ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Expositio in Psalmum CXVIII › 全文

Expositio in Psalmum CXVIII 全文

Ambrose of Milan · PL 15, 1197A–1526A

Prologus, Caput I

序 第I章PL 15, 1197A
1

Licet mystica quaeque velut tubae increpuerit sono David propheta: tamen moralium magnus magister in eo quantum excellat Ethica, psalmi hujus summa declarat gratia.

PL 15, 1197A

預言者ダビデは、神秘にかかわることをことごとく、いわば喇叭の響きのように高らかに告げたが、それでも道徳を教える大いなる師が、彼のうちで倫理〔Ethica〕の点でどれほど卓越しているかは、この詩篇の頂点にあたる魅力が示している。

2

Siquidem cum suavis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suavitate carminis, et psallendi dulcedine delectat aures, animumque demulcet.

PL 15, 1197A

道徳の教えはどれもそもそも快いものだが、とりわけ歌の快さと詩を歌う甘美さによって、耳を喜ばせ、心をなだめる。

3

Meritoque plerisque locis moralium sententias psalmorum tamquam stellarum diffundit lumina, quae lucent atque emicant: centesimum vero et octavum decimum psalmum, velut pleni luminis solem meridiano ferventem calore, in processa libri constituit aetate; ut neque matutini ortus semiplena exordia, neque vespertini occasus quidam senilis defectus, claritati aliquid perfecti splendoris decerperent.

PL 15, 1197A

そしてダビデは、多くの箇所で、道徳にかかわる詩篇の格言を星の光のように放っており、それらは輝き、きらめいている。ところが百十八番目の詩篇を、いわば満ちあふれる光の太陽、真昼の熱に燃える太陽として、書の円熟した年齢のところに据えた。それは、朝の日の出の半ばだけの始まりも、夕べの日没の老いのような衰えも、完全な輝きの明るさを何ひとつ損なうことがないようにするためである。

4

Quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut quemadmodum parvulorum ingenia primis litterarum elementis assuescunt discendi usum assumere; ita etiam nos hujusmodi elementis usum discamus vivendi.

PL 15, 1197B

これをヘブライ人の文字ごとに分けて配したのは、幼い子らの才が文字の初歩に慣れて学びの習いを身につけるように、我々もまたこのような初歩によって生き方の習いを学ぶためである。

Prologus, Caput II

序 第II章PL 15, 1198A
1

Litteris autem singulis octonos versiculos ascripsit; ut simul et unitatem doceret (unitas enim coercet omnia et regit, cui subjecta omnia sunt) et purgationem legitimae sanctificationis Octava enim die solemnis purgatio vel ex Lege est (Levit. XII, 3 et 4) ; quia octava die circumcisionis solemnitas impleri statuta est: vel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris, et septem illis pollutus diebus.

PL 15, 1198A

文字ごとに八つの小節を割り当てたのは、一つであること――一は万物を抑えて治め、万物はこれに服している――と、律法にかなう聖化による清めとを、同時に教えるためである〔ミーニュ版は sanctificationis のあとに句点を刷る(翻刻はこれを落として大文字の Octava に続ける)。ミーニュに従い、ここで文を切る〕。八日目は律法からしても厳粛な清めの日であり(レビ記12:3–4)、八日目に割礼の祭が行われると定められているからである。あるいは、世界全体が我々の罪によって汚れ、あの七日のあいだ汚されていたからである。

2

Ubi autem venit resurrectionis dies, convivificati Domino Jesu resurreximus, et erecti sumus, in novitate vitae ablutionis gratiam praeferentes.

PL 15, 1198A

しかし復活の日が来たとき、我々は主イエスとともに生かされてよみがえり、立ち上がって、いのちの新しさのうちに洗いの恩寵を示している。

3

Meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti Filii Dei, castitatis et simplicitatis, spiritale sacrificium acceptum Deo, non quarto aut quinto die; ne immundum aut inconsummatum sacrificium sit: sed octava die qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus.

PL 15, 1198A

それゆえ我々は初子の生き物を献げる。神の子、初子の象りであり、貞潔と純真の、霊的ないけにえとして神に受け入れられる。それを四日目や五日目に献げないのは、汚れた、あるいは完成されていないいけにえとならないためである。八日目に献げるのは、この日に、キリストの復活において、我々すべてがただよみがえらされただけでなく、固められたからである。

4

Unde licet in baptismate plena sit statim purgatio: tamen quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium, nisi octavum ingrediatur diem; ut informatus agnitione sacramentorum coelestium non quasi rudis, sed quasi rationis capax, tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior; ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.

PL 15, 1198B

それゆえ洗礼において清めはただちに完全であるとはいえ、洗礼を受けた者は洗いそのものといけにえの意味を知らなければならないので、八日目に入らないかぎり、いけにえを献げない。天の秘跡を知ることによって教えを受け、未熟な者としてではなく、道理を受けとめる力のある者として、もっと教えを受けはじめたときにこそ、自分の供え物を聖なる祭壇に献げるためであり、献げる者の無知が献げ物の奥義を汚すことのないためである。

Prologus, Caput III

序 第III章PL 15, 1199A
1

Titulus autem Psalmi, Alleluia est; hoc est, laus Dei. In his enim hymnis vere Deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio.

PL 15, 1199A

さて、この詩篇の表題は「アレルヤ」である。すなわち、神の賛美である。罪の赦しがある賛歌においてこそ、まことに神は賛美されるからである。

2

Denique in superiore psalmo passio Domini praemissa est; quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui Deum immaculato ore laudarent.

PL 15, 1199A

実に、先の詩篇においては主の受難が先に述べられている。この受難はこの世を洗い清め、諸民が汚れのない口で神を賛美するにふさわしい者となるようにした。

3

Ipsa quoque litterarum elementa, ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis vacua atque immunia, quorum significationes locis suis aperiemus.

PL 15, 1199A

文字の字母そのものも、ヘブライ語の名がことごとくそうであるように、道理にかなった訳(意味)を欠いた空しいものではない。その意味は、それぞれの箇所で明らかにする。

4

Centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis versiculorum digestus est, et est totus ethicus: et centesimus decimus mihi ita scriptus videtur. Denique vicenos et binos versus habent, et singulis versibus singulae explicantur sententiae. Unde et per metra asseruntur esse descripti.

PL 15, 1199B

百十一番目の詩篇は、ヘブライ語ではこれらの文字によって小節の初めに配されており、全体が倫理にかかわる。百十番目の詩篇も、私にはそのように書かれていると思われる。実に、これらは二十二の節を有し、一つ一つの節に一つずつ意見が述べられている。それゆえ韻律によって書かれていると言われる。

Sermo I. Aleph, Caput I

第1説教(アレフ) 第I章PL 15, 1199B
1

Prima littera Aleph dicitur, cujus interpretatio doctrina est. Sollicitus ergo auditor, plenos doctrinae versus esse qui sequuntur, debes praesumere.

PL 15, 1199B

第一の文字はアレフと呼ばれ、その意味は教えである。それゆえ注意深い聴き手よ、続く節は教えに満ちていると、あなたは前もって思い定めなければならない。

Sermo I. Aleph, Caput II

第1説教(アレフ) 第II章PL 15, 1199B
1

(Vers. 1, 2.) Beati immaculati, inquit, in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus: in toto corde exquirunt eum. Quam pulcher ordo, quam plenus doctrinae et gratiae!

PL 15, 1199B

(第1–2節)「幸いだ、道において汚れの無い者たち、主の律法のうちを歩む者たちは。幸いだ、その証しを探り求める者たちは。心を尽くして彼を尋ね求める」と言う。何と美しい順序であろう。何と教えと恩寵に満ちていることか。

2

Non prius, qui scrutatur testimonia ejus, dixit (potuit enim convenire secundum litteram), sed prius: Beati immaculati in via. Ante enim vita quam doctrina quaerenda est. Vita enim bona et sine doctrina habet gratiam: doctrina sine vita integritatem non habet.

PL 15, 1199C

「その証しを探り求める者」を先に言ったのではなく(文字の上ではそれでも合っただろう〔どちらの節もアレフという文字で始まるので、の意〕)、先に「幸いだ、道において汚れの無い者たち」と言った。生き方は教えよりも先に求めるべきだからである。善い生き方は教えがなくとも好ましさをもつが、教えは生き方がなければ全きものとならない。

3

In malevolam etenim animam non cadet sapientia. Ideoque ait: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) ; quia improbitate caecatur mentis oculus, et caligante sibi iniquitate, mysteria profunda invenire non potest.

PL 15, 1200A

悪意ある魂のうちには知恵は入り込まない。それゆえ「悪い者たちは私を尋ね求めるが、見いださない」と言う(箴言1:28)。心の目は邪悪さによって見えなくなり、不法が自分の目をくらませているので、深い奥義を見いだすことができないからである。

4

Primum ergo exercenda est vitae militia, corrigendi mores. Cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia; tunc ad studia percipiendae cognitionis veniamus suo ordine et via. Prima igitur sunt moralia, secundum mystica.

PL 15, 1200A

それゆえまず、生き方の戦いに励み、行いを正さなければならない。これらを、しかるべき行程へと整え、つまずき〔offensio〕が正され、清さの好ましさが備わったなら、そのとき我々は、知ることを求める探究へと、おのずからの順序と道に従って進むのである。したがって第一は道徳にかかわること、第二は神秘にかかわることである。

5

In illis vita, in his cognitio; ita ut si perfectionem requiras, nec vita sine cognitione, nec cognitio sine vita sit: utrumque adstipuletur alteri.

PL 15, 1200A

前者においては生き方が、後者においては認識が主である。したがって、完成を求めるなら、生き方なしの認識も、認識なしの生き方もない。両者は互いに支え合うのである。

6

Ideoque ait Scriptura: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12) .

PL 15, 1200A

それゆえ聖書は言う。「正義のために自分たちに種を蒔け。いのちの実のために刈り入れよ。自分たちに認識の光を照らせ」(ホセア10:12)。

7

Non prius illuminate, sed seminate: nec solum seminate prius ad justitiam; sed etiam vindemiate, inquit, ad fructum vitae: et sic illuminate lumen cognitionis, ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptis fructibus approbetur.

PL 15, 1200B

先に照らせとは言わず、蒔けと言った。しかも先に正義のために蒔けと言うだけでなく、「いのちの実のために刈り入れよ」とも言い、そうして「認識の光を照らせ」と言う。完成が、植えられた実だけでなく、収められた実によっても認められるようにするためである。

8

In primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in via ambulandum doceret prius, et tunc in Lege meditandum.

PL 15, 1200B

第一の詩篇においても、この順序を守った。まず道を歩むべきことを教え、そのうえで律法を思い巡らすべきことを教えたのである。

9

Qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis via, et justitiae semita non recessit: meritoque in via ambulans beatus pronuntiatur; et die ac nocte meditationem Legis exercens habet gratiam beatitudinis.

PL 15, 1200B

不敬虔な者たちの謀りに歩み入らなかった者は、確かに敬虔の道と正義の小道から退かなかったのであり、道を歩む者として当然に幸いだと宣言される。昼も夜も律法の黙想に励む者は、幸いという恩寵を得る。

Sermo I. Aleph, Caput III

第1説教(アレフ) 第III章PL 15, 1200B
1

Quam institutionem secutus Salomon, librum de Proverbiis scripsit, in quo moralem locum uberius expressit, naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum: quamquam si diligenter discutias, et in Proverbiis mystica pleraque reperies, et in Canticis moralium suavitatem.

PL 15, 1200B

この教えに従って、ソロモンは『箴言』の書を書いた。そこでは道徳にかかわる事柄をより豊かに表し、自然にかかわる事柄を『コヘレトの言葉』に、神秘にかかわる事柄を『雅歌』に表した。もっとも、注意深く吟味すれば、『箴言』にも神秘にかかわる事柄が多く見いだされ、『雅歌』にも道徳の快さが見いだされる。

2

Nam utique mysticum est: Sapientia aedificavit sibi domum et subdidit columnas septem, interfecit suas hostias, etc. (Prov. IX, 1) .

PL 15, 1200C

確かに次の言葉は神秘にかかわる。「知恵は自分のために家を建て、七本の柱を据え、自分のいけにえを屠った」云々(箴言9:1)。

3

Hocque in Canticis lucet tam mysticum quam morale, in quo blanditiarum suavitas et affectus amantis exprimitur: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. I, 1) .

PL 15, 1200C

『雅歌』においては、神秘にかかわるものも道徳にかかわるものも光を放っている。そこでは愛する者の甘い睦言と情愛が表されている。「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさり、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ」(雅歌1:1)。

Sermo I. Aleph, Caput IV

第1説教(アレフ) 第IV章PL 15, 1201A
1

Constitue ergo virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quae multa probata opera dilecti probabilium testium assertione cognoverit, desideriis suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras; quae omnia fecisset, ut sponsum videret: aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quaerere primordia salutationis, non verborum vices; sed statim quod desiderasset exigere.

PL 15, 1201A

では、長いあいだ婚約していて、正しい愛に燃える乙女を思い描け。この乙女は、愛する者の多くの試された働きを、信ずべき証人たちの証言によって知り、募る願いのために何度も待たされ、もはや延期に耐えられない。花婿に会うためにすべてを行っていた。そして時を経てついに願いがかなったとき、思いがけない花婿の到来に喜びに心を乱され、挨拶の始まりも、言葉の応酬も求めず、ただちに、願っていたことを求める。

2

Ita ergo et sancta Ecclesia quae in primordiis mundi desponsata in paradiso, praefigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, diu redemptionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectasset adventum, impatiens morae in oscula ruit dicens: Osculetur me ab osculo oris sui. Et delectata osculis adjicit: Quoniam optima ubera tua super vinum.

PL 15, 1201A

それゆえ聖なる教会もこのとおりである。教会は世の初めに楽園において婚約し、洪水において前もって示され、律法によって告げられ、預言者たちによって呼ばれ、長いあいだ人々の贖いを、福音の麗しさを、愛する者の到来を待ち望んできたので、遅れに耐えかねて口づけに身を投げ出して言う。「彼が口の口づけで私に口づけするように」。そして口づけを喜んで、こう加える。「汝の乳房はぶどう酒にまさるからだ」。

Sermo I. Aleph, Caput V

第1説教(アレフ) 第V章PL 15, 1201B
1

Et ut moralius dicamus, intellige mihi carnem illam, quae madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quae criminum marcebat fetore, quae procedebat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus, atque redimiculis et omni affectato decore plus dedecens: eamdem tamen plurimis edoctam oraculis quod venturus esset, qui serpentis illecebris exclusis, sancti Spiritus infunderet gratiam, ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum veniret, inarsisse desiderio: sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat, displiceret; et longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus dominici exspectatione quateretur: non immurmurantem tamen, nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus sine ira et disceptatione in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantem se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis aut veste pretiosa; sed iis quae castitatis et bonae conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum.

PL 15, 1201B

さらに道徳にかかわる読み方で言うなら、次のような肉を私に思い浮かべよ。それはアダムにおいて蛇の毒に浸され、罪の悪臭のうちに萎え、シオンの娘らのうちにあって高ぶった首と目くばせをし、足取りも裾を引きずり、足で戯れ、巻き毛と整えた顔つき、髪飾りとあらゆる気取った美しさによって、かえっていっそう見苦しくなっていた。それでも、蛇の誘惑を締め出して聖なる霊の恩寵を注ぐ者が来ること、すべての肉が神の救いを見、すべての肉が神のもとに来ることを、数多くの託宣によって教えられていたので、願いに燃え上がっていた。しかし、せっかちで、浮ついて、放縦で、不平がちだとして、以前そうであったように気に入られないのではないか、また、遅れている主の到来をもはや耐えられぬほど長く待つうちに揺さぶられはしないかと恐れていた。それでも、つぶやくことも、踏みはずすこともなく、どんな場所でも怒りと争いなしに清い手を上げ、飾られた装いで、恥じらいと節度をもって身を飾り、編んだ髪や金や真珠や高価な衣によってではなく、貞潔と善い生き方の美しさにふさわしいもので飾って、こう言って祈った。「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさるからだ」。

2

Jam volebat adhaerere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi, quae erat ante meretricis.

PL 15, 1201C

肉はすでにキリストに結びつこうとし、すでに嫁ぐことを急いでいた。それは、一つの霊となり、かつては遊女のものであった肉がキリストの肉となるためである。

3

Osculetur, inquit, me (osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat); et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupiens inhaerere mandatis ait: Quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem.

PL 15, 1201C

「私に口づけするように」と言う(神の言葉が我々に口づけするのは、認識の霊が我々の感覚を照らすときである)。そして自分のあらゆる楽しみと喜びを軽んじるかのように、天の戒めに結びつくことを願って言う。「汝の契約の掟は、肉のあらゆる欲求と世の快楽にまさる」。

4

Meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis praefert mandatis coelestibus.

PL 15, 1201D

肉は、エバにおいて、体の快楽を天の戒めよりも優先したために、かつてそのように堕ちたことを思い出していたからである。

5

Ait: Unguentum exinanitum nomen tuum (Ibid., 2) ; hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus: nunc spirat ubique suavitas pudicitiae, unguentum fidei, flos integritatis.

PL 15, 1201D

こう言う。「汝の名は注ぎ出された香油」(雅歌1:2)。すなわち、この世は全体として、さまざまな凶行の汚れた不潔によって悪臭を放っていたが、今は至るところに貞潔の芳しさ、信仰の香油、純潔の花が香っている、ということである。

6

Et a mortalibus venit ad mystica dicens: Introduxit me Rex in cubiculum suum, exsultemus et laetemur in te, diligamus ubera tua super vinum (Ibid., 3) . Simplex est enim osculum, negotiosum autem cubiculi secretum.

PL 15, 1202A

こうして肉は道徳にかかわるもの〔底本は「mortalibus」(死すべきもの)。前後で「道徳にかかわる」と「神秘にかかわる」を対にしているので「moralibus」と読んだ〕から神秘へと移って言う。「王は私を自分の寝室に導き入れた。汝のうちにあって我々は躍り、喜ぼう。我々は汝の乳房をぶどう酒にまさって愛そう」(雅歌1:3)。口づけは素朴だが、寝室の秘密は大いなる営みだからである。

Sermo I. Aleph, Caput VI

第1説教(アレフ) 第VI章PL 15, 1202A
1

In ipso quoque Evangelio pulcherrimus de moralibus locus est; ut unusquisque vas suum mundet dicente Domino: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum (Matth. XXIII, 26) .

PL 15, 1202A

福音書そのものにも、道徳にかかわる実に美しい箇所がある。主が言うとおり、人はめいめい自分の器を清めるべきだという箇所である。「盲目のファリサイ派の人よ、まず杯と皿の内側を清めよ。外側もまた清くなるためである」(マタイ23:26)。

2

Nam nisi se unusquisque intus mundaverit, etiamsi foris speciosus videatur et justus, similis erit dealbatis sepulcris; ut foris quidem justus videatur, intus vero sit fetidus. Sic est doctrina sine vitae innocentia.

PL 15, 1202A

各人が内側を清めなければ、外見は美しく義人と見えても、白く塗られた墓に似るであろう。外側では義人と見えながら、内側は腐臭を放つのである。無垢という生き方の伴わない教えは、そのとおりである。

3

Sed nec ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non habet innocentiae. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? Sed revertamur ad propositum psalmum.

PL 15, 1202A

教えそのものも、無垢の恩寵がなければ報いを得られない。神は罪人に言った。「なぜ汝は私の正義を語り告げるのか」(詩篇49:16)。さて、本題の詩篇に戻ろう。

Sermo I. Aleph, Caput VII

第1説教(アレフ) 第VII章PL 15, 1202B
1

Beati, inquit, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Primus versus moralis, secundus mysticus. Quis hoc dicit?

PL 15, 1202B

「幸いだ、道において汚れの無い者たち、主の律法のうちを歩む者たちは。幸いだ、その証しを探り求める者たちは。心を尽くして彼を尋ね求める」と言う。第一の節は道徳にかかわり、第二の節は神秘にかかわる。これは誰が言っているのか。

2

Propheta utique, qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum quo descripta est Domini nostri Jesu Christi passio.

PL 15, 1202B

それは預言者であり、肉の語りかけを務めていた者〔carnis alloquio は、肉に代わって語ること(1.5 で肉が語る)とも、肉に語りかけることとも読める。前者と取った〕であって、我々の主イエス・キリストの受難が描かれた詩篇のあとで、これを語っている。

3

Ubi ergo et divina sacramenta revelata sunt, et induit Dominicae resurrectionis laetitiam, et passionis degustavit gratiam; vidit justorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, et exclamavit dicens: Beati immaculati in via, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem; si tamen legem Domini non derelinquat: ecce immaculatus est homo, qui erat ante pollutus.

PL 15, 1202B

そこで、神の秘義が啓示され、預言者は主の復活の喜びをまとい、受難の恩寵を味わった。義人たちの集い、贖われた諸民、滅びていた者の救い、死者の復活、秘跡による聖化を見て、声を上げて言った。「幸いだ、道において汚れの無い者たち」。すなわち、見よ、アダムにおいて呪われた地は幸いを得はじめた。ただし主の律法を捨てないならばである。見よ、かつて汚れていた人間が汚れの無い者となった。

4

Quam pretiosum est custodire praeceptum Domini! quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium!

PL 15, 1202C

主の掟を守ることは何と尊いことか。その掟の奥義を知ることもまた何と尊いことか。

Sermo I. Aleph, Caput VIII

第1説教(アレフ) 第VIII章PL 15, 1202C
1

Sed quis est immaculatus? Non utique qui in quacumque via ambulat: sed qui in Christo ambulat. Ipse enim dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6) . In hac via qui ambulat, errare non novit; si tamen ab hac via numquam recedat.

PL 15, 1202C

しかし、汚れの無い者とは誰か。どんな道でも歩む者ではない。キリストにあって歩む者である。キリスト自身が言った。「私は道である」(ヨハネ14:6)。この道を歩む者は、迷うことを知らない。ただし、この道から決して離れないならばである。

2

Est et via Lex; et ideo dum immaculatus est, in lege Domini ambulet: nec ambulare in via hac desinat, ne immaculatus esse desistat.

PL 15, 1202C

律法もまた道である。それゆえ汚れの無い者であるあいだは、主の律法のうちを歩むべきであり、汚れの無い者でなくなることのないよう、この道を歩むのをやめてはならない。

3

Non declinet in dexteram aut laevam, aut titubet, non resistat, non exspectet; sed ambulet superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, ad destinatum sequatur, ad bravium festinet, contendat usque in finem; finis enim Legis est Christus.

PL 15, 1202C

右にも左にもそれてはならず、よろめいてはならず、立ち止まってはならず、待ってはならない。後ろにあるものを忘れ、前にあるものを追い求めて歩み、定められた目標へと追い、賞へと急ぎ、終わりまで力を尽くせ。律法の終わりはキリストだからである。

4

Multi volunt ambulare in via, sed non usque ad finem. Non ambulant Judaei usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant. Non ambulat Manichaeus in via, qui Legem refutat: sed ambulat vera fides quae et Legem suscipit, et plenitudinem Legis agnoscit.

PL 15, 1202D

多くの者は道を歩もうとするが、終わりまでは歩まない。ユダヤ人はキリストに至るまで歩まないので、終わりまでは歩まない。マニ教徒は律法を退けるので、道を歩んでいない。まことの信仰は、律法をも受け入れ、律法の完成をも認めるので、歩んでいる。

Sermo I. Aleph, Caput IX

第1説教(アレフ) 第IX章PL 15, 1202D
1

Si quis ergo in via ambulat, scrutetur testimonia Domini. Quae licet mystica sint, tamen etiam moralia in se habent; quoniam melius potest ambulare in via, qui scrutatur Domini testimonia.

PL 15, 1202D

それゆえ、道を歩む者は、主の証しを探り求めよ。これらは神秘にかかわるものではあっても、それ自体のうちに道徳にかかわることをも含んでいる。主の証しを探り求める者のほうが、よりよく道を歩むことができるからである。

2

Nam ut quis intemperantissimus captus adulterinae cupiditatis aestu, et victus libidine, vel indulgens flagitiis, qui repugnare nolit appetentiae suae carnis, conversus huc atque illuc, si neminem forte videat, in facinus ruit: idem tamen quamvis inveniat paratam occasionem potiendi, explorat diligenter omnia, in diversum oculos suos, incuriosus justitiae, sollicitus famae, detorquet frequenter, erubescit testimonium erroris, qui non erubescit errorem: ac si quem forte spectatorem cognoverit facinoris sui, verecundia sequestrat intemperantiam; et quamvis cum ancilla vel meretrice vulgari, ubi nullum sit deprehendendi periculum, tentamenta moliatur libidinis, pudore tamen inceptum deserit: quanto magis si quis allevet mentis oculos, et consideret plena esse angelorum omnia, aera, terras, mare, ecclesias, quibus angeli praesunt (mittit enim Dominus angelos suos ad defensionem eorum qui haeredes futuri sunt promissorum coelestium), concepto potest renuntiare peccato!

PL 15, 1203A

たとえば、まったく節度を欠く者が、姦淫の欲望の熱に捕らえられ、情欲に負け、あるいは恥ずべき行いにふけって、自分の肉の欲求に逆らおうとせず、あちらこちらへと向きを変え、たまたま誰も見ていなければ凶行に走るとしよう。それでも同じ者は、機会が整っているのを見いだしても、あらゆるものを入念に調べ、正義には無頓着でも評判には気を配り、しばしば目を別の方へそらす。過ちを恥じない者が、過ちの証人を恥じるのである。そして自分の凶行の見物人がいるかもしれないと知れば、羞恥が節度のなさを引き離す。召し使いの女や、ありふれた遊女とのあいだでは、見つかる危険がないので情欲の企てを進めるとしても、それでも恥じらいから、始めたことを捨てる。まして、心の目を上げて、万物が天使たちに満ちていること、空気にも、地にも、海にも、また天使たちが治める諸教会にも満ちていることを思う者は(主は、天の約束の相続人となる者たちを守るために、自分の天使たちを遣わすからである)、いっそう、身ごもった罪を捨てることができるのである。

3

Unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus? Eadem natura est omnium, sed diversa disciplina. Circumcisio nihil est, et gentilitas nihil est: sed observatio mandatorum Dei, naturae ipsius auget gratiam.

PL 15, 1203B

この無垢な者たちの群れは、あの罪人たちのうちから出たのでなくて、どこから出たのか。すべての人の本性は同じだが、教えが異なる。割礼は何ものでもなく、異邦であることも何ものでもない。大切なのは神の戒めを守ることであり、それは本性そのものの恩寵を増す。

4

Merita commutat ille qui dicit: Tenebrae in circuitu, et parietes me operiunt: peccatorum meorum non erit memor Altissimus (Eccli. XXIII, 26) .

PL 15, 1203B

功を取り替える者は、こう言う者である。「闇が私の周りにあり、壁が私を覆っている。いと高き者は私の罪を思い起こさないだろう」(集会の書23:26)。

Sermo I. Aleph, Caput X

第1説教(アレフ) 第X章PL 15, 1203C
1

Non reveritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes? Non metueres non dicam facere, sed loqui, aut etiam cogitare quod pravum est, si tibi divina Scriptura suasisset, quia Deus cogitationum arbiter, secretorum testis est verax, sicut ipse ait: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi (Esai. XLIII, 10) ?

PL 15, 1203C

もし天使たちが臨在していると信じていたなら、あなたはその臨在を畏れなかっただろうか。神の聖書が、神は思いの審き手であり、隠れたことのまことの証人であると説いたなら、あなたは邪悪なことを行うどころか、口にすることも、思うことさえ恐れたのではないか。神自身がこう言うとおりである。「汝らは私の証人となれ。私も証人である、と主なる神は言う。私が選んだ私の僕もそうである」(イザヤ43:10)。

2

Hominem vereris praesentem, Dei Patris et Filii non vereris praesentiam? Sed non vis credere, ne possis cavere: non vis audire, cum legitur, quia Deus novit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas, et timere ne pecces.

PL 15, 1203C

あなたは居合わせる人間は畏れるのに、父なる神と子の臨在は畏れないのか。しかしあなたは、用心できてしまわないように、信じようとしない。人の隠れたことを神は知っていると読まれても、聞こうとしない。畏れるべきことを知りはじめ、罪を犯さないよう畏れはじめることがないようにである。

3

Audi ergo Scripturam divinam, ut convertaris a via prava et maligna. Noli sicut caecus oculis corporalibus, aut sicut surdus, qui eo quod non potest videre aut audire praesentes, solum esse se credit: et in plurimorum coetu, dum putat nullum esse praesentem, perpetrare adoritur quod arbitratur esse secretum; non potest enim videntes videre qui non videt; similiter et tu mentis caecatus oculis noli aestimare quod sine teste delinquas; quia hominis praesentiam declinare potuisti.

PL 15, 1203C

それゆえ、悪しき邪な道から立ち帰るために、神の聖書を聞け。肉の目に盲いた者のようであってはならず、また耳の聞こえない者のようであってはならない。その者は、居合わせる者たちを見ることも聞くこともできないので、自分が独りだと思い込み、大勢の集まりのさなかで、誰もいないと思いながら、隠れていると思うことを犯しにかかる。見えない者は見ている者たちを見ることができないからである。同じように、あなたも心の目を盲いさせて、証人なしに罪を犯していると考えてはならない。あなたは人間の臨在を避けることができたにすぎないのである。

4

Plures sunt qui redarguant, quam quos cavere potuisti. Ipsum te fugere tui accusatorem non potes, quem convenit propria conscientia. Et si negas aliis, tibi non negas. Et si homini inficiaris, Deo fateris. Et si volueris negare, tuae te cogitationes revincunt.

PL 15, 1203D

あなたを咎める者は、あなたが避けられた者よりも多い。あなたは、自分の告発者であるあなた自身から逃れることはできない。自分の良心があなたを問い詰めるからである。あなたは他の人々には否んでも、自分には否まない。人間には否んでも、神には告白する。たとえ否もうとしても、あなた自身の思いがあなたを論破する。

Sermo I. Aleph, Caput XI

第1説教(アレフ) 第XI章PL 15, 1204A
1

Elisaeo assistebant angeli, quos videbat; et ideo agmina hostium non timebat: sed timebat puer ejus, qui angelos non videbat.

PL 15, 1204A

エリシャのそばには天使たちが控えており、彼はそれを見ていた。それゆえ敵の軍勢を恐れなかった。しかし、天使たちを見ていなかった彼の僕は恐れた。

2

Aperuit oculos ejus ad vocem prophetae gratia Dei, vidit angelorum exercitus, et credidit esse praesentes, quos antea, quia non videbat, putabat absentes (IV Reg. VI, 16 et 17) .

PL 15, 1204A

預言者の声によって、神の恩寵がその僕の目を開いた。僕は天使たちの軍勢を見て、これまで見えなかったためにいないと思っていた者たちが臨在していると信じた(列王記四6:16–17)。

3

Et tu lege prophetam ut videas, lege ut aperiat oculos tuos: nec te hostilis legio perterreat, et obsessum esse te credas, qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas.

PL 15, 1204A

あなたもまた、見えるようになるために預言者を読め。あなたの目を開いてくれるように読め。敵の軍団があなたを脅かしてはならず、自由であるあなたが包囲されていると思ってもならない。預言者を捨てないかぎり、あなたは霊の軍勢に守られているのである。

4

Cum tibi propheta loquitur, quia Deus dixit: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24) : cum tibi propheta dicit, quia plures nobiscum sunt (IV Reg. VI, 16) , quia in circuitu nostro angeli sunt: attolle oculos mentis, et videbis non solum angelos, sed etiam Deum, qui dicat tibi: Aperi mihi, soror mea, proxima mea (Cant. V, 2) .

PL 15, 1204A

預言者があなたに語るとき、すなわち神が言ったと語るとき。「私は天と地を満たしている」(エレミヤ23:24)。預言者があなたに、「我々と共にいる者のほうが多い」(列王記四6:16)、我々の周りには天使たちがいる、と言うとき。心の目を上げよ。そうすれば、天使たちだけでなく神をも見るであろう。神はあなたに言うのである。「私に開けよ、私の妹、私に近い者よ」(雅歌5:2)。

5

Pulsat ad januam et quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit.

PL 15, 1204B

神はあなたが眠っているときにも戸を叩く。ただし、目を覚まされて起きているか、呼ばれて胸の戸を開くなら、入ってくるであろう。

6

Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis; nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est, aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis: ita et tu primo averteris conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta?

PL 15, 1204B

しかしもしあなたが預言者の朗読を避けるなら、家で読まず、教会で聞こうとしないなら、見ることのできるものを見まいとして視線をそらしてまばたきする者、見る力があるのに見ないよう目を閉じる者、あるいは怒り狂って自分の目に手をかける多くの者と、同じではないか。あなたもまた、きっぱりした反抗によるよりも、むしろまばたきによる素知らぬふりによって、まず目をそらしたのである。

7

Nam cum ad Ecclesiam venis, et Christianum te asseris, sanus videris, aperis oculos, quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, etsi aliis videre videris; injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo, quod est gravius, voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias.

PL 15, 1204B

あなたが教会に来て、自分をキリスト教徒だと言い張るとき、あなたは健やかに見え、見ることのできる目を開いている。しかし朗読されることを聞かぬふりをしているとき、あなたは自分のために見ないよう目を閉じており、他の人々には見えているように見えても、そうなのである。あなたは自分の魂の目に、不信仰と節度のなさの手をかけてもいる。そして、さらに重いことに、自ら望んだ盲目を心にもたらす。見ていながら見ず、聞いていながら聞かないためである。

Sermo I. Aleph, Caput XII

第1説教(アレフ) 第XII章PL 15, 1204C
1

Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora . . . . . ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) ?

PL 15, 1204C

あなたは姦淫を行うとき自分が独りだと思い、主の目が地の全域を見ていることを思い出さないのか。「見よ、時が来る……汝らがそれぞれ自分の所へ散らされ、私を独りに残す時が。しかし私は独りではない、父が私と共にいるからだ」と言うのを聞かないのか(ヨハネ16:32)。

2

Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus: plena est terra majestatis tuae. Plenus est enim mundus sanctarum virtutum; quia plenus est nequitiarum.

PL 15, 1204C

それゆえ父は居合わせ、神の子も居合わせ、仕える者たちも居合わせ、ケルビムとセラフィムも居合わせて言う。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな。地は汝の威光に満ちている」。世界は聖なる力に満ちている。悪しきものどもにも満ちているからである。

3

Plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis. Putas quod in lupanari Christus te non videat, quem videt lupanar intrare? Putas quod in adulterio te non deprehendat, quem videt adulterium cogitantem?

PL 15, 1204D

地の全域は救いの手立てに満ちている。罠にも満ちているからである。あなたは、娼家に入るのを見ているキリストが、娼家であなたを見ていないと思うのか。姦淫を思っているのを見ている者が、姦淫の現場であなたを捕らえないと思うのか。

4

Num parietes refugit, qui spectat errores: et secretum criminis aversatur, qui scenam criminis intuetur? An putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? Intrasti jam, quando cogitationes tuas meretrix introivit.

PL 15, 1204D

過ちを見つめている者が、壁を避けるだろうか。罪の舞台を眺めている者が、罪の隠れ場を嫌うだろうか。あなたが遊女の部屋に足を踏み入れるときに、初めて淫売宿に入るのだと思うのか。あなたの思いに遊女が入り込んだときに、あなたはもう入っていたのである。

5

Intrasti jam, quando ad potiendam prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti. Pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti.

PL 15, 1205A

娼婦への欲望をとげるために心の足取りで入ったとき、あなたはもう入っていた。女の美しさを欲しがって心の目を開いたとき、あなたは娼家の戸を叩いていた。

6

Et si verum audire vis, quomodo te in lupanari non vidit Christus; quando te vidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti?

PL 15, 1205A

真実を聞きたいなら言おう。キリストがあなたを娼家で見なかったとは、どうして言えようか。あなたが心の中で姦淫を行うことによって、あなた自身を娼家にしてしまったときに、キリストはあなたを見たのだから。

7

Denique ipse dicit Dominus Jesus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28) . Unde tamen tam religiosus in opinione, qui tam probrosus in crimine?

PL 15, 1205A

実に、主イエス自身が言う。「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でその女と姦淫を行った」(マタイ5:28)。それなのに、評判の上ではかくも信心深く、罪においてはかくも恥ずべき者が、どうしてありえようか。

Sermo I. Aleph, Caput XIII

第1説教(アレフ) 第XIII章PL 15, 1205A
1

Sed adquiesco tibi quod Jesus te nolit videre, nolit revincere, qui nolit accusare, nolint videre et angeli.

PL 15, 1205A

しかし、あなたに同意しよう。イエスはあなたを見ようとせず、論破しようとせず、告発しようとしない。したがって天使たちも見ようとしない、としよう。

2

Sed videt diabolus, qui tecum introivit, immo qui te introduxit: vident ministri ejus, qui te circumdederunt, ne videres angelos Dei: vidit Belial, vidit legio, qui te impulerunt; ne quis revocaret, ne quis teneret.

PL 15, 1205B

それでも悪魔は見ている。あなたとともに入った、いや、あなたを導き入れた者である。その仕え手たちも見ている。彼らは、あなたが神の天使たちを見ないよう、あなたを取り巻いていたのである。ベリアルも見、レギオンも見た。彼らがあなたを駆り立てたのは、誰もあなたを呼び戻さず、誰もあなたを引き止めないようにするためである。

3

Noli putare quod colludium tibi praestet silentii, qui vult tecum supplicii habere consortium. Studet plures similes sui videre; et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit.

PL 15, 1205B

黙っていることで悪魔があなたと共謀してくれていると思ってはならない。彼は、あなたと刑罰を共にすることを望んでいるのである。自分に似た者がより多くなるのを見ようと努め、より多くの者を滅ぼしたことに栄誉を見いだす。

4

Ipse est incentor, ipse accusator, ipse in Judam introivit, ipse eum ad proditionem impulit, ipse misit ad laqueum. Quanti dicturi sunt in illo die adversus eum: Tu nos circumvenisti, tu impulisti (Gen. III, 13) ! Exemplum quaeris?

PL 15, 1205B

彼こそが扇動者、彼こそが告発者、彼こそがユダの中に入り、ユダを裏切りへと駆り立て、首をくくる縄へと送り出した者である。かの日に、どれほど多くの者が彼に向かって言うことか。「汝が我々を欺いた、汝が駆り立てた」(創世記3:13)。例を求めるのか。

5

Accipe dicentem Evam praevaricationis suae auctorem fuisse serpentem. Sed illum implicavit, non se absolvit. Cui respondit Dominus: Non praeceperam ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradisi (Ibid., 11) ?

PL 15, 1205B

エバが、自分の背反を始めた者は蛇だと言うのを聞け。しかし彼女は蛇を巻き込んだが、自分を免れさせはしなかった。主は彼女に答えた。「私は、楽園の中央にあるただ一本の木から汝らは食べてはならぬと命じていなかったか」(創世記3:11)。

6

Respondebit ergo Veritas et pluribus: Diabolum audistis suadentem noxia, me non potuistis audire vitalia mandantem.

PL 15, 1205C

それゆえ真理は、さらに多くの者たちにも答えるであろう。「諸君は、害になることを勧める悪魔の言うことは聞いたが、いのちになることを命じる私の言うことは聞けなかった」〔audistis, potuistis。真理が「さらに多くの者たち」に語る複数の二人称なので「諸君」と訳す。本サイトは複数の呼びかけを「諸君」で統一する。直前の創世記の句の「汝ら」は聖書の句の訳である〕。

Sermo I. Aleph, Caput XIV

第1説教(アレフ) 第XIV章PL 15, 1205C
1

(Vers. 3, 4, 5, 6.) Et ideo operemur justitias: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas!

PL 15, 1205C

(第3–6節)それゆえ我々は正義を行おう。「不法を行う者たちは、彼の道を歩んだのではないからである。汝は、汝の戒めを大いに守るよう命じた。願わくは、私の道が正されて、汝の義の定めを守るように」。

2

Tunc non confundar, cum perspiciam in omnia mandata tua. Non solum mandasti, inquit, custodiri mandata tua, sed etiam custodiri nimis. Quando hoc mandavit?

PL 15, 1205C

「そのとき、私は汝のすべての戒めに目を注ぐとき、恥じ入ることがないだろう」。汝は戒めを守るよう命じただけでなく、大いに守るようにと命じた、と言う。いつ、これを命じたのか。

3

In paradiso quidem mandavit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandaverat nimis custodire; et ideo lapsus est, ideo inflexus voce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente, putans quod si in parte aliqua recederet a mandato, non penitus erraret: sed quia semel a semita mandatorum recessit, totam deseruit viam, et exspoliavit omnibus nudumque reliquit.

PL 15, 1205C

楽園においてアダムに戒めを守るよう命じたが、おそらく大いに守れとは命じていなかった。それゆえアダムは堕ち、妻の声に曲げられ、蛇に欺かれたのである。戒めから一部分で離れても、まったく迷うことにはならないと考えたのであろう。しかし、一度戒めの小道から離れたので、道のすべてを捨て、すべてを奪われて裸のまま残された。

4

Ideo Dominus, quia lapsus erat, qui in paradiso erat, postea te per Legem, per Prophetas, per Evangelium, per Apostolos monuit, ut nimium custodias mandata Domini Dei tui. Omne, inquit (Matth. XII, 36) , verbum otiosum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem.

PL 15, 1205D

それゆえ主は、楽園にいた者が堕ちたので、のちに律法により、預言者たちにより、福音により、使徒たちにより、あなたの神である主の戒めを大いに守るようにと、あなたに戒めた。「あらゆる無益な言葉について、汝が語ったものは、汝はそれについて弁明をすることになる」と言う(マタイ12:36)。

5

Noli dissimulare: ab aliquo mandato iota unum, aut unus apex non praeterit. Noli recedere de via. Si in via ambulans vix tutus es a latrone; quid facies si te extra viam vagantem invenerit?

PL 15, 1206A

素知らぬふりをするな。どの戒めからも、一点も一画も過ぎ去ることはない。道から離れるな。道を歩んでいてさえ盗賊から辛うじて安全であるあなたが、道の外をさまよっているところを見つけられたなら、どうするのか。

6

Dirigantur gressus tui; et ne infirmus sis ad dirigendum, precare ut dirigat Dominus vias tuas.

PL 15, 1206A

あなたの歩みを正せ。そして、正す力が弱いなら、主があなたの道を正すよう祈り求めよ。

Sermo I. Aleph, Caput XV

第1説教(アレフ) 第XV章PL 15, 1206A
1

Hic optat: Utinam dirigantur viae meae! Alibi dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et exaudivit me . . . . . et statuit pedes meos in petra, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX, 2 et 3) .

PL 15, 1206A

ここで預言者は、「願わくは、私の道が正されるように」と望む。別の箇所では言う。「私は主を待ち望みに待ち望んだ。主は私に耳を傾けた……そして私の足を岩の上に立て、私の歩みを正した」(詩篇39:2–3)。

2

Roga ergo et tu, ut Dominus dirigat vestigia mentis tuae; quo possis Domini custodire justificationes. Non confunderis, cum respexeris in omnia mandata ejus. Ante enim confusus es in Adam et Eva.

PL 15, 1206A

それゆえあなたもまた、主があなたの心の歩みを正すよう願え。そうすれば主の義の定めを守ることができる。主のすべての戒めに目を注ぐとき、あなたは恥じ入ることがない。あなたはかつて、アダムとエバにおいて恥じ入ったのである。

3

Denique nudus factus es, operuisti te foliis; quia confundebaris: abscondisti te a conspectu Dei; quia erubescebas, ita ut tibi diceret Deus: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ?

PL 15, 1206B

実に、あなたは裸になって、葉で身を覆った。恥じ入っていたからである。神の面前から身を隠した。恥じていたからである。そこで神はあなたに言った。「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:9)。

4

Cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione latina homo dicitur, hoc est: Homo, ubi es? Et Adam respondit: Timens quia nudus eram, et tota mente confusus, ante conspectum tuum venire non ausus sum (Ibid., 10) .

PL 15, 1206B

神がアダムに言うとき、あなたに言うのである。アダムはラテン語に訳せば「人」と言われ、すなわち「人よ、汝はどこにいるのか」である。そしてアダムは答えた。「私は裸だったので恐れ、心のすべてで恥じ入って、汝の面前に出る勇気がなかった」(創世記3:10)。

5

Ergo ne confundamur, custodiamus mandata Domini, et custodiamus omnia. Nam si quis unum mandatum custodiat, et aliud praevaricetur, nihil ei prodest.

PL 15, 1206B

それゆえ我々は、恥じ入ることのないように、主の戒めを守り、そのすべてを守ろう。一つの戒めを守りながら、もう一つに背反するなら、何の益もないからである。

6

Custodivit se aliquis a sanguine, non custodivit ab adulterio; utique in uno convictus, punitur etiam legibus saecularibus: nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus.

PL 15, 1206B

ある者が流血からは身を守ったが、姦淫からは身を守らなかったとしよう。確かに、一つの点で有罪とされ、世俗の法によっても罰せられる。別の罪を慎んだことは、もう一つの罪で捕らえられたなら、何の益にもならない。

Sermo I. Aleph, Caput XVI

第1説教(アレフ) 第XVI章PL 15, 1206C
1

(Vers. 7, 8.) Confitebor tibi, Domine, in directione cordis (advertis quas vias dirigas) in eo cum didicero judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.

PL 15, 1206C

(第7–8節)「主よ、私は汝に告白する、心の正しさのうちに(あなたは、どの道を正すべきかに気づく)〔括弧内はアンブロシウスが聴き手に向けた挿入と取った。advertis と dirigas はどちらも二人称単数で、主語は同じ聴き手である〕、私が汝の正義の裁きを学んだときに。汝の義の定めを私は守る。私を完全に見捨てるな」。

2

Hoc loco mystica plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum coelestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi. Unde et Salomon ait: Attrahe nos post te: in odorem unguentorum tuorum nos curremus.

PL 15, 1206C

この箇所で預言者は、神秘にかかわることをより十分に知りたいと明らかにしている。天の奥義の奥所に入り、キリストのうちに隠された知恵と知識の宝が自分に開かれるためである。それゆえソロモンも言う。「我々を汝の後に引き寄せよ。汝の香油の香りに、我々は走ろう」。

3

Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) . Et fortasse illud quod ait supra: Osculetur me ab osculo oris sui (Ibid., I) , significat Spiritus sancti supervenientis gratiam, sicut angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .

PL 15, 1206C

「王は私を自分の寝室に導き入れた」(雅歌1:3)。そして、おそらく先に言った「彼が口の口づけで私に口づけするように」(雅歌1:1)は、聖なる霊が臨む恩寵を意味している。天使がマリアに言ったとおりである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。

4

Quando autem introduxerit eam Rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, non jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta; nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit.

PL 15, 1206D

王が教会を自分の寝室に導き入れたのがいつかは、受難の時が示している。脇腹が刺されたこと、血が流れ出たこと、葬りの香油、復活の奥義である。こうして教会は、口づけは花嫁として受けたが、キリストの寝室へは、もはや婚約しただけの者としてではなく、嫁した者として導き入れられたのである。婚礼の部屋に入っただけでなく、正当な結びつきの鍵をも得たのである。

5

Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera requiescet (Cant. I, 12) .

PL 15, 1207A

それゆえ、まさに婚礼の部屋にいる者のように言う。「私の兄弟は私にとって滴を束ねたもの、私の乳房のあいだに休む」(雅歌1:12)。

6

Quod si cubiculum quaerimus, ipse nos edoceat, qui ait: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum: et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6) . Cubiculum Ecclesiae corpus est Christi.

PL 15, 1207A

もし我々が寝室を求めるなら、こう言う者自身が我々に教えるであろう。「汝は祈るときは、汝の寝室に入り、戸を閉じて、隠れたところにいる汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。教会の寝室はキリストの体である。

7

Introduxit eam Rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves; ut aperiret sibi thesauros scientiae sacramentorum, clausas antea fores panderet, cognosceret quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurrectionis.

PL 15, 1207A

王は教会を奥義のすべての奥へ導き入れ、鍵を与えた。秘跡についての知識の宝を自分で開き、以前は閉ざされていた扉を押し開き、憩う者の恩寵、死んだ者の眠り、復活の力を知るためである。

Sermo I. Aleph, Caput XVII

第1説教(アレフ) 第XVII章PL 15, 1207B
1

In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quae sunt illae justitiae? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo; sic enim decet nos adimplere omnem justitiam (Matth. III, 14 et 15) .

PL 15, 1207B

その寝室において、嫁した者は主イエスの正義を見いだした。その正義とは何か。もちろん洗礼の秘跡である。我々が読むとおり、洗礼を受けに来た主にヨハネが言ったとき、「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」と言ったとき、イエスは答えた。「今は許せ。このようにして我々がすべての正義を満たすことが、ふさわしいのだ」(マタイ3:14–15)。

2

In illo cubiculo justificationes Domini didicit, cognovit consilium Dei, sicut scriptum est: Quia omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Joannis: pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo (Luc. VII, 29 et 30) .

PL 15, 1207B

その寝室において教会は主の義の定めを学び、神の計画を知った。こう書かれているとおりである。「すべての民と徴税人たちは、これを聞いて、ヨハネの洗礼を受けて神を義とした。しかしファリサイ派の人々と律法の専門家たちは、彼から洗礼を受けなかったので、自分たちに対する神の計画を退けた」(ルカ7:29–30)。

3

Quod illi spreverunt, nos eligamus, et sequamur consilium Dei, quo nihil potest esse sublimius; hoc enim divinum, quo fit remissio peccatorum. Cum didicerit itaque justitias Domini, Deum timens non confundetur. Denique et Paulus ait: In nullo confundar (Philip. I, 20) .

PL 15, 1207B

彼らが退けたものを、我々は選び、神の計画に従おう。それより崇高なものはありえない。罪の赦しがそこで行われるのだから、それは神的である。それゆえ主の正義を学んだ者は、神を畏れて、恥じ入ることがない。実にパウロも言う。「私は何ごとにおいても恥じ入らない」(フィリピ1:20)。

Sermo I. Aleph, Caput XVIII

第1説教(アレフ) 第XVIII章PL 15, 1207C
1

Et quia nullus potest perfectus esse sine favore Dei, neque tutus; ideo rogare debet, ne penitus eum derelinquat Deus.

PL 15, 1207C

神の好意なしには、誰も完全にも、安全にもなれない。それゆえ、神が自分を完全に見捨てることのないよう、願うべきである。

2

Nam supra rogavit David ne derelinqueretur dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus (Psal. XXXVII, 22) ; hic ait: Ne derelinquas me usquequaque, hoc est, multum.

PL 15, 1207C

先に、ダビデは見捨てられないよう願って言った。「私を見捨てるな、主よ、私の神よ」(詩篇37:22)。ここでは言う。「私を完全に見捨てるな」。すなわち、大いに、ということである。

3

Supra forte quasi adhuc imperfectus, et in magnis perturbationibus positus ne derelinqueretur, timebat: hic autem jam fortior non timet derelinqui ut tentetur; sed rogat ne penitus derelinquatur.

PL 15, 1207C

先の箇所では、いまだ不完全で、大きな動揺のうちに置かれていたかのように、見捨てられることを恐れていた。しかしここでは、すでにより強くなって、試されるために見捨てられることは恐れず、ただ全く見捨てられないよう願っている。

4

Plerumque enim derelinquit Deus quos vult probari: penitus autem derelinquit quos deserit. Dereliquit penitus Judam: non dereliquit autem sanctum Job, in cujus patrimonium, in cujus corpus potestatem diabolo dedit (Job II, 6) ; in animam autem non dedit.

PL 15, 1207C

神は多くの場合、試されることを望む者たちを見捨てる。しかし全く見捨てるのは、遺棄する者たちである。神はユダを全く見捨てた。しかし聖なるヨブは見捨てなかった。その財産とその体については、悪魔に権能を与えたが(ヨブ記2:6)、魂については与えなかった。

5

Nam si dedisset in animam, penitus dereliquisset eum. Numquid non ideo derelictus est Job, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? Dereliquit igitur Judam, cui ait: Quod facis, fac celerius (Joan. XIII, 27).

PL 15, 1207D

魂について与えていたなら、神は彼を全く見捨てていたであろう。ヨブが見捨てられたのは、見捨てられることによって試され、試されて冠を受けるためではなかったか。しかしユダは見捨てた。神は彼に言った。「汝がしようとしていることを、早くせよ」(ヨハネ13:27)。

6

Dereliquit enim penitus, quem sceleris sui permisit effectui. Alios autem apostolos cum vidisset esse turbatos, quia dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire (Ibid., 33) ; addidit: Non turbetur cor vestrum (Joan. XIV, 1) .

PL 15, 1208A

神は、その者の悪事が成し遂げられるのを許したのだから、全く見捨てたのである。ほかの使徒たちが動揺しているのを見たときには、「私が行く所へ、汝らは来ることができない」(ヨハネ13:33)と言っていたので、こう加えた。「汝らの心を騒がせるな」(ヨハネ14:1)。

7

Et infra: Iterum venio, et accersio vos ad me ipsum; ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid., 3) . Denique turbatus Petrus qui derelinqui timeret ait: Domine, quo vadis (Joan. XIII, 36) ?

PL 15, 1208A

そして下に言う。「再び私は来て、汝らを私自身のもとに迎える。私のいる所に、汝らもいるためである」(ヨハネ14:3)。実に、見捨てられることを恐れて動揺したペトロは言った。「主よ、汝はどこへ行くのか」(ヨハネ13:36)。

8

Vidit Dominus turbari eum, et respondit ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea (Matth. XIV, 30 et 31) . Sic et in mari cum titubaret, clamavit ad Christum; et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.

PL 15, 1208A

主は、彼が動揺しているのを見て、答えた。「私が行く所へ、汝は今は私に従って来ることはできない。しかしのちには従って来る」(マタイ14:30–31)〔引用はヨハネ13:36 の言葉で、刷られた引照(マタイ14:30–31)は、続く海の上でペトロがよろめいた話に当たる。刷られたまま写す〕。海の上でもまた、よろめいたとき、キリストに叫んだ。するとキリストは、全く見捨てられて滅びることのないよう、彼に右の手を差し伸べた。

Sermo I. Aleph, Caput XIX

第1説教(アレフ) 第XIX章PL 15, 1208A
1

Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur: vel dolere, quod aliquando derelinquatur; siquidem ipse Filius se dicit derelictum, sicut habes: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ?

PL 15, 1208A

しかし、決して見捨てられないからといって、誰も思い上がってはならない。また、ときに見捨てられるからといって、嘆いてもならない。子自身が、見捨てられたと言うのだからである。あなたが読むとおり、「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。

2

Et ille quidem numquam derelictus a Patre est, cum quo Pater semper est. Scriptum est enim: Ecce jam venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .

PL 15, 1208B

確かに子は、父に決して見捨てられなかった。父は子と常にともにいるからである。こう書かれている。「見よ、すでに時が来た。汝らがそれぞれ自分の所へ散らされ、私を独りに残す時が。しかし私は独りではない、父が私と共にいるからだ」(ヨハネ16:32)。

3

Sed secundum corpus in quo est traditus passioni, vox ista processit; quoniam derelinqui nobis videmur, quando sumus in periculis constituti. Unde et Paulus ait de Patre Deo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32) .

PL 15, 1208B

しかしこの声は、子が受難に引き渡された、その体に即して発せられたのである。我々は危難に置かれているとき、見捨てられていると思うからである。それゆえパウロも、父なる神について言う。「自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」(ローマ8:32)。

4

Dereliquisse videtur; quia non pepercit, qui tradidit morti: sed non penitus dereliquit, cui dicitur: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .

PL 15, 1208B

惜しまず、死に引き渡したのだから、見捨てたと見える。しかし全くは見捨てなかった。子にはこう言われている。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に朽ち果てることを見させない」(詩篇15:10)。

Sermo II. Beth, Caput I

第2説教(ベト) 第I章PL 15, 1208C
1

(Vers. 9.) In quo corrigit juvenior viam suam? Superiorum octo versuum non absurda nobis cecidit disputatio; ideoque et sequentia persequi studium fuit.

PL 15, 1208C

(第9節)「何によって、より若い者は自分の道を正すのか」。先の八つの節については、我々に不適切でない議論が生じた。それゆえ、続く節をも追うことに努めた。

2

Et primum litterae secundae, hoc est Beth, interpretatio consideranda est, quae in latino conversa, confusio declaratur. Sed qui viam suam corrigit, non confundetur.

PL 15, 1208C

まず第二の文字、すなわちベトの意味を考えなければならない。それはラテン語に訳せば、恥じ入ること〔confusio〕と言い表される。しかし、自分の道を正す者は、恥じ入ることがない。

3

Verum quia is qui corrigit ante in errore fuit (quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexit a vero?), utique in lapsu positus, et adolescentiae luxu, ac lascivae aetatis captus illecebris, ubi ad juventutis provectus confinia sobria mente resipiscet: tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat, et plena probitatis assumat, diu secum volvit; et diversis fluctuans cogitationibus librat atque examinat, superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum viam suam corrigat, offensionemque adolescentioris aetatis seria juventutis fronte praetexat.

PL 15, 1208C

けれども、正す者は先に迷いのうちにあった(真から外れていたものでなければ、どうして正されるだろうか)。確かに堕落に陥り、青年期の放縦と浮ついた年ごろの誘惑に捕らえられていた者が、若年の歩みの境に至り、冷静な心で我に返ったとき、心が恥じ入るようになったかのように、どのようにして恥ずべきことを捨て、誠実に満ちたものを身につけようかと、長く思案する。さまざまな思いに揺れて、後ろにあるものを忘れ、前にあるものを追い求め、どのようにして自分の道を正そうか、どのようにして青年期のつまずきを若年の真剣な顔つきで覆おうかと、はかり、吟味するのである。

4

Unde ne diu dubitet hujusmodi, et incerto haereat, dat Propheta consilium, quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata videantur.

PL 15, 1208D

それゆえ、このような者が長く迷って、定まらぬままでいることのないよう、預言者は、その者とともに自ら思案しているかのように、助言を与える。実際、いっそう深い黙想によって吟味されたと見えるときにこそ、我々は助言をより健全だと信ずるからである。

5

Sed ipsa deliberationis susceptio docta definitione distinguitur, ut diversarum cogitationum concursus auferat dicens: In quo corrigit juvenior viam suam? Hic enim deliberantis est finis, quo viam suam corrigat.

PL 15, 1209A

しかしこの思案の受けとめ方は、見事な定義によって区別される。さまざまな思いの混雑を取り除くために、こう言うのである。「何によって、より若い者は自分の道を正すのか」。思案する者の目的は、まさに自分の道をどのように正すかにあるからである。

Sermo II. Beth, Caput II

第2説教(ベト) 第II章PL 15, 1209A
1

Et respondit: In custodiendo verba tua. Et bene ad Dominum conversus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc Domini inspiratione repererit; ut non praesumptionis humanae, sed dignationis divinae remedium crederetur.

PL 15, 1209A

そして預言者は答えた。「汝の言葉を守ることによってである」。預言者は思案する者に、主へ向きを変えて見事に答えた。それは、祈りと願いを献げたとき、主の霊感によってこの助言を見いだしたかのようであり、人間の思い上がりではなく、神の恩顧による救いの手立てと信じさせるためである。

2

Mens enim nostra verborum coelestium conspersa seminibus, quae ante degenerabat in stirpibus, meliores cultus edere, fructusque afferre incipit. Dirigamus igitur semitas nostras, nec tortuosi serpentis sequamur anfractus.

PL 15, 1209A

我々の精神は、天の言葉の種を蒔かれると、以前は根元で堕落していたものが、よりよい耕しの実を結び、収穫をもたらしはじめる。それゆえ我々の小道を正そう。曲がりくねった蛇のうねりに従ってはならない。

3

Viae enim Domini rectae; perversae autem viae errantium, de quibus dicitur: O qui reliquerunt semitas rectas (Prov. II, 13) ! In ordinem seges laeta porrigitur, atque in versum quemdam vineta ponuntur: cervorum cursus directior, vulpeculae flexuosus.

PL 15, 1209B

主の道は正しいが、迷う者たちの道は曲がっているからである。その者たちについてはこう言われる。「ああ、正しい小道を捨てた者たちよ」(箴言2:13)。麦畑は整然と伸び、ブドウ畑は列をなして植えられる。シカの走りはより真っ直ぐで、小さなキツネの走りは曲がりくねっている。

4

Ideo de Herode dicitur: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32) ; quia deflexerat a via recta, nec iter suum in juventute correxerat: dignus Hieremiae Threno, quo deflentur peccatores, qui jugum verbi in juventute suscipere recusarunt.

PL 15, 1209B

それゆえヘロデについて言われる。「行って、あのキツネに言え」(ルカ13:32)。彼は正しい道から曲がり、若年において自分の歩みを正さなかったからである。若年において言葉の軛を負うことを拒んだ罪人たちが嘆かれる、エレミヤの哀歌にふさわしい者である。

5

Ideo captivi ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui; quia vitae nescierunt semitas, et digna opera cadaverum busto non declinaverunt.

PL 15, 1209B

それゆえ彼らは捕らわれの身として連れて行かれ、それゆえ死者のように嘆かれる。いのちの小道を知らず、屍の墓所にふさわしい行いを避けなかったからである。

6

Flens ergo mortem perpetuam Judaeorum, dicit Hieremias: Bonum est viro cum tollit jugum in juventute: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit in se (Thren. III, 27 et 28) .

PL 15, 1209B

それゆえエレミヤは、ユダヤ人たちの永遠の死を嘆いて言う。「男にとって、若いときに軛を負うのは善い。彼は独りで座り、黙している。自らの上に負ったからである」(哀歌3:27–28)。

Sermo II. Beth, Caput III

第2説教(ベト) 第III章PL 15, 1209C
1

Non solum tollere jugum verbi, sed in juventute debemus tollere. Si enim sero tollamus, incipimus poenitentiam superiorum magis habere, quam tenere gratiam.

PL 15, 1209C

言葉の軛は、負うだけでなく、若年のうちに負わなければならない。遅くなってから負うなら、我々は恩寵を保つよりも、むしろ以前のことへの悔い改めを抱くことになるからである。

2

Praeveniamus ergo juventutis annos correctione congrua; ut magis dicamus singuli: Deus qui pascis me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) ; quam recordationem habentes lapsum defleamus dicentes: Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XIV, 7) .

PL 15, 1209C

それゆえ、適切な矯正によって若年の歳月に先んじよう。そうすれば、我々はめいめい、むしろこう言うことができる。「私の若い時から私を養ってきた神よ」(創世記48:15)。堕落を思い出して嘆きながらこう言うよりも、よいのである。「私の若年の罪と私の無知を思い出すな」(詩篇14:7)〔刷られた番号は14。引用は詩篇24:7にあたる〕。

3

Hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis. Salutis medicina vulneri quaeritur: gratia sanitati. Ideoque ait: Bonum est viro, cum tollit jugum in juventute (Thren. III, 27) .

PL 15, 1209C

これは弱さの癒やしであり、あれは救いの力強さである。救いの薬は傷のために求められ、恩寵は健やかさのためにある。それゆえ言う。「男にとって、若いときに軛を負うのは善い」(哀歌3:27)。

4

Ei autem qui post decursae juventutis annos jugum tulerit, non est statim perfectum bonum. Stimulant enim eum peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi, et usus erroris instabilem facit.

PL 15, 1209C

しかし、若年の歳月が過ぎてから軛を負う者には、善はただちに完全ではない。自分の罪が彼を刺し、罪を犯す習慣が良心をかき乱し、過ちの習いが彼を不安定にするからである。

5

Luctandum est diu hujusmodi viro, ut abolefaciat in juventute facta inveterata atque diuturna. Huic in periculo res est, illi in bono.

PL 15, 1210A

このような人は長く闘わなければならない。若年に犯した、古く長引いたものをなくすためである。この人にとっては事は危険のうちにあり、前者にとっては善のうちにある。

Sermo II. Beth, Caput IV

第2説教(ベト) 第IV章PL 15, 1210A
1

Denique sedebit ille singulariter, quasi is qui facile non inveniat aequalem, singularibus donatus praemiis: et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis, et voluptatis: et divinis vacabit oraculis, quae solent singulariter sedentibus revelari, sicut sancto David, qui ait: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 10) .

PL 15, 1210A

実に彼は「独りで座る」。簡単には同等の者を見いだせない者のようであり、並ぶもののない報いを授けられているのである。「黙している」。世俗の心配と快楽のあらゆる妨げから離れ、静かで憩いのうちにある。そして神の託宣に身を委ねる。託宣は、独りで座る者たちに啓示されるのが常である。聖なるダビデがそうであった。彼は言う。「汝は、独りで私を希望のうちに据えた」(詩篇4:10)。

2

Et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum praeesset populis; singulari tamen gratia praeminebat. Elias solus sedebat, cum ab angelo, vel etiam corvis cibum deferentibus pasceretur (III Reg. XVII, 6, et XIX, 7) .

PL 15, 1210A

ダビデは、人里離れた所に独りで座っていたのではなく、諸民を治めていたときにそうであった。それでも並ぶもののない恩寵によって抜きん出ていた。エリヤは、天使に、またカラスたちが食べ物を運ぶことによって養われたとき、独りで座っていた(列王記三17:6、19:7)。

3

Solus non solum secretus a turbis, verum etiam segregatus a meritis plurimorum. Denique revelationes illi divinae gratiae refulgebant, cujus muneris fructum pro mercede adipiscebatur; quia a juventute sua jugum verbi suscipiendum putavit, nec trahenda longo diutius fune peccata.

PL 15, 1210B

独りであるとは、群衆から離れているだけでなく、多くの人々の功からも隔てられていることである。実に神の恩寵の啓示が彼に輝いた。彼はその賜物の実を報いとして得たのである。若年のときから言葉の軛を負うべきであり、罪を長い綱で長く引きずるべきでないと考えたからである。

Sermo II. Beth, Caput V

第2説教(ベト) 第V章PL 15, 1210B
1

Potest juvenior iste qui fecit bonum, tollendo in juventute jugum verbi, nondum perfectus, qui adhuc juvenior, segregans vero se a colloquiis aequalium, quae plerumque corrumpunt bonos mores, et contagia volens fugere peccantium; ita intelligi singulariter sedere et silere, ne rudis aetatis facilitate labatur: sed intendere seniorum praeceptis, prophetarum oraculis, apostolorum magisteriis: laudandus eo quia prius vult loquenda cognoscere, quam proferre quae sentiat; antequam loqui discat, timens ne multiloquio peccatum contrahat.

PL 15, 1210B

若年のうちに言葉の軛を負って善を行った、このより若い者は、なおより若く、まだ完全ではないが、しばしば善い習いを損なう仲間たちとの語らいから身を引き離し、罪人たちの感染を避けようとしている。この者が「独りで座り、黙している」とは、未熟な年ごろの安易さに足をすくわれないよう、語らずに、年長者たちの教え、預言者たちの託宣、使徒たちの教導に心を向けることだと理解できる。この者は、自分が考えることを口に出す前に、語るべきことをまず知ろうとするのだから、称賛されるべきである。語ることを学ぶ前に、多弁によって罪を負うことを恐れているのである。

2

Unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem juvenis hujus prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent; cum praesertim et David, superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.

PL 15, 1210C

それゆえ、あの哲学者ピタゴラスも、この預言者的な若者に倣って学派を立て、その弟子たちが五年のあいだ語らず、これほどの沈黙によって語ることを学ぶようにしたのだと、私は思う。とりわけダビデは、ピタゴラスよりも古い時代の人であったことは疑いなく、彼はこう言う。「私は言った。私は私の道を守ろう、私の舌で罪を犯さないように」。

3

Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2) . Et quia forte aliquando aliquid locutus esset incautius; ideo postea a Deo poni ori suo custodiam postulavit. Esaiam quoque pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat?

PL 15, 1210C

「私は私の口に見張りを置いた」(詩篇38:2)。そして、おそらくかつて何かを不用意に語ったことがあったので、のちに、神が自分の口に見張りを置くよう願ったのである。イザヤがピタゴラス派よりも前であったことを、誰が知らないだろうか。

4

Qui cum audisset, clama (Esai. XL, 6) ; non prius clamaverit, quam audiret quid clamare deberet. Respondit enim: Quid clamabo (Ibid.) ? Unde dictum est ei: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, ut flos feni.

PL 15, 1210C

イザヤは「叫べ」と聞いたとき(イザヤ40:6)、何を叫ぶべきかを聞くまでは叫ばなかった。こう答えたからである。「何を叫ぼうか」(イザヤ40:6)。それゆえ彼にこう言われた。「すべての肉は草、その栄光はすべて草の花のようだ」。

5

Aruit fenum et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Ibid., 6 -- 8) ; et prophetica voce clamavit.

PL 15, 1211A

「草は枯れ、その花は落ちる。しかし主の言葉は永遠に残る」(イザヤ40:6–8)。そして預言者の声で叫んだのである。

Sermo II. Beth, Caput VI

第2説教(ベト) 第VI章PL 15, 1211A
1

Uterque igitur juvenis praedicandus: ille tamen serus, hic cautus; ille se ipso contentus, et numquam sibi solus: iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii; nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere: quaerens tamen a juventute congregare, quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: Quae in juventute non collegisti, quomodo invenies in senectute (Eccli. XXV, 5) ?

PL 15, 1211A

それゆえ、どちらの若者も称賛されるべきである。ただし前者は遅く、後者は慎重である。前者は自分自身で満足し、決して自分ひとりではない。後者は、滑りやすい年ごろにとって美しい、沈黙という教えを身につけており、まだ自分のうちに豊かさをもたず、他の人々に自分を委ねることを恐れている。それでも、老年において自分にも隣人にも益になるものを、若年から集めようと求めている。「若年に集めなかったものを、汝は老年にどうして見いだすのか」と彼に言われることのないためである(集会の書25:5)。

2

Ergo is si in concilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo; ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem servet aetatem: quemadmodum Maria cum verba Christi audiret, conferebat ea omnia in corde suo (Luc. II, 51) : quemadmodum Joannes cum caput suum supra pectus Jesu Domini reclinaret (Joan. XIII, 25) , hauriebat profunda secreta sapientiae.

PL 15, 1211A

それゆえこの者は、年長者たちの会議に座るなら、口に手を当てるであろう。聞きながら意見を集め、より円熟した年ごろのために自分に取っておくためである。マリアがキリストの言葉を聞いたとき、これらすべてを心の中で思い合わせていた(ルカ2:51)ように、またヨハネが主イエスの胸の上に頭をもたせかけたとき(ヨハネ13:25)、知恵の深い秘密を汲みとっていたように。

Sermo II. Beth, Caput VII

第2説教(ベト) 第VII章PL 15, 1211B
1

En tibi juvenem qui viam suam in juventute correxit. Piscator erat cum fratre suo; vidit Dominum Jesum, cum plicaret retia sua, et audivit dicentem: Venite . . . . faciam vos piscatores hominum . . . . et relictis retibus suis, et patre, secutus est eum (Matth. IV, 19 et 20) .

PL 15, 1211B

見よ、あなたに、若年のうちに自分の道を正した若者がいる。彼は兄弟とともに漁師であった。網をたたんでいたときに主イエスを見て、こう言うのを聞いた。「来よ……私は汝らを人間をとる漁師にしよう……」。そして自分の網と父を残して、彼に従った(マタイ4:19–20)。

2

Viam saeculi coeperat currere: sed auditis Christi imperiis, deseruit vitam mundi, secutus est Christum: probavit quia in eo corrigit juvenior viam suam, si Christi verba custodiat, dicens ad eum: Diligamus ubera tua super vinum (Cant. I, 1) .

PL 15, 1211B

彼は世の道を走りはじめていた。しかしキリストの命令を聞くと、世の生き方を捨て、キリストに従った。より若い者が自分の道を正すのは、キリストの言葉を守ることによってであると証明し、キリストに向かって言った。「我々は汝の乳房をぶどう酒にまさって愛そう」(雅歌1:1)。

3

Sic tamen bibens, ut non absorberetur vino: sed gratia ejus laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.

PL 15, 1211B

ただし、ぶどう酒にのみ込まれることのないように飲んだのである。その恩寵によって心の喜びを汲みとり、体の酔いによってよろめくことのないように。

4

Denique bibens hoc vinum, aperuit oculos suos, et vidit viam rectam, reliquit tortuosas vias dicens: Aequitas dilexit te (Ibid., 3) ; hoc est, non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest justitiae trames pervenire.

PL 15, 1211C

実に、このぶどう酒を飲んで、目を開き、まっすぐな道を見、曲がりくねった道を捨てて言った。「公正は汝を愛した」(雅歌1:3)。すなわち、曲がりくねった道が汝に従うのではなく、正義の小径だけが汝のもとに至ることができる、ということである。

5

Qui enim diligit justitiam, non se avertit a Christo. Quomodo enim arbitrum justitiae, remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia?

PL 15, 1211C

正義を愛する者は、キリストから顔をそむけないからである。無垢な良心が、正義の裁定者、功の報い手を、どうして恐れようか。

Sermo II. Beth, Caput VIII

第2説教(ベト) 第VIII章PL 15, 1211C
1

In hoc ergo juvene viam suam corrigente spectato magna mysteria, quae in Canticis Canticorum sanctus Salomon repletus Domini spiritu resultavit.

PL 15, 1211C

それゆえ、自分の道を正すこの若者において、大いなる奥義を見よ〔spectato は命令法未来と取る。ミーニュの脚注は、古い版がこれを praevide(見よ)と言い換えていることを示す〕。聖なるソロモンは、主の霊に満たされて、その奥義を『雅歌』において響かせた。

2

Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus se supra Dominum reclinaret, quod caro illa peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa, aulam divinae plenitudinis scrutaretur.

PL 15, 1211C

主イエスが宴席に身を横たえ、ヨハネがその胸の上にもたれかかっている場面を思い描け。ほかの者たちは、僕が主の上にもたれかかること、あの罪深い肉が言葉の神殿の上に身を横たえること、肉の鎖につながれたあの魂が神的な充満の広間を探ることに、驚いている。

3

Haec ergo mirantibus aliis respondit anima Joannis: Fusca sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) ; fusca per culpam, decora per gratiam.

PL 15, 1211D

ほかの者たちがこれに驚いていたとき、ヨハネの魂は答えた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。咎によって黒く、恩寵によって美しい。

4

Dicit et caro: Fusca sum, et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegi: decora oleo spiritali, quo mundi hujus pulverem squalloremque detersi. Fusca per vitium: sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum.

PL 15, 1212A

肉もまた言う。「私は黒いが美しい」。争いながら集めた世のちりによって黒く、この世のちりと汚れを拭い去った霊の油によって美しい。悪徳によっては黒いが、すべての罪を洗い去る洗いによって、もはや美しい。

5

Fusca sum, quia peccavi: decora, quia jam me diligit Christus: quam relegaverat in Eva, recepit ex Virgine, suscepit ex Maria.

PL 15, 1212A

私は罪を犯したので黒い。しかしキリストがもう私を愛するので美しい。キリストはエバにおいて遠ざけられていた者を、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から受け入れ、マリアから引き受けた。

Sermo II. Beth, Caput IX

第2説教(ベト) 第IX章PL 15, 1212A
1

Dicit etiam Synagoga, cujus mysteria hoc loco plerisque videntur exprimi: quae cum se rejici jam videret propter totius plebis impietatem, solabatur se tamen; quia ipsum Christum de populo suo, et Petrum et Joannem et Jacobum, Christo adhaerentes videbat, qui habebat eloquia sibi credita; et ideo dicebat: Fusca sum et decora, filiae Hierusalem; fusca per incredulitatem, decora per Legem: fusca per lapsum; decora, quia dilexit me sol, et prior facta sum congregatio Dei.

PL 15, 1212A

会堂もまた言う。この箇所では、多くの人にとって、会堂の奥義が表されていると見える。会堂は、民全体の不敬虔のためにすでに退けられつつあるのを見ていたが、それでも自らを慰めていた。キリスト自身が自分の民から出たこと、そしてペトロとヨハネとヤコブがキリストに結びついていることを見ていたからである。会堂は、自分に託された仰せを持っていた。それゆえ言っていた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。不信仰によって黒く、律法によって美しい。堕落によって黒く、太陽が私を愛したので美しく、私は神の会衆として先になったのである。

2

Nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit justitiae, qui ante me illuminare consueverat; amisi colorem vultus mei; obtusa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem videbam: in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio.

PL 15, 1212B

私を避けるな、私は黒いのだから。私が黒いのは、かつて私を照らすのを常としていた正義の太陽が私を離れたからである。私は顔の色を失った。かつて太陽を見ていた私の目の鋭さは鈍くなった。私は闇の中を歩んでいる。キリストの日を知らないからである。

3

Nolite tamen despicere me; quoniam qui reliquit, potest rursum aspicere, misereri iterum. Solet congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos.

PL 15, 1212B

それでも、私を蔑むな。離れた者は、再び目を注ぐことができ、再び憐れむことができるからである。散らされた者を集め、見捨てられた者を探し、見放された者を寄せ集めるのが、この者の常である。

4

Omnes tribus Israel convenite, aspicite me decoram ante dilectam: Nolite aspicere me, quoniam offuscata sum (Ibid., 5) ; hoc est, non solum aspiciatis, quia offuscata sum. Non est intuitus me sol, et ideo offuscata sum.

PL 15, 1212B

イスラエルの全部族よ、集まれ。美しい、かつて愛された私を見よ。「私を見るな、私は暗くされたからだ」(雅歌1:5)。すなわち、私が暗くされたことだけを見るな、ということである。太陽は私を顧みなかった。それゆえ私は暗くされたのである。

5

Sed lucet sol super justos et injustos: super justos per gratiam, super injustos per misericordiam; illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens.

PL 15, 1212C

しかし太陽は、義人の上にも不義の者の上にも輝く。義人の上には恩寵によって、不義の者の上には慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕によって輝き、前者には功の報いを与え、後者には罪を赦す。

6

Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet: nunc illis oritur, qui oriebatur mihi; qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam offuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, non requirat aegram.

PL 15, 1212C

また、諸国民にはかつて輝かなかったが、今は輝く。私にのぼっていた太陽が、今は彼らにのぼる。彼らに赦した者は、私にも赦すであろう。私が暗くされたからといって、太陽が私を全く見捨て、もはや見つめず、病む者を探さないと思ってはならない。

7

Dissimulavit a me; quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur, cum viderit meorum poenitentiam delictorum. Non vidit me sol, quia non recepi advenientem; non aperui fenestras, ut lumen vitae intraret.

PL 15, 1212C

太陽は私から目をそらした。私が太陽の戒めを守らなかったからである。私の罪の悔い改めを見るとき、和解するであろう。太陽が私を見なかったのは、私が来る者を迎え入れず、いのちの光が入るように窓を開けなかったからである。

8

Cum aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ut totum mundum illuminaret, et videant etiam non videntes.

PL 15, 1212C

私が開くとき、世界全体を照らすために来た者が、私の目を照らすであろう。そして見えない者たちも見えるようになる。

Sermo II. Beth, Caput X

第2説教(ベト) 第X章PL 15, 1212D
1

Filii matris meae pugnaverunt adversus me, posuerunt me custodem in vineis. Vineam meam non custodivi. Putant aliqui hoc de illis dici, qui Synagogem ad Legis praecepta constringunt; ut Legem custodiat, vineam suam tueatur, quam custodire non potuit.

PL 15, 1212D

「私の母の子らは私に戦いを挑み、私をブドウ畑の番人に置いた。私は自分のブドウ畑を守らなかった」。ある人々は、これは会堂を律法の掟に縛りつける者たちについて言われていると考える。会堂が律法を守り、自分のブドウ畑を守るためであるが、会堂は守ることができなかった。

2

Denique custodiebat ut faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur vinea, venit David testificari nobis dicens: Vineam ex Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9) .

PL 15, 1213A

実に、会堂は、ブドウの房を実らせるために守っていたが、イバラを実らせた。このブドウ畑が何であるかは、ダビデが来て我々に証しして言う。「汝はブドウ畑をエジプトから移し、諸国民を追い出して、これを植えた」(詩篇79:9)。

3

Possunt et apostoli esse filii matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) ; et nationibus verbum Dei seminare coeperunt.

PL 15, 1213A

使徒たちもまた、彼女の母の子らでありうる。彼らは確かに会堂に戦いを挑んだ。「見よ、我々は諸国民へと向かう」と言って(使徒言行録13:46)、諸民族に神の言葉を蒔きはじめたのである。

4

Possunt et prophetae intelligi, qui monendo denuntiandoque, ut vineam suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt. Fecit enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus deferre debuerat.

PL 15, 1213A

預言者たちもまた、そうだと解することができる。彼らは、会堂が自分のブドウ畑を守るよう戒め、告げたが、何の益もなかった。徳の豊かな実をもたらすはずのものが、邪悪のイバラを実らせたからである。

5

Et ideo confitetur, quia populum suum custodire non potuit; meritoque sero quaerit tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior ejus quae dicit: Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III, 4) .

PL 15, 1213A

それゆえ会堂は、自分の民を守ることができなかったと告白する。かつて持っていながら失った者を、遅れて引き留めようと求めるのは、もっともである。それは、こう言う者〔花嫁〕とは、はるかに似ていない。「私の魂が愛した人を見いだした。私は彼を捕らえた。もう離さない」(雅歌3:4)。

Sermo II. Beth, Caput XI

第2説教(ベト) 第XI章PL 15, 1213B
1

Denique illa invitat in hortum suum Sponsum: haec ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6) . Cur quem dilexit anima mea dicis, et non quem diligit? Cur dimisisti, quem tenebas?

PL 15, 1213B

実に、あの女は花婿を自分の園に招く。そして、どこで彼が羊を飼うのかを尋ねて、彼に言う。「私の魂が愛した人を、私に告げよ」(雅歌1:6)。なぜ汝は「私の魂が愛する人」ではなく「愛した人」と言うのか。なぜ、つかんでいたものを手放したのか。

2

Dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate: tenebas charitatis vinculis, amisisti longo fune perfidiae. Ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres. Dicis enim: Ubi pascis? ubi manes in meridie (Ibid.) ?

PL 15, 1213B

汝は父祖たちの信仰によって愛したが、不信仰によって失った。愛の絆で捕えていたが、不信の長い綱によって失った。それゆえ汝は、彼がどこで羊を飼うのか、どこにとどまるのかを知らない。知っているなら、尋ねはしないからである。汝は言うからだ。「どこで羊を飼うのか。真昼にどこにとどまるのか」(雅歌1:6)。

3

Meridiem nosti esse Ecclesiam, quae teneat Christum: et tu eum in noctibus quaeris? Dic, inquit, mihi, Christe: responde vel propter id quia ante carus fuisti atque dilectus mihi: etsi ego tantae praerogativam charitatis amisi; tu tamen quasi pius responde mihi: Ubi pascis? ubi manes?

PL 15, 1213B

汝は、真昼とはキリストを抱く教会のことだと知っている。それなのに、汝は彼を夜の間に探すのか。彼女は言う。キリストよ、私に言え。答えよ。せめて、かつて汝が私にとって貴く、愛しい者であったゆえに。たとえ私がこれほどの愛の特権を失ったとしても、汝は慈しみ深い者として私に答えよ。どこで羊を飼うのか。どこにとどまるのか。

4

Reliquisti me, abiisti ad gentes: recessisti longe a me; et illis propior factus es, a quibus longe eras; sed factus es prope, quia crediderunt sanguini tuo: a me recessisti; quia ego crucem tuam non suscepi, ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnationem.

PL 15, 1213C

汝は私を捨て、諸国民のもとへ去った。私から遠く離れ、遠くにいた者たちにいっそう近くなった。だが汝が近くなったのは、彼らが汝の血を信じたからである。汝が私から離れたのは、私が汝の十字架を世の贖いとしては受け入れず、咎ある者の断罪として受け入れたからである。

5

Qui autem receperunt te, Domine, sicut salutis auctorem, in meridie sunt. Illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua, sicut meridies.

PL 15, 1213C

しかし主よ、汝を救いの創始者として受け入れた者たちは、真昼にいる。彼らに汝は光り、彼らに汝は輝き、彼らには汝の恩寵が真昼のように暖かい。

6

Mihi matutinus eras, cum adhuc crederem: sed non credebam plene, quia non sum inventa in meridie; sicut Joseph cum fratribus suis qui coenabant meridie. Illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant.

PL 15, 1213C

私には、まだ信じていた間は、汝は朝であった。だが私は十分には信じていなかったので、真昼には見いだされなかった。それは、真昼に食事をしていた兄弟たちと共にいたヨセフのようである。汝の富で養われ、汝に望みをかける者たちにとって、汝は真昼となった。

7

Ideo ut dixit David; Deduces eorum justitiam tamquam lumen, et judicium eorum tamquam meridiem (Psal. XXXVI, 6) .

PL 15, 1214A

それゆえ、ダビデが言ったとおりである。「汝は彼らの正義を光のように、彼らの裁きを真昼のように導き出すであろう」(詩篇36:6)。

Sermo II. Beth, Caput XII

第2説教(ベト) 第XII章PL 15, 1214A
1

Quaeris ergo tamquam aliena, quae proxima eras: tamquam pauper, quae dives fuisti. Vis sequi, quae praecedebas: atque utinam vel sequaris, quos praecedere debuisti! Mercenaria esse desideras, quae ante mercenarios colligebas.

PL 15, 1214A

それゆえ汝は、最も近かったのに、他人のように求める。富んでいたのに、貧しい者のように求める。先を行っていたのに、後に従おうとする。せめて、先に立つべきであった者たちに従ってほしいものだ。かつて雇われ人たちを集めていたのに、汝は雇われ人になろうと望む。

2

Mercenariae utique vox ista dicentis est: Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6) . Quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas, nunc ipsa in nationibus vis pro proselytis suscipi, et tamquam advena congregari.

PL 15, 1214A

「私が、汝の仲間たちの群れのかたわらで、身を包まれた者のようにならないように」(雅歌1:6)と言うのは、まさに雇われ女の声である。かつて諸国民から改宗者を迎え入れていた汝が、いまや自分自身が、改宗者として諸民族の中に迎え入れられ、寄留者のように集められることを望んでいる。

Sermo II. Beth, Caput XIII

第2説教(ベト) 第XIII章PL 15, 1214A
1

Respondit Jesus: Nisi noscas te decoram inter mulieres (Ibid. 7) . Quid est se noscere, nisi ut sciat se unusquisque hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam, et falce sapientiae, ut vel dura findantur; vel luxuriantia recidantur: qui inferiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare?

PL 15, 1214A

イエスは答えた。「もし汝が、女たちの中で美しい自分を知らないなら」(雅歌1:7)。自分を知るとは何か。それは、各人が、自分が神の像と似姿に造られた人間であり、理性を受け入れる能力を持つこと、また善い農夫のように自分の地を耕さねばならず、鋤のようなもの、知恵の鎌によって、硬い土は割り、繁りすぎたものは刈り取らねばならないこと、自分の劣った部分を心の支配によって治めねばならないことを知ることにほかならない。

2

Unde etiam in Lege scriptum est: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo (Deut. XV, 9) .

PL 15, 1214B

それゆえ律法にも書かれている。「汝自身に注意せよ。汝の心の中に、隠れた言葉が生じることのないように」(申命記15:9)。

3

Tibi, inquit, attende, non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non viribus corporis: sed animo tuo ac menti tuae; unde omnia consilia, facta, cogitationesque manant. Tibi ergo attende ibi, ubi potiorem esse te nosti.

PL 15, 1214B

「汝自身に注意せよ」と彼は言う。もちろん、汝の金銭にとか、汝の財産にとか、体の力にとかいう意味ではない。汝の心と汝の精神にである。そこからあらゆる計画、行い、思考が流れ出る。それゆえ、あなたは、自分がより優れていると知る所でこそ、自分自身に注意せよ。

4

Nosce te ipsum, quod Apollini Pythio assignant gentiles viri, quasi ipse auctor fuerit hujus sententiae; cum de nostro usurpatum ad sua transferant, et longe anterior Moyses fuerit, qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt.

PL 15, 1214B

「汝自身を知れ」。異邦人たちはこれをピュティアのアポロンのものとし、あたかも彼がこの格言の創始者であったかのように言う。だが、彼らは我々のものを奪って自分たちのものに移しているのであり、申命記を書いたモーセは、これを作り上げた哲学者たちよりもはるかに先の人であった。

Sermo II. Beth, Caput XIV

第2説教(ベト) 第XIV章PL 15, 1214C
1

Unde et Salomon oraculum divinum secutus scripsit in Canticis Canticorum: Nisi scias te decoram inter mulieres (Cant. I, 7) ; hoc est, nisi cognoscas te mortalem, rationalem, et tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut justificeris; nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis, et jam nullum conversionis remedium est: praeveniris dum non cogitas.

PL 15, 1214C

それゆえ、ソロモンも神の託宣に従って『雅歌』に書いた。「もし汝が、女たちの中で美しい自分を知らないなら」(雅歌1:7)。すなわち、自分が死すべき者、理性ある者であることを認めず、自分の罪を告白しないなら、また自分の不法を速やかに語って義とされようとしないなら、立ち返って自ら先に自分の罪を告発しないなら、死の日が来て、もはや回心の救済は無い。あなたは、気づかぬうちに先を越されるのである。

2

Accende facem tuam, priusquam Sponsi tibi claudatur janua, qui exspectare diu non solet negligentes.

PL 15, 1214C

花婿があなたの前で戸を閉ざす前に、あなたの松明に火をともせ。彼は、怠る者たちを長く待つことをふつうしない。

3

Nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora (Cant. I, 4) : fusca sum, quia peccavi: sed decora; quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo: nihil tibi proderit patrum gratia; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

PL 15, 1215A

「もし汝が、女たちの中で美しい自分を知らないなら」と言う。そして汝は言うがよい。「私は黒いが美しい」(雅歌1:4)。私は罪を犯したから黒い。だが、愛されているから美しい。アブラハムの子孫であり、選ばれた民族であり、神に愛された者だからである。しかし、父祖たちの好意は汝に何の益にもならない。神は、これらの石からアブラハムの子らを起こすことができるからである。

4

Et alibi in Evangelio legisti (Luc. XIII, 11 -- 13) , quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam solvit Dominus die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit.

PL 15, 1215A

また別の所で、汝は福音書で読んだ(ルカ13:11–13)。悪魔はアブラハムの娘を自らの邪悪の鎖で縛ったが、主は安息日にこれを解いた、と。それゆえ、もし自分を知らないなら、汝には何の益もない。

5

Et si dicas: Abrahae sum filia, quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur: sed te nobilitas generis non juvabit, nisi fides servaverit. Non te decipiat data patribus repromissio.

PL 15, 1215A

もし汝が「私はアブラハムの娘だ」と言うとしても、汝は信じず、迷いを正さない者である。なるほどアブラハムは救われる。だが、生まれの高貴さは汝を助けず、信仰が救うのでなければならない。父祖たちに与えられた約束が汝を欺くことのないように。

6

Non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat justi generis electio.

PL 15, 1215A

私は人の顔を立てず、生まれの特権も認めない。生まれにふさわしい品性の高貴さを見ないかぎり、正しい生まれの選びとはならないからである。

Sermo II. Beth, Caput XV

第2説教(ベト) 第XV章PL 15, 1215B
1

Quod si scias te, et agnoscas quia peccato obnoxia es; exeundum in calcaneis gregum est tibi. Exi ergo nuda pede, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7) . Qui sine peccato est, agnos pascit, oves pascit.

PL 15, 1215B

だが、もし汝が自分を知り、自分が罪に責めを負う者だと認めるなら、汝は群れの踵に従って出て行かねばならない。それゆえ、裸足で出て行け。そして「汝の子山羊を、牧者たちの天幕で飼え」(雅歌1:7)。罪の無い者は子羊を飼い、羊を飼う。

2

Quae autem peccato obnoxia est, pascit haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. Sequatur magis dicentem Petro: Veni retro me, satana (Marc. VIII, 33) .

PL 15, 1215B

だが、罪に責めを負う者は、左にいる子山羊を飼う。善い牧者の右にいることはできないからである。むしろ、ペトロに向かって「私の後ろに来い、サタンよ」(マルコ8:33)と言う者に従うがよい。

3

Sequendo Petrus in dextera meruit collocari; ideoque ei dicitur: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 16) . Sed quo exeat, audi: Ad tabernacula, inquit, pastorum; hoc est, ad gentes, ad dispersionem.

PL 15, 1215B

従うことによって、ペトロは右に置かれるにふさわしいとされた。それゆえ彼に言われる。「私の小さな子羊たちを飼え」(ヨハネ21:16)。しかし、どこへ出て行くのか、あなたは聞け。「牧者たちの天幕へ」と言う。すなわち、諸国民へ、離散へ、ということである。

4

Ideoque dixit: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7) ; ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore salvam Synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociaverit, quae replevit hunc mundum; tabernacula enim pastorum, regna sunt terrae.

PL 15, 1215B

それゆえ、こう言った。「私は牧者を打つ。そして群れの羊は散らされるであろう」(ゼカリヤ13:7)。全地がキリストの群れで満たされるためである。これは、会堂自身もこの世界を満たしたこの離散に加わるとき、そのとき会堂は救われるであろう、ということを示している。牧者たちの天幕とは、地上の王国のことだからである。

5

Ideoque propheta David nationes annuntians credituras ait: Regna terrae, cantate Deo (Psal. LXVII, 33) . Ergo sciat se juvenior, ut corrigat viam suam.

PL 15, 1215C

それゆえ、預言者ダビデは、やがて信じる諸民族を告げて言う。「地の王国よ、神に歌え」(詩篇67:33)。それゆえ、若い者は自分を知り、自らの道を正すべきである。

Sermo II. Beth, Caput XVI

第2説教(ベト) 第XVI章PL 15, 1215C
1

Sed dicis: Quis potest cognoscere viam juvenior, ut corrigat; cum Propheta dicat: Tria sunt impossibilia mihi intelligere, et quartum quod non agnosco: vestigia aquilae volantis, viam serpentis in petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18 et 19) .

PL 15, 1215C

しかし、あなたは言う。若い者が自らの道を正すために、その道を知ることが誰にできるのか。預言者は言っているではないか。「私が理解できないことが三つあり、第四のものも私は知らない。飛ぶワシの足跡、岩の上の蛇の道、航行する船の小道、そして若い時にある男の道」(箴言30:18–19)。

2

Si Salomon fatetur quod non agnoscat vias viri in juventute; quomodo potest juvenior cognoscere?

PL 15, 1215C

ソロモンが、若い時にある男の道は知らないと認めるなら、若い者はどうして知ることができるのか。

3

Cui respondebitur quod illae viae viri in juventute non cognoscantur, quae sunt secus vias serpentis in petra, et secus semitas navis fluctuantis, et vestigia volantis aquilae, quae ungues asperos habet, praedam includit, et supra nubes volat, in aere errat, in mari piscem interficit; et tamen non est impossibile hoc quartum, sicut illa tria; cognoscit enim Dominus qui sunt ipsius, et vult ut sciat se unusquisque, sciat se populus Dei.

PL 15, 1215D

これにはこう答えられるであろう。若い時にある男の、知られない道とは、岩の上の蛇の道、揺れ動く船の小道、飛ぶワシの足跡と並ぶような道のことである。ワシは荒々しい爪を持ち、獲物を閉じ込め、雲の上を飛び、空をさまよい、海で魚を殺す。それでも、この第四のものは、あの三つのようには不可能ではない。主は自分に属する者たちを知り、各人が自分を知ること、神の民が自分を知ることを望むからである。

Sermo II. Beth, Caput XVII

第2説教(ベト) 第XVII章PL 15, 1216A
1

Sed esto non cognoscantur errantium viae, sicut dicit Dominus: Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27) : hic autem juvenior qui potest corrigere viam suam, fortasse juvenior sit aetate, non moribus; et habeat in primo flore juventutis suae senilem intellectum, de quo ait: Canities autem est intellectus hominibus (Sap. IV, 8) , quibus maturitas consilii, gravitasque suppetit.

PL 15, 1216A

だが、よしとして、迷う者たちの道は知られないとしよう。主が「私は汝らを知らない。私から離れよ、不法を働く者どもよ」(ルカ13:27)と言うとおりである。しかし、ここで自らの道を正すことのできる若い者は、おそらく年齢が若いのであって、品行が若いのではない。若さの盛りにありながら、老成した理解を備えているのかもしれない。それについて、こう言う。「白髪とは、人々にとって理解である」(知恵の書4:8)。そうした人々には、熟した思慮と重みが備わっている。

2

Unde et Hieremiae dicitur: Noli dicere quia juvenis sum (Jer. I, 7) . Et utique erat aetate juvenis; sed prohibet eum juvenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae.

PL 15, 1216A

それゆえ、エレミヤにはこう告げられる。「『私は若者だ』と言うな」(エレミヤ1:7)。彼はたしかに年齢の上では若者であった。だが、より成熟した思慮を持つ者である彼に、自分を若者と言うことを禁じるのである。

3

Daniel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur; ut redargueret senes ipse non senior longaevitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis vita immaculata (Dan. XIII, 45) .

PL 15, 1216A

ダニエルは少年であったとき、老年の初穂にふさわしいとされる霊を受けた。それは、自分は長命によってではなく恩寵によって年長者となり、年長者たちを論駁するためであった。彼のうちでは、老年の齢とは、汚れの無い生であったからである(ダニエル13:45)。

4

Cui bene competit Davidicum illud dicere: Super seniores intellexi (Infra vers. 100) . Ideoque tamquam de veterani consilii, et senilis scientiae viro divinum pronuntiavit oraculum: Quis prudentior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3) ?

PL 15, 1216B

これには、ダビデのあの言葉がよく当てはまる。「私は長老たちにまさって悟った」(下の第100節)。それゆえ、老練な思慮と老成した知識を備えた人について語るかのように、神の託宣を告げた。「ダニエルより思慮深い者がいるか」(エゼキエル28:3)。

Sermo II. Beth, Caput XVIII

第2説教(ベト) 第XVIII章PL 15, 1216B
1

Nunc illud advertamus, si possibile est ut corrigat juvenior viam suam, an non? Si non est; ergo mentitur Propheta: sed quia non mentitur, possibile est.

PL 15, 1216B

さて、若い者が自らの道を正すことは可能なのか、そうでないのかを考えよう。可能でないなら、預言者は偽りを言っていることになる。だが偽りを言わないのだから、可能である。

2

Ita tamen possibile, ut quod impossibile videatur, fiat possibile; si custodiat junior verba Dei: si autem non custodiat, impossibile. Unde illud Evangelicum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX, 24) .

PL 15, 1216B

ただし、不可能に見えることが可能になるという意味で可能なのであり、それは、若い者が神の言葉を守る場合である。守らないなら不可能である。それゆえ、福音書のあの言葉がある。「ラクダが針の穴を通るほうが、富める者が天の国に入るよりも易しい」(マタイ19:24)。

3

Quod hoc quoque libro impossibile esse dixit, sic tamen intelligimus impossibile esse, quia divites non custodiunt mandata Dei: si autem custodiant, fit possibile quod impossibile videbatur.

PL 15, 1216C

彼がこの書でも不可能だと言ったこと〔hoc quoque libro の「この書」と dixit の主語が何を指すかは定かでない。前節の福音書の言葉を受け、その話し手(主)が福音書で言ったことと取った〕についても、我々はこう解する。それが不可能なのは、富める者たちが神の戒めを守らないからである。だが守るなら、不可能に見えたことが可能になる。

4

Hic est camelus qui intrat per augustam viam; quae illum ante capere non poterat concupiscentem, jam capit custodientem mandata divina.

PL 15, 1216C

これこそ、狭い道を通るラクダである〔底本は augustam。angustam と読む〕。その道は、欲望を抱く彼を以前は受け入れることができなかったが、神の戒めを守る彼を今は受け入れる。

5

Custodientem autem verba Dei, quia custodivit ea, Moyses quasi seniorem elegit (Exod. VII, 1) ; et nunc quibus hoc Spiritu Dei committitur officii, ut eligant seniores viros, eligunt sine dubio inter seniores juvenem corrigentem viam suam, in custodiendo verba Dei.

PL 15, 1216C

モーセは、神の言葉を守る者を、彼がそれを守ったがゆえに、年長者のように選んだ(出エジプト記7:1)〔刷られた引照は内容に合わないが、刷られたまま写す〕。いまも、神の霊によって、年長者たちを選ぶというこの務めを委ねられた者たちは、疑いなく、年長者たちの中から、神の言葉を守るうえで自らの道を正す若者を選ぶ。

6

Et si senioris aetatis virum elegerint, non quasi longaevum utique elegerunt, sed quasi custodientem verba Dei: quod si reperitur in juniore, utique et ipse est eligendus. Liquet igitur ex his quod non senectutis longaevitas eligatur, sed custodia verborum Dei.

PL 15, 1216C

また、年長の人を選んだとしても、それは長命の者として選んだのではなく、神の言葉を守る者として選んだのである。もしそれが若い者の中に見いだされるなら、その者も当然選ばれねばならない。したがって、これらのことから、選ばれるのは老年の長命ではなく、神の言葉を守ることであるのが明らかである。

7

Denique ipse Moyses Jesum Nave et Caleb juvenes prae caeteris approbabat, quorum consilium in terrae electione magis, quam multorum seniorum, et ipse secutus est, et Deus praetulit (Num. XIV, 6 et 7) .

PL 15, 1216D

実に、モーセ自身が、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕とカレブという若者を他の者たちにまさって是認した。土地の選定における彼らの考えを、彼自身が多くの年長者たちの考えよりも重んじて従い、神もこれを優先した(民数記14:6–7)。

Sermo II. Beth, Caput XIX

第2説教(ベト) 第XIX章PL 15, 1216D
1

Unde et illud de Jacob quod supra diximus: Deus qui pascit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) ; manifestat nobis de eo dictum, qui tulerit jugum verbi in juventute sua (Thren. III, 27 et 28) , et recedens ab Esau et similibus ejus, sedit singulariter, in se tempus exspectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aevi integer, sed veteranus consilio.

PL 15, 1216D

それゆえ、ヤコブについて上で述べたあの言葉、「若い時から私を養う神」(創世記48:15)は、若い時に言葉の軛を負った者について語られたことを我々に明らかにする(哀歌3:27–28)。彼はエサウとその同類から離れて、独りで座し、自分の内で、教えを伴って言葉を語ることのできる時を待った。そのため、霊の養いを授けられたのであり、年はまだ若かったが、思慮は老練であった。

2

Neque enim dignum est ut credamus quod tantus patriarcha de corporali cibo dixerit: Deus qui pascit me a juventute mea; quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: Si Dominus Deus mecum est, ut det . . . . . mihi panem manducare, et vestem indui . . . . . omnium quae das mihi, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 20 -- 22) .

PL 15, 1217A

これほどの族長が、「若い時から私を養う神」と、体の食べ物について言ったと信じるのはふさわしくない。こう言ったとき、彼は体のパンを望んでいたのでもないからである。「もし主なる神が私と共にあり、与える……私に食べるパンと着る衣を……汝が私に与えるすべてのものの十分の一を、私は汝に献げよう」(創世記28:20–22)。

3

Nam si patres nostri spiritalem escam manducaverunt, et spiritalem potum biberunt; quanto magis sanctus Jacob cibo pastus est spiritali!

PL 15, 1217A

我々の父祖たちが霊の食べ物を食べ、霊の飲み物を飲んだのなら、聖なるヤコブは、なおさら霊の食べ物で養われたことか。

Sermo II. Beth, Caput XX

第2説教(ベト) 第XX章PL 15, 1217B
1

Ille quoque intellectus hoc loco suppetit, nec alienus a vero est; quia juvenior ille ex congregatione gentium populus, qui antequam in Christo crederet, tortuoso errabat anfractu; in eo corrigit viam suam quia Dei verba custodivit, quae noluit custodire populus Judaeorum; et ideo ille viam salutis invenire non potuit. Consideremus et sequentem versum.

PL 15, 1217B

この箇所には、あの理解も当てはまり、それは真実から遠くない。すなわち、あの若い者とは、諸国民の集まりから出た民であって、キリストを信じる前は曲がりくねった回り道をさまよっていたが、神の言葉を守ったことで自らの道を正すのである。その言葉は、ユダヤの民が守ろうとしなかったものである。それゆえ、あの民は救いの道を見いだすことができなかった。続く節も考えよう。

Sermo II. Beth, Caput XXI

第2説教(ベト) 第XXI章PL 15, 1217B
1

(Vers. 10.) In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Si Deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, videamus ne excusationem ei tribuat, qui cum sequi Deum vellet, repulsus sit.

PL 15, 1217B

(第10節)「私は心を尽くして汝を探し求めた。汝の戒めから私を退けるな」。神が、退けるべきと考える各人を退けるのなら、神に従おうとしたのに退けられた者に、弁解の余地を与えることにならないか、見てみよう。

2

Et primum quemadmodum bonus Deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? Sicut ipse Dominus ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 28); et ideo quasi vulpem repellit.

PL 15, 1217B

まず、善なる神が、従う者を退けるのは、その者が退けられるに値する場合でなければありえようか。主自身がこう言っている。「キツネには穴がある」(マタイ8:28)〔底本の引照のまま写す。引かれた言葉はマタイ8:20にある〕。それゆえ、キツネのような者として退けるのである。

3

Et alibi: Quia omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29) . Cui addit, nisi ei qui toto corde exquirit eum; ut quod deest naturae, id Dei operatione acquirat et gratia?

PL 15, 1217C

また別の所でこう言う。「持っている者にはすべて与えられるが、持たない者からは、持っていると見えるものまでも取り上げられる」(マタイ25:29)。では、誰に加え与えるのか。心を尽くして彼を探し求める者にほかならない。本性に欠けているものを、神の働きと恩寵によって得るためである。

4

Sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens Deum, sapientiam postulavit: et quia non opes sibi regias, sed divinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam: repletus est Domini Spiritu, ut cognosceret mandata omnia (III Reg. 11 et 12) .

PL 15, 1217C

ソロモンは、心を尽くして神を探し求めて知恵を願い、王の富ではなく神の恩寵の賜物を乞い求めたので、知恵の教えを受けるにふさわしいとされた。彼は主の霊に満たされ、すべての戒めを知るに至った(列王記三11、12)〔底本は章を刷らず「11 et 12」とだけ刷る〕。

5

Qui autem non habet, ut in corde suo exquirat Dominum, et facit quidem opus Dei, sed negligenter facit, maledicto subjectus est, sicut legimus: Quia maledictus omnis qui opus Dei facit negligenter (Jerem. XLVIII, 10) .

PL 15, 1217C

だが、心の中で主を探し求めることをせず、神の業を行いはするが怠って行う者は、呪いの下にある。我々は読んでいる。「神の業を怠って行う者は、すべて呪われる」(エレミヤ48:10)。

6

Merito ergo repellitur, quia maledicto dignus est, quia polluit magis et impedit opus quod negligenter putaverit exsequendum.

PL 15, 1217C

それゆえ、当然退けられる。呪いに値するからであり、怠って遂行すればよいと考えた業を、むしろ汚し、妨げるからである。

Sermo II. Beth, Caput XXII

第2説教(ベト) 第XXII章PL 15, 1217D
1

Consideremus ergo utrum bonitas sit repelli ab opere negligentem: an vero retineri. Et imaginem rei hujus ex aliis sumamus artibus. Curat medicus aegrotum, sed negligenter: et desidia medici virus alta vulneris serpit.

PL 15, 1217D

それでは、怠る者がその業から退けられるのが善いことなのか、それとも引き留められるのが善いことなのかを考えよう。そして、この事柄の似姿を、ほかの技術から取ろう。医者が病人を治療するが、怠って行う。医者の怠慢によって、傷の毒は奥深くへと広がる。

2

Quanto igitur melius removeri hujusmodi medicum qui tempus terit, cum profectum nullum sentiat vulneratus; ut curandi officium ad eum medicum transferatur, qui maturius possit aegroto sua diligentia subvenire!

PL 15, 1217D

それゆえ、時を費やすだけで、傷ついた者が何の進歩も感じないような医者は、遠ざけられるほうがはるかによい。治療の務めが、より早く自分の勤勉さで病人を助けられる医者に移されるためである。

3

Nonne clementior est qui repellit nihil proficientem, quam qui retinet ad discrimen aegroti?

PL 15, 1217D

何の進歩もない者を退ける者のほうが、病人を危険にさらしたまま引き留める者よりも、情け深いのではないか。

4

Constitue aliquem praepositum aedificantibus, vel etiam texentibus, qui debeat summam operis explicare; utrum is tibi probabilior videtur, si in id diligenter insistat, ac si quem forte incuriosum adverterit de iis qui operantur in domo aliqua construenda, repellat eum, melius credens non aedificare, quam hiantibus rimis aedificata dissolvi; atque aliquem in ejus substituat locum, qui cum diligentia aedificet?

PL 15, 1218A

建築者たち、あるいは織り手たちの上に、仕事の全体を取り仕切るべき監督を一人立てよ。その監督が、仕事に熱心に取り組み、ある家を建てている者たちの中に不注意な者がいるとたまたま気づけば、その者を退け、裂け目が口を開けて建てたものが崩れるくらいなら建てないほうがよいと考えて、その代わりに丹念に建てる者を据えるとき、あなたにはそのほうがより好ましく見えるだろうか。

5

Similiter etiam textrini praepositum repulsorem negligentium, ut substituat diligentes, ne longa textrinum corrumpat incuria; non magis probabis, quam illum qui desides in sua negligentia perseverare patiatur?

PL 15, 1218A

同じように、織物工房の監督が、怠る者を退けて勤勉な者を代わりに置き、長い怠慢が織物をだめにしないようにするとき、あなたは、怠惰な者たちが怠慢のまま居続けるのを許す監督よりも、そのほうをいっそう是認しないだろうか。

Sermo II. Beth, Caput XXIII

第2説教(ベト) 第XXIII章PL 15, 1218A
1

Transi nunc ad eos qui mandata aedificant, et legem intexunt, et animam uniuscujusque receperunt sanandam.

PL 15, 1218A

では今、戒めを築き、律法を織り込み、各人の魂を癒すために引き受けた者たちに目を移せ。

2

Nonne si quis eorum aedificet domum Dei cum justitia, texat indumentum cum diligentia, sanet animam cum gratia, opus bonum facit? si vero incuriosus ac remissus aliquis, fabri, textoris, medici spiritalis locum occupet, ut sacerdos summus, ut presbyter, ut minister altaris sacri; nonne commodius est non subire unumquemque id muneris, quod implere non queat, quam subeuntem, neque ipsum strenue suscepto fungi munere, et eripere locum alteri, qui naviter eum possit tueri?

PL 15, 1218B

もし彼らのうちの誰かが、正義をもって神の家を建て、勤勉に衣を織り、恩寵をもって魂を癒すなら、それは善い業を行っているのではないか。だが、もし不注意で怠慢な者が、霊の職人、織り手、医者の位置を、すなわち司教、司祭、聖なる祭壇の奉仕者の位置を占めるなら、各人は、果たしえない務めを引き受けないほうが、引き受けても、自らは引き受けた務めを力強く果たさず、それをよく守れる他の者から地位を奪うよりも、好ましいのではないか。

3

Quid! quod etiam ipsi consulitur, qui remissior cum sit, repellitur, ne plus offensionis contrahat.

PL 15, 1218B

さらに、怠慢な者自身にも配慮がなされているではないか。彼は怠慢であるがゆえに退けられ、それによって、いっそう過失を重ねないようにされるのである。

Sermo II. Beth, Caput XXIV

第2説教(ベト) 第XXIV章PL 15, 1218B
1

Quid sit autem repelli consideremus; lectum est enim: Sicut vulnerati dormientes, projecti in monumentis, quorum non meministi amplius; et quidem ipsi de manu tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII, 5) .

PL 15, 1218B

では、退けられるとは何であるかを考えよう。次のように読まれているからである。「墓の中に投げ込まれて眠る傷ついた者たちのように。汝はもはや彼らを覚えていない。まことに彼らは汝の手から退けられた」(詩篇87:5)。

2

Advertamus igitur quos vulneratos et projectos in monumentis repellit, quorum non meminerit amplius. Isti sunt qui a mandatis Dei repelluntur. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ?

PL 15, 1218C

それゆえ、神が、傷ついて墓の中に投げ込まれた者として退け、もはや覚えていない者が誰であるかに注意しよう。それは神の戒めから退けられる者たちである。神は罪人にこう言った。「なぜ汝は、私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。

3

Et quia a mandatis Dei repelluntur, repelluntur utique de manu Dei. Et bene prospexit, ne quis de manu Dei videatur eripi; quia nemo potest quemquam rapere de manu Dei.

PL 15, 1218C

神の戒めから退けられるのだから、当然、神の手からも退けられる。そして彼は、誰かが神の手から奪われるように見えないよう、よく配慮した。誰も、誰かを神の手から奪い取ることはできないからである。

4

Qui ergo privatur muneris suscepti officio vel gratia, non rapitur, sed rejicitur; ut dixit Dominus Jesus ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos . . . . . et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38) .

PL 15, 1218C

それゆえ、引き受けた賜物の職務あるいは恩寵を奪われる者は、奪い取られるのではなく、投げ捨てられるのである。主イエスがエルサレムに言ったとおりである。「私は何度、汝の子らを集めようとしたことか……汝らは望まなかった。見よ、汝らの家は荒れ果てたまま汝らに残される」(マタイ23:37–38)。

5

Abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis, et orationis sacrarium, propitiatorium altare sacrificiorum, sacerdotum et levitarum ministeria; et tamen cum haec sublata essent omnia, quae secundum Legis mandata habebant, ait Apostolus: Numquid repulit Deus haereditatem suam . . . . .

PL 15, 1218C

神は彼らから、聖別、香の祭壇、祈りの聖所、いけにえの宥めの祭壇〔propitiatorium altare sacrificiorum。刷りは propitiatorium で行を終え、次の行を altare sacrificiorum で始めるが、あいだに句読点は無い。propitiatorium を altare に係る形容詞と取り、一つの物と読んだ。名詞「贖いの座」と取って二つの物と読むこともできる〕、祭司とレビ人たちの務めを取り去った。それでも、律法の戒めに従って彼らが持っていたこれらすべてが取り去られたとき、使徒は言う。「神は自分の嗣業を退けたのか……」

6

Non, inquit, repulit . . . . sed conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 1, 2 et 32) .

PL 15, 1218D

彼は言う。「そんなことはない。神は退けなかった……神はすべてを不信仰の中に閉じ込めた。すべての者を憐れむためである」(ローマ11:1–2、32)。

Sermo II. Beth, Caput XXV

第2説教(ベト) 第XXV章PL 15, 1218D
1

Sunt ergo qui ad tempus a mandatis propter misericordiam repelluntur; sicut et illis consulitur qui vomuntur. Nam quemadmodum manens in corpore quod vomendum est, plus acescit: ita qui debet excludi, si retineatur, nec se corrigat, totum corpus exulcerat.

PL 15, 1218D

それゆえ、慈しみのゆえに、一時、戒めから退けられる者たちがいる。吐き出される者たちにも配慮がなされているのと同じである。吐き出されるべきものは、体の中にとどまると、いっそう酸っぱくなる。同じように、締め出されるべき者は、引き留められて自分を正さないなら、体全体を膿ませる。

2

Meritoque Angelo Laodiceae dicit testis fidelis et verus: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus; utinam frigidus esses, vel calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15 et 16) .

PL 15, 1218D

それゆえ当然、ラオディキアの天使に、忠実で真実な証人は言う。「私は汝の業を知っている。汝は冷たくも熱くもない。冷たいか熱いかであればよいのに。だが、汝は生ぬるいので、私は汝を私の口から吐き出し始めよう」(黙示録3:15–16)。

3

Aperte negligentiam graviori damnat judicio, quam imprudentiam. Frigidus est enim qui fidem nescit: calidus qui Spiritus sancti fervore succensus est. Qui ergo calorem fidei non habet, tolerabilius illi fuerat fidem non accepisse, quam neglexisse.

PL 15, 1219A

彼は、怠慢を、無分別よりも重い裁きで公然と断罪している。冷たい者とは信仰を知らない者であり、熱い者とは聖なる霊の熱で燃え立たされた者だからである。それゆえ、信仰の熱を持たない者にとっては、それを軽んじたよりも、信仰を受けなかったほうが耐えやすかったのである。

4

Est enim tepidus pejor frigido, ut Judaeus qui sibi videtur fidem habere quam non habet. Quanto tolerabiliorem causam gentilis habet, qui potest dicere: Non cognovi Legem, non audivi prophetas, ideo non credidi, quam ille qui legit omnia, ex quibus venturum Jesum crederet, et non credidit!

