas, quae figurae sunt voluptatum: a quibus et Pauli verba et Christi facta oportet avocent Christianos.
PL 16, 589Bアンブロシウスは、先の巻では簡略に論じたことを、なぜこれらの巻ではより詳しく論じることにしたのかを、まず述べる。作り話を用いたという自分への非難を、聖書の例によって退ける。聖書は他の詩的な事柄を記すとともに、とりわけ快楽の象りであるセイレーンを記している。パウロの言葉とキリストの業は、キリスト教徒をそこから遠ざけるべきである。
1. Quoniam, clementissime Imperator, instruendi tui gratia, aliqua de fide mihi scribenda mandaveras, et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus; ideo quasi in procinctu positus, duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem.
PL 16, 589B1. いとも寛容な皇帝よ、あなたに教えるために、あなたは信仰について何か書くよう私に命じていた。そして、面前で遠慮する私を、あなた自身が励ましてもいた。それゆえ、いわば出陣の備えのうちにありながら、私は信仰の道と小径をいくらか示すために、二つの小著だけを書き上げた。
2. Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur.
PL 16, 589C2. しかし、ある者たちの曲がった心は問いをまくことに向かい、より豊かな筆で書き上げることを私に挑んでいる。また、あなたの寛容の敬虔な配慮も、私をほかの事柄へ呼ぶ。少ない事柄で認めた者を、より多くの事柄で試そうとするのである。上で簡略に触れたことを、もう少し広く述べ尽くすことにした。それらを、主張に自信がなくて放棄したかのように、我々が見られるよりは、信頼の確かさをもって提示したと見られるためである。
3. Et quia Hydraei nominis, et Scyllaei littoris comparationem induximus (Sup. lib. I, cap. 4) , ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae, vel famosa naufragia: si quis contra licitum putat colorem disputationis ejusmodi a poeticis fabulis derivatum, et cum in fide nihil quod vituperare possit invenerit, aliquid in sermone reprehendit; agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum Scripturis insertos esse divinis.
PL 16, 589C3. また、我々はヒュドラの名とスキュラの海岸の比較を持ち出した(上の第1巻第4章)。それは、背信の再び生え出る芽生えを避けるべきこと、あるいは悪名高い難破を避けるべきことを示すためであった。もし誰かが、このような議論の彩りを詩の作り話から引いたのは許されないと考え、信仰には非難できるものを何も見いだせないので、言葉づかいに何か非難を加えるのなら、承知せよ。詩人たちの考えだけでなく、その詩句までもが、神的な聖書の中に挿入されている。
4. Unde enim illud: Hujus et genus sumus (Act. XVII, 8) , quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes (Num. XIII, 34) , et vallem Titanum (II Reg. V, 18) prophetici sermonis series non refugit.
PL 16, 590B4. 実に、「我々はこの者の種族でもある」(使徒言行録17:8)〔ミーニュは17:8と刷る。この句は使徒言行録17:28に当たる〕という句は、どこから来たのか。パウロは預言の用法に教えられて、これを用いている。また預言の言葉の連なりは、巨人たち(民数記13:34)も、ティタンたちの谷(サムエル記下5:18)も避けなかった。
Et Esaias Sirenas, et filias passerum dixit (Esai. XLIII, 20) . Et Hieremias de Babylonia memoravit quod habitabunt in ea filiae Sirenum (Jerem. XXVII, 39) ; ut ostenderet Babylonis, hoc est, saecularis confusionis illecebras, vetustae lasciviae fabulis comparandas; quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare quamdam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur: quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur (Hom. XII Odyss.) , quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeteriisse.
PL 16, 590Bまたイザヤは、セイレーンとスズメの娘たちを語った(イザヤ43:20)。エレミヤもバビロンについて、そこにセイレーンの娘たちが住むであろうと記した(エレミヤ27:39)。それは、バビロン、すなわちこの世の混乱の誘惑が、昔の放縦の作り話に比べられるべきものだと示すためであった。その誘惑は、あたかもこの生の岩だらけの岸辺で、若者たちの心を捕えるために、甘い、しかし死をもたらす歌を響かせているかのように見えたのである。賢者はその歌を、ギリシアの詩人自身(ホメロス『オデュッセイア』第12歌)によって、いわば自らの思慮の縄めに巻かれて通り過ぎたと語られている。
Ita difficile judicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis!
PL 16, 590Cキリストの到来以前には、かくも困難と判断されたのだ。より強い者たちでさえ、見目よい快楽の魅惑に捕えられずにはいられないと〔構文は定かでない。difficile を「捕えられないでいることは難しい」の意と取った〕!
5. Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum, et subeundis obnoxiam naufragiis, lasciviae saecularis illecebram judicavit; quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentia (Rom. XIII, 14) ?
PL 16, 590C5. もしあの詩人が、世俗の放縦の誘惑を、人の心に有害で、難破を免れないものと判断したのなら、我々はどう考えるべきか。我々には、「肉への配慮を、欲望のうちに行うな」と書かれているのである(ローマ13:14)。
Et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo: ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27) . 6. Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per jejunium salutem attulit.
PL 16, 590Dまた別の箇所では、「私は自分の体を打ちたたいて、隷属させる。他の人々に宣べ伝えながら、自分が失格者とならないためである」(一コリント9:27)。6. 実にキリストは、放蕩によってではなく、断食によって我々に救いをもたらした。
Neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia jejunavit. Neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret: sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit; ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est: Quoniam infirmitates nostras suscepit, et aegritudines nostras portavit (Esai. LIII, 4) .
PL 16, 590D彼は自らの恩寵を得るために断食したのではなく、我々の教育のために断食した。体の弱さに負けて飢えたのではない。飢えることによって、引き受けた体の真実を示したのである。体だけでなく、我々の体の弱さまでも自分が引き受けたと教えるためである。書かれているとおり、「彼は我々の弱さを引き受け、我々の病を担った」(イザヤ53:4)。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 16, 591AQuae corporis sunt a Christo pro nobis suscepti, divinitati non tribuenda: secundum hanc illum altissimum; quod qui neget, eum Patri ascribere incarnationem.
PL 16, 591Aキリストが我々のために引き受けた体に属することは、神性に帰してはならない。神性に従って、彼は「いと高き者」である。これを否む者は、受肉を父に帰す者である。
Cum Deus legitur solus esse, aut solus habere immortalitatem, id etiam intelligendum de Christo, tum ut memorata impietas declinetur, tum quia eadem Filii ac Patris asseritur operatio.
PL 16, 591A神が唯一であるとか、唯一不死を有すると読まれるとき、これはキリストについてもまた解されねばならない。前述の不敬虔を避けるためであり、また子と父の働きが同一であると主張されるからでもある。
7. Corporis est igitur, hoc est, nostrum est, quod esurivit: nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem quae sunt nostra referuntur? Corporis est, quod etiam factus asseritur.
PL 16, 591B7. それゆえ、飢えたことは体に属する、すなわち我々のものである。泣いたことも、死に至るまで悲しんだことも、我々のものである。なぜ、我々のものが神性に帰せられるのか。作られたと主張されることも、体に属する。
Denique sic habes: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) . Homo, inquit, factus est, non Deus factus est.
PL 16, 591B実に、こう読める。「母シオンは言うであろう。人は、そして人は彼女の中で作られた。いと高き者自身が彼女を基礎づけた」(詩篇86:5)。人が作られた、と彼は言っている。神が作られた、とは言っていない。
8. Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi Mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro nobis (I Tim. II, 5, 6) ?
PL 16, 591B8. 同じいと高き者であり、同じ人であるのは、「神と人の間の仲保者、人であるキリスト・イエス、我々のために自分自身を贖いとして与えた者」(一テモテ2:5, 6)でなくて誰であるか。
Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est.
PL 16, 591Bこれもまた確かに受肉に属する。我々の贖いは血によって、赦しは権能によって、生命は恩寵によってであるからである。いと高き者として彼は与え、人として彼は祈る。一方は創造者のこと、他方は贖い主のことである。
Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; decuit enim ut ille nos redimeret, qui creavit. 9. Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, Deo Patri sacramentum incarnationis ascribit.
PL 16, 591C区別されているが、同一の創始者の賜物である。我々を贖うのが、我々を造った者であることがふさわしかったからである。9. いと高き者がキリストを意味していることを、誰が否もうか。そうでなく考える者は、受肉の秘義を父なる神に帰している。
Sed hinc dubitari non potest quod altissimus Christus sit; cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra (Psal. XVII, 14) .
PL 16, 591Cしかし、ここからキリストがいと高き者であることは疑えない。他の箇所でも、受難の奥義について、「いと高き者は自らの声を与え、大地は揺れ動いた」と語られているからである(詩篇17:14)。
Et in Evangelio habes: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76) . Qui altissimus? Dei Filius. Ergo qui altissimus Deus, Christus est.
PL 16, 591C福音書にもあなたはこう読む。「幼子よ、汝もまた、いと高き者の預言者と呼ばれるだろう。主の顔の前に先立って、その道を備えるからである」(ルカ1:76)。誰がいと高き者か。神の子である。したがって、いと高き神とは、キリストである。
10. Et solus utique cum dicitur Deus, non separatur etiam Dei Filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus, tu solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19) .
PL 16, 591D10. また「唯一」と神が言われるときにも、神の子は切り離されない。いと高き者は、唯一だからである。書かれているとおり、「彼らが知るように。汝の名は主であり、ただ汝のみが全地の上にいと高き者であると」(詩篇82:19)。
11. Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16) ; de Deo enim scriptum est, quod est commune nomen Patri et Filio.
PL 16, 591D11. ここから、彼らが中傷のために引き合いに出すのが常であるあの論も退けられた。神について、「ただ一人不死を有し、近づきがたい光に住む」と書かれている(一テモテ6:16)というのである。実に、神について書かれているのであり、「神」は父と子に共通の名である。
12. Nam si ubicumque Deum legunt, negant etiam Filium designari; et impii sunt, divinitatis potentiam Filio denegando, et incarnatum Patrem Sabelliana impietate astruere videbuntur.
PL 16, 591D12. もし彼らが、「神」と読むところはどこでも子が指されていることを否むなら、神性の力を子に与えないことによって不敬虔であり、またサベリオス派の不敬虔によって、父が受肉したと主張しているとも見えるだろう。
Dicant enim quomodo illud non impie de Patre intelligere possint, quod Apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis (Coloss. II, 12) ; et advertant de sequentibus quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exuens se carne (Ibid., 13, 14) .
PL 16, 592A彼らに言わせよ。使徒が言う「その中で、汝らは、彼を死者の中からよみがえらせた神の働きへの信仰によって、ともによみがえった」(コロサイ2:12)という句を、どうして父について不敬虔なく解することができるのかと。そして、続く言葉から自分たちが何に陥るかに気づかせよ。続きにはこうあるからである。「汝らが罪と汝らの肉の無割礼のうちに死んでいたとき、彼は我々を彼とともに生かし、我々にすべての罪を赦し、我々に不利な、我々に敵対する掟の証書を消し去った。そしてそれを中から取り去り、十字架に付け、肉を脱ぎ捨てた」(コロサイ2:13, 14)。
13. Ergo non Deus Pater solus intelligendus est, qui suscitavit carnem: et non etiam Filius, cujus templum resuscitatum est.
PL 16, 592A13. ならば、肉をよみがえらせた者として、ただ父なる神だけを解してはならない。その神殿がよみがえらされた子もまた、解さなければならないのである。
Qui suscitavit, utique et vivificavit: qui vivificavit, et delicta donavit: qui delicta donavit, et chirographum tulit: qui chirographum tulit, affixit illud cruci: qui affixit illud cruci, carnem se exuit.
PL 16, 592Aよみがえらせた者は、確かに生かしもした。生かした者は罪をも赦した。罪を赦した者は証書をも取り去った。証書を取り去った者はそれを十字架に付けた。それを十字架に付けた者は肉を脱ぎ捨てた。
Sed Pater non se exuit carnem; non enim Pater caro factus est, sed Verbum, sicut legimus, caro factum est (Joan. I, 14) . Videtis ergo quod Ariani dum separant a Patre Filium, in id periculum incidant, ut Patrem passum esse commemorent.
PL 16, 592Bしかし父が肉を脱ぎ捨てたのではない。父が肉となったのではなく、我々が読むように、言葉が肉となった(ヨハネ1:14)からである。それゆえ、見てのとおり、アレイオス派は子を父から切り離すあまり、父が苦しんだと述べる危険に陥っている。
14. Nos autem facile docemus de Filii dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) .
PL 16, 592B14. 我々は、これが子の働きについて言われたことを、たやすく教える。子自身も自分の体をよみがえらせたからである。彼自身が言ったとおり、「この神殿を壊せ。三日のうちに私はそれをよみがえらせる」(ヨハネ2:19)。
Et ipse vivificat nos cum suo corpore: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) . Et ipse delicta donavit dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua (Luc. V, 20) .
PL 16, 592B彼自身も、自分の体とともに我々を生かす。「父が死者をよみがえらせ、生かすように、子もまた、望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。また彼自身が罪を赦した。「汝の罪は赦された」と言って(ルカ5:20)。
Et ipse chirographum affixit cruci, qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius se carnem exuit, nisi Dei Filius, qui carnem se induit. Ipse ergo significatur Deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est.
PL 16, 592C証書を十字架に付けたのも彼自身であり、彼は体の受難によって十字架につけられた。肉を脱ぎ捨てたのも、肉をまとった神の子以外の者ではない。したがって、我々の復活の業を成し遂げた神として示されているのは、彼自身である。
Liber III, Caput III
第III巻 第III章PL 16, 592CFilium a Patre non separandum ex Apostolo confirmari, cum Filio quoque conveniat beatum esse, solum potentem ac immortalem, natura videlicet, non gratia qua ipsi etiam angeli sunt immortales; et lucem habitare inaccessibilem: quo ultimo qua ratione fiat explicato, quo pacto Pater solus, ac Filius pariter solus dicantur, ostenditur.
PL 16, 592C子を父から切り離してはならないことが、使徒から確かめられる。子にも、幸いな者であること、ただ一人の力ある者であること、不死の者であることがふさわしい。それは本性によるのであって、天使たち自身も不死であるときのような恩寵によるのではない。また近づきがたい光に住むこともふさわしい。この最後のことがいかなる理由で成り立つかを説き明かしたのち、父がただ一人、また子も同様にただ一人と言われる、その仕方が示される。
15. Ergo cum legis Deum, non separes Patrem, non separes Filium; quia deitas et Patris et Filii una eademque est.
PL 16, 592C15. ゆえに、神と読むとき、父を切り離すな、子を切り離すな。父と子の神性は一つで同じだからである。
Et ideo nec ibi separes, ubi legis quia beatus et solus potens; de Deo enim dictum est, sicut habes: Praecipio coram Deo, qui vivificat omnia (I Tim. VI, 13) ; sed etiam Christus vivificat: convenit ergo et Patri et Filio Dei nomen; quando convenit et operationis effectus.
PL 16, 592Dしたがって、「幸いな、ただ一人の力ある者」と読むところでも、そこで切り離すな。それは神について言われているからである。あなたが読むとおり、「万物を生かす神の前で、私は命じる」(一テモテ6:13)。しかしキリストもまた生かす。ゆえに、「神」の名は父にも子にもふさわしい。働きの成果もまた〔両者に〕ふさわしいのだから。
Persequamur et caetera. Praecipio, inquit, coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu. 16. In Deo est etiam Verbum, sicut scriptum est: In Deo laudabo Verbum (Psal. LV, 11) .
PL 16, 592Dほかの箇所も続けて見よう。「万物を生かす神と、キリスト・イエスの前で私は命じる」と彼は言う。16. 神のうちには言葉もある。書かれているとおり、「神のうちで私は言葉をほめたたえる」(詩篇55:11)。
In Deo sempiterna sua virtus est Jesus: in Deo igitur unitatem divinitatis, in Christi autem nomine incarnationis testificatus est sacramentum.
PL 16, 592D神のうちに、とこしえの彼の力であるイエスがある。したがって、「神のうちに」という語で神性の一体性を、「キリストの名」という語で受肉の秘義を、彼は証したのである。
17. Denique ut de incarnatione Christi se dixisse ostenderet, subdidit: Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; ut serves mandatum sine macula usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem vidit hominum nemo, sed nec videre potest (I Tim. VI, 13 et seq.) .
PL 16, 593A17. 実に、キリストの受肉について言ったことを示すために、彼はこう付け加えた。「ポンティオ・ピラトのもとで善い告白をもって証しした者の前で。汝が戒めを、しみなく、我々の主イエス・キリストの到来の日まで守るために。彼の到来を、定められた時に、幸いな、ただ一人の力ある者、王の王、主の主が示すであろう。ただ一人不死を有し、近づきがたい光に住む者、人の誰も見たことがなく、見ることもできない者である」(一テモテ6:13以下)。
Ergo de Deo haec scripta sunt, cujus nominis et dignitas et veritas communis est Filio. 18. Cur igitur hoc loco Filius separatur, cum etiam Filio haec cuncta conveniant? Aut si non conveniant, nega Deum; ut neges quae Deo sunt convenientia.
PL 16, 593Aしたがって、これは神について書かれたのであり、その名の品位も真実も、子と共通である。18. ではなぜ、この箇所で子が切り離されるのか。これらすべては子にもふさわしいのに。もしふさわしくないというのなら、神をも否め。神にふさわしいものを否むために。
Beatus negari non potest, qui beatitudines donat: Beati enim quibus remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI, 1) . Beatus negari non potest, qui sanam doctrinam tribuit, sicut scriptum est: quae est secundum Evangelium claritatis beati Dei (I Tim. I, 11) .
PL 16, 593B幸いを与える者が幸いな者であることは否定できない。「不法を赦された者たちは幸いである」(詩篇31:1)。健全な教えを授ける者が幸いな者であることも否定できない。書かれているとおり、「幸いな神の栄光の福音に従って」(一テモテ1:11)。
Potens abnui non potest, de quo Pater dicit: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20) .
PL 16, 593B彼が力ある者であることは否めない。彼について父は言う。「私は力ある者の上に助けを置いた」(詩篇88:20)。
Immortalitatem autem ejus quis audeat diffiteri, cum etiam aliis immortalitatem ipse largitus sit, sicut scriptum est de sapientia Dei: Per hanc habebo immortalitatem (Sap. VIII, 13) . 19. Sed alia immortalitas suae naturae, alia nostrae.
PL 16, 593Bその不死を、誰が否もうとするだろうか。彼自身が他の者にも不死を与えたのに。神の知恵について書かれているとおり、「これによって私は不死を得るだろう」(知恵の書8:13)。19. しかし、不死にはその本性による不死と、我々の不死とがある。
Non sunt fragilia comparanda divinis: una sola substantia divinitatis est, quae mori nescit. Unde et Apostolus, cum sciret et animam et angelos immortales, quod solus Deus immortalitatem habeat praedicavit.
PL 16, 593Bもろいものを神的なものと比べてはならない。死を知らない神性の実体は、ただ一つである。それゆえ使徒は、魂も天使も不死であることを知っていながら、ただ神だけが不死を有すると宣べたのである。
Nam et anima moritur: Anima enim quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20) ; nec Angelus immortalis est naturaliter, cujus immortalitas in voluntate est Creatoris.
PL 16, 593C実に、魂も死ぬ。「罪を犯す魂は、それ自身が死ぬ」(エゼキエル18:20)。天使も本性によって不死なのではなく、その不死は創造者の意志にかかっている。
20. Neque ad praejudicium trahas, quod non moritur Gabriel, non moritur Raphael, non moritur Uriel; et in ipsis enim naturae capacitas vitio obnoxia, sed non obnoxia disciplinae. Omnis enim rationabilis creatura accidentia recipit, et subjecta judicio est.
PL 16, 593C20. ガブリエルが死なない、ラファエルが死なない、ウリエルが死なないという事実を、先入見の根拠として引いてはならない。彼らにおいても本性の受容力は悪徳にさらされうるが、規律によってさらされずにいるからである〔sed non obnoxia disciplinae の意は定かでない。disciplinae を原因の与格と取り、規律のゆえに悪徳に陥らないと解した。§21 の ex disciplina vel gratia を参照〕。実に、理性的な被造物はすべて偶有的な変化を受け入れ、裁きに服している。
In accidentibus autem et poena judicii, et corruptela est, et profectus. Unde et Ecclesiastes ait: Quoniam omne opus suum Deus adducet in judicium (Eccl. XII, 14) .
PL 16, 593C偶有的な変化においては、裁きの刑罰もあり、腐敗もあり、進歩もある。ゆえにコヘレトも言う。「神は、そのすべての業を裁きへと導く」(コヘレトの言葉12:14)。
Ergo corruptelae et mortis, etiamsi non moriatur aut peccet, capax tamen omnis est creatura: nec ex immortali natura habet, sed ex disciplina vel gratia, si se in aliquibus ad vitia non mutat.
PL 16, 593Dゆえに、あらゆる被造物は、たとえ死なず罪を犯さないとしても、腐敗と死を受け入れうる。もし何らかの点で悪徳へと変わらないのなら、それは不死の本性によるのではなく、規律あるいは恩寵によるのである。
Alia ergo immortalitas quae donatur, alia quae sine capacitate mutabilitatis est semper. 21. An negatur immortalis divinitas Christi, quia in carne pro omnibus mortem gustavit? Jam ergo melior Gabriel quam Christus; quia ille non est defunctus, hic mortuus est.
PL 16, 594Aしたがって、与えられる不死と、変わりうる受容力を伴わず常にある不死とは別である。21. キリストの神性が不死であることが否定されるのか。彼が肉において万人のために死を味わったからと。それならもう、ガブリエルのほうがキリストよりすぐれていることになる。彼は死ななかったが、こちらは死んだからである。
Sed non est servus supra dominum (Matth. X, 24) ; alia enim carnis infirmitas, alia divinitatis aeternitas: mors carnis est, immortalitas potestatis.
PL 16, 594Aしかし、僕は主人にまさらない(マタイ10:24)。肉の弱さと神性の永遠性は別だからである。死は肉のものであり、不死は権能のものである。
Quod si divinitas fecit ne caro videret corruptionem, quae utique corruptelae erat obnoxia per naturam; quomodo mori posset ipsa divinitas?
PL 16, 594Aもし神性が、肉に腐敗を見させなかったのなら、肉は本性によって確かに腐敗にさらされていたのだが、神性そのものがどうして死ぬことができようか。
22. Quomodo autem lucem inaccessibilem non habitat Filius, cum in sinu Patris Filius sit: lux autem Pater, lux etiam ipse sit Filius; quia Deus lux est (Joan. I, 9) ?
PL 16, 594A22. 子が父の懐にいて、父は光であり、子自身も光であるのに——神は光だからである(ヨハネ1:9)〔ミーニュの引照はヨハネ1:9と刷る。「神は光である」は一ヨハネ1:5 の句〕——子が近づきがたい光に住まないなどということが、どうしてあろうか。
Aut si aliam lucem inaccessibilem nisi deitatis putamus, numquid melior Patre lux est; ut non sit in luce, qui sicut scriptum est, et apud Patrem est, et in Patre (Ibid., 2) ?
PL 16, 594Bあるいは、神性の光以外に別の近づきがたい光があると考えるなら、その光は父よりもすぐれているとでもいうのか。それゆえ、書かれているとおり、父のもとにもおり、父のうちにもいる者が、光のうちにいないというのか(ヨハネ1:2)。
Non ergo separent Filium, cum legunt solum Deum: nec Patrem separent, cum legunt Filium solum. 23. In terris Filius sine Patre non est, et putas quia Pater sine Filio sit in coelo?
PL 16, 594Bゆえに、彼らは「唯一の神」と読むとき、子を切り離してはならない。また「子のみ」と読むとき、父を切り離してはならない。23. 地上で子が父なしにいないのに、天で父が子なしにいると考えるのか。
In carne est Filius, cum dico in carne est, vel in terris, secundum Evangelii tempora loquor; nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) : ergo in carne est Filius, et solus non est, secundum quod scriptum est: Et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. VIII, 16) ; et putas quod sit Pater solus in luce?
PL 16, 594B子は肉の中にいる。私が「肉の中にいる」あるいは「地上にいる」と言うのは、福音書の時代に従って語っているのである。我々は今や、肉に従ってはもはやキリストを知らない(二コリント5:16)。したがって子は肉の中にいるが、一人ではない。書かれているとおり、「私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ8:16)。それなのに、父が光の中に一人でいると考えるのか。
24. At ne hoc argumentum putes, accipe etiam testimonium: Deum, inquit, nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) . Quomodo solus Pater, si in sinu Patris Filius est? quomodo enarrat, quem non videt?
PL 16, 594C24. これを単なる論法と思ってはならない。証言をも受けよ。「神を、いまだかつて誰も見たことがない。父の懐にいる独り子なる子のほかは。彼が語り明かした」(ヨハネ1:18)。子が父の懐にいるのに、どうして父だけがいるのか。見ない者のことを、どうして語り明かすのか。
Non ergo solus Pater. 25. Accipe nunc et solum Patrem, et solum Filium. Solus Pater, quia alius Pater non est: solus Filius, quia alius Filius non est: solus Deus, quia una divinitas Trinitatis est.
PL 16, 594Cゆえに、父だけがいるのではない。25. 今度は、ただ父だけ、ただ子だけ、ということも受け取れ。父がただ一人であるのは、別の父がいないからである。子がただ一人であるのは、別の子がいないからである。神がただ一人であるのは、三位一体の神性は一つだからである。
Liber III, Caput IV
第III巻 第IV章PL 16, 594CChristum non nisi secundum carnem factum narrari; quippe qui ut homines redimeret, non eguerit adjutorio, sicut nec ut se resuscitaret; cum aliis ut mortuos resuscitarent, oratione opus fuerit.
PL 16, 594Cキリストが作られたと語られるのは、肉に従ってのみである。人々を贖うのに、助けを必要としなかったからである。自らをよみがえらせるのにも、同様である。他の者たちが死者をよみがえらせるには、祈りが必要だった。
Etsi autem ipse oraverit, hoc referendum ad humanitatem: divinitatem vero ex eo quod imperaverit, aestimandam; in quo diabolus Arianis anteponitur. Tum exposito cur Filius hominis potens dicatur, argumenti ponitur conclusio.
PL 16, 595A彼が祈ったとしても、それは人性に帰すべきことである。神性は、彼が命じたことから評価されるべきである。この点で、悪魔のほうがアレイオス派にまさるとされる。次に、なぜ人の子が力ある者と呼ばれるかを説いたのち、論証の結論が置かれる。
26. Satis ergo claret et solum Deum non esse Patrem sine Filio, et solum Deum non intelligi Filium sine Patre; quia secundum carnem factus legitur Dei Filius, non secundum divinam generationem.
PL 16, 595A26. 以上で、父は子なしには唯一の神でなく、子は父なしには唯一の神と解されないことは、十分に明らかである。神の子が作られたと読まれるのは、肉に従ってのことであり、神的な生まれに従ってのことではないからである。
27. In quo autem factus sit, per os sancti patriarchae locutus asseruit, dicens: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
PL 16, 595A27. 何において作られたかは、彼〔子〕が聖なる族長の口を通して語り、断言している。こう言う。「私の魂は悪で満たされ、私の命は冥界に近づいた」。
Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 4 et seq.) . Et hic sicut homo, inquit, non sicut Deus, factus sum. Et repleta est malis anima mea: anima utique, non divinitas.
PL 16, 595B「私は、穴に下る者たちとともに数えられた。助けのない人のように作られ、死者の間で自由な者となった」(詩篇87:4以下)。ここでも彼は、「神のようにではなく、人のように私は作られた」と言っている。そして「私の魂は悪で満たされた」。確かに魂であって、神性ではない。
Factus est in eo, in quo erat infernis debitus: factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est; divinitas enim similitudinem collationis abjurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia majestatem adverte divinitatis in Christo.
PL 16, 595B彼は、冥界に負い目ある者であったその点において、作られた。他の者たちとともに数えられたその点において、作られた。神性は、比較によって同類とされることを拒むからである。それでも、死にさらされたその肉そのものにおいて、キリストのうちにある神性の威光に気づけ。
Et si factus est sicut homo, et sicut caro factus est; factus est tamen inter mortuos liber, et liber sine adjutorio. 28. Sed quomodo hic sine adjutorio fuisse se Filius dicit, cum supra (cap. 2) dictum sit: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20) ?
PL 16, 595B彼が人のように作られ、肉のように作られたとしても、それでも死者の間で自由な者となり、助けなしに自由な者となった。28. しかし、ここで子が自分は助けなしにいたと言うのは、上に(第2章)〔底本の引照のとおり。この句が出るのは第3章である〕「私は力ある者の上に助けを置いた」(詩篇88:20)と言われたことと、どう合うのか。
Ergo et hic distingue naturas. Adjutorium caro habet, divinitas non habet. Liber igitur est, quia mortis vincula nescivit; non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis: sine adjutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum.
PL 16, 595Cしたがって、ここでも本性を区別せよ。肉には助けがあるが、神性にはない。ゆえに彼は自由である。死の絆を知らなかったからである。冥界に捕えられたのではなく、冥界で働いた者である。助けなしにいるのは、使者によっても特使によってでもなく、主自らによって、自分の民を救ったからである。
Quomodo enim potuit adjutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit? 29. Ac licet homines quoque suscitaverint mortuos; non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare: aliud mereri, aliud donare.
PL 16, 595C実に、他の者たちをよみがえらせた者が、自分の体をよみがえらせる助けを求めえたであろうか。29. また、人々も死者をよみがえらせたことはあるが、自分の力でしたのではなく、キリストの名によってしたのである。願うことと命じることは別であり、功績によって得ることと授けることは別である。
30. Elias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit (III Reg. XVII, 21, 22) . Elisaeus suscitavit configuratus mortuo: suscitavit etiam ipsius mortui corporis tactus; ut esset typus venturum eum qui missus in similitudinem carnis peccati, etiam sepultus mortuos suscitaret (IV Reg. XIII et XIV) .
PL 16, 595C30. エリヤはよみがえらせたが、祈ったのであって、命じたのではない(列王記三17:21, 22)。エリシャは死者に自らを重ね合わせてよみがえらせた。そして死んだエリシャの体に触れること自体もまた、〔死者を〕よみがえらせた〔エリシャの墓に投げ込まれた死者がよみがえったことを指すと解した〕。それは、罪の肉の似姿に遣わされ、葬られてもなお死者をよみがえらせる、来るべき者の予型となるためであった(列王記四13章・14章)。
31. Petrus quoque, cum Aeneam curaret, ait: In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Act. II, 6) : non in suo ait, sed in Christi nomine.
PL 16, 595D31. ペトロもまた、アイネアスを癒やしたとき、言った。「ナザレのイエスの名によって、立って歩け」(使徒言行録2:6)〔ミーニュの引照は2:6と刷る。この句は使徒言行録3:6に当たる〕。自分の名によってではなく、キリストの名によってと言ったのである。
Surge autem verbum est imperantis: sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate; et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Ariani dicunt?
PL 16, 595D「立て」は命じる者の言葉である。しかしそこにあるのは功績への信頼であって、権能への僭越ではない。そして命令の権威は、名の働きから来るのであって、自分の力から来るのではない。では、アレイオス派は何と言うのか。
In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse Dei Filium, sed rogasse. 32. Sed lectum est quia rogavit. Disce distantiam. Rogat quasi filius hominis, imperat quasi Dei Filius.
PL 16, 596Aキリストの名によってペトロが命じるのに、彼らは、神の子が命じたのではなく、願ったのだとしたがる。32. しかし、彼が願ったと読まれる、というのか。違いを学べ。彼は人の子として願い、神の子として命じる。
Annon defertis hoc Dei Filio, quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Luc. IV, 3) . Ille dicit, impera: vos dicitis, obsecra.
PL 16, 596A諸君は、悪魔さえ神の子に帰したものを、神の子に帰さないのか。より大きな冒瀆によって貶めるのか。彼は言う。「汝が神の子なら、この石に、パンになれと言え」(ルカ4:3)。彼は「命じよ」と言う。諸君は「願え」と言う。
Ille credit quod, jubente Dei Filio, elementorum rerumque natura in adversum vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. Et diabolus de potestate aestimandum putat Dei Filium, vos de infirmitate.
PL 16, 596A彼は、神の子が命じれば、諸元素と万物の本性が反対の方向に転じると信じている。諸君は、神の子が願わなければ、その意志さえ成し遂げられないと信じている。悪魔は神の子を権能から評価すべきだと考え、諸君は弱さから評価する。
Tolerabiliora sunt tentamenta diaboli, quam argumenta Arii. 33. Nec moveat quia potentem Filium dixit hominis, cum Dominum majestatis legeris crucifixum (I Cor. II, 2) . Quae autem major potentia, quam supra coelestes potestates habere dominatum (Ephes. I, 21) ?
PL 16, 596A悪魔の誘惑のほうが、アレイオスの論証よりも耐えやすい。33. 彼が人の子を力ある者と言ったことに動揺するな。あなたは威光の主が十字架につけられたと読んでいるのだから(一コリント2:2)〔ミーニュは2:2と刷る。この句は一コリント2:8に当たる〕。天の諸権能の上に支配を持つこと(エフェソ1:21)以上に、大きな力があろうか。
Habebat autem qui Thronis, Dominationibus, Angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est (Marc. I, 13) , tamen angeli ministrabant ei; ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis.
PL 16, 596B彼はそれを持っていた。諸々の座、主権、天使たちに命じていたのである。実に、書かれているとおり、彼は野獣の中にいた(マルコ1:13)が、それでも天使たちは彼に仕えた。それは、受肉に属することと権能に属することが別であると知るためである。
Secundum carnem itaque tentatur a bestiis, secundum dignitatem ab angelis adoratur. 34. Didicimus igitur factum esse hominem et ad hominem hoc esse referendum.
PL 16, 596Bゆえに、肉に従っては野獣に試みられ、尊厳に従っては天使たちに礼拝される。34. こうして我々は、彼が人として作られたこと、そしてこれは人に帰すべきことであることを学んだ。
Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David (Rom. I, 3) , secundum carnem utique ex semine David factus est: Deus autem ante saecula ex Deo natus est.
PL 16, 596B実に、別の箇所でもあなたは読む。「ダビデの子孫から彼のために作られた者」(ローマ1:3)と。確かに肉に従ってダビデの子孫から作られたのである。だが神としては、世々の前に神から生まれた。
Liber III, Caput V
第III巻 第V章PL 16, 596CFactum in Scriptura non semper idem esse ac creatum exemplis ex ipsa petitis docet. Inde colligit non cavillandum ex littera more Judaeorum, quibus tamen haereticos pejores probat; atque iterum propositam confirmat sententiam.
PL 16, 596C聖書において「作られた」が必ずしも「造られた」と同じではないことを、聖書そのものから取った例によって教える。そこから、ユダヤ人のように字面にこだわって難癖をつけてはならないと結論し、しかも異端者のほうがユダヤ人より悪いことを証明し、提示した見解を改めて確証する。
35. Nec semper tamen factum esse ad creationem refertur; scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis (Ps. LXXXIX, 1) ; et: Factus es mihi in salutem (Ps. CXVII, 14) .
PL 16, 596C35. しかし、「作られた」が常に造ることに関わるわけではない。実に、こう書かれている。「主よ、汝は我々にとって避け所となった」〔「なった」は factus。「作られた」と同じ語である。以下の引用も同じ〕(詩篇89:1)。また、「汝は私にとって救いとなった」(詩篇117:14)。
Non utique creationis definitio vel editio declaratur: sed refugium factus mihi, et conversus mihi dicitur ad salutem, sicut et Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) .
PL 16, 596Cここで示されているのは、決して造られたことの定義でも、生み出されたことでもない。そうではなく、「私にとって避け所となった」「私にとって救いへと転じた」と言われているのであり、使徒もこう言ったとおりである。「神から我々にとって知恵となり、また正義、聖化、贖いとなった者」(一コリント1:30)。
Nobis factum non creatum ex Patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit.
PL 16, 596D使徒は、父から造られたのではなく、我々にとって作られた、と言ったのである。実に、我々にとって知恵が作られたとはどういう意味かを、後の箇所でこう言って説き明かしている。「我々は、奥義のうちにある神の知恵を語る。それは隠されていたものであり、神が世の時代の前から我々の栄光のために定めたもので、この世の支配者たちの誰も知らなかった」。
Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7, 8) . Ubi mysterium passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur.
PL 16, 596D「もし知っていたなら、決して威光の主を十字架につけなかったであろう」(一コリント2:7, 8)。受難の奥義が表されているこの箇所で、永遠の生まれの系列が示されているのでは決してない。
36. Sapientia igitur mea crux Domini est, redemptio mea mors Domini est; sanguine enim pretioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit (I Petr. I, 19) . Sanguine igitur suo, quasi homo, Dominus nos redemit; idemque, quasi Deus, peccata donavit.
PL 16, 597A36. したがって、私の知恵は主の十字架であり、私の贖いは主の死である。実に我々は、使徒ペトロが言ったように、尊い血によって贖われたのである(一ペトロ1:19)。ゆえに主は、人として自らの血によって我々を贖い、同じ主が、神として罪を赦した。
37. Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias, et verborum tendiculas aucupemur; ut quia et aliud secundum impios significare putatur sermo qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpretemur.
PL 16, 597A37. だから我々は、言葉の中に罠を仕掛けたり、言葉の落とし穴を狙ったりしてはならない。すなわち、不敬虔な者たちの言うところでは読まれる語句が別のことを意味すると考えられているからといって、意味が表すものではなく字面が示すものを解釈する、ということをしてはならない。
Sic perierunt Judaei, dum sensuum profunda despiciunt, et sequuntur nuda verborum; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) .
PL 16, 597Aユダヤ人はそうして滅びた。意味の深みを軽んじ、言葉の裸の字面に従ったのである。「文字は殺し、霊は生かす」(二コリント3:6)。
38. Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre quae carnis sunt, quam ad litteram referre quae spiritus sunt.
PL 16, 597A38. それでも、二つの重い冒瀆のうち、肉に属することを神性に帰するほうが、霊に属することを字面に帰するよりも、おそらくいっそう忌まわしいであろう。
Illi timuerunt in Deo carnem credere; et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant: isti divinitatis majestatem usque ad carnis infirma deducunt.
PL 16, 597Bあの者たち〔ユダヤ人〕は、神のうちに肉があると信じることを恐れた。それゆえ救いの原因を退けるので、贖いの恩寵を失った。こちらの者たち〔異端者〕は、神性の威光を肉の弱さにまで引き下ろしている。
Detestandi Judaei, qui carnem Domini crucifixerunt: detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique qui cum Judaeis saepe tractabat: Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10) .
PL 16, 597B主の肉を十字架につけたユダヤ人は忌まわしい。しかし私は、キリストの神性が十字架に服したと信じた者たちのほうがいっそう忌まわしいと考える。実に、ユダヤ人たちとしばしば論じていた者〔パウロ〕は言った。「異端者は、一度戒めたのちに避けよ」(テトス3:10)。
39. Nec tamen sine injuria Patris factum nobis esse sapientiam, ad illam inenarrabilem, nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpretatione derivant.
PL 16, 597B39. しかも彼らは、知恵が我々にとって作られたというこの句を、あの言い表しえない、いかなる時間や瞬間にも服さないキリストの生まれに、冒瀆的な解釈によって引き寄せるが、それは父への侮辱なしにはなされない。
Nam praeter id quod Filii injuria Patris est contumelia, etiam in Patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) .
PL 16, 597B実に、子への侮辱は父への凌辱であるということのほかに、これらの冒瀆は父自身にまで及ぶ。父について、こう書かれている。「神は真実であるべきで、人はみな偽り者である」(ローマ3:4)。
Aut si de Filio putant dictum, generationi quidem non praejudicant: Deum autem et Deum verum hujus lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur. 40. Prolixum est si velim singula recensere, quoties factum legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam.
PL 16, 597Cあるいは、これが子について言われたと彼らが考えるなら、生まれに対しては確かに予断を与えない。だが、彼らが否認していること、すなわち神であり真の神であることを、この句の権威によって告白しているのである。40. 「作られた」と我々が読んだのが、決して本性によってではなく恩寵によってであった、その箇所を一つ一つ数え上げようとすれば長くなる。
Nam et Moyses dicit: Adjutor et protector factus est mihi in salutem (Exod.XV, 2) . Et David dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias (Ps. XXX, 3) . Et Esaias dicit: Factus est omni civitati humili adjutor (Esai. XXV, 4) .
PL 16, 597C実に、モーセも言う。「助け手、保護者として、彼は私にとって救いとなった」(出エジプト記15:2)。ダビデも言う。「私にとって保護者なる神、避け所の家となれ、私を救うために」(詩篇30:3)。イザヤも言う。「低い者のすべての町にとって、彼は助け手となった」(イザヤ25:4)。
Non utique sancti Deo dicunt: Creatus es, sed protector et adjutor per gratiam tuam factus es nobis.
PL 16, 597C聖なる者たちは、決して神に向かって「汝は造られた」とは言わず、「汝は我々にとって、汝の恩寵によって保護者、助け手となった」と言うのである。
Liber III, Caput VI
第III巻 第VI章PL 16, 598AObjectionem ex Joanne desumptam ut diluat, primo demonstrat Manichaeis patrocinari Arianum sensum: deinde varia distinguendorum verborum ejusdem loci exposita ratione, ipsum nullo modo ad substantiam divinam sine Patris injuria referri posse aperte probat, verumque illius exponit intellectum.
PL 16, 598Aヨハネから取られた反論を退けるために、まず、アレイオス派の解釈がマニ教徒を助けることを示す。次に、同じ箇所の語を区別するさまざまな仕方を説いたうえで、それが父への侮辱なしには決して神の実体に帰しえないことを明らかに証明し、その真の意味を説く。
41. Unde nec illud verendum est, quod solent Ariani saeva interpretatione componere, dicentes factum esse Dei Verbum; quia scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est (Joan. I, 4) .
PL 16, 598A41. したがって、アレイオス派が残酷な解釈でこしらえるのを常とするもの、すなわち神の言葉が作られたという主張も、恐れるに及ばない。彼らは、書かれているからだと言う。「彼において作られたものは、生命である」(ヨハネ1:4)。
42. Primum intelligant si ad substantiam divinam referant, quod factum est; Manichaeorum se quaestionibus implicari.
PL 16, 598A42. まず彼らは、もし「作られたもの」を神の実体に帰すなら、自分たちがマニ教徒の問いに巻き込まれるということを理解すべきである。
Objiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est: est ergo aliquid quod in ipso factum non sit, et mors sit; ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat Ecclesia. 43. Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse Evangelistam?
PL 16, 598B実に、マニ教徒はこう反論する。「彼において作られたものが生命であるなら、彼において作られていないものがあり、それは死だということになる」と。こうして彼らは不敬虔にも二つの原理を導き入れる。だが教会はこれを断罪する。43. 次に、福音書記者がそのように区切ったと、彼らはどこから教えうるのか。
Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; denique: Quod factum est, pronuntiant et subjungunt: in ipso, hoc est: Quidquid autem factum, est in ipso.
PL 16, 598B実に、学識があり忠実な者の多くは、こう区切る。「すべては彼によって作られた。彼なしには、作られたもののうち何一つ作られなかった」。別の者たちはこう区切る。「すべては彼によって作られた。彼なしには何一つ作られなかった」。実に、ある者は「作られたものは」と区切り、続けて「彼において」を付ける。すなわち、「作られたものは何であれ、彼においてある」〔ヨハネ1:3–4 の句読の三つの区切り方を挙げる。三つめは「作られたもの」を「彼において」と切り離し、「作られたものは、彼においてある」と読む〕。
Quid est, In ipso? Apostolus docet dicens: In ipso enim sumus, et vivimus et movemur (Act. XVII, 28) .
PL 16, 598B「彼において」とは何か。使徒が教えて、こう言っている。「実に、我々は彼において存在し、生き、動く」(使徒言行録17:28)。
44. Tamen etiamsi quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hic calumniari Deo Verbo, si ad substantiam ejus velint referre: Quod factum est; quin calumnientur et Patri Deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21) .
PL 16, 598C44. だが、彼らがどのように区切ろうとも、「作られたものは」を神である言葉の実体に帰そうとするなら、父なる神をも中傷することなしには、ここで神である言葉を中傷することはできない。その父について、こう書かれている。「真理を行う者は光に来る。その業が明らかにされるためである。それらは神において行われた〔「行われた」は上の「作られた」と同じ語〕からである」(ヨハネ3:21)。
Ecce hic opera hominis in Deo facta legimus, et ad substantiam tamen divinam referre non possumus: sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud Apostolicum, quod omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16) : aut, ut docet praesentis lectionis testimonium, virtutes quibus vitae aeternae fructus acquiritur, in Deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia hujusmodi, quae in voluntate Dei facta sunt.
PL 16, 598C見よ、ここで我々は人の業が神において行われたと読むが、それでも神の実体に帰すことはできない。そうではなく、それらが彼によって作られたと理解するか──使徒のあの句にもあるとおりである。すなわち、万物は彼によって、彼において造られ、彼はすべてに先立ち、万物は彼において成り立つ(コロサイ1:16)──あるいは、現在の句の証言が教えるとおり、それによって永遠の生命の実りが得られる徳、すなわち貞潔、敬虔、崇敬、信仰、その他この類のものが神において作られた、と見なすべきである。これらは神の意志において作られたのである。
45. Ergo sicut in Dei Patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis (Ephes. II, 10) ; et in psalmo: Fiat pax in virtute tua (Ps. CXXI, 7) ; et alibi: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24) .
PL 16, 598D45. したがって、父なる神の意志と力において作られたように、キリストの意志と力においても作られたのである。我々はこう読む。「キリストにおいて、善き業において造られた」(エフェソ2:10)。また詩篇にはこうある。「汝の力のうちに平和があるように」(詩篇121:7)。また別の箇所にはこうある。「汝は万物を知恵において作った」(詩篇103:24)。
In sapientia, inquit, fecisti, non sapientiam fecisti. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem Dei sapientia sit (I Cor. I, 24) , non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum; si facta est sapientia, jam deteriore conditione facta est quam omnia; quia sapientia fieri per se ipsam non potuit.
PL 16, 599A「知恵において、汝は作った」と彼は言うのであって、「汝は知恵を作った」とは言わない。実に、万物は知恵において作られたのであり、キリストは神の知恵である(一コリント1:24)。それは偶有的なものではなく、自立して永遠にとどまるものである。したがって、もし知恵が作られたのなら、知恵はすでに万物よりも劣った状態で作られたことになる。知恵は自分自身によって作られることはありえなかったからである。
Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur.
PL 16, 599Aそれゆえ、「作られた」ことがしばしば本性ではなく何かの事柄に関わるのなら、「造られた」こともまた、原因に関わるのである。
Liber III, Caput VII
第III巻 第VII章PL 16, 599AQuod a Salomone dictum est: Dominus creavit me, etc., incarnationem Christi ad redimenda Patris opera factam signare; quo ex ipsius Filii verbis declarato, principium ostendit etiam accipi posse de documentis virtutum, quarum omnium vias nobis Dominus aperuisse, ac vere principium exstitisse demonstratur.
PL 16, 599Aソロモンによって言われた「主は私を造った」云々は、父の業を贖うために行われたキリストの受肉を指すこと。これが子自身の言葉によって明らかにされると、「初め」は徳の範例とも解しうることが示され、その徳のすべての道を主が我々に開き、まことに初めとなったことが証明される。
46. Unde intelligimus illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) , id significare quod ad redimenda opera Patris Dominus Jesus ex Virgine sit creatus.
PL 16, 599A46. ここから我々は、主の受肉について書かれている句、「主は、その業のために、その道の初めとして私を造った」(箴言8:22)が、父の業を贖うために主イエスがおとめから造られた、という意味であることを理解する。
Neque enim dubitari potest de incarnationis dictum esse mysterio, cum propter opera sua a corruptelae servitio liberanda Dominus susceperit carnem; ut illum qui imperium habebat mortis, per sui corporis destrueret passionem.
PL 16, 599A実に、受肉の奥義について言われたことは疑いえない。主は、自らの業を腐敗の隷属から解放するために肉を受けたのであって、それは、死の支配権を持つ者を、自らの体の受難によって滅ぼすためであった。
Caro enim Christi propter opera, divinitas ante opera; quia ipse ante omnia, sed et omnia in ipso constant. 47. Non ergo divinitas propter opera, sed propter divinitatem opera; sicut Apostolus declaravit, dicens quod propter Filium Dei omnia.
PL 16, 599Cキリストの肉は業のためにあり、神性は業に先立つ。彼自身がすべてに先立ち、また万物は彼において成り立つからである。47. したがって、神性が業のためにあるのではなく、業が神性のためにある。使徒が、万物は神の子のためにあると言って宣言したとおりである。
Sic enim habes: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari (Hebr. II, 10) .
PL 16, 599C実に、こう書かれているのを、あなたは見いだす。「万物がその者によってあり、万物がその者のためにある者にとって、多くの子らを栄光に導くにあたり、彼らの救いの導き手を受難によって完成させることは、ふさわしかった」(ヘブライ2:10)。
Nonne evidenter exposuit quia Dei Filius qui propter divinitatem suam omnia creavit, is postea propter populi salutem et carnis suceptionem, et mortis assumpserit passionem?
PL 16, 599C彼は明らかに説いたではないか。神性のゆえにすべてを造った神の子が、のちに民の救いのために、肉を受けること〔底本は suceptionem。susceptionem と読む〕と、死の受難とを引き受けたのだと。
48. Propter quae autem opera sit creatus ex Virgine, ipse Dominus cum illum caecum curaret, ostendit dicens: In illo me oportet operari opera ejus, qui misit me (Joan. IX, 4) .
PL 16, 599D48. どの業のために彼がおとめから造られたかを、主自身が盲人を癒したとき、こう言って示した。「私は、彼において、私を遣わした者の業を行わねばならない」(ヨハネ9:4)。
Et addidit, ut de incarnatione ejus dictum crederemus: Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi (Ibid., 5) . Etenim quasi homo in hoc mundo pro tempore est; nam quasi Deus semper est.
PL 16, 599Dそして、我々がこれを彼の受肉について言われたと信じるために、こう付け加えた。「私がこの世にいる間は、私はこの世の光である」(ヨハネ9:5)。実に、人としては一時この世にいるが、神としては常にいる。
Denique et alibi ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) . 49. Nec de principio residet aliquid quaestionis, cum interrogatus in carne: Tu qui es? responderit: Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) .
PL 16, 599D実に、別の箇所でも言う。「見よ、私は世の終わりまで、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。49. 肉にあって「汝は誰か」と問われたとき、「初めであり、また汝らに語っているものである」と答えたのだから、「初め」についても問題は残らない(ヨハネ8:25)。
Quod non solum ad substantiam divinitatis aeternae refertur, sed etiam ad documenta virtutum.
PL 16, 600Aこれは、永遠の神性の実体に関わるだけでなく、徳の範例にも関わる。
Ex hoc enim et Deum se probavit aeternum; quia omnium ipse principium est, et uniuscujusque virtutis auctor, quia Ecclesiae caput est, sicut scriptum est: Quia ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18) .
PL 16, 600A実に、これによって彼は、自らが永遠の神であることをも証明した。彼は万物の初めであり、あらゆる徳の創始者であり、教会の頭だからである。こう書かれている。「彼は教会という体の頭であり、初めであり、死者の中からの初子である」(コロサイ1:18)。
50. Liquet igitur et de incarnatione dictum esse principium viarum suarum, quod ad sacramentum suscepti corporis videtur esse referendum. Ideo enim carnem suscepit, ut ad coelum nobis sterneret iter.
PL 16, 600A50. したがって、「その道の初め」も受肉について言われたことは明らかであり、それは、受け取られた体の秘義に関わると解すべきである。実に彼が肉を受けたのは、天への道を我々のために敷くためである。
Denique ait: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17).
PL 16, 600A実に、彼は言う。「私は、私の父、汝らの父、私の神、汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。
Denique ut scias quod vias suas omnipotens Pater secundum incarnationem praescripserit Filio, habes in Zacharia ad Jesum indutum vestimenta sordida ab Angelo dictum: Haec dicit Dominus omnipotens: Si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea custodieris (Zach. III, 7) .
PL 16, 600B実に、全能の父が受肉に即して、その道を子に定めたことを、あなたが知るために言えば、ゼカリヤ書に、汚れた衣をまとったイエス〔大祭司ヨシュアのこと。ラテン語では主と同じ名で、著者はこれを受肉の予型として読む〕に天使が語った言葉がある。「全能の主はこう言う。もし汝が私の道を歩み、私の戒めを守るなら」(ゼカリヤ3:7)。
Quod est vestimentum illud sordidum, nisi carnis assumptio? 51. Viae igitur Domini velut quidam tramites bonae vitae sunt, quae diriguntur a Christo, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) .
PL 16, 600Bあの汚れた衣は、肉を受けること以外の何であろうか。51. したがって主の道は、キリストによって導かれる、良き生の小道のようなものである。キリストは言う。「私は道であり、真理であり、生命である」(ヨハネ14:6)。
Via ergo superna est Dei virtus; Christus enim nobis via est. Et bona via, quae credentibus coeli regna patefecit. Viae autem Domini viae rectae sunt, sicut scriptum est: Vias tuas, Domine, notas fac mihi (Ps. XXIV, 4) .
PL 16, 600Bそれゆえ、天の道は神の力である。キリストは我々にとって道だからである。それは良き道であり、信じる者たちに天の国々を開いた。主の道は正しい道である。こう書かれている。「主よ、汝の道を私に知らせよ」(詩篇24:4)。
Via castitas, via fides, via est abstinentia. Est namque via virtutis, est et via iniquitatis; scriptum est enim: Et vide si est via iniquitatis in me (Ps. CXXXVIII, 24) . 52. Principium itaque nostrae virtutis est Christus.
PL 16, 600B貞潔は道、信仰は道、禁欲は道である。実に、徳の道があり、不法の道もある。こう書かれている。「見よ、私のうちに不法の道があるかどうか」(詩篇138:24)。52. したがって、我々の徳の初めはキリストである。
Principium integritatis, qui docuit virgines non viriles exspectare concubitus, sed integritatem mentis et corporis sancto magis dicare Spiritui, quam marito (II Cor. XI, 2) .
PL 16, 600C無傷さの初めはキリストである。彼は、おとめたちに、男の交わりを待つのではなく、精神と体の無傷さを、夫にではなく聖なる霊にこそ献げよと教えた(二コリント11:2)。
Principium parcimoniae Christus, qui pauper factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9) . Principium patientiae Christus, qui cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23) .
PL 16, 600C質素の初めはキリストである。彼は富んでいたのに貧しくなった(二コリント8:9)。忍耐の初めはキリストである。彼は罵られても罵り返さず、打たれても打ち返さなかった(一ペトロ2:23)。
Principium humilitatis Christus, qui formam servi accepit (Philip. II, 7) ; cum Patrem Deum majestate virtutis aequaret. Ex illo enim accepit virtus unaquaeque principium.
PL 16, 600C謙遜の初めはキリストである。彼は僕の姿をとった(フィリピ2:7)。しかも、父なる神と威光の力において等しかった。実に、あらゆる徳は彼から初めを受けたのである。
53. Et ideo ut haec virtutum genera disceremus: Filius datus est nobis, cujus principium super humeros ejus (Esai. IX, 6) . Principium illud crux Domini est; principium fortitudinis, quo via sanctis est reserata martyribus ad sacri certaminis passionem.
PL 16, 600C53. それゆえ、我々がこれらの徳の種類を学ぶために、子は我々に与えられた。その初めは彼の肩の上にある(イザヤ9:6)。その初めとは主の十字架であり、勇気の初めである。それによって、聖なる殉教者たちに、聖なる戦いの受難へと至る道が開かれた。
Liber III, Caput VIII
第III巻 第VIII章PL 16, 600DVersiculus in Esaia proxime citatus de Christi humanitate ac divinitate explicatur, eoque varias haereses jugulari evincitur. 54. Vidit hoc principium Esaias, et ideo ait: Puer natus est, Filius datus est nobis.
PL 16, 600D直前に引かれたイザヤの句が、キリストの人性と神性について説明され、それによってさまざまな異端が打ち倒されることが示される。54. イザヤはこの初めを見た。それゆえ言った。「男の子が生まれ、子が我々に与えられた」。
Viderunt et Magi, et ideo cum parvalum in praesepi cernerent, adoraverunt dicentes: Puer natus est; cum stellam conspicerent, praedicantes: Filius datus est nobis (Matth. II, 11) .
PL 16, 601A博士たちも見た。それゆえ、飼い葉桶の中の幼な子〔底本は parvalum。parvulum と読む〕を見つめては「男の子が生まれた」と言って礼拝し、星を見つめては「子が我々に与えられた」と宣べたのである(マタイ2:11)。
Aliud munus e terris, aliud munus e coelo, et utrumque unus in utroque perfectus, et sine mutabilitate divinitatis, et sine humanae imminutione naturae.
PL 16, 601A一方の贈り物は地から、他方の贈り物は天から。そして一人の者が、その両方において完全であり、神性の可変性もなく、人の本性の減損もない。
Unum adoraverunt, eidemque munera obtulerunt; ut ostenderent ipsum esse coeli Dominum, qui in praesepibus videretur. 55. Distingue singulorum momenta verborum: Puer natus est, Filius datus est nobis.
PL 16, 601A彼らは一人を礼拝し、同じ者に贈り物を献げた。飼い葉桶に見える者が天の主であることを示すためである。55. それぞれの語の重みを区別せよ。「男の子が生まれた」「子が我々に与えられた」。
Etsi ex Patre natus, non tamen nobis natus, sed datus est; quia non Filius propter nos, sed nos propter Filium.
PL 16, 601A父から生まれたとはいえ、我々のために生まれたのではなく、与えられたのである。子が我々のためにあるのではなく、我々が子のためにあるからである。
Neque enim nobis natus est, qui et ante nos natus est, et totius est conditor creaturae: neque nunc primum nascitur, qui erat semper, et erat in principio: sed illud quod non erat, nobis nascitur.
PL 16, 601A実に、我々に先立って生まれ、被造物すべての造り主である者が、我々のために生まれたのではない。常にいて、初めにいた者が、いま初めて生まれるのでもない。そうではなく、いなかったもの〔人性〕が、我々のために生まれる。
Quod etiam angelus pastoribus cum loqueretur, dixit esse generatum, sicut habes scriptum: Quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 11) .
PL 16, 601B天使も牧者たちに語ったとき、彼が生まれたと言った。こう書かれているのを、あなたは見いだす。「今日、ダビデの町で、救い主、主なるキリストが我々のために生まれた」(ルカ2:11)。
Nobis ergo quod non erat, natum est: hoc est, puer ex Virgine, corpus ex Maria; hoc enim post nos, illud ante nos.
PL 16, 601Bそれゆえ、我々のために生まれたのは、いなかったものである。すなわち、おとめからの男の子、マリアからの体である。これは我々の後にあり、あれは我々の先にある。
56. Alii codices sic habent: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; hoc est, qui erat Filius Dei, hic ex Maria puer natus est nobis, et datus est nobis. Quia datus sit, audi Prophetam dicentem: Et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8) .
PL 16, 601B56. 別の写本にはこうある。「男の子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」。すなわち、神の子であった者が、マリアから男の子として我々のために生まれ、また我々に与えられたのである。彼が与えられたことについては、預言者の言葉を聞け。「汝の救いを我々に与えよ」(詩篇84:8)。
Quod enim supra nos est, datur: quod de coelo est, datur; sicut etiam de Spiritu legimus quod, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) . 57. Sed videte quemadmodum hic locus multas haereses exstinguat.
PL 16, 601B実に、我々の上にあるものは与えられる。天からのものは与えられる。聖なる霊についても、我々はこう読んでいる。「神の愛は、我々に与えられた聖なる霊によって、我々の心に注がれた」(ローマ5:5)。57. さて、この箇所がいかに多くの異端を消し去るか、見よ。
Puer natus est nobis, non Judaeis: nobis, non Manichaeis: nobis, non Marcionitis. Propheta dicit: Nobis, hoc est credentibus, non incredulis.
PL 16, 601C男の子は我々のために生まれたのであって、ユダヤ人のためではない。我々のためであって、マニ教徒のためではない。我々のためであって、マルキオン派のためではない。預言者は「我々のために」、すなわち信じる者たちのために言うのであって、信じない者たちのためではない。
Et ille quidem misericordia sua omnibus natus est, sed perfidia haereticorum fecit, ut non omnibus nasceretur, qui omnibus natus est. Nam et lumen diei oriri jubetur super bonos et malos: sed oriri non videntibus non videtur (Matth. V, 15) .
PL 16, 601C彼は、その慈しみによってすべての人のために生まれたが、異端者たちの背信が、すべての人のために生まれた者が、すべての人のためには生まれないという結果をもたらした。実に、昼の光も、善人の上にも悪人の上にも昇るよう命じられている。だが、見えない者たちには昇るようには見えない(マタイ5:15)〔引照は刷られたとおり。内容はマタイ5:45 に当たる〕。
58. Sicut ergo puer non omnibus natus est, sed fidelibus: sic Filius non infidelibus datus est, sed fidelibus.
PL 16, 601C58. したがって、男の子がすべての人のためではなく、信じる者たちのために生まれたように、子も、信じない者たちにではなく、信じる者たちに与えられた。
Nobis datus est, non Photinianis; illi enim non datum nobis Dei Filium dicunt esse, sed ab initio inter nos natum: nobis datus est, non Sabellianis; illi enim nolunt Filium datum, eumdem asserentes Patrem esse quem Filium: nobis, non Arianis; et ipsi enim non habent Filium pro salute datum, sed pro infirmitate transmissum: non habent consiliarium, quem putant futura nescisse: non habent Filium, quem sempiternum non putant; cum scriptum sit de Verbo Dei, quod erat in principio; et alibi: In principio, erat Verbum (Joan. I, 2) .
PL 16, 601C我々に与えられたのであって、フォティヌス派にではない。彼らは、神の子が我々に与えられたのではなく、初めから我々の間に生まれたのだと言う。我々に与えられたのであって、サベリオス派にではない。彼らは子が与えられたことを認めようとせず、子と同じ者が父であると主張する。我々にであって、アレイオス派にではない。彼ら自身は、救いのために与えられた子を持たず、弱さのゆえに遣わされた〔「弱さ」が誰のものかは定かでない。子が劣った者として遣わされたとする説を言うと取った〕子しか持たない。未来のことを知らなかったと考える者を相談役としては持たない。永遠でないと考える者を子として持たない。神の言葉については、それが初めにあったと書かれており、また別の箇所に「初めに言葉があった」(ヨハネ1:2)とあるのにである。
Denique ut ad propositum revertamur exemplum: In principio, inquit, antequam terram faceret, antequam abyssos faceret, et antequam produceret fontes aquarum, ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 23 et seq.) .
PL 16, 601D実に、取り上げた例に立ち戻るなら、こう言う。「初めに、地を作る前に、淵を作る前に、水の泉を生み出す前に、すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」(箴言8:23以下)。
Liber III, Caput IX
第III巻 第IX章PL 16, 602ADifficultatem ex loco Salomonis supra laudato exorientem solvit Ambrosius, illic et praeteritum sumi pro futuro, et geminam in Christo naturam designari patefaciens.
PL 16, 602A上に引かれたソロモンの箇所から生じる困難を、アンブロシウスは解く。そこでは過去形が未来の代わりに取られていることを示し、またキリストにおける二つの本性が示されていることを明らかにする。
59. Fortasse dices, quomodo de incarnatione Christi dictum esse memoraverim: Dominus creavit me, cum ante incarnationem Christi creatura sit mundi?
PL 16, 602A59. あなたはおそらく言うであろう。「キリストの受肉に先立って世の被造物があるのに、どうして私は、『主は私を造った』がキリストの受肉について言われたと述べたのか」と。
Sed considera quia moris est Scripturis divinis, et futura pro praeteritis dicere, et geminam in Christo significare substantiam divinitatis, et carnis; ne quis aut divinitatem neget ejus, aut carnem.
PL 16, 602Aしかし、考えよ。神的な聖書には、未来のことを過去のこととして語り、またキリストにおける神性と肉との二つの実体を示すのが習いである。誰も、その神性を否定せず、その肉も否定しないためである。
60. Nam sicut in Esaia habes: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) ; ita hic quoque ante praemisit creaturam carnis, et subtexuit assertionem divinitatis; ut scires non duos Christos, sed unum esse: qui et ante saecula generatus sit ex Patre, et ultimis temporibus creatus ex Virgine, hoc est: Ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante saecula.
PL 16, 602B60. 実にイザヤにおいて、あなたはこう見いだす。「男の子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。ここでも同様に、まず肉という被造物を先に置き、神性の主張をあとから織り込んだ。あなたが、キリストが二人ではなく一人であることを知るためである。彼は、世々の前に父から生まれ、終わりの時に、おとめから造られた者である。すなわち、「私は、人から造られ、目的のために造られた者であり、世々の前に生まれた者である」ということである。
61. Denique dicturus: Dominus creavit me, praemisit: Commemorabo quae a saeculo sunt. Dicturus: Genuit, praemisit: In principio antequam terram faceret, ante omnes colles genuit me. Ante, cum dicitur, in infinitum retro sine aliqua definitione porrigitur.
PL 16, 602B61. 実に、「主は私を造った」と言おうとして、先に「私は、世の初めからあるものを思い起こそう」と置いた。「生んだ」と言おうとして、先に「初めに、地を作る前に、すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」と置いた。「先に」と言われるとき、それは何の限定もなく、無限に後ろへと延びる。
Denique, ante Abraham, inquit, ego sum (Joan. VIII, 58), non utique post Adam: et ante Luciferum (Psal. CIX, 3) , non utique post angelos.
PL 16, 602B実に、「アブラハムの前に、私はある」と彼は言う(ヨハネ8:58)。これは決して「アダムの後に」ではない。また「ルキフェルの前に」(詩篇109:3)、決して天使たちの後にではない。
Sed ante, cum dixit, non se intra aliquem, sed omnia intra se dixit; sic enim moris est aeternitatem Dei Scripturis significare divinis.
PL 16, 602Cだが、「先に」と言ったとき、彼は自らが何かの内にあると言ったのではなく、すべてが自らの内にあると言った。神の永遠を神的な聖書が示すのは、このようにするのが習いだからである。
Denique alibi habes: Priusquam montes fierent, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es (Psal. LXXXIX, 2) . 62. Ante omnia ergo generatio, inter omnia et propter omnia creatura. Natus ex Patre supra Legem, factus ex Maria sub Lege.
PL 16, 602C実に、別の箇所でもあなたはこう見いだす。「山々が生じる前、地の円が形づくられる前、世から世に至るまで、汝はある」(詩篇89:2)。62. したがって、万物に先立つのは生まれであり、万物の間にあり万物のためにあるのは被造物である。父から生まれた者は律法の上にあり、マリアから作られた者は律法の下にある。
Liber III, Caput X
第III巻 第X章PL 16, 602CBaptistae verba ex quibus Christum etiam ante incarnationem factum disputabant, soluturus, ubi praemisit ea referri posse ad praedestinationem; intelligenda tamen de incarnatione ab antecedentibus probat.
PL 16, 602C洗礼者の言葉──彼らはこれによってキリストが受肉の前にも作られたと論じていた──を解くにあたり、まずそれが予定に帰されうると前置きしたうえで、それでも先行する文脈からは受肉について解すべきことを証明する。
Hinc progrediens ad mystica, ipsum dignitate ac merito ante Joannem fuisse declarat: maxime cum Ecclesiae, cujus typus in historia Ruth expressus fuerat, sponsus, etiam excluso Moyse, solus exstiterit: quam licet Synagoga non omnino neglecta, solus vocavit.
PL 16, 602Dここから奥義の意味に属する事柄へ進み、彼がその品位と功績においてヨハネに先立っていたことを明らかにする。とりわけ、その予型がルツの物語に表されていた教会の花婿として、モーセをさえ除いて、ただ一人であったのだから。会堂をまったく見捨てたわけではないにせよ、ただ一人が教会を召したのである。
63. Sed scriptum est: Post me venit vir, qui ante me factus est; quia prior me erat. Unde dicunt: Ecce qui erat, factus est. Ipsa verba perpendamus. Post me, inquit, venit vir (Joan. I, 30) . Vir ergo est qui venit, ipse qui factus est.
PL 16, 602D63. だが、こう書かれている。「私のあとに男が来る。その男は私の前に作られた。私よりも先にいたからである」。そこで彼らは言う。「見よ、いた者が作られた」と。語そのものを吟味しよう。彼は言う、「私のあとに男が来る」(ヨハネ1:30)。したがって、来る者は男であり、その者が作られた者である。
Vir autem nomen est sexus: sexus autem non utique divinitati, sed naturae deputatur humanae.
PL 16, 602D男とは性を表す名であり、性は決して神性にではなく、人の本性に帰される。
64. Possem ergo dicere: Erat in praecognitione quidem corporis, sed aeternitate virtutis; nam et Ecclesia erat, et sancti erant praedestinati ante saecula: sed non id hoc loco dico, at illud assero, factum esse non ad divinitatem, sed ad incarnationis pertinere naturam, sicut ipse Joannes dixit: Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est.
PL 16, 603A64. それゆえ私は、こう言うこともできよう。彼は、体の予知においてはたしかにいたが、力の永遠性においていたのだ、と。実際、教会もいたし、聖なる者たちも世々の前から予定されていた。しかしここではそれを言うのではなく、むしろこう主張する。「作られた」は神性にではなく、受肉の本性に関わる、ということである。ヨハネ自身が言ったとおりである。「これは、私が言った者である。『私のあとに男が来る。その男は私の前に作られた』」。
65. Itaque cum geminam, sicut supra dixi, in Christo substantiam proposuisset, ut utramque intelligas et divinitatis et carnis, hoc loco coepit a carne.
PL 16, 603A65. こうして彼〔ヨハネ〕は、すでに述べたとおり、キリストにおける二つの実体を示したうえで──あなたが神性と肉のいずれをも理解するように──この箇所では肉から始めた。
Est enim Scripturis promiscua consuetudo divinis, ut interdum a divinitate Christi incipiant, et ad incarnationis sacramenta descendant; interdum ab humilitate incarnationis exordium sumant, et ad gloriam divinitatis assurgant, ut in prophetis, et in evangelistis frequenter, et in Paulo.
PL 16, 603A実に、神的な聖書には、入り混じった慣わしがある。あるときはキリストの神性から始めて受肉の秘義へ下り、あるときは受肉の卑下から始めて神性の栄光へ上る。預言者たちにも、福音書記者たちにも、しばしばそうであり、パウロにもそうである。
Ergo et hic juxta memoratam consuetudinem ab incarnatione Domini coepit de ejus divinitate dicturus; non ut confunderet humana atque divina, sed ut distingueret.
PL 16, 603Bそれゆえここでも、先に述べた慣わしに従って、その神性について語ろうとして、主の受肉から始めた。人のことと神のことを混同するためではなく、区別するためである。
Verum Ariani, velut Judaici caupones, miscent aquam cum vino; quia divinam generationem humanamque confundunt, ad deitatem referentes, quod de carne sit dictum.
PL 16, 603Bしかしアレイオス派は、ユダヤの居酒屋の主人のように、水をぶどう酒に混ぜる。神的な生まれと人間的な生まれを混同し、肉について言われたことを神性に帰しているからである。
66. Nec metuo quod objecturi videntur quia in superioribus non habet, Virum; sic enim habet: Qui post me venit. Sed videant et ibi quid praemiserit: Verbum, inquit, caro factum est (Joan. I, 14) .
