ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De excessu fratris sui Satyri libri duo › 全文

De excessu fratris sui Satyri libri duo 全文

Ambrose of Milan · PL 16, 1289D–1354C

Liber I

第I巻PL 16, 1289D
1

[1289] 1. Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, hostiam Deo placentem, [1290] domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed superabundavit gratia.

PL 16, 1289D

1. 我々は葬った、いとも愛する兄弟たちよ、私のいけにえを、汚れのないいけにえを、神に喜ばれるいけにえを、わが主(あるじ)にして兄であるサテュルスを〔domnus は敬称〕。私は彼が死すべき者であることを覚えていた。その予想は誤らなかったが、恩寵は満ちあふれた。

2

Itaque nihil habeo quod querar, et habeo in quo Deo gratias agam; quia semper optavi, ut si quae perturbationes vel Ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum.

PL 16, 1291A

それゆえ、私には嘆くべきことは何もなく、むしろ神に感謝する理由がある。もし教会にも私にも何か動揺が待ち受けているのなら、それはむしろ私とその家に落ちるようにと、私はいつも願っていたからである。

3

Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta Barbaricis, communem moerorem privato dolore transegi, et in me conversum est quidquid timebam omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit!

PL 16, 1291A

ゆえに神に感謝する。万人のこの恐れの中で、すべてのことが蛮族の動きによって疑わしいときに、私は共通の悲しみを私一人の痛みで済ませ、万人のために恐れていたことのすべてが私に向けられたからである。願わくは、これで成し遂げられて、私の痛みが公の痛みの贖いとなるように。

4

2. Nihil quidem habui, fratres charissimi, in rebus humanis tanto fratre pretiosius, nihil amabilius, nihil charius; sed praestant privatis publica.

PL 16, 1291A

2. 人の世のものの中で、これほどの兄より尊いもの、愛すべきもの、親しいものを、いとも親しい兄弟たちよ、私は持たなかった。だが、公のものは私のものに優る。

5

Ipsius quoque sententiam si quis sciscitaretur, mallet occidi pro aliis, quam sibi vivere; propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut nos non solis nobis vivere disceremus (II Cor. V, 15) .

PL 16, 1291A

彼自身の考えを誰かが尋ねたなら、彼は自分のために生きるよりも、他の人々のために殺されることを望んだであろう。実に、キリストが肉に従ってすべての人のために死んだのは、我々が自分たちだけのために生きることのないよう学ぶためなのである(二コリント5:15)。

6

3. Accedit illud quod ingratus divinitati esse non possum: laetandum est enim magis quod talem fratrem habuerim, quam dolendum quod fratrem amiserim; illud enim munus, hoc debitum est.

PL 16, 1291B

3. これに加えて、私は神性に対して恩知らずではあり得ない。実に、兄を失ったことを悲しむよりも、このような兄を持ったことを喜ぶべきである。あれは賜物であり、これは負債だからである。

7

Itaque perfunctus sum, quamdiu licuit, commisso mihi fenore: qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest utrum abjures depositum, an doleas restitutum. In utroque fidei ambiguum, vitae periculum est.

PL 16, 1291B

こうして私は、許されたかぎり、私に託された貸付を享受した。担保を預けた者が、それを取り戻したのである。預かり物を否認するのと、返還されたことを悲しむのとで、違いはない。どちらにも、信義への疑いと、生の危うさがある。

8

An si pecuniam neges, culpa est: si hostiam neges, pietas est? cum pecuniae fenerator illudi possit, naturae auctor, et necessitudinis creditor fraudari non queat. Itaque quanto uberior fenoris summa, tanto gratior sortis usura.

PL 16, 1291B

それとも、金を否認すれば咎であるが、いけにえを否認すれば敬虔なのか。金の貸し手は欺かれ得るが、自然の創始者、そして縁故の債権者は欺かれ得ないのに。それゆえ、貸付の総額が豊かであるほど、元金の利息はいっそう喜ばしい。

9

4. Unde ingrati de fratre esse non possumus; quia quod naturae communis fuit, reddidit: quod gratiae singularis est, meruit. Quis enim communem conditionem recuset?

PL 16, 1291C

4. それゆえ、我々は兄に関して恩知らずではあり得ない。彼は共通の自然に属するものを返し、独自の恩寵に属するものにふさわしい者となったからである。実に、誰が共通の定めを拒むだろうか。

10

Quis doleat sibi proprium pignus ereptum cum ad solatium nostri Filium suum unicum pro nobis Pater tradiderit ad mortem (Rom. VIII, 32) ? Quis exceptum se putet esse debere a conditione moriendi, qui non sit exceptus a conditione nascendi?

PL 16, 1291C

父が我々の慰めのために自らの独り子を我々のために死に渡したのに(ローマ8:32)、誰が、自分のものである担保が奪われたことを嘆くだろうか。生まれる定めから除かれなかった者が、死ぬ定めから除かれるべきだと、誰が考えるだろうか。

11

Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta; ac licet naturae Dominus, carnis tamen quam susceperat, legem non recusaret. Et mihi necesse est mori, illi necesse non fuit.

PL 16, 1291C

大いなる敬虔の奥義である。体の死はキリストにおいても除かれなかった。自然の主でありながら、自ら受けた肉の法を拒まなかったのである。私には死ぬことが必然であり、彼には必然ではなかった。

12

An qui de servo dicit: Si eum volo sic manere, donec venio, quid ad te (Joan. XXI, 22)? Non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae hujus sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset.

PL 16, 1291C

それとも、僕についてこう言う者の場合はどうか。「私が、来るまで彼がこのままとどまることを望むなら、汝に何の関わりがあるか」(ヨハネ21:22)。彼自身、望むならこのままとどまることができなかったであろうか。しかし、この生が永続するならば、彼は自分のための報酬を、私のためのいけにえを、失ったであろう。

13

Quod igitur majus est solatium nostri, quam quod secundum carnem et Christus mortuus est? Aut cur ego vehementius fleam fratrem, cum sciam illam mori non potuisse pietatem? 5. Cur solus prae caeteris fleam, quem fletis omnes?

PL 16, 1292A

それゆえ、キリストもまた肉に従って死んだということ以上に、我々にとって大きな慰めがあるだろうか。あるいは、あの敬虔が死ぬことのできなかったものだと知りながら、なぜ私がより激しく兄を泣くことがあろうか。5. 諸君皆が泣いている者を、なぜ私が他の人々にまさって一人で泣くことがあろうか。

14

Privatum dolorem communi dolore digessi, praesertim cum meae lacrymae nihil prosint, vestrae autem lacrymae fidem astruant, consolationem afferant.

PL 16, 1292A

私は私一人の痛みを、共通の痛みによって収めた。とりわけ、私の涙は何の益にもならないが、諸君の涙は信仰を裏づけ、慰めをもたらすからである。

15

Fletis divites, et flendo probatis nihil opitulari repositas divitias ad salutem; cum pecuniae pretio mors differri non queat, et pari usu divitem, inopemque dies supremus eripiat.

PL 16, 1292A

富める者たちよ、諸君は泣いている。そして泣くことによって、蓄えられた富が救いのために何の助けにもならないことを示している。金の価で死を延ばすことはできず、最後の日は、富める者も貧しい者も同じようにさらってゆくからである。

16

Fletis senes, quod in hoc liberorum sortem pavetis; et ideo quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis et juvenes, quod naturae finis non sit maturitas senectutis.

PL 16, 1292A

老人たちよ、諸君は泣いている。この点で子らの運命を恐れるからである。体の生を延ばすことができないのだから、子らを、体の用のためでなく、徳の務めのために教育せよ。若者たちよ、諸君も泣いている。自然の終わりが老年の成熟ではないからである。

17

Fleverunt et pauperes, et quod multo est pretiosius, multoque uberius, lacrymis suis ejus delicta laverunt. Illae sunt lacrymae redemptrices, illi gemitus qui dolorem mortis abscondunt, ille dolor qui, perpetuae ubertate laetitiae, veteris sensum doloris obducat.

PL 16, 1292B

貧しい者たちも泣いた。そして、はるかに尊く、はるかに豊かなことに、彼らは自分たちの涙で彼の罪を洗った。あれは贖う涙であり、あれは死の痛みを隠すうめきであり、あれは永続する喜びの豊かさによって、古い痛みの感覚を覆う痛みである。

18

Itaque licet privatum funus, fletus tamen est publicus; et ideo non potest fletus esse diuturnus, qui universorum est affectibus consecratus. 6. Nam quid te, mi frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, ut esses omnium?

PL 16, 1292B

こうして、葬儀は私的なものであっても、泣くことは公のものである。それゆえ、万人の情によって聖別された泣くことは、長く続き得ない。6. 実に、いとも愛する兄よ、万人のものとなるように私から奪われたあなたを、私はどうして泣こうか。

19

Non enim perdidi usum tui, sed commutavi: ante corpore inseparabilis, nunc individuus affectu; manes enim mecum, at semper manebis.

PL 16, 1292B

私はあなたを用いる機会を失ったのではなく、取り替えたのである。以前は体において離れられなかったが、いまは情において分かたれない。あなたは私とともにとどまり、そして常にとどまるであろうから。

20

Et quidem cum viveres nobiscum, numquam te patria eripuit mihi, nec ipse mihi umquam patriam praetulisti: et nunc alteram praestitisti: coepi enim jam hic non esse peregrinus, ubi melior mei portio est.

PL 16, 1292C

たしかに、あなたが我々とともに生きていたときも、故郷が私からあなたを奪ったことは一度もなく、あなた自身も故郷を私より先に置いたことは一度もなかった。そしていま、あなたはもう一つの故郷を私に与えた。私はすでに、私のよりよい部分がある場所では、旅人ではなくなり始めたのである。

21

Numquam enim totus in me fui, sed in altero nostri pars major amborum: uterque autem eramus in Christo, in quo et summa universitatis, et portio singulorum est.

PL 16, 1292C

実に私は、一度も全体として自分の中にいたことはなく、二人のうち我々の大きいほうの部分は他方の中にあった。しかし二人ともキリストの中にいた。その中に、全体の総和も、一人ひとりの分もあるのである。

22

Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturae, sed gratiae meae fructus est; in isto enim corpore, quod nunc exanimum jacet, praestantior vitae meae functio; quia in hoc quoque quod gero corpore, uberior tui portio.

PL 16, 1292C

この墓は私にとって生まれた土地よりも好ましい。そこにあるのは自然の実ではなく、私の恩寵の実だからである。実際、いま息なく横たわっているこの体の中に、私の生のよりすぐれた働きがあった。私の担うこの体の中にさえ、あなたの部分がより豊かにあるのだから。

23

7. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae; ita etiam vitae tuae hoc quidquid est, quod spiramus, spirare possemus, dimidiumque meorum decideret temporum, quod ad tuorum proficeret usum!

PL 16, 1292C

7. ああ、記憶のために、恩寵のために息をするように〔ut memoriae, ut gratiae; ita etiam vitae tuae の構文は取りにくい。あなたの記憶と恩寵のために息をするのと同じく、と取った〕、あなたの生のためにも、我々が吸っているこの息の何ほどかで息をすることができたなら。そして私の時の半分が落ちて、あなたの時の用に役立つなら。

24

Par enim erat, ut quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum, non esset vitae tempus divisum: vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus distincta moriendi. 8. Nunc vero, frater, quo progrediar, quove convertar?

PL 16, 1293A

実際、財産の相続が常に分けられなかった我々には、生の時も分けられないのが当然であった。あるいは少なくとも、生きる交わりを常に区別なく持っていた我々が、死ぬ交わりを区別して持つことのないのが当然であった。8. いま、兄よ、私はどこへ進み、どこへ向かおうか。

25

Bos bovem requirit, seque non totum putat, et frequenti mugitu pium testatur amorem, si forte defecerit cum quo ducere collo aratra consuevit: et ego te, frater, non requiram? Aut possum umquam oblivisci tui, cum quo vitae hujus semper aratra sustinui?

PL 16, 1293A

牛は牛を求め、自分が全きものではないと思い、もし首に犂を引くのを常としていた相手が欠ければ、しきりに鳴いて情愛を示す。そして私が、兄よ、あなたを求めないことがあろうか。あるいは、この生の犂を常にともに担ったあなたを、私が決して忘れることがあろうか。

26

Labore inferior, sed amore conjunctior: non tam mea virtute habilis, quam tua patientia tolerabilis, qui pio semper sollicitus affectu latus meum tuo latere sepiebas: charitate, ut frater: cura, ut pater; sollicitudine, ut senior: reverentia, ut junior.

PL 16, 1293A

私は労苦ではあなたに劣っていたが、愛ではいっそう結ばれていた。私の徳によって扱いやすかったというより、あなたの忍耐によって耐えられていたのである。あなたは常に情愛をもって気遣い、私の脇をあなたの脇で囲んでいた。愛においては兄として、心配においては父として、気遣いにおいては年長者として、敬いにおいては年少者として。

27

Ita in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum officia impendebas; ut in te non unum, sed plures amissos requiram, in quo uno ignorata adulatio, expressa est pietas.

PL 16, 1293B

こうして、あなたは一つの縁故の段階において、多くの縁故の務めを私に尽くしてくれた。それゆえ私は、あなたにおいて一人ではなく多くの人を失ったと思って求める。あなた一人のうちに、へつらいは知られず、情愛が表れていた。

28

Neque enim habebas quod simulatione adderes, qui totum pietate comprehenderes, ut nec incrementa receperis, nec vicem exspectaris. 9. Sed quo immemor officii, memor gratiae, immodico dolore progredior?

PL 16, 1293B

実際、あなたは見せかけで付け加えるべきものを持たなかった。すべてを情愛によって包んでいたので、増しを受けることも、返礼を待つこともなかったのである。9. だが、務めを忘れ、受けた好意を覚えている私は、なぜ度を越した痛みへと進むのか。

29

Revocat Apostolus, et tamquam frenos moerori inducit, dicens sicut nuper audistis: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12) . Date veniam, fratres charissimi.

PL 16, 1293B

使徒が呼び戻し、悲しみにいわば轡をかけて、先ごろ諸君が聞いたとおりに言う。「兄弟たちよ、眠っている者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。希望を持たない他の者たちのように、悲しむことのないためである」(一テサロニケ4:12)。許してほしい、いとも親しい兄弟たちよ。

30

Neque enim omnes possumus dicere: Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16) ; sed ad imitandum si auctorem quaeritis, habetis quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei, utinam omnes ad discendum habiles!

PL 16, 1293C

実際、我々は皆が言えるわけではない。「私に倣う者となれ。私がキリストに倣うように」(一コリント4:16)〔estole は estote の誤りであろう〕。だが、倣うべき創始者を諸君が求めるなら、倣うことのできる者を諸君は持っている。皆が教えるのにふさわしいわけではないが、せめて皆が学ぶのに向いていてほしい。

31

10. At non gravem lacrymis contraximus culpam: non omnis infidelitatis aut infirmitatis est fletus. Alius est naturae dolor, alia est tristitia diffidentiae: et plurimum refert desiderare, quod habueris; et lugere, quod amiseris.

PL 16, 1293C

10. だが、我々は涙によって重い咎を負ったのではない。すべての泣くことが不信仰や弱さのしるしなのではない。自然の痛みと、不信から来る悲しみとは別であり、持っていたものを恋しく思うことと、失ったものを嘆くこととのあいだには、大きな違いがある。

32

Non solus dolor lacrymas habet, habet et laetitia lacrymas suas, et pietas fletum excitat, et oratio stratum rigat, et precatio, juxta Propheticum dictum (Psal. VI, 7) , lectulum lavat. Fecerunt et fletum magnum sui cum patriarchae sepelirentur.

PL 16, 1293C

涙を持つのは痛みだけではない。喜びにも喜びの涙があり、情愛は泣くことを呼び起こし、祈りは寝床を濡らし、願いは、預言者の言葉(詩篇6:7)のとおり、寝床を洗う。父祖たちが葬られたときにも、身内の者たちは大いに泣いた。

33

Lacrymae ergo, pietatis indices, non illices sunt doloris. Lacrymavi ergo, fateor, etiam ego, sed lacrymavit et Dominus. Ille alienum, ego fratrem (Joan. XI, 35) : ille in uno lacrymavit omnes, ego in omnibus lacrymabo te, frater.

PL 16, 1293C

それゆえ、涙は情愛のしるしであって、痛みの誘いではない。だから私も、認めるが、涙を流した。だが主もまた涙を流した。彼は他人のために、私は兄のために泣いた(ヨハネ11:35)。彼は一人において万人のために涙を流し、私は万人において、兄よ、あなたのために涙を流すであろう。

34

11. Ille nostro, non suo lacrymavit affectu; neque enim divinitas lacrymas habet: sed lacrymavit eo, quo tristis fuit (Matth. XXVI, 38) : lacrymavit eo, quo crucifixus est, quo mortuus, quo sepultus est: lacrymavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit propheta, dicens: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) .

PL 16, 1294A

11. 彼は、自分の情でなく、我々の情で涙を流した。神性は涙を持たないからである。だが、彼が悲しんだその点において涙を流した(マタイ26:38)。十字架につけられ、死に、葬られたその点において涙を流した。今日、預言者が我々に示した者において涙を流した。預言者はこう言う。「母シオンは言うであろう。人、と。そして人がその中で成った。いと高き者自らがこれを基づけた」(詩篇86:5)。

35

Eo lacrymavit, quo matrem Sion dixit, genitus in Judaea, susceptus ex Virgine. Matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, quia auctor est matris. Ille factus est non divina generatione, sed humana; quia homo factus est, Deus natus est.

PL 16, 1294A

彼は、〔預言者が〕シオンを母と呼んだその点において涙を流した。ユダヤで生まれ、おとめから受け取られた者として。だが、神性に従っては母を持ち得なかった。彼は母の創始者だからである。彼は神的な生まれによってではなく、人間的な生まれによって成った。人となったのであり、神は生まれたのである。

36

12. Sic et alibi habes: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) . In puero enim nomen aetatis, in Filio plenitudo divinitatis est. Factus ex matre, natus ex Patre; idem tamen et natus est et datus: non diversum, sed unum putes.

PL 16, 1294B

12. 他の箇所にもこうある。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。実に、幼子には年齢の名があり、子には神性の充満がある。母から成り、父から生まれた。それでも同じ者が、生まれ、また与えられた。別々の者ではなく、一人の者と考えよ。

37

Unus enim Dei Filius, et natus ex Patre, et ortus ex Virgine, distanti ordine, sed in unum concurrente nomine, sicut et praesens lectio docet, quia et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) , homo utique corpore, altissimus potestate.

PL 16, 1294B

実に、神の子は一人であり、父から生まれ、おとめから出た。順序は隔たっているが、名は一つに合致している。今の朗読が、「人はその中で成り、いと高き者自らがこれを基づけた」(詩篇86:5)と教えるとおりである。人は体において、いと高き者は権能においてである。

38

Et si Deus et homo diversitate naturae; idem tamen non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud commune nobiscum: sed in utroque unus, et utroque perfectus. 13. Non igitur mirandum est, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus.

PL 16, 1294B

神であり人であることは本性の違いによるが、それでも両方において同じ者であって、別の者ではない。ゆえに、自らの本性に固有のものと、我々と共通のものとがあるが、両方において一つであり、両方において完全である。13. したがって、神が彼を主ともキリストともしたことは、驚くべきことではない。

39

Fecit ergo Jesum, eum utique qui ex corpore nomen accepit; fecit eum de quo etiam patriarcha scribit David: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea. (Homo autem factus) dissimilis utique est non divinitate, sed corpore: nec discretus a Patre, sed exceptus in munere: manens in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis.

PL 16, 1294C

こうして神はイエスを作った。体から名を受けた者である。ダビデ――父祖でもあるが――が書いている者を作ったのである。「母シオンは言うであろう。人、と。そして人がその中で成った」。(しかし、人となった者)〔原文はこの語句に丸括弧を付けて刷る。読みの乱れであろう〕は異なるが、それは神性においてではなく体においてである。父から隔てられているのではなく、務めにおいて取り分けられたのであり、権能の交わりにはとどまり、受難の奥義においては切り離されている。

40

14. Plura loci hujus tractatus exposcit, quibus possimus ostendere auctoritatem Patris, proprietatem Filii, Trinitatis totius unitatem: sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi; quamquam abducere a moerore animum intentione tractandi consolationis sit usus.

PL 16, 1294C

14. この箇所の論は、父の権威、子の固有性、三位一体全体の一体性を示しうるような事柄を、なお多く求める。だが私が今日引き受けたのは慰めの役目であって、論述の役目ではない。もっとも、論述に心を注ぐことで悲しみから心を引き離すのは、慰めにとって役に立つ習いである。

41

Sed temperandus mihi magis moeror, quam alienandus affectus; ut mulceantur magis desideria, quam sopiantur.

PL 16, 1294D

だが私にとって必要なのは、悲しみを抑えることであって、感情を遠ざけることではない。つまり、慕う思いを鎮めて眠らせるのでなく、和らげることである。

42

Non libet enim abire a fratre longius, et occupatione subduci; cum velut comitandi ejus gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem: et quem oculis teneo, mente complectar.

PL 16, 1295A

というのも、兄から遠く離れ、仕事に紛れて連れ去られてしまうのは、私の望むところではないからである。この説教は、いわば兄に付き添うために引き受けたものであり、旅立つ兄を、感覚でより長く見送り、目で捉えている者を心で抱きしめるためなのである。

43

In illo enim totam oculorum aciem figere libet, cum illo totis animorum officiis immorari, illum toto blanditiarum ambire obsequio; dum stupet animus, nec amissum credo, quem adhuc cerno praesentem: nec mortuum puto, cujus adhuc officia non requiro, quibus ego vitae meae usum et spirandi omne munus addixeram.

PL 16, 1295A

兄にこそ、私は目の力のすべてを注ぎたい。兄とともに、心のあらゆる務めをもって留まり、兄を愛情のあらゆる奉仕で取り巻きたい。心は呆然としており、私はまだ目の前に見ている者を失ったとは信じられず、その務めをまだ欠いたと感じていない者が死んだとも思えない。私は、自らの命の用も、息をすることのあらゆる務めも、その務めに委ねていたのである。

44

15. Quid enim referam tantae gratiae, tanto labori? Ego te, frater, haeredem feceram, tu me haeredem reliquisti: ego te superstitem optabam, tu me superstitem dimisisti.

PL 16, 1295A

15. これほどの好意、これほどの労苦に、私は何をもって報いようか。兄よ、私はあなたを相続人としていたのに、あなたは私を相続人として残した。私はあなたが生き残ることを願っていたのに、あなたは私を生き残る者として置いていった。

45

Ego pro muneribus tuis, ut compensarem beneficia, vota referebam: nunc et vota perdidi, sed tamen tua beneficia non amisi.

PL 16, 1295A

私はあなたの贈り物に対し、その恩に報いようと、願いを捧げていた。今や、その願いまで失った。しかし、あなたの恩恵は失っていない。

46

Quid agam, mei successor haeredis? quid agam, meae vitae superstes? quid agam exsors hujus, quod capio luminis? quas grates, quae munera referam tibi? Nihil a me praeter lacrymas habes.

PL 16, 1295B

自分の相続人の跡を継ぐ者となった私は、どうすればよいのか。自分の命より生き延びた私は、どうすればよいのか。いま享けているこの光に与りえない者として、私はどうすればよいのか。いかなる感謝を、いかなる贈り物を、あなたに返そうか。私からあなたが得られるのは涙のほかにない。

47

Aut fortasse securus meriti tui, quas solas superstites habeo lacrymas, non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas: moeroremque magis nostrum, quam tuam mortem tibi esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lacrymae, fletusque revocant.

PL 16, 1295B

あるいはあなたは、自らの功績に安んじて、私に唯一残された涙を求めないのかもしれない。実際、まだ生きていたときにも、あなたは泣くことを禁じ、自分の死そのものよりも我々の悲しみのほうが自分には痛みだと明言していた。涙はこれ以上進むことを妨げ、また泣くことを呼び戻す。

48

Prohibet etiam tui gratia; ne dum nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur. 16. At certe nobis tu etiam moeroris istius minuis acerbitatem: non habeo quod timeam, qui timebam tibi; non habeo quod mihi jam mundus eripiat.

PL 16, 1295B

あなたのために、涙は妨げもする。我々自身のことを嘆くうちに、あなたの功績に絶望しているかのように見えてはならないからである。16. だがあなたは確かに、この悲しみの苦さをも我々から和らげてくれる。私はもはや恐れるものがない。恐れていたのはあなたのことだったからである。この世が私から奪い去るものも、もう何もない。

49

Etsi sancta supersit soror, integritate venerabilis, aequalis moribus, non impar officiis; tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitae hujus jucunditatem repositam putabamus.

PL 16, 1295C

聖なる姉が生き残ってはいる。その身の無傷さにおいて尊ばれ、品行において私と等しく、務めにおいて劣らない。それでも二人とも、あなたの身をこそいっそう案じていた。この命の楽しさは、あなたのうちに蓄えられていると思っていた。

50

Propter te vivere delectabat, propter te mori non pigebat; te enim ambo superstitem precabamur, tibi nos supervivere non juvabat. Quando non cohorruit animus, cum metus hujusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat aegritudinis tuae nuntio!

PL 16, 1295C

あなたのために生きることが楽しく、あなたのために死ぬことも厭わなかった。二人ともあなたが生き残ることを祈り、あなたに先立たれて生き続けることは望まなかったからである。このような恐れが心をくすぐったとき、心が震えなかったことがあっただろうか。あなたの病の知らせに、精神はどれほど取り乱したことか。

51

17. Vae miserae opinioni! Putabamus redditum, quem videmus dilatum; tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium impetratum esse nunc cognoscimus commeatum. Atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitae tempus rogasses!

PL 16, 1295C

17. ああ、哀れな思い込みよ。帰還を得たと思っていたのに、我々が目にしているのは先延ばしである。あなたの願いによって、聖なる殉教者ラウレンティウスのもとで得られたのは、ただの一時の帰還の許しだったと、今になって我々は知る。せめて許しだけでなく、長い寿命をこそ願ってくれていたならば。

52

Potuisti annos plurimos impetrare vivendi, qui potuisti commeatum impetrare veniendi. Et quidem tibi, omnipotens aeterne Deus, gratias ago, quod vel haec nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti; ita enim mature, postquam venit, ereptus est; quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret.

PL 16, 1296A

帰ってくる許しを得られたあなたは、生きる年月も数多く得られたはずである。そしていかにも、全能にして永遠なる神よ、汝に感謝する。汝は我々に、この最後の慰めすら拒まなかった。いとも愛する兄が、シチリアとアフリカの地から戻るのを待ち望んだ我々に、その帰還を与えた。実に、帰ってきた後あまりにも早く奪い去られたので、ただ兄弟たちのもとへ帰るためだけに延期されていたかのようである。

53

18. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio jam possit avellere: habeo quas complectar, reliquias: habeo tumulum, quem corpore tegam; habeo sepulcrum, super quod jaceam; et commendabiliorem Deo futurum esse me credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam.

PL 16, 1296A

18. 私は確かに自分の担保を持っている。いかなる旅路も、もはやそれを私から引き離せない。抱きしめるべき遺骸があり、体で覆うべき墓があり、その上に身を横たえる墓所がある。聖なる体の骨の上に休むことで、私は神にいっそう喜ばれるものとなると信じよう。

54

Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus objicere! Si gladiis petitus esses, me pro te potius suffigendum dedissem: si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem.

PL 16, 1296B

死に対しても、このように私の体を差し出せたならよかったのに。あなたが剣で狙われたのなら、あなたの代わりに私が刺し貫かれるのに身を委ねたであろう。出てゆく魂を呼び戻せたなら、私の魂のほうを差し出したであろう。

55

19. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus in os inspirasse morienti; putabam enim quod aut tuam mortem ipse susciperem, aut meam vitam in te ipse transfunderem. O infelicia illa, sed tamen dulcia suprema osculorum pignora!

PL 16, 1296B

19. 最後の息を吸い取り、死にゆく口に息を吹き込んだことも、何の役にも立たなかった。私は、あなたの死を自分で引き受けるか、自分の命をあなたのうちに注ぎ込むか、そのどちらかができると思っていたのである。ああ、不幸でありながら甘美な、最後の口づけの形見よ。

56

O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus supremus evanuit! Stringebam quidem brachia, sed jam perdideram, quem tenebam; et extremum spiritum ore relegebam, ut consortium mortis haurirem.

PL 16, 1296B

ああ、惨めな抱擁よ。その中で息絶えた体はこわばり、最後の息は消えた。私は確かに腕を締めつけたが、握っていた者はすでに失われていた。そして死に与ろうとして、口で最後の息を吸い戻した。

57

Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est, et majorem gratiam in ipsa morte redolebat.

PL 16, 1296C

だが、どういうわけか、その息は私にとって命を与えるものとなり、死の中にあっていっそう大きな恩寵の香りを放った。

58

Atque utinam si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi potuisset in meam mentem, et illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spirasset affectus!

PL 16, 1296C

せめて、私の息であなたの命を延ばすことができなかったのなら、あなたの最後の息の力が私の精神に注ぎ込まれ、あなたの心の清さと無垢を、私の情が吸い込めたならよかったのに。

59

Hanc mihi haereditatem, frater charissime, reliquisses, quae non lacrymabili dolore percuteret affectum, sed memorabili gratia commendaret haeredem. 20. Quid igitur nunc agam, cum omnes vitae istius suavitates, cuncta solatia, cuncta denique ornamenta amiserim?

PL 16, 1296C

いとも親しい兄よ、あなたはこの遺産を私に残してくれればよかった。それは、涙を誘う痛みで私の情を打つものでなく、思い起こすべき恩寵によって相続人を推奨するものだったであろう。20. では、この生のあらゆる楽しみと、あらゆる慰め、実にあらゆる飾りを失った今、私は何をしたらよいのか。

60

Tu enim mihi unus eras domi solatio, foris decori: tu, inquam, in consiliis arbiter, curae particeps, deprecator sollicitudinis, depulsor moeroris: tu meorum assertor actuum, cogitationumque defensor: tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret.

PL 16, 1297A

あなたはただ一人、家では私の慰めであり、外では私の誉れであった。すなわち、あなたは助言においては裁定者、心配事においては分かち合う者、不安を払う者、悲しみを追い払う者であった。私の行いの擁護者、思いの弁護者であった。最後に、家の気遣いがそこに宿り、公の務めの心配がそこで安らぐ、ただ一人の者であった。

61

Testor sanctam animam tuam, me in fabricis Ecclesiae id saepe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi rediisti, objurgasti moram: ita domi forisque eruditor quidam et arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres.

PL 16, 1297A

あなたの聖なる魂にかけて証言する。教会の建築に関して、私はあなたの気に入らないのではないかと、しばしば恐れていた。実に、あなたが帰ってきたとき、私の遅れを叱責した。このように、あなたは家でも外でも、司教の教え手であり裁定者であった。家のことを私に案じさせず、公のことを気遣うよう判断していたのである。

62

At non verear, ne videar arroganter dicere; haec enim laudis tuae portio est, quia sine offensione ulla et gubernasti fratris domum, et commendasti sacerdotium.

PL 16, 1297A

だが、傲慢に言っているかのように見えることを、私は恐れない。これはあなたの称賛の一部だからである。あなたはいかなる非難も受けずに、弟〔である私〕の家を治め、司教職に誉れを添えたのである。

63

21. Sentio equidem quod repetendis officiis tuis, recensendisque virtutibus, afficiatur animus: sed tamen in ipsa mei affectione requiesco, atque hae mihi recordationes etsi dolorem renovant, tamen afferunt voluptatem.

PL 16, 1297B

21. 確かに、あなたの務めを思い起こし、あなたの徳を数え上げることで、心が動かされるのは感じる。だがそれでも、まさにこの心の動きの中に私は安らぎを見いだす。これらの思い出は、痛みを新たにするとはいえ、快楽をも運んでくる。

64

An ego possum aut non cogitare de te, aut umquam sine lacrymis cogitare? Et potero umquam aut tanti non meminisse fratris, aut sine lacrymabili quadam meminisse gratia? Quid enim mihi umquam jucundum, quod non esset ex te profectum?

PL 16, 1297B

私は、あなたのことを考えずにいられるだろうか。涙なしにあなたのことを考えることが、いつかできるだろうか。これほどの兄を思い出さずにいること、あるいは涙まじりの感謝の念なしに思い出すことが、いつかできるだろうか。あなたから出たのでないような楽しみが、私にいったい何かあっただろうか。

65

Quid, inquam, mihi sine te, aut tibi umquam sine me voluptati fuit? Quis non usus nobis, et prope visus ipse, somnusque communis? Quae discreta umquam voluntas?

PL 16, 1297B

いったい、あなたなしに私にとって、あるいは私なしにあなたにとって、何が快楽だったことがあるだろうか。我々にとって、用も、ほとんど視線さえも、眠りさえも共通ではなかったか。分かたれた願いが、いつかあっただろうか。

66

Quod non commune vestigium? fere ut cum gradum tollerem, vel tu meum, vel ego tuum corpus videremur attollere.

PL 16, 1297B

共通でなかった歩みがあっただろうか。足を上げれば、あなたが私の体を、あるいは私があなたの体を持ち上げているかのように見えたほどである。

67

22. Quod si quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares, affectum vultum cerneres, moestum animum judicares: non assueta gratia, non vigor solitus praenitebat: suspecta omnibus solitudo metum alicujus aegritudinis afferebat.

PL 16, 1297C

22. もし、どちらかが相手なしに外に出なければならないことがあれば、脇が覆われていないように見え、顔つきは乱れ、心は沈んでいると判断されたであろう。いつもの愛想も、いつもの活力も、輝いてはいなかった。一人でいるのは皆に疑念を起こさせ、何か病があるのではという恐れを抱かせた。

68

Ita novum videbatur omnibus nos dividi! Ego certe fraternae impatiens et non oblitus absentiae, quasi praesentem reflexa saepius cervice quaerebam, et coram alloqui atque aspicere videbar mihi: sed tamquam suspenso collo jugum, ubi speratis excideram, trahere me putabam, difficilis progredi, verecundus videri, et redire properans, quod sine te procedere non liberet.

PL 16, 1297C

こうして、我々が別々にいることは、皆にとって奇妙に見えたのである。私はたしかに兄の不在に耐えられず、またそれを忘れることもできず、しばしば首を振り向けて、まるでそこにいるかのように探した。面と向かって語りかけ、見つめているように思えた。だが、期待が外れたときには、首をもたげたままくびきを引いているかのように思われ、進むのに難儀し、人に見られるのを恥じ、あなたなしに歩を進めるのが気が進まず、急いで戻ろうとした。

69

23. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia, quam verba; nec incessus, quam sermo crebrior: nec ambulandi cura, sed colloquendi gratia; uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat.

PL 16, 1297C

23. だが、二人で出かけるときには、道中の足跡より言葉のほうが多く、歩みより会話のほうが頻繁だった。歩くことに気を配るのでなく、語り合うことを喜んだ。我々の一人ひとりが、相手の口に耳を傾けていたのである。

70

Non intento aspectu legere iter, sed mutuo sollicitos experiri sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternae imaginis voluptates.

PL 16, 1298A

道を注意深く見て読むのでなく、互いに案じつつ言葉を交わして試し、目の優しさを汲み取り、兄弟の姿の快楽を吸い込んでいた。

71

Quam virtutes tuas tacitus mecum ipse mirabar! quam plaudebam mihi, quod tali me Dominus fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocenti, tam simplici; ut cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem: cum efficaciam cernerem, innocentiam non putarem!

PL 16, 1298A

私は、あなたの徳を黙って心の中でどれほど感嘆していたことか。主がこのような兄を私に授けたことを、どれほど喜んだことか。かくも慎み深く、かくも有能で、かくも無垢で、かくも率直な兄を。あなたの無垢を思えば有能さを疑い、有能さを見れば無垢を疑ったほどである。

72

Sed utrumque mira quadam virtute jungebas. 24. Denique ea quae ambo nequiveramus concludere, solus implesti.

PL 16, 1298A

だがあなたは、驚くべき徳によってその両方を結び合わせていた。24. 実に、我々二人がともに果たしえなかったことを、あなたはただ一人で成し遂げた。

73

Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quae abstulerat, non putabat: sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est, quam duorum.

PL 16, 1298A

聞くところでは、プロスペルは、私が司教職に就いたことを機に、奪ったものを返すことになるとは思っていなかったので、得意になっていた。だが、あなた一人の有能さが、二人のそれよりも強力であることを、身をもって知った。

74

Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuae, nec illudens pudori: sed et modestiae gratus, nec insolens efficaciae. Sed cui, frater, illa quaesisti? Nos enim idem volebamus laborum tuorum esse praemium, quod documentum erat.

PL 16, 1298B

こうして彼はすべてを返した。あなたの節度に恩知らずでなく、あなたの恥じらいを嘲ることもなく、むしろあなたの慎ましさに感謝し、あなたの有能さに傲ることもなかった。だが兄よ、あなたは誰のためにそれらを求めたのか。我々は、あなたの労苦の証しであったそのものが、そのままその報いとなることを願っていたのである。

75

Peregisti omnia, et ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es praeferendus, eriperis; quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciae reportares.

PL 16, 1298B

あなたはすべてを成し遂げ、すべてを果たして帰ってきたとき、我々すべての中で誰よりも優先されるべきあなたただ一人が、我々から奪い去られる。あたかも、情愛の務めを完遂し、有能さの勝利の印を持ち帰るために、死を延ばしていたかのようである。

76

25. Quam nec ipsi nos, frater charissime, saeculi hujus delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant! Quos ideo adepti sumus, non quia fuit eorum expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur.

PL 16, 1298B

25. いとも親しい兄よ、この世の栄誉も、それが我々を互いに引き離すという点で、我々自身を少しも喜ばせなかった。我々がそれを得たのは、その獲得が求めるべきものだったからでなく、卑しい偽りと見られないためであった。

77

Aut fortasse ideo sunt tributi, ut quia immaturo tui obitu nostrae futurus eras voluptatis occasus, sine nobis jam vivere disceremus. 26. Et quidem praesagae mentis agnosco formidinem, dum repeto saepe, quae scripserim.

PL 16, 1298C

あるいはおそらく、これらが授けられたのは、あなたが早すぎる死で我々の快楽の落日となる定めだったため、我々が今やあなたなしに生きることを学ぶようになるためかもしれない。26. 実際、私はしばしば自分の書いたものを思い返すたびに、予感する心の恐れを認めざるをえない。

78

Revocabam te, frater, ne ipse Africam peteres, ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viae, fluctibus credere, et solito metus major incesserat animum: sed et peregrinationem explicuisti, et rem ordinasti, et veteri et sentinoso, ut audio, navigio iterum te fluctibus credidisti.

PL 16, 1298C

兄よ、私はあなたを呼び戻していた。自らアフリカへ行かず、むしろ誰かを派遣するようにと。道に身を委ね、波に身を預けるのが恐ろしかった。いつもより大きな恐れが心に入り込んでいた。だがあなたは旅を成し遂げ、用向きを整え、聞くところでは古くて水漏れのする船で、再び波に身を委ねたのである。

79

Namque cum celeritatem aucuparis, cautelam praetermisisti, avidus nostrae gratiae, dissimulans periculi tui. 27. O fallax laetitia! o incerta humanarum rerum curricula!

PL 16, 1298C

あなたは速さを狙うあまり用心を怠り、我々の好意を得ようと急いで、自らの危険を顧みなかった。27. ああ、偽りの喜びよ。ああ、人の世の定まらぬ歩みよ。

80

Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum, putabamus jam nobis non posse eripi: sed graviora naufragia in terris positi sustinemus; nam quem non potuerunt naufragia maris ad mortem deducere, strenuis natatibus evitata, ejus mors coepit nobis esse naufragio.

PL 16, 1299A

アフリカから戻り、海から救い出され、難破から守られた者を、もはや我々から奪い去られることはないと思っていた。だが地の上に置かれた我々は、さらに重い難破に耐えている。海の難破が、力強い泳ぎで避けられて、死へ導くことのできなかったその人の死が、我々にとっての難破となり始めたのである。

81

Quid enim superest suavitatis, quibus tam praedulce decus, tam clarum in his mundi tenebris lumen exstinctum est: in quo non nostrae solum familiae, sed totius patriae decus occidit?

PL 16, 1299A

実に、この世の暗闇の中で、かくも甘美な誉れ、かくも明るい光が消された我々に、何の甘美さが残っているだろうか。そこでは、我々の家族だけでなく、全郷土の誉れが沈んだのである。

82

28. Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium dolorem meum, quam vestrum putatis; quod vobis accidisse hanc nostri creditis solitudinem, quod fletum totius civitatis, aetatum omnium, ordinum omnium vota, nova quadam pietate defertis.

PL 16, 1299A

28. いとも愛する兄弟たちよ、聖なる民よ、私は諸君に最大の感謝を負っている。諸君が私の痛みを他人のものでなく諸君自身のものと考え、この我々の孤独が諸君に降りかかったものだと信じ、全市民の涙と、あらゆる年齢、あらゆる身分の祈りを、新たな情愛をもって捧げてくれているからである。

83

Non enim misericordiae privatae dolor, sed quoddam publicae officium et munus est gratiae: aut si qua vos mei tangit misericordia, quod talem fratrem amiserim, habeo fructum uberem, habeo vestri pignus affectus.