PL 15, 1219A

生ぬるい者は冷たい者より悪い。たとえば、持ってもいない信仰を持っていると思い込んでいるユダヤ人がそうである。異邦人は、「私は律法を知らなかった。預言者たちを聞かなかった。だから信じなかった」と言うことができ、その言い分は、イエスが来ると信じる根拠となるものをすべて読んだのに信じなかった者の言い分よりも、はるかに耐えやすい。

5

Neuter quidem excusatur, nec ille qui legit, nec ille qui legere noluit: sed plus delinquit, qui negavit quod legerat, quam qui opera non fecit, quae facienda non cognovit.

PL 15, 1219A

どちらも言い逃れはできない。読んだ者も、読もうとしなかった者も。だが、読んだものを否んだ者のほうが、行うべきだと知らなかった業を行わなかった者よりも、いっそう罪を犯している。

6

Quanta autem fidei et justitiae gratia est, ut in ore Dei sit, qui fidem tenet, et opera exercet justitiae: et quantum amittit, quem evomuerit ex ore suo Dominus Jesus, et ex suis visceribus ejecerit! quam pius tamen, qui et justos in ore suo tenet, et injustos non ante evomit, quam denuntiet evomendos! ut vel hujusmodi admonitione conversi dignum aliquid efficiant, quo non vomantur. Nunc tertium versiculum cousideremns.

PL 15, 1219B

信仰と正義の恩寵とは、いかに大きいことか。信仰を保ち、正義の業を行う者が、神の口の中にいるとは。主イエスが自分の口から吐き出し、自分のはらわたから投げ出した者は、どれほど多くを失うことか。それでも、義人を自分の口に保ち、不義な者を、吐き出されるべきだと告げる前には吐き出さないとは、どれほど慈しみ深いことか。そうした警告によって立ち返った者が、吐き出されずに済むにふさわしい何かを行うようにである。さて、第三の小節を考えよう〔刷りの文字がつぶれているが consideremus と読む〕。

Sermo II. Beth, Caput XXVI

第2説教(ベト) 第XXVI章PL 15, 1219B
1

(Vers. 11.) In corde meo, inquit, abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi secreta mysteria putaverit indignis esse vulganda.

PL 15, 1219B

(第11節)彼は言う。「私の心の中に、汝の仰せを隠した。汝に対して罪を犯さないためである」。それゆえ、王の奥義を隠しておくのは善いことである。自分に託された秘められた奥義を、ふさわしくない者たちに広めてよいと考える者は、神に対して罪を犯すからである。

2

Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet.

PL 15, 1219C

それゆえ、偽りを語るだけでなく、真実であっても、語るべきでない相手に告げるなら、それは危険である。

3

Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis ei cui loquitur, effundit mysterium.

PL 15, 1219C

この悪徳は四つに分かれる。追従、貪欲、自慢、不用意なおしゃべりである。語りかける相手に取り入ろうとするとき、人は奥義を漏らしてしまうからである。

4

Nonnulli etiam studio lucri mercedem proditionis sequuntur; ut tegenda silentio vendant loquendo. Alii, ut plura nosse videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent.

PL 15, 1219C

利益を求める熱心さから、裏切りの報酬を追う者たちもいる。沈黙で覆うべきものを、語ることによって売るのである。また、より多くを知っているように見られ、自分の知識を誇示しようとして、隠すべきことを明かす者もいる。

5

Plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt, quod revocare non possunt. Ideo vir laudatur serius, et non otiose. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat.

PL 15, 1219C

多くの者は、分別なく語るとき、取り戻せない言葉を放つ。それゆえ、重厚な人が称賛されるのであり、それはいわれの無いことではない〔non otiose は副詞で laudatur に係ると取った。「無駄口をきかない(人)」とも読める〕。自分の言葉を隠す人がいた。使徒パウロのように、一人ひとりに何を語るべきか、いつ何を語るべきかを知っている人である。

6

Unde et Corinthiis dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2) .

PL 15, 1219C

それゆえ、コリントの人々にも言う。「私は汝らに乳を飲ませた、食べ物ではない。汝らはまだできなかったからである。いや、今でもまだできない」(一コリント3:2)。

7

Ideo hos in transitu videt: manet autem apud Ephesios; quod ostium sibi magnum apertum esset, notum facere gentibus mysterium Christi (I Cor. XVI, 8 et 9) . Ideo et Salomon tempus tacendi, et tempus esse loquendi docet (Eccles. III, 7) .

PL 15, 1219D

それゆえ、彼はこの人々には通りがかりに会うだけである。だが、エフェソの人々のもとにはとどまる。自分には大きな戸が開かれており、キリストの奥義を諸国民に知らせることができたからである(一コリント16:8–9)。それゆえ、ソロモンも、黙る時と語る時があることを教える(コヘレトの言葉3:7)。

Sermo II. Beth, Caput XXVII

第2説教(ベト) 第XXVII章PL 15, 1219D
1

Prae caeteris autem Dominus Jesus in Evangelio declarat suo, dicens, Simile esse regnum coelorum thesauro abscondito in agro (Matth. XIII, 44) .

PL 15, 1219D

とりわけ主イエスは、自分の福音書の中で、天の国は畑に隠された宝に似ていると宣言している(マタイ13:44)。

2

Utique non aurum, non argentum, non pecunia comparari potest regno coelorum: sed eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, quibus ipsum regnum acquiritur.

PL 15, 1219D

もちろん、金も銀も金銭も、天の国と比べることはできない。だが、主の仰せ、清い仰せ、火で試された銀ならば、それによって天の国そのものが得られる。

3

Hunc ergo thesaurum sapientiae et cognitionis absconditum in agro, in quo plantata sunt verba Scripturarum coelestium; cum invenerit homo, abscondit illum in corde suo, nec divulgat eum: sciens quia si divulgaverit Babyloniis thesaurum Dei, magnam offensam contrahet; ut dicatur ei sermone prophetico: De semine tuo accipient, et facient spadones in domo regis (Esai. XXXIX, 7) .

PL 15, 1220A

それゆえ、人は、畑に隠された知恵と認識の宝——その畑には天の聖書の言葉が植えられている——を見いだすと、それを自分の心に隠し、明かさない。神の宝をバビロンの人々に明かせば、大きな過失を負うと知っているからである。そうなれば、預言者の言葉で彼にこう言われることになる。「汝の子孫から彼らは取り、王の家で宦官にするであろう」(イザヤ39:7)。

4

Per quae significatur quia is qui prodiderit divina mysteria, posteritatem animae suae, seminariumque meritorum habere non possit.

PL 15, 1220A

これによって示されているのは、神的な奥義を漏らした者は、自分の魂の子孫も、功績の苗床も持ちえない、ということである。

Sermo II. Beth, Caput XXVIII

第2説教(ベト) 第XXVIII章PL 15, 1220A
1

Cave ergo ne divitias tuas perfidis prodas: et si amicitiam simulent, non illis aperias interiora domus tuae; non reseres thesauros regios, quos Babylonii scire non debent; ne veniant et capiant posteros tuos, et seminarium virtutis abscindant.

PL 15, 1220A

それゆえ、あなたの富を不誠実な者たちに明け渡さぬよう注意せよ。彼らが友情を装っても、あなたの家の奥を彼らに開くな。バビロンの人々が知ってはならない王の宝庫を開くな。彼らが来て、あなたの子孫を捕らえ、徳の苗床を断ち切ることのないように。

2

Hoc est quod etiam in Evangelio dicit Dominus: Nolite mittere margaritas vestras porcis (Matth. VII, 6) .

PL 15, 1220B

これは、福音書で主が言っていることでもある。「汝らの真珠を豚に投げ与えるな」(マタイ7:6)。

3

Ideo bene facit qui abscondit eloquia Domini in corde suo, sicut abscondebat propheta David, sicut Maria, quae conservabat omnia verba Domini Jesu in corde suo (Luc. II, 51) .

PL 15, 1220B

それゆえ、主の仰せを自分の心に隠す者は善い行いをしている。預言者ダビデが隠していたように、また、主イエスのすべての言葉を自分の心に守っていたマリアのように(ルカ2:51)。

4

Etenim si bonum est viro sermones suos abscondere, quanto magis sermonem Dei cordis nostri gremio debemus operire, debemus abscondere!

PL 15, 1220B

実際、人にとって自分の言葉を隠すことが善いのなら、神の言葉は、なおさら我々の心の懐で覆い、隠さねばならない。

Sermo II. Beth, Caput XXIX

第2説教(ベト) 第XXIX章PL 15, 1220B
1

(Vers. 12.) Quarto versu dicit: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. Non enim quicumque dixerit, Domine, Domine, ipse intrabit in regnum coelorum: sed qui voluntatem Dei fecerit.

PL 15, 1220B

(第12節)第四の節で彼は言う。「主よ、汝は祝福されている。汝の義の定めを私に教えよ」。「主よ、主よ」と言う者が誰でも天の国に入るのではなく、神の意志を行う者が入るからである。

2

Ideo iste qui correxerit viam suam a juventute sua, custodierit verba Dei in toto corde, quaesierit Dominum Deum suum, nec repulsus sit a mandatis Dei, et dignus habitus cui committerentur arcana sapientiae, absconderit ea in corde suo, ne peccaret Deo; quasi habens eloquia Dei, gratias agit, dicens: Benedictus es, Domine; et desiderat ipsum doctorem habere, cupiens cognoscere secreta Legis, et quemadmodum interpretationem habeat: Si emeris puerum Hebraeum, et servierit tibi annis sex (Exod. XXI, 2) , et reliqua, quibus praemissum est has justitias discere, quas proponit in conspectu filiorum Israel: haec a Domino quaerit discere, quae homines docere non poterant; nisi Deus ante docuisset.

PL 15, 1220B

それゆえ、若い時から自分の道を正し、心を尽くして神の言葉を守り、自分の主なる神を探し求め、神の戒めから退けられず、知恵の秘事を託されるにふさわしいとされ、神に罪を犯さないようにそれを自分の心に隠した者は、神の仰せを持つ者として感謝を捧げて言う。「主よ、汝は祝福されている」。そして、神自身を教師として持つことを望み、律法の秘められた事柄と、それがどのような解釈を持つのかを知ろうと願う。たとえば、「もし汝がヘブライ人の僕を買うなら、彼は六年間汝に仕える」(出エジプト記21:2)、その他の条々であり、その前には、彼がイスラエルの子らの前に示すこれらの正義を学ぶことが前置きされている〔出エジプト記21:1の前書きを指すらしい〕。彼が主から学ぼうと求めるのは、神があらかじめ教えていなければ、人間には教えることのできなかったことである。

3

Quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, Ecclesia dicit: Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) ; hoc est, in illud secretum suum in quo sunt thesauri scientiae et cognitionis suae.

PL 15, 1220C

使徒たちがこれらをキリストから学んだのちに、教会は言う。「王は私を自分の寝室に導き入れた」(雅歌1:3)。すなわち、彼の知識と認識の宝がある、あの彼の秘密の場所に、である。

4

Ideoque tibi dicitur: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matt. VI, 6) , quod significat mentis animique secretum. In hoc cubiculum justitiarum Sponsa se poposcit induci; cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit, et numquam deficit.

PL 15, 1220D

それゆえ、あなたにはこう言われる。「祈るときは、汝の寝室に入れ」(マタイ6:6)。それは、精神と心の奥所を意味する。この正義の寝室に導き入れられることを、花嫁は求めた。それは、絶えず流れ、決して尽きない香油の香りを追って駆け出したのちのことである。

Sermo II. Beth, Caput XXX

第2説教(ベト) 第XXX章PL 15, 1220D
1

(Vers. 13.) . Ideo quasi edoctus Propheta justitias quinto versu dicit: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Et quomodo alibi dicit: Judicia tua sicut abyssus multa (Psalm. XXXV, 7) ?

PL 15, 1220D

(第13節)それゆえ、預言者は、正義を教えられた者のように、第五の節で言う。「私の唇で、汝の口の裁きをすべて告げ知らせた」。では、どうして彼は別の所でこう言うのか。「汝の裁きは、多くの深淵のようである」(詩篇35:7)。

2

Quomodo Apostolus ait: O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 33 et 34) ?

PL 15, 1220D

また、どうして使徒はこう言うのか。「ああ、神の知恵と知識の深さよ。神の裁きはなんと究めがたく、その道はなんと探りがたいことか。誰が主の思いを知ったのか」(ローマ11:33–34)。

3

Si inscrutabilia sunt judicia, quomodo ergo judicia? quomodo omnia pronuntiavi, ait Propheta, judicia oris tui? Sed fortasse non eadem sunt judicia Dei, quae judicia oris ejus. Si alia sunt, bene dicitur: Cogitationibus tuis quis similis erit (Psal. XXXIX, 6) ?

PL 15, 1221A

裁きが究めがたいのなら、いったいどのようにして裁きを〔語りうる〕のか〔動詞が省かれている。続く pronuntiavi を補って解した〕。どうして預言者は「私は汝の口の裁きをすべて告げ知らせた」と言うのか。だが、おそらく、神の裁きと神の口の裁きとは同じではない。別のものであるなら、こう言われるのは適切である。「汝の思いに、誰が似ていようか」(詩篇39:6)。

4

Et ideo inscrutabilia sunt judicia ejus; quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Si autem nullus nisi Christus hoc dicit, qui potest dicere: Ego et Pater unum sumus (Joann. X, 30) .

PL 15, 1221A

それゆえ、彼の裁きは究めがたい。我々は部分的に知り、部分的に預言するからである。だが、これを言う者がキリスト以外に誰もいないのなら、その者は「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言うことのできる者である〔文の続きが崩れているらしく、このように解した〕。

Sermo II. Beth, Caput XXXI

第2説教(ベト) 第XXXI章PL 15, 1221A
1

Distinguamus tamen, nec vereamur ne impugnet se velut contrariis Scriptura venerabilis. Consideremus enim quia non dixit: Judicia oris ejus sicut abyssus multa: sed Judicia tua dixit; nec Apostolus posuit: Inscrutabilia judicia oris ejus; sed: Inscrutabilia judicia ejus.

PL 15, 1221A

しかし、区別しよう。尊ぶべき聖書が、互いに対立することを言って自らと争うかのように恐れる必要はない。見よ、聖書は「彼の口の裁きは多くの深淵のようである」とは言わず、「汝の裁き」と言ったのであり、使徒も「彼の口の裁きは究めがたい」とは書かず、「彼の裁きは究めがたい」と書いたのである。

2

Possumus enim judicia Dei aestimare, quae occulta nobis non patefecerit; judicia autem oris ejus, quae annuntiaverit, et per os prophetarum locutus est. Os enim Dei propheta intelligitur, cui dicitur: Clama; et ille ait: Quid clamabo?

PL 15, 1221B

というのも、神の裁きとは、神が隠されたまま我々に明かさなかったものと見なすことができるが、彼の口の裁きとは、神が告げ知らせ、預言者たちの口を通して語ったものだからである。神の口とは預言者のことと解される。彼は「叫べ」と言われ、「私は何を叫ぼうか」と言う。

3

Et inspiratum est ut diceret: Omnis caro fenum (Esai. XL, 6) . Quod utique locutus, oris Dei functus officio est; quia locutus est judicium Dei.

PL 15, 1221B

そして彼は、「すべての肉は草である」と言うよう霊に吹き込まれた(イザヤ40:6)。これを語ったことで、彼は神の口の務めを果たした。神の裁きを語ったからである。

4

Ergo prophetica oracula jam non sicut abyssus, sed etiam ipsa sunt abyssus; quia nemo potuit in coelo, vel in terra, aperire librum, nisi Christus. Veniamus nunc ad sextum versum.

PL 15, 1221B

それゆえ、預言の託宣は、もはや深淵のようなものではなく、それ自体が深淵である。天にも地にも、キリスト以外に、書を開くことのできた者はなかったからである。さて、第六の節に進もう。

Sermo II. Beth, Caput XXXII

第2説教(ベト) 第XXXII章PL 15, 1221B
1

(Vers. 14.) In via, inquit, testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

PL 15, 1221B

(第14節)彼は言う。「汝の証しの道で、私はあらゆる富におけるように喜んだ」。

2

Alii in auro, alii in argento, alii in vestibus; alii in possessionibus, vinetis, oleis, segetibus; alii in operibus picturae, marmorum; in diversis denique singuli delectationes habent: spiritalis in via testimoniorum coelestium delectatur, tamquam omne possidens patrimonium, in omnibus dives; sicut Apostolus dicit: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei nostri, quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in ipso, in omni verbo, et in omni scientia (I Cor. I, 4 et 5) .

PL 15, 1221C

ある者は金に、ある者は銀に、ある者は衣に、ある者は所有地、ブドウ畑、オリーブ、穀物畑に、ある者は絵画や大理石の作品に、といったふうに、それぞれ別のものに喜びを見いだす。霊的な人は、天の証しの道に喜ぶ。あらゆる財産を持っているかのように、すべてにおいて富む者として。使徒が言うとおりである。「私は、汝らについて、いつも私の神に感謝する。キリスト・イエスにおいて汝らに与えられた我々の神の恩寵のゆえに。汝らは彼においてすべてにおいて、あらゆる言葉とあらゆる知識において、富む者とされたからである」(一コリント1:4–5)。

3

In tantum doctrina Apostoli Corinthii profecerunt, ut qui ante non poterant nisi sicut parvuli lac solum bibere, postea in omnibus divitiis abundarent cognitionis et verbi.

PL 15, 1221C

コリントの人々は使徒の教えによって大いに進歩し、以前は幼子のように乳しか飲めなかった者たちが、のちには、認識と言葉のあらゆる富に満ちあふれた。

4

Delectabatur ergo David in omnibus divitiis cognitionis, scientiae, sapientiae, et in omni actu bonorum operum.

PL 15, 1221C

それゆえダビデは、認識、知識、知恵のあらゆる富と、善い業のあらゆる行いに喜んだ。

5

Et si quis nunc intentus divinis, triplicem illam sapientiae hauriat disciplinam, θεωρητικὴν, πρακτικὴν, λογικὴν; bonus studio percipiendae cognitionis, pulchrior erit exsequendae rationalis moralisque doctrinae gratiam tenens.

PL 15, 1221D

また、もし誰かが今、神的なものに心を傾けて、知恵のあの三重の教え、すなわち観想的なもの、実践的なもの、論理的なもの〔ギリシア語〕を汲み取るなら、認識を得ようとする熱意において善い者であり、理性的で道徳的な教えを実行する魅力をも保つことで、いっそう美しい者となるであろう。

6

Qui prophetica aenigmata Dei spiritu revelante cognoverit, Evangelii altitudinem in operibus comprehenderit et consiliis, apostolici sermonis moralitatem adverterit; is tamquam in omnibus dives, uberem capiet voluptatem.

PL 15, 1221D

神の霊が明かすことで預言の謎を知り、福音の高みを業と思慮において理解し、使徒の言葉の道徳性に気づいた者は、あらゆる点で富む者のように、豊かな快楽を得る。

Sermo II. Beth, Caput XXXIII

第2説教(ベト) 第XXXIII章PL 15, 1221D
1

Et quia suavis est corporalis voluptas, ideo non quasi pro gratiae qualitate cum spiritalibus comparatur; sed quasi ad testimonium suavitatis arcessitur.

PL 15, 1221D

体の快楽は甘美なので、霊的な快楽と、魅力の質の点で比べられるのではなく、甘美さの証しとして引き合いに出されるのである。

2

Siquidem et Apostolus docet invisibilia et sempiterna Dei a nobis per ea intellecta esse, quae facta sunt (Rom. I, 20) . In Canticis quoque habemus scriptum: Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea.

PL 15, 1221D

実際、使徒も、神の見えないものと永遠のものが、造られたものを通して我々に悟られると教えている(ローマ1:20)。『雅歌』にもこう書かれている。「ファラオの戦車の中の私の牝馬に、私は汝をたとえた、私に近い者よ」。

3

In quo dum velocium equorum cursui similitudo Ecclesiae comparari videtur, aestimatur dives ejus gratia. Non igitur unam equam divitis regis accipias: sed absolute pro equitatu, ut saepe diximus, qualis ovis illius est pro grege ovium.

PL 15, 1222A

その中で、教会が俊足の馬の疾走にたとえられているように見えるとき、その恩寵の豊かさが推し量られている。それゆえ、あなたは、富める王の牝馬一頭と受け取ってはならない。そうではなく、我々がたびたび述べたように、絶対的に騎馬隊の意味にとれ。それは、あの羊が羊の群れを意味するのと同じである。

4

Pharao igitur ut potentissimus rex, et praedives habebat equos potentes, ut Scriptura dicit currus Pharaonis; quasi potentissimum genus ad bellorum usum, et subsidium praeliandi. Denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile comprehendit.

PL 15, 1222A

ファラオは、きわめて強大で非常に富んだ王として、強い馬を持っていた。聖書が「ファラオの戦車」と言うとおりである。それは、戦争の用に、また戦闘の助けとして、最も強力な種類であった。実に、これらの戦車によって、ファラオは逃げるヘブライ人を容易に捕らえた。

5

Sicut ergo equi juncti concorditer trahunt currum, et patienter suscipiunt jugum, et portant congrua cum gratia, et jugi illius susceptione mansuescunt: sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante jactabat; ubi vero suscepit jugum dicentis: tollite jugum meum . . . . quia leve est: et onus meum, quia suave est (Mat. XI, 29 et 30) ; et coepit Sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis, et toto circumferri orbe, tamquam currus equis velocibus supra mundum rapta, ascendit ad Sponsum.

PL 15, 1222A

それゆえ、つながれた馬が心を合わせて戦車を引き、忍耐強く軛を受け、ふさわしい優雅さで運び、軛をつけ続けることで従順になるように、諸民族の集まりも、異邦人としての習俗のゆえに以前は御しがたく、誇っていた。だが、「汝らは私の軛を負え……それは軽いからである。私の荷は甘美だからである」(マタイ11:29–30)と言う者の軛を受けたとき、キリストの花嫁は、諸民族の和合と柔和によって高く上げられ、全世界を巡り運ばれ、速い馬に引かれた戦車のように世の上に引き上げられて、花婿のもとへ上る。

Sermo II. Beth, Caput XXXIV

第2説教(ベト) 第XXXIV章PL 15, 1222B
1

Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: Posui te currus Aminadab (Cant. VI, 12) .

PL 15, 1222B

実に、『雅歌』の後の部分でも言う。「私は汝をアミナダブの戦車とした」(雅歌6:12)。

2

Multos currus habet in se Ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis Dominus regit: et una anima multas cogitationes habet, quas Domini habena restringit et revocat; nequando in praeruptum noster hic currus feratur.

PL 15, 1222B

教会は自らのうちに多くの戦車を持ち、主はそのすべてを霊の手綱で御する。一つの魂も多くの思いを持ち、主の手綱がそれを抑え、呼び戻す。我々のこの戦車が、断崖へ突き進むことのないためである。

3

Aminadab autem interpretatione significatur pater beneplaciti, cujus filius legitur in Numeris Naason princeps populi (Num. II, 3) , qui sit intelligendus interpretatione serpentinus; et agnoscis istud, si repetas, quia sicut serpens pependit in ligno qui te redemit.

PL 15, 1222B

アミナダブとは、訳せば「好意の父」を意味する。『民数記』には、その子として民の長ナフションが読まれる(民数記2:3)。その名は、訳せば「蛇のような者」と解される。あなたも、思い起こせば、これに気づくであろう。あなたを贖った者が、蛇のように木に掛けられたのである。

Sermo II. Beth, Caput XXXV

第2説教(ベト) 第XXXV章PL 15, 1222C
1

Ergo anima currus est Dei, ut ira ejus, et libido, et timor, et omnes saeculares concupiscentiae refrenentur. Ecclesia quoque currus est Dei, quae regenda est gubernaculis Christi; ne diversorum populorum motus eam dissensionesque perturbent.

PL 15, 1222C

それゆえ、魂は神の戦車であり、その怒りも、情欲も、恐れも、世のあらゆる欲望も、手綱で抑えられる。教会もまた神の戦車であり、キリストの舵によって導かれねばならない。さまざまな民の動揺と対立が教会を乱すことのないためである。

2

Illo quoque Naason bene intelligitur Christus; quia virga Aaron conversa in serpentem illos serpentes Aegyptios devoravit (Exod. VII, 12) . Has ergo divitias habeamus, his delectemur, ut currant nobis equi rationabiles, et commoremur in praeceptis eorum.

PL 15, 1222C

あのナフションにおいても、キリストがよく理解される。アロンの杖が蛇に変わって、あのエジプトの蛇たちを呑み込んだからである(出エジプト記7:12)。それゆえ、我々はこれらの富を持ち、これらを喜ぼう。理性ある馬が我々のために駆け、我々が彼らの掟のうちにとどまるためである〔eorum の指すものは定かでない。字義どおり訳した〕。

Sermo II. Beth, Caput XXXVI

第2説教(ベト) 第XXXVI章PL 15, 1222D
1

(Vers. 15.) Et ideo ait: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Qui enim exercetur in verbis apostolorum, Jesu Domini mandata cognoscit, et considerat vias ejus, quibus finis est Christus, qui ait: Ego sum via (Joan. XIV, 6) .

PL 15, 1222D

(第15節)それゆえ彼は言う。「私は汝の戒めの中で鍛えられ、汝の道を思いめぐらそう」。使徒たちの言葉の中で鍛えられる者は、主イエスの戒めを知り、その道を思いめぐらす。その道の終わりはキリストであり、キリストは言う。「私は道である」(ヨハネ14:6)。

Sermo II. Beth, Caput XXXVII

第2説教(ベト) 第XXXVII章PL 15, 1222D
1

(Vers. 16.) Et in tuis justitiis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Admonet hic locus memores Scripturarum nos esse debere, et justitias ejus non solum sermone, sed etiam operis imitatione meditari.

PL 15, 1222D

(第16節)「そして汝の正義を黙想し、汝の言葉を忘れない」。この箇所は、我々が聖書を心に留めていなければならないこと、そして彼の正義を、言葉によってだけでなく、行いによる模倣によっても黙想すべきことを教える。

2

Non enim qui disputant Legem, et non faciunt quae Legis sunt; sed qui factores Legis sunt, justificantur.

PL 15, 1222D

律法について論じ、律法に属することを行わない者ではなく、律法を行う者たちが義とされるからである。

Sermo III. Gimel, Caput I

第3説教(ギメル) 第I章PL 15, 1223A
1

Tertia littera secundum Hebraeos est Gimel, quae Latine retributio dicitur. Denique in primo statim versu hoc ostenditur.

PL 15, 1223A

ヘブライ人によれば、第三の文字はギメルであり、ラテン語では「報い」と言う。実に、第一の節ですぐにそれが示される。

Sermo III. Gimel, Caput II

第3説教(ギメル) 第II章PL 15, 1223A
1

(Vers. 17.) Retribue, inquit, servo tuo. Quomodo supra ipse David: Non secundum peccata nostra reddas nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis (Psal. CII, 10) ; et hic poscit retributionem?

PL 15, 1223A

(第17節)彼は言う。「汝の僕に報いよ」。上ではダビデ自身が、「我々の罪に従って我々に返すな、我々の不法に従って我々に報いるな」(詩篇102:10)と言っていたのに、ここでは報いを求めるのか。

2

Illa videtur vox peccatoris esse, haec bene sibi conscii, qui praemia boni operis exposcat.

PL 15, 1223A

あれは罪人の声のように見え、これは、自らにやましいところのない者、善い行いの報いを求める者の声のように見える。

3

Unde possumus etiam hoc intelligere, quod de ejus persona psalmus iste formetur, qui natus ex Virgine pro totius mundi redemptione ad dexteram Patris sedere praesumat, sicut ipse ait: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64) .

PL 15, 1223A

ここから我々は、この詩篇が、彼の人格から〔de ejus persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意。ex persona も同じく訳す〕形作られていると理解することもできる。彼とは、おとめから生まれ、全世界の贖いのために父の右に座すと確信する者であり、彼自身が言うとおりである。「今から後、汝らは人の子が力の右に座るのを見るであろう」(マタイ26:64)。

Sermo III. Gimel, Caput III

第3説教(ギメル) 第III章PL 15, 1223B
1

Non est tamen alienum, nec arrogans, si etiam David remunerationem a Domino Deo suo pro egregiis laboribus postulet. Praerogativa est fidei atque justitiae, de Domini favore mercedem usurpare.

PL 15, 1223B

それでも、ダビデもまた、すぐれた労苦のゆえに、自分の主なる神に報償を求めるのは、ふさわしくなくも、傲慢でもない。主の好意から報いを受け取るのは、信仰と正義の特権である。

2

Denique reprehenditur Petrus (Matth. XIV, 31) , quia super fluctus ambulans, humano magis dubitavit affectu, quam apostolica auctoritate praesumpsit.

PL 15, 1223B

実に、ペトロは波の上を歩きながら、使徒の権威によって確信するよりも、人間的な感情によって疑ったので、とがめられた(マタイ14:31)。

3

In Evangelio quoque docemur habere fidem (Luc. XVII, 6) , et non haesitare de iis quae supra hominem sunt, gerendis.

PL 15, 1223B

福音書でも、我々は信仰を持つこと、人を超えたことを行うについてためらわないことを教えられる(ルカ17:6)。

4

Merito ergo David in superioribus, quasi adhuc imperfectus, secundum peccata sibi reddi refugit, atque declinat: in hoc autem psalmo qui est posterior (Psal. CII, 10) , quasi fundatus virtutis processu, retribui sibi secundum fidei operisque certamina deprecatur.

PL 15, 1223B

それゆえ、ダビデが先の箇所では、まだ不完全な者のように、罪に従って自分に報いが返されることを避け、退けたのは当然である。だが、後に来るこの詩篇では(詩篇102:10)、徳の進歩によって基礎を据えられた者のように、信仰と業の闘いに従って自分に報いられることを願う。

5

Siquidem etiam Paulus, qui ante dixerat: Non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9) , postea ait: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et eis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8) .

PL 15, 1223C

パウロもまた、以前は「私は使徒と呼ばれるにふさわしくない」(一コリント15:9)と言っていたが、のちにはこう言う。「私には正義の冠が蓄えられている。その日に、正しい裁き主である主が、それを私に返す。私にだけでなく、彼の到来を愛する人々にも」(二テモテ4:8)。

6

Et Apostolus ibi pollicetur, hic autem verecundius adhuc precatur: quod utique non insolentis arrogantiae, sed innocentis est conscientiae ab ipso cui servieris, petere mercedem; quoniam desperare segnitiei est materia: sperare autem, incentivum laboris est.

PL 15, 1223C

使徒はそこでは確言し、ここ〔ダビデ〕ではなおいっそう控えめに祈る。仕えた当の相手に報酬を求めるのは、無礼な傲慢ではなく、無垢な良心のしるしである。絶望は怠惰のもとであり、希望は労苦の刺激だからである。

Sermo III. Gimel, Caput IV

第3説教(ギメル) 第IV章PL 15, 1223C
1

Pete igitur confidenter, si merita suffragantur; ut talia petendo studiosius elabores, quod ea petitione sis dignior. Quis athleta si desperet coronam, descendat in stadium: aut si eam postulet victor, offendat? Probatio spem facit, spes confidentiam.

PL 15, 1223C

それゆえ、功績が味方するなら、確信をもって求めよ。そのようなものを求めることで、いっそう熱心に励み、その求めによってよりふさわしい者となるためである。冠に絶望するなら、どんな競技者が競技場に下りようか。あるいは、勝者が冠を求めて、不快を与えようか。試しは希望を生み、希望は確信を生む。

2

Justi ergo talis oratio est: delectatur Dominus tali precatione; ut pro puritate conscientiae utaris auctoritate.

PL 15, 1223D

それゆえ、これは義人の祈りである。主はこのような祈りを喜ぶ。あなたが良心の清さに応じて、自らの権威を用いるためである。

Sermo III. Gimel, Caput V

第3説教(ギメル) 第V章PL 15, 1223D
1

Tamen quominus videatur petitio arrogans, bene addidit: Servo tuo (I Cor. VII, 22) ; in quo et humilitatis est gratia, et praemium servitutis. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini, tam pretioso emptus sanguine.

PL 15, 1223D

それでも、この願いが傲慢に見えないよう、彼は適切に「汝の僕に」と付け加えた(一コリント7:22)。ここには、謙遜の魅力があり、僕としての身分の報いがある。主にあって僕として召された者は、主の解放奴隷であり、かくも貴い血で買い取られたからである。

2

Magnum tibi est vocari puerum meum, quasi ad servum dicitur. Si quis ergo est servus, et bene servit Domino, et nihil facit quasi servus peccati: sed qui dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci; bene is dicit: Retribue servo tuo.

PL 15, 1224A

「汝にとって、私の僕と呼ばれることは大いなることである」と、僕に向かって言うように言われている〔聖書の言葉として引かれていると取った〕。それゆえ、もし誰かが僕であって、主によく仕え、罪の僕のようには何も行わず、むしろ「私は役に立たない僕である。なすべきことを私は行った」と言うなら、その者が「汝の僕に報いよ」と言うのは適切である。

Sermo III. Gimel, Caput VI

第3説教(ギメル) 第VI章PL 15, 1224A
1

Gloriosa servitus, qua pro nobis servivit et Christus. Beata servitus, qua et tu servis: sed ita, si nihil possit adversarius de tuo sibi servitio vindicare. Amat ergo Christus boni libertatem servuli.

PL 15, 1224A

栄えある僕の務め——それによってキリストもまた我々のために仕えた。幸いな僕の務め——それによってあなたも仕える。ただし、敵対者があなたの奉仕から何も自分のものとして主張できない場合に限る。それゆえキリストは、善い小さな僕の自由を愛する。

2

Denique in Canticis dicit: Quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, cervix tua sicut redimicula (Cant. I, 9) ! Vultus liberior est, ubi est castitatis conscientia: et portare Christi jugum suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera.

PL 15, 1224A

実に、『雅歌』にこう言う。「汝の頬は、キジバトのようになんと美しくなったことか。汝の首は飾り紐のようである」(雅歌1:9)。貞潔の自覚がある所では、顔つきはより自由である。キリストの軛を負うことは、あなたが、それを首の荷ではなく飾りだと思うなら、甘美である。

3

Attolle ergo oculos semper ad Dominum Deum tuum, et quaere Deum ut invenias. Erige cervicem; redimicula, non vincula geris. Multa quoque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam vinculari videntur.

PL 15, 1224B

それゆえ、常に目を上げて、あなたの主なる神を仰ぎ、神を探し求めて見いだせ。首をもたげよ。あなたが着けているのは飾り紐であって、鎖ではない。多くの動物も飾り紐を喜び、つながれるというよりも飾り立てられていると思っているようである。

4

Genae sicut turturis praeferant insignia verecundiae: redimicula cervicis libertatis attollant fiduciam. Leve est enim jugum Christi; et ideo cervix eo non premitur, sed levatur.

PL 15, 1224B

キジバトのような頬は、慎みのしるしを前面に示すがよい。首の飾り紐は、自由の確信を掲げるがよい。キリストの軛は軽いからである。それゆえ首はそれに押さえつけられず、むしろ持ち上げられる。

Sermo III. Gimel, Caput VII

第3説教(ギメル) 第VII章PL 15, 1224B
1

Similitudines, inquit, auri faciemus tibi ex distinctionibus argenti: quoadusque Rex est in declinatione sua (Ibid., 10) .

PL 15, 1224B

彼は言う。「金の似姿を、我々は汝のために、銀の斑点から作ろう。王が自分の傾きの中にいる間は」(雅歌1:10)〔declinatio は「(寝椅子に)身を横たえること」とも読める。3.7.4 の reclinet caput はこの読みを受けるらしい〕。

2

Ex iis enim qui ex Lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam Domini Jesu: sed haereditas ejus diffusa per populos, quo frequentius examinata, hoc amplius est probata.

PL 15, 1224B

律法と預言者たちに属する者たちは、以前は主イエスの栄光を並程度にしか信じていなかった。だが、諸民に広がった彼の嗣業は、試されることが多ければ多いほど、いっそう確かさが証明された。

3

Crebrae enim persecutiones Ecclesiae justorum nobis titulos, et martyrii victorias ediderunt.

PL 15, 1224C

教会のたびたびの迫害が、我々に義人たちの栄誉の銘と殉教の勝利をもたらしたからである。

4

Itaque sicut aurum bonum, ita Ecclesia cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor ejus augetur; donec Christus veniat in regnum suum, et reclinet caput suum in Ecclesiae fide.

PL 15, 1224C

それゆえ、良い金と同じく、教会は焼かれても損失を感じず、むしろその輝きは増す。キリストが自らの国に来て、教会の信仰の中に自分の頭を横たえるまで。

5

Qui cum venisset ad oves perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem jam redolet fides; ideoque dicit Ecclesia: Nardus mea didit odorem suum (Ibid., 11) . Et dicit cum praesumptione exspectans retributionem.

PL 15, 1224C

彼がイスラエルの家の失われた羊のもとに来たとき、頭を横たえる所を持たなかった。だが今や信仰は香っている。それゆえ教会は言う。「私のナルドは自らの香りを放った」〔底本は didit。dedit と読む〕(雅歌1:11)。そして、報いを待ちながら、確信をもって言う。

Sermo III. Gimel, Caput VIII

第3説教(ギメル) 第VIII章PL 15, 1224C
1

Fragrat unguentum gratiae, ex quo Virgo generavit, et Dominus Jesus sacramentum Incarnationis assumpsit. Colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botryo Cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit (Ibid., 12) .

PL 15, 1224C

恩寵の香油は香る。そこから、おとめは産み、主イエスは受肉の秘義を引き受けた。「滴の束、私の従兄弟、キプロスの房、私の兄弟は私にとって、私の乳房の間に憩う」と教会は言う(雅歌1:12)。

2

Corpus enim suscipiens dominus Jesus charitatis se vinculis illigavit: et non solum se membris nostris et passionibus naturalibos, sed etiam cruci vinxit; ideoque sicut botryo in Ecclesiae fide, et morali requiescit gratia.

PL 15, 1224D

主イエスは体を受け取って、愛の絆で自らを結びつけた。我々の肢体と本性的な情念〔底本は naturalibos。naturalibus と読む〕に自らを結びつけただけでなく、十字架にも縛りつけた。それゆえ、房のように、教会の信仰と道徳的な恩寵の中に憩う。

3

Nardus Cypri, consobrinus meus in vineis Engaddi (Cant. I, 13) . Engaddi, si locum quaerimus, regionis cujusdam quae in Judaea est, locus sic dicitur, in quo opobalsamum gignitur: si interpretationem, Engaddi tentatio latine significatur.

PL 15, 1224D

「キプロスのナルド、エン・ゲディのブドウ畑にいる私の従兄弟」(雅歌1:13)。エン・ゲディとは、場所を尋ねるなら、ユダヤにある一地方の、オポバルサム〔バルサムの樹液〕が産する場所をこう呼ぶのであり、訳を尋ねるなら、エン・ゲディはラテン語で「試み」を意味する。

4

In illis ergo vineis lignum est, quod si quis compungat, unguentum emittit: hic fructus est ligni.

PL 15, 1225A

それゆえ、あのブドウ畑には木があり、誰かがそれを突き刺すと香油を出す。これがその木の実りである。

5

Si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet; cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat: sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus illacrymabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de visceribus misericordiae suae fundebat unguentum, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc., XXIII, 34) .

PL 15, 1225A

木は切り込まれなければ、それほどには香らず匂わない。だが職人の手で突き刺されると、そのとき涙を滴らせる。キリストもまた、あの試みの木に十字架につけられて、民のために涙を流し、我々の罪を洗い流し、自らの慈しみのはらわたから香油を注いだ。こう言ったのである。「父よ、彼らをゆるせ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。

6

Tunc ergo in ligno compunctus est lancea, et exivit de eo sanguis et aqua omni unguento suavior, accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens: et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore.

PL 15, 1225A

そのとき、木の上で槍に突き刺され、彼から血と水が出た。それはどんな香油よりも甘美であり、神に受け入れられたいけにえとして、全世界に聖別の香りを注いだ。木からバルサムが出るように、体から力が出ていたのである。

7

Unde ait: Sentio virtutem exisse de me (Luc., VIII, 46) . Inde opobalsamum expressio dicitur; eo quod compunctione ligni balsamum per cavernam punctionis erumpit. Compunctus igitur Jesus odorem remissionis peccatorum, et redemptionis effudit (Luc., XXIII, 11) .

PL 15, 1225B

それゆえ彼は言う。「私は自分から力が出たのを感じる」(ルカ8:46)。ここから、オポバルサムは「搾り出し」と呼ばれる。木が突き刺されると、バルサムが刺し傷の穴から噴き出すからである。こうして、突き刺されたイエスは、罪の赦しと贖いの香りを注いだ(ルカ23:11)〔底本の引照のまま写す。内容とは合わない〕。

8

Nam et constrictus erat Verbum, cum esset homo factus: et pauper factus est, cum dives esset; ut nos illius inopia ditaremur. Potens erat, et despiciendum se praebuit; ita ut Herodes sperneret eum et illuderet ei.

PL 15, 1225B

実際、言葉は人となったとき、縛られていた。また、富んでいたのに貧しくなった。我々が彼の貧しさによって富むためである。力ある者でありながら、軽んじられる者として自らを示した。ヘロデが彼を蔑み、嘲るほどにである。

9

Terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, mundum crucifigebat: et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus inflictum erat, et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur.

PL 15, 1225B

彼は地を揺り動かしていたのに、木に掛けられていた。天を闇で覆い、世界を十字架につけていたのに、十字架につけられていた。頭を垂れ、言葉が出ていた。空にされていたのに、すべてを満たしていた。神が降り、人が昇った。言葉は肉となった。それは、肉が言葉の座を神の右に自分のものとするためである。傷が加えられ、香油が流れた。甲虫が聞かれ〔木の上の甲虫を十字架のキリストに重ねる言い方。古ラテン訳のハバクク2:11「甲虫が木から語る」を踏まえるらしい〕、神が認められた。

Sermo III. Gimel, Caput IX

第3説教(ギメル) 第IX章PL 15, 1225C
1

Respondit et Christus. Ecce es bona proxima mea, ecce es bona (Cant. I, 14) . Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce es bona; quae me bonum dicis, et ipsa bona es, quae vidisti gloriae meae decorem, et ipsa bona es et decora.

PL 15, 1225C

キリストも答えた。「見よ、汝は善い、私に近い者よ。見よ、汝は善い」(雅歌1:14)。教会は奥義を知り、全世界の贖いのために十字架につけられた主イエスを宣べ伝えたので、こう聞くにふさわしくされた。「見よ、汝は善い。私を善いと言う汝自身も善い。私の栄光の美しさを見た汝自身も善く、美しい」。

2

Quid est autem Christum dicere: Bona es, vel decora es; nisi illud Evangelicum: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 22) ?

PL 15, 1225C

キリストが「汝は善い」「汝は美しい」と言うのは、福音書のあの言葉にほかならない。「娘よ、心を強く持て。汝の罪は赦された」(マタイ9:22)。

Sermo III. Gimel, Caput X

第3説教(ギメル) 第X章PL 15, 1225D
1

(Vers. 17.) Ergo cui Christus peccata donavit, recte dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam verba tua. Non habet in retributione quod desperet; quia Dominus Jesus venit mundum salvare, non perdere.

PL 15, 1225D

(第17節)それゆえ、キリストが罪を赦した者は、正しく言う。「汝の僕に報いよ。私が生き、汝の言葉を守るために」。その者には、報いについて絶望すべきことがない。主イエスは世を救うために来たのであり、滅ぼすためではないからである。

2

Ideoque immemor est injuriae, memor gratiae; sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur.

PL 15, 1225D

それゆえ、彼は不当な仕打ちを忘れ、恩寵を覚えている。預言の書で、彼自身がこう証ししているとおりである。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者であり、私は思い出さない。だが、汝は思い出せ。そうして、我々は裁かれよう」。

3

Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26) . Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivet.

PL 15, 1226A

「汝はまず、汝の不法を語れ。義とされるために」(イザヤ43:25–26)。それゆえ、自分の不法を神に語る者は誰でも義とされ、義とされる者は誰でも、報いを恐れず、むしろ求める。報いを恐れない者は生きる。

Sermo III. Gimel, Caput XI

第3説教(ギメル) 第XI章PL 15, 1226A
1

Sed quare dixit: Vivam, et non dixit: Vivo? Quia haec vita non est loco praemii, quae in loco mortis est.

PL 15, 1226A

ではなぜ預言者は「私は生きるだろう」と言い、「私は生きる」と言わなかったのか。死の場にあるこの生は、報いの場にあるものではないからである。

2

Dolet Propheta in pulverem mortis se esse deductum (Psal. XXI, 16) : Apostolus cupit ex hoc mortis corpore liberari (Rom., VII, 24) ; et putamus quod de hac vita sibi blandiatur Propheta? Omnia hic plena mortis sunt.

PL 15, 1226A

預言者は死の塵の中に導かれたことを嘆く(詩篇21:16)。使徒はこの死の体から解き放たれることを願う(ローマ7:24)。それなのに、預言者がこの生を喜んでいると我々は思うのか。ここではすべてが死に満ちている。

3

Intrat mors per fenestram, intrat per ostium; nisi Dominus ostio tuo ponat custodiam. Denique ex multiloquio peccatum nascitur. Lege mandata Legis, et invenies scriptum: Quia vivens si mortuum contigerit, inquinatur (Num. XIX, 11) . Quantos tangimus mortuos?

PL 15, 1226A

死は窓から入り、戸口からも入る。主があなたの戸口に番人を置かないかぎりは。実に、多弁から罪は生まれる。律法の戒めを読め。そこにこう書かれているのが見つかる。「生きている者が死者に触れれば、汚れる」(民数記19:11)。我々はどれほど多くの死者に触れていることか。

4

Inter quantos mortuos versamur? Ideo tibi Auctor vitae dicit: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) . Ideo tibi alibi dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) .

PL 15, 1226B

どれほど多くの死者の中に我々は身を置いていることか。それゆえ命の創始者があなたに言う。「死者には自分たちの死者を葬らせよ」(マタイ8:22)。それゆえ別の箇所でもあなたに言われる。「眠る者よ、目覚めよ。死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。

5

Quomodo tibi diceretur: Surge a mortuis, nisi inter mortuos viveres? Ponamus te mundum esse ab operibus mortuis, et peccati colluvione; quomodo mundus es, qui in corpore mortis es, qui inter sepulcra vivis mortuorum? Oportebat Petrum loqui mortuis; ut procederent de sepulcris suis.

PL 15, 1226B

死者の中に生きているのでなければ、どうしてあなたに「死者の中から立ち上がれ」と言われようか。仮にあなたが死んだ業と罪の汚物から清いとしよう。だが、死の体の中にあり、死者たちの墓の間に生きているあなたが、どうして清いのか。ペトロは死者たちに語りかけ、彼らが墓から出てくるようにすべきだったのである。

Sermo III. Gimel, Caput XII

第3説教(ギメル) 第XII章PL 15, 1226C
1

Indigemus ergo purgatione, quia tetigimus mortuos (Num. XIX, 1) . Lex nos mundari jubet: quis tantus, ut supra Legem sit? Ipsum Nazaraeum sanctum Dei, si is tetigerit mortuum, immundum pronuntiat (Num. VI, 9) .

PL 15, 1226C

それゆえ我々には清めが必要である。我々は死者に触れたからである(民数記19:1)。律法は我々が清められるよう命じる。律法の上に立つほど偉大な者が誰かいるだろうか。神の聖なるナジル人その人でさえ、死者に触れたなら、律法は汚れていると宣告する(民数記6:9)。

2

Ideoque radit caput suum, et deponit capillum quasi non sanctum; et iterum orat ut exaudiatur, qui ante propter mortui attactum exorare non potuit: irrationabiles duxit dies; quia irrationabili appropinquaverat.

PL 15, 1226C

それゆえ彼は自分の頭を剃り、聖ならざるもののように髪を捨てる。そして、以前は死者に触れたために祈願をなしえなかった者が、聞き入れられるよう再び祈る。彼は道理を欠く日々を過ごした〔irrationabiles は「数に入らない」とも「道理を欠く」とも取れる語で、ここは後者に掛けて論じている〕。道理なきものに近づいたからである。

3

Deponit igitur mortua et superflua capitis sui, ut Christo reconcilietur. Ergo si Nazaraeus purificatur, et nos purificari oportet.

PL 15, 1226C

こうして彼は、自分の頭の死んだ余分なものを捨て、キリストと和解する。したがって、ナジル人が清められるのなら、我々も清められなければならない。

Sermo III. Gimel, Caput XIII

第3説教(ギメル) 第XIII章PL 15, 1226C
1

Omnes contigimus mortuum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis audebit dicere mundum se a peccatis?

PL 15, 1226C

我々は皆、死者に触れた。誰が自分の心は貞潔だと誇るだろうか。誰があえて、自分は罪から清いと言うだろうか。

2

Sit aliquis fortasse qui in sermone non deliquerit, licet rarus iste, de quo Deus dicat, sicut de sancto Job: Ille non peccavit labiis suis (Job. XXII, 10) ; tamen non semper habere potuit mundas cordis sui cogitationes, injicit se diabolus in cor hominis.

PL 15, 1226C

言葉において過ちを犯さなかった者が、おそらく誰かいるとしよう。そのような者はまれだが、神は聖なるヨブについて語ったように、その者についてこう語るだろう。「彼は唇で罪を犯さなかった」(ヨブ記22:10)〔底本の引照のまま写す。引かれた言葉はヨブ記2:10にある〕。それでもその者は、自分の心の思いを常に清く保てたわけではない。悪魔が人の心に入り込むからである。

3

Pone parata semper et pervigili custodia quisquam cor suum sepserit, tamen in medio peccatorum versatur, necesse habet etiam ipse purificari.

PL 15, 1226D

仮にある者が、常に備えた寝ずの番で自分の心を囲ったとしても、その者は罪人たちの真ん中に身を置いており、その者自身も清められる必要がある。

4

Unde Esaias, cum dixisset: O miser ego! quoniam immunda labia habeo, et in medio populi versor immunda labia habentis (Esai., VI, 5 et 7) ; statim descendit unum de Seraphim, et contigit labia ejus carbone, ut immunda ejus labia mundaret.

PL 15, 1227A

それゆえイザヤは、こう言ったとき、「ああ、私は惨めだ。私は汚れた唇の者で、汚れた唇を持つ民の真ん中に身を置いている」(イザヤ6:5、7)、すぐにセラフィムの一人が降りて、炭で彼の唇に触れ、その汚れた唇を清めたのである。

Sermo III. Gimel, Caput XIV

第3説教(ギメル) 第XIV章PL 15, 1227A
1

Non unum est baptisma: unum est quod hic tradit Ecclesia, per aquam et Spiritum sanctum, quo necesse est baptizari catechumenos. Est et aliud baptisma, de quo dicit Dominus Jesus: Baptisma habeo baptizari, quod vos nescitis (Luc., XII, 10) .

PL 15, 1227A

洗礼は一つではない。教会がここで授けるのは、水と聖なる霊による一つの洗礼であり、洗礼志願者はこれによって洗礼を受けなければならない。もう一つ別の洗礼があり、主イエスはそれについてこう言う。「私には受けるべき洗礼がある。それは汝らの知らないものである」(ルカ12:10)〔底本の引照のまま写す。引かれた言葉はルカ12:50にある〕。

2

Et utique jam baptizatus in Jordane fuerat, sicut superiora declarant (Matth., III, 13) : sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur.

PL 15, 1227A

もちろん、イエスはすでにヨルダン川で洗礼を受けていた。上の箇所が示すとおりである(マタイ3:13)。しかしこの洗礼は受難の洗礼であって、これによって各人は自分の血によっても清められる。

3

Est etiam baptismum in paradisi vestibulo, quod antea non erat: sed posteaquam peccator exclusus est, coepit esse romphaea ignea, quam posuit Deus (Gen., III, 24) , quae antea non erat, quando peccatum non erat.

PL 15, 1227A

楽園の前庭にも洗礼がある。それは以前にはなかった。しかし罪人が締め出されてからは、神が置いた炎の剣が存在し始めた(創世記3:24)。それは以前、罪がなかったときにはなかったものである。

4

Culpa coepit, et baptismum coepit: quo purificentur, qui in paradisum redire cupiebant, ut regressi dicerent: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12) . Hic per aquam, illic per ignem. Per aquam, ut abluantur peccata: per ignem, ut exurantur. Sed quod est gravius, et hic sustinemus ignem, et illic.

PL 15, 1227B

咎が始まり、洗礼も始まった。楽園に帰ることを望んでいた者たちが、これによって清められ、帰り着いてこう言うためである。「我々は火と水の中を通り抜けた」(詩篇65:12)。ここでは水を通り、かしこでは火を通る。水を通るのは罪が洗い流されるためであり、火を通るのは罪が焼き尽くされるためである。しかしより重いのは、我々がここでも火に耐え、かしこでも耐えることである。

Sermo III. Gimel, Caput XV

第3説教(ギメル) 第XV章PL 15, 1227B
1

Quis est qui in hoc igne baptizat! Non presbyter, non episcopus, non Joannes, qui ait: Ego vos baptizo in poenitentiam (Matth. III, 11) ; non Angelus, non Archangelus, non Dominationes, non Potestates: sed ille, de quo Joannes ait: Qui venit post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne.

PL 15, 1227B

この火で洗礼を授けるのは誰か。司祭ではなく、司教ではなく、ヨハネでもない。ヨハネは言う。「私は汝らに、悔い改めへと洗礼を授ける」(マタイ3:11)。天使でもなく、大天使でもなく、主天使でも能天使でもない。そうではなく、ヨハネがこう語るその者である。「私の後に来る者は、私よりも強い。私にはその履物を運ぶ資格もない。その者が、汝らに聖なる霊と火で洗礼を授ける。」

2

Habet ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Ibid., II et 12) .

PL 15, 1227C

「その手に箕を持ち、自分の脱穀場を隅々まで清め、麦を自分の倉に集め、籾殻は消えない火で焼く」(マタイ3:11–12)〔底本は「II et 12」と刷る。11 と読む〕。

3

Non de hoc baptismate, quod fit per sacerdotes Ecclesiae, dictum ipse Dominus testificatur (Matth., XIII, 49 et 50) .

PL 15, 1227C

これは教会の司教たちを通して行われるこの洗礼について述べられたのではないことを、主自身が証言している(マタイ13:49–50)。

4

Siquidem post consummationem saeculi missis angelis qui segregent bonos et malos, hoc futurum est baptisma: quando per caminum ignis iniquitas exuretur; ut in regno Dei fulgeant justi sicut sol ipse in regno patris sui.

PL 15, 1227C

すなわち、世の終わりののち、善人と悪人を分けるために天使たちが遣わされるとき、この洗礼が行われる。そのとき、火の炉によって不法が焼き尽くされ、義人たちは神の国で、太陽そのもののように、自分たちの父の国で輝くのである〔in regno patris sui は義人たちに係ると取った〕。

5

Et si aliquis sanctus ut Petrus sit, ut Joannes, baptizatur hoc igni. Veniet ergo Baptista magnus (sic enim eum nomino, quomodo nominavit Gabriel dicens (Luc. I, 15) : Hic erit magnus ), videbit multos ante paradisi stantes vestibulum, movebit romphaeam versatilem, dicet iis qui a dextris sunt, non habentibus gravia peccata: Intrate qui praesumitis, qui ignem non timetis.

PL 15, 1227C

そして、たとえペトロやヨハネのような聖なる者であっても、この火で洗礼を受ける。こうして偉大な洗礼者が来る(私が彼をこう呼ぶのは、ガブリエルが「この者は偉大となる」と言って呼んだとおりである(ルカ1:15))。彼は、楽園の前庭の前に立つ多くの者を見て、回る剣を動かし、右にいる、重い罪を持たない者たちに言う。「入れ、確信している者たちよ、火を恐れない者たちよ。」

6

Praedixeram enim vobis: Ecce venio sicut ignis (Esai. LXVI, 15) ; et per Ezechielem dixeram: Ecce proficiscar in Hierusalem, et insufflabo in vos, in igne irae meae; ut tabescatis a plumbo et ferro (Ezech. XXII, 20) .

PL 15, 1227D

「私は汝らにあらかじめ言っておいた。『見よ、私は火のように来る』(イザヤ66:15)。またエゼキエルを通して言っておいた。『見よ、私はエルサレムに向かって出で立ち、私の怒りの火の中で汝らに息を吹きかける。汝らが鉛と鉄のゆえに溶け去るように』(エゼキエル22:20)」。

Sermo III. Gimel, Caput XVI

第3説教(ギメル) 第XVI章PL 15, 1228A
1

Veniat ergo ignis consumens, exurat in nobis plumbum iniquitatis, ferrum peccati, faciatque nos aurum sincerum. Urat renes meos, et cor meum; ut bona cogitem, ea quae castitatis sunt, concupiscam.

PL 15, 1228A

それゆえ、焼き尽くす火が来て、我々の内にある不法の鉛と罪の鉄を焼き払い、我々を純粋な金とせよ。私の腎と心を焼け。私が善いことを思い、貞潔に属することを望むようにするためである。

2

Sed quia hic purgatus, iterum necesse habet illic purificari; illic quoque nos purificet, quod dicet Dominus: Intrate in requiem meam; ut unusquisque nostrum ustus romphaea illa flammea, non exustus, introgressus in illam paradisi amoenitatem, gratias agat Domino suo, dicens: Induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12) .

PL 15, 1228A

しかし、ここで清められた者も、かしこで再び清められる必要がある。かしこでも、主が言うこの言葉が我々を清めるように。「私の安息に入れ」。そして我々各人が、あの炎の剣に焼かれながらも焼き尽くされず、楽園のあの麗しい地に入って、自分の主に感謝し、こう言うためである。「汝は我々を憩いの中へ導き入れた」(詩篇65:12)。

3

Qui ergo per ignem transierit, intrat in requiem. Transit a materialibus atque mundanis ad illa incorruptibilia atque perpetua.

PL 15, 1228A

それゆえ、火を通り抜けた者は安息に入る。その者は、物質的で世俗的なものから、あの朽ちることのない永続するものへと移るのである。

Sermo III. Gimel, Caput XVII

第3説教(ギメル) 第XVII章PL 15, 1228A
1

Alius iste est ignis quo exuruntur peccata non voluntaria, sed fortuita, quem paravit servulis suis Dominus Jesus, ut eos ab ista commoratione, quae permixta est mortuis, emundet: alius ille ignis, quem deputavit diabolo et angelis ejus, de quo dicit: Intrate in ignem in aeternum (Matth., XXV, 41) ; quo ille dives ardebat, qui stillari sibi de Lazari digito poscebat humorem.

PL 15, 1228A

罪が焼き尽くされるこの火は、自発的でなく偶発的な罪を焼くもので、主イエスが自分の僕たちのために備えた。死者と混じり合ったこの滞在から彼らを清めるためである。これとは別の火がある。それは悪魔とその天使たちのために定めた火で、これについて主は言う。「永遠に火の中へ入れ」(マタイ25:41)。あの富める者がこの火に焼かれ、ラザロの指から一滴の水を自分にしたたらせてくれるよう求めたのである。

2

At vero Lazarus in Abrahae sinu recumbens (Luc., XVI, 24) , vitam carpebat aeternam, quam sibi promittit Propheta dicens: Vivam et custodiam verba tua. Vivam, ait, quasi nondum vivens; hic enim in umbra vivimus.

PL 15, 1228B

一方ラザロは、アブラハムの懐に身を横たえて(ルカ16:24)、永遠の生命を摘み取っていた。預言者はそれを自分に約束して言う。「私は生き、汝の言葉を守るだろう」。「私は生きるだろう」と彼は言う。まだ生きていないかのようにである。我々はここで影の中に生きているからである。

Sermo III. Gimel, Caput XVIII

第3説教(ギメル) 第XVIII章PL 15, 1228B
1

Ergo ista vita in corpore, umbra est vitae atque imago, non veritas. Denique in imagine ambulat homo, et in regione umbrae mortis consistimus.

PL 15, 1228B

それゆえ体の中にあるこの生は、生命の影であり似姿であって、真理ではない。実に、人は似姿の中を歩み、我々は死の陰の地に立っている。

2

Sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat; ut possit dicere: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; dignus erit qui dicat: In umbra ejus vivemus (Thren., IV, 20) .

PL 15, 1228B

しかし、もしある者が心の目を地上のものへ向けず、霊的なものへと高めて、「我々の顔の前にある霊は主キリストである」と言えるようになるなら、その者は「その陰の中で我々は生きよう」と言うにふさわしい者となる(哀歌4:20)。

3

Christus enim vita est; et ideo qui in umbra Christi vivit, in umbra vitae est. Meritoque alibi dicit Sanctus Domini: In umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) .

PL 15, 1228C

キリストは命だからである。それゆえキリストの陰の中に生きる者は、命の陰の中にいる。主の聖なる者が別の箇所でこう言うのも当然である。「汝の翼の陰に私を守れ」(詩篇16:8)。

4

Omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte vident: non perfecte, sed ex parte cognoscunt. Ipse Paulus ait: Ex parte enim cognoscimus (I Cor., XIII, 9) .

PL 15, 1228C

それゆえ聖なる者たちもみな、体の中にあるかぎり陰の中にいる。彼らは完全には見ず、完全にではなく、一部分において知る。パウロ自身が言う。「我々は一部分において知るのだから」(一コリント13:9)。

5

Ipse Vas electionis, cui Christus oculos reddidit, et sua illuminavit gratia; non facie ad faciem, sed per speculum videbat. Et David revelari oculos suos petit (Inf. vers. 18) ; ut removeretur umbra, quae integrum oculorum impediebat obtutum.

PL 15, 1228C

選びの器その人は、キリストがその目を返し、自らの恩寵で照らした者であったが、それでも顔と顔を合わせてではなく、鏡を通して見ていた。ダビデも自分の目が開かれることを願う(下の第18節)。目の完全な視力を妨げていた陰が取り除かれるためである。

6

Regionem autem hanc mortuorum esse quis dubitet; cum Sanctus ipse dicat: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) ?

PL 15, 1228C

この地が死者たちの地であることを、誰が疑おうか。聖なる者自身がこう言っているのに。「私は主に喜ばれるだろう、生ける者たちの地において」(詩篇114:9)。

7

Quia perfecte hic placere nemo potest, ubi etiam si fieri possit, ut sua peccata non habeat; in ipsa tamen mortuorum regione vivendo, purificatione indiget, quae a contagio eum regionis hujus absolvat.

PL 15, 1228D

ここでは誰も完全に喜ばれることはできない。ここでは、たとえ自分の罪を持たずにいることが可能であるとしても、死者たちの地そのものに生きているかぎり、その者にはこの地の感染から解き放つ清めが必要だからである。

Sermo III. Gimel, Caput XIX

第3説教(ギメル) 第XIX章PL 15, 1228D
1

In umbra igitur hic vivimus, et ideo in umbra custodimus verba Dei. Et ut exemplo utamur: utique ante erant sub umbra Legis, quando custodiebant homines sabbata, quae sunt umbra futurorum; sicut hodieque Judaei, qui verum sabbatum non vident, qui exemplari et umbrae serviunt.

PL 15, 1228D

それゆえ我々はここで陰の中に生きており、だから陰の中で神の言葉を守る。例を用いて言えば、人々が安息日を守っていたとき、彼らは当然、律法の陰の下にいた。安息日は来るべきものの陰だからである。今日のユダヤ人も同じで、真の安息日を見ず、写しと陰に仕えている。

2

Nos quoque secundum Evangelium nunc viventes, umbram sequimur verborum Dei. Nathanael sub arbore fici videtur (Joan. I, 48) , David in umbra alarum Domini Jesu sperare se dicit (Psal. XVI, 8) ; Zacchaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum videret (Luc., XIX, 4) .

PL 15, 1229A

我々もまた福音に従って今生きており、神の言葉の陰に従っている。ナタナエルはイチジクの木の下にいるのを見られ(ヨハネ1:48)、ダビデは主イエスの翼の陰に希望を置くと言い(詩篇16:8)、ザアカイはキリストを見るためにイチジクグワの木に登った(ルカ19:4)。

3

Nobis quoque expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret. Quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento? Quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit?

PL 15, 1229A

我々のためにも、イエスは両手を広げた。全世界に陰を落とすためである。その十字架の覆いに守られている我々が、どうして陰の中にいないことがあろうか。十字架につけられた者が、世の悪意と体の灼熱から守ってくれる我々が、どうして陰の中にいないことがあろうか。

4

An nescimus quoniam Verbum Dei veniens in hunc mundum, non sicut Verbum advenit, quale in principio erat, quale erat apud Deum: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens?

PL 15, 1229A

それとも我々は知らないのか。神の言葉はこの世に来るとき、初めにあった、神とともにあったような言葉としてではなく、自らを空しくし、僕の姿を取って来たことを。

5

Venit in nube levi: et cum esset virtus Altissimi, obumbravit Mariae; ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae.

PL 15, 1229B

彼は軽やかな雲に乗って来た。そしていと高き者の力であったので、マリアに陰を落とした。我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ姿に変えるためである。

6

Sicut ille ergo mutavit formam, cum ex Virgine nasceretur: ita et nobis sermones Dei transfigurati videntur; cum leguntur in Evangelio, cum species eorum videtur in Scripturis quasi per speculum, quia tota veritas hic non potest comprehendi.

PL 15, 1229B

それゆえ、彼がおとめから生まれたとき姿を変えたように、神の言葉も、福音の中で読まれるとき、我々には姿を変えたものと見える。聖書の中にその外見が鏡を通してのように見えるのである。全き真理はここでは把握できないからである。

7

Cum autem venerit quod perfectum est, non jam per descensionem, non per speciem ut transfigurati: sed integra atque expressa veritate resplendent.

PL 15, 1229B

しかし完全なものが来るときには、もはや降下によっても、姿を変えられたもののような外見によってもなく、損なわれず刻み出された真理において、それらは輝き出る。

Sermo III. Gimel, Caput XX

第3説教(ギメル) 第XX章PL 15, 1229B
1

Neque te moveat, quod ait: Multa verba custodiam; qui unum verbum cognoverit, multa verba cognoscit. In uno enim multa sunt, et in multis unum est. Probandum est igitur quomodo unum verbum multa sint, et multa verba unum verbum sit.

PL 15, 1229B

また、彼が「私は多くの言葉を守るだろう」と言うことに、あなたは戸惑ってはならない。一つの言葉を知った者は、多くの言葉を知る。一つの中に多くがあり、多くの中に一つがあるからである。それゆえ、一つの言葉がどのようにして多くであり、多くの言葉がどのようにして一つの言葉であるのかを、証明しなければならない。

2

Nec est difficile doceri, cum dixerit Apostolus, quia ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in coelestibus et in terra, sive visibilia, sive invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 15 et 16) .

PL 15, 1229C

これを教えることは難しくない。使徒が、彼こそ見えない神の像、すべての被造物に先立って生まれた者であり、その者において天と地にあるすべてのものが造られた、見えるものも見えないものも、座天使も主天使も、権天使も能天使も、すべてのものはその者を通して、その者において造られたと言っているのだから(コロサイ1:15–16)。

3

Unum est igitur Verbum, quod operatur in singulis: et cum in singulis operatur, operatur omnia in omnibus. Hoc Verbum unicum apud Patrem se diffudit in plurima; quia de plenitudine ejus omnes accepimus.

PL 15, 1229C

それゆえ、一人ひとりの中で働く言葉は一つである。一人ひとりの中で働くとき、言葉はすべてにおいてすべてを働かせる。父のもとにあるこの唯一の言葉は、自らを多くのものへと注ぎ出した。我々は皆、その充満から受けたからである。

4

Itaque si videas singula omnium quae creata sunt in ipso, videbis in singulis unum verbum esse omnium, cujus pro captu nostro participes sumus.

PL 15, 1229C

それゆえ、その者において造られたすべてのものの一つ一つを見るなら、その一つ一つの中に、すべてのものの一つの言葉があるのを見るだろう。我々は自分の受け入れうる限度に応じて、その言葉にあずかっている。

5

In me verbum est humanum, sed Apostolus succurrat et dicat: Puto et ego spiritum Dei habeo (I Cor., VII, 40); in alio verbum coeleste, et verbum angelorum in plerisque est.

PL 15, 1229D

私の中にあるのは人間の言葉であるが、使徒が助けて、こう言うように。「私も神の霊を持っていると思う」(一コリント7:40)。別の者の中には天上の言葉があり、天使たちの言葉は多くの者の中にある。

6

Sunt qui habent verbum Dominationum et Potestatum, verbum justitiae, verbum castitatis, verbum prudentiae, verbum pietatis, verbum etiam virtutis. Sic unum verbum multa sunt, et multa verba unum sunt. Nec vero arduum est istud aestimari; cum legerimus quia omnia potest Spiritus sapientiae.

PL 15, 1230A

主天使と能天使の言葉、正義の言葉、貞潔の言葉、思慮の言葉、敬虔の言葉、さらには徳の言葉を持つ者たちもいる。このように、一つの言葉は多くであり、多くの言葉は一つである。これを考えることも難しくはない。知恵の霊はすべてをなしうると、我々は読んだのだから。

Sermo III. Gimel, Caput XXI

第3説教(ギメル) 第XXI章PL 15, 1230A
1

Itaque sicut alii datur per Spiritum sermo sapientiae, et alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii spiritus cognitionis, alii spiritus consilii plenioris, alii spiritus fortitudinis, alii pietatis spiritus; tamen in omnibus unus atque idem spiritus est, dividens singulis prout vult.

PL 15, 1230A

それゆえ、ある者には霊を通して知恵の言葉が与えられ、別の者には同じ霊に従って知識の言葉が、別の者には同じ霊において信仰が、別の者には一つの霊において癒しの恩寵が、別の者には力ある業の働きが、別の者には認識の霊が、別の者にはより満ちた助言の霊が、別の者には勇気の霊が、別の者には敬虔の霊が与えられるように、それでもすべての者のうちに、一つの同じ霊があって、望むままに一人ひとりに分け与えているのである。

2

Est spiritus prophetarum, et spiritus apostolorum: est etiam artificum spiritus, sicut et Beseleel et Oliab, quos implevit Dominus Spiritu divino sapientiae et scientiae, et omnis artis; ut facerent amictum et Tabernaculum, atque altare secundum sensum quem dedit his Deus (Exod., XXXV, 30 et seq.) ; sed etiam caeteris sapientibus intelligere et facere omnia opera secundum omnia quae Dominus imperabat.

PL 15, 1230B

霊には預言者たちの霊があり、使徒たちの霊がある。さらに職人たちの霊もあり、ベツァルエルとオホリアブの場合がそうである。主は彼らに、知恵と知識とあらゆる技術の神の霊を満たし、神が彼らに与えた感覚〔sensus はここでは知力・理解の意〕に従って、衣と幕屋と祭壇を作らせた(出エジプト記35:30以下)。しかしほかの賢い者たちにも、主が命じたすべてに従って、あらゆる業を理解し行う〔力を与えた〕のである。

3

Itaque fecerunt quae non didicerant, nec viderant, secundum ea quae his Spiritus demonstrabat.

PL 15, 1230B

こうして彼らは、学んだこともなく見たこともないものを、霊が彼らに示すとおりに作った。

4

Et plerisque videtur alius apostolorum spiritus, alius prophetarum, et diversus in singulis: sed non est diversus, sed unus est spiritus, dividens genera diversa virtutum.

PL 15, 1230B

多くの者には、使徒たちの霊と預言者たちの霊は別々で、一人ひとりにおいて異なると見える。しかし異なるのではなく、一つの霊が、様々な種類の力を分け与えているのである。

5

Unde non dubium videri debet, si aliis verbum apostolicum, aliis propheticum, aliis evangelicum, aliis verbum operatorium datum est; et tamen unum est verbum dividens se singulis pro nostra possibilitate, vel pro sua voluntaria largitate.

PL 15, 1230B

それゆえ、ある者には使徒の言葉、ある者には預言の言葉、ある者には福音の言葉、ある者には働きをなす言葉が与えられていても、それでも言葉は一つであって、我々の可能性に応じて、あるいは自らの自発的な気前よさに応じて、一人ひとりに自らを分け与えているのだということに、疑いがあってはならない。

6

Hoc Verbum igitur, quod est caput omnium, hic per speculum video; et ideo verba hic custodire non possum: sed cum videro gloriam ejus revelata facie, tunc vivam, et vita vivens etiam verba divina custodiam.

PL 15, 1230C

それゆえ、すべてのものの頭であるこの言葉を、私はここでは鏡を通して見る。だからここでは言葉を守ることができない。しかしその栄光を、覆いを取り去った顔で見るときには、そのとき私は生き、命において生きる者として、神の言葉をも守るだろう。

Sermo III. Gimel, Caput XXII

第3説教(ギメル) 第XXII章PL 15, 1230C
1

(Vers. 18.) Ideo ergo secundo versu dicit: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Qui adaperiri sibi oculos petit, utique et gravari intelligit. Neque enim medicum rogat, nisi qui remedium aegritudini suae poscit.

PL 15, 1230C

(第18節)それゆえ彼は第二の節でこう言う。「私の目を開け。私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」。自分の目が開かれるよう願う者は、当然、その目が重く病んでいることをも悟っている。自分の病に対する治療を求める者でなければ、医者に頼みはしないからである。

2

Dicit ergo iste ad medicum venientem de coelo: Adaperi oculos meos. Si turbatus est oculus, facile dolor omnis sedatur collyrio: sin vero acies ejus humoris suffusione praetexitur, majora remedia quaeruntur.

PL 15, 1230C

それゆえこの者は、天から来る医者にこう言う。「私の目を開け」。目がただ乱されているだけなら、あらゆる痛みは目薬で容易に鎮まる。しかしその視力が体液の浸潤に覆われているなら、より大きな治療が求められる。

3

Est ergo sicut in oculis corporis, ita etiam in oculis animae hujusmodi quaedam passio, quae ingravescat necesse est; ni i bonus medicus velamen illud abstulerit, et nebulam quamdam concreti humoris, quae impedire, vel potius operire, ne videat quae videbat, mentis aestimatur obtutum.

PL 15, 1230D

それゆえ体の目におけるのと同様に、魂の目にも、この種の病がある。それは必ず悪化する。善い医者があの覆いと、固まった体液のある種の霧とを取り除かないかぎりは〔底本は「ni i」と刷る。nisi と読む〕。それは精神の視力を妨げ、というよりむしろ覆って、かつて見ていたものを見えなくさせると考えられている。

4

Irrepsit aegritudo veteri fermento; eo quod non exuimus vel gentilem, vel Judaicam suffusionem, cum primum veniremus ad Ecclesiam: non audivimus et docentem boni medici disciplinam: Exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10) .

PL 15, 1231A

古いパン種によって病が忍び込んだ。我々が教会にはじめて来たとき、異邦人の、あるいはユダヤ人の、あの浸潤を脱ぎ捨てなかったからであり、また善い医者の教えが「古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。それは、これを創造した者の像に従い、認識において新たにされる」と教えているのを、我々は聞かなかったからである(コロサイ3:9–10)。

5

Supervestivit ergo se aliquis, non exspoliavit: serpit gravior aegritudo, gravat oculos diuturnum velamen; non potest quisquam illud auferre, non Angelus, non Virtutes, non Dominationes, non Potestates.

PL 15, 1231A

こうしてある者は、脱ぎ捨てず、その上にさらに着込んだ。より重い病が這い広がり、長く続く覆いが目を重くする。誰もそれを取り去ることができない。天使も、力天使も、主天使も、能天使も。

6

Manet velamen illud, lectionem impedit, visionem obducit; quod non revelatur, inquit Apostolus (II Cor. III, 14) , hoc est, a quocumque alio, nisi in Christo fuerit evacuatum. Cum vero conversus hujusmodi fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

PL 15, 1231B

あの覆いは残り、読むことを妨げ、視覚を覆う。使徒が言うには、それは取り去られない(二コリント3:14)。すなわち、キリストにおいて廃されるのでないかぎり、ほかの誰によっても〔取り去られない〕ということである。しかしこの種の者が主へと向き直るなら、覆いは取り去られる。

Sermo III. Gimel, Caput XXIII

第3説教(ギメル) 第XXIII章PL 15, 1231B
1

Habes igitur quomodo auferas velamen, quod manet supra oculos cordis tui. Convertere ad Dominum, et velamen cadet.

PL 15, 1231B

それゆえ、あなたの心の目の上に残っている覆いを、どのようにして取り去るかが、あなたにはわかる。主へと向き直れ。そうすれば覆いは落ちる。

2

Conversus est Paulus ad benedictionem Ananiae, velut squamae ceciderunt ab oculis ejus; et vidit qui per triduum ante non viderat (Act., IX, 18) : simul oculus corporis animaeque sanatur; quia medicamentum ei medicus demonstraverat ille de coelo, de quo scriptum est: Misit Verbum suum, et sanavit eos, et ex omnibus infirmitatibus suis liberavit eos (Psal. CVI, 20) .

PL 15, 1231B

パウロはアナニアの祝福に向き直ると、うろこのようなものがその目から落ち、三日のあいだ見えなかった者が見えるようになった(使徒言行録9:18)。体の目も魂の目も同時に癒された。あの天からの医者が、その者に薬を示していたからである。この医者について書かれている。「彼は自らの言葉を遣わして、彼らを癒し、彼らをそのすべての病から解き放った」(詩篇106:20)。

3

Non est medicus iste de terris, qui omnes curat infirmitates, et populos integros sanat. Mitte ergo, Pater, medicum istum: veniat Verbum tuum, aperiat oculos meos. Et Apostolorum oculi clausi erant, nisi eos Jesus aperuisset.

PL 15, 1231B

あらゆる病を治し、民全体を癒すこの医者は、地から来た者ではない。それゆえ父よ、この医者を遣わせ。汝の言葉を来させ、私の目を開かせよ。使徒たちの目も、イエスが開かなかったなら閉じていたのである。

4

Denique duobus ex his euntibus in castellum cui nomen Emmaus, cum interpretaretur Scripturas, et benediceret eos, Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc., XXIV, 31) .

PL 15, 1231C

実に、彼らのうちの二人がエマオという名の村へ行っていたとき、彼が聖書を解き明かし、彼らを祝福したとき、「彼らの目が開かれ、彼らは彼だと気づいた」と書かれている(ルカ24:31)。

5

Ergo nisi Jesus aperuisset nobis oculos, nemo vidisset: nisi Jesus sustulisset velamen, nulli Evangelii gratia refulsisset. Et Petrus clausos habebat oculos, et Johannes clausos habebat, et Jacobus clausos habebat.

PL 15, 1231C

それゆえ、イエスが我々の目を開かなかったなら、誰も見なかっただろう。イエスが覆いを取り去らなかったなら、誰にも福音の恩寵は輝かなかっただろう。ペトロも目を閉じていた。ヨハネも目を閉じていた。ヤコブも目を閉じていた。

6

Denique in monte gravati erant somno, sed excitati majestatis fulgore divinae oculos cordis sui aperuerunt. Et quia siti in corpore, plene videre non poterant, obumbravit eos nubes (Matth., XXVII, 5) , ne corporis oculos gloriae coelestis fulgor hebetaret.

PL 15, 1231C

実に山の上で、彼らは眠気に重くなっていたが、神的な威光の輝きに目覚めさせられて、心の目を開いた。しかし体の中に置かれているために十分には見ることができなかったので、雲が彼らに陰を落とし(マタイ27:5)〔底本の引照のまま写す。変容の場面はマタイ17:5にある〕、天上の栄光の輝きが体の目を鈍らせないようにした。

Sermo III. Gimel, Caput XXIV

第3説教(ギメル) 第XXIV章PL 15, 1231D
1

Quis igitur tantus ut aperiat oculos, et Legis videat sacramenta; nisi ei Christus demonstret? Non Moyses tantus.

PL 15, 1231D

それゆえ、目を開いて律法の秘義を見ることができるほど偉大な者は誰か。キリストがその者に示さないかぎり、誰もできない。モーセでさえそれほど偉大ではない。

2

Denique, jubente Domino, virgam projecit, et facta est serpens, et fugit ab eo: apprehendit caudam serpentis, et facta est virga (Exod., IV, 3 et 4); et adhuc non cognoscebat mysterium, quo declarabatur descensurum in terras Dominum Jesum, qui cum se exinanisset, deponi in crucem, et projici pateretur in tumulum, quasi serpens de virga factus; quia in tumulum projectus, de quo secundum oracula Legis resurgens in gloriam Dei divinaeque sedis regale consortium de serpente remearet.

PL 15, 1231D

実に、主が命じたとき、彼は杖を投げ、それは蛇となり、彼はそれから逃げた。彼が蛇の尾をつかむと、それは杖になった(出エジプト記4:3–4)。それでも彼はまだ奥義を知らなかった。この奥義によって、主イエスが地に降るであろうこと、自らを空しくしたのち、十字架へと降ろされ、墓に投げ込まれるのを許すこと——杖から蛇になったかのように——が示されていたのである。墓に投げ込まれたが、律法の託宣に従ってそこから復活し、神の栄光へ、神的な座を王として分かち合う交わりへと、蛇から戻ってくるのである。

3

Apprehendamus ergo et nos caudam serpentis illius crucifixi; ut potestatem ejus regiam possimus agnoscere. Et illa quae in pedes ejus misit unguentum, tenuit eum. Caudam ergo serpentis apprehendit Moyses: et apertum est os ejus. Non ergo locutus esset de eo: nisi ipse Dominus os ejus aperuisset.

PL 15, 1232A

それゆえ我々もまた、あの十字架につけられた蛇の尾をつかもうではないか。その王としての権能を認めることができるためである。その足に香油を注いだあの女も、彼をつかんだ。こうしてモーセは蛇の尾をつかみ、その口は開かれた。主自身がその口を開かなかったなら、彼はその者について語らなかったであろう。

Sermo III. Gimel, Caput XXV

第3説教(ギメル) 第XXV章PL 15, 1232A
1

David adaperiri sibi oculos hic petit, et in superioribus dixit: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6)? Erat sub Lege nutritus, sciebat quia Lex umbram habet futurorum bonorum: ipsa bona jam non per umbram, sed apertis oculis videre cupiebat (Hebr., X, 1) .

PL 15, 1232A

ダビデはここで自分の目が開かれるよう願い、先の箇所ではこう言った。「誰が我々に善いものを示すのか」(詩篇4:6)。彼は律法のもとで育てられ、律法が来るべき善いものの陰を持つことを知っていた。善いものそのものを、もはや陰を通してではなく、開かれた目で見ることを望んだのである(ヘブライ10:1)。

2

Noverat quia exemplari et umbrae coelestium mysteriorum serviebant, qui secundum legem Moysi deserviebant.

PL 15, 1232B

モーセの律法に従って仕える者たちが、天上の奥義の写しと陰に仕えていることを、彼は知っていた。

3

Volebat ipsam cultus divini comprehendere veritatem; et ideo ut ab oculis suis velamen discuteret, conversus ad Dominum precabatur dicens: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

PL 15, 1232B

彼は神への礼拝の真理そのものを把握することを望んだ。それゆえ、自分の目から覆いを振り払うために、主へ向き直って祈り、言った。「私の目を開け。私は汝の律法の驚くべきことを見つめよう」。

4

Intelligebat vere militiam esse coelestem, quam posset unusquisque ex Lege cognoscere, cui tamen Dominus revelas set. Quis enim de terrenis ad coelestia, de umbra ad claritatem, de exemplari ad penetralia veritatis humano gradu sine divino ductu possit ascendere?

PL 15, 1232B

彼は、これが真に天の軍務であると悟っていた。各人は律法からそれを知りうるが、それは主が啓示した者に限られる〔底本は「revelas set」と刷る。revelasset と読む〕。地上のものから天上のものへ、陰から明るさへ、写しから真理の奥の間へと、神の導きなしに、人間の歩みで誰が登りえようか。

Sermo III. Gimel, Caput XXVI

第3説教(ギメル) 第XXVI章PL 15, 1232C
1

Quis potest considerare altare illud coeleste, verumque templum, sacerdotes et levitas, non istos secundum carnis officia, sed illos secundum spiritus gratiam?

PL 15, 1232C

あの天の祭壇、真の神殿、祭司とレビ人たちを——肉の務めに従うこの者たちではなく、霊の恩寵に従うあの者たちを——誰が見つめることができようか。

2

Denique hanc solam sibi gratiam pro maximis optabat David dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: et ut videam delectationem Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4) .

PL 15, 1232C

実にダビデは、この恩寵だけを最大のものとして自分のために望み、こう言った。「私は主に一つのことを求めた。これを私は探し求める。私の命の日々のすべてを主の家に住み、主の喜びを見、その神殿を見つめるために」(詩篇26:4)。

3

Quis poterat cognoscere, quod offerret dives magnum munus, secundum quod potest manus ejus, ut solvatur ejus peccatum? Quis poterat intelligere, si non haberet? Quis offerre, verbi gratia, arietem, quia non solvebatur ejus peccatum?

PL 15, 1232C

富める者が、その手の及ぶかぎり大きな献げ物をささげれば自分の罪が解かれることを、誰が知りえたか。持たない場合はどうなるのか、誰が理解しえたか。たとえば雄羊をささげることを、〔誰が理解しえたか〕。それによってその者の罪は解かれなかったのである〔最後の文は動詞が省かれている。「理解しえたか」を補い、quia non solvebatur を「それによっては罪は解かれなかったのだから」と取った〕。

4

Quis poterat advertere, quae essent illae immunditiae, quas solvit non Lex quam putant Judaei, sed lex spiritalis, quam Paulus agnovit?

PL 15, 1232C

ユダヤ人が考えているような律法ではなく、パウロが認めた霊的な律法が解く、あの汚れとは何であるかを、誰が見抜きえたか。

5

Quis poterat videre remissiones peccatorum veras, quarum exemplar in Lege, veritas in Evangelio est, dicente Domino Jesu: Dimissa sunt tibi peccata (Luc., VII, 48) ; non per hircorum sanguinem, sed per hostiam sui corporis?

PL 15, 1232D

罪の真の赦しを、誰が見ることができたか。その写しは律法の中にあり、真理は福音の中にある。主イエスはこう言う。「汝の罪は赦された」(ルカ7:48)。それは雄山羊の血によってではなく、自らの体というささげ物によってである。

6

Ille itaque dives in Lege, qui perfectae majestatis in Christo plenitudinem confitendo, et quasi eam quibusdam ad illud altare coeleste fidei manibus offerendo, peccatum suum solverit.

PL 15, 1232D

それゆえ律法における富める者とは、キリストにおける完全な威光の充満を告白し、いわば信仰の手によってそれをあの天の祭壇にささげることによって、自らの罪を解く者である。

7

Ille videt verum Sacerdotem, qui videt Principem sacerdotum: ille templum verum considerat, qui audit dicentem: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 19) . Magnum templum, de quo virtus exibat, et curabat omnes.

PL 15, 1233A

真の祭司を見る者とは、大祭司を見る者である。真の神殿を見つめる者とは、「この神殿を壊せ。三日のうちに私はそれを起こそう」と言う声を聞く者である(ヨハネ2:19)。偉大な神殿である。そこから力が出て、すべての人を癒した。

8

Mirabile illud altare, in quo unius agni sacrificium tulit peccata mundi. Ille praestantissimus levita, qui venit non ut ministerium exigeret; sed ut omnibus exhiberet suae ministerium passionis: cui portio Deus, qui hic nihil possederit, ut omnia possideret.

PL 15, 1233A

驚くべきあの祭壇、その上で一頭の子羊のいけにえが世の罪を取り去った。この上なく優れたあのレビ人は、奉仕を求めるためではなく、自らの受難の奉仕をすべての人に示すために来た。その者の受ける分は神である。その者はここでは何も所有しなかったが、それはすべてを所有するためであった。

Sermo III. Gimel, Caput XXVII

第3説教(ギメル) 第XXVII章PL 15, 1233A
1

Quid autem dicam de Hebraeo, quem Lex sex tantummodo jubet servire annis, et septimo anno exire a servitio (Exod., XXI, 2) ? Quis iste Hebraeus servus? Quis Hebraeus liber poterat intelligi?

PL 15, 1233A

律法は、六年間だけ仕え、七年目に奉公から出るよう命じているが(出エジプト記21:2)、このヘブライ人について、私は何を言おうか。このヘブライ人の奴隷とは誰か。自由なヘブライ人とは誰のことと理解できたか。

2

Quis tantus, ut annos aeternos in mente habens videat verum Hebraeum, qui non in perpetuum manet servus, sed sex annis servili functus officio, septimo anno gratiam libertatis adipiscitur?

PL 15, 1233A

永遠の年月を心に抱いて、真のヘブライ人を見ることができるほど偉大な者は誰か。その者は永久に奴隷としてとどまらず、六年間奴隷の務めを果たして、七年目に自由の恩寵を得る。

3

Cujus videtur Isaac patriarcha servitutis et libertatis non ignorasse mysterium, qui ait: Servies fratri tuo, et erit cum deposueris et solveris jugum ejus a collo tuo (Gen. XXVII, 40) , significans fore tempus, quo et si quis servierit hic positus fratri suo, postea tamen exactis annis, qui sex istis diebus, atque istis quos hic exigimus mensibus colliguntur, solvat jugum a cervice sua, quod fit septimo anno remissionis.

PL 15, 1233B

族長イサクは、奴隷の身分と自由の奥義を知らなかったわけではないように見える。彼はこう言う。「汝は汝の兄弟に仕えるだろう。しかし汝がその軛を汝の首から外し、解くときが来る」(創世記27:40)。これは、ここに置かれて自分の兄弟に仕える者がいても、年月が過ぎたのちには、すなわちこの六日、そしてここで我々が過ごすこの数か月に集約される年月が過ぎたのちには、自分の首から軛を解く時が来ることを意味しており、それは赦免の第七年に起こる。

4

Conjicere possumus veri Hebraei typum in Joseph, qui portavit servitutis jugum: sed eum culpa non cepit, non carcer inclusit, non Aegyptus decoloravit.

PL 15, 1233B

我々は、真のヘブライ人の予型を、奴隷の軛を負ったヨセフに見て取ることができる。しかし咎は彼を捕らえず、牢獄は彼を閉じ込めず、エジプトは彼を色あせさせなかった。

5

Conjicimus in Petro, Joanne, Jacobo, qui creati et instituti sub jugo Legis solverunt tamen fratris sui Judaicum jugum, ubi legitimae tempus quietis advenit, quando refulsit his remissio peccatorum: et hoc tamen hic in umbra adhuc gestum comparatione coelestium.

PL 15, 1233B

我々はペトロ、ヨハネ、ヤコブにも〔予型を〕見て取る。彼らは律法の軛の下で造られ育てられたが、それでも、律法にかなう安息の時が来たとき、罪の赦しが彼らに輝いたとき、自分の兄弟のユダヤ的な軛を解いた〔「自分の兄弟」はイサクの言う「汝の兄弟」を受けるらしく、その軛を律法の下の隷属と解したと取った〕。しかもこれは、天上のものに比べれば、ここではなお影の中で行われたことである。

Sermo III. Gimel, Caput XXVIII

第3説教(ギメル) 第XXVIII章PL 15, 1233C
1

Quanta autem quies illa, quae ex Lege conjicitur, in Evangelio revelatur, et adhuc integra reservatur, dicente Domino Jesu: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24) !

PL 15, 1233C

律法から推測され、福音において啓示され、なお損なわれないまま取っておかれているあの安息は、何と大きいことか。主イエスは言う。「私は、私のいるところに、この者たちも私とともにいることを望む」(ヨハネ17:24)。

2

Quam beatus, qui istius habitationis fructum, quietis consortium illic potuerit promereri! Tunc intelliget quid sit aperuisse oculos, ut videret mirabilia de lege Dei.

PL 15, 1233C

この住まいの実り、安息の交わりを、かしこで受けるに値した者は、何と幸いなことか。そのとき彼は、目を開いて神の律法の驚くべきことを見るとはどういうことかを悟るだろう。

Sermo III. Gimel, Caput XXIX

第3説教(ギメル) 第XXIX章PL 15, 1233C
1

Bene admonuit lectio Evangelii, quae decursa est, in qua sanatus est leprosus ille, qui dixit: Si vis, potes me mundare (Luc. V, 12) ; in voluntate Domini constituens potestatis effectum. Cui respondit similiter: Volo, mundare (Ibid., 13) .

PL 15, 1233C

先ほど読み終えられた福音の朗読は、よく教えた。その中で、あの重い皮膚病の者が癒された。彼は言った。「汝が望むなら、私を清めることができる」(ルカ5:12)。権能の実現を、主の意志にかからせたのである。主は同様に彼に答えた。「私は望む。清められよ」(ルカ5:13)。

2

Praemissa pietas voluntatis, secuta potestatis auctoritas est. Omnibus dicit Jesus, volo, qui non vult esse peccatum. Velle Christi, commune in omnes est; mundari, fidei est credentis in Christum. Et tetigit eum. Tangit eos, quorum fide tangitur.

PL 15, 1233D

意志の慈愛が先立ち、権能の権威が続いた。イエスは、罪が存在することを望まぬがゆえに、すべての者に「私は望む」と言う。キリストの望みはすべての者に共通である。清められることは、キリストを信じる者の信仰による。「そして彼は彼に触れた」。彼は、その信仰によって触れられる者たちに触れる。

3

Denique dicit: Tetigit me aliquis; sentio enim virtutem exisse de me (Luc., VIII, 46) . Habes operationem immaculati corporis, habes remissionem divinitatis.

PL 15, 1233D

実に彼は言う。「誰かが私に触れた。力が私から出たのを私は感じたからだ」(ルカ8:46)。あなたは汚れのない体の働きを見、神性の赦しを見る。

Sermo III. Gimel, Caput XXX

第3説教(ギメル) 第XXX章PL 15, 1234A
1

Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos ejus dicens: Vade, ostende te sacerdoti (Luc., V, 14) . Multos sacerdotes habebat Synagoga; sed qui oculos aperit, falsos non videt sacerdotes, verum aspicit. Quis est verus sacerdos, nisi ille qui est sacerdos in aeternum?

PL 15, 1234A

しかし彼がより完全に癒されるように、その者の目を開いて言った。「行け、祭司に自分を見せよ」(ルカ5:14)。会堂は多くの祭司を持っていた。しかし目を開く者は、偽りの祭司を見ず、真の祭司を見つめる。永遠に祭司である者でなければ、誰が真の祭司か。

2

Et ideo Pater dixit ad eum: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4) . Aperuit ergo oculos ejus, et vidit, et intellexit quale munus pro emundatione sua deberet offerre.

PL 15, 1234A

それゆえ父は彼に言った。「汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)。こうして彼はその者の目を開き、その者は見て、自分の清めのためにどのような供え物をささげるべきかを悟った。

3

Beatus qui audit haec: quanto beatior qui videt, qui se vero potest ostendere Sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se videri, qui se prius aspicit, facie revelata!

PL 15, 1234A

これを聞く者は幸いである。見る者はなおいっそう幸いである。真の祭司に自分を見せることができ、自分の中に見られて恐れるものを持たない者、覆いを取り去った顔で、まず自分自身を見つめる者は。

4

Nam nisi ipse se prius viderit, non audebit se ostendere; sicut Adam qui se occultare cupiebat, quia se non agnoscebat. Sed jam etiam id quod sequitur, consideremus.

PL 15, 1234A

まず自分自身を見るのでなければ、自分を見せる勇気は出ないからである。アダムが自分を隠したがったのは、自分を知らなかったからである。しかし、続くところを今や考察しよう。

Sermo III. Gimel, Caput XXXI

第3説教(ギメル) 第XXXI章PL 15, 1234B
1

(Vers. 19.) Advena ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Non cujuscumque vox ista est; sed ejus qui terrenis renuntiaverit voluptatibus, et omni se mundanae cupiditatis exuerit affectu.

PL 15, 1234B

(第19節)「私は地では寄留者である。汝の戒めを私から隠すな」。これは誰彼の声ではない。地上の快楽を捨て、世の欲のあらゆる情を脱ぎ捨てた者の声である。

2

Ille est in hac terra advena, qui potest dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) ; qui suam habet in Domino portionem, qui potest dolere quod diutius vivat in terris, qui vitae hujus longaevitate lassatur, cui prolixitas habitationis hujus fastidio sit, quam sanctus aversatur, et dicit: Vae iis qui habitant in terra (Apoc. VIII, 13) !

PL 15, 1234B

この地で寄留者であるのは、「我々の暮らしは天にある」と言える者である(フィリピ3:20)。主の内に自分の分け前を持つ者、この地にいっそう長く生きることを嘆ける者、この生の長さに疲れる者、この住まいの長さが嫌悪の種となる者である。聖なる者はその長さを嫌い、こう言う。「災いだ、地に住む者たちは」(黙示録8:13)。

3

Qui dissolvi non timet; et si solvatur, praesumit se cum Christo futurum: hic vere peregrinus in terra est; quia sanctorum est civis, et domesticus Dei, et thesaurum sibi condit in coelo.

PL 15, 1234B

解かれる〔死ぬ〕ことを恐れず、解かれたなら自分がキリストとともにいることになると確信する者、この者こそ真に地上の旅人である。彼は聖なる者たちの市民、神の家の者であり、自分のために宝を天に蓄えるからである。

4

Non utique is exiens de Aegypto, in hanc intelligibilem Aegyptum remeare desiderat, nec depositae senectutis et mortis pavescit confinia, nec horrea struit messibus recondendis, jam alienis victurus aetatibus: sed sola dives virtutum fecunditate, ea congregat, quae sibi nec mors possit auferre.

PL 15, 1234C

エジプトから出る者が、この、霊的な意味で解されるエジプト〔intelligibilis。字義のエジプトではなく、この世を言うエジプト〕へ戻りたいと望むはずはなく、後にした老年と死の境を恐れることもなく、収穫を蓄えるための倉を築くこともない。もはや別の世々を生きる者だからである〔jam alienis victurus aetatibus の係りは定かでない。聖なる者がこの世とは別の時を生きると取った〕。ただ徳の豊かな実りにのみ富み、死さえも奪えないものを集めるのである。

Sermo III. Gimel, Caput XXXII

第3説教(ギメル) 第XXXII章PL 15, 1234C
1

(Vers. 20.) Meritoque dicit: Concupivit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore. Quod utique non facit nisi liber a vinculis, nec solum a vinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a vinculis charitatis humanae.

PL 15, 1234C

(第20節)そして彼がこう言うのは当然である。「私の魂は、あらゆる時に汝の裁きを慕うことを切望した」。これは、鎖から自由な者でなければ、確かにできない。しかも世の思い煩いの鎖からだけでなく、人間的な愛の鎖からも自由でなければならない。

2

Vincula complura sunt in hoc saeculo: vincula sunt desideria vivendi, vincula sunt oblectamenta voluptatum, vincula sunt honorum, vincula conjugii. Denique dicit tibi bonus Magister: Solutus es ab uxore? Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27) .

PL 15, 1234C

この世には多くの鎖がある。生きたいという願いは鎖であり、快楽の楽しみは鎖であり、名誉は鎖であり、結婚は鎖である。実に、善い師があなたに言う。「妻から解かれているか。妻を求めるな」(一コリント7:27)。

3

Nec tamen peccat, qui uxorem acceperit, sed innectit sibi vincula mentis; quia sollicitus est quomodo placeat uxori. Beatior esset, si Deo soli placere desideraret. Cernis autem quia ligatus est, qui sui non habet corporis potestatem.

PL 15, 1234D

妻を迎えた者が罪を犯すわけではないが、自分に精神の鎖を結びつけている。どうすれば妻に喜ばれるかを思い煩うからである。神のみに喜ばれることを願うなら、その者はいっそう幸いであろう。しかしあなたは、自分の体への権能を持たない者が縛られていることを見ている。

4

Ergo quia mandatum Dei est, quod Legis oraculo et Apostolico sermone depromptum est (Deut., VI, 5; et Matth., X, 37) , ne quis uxorem, divitias, honorem, necessitudines Deo praeferat: qui autem praetulerit, fit obnoxius judiciis Dei; ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo Deus mandata sua.

PL 15, 1234D

それゆえ、妻、富、名誉、縁者を神より優先してはならないということが神の戒めであり、これは律法の託宣と使徒の言葉から引き出されている(申命記6:5、およびマタイ10:37)。優先した者は神の裁きに服する。だから彼は先に、神が自分から自らの戒めを隠さないよう求めたのである。

5

Qui enim mandata Dei cognoverit, et custodierit, non refugit judicia divina, sed desiderat; meritoque tamquam revelatis sibi mandatis ait: Concupivi desiderare judicia tua in omni tempore.

PL 15, 1235A

神の戒めを知り、守る者は、神の裁きを避けず、慕う。そして、戒めが自分に啓示されたかのように、当然こう言う。「私は、あらゆる時に汝の裁きを慕うことを切望した」。

Sermo III. Gimel, Caput XXXIII

第3説教(ギメル) 第XXXIII章PL 15, 1235A
1

Non dixit: Concupivi judicia, sed: Concupivi desiderare. Sicut enim vita vivere plus est quam vivere (vivere namque commune etiam hujus est vitae, vita autem vivere beatorum est), sic concupiscere ut desideremus judicia Dei, plus est quam desiderare judicia.

PL 15, 1235A

彼は「私は裁きを切望した」と言わず、「私は慕うことを切望した」と言った。命を生きることは、ただ生きることよりも大きい。ただ生きることはこの生にも共通であるが、命を生きることは幸いな者たちのものだからである。そのように、神の裁きを我々が慕うよう切望することは、裁きを慕うことよりも大きい。

2

Concupiscimus enim desiderare, quasi non sit potestatis nostrae desiderium, sed gratiae Dei. Cum enim Dominus oblectari nos viderit cupiditate desiderii judiciorum suorum, sobrium auget affectum. Cum autem peccamus, non concupiscimus desiderare judicia Dei.

PL 15, 1235A

我々は慕うことを切望する。慕う思いが我々の力の内にあるのではなく、神の恩寵によるかのようにである。主は、我々が自らの裁きを慕う願いの熱望を楽しんでいるのを見るとき、その節度ある情を増し加える。しかし我々が罪を犯すとき、神の裁きを慕うことを切望しはしない。

3

Neque enim aegrotus uri desiderat, vel incidi; ut possit recipere sanitatem. Refugit qui gravius aegrotat; ne uratur, ne incidatur, ne alligetur, ne abstineat a cibo. Qui autem salutarem habet valetudinem, medico securus occurrit.

PL 15, 1235B

病人は、健康を取り戻すために焼かれることや切開されることを慕いはしない。より重く病む者は、焼かれないように、切られないように、縛られないように、食を断たないように、避ける。しかし健やかな体調にある者は、安心して医者のもとへ向かう。

4

Unde etiam Dominus non otiose ait: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc., XXII, 15) ; non solum desiderans, sed etiam geminato desiderio concupiscens remissionem retribuere peccatorum. Concupiscamus ergo et nos desiderare judicia Dei.

PL 15, 1235B

それゆえ主も、理由なく言ったのではない。「私は慕いに慕った、この過越を汝らとともに食べることを」(ルカ22:15)。彼は慕うだけでなく、重ねた慕いによって、罪の赦しを授けることを切望していたのである。それゆえ我々もまた、神の裁きを慕うことを切望しよう。

5

Bona conscientia quae cum examinatur, probatur. Et concupiscamus desiderare in omni tempore; ut nullum momentum bonae praetereat vacuum cupiditatis.

PL 15, 1235B

善い良心とは、吟味されるとき、是認されるものである。そして、我々はあらゆる時に慕うことを切望しよう。一瞬たりとも、善い熱望を欠いたまま過ぎ去らないためである〔bonae は離れて置かれた cupiditatis に係けて読んだ〕。

Sermo III. Gimel, Caput XXXIV

第3説教(ギメル) 第XXXIV章PL 15, 1235C
1

(Vers. 21.) Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Cum Dominus Jesus per obedientiam genus humanum redemerit, justitiam reformaverit: serpens autem per inobedientiam peccatum introduxerit; quid vitii habeat superbia, hinc aestimare possumus, cujus auctor diabolus est, quem inducit Propheta dicentem: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14) .

PL 15, 1235C

(第21節)「汝は高ぶる者たちを叱責した。汝の戒めから逸れる者たちは呪われている」。主イエスは従順によって人類を贖い、正義を回復したが、蛇は不従順によって罪を持ち込んだ。それゆえ、高ぶりにどれほどの悪があるかを、我々はここから推し量ることができる。その創始者は悪魔であり、預言者は彼をこう語る者として登場させる。「私は私の玉座を雲の上に据え、いと高き者に等しくなろう」(イザヤ14:14)。

2

Itaque cum sit nequissimus, ut honorem non dederit Domino Deo nostro; pejores tamen discipulos erudivit.

PL 15, 1235C

それゆえ、彼は我々の主なる神に栄誉を帰さないほど極悪であるが、それでもさらに悪い弟子たちを育てた。

3

Ille enim se sic exaltavit, ut vellet aequari et similis esse Altissimo: discipulus autem ejus significatur ab Apostolo indignaturus aequalem similemque se aestimari Deo.

PL 15, 1235C

彼は自分を高め、いと高き者と等しくされ、似た者となることを望んだ。しかし彼の弟子は、使徒によって、自分が神と等しく似た者と見なされる〔だけである〕ことに憤るであろう者として示されている。

4

Scriptum est enim: Cum revelatus fuerit homo iniquitatis, et filius interitus, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus (II Thess. II, 3 et 4) . Magister igitur similem se praesumit, hic superiorem.

PL 15, 1235C

書かれているからである。「不法の人、滅びの子が現れるとき、その者は、神と呼ばれるすべてのものに逆らい、その上に自らを高める」(二テサロニケ2:3–4)。それゆえ師は自分を〔神に〕似た者と思い上がり、この弟子は〔神より〕上の者と思い上がる。

5

Ideoque et Dominus ad discipulos suos dixit: Majora his facietis (Joan., XIV, 12) ; ut quibus serpens plus ademerat, quam ipse amiserat, majora Christus facere donaret, quam ipse in terris fecerat. In se enim voluit principem mundi fallere, in discipulis triumphare.

PL 15, 1235D

それゆえ主も自分の弟子たちに言った。「汝らはこれらより大きなことをするだろう」(ヨハネ14:12)。蛇が、自らの失ったより多くを奪っていた者たちに、キリストが、自らが地上で行ったより大きなことをなすことを授けるためである。彼は自分においては世の支配者を欺くことを、弟子たちにおいては勝利することを望んだのである。

Sermo III. Gimel, Caput XXXV

第3説教(ギメル) 第XXXV章PL 15, 1235D
1

Itaque a tanto volens crimine vindicare humanum genus, introduxit pharisaeum et publicanum in templo orantes (Luc., XVIII, 10 et seq.) ; et docuit etiamsi bona caetera habeat, quod magis superbus offendat, quam humilis, qui nulla virtutum dote subnixus sit; studet enim supplantare diabolus bonis operibus intentos.

PL 15, 1235D

それゆえ、これほどの罪から人類を解き放とうとして、彼は神殿で祈るファリサイ派の人と徴税人を登場させ(ルカ18:10以下)、ほかの点で善いものを持っていても、徳の賜物に何一つ支えられていない謙虚な者よりも、高ぶる者のほうが、神の不興をいっそう買うと教えた。悪魔は、善い行いに専心する者たちの足をすくおうと努めるからである。

2

Quantum laboravit pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne injustus esset, ne adulteraret! Quantum laboravit, ne peccaret, sicut peccavit publicanus! Quantum laboravit, ut bis in sabbato jejunaret! Quantum laboravit, ut decimam daret omnium quae acquireret!

PL 15, 1236A

あのファリサイ派の人は、他人のものを奪わないように、不義でないように、姦淫しないように、どれほど努めたことか。徴税人が罪を犯したようには罪を犯さないように、どれほど努めたことか。週に二度断食するために〔原文は「安息日に二度」。週に二度の意〕、どれほど努めたことか。得たすべてのものの十分の一を納めるために、どれほど努めたことか。

3

Quis nostrum haec facit? Quanti habent possessiones, et soli incubant fructibus, et solis sibi messes recondunt!

PL 15, 1236A

我々のうち誰がこれを行っているか。どれほど多くの者が所有地を持ち、その実りにだけ没頭し、収穫を自分のためだけに蓄えていることか。

4

Advertit hoc diabolus, et perfudit cum ulcere gravi; ut non teneret caput, mente carnis inflatus; et in eo in quo laudabilis fore crederetur, ibi reprehensibilior judicaretur. Agebat enim gratias Deo quod non esset raptor, adulter, injustus.

PL 15, 1236A

悪魔はこれに気づき、彼を重い腫れ物で満たした。彼が肉の思いで膨れ上がって頭を保たなくなり〔「頭」はキリストを言う。使徒の言葉を踏まえる〕、称賛されると思われた点において、まさにそこで、いっそう非難されるべき者と判断されるようにするためである。彼は、自分が強奪者でも姦淫者でも不義の者でもないことを神に感謝していたからである。

5

Quam noxie ei luctatus est serpens, et gravibus eum spiris ligavit! Superiorem fecit, ut de altiore dejiceret: inferiorem se praebuit, ut sublimiorem casu graviore prosterneret. Mala ruina est arrogantiae, quae superiorem subripuit. Mala haec lucta serpentis, qua se in plurimos torquet anfractus.

PL 15, 1236B

蛇は彼に対していかに有害に格闘し、重いとぐろで彼を縛ったことか。蛇は彼を上位の者としたが、それはより高みから突き落とすためであり、自らを下位の者として差し出したのは、より高い者をより重い転落で打ち倒すためであった。高慢の転落は悪い。それは上位の者を奪い去ったのである。蛇のこの格闘は悪い。それによって蛇は数多くの曲がりくねりへと身をよじる。

Sermo III. Gimel, Caput XXXVI

第3説教(ギメル) 第XXXVI章PL 15, 1236B
1

Inflare volebat et Paulum. Quem Paulum? Illum utique apostolum non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum (II Cor., XII, 7 et 8) . Et pene deceperat, ita ut stimulum carnis suae, qui se humiliabat, rogaret auferri.

PL 15, 1236B

悪魔はパウロをも膨れ上がらせようとした。どのパウロをか。人間からでも人間を通してでもなく、イエス・キリストを通して使徒とされたあのパウロである(二コリント12:7–8)。そして、ほとんど欺いており、彼が、自分を低くしていた肉の刺を取り去ってくれるよう願うほどであった。

2

Sed bonus Dominus, qui Paulum infirmitatibus vellet facere fortiorem, adhibuit ei angelum satanae; ut suis diabolus artibus vinceretur. Non mentiebatur pharisaeus, immo etiam vera dicebat: sed omnis qui se exaltat, etiamsi vera dicat, offendit (Luc., XVIII, 14) .

PL 15, 1236B

しかし善い主は、パウロを弱さによってより強くしようとして、彼にサタンの使いを付けた。悪魔が自らの術によって打ち負かされるためである。ファリサイ派の人は偽っておらず、むしろ真実を語っていた。しかし自らを高める者は誰でも、たとえ真実を語っても、神の不興を買う(ルカ18:14)。

3

Denique probabilior pharisaeus ingressus est templum, quam publicanus; et tamen condemnatus exivit. Quantum crimen superbiae, ut ei etiam adulteria praeferantur!

PL 15, 1236C

実に、ファリサイ派の人のほうが徴税人よりも称賛に値する者として神殿に入った。それでも断罪されて出て行った。高ぶりの罪は何と大きいことか。姦淫さえそれより好まれるほどである。

Sermo III. Gimel, Caput XXXVII

第3説教(ギメル) 第XXXVII章PL 15, 1236C
1

Denique Dominus, qui aliis donat, superbis resistit, et tamquam congreditur iis qui se exaltant, sibique hoc certamen vindicat: et qui aliis compatitur, arrogantes increpat; quia nihil gravius, quam ut fratres nostros pauperes superbo oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia judicantes, quia sunt inopes: cum paupertas facilius sit Deo, quam thesaurus acceptior.

PL 15, 1236C

実に主は、ほかの者たちには与えるが、高ぶる者には敵対し、自らを高める者たちといわば組み打ちし、この闘いを自分のものとして引き受ける。ほかの者たちには同情し、尊大な者たちを叱責する。我々の貧しい兄弟たちを高ぶった目で見下し、我々と同じ姿の者を耐えがたい嫌悪で退け、貧しいからといって我々の好意にふさわしくないと判断することほど重大なことはないからである。貧しさのほうが、財宝よりも神にいっそう喜ばれやすいのに。

Sermo III. Gimel, Caput XXXVIII

第3説教(ギメル) 第XXXVIII章PL 15, 1236D
1

Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis. Supra dixerat: Ne abscondas a me mandata tua; et ideo quasi revelata sibi mandata cognoscens, condemnat eos qui declinaverint a mandatis coelestibus. Et bene dixit: Qui declinant; directum enim mandatum est, ideo ab eo nemo deflectat.

PL 15, 1236D

「汝の戒めから逸れる者たちは呪われている」と彼は言う。先には「汝の戒めを私から隠すな」と言っていた。それゆえ、あたかも戒めが自分に啓示されたと認めているかのように、天の戒めから逸れた者たちを断罪する。そして「逸れる者たち」と言ったのは正しい。戒めはまっすぐなものであり、だからこそ誰もそこから曲がってはならないからである。

Sermo III. Gimel, Caput XXXIX

第3説教(ギメル) 第XXXIX章PL 15, 1236D
1

Movet autem qua ratione hic dixerit: Ne abscondas a me mandata tua. Quod enim absconditur, obscurum fit et occultum; cum supra dixerit: Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9) .

PL 15, 1236D

しかし、彼がなぜここで「汝の戒めを私から隠すな」と言ったのかは、疑問を呼ぶ。隠されたものは暗く秘められたものとなる。それなのに、先には「主の戒めは輝き、目を照らす」と言っていたからである(詩篇18:9)。

2

Si lucidum mandatum, quomodo absconditur; cum lucernam nemo ponat sub modio? Nisi forte lucidum est unum mandatum, multa autem mandata abscondita sunt. Nam judicia tua, inquit, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7) . Non judicium sicut abyssus, sed judicia dicuntur.

PL 15, 1236D

戒めが輝くなら、どうして隠されるのか。灯火を升の下に置く者はいないのに。もしかすると、一つの戒めは輝いているが、多くの戒めは隠されているのかもしれない。「汝の裁きは、大いなる淵のようである」と彼は言う(詩篇35:7)。単数の「裁き」が淵のようだと言われるのではなく、複数の「裁き」が言われている。

Sermo III. Gimel, Caput XL

第3説教(ギメル) 第XL章PL 15, 1237A
1

Vide autem ordinem. Supra ait: Ne repellas me a mandatis tuis; in sequentibus ait: Ne abscondas a me mandata tua; hic ait: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.

PL 15, 1237A

その順序を見よ。先には「汝の戒めから私を退けるな」と言い、続く箇所では「汝の戒めを私から隠すな」と言い、ここでは「汝の戒めから逸れる者たちは呪われている」と言う。

2

Vere maledicti qui declinant a mandatis tuis, qui referre gratiam debuerunt: primo, quia non sunt repulsi; secundo, quia non abscondi a se divina mandata meruerunt. Declinat ergo aliquis quod optavit.

PL 15, 1237A

汝の戒めから逸れる者たちは、まことに呪われている。彼らは感謝を返すべきであった。第一に、退けられなかったからであり、第二に、神の戒めを自分たちから隠されずにいることに値したからである。それなのに、ある者は自分が願ったものから逸れるのである。

Sermo III. Gimel, Caput XLI

第3説教(ギメル) 第XLI章PL 15, 1237A
1

(Vers. 22.) Sequitur: Aufer a me opprobrium et contemptum; quoniam testimonia tua exquisivi. Si contemptus opprobrii loco ducitur, quomodo scriptum est: Contemptibilia hujus mundi elegit Deus (I Cor., I, 28) ? Sed considera quia mundi contemptibilia dixit, non Dei.

PL 15, 1237A

(第22節)続く。「私から辱めと蔑みを取り去れ。私は汝の証しを探し求めたからである」。蔑みが辱めに数えられるなら、どうして「この世の蔑まれるものを神は選んだ」と書かれているのか(一コリント1:28)。しかし、「世の」蔑まれるものと言われているのであって、神にとって蔑まれるものと言われているのではないことを考えよ。

2

Quod enim in hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apud Deum. Denique humilitas in hoc mundo contemnitur, sed Dei judicio comprobatur. Et si publicanus se humiliaverit, exaltatur. Audi quem diligat, et non pro nihilo habeat Deus.

PL 15, 1237B

この世で蔑まれるものは、神のもとでは尊いからである。実に、謙遜はこの世では蔑まれるが、神の判断によっては是認される。徴税人も自らを低くするなら、高められる。神が誰を愛し、無に等しいとは見なさないかを聞け。

3

Quicumque sanctus est, qui sine macula vivit, veritatem custodit, non appetivit proximum suum, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; omnia quae malitiae sunt, reprobavit (Psal. XIV, 2-4) : talis etiam si sit gentilis, devotione humilitatis a Deo comprobatur.