PL 16, 603B66. また、彼らが反論しようとしているらしい点、すなわち前の箇所には「男」が無く、こうあることも、私は恐れない。「私のあとに来る者」と。しかし彼らは、そこでも何が先に置かれているかを見るがよい。「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)とある。
Et ideo non addidit, Virum; quia carnem dixerat: per carnem autem istic virum intelligimus, et per virum carnem. Ergo quia dixerat: Verbum caro factum est, virum hoc loco nominare superfluum fuit, quem jam carnis expressione signaverat.
PL 16, 603Bそれゆえ彼は「男」を付け加えなかった。肉と言っていたからである。ここでは肉によって男を、男によって肉を理解する。したがって、「言葉は肉となった」と言っていたのだから、すでに肉という表現で示していた者を、この箇所で男と呼ぶのは余計であった。
67. Quo exemplo in posterioribus quoque et agnum praemisit, qui tolleret peccata mundi; et ut incarnatum intelligeres, quem ante memoraverat, ait: Hic est de quo ante dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est (Ibid., 29) , hoc est, virum dixi, non Deum factum.
PL 16, 603C67. この例にならって、後の箇所でも、世の罪を取り除く子羊を先に置いた。そして、あなたが、先に語っていた者が受肉した者だと理解するように、こう言う。「これは、私が先に言った者である。『私のあとに男が来る。その男は私の前に作られた』」(ヨハネ1:29)〔ミーニュの引照は29と刷る。この句はヨハネ1:30に当たる〕。すなわち、私は男と言ったのであって、神が作られたと言ったのではない。
Sed ut ipsum incarnatum declararet esse, quia ante saecula erat; ne duos filios crederemus, ait: Quia prior me erat. Nam si, Factus est, ad divinam generationem retulisset, quid opus erat ut adhuc adderet tertium, atque iteraret quod supra dixerat?
PL 16, 603Cしかし、受肉した者その人が、世々の前からいた者でもあることを明らかにするため、また我々が二人の子がいると信じないために、こう言った。「私よりも先にいたからである」。実に、もし「作られた」を神的な生まれに帰していたなら、なおも三つ目の句を付け加え、先に言ったことを繰り返す必要がどこにあったか。
Sed quia ante de incarnatione tantum dixerat: Post me venit vir, qui ante me factus est; ideo addidit: Quia prior me erat, quoniam divinitatis aeternitas fuerat exprimenda.
PL 16, 603Cしかし、先には受肉についてだけ「私のあとに男が来る。その男は私の前に作られた」と言っていたので、神性の永遠性を言い表す必要があった。そのため、「私よりも先にいたからである」と付け加えたのである。
Et haec est causa praelationis, ut merito antelatus videatur, qui proprii Patris sempiterna virtus est.
PL 16, 603Dこれが優先の理由であり、彼が正当に先に置かれたと見えるのは、自らの父のとこしえの力だからである。
68. Dat tamen intellectus spiritalis ubertas, ut excurrere et evagari ad concludendos libeat Arianos, qui volunt factum hoc loco non ad virum, sed ad divinitatem referre.
PL 16, 603D68. それでも、霊的な理解の豊かさは、ここで「作られた」を男にではなく神性に帰そうとするアレイオス派を追い詰めるために、先へ駆け出し、さまよい出ることを好ませる。
Quid est enim tenere quod possint; cum dixerit Baptista: Post me venit, qui ante me factus est; hoc est, supra meritum meum factus, supra meam gratiam, tempore carnis posterior, divinitatis honore venerabilis?
PL 16, 603D実に、彼らに持ちこたえうるものが何であろうか。洗礼者が「私のあとに来る者は、私の前に作られた」と言ったのは、私の功績の上に作られ、私の恩寵の上に作られ、肉の時においては後であり、神性の栄誉においては敬われるべき者、という意味ではないか。
Post me enim venit, temporis est: prior me erat, aeternitatis: ante me factus est, honoris; quia etiam Incarnationis mysterium supra humanam est gratiam.
PL 16, 604A実に、「私のあとに来る」は時に関わり、「私よりも先にいた」は永遠に関わり、「私の前に作られた」は栄誉に関わる。受肉の奥義もまた、人の恩寵を超えているからである。
69. Denique in inferioribus quid supra contexuisset expressit dicens: Post me venit vir, cujus non sum dignus calciamenta portare (Joan. I, 27) ; praestantiam utique dignitatis, non aeternitatem divinae generationis exponens.
PL 16, 604A69. 実に、後の箇所では、前に織り上げたことを説明して言った。「私のあとに男が来る。私はその履物を運ぶにも値しない」(ヨハネ1:27)。それは決して神的な生まれの永遠性ではなく、品位の卓越を説いているのである。
Quod eousque ad incarnationem pertinet, ut typum in hominibus mystici calciamenti ante praemiserit. Lege enim proximo defuncti vel fratri copula deferebatur ejus uxoris; ut semen fratris vel proximi resuscitaret (Num. XXXVI, 6) .
PL 16, 604Aこれは受肉に関わるものであり、人間たちの中に、奥義の意味をもつ履物の予型を、あらかじめ置いたほどである。実に、律法によれば、死んだ者の近親者または兄弟に、その妻との結合が委ねられ、兄弟または近親者の子孫を起こさせることになっていた(民数記36:6)〔引照は刷られたとおり。ここに言う定めは申命記25:5–10 に見える〕。
Unde quod Ruth, licet ipsa alienigena; tamen quia maritum habuerat ex Judaeis, qui reliquerat superstitem proximum, eamque colligentem manipulos suae messis, quibus alebat et se et socrum, Booz vidit et amavit: non aliter eam accipit uxorem, nisi calciamentum ejus ante solvisset, cui uxor debebatur ex Lege (Ruth. IV, 5-7) .
PL 16, 604Aここから、ルツが、自身は異邦の女であったにせよ、ユダヤ人の中から夫を持ち、その夫は生き残る近親者を残していたこと、またボアズが、彼女が自らの刈り入れの束を集め、それで自分と姑を養っているのを見て愛したことについて言えば〔Unde quod の係りは定かでない。このように取った〕、ボアズは、律法によって妻が属するはずの者の履物を先に脱がせなければ、彼女を妻に迎えなかった(ルツ記4:5-7)。
70. Historia simplex, sed alta mysteria; aliud enim gerebatur, aliud figurabatur. Nam si secundum litteram sensum torqueamus, prope quidam pudor et horror in verbo est, si ad commixtionis corporeae consuetudinem sententiam intellectumque referamus.
PL 16, 604B70. 物語は単純だが、奥義は深い。実際、一方が行われ、他方が象られていた。実に、字面に従って意味をねじ曲げるなら、すなわち文と理解を肉の交わりの習いに帰すならば、その言葉にはほとんど恥と恐れがある。
Designabatur autem futurus ex Judaeis, ex quibus Christus secundum carnem, qui proximi sui, hoc est, populi mortui semen doctrinae coelestis semine suscitaret, cui calciamentum nuptiale Ecclesiae copulandae praescripta Legis spiritalia deferebant.
PL 16, 604Bしかし、ユダヤ人——肉に従えばキリストはその中から出る——から出る者が予示されていた。その者は、自らの近親者、すなわち死んだ民の子孫を、天の教えの種によってよみがえらせる。律法の霊的な定めは、この者に、教会を娶るための婚礼の履物を委ねていた。
71. Non Moyses sponsus; illi enim dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; ut Domino suo cedat. Non Jesus Nave filius sponsus; nam et ipsi dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum (Josue V, 16) ; ne ex similitudine nominis sponsus Ecclesiae crederetur.
PL 16, 604C71. モーセは花婿ではない。彼にはこう言われる。「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)。それは、自らの主に道を譲るためである。ナウェの子イエス〔ヨシュア〕も花婿ではない。彼にもこう言われる。「汝の足の履物を脱げ」(ヨシュア記5:16)〔引照は刷られたとおり〕。名の類似から、教会の花婿と信じられることのないためである。
Non alius sponsus, sed solus Christus est sponsus, de quo dixit Joannes: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III, 29) .
PL 16, 604C別の花婿はおらず、ただキリストだけが花婿である。ヨハネはその者について言った。「花嫁を持つ者が花婿である」(ヨハネ3:29)。
Illis igitur calciamentum solvitur, huic solvi non potest, sicut dixit Joannes: Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti ejus (Joan. I, 27) .
PL 16, 604C彼らにとっては履物が脱がれるが、この者には脱がれえない。ヨハネが言ったとおりである。「私は、その履物の紐を解く値打ちもない」(ヨハネ1:27)。
72. Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa, ante inops atque jejuna, sed jam Christi messe dives, innubat: quae manipulos fecundae segetis, Verbique reliquias gremio legat mentis interno; ut exhaustam illam viduam morte filii, atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam, et novos quaerens.
PL 16, 604C72. したがって、キリストだけが花婿であり、諸国民から来たあの花嫁は、以前は貧しく飢えていたが、いまやキリストの刈り入れで豊かになって、彼に嫁ぐ。彼女は実り豊かな畑の束と、言葉の残りを、精神の内なる懐に拾い集める。それは、子の死に尽くされたあのやもめ、死んだ民の貧しい母に、新しい糧を食べさせるためであり、見捨てられたやもめを置き去りにせず、しかも新たな者を求めながら、そうするのである〔やもめはルツの姑ナオミで、子らを失ったユダヤの民を象る。「置き去りにせず…求めながら」の係りは定かでなく、花嫁(教会)に係ると取った〕。
73. Solus ergo Christus est sponsus, qui nec Synagogae ipsi manipulos suae messis invideat. Utinam se non ipsa excluderet!
PL 16, 604D73. したがって、キリストだけが花婿であり、彼は会堂にさえ、自らの刈り入れの束を惜しまない。会堂が自らを閉め出さなければよかったのに。
Habuit quos per se colligeret: sed quia populus ejus est mortuus, quasi filio egena defuncto, per Ecclesiam manipulos, quibus viveret, colligebat; quos venientes in exsultatione portabunt, sicut scriptum est: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. CXXV, 6) .
PL 16, 604D彼女には、自分で集めうる者たちがいた。だが、その民は死んでしまった。子を失って貧しくなった者のようである。そのため教会を通して、生きるための束を集めていたのである。その束を、来る者たちは歓喜のうちに運ぶことになる。こう書かれている。「来る者たちは、歓喜のうちに、自分たちの束を携えて来る」(詩篇125:6)。
74. Quis enim sibi alius sponsam audeat Ecclesiam vindicare, quam a Libano unus et solus vocavit dicens: Ades huc a Libano, sponsa; ades huc a Libano (Cant. IV, 8) . Aut de quo alio potuit Ecclesia dicere: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Cant. V, 16) ?
PL 16, 605A74. 実に、レバノンから唯一ただ一人が「花嫁よ、レバノンからここへ来よ。レバノンからここへ来よ」(雅歌4:8)と言って呼んだ教会を、ほかの誰が、自分の花嫁として要求しようとするだろうか。あるいは、「その喉は甘美、全身が慕わしい」(雅歌5:16)と教会が言いえたのは、ほかの誰についてであろうか。
Et quia de calciamento pedum tractatum sumpsimus, cui alii nisi Verbo Dei incarnato convenit dictum: Crura ejus columnae marmoreae, fundatae super bases aureas (Ibid., 13) ?
PL 16, 605A我々は足の履物について論じてきたのだから、受肉した神の言葉のほか、誰に、「その脛は大理石の柱、金の台座の上に据えられている」(雅歌5:13)という句がふさわしいだろうか。
Solus enim Christus inambulat animis, et graditur in mente sanctorum, in quibus velut aureis basibus, fundamentisque pretiosis solidata vestigia Verbi coelestis haeserunt. 75. Claret igitur et virum et typum ad incarnationis spectare mysterium.
PL 16, 605A実に、ただキリストだけが人の心の中を歩き、聖なる者たちの精神の中を進む。その精神には、金の台座、貴い土台のようなものの上に固められて、天の言葉の足跡がとどまっている。75. こうして、男も予型も、受肉の奥義に関わることが明らかである。
Liber III, Caput XI
第III巻 第XI章PL 16, 605BRedit ad locum propositum, et ubi Christus dicitur factus, hoc vel ad incarnationem vel ad causam sive adjunctum aliquod referri docet.
PL 16, 605B論じる箇所に戻り、キリストが「作られた」と言われるところは、受肉に、あるいは原因または何らかの付随事に帰されるべきであると教える。
Ad eum sensum plurima sacrorum codicum et Pauli imprimis testimonia edisserit: maxime autem in eo immoratur, ut Christum verum sacerdotem esse atque in Melchisedech praefiguratum, eique cum Patre operationis unitatem, non vero solam similitudinem inesse persuadeat.
PL 16, 605Bこの意味に沿って、聖書、とりわけパウロの証言を数多く説き明かす。だがとりわけ、キリストが真の祭司であってメルキゼデクにおいて予め示されていたこと、また父との間には単なる似ていることではなく業の一体性があることを説き伏せようとして、そこに長くとどまる。
76. Non ergo ad substantiam divinitatis, sed ad incarnationem saepe, nonnumquam etiam ad causam pertinet, cum dicitur factus.
PL 16, 605B76. 「作られた」と言われるのは、それゆえ神性の実体にではなく、しばしば受肉に、時には原因にも関わる。
Nam si ad divinitatem refers, ergo et in opprobrium Deus factus est; sic enim habes: Tu autem repulisti, et ad nihilum redegisti, dispulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39) ; et infra: Et factus est in opprobrium vicinis suis (Ibid., 42) .
PL 16, 605Cというのも、それを神性に帰すなら、神が恥辱となったことになるからである。事実、次のように読まれる。「しかし汝は退け、無に帰し、汝のキリストを打ち散らした」(詩篇88:39)。さらに下には、「彼は隣人たちの恥辱となった」(詩篇88:42)とある。
Vicinis, inquit, non civibus, non domesticis, non adhaerentibus; quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) : qui vicinus est, non adhaeret. Et, Factus est in opprobrium; quia crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia (I Cor. I, 23) .
PL 16, 605C「隣人たち」と彼は言う。市民たちでも、家の者たちでも、付き従う者たちでもない。「主に付き従う者は一つの霊である」(一コリント6:17)からである。隣人である者は付き従っていない。また「恥辱となった」とあるのは、「主の十字架はユダヤ人にとってつまずき、ギリシア人にとって愚かさ」(一コリント1:23)だからである。
Nam sapientibus per eamdem crucem excelsior factus est coelis, excelsior angelis, et melioris testamenti factus est sponsor, ipse qui erat prioris. 77. Vide quam non defugiam ista, ut etiam congeram: sed quomodo factus sit, considera.
PL 16, 605Cというのも、賢い者たちにとっては、その同じ十字架によって、天よりも高く、天使たちよりも高くなり、よりすぐれた契約の保証人となったからである。以前の契約の保証人であったのも、彼自身である。77. 見よ、私がこれらを避けるどころか、さらに積み上げるほどであることを。だが、どのようにして「作られた」のかを考えよ。
78. Primum quod purificatione facta, considet in dextera magnitudinis in excelsis, tanto melior factus angelis (Hebr. I, 3, 4) . Ubi purificatio, hostia: ubi hostia, corpus: ubi corpus, oblatio: ubi munus oblationis, ibi sacrificium passionis.
PL 16, 606A78. 第一に、「清めを成し遂げたのち、いと高き所で偉大さの右に座し、天使たちよりそれだけすぐれたものとなって」(ヘブライ1:3, 4)とある。清めのあるところには犠牲があり、犠牲のあるところには体がある。体のあるところには献げ物があり、献げ物の贈り物のあるところには、受難の生贄がある。
79. Deinde sponsor melioris testamenti (Hebr. VII, 22) . Ubi testamentum, mors necesse est praecedat testatoris (Hebr. IX, 16) , sicut subter est scriptum: mors autem non ad divinitatis aeternitatem, sed ad fragilitatem refertur humanam.
PL 16, 606A79. 次に、「よりすぐれた契約の保証人」(ヘブライ7:22)とある。下に書かれているとおり、契約〔testamentum は遺言の意でもある〕のあるところには、立てた者の死が先立たねばならない(ヘブライ9:16)。だがこの死は、神性の永遠性にではなく、人間の脆さに関わる。
80. Excelsior quoque coelis factus quomodo sit, ostenditur: Immaculatus, inquit, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet quotidie necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi.
PL 16, 606A80. 天よりも高くなったとはどのようなことかが示されている。彼は言う。「汚れなく、罪人から分かたれ、天よりも高くなった者。彼は、祭司たちのように、毎日、まず自分の罪のために犠牲を献げ、次いで民のために献げる必要がない。」
Hoc enim fecit semel se offerendo, sicut scriptum est (Hebr. VII, 26, 27) . Nemo excelsior factus dicitur, nisi qui in aliquo fuerit humilior: in eo igitur excelsior factus est, sedendo ad dexteram Patris, in quo se minor angelis factus, obtulit passioni (Hebr. II, 9) .
PL 16, 606A「実に、これを一度、自分を献げることによって行ったのである」と書かれているとおりである(ヘブライ7:26, 27)。何らかの点でより低かった者でなければ、誰も、より高くされたとは言われない。それゆえ彼は、天使たちより小さい者となって自らを受難に献げた、まさにその点において、父の右に座ることによって、より高くなったのである(ヘブライ2:9)。
81. Postremo ipse Apostolus ad Philippenses ait, quia in similitudine hominis factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8) .
PL 16, 606B81. 最後に、使徒自身がフィリピの人々に、〔キリストは〕「人間の似姿において作られ、姿は人間として見いだされ、自らを低くし、死に至るまで従順な者となった」と述べている(フィリピ2:7, 8)。
Vide ubi factus sit: In similitudine, inquit, hominis, non in potestate Dei: et factus abediens usque ad mortem; ut obedientiam quidem hominis habuerit, regnum divinitatis.
PL 16, 606B見よ、どこにおいて作られたのかを。彼は「人間の似姿において」と言い、「神の権能において」とは言わなかった。そして「死に至るまで従順な者となった〔底本は abediens。obediens と読む〕」と言う。すなわち、人間の従順を持ちながら、神性の国をも持ったということである。
82. Quantis igitur adhuc utemur exemplis ad incarnationem, vel ad aliquid referendum esse quod factus est! Quod autem et factum est, idem est et creatum: Dixit enim, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) .
PL 16, 606B82. それゆえ、「作られた」とあるのは受肉に、あるいは何かほかのことに帰されねばならないと示すために、なおどれほど多くの例を用いることになるだろうか。だが、作られたものは造られたものと同じである。「彼が言うと、それらは作られた。彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。
Dominus creavit me (Prov. VIII, 22) , secundum carnem dictum: creatum quoque supra ostendimus in libro primo (Cap. 14 et seq.) de incarnatione dictum videri.
PL 16, 606C「主は私を造った」(箴言8:22)は肉に従って語られたものである。「造られた」ということもまた受肉について語られたものと見えることを、我々は上の第1巻で示した(第14章以下)。
83. Ipse etiam Apostolus asserendo serviendum non esse creaturae, significavit ex Deo Filium non creatum esse, sed genitum (Rom. I, 25) . Tamen etiam alibi, ut manifestaret quomodo in Salomone sit lectum: Dominus creavit me; quid in Christo creatum esset, ostendit.
PL 16, 606C83. 使徒自身も、被造物に仕えてはならないと主張することで、神から出た子は造られたのではなく生まれたのだと示した(ローマ1:25)。しかも別の箇所でも、ソロモン〔の書〕に「主は私を造った」と読まれる句がどのような意味かを明らかにするために、キリストにおいて何が造られたのかを示している。
84. Itaque totius seriem capitis recenseamus; sic enim habes: Ergo quia filii participes sunt carnis et sanguinis, et ipse similiter particeps factus est eorumdem; ut per mortem destrueret hunc qui mortis habebat imperium (Hebr. II, 14) .
PL 16, 606C84. では、その章全体の連なりを改めて見よう。次のように読まれる。「それゆえ、子らは肉と血に与る者であるから、彼自身も同じように、それらに与る者となった。死によって、死の支配を持つ者を滅ぼすためである」(ヘブライ2:14)。
Quis ergo est qui nos participes suae voluit esse carnis et sanguinis? Utique Dei Filius. Quomodo nisi per carnem particeps factus est noster? aut per quam, nisi per corporis mortem mortis vincula dissolvit? Mortis enim mors facta est susceptio mortis in Christo.
PL 16, 607Aでは、我々を、自分の肉と血に与る者にしようと望んだのは誰か。ほかならぬ神の子である。肉によるのでなければ、どのようにして我々と〔肉を〕共にする者となったのか。体の死によるのでなければ、何によって死の鎖を解いたのか。実に、キリストにおいて死を受けたことが、死の死となったのである。
Ergo de incarnatione proposuit. 85. Videamus sequentia: Nec enim statim Angelos, inquit, assumpsit, sed semen Abrahae. Unde habuit per omnia fratribus similari; ut misericors fieret et fidelis princeps, sacerdos ad Deum, ut expiaret peccata populi.
PL 16, 607Aゆえに彼は、受肉について述べたのである。85. 続きを見よう。彼は言う。「実に、彼はすぐさま天使たちを受け取ったのではなく、アブラハムの子孫を〔受け取った〕。それゆえ、あらゆる点で兄弟たちに似る必要があった。神に仕える慈しみ深く忠実な指導者、祭司となり、民の罪を贖うためである。」
In quo enim passus est ipse; et tentatus, potest et tentatos juvare (Ibid., 16, 17) . Propter quod, fratres sanctissimi, vocationis coelestis participes, intuemini apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moyses in domo ejus (Hebr. III, 1, 2) .
PL 16, 607A「彼自身が苦しみを受け、試みを受けたゆえに、試みを受ける者たちを助けることができる」(ヘブライ2:16, 17)。「それゆえ、いとも聖なる兄弟たちよ、天の召しに与る者たちよ、我々の告白の使徒、また大祭司であるイエスが、自分を造った者に忠実であることを、モーセがその家で忠実であったのと同じように、よく見よ」(ヘブライ3:1, 2)。
Haec nempe verba sunt Apostoli. 86. Videtis in quo creatum dicat: in quo assumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem utique generationem asserit. In quo autem, nisi in corpore expiavit populi peccata?
PL 16, 607Bこれらはまさしく使徒の言葉である。86. 彼が何において「造られた」と言うのかを、諸君は見ている。「アブラハムの子孫を受け取ったそのこと」において、と彼は言うのだから、体による生まれを主張しているのである。体においてでなければ、どこで民の罪を贖ったのか。
In quo passus est, nisi in corpore; sicut et supra diximus: Christo passo secundum carnem? In quo sacerdos, nisi in eo quod sacerdotali assumpsit ex genere?
PL 16, 607B体においてでなければ、どこで苦しみを受けたのか。我々が上でも述べたとおり、キリストは肉に従って苦しみを受けたのである。祭司の血統から受け取ったというそのことにおいてでなければ、どこで祭司なのか。
87. Sacerdos enim aliquid debet offerre, et secundum Legem in sancta intrare per sanguinem (Hebr. IX, 25) : ergo quia sanguinem taurorum, hircorumque repudiaverat Deus, hunc utique sacerdotem per suum sanguinem, sicut legisti, in sancta sanctorum coeli summa penetrantem oportebat intrare (Ibid. 12) ; ut aeterna nostrorum esset oblatio peccatorum.
PL 16, 607B87. 祭司は何かを献げねばならず、律法に従って血によって聖所に入らねばならない(ヘブライ9:25)。それゆえ、神は雄牛や雄山羊の血を退けたのだから、この祭司は、あなたが読んだとおり、自分の血によって、天の高みを貫いて、聖なるものの中の聖なるものに入らねばならなかった(ヘブライ9:12)。我々の罪に対する永遠の献げ物となるためである。
Idem ergo sacerdos, idem et hostia: et sacerdotium tamen, et sacrificium humanae conditionis officium est; nam et agnus ad immolandum ductus est, et sacerdos est secundum ordinem Melchisedech.
PL 16, 607Cそれゆえ、同じ者が祭司であり、同じ者が犠牲である。それでも祭司職も生贄も、人間の境遇に属する務めである。実に、子羊は屠られるために引かれて行き、また彼はメルキゼデクの位に従う祭司でもある。
88. Nemo igitur ubi ordinem cernit humanae conditionis, ibi jus divinitatis asserat. Nam et illum Melchisedech per quem Abraham hostias suas obtulit (Gen. XIV, 18) , non angelum utique secundum Judaica ludibria intelligit Ecclesia, sed virum sanctum, ac sacerdotem Dei, qui typum gerens Domini, et sine Patre, et sine matre, et sine generationis enarratione, et sine initio, et sine fine describitur; ut ostenderet sempiternum Filium Dei in hunc mundum esse venturum, qui et sine Patre secundum incarnationem natus est, et sine matre secundum divinam generationem, et sine enarratione generationis; quia scriptum est: Generationem autem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ?
PL 16, 607C88. それゆえ、人間の境遇の秩序が認められるところで、神性の権利を主張してはならない。実に、アブラハムがその者を通して自分の犠牲を献げたあのメルキゼデク(創世記14:18)をも、教会は、ユダヤ人たちの嘲弄に従って天使と解するのではなく、聖なる人、神の祭司と解している。彼は主の予型を担い、父なく、母なく、生まれの語りなく、始まりなく、終わりなく記されている。それは、とこしえの神の子がこの世に来ることを示すためであった。神の子は、受肉に従っては父なくして生まれ、神的な生まれに従っては母なく、生まれの語りもなく生まれた。「誰がその生まれを語り尽くすだろうか」と書かれているからである(イザヤ53:8)。
89. Ergo illum Melchisedech in Christi typo sacerdotem Dei accepimus: sed illum in typo, hunc in veritate: typus autem umbra est veritatis: illum in nomine unius civitatis, hunc regem in reconciliatione totius mundi; quia scriptum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) ; hoc est, sempiterna divinitas; aut, si Pater in Filio, sicut Filius in Patre, et substantiae utique et operationis unitas non negatur.
PL 16, 607D89. それゆえ、あのメルキゼデクを、我々はキリストの予型における神の祭司として受け入れたが、あれは予型において、これは真理においてである。予型は真理の影である。あれは一つの都市の名において〔王〕、これは全世界の和解において王である。「神はキリストにおいて、世界を自らと和解させていた」と書かれているからである(二コリント5:19)。すなわち、とこしえの神性である。あるいはまた、父が子の内にあり、子が父の内にあるのであれば、実体の一体性も業の一体性も否定されない。
90. Quomodo autem negare merito possunt, etiam si velint, cum scriptum sit: Pater autem qui in me manet, ipse facit opera; et: Opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 10) ?
PL 16, 608A90. だが、彼らが望んだとしても、どうして正当に否定できるだろうか。「私の内にとどまる父が、自ら業を行う」、また「私が行う業を、彼自身が行う」と書かれているのに(ヨハネ14:10)。
Non dixit: Et ipse facit; ne similitudinem magis, quam unitatem operis aestimares: sed dicendo: Quae ego facio, ipse facit, manifestum reliquit quod unum opus Patris et Filii credere debeamus.
PL 16, 608A彼は「彼もまた行う」とは言わなかった。あなたが業の一体性よりも似ていることを考えないようにするためである。「私が行うことを、彼が行う」と言うことで、父と子の業は一つであると我々が信じねばならないことを、明らかに残した。
91. Denique ubi similitudinem operum, non unitatem voluit intelligi: Qui credit, inquit, in me, opera quae ego facio, et ipse faciet (Ibid., 12) . Bene hic et interponendo, similitudinem nobis donavit; et tamen unitatem naturalem negavit. Unum est igitur opus Patris et Filii, etiamsi non placeat Arianis.
PL 16, 608A91. 実に、業の似ていることを——一体性ではなく——意味させようとしたところでは、彼は言う。「私を信じる者は、私が行う業を、彼もまた行う」(ヨハネ14:12)。ここで「もまた」を挟むことで、彼は我々に似ていることを与え、しかも本性による一体性は否定した。それゆえ、アレイオス派の気に入らなくとも、父と子の業は一つである。
Liber III, Caput XII
第III巻 第XII章PL 16, 608BRegnum Patris atque Filii unum esse ac indivisum; et unam similiter utriusque divinitatem. 92. Quaero autem quomodo regnum velint Patris et Filii esse divisum; cum Dominus dixerit, ut supra ostendimus; Omne regnum in se divisum, facile destruetur (Matth. XII, 25) ?
PL 16, 608B父と子の国は一つであって分かたれず、同様に両者の神性も一つである。92. 私は問う。どうして彼らは、父と子の国が分かたれていると望むのか。主は、上に示したとおり、「内で分かれた国はみな、たやすく滅びる」(マタイ12:25)と言ったのに。
93. Et ideo ad excludendum Arianae sacrilegium saevitatis, unum imperium Patris et Filii etiam Petrus sanctus asseruit dicens: Quapropter satagite, fratres, certam vestram vocationem et electionem facere.
PL 16, 608B93. それゆえ、アレイオス派の残忍さの冒瀆を退けるために、聖ペトロもまた、父と子の支配が一つであることを主張して言った。「それゆえ、兄弟たちよ、汝らの召しと選びを確かなものとするよう努めよ」。
Haec enim facientes non errabitis; sic enim abundantius ministrabitur vobis introitus in aeternum imperium Dei, et Domini nostri conservatoris Jesu Christi (II Petr. I, 10, 11) .
PL 16, 608C「これらを行うなら、汝らは誤ることがない。こうして、神と、我々の主、救い主イエス・キリストとの永遠の支配への入り口が、汝らに豊かに備えられるからである」(二ペトロ1:10, 11)。
94. Aut si quis de Christi tantum imperio dictum putat, et hoc ideo sic accipit, ut Patrem Filiumque potestate secernat; is tamen et regnum Filii fatebitur, et aeternum.
PL 16, 608C94. あるいは、これはキリストの支配についてだけ言われたのだと考え、そう解して、父と子を権能において分けようとする者がいても、その者は子の国をも、しかも永遠の国を認めることになる。
Itaque non solum duo inducent regna divisa, ut obnoxia sint defectui; sed etiam cum regna comparabilia nulla sint Dei regno, quod Filii esse, etiamsi velint negare non possunt: aut contra suam sententiam redibunt, ut idem Patris et Filii regnum esse fateantur: aut, quod sacrilegium est dicere, jus Patri regni minoris ascribent: aut, quod contrarium est, quem minorem divinitate impie memorant, ejus regnum fatebuntur aequale.
PL 16, 608Cこうして彼らは、二つの国を分かれたものとして持ち込み、それらを衰えに服するものとしてしまうだけでなく、さらに、神の国に比べうる国は何ひとつなく、それが子のものであることは、望んでも否定できないのだから、次のいずれかとなる。自分たちの主張に反して、父と子の国は同じだと認めるようになるか、あるいは——これを言うことは冒瀆であるが——父には、より小さい国の権利を割り当てるか、あるいは——これは矛盾であるが——神性において劣ると不敬虔にも言い立てる者の国を、等しいと認めることになるか、である。
95. Sed hoc non quadrat, non congruit, non cohaeret. Dicant igitur unum esse regnum, sicut nos dicimus, et probamus: probamus autem non nostris, sed coelestibus testimoniis.
PL 16, 608D95. だが、これは合わない、調和しない、まとまらない。ならば彼らは、我々が言い、立証しているように、国は一つだと言うがよい。我々の立証は、我々自身の証言によるのではなく、天の証言によるのである。
96. Primum enim etiam aliis exemplis disce regnum coelorum, regnum etiam Filii esse: ipse enim dixit: Amen, amen, dico vobis quoniam sunt aliqui de hic astantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regnum suum (Matth. XVI, 28) .
PL 16, 608D96. 実に、まず他の例によっても、天の国が子の国でもあることを学べ。彼自身が言った。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。ここに立つ者〔ミーニュの脚注は、古い刊本と少なからぬ写本が de istis、ローマ版が de istic、残りの写本が de his と読むとしたうえで、本文どおり de hic と書くべきだとする。ギリシア語本文の「ここに立っている者たちの」に当たるからである〕の中に、人の子が自分の国に来るのを見るまでは死を味わわない者がいる」(マタイ16:28)。
Dubitari ergo non potest quod sit regnum Filii Dei. 97. Sed accipe ipsum esse regnum Filii, quod Patris est: Amen dico vobis quod sunt quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute (Marc. VIII, 39) .
PL 16, 609Aだから、神の子の国があることは疑いえない。97. だが、子の国が父のものと同じ国であることを知れ。「アーメン、私は汝らに言う。周りに立つ者の中に、神の国が力をもって来るのを見るまでは死を味わわない者がいる」(マルコ8:39)。
Eo enim usque unum regnum est, ut unum sit praemium, idem haeres, eadem merita, idem sponsor. 98. Quomodo non idem regnum, cum praesertim ipse de se Filius dixerit : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei (Matth. XIII, 43) .
PL 16, 609A実に国は、報いが一つ、相続人が同じ、功績が同じ、保証人が同じであるほどに、一つなのである。98. 子自身が自分について、「そのとき、義人たちは私の父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)と言ったのだから、どうして同じ国でないことがあろうか。
Quod enim Patris est per majestatis proprietatem, id etiam Filii est per ejusdem claritudinis unitatem. Ergo et Patris regnum Scriptura dixit, et Filii (Joan. XVII, 5) .
PL 16, 609A威光の固有性によって父のものであるものは、同じ輝きの一体性によって子のものでもある。それゆえ聖書は、父の国とも言い、子の国とも言った(ヨハネ17:5)。
99. Accipe nunc quia ubi regnum Dei dicit, nec Patris nec Filii separat potestatem; quia et paternum et Filii regnum uno Dei nomine comprehendit, sicut habes: Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28) .
PL 16, 609B99. 今度は、「神の国」と言うとき、聖書が父の権能も子の権能も分けていないことを知れ。父の国も子の国も「神」という一つの名で包んでいるからである。次のとおりである。「アブラハム、イサク、ヤコブと、すべての預言者たちが神の国にいるのを、汝らが見るとき」(ルカ13:28)。
An negamus in regno Filii prophetas esse, cum et latroni dicenti: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; responderit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43) ? Aut quid est esse in regno Dei, nisi aeternam nescire mortem?
PL 16, 609B我々は、預言者たちが子の国にいることを否定するだろうか。強盗が「汝の国に来るとき、私を思い出せ」と言ったのに、主は「アーメン、私は汝に言う。今日、私とともに楽園にいる」と答えたのである(ルカ23:42, 43)。神の国にいるとは、永遠の死を知らないこと以外の何であろうか。
Qui autem nesciunt aeternam mortem, vident Filium hominis venientem in regnum suum. 100. Quomodo ergo potest non in potestate habere quod donat dicens: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) ? Et videto distantiam.
PL 16, 609Bそして永遠の死を知らない者は、人の子が自分の国に来るのを見る。100. では、「汝に天の国の鍵を与える」(マタイ16:19)と言って与えるものを、どうして自らの権能の内に持たないということがあろうか。そして、その隔たりを見よ。
Servus aperit, Dominus largitur: iste per se, ille per Christum: famulus claves accipit, Dominus ordinat potestates: aliud jus donantis, aliud dispensantis obsequium est. 101. Accipe adhuc unum regnum, unum imperium esse Patris et Filii.
PL 16, 609C僕は開き、主は与える。主は自らによって、僕はキリストによって〔行う〕。僕は鍵を受け取り、主は権能を定める。与える者の権利と、取り次ぐ者の奉仕とは別である。101. さらに、国は一つ、支配は一つであり、それが父と子のものであることを知れ。
Habes ad Timotheum: Paulus apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae (I Tim. I, 1) .
PL 16, 609Cあなたはテモテへの手紙に次のように読む。「キリスト・イエスの使徒パウロ、我々の救い主である神と、我々の希望であるキリスト・イエスとの命令に従って」(一テモテ1:1)〔imperium は「支配」の意でもある〕。
Unum igitur Patris et Filii regnum evidenter est declaratum, sicut et apostolus Paulus asseruit dicens: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5).
PL 16, 609Cこうして、父と子の国が一つであることは明らかに示された。使徒パウロも次のように主張している。「これを知れ。すべて淫らな者、汚れた者、貪欲な者、すなわち偶像崇拝者は、キリストと神との国で相続にあずからない」(エフェソ5:5)。
Ergo unum regnum, et una divinitas. 102. Unam divinitatem lex probavit, quae dicit unum Deum (Deut. VI, 4) . Probavit et Apostolus, dicendo de Christo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .
PL 16, 609Dそれゆえ、国は一つ、神性は一つである。102. 神性が一つであることは、一人の神を言う律法が立証した(申命記6:4)。使徒もキリストについて、「彼の内に、神性の満ちたものがことごとく体をもって宿っている」と言って立証した(コロサイ2:9)。
Si enim juxta Apostolum plenitudo omnis corporaliter divinitatis in Christo est, aut unius divinitatis Patrem et Filium fatebuntur: aut si Patris et Filii divinitatem cupiunt separare, cum omnem plenitudinem divinitatis corporaliter Filius habeat; quid est quod existimant amplius reservandum, cum amplius nihil sit plenitudine perfectionis? Ergo una divinitas.
PL 16, 610A実に、使徒に従えば、神性の満ちたものがすべて体をもってキリストの内にあるのだから、彼らは、父と子が一つの神性を持つと認めるか、あるいは父と子の神性を分けようと望んでも、子が神性の満ちたものをすべて体をもって持つのであれば、なお取っておくべきより以上のものがあると考えるのは何なのか。完全さの満ちたものより以上のものは何もないのだから。ゆえに、神性は一つである。
Liber III, Caput XIII
第III巻 第XIII章PL 16, 610AFilio majestatem suam esse, ac paternae aequalem: cujus socii non sint angeli, sed spectatores. 103. Imaginem autem unam, et similitudinem unam supra diximus (Lib. 1, cap. 7), superest ut unius quoque majestatis Patrem Filiumque doceamus.
PL 16, 610A子には自らの威光があり、それは父の威光に等しい。天使たちはその仲間ではなく、見る者である。103. 像が一つ、似姿が一つであることは、我々が上で述べた(第1巻第7章)。残るのは、父と子が一つの威光を持つことも示すことである。
Nec longe aberit; cum enim ipse dixerit de se Filius: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae (Matth. XXV, 31) .
PL 16, 610Bそれも遠くはない。子自身が自分について、「人の子が自分の威光のうちに来るとき、すべての天使が彼とともにいる。そのとき、彼は自分の威光の座に座る」と言ったからである(マタイ25:31)。
Ecce Filii expressa majestas est: quid ei deest, cujus increatam majestatem negare non possunt? Est ergo Filii majestas.
PL 16, 610B見よ、子の威光ははっきりと表されている。その造られざる威光を彼らが否定できない子に、何が欠けているというのか。ゆえに子の威光はある。
104. Accipiant nunc, ut dubitare non possint, quod Patris et Filii una majestas sit; ipse enim Dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet; cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26) .
PL 16, 610B104. 今や彼らが、父と子の威光が一つであることを疑えなくなるよう、受け取るがよい。主自身が言った。「私と私の言葉を恥じる者を、人の子もまた恥じる。彼が自分の威光と、父と、聖なる天使たちの威光をもって来るとき」(ルカ9:26)。
Quid est: Et sanctorum angelorum, nisi quia honorantur et servi dignitate domini sui? 105. Dignitatem ergo suam ad Filium et Patrem retulit; non ut angeli habeant cum Patre et Filio aequale consortium, sed ut praeeminentem gloriam Dei cernant.
PL 16, 610B「聖なる天使たちの」とは、僕〔天使〕もまた主人の尊厳によって栄誉を与えられている、ということ以外の何であろうか。105. それゆえ主は、自分の尊厳を子と父に関係づけた。天使たちが父と子と等しい交わりを持つようにではなく、神の卓越した栄光を見るようにするためである。
Neque enim suam majestatem angeli habent, sicut lectum est de Filio: Cum sederit in sede majestatis suae (Matth. XXV, 31) ; sed assistunt, ut Patris et Filii gloriam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus.
PL 16, 610C天使たちは、子について「その威光の座に座るとき」(マタイ25:31)と読まれるような、自分の威光を持つのではない。そうではなく、父と子の栄光を、できる、あるいは値するだけの眼差しで見るために、傍らに立つのである。
106. Denique ipsa se explanant verba divina, ut intelligas illam gloriam Patris et Filii cum angelis non esse communem; sic enim habes: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo.
PL 16, 610C106. 実に、神の言葉は自らを説き明かし、あなたが、あの栄光は父と子の栄光であって天使たちと共通のものではないと悟るようにする。次のように読まれる。「人の子が自分の威光のうちに、すべての天使を伴って来るとき」。
Et ut doceret unam majestatem et unam gloriam esse Patris et suam, ipse in alio libro ait: Et Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Marc. VIII, 38) .
PL 16, 610Cそして、父の威光と自分の威光が一つであり、栄光も一つであることを教えるために、彼自身が別の書で言う。「人の子は、その者を恥じるだろう。彼が父の栄光のうちに聖なる天使たちとともに来るとき」(マルコ8:38)。
Illi in obsequio, hic in gloria: illi in comitatu, hic in suggestu: illi stant, hic sedet; ut verbo tamen usus utamur humani, hic judicat, hi ministrant.
PL 16, 610Dあれらは奉仕のうちに、これは栄光のうちにある。あれらは付き従う者として、これは高座にある。あれらは立ち、これは座る。人間の言葉を用いて言うなら、これは裁き、あれらは仕える。
107. Divinam autem non praemisit majestatem Patris, et subdidit suam et angelorum; ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quemdam et ordinem videretur.
PL 16, 611A107. 彼は、父の神的な威光を先に置いて、自分と天使たちの威光を後に添えたのではない。上位のものから下位のものへと、ある階梯や秩序をなしたと見られないためである。
Sed quia Pater inferior videri non poterat, praemisit majestatem suam, et addidit Patris et angelorum; ne se medium inter Patrem et angelos nominando, aut ab angelis ad Patrem per sui quoque incrementa fecisse quemdam videretur ascensum, aut a Patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam diminutione crederetur fecisse descensum.
PL 16, 611Aむしろ、父は劣るとは見ええないので、自分の威光を先に置き、父と天使たちの威光を加えた。自分を父と天使たちの間に置いて名指すことによって、天使たちから父へと、自分もまた増し加わって、ある種の上昇をしたと見えないように、また逆に、父から天使たちへと、秩序を通して、自分の減少をも伴って、下降をしたと信じられないようにするためである。
Nam nos qui unam divinitatem Patris et Filii confitemur, diversum, ut Ariani, ordinem non putamus.
PL 16, 611A実に、父と子の神性が一つであると告白する我々は、アレイオス派のように、異なる序列を考えはしない。
Liber III, Caput XIV
第III巻 第XIV章PL 16, 611BUnius substantiae cum Patre Filium esse; hanc autem etiam secundum divinitatem sumi debere in multis Scripturarum testimoniis, tametsi in aliis nonnullis hoc verbum aut de possessionibus aut de incarnatione intelligatur.
PL 16, 611B子は父と同一実体である。この実体は、聖書の多くの証言において神性に従って解されねばならない。ほかのいくつかの箇所では、この語が財産や受肉について解されるとしても、である。
108. De substantia autem, Imperator auguste, quid loquar unius Filium cum Patre esse substantiae; cum imaginem Paternae substantiae Filium legerimus (Sap. VII, 26) ; ut in nullo secundum divinitatem a Patre intelligas discrepare?
PL 16, 611B108. 実体については、皇帝アウグストゥスよ、子が父と同一の実体であることを、何を語る必要があろうか。子は父の実体の像であると我々は読んでいるのだから(知恵の書7:26)。それは、あなたが、神性に従って子が父といかなる点でも異ならないと悟るようにするためである。
109. Juxta hanc imaginem dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) . Ergo nec substantiam in Deo possumus denegare; neque enim insubstantivus est, qui aliis dedit habere substantiam: licet alia sit substantia Dei, alia creaturae.
PL 16, 611B109. この像に従って彼は言った。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。それゆえ我々は、神における実体を否定することはできない。他の者たちに実体を持つことを与えた者が、実体を欠く者であることはないからである。ただし、神の実体と被造物の実体は別である。
Nec posset insubstantivus Filius Dei esse, per quem cuncta subsistunt. 110. Et ideo ait: Non est occultatum os meum quod fecisti in abscondito, et substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15) .
PL 16, 611Cそれによってすべてのものが存立する神の子が、実体を欠く者でありえようか。110. それゆえ彼は言う。「汝が隠れた所で作った私の骨と、地の低い所にある私の実体とは、汝から隠されていなかった」(詩篇138:15)。
Virtuti enim et divinitati ea, quae ante constitutionem mundi, vel imperspicabili majestate sunt gesta, abscondita esse non poterant. Legimus ergo substantiam. 111. Sed dices de incarnatione dictam esse substantiam.
PL 16, 611C実に、世界の構えの前に、あるいは測り知れぬ威光のうちに行われたことは、〔彼の〕力と神性に隠されえなかった。ゆえに我々は実体を読んでいる。111. しかし汝は、実体は受肉について語られたものだと言うだろう。
Interim nomen substantiae lectum probavi, et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis. Jam, si placet, accipiamus secundum mysterium in inferioribus Christi fuisse substantiam.
PL 16, 611Cさしあたり私は、実体という名が〔聖書に〕読まれることを立証したのであり、しかも諸君の言うような財産の意味ではなく読まれることを立証した。さあ、よければ、キリストの実体が、奥義に従って「低い所」にあったと受け取ろう。
Etenim ut defunctorum animas in sui corporis anima liberaret, vincula mortis solveret, peccata donaret, operatus est in inferno.
PL 16, 611C実に、死者たちの魂を、自分の体の魂によって〔in sui corporis anima の取り方は定かでない。体に宿っていた自分の魂によって、と取った〕解放し、死の鎖を解き、罪を赦すために、彼は冥界で働いたのである。
112. Et tamen quid obstat quominus illam divinam intelligas esse substantiam, cum Deus ita ubique sit, ut ei dictum sit: Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades (Ibid., 8) .
PL 16, 611D112. それでもなお、あれが神的な実体であると解することを何が妨げるのか。神は至る所におり、「私が天に昇るなら、汝はそこにいる。冥界に降るなら、汝はそこにいる」と神に向かって語られているほどなのに(詩篇138:8)。
113. Denique ad substantiam divinam derivandum esse intellectum sequentibus declaravit dicens: Inoperatum meum viderunt oculi tui (Ibid., 16) ; eo quod non operis factura sit Filius, sed Verbum genitum potestatis aeternae: ἀκατέργαστον enim dixit, hoc est, inoperatum atque increatum Verbum sine alicujus creaturae testimonio ex Patre natum: et tamen abundamus aliis substantiae testimoniis.
PL 16, 612A113. さらに、続く句で、この理解は神的な実体へと導かれるべきだと彼は明らかにして言った。「汝の目は、私の作られざるものを見た」(詩篇138:16)。子は業の作られたものではなく、とこしえの権能の生まれた言葉だからである。彼は「作られざる(アカテルガストン)」〔ギリシア語〕と言った〔inoperatum は「働きによらないもの」の意。ここでは「作られざる」と訳す〕。すなわち、いかなる被造物の証しもなしに父から生まれた、作られざる、造られてもいない言葉ということである。それでも、我々には実体についてほかの証言がなお豊かにある。
Sit ista hoc loco substantia corporalis, dummodo non opus Dei Filium, sed inoperatam ejus divinitatem et ipse fatearis.
PL 16, 612Aこの箇所の実体が体の実体であるとしてもよい。ただし、神の子を業とはせず、その神性を作られざるものと、汝自身も認めるならばである。
114. Scio autem aliquos dicere inoperatum esse etiam incarnationis mysterium, quod non sit virilis copulae usus operatus; quia partus est Virginis. Si ergo plerique hoc loco nec Mariae partus opus esse dixerunt, tu, Ariane, opus putas esse Dei Verbum?
PL 16, 612A114. 私は、受肉の奥義もまた「作られざる」ものだと言う者がいることを知っている。男との交わりの営みが生んだものではなく、おとめの出産だからである。そこで、多くの者がこの箇所ではマリアの出産すら業ではないと言ったのなら、アレイオス派よ、汝は神の言葉が業だと考えるのか。
115. Aut hic tantum substantiam legimus? Nonne et alibi dixit: Portae civitatum effractae sunt, montes ceciderunt, et revelata est substantia (Nahum. II, 6) ? Numquid hic quoque creatura signatur? Solent enim aliqui dicere pecuniariam esse substantiam.
PL 16, 612B115. あるいは、実体を我々が読むのはここだけか。別の箇所でも彼は言ったではないか。「諸都市の門は打ち破られ、山々は倒れ、実体が明らかにされた」(ナホム2:6)。ここでも被造物が指されているのか。実際、実体とは金銭のことだと言う者がしばしばいる。
Ergo si ad hunc sensum refers, ideo occiderunt montes, ut pecuniarium patrimonium cerneretur.
PL 16, 612Bそうだとすれば、その意味に帰するなら、金銭の財産が見えるようになるために山々が倒れた、ということになる。
116. Sed meminerimus qui montes ceciderunt, illi utique de quibus dictum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19) . Montes ergo sunt altitudines se extollentes.
PL 16, 612B116. だが、倒れた山々が何であるかを思い起こそう。それはまさしく、「もし汝らがからし種ほどの信仰を持つなら、この山に、『取り上げられて、海に投げ入れられよ』と言うだろう」と言われたあの山々である(マタイ17:19)。それゆえ山々とは、自らをそびえ立たせる高みである。
117. Denique in Graeco, regna ceciderunt, habetur. Quae regna, nisi satanae, de quo dixit Dominus: Quomodo stabit regnum ipsius (Matth. XII, 26) ? Ipsos ergo legimus montes, quae regna sunt diaboli.
PL 16, 612C117. 実に、ギリシア語では「王国が倒れた」とある。サタンの王国のほかに、どの王国があろうか。主はそのサタンについて、「その国はどうして立つだろうか」と言った(マタイ12:26)。それゆえ我々は、その山々そのものを、悪魔の国々と読む。
Ideoque istis cadentibus regnis de corde fidelium, revelatum est paternae Dei Filium Christum esse substantiae. Qui sunt etiam illi ipsi montes aerei, de quorum medio quatuor currus procedunt (Zach. VI, 1) ?
PL 16, 612Cそしてそれらの国々が信じる者たちの心から倒れたことにより、神の子キリストが父の実体に属することが明らかにされた。四つの戦車がその間から出てくる、あの青銅の山々とは、何であろうか(ゼカリヤ6:1)。
118. Advertimus altitudinem illam extollentem se adversus scientiam Dei verbo Domini corruisse; cum diceret Dei Filius: Obmulesce, et exi, immunde spiritus (Marc. I, 25) . De quo et propheta dixit: Ecce ego ad te, mons corrupte (Jerem. LI, 25) .
PL 16, 612C118. 神の知識に逆らってそびえ立つその高みが、主の言葉によって崩れ落ちたことに、我々は気づく。神の子が「黙れ〔底本は Obmulesce。Obmutesce と読む〕、汚れた霊よ、出て行け」と言ったときである(マルコ1:25)。この高みについて預言者も言った。「見よ、私は汝に向かう、腐敗した山よ」(エレミヤ51:25)。
119. Isti ergo ceciderunt montes, et revelatum est quod esset in Christo divina substantia, dicentibus iis, qui viderant: Vere Filius Dei est (Luc. IV, 41) ; non enim humana, sed divina potestate daemoniis imperabat.
PL 16, 612C119. こうしてこれらの山々が倒れ、キリストの内に神的な実体があったことが明らかにされた。見た者たちが「まことに彼は神の子である」と言ったのである(ルカ4:41)。彼は人間の権能ではなく神の権能によって悪霊たちに命じていたからである。
Jeremias quoque dicit: Super montes accipite luctum, et super semitas desertas planctum, quia defecerunt; eo quod non sint homines, non acceperunt vocem substantiae: a volatilibus usque ad jumenta expaverunt et defecerunt (Jerem. IX, 10) .
PL 16, 612Dエレミヤもまた言う。「山々の上で嘆きを、荒れた小道の上で哀悼を取れ。彼らは絶え果てたからである。人間がいないために、実体の声を受けなかった。空を飛ぶものから家畜に至るまで、彼らはおののき、絶え果てた」(エレミヤ9:10)。
120. Nec praeteriit etiam alibi, cum fragilitates exponeret conditionis humanae, ut susceptam a se infirmitatem carnis, et affectum nostrae mentis ostenderet, dixisse Dominum per Prophetam: Memento, Domine, quae est substantia mea (Psalm. LXXXVIII, 48) ; quia in natura fragilitatis humanae Dei Filius loquebatur.
PL 16, 613A120. また別の箇所でも、人間の境遇の脆さを説明するにあたり、自分が引き受けた肉の弱さと我々の精神の情を示すために、主が預言者を通して「主よ、思い出せ、私の実体とは何か」と言ったことを、彼は見過ごさなかった(詩篇88:48)。神の子は、人間の脆さの本性において語っていたからである。
121. De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret, ait: Tu vero repulisti, Domine, et pro nihilo habuisti: dispulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus (Ibid. 39, 40) .
PL 16, 613A121. 彼について、受肉の奥義を明らかにするために、上ではこう言っている。「しかし汝は退け、主よ、無とみなした。汝のキリストを打ち散らし、汝の僕の契約を覆し、地上でその聖性を汚した」(詩篇88:39, 40)。
In quo utique servum dixit, nisi in carne, quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo (Philip. II, 6, 7) ?
PL 16, 613B肉においてでなければ、どこで彼を僕と呼んだのか。彼は「神と等しくあることを奪い取ることとは考えず、かえって自らを無にして、僕の姿を取り、人間たちの似姿となり、姿は人間として見いだされた」からである(フィリピ2:6, 7)。
Mea ergo susceptione servus, sua Dominus potestate. 122. Quid illud quod habes? Quoniam quis stetit in substantia Domini (Jerem. XXIII, 18) ; et alibi: Et si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent plebem meam; avertissem eos a nequitiis et adinventionibus suis (Ibid., 22) .
PL 16, 613Bゆえに、私〔人間〕を引き受けたことによって〔mea の取り方は定かでない。人間である「私」を引き受けたこと、と取った〕僕であり、自らの権能によって主である。122. あなたが読むこの句は何か。「主の実体の中に立った者は誰か」(エレミヤ23:18)。また別の箇所では、「もし彼らが私の実体の中に立ち、私の言葉を聞き、私の民に教えたなら、私は彼らを、その悪と企みから遠ざけただろう」(エレミヤ23:22)。
Liber III, Caput XV
第III巻 第XV章PL 16, 613BCum Filium Patri ἑτεροούσιον Ariani dicant, eos in Deo substantiam aperte agnoscere: nec ob aliud hanc vocem defugere, nisi quod illum verum Dei Filium fateri nolint, ut significavit Eusebius Nicomediensis.
PL 16, 613Bアレイオス派は子を父に対して「異なる実体の(ヘテロウシオス)」〔ギリシア語〕と言うとき、神における実体をあからさまに認めているのであり、この語を避けるのは、子を神の真の子と告白したくないからにほかならない。ニコメディアのエウセビオスが示したとおりである。
Recte igitur constitutum a Nicaenis PP. verbum ὁμοούσιον, utpote haeresi oppositum et in Scriptura firmatum; proindeque neglectis, quae isti fingunt de Sabellianis, retinendum. 123. Quomodo negant Dei esse substantiam?
PL 16, 613Cそれゆえ、ニカイアの教父たちによって、ホモウシオス(同一実体の)という語が定められたのは正しい〔ギリシア語。底本の PP. は Patres の略〕。それは異端に対立し、聖書に基づくものだからである。したがって、この語は、彼らがサベリオス派について作りあげることは捨て置いて、保持されねばならない。123. どうして彼らは、神に実体があることを否定するのか。
Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum in Scripturis est, putant esse vitandum; cum ipsi ex alia substantia, hoc est, ἑτεροούσιον dicendo Filium, substantiam tamen in Deo esse non abnuant?
PL 16, 613C聖書に極めて頻出する実体という語を、どうして避けるべきと考えるのか。彼ら自身が、子を「他の実体から」、すなわち「異なる実体の(ヘテロウシオス)」〔ギリシア語〕と言いながら、それでも神における実体を拒まないのに。
124. Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt; quia nolunt verum esse Dei Filium. Nam licet humano verbo non possit divinae generationis series comprehendi; tamen judicarunt Patres fidem suam tali proprie contra ἑτεροούσιον sermone signandam, auctoritatem secuti prophetae, qui ait: Quis stetit in substantia Domini, et vidit Verbum ejus?
PL 16, 614A124. それゆえ彼らは語ではなく、語の力を避けている。神の子が真であることを望まないからである。実際、神的な生まれの連なりは人間の言葉では捉えきれないとしても、教父たちは、自分たちの信仰を、「異なる実体の(ヘテロウシオス)」〔ギリシア語〕に対して、このような言葉で特に印づけるべきだと判断した。預言者の権威に従ったのである。預言者は言う。「主の実体の中に立ち、その言葉を見た者は誰か」。
Secundum impietatem igitur suam positum substantiae verbum recipiunt Ariani, secundum pietatem autem fidelium comprobatum repudiant et refutant.
PL 16, 614Aこうしてアレイオス派は、自分たちの不敬虔に従って置かれた実体という語は受け入れるが、信じる者たちの敬虔に従って是認された〔実体という語〕は、退けて斥ける。
125. Nam quid est aliud, cur ὁμοούσιον Patri nolint Filium dici, nisi quia nolunt verum Dei Filium confiteri? sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis epistola sua prodidit scribens: Si verum, inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον cum Patre incipimus confiteri.
PL 16, 614A125. 実際、彼らが子を父に「同一実体の(ホモウシオス)」〔ギリシア語〕と呼ぶことを望まないのは、神の真の子を告白したくないからにほかならないではないか。彼らの創始者であるニコメディアのエウセビオスが、自分の書簡で書いて明かしたとおりである。「もし我々が神の子を真であり造られざるものと言うなら、我々は父と同一実体(ホモウシオス)であると告白し始めている」と彼は言う。
Haec cum lecta esset epistola in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quia id viderunt adversariis esse formidini; ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum nefandae caput haereseos amputarent.
PL 16, 614Bこの書簡がニカイア教会会議で読まれたとき、教父たちはこの語を信条〔tractatus Fidei〕に置いた。それが敵対者たちにとって恐れの種であると見たからである。それは、彼ら自身が抜いた剣で、彼らの忌まわしい異端の首を切り落とすかのようにするためであった。
126. Frustra autem verbum istud propter Sabellianos declinare sedicunt, et in eo suam imperitiam produnt; ὁμοούσιον enim aliud alii, non ipsum est sibi. Recte ergo ὁμοούσιον Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio et naturae unitas significatur.
PL 16, 614B126. 彼らはサベリオス派のゆえにこの語を避けると称する〔底本は sedicunt。se dicunt と読む〕が、むなしい。それによって自分たちの無知をさらけ出している。「同一実体の(ホモウシオス)」ものは、ほかのものに対してそうなのであって、自分自身に対してそうなのではない。それゆえ我々が子を父に「同一実体の(ホモウシオス)」〔ギリシア語〕と言うのは正しい。その語によって、ペルソナの区別と本性の一体性とが示されるからである。
127. An negare possunt οὑσίαν lectam, cum et panem ἐπιούσιον Dominus dixerit (Matth. VI) ; et Moyses scripserit: ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι λαὸς περιούσιος (Exod. XIX) ? Aut quid est οὐσία, vel unde dicta, nisi οὖσα ἀεί, quod semper maneat?
PL 16, 614B127. 彼らは、ウーシア(実体)〔ギリシア語〕が〔聖書に〕読まれることを否定できるだろうか。主はパンを「実体を超える(エピウーシオス)」〔ギリシア語。主の祈りの「日ごとの」に当たる語〕と言い(マタイ6)、モーセは「汝らは私の選ばれた(ペリウーシオス)民となる」と書いた(出エジプト記19)〔ギリシア語〕のに。そもそもウーシアとは何か、何に由来してそう言われるのか。「常に在る(ウーサ・アエイ)」、すなわち常にとどまるもの、という意味にほかならない〔ギリシア語〕。
Qui enim est, et est semper, Deus est; et ideo manens semper ουσία dicitur divina substantia.
PL 16, 614C実に、在り、かつ常に在る者は神である。それゆえ、常にとどまることから、神的な実体はウーシア〔ギリシア語〕と呼ばれる。
Propterea ἐπιούσιος panis, quod ex Verbi substantia substantiam virtutis manentis cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15) .
PL 16, 614Cそれゆえパンは「実体を超える(エピウーシオス)」〔ギリシア語〕と言われる。それは、言葉の実体から、とどまる力の実体を、心と魂に供するからである。「パンは人の心を強める」と書かれている(詩篇103:15)。
128. Servemus igitur praecepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheticum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi ejus praerogativa est servata.
PL 16, 614C128. それゆえ、先人たちの掟を守り、先祖伝来の封印を、粗野な向こう見ずによってあえて破ることはすまい。あの預言の封印された書を、長老たちも、諸権能も、天使たちも、大天使たちも、あえて開こうとはしなかった。それを説き明かす特権は、キリストにだけ取っておかれたのである。
Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt, postea tamen damnata fraude, signarunt: qui violare non ausi sunt, confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus?
PL 16, 615A司教の書を、我々のうち誰が封を切ろうとするだろうか。それは告白者たちによって封印され、すでに多くの殉教によって聖別されている。それの封を切るよう強いられた者たちは、のちに、偽りを断罪して再び封印した。あえてそれを破らなかった者たちは、告白者、殉教者となった。その勝利を我々が宣べ伝えている者たちの信仰を、どうして否定できようか。
Liber III, Caput XVI
第III巻 第XVI章PL 16, 615AUt Catholici contra fraudes Arianorum praemuniantur, subdolas quasdam eorum confessiones exponit: nec sufficere quod Filium nonnumquam Deum vocitent, nisi eum admittant Patri aequalem, collectis argumentis probat.
PL 16, 615A公同の信者たちがアレイオス派の欺瞞に対して備えるように、彼らの狡猾な告白をいくつか取り上げる。子をときに神と呼んでも、父と等しいと認めなければ足りないことを、集めた論拠によって証明する。
129. Nemo metuat, nemo formidet: plus confert fidelibus, qui minatur. Venenatae sunt blanditiae perfidorum, tunc cavendae cum id quod negant, praedicare se simulant.
PL 16, 615B129. 誰も恐れるな、誰もおびえるな。脅す者のほうが、信じる者たちにより多くを与える。背信の者たちの甘言は毒を含んでいる。否定しているものを宣べていると装うときこそ、警戒すべきである。
Sic decepti sunt et ante, qui facile crediderunt; ut ibi perfidiae laqueos inciderent, ubi fidem esse credebant. 130. Qui dicit, inquiunt, Christum creaturam secundum caeteras creaturas, anathema sit.
PL 16, 615B以前にも、容易に信じた者たちはこうして欺かれた。信仰があると信じたところで、背信の罠に落ちたのである。130. 「キリストを、ほかの被造物と同じ被造物だと言う者は、アナテマとされよ」と彼らは言う。
Audierunt simplices, et crediderunt: Innocens enim, sicut scriptum est, credit omni verbo (Prov. XIV, 15) . Audierunt ergo, et crediderunt, primo decepti sono; ac velut aves intenti ad escam fidei, extentum sibi laqueum non caverunt.
PL 16, 615B素朴な者たちはこれを聞いて、信じた。「無垢な者は、あらゆる言葉を信じる」と書かれているとおりである(箴言14:15)。こうして彼らは聞いて信じ、最初は響きに欺かれた。そして信仰の餌に目を向けた鳥のように、自分の前に張られた罠を避けなかった。
Ita dum fidem sequuntur, hamum nefandae fraudis attrectaverunt. Et ideo: Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth., X, 16) ; praemittitur astutia, ut sit tuta simplicitas.
PL 16, 615Cこうして信仰を追ううちに、忌まわしい欺瞞の釣り針に触れてしまった。それゆえ彼は言う。「蛇のように賢く、ハトのように素直であれ」(マタイ10:16)。賢さが先に置かれるのは、素直さが安全であるためである。
131. Sunt enim serpentes Evangelici, qui exuunt veterem usum, ut induant novos mores, sicut scriptum est: Exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10) .
PL 16, 615C131. 福音書の蛇とは、古い習いを脱ぎ捨てて新しい振る舞いを身に着ける者たちである。次のように書かれている。「古い人をその行いとともに脱ぎ、これを造った者の像に従って新しい人を着る」(コロサイ3:9, 10)。
Discamus ergo depositis vetusti hominis exuviis, Evangelicorum serpentium vias; ut more serpentium servare caput, fraudem cavere noscamus. 132. Satis fuerat dicere: Qui dicit creaturam Christum, anathema sit.
PL 16, 615Cそれゆえ、古い人の脱け殻を捨てて、福音書の蛇たちの道を学ぼう。蛇のように頭を守り、欺瞞を避けることを知るためである。132. 「キリストを被造物と言う者は、アナテマとされよ」と言えば十分であった。
Cur bono confessionis, Ariane, venena permisces, ut totum corpus contamines? Addendo enim: Secundum caeteras creaturas, non creaturam Christum negas, sed creaturam dicis esse dissimilem; creaturam enim dicis, etsi praestantiorem caeteris asseras creaturis.
PL 16, 615Cアレイオス派よ、なぜ汝は、告白という善に毒を混ぜ、体全体を汚すのか。「ほかの被造物と同じ」と付け加えることで、汝はキリストが被造物であることを否定してはいない。ただ、〔ほかの被造物と〕似ていない被造物だと言っているのである。汝は、ほかの被造物よりすぐれた被造物だと主張しても、それでも被造物と言っているのである。
Denique Arius hujus impietatis magister Dei Filium creaturam dixit esse perfectam, sed non sicut caeteras creaturas. Videtis igitur haereditario patris vestri vos usos esse sermone? Sat est creaturam negare, quid opus fuit addere: Sed non sicut caeteras creaturas?
PL 16, 615D実に、この不敬虔の教師アレイオスは、神の子を、完全な被造物だが、ほかの被造物のようではないと言った。諸君は、諸君の父〔アレイオス〕から受け継いだ言葉を用いているのが分からないのか。被造物であることを否定すれば足りるのに、「ただしほかの被造物のようにではない」と付け加える必要があっただろうか。
Recide quod putruit, ne serpat contagio: venenum habet; mortem affert. 133. Deinde dicis interdum Deum Christum: sed ita dic Deum verum, ut plenitudinem ei paternae divinitatis assignes; sunt enim qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra.
PL 16, 616A腐ったものは切り捨てよ。伝染が這い広がらないように。それは毒を持ち、死をもたらす。133. 次に汝は、ときにキリストを神と呼ぶ。だが、父の神性の充満を彼に帰して、真の神と言え。天にも地にも、神々と呼ばれるものがあるのだから。
Non ergo perfunctorie nuncupandus Deus, sed ita ut eamdem divinitatem praedices in Filio, quam Pater habet, sicut scriptum est, Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) .
PL 16, 616Aそれゆえ、おざなりに「神」と呼ぶべきではなく、父が持つのと同じ神性を子にあるものと宣言するべきである。書かれているとおり、「父が自らの内に命を持つように、子にも自らの内に命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。
Dedit utique quasi Filio per generationem, non quasi inopi per gratiam. 134. Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Vide quid addidit, ne tu calumnieris ex verbo. Filium hominis legis, et accipientem arguis?
PL 16, 616A彼は与えたが、それは子に、生まれによって与えたのであって、恩寵によって乏しい者に与えるようにではない。134. 「また、裁きを行う権能を彼に与えた。人の子だからである」。彼が何を付け加えたかを見よ。汝が言葉をあげつらうことのないようにである。汝は「人の子」を読み、〔与えられたことを〕受け取る者を咎めるのか。
Nega ergo Deum, si non omnia Filio quae Dei sunt, deferuntur; cum enim dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; cur tu non omnia quae divinae naturae sunt, etiam in Filio confiteris?
PL 16, 616Bそれなら、神に属するものがすべては子に帰されないというなら、〔子が〕神であることを否定せよ。実際、彼が「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言ったのに、なぜ汝は、神的な本性に属するすべてのものを子においても告白しないのか。
Nam qui dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt; quid excipit quod non habet? 135. Quid est quod ἐμφατικῶς, quam fideli magis sermone commemores, quod mortuos suscitaverit, maria pedes transmiserit, infirmitates hominum curaverit?
PL 16, 616B「父が持つものはすべて私のものである」と言う者は、自分が持たないものとして何を除外しているというのか。135. 汝が、信仰ある言葉でというよりむしろ「強調して(エンファティコース)」〔ギリシア語〕、彼が死者を甦らせ、足で海を渡り、人々の病を癒したことを持ち出すのは、どういうことか〔quam fideli magis sermone の係りは定かでない。「信仰ある言葉でというより」と取った〕。
Haec enim etiam servulis suis praestitit. Plus ista miror in hominibus, quod tantam eis dederit potestatem.
PL 16, 616Bそれらは彼の僕たちにも与えられたからである。私はむしろ、人間たちにおいてそれらを驚く。彼が彼らにそれほどの権能を与えたことをである。
Aliquid de Christo audire desidero, quod speciale sit Christi, quod cum iis quae creata sunt, non possit esse commune; quia genitus, quia unicus est Dei Filius, quia Deus verus ex Deo vero, quia ad dexteram Patris sedet.
PL 16, 616B私はキリストについて、キリストに固有であり、造られたものと共通ではありえないことを聞きたい。すなわち、神の生まれた子であること、独り子であること、真の神からの真の神であること、父の右に座していることである。
136. Ubicumque lego consessum Patris et Filii, semper ad dexteram Filius sedet. Numquid melior Filius Patre? Non hoc dicimus: sed quem charitas Dei honorat, humana iniquitas derogat.
PL 16, 616C136. 私が父と子の同座を読むところでは、常に子が右に座っている。子は父よりすぐれているのか。我々はそうは言わない。ただ、神の愛が栄誉を与える者を、人間の不法は貶めるのである。
Scivit Pater serendas esse de Filio quaestiones, praebuit nobis quod sequeremur, pietatis exemplum, ne Filio derogemus.
PL 16, 616C父は、子についての問いが持ち出されることになるのを知っていた。子を貶めないために、我々が従うべき敬虔の模範を、我々に差し出した。
Liber III, Caput XVII
第III巻 第XVII章PL 16, 616CObjectioni quae hic nasci poterat, occurrens, cur Dominus Stephano stare visus sit, explicat: et ex hujus ad Filium precibus ejusdem ac Patris aequalitate confirmata, librum terminat.
PL 16, 616C反論がここで生じうることに先手を打って、なぜ主がステファノに立っているように見えたのかを説明する。さらに、ステファノの子への祈りによって、父と子の等しさが確証されたとして、この巻を終える。
137. Uno tantum loco stantem ad dexteram Dei Jesum Stephanus vidisse se dixit (Act. VII, 55) . Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare?
PL 16, 616D137. ステファノは、ただ一箇所でのみ、イエスが神の右に立っているのを見たと言った(使徒言行録7:55)。また次のことも学べ。ここから何の問題も持ち出すな。どこでも右に座していると示されるのに、なぜ一箇所でだけ立っていると読まれるのか。
Sedet quasi judex vivorum et mortuorum: stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando Patri hostiam boni martyris offerebat: stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus.
PL 16, 616D〔主は〕生者と死者の裁き手として座し、自らの者たちの弁護人として立つ。それゆえ、善き殉教者の献げ物を父に献げていたとき、祭司のように立っていた。善き闘士に、これほどの闘いの主宰者として勝利の賞を授けようとして立っていた。
138. Accipe et tu spiritum Dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus; et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei.