PL 16, 1299B

実にそれは、私的な慈しみの痛みではなく、公の好意のある種の務めであり贈り物である。あるいは、私がこのような兄を失ったことに、諸君が何らかの慈しみを覚えているなら、私は豊かな実りを得ており、諸君の情の担保を得ている。

84

Mallem fratrem viventem; sed tamen publicum officium in secundis rebus jucundius est, in adversis gratius. 29. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii.

PL 16, 1299B

生きている兄のほうを私は望むが、それでも公の務めは、順境にあっては快く、逆境にあってはさらにありがたい。29. 実にこれほどの務めの功績は、私には並のものと思えない。

85

Neque enim otiose vel in Actibus apostolorum (Act. IX, 39) , Thabita mortua, flentes viduae describuntur, vel in Evangelio (Luc. VII, 12) mota lacrymis viduae prosequens turba funus adolescentis inducitur, cui resurrectio debebatur; illam tamen Thabitam viduae, hunc tota civitas flevit.

PL 16, 1299B

実際、使徒たちの言行録(使徒言行録9:39)においてタビタが死んだとき、泣くやもめたちが描かれ、福音書(ルカ7:12)では、やもめの涙に心を動かされて葬列に従う群衆が、若者の葬儀に連なる者として導き入れられる。その若者には復活が与えられるはずであった。だがあのタビタをやもめたちが、この若者を町全体が泣いたのである。

86

Non ergo dubium est vestris lacrymis apostolorum patrocinium comparari: non, inquam, dubium est Christum misericordia motum, cum vos flentes videret.

PL 16, 1299C

したがって、使徒たちの取りなしは、諸君の涙によって得られるのであり、これに疑いはない。キリストが、諸君の泣くのを見て慈しみに動かされたことにも、疑いはない。

87

Etsi nunc non tetigit loculum, suscepit tamen commendatum spiritum: et si non appellavit corporis voce defunctum; divinae tamen potestatis auctoritate a cruciatibus mortis, et a nequitiae spiritalis incursionibus ejus animam liberavit: et si non resedit in loculo, qui erat mortuus; tamen requievit in Christo: et si non locutus est nobis; tamen ea quae supra nos sunt, cernit: et quae potiora sunt nobis, jam se videre laetatur.

PL 16, 1299C

今は棺に触れなかったにせよ、委ねられた霊を受け取った。また体の声で死んだ者を呼ばなかったにせよ、神の権能の権威によって、その魂を死の苦しみから、また霊的な邪悪の襲撃から解放した。死んでいた者が棺の中で起き上がらなかったにせよ、キリストのうちに安らいだ。我々に語りかけなかったにせよ、我々の上にあるものを見、我々にまさるものを、すでに見て喜んでいる。

88

Per ea enim quae in Evangelio legimus, quae futura sunt intelligimus: et praesentium species indicium est futurorum. 30. Non opus fuit ei resurrectio temporalis, cui aeterna debetur.

PL 16, 1299C

福音書で読む事柄によって、将来のことを我々は悟る。現在の姿は、将来のことの徴である。30. 永遠の復活が与えられる者に、一時の復活は必要ではなかった。

89

Quid enim in hanc miseram et aerumnosissimam recideret labem, atque in hanc flebilem vitam rediret, quem raptum magis esse ex tam imminentibus malis urgentibusque periculis gaudere debemus?

PL 16, 1300A

実際、これほど迫る災いと切迫した危険から奪い去られたのだと喜ぶべき者が、この惨めで苦難の多い破滅に再び落ち、この涙の多い生に戻る理由があろうか。

90

Nam si pacato saeculo, bellisque cessantibus, raptum Enoch (Gen. V, 24) nemo deflevit, sed magis propheta laudavit, sicut de illo Scriptura dixit: Raptus est, ne malitia mutaret cor ejus (Sap. IV, 11) ; quanto magis nunc jure dicendum est, cum ad saeculi lubricum, vitae accedat ambiguum!

PL 16, 1300A

というのも、世が平和で、戦いが止んでいたときに、エノクが奪い去られた(創世記5:24)ことを誰も嘆かず、むしろ預言者が称えたのであり、彼について聖書はこう言った。「彼は奪い去られた。悪が彼の心を変えないために」(知恵の書4:11)。まして、世の危うさに命の不確かさが加わる今は、なおさらそう言うのが正しい。

91

Raptus est, ne in manus incideret Barbarorum: raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, ne postremo sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, colluvionem videret.

PL 16, 1300A

彼は奪い去られた。蛮族の手に落ちないために。全世界の滅亡、世の終わり、近親の葬儀、市民の死を見ないために。そして最後に、聖なるおとめたちとやもめたちが、いかなる死よりも苦い汚辱を受けるのを見ないために、奪い去られたのである。

92

31. Ego vero te, frater, cum vitae tuae flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. Non enim nobis ereptus es, sed periculis: non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti.

PL 16, 1300B

31. 兄よ、私はあなたを、生涯の盛りゆえにも、死の折よさゆえにも、幸いな者と思う。実際、あなたは我々から奪い去られたのでなく、危険から奪い去られたのである。命を失ったのでなく、迫りくる苦難の恐れから免れたのである。

93

Nam qua eras sanctae mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres in Alpium vallo summam nostrae salutis consistere, lignorumque concaedibus construi murum pudoris!

PL 16, 1300B

実際、あなたは聖なる精神をもって身内に慈しみを注いでいた。今、イタリアがこれほど近い敵に圧迫されていると知ったなら、どれほど嘆息することか。我々の安全のすべてがアルプスの防壁にかかっていること、切り倒した木々の柵で恥じらいの城壁〔murum pudoris の意は定かでない。木の柵にすぎない恥ずべき城壁とも、女たちの恥じらいを守る城壁とも読める〕が築かれていることに、どれほど心を痛めることか。

94

Qua afflictione moereres tam tenui discrimine tuos ab hoste distineri, ab hoste impuro atque crudeli, qui nec pudicitiae parceret, nec saluti!

PL 16, 1300B

貞潔も安全も容赦しない、汚れた残酷な敵から、あなたの身内がこれほど細い隔たりで隔てられていることに、どれほど苦しむことか。

95

32. Quonam, inquam, haec modo ferres, quae nos perpeti, et fortasse (quod gravius est) spectare cogemur, rapi virgines, et avulsos a complexu parentum parvulos liberos supra tela jactari, incestari sacrata Deo corpora, et senilem viduae maturioris uterum in usus desuetos onerum redire, non pignorum?

PL 16, 1300B

32. いったい、これらの事を、あなたはどのようにして耐えるだろうか。我々は、それに耐え、また、おそらくは(さらに重いことに)それを目にすることを強いられる。おとめたちが連れ去られ、両親の抱擁から引きはがされた幼い子らが槍の上に投げ上げられ、神に献げられた体が辱められ、年老いたやもめの老いた胎が、慣れぬ用途に、子らのためでなく重荷のために戻されるのである。

96

Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu tui jam fortassis oblitus, et adhuc nostri non immemor, de cavenda incursione Barbarorum nos saepius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum.

PL 16, 1300C

いったい、あなたはこれらをどのようにして耐えただろうか。最後の息のときにさえ、おそらくもう自分のことを忘れていながら、なお我々を忘れずに、蛮族の襲来を避けるよう、我々にしばしば忠告し、逃げるべきだと言ったのは無駄でなかったと言い聞かせていたあなたが。

97

Fortasse ideo quod nos destitui tua morte cernebas: quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas; et si infirmus pro nobis, tamen firmus tibi.

PL 16, 1300C

おそらくそれは、あなたの死によって我々が見捨てられると見ていたからである。それは心の弱さからでなく、情愛からしたことであり、我々のためには弱くても、自分のためには強かったのである。

98

Qui cum a viro nobili revocareris Symmacho tuo parente, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres; respondisti hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes.

PL 16, 1301A

あなたはある時、親族の貴人シュンマクスから、イタリアが戦火に燃えていると言われ、危険へ向かい、敵に突っ込んでゆくことになるといって呼び戻されたが、まさにそれこそが来る理由だと答えた。我々の危険に居合わせないことのないよう、兄弟の危難の道連れとしてあなたを示すためである。

99

33. Felix igitur tam opportuno obitu, quia non est in hunc servatus dolorem. Certe felicior quam sancta soror, quae tuo solatio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus aerumnosa, neque alterum sequi potest, neque alterum derelinquere: cui tumulus hospitium tuus, et corporis tui sepulcrum est domus.

PL 16, 1301A

33. したがって、あなたはかくも折よい死によって幸いである。この痛みに取っておかれなかったからである。確かに、聖なる姉よりも幸いである。姉は、あなたの慰めを失い、自らの恥じらいを案じ、つい先頃は二人の兄弟に恵まれて幸いだったのに、今は二人の兄弟のうちの一人を失って苦難のうちにある。一人を追うこともできず、一人を見捨てることもできない。姉にとって、墓は宿であり、あなたの体の墓所は家である。

100

Atque utinam vel hoc tutum diversorium! Cibus in fletibus, potus in lacrymis; cibum etenim dedisti nobis panem lacrymarum, et potum dedisti nobis in lacrymis in mensura, aut fortasse ultra mensuram (Psal. LXXIX, 6) .

PL 16, 1301A

せめてこれが安全な宿であればよいのだが。食べ物は涙のうちにあり、飲み物は涙のうちにある。「実に汝は我々に、食べ物として涙のパンを与え、飲み物として涙を量って与えた。あるいはおそらく、量を超えて」(詩篇79:6)。

101

34. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam: neque vivere libet, ne a te avellar?

PL 16, 1301B

34. 私自身のことは何と言おうか。姉を残さぬよう死ぬことも許されず、あなたから引き離されぬよう生きることも望ましくない。

102

Quid enim mihi sine te potest esse jucundum, in quo omnis semper fuit nostra jucunditas? aut quid diutius in hac vita degere juvat, atque in terris morari, in quibus tamdiu jucunde viximus, quamdiu simul viximus!

PL 16, 1301B

あなたなしに、私にとって何が楽しいものでありえようか。そのあなたのうちに、我々のあらゆる楽しみは常にあった。この生に長く留まり、この地上にとどまることに、何の喜びがあろうか。この地上で、共に生きていた間だけ、我々は楽しく生きたのである。

103

Etsi esset quod hic delectare nos posset, sine te delectare non posset: et si quando voluissemus impense vitam producere, jam tamen sine te esse nollemus. 35. Haec intolerabilia.

PL 16, 1301B

ここに我々を喜ばせうるものがあったとしても、あなたなしには喜ばせえなかったであろう。また、たとえかつて命を長く延ばしたいと強く望んだことがあったとしても、あなたなしにはもはや生きたいと思わなかったであろう。35. これは耐えがたい。

104

Quid enim tolerabile sine te tanto vitae comite, tanto laborum meorum officiorumque consorte?

PL 16, 1301B

実際、これほどの人生の伴侶、私の労苦と務めのこれほどの仲間であるあなたなしで、何が耐えられようか。

105

Cujus ego casum quo esset tolerabilior, nec praemeditari potui; ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare! non quo conditionem ignorarem, sed quidam votorum usus sensum communis fragilitatis obduxerat; ut de illo nisi secunda omnia cogitare nescirem.

PL 16, 1301C

その死を、より耐えやすくするために、私は前もって思い巡らすことすらできなかった。彼についてそのようなことを考えるのを、心は恐れていたからである。人の定めを知らなかったのではなく、願いの慣れが、共通の脆さの感覚を覆い隠していたのである。それで、彼については順調なことしか考えられなかった。

106

36. Denique proxime cum gravi (quodam atque utinam supremo!) urgerer occasu; hoc solum dolebam, quod non ipse assideres lectulo, ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium, morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram! Quid rependo!

PL 16, 1301C

36. 実に、つい最近、私が重い(そしてそれが最後のものであればよかった!)災難に襲われたとき、私が嘆いたのはただ一つ、あなた自身が寝床のそばに付き添わず、私の願った務めを聖なる姉と分かち合って、死にゆく者の目をあなたの指で閉じてくれなかったことであった。私は何を望んでいたのか。いまや何を返しているのか。

107

Quae vota deficiunt! Quae ministeria succedunt! Aliud praeparabam, aliud exhibere compellor; non jam ipse ministerium funeris, sed minister. O dura oculorum lumina, quae potuistis fratrem videre morientem!

PL 16, 1301C

何という願いが潰えることか。何という奉仕が代わりに来ることか。私は別のことを準備していたが、別のことを果たすよう迫られる。もはや自ら葬儀の奉仕〔を受ける者〕でなく、その奉仕者なのである。ああ、固い目の光よ、死にゆく兄を見ることができたとは。

108

O immites et asperae manus, quae clausistis oculos, in quibus plus videbam! O durior cervix, quae tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti! 37. Haec tu, frater, mihi justius exhiberes. Haec ego a te exspectabam, haec ego officia desiderabam.

PL 16, 1302A

ああ、容赦なく荒々しい手よ、その中により多くを見ていた目を閉じたとは。ああ、より固い首よ、慰めにはなるとはいえ、これほど悲しい重荷を運ぶことができたとは。37. これらは、兄よ、あなたこそがより正しく私にしてくれるはずのことだった。これらを、私はあなたから期待し、これらの務めを私は望んでいた。

109

Nunc vero ipsae meae vitae superstes, quod sine te solatium capiam, qui solus moerentem solari solebas, excitare laetitiam, moestitudinem propulsare? Qualem te nunc ego, frater, aspicio, jam nulla mihi verba referentem, jam nulla offerentem oscula!

PL 16, 1302A

今や私は、自分の命の生き残り〔底本は ipsae。ipse と読む。ipsae を vitae に掛けて「私の命そのものの生き残り」と取ることもできる〕として、あなたなしにどんな慰めを得ようか。悲しむ者を慰め、喜びを呼び起こし、陰鬱さを追い払うことができたのは、あなただけであった。兄よ、いま私が目にするあなたは何と変わったことか。もう私に一言も返さず、もう口づけも差し出さない。

110

Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur affectu, quam forensi blanditia divulgaretur; neque enim aliorum quaerebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus.

PL 16, 1302A

とはいえ、我々二人のあいだの愛は、常に互いに根づいており、世間向けの愛想で広められるより、内なる情で育まれていた。あなたと私は、互いにこれほどの親愛を保っていたので、他人の証言を求めることもなかった。

111

Ita virilis se utrique nostrum germanitatis succus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti, fucum blanditiarum non requirere videremur, quos et ipsa in amorem mutuum imago formaret; nescio enim qua expressione mentis, qua corporis similitudine alter in altero videbamur.

PL 16, 1302B

我々二人には、兄弟の絆の男らしい生気が注ぎ込まれていたので、愛を甘言で証明せず、情愛を自覚する心で内なる愛に満足して、甘言の見せかけを必要としないように見えた。互いの愛へ向けて、似姿そのものが我々を形づくっていたのである。どういう精神の表れによってか、どういう体の似姿によってか、我々は互いのうちに互いが見えていた。

112

38. Quis te aspexit, qui non me visum putaret? Quoties aliquos salutavi, qui quoniam te prius consalutaverant, se a me jam dicerent salutatos! Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent!

PL 16, 1302B

38. あなたを見た誰が、私を見たと思わなかったであろうか。何度、私が人に挨拶したとき、その人は先にあなたに挨拶したから、もう私から挨拶を受けたと言ったことか。何人が、あなたに何かを言っておきながら、私に言ったのだと思い出していたことか。

113

Quae mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta laetitia, quod eos errare in nobis cernerem! Quam gratus error, quam jucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia!

PL 16, 1302B

そこから、私にどれほどの喜びが、しばしばどれほどの嬉しさが生まれたことか。彼らが我々のうちで思い違いをしているのが見えたからである。何と快い誤り、何と楽しい取り違え、何と敬虔な欺き、何と甘美な言いがかりであったか。

114

Neque enim de tuis erat aliquid aut factis aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua laetabar ascribi. 39. Tamen si vehementius contenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens et gaudens: Videte ne fratri dixeritis.

PL 16, 1302C

あなたの行いにも言葉にも、私が恐れるようなことは何もなかった。あなたのことが私に帰せられるのを喜んでいたからである。39. それでも、彼らがしつこく、私に何かを打ち明けたと言い張るとき、私は笑い、喜んで答えた。「兄に言ってしまっていないか、よく考えよ」と。

115

Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus affectus; solum tamen commune non erat secretum amicorum: non quo conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem.

PL 16, 1302C

というのも、すべてが我々に共通で、精神も情も分かたれないものであったが、ただ友人たちの秘密だけは共通ではなかったからである。打ち明けの危うさを恐れたのではなく、守るという信義を保ったのである。

116

Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium, nec semper commune secretum. Nam etsi amici ita alteri nostrum dicerent, ut dicta sua ad alterum pervenirent; tamen scio plerumque ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur.

PL 16, 1303A

もちろん、助言によって量るべきことなら、助言は常に共通であったが、秘密は常に共通ではなかった。友人たちが我々の一人にこう言って、その言葉が他方に伝わったとしても、秘密の信義は、兄弟にさえ打ち明けられないほどに守られたことが多いと私は知っている。

117

Erat enim fidele indicium, et extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum.

PL 16, 1303A

実際、兄弟と分かち合わなかったことが、他人にも漏らされなかったというのは、信義の確かな証しであった。

118

40. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quemdam, fateor, mentis elatus, superstitem me timere desieram, quod illum vita crederem digniorem: et ideo excepi plagam, quam ferre non possum; tolerabiliora enim tanti doloris praemeditata, quam inexplorata vulnera.

PL 16, 1303A

40. 実に、かくも大きな、かくも優れた善きものに、私は告白するが、精神がある種の逸脱へと舞い上がり、生き残ることを恐れなくなっていた。兄のほうが、生きるにふさわしいと信じていたからである。それゆえ私は、耐えられない打撃を受けたのである。痛みは、あらかじめ思い巡らされていれば、試されぬ傷よりも耐えやすいのだから。

119

Quis jam moestum solabitur? Quis afflictum levabit? Cum quo participabo curas? Quis me ab istius mundi vindicabit usura? Tu enim auctor negotiorum, censor servulorum, arbiter fratrum; non litis, sed pietatis arbiter.

PL 16, 1303A

今や誰が悲しむ者を慰めるのか。誰が打ちひしがれた者を軽くするのか。誰と私は気遣いを分かち合うのか。誰が私を、この世の利息から解き放つのか。実に、あなたは仕事を差配する者、奴隷たちの監督、兄弟たちの裁定者であった。争いの裁定者ではなく、情愛の裁定者であった。

120

41. Nam si quando aliquid cum sancta sorore mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te judicem sumebamus, qui nullius laederes os, atque utrique satisfacere gestiens, et amandi affectum tenebas, et censendi modum; ut et utrumque gratum dimitteres, et utriusque tibi gratiam vindicares.

PL 16, 1303B

41. というのも、もし聖なる姉と私のあいだで何かを話し合う必要が生じ、どちらの意見がよいか見極めたいときには、我々はあなたを裁き手に選んだ。あなたは誰の口も傷つけず、双方を満足させようと熱意を傾け、愛する情と裁く節度とを保ち、双方を喜ばせて帰し、双方の感謝をおのずと得ていた。

121

Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua! quam sine felle ipsa indignatio! quam servulis ipsis coercitio non amara; cum te fratribus magis deferre, quam ex affectu disceres vindicare!

PL 16, 1303B

あるいはあなた自身が何かを論じるために持ち出すときには、あなたの論争は何と快く、あなたの憤りさえ何と苦味がなかったことか。奴隷たちへの懲らしめさえ、苦くなかった。あなたは情から罰するより、むしろ兄弟たちに譲る人だったからである。

122

Nobis enim professio repressit studia coercendi; immo tu, frater, ab omni nos abducebas coercitionis affectu, vindicare pollicens, et lenire desiderans.

PL 16, 1303B

我々には、職務が懲らしめようとする熱意を抑えた。いや兄よ、あなたは我々をあらゆる懲らしめの情から引き離した。罰すると約束しながら、和らげることを望んでいたのである。

123

42. Non mediocris igitur prudentiae testimonium, quae ita a sapientibus definitur: Bonorum primum esse Deum scire, et verum illud atque divinum pia mente venerari, illam amabilem et concupiscendam aeternae pulchritudinem veritatis tota mentis charitate diligere.

PL 16, 1304A

42. したがって、これは並々ならぬ思慮の証しである。賢者たちは、思慮を次のように定義する。善きものの第一は神を知ること、あの真なる神的なものを敬虔な精神で敬うこと、永遠の真理の愛すべき慕わしい美を精神の愛をつくして愛することである。

124

Secundum autem, in proximos a divino illo fonte atque coelesti naturae derivare pietatem: quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus. Neque enim derivare ista in hominum disciplinas, nisi de coelesti illo divinae legis fonte potuissent.

PL 16, 1304A

第二は、隣人に対して、あの神的で天上の泉から、自然の情愛を引き出すことである。世の賢者たちも、これを我々の法から汲み取った。神の法という天上の泉からでなければ、これを人間の教えへと引き出すことはできなかったであろう。

125

43. Quid igitur observantiam ejus erga Dei cultum praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea qua veheretur, navis scopuloso illisa vado, et urgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita; quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium sacramentum poposcit: non ut curiosos oculos inferret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur auxilium.

PL 16, 1304A

43. では、彼の神礼拝への敬意を、どう称えようか。彼はより完全な奥義を授けられる前、難破のただ中にいて、乗っていた船が岩の多い浅瀬にぶつかり、左右から迫る波で裂けていく中で、死を恐れたのでなく、奥義を受けぬまま命から出てゆくことを恐れた。そこで、すでに秘儀を受けていると知っている人々に、あの信者たちの神的な秘跡を求めた。秘められたものに好奇の目を向けるためでなく、自らの信仰の助けを得るためであった。

126

Etenim ligari fecit in orario, et orarium involvit collo, atque ita se dejecit in mare, non requirens de navis compage resolutam tabulam, cui supernatans juvaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat.

PL 16, 1304B

すなわち、それ〔秘跡〕を布〔首に巻く布〕に結ばせ、その布を首に巻き、そうして海に身を投げた。船の骨組みから外れた板を、それに浮かんで助けられようと探すこともなかった。信仰の武具だけを求めていたからである。

127

Itaque his se tectum atque munitum satis credens, alia auxilia non desideravit. 44. Simul fortitudinem ejus spectare licet, qui fatiscente remigio, non quasi naufragus tabulam sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum suae virtutis assumpserit: nec deseruit spes, nec fefellit opinio.

PL 16, 1304B

こうして、これによって十分に覆われ守られていると信じ、他の助けを望まなかった。44. 同時に、彼の勇気を見ることができる。櫂が力を失う中、難破した者として板を取ったのでなく、強い者として、自らのうちから己の徳の支えを引き寄せたのである。希望は彼を見捨てず、思い込みは彼を欺かなかった。

128

Denique primus servatus ex undis, et in portum terrenae stationis evectus, praesulem suum, cui se crediderat, recognovit: statimque ubi etiam caeteros servulos suos vel ipse liberavit, vel liberatos comperit, negligens facultatum, nec amissa desiderans, Dei ecclesiam requisivit; ut ageret gratias liberatus, et mysteria aeterna cognosceret, pronuntians nullum referenda gratia majus esse officium.

PL 16, 1305A

実に彼は、波の中から最初に救われ、陸の停泊地の港に運ばれて、自分が身を委ねていた守り手〔praesul の指すものは定かでない。首に巻いた秘跡のキリストとも、司教とも取れる。「守り手」と訳した〕を認めた。そしてただちに、他の奴隷たちをも自ら救い出すか、救い出されたと知るかすると、財産にも無頓着で、失ったものを惜しみもせず、神の教会を訪ねた。救われた者として感謝を捧げ、永遠の奥義を知るためであった。感謝を返すことより大きな務めはないと彼は言っていた。

129

Quod si homini non referre, simile homicidio judicatum est; quantum crimen est non referre Deo! 45. Est ergo prudentis agnoscere se ipsum, et quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere.

PL 16, 1305A

人に感謝を返さないことが殺人に等しいと判断されるのなら、神に返さないことは、どれほどの罪であろうか。45. したがって、思慮ある者は自分自身を知り、賢者たちが定義したとおり、自然に従って生きる。

130

Quid enim est tam secundum naturam, quam referre auctori gratiam? Aspice coelum hoc; nonne auctori refert gratiam, cum videtur? Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2) .

PL 16, 1305A

実に、造り主に感謝を返すことほど自然に従うことがあろうか。この天を見よ。見られるとき、それは造り主に感謝を返しているのではないか。「天は神の栄光を語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:2)。

131

Mare ipsum cum sedatum atque tranquillum est, divinae serenitatis testatur indicium: cum movetur, indignatio superna terrori est.

PL 16, 1305B

海そのものも、凪いで穏やかなときは神の晴れやかさの証しとなり、動くときは、上からの憤りが恐れを与える。

132

Nonne omnes Dei gratiam jure miramur, cum advertimus quod insensibilis natura quadam sensibili ratione suos fluctus coerceat, et fines suos unda cognoscat?

PL 16, 1305B

感覚を持たない自然が、ある感覚的な理性によって自らの波を抑え、波が自らの境を知っていると気づくとき、我々は皆、神の恩寵を正しく驚嘆するのではないか。

133

Nam de terris quid loquar, quae divino obedientes praecepto omnibus sponte animantibus pabulum subministrant (Gen. I, 11) ; atque id quod acceperint agri, velut crescentibus usuris multiplicatum, cumulatumque restituunt?

PL 16, 1305B

地についてはどう語ろうか。神の命令に従って、自ら進んですべての生き物に餌を供給し(創世記1:11)、畑が受けたものを、あたかも利息が増すかのように、増やして積み上げて返す。

134

46. Ergo ille qui natura duce divini rationem operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium servatori suo gratiam esse referendam: sed quia referre non poterat, habere poterat.

PL 16, 1305B

46. それゆえ、自然を導き手として、神の業の理を精神の燃える力で悟った彼は、すべてのうちでまず、救い主に感謝を返すべきだと知った。だが返せないのなら、抱くことはできた。

135

Est enim hujuscemodi gratiae vis, ut et cum refertur, habeatur; et habendo referatur. Referebat igitur gratiam, deferebat fidem.

PL 16, 1305C

このような感謝の力は、返されるときにも抱かれ、抱くことによって返される、というものである。したがって彼は、感謝を返し、信仰を捧げていた。

136

Nam qui tantum mysterii coelestis involuti in orario praesidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur si ore sumeret, et toto pectoris hauriret arcano! quam majus putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset!

PL 16, 1306A

布に包まれた天の奥義の守りをこれほど経験した者が、もし口に含み、胸の奥底全体で汲み取ったなら、どれほどのものと考えただろうか。布に覆われただけで自分にこれほど益したものが、内臓に注がれたなら、どれほど大きいと考えただろうか。

137

47. Sed non ita avidus fuit, ut esset incautus; scimus enim plerosque aviditate studii praetermittere cautionem.

PL 16, 1306A

47. だが彼は、貪欲なあまり不用意になることはなかった。我々は、熱心さの貪欲さのあまり、用心を怠る者が多いことを知っている。

138

Advocavit ad se episcopum (24, q. 1, cap. Advocavit) , nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam, percontatusque ex eo est utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conveniret?

PL 16, 1306A

彼は司教を呼び寄せ(『教令集』第24事例 第1問「Advocavit」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、真の信仰の恩寵のほかは何も真実とは考えなかった。そして、その司教に、公同の司教たち、すなわちローマ教会と一致しているかどうかを尋ねた。

139

Et forte ad id locorum in schismate regionis illius Ecclesia erat; Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat, et quamquam pro fide exsulasset, et fidei suae reliquisset haeredes; non putavit tamen fidem esse in schismate.

PL 16, 1306A

たまたまその頃、その地方の教会は分派の中にあった。ルキフェル〔人名。分派を起こした司教〕が当時、我々の交わりから自らを分けていたのである。ルキフェルは信仰のために追放を受け、自らの信仰の相続人たちを残したとはいえ、サテュルスは分派の中に信仰があるとは考えなかった。

140

Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari.

PL 16, 1306B

彼らは神への信仰を保っていたとしても、神の教会に対しては保っていなかった。教会のいわば肢体が分かたれ、四肢が裂かれるのを、彼らは許していたからである。

141

Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit (Ephes. V, 25) ; non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur.

PL 16, 1306B

キリストは教会のために苦しみ、教会はキリストの体である(エフェソ5:25)。ゆえに、その受難を空しくし、体を引き裂く者たちによって、キリストへの信仰が示されているとは見えない。

142

48. Itaque quamvis gratiae fenus teneret, et metueret tanti nominis debitor navigare; tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exsolvere: judicabat enim divinae solutionem gratiae in affectu ac fide esse; quam quidem statim ubi primum copia liberior Ecclesiae fuit, implere non distulit.

PL 16, 1306B

48. こうして、恩寵の負債を抱え、これほど大きな名の債務者として航海することを恐れてはいたが、それでも、安全に支払える場所へ渡ることを選んだ。神的な恩寵への支払いは、情と信仰のうちにあると判断したからである。その支払いを、教会に自由がより多く与えられるやいなや、ためらわず果たした。

143

Deique gratiam et accepit desideratam, et servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quae divina et humana secernit. 49. Nam quid spectatam in stipendiis forensibus ejus facundiam loquar?

PL 16, 1306C

神の恩寵を、望んだとおり受け、受けたものを守った。したがって、神的なものと人間的なものを分ける、この思慮にまさる知恵はない。49. 実に、法廷での勤めにおける彼の弁舌が評判だったことを、なぜ私が語ろうか。

144

Quam incredibili admiratione in auditorio praefecturae sublimis emicuit! Sed malo illa laudare, quae perceptis mysteriis Dei duxit humanis esse potiora.

PL 16, 1307A

長官府の法廷で、彼はどれほど信じがたい感嘆を浴びて、高く際立ったことか。だが私は、神の奥義を授かった後に、彼が人間的なものより尊いと考えたことのほうを称えたい。

145

50. Fortitudinem quoque ejus si quis plenius spectare volet, consideret quoties post naufragium invicto quodam contemptu vitae hujus, maria transfretaverit: diffusasque regiones obeundo peragrarit: postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit, patiens injuriae, negligens frigoris, atque utinam sollicitus cautionis!

PL 16, 1307A

50. 彼の勇気を、もっと十分に見ようとする者は、難破の後、この世の命を不屈の軽蔑で顧みず、いかに幾度も海を渡り、広い地域を巡り歩いたかを考えるがよい。さらにまさにこの時期にも、危険を避けず、危険のただ中に来た。不当な扱いに耐え、寒さを気にせず、せめて用心深くあってくれたならと思う。

146

Sed hoc ipso beatus, quod dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exsequenda quae vellet, functus juventutis officio, vitam vixit, debilitatem ignoravit. 51. Qua vero prosecutione simplicitatem ejus edisseram?

PL 16, 1307A

だが、まさにこの点で幸いである。体の活力を使うことが許された間、妨げなく望むことを成し遂げ、青年の務めを果たして、命を生き、衰えを知らなかったからである。51. 彼の率直さを、どのような言葉で語り尽くそうか。

147

Ea est enim quaedam morum temperantia, mentisque sobrietas. Date, quaeso, veniam, et permittite dolori meo; ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo jam non conceditur colloqui.

PL 16, 1307B

それは、品行の中庸、精神の節度ともいえるものである。願わくは諸君、赦せ。私の痛みを許せ。もはや語り合うことの許されない者について、もう少し豊かに語ることを私に許せ。

148

Certe et vobis proficit, ut advertatis non fragilitate quadam vos hoc officium, sed judicio detulisse: nec misericordia mortis impulsos, sed virtutum honorificentia provocatos; anima enim benedicta omnis simplex (Prov., XI) .

PL 16, 1307B

確かに、諸君にも益がある。諸君がこの務めを、ある種の弱さからでなく、判断によって果たしたこと、死への慈しみに突き動かされたのでなく、徳への敬意に促されたことを、悟るであろうから。「祝福された魂はみな率直である」(箴言11)。

149

Tanta autem simplicitas erat, ut conversus in puerum, simplicitate illius aetatis innoxiae, perfectae virtutis effigie, et quodam innocentium morum speculo eluceret.

PL 16, 1307B

その率直さは非常に大きく、子どもに転じたかのように、あの年頃の無垢な率直さをもって、完全な徳の姿として、無垢な品行の鏡として、輝いていた。

150

Intravit igitur in regnum coelorum, quoniam credidit Dei verbo; quoniam sicut puer artem repulit adulandi, injuriae dolorem clementer absorbuit, quam inclementius vindicavit: querelae quam dolo promptior, satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori; ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares, quam necessariam quaereres.

PL 16, 1307C

こうして彼は天の国に入った。神の言葉を信じたからであり、子どものように阿諛の技を退け、不当な扱いの痛みを寛容に飲み込み、厳しく報復することをしなかったからである。訴えは欺きより早く、償いには応じやすく、野心には応じがたく、恥じらいにおいて聖であった。そのため、彼の内に必要な慎みを求めるよりも、むしろ過剰な慎みを称えることが、しばしばあったほどである。

151

52. Sed numquam superflua fundamenta virtutis; pudor enim non revocat, sed commendat officium.

PL 16, 1307C

52. しかし、徳の土台に過剰はない。恥じらいは務めを妨げず、かえって推奨するからである。

152

Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu affectum proderet, si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, velut depressus et quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis coetu virorum, rarus attollere os, elevare oculos, referre sermonem: quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat.

PL 16, 1307C

こうして彼は、おとめのような慎みに顔を染め、顔つきに情を表した。不意にやって来て、たまたま親族の女性に出くわしたときなどは、押し沈められ、いわば地中に沈んだようになった。男たちの集いの中では決して人にひけをとらないのに、顔を上げ、目を上げ、言葉を返すことは稀であった。それは心の清い恥じらいからしたことであり、それに体の貞潔も合致していた。

153

Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundus corpore, purior corde: non minus adulterini sermonis opprobrium, quam corporis perhorrescens: non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate.

PL 16, 1308A

実に、聖なる洗礼の賜物を損なわずに保ち、体は清く、心はなお清かった。体の汚れと同じほど、淫らな言葉の恥辱をも恐れた。貞潔への敬意は、体の貞潔によると同様、言葉の無傷さによっても示すべきだと考えていた。

154

53. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut nec uxorem expeteret; licet in eo non solum castitatis appetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia.

PL 16, 1308A

53. 実に彼は貞潔をこれほど愛したので、妻さえ求めなかった。もっとも、そこには貞潔への望みだけでなく、情愛ゆえの配慮もあった。

155

Miro autem modo et conjugium dissimulabat, et jactantiam declinabat: tantaque erat dissimulatio, ut nobis quoque urgentibus, differre magis consortium, quam refugere videretur.

PL 16, 1308A

驚くべきことに、結婚〔を退ける意向〕を伏せ、見せびらかしを避けた。その隠し方があまりに徹底していたため、我々がせがんでも、交わりを避けるというより、延ばしているだけのように見えた。

156

Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus crederet: non aliqua cunctationis haesitantia, sed virtutis verecundia.

PL 16, 1308B

こうしてただ一つ、兄弟たちにすら打ち明けなかったことがある。それは何かのためらいによる逡巡ではなく、徳の慎みによるものであった。

157

54. Quis igitur non miretur virum inter fratres duos alterum virginem, alterum sacerdotem, aetate medium, magnanimitate non imparem, ita inter duo maxima munera praestitisse; ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio?

PL 16, 1308B

54. それゆえ、二人のきょうだい〔fratres。おとめである姉マルケリナと、司教である私〕のうち一方はおとめ、他方は司教であるという間にあって、年齢は中間で、度量においても劣らぬこの人が、二つの最大の務めのあいだでこのように振る舞い、一方の務めの貞潔と他方の務めの聖性とを、身分の拘束によってではなく徳の務めとして体現したことに、誰が驚かずにいられようか。

158

Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, jure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutum parentes; quamquam pietas quoque ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est caeterarum.

PL 16, 1308B

されば、色欲と怒りが残りの悪徳の育て手であるなら、貞潔と寛容は、いわば諸徳の親であると言って正しかろう。もっとも、敬虔もまた、あらゆる善の首位であるとともに、他の諸徳の苗床でもある。

159

55. Nam de parcimonia quid loquar, et quadam habendi castitate? Is enim non quaerit aliena, qui sua servat: nec inflatur immodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit; magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur.

PL 16, 1308B

55. 倹約について、また所有における一種の貞潔について、何を語ろうか。自分のものを守る者は他人のものを求めず、自分のもので満足する者は度を越したものに思い上がらない。それゆえ彼は、自分のものを取り戻すこと以外は望まなかった。富まされるためというより、騙し取られないためであった。

160

Nam eos qui aliena quaererent, recte accipitres pecuniae nominabat. Quod si radix malorum omnium avaritia est; utique vitia exuit, qui pecuniam non requirit (I Tim. VI, 10) .

PL 16, 1308C

他人のものを求める者たちを、彼は金銭のタカと呼んだが、まことにふさわしい。もし貪欲があらゆる悪の根であるなら(一テモテ6:10)、金銭を追い求めない者は、確かに悪徳を脱ぎ捨てているのである。

161

56. Non umquam accuratioribus epulis aut congestis ferculis delectatus est, nisi cum amicos rogaret: quantum naturae satis esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu.

PL 16, 1308C

56. 彼は、友を招くときを除いて、手の込んだ宴や山盛りの料理を楽しんだことはなかった。求めたのは、本性に足りるだけのものであって、快楽にあり余るほどのものではなかった。そして確かに、資産においては貧しくなかったが、それでも霊において貧しかった。

162

De istius beatitudine. (Matth. V, 3) nequaquam utique dubitare debemus, qui neque ut opulens, exsultavit in divitiis: neque ut pauper, exiguum quod habuit, judicavit.

PL 16, 1308C

この人の幸いについて(マタイ5:3)、我々は決して疑ってはならない。彼は、富める者のように富に歓喜することもなく、貧しい者のように、自分の持つわずかなものを取るに足らぬと見なすこともなかったのである。

163

57. Superest ut ad conclusionem cardinalium virtutum, etiam justitiae partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatae sint inter se, concretaeque virtutes; tamen singularum quaedam forma expressior desideratur, maximeque justitiae.

PL 16, 1309A

57. 残るのは、枢要徳の締めくくりとして、正義の部分も彼のうちに認めるべきことである。諸徳は互いに近しく、固く結び合わされてはいるが、それでもそれぞれにいくらか際立った形が求められ、とりわけ正義にそれが求められる。

164

Ea enim sibi parcior foris tota est, et quidquid habet quadam inclementia sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos. 58. Sed hujus multiplex est species. Alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga Dei cultum, vel adjumentum inopum.

PL 16, 1309A

正義は、自分に対してはより倹しく、全面的に外に向かい、持てるものすべてを、自分に対するある種の苛酷さをもって、共通の愛に駆られて隣人へと注ぎ出すからである。58. しかしその姿は多様である。ある正義は親族に向かい、ある正義は万人に向かい、ある正義は神への礼拝や貧しい者への助けに向かう。

165

Itaque qualis in universos fuerit, provincialium, quibus praefuit, studia docent: qui parentem magis fuisse proprium, quam judicem loquebantur: gratum piae necessitudinis arbitrum, constantem aequi juris disceptatorem.

PL 16, 1309A

万人に対して彼がどのような人であったかは、彼が治めた属州の民の熱意が教えている。民は、彼が裁判官というより自分たち自身の親であったと語り、愛情深い絆の感謝すべき調停者、公正な法の揺るがぬ裁定者であったと言っていた。

166

59. Inter fratres autem qualis fuerit, licet omne hominum genus benevolentia complecteretur, indivisum patrimonium docet: nec distributa aut delibata, sed reservata haereditas. Etenim pietatem sibi causam esse negavit testandi.

PL 16, 1309B

59. 彼は人間のあらゆる種族を善意で包んではいたが、兄弟たちのあいだで彼がどのような人であったかは、分けられなかった家産が教えている。相続財産は、分配されも削られもせず、そのまま保たれた。実に彼は、情愛は自分にとって遺言をする理由にならないと言った。

167

Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum quos dilexerat, commendaret; sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendae, ne a fratribus divelleretur: nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium laederetur.

PL 16, 1309B

彼は最後の言葉でもこのことを示した。愛した者たちを託すにあたって、自分に妻を迎える意向がなかったのは兄弟たちから引き離されないためであり、遺言をする意志がなかったのは、いかなる点でも我々の判断を損なわないためであった、と。

168

Denique et oratus et obsecratus a nobis, nihil tamen condendum putavit: non oblitus tamen pauperum, sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis justum videretur. 60. Quo uno satis et divini timoris expressit indicium, et humanae edidit religionis exemplum.