PL 15, 1237B

聖なる者で、汚れなく生き、真理を守り、隣人を欲しがらず、その目の前で悪しき者が無に帰せられ、悪意に属するすべてを退けた者は誰でも(詩篇14:2–4)、そのような者は、たとえ異邦人であっても、謙遜という献身によって神に是認される。

4

Superbi autem, velut pharisaeus, arrogantia sua pro nihilo ab illo aestimantur. Denique gentilitas non est: devotio autem manet in aeternum. Cave ergo ne Christo opprobrio sis.

PL 15, 1237B

しかし高ぶる者は、ファリサイ派の人のように、その尊大さのゆえに、彼によって無に等しいと見なされる。実に、異邦人であることは何ものでもなく、献身は永遠に残る。それゆえ、キリストの恥とならないよう気をつけよ。

5

Nolo mihi quicumque maledicat, et quasi peccatorem despiciat: quam grave, si Christus dignum opprobrio ducat! Vae tibi, inquit, Corozaim et Bethsaida (Luc., X, 13) . Condemnantur; quia non egerunt poenitentiam delictorum suorum.

PL 15, 1237C

私は誰にも、私を呪い、罪人のように見下してほしくない。だが、キリストが辱めに値すると見なすなら、それはどれほど重いことか。「災いだ、汝に、コラジンよ、ベトサイダよ」と彼は言う(ルカ10:13)。彼らは断罪される。自分たちの罪を悔い改めなかったからである。

6

Nos ergo agamus, ut a nobis auferatur opprobrium. Quis autem est, qui non est opprobrio dignus? Qui exquisivit Domini testimonia.

PL 15, 1237C

それゆえ我々は、辱めが我々から取り去られるように行動しよう。では、辱めに値しない者は誰か。主の証しを探し求めた者である。

7

Multi quidem sunt qui volunt inferre opprobrium servis tuis, sed ipsi sunt magis probrosi; quia pro nomine tuo pati opprobrium gloriosum est.

PL 15, 1237C

汝の僕たちに辱めを加えようとする者は確かに多いが、彼ら自身のほうがいっそう恥ずべき者である。汝の名のために辱めを受けることは栄光あることだからである。

Sermo III. Gimel, Caput XLII

第3説教(ギメル) 第XLII章PL 15, 1237C
1

(Vers. 23.) Et ideo ait: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant. Vox martyris est, qui perductus ad judicium persecutorum, cum cogeretur idolis immolare, et constanter resisteret: judices autem sedentes in tribunalibus stipati officiis, indignantes quod suis non obsecundaretur imperiis, conferrent quo dignum supplicio censerent; stabat intrepidus dicens: Sederunt principes et adversum me detrectabant.

PL 15, 1237C

(第23節)それゆえ彼は言う。「実に、首長たちは座し、私に逆らって中傷した」。これは殉教者の声である。彼は迫害者たちの裁きの場へ引き出され、偶像にいけにえをささげるよう強いられたが、堅く抵抗した。一方、裁判官たちは、役人たちに囲まれて法廷に座り、自分たちの命令に従われないことに憤慨し、彼をどんな刑罰に値すると判断するかを協議していた。彼は恐れずに立ち、こう言っていた。「首長たちは座し、私に逆らって中傷した」。

2

Est etiam Domini vox ista, cum convenisset presbyterium plebis, et principes sacerdotum et scribae, et ad concilium Judaeorum deductus esset dicentium: Quid adhuc desideramus testes? audivimus enim de ore ipsius (Matth. XXVI, 65) ; et staret ante praesidem, et duceretur ad crucem, quid pulchrius diceret, quam: Sederunt principes, et adversum me detrectabant, hoc est, me stante, sederunt principes?

PL 15, 1238A

これは主の声でもある。民の長老会、大祭司たち、律法学者たちが集まり、彼がユダヤ人たちの評議会へ引き出されて、彼らが「なお我々は証人を求めるだろうか。我々は彼自身の口から聞いたのだから」と言い(マタイ26:65)、彼が総督の前に立ち、十字架へ引かれたとき、「首長たちは座し、私に逆らって中傷した」、すなわち、私が立っているとき首長たちは座った、という言葉より美しい何を、彼は言いえただろうか。

3

Et quia tribunalium fulcro sublimes erant, Dominum non videbant. Sedebant ergo, erant in fastigio principatus, nec Principem principum cogitabant. Sed parum hoc. Adversus me, inquit, detrectabant.

PL 15, 1238A

彼らは法廷の台座によって高い所にいたので、主を見なかった。こうして彼らは座し、首長の位の頂にあって、首長たちの首長を思いもしなかった。しかしこれは些細なことである。「私に逆らって」と彼は言う、「中傷した」。

4

Ego eorum redemptor adveneram, ego veneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Jacob haereditatem; et illi adversus me detrectabant.

PL 15, 1238B

私は彼らの贖い主として来ていた。私はすべての者の罪を清めるために、失われた者たちを取り戻すために、聖なるヤコブの相続財産を楽園に返すために来ていた。それなのに彼らは私に逆らって中傷した。

5

Et ideo imitatores mei, discipuli mei, nolite injuriam erubescere si steteritis ante principes pro nomine meo; cum ego steterim pro vestra salute.

PL 15, 1238B

それゆえ、私に倣う者たちよ、私の弟子たちよ、私の名のために首長たちの前に立つことになっても、侮辱を恥じてはならない。私は諸君の救いのために立ったのだから。

Sermo III. Gimel, Caput XLIII

第3説教(ギメル) 第XLIII章PL 15, 1238B
1

Denique traditus in custodiam Petrus cum caeteris apostolis, et postera die statutus ante concilium constanter dicebat: Principes populi, et seniores Israel, si nos hodie dijudicamur, quod benefactum sit homini infirmo, in quo iste salvus factus sit; notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quod in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus (Act. IV, 8, 10) , hoc est: Vos estis qui statuistis et Christum; gloriae loco ducimus istam injuriam; quia arguimur pro aegroti hominis sanitate: hanc haereditatem servulis Salvator omnium dereliquit.

PL 15, 1238B

実に、ペトロはほかの使徒たちとともに牢に引き渡され、翌日、評議会の前に立たされて、堂々とこう語っていた。「民の首長たち、イスラエルの長老たちよ、我々が今日、病める人になされた善行について、それによってこの人が救われたことについて、取り調べられているのなら、汝ら皆、またイスラエルの民すべてに知れ。汝らが十字架につけ、神が死者の中から起こしたナザレのイエス・キリストの名によって、この人は汝らの前に健やかな者として立っている」(使徒言行録4:8、10)。すなわち、「汝らこそ、キリストをも〔裁きの場に〕立たせた者たちだ。我々はこの侮辱を栄光と見なす。病んだ人の健康のゆえに我々は責められているのだから」ということである。万人の救い主は、この遺産を自分の僕たちに残したのである。

2

At illi conferebant inter se dicentes: Quid faciemus istis hominibus (Ibid. 16) ? Et dimiserunt eos. Gloriabatur ergo Petrus, et unusquisque apostolorum, quia digni habiti sunt, qui injuriam pro Christi nomine sustinerent. Recte ergo tunc dicerent singuli: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant.

PL 15, 1238C

しかし彼らは互いに協議して言った。「この人たちを我々はどうしようか」(使徒言行録4:16)。そして彼らを解き放った。こうしてペトロも使徒の一人ひとりも、キリストの名のために侮辱を耐えるにふさわしいとされたことを誇った。それゆえ、そのとき彼ら一人ひとりが「実に、首長たちは座し、私に逆らって中傷した」と言うのは、正しかったであろう。

Sermo III. Gimel, Caput XLIV

第3説教(ギメル) 第XLIV章PL 15, 1238C
1

Sederunt principes adversus Esaiam, et disputaverunt ut secaretur: sed non timebat eos qui dicebat: Audite . . . principes Sodomorum (Esai, I, 10). Sederunt adversus Hieremiam ut mitteretur in lacum.

PL 15, 1238C

首長たちはイザヤに敵して座し、彼が切り裂かれるよう論じ合った。しかし彼は彼らを恐れなかった。彼はこう言っていた。「聞け……ソドムの首長たちよ」(イザヤ1:10)。首長たちはエレミヤに敵して座し、彼が穴に投げ込まれるようにした。

2

Sederunt adversus Zachariam, qui occisus est inter templum et altare. Sederunt adversus Susannam, et contra castitatis feminam judicabant: sed ut ostenderetur principum bonum non esse consilium, excitavit pueri spiritum Dominus; et quam principes ream mortis pronuntiaverant, eamdem propheta totius innoxiam criminationis absolvit.

PL 15, 1239A

首長たちはゼカリヤに敵して座し、彼は神殿と祭壇のあいだで殺された。首長たちはスザンナに敵して座し、貞潔な女に対して裁きを行った。しかし、首長たちの助言が善くないことが示されるように、主は少年の霊を奮い立たせた。首長たちが死に値する罪人と宣告したその女を、預言者は、あらゆる告発に対して無実として放免した。

Sermo III. Gimel, Caput XLV

第3説教(ギメル) 第XLV章PL 15, 1239A
1

Sunt et alii principes, qui adversus nos detrectant, de quibus dicitur: Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores, tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes., VI, 12) .

PL 15, 1239A

我々に逆らって中傷する別の首長たちもいる。彼らについてこう言われている。「我々の格闘は、肉と血に対するものではなく、支配と権威に対し〔principatus と potestates。ここは天使の位ではなく悪の勢力を言う〕、この闇の世の支配者たちに対し、天にある悪の霊的なものどもに対するものだからである」(エフェソ6:12)。

2

Isti sedent et explorant, qui justus sit in hoc saeculo, qui Christianus intente Deo serviat, studiosus boni operis et facti.

PL 15, 1239A

この者たちは座して、この世で誰が義人か、誰がキリスト教徒として熱心に神に仕え、善い業と行いに励んでいるかを探る。

3

Detrectant de eo dicentes: Insidiemur illi, impediamus eum, prohibeamus eum efficere quae desiderat, conteramus ejus mentem, frangamus animum ejus adversis frequentibus ac repentinis; et si Deo probatus est propter justitiam, rogemus dari nobis tentationes ejus.

PL 15, 1239B

彼らはその者について中傷して言う。「彼を待ち伏せよう。妨げよう。望むことを成し遂げるのを禁じよう。その精神を打ち砕こう。たび重なる突然の逆境によってその心をくじこう。そして、もし彼が正義のゆえに神に是認された者であるなら、その者を試みることを我々に許すよう求めよう」。

4

Neque enim in tantum prophetam, tentationum ejus quas plurimas subiit, potestatem habere potuissent, nisi Dominus probandi sui militis causa dedisset, ut majore eum gloria coronaret.

PL 15, 1239B

実際、これほどの預言者に対して、彼が受けた数多い試練に及ぶ権能を、彼らは持ちえなかったであろう。主が自分の兵士を試すために与えなかったなら。それはより大きな栄光で彼に冠を授けるためである。

5

Quis igitur regem Saul excitavit in eum, nisi spiritus malus, sicut legimus, qui se dolebat excludi quotiescumque David vel citharae sono, vel bonorum consiliorum operumque fidibus ac nervis mentem regis animumque demulcebat (I Reg. XVI, 23) ?

PL 15, 1239B

では、サウル王を彼に対して奮い立たせたのは、悪い霊でなくて誰か。我々が読むとおり、ダビデが竪琴の音によって、あるいは善い助言と業の弦と糸によって、王の精神と心をなだめるたびに、締め出されることを嘆いた霊である(サムエル記上16:23)。

6

Quis excitavit Doech Syri nequitiam, ut sanctum virum proderet, et hospitalem humanitatem deduceret in periculum sacerdotis (II Reg., XXII, 9, et 10) ?

PL 15, 1239C

シリア人ドエグの悪意を奮い立たせ、聖なる人を売らせ、祭司のもてなしの情けを危険に陥れさせたのは誰か(サムエル記下22:9–10)〔引照は底本のまま。ドエグの話はサムエル記上22章にある〕。

7

Quis inflammavit ardorem Ammon, ut domum incestaret propheticam, et contristaret animum patris, alterius incesta libidine, alterius injuria (II Reg., XIII, 14) : et qui aliis prophetabat, domus suae mala praevidere non potuerit?

PL 15, 1239C

アムノンの情熱に火をつけ、預言者の家を汚させ、父の心を悲しませたのは誰か。一人の不浄な情欲、もう一人の不当な仕打ちによってである(サムエル記下13:14)。しかも、ほかの者たちに預言していた者が、自分の家の災いを予見できなかったというのか。

8

Quis armavit furorem Abessalon, ut patrem domo excluderet, et parricidali persequeretur praelio (II Reg. XV, 14) ?

PL 15, 1239C

アブサロムの憤怒を武装させ、父を家から締め出し、近親殺しの戦で追わせたのは誰か(サムエル記下15:14)。

9

Sed cum prope viribus regni jam esset sanctus inferior, hoc uno incensa adversum se diaboli restinxit spicula, quod cum filius necem peteret patris, ille tamen salutem filii pietatis mandabat affectu.

PL 15, 1239C

しかし、聖なる者が王国の力においてほとんど劣勢になっていたとき、彼はこの一事によって、自分に向けて燃え上がっていた悪魔の矢を消した。すなわち、息子が父の死を求めているのに、彼は慈愛の情をもって息子の無事を命じていたのである。

Sermo III. Gimel, Caput XLVI

第3説教(ギメル) 第XLVI章PL 15, 1239D
1

Ergo principes populi, ut Architophel, et caeteri bellantium duces sederunt (II Reg. XVIII, 5) . Tractabant principes populi cum Abessalon adversus Prophetam (II Reg. XV, 31) .

PL 15, 1239D

それゆえ民の首長たち、アヒトフェルや、戦う者たちのほかの指導者たちが座した(サムエル記下18:5)〔底本は Architophel。アヒトフェルのことと解した〕。民の首長たちはアブサロムとともに、預言者に逆らって協議していた(サムエル記下15:31)。

2

Et ideo dicit: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Advertimus arma justi, quibus omnes adversariorum repellat impetus.

PL 15, 1239D

それゆえ彼は言う。「実に、首長たちは座し、私に逆らって中傷した。しかし汝の僕は、汝の義の定めに励んでいた」。我々は義人の武具に気づく。それによって彼は敵対者たちのあらゆる攻撃を退けるのである。

3

Alibi ait: Circumierunt me et expugnaverunt me gratis: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 3 et 4) : hic ait quod studium ei non exercendae ad belli artes fuerit juventutis, non decipiendi adversantis astutia ulla cordis; ut illum vinceret quem videbat: sed adversum eos praeliabatur, quos non videbat: majorque in eo pietas, quam virtus corporis militabat.

PL 15, 1240A

別の箇所で彼は言う。「彼らは私を取り囲み、いわれなく私を攻め落とした。私を愛する代わりに、私を中傷した。しかし私は祈っていた」(詩篇108:3–4)。ここでは彼が言っている。彼の熱心は、見える敵に勝つために、戦の技へ若さを鍛えることにも、敵対者を欺く心のいかなる狡知にもなかった。そうではなく、見えない者たちに対して戦っていたのである。彼の内では、体の力よりも敬虔が大きく戦っていた。

4

Itaque in Dei exercebatur justificationibus; ut contrario ictu diabolum vulneraret. Ille eum ab intentione justitiae, et studio devotionis, occupationibus bellicis conabatur abducere: hic magis se divini operis et cultus meditationibus occupabat.

PL 15, 1240A

それゆえ彼は神の義の定めに励んでいた。逆の一撃で悪魔を傷つけるためである。悪魔は彼を、正義への専心と献身の熱意から、戦の営みによって引き離そうとした。彼のほうはむしろ、神の業と礼拝の黙想に身を向けた。

5

Itaque Dominus protexit eum, in quem speravit, cum quo loquebatur, cui toto adhaerebat affectu. Justus enim aut cum Deo loquitur orando, aut divina loquitur opera laudando: et semper loquitur opera Dei; ne loquatur os suum opera hominum. Nihil terrenum justus loquitur, nihil mortale agit.

PL 15, 1240A

それゆえ、彼が希望を置き、語りかけ、全き情ですがりついた主は、彼を守った。義人は祈って神と語るか、神的な業を賛美して語るかである。そして常に神の業を語る。それは、その口が人間の業を語らないためである。義人は地上のことを何も語らず、死すべきことを何も行わない。

Sermo III. Gimel, Caput XLVII

第3説教(ギメル) 第XLVII章PL 15, 1240B
1

(Vers. 24.) Ideoque dicit: Etenim testimonia tua, meditatio mea est: et consilia mea, justificatio tua. Advertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia justi, ut meditetur mandata Dei, et exerceatur in Dei laudibus et oraculis; ut justificet Dominum semper.

PL 15, 1240B

(第24節)それゆえ彼は言う。「まことに、汝の証しは私の黙想であり、私の計らいは汝の義の定めである。」彼が何を教えているか、あなたは気づく。義人の計らいはこうあるべきだというのである。すなわち、神の戒めを黙想し、神への賛美と神の託宣に身を鍛え、常に主を義とすることである。

2

Qui facit quae Deus mandat, quae credit Deo placere, Deum justificat. Quod ex lectione Evangelii possumus intelligere (Luc., VII, 30) , dicente Evangelista, quia pharisaei spreverunt consilium Dei, non baptizati baptismo Joannis.

PL 15, 1240B

神が命じることを行い、神の意にかなうと信じることを行う者は、神を義とする。これは福音書の朗読から理解できる(ルカ7:30)。福音書記者は、ファリサイ派の人々がヨハネの洗礼を受けず、神の計らいを退けたと言っている。

3

Hoc in uno libro, in alio autem habes: non justificaverunt Deum, quia baptizari noluerunt. Ideo Dominus ad Joannem dicentem: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth., III, 14 et 15) .

PL 15, 1240B

このことは、ある書ではそのように記され、別の書ではこうある。「彼らは神を義としなかった。洗礼を受けようとしなかったからである。」それゆえ主は、「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のところに来るのか」と言うヨハネに答えた。「今はそうさせよ。我々がすべての正義を満たすことは、このようにふさわしいのである」(マタイ3:14–15)。

4

Qui ergo facit mandata Dei, justificat Deum; quia facit ejus justitiam: et bonum est ut consilium Dei sequantur hominum consilia; quia Dei consilium certum semper: nostra autem plerumque incerta consilia ex rerum probantur eventu.

PL 15, 1240C

それゆえ、神の戒めを行う者は神を義とする。神の正義を行うからである。そして、神の計らいに人間の計らいが従うことは善い。神の計らいは常に確かであるのに対し、我々の計らいは多くの場合不確かで、事の成り行きによって確かめられるからである。

Sermo IV. Daleth, Caput I

第4説教(ダレト) 第I章PL 15, 1240C
1

Quarta littera secundum Hebraeos Daleth, significat Latine timorem, vel (ut alibi invenimus) nativitatem. Sed utrumque potest congruere et convenire sensu.

PL 15, 1240C

ヘブライ人によれば第四の文字はダレトで、ラテン語では「恐れ」を意味し、または(別の箇所で我々が見いだすところでは)「誕生」を意味する。だが、そのどちらも意味の上で合致し、調和しうる。

2

Nativitas enim eorum est quae generantur in hoc saeculo, per quam intelligimus corporalia et materialia, quae sunt caduca, et ideo a timore non distat; ex corporalibus enim et materialibus nascitur timor. Quid enim est terrena nativitas, nisi timor?

PL 15, 1240D

誕生とは、この世で生み出されるものたちのものであり、それによって我々は、朽ちゆく体的なもの、物質的なものを理解する。それゆえ誕生は恐れと隔たらない。恐れは体的なもの、物質的なものから生まれるからである。地上の誕生とは、恐れでなくて何であろうか。

Sermo IV. Daleth, Caput II

第4説教(ダレト) 第II章PL 15, 1240D
1

(Vers. 25.) Denique inde coepit versus: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Per pavimentum terram intelligimus, per terram materialia.

PL 15, 1240D

(第25節)実に、そこから節は始まった。「私の魂は床に貼りついた。汝の言葉に従って私を生かせ。」床とは地のことと我々は解し、地とは物質的なもののことと解する。

2

Peccatori autem dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes., III, 19) ; eo quod divinis mandatis inhaerendum non putaverit: sed in materialia et corporalia deflexerit, cui impressa fuerit vitae hujus saecularis delectatio.

PL 15, 1241A

ところが罪人には、「汝は土であり、土に帰る」と言われた(創世記3:19)。神の戒めに固くつくべきだとは考えず、この世の生の快楽を刻みつけられて、物質的なもの、体的なものへと逸れたからである。

3

Denique ejectus de paradiso, hoc est, ex illo sublimi et coelesti loco, ad quem raptus est Paulus sive in corpore, sive extra corpus nesciens: ex illo ergo eminenti loco dejectus in terram, deploret Adam dicens: Adhaesit pavimento anima mea; sicut alibi ait: Humiliata est in pulvere anima mea, et adhaesit in terra venter meus (Psal. XLIII, 25) .

PL 15, 1241A

実に彼は楽園から、すなわち、パウロが体のままか体を離れてか知らずに引き上げられたあの高く天的な場所から追い出された。その高みから地へ投げ落とされて、アダムは嘆いて言う。「私の魂は床に貼りついた。」別の箇所で彼は言う。「私の魂は塵の中で低くされ、私の腹は地に貼りついた」(詩篇43:25)。

4

Poenitentiam gerentis haec vox est, qui meminisset adhaerentem se Deo nescisse, nec potuisse discernere (quod non discrevit et Paulus) utrum in corpore esset, an extra corpus (II Corinth. XII, 2) ; ita infirmitatem, pigritiamque corporis minime sentiebat, cui Domini adhaerebat praesentia.

PL 15, 1241A

これは悔い改める者の声である。彼は、神に貼りついていた時には、体のうちにいるのか体を離れているのかを知らず、見分けることもできなかったことを思い起こしている(パウロもこれを見分けなかった。二コリント12:2)。主の臨在に貼りついていた彼は、体の弱さと怠惰をほとんど感じなかったのである。

5

Spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit, vel Dominus qui suscepit ejus infirmitatem, personam repraesentat Adae, et assumit ejus affectum.

PL 15, 1241B

それゆえ、痛みを言い表した預言の霊、あるいはその弱さを引き受けた主が、アダムの人格を表し、その心情を取っているのである。

Sermo IV. Daleth, Caput III

第4説教(ダレト) 第III章PL 15, 1241B
1

Loquatur ergo Adam: Adhaesit pavimento anima mea. Qui ante beatissimus auram carpebat aetheream, curas vitae hujus et taedia nesciebat, is nunc sollicitudine mundi hujus, luxuriae studio, pecuniaeque cupiditate curvatus, ut vulpis foveis se inserit, latibulisque terrestribus.

PL 15, 1241B

それゆえアダムに語らせよう。「私の魂は床に貼りついた。」かつて至福の者として天空の気を吸い、この生の憂いも倦怠も知らなかった者が、いまやこの世の思い煩い、放縦への熱中、金銭への貪欲のために身をかがめ、キツネのように穴と地上の隠れ家に潜り込む。

2

Merito adhaerebat pulveri, qui se levare non poterat, nisi eum supra crucem suam Christus levasset. Merito adhaerebat pavimento qui se abscondebat a Christo. Non adhaeret pavimento, cui dicit Jesus: Sequere me (Joan. I, 43) .

PL 15, 1241B

キリストが自らの十字架の上に彼を持ち上げたのでなければ、自らを起こすことのできなかった者が、塵に貼りついたのは当然である。キリストから身を隠した者が床に貼りついたのは当然である。イエスが「私に従え」と言う相手は、床に貼りつかない(ヨハネ1:43)。

3

Non adhaeret pavimento qui audit et sequitur Legem dicentem: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis (Deut., X, 20) .

PL 15, 1241B

「汝は汝の神である主に従って歩み、彼に貼りつけ」と言う律法を聞いて従う者は、床に貼りつかない(申命記10:20)。

Sermo IV. Daleth, Caput IV

第4説教(ダレト) 第IV章PL 15, 1241C
1

Quomodo ergo pavimento adhaereat unusquisque, quomodo Deo, audi dicentem: Quid adhaeret meretrici, unum corpus est . . . . qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor., VI, 16 et 17) .

PL 15, 1241C

それでは、人がいかにして床に貼りつき、いかにして神に貼りつくのか、聞け。使徒は言う。「遊女に貼りつく者〔底本は Quid。Qui と読む〕は一つの体である。……しかし神に貼りつく者は一つの霊である」(一コリント6:16–17)。

2

Terra ista quam gerimus, meretricis quibusdam nos illecebris capit, et quasi vultus quosdam voluptatum, corporalium delectationum fucis illinit; ut lateat in his veritas, et forensi quadam specie decipiant appropinquantes.

PL 15, 1241C

我々が身にまとうこの地は、遊女のような誘いで我々を捕らえ、快楽のさまざまな顔かたちを、体の楽しみの化粧で塗り飾る。そこに真理が隠れ、近づく者を、いわば表向きの姿で欺くためである。

3

Sed cum interiorem oculum mentis ad tempus obduxerunt, postea tamen decusso velut quodam pulvere voluptatum hujusmodi decore, quam sit inanis gratia saeculi hujus aut corporis facile deprehenditur.

PL 15, 1242A

しかし、それらは心の内なる目をしばらくは覆ってしまったとしても、のちにそうした快楽の飾りの塵が払い落とされると、この世や体の魅力がいかに空しいかは容易に見破られる。

Sermo IV. Daleth, Caput V

第4説教(ダレト) 第V章PL 15, 1242A
1

Bonum est igitur adhaerere Domino, nec inflexam cervicem habere ad jugum mundi. Ideoque Ecclesiae, vel forti animae dicit Sapientia: Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalpioth: mille ostia pendent in ea, omnia jacula potentium (Cant. IV, 4) .

PL 15, 1242A

それゆえ、主に貼りつくことは善であり、この世の軛に首を曲げないことは善である。だから知恵は、教会に、あるいは強い魂に言う。「汝の首はダビデの塔のようだ。タルピオトに築かれ、千の盾〔ostia。字義は「戸」だが、盾と解した〕がそこに掛けられている。すべて勇士たちの投げ槍である」(雅歌4:4)。

2

Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras-illecebrarum inflexione curvetur, sicut Christi regalis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere.

PL 15, 1242A

神へと立てられた首、キリストの軛に適した首は、地の誘惑に傾いて曲がることが一切なく、キリストの王の塔のようである。ネブカドネツァルも、その塔に自分の軛を掛けることはできない。

3

Condidit enim turrim illam David, ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et repellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet.

PL 15, 1242B

かの塔を建てたのは、あの腕の強い者ダビデであり、彼は城壁の高みの上にそれを築いた。助けとなり、同時に飾りともなるためである。助けとなるのは、敵を先に見て退けるからであり、飾りとなるのは、低い所の中だけでなく、高い所の中でも抜きん出ているからである。

4

Ita tamen subsidio, vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum monilia, habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur.

PL 15, 1242B

ただし、助けとなり飾りとなるのは、言葉の教えを、いわば馬の飾りの首飾りのように自らのうちに持ち、また、勇士である預言者たちの投げ槍をも持っている場合である。その投げ槍は、すべて自らを高く掲げる高慢に向けて、信仰の腕によって放たれる。

Sermo IV. Daleth, Caput VI

第4説教(ダレト) 第VI章PL 15, 1242B
1

Noli igitur in pulverem mortis deducere animam tuam, cui Dominus etiam naturalem altitudinem tribuit, et vigorem quo se excitet et assurgat.

PL 15, 1242B

それゆえ、魂を死の塵の中に引き下ろすな。主は魂に、本性としての高さと、自らを奮い立たせて立ち上がる力とを与えたのである。

2

Unde etiam de hac conjunctione animae et corporis dictum opportune accipitur; eo quod in naturali vitae nostrae mysterio connexa anima corpori velut humi reptet, et pavimento adhaereat: partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud e terra est.

PL 15, 1242B

ここから、魂と体の結合について言われたことも、ふさわしく理解される。我々の生の本性的な奥義のうちで、魂は体に結びつけられ、いわば地を這い、床に貼りついているからである。一つにはこの地上の住まいのため、一つにはこの体が土から成るためである。

3

Et regionis igitur diversorium, et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae.

PL 15, 1242C

こうして、住む土地という宿も、我々の体の素材そのものも、この見解に一致する。

4

Ideoque pulchre Apostolus de mortis hujus corpore liberari cupit (Rom. VII, 24) ; quia carcere quodam claudimur, et in quodam luxuriae gurgustio siti, tenebris involvimur delictorum.

PL 15, 1242C

だから使徒がこの死の体から解放されることを望んだのは(ローマ7:24)、美しいことである。我々は牢獄のようなものに閉じ込められ、放縦の小屋のような所に置かれて、罪の闇に包まれているからである。

Sermo IV. Daleth, Caput VII

第4説教(ダレト) 第VII章PL 15, 1243A
1

Ergo secundum voluntatem Dei ambulemus, ut adhaerere dicamur Deo. Nam qui secundum corporis appetentiam vivit, caro est: qui secundum praecepta Dei, spiritus est.

PL 15, 1243A

それゆえ、神の意志に従って歩もう。神に貼りついていると言われるためである。体の欲求に従って生きる者は肉であり、神の掟に従って生きる者は霊である。

2

Non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro sicut et illi qui in diluvio perierunt, de quibus dictum est, Quia caro sunt (Gen., VI, 3) : sed magis caro nostra obediens animae gubernaculo, fiat anima, et hoc appellari mereatur nomine, sicut appellata est familia patriarchae Jacob, et generationis ejus sancta posteritas.

PL 15, 1243A

それゆえ、我々の魂が肉になってはならない。すなわち、洪水で滅んだ人々のように我々が肉と呼ばれてはならない。彼らについては「彼らは肉である」と言われた(創世記6:3)。むしろ、我々の肉が魂の舵に従って、魂となるように。そしてこの名で呼ばれるにふさわしくあるように。族長ヤコブの家族と、その子孫である聖なる後裔がそう呼ばれたとおりである。

3

Sic enim scriptum est: Hi filii Bala quam dedit Laban Rachel filiae suae, et peperit hos Jacob, animas septem.

PL 15, 1243A

こう書かれている。「これらは、ラバンが娘ラケルに与えたビルハ〔底本は Bala。ビルハのラテン語形〕の子らであり、ヤコブが彼女に産ませた者たちで、魂は七つ。」

4

Et alibi: Omnes autem animae quae intraverunt cum Jacob in Aegyptum, quae exierunt de femoribus illius praeter mulieres sexaginta, inquit, et sex (Gen., XLVI, 25 et 26) .

PL 15, 1243A

また別の箇所では、「ヤコブとともにエジプトに入った魂は、すべて、彼の腰から出た者で、女たちを除いて六十六」とある(創世記46:25–26)。

5

Et in principio Exodi legimus: Erant autem omnes animae de Jacob quinque et septuaginta qui erant cum Jacob (Exod., I, 5) . Ergo illi qui habitabant cum Joseph, et de Aegypto exierunt, animae sunt.

PL 15, 1243B

また『出エジプト記』の初めにこう読む。「ヤコブから出た魂は、ヤコブとともにいた者がすべて七十五であった」(出エジプト記1:5)。したがって、ヨセフとともに住み、エジプトから出て行った者たちは、魂である。

Sermo IV. Daleth, Caput VIII

第4説教(ダレト) 第VIII章PL 15, 1243B
1

Qui autem cum essent angeli Dei, hoc est, vitae probitate angelorum imitantes gratiam (qui enim non ducunt uxores, et quae non nubunt, erunt sicut angeli in coelo), qui ergo cum angeli viderentur, capti sunt decore femineo, hi caro sunt, sicut Dominus Deus dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen., VI, 3) .

PL 15, 1243B

ところが、神の天使たちであったのに──すなわち、生の廉直さによって天使の優美さを模していた者たちであるのに(めとらない者たち、嫁がない者たちは、天にいる天使のようになるからである)──このように天使と見えていたのに、女の美しさに捕らえられた者たちは、肉である。主なる神が言ったとおりである。「私の霊は、これらの人々のうちに永久にとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。

2

Et merito expertes libidinis angelis comparantur: caro non sunt in carne, sed in spiritu; quales erant illi qui doctorem Apostolum sequebantur, quibus ait: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom., VIII, 9) .

PL 15, 1243B

情欲を知らない者たちが天使になぞらえられるのは、当然である。彼らは肉のうちにありながら肉ではなく、霊のうちにある。使徒という教師に従っていた人々はそうした者であり、彼は彼らに言う。「しかし汝らは肉のうちにはなく、霊のうちにある」(ローマ8:9)。

3

Qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt: atque utinam caro tantum, et non etiam equi adhinnientes; quia in uxorem, inquit, proximi sui adhinniebant (Jerem. V, 8) .

PL 15, 1243C

女たちの体への情欲に捕らえられる者たちは、肉である。肉であるだけならまだしも、いななく馬ですらある。「彼らは自分の隣人の妻に向かっていなないた」とあるからである(エレミヤ5:8)。

Sermo IV. Daleth, Caput IX

第4説教(ダレト) 第IX章PL 15, 1243C
1

Rogat ergo qui dejectionem animae suae sentit ad pavimentum usque curvatae, ut vivificetur secundum verbum Dei, quod animas ad se trahit quascumque, et miseratione sui levare cupiens abducit a terris.

PL 15, 1243C

それゆえ、自分の魂が床に至るまでかがめられ、落とされているのを感じる者は、神の言葉に従って生かされることを願う。その言葉は、どのような魂であれ自らのもとに引き寄せ、自らの憐れみによって持ち上げようと望んで、地から連れ去る。

2

Vivificatur autem anima; quae vias ambulat Christi, peccato mortua Deo vivens, ita ut mors peccati dominatum in ea post haec habere non possit, posteaquam consepulta cum Christo justificata est a peccato. Sed qui justificari cupit, vias suas ante pronuntiet.

PL 15, 1243C

魂が生かされるのは、キリストの道を歩む場合である。罪に対して死に、神に対して生きるので、その後は罪の死がその魂を支配することはできない。キリストと共に葬られて罪から義とされたからである。だが、義とされることを望む者は、まず自分の道を宣べよ。

Sermo IV. Daleth, Caput X

第4説教(ダレト) 第X章PL 15, 1243C
1

(Vers. 26.) Ideoque secundo versu ait: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas. Pulchro ordine ad justificationes Dei perveniendum putat; ut primum sua peccata fateatur.

PL 15, 1243C

(第26節)それゆえ彼は第二の節でこう言う。「私は私の道を宣べ、汝は私に聞き入れた。汝の義の定めを私に教えよ。」神の義の定めに至るには、まず自分の罪を告白すべきだと彼は考えている。これは美しい順序である。

2

Sic enim docemur et alibi: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Itaque scire debemus, quid sit vias suas ambulare hominem, et vias Dei.

PL 15, 1244A

我々は別の箇所でもこう教えられる。「義とされるために、汝の不法を言え」(イザヤ43:26)。それゆえ我々は、人が自分の道を歩むとは何か、神の道を歩むとは何かを知るべきである。

3

Qui facit voluntates carnis, et vivit secundum concupiscentiam mundi hujus, vias suas ambulat, quibus delectatur et gaudet.

PL 15, 1244A

肉の望むことを行い、この世の欲望に従って生きる者は、自分の道を歩む。その道を、彼は楽しみ、喜ぶ。

4

Qui autem venit voluntatem facere Patris sui qui in coelis est, cujus cibus est ut mandatum Dei compleat: qui non quaerit quod sibi voluptati sit, sed quod placeat Deo; ille viam Domini pergit, illam viam quae ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 6) .

PL 15, 1244A

しかし、天にいる自分の父の意志を行うために来た者は、神の戒めを果たすことをその食物とし、自分の快楽となることではなく、神の意にかなうことを求める。その者は主の道を行く。「私は道であり、真理であり、命である」と言うあの道である(ヨハネ14:6)。

5

Vides ergo quia ille vivit secundum verbum Dei, qui viam ambulat Christi. Ipse etiam Dominus Deus in Deuteronomio docet, quomodo in viis suis ambules, dicens: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua custodias mandata ejus, et justitias ejus (Deut., X, 12 et 13) ?

PL 15, 1244A

あなたは見る。キリストの道を歩む者は、神の言葉に従って生きているのである。主なる神自身も『申命記』で、あなたがどのように神の道を歩むべきかを教えて言う。「さて、イスラエルよ、汝の神である主が汝に求めるのは、汝の神である主を畏れ、その道を歩み、彼を愛し、汝の神である主に仕えること、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして、その戒めとその正義を守ることでなくて何であろうか」(申命記10:12–13)。

6

Liquet igitur alias vias esse carnis, alias Dei: et si quis velit ambulare vias Dei, sciat ei prius esse vias carnis, et corporis, et saecularis sapientiae deserendas.

PL 15, 1244B

このように、肉の道と神の道は別のものであることが明らかである。神の道を歩もうとする者は、まず肉の道、体の道、世の知恵の道を捨てねばならぬことを知れ。

Sermo IV. Daleth, Caput XI

第4説教(ダレト) 第XI章PL 15, 1244B
1

Relinquens itaque eas David, pronuntiat, et apud Deum non tacet. Confitetur errores, non tacet lapsus. Simile illi hoc dixit: Annuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino (Psal. XXXI, 5) .

PL 15, 1244B

ダビデはそれらの道を捨て、宣べ、神の前で黙らない。誤りを告白し、躓きを黙らない。これと似たことを彼はこう言った。「私は私に逆らって、私の不法を主に告げよう」(詩篇31:5)。

2

Si enim se accusaverit justus, vocem parati accusatoris exclusit, qui solet acerbare peccata, et uniuscujusque exaggerare flagitia. Obstruit ergo os ejus, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit veniam confitentis.

PL 15, 1244B

義人が自分を訴えるなら、待ち構えている告発者の声を締め出したことになる。この告発者は、罪を厳しく言い立て、一人ひとりの悪行を誇張するのを常とする。先に自分から告白した者は、その者の口をふさぎ、告白する者の赦しをあらかじめ備えるのである。

3

Verecundia excusat reum, pudor suus accusat auctorem. Qui enim sua delicta non tacuit, videtur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. Ideoque ait Scriptura: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov., XVIII, 17) .

PL 15, 1244C

恥じらいは被告を弁護し、その者自身の恥が、唆した者を訴える。自分の罪を黙らなかった者は、自分が行ったことを自分において悲しみ、悪魔が唆したことを悪魔のうちに暴き出したと見られる。だから聖書は言う。「義人は語り始めに自分を訴える者である」(箴言18:17)。

4

Qui se accusat, etsi peccator est, justus esse incipit; quia nec sibi parcit, et Dei justitias confitetur, quem putat latere nihil posse. Utinam Adam se prius accusare, quam celare voluisset!

PL 15, 1244C

自分を訴える者は、罪人であっても義人となり始める。自分を赦さず、何ものも隠れえないと思う神の正義を告白するからである。アダムが、隠すよりも先に自分を訴える気になっていたならば、どれほどよかったことか。

5

Sed non satis est ut confiteamur errorem: verum etiamsi corrigi volumus, a Domino postulemus, ut doceat nos justificationes suas; ne postea errare possimus. A Domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus (Matth., XXIII, 18) .

PL 15, 1244C

しかし、誤りを告白するだけでは足りない。さらに正されることを望むなら、後に再び誤ることがないよう、主が自らの義の定めを我々に教えるように、主に求めよう。それゆえ彼は主に教えられることを求める。キリストが言うとおり、我々の師はただ一人だからである(マタイ23:18)〔底本の番号のまま写す。「師はただ一人」に当たる句はマタイ23:8にある〕。

6

Nec otiose hoc petit; non enim ille beatus quem docet homo: sed quem tu erudieris, Domine.

PL 15, 1244C

彼がこれを求めるのは無益なことではない。人が教える者は幸いなのではなく、「主よ、汝が教え導く者」こそ幸いだからである。

Sermo IV. Daleth, Caput XII

第4説教(ダレト) 第XII章PL 15, 1244C
1

(Vers. 27.) Ubique meminit sui, nec putat satis esse, ut doceat eum justificationes suas Dominus Deus noster, sed addidit: Viam justificationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. Vide ordinem.

PL 15, 1244C

(第27節)彼は至る所で自分を省みており、我々の主なる神が自らの義の定めを教えるだけで足りるとは考えず、こう付け加えた。「汝の義の定めの道を私に示せ。私は汝の驚くべき業のうちで鍛えられよう。」順序を見よ。

2

Prius est ut discamus Domini justificationes, deinde ut gradus quosdam justificationum et ordinem noverimus, quid prius, quid consequens esse debeat. Nam scire quid facias, et ordinem nescire faciendi, non est perfectae cognitionis: offendunt plerumque praepostera.

PL 15, 1245A

まず、我々が主の義の定めを学ぶことが必要であり、次に、義の定めの段階と順序、すなわち何が先で何が後であるべきかを知ることが必要である。何を行うべきかを知っていても、行う順序を知らないのは、完全な認識ではない。順序の転倒はしばしば躓きとなる。

3

Denique justus est, qui se in exordio sermonis accusat: injustus autem, qui quod prius negaverat, confitetur. Ille verecundiae invenit gratiam: hic notam incurrit impudentiae. Ita ordinis ignorantia conturbat negotiorum naturam, formamque meritorum.

PL 15, 1245A

実に、語り始めに自分を訴える者は義人であり、先に否定していたことを後で告白する者は不義の者である。前者は恥じらいの好意を得、後者は恥知らずの汚名を負う。このように、順序を知らないことは、事柄の本性と、功績のあり方とを乱す。

4

Ille autem qui didicerit primo mysteria Dei, deinde ordinem mysteriorum, exercetur in mirabilibus Dei.

PL 15, 1245A

だが、まず神の奥義を学び、次に奥義の順序を学んだ者は、神の驚くべき業のうちで鍛えられる。

Sermo IV. Daleth, Caput XIII

第4説教(ダレト) 第XIII章PL 15, 1245A
1

Graecus ἀδολεσχησῷ posuit: quod dicit Latinus, hallucinabor. In quo videtur esse aliqua sermonis offensio secundum vulgarem consuetudinem; quia ἀδολεσχῆσαι vulgo aestimatur, vel hallucinari, vel plus quam oportet aliquid loqui, et superfluum videri, quod audienti fastidio est: et videtur esse praeter ordinem, cum ordo rerum videatur afferre fastidium; ut si causam velis enarrare aliquam, et ordinem serves, auditor autem ad rerum festinet exitum, superiora fastidit.

PL 15, 1245A

ギリシア語の本は「私は思いめぐらそう」(アドレスケソー)〔ギリシア語〕と置いた。ラテン語の訳ではこれを「私はとりとめなく思いめぐらそう」と言う。この語には、世間の慣用に従えば、ある種の言葉の躓きがあると見える。「思いめぐらす」(アドレスケサイ)〔ギリシア語〕は世間では、とりとめなく思いめぐらすこと、あるいは必要以上に何かを語ることと解され、聞く者にとってうるさい余計なことと見えるからである。そして、事の順序が倦怠をもたらすように見える場合には、順序を外れたものとも見える。たとえば、ある訴訟を物語ろうとして順序を守っても、聞き手は事の結末を急ぎ、前のことをうるさがる、というふうにである。

2

Sed non potest plene instrui, nisi qui ordine sui cuncta cognoverit. Inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus, et facientis affectus.

PL 15, 1245B

しかし、すべてを順序に従って知った者でなければ、十分に教えられることはできない。そこからは、行為だけでなく、行為の重み、行う者の心情も見て取られる。

3

Ideoque David quasi bonus sui judex atque arbiter, prope usque ad fastidium vult doceri, et vel superfluo immorari tempore, quam necessarium ordinem praeterire; ἀδολεσχία enim vel hallucinatio videtur longa quaedam esse meditatio, et morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium, vel animi, vel corporis.

PL 15, 1245B

それゆえダビデは、自分自身のよき裁き手、裁定者として、うるさいと思われるほどまでに教えられることを望み、必要な順序を飛ばすよりも、余計な時間をかけてとどまることを望む。「思いめぐらし」(アドレスキア)〔ギリシア語〕、すなわち「とりとめなく思いめぐらすこと」とは、長い黙想、心のうるさいほどの集中と見えるからである。心の、あるいは体の鍛錬は、そこから遠くない。

4

Nam ut ille qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret: ita qui exercet mentem in Scripturis divinis, vel in consiliis, diutius exercere debet.

PL 15, 1245C

体を闘技場で鍛える者が、強くなるために長く鍛えるように、心を聖書や計らいの中で鍛える者も、長く鍛えねばならない。

Sermo IV. Daleth, Caput XIV

第4説教(ダレト) 第XIV章PL 15, 1245C
1

Exivit in campum Isaac (Gen. XXIV, 63) . Graecus dixit ἀδολεσχῆσαι: Latinus deambulare, vel exerceri. Rebecca veniebat: typus in ea praefigurabatur Ecclesiae: parabantur nuptiae, in quibus sacramentum foret magnum.

PL 15, 1245C

「イサクは野に出た」(創世記24:63)。ギリシア語は「思いめぐらす」(アドレスケサイ)〔ギリシア語〕と言い、ラテン語は「散歩する」、あるいは「鍛える」と言う。レベカが来ようとしていた。彼女のうちには教会の予型があらかじめ示されていた。婚礼が整えられつつあり、その婚礼には大いなる秘義があることになっていた。

2

Videns patriarcha illa mysteria, exivit in campum, diffundens acrimoniam suae mentis, et deambulans in innocentia cordis sui.

PL 15, 1245C

族長はそれらの奥義を見て野に出た。自分の精神の鋭さを広げ、自分の心の無垢のうちを歩みながら。

3

Diversis utique cogitationibus exercebat animum, et in mirabilibus mysteriis delectabatur: cujus ut imitator evaderet sanctus propheta, doceri justificationes Dei, et viam justitiarum coelestium cognoscere gestiebat; ut non dormiret anima ejus saeculi istius somnum; nec mundanae captus vanitatis illecebris, a persequenda veritatis intentione difflueret.

PL 15, 1245C

彼はさまざまな思いで心を鍛え、驚くべき奥義を喜んでいた。聖なる預言者は、彼を模倣する者となるために、神の義の定めを教えられることと、天の正義の道を知ることとを切望した。自分の魂がこの世の眠りを眠らず、世俗の虚栄の誘惑に捕らえられて、真理を追い求める集中から散り失せることのないようにするためである。

Sermo IV. Daleth, Caput XV

第4説教(ダレト) 第XV章PL 15, 1246A
1

(Vers. 28.) Qua ratione ergo doceri velit, subtexuit dicens: Stillavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis. Aliqui codices habent, dormitavit, quia ἐνύσταξεν et ἔσταξεν duabus litteris dissonant.

PL 15, 1246A

(第28節)それゆえ彼は、どのような理由で教えられることを望むのかを、こう言って織り込んだ。「私の魂は倦怠のためにしたたった。汝の言葉の中で私を堅くせよ。」ある写本は「まどろんだ」とある。「まどろんだ(エニュスタクセン)」と「したたった(エスタクセン)」〔ギリシア語〕は、二文字だけ異なるからである。

2

Potuit interpres vel antiquarius scriptor hic falli: νυστάζειν dormire est, στάζειν stillare. Perfectior non dormitat, qui divinis animum intendit mysteriis. Denique ipse alibi dicit: Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem (Psal. CXXXI, 4) .

PL 15, 1246A

ここでは訳者か古い書写者が誤りうる。「ニュスタゼイン」は「眠る」こと、「スタゼイン」は「したたる」ことである〔ギリシア語〕。より完全な者は、心を神の奥義に向けているので、まどろまない。実に、彼自身が別の箇所で言う。「もし私が自分の目に眠りを、私のまぶたにまどろみを与えるなら」(詩篇131:4)。

3

Sed vigilat semper, et si caro dormit, cor vigilat. Non ergo dormiebat, qui templum condere Domino cogitabat verborum coelestium exaedificatione, non lapidum. Verbum enim Dei repulsorium taediorum est, quo somnus animae, sopor mentis excluditur.

PL 15, 1246A

だが、彼は常に目覚めている。肉が眠っても、心は目覚めている。ゆえに、石ではなく天の言葉の築造によって主のために神殿を建てようと考えていた者は、眠ってはいなかった。神の言葉は倦怠を退けるものであり、それによって魂の眠り、精神の惰眠が締め出されるからである。

4

Ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus irrepit. Qui autem adhaeret Deo, curarum fugitans, voluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum saecularium pertimescens.

PL 15, 1246B

眠りは、悲しみと世俗の思い煩いから忍び込むからである。だが神に貼りついている者は、思い煩いを避け、永遠の認識の喜びを得て、そこでは世俗の事柄の変転をまったく恐れない。

Sermo IV. Daleth, Caput XVI

第4説教(ダレト) 第XVI章PL 15, 1246B
1

Qui facilioribus igitur laborum utuntur compendiis, dormitavit, accipiunt: sed Origenes qui multorum interpretationes diligenti discussit indagine, stillavit, secutus est, eo quod perfecti anima quasi bene composita et confirmata non stillat, ut fastigia culminum quae bene tecta atque munita sunt: caeterum incomposita cito stillant.

PL 15, 1246B

それゆえ、労苦の手軽な近道を用いる者たちは「まどろんだ」と取る。だが、多くの者の解釈を入念な探究で吟味したオリゲネスは、「したたった」に従った。完全な者の魂は、よく組まれ堅固にされているので、したたらないからである。それはあたかも、よく葺かれ守られた屋根の頂がしたたらないのと同じであり、組まれていないものはすぐにしたたる。

2

Inde usurpatum est: Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua (Prov., XXVII, 15) , in quo frigoris asperitate, et frequenti aeris mutatione tentamur. Denique docemur providere, ne fuga nostra fiat hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20) .

PL 15, 1246B

そこから、こう言われる。「したたりは、冬の日に人をその家から追い出す」(箴言27:15)。そこで我々は、寒さの厳しさと頻繁な空気の変化に試みられる。実に我々は、自分の逃走が冬や安息日にならぬよう気を配ることを教えられている(マタイ24:20)。

3

Probatos enim jam nos dies debet reperire vel judicii, vel mortis; ne viduatos viriditatibus prosperorum, et omni spoliatos secundorum flore successuum exitus mortis inveniat.

PL 15, 1246C

裁きの日にも死の日にも、その日は我々を、すでに試された者として見いだすべきである。繁栄の緑を失い、順調な成功の花をすべて奪われた我々を、死の最期が見いだすことのないように。

Sermo IV. Daleth, Caput XVII

第4説教(ダレト) 第XVII章PL 15, 1246C
1

Caveamus ergo ne unusquisque nostrum ejiciatur de statu mentis suae, et naturali quadam mansione, si habeat foramina mansionum, e quibus fluentia stillicidia tamquam ex fundamentis subruant hominem nulla sapientiae soliditate fundatum.

PL 15, 1246C

それゆえ我々各人が、自分の精神の状態と、本性に属する住まいから追い出されることのないよう用心しよう。住まいに穴があれば、そこから流れるしたたりが、知恵の堅固さによってまったく据えられていない人を、いわば土台から掘り崩すからである。

2

Ideoque ait propheta: Fili, ne defluas (Prov., III, 21) . Confirmanda est igitur anima nostra, ne stillet; et individua virtutum compage solidanda, ut possit regis aeterni servare mysterium.

PL 15, 1246C

だから預言者は言う。「子よ、流れ去るな」(箴言3:21)。したがって、我々の魂は、したたらぬよう堅くされねばならず、徳の分かたれぬ結合によって固められねばならない。永遠の王の奥義を守ることができるようにするためである。

3

Caeterum is quicumque est facilis in verbis, velut plenus rimarum, hac atque illac effluens, interiora evacuat sua, et exterioribus passionibus inundatur, tegere se nesciens, nec tenere verbum quod acceperit: sicut sancta Maria quae conservabat omnia verba in corde suo (Luc., II, 51) , ne quid ex ejus corde deflueret.

PL 15, 1246C

これに対し、言葉の軽い者は誰であれ、割れ目だらけの器のように、あちこちから漏れ出し、自分の内を空にして、外からの情念に浸される。身を覆うことを知らず、受けた言葉を保つことも知らない。聖なるマリアは、「これらの言葉をすべて心のうちに守っていた」のであり(ルカ2:51)、その心から何も流れ出ることがないようにしたのである。

Sermo IV. Daleth, Caput XVIII

第4説教(ダレト) 第XVIII章PL 15, 1247A
1

Tali se munitam dote virtutum Ecclesia loquitur; ut digna videatur in cujus invitatus Sponsus succedat hospitium. Hinc primum se praesumit esse placituram, si bene tectam, et fida servantem silentia Christus adspiciat.

PL 15, 1247A

このように徳の持参金で固められて、教会は語る。招かれた花婿が、その客間に入るにふさわしいと見られるためである。ここで教会は、よく覆われ、忠実に沈黙を守る自分をキリストが見るなら、まず気に入られるだろうと見込む。

2

Ecce es, inquit, formosus consobrinus meus, et quidem pulcher: acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16) .

PL 15, 1247A

教会は言う。「見よ、汝は美しい、私の従兄弟よ、まことに麗しい。我々の寄り掛かる所は影深く、我々の家の梁はスギ、我々の天井板はイトスギ」(雅歌1:15–16)。

3

Laudat sponsi decorem Ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu, et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat. Nam qui arcana divulgat, imminuit Christi decorem. Ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa.

PL 15, 1247A

教会は花婿の麗しさをたたえる。その麗しさは、各人が沈黙した心でいっそうたたえるものであり、奥義の忠実な解き明かし手は、黙することでいっそう宣べ伝える。秘められたことを言いふらす者は、キリストの麗しさを損なうからである。だから、誰も自分の真珠を豚に投げてはならない。高価な飾りを踏みにじらせないためである。

4

Non ergo in tabernaculo loquacis et garruli; quia in multiloquio peccatum admittitur: sed in viri serii qui sit parcus alloquii, nec sermonis intemperans, et verborum sobrietate temulentiam loquacitatis evitans, caput suum Christus inclinat.

PL 15, 1247B

それゆえキリストが頭を傾けるのは、饒舌でおしゃべりな者の幕屋ではない。多言には罪が入り込むからである。キリストが頭を傾けるのは、まじめな人、語りを控え、言葉に節度を失わず、言葉の節度によって饒舌の酩酊を避ける人のもとである。

Sermo IV. Daleth, Caput XIX

第4説教(ダレト) 第XIX章PL 15, 1247B
1

Et merito opacam significat acclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi se postulabat; ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem (Ps. CXX, 6) .

PL 15, 1247B

そして彼女が寄り掛かる所を「影深い」と言うのは当然である。教会に置かれた者たちを、いと高き者の力が覆うからである。ダビデはこの陰によって守られることを願った。昼は太陽が、夜は月が自分を焼かないようにである(詩篇120:6)。

2

Hanc umbram spiritalis ministrat gratia torrida saeculi hujus et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat. In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati.

PL 15, 1247B

この陰を、霊的な恩寵が、この世の灼熱と世界の夏の暑さを逃れる者たちに与える。それゆえ、キリストと教会の寄り掛かる所は影深い。そこへ、神である父の永遠の安息が息を送る。したがって我々は、自分たちの罪の暑さに疲れ、この陰の中で憩おう。

3

Si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit; ut nostra delicta susciperet. Si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio suscipiat suo, et molli foveat amplexu. Unde audeo dicere quod caro Christi acclinatio sit Ecclesiae.

PL 15, 1247B

情欲に焼かれた者があれば、主が身をもたせかけた十字架が、その者を涼ませよ。主は、我々の罪を引き受けるために、そこに身をもたせかけたのである。咎に疲れた者があれば、イエスがその者を自分の懐に迎え、柔らかな抱擁であたためよ。だから私はあえて言う。キリストの肉は教会の寄り掛かる所である。

Sermo IV. Daleth, Caput XX

第4説教(ダレト) 第XX章PL 15, 1247C
1

Trabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, majorum qui justi fuerunt, gloria declaratur; justus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Sicut enim cedrus non putrescit: ita nec majorum gloria ulla vetustate corrumpitur.

PL 15, 1247C

「我々の家の梁はスギ」。スギの姿によって、義人であった先人たちの栄光が示される。「義人はナツメヤシのように花開き、レバノンにあるスギのように増える」からである。スギが朽ちないように、先人たちの栄光も、どれほど古くなっても損なわれない。

Sermo IV. Daleth, Caput XXI

第4説教(ダレト) 第XXI章PL 15, 1247C
1

Lacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam: hieme juxta, vere, atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur.

PL 15, 1247C

「我々の天井板はイトスギ」。この種の木は決して緑を失わない。冬にも春にも夏にも等しく葉を養い、色を変えて移ろうこともない。

2

Solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur. Sic apostolica quoque gratia nescit defectum: sed vetustate sui floret.

PL 15, 1247C

風は、この木だけはその飾りを決して奪わない。この木だけは、古い衣を脱ぐことも、新しい花をまとうこともない。使徒の恩寵もこれと同じく、衰えを知らず、古さのうちで花開く。

3

Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus meritis vigens, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat.

PL 15, 1247D

それゆえ、花咲く功績によって力強く、耐え忍ぶ広い心によって、正義とその他の徳の頂を常に支える魂は、朽ちることを知らない。

4

Et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi.

PL 15, 1247D

だからその魂は流れ去らず、衰えない。そのうちには、割れ目のあるもの、緩んだもの、動くもの、滑るもの、言葉の欠点によってそこから注ぎ出されうるものが、何もないからである。

5

Ideoque confimari se petit in verbis suis Propheta (Ps. LXXII, 2); ne moveantur pedes ejus, ne effundantur gressus ejus. Quae si quis recto vigeat corde, non patitur, sed radicatus atque fundatus adversus omnes passionum fluctus immobilis perseverat.

PL 15, 1247D

だから預言者は、その言葉の中で自分が堅くされること〔底本は confimari と刷る。confirmari と読む〕を求める(詩篇72:2)。自分の足が動かされず、自分の歩みが注ぎ出されないためである。正しい心で力強くある者は、これらを被らず、根を張り基礎を据えられて、情念のあらゆる波に対して動かされることなく耐える。

Sermo IV. Daleth, Caput XXII

第4説教(ダレト) 第XXII章PL 15, 1248A
1

(Vers. 29.) Confirmatus igitur in verbis ait: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei. Non dixit: Amove me a via iniquitatis; sed, Viam iniquitatis amove a me; quasi in nobis sit, et nobis inesse videatur.

PL 15, 1248A

(第29節)こうして言葉のうちで堅くされた彼は言う。「不法の道を私から遠ざけよ。汝の律法によって私を憐れめ。」彼は「私を不法の道から遠ざけよ」とは言わず、「不法の道を私から遠ざけよ」と言った。その道が我々のうちにあり、我々に内在していると見られるかのようである。

2

Quamdiu enim exercemus aliquid improbum, via iniquitatis interius manet, et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus. Sed quia haereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio.

PL 15, 1248A

我々が何か邪悪なことを行っている間は、不法の道は内に留まり、我々から去らない。それゆえ、それを我々から切り離すよう努めよう。しかし、不法の遺伝の膠が人間の心に貼りついているので、解き放つ者の助けが必要である。

3

Precare et tu, et dicito: Infelix ego homo, quis amovebit a me iniquitatis viam? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; et pulchre viam dixit iniquitatis, non iniquitatem; eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed majorum post peccata currentium sit attrita vestigiis.

PL 15, 1248A

あなたも祈り、こう言え。「私は惨めな人間だ。誰が不法の道を私から遠ざけるのか。神の恩寵が、我々の主イエス・キリストによって。」彼が「不法」と言わず「不法の道」と言ったのは美しい。不法は、いわば本性のように我々のうちにあるのではなく、先人たちが罪の後を走ったために、その足跡で踏みならされたものだからである。

Sermo IV. Daleth, Caput XXIII

第4説教(ダレト) 第XXIII章PL 15, 1248B
1

Meritoque quia vulnus grande, ac vetus est, et diu serpens, perfectioris medicinae remedia deposcit, obsecrans ut Domini legitima miseratione curetur. Cito enim refricatur vulnus, quod sanatum medicinae lege non fuerit; immo etiam seriorem curatio sentit profectum.

PL 15, 1248B

そして、傷が大きく古く、長く這い進んでいるので、より完全な医術の治療を求めるのは当然である。彼は、主の律法にかなった憐れみによって癒やされることを願うのである。医術の法に従って癒やされなかった傷は、すぐにまたぶり返す。むしろ、治療さえも、より遅く効果を感じる。

2

Ideoque si virus in interiora proserpit, medicamenta foris apposita non sentit. Exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione, aut adustione curetur. Nisi enim putrefacta recidantur, aut humor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad vulnera.

PL 15, 1248B

だから、毒が内部に這い進んでいるなら、外に当てた薬は感じられない。そこで医術の理は、切開か焼灼によって治療することを求める。腐ったものを切り取るか、無用の体液を煮詰めて去らなければ、傷に医者の手を当てても無益だからである。

3

Ideoque bonus medicus hujusmodi aegrum legitime dicit esse curandum; ut possit medicina proficere. Lege ergo miseretur, qui cum justitia sapientiaque miseretur; ut ea dimittat quae scit jure posse dimitti; ne cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium.

PL 15, 1248B

それゆえ善い医者は、このような病人は法にかなって治療されるべきだと言う。医術が効果を上げうるようにするためである。したがって、律法によって憐れむとは、正義と知恵をもって憐れむことである。法によって赦しうると知っていることを赦すのであり、他人を憐れむときに自分自身を法に服させることがないようにするのである。

4

Agag postquam miseratione donatus est, fecit peccare Saul. Peccavit enim in ipsa misericordia, et ideo peccavit post misericordiam.

PL 15, 1248C

アガグは、憐れみを与えられたのち、サウルに罪を犯させた。サウルはまさにその慈しみにおいて罪を犯したのであり、それゆえ慈しみのあとに罪を犯したのである。

Sermo IV. Daleth, Caput XXIV

第4説教(ダレト) 第XXIV章PL 15, 1248C
1

Consideremus etiam, ne et ipsum deteriorem faciamus, cujus miseremur injuste. Plerumque enim non coercere delinquentes majoris auctoritatis est quam si ulciscaris.

PL 15, 1248C

また我々は、不当に憐れむことで、その者自身をいっそう悪くしてしまわないよう考えよう。罪を犯す者たちを抑えないことは、多くの場合、罰を加えるよりも大きな権威に属するからである。

2

Traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserunt, nullumque culpae pretium ferunt.

PL 15, 1248C

何か不名誉なことを行い、しかも咎の代価を何も払わない者は誰であれ、恥ずべき情念に引き渡される。

3

Denique eos qui cognitorem Deum suorum scelerum non putabant, et quasi sine judice et sine lege vivebant, Tradidit illos, inquit, Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28) : quia elegerunt viam iniquitatis: viam autem veritatis eligere noluerunt.

PL 15, 1248C

実に、神を自分たちの悪事の審理者とは考えず、いわば裁き手も律法もないかのように生きていた者たちについて、使徒は言う。「神は彼らを堕落した感覚に引き渡した」(ローマ1:28)。彼らは不法の道を選び、真理の道を選ぼうとしなかったからである。

Sermo IV. Daleth, Caput XXV

第4説教(ダレト) 第XXV章PL 15, 1248D
1

(Vers. 30.) Sed propheta qui sincero converti voluit affectu, Viam, inquit, veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus. Non potest hoc dicere, qui errat in dogmate.

PL 15, 1248D

(第30節)しかし預言者は、純粋な心情で立ち返ろうとして、こう言う。「私は真理の道を選んだ。私は汝の裁きを忘れなかった。」教えにおいて誤る者は、これを言うことができない。

2

Non potest Arianus dicere, non potest Sabellianus, non Manichaeus: non potest dicere avarus, qui saecularia et materialia concupiscit: non potest dicere qui negotiatur; non est enim via veritatis habendi studium, cupiditas possidendi.

PL 15, 1248D

アレイオス派の者は言うことができず、サベリオス派の者も、マニ教徒も言うことができない。世俗的なもの、物質的なものを欲しがる貪欲な者も言うことができず、商売をする者も言うことができない。所有に励むこと、持とうとする欲望は、真理の道ではないからである。

3

Quomodo via veritatis, cum ille dives in saeculo nequeat secum suas transferre divitias, et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem? Non est via veritatis honor saeculi, sollicitudo mundi.

PL 15, 1249A

あの金持ちは、この世で自分の富を一緒に持って行けず、死後には、あの乞食ラザロよりも貧しくなり始める。それなのに、どうしてそれが真理の道であろうか。世の名誉、この世の思い煩いは、真理の道ではない。

4

Denique qui viam veritatis elegit, paulo post dicit: Averte oculos meos ne videant vanitatem (Inf. vers. 37) . Vanitas temporalium est, veritas aeternorum. Si volumus igitur ambulare viam veritatis, peregrinemur saeculo magis quam Deo, et ambulemus per fidem.

PL 15, 1249A

実に、真理の道を選んだ者は、少し後でこう言う。「私の目を背けさせよ、空しいものを見ないように」(下の第37節)。空しさは一時的なものの属性であり、真理は永遠のものの属性である。それゆえ、真理の道を歩もうと望むなら、神に対してよりもむしろ世に対して旅人となり、信仰によって歩もう。

5

Qui enim per fidem ambulat, Deo praesens est, et qui ambulat per speciem, adest saeculo, peregrinatur a Domino: sed hic cito confunditur.

PL 15, 1249A

信仰によって歩む者は神のもとに在り、見えるところによって歩む者は世のもとに在り、主から離れて旅をしている。だが、後者は速やかに恥じ入ることになる。

Sermo IV. Daleth, Caput XXVI

第4説教(ダレト) 第XXVI章PL 15, 1249B
1

(Vers. 31.) Unde refugus ab hujusmodi viro dicit David: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, ne confundas me. Adhaeret testimoniis Domini qui ejus mandata non respuit, judicia non obliviscitur, nec voluptatibus indulget suis.

PL 15, 1249B

(第31節)それゆえ、そのような人から遠ざかって、ダビデは言う。「私は汝の証しに貼りついた、主よ、私を恥じ入らせるな。」主の証しに貼りつくのは、主の戒めを退けず、裁きを忘れず、自分の快楽にふけらない者である。

2

Qui adhaeret Domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliviscitur, ad priora contendit, ut perveniat ad bravium, quod est insigne victoriae.

PL 15, 1249B

主の証しに貼りつく者は、世を捨て、後ろのものを忘れ、前のものへと突き進んで、褒賞、すなわち勝利のしるしに至る。

3

Non ergo confunditur, quem mundi hujus illecebrosa non ceperint: non confunditur, etiamsi erubescenda commiserit, qui veniam delictorum poscit a Christo. Ideoque respondetur ei: Dimissa sunt tibi peccata tua . . . vade in pace (Luc., VII, 48 et 50) .

PL 15, 1249B

それゆえ、この世の誘惑に捕らえられなかった者は、恥じ入らされない。恥ずべきことを行ったとしても、キリストに罪の赦しを求める者は、恥じ入らされない。だからその者にはこう答えられる。「汝の罪は赦された。……平安のうちに行け」(ルカ7:48、50)。

4

Sed ita non confunditur, si fuerit in eo operata peccatorum remissio; ut non solum peccata, sed etiam peccandi affectum auferat.

PL 15, 1249B

しかしそのように恥じ入らされないのは、罪の赦しが彼のうちで働いている場合である。その赦しは、罪だけでなく、罪を犯そうとする心情をも取り去る。

5

Justitia remittat iniquitates, fortitudo timorem, temperantia impuritates; ut non solum temporalis, sed etiam perpetua fiat remissio peccatorum.

PL 15, 1249B

正義が不法を、勇気が恐れを、節制が不浄を取り除け。罪の赦しが一時的なものでなく、永続するものとなるためである。

6

Intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis mentibus Jesus; ut in tabernaculo virtutis peccato locus esse non possit.

PL 15, 1249C

キリストがあなたの魂に入れ、イエスがあなたの精神のうちに住め。徳の幕屋には、罪の入る余地がありえないようにするためである。

Sermo IV. Daleth, Caput XXVII

第4説教(ダレト) 第XXVII章PL 15, 1249C
1

(Vers. 32.) Viam, inquit, mandatorum tuorum cucurri cum dilatares cor meum. Neque enim poterat viam currere, si cor ejus coarctaretur angustiis.

PL 15, 1249C

(第32節)彼は言う。「私は汝の戒めの道を走った、汝が私の心を広げたとき。」彼の心が狭さに締めつけられていたなら、道を走ることはできなかったからである。

2

Denique currentibus viam Domini ait Apostolus: Dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus (II, Cor., VI, 13 et 14) . Et de se ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (Ibid., 11) .

PL 15, 1249C

実に使徒は、主の道を走る者たちに言う。「汝らも広くなれ。不信の者たちと軛を共にするな」(二コリント6:13–14)。そして自分について言う。「我々の口は汝らに向かって開かれている、コリントの人々よ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。

3

Ideo et de Salomone dicitur: Latitudo cordis ejus, sicut arena maris (III Reg., IV, 29) , et vide distantiam: via sit angustior, cor latius, ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti sustineat mansionem; ne veniat Verbum Dei, et pulset, et videns cordis ejus angustias, dedignetur habitare.

PL 15, 1249C

だからソロモンについても言われる。「彼の心の広さは海辺の砂のようであった」(列王記三4:29)。その隔たりを見よ。道は狭く、心は広くあれ。父と子と聖なる霊の住まいを受け入れるためである。神の言葉が来て叩き、その者の心の狭さを見て、住むことを潔しとしないようなことがあってはならない。

4

Denique sapientia in exitu canitur, in plateis autem cum fiducia agit. Plateae latae sunt. Non igitur in viis, sed in cordis latitudine sapientia decantatur. In hoc igitur campo interioris hominis, non in angustiis mentis currendum nobis est, ut comprehendamus.

PL 15, 1249D

実に、知恵は出口で歌われ、広場では確信をもって振る舞う。広場は広い。したがって、知恵が歌われるのは、道においてではなく、心の広さにおいてである。それゆえ我々は、内なる人のこの野において、精神の狭さの中ではなく、走らねばならない。つかむためである。

5

Scriptum est enim: Sic currite, ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24) . Denique comprehendit, qui ita cucurrit, ut diceret: Cursum consummavi (II Tim., IV, 7) ; cucurrit enim ut bonus equus.

PL 15, 1249D

こう書かれているからである。「すべての者がつかむように、そのように走れ」(一コリント9:24)。実に、「私は走路を走り終えた」と言えるほどに走った者は、つかんだのである(二テモテ4:7)。彼は善い馬のように走ったからである。

Sermo IV. Daleth, Caput XXVIII

第4説教(ダレト) 第XXVIII章PL 15, 1249D
1

Siquidem babet equos suos Christus, de quibus dicit Propheta: Immisisti in mari equos tuos, turbantes aquas multas (Habac., III, 15) ; eo quod gentium populos, qui moventur ut aquae multae, et excitantur ut fluctus aquarum multarum, evangelizando commoverint apostoli; ut assurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent.

PL 15, 1249D

キリストにも自分の馬たちがおり、預言者はそれらについて言う。「汝は海に汝の馬を送り込んだ、多くの水をかき乱しながら」(ハバクク3:15)〔底本は babet と刷る。habet と読む〕。使徒たちが、福音を宣べ伝えて、多くの水のように動き、多くの水の波のようにかき立てられる諸国民の民を動かしたからである。民が偶像の地上的な儀式から立ち上がって、キリストを信じるためであった。

2

Et supra ait: Ascendi in equos tuos: equitatus tuus sanitas (Habac., III, 8) . O bonorum equorum duodecajugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt charitatis!

PL 15, 1250A

そして預言者は前の箇所で言う。「私は汝の馬に乗った。汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)。ああ、善き馬たちの、十二頭立ての驚くべき姿よ〔duodecajugum は稀な語で、「十二頭立て」(十二使徒を言う)と解した〕。その轡は平和であり、その手綱は愛である。

3

Constricti sunt inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum, cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est.

PL 15, 1250A

馬たちは、一致のきずなで互いに結ばれ、信仰の軛に服して、四つの車輪で福音の奥義を全世界の果てに運び、善き御者である神の言葉を乗せている。その鞭によって世俗の誘惑は追い払われ、この世の君は滅ぼされ、義人たちの走路は満たされた。

4

O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! Rota intra rotam currebat, et non impediebatur. Novum Testamentum in veteri Testamento erat, intra illud currebat, per quod annuntiabatur.

PL 15, 1250A

ああ、理性ある馬たちの大いなる競走よ。ああ、驚くべき奥義よ。車輪の中を車輪が走り、妨げられなかった。新しい契約は古い契約のうちにあり、自らがそれによって告げ知らされていたその古い契約の内を走っていたのである。

5

In quatuor partes ibant rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in iis, qui currebant in quatuor partes totius mundi; et sine offensione currebant, quia bona vita equorum quadrabat. Currebant igitur equi; quia non dormiebat, qui ascenderat equos.

PL 15, 1250B

車輪は四つの方角へ進み、後ろへ戻らなかった。四つの方角、すなわち全世界へ走る者たちのうちに、命の霊があったからである。彼らは躓きなく走った。馬たちの善い生が整っていたからである〔quadrabat(整っていた)は「四」(quattuor)に掛けた語〕。こうして馬は走った。馬に乗った者が眠っていなかったからである。

Sermo IV. Daleth, Caput XXIX

第4説教(ダレト) 第XXIX章PL 15, 1250B
1

Animarum igitur nostrarum auriga Jesus, qui nos quoque vult ascendere equos nostros, hoc est, nostra corpora; sed vigilare semper, ne dicatur nobis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7) . Transeundum est hoc mare impigre.

PL 15, 1250B

それゆえ、我々の魂の御者はイエスであり、彼は我々にも自分の馬に乗ることを望む。すなわち、自分の体に乗ることである。そして、いつも目覚めていることを望む。「馬に乗った者たちはまどろんだ」と我々に言われることのないようにである(詩篇75:7)。この海は、倦まずに渡らねばならない。

2

Vix transitur a vigilantibus: si quis autem dormierit, transire non poterit; sed demergitur, ut Aegyptius, cujus et anima et corpus interiit: Equum enim et ascensorem projecit in mare (Exod., XV, 1) , qui non sequebantur legem, sed persequebantur.

PL 15, 1250B

目覚めている者たちでも、かろうじて渡れる。だが眠ってしまった者は、渡ることができず、エジプト人のように沈められる。そのエジプト人は魂も体も滅びた。「馬とその乗り手を海に投げ込んだ」とあるからである(出エジプト記15:1)。彼らは律法に従うのではなく、律法を追い迫ったのである〔sequi(従う)と persequi(追う、迫害する)を掛ける〕。

Sermo V. He, Caput I

第5説教(ヘー) 第I章PL 15, 1250C
1

Sequitur quinta littera He, quae Latine significat, est: vel, ut alibi invenimus, vivo. Convenit sibi utraque interpretatio; qui enim est, vivit; et qui vivit, est.

PL 15, 1250C

次は第五の文字ヘーで、ラテン語では「在る」を意味し、あるいは(別の箇所で我々が見いだすところでは)「私は生きる」を意味する。どちらの訳も互いに合う。在る者は生き、生きる者は在るからである。

2

Denique gentiles non sunt; et ideo non vivunt, sed mortui sunt: Jesus autem heri et hodie, ipse est et in saecula (Heb., XIII, 8) . Et qui est, vivit: Vivo enim ego, dicit Dominus Deus (Ezech., XXXIII, 11) . Quomodo enim potest non esse, qui vivit?

PL 15, 1250C

実に、異邦人は在らず、それゆえ生きておらず、死んでいる。だがイエスは「昨日も今日も、彼は在り、永遠に〔在る〕」(ヘブライ13:8)。そして在る者は生きる。「私は生きている、と主なる神は言う」(エゼキエル33:11)。生きている者が、どうして在らぬことがありえようか。

3

Vivit autem Jesus, qui etiam mortuos vivificat, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Nihil mirum si Domino cedit natura, ut vivificentur et mortui, et incipiant esse, qui non erant.

PL 15, 1250C

ところで、イエスは生きており、死者をも生かし、在らぬものを在るもののように呼ぶ。主に本性が従い、死者も生かされ、在らなかった者たちが在り始めるとしても、何も不思議はない。

4

Et ideo quia via etiam vita est secundum illum qui ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 6) ; viam quaeramus, ut vitam habere mereamur. Audiamus ergo illum qui vivit in Christo.

PL 15, 1250D

そして、道は命でもあるのだから──「私は道であり、真理であり、命である」と言う者によれば(ヨハネ14:6)──我々は命を得るにふさわしくなるよう、道を求めよう。それゆえ、キリストにあって生きる者の言葉を聞こう。

5

Vivit autem qui ait: Sed nos qui vivimus, benedicimus te, Domine (Psal. CXIII, 18) ; in Christo enim Jesu etiam quicumque mortuus fuerit, vivit.

PL 15, 1250D

キリストにあって生きる者は言う。「だが、生きている我々は、主よ、汝をたたえる」(詩篇113:18)。キリスト・イエスにあっては、死んだ者でさえも生きているからである。

Sermo V. He, Caput II

第5説教(ヘー) 第II章PL 15, 1250D
1

(Vers. 33.) Audiamus, inquam, quid dixerit ut viveret: Legem mihi constitue, Domine, viam justificationum tuarum: et quaeram illam semper.

PL 15, 1250D

(第33節)彼が生きるために何と言ったか、聞こう。「主よ、私に律法を定めよ、汝の義の定めの道を。私は常にそれを求めよう。」

2

Miles qui ingreditur iter, viandi ordinem non ipse disponit sibi, nec pro suo arbitrio viam carpit, nec voluptuaria captat compendia, ne recedat a signis: sed itinerarium ab imperatore accipit, et custodit illud: praescripto incedit ordine: cum armis suis ambulat, rectaque via conficit iter; ut inveniat commeatuum parata subsidia.

PL 15, 1250D

旅路に就く兵士は、行軍の順序を自分で定めず、自分の気ままに道を選ばず、快楽のための近道を求めて軍旗から離れることもない。彼は司令官から行程表を受け取ってそれを守り、定められた順序に従って進み、武具を携えて歩み、まっすぐな道で行程を果たす。糧食の備えが整えられているのを見いだすためである。

3

Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit; quia imperator iis jubet haec praeparari omnia qui sequuntur, nec dextera, nec sinistra a praescripto itinere declinant.

PL 15, 1251A

別の行程を歩めば、配給を受けず、整えられた宿営も見いだせない。司令官がこれらすべてを整えるよう命じるのは、定められた行程から右にも左にもそれずに従う者たちのためだからである。

4

Meritoque non deficit, qui imperatorem sequitur suum; moderate enim ambulat, quia imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat: ideo et stativas ordinat; triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die.

PL 15, 1251A

自分の司令官に従う者が疲れ果てないのは当然である。節度をもって歩むからである。司令官は、自分に有益なことではなく、すべての者に可能なことを考える。だから駐屯所も定める。軍は三日歩み、四日目に休む。

5

Eliguntur civitates, in quibus triduum, quatriduum, et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur: et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perveniatur, quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.

PL 15, 1251A

水が豊かで、商取引で賑わう都市が選ばれ、そこで三日、四日、あるいはそれ以上の日が挟まれる。こうして労苦なく行程が果たされ、ついには、いわば王都のように選ばれた都市に至り、そこで疲れた軍に休息が与えられる。

Sermo V. He, Caput III

第5説教(ヘー) 第III章PL 15, 1251B
1

Hanc legem viandi esse praescriptam, Christo ducente, sanctis commeantibus, recognoscas velim.

PL 15, 1251B

聖なる者たちが行き来するとき、キリストが導いて、この行軍の法が定められていることを、あなたに悟ってほしい。

2

Profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum, quorum stativae omnes, mansionesque descriptae sunt; donec Cades, id est, ad sanctam terram perveniretur.

PL 15, 1251B

我々の父祖たちも、エジプトの地から長い土地の隔たりを進んで出発した。そのすべての駐屯所と宿営は記されている。ついにカデシュに、すなわち聖なる地に至るまでである。

3

Istae sunt stativae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto Domini. Advertimus ergo quis has ordinaverit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel.

PL 15, 1251B

これらはイスラエルの子らの駐屯所であり、モーセが主の命令によって記したものである。それゆえ我々は、誰がこれらの宿営を定めたのか、イスラエルの子らがどのように歩むべきであったかに気づく。

4

Praeibat enim illos Deus per diem in columna nubis, ut refrigeraret viantibus: noctu autem in columna ignis; ut viam ostenderet ambulantibus, et tenebras dimoveret. Lex viarum columna erat et ignis, et nubis: denique in columna nubis loquebatur ad eos.

PL 15, 1251C

神は昼は雲の柱となって彼らの先に立ち、旅する者たちを涼ませた。夜は火の柱となって、歩む者たちに道を示し、闇を取り払った。道の律法は柱、すなわち火の柱であり雲の柱であった。実に、雲の柱のうちから、神は彼らに語った。

5

Ubi volebat exercitum requiescere a labore itineris, non movebatur columna ignis, nec transibat nebula lucis: quando autem volebat exercitum movere, provehebatur et columna ignis in nocte, columna autem nubis in die.

PL 15, 1251C

軍が旅の労苦から休もうと神が望んだときには、火の柱は動かず、光の雲は進み去らなかった。だが軍を動かそうと望んだときには、夜には火の柱が、昼には雲の柱が進み出た。

6

Illa autem columna nubis, specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio autem significabat Dominum Jesum in nube venturum levi, sicut dixit Esaias (Esai., XIX, 1) ; hoc est, in virgine Maria, quae nubes erat secundum haereditatem Evae: levis erat secundum virginitatis integritatem.

PL 15, 1251C

ところで、あの雲の柱は、見た目ではイスラエルの子らに先立っていたが、奥義においては、イザヤが言ったように(イザヤ19:1)、軽い雲に乗って来る主イエスを表していた。すなわち、おとめマリアのうちに来ることである。彼女は、エバの遺産に従えば雲であり、童貞の完全さに従えば軽かった。

7

Levis erat, quae non homini quaerebat placere, sed Domino. Levis erat, quae non in iniquitate conceperat, sed Spiritu superveniente generabat: nec in delicto, sed cum gratia parturiebat.

PL 15, 1251C

彼女は軽かった。人に気に入られようとせず、主に気に入られようとしたからである。彼女は軽かった。不法のうちに身ごもったのではなく、霊が臨んで産んだからである。罪のうちにではなく、恩寵とともに産んだのである。

Sermo V. He, Caput IV

第5説教(ヘー) 第IV章PL 15, 1252A
1

Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. Venit in nube levi Christus in Aegyptum, hoc est, venit in susceptione corporis in hoc saeculum. In nube venit, quem nebula corporis obumbrabat: sed levis erat caro, quam nulla sua gravabant delicta.

PL 15, 1252A

この解釈は別のふうに取ることもできる。キリストは軽い雲に乗ってエジプトに来た。すなわち、体を受けて、この世に来たのである。体の霧が覆っていた者が、雲に乗って来た。だがその肉は軽かった。自らの罪は何ひとつ、それを重くしていなかったからである。

2

Quomodo enim peccatis gravaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum? Ecce, inquit, Agnus Dei: ecce qui tollit peccatum mundi (Zach., I, 29) . Ante hesternum lectum est, quia stabat Jesus, et habebat vestimenta sordida; mea enim peccata portabat.

PL 15, 1252A

すべての民の罪を取り去る者が、どうして自らの罪に重くされようか。「見よ、神の子羊。見よ、世の罪を取り去る者」(ゼカリヤ1:29)〔底本は Zach. と刷る。この句はヨハネ1:29にある〕。おとといには、こう読まれた。イエスは立っていて、汚れた衣を着ていた〔ゼカリヤ3:3の大祭司ヨシュア。ラテン語では「イエス」(Jesus)と同じ名で、アンブロシウスはキリストと重ねて読む〕。私の罪を担っていたからである。

3

Sumpsit vestimenta nostra; ut nos splendore immortalitatis indueret. Venit in nube levi quasi justitia; iniquitas enim in talento plumbeo sedet: Christus in corda justorum, in quibus peccata non erant.

PL 15, 1252A

彼は我々の衣を取った。我々に不滅の輝きを着せるためである。彼は軽い雲に乗って、いわば正義として来た。不法は鉛のタラントの中に座るが、キリストは、罪のなかった義人たちの心の中に来る。

4

Et ideo bene lectum est hodie: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12) ?

PL 15, 1252B

だから今日読まれたことは適切である。「主が私に報いたすべてのことのために、私は主に何を報いようか」(詩篇115:12)。

5

Pro nobis Verbum suscepit carnis infirmitatem: pro nobis esurivit, vapulavit, crucifixus est, mortuus est; ut nobis in quibus ante vita ignobilis et degener habebatur, inciperet mors esse pretiosa.

PL 15, 1252B

我々のために、言葉は肉の弱さを引き受けた。我々のために飢え、鞭打たれ、十字架につけられ、死んだ。それまで生が卑しく堕落したものと見られていた我々にとって、死が尊いものとなり始めるためである。

Sermo V. He, Caput V

第5説教(ヘー) 第V章PL 15, 1252B
1

Sed revertamur ad confectionem itineris, et ordinem mansionum. Et tu sequere spiritaliter hanc legem viandi; ut exeas ex Aegypto: et inde promovens fige tabernaculum in Socoth, haec prima tibi statio sit. Socoth prima mansio est, significans tabernaculum.

PL 15, 1252B

だが、行程の遂行と宿営の順序に戻ろう。あなたも、霊的にこの行軍の法に従え。エジプトから出て、そこから進んで、スコトに幕屋を張れ。これをあなたの最初の駐屯所とせよ。スコトは最初の宿営であり、「幕屋」を意味する。

2

Fige ergo tabernaculum quod in te est, mentisque tuae stationem confirma; ut radicatus atque fundatus maneas in fide Christi. Sequitur mansio in Mara, hoc est, in amaritudine. Non omnes mansiones aequales sunt.

PL 15, 1252B

それゆえ、あなたのうちにある幕屋を張り、あなたの精神の駐屯を固めよ。根を張り基礎を据えられて、キリストの信仰のうちにとどまるためである。次の宿営はマラ、すなわち「苦さ」にある。すべての宿営が同じではない。

3

Inde ventum est in Helim, ubi fontes duodecim erant, et septuaginta arbores palmarum. Post amaritudinem, ne populus deficeret, debuerunt amoena et fecunda succedere. Inde Raphidin, quod est laudatio judicii.

PL 15, 1252C

そこからエリムに至った。そこには十二の泉と七十本のナツメヤシがあった。苦さの後には、民が力尽きないよう、快く実り豊かなものが続かねばならなかった。そこからレフィディム、すなわち「裁きへの賛美」である。

4

Inde sequitur Sina, habens in se et populi tentationem, et Legis promulgationem. Variantur merita mansionum; quia nulli jugis in hoc saeculo vivendi potest esse successus.

PL 15, 1252C

そこからシナイが続く。そこには、民への試みと、律法の公布があった。宿営の価値は様々である。この世で生きることに、絶え間ない成功がありうる者は誰もいないからである。

5

Bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministravit: alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta provisione praecepit: alibi Legem dedit: alibi triumphos donavit; ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.

PL 15, 1252C

それゆえ善い司令官は、あるときは飢えた民にマンナを与え、あるときは、民の渇きを癒やすよう、岩から飲み水が流れ出ることを威厳ある備えで命じ、あるときは律法を与え、あるときは勝利を授けた。これらの恵みにあたためられて、軍は長い行程の労苦をまったく感じなかったのである。

Sermo V. He, Caput VI

第5説教(ヘー) 第VI章PL 15, 1253A
1

Itaque in illo populo typus fuit, in nobis veritas. Nos igitur committamus iter nostrum ductui Domini Jesu, qui Legem primo introduxit, et antea per Jesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit.

PL 15, 1253A

こうして、あの民のうちには予型があり、我々のうちには真実がある。それゆえ我々は、自分の行程を主イエスの導きに委ねよう。彼は最初に律法を導き入れ、その前に、ヨシュア〔ラテン語では「イエス」(Jesus)。七十人訳の言い方で、主イエスと同じ名。アンブロシウスは以下、二人を重ねて読む〕を通して、約束の地を自らの民に所有として与えた。

2

Sed etiam quando Moyses videbatur ductor esse, aderat illi Jesus; aderat autem non palam, nec aperte ductorem, aut principem populi sese gerens; exspectabat enim donec Moyses tempus expleret suum, quo completo, successit Jesus.

PL 15, 1253A

しかし、モーセが導き手と見えていたときにも、彼のそばにはヨシュア〔七十人訳の言い方〕がいた。だが、いたのは公然とでも、明らかに導き手や民の首長としてでもなかった。モーセが自らの時を満たすまで待っていたのである。それが満たされると、ヨシュアが後を継いだ。

3

Itaque si consideres Scripturam dicentem: Erunt dies eorum anni centum viginti (Gen., VI, 3) ; videbis mysterium plenitudinis temporum et centum viginti annos, post quos et Moyses in monte requievit, et Jesus manifeste mansionum suscepit principatum; ut jam non sub Legis timore sit populus, sed resuscitatus a mortuis, fructu vitae fruatur aeternae. Ambulemus igitur secundum Legis doctrinam: via nobis Lex Dei sit.

PL 15, 1253A

それゆえ、「彼らの日々は百二十年となる」と言う聖書(創世記6:3)を考えるなら、あなたは、時の満ちる奥義と、百二十年を見るだろう。その後、モーセは山で憩い、ヨシュア〔七十人訳の言い方〕が明らかに宿営の首位を引き継いだ。もはや民が律法の恐れの下にあるのではなく、死者の中から甦らされて、永遠の生命の実りを享受するためである。それゆえ、律法の教えに従って歩もう。神の律法が我々にとっての道であるように。

Sermo V. He, Caput VII

第5説教(ヘー) 第VII章PL 15, 1253B
1

Hanc viam ambulans Ecclesia dicit: Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum (Cant., II, 1) ; in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus. Et ideo pulchre ait florem se esse campi.

PL 15, 1253B

この道を歩んで、教会は言う。「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」(雅歌2:1)。信じる民の信仰は全地に出て行き、キリストは広い所に足を置いたからである。だから教会が自らを野の花と言うのは美しい。

2

Flos erat etiam Paulus, qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor., II, 15) . Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Pulchre etiam lilium dicitur Ecclesia: sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum.

PL 15, 1253B

パウロもまた花であった。彼は言った。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。そして彼は、まことに花であった。自らの心の宝庫から、新しいものと古いものを取り出すことができたからである。教会がユリと呼ばれるのも美しい。ユリが輝くように、聖なる者たちの業も輝くからである。

3

Pulcherrime etiam dictum est lilium convallium; quia in humilibus magis elucet gratia. Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Judaeos et haereticos, hoc est, inter sollicitudines hujus saeculi, quae mentem hominis animumque compungunt.

PL 15, 1253C

谷間のユリと言われたのも、きわめて美しい。恩寵は、低い所でいっそう輝くからである。しかしこのユリは茨の間にある。すなわち、ユダヤ人と異端者たちの間にあり、人の精神と心を刺すこの世の思い煩いの間にある。

4

Possumus etiam aliter accipere; quia sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget.

PL 15, 1253C

別の取り方もできる。ユリが茨の間で抜きん出るように、神の教会はすべての集会の上に輝くのである。

Sermo V. He, Caput VIII

第5説教(ヘー) 第VIII章PL 15, 1253C
1

Refert etiam considerare quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet, rubeum sit, boni et ipsum odoris; eo quod caro Christi velut murali divinitatis claritudine circumsepta, coelestis habuerit protectionem gratiae.

PL 15, 1253C

また、考える価値のあるのは、このユリが輝きに取り巻かれ、内に持つものは赤く、それもまたよい香りだということである。キリストの肉は、いわば神性の輝きの城壁に囲まれて、天の恩寵の守りを持っていたからである。

2

Denique in posterioribus ait: Fraternus meus candidus et rubeus (Cant., V, 10) . Candidus claritate divina: rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit.

PL 15, 1253C

実に、後の箇所で彼女は言う。「私の兄弟は白く、また赤い」(雅歌5:10)〔底本は Fraternus。「兄弟」と取る〕。白いのは神の輝きによってであり、赤いのは人の色の姿によってである。キリストは受肉の秘義によって、それを身にまとったのである。

3

Meritoque et ipsum quod est rubeum, bene olet; quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore fragrarunt.

PL 15, 1253D

そして、赤いそのものがよく香るのは当然である。キリストの肉は罪がなく、不忠実な者たちはそれに触れて、自分の手を汚した。聖なる者たちは敬ってそれを拝し、敬虔の香りを放ったのである。

Sermo V. He, Caput IX

第5説教(ヘー) 第IX章PL 15, 1254A
1

Accepit hunc odorem Dominus Jesus fragrantis Ecclesiae suae, et ait: Ecce proxima mea bona (Cant., I, 14 et 15) . Et Ecclesia dicit ad Christum: Ecce bonus fraternus meus: ecce es bonus . . . . tamquam malum in lignis sylvae.

PL 15, 1254A

主イエスは、かおる自らの教会のこの香りを受けて、言った。「見よ、私の近しい者は良い」(雅歌1:14–15)。そして教会はキリストに言う。「見よ、私の兄弟は良い者である。見よ、汝は良い者である…… 森の木々の間のリンゴの木のように」。

2

Hujusmodi pomum odoram gratiam habet; ut caeterorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis; quia peccati gravis detersit foetorem, et unguentum potus vitalis effudit.

PL 15, 1254A

このような果実は、香り高い〔底本は odoram。「香しい」の意の形容詞 odorus の形と取る。ミーニュの脚注は、版はみな odorem gratum とし、写本は一部が odoris gratiam または odorum gratiam、一部が本文のとおりとする〕魅力を持ち、ほかの果実の芳香に勝る。したがって、木に釘付けにされたキリストは、木にぶら下がるリンゴのように、世の贖いのよき香りを注いでいた。重い罪の悪臭を拭い去り、命の飲み物の香油を注ぎ出したからである。

3

Tamquam malum, inquit, in lignis sylvae, ita consobrinus meus in medio filiorum (Ibid.) ; eo quod super prophetas et apostolos intima corda hominum verborum suavitate mulcebat. Sed non solum odor, verum etiam cibus suavis in malo est. Ergo cibus suavis est Christus.

PL 15, 1254A

「森の木々の間のリンゴの木のように、私の従兄弟は息子たちの真ん中にいる」と彼女は言う(雅歌)。それは、預言者たちや使徒たちにまして、言葉の甘美さによって人々の心の奥を和らげたからである。だがリンゴの木には、香りだけでなく、甘い食物もある。ゆえにキリストは甘い食物である。

Sermo V. He, Caput X

第5説教(ヘー) 第X章PL 15, 1254B
1

In umbra, inquit, ejus concupivi, et sedi (Cant., II, 3) . Legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat viam. In Lege itaque requiescens, in umbra Christi requiescebat. Bona umbra, quae nos ab iniquitatis calore sola defendit.

PL 15, 1254B

「その陰に、私は欲して、座った」と言う(雅歌2:3)。彼女は律法を受けていて、これに従い、この道を走っていたからである。したがって、律法の中に憩う者は、キリストの陰に憩っていた。よき陰である、不法の熱から我々を守りうるのはそれだけだ。

2

Cui autem dubium, quod Lex Dei umbra sit Christi? Quid est lex diei festi neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum? Qui dies secundum legem Moysis; ut videam sex dies, et iterum septimum diem, et sic perpetua saecula?

PL 15, 1254B

神の律法がキリストの陰であることを、誰が疑おうか。祭りの日、新月、安息日の律法は、来たるべきものの陰でなくて何であろうか。モーセの律法によれば、どのような日であるのか。私が六日と、さらに七日目とを見て、こうして永続する世々を見るためではないか。

3

Qui mensis secundum legem Moysis; u sciens mensem, sciam primam mensis neomeniam, et vera sancta in neomeniis offerenda?

PL 15, 1254B

モーセの律法によれば、どのような月であるのか。月を知る私が〔底本は u sciens。ut sciens と読む〕、月の最初の新月と、新月に献げるべき真に聖なるものとを知るためではないか。

4

Qui secundum legem Moysis annus sex illis diebus constat, de quibus ait: Sex annis serviet Hebraeus, et septimo anno liberabitur (Deut., XV, 12) ; ut inveniantur sex anni, quibus aliquis operatur terram: septimo autem anno remittet illam proselytis, et pauperibus, et bestiis terrae?

PL 15, 1254B

モーセの律法によれば、あの六日から成る年とは、どのような年であるのか。それについて彼は言う。「ヘブライ人は六年仕え、七年目に解放される」(申命記15:12)。人が地を耕す六年が見いだされ、七年目には地を改宗者と貧しい者と地の獣に委ねるためではないか。

5

Qui septimus annus, quo conceduntur debita omnia Hebraeis? In hac umbra requiescebat patrum fides, et prophetarum sancta devotio.

PL 15, 1254C

その七年目、ヘブライ人にすべての負債が免除されるのは、どのような年であるのか。この陰の中に、父祖たちの信仰と預言者たちの聖なる敬虔が憩っていた。

Sermo V. He, Caput XI

第5説教(ヘー) 第XI章PL 15, 1254C
1

Dicit ergo congregatio religiosa, vel sancta anima: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant., II, 3) . Umbra ejus est Jubilaeus annus.

PL 15, 1254C

それゆえ、敬虔な集まり、あるいは聖なる魂は言う。「その陰に、私は欲して、座った」(雅歌2:3)。その陰とは、ヨベルの年である。

2

Quis enim ejus mystica videt; ut facie ad faciem cognoscat, quae anno quinquagesimo complenda, Lege praescripta sunt (Levit., XXV) ?

PL 15, 1254C

五十年目に成就されるべきものとして律法に定められたことの奥義を見て、顔と顔とを合わせて知るに至る者が、誰かいようか(レビ記25章)。

3

Umbra sunt dies festi secundum Legem primo mense decima die mensis usque ad quartam decimam, et inde usque ad vigesimam primam mensis (Levit., XXIII) . Quae umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo?

PL 15, 1254C

律法に従う祭りの日、すなわち第一の月の十日から十四日まで、またそこから月の二十一日までは、陰である(レビ記23章)。第一の月と第七の月の間の、あの名の無い時期〔tempore anonymo の意味は定かでない。直訳した〕におけるあの祝祭は、いかなる陰であろうか。

4

Umbra est, sanctificata libertas in sabbato. Umbra est dies festus septimi mensis neomeniae, et memoriale tubarum septimi mensis, dies decimus, dies propitiationis (Levit. XXIII) . Vides quia monas et decas duo festi dies.

PL 15, 1254D

安息日に聖別された自由は陰である。第七の月の新月の祭りの日、第七の月のラッパの記念、十日目、贖罪の日は陰である(レビ記23章)。あなたは見ているか、「一」と「十」〔底本はギリシア語 monas, decas を音写して刷る〕が二つの祭りの日であることを。

5

Item quintus decimus dies, dies tabernaculorum per octo dies. In umbra haec omnia. In umbra prima dies vocata, et octava dies vocata in umbra, quae in scenopegiis praescripta secundum Legem.

PL 15, 1255A

また十五日目は、八日間にわたる仮庵の日である。これらはすべて陰の中にある。陰の中で第一の日が呼ばれ、八日目もまた陰の中で呼ばれた。これは仮庵祭〔底本は scenopegiis。ギリシア語で仮庵祭を言う語のラテン語形〕において、律法に従って定められたものである。

Sermo V. He, Caput XII

第5説教(ヘー) 第XII章PL 15, 1255A
1

Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes, in Lege doctos, observantiae sollicitae viros, et nunc Evangelii agnitione illuminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his Ecclesia, quae videt Christum, quae Sponsum recipit, quae cibo ejus pascitur: In umbra ejus concupivi, et sedi: et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant., II, 3) .

PL 15, 1255A

割礼を受けた者のうちから信じた者たちを、私の前に置いてみよ。律法に通じ、注意深い遵守の人であって、いまは福音の認識に照らされ、霊の恩寵で肥え太らされた者たちである。教会は彼らのうちで言う。教会は、キリストを見、花婿を迎え、その食物で養われる者である。「その陰に、私は欲して、座った。その実は私の喉に甘い」(雅歌2:3)。

2

Quis fructus ejus dulcis, nisi praedicatio Dominicae passionis, ut ipse ait: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3) ? Quis enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris, quam remissio peccatorum?

PL 15, 1255A

その甘い実とは、主の受難の宣教でなくて何であろうか。彼自身が言うとおりである。「見よ、主の嗣業は子ら、報いは腹の実」(詩篇126:3)。我々の喉にあって、罪の赦しにまさる甘い実が、ほかにありえようか。

3

Et bene flos est Ecclesia quae fructum annuntiat, hoc est, Dominum Jesum Christum, de quo dictum est Mariae: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Luc., I, 42) .

PL 15, 1255B

実、すなわち主イエス・キリストを告げ知らせる教会が花であるのは、まことにふさわしい。この実について、マリアに言われた。「汝は女たちの中で祝福され、汝の腹の実は祝福されている」(ルカ1:42)。

Sermo V. He, Caput XIII

第5説教(ヘー) 第XIII章PL 15, 1255B
1

Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat dicens: Introducite me in domum vini, constituite in me dilectionem, confirmate me in unguentis, stipate me in malis; quia vulnerata dilectionis ego sum.

PL 15, 1255B

それゆえ彼女は、甘美の実を味わうと、待ちきれずに、より完全なものへ急いで言う。「私をぶどう酒の家に導き入れよ。私の中に愛を据えよ。香油で私を固めよ。リンゴで私を囲め。私は愛に傷ついた者だからである。」

2

Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaveritis, et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit (Cant., II, 4-7) .

PL 15, 1255B

「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く。エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた、野の力と強さにかけて、汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」(雅歌2:4–7)。

3

Merito quaerit eum, merito desiderat; quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit Imperator noster. Primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putavit.

PL 15, 1255C

彼女が彼を求め、彼を望むのはもっともである。我々の司令官は、この行軍と旅路において、すべてをよく整えたからである。何よりもまず、この幕屋は信仰の土台によって固められるべきだと考えた。

4

Deinde si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, imperator tamen iste turbata discernit, arida irrigat, deserta fecundat.

PL 15, 1255C

次に、我々にとって険しく、乾き、切り立った宿営地があっても、この司令官は、乱れたものを整え、乾いたものを潤し、荒れ地を実り豊かにする。

5

Si quid amaritudinis, si quid tentationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat, et sollicita mitigat, dura dissolvit, et invalida confirmat.

PL 15, 1255C

苦味、誘惑、弱さが何かあるなら、我々の導き手は、苦いものを和らげ、気がかりなものを鎮め、堅いものを解きほぐし、弱いものを強める。

Sermo V. He, Caput XIV

第5説教(ヘー) 第XIV章PL 15, 1255C
1

Sic ubi vult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem vicum, non commeatibus indigentem, non arenosa et nuda gignentium, sed urbem aedificiis nobilem, refertam, et uberem copiarum, aut agrum amoenum et virentem pascuis, aut nemorosa et campestria stativis opportuna decernit.

PL 15, 1255C

同じように、地の王が自らの軍を休ませようとするとき、名もない村、糧食に欠ける所、産物の無い砂地や裸地を選ばず、建物で名高く、物資に満ちて豊かな都市、あるいは牧草で青々とした心地よい畑、あるいは木立のある、野営に適した平地を定める。

2

Ergo si reges terrae norunt commoda providere sequentibus se: quanto magis Deus qui bonus est, novit quemadmodum profutura disponat diligentibus se? Ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur viarum, qui praecurrant agmini.

PL 15, 1255D

それゆえ、地の王たちが自らに従う者たちの便宜を見越すことを知っているなら、善い神は、自らを愛する者たちのために、どのように益になるものを整えるかを、なおさら知っている。まず、未知の道を進まねばならないなら、軍の先を行く道案内が選ばれる。

3

Sed hoc imperatores isti injuriosum sibi arbitrantur: Deus autem praeibat, cum Hebraei facerent iter. Denique in columna nubis loquebatur ad eos.

PL 15, 1255D

しかしこの世の司令官たちは、それを自分たちへの侮辱と考える。神は、ヘブライ人が旅をするとき、自ら先を行った。実に、雲の柱の中で彼らに語った。

4

Et ut scias quia praeibat: Deus, inquit, praeibat illis iter, die quidem in columna nubis ostendens illis viam: noctu autem in columna ignis, et non deficiebat columna nubis in die (Exod., XIII, 21 et 22) .

PL 15, 1255D

あなたが、神が先を行ったことを知るために言う。「神は彼らの先を行き、昼は雲の柱で彼らに道を示し、夜は火の柱で示した。昼の雲の柱は絶えなかった」(出エジプト記13:21–22)。

Sermo V. He, Caput XV

第5説教(ヘー) 第XV章PL 15, 1256A
1

Hanc praecedentem nubis columnam sequens Ecclesia non deficientem, ne ipsa deficeret, umbra ejus refrigerabatur; et ideo dicit: In umbra ejus concupivi, et sedi: et dulcis ejus fructus in faucibus meis (Cant., II, 3) ; quia a Domino pascebatur, deducta in locum pascuum, et aquam refectionis.

PL 15, 1256A

この先を行く雲の柱に、教会は従った。柱は絶えず、教会自身も絶えることのないよう、その陰で涼んでいた。それゆえ教会は言う。「その陰に、私は欲して、座った。その実は私の喉に甘い」(雅歌2:3)。主に養われ、牧草の地と憩いの水へ導かれたからである。

2

Introducite me in domum vini (Cant., II, 4) . Inde copiis praeparatis, quaerit progredi ad aliam mansionem in qua mysteriorum gratiam, et laetitiae capiat suavitatem. Hinc quoque promovens verum iter, ait: Constituite in me dilectionem (Ibid.) .

PL 15, 1256A

「私をぶどう酒の家に導き入れよ」(雅歌2:4)。そこで備えが整うと、教会は別の宿営地へ進もうと求める。そこで奥義の恩寵と喜びの甘美を受けるためである。ここからもさらに真の道を進みつつ、言う。「私の中に愛を据えよ」(雅歌)。

3

Bona stativa, ubi plenitudo est charitatis. Confirmate me, inquit, in unguentis, stipate me in malis (Ibid., 3) .

PL 15, 1256A

よい野営地である、愛の充満があるところは。「香油で私を固めよ、リンゴで私を囲め」と教会は言う(雅歌2:5)〔刷りの数字がかすれているが 5 と読む〕。

Sermo V. He, Caput XVI

第5説教(ヘー) 第XVI章PL 15, 1256B
1

Habes alias mansiones, ad quas Ecclesia cum delectatione succedit. Istae mansiones sunt crucis Christi, et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis. Vulnus enim est quod Christus excepit: sed unguentum est quod effudit.

PL 15, 1256B

あなたは別の宿営地があるのを知る。教会は喜びをもってそこへ進む。これらの宿営地は、キリストの十字架と埋葬のものであり、そこで教会は傷つけられたが、愛の傷によってである。傷はキリストが受けたものであり、香油は彼が注いだものである。

2

Pomum est quod pependit. Hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant., II, 3) . Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis sylvae, ita consobrinus meus (Ibid.) .

PL 15, 1256B

木に掛かったものは、果実である。この果実を教会は味わって言った。「その実は私の喉に甘い」(雅歌2:3)。また、主が果実であることを知るために、あなたは先に読んだ。「森の木々の間のリンゴの木のように、私の従兄弟は」(雅歌)。

3

Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum: sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est.

PL 15, 1256B

我々もまた、十字架につけられたキリストを宣べ伝えるとき、傷を認める。だが我々は神にとってよき香りである。キリストの十字架は、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさだが、我々には神の力であり知恵だからである。

4

Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem: sed hoc vulnus est charitatis. Denique qui non credit, negat: qui diligit, confitetur.

PL 15, 1256B

この傷によって教会は傷つけられる、救い主の死を宣べ伝えるとき。だがこの傷は愛の傷である。実に、信じない者は否み、愛する者は告白する。

5

Manichaeus negat, Christianus fatetur; et ideo scriptum est; Utilia vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov., XXVII, 6) . Pulchre ergo dicit Ecclesia: Quia vulnerata charitatis ego sum (Cant., II, 5) .

PL 15, 1256C

マニ教徒は否み、キリスト教徒は告白する。それゆえ書かれている。「友の傷は有益であり、敵の自発的な口づけに勝る」(箴言27:6)。それゆえ教会は見事に言う。「私は愛に傷ついた者だからである」(雅歌2:5)。

Sermo V. He, Caput XVII

第5説教(ヘー) 第XVII章PL 15, 1256C
1

Nudemus membra nostra bono vulneri, nudemus sagittae electae. Sagitta haec Christus est, qui dicit: Posuit me sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2) . Bonum est ergo hac vulnerari sagitta.

PL 15, 1256C

善い傷に我々の肢体をあらわにしよう、選ばれた矢にあらわにしよう。この矢はキリストであり、彼は言う。「私を選ばれた矢のようにした」(イザヤ49:2)。ゆえに、この矢に傷つけられるのは善いことである。

2

Non mediocris mansionis iste processus: non omnes possunt dicere quia vulnerati sunt dilectionis. Dicebant apostoli cum pro Christo lapidarentur, et Christum praedicarent.

PL 15, 1256C

この前進は、並の宿営地のものではない。誰もが、愛に傷ついたと言えるわけではない。使徒たちは、キリストのために石で打たれ、キリストを宣べ伝えたとき、そう言った。

3

Dicebat Paulus cum ter virgis caederetur, et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret. Dicunt hoc martyres, qui vulnerantur pro Christo: et quia vulnerari pro ejus meruerunt nomine, plus diligunt.

PL 15, 1256C

パウロは、三度鞭で打たれ、昼も夜も、諸国民にキリストが礼拝されるべきだと論じたとき、そう言った。殉教者たち、キリストのために傷つけられる者たちはそう言い、その名のために傷つけられるにふさわしいとされたので、いっそう愛する。

Sermo V. He, Caput XVIII

第5説教(ヘー) 第XVIII章PL 15, 1256D
1

Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatisque fructus gustavit ipsa, et hortari coepit caeteros dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, sicut malum (Psal. XXXIII, 8) .

PL 15, 1256D

教会はこの宿営地に、この前進に至った。キリストのために自らの子らを献げ、愛の傷を受けるためである。そして、いわば信仰のよき糧と敬虔の実を見いだしたかのように、自ら味わい、ほかの者たちを励まし始めて言った。「味わい、見よ、主が甘美であることを、リンゴのように」(詩篇33:8)。

2

Et in malo vulnus est, sed tamen suave est (Cant., II, 3) . Venit iterum ad vallem botryonis, vidit ingentis uvam magnitudinis, quam duo portare vix poterant: unus qui praecederet, alius qui sequeretur.

PL 15, 1256D

リンゴにも傷があるが、それでも甘い(雅歌2:3)。教会は再び房の谷〔底本は botryonis。ギリシア語で「ブドウの房」の意〕に来て、途方もない大きさのブドウの房を見た。二人でやっと担げるもので、一人は先を行き、もう一人は後に従った。

3

Gustavit mysterium, gustavit in Jesu Nave, gustavit in Caleb, qui dicebant populo: Vidimus terram profluentem mel et lac (Num. XIII, 28) . Gustate, et videte quam suavis est Dominus.

PL 15, 1257A

教会は奥義を味わった。ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕において味わい、カレブにおいて味わった。彼らは民に言った。「我々は、蜜と乳の流れる地を見た」(民数記13:28)。「味わい、見よ、主がいかに甘美であるかを」。

Sermo V. He, Caput XIX

第5説教(ヘー) 第XIX章PL 15, 1257A
1

Et addidit Ecclesia dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri; si suscitaveritis, et resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant., II, 6 et 7) .

PL 15, 1257A

そして教会はさらに言い添えた。「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く。エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた、野の力と強さにかけて、汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」(雅歌2:6–7)。

2

Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesiae. Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum, testificatur Dominus Jesus (Joan. XIV, 2) ; et: Ecce venio, et accersio vos (Ibid. 3) .

PL 15, 1257A

そしてこれらの宿営地は、王の道を進む教会のものである。「私の父のもとには多くの住まいがある」と、主イエスは証しする(ヨハネ14:2)。また、「見よ、私は来て、汝らを呼び寄せる」(ヨハネ14:3)。

3

Bona mansio sapientiae, et sive in laeva ejus, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus dextera, neque sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos (Num. XX, 17) .

PL 15, 1257A

知恵の宿営地は善い。その左にあっても右にあっても、善い宿営地である。王の道だからである。それゆえ、知恵ある使者たちは言う。「王の道を行こう。汝の領地を越えるまで、右にも左にも逸れない」(民数記20:17)。

4

Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edon, hoc est, terrenum; quia terrena omnia, sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt.

PL 15, 1257B

モーセから遣わされた使者たちは、これをエドム〔底本は Edon〕の王、すなわち地的な者に言った。地上のものはすべて、右にあっても左にあっても、悪いからである。

5

Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est.

PL 15, 1257B

愚かさは悪い宿営地であり、無節制は悪い宿営地である。それゆえヘブライ人は、これらの宿営地を通り過ぎる。そこへは逸れず、通り過ぎる。知恵の左と右に至り、そこにとどまるためである。そこには純朴の富があり、栄光があり、生命の長さがある。

6

Longitudo enim vitae in dextera ejus, ut ait Salomon: in sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16) . In dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram ejus requiescam, ne quaeram cervicalia.

PL 15, 1257B

生命の長さは知恵の右にあり、ソロモンが言うとおり、その左には富と栄光がある(箴言3:16)。右には生命があり、左には憩いがある。願わくは、その左の上に私が憩い、枕を求めないように。

7

Vae enim iis qui adsuunt cervicalia, Ezechiel dicit (Ezech. XIII, 18) . Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter ejus.

PL 15, 1257B

枕を縫い付ける者たちには災いあれ、とエゼキエルは言う(エゼキエル13:18)。これらの宿営地を、善い導き手は自らの教会のために整え、知恵の道を通してその旅路を導く。

8

Denique laudat Sapiens vias ejus: Viae ejus viae bonae, et omnes semitae ejus in pace (Prov. III, 17) .

PL 15, 1257C

実に、賢者はその道を称える。「その道は良い道であり、その小道はすべて平和の中にある」(箴言3:17)。

Sermo V. He, Caput XX

第5説教(ヘー) 第XX章PL 15, 1257C
1

Sed quia sapientia, honestas, claritas, ita perfectae sunt, si habeant charitatem, plenitudo enim Legis charitas est (Rom. XIII, 10) , suscitari et resuscitari vult charitatem: suscitari in veteri Testamento, resuscitari in novo.

PL 15, 1257C

しかし、知恵も誉れも輝きも、愛を持つときに初めて完全なのであって――「律法の充満は愛である」からである(ローマ13:10)――、それゆえ彼女は、愛が呼び覚まされ、再び呼び覚まされることを望む。古い契約において呼び覚まされ、新しい契約において再び呼び覚まされることを。

2

Charitas Deus est, ut legimus (I Joan. IV, 8) : charitas Christus est. Suscitatur tamquam leo, et catulus leonis, ut Judae ascendat ex germine. Resuscitatur ut dormiens, ut recumbens; quia non humana, sed sua et Patris majestate est suscitatus a mortuis.

PL 15, 1257C

愛は神である、我々が読むとおりに(一ヨハネ4:8)。愛はキリストである。獅子のように、獅子の子のように呼び覚まされる。ユダの芽から上るためである。眠る者のように、横たわる者のように再び呼び覚まされる。人間の威光によらず、自らと父の威光によって、死者の中から呼び覚まされたからである。

3

Unde ait Scriptura: Quis suscitabit illum (Gen. XLIX, 9) ? Non enim poterat illum aut angelus, aut potestas suscitare aliena; cum ipse alios resuscitaret.

PL 15, 1257C

それゆえ聖書は言う。「誰が彼を呼び覚ますだろうか」(創世記49:9)。天使も、他の権能も、彼を呼び覚ますことはできなかったからである。彼自身が他の者たちを再び呼び覚ましたのだから。

4

Ergo cum hic dicit: Si suscitaveritis, aut resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant. II, 7) , de iis dicit qui resurrectionem ejus possunt congrue praedicare; ut audientibus ardorem fidei et devotionis accendant.

PL 15, 1257D

それゆえ、ここで「汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」(雅歌2:7)と言うとき、彼の復活を適切に宣べ伝えうる者たちについて言っている。聞く者たちに、信仰と敬虔の熱を燃え立たせるためである。

5

Vel suscitatur Christus in iis, qui primum accedunt: resuscitatur in iis qui postquam accesserint, dormierunt. Dormit ergo Christus in negligentibus, suscitatur in sanctis.