PL 16, 617A138. あなたもステファノが受けたように神の霊を受け、それらを区別せよ。そして殉教者が言ったように言え。「見よ、私は天が開かれ、人の子が神の右に立っているのを見る」。
Qui coelos apertos habet, Jesum ad dexteram Dei cernit: qui clausos oculos habet mentis, Jesum ad dexteram Dei non videt. Confiteamur ergo Jesum ad dexteram, ut coelum et nobis aperiatur. Claudunt sibi coelum, qui aliter confitentur.
PL 16, 617A天が開かれている者は、イエスが神の右にいるのを見分ける。心の目が閉じている者は、イエスが神の右にいるのを見ない。それゆえ、イエスが右にいると告白しよう。天が我々にも開かれるために。別の仕方で告白する者たちは、自分で自分に天を閉ざしている。
139. Quod si qui objiciunt quod Filius stabat, ostendant hoc loco quod Pater sedebat. Nam licet Filium hominis stare dixerit; tamen hoc loco nec Patrem sedere commemoravit.
PL 16, 617A139. 子が立っていたと反論する者がいるなら、この箇所で父が座していたことを示してみせよ。というのも、人の子が立っていると〔ステファノは〕言ったが、この箇所で父が座していると述べてはいないからである。
140. Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis injuria, sed potestas, Filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret Patri, dicens: Domine Jesu, recipe spiritum meum (Act. VII, 58) .
PL 16, 617A140. 立つことに屈辱はなく、権能があることがいっそうはっきりと知られるように、ステファノは子に嘆願し、自分をさらに父にゆだねてほしいと言った。「主イエスよ、私の霊を受け入れよ」(使徒言行録7:58)。
Et ut eamdem Patris et Filii potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Ibid., 59) . Hoc Dominus in passione propria quasi Filius hominis Patri dicit: hoc et Stephanus Filium Dei in suo martyrio deprecatur.
PL 16, 617Bそして父と子の権能が同一であることを示すために、重ねて言った。「主よ、この罪を彼らに負わせるな」(使徒言行録7:59)。これを主は自らの受難において人の子として父に言い、これをステファノは自らの殉教において神の子に願う。
Cum eadem gratia a Patre Filioque deposcitur, eadem potentia declaratur. 141. Aut si volunt Stephanum Patri dixisse, videant quid propria testificatione significent.
PL 16, 618A同じ恩寵が父にも子にも求められるとき、同じ力が明らかにされる。141. あるいは、ステファノが父に言ったのだと彼らが望むなら、自らの証言が何を意味するか見るがよい。
Licet nos ista non moveant, advertant tamen qui totum in littera constituunt et in ordine, quod Filius prius sit rogatus.
PL 16, 618A我々はこれらに心を動かされないが、すべてを文字と順序に置く者たちも、子が先に求められたことに気づくがよい。
Nos autem et secundum eorum interpretationem ostendimus unitatem Paternae majestatis et Filii; nam cum Pater rogatur et Filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem.
PL 16, 618A我々は、彼らの解釈に従ってさえ、父の威光と子の威光の一体性を示す。父と子が求められるとき、祈りの等しさが働きの一体性を示すからである。
Si autem illis non placet Filio dictum, Domine, videmus quod etiam Dominum eum negare conantur. 142. Sed jam quia martyris tanti corona processit studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus.
PL 16, 618Aしかし、「主よ」という呼びかけが子に向けられたことが彼らに気に入らないなら、我々は彼らが子を主と呼ぶことさえ否定しようとしているのを見ることになる。142. さて、これほどの殉教者の冠がすでに授けられたのだから、闘いの熱意を緩め、今日の語りに休みを与えよう。
Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.
PL 16, 618B聖なる殉教者を賛美でたたえよう。大きな闘いの後にふさわしいとおり、敵対者の傷によって血にまみれてはいるが、キリストの報いによって冠を授けられた者を。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 16, 617B[0617] Haud mirum esse quod homines in Christi cognitione erraverint, sed quod Scripturae non obtemperaverint: illum quoque nec ab angelis nisi revelatione fuisse cognitum, sicut nec ab ipso Praecursore.
PL 16, 617B人々がキリストの認識において誤ったのは驚くに当たらず、聖書に従わなかったことこそ驚くべきである。キリストは天使たちにも、啓示によらなければ知られていなかった。先駆者自身にも同じであった。
Ejusdem Christi in coelum ascendentis triumphus qualis, et raptu prophetarum quorumdam quanto praestantior? Tum descripto angelorum hac de re colloquio, contra Arianos Filius omnipotens esse ostenditur.
PL 16, 617B天に昇るこのキリストの凱旋はどのようなものか。また、幾人かの預言者たちが引き上げられたことより、どれほど優れているか。ついで、この件についての天使たちの対話が描かれ、アレイオス派に対して、子が全能であることが示される。
1. Consideranti mihi, Imperator auguste, qua ratione sic erraverit genus hominum, ut de Dei Filio plerique, vae mihi, diversa sequerentur; nequaquam satis mirum videtur quia erravit humana scientia de supernis, sed quod Scripturis non detulit obedientiam.
PL 16, 617C1. 皇帝アウグストゥスよ、人類がなぜこれほど誤ったのか、神の子について、ああ悲しいことに、多くの者が異なる説に従ったのかを考えるとき、人間の知恵が天上のことについて誤ったことは決して大きな驚きとは思えない。驚くのは、聖書に従順を示さなかったことである。
2. Quid enim mirum, si mysterium Dei Patris et Domini Jesu Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3) , per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere, nisi ex revelatione, potuerunt?
PL 16, 617C2. 実に、神なる父と主イエス・キリストの奥義、その内にはあらゆる知恵と知識の宝が隠されている奥義(コロサイ2:3)を、人々が世の知恵によって理解できなかったとして、何の不思議があろうか。天使たちでさえ、啓示によらなければ知ることができなかったのである。
3. Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Dominum Jesum, nunc de coeli altissimis inferna penetrantem, nunc ab inferis ad coelestia resurgentem: subito exinanitum, ut habitaret in nobis; nec umquam imminutum, cum semper Filius in Patre, et in Filio Pater esset?
PL 16, 617D3. 実に、誰が、信仰によってよりも憶測によって、主イエスに従いえたであろうか。あるときは天の最も高い所から冥界に入り込み、あるときは冥界から天上のものへと復活した主に。突然に自らを空にして我々のうちに住みながら、決して減ることのなかった主に。子は常に父のうちに、父は子のうちにいたからである。
4. Dubitavit in eo ipse Praenuntius, licet per Synagogae typum, dubitavit ipse ante Domini faciem destinatus. Denique missis discipulis, interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3) ? 5. Obstupuerunt et angeli coeleste mysterium.
PL 16, 618B4. 先触れ自身が彼について疑った。会堂の予型としてではあるが、主の面前に遣わされたその者自身が疑ったのである。実に、弟子たちを遣わして尋ねる。「来るべき者は汝か、それとも我々は別の者を待つべきか」(マタイ11:3)。5. 天使たちも天の奥義に茫然とした。
Unde cum resurgeret Dominus, atque illum quem dudum secundum carnem angustus sepulcri locus texerat, resurgentem ab inferis coeli alta sustinere non possent, haeserunt etiam coelestia opinionis incerto.
PL 16, 618Cそれゆえ主が復活し、かつて肉に従って狭い墓の場所が覆っていた者が冥界から復活するのを天の高みが受け止めきれなかったとき〔sustinere non possent の主語は定かでない。coeli alta(天の高み)と取った〕、天上のものたちさえも、考えの不確かさのうちにためらった。
6. Veniebat enim novis victor redimitus exuviis, Dominus in templo sancto suo; praeibant angeli et archangeli, mirantes spolium ex morte quaesitum: et quamvis scirent nihil Deo accedere ex carne potuisse, quia infra Deum omnia sunt, tamen tropaea crucis, cujus principium super humeros ejus, et triumphatoris aeterni manubias intuentes, quasi eum quem emiserant coeli portae, capere non possent; licet numquam ejus capiant majestatem, majorem viam quaerebant aliquam revertenti: adeo nihil exinanitus amiserat!
PL 16, 618C6. 主はその聖なる神殿に、新しい戦利品を身にまとう勝利者として来ていた。天使と大天使が先に進み、死から勝ち取られた分捕り品に驚嘆していた。肉によって神に何かが加わりえたはずがないこと、神の下にはすべてがあることを知ってはいたが、それでも十字架の戦勝記念碑——その主権は彼の肩の上にある〔principium は「始まり」とも読めるが、「主権」と取った〕——と、永遠の凱旋者の分捕り品とを見つめながら、あたかも天の門が自らが送り出した者を収めきれないかのようであった。門がその威光を収めることは決してないにせよ、彼らは帰還する者のために何かより大きな道を求めていた。それほどに、自らを空にしても何も失っていなかったのである。
7. Debuit tamen novo victori novum iter parari; semper enim victor tamquam major et praecelsior est: sed quia aeternae sunt justitiae portae, eaedemque novi et veteris Testamenti, quibus coelum aperitur, non mutantur utique, sed elevantur; quia non unus homo, sed totus in omnium redemptore mundus intrabat.
PL 16, 618D7. それでも、新しい勝利者には新しい道が備えられるべきであった。勝利者は常に、より大きく、より高いものだからである。しかし、正義の門は永遠であり、それは新約と旧約に共通の、天が開かれる門であるから、変えられるのではなく、高く上げられる。一人の人ではなく、すべての人の贖い主において全世界が入っていたからである。
8. Translatus erat Enoch (Gen. V, 11) , raptus Elias (IV Reg. II, 12) : sed non est servus supra Dominum. Nullus enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo (Joan. III, 13) .
PL 16, 619A8. エノクは移され(創世記5:11)〔ミーニュは5:11と刷る。エノクが移されたことは創世記5:24 に当たる〕、エリヤは引き上げられた(列王記四2:12)。しかし僕は主の上にはいない。実に、天から降った者でなければ、誰も天に昇らない(ヨハネ3:13)。
Nam et Moysen, licet corpus ejus non apparuerit in terris, nusquam tamen in gloria coelesti legimus, nisi posteaquam Dominus resurrectionis suae pignore vincula solvit inferni, et piorum animas elevavit.
PL 16, 619Aモーセについても、その体は地上に現れなかったとはいえ、天の栄光のうちにいると我々が読むのは、主が復活の保証によって冥界の鎖を解き、敬虔な者たちの魂を引き上げたあとにほかならない。
Translatus ergo Enoch, raptus Elias; ambo famuli, ambo cum corpore: sed non post resurrectionem, non cum manubiis mortis, et triumpho crucis viderant illos angeli.
PL 16, 619Aそれゆえエノクは移され、エリヤは引き上げられた。二人とも仕える者であり、二人とも体を伴っていた。しかし天使たちが彼らを見たのは、復活ののちでも、死の分捕り品と十字架の凱旋を伴ってでもなかった。
9. Et ideo Dominum omnium primum ac solum de morte triumphantem venire cernentes, tolli portas principibus imperabant, cum admiratione dicentes: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7) .
PL 16, 619A9. それゆえ、すべての者の主が、死に対して凱旋する最初のただ一人の者として来るのを見て、天使たちは感嘆しつつ、長たちに門を上げるよう命じて言った。「長たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。
10. Erant tamen adhuc et in coelestibus qui stuperent, qui admirarentur novam pompam, novam gloriam; et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae (Ibid., 8) ?
PL 16, 619B10. しかしなお、天上の者たちの中にも、驚く者、新しい行列、新しい栄光に感嘆する者がいた。そこで彼らは問うた。「この栄光の王とは誰か」(詩篇23:8)。
Sed quia et angeli processus habent scientiae, et capacitatem profectus, habent utique discretionem virtutis, atque prudentiae: solus enim sine processu Deus; quia in omni perfectione semper aeternus est.
PL 16, 619Bしかし、天使たちにも知識の進歩があり、前進の余地がある以上、徳と思慮の見分けも確かに持っている。進歩なしにあるのは神のみである。神はあらゆる完全さにおいて常に永遠だからである。
11. Dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, illi qui viderant vel jam cognoverant: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
PL 16, 619B11. 他の者たちは言っていた。復活する主のそばにいた者たち、すでに見たか知っていた者たちである。「主は強く力あり、主は戦いにおいて力あり」。
12. Iterum multitudo Angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae. 13. Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae (Ibid., 10) ?
PL 16, 619C12. 再び天使たちの群れが、凱旋の隊列で先に歌った。「長たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」。13. 再び、他の者たちが驚いて言った。「この栄光の王とは誰か」(詩篇23:10)。
Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Esai. LIII, 2) : si ergo ipse non est, Quis est iste rex gloriae? 14. Respondetur a scientibus: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Ergo Dominus virtutum ipse est Filius.
PL 16, 619C「我々は彼を見たが、姿も美しさもなかった」(イザヤ53:2)。それなら、これが彼でないなら、この栄光の王とは誰か。14. 知っている者たちが答える。「諸力の主、これこそ栄光の王である」。それゆえ、諸力の主こそ子である。
Et quomodo infirmum Ariani dicunt, quem Dominum virtutum, sicut et Patrem, credimus? Quomodo Ariani discretionem faciunt potestatis, cum Dominum sabaoth Patrem, Dominum sabaoth Filium legerimus?
PL 16, 619Cでは、我々が父と同じく諸力の主と信じる子を、アレイオス派はどうして弱いと言うのか。サバオトの主が父であり、サバオトの主が子であると我々が読んでいるのに、アレイオス派はどうして権能に区別を設けるのか。
Nam et hic sic positum plerique codices habent, quod Dominus sabaoth ipse sit rex gloriae: sabaoth autem interpretes alicubi Dominum virtutum, alicubi regem, alicubi omnipotentem interpretati sunt.
PL 16, 619C実際、ここでも多くの写本は、サバオトの主こそが栄光の王であると、そのように置いている。サバオトという語を、翻訳者たちはある所では「諸力の主」、ある所では「王」、ある所では「全能者」と訳した。
Ergo quoniam qui ascendit Filius est: qui ascendit autem, Dominus est sabaoth; omnipotens utique Dei Filius est.
PL 16, 619Dそれゆえ、昇った者は子であり、昇った者はサバオトの主である。ゆえに神の子は確かに全能である。
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 16, 620AIn coelum sine fide ascensurum neminem, vel si quis ascenderit, ejiciendum: illam itaque sedulo conservari debere. Esse etiam in nobis coelos, quorum portae aperiendae, ac per Christi divinitatis confessionem elevandae sunt.
PL 16, 620A信仰なしに天に昇る者は誰もおらず、もし昇った者がいても追い出されるであろう。それゆえ信仰は熱心に守られねばならない。また、我々の内にも天があり、その門は開かれ、キリストの神性の告白によって高く上げられねばならない。
Has ab Arianis non elevari, nec ab iis qui requirunt Filium inter terrena; proindeque illos cum Magdalena remittendos ad Apostolos, in quos portae inferi non praevalebunt. Colligitur ex dictis a servo Domini dignitati non derogandum. 14*. Quid igitur agemus?
PL 16, 620Aアレイオス派は、これらの門を高く上げず、子を地上のものの間に求める者たちもそうである。それゆえ彼らはマグダラのマリアとともに使徒たちのもとへ送り返されるべきであり、使徒たちに対しては冥界の門も打ち勝たないであろう。述べられたことから、主の僕が主の尊厳を損なってはならないと結論される。14*. ではどうしようか。
Quomodo ascendemus ad coelum? Sunt illic dispositae potestates, ordinati principes, qui coeli januas servant, qui ascendentem interrogant: quis me admittet, nisi omnipotentem annuntiem Christum?
PL 16, 620Aどのように天に昇ろうか。そこには配置された諸権能、整えられた長たちがいて、天の戸を守り、昇る者を問いただす。全能のキリストを告げ知らせるのでなければ、誰が私を入れてくれようか。
Clausae sunt portae, non cuicumque aperiuntur: non quicumque vult, nisi qui fideliter credit, ingredietur. Custoditur aula imperialis.
PL 16, 620B門は閉ざされており、誰にでも開かれるのではない。望む者が誰でも入るのではなく、忠実に信じる者だけが入る。皇帝の広間は守られている。
15. Sed esto, indignus obrepserit, latuerit principes portarum coelestium, discubuerit in coena Domini; ingressus Dominus convivii, videns non indutum nuptiale fidei vestimentum, projiciet eum in tenebras exteriores, ubi sit fletus et stridor dentium, si fidem pacemque non servet (Matth. XXII, 11 et seq.) .
PL 16, 620B15. しかし、ふさわしくない者が忍び込み、天の門の長たちの目を逃れ、主の晩餐の席に着いたとしよう。宴の主が入ってきて、婚礼の衣である信仰の衣を着ていない者を見て、彼を外の闇に投げ出すであろう。そこには泣き声と歯ぎしりがある。信仰と平和を守らないならばである(マタイ22:11以下)。
16. Servemus igitur nuptiale quod accepimus vestimentum, nec Christo propria denegemus, quem omnipotentem annuntiant angeli, prophetae significant, apostoli testificantur, sicut jam supra ostendimus (Lib. II, cap. 4) .
PL 16, 620B16. それゆえ、我々が受けた婚礼の衣を守ろう。そしてキリストにその固有のものを否認しないようにしよう。天使たちは彼を全能と告げ、預言者たちは示し、使徒たちは証しする。すでに上で示したとおりである(第2巻第4章)。
17. Et fortasse non de istius tantummodo coeli portis propheta dixerit quod praeteribit; et alios enim coelos Dei Verbum penetrat, de quibus dictum est: Habemus enim sacerdotem magnum, principem sacerdotum, qui pertransivit coelos, Jesum Filium Dei (Hebr. IV, 14) .
PL 16, 620C17. おそらく、預言者が「通り過ぎる」〔どの預言の句を受けるかは定かでない〕と言ったのは、この天の門についてだけではない。神の言葉は別の天をも貫いて通る。それらの天について言われている。「我々は、偉大な祭司、大祭司、天を通り過ぎた神の子イエスを持っている」(ヘブライ4:14)。
Qui sunt isti coeli, nisi et hi de quibus dicit Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1) ?
PL 16, 620Cこれらの天とは、預言者が言う天、すなわち「天は神の栄光を語る」(詩篇18:1)の天にほかならない。
18. Stat enim Christus ad januam mentis tuae, audi eum dicentem: Ecce sto ad januam, et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad illum; et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20) . Et Ecclesia de eo dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) .
PL 16, 620C18. 実に、キリストはあなたの精神の戸口に立っている。彼が言うのを聞け。「見よ、私は戸口に立って叩く。誰か私に開けるなら、私はその者のもとに入り、その者と食事をともにし、その者も私とともに食事をする」(黙示録3:20)。また教会は彼について言う。「私の兄弟の声が戸口を叩く」(雅歌5:2)。
19. Stat ergo, et non solus stat; sed praecedunt eum angeli, qui dicunt: Tollite portas, principes, vestri (Psal. XXIII, 7) . Quas portas? Illas utique de quibus et alibi dicit: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19) .
PL 16, 620D19. それゆえ彼は立っているが、ひとりで立っているのではない。天使たちが彼に先立ち、言う。「長たちよ、汝らの門を上げよ」(詩篇23:7)。どの門か。ほかの箇所で彼が言う門である。「私に正義の門を開け」(詩篇117:19)。
Aperi ergo Christo portas tuas, ut ingrediatur in te: aperi portas justitiae, aperi portas pudicitiae, aperi portas fortitudinis atque sapientiae.
PL 16, 621Aそれゆえ、キリストにあなたの門を開け。あなたの内に入るために。正義の門を開け、慎みの門を開け、勇気と知恵の門を開け。
20. Crede angelis dicentibus: Et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, Dominus sabaoth (Psal. XXIII, 7) .
PL 16, 621A20. 天使たちの言葉を信じよ。「永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王、サバオトの主が入る」(詩篇23:7)。
Porta tua vocis fidelis canora confessio est: porta tua ostium verbi est, quam sibi Apostolus optat aperiri, dicens: Ut aperiatur mihi ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) .
PL 16, 621Aあなたの門とは、信ある者の声の響く告白である。あなたの門とは言葉の戸口であり、使徒がそれが自分に開かれることを願って言う。「私に言葉の戸口が開かれ、キリストの奥義を語れるように」(コロサイ4:3)。
21. Aperiatur igitur Christo porta tua, nec solum aperiatur, sed etiam elevetur; si tamen aeternalis, est, non caduca; scriptum est enim: Et elevamini portae aeternales.
PL 16, 621A21. それゆえ、あなたの門がキリストに開かれるように。ただ開かれるだけでなく、高く上げられるように。ただしそれが永遠のものであり、朽ちるものでないなら、である。書かれているからである。「永遠の門よ、高く上がれ」。
Elevatum est super limen Esaiae, quando Seraphim labia ejus tetigit, et vidit regem Dominum sabaoth (Esai. VI, 7) .
PL 16, 621Bそれはイザヤの敷居の上に上げられた。セラフィムが彼の唇に触れ、彼が王、サバオトの主を見たときである(イザヤ6:7)。
22. Tuae ergo portae elevabuntur, si sempiternum, si omnipotentem, si inaestimabilem, si incomprehensibilem, si eum qui et praeterita omnia et futura noverit, Filium Dei credas.
PL 16, 621B22. それゆえあなたの門が高く上げられるのは、あなたが神の子を、とこしえの者、全能の者、量りがたい者、理解を超える者、過去のすべてと未来のすべてを知る者と信じるならばである。
Quod si praefinitae potestatis et scientiae, subjectumque opinaris, non elevas portas aeternales.
PL 16, 621Bしかし、あなたが子を、定められた限りの権能と知識しか持たず、従属するものと考えるなら、永遠の門を上げることにならない。
23. Eleventur ergo portae tuae, ut non Ariano sensu parvulus, non pusillus, non subditus ad te Christus introeat; sed intret in Dei forma, intret cum Patre, intret talis, qualis est et coelum et omnia supergressus, emittat tibi Spiritum sanctum.
PL 16, 621B23. それゆえ、あなたの門が高く上げられるように。アレイオス派の理解による、小さく、取るに足りず、従属するキリストがあなたのもとに入るのではなく、神の形で入り、父とともに入り、天とすべてを超えたその者であるとおりに入り、あなたに聖なる霊を送るように。
Expedit tibi ut credas quia ascendit, et sedet ad dexteram Patris. Nam si eum inter creaturas et terrena impia cogitatione detineas, si non tibi abeat, non tibi ascendat, nec Paraclitus ad te veniet, sicut ipse dixit: Nam si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7) .
PL 16, 621B彼が昇り、父の右に座していると信じることはあなたの益になる。実に、もしあなたが彼を不敬虔な思いで被造物と地上のものの間にとどめるなら、彼があなたのために去らず、あなたのために昇らないなら、パラクレートスもあなたのもとに来ないであろう。彼自身が言ったとおりである。「私が去らなければ、パラクレートスは汝らのもとに来ない。私が去るなら、彼を汝らに遣わす」(ヨハネ16:7)。
24. Quod si inter terrena eum requiras, sicut Maria Magdalene requirebat, cave ne et tibi dicat: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17) . Portae enim tuae angustae sunt, capere me non queunt: elevari non queunt, intrare non possum.
PL 16, 621C24. しかしあなたが、マグダラのマリアが求めたように彼を地上のものの間に求めるなら、彼があなたにも「私に触れるな。私はまだ私の父のもとに昇っていない」(ヨハネ20:17)と言うことのないよう気をつけよ。「あなたの門は狭く、私を収めることができない。高く上げられることができず、私は入ることができない」〔キリストの言葉の続きとして訳した〕。
25. Vade ergo ad fratres meos, hoc est, ad illas portas aeternales, quae cum Jesum viderint, elevantur (Ibid.) . Aeternalis porta est Petrus, cui portae inferi non praevalebunt (Matth. XVI, 18) .
PL 16, 621C25. 「それゆえ、私の兄弟たちのところへ行け」。すなわち、イエスを見るとき高く上げられる、あの永遠の門のところへ(ヨハネ20:17)。永遠の門とはペトロであり、冥界の門は彼に打ち勝たない(マタイ16:18)。
Aeternales portae Joannes et Jacobus, utpote filii tonitrui (Marc. III, 17) . Aeternales portae sunt Ecclesiae, ubi laudes Christi annuntiare Propheta desiderans, dicit: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15) .
PL 16, 621D永遠の門とはヨハネとヤコブであり、雷の子らである(マルコ3:17)。永遠の門とは諸教会であり、そこでキリストの賛美を告げ知らせたいと願う預言者は言う。「汝のすべての賛美を、シオンの娘の門で告げ知らせるために」(詩篇9:15)。
26. Grande ergo mysterium Christi, quod stupuerunt et angeli; et ideo venerari debes, et Domino famulus derogare non debes. Ignorare non licet; propterea enim descendit ut credas: si non credis, non descendit tibi, non tibi passus est.
PL 16, 621D26. それゆえ、キリストの奥義は大きく、天使たちさえ驚いた。だからあなたは崇めねばならず、主に仕える者でありながら主を貶めてはならない。知らずにいることは許されない。彼が降ったのは、あなたが信じるためだからである。信じないなら、彼はあなたのために降らず、あなたのために苦しまなかったことになる。
Si non venissem, inquit, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 22, 23) . Quis igitur odit Christum, nisi qui derogat?
PL 16, 622A「もし私が来て彼らに語らなかったなら、彼らに罪はなかっただろう。だが今は、彼らは自らの罪について弁解の余地がない。私を憎む者は、私の父をも憎む」とキリストは言う(ヨハネ15:22, 23)。では、貶める者でなければ、誰がキリストを憎むのか。
Sicut enim amoris est deferre, ita odii est derogare. Qui odit, quaestiones movet; qui amat, reverentiam defert.
PL 16, 622A敬意を払うことが愛に属するように、貶めることは憎しみに属する。憎む者は問題を持ち出し、愛する者は敬意を払う。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 16, 622AVerba illa: Omnis viri caput Christus. . . . caput autem Christi Deus, primo in Arianos ipsos retorquet: deinde Christi tantum secundum naturam humanam considerati Deum caput esse ex alio Scripturae loco, quem objicere solebant iidem haeretici, probat: nec prudentius quoque oppositum ab ipsis textum illum: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt.
PL 16, 622A「すべての男の頭はキリスト……キリストの頭は神」という句を、まずアレイオス派自身に向け返す。ついで、キリストが人間の本性においてのみ考察されるかぎり、神が頭であることを、同じ異端者たちが持ち出すのを常とした聖書の別の箇所から証明する。また、彼らが対置した「植える者と水を注ぐ者は一つである」というあの句も、賢明な反論にならないことを示す。
Quibus explicatis, quo pacto Pater in Filio, et Filius in Patre, nec non in utroque fideles esse dicantur, aperitur. 27. Itaque discutiamus eorum alias quaestiones.
PL 16, 622Bこれらを説明したうえで、父が子の内に、子が父の内にあり、また信じる者たちが両者の内にあると言われる、その仕方を明らかにする。27. それでは、彼らのほかの問いも検討しよう。
Scriptum est, inquiunt: Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3) . Qua in quaestione dicant mihi, velim, utrum conjungere, an dividere haec quatuor velint.
PL 16, 622B彼らは言う。「書かれている。『すべての男の頭はキリストであり、女の頭は男であり、キリストの頭は神である』」(一コリント11:3)。この問いについて、この四つを結びたいのか、分けたいのか、答えてほしい。
Si enim conjungere, atque ita dicunt Deum caput esse Christi, sicut vir est mulieris caput, videte quid incidant.
PL 16, 622Bもし結びつけ、神がキリストの頭であるのは、男が女の頭であるのと同じだと言うなら、彼らがどういう事態に陥るかを見よ。
Nam si haec tamquam ex paribus sumpta est comparatio, et haec quatuor, id est, mulier, vir, Christus, et Deus, quasi ex unius atque ejusdem naturae similitudine comparantur, ergo mulier et Deus unius incipient esse naturae.
PL 16, 622Bというのも、この比較が対等なものから取られ、この四つ、すなわち女、男、キリスト、神が、同一の本性の類似から比べられているのだとすれば、女と神が同一の本性であることになってしまうからである。
28. Quod si hoc displicet, quia sacrilegum est dicere, ut volunt dividant. Itaque si Christum apud Deum Patrem ita volunt esse, sicut est mulier apud virum; unius utique Christum et Deum dicunt esse substantiae, quoniam mulier et vir unius sunt in carne naturae (Gen. II, 24) : nam quod distat, in sexu est.
PL 16, 622C28. これが気に入らないなら——それを言うのは冒瀆だからだが——彼らが望むとおり分けるがよい。それゆえ、キリストが神なる父のもとにあるのは、女が男のもとにあるのと同じだと望むなら、彼らはキリストと神が同一の実体であると言うことになる。女と男は肉において同一の本性だからである(創世記2:24)。違いは性にあるにすぎない。
Cum vero inter Christum et Patrem sexus non interveniat, quod unum inter Filium et Patrem in natura est, fatebuntur: quod diversum in sexu est, denegabunt. 29. Placetne ista divisio? An mulierem, virum et Christum unius volunt esse substantiae, et Patrem separant?
PL 16, 622Cしかし、キリストと父の間に性は介在しないので、子と父の間で本性において一つである点は認めるだろうが、性において異なる点は否定するだろう。29. この区分は気に入るか。それとも、女と男とキリストが同一の実体であるとし、父を切り離そうと望むのか。
Haeccine igitur divisio placet? Si ita est, videte quid incidant. Aut enim non solum Arianos, sed etiam Photinianos se necesse est confiteantur; quia Christum hominem tantum fatentur, quem humanae tantummodo naturae aestimant copulandum: aut vel invitos acquiescere par est nostrae sententiae, per quam id quod impie cogitarunt, pie religioseque defendimus; ut sit Christus quidem secundum generationem divinam Dei virtus, secundum assumptionem autem carnis, unius cum omnibus hominibus in carne substantiae: salva tamen incarnationis suae gloriae; quia veritatem suscepit, non imaginem carnis.
PL 16, 622Cこの区分が気に入るのか。そうなら、彼らがどういう事態に陥るかを見よ。彼らはアレイオス派であるだけでなく、フォティヌス派でもあると告白せざるをえない。キリストを人としか認めず、人間の本性にのみ結びつけるべきだと考えるからである。あるいは、せめて嫌々ながらも我々の見解に同意するのが当然である。この見解によって我々は、彼らが不敬虔に考えたことを、敬虔に信心深く擁護する。すなわち、キリストは神的な生まれに従えば神の力であり、肉の受容に従えば、すべての人間と肉において同一の実体であるが、受肉の栄光〔底本は gloriae。gloria と読む〕は損なわれない。真実の肉を受けたのであって、肉の像を受けたのではないからである。
30. Sit ergo juxta humanam conditionem caput Christi Deus; non enim dixit caput Christi Pater, sed caput Christi Deus; quia divinitas, ut pote creatrix, caput est creaturae.
PL 16, 622D30. それゆえ、人間の条件に従って、神がキリストの頭であるとしよう。〔使徒は〕「キリストの頭は父である」とは言わず、「キリストの頭は神である」と言ったからである。神性は造り主である以上、被造物の頭だからである。
Et bene dixit: Caput Christi Deus; ut et divinitatem Christi significaret, et carnem, hoc est, incarnationem in Christi nomine: in Deo autem unitatem divinitatis, et magnitudinem potestatis.
PL 16, 623Aそして「キリストの頭は神である」と言ったのは適切であった。キリストの神性と肉、すなわち受肉をキリストという名で示し、神においては神性の一体性と権能の大きさを示すためである。
31. Eousque autem caput Christi Deus secundum incarnationem dictum est, ut et caput viri Christus secundum incarnationem Verbi dictum sit. Quod alibi Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae (Ephes. V, 23) .
PL 16, 623A31. 神がキリストの頭であると受肉に従って言われたのは、キリストが男の頭であることも、言葉の受肉に従って言われたほどなのである。使徒はほかの箇所でこれを明白に説明して言った。「男が女の頭であるのは、キリストが教会の頭であるのと同じである」(エフェソ5:23)。
Et in consequentibus addidit: Qui se tradidit pro ea (Ibid., 25) . Secundum incarnationem igitur caput viri Christus, quia secundum incarnationem facta traditio est. 32. Est ergo caput Christi Deus; ubi servi, hoc est, hominis, non Dei, forma tractatur.
PL 16, 623Aそして続く箇所で付け加えた。「彼は彼女のために自らを渡した」(エフェソ5:25)。それゆえ、キリストが男の頭であるのは受肉に従ってである。引き渡しは受肉に従って行われたからである。32. それゆえ神はキリストの頭である。ここでは僕の、すなわち人の形が扱われており、神の形ではない。
Sed nihil praejudicat Dei Filio, si secundum carnis veritatem similis sit hominibus, qui in divinitate cum Patre unum est (Joan. X, 30) ; non enim potestas hac interpretatione minuitur, sed misericordia praedicatur.
PL 16, 623Bしかし、神性において父と一つである神の子(ヨハネ10:30)が、肉の真実に従って人間に似ているとしても、そのことは彼に何の不利にもならない。この解釈によって権能が減じられるのではなく、慈しみが宣べられるからである。
33. Quis autem unam divinitatem Patris et Filii pie abneget; cum ipse Dominus consummaturus praecepta, discipulis suis dixerit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 11) ?
PL 16, 623B33. 実に、主自身が、戒めを完成しようとして弟子たちに「彼らが、我々が一つであるように、一つとなるために」(ヨハネ17:11)と言ったのに、誰が父と子の神性が一つであることを、敬虔に否定できようか。
Pro testimonio enim fidei positum est, licet ab Arianis ad argumentum perfidiae derivetur.
PL 16, 623Bこの句は信仰の証しとして置かれたのに、アレイオス派によって背信の論拠へと転用されている。
Etenim quoniam toties lectam negare non queunt unitatem, extenuare conantur; ut talis videatur divinitatis unitas inter Patrem et Filium, qualis est inter homines unitas devotionis et fidei: licet etiam inter ipsos homines unitas naturae sit ex communitate naturae.
PL 16, 623B実に、これほど何度も読まれる一体性を否定できないので、彼らはそれを弱めようとする。父と子の間の神性の一体性を、人間の間にある敬虔と信仰の一体性のようなものに見せようとするのである。人間の間にも、本性の共有に由来する本性の一体性があるにもかかわらず。
34. Unde et illud apertissime solvitur, quod ad extenuationem Dominicae unitatis objicere consuerunt, quia scriptum est: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt (I. Cor. III, 8) . Hoc Ariani, si saperent, non objicerent.
PL 16, 623C34. こうして、主の一体性を弱めるために彼らが持ち出すのを常とする、あの句もまったく明白に解かれる。書かれているからである。「植える者と水を注ぐ者は一つである」(一コリント3:8)。これを、アレイオス派はもし賢明であれば、持ち出さなかっただろう。
Quomodo enim negare conantur quia Pater et Filius unum sunt, cum Paulus et Apollo et natura unum sint et fide? Sed tamen per omnia unum esse non possunt, quia nequeunt comparari humana divinis.
PL 16, 623C実に、パウロとアポロが本性においても信仰においても一つであるのに、父と子が一つであることを、彼らはどうして否定しようとするのか。それでも、すべてにおいて一つであることはできない。人間のものを神のものと比べることはできないからである。
35. Inseparabilis ergo Deus Pater Verbo, inseparabilis virtute, inseparabilis sapientia per divinae unitatem substantiae; et est in Filio, sicut frequenter est scriptum: est vero non ut egentem sanctificans, nec ut vacuum implens; quia non vacua Dei virtus.
PL 16, 623C35. それゆえ、神なる父は言葉から切り離されず、力から切り離されず、知恵から切り離されない。神の実体の一体性によってである。そして父は、しばしば書かれているとおり、子の内にいる。ただし、欠けている者を聖化するためでも、空しい者を満たすためでもない。神の力は空しくないからである。
Nec enim virtus virtute augetur; quia non duae virtutes, sed una virtus: nec divinitas divinitatem accipit; quia non duae divinitates, sed una divinitas: nos autem per acceptam et inhabitantem in nobis virtutem unum erimus in Christo.
PL 16, 623D実に、力が力によって増されることはない。二つの力ではなく、一つの力だからである。神性が神性を受けることもない。二つの神性ではなく、一つの神性だからである。我々は、受けて我々のうちに住む力によって、キリストにおいて一つとなるであろう。
36. Communis ergo littera, sed discrepans divina, humanaque substantia. Nos unum erimus, Pater et Filius unum sunt: nos secundum gratiam, Filius secundum substantiam. Alia autem per conjunctionem, alia per naturam unitas.
PL 16, 624A36. それゆえ、文字は共通であるが、神の実体と人間の実体は異なる。我々は一つとなるであろうが、父と子は一つである。我々は恩寵に従って、子は実体に従って。一体性は、一方は結合によるもの、他方は本性によるものである。
Denique vide quid ante praemiserit: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (Joan. XVII, 21) . 37. Considera ergo quia non dixit: Tu in nobis, et nos in te: sed tu in me, et ego in te; ut se a creaturis separaret.
PL 16, 624A実に、彼が先に何を述べたか見よ。「すべての者が一つとなるために。父よ、汝が私の内におり、私が汝の内にいるように」(ヨハネ17:21)。37. 考えよ。彼は「汝が我々の内に、我々が汝の内に」とは言わず、「汝が私の内に、私が汝の内に」と言った。自らを被造物から区別するためである。
Et addidit: Et isti in nobis (Ibid.) , ut etiam hic suam potentiam et Patris a nobis secerneret, ut quod nos in Patre et Filio unum sumus, non naturae videatur esse, sed gratiae: quod autem Filius et Pater unum sunt, non hoc Filius accepisse per gratiam, sed naturaliter ut Filius possidere credatur.
PL 16, 624Aそして付け加えた。「そして彼らも我々の内に」(ヨハネ17:21)。ここでも自らと父の力を我々から区別するためである。我々が父と子の内で一つであるのは、本性ではなく恩寵によるものと見え、子と父が一つであるのは、子が恩寵によって受けたのではなく、子として本性によって有しているからだと信じられるようにである。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 16, 624BObjectum ab haereticis locum illum: Non potest Filius facere a se quidquam, etc., primo e subsequentibus verbis exponit: deinde singulas integri textus voces expendens, eas Ariana interpretatione sumi sine impietate aut absurditate haudquaquam posse, potissimum creationis mundi et quorumdam Christi miraculorum exemplis docet.
PL 16, 624B異端者たちが対置する、あの「子は自分からは何も行うことができない」などの句を、まず続く言葉から説明する。ついで、全文の一語一語を吟味し、それらをアレイオス派の解釈で取るなら、不敬虔か不条理を免れないことを、主に世界の創造と、キリストの幾つかの奇跡の例によって教える。
38. Aliud rursus objiciunt, asserentes unam atque eamdem potestatem Filii et Patris esse non posse, quia ipse dixit: Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) .
PL 16, 624B38. 彼らはまた別のことを持ち出し、子と父の権能が同一であることはありえないと主張する。彼自身が言ったからである。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。子は、父が行うのを見たことのほか、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。
Itaque nihil ex se fecisse Filium dicunt, nec facere posse, nisi quod viderit facientem Patrem.
PL 16, 624Cそれゆえ彼らは、子は自分からは何も行わなかったし、父が行うのを見たことのほかは行うことができないと言う。
39. O praescia sapientia infidelium argumentorum! quae subjecit quod solveret, quaestionem, addendo quod sequitur: Quia quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.) ; hoc nempe sequitur.
PL 16, 624C39. ああ、不信の者たちの論拠を先に見通す知恵よ。この知恵は、問いを解くものを、続く言葉を加えることで付け加えた〔quae subjecit quod solveret, quaestionem の係りは定かでない。「問いを解くものを付け加えた」と取った〕。「父が行うことは何でも、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。実際これが続くのである。
Cur ergo scriptum est: Eadem facit Filius, et non talia; nisi ut in Filio unitatem, non imitationem paterni operis aestimares? 40. Sed tamen ut illorum quoque argumenta discutiamus, quaero ut respondeant, utrum videat Filius opera Patris. Videt itaque, an non?
PL 16, 624Cそれなら、なぜ「子は同じことを行う」と書かれて、「同様のことを」ではないのか。子において、父の業の模倣ではなく一体性を、あなたが認めるためではないか。40. しかし、彼らの論拠もまた検討するために、私は彼らに答えてほしい。子は父の業を見るのか、見ないのか。
Si videt, ergo et facit: si facit, desinant omnipotentem negare, quem omnia posse facere, quae Patrem facientem viderit, confitentur. 41. Quid est autem, viderit? Corporaliumne aliquis usus oculorum est?
PL 16, 624D見るなら、行ってもいる。行うなら、父が行うのを見たことをすべて行える子を全能だと彼らが認めているのだから、全能を否定するのをやめるがよい。41. では「見た」とは何か。体の目を用いることか。
Sed si hoc de Filio velint dicere, corporalis etiam in Patre usum operationis ostendent; ut facientem videat, quod ipse facturus est. 42. Quid est autem: Non potest Filius facere a se quidquam? Hoc interrogemus, hoc consideremus.
PL 16, 625Aしかし、子についてそう言うつもりなら、父にも体の働きの用いがあることを示すことになる。子は、自分がこれから行うことを、父が行うのを見る、というのだから。42. では「子は自分からは何も行うことができない」とは何か。これを問い、これを考えよう。
Est ergo aliquid impossibile Dei virtuti atque sapientiae? Hoc est enim Dei Filius, qui utique non alienam accepit fortitudinem, sed quemadmodum vita est, non aliena vivificatione subnixus, sed alios vivificans; quia ipse vita est: ita etiam sapientia est, non quasi insipiens accipiens sapientiam, sed qui de suo alios faciat esse sapientes: ita etiam virtus est, non quasi per infirmitatem consecutus incrementa virtutis, sed ipse virtus, qui virtutem fortibus largiatur.
PL 16, 625Aそれなら、神の力と知恵に不可能なことがあるのか。神の子とはまさにそれだからである。子は他者の強さを受けたのではない。ちょうど、他者に生かされることに支えられるのではなく、他の者たちを生かす生命であるように。彼自身が生命だからである。同じく知恵でもある。愚かな者が知恵を受けるようにではなく、自分のものから他の者たちを賢くする者として。同じく力でもある。弱さを通して力の増しを得たのではなく、強い者たちに力を与える、力そのものとして。
43. Quomodo ergo virtus quasi cum jurisjurandi attestatione dicit: Amen, amen dico vobis (Joan. V, 19) , quod est: Fideliter, fideliter dico?
PL 16, 625B43. それなら、力である者が、誓いの証言のように「アーメン、アーメン、私は汝らに言う」(ヨハネ5:19)と言うのはなぜか。それは「確かに、確かに私は言う」という意味である。
Fideliter ergo dicis, Domine Jesu, et cum sacramenti quadam repetitione confirmas quod nihil facere potes, nisi quod facientem Patrem videris. Fecisti mundum, numquid alterum mundum Pater tuus fecit, quem quasi ad exemplar acceperis?
PL 16, 625Bそれゆえ汝は確かに言うのである、主イエスよ。そして、父が行うのを見たことのほかは何も行えないということを、一種の誓約の繰り返しをもって確認する。汝は世界を作った。汝の父が別の世界を作り、汝はそれを模型として受け取ったというのか。
Ergo necesse est fateantur impii aut duos, aut certe multos esse mundos, quod philosophi asserunt; ut se etiam in hoc errore gentilitatis involvant. Aut si velint verum sequi, dicant sine exemplari te fecisse, quod feceris.
PL 16, 625Bそれゆえ不敬虔な者たちは、世界が二つある、あるいは少なくとも多くあると認めざるをえない。哲学者たちが主張するとおりである。そうして、この点でも異教の誤りに自らを巻き込むことになる。あるいは、真理に従うつもりなら、汝が、作ったものを、模型なしに作ったと言うがよい。
44. Dic mihi, Domine, quando in mari Patrem incarnatum videris ambulantem (Marc. VI, 48) ? Ego enim nescio, ego hoc de Patre credere sacrilegum puto, qui te solum carnem assumpsisse cognovi. Quando videris in nuptiis Patrem aquam in vina vertentem (Joan. II, 9) ?
PL 16, 625B44. 言え、主よ、汝はいつ、受肉した父が海の上を歩くのを見たのか(マルコ6:48)。私は知らない。私は、これを父について信じることは冒瀆だと考える。汝だけが肉を受けたと私は知っているからである。汝はいつ、婚礼で父が水をぶどう酒に変えるのを見たのか(ヨハネ2:9)。
Sed solum te unigenitum Filium legi ex Patre natum, solum te ex Spiritu sancto accepi et Virgine secundum incarnationis sacramenta generatum (Matth. I, 25) .
PL 16, 625Cしかし、汝だけが父から生まれた独り子であると私は読んだ。汝だけが聖なる霊とおとめから、受肉の秘義に従って生まれたと私は受け入れた(マタイ1:25)。
Ergo ista, quae memoravimus a te gesta, non fecit Pater: sed sine exemplari paterni operis, ad redimendam tuo sanguine salutem mundi, solus immaculatus ex alvo Virginis processisti.
PL 16, 625Cそれゆえ、汝が行ったと我々が述べたこれらのことを、父は行わなかった。汝は、父の業という模型なしに、汝の血によって世界の救いを贖うために、ただ一人、傷なき者として、おとめの胎から出た。
45. Ac ne forte incarnationis tantummodo putent sequestrandum esse mysterium (licet cum dicunt: Non potest Filius a se facere quidquam (Joan. V, 19) , nihil excipiant, ita ut et quidam impius dixerit: Nec culicem facere potest, tam temerario ausu, petulantique sermone majestatem supernae virtutis irridens), dic, Domine Jesu, quam terram sine te Pater fecerit?
PL 16, 626A45. そして、彼らが受肉の奥義だけを除外すべきだと考えることのないように——「子は自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)と言うとき彼らは何も除外せず、ある不敬虔な者は「蚊一匹作れない」とさえ言ったほどである。これほど無謀な大胆さと挑発的な言葉で、至高の力の威光をあざけったのである——言え、主イエスよ、父は汝なしにどの大地を作ったのか。
Coelum enim sine te non fecit, quia scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . 46. Sed nec terram sine te fecit, quia scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) .
PL 16, 626A汝なしに天を作ったのでもない。書かれているからである。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)。46. 汝なしに大地を作ったのでもない。書かれているからである。「すべては彼によって作られ、彼なしには何も作られなかった」(ヨハネ1:3)。
Nam si aliquid sine te Deo Verbo Pater fecit, non ergo omnia facta per Verbum, et evangelista mentitur. Quod si omnia facta per Verbum, et omnia per te coeperunt esse, quae non erant, utique quae non vidisti a Patre facta, a te ipse fecisti.
PL 16, 626A実に、もし父が、神なる言葉である汝なしに何かを作ったのなら、すべては言葉を通して作られたのではなく、福音書記者は偽りを言っていることになる。しかしすべてが言葉を通して作られ、なかったすべてのものが汝によって存在し始めたのなら、父によって作られたと汝が見なかったものは、確かに汝自身が汝から作ったのである。
Nisi forte philosophicas tibi ideas Platonica illa disputatione praestituunt, quas ab ipsis tamen philosophis scimus irrisas.
PL 16, 626Bもしや、彼らはプラトンのあの議論によって、哲学者たちのイデアを汝に先立つものとして置くのだろうか。しかし、そのイデアは哲学者たち自身にも嘲られていたと我々は知っている。
Si autem ex te ipse fecisti, vana est assertio perfidorum, quae auctori omnium, cui suppetit ex se faciendi magisterium, tribuit discendi profectum.
PL 16, 626Bしかし、汝が汝自身から作ったのなら、背信の者たちの主張は空しい。それは、自らのうちから作る熟達を備えた万物の創始者に、学ぶことによる進歩を帰すものだからである。
47. Quod si per te negant coelum esse factum, vel terram, considerent impii quo se suo furore praecipitent, cum scriptum sit: Dii qui non fecerunt coelum et terram, pereant (Jerem. X, 11) . Peribit ergo, Ariane, qui quod perierat, et reperit et redemit? Sed ad proposita revertamur.
PL 16, 626B47. 彼らが、汝によって天や大地が作られたことを否定するなら、不敬虔な者たちは、自らの狂気によってどこへ身を投げるのかを考えるがよい。書かれているからである。「天と地を作らなかった神々は滅びよ」(エレミヤ10:11)。それなら、アレイオス派よ、失われていたものを見いだして贖った者が滅びるというのか。さて、本題に戻ろう。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 16, 626CCaeptam objecti loci expositionem urgens, rationes quatuor quibus aliquid fieri non posse affirmamus, explicat, et earum primas tres in Christum non cadere, solutis quibusdam objectiunculis, demonstrat, et Filium propter solam potestatis cum Patre unitatem nihil a se facere posse deducit.
PL 16, 626C始めた箇所の解き明かしを推し進め、何かが不可能であると我々が断言する四つの理由を説明し、そのうち最初の三つはキリストには当てはまらないことを、いくつかの小さな反論を解いたうえで示し、子が何も自分からはなしえないのは、ただ父との権能の一体性のゆえであると導く。
48. Quomodo non potest Filius facere a se quidquam? Quaeramus quid sit quod facere non possit. Multae sunt impossibilitatum differentiae. Est aliquid natura impossibile, et est aliquid quod est possibile per naturam, impossibile per infirmitatem.
PL 16, 626C48. 子が自分からは何もなしえないとは、どういうことか。なしえないこととは何かを探ってみよう。不可能には多くの区別がある。本性によって不可能なことがあり、本性によっては可能であっても弱さによって不可能なこともある。
Est etiam tertium quod sit possibile per corporis et animi firmitatem, impossibile per imperitiam aut impotentiam. Est etiam quod per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis atque amicitiae fidem sit impossibile mutari.
PL 16, 627Aさらに第三に、体と心の強さによっては可能であっても、未熟さまたは無力によって不可能なことがある。また、変わらぬ意図の定めと、意志の恒常な堅持と、友情の信義によって、変えることが不可能なこともある。
49. Sed haec ut evidentius possimus advertere, per exempla nobis disputatio dirigatur. Impossibile est ut avis sapientiae disciplinam aliquam assequatur aut artem: impossibile est et lapidem prodire quoquam; impossibile est enim lapidem moveri, nisi motu moveatur alterius: non potest ergo lapis per se ipsum moveri, et transire de loco.
PL 16, 627A49. だが、これをいっそう明らかに見て取れるように、我々の論を例によって進めよう。鳥が知恵の学問や技芸を身につけることは不可能であり、石がどこかへ進み出ることも不可能である。実に、石は他のものの動きによって動かされるのでなければ動かされえない。それゆえ石は自分自身では動かされえず、場所から移ることもできない。
Non potest etiam aquila humanis imbui disciplinis. Habes unam speciem, cui impossibilitatis causa natura est.
PL 16, 627Aワシもまた人間の学問を教え込まれることができない。ここにあなたは、不可能の原因が本性である一つの種類を得た。
50. Impossibile est et debili facere opera robusti; sed huic alia impossibilitatis causa est; quod enim facere potest per naturam, per infirmitatem non potest. Causa igitur huic quoque impossibilitati infirmitas.
PL 16, 627B50. また、弱い者が強い者の業をなすことも不可能である。だがこれには別の不可能の原因がある。本性によってはなしうることを、弱さによってはなしえないのである。それゆえ、この不可能の原因もまた弱さである。
Alia ergo impossibilitatis haec species; quoniam a faciendi possibilitate, corporis infirmitate revocatur.
PL 16, 627Bしたがって、これは不可能の別の種類である。なすことの可能性から、体の弱さによって引き戻されるからである。
51. Tertia quoque impossibilitatis est causa, qua etiamsi per naturam quis, et firmitatem corporis facere aliquid possit; non potest tamen facere per imperitiam vel impotentiam, ut aut indoctus, aut servus.
PL 16, 627B51. 不可能の原因は第三にもある。それによれば、本性により、体の強さによって何かをなしうる者であっても、未熟さまたは無力のゆえになしえない。たとえば無学の者、あるいは僕がそうである。
52. Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire? Numquid in sensibilis per naturam, et immobilis, sicut lapis? Lapis quidem est impiis in ruinam, fidelibus angularis.
PL 16, 627B52. では、我々が数え上げたこれらの不可能の原因のうち、第四のものはひとまず除いて、どれが神の子に当てはまるとあなたは考えるか〔刷りの文字が欠けて定かでないが Quas と読み、「どれが」と解した〕。本性によって感覚がなく〔底本は行末で in / sensibilis と分かれ、ハイフンを欠く。insensibilis と読む〕、石のように動かないというのか。石は不敬虔な者たちには転落のもと、信仰ある者たちには隅の石である。
Sed non insensibilis, supra quem sensibilium populorum fideles aedificantur affectus. Non immobilis petra: Bibebant enim ex consequenti petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) . Non ergo paternum opus per naturae distantiam impossibile Christo.
PL 16, 627Cだが感覚のないものではない。その上に、感覚ある民の信仰者たちの心の動きが建てられているのである。岩であって動かないものでもない。「実に、彼らはついて来る岩から飲んだ。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。それゆえ、父の業が本性の隔たりによってキリストに不可能なのではない。
53. Numquid forte per debilitatem impossibile ei aliquid existimamus? Sed non ille debilis, qui aliorum debilitates imperiali sermone sanabat.
PL 16, 627C53. では我々は、弱さによって彼に何かが不可能であると考えるのか。だが、他の者たちの弱さを帝王のごとき言葉で癒した者が、弱いはずはない。
An debilis videbatur, cum paralytico praecipiens: Tolle grabatum tuum, et ambula (Marc. II, 11) , sanitatis jam mandabat officium, cum adhuc ille remedium debilitatis oraret?
PL 16, 627C中風の者に命じて「汝の寝床を取り上げて歩け」(マルコ2:11)と言い、その者がなお弱さの癒しを願っている間に、すでに健やかさの務めを命じていたとき、彼は弱く見えただろうか。
Num debilis Dominus virtutum, cum illuminaret caecos, inclinatos erigeret (Psal. CXLV, 8) , mortuos suscitaret (Matth. XI, 5) , votis nostris medicinae praecurreret effectus, orantes curaret, et fimbriae mundaret attactus (Marc. VI, 56) ?
PL 16, 627C諸力の主が弱いだろうか。盲人の目を開き、かがんだ者を起こし(詩篇145:8)、死者をよみがえらせ(マタイ11:5)、我々の願いに先んじて癒しの効果が及び、祈る者を癒し、衣の裾に触れるだけで清めたのだから(マルコ6:56)。
54. Nisi forte debilitatem illam, impii, putabatis, quando vulnera videbatis. Erant quidem illa corporis vulnera, sed non erat vulneris illius ulla debilitas, ex quo omnium vita profluebat. Unde et propheta dixit: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LIII, 5) .
PL 16, 627D54. それとも、不敬虔な者たちよ、諸君は傷を見たとき、それを弱さと思ったのか。確かにそれらは体の傷であったが、その傷には弱さはなかった。そこからすべての者の生命が流れ出たからである。それゆえ預言者も言った。「彼の打ち傷によって、我々は癒された」(イザヤ53:5)。
An qui in vulnere debilis non erat, erat in majestate? Quomodo quaere. Cum daemoniis imperaret, et reis peccata dimitteret; an cum rogaret Patrem? 55. Quo loco fortasse dicant: Quomodo Pater et Filius unum sunt, si Filius nunc imperat, nunc precatur?
PL 16, 627D傷において弱くなかった者が、威光において弱かったというのか。どのようにか、問うてみよ。悪霊に命じ、咎ある者たちの罪を赦したときか。それとも父に願ったときか。55. この点で彼らはおそらく言うだろう。「父と子が一つであるなら、どうして子はあるときは命じ、あるときは祈るのか」と。
Et unum sunt, et imperat, et precatur: sed neque cum imperat, solus; nec cum precatur, infirmus.
PL 16, 628A〔父と子は〕一つであり、しかも〔子は〕命じもし、祈りもする。だが命じるときにも独りではなく、祈るときにも弱くはない。
Solus non est, quia quaecumque Pater facit, eadem similiter et Filius facit: infirmus non est, quia etsi in carne infirmatus est propter peccata nostra, tamen illud nostrae erat in eo pacis eruditio, sicut scriptum est, non suae majestatis infirmitas.
PL 16, 628A独りではないのは、父がなすことは何であれ、子もそれと同じように行うからである。弱くないのは、肉において我々の罪のゆえに弱くなったとしても、それは、書かれているとおり、彼のうちにあった我々の平和の教えであって、彼の威光の弱さではなかったからである。
56. Denique ut scias quia secundum hominem rogat, divinitate imperat, habes in Evangelio quia Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 32).
PL 16, 628A56. 実に、彼が人間に従って祈り、神性によって命じることをあなたが知るために、福音書にあるとおり、彼はペトロに言った。「私は汝のために祈った、汝の信仰が失われないように」(ルカ22:32)。
Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18) .
PL 16, 628Bまた、先に「汝はキリスト、生ける神の子である」と言った同じ者に、彼は答えた。「汝はペトロである。この岩の上に私は私の教会を建てよう。そして汝に天の国の鍵を与えよう」(マタイ16:18)。
Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat; quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit? Quando igitur roget, quando imperet, considera. Rogat quando passurus ostenditur, imperat quando Filius Dei creditur.
PL 16, 628Bそれゆえ、固有の権威によって国を与えていた者が、その者の信仰を固めることができなかったというのか。彼がその者を岩と呼んだとき、教会の土台を示したではないか。ならば、いつ祈り、いつ命じるかを考えよ。受難を受けようとする者として示されるときに祈り、神の子と信じられるときに命じる。
57. Duas igitur species impossibilitatis vacare jam cernimus, quod neque insensibilis, neque infirma potest esse Dei virtus. Numquid tertium profertis in medium, quod quasi imperitus sine magistro facere nihil possit, aut servus sine domino?
PL 16, 628B57. こうして我々は、不可能の二つの種類がすでに当てはまらないのを見る。神の力は感覚のないものでも弱いものでもありえないからである。諸君は第三のものを持ち出すのか。すなわち、未熟な者のように師なしには何もなしえず、あるいは僕のように主人なしには何もなしえない、と。
Ergo mentitus es, Domine Jesu, qui te et magistrum, et dominum ipse dixisti; et fefellisti discipulos tuos, dicens: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13) . Sed non falleres, veritas, eos praesertim quos amicos vocasti.
PL 16, 628Bそれでは、主イエスよ、汝は偽ったことになる。汝は自らを師とも主とも言ったのだから。そして汝の弟子たちを欺いたことになる。「汝らは私を師とも主とも呼ぶ。その呼び方は正しい。実に、私はそうなのだから」(ヨハネ13:13)と言ったのだから。だが汝は欺くはずがない、真理よ、とりわけ汝が友と呼んだ者たちを。
58. Tamen si ut imperitum te ab artifice secernunt, viderint ut tibi, hoc est, Dei sapientiae dicant peritiam defuisse; unitatem tamen substantiae inter te et Patrem separare non possunt.
PL 16, 628C58. しかし、彼らが汝を未熟な者として職人から区別するなら、汝に、すなわち神の知恵に、熟練が欠けていたと言うのは彼らの勝手である。それでも、汝と父との間の実体の一体性を引き離すことはできない。
Artificem namque ab imperito imprudentia, non natura secernit: sed non in Patre artificium, neque in te insipientia; non est enim insipiens sapientia.
PL 16, 628C職人を未熟な者から分けるのは、思慮のなさであって、本性ではない。だが、技が父にのみあるのでも、汝のうちに愚かさがあるのでもない〔non in Patre artificium の係りは定かでない。「技は父にのみあるのではない」と取った〕。知恵は愚かではないからである。
59. Ergo si neque insensibilis in Filio natura, neque debilitas, neque imperitia, neque servitus potest esse; considerent quod et per naturam et majestatem unum sit cum Patre Filius, et per operationem non discrepet a Patre virtus; cum omnia quae Pater fecerit, eadem Filius faciat similiter: neque enim similiter potest quisquam facere idem opus, quod alius fecerit; nisi qui et inaequalitatem non habeat operationis, et naturae ejusdem habeat unitatem.
PL 16, 628C59. それゆえ、子において本性が感覚のないものではなく、弱さも、未熟も、隷属もありえないのなら、彼らは考えるべきである。子は本性においても威光においても父と一つであり、働きにおいても力は父と食い違わない。父が行ったことはすべて、子も同じように行うのだから。実に、他の者が行った同じ業を同じように行いうるのは、働きの不等を持たず、かつ同じ本性の一体性を持つ者のほかにない。
60. Adhuc tamen requiro, quid sit quod non possit facere a se Filius, nisi viderit facientem Patrem (Joan. V, 19) ; et insipienter aliqua de vilioribus exempla propono: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11) .
PL 16, 628D60. それでもなお私は問う。子は、父が行っているのを見るのでなければ自分からは行いえない(ヨハネ5:19)とは、どういうことか。そして私は愚かにも、いくつかの卑近な例を持ち出す。「私は愚かになった。汝らが私に強いたのだ」(二コリント12:11)。
Nam quid insipientius, quam de majestate Dei argumenta discutere, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei, quae est in fide (I Tim. I, 4, 5) ?
PL 16, 628D実に、神の威光について論証を論じ立てることほど愚かなことがあろうか。そのような論証は、信仰にある神の建て上げよりも、むしろ詮索を生むものである(一テモテ1:4, 5)。
Sed argumentis argumenta respondeant: illis verba, nobis charitas, quae in Deo est, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo ad infirmationem tam ineptae propositionis, non piget etiam ridicula derivare. 61. Quomodo ergo videt Filius Patrem?
PL 16, 629Aだが論証には論証が答えればよい。彼らには言葉を、我々には、神のうちにある愛を――清い心と正しい良心と偽りのない信仰から出る愛を。それゆえ、かくも不合理な命題を無効にするために、滑稽な例を引き出すことさえ恥としない。61. では、子はどのように父を見るのか。
Videt equus picturam, quam per naturam imitari non potest: non utique sic videt Filius. Videt parvulus viri opera majoris, sed imitari non potest: nec utique sic videt Dei Filius.
PL 16, 629A馬は絵を見るが、本性によってそれを模倣できない。子が見るのは決してそのようにではない。幼子は年長の男の業を見るが、模倣できない。神の子が見るのも決してそのようにではない。
62. Ergo si Filius per ejusdem cum Patre arcanum commune naturae invisibiliter et videre et facere potest, et per plenitudinem divinitatis quod voluerit exsequi: quid superest, nisi ut per unitatem inseparabilem potestatis nihil credamus Filium facere, nisi quod viderit Patrem facientem; quia per incomparabilem charitatem nihil a se facit Filius; quoniam nihil vult, quod Pater nolit? Quod utique non infirmitatis, sed unitatis est.
PL 16, 629A62. それゆえ、子が父と同じ本性の共通の秘密によって、見えない仕方で見ることも行うこともでき、神性の充満によって欲したことを遂げうるなら、何が残るか。権能の分かちがたい一体性によって、子は父が行っているのを見たこと以外は何も行わないと信じるほかはない。比べようのない愛によって、子は自分からは何も行わない。父が欲しないことを何も欲しないからである。これは決して弱さではなく、一体性に属することである。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 16, 629BAccedit ad quartam e rationibus supra memoratis; et Filium nihil facere quod non probetur a Patre, cum sit utriusque perfecta voluntatis atque potestatis unitas, liquido probans, nonnullas difficultates subinde tollit.
PL 16, 629B前に述べた理由のうち第四のものに進み、子は父に是認されないことを何も行わないことを、両者に意志と権能の完全な一体性があるのだから、と明らかに証明して、続いていくつかの難点を除く。
63. Ergo nec contumax Filius, ut etiam de quarta propositione dicamus; nihil enim consiliarius Filius fecit, quod cum Patris non conveniat voluntate. Denique vidit Pater quae fecit Filius, et probavit quia bona valde.
PL 16, 629B63. それゆえ、第四の命題についても言えば、子は反抗する者ではない。というのも、助言者である子は、父の意志に合わないことを何も行わなかったからである。実に、父は子の行ったことを見て、それが非常に良いと是認した。
Sic enim habes in Genesi: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est (Gen. I, 3, 4) . 64. Numquid hic dixit Pater: Fiat talis lux, qualem ipse feci: aut fiat lux, quae ante non fuerat: aut Filius qualem faceret, interrogavit?
PL 16, 629Bというのも、創世記にこうある。「神は言った。光あれ。すると光があった。神は光を見て、それが良いと見た」(創世記1:3, 4)。64. ここで父は、「私が作ったような光あれ」とか、「以前になかった光あれ」とか言っただろうか。あるいは、子がどのような光を作るのかと尋ねただろうか。
Sed fecit, ut voluit, qualem Pater usque eo voluit, ut probaret. Ergo novum opus Filii est.
PL 16, 629Cだが子は、望んだとおりの光を作った。それは父が、是認するほどまでに望んだ光であった。したがって、それは子の新しい業である。
65. Deinde si reprehenditur in Filio secundum interpretationes Arianorum quia quod viderit, fecit, qui utique secundum Scripturas quod non vidit, et fecit, et dedit esse quae non erant: quid dicunt de Patre, qui quod viderat praedicavit, quasi ea quae facienda forent, non potuerit praevidere?
PL 16, 629C65. 次に、アレイオス派の解釈によれば、子が見たから作ったという点が非難されるのなら、聖書によれば、子は見なかったものを作り、存在しなかったものに存在を与えたのである。では、彼らは父について何と言うのか。父は、見たものを宣べた。あたかも、なされるべきことを予見できなかったかのように。
66. Similiter ergo videt Filius Patris opus, sicut Pater opus Filii: nec quasi alienum laudat, sed quasi proprium recognoscit: Quaecumque enim Pater fecerit, eadem Filius facit similiter (Joan. V, 19) ; ut idem opus Patris Filiique sentires.
PL 16, 629C66. それゆえ、子が父の業を見るのは、父が子の業を見るのと同じである。他人のものとして称えるのでなく、自分のものとして認めるのである。「父が行ったことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)とあるのは、父と子の業が同じであることをあなたが悟るためである。
Nihil ergo facit Filius, nisi quod Pater probet, Pater laudet, Pater velit; quia ex Patre totus est: non ut creatura, quae multa committit, dum studio lapsuque peccati, voluntatem frequenter offendit auctoris.
PL 16, 629Dしたがって子は、父が是認し、父が称え、父が欲すること以外は何も行わない。子はまったく父から出た者だからである。多くの過ちを犯す被造物のようにではない。被造物は、罪への熱意と過ちによって、しばしば造り主の意志に背く。
Nihil ergo Filius facit, nisi quod placeat Patri; quia una voluntas, una sententia est, una est vera charitas, unius operationis effectus.
PL 16, 630Aそれゆえ子は、父に喜ばれること以外は何も行わない。意志は一つ、判断は一つ、真の愛は一つ、働きの結果は一つだからである。
67. Denique ut scias charitatis esse quod non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem, cum praemisisset: Quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter, subjecit: Pater enim diligit Filium.
PL 16, 630A67. 実に、子が父の行うのを見たこと以外は自分からは何もなしえないのが愛によることを、あなたが知るために――「彼が行ったことは何であれ、子も同じように行う」と前置いたあとで、彼はこう付け加えた。「父は子を愛するからである」。
Ergo quod dixit Scriptura quia non potest, ad inseparabilis et individuae charitatis retulit unitatem.
PL 16, 630Aそれゆえ、聖書が「できない」と言ったのは、分かちがたく不可分な愛の一体性に関わらせたのである。
68. Quod si naturaliter est, ut vere est, inseparabilis charitas; inseparabilis utique est etiam operatio naturaliter: et impossibile ut opus Filii cum Patris non conveniat voluntate (Joan. XII, 50) ; quando id quod Filius operatur, operatur et Pater: et quod Pater operatur, operatur et Filius: et quod loquitur Filius, loquitur et Pater, sicut scriptum est (Joan. XIV, 10) : Pater meus qui in me manet, ipse loquitur; et opera quae ego facio, ipse facit.
PL 16, 630A68. もしその愛が、実際にそうであるように、本性によるもので分かちがたいなら、働きもまた本性によって分かちがたい。子の業が父の意志に合わないことは不可能である(ヨハネ12:50)。子が働くことは父も働き、父が働くことは子も働き、子が語ることは父も語るからである。書かれているとおりである(ヨハネ14:10)。「私のうちにとどまる父が、自ら語る。私が行う業は、彼自らが行う」。
Nihil enim Pater sine virtute atque sapientia sua condidit; quia omnia in sapientia fecit, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . Nihil etiam Deus Verbum sine Patre fecit.
PL 16, 630B実に、父は自らの力と知恵なしに何も創建しなかった。すべてを知恵のうちに作ったからである。書かれているとおりである。「汝は万物を知恵のうちに作った」(詩篇103:24)。言葉なる神もまた、父なしに何も作らなかった。
69. Non operatur sine Patre, non sine patria voluntate sacrosanctae illi se obtulit salutaris mundi totius hostia passioni, non sine patria voluntate mortuos suscitavit (Hebr. X, 10) .
PL 16, 630B69. 彼は父なしに働かない。父の意志なしに、かの至聖なる受難に、全世界を救う犠牲として自らを差し出したのではない。父の意志なしに、死者をよみがえらせたのでもない(ヘブライ10:10)〔sacrosanctae illi … passioni は語が離れて置かれているが、hostia(犠牲)を主語の同格と取った。引照(ヘブライ10:10)は刷られた位置に置く〕。
Denique Lazarum suscitaturus levavit oculos sursum, et dixit: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: et ego sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41, 42) : ut quamvis ex personae hominis incarnati susceptione loqueretur, unitatem tamen paternae voluntatis et operationis exprimeret; quia Pater omnia audit, omnia videt quae vult Filius.
PL 16, 630B実に、ラザロをよみがえらせようとして、目を上げて言った。「父よ、汝に感謝する。汝が私を聞き入れたからである。私は、汝がいつも私を聞くことを知っていた。だが、周りに立つ群衆のゆえに言った。汝が私を遣わしたことを彼らが信じるためである」(ヨハネ11:41, 42)。それは、受肉した人間の人格を受けたことにもとづいて語りながらも、父の意志と働きの一体性を表すためであった。父は、子が欲するすべてを聞き、すべてを見るからである。
Videt ergo et Pater facientem Filium, audit volentem. Denique non rogavit, et exauditum se esse dixit.
PL 16, 630Cそれゆえ父は、子が行うのを見、子が欲するのを聞く。実に、子は願い出なかったのに、聞き入れられたと言った。
70. Nec existimari potest quia non audit Pater, quod velit Filius: et ut scias quia semper auditur a Patre, non quasi servus, nec quasi propheta, sed quasi Filius: Et ego, inquit, sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti.
PL 16, 630C70. 父が子の欲することを聞かないなどと考えることはできない。そして、子が常に父に聞かれていることを、あなたが知るために――僕としてでも預言者としてでもなく、子としてである――彼は言う。「私は知っていた、汝がいつも私を聞くことを。だが、周りに立つ群衆のゆえに言った。汝が私を遣わしたことを彼らが信じるためである」。
71. Propter nos igitur gratias agit; ne eumdem Patrem, eumdemque Filium esse credamus, cum idem opus Patris audimus et Filii.
PL 16, 630D71. それゆえ彼が感謝するのは、我々のためである。父の業と子の業が同じだと聞いて、父と子を同一の者と信じることのないためである。
Nam ut cognosceres non quasi infirmum gratias egisse, sed quasi Dei Filium semper sibi divinam potentiam vindicare, clamavit: Lazare, veni foras. Imperantis utique vox ista est, non precantis.