PL 16, 1309B

実に、我々が頼み、懇願したにもかかわらず、彼は何も書き残すべきではないと考えた。貧しい者たちを忘れたのではなく、ただ、我々に正しいと思われるだけのものを与えてほしいと願ったのである。60. この一事によって、彼は神への畏れの十分なしるしを表し、人間の敬虔の模範を示した。

169

Nam quod pauperibus contulit, Deo detulit; quoniam qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17) : et postulando quod justum est, non exiguum, sed totum reliquit. Haec enim est summa justitiae, vendere quae habeas, et conferre pauperibus.

PL 16, 1309C

貧しい者に与えたものは神に献げたのである。貧しい者に施す者は神に貸すのだから(箴言19:17)。そして、正しいことを求めることによって、わずかではなく全部を残した。持てるものを売って貧しい者に与えること、これこそ正義の総和だからである。

170

Qui enim dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Ergo dispensatores nos, non haeredes reliquit; nam haereditas successori quaeritur, dispensatio pauperibus obligatur.

PL 16, 1309C

「散らして貧しい者に与えた者の正義は、永遠に残る」(詩篇111:9)。それゆえ彼は、我々を相続人としてではなく、管理者として残した。相続財産は後継ぎのために求められるが、管理は貧しい者たちのために課されるものだからである。

171

61. Unde non immerito quantus fuerit, hodie quoque per vocem lectoris parvuli, Spiritus sanctus expressit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vanum animam suam, nec fecit proximo suo dolum: haec est generatio requirentium Deum (Psal. XXIII, 4, 6) .

PL 16, 1309C

61. それゆえ、彼がどれほどの人であったかを、今日もまた、幼い朗読者の声を通して聖なる霊が表した。「手の潔白な者、心の清い者、その魂をむなしいことに向けず、隣人に偽りを働かなかった者。これが神を尋ね求める者たちの世代である」(詩篇23:4, 6)。

172

Hic ergo et in montem Domini ascendet, et in tabernaculo habitabit Dei; quia ingressus sine macula, operatus est justitiam, locutus est veritatem, non decepit proximum (Psal. XIV, 2, 3) : nec pecuniam feneratus est suam, qui semper voluit recuperare haereditariam.

PL 16, 1310A

それゆえこの人は、主の山にも登り、神の幕屋に住むであろう。汚れなく歩み、正義を行い、真実を語り、隣人を欺かなかったからである(詩篇14:2, 3)。また、いつも相続した財産を取り戻すことだけを望んだ彼は、自分の金を利息で貸すこともしなかった。

173

Agnosco oraculum; quod enim nulla ordinavit dispositio, Spiritus revelavit. 62. Quid vero illud recenseam, quod supra ipsam justitiam pietate progressus; cum quaedam incubatori communium fructuum mei contemplatione muneris putasset esse tribuenda, largitatis me jactabat auctorem, portionis suae lucrum ad commune consortium conferebat.

PL 16, 1310A

私はこの託宣を認める。いかなる取り決めも定めなかったことを〔dispositio はその日の朗読の取り決めと解した。詩篇は人が選んだのではない、の意〕、霊が明らかにしたのである。62. さらに、彼が正義そのものを超えて情愛によって進んだことを、どう数え上げようか。共有の収益を預かる者〔incubator communium fructuum の指す者と、mei contemplatione muneris の係りは定かでない。共有の財産の収益を管理する者と取り、「私の職務を顧みて」を「分け与えるべきだと考えた」に掛けた〕に、私の職務を顧みていくらか分け与えるべきだと考えたとき、彼は私をその気前よさの発案者だと言い立て、自分の取り分の利得を共同のものとして差し出した。

174

63. Haec et alia, quae mihi tunc erant voluptati, maxime nunc recordationem doloris exasperant.

PL 16, 1310A

63. これらのこと、そのほかのことは、当時は私の快楽であったが、いまは何よりも、悲しみの記憶をいっそう激しくする。

175

Manent tamen, eruntque semper, nec umquam velut umbra praetereunt, neque enim virtutis gratia cum corpore occidit, nec idem naturae meritorumque finis; licet ipsius naturae usus non in aeternum occidat, sed temporali quadam vacatione requiescat.

PL 16, 1310B

しかしそれらは残っているし、これからも常に残る。影のように過ぎ去ることは決してない。徳の魅力が体とともに沈むことはなく、本性の終わりと功績の終わりは同じではないからである。本性そのものの働きでさえ、永遠に沈むのではなく、一時の休止のうちに休んでいるのである。

176

64. Talibus igitur perfunctum virtutibus, ereptum periculis desiderio magis quam amissione flebo.

PL 16, 1310B

64. それゆえ、このような徳を果たし終え、危難から奪い去られた彼を、私は、失ったというよりも恋しいゆえに泣くだろう。

177

Suadet enim ipsa opportunitas mortis, ut prosequendum magis gratia, quam dolendum putemus; scriptum est enim in communi dolore proprium vacare debere (IV Esdr. X, 11 et seq.) .

PL 16, 1310B

死の時宜そのものが、これは嘆くべきことよりも、むしろ感謝をもって見送るべきことだと我々に思わせるからである。共通の悲しみのうちでは、個人の悲しみは退くべきだと書かれている(第四エズラ10:11以下)。

178

Neque enim prophetico sermone uni illi mulieri, quae figuratur, sed singulis dicitur, cum Ecclesiae dictum videtur. 65. Dicitur ergo et ad me, et dicit Scriptura coelestis: Hoccine doces, sic instituis Dei plebem?

PL 16, 1310B

預言者の言葉は、象られているあの一人の女にだけ語られているのではなく、一人一人に語られている。教会に向けて語られているように見えるときも同じである。65. それゆえ、私にも語られており、天の聖書は言う。「汝はこのように教えるのか。このように神の民を導くのか」。

179

An nescis quia exemplum tuum periculum caeterorum est? Nisi forte exauditum non esse te quereris. Primum istud arrogantis est impudentiae, mereri solum velle, quod multis etiam sanctis negatum noveris; cum scias, quia non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34) .

PL 16, 1310C

「汝は、汝の例が他の人々にとって危険であることを知らないのか。もしや、汝の祈りが聞き届けられなかったと嘆くのか。第一に、多くの聖なる者たちにも拒まれたことを知っていながら、自分一人だけがそれを得ようと望むのは、傲慢で恥知らずなことである。神が人を偏り見ることのないのを、汝は知っているはずだ」(使徒言行録10:34)。

180

Nam etsi misericors Deus, tamen si semper exaudiret omnes, non jam ex voluntate libera, sed ex quadam velut necessitate facere videretur; Deinde cum omnes rogent, si exaudiret omnes, nemo moreretur. Pro quantis ergo quotidie rogas!

PL 16, 1310C

「神が慈しみ深くとも、もし常にすべての人の願いを聞き入れるなら、自由な意志からではなく、いわば必然からそうしているように見えるだろう。さらに、すべての人が願うのに、すべての人を聞き入れるなら、誰も死なないことになる。ならば、汝は日ごとにどれほど多くの人のために願っていることか」。

181

Numquid constitutio Dei contemplatione solvenda est tui? Cur ergo non impetratum aliquando doles, quod non semper impetrabile esse cognoscis?

PL 16, 1310C

「神の定めが、汝のゆえに解かれるべきであろうか。いつも得られるとは限らないと知っているものを、ときに得られなかったからといって、なぜ汝は悲しむのか」。

182

66. Stulte, inquit, super omnes mulieres, nonne vides luctum nostrum, et quae nobis contigerunt, quoniam Sion mater nostra omnium tristitia contristatur, et humilitate humiliata est.

PL 16, 1310C

66. 彼は言う。「愚かな者よ、あらゆる女にまさって、汝は我々の喪と、我々に起こったことを見ないのか。我々すべての母シオンは悲しみに悲しまされ、卑しさに卑しめられているのだ」。

183

Lugete validissime et nunc, quoniam omnes lugemus; et tristes sitis, quoniam omnes contristati sumus: tu enim contristaris in fratre.

PL 16, 1311A

「今こそ、力を尽くして嘆け。我々はみな嘆いているのだから。悲しめ。我々はみな悲しんだのだから。汝も兄弟のゆえに悲しんでいる」。

184

Interroga terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere, tantorum superstes germinum: et ex ipsa, inquit, ab initio omnes nati, et alii venient, et ecce pene omnes in perditionem ambulant, et in exterminium fit multitudo eorum.

PL 16, 1311A

「地に問え。地は汝に告げる。これほどの芽の生き残りであるこの地こそ嘆くべき者だと。『ことの初めから、すべての者はこの地から生まれ、また別の者たちが来るが、見よ、ほとんどすべての者が滅びへと歩み、その群れは絶滅へと向かう』」。

185

Et quis ergo debet lugere magis, nisi quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu qui pro uno doles (IV Reg. X, 6 et seq.) ? 67. Absorbeat igitur nostrum dolorem communis dolor, et acerbitatem proprii moeroris excludat.

PL 16, 1311A

「それゆえ、これほど大きな群れを失った地でなくて、誰がもっと嘆くべきか。一人のために悲しむ汝より、地のほうが」(列王記四10:6以下)〔ミーニュの引照は IV Reg. と刷るが、ここに引かれているのは第四エズラ10章の言葉である〕。67. それゆえ、共通の悲しみが我々の悲しみを呑み込み、個人の嘆きの苦さを締め出すように。

186

Non enim dolere debemus eos, quos cernimus liberatos; neque enim otiose tam sanctas hoc tempore animas corporeis vinculis reminiscimur absolutas.

PL 16, 1311A

悲しむべきでないのは、解放されたと我々が見ている人々のことである。いまこの時期に、これほど聖なる魂たちが体の縛りから解かれたことを思い起こすのは、理由のないことではない。

187

Namque velut divino judicio tam graves viduas, ita uno tempore defunctas videmus, ut profectionis quidam videatur excessus, non mortis occasus; ne veterana emeritis stipendiis pudicitia in dubium diu servati pudoris incideret.

PL 16, 1311B

あたかも神の裁きによるかのように、これほど威厳あるやもめたちが同じ時に世を去ったのを我々は見ている。それは、旅立ちのように見え、死の日没には見えない。年季を務め上げた古参の貞潔が、長く守られた恥じらいを疑われる危険に陥らないためである。

188

Quos gemitus mihi, quos dolores tam acerba excitat recordatio! Et si moeroribus non vacabam; tamen in ipso dolore privato, in ipso tantorum amisso flore meritorum, communis quaedam naturae me conditio solabatur: defixusque in uno dolor acerbitatem publici funeris, domesticae specie pietatis obduxerat.

PL 16, 1311B

この想起は、どれほどの嘆きを、どれほどの痛みを私に呼び起こすことか。私は悲しみから離れていたわけではないが、それでも、私一人の痛みにおいて、これほどの功績の花を失ったそのことにおいて、本性に共通の定めが私を慰めていた。そして、一点に釘付けにされた悲しみは、公の葬儀の苦さを、家族の情愛という外見で覆っていたのである。

189

68. Repeto ergo, sacra Scriptura, solatia tua; juvat enim tuis praeceptis, tuis sententiis immorari. Quam facilius est coelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere (Luc. XVI, 17) !

PL 16, 1311B

68. それゆえ、聖なる聖書よ、私はあなたの慰めに立ち返る。あなたの教え、あなたの言葉にとどまることが心地よいからである。「天地が過ぎ去るほうが、律法の一画が落ちるよりも、はるかに易しい」(ルカ16:17)。

190

Sed jam audiamus quae scripta sunt: Nunc, inquit, retine apud temet ipsam dolorem tuum, et fortiter fer, qui tibi contigerunt, casus. Si enim justificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore, et in mulieribus collaudaberis (IV Esdr. X, 15, 16) .

PL 16, 1311C

では、書かれていることを今こそ聞こう。「いま、汝の悲しみを汝自身のもとにとどめ、汝に降りかかった出来事を雄々しく耐えよ。もし汝が神の定めを義とするなら、汝は時が来て汝の子を取り戻し、女たちのうちで称えられるであろう」(第四エズラ10:15, 16)。

191

Si hoc ad mulierem, quanto magis ad sacerdotem? Si de filio, non utique absurdum etiam de fratrum amissione talia posse memorari; quamquam si mihi fuisset filius, numquam eum amplius dilexissem.

PL 16, 1311C

これが女に語られるなら、司教にはなおさらである。子のことが語られていても、兄弟を失うことについてこのように思い起こすのは決して不条理ではない。もっとも、もし私に子がいたとしても、彼をこれ以上愛することは決してなかっただろう。

192

Nam sicut in obitu liberorum effusi labores, suscepti frustra dolores moerorem videntur augere; ita etiam in fratribus consuetudinis usus atque collegii acerbitatem doloris accendunt.

PL 16, 1311C

子らの死においては、注がれた労苦と空しく負った痛みが悲しみを増すように見えるように、兄弟においても、慣れ親しんだ交わりと共同の暮らしが、痛みの苦さを燃え立たせるのである。

193

69. Sed ecce dicentem Scripturam audio: Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuaderi. Qui enim casus Sion? Consolare propter dolorem Hierusalem.

PL 16, 1311C

69. しかし見よ、聖書がこう言うのが聞こえる。「この話をするな。むしろ説得されることに同意せよ。シオンに起こった災いとは何か。エルサレムの悲しみのゆえに、慰められよ〔consolare は「慰めよ」とも読める〕」。

194

Vides enim quia sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos, pene profanatum est, et illi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et levitae nostri in captivitate fuerunt, et mulieres nostrae contaminatae sunt, et virgines nostrae vim passae, et justi nostri rapti, et parvuli nostri proditi sunt, et juvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalidi facti sunt.

PL 16, 1311D

「汝は見ているではないか。我々の聖なるものは汚され、我々の上に呼ばれた名はほとんど冒瀆され、我々の息子たち〔底本は illi nostri。ミーニュの脚注 d は、写本の大半が illi nostri、ローマ版と古い版と若干の写本が juvenes nostri とすることを記し、filii nostri と読むべきかとする。この推測に従った〕は侮辱を受け、我々の祭司たちは焼かれ、我々のレビ人たちは捕らわれの身となり、我々の女たちは汚され、我々のおとめたちは暴行を受け、我々の義人たちは奪い去られ、我々の幼子たちは引き渡され、我々の若者たちは奴隷となり、我々の勇士たちは力を失った」。

195

Et quod omnium majus, signaculum Sion quoniam resignata est de gloria sua, nunc et tradita est in manibus eorum, qui nos oderunt.

PL 16, 1312A

「そして何よりも大きいのは、シオンの印が、その栄光から封を解かれ、いまや我々を憎む者たちの手に渡されたことだ」。

196

Tu ergo excute tuam multam tristitiam, et depone abs te multitudinem dolorum; ut tibi repropitietur fortis, et requiem faciat tibi Altissimus requietione dolorum (Ibid., 20 et seq.) .

PL 16, 1312A

「それゆえ汝は、汝の多くの悲しみを振り払い、悲しみの多さを汝から下ろせ。力ある者が汝に再び宥められ、いと高き者が、悲しみの休息をもって汝に安息を与えるように」(第四エズラ10:20以下)。

197

70. Cessabunt igitur lacrymae, parendum est enim remediis salutaribus, quia debet aliquid inter fidos et perfidos interesse. Fleant ergo qui spem resurrectionis habere non possunt, quam non sententia Dei eripit, sed fidei inclementia.

PL 16, 1312A

70. 涙は止むであろう。救いの薬には従わねばならず、信ある者と背信の者とのあいだには、何らかの違いがなければならないからである。復活の望みを持てない者たちは泣くがよい。その望みを奪うのは神の宣告ではなく、信仰の無慈悲である〔fidei inclementia は、信仰を欠く者たちの頑なさが自ら望みを断つことを言うと取った〕。

198

Intersit inter Christi servulos, idolorumque cultores; ut illi fleant suos, quos in perpetuum existimant interiisse: illi nullas habeant lacrymarum ferias, nullam tristitiae requiem consequantur, qui nullam putant requiem mortuorum.

PL 16, 1312B

キリストの僕たちと偶像の崇拝者たちとのあいだに違いがあるように。彼らは、永遠に滅びたと思っている自分の死者たちのために泣くがよい。死者に安息はないと考える者たちは、涙の休みを持たず、悲しみの安らぎを得ないがよい。

199

Nobis vero quibus mors non naturae, sed vitae istius finis est; quoniam in melius ipsa natura reparatur, fletus omnes casus mortis abstergat.

PL 16, 1312B

しかし我々にとって、死は本性の終わりではなく、この生の終わりである。本性そのものはより善いものへと回復されるのだから、そのことが、死という災いへのあらゆる涙を拭い去るように〔fletus omnes を対格、casus mortis を属格に取った。fletus を主語に「泣くことが死のあらゆる災いを拭い去るように」とも読める〕。

200

71. Certe si illi sibi aliqua solatia repererunt, qui finem sensus, defectumque naturae mortem arbitrati sunt; quanto magis nos, quibus meliora post mortem praemia bonorum factorum conscientia pollicetur!

PL 16, 1312B

71. 確かに、死を感覚の終わり、本性の衰えと考えた者たちでさえ、自分たちなりの慰めを見いだしたのである。まして我々には、善い行いの自覚が、死の後のより善い報いを約束している。いっそうそうあるべきではないか。

201

Habent gentiles solatia sua, quia requiem malorum omnium mortem existimant: et ut vitae fructu carent, ita etiam caruisse se putant omni sensu et dolore poenarum, quas in hac vita graves et assiduas sustinemus.

PL 16, 1312B

異邦人たちには彼らなりの慰めがある。死はあらゆる悪からの安息だと考えるからである。彼らは、生の実りを欠くのと同じく、この生で我々が重く絶え間なく耐える刑罰のあらゆる感覚と痛みも、欠くことになったと考えている。

202

Nos vero ut erectiores praemio, ita etiam patientiores solatio esse debemus; non enim amitti, sed praemitti videntur, quos non assumptura mors, sed aeternitas receptura est.

PL 16, 1312C

しかし我々は、報いによっていっそう奮い立ち、慰めによっていっそう忍耐強くあるべきである。死が連れ去るのではなく永遠が迎え入れるはずの人々は、失われるのではなく、先に送られていると見えるからである。

203

72. Cessabunt ergo lacrymae: aut si cessare non poterunt, in communibus lamentis flebo te, frater, et sub dolore publico domesticos gemitus tegam.

PL 16, 1312C

72. それゆえ涙は止むであろう。もし止むことができないなら、兄よ、私は共通の嘆きの中であなたのために泣き、公の悲しみの下に、家の内のうめきを隠そう。

204

Nam cessare qui poterunt, cum ad omnem sonum nominis tui lacrymae subrepant, vel cum usus ipse recordationem excitat, vel cum affectus imaginem repraesentat, vel cum recordatio dolorem renovat? Quando enim dees, qui tantis officiis repraesentaris?

PL 16, 1312C

あなたの名のあらゆる響きに涙が忍び寄り、習慣そのものが思い出を呼び起こし、愛情が面影を現し、記憶が痛みを新たにするというのに、どうして涙が止まりえようか。あなたは、これほど多くの務めのなかに現れているのに、いつ不在になるというのか。

205

Ades, inquam, et semper offunderis, et toto te animo ac mente complector, aspicio, alloquor, osculor, comprehendo vel in ipsa quiete nocturna, vel in luce clara; cum revisere et consolari dignaris moerentem.

PL 16, 1312C

あなたはそこにいる、と私は言う。いつも私の前に現れ、私は心と精神のすべてであなたを抱き、見、語りかけ、口づけし、つかまえる。夜の安らぎの中でも、明るい光の中でも。嘆く私を、あなたが再び訪れて慰めてくれるときに。

206

Denique ipsae jam noctes, quae quasi molestiores, vivente te, videbantur; quod mutui conspectus copiam denegarent: ipse jam somnus colloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse jam coepit; quia te mihi reddidit.

PL 16, 1312D

実に、あなたが生きていたころは、互いの姿を見る機会を拒むゆえに、むしろ煩わしいと思われた夜そのものが、そして長いあいだ我々の語らいを妨げる好ましからぬ邪魔者であった眠りそのものが、いまや甘いものになり始めた。あなたを私に返してくれるからである。

207

Non igitur miseri, sed beati; quorum nec praesentia deficit, nec cura minuitur, et augetur gratia. Etenim somni similis imago mortis.

PL 16, 1313A

それゆえ、彼らは不幸ではなく幸いである。その人々の臨在は欠けず、気遣いは減らず、むしろ好意は増す。実に、死の姿は眠りに似ている。

208

73. Quod si in quiete nocturna vinculis adhuc corporeis inhaerentes, et quasi inter carceraria religatae claustra membrorum; possunt tamen animae altiora et discreta perspicere: quanto magis spectant haec, cum jam puro aethereoque sensu nulla corporeae labis impedimenta patiuntur!

PL 16, 1313A

73. もし魂が、夜の休息のうちに、なお体の縛りにつながれ、いわば牢獄のような四肢の囲いの中に閉じ込められていても、より高いものや隔たったものを見通せるのなら、体の汚れという妨げをもはや受けず、清い天のごとき感覚を持つときには、いっそうこれらを見るであろう。

209

Meritoque mihi conquerenti, vergente quodam jam in occasum die, quod non reviseres quiescentem, totus omni tempore individuus adfuisti; ita ut illo perfusus sopore membrorum, cum ego vigilarem tibi, tu viveres mihi, dicerem: Quid est mors, frater?

PL 16, 1313A

日がすでに西に傾きかけていたころ、あなたが休んでいる私を再び訪れなかったと私が嘆いたとき、あなたは当然ながら、いつでも離れずに、すっかりそばにいてくれた。四肢のあの眠りに浸されて、私があなたのために目覚め、あなたが私のために生きているとき、私は言った。「兄よ、死とは何か」と。

210

Nam certe nullis a me separabare momentis; ita enim ubique praesto eras, ut quam in istius vitae usu habere nostri copiam nequibamus, nunc nobis semper et ubique praesto sit.

PL 16, 1313B

実に、あなたは一瞬たりと私から離れてはいなかった。あなたはどこにでも居合わせたのだから、この生の暮らしでは我々に得られなかったあなたとの交わりが、いま、いつでもどこでも我々のものとしてある。

211

Nam tunc utique omnia praesto esse non poterant; nec enim complexiones nostrae, conspectusque et osculorum corporalium suavitates locis omnibus et omnibus temporibus suppetebant.

PL 16, 1313B

あの時はもとより、すべてのものが身近にあることはできなかった。我々の抱擁も、顔を合わせることも、体の口づけの甘さも、あらゆる場所、あらゆる時に叶うわけではなかったからである。

212

Animorum imagines semper nobiscum erant, etiam quando non eramus una: quae ne nunc quidem occiderunt, assiduoque advolant, quo majore desiderio, eo majore copia. 74. Teneo igitur te, frater, nec mihi te aut mors aut tempus avellet.

PL 16, 1313B

心の像は、我々が共にいないときでも、いつも我々と共にあった。それらはいまも沈んではおらず、絶えず飛んでくる。望みが大きいほど、それも豊かである。74. それゆえ、兄よ、私はあなたを保つ。死も時もあなたを私から引き離せないだろう。

213

Ipsae dulces lacrymae sunt, ipsi fletus jucundi, quibus restinguitur ardor animi, et quasi relaxatus evaporat affectus. Neque enim sine te esse possum, aut tui non meminisse umquam, aut meminisse sine lacrymis. O amari dies, qui interruptam copulam proditis!

PL 16, 1313B

涙そのものが甘く、泣くことそのものが快い。それによって心の熱が消され、緩められた情が蒸発するかのようである。私はあなたなしにはいられず、あなたを思い出さずにはいられず、涙なしに思い出すこともできない。ああ、苦い日々よ、断たれた結びつきを暴き立てる日々よ。

214

O flebiles noctes, quae tam bonum consortem quietis, et individuum mihi comitem perdidistis! Quas ederetis cruces, nisi se offunderet imago praesentis, nisi visiones animi repraesentarent, quem species corporis denegaret!

PL 16, 1313C

ああ、涙の夜々よ、これほど善い休息の伴侶、離れない道連れを、私から失わせた夜々よ。今そこにいる人の面影が現れず、体の姿としては拒まれている人を心の幻が再び示さないなら、どれほどの責め苦を生んだことか。

215

75. Jam jam, frater animo meo charissime, quamquam tu immaturo decesseris obitu; beatus tamen, qui ista non sustines, nec amissum fratrem moerere compelleris, quem absentem diu ferre non poteras, sed recursu celeri revisebas.

PL 16, 1313C

75. 今や、わが心にいとも親しい兄よ。あなたは早すぎる死で世を去ったとはいえ、これらに耐えずにすみ、失った兄を嘆くよう強いられることもない。あなたは、不在の私を長くは耐えられず、すばやく戻って訪れてくれたのだから。その点であなたは幸いである。

216

Quod si tunc solitudinis meae taedia repellere, moestitiam fraternae mentis ablevare properabas; quanto nunc crebrius afflictum animum debes revisere, et ex te conceptum, per te lenire moerorem!

PL 16, 1313C

あの時、私の孤独の倦怠を退け、兄弟の精神の憂いを軽くしようと急いだのなら、いまはいっそうしばしば、打ちひしがれた私の心を訪れ、あなたから宿った悲しみを、あなたによって和らげてくれるべきである。

217

76. At mihi tamen dat aliquas officii usus inducias, et obsequii sacerdotalis intentio abducit animum: sanctae vero sorori quid fiet, quae licet divino metu pietatem temperet; rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi et totum gremio sui complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque moerorem integrat?

PL 16, 1313C

76. 私には、職務の務めが多少の猶予を与えてくれ、司教としての奉仕への専心が心を引き離してくれる。しかし、聖なる姉はどうなるだろうか。神への畏れで情愛を抑えてはいても、宗教心の熱意によって情愛の痛みそのものを再び燃え立たせ、地面に身を伸べ、全身で墓を懐に抱きしめ、苦しい歩みに疲れ、心は悲しみに沈み、日夜、嘆きを新たにしているのである。

218

Nam licet fletum plerumque sermone suspendat, in oratione renovat: et quamvis Scripturarum memoria consolationes serentibus praecurrat; flendi tamen desiderium precandi assiduitate compensat, lacrymarum ubertatem tunc praecipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans.

PL 16, 1314A

彼女は、言葉の上では泣くことをしばしば抑えるが、祈りの中ではそれを新たにする。聖書の記憶が慰めを蒔く人々に先んじて駆けつけても、泣きたい望みを祈りの絶え間なさで埋め合わせる。誰にも妨げられないときこそ、涙の豊かさを取り戻すのである。

219

Ita quod miserearis, habes: quod reprehendas, non habes; flere enim in oratione virtutis est.

PL 16, 1314A

こうして、あなたには憐れむべきものはあるが、咎めるべきものはない。祈りの中で泣くことは徳に属するからである。

220

Et quamquam istud familiare virginibus, quibus mollior sexus, tenerior affectus, contuitu communis fragilitatis in lacrymas etiam sine domestici sensu doloris exuberat; tamen cum major causa moerendi est, finis moeroribus excluditur.

PL 16, 1314A

このことはおとめたちにありがちで、彼女らは性が柔らかく、情がやさしく、共通の弱さを見つめて、身内の痛みを感じなくとも涙があふれる。それでも、嘆く理由がより大きいときには、嘆きに歯止めがかからなくなるのである。

221

77. Deest igitur consolandi via, quia suppetit excusandi gratia. Neque enim possis prohibere, quod doceas; praesertim cum religionis astruat lacrymas, non doloris; et communis seriem deplorationis metu pudoris obtexat.

PL 16, 1314A

77. それゆえ、慰める道は無い。大目に見る理由が十分にあるからである。あなたは、自分が教えていることを禁じることはできまい。まして彼女は、その涙が痛みの涙ではなく宗教心の涙であることを示し、共通の嘆きの連なりを、恥じらいへの恐れで覆い隠しているのだから。

222

Consolare ergo qui potes adire animum, penetrare mentem. Cernat te esse praesentem, sentiat non esse defunctum; ut cujus secura de merito, ejus functa solatio, discat pro eo non graviter dolere, qui se admonuerit non esse dolendum.

PL 16, 1314B

だから慰めよ。あなたは彼女の心に近づき、精神に入り込めるのだから。彼女に、あなたがそこにいることを見させ、死んではいないことを感じさせよ。そうして彼女が、あなたの功績について〔cujus/ejus はサテュルスを指すと取った〕安心し、あなたの慰めを受けて、自分は嘆いてはならないと諭した人のことで、深く悲しまぬことを学ぶように。

223

78. Sed quid ego te morer, frater? quid exspectem, ut nostra tecum commoriatur, et quasi consepeliatur oratio? Licet ipsa species et exanimis corporis forma soletur, oculosque manens gratia et permanens figura demulceat; nihil, inquam, moror, procedamus ad tumulum.

PL 16, 1314B

78. しかし兄よ、私はなぜあなたを引き留めるのか。我々の言葉があなたとともに死に、いわば共に葬られるのを、なぜ待つのか。命の失せた体の姿そのものが慰め、とどまる魅力と変わらぬ形が目をなだめるとしても、私は何も引き留めはしない、と言おう。墓へ進もう。

224

Sed prius ultimum coram populo vale dico, pacem praedico, osculum solvo. Praecede ad illam communem omnibus et debitam, sed jam mihi prae caeteris desiderabilem domum.

PL 16, 1314B

だがその前に、民の前で最後の別れを告げる。平和を告げ、口づけを交わす。万人に共通で、負うべき、しかし今や私にとって誰よりも待ち望まれる家へ、先に行け。

225

Para hospiti consortium; et quemadmodum hic omnia nobis fuere communia, ita illic quoque jus dividuum nesciamus. 79. Ne, quaeso, cupientem tui diu differas, properantem exspecta, festinantem adjuva, et si diutius morari tibi videbor, accerse.

PL 16, 1314C

客人のために、共に住まう場を用意せよ。ここで万事が我々に共通であったように、あの場所でも分けられた権利を知らずにいよう。79. どうか、あなたを慕う私を長く待たせるな。急ぐ私を待ち、はやる私を助け、もし私が遅すぎると見えるなら、呼び寄せよ。

226

Neque enim umquam prolixius abfuimus a nobis, tu tamen solebas revisere. Nunc quoniam tu redire jam non potes, nos ad te ibimus: aequum est ut officium rependamus, subeamus vicem.

PL 16, 1314C

我々はこれまで、互いからそれほど長く離れていたことはなく、そのときもあなたは訪れに戻るのが常だった。いまあなたはもう戻れないのだから、我々があなたのもとへ行こう。務めを返し、順番を引き受けるのが公平である。

227

Numquam nobis fuit vitae conditio discretior: semper aut sanitas aut aegritudo communis; ut cum alter aegresceret, alter in morbum incurreret: et cum alter revalesceret, uterque consurgeret. Quomodo jus nostrum amisimus?

PL 16, 1314C

我々の生の境遇が互いに別々だったことは一度もない。いつも健康も病も共通で、一方が病めば他方も病に倒れ、一方が回復すれば二人とも起き上がった。我々の権利を、どうして失ってしまったのか。

228

Et nunc consortium aegritudinis fuit, quomodo mortis consortium non fuit? 80. Tibi nunc, omnipotens Deus, innoxiam commendo animam, tibi hostiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium sacerdotis.

PL 16, 1314D

病の分かち合いはあったのに、どうして死の分かち合いはなかったのか。80. 全能の神よ、汝に今、私は罪なき魂を託す。汝に私のいけにえを献げる。好意をもって穏やかに、兄弟の献げ物〔fraternum munus は兄弟である私が献げる兄サテュルスを言う〕、司教の犠牲を受け取れ。

229

Haec mei jam libamina praemitto, in hoc ad te pignore venio, non pecuniae, sed vitae pignore; ne me diutius residere facias tanti fenoris debitorem. Non mediocris est fraterni amoris usura, nec vilis naturae sors, quam cumulant incrementa virtutis. Possum ferre, si cito cogar exsolvere.

PL 16, 1315A

私のこの献げ物をすでに先に送り、この担保をもって汝のもとに来る。金銭の担保ではなく、命の担保である。これほどの貸付の債務者として、私を長く居残らせるな。兄弟愛の利子は並のものではなく、本性の元金も安くはない。徳の増しがそれを積み上げる。早く返済を迫られるなら、私は耐えられる。

Liber II

第II巻PL 16, 1315B
1

[1315] 1. Superiore libro aliquid indulsimus desiderio, ne tamquam ferventi plagae austeriora adhibita medicamenta exasperarent magis, quam lenirent dolorem: simul quia fratrem saepius allocuti sumus, et oculis tenebamus, absurdum non fuit relaxare paulisper affectum naturae, qui lacrymis magis pascitur, fletibus delinitur, stupore defigitur.

PL 16, 1315B

1. 前の巻では、我々は思慕に幾分ゆだねた。燃える傷に厳しすぎる薬を当てて、痛みを和らげるどころか悪化させることのないようにである。また、兄にしばしば語りかけ、目の前にとどめてもいたので、本性の情を暫し緩めることは不条理ではなかった。この情は、涙によって養われ、泣くことによってなだめられ、茫然とすることで固まるものである。

2

Mollis enim et tenera species est forma pietatis, nihil insolens amat, nihil immite, nihil durum: ferendo autem magis probatur patientia, quam resistendo.

PL 16, 1315B

実に、情愛の姿はやわらかく優しいものであって、無作法なものも、荒々しいものも、固いものも愛さない。忍耐は、抗うことによってよりも、耐えることによっていっそう証される。

3

2. Ergo quia dudum dies mortis inter lacrymabiles aspectus debuit animum declinare fraternum, quia totum tenebat; nunc quoniam die septimo ad sepulcrum redimus, qui dies symbolum futurae quietis est, a fratre paululum ad communem humani generis cohortationem juvat derivare mentem, intentionemque transfundere; ita ut neque toti sensibus defigamur in fratre, ne obrepat affectus: neque tantae exsules pietatis et gratiae eum, quem diligimus, deseramus; et vere ipsi nobis tanti doloris augeamus injuriam, si hodie nobis et in sermone moriatur.

PL 16, 1315B

2. さて、さきほど死の日には、涙を誘う光景のただ中で、兄への思いが我々の心を傾けさせずにはおかなかった。それが心のすべてを占めていたからである。いま、7日目に我々は墓に戻る。この日は来たるべき安息のしるしである。ゆえに、兄から少しのあいだ、人類全体に向けた共通の勧めへと精神を向け、関心を移すのがよい。感覚のすべてを兄に釘付けにして、情が忍び込むことのないように、また、これほどの情愛と好意から遠ざけられた者として、愛するその人を見捨てることのないようにである。もし今日、我々の語りの中でさえ彼が死んでしまうなら、まことに我々自身が、これほどの悲しみの害をみずから増すことになろう。

4

3. Unde, proposuimus, fratres charissimi, solari nos communi usu, nec durum putare, quidquid universos maneret; et ideo mortem non esse lugendam: primum, quia communis sit, et cunctis debita: deinde, quia nos saeculi hujus absolvat aerumnis: postremo, quia somni specie ubi ab istius mundi labore requietum sit, vigor nobis vivacior refundatur.

PL 16, 1315C

3. それゆえ、いとも親しい兄弟たちよ、我々はこう提案した。共通の習いによって自らを慰め、万人を待ち受けるものを過酷とは思わないこと、したがって死を嘆くべきではないこと。第一に、死は共通であり、すべての人が負うものだから。次に、死が我々をこの世の苦難から解き放つから。最後に、眠りの姿をもって、この世界の労苦から休んだとき、我々にいっそう生き生きとした力が注ぎ返されるから。

5

Quem dolorem non soletur resurrectionis gratia? quem non excludat moerorem, si credas nihil perire morte; immo ipsius mortis celeritate fieri, ut plus perire non possit?

PL 16, 1315C

復活の恩寵が慰めない痛みがあろうか。死によって何も滅びず、むしろ死そのものの速やかさによって、それ以上は滅びえなくなると信じるなら、どんな悲しみが締め出されないことがあろうか。

6

Erit ergo, fratres charissimi, ut in adhortatione communi, etiam fratri nostrum pendamus affectum: nec ab eo longius deviasse videamur, si per resurrectionis spem, et futurae gloriae suavitatem, etiam in sermone nobis hodie reviviscat.

PL 16, 1316B

それゆえ、いとも親しい兄弟たちよ、共通の勧めの中で、我々の兄に対する情も支払うことになろう。復活の望みと来たるべき栄光の甘さによって、今日、語りの中で彼が我々のもとに再び生き返るなら、我々が兄から遠く逸れたとは見えまい。

7

4. Ordiamur igitur ab eo, ut lugendum nobis nostrorum obitum non esse doceamus. Quid enim absurdius, quam ut id quod scias omnibus esse praescriptum, quasi speciale deplores?

PL 16, 1316B

4. それゆえ、我々の身内の死を嘆いてはならないことを示すところから始めよう。万人に定められていると知っていることを、まるで自分だけのことのように嘆くほど不条理なことがあろうか。

8

Hoc est animum supra conditionem extollere, legem non recipere communem, naturae consortium recusare, mentem carnis inflari, et carnis ipsius nescire mensuram. Quid absurdius, quam nescire qui sis, affectare quod non sis?

PL 16, 1316B

それは、心を人の定めの上に高め、共通の法を受け入れず、本性の交わりを拒み、肉の精神が思い上がり、肉そのものの限りを知らないことである。自分が何者かを知らず、自分でないものを装うほど不条理なことがあろうか。

9

Aut quid imprudentius, quam quod futurum scias, id cum acciderit, ferre non posse? Natura ipsa nos revocat, et ab hujuscemodi moeroribus quadam sui consolatione subducit. Quis est enim tam gravis luctus, aut tam acerbus dolor, in quo non interdum relaxetur animus?

PL 16, 1316B

あるいは、起こると知っていることを、起こったときに耐えられないほど無思慮なことがあろうか。本性そのものが我々を呼び戻し、それ自身の慰めによって、このような嘆きから引き離す。心がときに緩まないほど重い喪、苦い痛みがあるだろうか。

10

Habet hoc natura, ut quamvis homines in tristibus rebus sint; tamen si modo homines sunt, a moerore mentem paulisper abducant. 5. Fuisse etiam quidam feruntur populi, qui ortus hominum lugerent, obitusque celebrarent.

PL 16, 1316C

本性にはこの性質がある。人は悲しみの中にあっても、人でありさえすれば、しばし精神を悲しみから離すのである。5. また、人が生まれることを嘆き、死去を祝う民があったと伝えられる。

11

Nec imprudenter; eos enim qui in hoc vitae salum venissent, moerendos putabant: eos vero qui ex istius mundi procellis et fluctibus emersissent, non injusto gaudio prosequendos arbitrabantur.

PL 16, 1316C

それも無思慮ではない。この生の荒海に来た者は嘆かれるべきであり、この世界の嵐と波から浮かび出た者は、不当でない喜びをもって見送るべきだと考えたのである。

12

Nos quoque ipsi natales dies defunctorum obliviscimur, et eum quo obierunt diem, celebri solemnitate renovamus.

PL 16, 1316C

我々自身も、死者の誕生日は忘れ、彼らが死去した日を、盛大な祭儀で新たにする。

13

6. Non est ergo gravis subeundus moeror secundum naturam; ne aut excellentiorem aliquam naturae exceptionem nobis arrogare videamur, aut communem recusare. Etenim mors aequalis est omnibus, indiscreta pauperibus, inexcepta divitibus.

PL 16, 1316D

6. それゆえ、本性に従えば、重い悲しみを負うべきではない。自分が本性の何らかのより優れた例外にあずかるかのように装うことも、共通の定めを拒むことも、避けねばならない。実に死は万人に等しく、貧しい者を分け隔てせず、富める者を除外しない。

14

Et ideo licet per unius peccatum, in omnes tamen pertransivit (Rom. V, 18) ; ut quem generis non refugimus auctorem, non refugiamus et mortis: et sit nobis sicut per unum mors, ita per unum etiam resurrectio; nec recusemus aerumnam, ut perveniamus ad gratiam: Venit enim, ut legimus, Christus salvum facere, quod perierat (Luc. XIX, 10) : et ut non solum vivorum, sed etiam mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9) .

PL 16, 1317A

そして、「一人の罪によってではあるが、すべての人に及んだ」(ローマ5:18)。人類の始祖を拒まないのであれば、死の始祖をも拒むまい。一人によって死が来たように、一人によって復活も来る。恩寵に至るために苦難を拒むまい。「キリストは、失われたものを救うために来た」と我々は読む(ルカ19:10)。また「生きている者だけでなく、死んだ者をも支配するために」(ローマ14:9)である。

15

Lapsus sum in Adam, de paradiso ejectus in Adam, mortuus in Adam; quomodo revocet, nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum (S. Aug. de Pecc. orig., cap. 41) ?

PL 16, 1317A

私はアダムにおいて堕ち、アダムにおいて楽園から追い出され、アダムにおいて死んだ。アダムにおいては咎に服し、死に負い目ある者として、キリストにおいては義とされた者として私を見いだすのでなければ、どうして彼は私を呼び戻すだろうか(聖アウグスティヌス『原罪について』第41章)。

16

Si ergo debitum est mortis, solutio debet esse tolerabilis. Sed hic locus posterioribus partibus reservandus. 7. Nunc propositum est asserere mortem graviori non debere esse moerori, quod eum natura ipsa respuat.