PL 15, 1257D

あるいは、キリストは、初めて近づく者たちの中で呼び覚まされ、近づいた後に眠った者たちの中で再び呼び覚まされる。それゆえ、キリストは怠る者たちの中で眠り、聖なる者たちの中で呼び覚まされる。

Sermo V. He, Caput XXI

第5説教(ヘー) 第XXI章PL 15, 1257D
1

(Vers. 33.) Habet ergo Ecclesia per quae gradiatur: habet habitacula mansionum, in quibus requiescunt sancti, de quibus iste est qui dicit: Legem mihi constitue, Domine, viam justitiarum tuarum.

PL 15, 1257D

(第33節)教会には、それによって歩む手立てがある。聖なる者たちが憩う宿営地の住まいがある。その者たちの中に、こう言う者がいる。「主よ、私に律法を定めよ、汝の義の定めの道を」。

2

Bene ait, statue; ut in pectore ejus immobilis et fixa permaneat, nec aliquo saeculi turbine, ab ejus convellatur affectu; ut ipse lex sit sibi, opus habens legis scriptum in corde suo. 21. Et quaeram, inquit, illam semper.

PL 15, 1258A

彼は見事に「据えよ」と言う〔引用では constitue(定めよ)。ここでは statue と言い換える〕。律法が彼の胸の中で不動かつ固定したままであり、世のいかなる旋風によっても、彼の愛着から引き離されないためであり、律法の業が自らの心に書かれていて、彼自身が自分にとっての律法となるためである。21.〔底本は段落番号21を二度組む〕「そして私は常にそれを求めよう」と彼は言う。

3

Non est enim mediocre quod requiritur paradisi gratia, Dei regnum, angelorum consortium, immortalitatisque domicilium.

PL 15, 1258A

求められているものは並のものではないからである。楽園の恩寵、神の国、天使たちとの交わり、不死の住まいである。

4

Non ergo uno die quaeritur, nec duobus, aut paucis mensibus: sed quaeritur semper, et quaeritur per omnia; ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et omne tempus significat, et per omnia.

PL 15, 1258A

したがって、それは一日や二日、あるいは数か月で求められるのではなく、常に、あらゆる点で求められる。功績の多くの助けが相まって集まるためである。「常に」(ディア・パントス)〔ギリシア語〕は、すべての時をも、あらゆる点をも意味するからである。

5

Cum dicit igitur: Quaeram semper, sine fine dicit esse quaerendum. Sed non satis est quaerere, nisi intelligas quod requiris.

PL 15, 1258A

それゆえ「私は常に求めよう」と言うとき、終わりなく求められるべきだと言っている。だが、求めるものを理解しなければ、求めるだけでは十分でない。

Sermo V. He, Caput XXII

第5説教(ヘー) 第XXII章PL 15, 1258B
1

(Vers. 34.) Ideoque ait: Da mihi intellectum, et perscrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Quaerendum primum, deinde intelligendum perscrutandumque legis omne mysterium, et in corde custodiendum.

PL 15, 1258B

(第34節)それゆえ言う。「私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の律法を探り、全き心でそれを守る」。まず求め、次に理解し、律法の奥義をことごとく探り、心に守らねばならない。

2

Quis autem potest custodire legem Dei, nisi intellectum acceperit? Qui autem intelligit et scrutatur, scrutando in semitam mandatorum deducitur. In quo illud advertendum quia lex est justitia, mandatum judicium, sicut et in hac littera legimus.

PL 15, 1258B

だが、理解を受けなければ、誰が神の律法を守ることができようか。理解し、探る者は、探ることによって戒めの小道へ導かれる。この点で注意すべきは、律法は正義であり、戒めは裁きであるということで、この文字〔ヘー〕でも我々が読むとおりである。

3

Est Legis via stare in viis Legis: est via justitiarum secundum primum versiculum. Est ergo et testimoniorum via: In via testimoniorum tuorum delectabar. Est et via mandatorum: Viam mandatorum tuorum cucurri.

PL 15, 1258B

律法の道とは、律法の道に立つことである。第一の小節によれば、義の定めの道がある。ゆえに証しの道もある。「汝の証しの道で、私は喜んだ」。また戒めの道もある。「私は汝の戒めの道を走った」。

4

Interrogemus ergo has vias, ut dicatur nobis: State in viis Legis, et interrogate semitas aeternas, et videte quae via melior, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16) .

PL 15, 1258B

それゆえ、これらの道に尋ねよう。我々に言われるためである。「律法の道に立て。永遠の小道に尋ねよ。どの道がより良いかを見て、その道を歩め」(エレミヤ6:16)。

5

Cum omnes igitur ambulaverimus vias, veniemus in omnium finem viarum, qui ait: Ego sum via (Joan. XIV, 6) . Christus ergo finis viarum; ipse enim est finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) .

PL 15, 1258C

それゆえ、我々がすべての道を歩み終えたとき、すべての道の終わりに至るだろう。その終わりは言う。「私は道である」(ヨハネ14:6)。したがって、キリストは道の終わりである。彼自身が、信じるすべての者にとって、正義へ至る律法の終わりだからである(ローマ10:4)。

6

Hinc audeo dicere quia finis justitiarum Christus, qui est justitia: finis testimoniorum Christus, de quo dictum est: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus, et puer meus quem elegi (Esai. XLIII, 10) .

PL 15, 1258C

ここから私は、あえて言う。義の定めの終わりはキリストであり、彼は正義である。証しの終わりはキリストであり、彼について言われた。「汝らは私の証人であれ。私も証人である、と主は言う。私が選んだ私の僕も」(イザヤ43:10)。

Sermo V. He, Caput XXIII

第5説教(ヘー) 第XXIII章PL 15, 1258C
1

Advertimus igitur quantum nobis ambulandum sit, ut veniamus ad Christum. Ambulandum in Lege; quia finis Legis Christus est. Sine Lege ergo non pervenitur ad Christum.

PL 15, 1258C

それゆえ、キリストに至るために、我々がどれだけ歩まねばならないかに気づく。律法の中を歩まねばならない。律法の終わりはキリストだからである。したがって、律法なしにキリストに至ることはない。

2

Unde manifestum est quod haeretici, qui Legem veteris non accipiunt Testamenti, etsi dicant quod Christum teneant; tamen non possint tenere finem, qui initium non tenuerint. Ipse Jesus est initium et finis.

PL 15, 1258D

ここから明らかなのは、古い契約の律法を受け入れない異端者たちは、キリストを保持していると言っても、始めを保持しなかった以上、終わりを保持できないということである。イエス自身が始めであり、終わりである。

3

Oportet igitur ut ambulemus secundum legem spiritalem; ut veniamus ad Legis finem Dominum Jesum. Oportet ut sequamur testimonia; ut pervenire possimus ad magnum testimonium Dominum Jesum.

PL 15, 1258D

それゆえ、我々は霊的な律法に従って歩まねばならない。律法の終わりである主イエスに至るためである。我々は証しに従わねばならない。大いなる証しである主イエスに到達しうるためである。

4

Oportet etiam ut in praeceptis Domini ambulemus; ut perveniamus ad magnum praeceptum, de quo legistis: Dictum est antiquis: Non occides . . . . ego autem dico vobis (Matth. V, 21 et 22) ; hoc est, super omne praeceptum dico.

PL 15, 1258D

また、主の掟の中を歩まねばならない。大いなる掟に至るためである。それについて、諸君は読んだ。「昔の人々に、『殺すな』と言われた…… しかし私は汝らに言う」(マタイ5:21–22)。すなわち、あらゆる掟の上に立って私は言う、ということである。

5

Itaque non usurpatorie dixerim, sed vere, quia sicut sunt sancta sanctorum: ita praeceptum est praeceptorum.

PL 15, 1258D

したがって、僭越からではなく、真実として言おう。聖なるものの中の聖なるものがあるように、掟の中の掟がある。

Sermo V. He, Caput XXIV

第5説教(ヘー) 第XXIV章PL 15, 1259A
1

Sed ut ista servare possimus, intellectum petamus a Domino. Intelligamus quae sit circumcisio. Circumcidit Jesus petrinis gladiis, et abstulit opprobrium Aegypti a filiis Israel. Petra Christus est.

PL 15, 1259A

だが、これらを守りうるように、主に理解を求めよう。割礼とは何かを理解しよう。ヨシュア〔ラテン語では「イエス」(Jesus)と同じ名で、七十人訳の言い方。アンブロシウスは主イエスと重ねて読む〕は石の剣で割礼を施し、エジプトの恥辱をイスラエルの子らから取り去った。石はキリストである。

2

Circumcidat te Verbum Dei, et gladius oris ejus; et sic Aegypti carebis opprobrio. Non igitur corporis, sed cordis intelligenda est circumcisio. Si intellexeris Legem, servabis eam in corde tuo.

PL 15, 1259A

神の言葉と、その口の剣があなたに割礼を施すように。そうすれば、あなたはエジプトの恥辱を免れるだろう。それゆえ、割礼は体のものではなく、心のものと理解すべきである。あなたが律法を理解したなら、それを自らの心に守るだろう。

3

Judaeus in corde Legem non servat: sed in labiis Legem recitat, et Legem ignorat. Denique, Populus hic, inquit, labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) . Quomodo potest Legem tenere, qui longe est a Legis auctore? Tertius versiculus quid habeat, consideremus.

PL 15, 1259A

ユダヤ人は心に律法を守らず、唇で律法を唱えながら、律法を知らない。実に、〔聖書は〕言う。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。律法の作者から遠く離れている者が、どうして律法を保ちえようか。第三の小節が何を含むか、考えよう。

Sermo V. He, Caput XXV

第5説教(ヘー) 第XXV章PL 15, 1259B
1

(Vers. 35.) Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quoniam volui eam. Quis hoc dicit, nisi qui sequitur Christum?

PL 15, 1259B

(第35節)「汝の戒めの小道に私を導け、私はそれを望んだからである」。キリストに従う者でなくて、誰がこう言うだろうか。

2

Non potest alius hoc dicere, nisi qui illud exsequitur, quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis; quia ipse te deducet (Deut. XIII, 4) .

PL 15, 1259B

書かれていることを実行する者でなければ、ほかの者はこう言えない。「汝の主なる神の後に従って歩み、彼に付き従え。彼自身が汝を導くからである」(申命記13:4)。

3

Quomodo deducat audi: Nisi qui tulerit crucem suam, et post me secutus fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) . Praecedit ergo Christus, ut nos sequamur, praecedit Verbum.

PL 15, 1259B

どのように導くかを聞け。「自分の十字架を負って私に従う者でなければ、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。それゆえキリストは先を行く、我々が従うために。言葉が先を行く。

4

Principium Christus est; ideo Sapientia dicit: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22) . Advertimus quod et principium Christus, et finis viarum sit. Non vereor ne quis dicat: Creatum ergo Christum asseris?

PL 15, 1259B

始めはキリストである。それゆえ知恵は言う。「主は私を、その道の初めとして創造した」(箴言8:22)。我々は、キリストが道の始めであり、また終わりであることに気づく。私は、誰かが「それでは、あなたはキリストが創造されたと主張するのか」と言うことを恐れない。

5

Respondebo: Ita creatum dico, quemadmodum factum legi, hoc est, factum ex muliere, factum sub Lege, hoc est secundum susceptionem carnis creatum, secundum quod est natus ex Virgine.

PL 15, 1259B

私は答えよう。私が「造られた」と読んだのと同じ意味で、創造されたと言うのである。すなわち「女から造られ」「律法の下に造られた」ということ、つまり肉を受けたことによって創造された、おとめから生まれたことによってである。

6

Creatus est, ut redimeret creaturas: homo factus est ut homines a morte perpetua liberaret. Creatus est, ut vias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad Dei regnum. Ergo quia principium est viarum Dei, hoc principium sequamur.

PL 15, 1259C

彼は創造された、被造物を贖うために。人となった、人々を永遠の死から解放するために。創造された、私に永遠の道を示すために。その道によって、人は神の国へ帰ることができる。それゆえ、彼が神の道の始めである以上、この始めに我々は従おう。

7

Primus viam novi ingressus est Testamenti; ut in hac via devotionis iter nobis sterneret. Si jejunamus, ante nos ille jejunavit: si pro nomine Domini sustinemus injurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione.

PL 15, 1259C

彼は新しい契約の道に、最初に入った。この敬虔の道で、我々のために道を敷くためである。我々が断食するなら、彼が我々より先に断食した。主の名のために辱めに耐えるなら、彼が先に、我々の贖いのために耐えた。

8

Cervices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas: ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. Denique quasi praecedens ait Petro, Tu me sequere (Joan. XXI, 22) . Et ideo Petrus cursum consummavit; quia secutus est Christum.

PL 15, 1259C

彼は自らの首を鞭に、頬を平手に差し出した。十字架に上った、死は恐れるべきでないと教えるためである。実に、先を行く者として、ペトロに言う。「汝は私に従え」(ヨハネ21:22)。それゆえペトロは走路を成し遂げた。キリストに従ったからである。

Sermo V. He, Caput XXVI

第5説教(ヘー) 第XXVI章PL 15, 1260A
1

(Vers. 36.) Sequitur versus quartus: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Utilitatem alii habent: et puto quod ideo mutatum sit, quia utilitas bonae rei videtur esse expetenda potius quam declinanda.

PL 15, 1260A

(第36節)第四の節が続く。「私の心を汝の証しに傾けよ、貪欲にではなく」。ほかの者たちは「利益」と読む。それが変えられたのは、よいことの利益は避けられるよりむしろ求められるべきだと思われるからだ、と私は考える。

2

Sed quia plerique lucrum pecuniarum utilitatem suam putant esse; ideo si legimus utilitatem, non animae utilitatem accipere debemus Prophetam declinare, sed utilitatem pecuniae.

PL 15, 1260A

しかし、多くの者は金銭の利得を自分の利益だと思うので、「利益」と読むなら、預言者が避けるのは魂の利益ではなく、金銭の利益だと理解せねばならない。

3

Sanctus enim lucra ista non novit: sed omnia haec detrimentum arbitratur; ut Christum lucretur. Et recte. Quod enim putamus lucrum esse pecuniae, damnum est animae; quia virtutis est detrimentum.

PL 15, 1260A

聖なる者は、こうした利得を知らず、これらすべてを損失とみなす、キリストを得るためである。そしてそれは正しい。我々が金銭の利得だと思うものは、魂の損害であり、徳の損失だからである。

4

Ergo secundum eos qui ita acceperunt, ut optet Propheta inclinare cor suum in testimonia, et non in avaritiam; et nos congruimus assensu. Atque utinam precem sancti sequentes, et oremus quod ille oravit, et quod oramus, imitemur affectu.

PL 15, 1260A

それゆえ、預言者が「私の心を証しに傾けさせ、貪欲には傾けないでほしい」と願っているのだと解した人々に従い、我々もまた同意によってそれと一致する。願わくは、聖なる者の祈りに従い、彼が祈ったことを我々も祈り、祈ることを心の思いによって真似しよう。

5

Quid enim mihi prodest si orem, ut avertat cor meum Deus ab avaritia, et ipse diebus ac noctibus pecuniae quaeram compendia? Si oramus sermone, compatiamur et mente.

PL 15, 1260B

神が私の心を貪欲から遠ざけるよう祈りながら、私自身が昼も夜も金銭の儲けを求めるなら、私に何の益があろうか。言葉で祈るなら、精神でも共に祈ろう。

6

Audit et sensum nostrum Jesus, et cognoscens duobus istis non convenire, sermoni et cupiditati, non exaudit loquentem. Et ideo qui bene volebat orare, dicebat: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) . Ita magis audit orantem, si aspernetur avaritiam.

PL 15, 1260B

イエスは我々の内なる感覚をも聞き、言葉と欲という、この二つが合わないと知って、語る者の願いを聞き入れない。それゆえ、よく祈ろうとした者は言っていた。「私は霊で祈り、精神でも祈る。霊で歌い、精神でも歌う」(一コリント14:15)。こうして、貪欲を退けるなら、祈る者をいっそうよく聞く。

Sermo V. He, Caput XXVII

第5説教(ヘー) 第XXVII章PL 15, 1260B
1

(Vers. 37.) Sed quia invalidi sumus, et plerumque volentes avertere cor nostrum a pecunia, vel auro, vel argento, capimur aspectu, et agrum aut aedificium videntes alienum, concupiscimus, bene addidit Propheta dicens: Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.

PL 15, 1260B

(第37節)しかし我々は弱く、金や銀といった金銭から心を背けようと望みながら、しばしば目に捕らえられ、他人の畑や建物を見て欲しがる。それゆえ預言者は、見事に付け加えて言った。「私の目を背けさせよ、空しいものを見ないように。汝の道において私を生かせ」。

2

Etenim qui in via est Dei, vanitates non aspicit. Via perfecta Christus est. Qui igitur in Christo est, quomodo potest vanitates aspicere; cum Christus in carne sua omnes mundi hujus crucifixerit vanitates?

PL 15, 1260C

神の道にいる者は、空しいものを見ないからである。完全な道はキリストである。それゆえ、キリストの内にいる者が、どうして空しいものを見ることができようか。キリストはその肉において、この世のあらゆる空しさを十字架につけたのに。

3

Avertamus igitur oculos nostros a vanitatibus; ne quod oculus viderit, animus concupiscat. Mystica enim differamus interim. Utinam hac interpretatione possimus revocare ad diversa circensium ludorum, atque theatralium spectacula festinantes.

PL 15, 1260C

それゆえ、我々の目を空しいものから背けよう。目が見たものを心が欲しないためである。奥義的な解釈はしばらく先に延ばそう。願わくは、この解釈によって、競技場の種々の競技や劇場の見世物へ急ぐ者たちを、呼び戻すことができるように。

4

Vanitas est illa quam cernis. Pantomimum aspicis, vanitas est: luctatores aspicis, vanitas est; quia cernis eos de viridi luctantes corona. Illi enim veri sunt luctatores, qui adversum hujus saeculi luctantur illecebras. Non capiat oculos tuos palaestra membrorum.

PL 15, 1260C

あなたが見ているあれが、空しさである。パントマイム役者を見るなら、それは空しい。格闘士を見るなら、それは空しい。彼らが緑の冠のために格闘するのを、あなたは見るからである。真の格闘士とは、この世の誘惑に対して格闘する者である。肢体の闘技場に、あなたの目が捕らえられてはならない。

5

Equos currentes aspicis, vanitas est; quia vane currunt, qui ascendentem salvare non possunt. Denique recursus ipse te doceat quia vane currunt, qui non directum conficiunt iter, obliviscentes superiora, et ea quae posteriora sunt, appetentes.

PL 15, 1261A

走る馬を見るなら、それは空しい。乗る者を救うことができない馬は、空しく走るからである。実に、折り返しそのものが、あなたに教えるだろう。まっすぐな道を進まず、上にあるものを忘れ、後ろにあるものを求める者たちは、空しく走るということを。

Sermo V. He, Caput XXVIII

第5説教(ヘー) 第XXVIII章PL 15, 1261A
1

Ante nos est Christus, ante nos bravium ejus, ad quod pervenit, qui non in incertum cucurrit, nec revocavit cursum suum, sed incitavit. Ad hunc dirige oculos tuos, averte a spectaculis, averte ab omni saeculari pompa.

PL 15, 1261A

我々の前にキリストがあり、我々の前に彼の賞がある。不確かなものへ走らず、走路を引き返さず、むしろ駆り立てた者が、それに到達した。これに目を向けよ。見世物から背けよ。世のあらゆる見せびらかしから背けよ。

2

Sicubi populares cognoveris plausus, averte oculos tuos ab his, inflecte, deprime, et serva eos, ut erigas melioribus. Erige ad coelum: vel nocte stellarum monilia, orbem lunae decorum, vel die solem aspice.

PL 15, 1261A

どこかで民衆の喝采を耳にするなら、目をそれらから背け、曲げ、伏せ、そして保て、よりよいものへ向けて上げるためである。天へ上げよ。夜なら星々の首飾りや月の美しい円を、昼なら太陽を見よ。

3

Specta mare, terram circumspice: ut opere facta divino omnis creatura te pascat. Quae formarum gratia in ipsis bestiis? Quantus decor in hominibus? Quanta in avibus pulchritudo? Haec intuere, et non videbis iniquitatem et contradictionem in civitate. Haec vide, et non introibit mors per fenestras oculorum tuorum.

PL 15, 1261B

海を見よ、地を見渡せ。神の業として造られた被造物がみな、あなたを養うために。獣たち自身における姿の魅力は、どれほどであるか。人々における美は、どれほどか。鳥たちにおける麗しさは、どれほどか。これらを見つめよ。そうすれば、「都に不法と争い」を見ないだろう。これらを見よ。そうすれば、死はあなたの目の窓から入らない。

Sermo V. He, Caput XXIX

第5説教(ヘー) 第XXIX章PL 15, 1261B
1

Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per fenestram. Si videris possessionem minoris aut viduae, et concupieris diripere eam, intravit mors per fenestram.

PL 15, 1261B

女を見て、彼女を欲するなら、死は窓から入った。未成年者や寡婦の財産を見て、それを奪い取ろうと欲するなら、死は窓から入った。

2

Si videris aliena monilia, aurum, argentum, et concupieris ut extorqueas, intravit mors per fenestram. Claude ergo hanc fenestram, cum videris alienae mulieris pulchritudinem, ne mors possit intrare. Oculi tui non videant alienam, ne lingua perversum loquatur.

PL 15, 1261B

他人の装身具、金、銀を見て、それを取り上げようと欲するなら、死は窓から入った。それゆえ、他人の女の美を見るときは、この窓を閉じよ、死が入れないように。あなたの目が他人の女を見ないように。舌がよこしまなことを語らないように。

3

Tuam ergo fenestram claude, ne morti pateat intranti. Sed etiam alienam fenestram cave. A fenestra enim domus suae intrat fornicaria. A fenestra sua intrat, cum aliquem petulantis oculi tentat lascivia.

PL 15, 1261C

それゆえ、あなたの窓を閉じよ、死が入ってくるとき開いていないように。だが他人の窓にも用心せよ。自分の家の窓から、淫らな女が入るからである。慎みのない目の放縦が誰かを誘うとき、彼女は自らの窓から入る。

4

Exclude igitur hanc fenestram verbi ostio, nec capiaris oculis meretricis: et abripiaris palpebris ejus. Sed non est una fenestra, per quam mors consuevit intrare. Est et fenestra verborum, per quam sermones commeant meretricis.

PL 15, 1261C

それゆえ、この窓を言葉の扉で締め出せ。娼婦の目に捕らえられるな。そのまぶたに奪い去られるな。だが、死が入り慣れた窓は一つではない。言葉の窓もあり、それを通って娼婦の言葉が行き来する。

5

Et ideo te ab aliena uxore custodi, ne te sermonibus gratiosis adoriatur; a fenestra enim domus suae intrat. Intrat mors per oscula; et ideo cave ne te laqueis labiorum suorum alliget. Intrat mors, si meretrix te osculetur. Intrat mors si cito acquiescas loquenti.

PL 15, 1261C

それゆえ、他人の妻から身を守れ。甘い言葉であなたに襲いかからないためである。彼女は自分の家の窓から入るからである。死は口づけによって入る。ゆえに、彼女がその唇の罠であなたを縛らないよう用心せよ。娼婦があなたに口づけするなら、死が入る。話しかける者にすぐ同意するなら、死が入る。

6

Intrat mors si multum loquaris; multiloquio enim peccatum incurritur. Intrat mors etiam si non loquaris, et Christum timeas confiteri. Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 15, 1261D

多く語るなら、死が入る。多弁によって罪に陥るからである。語らず、キリストを告白することを恐れる場合にも、死が入る。口によって告白がなされ、救いに至るからである(ローマ10:10)。

7

Intrat mors etiam per cavernas aurium; et ideo aures sunt spinis sepiendae, ut illecebras meretricii sermonis excludas. Haec moralia.

PL 15, 1261D

死は、耳の穴からも入る。ゆえに、耳は茨で囲まねばならない。娼婦の言葉の誘惑を締め出すためである。以上は道徳に関することである。

Sermo V. He, Caput XXX

第5説教(ヘー) 第XXX章PL 15, 1262A
1

Sunt etiam mystici oculi quos avertere debeas a vanitate. Est enim et sensuum vanitas, quam oculi animae tuae videre non debeant; quia illi eam vident, quos Apostolus damnat. Unde ipso magis auctore discamus quae vanitas, et qui oculi sint (Ephes. IV, 17 et 18) .

PL 15, 1262A

あなたが空しさから背けるべき、奥義的な目もある。感覚の空しさもあり、あなたの魂の目はそれを見てはならない。それを見るのは、使徒が断罪する者たちだからである。ゆえに、使徒自身を拠り所に、空しさとは何か、どの目のことかを、よりいっそう学ぼう(エフェソ4:17–18)。

2

Manifestum est enim esse plerosque qui vanitate sensus sui obscurati sunt corde, et alienati a via Dei propter ignorantiam quae in ipsis est, propter caecitatem cordis eorum; illos tamen gentes Apostolus dicit.

PL 15, 1262A

多くの者が、自らの感覚の空しさによって心を暗くされ、自らのうちにある無知のゆえに、その心の盲目のゆえに、神の道から遠ざけられていることは明らかである。それでも使徒は、彼らを諸国民と呼ぶ。

3

Ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris.

PL 15, 1262A

それゆえ、あの異邦人は、学んでいないことを知らなくてよく、信じていないことを知らなくてよい。だが、あなたが告白していることを、あなたが知らずにいることは許されない。

4

Christus non in vanitate venit, sed in virtute: non inflavit sensum hominis, sed vivificavit: non caecitatem cordis, sed illuminationem mentis operatus est.

PL 15, 1262A

キリストは、空しさにおいてではなく、力において来た。人の感覚を膨らませたのではなく、生かした。心の盲目ではなく、精神の照らしをもたらした。

5

Inflammavit cor tuum, ut comprehendas quae mandatorum coelestium ratio, quae animae substantia, quae vitae futurae gratia, in quo statu post haec erimus.

PL 15, 1262A

彼はあなたの心を燃え立たせた。天の戒めの理は何か、魂の実体は何か、来るべき生命の恩寵は何か、これからのち我々がどのような状態にあるかを、あなたが理解するためである。

Sermo V. He, Caput XXXI

第5説教(ヘー) 第XXXI章PL 15, 1262B
1

Erige igitur mentem, utere naturali ingenio: ad imaginem Dei factus es, ut superna aspicias, et terrena non quaeras. Noli curvare cervicem tuam, mundi premendam pondere: noli inhiare auro atque argento, ne te saeculi vinculis alligandum praebeas.

PL 15, 1262B

それゆえ、精神を上げよ。生まれつきの才を用いよ。あなたは神の像に造られた、上のものを見て、地のものを求めないためである。首をかがめて、世の重みに押しつぶされるままにするな。金や銀を貪り求めるな。世の鎖に縛られる者として身を差し出さないように。

2

Ideo dixit Dominus: Nolite possidere aurum atque argentum (Matth. X, 9) , ne nos auri atque argenti cupiditas avara possideat. Noli ergo inserere collum tuum diaboli laqueis.

PL 15, 1262B

それゆえ主は言った。「金も銀も所有するな」(マタイ10:9)。金銀への強欲が、我々を所有しないためである。ゆえに、悪魔の罠に自らの首を入れるな。

3

Strangulat avaritia pauperem in hoc saeculo: sed in perpetuum dives suis laqueis suffocatur, cujus sensus in vanitate est, in tenebris ambulat; quia in his laborat, quae sibi prodesse non possint. Vanitas est sollicitudo vitae hujus.

PL 15, 1262B

貪欲は、この世では貧者を絞め殺す。しかし永遠には、富者が自らの罠で窒息する。その感覚は空しさの中にあり、暗闇の中を歩む。自分に益にならないことに労するからである。この生の気づかいは、空しさである。

4

Unde non in crapula et ebrietate, non in deliciis corporis, sed in cognitione praeceptorum coelestium delectationem nostri debemus ponere. In vanitate currit, qui sibi successibus videtur affluere saecularibus, qui tamquam umbra praetereunt. Averte igitur oculos tuos, ne vanitatem videant.

PL 15, 1262C

それゆえ、我々は、飲み騒ぎや泥酔、体の享楽にではなく、天の掟の認識に、我々の喜びを置かねばならない。この世の成功に恵まれていると思う者は、空しさの中を走る。それらは陰のように過ぎ去る。それゆえ、あなたの目を背けよ、空しさを見ないために。

Sermo V. He, Caput XXXII

第5説教(ヘー) 第XXXII章PL 15, 1262C
1

Sed non satis est ut tu avertas; ne forte velis et non possis, offundat tibi diabolus vanitatum spectacula, incentiva inserat voluptatum; pete ut Dominus avertat oculos tuos.

PL 15, 1262C

だが、あなたが背けるだけでは足りない。あなたが望みながらできないことがありうるし、悪魔が空しい見世物をあなたに浴びせ、快楽の誘いを差し込むかもしれないからである。主があなたの目を背けさせるよう、願え。

2

Et haec gratia Dei, et hoc munus est Domini; ut oculos animae nostrae a negotiis mundi hujus avertat. Beatitudo enim omnis a Domino est. Beatus autem vir, cui nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5) .

PL 15, 1262C

これもまた神の恩寵であり、主の賜物である。我々の魂の目を、この世の営みから背けさせることは。すべての幸いは主から来るからである。「幸いな者は、その人、主の名がその望みであり、空しいものや偽りの狂気に目を向けなかった者である」(詩篇39:5)。

3

Qui non respicit haec, beatus est: qui autem respicit, insanus atque furiosus est. Et ideo resipiscat unusquisque a furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem animumque perturbant, ut compos sui esse non possit.

PL 15, 1262D

これらを顧みない者は幸いであり、顧みる者は正気を失い、逆上している。ゆえに、各人は世の欲望の逆上から正気に返れ。それは精神と心をひどく乱し、自らを制しえなくさせる。

Sermo V. He, Caput XXXIII

第5説教(ヘー) 第XXXIII章PL 15, 1263A
1

Si in navigio fluctuante sis constitutus, avertis a sentina oculos: ne vomitum moveat tibi. Si in civitate ambulans aliquid fetidi odoris offendas, longe refugis atque declinas. Si quid occurrat quod horreat oculus tuus, clauditur aut avertitur.

PL 15, 1263A

揺れる船に乗っているなら、あなたは船底の汚水から目を背ける、吐き気を催さないようにである。街を歩いていて悪臭にぶつかれば、遠くへ逃げて避ける。目がぞっとするものに出会えば、目は閉じられるか背けられる。

2

In salo saeculi hujus fluctuas, influit sentina vitiorum. In hoc navigio tui corporis movetur aestus cupiditatum, et non avertis oculos animae tuae; ne videant sentinam libidinum, ne aspiciant mundi hujus stercora, ne fetor immundus nares repleat tuae mentis, in quibus Spiritus sanctus esse consuevit, ut possis dicere: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3) .

PL 15, 1263A

あなたはこの世の海で揺れ、悪徳の汚水が流れ込む。あなたの体というこの船の中で、欲望の波が動く。それなのに、あなたは魂の目を背けない。情欲の汚水を見ないように、この世の汚物を見つめないように、汚れた悪臭が、あなたの精神の鼻孔を満たさないように。そこにこそ、聖なる霊が常にいるのだから、あなたは言えるのである。「私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。

3

Nares igitur animae tuae a fetore avertantur criminum diversorum; est enim in his velut quoddam insigne judicii.

PL 15, 1263A

それゆえ、あなたの魂の鼻孔は、さまざまな罪の悪臭から背けられよ。鼻孔には、いわば判別の印のようなものがあるからである。

4

Unde dicitur Sponsae: Nares tuae sicut turris Libani prospiciens faciem Damasci (Cant. VII, 4) ; eo quod unguentum veri Sacerdotis, quod descendit de capite in barbam, hoc est odor ille divinus, odor gratiae spiritalis, qui de Patre in Christo erat, et sacramento incarnationis descendit in terras, ut omnia fuso replerentur unguento, emineat praecelsi potestate judicii, et nares repleat animae, ut benevolentia discernat et fetida; suavia sanctorum, qui possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) ; et foetida peccatorum.

PL 15, 1263A

それゆえ、花嫁に言われる。「汝の鼻は、レバノンの塔のようで、ダマスコの顔を見渡している」(雅歌7:4)。それは、頭からひげへ流れ下る真の祭司の香油が、すなわち、あの神的な香り、霊的な恩寵の香り、父からキリストにあり、受肉の秘義によって地へ降り、すべてが注がれた香油で満たされるようにした香りが、いと高い判別の権能によってそびえ、魂の鼻孔を満たし、好意によって悪臭のものを識別させるからである。〔識別されるのは〕聖なる者たちの芳香、すなわち「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)と言える者たちの芳香と、罪人たちの悪臭である〔suavia sanctorum と foetida peccatorum が fetida の並びのまま置かれ、係りが崩れているらしい。両者を識別の対象と解した〕。

Sermo V. He, Caput XXXIV

第5説教(ヘー) 第XXXIV章PL 15, 1263B
1

Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum; et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem ejus, cujus gratia delictorum suorum detergeret fetorem.

PL 15, 1263B

これらが、世の上に高くそびえるレバノンの塔のような鼻孔である。それゆえ、ダマスコの顔、すなわち異邦人の民を見渡し、その信仰の香りを嗅ぐ。その恩寵によって、民は自らの罪の悪臭を拭い去るだろう。

2

Facies igitur Damasci fides est gentium, nullo obumbrata amictu, nullo adoperta vestitu, nuda ac libera, coelo magis intenta quam terris. Hanc speculantur et prospiciunt nares Ecclesiae, quod suave in ea et odorum est aspirationis et gratiae colligentes.

PL 15, 1263B

それゆえ、ダマスコの顔とは諸国民の信仰であり、いかなる覆いにも陰らされず、いかなる衣にも覆われず、裸で自由で、地よりも天にいっそう向けられている。教会の鼻孔はこれを見渡し、そこにある息吹と恩寵の甘く香るものを集めている。

3

Et bene nares ejus sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia, remissio peccatorum.

PL 15, 1263C

教会の鼻孔がレバノンの塔のようであるのは、まことにふさわしい。いけにえにおいて、教会の甘い香りがあるからであり、そこには、よい香りの献げ物、すなわち罪の赦しがあるからである。

Sermo V. He, Caput XXXV

第5説教(ヘー) 第XXXV章PL 15, 1263C
1

Sume igitur has nares, o homo; ut a graveolentibus florulenta secernas; et tunc vivificabit te Dominus.

PL 15, 1263C

それゆえ、人よ、この鼻孔を取れ。悪臭のものから花の香るものを選り分けるためである。そのとき、主はあなたを生かす。

2

Cum enim adverterit quod de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae; ut si specie aliqua capitur, aut duritia, aut infirmitate non flectitur, flectat eam jugo verbi, et habenis suis regat: ut voluntate Dei abducatur a vitiis et vitae odorem capiat aeternae.

PL 15, 1263C

あなたが彼に求めたこと、すなわちあなたの精神の目を空しさから背けさせることに、彼が心を向けるとき、彼はあなたの魂と共に働く。魂が何らかの外見に捕らえられたり、頑なさや弱さのために曲がらなかったりするなら、彼は言葉の軛でそれを曲げ、自らの手綱で導く。神の意志によって悪徳から引き離され、永遠の生命の香りを受けるためである。

3

Non enim hic vita perfecta est: sed haec vita in umbra. Ideo ut homo Christus Jesus ex Virgine nasceretur, obumbravit virtus Altissimi matrem futuram; quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis, et consummaturus charitate solis aeterni.

PL 15, 1263D

ここでは、生は完全ではなく、この生は陰の中にある。それゆえ、人であるキリスト・イエスがおとめから生まれるために、いと高き者の力は、母となる者に陰を落とした。彼は陰の中に降り、陰から人の救いをなし始め、永遠の太陽の愛〔charitate は「輝き」(claritate)とも読める〕によってそれを成し遂げようとしているからである。

4

Umbra est ergo vita haec: festina ad solem, ut te defendat ab umbrae hujus frigore, et calorem tibi profundat aestivum.

PL 15, 1263D

それゆえ、この生は陰である。太陽へ急げ、この陰の冷たさからあなたを守り、夏の熱をあなたに注ぐように。

5

Et ideo suadet orandum ne fiat fuga nostra hyeme vel sabbato (Matth. XXIV, 20) , non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens, et bonorum operum esse jejunos.

PL 15, 1263D

それゆえ、彼は、「我々の逃げるのが冬や安息日にならないように」祈るよう勧める(マタイ24:20)。時や日を示しているのではなく、我々が功績において冷え、善い業に欠けることを戒めているのである。

Sermo V. He, Caput XXXVI

第5説教(ヘー) 第XXXVI章PL 15, 1264A
1

(Vers. 38.) Disce nunc quemadmodum avertat oculos ejus, quem miseratur Dominus, a vanitate. Ex his enim quae sequuntur, hoc intelligere possumus; subjecit enim: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo (Ps. CX, 10) .

PL 15, 1264A

(第38節)今、主が、自らの憐れむ者の目を、空しさからどのように背けさせるかを、学べ。続くものから、これを理解できるからである。彼は続けたのである。「汝の僕に、汝の恐れのうちに、汝の仰せを据えよ」(詩篇110:10)〔引照はミーニュの刷るまま。引かれた句は詩篇118:38で、詩篇110:10は次の文の「主への恐れは知恵の初め」にあたる〕。

2

Initium esse sapientiae timorem Domini dicit Propheta. Quid est autem initium sapientiae, nisi saeculo renuntiare? Quia sapere saecularia, stultitia est. Denique sapientiam hujus mundi, stultitiam esse apud Deum Apostolus dicit (I Cor. I, 20) .

PL 15, 1264A

主への恐れは知恵の初めであると、預言者は言う。知恵の初めとは、世を捨てることでなくて何であろうか。世のことを知るのは愚かさだからである。実に、使徒は、この世の知恵は神のもとでは愚かさであると言う(一コリント1:20)。

3

Sed et ipse timor Domini, nisi secundum scientiam sit, nihil prodest; immo obest plurimum. Siquidem Judaei habent zelum Dei, sed quia non habent secundum scientiam, in ipso zelo et timore majorem contrahunt divinitatis offensam.

PL 15, 1264A

だが、主への恐れそのものも、知識に従うのでなければ何の益もなく、むしろ大いに害になる。ユダヤ人は神への熱心を持つが、知識に従ってはいないので、その熱心と恐れそのものにおいて、神性への大きな侮辱を招くのである。

4

Quod circumcidunt infantulos suos, quod sabbata custodiunt, timorem Dei habent: sed quia nesciunt Legem spiritalem esse, circumcidunt corpus, non cor suum. Ignem sabbato adolere formidant, cum Lex sanctificationis die libidinum ignem prohibeat accendi.

PL 15, 1264A

幼子に割礼を施すこと、安息日を守ることには、神への恐れがある。だが、律法が霊的なものであることを知らないので、体に割礼を施し、自らの心には施さない。安息日に火を焚くことは恐れるが、律法が聖別の日に燃やすのを禁じているのは、情欲の火なのである。

Sermo V. He, Caput XXXVII

第5説教(ヘー) 第XXXVII章PL 15, 1264B
1

Et quid de Judaeis dicam? Sunt etiam in nobis qui habent timorem Dei, sed non secundum scientiam, statuentes duriora praecepta quae non possit humana conditio sustinere.

PL 15, 1264B

ユダヤ人について、何を言おうか。我々の中にも、神への恐れを持ちながら、知識に従わない者たちがいる。人間の条件が耐えられない、より厳しい掟を定める者たちである。

2

Timor in eo est, quia videntur sibi consulere disciplinae, opus virtutis exigere: sed inscientia in eo est, quia non compatiuntur naturae, non aestimant possibilitatem. Non sit ergo irrationabilis timor.

PL 15, 1264B

彼らには恐れがある。規律に配慮し、徳の業を要求していると思っているからである。だが無知もある。本性を思いやらず、可能かどうかを考えないからである。それゆえ、恐れは理を欠いたものであってはならない。

3

Etenim vera sapientia a timore Dei incipit, nec est sapientia spiritalis sine timore Dei; ita timor sine sapientia esse non debet. Basis quaedam verbi est timor sanctus.

PL 15, 1264B

真の知恵は神への恐れから始まり、神への恐れなしに霊的な知恵はない。同じように、恐れは知恵なしにあってはならない。聖なる恐れは、言葉のいわば台座である。

4

Sicut enim simulacrum aliquod in basi statuitur, et tunc majorem habet gratiam, cum in basi statua fuerit collocata, standique acceperit firmitatem: ita verbum Dei, vel rationabile Dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur, hoc est, in pectore timentis Dominum; ne labatur verbum de corde viri, ne veniant volucres, et auferant illud de incuriosi et dissimulantis affectu.

PL 15, 1264C

というのは、像が台座の上に据えられ、台座の上に立像が置かれたときにこそ、いっそう魅力を持ち、立つ堅固さを得るように、神の言葉、あるいは神の理にかなうものは、聖なる恐れの中で、よりよく据えられ、より強く根を張るからである。すなわち、主を恐れる者の胸の中で。言葉が人の心から滑り落ちないように、鳥たちが来て、無関心で見て見ぬふりをする者の心から、それを奪い去らないように。

5

Sed etiam verbo Dei timor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri videtur; ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. Timor ergo verbi est locus, sicut in pace locus ejus.

PL 15, 1264C

だが、恐れそのものも、神の言葉に適合し、益のために堅固にされると見える。恐れが知識に無縁でないためであり、立像を受けた台座が魅力に無縁でないのと同じである。それゆえ、恐れは言葉の場所であり、それは「平和の中にその場所がある」のと同様である。

6

Timor quaedam statio verbi: verbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.

PL 15, 1264C

恐れは、言葉のいわば駐屯所である。恐れの言葉は規律である。規律に満ちた恐れは、倒れる方へとよろめくことがないからである。

Sermo V. He, Caput XXXVIII

第5説教(ヘー) 第XXXVIII章PL 15, 1264D
1

Et quia basim verbi timorem diximus; ne quid alienum a Scripturis posuisse nos quisquam putet, accipiat lectum de Dei verbo in Canticis canticorum: Crura ejus columnae marmoreae fundatae super bases aureas (Cant. V, 15) , significans columnas esse Ecclesiae apostolos, qui fundati sunt in timore sanctorum.

PL 15, 1264D

そして、我々は恐れを言葉の台座と述べたので、聖書と異なる何かを我々が置いたなどと、誰も思わないように、雅歌における神の言葉から読まれたことを、聞き取れ。「その脛は、金の台座の上に据えられた大理石の柱」(雅歌5:15)。これは、柱が教会の使徒たちであり、彼らが聖なる者たちの恐れの中に据えられていることを示している。

2

Nam sicut Petrus, Jacobus, et Joannes, et Barnabas columnae esse videbantur Ecclesiae, et quicumque vicerit hoc saeculum, fit columna Dei, quam confirmat qui dicit: Ego confirmavi columnas ejus (Ps. LXXIV, 4) : ita et basis aurea timor plenus disciplinae, quia initium sapientiae est.

PL 15, 1264D

ペトロ、ヤコブ、ヨハネ、そしてバルナバが教会の柱と見なされ、この世に打ち勝つ者は誰でも神の柱となって、「私がその柱を固めた」(詩篇74:4)と言う者がその柱を固めるように、そのように金の台座もまた、規律に満ちた恐れである。それが知恵の初めだからである。

3

In timore ergo sapientium apostolica praedicatio tamquam super basim auream columna firmatur. Christi igitur eloquio et apostolico sermoni tribunal est timor justi, et basis aurea plena prudentiae: simulacrum autem bonum tamquam effigies veritatis, sermo sanctorum.

PL 15, 1265A

それゆえ、賢者たちの恐れの中で、使徒の宣教は、金の台座の上に立つ柱のように固められる。したがって、キリストの仰せと使徒の言葉にとって、義人の恐れは壇であり、思慮に満ちた金の台座である。よい像とは、いわば真理の似姿であって、聖なる者たちの言葉である。

4

Et vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subjecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus sancti timoris (Esai. XI, 2) .

PL 15, 1265A

そして、聖なる者たちの恐れが、いわば金の台座であることを見よ。イザヤを読め。非の打ち所のない善い恐れをなすために、どれほど多くのものを恐れの下に置いたかを見よ。「知恵と理解の霊、助言と力の霊、認識と敬虔の霊、聖なる恐れの霊」(イザヤ11:2)。

5

Quantis timorem subjecit, ut haberet quod sequi posset? Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur.

PL 15, 1265A

恐れが従うことのできるものを持つように、どれほど多くのものを恐れの下に置いたことか。知恵によって形づくられ、理解によって教えられ、助言によって導かれ、力によって固められ、認識によって治められ、敬虔によって飾られる。

6

Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) , quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominus consolantem.

PL 15, 1265B

主への恐れからこれらを取り去れば、それは理を欠いた愚かな恐れとなる。「外には争い、内には恐れ」(二コリント7:5)と言われる、あれらの恐れの一つである。パウロもそれに苦しめられたであろう、もし慰める主〔底本は Dominus。Dominum と読む〕を持たなかったなら。

Sermo V. He, Caput XXXIX

第5説教(ヘー) 第XXXIX章PL 15, 1265B
1

Nec otiosum est in Proverbiis: Tunc intelliges timorem Domini (Prov. II, 5) . Quid est, Tunc? id est, Cum sapientiam invocaveris, et prudentiae dederis vocem tuam; et si quaesieris illam ut pecuniam, et ut thesauros scrutatus fueris eam, tunc intelliges timorem Domini (Ibid., 3 et 4) .

PL 15, 1265B

箴言の「そのとき、汝は主への恐れを理解する」(箴言2:5)も、無駄ではない。「そのとき」とは何か。すなわち、「汝が知恵を呼び求め、思慮に汝の声を与え、それを金のように求め、宝のように探るなら、そのとき、汝は主への恐れを理解する」(箴言2:3–4)ということである。

2

Et ideo tamquam super basim bonam dicit: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Plena disciplinae oratio, per quam docemur quemadmodum debeamus orare: unusquisque sermo doctrina est deprecandi. Et quia docuit nos orare, quis sit istius orationis effectus ostendit septimus versus.

PL 15, 1265B

それゆえ、良い台座の上に据えるかのように言う。「汝の僕に、汝の恐れのうちに、汝の仰せを据えよ」。規律に満ちた祈りである。それによって我々は、どのように祈るべきかを教えられる。その一つひとつの言葉が、祈願の教えである。そして、彼が我々に祈ることを教えたので、この祈りの結果がどのようなものかを、第七の節が示す。

Sermo V. He, Caput XL

第5説教(ヘー) 第XL章PL 15, 1265C
1

(Vers. 39.) Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum. Subobscure dictum videtur: sed explanavit Apostolus quod hic videbatur obscurum, ubi ait: Nihil mihi quidem conscius sum: sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4) .

PL 15, 1265C

(第39節)「私の恥辱を、私が疑った恥辱を、私から取り去れ」。やや不明瞭に言われているように見える。だが、ここで不明瞭に見えたことを、使徒が説明した。「私には何も疚しいことはないが、それによって義とされているのではない」(一コリント4:4)。

2

Sciebat enim se esse hominem, et sic cavebat ut poterat, ne post suscepta baptismi sacramenta peccaret; ideoque delicti conscius sibi non erat: sed quia homo erat, peccatorem se fatebatur, sciens unum esse Jesum lumen verum, qui peccatum non fecit, nec est inventus in ore ejus dolus; ipsum solum justificari, qui vere alienus esset a lapsu.

PL 15, 1265C

彼は自分が人であることを知っていて、洗礼の秘跡を受けたのちに罪を犯さないよう、できる限り気をつけていた。それゆえ、罪については自らに疚しいことがなかった。だが人であったので、自分を罪人と告白した。ただ一人のイエスが真の光であり、罪を犯さず、その口に偽りが見いだされなかったこと、そして、まことに堕落と無縁である彼だけが義とされることを、知っていたからである。

3

Similiter ergo et Propheta etsi peccatum declinare cupiebat; tamen quasi Deum repulsorem peccati esse sui cupiebat.

PL 15, 1265C

同様に、預言者も、罪を避けたいと願いながら、あたかも神が自らの罪を払いのける者であることを願っていた。

4

Volebat auferri opprobrium quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat: et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc maneret ejus opprobrium; et ideo Deum precatur ut illud auferat, qui solus novit quod nescire potest etiam ipse qui fecit.

PL 15, 1265C

彼は、自分が疑った恥辱が取り去られることを望んだ。心の中で考えただけで、実行しなかったからであり、あるいは、悔い改めによって消されていても、なお気がかりで、その恥辱がまだ残っているのではないかと恐れたからである。それゆえ、神にそれを取り去るよう祈る。実行した本人にさえ知りえないことを、ただ神だけが知っているからである。

5

Denique alibi ipse dixit Propheta: Scis opprobrium meum (Ps. LXVIII, 20) . Quamquam istud opprobrium Christi sit, quod non est verum opprobrium, sed gloria Dei; crux enim Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia.

PL 15, 1265D

実に、同じ預言者が別のところで言った。「汝は私の恥辱を知っている」(詩篇68:20)。ただし、この恥辱はキリストの恥辱であり、それは真の恥辱ではなく、神の栄光である。キリストの十字架は、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさだからである。

Sermo V. He, Caput XLI

第5説教(ヘー) 第XLI章PL 15, 1265D
1

Illis ergo opprobrium, mihi virtus est, per quam adversarium repello, saeculum vinco. Mihi sapientia, per quam insipientiae laqueos evado. Hoc opprobrium thesauris Aegypti Moyses praetulit.

PL 15, 1265D

彼らにとっては恥辱であるが、私にとっては力である。それによって私は敵を退け、世に勝つ。私にとっては知恵であり、それによって愚かさの罠を逃れる。この恥辱を、モーセはエジプトの宝にまさるものとした。

2

Majus, inquit, aestimans Aegypti thesauris opprobrium Christi (Hebr. XI, 26) . Si opprobrium tuum gloria est, Domine Jesu, quanta est gloria tua? Tuae igitur gloriae participatione quid erimus, cujus sumus opprobrio gloriosi?

PL 15, 1266A

「キリストの恥辱を、エジプトの宝よりも大きなものと見なして」と言う(ヘブライ11:26)。汝の恥辱が栄光であるなら、主イエスよ、汝の栄光はどれほどであるか。ゆえに、汝の栄光にあずかることによって、我々は何者となるだろうか。我々は汝の恥辱によって栄光を受けた者であるのに。

3

Dorsum meum posui in flagella, maxillas meas in palmas, os autem meum non averti a confusione sputorum.

PL 15, 1266A

「私は背を鞭に、頬を平手に差し出し、顔を唾の恥から背けなかった」。

4

Ecce opprobrium tuum, Domine, in quo salus est universorum, in quo mundi redemptio: per quod opprobrium coepimus non erubescere qui erubescebamus, non confundi qui confundebamur.

PL 15, 1266A

見よ、主よ、汝の恥辱を。そこにすべての者の救いがあり、そこに世の贖いがある。この恥辱によって、恥じていた我々が恥じなくなり、うろたえていた我々がうろたえなくなり始めた。

5

Denique scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Ps. XXXIII, 6). Hoc opprobrium auferri a nobis nolumus, opprobrium crucis Domini Jesu, quo nostra auferuntur opprobria.

PL 15, 1266A

実に、こう書かれている。「彼に近づき、照らされよ。汝らの顔は恥じない」(詩篇33:6)。我々は、この恥辱が我々から取り去られることを望まない。主イエスの十字架の恥辱を、である。それによって、我々の恥辱が取り去られるからである。

6

Sicut enim maledictum factus est, ut nostra maledicta deleret, homo factus est, ut levaret hominis infirmitates: ita opprobrium factus est, ut omnium auferret opprobria.

PL 15, 1266B

呪いとなったのは、我々の呪いを消すためであり、人となったのは、人の弱さを軽くするためであったように、恥辱となったのは、すべての者の恥辱を取り去るためであった。

Sermo V. He, Caput XLII

第5説教(ヘー) 第XLII章PL 15, 1266B
1

Non uno tempore, non semel abstulit opprobria: aufert quotidie. Peccatum incidimus, non unum sed multa: cooperti sumus opprobrio et confusione. Venimus ad baptismum, deletum est omne peccatum, et cum peccato opprobrium.

PL 15, 1266B

一度きり、一時だけ〔主は〕恥辱を取り去ったのではない。日々取り去っている。我々は罪に陥った、一つではなく多くの罪に。我々は恥辱と恥に覆われた。我々は洗礼に至り、あらゆる罪が消し去られ、罪とともに恥辱も消し去られた。

2

Abstulit opprobrium meum Dominus Jesus opprobrio suo, quia crucifixus est mihi; quia Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3) . Non habeo quod auferri petam.

PL 15, 1266B

主イエスは私の恥辱を、自らの恥辱によって取り去った。私のために十字架につけられたからである。「キリストにおいて洗礼を受けた我々は皆、その死において洗礼を受けた」からである(ローマ6:3)。私には、取り去ってくれと願うべきものはない。

3

Sed post baptismum incidi opprobrium, debeo agere poenitentiam, ut dicam: Aufer a me opprobrium meum. Si non agam poenitentiam, quomodo dicam: Aufer a me opprobrium meum; cum hoc ipsum peccati opprobrium sit, quia non ago poenitentiam?

PL 15, 1266B

だが洗礼ののち私が恥辱に陥ったのなら、私は悔い改めを行い、こう言わなければならない。「私の恥辱を私から取り去れ」。もし私が悔い改めを行わないなら、どうして「私の恥辱を私から取り去れ」と言えようか。悔い改めを行わないこと、それ自体が罪の恥辱なのだから。

4

Si autem poenitentiam, ut oportet, ago, recte dico: Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum; judicia enim tua dulcia.

PL 15, 1266C

しかし、あるべきとおりに悔い改めを行うなら、私は正しくこう言う。「私の恥辱を、私が疑った恥辱を、私から取り去れ。汝の裁きは甘美だからである」。

Sermo V. He, Caput XLIII

第5説教(ヘー) 第XLIII章PL 15, 1266C
1

Quid timeo confiteri, quid timeo dicere peccata mea? Quid vereor opprobrii mei mentionem facere apud eum, cujus judicia dulcia sunt? Quod severum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suave est; quia ipse suavis est.

PL 15, 1266C

私は何を恐れて告白をためらい、何を恐れて自分の罪を語るのをためらうのか。その裁きが甘美である者の前で、自分の恥辱に触れることを、なぜ私は恐れるのか。ほかの者においては厳しいものが、キリストにおいては甘美であり、快い。キリスト自身が快いからである。

2

Denique, Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9) . Dulcia judicia confitenti; quia ipse dixit: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas . . . et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur: dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII. 25 et 26) .

PL 15, 1266C

実に、「味わえ、そして見よ、主は快いと」(詩篇33:9)。告白する者にとって裁きは甘美である。主自身が言ったからである。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者である。……私は思い出さない。しかし汝は思い出せ。我々は裁かれよう。汝の不法を語れ、義とされるために」(イザヤ43:25–26)。

3

Dulcia judicia agenti poenitentiam; quia ipse dixit: Gaudium erit in coelis super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . Si dulcia sunt igitur judicia Domini, suavitatis fructus percipere elaboremus.

PL 15, 1266D

悔い改めを行う者にとって裁きは甘美である。主自身が言ったからである。「悔い改めを必要としない九十九人の義人よりも、悔い改めを行う一人の罪人について、天には喜びがあるだろう」(ルカ15:7)。それゆえ、主の裁きが甘美であるなら、その快さの実りを受けるよう、我々は努めよう。

Sermo V. He, Caput XLIV

第5説教(ヘー) 第XLIV章PL 15, 1266D
1

Vis scire quam dulcia judicia Domini? Non resurgunt impii in judicio (Ps. I, 5) . Qui autem in judicio resurgunt, habent spem veniae; quoniam crediderunt.

PL 15, 1266D

主の裁きがどれほど甘美か知りたいか。「不敬虔な者たちは裁きにおいて復活しない」(詩篇1:5)。しかし裁きにおいて復活する者たちには赦しの希望がある。彼らは信じたからである。

2

Impii non sunt, peccatores esse possunt: fidem habent, et si culpam non declinarunt, per fidem credunt: qui autem credit in ipso, non judicatur (Joan. III, 18) . Dulcia ergo judicia credentibus.

PL 15, 1267A

彼らは不敬虔な者ではない、罪人でありうる。信仰を持っており、咎を避けなかったとしても、信仰によって信じている。「彼を信じる者は裁かれない」(ヨハネ3:18)。それゆえ、信じる者たちにとって裁きは甘美である。

3

Qui autem non credunt, non Christi judicio damnati sunt, qui venit non ut judicet mundum, sed ut salvet et redimat: sed impietatis suae subiere judicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt.

PL 15, 1267A

信じない者たちは、キリストの裁きによって罪に定められたのではない。キリストは世界を裁くためではなく、救い、贖うために来たからである。彼らは自らの不敬虔の裁きを受けたのである、罪の赦しを信じようとしなかったのだから。

4

Non enim possunt ad ejus pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eo, judicio ejus videntur indigni. Judicium enim ejus quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem judicium est, quia lux venit in hunc mundum (Ibid., 19) .

PL 15, 1267A

彼らは、知ることを拒んだ者の恵みにあずかることができないからである。それゆえ、彼を信じなかった者たちは、彼の裁きにふさわしくないと見える。彼の裁きとは何か、彼自身が言うのを聞いて知れ。「裁きとはこうである。光がこの世界に来た」(ヨハネ3:19)。

5

Dulce ergo, quod lux est: dulce judicium, quod praecedit misericordia. Sic enim scriptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. C, 1) .

PL 15, 1267A

それゆえ、光であることは甘美である。慈しみが先立つ裁きは甘美である。こう書かれているとおりである。「慈しみと裁きを私は汝に歌おう、主よ」(詩篇100:1)。

Sermo V. He, Caput XLV

第5説教(ヘー) 第XLV章PL 15, 1267B
1

(Vers. 40.) Et quia cognovit dulcia judicia, dicit: Ecce concupivi mandata tua: in tua justitia vivifica me. Bona judicia auctoritate ait. Ecce amat libertatem fidei, qui libertatem dedit. Diligi se gaudet, qui ideo venit in hunc mundum, quia hunc mundum dilexit.

PL 15, 1267B

(第40節)彼は甘美な裁きを知ったので、言う。「見よ、私は汝の戒めを切望した。汝の正義において私を生かせ」。彼は、裁きが善いものだと権威をもって言う。見よ、自由を与えた者が、信仰の自由を愛している。この世界を愛したがゆえにこの世界に来た者は、愛されることを喜ぶ。

2

Amari se exigit, qui omnes amat; quia charitas est. Concupivit mandata Dei, ut bonus servus, ut cultor sedulus. Concupivit non ut amator meretriciam copulam, non ut avarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciviam. De illis enim Lex dicit: Non concupisces.

PL 15, 1267B

すべての者を愛する者は、自分が愛されることを求める。愛だからである。彼は神の戒めを切望した、善い僕として、勤勉な耕す者として。娼婦との交わりを恋人が望むようにではなく、金銭を強欲な者が望むようにではなく、放縦を放蕩者が望むようにでもなく、切望した。それらについては律法がこう言うからである。「汝は貪ってはならない」。

3

Dominum autem Deum praecepit diligendum, et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu.

PL 15, 1267B

しかし、主なる神は愛すべきものと〔律法は〕命じ、しかも、ある優しく内なる熱望の情をもって愛すべきものと命じた。

4

Et quia amicus est qui diligit, servus est qui timet; quasi amicus qui omnia fecerit, quae praecepit ei Dominus: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14) .

PL 15, 1267B

愛する者は友であり、恐れる者は僕である。そこで、主が命じたことをすべて行った者は、いわば友である。主は言う。「汝らは私の友である、もし私が汝らに命じることを行うなら」(ヨハネ15:14)。

Sermo V. He, Caput XLVI

第5説教(ヘー) 第XLVI章PL 15, 1267C
1

In tua justitia vivifica me: audet et dicit; eo quod illa sit vera vita, quae vivit secundum Dei justitiam, quam vivebant apostoli; immo quam vivunt. Sunt enim qui viventes mortui sunt: et qui mortui vivunt.

PL 15, 1267C

「汝の正義において私を生かせ」と、彼は敢えて言う。神の正義に従って生きる生こそ真の生命であり、使徒たちがそう生きていた、いや、そう生きている生だからである。生きていながら死んでいる者がおり、死んでいながら生きている者がいるのである。

2

Denique alii descendunt in infernum viventes: alii cum sint corpore mortui, meritis suis vivunt. Sunt enim qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis die judicii revertentem, quando cum gloria sancti resurgent.

PL 15, 1267C

実に、生きたまま冥界に下る者がおり、体は死んでいても、その功績によって生きている者がいる。人の子が裁きの日に戻ってくるのを見るまでは死を味わわない者たちがいるのである。その時、聖なる者たちは栄光とともに復活する。

Sermo VI. Vau, Caput I

第6説教(ワウ) 第I章PL 15, 1267C
1

Sexta littera Vau, cujus interpretatio, Ille est, et non alius. Vel cujus interpretatio: Et ille.

PL 15, 1267C

第六の文字ワウ、その訳は「その者であって、ほかの者ではない」。あるいは、その訳は「そして彼」。

Sermo VI. Vau, Caput II

第6説教(ワウ) 第II章PL 15, 1267D
1

(Vers. 41.) Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Quid significet interpretatio litterae, quoniam subobscura est, ex psalmi serie colligendum putavi.

PL 15, 1267D

(第41節)「そして汝の慈しみが私の上に来たれ、主よ、汝の救いが汝の仰せに従って来たれ」。この文字の訳が何を意味するかは、やや不明瞭なので、詩篇の流れから汲み取るべきだと私は考えた。

2

Nam cum Propheta postulet: Veniat super me misericordia tua, Domine: veniat salutare tuum; non est dubium quem videre deposcat, hoc est, in quo fructus et misericordiae veniat et salutis.

PL 15, 1268A

預言者が「汝の慈しみが私の上に来たれ、主よ、汝の救いが来たれ」と願っているのだから、彼が見ることを求めているのが誰であるかは疑いない。すなわち、その者において慈しみの実りも救いの実りも来る、その者である。

3

Denique in superioribus idem poposcit in psalmo octogesimo quarto, in quo evidentius Domini Jesu prophetavit adventum.

PL 15, 1268A

実に、彼は先の詩篇第84篇で同じことを求めており、そこでは主イエスの到来をより明らかに預言した。

4

Nam terram quam benedici postulet, satis notum est, illam videlicet quae peccatum in Adam contraxerat, cui dicitur: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19) . Maledixerat autem Deus non elementum naturae carnis, sed carnem praevaricantium.

PL 15, 1268A

彼が祝福を求める地とは、アダムにおいて罪を負った地、すなわち「汝は土であり、土に帰る」と言われたあの地であることは、十分に知られている(創世記3:19)。だが神が呪ったのは、肉という自然の要素ではなく、背反した者たちの肉である。

5

Benedicitur caro igitur in Christo, ut maledicto superiore caro solvatur. Benedicitur caro, quam benedictus Filius Dei, assumpta hominis conditione, suscepit.

PL 15, 1268A

それゆえ肉はキリストにおいて祝福され、先の呪いから肉が解き放たれる。祝福された神の子が、人間の境遇を取って身に受けた肉が、祝福されるのである。

Sermo VI. Vau, Caput III

第6説教(ワウ) 第III章PL 15, 1268B
1

Et ideo subdidit: Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

PL 15, 1268B

そしてそれゆえ、彼はこう付け加えた。「神よ、汝は向き直って我々を生かすだろう。汝の民は汝において喜ぶだろう。示せ、主よ、我々に汝の慈しみを。そして汝の救いを我々に与えよ」。

2

Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt ad ipsum cor suum. Veruntamen prope timentes eum salutare ipsius; ut inhabitet gloria in terra nostra (Psal. LXXXIV, 7 et seq.) .

PL 15, 1268B

「私は聞こう、主なる神が私の内で何を語るかを。主は平和を、その民に、その聖なる者たちの上に、そして自らの心を彼に向ける者たちに語るからである。ただし、彼を恐れる者たちに、その救いは近い。栄光が我々の地に住むために」(詩篇84:7以下)。

3

Totus hic locus Jesum Dominum sonat, qui vivificavit mortuos: Lazarum ante passionem, plurimos tempore propriae passionis. Ipse est misericordia, utpote remissio peccatorum. Ideo dicit: Ostende, quem videre possit in corpore.

PL 15, 1268B

この箇所全体が、主イエスを響かせている。彼は死者を生かした者であり、受難の前にはラザロを、自らの受難の時には大勢を生かした。彼自身が慈しみであり、すなわち罪の赦しである。それゆえ彼は言う、「示せ」と。体において見ることのできる者を、示せというのである。

4

Nam Deum in majestate sua videre non poterat; quia Deum vidit umquam (Joan. I, 18) . Avidus Propheta desiderat videre, quem sperat tenere: quem si viderit, desiderat propriis manibus comprehendere. Ideoque ait: Et salutare tuum da nobis.

PL 15, 1268C

神を、その威光において見ることはできなかった。「神を見た者はかつていない」からである〔底本は nemo を欠き、「神をかつて見た」とのみ刷る。「誰も神を見たことがない」と読む〕(ヨハネ1:18)。熱望する預言者は、手に取ることを望む者を見たがり、もし見たなら、自分の手でつかむことを望む。それゆえ彼は言う。「そして汝の救いを我々に与えよ」。

5

Salutare Dei virtus est, salutare Dei Christus est; et ideo prope timentes hoc salutare. Longe erat Christus a nobis, longe erat a nationibus: descendit in terras, factus est prope, coepimus non timere.

PL 15, 1268C

神の救いは力であり、神の救いはキリストである。それゆえ、恐れる者たちにこの救いは近い。キリストは我々から遠く、諸民族から遠かった。だが地に下り、近くなり、我々は恐れなくなり始めた。

6

Nam qui Christum timet, non timori est subditus, sed devotioni. Pietatis hic timor, non infirmitatis est. Denique nihil deest timentibus eum. Quomodo autem factus sit prope, audi: Ut inhabitet, inquit, gloria in terra nostra. Quis est gloria, nisi Dominus Jesus?

PL 15, 1268C

キリストを恐れる者は、恐れに服しているのではなく、献身に服しているからである。この恐れは敬虔の恐れであり、弱さの恐れではない。実に、彼を恐れる者たちには何も欠けない。どのようにして彼が近くなったかは、聞け。「栄光が我々の地に住むために」と彼は言う。栄光とは、主イエスのほかに誰であろうか。

7

Unde et apostolus Paulus ait: Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae (II Cor. I, 3) . Merito complacet in eo Pater; quia Patris gloria est. Hunc qui a Patre separat, majorem Patri injuriam facit, quem vult esse sine gloria.

PL 15, 1268C

それゆえ使徒パウロも言う。「我々の主イエス・キリストの神、栄光の父」(二コリント1:3)〔引かれた句は二コリント1:3 にはなく、エフェソ1:17 のもの。引照は底本のまま〕。父が彼において喜ぶのは当然である。彼は父の栄光だからである。彼を父から引き離す者は、父に対してより大きな不当を働く。父を、栄光のない者にしようとするのだから。

8

Hunc quisquis aequalem Patri non putat, inferiorem et Patrem judicat; cum alio verbo Patrem plus laudare non possit, cujus summa laus et gloria Christus est.

PL 15, 1269A

彼を父と等しいと考えない者は誰であれ、父をもまた劣ったものと判断する。ほかのどの言葉によっても、父をこれ以上讃えることはできないのに。父の至高の讃美と栄光は、キリストだからである。

Sermo VI. Vau, Caput IV

第6説教(ワウ) 第IV章PL 15, 1269A
1

Rogatur ergo ut veniat salutare Dei. Ille est qui rogatur, hoc est, Dominus Jesus, et non est alius; sicut habet litterae interpretatio. Et vel sic non solus Pater rogatur: Est et ille, hoc est, et Filius qui rogatur, et rogatus advenit, et salutare mundo dedit.

PL 15, 1269A

それゆえ、神の救いが来るよう願われている。願われているのはその者、すなわち主イエスであり、ほかの者ではない。文字の訳が示すとおりである。あるいはこうも〔解せる〕。願われているのは父だけではない。「そして彼」もまたいる、すなわち子もまた願われる者であり、願われて到来し、救いを世界に与えた。

2

Ideo σωτὴρ, hoc est salvator; ideo Jesus, sicut angelus dixit: Qui salvum faciet populum suum (Matth. I, 21) . Cum invocaret igitur propheta, aderat; ut probaret illud, quia adhuc loquentibus nobis dicit: Adsum (Esai. LVIII, 9) .

PL 15, 1269A

それゆえ「救い主」(ソーテール)〔ギリシア語〕、すなわち救う者であり、それゆえイエスである。天使が言ったとおり、「彼は自らの民を救うだろう」(マタイ1:21)。それゆえ預言者が呼び求めたとき、彼はそこにいた。それを確かめるために、我々がなお語っている間に、彼は言う。「私はここにいる」(イザヤ58:9)。

Sermo VI. Vau, Caput V

第6説教(ワウ) 第V章PL 15, 1269B
1

Adest, quia suscitatus a filiabus Judaeae, quasi resuscitatus a filiabus Hierusalem. Audit Ecclesia sonum vocis ejus, et dicit: Vox consobrini mei. Ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles (Cant. II, 8) .

PL 15, 1269B

彼はそこにいる。ユダヤの娘たちによって呼び覚まされ、いわばエルサレムの娘たちによって再び起こされたからである。教会は彼の声の響きを聞いて言う。「私の従兄弟の声」。「見よ、この者が来る、山々の上を跳び、丘の上を跳び越えて」(雅歌2:8)。

2

Manipularis est liber, multas habens personas nobiles, velut manipulus triumphalis, multosque actus significans, quos intelligere magis, quam expressos tenere possimus.

PL 15, 1269B

この書は束をなす書であり、多くの高貴な人物を含み、いわば凱旋の束のようであり、また多くの行いを示している。我々は、それらを言い表されたとおりに保つよりも、むしろ理解することができる。

3

Nam quasi advenientem Sponsum audierit cum aliquibus pariter viantibus colloquentem, dicit Sponsa: Vox consobrini mei.

PL 15, 1269B

というのは、花嫁は、花婿が道を共にする何人かの者たちと語り合いながら来るのを聞いたかのように、言うからである。「私の従兄弟の声」。

4

Dum loquitur cum filiabus Hierusalem, et rogat ut excitent et resuscitent Sponsum, subito tamquam de longinquo missae vocis sonum sentiens, dicit: Vox consobrini mei, annuntians quem nuntiari sibi ante quaerebat, quem cupiebat ab aliis suscitari: sua prece resuscitatum a Patre venire jam credens, laeta dicit: Vos consobrini mei.

PL 15, 1269B

彼女がエルサレムの娘たちと語り、花婿を呼び覚まし、再び起こしてくれるよう求めているうちに、突然、遠くから送られた声の響きを感じて、言う。「私の従兄弟の声」。彼女は、自分に告げられるよう先に求めていた者を告げ、他の女たちによって呼び覚まされることを望んでいた者を告げている。自らの祈りによって父から再び起こされた者がもう来ると信じて、喜んでこう言う。「私の従兄弟の声〔底本は Vos(汝らは)と刷る。Vox(声)と読む〕」。

5

Bene addidit, consobrini mei; ut non aliae, sed consobrina sola sibi ejus vindicaret adventum.

PL 15, 1269C

「私の従兄弟の」と付け加えたのは適切である。ほかの女たちではなく、従姉妹である彼女ひとりが、彼の到来を自分のものと主張するためである。

Sermo VI. Vau, Caput VI

第6説教(ワウ) 第VI章PL 15, 1269C
1

Ecce, inquit, iste advenit. Adhuc ego eum quaero, et ille jam venit: adhuc ego suffragia capto ut veniat, et ille jam proximus est. Ego suscitari mihi charitatem cupio, ego me vulneratam charitatis puto; et ad me plus charitas ipsa festinat.

PL 15, 1269C

「見よ」と彼女は言う。「この者が来る。私はまだ彼を探しているのに、彼はすでに来た。私はまだ、彼が来るよう助力を求めているのに、彼はすでに間近にいる。私は愛が私のために呼び覚まされるよう望み、愛に傷ついたと自分を思っているのに、愛そのものがさらに私のもとへ急ぐ」。

2

Ego dixi: Veni: ille salit et transilit. Ego rogo eum venire cum gratia: ille gratiarum operatur augmenta: et dum venit, incrementa gratiae secum vehit, et veniendo acquirit; quia studet etiam ipse suae placere dilectae.

PL 15, 1269C

「私は『来たれ』と言った。彼は跳び、跳び越える。私は彼に、恩寵とともに来るよう願う。彼は恩寵の増し加えをもたらし、来る間に恩寵の増加を自分とともに運び、来ることによって獲得する。彼自身もまた、愛する者に喜ばれようと努めるからである」。

3

Salit super excelsa, ut ascendat ad Sponsam; Sponsae enim thalamus tribunal est Christi. Salit super Adam, transilit super Synagogam. Salit super gentes, transilit super Judaeos. Videamus salientem.

PL 15, 1269C

彼は高い所の上を跳び、花嫁のもとへ上る。花嫁の寝室とは、キリストの法廷だからである。彼はアダムの上を跳び、会堂の上を跳び越える。諸国民の上を跳び、ユダヤ人たちの上を跳び越える。跳ぶ者を見よう。

4

Salit de coelo in Virginem, de utero in praesepe, de praesepio in Jordanem, de Jordane in crucem, de cruce in tumulum, in coelum de sepulcro.

PL 15, 1269D

彼は天からおとめへ、胎から飼い葉桶へ、飼い葉桶からヨルダンへ、ヨルダンから十字架へ、十字架から墓へ、墓から天へと跳ぶ。

5

Proba mihi, David, salientem, proba currentem; tu enim dixisti: Exsultavit tamquam gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6 et 7) .

PL 15, 1270A

ダビデよ、跳ぶ者を、走る者を、私のために証明せよ。あなたが言ったからである。「彼は巨人のように、道を走ることを喜んだ。その出発は天の頂から、その行き着く先はその頂までである。その熱から身を隠す者はいない」(詩篇18:6–7)。

6

Ergo et nunc salit, et nunc currit de corde Patris super sanctos suos, de Oriente super Occidentem de Septentrione super Meridiem. Ipse est qui ascendit super Occasum, ipse super coelos coelorum ad Orientem. Ipse ascendit super montes, ipse super colles.

PL 15, 1270A

それゆえ今も彼は跳び、今も走る、父の心から、その聖なる者たちの上へ、東から西の上へ、北から南の上へ。彼こそ西の上に上った者、彼こそ天の天の上に東へ向かって上った者である。彼は山々の上に上り、彼は丘の上に上る。

Sermo VI. Vau, Caput VII

第6説教(ワウ) 第VII章PL 15, 1270A
1

Utinam ego miser dicam, dicat anima mea: Ecce iste advenit, et advenit non super terrena, non super valles; sed advenit saliens super montes; Deus enim, Deus montium est, et non vallium. Ubi ergo salit? Super montes salit. Si sis mons, salit super te.

PL 15, 1270A

ああ、惨めな私が言えるなら、私の魂が言ってくれるなら。「見よ、この者が来る」と。しかも地上のものの上にではなく、谷の上にではなく、山々の上を跳びながら来るのである。神は山々の神であり、谷の神ではないからである。では、どこで彼は跳ぶのか。山々の上で跳ぶ。もしあなたが山であるなら、あなたの上で彼は跳ぶ。

2

Salit super Esaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum, Johannem, Jacobum. Montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV. 2) : si non potes mons esse, nec praevales, esto vel collis, ut super te Christus ascendat; et si transilit, ita transiliat, ut te transitus ejus umbra custodiat.

PL 15, 1270B

彼はイザヤの上を跳び、エレミヤの上を跳び、ペトロ、ヨハネ、ヤコブの上を跳ぶ。「山々がその周りにある」(詩篇124:2)。もしあなたが山であることができず、そうなる力もないなら、せめて丘であれ。キリストがあなたの上に上るように。そして彼が跳び越えるなら、その通り過ぎる影があなたを守るように跳び越えるがよい。

Sermo VI. Vau, Caput VIII

第6説教(ワウ) 第VIII章PL 15, 1270B
1

Diximus de Christo et Ecclesia: dicamus de anima et Verbo. Anima justi Sponsa est Verbi. Haec si desideret, si cupiat, si oret, et oret assidue, et oret sine ulla disceptatione, et tota intendat in Verbum, subito vocem sibi videtur ejus audire quem non videt, et intimo sensu odorem divinitatis ejus agnoscit: quod patiuntur plerumque qui bene credunt.

PL 15, 1270B

我々はキリストと教会について語った。魂と言葉について語ろう。義人の魂は言葉の花嫁である。この魂が望み、切望し、祈り、絶えず祈り、何の論争もなく祈り、全身を言葉に向けるなら、突然、見えない者の声を自分が聞いているように思われ、内奥の感覚で、その神性の香りを知る。よく信じる者たちはたいていこれを経験する。

2

Replentur subito nares animae spiritali gratia, et sentit sibi praesentiae ejus flatum aspirare quem quaerit, et dicit: Ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero.

PL 15, 1270B

魂の鼻は突然、霊的な恩寵で満たされ、自分が求める者の現前の息吹が自分に吹き込まれるのを感じて、言う。「見よ、これこそ私が求める者、私が望む者だ」。

Sermo VI. Vau, Caput IX

第6説教(ワウ) 第IX章PL 15, 1270C
1

Nonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata videtur ascendere: deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem; ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur?

PL 15, 1270C

我々が聖書について何かを考え、その解き明かしを見いだせないとき、疑い、探すうちに、突然、〔言葉が〕いわば山々の上を、すなわち最も高い教えの上を上ってゆくように我々に見え〔altissima dogmata は super montes と同格に取った〕、それからいわば丘の上に我々に現れて精神を照らし、見いだすことが難しく思われたものを感覚に注ぎ込む、ということがないだろうか。

2

Ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris. Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus: et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam praesens sit nobis in iis, quae requirimus, cognoscendis.

PL 15, 1270C

こうして言葉は、いわば不在であった者が現前するようになったかのように、我々の心の内で現前となる。そしてまた、何かが我々にとってやや不明瞭なとき、言葉はいわば取り去られ、我々は不在の者の到来を望むかのようになる。すると言葉は再び現れて、我々が探し求めていることを知るにあたって、現前しているかのように自らを示す。

3

Salit ergo in uniuscujusque corde frequenter: transilit et exit, et revertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium gratia, disceptatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari; sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit: anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6) .

PL 15, 1270D

それゆえ言葉は、一人ひとりの心の内でしばしば跳ぶ。跳び越え、出て行き、そして戻る。もしあなたが追うなら、もしあなたが探すなら、もしあなたが、信ずる者たちの恩寵によって、教師たちの論議によって、出て行き過ぎ去った言葉が呼び覚まされるよう求めるなら、である。かの探して見いだした女のように。彼女は言った。「私の兄弟は過ぎ去った。私の魂は彼の言葉のうちに出て行った」(雅歌5:6)。

Sermo VI. Vau, Caput X

第6説教(ワウ) 第X章PL 15, 1271A
1

Ergo et si super montes salit, sequere: et si super colles, sequere. Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam.

PL 15, 1271A

それゆえ、彼が山々の上を跳ぶなら、従え。丘の上を跳ぶなら、従え。主の狩人たちは山々や丘に見いだされ、生命へと捕らえられる者たちを探し出すからである。

2

Sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores, . . . . et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem, et super omnem collem (Jerem. XVI, 16) .

PL 15, 1271A

神がエレミヤを通してこう言ったとおりである。「見よ、私は多くの漁師を遣わす。……そして多くの狩人を。彼らは、すべての山の上、すべての丘の上で彼らを狩るだろう」(エレミヤ16:16)。

3

Ibi ergo populus Dei quaeratur, et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus: sed in montibus, a quibus unumquemque Christus illuminat. Et cum Petrum legimus, Christus illuminat.

PL 15, 1271A

それゆえ、神の民はそこで探され、ペトロとパウロの教え、恩寵、規律のうちに見いだされるべきである。涙のある谷にいるのではなく、キリストが一人ひとりを照らす山々にいるように。我々がペトロを読むとき、キリストが照らす。

4

Et cum Paulum legimus, Christus illuminat. Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere.

PL 15, 1271A

我々がパウロを読むときも、キリストが照らす。パウロが癒やし、キリストが照らした。主イエスの名が呼ばれて、その賜物によって癒やされた者が起き上がったからである。

5

Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5) .

PL 15, 1271B

ペトロは死んだ女を起こし、キリストが照らした。それゆえ彼は言う。「汝は永遠の山々から、驚くべきしかたで照らす」(詩篇75:5)。

Sermo VI. Vau, Caput XI

第6説教(ワウ) 第XI章PL 15, 1271B
1

Nos igitur qui montes esse non possumus, stemus in montibus vel in collibus; ut cum miserit piscatores suos Dominus, et venatores, ut venentur eos qui super omnem montem sunt, vel super omnem collem, id est, in Legis et prophetarum praeceptis, et novi et veteris Testamenti cognitione omnem habentes conversationem, inveniant nos paratos, et velut bonas colligant spicas, opportuno missi messores tempore; quia si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi velut bona spica non poterit ab iis, qui (ut comparationis faciamus alterius mentionem) triticum a paleis separare mittentur.

PL 15, 1271B

それゆえ、山であることができない我々は、せめて山々や丘の上に立とう。主が自らの漁師たちと狩人たちを遣わして、すべての山の上、すべての丘の上にいる者たちを狩らせるとき、すなわち、律法と預言者たちの掟、新しい契約と古い契約の認識のうちに、自らの生活のすべてを置いている者たちを狩らせるとき、彼らが我々を、備えのできた者として見いだし、善い穂のように集めるように。刈り入れる者たちは、ふさわしい時に遣わされるのである。もし山や丘の外で見いだされる者がいるなら、善い穂のように集められることはできないからである。集めるのは、(別の比喩に触れるなら)小麦をもみ殻から分けるために遣わされる者たちである。

2

Plurimarum igitur operationum solertes ministros Dominus habet. Iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt, atque messores.

PL 15, 1271C

それゆえ主は、実に多くの働きに巧みな僕たちを持っている。同じ者たちが漁師であり、同じ者たちが狩人であり、刈り入れる者でもある。

Sermo VI. Vau, Caput XII

第6説教(ワウ) 第XII章PL 15, 1271C
1

Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Jesum similem capreolo, aut hinnulo cervorum super montes Bethel (Cant. II, 9) .

PL 15, 1271C

もし、あの者たち〔刈り入れる者たち〕が遣わされる刈り入れの時に、功績において熟して待つなら、あなたは山々の上を跳ぶ者を仰ぎ見ることができ、主イエスが、ベテルの山々の上にいる若いノロジカ、あるいは雄ジカの子に似ているのを見るだろう(雅歌2:9)。

2

Salit enim super Ecclesiam, quae est domus panis; eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola; quia caprea in altis pascitur. Dorcas dicitur a videndo. Dorcadion enim visus auctoris est. Quid acutius Christo, qui Patrem videt quem videt nemo?

PL 15, 1271C

彼は教会の上を跳ぶ。教会はパンの家であり、信ずる者たちの心を堅固にするからである〔「パンの家」はベツレヘムの意。底本は上で Bethel と刷る〕。ノロジカにたとえられるのも当然である。ノロジカは高い所で草を食むからである。ドルカス〔ギリシア語〕は「見ること」から言われる。ドルカディオン〔ギリシア語〕とは、より鋭い視覚のものだからである〔底本は visus auctoris(創り主の視覚)。ミーニュの脚注は、写本はみな visus acutioris est とし、版は acutior とすると言う。写本に従い acutioris(より鋭い)と読む〕。父を見る者、誰も見ることのない父を見る者、キリストよりも鋭いものがあろうか。

3

Aut si quis vidit in Christo, ipse Filius revelavit. Merito sicut hinnulus cervorum: hinnulus quasi filius, cui paternae inoleverit vis naturae; ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena non laedant.

PL 15, 1271D

あるいは、誰かがキリストにおいて見たのなら、子自身が啓示したのである。雄ジカの子にたとえられるのも当然である。子ジカはいわば子であり、父の本性の力がその内に根づいているので、隠れたことは彼に隠れず、蛇は逃げ、毒は害さない。

4

Denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) ?

PL 15, 1272A

実に、人間から引き出されていた蛇は、潜んでいた所から引き出されて、言っていた。「時より前に我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。

Sermo VI. Vau, Caput XIII

第6説教(ワウ) 第XIII章PL 15, 1272A
1

(Vers. 42.) Spectemus ergo salientem hunc hinnulum, ut non possimus timere serpentem. Non timebat David. Denique de his dicebat serpentibus: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

PL 15, 1272A

(第42節)それゆえ、跳ぶこの子ジカを仰ごう。蛇を恐れることができなくなるように。ダビデは恐れなかった。実に、これらの蛇について彼は言っていた。「そして私は、私をそしる者たちに言葉を返そう。汝の言葉に私は望みをかけたからである」。

2

Quasi bonus cervus, qui bibisset de fontibus aquarum, nequaquam humanorum serpentium spiras, et maledicorum venena metuebat. Coluber illi non erat noxa, sed praeda.

PL 15, 1272A

水の泉から飲んだ善い雄ジカのように、人間の蛇どもの渦巻きも、悪口を言う者たちの毒も、まったく恐れなかった。蛇は彼にとって害ではなく、獲物だった。

3

Cibus erat serpentini virus alloquii, et cibus laudis de quo dicebat: Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os peccatoris, et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2) . Saginabatur venenatorum sermonibus.

PL 15, 1272A

蛇のような語りかけの毒は、彼にとって食べ物であった。賛美もまた食べ物であり、それについて彼は言った。「神よ、私の賛美を黙るな。罪人の口と欺く者の口が、私の上に開かれたからである」(詩篇108:2)。彼は毒を盛る者たちの言葉で肥え太らされていた。

4

Illi sibila obtrectationum ora tollebant, et sermonibus odii circumdabant innocentem. Bonus cervus inter multos colubros positus non timebat, cervus amicitiae, et pullus gratiarum. Simulabant charitatem, fundebant obtrectationem: Ego autem, inquit, orabam (Ibid.) .

PL 15, 1272B

彼らは口から中傷のシューという音を立て、憎しみの言葉で無実の者を取り囲んだ。多くの蛇の間に置かれた善い雄ジカは恐れなかった。友愛の雄ジカ、好意の子である。彼らは愛を装い、中傷を注いだ。「しかし私は祈っていた」と彼は言う(詩篇108)。

5

Bonus cervus in medio viperarum innocuus pascebatur. Illi trisulcis ora linguis micabant: hunc autem sancta pascebat oratio, immo cibum obtrectantibus offerebat. Respondit obtrectantibus sibi verbum; verbum enim cibus est.

PL 15, 1272B

善い雄ジカは、マムシたちの真ん中で、害を受けずに草を食んでいた。彼らは口で三つに裂けた舌をちらつかせたが、この者を養ったのは聖なる祈りであり、いやむしろ、彼は中傷する者たちに食べ物を差し出していた。自分を中傷する者たちに言葉を返した。言葉は食べ物だからである。

6

Denique non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth., IV, 4) . Viderunt me, inquit, et moverunt capita sua (Psal. CVIII, 25) . Maledicebant, ego autem benedicebam. Maledicebant qui obtrectabant: benedicebam, qui verbum Domini praedicabam.

PL 15, 1272B

実に、「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」(マタイ4:4)。「彼らは私を見て、その頭を動かした」と彼は言う(詩篇108:25)。彼らは呪い、私は祝福していた。中傷する者たちは呪い、主の言葉を宣べ伝える私は祝福していた。

Sermo VI. Vau, Caput XIV

第6説教(ワウ) 第XIV章PL 15, 1272C
1

Quam bonum est ferre convicium, et convicium non referre? Deum praesulem acquirit, qui convicianti nescit irasci. Denique quanta patientiae gratia dicentis: Maledicent ipsi, et tu benedices (Ibid., 2) ? Beatus qui maledicta non sentit.

PL 15, 1272C

侮辱に耐え、侮辱を返さないことは、どれほど善いことか。侮辱する者に怒ることを知らない者は、神を庇護者として得る。実際、「彼らは呪うだろう、しかし汝は祝福するだろう」と言う者の忍耐には、どれほどの麗しさがあることか(詩篇108:2)〔引照は底本のまま。引かれた句は詩篇108:28 のもの〕。呪いを感じない者は幸いである。

2

Beatus quem maledicta non permovent. Non enim potest maledicto moveri, qui maledicta hominum divinae munere benedictionis excludit. Non potest sentire maledictum, qui habet verbum: et non potest referre maledictum, cui in ore semper est verbum.

PL 15, 1272C

呪いに動かされない者は幸いである。神の祝福の賜物によって人間の呪いを締め出す者は、呪いに動かされることができないからである。言葉を持つ者は呪いを感じることができず、口にいつも言葉がある者は呪いを返すことができない。

Sermo VI. Vau, Caput XV

第6説教(ワウ) 第XV章PL 15, 1272C
1

Sed est etiam bonus serpens, quem iste cervus non laedat. Estote, inquit, astuti sicut serpentes (Matth. X, 16) . Et: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14) . In serpente aereo figuratus est meus serpens.

PL 15, 1272C

しかし、この雄ジカが害さない善い蛇もいる。「汝らは蛇のように賢くあれ」と彼は言う(マタイ10:16)。また、「モーセが荒れ野で蛇を上げたように、人の子も上げられねばならない」(ヨハネ3:14)。青銅の蛇において、私の蛇が象られていた。

2

In ligno illo exaltatus est meus serpens. Serpens bonus, bonus serpens, qui de ore suo remedia, non venena fundebat. Potest non timere serpentes, qui hunc novit adorare serpentem.

PL 15, 1272D

あの木の上に、私の蛇が上げられた。善い蛇、善い蛇である。その口から毒ではなく薬を注いだ。この蛇を拝むことを知る者は、蛇どもを恐れずにいられる。

3

De hoc serpente dicit illa quae diligit: Ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens super retia.

PL 15, 1272D

この蛇について、愛する女が言う。「見よ、この者が私たちの壁の後ろにいて、窓から覗き、網の上に身を乗り出している」。

4

Respondet consobrinus meus et dicit mihi: Surge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Cant. II, 9, 12) .

PL 15, 1273A

「私の従兄弟が答えて、私に言う。『起きよ、来い、私の近しい者、私の美しい者、私のハトよ。見よ、冬は過ぎ去り、雨は去り、おのずと退いた。花々が地に現れた』」(雅歌2:9, 12)。

5

Serpens profecto est, qui decursa hyeme, amictu corporis se volebat exuere, ut specioso decore vernaret. Idem ergo est cervus et serpens.

PL 15, 1273A

これはまさに、冬が過ぎ去って、体の衣を脱ぎ捨てようとした蛇である。麗しい輝きで春のように装うためである。それゆえ雄ジカと蛇は同じものである。

6

Cervus habens cornua Legis et gratiae (cornua ejus duo sunt Testamenta) velox gressu, impiger incessu, qui totum facile orbem percurrat uno momento, ubique celebrabilis.

PL 15, 1273A

雄ジカは、律法と恩寵の角を持つ(その二本の角は二つの契約である)。足の運びが速く、歩みに怠りがなく、全世界を容易に一瞬で駆け巡り、どこにあっても讃えられる。

7

Serpens quoque bonus, cujus priora dente Legis non mordeant, posteriora non vulnerent Evangelii lenitate. Caput defendit a vulnere, qui Legem venit non solvere, sed tueri ab interpretationibus perfidorum.

PL 15, 1273A

蛇でもあり、善い蛇である。その前の部分は律法の歯で噛むことがなく、後ろの部分は福音の柔和さで傷つけることがない。頭を傷から守るのは、律法を廃するためではなく、不信の者たちの解釈から律法を守るために来た者である。

8

Caudam in flagella diffundit liberam, cupiens adversarios magis flagellare, quam perdere. Bonus coluber in gremium dilectae, atque in ipsum intimae sinum mentis facilis illabitur, et attactu nullo implicans ignem ossibus, praecordia ipsa depascitur.

PL 15, 1273B

尾を、鞭として自由に伸ばし、敵対者たちを滅ぼすよりむしろ鞭打とうと望む。善い蛇は、愛する女の懐へ、まさに心の内奥の懐へ、たやすく滑り込み、何の接触もなく骨々に火を絡ませて、胸の奥そのものを食み尽くす。

Sermo VI. Vau, Caput XVI

第6説教(ワウ) 第XVI章PL 15, 1273B
1

Pulchre lectum est hodie: Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum (Matth. X, 16) .

PL 15, 1273B

今日読まれた箇所は見事である。「見よ、私は汝らを、狼の真ん中に子羊のように遣わす」(マタイ10:16)。

2

Celebramus enim diem sanctorum quo revelata sunt populis corpora sanctorum martyrum, qui velut boni serpentes, depositis carnis exuviis, tentationum hyemalium rigore superato, et Spiritus sancti renovati gratia, aestiva mundo luce fulserunt, missi vere, ut agni, in medio luporum.

PL 15, 1273B

我々は、聖なる者たちの日を祝っているからである。その日、聖なる殉教者たちの体が諸々の民に現された。彼らは善い蛇のように、肉の脱け殻を脱ぎ捨て、冬の試みの凍てつきを乗り越え、聖なる霊の恩寵によって新たにされて、夏の光で世界に輝いた。まことに、子羊のように狼の真ん中に遣わされたのである。

3

Lupi sunt enim persecutores, lupi sunt haeretici omnes: docere nesciunt, ululare consueverunt.

PL 15, 1273B

狼とは迫害者たちであり、狼とは異端者たちすべてである。彼らは教えることを知らず、吠えることに慣れている。

Sermo VI. Vau, Caput XVII

第6説教(ワウ) 第XVII章PL 15, 1273C
1

Sed nemo moveatur, si in medio luporum mittitur. Beneficio Christi et lupus ipse mutatus est. Benjamin lupus rapax apostolus Paulus factus est, non jam insidiator ovilium Christi, sed defensor et custos.

PL 15, 1273C

しかし、狼の真ん中に遣わされても、誰も動揺してはならない。キリストの恵みによって、狼自身が変えられたからである。ベニヤミンの貪る狼である使徒パウロは、もはやキリストの羊小屋を狙う者ではなく、守る者、番人となった。

2

Cum hoc lupo versari libet: per hunc lupum, factum est ut simus tuti in medio luporum. Nemo jam veretur lupos, cum his pascimur, sicut scriptum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25) .

PL 15, 1273C

この狼とともに過ごすのは好ましい。この狼によって、我々は狼たちの真ん中で安全でいられるのである。もはや誰も狼を恐れない。我々は彼らとともに草を食むからである。こう書かれているとおりである。「そのとき、狼と子羊は共に草を食むだろう」(イザヤ65:25)。

Sermo VI. Vau, Caput XVIII

第6説教(ワウ) 第XVIII章PL 15, 1273C
1

(Vers. 42.) Sed jam consideremus quid sit quod ait Propheta: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque; quia in judiciis tuis supersperavi.

PL 15, 1273C

(第42節〔底本の札のまま。引かれた句は第43節のもの〕)さて、預言者が言う、「そして私の口から真理の言葉を決して取り去るな。汝の裁きに私は大いに望みをかけたからである」とはどういうことか、考えてみよう。

2

Viderat Ecclesia vel anima justi salientem sicut hinnulum super montes, repente proximum aspiciens post parietem domus suae, prospicientem per fenestras, eminentem super retia, exsultat et gaudet; quia etiam ipsa amatur a Sponso: qui tamquam et ipse vulneratus charitatis decore, dilectae primo cum abesset, ad oscula rogatus adfuerit (rogatur enim cum dicitur (Cant. I, 1) : Osculetur me ab osculo oris sui ), deinde preces Sponsae blanditiasque non spreverit, dilecta sibi ubera praedicantis, atque in interiora domus eam benignus induxerit; denique tamquam lascivienti ludens amore, quia velit pertentare sensus amantis, saepe egressus ut quaereretur a Sponsa, saepe regressus ut invitaretur ad oscula, astiterit post parietem, prospexerit per fenestras, eminens super retia; ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se Sponsam vocaret, ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amorisque vim mutuis adolerent sermonibus: Exsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea (Cant. II, 10) .

PL 15, 1273C

教会、あるいは義人の魂は、子ジカのように山々の上を跳ぶ者を見ていた。そして突然、自らの家の壁の後ろに近くにいる者、窓から覗き、網の上に身を乗り出している者を見て、躍り上がり喜ぶ。自分もまた花婿に愛されているからである。花婿は、いわば自らも愛の麗しさに傷つけられた者として、初めは愛する女のもとにいなかったが、口づけを求められて傍らに来た(実際、「彼が口の口づけで私に口づけするように」(雅歌1:1)と言われるとき、彼は求められているのである)。次に、花嫁の願いと愛撫を退けず、乳房を自分にいとしいものとして宣べる彼女を、善意をもって家の奥へ導き入れた。ついには、戯れる愛に遊ぶかのように、愛する者の感覚を試そうとして、しばしば出て行っては花嫁に探されるようにし、しばしば戻っては口づけに誘われるようにして、壁の後ろに立ち、窓から覗き、網の上に身を乗り出した。完全には離れておらず、完全には入ってくるわけでもなく、自ら花嫁を自分のもとへ呼ぶ。互いのもとへ来る交わりがいっそう快いものとなり、愛の力が互いの言葉によって燃え立つようにするためである。「起きよ」と彼は言う。「来い、私の近しい者、私の美しい者、私のハトよ」(雅歌2:10)。

Sermo VI. Vau, Caput XIX

第6説教(ワウ) 第XIX章PL 15, 1274A
1

Et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum; ut compaginata ejus structura crescat in templum, nec disterminet ejus interna, sed muniat: si habeas ergo in te aedificationem Dei, et ad orientem pateant semper fenestrae tuae, venit Verbum, stat post tuum parietem ( oculi enim Domini super justos ) (Psal. XXXIII, 16) , prospicit per fenestras tuas.

PL 15, 1274A

あなたもまた、基礎の据えられた壁を持つなら、すなわち一つの家の肢体を分けるあの隔ての壁ではなく、使徒たちと預言者たちの土台の上に建てられた壁を持つなら、その組み合わされた構造が神殿へと成長し、その内部を隔てるのではなく守るように。もしあなたが自らのうちに神の建築を持ち、あなたの窓がつねに東に向かって開いているなら、言葉が来て、あなたの壁の後ろに立ち(「主の目は義人たちの上にあるからである」)(詩篇33:16)、あなたの窓から覗く。

Sermo VI. Vau, Caput XX

第6説教(ワウ) 第XX章PL 15, 1274B
1

Quae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras, de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21) , per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est, intravit mors per oculum tuum.

PL 15, 1274B

この窓とは何か。我々は、エレミヤが言う窓について読む。「死が窓を通って入った」(エレミヤ9:21)。その窓を通して貪欲が入り、情欲が入った。あなたの目は窓である。あなたの目を通して死が入った。

2

Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum. Si videris possessionem viduae vel minoris, et concupieris invadere, indefensam putans aetatem esse, vel sexum (sed non sunt indefensi, quos Dominus vult esse defensos) intravit mors per fenestram.

PL 15, 1274B

もし、女を欲するために見たなら、あなたの目を通して死が入った。もし、寡婦や未成年者の所有地を見て、その年齢や性別が守られていないと考え、侵そうと欲したなら(だが、主が守ろうと望む者たちは、守られていないわけではない)、死が窓を通って入った。

3

Si videris decorem mulieris, aut thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, intravit mors per fenestram. Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita.

PL 15, 1274C

もし、女の美しさや未成年者の財宝を見て、あなたの欲望をかき立てたなら、死が窓を通って入った。こうして、これらを通して死が入るように、生命もまた入る。

4

Si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneris annis venerit aetas senectutis, vita immaculata: et ipse filiam tuam offeras, ut pio consecretur velamine; si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu; per has fenestras prospicit Christus, ut vocet Sponsam, eminens super retia.

PL 15, 1274C

もし、聖なる乙女の美しさを見て、あなたが主イエスを崇めるなら、若い年のうちに老齢の円熟、汚れなき生活が備わったことを崇めるなら、またあなた自身が自分の娘を献げ、敬虔なヴェールによって聖別されるようにするなら、もし、未成年者の所有地を、気をもむ侵入者のようにではなく、勤勉な親のように敬虔な情をもって守るなら、これらの窓を通して、キリストは花嫁を呼ぶために覗く、網の上に身を乗り出して。

Sermo VI. Vau, Caput XXI

第6説教(ワウ) 第XXI章PL 15, 1274C
1

Bene eminens, quia solus est quem retia non involverint peccatorum. Omnes intra retia erant, immo adhuc intra retia sumus, quia nemo sine peccato, nisi solus Jesus, quem non cognoscentem peccatum, peccatum pro nobis fecit Pater.

PL 15, 1274C

「身を乗り出して」とは適切である。罪の網に包み込まれなかったのは、彼ただひとりだからである。皆が網の内にいた、いや、今なお我々は網の内にいる。罪のない者は誰もいない、ただひとりイエスを除いて。罪を知らなかった彼を、父は我々のために罪とした。

2

Etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus, mittens eum non in peccato, in quo erant omnes homines, sed in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Peccatum erat caro secundum illud, quia haereditario erat damnata maledicto.

PL 15, 1274D

実際、父は彼を罠に渡し、網に渡した。彼を遣わしたのは、すべての人間がそのうちにいた罪のうちにではなく、罪の肉の似姿においてであり、罪によって肉において罪を断罪するためである。肉はあの意味では罪であった。受け継がれた呪いによって、断罪されていたからである。

3

Peccatum erat illecebra et ministra peccati. Venit Dominus Jesus, et in carne peccato obnoxia militiam virtutis exercuit. Facta sunt membra nostra jam non arma libidinis, sed arma virtutis. Namque ubi erant incentiva libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. Hic ergo venit ad laqueos, sed voluntarius: venit ad retia, sed securus.

PL 15, 1275A

それは罪であり、罪を誘うもの、罪に仕えるものであった。主イエスが来て、罪に服した肉において、徳の戦いを行った。我々の肢体はもはや情欲の武器ではなく、徳の武器となった。情欲をあおるものがあった所に、今は貞潔の住まいがあるのである。それゆえ彼は罠のもとに来たが、自発的にであった。網のもとに来たが、恐れなくであった。

Sermo VI. Vau, Caput XXII

第6説教(ワウ) 第XXII章PL 15, 1275A
1

Plena erant omnia laqueis, referta retibus. Audi dicentem: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4) . Et in libro Sapientiae Syrach moneris, ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20) .

PL 15, 1275A

すべては罠に満ち、網で詰まっていた。言う者の言葉を聞け。「私が歩んでいたこの道で、彼らは私に罠を隠した」(詩篇141:4)。またシラクの知恵の書において、あなたは、自分が罠の真ん中を歩んでいることを知るよう戒められている(集会の書9:20)。

2

Quot vitia, tot retia: quot peccata, tot laquei: haereditarii jam te nexus tenebant. Venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset exuere.

PL 15, 1275B

悪徳の数だけ網があり、罪の数だけ罠がある。受け継がれた縛りが、すでにあなたを捕らえていた。イエスは、アダムを解くために罠のもとに来た。失われたものを救うために来たのである。我々は皆、網に捕らえられており、誰も他の者を引き出すことができなかった。自分自身を脱することができなかったのだから。

3

Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus.

PL 15, 1275B

それゆえ、罪に服した人間の世代の縛りが捕らえず、貪欲が捕らえず、欺きが縛らない、そのような者が必要であった。

4

Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri.

PL 15, 1275B

それはイエスただひとりであった。彼はこの肉の縛りで自らを取り巻いたが、捕らえられず、縛られなかった。むしろそれらを断ち切り、解き放って、教会を自分のもとへ呼んだ。罠を通して覗き、網の上に身を乗り出して。教会もまた、縛りに捕らえられないことを学ぶためである。

5

Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem: sed tamen non servus mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat, qui solvendae mortis potestatem habebat.

PL 15, 1275B

実に、彼は縛りから遠くない所にまで至り、我々のために死をも受けた。だが死の僕とはならず、死者の間で自由であった。死を解く権能を持つ者は、自由だったからである。

6

Denique ipse te doceat, qui ait: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 15, 1275C

実に、彼自身があなたに教えるがよい。彼は言う。「この神殿を壊せ。そして三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。

Sermo VI. Vau, Caput XXIII

第6説教(ワウ) 第XXIII章PL 15, 1275C
1

Audiamus itaque quid dicat: Exsurge, veni, proxima mea (Cant. II, 10) , hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris. Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vinculum iniquitatis, quia ego jam solvi tibi.

PL 15, 1275C

それゆえ、彼が何と言うか聞こう。「起きよ、来い、私の近しい者」(雅歌2:10)。すなわち、死者の中から起きよ、取り巻かれて捕らえられていた縛りから起きよ。起きよ。私があなたのために復活したからである。不法の縛りを解け。私がすでにあなたのために解いたからである。

2

Veni, quia jam retia soluta sunt. Virgo peperit, puer natus ex Virgine est. Nihil debet muliebri haereditati: quasi filius mulieris non tenetur.

PL 15, 1275C

来い。網はすでに解かれた。おとめが産み、子がおとめから生まれた。彼は、女の相続に何も負わない。女の子でありながら、捕らえられていない。

3

Cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum.

PL 15, 1275C

すでに解かれた、隔ての垣の壁を見よ。それは内なる情の和合を分け、反対の方向へと、体の情念による不和をかき立てていた。

4

Veni ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me non per retia videas, sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris. Ethice ista decursa sint. Mystica autem illa, si possumus, vel linea intueamur extrema.

PL 15, 1275C

それゆえ安心して来い。私はあなたの顔を見、あなたの声を聞きたい。来い、もはや網を通して私を見ることなく、顔と顔を合わせて、愛される者として、愛する者の面差しにあずかるために。これらは倫理の面から述べ終えたことにしよう。神秘の面のものは、できるなら、せめて最後の輪郭だけでも眺めよう。

Sermo VI. Vau, Caput XXIV

第6説教(ワウ) 第XXIV章PL 15, 1276A
1

Sedebat intra domum Sponsa, devota Domino, intra parietem Legis et prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam jucunditatis atque laetitiae.

PL 15, 1276A

花嫁は、主に身を捧げて、家の内に座っていた。律法と預言者たちの壁の内、霊的な石の積み上げによって据えられた壁の内である。その壁は、喜びと歓びに満ちた王の家を囲み、巡らせていた。

2

Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam, quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Jesus saliens super montes.

PL 15, 1276A

彼女は王の宝物に驚き、熱心に見つめ、これらの富を自分に示してくれる知恵を迎え入れたいと望んでいた。秘められた所にいたが、その秘めごとの解き明かし手を求めていた。主イエスが、山々の上を跳んで来た。

3

Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat; ut Judaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Adstitit post parietem domus, quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, per prophetarum cavernas.

PL 15, 1276A

我々には遅れて来るように見えたが、彼は急いでいた。実に、跳び、跳び越えていたのである。ユダヤ人たちの肉的で石のような教えを跳び越えるためである。彼は、古い契約にあった家の壁の後ろに立ち、律法の窓を通して、預言者たちの洞を通して、覗いていた。

4

Nondum erant domus illius aperta vestibula: nondum claves scientiae portarum claustra patefecerant, quibus Legis claudebantur interna.

PL 15, 1276A

その家の前庭はまだ開かれておらず、律法の内側を閉ざしていた門の閂を、知識の鍵がまだ開けていなかった。

5

De superiore tamen hoc est, spiritali parte prospectans, Ecclesiam vocat; ut per Legem et prophetas Evangelii vertice sublimis assurgens, retia Judaicae interpretationis et nodos intrepido calcet vestigio.

PL 15, 1276B

それでも、上の部分、すなわち霊的な部分から覗き見て、教会を呼ぶ。律法と預言者たちを通して、福音の頂へと高く立ち上がり、ユダヤ的な解釈の網と結び目を、恐れぬ足取りで踏みつけるようにである。

6

Ideoque proxima vocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat: ideo formosa, ut speciosos evangelizantium pedes proferat: ideo columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat.

PL 15, 1276B

それゆえ「近しい者」と呼ばれる。キリストに寄り添い、世のものを求めないためである。それゆえ「美しい者」と呼ばれる。福音を告げる者たちの麗しい足を差し出すためである。それゆえ「ハト」と呼ばれる。霊的なものを求め、地上のものを捨てるためである。

Sermo VI. Vau, Caput XXV

第6説教(ワウ) 第XXV章PL 15, 1276B
1

Ecce, inquit, hyems praeteriit: imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Cant. II, 11 et 12) . Ante adventum Christi hyems erat: venit Christus, fecit aestatem.

PL 15, 1276B

「見よ、冬は過ぎ去り、雨は去り、おのずと退き、花々が地に現れた」と彼は言う(雅歌2:11–12)。キリストの到来の前は冬であった。キリストが来て、夏をもたらした。

2

Tunc omnia erant florum indiga, nuda virtutum: passus est Christus, et omnia coeperunt novae gratiae fecundari germinibus. Imber abiit luxuriae profluentis, et nubila tetris orta flagitiis, aestiva jam purae conscientiae serenitate laxantur.

PL 15, 1276B

そのとき、すべては花を欠き、徳に裸であった。キリストが受難し、すべてが新しい恩寵の芽で実り豊かになり始めた。あふれ出る奢侈の雨は去り、忌まわしい悪行から湧き立った雲は、今や清い良心の夏の晴れ間のうちに散る。

3

Ideo non evadunt, quorum fuga hyeme fit; quia non sequuntur Domini passionem, non tollunt crucem suam, et Christum sequuntur. Imber impedit flores: at nunc flores videntur in terra. Boni flores apostoli, qui diversorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem.

PL 15, 1276C

それゆえ、冬に逃げ出す者たちは逃れることがない。彼らは主の受難に従わず、自分の十字架を担ってキリストに従うこともしないからである。雨は花を妨げる。しかし今、花々は地に見えている。善い花々とは使徒たちであり、さまざまな書き物と自らの業の香りを放った。

Sermo VI. Vau, Caput XXVI

第6説教(ワウ) 第XXVI章PL 15, 1276C
1

Tempus secandi advenit (Ibid., 12) ; quoniam matura in horreis frumenta conduntur: et qui metit, mercedem accipit. Vox turturis audita est (Ibid.) : quia invenit sibi nidum, Ecclesia enim domus est castitatis.

PL 15, 1276C

「刈り取る時が来た」(雅歌2:12)。熟した麦が倉に納められ、刈る者は報酬を受けるからである。「コキジバトの声が聞こえた」(雅歌2:12)。コキジバトは自分のために巣を見いだしたからである。教会は貞潔の家だからである。

2

Ficus quae propter infecunditatem jubebatur excidi, fructus jam ferre coepit. Vinea translata ex Aegypto, jam non maceriis destructa depositis, incursatur a bestiis, nec informis sentibus, sed odora jam floribus, quae solebat facere spinas, fructu curvescit uvarum (Ibid., 13) .

PL 15, 1276C

実りがないために切り倒すよう命じられていたイチジクは、今や実を結び始めた。エジプトから移されたブドウの木は、もはや垣が壊されて取り除かれ、獣に襲われることもなく、茨のために形を失うこともなく、今や花々に香る。茨を生やしていたものが、ブドウの房の実りでたわむ(雅歌2:13)。

Sermo VI. Vau, Caput XXVII

第6説教(ワウ) 第XXVII章PL 15, 1277A
1

Merito igitur sanctus David pascha Domini celebrans, et ferventi spiritu tempora ingressus aestiva, qui in verbo Dei fructus varios colligebat, hyemis adversa declinans ait: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.

PL 15, 1277A

それゆえ当然にも、聖なるダビデは、主の過越を祝い、燃える霊をもって夏の季節に入り、神の言葉のうちにさまざまな実りを集めていた者として、冬の逆境を避けて言う。「そして私の口から真理の言葉を決して取り去るな。汝の裁きに私は大いに望みをかけたからである」。

2

Quantus labor est, ut verbum percipias? Quantum iterum periculum si amittas? Et ideo tibi dicitur: Noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14) .

PL 15, 1277A

言葉を受け取るために、どれほどの労苦があることか。それをもし失うなら、またどれほどの危険か。それゆえあなたに言われている。「汝のうちにある恩寵を軽んじるな」(一テモテ4:14)。

3

Excole diligenter quasi bonus agricola, campum tuum; ut pascantur agni tui, et sata tua floreant (Prov. XXVII, 16) . Non auferatur ex ore tuo verbum; ne forte factis verba non congruant, et deforment iniquitatis opera magisterium disciplinae.

PL 15, 1277A

「善い農夫のように、汝の畑を丹念に耕せ。汝の子羊たちが養われ、汝の蒔いたものが花咲くように」(箴言27:16)。あなたの口から言葉が取り去られないようにせよ。言葉が行いと合わず、不法の業が規律の教えを醜くすることのないように。

4

Tollitur ex ore verbum, cum dicitur peccatori: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? Et ipsa obmutescit facundia, si aegra sit conscientia. Veniunt aves coeli; etiam ipsae tollunt Verbum ex ore tuo, quae tollunt verbi semen e saxo, ne fructum afferat.

PL 15, 1277A

口から言葉が取り去られるのは、罪人にこう言われるときである。「なぜ汝は私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。また、良心が病んでいるなら、雄弁そのものが黙る。天の鳥たちが来る。彼らもまた、岩の上から言葉の種を奪い、実を結ばせないようにするように、あなたの口から言葉を奪う。

Sermo VI. Vau, Caput XXVIII

第6説教(ワウ) 第XXVIII章PL 15, 1277B
1

Nunc consideremus, utrum etiam ex corde possit auferri verbum veritatis. Radicatum enim verbum atque depressum, et infixum mentibus nostris difficile auferri potest. Denique dictum est a Domino: Quare tu enarras justitias meas (Ibid.) ?

PL 15, 1277B

今度は、真理の言葉が心からも取り去られうるのかどうか、考えよう。根づいて深く埋まり、我々の精神に打ち込まれた言葉は、取り去られにくいからである。実に、主はこう言った。「なぜ汝は私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。

2

Non dixit: Quare cogitasti justitias meas? Et assumis Testamentum meum per os tuum? Non dixit: Per cor tuum. Sermo cohibetur indigni animi, non obstruitur poenitentia: insolentiam prohibet, non excludit correctionem.

PL 15, 1277B

彼は、「なぜ汝は私の正義を思ったのか」とは言わなかった。「そして汝は私の契約を、汝の口を通して取り上げるのか」と言ったのであり、「汝の心を通して」とは言わなかった。ふさわしくない心の言葉は抑えられるが、悔い改めは塞がれない。傲慢は禁じるが、矯正は排除しない。

3

Cavendum tamen est ne et ipsa interius corda turbentur, et offundat tenebras malitia, ut cor vanis cogitationibus obcaecatum lucem veritatis amittat, fulgoremque verbi capere non possit.

PL 15, 1277B

だが、心そのものが内で乱されないよう、悪意が闇を注ぎ込まないよう、気をつけねばならない。心が空しい思いに目をくらまされて、真理の光を失い、言葉の輝きを受け取れなくなることがないようにである。

4

Si igitur David orat, ne auferatur ex ore suo verbum, et si auferatur, non usquequaque, id est, non penitus auferatur: quis tantus est, qui in potestate sua gratiam disputationis esse commemoret; praesertim si vita redarguat, quod doctrina praesumat, et judicio Dei damnanda committat?

PL 15, 1277C

それゆえ、ダビデが、口から言葉が取り去られないよう、また取り去られるとしても「決して」ではなく、すなわちすっかりは取り去られないように祈るなら、論じる恩寵が自分の力のうちにあると言い立てられるほど偉大な者が、誰がいるだろうか。とりわけ、教えが主張することを生き方が論駁し、神の裁きによって断罪されるべきことを犯しているなら、なおさらである。

5

Is enim qui in judiciis Dei sperat, servare potest verbum veritatis; quia dum veretur poenam, custodit gratiam.

PL 15, 1277C

神の裁きに望みをかける者は、真理の言葉を守ることができる。刑罰を恐れる間、恩寵を守るからである。

Sermo VI. Vau, Caput XXIX

第6説教(ワウ) 第XXIX章PL 15, 1277C
1

(Vers. 44.) Ideoque ait: Et custodiam legem tuam semper, in aeternum, et in saeculum saeculi. Duo dixit, cum unum satis esse posset, si unum significare voluisset.