PL 16, 631A実に、彼は弱い者として感謝したのではなく、神の子として常に神的な能力を自らのものと主張することを、あなたが認めるために、叫んだ。「ラザロよ、外に出て来い」。これは命じる者の声であって、祈る者の声ではない。
Liber IV, Caput VII
第IV巻 第VII章PL 16, 631AProposita doctrina hinc confirmatur, quod Filius sit Patris Verbum, non quale nostrum, sed vivum et operatorium; atque adeo non possit negari ejusdem cum Patre voluntatis, potestatis ac substantiae.
PL 16, 631A提示した教えがここから確かめられる。すなわち、子は父の言葉であるが、我々のそれのようなものではなく、生きて働くものであり、それゆえ、父と同じ意志・権能・実体を持つことは否定しえない。
72. Sed ut ad superiora redeamus, et proposita concludamus, facit quasi Verbum Filius voluntatem Patris.
PL 16, 631A72. だが、前に戻って、提示したことを締めくくろう。子は、言葉のように父の意志を行う。
Verbum hoc nostrum utique prolativum est, syllabae sunt, sonus est; et tamen a sensu nostro, et mente non discrepat, et quae interiori tenemus affectu, ea tamquam operantis Verbi testificatione signamus.
PL 16, 631A我々のこの言葉は、むろん外に発せられるものであり、音節であり、音である。それでも、我々の感覚や精神と食い違うことはなく、内なる心の動きで保つものを、働く言葉による証しのように示す。
Sed non sermo noster operatur, solum est Verbum Dei, quod nec prolativum est, nec quod ἐνδιάθετον dicunt; sed quod operatur, et vivit, et sanat. 73. Vis scire quale Verbum?
PL 16, 631Bだが我々の言葉が働くのではない。神の言葉だけが、外に発せられる言葉でもなく、彼らが「内に置かれた言葉(エンディアテトン)」〔ギリシア語〕と呼ぶものでもなく、働き、生き、癒すものである。73. どのような言葉か、知りたいか。
Audi dicentem: Vivum est enim Verbum Dei, et validum atque operatorium et acutum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum (Hebr. IV, 12) .
PL 16, 631B語る者に聞け。「神の言葉は生きており、力があり、働きに富み、鋭く、どんな鋭い剣よりも深く貫き、魂と霊、関節と骨髄の分かれ目にまで達する」(ヘブライ4:12)。
74. Verbum igitur audis Dei Filium, et a patria voluntate et potestate secernis? Audis quia vivit, audis quia sanat: noli ergo nostro comparare verbo.
PL 16, 631B74. あなたは、神の子を言葉と聞きながら、父の意志と権能から切り離すのか。それが生きていると聞き、癒すと聞く。ならば、我々の言葉と比べるな。
Si enim verbum nostrum quae non obtutu viderit, non auditu audierit, loquitur; et loquitur tamen cognita per quaedam naturae humanae interna mysteria: quomodo non impius, qui secundum divinitatem in Dei Verbo et obtutum quemdam corporeum exigit, et auditum: et putat quod non possit a se quidquam facere Filius, nisi quod Patrem facientem viderit; cum per unitatem, ut diximus, ejusdem substantiae, idem velle atque idem nolle et idem posse et in Patre sit et in Filio et in Spiritu sancto?
PL 16, 631B実に、我々の言葉は、目で見なかったもの、耳で聞かなかったものを語る。それでも、人間の本性の内なるある奥義を通して知られたことを語る。ならば、神性に従って神の言葉に何か肉の目や耳を要求し、子は父が行うのを見たこと以外は自分からは何もなしえないと考える者は、不敬虔でないことがあろうか。我々の述べたとおり、同一の実体の一体性によって、同じことを欲し、同じことを欲せず、同じことをなしうることが、父にも、子にも、聖なる霊にもあるというのに。
75. Quod si homines plerumque sensuum qualitate discreti, tamen unius propositi intentione concordant; quid de Patre nos et Dei Filio congruit aestimare: cum id quod humana imitatur charitas, substantia divina possideat?
PL 16, 631C75. 人間でさえ、感覚の質によって分かたれていることが多いのに、一つの意図の目的においては一致する。ならば、父と神の子について、我々が何を考えるのがふさわしいか。人間の愛が模倣することを、神の実体は所有しているのに。
76. Ponamus tamen, sicut ipsi volunt, quia quasi in exemplari, quod viderit Patrem facientem, Filius faciat. Et hoc utique ejusdem substantiae est; nullus enim potest alterius imitationem operationis implere nisi qui ejusdem naturae habeat unitatem.
PL 16, 631C76. だが仮に、彼ら自身が欲するように、子が、手本にならうように、父の行うのを見たから行うのだとしよう。それでもこれは同一の実体に属することである。実に、他の者の働きの模倣を果たしうるのは、同じ本性の一体性を持つ者のほかにない。
Liber IV, Caput VIII
第IV巻 第VIII章PL 16, 632AHaereticorum objectionem, qua Filium quod alium generare non possit, Patri negabant esse aequalem, primo in adversarios ipsos retorquet: deinde hominum ostendit exemplis quod quispiam generet aut secus, ad potentiam non pertinere; maxime cum alioqui ipsemet Pater minus potens dicendus esset.
PL 16, 632A異端者たちの異論――子は他の者を生むことができないから父に等しくない、というもの――を、まず彼ら自身に向けて跳ね返す。次に、人間の例によって、ある者が生むか否かは能力に関わらないことを示す。ことに、そうでなければ父自身がより力に乏しいと言わねばならなくなるのである。
Inde colligit divina ex humanis non esse judicanda, sed standum Scripturae auctoritate. Postremo omnipotentiam vel Patri abjudicandam, vel adjudicandam Filio ubi demonstravit, ipsos si filios non genuerint, propriis servis qui sobolem procreaverint, minus potentes fore inducit, proindeque totam eorum disputationem ineptam esse.
PL 16, 632Aここから、神のことを人間のことから判断してはならず、聖書の権威に立つべきことを結論する。最後に、全能を父から奪うか、さもなくば子に帰すべきことを示したうえで、彼ら自身が、もし子を生んでいないなら、子を生んだ自分の僕たちよりも力に乏しいことになると論じ、したがって彼らの論全体が愚かであると示す。
77. Illud ridiculum est, Imperator auguste, quod quidam hoc etiam ad inaequalitatem Dei Patris et Filii objiciendum usurpare consuerunt, quod dicant omnipotentem Patrem esse, quod generavit Filium: negent autem omnipotentem Filium, dicentes quia generare non potuit.
PL 16, 632A77. 皇帝アウグストゥスよ、これは滑稽である。ある者たちは、父なる神と子が等しくないことを言い立てるために、このことまで持ち出すのを常としている。すなわち、父が全能なのは子を生んだからだと言い、他方、子は生むことができなかったと言って、子を全能でないと否定するのである。
78. Sed vide quemadmodum saeva impietas; ut dialectica philosophorum se ipsa convincat. Hac enim quaestione aut coaeternum Patri Filium necesse est sua voce fateantur, aut si principium temporis Filio aliquod ascribunt, principium potentiae necesse est tribuant etiam Patri.
PL 16, 632B78. だが見よ、残酷な不敬虔がいかなるものかを。それは哲学者たちの弁証論によって、みずからを論破する。実にこの問いによって、彼らは自分の声で、子が父と共に永遠であると認めざるをえないか、あるいは子に時間のある始まりを帰すなら、父にも能力の始まりを帰さざるをえないかである。
Ita cum omnipotentem Filium negant, incipiunt, quod nefas dictu est, asserere per Filium Patrem omnipotentem esse coepisse.
PL 16, 632Bこうして、子を全能でないと否定するとき、彼らは、言うも忌まわしいことに、父が子によって全能になり始めたと主張し始める。
79. Nam si per generationem omnipotens Pater, utique aut coaeternus Patri Filius est; quia si semper omnipotens Pater, sempiternus et Filius: aut si fuit, quando non erat Filius sempiternus; fuit ergo quando non erat omnipotens Pater.
PL 16, 632B79. 実に、もし父が生まれによって全能であるなら、子は必ず父と共に永遠である。なぜなら、父が常に全能であるなら、子もとこしえだからである。あるいは、もし子がとこしえでなかった時があったのなら、父が全能でなかった時があったことになる。
Nam cum volunt dicere Filium aliquando coepisse, in illud recidunt, ut et Patris potentiam dicant non semper fuisse, sed ex Filii generatione coepisse.
PL 16, 632C実に、子がいつか始まったと言おうとするとき、彼らは、父の能力もまた常にあったのではなく、子の生まれから始まったと言う結論に陥る。
Ita dum Filio Dei cupiunt derogare, plus tribuunt; ut contra fas omne auctorem paternae potentiae declarare videantur; cum Filius dicat: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) . hoc est, non quae Patri ipse tradiderit, sed quae a Patre jure generationis acceperit.
PL 16, 632Cこうして彼らは神の子を貶めようと欲しながら、かえって多くを帰してしまう。あらゆる正しさに反して、父の能力の創始者を子と宣言するかのようになるのである。しかるに子は言う。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。すなわち、自分が父に与えたものではなく、生まれの法によって父から受けたものである。
80. Et ideo Filium sempiternam dicimus esse virtutem: si ergo sempiterna ejus virtus atque divinitas, utique et potentia ejus est sempiterna. Filio igitur qui derogat, Patri derogat, pietatem offendit, violat charitatem.
PL 16, 632C80. それゆえ我々は、子はとこしえの力であると言う。ならば、その力と神性がとこしえであるなら、その能力もまたとこしえである。したがって、子を貶める者は、父を貶め、敬虔を損ない、愛を犯す。
Nos honorificemus Filium, in quo Pater complacet; placet enim Patri ut laudetur Filius, in quo ipse complacuit. 81. Respondeamus tamen intentioni eorum, ne epilogo quodam invidiam quaestionis declinasse videamur. Generavit, inquiunt, Pater. non generavit Filius.
PL 16, 632C我々は子を敬おう。父は子において喜ぶ。実に、父は、自らが喜んだ子が称えられることを喜ぶ。81. だが、彼らの意図に答えよう。結びの言葉でもって問いの反感を避けたと見られないために。彼らは言う。「父は生んだ。子は生まなかった」と。
Quod hic argumentum est inaequalitatis? Generatio enim paternae proprietatis est, non potentiae: et pietas aequat, non separat.
PL 16, 633Aこれのどこが不等の論拠か。生むことは父という固有性に属し、能力に属するのではない。そして、敬虔は等しくし、分けない。
Denique in ipso usu nostrae infirmitatis frequenter evenire cognoscimus, ut et infirmi filios habeant, et non habeant fortiores: habeant servi, non habeant domini: habeant inopes, non habeant qui potentes sunt.
PL 16, 633A実に、我々の弱さの実際においても、弱い者が子を持ち、強い者が持たず、僕が持ち、主人が持たず、貧しい者が持ち、力ある者が持たないことがしばしば起こると知っている。
82. Sed si dicunt et hoc infirmitatis esse, quia volunt homines filios habere; nec possunt: quamvis humana non sint conferenda divinis, intelligant tamen inter ipsos quoque homines non potentiae esse, sed paternae proprietatis, habere filios, vel non habere: nec in potestate nostrae voluntatis esse generare, sed in corporis qualitate; nam si esset potentiae, utique potentior multos haberet.
PL 16, 633A82. だが、彼らがこれもまた弱さだと言う――人間は子を持ちたいと欲しても、持てないことがあるのだから――としても、人間のことは神のことと比べるべきでないとはいえ、人間の間でも、子を持つか持たないかは能力に属さず、父という固有性に属することを、彼らは悟るがよい。生むことは我々の意志の権能のうちになく、体の性質のうちにある。もし能力に属するなら、より力ある者が多くの子を持つはずだからである。
Ergo non est potentiae habere filios vel non habere. 83. Numquid naturae est? Si naturae infirmitatem putatis, et ad humana vos confertis exempla, eadem Patris est natura quae Filii est.
PL 16, 633Bしたがって、子を持つか持たないかは能力に属さない。83. では本性に属するのか。諸君が本性の弱さと考え、人間の例に自らを引き合わせるのなら、父の本性は子の本性と同じである。
Itaque aut verum Filium dicitis, et Patri in Filio derogatis per unitatem ejusdem naturae (sicut enim Pater natura Deus est, ita et Filius: deos autem ait Apostolus (I Cor. VIII, 5) non natura deos esse, sed dici); aut si negatis esse verum Filium, hoc est, ejusdem naturae, non est ergo generatus: si non est generatus Filius, non generavit Pater.
PL 16, 633Bそれゆえ諸君は、子を真の子と言って、同じ本性の一体性によって子において父を貶めるか――というのも、父が本性によって神であるように、子もそうなのであり、使徒は、神々と言われる者たちは本性によって神々なのではなく、そう呼ばれるにすぎない、と言っている(一コリント8:5)――あるいは、子が真の子であること、すなわち同じ本性であることを否定するなら、子は生まれたのではない。子が生まれたのでないなら、父は生まなかったことになる。
84. Colligitur itaque juxta sententiam vestram, ut non sit omnipotens Deus Pater; quia generare non potuit, si non generavit Filium, sed creavit.
PL 16, 633B84. こうして、諸君の判断に従えば、神なる父は全能でないことになる。子を生まず、造ったのだとすれば、生むことができなかったからである。
Sed quia omnipotens Pater, cum juxta sententiam vestram solus generator omnipotens sit, generavit utique Filium, non creavit. Verum ipsi magis quam vobis credendum est. Ille ait: Genui (Psal. CIX, 3) ; et frequenter ait, generationis suae testis.
PL 16, 633Bだが父は全能であり、諸君の判断によれば全能なのは生む者だけなのだから、父は子を生んだのであって、造ったのではない。しかし、諸君よりも父自身を信じるべきである。彼は言う。「私は生んだ」(詩篇109:3)。そして自らの生みの証人として、しばしばそう言う。
85. Non est ergo naturae, non est potentiae in Christo aliqua, quia non generavit, infirmitas; quia generatio, sicut saepe jam diximus, non ad sublimitatem potentiae, sed ad proprietatem refertur naturae.
PL 16, 633C85. それゆえ、キリストにおいて、彼が生まなかったからといって、本性の弱さも能力の弱さも何もない。生むことは、我々がすでにしばしば言ったとおり、能力の高さにでなく、本性の固有性に関わるからである。
Nam si ideo omnipotens Pater, quia Filium habet; omnipotentior ergo esse potuit, si plures haberet. 86. An vero potentia ejus in una generatione defecit?
PL 16, 633C実に、父が子を持つがゆえに全能なのなら、より多くの子を持つなら、より全能でありえたことになる。86. それとも、父の能力は一度の生まれで尽きたのか。
At ego ostendam et Christum habere filios, quos quotidie generat, sed ea generatione, vel potius regeneratione, quae potestatis est, non naturae; adoptio enim potestatis est, generatio proprietatis.
PL 16, 633Cだが私は示そう。キリストもまた、日々生んでいる子らを持つことを。ただしその生みは、むしろ生み直しであって、権能に属するもので、本性に属するものではない。養子とすることは権能に属し、生むことは固有性に属するからである。
Quod ipsa Scriptura nos docuit; dicit enim Joannes quia in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt.
PL 16, 633D聖書自身が我々に教えた。ヨハネは言う。「彼はこの世にいた。世は彼によって作られた。世は彼を知らなかった。彼は自分のところに来たが、自分の者たちは彼を受け入れなかった」。
Quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 10 et seq) .
PL 16, 634A「しかし、彼を受け入れた者には誰にでも、神の子となる権能を与えた。彼の名を信じる者たちに」(ヨハネ1:10以下)。
87. Didicimus itaque potestatis esse, quod nos filios Dei fecit: proprietatis autem generationem esse oracula divina declarant; dicit enim Sapientia Dei: Ex ore Altissimi prodivi (Eccl. XXIV, 5) , hoc est, non coacta, sed libera: non potestati obnoxia, sed nata generationis arcano, privilegio dominationis et jure potestatis.
PL 16, 634A87. こうして我々は、我々を神の子としたのは権能に属すること、他方、生まれが固有性に属することは神的な託宣が明らかにする、と学んだ。神の知恵は言う。「私は至高者の口から出た」(集会の書24:5)。すなわち、強いられたのでなく自由に、権能に従属したのでなく、生まれの秘密によって生まれ、主権の特権と権能の法によって、ということである〔privilegio dominationis et jure potestatis の係りは定かでない。nata に係ると取ったが、non potestati obnoxia に係って「主権の特権と権能の法によって権能に従属したのでなく」とも読める〕。
Denique de eadem Sapientia, hoc est, de Domino Jesu, alibi Pater dicit: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3) . 88. Quod utique ideo dixit, non ut corporalem alvum declararet, sed ut proprietatem verae generationis ostenderet.
PL 16, 634A実に、同じ知恵、すなわち主イエスについて、父は別の箇所で言う。「胎から明けの明星より前に、私は汝を生んだ」(詩篇109:3)。88. これを父が言ったのは、体の胎を示すためではなく、真の生まれの固有性を示すためであった。
Nam si ad corporalem referas, ergo omnipotens Pater cum dolore et conceptione generavit. Sed absit, ut Deum ex infirmitate corporis metiamur.
PL 16, 634Bなぜなら、もし体のものに当てはめるなら、全能の父が苦痛と懐胎をもって生んだことになるからである。だが、体の弱さで神を測ることは断じてあってはならない。
Est quidam uterus paternae arcanum substantiae, interiusque secretum, quod non Angeli, non Archangeli, non Potestates, non Dominationes, non aliqua creaturarum potuit penetrare natura.
PL 16, 634B父の実体の秘密である、ある胎がある。内奥の秘められたものであり、天使も、大天使も、諸権能も、諸主権も、いかなる被造物の本性も、貫くことができなかったものである。
Cum Patre enim semper, et in Patre semper est Filius: cum Patre per distinctionem indissociabilem Trinitatis aeternae, in Patre per divinae unitatem naturae.
PL 16, 634B実に、子は父とともに常におり、父のうちに常にいる。父とともにあるのは、永遠の三位一体の分かちがたい区別によってであり、父のうちにあるのは、神的な本性の一体性によってである。
89. Quis igitur hic arbiter divinitatis, qui discutiat Patrem ac Filium: ille, quare generaverit: iste, cur non generaverit?
PL 16, 634B89. では、父と子を詮議して、一方には、なぜ生んだのかと、他方には、なぜ生まなかったのかと問う、この神性の裁定者は誰なのか。
Servulum suum aut ancillulam cur non generaverit, nemo condemnat: isti condemnant, cur non generaverit Christus; condemnant enim sua opinione, cum derogant.
PL 16, 634B自分の小さな僕や小さな女奴隷がなぜ子を生まなかったかを、誰も責めない。ところが彼らは、キリストがなぜ生まなかったかを責める。実に、彼らは貶めるとき、自分の考えで責めているのである。
Nec conjugibus inter se cur non generaverint, aut charitas minuitur, aut meritum derogatur: isti quia non generavit, Christi minuunt potestatem. 90. Cur, inquiunt, Filius Pater non est? Quia et Pater Filius non est. Cur non iste generavit?
PL 16, 634C夫婦が互いに、なぜ子を生まなかったかによって、愛が減ることも、功績が損なわれることもない。ところがこの者たちは、キリストが生まなかったからといって、その権能を減らす。90. 「なぜ子は父でないのか」と彼らは言う。それは、父もまた子でないからである。なぜこの者は生まなかったのか。
Quia nec ille generatus est. Nec ideo minus habet Filius, quia Pater non est: nec Pater minus habet, quia Filius non est. Dixit enim Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) . Adeo generatio in paterna proprietate non in jure est potestatis.
PL 16, 634Cそれは、あの者が生まれたのではないからである。子は、父でないからといって、持つものが少ないのでもなく、父は、子でないからといって、持つものが少ないのでもない。実に子は言った。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。かくて生まれは、父という固有性にあり、権能の法にあるのではない。
91. Est quaedam indistincta distinctae incomprehensibilis et inenarrabilis substantia Trinitatis. Distinctionem etenim accepimus Patris et Filii et Spiritus sancti, non confusionem: distinctionem, non separationem: distinctionem, non pluralitatem.
PL 16, 634C91. 区別された、捉えがたく語り尽くしがたい三位一体には、区別されない一つの実体がある〔indistincta は substantia に、distinctae・incomprehensibilis・inenarrabilis は Trinitatis に係ると取った〕。実に我々が受けたのは、父と子と聖なる霊の区別であって、混同ではない。区別であって、分離ではない。区別であって、多数性ではない。
Divino itaque admirandoque mysterio manentem semper accipimus Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum: non duos Patres, non duos Filios, non duos Spiritus.
PL 16, 634Dそれゆえ我々は、神的で驚嘆すべき奥義によって、父が常に父としてとどまり、子が常に子、聖なる霊が常に聖なる霊としてとどまると受け入れる。二人の父でも、二人の子でも、二つの霊でもない。
Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) . Unus natus ex Patre Dominus Jesus, et ideo unigenitus.
PL 16, 635A「実に、唯一の神、父がいる。万物は彼から出、我々も彼のうちにある。唯一の主イエスがいる。万物は彼によって存在し、我々も彼によって存在する」(一コリント8:6)。父から生まれた主イエスは唯一であり、それゆえ独り子である。
Unus et Spiritus sanctus (I Cor. XII, 11) , ut idem Apostolus dixit: Sic accipimus, sic legimus, sic tenemus. Distinctionem scimus, secreta nescimus: causas non discutimus, sacramenta servamus.
PL 16, 635A聖なる霊もまた唯一である(一コリント12:11)、と同じ使徒が言った。我々はこう受け、こう読み、こう保つ。区別を我々は知るが、秘められたことは知らない。理由を詮議せず、秘義を守る。
92. Facinus indignum, ut qui generationis suae facultatem non habent, divinae generationis examen sibi arrogent, vindicent potestatem: Negent ergo aequalem Patri Filium, quia non generavit Filius: negent aequalem Patri Filium, quia Patrem habet.
PL 16, 635A92. 恥ずべきことに、自分自身の生む能力を持たない者たちが、神的な生まれの吟味を自らに引き受け、権能を主張する。ならば彼らは、子が生まなかったからといって、子は父に等しくないと言うがよい。子が父を持つからといって、父に等しくないと言うがよい。
Hoc si de hominibus dicerent, quorum aliqui volunt filios habere, nec possunt, injuriam putaremus: sic etiamsi inter duos honore pares habenti filios qui non habet, negaretur aequalis.
PL 16, 635Aこれを人間について言うなら――人間のうちには子を持ちたくても持てない者がいる――、我々は不当と考えるだろう。名誉において等しい二人のあいだで、子を持たない者が子を持つ者に等しくないとされるとしても、同じように不当と考えるだろう。
Et ideo hoc, inquam, grave et de ipsis hominibus videtur, ut quis ideo minor putetur, quod Patrem habet. Nisi forte tamquam constitutum in familia putant Christum dolere, quod emancipatus a Patre non sit, et administrandi patrimonii non habeat facultatem.
PL 16, 635Bそれゆえ私は言う、人間についてすら、父を持つからという理由で誰かが劣ると見なされることは、重大なことに見える。もしかすると彼らは、キリストを家の中に置かれた者のように考え、父の家父権から解放されていないこと、財産を管理する権限を持たないことを嘆いていると思うのかもしれない。
Sed non est Christus in sacris, qui sacra universa destruxit. 93. Quomodo volunt tamen, respondeant, verane generatio sit, et verus Filius ex Deo Patre natus, hoc est, ex substantia Patris, an ex alia natus substantia?
PL 16, 635Bだがキリストは〔家の〕祭儀のもとにいるのではない〔in sacris は、家長の権のもとにあって家の祭儀に属することを言うと取った〕。彼は祭儀をことごとく廃した者である。93. だが、彼らの望む仕方でよいから、答えさせよ。真の生みであり、神なる父から生まれた真の子なのか、すなわち父の実体から生まれたのか、それとも他の実体から生まれたのか。
Si enim dicunt ex Patre, hoc est, ex Dei substantia, convenit; quia ex substantia Patris Filium dicunt. Ergo quia unius substantiae, unius utique potentiae. Si vero ex alia substantia Filius est, quomodo omnipotens Pater est, et omnipotens Filius non est?
PL 16, 635B実に、父から、すなわち神の実体から、と言うなら、それで筋が通る。父の実体から子が出たと言うことになるからである。ゆえに、実体が一つなら、能力もまた一つである。だが、もし子が他の実体からなら、どうして父は全能で、子は全能でないのか。
Quid enim praestantius si ex alia substantia Filium Deus fecit, cum utique et Filius ex alia nos substantia filios Dei fecerit? Ergo aut unius substantiae Filius cum Patre, aut unius potentiae.
PL 16, 635C実に、神が子を他の実体から作ったのなら、何がより優れているのか。子もまた、〔自分とは〕他の実体から〔成る〕我々を神の子らとしたのだから。ゆえに、子は父と同一の実体であるか、さもなくば同一の能力であるかである。
94. Friget igitur eorum quaestio, quia de Christo judicare non possunt; immo quia vincit ille, cum judicatur. Digni tamen sunt isti judicio suo, qui hanc objiciunt quaestionem.
PL 16, 635C94. それゆえ、彼らの問いは冷え込む。キリストについて判断することができないからである。いや、むしろ、判断されるとき、彼が勝つからである。だが、この問いを持ち出す彼らは、自らの判断にふさわしい。
Si enim ideo aequalis Patri Filius non est, quia non generavit Filium, et isti utique fateantur, si non habent filios, qui serunt hujusmodi quaestiones, suos sibi etiam servulos preferendos, eo quod habentibus filios aequales esse non possunt.
PL 16, 635C実に、子が子を生まなかったから父に等しくないのなら、この種の問いをまくこの者たちも、もし子を持たないなら、自分の小さな僕たちさえ自分より優先されるべきだと認めねばなるまい。子を持つ者に等しくなりえないからである。
Si autem habent filios, non putent sibi meritum, sed filiorum juri deferri. 95. Non consistit igitur haec quaestio, quia aequalis Filius Patri ideo esse non possit, quia Pater generaverit Filium, Filius nullum ex se ipse generaverit.
PL 16, 635Cだが、もし子を持つなら、その功績が自分に帰せられると考えず、子らの権利に帰されると考えるがよい。95. したがって、この問いは成り立たない。子が父に等しくありえないのは、父が子を生み、子は自ら誰も生まなかったからだとするものだが。
Nam et fons fluvium generat, et fluvius fontem ex se ipse non generat: et lux splendorem generat, non splendor lucem; et una natura est splendoris et lucis.
PL 16, 635D実に、泉は川を生むが、川は自ら泉を生まない。光は輝きを生むが、輝きは光を生まない。そして輝きと光の本性は一つである。
Liber IV, Caput IX
第IV巻 第IX章PL 16, 636AVarias Arianorum captiunculas, queis Filium coepisse argutabantur, profert et explodit. Nam praeter quam quod eos aut contra se, aut nihil efficere constat; cum rerum omnium principio non possit esse principium, in humanis etiam eorum argumentatio vitiosa est.
PL 16, 636Aアレイオス派が、それによって子には始まりがあると論じていた様々な小さな詭弁を、持ち出して退ける。彼らの論は自分たちに不利に働くか、何も成し遂げないかのどちらかであることが明らかであるうえ、万物の始まりに始まりがありえない以上、人間の事柄のうえでも彼らの論証は誤っている。
Tempus igitur non praecessisse auctorem suum: qui si aliquando non fuit, tunc Pater fuit sine sua virtute ac sapientia. Denique ubi humanis exemplis ostensum est aliquem priusquam nascatur, esse dici, haereticorum temeritatem detestatur.
PL 16, 636A時が自らの創始者に先立たなかったこと〔を示し〕、もしその創始者〔である子〕がかつていなかったなら、そのとき父は自らの力と知恵なしにあったことになる〔と述べる〕。実に、人間の例によって、ある者が生まれる前に存在していたと言われることが示されたので、異端者たちの無謀を断罪する。
96. Unde cum inaequalitatem ex generationis objectu probare non potuerint, intelligant etiam illam divulgatam suae calumniam quaestionis explosam. Solent enim proponere: Quomodo aequalis potest esse Filius Patri?
PL 16, 636A96. それゆえ、彼らは生まれという反論から〔子と父の〕不等を証明できなかったのだから、自分たちの問いに潜む、世に広まった中傷もまた退けられたことを悟るがよい。彼らは、こう提示するのが常である。「子はどうして父と等しくありうるのか」。
Nam si Filius est, antequam generaretur non erat: aut si erat, cur natus est? Et Arianos se negare consuerunt, qui proponunt Arii quaestiones?
PL 16, 636B「子であるなら、生まれる前にはいなかった。いたのなら、なぜ生まれたのか」。それなのに、アレイオスの問いを持ち出す者たちが、自分はアレイオス派であることを否定するのが常なのか。
97. Itaque exigunt a nobis responsionem, ut si dixerimus: Antequam generaretur, erat, astute referant: Ergo antequam generaretur, creatus est, et non differt a caeteris creaturis: quia prius coepit creatura esse quam Filius. Et adjiciunt: Cur qui erat, natus est?
PL 16, 636B97. こうして彼らは我々に答えを求める。我々が「生まれる前にもいた」と言えば、彼らは巧みにこう返す。「それでは、生まれる前に造られたのであり、他の被造物と違わない。子である以前に、被造物として存在し始めたことになるからだ」。さらに彼らは付け加える。「いたのであれば、なぜ生まれたのか」。
An quia imperfectus erat, ut postea perfectior fieret? Si autem responderimus quia non erat, objiciunt statim: Ei ergo generatio contulit ut esset, qui non erat antequam nasceretur; ut hinc colligant: Erat ergo, quando non erat Filius.
PL 16, 636B「不完全であって、のちにより完全になるためか」。しかし我々が「いなかったからだ」と答えるなら、彼らはすぐさま反論する。「それでは、生まれる前にいなかった者に、生まれが存在を与えたのだ」。そこから彼らは、こう結論しようとする。「ゆえに、子がいなかった時があった」。
98. Sed qui hoc proponunt, et obscuritate volunt involvere veritatem: dicant ipsi utrum temporaliter generet Pater, an intemporaliter.
PL 16, 636C98. しかし、このようなことを提示し、暗がりで真理を包み込もうとする者たちは、自ら言うがよい。父は時間のうちに生むのか、時間によらずに生むのか。
Si enim temporaliter dixerint, quod Filio objiciunt, Patri ascribent; ut videatur Pater coepisse esse, quod non erat: si intemporaliter, quid superest, nisi ut ipsi solvant quam proposuerint quaestionem; ut cum generationem Patris abnuant temporalem, generationem quoque Filii temporalem non esse fateantur?
PL 16, 636Cなぜなら、時間のうちにと言うなら、子に突きつけていることを父に帰することになり、父が、かつてそうでなかったものになり始めたように見えることになる。時間によらずにと言うなら、自分たちが提示した問いを自分たちで解く以外に、何が残るか。すなわち、父が生むことは時間的でないと認める以上、子の生まれもまた時間的でないと認めざるをえないではないか。
99. Si ergo non est generatio ejus ex tempore, aestimari datur quod nihil praecesserit ante Filium, qui non sit ex tempore.
PL 16, 636C99. それゆえ、彼の生まれが時間に属さないなら、時間に属さない子の前には何ものも先立たなかったと考えることが許される。
Si enim aliquid ante Filium, jam non sunt in ipso creata omnia, quae vel in coelo sunt vel in terris, et Apostolus redarguitur, qui hoc in epistola sua (Coloss. I, 16) scripserit: quod si nihil ante generationem, non adverto cur posterior asseratur, quem nemo praecessit.
PL 16, 636Cもし子の前に何かがあるなら、天にあるものも地にあるものも、すべてがもはや彼において造られたのではないことになり、これを自らの手紙に書いた使徒(コロサイ1:16)が論駁されることになる。しかし生まれの前に何もないのなら、誰も先立たなかった者がなぜ後なる者と主張されるのか、私にはわからない。
100. Connectenda est alia eorum plena impietatis objectio, quae latentem habeat dolum, quo sensus facilium, mentesque perstringat. Interrogant enim, utrum omne quod finem habet, aliquando coeperit.
PL 16, 636D100. 彼らの、不敬虔に満ちたもう一つの反論を継がねばならない。そこには隠れた欺きがあり、それによって、たやすく信じる者たちの感覚と精神を捕らえる。彼らはこう問う。終わりを持つものはすべて、いつか始まったのか、と。
Et si acceperint ejusmodi responsionem, quia quod finem habet, coepit aliquando; referunt, utrum Pater desierit generare Filium. Quod cum tenuerint, nostro aspirante consensu, contexunt: Coepit ergo generatio.
PL 16, 637Aそして、終わりを持つものはいつか始まったという答えを得ると、父は子を生むことをやめたのかと問い返す。これを押さえると、我々の同意に助けられて、こう織り上げる。「ゆえに生まれは始まった。」
Id si non abnuas, consequi videtur, ut si coepit generatio, videatur in eo coepta, qui natus est; ut natus esse dicatur, qui ante non fuerat, unde definiant: Aliquando ergo Filius non fuit.
PL 16, 637Aあなたがこれを否定しないなら、次のことが帰結すると見える。生まれが始まったのなら、それは生まれた者において始まったと見えることになり、以前にいなかった者が生まれたと言われることになる。そこから彼らは定める。「ゆえに、子はかつていなかった。」
101. Adjiciunt alias ineptias loquacitatis suae, dicentes: Si Verbum Patris Filius est, et ideo genitus dicitur, quia Verbum est: quod autem Verbum est, opus non est: multifariam locutus est Pater (Hebr. I, 1) ; multos ergo generavit filios, si non operatus est, sed locutus est Verbum.
PL 16, 637A101. 彼らは自分たちの饒舌の、別の愚かさを付け加えて言う。「子が父の言葉であり、言葉であるがゆえに生まれたと言われるのなら、言葉であるものは業ではない。父は多くの仕方で語った(ヘブライ1:1)。それゆえ、父が業をなしたのではなく言葉を語ったのだとすれば、多くの子を生んだことになる。」
Amentes homines! quasi non intelligant, quid intersit inter prolativum sermonem, et in aeternum permanens Dei Verbum ex Patre natum: natum utique, non prolatum: in quo non composita syllaba, sed plenitudo divinitatis aeternae est, et vita sine fine.
PL 16, 637A正気を失った者たちよ。外に発せられる語りと、父から生まれて永遠にとどまる神の言葉とのあいだに何の違いがあるのか、まるで分からないかのようだ。生まれたのであって、発せられたのではない。そこにあるのは音節の寄せ集めではなく、永遠の神性の充満と、終わりなき生命である。
102. Subtexunt aliam impietatem, proponentes utrum volens, an invitus generaverit Pater; ut si dixerimus volentem, antiquiorem generatione voluntatem videamur fateri, et referant quia non sit Filius coaeternus Patri, quem aliquid antecessit: aut quia et ipse sit creatura; quia scriptum est: Omnia quae voluit, fecit (Psal. CXIII, 11) ; cum hoc ipsum non de Patre et Filio, sed de his quas Filius fecit, dictum sit creaturis.
PL 16, 637B102. 彼らはもう一つの不敬虔を織り込み、父は望んで生んだのか、望まずに生んだのかと問う。それは、我々が望んでと言えば、生まれより古い意志があったと認めるかのようになり、すると彼らは、子は父と共に永遠ではない、何かが子に先立ったのだ、あるいは子自身もまた被造物だと言い立てるためである。「彼は望んだすべてを作った」(詩篇113:11)と書かれているからだと言うのである。しかし、この句は父と子についてではなく、子が作った被造物について言われたのである。
Sin autem invitum Patrem generasse responderimus, invalidum Patrem dixisse videamur. 103. Sed mihi in sempiterna generatione praecedit, nec velle, nec nolle: ergo nec invitum dixerim, nec volentem; quia generatio non in voluntatis possibilitate est, sed in jure quodam et proprietate paterni videtur esse secreti.
PL 16, 637Bしかし、父は望まずに生んだと答えるなら、我々は父を無力と言ったように見えるだろう。103. だが私にとって、永遠の生まれにおいては、望むことも望まないことも先立たない。ゆえに私は、望まずにとも望んでとも言わない。生まれは意志の可能性のうちにあるのではなく、父の秘密の、ある権利と固有性のうちにあると見えるからである。
Nam sicut bonus Pater non aut ex voluntate est, aut necessitate, sed super utrumque, hoc est, natura; ita non generat ex voluntate aut necessitate Pater. 104. Esto tamen, sit generatio in voluntate generantis, quando hanc voluntatem fuisse dicunt?
PL 16, 637C善なる父は、意志によるのでも必然によるのでもなく、その両者を超えて、すなわち本性によってある。そのように、父は意志や必然によって生むのではない。104. それでも、生まれが生む者の意志のうちにあるとしてみよう。では、彼らはいつこの意志があったと言うのか。
Si in principio, in principio utique Filius: si sempiterna voluntas, sempiternus et Filius: si coepit voluntas, displicuit igitur sibi quod erat Deus Pater, ut mutaret statum. Displicuit ergo sibi sine Filio, placere coepit sibi in Filio.
PL 16, 637Cもし初めにあったのなら、子もまた確かに初めにいる。もし意志が永遠であるなら、子も永遠である。もし意志が始まったのなら、父なる神は、自らがそうであったことが気に入らず、状態を変えようとしたことになる。すなわち、子なしの自分が気に入らず、子における自分が気に入り始めたことになる。
105. Jam illa consequentia ut dicamus: Si studium generandi nostro more assumpsit, ergo et caetera quae generationem praecedere solent, nostro more assumpsit; nostro autem usu generationis votum est, non voluntas.
PL 16, 637C105. 次の帰結もある。我々はこう言うことになる。父が我々の流儀で生もうとする熱意を取ったのなら、生まれに先立つ他のことも我々の流儀で取ったことになる。しかるに、我々の生まれの慣わしにあるのは、願望であって意志ではない。
106. Produnt igitur impietatem suam, qui volunt generationem coepisse Christi; ut videatur non generatio illa Verbi manentis, sed prolatio fluentis esse sermonis: deinde multos inducendo filios, negent in Christo divinae proprietatem naturae; ut nec unigenitus, nec primogenitus aestimetur: postremo ut si principium credatur accepisse, etiam finem videatur habiturus.
PL 16, 637D106. それゆえ、キリストの生まれが始まったとしたがる者たちは、自らの不敬虔をさらけ出している。それは、あの生まれがとどまる言葉のものではなく、流れる語りの発出であるかのように見せるためであり、次いで、多くの子を持ち込むことで、キリストにおける神的本性の固有性を否定し、独り子とも初子ともみなされないようにするためであり、最後に、始まりを受けたと信じられるなら、終わりも持つことになると見せるためである。
107. Sed neque principium assumpsit aliquando Dei Filius, qui erat in principio (Joan. I, 1) : neque finem habebit, qui est principium universitatis et finis (Joan. VIII, 20) .
PL 16, 638A107. しかし神の子は、初めにいた(ヨハネ1:1)のだから、かつて始まりを受けたことはなく、万物の始まりであり終わりである(ヨハネ8:20)〔ミーニュの引照はヨハネ8:20。この句はヨハネ8:20 に見えない〕のだから、終わりを持つこともない。
Nam cum sit principium, quomodo quod habebat, accepit? aut quomodo sui finem habebit; cum omnium ipse sit finis, ut in illo fine sine fine maneamus? Dei enim generatio cum temporalis non sit, nec ante se, nec in se tempus invenit.
PL 16, 638A始まりであるのに、すでに持っていたものをどうして受けることがあろう。万物の終わりである者が、どうして自らの終わりを持とう。我々はその終わりにおいて、終わりなく留まるというのに。神の生まれは時間的でないのだから、自分の前にも自分のうちにも時間を見いださない。
108. Frigida igitur eorum et vana quaestio in creaturis ipsis non habet locum; ipsa etenim quae temporalia sunt, discretionem in quibusdam habere temporis non videntur.
PL 16, 638A108. それゆえ、彼らの冷え切った空しい問いは、被造物そのものにおいても場所を持たない。時間に属するものですら、そのいくつかにおいては時間の区別を持たないように見えるからである。
Lux nempe splendorem generat, nec comprehendi potest quod splendor luce posterior sit, aut lux splendore antiquior; quia ubi lumen est, splendor est: et ubi splendor, etiam lumen est.
PL 16, 638B確かに、光は輝きを生むが、輝きが光より後であるとか、光が輝きより古いとかは理解できない。光のあるところに輝きがあり、輝きのあるところには光もあるからである。
Itaque nec sine splendore lumen, nec splendor potest esse sine lumine; quia et in splendore lumen, et splendor in lumine est.
PL 16, 638Bそれゆえ、輝きなしに光はなく、光なしに輝きもありえない。輝きのうちに光があり、光のうちに輝きがあるからである。
Unde et Apostolus splendorem paternae gloriae Filium dixit (Hebr. I, 3) ; quia splendor paternae lucis est Filius: coaeternus, propter virtutis aeternitatem: inseparabilis, propter claritudinis unitatem.
PL 16, 638Bだから使徒も、子を父の栄光の輝きと呼んだ(ヘブライ1:3)。子は父の光の輝きであり、力の永遠性のゆえに共に永遠であり、輝きの一体性のゆえに分かたれないからである。
109. Ergo si temporalia et aerea haec comprehendere et separare non possumus, quae videmus; Deum quem non videmus, qui super omnem est creaturam, in ipso suae generationis arcano possumus comprehendere?
PL 16, 638B109. それゆえ、我々が見ているこのような時間的で空気のようなものさえ、捉えることも切り離すこともできないのなら、見ることのない神、あらゆる被造物の上にある神を、その生まれの秘密そのものにおいて捉えることができようか。
Possumus eum a Filio tempore separare, cum omne tempus opus Filii sit? 110. Desinant ergo dicere: Et antequam generaretur, non erat.
PL 16, 638Bあらゆる時間が子の業であるのに、神を子から時間によって切り離すことができようか。110. それゆえ、彼らは「生まれる前にはいなかった」と言うのをやめるがよい。
Ante enim temporis est, generatio ante tempora; et ideo quod posterius est, prius non est: nec opus ante auctorem potest esse; cum opera ipsa principium de operatore suo sumant.
PL 16, 638C実に、生まれは時に先立ち、もろもろの時の前にある〔底本は Ante enim temporis est。本文が崩れているらしく、「時の前にある」の意に解した〕。それゆえ、後なるものが先なるものではない。業が創始者より前にありえないのも同じで、業そのものがその始まりを、業をなす者から取るのだから。
Nam quomodo ante operatorem suum usus operis aestimetur; cum omne tempus opus sit, et omne opus de operatore suo ut esset, accepit?
PL 16, 638C業をなす者より前に業の用があると、どうして考えられようか。あらゆる時間は業であり、あらゆる業は存在するために、業をなす者から受けているというのに。
111. Experiri igitur adhuc istos volo, qui sibi videntur astuti; ut de nostris respondeant, qui calumniantur divinis, longeque refugiunt ab inscrutabili supernae generationis arcano: quaestionem suam humanae astruant generationis exemplo.
PL 16, 638C111. それゆえ私は、なおも、自分を賢いと思っているこの者たちを試したい。神のことを中傷し、天上の生まれの究めがたい秘密から遠く逃げる者たちは、我々の側のことで答えるがよい。自分たちの問いを、人間の生まれの例によって組み立ててみるがよい。
De Filio Dei dicunt quia antequam generaretur non erat, hoc est, de Dei sapientia, de virtute Dei, de Dei Verbo, cujus generatio nihil ante se novit.
PL 16, 638C彼らは神の子について、生まれる前にはいなかったと言う。すなわち、神の知恵、神の力、神の言葉について言うのであって、その生まれは自分の前に何ものも知らない。
Quod si aliquando, ut volunt, non fuit (quod nefas dictu est) non fuit ergo in Deo perfectionis aliquando plenitudo divinae, si postea processum generationis accepit.
PL 16, 638Dもし彼らの望むように、〔子が〕かつていなかったとすれば(口にするのも許されぬことだが)、神には、かつて神的な完全性の充満がなかったことになる。のちに生まれの進展を受けたのだとすれば。
112. Tamen ut sciant quam vana sit et solubilis eorum quaestio; licet nihil in eo humanis divinis ve commune, tamen docebo homines, antequam nascerentur, fuisse.
PL 16, 638D112. だが、彼らの問いがいかに空しく、いかに容易に解けるものかを知らせるために。そこには人間のことと神のこととに共通するものは何もないが、それでも私は、人々が生まれる前にいたことを教えよう。
Aut negent Jacob sanctum fuisse, priusquam nasceretur, qui fratrem supplantavit in materni adhuc uteri positus arcano (Gen. XXV, 23) : negent Hieremiam, antequam nasceretur, fuisse, cui dicitur: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5) .
PL 16, 638D聖なるヤコブが生まれる前にいたことを、彼らは否定するがよい。彼は母の胎の秘められたところにありながら、兄を押しのけた(創世記25:23)。エレミヤが生まれる前にいたことを否定するがよい。彼にはこう言われている。「私は汝を胎に形づくる前に汝を知り、汝が胎から出る前に汝を聖別し、諸国民の間に預言者として汝を立てた」(エレミヤ1:5)。
Quid hoc evidentius tanti exemplo prophetae, qui sanctificatus est, antequam natus, et antequam formaretur, est cognitus?
PL 16, 639Aこれほどの預言者の例より明白なものがあろうか。彼は生まれる前に聖別され、形づくられる前に知られていたのである。
113. Quid etiam de Joanne loquar, de quo mater religiosa testatur, quia intra materna situs adhuc viscera, praesentiam Domini spiritu cognovit, exsultatione consignavit, sicut scriptum meminimus, matre dicente: Ecce enim ut facta est in auribus meis vox salutationis tuae, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 41) ?
PL 16, 639A113. ヨハネについてもまた何を語ろうか。その母は敬虔にも証ししている。彼は母の胎内にまだ置かれていながら、主の臨在を霊によって知り、躍り上がることによって示したのだと。書かれていることを我々は覚えている。母はこう言っている。「見よ、汝の挨拶の声が私の耳に入ったとき、幼子は喜びのうちに私の胎内で躍った」(ルカ1:41)。
Erat igitur qui prophetabat, an non erat? At certe erat; erat enim qui venerabatur auctorem, erat qui loquebatur in matre.
PL 16, 639Bでは、預言していた者はいたのか、いなかったのか。確かにいた。創始者を崇める者がいた。母の中で語る者がいたからである。
Denique Elisabeth filii spiritu replebatur, Maria filii spiritu sanctificabatur; sic enim habes, quia exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth (Ibid.) . 114. Vide singulorum verborum proprietates.
PL 16, 639B実に、エリサベトは子の霊に満たされ、マリアは子の霊によって聖とされた。あなたは、こう書かれているのを知っている。「幼子が彼女の胎内で躍り、エリサベトは聖なる霊に満たされた」(ルカ1:41)。114. 一つ一つの言葉の固有性を見よ。
Vocem quidem Mariae prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior Domini gratiam sensit. Pulchre sibi conveniunt oracula oraculis, femina mulieri, et pignus pignori.
PL 16, 639Bマリアの声を先に聞いたのはエリサベトだが、主の恩寵を先に感じたのはヨハネであった。託宣は託宣に、女は女に、子は子に、美しく調和している。
Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo, licet honore diverso, prophetant matres spiritu parvulorum. Quis igitur auctor hujus miraculi? nonne Dei Filius, qui fecit esse non natos?
PL 16, 639B母たちは恩寵を語り、子らは内で働き、母たちの進展によって敬虔の奥義に取りかかる。こうして、二重の奇跡によって、栄誉は異なるが、母たちは幼子たちの霊によって預言する。では、この奇跡の創始者は誰か。生まれていない者たちを存在させた神の子ではないか。
115. De rebus humanis quaestio vestra non potest convenire; potestne de divinis convenire secretis? Quid est: Antequam generaretur, non erat? Numquid Pater aliqua tempora conceptionis accepit, ut Filium tempora praevenirent?
PL 16, 639C115. 諸君の問いは、人間のことにおいても成り立たない。それが神の秘密において成り立ちえようか。「生まれる前にはいなかった」とは何か。父は何らかの懐妊の時を受け、時が子に先んじたとでもいうのか。
Aut femineae more naturae, generationis suae molitus est partum; ut molitio ipsa Filio esset antiquior? Quid est hoc? Cur divina secreta discutimus? Proprietatem legi divinae generationis, non qualitatem.
PL 16, 639Cあるいは、女の本性のように、自らの生むことの産みを企て、その企てそのものが子より古かったとでもいうのか。これは何か。なぜ我々は神の秘密を論じるのか。私が読んだのは、神的な生まれの固有性であって、その性質ではない。
116. Facinus indignum! ut ex se quidam coelestia metiantur, qui Christum non nasci potuisse, sed fieri, tamquam unum de spadonibus putant: aut tamquam unum de spadonibus Patrem Filium, quem generare non potuerit, adoptaverit.
PL 16, 639C116. 何と許しがたい所業か。ある者たちは自分を尺度にして天上のことを測り、キリストは生まれることができず、作られたのだと考え、宦官の一人のように見なす。あるいは、宦官の一人のように、父は、生むことのできなかった子を養子にしたのだと考える。
Liber IV, Caput X
第IV巻 第X章PL 16, 639DObjicientibus Christum, Joanne teste, vivere propter Patrem, ac proinde ipsi aequalem non habendum, respondetur Filii vitam secundum divinitatem nec coepisse ex tempore, nec pendere ab aliquo: locum vero de humana ipsius vita intelligendum ex eo probari, quod ibidem de corpore ac sanguine suo praemiserat.
PL 16, 639Dヨハネの証言によればキリストは父のゆえに生きるのであるから、父と等しいとは見なされないと反論する者たちに対し、子の生命は神性に従えば時間のうちに始まったのでもなく、誰かに依存するのでもないと答える。この句が子の人としての生命について理解されるべきことは、同じ箇所で自らの体と血について先に述べていたことから証明される。
Tum duarum controversi loci expositionum primam referri ad humanitatem, et secunda Filii cum Patre aequalitatem, nec non cum homine similitudinem signari docet.
PL 16, 640A次に、争われている箇所の二つの解釈のうち、第一は人性に関わり、第二は子と父との等しさ、また人との似ていることを示すと教える。
Deinde perstricta quam Filio inurebant, injuria, quo pacto etiam secundum divinitatem propter Patrem vivat, aperit. Ac tandem exposito quae vitae nostrae cum divina unitas sit, aliam objectionem, qua Filius per Patrem clarificari opponitur, paucis absolvit.
PL 16, 640A続いて、彼らが子に押しつけた不当な非難を退けたのち、子が神性に従っても父のゆえにいかに生きるのかを明らかにする。最後に、我々の生命と神的な生命との一体性がいかなるものかを説明して、子が父によって栄光を与えられるという別の反論を、わずかな言葉で解く。
117. Plerique etiam hinc faciunt quaestionem, quia scriptum est: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me; dicentes: Quomodo aequalis est Patri Filius, qui dixit quia propter Patrem vivit?
PL 16, 640A117. 多くの者がここからも問いを立てる。こう書かれているからである。「生ける父が私を遣わし、私が父のゆえに生きているように、私を食べる者もまた私のゆえに生きる。」彼らは言う。父のゆえに生きると言った子が、どうして父と等しいのか、と。
118. Qui hoc proponunt, primum respondeant, cujusmodi vita sit Filii, utrum ea quam Pater largitus sit non habenti? Sed quomodo vitam aliquando potuit non habere, cum ipse sit vita, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita (Luc. XIV, 6) ?
PL 16, 640B118. これを提示する者たちは、まず答えよ。子の生命とはどのようなものか。父が持たない者に与えた生命なのか。しかし、彼自身が生命であるのに、いつか生命を持たないことがありえたろうか。彼はこう言っている。「私は道であり、真理であり、生命である」(ルカ14:6)〔ミーニュの引照は「ルカ」。この句はヨハネ14:6 に見える〕。
Vita utique sempiterna, sicut virtus est sempiterna (Rom. I, 20) . Aliquando ergo, ut sic loquar, se vita non habuit?
PL 16, 640Bその生命は確かにとこしえである。力がとこしえである(ローマ1:20)のと同じである。では、こう言ってよければ、生命がかつて自らを持たなかったことがあるのか。
119. Considerate quid lectum sit hodie de Domino Jesu, quia mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 10) . Cujus mors vita est, hujus divinitas vita non est; cum divinitas vita sit sempiterna?
PL 16, 640B119. 今日、主イエスについて読まれたことを考えよ。彼は我々のために死んだ。それは、我々が目覚めていても眠っていても、彼とともに生きるためである(一テサロニケ5:10)。その死が〔我々の〕生命である者の神性が、生命でないことがあろうか。神性はとこしえの生命であるのに。
120. An vero vita ejus in Patris est potestate? Sed ne corporis quidem sui vitam in alterius fuisse potestate memoravit, sicut scriptum est: Ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso.
PL 16, 640B120. では、彼の生命は父の権能のうちにあるのか。しかし彼は、自らの体の生命についてさえ、他者の権能のうちにあったとは述べなかった。こう書かれている。「私は自分の魂を、再びそれを受けるために捨てる。誰も私からそれを取らない。私が自分からそれを捨てるのである」。
Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo (Joan. X, 17 et seq.) .
PL 16, 640C「それを捨てる権能が私にあり、再び受ける権能も私にある。この命令を私は私の父から受けた」(ヨハネ10:17以下)。
121. Ejus ergo vita secundum divinitatem in alterius potestate posita judicatur, cujus vita secundum corpus alienae non erat subdita potestati? Aliena enim potestas erat, si non erat unitas potestatis.
PL 16, 640C121. では、体に従った生命が他者の権能に服していなかった者の、神性に従った生命が他者の権能のうちに置かれていると判断されるのか。権能の一体性がなければ、その権能は他者のものとなるだろうに。
Sed sicut potestatis suae esse significat ponere animam, et liberae voluntatis: ita etiam quod secundum mandatum deposuit Patris, suae ac paternae voluntatis significat unitatem.
PL 16, 640C魂を捨てることが彼自身の権能と自由な意志に属することを示すのと同様に、父の命令に従って捨てたということもまた、自らの意志と父の意志との一体性を示している。
122. Ergo si vitam Filius neque aliquo accepit ex tempore, neque alienae habet potestati subditam, videamus qua ratione dixerit: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58) . Exponamus ut possumus: imo ipse potius exponat.
PL 16, 640C122. それゆえ、子が生命をいかなる時においても受けておらず、他者の権能に服するものとして持ってもいないなら、彼が「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる」(ヨハネ6:58)と言ったのは、いかなる理由によるのかを見よう。できるかぎり説明しよう。いや、むしろ彼自身が説明するがよい。
123. Considera igitur quid ante praemiserit; ais enim: Amen, amen dico vobis. Ante instruit quemadmodum audire debeas: Vere, inquit, vere dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii homini, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) .
PL 16, 640D123. では、彼が先に述べたことを考えよ。彼は〔底本は ais(あなたは言う)。ait と読む〕「アーメン、アーメン、私は汝らに言う」と言うのである。彼は先に、どのように聞くべきかをあなたに教えている。「まことに、まことに、私は汝らに言う。人の子〔底本は homini。hominis と読む〕の肉を食べ、その血を飲まなければ、汝らのうちに生命はない」(ヨハネ6:54)。
Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit, et tu quod secundum Filium hominis de carne est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse referendum? 124. Denique addidit: Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus est potus (Ibid., 56) .
PL 16, 641A彼は、人の子に従って語っていることを先に述べた。それなのに汝は、人の子に従って肉と血について語られたことを、神性に当てはめるべきだと考えるのか。124. 実に彼は付け加えた。「私の肉はまことの食べ物、私の血はまことの飲み物である」(ヨハネ6:56)。
Carnem audis, sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis; et divinitati calumniaris? Audi dicentem ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39) .
PL 16, 641A肉を聞き、血を聞き、主の死の秘跡を知りながら、神性を中傷するのか。主自身が言うのを聞け。「霊は肉と骨を持たない」(ルカ24:39)。
Nos autem quotiescumque sacramenta sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26) .
PL 16, 641A我々は、聖なる祈りの奥義によって肉と血に変えられる秘跡を受けるたびに、主の死を告げ知らせる(一コリント11:26)。
125. Ergo posteaquam se loqui secundum hominis Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me (Joan. VI, 58) .
PL 16, 641A125. それゆえ、人の子に従って語ることを明らかにし、肉と血をたびたび繰り返したのち、彼はそのあとに付け加えた。「生ける父が私を遣わし、私が父のゆえに生きているように、私を食べる者もまた私のゆえに生きる」(ヨハネ6:58)。
Quomodo igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; ita et qui manducat me, ipse vivit propter me.
PL 16, 641Bでは彼らは、これをどう受け取るべきだと考えるのか。比較は二通りに見えうる。第一は次のとおり。「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる。」第二は次のとおり。「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる。そのように、私を食べる者もまた私のゆえに生きる。」
126. Si primam eligunt, hoc significat quia sicut missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo propter Patrem.
PL 16, 641B126. 第一を選ぶなら、それはこう意味する。私は父から遣わされ、父から降ったように、父のゆえに生きる、と。
Quasi quis autem missus est, atque descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis (Joan. III, 13) ?
PL 16, 641Bしかし、遣わされ、降ったのは、人の子として以外の誰であろうか。彼自身が先に言ったとおりである。「天から降った者、人の子のほかに、天に昇った者はいない」(ヨハネ3:13)。
Ergo sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit; ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem. Denique et qui manducat quasi filium hominis, et ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis suae adventui comparavit.
PL 16, 641Bそれゆえ、人の子として遣わされ降ったように、人の子として父のゆえに生きる。実に、人の子として彼を食べる者もまた、人の子のゆえに生きる。こうして彼は、〔父のゆえに生きるという〕その行いを、自らの受肉の到来になぞらえたのである。
127. Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem Filii cum Patre, et similitudinem ejus cum homine manifesta distinctione colligimus?
PL 16, 641C127. 第二が気に入ったとしても、我々は明らかな区別によって、子の父との等しさと、子の人との似ていることの両方を引き出せるのではないか。
Nam quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam?
PL 16, 641Cなぜなら、「彼自身が父のゆえに生き、我々も彼のゆえに生きる」とは、父が子において人の肉を生かしたように、子が人を生かすということ以外の何であろうか。
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat, ut ipse Dominus supra dixit (Joan. V, 21) . 128. Aequalitas ergo filii ad Patrem per unitatem quoque vivificationis astruitur; quando sic vivificat Filius ut Pater.
PL 16, 641C実に、父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かすと、主自身が先に言った(ヨハネ5:21)。128. それゆえ、子の父との等しさは、生かすことの一体性によっても立証される。子は父と同じように生かすのだから。
Agnosce ergo ejus vitam et potentiam sempiternam. Similitudo etiam nostra ad filium, et quaedam secundum carnem unitas declaratur; quoniam quemadmodum Dei Filius a Patre, sic homo est vivificatus in carne.
PL 16, 642Aゆえに、彼の生命と力がとこしえであることを認めよ。また、子に対する我々の似ていること、肉に従ったある種の一体性も示される。神の子が父によって生かされたように、人も肉において生かされたからである。
Sic enim scriptum est (Rom. IV, 24) , quia sicut Deus Jesum Christum a mortuis suscitavit, ita etiam nos quasi homines vivificamur a Dei Filio.
PL 16, 642A実に、神がイエス・キリストを死者の中から起こした(ローマ4:24)と書かれているとおり、我々もまた人として神の子によって生かされる。
129. Secundum hanc ergo expositionem non solum ad conditionem humanam derivatur gratia largitatis, sed etiam divinitatis aeternitas praedicatur; divinitatis, quia ipsa vivificat: humanae autem conditionis, quia vivificata est et in Christo.
PL 16, 642A129. それゆえ、この解釈に従えば、施しの恩寵は人の条件にまで流れるだけでなく、神性の永遠性も宣べられる。神性についてはそれ自体が生かすからであり、人の条件についてはキリストにおいても生かされたからである。
130. Quod si quis utrumque ad Christi refert divinitatem: ergo Filius Dei hominibus comparatur; ut ita Filius propter Patrem vivat, sicut nos propter Filium Dei vivimus.
PL 16, 642B130. 仮に誰かが、両方をキリストの神性に当てはめるなら、神の子は人々になぞらえられることになる。すなわち、子が父のゆえに生きるのは、我々が神の子のゆえに生きるのと同じ、ということになる。
Sed Filius Dei vitam largitur aeternam, nos autem largiri nequimus; ergo nostri comparatione nec ille largitur. Habeant igitur Ariani fidei suae praemium, ne vitam aeternam adipiscantur a Filio.
PL 16, 642Bだが神の子は永遠の生命を与えるのに、我々は与えることができない。ゆえに、我々との比較からすれば、彼も与えないことになる。ならばアレイオス派は自らの信仰の報いを受けるがよい。子から永遠の生命を得ることのないように。
131. Libet jam ulterius progredi; nam si illis placet hunc locum ad divinae perpetuitatem referre substantiae, accipiant etiam tertiam expositionem. Nonne evidenter videtur dicere quod sicut vivus Pater est, ita vivit et Filius?
PL 16, 642B131. さらに先へ進みたくなる。彼らがこの箇所を神的な実体の永続性に当てはめることを好むなら、第三の解釈をも受け入れるがよい。父が生きているように、子もまた生きる、と言っているのは明らかではないか。
Quod utique quis non advertat ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit, esse referendum? Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) .
PL 16, 642Bこれが、父と子の生命が同一であるという、生命の一体性に当てはまることを、誰が悟らないだろうか。実に「父が自らのうちに生命を持つように、子にも自らのうちに生命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。
Dedit per unitatem: dedit, non ut auferat, sed ut clarificetur in Filio: dedit, ut complaceat: dedit non ut Pater custodiret, sed ut Filius possideret. 132. Sed objiciendum putant quia dixerat: Ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58) .
PL 16, 642C一体性によって与えた。奪うためではなく、子において栄光を与えられるために与えた。満足するために与えた。父が守るためではなく、子が所有するために与えた。132. しかし彼らは、「私は父のゆえに生きる」(ヨハネ6:58)と彼が言ったことを持ち出すべきだと考える。
Utique si ad divinitatem referunt, propter Patrem vivit Filius; quia ex Patre Filius est: propter Patrem; quia unius substantiae cum Patre: propter Patrem; quia eructatum est Verbum ex Patris corde (Psal. XLIV, 1) , quia a Patre processit, quia ex paterno generatus est utero (Psal. CIX, 3) , quia fons Pater Filii est, quia radix Pater Filii est.
PL 16, 642C確かに、神性に当てはめるなら、子が父のゆえに生きるのは、子が父から出ているからであり、父のゆえにというのは、父と同一実体であるからであり、父のゆえにというのは、言葉が父の心から吐き出された(詩篇44:1)からであり、父から出たからであり、父の胎から生まれた(詩篇109:3)からであり、父が子の源であり、父が子の根であるからである。
133. Sed dicunt fortasse: Si unitatem putas Patris ac Filii vitae esse, cum Filius dixerit: Et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58) , numquid unitas est Filii vitae atque hominum: cum dixerit Filius quia Qui manducat me, et ipse vivit propter me?
PL 16, 643A133. しかし彼らはおそらく言うだろう。「あなたが父と子の生命に一体性があると考えるなら、子が『私は父のゆえに生きる』(ヨハネ6:58)と言ったのだから、子の生命と人々の生命とのあいだにも一体性があるというのか。子は『私を食べる者もまた私のゆえに生きる』と言ったのだから。」
134. Immo plane, sicut unitatem fateor esse vitae coelestis in Patre et Filio per divinae unitatem substantiae, ita vel divinae naturae vel Dominicae incarnationis excepto privilegium, societatem nobiscum vitae spiritalis in Filio esse profiteor per humanae unitatem naturae: Qualis enim coelestis tales et coelestes (I Cor. XV, 18) .
PL 16, 643A134. いや、まさしくそうである。天の生命が父と子において神的な実体の一体性によって一つであると私が認めるように、神的な本性あるいは主の受肉に固有の特権を除けば〔底本は privilegium。privilegio と読む〕、霊的な生命が子において我々と共通であることも、人間の本性の一体性によって私は告白する。「天に属する者がそのようであるように、天に属する者たちもそのようである」(一コリント15:18)〔ミーニュの引照は15:18。この句は一コリント15:48 に見える〕。
Denique sicut in illo sedemus ad dextram Patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore, de quo postea dicemus plenius (Infr. lib. V) : sicut, inquam, sedemus in Christo per corporis unitatem: ita et in Christo vivimus per corporis unitatem.
PL 16, 643A実に、我々が彼において父の右に座るのは、彼とともに座るからではなく、キリストの体のうちに座るからであり、これについては後でさらに詳しく述べる(下の第5巻)。私は言う、我々が体の一体性によってキリストにおいて座るように、体の一体性によってキリストにおいて生きるのである。
135. Non solum autem non vereor quia scriptum est: Et ego vivo propter Patrem; sed etiam si per Patrem dixisset, non vererer.
PL 16, 643B135. 私は、「私は父のゆえに生きる」と書かれていることを恐れないばかりか、たとえ「父によって」と言っていたとしても、恐れない。
136. Solent enim etiam illud objicere quia dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei; ut clarificetur Filius ejus per ipsum (Joan XI, 4) .
PL 16, 643B136. 彼らは次のこともよく持ち出す。彼が言ったことである。「この病は死に至るものではなく、神の栄光のためである。それによって、その子が栄光を与えられるためである」(ヨハネ11:4)。
Non solum enim per Patrem, et a Patre Filius clarificatur, quia scriptum est: Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5) ; et alibi: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Joan. XIII, 31, 32) : sed etiam per Filium et a Filio clarificatur Pater, quia veritas dixit: Ego te clarificavi super terram (Joan. XVII, 4) .
PL 16, 643B子が父によって、父から栄光を与えられるだけではない。「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)と書かれており、また別の箇所でも「今、人の子は栄光を与えられた。神は彼において栄光を与えられ、神は彼に栄光を与えた」(ヨハネ13:31, 32)と書かれている。しかし父もまた、子によって、子から栄光を与えられる。真理が言ったからである。「私は地上で汝に栄光を与えた」(ヨハネ17:4)。
137. Sicut ergo clarificatur per Patrem, ita etiam propter Patrem vivit. Unde et quidam δόξαν opinionem magis putaverunt esse, quam gloriam; et ideo sic interpretati sunt: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi; et nunc clarifica me, Pater, hoc est, δόξασον, ut sit hic sensus: Ego opinionem de te hominibus hujusmodi infudi, ut cognoscant te Deum verum; et tu hanc de me confirma illis opinionem, ut credant me tuum Filium et Deum verum.
PL 16, 643C137. それゆえ、父によって栄光を与えられるのと同じように、父のゆえに生きる。ここから、ある者たちは「栄光・思い(ドクサ)」〔ギリシア語〕という語を、栄光というより思いであると考え、次のように解釈した。「私は地上で汝に栄光を与え、汝が私に与えた業を成し遂げた。今、父よ、私に栄光を与えよ」、すなわち「栄光を与えよ・思いを与えよ(ドクサソン)」〔ギリシア語〕である。その意味はこうなる。「私は人々に、汝についてのこのような思いを注ぎ、彼らが汝を真の神と知るようにした。汝は私についてのこの思いを彼らに確かなものとし、彼らが私を汝の子、真の神と信じるようにせよ」。
Liber IV, Caput XI
第IV巻 第XI章PL 16, 643DDiscrimen quod conflare Ariani moliebantur e verbis Apostoli ex Patre omnia, et per Filium omnia esse docentis, irridetur. Ostenditur enim illic eamdem Patris ac Filii omnipotentiam exprimi: quod cum ex aliis locis, tum ex ipsius Pauli textu confirmatur.
PL 16, 643Dアレイオス派が、「万物は父から、また万物は子によって」と教える使徒の言葉から作り上げようとした区別が、嘲笑される。この箇所で、父と子の同じ全能が表されていることが示されるからである。これは他の箇所からも、パウロ自身の本文からも確かめられる。
Hunc absurde ad Patrem referri ab haereticis, ac pertinere ad Filium ex ejusdem serie demonstrari: nec tamen quidquam Filii derogari potentiae, si de Patre intelligatur.
PL 16, 643Dこの箇所を異端者たちが不合理にも父に当てることと、同じ文脈から子に関わることが示されること。また、父について理解したとしても、子の力は何ら損なわれないこと。
Postremo in istis, ex quo, per quem, et in quo aliquid, nullam intercedere differentiam, et haec omnia de tribus personis dici, evincit.
PL 16, 644A最後に、「それから」「それによって」「それにおいて」という言い方のあいだにはいかなる違いも入り込まず、これらすべてが三つのペルソナについて言われることを論証する。
138. Jam illud ridiculum est, quod quidam ex illo Apostolico discretionem inter Patrem et Filium faciunt potestatis, quia scriptum est: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .
PL 16, 644A138. さらに、ある者たちが使徒のあの句から、父と子の権能の区別を作るのは滑稽である。こう書かれているからである。「しかし我々には唯一の神、父がおり、万物は彼から、我々も彼のうちにある。また唯一の主イエス・キリストがおり、万物は彼によって、我々も彼によってある」(一コリント8:6)。
Aiunt enim non mediocrem divinae majestatis esse distantiam, quia dictum est: Ex illo omnia, et per hunc omnia. Nihil autem expressius, quam quod hoc loco omnipotens Filius evidenti ratione signatur; nam ut ex illo omnia, ita per hunc omnia.
PL 16, 644A彼らは言う。「彼から万物が」「この者によって万物が」と言われているのだから、神的威光の隔たりは小さくない、と。だが、この箇所で全能の子が明白な理由によって示されていることほど、はっきりしたものはない。彼から万物があるように、この者によって万物があるのだから。
139. Inter omnia Pater non est, cui dictum est: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91) . Inter omnia Filius non est, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) , et omnia in ipso constant, et ipse est super omnes coelos (Coloss. I, 17) .
PL 16, 644A139. 父は「万物」の中にはいない。父に向かって、「万物は汝に仕える」(詩篇118:91)と言われているからである。子も「万物」の中にはいない。万物は彼によって作られ(ヨハネ1:3)、万物は彼のうちに成り立ち、彼はすべての天の上にいるからである(コロサイ1:17)。
Non ergo inter omnia Filius, sed super omnia: qui secundum carnem quidem est ex familia Judaeorum; idem tamen super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , cujus est nomen super omne nomen, et de quo dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8) .
PL 16, 644Bそれゆえ子は万物の中にではなく、万物の上にいる。彼は肉に従えばユダヤ人の血筋から出たが、それでも万物の上にある神、世々にほめたたえられる神(ローマ9:5)であり、その名はすべての名の上にある。彼について言われている。「汝は万物を彼の足もとに服させた」(詩篇8:8)。
Subjiciendo autem omnia, nihil reliquit ei non subjectum, sicut Apostolus dixit (Hebr. II, 8) . Quod si hoc etiam secundum incarnationis locutus est sacramentum, quemadmodum possumus de supernae generationis incomparabili majestate dubitare?
PL 16, 644B万物を服させることによって、彼に服さないものを何も残さなかったと、使徒は言った(ヘブライ2:8)。これをも受肉の秘義に従って語ったのなら、天の生まれの比類なき威光を、どうして疑うことができようか。
140. Nihil igitur potestatis inter Patrem et Filium certum est interesse. Denique eo usque nihil interest potestatis, ut idem Apostolus ex ipso dixerit esse omnia, per quem omnia sicut habes: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33) .
PL 16, 644B140. それゆえ、父と子のあいだに、権能の違いが入り込むことは何もないと確実に言える。実に、権能に違いがないことは、同じ使徒が、万物がそれによってある者について、万物が彼から出ると言っているほどである。あなたが知るとおりである。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」(ローマ11:33)〔ミーニュの引照は11:33。この句はローマ11:36 に見える〕。
141. Si igitur Pater, sicut putant, tantummodo significatur, non potest idem et omnipotens esse, quia ex ipso omnia: et omnipotens non esse, quia per ipsum omnia.