PL 16, 1317B

死が負債であるのなら、その支払いは耐えうるものでなければならない。だがこの論点は、後の部分に取っておくべきである。7. いま示そうとしているのは、本性そのものが重い悲しみを拒むのだから、死に重すぎる悲しみを向けてはならないということである。

17

Denique Lyciorum feruntur esse praecepta, quae viros jubeant mulierum vestem induere, si moerori indulgeant; eo quod mollem et effeminatum judicaverint in viro luctum.

PL 16, 1317B

実に、リュキア人には、悲しみにふける男に女の衣を着せるよう命じる定めがあったと伝えられる。男の嘆きを柔弱で女々しいと判断したからである。

18

Deforme est enim eos qui pro fide, pro religione, pro patria, pro aequitate judicii, atque intentione virtutis obvium morti debent pectus offerre, moerere in alio gravius, quod in se, si causa exegerit, sit expetendum.

PL 16, 1317B

信仰のため、宗教のため、祖国のため、裁きの公正のため、徳への専心のために、死に向かって胸を差し出すべき者たちが、事情が求めるなら自分自身にとって望むべきものを、他人においてあまりに重く嘆くのは見苦しい。

19

Nam quemadmodum potes in te non refugere, quod impatientius alii doleas accidisse? Depone moerorem, si potes: include, si non potes. 8. Aut absorbendus omnis, aut premendus est dolor. Cur enim moestitiam tuam non ratio potius, quam dies leniat?

PL 16, 1317B

他人に起こったことをこらえきれずに悲しむあなたが、どうして自分の身に起こるのを避けずにいられようか。悲しみを下ろせ、できるのなら。閉じ込めよ、できないのなら。8. 悲しみはすべて呑み込むか、押さえ込むかしなければならない。なぜ、あなたの悲しみを、時間ではなく理性が和らげないのか。

20

Non quod oblitteratura est temporis series, melius prudentia mitigabit. Quin etiam hoc ipsum irreligiosum puto erga ipsorum memoriam, quos dolemus amissos; ut oblivisci eorum malimus, quam consolatione mulceri: aut cum horrore reminisci, quam meminisse cum gratia: recordationem timere, quorum imago debeat esse voluptati: diffidere potius quam sperare de meritis defunctorum: et poenae addictos, quam immortalitati debitos, quos dilexeris, aestimare.

PL 16, 1317C

時の連なりが消し去ってしまうはずのものを、思慮のほうがより善く和らげるであろう〔底本は文頭に Non を刷り、疑問符は無い。疑問「…ではないか」の意と取った。ミーニュの脚注 b は、直前の Cur enim 以下の文を、キケロ『アッティクス宛書簡』第12巻の「時が成し遂げるはずのことを理性に成し遂げさせよ」になぞらえる〕。それどころか、失ったと嘆くまさにその人々の記憶に対して、次のことを私は不敬虔だと思う。慰めによってなだめられるよりも彼らを忘れることを望むこと。好意をもって思い出すよりも、恐れをもって思い出すこと。面影が快いものであるべき人々の追憶を恐れること。死者の功績について望みを抱くよりも疑うこと。愛した人々を、不死に定められた者ではなく、刑罰に引き渡された者と見なすこと。

21

9. Sed dicis: Quos diligebamus, amisimus. Nonne haec nobis cum ipso mundo elementisque communia sunt; quia ad tempus credita in perpetuum tenere non possumus?

PL 16, 1317C

9. しかしあなたは言う。「我々は愛していた人々を失った」と。これは、世界そのもの、また諸元素と我々に共通のことではないか。しばらくのあいだ預けられたものを、永遠に持ち続けることは我々にはできないのだから。

22

Gemit terra sub aratris, imbribus caeditur, tempestate concutitur, stringitur frigore, sole torretur: ut fructus annuos feta parturiat: et cum se vario flore vestierit, proprio exuitur et spoliatur ornatu. Quantos haec raptores habet?

PL 16, 1318A

地は鋤の下でうめき、雨に打たれ、嵐に揺さぶられ、寒さに締めつけられ、日に焼かれる。年ごとの実りを孕んで産むためである。そして、さまざまな花で身を装ったとき、自らの飾りをはぎ取られ、奪われる。地にはどれほど多くの略奪者がいることか。

23

Nec fructum suum queritur amissum, quem ideo generavit, ut amitteret: nec imposterum negat, quem sibi meminit auferendum. 10. Coelum ipsum non semper stellarum micantium globis fulget, quibus quasi quibusdam insignitur coronis.

PL 16, 1318A

それでも地は、失った実りを嘆かない。失うために産んだのだから。また、いずれ取り去られると覚えているものを、後に至って否むこともない。10. 天そのものも、いつもきらめく星々の群れで輝いているわけではない。星々は、いわば冠のように天を飾っているのだが。

24

Non semper ortu lucis albescit, radiis solis irrutilat: sed assiduis vicibus ille quidam mundi vultus gratissimus, humenti noctium caligat horrore.

PL 16, 1318A

いつも日の出で白むわけでも、太陽の光線で赤く輝くわけでもない。絶え間ない交替によって、世界のあのいとも好ましい顔は、湿った夜々の恐れの中で暗くなる。

25

Quid gratius luce? quid sole jucundius? quae quotidie occidunt; decessisse tamen haec nobis non moleste ferimus, quia eum redire praesumimus. Doceris in his quam in tuis debeas exhibere patientiam.

PL 16, 1318A

光より好ましいものがあろうか。太陽より快いものがあろうか。それらは毎日沈む。それでも我々は、それらが去ったことを苦にしない。太陽が戻ると〔eum(男性単数)は sol を指すと取った〕予期するからである。あなたはこれらによって、自分の身内に対してどれほどの忍耐を示すべきかを教えられる。

26

Si superiora tibi occidunt, nec dolori sunt; cur si occiderint humana, doleantur? 11. Sit tamen patiens dolor, sit in tristibus modus, qui exigitur in secundis. An si immoderate gaudere non convenit, lugere convenit?

PL 16, 1318B

天上のものがあなたにとって沈んでも悲しみにならないのに、人間のものが沈んだとき、なぜ悲しまれるのか。11. 悲しみも耐えるものであれ。順境で求められる節度が、悲しい出来事にもあれ。度を越して喜ぶのがふさわしくないなら、度を越して嘆くことがふさわしいだろうか。

27

Non enim mediocre malum est immoderatio doloris, aut metus mortis. Quantos ad laqueum impulit, armavit ad gladium; ut in eo ipso amentiam suam proderent, mortem non ferentes, et mortem appetentes: et quod pro malo fugerent, pro remedio adsciscerent?

PL 16, 1318B

悲しみの無節制、あるいは死への恐れは、並の悪ではない。どれほど多くの人を縄に追いやり、剣で武装させたことか。その人々はまさにそのことで自らの狂気を露わにした。死に耐えられず、しかも死を求めたのだから。悪として逃げていたものを、治療として受け入れたのである。

28

Qui quoniam consentaneum naturae suae ferre ac perpeti nequiverunt, contrarium voto incidunt; ut ab his in perpetuum separentur, quos sequi desideraverint. Sed haec rara; quoniam natura ipsa revocat, etsi praecipitet amentia.

PL 16, 1318B

彼らは、自分の本性にかなうことを耐え忍べなかったため、願いとは反対のことに陥る。後を追いたいと望んだ人々から、永遠に引き離されるのである。しかしこれは稀である。狂気が突き落としても、本性そのものが呼び戻すからである。

29

12. Illud vero frequens in mulieribus, ut clamores publicos serant, quasi metuant ne earum ignoretur aerumna: ut illuviem vestis affectent, quasi in ea sit sensus dolendi: ut impexum sordibus immadident caput: ut postremo, quod plerisque in locis vulgo fieri solet, discisso amictu, diloricata veste, secreti pudoris nuda prostituant, quasi ipsum lenocinentur pudorem, quia pudoris sui praemia perdiderunt.

PL 16, 1318C

12. 他方、女たちのあいだでよく見られるのは、公然と叫びをまき散らすことである。自分たちの苦難が知られずに終わるのを恐れるかのようである。また、衣の汚れをまとうこと。そこに悲しみの感覚があるかのように。梳かない頭を汚物で濡らすこと。最後に、多くの土地で習いとしてよく行われるように、外衣を裂き、胸の衣を外して、秘められた恥じらいの部分を裸にさらすことである。まるで恥じらいそのものを売り込むかのようである。自分の恥じらいの報いを失ったのだから。

30

Sic procaces oculi provocantur, ut concupiscant, ut amare incipiant membra nudata: quae si non aspicerent, non amarent. Atque utinam sordidata illa tegumenta corporis non speciem, sed mentem obnuberent!

PL 16, 1318C

こうして、慎みのない目が刺激され、むき出しの肢体を欲し、愛し始める。見なければ愛さなかったであろうものを。あの汚れた体の覆いが、姿ではなく精神を覆い隠してくれればよいのに。

31

Latet plerumque sub tristi amictu mentis lascivia: et deformis horror vestis obtexitur; ut secreta petulantium tegantur animorum. 13. Satis pie virum luget, quae servat pudorem, non deserit fidem.

PL 16, 1318C

悲しげな衣の下には、しばしば精神の放縦が隠れている。醜い衣の恐ろしさがかぶせられるのは、放埒な者たちの心の秘密を覆うためである。13. 恥じらいを守り、信義を捨てない女こそ、夫を十分に情愛深く嘆いている。

32

Haec bene defunctis officia impenduntur, ut vivant in mentibus, in affectibus perseverent. Non amisit virum, quae exhibet castitatem: non est viduata conjugio, quae non mutavit nomen mariti.

PL 16, 1319A

死者にこそ、こうした務めが正しく捧げられる。彼らが精神の中に生き、情の中にとどまるためである。貞潔を示す女は夫を失っていない。夫の名を替えなかった女は、結婚からやもめにされてはいない。

33

Nec tu perdidisti haeredem, quae adjuvas cohaeredem: sed pro successore corruptibilium, mutasti consortem immortalium.

PL 16, 1319A

あなたも、共同相続人を助けているのだから、相続人を失ったのではない。朽ちるものの後継ぎに代えて、朽ちないものの伴侶を得たのである。

34

Habes qui tibi repraesentet haeredem: solve pauperi, quod debetur haeredi; ut non solum maternae aut paternae senectutis, sed etiam vitae propriae sit superstes.

PL 16, 1319A

あなたには、相続人を代わりに示す者がいる。相続人に支払うはずのものを、貧しい者に支払え。そうすれば相続人は、母や父の老年より長く生きるだけでなく、自分自身の命よりも長く生き残る者となる〔sit superstes の主語は亡くなった相続人と取った〕。

35

Plus successori tuo relinquis, si portio ejus non ad luxum praesentium proficiat, sed ad pretium futurorum. 14. Sed desideramus amissos.

PL 16, 1319A

あなたの後継ぎのためには、その取り分が現在の贅沢のためではなく、将来の報いのために役立つなら、より多くを残すことになる。14. しかし我々は、失った人々を恋しがる。

36

Duo sunt enim quae maxime angunt, aut desiderium eorum, quos amiserimus, sicut meo exemplo metior: aut quod eos vitae suavitate privatos, ereptos laboris sui fructibus arbitremur.

PL 16, 1319B

実に、とりわけ人を苦しめるものは二つある。失った人々への恋しさ(私自身の例で測ると)、そして、彼らが命の甘さを奪われ、労苦の実りを取り上げられたと考えることである。

37

Tenera enim amoris est titillatio, quae improvisum affectum excitat, ut sedandi magis, quam excludendi doloris facultas relinquatur: simul quia pium videtur desiderare quod amiseris, et specie virtutis adolescit infirmitas.

PL 16, 1319B

愛のうずきはやさしく、不意の情を呼び起こすので、悲しみを締め出す力よりも、鎮める力のほうが残される。同時に、失ったものを恋しがるのは情愛にかなうと見え、弱さが徳の外観をもって育つのである。

38

15. Sed cur tu putes patientiorem illam esse debere, quae dilectum ad peregrina dimiserit, et militiae gratia, vel susceptae administrationis officio, vel negotiandi usu transfretasse compererit; quam te qui non fortuito arbitrio derelinqueris, aut studio pecuniae, sed lege naturae?

PL 16, 1319B

15. しかしなぜあなたは、愛する人を異郷へ送り出し、軍務のため、あるいは引き受けた職務のため、あるいは商いのために海を渡ったと知っている女のほうが、偶然の判断や金銭への欲ではなく、本性の法によって置き去りにされるあなたよりも、忍耐強くあるべきだと考えるのか。

39

At recuperandi tibi interclusa spes: quasi cuiquam certa sit redeundi. Et plerumque dubia plus fatigant, ubi periculi metus integer, graviusque est timere, ne acciderit, quam tolerare quod jam noveris accidisse.

PL 16, 1319B

しかし取り戻す望みはあなたには閉ざされている、と言うのか。まるで誰かに帰還が確かであるかのように。しかも多くの場合、不確かなことのほうが、危険への恐れが損なわれないぶん、いっそう人を疲れさせる。すでに起こったと知っていることを耐えるより、起こったのではないかと恐れるほうが重い。

40

Aliud enim summam formidinis coacervat, aliud finem exspectat doloris. 16. An dominis jus est, quo decreverint, transferre mancipia, Deo non est? Sed non suppetit exspectare remeantem; suppetit tamen praecedentem sequi.

PL 16, 1319C

一方は恐れの総和を積み上げ、他方は痛みの終わりを待つからである。16. 主人たちには、望む所へ奴隷を移す権利があるのに、神にはないのか。戻る者を待つ余裕は我々にはないが、先に行く者に従う余裕はある。

41

Et certe brevis vitae usus nec illi multum videtur eripuisse, qui ante praecessit: nec te differre diutius, qui remanseris. 17. Quod si desiderium tuum mitigare non possis; nonne tamen videtur indignum pro desiderii tui studio rerum ordinem velle converti?

PL 16, 1319C

そして確かに、短い生の用は、先に逝った者からさほど多くを奪ったようには見えず、後に残ったあなたが隔てられるのも、さほど長くはない。17. それでも、もしあなたが自分の恋しさを和らげることができないとしても、自分の恋しさの熱意のために、物事の秩序を覆そうと望むのは、ふさわしくないと思えないか。

42

Amantium ardentiora utique desideria sunt, et tamen necessitatis contuitu temperantur: et si dolent deseri, lugere tamen non solent: destituti amare impatientius erubescunt. Ita patientia desiderii plus probatur.

PL 16, 1319C

愛し合う者たちの恋しさは確かにいっそう熱い。それでも必然を見つめて抑えられる。置き去りにされて痛むことはあっても、嘆き悲しむことには慣れていない。見捨てられた者は、こらえきれずに愛することを恥じるのである。こうして恋しさに耐えることは、いっそうよく証される。

43

18. Quid autem de his loquar, qui defunctos putant vitae suavitate privari? Nulla potest esse jucunditas inter has vitae nostrae amaritudines aut dolores, quae vel ex corporis ipsius infirmitate, vel extrinsecus accidentium incommoditate generantur.

PL 16, 1319D

18. だが、死者は生の甘美さを奪われたと考える者たちについて、何を語ろうか。我々の生のこうした苦味や痛みのただなかに、いかなる楽しみもありえない。それらは、体そのものの弱さから生じるか、外から降りかかる災いの煩わしさから生じるのである。

44

Anxii enim semper, et ad ipsa laetiorum vota suspensi, quodam fluctuamus incerto, sperantes dubia pro certis, incommoda pro secundis, caduca pro solidis: nihil habentes potestatis in arbitrio, nihil firmitatis in voto.

PL 16, 1320A

実に我々は常に不安を抱え、より幸いな願いそのものにすら宙づりにされて、ある不確かさのうちに揺れ動いている。不確かなものを確かなものと、不都合なものを順調なものと、移ろうものを堅固なものと思い込んで望み、意のままになる力は何ひとつ持たず、願いのうちに堅さは何ひとつ持たない。

45

At si aliquid contra voluntatem acciderit, perditos nos putamus; plusque adversorum dolore frangimur, quam secundorum fructu potimur. Quibus igitur carent bonis, qui magis eripiuntur incommodis?

PL 16, 1320A

ところが、意に反することが何か起これば、我々は滅びたと思い、順境の実りを手にするよりも、逆境の痛みに打ち砕かれる。ならば、不都合から引き離される者が、いったいどのような善を失うというのか。

46

19. Valetudo, credo, bona plus adjuvat, quam affligit mala: aut opulentia plus delectat, quam egestas afficit: aut filiorum magis amabilis gratia, quam lugubris amissio: aut adolescentia jucundior, quam senectus tristior.

PL 16, 1320A

19. 思うに、良い健康は、悪い健康が苦しめる以上に助けるのであろう。あるいは富は、貧しさが苦しめる以上に喜ばせ、子らの愛らしさは、その喪失が悲痛である以上に愛すべきものであり、若さは、老いが悲しい以上に楽しいのであろう〔credo は反語で、実際はその逆だ、の意〕。

47

Quam plerumque suorum taedet votorum et optati poenitet; ut doleat impetratum, quod non impetrare metuebat. Exsilia vero, et caeterarum poenarum acerbitates, quae potest compensare patria? quae voluptates?

PL 16, 1320B

どれほどしばしば人は、自分の願いに倦み、望んだことを悔いることか。得られないことを恐れていたものを、得てしまって悲しむほどである。追放や、そのほかの刑罰の苦さを、いったいどんな祖国が、どんな快楽が償いうるだろうか。

48

Quae etiam cum adsunt; debilitantur tamen, aut non utendi affectu, aut amittendi metu.

PL 16, 1320B

それらは手許にあっても、使う心がなかったり、失う恐れがあったりして、弱められてしまう。

49

20. Esto tamen: maneat inoffensus, immunis a doloribus, perpes in voluptatibus vitae cursus humanae; quid tamen commodi consequi potest anima in istiusmodi corporis inclusa compagibus, et quibusdam membrorum angustiis coarctata?

PL 16, 1320B

20. だが、仮にそうだとしよう。人の生の歩みが、つまずきもなく、痛みを免れ、快楽のうちに絶えることなく続くとしても、このような体の継ぎ目に閉じ込められ、四肢の狭さに押し込められた魂が、どんな益を得られるだろうか。

50

Si caro nostra carcerem fugit, si detestatur omne quidquid evagandi facultatem negat; quae utique parvis ultra se audiendi videndique excurrere videtur sensibus: quanto magis anima nostra corporeum istud evadere gestit ergastulum, quae motu aereo libera, nescimus quo vadat, aut unde veniat (Joan. III, 8) !

PL 16, 1320B

もし我々の肉が牢獄を避け、さまよう自由を拒むものを何であれ忌み嫌うのなら──その肉でさえ、聞き見る小さな感覚によって、自分の外へ出て行くように見える──、我々の魂は、あの体という奴隷小屋から逃れたがること、いかばかりか。魂は空気のような動きで自由であり、我々は、それがどこへ行き、どこから来るのかを知らない(ヨハネ3:8)。

51

21. Scimus tamen quod corpori supervivat, et ea, jam depositis proprii sensus repagulis expedita, libero cernat obtutu, quae ante sita in corpore non videbat.

PL 16, 1320C

21. だが我々は、魂が体より長く生き残り、自らの感覚の閂をすでに取り外して解き放たれ、体の内にあった時には見えなかったものを、自由な眼差しで見ることを知っている。

52

Quod exemplo dormientium possumus aestimare (quorum animi velut sepulto quieti corpore, ad altiora se subrigunt, et renuntiant corpori) rerum absentium, vel etiam coelestium visiones.

PL 16, 1320C

このことは眠っている者たちの例から推し量れる。その心は、体が憩いのうちに葬られたかのようになって、より高みに身を起こし、体に、不在の事物の、さらには天上のものの幻を告げ知らせるのである。

53

Ergo si mors carnis ex saeculi nos absolvit aerumnis, utique malum non est, quae libertatem restituit, excludit dolorem.

PL 16, 1320C

それゆえ、もし肉の死が我々を世の労苦から解き放つのなら、自由を取り戻し、痛みを締め出す死は、確かに悪ではない。

54

22. Hinc igitur nobis adoriendus disputandi locus mortem malum non esse; quia aerumnarum omnium malorumque perfugium est, et fida statio securitatis, ac portus quietis. Nam quid in hac vita non experimur adversi?

PL 16, 1320C

22. したがって、我々が論じ始めるべき論点はここである。死は悪ではない。死はあらゆる労苦と悪からの避難所であり、安全のための確かな停泊地、憩いの港だからである。実際、この生で我々が経験しない逆境があるだろうか。

55

Quas non procellas, tempestatesque perpetimur? quibus non exagitamur incommodis? cujus parcitur meritis?

PL 16, 1320D

我々が耐えない嵐や暴風があるだろうか。どんな災いに我々は揺さぶられないだろうか。誰の功績が容赦されるだろうか。

56

23. Sanctus patriarcha Israel profugus patria, fratre, parentibus, domum mutavit exsilio (Gen. XXVIII, 5), stuprum filiae (Gen. XXXIV, 2) , generi necem flevit (Gen. XLIX, 5) , famen pertulit, sepulturam defunctus amisit; transferri enim ossa sua, ne vel mortuus requiesceret, obsecravit.

PL 16, 1320D

23. 聖なる族長イスラエルは、祖国も、兄弟も、両親も失って逃れ、追放のうちに住まいを変えた(創世記28:5)。娘の凌辱(創世記34:2)と婿の死(創世記49:5)を嘆き、飢えを耐え、死んでからは埋葬の地を失った。実際、死んでさえ安らぐことのないよう、自分の骨が移されることを彼は願ったのである。

57

24. Sanctus Joseph odia fratrum, insidias invidorum, servulorum obsequia, mercatorum imperia (Genes. XXXVII, 4 et seq.) , dominae petulantiam, mariti inscitiam, carceris quoque est expertus aerumnam (Gen. XXXIX, 12 et seq.) .

PL 16, 1321A

24. 聖なるヨセフは、兄弟たちの憎しみ、妬む者たちの陰謀、奴隷の身の服従、商人たちの支配(創世記37:4以下)、女主人の厚かましさ、夫の無知を経験し、さらに牢獄の苦難をも味わった(創世記39:12以下)。

58

25. Sanctus David filios amisit duos: unum incestum (II Reg. XIII, 29) , alterum parricidam (II Reg. XVIII, 14) . Hos habuisse pudoris est, doloris est perdidisse. Amisit et tertium, quem amabat, parvulum. Hunc viventem adhuc flevit, mortuum non desideravit.

PL 16, 1321A

25. 聖なるダビデは二人の子を失った。一人は近親相姦の者(サムエル記下13:29)、もう一人は近親殺しの者(サムエル記下18:14)であった。この二人を持ったことは恥であり、失ったことは痛みである。彼はさらに三人目、愛していた幼子をも失った。この子が生きている間はなお泣いたが、死んだ時には惜しまなかった。

59

Sic enim legimus (II Reg. XII, 18) quod, aegrotante puero, deprecabatur David Dominum pro eo, et jejunavit, et in cilicio jacuit, et astantibus majoribus natu, ut excitarent eum de terra, nec surgendum sibi, nec coenandum putavit.

PL 16, 1321A

実に我々はこう読む(サムエル記下12:18)。子が病んでいる間、ダビデは主にその子のために祈り、断食し、粗布の上に伏した。年長者たちが傍らに立って、地から起き上がらせようとしたが、彼は起き上がることも、食事をすることもすべきでないと考えた。

60

Ubi vero defunctum puerum comperit surrexit de terra, lavit illico, unctus est, vestimenta mutavit, adoravit Dominum, cibum sumpsit (Ibid., 20) .

PL 16, 1321B

だが子が死んだと知ると、地から起き上がり、すぐに身を洗い、油を塗り、衣を替え、主を礼拝し、食物を取った(サムエル記下12:20)。

61

Cum haec miranda pueris suis viderentur, respondit eis recte se, infante vivente, jejunasse et plorasse; quia jure arbitrabatur Dominum posse misereri, nec dubitandum quod vitam posset servare viventis, qui posset vivificare defunctos: jam vero, obita morte, quid jejunaret, qui jam non posset reducere mortuum exanimemque revocare: Ego, inquit, ibo ad eum: ipse autem non revertetur ad me (Ib. 23) .

PL 16, 1321B

従者たちにはこれが不思議に見えたので、彼は彼らに、子が生きている間に断食し泣いたのは正しかったと答えた。主が憐れむことができると、当然考えていたからである。死者を生かすことのできる主が、生きている者の命を守れることを疑うべきではなかった。だが死が訪れた今となっては、死んだ者、息絶えた者を連れ戻して呼び返すことのもはやできない自分が、何のために断食するのか、と。「私は彼のもとへ行く。だが彼は私のもとへ帰らない」(サムエル記下12:23)。

62

26. O maximum solatium desiderantis! O verum sapientis judicium! O miram sapientiam servientis! ut nemo sibi adversi aliquid accidisse indigne ferat, et contra meritum suum se queratur afflictum. Quis enim tu es, qui de tuo merito ante pronunties?

PL 16, 1321B

26. ああ、恋い慕う者の最大の慰めよ。ああ、知恵ある者の真の判断よ。ああ、仕える者の驚くべき知恵よ。これによって、誰も、自分に何か逆境が降りかかったことを不当と受け取らず、自分の功績に反して苦しめられたと嘆くこともない。実に、あなたは自分の功績について先に宣告するとは、いったい何者か。

63

Cur praevenire desideras cognitorem? Cur eripis sententiam judicaturo? Nec sanctis istud permissum est, nec a sanctis impune umquam est usurpatum.

PL 16, 1321C

なぜ審理する者を先回りしようと望むのか。なぜ裁こうとする者から判決を奪うのか。これは聖なる者たちにも許されておらず、聖なる者たちによって罰を免れて行使されたこともない。

64

David se propterea flagellatum suo carmine confitetur: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.

PL 16, 1321C

ダビデは、自分が打たれたのはそのためであったと、自らの歌で告白する。「見よ、罪人たち、世にあって豊かな者たちそのものが、富を手に入れた」。

65

Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et index meus in matutinum (Ps. LXXII, 12 et seq.) .

PL 16, 1321C

「それならば、私は理由なく私の心を義とし、無垢な者たちの間で私の手を洗ったのだ。そして私は一日じゅう打たれ、私を告発する者は朝に〔臨んだ〕〔index は「指し示すもの・告発する者」の意。in matutinum の意は定かでなく、「朝ごとに」とも取れる〕」(詩篇72:12以下)。

66

27. Petrus quoque quamvis plenus fide devotionis; tamen quia nondum conscius nostrae infirmitatis praesumptive dixerat Domino: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) ; tentationem praesumptionis antequam tertio gallus cantaret incurrit (Joan. XVIII, 27) .

PL 16, 1321C

27. ペトロもまた、帰依の信仰に満ちてはいたが、まだ我々の弱さを知らず、思い上がって主に「私は汝のために魂を捨てよう」と言った(ヨハネ13:37)。そのため、雄鶏が三度鳴く前に、思い上がりの試みに陥った(ヨハネ18:27)。

67

Licet illa tentatio documentum fuerit ad salutem; ut discamus non contemnere carnis infirmitatem, ne contemnendo tentemur. Si Petrus tentatus est, quis praesumat, quis astruat se non posse tentari?

PL 16, 1322A

もっとも、その試みは救いに至る教訓となった。それは、我々が肉の弱さを侮らぬよう学ぶためであり、侮ってかえって試みに遭うことのないためである。ペトロが試みられたのなら、誰が、自分は試みられえないなどと思い上がり、主張できようか。

68

Atque haud dubie pro nobis tentatus est Petrus, ut in fortiore non esset tentamenti periculum: sed in illo disceremus quemadmodum in persecutionibus resistentes, etsi vitae studio tentaremur; tentationis tamen aculeum patientiae lacrymis vinceremus.

PL 16, 1322A

疑いなく、ペトロは我々のために試みられたのである。それは、より強い者に試みの危険が及ばないため、むしろ我々が彼において、迫害に抵抗する時に、たとえ生を愛する心に試みられても、試みの棘を忍耐の涙で打ち負かすことを学ぶためであった〔ut in fortiore non esset tentamenti periculum の係りは定かでない。こう取った〕。

69

28. Idem tamen David, ne quem fortassis Scripturarum tenacem moveat factorum diversitas: idem, inquam, David parricidam mortuum flevit, qui non fleverat innocentem.

PL 16, 1322A

28. しかし、聖書に固執する誰かを、行いの食い違いが惑わすことのないように言っておく。同じダビデが、無垢な子は泣かなかったのに、近親殺しの者が死んだ時には泣いたのである。

70

Denique cum ploraret et lugeret, dixit: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon; quis dabit mihi mortem pro te (II Reg. XVIII, 33) ? Non solus ergo fletur Abessalon, fletur parricida, fletur Ammon (II Reg. XIII, 36) .

PL 16, 1322A

実に、泣き嘆いた時、彼は言った。「わが子アブサロムよ、わが子アブサロムよ。誰が、汝の代わりに私に死を与えてくれようか」(サムエル記下18:33)。したがって、泣かれるのはアブサロムだけではない。近親殺しの者が泣かれ、アムノンも泣かれる(サムエル記下13:36)。

71

Non solum fletur incestus, sed etiam vindicatur: alter contemptu regni, alter fratris exsilio. Fletur sceleratus, non fletur dilectus. Quae causa? quae ratio?

PL 16, 1322B

近親相姦の者は泣かれるだけでなく、報いも受ける。一方は王権への侮りのゆえに、もう一方は兄弟の追放のゆえに〔alter … alter … の割り振りは定かでない。アブサロムの反乱とアムノン殺害後の追放を指すと解した〕。罪を犯した者が泣かれ、愛された者は泣かれない。その原因は何か。その理由は何か。

72

Non mediocris igitur in prudentibus deliberatio, sapientibus confirmatio; magna enim prudentiae in tanta factorum diversitate constantia, una fides.

PL 16, 1322B

それゆえ、これは思慮ある者たちにとっては並々ならぬ熟慮の種であり、知恵ある者たちにとっては確証である。実に、行いがこれほど異なる中での思慮の一貫性は大きく、信仰はただ一つなのである。

73

Et illos mortuos flevit, et flendum infantem mortuum non putavit; illos enim sibi periisse credebat, hunc resurrecturum sperabat. 29. Sed de resurrectione posterius, nunc ad proposita revertamur.

PL 16, 1322B

彼は、あの二人は死んでから泣いたが、死んだ幼子は泣くべきではないと考えた。あの二人は自分にとって滅びたと信じ、この子は復活するだろうと望んでいたからである。29. だが復活については後で述べよう。今は、提示したことに戻ろう。

74

Praemisimus enim etiam sanctos viros gravia in hoc mundo et multa perpessos sine suffragatione meritorum, cum aerumna laborum.

PL 16, 1322B

というのも、我々は先に、聖なる者たちでさえ、この世で重く多くのことを、功績の後ろ盾もなく〔sine suffragatione meritorum は、功績による報いがないままに、の意に取った〕、労苦の苦難とともに耐え忍んだと述べたからである。

75

Unde regressus ad se David, in posterioribus dicit: Memento, Domine, quia pulvis sumus, homo tamquam foenum, dies ejus (Ps. CII, 15) ; et alibi: Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4) .

PL 16, 1322C

それゆえダビデは、我に返って、後のほうで言う。「主よ、思い起こせ、我々は塵であると。人、その日々は草のようだ」(詩篇102:15)。また別の箇所では、「人は空しさに似たものとなった。その日々は影のように過ぎ去る」(詩篇143:4)。

76

Quid enim nobis miserius, qui tamquam spoliati et nudi projicimur in hanc vitam, corpore fragili, corde lubrico, imbecillo animo, anxii ad sollicitudines, desidiosi ad labores, proni ad voluptates?

PL 16, 1322C

実際、我々ほど惨めなものがあるだろうか。我々は、身ぐるみ剥がれ裸にされたかのように、この生へ投げ出され、体は壊れやすく、心は滑りやすく、気力は弱く、心配にはすぐ不安になり、労苦には怠け、快楽にはすぐ傾く。

77

30. Non nasci igitur longe optimum, secundum sancti Salomonis sententiam. Ipsum enim etiam ii qui sibi visi sunt in philosophia excellere secuti sunt.

PL 16, 1322C

30. それゆえ、生まれないことこそ、聖なるソロモンの意見によれば、はるかに最善である。哲学において優れていると自ら思った者たちでさえ、これに従ったのである。

78

Nam ipse illis anterior, nostris posterior, ita in Ecclesiaste locutus est: Et laudavi ego omnes defunctos qui jam mortui sunt, magis quam viventes, quicumque vivunt usque adhuc.

PL 16, 1322C

実に彼は、彼ら〔哲学者たち〕より前の人であり、我々の者たちより後の人であるが、コヘレトの言葉でこう語った。「私は、すでに死んだ死者たちを、今なお生きているすべての生者たちよりも称えた」。

79

Et optimus super hos duos, qui nondum natus est, et qui non vidit hoc opus malum, quod factum est sub sole. Et vidi ego universum laborem, et omnem virtutem operis hujus; quia aemulatio viro ab altero ejus.

PL 16, 1323A

「そして、この二者にまさって最も善いのは、まだ生まれておらず、日の下で行われたこの悪い業を見なかった者である。そして私は、あらゆる労苦と、この仕事のあらゆる力を見た。人の妬みは、その仲間から〔生じる〕からである〔quia aemulatio viro ab altero ejus の係りは定かでない。人への妬みはその隣人から来る、の意に取った〕」。

80

Et quidem hoc vanitas, et praesumptio spiritus (Eccles. IV, 2 et seq.) . 31. Et quis hoc dixit, nisi ille qui sapientiam poposcit et impetravit (Sap. VII, 7) ; ut sciret compositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, anni cursus, et stellarum dispositiones, non ignoraret naturas animalium, et iras colligeret bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum deprehenderet?

PL 16, 1323A

「それもまた空しさであり、霊の思い上がりである」(コヘレトの言葉4:2以下)。31. そして、これを語ったのは、知恵を乞い求めて得た者(知恵の書7:7)でなければ誰か。その者は、世界の構成と元素の力、年の巡りと星々の配置を知り、動物の本性を知らぬこともなく、獣たちの怒りを把握し、風の力と人々の思いを見抜いたのではなかったか。

81

Quem igitur non latuerunt coelestia, quemadmodum laterent mortalia? Qui cogitationem mulieris investigavit sibi infantem vindicantis alienum (III Reg. III, 27) , qui naturas animalium, quas non acceperat, divina tamen gratia aspirante cognovit (Sap. VII, 20) : hic de suae conditione naturae, quam in se expertus est, errare aut mentiri potuit?

PL 16, 1323A

天上のものが隠れていなかった者に、どうして死すべきものが隠れていようか。彼は、他人の幼子を自分のものだと主張した女の思いを探り出し(列王記三3:27)、受けてはいなかった動物の本性を、神の恩寵が息吹いて知った(知恵の書7:20)。その者が、自らの本性の状態について、自分自身で経験していながら、誤ったり偽ったりしえたであろうか。

82

32. Sed non solus hoc sensit, etsi solus expressit. Legerat sanctum dixisse Job: Pereat dies ille, in quo natus sum (Job. III, 3) ; et cognoverat nasci malorum omnium esse principium: et ideo diem quo natus est, perire optavit; ut tolleretur origo incommodorum: et optavit perire diem generationis suae; ut diem resurrectionis acciperet.

PL 16, 1323B

32. だが、これを感じたのは彼ひとりではない。言葉にしたのが彼ひとりだったとしても。彼〔ソロモン〕は、聖なるヨブが「私が生まれた日は滅びよ」と言ったのを読んでいた(ヨブ記3:3)。そして、生まれることがあらゆる悪の始まりであると知っていた。だからヨブは、自分の生まれた日が滅びるよう願った。災いの源が取り除かれるためである。さらに、自らの生まれの日が滅びるよう願った。復活の日を受けるためである。

83

Audierat etiam Salomon dixisse patrem suum: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum, dierum meorum; ut sciam quid desit mihi (Ps. XXXVIII, 5) . Noverat enim David non posse id quod perfectum est, hic comprehendi, et ideo ad ea quae sunt futura, properabat.

PL 16, 1323B

ソロモンはまた、自分の父がこう言うのも聞いていた。「主よ、私に私の終わりと私の日々の数を知らせよ。私に何が欠けているかを知るために」(詩篇38:5)。ダビデは、完全なものはここでは把握されえないと知っていた。だから、来たるべきものへ急いだのである。

84

Nunc enim ex parte scimus, et ex parte cognoscimus: tunc autem id quod perfectum est, poterit comprehendi; cum revelata facie nobis speculandae majestatis aeternitatisque divinae coeperit relucere non umbra, sed veritas (I Cor. XIII, 12) .

PL 16, 1323C

「今、我々は部分的に知り、部分的に認識している。だが、その時には、完全なものが把握されえよう」。覆いを取り除いた顔で、我々が仰ぎ見るべき神の威光と永遠が、影ではなく真理として輝き出し始める時にである(一コリント13:12)。

85

33. Nemo tamen festinaret ad finem, nisi vitae istius fugeret incommoditatem. Et ideo etiam David quare ad finem festinet, exposuit dicens: Ecce veteres posuisti dies meos, et habitudo mea tamquam nihil ante te: verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6) .

PL 16, 1323C

33. だが、この生の煩わしさから逃れるのでなければ、誰も終わりへ急ぎはしないだろう。だからダビデも、なぜ終わりへ急ぐのかを、こう言って説明した。「見よ、汝は私の日々を古いものとして置いた。私のありさまは汝の前では無に等しい。とはいえ、すべては空しい、生きているすべての人は」(詩篇38:6)。

86

Quid igitur moramur fugere vanitatem? aut quid nos delectat in hoc saeculo vane conturbari, thesaurum pecuniarum condere, et ignorare cui congregamus haeredi?

PL 16, 1323C

それなのに、なぜ我々は空しさから逃れるのを遅らせているのか。この世で空しく騒ぎ立て、金銭の宝を蓄え、誰が相続人になるかも知らずに集めることの、何が我々を喜ばせるのか。

87

Petamus amoveri a nobis plagas, eripi nos ex insipienti saeculo, carere peregrinatione diuturna, ad illam redire patriam et naturalem domum.

PL 16, 1324A

打撃が我々から取り除かれるよう、愚かな世から救い出されるよう、長い旅路を免れ、あの祖国、本来の家に帰れるよう、願おう。

88

In hac enim terra advenae sumus atque peregrini (Ephes. II, 19) : remigrandum eo, unde descendimus: ambiendum et obsecrandum non perfunctorie, sed obnixe; ut a dolis et ab iniquitate loquacium liberemur.

PL 16, 1324A

「この地では、我々は寄留者であり旅人である」(エフェソ2:19)。我々が降ってきたところへ帰らねばならない。おざなりにではなく、ひたむきに、求め、願わねばならない。おしゃべりな者たちの欺きと不法から、我々が解き放たれるために。

89

Et ille qui remedium noverat, prolongatum tamen suum ingemit incolatum, et cum peccatoribus et iniquis se habitare deplorat (Ps. CXIX, 5) . Quid ego faciam, qui et peccatum habeo, et ignoro remedium?

PL 16, 1324A

薬を知っていたあの人〔ダビデ〕でさえ、自分の寄留が長引いたことを嘆き、罪人たちや不法な者たちとともに住んでいることを悲しむ(詩篇119:5)。罪を持ち、しかも薬を知らない私は、どうしたらよいのか。

90

34. Hieremias quoque quod generatus sit, et ipse deplorat his verbis, dicens: Heu me, mater! ut quid me peperisti virum causam dicentem judicii in omni terra? Non profui, neque profuit mihi quisquam: virtus mea defecit (Jerem. XV, 10) .

PL 16, 1324A

34. エレミヤもまた、自分が生まれたことを、こう言って自ら嘆く。「ああ、母よ、なぜ私を産んだのか。全地に対して裁きの訴えを起こす男を。私は益をもたらさず、誰も私に益をもたらさなかった。私の力は尽きた」(エレミヤ15:10)。

91

Si igitur sancti viri vitam fugiunt, quorum vita etsi nobis utilis, sibi tamen inutilis aestimatur; quid nos facere oportet, qui nec aliis prodesse possumus, et nobis vitam hanc quasi fenebrem pecuniam usurario quodam cumulo gravescentem onerari in dies peccatorum aere sentimus?

PL 16, 1324B

それゆえ、もし聖なる者たちが生を避けるなら──その生は、我々には有益でも、彼ら自身には無益と見なされている──、他人の益にもなれず、この生が、利息つきの金銭のように、利子の積み重ねで重くなり、日ごとに罪の負債で負荷が増していくのを感じている我々は、何をなすべきか。

92

35. Quotidie morior, Apostolus dicit (I Cor. XV, 31) . Melius utique, quam illi, qui meditationem mortis philosophiam esse dixerunt: illi enim studium praedicarunt, hic usum ipsum mortis exercuit.