PL 15, 1277C

(第44節)それゆえ彼は言う。「そして私は汝の律法を守る、つねに、永遠に、世々限りなく」。彼は二つのことを言った。一つを意味しようとしたのなら、一つで足りたはずなのに。

2

Sed quia non solum in praesenti vitae hujus tempore, sed etiam in futuro post hujus vitae curriculum custodienda lex promittitur; ideo arbitror quia et secundum eos qui exemplari et umbrae serviunt coelestium, et secundum eos qui in coelestibus siti secundum veram Legem cultus Deo deferunt, pollicetur sibi esse vivendum; ut et hic et ibi legem custodiat. Hic in exemplari, in speculo, in aenigmate: illic in ipsa facie veritatis.

PL 15, 1277C

だが、律法を守ることは、この生の現在の時だけでなく、この生の行程ののちの未来においても約束されている。それゆえ私は、こう考える。彼は、天のものの写しと影に仕える者たちに従っても、天のものの中に置かれて真の律法に従い神に礼拝を捧げる者たちに従っても、生きるべきだと自分に約束しているのである。ここでもあちらでも律法を守るためである。ここでは写しにおいて、鏡において、謎において。あちらでは真理そのものの顔において。

Sermo VI. Vau, Caput XXX

第6説教(ワウ) 第XXX章PL 15, 1277D
1

Possumus et illud intelligere; quia διὰ παντός non solum id significat quod dicitur semper, sed etiam id quod, per omnia; quia ille per omnia Legem custodit, qui cum sit eruditus in Lege, sub Lege natus, et supra Legem devotionis suae gradum promovens, liberatur a Lege (Christus enim nos redemit a maledicto Legis) non sine lege Dei, sed in lege lactus est Christi: aut certe si per omnia Legem custodiamus, si legitimam pueritiae atque adolescentiae disciplinam, juventutis conversationem, senectutis maturitatem, tramitemque singulis praescriptum aetatibus nequaquam vitae nostrae usus excedat.

PL 15, 1277D

我々はまた、こうも解しうる。「すべてを通して」(ディア・パントス)〔ギリシア語〕は、「つねに」と言われることだけでなく、「すべてにわたって」をも意味する。すべてにわたって律法を守る者とは、律法において教育を受け、律法の下に生まれながら、自らの献身の段階を律法を越えて進め、律法から解放される者である(キリストが律法の呪いから我々を贖ったからである)。その者は神の律法なしにではなく、キリストの律法のうちにある者となった〔底本は lactus est。factus est と読む〕。あるいは少なくとも、もし我々がすべてにわたって律法を守るなら、すなわち、幼年と青年期の律法にかなった規律、若者の生き方、老年の円熟、そして各々の年齢に定められた道筋を、我々の生活の習慣が決して超えないなら、そうなる。

2

Similiter etiam animae nostrae quaedam esse videntur aetates, per quas percurrit et transit; ut possit dicere: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7) . Denique animae aetas est illa, de qua dicitur: Et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 9) .

PL 15, 1278A

同様に、我々の魂にも、いくつかの年齢があるように見え、魂はそれらを駆け抜けて通り過ぎる。それゆえ、「私は走るべき行程を走り終えた」と言うことができる(二テモテ4:7)。実に、魂の年齢とは、「そして老年の年齢は汚れなき生活である」と言われているものである(知恵の書4:9)。

3

Per omnia ergo Legem custodit, qui et in his corporis nostri aetatibus, et in illis animae nostrae processibus non deviarit a Lege.

PL 15, 1278A

それゆえ、すべてにわたって律法を守る者とは、我々の体のこれらの年齢においても、我々の魂のあの歩みにおいても、律法から逸れなかった者である。

Sermo VI. Vau, Caput XXXI

第6説教(ワウ) 第XXXI章PL 15, 1278B
1

(Vers. 45.) Et ingrediebar in latitudine; quia testimonia tua exquisivi. Qui secundum mandata angustam et arctam graditur viam, ambulat in latitudine. Unde legimus: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2) .

PL 15, 1278B

(第45節)「そして私は広い所を歩んでいた。汝の証しを探し求めたからである」。戒めに従って狭く細い道を進む者は、広い所を歩んでいる。それゆえ我々は読む。「苦難において、汝は私のために広げた」(詩篇4:2)。

2

Et alibi: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5) .

PL 15, 1278B

また別の箇所では、「苦難の中で私は主を呼び、主は私を広い所で聞き入れた」(詩篇117:5)。

3

Sapiens enim in cordis sui ambulat innocentia, et de ejus fonte superfluunt aquae super ejus plateas, qui mentem suam non intra corporalia et terrena concludit; sed dirigit ad coelestia, ut conversatio ejus in coelo sit.

PL 15, 1278B

賢い者は、自らの心の無垢のうちを歩み、その泉から水があふれて、その広場にあふれ出る。それは、自分の精神を体のものや地上のものの中に閉じ込めず、天のものへと向け、その生き方が天にあるようにする者である。

4

Audi nullas angustias sentientem: Pressuram, inquit, patimur: sed non angustamur (II Cor. IV, 9) . Et quomodo coangustari poterat, cujus os semper patebat (II Cor. VI, 11) ; ne credentes coarctarentur? Ipse exponat quid sit ingredi in latitudine.

PL 15, 1278B

窮屈さをまったく感じない者の言葉を聞け。「我々は圧迫を受けている。しかし窮屈にされてはいない」と彼は言う(二コリント4:9)。口がつねに開かれていた者(二コリント6:11)が、どうして窮屈にされえたであろうか。信ずる者たちが窮屈にされないためである。広い所を歩むとは何か、彼自身に説明させよう。

5

Dicit enim: Quia etsi corpus angustatum est, cor nostrum dilatatum est. Non angustamini in nobis: coarctamini autem in visceribus vestris. (Ibid., 11 et 12) .

PL 15, 1278C

彼は言うからである。「たとえ体は狭められていても、我々の心は広げられた。汝らは我々の内で狭められてはいない。むしろ汝らは、汝らのはらわたの内で狭められている」(二コリント6:11–12)。

Sermo VI. Vau, Caput XXXII

第6説教(ワウ) 第XXXII章PL 15, 1278C
1

Coangustari in Paulo non poterant, in quo erat altitudo sapientiae, et fidei latitudo. Quomodo enim poterant coarctari in eo, qui erat vas electionis aeternae? Sed coarctatur in semetipsis; quia improbus in se ipso coarctabantur, malitiae suae laqueis strangulatus.

PL 15, 1278C

彼らは、知恵の高さと信仰の広さがあったパウロの内では、狭められえなかった。永遠の選びの器であった者の内で、どうして狭められえようか。だが彼らは自分自身の内で狭められる。不正な者として、自分自身の内で狭められていたのであり、自らの悪意の罠で絞め上げられていたのである〔底本は coarctatur、improbus、strangulatus と単数に刷る。前の文の複数の者たちを主語と取り、複数に読んだ〕。

2

Constitue mihi avarum, villarum quotidie terminos proferentem, excludentem vicinos; utrum is tibi dilatari, non coangustari videtur, quem terra ipsa non capit?

PL 15, 1278C

欲深い者を思い描いてみよ。毎日、荘園の境界を押し広げ、隣人たちを締め出す者を。この者が、あなたには広げられている、狭められていないと見えるだろうか。地そのものがその者を収めきれないのに。

3

Quantacumque spatia domus suae porrexerit, clauditur angustis opinionis suae finibus, cui quod habet non est satis. Sed non talis est, qui potest dicere: Et ingrediebar in latitudine. Addidit etiam causam: Quia testimonia, inquit, tua exquisivi.

PL 15, 1278C

どれほどの広さに自分の家の敷地を伸ばしても、持っているもので足りない者は、自分の思い込みの狭い境に閉じ込められている。しかし、「そして私は広い所を歩んでいた」と言える者は、そのような者ではない。彼は理由をも付け加えた。「汝の証しを私は探し求めたからである」と彼は言う。

Sermo VI. Vau, Caput XXXIII

第6説教(ワウ) 第XXXIII章PL 15, 1278D
1

(Vers. 46.) Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Grate convenit ista vox martyri, qui vocatus ad sacrilegium, exprobrantibus sibi regibus crucifixum Jesum, non erubescebat: sed magis gloriabatur in cruce Christi, et illam mundi salutem esse testimoniis coelestibus astruebat.

PL 15, 1278D

(第46節)「そして私は汝の証しを、王たちの前で語っていた。そして恥じ入らなかった」。この言葉は、殉教者にこの上なくふさわしい。不敬な行いへと呼ばれ、王たちが十字架につけられたイエスを彼にそしっても、赤面せず、かえってキリストの十字架を誇り、それが世界の救いであると天の証しによって立証した殉教者に。

2

Hos vocat Christus in Sponsa dicens in Canticis Canticorum: Et veni tu, columba mea, in tegumento petrae, juxta praemunitionem (Cant. II, 14) ; hoc est, veni juxta Evangelium.

PL 15, 1279A

キリストは、雅歌の中で花嫁において、彼らをこう呼ぶ。「そして来い、私のハトよ、岩の覆いの内に、防壁のそばへ」(雅歌2:14)。すなわち、福音のそばに来い、ということである。

3

Propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi: muri tui subsidia verba sunt Domini: passio Dominici corporis tua virtus est. Ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam; quia vox tua suavis est, et facies tua pulchra (Ibid.) .

PL 15, 1279A

あなたの信仰の砦とは、キリストの事績であり、あなたの城壁の支えとは、主の言葉であり、主の体の受難はあなたの力である。「汝の顔を私に見せよ、そして汝の声を知らせよ。汝の声は快く、汝の顔は美しいからである」(雅歌2:14)。

4

Suavis est vox, quia ore confessio fit ad salutem: et decora facies, quae non erubescit Auctorem, non confunditur Redemptorem. Ostendit ergo faciem suam, signaculum crucis praeferens: et insinuat vocem suam, auctoritatem praedicationis assumens.

PL 15, 1279A

声が快いのは、口によって救いへの告白がなされるからである。顔が麗しいのは、創り主を恥とせず、贖い主を前にして恥じ入らないからである。それゆえ彼女は、十字架の印を前に掲げて自らの顔を見せ、宣教の権威を取って自らの声を知らせる。

5

In tegumento enim corporis Christi, quo redempta est a peccato, munimentum gratiae spiritalis invenit: ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. Suavis ergo vox quae in divinis testimoniis loquebatur: decora facies, quae in conspectu regum non confundebatur.

PL 15, 1279B

キリストの体の覆いのうちに、それによって罪から贖われたその覆いのうちに、霊的な恩寵の防備を見いだし、自らにとって救いとなることを、感じもし、語りもするのである。それゆえ快い声とは、神の証しにおいて語っていた声であり、麗しい顔とは、王たちの前で恥じ入らなかった顔である。

Sermo VI. Vau, Caput XXXIV

第6説教(ワウ) 第XXXIV章PL 15, 1279B
1

Possumus et illos reges intelligere, quibus dicitur a Petro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Pet. II, 9) .

PL 15, 1279B

我々は、あの王たちをも理解しうる。彼らにペトロがこう言っている。「汝らは選ばれた種族、王の祭司職、聖なる国民、養子とされた民である」(一ペトロ2:9)。

2

Sunt enim reges qui offerunt in Hierusalem sapientiae suae munera, quibus data est gratia verbum loqui, et quadam potestate regali flectere populos, et animas mulcere sanctorum: non erubescentes in eo; quia nihil alienum ab honestate loquerentur, quos nemo redarguat et repellat, quasi quia non sint digni, quos idoneos Christus ministros novi fecerit Testamenti, et jam in illo non erubescentes; eo quod non metuerent ne confunderentur disceptantium contraria assertione superati.

PL 15, 1279B

エルサレムで自らの知恵の贈り物を献げる王たちがいるからである。彼らには、言葉を語り、ある王のごとき権能によって民を従わせ、聖なる者たちの魂をなだめる恩寵が与えられている。彼らはそのことを恥じない。品位に反することは何も語らないからである。誰も彼らを論駁して退けることはない、まるでふさわしくないかのように。キリストは彼らを、新しい契約のふさわしい奉仕者としたのであり、彼らはすでにその点で恥じない。議論する者たちの反対の主張に打ち負かされて、恥じ入ることを恐れないからである。

3

Rex igitur est qui non erubescat, ne in actu reprehendatur, redarguatur in sermonibus; eo quod et vita debeat esse fundatus et verbo.

PL 15, 1279C

それゆえ王とは、行いにおいて咎められ、言葉において論駁されることのないよう、赤面せずにいる者である。生き方においても言葉においても、土台が据えられているべきだからである。

4

Itaque quamvis perfectus ita esset Propheta, ut non erubesceret in conspectu regum, tamen meditabatur in praeceptis Dei omni vitae suae tempore, et opera sua elevabat, nihil agens quod terrenis cupiditatibus adhaereret.

PL 15, 1279C

それゆえ、預言者は、王たちの前で赤面しないほど完全であったが、それでも生涯のあらゆる時に神の掟を思いめぐらし、自らの業を高く掲げ、地上の欲望にまとわりつくことを何も行わなかった。

Sermo VI. Vau, Caput XXXV

第6説教(ワウ) 第XXXV章PL 15, 1279C
1

(Vers. 47, 48.) Ideoque ait: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi nimis: et exercebar in justificationibus tuis.

PL 15, 1279C

(第47, 48節)それゆえ彼は言う。「そして私は汝の戒めを思いめぐらした、それを私はいたく愛した。そして私は汝の戒めに向けて手を挙げた、それを私はいたく愛した。そして私は汝の義の定めに励んでいた」。

2

Pulcherrimus ordo iste, ut primo meditemur, et eorum praeceptorum quae diligimus, sit nobis assueta meditatio. Meditatione enim mandatorum coelestium operis boni usus inolescit.

PL 15, 1279C

この順序は実に見事である。まず思いめぐらし、我々が愛する掟についての思いめぐらしが、我々にとって習慣となるべきである。天の戒めを思いめぐらすことによって、善い業の習いが根づくからである。

3

Nam sicut meditationi verborum finis memoria est, ut quae meditamur verba teneamus: sic meditationis praeceptorum coelestium intentio vel finis operatio est, actusque directus ad implenda praecepta divina, quae nisi quis diligat, implere non poterit: nec solum diligat, sed etiam nimis diligat.

PL 15, 1279D

言葉を思いめぐらすことの終わりが記憶であり、思いめぐらす言葉を保つためであるように、天の掟を思いめぐらすことの意図、あるいは終わりは、実行であり、神の掟を満たすことへ向けられた行為である。それを愛さない者は満たすことができず、ただ愛するだけでなく、いたく愛さねばならない。

Sermo VI. Vau, Caput XXXVI

第6説教(ワウ) 第XXXVI章PL 15, 1280A
1

Ideo prius posuit: Et meditabar in praeceptis tuis, quae dilexi nimis. Et subjecit: Et levavi manus meas ad praecepta tua, quae dilexi nimis.

PL 15, 1280A

それゆえ彼は、先にこう置いた。「そして私は汝の掟を思いめぐらした、それを私はいたく愛した」。そして続けた。「そして私は汝の掟に向けて手を挙げた、それを私はいたく愛した」。

2

Post meditationem etenim bonum est levare actus nostros ad praecepta Dei, atque id facere cum charitate, cum gaudio; ut non ex necessitate sit bonum nostrum, non cum moerore atque moestitia, sed voluntarium; quia servus invitus facit, amicus voluntarius.

PL 15, 1280A

思いめぐらしのあとには、我々の行いを神の掟へと挙げ、それを愛をもって、喜びをもって行うのが善い。我々の善が必然から出るのではなく、悲しみや憂いを伴うものでもなく、自発的であるためである。僕は嫌々行い、友は自ら進んで行うからである。

3

Nos autem studeamus ut dicatur nobis: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15) , quia quasi amici mandatum Dei ex voluntate fecistis.

PL 15, 1280A

我々は、こう我々に言われるよう努めよう。「もはや私は汝らを僕とは呼ばない、友と呼ぶ」(ヨハネ15:15)。「汝らは友として、神の戒めを自らの意志で行ったからである」と。

4

Qui autem meditatur et diligit, et actus suos levat, ut faciat quae placeant Deo: is debet non negligere, nec transcurrere mandata divina: sed exerceri in his, immorari plurimum, justificationes Dei crebro revolvens sollicitae mentis affectu.

PL 15, 1280A

思いめぐらし、愛し、自らの行いを挙げて、神に喜ばれることを行う者は、神の戒めを軽んじたり、素通りしたりしてはならない。それらに励み、そこにたっぷりと留まり、気遣う心の情をもって、神の義の定めを繰り返し思い返すべきである。

Sermo VII. Zain, Caput I

第7説教(ザイン) 第I章PL 15, 1280B
1

Littera secundum Hebraeos Zain significat Latine, duc te: alibi significat, huc. Quid sibi velit ista interpretatio non satis liquet, nisi forte ut unusquisque se regat, et ipse sui ductor sit. Vel huc, id est, quo litterae hujus versiculi vocant, dirigat iter.

PL 15, 1280B

ザインという文字は、ヘブライ人によればラテン語で「自らを導け」を意味する。別の所では「ここへ」を意味する。この訳が何を言おうとしているのかは十分に明らかでない。各人が自らを治め、自分自身の導き手となれ、ということであろうか。あるいは「ここへ」、すなわちこの小節の文字が呼ぶ方へ、各人が道を向けよ、ということであろうか。

2

Meritoque in primo statim versu requiem suam postulat; quia ipse litterae septimus numerus est quietis. Quae autem major requies, quam ut in verbo Dei requiescat, atque ejus se gratia et consolatione demulceat.

PL 15, 1280B

彼が最初の節のうちにすぐさま自らの安らぎを求めるのは、もっともである。この文字の数、すなわち七は、安らぎの数だからである。神の言葉のうちに憩い、その恩寵と慰めに自らを和ませること以上の安らぎが、どこにあろうか。

Sermo VII. Zain, Caput II

第7説教(ザイン) 第II章PL 15, 1280C
1

(Vers. 49.) Memento, inquit, Domine, verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Verbum Dei dejectos nos atque depressos ad coelestem gratiam provocavit; ut desideremus aeternitatem, despiciamus praesentia, temporalium incuriosi futura et invisibilia requiramus.

PL 15, 1280C

(第49節)彼は言う。「主よ、汝の僕のために汝の言葉を思い起こせ。その言葉によって汝は私に希望を与えた」。神の言葉は、打ちひしがれ押さえつけられた我々を、天の恩寵へと招いた。それは、我々が永遠を慕い、目の前のものを軽んじ、時間に属するものに無頓着になって、将来の、目に見えないものを求めるためである。

2

Vocat igitur nos ad se Dei Verbum, sicut habes scriptum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) . Ideoque sequamur vocantem Dominum Jesum; ut a saecularibus ad perpetua transeamus, nosque ipsos regere noverimus.

PL 15, 1280C

それゆえ神の言葉は我々を自らのもとへ呼ぶ。あなたが書かれたものに読むとおりである。「労する者、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを元気づけよう」(マタイ11:28)。だから、呼ぶ主イエスに従おう。それは、この世のものから永続するものへと移り、我々自身を治めることを知るためである。

Sermo VII. Zain, Caput III

第7説教(ザイン) 第III章PL 15, 1280C
1

Ergo David, quoniam saepe responsis erat invitatus coelestibus, quibus remunerationem fidei meritorumque speraret fore, sicut habes scriptum, dicente Deo per Nathan prophetam: Accepi te de ovili ex uno grege, ut sis in principem in populum meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua (II Reg. VII, 8 et 9) .

PL 15, 1280C

さて、ダビデは、しばしば天からの答えに招かれており、それによって、信仰と功績への報いがあるだろうと望んでいた。書かれているとおり、神が預言者ナタンを通して言う。「私は汝を羊の囲いから、一つの群れのうちから取り、私の民イスラエルの上に君主とした。汝が進み入ったすべての所で私は汝とともにおり、汝のすべての敵を汝の面前から滅ぼした」(サムエル記下7:8–9)。

2

Et infra: Et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis (Ibid. 11) . Quo responso accepto, ait David: Quid sum ego, Domine Deus meus, et quae domus mea; quoniam dilexisti me in his, et memorata sunt minima in conspectu tuo, Domine, et locutus es pro domo servi tui in longinquo (Ibid., 18 et 19) ?

PL 15, 1280D

さらに下に言う。「私は汝に、汝のすべての敵からの安らぎを与えよう」(サムエル記下7:11)。この答えを受けて、ダビデは言う。「私の神、主よ、私は何者か、私の家は何か。汝はこれらのことで私を愛した。いと小さなことさえ汝の面前で思い起こされ、汝は遠い先のことまで汝の僕の家について語った」(サムエル記下7:18–19)。

3

Et infra ait: Et nunc, Domine meus, Domine, tu es Deus. Et verba tua sunt vera, et locutus es pro servo tuo bona haec: et nunc incipe benedicere domum servi tui, ut sim in aeternum in conspectu tuo; quoniam tu, Domine meus, Domine locutus es, a benedictione tua benedicetur domus servi tui in aeternum: hoc igitur responso et aliis vocatus David, sperare non desinit, et propheticae fidei auctoritate convenit Dominum; ut meminerit promissorum suorum, quorum immemor esse non soleat.

PL 15, 1281A

さらに下に彼は言う。「今、私の主、主よ、汝は神である。汝の言葉は真実であり、汝は汝の僕についてこれらの良いことを語った。今、汝の僕の家を祝福することを始めよ。私が永遠に汝の面前にあるように。私の主、主よ、汝が語ったのだから、汝の祝福によって汝の僕の家は永遠に祝福されよう」。ダビデは、この答えとほかの〔答え〕に招かれて、望むことをやめず、預言者の信仰の権威をもって主に近づき、主が自らの約束を思い起こすようにと求める。主はその約束を忘れることが常にない。

4

Sanctis enim quaecumque spoponderit, implere consuevit, nostrarum immemor iniquitatum, suarum non immemor sponsionum.

PL 15, 1281A

主は、聖なる者たちに約束したことをことごとく果たすのが常であり、我々の不法は忘れ、自らの約束は忘れない。

5

Denique scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas . . . . et memor non ero: tu autem memor esto et judicemur (Esai. XLIII, 25 et 26) .

PL 15, 1281A

実に書かれている。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者である。……私は思い起こさない。しかし汝は思い起こせ、我々は共に裁かれよう」(イザヤ43:25–26)。

6

Vult oblivisci quaecumque minitatus fuerit peccatoribus, si vias aliquando convertant: vult etiam conveniri, ut si quis proposita secutus virtutibus praemia, bene certaverit, fructum remunerationis exspectet, quin etiam exigat, sicut habes scriptum: Certamen bonum certavi; cursum consummavi: reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7) .

PL 15, 1281B

主は、罪人たちがいつか道を改めるなら、彼らに脅しとして告げたことをことごとく忘れようと望む。また、自らに求められることをも望む。すなわち、徳に対して示された褒賞を追って善く戦った者が、報いの果実を待ち、さらにはそれを要求することをも望む。書かれているとおりである。「私は善い戦いを戦い、走路を走り終えた。私には正義の冠が備えられている」(二テモテ4:7)。

7

Non est enim arrogans usurpatio, sed fidelis; quia verum Deum non posse fallere confitetur. Ideoque admonet et David dicens, ut meminerit Dominus verbi sui; quo nos ad sperandum provocat, ut terrenis renuntiemus, inhaereamus coelestibus.

PL 15, 1281B

それは傲慢な僭越ではなく、信頼に満ちたものだからである。真の神が欺くことはありえないと告白しているのである。それゆえダビデもまた、主がその言葉を思い起こすようにと促している。これによって、我々が地上のものを捨て、天のものに固く結びつくよう、我々を希望へと促すのである。

Sermo VII. Zain, Caput IV

第7説教(ザイン) 第IV章PL 15, 1281C
1

Dicit ergo David: Certamen certatus sum, bravium peto verbi tui, quod promisisti mihi: memor esto promissorum tuorum, quae spopondisti servo tuo. Non usurpatorie speravi quae ut sperarem ipse fecisti.

PL 15, 1281C

それゆえダビデは言う。「私は戦いを戦った。汝の言葉の賞を私は求める。汝が私に約束したものである。汝の約束を思い起こせ、汝が汝の僕に約したものを。私が望んだのは僭越によるのではない。私に望ませたのは、汝自身である」。

2

Servus sum, exspecto alimentum a Domino: miles sum, exigo ab imperatore stipendium: vocatus sum, postulo ab invitante promissum.

PL 15, 1281C

私は僕である、主から食糧を待つ。私は兵士である、司令官に給与を求める。私は召された者である、招く者に約束を求める。

3

Verecunde autem auctoritatem suae fidei temperavit, dicendo se servum; quia Oculi servorum in manibus dominorum suorum (Psal. CXXII, 2) . Haec ex persona David propria bene prompta sunt.

PL 15, 1281C

しかし彼は、自らを僕と言うことによって、自らの信仰の権威を慎ましく和らげた。「僕たちの目は、主人たちの手にある」(詩篇122:2)からである。これらは、ダビデ自身の人格から語られたものとして、よく適っている。

Sermo VII. Zain, Caput V

第7説教(ザイン) 第V章PL 15, 1281C
1

Caeterum si quis informationem cujusque hominis considerat, potest levitis communia promissa librare, sicut habes: Date Levi viros ejus, date Levi manifestos ejus (Deut. XXXIII, 8) .

PL 15, 1281C

ところで、各人の資質を考える者は、共通の約束をレビの子らに当てはめることもできる。あなたが読むとおりである。「レビに彼の男たちを与えよ、レビに彼の顕著な者たちを与えよ」(申命記33:8)。

2

Potest etiam populi credentis electis alloquium istud aptari: cui per typum Joseph, primo in typo ejus nominis, deinde per tribum in primae electionis haeredes transfusa est divina promissio, dicente Moyse: Primogenitus tauri decus ejus: cornua unicornui cornua ejus: in ipsis gentes ventilabit simul usque ad summitatem terrae (Ibid., 17) .

PL 15, 1281C

また、この語りかけを、選ばれた信じる民に適用することもできる。この民には、ヨセフの予型を通して、まずその名の予型において、次に部族を通して、最初に選ばれた者たちの相続人たちへと、神の約束が注ぎ移された。モーセが言う。「雄牛の初子は彼の栄え、彼の角は一角獣の角。それらによって諸国民を、地の果てまでともに吹き散らす」(申命記33:17)。

3

Unicum enim Verbum Dei hoc prophetatur oraculo, toto per gentes orbe fundendum. Hoc ergo surrecturae Ecclesiae promissum David verecundus sui, impatiens vero communis profectus morantis, exigere videtur.

PL 15, 1281D

この神託によって、独り子である神の言葉が〔前の節の unicornis(一角獣)にかけて unicum と言う〕、全世界にわたって諸国民のうちに注がれるべきことが預言されているからである。ダビデは、やがて起き上がる教会に与えられたこの約束を、自分のこととしては慎み深く、しかし共通の前進が遅れることには耐えきれないで、求めているように見える。

Sermo VII. Zain, Caput VI

第7説教(ザイン) 第VI章PL 15, 1282A
1

(Vers. 50.) Et addidit: Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Haec est spes, haec quae verbo tuo obvenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium.

PL 15, 1282A

(第50節)彼は付け加えた。「これが、私の卑しさの中で私を慰めた。汝の言葉が私を生かしたからである」。これが希望である。汝の言葉によって私に訪れたこの希望が私を慰め、それによって私は現在のものの苦さに耐えたのである。

2

Dum facit Paulus contra nomen, non habet spei consolationem: dum patitur pro nomine, haurit spem de consolatione. Et fidelis factus quomodo nos consoletur, accipe: Quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi?

PL 15, 1282A

パウロは、〔キリストの〕名に逆らって行っていた間は、希望の慰めを持たなかった。名のために苦しむようになってからは、慰めから希望を汲む。そして信仰に入った者として、彼がどのように我々を慰めるのかを聞け。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」と彼は言う。

3

Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te morti tradimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Rom. VIII., 35 et 36) .

PL 15, 1282A

「患難か、苦悩か、迫害か、飢えか、危険か、剣か。書かれているとおり、『汝のゆえに我々は一日中死に渡され、屠られる羊のように見なされている』」(ローマ8:35–36)。

4

Et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit (Ibid., 37) .

PL 15, 1282B

そして、それらをどのような理由によって忍耐強く耐えうるのかを、彼は付け加えた。「しかしこれらすべてのうちで、我々は、我々を愛した者のゆえに勝つ」(ローマ8:37)。

5

Ergo si quis vult adversa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo gravis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quidquid eorum quae putantur in isto adversa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur.

PL 15, 1282B

それゆえ、逆境に打ち勝とうとする者は、迫害であれ、危険であれ、死であれ、重い病であれ、盗賊の襲撃であれ、財産の没収であれ、この世において逆境と思われているものが何であれ、慰める希望さえあれば、たやすくそれに打ち勝つのである。

6

Nam etsi illa acciderint, tamen gravia esse non possunt dicenti: Existimo enim quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Ibid., 38) . Quisquis enim meliora sperat, numquam levioribus frangitur.

PL 15, 1282B

たとえそれらが起こったとしても、「この時の苦難は、来たるべき栄光に比べれば取るに足りないと私は考える」(ローマ8:38)と言う者にとっては、重いものではありえないからである。より善いものを望む者は、より軽いものによって決して打ち砕かれない。

Sermo VII. Zain, Caput VII

第7説教(ザイン) 第VII章PL 15, 1282B
1

In tempore igitur humilitatis nostrae spes consolatoria est, quae non confundit: tempus autem tentationum, tempus humilitatis animae nostrae arbitror.

PL 15, 1282B

それゆえ、我々の卑しさの時には、慰めとなる希望があり、それは人に恥をかかせない。そして私は、試練の時こそ、我々の魂の卑しさの時であると考える。

2

Humiliatur enim anima nostra, dum traditur tentatori, duris examinanda laboribus; ut luctetur et certet, congressum contrariae experiens potestatis: sed in his tentationibus vivificatur alloquio Dei.

PL 15, 1282C

魂が卑しめられるのは、誘惑者に渡され、厳しい労苦によって試されるときである。それは、格闘し戦い、敵対する力との組み合いを経験するためである。しかしこれらの試練の中で、魂は神の語りかけによって生かされる。

3

Haec est enim animae nostrae vitalis substantia, qua alitur, et pascitur, et gubernatur. Nec quidquam aliud est quod vivere faciat rationabilem animam, quam alloquium Dei.

PL 15, 1282C

これこそ、我々の魂の生命の実体であり、これによって魂は養われ、育まれ、導かれる。理性ある魂を生かすものは、神の語りかけのほかに何もない。

4

Sicut enim augetur sermo Dei in anima nostra, dum suscipitur, dum intelligitur, dum comprehenditur; ita etiam vita ejus augetur: et quemadmodum e contrario alloquium Dei deficit in anima nostra, ita et incurrit ejus vita defectum.

PL 15, 1282C

神の言葉が我々の魂の中で、受け入れられ、理解され、把握されるにつれて増してゆくように、その魂の生命もまた増してゆく。逆に、神の語りかけが我々の魂の中で衰えるなら、その生命もまた衰えに陥る。

5

Itaque ut connexio ista animae et corporis nostri spiritu vitali animatur, atque alitur, et tenetur: ita verbo Dei et spiritali gratia anima nostra vivificatur.

PL 15, 1282C

こうして、我々の魂と体とのこの結びつきが、生命の息によって生かされ、養われ、保たれているように、我々の魂もまた、神の言葉と霊的な恩寵によって生かされる。

6

Unde omni genere studere debemus, ut reliqua omnia posthabentes, congregemus nobis alloquia Dei, et congeramus in principale nostrum, in sensus, in sollicitudines, considerationes, actusque nostros; ut alloquiis Scripturarum facta nostra conveniant, nec a serie praeceptorum coelestium actus nostri discordare videantur, quo possimus et nos dicere: Quoniam eloquium tuum vivificavit nos.

PL 15, 1282D

それゆえ我々は、あらゆる仕方で努めて、ほかのすべてを後回しにし、神の語りかけを我々のために集め、我々の主導的な部分に、感覚に、配慮に、考察に、行いのうちに積み上げねばならない。それは、我々の行いが聖書の語りかけに合致し、我々の行為が天の掟の連なりと食い違うように見えないためであり、それによって我々もまた、「汝の仰せは我々を生かした」と言うことができるためである。

Sermo VII. Zain, Caput VIII

第7説教(ザイン) 第VIII章PL 15, 1283A
1

(Vers. 51.) Tertius versus est: Superbi inique agebant nimis: a lege autem tua non declinavi. Maximum peccatum in homine superbia est; quandoquidem inde manavit nostri origo delicti. Hoc telo nos primum diabolus vulneravit, et perculit.

PL 15, 1283A

(第51節)第三の節はこうである。「不遜な者たちはあまりにも不法に振る舞った。しかし私は汝の律法から逸れなかった」。人間において最大の罪は不遜である。そこから我々の罪〔delictum〕の起源が流れ出たからである。この矢をもって、悪魔は最初に我々を傷つけ、打ちのめした。

2

Nam nisi homo serpentis persuasione deceptus sicut Deus esse voluisset, et verum falsumque cognoscere, quod penitus discernere humana fragilitate non poterat; ideoque quod sequeretur acceperat, ne temeraria usurpatione de illa paradisi felicitate decideret: nisi, inquam, homo suis non contentus finibus interdicta temerasset, numquam feralis culpae ad nos transisset haereditas.

PL 15, 1283A

蛇の説得に欺かれた人間が、神のようになろうと望まず、また、人間の弱さでは到底見分けられない真と偽とを知ろうと望まなかったなら——人間は、無謀な僭越によってあの楽園の幸福から落ちることのないよう、従うべきものを与えられていたのである——要するに、人間が自らの境に満足せず、禁じられたものを無謀にも犯さなかったなら、死をもたらす咎の相続は、決して我々に及ばなかったであろう。

3

Et quid de homine dicam? Ipse diabolus per superbiam naturae suae amisit gratiam. Denique dum dicit: Ponam thronum meum super nubes . . . . et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 13 et 14) , consortiis excidit angelorum: cujus criminis digna mercede damnatus, hominem sibi participem requisivit, in quem consortium suae transfunderet offensae.

PL 15, 1283A

人間について何を言おうか。悪魔自身が、不遜によって自らの本性の恩寵を失った。実に、「私は雲の上に私の座を据えよう。……私は至高者に等しくなろう」(イザヤ14:13–14)と言ったとき、天使たちの交わりから落ちた。この罪にふさわしい報いによって罰せられた悪魔は、人間を自らの仲間として求め、その人間に、自らの違反の仲間関係を注ぎ込もうとしたのである。

Sermo VII. Zain, Caput IX

第7説教(ザイン) 第IX章PL 15, 1283B
1

Quid igitur hoc peccato potest esse deterius, quod a Dei coepit injuria? Ideoque Scriptura dicit: Dominus superbis resistit (Prov. III, 34) .

PL 15, 1283B

それでは、神への侮辱から始まったこの罪より悪いものが、ありえようか。それゆえ聖書は言う。「主は不遜な者たちに逆らう」(箴言3:34)。

2

Tamquam suae contumeliae propulsator, veluti quoddam suscepit adversus superbiam speciale certamen; tamquam dicat: Meus iste adversarius est, qui me lacessit, mihi debetur ista congressio.

PL 15, 1283B

主は、自らへの侮辱を撥ねのける者として、不遜に対する特別な戦いを、いわば引き受けた。あたかもこう言うかのようである。「この敵は私のものであり、私に挑んでくる。この戦いは私に属する」。

3

Unde et Apostolus multiplicis culpae materiam esse superbiam declaravit, dicens de haeretico: Quia ei quae secundum pietatem est, doctrinae non acquiescit: superbit nihil sciens, sed languescens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, sacrilegia, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et a veritate alienorum, existimantium quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 3 - 5) .

PL 15, 1283B

それゆえ使徒もまた、異端者について、不遜が多様な咎の源であると宣言して言った。「敬虔に適う教えに同意しない者は、何も知らないのに高ぶり、問答と言葉の争いに衰えている。そこから、妬み、争い、神聖冒瀆、邪な疑い、精神の腐り真理から遠ざかった人々の衝突が生じる。彼らは敬虔を利得と考えている」(一テモテ6:3–5)。

4

Quantorum itaque expressit causam esse delictorum superbiam? Unde David commendare volens devotionem suam nulla superborum iniquitate attentatam, ait: Superbi inique agebant nimis.

PL 15, 1283C

では、不遜がどれほど多くの罪の原因であると、彼は言い表したことか。それゆえダビデは、自らの献身が不遜な者たちの不法によって少しも試みられていないことを示そうとして言う。「不遜な者たちはあまりにも不法に振る舞った」。

5

Non solum iniquitatem agentium, sed etiam nimiam iniquitatem pariter declaravit, quae conveniret superbis: quorum ne aliquo tentaretur contagio, audi alibi dicentem: Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam (Psal. C, 5) .

PL 15, 1283C

彼は、不法を行う者たちだけでなく、不遜な者たちにふさわしい過度の不法をも、あわせて宣言した。その伝染にいささかも触れられないために、別の所で彼が言うのを聞け。「高ぶる目と飽くことを知らぬ心の者と、私はともに食事をしなかった」(詩篇100:5)。

Sermo VII. Zain, Caput X

第7説教(ザイン) 第X章PL 15, 1283D
1

Itaque quoniam quanta vis mali in superbia esset, expresserat, quemadmodum vinceretur debuit nos docere: meritoque quasi bonus doctor demonstrat remedium, qui exaggeravit venenum. Audi ergo quomodo excludas virus superbiae: A Lege, inquit, tua non declinavi.

PL 15, 1283D

それゆえ、不遜のうちにある悪の力がどれほどのものかを言い表した以上、彼はそれにどのように打ち勝つかを我々に教えねばならなかった。毒を誇張した者が、善き教師のように治療法を示すのは当然である。それゆえ、不遜の毒をどのように締め出すかを聞け。「汝の律法から私は逸れなかった」と彼は言う。

2

Lex igitur Dei sola potest superbiae virus hebetare, quae informavit virum devotioni deditum, quali se regere debeat cautione.

PL 15, 1283D

それゆえ、神の律法だけが、不遜の毒を鈍らせることができる。律法は、〔神への〕献身に身を捧げた人を、どのような用心をもって自らを治めるべきかという点で、形づくったのである。

3

Multi enim non solum alieni a fide, sed etiam qui videntur non mediocria Scripturarum praecepta gustasse, tentari solent prosperis superborum processibus: videntes eos qui praevaricantur legem, impietatis arbitros, arrogantes, contemptores fidelium, extollentes se adversus eos qui humiliant cor suum secundum timorem Dei et praecepta coelestia, abundare in hoc saeculo divitiis, praeconio, honoribus, potestatibus; eisque quo graviora commiserint, eo affluentiores successus commodorum saecularium secundare: contra autem justos viros plerumque laborare inopia, amissionibus filiorum, sterilitatibus conjugum; quo exagitati atque turbati, sensum mentis inclinent, ut putent Dei in hoc quodammodo errare judicium: non tenentes caput veritatis, quo evidentissime comprehenditur non in hoc saeculo, sed in futuro repositam nostrorum remunerationem esse meritorum.

PL 15, 1283D

多くの人は、信仰に縁のない者ばかりか、聖書の少なからぬ掟を味わったと見える者までも、不遜な者たちの繁栄によって試されるのが常である。彼らは、律法に背反する者たち、不敬虔の裁定者たち、傲慢な者たち、信ずる者たちを蔑む者たち、神への畏れと天の掟に従って心を低くする者たちに逆らって自らを高ぶらせる者たちが、この世で富、名声、栄誉、権力にあふれているのを見る。また、彼らが重い罪を犯せば犯すほど、世の利益の成功がいっそう豊かにそれに伴うのを見る。これに対して、義人たちはたいてい、貧窮、子らの喪失、妻たちの不妊に苦しんでいる。これに揺さぶられ乱されて、精神の感覚を傾け、神の裁きがこの点でいわば誤っていると考えるに至る。彼らは真理の要点を把握していないのである。その要点によって、我々の功績への報いが、この世ではなく将来に蓄えられていることが、きわめて明白に把握される。

Sermo VII. Zain, Caput XI

第7説教(ザイン) 第XI章PL 15, 1284B
1

Sed paucorum est istud advertere. Denique in principiis etiam David ipse tentatus est; sicut habes scriptum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Numquid sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 12 - 14) ?

PL 15, 1284B

だが、これに気づく者は少ない。実に、始めのうちはダビデ自身も試された。書かれているとおりである。「見よ、罪人たちは、世で栄えて富を得た。そして私は言った。『私が自分の心を義とし、潔白な者たちの間で手を洗い、一日中打たれたのは、理由のないことだったのか』」(詩篇72:12–14)。

2

Ita igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec videns dicit: Ubi est providentia Dei, ubi justitia?

PL 15, 1284B

こうして、我々のうち完全でない者は誰でも、これを見て言う。「神の摂理はどこにあるのか、正義はどこにあるのか」。

3

Superbus iste abundat, arrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est: justus autem ille, vides quemadmodum jacet dejectus atque defectus, quemadmodum ipso victu indiget: afficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur?

PL 15, 1284B

「この不遜な者が豊かであり、この傲慢な者が富み、この不敬虔な者が幸いで力ある者であり、あの義人は、見よ、いかに打ち倒され衰え果てて横たわり、いかに日々の食べ物にさえ事欠いていることか。あの不敬虔な者に侮辱を受け、あの横柄な者に踏みにじられ、締め出されているというのか」。

4

Non mediocris utique ista tentatio est, nisi ad ea quae sunt ventura prospicias, nisi praeceptis plenius coelestibus instruaris.

PL 15, 1284B

これは確かに、少なからぬ試練である。あなたが来たるべきことに目を向けず、天の掟によってさらに十分に教えられていないならば。

Sermo VII. Zain, Caput XII

第7説教(ザイン) 第XII章PL 15, 1284C
1

Denique et David putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat; et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. Unde ait: Et aestimabam me scire: hoc labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis (Ibid., 16 et 17) .

PL 15, 1284C

実に、ダビデもまた、これらのことを前もって知っていると思っていたが、知らなかった。それゆえ不安を抱き、揺れ動く心で苦しんでいた。そこで言う。「私は自分が知っていると思っていた。しかしこれは私の前にある労苦であった、私が神の聖所に入り、終わりのことを悟るまでは」(詩篇72:16–17)。

2

In quibus per id quod se exstulerunt superbi, vidit prophetico spiritu dejectiores fore, et ait: Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, et exterminati sunt propter iniquitatem suam, sicut somnium exsurgentis (Ibid., 19 et 20) ?

PL 15, 1284C

これらの者たちについて、不遜な者たちが自らを高めたそのゆえに、いっそう低く落ちるであろうと、彼は預言の霊において見て、言った。「どのようにして彼らは荒廃に至ったか。たちまち絶え果て、その不法のゆえに滅ぼされた。目覚める者の夢のように」(詩篇72:19–20)。

3

Cognovit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non veritatis: quorum emolumenta tamdiu videntur esse, dum dormiunt.

PL 15, 1284C

こうして彼は、この世における不敬虔な者たちの成功が夢に似ていて、真実のものではないと知った。その利得が見えるのは、彼らが眠っている間だけである。

4

Ubi edormierint somnium suum, qui videbantur sibi potare, jam sitiunt: qui epulabantur, esuriunt, nihil solidum ex isto somnio, perfectumque referentes.

PL 15, 1284C

自らの夢を眠り尽くしたとき、飲んでいるように見えていた者は今や渇き、宴していた者は飢える。彼らはこの夢から、確かで完全なものを何一つ持ち帰らない。

5

Et bene somnium dormiunt saeculares viri, qui licet saeculo vigilent, Deo dormiunt, de quibus bene sanctus Job, qui eorum ante affluentiam mirabatur, ait: Quia sicut paleae jactantur a vento, et sicut pulvis turbine dissipantur. . . . moriuntur autem cum amaritudine animae suae, nihil manducantes, nihilque boni habentes (Job. XXI, 18 et 25) .

PL 15, 1284D

世の人々が夢を眠るというのは、まことにふさわしい。彼らは世に対しては目覚めていても、神に対しては眠っているからである。聖なるヨブは、彼らの先の繁栄に驚いて、彼らについて見事に言う。「彼らは風に吹かれる籾殻のように投げ散らされ、旋風に散らされる塵のようになる。……彼らは魂の苦さの中で死に、何も食べず、何も良いものを持たない」(ヨブ記21:18, 25)。

6

Justus autem habens bonae fiduciam conscientiae, in suis magis novissimis gratulatur, et se vitae hujus exitu a laboribus intelligit liberari, mercedemque boni operis et factorum requirit dicens: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8) .

PL 15, 1284D

義人はしかし、善き良心の確信をもって、むしろ自らの終わりのことを喜び、この生の終わりによって労苦から解放されると悟り、善き働きと行いへの報いを求めて言う。「私には正義の冠が備えられている。それを、かの日に、義なる裁き主である主が私に返す。私にだけでなく、その到来を愛する人々にもである」(二テモテ4:8)。

Sermo VII. Zain, Caput XIII

第7説教(ザイン) 第XIII章PL 15, 1285A
1

Sed hoc ille ait, qui poterat dicere: A lege autem tua non declinavi; in quo non solum boni operis elucet gratia, sed etiam intimae puritas conscientiae. Lex enim non solum agendi munus informat: verum etiam secretae emundat mentis affectum.

PL 15, 1285A

しかしこれを言うのは、「しかし私は汝の律法から逸れなかった」と言うことのできた者である。この言葉には、善い働きの麗しさが輝くだけでなく、内なる良心の清さも輝いている。律法は、行為の務めを形づくるだけでなく、隠れた精神の心の動きをも清めるからである。

2

Non enim solum in operibus, sed etiam in ipsis occultis secundum legem Domino militamus; quia Lex dicit: Non fiat verbum injustitia occulta in corde tuo (Deut. XV, 9) ; ut non solum nihil opere factisque delinquas, cum superbos videris gloriari, nec sermone labaris: sed ne in corde quidem intimo, dum de Dei judicio disceptas, contrahas iniquitatis offensam: quae quo putatur occultior, eo frequentior esse consuevit; quia tuto putat unusquisque quod hujusmodi disceptationes, velut septus visceribus suis, conscientiae suae credat; cum ipse sui accusator in die judicii sit futurus; quia revelantur cordis abscondita, testimonium perhibente conscientia accusationibus nostris.

PL 15, 1285A

我々は、行いにおいてだけでなく、隠れたことにおいても、律法に従って主のために戦っている。律法は言う。「不義の隠れた言葉が、汝の心の中に生じてはならない」(申命記15:9)。それは、あなたが不遜な者たちの誇るのを見ても、行いと所業において何も罪を犯さず、言葉においてよろめかないだけでなく、最も内なる心においてさえ、神の裁きについて論じ合うときに、不法の違反を招かないためである。この違反は、隠れていると思われるほど、いっそう頻繁になるのが常である。人はこの種の論議を、いわばはらわたに囲われたもののように、自らの良心に委ねて安全だと思うからである。しかし人自身が、裁きの日には自らの告発者となる。心の隠れたことが明らかにされ、良心が我々への告発に証言を与えるからである。

Sermo VII. Zain, Caput XIV

第7説教(ザイン) 第XIV章PL 15, 1285B
1

Cujusmodi igitur sit propositum viri sancti, hoc evidentius loco exponitur. Primum enim memor esse debet promissorum coelestium: secundo quae viventibus merces statuta debetur.

PL 15, 1285B

それゆえ、聖なる人の目標がどのようなものかは、この箇所でいっそう明らかに示される。第一に、彼は天の約束を思い起こさねばならない。第二に、生きている者たちに定められた報いが、当然受けるべきものとしてあることを〔思い起こさねばならない〕。

2

Deinde aliud propositum viri sancti est, ut etiamsi in periculis et adversis positus sit, spe tamen quam hausit ex serie Scripturarum, se debeat consolari.

PL 15, 1285B

次に、聖なる人のもう一つの目標は、たとえ危険と逆境のうちに置かれていても、聖書の連なりから汲んだ希望によって、自らを慰めねばならないということである。

3

Tertium propositum, ut etsi impios et sacrilegos videat, et superbos inique agentes abundare divitiis in hoc saeculo, non quasi incredulus declinet a lege; sed in ejus semitis perseveret, et fugiat superborum contagia.

PL 15, 1285C

第三の目標は、たとえ不敬虔な者たち、神聖を汚す者たち、不遜で不法に振る舞う者たちが、この世で富にあふれているのを見ても、不信の者のように律法から逸れることなく、その小道に踏みとどまり、不遜な者たちの伝染を避けることである。

4

Contaminat enim omnis immundus: immundus autem superbus, de quo scriptum est: Immundus ante Deum omnis tumidi cordis (Prov. XVI, 5) .

PL 15, 1285C

汚れた者は皆、汚染するからである。そして、不遜な者は汚れた者であり、これについて書かれている。「心の高ぶる者は皆、神の前に汚れている」(箴言16:5)。

Sermo VII. Zain, Caput XV

第7説教(ザイン) 第XV章PL 15, 1285C
1

Quartum propositum viri sancti, ut memor sit judiciorum coelestium, sicut David asserit, qui dicebat: Memor fui judiciorum tuorum quae a saeculo sunt, et me consolatus sum.

PL 15, 1285C

聖なる人の第四の目標は、天の裁きを思い起こすことである。ダビデが、こう言って主張するとおりである。「私は、世の初めからある汝の裁きを思い起こし、自らを慰めた」。

2

Nisi enim unusquisque legis instructus et informatus exemplis, credat semper vera esse Dei judicia, cito declinat a lege.

PL 15, 1285C

誰であれ、律法の模範によって教えられ形づくられて、神の裁きがつねに真実であると信じるのでなければ、たちまち律法から逸れるからである。

3

Qui autem praeterita repetit, et ex semet colligit seriem vetustatis, cognoscit quod neque peccator poenam suae improbitatis evadat, neque justus aequitatis suae praemiis defraudetur.

PL 15, 1285C

しかし、過去を繰り返し思い、自らのうちから古い時代の連なりを集める者は、罪人が自らの邪悪への刑罰を逃れることも、義人が自らの公正への報いを奪われることもないと知る。

4

Retexit enim animo quod ab initio Adam propter mandati coelestis praevaricationem de paradisi ejectus sit incolatu, et Cain parricidalis sceleris pretium divinae sententiae auctoritate damnatus exsolverit: quod Enoch propter devotionem raptus ad coelum, terrenae malitiae virus evaserit: quod Noe propter justitiam diluvii victor, generis factus superstes humani sit: quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit: quod Israel propter laborum tolerantiam, populum credentium proprii nominis signaculo consecraverit: quod ipse David propter mansuetudinem regali honore donatus, senioribus fratribus antelatus sit: quod Elias propter zelum Dei, curru elevatus in aerem, coelestis sedis hospitium novi generis acquisierit incolatu.

PL 15, 1285D

彼は心の中で、こう織り直すのである。初めにアダムが、天の戒めへの背反のゆえに、楽園の住まいから追放されたこと。カインが、近親殺しの凶行の代価を、神の宣告の権威によって断罪されて支払ったこと。エノクが、献身のゆえに天へと取り上げられ、地上の悪意の毒を免れたこと。ノアが、正義のゆえに洪水に勝ち、人類の生き残りとなったこと。アブラハムが、信仰のゆえに、自らの子孫の種を全世界に広げたこと。イスラエルが、労苦に耐えたゆえに、信じる民を自らの名の印で聖別したこと。ダビデ自身が、柔和のゆえに王の栄誉を授けられ、年長の兄たちの前に立てられたこと。エリヤが、神への熱情のゆえに、戦車で空中へと引き上げられ、天の座の宿りを、新しい種類の住まいによって得たことである。

Sermo VII. Zain, Caput XVI

第7説教(ザイン) 第XVI章PL 15, 1286A
1

Haec qui novit retexere, habet unde gratiam suae consolationis acquirat: et contra; quia judicia Dei vera sunt, sicut habes: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora super mel et favum; etenim servus tuus custodit ea (Psal. XVIII, 10 et 11) .

PL 15, 1286A

これを織り直すことのできる者は、自らの慰めの恩寵を得るための根拠を持つ。逆もまた同じである〔et contra の係りは定かでない。慰めの根拠は神の裁きを織り直す者にのみあるという意に取った〕。神の裁きは真実だからである。あなたが読むとおりである。「神の裁きは真実であり、それ自体において義とされ、金よりも、貴い石よりも慕わしく、蜜よりも、ハチの巣よりも甘い。まことに、汝の僕はそれらを守る」(詩篇18:10–11)。

2

Custodienti igitur dulcia sunt divina judicia: negligenti autem ea amara esse non dubium est; quia advertit in opprobrii turpitudine peccatorum propositum sibi divinae eventum esse sententiae.

PL 15, 1286B

それゆえ、守る者には神の裁きは甘い。しかし、それを怠る者にとってはそれが苦いのは、疑いない。その者は、罪の恥ずべき辱めのうちに、神の宣告の結末が自らに課されていると気づくからである。

3

Qui autem bene sibi conscius est, non turbatur utique, dicens: Heredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 17) .

PL 15, 1286B

一方、良心にやましいところの無い者は、決して乱されず、こう言う。「我々は神の相続人であり、キリストとの共同相続人である。ただし、ともに栄光を受けるために、ともに苦しむならばである」(ローマ8:17)。

Sermo VII. Zain, Caput XVII

第7説教(ザイン) 第XVII章PL 15, 1286B
1

Sed quis nostrum hujusmodi, ut se divinorum judiciorum serie consoletur? Terribilia sunt peccatoribus etiam humana judicia, quanto magis divina formidini sunt?

PL 15, 1286B

しかし、我々のうちの誰が、神の裁きの連なりによって自らを慰められるほどの者であろうか。人間の裁きでさえ罪人には恐ろしい。まして神の裁きは、どれほど恐れとなることか。

2

Denique ut hoc illa quae vere aeterna sunt, colligamus exemplo, videmus in hoc saeculo innocentes laetos ad judicium festinare, odisse moras, celeritatem affectare judicii: reos autem refugere et pavere, differre, vitare, moestificari denique, cum diem judicii audierint constitutum.

PL 15, 1286B

実に、真に永遠であるものを、この例によって推し量ることにしよう。この世で、無辜の者たちは喜んで裁きへと急ぎ、遅れを憎み、裁きの速やかさを求めるのが見られる。他方、罪ある者たちは、裁きの日が定められたと聞くと、逃れ、恐れ、延ばし、避け、ついには悲しむ。

3

Beatus itaque ille qui illud coeleste judicium laetus exspectat. Scit enim sibi regnum coelorum, angelorum consortium, coronam quoque bonorum repositam esse meritorum.

PL 15, 1286C

それゆえ、あの天の裁きを喜んで待つ者は幸いである。その者は、自らに天の国、天使たちとの交わり、そして善い功績への冠が蓄えられていることを知っているからである。

Sermo VII. Zain, Caput XVIII

第7説教(ザイン) 第XVIII章PL 15, 1286C
1

(Vers. 53.) Consideremus nunc quod sit aliud propositum viri sancti, et ex sequentibus aestimemus. Pusillanimitas, inquit, detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

PL 15, 1286C

(第53節)聖なる人のもう一つの目標がどのようなものかを、いま考えよう。続く言葉から推し量ることにしよう。「意気阻喪が、汝の律法を捨てる罪人たちから私を引き留めた」と彼は言う。

2

Non est hoc commune cum multis; nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur injuriam, si laesi, si appetiti, si decolorati sint. Nostra enim causa est: nos infirmiores fraudi nobis aliquos dolemus fuisse.

PL 15, 1286C

これは多くの人と共通のものではない。大多数の人は、誰かから何か侮辱を受けたり、傷つけられたり、狙われたり、面目を失わされたりすると、悲しむものだからである。これは我々自身の事情である。我々は弱い者であるから、ある人々が我々にとって損害となったことを嘆く。

3

At vero qui fortior est, non propriam contumeliam dolet, sed aliena peccata; et in sua injuria lapsum alterius ingemiscit, et causam se fuisse deplorat laedentis erroris.

PL 15, 1286D

しかし、より強い者は、自らへの侮辱を嘆かず、他人の罪を嘆く。自らが被る不正の中でも他人の堕落を嘆き、害をなすその過ちの原因が自分にあったと悲しむ。

4

Exemplum accipe Apostolicum; Paulus enim in peccato flebat alieno, sicut ipse ait: Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas (II Cor. II, 4) . Et cum ipse contristaretur, eos ipsos quos arguebat, contristari nolebat.

PL 15, 1286D

使徒の模範を受け取れ。パウロは他人の罪のゆえに泣いたからである。彼自身が言う。「私は大きな患難と心の苦悩から、多くの涙を流して汝らに書いた」(二コリント2:4)。そして、自ら悲しみつつ、責めていたその人々が悲しむことは望まなかった。

5

Denique addidit: Non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeo in vobis abundantius (Ibid.) .

PL 15, 1287A

実に、彼はこう付け加えた。「汝らを悲しませるためではなく、私が汝らに対していっそう豊かな愛を持っていることを、汝らが知るためである」(二コリント2:4)。

6

Contristari enim volebat usque ad poenitentiam lapsos, non usque ad moestitiam profundiorem; tantum ut eorum qui arguebantur, moestitia gaudium fieret arguenti.

PL 15, 1287A

彼は、堕ちた者たちが悔い改めに至るまで悲しむことを望んだのであり、より深い悲嘆に至るまでではなかった。責められる者たちの悲しみが、責める者の喜びとなりさえすればよかったのである。

7

Unde ait: Si enim ego contristo vos, quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (Ibid., 2) ? Arguit itaque ut allevet diuturnitatem moestitiae, quo poenitentia fieret in salutem: damnat, ut absolvat: excludit, ut recipiat: non ignoscit, ut liberet.

PL 15, 1287A

それゆえ彼は言う。「もし私が汝らを悲しませるなら、私によって悲しむ者のほかに、誰が私を喜ばせるのか」(二コリント2:2)。彼が責めるのは、悲しみが長引くのを和らげるためであり、それによって悔い改めが救いに至るようにするためである。断罪するのは赦すため、締め出すのは受け入れるため、赦さないのは解放するためである。

8

Ideo talis Paulus, quia bene peritus in lege, cognoverat praeceptum dicentis: Pusillanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

PL 15, 1287A

パウロがそのような人であったのは、律法によく通じていて、こう言う者の掟を知っていたからである。「意気阻喪が、汝の律法を捨てる罪人たちから私を引き留めた」。

Sermo VII. Zain, Caput XIX

第7説教(ザイン) 第XIX章PL 15, 1287B
1

Dolebat David, non quia contemnebatur, non quia ipse appetebatur, sed quia lex Dei relinquebatur; et eorum qui hoc faciebant, damnum dolebat, quod perirent Deo.

PL 15, 1287B

ダビデが苦しんだのは、自分が軽んじられたからでも、自分自身が攻撃されたからでもなく、神の律法が捨てられていたからである。そして、これを行う者たちの損失を嘆いた。彼らが神に対して滅びるからである。

2

Sicut bonus pater in phrenesi constituti filii, cum ab eo maledicatur, verberetur, afficiatur injuriis, non suam, sed aegroti deflet aerumnam; et contumeliam dolet, non quo sibi sit irrogata, sed quia per furorem quid faciat aeger ignorat: ita vir bonus cum videt peccatorem non revereri, non honorare etiam canos senioris, quo praesente, faciat aliquid indignum; non agnoscere, quadam peccandi insania, quam indecora et inhonesta committat, quasi moriturum dolet, quasi desperatum a medicis ingemiscit; et ut bonus medicus primo monet, deinde etiamsi gravia patiatur, tamen tamquam ille aegrum, etsi caedatur, sustinet, et si maledicatur, non relinquit: et quidquid potest medicinae adhibere, non denegat: nec tamquam contumacem deserit, sed tamquam bene de se meritum omni studio sanare contendit, exercens non solum artis peritiam, sed etiam mentis benignitatem.

PL 15, 1287B

善き父は、錯乱に陥った息子に呪われ、打たれ、侮辱を浴びせられても、自らの苦難ではなく病む者の苦難を嘆く。侮辱を悲しむのも、それが自分に加えられたからではなく、狂乱のゆえに病む者が自分のしていることを知らないからである。そのように善き人も、罪人が敬わず、年長者の白髪さえ敬わず、その人の目の前で何かふさわしくないことをし、罪を犯す一種の狂気のゆえに、自らがどれほど見苦しく不名誉なことをしているかを認めないのを見るとき、あたかも死にゆく者であるかのように悲しみ、あたかも医者に見放された者であるかのようにうめく。そして善き医者がまず諭すように、善き人もまず諭し、次に、たとえ重い仕打ちを受けても、かの医者が病人にするように、たとえ打たれても耐え、たとえ呪われても見捨てず、施せる医療は何であれ拒まない。また、強情な者として見放すことなく、自らに良くしてくれた者として、あらゆる熱意をもって癒やそうと努め、技術の巧みさだけでなく、心の善意をも発揮するのである。

Sermo VII. Zain, Caput XX

第7説教(ザイン) 第XX章PL 15, 1287C
1

Ita ergo etiam justus et cum contemnitur a peccatore, non avertitur: et cum laeditur, furoris illud putat esse, non improbitatis, magisque vulneri ejus medicinam afferre desiderat, et compatitur, et dolet non propter se, sed propter illum qui desperato laborat incommodo: et dicit hunc unum ex fratribus sic laborare, sic affici, ut faciat mihi injuriam; qui si agnosceret me, honoraret utique, certe non laederet.

PL 15, 1287C

こうして、義人もまた、罪人に軽んじられても背を向けない。傷つけられても、それは狂乱のしわざであって邪悪のしわざではないと考え、むしろその傷に医療を施すことを望み、ともに苦しみ、自らのためにではなく、絶望的な不都合に苦しむその当人のために嘆く。そして言う。「この者は兄弟の一人であるのに、私に害を加えるほどに苦しみ、冒されている。もし私を認めたなら、きっと敬ったであろうし、少なくとも傷つけはしなかったであろう」。

2

Quid enim laesus est meo facto, ut habeat laedentis affectum? Ergo cum non suppetit causa laedendi, non potest culpa esse propositi. Ergo si justus sum, afficior propter charitatem, propter dilectionem, propter Ecclesiae damnum, propter corporis detrimentum.

PL 15, 1287D

「私の行いによって、彼が傷つけられたというのか。傷つける者の心情を持つほどに。そうである以上、傷つける理由が見当たらないのだから、〔彼の〕企てから出た咎ではありえない〔culpa propositi の意は定かでない。害する理由が無いので、彼の加害は悪意の企てから出たものではない、と取った〕。それゆえ、私が義人であるなら、私が悲しむのは、愛のゆえ、愛情のゆえ、教会の損失のゆえ、体の損傷のゆえである」。

3

Possum etiam illud dolere, quod etiam si ego laedentem non laeserim, et non sim mihi conscius quod eum in me aliquibus injuriis excitaverim, tamen causa illi fuerim lapsus ejus, quod innocentem laedendo delinquat, quod factus sim ei materia peccati.

PL 15, 1287D

「私はまた、こうも嘆くことができる。たとえ私が傷つける者を傷つけていなくても、また何らかの侮辱によって彼を私に対して挑発したという自覚がなくても、それでも私は彼の堕落の原因となった。無辜の者を傷つけることで彼が罪を犯すのであり、私が彼にとって罪の機会となってしまったのである」。

Sermo VII. Zain, Caput XXI

第7説教(ザイン) 第XXI章PL 15, 1288A
1

Hoc ergo dolet David, et ideo dolet quia cum unum membrum patitur, et caetera membra compatiuntur. Ideo forte et illud positum est: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .

PL 15, 1288A

ダビデが嘆くのはこれである。そして、一つの肢体が苦しむとき、ほかの肢体もともに苦しむがゆえに嘆くのである。おそらくこのためにも、こう記されている。「義人は、言葉の初めにおいて、自らの告発者である」(箴言18:17)。

2

Nam etsi possit justus habere in se quod accuset, et justus esse (quia nemo sine peccato praeter unum Deum) et possit etiam peccator hoc ipso justus esse, quia accusator est sui, secundum illud: Dic iniquitates tuas, ut justificeris; attamen forsitan etiam aliquibus non videatur absurdum, ut etiam de illo dictum sit, quod justus sit qui se accusat pro alio, etiamsi in se nihil habeat quod accuset.

PL 15, 1288A

たとえ義人が、自らのうちに告発すべきものを持ち、しかも義人でありうるとしても(神ひとりを除いて、罪のない者はいないからである)、また、罪人が、自らの告発者であるまさにそのことによって義でありうるとしても――「汝の不法を言え、義とされるために」という言葉に従って――それでもなお、自らのうちに告発すべきものを何も持たなくても、他人のために自らを告発する者こそ義人である、とあの者についても言われることは、おそらく一部の人には不合理に見えないであろう。

Sermo VII. Zain, Caput XXII

第7説教(ザイン) 第XXII章PL 15, 1288B
1

Quam igitur in his omnibus sancto David viri justi prima persona conveniat, consideremus. Accusavit se, nullo accusante: peccatum confessus est proprium, quando percussus est corde, eo quod numeraverit plebem. Qui et dixit ad Dominum.

PL 15, 1288B

では、これらすべてにおいて、義人の第一の人格が聖なるダビデにどれほど適うかを、考えよう。彼は、誰も告発する者がいないのに自らを告発した。民を数えたことにより心を打たれたとき、自らの罪を告白した。彼は主に言った。

2

Peccavi, Domine, quod fecerim hoc verbum: et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (III Reg. XXIV, 10) .

PL 15, 1288B

「主よ、私はこの事を行ったことで罪を犯した。今、主よ、汝の僕の不法を取り去れ。私は甚だしく罪を犯したからである」(列王記三24:10)〔底本は III Reg. と刷る。内容はサムエル記下24:10 に当たる〕。

3

Itaque quamvis Scriptura habeat, quod apposita est ira Dei, ut irasceretur in Israel, quo regis prolapsio excusari videretur: tamen cum vidisset angelum qui stragem plebis efficiebat, percutientis ictui se ipsum objecit dicens: Ecce ego peccavi, et ego pastor malignum feci: et hic grex quid fecit?

PL 15, 1288B

それゆえ、聖書が「神の怒りがさらに加わり、イスラエルに対して怒りを燃やした」と記し、それによって王の過ちが弁明されるかに見えるけれども、それでも彼は、民に殺戮をもたらしていた天使を見たとき、打つ者の一撃に自らを投げ出して言った。「見よ、私が罪を犯した。牧者である私が悪を行った。この群れが何をしたというのか」。

4

Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17) . Quasi justus ergo accusator sui fuit in ipso sermonis exordio, et peccatum suum agnovit, et iniquitatem propriam confitendo, justificatus est in semetipso.

PL 15, 1288B

「汝の手が私の上に、また私の父の家の上にあるように」(列王記三24:17)。こうして、義人のように、彼は言葉の初めそのものにおいて自らの告発者となり、自らの罪を認め、自らの不法を告白することによって、自らのうちで義とされたのである。

5

Alibi quoque de Uriae morte coargutus a propheta ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13) ; cui responsum est propter poenitentiam ablatum a Domino ejus esse peccatum.

PL 15, 1288C

別の所でも、ウリヤの死について預言者に責められて言った。「私は主に対して罪を犯した」(サムエル記下12:13)。これに、悔い改めのゆえに、その罪は主によって取り去られたという答えが与えられた。

Sermo VII. Zain, Caput XXIII

第7説教(ザイン) 第XXIII章PL 15, 1288C
1

Item alio loco cum Semei malediceret ei, et lapidaret eum septum bellatoribus, per quos vindicare se posset, patienter ferebat; ne verbo quidem referens contumeliam: quin etiam cum Abessa dux ejus caput maledicentis vellet auferre, ait Rex: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae?

PL 15, 1288C

同じく別の箇所で、シメイが彼を呪い、石を投げたとき、彼は、自ら報復できたはずの戦士たちに囲まれていたのに、忍耐して耐え、言葉でさえ侮辱を返さなかった。それどころか、その将アビシャイが呪う者の首を取ろうとしたとき、王は言った。「ツェルヤの子よ、私と汝に何の関わりがあるのか」。

2

Quod maledicit mihi, Dominus dixit ei maledicere David (II Reg. XVI, 10) . Primum igitur culpam ejus excusavit, et causam ad Domini retulit voluntatem. Secundo in suum meritum retorsit; ut non illum errasse, sed se meruisse significaret.

PL 15, 1288C

「彼が私を呪うのは、主が彼に、ダビデを呪えと言ったからである」(サムエル記下16:10)。こうして彼はまず、その者の咎を弁明し、その原因を主の意志に帰した。第二に、それを自らの当然の報いへと向け直した。それは、彼が誤ったのではなく、自らがそれに値したのだと示すためである。

3

Tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memoravit sicut scriptum est: Et dixit David ad Abessa, et ad omnes pueros ejus: Ecce filius meus qui exivit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Jeminei (Ibid., 11) ?

PL 15, 1288D

第三に、彼の呪いが自らに害とならないばかりか、益にさえなることを述べた。書かれているとおりである。「ダビデはアビシャイとそのすべての従者に言った。『見よ、私の種から出た私の子が、私の命を求めている。まして、イェミネイ〔ベニヤミン人の意か〕の子はどうか』」(サムエル記下16:11)。

4

Granditer impetum infregit ultoris. Quomodo enim maledictum extranei pro regis injuria vindicaret, cum filii adhuc parricidium inultum maneret? Non utique extranei maledictum, et filii parricidium aequa esset lance pensandum.

PL 15, 1288D

彼は復讐者の勢いを見事に挫いた。外の者の呪いを王への侮辱として復讐するなど、どうしてできようか。息子の近親殺しが、なお報復されないまま残っているのに。外の者の呪いと息子の近親殺しを、同じ秤にかけるべきでは決してない。

5

Et addidit: Sine illum maledicere; quoniam dixit illi Dominus, donec videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto (Ibid., 12) .

PL 15, 1289A

そして付け加えた。「彼に呪わせよ。主が彼にそう言ったからである。主が私の卑しさを見て、呪いの代わりに私に善きものを返すまで」(サムエル記下16:12)。

6

Est et aliud justi propositum longe omnibus perfectius et potentius, intervenire pro persequentibus, et excusare peccantes: quod legimus in Evangelio, dicente Domino Jesu cum crucifixus esset a perfidis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) .

PL 15, 1289A

義人にはさらにもう一つの目標があり、これはほかのすべてよりはるかに完全で力強い。それは、迫害する者たちのために間に立ち、罪を犯す者たちを弁護することである。我々が福音書に読むのがそれであり、主イエスが不実な者たちによって十字架につけられたとき、言う。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないからである」(ルカ23:34)。

Sermo VII. Zain, Caput XXIV

第7説教(ザイン) 第XXIV章PL 15, 1289A
1

Liquet igitur his magisteriis doctrinae coelestis, quod justus se accusare malit, quam alium deformare.

PL 15, 1289A

これらの天の教えの教導によって、義人は、他人を辱めるよりも自らを告発することを選ぶ、ということが明らかである。

2

Denique de Joseph, cui desponsata erat Maria mater Domini, scriptum est quod cum eam gravem utero vidisset, cum esset justus, noluit eam traducere (Matth. I, 19) ; et utique nullum adhuc audierat oraculum.

PL 15, 1289A

実に、主の母マリアと婚約していたヨセフについて、書かれている。彼女が身ごもっているのを見たとき、彼は義人であったので、彼女を公にすることを望まなかった(マタイ1:19)。しかも彼は、まだいかなる神託も聞いていなかった。

3

Ita non solum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis severitate persona justi aliena est: potiusque ducit suam remissionem accusari, quod non indicaverit, quam alienum crimen urgere.

PL 15, 1289B

こうして、義人の人格は、復讐の苛烈さからだけでなく、告発の厳格からも遠い。むしろ、他人の罪を追及するよりは、告げ知らせなかったことで自らの寛大さが責められるほうがよいと考える。

4

Sed dices: Quomodo dixit ipse David: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum (Psal. LVII, 11) ? Mihi videtur quia laetetur, quod ipse evaserit, non quia impii puniantur. Quaeramus aliud justi propositum ex sequentibus.

PL 15, 1289B

しかし、あなたは言うかもしれない。「ダビデ自身が、『義人は、不敬虔な者たちへの報復を見るとき、喜ぶ』(詩篇57:11)と言ったではないか」と。私には、義人が喜ぶのは、自らが免れたからであって、不敬虔な者たちが罰せられるからではないと思われる。続く言葉から、義人のもう一つの目標を探ろう。

Sermo VII. Zain, Caput XXV

第7説教(ザイン) 第XXV章PL 15, 1289B
1

(Vers. 54.) Itaque dicit: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae. Merito peregrinationibus non frangebatur, superbos declinabat, eorumque prosperis successibus non movebatur.

PL 15, 1289B

(第54節)それゆえ彼は言う。「汝の義の定めは、私の寄留の地で、私にとって歌うべきものであった」。彼が寄留の苦難に打ち砕かれず、不遜な者たちを避け、彼らの栄える成功に心を動かされなかったのは、当然である。

2

Consolabatur se in judiciis coelestibus, angebatur in alienis peccatis; quia cantabiles habebat justificationes Dei. Quae enim bene tenemus, cantare consuevimus: et quae cantantur, melius nostris adhaerent sensibus.

PL 15, 1289C

彼は天の裁きのうちに自らを慰め、他人の罪に悩んだ。神の義の定めを歌うべきものとして持っていたからである。我々は、よく保っているものを歌うのが常であり、歌われるものは、いっそうよく我々の感覚に結びつく。

3

Non enim perfunctorie transeamus quae legimus; ut tunc tantum cum legimus ea, in memoriam eorum redire videamur: sed etiam cum abest codex manibus, tamquam animantia quae probantur et munda habentur in Lege, etiam quando non pascuntur ruminare consueverunt, ex semetipsis alimenta sibi recondita proferentia: ita et nos de nostrae memoriae thesauro, de interioribus nostris ruminandum nobis pabulum spiritale promamus.

PL 15, 1289C

我々は、読むものをおざなりに通り過ぎてはならない。読むときだけ、それを思い起こすように見えるのではなく、本が手元にないときにも、律法の中で是認され清いとされる動物が、草を食んでいないときにも反芻し、自らの内にしまい込んだ養分を取り出すのが常であるように、我々もまた、我々の記憶の宝庫から、我々の内奥から、反芻すべき霊の飼い葉を取り出そう。

4

Hymni nobis, canticum nobis, psalmi nobis justificationes Domini sint. Psallamus spiritu, psallamus et mente; ne si obliti fuerimus, in tempore necessitatis dicatur unicuique nostrum: Abjecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17) .

PL 15, 1289C

主の義の定めが、我々にとって賛歌となり、歌となり、詩篇となるように。霊をもって詩を歌い、精神をもっても詩を歌おう。さもないと、忘れてしまった我々の一人一人が、必要のときに「汝は私の言葉を汝の後ろに投げ捨てた」(詩篇49:17)と言われることになる。

Sermo VII. Zain, Caput XXVI

第7説教(ザイン) 第XXVI章PL 15, 1289D
1

Ideoque ut expelleretur et eliminaretur oblivio a domo sancta sua, cantatores sibi fecit verus Salomon, qui toto spiritu inquirendae cognitioni divinitatis intenderent; ne psallentes deessent Ecclesiae suae, quorum cantu nequam spiritus fugaretur (II Paral. V, 12) : sicut David sancti docemur exemplo, quo psallente, malus ille spiritus expellebatur, qui Saul regis corda vexabat (I Reg. XVI, 23) .

PL 15, 1289D

それゆえ、忘却を自らの聖なる家から追い払い、取り除くために、真のソロモン〔キリストのこと〕は、全霊で神性の認識を探ることに心を向ける歌い手たちを、自らのために造った。邪悪な霊がその歌によって逃げ去る、詩を歌う者たちが、自らの教会に欠けることのないようにするためである(歴代誌下5:12)。我々は聖なるダビデの模範によってそのことを教えられる。彼が詩を歌うと、サウル王の心を苦しめていたあの悪霊は追い払われた(サムエル記上16:23)。

2

Prophetae quoque ut prophetarent, psallendi peritum jubebant psallere, quo suavi invitata dulcedine spiritalis infunderetur gratia (IV Reg. III, 14) .

PL 15, 1290A

預言者たちもまた、預言するために、詩を歌うことに通じた者に詩を歌うよう命じた。その甘美さに招かれて、霊的な恩寵が注がれるためである(列王記四3:14)。

3

Et in Evangelio legimus in domo patris illius filium recuperantis praecrepuisse symphoniam, qua epulantes delectabantur fideles, perfidus autem impatienter audiebat (Luc. XV, 28) .

PL 15, 1290A

福音書でも我々は読む。息子を取り戻した父の家で合奏が鳴り響き、宴する信ずる者たちはそれを喜び、不信の者は耐えきれずに聞いていた(ルカ15:28)。

4

Dulcis igitur est cantilena, quae non corpus effeminat, sed mentem animumque confirmat. Ideoque canticum dicitur Domini Testamentum; quia remissionem omnium peccatorum, Dominique justitias in Scripturis Evangelii suavi mentis exsultatione concinimus.

PL 15, 1290A

それゆえ、体を軟弱にせず、精神と心を強くする歌は甘美である。主の契約が「歌」と呼ばれるのも、このゆえである。我々は福音の書の中で、すべての罪の赦しと主の正義を、精神の甘い歓喜をもって声を合わせて歌うからである。

5

Ipse quoque Dominus non dedignatus est dicere: Cantavimus vobis, et non saltastis (Luc. VII, 32) . Cantavit nobis in Evangelio veniam delictorum: debuerunt Judaei mentem attollere non histrionico corporis motu, sed sancto Spiritu. Non fecerunt, ideo reprehenduntur.

PL 15, 1290B

主自身も、こう言うことを厭わなかった。「我々は汝らに歌ったが、汝らは踊らなかった」(ルカ7:32)。主は福音において、罪の赦しを我々に歌った。ユダヤ人たちは、芝居がかった体の動きによってではなく、聖なる霊によって、精神を高めるべきであった。彼らはそうしなかったので、非難されるのである。

Sermo VII. Zain, Caput XXVII

第7説教(ザイン) 第XXVII章PL 15, 1290B
1

Sed etiam et corporis saltatio in honorem Dei laudabilis habetur. Denique saltavit David ante arcam Domini, et vidit eum Michol filia Saul saltantem, et percutientem in organis harmonizatis in conspectu Domini, et ait ad eum, posteaquam se domum recepit: Quid utique honorificatus est rex Israel; quia denudatus est hodie in oculis puellarum suarum ancillarum, sicut unus ex saltatoribus?

PL 15, 1290B

しかし、体の踊りもまた、神への栄誉においては称賛される。実に、ダビデは主の箱の前で踊った。サウルの娘ミカルは、彼が踊り、調和した楽器を主の前で打ち鳴らすのを見て、彼が家に戻った後で、彼に言った。「イスラエルの王は、確かに何と栄誉あることか。今日、自分の女奴隷である娘たちの目の前で、踊る者の一人のように裸になったとは」。

2

Et dixit David ad Michol in conspectu Domini: Benedictus Dominus qui elegit me super patrem tuum, et super omnem domum illius constituere in principem super plebem suam Israel et Judam: saltabo in conspectu Domini, et denudabor adhuc sic, et ero nugax in conspectu tuo, et cum puellis cum quibus dixisti me nudatum, glorificabor.

PL 15, 1290C

ダビデは主の前でミカルに言った。「主は祝福される。主は、汝の父とその家全体よりも私を選び、主の民イスラエルとユダの上に君主として立てた。私は主の前で踊り、なおもこのように裸になり、汝の目に取るに足りない者となり、汝が私が裸になったと言ったその娘たちとともに、栄光を受けよう」。

3

Et Michol, inquit, filiae Saul non erat filius usque in diem mortis ejus (II Reg. VI, 20 et seq.) .

PL 15, 1290C

「そしてサウルの娘ミカルには、死ぬ日まで子がなかった」と彼は言う(サムエル記下6:20以下)。

4

Evidens itaque exemplum quod et Propheta qui percutiebat in organis, et saltavit ante arcam Domini, justificatus est: et illa quae reprehendit eum, sterilitate damnata est.

PL 15, 1290C

それゆえ、明らかな例である。楽器を打ち鳴らし、主の箱の前で踊った預言者は義とされ、彼を責めた女は不妊によって断罪された。

Sermo VII. Zain, Caput XXVIII

第7説教(ザイン) 第XXVIII章PL 15, 1290C
1

Sed non satis est ut aliquis cantabiles habeat justificationes Dei, nisi terrenarum exuat se servitio sollicitudinum. Ideoque addidit: In loco peregrinationis meae (Psal. XXXVIII, 13) .

PL 15, 1290C

しかし、神の義の定めを歌うべきものとして持つだけでは足りない。地上の配慮への隷属から自らを解き放たなければならない。そのため彼は付け加えた。「私の寄留の地で」(詩篇38:13)。

2

Convenit sibi; siquidem et alibi ait: Advena sum ego in terra hac (Ephes. II, 19) . Unde et Apostolus non vult nos in domo Dei, fideique vocatione advenas esse et peregrinos: sed cives sanctorum et domesticos Dei.

PL 15, 1290D

彼は自らと一致している。別の所でも言うからである。「私はこの地において寄留者である」(エフェソ2:19)〔引照は底本のまま。引かれた句は詩篇の句(118:19、38:13)で、エフェソ2:19 は次の文の使徒の言葉の典拠〕。それゆえ使徒もまた、我々が神の家において、また信仰への召しにおいて、寄留者・旅人であることを望まず、聖なる者たちの市民、神の家族であることを望む。

3

Qui enim domesticus Dei est, exsul est mundo: qui conversatur in coelestibus, peregrinus est terris. Peregrinabantur in hoc mundo Hebraei, naturam incendii non sentientes: cantabiles habebant justificationes Dei, cum hymnum Deo de creaturarum laudatione cantarent.

PL 15, 1291A

神の家族である者は、世にとっては追放された者である。天のことのうちに身を処する者は、地にとっては寄留者である。ヘブライ人たちはこの世で寄留者となっており、火の本性を感じなかった〔燃える炉に投げ込まれた三人の若者(ダニエル3章)のこと〕。彼らは神の義の定めを歌うべきものとして持ち、被造物が神を賛美する賛歌を神に歌っていた。

Sermo VII. Zain, Caput XXIX

第7説教(ザイン) 第XXIX章PL 15, 1291A
1

Deinde qui cantat, vacuus est, et diversarum cogitationum curas relegat, sequestrat avaritiam, et non solum corporis voce, sed etiam mentis vivacitate se mulcet.

PL 15, 1291A

さらに、歌う者は心に煩いがなく、さまざまな思いの心配を遠ざけ、貪欲を脇に置き、体の声だけでなく精神の活気によっても自らを和ませる。

2

Non enim tamquam moestus inopiae sollicitudine, sed tamquam liber ab omnibus corporalium affectibus passionum canebat idem Propheta: Psallam tibi, Deus, in cithara, sanctus Israel.

PL 15, 1291A

同じ預言者が歌ったのは、窮乏の心配に沈む者としてではなく、体に属する情念のあらゆる動きから自由な者としてである。「神よ、私は汝にキタラで詩を歌おう、イスラエルの聖なる者よ」。

3

Gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23) . Cantabat haec laetus, tamquam his melioribus epulis pasceretur. Epulabatur enim animus piae devotionis alimento.

PL 15, 1291A

「私が汝に歌うとき、私の唇は喜ぶ。汝が贖った私の魂もである」(詩篇70:22–23)。彼はこれを喜んで歌った。あたかも、これらのより善い宴によって養われているかのようである。敬虔な献身の糧によって、心は宴していたからである。

4

Non solum itaque hymni et psalmi, sed etiam Legis praecepta cantabilia sanctis sunt. Denique cantabat Moyses qui Legem accepit, cum praetergressus pedibus mare, servati populi ductor justificationes Domini praedicaret.

PL 15, 1291B

それゆえ、賛歌と詩篇だけでなく、律法の掟もまた、聖なる者たちには歌うべきものである。実に、律法を受けたモーセは、海を足で渡り終え、救われた民の導き手として、主の義の定めを宣べ告げたとき、歌った。

Sermo VII. Zain, Caput XXX

第7説教(ザイン) 第XXX章PL 15, 1291B
1

(Vers. 55.) Superest adhuc propositum egregium viri justi, quia omni tempore circa Dei laudes esse debet intentus, non solum die, sed etiam nocte. Ideoque addidit: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.

PL 15, 1291B

(第55節)義人にはなお、優れた目標が残っている。あらゆる時に、神への賛美に心を向けていなければならないということ、昼だけでなく夜もである。それゆえ彼は付け加えた。「主よ、私は夜に汝の名を思い起こし、汝の律法を守った」。

2

Videamus si et ille memor est, qui vocat Dominum verbo, non custodit autem mandata divina. De quo dictum est satis, quia non quicumque dicit: Domine, Domine, acceptus est Christo: sed qui operibus bonis fidelem suum probare potuerit affectum (Matth. VII, 21) .

PL 15, 1291B

主を言葉で呼びながら、神の戒めを守らない者もまた、思い起こしているのかどうか、見てみよう。これについては十分に言われている。「主よ、主よ」と言う者が皆、キリストに受け入れられるのではなく、善い業によって自らの信実な心情を証明できる者がそうなのである(マタイ7:21)。

3

Fides ergo, probitas, innocentia memorem probant. Quod autem ait: Memor fui nominis tui, plena devotio est; quia nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Hoc nomen invocetur diebus ac noctibus, nullum tempus precandi vacuum sinat sancta devotio praeterire.

PL 15, 1291C

それゆえ、信仰、正直さ、無垢が、思い起こす者であることを証明する。彼が「私は汝の名を思い起こした」と言うのは、完全な献身である。聖なる霊によらなければ、誰も「イエスは主である」と言うことはできないからである。この名が、昼も夜も呼ばれるように。聖なる献身が、祈りのいかなる時をも、空しく過ぎ去らせないように。

Sermo VII. Zain, Caput XXXI

第7説教(ザイン) 第XXXI章PL 15, 1291C
1

Si studentes igitur doctrinis saecularibus perparum somno indulgent, quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est?

PL 15, 1291C

それゆえ、世俗の学問に励む者たちがごくわずかしか眠りに身を委ねないのなら、神を知ることを望む者たちは、なおさら、自然に足りるだけを超えて、体の眠りに妨げられてはならない。

2

David per singulas noctes lectum suum lacrymis diluebat: surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam?

PL 15, 1291C

ダビデは夜ごとに自らの寝床を涙で洗った。夜中にも起き上がって、主に告白した。それなのに、あなたは夜をまるごと眠りに割り当てるべきだと考えるのか。

3

Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur haberi secretum: tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quia Dominus omnia intuetur abscondita.

PL 15, 1291D

そのときこそ、あなたはいっそう主に祈らねばならず、守りを求め、咎を避けねばならない。隠れ処があると思われるときである。「闇が私の周りにあり、壁が私を覆う」ときにこそ、主がすべての隠れたことを見ていることを考えねばならない。

4

Ne dixeris ergo: Circumfusus sum tenebris, quis me videt? Et quem vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17) . Deinde si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris?

PL 15, 1291D

だから言ってはならない。「私は闇に包まれている。誰が私を見るのか。壁に囲まれ閉じ込められているのに、私は誰を恐れるのか」と。「主の顔は、悪を行う者たちに向かう」(詩篇33:17)からである。そのうえ、裁定者を見ないとしても、あなたは自分自身を見ないのか。あなたの良心の証しを恐れないのか。

5

Nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam vigor mentis sopore laxatur, somno resolvitur: tunc irrepit impuri libido concubitus: tunc perturbatur cor, squalor immunditiae non videtur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. Nox erat quando Judas prodidit, quando Petrus negavit.

PL 15, 1291D

あなたは、夜のあの闇が罪の覆いではなく、むしろ罪の誘因であることを知らないのか。眠りと食物で体が熱くなるとき、精神の活力もまた眠気に緩み、眠りに解きほぐされる。そのとき、不潔な交わりの欲情が忍び込む。そのとき心は乱され、不潔の汚れは見えず、貞潔の清さは顧みられず、貞潔の栄誉は数えられない。ユダが裏切ったのも、ペトロが否んだのも、夜であった。

Sermo VII. Zain, Caput XXXII

第7説教(ザイン) 第XXXII章PL 15, 1292A
1

Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria. Illa de castitate praecepta non absint: his occupata mens flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem.

PL 15, 1292A

それゆえ、とりわけその時刻に、神の義の定めを心の中で織り直し、励ましの戒めを読み返さねばならない。貞潔についてのあの掟が、そこに欠けないように。精神がそれらに占められて、欲情の炎、肉の火を消すように。

2

Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) . Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas noctes lectum suum? Nescit flere qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae.

PL 15, 1292A

あの言葉を心に保て。「私は夜ごとに私の寝床を洗う」(詩篇6:7)。実際、淫行に身を捧げ、恥ずべき行いにまとわれた者が、夜ごとに自分の寝床を洗うであろうか。泣くべきことを行う者は、泣くことを知らない。自らが涙に値する者であるのに、自らの刑罰への涙を持たない。

3

At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et dolens lapsus superioris offensae quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum.

PL 15, 1292B

しかし、自らの体を懲らし、自らに心を配る導き手であり、先の違反の堕落をうめき嘆いて、悔い改めの涙によってそれをどのように洗い清めるかを求める者、この者こそ、夜ごとに自らの寝床を洗うのである。

4

Non dormiamus ergo totis noctibus: sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.

PL 15, 1292B

それゆえ、夜通し眠ることはよそう。夜の大部分を、読書と祈りに当てよう。

Sermo VII. Zain, Caput XXXIII

第7説教(ザイン) 第XXXIII章PL 15, 1292B
1

Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus Christum. In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1) . Accipe secundum litteram. Quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando.

PL 15, 1292B

夜にもキリストを求める教会の声を聞け。「私の寝床で、夜々に、私は私の魂が愛した者を求めた」(雅歌3:1)。これを文字どおりに受け取れ。彼女は夜に、祈り、願い、涙をもって嘆いて、求めたのである。

2

Quaesivit in noctibus; quia posuit tenebras latibulum suum; ut quaerere eum sollicitius disceremus. Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis evangelistae Paulusque posuerunt.

PL 15, 1292B

彼女は夜に求めた。主が闇を自らの隠れ処としたからである。それは、我々がいっそう熱心に主を求めることを学ぶためである。こうして、諸国民から集められた教会は預言者たちの中に求め、それゆえに信じた。実に、主の到来の証しを、福音書記者たちとパウロは預言者たちから挙げたのである。

3

Unde scriptum est, quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3) . Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et laboribus duris.

PL 15, 1292C

それゆえ書かれている。「夜は夜に知識を告げる」(詩篇18:3)。彼女は夜に求めた。迫害と逆境の中、患難と厳しい労苦の中で、である。

4

Nox est omnibus quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox, quando nemo potest operari (Joan. IX, 4) ; cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum. Non ergo operemur in tenebris.

PL 15, 1292C

完全な安全のない者たちすべてにとって、夜がある。それゆえ主は言う。「誰も働くことのできない夜が来る」(ヨハネ9:4)。「私がこの世にいる間、私はこの世の光である」。それゆえ、我々は闇の中で働くまい。

5

Si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine. Dies est quibus adest Christus: nox est quibus se denegat.

PL 15, 1292C

我々の業が輝くなら、我々は闇の中ではなく光の中で働いている。キリストがそこにいる者たちにとっては昼であり、キリストが自らを拒む者たちにとっては夜である。

Sermo VII. Zain, Caput XXXIV

第7説教(ザイン) 第XXXIV章PL 15, 1292C
1

Non magnum ergo si tunc Domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es: sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. Amisisti filium?

PL 15, 1292C

それゆえ、順調で恵まれているときに主に感謝するのは、大したことではない。迫害者があなたを駆り立て、何らかの嵐があなたを乱すときにキリストにすがるなら、それこそ大きなことである。息子を失ったか。

2

In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus, ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus es in exsilium? Memento Domini Dei tui; ne patriae interdictae tibi, charitatem Deo praeferas.

PL 15, 1292D

その苦痛の中、その夜の中、その見捨てられた状態の中で、あなたの主なる神を思い起こせ。聞き入れられなかったかのように恩知らずとなって、自らの苦難の中で背反することのないように。追放されたか。あなたの主なる神を思い起こせ。自分に禁じられた故郷への愛を、神よりも優先することのないように。

3

Alicujus divitis oppressus potentia amisisti proprias facultates, indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne nox te egestatis abducat a devotionis affectu.

PL 15, 1292D

ある富者の権力に抑えられて、自らの財産を失い、出費にも事欠いているのか。あなたの主なる神を思い起こせ。窮乏の夜が、あなたを献身の心情から引き離すことのないように。

4

Hoc est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras, quando magis exaudiaris a Domino, et possis dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5) .

PL 15, 1293A

夜にこそ、いっそう求めよというのが、律法の戒めだからである。そのとき、あなたは主によりよく聞き入れられ、こう言うことができる。「苦難の中で私は主を呼び、主は私を広い所で聞き入れた」(詩篇117:5)。

Sermo VII. Zain, Caput XXXV

第7説教(ザイン) 第XXXV章PL 15, 1293A
1

Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit (Cant. III, 2-4) : sed posteaquam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne illam civitatem in quam Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18) : Ite in civitatem ad quemdam ), posteaquam in foro, ut dixi, quaesivit, invenit quem dilexit, ubi oleum venditur, quod exspectantes Sponsum emere consuerunt (Matth. XXV, 9) , ubi jus, ubi leges.

PL 15, 1293A

しかし、おざなりに求めるだけでは、恩寵に至るには足りない。あなたが務めに粘り強く励むことが要る。実に、寝床で求め、夜々に求めたこの教会、あるいは魂は、初めは見つけなかった。おそらく寝床で求めたからであろう(雅歌3:2–4)。だが、彼女が起き上がって町へ出てからは――その町は、主が過越を祝おうとして弟子たちを遣わした町ではないか、よく見よ。主は「町へ、ある人のところへ行け」と言った(マタイ26:18)――すなわち、既に述べたように、広場で求めてからは、愛した者を見つけた。そこは油が売られる所であり、花婿を待つ者たちが買うのが常であった油(マタイ25:9)、そこは法のある所、律法のある所である。

2

Si lex spiritalis, et forum est utique spiritale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam?

PL 15, 1293B

律法が霊的であるなら、広場もまた確かに霊的であり、そこでは永遠の律法に通じた者たちが論じ合う。この広場は、訴訟で騒がしいのではなく、キリストの法廷によって栄光に満ちている。どこで彼女は求めたのか。

3

In foro: et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium convenirent, colligebantur, qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt (Luc. XIV, 21) .

PL 15, 1293B

広場でである。そしてその後、通りで求めた。福音書の家長の食事に集まるべく、そこから人々が集められた。彼らは召されても、このような宴を断る口実を考えなかった者たちである(ルカ14:21)。

4

Posteaquam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem (Cant. III, 3) : et tunc demum potuit invenire quod quaesivit, fortasse eo quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam.

PL 15, 1293B

広場で、また通りで求めた後、彼女は町を巡る者たちに出会った(雅歌3:3)。そして、そのときようやく、求めたものを見つけることができた。おそらく、患難と恐れの中に置かれたほうが、いっそう恩寵を見つけるからである。

5

Denique in posterioribus ait: Invenerunt me qui circumeunt civitatem . . . . tulerunt mihi pallium (Cant. V, 7) .

PL 15, 1293B

実に、後の箇所で彼女は言う。「町を巡る者たちが私を見つけ……私の外套を奪った」(雅歌5:7)。

6

Habuit ergo certamen: sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire; nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: Numquid quem dilexit anima mea, vidistis (Cant. III, 3) ? Quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio, et quem quaerebat, invenit.

PL 15, 1293C

こうして彼女は戦いを経たのである。だが、前の箇所でなぜ彼らが外套を奪わなかったのか、私は説明を見出せずに行き詰まる。おそらく、そこで彼女が尋ねたと言っているからであろうか。「私の魂が愛した者を、汝らは見たか」(雅歌3:3)。キリストを語っていた彼女は、外套を脱がされることもなく、求めていた者を見つけた。

Sermo VII. Zain, Caput XXXVI

第7説教(ザイン) 第XXXVI章PL 15, 1293C
1

Disce quemadmodum quaeratur Christus. Ab his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum, et non dimisi eum (Ibid., 4) , fide invenit, meditatione constrinxit. Si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt.

PL 15, 1293C

キリストをどのように求めるかを学べ。それは、おざなりにではなく、力をこめて捕らえておく者たちによって求められる。次のように言うこの女のようにである。「私は彼を捕らえ、放さなかった」(雅歌3:4)。彼女は信仰によって見つけ、黙想によって縛りつけた。見張りを良い者と解するなら、それは確かに天使たちである。

2

Qui ergo angelos transivit, Verbum invenit; ideo non multum intervalli fuit, cum transivit ab his, et invenit Jesum.

PL 15, 1293C

それゆえ、天使たちを通り過ぎた者は、言葉を見つけた。ゆえに、彼女がそれらを通り過ぎてからイエスを見つけるまでに、隔たりは大きくなかった。

3

Quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu oppressae fidei Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians se veterem hominem, ut novum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant: aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum ventura deposuit? Et Noe exutus est pallium posteaquam coepit esse perfectior.

PL 15, 1293C

では、なぜ後の箇所で彼らは外套を奪ったのか。おそらく、抑圧された信仰が進むにつれて、教会は裸にされるとき、主にいっそう愛されるからであろうか。彼女は古い人を脱ぎ捨てて新しい人を着る。その新しい人を、衣は覆わず、精神の隠れたものが輝かせる。あるいは、キリストのもとへ来ようとして、世の知恵の衣を脱ぎ捨てたからであろうか。ノアもまた、いっそう完全になり始めた後、外套を脱がされた。

Sermo VII. Zain, Caput XXXVII

第7説教(ザイン) 第XXXVII章PL 15, 1294A
1

(Vers. 56.) Simus ergo memores justificationum coelestium, ut dum eas secreta mentis voce cantamus, memores simus in nocte nominis Domini, et dicamus, ut scriptum est: Haec facta est mihi; quoniam justificationes tuas exquisivi; hoc est, haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus; ut oblivia mihi tuae venerationis irreperent: sed quotidiana meditatione membra castigans, et intentionem mentis exercens, ut assiduitate fiat nobis cursus iste solemnis; ut Dominum Jesum etiam in noctibus toto veneremur affectu, cui est gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 15, 1294A

(第56節)それゆえ、天の義の定めを思い起こす者となろう。心の秘められた声でそれらを歌いながら、夜にも主の名を思い起こす者となり、書かれているとおりに言おう。「これは私のものとなった。私が汝の義の定めを探し求めたからである」。すなわち、この記憶が私のものとなり、夜にも汝の名を思い起こすことができた、ということである。それは、酒に眠らされず、宴に緩んで眠りに落ちず、世の心配に占められることなく、汝への崇敬の忘却が私に忍び込む〔底本は ut。ne と読む。ut のままでも、前の否定の分詞に続けて「忘却が忍び込むほどに……されることなく」と結果の意に取れる〕ことのないためであり、日々の黙想によって肢体を懲らし、精神の志向を鍛えながら、この歩みが絶えざる励みによって我々にとって定例のものとなるようにするためである。我々は主イエスを、夜にも全き心情をもって崇めよう。彼に栄光、賛美、永続が、世々から、今も、常に、世々の世にわたってある。アーメン。

Sermo VIII. Heth, Caput I

第8説教(ヘト) 第I章PL 15, 1294B
1

Octava littera Heth, quae interpretatione latina dicitur pavor: sanctorum pavor esse consuevit. Denique pavor cecidit in Abraham (Gen. XV, 12) , cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis.

PL 15, 1294B

第八の文字ヘトは、ラテン語の訳では「おののき」と言われる。それは聖なる者たちのおののきであるのが常である。実に、アブラハムの上におののきが降りた(創世記15:12)。霊的な奥義に満ちたいけにえを献げようとしていたときである。

2

Ipse quoque David ait: Ego dixi in pavore meo: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2) . Religionis enim reverentiam significat magis, quam infirmitatem timoris; licet etiam ipse timor secundum Deum sanctus sit: Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10) .

PL 15, 1294B

ダビデ自身も言う。「私は、私のおののきの中で言った、『すべての人は偽り者である』」(詩篇115:2)。それは、おののきという恐れの弱さよりも、むしろ信仰への畏敬を意味するからである。もっとも、恐れそのものも、神にかなうものとして聖なるものである。「知恵の初めは主への畏れ」(詩篇110:10)だからである。

3

Ergo qui timent Deum, sapientes: qui autem sapientes, beati; Beatus enim quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12) .

PL 15, 1294B

それゆえ、神を畏れる者は賢く、賢い者は幸いである。「主よ、汝が教え導き、汝の律法について教える者は幸いである」(詩篇93:12)。

4

Hi quoque qui timent Deum, beati sunt, sicut exempli exstat auctoritas, quia Beati omnes qui timent Dominum (Psal. CXXVII, 1) . Ita colligitur quia timentes Deum, et sapientes sunt, et beati. Sanctus igitur timor Domini; quia vere sanctorum est pavor.

PL 15, 1294C

神を畏れる者たちもまた、幸いである。模範の権威がそこにあるとおりである。「主を畏れる者は皆、幸いである」(詩篇127:1)。こうして、神を畏れる者は賢く、また幸いであると結論される。それゆえ、主への畏れは聖なるものである。それは真に聖なる者たちのおののきだからである。

Sermo VIII. Heth, Caput II

第8説教(ヘト) 第II章PL 15, 1294C
1

(Vers. 57.) Denique praemissa hac littera, statim sequitur persona justi dicens: Portio mea, Domine: dixi custodire legem tuam.

PL 15, 1294C

(第57節)実に、この文字が前に置かれると、直ちに義人の人格が続いて言う。「私の分け前よ、主よ。私は汝の律法を守ると言った。」

2

Codices plerique hunc versiculum, qui primus est litterae octavae, ultimo loco litterae habent septimae: sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos psalmorum liber hunc versum docuit nos octavae litterae copulandum. Deinde ordo ipse et numerus versuum ita convenit, ut ab eo incipiat octava littera.

PL 15, 1294C

多くの写本は、第八の文字の最初であるこの小節を、第七の文字の最後に置いている。しかし、ヘブライ語の本文に従って訂正されたギリシア語の詩篇の書は、この節を第八の文字に結びつけるべきことを我々に教えた。そのうえ、節の順序と数そのものも、この節から第八の文字が始まるように合っている。

Sermo VIII. Heth, Caput III

第8説教(ヘト) 第III章PL 15, 1294D
1

Portio, inquit, mea Dominus. Quam rarus in terris qui possit dicere: Portio mea Dominus: quam alienus a vitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi hujus vindicet sibi, non sit corporalium possessor cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet avaritia, non lascivia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret invidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, verus minister altaris, Deo, non sibi natus.

PL 15, 1294D

「私の分け前は主である」と彼は言う。地上にあって、「私の分け前は主である」と言いうる者は何とまれなことか。悪徳に何と縁遠く、罪のあらゆる汚れから何と隔てられていることか。世と何の共通するものも持たず、この世のものを何一つ自分のものと主張せず、体の欲望の所有者ではなく、情欲が燃え立たせず、貪欲が駆り立てず、放縦が女々しくせず、奢侈が色あせさせず、野心が打ち倒さず、妬みが衰えさせず、世俗の営みの何らの心配も煩わせない、まことの祭壇の奉仕者、自分のためでなく神のために生まれた者である。

Sermo VIII. Heth, Caput IV

第8説教(ヘト) 第IV章PL 15, 1295A
1

Levi enim, ut habet interpretatio, significat ipse mihi assumptus, significat et ipse meus, significat et tantum assumptus, significat et assumptus mihi.

PL 15, 1295A

というのは、レビは、訳の語るところでは、「彼自身が私のために取られた者」を意味し、また「彼自身が私のもの」を意味し、また「ただ取られた者」を意味し、また「私のために取られた者」を意味するからである。

2

Ipse idem et mihi Levi, et Deo est; quomodo idem et mihi sacerdos, et Deo est: et mihi advocatus et Domini deprecator: pro me offerens sacrificium, et idem se offerens Domino? Denique et alibi Levi interpretatione dicitur, pro me.

PL 15, 1295A

同じ者が私にとってレビであり、神にとってもレビである。そのように、同じ者が私にとって祭司であり、神にとっても祭司である。私にとっては弁護者であり、主に対しては執り成す者である。私のためにいけにえを献げ、同じ者が自らを主に献げているのである。実に、別の箇所でも、レビは訳によって「私のために」と言われる。

3

Etenim si a me nominetur Levi, pro me est: si pro me offerat, pro me est: si pro me interveniat, pro me est.

PL 15, 1295A

実際、私によってレビと名づけられるなら、私のためにいる。私のために献げるなら、私のためにいる。私のために間に立つなら、私のためにいる。

4

Sin autem vocetur a Domino, ipse mihi dicitur, hoc est, non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus: ipse mihi, hoc est, tamquam abundans pro his omnibus, non ab hoc decimas, non fructus, non dona quaero, non munera, ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo: non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus census assumptus mihi, vel assumptus a me.

PL 15, 1295A

他方、主によって呼ばれるなら、「彼自身が私のもの」と言われる。すなわち、ほかの者の貢ぎを納める者ではなく、十分の一を納める者でもなく、所有物をもって気前よく与える者でもない。「彼自身が私のもの」とは、すなわち、これらすべてに代わって満ち足りている者として、「私はこの者から十分の一も、収穫も、贈り物も、供え物も求めない。彼自身が私にとって供え物であり、彼自身が貢ぎの代わりである。彼は自分の所有物をもって私に気前よく与えるのではなく、彼自身が私にとって所有であり、彼自身が私の収穫、彼自身が私の財産である」ということである。私のために取られた者、あるいは私によって取られた者である。

5

Non potest hoc sine divina esse gratia. Sicut enim possessio non potest mea esse, nisi emero eam; sic non potest esse Levi, nisi fuerit assumptus a Domino; cum enim assumptus fuerit, recte dicitur ipse meus.

PL 15, 1295B

これは神の恩寵なしにはありえない。というのは、所有物は、私が買わなければ私のものにならない。それと同じように、レビも、主によって取られなければレビであることはできない。取られたときにこそ、「彼自身が私のもの」と正しく言われるのである。

6

Denique cum Moysi dictum esset ut populo Judaeorum per tribus singulas divideret incolatus, et distribueret singulis tribubus portionem, tribum Leviticam excepit Deus dicens: Filiis Levi non erit portio, neque sors in medio fratrum suorum; quia Dominus Deus pars eorum est (Deut. X, 9) . Et alibi: Ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 20) .

PL 15, 1295B

実に、モーセに、ユダヤの民に部族ごとに住まいを分け、それぞれの部族に分け前を配るようにとの命が下ったとき、神はレビの部族を除いて言った。「レビの子らには、その兄弟たちの間に分け前も嗣業もない。主なる神が彼らの受ける分だからである」(申命記10:9)。また別の箇所では、「私、主が彼らの分け前である」(民数記18:20)。

Sermo VIII. Heth, Caput V

第8説教(ヘト) 第V章PL 15, 1295C
1

Negatur his terrena divisio: ut ipsi dum saecularem sibi non vindicant portionem, fiant coelestis possessio: vel hoc solum noverint possidere, hoc est, fidei et devotionis obsequium; multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt.

PL 15, 1295C

彼らには地上の分配が拒まれる。それは、彼ら自身が世俗の分け前を自分のものと主張しないことで、天上のものの所有となるためであり、あるいは、ただ次のことだけを所有することを知るためである。すなわち、信仰と敬虔の奉仕である。これは、自分の所有地の広い面積を押し広げる者たちよりもはるかに豊かである。

2

Quantumlibet enim fines suos extendant, et terra deficit, et mare includit insanas cupiditates, et pendunt tributa majora quam fructus sunt.

PL 15, 1295C

彼らがどれほど境界を広げても、地は尽き、海は狂った欲望を閉じ込め、彼らは収穫よりも大きな貢ぎを納めるからである。

3

At vero iste nihil sibi possidens, nulli nisi Deo militat, supra terram ejus est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. Cui portio Deus est, totius possessor est naturae.

PL 15, 1295C

しかし、この者は何も自分のものとして所有せず、神のほかの誰にも仕えない。彼の分け前は地の上にあり、地は彼に尽きることがなく、海に閉ざされることもない。神を分け前とする者は、全自然の所有者である。

4

Pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui numquam possit perire: pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Domini, et templum Dei, quo nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo?

PL 15, 1295D

それゆえ、畑の代わりに、決して失われることのない善い実りを持つ彼自身が自らにとって十分である。家の代わりに、主の住まいとなり、神の神殿となることで、自らにとって十分である。これより貴いものはありえない。神より貴いものがあろうか。

5

Aut quid deest ei viro qui potest dicere: Non contingat mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 4) ?

PL 15, 1295D

あるいは、「私にとっては、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることがあってはならない。それによって、世は私に対して十字架につけられ、私も世に対して十字架につけられた」と言いうる人に、何が欠けていようか(ガラテヤ6:4)〔底本の引照は VI, 4 と刷る。引かれているのはガラテヤ6:14 の文言である〕。

6

Non potest in hoc princeps mundi hujus sibi consortium vindicare, in quo nihil suum invenit.

PL 15, 1296A

この世の支配者は、この者において自分の取り分を主張することはできない。この者のうちに、自分のものを何も見いださないからである。

Sermo VIII. Heth, Caput VI

第8説教(ヘト) 第VI章PL 15, 1296A
1

Ideoque Dominus qui venit docere, ut fieret nobis Deus portio, ait: Venit enim hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) . Meritoque nos imitatores sui esse volens ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam (Matth. X, 9) .

PL 15, 1296A

それゆえ、神が我々の分け前となるよう教えに来た主は言う。「この世の支配者が来る。しかし、私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。そして、我々が自分に倣う者となることを望んで、当然のこととして言う。「金も銀も銭も所有するな」(マタイ10:9)。

2

Unde Petrus ostendens in Deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc tibi do, in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6) : haec est portio mea: haec est sors mea: portio mea Christus est.

PL 15, 1296A

それゆえ、ペトロは、自分の分け前が世にではなく神にあることを示して言う。「銀と金は私にない。しかし、私にあるものを汝に与える。ナザレのイエス・キリストの名によって、立ち上がり、歩け」(使徒言行録3:6)。これが私の分け前、これが私の嗣業、私の分け前はキリストである。

3

In nomine, igitur, Christi Jesu surge et ambula, hoc est, in portione mea dives sum, in portione mea potens sum: merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et vita donetur: quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi.

PL 15, 1296A

それゆえ、「イエス・キリストの名によって、立ち上がり、歩け」とは、私の分け前において私は富み、私の分け前において私は力ある、ということである。当然のこととして、この分け前の実りとして、救いと生命が与えられると私は確信する。これが、私が自分のために選んだ分け前の財産だからである。

4

Dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. Quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire, qui naturae damna reparabat?

PL 15, 1296B

彼はこれを足の不自由な者に言い、母の胎から足の不自由であった者は立ち上がった。それなら、ペトロは、本性の損失を回復していたのに、どうして自分の分け前の損失を感じえたであろうか。

Sermo VIII. Heth, Caput VII

第8説教(ヘト) 第VII章PL 15, 1296B
1

Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis: dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas, te reliquisse dixisti.

PL 15, 1296B

ペトロよ、なぜあなたは銀も金も持たないのか、我々に語れ。また、あなたが持つと言うそのものが何であるかも語れ。あなたは、持っていたすべてのものを捨てたと言ったのである。

2

Sic enim locutus es Domino: Ecce nos omnia reliquimus, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) , hoc est, non quaesivimus quae saeculi sunt, non quaesivimus partem de possessionibus: sed te elegimus portionem.

PL 15, 1296B

というのは、あなたは主にこう語ったからである。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)。すなわち、我々は世のものを求めなかった、所有物から分け前を求めなかった、そうではなく、汝を分け前として選んだ、ということである。

3

Reliquisti ergo ante omnia, Petre, quae habebas; unde habes quod habere te dicis? Surgit claudus, et sono tui sermonis erigitur. Sanitatem aliis donas, qui indigebas ipse tuae salutis auxilio. Reliquisti ergo quae habebas, et cepisti quae non habebas.

PL 15, 1296B

それゆえ、ペトロよ、あなたはすべてに先立って、持っていたものを捨てた。では、あなたが持つと言うものを、どこから持つのか。足の不自由な者は立ち上がり、あなたの言葉の響きによって起こされる。あなた自身は自らの救いの助けを必要としていたのに、ほかの人々に健やかさを与える。それゆえ、あなたは持っていたものを捨て、持っていなかったものを受けた。

4

Christus tibi portio, Christus tibi possessio est. Illius nomen tibi munificum, illius nomen tibi est fructuosum, illius nomen tibi tributa dependit, et bona tributa, non pecuniae, sed gratiae.

PL 15, 1296C

キリストはあなたにとって分け前であり、キリストはあなたにとって所有である。その名はあなたに気前よく与え、その名はあなたに実りをもたらし、その名はあなたのために貢ぎを納める。それも善い貢ぎ、金銭ではなく恩寵の貢ぎである。

5

Portio tua non ariditate siccatur, non imbre diluitur, non frigore uritur, non tempestate quassatur. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Serva portionem quam elegisti; ea est enim portio, quam terrenae partes aequare non possunt.

PL 15, 1296C

あなたの分け前は、乾きによって干上がらず、雨によって流されず、寒さによって焼かれず、嵐によって揺さぶられない。「昼は太陽が汝を焼かず、夜は月も焼かない」。あなたが選んだ分け前を守れ。これこそ、地上の分け前が肩を並べることのできない分け前だからである。

6

Quid enim est quod conferri possit his, de quibus Deus dicit: Et inhabitabo in illis (Levit. XXVI, 12) . Quid magnificentius hospitio coelesti? Quid beatius possessione divina? Et deambulabo, inquit, in his (II Cor. VI, 16) .

PL 15, 1296C

神が「私は彼らのうちに住む」と言う者たちに比べうるものが何があろうか(レビ記26:12)。天の宿りより壮麗なものが何があろうか。神の所有より幸いなものが何があろうか。「そして私は彼らのうちを歩む」と彼は言う(二コリント6:16)。

7

Alii queruntur de sui ruris angustiis: in te Deo est ampla possessio, in quo deambulare se dicit, hoc est, laxa spatia habitationis inveniens, qui terram includit manu; sic enim scriptum est: Quis mensus est manu aquas, et coelum palmo, et universam terram clausa manu (Esai XL, 12)?

PL 15, 1296D

ほかの者たちは自分の畑の狭さを嘆く。あなたのうちに、神にとっての広い所有がある〔この「あなた」は、前からのペトロへの呼びかけの続きとも取れるが、義人一般を指すと取った。次の節の「あなた」も同じ〕。神は、あなたのうちを歩むと言う。すなわち、手で地を閉じ込める神は、広々とした住まいの余地を見いだすのである。こう書かれているからである。「誰が手で水を測り、掌で天を測り、閉じた手で全地を測ったか」(イザヤ40:12)。

8

Cui mundus angustus est, tu ei ampla es domus. Portio, inquit, mea Dominus. Dicit hoc martyr. Ipsi ergo vivamus, cui mori est gloriosum. Aliis verbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in hoc saeculo portionem!

PL 15, 1297A

世界が狭い神にとって、あなたは広い家である。「私の分け前は主である」と彼は言う。これを殉教者が言う。それゆえ、我々は主自身のために生きよう。その主のために死ぬことは栄光である〔Ipsi は直前の「主」を指すと取った。殉教者を指すとも読める〕。ほかの言葉で、パウロはこれを何とよく言ったことか。彼は、この世に自分が分け前を何も持たないことを示している。

9

Sic enim scriptum est: Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis vapulamus, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus.

PL 15, 1297A

こう書かれているからである。「今この時まで、我々は飢え、渇き、裸であり、拳で打たれ、定まる所もなく、自分の手で働いて苦労している。ののしられては祝福し、迫害を受けては耐え、冒瀆されては懇願する」。

10

Tamquam lustramenta hujus mundi facti sumus, omnium purgamenta usque adhuc (I Cor. IV, 11-13) .

PL 15, 1297A

「我々は、この世の汚れもの、すべての者の掃き捨てとなった、今に至るまで」(一コリント4:11–13)。

Sermo VIII. Heth, Caput VIII

第8説教(ヘト) 第VIII章PL 15, 1297A
1

Fortasse moveat quod purgamentum se esse dixit. Non enim est. Sed hoc saecularibus videtur, qui putant summam in divitiis esse gloriam, vel decorem.

PL 15, 1297A

彼が自らを掃き捨てと言ったことは、おそらく人を動揺させるであろう。実際、彼はそうではない。しかし、これは世俗の人々にそう見えるのである。彼らは、富のうちに最高の栄光、あるいは美があると考える。

2

Nonne isti universos purgamenta esse putant, quicumque illis obsequuntur propter divitias, et mirantur eos propter opes, timent propter potentiam, laudant propter nobilitatem? Sed haec omnia Paulus detrimenta magis putabat esse, quam commoda.