PL 16, 644C141. それゆえ、彼らの考えるとおり、ここで示されるのが父だけであるなら、同じ者が、万物が彼から出るのだから全能であり、かつ、万物が彼によってあるのだから全能でない、ということはありえない。
Aut igitur invalidum, nec omnipotentem Patrem sua assertione memorabunt, aut certe omnipotentem etiam Filium vel inviti voce propria fatebuntur. 142. Eligant tamen utrum hic Patrem declaratum putent.
PL 16, 644Cしたがって彼らは、自らの主張によって、父を無力で全能でないと述べることになるか、あるいは少なくとも、不本意ながら自らの口で、子もまた全能であると告白することになる。142. だが彼らは、ここで宣べられているのが父であると考えるのかどうか、選ぶがよい。
Si Patrem, ergo et per ipsum omnia: si Filium, ergo et ex ipso omnia. Si autem et per Patrem omnia, nihil utique Filio derogandum: et si ex Filio omnia, similiter et Filio deferendum.
PL 16, 644C父であるなら、万物は父によってもある。子であるなら、万物は子からもある。万物が父によってあるなら、子から何も減じてはならない。万物が子から出るなら、同様に子にも帰さねばならない。
143. Ac ne insidiari nos unius arbitrentur obreptione versiculi, totum caput recenseamus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
PL 16, 644D143. また、一つの句をこっそり摘んで、我々が策を弄していると彼らが思わないよう、章全体を見直そう。彼は言う。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きはいかに究めがたく、その道はいかにたどりがたいことか」。
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 33 et seq.)
PL 16, 644D「誰が主の思いを知ったか。誰がその相談相手であったか。誰が先に彼に与えて、報いを受けようか。万物は彼から、彼によって、彼のうちにある。彼に栄光が世々にある」(ローマ11:33以下)。
144. De quo igitur dictum putant, de Patre, an de Filio? Si de Patre: sed non est Sapientia Dei Pater; quia Sapientia Dei Filius est. Quid est autem quod non possit Sapientia, de qua scriptum est: Cum sit una omnipotens et permanens, in se omnia innovat (Sap. VII, 27) ?
PL 16, 645A144. では彼らは、これは誰について言われたと考えるのか。父についてか、子についてか。父についてだとすれば、父は神の知恵ではない。神の知恵は子だからである。ところで、知恵にできないことがあろうか。知恵についてはこう書かれている。「ただ一つであって全能であり、とどまりつつ、万物を新しくする」(知恵の書7:27)。
Non ergo accedentem legimus, sed permanentem. Habes ergo juxta Salomonem, omnipotentem et permanentem Sapientiam. Habes etiam bonam, quia scriptum est: Sapientiam autem non vincit malitia (Ibid., 30) . 145. Sed ad propositum revertamur.
PL 16, 645Aそれゆえ我々は、〔知恵が〕来て加わると読むのではなく、とどまると読む。したがってあなたは、ソロモンに従えば、全能でとどまる知恵を持っている。さらにあなたは、善なる知恵をも持っている。こう書かれているからである。「知恵に悪は勝たない」(知恵の書7:30)。145. しかし本題に戻ろう。
Quam inscrutabilia sunt, inquit, judicia ejus! Si igitur omne judicium Pater dedit Filio, Filium Pater videtur declarare, qui judicat (Joan. V, 22) . 146. Denique ut scias quia non de Patre, sed de Filio dicit, addidit: Quis prior, inquit, dedit illi?
PL 16, 645A「その裁きはいかに究めがたいことか」と彼は言う。父がすべての裁きを子に与えたのなら(ヨハネ5:22)、父は、裁く子を示していると見える。146. 実に、これが父についてではなく子について言われていることをあなたが知るために、彼は付け加えた。「誰が先に彼に与えたか」と。
Dedit enim Pater Filio: sed dedit jure generationis, non munere largitatis. Et ideo quia negari non potest a Patre accepisse Filium, secundum quod scriptum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) : dicendo tamen: Quis prior dedit illi? non accepisse per naturam a Patre Filium denegavit, sed priorem non posse dici inter Patrem et Filium declaravit; quia etsi Pater dedit Filio, non tamen quasi posteriori dedit: quia increata et inaestimabilis Trinitas, quae unius est aeternitatis et gloriae, nec tempus, nec gradum, vel posterioris recipit, vel prioris.
PL 16, 645B実際、父は子に与えた。ただしそれは生まれの権利によって与えたのであり、施しの賜物としてではない。そして、子が父から受けたことは否定できない。「すべては私の父から私に渡された」(マタイ11:27)と書かれているとおりである。それでも、「誰が先に彼に与えたか」と言うことで、子が父から本性によって受けたことを否定したのではなく、父と子のあいだに先なる者を言うことはできないと宣言したのである。父が子に与えたとしても、後なる者に与えたかのようにではない。唯一の永遠と栄光に属する、造られざる、評価しがたい三位一体は、後なるものも先なるものも、時も段階も受けつけないからである。
147. Quod si Graecos magis codices sequendos putamus, qui habent τὶς προσέδωκεν αὐτῷ vides quoniam cui nihil addi potest, non dispar a pleno est.
PL 16, 645B147. もしギリシア語の写本にこそ従うべきだと考えるなら、そこには「誰が彼に先に与えたか」〔ギリシア語。「付け加えて与える」の含みをもつ語〕とあり、あなたは、何も加えられえない者は、満ちた者と異ならないことを見る。
Ergo si Filio magis convenit hoc totum Apostolicum caput, videmus et de Filio esse credendum, quia ex ipso omnia, sicut scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 148. Esto tamen de Patre dictum putent.
PL 16, 645Cそれゆえ、使徒のこの章全体が子により適しているなら、万物が彼から出るということも子について信じるべきであることがわかる。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」と書かれているとおりである。148. だが、彼らが父について言われたと考えるとしてみよう。
Itaque meminerimus quia sicut ex ipso legimus omnia, ita etiam per ipsum omnia: in universitatem quippe totius creaturae Patris et Filii profertur auctoritas.
PL 16, 645Cそれなら、彼から万物があると読むように、彼によって万物があるとも読むことを思い出そう。父と子の権威は、全被造物の総体に向けて宣べられているのである。
Ac licet superius omnipotentem Filium paterno probaverimus exemplo, tamen quia illis derogare studium est, considerent quia et Patri derogant. Si enim infirmus Filius, quia per ipsum omnia, numquid infirmus et Pater, quia et per Patrem omnia?
PL 16, 645Cまた、先に我々が、父の例によって子の全能を証明したにもかかわらず、彼らは子を貶めることに熱心なので、父をも貶めていることを考えるがよい。万物が子によってあるから子が弱いのなら、万物が父によってもあるのだから、父も弱いのではないか。
149. Sed ut agnoscant nullam discretionem inter haec esse, iterum demonstrabo ejusdem esse, ex quo aliquid, et per quem aliquid; et ostendam utrumque de Patre lectum. Sic enim habemus: Fidelis Deus per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9).
PL 16, 645C149. しかし、これらのあいだに区別がないことを彼らが認めるように、「何かがそれから出る」ことと「何かがそれによってある」ことが同じ者に属することを、再び示そう。しかも両方が父について読まれることを示そう。こうあるからである。「神は誠実である。神によって、汝らはその子の交わりに召された」(一コリント1:9)。
Quid Apostolus dixerit, considerent. Per Patrem vocamur, et nihil est quaestionis: per Filium creamur, et hoc vilius aestimarunt?
PL 16, 645D使徒が何と言ったかを、彼らは考えるがよい。我々は父によって召される、それには何の問題もない。我々は子によって造られる、それを彼らはより卑しいと評価したのか。
Pater in communionem Filii vocavit, et religiose hoc sicut debemus, accipimus: Filius omnia creavit, et putant non liberae fuisse voluntatis arbitrium, sed coactae atque servilis operationis obsequium?
PL 16, 646A父は我々を子の交わりに召した。我々はそれを、当然そうすべきように、敬虔に受け取る。子が万物を造った。それを彼らは、自由な意志の決定ではなく、強いられた奴隷的な働きの服従だと考えるのか。
150. Ut autem agnoscas plenius nihil distare inter Patris et Filii potestatem, cum per Patrem in communionem Filii ejus vocemur; ex Filio est ipsa communio, sicut scriptum est: Quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16) ; licet secundum Graecum Evangelium, ex plenitudine ejus intelligere debeamus.
PL 16, 646A150. さらに、父によって我々が子の交わりに召される以上、父と子の権能にまったく隔たりがないことを、あなたがより十分に認めるために。その交わり自体が子から出ている。こう書かれているとおりである。「その充満から我々はみな受けた」(ヨハネ1:16)。ただしギリシア語の福音書に従えば、「その充満の中から」と解すべきである〔ラテン語の引用は de plenitudine ejus。著者はギリシア語の前置詞に合わせて ex plenitudine ejus と読むべきだと言う。日本語ではこの違いを出しにくいので、ex を「〜の中から」とした〕。
151. Ecce et per Patrem communio, et ex Filio communio: sed non discrepans, sed una communio; sicut idem Joannes in epistola sua dixit: Et communicatio nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3) .
PL 16, 646A151. 見よ、父によっても交わりであり、子から出る交わりでもある。だが、それは食い違うのではなく、一つの交わりである。同じヨハネが自らの手紙で言ったとおりである。「我々の交わりが、父と、その子イエス・キリストとともにあるように」(一ヨハネ1:3)。
152. Accipe etiam quia non solum ex Patre et Filio, sed etiam ex Spiritu sancto unam nobis communionem Scriptura commemoravit: Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XXIII, 13) .
PL 16, 646B152. さらに、聖書が、父と子からだけでなく、聖なる霊からも、一つの交わりが我々にあると記していることを受け取れ。聖書は言う。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝ら皆とともにあるように」(二コリント23:13)〔ミーニュの引照は23:13。この句は二コリント13:13 に見える〕。
153. Quaero autem in quo minor videatur is per quem omnia, quam is ex quo omnia? An quia operator asseritur? Sed operatur et Pater; quia verus est, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) . Sicut igitur Pater operatur, operatur et Filius.
PL 16, 646B153. 私は問う。万物がそれによってある者は、万物がそれから出る者よりも、どの点で劣ると見えるのか。業をなす者と言われているからか。だが父もまた働く。真実である者が言ったからである。「私の父は今に至るまで働いている。私も働く」(ヨハネ5:17)。それゆえ、父が働くように、子もまた働く。
Non ergo operator infirmus aut vilis est; quoniam operatur et Pater: et ideo quod commune est Filio cum Patre, vel propter Patrem inferiore loco accipi non oportet; ne Patri potius in Filio ab haereticis derogetur.
PL 16, 646Bそれゆえ、業をなす者は弱くも卑しくもない。父もまた働くからである。だから、子が父と共有していることを、父のゆえにも、より低い位置に受け取ってはならない。異端者たちによって、子において父がむしろ貶められないためである。
154. Nec mediocre illud, quod alibi etiam idem sanctus Joannes ad refellendas Arianae perfidiae quaestiones, ait: Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam qui facit justitiam, ex ipso natus est (Joan. II, 29) .
PL 16, 646C154. 同じ聖ヨハネが別の箇所で、アレイオス派の背信の問いを論駁するために言っていることも、小さくない。「彼が正しいと汝らが知るなら、正義を行う者は彼から生まれたと知れ」(ヨハネ2:29)〔ミーニュの引照は「ヨハネ2:29」。この句は一ヨハネ2:29 に見える〕。
Justus autem quis nisi Dominus, qui justitias dilexit (Psal. X, 8) ? Aut quem, sicut superiora indicant, repromissorem vitae habemus aeternae, si Filium non habemus? Si igitur Filius Dei vitam nobis promisit aeternam, et ipse justus est, ex ipso utique nati sumus.
PL 16, 646C正しい者とは、正義を愛した主(詩篇10:8)でなくて誰であろうか。また、上の箇所が示すように、子を持たないのなら、永遠の生命の約束者として誰を持つというのか。神の子が我々に永遠の生命を約束したのであり、彼自身が正しいのだから、我々は確かに彼から生まれたのである。
Aut si ex Filio nos per gratiam natos negant, nec justum Filium confitentur. 155. Credas igitur necesse est etiam ex Dei Filio omnia; quia omnium sicut Deus Pater, ita et Filius et auctor est et creator.
PL 16, 646Cもし彼らが、我々が恩寵によって子から生まれたことを否定するなら、子が正しいと告白していないことになる。155. それゆえ、あなたは、万物もまた神の子から出ると信じねばならない。万物について、父なる神がそうであるように、子もまた創始者であり造り主だからである。
Videmus ergo inanem esse hanc quaestionem, cum et de Filio credi conveniat, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 156. Diximus quomodo ex ipso, quomodo etiam per ipsum.
PL 16, 646Dこうして我々は、この問いが空しいことを見る。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」ことは、子についても信じるのがふさわしいからである。156. 我々は、いかに彼からであり、いかに彼によってでもあるかを述べた。
In ipso autem omnia esse quis dubitet, cum alibi scriptum sit: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16) ? Habes ergo ex ipso gratiam, ipsum operatorem, in ipso omnium firmamentum.
PL 16, 647A彼のうちに万物があることを、誰が疑おうか。別の箇所にこう書かれているのに。「天にあるものはすべて、彼において据えられ、彼において造られた。彼は万物の前にあり、万物は彼のうちに成り立つ」(コロサイ1:16)。ゆえにあなたは、彼から恩寵を、彼自身を業をなす者として、彼のうちに万物の基礎を持つ。
Liber IV, Caput XII
第IV巻 第XII章PL 16, 647AQuod objiciebatur ex Joanne Filium viti et Patrem agricolae comparari, de incarnatione intelligendum: qui vero secundum generationem divinam illud accipiant, Filio duas injurias inferre, quem et Paulo postponant, et aequent aliis hominibus: totidem etiam Patri, quem non solum eidem Apostolo parem, sed etiam nihili esse testificentur.
PL 16, 647A子がブドウの木に、父が農夫になぞらえられているというヨハネに基づく反論は、受肉について解されるべきである。これを神的な生まれに従って受け取る者たちは、子に二つの不正を加えることになる。子をパウロの下に置き、ほかの人間たちと等しくするからである。同じ数だけ父にも〔不正を加える〕。父を同じ使徒と同等とするだけでなく、無に等しい者とまで証言するからである。
Tum falsa interpretatione denuo rejecta, veraque confirmata, Filius quoque secundum divinitatem agricola esse, ac uva secundum humanitatem, astruitur; unde superior praecellentiae paternae explicatio stabilitur.
PL 16, 647A次に、偽りの解釈が改めて退けられ、真の解釈が確証されて、子もまた神性に従えば農夫であり、人間性に従えばブドウの房であることが論じられる。これによって、父の卓越性についての先の説明が確かなものとされる。
157. Illud quoque ad separandam Patris et Filii divinitatem objicere consueverunt, quia Dominus dixit in Evangelio: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1) ; agricolam et vitem diversae dicentes esse naturae, et vitem in agricolae esse potestate.
PL 16, 647B157. 彼らはまた、父と子の神性を切り離すために、次のことを反論するのが常であった。主が福音書で「私はまことのブドウの木であり、私の父は農夫である」(ヨハネ15:1)と言った、ということである。彼らは、農夫とブドウの木は異なる本性のものであり、ブドウの木は農夫の権能のもとにあると言う。
158. Sic ergo vultis esse Filium secundum divinitatem, sicut vitis est; ut sine cultore nihil valeat, et possit deseri vel recidi: et ex littera calumniam comparatis, quia Dominus vitem se esse dixit, incarnationis suae significans sacramentum?
PL 16, 647B158. では諸君は、子が神性に従えばブドウの木のようなものであり、耕す者なしには何の力もなく、見捨てられうるし切り落とされうると言うのか。主は自らの受肉の秘義を示してブドウの木と言ったのに、諸君は字面から言いがかりを仕立てるのか。
Tamen si placet ut ex littera argumentemur, fateor et ego, immo profiteor quia vitem se Filius nominavit. Vae enim mihi, si sacramentum salutis publicae denegavero! 159. Quomodo ergo vultis accipere quod se vitem Dei Filius nominavit?
PL 16, 647Cしかし、字面から論じるのがよいというなら、私もまた認める。いや、公言する。子は自らをブドウの木と名づけたのである。万人の救いの秘義を否むなら、私は災いだからである。159. では諸君は、神の子が自らをブドウの木と名づけたことを、どう受け取るつもりか。
Si secundum divinam substantiam dictum accipitis: et sicut inter agricolam et vitem, ita etiam inter Patrem et Filium divinitatis creditis esse distantiam, geminam Filio, geminam Patri facitis injuriam: Filio, quia si secundum divinitatem inferior est quam agricola, inferior etiam Paulo apostolo vestra assertione necesse est aestimetur; quia et Paulus agricolam se esse dixit, sicut habes: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6) .
PL 16, 647Cもし諸君が神的実体に従って言われたものと受け取り、農夫とブドウの木のあいだに隔たりがあるように、父と子のあいだにも神性の隔たりがあると信じるなら、諸君は子に二重の、父にも二重の不正を加えることになる。子に対しては、神性に従えば農夫より劣るなら、諸君の主張によって、使徒パウロよりも劣ると見なされざるをえないからである。パウロもまた自らを農夫と言ったのであり、あなたが読むとおりである。「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長を与えたのは神である」(一コリント3:6)。
Num ergo vultis ut Paulus melior sit Dei Filio? 160. Habetis unam injuriam. Alteram, quia si secundum substantiam generationis aeternae, vitis est Filius, cum dixerit: Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan. XV, 5) ; unius nobiscum etiam illa divina generatio videbitur esse substantiae.
PL 16, 647Cでは諸君は、パウロが神の子より優れていることを望むのか。160. 諸君にはこれで一つの不正がある。もう一つは次のとおりである。もし永遠の生まれの実体に従って子がブドウの木であるなら、――彼は「私はブドウの木であり、汝らは枝である」(ヨハネ15:5)と言ったのだから――、あの神的な生まれもまた、我々と同一の実体のものと見えることになる。
Sed quis similis tibi in diis, Domine, sicut scriptum est (Exod. XV, 11) ? Et rursus in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7) ? 161. Nec tamen soli Filio derogatis, sed etiam Patri.
PL 16, 647Dしかし、書かれているとおり、「主よ、神々のうちに誰が汝に似ているか」(出エジプト記15:11)。また詩篇でも、「雲の中で誰が主と等しくなるだろうか。神の子らの中で誰が神に似るだろうか」(詩篇88:7)。161. しかも諸君は子だけを貶めるのではなく、父をも貶める。
Nam si in agricolae nomine omnis paternae praerogativa est potestatis, cum etiam Paulus agricola sit, Patri utique, cui Filium negatis, aequalem Apostolum comparatis.
PL 16, 648A実際、農夫という名に父としての権能の特権がすべてあるのなら、パウロもまた農夫なのだから、諸君は、子が等しいことを否むその父に、確かに使徒を等しい者として並べることになる。
162. Deinde cum scriptum sit: Sed neque qui plantat, est quidquam, neque qui rigat: sed qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7) ; in eo nomine vos summam paternae majestatis locabitis, quod videtis infirmum.
PL 16, 648A162. さらに、「植える者も何ものでもなく、水を注ぐ者も何ものでもない。成長を与える神がそうなのである」(一コリント3:7)と書かれているのに、諸君は父の威光の頂を、自ら弱いと見ているその名に置こうとするのか。
Si enim qui plantat, et qui rigat, nihil est, sed qui dat incrementum Deus; videte quid vestra asserere moliatur impietas, ut et Pater nomine sit contemnendus agricolae; et Deus aliquis incrementum paterno operi qui tribuat, requirendus.
PL 16, 648A実に、植える者と水を注ぐ者が無であり、成長を与える者が神であるなら、見よ、諸君の不敬虔は何を主張しようと企てているか。父は農夫という名のゆえに軽んじられるべきであり、父の業に成長を与える神が、別に誰か探し求められねばならないことになる。
Impie igitur ex nomine agricolae praeferendam Dei Patris existimant potestatem, in quo sit Patri Deo cum homine appellationis commune consortium.
PL 16, 648Aこうして彼らは不敬虔にも、農夫という名から、神なる父の権能がより優れていると考える。だがその名においては、神なる父は人間と呼び名を共有しているのである。
163. Quid autem egregium, si ei (ut vultis, haeretici) Filio praeferatur, cujus divina substantia ab humana conditione non discrepet?
PL 16, 648B163. だが、異端者たちよ、諸君の望むとおり、〔父という農夫が〕子に優先されたところで、何が優れたことなのか。その子の神的実体が人間の条件と変わらないというのなら。
Nam si vitem Filium secundum divinam substantiam appellatum putatis, non solum corruptelae, incertisque elementorum obnoxium judicatis, sed etiam humanae tantummodo consortem naturae; quia unius naturae sunt vitis et palmites; ut non per incarnationis sacramentum carnem Dei Filius assumpsisse videatur, sed principium sumpsisse de carne.
PL 16, 648B実際、諸君が、子は神的実体に従ってブドウの木と呼ばれたと考えるなら、諸君は子を、腐敗と、定まらない諸元素に服するものと判断するだけでなく、ただ人間の本性にのみ連なる者とも判断している。ブドウの木と枝は一つの本性のものだからである。その結果、神の子は受肉の秘義によって肉を取ったのではなく、肉から始まりを取ったと見えることになる。
164. Ego autem dicam plane carnem ejus, licet novo generationis mysterio, unius tamen naturae fuisse nobiscum, et hoc salutis nostrae sacramentum esse, non divinae generationis exordium.
PL 16, 648B164. 私はむしろはっきりと言おう。彼の肉は、新しい生まれの奥義によるものではあれ、それでも我々と一つの本性のものであった。そしてこれは我々の救いの秘義であって、神的な生まれの始まりではない。
Vitis enim est, quia meas sustinet passiones; quandoquidem in illo nixa fragilis prius humana conditio fecundis redivivae fructibus pietatis adolevit.
PL 16, 648C実際、彼がブドウの木であるのは、私の苦しみ〔passiones。情念とも取れるが、キリストが担うものなので苦しみと取った〕を担うからである。彼に支えられて、以前は脆かった人間の条件が、よみがえった敬虔の豊かな実りとともに成長したのである。
165. Verumtamen si te pompa delectat agricolae; dicas, velim, quis ille sit, qui locutus est in propheta: Domine, notum mihi fac, ut sciam: tunc vidi cogitationes eorum.
PL 16, 648C165. それでも、もし汝が農夫という誇示を喜ぶなら、預言者の中で語った者が誰か、言ってもらいたい。その者は、こう語った。「主よ、私に知らせよ、私が知るために。そのとき、私は彼らの思いを見た。」
Ego ut agnus ductus sum innocens ad immolandum, et nesciebam: adversum me cogitaverunt consilium, dicentes: Venite, injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19) .
PL 16, 648C「私は、屠られるために引かれる無垢の子羊のようだった。私は知らなかった。彼らは私に逆らって謀議を企て、言った。『来い、彼のパンに木を投げ入れよう』」(エレミヤ11:19)。
Si enim Filius incarnationis futurae loquitur sacramentum, quia impium est ut de Patre credas, Filius est utique qui supra dicit: Ego plantavi te vitem fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II, 21)?
PL 16, 648C実際、子が来たるべき受肉の秘義を語っているのであれば――父についてそう信じることは、汝には不敬虔だからである――、上で「私は汝を実りをもたらすブドウの木として植えた。どうして汝は、他国のブドウの木の苦さに変わったのか」(エレミヤ2:21)と言う者もまた、確かに子である。
166. Itaque et Filium vides esse agricolam, unius nominis cum Patre, unius operis, unius dignitatis atque substantiae. Ergo si agricola et vitis est Filius, vitem utique secundum incarnationis accipimus sacramentum.
PL 16, 648D166. こうして汝は、子もまた農夫であり、父と一つの名、一つの業、一つの尊厳、一つの実体のものであると見る。それゆえ、子が農夫でありブドウの木でもあるなら、我々は、ブドウの木を受肉の秘義に従って受け取るのである。
167. Sed non solum se esse vitem dixit, sed etiam botryonem voce prophetica nuncupavit, tunc quando ad vallem botryonis exploratores Moyses jussu Domini direxit (Num. XIII, 14) . Quae est illa vallis, nisi humilitas incarnationis, et fecunditas passionis?
PL 16, 648D167. しかし彼は自らをブドウの木と言っただけでなく、預言の声でブドウの房とも呼んだ。それは、モーセが主の命令によって斥候たちをブドウの房の谷へ遣わしたときである(民数記13:14)。その谷とは、受肉の低さと受難の実り豊かさでなくて何であろうか。
Et puto botryonem ideo dictum, quia ex vinea illa translata ex Aegypto, hoc est, ex familia Judaeorum, utilis mundo fructus emicuit (Psal. LXXIX, 9) .
PL 16, 649Aそして私は、ブドウの房と言われたのは、エジプトから移されたあのブドウ畑、すなわちユダヤ人の家から、世に役立つ実が輝き出たからだと思う(詩篇79:9)。
Nemo certe botryonem potest ad generationem referre divinam: aut qui refert, aliud nihil relinquit, nisi ut botryonem illum natum ex vite credamus. Itaque ascribit insipiens Patri, quod reprehendit in Filio.
PL 16, 649Aブドウの房を神的な生まれに結びつけることのできる者は、確かに誰もいない。もし結びつける者があるなら、そのブドウの房がブドウの木から生まれたと我々が信じること以外には、何も残さない。こうして愚か者は、子において非難することを、父に帰しているのである。
168. Verum si jam dubitari non potest quod vitis secundum incarnationem Dei Filius nominatus sit, videtis secundum quod sacramentum Dominus sit, locutus; Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 16, 649A168. しかし、神の子が受肉に従ってブドウの木と名づけられたことがもはや疑えないなら、諸君は、主がいかなる秘義に従って「父は私より大きいからである」(ヨハネ14:28)と語ったのか、分かるであろう。
Nam cum hoc in superioribus dixerit, continuo subjecit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1) , ut agnosceres secundum id Patrem esse majorem: quia sicut agricola vitium, ita Pater Dominicae carnis est cultor: quae et augeri potuit per aetatem, et per passionem recidi; ut omne humanum genus ab aestu saecularium noxio voluptatum, diffusae salutaribus brachiis crucis umbra velaret.
PL 16, 650A実際、主はこれを先の箇所で言い、すぐに続けて「私はまことのブドウの木であり、私の父は農夫である」(ヨハネ15:1)と付け加えた。それは、あなたが、その点に従って父が大きいことを認めるためである。農夫がブドウの木を世話するように、父は主の肉を世話する者だからである。その肉は、年齢によって成長しえ、また受難によって切り落とされえた。それは、救いの腕を広げた十字架の影が、全人類を、世の快楽の有害な熱から覆うためである。
Liber V, Prooemium
第V巻 冒頭PL 16, 649B[0649] Quisnam fidelis et prudens servus? Ejus merces in Petro indicatur, item etiam in Paulo, cujus auctoritati parere Ambrosius cupiens hunc librum aliis adjectum voluit, qui non potuerit in superiore comprehendi. Quid in hoc disputaturus sit, quove consilio?
PL 16, 649B〔序〕「いったい誰が忠実で賢い僕か」。その報いはペトロにおいて示され、同様にパウロにおいても示される。アンブロシウスはパウロの権威に従うことを望み、この書を他の諸書に付け加えようとした。前の書には収めきれなかったからである。この書で何を論じようとしているのか、どのような意図からか。
Deberi sibi veniam, cum ab omnibus ministris quaerenda sit creditae sibi pecuniae usura. Hanc sibi usuram fideles esse: beatum autem fore, si mercedem sperare sibi liceat; se tamen sanctorum praemia non tam optare, quam poenarum immunitatem, ad quam merendam omnes hortatur.
PL 16, 649B自分には赦しが与えられるべきであること。すべての奉仕者が、自分に託された金の利息を求めねばならないからである。信徒たちこそ自分にとってのその利息であること。報いを望むことが許されるなら幸いであろうが、それでも自分は、聖なる者たちの報いよりも、むしろ刑罰の免除を望んでおり、それを得るにふさわしくなるようすべての人に勧めること。
1. Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore cibum?
PL 16, 649B1. 「主が自分の家の者の上に立てて、時に応じて彼らに食物を与えさせる、忠実で賢い僕とは、いったい誰か。」
Beatus ille servus, quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Matth. XXIV, 45, 46) , Non vilis hic servus est, magnus aliquis esse debet: quis sit iste consideremus.
PL 16, 649C「その主が来て、このようにしているのを見いだす僕は幸いである」(マタイ24:45, 46)。この僕は取るに足りない者ではない。何か大きな者であるはずだ。それが誰か、考えてみよう。
2. Est Petrus ipsius Domini ad pascendum gregem electus judicio, qui tertio meretur audire: Pasce agniculos meos, pasce agnos meos, pasce oviculas meas (Joan. XXI, 13 et seq.) . Itaque pascendo bene cibo fidei gregem Christi, culpam lapsus prioris abolevit.
PL 16, 649C2. ペトロは、主自身の判断によって、群れを養うために選ばれた者であり、三度こう聞くにふさわしいとされた。「私の幼い子羊を養え。私の子羊を養え。私の小さな羊を養え」(ヨハネ21:13以下)。それゆえ、キリストの群れを信仰の食物でよく養うことによって、先の失墜の咎を消し去ったのである。
Et ideo tertio admonetur ut pascat, tertio utrum Dominum diligat, interrogatur; ut quem tertio ante crucem negaverat, tertio fateretur (Matth. XXVI, 70 et seq.) .
PL 16, 649Cそしてそれゆえ、三度養えと戒められ、三度、主を愛しているかと問われた。十字架の前に三度否んだその主を、三度告白させるためである(マタイ26:70以下)。
3. Beatus et ille servus, qui potest dicere: Lac vos potavi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 2); novit enim quos quemadmodum pascat. Quis nostrum hoc facere potest?
PL 16, 649C3. 「私は汝らに乳を飲ませ、食物は与えなかった。汝らはまだ受けられなかったからである」(一コリント3:2)と言える僕もまた幸いである。誰をどのように養うべきかを知っているからである。我々のうち、誰がこれを行えるだろうか。
Quis nostrum potest vere dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrificiam (I Cor. IX, 22) ?
PL 16, 649D我々のうち、誰が真実に言えるだろうか。「私は、弱い者たちを得るために、弱い者たちに対して弱い者となった」(一コリント9:22)と。
4. Et tamen ille tantus ad curam gregis electus a Christo, qui sanaret infirmos, curaret invalidos, haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repellit (Tit. III, 10) ; ne unius erraticae ovis scabies serpenti ulcere totum gregem contaminet.
PL 16, 649D4. それでもなお、キリストによって群れの世話をするために選ばれたあれほどの人は、弱い者を癒し、病む者を治すべき人でありながら、異端者を、一度の戒めのあとただちに、自分に委ねられた羊の囲いから追い払う(テトス3:10)。迷い出た一頭の羊の疥癬が、広がる潰瘍となって群れ全体を汚さないためである。
Jubet praeterea stultas quaestiones et contentiones esse vitandas (Ibid., 9) . 5. Quid igitur nos agemus, inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae constituti?
PL 16, 649Dさらに、愚かな議論と争いは避けるべきことを命じている(テトス3:9)。5. では我々は、古い収穫の中に生えた新しい毒麦のあいだに、無防備な隣人として置かれて、どうすればよいのか。
Si taceamus, cedere videbimur: si contendamus, verendum est ne nos quoque judicemur esse carnales.
PL 16, 650B黙っていれば譲歩したと見えるだろうし、争えば、我々もまた肉的な者だと判断されかねない。
Scriptum est enim de hujusmodi quaestionibus, quae generant lites: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia docentem eos qui resistunt (II Tim. II, 23, 24) : et alibi: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16) .
PL 16, 650B争いを生むこの種の問題については、こう書かれているからである。「主の僕は争うべきではなく、すべての人に柔和で、教えることができ、忍耐強く、逆らう者たちを慎みをもって教える者でなければならない」(二テモテ2:23, 24)。また別の箇所にはこうある。「もし誰かが争いを好むなら、我々にはそのような習慣はなく、神の教会にもない」(一コリント11:16)。
Eoque scribere aliquid sententiae fuit, ut sine strepitu aliquo impietati haereticorum nostra pro nobis scripta respondeant.
PL 16, 650Bそこで我々の考えは、何かを書くことにあった。何の騒ぎもなく、異端者たちの不敬虔に対して、我々の書いたものが我々に代わって答えるようにするためである。
6. Quintum itaque, Imperator auguste, hunc librum paramus ordiri: nam, et quartum librum oportuit in illa vitis disputatione finiri; ne coacervasse magis librum eumdem quodam videremur quaestionum tumultu, quam fructu spiritalis vineae replevisse: nec inconsummatam fidei vindemiam tantis adhuc superfluentibus disputationibus decuit derelinqui.
PL 16, 650B6. それゆえ、皇帝アウグストゥスよ、我々はこの第五の書を始めようとしている。実際、第四の書もあのブドウの木の論議で終えるべきであった。同じ書を、霊のブドウ畑の実で満たしたというよりも、問題の騒ぎで積み上げたと見られないためである。また、信仰のブドウの収穫を、なお溢れるほど多い論議の中に未完のまま放置するのも、ふさわしくなかった。
7. Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis (Matth. XXV, 15) ; ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est (Ibid., 26, 27) : aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam (Luc. XIX, 23) .
PL 16, 650C7. それゆえ第五の書では、父と子と聖なる霊の不可分の神性について論じる。聖なる霊についてのより十分な論議は、さしあたり別にしておく。福音書の朗読の教えに促されてのことである(マタイ25:15)。我々に託された信仰の五つのタラントを、いわばこの五巻の割り当てによって、人々の心情に貸し付けて殖やすためであり、主が来て、自分の金が地に隠されているのを見いだし、私にこう言うことのないためである。「悪い怠け者の僕よ、私が蒔かない所から刈り、散らさない所から集めることを、汝は知っていた。ならば汝は、私の金を両替商に預けるべきであった。そうすれば、私は来て、自分のものを受け取ったはずだ」(マタイ25:26, 27)。あるいは別の書にあるとおり、こうも言う。「そして私は、来て、利息をつけて、確かにそれを取り立てたはずだ」(ルカ19:23)。
8. Date ergo veniam, si quos prolixioris hujuscemodi sermonis offendit audacia. Officii contemplatio cogit credere quod accepimus: Dispensatores sumus mysteriorum coelestium (I Cor. IV, 1) .
PL 16, 650D8. それゆえ、このように長い語りの大胆さに気を悪くした者がいれば、赦しを与えよ。務めを顧みれば、我々は受けたものを〔人々に〕託さずにはおれない。「我々は天の奥義の管理者である」(一コリント4:1)。
Ministri sumus, non ex aequo omnes, sed unicuique, inquit, sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 3, 6) .
PL 16, 651A我々は奉仕者であり、すべての者が同等なのではなく、「各人に、主が与えたとおりに」とパウロは言う。「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長を与えたのは神である」(一コリント3:3, 6)〔ミーニュの引照は3:3。「各人に、主が与えたとおりに」は一コリント3:5 に見える〕。
Unusquisque igitur enitatur ut mercedem possit accipere secundum suum laborem; Dei enim sumus, ut Apostolus dixit, cooperarii, Dei cultura, Dei aedificatio (Ibid., 9) .
PL 16, 651Aそれゆえ各人は、自分の労苦に応じて報酬を受けられるよう努めるべきである。使徒が言ったように、我々は「神の協力者」であり、「神の耕作」、「神の建築」だからである(一コリント3:9)。
Beatus itaque ille qui tales fenoris sui cernit usuras: beatus et ille qui fructus sui operis intuetur: Beatus quoque qui superaedificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides pretiosos (Ibid., 12) .
PL 16, 651Aそれゆえ、自分の貸し付けた金のこのような利息を見る者は幸いである。自分の業の実りを目にする者も幸いである。信仰の土台の上に、金、銀、宝石をさらに建て増す者もまた幸いである(一コリント3:12)。
9. Vos nobis estis omnia, qui haec auditis aut legitis: vos feneratoris usurae; verbi usurae, non pecuniae: vos agricolae redditus: vos aedificatoris aurum, argentum, lapidesque pretiosi.
PL 16, 651A9. これを聞き、あるいは読む諸君は、我々にとってすべてである。諸君は貸し手の利息であり――それは金の利息ではなく、言葉の利息である――、諸君は農夫の収穫であり、諸君は建築者の金、銀、宝石である。
In vestris meritis sacerdotalis summa laboris est, in vestris animis fructus episcopalis operis enitescit; in vestris profectibus aurum Domini refulget, multiplicatur argentum, si eloquia divina teneatis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .
PL 16, 651B諸君の功績のうちに司教の労苦の総和があり、諸君の心のうちに司教の業の実りが輝き出る。諸君の進歩のうちに主の金が輝き、銀が増える。ただし、諸君が神の言葉を保つならである。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地で試され、七倍に精錬されたものである」(詩篇11:7)。
Vos ergo facietis foeneratorem divitem, agricolam fructuosum: vos peritum probabitis architectum. Non arroganter dico; quia non tam mea sunt, quam vestra, quae voveo.
PL 16, 651Bそれゆえ諸君が、貸し手を富ませ、農夫を実り豊かにし、建築者を熟練の者と証明するのである。傲慢に言うのではない。私が願うものは、私のものであるより、むしろ諸君のものだからである。
10. O si mihi liceat secure de vobis tunc temporis dicere: Domine, quinque talenta mihi dedisti, et ecce alia quinque lucratus sum (Matth. XXV, 20) , et ostendere vestrarum talenta pretiosa virtutum! Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .
PL 16, 651B10. ああ、そのときに、諸君について安心してこう言えたなら。「主よ、汝は私に五タラントを与えた。見よ、私はさらに五タラントを儲けた」(マタイ25:20)。そして、諸君の徳の貴いタラントを示せたなら。我々は宝を土の器に持っているからである(二コリント4:7)。
Haec sunt talenta quae jubet Dominus spiritaliter fenerari: aut duo aera novi et veteris Testamenti, quae spoliato illi a latronibus Samaritanus ille Evangelicus ad curanda vulnera dereliquit (Luc, X, 35) .
PL 16, 651Cこれらは、主が霊的に貸し付けよと命じるタラントである。あるいは、新約と旧約の二つの銅貨である。これは、強盗に身ぐるみはがれたあの人に、福音書のあのサマリア人が、傷を癒すために残したものである(ルカ10:35)。
11. Neque ego, fratres, voti avarus ideo haec opto, ut supra multa constituar: sat est mihi praemium de vestro profectu. Utinam non indignus eo inveniar, quod accepi!
PL 16, 651C11. 兄弟たちよ、私は願いに貪欲なために、多くのものの上に立てられようとして、これを望むのではない。私には、諸君の進歩から得る報いで十分である。私が受けたものにふさわしくない者と見いだされないように。
Ea quae sunt me majora melioribus tribuenda, non exigo; licet soleas, Domine, dicere: Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi (Matth. XX, 14) . Accipiat potestatem supra decem civitates, qui meretur (Luc. XIX, 17) .
PL 16, 651C私より大きなものは、より優れた者たちに与えられるべきであり、私はそれを要求しない。主よ、汝は「私はこの最後の者にも、汝と同じように与えたい」と言うのを常とするとしても(マタイ20:14)。十の町の上に権能を受けるのは、それに値する者であれ(ルカ19:17)。
12. Sit ille talis, qualis Moyses, qui Legis decem verba conscripsit (Deut. V, 5 et seq.) . Sit ille Jesus Nave, qui subegit quinque reges, et Gabaonitas in deditionem accepit (Josue X, 22 et seq.) ; ut esset typus venturum ejus nominis virum, cujus imperio corporales omnes deliciae vincerentur, converterentur gentes: ut fidem Jesu Christi magis, quam pristina studia sua et vota sequerentur.
PL 16, 651C12. あの人は、律法の十の言葉を書き記した、モーセのような者であれ(申命記5:5以下)。あの人は、五人の王を征服し、ギブオン人の降伏を受け入れた、ナウェのイエス〔ヌンの子ヨシュア〕のような者であれ(ヨシュア記10:22以下)。それは、その名を持つ来たるべき人の予型となるためであり〔底本は venturum virum。来たるべき人の意に取った〕、その人の命令によって、肉体の逸楽がすべて征服され、諸国民が回心し、昔の自分の関心や願いよりも、イエス・キリストの信仰に従うためである。
Sit ille David, cui occurrerunt psallentes juvenculae dicentes: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) .
PL 16, 651Dあの人は、歌いながら迎えに出た若い娘たちが、こう言ったダビデのような者であれ。「サウルは千のうちに勝利し、ダビデは一万のうちに勝利した」(サムエル記上18:7)。
13. Mihi sat est, si non in exteriores tenebras extrudar, quemadmodum ille qui commissum sibi talentum in terra quadam suae carnis abscondit: sicut princeps Synagogae, caeterique principes Judaeorum, qui credita sibi eloquia Dei humo quadam sui corporis occuparunt: deliciisque carnis intenti, quasi in quamdam exaltati cordis foveam fenus coeleste merserunt (Matth. XXIII, 14 et seq.) .
PL 16, 652A13. 私には、外の闇に投げ出されないことで十分である。あの者のようにはなるまい。自分に任されたタラントを、自分の肉のある土に隠したあの者のように、また、会堂の頭やほかのユダヤ人の指導者たちのようにはなるまい。彼らは、自分に託された神の言葉を、自分の体のある土で覆い、肉の逸楽に心を向けて、天の利息を、いわば高ぶった心の穴に沈めたのである(マタイ23:14以下)。
14. Nos igitur non intra latibula carnis absconditam Domini teneamus pecuniam, vel mnam illam in sudario reponamus (Luc. XIX, 20) : sed tamquam boni nummularii cum sudore quodam mentis et corporis aequo et parato semper libremus affectu; ut prope sit verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut. XXX, 14) .
PL 16, 652A14. それゆえ我々は、主の金を肉の隠れ場に隠したまま持つことのないように、またあのムナを布に包んでしまっておくことのないようにしよう(ルカ19:20)。むしろ、善い両替商のように、精神と体の汗をかきながら、つねに公平で用意のできた心情で、〔その金を〕秤にかけよう。それは、「言葉が汝の口と汝の心の近くにある」ためである(申命記30:14)。
15. Hoc verbum Dei est, pretiosum est talentum, quo redimeris. Haec est pecunia per mensas animarum saepe cernenda; ut frequenter agitando in omnem terram bonorum sonus possit exire nummorum, per quem vita paretur aeterna.
PL 16, 652B15. これが神の言葉であり、あなたがそれによって贖われる、貴いタラントである。これは、魂の台を通してしばしば吟味されるべき金である。それを頻繁に動かすことで、よい貨幣の響きがあらゆる地に出ていくことができ、それによって永遠の生命が備えられるためである。
Haec est autem vita aeterna, quam largiris omnipotens Pater; ut cognoscamus te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 16, 652B全能の父よ、汝が与える永遠の生命とは、これである。「唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを、我々が知ること」(ヨハネ17:3)。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 16, 652BQuam impii sint Ariani, dum illud in quo humana felicitas constat, impugnant. Joannem semper cum Patre Filium conjungere, maxime ubi ait: Ut cognoscant te solum verum, etc. Illic igitur verum Deum etiam intelligendum de Filio, quando is nec Deus negari possit, nec falsus dici; immo nec etiam nuncupativus.
PL 16, 652Bアレイオス派は、人間の幸福がそこに成り立つものを攻撃するのだから、いかに不敬虔であるか。ヨハネは子をつねに父と結びつけており、とりわけ「彼らが汝を唯一の真の〔神〕と知るために」などと言う箇所でそうである。ゆえにそこでも、真の神は子についても解されるべきである。子は神であることを否定されえず、偽りとも言われえず、まして名ばかりの神とも言われえないからである。
Quod ultimum ubi ex Apostolo demonstratum est, Christum verum Deum esse rite conficitur. 16. Unde advertant Ariani quam impii sint, qui de spe nostra et voto nobis faciunt quaestiones.
PL 16, 652Bこの最後の点が使徒から示されると、キリストが真の神であることが正当に結論される。16. したがってアレイオス派は、我々の希望と願いについて我々に問いを仕掛ける自分たちが、いかに不敬虔であるかを悟るべきである。
Et quoniam hinc prae caeteris vociferari solent, dicentes separatum a solo et vero Deo Christum, intellectus impios pro nostris viribus confutemus.
PL 16, 652Cそして、彼らはこの箇所から、ほかの何よりもキリストは唯一の真の神から切り離されていると叫び立てるのが常であるから、我々の力に応じて、その不敬虔な解釈を論破しよう。
17. Hoc enim loco magis intelligere debent quia haec utilitas, haec merces est perfectae virtutis, hoc divinum et incomparabile munus, ut cognoscamus cum Patre Christum, nec separemus a Patre Filium, sicut Scriptura non separat.
PL 16, 652C17. 彼らはむしろこの箇所で、これこそ完全な徳の益であり報いであり、この神的で比類ない賜物であって、我々が父とともにキリストを知り、聖書が切り離さないように、子を父から切り離さないことだと、悟らなければならない。
Namque hoc magis ad unitatem, quam ad distantiam divinae proficit potestatis, quod idem praemium unum honorem nobis dat Patris, Filiique cognitio: quam mercedem habere non poterit, nisi qui et Patrem cognoverit et Filium; sicut enim Patris, ita Filii cognitio vitam acquirit aeternam.
PL 16, 652D実に、父と子の認識が我々に同じ報い、一つの栄誉を与えるということは、神の権能の隔たりよりも、むしろ一体性に資する。この報いを得られるのは、父をも子をも知った者だけである。父の認識と同じく、子の認識も永遠の生命を獲得するからである。
18. Itaque sicut in principio statim Verbum cum Deo Patre pia confessione junxit Evangelista dicens: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) , ita et hic scribendo verba Domini: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; conjunctione illa Patrem utique copulavit, et Filium, ut Christum verum Deum a majestate Patris nemo secernat: numquam enim conjunctio separat.
PL 16, 652D18. それゆえ、福音書記者が冒頭でただちに、「そして言葉は神のもとにあった」(ヨハネ1:1)と言って、敬虔な告白をもって言葉を神である父と結びつけたように、ここでも主の言葉を、「彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知るために」(ヨハネ17:3)と書いて、あの接続詞によって父と子を確かに結びつけた。それは、真の神キリストを父の威光から誰も切り離さないためである。接続詞は決して切り離さないからである。
19. Et ideo dicendo: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, et Sabellianos interficit, et Judaeos exclusit eos utique qui audirent loquentem; ne aut illi eumdem Patrem putarent esse quem Filium, si non addidisset et Christum: aut isti a Patre Filium separarent.
PL 16, 653A19. それゆえ、「彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知るために」と言うことで、彼はサベリオス派を葬り、語る声を聞いていたユダヤ人たちを締め出した。もし「キリストをも」と付け加えなかったなら、前者は父を子と同じ者と考え、後者は子を父から切り離したであろうからである。
20 et 21. Quaero autem cur non putent subaudiendum, et ex superioribus colligendum; ut quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Jesum Christum solum verum Deum?
PL 16, 653A20・21. しかし私は問う。なぜ彼らは、これが補って聞かれるべきであり、前の箇所から汲み取られるべきだと考えないのか。すなわち、彼が唯一の真の神として父をまず挙げたのだから、イエス・キリストもまた唯一の真の神であると補って聞くべきではないのか。
Exprimendum enim aliter non fuit, ne duos deos dicere videretur; nam neque duos dicimus deos, et ejusdem cum Patre divinitatis Filium confitemur. 22. Itaque quaeramus qua ratione divinitatis hic putent factam esse distantiam, utrum Deum negent Christum?
PL 16, 653B別の仕方で言い表すべきではなかったのである。二人の神を説いていると見られないためである。我々も二人の神とは言わず、子を父と同じ神性のものと告白する。22. では問おう。彼らはいかなる理由で、ここに神性の隔たりが生じたと考えるのか。キリストが神であることを否定するのか。
Sed negare non possunt. An verum Deum negent? Sed dicant, si verum negant, utrum falsum, an nuncupativum Deum judicent? Nam secundum Scripturas aut verus Deus est, aut tantummodo nuncupativus, aut falsus.
PL 16, 653Bしかし否定することはできない。ならば、真の神であることを否定するのか。もし真であることを否定するなら、偽りの神と見なすのか、名ばかりの神と見なすのか、彼らに言わせよ。聖書によれば、神は、真の神であるか、名ばかりの神にすぎないか、偽りの神であるかのいずれかだからである。
Verus ut Pater, nuncupativus ut sancti, falsus ut daemones atque simulacra. Dicant igitur qua Filium Dei confessione designent, utrum falso praesumptum Dei nomen, an vero quasi nuncupativo inspirationem tantum divinitatis inesse arbitrantur.
PL 16, 653B真の神は父のようであり、名ばかりの神は聖なる者たちのようであり、偽りの神は悪霊と像のようである。それゆえ、いかなる告白によって神の子を指すのか、彼らに言わせよ。偽って僭称された神の名とするのか、それとも、いわば名ばかりの神のように、神性の霊感がただ内にあるだけだと考えるのか。
23. Falso praesumptum nomen non puto quod dicant, ut apertiore se crimine impietatis involvant; ne ut daemoniis et simulacris, ita etiam Christo falsum Dei inditum nomen insinuando se prodant.
PL 16, 653C23. 偽って僭称された名だとは、彼らは言わないと私は思う。不敬虔のいっそう明白な罪に自らを巻き込まないためであり、悪霊や像と同様にキリストにも偽りの神の名が付けられたとほのめかして、自ら正体を現さないためである。
Sin autem ideo dictum putant Deum, quia inspirationem divinitatis habuit, sicut et multi sancti viri (eos enim Scriptura deos dixit (Joan. X, 35) , ad quos sermo fiebat Dei) ergo non ultra homines eum praeferunt, sed comparandum hominibus arbitrantur; ut hoc eum putent esse quod hominibus ipse donavit, dicens ad Moysen: Posuit te in Deum Pharaoni (Exod. VII, 1) .
PL 16, 653Cしかし、多くの聖なる人々と同じく、神性の霊感を受けたゆえに神と呼ばれたのだと考えるなら(聖書は、神の言葉が臨んだ人々を神々と呼んだ(ヨハネ10:35))、彼らはキリストを人間以上には置かず、人間に比すべき者と見なしていることになる。つまり、彼自身が人間に与えたものと同じものが彼だと考えるのである。彼はモーセに向かって言った。「彼は汝をファラオにとっての神として立てた」〔刷りは posuit(三人称)。主がモーセに言った言葉として、刷りのまま訳した〕(出エジプト記7:1)。
Unde et in psalmo dictum est: Ego dixi, dii estis (Psal LXXXI, 6) . 24. Et hanc tamen sacrilegorum opinionem Paulus excludit, qui ait: Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (I Cor. VIII, 5) . Non dixit, sunt dii, sed sunt qui dicantur.
PL 16, 653Cここから詩篇にもこう言われている。「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)。24. しかしこの冒瀆者たちの考えを、パウロは退ける。彼は言う。「実際、天にも地にも、神々と呼ばれる者があるとしても」(一コリント8:5)。彼は「神々がいる」とは言わず、「神々と呼ばれる者がいる」と言ったのである。
Christus autem, sicut scriptum est, heri et hodie ipse est (Hebr. XXIII, 8) . Est, inquit, hoc est, non solum nomine, sed etiam veritate. 25. Et bene scriptum est: Heri et hodie ipse est; ut Arii impietas astruendi sacrilegii locum invenire non posset.
PL 16, 653Dしかしキリストは、書かれているとおり、「昨日も今日も彼はある」(ヘブライ23:8〔ミーニュの引照のまま。句はヘブライ13:8〕)。「ある」と彼は言う。それは、名においてだけでなく、真実においてもある、ということである。25. そして「昨日も今日も彼はある」と書かれているのは、よいことである。アレイオスの不敬虔が、冒瀆を築き上げる余地を見いだせないようにするためである。
Qui cum legeret in psalmo secundo dicentem Filio Patrem: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; annotavit hodie non heri, ad aeternitatem divinae generationis referens, quod de carnis assumptione memoratum est, sicut Paulus in Actibus apostolorum ait: Et nos vobis annuntiamus, quae ad patres nostros repromissio facta est; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Dominum Jesum Christum, sicut scriptum est in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. XIII, 32 et seq.) .
PL 16, 654A彼は、第二詩篇で父が子に「汝は私の子である、私は今日汝を生んだ」(詩篇2:7)と言うのを読んだとき、「昨日」でなく「今日」と書き留め、肉の受け取りについて記されたことを、神的な生まれの永遠性に関わらせた〔この句の係りは定かでない。アレイオスが、肉の受け取りについて言われた「今日」を神的な生まれに当てはめ、子に始まりがあると論じた、の意に取った〕。それは、パウロが使徒言行録で言うとおりである。「そして我々は汝らに告げ知らせる。我々の父祖たちになされた約束を、神は我々の子らに対して成就した。主イエス・キリストをよみがえらせて、第二詩篇に『汝は私の子である、私は今日汝を生んだ』と書かれているとおりに」(使徒言行録13:32以下)。
Sancto igitur Spiritu repletus Apostolus, ut illam elideret saevitatem, ait: Heri et hodie ipse est, et in saecula: heri, propter aeternitatem: hodie, propter corporis susceptionem. 26. Est ergo Christus, et est semper; qui enim est, semper est.
PL 16, 654Aそれゆえ使徒は、聖なる霊に満たされて、あの凶暴さを打ち砕くために、こう言った。「昨日も今日も彼はあり、世々にわたってある」。昨日は永遠性のゆえ、今日は体の受け取りのゆえである。26. したがってキリストはあり、つねにある。ある者は、つねにあるからである。
Christus autem semper est, de quo dicit Moyses: Qui est, misit me (Exod. III, 14) . Erat utique Gabriel, erat Raphael, erant Angeli: sed semper esse, qui aliquando non fuerint, nequaquam pari ratione dicuntur.
PL 16, 654Bしかしキリストはつねにあり、モーセは彼について言う。「ある者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。ガブリエルもいたし、ラファエルもいたし、天使たちもいた。しかし、かつていなかった者たちが、同じ理由で「つねにある」と言われることは決してない。
Christus autem, sicut legimus, non fuit, est, et non: sed est in illo fuit (II Cor. I, 19) ; unde vere Dei solius est esse, qui semper est.
PL 16, 654Bしかしキリストは、我々が読むとおり、「ある、またない」ではなかった。「彼においては『ある』があった」(二コリント1:19)。したがって、つねにあるということは、真に神のみに属する。
27. Ergo si et nuncupativum Deum non audent dicere, et falsum cum dicere majoris est impietatis, restat ut Deus verus sit, veri Patris non dissimilis, sed aequalis.
PL 16, 654B27. それゆえ、彼らが名ばかりの神と言う勇気もなく、偽りの神と言うことはいっそう大きな不敬虔であるなら、残るのは、キリストが真の神であり、真の父に似ていないのではなく、等しいということである。
Qui cum et justificet et sanctificet quos velit, non foris assumens; sed in se habens sanctificandi potestatem, quomodo non est verus Deus?
PL 16, 654B彼は望む者を義とし、聖とするが、その権能を外から受けるのでなく、自らのうちに聖とする権能を持っている。それなのに、どうして真の神でないことがあろうか。
Nam Apostolus eum utique verum Deum dixit, qui naturaliter Deus esset, sicut habes: Quia tunc, inquit, nescientes Deum, servistis his qui natura non erant dii (Galat. IV, 8) ; hoc est, qui veri dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat.
PL 16, 654B使徒は、本性において神である者をこそ、真の神と呼んだ。あなたが読むとおりである。「そのとき汝らは神を知らず、本性として神々でない者たちに仕えた」と彼は言う(ガラテヤ4:8)。すなわち、真の神々ではありえなかった者たちであり、彼らにはこれが本性のうえでまったく備わっていなかったのである。
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 16, 654CCum probatum sit Filium esse verum Deum, nec in eo minorem Patre; ostenditur per vocem solus cum in Scripturis de Patre dicitur, non excludi Filium; quin immo hanc ei vocem prae cunctis et soli ipsi convenire.
PL 16, 654C子が真の神であり、その点で父に劣らないことが証明されたので、聖書で父について「唯一」の語が言われるとき、子が除かれてはいないことが示される。むしろこの語は、他のすべての者に先んじて、子自身にのみふさわしいのである。
Trinitatem non inter omnia, sed super omnia solam esse: Filium vero solum facere, quae facit Pater, ac solum habere immortalitatem; nec proinde in verbis controversis eum a Patre separandum; licere tamen eum locum intelligere de incarnatione: ab illis demum Patrem ab hominum redemptione secludi, qui ab hoc Filium sejunctum volunt.
PL 16, 654C三位一体は、万物の中にではなく、万物の上にただ一つあること。子は、ただ一人で、父が行うことを行い、ただ一人で不死性を持つこと。それゆえ、争われている語句において、子は父から切り離されるべきではないこと。ただし、この箇所を受肉について解することは許されること。結局、子を父から切り離そうとする者たちによって、父が人間の贖いから締め出されることになること。
28. Verum copiose jam verum Deum Christum in superioribus libris Scripturarum lectionibus approbavimus. Ergo si Christus, ut edoctum est, Deus verus est, quaeramus qua ratione, cum solum verum Deum Patrem legant, a Patre Filium cupiunt separare.
PL 16, 654D28. しかし我々は、すでに前の諸巻で、聖書の諸箇所によってキリストが真の神であることを豊かに証明した。それゆえ、教えられたとおりキリストが真の神であるなら、彼らは、唯一の真の神は父であると読みながら、いかなる理由で子を父から切り離そうとするのか、問おう。
29. Si dicunt quia verus Deus solus Pater est, negare non possunt quia et Filius solus Deus veritas est, quia Christus veritas est.
PL 16, 655A29. もし彼らが、真の神は父のみであると言うなら、子もまた、唯一の神、真理〔solus Deus veritas の係りは定かでない。「唯一の神、真理」と取った〕であることを否定できない。キリストが真理だからである。
Numquid veritas vero minor est, cum secundum appellationem nominum verus plerumque a veritate dicatur, sicut sapiens a sapientia, justus a justitia?
PL 16, 655A真理が真の者より劣るというのか。名の呼び方によれば、「真の」は多くの場合「真理」から言われる。「賢い」が「知恵」から、「正しい」が「正義」から言われるのと同じである。
Hoc nos inter Patrem non sentimus et Filium, quia et Patri nihil deest, quia Pater est verax: et Filius quia veritas est, aequalis est vero.
PL 16, 655A我々は父と子のあいだにこの点で差を認めない。父には何も欠けておらず、父は真実な者であり、子もまた、真理であるゆえに、真の者と等しいからである。
30. Ut sciant autem, cum solum legunt, nequaquam esse a Patre Filium separandum, meminerint in prophetis a Deo dictum: Ego extendi coelum solus (Esai. XLIV, 24) . Et utique non extendit sine Filio Pater.
PL 16, 655A30. しかし彼らが「唯一」と読むときも、子を父から決して切り離してはならないと知るために、預言者たちの中で神によって言われたことを思い起こすべきである。「私は一人で天を張り広げた」(イザヤ44:24)。しかも、父は子なしに張り広げたのではない。
Ipse enim Filius qui sapientia Dei est, dicit: Quando parabat coelum, cum ipso aderam (Prov. VIII, 27) . Et Paulus de Filio dictum esse confirmat: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli (Hebr. I, 10) .
PL 16, 655B神の知恵である子自身が言う。「彼が天を備えたとき、私は彼とともにいた」(箴言8:27)。またパウロは、子について言われたことだと確認している。「初めに、主よ、汝は地を据えた。天は汝の手の業である」(ヘブライ1:10)。
Sive ergo Filius coelum fecit, sicut et Apostolus voluit intelligi, et ipse utique non sine Patre coelum solus extendit, sive, ut Proverbiis habes, Deus in sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu (Prov. III, 19) , ostenditur quia nec Pater solus sine Filio coelos fecit, nec sine Patre Filius; et tamen qui coelum extendit, solus dicitur.
PL 16, 655Bそれゆえ、使徒が解されることを望んだように子が天を作ったのであれ――その場合も、子自身は確かに父なしに一人で天を張り広げたのではない――、あるいは、あなたが箴言に読むように、「神は知恵によって地を据え、悟りによって天を備えた」(箴言3:19)のであれ、父が一人で子なしに天を作ったのでもなく、子が父なしに作ったのでもないことが示される。それでも、天を張り広げた者は「唯一」と言われている。
31. Quam vero id et de Filio aperte intelligendum sit, quod solus appelletur, etsi numquam, inscio Patre, aliquid fecisse credatur; etiam alibi habes, ubi scriptum est: Extendens coelum solus, et ambulans quasi in pavimento super mare (Job. IX, 8) .
PL 16, 655B31. 「唯一」と呼ばれることが、子についても明らかに解されるべきであることは、子が父に知られずに何かをしたとは決して信じられないとしても、ほかの箇所にも見られる。そこにはこう書かれている。「ただ一人天を張り広げ、海の上を床の上のように歩く」(ヨブ記9:8)。
Namque Evangelium Domini docuit nos, quod in mari non Pater, sed Filius ambulavit, quando Petrus rogavit eum dicens: Domine, jube me venire ad te (Matth. XIV, 28) .
PL 16, 655C実際、福音書は我々に教えている。海の上を歩いたのは父でなく子であり、それはペトロが彼にこう願ったときである。「主よ、私が汝のもとに行くよう命じよ」(マタイ14:28)。
Sed etiam prophetia ipsa documento est; sanctus enim Job adventum Domini prophetabat, (Job. III, 8) , de quo vere dixit quia magnum cetum erat debellaturus, et factum est: nam feralem illum cetum, diabolum scilicet, ultimis temporibus venerabili corporis sui passione postratum perculit et afflixit (Esa. XXVII, 1) .
PL 16, 655Cしかも預言そのものが証拠である。聖なるヨブは主の到来を預言しており(ヨブ記3:8)、その主について、大きな海獣を打ち破るだろうと正しく語ったのであり、そのとおりになった。実に主は、あの凶暴な海獣、すなわち悪魔を、終わりの時に、自らの体の尊い受難によって打ち倒し、撃ち、苦しめたのである(イザヤ27:1)。
32. Est ergo solus et verus Deus Filius; haec enim et Filio praerogativa defertur. De nullo namque qui creatus est, proprie dici potest, quia solus est. Nam cui inest communitas creaturae, quemadmodum quasi solus potest a caeteris separari?
PL 16, 655C32. したがって、子は唯一の、真の神である。この特権は子にも帰されるからである。造られた者については、誰についても、「唯一である」と本来の意味で言うことはできない。被造物との共有を内に持つ者が、どうして他のものから切り離されて、唯一のようでありえようか。
Itaque homo rationabilis videtur inter omnia terrena animantia, sed tamen non est solus rationabilis; scimus enim rationabilia esse et coelestia opera Dei, angelos et archangelos rationabiles confitemur.
PL 16, 655Dそれゆえ人間は、地上のあらゆる生き物の中で理性的と見えるが、それでも唯一の理性的な者ではない。神の天上の業もまた理性的であることを我々は知っており、天使や大天使が理性的であると告白するからである。
Si ergo angeli rationabiles, non utique solus rationabilis homo dicitur. 33. Sed dicunt solum dici posse solem; quia sol alter non est.
PL 16, 655Dしたがって、天使たちが理性的であるなら、人間が唯一の理性的な者とは言われない。33. しかし彼らは、太陽については「唯一」と言えると言う。太陽は他にないからである。
At et ipse sol habet communia multa cum stellis, quod percurrit coelum (Gen. I, 14) , quod aethereae illius coelestisque substantiae est, quod creatura est, quod inter omnia Dei opera computatur, quod cum omnibus Deo servit, cum omnibus benedicit Deum, cum omnibus laudat.
PL 16, 656Aだが太陽自身も、星々と多くを共有している。天を巡ること(創世記1:14)、あの天空の天上の実体に属すること、被造物であること、神のすべての業の中に数えられること、すべてのものとともに神に仕え、すべてのものとともに神を祝し、すべてのものとともに称えることである。
Non ergo solus proprie dicitur, quia nec a caeteris separatur (Psal. CXLVIII, 3) . 34. Itaque cum Patris et Filii Spiritusque sancti divinitati, quae sola non inter omnia, sed super omnia est, nulla possit creatura conferri, ut de Spiritu interim assertio reservetur: sicut Pater dicitur solus Deus verus, cui nihil sit commune cum caeteris; ita etiam solus est Filius imago veri Dei, solus dextera Patris, solus virtus Dei atque sapientia.
PL 16, 656Aそれゆえ太陽は、本来の意味では「唯一」と言われない。他のものから切り離されないからである(詩篇148:3)。34. したがって、万物の中にではなく万物の上にただ一つある、父と子と聖なる霊の神性に、いかなる被造物も比べられえない(聖なる霊についての主張は、さしあたり保留しておく)。父が、他のものと何も共通するものを持たない唯一の真の神と言われるように、子もまた、真の神の像として唯一であり、父の右の手として唯一であり、神の力と知恵として唯一である。
35. Solus ergo Filius facit sicut et Pater, quia scriptum est: Quaecumque facio, ipse facit (Joan. V, 16) .
PL 16, 656B35. それゆえ、子だけが父と同じように行う。書かれているからである。「私が行うことは何であれ、彼自身が行う」(ヨハネ5:16〔ミーニュの引照のまま。句はヨハネ5:19 に当たる〕)〔ミーニュの脚注は、ローマ版だけがこの句を「彼が行うことは何であれ、子も同じように行う」と読むとする〕。
Cum enim unum opus sit Patris et Filii, bene de Patre et Filio dicitur quia Deus solus operatus est; unde etiam cum creatorem dicimus, et Patrem et Filium confitemur.
PL 16, 656B父と子の業は一つであるから、父と子について、神のみが働いたと言うのはふさわしい。それゆえ、我々が造り主と言うときも、父と子の両方を告白している。
Nam utique cum Paulus diceret: Qui servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25) ; nec Patrem creatorem negavit, ex quo omnia haec; nec Filium, per quem omnia.
PL 16, 656B実際、パウロが「造り主よりも被造物に仕えた者たち」(ローマ1:25)と言ったときも、万物がそれから出る造り主なる父を否定せず、万物がそれによってある子をも否定していない。
36. A quo alienum utique non videtur, quia scriptum est: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16) . Quomodo enim immortalitatem non habet, qui vitam habet in semetipso?
PL 16, 656B36. このことは、確かに子に無縁とは見えない。書かれているからである。「ただ一人不死性を持つ者」(一テモテ6:16)。自らのうちに生命を持つ者が、どうして不死性を持たないことがあろうか。
Habet utique in natura, habet in substantia; et habet non per gratiam temporalem, sed per sempiternam divinitatem: habet non ex dono quasi servus, sed ex generationis proprietate quasi Filius coaeternus; et habet sicut Pater: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 16) ; sicut habet, inquit, sic dedit.
PL 16, 656B彼は確かに、本性において持ち、実体において持つ。一時の恩寵によってでなく、とこしえの神性によって持つ。僕のように賜物から持つのでなく、共に永遠な子として、生まれの固有性から持つ。そして、父と同じように持つ。「父が自らのうちに生命を持つように、子にも自らのうちに生命を持つことを与えた」(ヨハネ5:16〔ミーニュの引照のまま。句はヨハネ5:26〕)。「持つとおりに、与えた」と彼は言う。
Didicisti supra (Lib. IV, cap. 6) , quemadmodum dederit; ne putares esse gratiae largitatem, ubi generationis arcanum est.
PL 16, 656Cあなたは先に(第4巻第6章)、どのように与えたかを学んだ。生まれの秘事があるところに、恩寵の施しがあると思わないためである。
Cum ergo inter Patrem et Filium vitae nulla distantia sit, quemadmodum quod immortalitatem solus habeat Pater, Filius non habeat, aestimari potest?
PL 16, 656Cそれゆえ、父と子のあいだに生命の隔たりがまったくないのに、不死性を父のみが持ち、子は持たないなどと、どうして考えられようか。
37. Unde intelligant nec hoc loco a solo vero Deo Patre Filium separandum; quia probare non possunt quod solus et verus Deus Filius non sit: cum praesertim et hic aut subaudiatur, ut diximus, et Christum verum solum Deum esse: aut certe aliud ad divinitatem Patris et Filii, aliud ad incarnationem Christi relatum intelligendum sit; quia non est perfecta cognitio, nisi quae et secundum aeternitatem unigenitum Deum verum Dei Filium Jesum Christum, et secundum carnem generatum ex Virgine confitetur.
PL 16, 656C37. したがって彼らは、この箇所でも、子を唯一の真の神である父から切り離してはならないと悟るべきである。子が唯一の真の神でないことを、彼らは証明できないからである。とりわけ、ここでも、我々が述べたように、キリストもまた唯一の真の神であると補って聞くか、あるいは少なくとも、一方は父と子の神性に、他方はキリストの受肉に関わるものと解すべきだからである。なぜなら、永遠性に従っては独り子なる神、真の神、神の子イエス・キリストを、肉に従ってはおとめから生まれた者を告白するものでなければ、完全な認識ではないからである。
Quod alibi hic ipse Evangelista nos docuit dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 2) .
PL 16, 656Dこのことは、この同じ福音書記者が、別の箇所でも我々に教えている。「イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている」(一ヨハネ4:2)。
38. Denique quam non alienum sit etiam incarnationis hoc loco intelligere sacramentum, docet nos ipsius series lectionis; sic enim habes: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1) .
PL 16, 657A38. 実に、この箇所に受肉の秘義をも読み取ることがいかに無縁でないかは、朗読そのものの続きが我々に教える。あなたはこう読む。「父よ、時が来た。汝の子に栄光を与えよ」(ヨハネ17:1)。
Utique cum et horam venisse commemoret, et clarificari petat, quomodo nisi secundum carnis assumptionem locutum eum convenit aestimari? Nam nec ulla sibi temporum praescripta momenta divinitas habet, nec clarificatione indiget lumen aeternum.
PL 16, 657A時が来たことを述べ、栄光を与えられることを願っている以上、彼が肉を受け取ったことに従って語ったと考える以外に、どうして適切だろうか。神性は、自らに定められた時の瞬間を何一つ持たず、永遠の光は、栄光を与えられることを必要としないからである。
Ergo in solo vero Deo Patre et Filium Dei solum verum secundum divinitatis intelligimus unitatem, et in Jesu Christi nomine, quod ex Virgine natus accepit, incarnationis agnoscimus sacramentum.
PL 16, 657Aそれゆえ我々は、唯一の真の神である父において、神性の一体性に従って神の子をも唯一の真の神と解し、おとめから生まれて受けたイエス・キリストの名において、受肉の秘義を認める。
39. Quod si cum solum verum Deum Patrem legunt, Filium cupiunt separare; ergo cum de Filii incarnatione legunt: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli; et infra: Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 11, 12) , Patrem existimant ab impertiendae nobis salutis beneficio separandum. At neque sine Patre salus, neque vita aeterna sine Filio.