PL 16, 1324B

35. 「私は日々死ぬ」と使徒は言う(一コリント15:31)。死の探究こそ哲学だと言った者たちよりも、確かにすぐれている。彼らは〔死の〕探究を説いたが、この使徒は死そのものの実践を行ったのである。

93

Et illi quidem propter se: Paulus autem ipse perfectus moriebatur non propter suam, sed propter nostram infirmitatem.

PL 16, 1324B

しかも彼らは自分のためであったが、パウロ自身は、完全でありながら、自分の弱さのためではなく、我々の弱さのために死んでいた。

94

Quid autem est mortis meditatio, nisi quaedam corporis et animae segregatio; quia mors ipsa non aliud quam corporis atque animae secessio definitur? Sed hoc secundum communem opinionem. 36. Secundum Scripturas autem triplicem esse mortem accipimus.

PL 16, 1324B

では、死の探究とは何か。体と魂のある種の分離にほかならない。死そのものが、体と魂の離脱以外のものとは定義されないからである。だが、これは世間一般の意見による。36. 聖書によれば、我々は死に三つあると受け取る。

95

Una est cum morimur peccato, Deo vivimus (Rom. VI, 10) . Beata igitur mors, quae culpae refuga, Domino dedita, a mortali nos separat, immortali nos consecrat.

PL 16, 1324C

一つは、「我々は罪に死に、神に生きる」ときである(ローマ6:10)。それゆえ、咎を逃れ、主に献げられ、死すべきものから我々を分け、不死なるものに我々を聖別する死は、幸いである。

96

Alia mors est vitae hujus excessus, qua mortuus est patriarcha Abraham, patriarcha David, et sepulti sunt cum patribus suis; cum anima nexu corporis liberatur. Tertia mors est, de qua dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) .

PL 16, 1324C

もう一つの死は、この生からの逝去であり、これによって族長アブラハムも、族長ダビデも死に、その先祖たちとともに葬られた。魂が体の絆から解き放たれる時である。第三の死は、「死者に自分たちの死者を葬らせよ」と言われているものである(マタイ8:22)。

97

Ea morte non solum caro, sed etiam anima moritur: Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Moritur enim Domino, non naturae infirmitate, sed culpae. Sed haec mors non perfunctio hujus est vitae, sed lapsus erroris.

PL 16, 1324C

この死では、肉だけでなく、魂も死ぬ。「罪を犯した魂、それ自身が死ぬ」とあるとおりである(エゼキエル18:4)。この魂は、主に対して死ぬ。本性の弱さによってではなく、咎によってである。だが、この死はこの生の終わりではなく、迷いによる転落である。

98

37. Una ergo est mors spiritalis, alia naturalis, tertia poenalis. Sed non quae naturalis, eadem poenalis; non enim pro poena Dominus, sed pro remedio dedit mortem.

PL 16, 1325A

37. したがって、一つは霊的な死、一つは自然の死、第三は刑罰としての死である。だが、自然の死は刑罰の死と同じではない。主は、死を刑罰としてではなく、薬として与えたからである。

99

Denique Adae peccanti praescriptum est aliud pro poena, aliud pro remedio; pro poena, cum dicitur: Quoniam audisti vocem uxoris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi ab eo solo ne manducares, maledicta terra in operibus tuis: in tristitia manducabis fructum ejus omnibus diebus vitae tuae.

PL 16, 1325A

実に、罪を犯したアダムには、ある定めは刑罰として、別の定めは薬として定められた。刑罰としては、こう宣告される。「汝が汝の妻の声を聞き、汝がそれからだけは食べるなと私が命じた木から食べたので、地は汝の働きのゆえに呪われよ。汝は悲しみのうちにその実を、汝の命のすべての日々、食べる」。

100

Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri. Cum sudore vultus tui manducabis panem tuum, donec revertaris in terram, de qua assumptus es (Gen. III, 17 et seq.) .

PL 16, 1325A

「地は汝にいばらとあざみを生えさせ、汝は野の草を食べる。汝は顔に汗して汝のパンを食べる、汝がそこから取られた地に帰るまで」(創世記3:17以下)。

101

38. Habes poenarum ferias, quia adversus spinas saeculi hujus et sollicitudines mundi, voluptatesque divitiarum, quae Verbum excludunt, poenam includunt (Luc. VIII, 12) ; mors pro remedio data est, quasi finis malorum.

PL 16, 1325B

38. あなたには、刑罰の休みがある。この世のいばらと、世の思い煩いと、富の快楽──それらは言葉を締め出し、刑罰を取り込む(ルカ8:12)──に対して、死は薬として、悪の終わりのようなものとして与えられたからである。〔構文が崩れているらしく、「…に対して死が薬として与えられた」と解した〕

102

Non enim dixit: Quoniam audisti vocem mulieris, reverteris in terram; haec enim esset poenalis sententia, quemadmodum est illa: Maledicta terra spinas et tribulos germinabit tibi; sed dixit: Manducabis panem tuum in sudore, donec revertaris in terram.

PL 16, 1325B

実に彼は、「汝が女の声を聞いたので、汝は地に帰る」とは言わなかった。それなら刑罰の宣告であっただろう。「地は呪われよ。地は汝にいばらとあざみを生えさせる」というのがそれであるように。そうではなく、こう言ったのである。「汝は汗して汝のパンを食べる、汝が地に帰るまで」。

103

Vides mortem magis metam esse nostrarum poenarum, qua cursus hujus vitae inciditur? 39. Ergo mors non solum malum non est, sed etiam bonum est. Denique pro bono quaeritur, sicut scriptum est: Quaerent homines mortem et non invenient eam (Apoc. IX, 6) .

PL 16, 1325B

あなたには見えるか。死は、むしろ我々の刑罰の終点であり、それによってこの生の歩みが断たれるということが。39. それゆえ、死は悪でないだけでなく、善でもある。実に、善きものとして求められる。「人々は死を求めるが、それを見いださない」と書かれているとおりである(黙示録9:6)。

104

Quaerent enim illi qui dicturi sunt montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos (Luc. XXIII, 30) . Quaeret etiam anima illa, quae peccat. Quaerit dives ille positus in inferno, qui vult digito Lazari refrigerari linguam suam (Luc. XVI, 24) .

PL 16, 1325C

山々に「我々の上に落ちよ」と、丘々に「我々を覆え」と言おうとする者たちは、死を求めるであろう(ルカ23:30)。罪を犯すあの魂もまた求める。冥界に置かれたあの金持ちも求める。彼は、ラザロが指で自分の舌を冷やしてくれることを望んでいる(ルカ16:24)。

105

40. Videmus itaque quod et mors haec lucrum est, et vita poena est. Unde et Paulus ait: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21) . Quid est Christus, nisi mors corporis, spiritus vitae? Et ideo commoriamur cum eo, ut vivamus cum eo.

PL 16, 1325C

40. こうして我々は、この死が利益であり、生が刑罰であることを見る。だからパウロも言う。「私にとって生きることはキリスト、死ぬことは益である」(フィリピ1:21)。キリストとは何か。体の死、生命の霊にほかならない。だから、我々は彼とともに死のう、彼とともに生きるために。

106

Sit quidam quotidianus usus in nobis, affectusque moriendi; ut per illam, quam diximus, segregationem a corporeis cupiditatibus anima nostra se discat extrahere, et tamquam in sublimi locata, quo terrenae adire libidines, et eam sibi glutinare non possint, suscipiat mortis imaginem, ne poenam mortis incurrat.

PL 16, 1325C

我々のうちに、日々の習いと、死のうとする心の傾きがあるように。それは、先に述べた分離を通して、我々の魂が体の欲求から自らを引き離すことを学び、いわば高みに置かれたかのように、地上の欲情が近づいて魂を自分にくっつけることのできない所で、死の似姿を受け、死の刑罰を被らないようにするためである。

107

Repugnat enim lex carnis legi mentis, et eam legi erroris addicit, sicut Apostolus revelavit, dicens: Video enim legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23) .

PL 16, 1325D

実に、肉の法は精神の法と争い、それを迷いの法に引き渡す。使徒が明らかにしたとおりである。「私は、私の肉の法が私の精神の法と争い、私を罪の法のうちに捕らえているのを見る」(ローマ7:23)。

108

Omnes impugnamur, omnes sentimus: sed non omnes liberamur. Et ideo infelix ego homo, nisi remedium quaeram. 41. Sed quod remedium? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 24, 25) .

PL 16, 1326A

我々は皆攻められ、皆それを感じる。だが、皆が解き放たれるわけではない。だから、私が薬を求めないなら、私は惨めな人間である。41. だが、どんな薬か。「誰が私をこの死の体から解き放つのか。それは、神の恩寵、我々の主イエス・キリストによる」(ローマ7:24–25)。

109

Habemus medicum, sequamur remedium. Remedium nostrum Christi gratia est, et corpus mortis corpus est nostrum.

PL 16, 1326A

我々には医者がいる。薬に従おう。我々の薬はキリストの恩寵であり、死の体とは我々の体である。

110

Ergo peregrinemur a corpore, ne peregrinemur a Christo: etsi in corpore sumus, tamen quae sunt corporis non sequamur, nec deseramus jura naturae, sed dona gratiae praeoptemus: Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Phil. I, 23, 24) .

PL 16, 1326A

それゆえ、我々は体から異郷の者となろう、キリストから異郷の者とならないために。たとえ体のうちにあっても、体に属することを追うまい。本性の権利を捨てるのではなく、恩寵の賜物をいっそう望もう。「解き放たれてキリストとともにあることは、はるかに善い。だが肉にとどまることは、汝らのために、いっそう必要である」(フィリピ1:23–24)。

111

42. Sed non omnibus necessarium, Domine Jesu: non mihi, qui nulli utilis sum; nam mihi lucrum est mori, ne plura peccem.

PL 16, 1326B

42. だが、主イエスよ、すべての者にとって必要であるわけではない。私にとってはそうでない。私は誰の役にも立たない。実に、私にとっては死ぬことが益である、これ以上罪を犯さないために。

112

Lucrum mihi est mori, qui ipso libro quo alios consolor, quasi vehementiore monitore ad desiderium amissi fratris impellor; quoniam me ejus non sinit oblivisci. Nunc magis amo, et vehementius desidero.

PL 16, 1326B

私にとって死ぬことは益である。他の者たちを慰めるこの書そのものによって、いわば、より激しい督促者によるかのように、失った兄への恋しさへと駆り立てられるのだから。この書は、私が彼を忘れることを許さない。今、私はいっそう愛し、いっそう激しく恋しく思う。

113

Desidero cum loquor, desidero cum relego; et ideo hoc potius scribendum arbitror, ne quando ab ejus recordatione divellar. Quod non contra Scripturas facio, sed cum Scripturis sentio; ut patientius doleam, impatientius desiderem.

PL 16, 1326B

語る時にも恋しく、読み返す時にも恋しい。だから、彼の思い出から引き離されることがないよう、むしろこれを書くべきだと私は考える。私はこれを聖書に反してしているのではなく、聖書とともに感じているのである。私がより忍耐強く悲しみ、よりこらえきれずに恋い慕うために。

114

43. Praestitisti mihi, frater, ne mortem timerem, atque utinam moriatur anima mea in anima tua; hoc enim sibi Balaam pro maximo bono optat, donatus Spiritu prophetandi: Moriatur, inquit, anima mea in animis justorum, et fiat semen meum sicut semen istorum (Num. XXIII, 10) .

PL 16, 1326B

43. 兄よ、あなたは私に、死を恐れないようにしてくれた。願わくは、私の魂があなたの魂のうちで死なんことを。バラムは、預言する霊を賜って、これを自分のために最大の善として願ったのである。「私の魂が、正しい者たちの魂のうちで死ぬように。私の子孫が、この者たちの子孫のようになるように」と彼は言う(民数記23:10)。

115

Et vere hoc secundum prophetiam optat; qui enim viderat ortum Christi, vidit ejus triumphale, vidit mortem, vidit in eo perennem hominum resurrectionem; et ideo mori non timet resurrecturus.

PL 16, 1326C

そして、バラムは預言に従って、まことにこれを願っている。キリストの誕生を見た者は、その凱旋〔triumphale は中性の形容詞を名詞に用いたもので、語が欠けているのかもしれない〕を見、死を見、その中に人々の絶えることのない復活を見たのであり、だから、復活しようとする者として、死を恐れないのである。

116

Non moriatur ergo anima mea in peccato, neque peccatum in se recipiat: sed moriatur in anima justi: ut ejus recipiat aequitatem. Denique qui moritur in Christo, fit ejus gratiae particeps in lavacro.

PL 16, 1326C

それゆえ、私の魂が罪のうちで死ぬことのないように、罪を自分のうちに受けることのないように。そうではなく、正しい者の魂のうちで死に、その公正を受けるように。実に、キリストにあって死ぬ者は、洗いにおいて、その恩寵にあずかる者となる。

117

44. Non ergo formidabilis mors, nec amara egentibus, nec gravior divitibus, nec injusta senioribus, nec ignava fortibus, nec perpetua fidelibus, nec improvisa sapientibus. Quam multi enim vitam solo mortis titulo consecrarunt, quantos vivere puduit, mori profuit?

PL 16, 1326C

44. したがって、死は恐れるべきものではない。貧しい者にとって苦くなく、富める者にとって重くなく、年長者にとって不当でなく、強い者にとって臆病でなく、信仰ある者にとって永遠でなく、知恵ある者にとって不意でもない。実に、どれほど多くの者が、ただ死の名によって生を聖別したことか。どれほど多くの者にとって、生きることは恥であり、死ぬことは益となったことか。

118

Morte unius plerumque accepimus maximos populos liberatos: morte imperatoris fugatos exercitus hostium, quos vivus vincere nequivisset. 45. Morte martyrum religio defensa, cumulata fides, Ecclesia roborata est: vicerunt mortui, victi persecutores sunt.

PL 16, 1326D

我々は聞いている。一人の死によって、しばしば最も大きな民が解放されたこと。皇帝の死によって、生きている間には打ち負かせなかった敵の軍が敗走したこと。45. 殉教者たちの死によって、宗教は守られ、信仰は積み上げられ、教会は強められた。死んだ者たちが勝ち、迫害者たちが負けたのである。

119

Itaque quorum vitam nescimus, horum mortem celebramus. Unde et David prophetice gloriatus in suae mentis excessu: Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15) . Mortem maluit praeferre, quam vitam. Ipsa mors martyrum praemium vitae est.

PL 16, 1327A

こうして、その生を我々が知らない人々の、その死を我々は祝う。だからダビデも、預言者として、自らの精神の脱我〔excessus mentis〕のうちに誇って言った。「その聖なる者たちの死は、主の目に尊い」(詩篇115:15)。彼は、生よりも死を優先することを選んだ。殉教者たちの死そのものが、生の報いである。

120

Morte etiam inimicorum odia solvuntur. 46. Quid plura? Unius morte mundus redemptus est. Potuit enim Christus non mori, si voluisset: sed neque refugiendam mortem quasi ignavam putavit, neque melius nos quam moriendo servasset. Itaque mors ejus vita est omnium.

PL 16, 1327A

死によって、敵たちの憎しみさえ解消される。46. これ以上、何を言うことがあろうか。一人の死によって、世界は贖われた。キリストは、望めば死なずにいることもできた。だが、死を臆病なものとして避けるべきだとは考えず、死ぬこと以上によく我々を救うこともできなかったであろう。それゆえ、彼の死はすべての人の生命である。

121

Morte ejus signamur, mortem ejus orantes annuntiamus, mortem ejus offerentes praedicamus: mors ejus victoria est, mors ejus sacramentum est, mors ejus annua solemnitas mundi est.

PL 16, 1327B

彼の死によって我々は印される。彼の死を祈りつつ告げ知らせ、彼の死を献げつつ宣べ伝える。彼の死は勝利であり、彼の死は秘義であり〔sacramentum は典礼の「秘跡」とも取れる〕、彼の死は世の毎年の祝祭である。

122

Quid praeterea de ejus morte dicamus, cum divino probemus exemplo, quia immortalitatem mors sola quaesivit, atque ipsa se mors redemit? Non igitur moerenda mors, quae causa salutis est publicae: non fugienda mors, quam Dei Filius non dedignatus est, non refugit.

PL 16, 1327B

そのうえ、彼の死について何を言おうか。死のみが不死を求め、死そのものが自らを贖ったことを、我々は神的な範例によって証明するのだから。それゆえ、死は嘆くべきものではない。死は公の救いの原因だからである。死は避けるべきものでもない。神の子が侮らず、避けなかったものだからである。

123

Non solvendus ordo naturae; quod enim commune est omnibus, exceptum in singulis esse non potest. 47. Et mors quidem in natura non fuit, sed conversa est in naturam; non enim a principio Deus mortem instituit, sed pro remedio dedit.

PL 16, 1327B

自然の秩序を解いてはならない。すべての者に共通のことは、一人ひとりについて例外とはなりえないからである。47. 死は確かに本性の内にはなかったが、本性の内へと転じられた。神は初めから死を定めたのではなく、薬として与えたのである。

124

Et consideremus ne videatur esse contrarium. Nam si bonum est mors, cur scriptum est, quia Deus mortem non fecit: sed malitia hominum mors introivit in orbem terrarum (Sap. I, 13; II, 24) .

PL 16, 1327C

矛盾に見えないかどうか、考えてみよう。死が善きものであるなら、なぜ「神は死を作らなかった。人々の悪意によって、死は世界に入った」と書かれているのか(知恵の書1:13; 2:24)。

125

Revera enim mors divino operi necessaria non fuit, cum in paradiso positis bonorum omnium jugis successus afflueret; sed praevaricatione damnata in labore diuturno, gemituque intolerando vita hominum coepit esse miserabilis: debuitque dari finis malorum, ut mors restitueret, quod vita amiserat.

PL 16, 1327C

実のところ、死は神の業にとって必要ではなかった。楽園に置かれた者たちには、あらゆる善きものが絶え間なく豊かに続いて満ちていたからである。しかし背反のゆえに断罪されて、長く続く労苦と耐えがたい嘆きのうちに、人の生は惨めなものとなり始めた。そして悪に終わりが与えられねばならず、生命が失ったものを死が回復させるべきこととなった。

126

Immortalitas enim oneri potius quam usui est, nisi aspiret gratia. 48. Et si bene discutias, non naturae mors ista est, sed malitiae; manet enim natura, malitia moritur. Resurgit quod fuit: atque utinam ut jam peccandi liberum, ita vacuum culpae prioris!

PL 16, 1327C

不死は、恩寵が息吹かない限り、益となるよりもむしろ重荷である。48. よく考えてみれば、この死は本性の死ではなく、悪意の死である。本性は留まり、悪意が死ぬのだからである。かつてあったものが復活する。願わくは、それがもはや罪を犯すことから自由であるように、以前の咎からも免れていてほしい。

127

Sed hoc ipsum indicio est mortem non esse naturae, quia iidem erimus, qui fuimus. Itaque aut peccatorum nostrorum supplicia pendemus, aut bene gestorum gratiam consequemur. Resurget enim natura eadem, jam stipendiis mortis honoratior.

PL 16, 1327D

しかし、我々がかつてあったのと同じ者であるということ、そのこと自体が、死が本性に属さないことの証拠である。したがって、我々は自らの罪の刑罰を支払うか、善く為した行いの報いを得るかである。実に、同じ本性が復活する。しかも、すでに死という務めを経て、いっそう栄誉あるものとなって。

128

Denique mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde et nos qui vivimus, inquit, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 15, 16) . Illi primi, viventes autem secundi.

PL 16, 1328A

実に、「キリストにある死者がまず復活する。次に、生きている我々が、と彼は言う、彼らとともに雲の中で、空中で、キリストを迎えるために引き上げられる。こうして我々は、いつまでも主とともにいる」(一テサロニケ4:15, 16)。彼らが第一であり、生きている者たちは第二である。

129

Illi cum Jesu, viventes per Jesum. Illis dulcior vita post requiem: viventibus etsi grata compendia, tamen ignota remedia.

PL 16, 1328A

彼らはイエスとともにあり、生きている者たちはイエスによって〔生きる〕。彼らには、安息の後の生命がいっそう甘美である。生きている者たちには、近道〔compendia。死を経ずに引き上げられることと取った〕は喜ばしくとも、薬〔remedia。37・47 で死が「薬として」与えられたと言うのを受け、死を指すと取った〕は知られていない。

130

49. Nihil est igitur quod in morte timeamus, nihil quod debeamus dolere; si aut naturae repetenti vita, quae accepta est, rependatur: aut petenti impendatur officio, in quo religionis cultus, aut virtutis usus est. Neque enim quisquam sibi, ut sic maneret, optavit.

PL 16, 1328A

49. それゆえ、死において我々が恐れるべきものは何もなく、悲しむべきものも何もない。受けた生命が、それを求め返す自然に返されるか、あるいは、信心の礼拝や徳の実践がそこにある務めに、求められるままに尽くされるのだからである。誰も、そのようにして留まり続けることを自ら望んだわけではない。

131

Joanni promissum aestimatum est, sed non est creditum. Verba tenemus, sententiam derivamus. Ipse in libro negat sibi, quod non moreretur, esse promissum; ne quem vana spes exemplo incesseret.

PL 16, 1328A

ヨハネには〔死なないことが〕約束されたと考えられたが、信じられはしなかった。我々は言葉を保ち、そこから意味を引き出す〔derivamus は「意味をそらす」とも読める〕。彼自身が書の中で、死なないということは自分に約束されていないと否定している。空しい希望が、その例によって誰かを襲うことのないようにである。

132

Quod si id velle spes insolens; quanto insolentius, quod non praeter modum acciderit, ultra modum dolere? 50. Gentiles plerumque se consolantur viri, vel de communitate aerumnae, vel de jure naturae, vel de immortalitate animae.

PL 16, 1328B

もしそれを望むことが思い上がった希望であるなら、度を越えて起こったのでもないことで度を越えて悲しむのは、どれほど思い上がっていることか。50. 異邦の人々は、多くの場合、苦難が共通であること、自然の法、魂の不死のいずれかによって、自らを慰める。

133

Quibus utinam sermo constaret, ac non miseram animam in varia portentorum ludibria formasque transfunderent! Quid igitur nos facere oportet, quorum stipendium resurrectio est? cujus gratiam quoniam negare plerique non possunt, fidem abnuunt.

PL 16, 1328B

願わくは、彼らの言葉が筋の通ったものであり、哀れな魂を様々な怪異の嘲りや姿の中へ移し入れることがなければよいのだが。では、我々は何をなすべきか。我々の報酬は復活である。多くの者は、その好ましさ〔gratia。復活が望ましいものであること〕を否定できないので、それを信じることを拒むのである。

134

Et ideo eam non uno argumento aliquo, sed pluribus modis, ut possumus, astruamus. 51. Et quidem omnia aut usu, aut ratione, aut exemplo, aut eo quia decorum sit ea esse, ideo esse creduntur; et ad fidem singula suffragantur.

PL 16, 1328B

それゆえ、我々はこれを一つの論拠だけでなく、できる限りの多くの仕方で立証しよう。51. 実際、あらゆるものは、経験によるか、理性によるか、範例によるか、あるいはそれがあるのがふさわしいということによって、あると信じられている。そして、それぞれが信じることを支えるのである。

135

Usus, quia movemur: ratio, quia quod movet, virtutis alterius convenit aestimari: exemplum, quia generavit ager fruges, et ideo generaturum esse praesumimus: decorum, quia et ubi fructum non putamus, decere tamen credimus, ut virtutis opera minime deseramus.

PL 16, 1328C

経験とは、我々が動くということである。理性とは、動かすものは別の力によると見なすのが適切だということである。範例とは、畑が穀物を生んだゆえに、これからも生むだろうと我々が見込むことである。ふさわしさとは、実りがあるとは思えないところでも、徳の業を決して捨てないことがふさわしいと我々が信じることである。

136

52. Singula igitur singulis astruuntur. Tribus tamen evidentius colligitur resurrectionis fides, quibus omnia comprehenduntur: ratione, universitatis exemplo, testimonio rei gestae; quia plurimi surrexerunt.

PL 16, 1328C

52. こうして、それぞれの論拠はそれぞれの事柄を立証する。だが復活の信仰は、すべてを包括する三つのものによって、いっそう明白に導かれる。すなわち、理性、宇宙の範例、事実の証言であり、多くの者が復活したからである。

137

Ratio evidens est; quia cum omnis vitae nostrae usus in corporis animaeque consortio sit, resurrectio autem aut boni actus praemium habeat, aut poenam improbi; necesse sit corpus resurgere, cujus actus expenditur.

PL 16, 1328C

理性は明白である。我々の生のあらゆる営みは体と魂の結びつきの内にあり、復活は、善き行いの報償を持つか、邪な行いの刑罰を持つかのいずれかである以上、その行いが量られる当の体が復活することは必然だからである。

138

Quomodo enim in judicium vocabitur anima sine corpore, cum de suo et corporis contubernio ratio praestanda sit? 53. Resurrectio omnibus attributa est: sed ideo difficile creditur, quia non nostrum meritum, sed Dei munus est.

PL 16, 1328D

魂は、自らと体との同居について釈明しなければならないのに、体なしにどうして裁きに召されようか。53. 復活はすべての者に与えられている。しかし、それが信じがたいのは、我々の功績ではなく神の賜物だからである。

139

Prima igitur resurrectionis fides usus est mundi, rerumque status omnium, generationum series, successionum vices, obitus ortusque signorum, diei et noctis occasus, eorumque quotidie tamquam rediviva successio.

PL 16, 1329A

それゆえ、復活を信じさせる第一のものは、世界の営み、万物のありよう、世代の連なり、代々の交替、星座の没と出、昼と夜の暮れ、そして毎日のそれらのいわば蘇りのような継起である。

140

Temperamenti quoque genitalis hujus terrae aliter ratio subesse non posset, nisi humoris ipsius quo omnia terrena generantur, quantum diurni solis aestus excoqueret, tantum rore nocturno dispositio divina repararet. Nam quid de fructibus loquar?

PL 16, 1329A

生み出す力をもつこの地の調和の理も、そうでなければ成り立ちえないだろう。すなわち、地上のあらゆるものが生み出されるその湿り気のうち、昼の太陽の熱が焼き尽くしただけを、神の配剤が夜の露によって回復させるのでなければである。実り〔の例〕について、何を言おうか。

141

Nonne tibi videntur occidere, cum decidunt: resurgere, cum revirescunt? Quod satum est, resurgit: quod mortuum est, resurgit; et in eadem genera, in easdem species reformatur.

PL 16, 1329A

あなたには、それらが落ちるときに死に、再び緑になるときに復活するように見えないか。蒔かれたものは復活し、死んだものは復活する。そして同じ種類、同じ姿へと造り直される。

142

Hos terra primum reddidit fructus, in his primum natura nostra speciem resurrectionis imitata est. 54. Quid dubitas de corpore corpus resurgere?

PL 16, 1329B

地はまずこれらの実りを返した。我々の本性は、これらの内に、復活の姿をまず模倣した。54. 体から体が復活することを、あなたはなぜ疑うのか。

143

Granum seritur, granum resurgit: pomum decidit, pomum resurgit; sed flore granum induitur, folliculoque vestitur: Et hoc mortale oportet induere immortalitatem, et hoc corruptibile induere incorruptionem (I Cor. XV, 53) .

PL 16, 1329B

粒が蒔かれ、粒が復活する。果実が落ち、果実が復活する。ただ粒は花をまとい、莢で覆われる。「この死すべきものは不死を着、この朽ちるものは朽ちないことを着なければならない」(一コリント15:53)。

144

Flos resurrectionis immortalitas est, flos resurrectionis incorruptio est. Quid enim uberius quiete perpetua? quid locupletius securitate diuturna? Hic est multiplex fructus, cujus proventu pullulat fecundior hominum natura post mortem.

PL 16, 1329B

復活の花は不死であり、復活の花は朽ちないことである。永続する安らぎよりも豊かなものがあろうか。長く続く安全よりも富めるものがあろうか。これこそ多様な実りであり、その収穫によって、人間の本性は死の後にいっそう豊かに芽吹く。

145

55. Sed miraris quemadmodum putrefacta solidentur, dispersa coeant, absumpta reparentur, non miraris quemadmodum semina vapore et compressu terrae soluta viridescant.

PL 16, 1329B

55. だがあなたは、腐ったものがどのようにして固まり、散ったものがどのようにして集まり、消え失せたものがどのようにして回復するのかを不思議がる。種が地の熱と圧力によって解かれて緑になることは、不思議がらない。

146

Nam utique etiam ipsa terreno coalitu putrefacta solvuntur, et cum occaecata et mortua soli genitalis succus animaverit, quodam calore vitali spiritum quemdam herbae viridantis exhalant.

PL 16, 1329C

確かに、種そのものも土が固まることで腐って解け、見えず死んだようになっていたものを、生み出す土の汁が生かすと、一種の生命の熱によって、緑の草の息のようなものを吐き出す。

147

Deinde paulatim teneram spicae adolescentis aetatem culmo erigit, et vaginis quibusdam natura tamquam sedula mater includit; ne pubescentem glacies adurat aspera, atque a nimio solis defendat ardore: frugem quoque ipsam adhuc quasi primis erumpentem cunabulis, mox adultam ne pluvia decutiat, ne aura dispergat, ne avium minorum morsus interimat, vallo aristarum sepire consuevit.

PL 16, 1329C

それから自然は、穂の若い柔らかな年ごろを少しずつ茎で立ち上げ、世話好きな母のように、いくつかの鞘で包む。育ちゆくものを厳しい氷が焼かないように、また太陽の過度の熱から守るためである。さらに、いわば最初の揺りかごから出てくるところの穀物そのものを、やがて成熟したときに雨が打ち落とさず、風が散らさず、小さな鳥の啄みが滅ぼさないように、芒の柵で囲うのを常とする。

148

56. Quid igitur miraris si homines, quos acceperit, terra restituat; cum seminum corpora quaecumque susceperit, vivificet, erigat, vestiat, muniat, atque defendat?

PL 16, 1329C

56. それなら、あなたは、地が受け取った人間を返すということをなぜ不思議がるのか。地は、受け取った種の体をどんなものでも生かし、立ち上げ、着せ、守り、防ぐではないか。

149

Desine ergo dubitare quod depositum generis humani terrae fides reddat, quae commendata sibi semina usurario quodam fenore multiplicata restituat.

PL 16, 1330A

だから、人類の預け物を地の誠実が返すということを、疑うのをやめよ。地は、自らに託された種を、いわば利息付きの貸しのように増やして返すのである。

150

Nam quid de generibus arborum loquar, quae posito surgunt de semine, fructusque resolutos rediviva fecunditate resuscitant, et formae veteri atque imagini suae reddunt, multasque aetates quaedam arborum corpora reparata transmittunt; ut ipsa durando vincant saecula?

PL 16, 1330A

木々の種類について、何を言おうか。置かれた種から生え出で、散った実りを蘇った豊かさで再び起こし、昔の姿と自らの像に返し、再生した木々のある体は多くの世代を越えて生き続け、持ちこたえることで世々に勝るほどである。

151

Putrescere videmus acinum, vitem resurgere: surculus inseritur, arbor renascitur. An de reparandis arboribus divina est providentia, de hominibus nulla cura?

PL 16, 1330A

我々は、ブドウの粒が腐り、ブドウの木が復活するのを見る。挿し穂が接がれ、木が生まれ変わる。木々の回復については神の摂理があり、人間についてはまったく配慮が無いのか。

152

Et qui ea quae ad usus hominum dedit, perire non passus est; hominem perire patietur, quem ad imaginem sui fecit? 57. Sed incredibile tibi videtur, ut mortui reviviscant: Insipiens tu ipse quod seminas, nonne prius moritur, ut vivificetur (Ibid., 36) ?

PL 16, 1330A

人間の用に供するために与えたものが滅びるのを許さなかった者が、自らの像に従って作った人間が滅びるのを許すだろうか。57. だがあなたには、死者が生き返るということが信じがたく見える。「愚かな者よ、汝自身が蒔くものは、まず死ななければ命を与えられないではないか」(一コリント15:36)。

153

Sere quemlibet fructum arentem, resuscitatur. Sed habet succum. Et nostrum corpus habet sanguinem suum, habet humorem suum. Hic nostri succus est corporis.

PL 16, 1330B

乾いた実を何でも蒔いてみよ。それは息を吹き返す。しかし、それには汁がある。我々の体にもそれ自身の血があり、それ自身の湿り気がある。これが我々の体の汁である。

154

Unde illud quoque explosum arbitror, quod arentem surculum quidam reviviscere negant, idque ad praejudicium carnis derivare nituntur. Non enim caro arida, cum caro omnis e limo sit, limus in humore, humor e terris.

PL 16, 1330B

それゆえ、乾いた挿し穂が生き返らないと言い、そのことを肉に対する先入の判断へ引き寄せようとする者たちの論も、退けられたと私は考える。肉は乾いているのではない。肉はすべて泥から成り、泥は湿り気の内にあり、湿り気は地から出るからである。

155

Denique multa gignentia quamvis jugi serenitate humo arida arenosaque nascuntur; quoniam ipsa sibi terra humorem sufficit. Num igitur in hominibus terra degenerat, quae omnia regenerare consuevit?

PL 16, 1330B

実に、生え出るものの多くは、絶えず晴天であっても、乾いた砂地に生じる。地が自ら湿り気を足りるだけ供するからである。ならば、すべてを再び生じさせるのを常とする地が、人間に関してだけ衰えるだろうか。

156

Unde claret non esse dubitandum quod secundum naturam magis, quam contra naturam est; ex natura enim est resurgere nascentia omnia, contra naturam est interire.

PL 16, 1330C

それゆえ、疑うべきではないことは明らかである。それは本性に反するよりも、むしろ本性に従うことだからである。生まれるものがすべて復活するのは本性から出ることであり、滅びるのは本性に反することである。

157

58. Sequitur illud quod gentiles plerumque perturbat, quomodo fieri possit ut quos mare absorbuerit, ferae dilaceraverint, bestiae devoraverint, terra restituat. Quo ita demum veniatur necesse est, ut non de fide resurrectionis, sed de parte dubitetur.

PL 16, 1330C

58. 次に、異邦人たちをしばしば悩ませる問いが続く。海が呑み込み、野獣が引き裂き、獣が食らった者たちを、どのようにして地は返すことができるのか、というものである。こうしてついに、復活の信仰についてではなく、その一部について疑うところにまで至らざるをえない。

158

Esto enim ut laceratorum corpora non resurgant, resurgunt caeteri: nec resurrectio destruitur, si conditio excipitur. Miror tamen cur vel de his dubitandum putent, quasi non omnia quae ex terris sunt, in terram redeant, et in terram resolvantur (Eccles. III, 20) .

PL 16, 1330C

仮に、引き裂かれた者たちの体が復活しないとしても、残りの者たちは復活する。ある部類の者が除かれても、復活が破壊されるわけではない。それでも私は、なぜ彼らがこの者たちについてさえ疑うべきだと思うのか、不思議に思う。まるで、地から出たものがすべて地に帰り、地へと解けていくことがないかのようにである(コヘレトの言葉3:20)。

159

Mare quoque ipsum quaecumque corpora humana demerserit, vicinis exspuit unda plerumque littoribus.

PL 16, 1330D

海もまた、沈めた人間の体がどんなものでも、多くの場合、波によって近くの岸辺へ吐き出す。

160

Quod ni ita esset, difficile, credo, Deo foret dispersa connectere, dissipata sociare; cui mundus obtemperat, muta obsequuntur elementa, servit natura: quasi non majoris miraculi sit limum animare quam jungere?

PL 16, 1331A

もしそうでなかったとしても、散ったものを繋ぎ合わせ、四散したものを集めることが、神にとって難しいとでもいうのか〔credo は皮肉の挿入〕。世界は神に従い、物言わぬ元素は神に服し、自然は神に仕えるのである。泥を生かすことが、それを寄せ集めることよりも大きな奇跡ではないかのようではないか。

161

59. Avis in regione Arabiae, cui nomen est phoenix, redivivo suae carnis humore reparabilis, cum mortua fuerit, reviviscit; solos non credimus homines resuscitari?

PL 16, 1331A

59. アラビアの地方に、フェニックスという名の鳥がいる。自らの肉の湿り気が蘇ることで回復し、死んだ後に生き返る。我々は、人間だけは復活させられると信じないのか。

162

Atqui hoc relatione crebra, et scripturarum auctoritate cognovimus memoratam avem quingentorum annorum spatia vitalis usus habere praescripta; eamque cum sibi finem vitae adesse praesaga quadam naturae suae aestimatione cognoverit, thecam sibi de thure et myrrha, et caeteris odoribus adornare, completoque opere pariter ac tempore, intrare illo, atque emori: ex cujus humore oriri vermem, paulatimque eum in avis ejusdem figuram concrescere, usumque formari, subnixam quoque remigio pennarum, renovatae vitae officia munere pietatis ordiri.

PL 16, 1331A

ところで、我々は、たびたびの報告と諸書の権威によって、次のことを知っている。この鳥は五百年という期間の生を、あらかじめ定められている。そして、自らの生の終わりが近づいたと、自らの本性が備えるいわば予知のような見積もりによって知ると、乳香と没薬とその他の香料で自分のために箱を飾り上げ、仕事も時も同時に満ちると、そこに入って息絶える。その湿り気から一匹の虫が生じ、それが少しずつ同じ鳥の姿に育って、用いる形が整えられる。さらに、羽の櫂に支えられて、刷新された生の務めを、孝心の務めから始める、というのである。

163

Nam thecam illam, vel tumulum corporis, vel incunabulum resurgentis, in qua deficiens occidit, et occidens resurgit, ex Aethiopia in Lycaoniam vehit: atque ita resurrectione avis hujus, locorum incolae completum quingentorum annorum tempus intelligunt.

PL 16, 1331B

実際、鳥はあの箱を、すなわち体の墓であり復活する者の揺りかごである箱を、エティオピアからリュカオニアへと運ぶ。その中で力尽きて死に、死にながら復活するのである。そして、この鳥の復活によって、その土地の住民は五百年の時が満ちたことを悟る。

164

Ergo isti avi quingentesimus resurrectionis annus est, nobis millesimus: illi in hoc saeculo, nobis in consummatione mundi. Plerique etiam opinantur quod avis haec rogum sibi ipsa succendat, et rursus de favillis suis et cineribus reviviscat.

PL 16, 1331B

それゆえ、この鳥には五百年目が復活の年であり、我々には千年目である。鳥にはこの世において、我々には世の終わりにおいてである。多くの者は、この鳥が自ら火葬の薪に火をつけ、再び自分の灰と燃え殻から生き返るとも考えている。

165

60. Sed fortasse natura discretior, fidei quoque discretionem videatur afferre: in originem principiumque hominis procreandi mens nostra redeat. Viri estis, feminae estis quae humana sunt, non ignoratis: et si qui ignoratis, ex nihilo putatis esse, quod nascimur.

PL 16, 1331B

60. だが、おそらく人間の本性はより区別されたものであるため〔natura discretior の意と係りは定かでない。人間の本性が他の被造物から区別されている、と取った〕、信仰にも区別をもたらすように見えるかもしれない。ならば、人間が生み出される起源と始まりへ、我々の精神を戻そう。諸君は男であり、女であって、人間にかかわることを知らないわけではない。知らない者があるなら、我々が生まれることを無から出たものと考えているのである。

166

Quam ex parvo quanti exsurgimus! Et si non exprimimus, intelligitis tamen quid velimus, vel potius quid nolimus dicere. Unde hoc caput, et vultus iste mirabilis, cujus artificem non videmus, opus videmus, in varia officia ususque formatur?

PL 16, 1331C

なんと小さなものから、なんと大きな者として我々は立ち上がることか。言葉にして言い表さなくとも、我々が何を言おうとしているか、むしろ何を言いたくないかは、諸君にも分かるであろう。この頭、この驚くべき顔は、その作り手を我々は見ないが、作られた業は見る。それは、どこから様々な務めと用に向けて形づくられるのか。

167

Unde forma erectior, status excelsior, faciendi vis, sentiendi vivacitas, gradiendi facultas? Ignota certe nobis sunt naturae organa, sed nota ministeria. Et tu semen fuisti, et tuum corpus semen est resurrecturi.

PL 16, 1332A

いっそう直立した姿、いっそう高い立ち姿、為す力、感じる鋭敏さ、歩む能力は、どこから来るのか。自然の器官は確かに我々には知られていないが、その働きは知られている。あなたもまた種であった。あなたの体は、復活しようとするものの種である。

168

Audi Paulum, et disce quia semen es: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute, seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 42 et seq.) .

PL 16, 1332A

パウロの言葉を聞き、あなたが種であることを学べ。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして復活する。卑しいものとして蒔かれ、栄光のうちに復活する。弱いものとして蒔かれ、力あるものとして復活する。魂的な体が蒔かれ、霊的な体が復活する」(一コリント15:42以下)。

169

Et tu ergo seminaris ut caetera, quid miraris si resurges ut caetera? Sed illa credis, quia vides: ista non credis, quia non vides: Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29) .