PL 15, 1297B

富のゆえに彼らに追従し、財力のゆえに彼らに感嘆し、権力のゆえに恐れ、家柄のゆえに称賛する者たちを、彼らは皆、掃き捨てだと思うのではないか。しかし、パウロは、これらすべてを利益よりもむしろ損失だと考えていた。

3

Ideoque ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini mei, propter quem omnium detrimentum passus sum, et aestimor stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 7 et 8) .

PL 15, 1297B

それゆえ、彼は言う。「私にとって利益であったものを、キリストのゆえに損失だと見なした。私の主キリスト・イエスの優れた知識のゆえである。そのキリストのゆえに私はすべてを失い、屑と見なされる。それはキリストを得るためである」(フィリピ3:7–8)。

4

Aestimor, inquit: non et haec mea, sed aliena sententia. Frequenter enim aestimatur pauper ille irridendus et exsecrandus propter illuviem vestium, aut vulnerum cicatrices; eo quod in terra nullam habeat portionem; et tamen portio ejus in coelo est.

PL 15, 1297B

「見なされる」と彼は言う。これも私の判断ではなく、他人の判断である。というのは、衣服の汚れや傷痕のゆえに、あざ笑われ呪われるべき貧しい者と、しばしば見なされるからである。地上に何の分け前も持たないからである。しかし、その者の分け前は天にある。

5

Anima ejus ibi sibi patrimonium collocavit, quia audivit Jesum dicentem: Nolite thesaurum vobis condere in terra . . . . . . . sed thesaurum, inquit, vobis condite in coelo (Matth. VI, 19 et 20) .

PL 15, 1297C

その者の魂は、そこに自らの財産を置いた。イエスが「汝らのために宝を地に積むな……そうではなく、汝らのために宝を天に積め」と言うのを聞いたからである(マタイ6:19–20)。

Sermo VIII. Heth, Caput IX

第8説教(ヘト) 第IX章PL 15, 1297C
1

Sed hoc divites audire non possunt. Clausas aures habent, et sono aeris obtusas: nummus magis illis resonat, quam verba divina. Denique accessit quidam dives ad Dominum, qui portionem Dominum non habebat.

PL 15, 1297C

しかし、富める者たちはこれを聞くことができない。彼らの耳は閉ざされ、青銅の響きで鈍っている。神の言葉より、貨幣のほうが彼らには響く。実に、ある富める者が主のもとに近づいたが、彼は主を分け前として持っていなかった。

2

Habebat enim multas possessiones: sed Dominus non inter multa numeratur, non enim dignatur habere cum saeculo consortium. Quae enim portio justitiae cum iniquitate? Dicit ergo hic dives: Quid faciens vitam aeternam possidebo (Luc. XVIII, 18) ?

PL 15, 1297C

彼は多くの所有物を持っていたが、主は多くのものの数に入れられない。主は、世と交わりを持つことを良しとしないからである。実際、正義が不法と何の分け前があろうか。そこで、この富める者は言う。「何をして、私は永遠の生命を所有しようか」(ルカ18:18)。

3

Respondit ei Dominus: Mandata nosti? Non homicidium facies, non adulterabis, non falsum testimonium dices (Ibid., 20 et 21) : ostendens vitam aeternam in his esse mandatis. At ille justificare se volens dicit. Haec omnia feci, quid mihi restat?

PL 15, 1297C

主は彼に答えた。「戒めを知っているか。殺すな、姦淫するな、偽りの証しを立てるな」(ルカ18:20–21)。これらの戒めのうちに永遠の生命があることを示したのである。しかし、彼は自らを義としようとして言う。「私はこれらすべてを行った。私に何が残っているか。」

4

Ad quem Dominus ait, volens ei Dominum fieri portionem, non pecuniam, non possessiones, sed verum Deum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Ibid., 22) .

PL 15, 1297D

その者に主は、主が彼の分け前となることを望んで――金銭でも所有物でもなく、まことの神を――言う。「完全になりたいなら、行って、持っているものをすべて売り、貧しい人々に与えよ。そうすれば天に宝を持つ。そして来て、私に従え」(ルカ18:22)。

5

Verum ille cui portio aurum atque argentum erat, sine quibus esse non poterat, et cum quibus Dominus illi portio esse non poterat, contristatus est.

PL 15, 1297D

しかし、金と銀を分け前としていた彼は、それらなしではいられず、それらとともにでは主が彼の分け前となることができなかったので、悲しんだ。

6

Unde Dominus pronuntiavit impossibile esse, ut dives intret in regnum coelorum, sed quod impossibile per humanas cupiditates, hoc per divinam gratiam solam posse esse possibile.

PL 15, 1297D

そこで主は、富める者が天の国に入ることは不可能であると宣言した。しかし、人間の欲望によっては不可能なことが、ただ神の恩寵によってのみ可能となりうる、と。

Sermo VIII. Heth, Caput X

第8説教(ヘト) 第X章PL 15, 1298A
1

Alibi quoque ait: Quicumque reliquerit patrem aut matrem, domum, aut fratres, aut sorores . . . . . centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) .

PL 15, 1298A

別の箇所でも彼は言う。「父や母、家、あるいは兄弟や姉妹を捨てる者は誰でも……この世で百倍を受け、永遠の生命を所有する」(マタイ19:29)。

2

Forsitan autem dicas: Utique qui relinquendo domum (per domum autem totum censum intellige), qui relinquendo propinquos Deum secutus fuerit, portio Domini est, et portio Deus illi est; habet etiam vitam aeternam; et quia accepto centuplo fit in hoc saeculo dives, dives, inquies, intrat in regnum coelorum.

PL 15, 1298A

しかし、あなたはおそらく言うであろう。「確かに、家を捨て(家とは財産の全体のことと解せ)、近親を捨てて神に従った者は、主の分け前であり、神がその者の分け前である。その者は永遠の生命も持つ。そして、百倍を受けたので、この世で富む者となる。富む者が」と、あなたは言うであろう、「天の国に入る」と。

3

Deinde si centuplum dat Dominus eorum, quae etiam simpla impedimentum afferre consuerunt ad perceptionem haereditatis aeternae: centum ergo possessiones reddit pro una possessione, centum pondo auri pro uno pondere.

PL 15, 1298A

さらに、主が、一倍でさえ永遠の嗣業を受けるのに妨げをもたらすのが常であるものの百倍を与えるなら、一つの所有地の代わりに百の所有地を返し、一ポンドの金の代わりに百ポンドの金を返すことになる。

Sermo VIII. Heth, Caput XI

第8説教(ヘト) 第XI章PL 15, 1298B
1

Multos quidem in hoc saeculo qui sua pauperibus donaverunt uberiore thesauro locupletatos fuisse cognovimus. Et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam provocentur.

PL 15, 1298B

確かに、この世で、自分の持ち物を貧しい人々に与えた多くの者が、いっそう豊かな宝で富まされたことを我々は知っている。それは実に美しい箇所であり、そうして人々は慈しみへと促されもする。

2

Sed non debent a Domino saecularem hujusmodi exigere mercedem, nec sperare quae mundi sunt: sed magis quia iis qui omnia reliquerint, Deus portio est.

PL 15, 1298B

しかし、彼らは主に、この種の世俗の報いを要求してはならず、世のものを望んではならない。むしろ、すべてを捨てた者たちにとって、神が分け前だからである。

3

Ipse est utique merces perfecta virtutum, qui non centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. Ego, inquit, Deus tuus sum (Gen. XVII, 1) . Non dixit, ero, sed jam sum, jam inhabito, jam possideo.

PL 15, 1298B

神自身こそ、徳の完全な報いである。神は、百倍という数え上げによってではなく、完全な充満の評価によって量られる。「私は汝の神である」と彼は言う(創世記17:1)。彼は「私はあるだろう」とは言わず、今すでに「私はある」、すでに住み、すでに所有する、と言ったのである。

4

Aufert dilationem, ubi invenit justi confessionem. Sane alibi ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Futurum promittit: sed id quod futurum est, unius diei spatio non patitur protelari.

PL 15, 1298B

義人の告白を見いだすところでは、先延ばしを取り除く。実際、別の箇所では言う。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。未来を約束するのだが、未来であるものを、一日の間さえ引き延ばすことを許さない。

5

Denique potuit dicere: Mecum eris in paradiso: sed addidit, hodie, ne dilatione gratia minueretur.

PL 15, 1298C

実に、彼は「汝は私とともに楽園にいる」と言うこともできた。しかし「今日」と付け加えた。先延ばしによって恩寵が減じられないためである。

Sermo VIII. Heth, Caput XII

第8説教(ヘト) 第XII章PL 15, 1298C
1

Sed non illi soli dicit Dominus Jesus: Hodie mecum eris in paradiso: sed et tibi dicit: Mecum eris in paradiso, si confitearis Dominum Jesum, si ejus patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Ibid., 42) .

PL 15, 1298C

しかし、主イエスは、あの者にだけ「今日、汝は私とともに楽園にいる」と言うのではない。あなたにも言う。「汝は私とともに楽園にいる」と。ただし、あなたが主イエスを告白し、その庇護を自分のために求め、あなた自身もこう言うならば。「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い起こせ」(ルカ23:42)。

2

Sed tibi non dicit: Hodie mecum eris: dicit martyri: Hodie mecum eris in paradiso. Tibi non dicit, quia adhuc es in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti: sed cum potueris dicere: Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16) , hoc est, solvisti cursum istius vitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicit: Hodie mecum eris in paradiso.

PL 15, 1298C

しかし、あなたには「今日、汝は私とともにいる」とは言わない。殉教者に「今日、汝は私とともに楽園にいる」と言うのである。あなたにはそう言わない。あなたはいまだ、この熱に病む体、この欲望する体、この、なお地上のものを望む体のうちに置かれているからである。しかし、あなたが「汝は私の縄目を断ち切った」と言いうるとき(詩篇115:16)、すなわち、この生の歩みを解き、この死の体から私を解放した、と言いうるとき、そのとき、あなたに「今日、汝は私とともに楽園にいる」と言うのである。

Sermo VIII. Heth, Caput XIII

第8説教(ヘト) 第XIII章PL 15, 1298D
1

Habes igitur, homo, inter multa proposita etiam hujusmodi portionem. Proposuit tibi Dominus in portione possessiones, in portione aurum, in portione argentum, in portione honores, in portione nobilitatem: proposuit etiam in portione se ipsum.

PL 15, 1298D

人よ、それゆえあなたは、提示された多くのものの中に、このような分け前をも持っている。主はあなたに、分け前として所有物を、分け前として金を、分け前として銀を、分け前として栄誉を、分け前として家柄を提示した。さらに、分け前として自分自身をも提示した。

2

Habes plurimas portiones, elige quam putas. Non te numerus perturbet, sed excitet gratia: non labor avertat, sed fructus invitet. In portione divina gemitus et labores sunt.

PL 15, 1298D

あなたは数多くの分け前を持つ。これと思うものを選べ。数に惑わされず、恩寵に奮い立て。労苦に背を向けず、実りに招かれよ。神の分け前には、嘆きと労苦がある。

3

Unde et sanctus Apostolus, cui portio Deus erat, ait: Haeredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatimur, ut simul glorificemur (Rom. VIII, 17) . Vides quia ubi haereditas Christi est, ibi debeat esse compassio.

PL 15, 1298D

それゆえ、神を分け前とした聖なる使徒も言う。「我々は神の相続人であり、キリストとともに相続する者である。ただし、ともに栄光を受けるために、ともに苦しむならば」(ローマ8:17)。あなたは、キリストの嗣業のあるところに、ともに苦しむことがなければならないと見る。

4

Qui autem compatitur, non perfunctorie compatitur, sed ut tribulationes Christi in corpore suo impleat, sicut implebat et Paulus, implebat et Hieremias, qui ait sub hac ipsa littera: Misericordia Domini est quod non defecimus; quia non sunt consummatae miserationes ejus: renovabit illas sicut lux matutina (Coloss. I, 24) .

PL 15, 1299A

ともに苦しむ者は、通り一遍にともに苦しむのではなく、キリストの苦難を自分の体において満たすためにともに苦しむ。パウロも満たしていたし、エレミヤも満たしていた。エレミヤはこの同じ文字のもとで言う〔哀歌3章は字母の順に組まれた歌で、引かれる節はヘトという文字の段に当たる〕。「我々が尽き果てなかったのは主の慈しみである。その憐れみは終わっていないからである。それを朝の光のように新たにする」(コロサイ1:24)〔ミーニュの引照は、この引用の後に、前の文に属するコロサイ書の箇所を刷っている〕。

5

Multi sunt gemitus mei, et cor meum deficit. Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum (Thren. III, 22 et seq.) . Qui ergo sustinet Dominum, sors Domini est.

PL 15, 1299A

「私の嘆きは多く、私の心は衰える。私の嗣業は主である、と私は言った。それゆえ、私は彼を待ち望む」(哀歌3:22以下)。それゆえ、主を待ち望む者は、主の嗣業である。

6

Unde et David qui ait: Sustinui Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) , hoc loco portionem sibi Deum esse profitetur.

PL 15, 1299A

それゆえ、ダビデも、「私は主を待ち望み、主は私に目を向けた」と言って(詩篇39:2)、この箇所で、神が自らの分け前であると告白している。

Sermo VIII. Heth, Caput XIV

第8説教(ヘト) 第XIV章PL 15, 1299A
1

Quam rarus qui istud usurpet sibi: non nobilitate, non divitiis usurpatur. Denique rex ille dives ait: Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreno illius qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro: decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente: et ego natus hausi communem aerem, et similiter in terram decidi, et primam vocem similem omnibus emisi plorans: in involumentis nutritus sum, et curis magnis.

PL 15, 1299A

これを自分のものとする者は何とまれなことか。家柄によっても、富によっても、これは自分のものにされない。実に、あの富める王〔ソロモンを指すらしい。名は出ない〕は言う。「私もまた死すべき人間であり、すべての人に等しく、先に造られた者の地に属する血統の者であって、母の胎のうちで肉に形づくられた。十か月の間、血のうちに固められ、人の種から、眠りの快楽が伴って〔形づくられた〕。私も生まれて共通の空気を吸い、同じように地に落ち、すべての人に等しい最初の声を、泣きながら上げた。産着にくるまれ、大きな心配のうちに育てられた」。

2

Et addidit: Nemo enim ex regibus diversum habuit nativitatis initium. Unus ergo omnibus est introitus nativitatis ad vitam, et similis exitus. (Sap. VII, 1 et seq.) .

PL 15, 1299B

さらに彼は付け加えた。「王たちのうち誰一人、生まれの始まりを異にした者はいない。それゆえ、すべての人にとって、生まれて生に入る入口は一つであり、出口も同じである」(知恵の書7:1以下)。

3

Et quia vidit commune esse nativitatis exordium, elaboravit esse portio Dei, et invocavit, et venit in eum spiritus sapientiae (Ibid., 7) .

PL 15, 1299B

そして、生まれの始まりが共通であることを見たので、彼は神の分け前となることに努め、呼び求め、知恵の霊が彼に臨んだ(知恵の書7:7)。

4

Sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant (Sap. II, 7, 8) . Et infra: Quoniam haec pars nostra, et haec sors (Ibid., 9) .

PL 15, 1299B

しかし、放縦な者たちは別の分け前を選ぶ。彼らは言う。「高価なぶどう酒と香油で我々を満たそう。時の花が我々を通り過ぎないように。しおれる前に、バラで我々を飾ろう」(知恵の書2:7–8)。そして下のほうで、「これこそ我々の分け前、これこそ我々の嗣業だからである」(知恵の書2:9)。

Sermo VIII. Heth, Caput XV

第8説教(ヘト) 第XV章PL 15, 1299C
1

Quam magnum contemnere divitias: sed quam rarum hoc ipsum est! Utique et Moyses potuit regis esse successor, nutritus a regis filia.

PL 15, 1299C

富を軽んじることは何と大きなことか。だが、まさにこのことが何とまれなことか。確かに、モーセも王の後継者となりえた。王の娘に育てられたからである。

2

Potuit ergo esse non solum quasi Pharao, sed etiam Pharao, et Pharao potuit esse sicut Moyses; uterque enim homo: sed omnis potentia hominis in affectu est.

PL 15, 1299C

それゆえ、ファラオのようにだけでなく、ファラオその人にもなりえたのであり、ファラオもモーセのようになりえた。どちらも人だからである。しかし、人間のあらゆる力は意欲のうちにある。

3

Moyses noluit rex esse, cum posset: sed opprobrium Christi thesauris Aegypti arbitratus est praeferendum: sed fugiendo potentiam, potentior factus est; factus est enim in deum regi Pharao.

PL 15, 1299C

モーセは、王となりえたのに、王になることを望まなかった。キリストの恥辱をエジプトの宝より優先すべきだと考えたのである。しかし、力から逃れることによって、いっそう力ある者となった。実際、ファラオ王に対して神とされたのである。

4

Rex erat Pharao, sed deus non erat: Moyses factus est illi deus, hoc est, regi ipsi terribilis, quem rex metueret et timeret. Sed haec erat potentia sanctitatis. In talium congregatione deorum Deus stat atque discernit.

PL 15, 1299C

ファラオは王であったが、神ではなかった。モーセは彼にとって神とされた。すなわち、王自身にとって恐るべき者、王が恐れおののく者となった。しかし、これは聖性の力であった。「そのような神々の集いに、神は立ち、裁き分ける」。

5

Et tu si vis deus peccatoribus esse, terrori regibus, reverentiae aliis; ut tamquam Deo tibi videantur esse subjecti, quia operaris in Dei nomine: contemne quae saeculi sunt, et Dominicae passionis opprobrium contende omnibus praeferre divitiis.

PL 15, 1300A

あなたも、罪人たちにとっての神、王たちにとっての恐れ、ほかの人々にとっての畏敬の的となることを望むなら――あなたが神の名によって働くので、彼らが、神に服するように、あなたに服していると見えるように――、世のものを軽んじ、主の受難の恥辱をあらゆる富より優先するよう努めよ。

6

Opprobrium dico, quod illis videatur opprobrium, hoc est, Judaeis scandalum, gentibus stultitia, nobis autem virtus Dei atque sapientia.

PL 15, 1300A

恥辱と私が言うのは、彼らにとって恥辱と見えるもののことである。すなわち、ユダヤ人にとってはつまずき、諸国民にとっては愚かさ、しかし我々にとっては神の力、また知恵である。

7

Sed hoc Pharao opprobrium putans, hoc est, inopiam, ignobilitatem, contumelias, maluit diaboli esse, quam Dei portio: et ideo qui Deo subjectus esse nolebat, intercessioni hominis se ipse subjecit.

PL 15, 1300A

しかし、ファラオは、これを恥辱――すなわち、貧しさ、卑しい生まれ、侮辱――と考えて、神の分け前であるよりも悪魔のものであることを選んだ。そして、神に従うことを望まなかった者は、人の執り成しに自ら従った。

8

Ergo quia portio Dei erat sanctus propheta David, recte ait: Dixi custodire legem tuam: spiritalem utique legem dicit, sicut et Paulus ostendit. Nam qui corporaliter Legem interpretati sunt, non custodiunt Legem, sed praevaricantur.

PL 15, 1300B

それゆえ、聖なる預言者ダビデは神の分け前であったから、当然にも言う。「私は汝の律法を守ると言った」。彼が言うのは、確かに霊的な律法である。パウロも示しているとおりである。というのは、律法を体の次元で解釈した者たちは、律法を守るのではなく、背反するからである。

Sermo VIII. Heth, Caput XVI

第8説教(ヘト) 第XVI章PL 15, 1300B
1

(Vers. 58.) Veniamus ad secundum versum, qui ita est: Deprecabor vultum tuum, Domine, in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.

PL 15, 1300B

(第58節)第二の節に進もう。それは次のとおりである。「私は心を尽くして汝の顔を請い願う、主よ。汝の仰せに従って私を憐れめ。」

2

Legimus in veteri Testamento quod deprecatus sit Moyses ut vultum Dei videret, et responsum sit ei: Nemo videbit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20) . Mystice hoc primum intelligamus.

PL 15, 1300B

我々は旧約に、モーセが神の顔を見ることができるように請い願い、彼に〔神から〕こう答えがあったと読む。「誰も私の顔を見て、なお生きることはない」(出エジプト記33:20)。まず、これを奥義の意味で解そう。

3

Moyses Legis figuram accepit: Lex per occulta mysteria nuntiat Christum, non autem facie ad faciem demonstrat, sicut Evangelium demonstravit.

PL 15, 1300B

モーセは律法の象りを受けた。律法は隠れた奥義によってキリストを告げ知らせるが、福音が示したようには、顔と顔を合わせて示しはしない。

4

In ipso enim facie ad faciem loquebatur; licet in Evangelio homo natus ex Virgine apparuerit, Verbum autem se per opera demonstraverit.

PL 15, 1300C

福音そのものにおいては、〔キリストが〕顔と顔を合わせて語っていたからである〔In ipso は直前の「福音」(Evangelium)を受けると取った。「彼自身において」とも読める〕。福音において、おとめから生まれた人が現れたとしても、言葉はその業を通して自らを示したのである。

5

Et fortasse hoc declaratum sit Moysi, quod populus Judaeorum moriturus esset, et quod facie ad faciem Christum vidisset, et non credidisset.

PL 15, 1300C

そして、おそらくこのことがモーセに示されたのであろう。ユダヤの民が死ぬことになること、そして彼らが顔と顔を合わせてキリストを見ながら、信じなかったということである。

6

Quod si ad Legem referas, etiam finis Legis Christus est, secundum illud Apostolicum: Finis enim Christus est secundum Legem omni credenti (Rom. X, 4) . Et mortua est Legis interpretatio corporalis, ubi Dominus Christus Jesus spiritalem ejus gratiam demonstravit.

PL 15, 1300C

もしあなたがこれを律法に関連づけるなら、律法の終わりもキリストである。使徒の言葉によれば、「律法に従って、キリストは信じるすべての者にとっての終わりだからである」(ローマ10:4)。そして、主キリスト・イエスが律法の霊的な恩寵を示したとき、律法の体の次元の解釈は死んだ。

7

Vel certe quia omnes qui Christum vidimus, et baptizati in Christo sumus, mortui sumus peccato; quia viventes Legis vinculis tenebamur. Ubi autem in Christo mortui sumus, mortificati utique sumus Legi per corpus Christi; ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit. Sed hoc mysticum est.

PL 15, 1300C

あるいは少なくとも、キリストを見て、キリストにおいて洗礼を受けた我々すべては、罪に対して死んだからである。生きていたときには、律法の縄目に捕らえられていたからである。しかし、キリストにおいて死んだとき、我々は確かにキリストの体を通して律法に対して死んだ者とされた。死者の中から復活した別の者のものとなるためである。しかし、これは奥義的な読みである。

Sermo VIII. Heth, Caput XVII

第8説教(ヘト) 第XVII章PL 15, 1301A
1

Morale autem, historiae veteris facit nos meminisse debere, quae est de sancto Moyse, qui rogavit Deum ut se demonstraret ei Deus, et ut facie ad faciem eum videret.

PL 15, 1301A

しかし、道徳的な読みは、聖なるモーセに関わる古い歴史を我々が思い起こすべきことを示す。モーセは、神が自らを彼に示すように、そして顔と顔を合わせて神を見ることができるように、神に願った。

2

Norat utique sanctus vates Domini quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset: sed devotio sancta mensuram supergreditur, et putavit Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum, comprehendi.

PL 15, 1301A

主の聖なる預言者は、確かに、見えない神を顔と顔を合わせて見ることはできないと知っていた。しかし、聖なる敬虔は限度を越える。そして、神には、体を持たないものを体の目で捉えさせることさえ可能だと考えたのである。

3

Non est reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum velut manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat. Sciebat ad imaginem et similitudinem Dei factum esse hominem.

PL 15, 1301A

この誤りは非難すべきものではなく、むしろ好ましく、飽くことを知らない切望である。彼は自らの主を、いわば手で捕らえ、目の凝視で見ることを望んだのである。彼は、人が神の像と似姿に造られたことを知っていた。

4

Quando enim electus a Domino Deo est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae. Viderat angelum illum et faciem ejus in gloria. Denique fulgente ejus lumine, pavefactus est, et vidit rubum uri, et non exuri.

PL 15, 1301B

というのは、主なる神から民を解放するために選ばれたとき、彼は知恵の霊に満たされたからである。彼はあの天使と、栄光に包まれたその顔を見ていた。実に、その光が輝いたとき、彼は恐れおののき、柴が燃えているのに焼き尽くされないのを見た。

5

Visum coepit fulgoremque mirari: accessit cupiditate et gratia provocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret.

PL 15, 1301B

彼はその光景とその輝きに驚嘆し始めた。切望と恩寵に促されて近づき、柴の中のその輝きをいっそう注意深く見ようとした。

6

Itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum vidisset in flamma ignis de rubo, ut licet pavore apprehensus considerare non auderet, considerare tamen vellet: quanto magis vultum Domini corporaliter videre desiderabat, dicens intra se vultum illum plenum lucis, plenum gloriae, plenum virtutis, plenum divinitatis.

PL 15, 1301B

こうして、柴から火の炎の中に天使を見たとき、それほどの熱情を受け、それほどの切望を抱き、恐れにとらえられて見つめる勇気はなかったが、それでも見つめることを望んだ。ならば、まして主の顔を体の目で見ることを、どれほど望んでいたことか。彼は心のうちで、その顔は光に満ち、栄光に満ち、力に満ち、神性に満ちていると語っていたのである。

7

Non plus possum dicere vel sentire de Deo; Cum enim consummaverit homo, tunc incipit: et cum finierit, tunc aporiabitur (Eccl. XVIII, 6) , ut scriptum est, quia incomprehensibilis est Dei aeterna majestas.

PL 15, 1301B

私は、神について、これ以上は語ることも感じることもできない。「人が成し遂げたとき、そのとき始まる。そして、きわめ終えたとき、そのとき途方に暮れる」(集会の書18:6)と書かれているとおり、神の永遠の威光は捉えがたいからである。

Sermo VIII. Heth, Caput XVIII

第8説教(ヘト) 第XVIII章PL 15, 1301C
1

Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum in Domini vultum plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere.

PL 15, 1301C

願いの成就は確かに空しかった。だが、僕の心の向きは称賛に値した。自らの本性を越えて敬虔によって進み、主の天使たちから推して〔de Domini angelis aestimabat の構文はわかりにくい。天使たちから推し量って、と取った〕、主の顔に対してどれほどいっそう望むべきかを考え、それによって自らの切望を満たそうと逸ったからである。

2

Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem. Sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum: quae etsi seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale.

PL 15, 1301C

彼は、人そのものにおいて、死後に来る別の栄光、別の輝きがあることを知っていた。「星が星と輝きにおいて異なるように、死者の復活もそうである。それは朽ちるものとして蒔かれても、朽ちないものとして起き上がり、栄光において起き上がり、力において起き上がり、霊の体が起き上がる」。

3

Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Dei videre cuperet, quem esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam receperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi.

PL 15, 1302A

それゆえ、これらを知りえた彼が、神の顔を見たいと望んだことは当然の確信であった。体の死を経れば、彼はそれを見ることになるのである。確かに彼は、そのような姿をすでに受けていた。主もすでにそれを認めていた。それで、天の僕、託宣の執行者として、天使たちと隔たりがなかった。

4

Et ideo cum sciret quia angeli pusillorum quotidie viderent faciem Patris qui in coelis est, putavit quod jam eam videre deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita, sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, utrum in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum, nescire se dixit (II Cor. XII, 3) .

PL 15, 1302A

そして、それゆえ、小さな者たちの天使たちが日々、天にいる父の顔を見ていると知っていたので、自分もすでにそれを見るべきだと考えた。体を忘れ、肉を脱いだかのようにである。あの者〔パウロ〕は、まだ体のうちに置かれたまま、楽園に引き上げられたとき、第三の天にまで引き上げられたのが体のうちでか、体の外でか、自分は知らないと言った(二コリント12:3)。

5

Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione sunt carnali, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatio in carne non erat, sed in coelo, sicut Paulus ostendit (Philip. III, 20) .

PL 15, 1302A

聖なる者たちは、体をまとっていても、肉のうちにではなく霊のうちにいるからである。欲望と肉の暮らしのうちにある者たちは、神に喜ばれえない。聖なる者の暮らしは肉にではなく天にあった。パウロが示しているとおりである(フィリピ3:20)。

Sermo VIII. Heth, Caput XIX

第8説教(ヘト) 第XIX章PL 15, 1302B
1

Et quid dicamus de probabili desiderio vultus divini? Homines etiam si quem nobilem, si quem fortem, si quem sapientem esse audiunt, tamquam supra hominem arbitrantes, concupiscunt videre.

PL 15, 1302B

では、神の顔への称賛すべき望みについて、我々は何を言おうか。人々は、誰かが高貴である、勇敢である、賢いと聞けば、人間を超えた者と見なして、見たいと望む。

2

Procedit imperator, cujus regiae potestati commissa pars est orbis terrarum, concurrunt omnes, et in tanta multitudine illum solum aspicere gestiunt, et de fulgore purpurae plus quiddam esse in vultu imperatoris existimant.

PL 15, 1302B

皇帝が進み出る。その王としての権力には世界の一部が委ねられている。皆が駆け寄り、それほどの群衆の中で彼だけを見ようと熱望し、紫衣の輝きから、皇帝の顔には何かそれ以上のものがあると思う。

3

Miraris si Dei desiderabilis vultus est, cum conformem sui hominem humanus omnis miretur affectus? Hinc datur intelligi etiam illud, quod imperatori unusquisque nullius reus criminis gestit occurrere.

PL 15, 1302B

あなたは、神の顔が慕わしいことに驚くのか。人間のあらゆる情は、自分に似た人間にさえ感嘆するのに。ここから、次のことも理解される。すなわち、いかなる罪にも責めを負わない者は、皆、皇帝の前に進み出たがるということである。

4

Nam etsi crimen habeat conscientia, tegunt illud tamen cordis occulta, dummodo publico non sit involutus reatu, nec sit aliquod ejus crimen expressum: denique ubi rei aliqui fuerint advocati, et imperatori se et ipsis judicibus offerre prohibentur: quemadmodum turpes lenonum meretricumque personae a conspectu vel judicis, vel imperatoris arcentur; ne turpissimorum visus offendat vultus regii claritatem. Qui autem bene sibi conscius est, nullius criminis reus, quasi innocens prodit in medium.

PL 15, 1302B

というのは、良心が罪を抱えていても、心の隠れ場がそれを覆うからである。ただし、公の罪責に巻き込まれておらず、その罪が何一つ表に現れていないかぎりである。さて、被告となった者たちが召喚されると、皇帝にも、裁判官たち自身にも、身を差し出すことが禁じられる。ちょうど、女衒や娼婦のような卑しい者たちが、裁判官あるいは皇帝の目に入らないよう遠ざけられるのと同じである。それは、きわめて卑しい者たちの眼差しが、王の顔の輝きを損なわないためである。しかし、良心にやましいところがなく、いかなる罪にも責めを負わない者は、無実の者として中央に進み出る。

Sermo VIII. Heth, Caput XX

第8説教(ヘト) 第XX章PL 15, 1302C
1

Ex his ergo sancti Moysis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens velut quodam vultu conscientiae desiderabat: aperire ei faciem mentis internae, cognosci plenius gestiebat et Moyses, et ipse sanctus David, qui alibi ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2) .

PL 15, 1302C

それゆえ、これらから聖なるモーセの心の向きを理解しよう。彼は、いわば無実の者として、良心の顔とでも言うべきものによって、神の顔を見ることを望んでいた。内なる精神の顔を神に開き、いっそう十分に知られることを、モーセも、また聖なるダビデ自身も熱望していた。ダビデは別の箇所で言う。「主よ、私を吟味し、私を試みよ」(詩篇25:2)。

2

Non enim vellet probari si in se crimen agnosceret: nec tentari, si passionibus gravibus se sciret obnoxium. Liber igitur a peccato, Deo se cupidus offerebat.

PL 15, 1303A

自分のうちに罪を認めるなら、吟味されることを望みはしないであろうし、重い情念に支配されていると知るなら、試みられることも望まないであろう。それゆえ、罪から自由な者として、彼は進んで神に自らを差し出していたのである。

3

Sed fortasse quia adhuc frequentioribus Dei visitationibus mundus a vitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; illud utique calceamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est, corporeae conversationis involucrum; ideo dicit ei Dominus: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet.

PL 15, 1303A

しかし、おそらく、神のいっそう頻繁な訪れによってもなお悪徳から清められてはいなかったために、初めには完全でなかったのであろう〔構文が崩れているらしく、このように解した〕。その少し前に、彼にはこう言われていたからである。「汝の足の履き物を脱げ」(出エジプト記3:5)。この履き物とは、エジプトから持ち出してきたもの、すなわち体の暮らしの覆いのことである。それゆえ、主は彼に言う。「人間の誰一人、私の顔を見て、なお生きることはない。」

Sermo VIII. Heth, Caput XXI

第8説教(ヘト) 第XXI章PL 15, 1303A
1

Quando autem id dictum sit, considera. Nondum ei dictum erat: Faciam te in deum regi Pharao (Exod. VII, 1) .

PL 15, 1303A

それがいつ言われたのかを考えよ。彼にはまだ、「私は汝を、ファラオ王に対して神とする」(出エジプト記7:1)とは言われていなかった。

2

Adhuc homo erat, et ideo illud ei dicit: processus ei debebatur, ut in deum fieret; et ideo dictum est ei: De homine dixi, desiste hominis habere peccata, et videbis faciem meam. Qui enim faciem meam videt, debet esse sine peccato.

PL 15, 1303B

彼はなお人間であった。それゆえ、あのことが彼に言われる。神となるために、進歩が彼には求められていた。それゆえ、彼にこう言われたのである。「人間について私は言った。人間の罪を持つことをやめよ。そうすれば、汝は私の顔を見る。私の顔を見る者は、罪の無い者でなければならないからである。」

3

Sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur. Et quid de dei appellatione dicam? Esto angelus, hoc est, divini minister imperii, obsequere mandatis Domini. Cum fueris angelus, videbis faciem Domini.

PL 15, 1303B

しかし、人間は罪の無い者ではありえないので、神という呼び名にまで成長しうるよう、勧められるのである。神という呼び名について何を言おうか。天使であれ。すなわち、神の支配に仕える僕となり、主の戒めに従え。天使となったとき、あなたは主の顔を見る。

4

Magnum est videre Dei vultum. Lex tibi dicit ut tertio te offeras in Hierusalem. Ipse Dominus Jesus ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8) . Advertis quid a te exigatur, ut videas Deum; cui vitae proposita sit praerogativa videndi Deum?

PL 15, 1303B

神の顔を見ることは大きなことである。律法はあなたに、三度エルサレムに出頭せよと言う。主イエス自身は言う。「心の清い人々は幸いだ。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。あなたは、神を見るために、あなたに何が求められているかに気づく。どのような生き方に、神を見る特権が示されているのか。

5

Emunda igitur cor tuum, ut quasi novus creeris renovato spiritu. Omnes pollutas cogitationes de corde tuo abjice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus: simplex mens, pura sinceritas sit. Talibus se Dominus cum involucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.

PL 15, 1303C

それゆえ、あなたの心を清めよ。霊が新たにされて、いわば新しい者として造られるようにである。あらゆる汚れた思いをあなたの心から投げ捨てよ。あなたの情を汚すものが何も無いようにせよ。精神は単純であれ、誠実は純粋であれ。主は、体の覆いを脱いだこのような者たちに、自らを示すことを良しとする。

Sermo VIII. Heth, Caput XXII

第8説教(ヘト) 第XXII章PL 15, 1303C
1

Nunc de reliqua ipsius versus parte dicamus. Miserere, inquit, mei secundum verbum tuum. Misericordia quidem justitiae portio est; ut si velis donare pauperibus, haec misericordia justitia est, secundum illud: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) .

PL 15, 1303C

さて、この節の残りの部分について語ろう。「汝の言葉に従って私を憐れめ」と彼は言う〔ここでは verbum(言葉)と引く。第16段落で引いた節の本文は eloquium(仰せ)〕。慈しみは確かに正義の一部である。たとえば、あなたが貧しい人々に与えようとするなら、この慈しみは正義である。「彼は散らし、貧しい人々に与えた。その正義は永遠に続く」というとおりである(詩篇111:9)。

2

Deinde quia conformis tuus injustum est ut non adjuvetur a socio; cum praesertim Dominus Deus noster terram hanc possessionem omnium hominum voluerit esse communem, et fructus omnibus ministrare: sed avaritia possessionum jura distribuit.

PL 15, 1303C

次に、あなたと同じ者が、仲間によって助けられないのは正しくない。とりわけ、我々の主なる神は、この地がすべての人間の共通の所有となることを望み、実りをすべての者に供することを望んだのに、貪欲が所有の権利を分配したからである。

3

Justum est igitur ut si aliquid tibi privatum vindicas, quod generi humano, immo omnibus animantibus in commune collatum est, saltem aliquid inde pauperibus aspergas: ut quibus juris tui consortium debes, his alimenta non deneges.

PL 15, 1303D

それゆえ、人類に、いや、すべての生き物に共通に与えられたものを、あなたが何か私有のものとして主張するなら、せめてそのうちの幾らかを貧しい人々に分け与えるのが正しい。あなたが自分の権利の共有を負っている相手に、食物を拒んではならない。

Sermo VIII. Heth, Caput XXIII

第8説教(ヘト) 第XXIII章PL 15, 1304A
1

Est etiam misericordiae donare peccatum: et misericordiae est, et justitiae est. Denique justitiae ascribit Scriptura divina veniam peccatorum, secundum illud quod hodie lectum est: Benedictum lignum quod fit per justitiam: maledictum autem lignum quod fit per manus hominum (Sap. XIV, 7 et 8) .

PL 15, 1304A

罪を赦すこともまた慈しみに属する。それは慈しみに属し、また正義にも属する。実に、神の聖書は、罪の赦しを正義に帰している。今日読まれたものによれば、こうである。「正義によって造られる木は祝福され、人の手によって造られる木は呪われる」(知恵の書14:7–8)。

2

Superius ad crucem Domini retulit, posterius ad errorem gentilium, qui ligna venerantur. Justitia autem quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum Dominus Jesus Christus, peccatorum nostrorum chirographum crucifixit, et totius orbis peccatum suo cruore mundavit?

PL 15, 1304A

前者は主の十字架に関係づけ、後者は木を崇める異邦人の誤りに関係づけた。十字架の正義とは何か。それは、主イエス・キリストがあの刑架に上り、我々の罪の証書を十字架につけ、全世界の罪を自らの血で清めたことにほかならない。

3

In quo ergo justus Deus, nisi in eo quia scivit quod de limo terrae hominem figuravit, quae terra utique corruptelae obnoxia est, ac vitio lubricae passionis?

PL 15, 1304A

では、神が正しいのは何においてか。それは、人を地の泥から造ったことを知っていたということにおいてではないか。その地は確かに腐敗に服し、滑りやすい情念の悪徳に服するのである。

4

Propterea ergo Dominus, qui secundum animam te ad imaginem et similitudinem sui fecit, hoc est, rationabilem, justum, pudicum (in eo enim ad imaginem Dei es, si sis justus, ut sis imago justitiae: si sis castus, ut immaculati in te figura praefulgeat) sciens ergo secundum corporis fragilitatem corruptelae patere hominem, quasi justus fragili lubricaeque naturae delicta concessit.

PL 15, 1304B

それゆえ、主は、魂に関してあなたを自らの像と似姿に造った。すなわち、理性ある者、正しい者、貞潔な者としてである(あなたが神の像にかなうのは、正しい者であって正義の像となるとき、貞潔な者であって汚れの無い者の象りがあなたのうちに輝くときだからである)。それゆえ、体の脆さに関して人が腐敗に服することを知っていた主は、いわば正しい者として、脆く滑りやすい本性の罪を許した〔主文の構文が崩れているらしく、「主は……知っていて……許した」と解した〕。

Sermo VIII. Heth, Caput XXIV

第8説教(ヘト) 第XXIV章PL 15, 1304B
1

Ac ne forte dicat aliquis: Cur ergo Adam maledicto sententiaeque subjacuit? Numquid injustus Deus? Non utique.

PL 15, 1304B

そして、誰かがこう言うかもしれない。では、なぜアダムは呪いと判決に服したのか。神は不正なのか、と。決してそうではない。

2

Sed quia quasi fragili atque infirmo quid caveret ante praescripsit (infirmus enim non usurpare debet, sed obedire mandatis), ideo praevaricationis magis reum tenuit, quam prolapsioni addixit.

PL 15, 1304B

そうではなく、神は、脆く弱い者に対して、何を避けるべきかを前もって定めた(弱い者は奪い取るべきではなく、戒めに従うべきだからである)。それゆえ、神は、彼を転落に引き渡したというより、背反の責めを負う者として留めたのである。

3

In illum igitur justa severitatis processit sententia; quia scire voluit, quod scire non profuit.

PL 15, 1304C

それゆえ、彼に対して、厳格の正しい判決が下った。彼は、知っても益にならないことを知ろうとしたからである。

4

Nobis autem qui haereditario vinculo tenemur astricti, qui in hac carne sumus, quae priorum praejudicio detrita jam atque assuefacta peccatis non poterat emergere, quasi justus indulsit, juste enim ignovit haeredi, qui praejudicio laborabat auctoris.

PL 15, 1304C

しかし、我々、相続された縄目に縛られている者、この肉のうちにある者に対しては、神はいわば正しい者として寛大であった。この肉は、先人たちの先例によって擦り減り、すでに罪に慣れて、浮かび上がることができなかった。実際、神は、始祖の先例に苦しむ相続人を、正しく赦したのである。

Sermo VIII. Heth, Caput XXV

第8説教(ヘト) 第XXV章PL 15, 1304C
1

Est ergo justa misericordia, sed est etiam injusta misericordia (23, quaest. 4, cap. Est injusta) . Denique in Lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX, 13) .

PL 15, 1304C

それゆえ、正しい慈しみがあるが、正しくない慈しみもある(『教令集』第2部第23事例第4問題「Est injusta」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。実に、律法には、ある者について書かれている。「汝は彼を憐れむな」(申命記19:13)。

2

Et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. XV, 9) .

PL 15, 1304C

また、『列王記』〔ウルガタの数え方〕に、あなたはこう読む。サウルが咎を負ったのは、神の判決が生かしておくことを禁じていたアガグという敵の王を憐れんだためであった(サムエル記上15:9)。

3

Ut si quis latronis filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus: nonne innocentes tradet exitio, qui multorum liberat exitia cogitantem?

PL 15, 1304C

たとえば、ある者が、盗賊の子らの懇願に動かされ、その妻の涙にほだされて、なお強盗を働こうとする心を抱く者を釈放すべきだと考えるなら、多くの者の滅びをたくらむ者を釈放することで、無実の者たちを滅びに引き渡すことにならないか。

4

Certe si gladium reprimit, vincula dissolvit, cur laxat exsilio? Cur latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit?

PL 15, 1304D

確かに、剣を抑え、縄目を解くとしても、なぜ追放まで免じるのか〔cur laxat exsilio は「なぜ追放からも放つのか」と取った〕。意志を奪い取ることができなかったのなら、なぜ、できるかぎり穏やかな道によって、強盗を働く能力を取り上げないのか。

5

Deinde inter duos, hoc est, accusatorem, et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si esset ab accusatore convictus, non id quod justitiae est, judex sequatur; sed dum miseretur rei, damnet probantem: aut dum accusatori favet qui probare non possit, addicat innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia.

PL 15, 1305A

さらに、告発者と被告という二人、すなわち一方は立証できなければ、他方は告発者に罪を証明されれば、等しく首をかけて争う二人の間で、裁判官が正義に属することに従わず、被告を憐れんで立証した者を断罪し、あるいは立証できない告発者に肩入れして罪の無い者を〔有罪と〕宣告するとしよう〔告発者は立証できなければ、被告は有罪とされれば、ともに死罪に問われることを言う〕。それゆえ、これは正しい慈しみとは言えない。

Sermo VIII. Heth, Caput XXVI

第8説教(ヘト) 第XXVI章PL 15, 1305A
1

In ipsa Ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma justitiae; ne quis a communionis consortio abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat.

PL 15, 1305A

教会そのものにおいては、憐れみを施すことが最もふさわしい場であるからこそ、正義の規範を最大限に保たねばならない。交わりの共有から遠ざけられた者が、短い、その場しのぎに用意された涙によって、あるいはより多くの涙によってさえ、本来は非常に長い期間にわたって交わりを求めるべきであるのに、司教の安易さにつけこんで、それをもぎ取ることがあってはならない。

2

Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem, dispensandam esse misericordiam debitoribus.

PL 15, 1305A

一人の不相応な者に寛大であれば、多くの者を、転落の感染へと誘うことにならないか。赦しの安易さは、罪を犯す誘因を与えるからである。これを言ったのは、神の言葉に従い、理に従って、負い目ある者たちに慈しみを分け与えるべきことを我々が知るためである。

3

Medicus ipse si serpentis interius inveniat vulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris vitium, ne latius serpat; tamen a secandi urendique proposito lacrymis inflexus aegroti, medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit: nonne ista inutilis misericordia est, si propter brevem incisionis vel exustionis dolorem corpus omne tabescat, vitae usus intereat?

PL 15, 1305B

医者が、表は瘢痕になっていても内側へ這い広がる傷を見いだしたとする〔serpentis interius … vulneris cicatricem を、表は塞がって内へ広がる傷と取った〕。広く這い広がらないよう、潰瘍の患部を切除すべきなのに、病人の涙に動かされて、切開と焼灼の意図から退き、刃物で開くべきものを薬で覆うとしたら、どうか。短い切開や焼灼の痛みのために、体全体が衰え、生の働きが失われるなら、そのような慈しみは役に立たないのではないか。

4

Recte igitur et sacerdos vulnus grave, ne latius serpat, a toto corpore Ecclesiae quasi bonus medicus debet abscindere, et prodere virus criminis quod latebat, non fovere; ne dum unum excludendum non putat, plures faciat dignos quos excludat ab Ecclesia.

PL 15, 1305B

それゆえ、司教もまた、善い医者のように、重い傷を、広く這い広がらないよう、教会の体全体から切り離すべきであり、隠れていた罪の毒を暴き出すべきであって、これを温めて育ててはならない。一人を締め出すべきでないと考えるうちに、教会から締め出すに値する者をいっそう多くしてしまうことのないようにである。

Sermo VIII. Heth, Caput XXVII

第8説教(ヘト) 第XXVII章PL 15, 1305C
1

Jure ergo Apostolus divino nos hortatur exemplo dicens: Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 22) : ostendens Judaeorum populum jure esse a corpore Ecclesiae separatum, ne perfidiae virus contaminaret Ecclesiam: populum autem gentium bonitate Domini receptum, et obedientiae munere gloriari.

PL 15, 1305C

それゆえ、使徒が神の模範によって我々を励ますのは正しい。彼は言う。「見よ、神の善さと厳格を。落ちた者たちには厳格、しかし汝には、善さにとどまるなら、善さがある」(ローマ11:22)。彼は、ユダヤの民が、不信の毒が教会を汚さないよう、正当に教会の体から切り離されたこと、他方、諸国民の民は、主の善さによって受け入れられ、従順の賜物を誇ることを示している。

2

Jure igitur huic divina bonitas suffragatur, quamdiu in divina bonitate permaneat. Si vero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur.

PL 15, 1305C

それゆえ、神の善さは、この者を、神の善さにとどまるかぎり、正当に助ける。しかし、もしこの者もまた背くなら、その罪の性質に応じて断罪される。

3

Qua gratia Dominus et lux et ignis esse describitur, ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen; ne diutius possit errare, qui quaerit luminis claritatem: ei autem qui multa fuerit operatus, quae manere non debeant, sed ardere, ignis est Dominus; ut operis nostri fenum stipulamque consumat, atque utili nos faciat salvos detrimento, sicut aurum quod dum excoquitur, plus probatur.

PL 15, 1305C

このゆえに、主は光であり、また火であると記される。闇の中を歩む者には、灯火のように照らし、光の輝きを求める者がこれ以上迷うことのないようにするためである。他方、留まるべきでなく焼かれるべき多くの業をなした者にとっては、主は火である。我々の業の干し草と藁を焼き尽くし、益ある損失によって我々を救うためである。金が精錬されるほど、いっそう真正と認められるのと同じである。

Sermo VIII. Heth, Caput XXVIII

第8説教(ヘト) 第XXVIII章PL 15, 1305D
1

Fortasse dicat aliquis qua ratione scripserit Propheta: Miserere mei secundum verbum tuum? Verbum enim Dei justitia est.

PL 15, 1305D

誰かはおそらく言うであろう。預言者は、どういう理由で「汝の言葉に従って私を憐れめ」と書いたのか。神の言葉とは正義だからである。

2

Si igitur justitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit: aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram justitiae putavit esse poscendam? Qui enim bene agit, et bene vivit, opus non habet misericordia; quia misericordia a peccato liberat.

PL 15, 1306A

それなら、彼が正義を頼みとしていたのなら、なぜ先に慈しみを前に置いたのか。あるいは、慈しみを求めていたのなら、なぜそれを正義の尺度に従って請うべきだと考えたのか。善く行い、善く生きる者は、慈しみを必要としない。慈しみは罪から解放するものだからである。

3

Denique non divitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consuevit a nobis: sed egentibus, vel debilibus, vel iis qui ex divitiis in paupertatem, aut captivitatem, aut necessitatem aliquam deciderunt.

PL 15, 1306A

実に、我々は、慈しみを、富める者や、強い者、幸運に支えられた者には与えるのを常としない。乏しい者、弱い者、あるいは富から貧しさや捕囚、何らかの窮乏に落ちた者に与える。

4

Ergo qui eget misericordia, peccator est: qui autem peccator non est, utique justus est, et non eget misericordia Dei.

PL 15, 1306A

それゆえ、慈しみを必要とする者は罪人である。しかし、罪人でない者は、確かに義人であり、神の慈しみを必要としない。

Sermo VIII. Heth, Caput XXIX

第8説教(ヘト) 第XXIX章PL 15, 1306A
1

Secundum quid igitur unusquisque, hoc est, secundum quem statum egeat misericordia, aut justitiam habeat, considerandum est. Aliter enim eget justitia Dei angelus, aliter homo. Aliter eget misericordia archangelus, aliter homo.

PL 15, 1306A

それゆえ、各人が何に従って、すなわち、どの状態に応じて、慈しみを必要とし、あるいは正義を持つのかを考察しなければならない。というのは、天使が神の正義を必要とするのと、人が必要とするのとは別であり、大天使が慈しみを必要とするのと、人が必要とするのとは別だからである。

2

Angeli enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est, ut natura generis humani; et ideo ille eget misericordia Dei, ne possit errare, et aversa a se Dei gratia, labatur in vitium: homo autem etsi jam firmiore proposito est, tamen propter contractorum seriem peccatorum, misericordiam Dei quaerit.

PL 15, 1306B

天使の本性は、人類の本性のように腐敗に服するものでは決してない。それゆえ、天使が神の慈しみを必要とするのは、誤ることがないように、また神の恩寵が自らから背けられて悪徳に滑り落ちることがないようにである。他方、人間は、すでにいっそう堅固な意志を持っているとしても、負った罪の連なりのゆえに、神の慈しみを求める。

3

Itaque etsi uterque misericordia Dei indiget, aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur; leve enim vitium in angelo judicio graviore censetur.

PL 15, 1306B

こうして、双方とも神の慈しみを必要とするとしても、天使に慈しみが負われるのと、人間に負われるのとは別である。天使においては、軽い悪徳も、いっそう重い裁きで判断されるからである。

4

Peccatum quoque adolescentiae in homine, mitiore sententia, quam peccatum senectutis astringitur, et citius relaxatur.

PL 15, 1306B

人間における青年の罪も、老年の罪より、穏やかな判決に拘束され、より早く解かれる。

Sermo VIII. Heth, Caput XXX

第8説教(ヘト) 第XXX章PL 15, 1306B
1

Propheta igitur in isto versiculo dividit causas, ut et misericordiam quasi homo postulet; quia nemo sine sorde peccati: et justitiam quasi Propheta deposcat: vel certe, quoniam licet peccaverit sicut homo, et quasi peccator misericordia egeat; tamen correxit errorem, poenitentiam gessit, abstinuit a temulentia delinquendi, sobrietate virtutis.

PL 15, 1306B

それゆえ、預言者はこの小節において理由を分けている。人として、慈しみを請うこと(罪の汚れのない者は誰もいないからである)、そして預言者として、正義を求めることである。あるいは少なくとも、人として罪を犯し、罪人として慈しみを必要としているとしても、過ちを正し、悔い改めを行い、罪を犯す酩酊を、徳の節度によって断ったということである。

2

Petit ergo justitiam secundum verbum Dei, quia verbi Dei sententia est, ut conversis venia donetur; si tamen legitime est facta conversio (Ezech. XVIII, 21, et XXXIII, 12) .

PL 15, 1306C

それゆえ、彼は神の言葉に従って正義を求める。立ち返った者たちに赦しが与えられるというのが、神の言葉の判決だからである。ただし、立ち返りが正しく行われたならばである(エゼキエル18:21、および33:12)。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXI

第8説教(ヘト) 第XXXI章PL 15, 1306C
1

(Vers. 59.) Cogitavi vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Dividuus sensus: aut quia vias superiores meas cogitavi plenas lapsus atque peccati, et ideo ut remissionem peccatorum possim mereri, morum conversione, studioque virtutum.

PL 15, 1306C

(第59節)「私は自分の道々を思い巡らし、汝の証しへと私の足を向けた。」意味は二つに分かれる。一つは、私は、転落と罪に満ちた以前の自分の道を思い巡らし、それゆえ、罪の赦しにあずかるにふさわしくなりうるよう、品行の転換と徳への熱意によって〔足を向けた〕、ということである〔本文は文が閉じておらず、「足を向けた」を補って解した〕。

2

Averti pedes meos in testimonia tua, ut non jam meis gressibus quibus ante sum lapsus, sed testimoniorum tuorum itineribus ambularem, quo tuorum semitae mandatorum me errare non sinerent, nec vestigium in devia et tortuosa deflecterem.

PL 15, 1306C

「汝の証しへと私の足を向けた」とは、もはや、かつて転落した自分自身の歩みによってではなく、汝の証しの道筋によって歩くためであり、汝の戒めの小道が私を迷わせないように、また、私が足跡を、外れた曲がりくねった道へそらさないようにするためである。

3

Frequenter enim ignorantes iter, si strata viarum sequantur, perveniunt quo desiderant pervenire, et carent erroris anfractu.

PL 15, 1306D

というのは、道を知らない者たちも、しばしば、舗装された道に従うなら、行きたい所に着き、迷いの曲がりくねりを免れるからである。

4

Sin autem usurpent scire quod nesciunt, et putent aliqua sequenda compendia, a publici tractus itinere recedentes erroris labyrinthos frequenter incurrunt; ut eos de itinere deflexisse poeniteat: et ideo post multa laborum dispendia ad iter quod reliquerant, redire contendunt.

PL 15, 1306D

しかし、知らないことを知っていると思い込み、何か従うべき近道があると考えて、公の道筋から離れる者たちは、しばしば迷いの迷宮に陥る。その結果、道からそれたことを悔やみ、それゆえ、多くの労苦の損失ののち、離れた道へ戻ろうと努めるのである。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXII

第8説教(ヘト) 第XXXII章PL 15, 1307A
1

Hic ergo sensus unus est, alius autem ita: Cogitavi vias meas, non superiores, sed futuras; ut ante meos actus cogitationibus praevenirem, ne inconsulta operatione progressus, aliquid in ipsis cogitationibus offensionis inciderem: ut si agere aliquid velim, ante cogitem utrum agendum sit illud quod desidero, aut quo agendum modo: similiter si alloquendum, utrum alloqui debeam: deinde publice, an secreto loqui, praesentibus aliquibus, aut nullis; sicut illud est, ut si velis fratrem corripere, primo solus corripias, secundo praesentibus duobus aut tribus testibus, tertio si non audierit, coram Ecclesia.

PL 15, 1307A

これが一つの意味である。もう一つの意味はこうである。「私は自分の道々を思い巡らした」とは、以前の道ではなく、これからの道を、ということである。自分の行いに先立って思いを巡らせ、熟慮なき行いに進んで、思いそのものの中に何か躓きを招くことのないようにしたのである。たとえば、何かをしようとするなら、その前に、望むことをなすべきかどうか、あるいはどのようになすべきかを考え、同じく、誰かに語りかけようとするなら、語りかけるべきかどうか、さらに、公に語るのか、ひそかに語るのか、誰かが居合わせるのか、誰もいないのかを考える。兄弟を諭そうとするなら、第一に独りで諭し、第二に二、三人の証人の前で、第三に彼が聞き入れなかったなら教会の前で諭す、というとおりである。

2

Itaque si praetermisso ordine, velis coram Ecclesia fratrem increpare, quam ante monere debueras, erratum ipse cognoscis. Omnia igitur cum cogitatione facito, ut non te poeniteat operis tui.

PL 15, 1307B

こうして、もしあなたが順序を飛ばして、先に戒めるべきであった兄弟を教会の前で叱責しようとするなら、あなた自身が過ちを悟る。それゆえ、すべてを思慮をもって行え。あなたの業を悔やむことのないようにである。

3

An vero si viam ingressus, cum veneris ad compitum aliquod (ita enim appellatur plurimarum velut quidam concursus viarum) si nescias quod iter ingredi debeas; stas tamen et cogitas ipse tecum, utrum primam, an secundam, an tertiam, an quartam, vel certe quintam, si ita est, viam eligas, quam sequaris; nec putas prius adoriendum iter, quam animo definieris, et pleniore mentis intentione decideris.

PL 15, 1307B

それとも、道に入り、ある辻(多くの道がいわば集まる所をそう呼ぶ)にさしかかって、どの道に進むべきかを知らないなら、あなたは立ち止まって、一本目か、二本目か、三本目か、四本目か、あるいは、そうであれば五本目の道を、従うべき道として選ぶべきかを、自ら考えるのではないか。心で定め、精神の十分な注意をもって決めるまでは、道に取りかかるべきだとは考えない。

4

Stas igitur cogitans quae sit via, quae in civitatem ducat, ad quam tibi putas esse pergendum.

PL 15, 1307B

それゆえ、あなたは、どの道が、行かねばならないと考える都市に通じているかを考えながら、立ち止まっている。

5

Quanto igitur magis animo debes ac mente consistere, qui ad regnum coeleste contendis, et cogitare tecum, quia non omnis via illo ducit, non omnis via illo dirigit ad Hierusalem illam quae in coelo est (Prov. XIV, 12) !

PL 15, 1307B

それならば、まして、天の国をめざすあなたは、どれほど心と精神をもって踏みとどまり、自ら考えねばならないことか。どの道もそこに通じるのではない、どの道も、天にあるあのエルサレムへと向かうのではない、と(箴言14:12)。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXIII

第8説教(ヘト) 第XXXIII章PL 15, 1307C
1

Sunt viae quae malos exitus habent, quas diaboli tentamenta triverunt; et ideo exitus earum, exitus mortis sunt.

PL 15, 1307C

悪い行き着く先を持つ道がある。悪魔の誘惑が踏み固めた道であり、それゆえ、その行き着く先は死の行き着く先である。

2

Hae nempe sunt viae, de quibus legisti in Proverbiis: Quia sunt viae quae videntur viro rectae esse, ultima autem earum aspiciunt in profundum inferni (Matth. V, 28) . Est autem via angustior illa, quae ducit ad Dei regnum.

PL 15, 1307C

まさに、これらの道について、あなたは『箴言』で読んだ。「人には正しいと見える道がある。しかし、その終わりは冥界の深みを見つめている」(マタイ5:28)〔底本の引照はマタイ5:28と刷られているが、引用は『箴言』のものとされている〕。しかし、神の国に通じるあの道は、より狭い道である。

3

Volens igitur eam ingredi viam quae ad Deum ducit, non circumspicies, non tecum ipse tractabis, non considerabis; ne facile capiaris affectu, si viae latitudine provocatus ingrediaris iter, quod ad inferna deducat? Cogita ergo ante, atque perpende quid facias.

PL 15, 1307C

それゆえ、神に通じる道に入ろうとするなら、あなたは見回さず、自ら熟慮せず、考慮しないのか。道の広さに誘われて冥界に導く道に踏み入り、たやすく情に捕らえられることのないように。それゆえ、あらかじめ考え、何をなすかをよく量れ。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXIV

第8説教(ヘト) 第XXXIV章PL 15, 1307D
1

Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo. Hic utique cogitaverit ut videret mulierem, ut videret ad concupiscendum; sed mala haec cogitatio relinquat vias suas.

PL 15, 1307D

「女を見て、これを欲する者は、すでに心の中でこれと姦淫を犯した」と彼は言う。この者は確かに、女を見ようと考え、欲するために見ようと考えたのであろう。しかし、この悪しき思いは、自分の道々を捨てるべきである。

2

Alius non cogitavit quidem, sed subito aspexit, et captus est, et vidit, et concupivit, et ideo lapsus est.

PL 15, 1307D

別の者は、考えはしなかったが、突然目を向けて捕らえられた。見て、欲し、それゆえ転落した。

3

Quod si fragilem suum considerasset affectum, et ante timuisset, ne cum vidisset mulierem, mente caperetur et animo; utique non prospexisset ad mulierem, ne concupisceret eam.

PL 15, 1308A

もし彼が自らの脆い情を考慮し、女を見たときに精神と心が捕らえられはしないかと、あらかじめ恐れていたなら、確かに、欲しないために、女のほうを見やることはなかったであろう。

4

Videns ergo mulierem non direxit pedem suum in testimonia Domini, qui si ante lapsum suum cogitare potuisset, forsitan direxisset Unusquisque ergo prius cogitet quomodo videat mulierem; ut non videat ad concupiscendum eam, aut non attendat in eam.

PL 15, 1308A

それゆえ、女を見た彼は、主の証しへと足を向けなかった。転落の前に考えることができたなら、おそらく向けていたであろう。それゆえ、各人はまず、どのように女を見るかを考えよ。女を欲するために見ることのないように、あるいは女に注意を向けないようにである。

5

Si autem videns repente, vel bona cogitatione fundatus, dirigat pedem suum ad testimonia Domini, ne in captivitate permaneat: utique ei profuit cogitatio.

PL 15, 1308A

しかし、突然見てしまっても、あるいは善い思いに基づいて、囚われにとどまらないよう、自らの足を主の証しへと向けるなら、確かにその者には思慮が益となった。

6

Postremo amans mulierem, diligens, et concupiscens, Christum consideret, judicium ejus, testimonia ejus de praemiis castitatis, et relinquat vias concupiscentiae, et sequatur vias Christi: habebit laudem in eis, si contemplatus Dominum Jesum, contemnat carnis ardorem, flammamque libidinis quasi quodam fonte restinguat, allidat teneras et infirmas cupiditates ad petram Christi.

PL 15, 1308A

最後に、女を愛し、慕い、欲する者は、キリストと、その裁きと、貞潔の報いについてのその証しを考えよ。そして、欲望の道を捨て、キリストの道に従え。主イエスを仰いで、肉の燃え立ちを軽んじ、情欲の炎をいわば泉で消し、柔らかく弱い欲望をキリストという岩に打ちつけるなら、彼はそれらの道において称賛を得るであろう。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXV

第8説教(ヘト) 第XXXV章PL 15, 1308B
1

Cogitet ergo primum, ut eadem repetam, quemadmodum videat, quemadmodum loquatur. Bene cogitavit qui dixit: Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL, 3) ; ne forte dum mens inflammat ardorem, lingua sermone labatur, aut multiloquio incauto etiam quod mens non cogitavit, incurrat loquendi facilitate: cogitet quemadmodum pedem suum dirigat, manum afferat; ne impetu indignationis impulsus, cum repellere debeat injuriam, ipse alteri jactum notabilis caedis illidat.

PL 15, 1308B

それゆえ、同じことを繰り返すが、まず、どのように見るか、どのように語るかを考えよ。「主よ、私の口に見張りを置け」と言った者は、よく考えていた(詩篇140:3)。精神が燃え立ちをあおるとき、舌が言葉において滑らないように、あるいは不用心な多弁によって、精神が考えもしなかったことまで、語る安易さのゆえに口にしてしまわないようにである。どのように足を向け、手を差し出すかを考えよ。憤りの衝動に駆り立てられて、侮辱を退けるべきなのに、自ら他人に、目に立つ殴打の一撃を加えることのないようにである。

2

Cogitandum est igitur quid geramus; ubi enim praecedit cogitatio, maturitas operationis adhibetur. Itaque pes iste fidei vestigium est, quem meditatione perpensa, a corporalibus motibus ad testimonia divina deflexit.

PL 15, 1308B

それゆえ、我々は、何を行うかを考えなければならない。思慮が先立つところでは、行いに成熟が加わるからである。こうして、この足は信仰の足跡であり、熟慮された黙想によって、体の動きから神の証しへと向きを変えたものである。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXVI

第8説教(ヘト) 第XXXVI章PL 15, 1308C
1

(Vers. 60.) Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet versiculus qui sequitur: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

PL 15, 1308C

(第60節)あとで行おうとすることを、あらかじめ考えることが、どれほど益になるかを、次に続く小節が教える。「私は備えができており、動揺しなかった。汝の戒めを守るために。」

2

Ubi cogitatione quis praevenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et validus; ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari.

PL 15, 1308C

自分が行おうとすることを、思慮によって先取りした者は、行うために常に備えができており、常に確固として強い。したがって、降りかかる出来事の突然のつまずきによって動揺することはありえない。

3

Nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas injustae invasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis illaqueat; oculus enim meretricis, laqueus amatoris est.

PL 15, 1308C

岩だらけの過度の野心の突風も、彼を揺り動かさない。不正な侵害の暴風も嵐も、彼を揺さぶらない。厚かましい娼婦の目も、彼を罠にかけない。娼婦の目は、愛する者の罠だからである。

4

In aliena miser capitur possessione, qui improviso igne praeventus possessionem suae mentis amisit.

PL 15, 1308C

不意の火に先を越されて、自らの精神の所有を失った惨めな者は、他人の所有地で捕らえられる。

5

Si persecutio ingruit, invenit jam paratum; ut ubi possit esse perturbatio salutis incertae, ibi sperata sacri corona certaminis provida futuri meditatione demulceat.

PL 15, 1308D

迫害が襲っても、すでに備えのできた者を見いだす。救いの不確かさによる動揺がありうるところで、聖なる闘いの冠への希望が、将来への先見の黙想によって、これをなだめるのである。

6

Si a maledicis obtrectatoribus frequenter obroditur, cogitet quia non est discipulus super magistrum, neque servus supra dominum. Si supra Dei Filium opprobria exprobrantium nefanda ceciderunt, quemadmodum servus exsortem eorum sperare se poterit?

PL 15, 1308D

悪口を言う誹謗者たちにしばしばかじられるなら、「弟子は師にまさらず、僕は主人にまさらない」と考えよ。神の子の上に、非難する者たちの忌まわしい侮辱が降りかかったのなら、僕が自分はそれを免れうると望めるだろうか。

7

Ideoque mentem suam praeparare debet; ut cum ista acciderint, turbare se non queant. Praeparet animum et meditatione componat, ut possit dicere, si tamen possit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames? etc. (Rom. VIII, 35) .

PL 15, 1309A

それゆえ、自らの精神を備えておかなければならない。これらが起こったとき、動揺することがないようにである。心を備え、黙想によって整えて、言いうるようにせよ、もし言えるならばであるが。「誰が我々をキリストの愛から引き離すか。患難か、苦しみか、飢えか」等々(ローマ8:35)。

8

Quare autem non separetur, adjecit: Sed in his omnibus superamus, inquit, et vincimus propter eum qui dilexit nos (Ibid., 37) .

PL 15, 1309A

なぜ引き離されないのかを、彼は付け加えた。「しかし、これらすべてにおいて、我々は勝ち、我々を愛した者のゆえに勝利する」(ローマ8:37)。

9

Meritoque confirmatus ait: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli . . . . neque potestates, neque praesentia, neque futura . . . . separare nos poterunt a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 38 et 39) .

PL 15, 1309A

そして、確信を得て、当然のこととして言う。「私は確信する。死も生も、天使たちも……権能も、現在のものも未来のものも……、我々を、キリスト・イエスにある神の愛から引き離すことはできない」(ローマ8:38–39)。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXVII

第8説教(ヘト) 第XXXVII章PL 15, 1309A
1

Multa Apostolus dixit, contra quae lucta nobis est: sed alia facilia sunt, vel certe non hujus temporis aut loci; ut discutere omnia debeamus, quae sint quae nos separare possint a charitate Dei; nisi diligentius resistamus.

PL 15, 1309A

使徒は多くのことを言った。それらに対して我々には闘いがある。だが、ほかのものは容易であるか、少なくとも今の時や場にふさわしくない。我々がより注意深く抵抗しないかぎり、神の愛から我々を引き離しうるものがどれであるかを、すべて吟味しなければならないのだが〔ut discutere … の係りは定かでない。条件付きの義務として取った〕。

2

Illud nunc quod videtur obscurius, non praetermittimus, quia ait: Neque altitudo, neque profundum (Ibid., 39) : quae sunt gravia tentamenta. Denique habes in Esaia scriptum ad regem Achaz: Pete tibi signum a Domino in profundum, aut in altum.

PL 15, 1309B

いま一見やや不明瞭なことを、我々は見過ごさない。使徒が「高いものも、深いものも」(ローマ8:39)と言うからで、これらは重い試みである。実に、あなたはイザヤに、アハズ王に向けてこう書かれているのを知っている。「主から、深みにでも高みにでも、汝のためにしるしを求めよ」。

3

Respondit ille: Non petam, neque tentabo Dominum (Esai. VII, 11 et 12) . Mysticum illi propositum est, sed non intellexit: et veritus est ne tentare Dominum videretur, si signum peteret in altum, aut in profundum.

PL 15, 1309B

彼は答えた。「私は求めない、主を試みることもしない」(イザヤ7:11–12)。彼には神秘的な提案がなされたのだが、彼は理解しなかった。高みにせよ深みにせよ、しるしを求めれば主を試みるように見えるのではないかと恐れたのである。

4

Dominus autem volens gravia tentamenta remedio supplantare divino ait: Ecce virgo concipiet in utero (Ibid., 14) . Hoc est magnum signum, quod altitudinis, et profundi tentamenta destruxit.

PL 15, 1309B

一方、主は、重い試みを神的な薬によって覆そうとして言う。「見よ、おとめが胎に身ごもる」(イザヤ7:14)。これが、高さと深さの試みを打ち砕いた大きなしるしである。

5

Dominus enim Jesus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; neque quae sua sunt, requisivit, sed formam servi accepit, humiliavit se usque ad mortem. Itaque neque elatus est potestate, neque mortis quadam dejectione turbatus.

PL 15, 1309C

主イエスは、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、自分のものを求めず、僕の姿を取り、死に至るまで自らを低くしたからである。それゆえ、権力によって高ぶることも、死というある種の失墜によって動揺することもなかった。

6

Hoc igitur signum proponitur regi; ut petat sibi remedium, per quod nec regiae potestatis extolleretur supercilio, nec certe aerumnae alicujus exceptione perturbaretur; ut erat corde turbatus, cum bellum sibi videret ab Assyriis inferri.

PL 15, 1309C

それゆえ、このしるしが王に示される。自分のために薬を求めよ、というのである。それによって、王権の高慢に高ぶることも、何らかの苦難に見舞われて動揺することもないようにである。彼はアッシリア人たちから戦いを仕掛けられるのを見て、心が動揺していたのだから。

7

Divini igitur exemplo oraculi volumus ostendere quam essent haec gravia tentamenta, quibus remedium solus potuit Christus afferre.

PL 15, 1309C

こうして我々は、神的な託宣の例によって、これらの試みがいかに重いものであるか、そしてその薬をもたらしえたのはキリストただ一人であったことを、示したい。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXVIII

第8説教(ヘト) 第XXXVIII章PL 15, 1309C
1

Verumtamen et prophetico sermone facile est docere sarcinam quamdam horum tentamentorum. Haec enim tentamenta duo maxima sanctus Salomon oratione propria declaravit, et rogavit ut posset excludere dicens: Divitias autem et paupertatem ne des mihi: sed ordina mihi quae opus sunt, et quae abundent; ne repletus mendax fiam, et dicam: Quis me videt? aut pauper rapiam, et perjurem nomen Dei. (Prov. XXX, 8 et 9) .

PL 15, 1309C

とはいえ、預言者の言葉によっても、これらの試みのいわば重荷を教えることは容易である。聖なるソロモンは、固有の祈りによってこの二つの最大の試みを明らかにし、それを遠ざけることができるよう願って言った。「富も貧しさも私に与えるな。ただ、必要なもの、また十分にあるものを私に定めよ。満ち足りて偽る者となり、『誰が私を見ているか』と言うことのないように。また、貧しくて盗み、神の名に偽りの誓いを立てることのないように」(箴言30:8–9)。

2

Potes igitur tu ista tentamenta contemnere, quae formidavit Salomon, qui sapientiam postulavit et meruit? Dives erat, timuit extolli: pauper fieri formidavit; ne paupertatis necessitate abstinentiae gratiam non teneret.

PL 15, 1309D

それなのにあなたは、ソロモンが恐れたこれらの試みを軽んじうるのか。彼は知恵を求め、それを受けるにふさわしいとされた者である。富んでいたときは高ぶることを恐れ、貧しくなることを恐れた。貧しさの必要に迫られて、禁欲の恩寵を保てなくなりはしないかと。

3

Quam multi qui videbantur sancti esse, ceciderunt ab altitudine cordis sui? Quam multi aliqua necessitate dejecti, non potuerunt contenti esse injuria, qui fuerant virtutum exercitio roborati?

PL 15, 1310A

聖なる者と見えていた者が、どれほど多く自分の心の高みから落ちたことか。徳の訓練によって強められていたはずの者が、どれほど多く、何らかの窮乏に打ちのめされて、不当な仕打ちに甘んじることができなかったことか。

4

Rarus Job invenitur in terris, qui et divitias amisit et filios, et vibicibus corporis exaratus, cum vermes toto corpore fluerent, a Christi tamen charitate non potuit separari. Paremus igitur affectum nostrum; ne imparatum vis repentina perturbet.

PL 15, 1310A

地上でヨブのような者は稀にしか見いだされない。彼は富も子らも失い、体は鞭の痕で耕されたようになり、体じゅうから蛆が流れ出てもなお、キリストの愛から引き離されることがなかった。それゆえ、我々の心情を備えておこう。備えのない者を、突然の力が動揺させることのないように。

5

Denique sciens Dominus cito nos frangi solere, ait etiam apostolis: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. (Joan. XIV, 27) . Si te cupiditas appetentiaque tentaverit, lege Evangelium, dicat tibi Jesus Christus: Non turbetur cor tuum.

PL 15, 1310A

実に主は、我々がたやすく打ち砕かれがちであることを知って、使徒たちにも言った。「汝らの心は動揺してはならない、恐れてはならない」(ヨハネ14:27)。貪欲や欲求があなたを試みるなら、福音書を読め。イエス・キリストにあなたへこう言わせよ。「汝の心は動揺してはならない」。

6

Si quis terror ingruerit, dicat tibi Christus: Non turbetur cor tuum, neque formidet. Si qua supplicia persecutor inflixerit, lege Evangelium, dicat tibi Jesus: Non turbetur cor tuum, neque formidet.

PL 15, 1310A

何か恐怖が襲いかかるなら、キリストにあなたへこう言わせよ。「汝の心は動揺してはならない、恐れてはならない」。迫害者が何か責め苦を加えるなら、福音書を読め。イエスにあなたへこう言わせよ。「汝の心は動揺してはならない、恐れてはならない」。

7

Lege Apostolum dicentem: Indignae enim passiones sunt hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18) . Si in mari naviganti gravis fluctus insurgat, tempestas atra desaeviat, tibi dicat Jesus: Ego sum, noli turbari (Marc. VI, 50) .

PL 15, 1310B

使徒の言葉を読め。「この時の苦難は、やがて現れる栄光に比べれば取るに足りない」(ローマ8:18)。海を航行していて大波が起こり、暗い嵐が荒れ狂うなら、イエスにあなたへこう言わせよ。「私だ、うろたえるな」(マルコ6:50)。

8

Veniens igitur in certamen aliquod magnum et grave, dic prius: Paratus sum, et non sum turbatus; ut custodiam mandata tua.

PL 15, 1310B

それゆえ、何か大きく重い闘いに入るときは、まずこう言え。「私は備えができており、動揺しなかった。汝の戒めを守るために」。

Sermo VIII. Heth, Caput XXXIX

第8説教(ヘト) 第XXXIX章PL 15, 1310B
1

Et quid de saecularibus dicam? Esto paratus non solum adversus ea quae vides, sed etiam adversus ea quae non vides. Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) .

PL 15, 1310B

世俗のことについて何を言おうか。あなたの目に見えるものに対してだけでなく、見えないものに対しても備えておけ。「外には戦い、内には恐れ」と彼は言う(二コリント7:5)。

2

In te ipso tibi bellum est: bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus, et in quadam serenitate: sed gubernator ille melior est, qui in tempestate navim gubernat. Rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat.

PL 15, 1310B

あなた自身の内にあなたの戦いがある。あなたの心が静けさの中に、ある種の晴朗さの中にあるのは善いことである。だが、嵐の中で船を操る舵取りのほうがまさっている。それゆえ、心が動揺し、精神が揺れるときには、あなた自身を律せよ。

3

Laudaverim virtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit, et cursum navigii direxerit, nulla tempestate jactatus?

PL 15, 1310C

一つの嵐も感じず、いかなる嵐にも翻弄されることなく船の針路を保った舵取りの徳を、私は称賛するだろうか。

4

Sed illum magis laudaverim, qui adversus ventos renititur, insurgit adversum fluctus, non timet vel cum elevatur undis navigium, vel cum ad profundi ima deponitur.

PL 15, 1310C

むしろ私は、風に逆らい、波に向かって立ち上がり、船が波で持ち上げられるときも、深みの底へ下ろされるときも恐れない者を、称賛したい。

5

Ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae adversa sunt vincit patientia, virtute superat, secundis non extollitur, adversis non frangitur. Bellum tibi est etiam adversus nequitias spiritales. Advertis cum quantis tibi sit praelium?

PL 15, 1310C

同じように、逆境を忍耐で征し、徳で打ち勝ち、順境にあっても高ぶらず、逆境にあっても打ち砕かれない者こそ、自分自身の舵取りとして称賛されるべきである。あなたには霊的な邪悪に対する戦いもある。どれほどの者たちとの戦闘があなたにあるか、気づいているか。

6

Et ideo meditare, et statue animo; ut procedens ad praelia dicas: Paratus sum, et non sum turbatus; ut custodiam mandata tua.

PL 15, 1310C

それゆえ、よく思いめぐらし、心に定めよ。戦いに進み出るとき、こう言えるように。「私は備えができており、動揺しなかった。汝の戒めを守るために」。

Sermo VIII. Heth, Caput XL

第8説教(ヘト) 第XL章PL 15, 1310D
1

(Vers. 61.) Sequitur versus quintus: Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus: hoc est, funibus me circumdederunt peccatores; ut mea implicarent vestigia, ne possem incursus eorum praevidendi celeritate evitare.

PL 15, 1310D

(第61節)次に第五の節が来る。「罪人たちの縄が私を取り巻いた、そして私は汝の律法を忘れなかった」。すなわち、罪人たちは縄で私を取り囲んだのである。私の足跡を絡め取り、私が彼らの襲撃を、予見の素早さによって避けることができないようにするために。

2

Non ergo illi funes sunt, de quibus scriptum est: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV, 5) ; sunt enim funes illi quibus utuntur, qui terminos metiuntur agrorum limitesque distinguunt, et possessionum spatia disterminant.

PL 15, 1310D

ゆえに、あれは、「縄は私に麗しいものの中に落ちた」(詩篇15:5)と書かれているあの縄ではない。実際、あの縄は、畑の境を測り、境界を区切り、所有地の広がりを分かつ者たちが用いるものである。

3

Tenduntur ergo illi funes quoad possessio uniuscujusque diffunditur. Sic factus est funiculus haereditatis suae Israel. Boni ergo illi funes. Isti autem funes quibus trahuntur peccata, ut fune longo, et ut loro jugi vitulae iniquitatis.

PL 15, 1310D

したがって、あの縄は、各人の所有地が広がる限りに張られる。そのようにしてイスラエルは、自らの嗣業の縄となった。ゆえにあれは善い縄である。だが、これらの縄、すなわちこれによって罪が引かれる縄は、長い縄のようであり、不法の若い雌牛の軛の革ひものようである。

4

Vitula enim indomita plus se jactat et excutit, cum tenetur, nec acquiescit imperio, nec astringitur vinculo; sed magis cum loro retrahitur, exasperatur. Itaque nec coacta se subjicit, nec tamen libera vinculorum est.

PL 15, 1311A

実に、馴らされていない若い雌牛は、捕らえられているときのほうがいっそう身を揺さぶって振りほどこうとし、命令に従わず、縛りにも服さない。むしろ革ひもで引き戻されるといっそう荒れる。こうして、強いられても服さず、しかも縛りから自由でもない。

5

Sicut ergo trahit vitula lorum jugi, quae etsi non tenetur e proximo; tenetur tamen, nec se explicat et absolvit: ita trahit unusquisque peccator indomitis moribus iniquitates, qui putat se liberum; quia non est jugo subditus, subjectusque judicio: et nescit quod non sit exutus, sed magis ut illa vitula, et ipse se implicat suorum nexibus peccatorum.

PL 15, 1311A

したがって、軛の革ひもを若い雌牛が引くように——近くで押さえられてはいなくても、やはり捕らえられていて、自分を解き放って脱することができない——、罪人の各人も、馴らされていない振る舞いで不法を引きずる。自分は自由だと思っているのは、軛に服さず、裁きに従属していないからである。だが彼は、自分が脱してはいないことを知らない。むしろあの若い雌牛のように、自分自身をも、自らの罪の絆で絡め取るのである。

6

Hi sunt igitur funes delictorum nostrorum, quibus involvimur et ligamur, quemadmodum sunt et vincula delictorum. Et ideo Salvator qui habet in potestate peccatum dimittere, dicit iis qui sunt in vinculis: Exite.

PL 15, 1311A

これらが、我々を巻き込み縛る、我々の罪〔delictum〕の縄である。罪の縛めもまたそうである。それゆえ、罪を赦す権能を持つ救い主は、縛められている者たちに言う。「出よ」。

7

Utinam et mihi dicat: Exi de vinculis tuis: exi de nexibus peccatorum tuorum: solve funes erroris tui, quibus circumdatus et ligatus es.

PL 15, 1311B

どうか私にも言ってほしい。「あなたの縛めから出よ。あなたの罪の絆から出よ。あなたの迷いの縄を解け。それにあなたは取り巻かれ、縛られている」と。

8

Etsi enim nequissimus sim omnium, et detestabilissimus peccatorum; illo tamen jubente, liber ero, qui sub uno momento latrocinii damnatum reum supplicio eripuit, constituitque in regno suo.

PL 15, 1311B

たとえ私が、すべての者のうち最も邪悪で、罪人たちのうち最も忌まわしいとしても、彼が命じるなら私は自由になる。彼は、強盗の罪で刑罰を宣告された被告を、ただ一瞬のうちにその刑罰から救い出し、自らの国に据えたのだから。

Sermo VIII. Heth, Caput XLI

第8説教(ヘト) 第XLI章PL 15, 1311B
1

Sunt ergo vincula quibus constringimur, etsi videamur nobis liberi. Beatus qui haec solvit sibi vincula. Et ideo David ait: Dirumpamus vincula eorum: et abjiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3).

PL 15, 1311B

ゆえに、我々には、自分では自由に見えようとも、我々を縛る縛めがある。これらの縛めを自分で解く者は幸いである。それゆえダビデは言う。「彼らの縛めを断ち切ろう、彼らの軛を我々から投げ捨てよう」(詩篇2:3)。

2

Non manu utique visibilia vincula dicit esse rumpenda, sed invisibiles criminum nexus morum conversione, et fidei professione solvendos: aut manu, hoc est, opere manus tuae. Eroga pauperibus, debiles elevato, redime captivos; et solvisti vincula tua.

PL 15, 1311C

彼は、目に見える縛めを手で断ち切るべきだと言うのではない。罪の目に見えない絆は、生き方の転換と信仰の告白によって解かれるべきだと言うのである。あるいは手によって、すなわちあなたの手の働きによってである。貧しい者に施せ、弱った者を起こせ、捕らわれ人を贖え。そうすればあなたは自分の縛めを解いたことになる。

3

Eleemosyna enim a peccato liberat. Eripe eum qui ducitur ad mortem, hoc est, eripe eum intercessione, eripe gratia, tu sacerdos: aut tu imperator, eripe subscriptione indulgentiae; et solvisti peccata tua, exuisti te vinculis.

PL 15, 1311C

施しは罪から解放するからである。「死へ引かれて行く者を救い出せ」。すなわち、司教であるあなたは、執り成しによって救い出せ、好意によって救い出せ。あるいは皇帝であるあなたは、赦免の署名によって救い出せ。そうすればあなたは自分の罪を解き、縛めを脱ぎ捨てたことになる。

Sermo VIII. Heth, Caput XLII

第8説教(ヘト) 第XLII章PL 15, 1311C
1

Vinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut ipse legisti: ligat nos vinculis carnis illecebra (Jacob. I, 15) . Vinculum nostrum avaritia est, vinculum nostrum ebrietas est, vinculum nostrum concupiscentia est, vinculum nostrum superbia est.

PL 15, 1311C

実に、各人は自分の罪の縛めに縛られる。あなた自身が読んだとおりである。「肉の誘惑が我々を縛めで縛る」(ヤコブ1:15)。我々の縛めは貪欲であり、我々の縛めは酩酊であり、我々の縛めは欲望であり、我々の縛めは高慢である。

2

Sunt et diaboli vincula. Denique scriptum est: Hanc autem filiam Abrahae, quam ligavit Satanas decem et octo annis (Luc. XIII, 16) .

PL 15, 1311D

悪魔の縛めもある。実に、こう書かれている。「サタンが十八年間縛っていた、このアブラハムの娘」(ルカ13:16)。

3

Ligat nos etiam diabolus criminum nexu: ligat nos vinculo fornicationis, vinculo adulterii, vinculo perfidiae qua Christus negatur, vinculo invidiae qua frequenter etiam frater appetitur, vinculo crudelitatis qua nonnumquam socius et conformis occiditur.

PL 15, 1311D

悪魔はまた、罪の絆によって我々を縛る。淫行の縛めで、姦通の縛めで、キリストが否まれる背信の縛めで我々を縛り、しばしば兄弟さえ狙われる妬みの縛めで、ときには仲間や同類さえ殺される残酷さの縛めで我々を縛る。

4

Haec sunt vincula quibus ligatus unusquisque inclinatur; ut animam suam levare non possit, nec obtutus ad coelum mentis erigere, nisi dicat ei Dominus: Dimissus es ab infirmitate tua; et munere eum suae benedictionis erexerit (Ibid., 12) .

PL 15, 1312A

これらが、縛られた者が身をかがめさせられている縛めである。そのため彼は、自分の魂を持ち上げることも、精神の眼差しを天へ上げることもできない。主が彼に「汝は汝の病から解き放たれた」と言い、その祝福の賜物で彼を立たせるのでなければ(ルカ13:12)。

5

Haec sunt sceleratorum vincula quae dure peccatores ligant, hoc est, diabolus et ministri ejus: vel certe Nemroth, hoc est, amaritudo: vel certe Esau, hoc est, terrenus et callidus.

PL 15, 1312A

これらが、罪人たちを厳しく縛る悪人どもの縛めである。すなわち悪魔とその使いたち、あるいはニムロド、すなわち「苦さ」、あるいはエサウ、すなわち「地的で狡猾な者」。

6

Isti enim venatores erant, qui feras laqueis captare consueverant, et muta animantia vinculis illigare. Inutiles venatores, qui capiant bestias, quae pompam spectaculo populari praebeant, ministerium crudelitati. Denique nullum invenimus in divinarum serie Scripturarum de venatoribus justum.

PL 15, 1312A

実際、これらは猟師であって、野獣を罠で捕らえ、ものを言わぬ動物を縛めで縛りつけるのを常としていた。民衆の見世物に行列を提供し、残酷さに仕える獣を捕らえる、役に立たない猟師である。実に、神的な諸聖書の連なりの中に、猟師について義人は一人も見いだせない。

Sermo VIII. Heth, Caput XLIII

第8説教(ヘト) 第XLIII章PL 15, 1312B
1

At vero alia vincula sunt, ut dixi, Domini Jesu, quem sequuntur, inquit (Ose. XI, 4) , alligati vinculis, hoc est, vinculis astricti charitatis et amoris, fidei vinculis alligati.

PL 15, 1312B

だが、先に述べたとおり、別の縛めがある。主イエスの縛めである。縛められた者たちが彼に従う、と預言者は言う(ホセア11:4)。すなわち、愛と愛慕の縛めに結ばれた者たち、信仰の縛めに繋がれた者たちである。

2

Licet sic possit intelligi: Alligati vinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem.

PL 15, 1312B

こうも解しうる。縛められた者たちはキリストに従う。すなわち、罪と罪科を赦す者、赦しの泉、贖いの創始者に従うのである。

3

Sequamur ergo vincula Christi, fugiamus vincula venatorum; ne dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, nec animae nostrae cervicem nexibus inseramus.

PL 15, 1312B

それゆえ我々は、キリストの縛めに従い、猟師たちの縛めから逃れよう。歩みながら、知らぬ間に、我々の精神の足が彼らの罠に落ち込んだり、我々の魂の首を絆にはめ込んだりすることのないように。

4

Insidiantur enim quasi pessimi venatores: et quando prosperorum eventu animum relaxamus, ac secundis rebus remittimus, nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus jactant laqueos suos, aut in via qua ambulamus, abscondunt; ut cum fuerint eorum laqueis innexa vestigia, trahant quo securum supplantent viantem, vel collo astrictos strangulent commeantes.

PL 15, 1312B

彼らは最悪の猟師のように待ち伏せる。我々が順境の成り行きに心を緩め、好調のうちにゆるみ、用心の見張りを張り詰めていないとき、そのときこそ彼らはいっそう罠を投げつけ、あるいは我々の歩む道に隠す。彼らの罠に足跡が絡め取られたなら、安心して道を行く者の足をすくうところへ引きずり、あるいは首を締められた往来の者たちを絞め殺すためである。

Sermo VIII. Heth, Caput XLIV

第8説教(ヘト) 第XLIV章PL 15, 1312C
1

Noli ergo alta ambulare cervice, sicut filiae Judae; altis enim cervicibus cito laqueus innodatur.

PL 15, 1312C

それゆえ、ユダの娘たちのように首を高くして歩くな。首を高くする者には、罠がすぐに結ばれるからである。

2

Noli ad saecularia mentem animumque defigere: sed circumspice oculis animae diligenter, quia pluit Dominus laqueos super peccatores; ne cadentes illigare te possint: quos poteris evitare, si legem Domini non obliviscaris.

PL 15, 1312C

世俗のことに精神と心を据えるな。魂の目で注意深く見回せ。主は罪人たちの上に罠を降らせるからである。落ちてきたそれがあなたを縛ることのないように。主の律法を忘れなければ、あなたはそれらを避けうる。

3

Etenim etiam qui ligatus est, si sibi sit conscius libertatis, oblivisci libertatem suam non desinit, et causam nonnumquam dicit e vinculis, eamque sibi legum praescripto defendit, ac judicio frequenter absolvit. Ergo et tu si peccaveris, memor esto legis.

PL 15, 1312C

実際、縛られている者でも、自分に自由があることを自覚しているなら、自分の自由を忘れない〔底本は oblivisci … non desinit(忘れることをやめない)。文脈に合わず本文が崩れているらしいので、「忘れない」と解した〕。そして、ときには縛めの中から訴えを述べ、法の定めによってそれを自分のために守り、しばしば裁判で放免される。それゆえ、あなたも罪を犯したなら、律法を心に留めよ。

4

Si peccaveris, memor esto Christi, qui te liberat, dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates . . . . , et memor non ero (Esai. XLIII, 25) . Ipsum diebus ac noctibus tene, ipsi tua confitere peccata.

PL 15, 1313A

罪を犯したなら、あなたを解放するキリストを心に留めよ。彼は言う。「私だ、私こそ、不法を拭い去る者である……そして私は思い出さない」(イザヤ43:25)。彼を昼も夜も捉えて離すな。彼にあなたの罪を告白せよ。

Sermo VIII. Heth, Caput XLV

第8説教(ヘト) 第XLV章PL 15, 1313A
1

(Vers. 62.) Docet te Propheta quomodo teneas Dominum Jesum. Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae. Non satis est dies ad deprecandum, surgendum est et nocte, et media nocte.

PL 15, 1313A

(第62節)預言者は、あなたが主イエスをどのように捉えるべきかを教える。「真夜中に、私は汝に告白するために起きていた、汝の正義の裁きについて」と彼は言う。昼だけでは祈り求めるのに足りない。夜にも、しかも真夜中にも、起きなければならない。

2

Ipse Dominus pernoctavit in oratione; ut te proprio ad deprecandum invitaret exemplo: et utique peccatis tuis ille indulgentiam postulabat: postulabat a Patre, operabatur propria voluntate.

PL 15, 1313A

主自身が祈りのうちに夜を明かした。自らの模範によって、あなたを祈り求めへ招くためである。しかも彼は、確かにあなたの罪のために赦しを求めていた。父に求めていたのであり、自らの意志で働いていたのである。

3

Non tibi dicit Propheta, ut tantummodo media nocte surgas: sed ut surgas nocte, et maxime nocte media. Nocte enim surgendum ante praemisit dicens: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, (Supra. vers. 55) .

PL 15, 1313A

預言者があなたに言うのは、ただ真夜中にだけ起きよということではなく、夜に起きよ、とりわけ真夜中に起きよということである。夜に起きるべきことを、彼は先に「主よ、私は夜に汝の名を思い起こした」と言って述べていた(上の第55節)。

4

Potest unusquisque memor esse, et non surgere: potest unusquisque et surgere, et cum surrexerit, ea quae proprio arbitrio sederint, postulare. Addidit: Media nocte surgebam, docens surgendum esse media nocte.

PL 15, 1313B

各人は、思い起こしても起きないことがありうる。また各人は、起きても、起きたとき、自分の判断で決めたことを求めることがありうる。彼は付け加えた。「真夜中に私は起きていた」と。真夜中に起きるべきことを教えているのである。

5

Nec otiosum est quod adjunxit: Ad confitendum tibi, hoc est, ut illo maxime tempore deprecari Deum, et propria debeamus deflere peccata: nec solum praeteritis veniam postulare, sed etiam praesentia declinare, futuris cavere; multa enim illo in tempore tentamenta proserpunt.

PL 15, 1313B

彼が「汝に告白するために」と付け加えたのも無益ではない。すなわち、とりわけその時に、我々は神に祈り求め、自分の罪を嘆かねばならない。過ぎた罪の赦しを求めるだけでなく、現在の罪を避け、将来の罪に用心するためである。その時には多くの試みが忍び寄るからである。

Sermo VIII. Heth, Caput XLVI

第8説教(ヘト) 第XLVI章PL 15, 1313B
1

Tunc fervet carnis illecebra: tunc tentator illudit: coquitur cibus, potusque digeritur: stomachus aeger, mens somnolenta, animus occupatus est.

PL 15, 1313B

その時、肉の誘惑が燃え立つ。その時、誘惑者がもてあそぶ。食物が消化され、飲み物がこなれ、胃は病み、精神は眠く、心は占められている。

2

Itaque aut quiescenti calor soporis augetur, aut vigilanti nondum plenior refusus est vigor, qui errorum cavere possit incursus. Tunc igitur tentator assistit, tunc retia jacit, quibus turbare possit mentem improvidam.

PL 15, 1313C

こうして、休んでいる者には眠りの熱が増し、目覚めている者には、過ちの襲来を避けうるほどの力が、まだ十分には戻っていない。その時、誘惑者が傍らに立ち、その時、網を投げる。それで思慮のない精神を動揺させうるのである。

3

Tunc spiritales nequitiae tenebras offundunt: tunc omne nefas suadere contendunt, quando nullus arbiter culpae, nullus criminis conscius, nullus potest esse erroris testis.

PL 15, 1313C

その時、霊的な邪悪が闇を注ぎかける。その時、あらゆる悪事を勧めようと努める。咎の判定者が誰もおらず、罪を知る者が誰もおらず、過ちの証人となりうる者が誰もいないときである。

4

Tunc varias disceptationes peccatori dormitanti infundunt; ut primo de statu mentis dejiciant reluctantem, et aliquorum qui sancti habentur, proponatur exemplum, quod illi aliquando deliquerint, sed postea veniam sint adepti, et texerint superiora delicta.

PL 15, 1313C

その時、眠りかけている罪人にさまざまな議論を注ぎ込む。まず、抵抗する彼を精神の安定から突き落とすためであり、また聖なる者と見なされている何人かの模範が持ち出される。彼らもかつては罪を犯したが、のちに赦しを得て、先の罪を覆ったのだ、というのである。

5

Nam etsi omnem emendationem nostri inimicus exosus sit: tamen ad tempus, ut sobriae mentis virum possit elidere, praetendit futuram indulgentiam; ut praesentia peccata persuadeat: et cum impulerit aliquem ad erroris assensum, si viderit eum jam non amore virtutis a culpa sed poenae contemplatione revocari, inserit varias disceptationes, ut dicat sibi: Quis me videt?

PL 15, 1313C

実際、我々の敵はあらゆる矯正を憎んでいるのに、節度ある精神の者を打ち倒せるよう、さしあたりは将来の赦しを持ち出し、現在の罪を勧める。そして誰かを過ちへの同意へ押しやったとき、その者がもはや徳への愛によってではなく、刑罰を思うことによってのみ咎から呼び戻されているのを見れば、さまざまな議論を差し挟み、その者に自分に向かってこう言わせる。「誰が私を見ているか」。

6

Et tenebrae circumdant me, et parietes . . . . quem vereor (Eccli. XXIII, 25 et 26) ? Non videt Altissimus, non ad eum peccata nostra perveniunt, non dignatur spectare quae turpia sunt. Haec utique usu exemploque cognoscimus; nemo enim potest esse expers tentationis,

PL 15, 1314A

「闇が私を取り巻き、壁が……私は誰を恐れようか」(集会の書23:25–26)。いと高き者は見ていない、我々の罪は彼に届かない、醜いものを見ることを彼はよしとしない、と。我々はこれらを、経験と実例によって確かに知っている。実際、誰も誘惑と無縁ではいられないからである、〔底本は文を読点で終える〕

Sermo VIII. Heth, Caput XLVII

第8説教(ヘト) 第XLVII章PL 15, 1314A
1

Itaque ut tempus hoc habile est tentamentis: ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione divina possumus edoceri.

PL 15, 1314A

こうして、この時が試みにふさわしい時であるように、刑罰の時でもある。そのことは神的な書の朗読から教えられうる。

2

Non enim otiose Dominus Deus noster cum posset quocumque momento primitiva Aegyptiorum exstinguere; hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris opportunius judicavit.

PL 15, 1314A

実際、我々の主なる神が、どの瞬間にでもエジプト人の初子を滅ぼしえたのに、それでもこの時を、罪人の痛みと嘆きにいっそうふさわしいと判断したのは、いわれのないことではない。

3

Sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti (Exod. XII, 29) .

PL 15, 1314A

実際、こう書かれている。真夜中に、エジプト人の初子たちは、滅ぼす者によって殺された、と(出エジプト記12:29)。

4

Ideoque sanctus Moyses propheta, ut hoc praeveniret tempus, ac sine Hebraeorum fraude transiret, agnum ante immolavit, hoc est, vesperi; ut manducantes eum, et pascha Domini celebrantes, non occuparentur exterminatoris insidiis; ne inermes et vacuos spiritalis alimenti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimerent.

PL 15, 1314B

それゆえ、聖なる預言者モーセは、この時に先んじ、ヘブライ人に損害のないまま過ぎ越すために、先に子羊を屠った。すなわち夕方に。彼らがそれを食べ、主の過越を祝って、滅ぼす者の策略に捕らわれないようにするためであり、霊的な糧を欠いて武器もなく空っぽのところを、闇の中にいる敵の夜の矢が打ちのめすことのないようにするためである。

Sermo VIII. Heth, Caput XLVIII

第8説教(ヘト) 第XLVIII章PL 15, 1314B
1

Haec diligenter intende, prudenter intellige, sollicite require. Non perfunctorie ista dicuntur, sed divina tibi mysteria declarantur. Praeveni et tu insidias tentatoris, instaura prius coeleste convivium. Indictum est jejunium, cave ne negligas.

PL 15, 1314B

これらを注意深く心に留め、賢く理解し、熱心に探求せよ。これらは通りいっぺんに語られているのではなく、神的な奥義があなたに示されているのである。あなたも誘惑者の策略に先んじ、まず天の宴を整えよ。断食が告げられている。怠らぬよう気をつけよ。

2

Et si te fames quotidianum cogit ad prandium, aut intemperantia declinat jejunium; tamen coelesti magis te servato convivio. Non epulae paratae extorqueant, ut coelestis sis vacuus sacramenti.

PL 15, 1314B

飢えが日々の昼食をあなたに強い、あるいは節制のなさが断食を避けさせるとしても、それでもなお、天の宴のためにあなた自身を取っておけ。用意された料理があなたを無理に引き寄せて、あなたが天の秘跡に欠ける者となることがあってはならない。

3

Differ aliquantulum, non longe finis est diei: immo plerique sunt ejusmodi dies; ut statim meridianis horis adveniendum sit in Ecclesiam, canendi hymni, celebranda oblatio.

PL 15, 1314C

しばらく待て。日の終わりは遠くない。いや、多くの日はこうしたものであり、すぐに正午の時刻に教会へ赴き、賛歌を歌い、供え物を捧げねばならない。

4

Tunc utique paratus assiste, ut accipias tibi munimentum; ut corpus edas Domini Jesu, in quo remissio peccatorum est, postulatio divinae reconciliationis, et protectionis aeternae. Suscipe ante Dominum Jesum tuae mentis hospitio: ubi corpus ejus, ibi Christus est.

PL 15, 1314C

そのときは備えて臨席せよ。あなたの守りを受けるために、主イエスの体を食べるために。その体の中に罪の赦しがあり、神との和解と永遠の保護を求めることがある。まず主イエスを、あなたの精神の宿に迎え入れよ。その体のあるところにキリストがいる。

5

Cum hospitium tuum adversarius viderit occupatum coelestis fulgore praesentiae, intelligens locum tentamentis suis interclusum esse per Christum, fugiet ac recedet: et tu mediam noctem sine ulla offensione transibis.

PL 15, 1314C

あなたの宿が天の臨在の輝きによって占められているのを敵が見たなら、その場所がキリストによって自分の試みに対して閉ざされていると悟って、逃げ去り、退く。そしてあなたは、真夜中を何の躓きもなく過ごす。

6

Admonet etiam sacrificium vespertinum, ut numquam Christum obliviscaris. Non potes oblivisci, cum lectum ascendis, ejus Domini, cui in occasu diei precem fuderis, qui esurientem te sui corporis epulis expleverit.

PL 15, 1314C

夕べのいけにえもまた、決してキリストを忘れぬよう諭す。寝床に上がるとき、日の入りに祈りを注いだその主を、飢えたあなたを自らの体の食卓で満たしたその主を、あなたは忘れることができない。

7

Etenim quod vesperi cogitaveris, cito cum evigilaveris, recensebis. Excitabit te ipse Dominus Jesus: admonebit ut surgas, et eo tempore arma orationis assumas, quo solet incursare tentator.

PL 15, 1314D

実際、夕べに思い巡らしたことを、あなたは目覚めたときにすぐ思い返す。主イエス自身があなたを起こす。起きるよう諭し、誘惑者が襲いかかるのを常とするその時に、祈りの武具を取らせる。

Sermo VIII. Heth, Caput XLIX

第8説教(ヘト) 第XLIX章PL 15, 1315A
1

Unde non otiose Paulus apostolus et Silas trusi in carcerem, cum in nervo pedes haberent, media tamen nocte surgebant mentis vestigio, exorabant Dominum, et laudis sacrificium deferebant (Act. XVI, 25 et 26) .

PL 15, 1315A

それゆえ、使徒パウロとシラスも、牢に投げ込まれ、足を足かせにかけられていても、無益にではなく、真夜中に精神の足で立ち上がり、主に祈り、賛美のいけにえを献げていたのである(使徒言行録16:25–26)。

2

Ideoque ubi non defuit devotionis officium, adfuit etiam absolutionis remedium. Subito enim media nocte terrae motus factus est grandis; ita ut mota essent fundamenta carceris, valvae apertae, omnium vincula soluta sint.

PL 15, 1315A

そして、敬虔の務めが欠けなかったところには、解放の薬も備わった。突然、真夜中に大きな地震が起こり、牢の土台が揺れ動き、扉が開き、全員の縛めが解けたのである。

3

Audis quemadmodum si ligatus fueris, quibus manibus, quibus operibus ipse te solvas, quemadmodum custodes timere non possis? Surge igitur ad precandum. Ea hora est, qua tentator nocere consuevit, et nequitia consuevit irruere.

PL 15, 1315A

聞いているか。あなたが縛られたなら、どんな手で、どんな行いによって自分で自分を解くのか、そしてどのようにして看守たちを恐れずにいられるのかを。それゆえ、祈るために起きよ。その時刻は、誘惑者が害を与えるのを常とし、邪悪が襲いかかるのを常とする時刻である。

4

Ea hora est, qua solet adversus tentationes graves remedium venire coeleste. Excubandum tibi est, ne qua fraude vincaris: providendum ut eo tempore quo potes vincere, nequaquam vincendi tempus amittas.

PL 15, 1315B

その時刻は、重い誘惑に対して天の薬が来るのを常とする時刻でもある。あなたは見張りを続けねばならない。いかなる欺きによっても征されないように。勝てるその時に、決して勝つ時を失うことのないよう、備えねばならない。

Sermo VIII. Heth, Caput L

第8説教(ヘト) 第L章PL 15, 1315B
1

Et quia orationem esse subeundam media nocte diximus, non minus etiam de hujusmodi hora diei dicendum videtur; contraria enim diei nox est. Quid enim luci commune cum tenebris? Et ideo adversa sibi eadem nocturna est vel diurna.

PL 15, 1315B

我々は、祈りを真夜中に行うべきだと言ったが、日のこのような時刻についても同様に語るべきだと思われる。夜は昼の反対だからである。「光に闇と何の共通があろうか」。それゆえ、同じ時刻が、夜のものであるか昼のものであるかによって、それ自身と相反する〔eadem は前の hora(時刻)を受けると取った。真夜中と正午が、同じ刻限でありながら夜と昼とで正反対になることを言うのであろう〕。

2

Sicut enim media nocte primitiva Aegyptiorum tentator occidit, et ex eo cognoscitur quod ea maxime hora operetur adversarius; ita e contrario quod meridiano tempore virtus divinae lucis operetur.

PL 15, 1315B

実際、真夜中に誘惑者がエジプト人の初子を殺した。そこから、敵対者がとりわけその時刻に働くことが知られる。これと反対に、正午には神的な光の力が働くのである。

3

Unde et Abraham circa meridiem sobrias tendebat excubias, et boni aliquos exspectabat eventus, levans oculos suos, ac finitima perlustrans, quod eo tempore advenientem gratiam sibi quaereret (Gen. XVIII, 1 et 2) .

PL 15, 1315C

それゆえアブラハムも、正午ごろ、節度ある見張りを続け、目を上げ、近隣を見渡して、何か善い出来事を待っていた。その時に恩寵が自分のもとに来ることを求めたからである(創世記18:1–2)。

4

Illo igitur tempore cum duobus angelis sanctis divinus ei hospes advenit: illo tempore Christum suscepit hospitio: illo tempore illa quae legis et intelligis, celebrata mysteria sunt.

PL 15, 1315C

ゆえに、その時、神的な客が二人の聖なる天使とともに彼のもとに来た。その時、彼はキリストを客として迎えた。その時、あなたが読み理解しているあの奥義が執り行われた。

5

Quando enim magis debuit fidelem virum divina illuminare praesentia, quam cum lux diei plenior refulgeret? Meritoque etiam sanctus Joseph receptis fratribus, et accersito junior germano quem maxime diligebat, meridie instaurat convivium (Gen. XLIII, 16) .

PL 15, 1315C

実際、昼の光がいっそう満ちて輝くときよりも、いつ神的な臨在が信仰ある人を照らすのがふさわしかったであろうか。聖なるヨセフも、兄たちを迎え、最も愛していた弟を呼び寄せて、正午に宴を整えたのは当然である(創世記43:16)。

6

Erat enim meridies in sancti Joseph pectore, quando laetas epulas fratribus splendentis gratiae ministrabat, suavissimique cibos alloquii dividebat; ut cum illi poenam fratris metuerent appetiti et venditi in servitutem, ille divino judicio ipsis diceret esse provisum, ut in Aegyptum deduceretur, qui famem sustinentibus alimoniam non negaret (Gen. XLV, 5-7) .

PL 15, 1315C

実際、聖なるヨセフの胸には正午があった。輝く恩寵の喜ばしい食卓を兄弟たちに供し、この上なく快い語らいの糧を分け与えたときである。兄弟たちが、襲われて奴隷に売られた兄弟への刑罰を恐れていたとき、彼は、神の裁きによって彼らのために備えられていたのだと言った。すなわち、飢えに耐える者たちに糧を拒まない者が、エジプトへ連れて行かれるように、と(創世記45:5–7)。

Sermo VIII. Heth, Caput LI

第8説教(ヘト) 第LI章PL 15, 1315D
1

Habemus ergo in nobis meridiem. Meridies est ei, cui justitiae sol refulget, et cujus opere bono, vel cogitationibus innoxiis, et pura mente atque sincera pascitur Christus. Disce igitur quemadmodum tibi ipse facias meridiem.

PL 15, 1315D

それゆえ我々は、自分の内に正午を持つ。正午とは、正義の太陽が輝き出る者にとってのものであり、その善い行いや無垢な思い、清く純粋な精神によってキリストが養われている者にとってのものである。ならば、あなた自身で自分に正午をつくる方法を学べ。

2

Revela, inquit, ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Psalm. XXXVI, 5 et 6) .

PL 15, 1315D

彼は言う。「汝の道を主に明かし、彼に望みをおけ。そうすれば彼がなし、汝の正義を光のように、汝の裁きを正午のように現す」(詩篇36:5–6)。

3

Ubi enim vera est fides, ibi veri luminis gratia est: ubi innocentiae prolixior custodia, virtutumque longa meditatione processus, ubi splendor bonae conscientiae diu permanens, ibi intelligibilis est meridies: ibi et tu Christo mentis tuae epulas exhibebis, et in divitiis ejus etiam ipse pasceris; ita ut non praematurus et velox veri luminis sequatur occasus, nec quidam studiis tuis tenebrosus cito vesper incumbat, et opera bona interjectus impediat.

PL 15, 1316A

実際、真の信仰があるところには、真の光の恩寵がある。無垢のいっそう長い保持、徳の長い思索による進歩、善い良心の輝きが長く続くところには、知性の正午がある。そこであなたはキリストに、あなたの精神の宴を供し、彼の富の中であなた自身も養われる。それは、真の光の早すぎる急な日没が続くことも、闇の夕べがあなたの努めの上に早くのしかかり、間に入って善い行いを妨げることもないようにである。

4

Quod si tentationum nox advenerit, non immerito media nocte surgendum, et orandum diu, et protrahenda psalmis tempora, donec veniat dies, et illucescat tibi Christus.

PL 15, 1316A

だが、もし試みの夜が来たなら、真夜中に起きること、長く祈ること、日が来てキリストがあなたに輝き出すまで、詩篇によって時を引き延ばすことは、当然である。

Sermo VIII. Heth, Caput LII

第8説教(ヘト) 第LII章PL 15, 1316B
1

Vide igitur ne et per diem tibi media nox fiat, quo mundi princeps tenebrosus et squalidus plenitudinem tibi tentationis infundat.

PL 15, 1316B

それゆえ、昼間にさえ、あなたに真夜中が生じることのないよう注意せよ。その真夜中に、闇に包まれ汚れた世界の君が、試みの充満をあなたに注ぎ込むのである。

2

Surge igitur, et excita tuam mentem: non dormitabit qui custodit te, si te non reperiat dormientem: sed surget, si et ipse fuerit tuae animae vigiliis excitatus: et imperabit vento, et fiet tranquillitas in tuo pectore, quod diversarum procellarum turbine fluctuabat.

PL 15, 1316B

それゆえ起きよ、あなたの精神を呼び覚ませ。あなたを守る者は、あなたが眠っているのを見いださなければ、まどろむことがない。むしろ、彼自身があなたの魂の見張りによって呼び覚まされれば、起き上がり、風に命じる。そして、さまざまな嵐の渦に揺れていたあなたの胸に、静けさが訪れる。

3

Surgendum igitur nobis. Solet Sponsus media nocte venire: cave ne te dormientem inveniat, cave ne facem tuam non queas somnolentus accendere. Surgendum, inquam, et Domino confitendum est, ut gratias agas.

PL 15, 1316B

それゆえ、我々は起きねばならない。花婿は真夜中に来るのを常とする。あなたが眠っているところを見いだされないよう、また眠くて松明に火をともせないことのないよう、気をつけよ。起きねばならない、私は言う。そして主に告白せねばならない、感謝を捧げるために。

4

Confitenda etiam ejus judicia aeterna; ut quidquid nobis boni accidit, ejus justitiae deputemus: ac sive divites sumus, sive salubriter valemus, id justitiae Domini deferamus; quia justus est, ut opus suum tueatur ac servet, ut quos nudos indotata quadam naturae sorte in hanc projecit corporis infirmitatem, vigore animi, et misericordiae suae dote pauperes vestire dignetur.

PL 15, 1316B

彼の永遠の裁きも告白せねばならない。我々に起こる善いことはすべて、彼の正義に帰するためである。我々が富んでいても、健やかであっても、それを主の正義に帰す。彼は正しいから、自らの業を守り保つのであり、生まれながらの運命の持参金もなく裸のまま、この体の弱さの中へ投げ入れた者たちに、心の力と、自らの慈しみの持参金とによって、貧しい者であっても衣を着せることをよしとするのである。

5

Quod utique omni agendum tempore manifestum est, ut nec die, nec nocte, nec ullo tempore a gratiarum actione debeamus vacare.

PL 15, 1316C

このことは、あらゆる時に行うべきであるのは明らかである。昼も夜も、いかなる時も、感謝を捧げることから離れていてはならない。

Sermo VIII. Heth, Caput LIII

第8説教(ヘト) 第LIII章PL 15, 1316C
1

(Vers. 63.) Sequitur versus septimus: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Habet et Christus participes atque consortes sui. Denique David probat dicens: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .

PL 15, 1316C

(第63節)次に第七の節が来る。「私は、汝を畏れるすべての者、汝の戒めを守る者たちにあずかる者である」。キリストもまた、自分にあずかる者たち、仲間たちを持つ。実に、ダビデは証しして言う。「神は汝に油を注いだ、汝の神は、歓びの油を、汝の仲間たちにまさって」(詩篇44:8)。

2

Habet participes carnis; quia carnem suscepit: habet prophetiae; quia Prophetam, inquit, vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me: ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur vobis.

PL 15, 1316C

彼は肉にあずかる者たちを持つ。肉を受けたからである。預言にあずかる者たちも持つ。「汝らの神である主は、汝らの兄弟たちの中から、私のような預言者を汝らのために立てる。汝らは、彼が汝らに語るすべてのことにおいて、彼に聞くであろう」と彼は言うからである。

3

Erit autem, omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18 et 19) . Ipse est verus propheta, qui sine alterius munere futura cognoscit: qui ea quae ventura erant, locutus est in prophetis.

PL 15, 1316D

「そして、その預言者に聞かない魂はみな、民の中から断たれるであろう」(申命記18:18–19)。彼こそ真の預言者であり、他者の賜物なしに将来を知る者であり、来たるべきことを預言者たちの中で語った者である。

4

An non est propheta, qui facit alios prophetare? Ipse est qui auditur sicut Lex; quia et Lex est ipsius. Denique Si Moysen, inquit, et prophetas non audiunt: nec si quis ex mortuis ad illos abierit, credent (Luc. XVI, 31).