PL 16, 657A39. もし彼らが、唯一の真の神は父であると読むとき、子を切り離そうとするのなら、子の受肉について、「これは、汝ら建てる者たちに捨てられた石で、隅の頭となった」と読み、またその先で、「天の下には、人々に与えられた、それによって我々が救われねばならない、ほかの名はない」(使徒言行録4:11, 12)と読むときにも、彼らは、父を、我々に救いを分け与える賜物から切り離すべきだと考えることになる。しかし、父なしに救いはなく、子なしに永遠の生命もない。
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 16, 657BArianis contra urgentibus Deos induci duos ex unitate substantiae, respondetur pluralitatem ex diversitate potius inferri, proindeque in ipsos recidere suam accusationem.
PL 16, 657Bアレイオス派は、実体の一体性から二人の神が導入されると迫るが、これに対して、複数性はむしろ相違から導かれるのだと答えられる。したがって、彼らの非難は彼ら自身に跳ね返る。
Diversitatem multiplicem in causa esse cur duo homines unus homo dici non possint; cum tamen omnes homines singulariter homo dicantur, ubi naturae unitas indicatur.
PL 16, 657B多様な相違があるために、二人の人間を一人の人間とは言えないことが示される。それでもなお、本性の一体性が示されるところでは、すべての人間が単数形で「人」と言われる。
Solam in his naturam unam esse; at omnimodam in personis divinis unitatem: a Patre igitur non separandum Filium; maxime cum ei debitam esse adorationem negare non audeant.
PL 16, 657Bこれらの場合に一つであるのは本性だけであるが、神のペルソナにおいてはあらゆる点で一体性がある。それゆえ、子を父から切り離してはならない。ましてや、子に帰すべき礼拝を彼らも否定する勇気はないのだから。
40. Sed asserunt Ariani: Si solum verum Deum sicut Patrem, ita et Filium dicitis, et unius substantiae Patrem et Filium confitemini, non unum Deum, sed duos deos inducitis; quia qui unius substantiae sunt, non unus Deus, sed duo dii videntur esse, sicut duo homines, aut duae oves, pluresve dicuntur: homo autem et ovis nec duo homines dicuntur, nec duae oves, sed unus homo, et una ovis.
PL 16, 657C40. だがアレイオス派は主張する。「もし諸君が、父と同じく子をも唯一の真の神と言い、父と子が同一実体であると告白するなら、諸君は一人の神ではなく二人の神を導入している。同一実体の者たちは、二人の人間や二匹の羊、あるいはそれ以上と言われるように、一人の神ではなく二人の神であると見えるからだ。ところが、一人の人間と一匹の羊は、二人の人間とも二匹の羊とも言われず、一人の人間、一匹の羊と言われる」と。
41. Haec Ariani dicunt, et hac disputatione versuta simpliciores capere nituntur. Tamen si legamus Scripturas divinas, inveniemus pluralitatem magis in ea cadere, quae diversae discretaeque substantiae sunt, hoc est, ἑτερουσία.
PL 16, 657C41. これをアレイオス派は言い、この巧妙な議論によって素朴な者たちを捕えようと努めている。しかし、神的な諸聖書を読むなら、複数性はむしろ、異なり隔てられた実体のもの、すなわち実体の異なること(ヘテルーシア)〔ギリシア語〕に当てはまることが分かるだろう。
Idque in Salomonis libris habemus expressum, eo loco scilicet in quo dicit: Tria sunt autem impossibilia intelligere, et quartum quod non cognosco; vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18, 19) .
PL 16, 657Dそのことはソロモンの書に明白に示されている。すなわち、彼が次のように言う箇所である。「私には理解できないことが三つあり、さらに第四のことも私は知らない。飛ぶワシの足跡、岩の上の蛇の道、航行する船の跡、若い男の道」(箴言30:18, 19)。
Utique aquila et navis et serpens unius non sunt generis atque naturae, sed differentis discretaeque substantiae, et tamen tria sunt. Contra se igitur sua esse intelligunt argumenta testimoniis Scripturarum.
PL 16, 657D確かにワシも船も蛇も、一つの種類・本性のものではなく、異なり隔てられた実体のものであるが、それでも三つである。それゆえ彼らは、自分たちの論拠が聖書の証言によって自分たちに逆らうものであることを悟るのである。
42. Itaque dicendo Patris et Filii discretam esse substantiam, differentemque deitatem, duos utique ipsi deos asserunt: nos autem cum et Patrem confitemur, et Filium; asserendo tamen unius esse deitatis non duos deos, sed unum Deum dicimus.
PL 16, 657D42. こうして、父と子の実体は隔たっており、神性は異なると言うことによって、彼ら自身こそ二人の神を主張している。だが我々は、父をも告白し子をも告白しながら、それでも両者が一つの神性のものであると主張することによって、二人の神ではなく一人の神と言う。
Et hoc Dominicis eloquiis approbamus; quia ubi plures sunt, ibi aut naturae aut voluntatum et operationum est differentia.
PL 16, 658Aこのことを我々は主の言葉によって裏づける。複数であるところには、本性か、意志と働きの相違があるからである。
Denique ut suis sibi testimoniis revincantur, duo homines dicuntur; quia licet unius naturae sint jure nascendi, tamen et tempore et cogitatione et opere et loco distant: et ideo non potest unus homo dici in significatione et numero duorum; quia unitas non est, ubi est diversitas: unus autem Deus dicitur, et Patris et Filii ac Spiritus sancti gloria et plenitudo signatur.
PL 16, 658A実に、彼ら自身の証言によって彼らが論駁されるために、〔二人は〕二人の人間と言われる。生まれの理によっては一つの本性のものであっても、時、思考、業、場所において隔たっているからである。それゆえ、二人という意味と数において一人の人間と言うことはできない。相違があるところに一体性は無いからである。ところが神は一人と言われ、父と子と聖なる霊の栄光と充満が示される。
43. Denique tanta veritas unitatis est, ut etiam quando natura sola generationis aut carnis significatur humanae, et unus homo de multis dicatur, sicut habes: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6) , id est, non una persona hominis, sed una caro, et una fragilitas generationis humanae.
PL 16, 658A43. 実に、一体性の真理はきわめて大きく、人間の生まれあるいは肉の本性だけが示される場合にも、多くの者について一人の人間と言われるほどである。あなたも次の句に見るとおりである。「主は私の助け手。私は恐れない。人が私に何をなしえようか」(詩篇117:6)。これは、人間の一つのペルソナではなく、一つの肉、人間の生まれの一つの脆さということである。
Et addidit: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine (Ibid., 9) . Nec hic utique specialem hominem, sed generalem conditionem designavit. Denique statim subjecit de pluribus: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Ibid., 9) .
PL 16, 658Bそして彼は付け加えた。「主に希望をおくことは、人に希望をおくよりも善い」(詩篇117:9)。ここで彼が指したのは、確かに特定の人間ではなく、一般的な境遇である。実に、すぐに複数について続けた。「主に信頼することは、君主たちに信頼するよりも善い」(詩篇117:9)。
Sed ubi homo dicitur, naturae interdum, ut supra diximus, communis inter omnes unitas significatur: ubi principes, variarum quaedam differentia potestatum est.
PL 16, 658Bだが「人」と言われるところでは、先に述べたように、ときにすべての人に共通する本性の一体性が示される。「君主たち」と言われるところには、さまざまな権能の相違がある。
44. Sed inter homines aut in hominibus unius alicujus rei unitas est, aut charitatis, aut cupiditatis, aut carnis, aut devotionis et fidei: generalis autem unitas, et quae in se secundum divinitatis gloriam complectitur omnia, solius est Patris et Filii et Spiritus sancti.
PL 16, 658B44. だが、人間の間、あるいは人間たちにおける一体性は、何か一つのことについての一体性である。愛か、欲望か、肉か、献身と信仰かについての。しかし、神性の栄光に従ってすべてを自らのうちに包む全般的な一体性は、父と子と聖なる霊のみのものである。
45. Unde et Dominus cum diversitatem inter se hominum designaret, qui nihil habent inter se quod possit ad unitatem individuae substantiae pertinere: In lege vestra, inquit, scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum est (Joan. VIII, 17) .
PL 16, 658C45. それゆえ主も、互いの間に、不可分な実体の一体性に属しうるものを何ら持たない人間たちの相違を指し示すとき、こう言った。「汝らの律法には、二人の人間の証言は真実であると書かれている」(ヨハネ8:17)。
Et cum praemisisset: Duorum hominum testimonium verum est; ubi venit ad suum et Patris testimonium, non dixit: Verum est testimonium nostrum, quia duorum deorum testimonium est; sed: Ego, inquit, sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Ibid., 18) .
PL 16, 658Cそして「二人の人間の証言は真実である」と前置きしながら、自分と父の証言に至ると、「我々の証言は真実である。二人の神の証言なのだから」とは言わず、こう言ったのである。「私は、私自身について証言する者であり、私を遣わした父が私について証言している」(ヨハネ8:18)。
Supra quoque similiter ait: Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater (Ibid., 16) . Itaque et infra ut supra et Patrem significavit et Filium, nec pluralitatem admiscuit, nec divinae unitatem substantiae separavit.
PL 16, 658C先にも同様に言っている。「もし私が裁くなら、私の裁きは真実である。私は独りではなく、私と、私を遣わした父がいるからである」(ヨハネ8:16)。こうして下でも上でも、彼は父をも子をも示し、複数性を混ぜ込まず、神的な実体の一体性を分けもしなかった。
46. Evidens est igitur quia quod unius est substantiae, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitatem hanc dico, quae Graece μονοτὴς dicitur. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam.
PL 16, 658D46. それゆえ、同一実体のものは、たとえ単一性のものではなく一体性のものであっても、分離しえないことは明らかである。私が単一性と言うのは、ギリシア語で単一性(モノテース)〔ギリシア語。底本の綴りは崩れている〕と言うものである。単一性はペルソナに属し、一体性は本性に属する。
Ea vero quae diversae substantiae sunt, non solum unum, sed etiam plura dici solere, licet jam et prophetico claruerit testimonio; expressius tamen ipse Apostolus declaravit dicens: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (I Cor. VIII, 5) .
PL 16, 658Dだが、異なる実体のものは、一つと言われるだけでなく複数とも言われるのが常であることは、すでに預言者の証言でも明らかであったとはいえ、使徒自身がさらに明確に宣言した。こう言う。「たとえ天にも地にも神々と呼ばれるものがあるとしても」(一コリント8:5)。
Vides igitur quia hi qui ex diversis substantiis sunt, et non ex unius veritate naturae, dii appellantur? Pater autem et Filius, quia unius substantiae sunt, non duo dii, sed Unus Deus, Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ibid., 6) .
PL 16, 659Aあなたは分かるか、異なる実体から成り、一つの本性の真理から成らない者たちが、神々と呼ばれるのを。ところが父と子は、同一実体であるから、二人の神ではなく、唯一の神である。「唯一の神、万物がそこから出る父、そして唯一の主イエス・キリスト、万物がそれによってある」(一コリント8:6)。
Unus, inquit, Deus Pater, et unus Dominus Jesus; et supra: Unus Deus, non duo dii (Ibid. 4) ; et infra: Unus Dominus, et non duo. 47. Pluralitas ergo excluditur, non unitas sequestratur.
PL 16, 659A「唯一の神は父、そして唯一の主はイエス」と彼は言う。また上では「唯一の神であって、二人の神ではない」(一コリント8:4)、下では「唯一の主であって、二人ではない」と言う。47. こうして複数性は排除されるが、一体性は切り離されない。
Sed quemadmodum cum legimus Dominum Jesum, nec Patrem, ut supra diximus (Lib. II, cap. 5) , a dominationis jure secernimus, quod ei commune cum Filio est: ita cum legimus solum verum Deum Patrem, nec Filium a solius veri Dei jure possumus separare, quod ei commune cum Patre est.
PL 16, 659Aだが、先に述べたように(第2巻第5章)、主イエスと読むとき、我々は父を、子と共通である主権の権利から切り離さない。それと同じく、唯一の真の神は父と読むときにも、父と共通である唯一の真の神の権利から子を切り離すことはできない。
48. Aut dicant quid aliud sentiant, quidve arbitrentur, cum legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV, 10) , utrum Christum non adorandum, et Christo non existiment serviendum?
PL 16, 659B48. 彼らには、他に何を考え、何を思うのか、言わせよ。我々が「汝の神なる主を汝は礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)と読むとき、キリストは礼拝されるべきでなく、キリストに仕えるべきでないと考えるのかどうかを。
Quod si illa quae adoravit eum Chananaea (Matth. XV, 25) , impetrare meruit quod poposcit; et Paulus apostolus, qui servum se Christi prima scriptorum suorum praefatione profitetur (Rom. I, 1) , apostolus esse meruit, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum; dicant quid arbitrentur sequendum, utrum cum Ario malint sibi societatem esse perfidiae; ut solum et verum Deum Christum negando, ostendant quia nec adorandum eum, nec serviendum ei judicent: an vero consortium malint habere cum Paulo, qui serviendo atque adorando etiam Christum, utique solum verum Deum voce affectuque non diffitebatur, quem pio servitio fatebatur.
PL 16, 659Bもし、彼を礼拝したあのカナンの女(マタイ15:25)が、求めたものを得るにふさわしいとされ、また使徒パウロが、自分の書簡の冒頭の序言で自らをキリストの僕と告白し(ローマ1:1)、人からでも人によってでもなく、イエス・キリストによって使徒であるにふさわしいとされたのなら、彼らは何に従うべきと考えるのか、言わせよ。アレイオスとともに背信の交わりを持つほうを望むのか。すなわち、キリストを唯一の真の神であると否定することで、彼を礼拝すべきでも彼に仕えるべきでもないと判断していることを示すのか。それとも、パウロとの交わりを持つほうを望むのか。パウロは、キリストにも仕え、礼拝することによって、唯一の真の神を、敬虔な奉仕で告白していたその神を、声と心で否定することは決してなかった。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 16, 659CObjiciebatur ab haereticis Christum Patri adorationem exhibuisse. At reponitur et hoc referendum ad humanitatem, ut ex loci examine manifestatur: illic tamen addita esse divinitatis testimonia, quod in aliis etiam Christi operibus factum videmus.
PL 16, 659C異端者たちによって、キリストが父に礼拝を捧げたという異論が突きつけられていた。だが、これもまた人性に帰せられるべきであると答えられる。それは箇所を吟味すれば明らかである。ただしそこには神性の証言が添えられており、同じことをキリストの他の業にも我々は見る。
49. Quod si quis dicat quoniam Deum Patrem adorat et Filius, quia scriptum est: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus (Joan. IV, 22) ; consideret quando, et apud quem, et cujus suscepto loquatur affectu.
PL 16, 659C49. もし誰かが、「汝らは知らないものを礼拝しているが、我々は知っているものを礼拝している」(ヨハネ4:22)と書かれているゆえに、子もまた神である父を礼拝していると言うなら、いつ、誰のもとで、いかなる〔人としての〕心情を引き受けて語っているのかを、考えさせよ。
50. Denique et in superioribus non immerito praemissum est, quia Jesus fatigatus ex itinere sedebat, et a Samaritana bibere postulabat; quia secundum carnem hominis loquebatur: nam secundum divinitatem nec fatigari poterat, nec sitire (Ibid. VI, 7) .
PL 16, 659D50. 実に、先の箇所で、イエスが旅に疲れて座り、サマリアの女に飲み物を求めたと前置きされているのも、当然のことである。それは人の肉に従って語っていたからである。神性に従えば、疲れることも渇くこともできなかったのだから(ヨハネ6:7)〔底本の引照は 6:7。ヨハネ4:6–7 に当たるか〕。
51. Deinde cum Samaritana quasi Judaeum appellaret, et prophetam putaret; quasi Judaeus qui spiritaliter mysteria Legis doceret, respondit: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Nos, inquit, hoc est, se hominibus copulavit.
PL 16, 659D51. 次に、サマリアの女が彼をユダヤ人のように呼び、預言者だと思っていたとき、律法の奥義を霊的に教えるユダヤ人のように、彼は答えた。「汝らは知らないものを礼拝しているが、我々は知っているものを礼拝している」。「我々は」と彼は言う。すなわち、自らを人々と結びつけたのである。
Quomodo autem nisi secundum carnem hominibus copulatur? Et ut ostenderet quia secundum incarnationem responderat, addidit: Quia salus ex Judaeis est (Ibid. 22) .
PL 16, 660Aでは、肉に従う以外に、どうして人々と結びつくのか。そして、受肉に従って答えたことを示すために、彼は付け加えた。「救いはユダヤ人から来るからである」(ヨハネ4:22)。
52. Sed statim post hoc sequestravit hominis affectum, dicens: Veniet hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem (Ibid., 23) . Non dixit: Adorabimus. Quod utique dixisset, si consortium nostri subiret obsequii.
PL 16, 660A52. だが、このすぐあとに、彼は人の心情を切り離した。こう言って。「時が来る。そして今がその時である。真の礼拝者たちが父を礼拝する時が」(ヨハネ4:23)。彼は「我々は礼拝する」とは言わなかった。もし我々の礼拝の交わりに入ったのなら、確かにそう言っただろう。
53. Verum cum legerimus quod Maria adoravit eum (Matth. XXVIII, 9) , intelligere debemus quod non potest per eamdem naturam et adorare quasi servus, et adorari quasi Dominus: sed potius quia ut homo inter homines adorare dicitur, et quasi Dominus a famulis adoratur.
PL 16, 660A53. しかし「マリアが彼を礼拝した」(マタイ28:9)と読むとき、我々は理解せねばならない。同じ本性によって、僕のように礼拝することと、主のように礼拝されることとを、ともに行うことはできない。むしろ、人として人々の間で礼拝すると言われ、主のように、仕える者たちから礼拝されるのである。
54. Multa ergo secundum incarnationis legimus et credimus sacramentum, sed in ipsa naturae humanae affectione majestatem licet spectare divinam.
PL 16, 660B54. それゆえ我々は、受肉の秘義に従って多くのことを読み、信じるが、人間本性の情そのもののうちにこそ、神的な威光を見ることができる。
Fatigatur ex itinere Jesus, ut reficiat fatigatos: petit bibere, sitientibus potum spiritalem daturus: esurit, cibum salutis esurientibus traditurus: moritur, vivificaturus: sepelitur, resurrecturus: tremulo pendet in ligno, confirmaturus trementes: coelum caligine obducit, ut illuminet: terras tremefacit, ut solidet: maria conturbat, ut mitiget: reserat tumulos mortuorum, ut ostendat domicilia esse vivorum: creatur ex Virgine, ut ex Deo natus esse credatur: nescire se simulat, ut scire faciat nescientes: adorare quasi Judaeus dicitur, ut quasi verus Deus Filius adoretur.
PL 16, 660Bイエスは旅に疲れる。疲れた者たちを元気づけるためである。飲むことを求める。渇く者たちに霊的な飲み物を与えようとして。飢える。飢える者たちに救いの糧を渡そうとして。死ぬ。生かそうとして。葬られる。復活しようとして。震える木にかかる。震える者たちを力づけようとして。天を暗闇で覆う。照らすために。地を震わせる。固めるために。海を乱す。静めるために。死者の墓を開く。それが生きている者たちの住まいであることを示すために。おとめから造られる。神から生まれたと信じられるために。知らないふりをする。知らない者たちに知らせるために。ユダヤ人のように礼拝すると言われる。真の神のように子が礼拝されるために。
Liber V, Caput V
第V巻 第V章PL 16, 660CDominica ad Zebedaei filiorum matrem verba ingerentibus Ambrosius respondet, quod Christus moestitia illam afficere noluerit, clementiae fuisse. Affertur hujusce indulgentiae causa multiplex.
PL 16, 660Cゼベダイの子らの母に向けて語られた主の言葉を突きつける者たちに、アンブロシウスは答える。キリストが彼女を悲しみで苦しめようとしなかったのは、寛容であった、と。この寛大さの理由は多様に挙げられる。
Moluisse igitur Dominum petitionis illius concessionem ad Patrem remittere, quam eamdem impossibilem pronuntiare: nec tamen Christo incommodare suum responsum, tum ex ipsis ejusdem verbis, tum ex aliorum locorum comparatione ostenditur.
PL 16, 660Cそれゆえ主は、その願いを認めることについて、同じ願いを不可能と宣言するよりも、むしろ父に委ねるほうを選んだ〔底本は Moluisse。Maluisse と読む〕。それでもこの答えがキリストの不利にならないことは、同じ主の言葉そのものから、また他の箇所との比較から示される。
55. Quomodo, inquiunt, Filius Dei solus verus Deus potest esse similis Patri, cum ipse dixerit filiis Zebedaei: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23) ?
PL 16, 660C55. 神の子は、唯一の真の神でありながら、どうして父に似ていることができるのか、と彼らは言う。彼自身がゼベダイの子らに言ったではないか。「私の杯を汝らは飲む。しかし、私の右または左に座ることを汝らに与えるのは私のなすことではなく、私の父によって備えられた者たちのことである」(マタイ20:23)。
Hoc igitur vestrum divinae, ut vultis, inaequalitatis est argumentum; cum in eo magis venerari Domini clementiam, adorare gratiam deberetis: si tamen virtutis atque sapientiae Dei profunda secreta possetis advertere.
PL 16, 660Dしたがって、これは諸君の、諸君の望むとおりの、神的な不等性の論拠である。だが諸君はむしろそこにこそ、主の寛容を敬い、恩寵を礼拝すべきであるのに。もっとも、神の力と知恵の深い秘密に気づくことができるならばだが。
56. Considerate enim quae cum filiis et pro filiis petat. Mater est utique, cui pro filiorum honore sollicitae immoderatior quidem, sed tamen ignoscenda mensura votorum est.
PL 16, 660D56. 考えよ。彼女は子らとともに、子らのために何を願っているのか。確かに母である。子らの栄誉を案ずる彼女の願いの度は、たしかに過度ではあるが、それでも許されるべきものである。
Atque mater aetate longaeva, studio religiosa, solatio destituta: quae tunc temporis quando vel juvanda vel alenda foret validae prolis auxilio, abesse sibi liberos patiebatur, et voluptati suae mercedem sequentium Christum praetulerat filiorum: qui prima voce vocati a Domino, ut legimus (Matth. IV, 22) , relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
PL 16, 661Aその上、この母は年老い、熱心で信心深く、慰めを欠いていた。強い子らの助けによって助けられ養われるべき時に、子らが自分から離れるのを耐え、自分の喜びよりも、キリストに従う子らの報いを先にしたのである。子らは、先に我々が読むとおり、主の最初の声で呼ばれ、網と父を捨てて彼に従った(マタイ4:22)。
57. Haec igitur studio maternae sedulitatis indulgentior, obsecrabat Salvatorem, dicens: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram in regno tuo (Ibid. 20, 21) .
PL 16, 661A57. この母は、母としての気づかいの熱意ゆえにいっそう情に流され、救い主に懇願して言った。「言ってほしい。この二人の私の子が、一人は汝の右に、もう一人は汝の左に、汝の国で座るようにと」(マタイ20:20, 21)。
Etsi error, pietatis tamen error est; nesciunt enim materna viscera patientiam: etsi voti avara, tamen veniabilis cupiditas, quae non pecuniae est avida, sed gratiae: nec inverecunda petitio, quae non sibi, sed liberis consulebat.
PL 16, 661A誤りではあっても、それは敬虔の誤りである。母の胎は忍耐を知らないからだ。願いに貪欲ではあっても、それは許される欲である。金銭ではなく恩寵を貪っているのだから。自分のためでなく子らのためを思っていたのだから、恥知らずな願いではない。
Matrem considerate, matrem cogitate. 58. Sed nihil mirum si vilis vobis videtur circa filios affectus parentum, qui etiam omnipotentis Patris vilem putatis esse circa unigenitum Filium charitatem.
PL 16, 661B母を考えよ、母に思いを致せ。58. だが、諸君が子らに対する親の情を取るに足りないと見るのは、驚くに当たらない。諸君は、全能の父が独り子なる子に対して注ぐ愛までも、取るに足りないと考えているのだから。
Dominus coeli atque terrarum verecundabatur (ut secundum assumptionem carnis et virtutes animae loquar), verecundabatur, inquam, et ut ipsius verbo utar, confundebatur matri pro filiis postulanti etiam suae sedis consortium denegare: vos aeterni Dei Filium proprium interdum pro ministerio stare contenditis, interdum famulatorium, hoc est, non ex majestatis unitate, sed ex Patris praeceptione vultis ejus esse consessum; et negatis hoc Deo vero Dei Filio, quod ille hominibus aperte noluit denegare.
PL 16, 661B天と地の主は(私が、肉の受容と魂の徳に従って語るならば)恥じらった。私は言う、恥じらい、まさに彼自身の言葉を用いるなら、狼狽したのである。子らのために願う母に、自分の座の交わりまでも拒むことに。諸君は、永遠の神の固有の子を、あるときは奉仕のために立っていると言い張り、あるときは仕える者の務めであると〔famulatorium の係りは定かでない。「同座」にかかると取った〕、すなわち彼の同座は威光の一体性によるのではなく、父の命令によるのだと望む。そして、彼が人々に対して公然と拒もうとしなかったことを、真の神である神の子に対しては否定する。
59. Considerabat enim matris dilectionem, quae filiorum mercede grandaevam solabatur senectam, et desideriis licet fessa maternis, charissimorum pignorum tolerabat absentiam.
PL 16, 661C59. 実に彼は、母の愛情を考慮したのである。その愛情は、子らの報いによって老いの年を慰め、母としての望みに疲れながらも、最愛の子らの不在に耐えていた。
60. Considerate etiam feminam, hoc est, sexum fragiliorem, quem Dominus propria nondum confirmaverat passione.
PL 16, 661C60. また、女、すなわちより脆い性を考えよ。主はまだ自らの受難によってそれを固めていなかった。
Considerate, inquam, Evae illius primae mulieris haeredem transfusa in omnes immoderatae cupiditatis successione labentem, quam Dominus adhuc proprio sanguine non redemerat, nondum inolitam affectibus omnium immodici contra fas honoris appetentiam suo cruore diluerat.
PL 16, 661C考えよ、と私は言う、あのエウァ、最初の女の相続人を。過度の欲望の継承がすべての人に注ぎ込まれているために、彼女は滑り落ちていく。主はまだ自らの血で彼女を贖っていなかった。すべての人の情に染みついた、道理に反する過度の名誉欲を、まだ自らの血で洗い流していなかった。
Haereditario igitur mulier delinquebat errore. 61. Et quid mirum si mater pro filiorum suorum, quod est tolerabilius quam pro se; quando etiam apostoli ipsi inter se, sicut legimus (Luc. XXII, 24) , de sui praelatione certabant?
PL 16, 661Cしたがって、女は相続した誤りによって罪を犯していたのである。61. 母が自分のためよりも、子らのために〔願う〕のは――それはより耐えやすいことだが――、何の驚きであろうか。使徒たちすら、我々が読むとおり、互いの間で、自分たちのうち誰が上かを争っていたのに(ルカ22:24)。
62. Non debuit igitur medicus omnium destitutam matrem, et aegram adhuc mentem pudoris convicio sauciare; ne postulato sibi superbius denegato, quasi immoderatae petitionis damnata moereret.
PL 16, 661D62. それゆえ、すべての者の医者は、慰めを欠いた母の、まだ病んでいる心を、恥の非難で傷つけるべきではなかった。求めたことをあまりに高飛車に拒まれて、過度な願いを咎められた者のように嘆くことのないようにするためである。
63. Denique Dominus qui honorandam sciret esse pietatem, non mulieri, sed filiis ejus respondit dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?
PL 16, 662A63. 実に主は、敬虔を重んじるべきことを知っていたので、女にではなくその子らに答えて言った。「私が飲もうとしている杯を、汝らは飲むことができるか」。
Dicentibus autem illis: Possumus; ait illis Jesus: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 22, 23) .
PL 16, 662A彼らが「できる」と言うと、イエスは彼らに言った。「私の杯を汝らは飲む。しかし、私の右または左に座ることを汝らに与えるのは私のなすことではなく、私の父によって備えられた者たちのことである」(マタイ20:22, 23)。
64. Quam patiens et clemens Dominus, quam alta sapientia et bona charitas! Volens enim ostendere quia non perfunctoriam rem aliquam discipuli postularent, sed eam quam impetrare non possent, praerogativam ejus paternae honorificentiae reservavit: non metuens, ne quid juri proprio derogaret, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6) ; simul diligens discipulos, quia, sicut habes, usque in finem dilexit eos (Joan. XIII, 1) , noluit iis quos diligeret, videri quod peterent denegasse: sanctus et bonus Dominus, qui mallet aliquid dissimulare de jure, quam de charitate deponere: Charitas enim patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4) .
PL 16, 662A64. 主はなんと忍耐強く寛容であり、なんと深い知恵と善き愛を持つことか。弟子たちが求めたのは、取るに足りない何かではなく、得ることのできないものだと示そうとして、その特権を父の栄誉のために留保した。それは、「神と等しくあることを奪い取ったものとは考えなかった」彼(フィリピ2:6)が、自分の権利を損なうことを恐れたからではない。同時に弟子たちを愛し、あなたが読むとおり「終わりまで彼らを愛した」(ヨハネ13:1)ので、愛する者たちに、彼らの求めたことを拒んだと見えることを望まなかった。聖であり善である主は、愛について何かを捨てるよりは、権利について何かを見逃すことを望んだ。「愛は忍耐強く、親切であり、妬まず、高ぶらず、自分のものを求めない」(一コリント13:4)。
65. Denique ut agnoscatis non infirmitatis, sed indulgentiae esse, quia dixit: Non est meum dare vobis; ubi sine matre filii Zebedaei rogant, nihil de Patre dixit; sic enim habes: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est (Matth. X, 40) .
PL 16, 662B65. 実に、諸君が、「汝らに与えるのは私のなすことではない」と彼が言ったのは弱さからではなく、寛大さからであると認めるために。ゼベダイの子らが母なしで願うとき、彼は父について何も言わなかった。あなたはこう読むからである。「汝らに与えるのは私のなすことではなく、備えられた者たちのことである」(マタイ10:40)〔底本の引照はマタイ10:40。次の節が言うとおり、これはマルコの句である〕。
Ita Marcus evangelista posuit. Ubi vero mater pro filiis rogat, hoc est, secundum Matthaeum: Non est, inquit, meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23) , hic addidit: A Patre meo; quia majorem indulgentiam maternus poscebat affectus.
PL 16, 662Cそのようにマルコ福音書記者は記した。だが、母が子らのために願う場面、すなわちマタイによれば、彼はこう言う。「汝らに与えるのは私のなすことではなく、私の父によって備えられた者たちのことである」(マタイ20:23)。ここで彼は「私の父によって」と付け加えた。母の情がより大きな寛大さを求めていたからである。
66. Quod si putant, dicendo: Quibus paratum est a Patre meo, quia, aut, Patri plus tribuit, aut sibi aliquid derogavit; dicant utrum et illic putent Patri aliquid derogatum, quia dixit in Evangelio Filius de Patre: Pater non judicat quemquam (Joan. V, 22) .
PL 16, 662C66. もし彼らが、「私の父によって備えられた者たちに」と言うことで、彼が父により多くを帰したか、自分の何かを減じたと考えるなら、そこでもまた、父は何かを減じられたと考えるのかどうか、彼らに言わせよ。福音書で子が父について言ったからである。「父は誰をも裁かない」(ヨハネ5:22)。
67. Quod si sacrilegum putamus credere quia Pater ita judicium detulit Filio, ut ipse non habeat; habet enim, nec potest amittere quod habet naturaliter divina majestas: sacrilegum utique aestimare debemus quia non potest Filius dare quidquid aut homines mereri possunt, aut quaevis accipere creatura; praesertim cum ipse dixerit: Ego ad Patrem vado, et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12, 13) .
PL 16, 662C67. もし我々が、父が裁きを子に委ねて自分は持たないようになったと信じることを冒瀆と考えるなら――神の威光は、本性的に持っているものを持っており、失うことができないのだから――、人が値するものであれ、いかなる被造物が受けうるものであれ、子が与えることができないと考えることは、確かに冒瀆と見なさねばならない。とりわけ彼自身がこう言ったのだから。「私は父のもとに行く。汝らが彼〔父〕に私の名によって願うことは何であれ、私はそれをなす」(ヨハネ14:12, 13)。
Si enim quod Pater dare potest, Filius non potest, mentita est ergo veritas, et non potest facere quidquid in nomine ejus Pater fuerit obsecratus.
PL 16, 663A実に、父が与えることができるものを子ができないのなら、真理が偽ったことになり、彼の名によって父に願われたことは何であれ、彼はなすことができないことになる。
Nec enim ideo dixit: Quibus paratum est a Patre meo, ut tantummodo a Patre poscatur: nam omnia quaecumque a Patre fuerint postulata, se donare memoravit.
PL 16, 663A実に彼が「私の父によって備えられた者たちに」と言ったのは、ただ父だけに願われるようにするためではない。父に願われたことのすべてを自分が与えると、彼は述べたからである。
Denique non dixit: Quodcumque a me petieritis, hoc faciam; sed: Quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam.
PL 16, 663A実に彼は、「汝らが私に願うことは何であれ、私はそれをなす」とは言わず、「汝らが私の名によって彼に願うことは何であれ、私はそれをなす」と言ったのである。
Liber V, Caput VI
第V巻 第VI章PL 16, 663AAccuratius propositam soluturus objectionem, contendit memoratam petitionem, si modo in se impossibilis non fuit, possibilem fuisse Christo; maxime cum ipsi omne judicium Pater dederit, quod sine ulla imperfectionis nota intelligendum.
PL 16, 663A提出された異論をより綿密に解こうとして、アンブロシウスは、先に挙げた願いが、それ自体として不可能でなかったのなら、キリストには可能であったと主張する。とりわけ、父が彼にすべての裁きを与えたからである。この〔与えた〕ことは、いかなる不完全さの印もなしに解されねばならない。
Attamen idem postulatum inter impossibilia censendum probat. Quod ut omnino esset possibile, tunc responsum Christi secundum naturam humanam accipiendum tradit, ac loci explicatione declarat.
PL 16, 663Aだが、同じ願いが不可能なものに数えられるべきことを証明する。それが全く可能であったとしても、キリストの答えは人間本性に従って受け取られるべきだと伝え、箇所の説明によって明らかにする。
Denique iterum suam confirmat de sessionis hujus impossibilitate responsionem. 68. Quaero nunc utrum possibile aliquid humanae conditioni, aut alicui creaturae, an impossibile putent a Zebedaei conjuge et filiis postulatum?
PL 16, 663A実に、この座に就くことの不可能性についての自分の答えを、改めて確かめる。68. 私は今、問う。ゼベダイの妻とその子らが求めたことは、人の境遇や何らかの被造物にとって可能だと彼らは考えるのか、それとも不可能だと考えるのか。
Si possibile, quomodo ad sinistram suam vel ad dexteram impertiendae apostolis sedis non habuit potestatem, qui omnia fecit esse, quae non erant? Aut quomodo non poterat judicare de meritis hominum, cui Pater dedit omne judicium?
PL 16, 663Bもし可能なら、存在していなかったすべてのものを存在させた彼が、どうして、使徒たちに分け与えるべき座を、自分の左右に与える権能を持たなかったのか。あるいは、父がすべての裁きを与えた彼が、どうして人間の功績を裁くことができなかったのか。
69. Notum est quemadmodum dederit (Joan. V, 22) : nam quomodo quasi indigens accepit Filius, qui omnia creavit ex nihilo? Quorum igitur naturas fecerat, eorum judicium non habebat?
PL 16, 663C69. 父がどのように与えたかは周知のことである(ヨハネ5:22)。無からすべてを造った子が、どうして乏しい者のように受け取ったというのか。それでは、その本性を作った者たちの裁きを、彼は持っていなかったというのか。
Dedit autem Pater Filio omne judicium; Ut omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Ibid., 23) .
PL 16, 663C父は子にすべての裁きを与えたのである。「それは、すべての者が、父を敬うように子を敬うためである」(ヨハネ5:23)と彼は言う。
Non igitur potentia Filii, sed cognitio nostra proficit: neque aliquid ad substantiam ejus accedit, sed ad nostram utilitatem, quod a nobis cognoscitur; ut cognoscendo Dei Filium, vitam habeamus aeternam (Joan. XVII, 3) .
PL 16, 663Cしたがって、益を受けるのは子の力ではなく、我々の認識である。彼の実体に何かが加わるのではなく、彼が我々に認識されることが、我々の益となる。それは、神の子を知ることによって、我々が永遠の生命を持つためである(ヨハネ17:3)。
70. Cum autem in cognitione Filii Dei honor illius, noster autem non illius sit profectus, si quis putat quia Dei virtus illo honore cumulatur, necesse est etiam Deum Patrem credat posse cumulari; quia et ipse per cognitionem nostram clarificatur sicut Filius, juxta quod scriptum est, dicente Filio: Ego te clarificavi super terram (Ibid., 4) .
PL 16, 663C70. 神の子を認識することに彼の栄誉があり、そこにあるのは我々の益であって彼の益ではないのに、もし誰かが、神の力がその栄誉によって増し加えられると考えるなら、父なる神もまた増し加えられうると必ず信じなければならない。父もまた、我々の認識によって、子と同じく栄光を与えられるからである。書かれていることに従ってである。子が言う。「私は地の上で汝に栄光を与えた」(ヨハネ17:4)。
Ergo si possibile aliquid erat quod petebatur, in potestate utique Filii fuit. 71. Sed tamen ostendant, si possibile putant, qui de hominibus aut caeteris creaturis, aut ad dexteram, aut ad sinistram Dei sedeat; Pater enim dicit Filio: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) .
PL 16, 663Dしたがって、願われたことが可能なものであったなら、それは確かに子の権能のうちにあった。71. だが、彼らがそれを可能だと考えるのなら、人間やその他の被造物のうち誰が、神の右あるいは左に座るのかを示させよ。父が子に言うからである。「私の右に座れ」(詩篇109:1)。
Itaque si quis ad dexteram Filio sedet, inter ipsum utique et Patrem, ut humano usu loquamur, Filius medius reperitur.
PL 16, 663Dしたがって、もし誰かが子の右に座るなら、人間の言い方で語れば、その者と父との間のまさに真ん中に、子が見いだされることになる。
72. Non ergo possibile homini aliquid petebatur, sed noluit dicere quod homines sedere secum non possint; si quidem divinam suam gloriam celari, priusquam resurgeret, non divulgari cupiebat.
PL 16, 664A72. したがって、人間に求められたことは可能ではなかったのだが、彼は、人間が自分とともに座ることができないとは言いたくなかった。復活するまでは、自分の神的な栄光が覆われたままで、公にされないことを望んでいたからである。
Nam et supra cum inter famulos suos Moysen et Eliam apparuisset in gloria, monuerat discipulos, ne cui dicerent, quod vidissent (Matth. XVII, 9) .
PL 16, 664A実に、先にも、モーセとエリヤという自分の僕たちの間に栄光のうちに現れたとき、見たことを誰にも言わぬよう弟子たちに戒めた(マタイ17:9)。
73. Itaque si possibile non erat hominibus vel creaturis caeteris hoc mereri, non debet videri Filius minus posse, quia non dedit apostolis, quod nec Pater hominibus vel creaturis caeteris dedit. Aut dicant cui horum dederit Pater.
PL 16, 664A73. したがって、人間やその他の被造物がこれを得ることが可能でなかったのなら、子は、父が人間やその他の被造物に与えなかったものを使徒たちに与えなかったからといって、できることが少ないと見えてはならない。あるいは、父がこれらのうち誰に与えたのかを、彼らに言わせよ。
Non utique angelis, de quibus Scriptura dicit quia omnes angeli stabant in circuitu sedis (Apoc. VII, 11) . Denique Gabriel se stare dixit, sicut habes: Ego sum Gabriel, qui asto ante Dominum (Luc. I, 19) .
PL 16, 664A確かに天使たちにではない。聖書は彼らについて、「すべての天使は座の周りに立っていた」と言う(黙示録7:11)。実にガブリエルは、自分が立っていると言った。あなたが読むとおりである。「私は主の前に立つガブリエルである」(ルカ1:19)。
74. Non ergo angelis, non senioribus qui adorant sedentem; illi enim non super sedem majestatis sedent: sed, ut dixit Scriptura, in circuitu sedis; sedes enim aliae viginti et quatuor sunt, ut habes in Apocalypsi Joannis: Et supra sedem viginti quatuor seniores sedentes (Apoc. IV, 4) .
PL 16, 664B74. それゆえ天使たちにではなく、座している者を礼拝する長老たちにでもない。彼らは威光の座の上に座るのではなく、聖書が言ったとおり、座の周りにいる。他に二十四の座があるからである。あなたがヨハネの黙示録に読むとおりである。「座の上に二十四人の長老が座っていた」(黙示録4:4)。
In Evangelio quoque ipse Dominus dicit: Cum sederit Filius homnis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 16, 664B福音書でも主自身が言う。「人の子〔底本は homnis。hominis と読む〕が自らの威光の座に着くとき、汝らもまた十二の座に着き、イスラエルの十二部族を裁くだろう」(マタイ19:28)。
Non ergo sedis suae dixit apostolis dari posse consortium, sed alias illas sedes esse duodecim; quas tamen non pro corporali consessu, sed pro successu spiritalis gratiae aestimare debemus.
PL 16, 664Bそれゆえ彼は、自分の座の交わりが使徒たちに与えられうると言ったのではなく、あの十二の座は別の座であると言ったのである。だが、それらを我々は、体が並んで座ること(consessus)のためではなく、霊的な恩寵の進み(successus)のためのものと見なさねばならない〔consessus と successus の語呂合わせ〕。
75. Denique in libro Regnorum dixit Michaeas propheta: Vidi Dominum Deum Israel sedentem super thronum suum, et omnis militia coeli stabat circa eum, ad dexteram ejus et ad sinistram (III Reg. XXII, 19) .
PL 16, 664C75. 実に、列王記において預言者ミカヤは言った。「私は、イスラエルの神なる主が自らの王座の上に座しているのを見た。天の全軍が、その右と左で彼の周りに立っていた」(列王記三22:19)。
Quomodo igitur stantibus angelis ad dexteram vel ad sinistram Domini Dei, stante omni militia coelesti, sedebunt homines ad dexteram Dei, vel ad sinistram, quibus pro virtutis praemio angelorum similitudo promittitur, sicut Dominus dicit: Eritis sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) ?
PL 16, 664Cでは、天使たちが主なる神の右や左に立ち、天の全軍が立っているのに、どうして人間が神の右あるいは左に座るというのか。人間には、徳の報いとして天使に似ることが約束されているのに。主が言うとおりである。「汝らは天にいる天使のようになる」(マタイ22:30)。
Sicut angeli, dicit, non plus quam angeli. 76. Si ergo nihil plus dedit Pater quam Filius, nihil utique minus dedit Filius quam Pater: nihil igitur minus Filius potest quam Pater.
PL 16, 664C「天使のように」と彼は言う。天使以上にではない。76. それゆえ、父が子より何も多く与えなかったのなら、子もまた父より何も少なく与えなかったことは確かである。したがって、子は父より何も少なくは行えない。
77. Ponite tamen possibile impetratu hominibus quod posceretur, quid est quod ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis (Matth. XX, 23) ? Quid est meum?
PL 16, 664C77. では、願われたことが人間に得られるものであったと仮定せよ。それなら、「私の右または左に座ることを汝らに与えるのは私のなすことではない」(マタイ20:23)と彼が言うのは、何のことか。「私の」とは何か。
Supra dixit: Calicem quidem meum bibetis; infra posuit: Non est meum dare vobis; et supra meum, et infra meum dixit, nec immutavit. Ergo superiora docent propter quid dixerit meum.
PL 16, 664D上で彼は「確かに私の杯を汝らは飲む」と言い、下では「汝らに与えるのは私のなすことではない」と置いた。上でも「私の」と言い、下でも「私の」と言い、変えなかった。それゆえ、前の句が、なぜ「私の」と言ったのかを教えている。
78. Rogatus enim a muliere quasi homo, ut ad dexteram vel ad sinistram suam filios ejus sedere pateretur; quia illa quasi hominem rogaverat, et Dominus quasi tantummodo homo de sua passione respondit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Ibid., 22) ?
PL 16, 664D78. 実に、女から、人間として、その子らが自分の右または左に座るのを許すように求められたとき――彼女が人間として彼に求めたのだから――、主も人間にすぎない者のように、自分の受難について答えた。「私が飲もうとしている杯を、汝らは飲めるか」(マタイ20:22)。
79. Itaque quia secundum carnem de passione sui corporis loquebatur, demonstrare voluit quod secundum carnem quidem subeundae passionis nobis exemplum ac similitudinem derelinqueret, secundum humanam autem conditionem non sedis supernae consortia donaret.
PL 16, 665A79. こうして、肉に従って自分の体の受難について語っていたので、肉に従っては、引き受けるべき受難の模範と似姿を我々に残すが、人間の境遇に従っては、天上の座の交わりを授けることはない、ということを示そうとした。
Hoc est enim quod dixit: Non est meum; sicut alibi: Mea doctrina non est mea (Joan. VII, 16) ; non est enim, inquit, secundum carnem mea: quia quae divina sunt, non sunt carnis eloquia.
PL 16, 665Aこれこそ彼が「私のなすことではない」と言ったことである。他の箇所で「私の教えは私のものではない」(ヨハネ7:16)と言うのと同じである。肉に従ってはそれは私のものではない、と彼は言う。神的なものは肉の言葉ではないからである。
80. Indulgentiam autem suam circa discipulos quos diligeret, quam expresse revelavit, praemittens: Calicem quidem meum bibetis?
PL 16, 665A80. 彼が愛していた弟子たちに対する自分の寛大さを、「確かに私の杯を汝らは飲む」と前置きして、いかにはっきりと示したことか。
Etenim quia non debebat id dare quod petierant, aliud proposuit; ut prius commemoraret quid iis tribueret, quam quid negaret: quo magis aequitatem sibi petitionis, quam studium Dominicae liberalitatis intelligerent defuisse.
PL 16, 665A実に、願われたものを与えるべきではなかったので、別のものを提示した。何を拒むかよりも先に、何を彼らに与えるかを思い起こさせるためである。それによって彼らが、欠けていたのは主の気前のよさへの熱意ではなく、自分たちの願いの公正さだと悟るようにするためである。
81. Calicem quidem, inquit, meum bibetis, hoc est, passionem quidem quae carnis meae est, non negabo; quod enim humanae assumptionis habeo, potestis imitari: donavi vobis victoriam passionis, haereditatem crucis: Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis.
PL 16, 665B81. 「確かに私の杯を汝らは飲む」と彼は言う。すなわち、「私の肉に属する受難を、確かに私は拒まない。人間の受容において私が持つものを、汝らは模倣できるからである。私は汝らに、受難の勝利、十字架の相続を与えた」。だが、「私の右または左に座ることを汝らに与えるのは私のなすことではない」。
Non dixit: Non est meum dare, sed, non est meum dare vobis, hoc est, non sibi potestatem deesse asserens, sed meritum creaturis. 82. Accipe aliter: Non est meum dare vobis.
PL 16, 665B彼は「与えるのは私のなすことではない」とは言わず、「汝らに与えるのは私のなすことではない」と言った。すなわち、自分に権能が欠けているのではなく、被造物たちに功績が欠けていると主張したのである。82. 別の仕方でも解せよ。「汝らに与えるのは私のなすことではない」。
Quod est, non est meum, qui veni humilitatem docere: non est meum, qui veni non ministrari, sed ministrare: non est meum, qui justitiam servo, non gratiam.
PL 16, 665Bすなわち、謙遜を教えに来た私のなすことではない。仕えられるためではなく仕えるために来た私のなすことではない。好意〔gratia。ここでは功績によらないひいきの意〕ではなく正義を守る私のなすことではない。
83. Denique ad Patrem referens, addidit: Quibus paratum est; ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est (Act. X, 34) .
PL 16, 665C83. 実に、父に帰して、彼は付け加えた。「それが備えられている者たちに」。父もまた願いに応じるのが常なのではなく、功績に応じるのが常であることを示すためである。神は人を偏り見る者ではないから(使徒言行録10:34)。
Unde et Apostolus ait: Quos praescivit, et praedestinavit (Rom. VIII, 29) ; non enim ante praedestinavit, quam praesciret: sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit.
PL 16, 665Cだから使徒も言う。「彼があらかじめ知った者たちを、彼はあらかじめ定めた」(ローマ8:29)。まず定めてからあらかじめ知ったのではない。功績をあらかじめ知った者たちの報いを、あらかじめ定めたのである。
84. Jure igitur reprehenditur mulier, quae et impossibilia et speciali quodam privilegio ab eo Domino postulavit, qui ea quae sanctis judicavit esse donanda, non duobus apostolis, sed omnibus discipulis, etiam sine cujusquam precatione, voluntaria sui largitate contulerit, sicut scriptum est: Duodecim vos sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 16, 665C84. したがって、女が非難されるのは当然である。彼女は不可能なことを、またある特別な特権を、主に求めた。しかし主は、聖なる者たちに与えるべきと判断したものを、二人の使徒だけにではなく、すべての弟子たちに、誰の祈願もなくとも、自発的な気前のよさで与えた。「汝ら十二人は座に着き、イスラエルの十二部族を裁くだろう」と書かれているとおりである(マタイ19:28)。
85. Ergo etiamsi possibile putemus postulatum fuisse, calumniae locus non est; tamen cum legerim Seraphim stare (Esai. VI, 2) , quomodo possum quod homines ad dexteram vel ad sinistram Filio Dei sedeant, arbitrari?
PL 16, 665D85. したがって、たとえ願われたことが可能だったと我々が考えるとしても、〔キリストに対する〕言いがかりの余地はない。それでも、セラフィムが立っているのを私が読んだ(イザヤ6:2)以上、人間が神の子の右あるいは左に座るなどと、どうして私に考えられようか。
Supra Cherubim Dominus sedet, sicut habes: Qui sedes super Cherubim, appare (Psal. LXXIX, 2) ; quomodo apostoli super Cherubim sedebunt?
PL 16, 666A主はケルビムの上に座している。あなたが読むとおりである。「ケルビムの上に座る者よ、現れよ」(詩篇79:2)。使徒たちがどうしてケルビムの上に座るだろうか。
86. Et hoc tamen colligo non ex meo ingenio, sed ex Dominicae vocis oraculo; ipse enim Dominus in posterioribus apostolos commendans Patri, ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 16, 666A86. しかも私はこのことを、自分の才知からではなく、主の声の託宣から導く。実に主自身が、あとで使徒たちを父に託して言うからである。「父よ、汝が私に与えた者たちが、私のいるところに私とともにいることを、私は望む」(ヨハネ17:24)。
Utique si judicasset quia divinam sedem Pater hominibus daret, dixisset: Volo ut ubi ego sedeo, et illi sedeant mecum; Sed volo, inquit, ut sint mecum, non ut sedeant mecum; et ubi ego, non quomodo ego. 87. Deinde sequitur: Ut videant claritatem meam.
PL 16, 666A確かに、もし父が神的な座を人間に与えると判断したのなら、「私が座るところに、彼らも私とともに座ることを私は望む」と言ったはずである。だが彼は言う。私が望むのは、彼らが私とともにいることであって、私とともに座ることではない。また「私のいるところに」であって、「私のいるとおりに」ではない、と。87. 次に続く。「彼らが私の栄光を見るために」。
Nec hic dixit: Ut habeant claritatem meam, sed ut videant; servus enim videt, Dominus possidet; sicut et David docuit dicens: Ut videam voluptatem Domini (Psal. XXVI, 4) .
PL 16, 666Bここでも彼は「彼らが私の栄光を持つために」とは言わず、「見るために」と言った。僕は見るが、主は所有するからである。ダビデもこう言って教えた。「私が主の喜びを見るために」(詩篇26:4)。
Et ipse Dominus in Evangelio revelavit asserens: Beati mundi corde, ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8) . Videbunt, inquit, non super Cherubim cum Deo sedebunt.
PL 16, 666B主自身も福音書で明らかにして断言した。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。「見る」と彼は言った。ケルビムの上に神とともに座る、とは言っていない。
88. Desinant ergo viliora secundum divinitatem aestimare de Dei Filio, ne viliora quoque de Patre aestiment. Qui enim male crediderit de Filio, non potest bene sentire de Patre: qui male crediderit de Spiritu, non potest bene sentire de Filio.
PL 16, 666B88. それゆえ彼らは、神性に従って神の子についてより卑しいことを見積もるのをやめよ。父についてもより卑しいことを見積もることにならないように。子について悪く信じる者は、父について正しく思うことができない。霊について悪く信じる者は、子について正しく思うことができない。
Ubi enim una dignitas, una gloria, una charitas, una majestas est; in commune derogatur, quidquid in aliquo putaveris derogandum: jam enim non erit plenitudo quam discernas et dividas in aliquas portiones.
PL 16, 666B実に、一つの尊厳、一つの栄光、一つの愛、一つの威光があるところでは、誰かについて損なうべきだとあなたが考えたことは何であれ、共通のものとして損なわれる。もはや、あなたが別々に分け、いくつかの部分に分割できるような充満は存在しないのである。
Liber V, Caput VII
第V巻 第VII章PL 16, 666CObjectio petita ex hoc loco: Dilexisti eos, sicut et me dilexisti, ut diluatur, primo Arianorum expositionis impietas demonstratur, deinde comparantur eadem verba cum similibus, ac demum totus locus consideratur.
PL 16, 666C「汝は彼らを、私をも愛したように愛した」というこの箇所から出された反論を退けるために、まずアレイオス派の解釈の不敬虔を示し、次に同じ言葉を似た言葉と比べ、最後にこの箇所全体を考察する。
Hinc deducitur Christi missionem, etsi secundum carnem accipienda est, illi non officere. Quo probato, qui fiat divina missio describitur.
PL 16, 666Cここから、キリストが遣わされたことは、肉に従って解すべきではあっても、彼の妨げにならないことが導かれる。これが証明されたうえで、神的な派遣がどのように起こるかが述べられる。
89. Exsistunt tamen, Imperator auguste, qui hanc divinae unitatem substantiae negare cupientes, extenuare studeant Patris et Filii charitatem; quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti (Joan. XVII, 23) .
PL 16, 666C89. とはいえ、皇帝アウグストゥスよ、この神的な実体の一体性を否定しようとして、父と子の愛を弱めようと努める者たちが現れる。「汝は彼らを、私をも愛したように愛した」と書かれているからである(ヨハネ17:23)。
Quod cum dicunt, qui aliud agunt, nisi inter Dei Filium et homines aequalitatem quamdam comparationis inducunt? 90. Numquid sic diligi possunt a Deo homines quemadmodum Filius, in quo complacuit Pater?
PL 16, 666Dそう言うとき、彼らは神の子と人間たちとのあいだに、比較による一種の等しさを持ち込む以外の何をしているのか。90. 人間たちが、父が喜んだ子と同じように神に愛されうるだろうか。
Ille per se complacet, nos per ipsum: in quibus enim Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum; ut quemadmodum per imaginem ad imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur.
PL 16, 666D子は自らによって喜ばれ、我々は子によって喜ばれる。神は、自らの子を自らの像として〔そのうちに〕見る者たちを〔in quibus ... cernit の取り方は定かでない。人のうちに神の像である子の姿を見る、と取った〕、子によって子らの恩寵へと迎え入れる。それは、我々が像によって像に〔かたどられた者〕であるように、子の生まれによって養子縁組へと召されるためである。
Alius igitur naturae amor sempiternus, alius gratiae. 91. Aut si ex verbis faciunt quaestionem, quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti; et comparationem factam putant: ergo et illud comparative dictum putant: Estote misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est (Luc. VI, 36) ; et alibi: Estote perfecti, sicut et Pater meus, qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48) .
PL 16, 667Aそれゆえ、本性の愛はとこしえのものであり、恩寵の愛はそれとは別である。91. あるいは、彼らが言葉から問題を立て、「汝は彼らを、私をも愛したように愛した」と書かれているから比較がなされていると考えるのなら、では次の言葉も比較として語られたと考えるのか。「汝らは慈しみ深くあれ。天にいる汝らの父もまた慈しみ深いのと同じように」(ルカ6:36)。また別の箇所では、「汝らは完全であれ。天にいる私の父もまた完全であるのと同じように」(マタイ5:48)。
Quod si ille secundum plenitudinem majestatis suae perfectus est, nos autem perfecti secundum virtutis accedentis profectum; etiam Filius diligitur a Patre secundum semper manentis plenitudinem charitatis: in nobis autem charitatem Dei virtutis emeretur profectus.
PL 16, 667Aもし父がその威光の充満に従って完全であり、我々が加わってくる徳の進歩に従って完全であるのなら、子もまた、常にとどまる愛の充満に従って父に愛されているのである。他方、我々においては、徳の進歩が神の愛を得るのである。
92. Vides igitur quam gratiam Deus dederit hominibus, et tu Patris et Filii vis dissolvere naturalem et individuam charitatem; et tu verba adhuc discutis, ubi unitatem majestatis advertis?
PL 16, 667B92. それゆえ汝は、神が人間たちにどれほどの恩寵を与えたかを見ていながら、なお父と子の本性的で分かたれない愛を解体しようとするのか。威光の一体性を認めるところで、なお言葉を詮議するのか。
93. Vide totum hunc locum, ex cujus affectu loquatur; habes enim dicentem ipsum: Clarifica me, Pater, claritate ea quam habui, priusquam mundus esset, apud te (Joan. XVII, 5) .
PL 16, 667B93. この箇所全体を見よ。誰の心情から語っているかを。実際、あなたは彼自身が言っているのを見出す。「父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていたその栄光によって、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。
Vide quia ex primi hominis loquatur affectu; quia nobis ea petitione deposcit, quae ante peccatum in paradiso homo meminerit esse collata, ut et latroni in passione memoravit: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 13) .
PL 16, 667B彼が最初の人の心情から語っていると見よ〔ミーニュの脚注は、ここから次の「汝が私を遣わしたと知るために」までの文は、刊本にもガリアの写本にも無く、ヴァティカンの一写本から補ったものとする〕。彼はその願いによって、人が罪の前に楽園で与えられていたと思い起こすはずのものを、我々のために求めているのである。受難のさなかに盗人にも、こう思い起こさせたように。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:13)〔刷りの引照は 23:13。句はルカ23:43〕。
Haec est ante mundum claritas. Mundum autem pro hominibus dixit, sicut habes: Ecce mundus totus post ipsum abit (Joan. XII, 19) ; et alibi: Ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti (Joan. XIV, 31) .
PL 16, 667Cこれが世界の前にあった栄光である。「世界」を、彼は人間たちの意味で言ったのである。あなたは次のように見出す。「見よ、全世界が彼に従って去って行く」(ヨハネ12:19)。また別の箇所では、「この世界が、汝が私を遣わしたと知るために」(ヨハネ14:31)〔刷りの引照は 14:31。句はヨハネ17:23 に近い〕。
94. Et tamen ut scires magnum Deum et salutarem et omnipotentem Dei Filium; indicium suae majestatis admiscuit dicendo: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Ibid. 10) . Omnia habet, et tu missum esse ad injuriam derivas?
PL 16, 667C94. それでもなお、汝が、神の子は偉大で救いをもたらし全能の神であると知るように、彼は自らの威光の証しを織り交ぜて言った。「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。彼はすべてを持っているのに、汝は、遣わされたことを侮辱へと逸らすのか。
95. Qui si secundum carnem non accipis missum, ut Apostolus dixit (Rom. VIII, 3) , et ex verbo simplici praejudicium struis, quo dicas inferiores a superioribus mitti solere: quid ad illa respondes, quia Filius ad homines missus est?
PL 16, 667C95. さて、汝が、使徒が言ったとおり(ローマ8:3)遣わされたことを肉に従って解さず、単純な言葉から先入見を築いて、下位の者は上位の者から遣わされるのが常であると言うのなら、子が人間たちのもとへ遣わされたことには何と答えるのか。
Nam si minorem putas eum qui mittitur, eo videlicet a quo mittitur; disce quod et minor majorem misit, et majores ad minores missi sunt.
PL 16, 667C実際、汝が、遣わされる者は、まさに遣わす者より小さいと考えるのなら、小さい者が大きい者を遣わしたことも、大きい者が小さい者のもとへ遣わされたこともあると知れ。
Nam et Tobias Raphaelem archangelum misit (Tobiae IX, 3) , et angelus ad Balaam missus est (Num. XXII, 22) , et Dei Filius ad Judaeos (Matth. XXV, 24) . 96. Numquid ergo minor etiam Judaeis Dei Filius, ad quos mittebatur?
PL 16, 667D実際、トビア〔トビトの子〕は大天使ラファエルを遣わし(トビト記9:3)、天使はバラムのもとへ遣わされ(民数記22:22)、神の子はユダヤ人のもとへ遣わされた(マタイ25:24)〔刷りの引照は 25:24。マタイ15:24「私はイスラエルの家の失われた羊のもとにしか遣わされていない」を指すらしい〕。96. では、神の子は、自分が遣わされたユダヤ人たちよりも小さいのか。
De ipso enim scriptum est: Novissime autem misit eis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum (Matth. XXI, 37) .
PL 16, 668A彼については、こう書かれているからである。「最後に彼は、自分の独り子を彼らのもとへ遣わし、『彼らは私の子を敬うだろう』と言った」(マタイ21:37)。
Et vide quia ante servos, postea filium nominavit; ut scias quod Deus Filius unigenitus secundum divinitatis potentiam nec nomen habet, nec consortium commune cum servis: reverendus mittitur, non cum famulis conferendus.
PL 16, 668Aそして見よ、彼がまず僕たちを、のちに子を名指したことを。神である独り子が、神性の権能に従って、僕たちと共有する名も、共通の交わりも持たないと、あなたが知るためである。敬われるべき者として遣わされるのであって、召使たちと並べられるべき者としてではない。
97. Et bene addidit, meum, ut non unus de multis, nec degeneris naturae, nec minoris alicujus potestatis: sed verus a vero, et paternae imago venisse substantiae crederetur.
PL 16, 668A97. また彼が「私の」と付け加えたのは適切である。それは、多くのうちの一人でも、劣った本性の者でも、いくらかでも小さな権能の者でもなく、真の者から出た真の者、父の実体の像として来たと信じられるためである。
98. Esto tamen, minor sit qui mittitur, eo a quo mittitur; ergo et Pilato minor Christus, quoniam Pilatus misit eum ad Herodem. Sed sermo non praejudicat potestati: Scriptura, quae missum dicit a Patre, missum dicit a praeside.
PL 16, 668A98. 仮に、遣わされる者が遣わす者より小さいとしよう。ならばキリストはピラトより小さい。ピラトが彼をヘロデのもとへ送ったからである。しかし言葉は権能について何も予断しない。父に遣わされたと言う聖書は、総督に遣わされたとも言うのである。
99. Unde si sobrie de Dei Filio quae digna sunt, opinemur; ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundae dedit se comprehendendum pro captu nostro mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est: Quoniam inhabitabo in illis (II Cor. VI, 16) .
PL 16, 668B99. それゆえ、神の子についてふさわしいことを節度をもって思うのなら、我々は「遣わされた」と次のように解さねばならない。神の言葉は、深い威光の把握しえず語り尽くせない秘密から、我々の理解の及ぶ限りで、我々の精神に自らを把握させたのである。それは、自らを空しくしたときだけでなく、我々のうちに住んだときにもそうである。「私は彼らのうちに住む」と書かれているとおりである(二コリント6:16)。
Denique et alibi habes quia Deus dixit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7) .
PL 16, 668B実に、別の箇所でもあなたは、神が言ったと見出す。「さあ、降りて行き、彼らの言葉を乱そう」(創世記11:7)。
Non enim Deus de loco aliquando descendit, qui ait: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24) ; sed in eo descendere videtur, si nostros Dei Verbum penetret affectus, sicut dixit propheta: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus; (Esai. XL, 3) ; ut quemadmodum ipse promisit, veniens cum Patre, apud nos faciat mansionem. Evidens est igitur quomodo veniat.
PL 16, 668B神は「私は天と地を満たす」と言う(エレミヤ23:24)のであるから、場所から降りることは決してない。むしろ、神の言葉が我々の心情を貫くとき、降りると見えるのである。預言者が言ったとおり、「主の道を備えよ、その小道をまっすぐにせよ」(イザヤ40:3)。それは、彼自身が約束したとおり、父とともに来て、我々のもとに住まいを設けるためである。したがって、どのように来るかは明らかである。
Liber V, Caput VIII
第V巻 第VIII章PL 16, 668CChristo in quantum verus est Dei Filius, Dominum non esse, sed in quantum homo est; ut verbis ejusdem modo Patrem, modo Dominum compellantis significatur. Quot haereses uno jugulentur Scripturae versiculo.
PL 16, 668Cキリストにとって〔父は〕、真の神の子である限りでは主ではなく、人である限りで主であること。それは、彼が時に父と、時に主と呼びかけるその言葉によって示される。一つの聖書の短い句によって、どれほど多くの異端が絞め殺されるか。
Distinguenda igitur quae Christo vel ut Dei vel ut Davidis filio conveniant; illi enim sub ultimo tantum nomine ascribendum, quod servus fuerit. Ad extremum complures locos demonstrat non nisi secundum incarnationem accipi posse.
PL 16, 668Cキリストに、神の子として、あるいはダビデの子として当てはまることを区別せねばならない。後者の名のもとでのみ、彼は僕であったと帰すべきだからである。最後に、受肉に従ってしか解しえない多くの箇所を示す。
100. Unde et evidens est quomodo dominum dicat, quem Patrem novit; ait enim: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) . Ante Patrem dixit Sapientia suum, postea creaturae Dominum nuncupavit.
PL 16, 668D100. それゆえ、彼が父として知る者をどのような意味で主と呼ぶのかも明らかである。彼はこう言うからである。「父よ、天と地の主よ、私は汝をたたえる」(マタイ11:25)。知恵は、先に「自分の」父と言い、のちに被造物の主と呼んだ。
Itaque dominatum non esse ubi vera progenies est, ipse Dominus ostendit in Evangelio suo, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus Filius est? Dicunt ei: David.
PL 16, 669Aだから、真の子孫のあるところには主権がないことを、主自身が自らの福音書で示している。彼は言う。「キリストについて、汝らはどう思うか。彼は誰の子か」。彼らは彼に言う。「ダビデ〔の子〕」。
Ait illis Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Et addidit: Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
PL 16, 669Aイエスは彼らに言った。「では、ダビデは霊によって、どうして彼を主と呼び、『主は私の主に言った。私の右に座せ』と言うのか」。そして付け加えた。「もしダビデが霊によって彼を主と呼ぶのなら、どうして彼は彼の子であるのか」。
Et nemo poterat ei respondere verbum (Matth. XXII, 42 et seq.) . 101. O quam caute propter Arianos etiam in hoc testimonio Dominus fidei prospexit!
PL 16, 669A誰も彼に一言も答えることができなかった(マタイ22:42以下)。101. おお、アレイオス派のゆえに、主はこの証言においてさえ、信仰をどれほど周到に顧みたことか。
Non enim dixit: Vocat eum spiritus dominum: sed quia David dixit in spiritu; ut cujus secundum carnem Filius est, David scilicet, ejus etiam secundum divinitatem et Dominus et Deus crederetur. Vides igitur quia nomen pietatis et dominii discretum est.
PL 16, 669A実際、彼は「霊が彼を主と呼ぶ」と言ったのではなく、ダビデが霊において言った、と言ったのである。それは、肉に従ってはダビデの子である者が、神性に従っても主であり神であると信じられるためである。それゆえ、あなたは、敬虔の名〔pietas。ここでは「子」という肉親の情の名を言うらしい〕と主権の名とが別であると見る。
102. Et bene Dominus suum quidem Patrem coeli autem et terrae Dominum praedicavit; ut tu cum legis et Patrem et Dominum, intelligas Patrem Filii, et Dominum creaturae.
PL 16, 669B102. また、主が、自分にとっては父と、天と地にとっては主と宣べたのは適切である。それは、あなたが「父」と「主」とを読むとき、父は子の父であり、主は被造物の主であると解するためである。
In alio praerogativa naturae est, in alio auctoritas potestatis; formam enim servi accipiens, eo utique Dominum vocat, quo servitutem suscepit, aequalis in Dei forma, servus in corporis: servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est.
PL 16, 669B一方には本性に基づく優位があり、他方には権能の権威がある。実際、僕の姿を取った者は、まさに僕の身分を引き受けたその点で、〔父を〕主と呼ぶのである。神の姿においては等しく、体の姿においては僕である。隷属は肉のものであり、主権は神性のものだからである。
Unde et Apostolus ait: Deus Domini nostri Jesu Christi, pater gloriae (II Cor. I, 3) , hoc est, Deum assumptionis humanae asserens, Patrem autem gloriae. Num enim duos filios habuit Deus Christum et gloriam? Minime.
PL 16, 669Bだから使徒も言う。「我々の主イエス・キリストの神、栄光の父」(二コリント1:3)〔刷りの引照は二コリント1:3。句はエフェソ1:17〕。すなわち、人性が取られたことにおける神を主張し、同時に栄光の父を主張しているのである。実に、神にはキリストと栄光という二人の子がいたのか。決してそうではない。
Ergo si unus Dei Filius Christus, utique Christus est gloria. Quid autem ei derogas, qui Patris gloria est? 103. Si ergo et Filius gloria est, et Pater gloria; quia Pater gloriae non potest aliud esse quam gloria: non divisio gloriarum, sed una est gloria.
PL 16, 669Cそれゆえ、神の子がただ一人キリストであるなら、キリストは確かに栄光である。それなら、汝は、父の栄光である者から何を奪うのか。103. したがって、子が栄光であり、父も栄光であるなら、——栄光の父は、栄光以外のものではありえないから——栄光は分かれておらず、一つの栄光である。
Itaque ad proprietatem naturae gloria refertur, dominatus autem ad suscepti corporis servitutem.
PL 16, 669Cこうして、栄光は本性の固有性に帰され、主権は引き受けられた体の隷属に帰される。
Si enim caro etiam justi animae subdita est, sicut scriptum est: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27) , quanto magis subjecta et divinitati, de qua dicitur: Quoniam universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91) ?
PL 16, 669C実際、肉が義人の魂にさえ服しているのなら、——「私は自分の体を懲らし、隷属させる」と書かれているとおり(一コリント9:27)——神性にはなおさら服している。神性については言われる。「万物は汝に仕える」(詩篇118:91)。
104. Una autem quaestione et Sabellianos et Photinianos et Arianos Dominus exclusit. Nam cum Dominum dixisse Domino dicit, Sabellius excluditur, qui eumdem Patrem vult esse quem Filium.
PL 16, 669C104. 主は一つの問いによって、サベリオス派もフォティヌス派もアレイオス派も締め出した。実際、主が主に言ったと彼が言うとき、父と子を同一にしようとするサベリオスは締め出される。
Excluditur Photinus, qui secundum carnem judicat; quia dominus David regis non poterat esse, nisi qui Deus est; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) . Numquid contra Legem propheta sentiret, qui sub Lege regnaret?
PL 16, 669Dフォティヌスは締め出される。彼は肉に従って判断するが、王ダビデの主でありえたのは、神である者でなければならなかったからである。実際、こう書かれている。「汝の神なる主を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。律法の下で王として治めた預言者が、律法に反することを思っただろうか。
Excluditur Arius, qui Filium sedere audit ad dexteram Patris; ut si ex usu argumentetur humano, ipse se perimat, et venenum sacrilegae disputationis suae in se refundat, ut dum inaequalitatem Patris et Filii ex consuetudine hominum interpretatur, in utroque a vero devius, eum praeferat cui derogat, confessurus priorem quem audit ad dexteram.