PL 16, 1332A

それゆえ、あなたもほかのものと同じく蒔かれる。ほかのものと同じく復活することを、なぜ不思議がるのか。だがあなたは、あれらは見るから信じ、これらは見ないから信じない。「見ないで信じる者は幸いである」(ヨハネ20:29)。

170

61. Tamen antequam tempus veniat, nec illa creduntur; non enim omne tempus accommodum ad resuscitanda semina.

PL 16, 1332A

61. それでも、時が来る前には、あれらのことも信じられない。あらゆる時が種を蘇らせるのに適しているわけではないからである。

171

Alio triticum seminatur, alio nascitur: alio vitis inseritur, alio gemmantia sarmenta pubescunt, luxuriat pampinus, uva formatur: alio plantatur olea, alio velut alvo gravis et onusta prole baccarum, fructus sui ubertate curvescit.

PL 16, 1332B

小麦はある時に蒔かれ、別の時に生え出る〔alio … alio は「ある〔時〕に…別の〔時〕に」の対と取った〕。ブドウはある時に接がれ、別の時に芽をつけた蔓が育ち、若枝が茂り、房が形づくられる。オリーブはある時に植えられ、別の時に、いわば胎が実の子で重く満ちたように、その実りの豊かさに身をたわめる。

172

Ante vero quam suum cuique tempus adveniat, fetura restrictior est: nec generationis aetatem habet in potestate generandi ipsa, quae generat. Nunc informem situ, nunc fetu nudam, nunc virentem floribus, nunc arentem ipsam omnium cernas parentem.

PL 16, 1332B

しかし、それぞれに固有の時が来る前には、実りは乏しい。生み出すものそのものが、生み出す時期を、自らの支配下に持っているわけではない。万物の親であるこの地を、時には荒れて形を失っているように、時には実りを失って裸のように、時には花で緑に、時には乾ききったように、あなたは見るであろう。

173

Quae utique vellet omnibus se vestire temporibus, nec umquam aurea segetum aut viridantia pratorum indumenta deponere: ipsa sui egens, et proventuum suorum, quae in alios transfuderit, indotata compendiis.

PL 16, 1332B

地は、できることなら、あらゆる時に自らを衣で装い、穀物の黄金の衣や牧草地の緑の衣を決して脱ぎたくないであろう。ところが地自身は、自らに窮し、他のものに注ぎ出した自らの収穫の益を失って、持参金を奪われている。

174

62. Ergo et nostram resurrectionem et si non credis fide, non credis exemplo, usu es crediturus.

PL 16, 1332C

62. それゆえ、我々の復活についても、あなたが信仰によって信じず、範例によって信じないとしても、経験によって信じることになるだろう。

175

Et aliis quidem fructibus, ut viti, oleae, pomisque diversis anni aetas extrema habilis maturandis: nobis quoque mundi consummatio tamquam extremus anni finis accommodam resurgendi praescripsit aetatem.

PL 16, 1332C

ほかの実り、たとえばブドウ、オリーブ、様々な果実にとっては、年の終わりの時期が熟させるのに適している。我々にとっても、世の終わりが、いわば年の終わりとして、復活するのに適した時期を定めたのである。

176

Et bene in consummatione mundi resurrectio mortuorum est; ne post resurrectionem in hoc malum nobis esset saeculum recidendum.

PL 16, 1332C

そして世の終わりに死者の復活があるのは、よいことである。復活の後に、この悪しき世へ我々が再び落ちることがないためである。

177

Ideo enim Christus est passus, ut nos ex hoc malo saeculo liberaret; ne iterum nos hujus saeculi tentamenta subruerent et obesset renasci, si renasceremur ad culpam.

PL 16, 1333A

実に、キリストが苦しみを受けたのは、我々をこの悪しき世から解放するためである。この世の誘惑が再び我々を覆さないように、また、咎へと生まれ変わるのであれば、再び生まれることも害になるからである。

178

63. Et rationem igitur resurrectionis, et tempus tenemus: rationem quia in omnibus sibi fetibus aeque natura respondet, nec in sola hominum successione degenerat: tempus, quia omnia in anni fine generantur. Mundi tempora annus unus est.

PL 16, 1333A

63. こうして、我々は復活の理も時も保っている。理とは、自然があらゆる実りにおいて等しく自らに応え、人間の継起においてだけ衰えることはないということ。時とは、すべてのものが年の終わりに生み出されるということである。世の時代は一つの年である。

179

Et quid mirum si annus unus est, quando dies una est? Una enim die Dominus operarios conduxit ad vineam, dicens: Quid hic statis tota die otiosi (Matth. XX, 6) ? 64. Causae originum semina sunt. Semen esse corpus humanum gentium Doctor asseruit (I Cor. XV, 42) .

PL 16, 1333A

世の時代が一年であることに何の不思議があろうか。一日でさえあるのだから。実際、主は一日のうちに労働者をブドウ畑に雇い、こう言った。「なぜ汝らは、一日中ここで何もせずに立っているのか」(マタイ20:6)。64. 起源の原因は種である。人間の体が種であることを、諸国民の教師〔パウロ〕が断言した(一コリント15:42)。

180

Est ergo substantia resurgendi, quando est series seminandi. Quod si substantia aut causa non esset, arduum quisquam putaret Deo unde vellet, vel quomodo vellet, homines regenerare, qui mundum ex nulla materia, nulla substantia esse jussit, et factus est?

PL 16, 1333B

それゆえ、蒔く連なりがあるかぎり、復活する素材もある。もし素材も原因も無かったとしても、どこからであれ望むところから、どのようにであれ望む仕方で、人間を再び生み出すことを、誰が神にとって難事と考えようか。神は世界を、いかなる質料もいかなる素材もなしに在れと命じ、それは成ったのである。

181

Coelum aspice, terram intuere. Unde stellarum ignes? unde orbis solis et radii? unde lunae globus? unde montium vertices, dura saxorum, nemorosa silvarum? unde vel diffusus aer, vel infusae vel superfusae aquae?

PL 16, 1333B

天を見よ、地を見つめよ。星々の火はどこから来たのか。太陽の円盤とその光線は、月の球体は、どこから来たのか。山々の頂、硬い岩、木々の茂る森は、どこから来たのか。広がる空気や、注ぎ込まれ、またその上に注がれた水は、どこから来たのか。

182

Sed si haec omnia Deus fecit ex nihilo ( Ipse enim (Psal. CXLVIII, 5) dixit et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt ), cur miremur renasci posse, quod fuerit; cum videamus natum esse, quod non fuit?

PL 16, 1333B

だが、神がこれらすべてを無から作ったのなら――実に、「彼が言うと、それらは成り、彼が命じると、造られた」(詩篇148:5)――、かつてあったものが再び生まれうることを、なぜ我々は不思議がるのか。かつて無かったものが生まれたことを、我々は見ているというのに。

183

65. Illud mirum, quod cum resurrectionem non credant, tamen ne genus pereat hominum, clementi quadam benignitate prospiciunt; et ideo transire ac demigrare in corpora dicunt animas, ne mundus intereat.

PL 16, 1333B

65. 不思議なのは、彼らが復活を信じないくせに、人類が滅びないよう、一種の寛大な好意から配慮することである。そこで彼らは、世界が滅びないように、魂が体から体へと移り、移住すると言う。

184

Sed quid sit difficilius, ipsi asserant, transire animas an redire: sua repetere, an nova quaerere. 66. Sed illi dubitent, qui non didicerunt: nos vero qui legimus Legem, prophetas, apostolos, Evangelium, dubitare fas non est.

PL 16, 1333C

しかし、魂が移ることと戻ること、すなわち自分のものを取り戻すことと新しいものを求めることと、どちらが難しいか、彼ら自身に主張させよ。66. 彼らは疑えばよい。学ばなかった者たちだからである。だが律法、預言者、使徒、福音書を読んだ我々には、疑うことは許されない。

185

Quis enim dubitet, cum legit: Et in tempore illo salvabitur omnis plebs tua, quae scripta est in libro: et multi dormientium in terrae fossis, una apertione exsurgent, hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem perpetuam: et intelligentes splendebunt ut splendor firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in saecula (Dan. XII, 1 et seq.) ?

PL 16, 1333C

実際、誰が疑うだろうか。次の言葉を読むとき。「その時、書に記された汝の民はすべて救われる。地の穴で眠る者の多くは、一度の開きによって起き上がる。ある者は永遠の生命へ、ある者は恥辱へ、永遠の混乱へと。悟りある者たちは天空の輝きのように輝き、義人のうち多くの者は星のように、世々にわたって輝く」(ダニエル12:1以下)。

186

Bene itaque dormientium dixit quietem, ut intelligas mortem non esse perpetuam, quae somni vice initur ad tempus, et ad tempus excluditur: melioremque profectum vitae ejus ostendit, quae futura post mortem est, quam ejus quae ante mortem moerore ac dolore transigitur.

PL 16, 1333C

それゆえ、彼が「眠る者たち」の安息と言ったのは適切であった。死が永続するものではなく、眠りのように一時のために入り、時が来れば締め出されるものであることを、あなたが悟るためである。また、死の後にあるであろう生の進みが、死の前に悲嘆と痛みのうちに過ごされる生の進みよりも優れていることを示している。

187

Siquidem illa stellis comparatur, haec aerumnae addicitur. 67. Nam quid illa contexam, quae alio loco scripta sunt: Suscitabis me et confitebor tibi?

PL 16, 1334A

あの〔死後の〕生は星々に比べられ、この〔死の前の〕生は苦難に引き渡されるのだから。67. ほかの箇所に書かれていることを、どうして私が繋ぎ合わせて述べる必要があろうか。「汝は私を起こし、私は汝に告白しよう」。

188

Quid etiam illud, quod Job sanctus vitae istius expertus injurias, et adversa omnia patientia virtutis exsuperans, compensationem sibi malorum praesentium de resurrectione promisit dicens: Suscitabis corpus meum hoc, quod multa mala passum est (Job. XIX, 26) ?

PL 16, 1334A

さらに次のことも何と言おうか。聖なるヨブは、この生の不当を身をもって知り、あらゆる逆境を徳の忍耐で乗り越えて、現在の悪の埋め合わせを復活に約束し、こう言った。「汝は、多くの悪を耐えたこの私の体を起こすだろう」(ヨブ記19:26)。

189

Esaias quoque resurrectionem populis annuntians, Dominici se nuntium dixit esse responsi; sic enim habes: Os enim Domini locutum est, et dicent die illa (Esai. XXV, 8) .

PL 16, 1334A

イザヤもまた、諸々の民に復活を告げ知らせて、自分は主の答えの使者であると言った。実にあなたはこう読む。「主の口が語った。その日、彼らは言うであろう」(イザヤ25:8)。

190

Quid igitur os Domini locutum sit populos esse dicturos, in posterioribus declaratur, ubi scriptum est: Propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus et parturivimus spiritum salutis tuae, quem effudisti super terram.

PL 16, 1334A

主の口が、民が言うであろうと語ったことが何であるかは、後の箇所で明らかにされる。そこにはこう書かれている。「主よ、汝への畏れのゆえに、我々は胎に宿し、産んだ。汝の救いの霊を。それを汝は地の上に注いだ」。

191

Cadent qui inhabitant terram, resurgent qui in monumentis sunt (Esai. XXVI, 18) : ros enim qui abs te, sanitas est illis, terra vero impiorum peribit. Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos. Abscondere aliquantulum, donec transeat ira Dei.

PL 16, 1334B

「地に住む者たちは倒れ、墓にいる者たちは復活する」(イザヤ26:18)。「実に、汝のもとからの露は彼らにとって癒しであり、不敬虔な者たちの地は滅びる。行け、私の民よ、汝の奥の間に入れ。しばらくのあいだ身を隠せ、神の怒りが過ぎ去るまで」。

192

68. Quam bene recessus esse signavit tumulos mortuorum, quibus pauxillulum abscondimur; ut in judicium Dei, quod pro nostris sceleribus jus debitae indignationis assumet, tolerabilius transire possimus!

PL 16, 1334B

68. 預言者が死者の墓を奥の間と示したのは、なんと適切であったことか。我々はそこにほんの少しのあいだ身を隠し、それによって、我々の悪行のゆえに当然の憤りの権利を帯びる神の裁きへと、いっそう耐えやすく移ることができるのである。

193

Vivit igitur qui absconditur et quiescit, quasi e medio se subtrahens et recedens; ne eum arctioribus laqueis mundi hujus involvat aerumna, quibus repositam resurrectionis esse laetitiam, sanitatemque corporum solutorum divino rore reparabilem; coelestia oracula propheticis vocibus pollicentur.

PL 16, 1334B

それゆえ、身を隠して休む者は生きている。いわば真ん中から身を引いて退くのであり、この世の苦難がいっそう締めつける罠で彼を絡めないためである。彼らには〔quibus の係りは定かでない。身を隠す者たちと取った〕復活の喜びと、解かれた体の、神の露によって回復する健やかさが蓄えられていると、天の託宣が預言の声で約束している。

194

Et bene ros significatur, quo genitalia omnia terrarum semina suscitantur. Quid igitur mirum si fatiscentis quoque corporis nostri cineres ac favillae pinguedine coelestis roris exuberant, et accepto humore vitali in compaginem suam membrorum nostrorum habitus reformantur?

PL 16, 1334C

露がしるしとされるのも適切である。地のあらゆる生み出す種は、露によって起こされるのだから。ならば、衰えゆく我々の体の灰と燃え殻が、天の露の豊かさに満ち溢れ、命の湿り気を受けて、我々の肢体の姿がそのつなぎ合わせへと造り直されるとして、何の不思議があろうか。

195

69. Docet etiam sanctus Ezechiel propheta, et plena expositione describit, quemadmodum arentibus vigor ossibus refundatur, sensus redeat, motus accedat, nervisque redeuntibus, corporis compago rigescat humani: quemadmodum nimis arida renatis ossa visceribus vestiantur, venarumque hiatus, et sanguinis rivulos extentae cutis velamen obducat.

PL 16, 1334C

69. 聖なる預言者エゼキエルもまた教え、十分な叙述をもって描いている。乾いた骨に力が再び注がれ、感覚が戻り、動きが加わり、腱が戻って、人間の体の組み立てが固くなる様子を。また、ひどく乾いた骨が、生まれ変わった肉で覆われ、血管の開口や血の小流れを、延ばされた皮の覆いが包む様子を。

196

In ipsis, dum legimus, propheticis sermonibus humanorum videtur seges corporum rediviva consurgere, atque ipsa spatia diffusa camporum novis videas pullulare seminibus.

PL 16, 1335A

読むとき、その預言の言葉そのものの内に、人間の体の穀物畑が蘇って立ち上がるように見え、広がる野の空間そのものが新しい種で芽吹くのを、あなたは見るであろう。

197

70. Quod si veteres sapientes satis hydri dentibus in regione Thebana inhorruisse armatorum segetem crediderunt: cum utique alterius naturae semina certum sit in naturam verti alteram nequivisse, nec partum suis discordem fudisse seminibus; ut ex serpente homines nascerentur, ut caro ex dentibus gigneretur: quanto magis utique credendum est, quaecumque sunt seminata, in suam naturam resurgere, nec a satione sua segetes discrepare, nec duris mollia, nec mollibus dura viviscere, nec in sanguinem venena converti; sed carnem de carne, os de ossibus, sanguinem de sanguine, humorem de humore reparari.

PL 16, 1335A

70. 古の賢者たちは、テーバイの地で水蛇の歯が蒔かれたとき、武装した者たちの穀物畑が逆立ち生えたと信じた。だが、別の本性の種が別の本性に変わることはできなかったこと、また産物が自らの種と食い違うことはなかったことは確かである。蛇から人間が生まれ、歯から肉が生じるといったことはなかったのだ。それならば、蒔かれたものはどんなものでも自らの本性に従って復活し、穀物畑が蒔かれたものと食い違わず、硬いものから柔らかいものが、柔らかいものから硬いものが命を得ず、毒が血に変わることもなく、むしろ肉は肉から、骨は骨から、血は血から、湿り気は湿り気から回復する、と信じるべきことは、どれほどいっそう確かか。

198

Potestis ergo, gentiles, reformationem negare naturae, qui mutationem potestis asserere? Potestis non credere oraculis, non Evangelio, non prophetiis, qui fabulis inanibus creditis?

PL 16, 1335B

それなら、異邦人たちよ、変化を主張できる諸君が、本性の再形成を否定できるのか。空しい作り話を信じる諸君が、託宣を、福音書を、預言を信じないでいられるのか。

199

71. Sed jam ipsum audiamus prophetam; sic enim ait: Et facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Dominus, et posuit me in medio campo, et hic erat plenus ossibus humanis: et circumduxit me per gyrum eorum, et ecce ossa multa valde in facie campi, arida nimis.

PL 16, 1335B

71. では、いまその預言者自身の言葉を聞こう。実に彼はこう言う。「主の手が私の上に臨み、主は霊のうちに私を連れ出し、野の真ん中に置いた。そこは人の骨で満ちていた。主は私をその周りに連れて回った。見よ、野の面には非常に多くの骨があり、ひどく乾いていた」。

200

Et ait ad me: Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi: Domine tu scis. Et ait ad me: Prophetiza super ossa ista, et dices illis: Ossa arida haec, audite verbum Domini.

PL 16, 1335B

「彼は私に言った。『人の子よ、これらの骨は生きるだろうか』。私は言った。『主よ、汝は知っている』。彼は私に言った。『これらの骨の上に預言し、彼らに言え。乾いた骨よ、主の言葉を聞け』」。

201

Haec dicit Dominus ossibus istis: Ecce ego induco in vos spiritum vitae, et dabo in vos nervos, et adducam super vos viscera, et extendam super vos cutem, et dabo Spiritum meum in vos; et vivetis, et scietis quod ego sum Dominus. Et prophetavi sicut mandavit mihi.

PL 16, 1335B

「主はこれらの骨にこう言う。『見よ、私は汝らの中に生命の霊を入れ、汝らに腱を与え、汝らの上に肉を付け、汝らの上に皮を張り、私の霊を汝らの中に与える。汝らは生き、私が主であることを知る。』私は命じられたとおりに預言した。」

202

Et factum est cum prophetarem haec omnia, ecce factus est terrae motus magnus (Ezech. XXXVII, 1 et seq.) . 72. Vide nunc quemadmodum et auditum in ossibus, et motum prius ostendat esse, quam vitae spiritus refundatur.

PL 16, 1335C

「私がこれらすべてを預言していると、見よ、大きな地震が起こった。」(エゼキエル37:1以下)72. 今、見よ。〔預言者は〕生命の霊が注ぎ戻される前に、骨に聴くことと動きとがまずあることを、いかに示しているか。

203

Nam et supra ossa arida jubentur audire, quasi sensum habeant audiendi: et hic accessisse eorum unumquodque ad suam compaginem prophetico sermone signatur; sic enim habes: Et accedebant ossa, unumquodque ad suam compaginem.

PL 16, 1335C

実際、すでに上でも、枯れた骨は聴くように命じられている。あたかも聴く感覚を持っているかのようである。そしてここでは、骨のそれぞれが自分の接合部に近づいたことが、預言者の言葉によって示されている。実際、次のようにある。「そして骨は、それぞれ自らの接合部へと近づいた。」

204

Et vidi, et ecce super illa nervi et viscera nascebantur, et ascendebat super ea cutis desuper, et spiritus in his non erat (Ibid., 7 et seq.) .

PL 16, 1335C

「そして私は見た。見よ、それらの上に腱と肉が生じ、その上から皮が上ってきたが、それらの中には霊がなかった。」(エゼキエル37:7以下)

205

73. Magna Domini gratia, quod futurae resurrectionis propheta testis adhibetur, ut nos quoque eam illius oculis videremus.

PL 16, 1335D

73. 主の恩寵は大きい。来るべき復活の証人として預言者が立てられたのは、我々もまた彼の目を通してそれを見るためである。

206

Neque enim omnes testes adhiberi poterant, sed in uno omnes testes sumus: quia nec in virum sanctum cadit mendacium, nec in tantum error prophetam.

PL 16, 1336A

実際、すべての者が証人として立てられることはできなかった。しかし、一人の中で我々はみな証人である。聖なる人に偽りは当てはまらず、これほどの預言者に誤りは当てはまらないからである。

207

74. Nec nimus verisimile debet videri, quia jubente Deo, ossa in suam compaginem reformantur; cum utique innumera habeamus exempla, quibus natura rerum coelestibus est obsecuta praeceptis; ut terra pabulum gignere juberetur, et gigneret (Gen. I, 11) ; ut ad virgae tactum sitientibus populis petra vomeret aquam (Num. XX, 11) , atque aestu torridis miseratione divina undarent fluenta dura saxorum (Exod. IV, 3) .

PL 16, 1336A

74. 神が命じれば骨がその接合部へと作り直されるということも、〔他の例に〕劣らず〔底本は nimus。minus と読む〕ありそうなことと思われるべきである。実に、天の命令に事物の本性が従った例は、我々に数えきれないほどある。地は、飼い葉となる草を生じよと命じられて、生じた(創世記1:11)。杖が触れると、渇いた民のために岩が水を吐き出した(民数記20:11)。神の憐れみによって、熱に焼かれる者たちのために、硬い岩が流れとなって波打った(出エジプト記4:3)〔この引照は杖が蛇に変わる箇所で、岩から水の出る話に合わない。次の節の杖の話に当たるらしいが、刷られたとおりに写す〕。

208

Virga in serpentem versa quid aliud indicavit, nisi volente Deo ex insensibilibus sensibilia posse generari? An vero incredibilius putas quod ossa, cum jubentur, accedunt (Ezech. XXXVII, 7) ; quam quod retrorsum fluenta vertuntur, maria fugiunt?

PL 16, 1336A

蛇に変わった杖は、神が望めば、感覚を持たないものから感覚を持つものが生じうるということ以外の何を示したか。それとも、骨が命じられて近づく(エゼキエル37:7)ことのほうが、流れが逆戻りし、海が逃げることよりも信じがたいと、あなたは思うのか。

209

Sic enim propheta testatur; Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3) .

PL 16, 1336B

実際、預言者はこう証言している。「海は見て逃げ、ヨルダンは後ろへ向きを変えた」(詩篇113:3)。

210

Nec super hoc ambigi potest, quod duorum populorum alterius salute, alterius obitu comprobatum est, aquarum cursus stetisse frenatos eosdemque aliis circumfusos, aliis ad mortem refusos, ut alios mergerent, alios reservarent (Exod. XIV, 22 et seq.) .

PL 16, 1336B

二つの民について、一方の救いと他方の死によって確かめられたことも、疑うことはできない。すなわち、水の流れが抑えられて立ち、その同じ水が、ある者たちには周りを取り巻き、ある者たちには死へと流れ戻って、ある者たちを沈め、ある者たちを守ったということである(出エジプト記14:22以下)。

211

Quid in ipso Evangelio? Nonne ibi probavit Dominus, quod verbo unda mitescat (Matth. VIII, 26) , fugentur coeli nubila, cedantflabra ventorum, placidisque littoribus muta Deo famulentur elementa?

PL 16, 1336B

福音書そのものではどうか。そこで主は、言葉によって波が静まり(マタイ8:26)、空の雲が追い払われ、風の息が退き、静かな岸辺に、物言わぬ諸元素が神に仕えることを証したではないか〔底本は cedantflabra と続けて刷る。cedant flabra と読む〕。

212

75. Sed persequamur caetera, ut quemadmodum spiritu vitae animentur defuncti, surgant jacentes, sepulcra reserentur, possimus advertere.

PL 16, 1336B

75. だが、残りを追ってゆこう。死者がいかに生命の霊によって生かされ、横たわる者が起き上がり、墓が開かれるかを、我々が見て取れるようにするためである。

213

Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, et dic spiritui: Haec dicit Dominus: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivant.

PL 16, 1336C

「そして彼は私に言った。『人の子よ、預言して、霊に言え。主はこう言う、天の四方の風から来たれ、霊よ、これらの死者に息を吹き込め、彼らが生きるように。』」

214

Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa. Et locutus est Dominus ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israel.

PL 16, 1336C

「そして私は命じられたとおりに預言した。すると生命の霊が彼らの中に入り、彼らは生き、自分の足で立った。非常に大きな群れであった。そして主は私に語って言った。『人の子よ、これらの骨はイスラエルの全家である。』」

215

Ipsi enim dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, interibimus. Propterea prophetiza et dic: Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio vobis monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris in terram Israel, et scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de sepulcris populum meum, et dabo Spiritum meum in vobis, et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus: locutus sum, et faciam, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 9 et seq.) .

PL 16, 1336C

「実に彼らは言っている。『我々の骨は枯れ、我々の望みは消えた、我々は滅びる。』それゆえ、預言して言え。『主はこう言う。見よ、私は汝らの墓を開き、汝らをその墓から連れ出してイスラエルの地に入れる。私が汝らの墓を開き、私の民を墓から連れ出すとき、汝らは私が主であることを知る。私は汝らの中に私の霊を与え、汝らは生き、私は汝らを汝らの地の上に置き、汝らは私が主であることを知る。私は語った、私は行う、と主は言う。』」(エゼキエル37:9以下)

216

76. Advertimus quemadmodum vitalis spiritus commercia resumantur, cognovimus quemadmodum dehiscentibus tumulis, mortui suscitentur.

PL 16, 1336D

76. 我々は、生命を与える霊が交わりをいかに取り戻すかに気づき、墓が裂けて死者がいかに呼び起こされるかを知った。

217

An vero mirandum est jussu Domini mortuorum sepulcra reserari, cum tota suis terminis uno tonitruo terra quatiatur, mare suis exundet finibus, idemque suarum cursus refrenet undarum?

PL 16, 1337A

それとも、主の命令によって死者の墓が開かれることが驚くべきことだろうか。大地全体がただ一度の雷鳴で自らの境の中で揺さぶられ、海が自らの境を越えて溢れ、また同じ海が自らの波の流れを抑えるというのに。

218

Denique ille qui credidit quia in momento, in ictu oculi, in novissima tuba (canet enim tuba) mortui resurgent (I Cor. XV, 52) ; cum primis rapietur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16) ; qui non credidit, relinquetur, et perfidia sua subdet se ipse sententiae.

PL 16, 1337A

実に、「瞬時に、瞬きの間に、最後のラッパで」(ラッパが鳴るのだから)死者が復活すると信じた者は(一コリント15:52)、最初の者たちとともに雲の中へ、空中でキリストを迎えるために引き上げられる(一テサロニケ4:16)。信じなかった者は残され、自らの背信によって自ら判決に身を委ねる。

219

77. Ostendit tibi Dominus etiam in Evangelio, ut jam ad exempla veniamus, quemadmodum resurgas.

PL 16, 1337A

77. 主は福音書においてもあなたに示している。すでに実例に移るなら、あなたがいかに復活するかをである。

220

Non enim unum Lazarum, sed fidem omnium suscitavit: quod tu si credas, cum legis, mens quoque tua, quae mortua fuerat, in illo Lazaro reviviscit. quid enim sibi vult quod Dominus ad monumentum accessit, magna voce clamavit: Lazare, exi foras (Joan. XI, 44) ? nisi ut futurae resurrectionis specimen praestaret, exemplum ederet?

PL 16, 1337A

実際、主はラザロ一人ではなく、すべての者の信仰を甦らせた。あなたが読むときにこれを信じるなら、死んでいたあなたの精神もまた、あのラザロの中で生き返る。では、主が墓に近づき、大声で「ラザロよ、外に出よ」と叫んだ(ヨハネ11:44)とは何を意味するのか。来るべき復活の見本を与え、手本を示すためでなくて何であろうか。

221

Cur voce clamavit, quasi spiritu non soleat operari, quasi tacitus non soleat imperare? Sed ut illud ostenderet, quod scriptum est: Quoniam in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52) ; tubarum enim crepitus vocis metitur elatio.

PL 16, 1337B

なぜ声で叫んだのか。あたかも霊によって働くのが常でないかのように、黙って命じるのが常でないかのように。そうではなく、こう書かれていることを示すためである。「瞬時に、瞬きの間に、最後のラッパで、死者は朽ちない者として復活する」(一コリント15:52)。ラッパの響きの大きさは、声の高さに見合うからである。

222

Et clamavit: Lazare, exi foras. Cur etiam nomen additur; nisi forte ne alius resuscitatus pro alio videretur, aut fortuita magis resurrectio, quam imperata?

PL 16, 1337B

そして彼は叫んだ。「ラザロよ、外に出よ。」なぜ名前までも加えられたのか。別の者が別の者の代わりに甦らされたと見られないため、また復活が、命じられたものというより偶然のものと見られないためでなければ、何であろうか。

223

78. Audivit ergo defunctus, et exivit foras de monumento, ligatus pedes et manus institis, et facies ejus orario colligata erat (Joan. XI, 44) .

PL 16, 1337B

78. こうして死者は聞き、足と手を帯で縛られ、顔を布で巻かれたまま、墓から外に出てきた(ヨハネ11:44)。

224

Comprehende, si potes, quemadmodum clausis oculis iter carpat, vinctis pedibus gradum dirigat, inseparabili gressu, separabilique progressu. Manebant vincula, nec tenebant: tegebantur oculi, sed videbant.

PL 16, 1337C

できるなら理解してみよ。目を閉ざされたまま道をたどり、足を縛られたまま歩みを進めるさまを。歩みは分かたれえないのに、進みは分かたれうる〔足が縛られて離せないまま、前へ進んでいくことを言うと取った〕。縛めは残っていたが、とどめてはいなかった。目は覆われていたが、見えていた。

225

Videbat denique qui resurgebat, qui ambulabat, qui deserebat sepulcrum. Virtute enim divinae praeceptionis operante, natura suum non requirebat officium; et tamquam in excessu posita, non jam suo ordini, sed divino nutui serviebat.

PL 16, 1337C

実に、復活しつつある者は見ており、歩き、墓を離れていた。神の命令の力が働いていたので、本性は自らの務めを求めなかった。そして、いわば自らの外へ出た状態〔excessus は「我を忘れた状態」の意で取った〕に置かれたかのように、もはや自らの秩序ではなく、神の合図に仕えていた。

226

Rumpebantur prius mortis quam sepulturae vincula: agebatur priusquam parabatur incessus. 79. Si miraris haec, disce quis imperaverit, ut mirari desinas.

PL 16, 1337C

死の縛めのほうが、埋葬の縛めより先に断たれた。歩みは、備えられるより先に進められていた。79. これに驚くなら、誰が命じたかを学べ。そうすれば驚くことをやめるだろう。

227

Jesus Christus Dei virtus; vita, lux, resurrectio mortuorum: virtus erexit jacentem, vita gressum extulit, lux fugavit tenebras, reparavit obtutum, resurrectio vivendi gratiam reformavit.

PL 16, 1337D

イエス・キリストは神の力、生命、光、死者の復活である。力が横たわる者を起こし、生命が歩みを運び、光が闇を追い払って視力を回復させ、復活が生きる恩寵を作り直した。

228

80. Fortasse moveat quod Judaei lapidem tollunt, Judaei institas solvunt; ne forte et tu sollicitus sis, quis lapidem de monumento tuo tollat (Ibid., 41) .

PL 16, 1338A

80. ユダヤ人たちが石を取りのけ、ユダヤ人たちが帯を解くことが、気にかかるかもしれない。それは、あなたもまた、誰があなたの墓から石を取りのけるのかと案じることのないようにである(ヨハネ11:41)。

229

Quasi vero qui spiritum refundere poterat, lapidem removere non poterat: aut vincula rumpere, qui vinctum fecerat ambulare: aut deoperire faciem, qui opertis oculis lumen infuderat: aut findere petram, qui poterat reformare naturam?

PL 16, 1338A

あたかも、霊を注ぎ戻しえた者が石を取りのけえなかったかのようである。縛られた者を歩かせた者が縄目を断てず、覆われた目に光を注いだ者が顔の覆いを取れず、本性を作り直しえた者が岩を割れなかったかのようである。

230

Sed ut vel oculis suis crederent, qui credere mente nolebant, removent lapidem, vident cadaver, fetorem sentiunt, institas rumpunt. Non possunt negare defunctum, quem aspiciunt resurgentem, vident signa mortis, et vitae munera.

PL 16, 1338A

だが、精神では信じようとしなかった者たちが、せめて自分の目を信じるように、彼らは石を取りのけ、遺体を見、悪臭を感じ、帯を断つ。彼らは、よみがえるのを目の当たりにしている者が死んでいたことを否定できない。死のしるしと生命の賜物とを見るのである。

231

Quid si dum conantur, labore ipso emendantur? quid si dum audiunt, vel auribus suis credunt? quid si dum intuentur, vel oculis suis corriguntur? quid si dum rumpunt vincula, mentes suas solvunt? quid si dum Lazarus exuitur, populus liberatur? dum Lazarum abire permittunt, ipsi ad Dominum revertuntur?

PL 16, 1338B

もし彼らが、試みるうちに、その労苦そのものによって改まるとしたらどうか。聞くうちに、せめて自分の耳を信じるとしたらどうか。見つめるうちに、せめて自分の目によって正されるとしたらどうか。縛めを断つうちに、自分たちの精神を解き放つとしたらどうか。ラザロが解かれるうちに、民が解放されるとしたらどうか。ラザロが去るのを許すうちに、彼ら自身が主のもとへ帰るとしたらどうか。

232

Denique multi qui venerant ad Mariam, videntes quae facta sunt, crediderunt (Ibid., 45) . 81. Nec hoc solum exemplum edidit Dominus noster Jesus Christus; sed alios quoque resuscitavit, ut nos vel exemplis uberioribus crederemus.

PL 16, 1338B

実に、マリアのもとに来ていた多くの者は、起こったことを見て信じた(ヨハネ11:45)。81. 我々の主イエス・キリストが示した例はこれだけではない。ほかの者たちをも甦らせた。我々がより豊かな例によって信じるようにするためである。

233

Resuscitavit adolescentem fletu viduae matris inflexus, quando accessit et tetigit loculum, dicens: Adolescens, tibi dico surge: et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui (Luc. VII, 14) . Statim ut audivit, statim resedit, statim locutus est.

PL 16, 1338B

彼は、やもめである母の涙に心を動かされて、青年を甦らせた。近づいて棺に触れ、こう言ったときである。「青年よ、汝に言う、起きよ。」すると死んでいた者は身を起こして座り、語り始めた(ルカ7:14)。聞くやいなや身を起こし、ただちに語ったのである。

234

Alia ergo virtutis gratia, alius ordo naturae. 82. Nam quid de archisynagogi filia loquar, in cujus obitu flebant turbae, tibicines personabant? Etenim ad fidem mortis pompa funeris exhibetur.

PL 16, 1338C

ゆえに、力の恩寵は別であり、本性の秩序も別である。82. 会堂長の娘については何を言おうか。その死にあたって群衆は泣き、笛吹きたちは音を響かせた。実に、死を確かめるために葬列が整えられるのである。

235

Quam cito ad vocem Domini convertitur spiritus, redivivum corpus erigitur, cibus sumitur; ut vitae testimonium crederetur.

PL 16, 1338C

主の声に応じて、どれほど速やかに霊が戻り、よみがえった体が起こされ、食物が取られたことか。生命の証しが信じられるためである。

236

83. Et quid miremur ad vocem Dei refundi animam, redire ossibus viscera; cum meminerimus prophetici tactu corporis mortuum suscitatum (IV Reg. 13, 21) ?

PL 16, 1338C

83. では、神の声によって魂が注ぎ戻され、骨に肉が戻ることを、なぜ我々は驚くべきだろうか。我々は、預言者の体に触れて死者が甦らされたことを覚えているのだから(列王記四13:21)。

237

Elias oravit, et defunctum suscitavit infantem (III Reg. XVII, 22) : Petrus in nomine Christi Tabitham surgere atque ambulare praecepit, et redditam sibi pauperes gratulati crediderunt pro alimentis (Act. IX, 40) ; et nos adhuc pro salute non credimus?

PL 16, 1338C

エリヤは祈って、死んだ幼子を甦らせた(列王記三17:22)。ペトロはキリストの名によってタビタに、起きて歩けと命じ、貧しい者たちは、自分たちに返された彼女を喜び、〔彼女がもたらす〕養いのゆえに信じた(使徒言行録9:40)。それなのに我々は、なお救いのために信じないのか。

238

Illi resurrectionem alienam suis lacrymis redemerunt, nos nostram nec Christi credimus passione?

PL 16, 1339A

彼らは他人の復活を自分の涙で贖った。我々は、自分の復活を、キリストの受難によってさえ信じないのか。

239

Qui cum emitteret spiritum, ut ostenderet pro nostra resurrectione se mortuum, seriem ipsam resurrectionis exercuit; simul enim ut clamans iterum voce magna emisit spiritum; et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt, et exeuntes de monumento post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII, 51, 52) .

PL 16, 1339A

彼が霊を渡したとき、自分が我々の復活のために死んだことを示すため、復活の連なりそのものを実行した。実に、「再び大声で叫んで霊を渡すと同時に、地は揺れ、岩は裂け、墓は開き、眠っていた聖なる者たちの多くの体が復活し、墓から出て、彼の復活ののちに聖なる町に入り、多くの者に現れた」(マタイ27:51, 52)。

240

84. Si haec facta sunt, cum emitteret spiritum, cur incredibilia putamus, cum redire coeperit ad judicium? praesertim cum haec resurrectio documentum illius resurrectionis, et futurae sit veritatis exemplum: minus autem exemplum est, quam veritas.

PL 16, 1339A

84. 彼が霊を渡したときにこれらのことが起こったのなら、彼が裁きのために戻り始めるとき、我々はなぜそれを信じがたいと思うのか。ことに、この復活はあの復活の証拠であり、来るべき真理の手本であるのだから。ただし、手本は真理に及ばない。

241

Quis igitur in Domini passione monumenta aperuit, manum resurgentibus dedit, viam qua civitatem sanctam peterent, demonstravit? si nemo fuit, fuit utique vis divina, quae operaretur in corporibus mortuorum. Hominis tu quaeris auxilium, ubi opus Dei cernis?

PL 16, 1339B

では、主の受難のとき、誰が墓を開き、復活する者たちに手を差し伸べ、聖なる町へ向かう道を示したのか。もし誰もいなかったなら、確かに死者の体の中で働く神の力があったのである。あなたは、神の業を見ているところで、人の助けを求めるのか。

242

85. Non egent humanis divina ministeriis. Coelum Deus fieri jussit, et factum est: terram creari statuit, et creata est (Gen. I, 6 et seq.) . Quis humeris saxa convexit? quis congessit impensas? quis laboranti Deo suam operam ministravit? In momento haec facta sunt.

PL 16, 1339B

85. 神の事柄は、人の務めを必要としない。神は天が作られるよう命じ、それは成った。地が造られるよう定め、それは造られた(創世記1:6以下)。誰が肩で石を運んだか。誰が費用を積み上げたか。誰が労する神に自分の働きを差し出したか。これらは瞬時に成ったのである。

243

Vis scire quam brevi? Dixit, et facta sunt (Psal. CXLIII, 5) . Si dicto elementa consurgunt, cur dicto mortui non resurgant?

PL 16, 1339B

どれほど短い間か知りたいか。「彼が語ると、それらは成った」(詩篇143:5)〔刷られた引照は143:5 だが、この句は詩篇148:5(上の64 でも148:5 と刷られる)〕。語るだけで諸元素が立ち上がるのなら、なぜ語るだけで死者が復活しないのか。

244

Qui licet mortui sint, tamen aliquando vixerunt, habuerunt spiritum sentiendi, habuerunt vires agendi; plurimumque refert capax animi non fuisse, et exanimum remansisse. Diabolus dixit: Dic lapidi huic, ut fiat panis (Luc. IV, 3) .

PL 16, 1339B

彼らは死んでいるとはいえ、かつては生きており、感じる息を持ち、行う力を持っていた。心を受け入れうるものでなかったことと、息絶えた者として残ったこととでは、大いに違いがある。悪魔は言った。「この石に命じよ、パンになるように」(ルカ4:3)。

245

Confitetur, jubente Deo, converti posse naturam; tu non credis, jubente Deo, reformari posse naturam? 86. De solis cursu coelique ratione philosophi disputant, et sunt qui putant his esse credendum; cum quid loquantur, ignorent.

PL 16, 1339C

彼〔悪魔〕は、神が命じれば本性は変わりうると認めている。あなたは、神が命じれば本性が作り直されうると信じないのか。86. 太陽の運行と天の理について哲学者たちは論じ、彼らを信じるべきだと考える者もいる。彼ら自身は、自分が何を語っているのかを知らないというのに。

246

Neque enim coelum ascenderunt, axem dimensi, mundum oculis perscrutati sunt; quia nullus eorum cum Deo in principio fuit, nullus eorum de Deo dixit: Cum pararet coelum, cum ipso eram, et eram cum eo componens, ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 27, 30) .

PL 16, 1339C

実際、彼らは天に昇って軸を測ったわけでも、世界を目で探ったわけでもない。彼らのうち誰も初めに神とともにいたことはなく、誰も神について、「天を備えたとき、私は彼とともにいた。私は彼とともに整えていた。私は彼が喜びを分かち合う者であった」と語ったことがないからである(箴言8:27, 30)。

247

Si ergo illis creditur, non creditur Deo, qui ait: Quemadmodum coelum novum, et terra nova, quae ego facio manere coram me, dicit Dominus, sic stabit nomen vestrum, et semen vestrum: et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: et veniet omnis caro in conspectu meo, ut adorent in Hierusalem, dicit Dominus Deus: et exibunt, et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me.