PL 15, 1316D

それとも、他の者たちに預言させる者は預言者ではないのか。彼は、律法と同じように聞かれるべき者である。律法も彼のものだからである。実に、彼は言う。「モーセと預言者たちに聞かないなら、死者の中から誰かが彼らのところへ行っても、信じないであろう」(ルカ16:31)。

5

Ideoque populus Judaeorum quia non audivit hunc prophetam, de plebe exterminatus est; ut populus Dei esse desineret, qui ante populus Dei dicebatur.

PL 15, 1317A

それゆえユダヤ人の民は、この預言者に聞かなかったので、民の中から断たれた。以前は神の民と呼ばれていた者が、神の民であることをやめるに至ったのである。

6

Habet consortes baptismi; quia baptizatus pro nobis est: habet consortes justitiae; quia ipse justitia est, et nobis de suo dedit sui habere consortium: habet consortes veritatis; quia ipse veritas est, et nos tenere voluit veritatem: habet consortes resurrectionis; quia ipse est resurrectio: habet consortes immaculatae vitae; quia ipse immaculatus est.

PL 15, 1317A

彼は洗礼の仲間たちを持つ。我々のために洗礼を受けたからである。正義の仲間たちを持つ。彼自身が正義であり、自分のものから、自分との交わりを我々が持つようにと与えたからである。真理の仲間たちを持つ。彼自身が真理であり、我々が真理を保つことを望んだからである。復活の仲間たちを持つ。彼自身が復活だからである。汚れの無い生命の仲間たちを持つ。彼自身が汚れの無い者だからである。

7

Et quicumque in novitate vitae ambulaverit, quicumque tramitem justitiae tenuerit, particeps Christi est.

PL 15, 1317A

そして、新しい生命に歩む者は誰でも、正義の小道を守る者は誰でも、キリストにあずかる者である。

8

Habet etiam tribulationis suae participes; ideoque qui particeps ejus esse cupiebat, dixit: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quae est Ecclesia (Coloss. I, 24) .

PL 15, 1317A

彼は自らの患難にあずかる者たちも持つ。それゆえ、彼にあずかる者でありたいと願った者は言った。「今、私は汝らのための苦難を喜び、キリストの受難の欠けたところを、彼の体、すなわち教会のために、私の肉において満たしている」(コロサイ1:24)。

9

Sepulturae quoque ejus participes sumus; quisquis enim consepultus est cum ipso per baptismum in mortem, particeps ejus est. Ideoque ipse Apostolus astruens quam nobis gratiam dederit Dominus Jesus, ait: Participes enim Jesu Christi facti sumus (Hebr. III, 14) .

PL 15, 1317B

我々は彼の葬りにもあずかる者である。実際、洗礼によって死へと彼とともに葬られた者は誰でも、彼にあずかる者である。それゆえ使徒自身も、主イエスが我々にどのような恩寵を与えたかを論じて言う。「我々はイエス・キリストにあずかる者となった」(ヘブライ3:14)。

Sermo VIII. Heth, Caput LIV

第8説教(ヘト) 第LIV章PL 15, 1317B
1

Sed et ille particeps Christi est, qui lugentem moesto consolatur affectu: qui in carcere constitutum proprio non defraudat officio: qui lecto aegrotantis assidet, non ut capiendae haereditatis tendat aucupium; sed ut morbi vim sollicito mitiget ministerio, ut sedulo fessum sermone demulceat: qui nudos vestiat, esurientes reficiat.

PL 15, 1317B

だが、悲しむ者を共に悲しむ心で慰める者、牢に置かれた者に自分の務めを欠かさない者、病人の寝床のそばに付き添う者——遺産を手に入れようと網を張るためではなく、気遣いの奉仕によって病の力を和らげ、熱心な言葉で疲れた者をなだめるために——、裸の者に衣を着せ、飢えた者を養う者もまた、キリストにあずかる者である。

2

In his enim frequenter est Christus, sicut ipse ait: In carcere eram, et non venistis ad me: nudus eram, et non operuistis me . . . . Quod enim uni eorum non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 42 et seq.) .

PL 15, 1317B

実際、キリストはこれらの者たちの中にしばしばいる。彼自身が言うとおりである。「私は牢にいたが、汝らは私のもとに来なかった。私は裸だったが、汝らは私に着せなかった……汝らがこの者たちの一人にしなかったことは、私にもしなかったのである」(マタイ25:42以下)。

3

Si oderim mendacium, particeps Christi sum; quia veritas Christus est: si fugiam iniquitatem, particeps Christi sum; quia Christus justitia est. Beatus qui hoc potest dicere.

PL 15, 1317C

もし私が偽りを憎むなら、私はキリストにあずかる者である。キリストは真理だからである。もし私が不法を避けるなら、私はキリストにあずかる者である。キリストは正義だからである。これを言える者は幸いである。

4

Sicut enim membrum particeps esse dicimus totius corporis: sic conjunctum omnibus timentibus Deum, qui non dicat alteri: Non es de corpore meo, hoc est, non dicat pauperi dives, non ignobili nobilis, non aegro sanus, non fortis debili, non imperito sapiens dicat: Non estis mihi necessarii; particeps corporis Christi est, quae est Ecclesia.

PL 15, 1317C

実際、我々は、肢体が全身にあずかる者であると言う。それと同じく、神を畏れるすべての者に結ばれ、他の者に「汝は私の体の者ではない」と言わない者は——すなわち、富める者が貧しい者に、高貴な者が卑しい者に、健やかな者が病む者に、強い者が弱い者に、賢い者が無知な者に、「汝らは私に必要でない」と言わない者は——、教会であるキリストの体にあずかる者である。

5

Sed qui sciat quod ii qui videntur in Ecclesia debiles, pauperes, imprudentes, etiam peccatores abundantiori indigeant honestate, et majore praesidio fulciendi sint: qui hoc noverit, ipse potest dicere: Particeps ego sum omnium timentium te.

PL 15, 1317C

だが、教会の中で弱い者、貧しい者、思慮のない者、さらには罪人と見える者たちが、いっそう豊かな名誉を必要とし、いっそう大きな守りによって支えられねばならないことを知る者がいる。これを知った者こそ、「私は汝を畏れるすべての者にあずかる者である」と言いうる。

6

Qui compatiatur magis hujusmodi hominibus, quam fastidiat eos: compatiatur infirmis; ut sciat quia unum corpus omnes sumus, et membris membra connexa; ut alterum sine altero esse non possit: et cum alterum dolet, compatiatur alteri. Iste ergo recte potest usurpare hujus vocis auctoritatem.

PL 15, 1317D

そうした人々を嫌うよりもむしろ彼らとともに苦しむ者は、弱い者たちとともに苦しむがよい。我々すべてが一つの体であり、肢体は肢体に結び合わされ、一方が他方なしにはありえず、一方が痛めば他方もともに苦しむことを、知るためである。それゆえ、このような者こそ、この言葉の権威を正しく自らのものとしうる。

Sermo VIII. Heth, Caput LV

第8説教(ヘト) 第LV章PL 15, 1318A
1

Vide autem quam verecunde Propheta dixerit: Particeps ego sum timentium te. Non dixit imitantium, sed timentium; initium enim sapientiae est timor Domini (Eccl. I, 16) . Inter rudes se constituit humilitate, cum veteranos devotione superaret.

PL 15, 1318A

だが、預言者がいかに慎み深く言ったかを見よ。「私は汝を畏れる者たちにあずかる者である」。彼は「倣う者たち」とは言わず、「畏れる者たち」と言った。「知恵の初めは主への畏れ」だからである(集会の書1:16)。彼は謙遜によって自らを未熟な者たちの中に置いたが、信心においては老練な者たちを超えていた。

2

Sed tamen et timere virtutis est; quia scriptum est: Timete Dominum omnes sancti ejus (Psal. XXXIII, 10) .

PL 15, 1318A

とはいえ、畏れることもまた徳に属する。「主を畏れよ、彼の聖なる者たちはみな」と書かれているからである(詩篇33:10)。

Sermo VIII. Heth, Caput LVI

第8説教(ヘト) 第LVI章PL 15, 1318A
1

Sed ne aliquibus timor iste non sanctus videatur (quia sunt qui ignava formidine pertimescunt, et hebeti trepidant metu) addidit: Et custodientium mandata tua. Ut ostenderet se sancti timoris esse consortem. Aut sic.

PL 15, 1318A

だが、この畏れがある人々には聖なるものと見えないことのないように(実際、臆病な恐怖に震え上がり、鈍い恐れにおののく者がいる)、彼は付け加えた。「そして、汝の戒めを守る者たちに」。自分が聖なる畏れの仲間であることを示すためである。あるいはこう解しうる。

2

Potest quidem timere corde devotus, sed opere piger; ut sit religiosus affectu, otiosus actu. Non tamen potest piger esse, qui mandata Domini custodit. Qui ergo timet, custodit. Ergo ejus est custodire, qui timeat.

PL 15, 1318A

心では敬虔でも、行いでは怠惰な者が、畏れることはありうる。情においては信心深いが、行為においては無為である、というようにである。しかし、主の戒めを守る者は怠惰でありえない。ゆえに、畏れる者は守る。したがって、守ることは畏れる者に属する。

3

Sanctus itaque hoc dicit: ego autem hoc mihi usurpare non possum; quanti enim sunt qui timeant Deum, et non illis compatior? Quaerunt opem, et ferre nolo: misericordia indigent, sumptu non adjuvo. Quisquis autem haec facit, ipse potest dicere se timentium Christum esse consortem.

PL 15, 1318B

それゆえ聖なる者はこう言う。だが私は、これを自分のものとすることはできない。神を畏れる者がどれほど多くいるのに、私は彼らとともに苦しまないではないか。彼らは助けを求めているのに、私は与えようとしない。彼らは慈しみを必要としているのに、私は費用を出して助けない。これらを行う者こそ、自分はキリストを畏れる者たちの仲間であると言いうる。

Sermo VIII. Heth, Caput LVII

第8説教(ヘト) 第LVII章PL 15, 1318B
1

(Vers. 46.) Misericordiae tuae, Domine, plena est terra: justificationes tuas doce me. Quomodo misericordiae Domini plena est terra, nisi per passionem Domini nostri Jesu Christi, quam futuram praevidens, quasi promissam Propheta concelebrat?

PL 15, 1318B

(第46節)〔底本は第46節。詩篇118篇の該当の節は第64節であるから、誤植であろう〕「主よ、汝の慈しみで地は満ちている。汝の義の定めを私に教えよ」。主の慈しみで地が満ちているのは、我々の主イエス・キリストの受難によらずして何によるのか。預言者はそれを、将来のものと予見しつつ、あたかも約束されたもののように祝うのである。

2

Prophetis enim ea quae ventura sunt praevidentibus maris est, ut quasi jam decursa memorentur quae posterioris aetatis sunt. Plena est ergo terra misericordiae Domini; quia omnibus est data remissio peccatorum. Super omnes sol oriri jubetur.

PL 15, 1318B

預言者たちが来たるべきことを予見するときは、後の時代のことを、すでに過ぎ去ったことのように思い起こすのが習いである〔底本は maris。moris と読む〕。それゆえ、地は主の慈しみで満ちている。すべての者に罪の赦しが与えられたからである。太陽はすべての者の上に昇るよう命じられている。

3

Et hic quidem sol quotidie super omnes oritur. Mysticus autem sol ille justitiae omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est, et omnibus resurrexit: ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi.

PL 15, 1318C

そしてこの太陽は確かに毎日すべての者の上に昇る。だが、奥義の意味でのあの正義の太陽は、すべての者のために昇り、すべての者のために来、すべての者のために苦しみ、すべての者のために復活した。苦しんだのは、世界の罪を取り除くためである。

4

Si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat: ut si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est omnibus, quia calore ejus se ipse fraudavit: sed quod solis est, praerogativam suam servat: quod imprudentis est, communis a se gratiam lucis excludit.

PL 15, 1318C

だが、もしキリストを信じない者がいるなら、その者は万人に与えられた賜物を、自ら自分から奪っているのである。窓を閉ざして太陽の光線を遮る者がいても、そのために太陽がすべての者のために昇らなかったわけではなく、その者が自分でその熱を自分から奪ったのである。太陽に属することとしては、太陽は自らの優位を保つ。無思慮な者に属することとしては、その者は共通の光の恩寵を自分から遮断する。

5

Super omnes pluvia est, et hoc divinae misericordiae deputatur; quia pluit super justos et injustos.

PL 15, 1318C

雨はすべての者の上にある。これもまた神の慈しみに帰される。彼は義人にも不義の者にも雨を降らせるからである。

6

Aut certe sic interpretandum, quod misericordiae divinae plena sit terra; quia Domini est terra, et plenitudo ejus . . . . ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam (Psal. XXIII, 1 et 2) .

PL 15, 1318C

あるいは、確かにこう解釈すべきである。地が神の慈しみで満ちているというのは、「地とその充満は主のものであり……彼自身が、海の上にそれを据え、川の上にそれを備えた」からである(詩篇23:1–2)。

7

Etenim per Ecclesiam in omnes gentes diffusa est misericordia Domini, in omnes gentes diffusa est fides.

PL 15, 1318D

実際、教会を通して、主の慈しみはすべての諸国民に注がれ、信仰はすべての諸国民に注がれた。

Sermo VIII. Heth, Caput LVIII

第8説教(ヘト) 第LVIII章PL 15, 1318D
1

Fortasse dicas: Qua ratione non dictum est, misericordiae Domini plenum est coelum? Quia sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus: sed non illae ad commune jus indulgentiae Dei, remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis servatur aeternus: et illa quae coelestium vel potestatum vel ministeriorum sunt, licet auxilio Domini fulciantur; tamen non tanta ejus indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis involucro vestiuntur, in qua est frequentis erroris illecebra.

PL 15, 1318D

あるいはあなたはこう言うかもしれない。なぜ「天は主の慈しみで満ちている」とは言われていないのか、と。天上にも霊的な邪悪があるからである。しかし、それらは神の赦しの共通の権利にも、罪の赦免にも関わらない。それらには永遠の火が保たれているのである。また、天上の者たちや権能や務めに属するものは、主の助けに支えられてはいるが、下にあり地上にあるものほどには、主の慈しみを必要としない。それらは肉の覆いをまとってはおらず、その肉の中にこそ、たびたびの過ちの誘惑があるからである。

2

Ideoque in superioribus ait idem Propheta, quia Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16) .

PL 15, 1319A

それゆえ、上のところで同じ預言者は言う。「天の天は主のもの、地は人の子らに与えた」(詩篇113:16)。

3

Unde et coelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est, longeque semotius ab illo de quo scriptum est: Sicut volatilia coeli (Matth. VI, 26) .

PL 15, 1319A

それゆえ、天は罪のあらゆる汚れからいっそう清く澄んでおり、「天の鳥のように」(マタイ6:26)と書かれているあの天からは、はるかに隔たっている。

4

Hoc enim coelum velut medius quidam inter coelum et terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus.

PL 15, 1319A

実際、この天は、天と地のあいだにある、いわば中間の空気の場所と呼ばれ、そこにも「天上にある霊的な邪悪」がある。

5

Nam in illo non appellativo, sed vero coelo, etiamsi diabolum legerimus in conspectu Dei angelorum non defuisse concilio; puto tamen nulla operari tentamenta nequitiae.

PL 15, 1319B

というのは、名ばかりではない真の天においては、悪魔が神の前で天使たちの集いにいたと我々が読むとしても、私は、そこで邪悪の試みは何も働かないと考えるからである。

6

Denique scriptum est quia angeli amaverunt filias hominum (Gen. VI, 2) ; eo quod terrenis capti detineantur illecebris princeps mundi istius ac ministri ejus, in quibus nequitia spiritalis venenis quibusdam carnis hujus imbuta, et humanis est infecta criminibus.

PL 15, 1319B

実に、「天使たちは人の娘たちを愛した」(創世記6:2)と書かれている。この世界の君とその使いたちは、地上の誘惑にとらえられて引き止められているからであり、彼らにおいて霊的な邪悪は、この肉のある種の毒に染まり、人間の罪に感染したのである。

7

Ideoque Dominus in Evangelio suo ait: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10) .

PL 15, 1319B

それゆえ、主は自分の福音書の中で言う。「汝の意志が、天と地におけるように、行われよ」(マタイ6:10)。

8

Non eadem est illic iniquitas vicinum possessionis finitimo rure depellere, viduam haereditatis fraudare compendiis, minores consortii jure detrudere, intra lignum denique et quodcumque argenti atque auri vel aeris metallum velut effigiem quamdam coelestem includere potestatem.

PL 15, 1319B

そこ〔天〕には、近隣の土地で隣人を所有地から追い払うことも、やもめから相続の利得をだまし取ることも、年下の者たちを共有の権利から押しのけることも、ついには、木や、銀・金・青銅の何らかの金属の中に、天の像のようなものとして力を閉じ込めることも、同じような不法としては存在しない。

9

Haec cum sint maximi plena sacrilegii, in coelis vacant, in terris frequentantur. Verbo enim Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . non terra firmata est.

PL 15, 1319C

これらは最大の聖物冒瀆に満ちているが、天では行われず、地ではしきりに行われる。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)のであり、地は固められていない。

Sermo VIII. Heth, Caput LIX

第8説教(ヘト) 第LIX章PL 15, 1319C
1

Et ideo justificationes Dei ab ipso Domino vult doceri; quia difficile est in terra magistrum hujusmodi reperire, qui ea doceat, quae ipse non viderit. Ad illum igitur doctorem intimo Propheta contendit affectu; qui solus magister est verus.

PL 15, 1319C

それゆえ彼は、神の義の定めを主自身から教えられることを望む。地上では、自分が見たことのないことを教える、そのような教師を見いだすのは難しいからである。ゆえに預言者は、内なる情をもってあの教師のもとへ赴く。彼のみが真の師である。

2

Quomodo enim potest homo quasi verum docere quod nesciat, cum ipse sit mendax? Meritoque ait Dominus, ut nemo super terram vocet sibi quemquam magistrum; quia unus est magister omnium (Matth. XXIII, 8) .

PL 15, 1319C

実際、人はどうして、自分が知らないことを、真実であるかのように教えられようか。人自身が偽る者である。主が、地上では誰も自分のために誰かを師と呼ぶなと言うのも当然である。すべての者の師は一人だからである(マタイ23:8)。

3

Et quomodo posset David alium doctorem quaerere, cum ipse de Deo dixerit: Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10) ?

PL 15, 1319C

またダビデは、自ら神について「人に知識を教える者」(詩篇93:10)と言っていながら、どうして別の教師を求めえようか。

4

Docet autem Deus, et mentes illuminat singulorum, et claritatem cognitionis infundit, si tu aperias ostia cordis tui, et coelestis gratiae recipias claritatem. Quando dubitas, diligenter inquiras; qui enim quaerit, invenit, et ei qui pulsat, aperitur.

PL 15, 1319D

神は教え、各人の精神を照らし、認識の明るさを注ぎ込む。あなたが心の戸を開き、天の恩寵の明るさを受け入れるならばである。疑うときには、注意深く問い求めよ。求める者は見いだし、叩く者には開かれるからである。

5

Multa obscuritas est in scripturis propheticis: sed si manu quadam mentis tuae Scripturarum januam pulses, et ea quae sunt occulta, diligenter examines, paulatim incipies rationem colligere dictorum; et aperietur tibi non ab alio, sed a Dei Verbo, de quo legisti in Apocalypsi (Apoc. V, 5) , quod Agnus librum signatum aperuit, quem nullus ante aperire poterat; quia solus Dominus Jesus in Evangelio suo prophetarum aenigmata, et Legis mysteria revelavit: solus scientiae clavim detulit, et dedit aperire nobis.

PL 15, 1320A

預言の書には多くの曖昧さがある。だが、もしあなたが精神のいわば手で聖書の戸を叩き、隠れていることを注意深く吟味するなら、少しずつ、語られたことの道理を集め始める。そして、あなたには、他の者によってではなく、神の言葉によって開かれる。その言葉について、あなたは黙示録で読んだ(黙示録5:5)。子羊が封印された書を開いた、それ以前には誰も開くことができなかった、と。主イエスだけが、自分の福音書の中で、預言者たちの謎と律法の奥義を明らかにしたからであり、ただ彼だけが知識の鍵をもたらして、それを開くことを我々に与えたからである。

Sermo VIII. Heth, Caput LX

第8説教(ヘト) 第LX章PL 15, 1320A
1

Dicunt se Judaei habere clavim scientiae, sed non habent; nam si haberent, ipsi ingrederentur, ipsi agnoscerent penetralia Scripturarum.

PL 15, 1320A

ユダヤ人は自分たちが知識の鍵を持っていると言うが、持っていない。もし持っていたなら、自分たちが中に入り、聖書の奥の間を知ったはずだからである。

2

Nunc autem: Vae vobis scribae et pharisaei, qui abstulistis clavim scientiae, et ipsi non introistis, et introeuntes prohibuistis (Luc. XI, 52) . Qomodo enim clavim potestis habere scientiae, qui scientiae negastis auctorem?

PL 15, 1320B

ところが今は、こうである。「災いだ、汝ら律法学者とファリサイ派の人よ、汝らは知識の鍵を取り上げ、自分たちも入らず、入ろうとする者たちを妨げた」(ルカ11:52)。知識の創始者を拒んだ諸君が、どうして知識の鍵を持ちえようか〔底本は Qomodo。Quomodo と読む〕。

3

Et ideo ad ipsum conversus David ait: Tu me, inquit, doce justificationes tuas; quia tu es vera justitia. Tu doce quae sapienter dicta sunt; quia tu es sapientia. Tu aperi cor meum; quia aperuisti librum. Tu aperi illud ostium quod in coelo est; quia ipse es janua.

PL 15, 1320B

それゆえ、彼に向き直ってダビデは言う。「汝が私に、汝の義の定めを教えよ」と。汝は真の正義だからである。汝が、賢く語られたことを教えよ。汝は知恵だからである。汝が私の心を開け。汝が書を開いたからである。汝が、天にあるあの戸を開け。汝自身が戸だからである。

4

Per te si quis introierit, regnum illud possidebit aeternum. Per te si quis intraverit, non decipietur; quia falli non potest quicumque domicilium fuerit veritatis ingressus.

PL 15, 1320B

汝を通って入る者は、あの永遠の国を所有する。汝を通って入る者は、欺かれない。真理の住まいに入った者は誰でも、欺かれることがありえないからである。

Sermo IX. Theth, Caput I

第9説教(テト) 第I章PL 15, 1320C
1

Nona littera Theth, cujus interpretatio est, exclusio. Quid est exclusio? Numquid sicut domo aliquis excluditur, hospitioque dejicitur: ita qui excluditur a Dei regno, bonis illius fraudatur; sicut illae exclusae sunt virgines, quae secum oleum non tulerunt; et dum venit Sponsus, exstinctae sunt faces earum, atque in emendo oleo, inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram, et ingresso jam Sponso, introire cupientes leguntur exclusae (Matth. XXV, 2, 3 et seq.) ?

PL 15, 1320C

第九の文字テトは、その訳は「締め出し」である。締め出しとは何か。それは、ある者が家から締め出され、宿から追い出されるように、神の国から締め出された者がその善きものを奪われる、ということだろうか。たとえば、油を携えなかったあの乙女たちが締め出されたように。花婿が来たとき、彼女たちの松明は消え、油を買い、松明に火をともすのに忙しくして遅れ、花婿がすでに入ったあとで、入りたがりながら締め出されたと読まれる(マタイ25:2–3以下)。

2

Non arbitror. Nam quomodo diceret si a bonis sanctus Propheta esset dejectus, atque exclusus a Dei regno: Jucunditatem fecisti cum servo tuo? Nec Prophetae meritum hujusmodi intellectum videtur admittere, nec series subditorum.

PL 15, 1320C

私はそうは思わない。実際、聖なる預言者が善きものから突き落とされ、神の国から締め出されていたなら、どうして「汝は汝の僕に楽しさを施した」と言えようか。預言者の功績も、そのような解釈を許すとは見えず、続く言葉の連なりもそうである。

3

Audis dicentem: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Inf. vers. 68) . Audis dicentem: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Ibid., 72) . Et potes dicere quod sit exclusus a regno, qui non est exclusus a Lege?

PL 15, 1320C

あなたは彼が言うのを聞く。「汝は優しい、主よ。汝の楽しさの中で、汝の義の定めを私に教えよ」(下の第68節)。あなたは彼が言うのを聞く。「汝の口の律法は、幾千の金銀にまさって、私に善い」(下の第72節)。律法から締め出されていない者を、国から締め出されたと、あなたは言えるのか。

4

Quid ergo intelligemus? Haeret interpretatio, et obscuritatem sensus sui sermo videtur offundere.

PL 15, 1321A

では我々は何を理解すべきか。この訳は行き詰まり、言葉はその意味の曖昧さを注ぎかけるように見える。

Sermo IX. Theth, Caput II

第9説教(テト) 第II章PL 15, 1321A
1

Vocant merita Prophetae, vocat ejus gratia, vocat subjectorum series, ut altioris intellectus aliquid debeamus eruere; et occurrit in tempore quod interdum excludamur in bono. Scriptum est enim: Perfecta charitas timorem excludit foras (I Joan. IV, 18) .

PL 15, 1321A

預言者の功績が呼び、彼の恩寵が呼び、続く言葉の連なりが呼んでいる。我々がより高い理解を何か掘り出すべきだと。そして、ちょうどよい時に、我々がときに善きことにおいて締め出されるということが頭に浮かぶ。実際、「完全な愛は恐れを外へ締め出す」と書かれている(一ヨハネ4:18)。

2

Et generaliter quidem charitas excludit timorem. Ut miles qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit: ut servus amans dominum, quamvis per devia et praerupta mittatur; tamen omnia pericula domini amore contemnit; ac si quis dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut qui trans mare positos filios videre desiderat, non metuit naufragia, liberorum charitate ingreditur maris fluctus, subit incerta navigii: sed metum discriminis levant desideria filiorum.

PL 15, 1321A

そして一般に、愛は恐れを締め出す。皇帝を愛する兵士が、皇帝のために引き受けた戦いを恐れないように。主人を愛する奴隷が、道なき険しい所へ遣わされても、主人への愛のゆえにあらゆる危険を軽んじ、また誰かが主人を狙うなら、自分を差し出すのをためらわないように。海の向こうにいる子らに会いたいと願う者が、難破を恐れず、子らへの愛ゆえに海の波に入り、船旅の不確かさを引き受けるように。子らへの思慕が、危険への恐れを和らげるのである。

3

Quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui vere militant Christo, qui persecutiones, ungulas, gladios, incendia non timentes, infestis se regibus obtulerunt. Timorem etenim quem poterant habere poenarum, excluserunt amore martyrii.

PL 15, 1321B

殉教者たちについても、どれほど見事に言われることか。彼らはまことにキリストのために戦い、迫害も、爪も、剣も、火も恐れず、敵意ある王たちの前に自らを差し出した。実際、刑罰に対して持ちえた恐れを、彼らは殉教への愛によって締め出したのである。

Sermo IX. Theth, Caput III

第9説教(テト) 第III章PL 15, 1321B
1

Hunc sensum autem esse interpretationis hujus etiam de Threnis Hieremiae possumus approbare. Nam et ibi sub hac littera scriptum est: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. Bonum est sustinere, et sperare in salutare Dei.

PL 15, 1321B

この解釈の意味がこのとおりであることは、エレミヤの哀歌からも確かめうる。そこでもこの文字の下にこう書かれている。「主は、彼を待ち望む者に、彼を求める魂に、善い。神の救いを待ち望み、望むことは善い」。

2

Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum grave (Thren. III, 25-27) . Haec utique quid aliud astruunt, nisi bonae exclusionis hanc interpretationem videri?

PL 15, 1321B

「若い時から重い軛を負った人にとっては善い。彼は独りで座り、黙している。重い軛を負ったからである」(哀歌3:25–27)。これらは、「善い締め出し」というこの解釈が妥当と見えること以外の、何を裏づけるのか。

3

Quis enim sustinet Dominum, nisi studio charitatis? Quis est qui sperat, nisi qui quod sperat, optat, et diligit? Quod enim speramus, per patientiam exspectamus. Ergo qui sperat, sustinet: qui sustinet impatientiae utique excludit affectum.

PL 15, 1321C

実際、愛への熱心によらずに、誰が主を待ち望むのか。望む者とは、望むものを欲し、愛する者でなくて誰か。我々は望むものを、忍耐によって待つのだから。ゆえに、望む者は待ち望み、待ち望む者は、確かに、じれったさの情を締め出す。

4

Quis est qui portat jugum grave a juventute sua, nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? Quis est qui singulariter sedet, nisi qui saecularibus voluptatibus abdicatis, molestiarum omnium excludit tumultus? Iste ergo nihil timere poterit, quia charitatis gratia vim timoris absorbuit.

PL 15, 1321C

若い時から重い軛を負う者は、享楽を捨て、放縦を避ける者でなくて誰か。独りで座る者は、世俗の快楽を退け、あらゆる煩いの騒ぎを締め出す者でなくて誰か。ゆえに、この者は何も恐れえない。愛の恩寵が恐れの力を呑み込んだからである。

Sermo IX. Theth, Caput IV

第9説教(テト) 第IV章PL 15, 1321C
1

Est et alius qui excludatur in bono, ut ille qui Apostolica auctoritate sublatus e medio plebis est; quia malum opus fecit, traditus est in carnis interitum, ut ejus spriritus salvaretur (I Cor. V, 5) .

PL 15, 1321C

善きことにおいて締め出される者はほかにもいる。たとえば、使徒の権威によって民の真ん中から取り除かれたあの者である。悪い行いをしたため、その霊が救われるように、肉の滅びに引き渡された(一コリント5:5)〔底本は spriritus。spiritus と読む〕。

2

Ex quo intelligimus quia in bono excluditur, qui jubetur agere poenitentiam; ut humilietur, et compungatur corde. Haec enim reconciliationis solent esse suffragia.

PL 15, 1321D

このことから我々は、悔悛を行うよう命じられる者は善きことにおいて締め出される、と理解する。彼が低くされ、心を刺されるためである。実際、これらは和解のための助けとなるのが常である。

Sermo IX. Theth, Caput V

第9説教(テト) 第V章PL 15, 1322A
1

Denique etiam in Hieremia scripta sub hac littera id videntur significare. Sic enim legimus de Hierusalem illa terrena: Immunditia ejus ante pedes ejus. Non fuit memor novissimorum suorum, et cecidit invalide: non est qui consoletur eam.

PL 15, 1322A

実に、エレミヤにおいても、この文字の下に書かれたものがそのことを示していると見える。というのも、あの地上のエルサレムについて、我々はこう読む。「その汚れはその足もとにある。彼女は自分の最期のことを思わず、力なく倒れた。彼女を慰める者はいない。」

2

Vide, Domine, humilitatem ejus; quia magnificatus est inimicus (Thren. I, 9) . Et quia sic humiliata est Hierusalem, merito postea ei dicitur: Defecit iniquitas tua, filia Sion (Thren. IV, 22) .

PL 15, 1322A

「主よ、彼女の卑しめられた姿を見よ。敵が高ぶったからである」(哀歌1:9)。そして、エルサレムがこのように卑しめられたからこそ、後に彼女に「シオンの娘よ、汝の不法は尽きた」(哀歌4:22)と言われるのは当然である。

3

Et omni qui poenitentiam egerit, lacrymisque propriis peccata defleverit, bene dicitur: Defecit iniquitas tua. Alibi quoque sub hac littera dicit Hieremias: Boni erant vulnerati gladio, quam vulnerati fame. Abierunt compuncti a nativitate agrorum (Ibid., 9) .

PL 15, 1322A

また、悔い改めを行い、自らの涙で罪を嘆いたすべての者についても、「汝の不法は尽きた」と言われるのは正しい。別の箇所でも、この文字の下でエレミヤは言う。「剣で傷つけられた者たちは、飢えで傷つけられた者たちよりも善かった。彼らは畑の産物から刺されて去った」(哀歌4:9)。

4

Compungimur igitur, quando nostrorum agimus poenitentiam delictorum: compungimur etiam recordatione delictorum. Unde ait propheta David: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) .

PL 15, 1322A

それゆえ、我々が刺されるのは、我々の罪を悔い改めるときである。また、罪を思い起こすときにも刺される。そこで預言者ダビデは言う。「汝らが心の中で言うことについて、汝らの寝床の上で刺されよ」(詩篇4:5)。

5

Qui autem compungitur, utique delectationem excludit erroris: et qui agit poenitentiam, excludit pudorem: sequestrat verecundiam flagitii confitendi; ut recuperandae spem salutis inveniat.

PL 15, 1322B

刺される者は、確かに誤りの喜びを締め出す。悔い改めを行う者は、恥を締め出す。罪を告白する恥じらいを遠ざけ、救いを取り戻す望みを見いだすためである。

6

Meritoque et ipse David ubi cognovit errorem: Peccavi, inquit, Domino (II Reg. XII, 13) . Tantus rex, tantus propheta non erubuit peccatum proprium confiteri; et ideo dictum est ei: Et Dominus abstulit peccatum tuum (Ibid.) .

PL 15, 1322B

それゆえダビデ自身も、誤りを認めたとき、当然こう言った。「私は主に対して罪を犯した」(サムエル記下12:13)。これほどの王、これほどの預言者が、自分の罪を告白することを恥じなかった。だから彼にこう言われたのである。「そして主は汝の罪を取り除いた」(サムエル記下12:13)。

Sermo IX. Theth, Caput VI

第9説教(テト) 第VI章PL 15, 1322B
1

(Vers. 65.) Sublato igitur peccato ait: Jucunditatem fecisti cum servo tuo. Domine, secundum verbum tuum. Multa videntur in hoc saeculo jucunda esse, quae non sunt, multa suavia, bona plurima. Luxuries videtur esse jucunda: sed exhausto fit amara patrimonio.

PL 15, 1322B

(第65節)それゆえ、罪が取り除かれて、彼は言う。「主よ、汝の言葉に従って、汝は汝の僕に楽しさを施した」。この世には、楽しいと見えて実はそうでないものが多く、甘美に見えるもの、善いと見えるものが非常に多い。放蕩は楽しいと見える。しかし財産が尽きれば苦いものとなる。

2

Dulcis libido, cum fervet: sed eadem horrida et exsecranda, cum proditur. Suaves epulae, cum sumuntur: sed fetidae, cum digeruntur.

PL 15, 1322C

情欲は燃え上がっているときは甘美である。しかし、露見すれば、それは恐ろしく忌まわしい。宴は食べているときは美味である。しかし、消化されるときには悪臭を放つ。

3

Bona multa in hoc saeculo, dum vivimus, aestimantur; quia usui nobis sunt, ut pecunia, aurum, argentum, possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis: hic omnia relinquuntur. Quin etiam majori dolore quis moritur, cum his se fraudari copiis ingemiscit.

PL 15, 1322C

この世には、我々が生きている間は善いと思われるものが多い。我々の役に立つからである。金銭、金、銀、財産がそうである。しかし、それらは死者には何の益にもなりえない。ここですべてが置いてゆかれる。それどころか、人はこれらの富を奪われることを嘆きつつ死ぬとき、いっそう大きな苦痛のうちに死ぬ。

4

Non est ergo jucunditas vera, nisi illa quae secundum verbum Dei est; ut quis bonorum meritorum atque virtutum subsidiis gaudeat se esse munitum.

PL 15, 1322C

それゆえ、真の楽しさとは、神の言葉に従うもののほかにない。すなわち、善き功と徳の助けによって、自分が守られていることを喜ぶことである。

Sermo IX. Theth, Caput VII

第9説教(テト) 第VII章PL 15, 1322C
1

Hac David jucunditate vel bonitate Dei laetatur; quia jugum grave a juventute portavit, et sustinuit, atque exspectavit Domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia, maluit tamen exspectare a Domino deferendi tempus imperii, quam occiso rege praeripere.

PL 15, 1322C

ダビデは、この楽しさ、すなわち神の善さを喜ぶ。若いときから重い軛を担い、耐え、自分に対する主の恩寵を待ち、先んじて奪うことをしなかったからである。彼は王サウルを殺す機会をしばしば与えられたのに、王を殺して先んじるよりは、主が支配を授ける時を待つことを選んだ。

2

Semper Deus bonus est: ideoque et Paulus ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22) ; bonitas enim in omnes est, severitas in paucos. Denique subdidit idem Apostolus: In eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem (Ibid.) .

PL 15, 1322D

神は常に善である。それゆえパウロも言う。「それゆえ、神の善さと厳格とを見よ」(ローマ11:22)。善さはすべての者に向かい、厳格は少数の者に向かうからである。実に、同じ使徒はこう付け加えた。「倒れた者たちには厳格、しかし汝には善さ」(ローマ11:22)。

3

Si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi bonitate Dei. Nam et tibi ideo bonus est, quia permanes: quod si non permanseris in bonitate, et tu excideris. Non ergo Deus propterea bonus esse desistit, quia tu lapsus es, et indiges severitate.

PL 15, 1323A

もし彼らが倒れなかったなら、彼ら自身も確かに神の善さを享受したであろう。あなたに対しても神が善いのは、あなたが〔善さの中に〕留まっているからである。もし善さの中に留まらないなら、あなたも切り落とされるであろう。だから、あなたが堕ちて厳格を必要とするからといって、神が善くあることをやめるのではない。

4

Siquidem et severitas Dei in bonitatem recurrit; ut unusquisque castigatus pedem referat a peccatis, et ad virtutum tramitem, bonamque conversationem recurrat. Denique docet de illis qui ceciderunt Apostolus: Quia si non permanserint in incredulitate, inserentur.

PL 15, 1323A

実に、神の厳格もまた善さへと立ち返る。各人が懲らしめられて罪から足を引き戻し、徳の小道と善き生き方へ立ち返るためである。実に、倒れた者たちについて使徒は教える。「もし不信仰に留まらなければ、接ぎ木される」。

5

Potens enim est Deus iterum inserere illos (Ibid., 23) ; ut quemadmodum deserta virgulta, ita et homines velut caudicibus quibusdam virtutis inserti, bonorum fructus possint ferre meritorum.

PL 15, 1323A

「神は彼らを再び接ぎ木することができるからである」(ローマ11:23)。荒れた若枝と同じように、人間もまた、いわば徳の幹に接ぎ木されて、善き功の実を結ぶことができるためである。

6

Accuses necesse est medicum crudelitatis, quia putrefactas vulnerum fibras ferro putaverit exsecandas; quia noxia et serpentia ulcera igni adusserit, ne virus in ulteriora proserperet: vel quia magister discipulum verberaverit negligentem, ut metu verberum indueret diligentiam?

PL 15, 1323B

あなたは医者を残酷だと責めなければならないのか。腐った傷の筋を鉄で切り取るべきだと判断したからか。害をなし這い広がる潰瘍を、毒がさらに奥へ這い進まぬよう火で焼いたからか。あるいは、教師が怠惰な弟子を鞭打ち、鞭への恐れによって勤勉を身につけさせたからか。

7

Castigare enim amantis est, non exsecrantis; et ideo bonitatis est, non crudelitatis. Recte ergo et Dominus ubique est bonus, et cum remittit flagitia, et cum peccata castigat: Castigat enim Dominus quem diligit (Heb. XII, 6) .

PL 15, 1323B

懲らしめることは愛する者のすることであり、呪う者のすることではない。それゆえ、それは善さのすることであり、残酷さのすることではない。だから、主がどこでも善いというのは正しい。恥ずべき行いを赦すときも、罪を懲らしめるときもそうである。「主は愛する者を懲らしめる」(ヘブライ12:6)。

Sermo IX. Theth, Caput VIII

第9説教(テト) 第VIII章PL 15, 1323B
1

Castigatus est etiam David. Denique ait: Et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 14) . Sed vir sapiens qui intellexit castigationem illam Domini sibi profuisse ait: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; hoc est, etsi illa mihi ad tempus amara visa est castigatio, mihi secundum carnem, mihi secundum moestitiam corporis; tamen secundum verbum tuum castigatio illa fructus bonitatis attulit.

PL 15, 1323B

ダビデも懲らしめられた。実に、彼は言う。「私は一日中鞭打たれた」(詩篇72:14)。しかし、主のあの懲らしめが自分に益となったことを悟った賢人は言う。「主よ、汝の言葉に従って、汝は汝の僕に善さを施した」。すなわち、あの懲らしめは、しばらくのあいだ、私には苦く見えた、肉に従って、体の悲しみに従ってである。しかし、汝の言葉に従えば、あの懲らしめは善さの実をもたらした、ということである。

2

Illam mihi castigationem intelligo profuisse, illa castigatione me a vitiis esse revocatum, illa castigatione non diu aliquid in me licuisse flagitiis, per illam castigationem Domini nihil in me adversario licuisse, nihil morti.

PL 15, 1323C

あの懲らしめが私に益となったと私は理解する。あの懲らしめによって、私は悪徳から呼び戻された。あの懲らしめによって、恥ずべき行いは長く私の中で力を振るうことができなかった。主のあの懲らしめを通して、敵対者は私に対して何もできず、死も何もできなかった。

3

Denique, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18) , ipse Propheta memoravit. Castigatur enim qui recipitur; qui autem non recipiuntur, non flagellantur.

PL 15, 1323C

実に、「主は私を厳しく懲らしめたが、死に渡さなかった」(詩篇117:18)と、預言者自身が記している。受け入れられる者こそ懲らしめられる。受け入れられない者は、鞭打たれない。

4

In laboribus enim hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5) . Ideoque supra ait: Quam bonus, Israel, Deus rectis corde (Ibid., 1) ! Ergo bonus omnibus; quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit.

PL 15, 1323C

「彼らは人々の労苦の中にはおらず、人々と共に鞭打たれることもない」(詩篇72:5)。それゆえ彼は前に言う。「イスラエルにとって、心の正しい者たちに、神はなんと善いことか」(詩篇72:1)。したがって神はすべての者に善い。すべての者が心正しくあることを望むからである。しかし、心を曲げる者は、自ら神の善さという恩寵を自分から遠ざける。

Sermo IX. Theth, Caput IX

第9説教(テト) 第IX章PL 15, 1323D
1

(Vers. 66.) Sequitur: Jucunditatem, et disciplinam, et scientiam doce me; quia in mandatis tuis credidi. Juxta Apostolum χρηστόν bonum intelligimus; quia dixit: Vide ergo bonitatem Domini (Rom. XI, 22). Juxta Evangelium χρηστόν suave accipimus.

PL 15, 1323D

(第66節)続く。「楽しさと規律と知識を私に教えよ。汝の戒めにおいて私は信じたからである。」使徒に従えば、我々は「クレーストン」〔ギリシア語。この節の「楽しさ」に当たる七十人訳の語の形容詞で、「善い」とも「甘美な」とも訳せる〕を「善い」と解する。彼が「それゆえ、主の善さを見よ」(ローマ11:22)と言ったからである。福音書に従えば、「クレーストン」〔ギリシア語〕を「甘美な」と受け取る。

2

Dixit enim: Tollite jugum meum . . . . quia leve est, et onus meum, quia suave est (Matt. XI, 29 et 30) . Dixit enim, τὸ φορτίον μου χρηστόν.

PL 15, 1324A

実際、彼は言った。「私の軛を取れ……それは軽いからである。また私の荷は甘美だからである」(マタイ11:29–30)。実際、彼は「私の荷は甘美だ(クレーストン)」〔ギリシア語〕と言ったのである。

3

Unde merito bonitatem Dei ab ipso quaerit doceri, ne forte quis perfunctorie accipiens bonum Deum esse, in erroribus perseveret, quod per misericordiam Dei sciat impunitatem suis dari posse peccatis; cum etsi indulgeat Dominus, tamen foeda est conversatio in criminibus semper haerere. Non ergo bonitas ista vulgaris est: sed quae semper disciplinae exspectet profectum.

PL 15, 1324A

だから彼が、神の善さを神自身から教えられることを求めるのは当然である。神が善いということをおざなりに受け取って、誤りのうちに留まり続けることのないためである。神の慈しみによって、自分の罪に罰を免れることが与えられうると知っているからである。たとえ主が赦すとしても、罪の中に常に留まる生き方は醜い。それゆえこの善さは並のものではなく、常に規律の進歩を待つものである。

Sermo IX. Theth, Caput X

第9説教(テト) 第X章PL 15, 1324A
1

Ideoque qui intelligit altam Dei esse bonitatem, doceri desiderat etiam disciplinam. Nam plerique avertuntur a studio disciplinae, dum eam severam et tristem arbitrantur: sed perspicacior sensu intelligit, quod disciplina si tristis ad tempus sit, posterioribus fiat jucunda temporibus.

PL 15, 1324A

それゆえ、神の善さが深いと理解する者は、規律をも教えられることを望む。実際、多くの者は、規律を厳しく陰鬱なものと考えて、規律を学ぶ熱意から離れる。しかし、より洞察の鋭い感覚の者は、規律がしばらくは陰鬱であっても、のちの時には楽しいものになると理解する。

2

Sed est disciplina vel correptio severior: est etiam moderatior. Moderatior est, de qua dicit Dominus: Corripiam eos in auditu tribulationis eorum (Ose. VII, 12) . Est et severior quae est in ira et furore correptio.

PL 15, 1324B

しかし、規律あるいは叱責には、より厳しいものもあり、より穏やかなものもある。より穏やかなものとは、主が語るもので、「私は彼らを、彼らの苦難を聞くときに叱責する」(ホセア7:12)。より厳しいものは、怒りと憤りの中にある叱責である。

3

Unde refugiens eam correptionem, dicit David: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2) . Et Hieremias: Corripe nos, Domine, in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24) .

PL 15, 1324B

そこで、この叱責を逃れて、ダビデは言う。「主よ、汝の怒りで私を責めるな、汝の憤りで私を叱責するな」(詩篇6:2)。またエレミヤは言う。「主よ、我々を裁きによって叱責せよ、憤りによってではなく」(エレミヤ10:24)。

4

Omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem; postea tamen pacificos fructus generare consuevit.

PL 15, 1324B

それゆえ、すべての規律は、しばらくの間は苦さを伴い、動揺を伴うとしても、のちには平和の実を生むのが常である。

Sermo IX. Theth, Caput XI

第9説教(テト) 第XI章PL 15, 1324B
1

Sed qui petit doceri bonitatem et disciplinam, debet petere etiam scientiam doceri. Nisi enim habeat scientiam, molesta est disciplina, molesta correptio.

PL 15, 1324B

しかし、善さと規律を教えられることを求める者は、知識を教えられることをも求めなければならない。知識がなければ、規律は煩わしく、叱責は煩わしいからである。

2

Quid sit scientia, doceat te Salomon, qui ait de Domino Deo nostro: Ipse enim mihi dedit eorum quae sunt cognitionem veram (Sap. VII, 17) . Et alibi hic idem Propheta ait: Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10) . Qui autem petit scientiam, credit mandatis Dei.

PL 15, 1324C

知識とは何か、ソロモンがあなたに教えるがよい。彼は我々の主なる神について言う。「神自身が、存在するものについての真の認識を私に与えた」(知恵の書7:17)。また別の箇所で、同じ預言者は言う。「人に知識を教える者」(詩篇93:10)。知識を求める者は、神の戒めを信じる。

Sermo IX. Theth, Caput XII

第9説教(テト) 第XII章PL 15, 1324C
1

Aliud est autem in mandatis Dei credere, aliud mandatis credere. Qui enim mandatis Dei credit, cito efficit ut sit in mandatis Dei, et in ipsis conversetur. Per fidem igitur scientia assumitur, per scientiam disciplina.

PL 15, 1324C

ところで、神の戒めにおいて信じることと、戒めを信じることとは別である。神の戒めを信じる者は、すみやかに神の戒めの中にいるようになり、その中で生きるようになる。それゆえ、信仰によって知識が得られ、知識によって規律が得られる。

2

Quod enim scimus placere Deo posse, in eo nos conversatio ipsa delectat. Denique scriptum est: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) . Praecessit scientia, secuta est conversatio. De mandatis Dei credere diximus.

PL 15, 1324C

神に喜ばれうると我々が知っているもの、その中でこそ、生き方そのものが我々を楽しませる。実に、「我々の生き方は天にある」と書かれている(フィリピ3:20)。知識が先立ち、生き方が続いた。神の戒めについて信じること〔戒めを信じること〕は、すでに述べた。

3

In mandatis autem Dei credere, hoc est in ipsis esse, et credere quia vera mandata sunt. Nisi enim credideris mandatis Dei, eorum utique scientiam, quae per mandata Dei docemur, habere non poteris.

PL 15, 1324D

神の戒めにおいて信じるとは、その中にいることであり、それが真実の戒めだと信じることである。神の戒めを信じなければ、神の戒めを通して我々が教えられる事柄の知識を、あなたは決して持つことができないからである。

Sermo IX. Theth, Caput XIII

第9説教(テト) 第XIII章PL 15, 1324D
1

(Vers. 67.) Sequitur versus tertius: Priusquam humiliarer ego deliqui: propter hoc verbum tuum ego custodivi. Alia editio habet: Priusquam humiliarer, ego nescivi.

PL 15, 1324D

(第67節)第三の節が続く。「私が卑しめられる前に、私は罪を犯した。それゆえ私は汝の言葉を守った。」別の版は言う。「私が卑しめられる前に、私は知らなかった」。

2

Unde putant aliqui quod hominis anima hoc dicat: Priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram, mandata nescivi.

PL 15, 1325A

そのため、これは人間の魂の言葉だと考える者もいる。「私が卑しめられる前、すなわちこの体の泥の中に入る前には、読んだことのなかった汝の戒めを、私は知らなかった。」

3

Sed quia Septuaginta virorum sententias magis sequitur Ecclesia, et hic sensus est planior, et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commovere; ideo accipiamus, humiliarer, ita dictum, eo quod peccato videatur humiliatus.

PL 15, 1325A

しかし、教会は七十人訳者たちの見解にいっそう従うのであり、またこの意味のほうが平易で、誰かの疑いを呼び起こしうるような躓きを含まないので、「私が卑しめられる」とは、罪によって卑しめられたと見えることからそう言われた、と我々は受け取ろう。

4

Propter peccatum enim tentationes saepe nascuntur. Denique Adam et Eva post culpam utique dejecti sunt (Gen. III, 24) . Ergo humilitatis nostrae causa peccatum est, vel humiliationis; non enim hoc fugio.

PL 15, 1325A

実際、罪のゆえに誘惑はしばしば生じる。実にアダムとエバは、咎のあとで確かに投げ落とされた(創世記3:24)。したがって、我々の卑しさ、あるいは卑しめの原因は罪である。私はこの言い方も避けないからである〔non enim hoc fugio の係りは定かでない。「卑しめ」という言い方を避けない、の意と取った〕。

5

Potest enim de adversis plerumque intelligi humilitas, ut est illud: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Et: Nisi lex tua meditatio mea esset, tunc forsitan perissem in humilitate mea (Infra, vers. 71 et 92) .

PL 15, 1325A

卑しさは、多くの場合、逆境のことと解しうる。たとえば次のとおりである。「私を卑しめたことは、私に善いことである。私が汝の義の定めを学ぶためである」。また、「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」(下の第71節と第92節)。

6

Et: Humiliatus sum valde (Psal. CXLI, 7) . Hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa.

PL 15, 1325B

また、「私は大いに卑しめられた」(詩篇141:7)。ここで彼は、卑しさが咎から生じたことを示している。

7

Et quia culpa praecessit, ideo humiliatum se ostendit, hoc est, attritum tentationibus et adversis, et traditum anxietatibus: quemadmodum et ille qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est; ut postea posset reconciliationem mereri (I Cor. V, 5) .

PL 15, 1325B

咎が先立ったので、彼は自分が卑しめられたことを示す。すなわち、誘惑と逆境に打ち砕かれ、不安に渡されたということである。パウロによって肉の滅びへと渡されたあの者も、確かに卑しめられたのであり、それは後に和解に値することができるためであった(一コリント5:5)。

Sermo IX. Theth, Caput XIV

第9説教(テト) 第XIV章PL 15, 1325B
1

Sed quamvis humilitas ista, hoc est, velut quaedam dejectio, perturbationis non virtutis sit; virtutem tamen saepe generat: et fit non poena, sed remedium delinquentis.

PL 15, 1325B

しかし、この卑しさ、すなわちいわば一種の投げ落とされた状態は、徳ではなく動揺に属するものであるが、それでもしばしば徳を生み、罪を犯した者にとって刑罰ではなく薬となる。

2

Nam si peccatis tuis tribuas quod humiliatus es, quidquid acciderit, in te retorques, et ex reo incipies esse justus, qui te ipse condemnas. Justus enim accusator est sui in exordio sermonis (Prov. XVIII, 17) .

PL 15, 1325B

実際、あなたが卑しめられたことを自分の罪のせいにするなら、何が起ころうと、それを自分に向け返し、自分自身を断罪するあなたは、咎ある者から義なる者となり始めるであろう。「義人は、語り始めに自らを訴える者である」(箴言18:17)。

3

Nec potes indignum te judicare humilitate, qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. Vides ergo quia ideo humiliatus es, quia deliquisti, et non servasti eloquia Dei.

PL 15, 1325C

また、自分自身の誤りを知る者であるあなたは、自分が卑しめられるに値しないと裁くことはできない。その誤りを恥じることで、あなたは決して高ぶるのではなく、卑しくなるのである。それゆえあなたは見る。罪を犯し、神の仰せを守らなかったから、卑しめられたのだと。

4

Unde serva diligentius, ne pecces; ne iterum quia dejectus es, tristitia absorbearis: et fiat tibi dejectio tua incrementum iniquitatis, quae debet correctionis esse occasio. Etenim in tentationibus homo, sicut aurum in conflatorio comprobatur.

PL 15, 1325C

だから、罪を犯さぬよう、いっそう注意深く守れ。投げ落とされたからといって再び悲しみに呑み込まれ、本来は矯正の機会となるべきあなたの投げ落とされた状態が、不法の増大とならないためである。実際、誘惑の中で人は、金が溶鉱炉で試されるように試される。

5

Vides Propheta quid dicat: Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui. Jure ergo tentationibus traditus est, quoniam delinquebat. Delinquebat autem, quia Dei eloquium non tenebat. Verum inde ordinem emendationis invenit, unde culpa processerat. Coepit esse subjectus eloquio divino, et culpa desivit.

PL 15, 1325C

預言者が何と言っているかを、あなたは見る。「私が卑しめられる前に、私は罪を犯した」と彼は言う。それゆえ、彼が誘惑に渡されたのは正当であった。罪を犯していたからである。そして罪を犯していたのは、神の仰せを保っていなかったからである。しかし、咎が生じたまさにその所から、彼は矯正の筋道を見いだした。神の仰せに服し始め、咎は止んだ。

Sermo IX. Theth, Caput XV

第9説教(テト) 第XV章PL 15, 1325D
1

(Vers. 68.) Sequitur versus quartus: Bonus es, Domine, et in bonitate tua doce me justitias tuas. Etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque judicem suum laudet.

PL 15, 1325D

(第68節)第四の節が続く。「主よ、汝は善である。汝の善さにおいて、汝の正義を私に教えよ〔底本は justitias(正義)。この詩篇でほかに用いる justificationes(義の定め)ではない〕。」世俗の規律の慣行でさえ、各人が自分の裁判官をほめることを受け入れてきた。

2

Unde Apostolus sequens divinarum ordinem Scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: De omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Judaeis, de his aestimo me felicem, apud te incipiens rationem reddere (Act. XXVI, 2) . Et infra: Credis, rex Agrippa, prophetis?

PL 15, 1325D

それゆえ使徒は、聖書の秩序に従って、訴えを述べるとき、こう始めた。「アグリッパ王よ、私がユダヤ人たちから訴えられているすべての事柄について、私は自分を幸いだと思う。汝の前で弁明を始めるのだから」(使徒言行録26:2)。そして下のほうで、「アグリッパ王よ、汝は預言者たちを信じるか」。

3

Scio quia credis (Ibid., 27) . Ergo si laudantur homines, in quibus plerumque aliena laudantur: quanto magis unusquisque Dei sibi gratiam conciliare debet, ut dicat: Bonus es, Domine.

PL 15, 1326A

「私は、汝が信じていることを知っている」(使徒言行録26:27)。それゆえ、人々が称賛されるとき、しばしばそこでは他人のものが称賛されているのなら、まして各人は、「主よ、汝は善である」と言って、神の恩寵を自分に得るべきである。

4

Nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur, quod forsitan non sit; ut bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit, terroremque immitis deponit affectus: quanto magis Deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset?

PL 15, 1326A

実際、人にこう言えば、本人は、おそらく今はそうでないものであるようにと諭され、善さを宣べられることで自らも穏やかになり、荒々しい情の恐ろしさを捨てる。まして、神には自分への賛美が捧げられるべきである。神が善でなかったなら、誰が地の上に立っていられようか。

5

Proprium autem Dei est ut bonus sit. Denique in Evangelio habes, quia Arbor bona fructus bonos facit (Matth. VII, 17) .

PL 15, 1326A

善であることは神に固有のことである。実に、福音書にこうある。「良い木は良い実を結ぶ」(マタイ7:17)。

6

Fructus ejus angeli sunt: fructus ejus homines sunt, hoc est, rationabiles, sancti, si Domini praecepta custodiunt: fructus ejus sunt ii qui nascuntur in terris: fructus ejus sunt virtutes hominum. Merito ergo arbor bona bonos fructus facit.

PL 15, 1326B

その実とは天使たちである。その実とは人間たちである、すなわち、主の掟を守るなら、理性ある聖なる者たちである。その実とは地上に生まれる者たちである。その実とは人間たちの徳である。だから、良い木が良い実を結ぶのは当然である。

7

Prius igitur radix laudetur; ut fructus possit probari. Sed et alibi ait idem Dominus Jesus: Et Pater vester, qui bonus est, dabit bona data petentibus se (Ibid., 11) .

PL 15, 1326B

それゆえ、まず根が称えられるべきである。実が試されうるためである。しかし別の箇所でも、同じ主イエスは言う。「また、善である汝らの父は、自分に求める者たちに善いものを与える」(マタイ7:11)。

Sermo IX. Theth, Caput XVI

第9説教(テト) 第XVI章PL 15, 1326B
1

Sed quamvis bonus Deus sit, cujus etiam amara plus prosunt (non enim inferuntur, ut noceant, sed ut corrigant) rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos justitias suas.

PL 15, 1326B

しかし、神は善であり、その苦い事柄でさえいっそう益になる(それらは害するためでなく矯正するために与えられるからである)、それでも、その善さのうちに自らの正義を我々に教えるよう願われる。

2

Considera medicum utilia apponentem medicamenta vulneribus; ea tamen quae mordeant ulceris virus, aut certe ferro putrefacta resecantem; cum in eo ipso bonus sit medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse noverit: tamen quia aeger dolorem aut non vult, aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suavitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat vulnerum fibras: aut si aliter non potest, ut cum moderatione faciat, et quadam subtilitate mitiget vim doloris.

PL 15, 1326B

傷に有益な薬を当てる医者を考えよ。ただし、潰瘍の毒に食い込むもの、あるいは腐ったものを鉄で切除する場合である。病人の益を働かせ、益になると知ることを行うという点で、その医者はまさにそのことにおいて善い医者である。それでも病人は、情の弱さのゆえに、痛みに耐えることを望まないか、耐えることができないので、医者が自分をその善さと穏やかさで癒し、薬の厳しさを用いず、傷の筋を鉄で切らないように、あるいはほかの仕方ではできないなら、加減をして、ある種の繊細さで痛みの激しさを和らげてくれるように求める。

3

Et ideo in Evangelii bonitate melius docentur justificationes Dei, quam in Legis severitate. Opus autem justitiae justificatio est. Unde scriptum est quia Pharisaei se justificare noluerunt, non baptizati baptismo Joannis (Luc. VII, 30) .

PL 15, 1326C

それゆえ、神の義の定めは、律法の厳格によってよりも、福音の善さにおいてよりよく教えられる。ところで、正義の業とは義とすることである。そのため、ファリサイ派の人々は、ヨハネの洗礼を受けなかったので、自分を義とすることを望まなかった、と書かれている(ルカ7:30)。

4

In eo enim justificationem non fecerunt; quia noluerunt agere poenitentiam delictorum, quam Propheta in bonitate vult agere; ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis, cum remissionis gratia.

PL 15, 1326C

彼らはその点で、義とすることを行わなかった。預言者が善さの中で行うことを望む、罪の悔い改めを行うことを望まなかったからである。それは、断罪の残酷さを伴わず、赦しの恩寵とともに、罪の赦しが彼に与えられるためである。

Sermo IX. Theth, Caput XVII

第9説教(テト) 第XVII章PL 15, 1326D
1

(Vers. 69.) Sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

PL 15, 1326D

(第69節)続く。「高ぶる者たちの不法は私の上に増し加わった。しかし私は、私の心の全体で汝の戒めを探求する。」

2

Quanto magis quis Deo servire desiderat, tanto magis in se excitat adversarios: et tamquam athleta fortis coronam justitiae reportare desiderans, irritat in se plurimos et lacessit, qui invident nostro profectui. Quod etiam in posterioribus evidenter ostendit.

PL 15, 1326D

神に仕えることを望めば望むほど、人は自分に敵対者を掻き立てる。力ある競技者が、正義の冠を持ち帰ることを望みつつ、我々の進歩を妬む多くの者を、自分に対して苛立たせ、挑発するのと同じである。これを彼は、後の箇所でも明らかに示している。

3

Cum odio habentibus pacem, eram, inquit, pacificus (Psal. CXIX, 7) . Nihil tamen tranquillitas ejus proficiebat; ut eos qui pacem oderant, sua tranquillitate componeret, et eorum studia comprimeret.

PL 15, 1327A

「平和を憎む者たちとともにいて、私は平和を求める者であった」(詩篇119:7)と彼は言う。しかし、その穏やかさは何の益も生まなかった。平和を憎む者たちをその穏やかさでなだめ、その熱心を抑えることはできなかったのである。

4

Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ibid.) , hoc est, cum causas impugnandi non haberent, tamen impugnandi studium non deponebant. Ita ergo multiplicatur sive nequitiae spiritales, sive homines, et multiplicantur iniquitas eorum super justum.

PL 15, 1327A

「私が彼らに語ったとき、彼らは理由もなく私を攻撃した」(詩篇119:7)。すなわち、攻撃する理由を持たなかったのに、それでも攻撃する熱心を捨てなかった。このように、霊的な邪悪であれ人間であれ、増し加わり、その不法は義人の上に増し加わる。

5

Verbi gratia, si filium justus amittat, quod saeculi usu saepe contingit: si amittat patrimonium, vel diversis afficiatur incommodis rerum, vel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: Ubi est justitia ejus? Ubi misericordia?

PL 15, 1327A

たとえば、義人が息子を失うとき(これは世ではしばしば起こることである)、あるいは財産を失い、あるいは様々な財物の損失や体の病に見舞われるとき、そのとき高ぶる者たちは言う。「彼の正義はどこにあるのか。慈しみはどこにあるのか」。

6

Ecce quia sic mulctatus est: ecce quia ei innocentia sua nihil prodest. Ideoque ad vitae hujus specimen extrahendum, tres illi sancto Job specie amici, obtrectatione autem inimici, probitatis atque justitiae ejus invidi, exprobrantes gravia opprobria congerebant; et qui venerant ad consolandum, insultare coeperunt.

PL 15, 1327B

「見よ、彼はこのように罰せられた。見よ、彼の無垢は何の役にも立たない」。それゆえ、この世の生の見本を引き出すために、あの聖なるヨブには、見かけは三人の友がいたが、実は中傷する敵であり、その誠実と正義を妬む者たちであって、重い非難を浴びせて積み上げた。慰めに来た者たちが、嘲り始めたのである。

Sermo IX. Theth, Caput XVIII

第9説教(テト) 第XVIII章PL 15, 1327B
1

Sed justus his non movetur, ideoque nec Job frangebatur. Denique in amissionibus filiorum vel patrimonii dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) .

PL 15, 1327B

しかし、義人はこれらに動かされない。それゆえヨブも挫かれなかった。実に、息子たちや財産を失ったとき、彼は言っていた。「主が与え、主が取り去った……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。

2

Ergo et in adversis positi dicamus: Bonitatem fecisti cum servo tuo (Supra, v. 65) . Potest enim Dominus in melius mutare quae facta sunt, ut Job sancti habemus exemplum (Job. XLII, 10 et seq.) ; et quae amissa sunt reddere.

PL 15, 1327B

それゆえ我々も、逆境に置かれたとき、言おう。「汝は汝の僕に善さを施した」(上の第65節)。主は、なされたことをより善いものに変えることができるからであり、聖なるヨブの例を我々は持つ(ヨブ記42:10以下)。また、失われたものを返すことができる。

3

Potest quis et amissis filiis, generare meliores. Numquid Deo est difficile meliora donare? Potest etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen justo esse prospectum, si forte futuri improbi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum.

PL 15, 1327C

息子たちを失っても、人はより善い子を儲けることができる。神にとって、より善いものを与えるのは難しいことであろうか。たとえ何も与えなくとも、義人のために配慮されたということが、まさにそのことでありうる。いずれ悪人になるはずの者たちが奪い去られたのかもしれず、悪意が彼らの心を変えてしまわないためである。

4

Similiter et de patrimonio, quasi non videamus plurimos propter opes patrimonii, in periculum salutis esse deductos, plurimis ex divitiarum abundantia ortam esse causam peccandi.

PL 15, 1327C

財産についても同様である。我々は、多くの者が財産の富のゆえに救いの危うきへと導かれ、多くの者に富の豊かさから罪を犯す原因が生じたのを、見ていないかのようである。

5

Qui enim non habet quod donet, ascribi ei culpa non potest, quod non donaverit: qui autem habet quod donet, et non dat, utique obnoxius esse incipit peccato.

PL 15, 1327C

与えるものを持たない者には、与えなかったことを咎として帰すことはできない。しかし、与えるものを持ちながら与えない者は、確かに罪に責めを負い始める。

Sermo IX. Theth, Caput XIX

第9説教(テト) 第XIX章PL 15, 1327C
1

(Vers. 70.) Sequitur: Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego autem legem tuam meditabar. Subtile cor sanctorum: coagulatum est vero cor superborum.

PL 15, 1327C

(第70節)続く。「彼らの心は乳のように凝固した。しかし私は汝の律法を黙想していた。」聖なる者たちの心は繊細である。しかし、高ぶる者たちの心は凝固している。

2

Ut enim lac natura sui purum, speciosum atque sincerum est, sed corruptione coacescit: sic mentis et cordis humani natura pura, sincera, perspicua est priusquam vitiorum admixtione coacescat.

PL 15, 1327D

乳は、本性としては清らかで美しく混じりけがないが、腐敗によって酸っぱくなる。同じように、人間の精神と心の本性も、悪徳が混じって酸っぱくなる前は、清らかで混じりけがなく、透き通っている。

3

Coagulato enim lacte, fit quaedam concretio, nec suavitatem habens eamdem, nec gratiam. Ita homines, qui ante sedulitate, gratia, suavitate verborum, lactis speciem praeferebant, nulla invidia corruptam; hi si coeperint invidere, coagulatur in vitium cor eorum, et fit de suavitate amicitiae amaritudo malevolentiae, et insuavis quidam horror invidiae.

PL 15, 1327D

乳が凝固すると、ある塊ができ、もはや同じ甘さも魅力も持たない。同じように人間も、以前は熱心さ、魅力、言葉の甘さにおいて、妬みに少しも損なわれていない乳の姿を示していたのに、妬み始めると、その心は悪徳へと凝固し、友情の甘さから悪意の苦さが、妬みの不快な戦慄が生じる。

4

Ergo coagulatum est cor per superbiam, per invidiam, quae lenitatem naturae, fluentem benevolentia, malitiae concretione vitiarunt. Iniquorum ergo cor coagulatur: justus autem humiliatur, Legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.

PL 15, 1328A

それゆえ心は、高慢と妬みによって凝固した。それらは、好意に満ちて流れる本性の柔和を、悪意の凝固によって損なったのである。こうして不法な者たちの心は凝固するが、義人は、律法の掟を黙想することによって卑しめられる。彼は謙遜の教えを持つ。

Sermo IX. Theth, Caput XX

第9説教(テト) 第XX章PL 15, 1328A
1

(Vers. 71.) Ideoque subdidit: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Hoc secutus Apostolus: Placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in augustiis (II Cor. I, XII, 10) .

PL 15, 1328A

(第71節)それゆえ彼は付け加えた。「私を卑しめたことは、私に善いことである。私が汝の義の定めを学ぶためである。」これに従って使徒は言う。「私は、弱さ、侮辱、窮乏、迫害、苦難〔底本は augustiis。angustiis と読む〕の中で満足する」(二コリント12:10)〔底本の引照は「II Cor. I, XII, 10」と乱れて刷られている〕。

2

Cum enim complacet in infirmitatibus, et non frangitur animo, nec cedit injuriae, discere justificationes Dei et meruit, et implevit. Ergo hic, humiliasti me, hoc est, diversis tentationibus et incommodis exercuisti.

PL 15, 1328A

弱さの中で満足し、心を挫かれず、侮辱に屈しない者は、神の義の定めを学ぶことに値し、また学び果たした。したがって、ここで「汝は私を卑しめた」とは、様々な誘惑と困難で私を鍛えた、ということである。

3

Quod aperuit et Symmachus scribens: Profuit mihi quod afflictus sum, ut discerem justitias tuas.

PL 15, 1328B

これをシュンマコスも、次のように記して明らかにした。「私が苦しめられたことは、私に益となった。私が汝の正義を学ぶためである。」

4

Ergo qui humiliatur, non dejiciat animum, neque frangat; sed magis humiliando proficiat; ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum severitate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, avaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a jurgii intentione deducat.

PL 15, 1328B

それゆえ、卑しめられる者は、心を投げ出し挫かせてはならず、むしろ卑しめられることで進歩すべきである。自らの謙遜によって高ぶる者を和らげ、品行の厳格さによって傲慢な者を恥じ入らせ、辱める者を自らの忍耐で挫き、強欲な者でさえ、ときには損失に平然と耐えることで、争いの意図から引き離すためである。

5

Sic enim legisti, quia justificata est sapientia a filiis suis (Luc. VII, 35) , dum Christus se offert supplicio, dedit injuriis, non subduxit opprobriis, nec a confusione sputorum avertit faciem suam; et ideo omnes patientia sua instruxit, et livore sanavit.

PL 15, 1328B

「知恵はその子らによって義とされた」(ルカ7:35)と、あなたは読んだ。キリストは責め苦に身を差し出し、侮辱に身を委ね、辱めから身を引かず、唾の恥辱からも顔を背けなかった。それゆえ、自らの忍耐によってすべての者を教え、打ち傷によって癒した。

Sermo IX. Theth, Caput XXI

第9説教(テト) 第XXI章PL 15, 1328C
1

(Vers. 72.) Sequitur: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non quicumque hoc dicit: immo rarus hoc dicit, id est, qui legem Dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem Dei omnia relinquere.

PL 15, 1328C

(第72節)続く。「汝の口の律法は、幾千の金銀にまさって、私に善い。」これを言う者は誰でもよいわけではない。むしろ、これを言う者は稀である。すなわち、神の律法を金銀より上に置く者、神の律法のためにすべてを捨てることのできる者である。

2

Sed nec Christus hunc reperit, nisi de iis quos ipse docere dignatus est. Petrus hoc dixit, et probavit effectu: quia pluris legem, quam aurum habuit. Ideoque ait: Aurum et argentum non habeo (Act. III, 6) . Non avarus hoc dicit, qui defosso auro incubat.

PL 15, 1328C

しかしキリストも、自らが教えるにふさわしいとした者たちのうちからでなければ、このような者を見いださなかった。ペトロはこれを言い、実際の行いによって証した。律法を金よりも高く評価したのである。それゆえ彼は言う。「金銀は私にない」(使徒言行録3:6)。これを言うのは、埋めた金の上に伏している強欲な者ではない。

3

Non dicit pecuniosus, qui quotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui quotidie opes aggerat, qui haereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.

PL 15, 1328C

金持ちが言うのではない。日々の収入を気をもむ心で調べ上げ、毎日富を積み上げ、遺産狙いに励み、病人の寝床のそばで倦まず見張りを続ける者が、これを言うことはない。

Sermo IX. Theth, Caput XXII

第9説教(テト) 第XXII章PL 15, 1328D
1

Hic aliqui legem oris Dei tamquam legem Verbi Dei accipiunt, ut si dicas legem dexterae Dei. Bene ergo et hoc convenit Petro dicenti: Verba vitae aeternae habes, et nos relinquemus te (Joan. VI, 69) ? hoc est, Lex oris tui super millia auri et argenti est.

PL 15, 1328D

ここで、「神の口の律法」を、いわば神の言葉の律法として受け取る者もいる。「神の右の手の律法」と言うのと同じである。では、このこともペトロに合うではないか。彼は言う。「汝は永遠の生命の言葉を持っている。それなのに我々は汝を捨てようか」(ヨハネ6:69)。すなわち、「汝の口の律法は、幾千の金銀にまさる」ということである。

2

Et possumus tantum deserere bonum, et saeculi hujus emolumenta captare? Sed et Moyses lex oris Dei potest dici, per quem Dominus locutus est et dedit Legem.

PL 15, 1328D

これほどの善を捨てて、この世の収益を追い求めることが、我々にできようか。しかし、モーセも「神の口の律法」と言われうる。主は彼を通して語り、律法を与えたからである。

Sermo X. Iod, Caput I

第10説教(ヨド) 第I章PL 15, 1329A
1

Incipit littera apud Hebraeos decima Iod, quae Latina significatione confessio dicitur, vel certe desolatio. Nec discors ac dissonans videtur interpretatio.

PL 15, 1329A

ヘブライ人のもとで十番目の文字ヨドが始まる。ラテン語の意味では「告白」と言われ、あるいは「荒廃」とも言われる。この訳は、不調和でも不協和でもないと見える。

2

Siquidem qui desolati sunt, citius confitentur; magis enim secundis rebus animus extolli solet; cum autem urgetur adversis, tunc divinum implorat auxilium.

PL 15, 1329A

実際、荒廃させられた者は、より速やかに告白する。心は順境においてこそ高ぶるのが常であり、逆境に迫られるとき、神の助けを乞い求めるからである。

3

Nam et in iis quae humana sunt, hunc usum esse cognoscimus; ut cui succedunt prospera, animus elatior sit: cui mundi hujus infesta sunt, et potentia alicujus adversa, tunc confugiat, tunc opem quaerat; ut vel rogando superioris mitiget potestatem, vel se viribus armet adjunctis; ne quasi inferior potentioribus viribus opprimatur.

PL 15, 1329A

人間に属する事柄でも、この慣習があることを我々は知っている。順調な者は心がいっそう高ぶる。しかし、この世の脅威にさらされ、あるいは誰かの権力が敵対している者は、そのとき逃れ込み、そのとき助けを求める。願うことによって上位の者の権力を和らげるか、あるいは加わる力で自らを武装し、劣った者として、より強い力に押し潰されないようにするためである。

Sermo X. Iod, Caput II

第10説教(ヨド) 第II章PL 15, 1329B
1

Denique Hieremias sub hac littera sic ait: Manus suas extendit qui tribulatur in omnia desideria ejus. Vidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam; quibus mandasti ne introirent in Ecclesiam ejus (Thren. I, 10) .

PL 15, 1329B

実に、エレミヤはこの文字の下でこう言う。「苦しめられる者は、そのすべての望みに向かって手を伸ばした。彼は、諸国民が彼の聖所に入るのを見たからである。汝は彼らに、その教会に入るなと命じたのに」(哀歌1:10)。

2

De Hierusalem utique hoc dicit Propheta cujus deplorat aerumnam, cujus praecessit desolatio ac destitutio; ut postea sequeretur confessio. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. Recepturus igitur Hierusalem, ante captivitatis flagellavit aerumnis.

PL 15, 1329B

預言者がこう言うのは、確かにエルサレムについてである。その苦難を嘆き、その荒廃と見捨てられた状態が先立った。のちに告白が続くためである。「主は、受け入れるすべての子を懲らしめる」。それゆえ主は、エルサレムを受け入れようとして、あらかじめ捕囚の苦難によって鞭打った。

3

Nimium enim insoleverat, et inflato se corde jactaverat; ut caput tenere non posset Dominum Jesum, id est, humilitatem, gratiam, justitiam, sapientiam, hoc est, verae fidei magisterium non teneret.

PL 15, 1329B

彼女はあまりにも傲慢になり、膨れ上がった心で誇っていたので、頭である主イエスを、すなわち謙遜、恩寵、正義、知恵を、つまり真の信仰の教えを、保つことができなかった。

4

Et ideo Dominus castigavit eam, qui moderator omnium novit quemadmodum unumquemque castiget. Ut enim medicus graviora vulnera asperioribus medicamentis curare consuevit, leviora levioribus: ita et Deus noster graviora peccata majore severitate castigat.

PL 15, 1329B

そのため、万物を治める者である主は、彼女を懲らしめた。主は、各人をどのように懲らしめるべきかを知っているからである。医者が、重い傷はいっそう強い薬で、軽い傷はいっそう軽い薬で治すのが常であるように、我々の神もまた、重い罪をいっそう大きな厳格によって懲らしめる。

5

Sed ipsa castigatio ad salutem proficit. Dixit enim Dominus: Percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) .

PL 15, 1329C

しかし、懲らしめそのものが救いに益する。主は言った。「私は打つ、そして私は癒す」(申命記32:39)。

Sermo X. Iod, Caput III

第10説教(ヨド) 第III章PL 15, 1329C
1

Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere. Nam in posterioribus sub hac littera ait: Dabit percutienti maxillam suam, et satiabitur in opprobriis. Dabit in sepultura os suum; si tamen est spes patientiae (Thren. III, 30 et 29) .

PL 15, 1329C

実に預言者エレミヤは、エルサレムについて希望を約束し始めた。実際、後の箇所で、この文字の下でこう言う。「彼は自分の頬を打つ者に差し出し、辱めに満たされる。彼は自分の口を葬りの中に置く。もし忍耐の望みがあるなら」(哀歌3:30, 29)。

2

In Evangelio Dominus Jesus docens virtutem atque insigne patientiae, ait: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39) . Vult enim discipulos suos et injuriarum esse patientes, nec referire facile, nedum ferire.

PL 15, 1329C

福音書で、主イエスは、忍耐の徳とその誉れを教えて言う。「汝の頬を打つ者には、もう一方をも差し出せ」(マタイ5:39)。主は、弟子たちが侮辱に耐え、容易に打ち返さず、ましてや先に打つことのないよう望むのである。

3

Patientia enim humilitatis indicium est. Et ideo quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: Dabit, inquit, percutienti maxillam suam; ut non se subducat injuriae, nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat.

PL 15, 1329D

忍耐は謙遜のしるしだからである。そして、エルサレムが荒廃し見捨てられていたからこそ、彼は言う。「彼は打つ者に頬を差し出す」。侮辱から身を引かず、打撃の痛みを避けず、打つ者に頬を差し出すためである。

4

Utrumque intelligi potest, sive ei qui percutere incipiat, sive ei qui jam percusserit; ut illud Evangelicum compleatur: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram.

PL 15, 1329D

両方の意味に解しうる。打ち始めようとする者に対しても、すでに打った者に対してもである。福音書の「汝の頬を打つ者には、もう一方をも差し出せ」が成就されるためである。

5

Et prophetice hoc positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est, plebis Judaicae Ecclesiam non aliter esse servandam, nisi per Evangelii disciplinam; ut cum coeperit Evangelii praecepta servare, et operibus implere mandatum Domini Jesu, tunc jugum captivitatis de suae animae cervice deponat, cum se subdiderit jugo Christi.

PL 15, 1329D

これは預言として、エルサレムすなわちユダヤの民の教会が、福音の規律によるほかは救われえないと教えるために置かれた。福音の掟を守り始め、主イエスの戒めを行いによって果たすとき、そのとき、キリストの軛に身を服させることによって、捕囚の軛を自分の魂の首から下ろすからである。

Sermo X. Iod, Caput IV

第10説教(ヨド) 第IV章PL 15, 1330A
1

Et satiabitur, inquit, in opprobriis. Non dixit: Subibit opprobrium; facile est enim unam aut alteram contumeliam sustinere; sed addidit: Satiabitur in opprobriis; quo facilius Dominus moveat misericordiam, opprobriorum complurium deformitate miserabilis.

PL 15, 1330A

「彼は辱めに満たされる」と彼は言う。「辱めを受ける」とは言わなかった。侮辱を一つや二つ耐えるのは容易だからである。そうではなく、「辱めに満たされる」と付け加えた。数多くの辱めの醜さによって哀れむべき者となり、主の慈しみをより容易に動かすためである〔底本は Dominus。miserabilis が主語にかかるので、Domini(主の)と読む〕。

2

Quod utique ex libro Regnorum potes intelligere. Quippe cum conviciaretur Semei filius Gera sancto David, virum sanguinarium appellans, et malediceret ei, quando fugiebat filium suum Abessalon, parricidalia ad tempus bella declinans, tacebat Rex, et summum patientiae insigne praestabat.

PL 15, 1330A

このことを、あなたは確かに『列王記』〔ウルガタの数え方による。下の引照ではサムエル記下〕から理解できる。ゲラの子シメイが聖なるダビデを罵り、血に飢えた男と呼んで呪ったとき、ダビデは息子アブサロムから逃げていた。近親殺しの戦いをしばし避けていたのである。王は黙して、忍耐の最高の徴を示した。

3

Etenim cum tentationis suae tempus intelligeret, ut ei parricidale praelium moveretur, magis humilem se volebat videri, quo Domini mitigaret offensam; quam exasperandum ejus arbitrabatur in sua tentatione judicium, si forte suas injurias ultum iret.

PL 15, 1330B

実際、自分の試練の時を悟り、近親殺しの戦いが自分に仕掛けられていると知って、彼はむしろ自分が卑しく見えることを望んだ。それによって主の怒りを和らげるためである。もし自分が受けた侮辱に報復しに行けば、試練のさなかにある自分に対する主の裁きがいっそう激しくなる、と考えたのである。

4

Unde et ad populi ducem Abessam vindicare cupientem ait: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi; quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat . . . . . Ecce filius meus, qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam.

PL 15, 1330B

そこで、民の指揮官アビシャイが復讐を望んだとき、彼は言う。「ツェルヤの子よ、私と汝に何のかかわりがあるか。彼が私を呪うのは、主が彼に呪えと言ったからである……見よ、私の腹から出た私の子が、私の命を求めている」。

5

Si autem modo extraneus maledicit mihi, dimitte illum, ut maledicat; quoniam Dominus dixit illi, ut videat humilitatem meam: et retribuet mihi Dominus bona pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 10 et seq.) . Quod et prophetico dixit spiritu, et probavit eventu.

PL 15, 1330B

「今、他人が私を呪うのなら、彼を放っておけ、呪わせよ。主が彼に言ったからである。それは、私の卑しさを見るためである。そして主は、この呪いに代えて、私に善いものを報いるであろう」(サムエル記下16:10以下)。これを彼は預言の霊によって語り、結果によって証明した。

6

Cum enim repleta fuerit humilitas, peccatum solvitur. Denique et in Esaiae libro habes quia dixit Dominus: Sacerdotes, loquimini ad cor Hierusalem: consolamini eam, quia repleta est humiliatio ejus, solutum est peccatum ejus; quia accepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. XL, 2) .

PL 15, 1330C

実際、卑しさが満ちるとき、罪は解かれる。実に、イザヤの書にも、主が言ったとある。「祭司たちよ、エルサレムの心に語れ、彼女を慰めよ。彼女の卑しめは満ちた、彼女の罪は解かれた。彼女は主の手から、自分の罪の二倍を受けたからである」(イザヤ40:2)。

7

Advertis igitur quia ubi desolatio, ibi humilitas. Desolationem enim sequitur humilitas justo ordine, humilitatem patientia, patientiam probatio, probationem consolatio.

PL 15, 1330C

それゆえ、あなたは気づく。荒廃のあるところに卑しさがあることを。荒廃のあとには正しい順序で卑しさが続き、卑しさのあとには忍耐、忍耐のあとには試し、試しのあとには慰めが続く。

8

Quod habes et in Apostolo scriptum: Quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. III, 3-5) , qui utique nostrorum consolator est affectuum.

PL 15, 1330C

これは使徒にも書かれているとおりである。「患難は忍耐を生み、忍耐は試しを、試しは希望を生み、希望は恥じ入らせない。神の愛は、聖なる霊によって、我々の心に注がれたからである」(ローマ3:3–5)〔底本の引照のまま。この句はローマ書第5章3–5節にある〕。その霊は、まさに我々の情の慰め主である。

Sermo X. Iod, Caput V

第10説教(ヨド) 第V章PL 15, 1330D
1

Quod autem ait: Dabit in sepultura os suum (Thren. III, 29) ; ostendit quamdam supra modum patientiae taciturnitatem; ut tamquam sepeliat os proprium, ne loquatur; et velut quodam aggere virtutum obstruat, ne vocem doloris emittat; tantum pondus asserens patientiae quam spes foveat; ut vocem ipsam velut busto quodam ac tumulo sepeliat, ac includat, quam nulla extorquere, nullave excitare possit injuria. Hujus quoque litterae interpretationem, ut potuimus, explicavimus; veniamus ad psalmum.

PL 15, 1330D

「彼は自分の口を葬りの中に置く」(哀歌3:29)と彼が言うのは、忍耐の並外れた沈黙を示している。すなわち、いわば自分の口を葬って語らず、徳のいわば堤で塞いで、苦痛の声を発しないということである。希望に支えられた忍耐にはこれほどの重みがあると断言するのである。いかなる侮辱も絞り出せず、呼び起こせない声そのものを、いわば墓と塚に葬り、閉じ込めるというのである。この文字の解釈も、できる限り我々は説き明かした。詩篇に進もう。

Sermo X. Iod, Caput VI

第10説教(ヨド) 第VI章PL 15, 1331A
1

(Vers. 73.) Itaque primus versiculus est: Manus tuae fecerunt me, et paraverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Magno commendationis exordio usus est, ut opus Dei esse se diceret; quo facilius circa operis sui gratiam favor inclinaretur auctoris.

PL 15, 1331A

(第73節)そこで最初の小節はこうである。「汝の手が私を造り、私を整えた。私に理解を与えよ。私が汝の戒めを学ぶために。」彼は、大いなる推薦の始まりを用いた。自分が神の作品であると言うことで、作者の好意が、自らの作品への恩寵のほうに傾きやすくなるためである。

2

Grandis enim praerogativa est etiam in rebus humanis; ut aliquis operibus et beneficiis faveat suis, nec meritum spectet alienum; sed in suae gratiae munus intendat; ne videatur abrogare quod ipse donavit.

PL 15, 1331A

人間の事柄においても、これは大きな特権である。誰かが自分の作品や恩恵に好意を寄せ、他人の功を顧みず、自らの好意による贈り物に目を向ける。自分が与えたものを無にするように見えないためである。

3

Itaque etsi de luto corporis nostri substantia sit, et carne induamur, et corpus ossibus intexatur et nervis; tamen quod simus pretiosissimum opus Dei, nemo dubitaverit.

PL 15, 1331A

それゆえ、たとえ我々の体の実体が泥から成り、我々が肉をまとい、体が骨と腱で織り成されているとしても、我々が神の最も貴い作品であることを、誰も疑わないであろう。

4

Nam et fabricam ipsam humani corporis si quis considerare velit, nihil poterit in terra pretiosius judicare.

PL 15, 1331B

実際、人間の体の造りそのものを考えようとする者は、地上にこれより貴いものがあるとは判断できないであろう。

5

Est enim homo statu celsus, vultu decorus, caesarie gratus, non in alvum caeterorum more curvatus animantium, sed ipso naturae jure sublimis, qui in coelum libero spectet obtutu; nulla captivae servitute cervicis depressus in terram, sed tamquam propriae conscius libertatis, et locuples sui testis auctoris.

PL 15, 1331B

人間は姿勢が高く、顔が美しく、髪が好ましい。他の生き物のように腹の方へ曲がっているのでなく、本性の権利によって高く、自由な眼差しで天を仰ぐ。囚われの首の隷従によって地に押さえつけられることなく、自らの自由を知り、自分の作者の豊かな証人であるかのようである。

Sermo X. Iod, Caput VII

第10説教(ヨド) 第VII章PL 15, 1331B
1

Verumtamen in caeteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus praeter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. Homo in eo est pulchrior quod non videtur, non in corpore quod videtur: in se habens aeternitatis gratiam, et praesentium venustatem.

PL 15, 1331B

しかしながら、他の生き物においては、肢体の形が称賛される。それらには、体の魅力のほか、求められるものは何もない。人間は、見えるもの、すなわち体においてではなく、見えないものにおいてこそいっそう美しい。彼は自らのうちに、永遠の魅力〔gratia は「恩寵」とも読める〕と、現在のものの優美とを併せ持つ。

2

Quae enim videntur, temporalia sunt; nam quae non videntur aeterna (II Cor. IV, 18) . In hoc terrestri hospitio indutus habitatione coelesti, cui simul competit et in terris videri, et Deo jungi.

PL 15, 1331B

見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである(二コリント4:18)。この地上の宿りにあって天の住まいをまとい、地上で見られることと神に結ばれることとが、同時にふさわしい者である。

3

Magnum sane munus, si se ipse cognoscat; et quaedam forma justitiae, mundo magis quam sibi nasci. Unde et Salomon ait: Grande homo, et pretiosum opus vir misericors: virum autem fidelem opus est invenire (Prov. XX, 6) .

PL 15, 1331C

自分自身を知るなら、確かに大いなる賜物である。また、自分のためよりも世界のために生まれるのは、正義の一つの形である。それゆえソロモンも言う。「人は偉大であり、慈しみ深い男は貴い作品である。しかし、信実な男を見いだすことは骨の折れることである」(箴言20:6)。

4

Et vere magnus est qui et divini operis interpres est, et imitator Dei. Homo est enim qui potuit dicere: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1) . Terram excolit, mari tamquam possessione utitur, coeli ornamenta gratus miratur assertor. Evanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur, divina providentia esset adjectus.

PL 15, 1331C

実に、神の作品の解釈者であり、神に倣う者である者は偉大である。「私に倣う者となれ、私がキリストに倣うように」と言えた者こそ、人間だからである(一コリント11:1)。彼は地を耕し、海をいわば自分の所有物として用い、天の装いを、感謝する擁護者として賛嘆する。もし万物を用いる者が神の摂理によって加えられなかったなら、事物の本性は消え失せていたであろう。

Sermo X. Iod, Caput VIII

第10説教(ヨド) 第VIII章PL 15, 1331D
1

Denique postquam fecit Deus coelum et terram et maria, posteaquam omnia reptilia, volatilia, animantia, postea hominem fecit, quem animantibus viventibus anteferret: de quo non immerito coelesti sententia resultavit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .

PL 15, 1331D

実に、神が天と地と海を造ったのち、すべての這うもの、飛ぶもの、生き物を造ったのち、その後で、生きている生き物たちの上に立てるために人間を造った。人間については、天の言葉が正当にも響いた。「我々の像と似姿に人を造ろう」(創世記1:26)。

2

Caetera dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) ; ut homo fiat, specialis quidam Dei accedit hortatus; ut tamquam laborantis Dei in hujus munere creaturae significaretur operatio.

PL 15, 1332A

他の物については、「神は言い、それらは造られた。命じ、それらは創造された」(詩篇148:5)。しかし、人が造られるときには、神の特別な促しが加わる。それは、この被造物の賜物において、神がいわば労する者であるかのように、その働きが示されるためである。

3

Deus quidem expers laboris est: sed tamen Scripturae verba quid aliud, nisi studiosam tui operationem ejus ostendunt? Ergo si Deus majore quodam studio te creavit, cur ipse tui studium derelinquas? Si Deus in te laboravit, qui laborare non novit, cur ipse fugitans sis laboris?

PL 15, 1332A

神は確かに労苦と無縁である。しかし、聖書の言葉は、あなたに向けた神の熱心な働きのほかに、何を示しているか。それゆえ、神がいっそう大きな熱心であなたを造ったのなら、なぜあなた自身があなたへの熱心を捨てるのか。労することを知らない神があなたのために労したのに、なぜあなた自身が労苦を避けるのか。

Sermo X. Iod, Caput IX

第10説教(ヨド) 第IX章PL 15, 1332B
1

Manus tuae, inquit, fecerunt me, et paraverunt me (Psal. CXXXVII, 8) . Clamat ad Deum Propheta: Opus tuum, Domine, ne deseras, non derelinquas. Te auctorem convenio, te teneo conditorem, praesidia aliena non quaero.

PL 15, 1332B

「汝の手が私を造り、私を整えた」と彼は言う(詩篇137:8)〔底本の引照のまま。引かれた句は詩篇118:73 で、詩篇137:8 は続く「汝の作品を見捨てるな」に当たる〕。預言者は神に叫ぶ。「主よ、汝の作品を見捨てるな、捨て去るな。私は汝を作者として訴える。汝を創造主として私は握る。他の守りを私は求めない。」

2

In adjumentum accingere, qui accinctus es ut creares. Dic ipse David, quid senseris, cur dixeris: Manus tuae fecerunt me?

PL 15, 1332B

「汝は創造するために帯を締めた者なのだから、助けのために帯を締めよ。」ダビデ自身よ、あなたは何を思い、なぜ「汝の手が私を造った」と言ったのか、言え。

3

Sed dixisti inferius: Domine, retribues propter me: Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas (Ibid.) ; hoc est dicere: Bestias non fecerunt manus tuae, sed dixisti: Producant aquae reptilia animarum viventium (Gen. I, 20) , et produxit terra secundum genus quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae.

PL 15, 1332B

しかし、あなたは下のほうで言った。「主よ、汝は私のために報いる。主よ、汝の慈しみは世々にわたる。汝の手の業を捨て置くな」(詩篇137:8)。これは、「汝の手は獣を造らなかった。汝はこう言った。『水は生きている魂の這うものを生み出せ』(創世記1:20)。すると地は、種類に従って、四つ足の獣、這うもの、地の獣を生み出した」と言うことである。

4

Me autem, inquit, fecisti, me tuis manibus figurasti, hoc est, non figurasti bestias manibus tuis, non reptilia, non volatilia: Me autem fecerunt manus tuae, et paraverunt me.

PL 15, 1332B

「しかし私を」と彼は言う、「汝は造った。汝は私を汝の手で形づくった」。すなわち、汝は獣を汝の手で形づくらなかった、這うものも、飛ぶものも。「しかし私を、汝の手が造り、私を整えた」。

Sermo X. Iod, Caput X

第10説教(ヨド) 第X章PL 15, 1332C
1

Non mediocre opus est, quod paratum est: cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. Denique Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram (Prov. VIII, 27) . Quod de hominibus dicit idem Propheta: Vox Domini praeparantis cervos (Psal. XXVIII, 9) .

PL 15, 1332C

整えられたものは、並の作品ではない。知恵をもって、それぞれのものが配され整えられるからである。実に、知恵は言う。「彼が天を整えたとき、私は彼と共にいた」(箴言8:27)。同じ預言者は、人間たちについてこう言う。「シカを整える主の声」(詩篇28:9)。

2

Quae vox Domini Dei est, nisi: Faciamus hominem (Gen. I, 26) . Qui sunt isti cervi, nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant, et venena non sentiunt? Non vile igitur, non corporale arbitror, quod paravit Deus.

PL 15, 1332C

この主なる神の声とは、「我々は人を造ろう」(創世記1:26)にほかならない。このシカたちとは誰か。蛇の敵であり、毒蛇の上を歩いて毒を感じない者たちでなければ誰であろう。それゆえ、神が整えたものは、卑しいものでも、体に属するものでもないと私は考える。

3

Nosce te ipsum, homo: tuae animae dicitur in Canticis Canticorum: Nisi cognoveris te formosam in mulieribus (Cant. I, 7) . Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es; quia insufflavit te Deus, et fecit te in animam viventem (Gen. II, 6) .

PL 15, 1332C

自分自身を知れ、人よ。雅歌では、あなたの魂に向かって言われる。「もし汝が、女たちの中で美しい自分を知らないなら」(雅歌1:7)。魂よ、自分を知れ。あなたは地から、泥からできたのではない。神があなたに息を吹き込み、あなたを生きる魂としたのである(創世記2:6)〔底本の引照のまま。この句は創世記2:7にある〕。

4

Opus es magnificum, Dei generatione inspiratum. Attende tibi, ut Lex dicit (Deut. IV, 9) , hoc est tibi, id est, animae tuae. Saecularia te et mundana ne teneant, terrestria non morentur. Ad illum tota intentione festina, ex cujus inspiratione consistis.

PL 15, 1333A

あなたは壮大な作品であり、神の生み出しによって息を吹き込まれたものである。律法が言うように、自分に注意せよ(申命記4:9)。すなわち、あなたに、つまりあなたの魂に〔注意せよ〕。世俗と地上のものがあなたを捕えぬように、地上のものが引き留めぬように。その息吹によってあなたが存立している者〔神〕のもとへ、全き熱意をもって急げ。

5

Grande, inquit, homo et pretiosum opus vir misericors; virum autem fidelem opus est invenire (Prov. XX, 6) . Disce, homo, ubi grandis, ubi pretiosus sis. Vilem te terra demonstrat: sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum.

PL 15, 1333A

「人は偉大であり、慈しみ深い男は貴い作品である。しかし、信実な男を見いだすことは骨の折れることである」(箴言20:6)と彼は言う。人よ、あなたがどこで偉大であり、どこで貴いのかを学べ。地はあなたを卑しいものと示す。しかし、徳があなたを栄光あるものとし、信仰が稀なものとし、像が貴いものとする。

6

An quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei, quae primo tibi fidem debet infundere; ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies: ne qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem?

PL 15, 1333A

神の像ほど貴いものがあろうか。それは何よりもまず、あなたに信仰を注ぎ込むべきものである。あなたの心の中に、作者のある姿がきらめくように、あなたの精神に問う者が、作者を認めないということのないようにである。

7

An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis animaeque perspiciens, alteri te subjicias, alterum regere cognoscas?

PL 15, 1333A

謙遜ほど貴いものがあろうか。体と魂の本性を見抜いて、一方に自分を服させ、他方を治めることを知るためである。

8

Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in te recurrit: et quidquid profueris, tibi proficit.

PL 15, 1333B

悪徳へと傾いた肉の誘惑が、慈しみを勧める〔この句は前後の文脈に合わず、本文が崩れているらしい。字句どおりに訳した〕。あなたが他者に与えたものは、あなた自身に支払われるからである。あなたから出るものは何でも、あなたのもとに戻る。あなたが益をなしたものは何でも、あなたに益となる。

Sermo X. Iod, Caput XI

第10説教(ヨド) 第XI章PL 15, 1333B
1

Vivacis animae vigor sensus, rationis, et intellectus capax, atque judicii; ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suae praerogativam naturae, ne hominis nomen amittat.

PL 15, 1333B

生きた魂の活力は、感覚、理性、知性、判断を受け入れうる。〔人は〕〔non amittat の主語は定かでない。人と取った〕これほどの住人にふさわしい家と見えるよう、自らの本性の特権を失ってはならない。人間という名を失わないためである。

2

Scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem, non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut jumentum vocare consuevit.

PL 15, 1333B

聖書は、神の像と似姿にある者を人間と呼ぶ。しかし、罪を犯す者は、人間とは呼ばず、蛇、あるいは女に向かっていななく馬、あるいは小さなキツネ、あるいは荷役の獣と呼ぶのが常である。

3

Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui ad te non appropinquant (Psal. XXXI, 9) . Et: Dicite huic vulpi (Luc. XIII, 32) , de Herode ait.

PL 15, 1333B

「分別のない馬や騾馬のようになるな。汝に近づかない者たちの顎を、口籠と手綱で締めよ」(詩篇31:9)。また、ヘロデについて「このキツネに言え」(ルカ13:32)と言う。

4

Generatio viperarum vocatur a Joanne plebs hominum (Luc. III, 7) . Magnum ergo opus Dei es, homo, magnum est quod dedit tibi Deus; vide ne quod Deus tribuit, amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem Dei; et hoc in te puniatur magis.

PL 15, 1333C

人間の民は、ヨハネから「マムシの子孫」と呼ばれる(ルカ3:7)。それゆえ、人よ、あなたは神の大いなる作品であり、神があなたに与えたものは大きい。神が授けたもの、すなわち、あなたが神の像にあるというあの大きな賜物を失い、そのことがあなたの中でいっそう罰せられることのないよう、気をつけよ。

5

Deus enim non punit similitudinem suam: sed eum punit qui ad similitudinem Dei factus, hoc quod accepit, servare non potuit. Punitur ergo illud quod ad similitudinem Dei esse desistit, hoc est, peccatum tuum.

PL 15, 1333C

神は、自らの似姿を罰するのではない。神の似姿として造られながら、受けたものを守ることのできなかった者を罰するのである。それゆえ罰せられるのは、神の似姿であることをやめたもの、すなわちあなたの罪である。

6

Nam suam Deus non damnat imaginem, nec in illud incendium mittit aeternum: sed magis vindicat imaginem suam de eo, qui imagini illi fecit injuriam; ut per malitiam homo, quod eras, esse desineres, et fieres mulus ex homine. Vindicatur ergo imago, non condemnatur.

PL 15, 1333C

神は自らの像を断罪せず、永遠の火に投じもしない。むしろ、その像に侮辱を加えた者に対して、自らの像を擁護する。悪意によって、人よ、あなたは、かつての自分であることをやめ、人から騾馬となったのである。それゆえ、像は擁護されるのであって、断罪されるのではない。

7

Vindicatur quasi expulsa: non condemnatur quasi rea. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti: illud quod eras, esse desiisti. Quomodo igitur punitur in te, quod in te non invenitur?

PL 15, 1333D

追い出されたものとして擁護されるのであり、咎ある者として断罪されるのではない。あなたが罪を犯してから、あなたは別のものになり始め、かつての自分であることをやめた。それなら、あなたの中に見いだされないものが、どうしてあなたの中で罰せられようか。

8

Nam si inveniatur in te imago Dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. Ita imago illa qua ad imaginem et similitudinem Dei factus es, non condemnatur, sed coronatur.

PL 15, 1334A

もしあなたの中に神の像と似姿が見いだされるなら、あなたは責め苦ではなく報いに値する者となる。こうして、あなたがそれに従って神の像と似姿に造られた、あの像は、断罪されるのではなく、冠を授けられる。

9

Condemnaris autem in eo, quod ipse mutatus es; ut fieres ex homine serpens, mulus, equus, vulpecula. His enim nominibus jam nos Scriptura condemnavit; quia exuti coelestis imaginis ornamento, etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.

PL 15, 1334A

あなたが断罪されるのは、あなた自身が変わったという点においてである。人から、蛇、騾馬、馬、小さなキツネになったからである。聖書はすでにこれらの名で我々を断罪した。我々は、天の像の装いを脱ぎ捨て、人間としての恵まれた姿を保たない者として、人間の名をも失うからである。

Sermo X. Iod, Caput XII

第10説教(ヨド) 第XII章PL 15, 1334A
1

In aliquibus tamen codicibus invenimus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Nec istud alienum; quia et Job dixit: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me (Job. X, 8) .

PL 15, 1334A

しかし、ある写本には、「汝の手が私を造り、私を形づくった」とある。これも的外れではない。ヨブも、「汝の手が私を形づくり、私を造った」と言ったからである(ヨブ記10:8)。

2

Unde et hic edicitur, ut meminerit Deus quia pulvis sumus; ut uberioris gratiae munus infundat, nec infirmum opus deserat.

PL 15, 1334A

そこで、ここでも、神が、我々が塵であることを心に留めるようにと言われている。それは、より豊かな恩寵の賜物を注ぎ、弱い作品を見捨てないためである。

3

Gubernator fluctuante navigio plus laboris impendit, quam cum secundo remigium labitur fluctu, aut ventorum flatus, suo superante labore, praecurrit.

PL 15, 1334B

舵取りは、波に揺れる船に対しては、順風の波に乗って櫂が滑るときや、風の息が、自らの労苦を上回って先へ運ぶときよりも、多くの労を費やす。

Sermo X. Iod, Caput XIII

第10説教(ヨド) 第XIII章PL 15, 1334B
1

Manus tuae, inquit, plasmaverunt me. Manus dicit pluraliter, non manum. At vero alibi ait: Ego manu mea solidavi coelum (Esai. XLV, 12) . Et: Manus mea fecit haec (Esai. LXVI, 2) .

PL 15, 1334B

「汝の手が私を形づくった」と彼は言う。彼は「手」を複数で言い、単数では言わない。しかし別の箇所では言う。「私は自分の手で天を固めた」(イザヤ45:12)。また、「私の手がこれらを造った」(イザヤ66:2)。

2

In hominis constitutione videtur non abundasse, quod toti mundo, ut fieret, abundavit. Coelum una firmavit manus, ut scriptum est: et utraque Dei manus hominem figuravit, ut legimus. Coelum non ad similitudinem, homo ad similitudinem. Angeli ad ministerium, homo ad imaginem.

PL 15, 1334B

全世界が造られるには足りたものが、人間を構成するには足りなかったように見える〔一つの手のことを言う〕。天は一つの手で固められた、と書かれているとおりである。しかし、神の両の手が人間を形づくった、と我々は読む。天は似姿によらず、人間は似姿による。天使たちは奉仕のために、人間は像のために。

Sermo X. Iod, Caput XIV

第10説教(ヨド) 第XIV章PL 15, 1334C
1

Esto ut et angeli ad imaginem. Scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. Habemus enim aliquid quod fortasse angeli non habeant; ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nobis est natus Christus ex Virgine.

PL 15, 1334C

仮に天使たちも像にあるとしよう。しかし、聖書は、人間について、像にあると語った。我々には、おそらく天使たちが持たないものがあるからである。「罪が増したところに、恩寵は満ちあふれた」。キリストは我々のために、おとめから生まれた。

2

Legimus enim: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Esai. IX, 6) . Nobis carnem suscepit: immo potius nos in illa carne suscepit, quod Filium hominis in Dei sede constituit.

PL 15, 1334C

実際、我々は読む。「一人の子が我々に生まれ、一人の息子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。キリストは我々のために肉を取った。いやむしろ、その肉の中に我々を取ったのである。人の子を神の座に据えたからである。

3

Non lego angelos in Dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes (Hebr. I, 14; Apoc. VIII, 2; Dan. VII, 10) . Non lego angelos, sed homines consepultos Christo, et in Christo resuscitatos (Rom. VI, 4 et 5) .

PL 15, 1334C

神の座にいる天使たちを、私は、立っている者、奉仕を果たしている者としてでなければ読まない(ヘブライ1:14;黙示録8:2;ダニエル7:10)。私が読むのは、天使たちではなく、キリストと共に葬られ、キリストにおいて復活させられた人間たちである(ローマ6:4–5)。

4

Denique ait Apostolus: Quia convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti: et simul suscitavit, simulque sedere fecit in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5 et 6) .

PL 15, 1334C

実に、使徒は言う。「神はキリストにおいて我々を共に生かした。その恩寵によって汝らは救われた。そして共に復活させ、キリスト・イエスにおいて、天上に共に座らせた」(エフェソ2:5–6)。

5

Filius ergo hominis ad dexteram Dei, non Angelus, non Archangelus, nec Cherubim et Seraphim. Illa laudant: Filius hominis sedet.

PL 15, 1334D

それゆえ、神の右にいるのは人の子であって、天使でも大天使でも、ケルビムやセラフィムでもない。それらは賛美する。人の子は座る。

6

Filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos vicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in coelestibus, triumphaverit: quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.

PL 15, 1334D

人の子は、天使たちの口によって称えられる。悪しき天使たちに勝ち、天上にある霊的な悪意に対して凱旋し、以前は死者の汚れがあった人間たちを、天使たちに等しいものとしたからである。

Sermo X. Iod, Caput XV

第10説教(ヨド) 第XV章PL 15, 1335A
1

Verbo, inquit, Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Homo quoque spiritu Domini perfectionem vitae, consummationemque virtutis accepit.

PL 15, 1335A

「主の言葉によって天は固められ、その口の息によって、それらのすべての力も〔固められた〕」(詩篇32:6)。人間もまた、主の霊によって、生の完成と徳の成就を受けた。

2

Inspiravit in eum Deus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7) . Vita ergo nostra coepit ex inspiratione divina: sed vita haec secessione animae, corporisque dissolvitur, inspiratio autem divina non solvitur.

PL 15, 1335A

「神は彼に命の息を吹き込み、人は生きる魂となった」(創世記2:7)。それゆえ我々の命は、神の息吹から始まった。しかしこの命は、魂と体の分離によって解体される。神の息吹は解体されない。

3

Et ideo intellige aliud esse quod figuratum est, aliud quod factum est, vel paratum. Meritoque dupliciter habes scriptum de homine. Primum enim scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26 et 27) .

PL 15, 1335A

だから、形づくられたものと、造られたもの、あるいは整えられたものとは別であると理解せよ。人間について二通りに書かれているのは、当然である。まず、「我々の像と似姿に人を造ろう」と書かれている(創世記1:26–27)。

4

Et: Dominabuntur, inquit, vel principatum habebunt. Et: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Secundo autem loco ita scriptum est, quia Accepit Deus pulverem de terra, et plasmavit hominem (Gen. II, 7) .

PL 15, 1335B

また、「彼らは支配するであろう」、あるいは「首位を持つであろう」と言う。また、「神は人を神の像に造った」。第二の箇所では、こう書かれている。「神は地の塵を取り、人を形づくった」(創世記2:7)。

5

Ubi pulvis, ibi plasmatio: ubi autem non pulvis, ibi non terra, non materia; sed incorporeum, sed admirabile: ibi non materia, sed immateriale. Quod enim secundum imaginem Dei est, non est in corpore, nec in materia, sed in anima rationabili.

PL 15, 1335B

塵のあるところには、形づくることがある。しかし塵のないところには、地も質料もない。あるのは体のないもの、驚くべきものである。そこにあるのは質料ではなく、質料のないものである。神の像にあるものは、体にも質料にもなく、理性ある魂にあるからである。

6

Ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem Dei, ubi justitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma virtutis assumitur.

PL 15, 1335B

人間が神の似姿と像にあると示され、そう働くのは、正義、知恵、あらゆる徳の形が身に付けられるところにおいてである。

Sermo X. Iod, Caput XVI

第10説教(ヨド) 第XVI章PL 15, 1335B
1

Si intelligas imaginem, videbis ad imaginem; homo enim non est imago Dei, sed ad similitudinem factus est. Alius est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae, per quem facta sunt omnia. Ille non ad imaginem, sed imago: tu non imago, sed ad imaginem.

PL 15, 1335B

あなたが像を悟るなら、像に即して〔造られた者〕を見るだろう。人は神の像ではなく、似姿に即して造られたからである。見えない神の像であり、あらゆる被造物の初子であり、それによって万物が造られたのは、別の者である。彼は像に即して〔造られた者〕ではなく、像そのものである。あなたは像ではなく、像に即して〔造られた者〕である。

2

Habes ergo in tua substantia aliquid de imagine et similitudine Dei, quod sit divinae simile imaginis.

PL 15, 1335C

ゆえに、あなたの実体のうちには、神の像と似姿に由来する何かがあり、それは神的な像に似たものである。

3

Propterea imago ad eum qui est ad imaginem, venit: et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui; ut iterum signet, ut iterum confirmet; quia amiseras quod accepisti.

PL 15, 1335C

それゆえ、像は、像に即して造られた者のもとに来る。像は、自らの似姿に即して造られた者を求める。再び刻印し、再び堅固にするためである。あなたは、受けたものを失っていたからである。

4

Insufflaverat enim tibi Deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. Factus eras in animam viventem: audi quid dicat, non in carnem, sed in animam viventem.

PL 15, 1335C

神はあなたに息を吹き込んだ。それは、その息吹の賜物によって、あなたの咎があなたから取り去っていた恩寵を、あなたが持つためであった。あなたは生きる魂へと造られていた。何と言われているかを聞け。肉へとではなく、生きる魂へとである。

5

Sed quia peccator signaculum tenere non potuit, et in crimine positus non habebat quae Dei sunt, sed quae hominum; propterea venit Dominus noster Jesus Christus, ut legisti in Evangelio, et a mortuis resurgens cum clausos discipulos reperisset, claustris ingressus est manentibus, et dixit: Pax vobis.

PL 15, 1335C

しかし罪人は刻印を保つことができず、罪に置かれて、神に属するものではなく人間に属するものを〔持って〕いた。それゆえ我々の主イエス・キリストが来た。あなたが福音書で読んだとおりである。彼は死者の中からよみがえり、閉じこもった弟子たちを見いだすと、閉ざされた戸はそのままに入って来て、言った。「汝らに平和があるように」。

6

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Cumque hoc dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 21 et 22) .

PL 15, 1335D

「父が私を遣わしたように、私も汝らを遣わす」。こう言ってから、彼は息を吹きかけ、彼らに言った。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:21–22)。

Sermo X. Iod, Caput XVII

第10説教(ヨド) 第XVII章PL 15, 1336A
1

Videsne ergo quae manus fecerint hominem, aut quem hominem fecerint; illum utique quem secundum Christum induimus: Exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induimus novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum; ubi non est . . . servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 9-11) .

PL 15, 1336A

では、あなたは、どのような手が人を造ったか、またどのような人を造ったかを見るか。それはもちろん、キリストにならって我々が着る人である。「その行いとともに古い人を脱ぎ、新しい人を着た。それは、これを創造した者の像にならって、認識へと新たにされる人であり、そこには……奴隷も自由人もなく、キリストがすべてであり、すべてのうちにある」(コロサイ3:9–11)。

2

Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis (Galat. III, 27) . Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit: sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere.

PL 15, 1336A

ゆえに我々はキリストを着たのであり、別の箇所でも「汝らはキリストを着た」と言われている(ガラテヤ3:27)。我々は聖なる霊を受けた。この霊は、我々の罪を赦すだけでなく、我々をも、自らの司教として他の者たちの罪を赦す者にする。

3

Ideo ait Propheta: Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5) . Finxit per lutum; posuit per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris accipiant. Audi quia manus Domini, etiam Spiritus dicitur.

PL 15, 1336A

それゆえ預言者は言う。「汝は私を形づくり、私の上に汝の手を置いた」(詩篇138:5)。粘土によって形づくり、霊的な恩寵によって〔手を〕置いた。もっとも、多くの者はこの詩篇を、救い主の人格から語られたものと解している。聞け、主の手は霊とも呼ばれるのである。

4

Clamat Job: Spiritus divinus, qui fecit me (Job. XXXIII, 4) . Istae sunt ergo manus quae hominem paraverunt, Christus et Spiritus.

PL 15, 1336B

ヨブは叫ぶ。「神的な霊が私を造った」(ヨブ記33:4)。ゆえに、人を整えた手とは、キリストと霊である。

5

Ergo Dominus Jesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem, et postea de luto finxit, et voluit servare quod fecerat, salvare quod plasmaverat; ut totum hominem salvum faceret, sicut ipse dixit in Evangelio: Mihi irascimini, quia totum hominem salvum feci in sabbato (Joan. VII, 23) .

PL 15, 1336B

ゆえに主イエスは、我々の体の創造者でもある。彼は、まず人を像に即して造り、のちに泥から形づくり、造ったものを守ろうと望み、形づくったものを救おうと望んだ。人を丸ごと救うためであり、彼自ら福音書で言ったとおりである。「汝らは私に怒る。私が安息日に人を丸ごと救ったからである」(ヨハネ7:23)。

6

Quod specialiter Ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra servetur: anima per cognitionem Dei, caro per resurrectionem: quorum alterum docuit divini auctoritate sermonis, alterum propriae resurrectionis exemplo.

PL 15, 1336B

これを教会は特に教える。魂だけでなく、我々の肉も救われると。魂は神の認識によって、肉は復活によって救われる。その一方を彼は神的な言葉の権威によって教え、他方を自らの復活の例によって教えた。

Sermo X. Iod, Caput XVIII

第10説教(ヨド) 第XVIII章PL 15, 1336C
1

Hic est ergo homo geminae substantiae. Alia est enim facti substantia, alia figurati: ista de Dei Spiritu, illa de limo.

PL 15, 1336C

ゆえに、これが二重の実体をもつ人である。造られたものの実体と、形づくられたものの実体とは別だからである。前者は神の霊に由来し、後者は泥に由来する。

2

Propterea ait Job: Resuscitabit corium meum (Job. XIX, 26) , quia quod de limo est, resuscitatur; terra enim in terram redit; quod autem factum est, ut principatum haberet super caeteras animantes, id praestantius esse intelligis.