PL 16, 670Aアレイオスは締め出される。彼は子が父の右に座すると聞く。もし人間の慣習から論じるなら、彼は自らを滅ぼし、自分の冒瀆的な論の毒を自分に注ぎ返すことになる。すなわち、父と子の不等を人々の習わしから解釈しながら、どちらについても真理から外れ、自分が貶める子を〔父より〕上に置き、右に座す者として聞く子のほうを先に立つ者と告白することになるのである。
Excluditur etiam Manichaeus: non enim negat esse se David filium secundum carnem; ut pote qui clamantibus caecis: Jesu, fili David, miserere nobis (Matth. XX, 30) ; et delectatus est fide, et stetit et curavit eos: sed negat hoc suae esse aeternitatis, si David solius filius a perfidis nominetur.
PL 16, 670Aマニ教徒もまた締め出される。実際、彼〔キリスト〕は、自分が肉に従ってダビデの子であることを否定しない。盲人たちが「ダビデの子イエスよ、我々を憐れんでくれ」(マタイ20:30)と叫んだとき、その信仰を喜び、立ち止まって彼らを癒したのだから。しかし彼は、背信の者たちによってダビデだけの子と呼ばれるなら、それが自らの永遠性にふさわしいことは否定するのである。
105. Nam Filius Dei est contra Hebionem, Filius David est contra Manichaeos: Filius Dei est contra Photinum, Filius David est contra Marcionem: Filius Dei est contra Paulum Samosatenum: Filius David est contra Valentinum: Filius Dei est contra Arium atque Sabellium gentilis erroris haeredes: Dominus David est contra Judaeos, qui Dei Filium in carne cernentes, hominem tantummodo impio furore credebant.
PL 16, 670B105. すなわち、「神の子」であることはエビオン〔キリストを単なる人とした者〕に対し、「ダビデの子」であることはマニ教徒に対する。「神の子」はフォティヌスに対し、「ダビデの子」はマルキオンに対する。「神の子」はサモサタのパウロスに対し、「ダビデの子」はウァレンティノスに対する。「神の子」は、異邦人の誤りの相続人であるアレイオスとサベリオスに対し、「ダビデの主」は、肉のうちに神の子を見ながら、不敬虔な狂気をもって彼をただの人と信じたユダヤ人に対する。
106. Sed Ecclesiastica fide et Dei Patris et David idem atque unus est Filius; quia incarnationis Dei mysterium universae salus est creaturae; secundum quod scriptum est: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9) , id est, quod creatura omnis sine passione aliqua divinitatis Dominici sanguinis redimenda sit pretio, ut alibi habet: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis (Rom. VIII, 21) .
PL 16, 670B106. しかし教会の信仰によれば、神なる父の子とダビデの子とは同一の一人である。神の受肉の奥義が、全被造物の救いだからである。「神なしに、すべての人のために死を味わうために」と書かれているとおりであり(ヘブライ2:9)、すなわち、すべての被造物は、神性がいかなる受難も被ることなく、主の血の代価によって贖われるべきだということである。別の箇所にもあるとおり、「すべての被造物は、朽ちることの隷属から解放される」(ローマ8:21)。
107. Aliud est igitur secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari: nam secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est Filius, et secundum susceptionem corporis Deo Patri servus est; quia formam servi, inquit (Phil. II, 7) , accepit: unus tamen atque idem est Filius.
PL 16, 670C107. したがって、神的な実体に従って子と呼ばれることと、肉を受け取ったことに従って子と呼ばれることとは別である。神的な生まれに従えば、子は神なる父に等しく、体を受けたことに従えば、神なる父の僕だからである。「僕の姿を取った」と彼〔使徒〕は言う(フィリピ2:7)。しかし、子は一人であり、同じ者である。
Contra autem sancto patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis successionis seriem filius est, non deficiens a se, sed nostrae jus sibi adoptionis acquirens.
PL 16, 670C逆に、聖なる族長ダビデにとって、彼は自らの栄光に従えば主であり、体による継承の系列に従えば子である。自分自身から欠けたのではなく、我々の養子縁組の権利を自分のものとして得たのである。
108. Nec solum ex genere David servitutem suscepit in persona hominis; sed etiam ex nomine, sicut habes: Inveni David servum meum; et alibi: Ecce ego mittam ad vos servum meum (Zach. III, 8) , Oriens nomen est ei (Ibid. VI, 12) .
PL 16, 670C108. 人の人格において彼が僕の身分を引き受けたのは、ダビデの血統からだけではなく、名からでもある。あなたは見出す。「私は私の僕ダビデを見出した」。また別の箇所では、「見よ、私は汝らのもとに私の僕を遣わす」(ゼカリヤ3:8)、「東が彼の名である」(ゼカリヤ6:12)。
Et ipse Filius ait: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi, et dixit mihi: Magnum tibi est vocari puerum meum. Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai XLIX, 6 et seq.) .
PL 16, 670Dそして子自身が言う。「私を胎のうちから自分の僕として形づくった主はこう言う。そして私に言った。『汝にとって、私の僕と呼ばれることは大いなることである。見よ、私は汝を私の種族の契約として、諸国民の光として立てた。汝が地の果てまで救いとなるためである』」(イザヤ49:6以下)。
Cui hoc dicitur, nisi Christo? qui cum in forma Dei esset, exinanivit se, et formam servi accepit (Phil. II, 6) . Quid est in Dei forma, nisi in divinitatis plenitudine?
PL 16, 671Aこれは誰に言われているのか、キリストにでなくて。彼は、神の姿にあったのに、自らを空しくし、僕の姿を取った(フィリピ2:6)。神の姿にあるとは、神性の充満にあること以外の何であろうか。
109. Disce igitur quid sit: Formam servi accepit, id est, plenitudinem perfectionis humanae, plenitudinem obedientiae. Ideoque dicit in psalmo trigesimo: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium.
PL 16, 671A109. 「僕の姿を取った」とは何かを学べ。すなわち、人間の完全性の充満、従順の充満である。それゆえ彼は第三十詩篇で言う。「汝は私の足を広い場所に立たせた。私のすべての敵にもまさって、私は辱めとなった」
Illustra faciem tuam super servum tuum (Psal. XXX, 9, 12 et 17) . Servus dictus est homo, in quo sanctificatus est: servus homo, in quo unctus est: servus homo, in quo factus sub Lege, factus ex Virgine est; et ut compendio dicam, servus dictus est, in quo matrem habet, sicut scriptum est: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 7) ; et alibi: Afflictus sum et humiliatus sum nimis (Psal. XXXVII, 9) .
PL 16, 671A「汝の顔を汝の僕の上に輝かせよ」(詩篇30:9, 12, 17)。僕と呼ばれたのは、彼がそこにおいて聖化された人である。僕とは、彼がそこにおいて油を注がれた人である。僕とは、彼がそこにおいて律法の下に作られ、おとめから作られた人である。簡潔に言えば、彼がそこにおいて母を持つところのものが、僕と呼ばれたのである。「ああ主よ、私は汝の僕、私は汝の僕、汝の婢女の子である」(詩篇115:7)。また別の箇所では、「私は苦しめられ、ひどく卑しめられた」(詩篇37:9)。
110. Quis nimis humiliatus est, nisi Christus, qui venit ut omnes liberaret per obedientiam? Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19) .
PL 16, 671B110. ひどく卑しめられたのは、従順によってすべての人を解放するために来たキリストでなくて誰か。「一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の従順によって多くの者が義人とされるであろう」(ローマ5:19)。
Quis calicem salutarem (Psal. CXV, 13) accepit, Christus princeps sacerdotum, an David, qui neque sacerdotium habuit, neque passionem subiit? Quis sacrificavit hostiam laudis?
PL 16, 671B「救いの杯」(詩篇115:13)を受けたのは、大祭司キリストか、それとも祭司職も受難も持たなかったダビデか。賛美のいけにえを献げたのは誰か。
111. Sed si hoc parum est, accipe aliud: Custodi animam meam, quoniam ego sanctus sum (Psal. LXXXV, 2) . Numquid de se hoc diceret David? Sed ille dicit, qui ait: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .
PL 16, 671C111. それでも足りないなら、別のものを受け取れ。「私の魂を守れ、私は聖なる者だからである」(詩篇85:2)。ダビデがこれを自分について言うだろうか。そうではなく、こう言う者が言うのである。「汝は私の魂を冥界に捨ておかず、汝の聖なる者に朽ちるのを見させることもない」(詩篇15:10)。
Idem ergo utrumque dicit. 112. Addidit vero: Salvum fac servum tuum (Psal. LXXXV, 2) ; et infra: Da postestatem puero tuo, et filio ancillae tuae (Ibid. 16) ; et alibi, id est, in Ezechiele: Et suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David.
PL 16, 671Cそれゆえ、同じ者が両方を言っているのである。112. さらに彼は付け加えた。「汝の僕を救え」(詩篇85:2)。その下では、「汝の僕と、汝の婢女の子とに、権能〔底本は postestatem。potestatem と読む〕を与えよ」(詩篇85:16)。また別の箇所、すなわちエゼキエルでは、「私は彼らの上に一人の牧者を立てる。私の僕ダビデが彼らを治める」
Ipse pascet eos, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et servus meus David in medio eorum princeps (Ezech. XXIV, 23, 24) . Utique David jam defunctus erat, filius Jesse.
PL 16, 671C「彼自身が彼らを養い、彼らの牧者となる。私は主として彼らの神となり、私の僕ダビデが彼らのただ中で君主となる」(エゼキエル24:23, 24)〔刷りの引照は 24:23–24。句はエゼキエル34:23–24〕。エッサイの子ダビデは、この時すでに死んでいたことは確かである。
De Christo itaque dicit, qui propter nos filius ancillae factus est, secundum formam hominis; nam secundum divinam generationem non matrem habet, sed Patrem: nec corporalis ventris est fructus, sed sempiterna Dei virtus.
PL 16, 671Cだから彼は、我々のために人の姿に従って婢女の子となったキリストについて語っているのである。神的な生まれに従えば、彼は母を持たず、父を持つからである。彼は体の胎の実ではなく、神のとこしえの力である。
113. Ergo etiam illud cum legimus quia dixit Dominus: Tempus meum nundum impletum est (Joan. VII, 8) , et: Adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 33), et: Vado ad eum qui misit me (Ibid.) , et: Clarificatus est Filius hominis (Ibid., 31) , ad incarnationis sacramentum referre debemus.
PL 16, 671D113. したがって、主が「私の時はまだ〔底本は nundum。nondum と読む〕満ちていない」(ヨハネ7:8)、「もうしばらく、私は汝らとともにいる」(ヨハネ13:33)、「私は私を遣わした者のもとへ行く」(ヨハネ13:33)、「人の子は栄光を与えられた」(ヨハネ13:31)と言ったと我々が読むそれらもまた、受肉の秘義に帰さねばならない。
Cum autem legimus: Et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Ibid.) ; quid ibi est quaestionis, ubi et Filius clarificatur a Patre, et Pater clarificatur a Filio?
PL 16, 672Aしかし、「神は彼において栄光を与えられ、神は彼に栄光を与えた」(ヨハネ13:31)と読むとき、子が父に栄光を与えられ、父が子に栄光を与えられるところに、何の問題があるのか。
114. Denique ut fidem unitatis et copulam Trinitatis aperiret, etiam ab Spiritu clarificandum esse se dixit, sicut habes: Ille de meo accipiet, et clarificabit me (Joan. XVI, 14) . Clarificat ergo Dei Filium etiam Spiritus sanctus.
PL 16, 672A114. 実に、一体性への信仰と三位一体の結びつきを明らかにするために、彼は霊によっても自分が栄光を与えられると言った。あなたは見出す。「彼は私のものから受け取り、私に栄光を与える」(ヨハネ16:14)。したがって聖なる霊もまた、神の子に栄光を与える。
Quomodo igitur ipse dixit: Si ego clarificavero me ipsum, claritas mea nihilum est (Joan. VIII, 54) ? Ergo nihil est claritas Filii?
PL 16, 672Aでは、彼自身が言ったことはどうなるのか。「もし私が自分自身に栄光を与えるなら、私の栄光は無である」(ヨハネ8:54)。ならば、子の栄光は無なのか。
Sacrilegum est dicere, nisi referas ad carnem; quia ex persona hominis Filius loquebatur, eo quod comparatione divinitatis nulla est carnis claritas. 115. Desinant igitur impie objicere, quod in suam perfidiam retorquetur.
PL 16, 672A肉に帰するのでなければ、そう言うことは冒瀆である。子は人の人格から語っていたのであり、神性に比べれば肉の栄光は無いからである。115. だから彼らは、自らの背信に跳ね返ることを、不敬虔にも持ち出すのをやめるべきである。
Dicunt enim: Scriptum est: Nunc clarificatus est Filius hominis (Joan. XIII, 31) . Non nego scriptum: Clarificatus est Filius hominis; sed videant quid sequatur: Et Deus clarificatus est in eo.
PL 16, 672B彼らは言う。「『今、人の子は栄光を与えられた』と書かれている」(ヨハネ13:31)。私は、「人の子は栄光を与えられた」と書かれていることを否定しない。しかし、何が続くかを彼らは見るがよい。「そして神は彼において栄光を与えられた」。
Ego excusationem habeo de Filio hominis, ille de Patre non habet; quia Pater non suscepit carnem. Excusationem habeo, et non utor: ille non habet, et calumniatur. Aut simpliciter me patiatur intelligere, aut ad carnem referre quae carnis sunt.
PL 16, 672B私には人の子についての弁明があるが、彼には父についての弁明がない。父は肉を受けなかったからである。私は弁明を持ちながら用いない。彼は持たないのに、言いがかりをつける。彼は、私が素直に理解することか、肉に属することを肉に帰すことか、どちらかを私に許すべきである。
Pia mens, quae leguntur secundum carnem divinitatemque, distinguit: sacrilega confundit, et ad divinitatis detorquet injuriam, quidquid secundum humilitatem carnis est dictum.
PL 16, 672B敬虔な精神は、肉と神性とに従って読まれることを区別する。冒瀆的な精神は、それらを混同し、肉の卑しさに従って言われたことは何であれ、神性への侮辱へとねじ曲げる。
Liber V, Caput IX
第V巻 第IX章PL 16, 672CJudaico more ordinem verborum: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, objicientibus, praeter responsum quod vir sanctus indicat a se jam datum, regerit etiam Filium ante Patrem saepe locari.
PL 16, 672Cユダヤ人のやり方で「父と子と聖なる霊の名によって」という言葉の順序を持ち出す者たちに対し、聖なる人〔著者〕は、すでに与えたと示す答えのほかに、子が父より前に置かれることもしばしばあると反論する。
116. Quid quod etiam more Judaico falsi et impudentes interpretes Ariani verborum sunt divinorum, dicentes usque adeo aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse potestatem, ut scriptum sit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ; et ex verborum ordine differentiam divinae faciunt potestatis?
PL 16, 672C116. また、アレイオス派が、ユダヤ人のやり方で、神的な言葉の偽りの恥知らずな解釈者でもあるということは、どう考えるか。彼らは、「行って、すべての諸国民を教え、父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」と書かれているのだから(マタイ28:19)、父の権能、子の権能、聖なる霊の権能は別のものだとまで言い、言葉の順序から、神的な権能の差異をつくり出すのである。
117. Ego autem licet hoc ipsum testimonium in superioribus libris pro unitate asseruerim majestatis ac nominis, tamen si hinc faciunt quaestionem, possum testimoniis asserere Scripturarum in plerisque locis prius Filium nominatum, postea Patrem dictum.
PL 16, 672D117. しかし私は、この証言を前の諸巻で、威光と名の一体性のために主張してきたが、それでも、彼らがここから問題を立てるなら、聖書の証言によって、多くの箇所でまず子が名指され、のちに父が言われていると主張できる。
Numquid igitur quia Filii significatio ante praemissa est, verborum, ut Ariani volunt, praejudicio Pater secundus a Filio est? Absit, inquam, absit. Nescit hunc ordinem fides, nescit discretum Patris et Filii honorem.
PL 16, 672Dでは、子の呼称が先に置かれているからといって、アレイオス派が望むように、言葉の先入見によって、父は子の次の第二の者となるのか。断じてそうではない、と私は言う、断じて。信仰はこの順序を知らず、父と子の敬いに区別があることを知らない。
Non legi, non audivi, nec aliquem in Deo inveni gradum. Nusquam secundum, nusquam tertium Deum legi: primum legi, primum ac solum audivi (Esai XLIV, 6).
PL 16, 673A私は、神における序列を、読んだことも、聞いたことも、見出したこともない。第二の神も第三の神も、どこにも読んだことがない。神が第一であると読み、第一にして唯一であると聞いた(イザヤ44:6)。
118. Si ordinis exigimus superstitionem, nec ad dexteram Patris sedere Filius debet, nec primum se et principium debuit dicere. Male ergo Evangelista prius a Verbo, quam a Deo coepit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) .
PL 16, 673A118. 順序への迷信的な執着を求めるなら、子は父の右に座すべきではなく、自らを第一の者、始まりと言うべきでもなかった。ならば福音書記者は、神からではなく言葉から始めたのだから、誤ったことになる。「初めに言葉があり、言葉は神のもとにあった」と言ったのだから(ヨハネ1:1)。
Etenim juxta humani ritus ordinem, prius Patrem debuit nominare. Nescivit etiam Apostolus ordinem, qui ait: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I, 1) ; et alibi: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti (II Cor. XIII, 13) .
PL 16, 673A実際、人間の慣行の順序に従えば、まず父を名指すべきであった。使徒もまた順序を知らなかった。彼は言う。「キリスト・イエスの僕パウロ、召された使徒、神の福音のために選び分けられた者」(ローマ1:1)。また別の箇所では、「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが〔あるように〕」(二コリント13:13)。
Si verborum persequamur ordinem, in primo Filium posuit, in secundo Patrem. Sed verborum ordo saepe mutatur; et ideo non debes vel de ordine, vel de gradu Patri Deo et Filio ejus facere quaestionem, cum secundum divinitatem divisio nulla sit unitatis.
PL 16, 673B言葉の順序を追うなら、彼は最初に子を、二番目に父を置いたことになる。しかし言葉の順序はしばしば入れ替わる。だから汝は、神なる父とその子について、順序についても序列についても問題を立ててはならない。神性に従えば、一体性に分割はいっさい無いからである。
Liber V, Caput X
第V巻 第X章PL 16, 673BArianos ad gentiles palam transire, dum objiciunt illa verba: Qui in me credit, non in me credit, etc. Verus loci sensus explicatur, et ne credatur Dominus nostram in ipsum fidem prohibuisse, alias ut Deus, alias ut homo locutus ostenditur.
PL 16, 673Bアレイオス派は、「私を信じる者は、私を信じるのではない」などの言葉を持ち出すとき、公然と異邦人の側へ移っている。この箇所の真の意味が説明され、主が自分への信仰を我々に禁じたと信じられないように、主があるときは神として、あるときは人として語ったことが示される。
Mox variis ejusdem fidei effectibus prolatis in medium, alios quoque nonnullos locos eodem modo sumendos probat.
PL 16, 673B次いで、同じ信仰のさまざまな働きを持ち出してから、同じ仕方で解すべき別のいくつかの箇所も証明する。
119. Ad extremum ut christianos se non esse manifestent, negant in Christum esse credendum, dicentes scriptum esse: Qui in me credit, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XII, 44) . Hanc ego exspectabam confessionem, quid me quibusdam ambagibus ludebatis?
PL 16, 673C119. 最後に、自分たちがキリスト教徒でないことを明らかにするために、彼らはキリストを信じてはならないと言い、「私を信じる者は、私を信じるのではなく、私を遣わした者を信じる」と書かれていると言う(ヨハネ12:44)。私はこの告白を待っていたのだ。なぜ諸君は、あれこれの回り道で私をもてあそんでいたのか。
Sciebam mihi adversum gentiles esse contentionem: sed illi convertuntur, vos non convertimini. Illi si credant, salvum est sacramentum: vos perdidistis acceptum; et nec coeptum fortasse, sed fictum.
PL 16, 673C私は、自分の争う相手は異邦人であると知っていた。しかし彼らは回心するが、諸君は回心しない。彼らが信じるなら、秘跡は無事である。諸君は受けたものを失った。それも、おそらく始められてさえおらず、作り事だったのである。
120. Scriptum est, inquiunt: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum qui me misit. Sed videte quid sequatur, et videte sic quemadmodum se Dei Filius vult videri; sequitur enim: Et qui videt me, videt eum qui me misit (Joan. XII, 45) , hoc est, quia Pater videtur in Filio.
PL 16, 673C120. 彼らは言う。「私を信じる者は、私を信じるのではなく、私を遣わした者を信じる」と書かれている、と。しかし、何が続くかを見よ。そして、神の子が自らをどう見せようとしているかを、そのように見よ。続いてこうあるからである。「私を見る者は、私を遣わした者を見る」(ヨハネ12:45)。すなわち、父が子において見られるということである。
Exposuit igitur id quod ante praemisit, quia ille credit in Filium, qui confitetur et Patrem. Nam qui Filium nescit, nec Patrem novit; omnis enim qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium, et Patrem habet.
PL 16, 673Dそれゆえ彼は、先に述べたことを説明したのである。すなわち、父をも告白する者こそ、子を信じるのである。子を知らない者は、父も知らない。子を否むすべての者は、父を持たない。子を告白する者は、子をも父をも持つ。
121. Quid est ergo: Non credit in me? Non in id quod corporaliter cernitis, non in hominem tantummodo, quem videtis: non enim in hominem tantummodo credendum asseruit, sed ut credas quia Jesus Christus ipse est Dei Filius et homo.
PL 16, 673D121. では、「私を信じるのではない」とは何か。諸君が体の目で見るものを、諸君が見ているただの人だけを、信じるのではない、ということである。実際、彼は、ただの人だけを信じるべきだと主張したのではなく、イエス・キリスト自身が神の子であり人であると、あなたが信じるようにと言ったのである。
Propter quod et utrumque ait: A meipso non veni (Joan. VII, 28); et alibi: Ego sum principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) .
PL 16, 673Dそのゆえに、彼は両方のことを言った。「私は自分からは来なかった」(ヨハネ7:28)。また別の箇所では、「私は、私が汝らにも話している始まりである」(ヨハネ8:25)。
Quasi homo, a se non venit: quasi Dei Filius non ex homine principium habet: sed sum, inquit, ipse principium quod et loquor vobis (Joan. XII, 46) : neque humana, sed divina sunt, quae locutus sum.
PL 16, 674A人としては、彼は自分からは来なかった。神の子としては、人から始まりを得ているのではない。むしろ彼は言う。「私は、私が汝らに話している始まりそのものである」(ヨハネ12:46)〔刷りの引照は 12:46。句は上のヨハネ8:25〕。私が語ったことは人間のものではなく、神のものである。
122. Neque enim fas est credere quod negaverit in se esse credundum, cum ipse dixerit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat (Joan. III, 16) ; et alibi: Haec est enim voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan VI, 40) ; et alibi: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1) .
PL 16, 674A122. 実際、彼自身が「私を信じる者がみな闇にとどまらないために」(ヨハネ3:16)〔刷りの引照は 3:16。句はヨハネ12:46〕、また別の箇所では、「私を遣わした私の父の意志とは、子を見て子を信じる者がみな、永遠の生命を持つことである」(ヨハネ6:40)、さらに別の箇所では、「汝らは神を信じている。私をも信じよ」(ヨハネ14:1)と言ったのだから、自分を信じるべきではない〔底本は credundum。credendum と読む〕と彼が否定したと信じることは許されない。
123. Nemo ergo Filium sine Patre accipiat, quia Filium legimus. Habet Patrem Filius, sed non temporalem, non ex passione, non ex conceptione, non ex gratia. Generationem legi, non legi conceptionem.
PL 16, 674A123. だから誰も、子を読んだからといって、父なしに子を受け入れてはならない。子は父を持つが、それは時間の中の父ではなく、情念によるのでも、受胎によるのでも、恩寵によるのでもない。私は生まれを読んだのであって、受胎を読んだのではない。
Et Pater dicit, genui (Psal. II, 7) ; non dicit, creavi: et Filius non creatorem suum Deum secundum aeternitatem divinae generationis, sed Patrem nominat.
PL 16, 674Bまた父は「私は生んだ」と言い(詩篇2:7)、「私は造った」とは言わない。そして子も、神的な生まれの永遠性に従って、神を自らの造り主とは呼ばず、父と呼ぶ。
124. Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei majestate significat: nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis assumens: nunc doctrinam suam se non habere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans.
PL 16, 674B124. 彼は自らについても、あるときは人の人格から、あるときは神の威光において示す。あるときは神なる父との神性の一体性を自分のものとし、あるときは人の肉の脆さを引き受ける。あるときは、自分の教えが自分のものでないと、あるときは、自分の意志を求めないと、あるときは、自分の証しは真実でないと、あるときは、真実であると示す。
Nam ipse dixit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum (Joan. V, 31) . Et ipse in posterioribus ait: Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum (Joan. VIII, 14) .
PL 16, 674B実際、彼自身が言った。「もし私が自分自身について証しするなら、私の証しは真実でない」(ヨハネ5:31)。そして彼自身が後で言う。「たとえ私が自分について証しするとしても、私の証しは真実である」(ヨハネ8:14)。
125. Quomodo igitur non est verum testimonium tuum, Domine Jesu, cui qui credidit, in cruce licet positus, et inter confessi sceleris supplicia constitutus, merita latronis exuit, praemia innocentis emeruit (Luc. XXIII, 41 et seq.) ?
PL 16, 674C125. では主イエスよ、どうして汝の証しは真実でないのか。汝を信じた者は、十字架の上に置かれ、自ら認めた罪の刑罰のただ中にありながら、盗人の功績を脱ぎ捨て、無実の者の報いを得た(ルカ23:41以下)。
126. Deceptus est ergo Paulus, qui ideo recepit oculos, quia credidit, quos amiserat, antequam crederet (Act. IX, 18) ? 127. Erravitne etiam Jesus Nave, qui ducem militiae coelestis agnovit? Sed posteaquam credidit, statim vicit, dignus qui fidei praelio triumpharet.
PL 16, 674C126. では、パウロは欺かれたのか。信じたゆえに、信じる前に失っていた目を取り戻した者が(使徒言行録9:18)。127. イエス・ナウェ〔ヌンの子ヨシュア〕もまた誤ったのか。彼は天の軍勢の将を認めた。しかし信じたのち、直ちに勝った。信仰の戦いで凱旋するにふさわしい者であった。
Denique non aeratas acies in bella produxit, nec ariete, caeterisque tormentorum machinis, sed tubarum septem sacerdotalium sono, murorum hostilium septa deposuit. Ita bellum immane confecit tubae clangor, et infula sacerdotis (Josue VI) .
PL 16, 674C実に、彼は青銅で武装した戦列を戦いに率いたのではなく、破城槌やその他の攻城機械によったのでもなく、祭司の七つのラッパの響きによって、敵の城壁の囲いを倒した。こうして、ラッパの響きと祭司の頭飾りが、凄まじい戦いを終わらせた(ヨシュア記6章)。
128. Vidit hoc meretrix, et quae in excidio civitatis remedia desperaret salutis, quia fides vicerat, signa fidei atque vexilla Dominicae passionis attollens, coccum in fenestra ligavit; ut species cruoris mystici quae foret mundum redemptura, vernaret (Josue II) .
PL 16, 674D128. 遊女はこれを見た。都の滅亡の中で救いの手立てに絶望していた彼女は、信仰が勝ったがゆえに、信仰のしるしと主の受難の旗を掲げ、窓に緋色の糸を結んだ。それは、世界を贖うことになる奥義としての血の姿が、鮮やかに保たれるためである(ヨシュア記2章)。
Ita foris Jesu nomen fuit praeliantibus ad victoriam, intus species Dominicae passionis periclitantibus ad salutem. Unde quia intellexit Rahab coeleste mysterium, dicit Dominus in psalmo. Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me (Psal. LXXXVI, 4) .
PL 16, 674Dこうして、外ではイエスの名〔ヨシュアの名はラテン語で Jesus〕が戦う者たちにとって勝利のためにあり、内では主の受難の姿が危うい者たちにとって救いのためにあった。ラハブが天の奥義を悟ったがゆえに、主は詩篇で言う。「私は、ラハブとバビロンを、私を知る者として思い起こす」(詩篇86:4)。
129. Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2) . 130. Denique ut secundum hominem dixisse se demonstraret, ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Joan. VIII, 18) .
PL 16, 675A129. では主よ、人間の脆さに従う場合を除いて、どうして汝の証しは真実でないことがあろうか。実際、「すべての人は偽り者である」(詩篇115:2)。130. 実に、人に従って言ったと示すために、彼は言う。「私を遣わした父が、自ら私について証しする」(ヨハネ8:18)。
Verum autem est testimonium secundum divinitatem, sicut ipse ait: Et verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde veni, et quo vado. Vos secundum carnem judicatis (Ibid., XIV, 15) .
PL 16, 675Aしかし、証しは神性に従えば真実である。彼自身が言うとおりである。「私の証しは真実である。私はどこから来たか、どこへ行くかを知っているからである。しかし汝らは、私がどこから来たか、どこへ行くかを知らない。汝らは肉に従って裁く」(ヨハネ14:15)〔刷りの引照は 14:15。句はヨハネ8:14–15〕。
Non ergo secundum divinitatem, sed secundum hominem judicant, qui putant Christo testificandi scientiam defuisse.
PL 16, 675Aしたがって、神性に従ってでなく人に従って裁いているのは、キリストに証しする知識が欠けていたと考える者たちである。
131. Ergo cum audis: Qui credit in me, non credit in me; et: Qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit (Joan. XII, 49) ; didicisti quo id putes esse referendum. Denique mandatum quod esset, ostendit dicens: Pono animam meam, ut iterum sumam illam.
PL 16, 675A131. それゆえ、あなたが「私を信じる者は、私を信じるのではない」、また「私を遣わした父が、自ら私に命令を与えた」(ヨハネ12:49)と聞くとき、あなたはこれをどこに帰すべきかを学んだはずである。実に、その命令が何であったかを、彼は言って示した。「私は魂を捨てる、再びそれを取るために」
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso (Joan. VI, 17 et seq.) . Vides ideo dictum, ut ostenderet liberam sibi ponendae ac resumendae animae potestatem, sicut ipse dixit: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
PL 16, 675B「誰も私からそれを奪わない。私が自ら、自分からそれを捨てるのだ」(ヨハネ6:17以下)〔刷りの引照は 6:17。句はヨハネ10:17–18〕。あなたは、彼がこう言ったのは、魂を捨て再び取る権能が自分に自由にあることを示すためだと見る。彼自身が言ったとおり、「私にはそれを捨てる権能があり、再びそれを取る権能がある」
Hoc mandatum accepi a Patre meo (Ibid.) . 132. Sive igitur mandatum, sive, ut aliqui Latini codices habent, praeceptum, non utique secundum divinitatem, sed secundum incarnationem datur, ad subeundae victoriam passionis.
PL 16, 675B「この命令を私は私の父から受けた」(ヨハネ6:17以下)〔刷りの引照(Ibid.)は前節の 6:17 を受ける。句はヨハネ10:18〕。132. それゆえ、それが「命令」であれ、あるいはラテン語の一部の写本にあるように「指示」であれ、与えられるのは、神性に従ってではなく、受肉に従って、受難に耐えるという勝利のためであることは確かである。
Liber V, Caput XI
第V巻 第XI章PL 16, 675BQuod Christus legatur nihil a se loqui, hoc referendum ad ipsius humanitatem. Quomodo etiam secundum divinitatem audire ac videre Patrem recte dicatur, exposito, Dei Filium creaturam non esse multis coacervatis argumentis evincit.
PL 16, 675Bキリストが自分からは何も語らないと読まれるのは、その人性に帰すべきである。神性に従っても父を聞き、見ると正しく言いうることを説明したうえで、神の子が被造物でないことを、多くの論拠を積み重ねて証明する。
133. An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus (Joan. XII, 49) ; et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Ibid. 50) ?
PL 16, 675C133. それとも我々は、神の子をこのような卑しさにまで引き下ろし、聞いたこと以外は行うことも語ることも知らず、行うことと語ることの定められた分量が彼にはあると考えるべきなのか。「私は私自身からは語らなかった」(ヨハネ12:49)、またその下に、「父が私に言ったとおりに、私は語る」(ヨハネ12:50)と書かれているからといって。
Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis novit Filius Patrem velle, videtur audisse.
PL 16, 675Cむしろこれらは、肉の従順か、一体性への信仰に帰されるべきである。実際、より学のある多くの者は、子が聞くことも、父が子に何かを言うことも、本性の一体性によると解する。子が、父が望むことを意志の一体性によって知っていることは、聞いたと見えるからである。
134. Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio.
PL 16, 675D134. そこで示されているのは、体的な務めではなく、協働の分かちがたい決定である。実際、ここで彼は言葉を聞くことを意味しているのではなく、父にも子にもある、意志と力の一体性を意味している。
Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur (Joan. XVI, 13) ; ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia una sententia et operatio Trinitatis est.
PL 16, 675D彼はこれが聖なる霊にもあると、別の箇所で言い及んだ。「彼は自分から語るのではなく、聞いたことを何でも語る」(ヨハネ16:13)。聖なる霊の語ることは子も語り、子の語ることは父も語る、三位一体の決定と働きは一つであると、我々が気づくためである。
Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate.
PL 16, 676A実際、父が子において見られるのは、体の姿によるのでは決してなく、神性の一体性によるのと同じく、父が子において語るのも、時間の中の声や体の音によるのではなく、働きの一体性による。
Denique cum dixisset: Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XII, 60; XIV, 50) .
PL 16, 676A実に、「私のうちにとどまる父が、自ら語る。私が行う業を、彼が行う」と言ってから、彼は付け加えた。「私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを、私を信じよ。さもなくば、その業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ12:60; 14:50)〔刷りの引照は 12:60; 14:50。句はヨハネ14:10–11。ミーニュの脚注は、ローマ版だけが前半の句を「父が私に言ったとおりに、私は語る。私のうちにとどまる父が、自ら業を行う」と読むとする〕。
135. Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant.
PL 16, 676A135. これが、聖書の連なりに従った我々の理解である。しかしアレイオス派は、神についてふさわしいことを思おうとしないのだから、せめて彼らの功績にふさわしい実例によって論駁されるべきである。すべてを肉的に信じることがないように。彼ら自身は、自分たちの父である悪魔の業を、体なくして見ているのだから。
Sicut de eorum consortibus Judaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis (Joan. VIII, 38) ; cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia arbitria ejus fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum.
PL 16, 676B主が、彼らの同類であるユダヤ人について宣言したとおりである。「汝らは、汝らの父が行うのを見たことを行っている」(ヨハネ8:38)。彼らが責められるのは、悪魔が働くのを見たからではなく、その意のままに行ったからであることは確かである。悪魔は彼らのうちで、その不法に従い、見えない仕方で罪を働かせているのである。
Hoc secundum Apostolum (II Tim. III, 9) propter insipientiam posuimus perfidorum. 136. Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem majestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse.
PL 16, 676B我々はこれを、使徒に従い(二テモテ3:9)、背信の者たちの無分別のゆえに述べた。136. なお、父が子のうちにとどまること、子の語ることは父から聞いたと見えることが、神的な威光の一体性に属することは、聖書の実例によって十分に証明された。
Unitatem autem majestatis quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus (I Cor. II, 8) dixit Dominum majestatis crucifixum?
PL 16, 676B威光の一体性を、父と子に同じものが帰されること以外の何によって悟りうるだろうか。実際、使徒が、威光の主が十字架につけられたと言った(一コリント2:8)こと以上に、何がまさって言いうるだろうか。
137. Filius ergo est et Deus majestatis, et Dominus majestatis; sed non creaturis subjecta majestas: non ergo creatura Filius.
PL 16, 676C137. したがって子は、威光の神であり、威光の主でもある。しかし威光は被造物に従属するものではない。ゆえに子は被造物ではない。
138. Filius paternae est imago substantiae (Hebr. I, 3) : omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius.
PL 16, 676C138. 子は父の実体の像である(ヘブライ1:3)。しかし、すべての被造物は高き実体に似ていない。ところが神の子は、神なる父に似ていなくはない。ゆえに子は被造物ではない。
139. Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6) : sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius. 140. Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius.
PL 16, 676C139. 子は、神と等しくあることを奪い取るものと考えなかった(フィリピ2:6)。しかし、神と等しい被造物は一つもなく、子は等しい。ゆえに子は被造物ではない。140. すべての被造物は変わりうる。しかし神の子は変わりえない。ゆえに神の子は被造物ではない。
141. Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius.
PL 16, 676D141. すべての被造物は、自らの本性の受容力に応じて、善にも悪にも偶有を受け、また減退を感じる。しかし神の子には、その神性から何も失われることも加わることもありえない。ゆえに神の子は被造物ではない。
142. Omne opus suum adducet Deus in judicium (Eccl. XII, 14) , sed Dei Filius non adducitur in judicium; quia ipse judicat: non ergo creatura Dei Filius. 143. Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea.
PL 16, 676D142. 「神は自らのすべての業を裁きに持ち来たる」(コヘレトの言葉12:14)。しかし神の子は裁きに持ち来たられない。彼自身が裁くからである。ゆえに神の子は被造物ではない。143. 最後に、一体性をあなたが悟るために、救い主は羊について言う。「誰も、彼らを私の手から奪わない」
Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29, 30) . 144. Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) .
PL 16, 677A「父が私に与えたものは、すべてにまさって大きい。そして誰も、私の父の手から奪うことはできない。私と父とは一つである」(ヨハネ10:29, 30)。144. 子は父と同じように生かす。「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。
Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum se esse cum Patre dixit.
PL 16, 677A子は父と同じように起こす。子は父と同じように守る。恩寵において等しい者が、どうして権能において等しくないことがあろうか。子もまた、父と同じように滅ぼさない。それゆえ、誰も二つの神を信じたり、権能の区別を持ち込んだりしないように、彼は自分が父と一つであると言ったのである。
Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est. 145. Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius.
PL 16, 677B被造物がこれをどうして言いうるか。ゆえに神の子は被造物ではない。145. 治めることと仕えることは同じではない。しかしキリストは王であり、王の子である。ゆえに神の子は僕ではない。
Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius.
PL 16, 677Bしかし被造物はみな仕える。だが神の子は仕えない。彼は僕たちから神の子らを作るのである。ゆえに神の子は被造物ではない。
Liber V, Caput XII
第V巻 第XII章PL 16, 677BSuperiora confirmat ex parabola divitis ad quaerendum sibi regnum proficiscentis; ostenditque cum regnum tradat Patri Filius, ad contumeliam non accipiendum, si omnia huic subjicere Pater dicatur.
PL 16, 677B先に述べたことを、王国を得ようと旅立つ富める者のたとえによって確かめる。また、子が王国を父に渡すとき、父がすべてを子に従わせたと言われるなら、それを侮辱と受け取るべきではないことを示す。
Nos hic esse Christi regnum, et in Christi regno; futuros aliquando in regno Dei, ubi regnat ex aequo tota Trinitas.
PL 16, 677B我々がここでキリストの王国であり、キリストの王国の内にいること、またいつか神の王国の内にいるようになり、そこでは三位一体の全体が等しく王として治めることを述べる。
146. Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 12) , se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens.
PL 16, 677C146. それゆえ彼は、遠い地方へ王国を受けて帰るために旅立った富める者のたとえ(ルカ19:12)を、見事に持ち出した。それによって、神性と受肉の実体に即して、自分自身を描いたのである。
Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis.
PL 16, 677C実に彼こそ、神性の充満に即して富める者である。富める者であり、永遠の王であり、永遠の王から生まれた者でありながら、我々のために貧しくなった。彼は体を受けたことに即して異郷へ旅立った。すなわち、他人の旅路に入るかのように人の道に踏み入って、この世界に来たのは、我々の中から自分のために王国を整えるためであった。
147. Venit ergo Jesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) . Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus?
PL 16, 677C147. それゆえイエスは、この地上に、我々から王国を受けるために来た。彼は我々に言う。「神の王国は汝らの内にある」(ルカ17:21)。これがキリストの受けた王国であり、父に渡した王国である。とこしえの王であった者が、どうして王国を受けるのか。
Venit ergo Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Judaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos (Luc. XIX, 27) . 148. Sequamur Scripturarum ordinem.
PL 16, 677Cそれゆえ人の子は、王国を受けて帰るために来た。ユダヤ人たちは彼を受け入れようとしなかった。彼は彼らについてこう言う。「私が自分たちを治めることを望まなかった者たち、彼らを連れて来て殺せ」(ルカ19:27)。148. 聖書の順序に従おう。
Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 24, 28) .
PL 16, 678A来た者は、王国を神なる父に渡す。「王国を渡したとき、その時には彼自身も、すべてを自分に従わせた者に服することになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:24, 28)。
Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subjectionem, utique per conditionem carnis, non per majestatem divinitatis, agnoscit.
PL 16, 678Aもし神の子が人の子として王国を受けたのなら、受けたものを渡すのも当然、人の子としてである。人の子として渡すのなら、したがって服従をも人の子として、すなわち肉の条件によって認めるのであって、神性の威光によって認めるのではない。
149. Et tu ad contumeliam objicis, quod ei subjecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (lib. II, cap. 4)?
PL 16, 678A149. それなのに汝は、神が彼にすべてを従わせたことを侮辱として突きつけるのか。人の子が王国を神に渡すと聞き、また先の巻で我々が述べたとおり、「父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ない。私は終わりの日にその者を復活させる」(第2巻第4章)と読んでいながら。
Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subjecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis?
PL 16, 678B文字どおりに従うとしても、むしろ名誉の一体性を見て、心に留めよ。父は子に従わせ、子は父に渡す。言え、引き寄せることと復活させることと、どちらがより大きいのか。人の習いに従えば、引き寄せる者のものは務めであり、復活させる者のものは権能ではないか。
Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est. 150. Tradat igitur Patri regnum suum Filius?
PL 16, 678Bしかし子は父のもとへ引き寄せ、父は子のもとへ引き寄せる。子は復活させ、父も復活させる。権能が一体であるところで、冒瀆的な区別の作り事は退け。150. では、子は自分の王国を父に渡すのか。
Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) . Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6) .
PL 16, 678Bキリストにとって、渡す王国は失われるのではなく、増し加わる。我々が王国である。「神の王国は汝らの内にある」(ルカ17:21)と我々に語られているからである。我々は、先にキリストの王国であり、後に父の王国である。「私を通らなければ、誰も父のもとに来ない」(ヨハネ14:6)と書かれているからである。
Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo. 151. Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 16, 678B道にある間、私はキリストのものであり、到達したときには父のものである。しかしどこでも、キリストを通して、またどこでもキリストの下にある。151. キリストの王国にいることは善い。キリストが我々とともにいるからである。彼自身こう言う。「見よ、私は世界の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)。
Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23) . Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam justi constituantur multi (Rom. V, 19) .
PL 16, 678Cしかし、キリストとともにいることはより善い。「解かれてキリストとともにいることは、はるかに善い」〔底本は Dissolri。Dissolvi と読む〕(フィリピ1:23)。この世界で罪の下にいる間、キリストは我々とともにいる。「一人の従順によって、多くの者が義しい者とされる」ためである(ローマ5:19)。
Et si peccatum hujus mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3) ; et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 16, 678Cそして、この世界の罪を逃れたなら、私はキリストとともにいることを始めるだろう。実に彼は言う。「私は再び来て、汝らを私のもとに迎える」(ヨハネ14:3)。また下で言う。「私のいる所に、この者たちも私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:24)。
152. Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam ejus viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28) ; ut jam pleniore Dei cognitione potiamur.
PL 16, 678C152. それゆえ今、我々は体の内にとどまっている間はキリストの王国の下にあり、彼が自らを空しくしたときに受けた僕の姿を、まだ脱いでいない。しかし、世界が存在する前に彼が持っていた彼の栄光を見たなら、我々は神の王国にいることになる。そこには族長たちと預言者たちがいて、彼らについてこう書かれている。「汝らがアブラハム、イサク、ヤコブ、およびすべての預言者たちを神の王国に見るとき」(ルカ13:28)。すでにより満ちた神の認識を得るためである。
153. Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV, 23) .
PL 16, 679A153. しかし子の王国では父も王として治め、父の王国では子も王として治める。父は子の内に、子は父の内にいるからである。子の住む者の内には父も住み、父の住む者の内には子も住む。彼自身こう言う。「私と父とは彼のもとに来て、彼のもとに住まいを作る」(ヨハネ14:23)。
Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur divinitatem inter Patrem Filiumque secernat.
PL 16, 679Aそれゆえ家が一つであるように、王国も一つである。父と子の王国は、子が渡すものを父が受け、父が受けるものを子が失わないほどに、一つである。ゆえに、一つの王国には権能の一体性がある。したがって、誰も父と子の間に神性を分けてはならない。
Liber V, Caput XIII
第V巻 第XIII章PL 16, 679AQuae Christi subjectio sit, quaesiturus, ubi subjectiones varias proposuit ac rejecit, Apostolicum textum percurrit; unde impiam explodit haereticorum hac de re opinionem.
PL 16, 679Aキリストの服従とは何かを探ろうとして、さまざまな服従を挙げては退けたのち、使徒の本文をたどる。そこから、この件についての異端者たちの不敬虔な見解を打ち払う。
Subjectionem quae futura significatur, divinitatis esse non posse; cum inter Patrem et Filium voluntatis summa semper fuerit concordia.
PL 16, 679A予告されている未来の服従は、神性のものではあり得ないこと。父と子の間には、意志の最高の一致が常にあったからである。
Etiam eidem Filio secundum divinitatem vere omnia subjecta esse, at nondum subjecta hoc sensu dici, quod ejus mandatis non pareant omnes homines: qui postquam illis fuerint subditi, tum Christus in his subjicietur, et Patris opus perfectum erit.
PL 16, 679A同じ子にも、神性に即して実際にすべてが従わされているが、それでもまだ従わされていないと言われるのは、すべての人間が彼の命令に従っていないという意味においてであること。人々が彼に服したのち、その時キリストは彼らの内で服することになり、父の業が完成すること。
154. Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et jus est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subjectus est Dei Filius. Subjectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus accipere, consideremus.
PL 16, 679B154. もし父と子に神の名と権利が一つであり、神の子もまた真の神、とこしえの王であるなら、神の子は神性に即して服しているのではない。それゆえ、皇帝アウグストゥスよ、「従わされた」ということをどう受け取るべきか、考えてみよう。
155. Quomodo enim subjectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare. 156. An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8) ?
PL 16, 679C155. 神の子はどのように服しているのか。被造物が空しさに服するようにか。だが、神性の実体についてそのようなことを考えるのは不敬虔である。156. それとも、すべての被造物が神の子に服するようにか。同じく、「汝はすべてを彼の足の下に従わせた」と書かれているからである(詩篇8:8)。
Sed non Christus sibi ipse subjectus est. 157. An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subjectae sint (Ephes. V, 22) ; et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subjectione (I Tim. II, 11) ?
PL 16, 679Cだが、キリストが自分自身に服しているのではない。157. それとも、妻が夫に服するようにか。我々は読む。「妻たちは自分の夫に服せよ」(エフェソ5:22)。また別の所では、「女は、あらゆる服従をもって、静かに学べ」(一テモテ2:11)。
Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare. 158. An quemadmodum Petrus dixit: Subjecti estote omni humanae creaturae (I Petr. II, 13) ? Nec sic utique Christus.
PL 16, 679Cだが、夫を父に、女を神の子に比べるのは冒瀆である。158. それとも、ペトロが言ったようにか。「すべての人間の被造物に服せよ」(一ペトロ2:13)。これもキリストにはまったく当てはまらない。
159. Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 21) ? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore subjectus est Filius, quia unus est Christus.
PL 16, 679D159. あるいは、パウロが書いたようにか。「神なる父に服し、互いにキリストへの畏れをもって服し合え」(エフェソ5:21)。だが子は、自分自身であるキリストへの畏れにおいても、別のキリストへの畏れにおいても服しているのではない。キリストは一人だからである。
Quorum verborum vim considerate, quia Patri subjecti sumus, dum etiam Christum veremur. 160. Quomodo ergo subjectum intelligimus?
PL 16, 680Aこれらの言葉の意味を考えよ。我々が父に服しているのは、キリストをも畏れているときだからである。160. では、「服した」ということをどう理解するのか。
Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
PL 16, 680A使徒の章の全体をたどり直そう。何も詐術によって除かれたり、不意討ちによって損なわれたりしないようにである。彼は言う。「もし我々がこの生においてのみキリストに望みを置く者であるなら、我々はすべての人間のうちで最も惨めである」
Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XV, 19, 20) ? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio. 161. Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
PL 16, 680A「しかしもし、キリストが死者の中から復活したのなら、眠った者たちの初穂である」(一コリント15:19, 20)〔底本は文末に疑問符を刷り、文が結ばれない。刷りどおりに訳した〕。諸君は、キリストの復活について論じられたことが分かるだろう。161. 彼は言う。「なぜなら、一人の人によって死が来たように、人によって死者の復活も来たからである」
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt.
PL 16, 680A「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされるからである。ただし各人は自分の順序に従う。初穂はキリスト、次にキリストに属する者たち、すなわち彼の到来を信じた者たち」
Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subjecit sub pedibus ejus.
PL 16, 680B「次に終わりが来る。そのとき彼は、王国を神なる父に渡し、あらゆる支配と権能と力を無力にする。彼は、すべての敵を自分の足の下に置くまで、王として治めねばならないからである。最後に、敵である死が滅ぼされる。彼はすべてを彼の足の下に従わせたからである」
Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28) .
PL 16, 680B「しかし『すべてが彼に従わされた』と言うとき、彼にすべてを従わせた者がそこから除かれることは疑いない。すべてが彼に従わされたとき、その時には子自身も、自分にすべてを従わせた者に服することになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:20–28)。
Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subjecta (Hebr. II, 8) . Accepimus Apostolicae seriem lectionis. 162. Quomodo igitur subjectum dicimus?
PL 16, 680B同じ使徒はヘブライ人にも言った。「しかし今、我々は、すべてが彼に従わされているのをまだ見ない」(ヘブライ2:8)。我々は使徒の朗読の連なりを受け取った。162. では、「従わされた」ということをどう言うのか。
Sabelliani et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem subjectio, ut in Patrem Filius refundatur.
PL 16, 680Bサベリオス派とマルキオン派は言う。これがキリストの神なる父に対する将来の服従であり、子が父の内へ注ぎ戻されることだ、と。
Si ergo ea erit Verbi subjectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subjecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subjectio.
PL 16, 680Cもしそれが言葉の服従であって、神なる言葉が父の内に解消されることであるなら、父と子に従わされているものは何であれ、父と子の内に解消され、神がすべての被造物においてすべてのものとしてあることになる。だが、そう言うのは不合理である。したがって、服従は注ぎ戻しによるのではない。
Alia sunt enim quae subjiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subjectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes.
PL 16, 680C従わされるものは別のもの、すなわち造られたものであり、その服従が向けられる者は別の者だからである。ゆえに、残忍な注ぎ戻しの解釈者たちは黙れ。
163. Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subjectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi (I Cor. XV, 28) .
PL 16, 680C163. また、神の言葉、神の知恵が解消されうるものだと証明できないために、服従の弱さを神性に帰す者たちも、黙ってくれればよいのだが。彼らは、こう書かれているからだと言う。「すべてが彼に従わされたとき、その時には子自身も彼に服することになる」(一コリント15:28)。
164. Videmus igitur quia nondum subjectum, sed subjiciendum esse Scriptura commemorat: ergo nunc non est subjectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subjectum fore dicitis?
PL 16, 680D164. 我々は見ている。聖書が、まだ従わされてはいないが従わされるべきであると記していることを。したがって今、子は神なる父に服していない。では諸君は、子がどの点で服することになると言うのか。
Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subjectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem.
PL 16, 681Aもし神性においてだと言うなら、子は不従順でもない。父と不和ではないからである。服してもいない。僕ではなく、自分の父の独り子だからである。実に、天を造り、地を据えたとき、彼は権能とともに愛をも働かせていた。
Nulla igitur servilis in Christi divinitate subjectio. Si autem nulla subjectio, voluntas libera est.
PL 16, 681Aそれゆえ、キリストの神性には、僕のような服従はまったくない。服従がまったくないなら、意志は自由である。
165. Quod si eam subjectionem putant Filii, quia cum ejus voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper.
PL 16, 681A165. だが、父が子の意志とともにすべてを行うことをもって、彼らがそれを子の服従だと考えるなら、まさにこれこそ分かたれない権能の証拠であることを学ぶがよい。意志の一体性は、時から始まったのではなく、常にあったからである。
Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subjectionis infirmitas. Si enim per naturam subjiceretur, semper subjectus maneret: cum vero subjiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subjectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore jus potestatis accidere.
PL 16, 681A永続する意志の一体性があるところには、時間的な服従の弱さはない。本性によって従わされるのなら、常に服したままであるだろう。だが、時において従わされるべきだと言われる以上、その服従は引き受けられた経綸のものであって、恒久の弱さのものではない。とりわけ、とこしえの神の力は時に応じて状態を変えることができず、神なる父に時から権能の権利が加わることもありえないからである。
Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subjiciatur: ergo et Deus Pater, si aliquando plus poterit, ut subjectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.
PL 16, 681Bもし子がいつか変化して、神性に即して従わされるのなら、同様に神なる父も、いつか子を神性に即して従えるほど、より多くを為しうるようになるのだとすれば、諸君の解釈によれば、父は今のところ、より少ししか為しえないと見なされざるを得ない。
166. Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subjici posse credatur? Numquid secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam Paterni solii vindicavit?
PL 16, 681B166. 子は、後に神性に即して従わされうると信じられるほどの、どんな咎を犯したというのか。肉に即して父の右に座ることを先取りし、父の意に反して、父の座の特権を自分のものとしたとでもいうのか。
Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29) . Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subjicietur qui ante subjectus non erat?
PL 16, 681Cしかし彼自身が言う。「私は、彼に喜ばれることを、いつも行う」(ヨハネ8:29)。それゆえ、子がすべてにおいて父に喜ばれているなら、以前は従っていなかった者が、なぜ従うことになるのか。
167. Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subjectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus.
PL 16, 681C167. それゆえ、キリストへの畏れにおけるあの服従が、神性のものではなく、我々のものとなるのではないか、見てみよう。それは恩寵に満ち、奥義に満ちている。そこで、もう一度使徒の言葉を量ろう。
Cum autem subjecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis?
PL 16, 681C彼は言う。「すべてが彼に従わされたとき、その時には彼自身も、自分にすべてを従わせた者に服することになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである」。では、汝は何と言うのか。
Nunc subjecta non sunt ei omnia? non subjecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant (Matth. IV, 11) ? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur (Luc. I, 26) ? non omnis militia coelestis? non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant?
PL 16, 681C今、すべてが彼に従わされていないのか。聖なる者たちの合唱隊は従っていないのか。地上に置かれた彼に仕えた天使たち(マタイ4:11)は従っていないのか。主の到来の先触れとして、マリアのもとにさえ遣わされた大天使たち(ルカ1:26)は従っていないのか。天の軍勢はすべて従っていないのか。ケルビムとセラフィム、座天使、主天使、能天使は、崇め、賛美しているではないか。
168. Quomodo ergo subjecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 29) ; non enim indomiti jugum portant, sed humiles atque mansueti.
PL 16, 681D168. では、どのように従わされるのか。まさに主自身が言ったとおりである。「私のくびきを汝らの上に負え」(マタイ11:29)。くびきを担うのは、御しがたい者ではなく、へりくだった柔和な者たちだからである。
Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subjectio; ut in nomine Jesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11) .
PL 16, 681Dこれこそ明らかに、人間たち自身にとっても卑しいものではなく、栄光ある服従である。すなわち、「イエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものの、すべての膝がかがめられ、すべての舌が、主イエスは神なる父の栄光の内にあると告白する」ためである(フィリピ2:10, 11)。
Ideo autem ante subjecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, nondum habile jugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11) .
PL 16, 682Aところが、以前はすべてが従わされていなかったのは、まだ神の知恵を受け入れておらず、言葉の扱いやすいくびきを、精神のいわば首でまだ担っていなかったからである。しかし、書かれているとおり、「彼を受け入れた者には誰にでも、彼は神の子となる権能を与えた」(ヨハネ1:11)〔刷りの引照は 1:11。句はヨハネ1:12〕。
169. Dicet aliquis: Ergo jam subjectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subjectio, sed in omnibus.
PL 16, 682A169. ある者は言うだろう。「それなら、すでにキリストは服したのか。非常に多くの者が信じたのだから」と。まったくそうではない。キリストの服従は少数の者のうちにあるのではなく、すべての者のうちにあるからである。
Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subjectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus.
PL 16, 682Aたとえば、もし私の内で、肉が霊に逆らって欲し、霊が肉に逆らって欲しているなら、たとえ部分的には従っていようと、私は服しているとは見えない。同じように、教会全体がキリストの一つの体である以上、人類が分裂している間は、我々はキリストを分けているのである。
Nondum ergo subjectus est Christus, cujus non sunt adhuc membra subjecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subjectus erit; ut per ipsius subjectionem sit Deus omnia et in omnibus.
PL 16, 682Aそれゆえ、その肢体がまだ服していないキリストは、まだ服していない。だが、我々が多くの肢体ではなく一つの霊となるとき、その時彼自身も服することになる。彼自身の服従を通して、神がすべてにおいてすべてとなるためである。
170. Sicut autem nondum subjectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus ejus.
PL 16, 682B170. キリストがまだ服していないように、父の業もまだ完成していない。神の子が言ったからである。「私の食べ物は、私を遣わした私の父の意志を行い、その業を成し遂げることである。」
Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subjectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subjectum?
PL 16, 682Bそれなら、子の服従が私の内にあることに、何の問題があろうか。私の内で父の業は未完成であり、私自身がまだ完全でないからである。では、父の未完成の業を行っている私が、自ら子を服した者としているのか。
Sed non est injuria ista, sed gratia; quia in eo quod subjicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut subjiciamur Legi, subjiciamur gratiae.
PL 16, 682Bしかしこれは不当ではなく、恩寵である。我々が服するというそのことは、我々自身の進歩であって、神性の進歩ではないからである。我々は法に服し、恩寵に服することになる。
Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita (Rom. VIII, 7) : nunc autem jam per Christi est subdita passionem.
PL 16, 682Cなぜなら、以前は、使徒自身が言ったとおり、肉の知恵は神に敵対していた。「法に服していなかった」からである(ローマ8:7)。だが今や、キリストの受難によって、すでに服している。
Liber V, Caput XIV
第V巻 第XIV章PL 16, 682CProsequitur coeptam difficultatem, et Christum non nisi secundum carnem subjectum docet: sed ipsum dum carne subjiceretur, praebuisse tamen signa divinitatis.
PL 16, 682C始めた難問を続け、キリストが肉に即してのみ服したと教える。ただし彼は、肉において服する間も、神性のしるしを示していた。
Repugnare ut secundum hanc subjiciatur: humanitatem vero quam adoptavit, ita in nobis subditam esse, quo pacto in eadem ejus humanitate exaltatur et nostra. Denique quando futura sit eadem illa Christi subjectio, explicatur.
PL 16, 682C〔神性〕に即して服することは矛盾すること〔hanc(これ)を前の節の「神性のしるし」の神性と取った〕。彼が受け入れた人性は、我々の内で服しており、それは、彼のその同じ人性において我々のものも高められるという仕方によること。実に、キリストのこの同じ服従がいつ起こるのかが説かれる。
171. Et tamen ne quis calumnietur, videte quid divinitus inspirans Scriptura praecaverit; ostendit enim nobis in quo subjectus erit Deo Christus, dum docet in quo sibi universa subjecerit. Ideoque dicit: Nunc autem non videmus omnia ei subjecta (Hebr. II, 8) .
PL 16, 682D171. それでも、誰も言いがかりをつけぬよう、神的な霊感を与える聖書が何を予防したか、見よ。聖書は、キリストが何において神に服することになるかを我々に示している。万物を自分に従わせたのが何においてかを教えることによって、である。それゆえ聖書は言う。「しかし今、我々は、すべてが彼に従わされているのを見ない」(ヘブライ2:8)。
Nam paulo minus quam Angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis. Ostendit itaque minorem factum in carnis susceptione.
PL 16, 682D「実に、我々は、天使たちよりわずかに低くされたイエスを、死の苦しみのゆえに見た」。こうして聖書は、彼が肉を受けたことにおいて低くされたと示している。
Quid igitur impedit quin etiam subjectionem in carnis susceptione significet, per quam subjiciet sibi omnia, dum in ipsa Patri Deo est ipse subjectus?
PL 16, 682Dでは、肉を受けたことにおいても、それによって万物を自分に従わせることになる服従を聖書が示していると考えることを、何が妨げるのか。その肉において、彼自身が父なる神に服しているのだ。
172. Consideremus itaque ejus subjectionem: Pater, inquit, meus, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntate, sed tua fiat (Luc. XXII, 42) .
PL 16, 683A172. では、彼の服従を考えよう。彼は言う。「私の父よ、もし汝が望むなら、この杯を私から取り去れ。ただし、私の意志ではなく、汝の意志が成るように」(ルカ22:42)。
Ergo secundum humanae naturae assumptionem erit illa subjectio; quia sicut legimus: Specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 8) : subjectio utique obedientiae est, obedientia mortis, mors assumptionis humanae; assumptionis ergo humanae erit illa subjectio.
PL 16, 683Aそれゆえ、あの服従は人間の本性を取ったことに即したものとなる。我々が読むように、「人の姿で見いだされ、自らをへりくだらせ、死に至るまで従順となった」(フィリピ2:8)からである。服従とは従順のものであり、従順は死のものであり、死は人性を取ったことのものである。したがって、あの服従は人性を取ったことのものとなる。
Nequaquam igitur divinitatis infirmitas, sed dispensatio ista pietatis est. 173. Vide quam non timeam eorum propositiones.
PL 16, 683Aそれゆえ、これは決して神性の弱さではなく、敬虔の経綸である。173. 見よ、彼らの主張を私がいかに恐れないかを。
Illi objiciunt subjiciendum Patri Deo, ego lego Mariae subditum matri; quia scriptum est de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51) . Aut si hoc putant, dicant quia hominibus erat subjecta divinitas.
PL 16, 683A彼らは、父なる神に服することになると突きつけるが、私は、母マリアに服した者として彼を読む。ヨセフとマリアについて、「彼は彼らに服していた」と書かれているからである(ルカ2:51)。あるいは、これを彼らがそう考えるのなら、神性が人間たちに服していたと言うがよい。
174. Non igitur praejudicet quia subjectus dicitur, cui non praejudicat, quia servus legitur, quia crucifixus asseritur, mortuus praedicatur.
PL 16, 683B174. したがって、彼が「服した」と言われることが、彼を損なってはならない。僕と読まれ、十字架につけられたと断言され、死んだと宣べ伝えられることが、彼を損なわないのだから。
Qui cum moreretur, vivebat; cum subjiceretur, regnabat: cum sepeliretur, resuscitabat; ac subjectum se potestati praebebat humanae, alias se Dominum majestatis declarabat aeternae. Erat sub judice, et ad dexteram Dei solium sibi judex perpetuus vindicabat.
PL 16, 683B彼は死にゆくとき生きており、服しているとき王として治め、葬られるとき復活させていた。人の権力に服した者として自らを示しながら、他方では自らをとこしえの威光の主と宣言していた。彼は裁き手の下にありつつ、永遠の裁き手として、神の右の座を自分のものとしていた。
Scriptum est denique: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64) . Vapulabat a Judaeis, imperabat angelis: natus ex Maria sub Lege erat, ante Abraham supra Legem erat (Galat. IV, 4) .
PL 16, 683B実に、書かれている。「今から後、汝らは、人の子が神の力の右に座し、天の雲に乗って来るのを見る」(マタイ26:64)。彼はユダヤ人たちに打たれ、天使たちに命じていた。マリアから生まれて法の下にあり、アブラハムより前に法の上にあった(ガラテヤ4:4)。
In cruce venerandus natura: denique sol refugit, terra contremuit, conticuerunt angeli (Matth. XXVII, 51) . Cujus igitur passionem elementa videre timuerunt, hujus generationem videre potuerunt?
PL 16, 683C十字架の上で、彼は本性によって崇められるべき者であった。実に、太陽は退き、大地は震え、天使たちは沈黙した(マタイ27:51)。その受難を見ることを諸元素さえ恐れた者の、その生まれを、彼らは見ることができたのか。
Et in quo subjectionem corporis non tulerunt, in eo subjectionem naturae venerabilis sustinebunt? 175. Sed cum unius naturae sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, utique non erit Pater sibi ipse subjectus.
PL 16, 683Cまた、彼らが体の服従に耐えなかったその同じ者において、崇められるべき本性の服従を耐えるだろうか。175. だが、父と子と聖なる霊は一つの本性であるから、父が自分自身に服することはあり得ない。
Et ideo non erit in eo subjectus Filius, in quo cum Patre unum est; ne per unitatem divinitatis videatur et Pater Filio esse subjectus.
PL 16, 683Cそれゆえ子は、父と一つであるその点においては、服することはない。神性の一体性によって、父もまた子に服していると見えることのないようにである。
Ergo sicut in illa cruce non divinitatis plenitudo, sed nostra fragilitas erat subdita: ita etiam postea subjectus erit Filius Patri, in nostrae utique participatione naturae; ut, subjectis carnis illecebris, non divitiae sint cordi, non ambitio, non voluptas: sed omnia nobis Deus sit, si per omnia quantum capere possumus, ad ejus imaginem, similitudinemque vivamus.
PL 16, 683Cゆえに、あの十字架においては、神性の充満ではなく我々の脆さが服していたように、のちにも、子は父に服することになる。それは我々の本性に与かることにおいてである。その結果、肉の誘惑が従わされ、富は心にかからず、野心も、快楽もなく、我々にとって神がすべてとなる。すべてにおいて、我々の受けうる限り、彼の像と似姿に従って生きるならば、である。
176. Ad communitatem igitur beneficium transivit a specie; quia in sua carne naturam totius humanae carnis edomuit. Et ideo juxta Apostolum: Sicut portavimus imaginem hujus terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) .
PL 16, 683D176. こうして、益は、個の姿〔specie は「種」とも読める〕から共同体へ移った。彼は自らの肉において、人の肉全体の本性を制したからである。したがって使徒に従えば、「我々がこの地上の者の像を担ってきたように、この天上の者の像をも担おう」(一コリント15:49)。
Quod utique nisi per interiorem hominem non potest evenire. Deponentes igitur universa, hoc est, illa quae legimus; iram, animositatem, blasphemiam, turpiloquium (Coloss. III, 8) ; et sicut infra dictum est: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Ibid., 9, 10) .
PL 16, 683Dこれは、内なる人を通してでなければ起こりえない。したがって、すべてを、すなわち我々が読むところの、怒り、憤り、冒瀆、卑しい言葉を脱ぎ捨てつつ(コロサイ3:8)、また下で言われているように、「古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、我々は新しい人を着よう。それは、それを造った者の像に従って、認識へと新たにされる」(コロサイ3:9–10)。
177. Et ut scires, quia cum dicit: Ut sit Deus omnia et in omnibus, a Deo Patre non separet et Christum, ipse ad Colossenses dicit: Ubi non masculus, inquit, et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) .
PL 16, 684A177. そして、「神がすべてにおいてすべてとなるために」と言うとき、彼が神なる父からキリストを切り離してはいないことを、あなたが知るように、彼自身がコロサイの信徒に言っている。「そこには男も女もない」と彼は言う、「ユダヤ人もギリシア人もなく、異国人もスキタイ人もなく、僕も自由人もない。ただ、キリストがすべてにおいてすべてである」(コロサイ3:11)。
Ergo etiam ad Corinthios dicens: Ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28) , et unitatem et aequalitatem cum Deo Patre complexus est Christi; quia nec a Patre Filius separatur.
PL 16, 684Aそれゆえ、コリントの信徒にも「神がすべてにおいてすべてとなるために」(一コリント15:28)と言うことによって、彼はキリストの、神なる父との一体性と等しさを包含した。子は父から切り離されないからである。
Et similiter sicut Pater omnia et in omnibus, ita omnia in omnibus etiam Christus operatur. Si ergo Christus quoque in omnibus omnia operatur (I Cor. XII, 6) , non utique in divinitatis majestate subjectus est, sed in nobis.
PL 16, 684A同様に、父がすべてにおいてすべてを働くように、キリストもすべてにおいてすべてを働く。それゆえ、キリストもすべての者においてすべてを働くなら(一コリント12:6)、彼が服しているのは神性の威光においてではなく、我々においてである。
Quomodo autem subjectus est in nobis, nisi eo modo quo minor angelis factus est, in corporis scilicet sacramento? In eo enim nondum subjecta ei omnia videbantur, quae creatori suo a principio sui utique serviebant.
PL 16, 684Bでは、どのようにして我々の内で服しているのか。天使たちより低くされたその仕方によって、すなわち体の秘義においてでなくて何であろうか。そこにおいてこそ、すべてがまだ彼に従わされているとは見えなかったのである。それらは、造り主である彼に、自らの初めから当然のこととして仕えていたのに。
178. Quod si quaesieris quemadmodum sit subjectus in nobis, ipse ostendit dicens: In carcere eram, et venistis ad me: infirmus eram, et visitastis me. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 36 et seq.) .
PL 16, 684B178. もし、あなたが、彼がどのように我々の内で服しているかを問うなら、彼自身が示している。「私は牢にいたが、汝らは私のもとに来た。私は病んでいたが、汝らは私を見舞った。汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:36以下)。
Infirmum audis, et non moveris: subjectum audis, et moveris; cum in eo infirmus, in quo subjectus, in quo peccatum atque maledictum pro nobis factus est.
PL 16, 684B病んでいる者と聞いても動じないのに、服した者と聞くと動じる。彼において病んでいる者であるのは、彼が服している点においてであり、我々のために罪と呪いとなった点においてである。
179. Sicut igitur non propter se, sed propter nos peccatum atque maledictum factus est: ita non pro se, sed pro nobis erit subjectus in nobis, non in natura subjectus aeterna, neque in natura maledictus aeterna: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13) .
PL 16, 684C179. こうして、彼が罪となり呪いとなったのは自分のためではなく我々のためであったように、彼が我々の内で服することになるのも、自分のためではなく我々のためである。永遠の本性において服しているのでもなく、永遠の本性において呪われているのでもない。「木に掛けられた者はみな呪われている」からである(ガラテヤ3:13)。
Maledictus, quia nostra maledicta suscepit: subjectus quoque, quia subjectionem nostram ipse suscepit, sed in servilis formae assumptione, non in Dei majestate; ut dum ille nostrae fragilitatis se praeberet in carne consortem, nos in virtute sua divinae faceret consortes naturae (II Petr. I, 4) .
PL 16, 684C呪われたのは、我々の呪いを引き受けたからである。服したのもまた、我々の服従を自ら引き受けたからであるが、それは僕の姿を取ったことにおいてであって、神の威光においてではない。彼が肉において我々の脆さの仲間となって自らを示すとき、我々を、彼自身の力において、神的な本性の仲間とするためである(二ペトロ1:4)。
Non quo aut hoc nobis cum superna Christi generatione naturale consortium, aut divinitatis in Christo sit illa subjectio: sed sicut in illo per carnem illam, quae est pignus nostrae salutis, sedere nos in coelestibus Apostolus dixit (Ephes. II, 6) , utique non sedentes; sic et ille per nostrae assumptionem naturae dicitur subjectus in nobis.
PL 16, 684Cそれは、我々がキリストの上なる生まれと本性上の仲間であるということでも、あの服従がキリストにおける神性のものであるということでもない。むしろ、我々の救いの保証であるあの肉を通して、使徒が、我々は彼において天上に座していると言った(エフェソ2:6)のは、実際には座していないのに言ったのであり、それと同じように、彼もまた、我々の本性を取ることを通して、我々の内で服していると言われるのである。
180. Quis enim tam demens qui putet, ut supra diximus (Cap. 5 et seq.) , quod ad dexteram Dei Patris sedes sibi venerabilis debeatur; cum licet etiam secundum carnem Christo ea a Patre, generationis tamen supernae et aequalis potentiae deferatur?