PL 16, 1339C

それゆえ、彼らが信じられるなら、神は信じられていないことになる。神は言う。「私が作る新しい天と新しい地が私の前に留まるように、汝らの名と汝らの子孫は立ち続ける。月ごとに、安息日ごとに、すべての肉なる者が私の前に来て、エルサレムで礼拝する、と主なる神は言う。そして彼らは出て行き、私に背反した人々の肢体を見る。」

248

Nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in aspectum universae carni (Esai. LXVI, 22 et seq.) 87. Si terra renovatur et coelum, cur dubitemus hominem posse renovari, propter quem terra facta et coelum est?

PL 16, 1340A

「実に、彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えず、彼らはすべての肉なる者の見るものとなる。」(イザヤ66:22以下)87. 地と天が新しくされるのなら、そのために地と天が造られた人が新しくされうることを、なぜ我々は疑うのか。

249

Si praevaricator servatur ad poenam, cur justus non perpetuatur ad gloriam? Si vermis non moritur peccatorum, quemadmodum interibit caro justorum?

PL 16, 1340A

背反者が刑罰のために保たれるのなら、なぜ義人は栄光のために永続させられないのか。罪人たちの蛆が死なないのなら、義人たちの肉はどうして滅びるだろうか。

250

Haec est enim resurrectio, sicut verbi ipsius sonus exprimit; ut quod cecidit, hoc resurgat: quod mortuum fuerit, reviviscat.

PL 16, 1340A

実に復活とは、この語そのものの響きが表すとおり、倒れたものが起き上がり、死んでいたものが生き返ることである。

251

88. Et haec est series et causa justitiae, ut quoniam corporis animique communis est actus (quia quae animus cogitavit, corpus effecit) utrumque in judicium veniat, utrumque aut poenae dedatur, aut gloriae reservetur.

PL 16, 1340A

88. そして、体と心の行いは共通であるから(心が考えたことを体が実行したのだから)、両者がともに裁きに臨み、両者がともに刑罰に渡されるか、あるいは栄光のために取っておかれる、というのが、正義の筋道であり理由である。

252

Nam propemodum absurdum videtur, ut cum animi legem lex carnis impugnet, et mens plerumque quod odit, hoc faciat, quando inhabitans in homine peccatum carnis operatur; animus subdatur injuriae alienae reus culpae, caro quiete potiatur auctor aerumnae: et solus atteratur, qui non solus erravit: aut solus gloriam referat, qui non solus gratiae militavit.

PL 16, 1340B

実際、心の法則に肉の法則が戦いを挑み、精神がしばしば、憎むことをなし、人の内に住む罪が肉の働きをなしているというのに、心が害を被り、〔肉という〕他者の咎の責めを負う者となり、肉が苦難を生んだ張本人として安らぎを得るというのは、ほとんど不合理に見える〔injuriae alienae reus culpae は injuriae と alienae reus culpae に分けて取った〕。また、ひとりで過ちを犯したのではない者だけが打ち砕かれ、あるいは、ひとりで恩寵のために戦ったのではない者だけが栄光を受ける、というのも。

253

89. Plena, ni fallor, et justa ratio: sed ego rationem a Christo non exigo. Si ratione convincor, fidem abnuo. Credidit Abraham Deo (Gen. XV, 6) , et nos credamus; ut qui sumus generis, etiam fidei simus haeredes.

PL 16, 1340B

89. 道理は、思うに、十分で正しい。しかし私はキリストから道理を求めない。道理によって説得されるなら、私は信仰を拒むことになる。「アブラハムは神を信じた」(創世記15:6)。我々も信じよう。我々は同じ血筋の者であるから、信仰の相続人ともなるためである。

254

Credidit et David, propter quod et locutus est (Psal. CXV, 10) : et nos credamus, ut possimus loqui, scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Jesum Christum, et nos cum Jesu suscitabit (II Cor. IV, 14) .

PL 16, 1340B

ダビデも信じた。それゆえに語ったのである(詩篇115:10)。我々も、語れるようになるために信じよう。知っているのだ、「主イエス・キリストを甦らせた者は、我々をもイエスとともに甦らせる」ことを(二コリント4:14)。

255

Hoc enim promisit, qui numquam mentitur, Deus (Tit. I, 2) : hoc promisit veritas in Evangelio suo, dicens: Haec est autem voluntas ejus qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo: sed resuscitem illud in novissimo die (Joan. VI, 39) .

PL 16, 1340C

実に、決して偽らない神が、これを約束した(テトス1:2)。真理が自らの福音書で、こう言ってこれを約束した。「これは、私を遣わした者の意志である。すなわち、彼が私に与えたすべてのものを、私が失わず、終わりの日にそれを甦らせることである」(ヨハネ6:39)。

256

Nec satis putavit semel dixisse, sed etiam repetita expressione signavit; sic enim sequitur: Haec est enim voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ibid., 40) .

PL 16, 1340C

彼は、一度言っただけでは十分と考えず、繰り返しの表現によっても確かめた。実際、続いてこうある。「これは実に、私を遣わした私の父の意志である。子を見て彼を信じる者はみな永遠の生命を持ち、私は終わりの日にその者を甦らせる」(ヨハネ6:40)。

257

90. Quis hoc dicit? Utique is qui mortuus plurima defunctorum corpora suscitavit. Si Deo non credimus, nec exemplo credimus? Non credimus quod promisit; quando etiam quod non promisit, effecit?

PL 16, 1340C

90. これを言うのは誰か。ほかでもない、死んで、死者の多くの体を甦らせた者である。神を信じないなら、手本によっても信じないのか。彼が約束したことを信じないのか。約束しなかったことまで成し遂げたというのに。

258

Ipse autem quam causam moriendi habuisset, nisi habuisset et causam resurgendi? Etenim quoniam Deus mori non poterat, mori non poterat sapientia: resurgere autem non poterat, quod mortuum non erat; assumitur caro, quae mori posset; ut dum moritur, quod solet, quod mortuum fuerat, hoc resurgeret.

PL 16, 1340D

彼自身は、復活する理由がなかったとすれば、死ぬ理由をいかにして持ちえただろうか。実際、神は死ぬことができず、知恵も死ぬことができなかった。また、死んでいなかったものは復活することができなかった。そこで、死ぬことのできる肉が取られた。死ぬのが常であるもの〔quod solet の読みは定かでない。「死ぬのが常であるもの」と解した〕が死ぬとき、死んでいたもの、まさにそれが復活するようにするためである。

259

Neque enim poterat esse nisi per hominem resurrectio; quoniam sicut per hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21) . 91. Ergo resurrexit homo, quoniam homo mortuus est: resuscitatus homo, sed resuscitans Deus.

PL 16, 1341A

実に、復活は人を通してでなければありえなかった。「死が人を通して来たように、死者の復活もまた人を通して来る」からである(一コリント15:21)。91. したがって、人が死んだゆえに、人が復活した。甦らされたのは人だが、甦らせたのは神である。

260

Tunc secundum carnem homo, nunc per omnia Deus: nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum, sed carnis gratiam tenemus; ut ipsum primitias quiescentium, ipsum primogenitum ex mortuis noverimus.

PL 16, 1341A

そのとき彼は肉に従えば人であり、今はあらゆる点で神である。実に今、我々はもはや肉に従ってキリストを知らず、肉の恩寵を保っている。それは、彼自身を安らう者たちの初穂、死者の中からの初子と知るためである。

261

Primitiae utique ejusdem sunt generis atque naturae, cujus et reliqui fructus quorum pro laetiore proventu primitiva Deo munera deferuntur, sacrum munus pro omnibus, et quasi reparatae quaedam libamina naturae. Primitiae ergo quiescentium Christus.

PL 16, 1341A

初穂は確かに、残りの実と同じ種類と本性に属する。その実がより喜ばしく実るようにと、初穂の贈り物が神に捧げられる。それはすべての者のための聖なる贈り物であり、いわば回復された本性の供え物である。したがって、キリストは安らう者たちの初穂である。

262

Sed utrum suorum quiescentium, qui quasi mortis exsortes dulci quodam sopore teneantur, an omnium mortuorum? Sed sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .

PL 16, 1341A

だが、それは自分に属する安らう者たち、あたかも死を免れた者のように甘い眠りに保たれている者たちの〔初穂〕か、それともすべての死者の〔初穂〕か。しかし、「アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてすべての者が生かされる」(一コリント15:22)。

263

Itaque sicut primitiae mortis in Adam, ita etiam primitiae resurrectionis in Christo. 92. Omnes resurgunt, sed nemo desperet, neque justus doleat commune consortium resurgendi; cum praecipuum fructum virtutis exspectet.

PL 16, 1341B

こうして、死の初穂がアダムにあるように、復活の初穂もキリストにある。92. すべての者が復活する。だが誰も絶望してはならず、義人も、復活の共通の分け前を嘆いてはならない。徳の格別な実りを待ち望んでいるのだから。

264

Omnes quidem resurgent, sed unusquisque, ut ait Apostolus, in suo ordine (Ibid., 23) . Communis est divinae fructus clementiae, sed distinctus ordo meritorum. Dies omnibus lucet, sol omnes populos fovet, pluvia possessiones omnium uberiore imbre fecundat.

PL 16, 1341B

実際、すべての者が復活するが、使徒が言うとおり、「それぞれ自らの順序において」である(一コリント15:23)。神の寛容の実りは共通であるが、功績の順序は区別される。日はすべての者を照らし、太陽はすべての民を暖め、雨はすべての者の所有地を豊かな降雨で実らせる。

265

93. Omnes nascimur, omnes resurgemus: sed in utroque vel vivendi, vel reviviscendi gratia dispar, diversa conditio. In momento enim, in ictu oculi, in novissima tuba mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (Ibid., 52) .

PL 16, 1341B

93. 我々はみな生まれ、みな復活する。だが、そのどちらにおいても、生きる恩寵、あるいは甦る恩寵は等しくなく、境遇は異なる。「瞬時に、瞬きの間に、最後のラッパで、死者は朽ちない者として復活し、我々は変えられる」からである(一コリント15:52)。

266

Quinetiam in ipsa morte quiescunt alii, vivunt alii. Bona quies, sed vita melior. Denique Paulus ad vitam excitat quiescentem, dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14) .

PL 16, 1341C

さらに、死そのものの中でも、安らう者もあれば、生きる者もある。安らぎは善いが、生命はより善い。実に、パウロは安らう者を生命へと目覚めさせて言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ。キリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。

267

Ergo hic excitatur, ut vivat, ut similis Pauli sit, ut possit dicere: Quia nos qui vivimus, non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV, 14) . Non enim communem hunc vivendi loquitur usum, spirandique commercium, sed meritum resurgendi. Nam cum dixisset.

PL 16, 1341C

ゆえにここで人は、生きるために、パウロに似た者となるために、こう言えるようになるために目覚めさせられる。「生きている我々は、眠った者たちに先んじることはない」(一テサロニケ4:14)。彼がここで語っているのは、生きることの共通の習い、息をする交わりではなく、復活に値することだからである。実際、彼が〔次のように〕言ったとき〔底本は dixisset の後で文を切る。次節の引用に続くと解した〕、

268

Et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi (Ibid., 15) ; subjecit deinde: Et nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.

PL 16, 1341C

「キリストにある死者がまず復活する」(一テサロニケ4:15)と。そののち彼は付け加えた。「また、生きている我々は、彼らとともに雲の中に引き上げられ、空中でキリストを迎える。」

269

94. Utique mortuus est Paulus, et passione venerabili vitam corporis cum immortali gloria commutavit: num fefellit ergo qui se viventem scripsit in nubibus obviam Christo esse rapiendum?

PL 16, 1341D

94. 確かにパウロは死んだ。そして尊い受難によって、体の生命を不死の栄光と取り替えた。では、自分は生きたまま雲の中でキリストを迎えるために引き上げられると書いた者は、欺いたのか。

270

Hoc enim de Enoch legimus (Gen. V, 24) , aut Elia (IV Reg. II, 11) : sed et tu rapieris in spiritu. Ecce currus Eliae, ecce ignes, etsi non videntur, parantur; ut justus ascendat, innocens transferatur, et tua vita mori nesciat.

PL 16, 1341D

実際これは、エノク(創世記5:24)あるいはエリヤ(列王記四2:11)について我々が読むことである。しかしあなたもまた霊において引き上げられる。見よ、エリヤの戦車、見よ、火が、見えなくとも備えられている。義人が昇り、無垢な者が移され、あなたの生命が死を知らないようにするためである。

271

Denique apostoli mori nescierunt; unde et dictum est: Amen, amen dico vobis, multi ex his astantibus non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) .

PL 16, 1342A

実に使徒たちは死を知らなかった。それゆえこう語られている。「アーメン、アーメン、汝らに言う、ここに立つ者のうち多くは、人の子が自らの国に来るのを見るまで、死を味わわない」(マタイ16:28)。

272

Vivit enim qui non habet, quod moriatur in eo, qui non habet ex Aegypto calceamentum aliquod aut vinculum: sed exuit illud priusquam corporis hujus deponat officium. Non solus itaque Enoch vivit, quia non solus est raptus: rapitur et Paulus obviam Christo.

PL 16, 1342A

実際、自らの内に死ぬべきものを持たず、エジプトから来た履物も縄目も持たず、この体の務めを置く前にそれを脱ぎ捨てる者は、生きている。ゆえに、生きているのはエノクだけではない。引き上げられたのは彼だけではないからである。パウロもまた、キリストを迎えるために引き上げられる。

273

95. Vivunt etiam patriarchae; neque enim aliter Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, nisi mortui viverent, diceretur; Deus enim mortuorum non est, sed viventium (Luc. XX, 38) . Vivemus et nos, si gesta moresque majorum voluerimus imitari.

PL 16, 1342A

95. 族長たちも生きている。死者が生きているのでなければ、神は、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神とは言われないであろう。「神は死者の神ではなく、生きている者の神である」からである(ルカ20:38)。我々も、先人たちの行いと習いを模倣しようと望むなら、生きるであろう。

274

Miramur patriarcharum praemia, imitemur obsequia: praedicamus gratiam, sequamur obedientiam, non escis inducti, saeculi laqueos incidamus. Arripiamus opportunitatem temporis, praescriptum Legis, clementiam vocationis, desiderium passionis.

PL 16, 1342B

族長たちの報いに我々は驚く。ならば彼らの奉仕を模倣しよう。恩寵を宣べ伝えるなら、その従順を追い求めよう。餌に誘われることなく、世の罠を断ち切ろう。時の機会、律法の定め、召命の寛容、受難への望みをつかもう。

275

Exierunt de terra sua patriarchae, et nos exeamus proposito de corporis potestate; nos exeamus proposito, illi exsilio: sed exsilium non putarunt, quod devotio obiret, non necessitas imperaret.

PL 16, 1342B

族長たちは自らの地を出た。我々もまた、志をもって体の支配から出よう。我々は志によって出、彼らは追放によって出た。だが彼らは、それを追放とは思わなかった。献身が進み出たのであって、必要が命じたのではないからである。

276

Illi terram solo mutarunt, nos terram coelo mutemus: illi habitatione, nos spiritu. Illis illuminatum stellis coelum ostenderit sapientia, nostri cordis oculos illuminet. Sic typus veritati, et veritas concurrit typo.

PL 16, 1342B

彼らは土地を土地によって取り替え、我々は地を天によって取り替えよう。彼らは住まいによって、我々は霊によって。知恵は彼らに、星に照らされた天を示したであろう〔ostenderit の叙法は定かでない。過去の事柄と取った〕。我々の心の目を〔知恵が〕照らすように。こうして予型は真理と、真理は予型と一致する。

277

96. Abraham paratus excipiendis hospitibus (Gen. XVIII, 2) , fidelis Deo, impiger ministerio promptus officio, Trinitatem in typo vidit, hospitalitatem religione cumulavit, tres suspiciens, unum adorans; et personarum distinctione servata, unum tamen Dominum nominabat, tribus honorificentiam muneris deferens, et unam significans potestatem.

PL 16, 1342C

96. アブラハムは客人を迎える備えができ(創世記18:2)、神に忠実で、奉仕に機敏で、務めに敏速であり、予型において三位一体を見た。信心をもって客人への厚遇を重ね、三人を仰ぎ見ながら一人を礼拝した。ペルソナの区別を保ちつつ、なお一人の主と呼び、三人に贈り物の敬意を捧げつつ、一つの権能を示した。

278

Loquebatur enim in eo non doctrina, sed gratia: et melius credebat ille, quod non didicerat, quam nos qui didicimus. Nemo enim typum falsaverat veritatis, et ideo tres videt, sed unitatem veneratur.

PL 16, 1342C

実際、彼の中で語ったのは教えではなく恩寵であった。彼は、学んだことのない事柄を、学んだ我々よりもよく信じていた。誰も真理の予型を偽っていなかったので、彼は三人を見ながら、一体性を敬ったのである。

279

Tres mensuras similaginis promit, unum immolat vitulum; satis credens unum esse sacrificium, trium munus: unam hostiam, trium gratiam.

PL 16, 1342C

彼は三つの升の上等の小麦粉を持ち出し、一頭の子牛を屠る。犠牲は一つ、それは三者の贈り物であり、いけにえは一つ、それは三者の恩寵であると、固く信じていたのである。

280

Nam in quatuor regibus (Gen. XIV, 1 et seq.) quis non intelligat quod materialis elementa naturae, praefiguratae Dominicae passionis indicio, et omnia sibi mundana subjecerit? Fidelis in bello, abstemius in triumpho, qui donis non hominum ditescere, sed Dei mallet.

PL 16, 1342D

四人の王の話(創世記14:1以下)において、〔アブラハムが〕本性の物質的な諸元素〔底本は materialis elementa。materialia elementa と読む〕と世のすべてのものとを、主の受難があらかじめ象られているしるしによって、自らに従わせたことを、誰が理解しないだろうか〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。戦いにあって忠実、勝利にあって慎み深く、人の賜物ではなく神の賜物によって富むことを望む者であった。

281

97. Generare se posse filium senex credidit, immolare posse se filium pater judicavit (Gen. XXII, 11) : nec patrius trepidavit affectus, cum senis dexteram pietas adjuvaret; sciebat enim acceptiorem Deo filium immolatum esse, quam sanum.

PL 16, 1343A

97. 老人は、自分が子を生むことができると信じ、父は、自分が子をいけにえに献げることができると判断した(創世記22:11)。父の情もおののかなかった。老人の右手を敬虔が助けていたからである。神にとっては、無事な子よりも献げられた子のほうが受け入れられやすいことを、彼は知っていたのである。

282

Ergo adducit ad sacrificium filium dilectissimum; et quem sero susceperat, cito obtulit: nec paterni nominis appellatione revocatur, cum ille patrem vocaret, hic filium. Chara quidem nominum pignora, sed amabiliora Dei praecepta.

PL 16, 1343A

それゆえ彼は、いとも愛する子を犠牲のもとへ連れて行く。遅くに授かった子を、速やかに献げた。一方が父と呼び、他方が子と呼んでいたのに、父という名の呼びかけに引き戻されることはなかった。名という絆は確かに愛しいが、神の命令はそれにまさって愛すべきものである。

283

Itaque licet compaterentur corda, vota durabant. Distrinxit super filium gladium paterna manu, et patrio percussit affectu, ne periret poena: trepidavit, ne ictus erraret, dextera deficeret.

PL 16, 1343A

こうして、心は共に苦しんだけれども、願いは揺るがなかった。彼は父の手で子の上に剣を抜き、父の情をもって打ち下ろそうとした〔percussit は実際には打っていない場面なので、打つ構えを言うと取った〕。子が長く苦しんで死ぬことのないようにである〔ne periret poena の poena は刑罰の語。仕損じて苦しませることのないように、の意と取った〕。彼はおののいた。打撃が逸れはしないか、右手が力を失いはしないか、と。

284

Sensit pietatis affectum, sed non omisit devotionis negotium: et properabat obsequium, etiam cum audiret oraculum.

PL 16, 1343A

彼は情愛の念を感じたが、献身の務めは手放さなかった。神託を聞いたときにも、従順を急いだのである。

285

Unde nos quoque Deum omnibus, quos diligimus, praeferamus, patri, fratribus, matri; ut possit nobis servare dilectos, sicut in Abraham uberiorem remuneratorem, quam ministrum videmus. 98. Obtulit quidem filium pater, sed Deus non sanguine, sed pietate placatur.

PL 16, 1343B

それゆえ、我々も、愛する者たちすべて、すなわち父、兄弟たち、母にまさって神を第一にしよう。そうすれば神は、愛する者たちを我々のために守ることができる。アブラハムにおいて我々が見るように、報いる者〔神〕は仕える者〔アブラハム〕よりも豊かだからである〔uberiorem remuneratorem, quam ministrum の比較の取り方は定かでない。このように取った〕。98. 父は確かに子を献げたが、神は血によってではなく、敬虔によってなだめられる。

286

Ovem pro homine demonstravit in ligno; ut et filium patri redderet, nec periret hostia sacerdoti. Itaque nec Abraham parricidio cruentatus est, nec Deus sacrificio defraudatus.

PL 16, 1343B

神は人の代わりの羊を木のところで示した。子が父に返され、いけにえが祭司のもとで滅びることのないようにである。こうして、アブラハムは近親殺しで血に染まることもなく、神も犠牲を奪われることがなかった。

287

Vidit propheta, nec affectavit jactantiam, nec tenuit pertinaciam: ovem pro homine mutavit. Quo magis ostenditur, quam religiose obtulerit, quem tam libenter recepit. Et tu si Deo munus tuum offeras, non amittis. Sed avari sumus.

PL 16, 1343B

預言者は見た。彼は誇りを求めず、頑固さに固執せず、人の代わりに羊に替えた。これによって、これほど快く取り戻した子を、彼がいかに敬虔に献げたかが、いっそう示される。あなたも、自分の捧げ物を神に献げるなら、失うことはない。だが我々は貪欲である。

288

Deus unicum Filium morti pro nobis obtulit (Rom. VIII, 32) , nos nostros negamus. Vidit hoc Abraham, et agnovit mysterium, salutem nobis in ligno futuram: nec latuit in uno eodemque sacrificio aliud esse quod videretur offerri, aliud quod posset occidi.

PL 16, 1343C

神は独り子を、我々のために死に渡した(ローマ8:32)。我々は自分の子らを拒む。アブラハムはこれを見て、奥義を悟った。救いが木によって我々に来ようとしていることを。また、一つの同じ犠牲において、献げられると見えるものと、殺され得るものとが別であることも、彼には隠れていなかった。

289

99. Imitemur ergo Abrahae devotionem, imitemur Isaac bonitatem, imitemur castimoniam. Bonus plane et pudicus vir, devotus Deo, castus uxori: qui injuriam non reddidit, excludentibus cessit, poenitentes eosdem recepit, nec protervus contumaciae, nec durus gratiae.

PL 16, 1343C

99. それゆえ、アブラハムの献身を見倣おう。イサクの善良さを見倣おう。その貞潔を見倣おう。彼は実に善良で慎み深い男であり、神に献身し、妻に貞潔であった。不正を返さず、自分を締め出す者たちに道を譲り、悔い改めた同じ者たちを迎え入れた。頑なに強情でもなく、好意に対して硬いのでもなかった。

290

Litium fugitans, cum recederet: facilis veniae, cum reciperet: profusior bonitate, cum ignosceret. Petebatur societatis consortium, adjunxit convivium voluptatis. 100. Imitemur etiam in Jacob typum Christi, sit ejus in nobis aliqua similitudo factorum.

PL 16, 1343C

争いを避けては退き、赦しに応じやすくて迎え入れ、赦すときにはなおいっそう善意に満ちていた。同盟の交わりが求められると、さらに快楽の宴を添えた。100. ヤコブにおいても、キリストの予型を見倣おう。その行いとの何らかの類似が、我々のうちにあるように。

291

Erimus consortes, si fuerimus imitatores. Matri obedivit, fratri cessit, socero servivit, mercedem de lucris, non de gregis divisione quaesivit. Non avara divisio, ubi lucrativa portio.

PL 16, 1343D

我々が見倣う者であれば、共にあずかる者となる。彼は母に従い、兄に譲り、舅に仕え、報酬を、群れの分配からではなく、利得から求めた。利得の分け前があるところに、貪欲な分配はない。

292

Nec illa otiosa significatio, scala de coelo (Gen. XXVIII, 12) , quod per crucem Christi angelorum atque hominum futura consortia viderentur.

PL 16, 1343D

天からの梯子(創世記28:12)も、むなしい徴ではない。キリストの十字架を通して、天使たちと人間たちの将来の交わりが見えるようになる、ということである。

293

Cui obstupefactum est femur (Gen. XXXII, 29) , ut in femore suo agnosceret generationis haeredem, et obstupefactio femoris passionem prophetaret haeredis.

PL 16, 1343D

彼の腿は麻痺した(創世記32:29)。それは、彼が自分の腿において血統の跡継ぎ〔キリストを指すと取った〕を認め、腿の麻痺が跡継ぎの受難を預言するためであった。

294

101. Videmus igitur coelum patere virtuti, nec hoc esse paucorum: Multi enim venient ab Oriente, et ab Occidente, et Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei (Matth. VIII, 11) , delectationem perpetuae quietis sepultis animorum motibus exprimentes.

PL 16, 1344A

101. こうして我々は、天が徳に対して開かれていること、またそれが少数の者のものではないことを見る。「実に、多くの者が東から西から、北から南から来て、神の国で食卓に着く」(マタイ8:11)。彼らは、心の動きが葬られて、永遠の憩いの楽しみを表している。

295

Sequamur Abraham moribus, ut nos recipiat in gremium suum, et tamquam Lazarum suae humilitatis haeredem (Luc. XVI, 23) propriis circumfusum virtutibus pio foveat amplexu.

PL 16, 1344A

行いにおいてアブラハムに従おう。そうすれば彼は、我々を自分の懐に迎え入れ、自分のへりくだりの跡継ぎであるラザロのように(ルカ16:23)、固有の徳に取り巻かれた我々を、敬虔な抱擁で温めてくれる。

296

Non enim nos in gremio corporali, sed in quodam bonorum factorum amictu sancti patriarchae probata Deo successio fovet. Nolite, inquit, seduci, Deus non deridetur (Galat. VI, 7) .

PL 16, 1344A

実に、聖なる族長の、神に認められた継承は、我々を体の懐ではなく、善い行いという一種の衣で温める。「惑わされるな。神は侮られない」と彼は言う(ガラテヤ6:7)。

297

102. Advertimus quam grave sit sacrilegium resurrectionem non credere; si enim non resurgimus, ergo Christus gratis mortuus est, ergo Christus non surrexit (I Cor. XV, 13) . Si enim nobis non resurrexit, utique non resurrexit, qui sibi cur resurgeret, non habebat.

PL 16, 1344B

102. 復活を信じないことが、いかに重い冒瀆であるかに我々は気づく。「もし我々が復活しないなら、キリストは無駄に死んだのであり、したがってキリストは復活しなかった」(一コリント15:13)。実に、キリストが我々のために復活しなかったのなら、彼は決して復活しなかったことになる。彼には、自分のために復活する理由が無かったからである。

298

Resurrexit in eo mundus, resurrexit in eo coelum, resurrexit in eo terra; erit enim coelum novum et terra nova (Apoc. XXI, 1) . Sibi autem ubi erat necessaria resurrectio, quem mortis vincula non tenebant?

PL 16, 1344B

彼において世界が復活し、彼において天が復活し、彼において地が復活した。「新しい天と新しい地が現れるであろう」(黙示録21:1)。だが、死の束縛に捕らえられていなかった彼に、自分のためにどこで復活が必要であったろうか。

299

Nam etsi secundum hominem mortuus, in ipsis tamen erat liber infernis. 103. Vis scire quam liber? Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) .

PL 16, 1344B

実に、彼は人間として死んだが、冥界のただ中にあっても自由であった。103. どれほど自由であったかを知りたいか。「私は、助ける者のない人のようになり、死者のあいだで自由であった」(詩篇87:5)。

300

Et bene liber, qui se poterat suscitare, juxta quod scriptum est: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Et bene liber, qui alios descenderat redempturus.

PL 16, 1344B

彼が自由であったのは当然である。自らを起こすことができたからであり、書かれているとおりである。「この神殿を解け。三日のうちに私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。また、他の者たちを贖うために降った者として、自由であったのも当然である。

301

Factus est autem sicut homo, non specie utique, sed veritate formatus; quia et homo est, et quis cognoscet eum?

PL 16, 1344C

彼は「人のようになった」。だがそれは外見によるのでは決してなく、真実によって形づくられたのである。彼は人でもあり、誰が彼を知り得ようか。

302

Etenim in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8) ; ut per illam scilicet obedientiam ejus gloriam videremus, gloriam quasi unigeniti a Patre secundum Joannem sanctum (Joan. I, 14) .

PL 16, 1344C

実に、「人間たちの似姿となり、姿は人として見いだされて、自らを低くし、死に至るまで従順となった」(フィリピ2:7, 8)。それは、まさにこの従順を通して、我々が彼の栄光、すなわち聖ヨハネによる「父からの独り子の栄光のような栄光」を見るためである(ヨハネ1:14)。

303

Ita enim Scripturae figura servatur, ut et unigeniti gloria, et perfecti hominis natura servetur in Christo. 104. Itaque adjutore non eguit: neque enim eguit, cum faceret mundum; ut egeret, cum redimeret.

PL 16, 1344C

こうして、聖書の象りが保たれ、キリストにおいて、独り子の栄光と完全な人間の本性との両方が保たれる。104. それゆえ彼は、助け手を必要としなかった。世界を作ったときに必要としなかったのだから、贖うときに必要とするはずがない。

304

Non legatus, non nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit eum: Ipse dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9) . Ipse Dominus salvum fecit eum: ubique ipse, quia per ipsum omnia (Coloss. I, 17) .

PL 16, 1344C

使節でも使者でもなく、主自らが彼を救った。「彼自身が語ると、万物は成った」(詩篇32:9)。主自らが彼を救った。至るところで彼自身である。「万物は彼を通して〔ある〕」からである(コロサイ1:17)。

305

Quis autem adjuvaret eum, in quo creata sunt omnia, et omnia in ipso constant? Quis adjuvaret eum, qui omnia in momento facit, et in novissima tuba mortuos suscitat (I Cor. XV, 52) ?

PL 16, 1344D

彼にあって万物が造られ、万物が彼にあって成り立っているその者を、誰が助けようか。一瞬のうちに万物を作り、最後のラッパで死者を起こす者(一コリント15:52)を、誰が助けようか。

306

Non quia aut prima, aut secunda non possit, aut tertia: sed ordo servatur, non quo difficultas sero vincenda, sed legitimus numerus explicandus sit.

PL 16, 1344D

最初のラッパでも、二番目でも、三番目でも、彼にはできないというのではない。順序が守られるのであって、遅れてから克服すべき困難があるのではなく、定められた数が満たされねばならないからである。

307

105. Tempus autem, arbitror, de tubarum specie dicere, quoniam sermo propinquat ad finem; ut nostri quoque consummandi eloquii tuba sit signum. Septem tubas legimus in Apocalypsi Joannis, quas septem sumpsere angeli (Apoc. VIII, 2) .

PL 16, 1345A

105. さて、ラッパの種類について語る時であろうと思う。説教が終わりに近づいているからである。我々の語りが終わることについても、ラッパが合図となるように。我々は、ヨハネの黙示録に七つのラッパを読む。七人の天使がそれを手にした(黙示録8:2)。

308

Ubi habes quoniam septimus angelus tuba cecinit, et facta est vox magna de coelo dicens: Factum est regnum hujus mundi Dei nostri, et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum (Apoc. XI, 15) .

PL 16, 1345A

そこにはこうある。第七の天使がラッパを吹くと、天から大きな声がして言った。「この世の王国は、我々の神とそのキリストのものとなった。彼は世々限りなく支配する」(黙示録11:15)。

309

Tuba quidem et pro voce accipitur, quia habes: Quoniam ecce ostium apertum in coelo, et vox prima, quam audivi, sicut tubam loquentem mecum et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri (Apoc. IV, 1) .

PL 16, 1345A

実際、ラッパは声の意味にも解される。次の言葉があるからである。「見よ、天に開いた戸があった。私が聞いた最初の声は、私に語りかけるラッパのようで、言った。『ここに上れ。起こるはずのことを、私は汝に示そう』」(黙示録4:1)。

310

Legimus etiam: Canite initio mensis tuba (Psal. LXXX, 4) ; sed etiam alibi: Laudate eum in sono tubae (Psal. CL, 3) .

PL 16, 1345A

また我々は読む。「月の初めにラッパを吹け」(詩篇80:4)。さらに別の箇所には、「ラッパの音で彼を賛美せよ」(詩篇150:3)とある。

311

106. Ergo quid sibi velit tubarum significatio, omni virtute debemus advertere; ne quasi fabulam aniliter accipientes periclitemur, si indigna dogmate spiritali, nec convenientia Scripturarum eminentiae sentiamus.

PL 16, 1345B

106. それゆえ、ラッパの意味が何であるかを、我々は力を尽くして気づかねばならない。老婆の作り話のように受け取って、霊的な教えにふさわしくなく、諸聖書の卓越にもそぐわないことを考え、危うきに陥らないためである。

312

Nam cum legerimus bellum nobis esse non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12) ; non carnalia utique arma, sed fortia Deo aestimare debemus (II Cor. X, 4) .

PL 16, 1345B

実に、我々の戦いは肉と血に対するものではなく、天上にある悪の霊的なものに対するものだと読んだのだから(エフェソ6:12)、我々は、肉的な武器ではなく、神にとって強い武器を考えねばならない(二コリント10:4)。

313

Non enim satis est tubam te videre, nec sonum ejus audire, nisi proprietatem sonitus intelligas. Etenim si incertam vocem det tuba, quomodo quis parabit se ad bellum?

PL 16, 1345B

ラッパを見て、その音を聞くだけでは足りない。音の固有の意味を理解しなければならない。実際、ラッパがはっきりしない音を出すなら、誰が戦いの備えをするだろうか。

314

Unde oportet vocis tubae nos scire virtutem, ne videamur barbari, cum tubas hujusmodi aut audimus, aut loquimur. Et ideo cum loquimur, oremus ut eas nobis Spiritus sanctus interpretetur.

PL 16, 1345C

それゆえ、我々はラッパの声の力を知る必要がある。この種のラッパを聞くときも、語るときも、異国人のように見えないためである。だから語るときには、聖なる霊がそれらを我々に解き明かすように祈ろう。

315

107. Requiramus igitur in Scripturis veteribus quid de tubarum genere legerimus, consentientes eas solemnitates, quae Judaeis Lege praescriptae sunt, superiorum esse umbram celebritatum, coelestiumque festorum. Hic enim umbra, illic veritas.

PL 16, 1345C

107. それゆえ、古い諸聖書に、ラッパの種類について我々が何を読んだかを探ろう。ユダヤ人たちに律法で定められた祝祭は、より高い祝祭、天上の祭りの影であると認めたうえでのことである。ここには影があり、かしこには真理がある。

316

Per umbram ad veritatem pervenire nitamur. Cujus figura etiam alibi expressa est hoc modo; habes enim quia locutus est Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel, dicens: Mense septimo, una mensis, erit vobis requies in memoriale tubarum, vocata sancta erit vobis.

PL 16, 1345C

影を通して真理に到達するよう努めよう。その象りは、別の箇所でもこのように示されている。実に、主がモーセに語ったとある。「イスラエルの子らに語って言え。第七の月の、月の初日に、汝らには、ラッパの記念としての安息がある。それは汝らにとって聖なる招集となる。」

317

Omne opus servile non facietis, et accendetis holocaustum Domino (Levit. XXIII, 24) . In Numeris autem: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas ductiles, argenteas facies eas, et erunt tibi ad evocandam synagogam, et promovenda castra: et tuba canes in illis, et colligetur omnis turba ad ostium tabernaculi testimonii.

PL 16, 1346A

「汝らはあらゆる奴隷の仕事をしてはならない。主に焼き尽くす献げ物を献げよ」(レビ記23:24)。また民数記にはこうある。主はモーセに語って言った。「汝のために、打ち延べた銀のラッパを二本作れ。それは汝のために、会衆〔synagoga。ここでは集会の意で、会堂ではない〕を呼び出し、陣営を進ませるためにある。汝はそれらでラッパを吹け。すると全群衆が証しの幕屋の入口に集められる。」

318

Si autem in una tuba cecineris, ad te venient omnes principes et duces Israel, et tuba canetis significationem primam, et promovebunt castra, et constituentur ad Orientem. Et tuba canetis significationem secundam, et promovebunt castra, et constituentur ad Libanum.

PL 16, 1346A

「もし汝が一本のラッパで吹くなら、イスラエルのすべての長たち、指揮者たちが汝のもとに来る。汝らが最初の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、東に陣を据える。汝らが第二の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、レバノンの側〔Libanum。ミーニュの脚注 f は、エラスムス版・ジロ版の ad liba、ローマ版の ad Austrum「南に」に対して、アメルバッハ版と写本の ad Libanum をアンブロシウス自身の読みとして採る(後の第115・119節にも同じ読みが現れる)。七十人訳では「南西」または「南」を言う箇所である〕に陣を据える。」

319

Et tuba canetis significationem tertiam, et promovebunt castra, quae constituentur ad Boream. Et tuba canetis significationem quartam, et promovebunt castra, quae constituentur ad Aquilonem. Significationem tuba canent in promotu eorum.

PL 16, 1346B

「汝らが第三の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、ボレアス〔北風〕の側に陣を据える。汝らが第四の合図をラッパで吹くと、陣営は進み、北〔Aquilo。これも北風の名で、ボレアスと方角が重なる。刷られたまま訳した〕の側に陣を据える。彼らが進むときには、合図をラッパで吹く。」

320

Et cum congregabitis synagogam, tuba canite, et non significationem. Et filii Aaron sacerdotes tubis canent, et erit vobis legitimum aeternum in progenies vestras.

PL 16, 1346B

「汝らが会衆を集めるときは、ラッパを吹け。ただし合図としてではない。祭司であるアロンの子らがラッパを吹く。それは汝らにとって、汝らの代々にわたる永遠の定めとなる。」

321

Si autem exieritis in bellum in terram vestram ad adversarios, qui resistunt vobis, significabitis tubis, et reminiscemini coram Domino, et liberationem habebitis a mortuis vestris.

PL 16, 1346B

「汝らが汝らの地で戦いに出て、汝らに逆らう敵に向かうときは、ラッパで合図せよ。汝らは主の前で思い起こし、汝らの死者たち〔底本は mortuis「死者たち」。ミーニュの脚注 h は、ローマ版だけが聖書に合わせて ab inimicis「敵から」と改めたこと、アンブロシウスの用いた聖書の本文がしばしば流布のものと異なっていたことを記す〕から解放を得る。」

322

Et in diebus laetitiae vestrae, et in diebus festis vestris, et in neomeniis vestris concinite tubis, et in holocaustis et sacrificiis salutaribus vestris, et erit vobis in commemoratione vestra coram Domino, ait Dominus (Num. X, 1 et seq.) .

PL 16, 1346B

「また、汝らの喜びの日、汝らの祭の日、汝らの新月祭には、ラッパで声を合わせよ。汝らの焼き尽くす献げ物と救いの犠牲のときにもそうせよ。それは主の前で、汝らにとって記念となる」と主は言う(民数記10:1以下)。

323

108. Quid igitur, dies festos in potu et in epulis aestimabimus? Sed nemo nos in manducando dijudicet; novimus enim quia Lex spiritalis est (Rom. VII, 14) : Nemo ergo nos judicet in escis aliquibus aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniis, aut sabbato; quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi (Coloss. II, 16) .

PL 16, 1346C

108. では、祝祭日を、飲むことや宴に数えるのか。いや、誰も我々を、食べることにおいて裁いてはならない。「実に、律法が霊的であることを我々は知っている」(ローマ7:14)。「それゆえ、誰も我々を、何らかの食物や飲み物、祝祭日の一部、新月祭、安息日のことで裁いてはならない。これらは来るべきものの影であり、体はキリストのものである」(コロサイ2:16)。

324

Corpus itaque Christi requiramus, quod vobis quasi novissima tuba vox de coelo paterna monstravit, tunc cum dicebant Judaei, quia tonitruum factum est illi (Joan. XII, 28) : corpus Christi quod iterum tuba nobis novissima revelabit; quoniam ipse Dominus in jussu archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent (I Thess. IV, 15) ; ubi enim corpus, illic et aquilae (Luc. XVII, 37) : ubi Christi corpus, ibi veritas.