PL 16, 684D180. 実に、先に述べたとおり(第5章以下)、神なる父の右に、自分に崇められるべき座が当然あるなどと考えるほど、誰が狂っているだろうか。肉に即してさえ、その座は父からキリストに、上なる生まれと等しい権能のゆえに授けられるのであるのに。
Angeli adorant, et tu tibi praesumptione sacrilega solium Dei sternis? 181. Scriptum est, inquies, quia cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; et simul suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5, 6) .
PL 16, 684D天使たちは礼拝しているのに、汝は冒瀆的な思い上がりをもって、自分のために神の座を敷くのか。181. 汝は言うだろう。「罪によって死んでいた我々を、キリストにおいて共に生かした。その恩寵によって汝らは救われた。そして共に復活させ、キリスト・イエスにおいて天上に共に座らせた」と書かれている、と(エフェソ2:5, 6)。
Agnosco scriptum: sed non ut homines sedere ad dexteram sibi patiatur Deus, sed ut in Christo sedere; quia ipse est omnium fundamentum, et ipse est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23) , in quo communis secundum carnem natura praerogativam sedis coelestis emeruit: in Christo enim Deo caro, in carne autem humani natura generis omnium hominum particeps honoratur.
PL 16, 685A私はそう書かれているのを認める。だが、神が、人間たちが自分の右に座ることを許すというのではなく、キリストにおいて座るのである。彼自身がすべての者の土台であり、彼自身が教会の頭だからである(エフェソ5:23)。その彼において、肉に即した共通の本性が、天の座の特権を得た。すなわち、神であるキリストにおいて肉が、肉においては、すべての人間に与る人類の本性が、栄誉を受けるのである。
182. Sicut nos ergo in illo sedemus per corporeae communitatem naturae, ita et ille qui per susceptionem nostrae carnis maledictum pro nobis factus est; cum maledictum utique in benedictum Filium Dei non cadat: ita, inquam, et ille per obedientiam omnium erit subjectus in nobis; cum Gentilis crediderit, cum Judaeus agnoverit, quem crucifixit; cum Manichaeus adoraverit, quem in carne venisse non credidit; cum Arianus omnipotentem confessus fuerit, quem negavit; cum postremo in omnibus fuerit sapientia Dei, justitia, pax, charitas, resurrectio.
PL 16, 685A182. こうして、我々が共通の体の本性を通して彼において座しているように、同じく彼も、我々の肉を取ったことを通して、我々のために呪いとなった。もっとも、呪いは祝福された神の子には決して及ばない。同じように、私は言うが、彼もまた、すべての者の従順を通して、我々の内で服することになる。異邦人が信じ、ユダヤ人が自分の十字架につけた者を認め、マニ教徒が肉において来たと信じなかった者を礼拝し、アレイオス派の者が自分の否んだ全能者を告白し、最後に、すべての者の内に神の知恵、正義、平和、愛、復活があるときに。
Per sua igitur opera Christus et genera diversa virtutum erit in nobis Patri subditus; cum vitiis abdicatis, et feriante delicto, unus in omnibus Deo coeperit in uno sensu populorum omnium spiritus adhaerere, tunc erit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28) .
PL 16, 685Bそれゆえキリストは、その業を通して、また徳の様々な種類を通して、我々の内で父に服することになる。悪徳が捨てられ、罪が休止し、すべての民の一つの感覚のうちに、一つの霊が、すべての者の内で神に結びつき始めるとき〔populorum omnium は sensu にも spiritus にも係りうる。「すべての民の一つの霊」とも読める〕、その時、神がすべてにおいてすべてとなる(一コリント15:28)。
Liber V, Caput XV
第V巻 第XV章PL 16, 685BSuperius disputata strictim resumit, ex unitate divinae potestatis in Patre ac Filio quaecumque de Filii subjectione dicuntur, ad solam referenda humanitatem scite colligens: quod praeterea ex charitate, quae eadem utriusque est, confirmat.
PL 16, 685B先に論じたことを簡潔に取り上げ直す。父と子における神的な権能の一体性から、子の服従について言われることはすべて人性にのみ関わると巧みに結論づけ、さらにそれを、両者に共通の愛から確かめる。
183. Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem injuriosae subjectionis excludit: evacuatio potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subjectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem.
PL 16, 685C183. それゆえ、この解明全体の結論を手短にまとめよう。権能の一体性は、侮辱的な服従という見解を排除する。諸権能が無力にされ、死に対して勝利が勝ち取られたことは、凱旋者の権能をまったく減じない。服従を生み出すのは従順であり、従順をキリストは引き受けた。従順は十字架に至るまで、十字架は救いに至る。
Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subjecta fuerint per obedientiam Christi, ut in nomine ejus omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subjecti.
PL 16, 685Cそれゆえ、業のあるところには、業の作者もいる。ゆえに、すべてがキリストの従順を通してキリストに従わされ、彼の名においてすべての者が膝をかがめるとき、その時、彼自身がすべてにおいてすべてとなる。今は、すべての者が信じているわけではないので、すべての者が服しているとは見えないのである。
Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos?
PL 16, 685Dそれゆえ、すべての者が信じ、神の意志を行ったとき、キリストがすべてにおいてすべてとなる。キリストがすべてにおいてすべてとなったとき、神がすべてにおいてすべてとなる。父は常に子の内にとどまるからである。では、弱き者たちを贖った者が、どうして弱さのゆえに責められるのか。
184. Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, quod scriptum est quia subjecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subjecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subjicere sibi omnia (Phil. III, 20, 21) .
PL 16, 685D184. そして、神が彼にすべてを従わせたと書かれていることまで、汝が子の弱さに帰したりしないように、彼自身もすべてを自分に従わせたことを学べ。書かれているからである。「しかし我々の暮らしは天にある。そこから我々は、救い主である主イエスを待ち望む。彼は我々の低い体を、自らの栄光の体と同じ形に変える。その働きによって、彼はすべてを自分に従わせることさえできる」(フィリピ3:20, 21)。
Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subjicere, secundum operationem utique divinitatis.
PL 16, 686Aそれゆえ汝は学んだ。彼がすべてを自ら自分に従わせることができること、それは神性の働きに即してであると。
185. Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subjecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. V, 20, 21) .
PL 16, 686A185. 次に学べ。肉に即しては、すべてが従わされたものとして受けていることを。書かれているとおりである。「彼はキリストの内に働き、彼を死者の中から復活させ、天上で自分の右に座らせ、あらゆる支配と権能と力と主権の上に、またこの世においてのみならず来るべき世においても唱えられるあらゆる名の上に置き、すべてを彼の足の下に従わせた」(エフェソ5:20, 21)〔ミーニュの刷る引照のまま。引かれている句はエフェソ1:20–22 に当たる〕。
Secundum carnem igitur ei omnia subjecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subjectionem.
PL 16, 686Bそれゆえ、肉に即して、すべてが従わされたものとして彼に渡されることになる。その肉に即して彼は死者の中から復活させられたのであり、また人間の理性ある魂に即した服従〔もある〕。
186. Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subjecta erit anima mea (Psal. LXI, 1) ? animam dixit, non divinitatem; animam, non majestatem.
PL 16, 686B186. 書かれていることを、多くの者が見事に解釈している。「私の魂は神に服するではないか」(詩篇61:1)。彼は魂と言ったのであって、神性とは言わなかった。魂であって威光ではない。
Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adjicietis super hominem (Ibid., 3) ? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem (Joan. VIII, 40) ?
PL 16, 686Bそして、主が預言者を通して人の本性を取ったことについて語ったと我々が知るように、彼は付け加えた。「汝らはいつまで人に〔害を〕加えるのか」(詩篇61:3)。福音書で彼の言うことに従えば、「なぜ汝らは、人である私を殺そうとするのか」(ヨハネ8:40)。
Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI, 4) .
PL 16, 686Bそして付け加えた。「ただし彼らは、私の代価を退けようとし、渇きの内に走り、口では祝福し、心では呪った」(詩篇61:4)。
Judaei enim, reportante Juda pretium, recipere noluerunt (Matth. XXVII, 6) , currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt. 187. Haec est pia subjectionis interpretatio.
PL 16, 686C実に、ユダが代価を持ち帰ったのに、ユダヤ人たちは受け取ろうとせず(マタイ27:6)、狂気の渇きの内に走った。霊的な飲み物の恩寵を拒んだからである。187. これが服従の敬虔な解釈である。
Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subjectus in nobis. Quaerimus qua causa?
PL 16, 686C実に、これは主の受難の賜物であるから、彼が苦しんだその点において、彼は我々の内で服することになる。我々は問う、いかなる理由によってか。
Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 38, 39) .
PL 16, 686C天使も、力も、高さも、深さも、現在のものも、未来のものも、他のいかなる被造物も、キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離すことができないためである(ローマ8:38, 39)。
Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam esse.
PL 16, 686Cそれゆえ、我々が述べたことから、いかなる被造物も除かれていないことが分かる。むしろ、彼が先に挙げたこれらに、もしあるならば、あらゆる被造物が数え入れられているのである。
188. Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 35) .
PL 16, 686D188. 同時に、次のことも考えねばならない。彼は先の箇所で「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」と言ったのち、その下に置いた。「死も、生も、他のいかなる被造物も、キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離すことはできない」(ローマ8:35)。
Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Jesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem.
PL 16, 686Dそれゆえ、神の愛とキリストの愛は同じであることが分かる。実に彼は、「キリスト・イエスにある神の愛」と、いたずらに置いたのではない。神の愛とキリストの愛を別のものと、あなたが解さないためである。
Nihil autem est quod charitas dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat justitiam, praetereat sapientiam.
PL 16, 686D愛が分かつものは何もなく、とこしえの神性にできないことは何もなく、真理に隠れるものは何もなく、正義を欺くものは何もなく、知恵を通り過ぎるものは何もない。
Liber V, Caput XVI
第V巻 第XVI章PL 16, 687AArianos a Spiritu sancto per David condemnatos, quippe qui scientiae Christi derogare audeant.
PL 16, 687Aアレイオス派は、キリストの知を貶めようとする者であるから、ダビデを通して聖なる霊に断罪されている。
Locum ab illis ad hoc citatum suspicione corruptionis minime carere; sed ut maxime careat, distinguendam esse vocem Filius; Christo enim ut Dei Filio scientiam deesse non posse, cum sit sapientia: nec partis ullius cognitionem, cum omnia crearit.
PL 16, 687A彼らがこのために引いた箇所には、改竄の疑いが全くないわけではない。だが、疑いが全くないとしても、「子」という語は区別して扱わねばならない。キリストは神の子として知を欠くことはありえず、知恵そのものであるからであり、またいかなる部分の認識も欠くことはない、万物を造ったからである。
Eum qui saecula fecerit, futurum non posse non cognoscere, et multo minus diem judicii. Sive quid magnum sit ea cognitio, sive quid parvum, eam Filio non negandam; immo neque etiam Spiritui sancto.
PL 16, 687Aもろもろの世を作った者が、将来のことを知りえないはずはなく、裁きの日についてはなおさらである。その認識が大きなものであれ小さなものであれ、それを子に否むべきではなく、聖なる霊にも否んではならない。
Demum his addit varia signa, quibus haec scientia inesse Christo colligi potest. 189. Unde exsecrabiles eos qui ista commemorant, et a Spiritu sancto esse damnatos scire debemus.
PL 16, 687Aさらに、この知がキリストにあると推論できるさまざまなしるしをこれに加える。189. それゆえ、このようなことを口にする者たちは忌まわしく、聖なる霊に断罪されている者であると我々は知らねばならない。
Quos enim alios, nisi specialiter Arianos Propheta condemnat, qui dicunt quod Dei Filius nesciat tempora et annos? Non enim est aliquid quod ignoret Deus: est autem Deus Christus, et altissimus Christus; ipse est enim super omnia Deus.
PL 16, 687B実際、預言者が特に断罪するのは、神の子は時と年を知らないと言うアレイオス派でなくて誰であろうか。神が知らないことは何もない。しかるにキリストは神であり、キリストはいと高き者である。彼こそ万物の上にある神だからである。
190. Videte quemadmodum sanctus David hujuscemodi homines qui Dei Filio scientiam derogent, perhorrescat; sic enim habes: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo obtinuit eos superbia eorum; cooperti sunt iniquitate et impietate sua: prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, pertransierunt in dispositionem cordis (Psal. LXXII, 5 et seq.).
PL 16, 687B190. 見よ、聖なるダビデが、神の子の知を貶めるこのような者たちをいかに恐れているかを。あなたは次のように読むからである。「彼らは人々の労苦の中におらず、人々とともに鞭打たれることもない。それゆえ彼らの高慢が彼らをとらえた。彼らは自らの不法と不敬虔に覆われた。彼らの不法は脂肪から出るかのように現れ、心の配剤へと越えていった」(詩篇72:5以下)。
Utique eos condemnat qui ex dispositione cordis aestimanda quae divina sunt, arbitrantur: nam Deus nec dispositioni est subjectus, nec ordini; quando etiam ipsa quae sunt in usu hominum, et successione generis humani, non semper aliqua solemnis dispositione rationis, sed plerumque secretis latentibusque decursa mysteriis, evenire cernamus.
PL 16, 687C神的な事柄を心の配剤によって評価しようと考える者たちを、確かに彼は断罪している。神は配剤にも秩序にも服しないからである。人間の営みや人類の継承の中にある事柄でさえ、常に何か定まった道理の配剤によって起こるのではなく、多くは隠れ潜んだ奥義を通って進んで起こるのを、我々は見ているのである。
191. Cogitaverunt, inquit, et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in Excelsum locuti sunt, posuerunt in coelum os suum (Ibid., 8) . Videmus itaque quod impii sacrilegii reos damnet, qui ex similitudine humanae naturae, dispositionem sibi arrogent coelestis arcani.
PL 16, 687C191. 彼は言う。「彼らは思いめぐらし、悪を語った。いと高き者に対して不法を語り、その口を天に置いた」(詩篇72:8)。こうして我々は、人間の本性との類比によって天の秘義の配剤を自分に引き寄せる不敬虔な者たちを、彼が冒瀆の罪人として断罪するのを見る。
192. Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia omnis in Altissimo (Ibid., 11) ? Nonne haec quotidie perstrepunt Ariani, scientiam omnem in Christo esse non posse? Quia ipse, inquiunt, diei et horae se professus est esse ignarum.
PL 16, 687C192. 「彼らは言った。『神はどうして知ったのか。いと高き者のもとに全き知があるというのか』」(詩篇72:11)。アレイオス派は毎日これを喧伝しているではないか、全き知がキリストにありうるはずはない、と。彼らは言う、彼自身が日と時については知らないと明言したのだから、と。
Nonne dicunt: Quomodo scivit, qui eum non potuisse scire commemorant, nisi quae audierit, et viderit: et ea quae spectant ad divinae unitatem naturae ad infirmitatem sacrilega interpretatione derivant?
PL 16, 688A聞いたこと、見たことのほかは彼は知りえなかったと言い立てる者たちは、「彼はどうして知ったのか」と言っているではないか。そして、神の本性の一体性にかかわる事柄を、冒瀆的な解釈によって弱さの方へ引き寄せているではないか。
193. Scriptum est, inquiunt: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nec Filius, nisi solus Pater (Marc. XIII, 32) .
PL 16, 688A193. 彼らは言う、書かれているではないか、と。「その日、その時については、誰も知らない。天の天使たちも、子も知らない。ただ父だけが知る」(マルコ13:32)。
Primum veteres non habent codices Graeci quia nec Filius scit: sed non mirum si et hoc falsarunt, qui Scripturas interpolavere divinas. Qua ratione autem videatur adjectum, proditur, dum ad interpretationem tanti sacrilegii derivatur.
PL 16, 688A第一に、ギリシアの古い写本には「子も知らない」という句はない。だが、神聖な書に挿入を加えた者たちがこれをも改竄したとしても不思議ではない。いかなる理由でそれが付け加えられたと見えるかは、これほどの冒瀆の解釈へ引き寄せられる際に露わになる。
194. Pone tamen ab evangelistis scriptum. Medium utique nomen est Filii: nam et Filius hominis dicitur; ut secundum imprudentiam assumptionis nostrae diem futuri judicii nescisse videatur.
PL 16, 688B194. だが、福音書記者たちによって書かれたものとしておこう。「子」の名は中間的な名である。人の子とも呼ばれるからである。そこで、我々の本性を受け取ったことに伴う無知に即して、来たるべき裁きの日を知らなかったかのように見えるのである。
Quomodo enim nesciret diem Dei Filius, cum in ipso sint thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Coloss. II, 3) ?
PL 16, 688B実際、神の子がどうして日を知らないことがあろうか。彼のうちには、神の知恵と知識の宝が隠されているのに(コロサイ2:3)。
195. Quaero autem utrum ex substantia, an ex accidenti habuerit scientiam; omnis enim scientia aut ex natura, aut ex disciplina est: ex natura suppetit, ut equo currere, pisci natare; haec enim faciunt antequam discant: ex disciplina rursus suppetit natare homini; nam nisi didicerit, scire non poterit.
PL 16, 688B195. そこで問う。彼は知を実体から持っていたのか、それとも付帯的なものから持っていたのか。すべての知は、本性によるか、学びによるかのいずれかである。本性から備わるのは、馬が走り、魚が泳ぐようなものである。これらは学ぶ前にそれをする。学びによって備わるのは、人が泳ぐ場合のようなものである。学ばなければ、知ることができないからである。
Cum ergo mutis animantibus suppetat ex natura facere et scire quae non didicerint, quid censes de Dei Filio, utrum ex institutione, an ex natura habeat scientiam?
PL 16, 688Bこのように、物言わぬ生き物にさえ、学ばなかったことを本性によって行い、知ることが備わっているのに、汝は神の子についてどう考えるのか。知を教え込みによって持つのか、それとも本性によって持つのか。
Si ex institutione: ergo non est natus sapientia, et ex processu coepit esse perfectus, nec erat semper. Quod si naturalem scientiam habet, utique perfectus in principio erat, perfectus ex Patre processit; et ideo praescientia non eguit futurorum.
PL 16, 688C教え込みによるのなら、彼は知恵として生まれたのではなく、進歩によって完全になり始めたことになり、常にいたのでもなくなる。だが、もし彼が本性としての知を持つなら、確かに初めから完全であり、父から完全なものとして出た。それゆえ、将来のことの予知を欠くことはなかった。
196. Non ergo nescivit diem; neque enim sapientiae Dei est ex parte scire, et ex parte nescire. Nam quomodo potest nescire partem, qui fecit omnia; cum minus sit scire, quam facere?
PL 16, 688C196. したがって彼は日を知らなかったのではない。神の知恵には、一部を知り、一部を知らないということはないからである。万物を作った者が、どうして一部を知らないことがあろうか。知ることは作ることより小さいというのに。
Multa enim scimus, quae facere non possumus: nec eodem modo omnes scimus, sed ex parte cognoscimus. Novit enim ventorum vim, stellarumque cursus aliter rusticus, aliter civitatis incola, aliter gubernator.
PL 16, 688C実際、我々は作れないものを多く知っている。しかも我々は皆が同じように知るのではなく、部分的に認識する。風の力や星の運行を、農夫と、都市の住人と、舵取りとは、それぞれ異なって知っているからである。
Etsi non omnes norunt omnia, tamen nosse dicuntur: solus autem plene novit ille, qui fecit omnia.
PL 16, 688C皆がすべてを知るわけではないが、それでも知ると言われる。しかし完全に知るのは、万物を作ったその者だけである。
Novit gubernator quota vigilia procedat Arcturus, quales ortus exploret Orionis; non tamen colligationes Vergiliarum, caeterarumque stellarum aut numerum novit, aut nomina, sicut ille, Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocat (Ps. CXLVI, 4) : quem utique non fallit operis sui virtus.
PL 16, 688D舵取りは、アルクトゥルスが夜のどの見張りの時に昇るか、オリオンのどのような昇りを見張るべきかを知っている。しかしウェルギリアエ〔プレイアデス星団〕の群れも、ほかの星々も、その数も名も知らない。これに対して彼は、「星の群れを数え、そのすべてに名を呼ぶ」(詩篇146:4)者であり、自らの業の力が彼を欺くことは決してない。
197. Quomodo enim vultis haec fecisse Dei Filium? Numquid quasi annulum, qui non sentit quod exprimit?
PL 16, 689A197. 諸君は、神の子がこれらをどのように作ったと考えるのか。印章指輪が、押す形を感じないようなものとしてか。
Sed omnia in sapientia Pater fecit (Psal. CIII, 24) , id est, omnia per Filium fecit, qui est virtus Dei et sapientia (I Cor. I, 24) : sapientiae autem id convenit, ut suorum operum et virtutes norit et causas.
PL 16, 689Aだが父は「すべてを知恵によって作った」(詩篇103:24)。すなわち、すべてを子を通して作った。子は「神の力、神の知恵」(一コリント1:24)である。そして知恵にふさわしいのは、自らの業の力と原因との両方を知っていることである。
Et ideo non potuit creator omnium ignorare quod fecit, nescire quod ipse donavit: novit ergo diem quem fecit. 198. Sed dicis, quia praesentem novit, nescit futurum.
PL 16, 689Aそれゆえ、万物の造り主が、自分の作ったものを知らず、自ら与えたものを知らないということはありえなかった。したがって彼は、自分の作った日を知っている。198. だが汝は言う、彼は現在のことは知っているが、将来のことは知らないと。
Licet inepta sit propositio, tamen ut de Scripturis satisfaciam tibi, disce quia non solum praeterita fecit, sed etiam quae futura sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae adventura sunt (Esai. XLV, 11) .
PL 16, 689Bその命題は愚かだが、それでも聖書によって汝を満足させるために学べ。彼は過去のことだけでなく、将来のことをも作った。書かれているとおりである。「来たるべきことを作った者」(イザヤ45:11)。
Et alibi ait Scriptura: Per quem et facta sunt saecula, splendor est gloriae, et character substantiae ejus (Hebr. I, 2, 3) . Saecula enim et praeterita et praesentia et futura sunt.
PL 16, 689Bまた別の箇所で聖書は言う。「彼によって世々も作られた。彼は栄光の輝きであり、その実体の刻印である」(ヘブライ1:2, 3)。世とは、過去も現在も将来も含むからである。
Quomodo ergo facta sunt quae futura sunt; nisi quia operatoria virtus et scientia comprehendit numerum omnium saeculorum?
PL 16, 689Bそれなら、将来あるべきものがどうして作られたのか。作用する力と知が、すべての世の数を包含するからでなくて何であろうか。
Sicut enim vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17) : sic et fecit quae futura sunt, tamquam quae sint; quia non contingit ut non sint, sed necessario sunt futura, quae esse praecepit. Ergo qui fecit quae futura sunt, eo genere quo sunt futura cognovit.
PL 16, 689B実際、「無いものを、有るものであるかのように呼ぶ」(ローマ4:17)ように、彼は将来あるべきものを、今あるかのように作ったのである。それらが無いという事態は生じえず、彼があれと命じたものは、必然的に将来あるものだからである。したがって、将来あるべきものを作った者は、それらが将来あるそのあり方において、それらを知っていた。
199. Si hoc de saeculis, multo magis de judicii credendum est die; eo quod cognitionem ejus habeat Dei Filius tamquam a se jam factae; quia scriptum est: Dispositione tua permanebit dies (Psal. CXVIII, 91) .
PL 16, 689C199. 世についてそうであるなら、裁きの日についてはなおさらそう信じねばならない。神の子は、すでに自分によって作られたものとして、その日の認識を持つからである。「汝の配剤によって日は存続する」(詩篇118:91)と書かれているとおりである。
Nec solum permanet dixit, sed etiam permanebit; ut ejus dispositione quae ventura sunt, gubernentur. Quae disposuit ergo, non novit? Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat (Psal. XCIII, 9) ?
PL 16, 689C彼は「存続している」とだけでなく、「存続するであろう」とも言った。来たるべきことが、彼の配剤によって治められるようにである。では、彼は自分が配したものを知らないのか。「耳を植えた者が聞かないだろうか。目を形づくった者が見ないだろうか」(詩篇93:9)。
200. Videamus tamen ne quid forte magnum sit, quod creatorem suum potuerit praeterire; et tamen eligant utrum quasi magnum aliquid et praestantius putent esse quam caetera: an quasi minimum atque abjectum?
PL 16, 689C200. 次のことも見ておこう。造り主を見逃しうるものが、もしかすると何か大きなものではないのか。だが彼らは、それが何か大きな、ほかの事柄よりも優れたものだと考えるのか、それとも最小の、卑しいものだと考えるのか、選ぶがよい。
Si minimum atque abjectum, non est injuria, ut nostro usu loquar, vilia et exigua nescire; nam cum potentiae sit scire quae maxima sunt, despexisse magis videtur degeneris operis vilitatem. Fastidio igitur absolutus est, non potestate fraudatus.
PL 16, 689C最小の卑しいものであるなら、我々の言い方をすれば、取るに足らない些細なことを知らないのは不当ではない。最も大きなことを知るのが能力に属するなら、むしろ、劣った業の卑小さを見下したと見える。それゆえ彼は、見下したことによって免責されるのであり、能力を損なわれたのではない〔fastidio absolutus の取り方は定かでない。知らないことは見下したからであって責めを負わない、と取った〕。
201. Quod si magnum et summum arbitrantur scire judicii diem, dicant quid Deo Patre majus aut melius sit. Patrem igitur Deum novit, ut ipse ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27) . Patrem, inquam, novit et diem nescit?
PL 16, 690A201. だが、裁きの日を知ることが大きな最高のことだと彼らが考えるなら、父なる神より大きいもの、優れたものが何であるか、言うがよい。ところが彼は父なる神を知っている。彼自身が言うとおりである。「子のほか、父を知る者はない。また子が啓示しようと望む者のほか、誰も知らない」(マタイ11:27)。父を知っていて、日を知らないというのか。
Sic ergo creditis quia Patrem revelat, et diem non potest revelare? 202. Deinde quia gradus quosdam facitis; ut Patrem Filio, Filium Spiritui praeferatis; dicite mihi utrum Spiritus sanctus noverit judicii diem; nihil enim de eo scriptum est hoc loco.
PL 16, 690Aそれなら諸君は、彼が父を啓示するのに、日を啓示することはできないと信じるのか。202. さらに、諸君は何らかの段階を設けて、父を子の上に、子を霊の上に置いている。それなら私に言え、聖なる霊は裁きの日を知っているのか。この箇所では彼について何も書かれていないからである。
Negatis profecto. Quid si doceo quod noverit? Lectum est enim: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10) . Utique quia alta Dei scrutatur, cum Deus noverit judicii diem, etiam Spiritus novit.
PL 16, 690A諸君は確かに否と言う。では、知っていると私が教えたらどうか。こう読まれるからである。「神は我々に、その霊によって啓示した。霊はすべてを探り、神の深みさえも探るからである」(一コリント2:10)。確かに、神の深みを探るのであるから、神が裁きの日を知っているなら、霊もまた知っている。
Novit enim omnia quae Deus novit, sicut Apostolus declarat dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (Ibid., 11) .
PL 16, 690B霊は神の知るすべてを知っているからである。使徒が言明するとおりである。「人のうちにある人の霊のほかに、誰が人の事柄を知るだろうか。同じように、神の事柄も、神の霊のほかには誰も知らなかった」(一コリント2:11)。
Videte igitur, ne aut negando Spiritum sanctum scire, negetis et Patrem scire; quia quae Dei sunt, cognovit et Dei Spiritus: quae autem non cognovit Spiritus Dei, utique Dei non sunt: aut confitendo quia Spiritus Dei novit, quod negatis Filium scire, contra vestram assertionem Spiritum Filio praeferatis.
PL 16, 690Bよく見よ、諸君が、聖なる霊は知らないと否むことで、父も知らないと否むことにならないように。神の事柄は神の霊も知っているからであり、神の霊が知らなかったことは、確かに神の事柄ではないからである。あるいは、神の霊は知っていると認めながら、諸君が子は知らないと否むことで、諸君自身の主張に反して、霊を子の上に置くことにならないように。
Verum non solum sacrilega ista, sed etiam inepta dubitatio. 203. Nunc consideremus quibus modis scientia colligatur, et ostendamus ipsum Filium demonstrasse quod et diem sciret.
PL 16, 690Bだがこれは冒瀆であるだけでなく、愚かな疑いでもある。203. では、知がどのような仕方で推し量られるかを考察し、子自身が日をも知っていたことを示そう。
Quod enim scimus, aut tempore, aut loco, aut signis, aut personis declaramus, aut ordine. Quomodo igitur nescivit judicii diem, qui et horam judicii, et locum, et signa expressit et causas.
PL 16, 690C我々が知っていることは、時によって、場所によって、しるしによって、人物によって、あるいは順序によって明らかにするからである。それなら、裁きの時刻も、場所も、しるしも、その原因も明らかにした者が、どうして裁きの日を知らなかったことがあろうか。
204. Denique sic habes: In illa hora qui fuerit in tecto, non descendat tollere vasa de domo sua; et qui in agro, similiter non redeat retro (Luc. XVII, 31) . Eousque igitur futurorum norat periculorum eventus, ut etiam praesidia periclitantibus demonstraret.
PL 16, 690C204. 実に、あなたは次のように読む。「その時、屋根の上にいる者は、家から物を取り出そうと降りてはならない。畑にいる者も、同じように後ろへ戻ってはならない」(ルカ17:31)。彼は将来の危難の成り行きをそれほどまでに知っていたので、危難にある者たちのために備えまで示したのである。
205. An poterat Dominus diem ignorare, qui ipse de se dixit quia Filius hominis Dominus est sabbati (Matth. XII, 8) ? 206. Locum quoque etiam alibi designavit, cum sibi structuras templi ostendentibus discipulis, diceret: Videtis haec omnia?
PL 16, 690C205. 自分について「人の子は安息日の主である」(マタイ12:8)と言った主が、日を知らないことがあろうか。206. 場所についても、彼は別の箇所で指し示した。弟子たちが神殿の建物を彼に示したとき、彼は言った。「汝らはこれらすべてを見ているか」
Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur (Matth. XXIV, 2) . 207. De signo quoque interrogatus ab Apostolis respondit: Videte ne seducamini.
PL 16, 691A「アーメン、汝らに言う。石の上に石が残って、崩されないことはない」(マタイ24:2)。207. しるしについても、使徒たちに問われて答えた。「惑わされないように気をつけよ」
Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum Christus (Luc. XXI, 8) ; et infra: Terrae motus, inquit, magni erunt per loca singula, et fames, et pestilentia, terroresque de coelo, et signa magna erunt (Ibid., 11) . Itaque et personas expressit et signa.
PL 16, 691A「多くの者が私の名によって来て、『私がキリストだ』と言うからである」(ルカ21:8)。さらに続けて言う。「大きな地震が各地に起こり、飢饉も疫病もあり、天からの恐ろしい事柄、大きなしるしもあるだろう」(ルカ21:11)。こうして彼は、人物をもしるしをも明らかにした。
208. Quo autem modo, vel circumdaturos exercitus Jerusalem dicat, vel implenda tempora gentium, et quo ordine, Evangelicae utique lectionis attestatione reseratur. Scivit ergo omnia.
PL 16, 691A208. また、いかなる仕方でエルサレムが軍勢に囲まれるか、あるいは諸国民の時が満ちるか、そしていかなる順序でかは、福音書の朗読の証言によって明らかにされる。したがって彼はすべてを知っていた。
Liber V, Caput XVII
第V巻 第XVII章PL 16, 691BQuod Christus diem judicii revelare noluerit, in hoc nostrae utilitati consultum esse. Illud alia Domini sententia declaratur; nec non et Pauli loco plane simili.
PL 16, 691Bキリストが裁きの日を明かそうとしなかったのは、我々の益のためにそう配慮されたのである。このことは主の別の言葉によって明らかにされ、またパウロの全く似た箇所によっても明らかにされる。
Urgentibus vero cur ita responderit discipulis ac si nescisset, alii loci quibus Patri eadem tribui videtur ignoratio, opponuntur: ex quibus si ignorantiam impotentiamve in Patre illi admittant, hinc in Filio eamdem quae in Patre substantiam admittendam esse contra ipsos arguit Ambrosius; nisi tamen malint mendacii accusare Filium; cum neque in hunc neque in Patrem cadat fallere, sed memoratis locis utriusque unitas designetur.
PL 16, 691Bしかるに、なぜ彼が知らないかのように弟子たちに答えたのかと迫る者たちには、父にも同じ無知が帰せられると見える別の箇所が対置される。アンブロシウスは、彼らが父に無知や無力を認めるなら、そこから子にも父と同じ実体を認めねばならないと彼らに反論する。ただし彼らがむしろ子を偽りの廉で訴えたいというなら別である。子にも父にも欺くことはありえず、挙げた箇所においては両者の一体性が示されているからである。
209. Sed quaerimus qua ratione designare momenta noluerit (Luc. XIX, 43) . Si quaeramus, non ignorantiae inveniemus esse, sed sapientiae.
PL 16, 691B209. 我々は、なぜ彼が時を指し示そうとしなかったのかを問う(ルカ19:43)。問うならば、それは無知によるのではなく、知恵によることがわかるであろう。
Nobis enim scire non proderat; ut dum certa futuri judicii momenta nescimus, semper tamquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus; ne nos inter vitia dies Domini deprehendat.
PL 16, 691C我々にとっては知ることは益にならなかったのである。来たるべき裁きの定まった時を知らないことで、我々が常に見張りに立たされた者として、徳の見張り所に置かれた者として、罪を犯す習慣を避け、悪徳のさなかに主の日に捕えられることのないようにするためである。
Non enim prodest scire, sed metuere quod futurum est; scriptum est enim: Noli alta sapere, sed time (Rom. XI, 20) .
PL 16, 691C来たるべきことは、知ることではなく、恐れることが益になるからである。書かれているとおりである。「高ぶった思いを抱くな、むしろ恐れよ」(ローマ11:20)。
210. Nam si diem designasset expresse, uni aetati hominum quae proxima erat judicio, videretur disciplinam praescripsisse vivendi; superioris temporis aut justus esset remissior, aut peccator securior.
PL 16, 691C210. もし彼が日をはっきりと指し示していたなら、裁きに最も近い一つの世代の人々にだけ、生き方の教えを命じたかのように見えたであろう。それ以前の時代については、義人はより怠り、罪人はより安心したであろう。
Namque adulter nisi quotidianam poenam metuat, non potest ab adulterandi cupiditate desinere: nec latro obsessorum saltuum secreta deserere, nisi sciat sibi momentis omnibus imminere supplicium. Plerumque enim quibus incentivum est impunitas, timor taedio est.
PL 16, 691C実際、姦淫する者は、日々の刑罰を恐れなければ、姦淫の欲望をやめることができない。盗賊も、自分に刑罰がいつでも迫っていると知らなければ、待ち伏せの山林の隠れ場を捨てることができない。罰を免れることが誘因となっている者たちにとっては、たいてい、恐れは厭わしいものだからである。
211. Ideo ergo dixi quia scire non proderat, immo proderat ignorare; ut ignorantes timeremus, ut observantes emendaremur, sicut ipse dixit: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44) .
PL 16, 691D211. だから私は言ったのである、知ることは益にならず、むしろ知らないことが益になった、と。知らないがゆえに我々が恐れ、注意するがゆえに矯正されるためである。彼自身が言ったとおりである。「備えていよ。人の子がどの時刻に来るか、汝らは知らないからである」(マタイ24:44)。
実際、兵士は、戦いが手もとにあると知らなければ、陣営の前に備えることを知らない。
212. Unde alibi quoque ipse Dominus interrogatus ab apostolis, inquam, qui utique non sicut Arius intelligebant, sed Filium Dei futura scire credebant; nam nisi hoc credidissent, numquam interrogassent: interrogatus ergo quando restitueret regnum Israel, non se nescire dixit, sed ait: Non est vestrum scire tempora et annos, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7) .
PL 16, 692A212. それゆえ別の箇所でも、主自身が使徒たちに問われた。その使徒たちは、アレイオスのように理解したのではなく、神の子が将来のことを知っていると信じていた。そう信じていなければ、決して問わなかったはずだからである。そこで、いつイスラエルに国を回復するのかと問われて、彼は自分が知らないとは言わず、こう言った。「父が自らの権能のうちに定めた時と年を知ることは、汝らの事ではない」(使徒言行録1:7)。
Attende quid dixerit: Non est vestrum scire. Lege iterum: Non est vestrum. Vestrum dixit, non meum; jam enim non secundum perfectionem, sed secundum profectum humani corporis ac nostrae animae loquebatur. Vestrum ergo dixit, non meum.
PL 16, 692A彼が何と言ったかに注意せよ。「汝らの事ではない」。もう一度読め。「汝らの事ではない」。彼は「汝らの」と言ったのであり、「私の」とは言わなかった。すでに彼は、完全さに従ってではなく、人の体と我々の魂の進歩に従って語っていたからである。ゆえに「汝らの」と言ったのであり、「私の」とは言わなかった。
213. Quod et Apostolus secutus: De temporibus autem et momentis, fratres, non habetis, inquit, opus ut vobis scribamus (I Thess. V, 1) .
PL 16, 692A213. 使徒もこれに倣った。「兄弟たちよ、時と折については、汝らに書き送る必要はない」(一テサロニケ5:1)。
Itaque ne Apostolus quidem ipse Christi servus dixit se nescire momenta, sed non opus esse doceri populum qui semper spiritalibus munimentis esse debet armatus; ut virtus Christi in unoquoque praetendat.
PL 16, 692Bしたがって、キリストの僕である使徒自身も、折を知らないと言ったのではなく、民は常に霊的な守りで武装しているべきであるから、教えられる必要はないと言ったのである。キリストの力が一人ひとりにおいて前面に立つようにである。
Cum autem dicit Dominus: De temporibus quae Pater posuit in sua potestate, utique non potest exsors esse scientiae paternae, cujus nequaquam exsors est potestatis; cum potestas ex sapientia et virtute gignatur, quod utrumque Christus est.
PL 16, 692Bしかし主が「父が自らの権能のうちに定めた時について」と言うとき、父の権能に与らないことが決してない子が、父の知に与らないということは、確かにありえない。権能は知恵と力から生まれるものであり、その両方がキリストだからである。
214. Sed quaeritis qua causa non ita discipulis negaverit, quasi sciret et nollet dicere: sed neque Angelos, neque Filium scire memoraverit (Marc. XIII, 32) ?
PL 16, 692B214. だが諸君は問う。なぜ彼は弟子たちに、自分は知っているが言いたくないのだというようには否まず、天使たちも子も知らないと言ったのか(マルコ13:32)。
Interrogabo vos et ego, qua causa in Genesi Deus dicat: Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 21) ?
PL 16, 692B私も諸君に問おう。なぜ神は創世記で、こう言うのか。「そこで私は降りて行って、私のもとに届いた彼らの叫びのとおりに、それが成し遂げられるかどうかを見よう。そうでないなら、私は知ろう」(創世記18:21)。
Qua causa etiam Scriptura de Domino dicat: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificarent filii hominum (Gen. XI, 5) ?
PL 16, 692Cなぜ聖書は主について、こう言うのか。「主は、人の子らが建てていた町と塔を見るために降りた」(創世記11:5)。
Qua causa etiam dicat Propheta in Psalterio: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. LII, 3) ; quasi et illic si non descenderet Deus, et hic si non prospiceret Dominus, aut opera hominum ignoraret aut merita?
PL 16, 692Cなぜ預言者は詩篇で、こう言うのか。「主は人の子らの上から見下ろした、悟る者、神を求める者がいるかと」(詩篇52:3)。まるでそこで神が降りなかったなら、またここで主が見渡さなかったなら、人々の業か功績を知らなかったかのようではないか。
215. Sed etiam in Evangelio habes secundum Lucam, quia Pater dicit: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan hunc verebuntur (Luc. XX, 13) .
PL 16, 692C215. しかもルカによる福音書には、父がこう言うとある。「どうしようか。私の最愛の子を遣わそう。おそらく彼らはこれを敬うだろう」(ルカ20:13)。
Secundum Matthaeum, autem, et secundum Marcum habes: Quoniam misit unicum Filium suum, dicens: Verebuntur Filium meum (Matt. XXI, 37; Marc. XII, 6) .
PL 16, 692Cマタイとマルコによれば、こうある。「彼は独り子を遣わして言った。『彼らは私の子を敬うだろう』」(マタイ21:37; マルコ12:6)。
In uno libro dicit: Forsitan verebuntur, et quasi nesciens dubitat; nam hic sermo dubitantis est: in duobus autem aliis libris: Verebuntur, inquit, Filium meum; hoc est, confirmat reverentiam deferendam.
PL 16, 692D一つの書では「おそらく敬うだろう」と言い、あたかも知らないかのようにためらう。この言い方はためらう者のものだからである。だがほかの二つの書では、「彼らは私の子を敬うだろう」と言う。すなわち、払われるべき敬意を確認しているのである。
216. Sed neque dubitare Dei est, neque falli; dubitat enim, qui ignorat quod futurum est: fallitur autem, qui aliud praedixit, et aliud est secutum.
PL 16, 692D216. しかし、ためらうことも、欺かれることも神にはふさわしくない。ためらうのは、将来のことを知らない者であり、欺かれるのは、一つのことを予告したのに別のことが続いた者だからである。
Quid autem evidentius, quam quod Scriptura habet aliud Patrem dixisse de Filio, et aliud accidisse eadem Scriptura testatur?
PL 16, 693Aでは、父が子について一つのことを言ったと聖書が記し、別のことが起こったと同じ聖書が証言していること以上に、明らかなことがあろうか。
Ille dixit: Verebuntur Filium meum: Filius autem vapulavit, illusus est, crucifixus est, mortuus est (Matth. XXVII, 29 et seq.) ; multoque illis servis qui prius fuerant destinati, graviora secundum carnem passus est.
PL 16, 693A彼は言った。「彼らは私の子を敬うだろう」。しかし子は打たれ、嘲られ、十字架につけられ、死んだ(マタイ27:29以下)。しかも、先に遣わされていたあの僕たちよりもはるかに重いことを、肉において受けた。
Fefellit igitur Pater, an ignoravit, vel subvenire non potuit? Sed verus nescit fallere; scriptum est enim: Fidelis Deus qui non mentitur (Tit. I, 2) . Quomodo autem ignoravit, qui novit omnia (Dan. XIII, 42) ? Aut quid non potuit, qui omnia potest?
PL 16, 693Aでは父は欺いたのか、それとも知らなかったのか、あるいは助けることができなかったのか。だが真実な者は欺くことを知らない。書かれているからである。「偽ることのない神は忠実である」(テトス1:2)。すべてを知っている者(ダニエル13:42)が、どうして知らなかったことがあろうか。すべてをなしうる者に、できなかったことがあろうか。
217. Tamen si aut ignoravit, aut non potuit (facilius enim acquiescitis, ut dicatis Patrem ignorasse, quam confiteamini Filium scisse), videtis quia ex hoc ipso unius substantiae est Filius cum Patre; si quemadmodum Pater, ita et Filius, ut secundum vestram insipientiam loquar, aut non omnia novit, aut non omnia potest.
PL 16, 693A217. しかしそれでも、もし父が知らなかった、あるいはできなかったのだとすれば(諸君は、子が知っていたと告白するよりも、父が知らなかったと言うほうを、たやすく承諾するからである)、まさにこのことから、子が父と同一実体であることを諸君は見る。父と同じように子もまた、諸君の愚かさに合わせて言えば、すべてを知らないか、すべてをなしえないことになるからである。
Non sum enim avarus aut praeceps circa Filii laudes, ut plus audeam dicere Filium posse quam Patrem, qui nullam inter Patrem et Filium discretionem facio potestatis. 218. Sed fortasse dicatis, non ita dixisse Patrem, sed de Patre Filium fefellisse.
PL 16, 693B私は、子が父よりも多くをなしうると敢えて言うほど、子の賛美に関して貪欲でも性急でもない。父と子の間に権能の区別を設けない私なのだから。218. だが諸君はおそらく、父がそう言ったのではなく、子が父について欺いたのだと言うだろう。
Jam ergo non solum infirmitatis Filium, sed etiam sacrilegii et mendacii arguitis. Verumtamen si non creditis de Patre Filio, nec de eo credatis; si enim fallere nos voluit, quia dixit dubitasse Patrem, quasi nesciret quod esset futurum: fallere ergo etiam de se nos voluit, quia futura nescire se dixit; multoque tolerabilius ad pudorem, si ignorantiam ante praetendit, quod de se facit, quam si contrario promissis lusus videatur effectu, quod de Patre praedicavit.
PL 16, 693Bそうなると諸君は、子を弱さの廉だけでなく、冒瀆と偽りの廉でも責めることになる。だがそれでも、諸君が子の言う父についての言葉を信じないのなら、子自身についても信じるな。もし彼が、父があたかも将来のことを知らないかのようにためらったと言うことで、我々を欺こうとしたのなら、彼は自分についても、将来のことを知らないと言うことで、我々を欺こうとしたことになる。しかも、あらかじめ無知を装うこと、すなわち彼が自分についてしていることのほうが、約束に反する結果に弄ばれたと見えること、すなわち彼が父について宣べたことよりも、恥としてははるかに耐えやすい〔構文が取りにくい。quod de se facit と quod de Patre praedicavit を、それぞれ前の si の句を受けるものと取った〕。
219. Sed neque fallitur Pater, neque fallit Filius: verum ea est in Scripturis consuetudo divinis, sicut et superiora, et multa alia exempla testantur, ut Deus dissimulet se nescire quod novit.
PL 16, 693C219. しかし、父が欺かれるのでも、子が欺くのでもない。神は知っていることを知らないふりをするというのが、神聖な書の習いであり、先に挙げた例も、ほかの多くの例も証しするとおりである。
Et in hoc ergo unitas divinitatis, et unitas dispositionis in Patre probatur et Filio, si quemadmodum Deus Pater cognita dissimulat, ita Filius etiam in hoc imago Dei, quae sibi sunt nota dissimulet.
PL 16, 693Cしたがって、このことにおいても、神性の一体性と配剤の一体性が、父と子において証明される。すなわち、父なる神が知っていることを知らないふりをするように、子も、この点で神の像として、自らに知られていることを知らないふりをするのである。
Liber V, Caput XVIII
第V巻 第XVIII章PL 16, 693CDominici ad apostolos responsi causam allaturus, primo illud indulgentiae Christi acceptum refert, mox alia quorumdam ratione proposita, germanam hanc esse profitetur, quod idem Dominus ex humano affectu locutus fuerit.
PL 16, 693C主が使徒たちに答えた理由を述べようとして、まず、それをキリストの寛大さに帰し、ついで或る人々の別の説明を挙げたのち、これこそ真の説明であると明言する。すなわち、同じ主が人間的な情から語ったのだというのである。
Inde colligit scientiam Patris ac Filii aequalem esse; atque adeo non minorem Patre Filium.
PL 16, 693Cそこから、父の知と子の知は等しいと結論し、したがって子は父より小さくないと結論する。
Postea ubi textui quo dicitur minor, alium quo aequalis traditur, opposuit; Arianorum de Filio judicantium temeritatem castigat, et cum illum impie minorem astruerent, ipsum pie lapidem abs se dici ostendit.
PL 16, 693Cのちに、子が小さいと言われる句に、等しいと伝える別の句を対置して、子について判断を下すアレイオス派の無謀を戒める。彼らが不敬虔にも子を小さい者と主張したのに対し、子が自分によって〔abs se は子とも著者とも取れる。本文 5.18.21 の「彼は石とも言った」に合わせて子と取った〕石と呼ばれるのは敬虔なことであると示す〔「石」は、子が自分について引いた「家を建てる者たちが捨てた石」(ルカ20:17)の句を指すらしい〕。
220. Edoctum est igitur non ignorasse Dei Filium quae futura sunt. Quod si fatentur, et ego, ut jam respondeam qua ratione neque angelos, neque Filium, sed Patrem scire memoravit (Marc. XIII, 32) , solemnem ejus in discipulos charitatem etiam in hoc loco et gratiam recognosco, quod ex frequentia ipsa debet omnibus esse jam cognitum.
PL 16, 694A220. こうして、神の子が将来のことを知らなかったのではないことは教えられた。彼らがこれを認めるなら、私もまた、なぜ彼が、天使たちでも子でもなく父が知ると言ったのか(マルコ13:32)に今や答えるために、この箇所においても、弟子たちに対する彼のいつもの愛と恩寵を認める。それは、その頻繁さそのものによって、すべての人にすでに知られているはずである。
Mavult enim Dominus nimio in discipulos amore propensus, petentibus his quae cognitu inutilia judicaret, videri ignorare quod noverat, quam negare; plusque amat nostram utilitatem instruere, quam suam potentiam demonstrare.
PL 16, 694B主は、弟子たちへの過剰なまでの愛に傾いて、知っても益のないと判断した事柄を弟子たちが求めたときは、それを否むよりも、知っていることを知らないように見られるほうを望むからである。自らの権能を示すよりも、我々の益を教え導くことを愛するのである。
221. Sunt tamen plerique non ita timidiores, ut ego; malo enim alta timere, quam sapere: sunt tamen plerique eo freti, quod scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52) , qui dicant confidenter quod secundum divinitatem quidem ea quae futura sunt, ignorare non potuit, sed secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se quasi Filium hominis ante crucem dixit.
PL 16, 694B221. しかしながら、私ほど臆病でない者が多くいる。私は、高いことを悟るよりも恐れるほうを選ぶからである。それでも多くの者が、「イエスは年齢と知恵において、神と人々の前に恩寵において進んだ」(ルカ2:52)と書かれていることに頼って、確信をもって言う。神性に従えば、将来のことを知らないはずはないが、我々の状態を受け取ったことに従って、十字架の前に人の子として、自分は知らないと言ったのだ、と。
Etenim cum Filium dicit, non quasi de alio dicit; nam ipse est et Dominus noster Dei Filius, et Filius Virginis: sed medio verbo nostrum informat affectum, ut quasi hominis filius secundum susceptionem nostrae imprudentiae, vel profectus, non plene adhuc scisse omnia crederetur; non enim est nostrum scire quae futura sunt.
PL 16, 694C実際、彼が「子」と言うとき、他の者について言うかのように言うのではない。我々の主自身が、神の子であり、またおとめの子でもあるからである。しかし彼は中間の語によって〔medio verbo は、「神の子」とも「人の子」とも限らない「子」という語を言うらしい〕我々の情を写し取り、あたかも人の子として、我々の無知、あるいは進歩を受け取ったことに従い、まだすべてを完全には知っていなかったかのように信じられるようにしたのである。将来のことを知るのは、我々の事ではないからである。
Eadem igitur videtur ignorare conditione, qua proficit: nam quomodo secundum divinitatem proficit, in quo habitat plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9) ? Aut quid est quod nesciat Dei Filius qui dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?
PL 16, 694Cしたがって、彼が進歩するのと同じ状態において、知らないように見える。神性の充満が宿る者(コロサイ2:9)が、神性に従ってどうして進歩することがあろうか。また、「なぜ汝らは心の中で悪を考えるのか」(マタイ9:4)と言った神の子に、知らないことが何かあろうか。
Quomodo nesciat, de quo dicit Scriptura: Jesus autem norat cogitationes eorum (Luc. VI, 8) ?
PL 16, 694C「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)と聖書が語る者が、どうして知らないことがあろうか。
222. Haec tamen alii dicant: ego autem ut ad superiora redeam, qui proposuerim scriptum quia Pater dixit: Fortasse reverebuntur Filium meum (Luc. XX, 13) ; quod utique ideo arbitror positum; ut quia de hominibus loquebatur Pater, humano locutus videatur affectu: multo magis arbitror quia Filius qui cum hominibus conversatus est, et hominem egit, et carnem suscepit, nostrum assumpsit affectum; ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret.
PL 16, 694C222. これらは他の者たちが言うがよい。だが私は、先に戻るなら、父が「おそらく彼らは私の子を敬うだろう」(ルカ20:13)と言ったと書かれていることを提示した者として、こう考える。これは、父が人々について語っていたので、人間的な情で語ったと見えるように置かれたのであると。まして、人々と交わり、人として生き、肉を受けた子は、我々の情を受け取ったので、我々の無知によって、自分が知らないと言ったのであり、彼自身が何かを知らなかったからではない、と私は考える。
Nam etsi homo in veritate corporis videbatur; erat tamen vita, erat lux, et virtus exibat de eo, quae vulnera sauciorum majestatis suae auctoritate sanabat (Luc. VI, 19) .
PL 16, 695A実際、彼は体の真実において人と見えたが、それでもなお命であり、光であり、力が彼から出て、傷ついた者たちの傷を、自らの威光の権威によって癒した(ルカ6:19)。
223. Advertitis ergo quaestionem vobis esse sublatam, cum et Filii dictum ad susceptionem integrae conditionis referatur humanae, et de Patre ideo scriptum sit, ut vel sic calumniari Filio desinatis.
PL 16, 695A223. こうして諸君は、問題が諸君から取り除かれたことに気づく。子の言葉は、完全な人間の状態を受け取ったことに帰され、父については、諸君がせめてそのようにして子を中傷することをやめるように書かれたのである。
224. Nihil ergo fuit quod ignoraverit Dei Filius; nihil enim fuit quod ignoraverit Pater. Quod si nihil et Filius ignoravit, ut jam concludamus, dicant in quo eum minorem velint videri.
PL 16, 695B224. したがって、神の子が知らなかったことは何もない。父が知らなかったことは何もないからである。子もまた何も知らなかったことがないのなら、もう結論としよう。彼らには、どの点で彼を小さいと見せたいのかを言わせよ。
Si minorem generavit Deus Filium, minus contulit; si minus contulit, aut minus voluit, aut minus potuit: sed nec infirmus nec invidus Pater; quia nec voluntas ante Filium, nec potestas: in quo enim minor, qui omnia habet quae Pater habet (Joan. XVI, 15) ?
PL 16, 695B神が子を小さい者として生んだのなら、より少なく与えた。より少なく与えたのなら、より少なく望んだか、より少なくなしえたかである。だが父は弱くも妬み深くもない。子に先立つものは、意志も権能もないからである。父の持つものをすべて持つ者(ヨハネ16:15)が、どの点で小さいのか。
Nam et omnia a Patre jure generationis accepit, et totum Patrem gloria suae majestatis expressit. 225. Scriptum est, inquiunt: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Sed scriptum est: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo (Philip. II, 6) .
PL 16, 695B実際、彼は生まれの権利によってすべてを父から受け、自らの威光の栄光によって父のすべてを表した。225. 「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と書かれている、と彼らは言う。だがこうも書かれている。「神に等しくあることを、奪い取ったものとは考えなかった」(フィリピ2:6)。
Scriptum est quod propterea volebant illum Judaei occidere, quia Filium se dicebat Dei, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) . Scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Unum legunt, multa non legunt.
PL 16, 695Bユダヤ人たちが彼を殺そうとしたのは、彼が自らを神の子と言い、自分を神に等しくしたからであると書かれている(ヨハネ5:18)。こう書かれている。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。彼らは一つの句を読み、多くの句を読まない〔直前の「一つである」の unum に掛けた言い方らしい〕。
Numquid ergo et minor et aequalis per naturam eamdem potest esse? Sed aliud ad divinitatem refertur, aliud ad carnem.
PL 16, 695Cでは、同じ本性によって、小さくも等しくもありうるだろうか。だが一方は神性に、他方は肉に帰されるのである。
226. Minorem dicunt: quaero quis mensus sit, quis tam exaltati cordis, qui velut ante tribunal suum Patrem Deum et Filium constituat; ut de praelatione dijudicet? Non est exaltatum cor meum, neque in vanum elati sunt oculi mei, David dicit (Psal. CXXX, 1) .
PL 16, 695C226. 彼らは小さいと言う。私は問う、誰が測ったのか。誰がこれほど高ぶった心を持ち、父なる神と子を自分の法廷の前に立たせるかのようにして、優劣を判定するのか。「私の心は高ぶらず、私の目は空しく挙げられなかった」とダビデは言う(詩篇130:1)。
Rex David exaltare cor metuit in rebus humanis, nos exaltamus adversus divina secreta. Quis igitur judicat de Dei Filio? Throni, Dominationes, Angeli, Potestates? Sed famulantur et serviunt Archangeli, sed ministrant Cherubim et Seraphim, sed laudant.
PL 16, 695C王ダビデは人間の事柄においてさえ心を高ぶらせることを恐れたのに、我々は神の秘密に対して高ぶる。では誰が神の子について裁くのか。座天使か、主天使か、天使か、能天使か。しかし大天使たちは仕え、僕として奉仕し、ケルビムとセラフィムは務めを果たし、賛美する。
Quis igitur judicat de Dei Filio, cum legerit quia ipse Pater noverit Filium, non judicet; Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27) . Novit, inquit, non judicat. Aliud est nosse, aliud judicare.
PL 16, 695Dでは、父自らが子を知っており、裁かないと読んでいながら、誰が神の子について裁くのか。「父のほかに子を知る者はない」(マタイ11:27)からである。彼は「知る」と言ったのであって、「裁く」と言ったのではない。知ることと裁くことは別である。
Habet Pater in se scientiam, Filius supra se non habet potestatem. Et rursus: Nemo novit Patrem, nisi Filius; et ipse novit Patrem, sicut eum Pater novit. 227. Sed dicis quia minorem se dixit (Joan. XIV, 28) : dixit et lapidem.
PL 16, 695D父は自らのうちに知を持ち、子は自らの上に権能を持たない。そしてさらに、「子のほかに父を知る者はない」。子自身も、父が彼を知るように、父を知る。227. だが汝は、彼が自分を小さいと言ったと言う(ヨハネ14:28)。彼は自分を石とも言った〔「家を建てる者たちが捨てた石」(ルカ20:17)の句を指すらしい。5.18.10 で引いたルカ20:13 と同じたとえの結び〕。
Plus dicis, et impie calumniaris: minus dico, et pie astruo. Minorem dicis, et supra angelos confiteris: ego minorem angelis dico, et non derogo; quia non divinitatem arguo, sed misericordiam praedico.
PL 16, 695D汝はより多く言い、不敬虔に中傷する。私はより少なく言い、敬虔に主張する。汝は小さいと言いながら、天使たちの上にあると告白する。私は天使たちより小さいと言い、しかも貶めない。神性を責めるのではなく、慈しみを宣べるからである。
Liber V, Caput XIX
第V巻 第XIX章PL 16, 696AConversus ad Deum Patrem Vir sanctus, cur Filium eo minorem non statuat, exponit: tum asserit suum non esse ut metiatur Dei Filium; cum angelo metiri tantum Jerusalem datum fuerit, immo et forte Christo ut homini: sed Arium Satanae imitatorem se praebuisse.
PL 16, 696A聖なる人は、父なる神に向き直って、なぜ子を父より小さい者と定めないのかを述べる。次に、神の子を測ることは自分の事ではないと主張する。エルサレムを測ることだけが天使に与えられていたのであり、いや、おそらくはむしろ人としてのキリストに与えられていたからである。だがアレイオスは、サタンの模倣者として振る舞った。
Temere igitur de divina generatione disputari; cum tantum humanae signum per Esaiam sit propositum; nec debeat comparatio fieri in divinis. Postremo quantum fugienda sit Arii arrogantia, variorum Scripturae exemplorum oppositione demonstrat.
PL 16, 696Aしたがって、神的な生まれについて論じるのは無謀である。イザヤを通して示されたのは人間的な生まれのしるしだけであり、神的な事柄において比較をなすべきではない。最後に、聖書のさまざまな例を対置して、アレイオスの思い上がりがどれほど避けられるべきかを示す。
228. Ad te nunc, omnipotens Pater, cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim: sed Filium tuum minorem non ausim dicere.
PL 16, 696B228. 全能の父よ、涙とともに今、言葉を汝に向ける。私は汝を、近づきえず、把握しえず、測りえない者と言うことは、ためらわずにできよう。だが汝の子を小さいと言うことは、敢えてしない。
Nam cum illum splendorem gloriae, et imaginem substantiae tuae legerim (Hebr. I, 3) ; vereor ne minorem imaginem tuae dicendo substantiae, minorem substantiam tuam dicere videar, cujus imago sit Filius, cum plenitudo tuae divinitatis omnis in Filio sit.
PL 16, 696B私は、汝の栄光の輝きであり、汝の実体の像であると読んだ(ヘブライ1:3)。汝の実体の像を小さいと言うことで、汝の実体そのものを小さいと言っているように見えはしまいかと恐れる。子はその像であり、汝の神性の充満はすべて子のうちにあるからである。
Immensum te Filiumque tuum et Spiritum sanctum, incircumscriptum, inaestimabilem, inenarrabilem legi frequenter, credo libenter. Et ideo aestimare non possum, ut examinare possim. 229. Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri te velim; unde, quaeso, te metiar?
PL 16, 696B私は、汝と汝の子と聖なる霊が、無限で、限界づけられず、測りえず、語りえないと、しばしば読み、喜んで信じる。それゆえ、吟味できるほどに評価することは私にはできない。229. それでも、向こう見ずな心と大胆さで、汝を測りたいと思うとしよう。ではどこから汝を測るのか。
Funiculum agrimensorium vidit propheta (Ezech. XL, 3) , quo metiebatur angelus Jerusalem. Metiebatur tamen angelus, non Arius: metiebatur Jerusalem, non Deum. Et fortasse nec Jerusalem metiri poterat angelus; vir enim erat.
PL 16, 696C預言者は測量の縄を見た(エゼキエル40:3)。それで天使がエルサレムを測っていた。だが測っていたのは天使であって、アレイオスではない。測っていたのはエルサレムであって、神ではない。しかも天使はエルサレムさえ測れなかったかもしれない。彼は人だったからである。
Denique sic habes: Et allevavi oculos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus agrimensorius (Ibid.) . Vir erat quia typus suscipiendi corporis declarabatur.
PL 16, 696C実に、あなたは次のように読む。「私が目を上げて見ると、見よ、一人の人がいた。その手に測量の縄があった」(エゼキエル40:3)。彼が人であったのは、体を受け取ることの予型が示されていたからである。
Vir erat ille, de quo est dictum: Post me venit vir, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Joan. I, 27) . Ergo Christus in typo Jerusalem metitur, Arius Deum.
PL 16, 696C彼こそ、「私の後に一人の人が来る。私は、その履物の紐を解くにもふさわしくない」(ヨハネ1:27)と言われたその人である。こうして、キリストは予型においてエルサレムを測り、アレイオスは神を測る。
230. Et Satanas transfigurat se in angelum lucis; quid mirum si Arius suum imitatur auctorem, ut usurpet illicita (II Cor. XI, 14) ?
PL 16, 696C230. サタンは自らを光の天使に偽装する。アレイオスが自分の創始者に倣い、許されないものを横取りするとして、何の不思議があろうか(二コリント11:14)。
Licet quod Pater suus diabolus per semetipsum non fecit, intolerabiliore iste sacrilegio divinorum sibi scientiam secretorum, et supernae generationis arcana praesumat; diabolus enim verum Dei Filium fatebatur, Arius negat.
PL 16, 696D彼の父である悪魔が自らは行わなかったことなのに、この者は、いっそう耐えがたい冒瀆によって、神の秘事の知と、上なる生まれの秘密とを、自分のものとして僭取する〔Licet quod … praesumat の構文は取りにくい。licet を「〜にもかかわらず」、quod を「〜こと」と取った〕。悪魔は〔子を〕神の真の子と告白したが、アレイオスは否むからである。
231. Si ergo metiri te, omnipotens Pater, non queo, possumne sine sacrilegio de tuae generationis disputare secreto?
PL 16, 696D231. 全能の父よ、私が汝を測ることができないのなら、汝の生まれの秘密について、冒瀆なしに論じることができようか。
Possumne dicere quod aliquid inter te et Filium tuum plus minusve sit; cum ipse qui ex te natus est, dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15) ? Quis me constituit judicem aut divisorem de rebus humanis?
PL 16, 696D汝から生まれた者自身が「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言ったのに、汝と汝の子の間に、何か多い少ないがあると言うことができようか。「誰が私を、人々の事柄の裁判人または分配人に立てたのか」。
Hoc Filius dicit, et nos inter Patrem et Filium divisionem nobis et judicium vindicamus? Bona pietas arbitros refugit etiam in divisione patrimonii. Nos ergo erimus arbitri, ut inter te et Filium tuum increatae majestatem substantiae dividamus?
PL 16, 697Aこれを子が言い、しかも我々が、父と子の間の分割と裁きを自分のものとして要求するのか。善き敬虔は、財産の分与においてさえ裁定者を避ける。それなのに我々は裁定者となって、汝と汝の子の間で、造られざる実体の威光を分けるというのか。
232. Generatio, inquit, haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Luc. XI, 29) . Signum utique datur non divinitatis, sed incarnationis. Denique de incarnatione dicturus ait: Pete tibi signum.
PL 16, 697A232. 「この世代〔generatio。前節までの「生まれ」と同じ語〕は邪悪な世代である。しるしを求めるが、預言者ヨナのしるしのほかには、それにはしるしは与えられないであろう」(ルカ11:29)と彼は言う。しるしは確かに、神性のではなく、受肉のしるしとして与えられる。実に、受肉について語ろうとして彼は言う。「汝のためにしるしを求めよ」。
Et cum ille dixisset: Non petam, neque tentabo Dominum, responsum est: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 11 et seq.) . Ergo signum divinitatis videre non possumus, mensuram quaerimus? Vae misero mihi, impie discutere audemus, quem digne rogare non possimus?
PL 16, 697A彼が「私は求めない。主を試みない」と言ったとき、こう答えられた。「見よ、おとめが胎に身ごもる」(イザヤ7:11以下)。それなら我々は、神性のしるしを見ることができないのに、その尺度を求めるのか。災いなるかな、哀れな私。ふさわしく願うこともできない者を、不敬虔にも吟味しようとするのか。
233. Viderint tamen quid faciant Ariani: ego te, Pater, si majorem omnibus dixero, injuriose te tuis operibus comparavi: si majorem Filio, ut Arius asserit, impie judicavi.
PL 16, 697B233. それでも、アレイオス派は自分たちが何をするのか、よく見るがよい。私は、父よ、もし汝を万物よりも大きいと言うなら、汝を汝の業に比べて不当に扱ったことになる。もし、アレイオスが主張するように、子よりも大きいと言うなら、不敬虔に判断したことになる。
De te prior erit illa sententia, nam neque ulla fieri potest nisi ex comparatione praelatio, neque praeferri quisquam, nisi de quo prius fuerit judicatum.
PL 16, 697B汝についての判断が先にあることになる。比較によらなければ優劣は生じえず、先にその者について判断されたのでなければ、誰も他の者の上に置かれえないからである。
234. Jurare nobis per coelum non licet (Matth. V, 3) , judicare de Deo licet: sed Filio tuo soli judicium de omnibus detulisti.
PL 16, 697B234. 我々には天にかけて誓うことが許されない(マタイ5:3)〔底本の引照の番号は 5:3。誓いの禁止の句は 5:34 に当たる〕。神について判断することは許されるのか〔ミーニュの脚注は、刊本はみな「神の子について」(de Dei Filio)とし、写本はほとんどすべて「神について」(de Deo)とする、と記す〕。しかし汝は、ただ汝の子にだけ、すべてについての裁きを委ねた。
235. Joannes carnem Domini baptizare metuebat, Joannes prohibebat dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14) ; et ego Christum judicio meo subdam?
PL 16, 697B235. ヨハネは主の肉を洗礼することを恐れた。ヨハネは「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のところに来るのか」と言って止めた(マタイ3:14)。それなのに私が、キリストを自分の判断に服させようというのか。
235. Moyses excusat sacerdotium, Petrus imperatum in ministerio declinat obsequium: Arius scrutatur etiam alta Dei? Sed non Arius Spiritus sanctus: sed Ario et hominibus dictum est: Altiora te ne quaesieris (Eccl. III, 22) .
PL 16, 697C235.〔ミーニュは段落番号 235 を二度刷る。ミーニュの脚注は、古い刊本は Moyses excusat、ローマ版は se excusat、若干の写本は Moyses se excusat sacerdotio とし、より多くのより良い写本は本文のとおりとする。また後の in ministerio(奉仕において)を in mysterio(秘義において)とする写本もあるとする〕 モーセは祭司職を辞退し、ペトロは奉仕において命じられた従順を避ける。アレイオスは神の高きことさえ探るのか。だがアレイオスは聖なる霊ではない。アレイオスと人々にはこう言われている。「汝より高いものを求めてはならない」(集会の書3:22)。
236. Moyses vultum Domini prohibetur videre (Exod. XXXIII, 23) : Arius meruit videre secretum. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, Moyses qui cum Domino apparet in gloria; Moyses ergo ille posteriora tantummodo Dei in typo vidit: Arius totum Deum facie ad faciem comprehendit.
PL 16, 698A236. モーセは主の顔を見ることを禁じられた(出エジプト記33:23)。アレイオスは秘密を見るにふさわしいとされた。モーセとアロンは主の祭司たちの中にいる。モーセは、栄光のうちに主とともに現れる者である。そのモーセが予型においては神の後ろ姿だけを見た。アレイオスは神の全体を顔と顔を合わせて把握した。
Sed nemo, inquit, videre potest faciem meam, et vivit (Exod. XXXIII, 20) . 237. Paulus etiam de inferioribus dicit: Ex parte cognoscimus et ex parte etiam prophetamus (I Cor. XIII, 9) . Arius dicit: Ex toto Deum, non ex parte cognovi.
PL 16, 698Aしかし主は言う。「誰も私の顔を見て、生きることはできない」(出エジプト記33:20)。237. パウロさえ、より低い事柄について言う。「我々は部分的に知り、部分的に預言する」(一コリント13:9)。アレイオスは言う。「私は神を、部分的にではなく、全体として知った」。
Inferior ergo Paulus, quam Arius; et vas electionis ex parte scit, vas perditionis totum scit: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4, 5) .
PL 16, 698Aしたがってパウロはアレイオスより劣る。選びの器は部分的に知り、滅びの器は全体を知っているのである。彼は言う。「私は一人の人を知っている。体のうちにあったのか、体を離れていたのか、私は知らない。神が知っている。その人は楽園に引き上げられ、言い表せない言葉を聞いた」(二コリント12:4, 5)。
Paulus raptus usque ad tertium coelum, se ipsum nescivit: Arius in stercore volutatus Deum scivit. Paulus dicit de se ipso: Deus scit; Arius de Deo dicit: Ego novi.
PL 16, 698Bパウロは第三の天にまで引き上げられながら、自分自身を知らなかった。アレイオスは糞の中を転げ回りながら、神を知った。パウロは自分自身について言う。「神が知っている」。アレイオスは神について言う。「私は知っている」。
238. Sed non Arius raptus in coelum, quamvis eum secutus sit, qui jactatione damnabili divina praesumeret, dicens: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14) ; sicut enim ille dixit: Ero similis Altissimo: sic et Arius altissimum Dei Filium sui similem vult videri: quem non in divinitatis aeternae majestate veneratur, sed ex carnis infirmitate metitur.
PL 16, 698B238. だがアレイオスは天に引き上げられたのではない。ただ彼は、非難されるべき誇示によって神的な事柄を僭取しようとした者に従ったのである。その者はこう言った。「私は私の座を雲の上に置き、いと高き者に似た者となろう」(イザヤ14:14)。実に、あの者が「私はいと高き者に似た者となろう」と言ったように、アレイオスもまた、いと高き者である神の子を、自分に似た者と見せたがる。彼は子を、永遠の神性の威光において崇めるのではなく、肉の弱さから測るのである。