PL 16, 1346C

それゆえ、キリストの体を求めよう。それは、最後のラッパのように、天からの父の声が諸君に示したものである。ユダヤ人たちが、「彼に雷が鳴った」と言ったときのことである(ヨハネ12:28)。キリストの体は、再び最後のラッパが我々に明らかにするであろう。「主自らが、大天使の号令とともに、神のラッパとともに、天から降り、キリストにある死者たちが復活する」(一テサロニケ4:15)。「実に、体のあるところ、そこにワシも集まる」(ルカ17:37)。キリストの体のあるところ、そこに真理がある。

325

108. Septima igitur tuba hebdomadis requiem videtur significare, quae non solum in diebus et annis et periodis aestimatur (unde et jubilaeus sacratus est numerus), sed etiam annum septuagesimum comprehendit, quando in Hierusalem regressus est populus, qui septuaginta annis in captivitate duravit.

PL 16, 1347A

108.〔底本は108を重ねて刷る〕 それゆえ、第七のラッパは、七の巡り〔hebdomas。七日・七年などの七の周期〕の安息を意味すると見える。この七の巡りは、日と年と周期において数えられるだけでなく(そのためヨベルも聖別された数である)、七十年目をも含む。捕囚のうちに七十年耐えた民が、エルサレムに帰ったときである。

326

In centesimis quoque et in millesimis sacri observatio numeri minime praeteritur; neque enim otiose Deus dixit: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18) .

PL 16, 1347A

百の位、千の位においても、聖なる数の遵守は決して見過ごされない。実際、神はむなしく次のように言ったのではない。「私は私のために七千人の男を残した。彼らはバアルの前で膝をかがめなかった」(列王記三19:18)。

327

Ergo umbra futurae quietis in diebus, mensibus, annis, mundi ipsius tempore figuratur; et ideo per Moysen mandatur filiis Israel, ut septimo mense, una mensis, singulis fiat requies in memoriale tubarum: nec servile aliquod opus, sed Deo sacrificium offeratur; eo quod in ipso fine hebdomadis, quasi mundi sabbato, spiritalia a nobis non carnalia opera flagitantur.

PL 16, 1347B

それゆえ、来るべき安息の影は、日々、月々、年々、世界そのものの時のうちに象られている。だから、モーセを通してイスラエルの子らに、第七の月の初日に、各人に安息があるよう、ラッパの記念として命じられている。奴隷の仕事は何もせず、神への犠牲が献げられるのである。週のまさに終わりに、いわば世界の安息日に、我々に求められるのは、肉的な業ではなく霊的な業だからである。

328

Quod enim carnale, servile; quia animo caro servit: liberum vero innocentia facit, culpa vernaculum. 109. Oportuit igitur per speculum et in aenigmate fieri spiritalia: Nunc enim per speculum videmus, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) .

PL 16, 1347B

肉的なものは、奴隷的である。心に肉が仕えるからである。自由にするのは無垢であり、家生まれの奴隷にするのは咎である。109. それゆえ、霊的なことが鏡を通して、謎のうちに行われる必要があった。「今は我々は鏡を通して見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)。

329

Nunc secundum carnem militamus, tunc spiritu videbimus divina mysteria. Et ideo verae legis character in nostris moribus exprimatur, qui in Dei ambulamus imagine; quoniam jam legis umbra transivit: umbra Judaeis carnalibus, imago nobis, veritas resurrecturis.

PL 16, 1347B

今は我々は肉に従って戦っているが、そのときには霊において神的な奥義を見る。だから、真の律法の刻印が我々の振る舞いに刻まれるように。我々は神の像のうちを歩む者である。すでに律法の影は過ぎ去ったからである。影は肉的なユダヤ人たちのもの、像は我々のもの、真理は復活する者たちのものである。

330

Tria enim haec secundum Legem esse cognovimus, umbram, imaginem, veritatem: umbram in Lege, imaginem in Evangilio, veritatem in judicio.

PL 16, 1347C

我々は、律法に従って、この三つがあることを知っている。影、像、真理である。影は律法に、像は福音〔底本は Evangilio。Evangelio と読む〕に、真理は裁きにある。

331

Sed Christi omnia, et in Christo omnia, quem nunc secundum veritatem videre non possumus: sed videmus quasi in quadam imagine futurorum, quorum umbram in Lege perspeximus. Ergo Christus non umbra, sed imago Dei: non vacua imago, sed veritas.

PL 16, 1347C

だが万物はキリストのものであり、万物はキリストにある。我々は今、彼を真理に従って見ることはできない。しかし、来るべきものの何らかの像において見る。その影を、我々は律法において見極めた。したがって、キリストは影ではなく、神の像である。むなしい像ではなく、真理である。

332

Et ideo per Moysen Lex; quia umbra per hominem, figura per Legem, per Jesum veritas (Joan. I, 17) . Neque enim veritas aliunde, nisi ex veritate procederet.

PL 16, 1347C

そしてそれゆえに、モーセを通して律法があった。影は人を通して、象りは律法を通して、真理はイエスを通して来たからである(ヨハネ1:17)。真理は、真理からでなければ、他から出てくることはなかったであろう。

333

110. Si quis ergo hanc imaginem Dei videre desiderat, debet diligere Deum ut diligatur a Deo: et sit jam non servus, sed amicus, qui mandata Dei fecerit; ut possit introire in nubem, ubi est Deus (Exod. XXIV, 15).

PL 16, 1347D

110. それゆえ、もし誰かが神のこの像を見ることを望むなら、神に愛されるために神を愛さねばならない。神の戒めを行った者は、もはや僕ではなく友であるように。それは、神のいる雲の中へ入ることができるためである(出エジプト記24:15)。

334

Ipse faciat sibi rationabiles tubas duas ductiles argento probato (Num. X, 1) , hoc est, pretioso verbo compositas et ornatas; quibus non raucum increpans, terribili sonitu murmur interstrepat, sed sublimes gratiae Deo continua jubilatione fundantur.

PL 16, 1347D

彼自身が、自らのために、吟味された銀で打ち延べた、理にかなった二本のラッパを作るがよい(民数記10:1)。すなわち、貴い言葉で整えられ飾られたラッパである。それによって、しゃがれて咎め立てるつぶやきが恐ろしい響きで騒ぎ立てるのではなく〔non raucum increpans … murmur interstrepat の構文は定かでない。murmur を主語、raucum increpans をそれに係ると取った〕、高き感謝が、絶え間ない歓呼とともに神に注がれるように。

335

Talium enim tubarum sonitu mortui suscitantur, non crepitu utique aeris, sed verbo veritatis animati.

PL 16, 1348A

実に、そのようなラッパの響きによって死者は起こされる。青銅の鳴る音によってでは決してなく、真理の言葉によって命を与えられるのである。

336

Et fortasse duae istae tubae sunt, per quas divino spiritu Paulus increpuit dicens: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) ; alterum enim sine altero nequaquam videtur evocationem habere perfectam.

PL 16, 1348A

そしておそらく、パウロが神の霊において声を張り上げて語ったのは、この二本のラッパであろう。彼はこう言う。「私は霊で祈り、精神でも祈る。霊で歌い、精神でも歌う」(一コリント14:15)。一方は他方なしでは、完全な召集とはならないと見えるからである。

337

111. Nec tamen omnium est utraque canere tuba, nec est omnium universam colligere synagogam: sed solis sacerdotibus, et ministris Dei canentibus ista praerogativa defertur (Num. X, 2 et seq.) ; ut quicumque audierit, secutus eo fuerit, ubi est Dei gloria, et ad tabernaculum testimonii praematura intentione convenerit: et opera possit spectare divina, et legitimum illud aeternumque domicilium in suae posteritatis seriem promereri.

PL 16, 1348A

111. しかし、二本のラッパを吹くことは誰にでも許されているわけではなく、会衆全体を集めることも誰にでもできることではない。この特権は、ラッパを吹く祭司たち〔sacerdotes。民数記10章のアロンの子らを言いつつ、教会の聖職者にも当てていると見られる〕と神の奉仕者たちにだけ与えられる(民数記10:2以下)。それは、聞いた者が誰であれ、神の栄光のある所へ従って行き、早い志をもって証しの幕屋に集まり、神の業を目にし、あの定めの、永遠の住まいを、自らの子孫の系譜にわたって得るに値することができるためである。

338

Tunc enim bellum conficitur, hostis fugatur; quando Spiritus gratia concinit, et mentis industria. 112. Sunt et illae salutares tubae, si corde credas, et ore confitearis: Corde enim creditur ad justitiam ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 16, 1348B

戦いが片づけられ、敵が敗走するのは、霊の恩寵と精神の勤勉が共に響き合うときである。112. 心で信じ口で告白するなら、救いのラッパもある。「実に、心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。

339

Hac igitur gemina tuba ad illam sanctam terram, resurrectionis scilicet gratiam, pervenitur; et ideo semper tibi concinant, ut semper audias Dei vocem: semper te angelorum prophetarumque oracula excitent atque commoveant, ut ad superiora festines.

PL 16, 1348B

この二重のラッパによって、あの聖なる地、すなわち復活の恩寵に到達する。だから、それらが常にあなたに響き合うように。あなたが常に神の声を聞くために、また、天使たちと預言者たちの神託が常にあなたを奮い立たせ、揺り動かして、あなたがより高いものへ急ぐように。

340

113. Hanc intentionem David versabat in pectore, cum dicebat: Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5) .

PL 16, 1348B

113. ダビデはこの志を胸に巡らしていた。そのとき彼はこう言った。「私は驚くべき幕屋の場所へ、神の家に至るまで、渡って行く。歓喜と告白の声のうちに、宴にいる者の響きがある」(詩篇41:5)。

341

Non enim soli hostes harum tubarum sonitu vincuntur: sed et delectationes, et dies festi, et neomeniae sine his esse non possunt.

PL 16, 1348C

実に、これらのラッパの響きによって打ち負かされるのは敵だけではない。喜びも、祝祭の日も、新月祭も、これらなしにはありえない。

342

Nemo enim potest nisi divini hauriat promissa sermonis, et resultantibus credat oraculis, exsultare laetitia, dies festos aut neomenias agere, quibus se corporali gratia, et saeculari occupatione vacuatum, Christi repleri luce desideret.

PL 16, 1348C

神の言葉の約束を汲み取り、響き返す神託を信じる者でなければ、誰も歓喜して喜ぶことも、祝祭日や新月祭を行うこともできない。その日々において、人は、体の魅力と世の営みから空にされて、キリストの光で満たされることを望むのである。

343

Sacrificia quoque ipsa Deo probata esse non possunt, nisi confessio vocis aspiret, quae sacerdotali oblatione ad obsecrandam Dei gratiam populos excitare consuevit.

PL 16, 1348C

神に是認される犠牲もまた、声の告白が息を吹き込まなければありえない。この告白は、司教の献げ物によって、神の恩寵を乞い求めるよう、民を奮い立たせるのが常である。

344

114. Itaque simus praedicatores Domini, et laudemus eum in voce tubae (Psal. CL, 3) , non exigua de virtute ejus et vilia sentientes, sed ea quae possint aurem mentis implere, et intimae conscientiae penetrare secretum; ut ea quae corpori conveniunt, divinitati non putemus aptanda: nec divinae magnitudinem potestatis humanis viribus metiamur; ut quaeramus quomodo quis resurgat, aut quali corpore veniat, aut quemadmodum soluta coeant, lapsa reparentur; haec enim arbitrio Dei simul ut statuuntur, implentur.

PL 16, 1348C

114. それゆえ、主の宣教者となり、ラッパの声で彼を賛美しよう(詩篇150:3)。その力について、乏しく卑しいことを考えるのではなく、心の耳を満たし、奥底の良心の秘密に達しうるものを考えるのである。体にふさわしいことを神性に当てはめようと思わず、神の力の大きさを人間の力で測らず、また、誰がどのように復活するか、どのような体で来るか、解けたものがどのように結び合い、崩れたものがどのように修復されるかを探ろうとしないためである〔ut quaeramus は、直前の否定を受けると取った〕。これらは、神の決定によって定められるやいなや、成就するからである。

345

Nec sensibilis tubarum exspectatur auditus, sed invisibilis potentia magnificentiae coelestis operatur; Deo enim velle pro facto est: nec resurrectionis requirendus nisus, sed fructus nobis est expetendus.

PL 16, 1349A

感覚で聞き取るラッパの聞こえを待つのではなく、見えない天の壮大さの力が働くのである。神には、欲することが成すことだからである。復活のための力の働きを詮索すべきではなく、その実りを我々は求めねばならない。

346

Quae proclivius celebrabitur, si exinaniti vitiis plenitudinem spiritalis mysterii consequamur, gratiamque renovata caro sumat a spiritu, et fulgorem lucis aeternae anima mutuetur a Christo.

PL 16, 1349A

これ〔Quae の先行詞は定かでない。復活の実りと取った〕は、我々が悪徳を空にされて霊的な奥義の充満を得、新たにされた肉が霊から恩寵を受け、魂がキリストから永遠の光の輝きを借り受けるなら、いっそう速やかに成就する。

347

115. Sed non solum singulorum, verum etiam universitatis sunt ista mysteria. Adverte enim juxta typum Legis, ordinem gratiae.

PL 16, 1349A

115. だが、これらの奥義は、個々の者のものであるだけでなく、全体のものでもある。律法の予型に従って、恩寵の順序に注意せよ。

348

Cum tuba prima cecinerit, orientales congregat, quasi praecipuos et electos: cum secunda, suppares meritis, qui secundum libanum siti, dereliquerint ludibria nationum: cum tertia, eos qui tamquam in mari exagitati istius freto mundi, saeculi hujus fluctibus vacillaverint: cum quarta, illos qui duritiam mentium nequaquam satis potuerint eloquii spiritalis mollire praecepto; et ideo secundum boream vocati sunt, boreas enim secundum Salomonem durus est ventus (Prov. XXVII, 16) .

PL 16, 1349A

第一のラッパが吹かれると、東の者たちを集める。いわば際立った者、選ばれた者たちである。第二のラッパでは、同等の功績をもつ者たち、すなわちレバノン〔底本は小文字の libanum。山の名と取った。ミーニュの脚注 b は、ローマ版だけが secundum austrum「南に」と読むと記す〕のかたわらに置かれて、諸民族の嘲弄を捨てた者たちを。第三のラッパでは、この世界の海峡で海にいるように揺さぶられ、この世の波に揺れ動いた者たちを。第四のラッパでは、霊的な言葉の戒めによっても、精神の頑なさを和らげることが決してできなかった者たちを。それゆえ彼らはボレアスの側に呼ばれた。ソロモンによれば、ボレアスは厳しい風だからである(箴言27:16)。

349

116. Itaque licet momento resuscitentur omnes, omnes tamen meritorum ordine suscitantur. Et ideo primi resurgunt, qui maturo devotionis occursu, et quodam antelucano fidei exortu prodeuntes, solis aeterni radios receperunt.

PL 16, 1349B

116. だから、すべての者が一瞬のうちに起こされるとしても、すべての者は功績の順序に従って起こされる。それゆえ最初に復活するのは、早い献身の出迎えによって、また夜明け前のような信仰の昇りによって進み出て、永遠の太陽の光を受けた者たちである。

350

Quod vel de patriarchis juxta veteris seriem Testamenti, vel de apostolis juxta Evangelium jure memoraverim. Secundi autem, qui ritum gentium relinquentes, ab errore sacrilego transierunt in Ecclesiae disciplinam.

PL 16, 1349B

これは、旧約の系列に従う族長たちについても、福音に従う使徒たちについても、当然そう言い伝えてよい。第二の者たちは、諸国民の儀礼を捨てて、冒瀆的な迷いから教会の規律へ移った者たちである。

351

Et ideo illi primi ex patribus, isti secundi ex gentibus; ab illis enim lux fidei coepit, in istis usque ad mundi occasum suscepta duravit. Tertii suscitantur, et quarti, qui ab austro, et qui ab aquilone sunt.

PL 16, 1349C

それゆえ、あの最初の者たちは父祖たちから、この第二の者たちは諸国民から出た。信仰の光は彼らに始まり、これらの者たちにおいては世界の日の沈む所まで受け継がれて続いた〔occasus は日の沈む所(西)と終わりの両義。東に始まる光と対にしている〕。第三の者たちと第四の者たちが起こされる。南から来た者たちと、北から来た者たちである。

352

His quatuor terra distinguitur, his quatuor annus includitur, his quatuor mundus impletur, his quatuor Ecclesia congregatur.

PL 16, 1349C

地はこの四つによって区分され、年はこの四つによって区切られ、世界はこの四つによって満たされ、教会はこの四つによって集められる。

353

Omnes enim qui sacrosanctae Ecclesiae copulati, divini nominis appellatione censentur, praerogativam resurrectionis et delectationis aeternae gratiam consequentur; quoniam venient ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei (Luc. XIII, 29) .

PL 16, 1349C

実に、聖なる教会に結ばれ、神の名で呼ばれるすべての者は、復活の特権と永遠の喜びの恩寵を得る。それは、「彼らは東から西から、北から南から来て、神の国で食卓に着く」(ルカ13:29)とあるからである。

354

117. Non enim exigua mundum suum Christus luce complectitur; quandoquidem a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7) .

PL 16, 1349C

117. キリストは、自らの世界を、わずかな光で包むのではない。「彼の出立は天の果てから、彼の巡りはその果てに至る。その熱から身を隠す者はいない」(詩篇18:7)。

355

Omnes enim benignus illustrat, nec refutare levem, sed emendare vult: nec excludere durum Ecclesia, sed mollire desiderat.

PL 16, 1349D

彼は慈愛をもってすべての者を照らす。軽薄な者を拒むのではなく、改めさせようと望む。教会も、頑なな者を締め出すのではなく、和らげようと望む。

356

Et ideo in Canticis canticorum eos Ecclesia, in Evangelio Christus invitat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Mat. XI, 28, 29) .

PL 16, 1349D

だからこそ、雅歌では教会が、福音ではキリストが、彼らを招いて言う。「疲れた者、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる。私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:28, 29)。

357

118. Ecclesiae quoque vocem invitantis agnosce; dicit enim: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et defluant unguenta mea. Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. IV, 16; V, 1) .

PL 16, 1350A

118. 招く教会の声をも知れ。教会は言う。「北風よ、起きよ。南風よ、来い。私の園に吹き渡れ。私の香油が流れ出るように。私の兄弟が自分の園に下り、自分の果樹の実を食べるように」(雅歌4:16; 5:1)。

358

Sciens enim jam tunc etiam horum tibi fore opera fructuosa, Christo tuo fructum de talibus pollicebare: et quae primo te in cubiculum dixisti Regis inductam, diligens ubera super vinum, cum diligentem amares, lactantem quaereres, pericula pro religione contemneres.

PL 16, 1350A

あなた〔花嫁としての教会への呼びかけと取った〕は、そのときすでに、これらの者たち〔北と南から呼ばれる者たちを指すと取った〕の業もあなたに実りをもたらすと知っていて、あなたのキリストに、このようなものからの実りを約束していた。あなたは、最初に王の寝室へ導き入れられたと言った者であり、ぶどう酒にまさる乳房を愛し、愛する者を愛し、乳を与える者を求め、信心のために危険を軽んじた。

359

119. Deinde a Libano, sponsa, rogaris ut venias, judicio Domini adhuc tota formosa, adhuc tota irreprehensibilis. Sic enim scriptum est: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano (Cant. IV, 7, 8) .

PL 16, 1350A

119. 次に、花嫁よ、あなたはレバノンから来るよう求められる。主の判断では、あなたはなお全く麗しく、なお全く非難の余地がない。こう書かれているからである。「汝は全く麗しい、私の近しい者よ。汝には非難すべきところがない。ここへ来い、レバノンから、花嫁よ。ここへ来い、レバノンから」(雅歌4:7, 8)。

360

120. Postea ipsa jam nullos aquae lapsus, jam nullos impetus descendentes a Libano pertimescens, aquilonem et austrum advocas, perflari cupiens hortum tuum; ut in aliis unguenta tua defluant, in aliis multiplices fecunditatis tuae fructus offeras Christo.

PL 16, 1350B

120. その後、あなたはもはや水の流れ落ちも、レバノンから下る激流も恐れず、北風と南風を呼び寄せ、あなたの園に吹き渡ることを望む。ある人々においてはあなたの香油が流れ出し、他の人々においてはあなたの豊かな実りの多様な果実を、キリストに献げるためである。

361

121. Et ideo beatus qui custodit verba prophetiae hujus (Apoc. XXIII, 7) , quae nobis resurrectionem evidentioribus testimoniis revelavit dicens: Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes ante sedem, et libros aperuerunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui de scriptis in libris, secundum facta sua.

PL 16, 1350B

121. それゆえ、「この預言の言葉を守る者は幸いである」(黙示録23:7)〔黙示録は22章までで、23章は無い。刷られたまま写す〕。その預言は、いっそう明白な証言によって、我々に復活を啓示してこう言っている。「私は、大いなる者も小さき者も、死者たちが座の前に立つのを見た。巻物が開かれた。もう一つの巻物が開かれたが、それは生命の書である。死者たちは、巻物に書かれていることに従って、その行いに応じて裁かれた。」

362

Et dedit mare mortuos, qui in ipso erant: et inferi dederunt mortuos, qui penes se erant (Apoc. XX 12) . Ne ergo dubites quemadmodum resurgant, quor inferi revomunt, mare reddidit.

PL 16, 1350C

「海はその中にいた死者たちを出し、冥界は自分のもとにいた死者たちを出した」(黙示録20:12)。だから、冥界が吐き戻し〔底本は quor。quos と読む〕、海が返した者たちが、どのように復活するかを疑うな。

363

122. Accipe etiam quando promittatur gratia futura justorum: Et audivi, inquit, vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum illis erit illorum Deus.

PL 16, 1350C

122. 義人たちの将来の恩寵がいつ約束されるかも、聞け。彼は言う。「私は、玉座から大きな声が言うのを聞いた。『見よ、神の幕屋が人々と共にある。神は彼らと共に住む。彼ら自身が神の民となり、神自身が彼らと共にいて、彼らの神となる。』」

364

Et delebit omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ultra erit. (Apoc. XXI, 3, 4) .

PL 16, 1350C

「神は彼らの目からあらゆる涙を拭い去り、もはや死は無く、喪も、叫びも、痛みも、これから先は無い。」(黙示録21:3, 4)

365

123. Compara nunc, si placet, atque contende vitam hanc cum illa vita, et elige, si potes, perpetuam corporis vitam in labore aerumnaque miserabili tantarum commutationum, votorumque taedio, fastidio voluptatum. Nonne si Deus ista perpetuare velit, illa deligeres?

PL 16, 1350C

123. さあ、よければ、この生をあの生と比べ、突き合わせてみよ。そして、できるなら選んでみよ。数々の変転の労苦と惨めな苦難のうちにある、体の永続する生を。願いの倦怠と快楽への嫌悪とを伴う生を。もし神がこれらを永続させようと望んだとしても、あなたはあの〔復活の〕生を選ぶのではないか。

366

Nam si per se ipsa vita fugienda est, ut sit molestiarum fuga, requies aerumnarum; quanto magis ea requies est expetenda, cui futurae resurrectionis voluptas perpetua succedet; ubi nulla criminum series, nulla illecebra delictorum?

PL 16, 1350D

実に、もし生がそれ自体として逃れるべきものであって、〔死が〕煩いからの逃れ、労苦からの安息となるのなら、将来の復活の永遠の楽しみが後に続くあの安息は、どれほどいっそう求められるべきか。そこには、犯罪の連なりも、罪への誘惑も無い。

367

124. Quis in dolore tam patiens, qui non mortem oret? quis in infirmitate tam constans, ut non optet mori se potius, quam debilem vivere? quis in moerore tam fortis, ut non desideret eo se vel moriendo defungi?

PL 16, 1351A

124. 痛みの中で、死を祈らないほど忍耐強い者が誰かいるか。病弱の中で、衰えて生きるよりむしろ死にたいと願わないほど堅固な者が誰かいるか。悲しみの中で、死ぬことによってでも悲しみから解かれたいと望まないほど強い者が誰かいるか。

368

Quod si ipsi nobis dum vivimus, displicemus, cum vivendo finem praestitum esse noverimus; quanto amplius vitae nos taederet istius, si sine fine futuros nobis labores hujus corporis cerneremus? Quis est igitur qui se velit mortis exsortem?

PL 16, 1351A

もし我々が、生きているうちに、生にも終わりが定められていると知りながら自分自身に不満であるなら、この体の労苦が終わりなく続くと見ていたならば、この生にどれほどいっそううんざりするだろうか。それなら、死にあずからないことを望む者が誰かいるか。

369

Aut quid gravius immortalitate miserabili? Si in hac vita, inquit, in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19) ; non quod in Christo sperare sit miserum, sed quia Christus sperantibus in se vitam alteram praeparaverit.

PL 16, 1351A

あるいは、惨めな不死にまさって重いものがあろうか。「もし我々がこの生においてのみキリストに望みをかけているなら、我々はすべての人間の中で最も惨めである」と彼は言う(一コリント15:19)。キリストに望みをかけることが惨めだというのではない。キリストが、自分に望みをかける者たちに別の生を備えたからである。

370

Haec enim peccato obnoxia est, illa praemio reservata. 124. Ipsos cursus breves nostrarum aetatum quantum videmus nobis afferre fastidium?

PL 16, 1351B

実に、この生は罪に服し、あの生は報いのために取っておかれている。124.〔底本は124を重ねて刷る〕 我々の年齢の短い歩みそのものが、我々にどれほどの倦怠をもたらすかを、我々は見ている。

371

Puer adolescentiam desiderat, adolescens annos sibi majoris metitur aetatis, juvenis beneficio aevi florentis ingratus, senilem honorificentiam concupiscit. Ita omnibus ex natura venit velle mutari; quia ejus nos quod sumus, poenitet.

PL 16, 1351B

少年は青年期を望み、青年はより年長の年の数を自分に当てはめ、若者は盛りの時代の恵みに感謝せず、老年の栄誉を欲しがる。こうして、すべての人に、変わりたいという願いが本性から生じる。我々は、今あるところのものを悔いるからである。

372

Denique etiam ipsa post usum vota fastidio sunt: et quae mereri optavimus, cum meruerimus, abdicamus.

PL 16, 1351B

実に、願いそのものも、用いた後には嫌悪の対象となり、得たいと望んでいたものも、得てしまうと退けるのである。

373

125. Unde non immerito etiam sancti viri prolongatum incolatum suum saepe doluerunt (Psal. CXIX, 5) : doluit David, doluit Jeremias (Jerem. XX, 17) , doluit Elias (III Reg. XIX, 4) .

PL 16, 1351B

125. それゆえ、聖なる人々もまた、自分の寄留が長引いたことをしばしば嘆いたのは、理由がないことではない(詩篇119:5)。ダビデは嘆き、エレミヤは嘆き(エレミヤ20:17)、エリヤは嘆いた(列王記三19:4)。

374

Si sapientibus creditur, et hi in quibus divinus Spiritus loquebatur, ad meliora properabant: si reliquorum judicia sciscitamur, ut cognoscamus omnes in unam convenire sententiam; quanti mortem moerori, quanti mortem formidini praetulerunt? judicantes videlicet graviorem metum mortis esse, quam mortem.

PL 16, 1351C

賢者たちを信じるなら、神の霊がその内で語っていた者たちでさえ、より善いものへ急いでいたのである。もし他の者たちの判断を尋ねて、すべての者が一つの意見に一致することを知るなら、どれほど多くの者が、悲しみよりも死を、恐れよりも死を選んだことか。死の恐れは、死そのものよりも重いと判断したのである。

375

Adeo suis malis mors non timetur, sed vitae miseriis antefertur! cum expetitur morientis exitus, et evitatur formido viventis. 126. Sed esto, huic vitae resurrectio praeferatur.

PL 16, 1351C

かくも、死は、それ自体の害のゆえに恐れられるのではなく、むしろ生の惨めさにまさるとされるのである。死にゆく者の終わりが求められ、生きている者の恐れが避けられるときに。126. だが、それはそれとして、この生よりも復活が選ばれるとしよう。

376

Quid, philosophi ipsi genus post mortem aliquod repererunt, quo nos uti magis, quam resurgere delectabit? Et illi quidem qui dicunt animas immortales esse, non satis mulcere me possunt, cum pro parte me redimunt.

PL 16, 1351C

ではどうか。哲学者たち自身は、死後の何らかの在り方を見いだしたのか。それを用いるほうが、復活するよりも、我々には喜ばしいというのか。魂は不死であると言う者たちも、私を十分には慰められない。彼らは私を、一部分についてしか贖わないからである。

377

Nam quae potest esse gratia, ubi non totus evasi? quae vita, si in me opus Dei occidat? quae justitia, si naturae finis mors sit, erranti justove communis? quae veritas, ut quia ipsa se moveat, et semper moveatur anima, immortalis esse credatur?

PL 16, 1352A

実際、私の全体が逃れたのでないところに、どんな恩寵があり得ようか。神の業が私のうちで滅びるなら、どんな生か。自然の終わりが死であり、それが迷う者にも義なる者にも共通であるなら、どんな正義か。魂が自ら動き、常に動かされているがゆえに不死だと信じられるというのは、どんな真理か。

378

Quod nobis in corpore commune cum bestiis, ante corpus quid geratur incertum; nec ex contrariis colligatur veritas, sed destruatur.

PL 16, 1352A

〔自ら動くことは〕体において我々が獣と共通にもつものであり、体より前に何がなされるかは不確かである。また、反対のものから真理が導かれるのではなく、むしろ崩されるのである〔Quod nobis in corpore commune cum bestiis … の係りが定かでない。前節の魂の自己運動の論を受けると取った〕。

379

127. An vero illorum sententia placet, qui nostras animas, ubi ex hoc corpore emigraverint, in corpora ferarum, variorumque animantium transire commemorant?

PL 16, 1352A

127. それとも、我々の魂は、この体から移り出るとき、野獣やさまざまな生き物の体に移ると語る者たちの意見が、気に入るのか。

380

At certe haec circeis medicamentorum illecebris composita esse ludibria poetarum ipsi philosophi disserere solent: nec tam illos qui perpessi ista simulentur, quam sensus eorum qui ista confinxerint, velut circeo poculo ferunt in varia bestiarum monstra conversos.

PL 16, 1352B

しかしこれは、キルケの薬の誘惑によって作られた詩人たちの戯れであると、哲学者たち自身が論じるのが常である。彼らが言うには、そのような目に遭ったとされる者たちよりも、これらを作り上げた者たちの感覚が、キルケの杯によるかのように、さまざまな獣の怪物に変えられたのだという。

381

Quid enim tam simile prodigii, quam homines credere in habitum ferarum potuisse mutari? Quanto majoris est prodigii gubernatricem hominis animam, adversam humano generi bestiarum suscipere naturam, capacemque rationis ad irrationabile animal posse transire, quam corporis effigies esse mutatas?

PL 16, 1352B

実に、人間が獣の姿に変えられうると信じることほど、怪物じみたことがあろうか。人間を導く魂が、人類に敵対する獣の本性を受け入れ、理性を宿しうるものが理性なき動物へ移りうるということは、体の姿が変えられることよりも、どれほど大きな怪異であろうか。

382

Vos ipsi haec destruitis, qui docetis. Nam magicis incantata carminibus portentosae hujus conversionis genera tradidistis. 128. Ludunt haec poetae, reprehendunt philosophi: et quae putant ficta de viventibus, haec arbitrantur vera de mortuis.

PL 16, 1352B

諸君自身が、教えながら、これらを覆している。魔術の呪文で魔法にかけられた、この奇怪な変身の類を、諸君は伝えたのである。128. 詩人たちは戯れ、哲学者たちは咎める。そして、生きている者たちについては作り事と見なすことを、死んだ者たちについては真実と考えている。

383

Illi autem qui ista finxerunt, non suam probare fabulam, sed philosophorum errores irridere voluerunt: qui putant quod illa anima quae miti humilique proposito iracundiam vincere, patientiam assumere, cruore abstinere consueverat, eadem frementi motu leonis incensa, irae impatiens, effrena rabie, sitire sanguinem, caedemque possit expetere: et illa quae populorum fremitus varios regali quodam consilio temperabat, et rationabili voce mulcebat; eadem se inter devia atque deserta ritu luporum patiatur ululare: aut quae injusto sub onere gemens, duros aratri labores questu miserabili mugiebat; eadem postea in figuram hominis commutata, levi cornua quaerat in fronte: vel illa quam praepetes prius pennae usque ad alta coeli per sublime aeris alarum remigiis evehebant; eadem postea volatus jam non suos requirat, et se humani doleat corporis gravitate pigrescere.

PL 16, 1352C

ところが、これを作り上げた者たちは、自分たちの物語を立証しようとしたのではなく、哲学者たちの誤りを嘲ろうとしたのである。哲学者たちは考える。温和でへりくだった志によって、怒りに打ち勝ち、忍耐を身につけ、血を避けるのが常であったその魂が、獅子の唸る勢いに燃え立ち、怒りに耐えず、抑えのない猛りをもって、血に飢え、殺戮を求めることがありうる、と。また、王者のごとき思慮によって民のさまざまなざわめきを和らげ、理にかなった声でなだめていた魂が、人里離れた荒れ地で、狼のならいで吠えるに任せる、と。あるいは、不当な荷の下でうめき、鋤の厳しい労苦を惨めな嘆きで鳴いていた魂が、のちに人の姿に変えられて、滑らかな額に角を探す、と。あるいは、かつては速い翼が、翼の櫂で、空の高みを通って天の高みまで運んでいた魂が、のちには、もはや自分のものではない飛行を求め、人の体の重さに鈍ることを嘆く、と。

384

129. Hinc fortasse et illum Icarum perdidistis, quod persuasionibus vestris inductus adolescens, prius avem se fuisse fortasse crediderat.

PL 16, 1353A

129. おそらくこのことから、諸君は、あのイカロスをも滅ぼしたのであろう。若者が諸君の説得に導かれて、自分はかつて鳥であったと、おそらく信じていたからである。

385

Hinc etiam senes plerique decepti sunt, ut gravi immorerentur dolori, cygneis male creduli fabulis, dum putant modulis se mulcendo flebilibus albentem molli pluma mutare canitiem. 130. Haec quam incredibilia! quam deformia!

PL 16, 1353A

このことから、多くの老人たちも欺かれ、重い痛みのうちに死んでいった。白鳥の話を愚かにも信じて、悲しげな調べで自分をなだめることによって、白い髪が柔らかい羽毛の白さに変わると考えたのである。130. これは何と信じがたく、何と醜いことか。

386

Quanto illud est convenientius, ut credas secundum naturam, credas secundum usum fructuum caeterorum, credas secundum gestorum exempla, oracula prophetarum, Christi coeleste promissum.

PL 16, 1353B

自然に従って信じ、他の果実を用いることに従って信じ、行いの例に従って信じ、預言者たちの神託とキリストの天の約束に従って信じるほうが、どれほどふさわしいことか。

387

Quid vero praestantius, quam ut opus Dei judices non perire, et secundum imaginem et similitudinem Dei factos transferri non posse in effigies bestiarum; cum utique ad similitudinem Dei non corporis sit imago, sed spiritus?

PL 16, 1353B

神の業は滅びないと判断し、神の像と似姿に従って作られた者たちが、獣の姿に移されることはあり得ないと判断するほど、優れたことがあろうか。神の似姿とは、体の像ではなく、霊の像だからである。

388

Nam quemadmodum homo, cui subjecta sunt animantium genera caeterorum, in subjectum sibi animal meliore sui parte demigret? Non patitur hoc natura, et si pateretur natura, non pateretur gratia.

PL 16, 1353B

実際、他の生き物の類を従えている人間が、どうして自分に従属する動物の中へ、自分のより優れた部分において移り住むことがあろうか。本性がこれを許さず、本性が許すとしても、恩寵が許さない。

389

131. Sed videro quid vos de vobis, gentes, opinionis habeatis; neque enim mirum debet videri, quod creditis vos in bestias posse mutari, qui bestias adoratis.

PL 16, 1353B

131. 諸国民よ、諸君が自分自身についてどのような考えを抱いているかは、見てみよう。獣を拝んでいる諸君が、自分たちは獣に変わりうると信じているのは、少しも不思議に見えるはずがない。

390

Ego tamen malim de vestro merito melius judicetis; ut non inter coetus ferarum, sed inter angelorum consortia vos credatis futuros.

PL 16, 1353C

しかし私は、諸君が自分たちの功績について、もっとよく判断することを望む。獣の群れの中ではなく、天使たちの交わりの中に、自分たちがいることになると信じるように。

391

132. Habet animus ex hoc jam vitae anfractu, et terreni corporis colluvione discedere, et ad illa concilia superna contendere, etsi sanctorum sit pervenire, laudem dicere Deo (quam citharizantes illos (Apoc. XIV, 2) dicere prophetica lectione (Apoc. XV, 3, 4) comperimus: Quia magna mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex gentium!

PL 16, 1353C

132. 心は今や、この生の曲がりくねりと地上の体の澱から去り、かの天上の集いへ向かう定めにある〔habet … discedere は「去ることができる」とも読める。ミーニュの脚注 f によれば、次節の videre … videre もこの Habet animus に係る〕。たとえ、そこへ至ること、神に賛美を語ることは聖なる者たちのものであるとしても(その賛美を、竪琴を奏する者たち(黙示録14:2)が語っていることを、我々は預言の朗読(黙示録15:3, 4)によって知る。「汝の業は大きく驚くべきものである。主なる神、全能者よ。汝の道は正しく真実である。諸国民の王よ。」)

392

Quis non timebit et magnificabit nomen tuum; quia solus sanctus es, quia omnes gentes venient et adorabunt ante te; videre quoque tuas, Jesu, nuptias, in quibus de terrenis ad coelestia, concinentibus omnium gaudiis sponsa deducitur; ad te enim omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3) , jam non saeculo obnoxia, sed spiritui copulata: videre thalamos ornatos byssino, rosis, liliis, et coronis.

PL 16, 1354A

(「誰が汝を恐れず、汝の名をあがめないだろうか。汝のみが聖であり、諸国民はみな来て、汝の前で礼拝するからである。」)〔底本は前節で開いた丸括弧を閉じない。ミーニュの脚注 f が、続く videre … videre は前節の Habet animus に係ると述べるのに従い、ここで閉じたと取った〕また心は、イエスよ、汝の婚礼を見る〔定めにある〕。その婚礼では、地上のものから天上のものへ、すべての喜びが声を合わせるなか、花嫁が導かれる。「実に、汝のもとにすべての肉が来る」(詩篇64:3)。その肉はもはや世に服さず、霊に結ばれている。上質の亜麻布、バラ、ユリ、冠で飾られた婚礼の部屋を見る〔定めにある〕。

393

Cujus enim alterius sic ornantur nuptiae? Ornantur enim confessorum livore, martyrum sanguine, liliis virginum, coronis etiam sacerdotum? 133. Hoc sibi prae caeteris David sanctus optavit, ut haec spectaret et cerneret.

PL 16, 1354A

実に、他の誰の婚礼が、このように飾られるだろうか。告白者たちの打ち傷、殉教者たちの血、おとめたちのユリ、さらには司教たちの冠で飾られるのである。133. 聖なるダビデは、他の何にもまして、これらを見、眺めることを自分のために望んだ。

394

Denique ait: Unam petivi a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam voluptatem Domini (Ps. XXVI, 4, 5) . 134. Juvat hoc credere, sperare delectat: certe non credidisse poena est, sperasse gratia.

PL 16, 1354B

実に、彼は言う。「私は主に一つのことを願った。私はそれを求める。私の生涯のすべての日、主の家に住み、主の楽しみを見ることを」(詩篇26:4, 5)。134. このことを信じるのは喜ばしく、望むのは楽しい。信じなかったことは確かに刑罰であり、望んだことは恩寵である。

395

Quod si in hoc erro, quia angelis me post mortem sociari malo, quam bestiis; libenter in hoc erro, neque umquam hac me opinione, dum vivo, fraudari patiar.

PL 16, 1354B

もし私がこの点で誤っているとしても、それは、死後、獣たちよりも天使たちと結ばれることを私が望むからである。私は喜んでこの点で誤る。生きている限り、この考えを奪われることを決して許さない。

396

135. Quid enim mihi superest solatii, quam quod me citius ad te, frater, spero venturum, nec digressus tui inter nos longa divortia fore; tuisque intercessionibus mihi hoc posse conferri, ut citius desiderantem tui advoces.

PL 16, 1354B

135. 実に、私に残された慰めとは何か。兄よ、私があなたのもとへより早く行けると望むこと、あなたの旅立ちが我々のあいだに長い隔たりをもたらさないと望むこと、そして、あなたの執り成しによって、あなたを慕う私を、より早く呼び寄せてもらえるという、このことが私に授けられうると望むことのほかに、何があろうか。

397

Quis enim est, qui non sibi debeat istud optare prae caeteris; ut corruptibile hoc induat incorruptelam, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 53) ? ut qui nunc morti corporis fragilitate succumbimus, supra naturam siti, mortem jam timere nequeamus.

PL 16, 1354B

実に、他の何にもまして、これを自分のために望まない者が誰かいるだろうか。「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死すべきものが不死を着る」(一コリント15:53)ことを。今は体の脆さのゆえに死に屈する我々が、本性を超えたところに置かれて、もはや死を恐れることがないようにである。