PL 15, 1336C

それゆえヨブは言う。「彼は私の皮膚をよみがえらせるだろう」(ヨブ記19:26)。泥に由来するものがよみがえらされるのである。地は地に帰るからである。他方、造られたもの、すなわち他の生き物の上に首位をもつように〔造られた〕ものを、あなたはより優れたものと解する。

3

Luti enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est; et ideo animae specialis praerogativa donata est. Idem tamen quia caeteris animantibus imperat; ut possit imperare, debet Deo esse subjectus. Docetur igitur servire; ut ad regnum pervenire mereatur.

PL 15, 1336C

泥の点では、獣たちも我々と共通の結びつきをもつ。それゆえ魂には特別の特権が与えられた。しかし、同じ人が他の生き物を支配するのだから、支配できるためには神に服していなければならない。ゆえに仕えることを教えられる。王国に至るにふさわしくなるためである。

4

Qui enim servit Christo, placuit Deo. Qui servit Christo, placet utique veritati, et debet nescire mendacium. Qui servit justitiae, debet repellere iniquitatem. Qui servit immaculato, debet tenere castimoniae disciplinam.

PL 15, 1336C

キリストに仕える者は、神に喜ばれたからである。キリストに仕える者は、確かに真理に喜ばれ、偽りを知らぬはずである。正義に仕える者は、不法を退けねばならない。汚れの無い者に仕える者は、貞潔の規律を守らねばならない。

5

Qui servit luci, debet odisse tenebras peccatorum. Ergo quia corpus infirmum est, visitationem Domini postulemus. Unde Propheta ait: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, quia visitas eum (Psal. VIII, 5) ?

PL 15, 1336D

光に仕える者は、罪の闇を憎まねばならない。ゆえに、体は弱いのだから、主の訪れを求めよう。それゆえ預言者は言う。「人とは何者か、汝がこれを覚えているとは。人の子とは何者か、汝がこれを訪れるとは」(詩篇8:5)。

Sermo X. Iod, Caput XIX

第10説教(ヨド) 第XIX章PL 15, 1336D
1

Et nunc in reliqua versiculi portione ait: Da mihi intellectum, et discam mandata tua. Spiritalem igitur se esse cognoscens Propheta, petit gratiam Spiritus sancti.

PL 15, 1336D

今や小節の残りの部分で彼は言う。「私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の戒めを学ぶ」。預言者は、自らが霊的な者であると知り、聖なる霊の恩寵を求めている。

2

Etenim intellectum dari a Domino, et inter munera gratiarum primo constitui loco, in Apostolica lectione didicisti; quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem (II Tim. II, 7) ; et in propheta primo loco sapientiae et intellectus spiritalis gratia postulatur (Esai. XI, 2) .

PL 15, 1337A

理解が主によって与えられ、恩寵の賜物の中で第一の位置に置かれることを、あなたは使徒の朗読で学んだ。「各人に霊の現れが益のために与えられる」(二テモテ2:7)〔引かれた句は一コリント12:7に当たる。刷られた引照のまま写す〕。また預言者においても、知恵と霊的な理解の恩寵が第一の位置で求められている(イザヤ11:2)。

3

Petitur ergo Dei donum. Deinde vide ordinem: Da mihi, inquit, intellectum; ut discam mandata tua. Intellectus praemittitur, ut scientia sequatur. Nam nisi quis intellexerit, doctus esse non poterit. Doctrinam igitur intellectus facit, non memoria.

PL 15, 1337A

ゆえに、神の賜物が求められている。次に順序を見よ。「私に理解を与えよ」と彼は言う、「私が汝の戒めを学ぶために」。理解が先に置かれ、知識があとに続く。実際、理解しなければ、学んだ者となることはできない。ゆえに教えをつくるのは理解であって、記憶ではない。

4

Nihil enim prodest multa legisse, nisi intelligas ipse quae legeris. Et in Apostolo post manifestationem Spiritus, sermonem scientiae legisti postea substitutum; ut scias intellectum memoriae praeferendum, et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus affulserit (I Cor. XII, 7) .

PL 15, 1337A

多くを読んだことは、読んだものをあなた自身が理解しなければ、何の益もない。また使徒の書において、霊の現れのあとに、知識の言葉があとから置かれているのを、あなたは読んだ。理解は記憶に優先されるべきであり、先に理解が輝いた者が知識をもちうると、あなたが知るためである(一コリント12:7)。

Sermo X. Iod, Caput XX

第10説教(ヨド) 第XX章PL 15, 1337B
1

Simul humilitatem considera. Si Propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intelligentiam?

PL 15, 1337B

同時に謙遜を考えよ。預言者が理解を自分に与えてほしいと願うのなら、理解が自分の力のうちにあると公言するほど高ぶる者が誰かいようか。

2

Intellectum petit, ut ipse se noverit, et naturae suae possit scire rationem: at illi qui de rerum natura disputant, coeli scrutantur plagas, qui se ipsos scire non possunt, putant intelligentiam sine Dei dono posse concedi.

PL 15, 1337B

彼は理解を求める。自ら自分を知り、自らの本性の道理を知りうるようになるためである。ところが、事物の本性について論じ、天の諸領域を探る者たちは、自分自身を知りえないのに、理解が神の賜物なしに与えられうると考える。

3

Unde et nos humilitatem debemus assumere; ne extollamur, si forte unam aliquam de Scripturis parabolam cognoverimus: aut quia interdum secundum litteram plana legimus; si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinae nobis assumamus scientiam.

PL 15, 1337B

それゆえ我々も謙遜を身につけねばならない。聖書の譬えのどれか一つをたまたま知ったからといって高ぶらないように。また、時に文字に従って平明な箇所を読むからといって、たまたま文字に従って何かを理解したなら、教えの知識を自分のものとしてしまわないように〔aut quia 以下も ne に係ると取った〕。

4

Propheta ille qui accepit Spiritum sanctum, postquam unctus est in regnum, unctus est in Prophetam, centesimum et octavum decimum psalmum scribens, intellectum sibi dari poscit, ut mandata Dei intelligat: et scit nisi a Domino acceperit gratiam, intelligere ejus se mandata non posse.

PL 15, 1337B

聖なる霊を受けたかの預言者は、王位へと塗油され、のち預言者へと塗油されたのち、第118詩篇を書きつつ、神の戒めを理解するために理解が自分に与えられるよう求める。そして、主から恩寵を受けなければ、その戒めを理解することができないと知っている。

5

In Evangelio quoque lego, quia proponebat parabolas Dominus Jesus, et apostoli non intelligebant (Matth. XIII, 36) . Denique explanationem propositae parabolae postulabant.

PL 15, 1337C

福音書でも私は読む。主イエスが譬えを示したが、使徒たちは悟らなかったと(マタイ13:36)。実に彼らは、示された譬えの説明を求めた。

Sermo X. Iod, Caput XXI

第10説教(ヨド) 第XXI章PL 15, 1337C
1

Ipse Dominus Jesus cum diceret, ut legisti in libro Evangelii secundum Matthaeum scriptum: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) ; subjecit in posterioribus: Omnis qui audierit mea verba haec, et fecerit ea, similis erit viro sapienti (Matth. VII, 24) .

PL 15, 1337C

主イエス自らが、あなたがマタイによる福音書に書かれているのを読んだとおり、「幸いだ、霊において貧しい者たちは」(マタイ5:3)と言ったあと、のちの箇所でこう付け加えた。「私のこれらの言葉を聞いて、それを行う者はみな、賢い人に似ている」(マタイ7:24)。

2

Non ergo qui audit tantummodo, similis erit: sed qui facit quae audierit. Ergo neque factum sine auditione, neque auditio sine facto potest esse sapientis: sed qui audit et facit.

PL 15, 1337C

ゆえに、ただ聞くだけの者が似るのではなく、聞いたことを行う者が似るのである。ゆえに、聞くことのない行いも、行いのない聞くことも、賢い者のものではありえず、聞いて行う者のものである。

3

Audiamus igitur, ut intelligamus: faciamus ut intellexisse nos quod audivimus, comprobemus.

PL 15, 1338A

ゆえに、悟るために聞こう。聞いたことを我々が悟ったと証するために、行おう。

Sermo X. Iod, Caput XXII

第10説教(ヨド) 第XXII章PL 15, 1338A
1

(Vers. 74.) Sequitur versus secundus: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur; quia in verba tua supersperavi.

PL 15, 1338A

(第74節)続く第二の節。「汝を畏れる者たちは私を見て喜ぶだろう。私は汝の言葉にいやまして望みをかけたからである」。

2

Fortasse aliquibus videatur hoc esse contrarium, quia justus dicit: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur; multis enim justus gravis est, cum videtur.

PL 15, 1338A

ある人々には、これは矛盾と見えるかもしれない。義人が「汝を畏れる者たちは私を見て喜ぶだろう」と言うのだから。多くの者にとって、義人は、見られるとき重荷だからである。

3

Denique in Evangelio plerique Dominum Jesum videre non poterant: sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum (Luc. VIII, 37) : et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat (Luc. IX, 52 et 53) .

PL 15, 1338A

実に、福音書でも、多くの者が主イエスを見ることができなかった。ゲラサ人たちは、彼らの地方から去るよう彼に願った(ルカ8:37)。また別の人々は、彼に通行を拒んだ。とはいえ彼は、彼らのもとを通ろうとはしていなかったのにである〔quando tamen per eos transire nolebat の取り方は定かでない。「彼らのもとを通るつもりはなかったのに」と取った〕(ルカ9:52–53)。

4

Unde puto quod sicut illic Judaicae forma impietatis exprimitur: ita hic Ecclesiae gratia reveletur.

PL 15, 1338A

それゆえ私は思う。かしこでユダヤ人の不敬虔の型が表されているように、ここでは教会の恩寵が明らかにされるのだと。

5

Prophetat enim totum orbem replendum esse timore divino; et ideo quasi timentes Deum sanctorum dicit cognitione laetari; qui enim videt justum, et gaudet, etiam ipse vult esse justus. Pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod vult in se servare, si sumpserit.

PL 15, 1338B

彼は、全世界が神への畏れで満たされると預言している。それゆえ、神を畏れる者たちが、いわば聖なる者たちを知ることで喜ぶと言う。義人を見て喜ぶ者は、自分も義人でありたいと望むからである。他の者たちのうちに、自分のうちに保ちたいと望むもの——それを得たならば——を喜ぶのは、美しいことである。

6

Est enim insitum bonis; ut castum, pudicum, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem; et virtutes suas in aliis amet. Plerisque enim justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia est. Quam pulchrum ergo, ut videaris et prosis? Bonum ergo vir justus.

PL 15, 1338B

善き者たちには生来、賢い者が、貞潔な者、慎み深い者、思慮ある者を愛情深い心で愛し、慈しみ深い者が気前のよい者を愛し、自らの徳を他の者たちのうちに愛するという性質が備わっている。多くの者にとって、義人の姿は矯正への訓戒であり、より完全な者たちにとっては喜びである。見られ、かつ益となるとは、何と美しいことか。ゆえに義なる人は善である。

Sermo X. Iod, Caput XXIII

第10説教(ヨド) 第XXIII章PL 15, 1338B
1

Propterea denique Paulus apostolus ascendit Heirosolymam, ut justos videret: et cum Petro mansit diebus quindecim; ut ex ejus aliquid cohabitatione proficeret (Galat. I, 18) .

PL 15, 1338B

それゆえ、実に使徒パウロは、義人たちを見るためにエルサレムに上り、ペトロのもとに十五日間とどまった。その共に暮らすことから何か益を得るためである(ガラテヤ1:18)。

2

Propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, ab apostolis, et majoribus natu (Act. XV, 4) .

PL 15, 1338C

それゆえ、パウロ自身とバルナバは、エルサレムに入るとき、教会と使徒たちと長老たちに盛大に迎えられた(使徒言行録15:4)。

3

Cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur: et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrymis deducebantur (Act. XX, 38) .

PL 15, 1338C

彼らが去ろうとするとき、去らないでくれと頼まれた。また、のちにパウロについて我々が読むように、涙とともに見送られた(使徒言行録20:38)。

4

Nam si est tanta vis in naturalibus, ut animal visum prosit ictericis; ita ut mortui quoque cornu ejus animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui hujusmodi inciderint passionem: dubitare possumus quod justi sanet aspectus?

PL 15, 1338C

実際、自然のものにこれほどの力があり、ある動物は、見られることが黄疸の者たちに益となるほどであって、その動物の角は、死んだものであっても、こうした病を患った者たちにそれが示されるなら益になると言われる。それなら、義人の姿が癒やすことを、我々は疑いうるだろうか。

5

Ergo vile animal irrationabile tantam virtutem habet, ut sanare possit hominem momento exiguo, quo videtur: homo justus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil confert?

PL 15, 1338C

ゆえに、取るに足りぬ理性なき動物がこれほどの力をもち、見られるそのわずかな間に人を癒やしうるのなら、義人は、彼から益を受けたいと望む者が信仰をもって彼を見るならば、何も与えないのか。

6

An non vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui fideliter eum videre desiderant?

PL 15, 1338D

それとも、その目の光線そのものが、信仰をもって彼を見ようと望む者たちに、ある力を注ぐように見えないだろうか。

Sermo X. Iod, Caput XXIV

第10説教(ヨド) 第XXIV章PL 15, 1339A
1

Sed quemadmodum justus laetificat cor innocentium, cum videtur: ita improbi justorum cognitione torquentur; quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides.

PL 15, 1339A

しかし、義人は見られるとき無垢な者たちの心を喜ばせるように、邪な者たちは義人たちを知ることで苦しめられる。聖なる者たちの黙した行いによってすら、責められるからである。貞潔は不節制を、気前のよさは貪欲を、信仰は不敬虔を苦しめる。

2

De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum animal, cum videtur: ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo praevenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit.

PL 15, 1339A

これについても、同様に、取るに足りぬ動物から例を取ろう。実際、先に、黙した動物は見られるとき益になると言ったように、狼は、先に誰かを見ると害になると我々は知る。狼が先に見た者たちは声を失うと伝えられているからである。

3

Basiliscus quoque, hoc est, noxius serpens, si quodcumque prior viderit animal, fertur occidere: et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente hujusmodi praevideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu.

PL 15, 1339A

バシリスク、すなわち害をなす蛇も、何かの動物を先に見たなら、これを殺すと伝えられている。このような蛇に先に見られた者は、たちどころに殺されると言い立てられる。蛇自身も、人の視線に先んじられたなら死ぬと言われる。

4

Ergo si tanta virtus, vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis; ut si alter alterum prior viderit, possit occidere: non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia; cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur (Matth. IX, 22) , et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret (Luc. IX, 38 et 43) ?

PL 15, 1339A

ゆえに、蛇の目にも人の目にも、一方が他方を先に見れば殺しうるほどの力があるのなら、徳の恩寵に満たされた義人の目に力がないということがあろうか。まして、信仰は、主の衣の房に触れた女が癒やされ(マタイ9:22)、主イエスが目を向けた者が、その目からたちまち癒やしの恩寵を汲み取ったほどに(ルカ9:38, 43)、はたらくのであるから。

Sermo X. Iod, Caput XXV

第10説教(ヨド) 第XXV章PL 15, 1339B
1

Sed qui videt justum, debet scire quid videat: non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu; sed intus videt; non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus assumere.

PL 15, 1339B

しかし、義人を見る者は、自分が何を見ているのかを知らねばならない。彼を体に、衣に、財産に、顔に見るのではない。内に見るのである。実際、彼の精神を見ないかぎり、彼の言葉に心を向けないかぎり、彼の考えを把握し、彼の論述から知恵を汲み取ることができないかぎり、私は言う、その者は彼を見ているのではない。

2

Tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognoverit. Ita ergo et nos sicubi audivimus justum, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento (Luc. VII, 37 et 38) .

PL 15, 1339B

それゆえ、これらを見抜き、これらを認識したとき、その者は喜ぶだろう。我々も同じく、どこかで義人のことを聞いたなら、見に急ごう。ファリサイ派の人の家で主イエスが食卓についていると聞いて、入って来て、彼の足に香油を注ぎかけた、かの女のようにである(ルカ7:37–38)。

3

Illius imitatores simus; namque Ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum; ut videas eum secundum imaginem Dei.

PL 15, 1339C

彼女の模倣者になろう。かの女のうちに教会が象られていることを、誰が疑おうか。ゆえに、義人がどこかに座っているなら、どこかで食卓についているなら、我々は彼を見に急ごう。義なる人を見ることは尊い。あなたが彼を神の像に即して見るためである。

4

Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est illum qui intus est, frequenter aspicimus; ut si viderimus pauperem, illum ad cujus similitudinem factus est, honoremus in paupere, de quo ait: Dedistis mihi manducare . . . . . quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35 et 40) .

PL 15, 1339C

外にあるものは何の益もない。内にあるものが癒やす。もっとも、外にある者のうちに、内にある者をしばしば我々は見る。たとえば貧しい者を見たなら、その貧しい者のうちに、その似姿に即して〔貧しい者が〕造られた者を、我々は尊ぶ。その者について彼は言う。「汝らは私に食べさせた……汝らがそのうちの一人に与えたものは、私に与えたのである」(マタイ25:35, 40)。

5

Qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat, cujus imaginem coronavit: et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cujus statuam consputaverit, fecisse videtur injuriam.

PL 15, 1340A

皇帝の像に冠をかぶせる者は、確かに、その像の主である者を敬っている。皇帝の立像を侮った者は、確かに、その立像に唾をかけた相手である皇帝に、侮辱を加えたと見なされる。

6

Gentiles lignum adorant, quia Dei imaginem putant: sed invisibilis Dei imago, non in eo est quod videtur: sed in eo utique quod non videtur.

PL 15, 1340A

異邦人は木を拝む。それを神の像と考えるからである。しかし見えない神の像は、見られるもののうちにはなく、見られないもののうちにある。

Sermo X. Iod, Caput XXVI

第10説教(ヨド) 第XXVI章PL 15, 1340A
1

Vides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus? Caveamus ne coronam imagini detrahere videamur, quam unicuique Christus imposuit. Caveamus ne aliquid detrahamus iis quibus debemus adjungere.

PL 15, 1340A

あなたは見ているか、我々が多くのキリストの像の間を歩んでいることを。キリストが各人にかぶせた冠を、像から取り去っているように見えないよう気をつけよう。付け加えねばならない相手から、何かを取り去ることのないよう気をつけよう。

2

Sed quod pejus est, non solum non honestamus pauperes; sed etiam dehonestamus, destruimus, persequimur: et ignoramus quod has Dei imagini congeramus injurias, cum factos ad imaginem Dei putamus esse laedendos.

PL 15, 1340A

しかも、いっそう悪いことに、我々は貧しい者たちを尊ばないだけでなく、辱め、打ち壊し、迫害する。そして、神の像に即して造られた者たちを傷つけてよいと考えるとき、これらの侮辱を神の像に積み上げていることに気づかない。

3

Qui enim irridet pauperem, exacerbat eum qui fecit illum. Sed aderit ille qui dicat: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere . . . . aeger eram . . . . et non visitastis me (Matth. XXV, 42 et 43) .

PL 15, 1340B

貧しい者を嘲る者は、彼を造った者を怒らせる。だが、かの者が現れて言うだろう。「私は飢えていたのに、汝らは私に食べさせなかった。私は渇いていたのに、汝らは私に飲ませなかった……私は病んでいたのに……汝らは私を訪ねなかった」(マタイ25:42–43)。

4

Et quanto ista leviora sunt, quam si dicat: Injurias mihi fecistis, nudastis me, verberastis me? Quem si quis interrogaverit: Quando tibi injurias fecimus, quando spoliavimus, quando etiam verberavimus?

PL 15, 1340B

これらは、「汝らは私に侮辱を加えた、私を裸にした、私を鞭打った」と彼が言うのに比べて、どれほど軽いことか。もし誰かが彼に尋ねたとする。「いつ我々は汝に侮辱を加え、いつ剥ぎ取り、いつ鞭打ったのか」と。

5

Dicet: Quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 45) . Propterea caveamus diligentius, ne cui vel minimo contumeliam irrogemus; ne ipsi Domino in illis minimis contumeliosi fuisse videamur.

PL 15, 1340B

彼は言うだろう。「汝らが、これらの最も小さい者の一人にしたかぎり、私にしたのである」(マタイ25:45)。それゆえ、さらに注意深く気をつけよう。どんなに小さい者にも侮辱を加えないように。それらの小さい者たちにおいて、主自身に対して侮辱をなす者と見られないためである。

Sermo X. Iod, Caput XXVII

第10説教(ヨド) 第XXVII章PL 15, 1340C
1

Qua ratione autem dixerit: Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, ipse exposuit dicens: Quia in verba tua supersperavi: hoc est dicere: Intus me viderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexerunt; ubi spem assumpsi de tuis verbis, ubi tua verba percepi.

PL 15, 1340C

「汝を畏れる者たちは私を見て喜ぶだろう」と彼が何の理由で言ったかは、彼自身が、「私は汝の言葉にいやまして望みをかけたからである」と言って説明している。これは次のように言うことである。「彼らは内において私を見た、内において私に触れた、内において私に目をとめた。そこで私は汝の言葉から希望を得た、そこで汝の言葉を受けとめた」。

2

Beati ergo qui vident justum, et laetantur; quia sperant in Dei verba. Quam multi autem sunt qui oderunt justos, qui perscrutantur Dei verba, qui justi sunt: et cum aliquos doctos audiunt impii, eos propter doctrinam vitare consuerunt.

PL 15, 1340C

ゆえに、義人を見て喜ぶ者たちは幸いである。彼らは神の言葉に望みをかけるからである。だが、神の言葉を探り、義である者たち、すなわち義人たちを憎む者は、何と多いことか。不敬虔な者たちは、何人かの学のある者たちの話を聞くと、その教えのゆえに彼らを避けるのが常である。

Sermo X. Iod, Caput XXVIII

第10説教(ヨド) 第XXVIII章PL 15, 1340C
1

(Vers. 75.) Sequitur versus tertius; Agnovi, Domine, quoniam justa judicia tua: et in veritate tua humiliasti me.

PL 15, 1340C

(第75節)続く第三の節。「主よ、私は知った、汝の裁きが正しいことを。汝は汝の真理において私を低くした」。

2

Qui potest intelligere quae sunt divinae providentiae, utitur eo sermone quo usus est propheta sanctus David; quia omnia judicio Dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut dives, ut pauper sit, ut moriatur juvenis, vel senex.

PL 15, 1341A

神の摂理に属することを悟りうる者は、聖なる預言者ダビデが用いた言葉を用いる。すべては神の裁きによって起こる。ある人が病む体をもつことも、健やかであることも、富むことも、貧しいことも、若くして死ぬことも、老いて死ぬことも。

3

Si quis intendat Scripturis divinis, intelligit haec fieri judicio Dei; nihil enim est praeter Dei scientiam. Exemplum quaerimus? Non est absconditum; siquidem Job numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus adversariae potestati.

PL 15, 1341A

神的な聖書に心を向ける者は、これらが神の裁きによって起こると悟る。神の知の外にあるものは何もないからである。例を求めようか。隠れてはいない。実際ヨブは、敵対する力に渡されなかったなら、自らの財産を決して失わなかっただろう。

4

Dedit enim Dominus diabolo potestatem in facultates ejus, ut tentaretur qualem, amisso patrimonio, haberet affectum (Job. I, 12) : dedit in filios, dedit in corpus ejus (Job. II, 6) ; ut probaretur num defunctorum dolore liberorum, aut cruciatu corporis a constantia mentis animique descisceret.

PL 15, 1341A

主は悪魔に、ヨブの財産に対する力を与えたからである。財産を失ったのち、彼がどのような心情をもつかを試されるためである(ヨブ記1:12)。また子らに対して、彼の体に対して力を与えた(ヨブ記2:6)。それは、亡くなった子らの悲しみによって、あるいは体の苦痛によって、精神と心の堅忍から離れるかどうかが、試されるためであった。

5

Dominus quidem noverat fortem; sed in illo docere atque examinare nos voluit, utrum imitatores ejus esse possemus. Denique et Abraham tentavit, quando filium senis unicum sibi petiit immolari (Gen. XXII, 2) .

PL 15, 1341B

主は確かにこの強い者を知っていた。しかし彼において、我々が彼の模倣者となりうるかどうかを、我々に教え、吟味しようと望んだ。ついにはアブラハムをも試み、老年の彼の独り子を、いけにえに献げるよう自分に求めた(創世記22:2)。

6

Sciebat utique mentem Abrahae: sed sciens tentat Dominus, sicut legisti in Evangelio, quia cum interrogasset Dominus Jesus discipulos, quot panes haberent; et illi respondissent, quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: Quid faciemus inter tantos homines? hoc autem dicebat tentans eos; sciebat enim quid facturus esset (Joan. VI, 5 et 6) .

PL 15, 1341B

確かに彼はアブラハムの精神を知っていた。しかし主は、知りつつ試すのである。あなたが福音書で読んだとおりである。主イエスが弟子たちに、パンはいくつあるかと尋ね、彼らが、五つのパンしかないと答えたとき、彼自身が言った。「これほど多くの人々の間で、我々は何をしようか」。しかし彼がこう言ったのは、彼らを試してのことであった。彼は自分が何をしようとしているかを知っていたからである(ヨハネ6:5–6)。

7

Qui ergo justus est, examine justitiae suae credit quia Dei justa judicia sunt: vel secundum Graecum, quia Dei judicia sunt ipsa justitia.

PL 15, 1341B

それゆえ義である者は、自らの正義の吟味によって、神の裁きが正しいと信じる。あるいはギリシア語の本によれば、神の裁きとは正義そのものである、と。

Sermo X. Iod, Caput XXIX

第10説教(ヨド) 第XXIX章PL 15, 1341C
1

Sed hoc ut agnosceret, fecit praemissa precatio; quoniam intellectum sibi dari poposcit, ut mandata Dei disceret. Accepta est ergo intellectus et cognitionis gratia, agnovit justa esse Dei judicia: agnoscere autem perfecti est.

PL 15, 1341C

しかし、彼がこれを知るに至ったのは、先立つ祈りがそうさせたのである。彼は、神の戒めを学ぶために理解が自分に与えられるよう求めたからである。ゆえに理解と認識の恩寵が受けられ、彼は神の裁きが正しいと知った。そして知ることは、完全な者のわざである。

2

Denique aliud est credere, aliud agnoscere. Fides timentis, agnitio est sapientis. Qui enim timet, rationem non quaerit: sapiens autem et agnitionem eorum investigat, quaecumque percipere desiderat.

PL 15, 1341C

実に、信じることと知ることとは別である。信仰は畏れる者のもの、知ることは賢い者のものである。畏れる者は道理を求めないが、賢い者は、把握したいと望むものが何であれ、その知ることまで探究する。

3

Credidi, inquit, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1) : cognovit autem intelligens quod locutus est.

PL 15, 1341C

「私は信じた、それゆえ私は語った」と彼は言う(詩篇115:1)。しかし彼は、理解して、自分が語ったことを認識した。

Sermo X. Iod, Caput XXX

第10説教(ヨド) 第XXX章PL 15, 1341C
1

In quo ergo justa judicia Dei sunt? Quia per labores, et tribulationes, et afflictiones ad coeleste praemium pervenitur. Sicut enim certantibus athletis corona defertur justo judicio hominum: ita legitime certantibus Christianis divino judicio palma decernitur.

PL 15, 1341C

では、神の裁きは何において正しいのか。労苦と艱難と苦難を通って天の報いに至るからである。競技者たちが競うとき、人間の正しい裁きによって冠が与えられるように、正当に競うキリスト教徒たちには、神の裁きによって勝利の棕櫚が定められる。

2

Vincenti, inquit, dabo sedere mecum in sede mea (Apoc. III, 21) . Vita ergo nostra examinatur igne, sicut splendor argenti; ut virtus certaminibus approbetur. Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 11) .

PL 15, 1341D

「勝つ者には、私とともに私の座に座らせよう」と彼は言う(黙示録3:21)。ゆえに我々の生は、銀の輝きのように火で吟味される。徳が戦いによって是認されるためである。「我々は火と水の中を通ったが、汝は我々を安らぎへと導き入れた」と彼は言う(詩篇65:11)。

3

Per haec igitur vera judicia tua esse cognovi. Humiliatus enim sum, ut haec viderem; quia ii qui exaltati sunt corde, oculos ad veritatem aperire non possunt. Cum autem humiliamur, peccata nostra cognoscimus, et ipsa humilitate delicta nostra purgamus.

PL 15, 1341D

それゆえ私は、これらを通して、汝の裁きが真であると知った。私は、これらを見るために低くされたからである。心において高ぶる者たちは、真理に向けて目を開くことができない。しかし低くされるとき、我々は自らの罪を知り、その低さそのものによって自らの罪を清める。

4

Humiliatus sum, inquit, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6) . In veritate ergo humiliatus est, qui humiliatus est ad salutem: nec vane pertulit passionem, qui salutem veritatis secutus est.

PL 15, 1342A

「私は低くされたが、彼は私を救った」と彼は言う(詩篇114:6)。ゆえに、救いのために低くされた者は、真理において低くされたのである。真理の救いを追い求めた者は、苦しみを空しく耐えたのではない。

Sermo X. Iod, Caput XXXI

第10説教(ヨド) 第XXXI章PL 15, 1342A
1

Distat igitur inter cognoscere et timere, ut eo revertamur. Denique Evangelii lectio docere nos debet. Ait enim Dominus ad eos qui credebant ei ex Judaeis: Si manseritis in verbo meo, . . . . cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31 et 32) .

PL 15, 1342A

ゆえに、認識することと畏れることとは違う。そこへ戻ろう。実に、福音書の朗読が我々に教えるはずである。主は、ユダヤ人のうち彼を信じる者たちに言う。「汝らが私の言葉にとどまるなら……汝らは真理を知り、真理は汝らを自由にする」(ヨハネ8:31–32)。

2

Si manseritis, inquit, cognoscetis. Vides quia non a principio potuit cognoscere quicumque Deum timens verbum ejus audivit. Non solum autem non idem est timor et cognitio; verum etiam non idem est fides et cognitio.

PL 15, 1342A

「汝らがとどまるなら、知るだろう」と彼は言う。あなたは見ている、神を畏れて彼の言葉を聞いた者は、誰であれ、初めから認識しえたのではない。畏れと認識とは同じでないだけでなく、信仰と認識も同じではない。

3

Siquidem etiam Apostolus docuit diversa esse munera gratiarum. Alii enim, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu (I Cor. XII, 8 et 9) .

PL 15, 1342A

実際、使徒も、恩寵の賜物が異なると教えた。「ある者には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある者には同じ霊に従って知識の言葉が、ある者には同じ霊において信仰が与えられる」(一コリント12:8–9)。

4

Si ergo alii fides datur, alii cognitio; vides quia ubi fides, non statim cognitio; ubi autem cognitio, et fides est et prudentia, nec ab eo possumus diligentiam separare.

PL 15, 1342B

ゆえに、ある者には信仰が、ある者には認識が与えられるなら、あなたは見ている、信仰のあるところにすぐ認識があるのではなく、認識のあるところには信仰も思慮もあり、そこから勤勉を切り離すこともできない。

Sermo X. Iod, Caput XXXII

第10説教(ヨド) 第XXXII章PL 15, 1342B
1

Habuit ergo cognitionem sanctus David, utpote propheta perfectus; quandoquidem ita perfecte cognovit, ut humiliaretur in ipsa veritate.

PL 15, 1342B

ゆえに聖なるダビデは、完全な預言者として、認識をもっていた。彼は、真理そのもののうちで低くされるほど完全に認識したのだからである。

2

Sive ergo in adversis positus, agnovit probationis gratiam, ea quae laboriosa et adversa sunt, sustinenda: justum autem esse Dei judicium; et ideo bene certantes numquam deseri, vel relinqui, et coronam his post labores posse deferri: sive in secundis et prosperis positus, cognovit etiam divitias regum, diversosque successus, tentationis causa solere suppetere; ut is qui his utitur, rerum prosperitate tentetur.

PL 15, 1342B

彼は逆境に置かれたときは、試練の恩寵を知った。労苦と逆境を伴うものは耐え忍ばれねばならず、神の裁きは正しく、それゆえよく戦う者たちは決して見捨てられも放置されもせず、労苦ののちに彼らに冠が与えられうると。また順境と繁栄に置かれたときも、王たちの富やさまざまな成功が、試みのために備わるのが常であり、それらを用いる者が事の繁栄によって試されることをも知った。

3

In eo igitur propheta David laudandus, quia cum ista agnosceret, humiliabatur; ut humilitate sua, vel prosperorum excluderet tentamenta, vel adversorum subiret constanti aequanimitate tolerantiam.

PL 15, 1342C

ゆえに預言者ダビデは、これらを知りつつ低くされたことにおいて、称えられるべきである。その低さによって、順境の試みを締め出し、あるいは逆境の忍耐を、変わらぬ平静さをもって引き受けるためであった。

Sermo X. Iod, Caput XXXIII

第10説教(ヨド) 第XXXIII章PL 15, 1342C
1

Non ergo magnopere laudabilis esset Propheta, si laudaret judicia Dei, usus affluentia secundorum. Quid enim magnum facimus, si quando in secundis sumus, laudamus Deum, quando in divitiis sumus, quando nullis vexamur injuriis?

PL 15, 1342C

ゆえに預言者は、順境の豊かさを用いて神の裁きを称えたのであれば、さほど称賛されるべきではなかっただろう。実際、順境にあるとき、富のうちにあるとき、何の侮辱にも悩まされないとき、神を称えたところで、我々は何ら大きなことをしているわけではない。

2

Illud est magnificum, si subjectus injuriis, contumeliis, judicium Dei laudes, si vexatus aegritudine, judicia Dei praedices; si te inopia non revocet, quominus laudes justitiam Dei.

PL 15, 1342C

あなたが侮辱と嘲りにさらされながら神の裁きを称えるなら、病に悩まされながら神の裁きを宣べ伝えるなら、貧窮があなたを、神の正義を称えることから呼び戻さないなら、それこそ立派である。

3

Ergo semper laudanda sunt judicia Dei, sicut scriptum est: Exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua (Psal. XLVII, 12) .

PL 15, 1342D

ゆえに神の裁きは常に称えられねばならない。「ユダの娘たちは、汝の裁きのゆえに喜び躍った」と書かれているとおりである(詩篇47:12)。

4

Quae sunt filiae Judae, nisi animae religiosae, animae Ecclesiae quae Jesum Christum Dominum confitentur, quae videntes rationem judiciorum tuorum, semper exsultant?

PL 15, 1342D

ユダの娘たちとは、敬虔な魂、すなわち主イエス・キリストを告白する教会の魂でなくて何であろう。彼女たちは、汝の裁きの道理を見て、つねに喜び躍る。

5

Qui enim non ex aliquo secundorum proventu, sed ex cognitione rationis induit laetitiam; non nisi in exsultatione perpetua constitutus est.

PL 15, 1342D

順境の何らかの結果によってではなく、道理の認識によって喜びを身にまとう者は、絶え間ない歓喜のうちにしか置かれていない。

Sermo X. Iod, Caput XXXIV

第10説教(ヨド) 第XXXIV章PL 15, 1342D
1

(Vers. 76.) Sequitur versus quartus: Fiat nunc misericordia tua ut exhortetur me, secundum verbum tuum servo tuo. Aliqui habent in hoc loco: Consoletur me.

PL 15, 1342D

(第76節)続く第四の節。「汝の慈しみが今あれ、私を励ますために、汝の僕への汝の言葉に従って」。ある人々はこの箇所で、「それが私を慰めるように」とする。

2

Sed etiam in Apostolo legimus exhortationem pro consolatione dictam, et consolationem pro exhortatione (II Cor. I, 4 et 6) .

PL 15, 1343A

しかし、使徒においても、励ましが慰めの意味で、慰めが励ましの意味で言われているのを、我々は読む(二コリント1:4, 6)。

3

Magna est ergo misericordia Dei, quae non solum remissionem tribuit peccatorum; sed etiam certantibus adhibet exhortationis calcaria, ne suscepti certaminis passiones imbelli formidine derelinquant.

PL 15, 1343A

ゆえに神の慈しみは大きい。それは罪の赦しを与えるだけでなく、戦う者たちに励ましの拍車をあて、引き受けた戦いの苦しみを、臆病な恐れから放り出すことのないようにする。

4

Non ergo misericordiam, quasi is qui victus cedat, aut ut veniae precator, implorat; sed ut Dei miseratione succinctus, majora viribus tanto munere fultus expediat. Egregiam et singularem Prophetae spectato virtutem.

PL 15, 1343A

ゆえに彼は慈しみを、敗れて退く者のように、あるいは赦しを乞う者として、懇願しているのではない。神の憐れみに身を引き締められ、これほどの賜物に支えられて、力にまさることをやり遂げるためである。預言者の卓越した並外れた徳を見よ。

5

Alius enim humiliatus aerumnis posceret, ut circa eum tentamenta desinerent, et sedare Dominus adversa dignaretur, ne tribulationum procella in eum saeviret; iste autem tamquam athleta fortis et patiens, qui exerceri et ungi animam suam tribulationibus nosset, non tristia dimovere, non impugnantia declinare desiderat, non omne illud desinere, quod fatigationem et laborem afferret, exposcit; sed magis in tempore laboris sui adversus tentationum procellas dari sibi verbum consolationis exposcit; ut possit forti quae ingeruntur mente tolerare, ne aliqua moestitiae perturbatione lassetur.

PL 15, 1343A

他の者なら、苦難に低くされて、自分のまわりの試みが止むよう求め、主が逆境を鎮めるようはからい、艱難の嵐が自分に荒れ狂わないよう求めただろう。しかしこの者は、強く耐える競技者のように、自らの魂が艱難によって鍛えられ、油を塗られることを知っていたので、悲しいものを取り除くことも、攻めてくるものを避けることも望まず、疲労と労苦をもたらすものがすべて止むことを求めるのでもない。むしろ、自らの労苦の時に、試みの嵐に対して慰めの言葉が自分に与えられるよう求める。強い精神によって、襲いかかるものを耐え、悲しみの何らかの動揺によって疲れ果てることのないようにするためである。

6

In eo igitur obsecrat misericordiam Dei, ne auxilio destitutus expediendi, coeptam militiam derelinquat.

PL 15, 1343B

ゆえに彼は、やり遂げるための助けを欠いて、始めた戦いを捨てることのないよう、神の慈しみを乞い求める。

Sermo X. Iod, Caput XXXV

第10説教(ヨド) 第XXXV章PL 15, 1343B
1

Denique adhortationem divinae esse misericordiae, evidens testimonium docet; Moysi enim dicit Deus: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praestitero.

PL 15, 1343B

実に、励ましが神の慈しみのものであることを、明白な証言が教える。神はモーセに言う。「私は憐れもうとする者を憐れみ、慈しみを示そうとする者に慈しみを示す」。

2

Igitur non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei est (Rom. IX, 15 et 16) . Forte dicas: Ergo non debemus, vel velle, vel currere; atqui negligentes Deus deserere consuevit. Non ergo hoc dicit; sed quid dicat consideremus.

PL 15, 1343C

ゆえに、それは望む者のものでも、走る者のものでもなく、憐れむ神のものである(ローマ9:15–16)。あなたはたぶん言うだろう。「それなら我々は、望むことも走ることもすべきでない」と。だが神は怠る者を見捨てるのが常である。ゆえに彼はそう言っているのではない。彼が何を言っているのかを考えよう。

3

Non volentis, neque currentis hominis perseverantia est; non est enim in hominis potestate, sed miserantis Dei est, ut possis complere quae coeperis. Denique iterum Moysi dicit: Quia in hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam (Ibid., 17) .

PL 15, 1343C

忍耐は、望む人、走る人のものではない。始めたことをあなたが成し遂げられるのは、人の力のうちにはなく、憐れむ神のものだからである。実に彼は再びモーセに言う。「まさにこのために私は汝を立てた、汝において私の力を示すためである」(ローマ9:17)。

4

Colligitur ergo adhortationem divinae misericordiae deputandam. Unde sequitur: Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat (Ibid., 18) . Hunc miseratus hortatur, illum non revocat exsecratus.

PL 15, 1343C

ゆえに、励ましは神の慈しみに帰されねばならないと結論される。それゆえ続く。「ゆえに、彼は望む者を憐れみ、望む者をかたくなにする」(ローマ9:18)。ある者は憐れんで励まし、別の者は忌み嫌って呼び戻さない。

5

Et vere misericordia est Dei nostrarum militia passionum, per quam nobis peccata minuuntur.

PL 15, 1343D

そして、まことに、我々の苦しみの戦いこそ神の慈しみであり、それによって我々の罪が減らされる〔misericordia est Dei nostrarum militia passionum は「神の慈しみは我々の苦しみの戦いである」とも読める。前後の文脈から、苦しみの戦いが神の慈しみであると取った。passionum は「情念」とも取れるが「苦しみ」と解した〕。

6

Denique Lazarus pauper, quia in hac vita toleravit mala complurima, in gremio Abrahae requiem consolationis invenit; ille autem dives, qui consolationem habuit in saeculo, post curricula vitae hujus fructum quietis amisit.

PL 15, 1343D

実に、貧しいラザロは、この生で多くの悪を耐え忍んだので、アブラハムの懐で慰めの安らぎを見いだした。一方、あの金持ちは、世で慰めを得ていたので、この生の歩みののち、安息の実りを失った。

7

Quem si miseratus esset Deus, castigasset potius in hoc saeculo, ut postea non flagellaretur.

PL 15, 1343D

もし神が彼を憐れんだのなら、むしろこの世で懲らしめ、のちに鞭打たれないようにしただろう。

8

Denique Job licet graviter flagellatus, et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, opprobriis amicorum; consolatione tamen fruitur aeterna.

PL 15, 1343D

実に、ヨブは、厳しく鞭打たれ、しかも貧窮、子らを失うこと、体の苦痛、友らからの辱めという多くの鞭を受けたが、それでも永遠の慰めを享受する。

Sermo X. Iod, Caput XXXVI

第10説教(ヨド) 第XXXVI章PL 15, 1344A
1

Ergo quanto majores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reservatur. Et tamen ne cadas atque succumbas, quanto majores tentationes videris, tanto magis roga Verbum Dei, ut adhortationem tibi afferat: sicut rogavit, et Paulus qui ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui nos exhortatur in omni angustia; ut possimus et ipsi consolari eos, qui sunt in omni tribulatione, per exhortationem qua et ipsi advocamur a Deo; quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat etiam consolatio (II Cor. I, 3-5) .

PL 15, 1344A

ゆえに、艱難が大きければ大きいほど、豊かな慰めがたくわえられている。それでも、あなたが倒れて屈しないように、試みが大きいと見えれば見えるほど、いっそう神の言葉に求めよ、あなたに励ましをもたらすようにと。パウロもそう求めた。彼は言う。「我々の主イエス・キリストの父である神、慈しみの父、すべての慰めの神がたたえられるように。神はあらゆる苦難において我々を励ます。それは、我々自身も、神に呼び寄せられるその励ましによって、あらゆる艱難にある人々を慰めうるためである。キリストの苦しみが我々のうちに満ちあふれるのと同じく、キリストによって慰めも満ちあふれるからである」(二コリント1:3–5)。

2

Tanta vi Apostolicae petitionis rogat, ut consolationem accipiat a Domino in omni tribulatione, quo non solum ipse induat tolerantiam; verum etiam alios consoletur, ut et ipsi possint propriae mentis angustias sustinere.

PL 15, 1344B

彼は、使徒の請願の大きな力によって、あらゆる艱難において主から慰めを受けるよう求める。それは、自ら忍耐を身にまとうだけでなく、他の者たちをも慰め、彼ら自身も自らの精神の苦悶に耐えうるようになるためである。

3

Si igitur ipse in omni tribulatione idoneus fueris approbatus, tunc demum dignus eris, qui consolationem accipias in omni tribulatione. Et tamen non omnis passio digna consolatione est: sed quae passio per Christum est, haec consolationem Christi meretur.

PL 15, 1344B

ゆえに、あなた自身があらゆる艱難において適格と是認されるなら、そのとき初めて、あらゆる艱難において慰めを受けるにふさわしい者となる。それでも、どんな苦しみも慰めにふさわしいのではなく、キリストによる苦しみこそが、キリストの慰めに値する。

Sermo X. Iod, Caput XXXVII

第10説教(ヨド) 第XXXVII章PL 15, 1344B
1

Pulchre autem addidit: Secundum verbum tuum servo tuo. Ipse enim Dominus pro suo nomine praeliantibus auxilium pollicetur dicens: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.

PL 15, 1344B

また彼は見事に付け加えた。「汝の僕への汝の言葉に従って」。主自身が、自らの名のために戦う者たちに、こう言って助けを約束しているからである。「ゆえに、人々が汝らを引き渡すとき、どのように、また何を語るかを思い煩うな。その時、語るべきことは汝らに与えられるからである」。

2

Non enim vos estis qui loquimini, sed Pater meus qui loquitur in vobis (Matth. X, 19 et 20) . Ergo ne impares simus certamini, divinum semper oremus auxilium, ut nobis tribuat adhortationem. Si enim habeamus eum qui nos exhortetur, non facile cedimus.

PL 15, 1344C

「語るのは汝らではなく、汝らのうちで語る私の父だからである」(マタイ10:19–20)。ゆえに、戦いにおいて力不足にならないよう、神的な助けをつねに祈ろう。我々に励ましを与えてくれるようにと。我々を励ます者を我々がもつなら、容易に屈しない。

Sermo X. Iod, Caput XXXVIII

第10説教(ヨド) 第XXXVIII章PL 15, 1344C
1

Plerique autem habent: Qui consoletur nos, nec abhorret a vero. Instigantis enim aliquem blanda quaedam est exhortatio, quae certantem studio laudis accendat, et velut quadam consolatione demulceat; ne laborum asperitate revocetur.

PL 15, 1344C

しかし多くの者は、「我々を慰める者」と読み、これは真実から外れていない。実際、誰かを奮い立たせる励ましには、ある種の甘さがある。それは戦う者を称賛への熱意で燃え立たせ、いわば何らかの慰めのようになだめ、労苦の厳しさによって引き戻されないようにするのである。

Sermo X. Iod, Caput XXXIX

第10説教(ヨド) 第XXXIX章PL 15, 1344C
1

(Vers. 77.) Sequitur versus quintus: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam; quoniam lex tua meditatio mea est. Cui lex Dei meditatio est, huic praesto sunt misericordiae, ut vivat in aeternum. Quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione divina?

PL 15, 1344C

(第77節)続く第五の節。「汝の憐れみが私に来よ。そうすれば私は生きる。汝の律法が私の思索だからである」。神の律法を思索とする者には、慈しみがそばにあり、永遠に生きる。実際、神の憐れみなしに、誰が幸いでありえようか。

2

Beatus . . . . . autem qui in Domini lege die ac nocte meditatur (Psal. I, 1 et 2) . Sed qui meditatur in Lege, eruditur in Lege: et quem Lex erudierit, Dominus erudivit, qui locutus est Legem.

PL 15, 1344D

「幸いだ……しかし、主の律法を昼も夜も思索する者は」(詩篇1:1–2)。律法を思索する者は律法において教えられ、律法が教えた者を、律法を語った主が教えたのである。

3

Ideoque scriptum est: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12) . Discamus ergo, et nos in Lege meditari, non avocemur saecularibus illecebris, non occupemur impedimentis: sed semper ad legem Dei simus attenti.

PL 15, 1344D

それゆえ書かれている。「幸いだ、主よ、汝が教え導いた者、汝の律法について教えた者は」(詩篇93:12)。ゆえに我々も、律法を思索することを学ぼう。世の誘惑によって引き離されず、妨げに煩わされず、つねに神の律法に心を向けよう。

4

Scriptum est enim: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium (Psal. XXXVI, 30) . Hoc in veteri Testamento: audi dicentem et in novo: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8) .

PL 15, 1345A

書かれているからである。「義人の口は知恵を思索し、その舌は裁きを語る」(詩篇36:30)。これは旧約においてである。新約においても、語る声を聞け。「言葉は汝の近くにある、汝の口にあり、汝の心にある」(ローマ10:8)。

5

Et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum, Qui secundum doctrinam est fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere (Tit. I, 9) .

PL 15, 1345A

また彼は、テトスに書き送りつつ、この思索がとりわけ司教たちに必要であると示す。司教は、「教えに従った、信頼すべき言葉」を抱くべきだからである。それは、健全な教えによって励ますことができ、反対する者たちを論駁できるためである(テトス1:9)。

6

Quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. Et ad Timotheum scribens, ait: Attendite lectioni, exhortationi, doctrinae (I Tit. IV, 13) . Lectio enim frequens, nec intermissione aliqua destituta, doctrinae munus operatur.

PL 15, 1345A

それは確かに、注意深く熱心な思索のわざであって、おざなりな読書のわざではない。テモテに書き送りつつ、彼は言う。「朗読と励ましと教えに専念せよ」(一テモテ4:13)〔底本は「I Tit.」と刷る。テモテ書の句と解した〕。頻繁で、いかなる中断にも欠けない朗読が、教えの務めを成し遂げるからである。

Sermo X. Iod, Caput XL

第10説教(ヨド) 第XL章PL 15, 1345B
1

Quod autem poscit ut vivat, frequenter ostendimus hujus corporis vitam verae vitae gratiam non habere; sed illam veram vitam fore, cujus bona unusquisque sanctorum credit se videre in terra viventium. Quod credimus nos visuros, non praesens utique, sed futurum est.

PL 15, 1345B

彼が生きることを求めている点については、この体の生命が真の生命の麗しさをもたないこと、むしろ、聖なる者たちの一人ひとりがその善きものを生ける者の地で見ると信じている、あの真の生命がこれから在ることを、我々はたびたび示した。我々が見ると信じているものは、確かに現在のものではなく、将来のものである。

Sermo X. Iod, Caput XLI

第10説教(ヨド) 第XLI章PL 15, 1345B
1

(Vers. 78.) Sequitur versus sextus: Confundantur superbi; quoniam injuste iniquitatem gesserunt in me: ego autem exercebor in praeceptis tuis. Superius ait idem Propheta: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) .

PL 15, 1345B

(第78節)続く第六の節。「高ぶる者たちは恥じ入れ。彼らは不当に、私に対して不法を行ったからである。しかし私は汝の掟において鍛えられる」。先に同じ預言者は言った。「もし私が、私に悪を返す者たちに悪を返したのなら」(詩篇7:5)。

2

Numquid hic maledicit iis, qui in se iniqua gesserunt? Non utique. Videbat enim charitatem etiam inimicissimis deferendam, cum venisset Evangelii praedicator.

PL 15, 1345B

彼はここで、自らに不法を行った者たちを呪っているのか。決してそうではない。福音の宣教者が来たときには、愛が最も敵対する者たちにさえ向けられねばならないことを、彼は見ていたからである。

3

Unde arbitror quia quasi medicus velit eos ipsos sanare qui laeserint; ut iniquitatis suae contemplatione conventi, de propriis flagitiis erubescant: in quo non solum propheticam incipiunt probare patientiam, verum etiam emendare suam insolentiam.

PL 15, 1345B

それゆえ私は、彼は医者のように、自分を傷つけた者たち自身を癒やそうとしているのだと思う。自らの不法を見つめて問い質され、自らの恥ずべき行いを恥じるためである。そのとき彼らは、預言者の忍耐を是認し始めるだけでなく、自らの傲慢を正し始める。

4

Pudor enim plerumque corrector est nostri; et dum incipit nos pudere commissi, ne diutius pudeat, deserere quae erubescenda sunt, admonemur.

PL 15, 1345C

恥は、しばしば我々の矯正者だからである。犯したことを恥じ始めるとき、恥じ続けることのないように、恥ずべきことを捨てるよう我々は促される。

5

Non ergo maledicit Propheta, sed quasi bonus medicus vult illos cognoscere et scire quid fecerint; ut cum se in suam conscientiam receperint, quanta suorum sit colluvies delictorum incipiant erubescere: erubescentes autem possint prioribus renuntiare peccatis.

PL 15, 1345C

ゆえに預言者は呪っているのではなく、善き医者のように、彼らが自らのしたことを認識し、知るよう望んでいる。自らの良心に立ち返ったとき、自分たちの罪の汚物がどれほどであるかを恥じ始め、恥じることで、以前の罪を捨てうるようになるためである。

6

Considera mihi nunc aliquos fornicantes, inequitantes viduis ac puellis, aliena rapientes; et in his non solum non erubescere, sed etiam gloriari solere, tamquam vel pulchritudinis, vel potentiae suae titulos deferentes: de quibus bene dixit Apostolus, quod eorum gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 19) ; eo detestabiliores ipsis criminibus suis, quod cum tanta committant, non confundantur.

PL 15, 1345C

いま私のために、ある者たちを考えてみよ。淫行にふけり、やもめや乙女たちを踏みにじり、他人のものを奪う者たちである。彼らは、これらのことを恥じないばかりか、むしろ誇るのが常である。あたかも自らの美しさか力かの称号を掲げているかのようにである。使徒は彼らについて、「その栄光は彼ら自身の恥のうちにある」と見事に言った(フィリピ3:19)。これほどのことを犯しながら恥じないのだから、彼らは自らの罪そのものよりもいっそう忌まわしい。

7

Verum eorum si quis postea veniat in Ecclesiam, credat in Dominum Jesum, audiat Evangelium, compungatur corde: tunc demum incipiet quam atrocia et gravia deliquerit, agnoscere; et in iis quae agnoverit, erubescere.

PL 15, 1345D

しかし、彼らのうちの誰かがのちに教会に来て、主イエスを信じ、福音を聞き、心を刺されるなら、そのときようやく彼は、自分がどれほどむごく重い罪を犯したかを知り始め、知ったことについて恥じ始めるだろう。

Sermo X. Iod, Caput XLII

第10説教(ヨド) 第XLII章PL 15, 1345D
1

Quid sit autem exerceri in praeceptis Domini nostri, quia dixit: Ego autem exercebor in praeceptis tuis, in Lege didicisti (Exod. XXIII, 5) ? hoc est, si bos adversarii ceciderit, vel jumentum; ut non deserendum existimes, sed potius elevandum.

PL 15, 1345D

「しかし私は汝の掟において鍛えられる」と彼が言ったからには、我々の主の掟において鍛えられるとは何かを、あなたは律法で学んだ(出エジプト記23:5)。すなわち、敵対する者の牛や荷役の家畜が倒れたなら、見捨てるべきでなく、むしろ起こしてやるべきだとあなたが考えることである。

2

Quod autem ait: Injuste iniquitatem gesserunt; in quem hoc dicatur considera, nisi in eum qui forte juste iniquitatem gerat: id est, si laesus per Legem se incipiat vindicare juxta praecepta Moysis, juste videtur facere iniquitatem, sed non secundum Evangelii praecepta.

PL 15, 1346A

また「彼らは不当に不法を行った」と彼が言うことについて、これが誰に向けて言われているかを考えよ。ほかでもない、たまたま正当に不法を行う者に向けてである。すなわち、傷つけられた者が律法によってモーセの掟に従い復讐し始めるなら、彼は正当に不法を行っていると見えるが、福音の掟には従っていない。

3

Et ideo ait: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13) ; quia Judaei ad vindicandum se auctoritate Legis utuntur.

PL 15, 1346A

それゆえ彼は言った。「私は義人たちを招くために来たのではなく、罪人たちを〔招くために来た〕」(マタイ9:13)。ユダヤ人は、自らの復讐のために律法の権威を用いるからである。

Sermo X. Iod, Caput XLIII

第10説教(ヨド) 第XLIII章PL 15, 1346A
1

Habes hoc et in Apostolo: Sobrii estote, et juste (I Cor. XV, 34) . Non solum sobrios nos, sed etiam juste sobrios esse debere docuit evidenter.

PL 15, 1346A

あなたは使徒にもこれを見いだす。「節度をもて、そして正しく」(一コリント15:34)。我々が節度をもつだけでなく、正しく節度をもつべきであると、彼ははっきり教えた。

2

Potest autem aliquis et sobrius esse, et non juste sobrius; ut sobrius sit a vino, et non sit sobrius aequitate, atque justitia; est enim crapula iniquitatis.

PL 15, 1346B

しかし、ある人は節度をもっていても、正しく節度をもつのではないことがありうる。ぶどう酒については節度があっても、公平と正義については節度がないこともある。不法の深酒があるからである。

3

Potest et aliquis ebrietati et luxuriae semper indulgens, dum aliena tamen diripere conatur, eo occupatus studio sobrius esse a vino, et non sobrius a rapinis: nec iste juste sobrius. Ideo Apostolus admonet, ut sit in nobis justa sobrietas.

PL 15, 1346B

また、ある人が、いつも酩酊と放蕩にふけりながらも、他人のものを奪い取ろうとしている間は、その熱心に没頭して、ぶどう酒については節度があり、略奪については節度がないことがある。この者も、正しく節度があるのではない。それゆえ使徒は、我々のうちに正しい節度があるようにと戒める。

4

Denique addidit: Et nolite peccare (Ibid.) . Qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam juste sobrius praedicari. Nolite, inquit, seduci (Ibid., 33) , hoc est, ne alieni erroris ebrietas vos faciat temulentos.

PL 15, 1346B

実に彼は付け加えた。「そして罪を犯すな」(一コリント15:34)。罪を犯す者は、節度があっても、正しく節度がある者とは宣言できないからである。「惑わされるな」と彼は言う(一コリント15:33)。すなわち、他人の誤りの酔いが、諸君を酩酊させることのないようにということである。

5

Corrumpunt bonos mores colloquia mala; eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis infunditur. Meritoque addidit: Sobrii estote juste, et nolite peccare.

PL 15, 1346B

悪しき語らいは善き習いを損なう。不信仰な者たちの口と唇によって、いわば何らかの酔いのようなものが、聞く者の習いに注ぎ込まれるからである。そして彼は当然、「正しく節度をもて、そして罪を犯すな」と付け加えた。

6

Ignorantiam enim Dei quidam habent; ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam Dei, nec titubat ebrietate perfidiae: juste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.

PL 15, 1346C

実際、ある者たちは神への無知をもつ。節度ある者とは、神への無知をもたず、背信の酔いによってよろめかない者であり、正しく節度ある者とは、そのうちに、行いの麗しさが信仰の節度とともに輝く者である。

Sermo X. Iod, Caput XLIV

第10説教(ヨド) 第XLIV章PL 15, 1346C
1

(Vers. 79.) Sequitur versus septimus: Convertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonia tua. Alius habet, maxime juxta Graecum: Convertantur mihi.

PL 15, 1346C

(第79節)続く第七の節。「汝を畏れる者たち、汝の証しを知る者たちが、私のもとに向き直るように」。別の本は、とりわけギリシア語の本に従って、「私に向き直るように」と読む。

2

Si ad me legimus: convertantur qui timent Deum, de commissis propriis erubescant; vel certe luant supplicia delictorum: convertantur autem ad Dei servulum, Propheticamque doctrinam; ut dediscant pudenda committere, et tanti emendatione doctoris exuant mores suos, delictorumque labe detersa, virtutum induant disciplinam.

PL 15, 1346C

もし我々が「私のもとへ」と読むなら、神を畏れる者たちは向き直り、自らの犯したことを恥じ、あるいは少なくとも罪の刑罰を償うように。そして神のしもべである彼、預言者の教えのもとへ向き直るように。恥ずべきことを犯すのを忘れ去り、これほどの教師の矯正によって自らの習いを脱ぎ、罪の汚れを拭い去って、徳の規律を身にまとうために。

3

Si autem ita legimus: Convertantur mihi, hoc est, quoniam exercebor in praeceptis tuis, mihi convertantur, mihi autem jam non peccanti, jam non erranti.

PL 15, 1346D

しかしもし「私に向き直るように」と読むなら、それは、「私は汝の掟において鍛えられるから、もはや罪を犯さず、もはや迷わない私に向き直るように」ということである。

4

Convertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiavere peccatis; ut consortio justorum Propheta ad uberius provehatur, et ipse de ea gratia quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. Convertantur igitur jam non peccante me, justi ad justum. De testimoniis autem puto jam non opus esse repetere, cum ante jam dictum sit.

PL 15, 1346D

「向き直るように」と彼は言う、汝を畏れて自らの罪を捨てた者たちが。預言者が義人たちとの交わりによっていっそう豊かに進み、彼自身が自らのうちにある恩寵から、聞く者たちに多くを与えるためである。ゆえに、私がもはや罪を犯さないのだから、義人たちが義人のもとへ向き直るように。証しについては、すでに先に言われたので、再び述べる必要はないと私は思う。

Sermo X. Iod, Caput XLV

第10説教(ヨド) 第XLV章PL 15, 1347A
1

(Vers. 80.) Sequitur versus octavus: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

PL 15, 1347A

(第80節)続く第八の節。「私の心が、汝の義の定めにおいて汚れの無いものとなれ、私が恥じ入ることのないために」。

2

Quanto excelsior est Propheta, vel munere prophetiae, vel regni gratia, tanto magis sequitur humilitatem, et docet quid nos debeamus imitari; eo quod Propheta tantum immaculatum cor fieri sibi deposcit. Supra postulavit: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12) .

PL 15, 1347A

預言者は、預言の賜物によっても、王国の恩寵によっても高い位にあるほど、いっそう謙遜に従い、我々が何を模倣すべきかを教える。預言者が、ただ自らの心が汚れの無いものとなることだけを求めるからである。先に彼は求めた。「神よ、清い心を私のうちに創造せよ」(詩篇50:12)。

3

Non dixit, fac: sed crea; ut de integro cor ejus instauret et mundet. Major quidem in hoc sermone ambitus est. Grande enim cor est a Domino creatum, quod recipiat Verbum de coelestibus virtutibus, ac potestatibus.

PL 15, 1347A

彼は「造れ」ではなく「創造せよ」と言った。彼の心を一から新たにし、清めるためである。この言葉には、なるほどいっそう広い射程がある。主によって創造された心は大きいからである。それは、天の力天使と能天使のもとから言葉を受けるほどのものである。

4

Grande cor quod recipiat ipsum Dominum dicentem: Inhabitabo in illis, et deambulabo in ipsis (II Cor. VI, 16) . Ut haec igitur recipiat, creatorem sibi cordis sui non angelum fieri, sed ipsum Dominum deprecatur, qui coelum creavit et terram.

PL 15, 1347A

それは、「私は彼らのうちに住み、彼らのうちを歩む」と言う主自身を受け入れる、大きな心である(二コリント6:16)。ゆえに、これらを受け入れるために、彼は、自らの心の創造者として天使ではなく、天と地を創造した主自身がなるよう、懇願する。

Sermo X. Iod, Caput XLVI

第10説教(ヨド) 第XLVI章PL 15, 1347B
1

Et bene ait: Immaculatum; quia cor hominis quadam velut indecentium cogitationum colluvione maculatur. Si cogitatio ipsa polluit, quanto etiam facta ipsa contaminant?

PL 15, 1347B

彼は「汚れの無い」と見事に言う。人の心は、いわば不適切な思いの汚物によって汚されるからである。思いそのものが汚すのなら、行いそのものは、どれほど汚すことか。

2

Noli extraordinariis cogitationibus adversa naturae contaminare penetralia; ne id inquinamento gravi polluas, quod putas habere te mundum. Manus lavas quasi possis crimina eluere, cum mentem tuam immundis cogitationibus inquinatam lavare non possis.

PL 15, 1347B

異常な思いによって、本性に背いて〔その〕内奥を汚すな〔adversa naturae penetralia の係りは定かでない。「本性の内奥」を目的語と取った〕。自分が清いと思っているものを、重い汚れで汚さないためである。あなたは手を洗う。まるで罪を洗い流せるかのように。しかし、汚れた思いで汚された自らの精神を洗うことはできない。

3

Et Pilatus manus lavit: sed cor suum lavare non potuit. Mansit scelere pollutus, quamvis manus suas aquae infusione lavisset. Audi quia et cogitatio inquinat: Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod exit de ore.

PL 15, 1347B

ピラトも手を洗ったが、自らの心を洗うことはできなかった。水を注いで手を洗ったにもかかわらず、彼は悪行に汚れたままであった。思いも汚すことを聞け。「口に入るものが人を汚すのではなく、口から出るものが〔人を汚す〕」。

4

De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 17 et seq.) . Si ergo intus coinquinaris, prius munda quod intus est.

PL 15, 1347B

「心から、悪しき思い、殺人、姦淫、淫行、盗み、偽りの証言、冒瀆が出てくるからである。これらが人を汚すものである」(マタイ15:17以下)。ゆえに、あなたが内で汚されるなら、まず内にあるものを清めよ。

5

Si quod intus est mundaveris, et exteriora mundasti: ut si aqua turbidum fluat, frustra putes lacum esse mundandum, si fons profluat coenulentus; receptacula enim tersisse nihil proderit, cum in fonte sit vitium.

PL 15, 1347C

内にあるものを清めたなら、外のものも清めたことになる。水が濁って流れるなら、源泉が泥にまみれて湧き出しているのに、池を清めるべきだと考えても無駄であるように。受け皿を拭っても、源に欠陥があるなら、何の益もないからである。

6

Ipse tibi ante purgandus es, ut fluat omne quod purum est. Cor tuum cogitationum tuarum est scaturigo. In illo fonte vel turbida aqua impuritatis evomitur, vel sincera pietatis unda prorumpit.

PL 15, 1347C

あなた自身が、まず自分を浄めねばならない。そうして、清いものがすべて流れ出るために。あなたの心は、あなたの思いの湧き出る泉である。その源から、不純の濁った水が吐き出されるか、敬虔の澄んだ波がほとばしり出るかである。

Sermo X. Iod, Caput XLVII

第10説教(ヨド) 第XLVII章PL 15, 1347C
1

Didicisti cor esse mundandum, disce quemadmodum mundes. Mundat hunc fontem justificatio legitima, hoc est, confessio peccatorum.

PL 15, 1347C

あなたは、心が清められねばならないと学んだ。どのように清めるかを学べ。この源泉を清めるのは、正当な義認、すなわち罪の告白である。

2

Denique publicanus ille qui peccata propria fatebatur, justificatus magis de templo, quam pharisaeus exivit; quia jejunia sua et munera pharisaeus, atque innocentiam praeferebat.

PL 15, 1347C

実に、自らの罪を告白した徴税人は、ファリサイ派の人よりも義とされて神殿から出た。ファリサイ派の人は、自らの断食と献げ物と無垢を誇ったからである。

3

Munda ergo aquam tuam, illam aquam de qua dictum est: Aqua alta consilium in corde viri (Prov. XX, 5) . Bonam tibi aquam natura dedit, nisi eam coeno tuo polluas: ipsa te diluit, si pura, si simplex, si etiam naturalis sit, si nihil habeat sordidum atque terrenum.

PL 15, 1347D

ゆえにあなたの水を清めよ。「人の心にある思慮は深い水である」と言われた、その水を(箴言20:5)。自然はあなたに良い水を与えた。あなたが自らの泥でそれを汚さないかぎりである。その水は、清く、素朴で、さらに自然なものであり、汚れや土くさいものを何ももたないならば、あなたを洗い流す。

4

Quid mali est, si ea aqua quae mundare debeat, polluat? Sed non est aqua tua quae te polluit. Ista aqua aliena est. Denique dictum est tibi: Ab aliena aqua abstine te (Prov. V, 15) . Aliena aqua mentitur et fallit, et contrarium naturae profluit.

PL 15, 1347D

清めるはずの水が汚すとは、何という悪か。しかしあなたを汚すのは、あなたの水ではない。その水は他人のものである。実に、あなたにこう言われた。「他人の水から身を遠ざけよ」(箴言5:15)。他人の水は、偽り、欺き、本性に反して流れる。

5

Ideo ait: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46) ; nam si alieni non fuissent, utique non fefellissent.

PL 15, 1348A

それゆえ彼は言う。「他人の子らは私に偽った」(詩篇17:46)。他人でなかったなら、確かに欺かなかったからである。

6

Nemo ergo glorietur castum se habere cor, quemadmodum Salomon dixit (Prov. XX, 9) : sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) , qui sanctis suis cor mundum creare dignatus est, et immaculatum facere justificationibus suis.

PL 15, 1348A

ゆえに、ソロモンが言うように(箴言20:9)、自らが清らかな心をもつと誇る者がいてはならない。誇る者は主において誇れ(二コリント10:17)。主は、自らの聖なる者たちに清い心を創造し、自らの義の定めによって汚れの無いものにすることを、よしとした者である。

7

Quae sint justificationes, audisti dicentem: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Ergo qui iniquitates suas dicit, justificatur: qui autem justificatur, non confunditur; quia pudorem peccatorum matura confessione praevenit.

PL 15, 1348A

義の定めとは何かを、あなたは、こう言うのを聞いた。「汝の不法を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。ゆえに自らの不法を言う者は義とされ、義とされる者は恥じ入ることがない。時機を得た告白によって、罪の恥に先んじるからである。

Sermo XI. Caph, Caput I

第11説教(カフ) 第I章PL 15, 1348B
1

Incipit undecima littera Caph, quae Latina interpretatione significat, Curvati sunt. Sonus interpretationis ipse nos docet, quid sit curvari; qui enim inclinatur in terram, curvari videtur.

PL 15, 1348B

第十一の文字カフが始まる。それはラテン語の訳では「彼らはかがめられた」を意味する。この訳の響きそのものが、かがめられるとは何かを我々に教える。地に向けて身を傾ける者は、かがめられると見えるからである。

2

Unde ait Propheta sub hac littera: Paulo minus consummaverunt me in terra (Inf. v. 87) . Curvatur autem qui agit poenitentiam; eo quod cervicem suam curvet, dum humiliatur ad Dominum, et interiorem magis cervicem, id est, cervicem mentis et cordis.

PL 15, 1348B

それゆえ預言者はこの文字のもとで言う。「彼らはこの地で、私をほとんど滅ぼし尽くした」(下の第87節)。悔い改めを行う者はかがめられる。主に向けて低くされるとき、自らの首を、さらにはいっそう内なる首、すなわち精神と心の首をかがめるからである。

3

Nam de hac cervice dictum est: Nec si flectas ut circulum collum tuum (Esai. LVIII, 5) ; qui enim cor suum non flectit, frustra cervicem suam flexerit.

PL 15, 1348B

実際、この首について言われている。「たとえ汝が汝の首を輪のように曲げても」(イザヤ58:5)〔引用は途中で切れている〕。自らの心を曲げない者は、首を曲げても無駄だからである。

Sermo XI. Caph, Caput II

第11説教(カフ) 第II章PL 15, 1348C
1

Docet etiam Hieremias propheta humilitatem hac interpretatione signari. Ait enim sub hac littera in Threnis: Quia non repellet in aeternum Dominus; quia cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae; quia non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum (Thren. III, 31-33) .

PL 15, 1348C

エレミヤ預言者もまた、謙遜がこの訳によって示されていると教える。彼は『哀歌』でこの文字のもとにこう言うからである。「主は永遠に退けず、低くしたときには、その慈しみの豊かさに従って憐れみ、心の底から低くしたのでも、人の子らを退けたのでもないからである」(哀歌3:31–33)。

2

Bonum ergo curvari, ut humiliemur Domino, et Dominus misereatur. Denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta, ostendens gemitus, et humilitatem plebis, ait: Omnis populus ejus ingemiscentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam ut reficiant animam.

PL 15, 1348C

ゆえに、我々が主に向けて低くされ、主が憐れむために、かがめられることは善い。実に、さきの箇所でも、この文字のもとで、同じエレミヤ預言者は、民のうめきと謙遜を示しつつ言う。「その民はみな、うめきつつ、パンを求め、自らの望むものを食物に与えて魂を養った」。

3

Vide, Domine, et aspice, quia facta est sine honore (Thren. I, 11) . Ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curvetur, quo possit citius ad Domini pervenire misericordiam.

PL 15, 1348C

「主よ、見よ、目をとめよ。彼女は誉れなきものとなったからである」(哀歌1:11)。ゆえに自らの魂の養いを求める者は、謙遜によってかがめられよ。そうすれば、いっそう速やかに主の慈しみに至ることができる。

Sermo XI. Caph, Caput III

第11説教(カフ) 第III章PL 15, 1348D
1

(Vers. 81.) Ideoque tamquam curvatus multo amplius anima ac mente, quam corpore exorsus est David, dicens: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi.

PL 15, 1348D

(第81節)それゆえダビデは、体よりもはるかに魂と精神においてかがめられた者のように、語り始めて言った。「私の魂は汝の救いを求めて衰え果てた。汝の言葉に私は望みを置いた」。

2

Non usitatus sermo nos capiat; ut tamquam corporeae fatigationis defectionem hujusmodi judicemus. Neque enim hoc solum dixit: Defecit anima mea; sed: Defecit in salutare tuum.

PL 15, 1348D

ありふれた言い方に我々が捕らわれて、このような衰え果てることを体の疲労の衰えと判断してはならない。彼は「私の魂は衰え果てた」とだけ言ったのではなく、「汝の救いを求めて衰え果てた」と言ったからである。

3

Itaque ut de usu capiamus exemplum, si verbi gratia, dicamus: Defecit ille in illam, videtur exprimi hoc verbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit.

PL 15, 1348D

そこで、普段の用法から例を取るために、たとえば「あの男は彼女を求めて衰え果てた」と言うとしよう。この言い方は、その男が欲望のあまり、まるごと女への思いの中へ移ってしまったことを表すと見える。

4

Et quidquid est quod vehementer expetimus, nisi ejus maturiorem habeamus effectum, id nos videtur longa quadam intensione lassare.

PL 15, 1349A

我々が激しく求めるものは何であれ、その成就がもっと早く得られないなら、長く張りつめた思いによって我々を疲れさせると見える。

5

Amor impatiens die nocteque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differantur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est.

PL 15, 1349A

待ちきれぬ愛は、昼も夜も遊女の戸口を叩き、手に入れたいという望みがさらに引き延ばされるなら、待ち望みつつ、その待つことによって自ら衰え果てる。ここにあるのは愛の終わりではなく、むしろ愛の増し加わりである。

6

Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat.

PL 15, 1349A

望ましいものは何であれ、望む者に与えられないなら、その者はそれを求めて衰え果て、望む者は、いわば魂そのものを投げ出すかのようになる。

7

Si tamen spes propior assurgat, dat vires spes proxima: si autem absentia sit dilecti, eo ipso quod absentem desiderat, qui concupivit, animae suae patitur defectionem. Itaque quanto longius est istud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat.

PL 15, 1349A

しかし、望みがより近くに立ち上がれば、近づいた望みは力を与える。ところが愛する者が不在であれば、不在の者を望むというそのことのゆえに、恋い焦がれた者は、自分の魂が衰え果てることを被る。したがって、望まれるものが遠いほど、望む者はいっそう衰え果てる。

8

Id est ergo deficere; unumquemque in id totis studiis migrare quod diligat. Illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur; ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem, deficiens a desiderio, et in angustiis constituta, et tamquam resoluta viribus (Tob. X, 3 et seq.) .

PL 15, 1349A

こうして衰え果てるとは、人が全力を挙げて、愛するもののうちへ移り行くことである。愛すべきものとして受け入れたものを思い、それに結びつき、それを語り立て、魂のある種の衰え果てによって、そのものの中へ注ぎ込まれる。たとえば、母が子の到来を待つ場合のようにである。トビアの妻〔『トビト記』のトビトの妻〕が旅に出た子を待っていたとき、彼女は望みのあまり衰え果て、苦悩のうちに置かれ、いわば力が抜けて解けたようになっていた(トビト記10:3以下)。

9

Quid enim aliud nisi defectum quemdam ejus verba significant? Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit: et quo diutius abest qui desideratur, eo exspectantis desideria majore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur.

PL 15, 1349B

その言葉は、ある種の衰え果てのほかに何を意味しているだろうか。しかし思いが疲れるほど、愛はますます増し、望まれる者が長く不在であるほど、待つ者の望みは、愛のいっそう大きな力によって燃え上がる。肉は衰え果てるが、欲求は養われ、増大する。

Sermo XI. Caph, Caput IV

第11説教(カフ) 第IV章PL 15, 1349B
1

Hinc ergo colligere possumus quid sit: Defecit in salutare tuum anima mea. Etenim spiritui adhaerens anima deficit ab eo quod est anima, et fit unus spiritus: quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) .

PL 15, 1349B

こうして我々は、「私の魂は汝の救いを求めて衰え果てた」とは何かを推し量ることができる。霊に結びつく魂は、魂であるところのものから衰え果て、一つの霊となるからである。「主に結びつく者は一つの霊である」(一コリント6:17)。

2

Itaque sanctus et timens Deum, nescit aliud desiderare, nisi salutare Dei, quod est Christus Jesus.

PL 15, 1349C

それゆえ、聖なる者、神を畏れる者は、神の救い、すなわちキリスト・イエスのほか、何を望むことも知らない。

3

Illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit viribus, illum gremio mentis fovet, illi se aperit et effundit: et hoc solum veretur, ne illum possit amittere.

PL 15, 1349C

彼を欲し、彼を望み、全力を彼に向け、精神の懐で彼を温め、彼に自らを開き、注ぎ出す。そしてただ一つのこと、すなわち彼を失いはしないかということだけを恐れる。

4

Itaque quanto majore desiderio exercitata fuerit anima cupiens adhaerere salutari suo, tanto magis deficit. Ergo ista defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur.

PL 15, 1349C

したがって、魂は自らの救いに結びつくことを願ってより大きな望みに駆り立てられるほど、いっそう衰え果てる。ゆえに、この衰え果ては、確かに弱さの減少をもたらすが、力の獲得をも成し遂げる。

5

Denique ipse alibi dicens: Sitivit in te anima mea (Psal. LXII, 2) ; subjecit infra: Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua (Ibid., 9) .

PL 15, 1349C

実に、彼自身が別のところで「私の魂は汝を求めて渇いた」(詩篇62:2)と言い、そのあとで付け加えた。「私の魂は汝の後に結びついた。汝の右手が私を受け止めた」(詩篇62:9)。

6

Qui enim sitit, cupit semper adhaerere fonti, nec aliud sibi nisi aquam expetere et contingere videtur, ut ipso pascatur affectu.

PL 15, 1349C

渇く者は、つねに泉に結びつくことを願い、水以外のものを求めることも得ることも自分には無いかのように思われ、その思いそのものによって養われるからである。

7

Suscipiens ergo dextera animam meam, et de suo virtutem impartiens, facit eam esse quod non erat, ut dicat: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20) . Disce autem etiam exemplo defectionem istam nimiae esse cupiditatis.

PL 15, 1349D

こうして、右手が私の魂を受け止め、自らの力を分け与えて、魂を、かつて在らなかったものに在らせるので、魂はこう言う。「生きているのは、もはや私ではない。キリストが私のうちに生きている」(ガラテヤ2:20)。また、この衰え果てが過剰な望みから生じることを、例によって学べ。

8

Concupiscit, inquit, et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3) . Ante concupiscens, inquit, et quasi totam se effundens in concupiscentiam, longo fune suspensa defectione dissolvitur. Denique quomodo deficiat anima in salutare Dei, Hieremias docet.

PL 15, 1349D

「私の魂は、主の庭を慕い、望み、衰え果てる」(詩篇83:3)と彼は言う。魂はまず望みつつ〔Ante concupiscens の取り方は定かでない。「まず望みつつ」と取った〕、と彼は言う、いわば全身を欲望の中へ注ぎ出し、長い綱に吊り下げられたようになって、衰え果てのうちに解け去る。実に、魂が神の救いを求めてどのように衰え果てるかは、エレミヤが教えている。

9

Et factum est, inquit, in corde meo ut ignis ardens, flammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum. Hoc igitur inflammatus desiderio, ait David: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi (Jerem. XX, 9) .

PL 15, 1350A

「私の心の中で、燃える火のようになり、骨の中で炎となり、私は四方から解け去り、耐えることができない」と彼は言う。こうして、この望みに燃え立たされて、ダビデは言う。「私の魂は汝の救いを求めて衰え果てた。汝の言葉に私は望みを置いた」(エレミヤ20:9)〔この引照は直前のエレミヤの言葉を指すが、底本は節の末尾に刷る〕。

Sermo XI. Caph, Caput V

第11説教(カフ) 第V章PL 15, 1350A
1

Recte speravi dixit in verbum; ante enim spes praecedit, et ideo sequitur defectio. Speravit autem in verbum quod praedicatum est esse venturum, quod potest intelligi de Deo Verbo.

PL 15, 1350A

「言葉に望みを置いた」と彼が言うのは正しい。まず望みが先立ち、それゆえに衰え果てが続くからである。彼が言葉に望みを置いたのは、来たるべきものとして宣べ伝えられた言葉であって、これは神である言葉〔Verbum〕のことと解し得る。

2

Aut certe in verbum speravit, qui verbo coelesti credidit, quo Domini nostri Jesu Christi annuntiatur adventus, vel quo ejus gloria declaratur.

PL 15, 1350A

あるいはむしろ、天の言葉を信じた者が、言葉に望みを置いたのである。その言葉によって、我々の主イエス・キリストの到来が告げ知らされ、あるいはその栄光が宣べ示される。

3

Ergo Propheta considerans quae legerat, et cernens quod cum adesset corpori, velut quibusdam ligatus vinculis hujus vitae, aberat a salutare Dei, concupiscebat, desiderabat, deficiebat, et toto dissolvebatur affectu; ut totus illius fieret quod desiderabat, sicut etiam in posterioribus ipse dicit: Effundo in conspectu ejus orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum (Psal. CXLI, 3 et 4) .

PL 15, 1350A

こうして預言者は、自分の読んだことを思い、体のもとにあって、この生の鎖のようなものに縛られて、神の救いから離れていることを見て取り、欲し、望み、衰え果て、全き思いをもって解け崩れた。望むものにすっかり成るためである。後の箇所で彼自身もこう言っている。「私は彼の前に私の祈りを注ぎ出し、私の苦難を彼の前に告げる。私の霊が私のうちで衰え果てている間に」(詩篇141:3–4)。

4

Defecit enim ejus spiritus, immo ab eo deficit spiritus suus, qui se ipsum negat, ut adhaereat Christo. Unde semitae ejus cognoscuntur a Domino; quia non sunt carnis, sed Christi semitae.

PL 15, 1350B

実際、彼の霊は衰え果てた。いや、キリストに結びつくために自分自身を否む者から、その者の霊が衰え去る。それゆえ、彼の小道は主に知られる。それらは肉の小道ではなく、キリストの小道だからである。

Sermo XI. Caph, Caput VI

第11説教(カフ) 第VI章PL 15, 1350B
1

Etenim requirentium Deum via Christus est. Et nos igitur illud concuspiscamus aeternum, illud salutare Dei: non concupiscamus pecuniam, quam avarissimi concupiscunt, non concupiscamus alienae uxoris decorem, non ambitionis exagitemur desiderio, non saeculari intendamus gloriae, non fallacis circumscriptionis studiis occupemur, non proximum circumvenire iniquitate cupiamus, non postremo partes vulpium simus in terrenae voluptatis interiora demersi, tamquam exsules aeternorum, et de illa supernae spei praesumptione dejecti.

PL 15, 1350B

実際、神を求める者たちの道はキリストである。それゆえ我々も、あの永遠のもの、神のあの救いを望もう。極度の強欲な者たちが望む金銭を望むまい。他人の妻の美しさを望むまい。名誉欲の望みに駆り立てられまい。世俗の栄光に心を向けまい。欺瞞による詐取の企てに身をふさがれまい。不法によって隣人を欺くことを欲すまい。最後に、地上の快楽の奥底に沈められて、永遠のものから追放された者のようになり、天上の望みへの確信から突き落とされて、キツネたちの分け前となるまい。

2

Attollat igitur se anima nostra deficiens viribus suis; ut adhaereat salutari Dei, qui est Christus Dominus Jesus, quod interpretatione dicitur Domini salus. Ipse est enim salus, veritas, virtus atque sapientia.

PL 15, 1350C

それゆえ、自らの力に衰え果てている我々の魂は、身を起こして、神の救い、すなわち主キリスト・イエスに結びつくようにしよう。「イエス」は訳せば「主の救い」と言われる。彼こそ救いであり、真理であり、力であり、知恵である。

3

Qui igitur deficit sibi, ut virtuti adhaereat, amittit quod suum est, accipit quod aeternum est.

PL 15, 1350C

したがって、力に結びつくために自分自身に対して衰え果てる者は、自分のものを失い、永遠のものを受ける。

Sermo XI. Caph, Caput VII

第11説教(カフ) 第VII章PL 15, 1350C
1

(Vers. 82.) Sequitur: Defecerunt oculi mei in verbum tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Supra est πρακτικόν, hic θεωρητικόν: ibi in salutare deficit anima, eo quod concupiscit eum, cujus Passione servata est: hic in verbum Domini prophetae oculi defecerunt.

PL 15, 1350C

(第82節)続いてこうある。「私の目は汝の言葉を求めて衰え果てた。こう言いながら。『いつ汝は私を慰めるのか』」。上の箇所は実践的なもの〔ギリシア語〕、ここは観想的なもの〔ギリシア語〕である。あちらでは、魂は救いを求めて衰え果てる。その受難によって救われた相手を望むからである。ここでは、預言者の目が、主の言葉を求めて衰え果てた。

2

Et videamus ne quemadmodum illic adhaerens Christo anima deficit in unum spiritum, et fit unus spiritus: ita et deficiant oculi, ut fiat una mens. Oculi enim mentis isti sunt oculi, scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus.

PL 15, 1350D

そして見よう。あちらでは、キリストに結びつく魂が一つの霊へと衰え果て、一つの霊となるように、ここでも目が衰え果て、一つの精神となるのではないか。実際、これらの目は精神の目、すなわち内なる人の目であって、視線の務めを果たすこれらの目ではない。

3

Est enim oculus et mens, carnis: sed ille caecus est oculus, qui non videt quae divina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est.

PL 15, 1350D

実際、肉の目があり、肉の精神がある。しかし、神に属することを見ない目は盲目の目であり、肉の精神によってむなしく思い上がっている。

4

Est et alius oculus, sensus Christi, quo Ecclesia videt Christum; sicut ipse dicit ad Sponsam: Corde nos cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9) .

PL 15, 1351A

もう一つの目もある。キリストの感覚、それによって教会がキリストを見る目である。彼自身が花嫁に言うとおりである。「汝は汝の目の一つによって、我々を心において捕らえた」(雅歌4:9)〔底本は corde nos cepisti。「我々の心を捕らえた」とも読める〕。

5

Merito uno oculo Christus videtur; quia non videtur oculo carnali: aut quia duos oculos habens Ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus videt Christum. Mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior.

PL 15, 1351A

キリストが一つの目で見られるのは当然である。肉の目では見られないからである。あるいは、教会が二つの目、すなわち道徳の目と奥義の目を持ち、信仰の目によってキリストをよりよく見るからである。奥義の目はより鋭く、道徳の目はより甘美だからである。

Sermo XI. Caph, Caput VIII

第11説教(カフ) 第VIII章PL 15, 1351A
1

Et fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit corporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit eum posteaquam visum amisit oculorum. Vidit enim qui dixit: Quis es, Domine (Act. IX, 5) ?

PL 15, 1351A

おそらくこれらは、パウロが体の事物を見なくなり始めたとき、永遠のものを見たその目である。実に、目を失う前にはキリストを見なかった者が、目の視力を失った後に彼を見た。実際、「主よ、汝は誰か」(使徒言行録9:5)と言った者は、見ていたのである。

2

Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra: Domine, inquit, quid me vis facere (Ibid., 6) ? Non ergo videbat eum, cujus exspectabat imperium?

PL 15, 1351A

彼はたしかに、主と告白していたキリストを見ていた。そして後に彼は言う。「主よ、汝は私に何をさせようとするのか」(使徒言行録9:6)。その命令を待っていた者を、彼は見ていなかったというのか。

3

Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15) ?

PL 15, 1351B

では、パウロがより多く見始めたのは、どの目によってか。彼自身が我々に示した目、すなわち「私は霊で祈り、精神でも祈る」(一コリント14:15)と言ったそれらの目によってでなくて何であろう。

4

Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertenti mihi in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, et exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 17 et 18) .

PL 15, 1351B

実に、彼が祈りによって見たとあなたが知るために。彼は言う。「私がエルサレムに戻って神殿で祈っていたとき、私は恐れを抱き、彼が私にこう言うのを見た。『急げ、すぐにエルサレムから出よ。彼らは私についての汝の証しを受け入れないからである』」(使徒言行録22:17–18)。

5

Isti ergo oculi in verbum Dei deficiunt, et dicunt: Quando consolaberis me? Istis oculis prophetae dicebantur Videntes; quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant.

PL 15, 1351B

だから、これらの目が神の言葉を求めて衰え果て、こう言う。「いつ汝は私を慰めるのか」。預言者たちは、これらの目によって「見る者たち」と呼ばれた。啓示によって、隠されていたことを精神で見て取ったからである。

Sermo XI. Caph, Caput IX

第11説教(カフ) 第IX章PL 15, 1351B
1

Quid est oculos deficere? De corporalibus dicamus, ut intelligamus de spiritalibus. Nonne quando aliquem desideramus, et speramus adfore, eo dirigimus oculos, unde speramus esse venturum? Itaque contenti diu quotidiana exspectatione deficimus.

PL 15, 1351B

目が衰え果てるとは何か。体のことから語って、霊のことを理解するようにしよう。我々は誰かを望み、その人が来ると期待するとき、来るはずだと思う方角へ目を向けるのではないか。そうして、日々の待望に長く張りつめて、我々は衰え果てる。

2

Sic Anna circumspiciens in viam, sollicitis adventum filii explorabat excubiis (Tob. X, 7) . Sic David propheta, currentem de praelio, positis in turre exploratoribus, interrogare de salute filii pater sedulus gestiebat (II Reg. XVIII, 24) .

PL 15, 1351C

このようにアンナは、道を見渡して、気をもみながら見張りを続け、子の到来をうかがっていた(トビト記10:7)。このようにダビデ預言者は、戦いから走って来る者について、見張りを塔に置き、父として熱心に子の安否を尋ねたがった(サムエル記下18:24)。

3

Sic tenerae uxor aetatis de specula littorali, indefessa exspectatione viri praestolatur adventum; ut quamcumque navim viderit, illic putet conjugem navigare, metuatque ne videndi gratiam dilecti alius antevertat, nec ipsa possit prima dicere: Video te, marite; sicut Anna dicebat ad filium: Video te, fili, amodo libentius moriar (Tob. XI, 8) ; mortis videlicet dolorem exoptati conspectus suavitate non sentiens.

PL 15, 1351C

このように、若い妻は、海辺の見晴らし台から、疲れを知らぬ待望で夫の到来を待ち受け、どの船を見ても、そこに夫が乗っていると思い、愛する人を見る喜びを他の者が先に取りはしないか、自分が最初に「あなた、見えました」と言えなくなりはしないかと案ずる。それはちょうど、アンナが子に「子よ、汝が見える。今から私は喜んで死のう」と言ったとおりである(トビト記11:8)。望んだ人を見る甘美さのゆえに、死の苦しみを感じなかったのである。

4

Ergo ut illa quae advenienti viro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus, semitas viantis aut pedum vestigia legit: sic Propheta curis exutus saecularibus, interiorum oculorum in verbum Dei pervigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum redigens servituti, et animam suam ad humilitatis patientiam araneae modo tabescentis erudiens.

PL 15, 1351D

だから、あの妻が、帰って来る夫に自分を差し出すことを願い、家事のあらゆる用事を退けて、旅人の小道、あるいは足跡をたどるように、預言者も世俗の心配から身を脱し、内なる目の、神の言葉に対する不眠の番人として、自らが衰え果てるまで視線を張りつめていた。自分の体を奴隷として服従させ、自分の魂を、やせ細るクモのように、へりくだりの忍耐へと鍛えながらであった。

5

Desiderabat enim sicut cervus fontes aquarum, et sitiebat in Dominum Deum suum, cupiens ejus videre praesentiam, et apparere ante faciem Dei; nimioque desiderio et vehementi cupiditate deficiens, tunc se habiliorem iis quae de Domino poposcerit, impetrandis prophetica gratia praesumebat.

PL 15, 1352A

彼は「シカが水の泉を慕うように」望み、「主なる自らの神を求めて渇いて」いた。その臨在を見、神の顔の前に現れることを願っていたのである。そして過度の望みと激しい欲求のうちに衰え果て、そのとき、主に求めたことを得るのに自分はより適した者になっているのだと、預言の恩寵によって確信していた。

6

Et nos igitur intendamus cor nostrum, ut possimus intelligere series Scripturarum, et verbum nobis venire a Domino postulemus, atque intellectum dari.

PL 15, 1352A

だから我々も、聖書の連なりを理解できるように心を張りつめ、言葉が主から我々に来るよう、理解が与えられるよう、求めよう。

7

Si quis de longinquo Verbum Dei obtutu mentis aspexerit, nondum planum atque distinctum, is velut quibusdam oculis interioribus Verbi navigium appropinquare animae suae cernit.

PL 15, 1352A

もし誰かが、遠くから神の言葉を精神の視線で眺め、それがまだ明瞭でも判然ともしていないなら、その者は、内なる目のようなものによって、言葉の船が自分の魂に近づいて来るのを見て取る。

8

Quo autem expressius videre coeperit, eo magis quasi ad portum veritatis festinat accedere, ut sit proximus invehendae.

PL 15, 1352A

そして、よりはっきり見え始めるほど、真理の港へ近づこうとますます急ぎ、〔その船が〕運び入れられるのに最も近いところにいようとする〔invehendae の係りは定かでない。船に係る語と取った〕。

Sermo XI. Caph, Caput X

第11説教(カフ) 第X章PL 15, 1352B
1

Defecerunt ergo oculi Prophetae in verbum Dei, dicentes: Quando consolaberis me? Si oculi isti significati sunt, quibus cernimus et videmus, dicere debuerunt: Quando consolaberis nos; hoc est, non singulariter, sed pluraliter?

PL 15, 1352B

こうして預言者の目は、神の言葉を求めて衰え果て、こう言った。「いつ汝は私を慰めるのか」。もし見たり眺めたりするこれらの目が意味されているのなら、「いつ汝は我々を慰めるのか」、すなわち単数ではなく複数で言うべきではなかったか。

2

Sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus fiunt, et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diversa non cupiunt, sed unum desiderant, unum requirunt; ideo intenti ad eum, qui ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , isti quoque oculi unum se esse confitentur; quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur.

PL 15, 1352B

だが、精神の目と肉の目は一つの目となり、人が慰めによって支えられるのは、肉と精神が別々のものを望まず、一つのものを望み、一つのものを求めるときである。それゆえ、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)と言った彼に向かって張りつめて、これらの目もまた自らが一つであると告白する。同じ一つの望みと務めを果たしているからである。

Sermo XI. Caph, Caput XI

第11説教(カフ) 第XI章PL 15, 1352B
1

Deficiebat ergo in verbum Propheta. Nos autem otiosos nos putamus, si verbo tantummodo studere videamur: et pluris aestimamus eos qui operantur, quam eos qui studium cognoscendae divinitatis exercent. Dicunt enim plerique: Ecce homo et opera ejus.

PL 15, 1352B

こうして預言者は言葉を求めて衰え果てた。ところが我々は、ただ言葉に熱心であるように見えるなら、自分を無為の者だと思い、神性を知ろうと努める者たちより、働く者たちのほうを高く評価する。多くの者がこう言うからである。「見よ、人とその業を」。

2

Quasi vero qui verbo studeat, non operetur; cum majus opus istud quam caetera sint. Si enim opus justitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo: utique opus est etiam sapientia; istae enim quatuor principales virtutes habentur.

PL 15, 1352C

まるで言葉に熱心な者が働いていないかのようにである。この働きは他の働きより大きいのに。正義が働きであり、節制が働きであり、勇気が働きであるなら、知恵もまた確かに働きである。これら四つが主要な徳とされているからである。

3

Nam si operatur Christus secundum quod justitia est, utique operatur secundum quod Verbum est. Et operabatur cum esset in principio apud Patrem. Denique per ipsum omnia facta sunt (Joan. I, 3) ; ut scias operatorem omnium esse, et opus nostrum esse Christum Jesum.

PL 15, 1352C

なぜなら、キリストが正義である限りにおいて働くのなら、言葉である限りにおいて必ず働いているからである。彼は父のもとに初めからいたときにも働いていた。実に、「万物は彼によって造られた」(ヨハネ1:3)。あなたが、彼が万物の働き手であり、我々の働きがキリスト・イエスであることを知るためである。

4

Etenim secundum quod verbum est, verbum inquirentibus, grande opus verbum est. Unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem verbum Domini audiret: ea quae audiebat, ei quae ministrabat, meruit anteferri.

PL 15, 1352C

実際、言葉である限りにおいて、言葉を探求する者たちにとって、言葉は大いなる業である。それゆえ、マルタが奉仕に忙しくしていたとき、マリアは主の言葉を聞いていた。聞いていた彼女のほうが、奉仕していた彼女より上に置かれるにふさわしかった。

5

Dicenti enim Marthae: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. Respondens, dixit Dominus: Martha, Martha . . . . Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi (Luc. X, 40-42) .

PL 15, 1352D

マルタが「主よ、妹が私だけに奉仕を任せたままにしているのを、汝は気にかけないのか。だから、私を助けるよう彼女に言え」と言うと、主は答えて言った。「マルタ、マルタ……。マリアは良い部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ10:40–42)。

6

Ita verbum cognoscere majus opus esse quam ministrare, divinae auctoritate sententiae definitur.

PL 15, 1353A

このように、言葉を知ることは奉仕することより大きな業であると、神的な権威ある判決によって定められている。

Sermo XI. Caph, Caput XII

第11説教(カフ) 第XII章PL 15, 1353A
1

Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Quia non in sermone regnum est Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20) .

PL 15, 1353A

しかし、おそらく誰かが、使徒が「神の国は言葉にではなく、力にある」(一コリント4:20)と言ったではないか、と言うだろう。

2

Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis agnoscere.

PL 15, 1353A

書かれていることは否定しない。だが、どのような言葉についてかを知れ。確かに、思い上がって垂れ流された言葉、聞く者に益をもたらせない言葉、霊と力の示しを欠いた言葉、このような言葉を、パウロは知ることを潔しとしない。むしろ彼は、言葉の力を知ることを望むのである。

3

Denique nolebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore et tremore; ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Jesum: trementes pacem ejus tranquillitatemque servarent.

PL 15, 1353A

実に、使徒は、自分の言葉がそのようなものであることを望まなかった。彼は弱さのうちに来て、他の者たちをより強くし、「恐れとおののきのうちに」来て、恐れる者たちが主イエスのほか何ものも恐れず、おののく者たちが彼の平和と静けさを守るようにしたのである。

4

Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat. Et sermo, inquit, meus et praedicatio mea non in persuasione sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis (I Cor. II, 4) ; quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed Dei virtute firmatur.

PL 15, 1353B

だから、使徒の言葉がどのようなものであったかを聞け。「私の言葉と私の宣教は、知恵の言葉の説得にあるのではなく、霊と力の示しにある」(一コリント2:4)と彼は言う。信仰は、法廷弁論めいた知恵の言葉にではなく、神の力によって固められるからである。

5

Ergo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto ac philosophico vanitas mundi.

PL 15, 1353B

したがって、聖なる者たちの言葉には力があり、あの法廷弁論的で哲学的な言葉には、世の空しさがある。

6

Virtutem autem esse in sermone sanctorum etiam iste Propheta te doceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12) ; hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare.

PL 15, 1353B

聖なる者たちの言葉に力があることは、この預言者もあなたに教えるであろう。彼は言う。「主は福音を告げる者たちに、大いなる力をもって言葉を与える」(詩篇67:12)。すなわち、彼らが大いなる力をもって福音を宣べ伝えることができるようにということである。

7

Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus: praedicatio autem Evangelii, sermo sanctorum est: ita dubium non residet, quin in sermone sancto sit virtus.

PL 15, 1353B

こうして、福音の宣教に力があることは証明された。ところが福音の宣教は聖なる者たちの言葉である。したがって、聖なる言葉に力があることには疑いが残らない。

Sermo XI. Caph, Caput XIII

第11説教(カフ) 第XIII章PL 15, 1353C
1

(Vers. 83.) Sequitur versus tertius: Quoniam factus sum tamquam uter in gelicidio, justificationes tuas non sum oblitus.

PL 15, 1353C

(第83節)続いて第三の節。「私は霜の中の革袋のようになったが、汝の義の定めを忘れなかった」。

2

Vox ista, vox justi est, qui mortificaverit suum corpus; recte enim uter dicitur justus, qui exspoliatus, non nudus inveniatur: uter namque de exuviis fit animantis mortui. Igitur et nos peccato moriamur, ut vivamus Deo.

PL 15, 1353C

この声は、自分の体を死なせた義人の声である。実際、皮を剥ぎ取られていながら裸とは見られない義人が、革袋と言われるのは正しい。革袋は、死んだ動物の剥ぎ取られた皮から作られるからである。したがって我々も罪に対して死のう。神に対して生きるためである。

3

Repleti spiritus jucunditate, et suavitate laetitiae, erimus exuviae spiritales, carentes infirmitate corporea, et integro mentis sinu infusam nobis divinorum mysteriorum gratiam reservantes.

PL 15, 1353C

我々は、霊の楽しさと歓喜の甘美さに満たされて、霊的な皮となり、体の弱さを免れて、神的な奥義の恩寵が我々に注がれたのを、精神の損なわれない懐に保つであろう。

4

De his utribus dicitur, quia vinum novum in utres novos mittunt (Matth. IX, 17) , qui volunt utrumque servare, et corpus, et gratiam.

PL 15, 1353C

これらの革袋について、「新しいぶどう酒は新しい革袋に入れる」(マタイ9:17)と言われる。体も恩寵も、両方を保とうとする者たちが、そうするのである。

5

Non effluat igitur tuus hic uter, non rimosus sit, non terreno inveterascat situ; ne vinum novum veteres utres rumpat, quo scindantur utres, fundatur gratia.

PL 15, 1353C

だから、あなたのこの革袋が漏れ出さないように。裂け目が入らず、地上の黴によって古びないように。新しいぶどう酒が古い革袋を破り、革袋が裂けて、恩寵が流れ出ることのないようにせよ。

6

Non iterum sole iniquitatis et nimia vi caloris arescant, sed ferventium viscerum cupiditates diversae nivali quodam frigore temperentur.

PL 15, 1353D

再び不法の太陽や過剰な熱の力によって干からびないように。むしろ、煮えたぎるはらわたの種々の欲望が、雪のような冷気によって和らげられるようにせよ。

7

Frigescat aestus libidinis, et quodam continentiae gelu, jejuniorumque restinctus, matutina oratione perfletur; quando sicut ros, ita super terram nostram Dei verba descendunt, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum.

PL 15, 1353D

情欲の熱は冷め、自制の霜と断食によって鎮められ、朝の祈りによって吹き冷まされるようにせよ。そのとき、露のように、草の上の雨のように、干し草の上の雪のように、神の言葉が我々の地に降るのである。

8

Nescit utrem bonum ista nix laedere, nix quae divini splendore fulget eloquii. Nix haec refrigerat, non adurit: fecundat sata, non internecat.

PL 15, 1353D

この雪は、善い革袋を傷つけることを知らない。神的な仰せの輝きで光るこの雪は。この雪は冷やすが焼かず、蒔かれたものを実らせるが、滅ぼしはしない。

9

Nix haec praeceptio continentiae est, quae calorem facit corporeum frigere, et omnem naturae interioris restinguit ardorem.

PL 15, 1354A

この雪とは自制の掟であり、それは体の熱を冷まし、内なる本性のあらゆる燃え立ちを消す。

10

Et forte ideo cum resurrectionis suae demonstraret gloriam, vestimenta ejus erant candida sicut nix: ut non solum ipse alienus aestimaretur a contagione peccati, verum etiam quicumque resuscitatur, congelatis conjugii cupiditatibus, resurgere frigidus videretur.

PL 15, 1354A

そしておそらくこのゆえに、彼が自らの復活の栄光を示したとき、その衣は雪のように白かった。彼自身が罪の汚れとは無縁だと見なされるためだけでなく、復活させられる者は誰でも、結婚の欲望が凍りついて、冷たいものとして甦ると見えるようにするためである。

11

In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Boni ergo utres frigidi, hoc est, in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore resoluti.

PL 15, 1354A

復活のとき、人は嫁ぐことも妻をめとることもなく、天にいる神の天使たちのようになるからである。だから、善い革袋は冷たいもの、すなわち霜の中で凍結に閉じ込められたもの、情欲の熱によって解けていないものである。

Sermo XI. Caph, Caput XIV

第11説教(カフ) 第XIV章PL 15, 1354A
1

Utrem autem corpus hoc dici, licet ex pluribus locis, tamen etiam inde intellige, quod Adam et Eva ubi imaginem deposuere coelestis, quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes, tunicas dicti snut vestiti esse pelliceas, corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa (Gen. III, 21) .

PL 15, 1354A

この体が革袋と言われることは、多くの箇所からそうなのだが、次のことからも理解せよ。アダムとエバは、以前身につけていた天のものの像を脱ぎ捨て、地上の人の像を着たとき、皮の衣を着せられたと言われている〔底本は snut。sunt と読む〕。犯された咎が、彼らを霊的なものから体を持つものにしたからである(創世記3:21)。

2

Nec illud absurdum ad intelligendum, quod ita se dicat factum David sicut utrem in gelicidio; eo quod in asperitate licet positus glaciali, mortificaverit tamen corpus suum; ne sentiret hiemis illius asperitatem, quam Salvator dicit gravem futuram esse fugientibus (Matth. XXIV, 20) .

PL 15, 1354B

また、ダビデが自らを霜の中の革袋のようになったと言うことが、理解する上で不条理でもない。氷のような厳しさの中に置かれていても、彼は自分の体を死なせ、あの冬の厳しさを感じないようにしたからである。救い主は、逃げる者たちにとってそれが重いものとなるであろうと言う(マタイ24:20)。

3

Sicut enim glaciem non sentit uter, quia pellis est animalis mortui; ita mortuus peccato Propheta frigus peccati sentire non poterat: vel certe quod non frangatur necessitatibus, nec resistat caro menti; sed mollior ductu, animae se inflectat imperiis, et in hoc mundi gelicidio non arescat: vel quia corpus afflictionis sumus, et mortem Domini Jesu semper in nostro corpore circumferre debemus.

PL 15, 1354B

実際、革袋は死んだ動物の皮であるから氷を感じない。そのように、罪に対して死んだ預言者は、罪の冷たさを感じることができなかった。あるいはむしろ、体が必要によって砕かれず、肉が精神に逆らわず、導きによってより柔らかくなって、魂の命令に身を曲げ、この世の霜の中で干からびないためである。あるいは我々が苦難の体であり、主イエスの死をつねに我々の体に帯びて歩まねばならないからである。

4

Hic est uter qui castigat corpus suum, non ut ille incrassatus et obesus populus, qui sedit manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6) .

PL 15, 1354C

これが、自分の体を懲らしめる革袋である。「座って食べ飲み、立って戯れた」あの肥え太った民のようではない(出エジプト記32:6)。

5

Hic est uter qui inebriat non vino, sed spiritu: in quo non botryo amaritudinis, non draconum furor, non furor aspidum, sed poculum inebrians quam praeclarum est!

PL 15, 1354C

これが、ぶどう酒ではなく霊によって酔わせる革袋である。その中には、苦みのブドウの房も、竜の怒りも、毒蛇の怒りもない。酔わせる杯は、なんと麗しいことか。

6

In hoc ergo gloriatur David, quia factus est sicut uter in gelicidio, operationem peccati non sentiens.

PL 15, 1354C

だからダビデは、このことを誇る。自分が霜の中の革袋のようになり、罪の働きを感じないからである。

Sermo XI. Caph, Caput XV

第11説教(カフ) 第XV章PL 15, 1354C
1

Et bene peccatum gelicidio comparatur. Sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem; sic culpa nulli prodest usui, nulli operationi: et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat.

PL 15, 1354C

そして、罪が霜に比べられるのはもっともである。霜は何の用にも立たず、何の働きにも役立たない。そのように咎も、どんな用にも、どんな働きにも益しない。だから霜のように避けられねばならない。害し、焼くことのないように。

2

Bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio; ut possim non oblivisci justificationes Domini, ut earum liquore perfusus refrigeret omnis fervor internae cupiditatis.

PL 15, 1354D

だから、私が霜の中の革袋のようになることは、私にとって善い。主の義の定めを忘れないでいられるように、またその液に浸されて、内なる欲望のあらゆる熱が冷えるように。

3

Non ergo vacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum justificationum; ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae comprimam; moriendum est enim mundo, ut vivamus Deo.

PL 15, 1354D

だから、この革袋は空であってはならず、満たされていなければならない。霊に満ち、義の定めに満ちて。私が自ら自分の罪を告白し、自分の肉の放縦を抑えるためである。世に対して死なねばならない。神に対して生きるためである。

4

Si autem vivamus carni, mors utique est carnis prudentia: vivere non possumus Deo; quia inimica est Deo carnalis ista sapientia, et vita saecularis.

PL 15, 1354D

だが、もし我々が肉に生きるなら、肉の思慮はまさに死である。我々は神に対して生きることができない。この肉の知恵、世俗の生は、神に敵対するものだからである。

Sermo XI. Caph, Caput XVI

第11説教(カフ) 第XVI章PL 15, 1355A
1

(Vers. 84.) Sequitur versus quartus: Quot sunt dies servi tui? Quando facies mihi de persequentibus me judicium? Potest sic accipi: Quot sunt dies servi tui, quasi dicat: Quanti sunt dies humani, quantum tempus, quantum spatium?

PL 15, 1355A

(第84節)続いて第四の節。「汝の僕の日々はいくらか。いつ汝は、私を迫害する者たちについて、私のために裁きを行うのか」。次のように受け取ることもできる。「汝の僕の日々はいくらか」とは、あたかもこう言うかのようである。人の日々はどれほどか、どれほどの時か、どれほどの期間か。

2

Cur invidetur tam brevi vitae; ne tranquillo cursu istius saeculi perfruamur? Cur in brevi spatio tam multi persequentium nos laquei tenduntur? Adsit jam judicium in quo poena est perfidorum, in quo persecutoribus digna impietatis suae pretia redduntur.

PL 15, 1355A

なぜこのように短い生が妬まれるのか。我々がこの世の静かな歩みを十分に楽しむことのないようにか。なぜ短い間に、我々を迫害する者たちの罠がこれほど多く張られるのか。いまこそ、不信の者たちへの刑罰となる裁きが臨み、そこで迫害者たちが自らの不敬虔にふさわしい報いを受けるように。

3

Vel sic: Quousque insultare poterunt, quousque inquietare, qui nos diversis modis quaerunt affligere?

PL 15, 1355A

あるいはこう解してもよい。我々をさまざまな仕方で苦しめようとする者たちは、いつまで侮り、いつまで悩ますことができるのか。

4

Non serus erit terminus; etenim quasi Propheta celeritatem transcurrendae istius vitae non annorum, sed dierum aestimatione subducit, dicens: Quot sunt dies servi tui?

PL 15, 1355A

終わりは遠くない。実際、預言者は、この生が走り去る速さを、年ではなく日で数えることによって示し、こう言う。「汝の僕の日々はいくらか」。

5

Et bene dies dixit; ut non solum moras annuas prophetica visione transcurreret: verum etiam splendidum sibi vitae hujus curriculum virtutum lumine declararet. Meritoque securus ait: Quando facies mihi de persequentibus me judicium?

PL 15, 1355B

そして、彼が「日々」と言ったのは適切である。年単位の遅れを預言の幻によって駆け抜けるためだけでなく、この生の輝かしい走路を、徳の光によって自分のために示すためでもあった。そして彼は、ふさわしくも安心して言う。「いつ汝は、私を迫害する者たちについて、私のために裁きを行うのか」。

6

Mihi, inquit, judicium de persequentibus facies, non de me persequentibus judicium dabis; quoniam non resurgunt impii in judicio.

PL 15, 1355B

彼は言う。汝は私のために迫害者たちについての裁きを行うのであって、〔私について〕私を迫害する者たちに裁きを与えるのではない。不敬虔な者たちは裁きにおいて甦らないからである。

7

Sed mihi, inquit, da judicium; ut cum remuneras innocentiam, fidem provehis, misericordiam coronas, impii persecutores meritorum praemiis propheticorum judicentur.

PL 15, 1355B

「だが私に裁きを与えよ」と彼は言う。「汝が無垢に報い、信仰を前進させ、慈しみに冠を授けるとき、不敬虔な迫害者たちが、預言者たちの功績への報いに照らして裁かれるように」。

Sermo XI. Caph, Caput XVII

第11説教(カフ) 第XVII章PL 15, 1355B
1

Non absurdum etiam illud, ut quia breves dies et pauci sunt istius vitae, non diutius gratiam suam Dominus circa Prophetam suum differat: sed ipsi judicium de persequentibus faciat.

PL 15, 1355B

この生の日々は短く少ないのだから、主が自らの預言者に対する恩寵を長く延ばさず、彼のために迫害者たちについての裁きを行うこともまた、不条理ではない。

2

Nam hic quoque judicium est de persecutoribus; siquidem qui non credit in Christo, jam judicatus est.

PL 15, 1355C

実際、ここでも迫害者たちについての裁きがある。キリストを信じない者は、すでに裁かれているからである。

3

Judicium autem hoc est, quod dedit servulis suis Dominus Jesus dicens: Habebitis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) .

PL 15, 1355C

この裁きとは、主イエスが自らの僕たちに与えたものである。彼はこう言った。「汝らは、蛇とサソリの上、敵のあらゆる力の上を踏みつける権威を持つ」(ルカ10:19)。

4

Et verum judicium, in quo torquetur inimicus, sicut ipse confessus est dicens: Quid . . . . venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) ?

PL 15, 1355C

そしてまことの裁きとは、敵が苦しめられることである。彼自身がこう告白したとおりである。「何ゆえ……汝は時より前に我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。

Sermo XI. Caph, Caput XVIII

第11説教(カフ) 第XVIII章PL 15, 1355C
1

Hoc ergo deposcit virtutum stabilitate fundatus Propheta, ut subjiciatur sibi non homo, sed ille qui locum sibi in homine vindicavit.

PL 15, 1355C

だから、徳の堅固さに基礎づけられた預言者は、人ではなく、人の中に自らの場所を主張したあの者が自分に服従させられることを求めるのである。

2

Unde et Apostolus ipsum magis in hominis peccato putavit esse damnandum, ipsum subjiciendum, de quo ait: Conterat Deus Satanam sub pedibus vestris cito (Rom. XVI, 20) .

PL 15, 1355C

それゆえ使徒も、むしろその者こそ人の罪において断罪されるべきであり、服従させられるべきだと考えた。それについて彼は言う。「神はサタンを、汝らの足の下に速やかに砕く」(ローマ16:20)。

3

Ex hoc ergo persecutore judicium sibi fieri gestit; ut fidei Propheticae vestigiis adversarius conteratur, et comminuat eum sub pedibus suis Propheta sicut pulverem: et in hac corporis sui militia constitutus, quamvis dies vitae breves sint; triumphum tamen de adversario adipiscatur, quo reformati hominis in veterem gratiam, quem ante delictorum vinculis tenebat astrictum, et ferventis libidinis lassabat aestu, libertatem ingemiscat, potestatem sentiat.

PL 15, 1355D

だから彼は、この迫害者について自分に裁きが行われることを切望する。預言者の信仰の足跡によって敵が打ち砕かれ、預言者が彼を塵のように自分の足の下で粉々にするように。そして自らの体の戦いに置かれて、生の日々が短くとも、敵に対する凱旋を得るように。それによって敵は、古い恩寵へと造り直された人——かつて自分が罪の鎖で縛りつけ、燃える情欲の熱で疲れさせていたその人——の自由を嘆き、その人の権能を思い知るのである。

4

Subjectus est igitur adversarius secundum Domini sententiam. Etenim Dominus Jesus veniens in hunc mundum per Virginis partums ubjecit animae nostrae omnes contrarias potestates; ut fide tua, verbotuo, conversatione tua, et operibus conterantur.

PL 15, 1356A

したがって、敵は主の判決に従って服従させられている。実際、主イエスは、この世に来て、おとめの出産によって、我々の魂に対立するあらゆる力を服従させた〔底本は partums ubjecit、verbotuo と刷る。partum subjecit、verbo tuo と読む〕。あなたの信仰、あなたの言葉、あなたの生き方、あなたの業によって、それらが砕かれるためである。

5

Si ergo non conteris adversarium, tua culpa est, qui permissa non uteris potestate. In nobis est igitur, ut aut subjiciatur adversarius, aut resultet.

PL 15, 1356A

だから、あなたが敵を砕かないなら、それはあなたの咎である。許された権能を用いないからである。敵が服従させられるか、躍り上がるかは、我々の中にある。

6

Si enim actus noster displiceat, incipit adversarius superbire: si autem bonis inhaereamus operibus, exerceamus studia castitatis, justitiae, continentiae, calcamus serpentem, et scorpionem.

PL 15, 1356A

実際、我々の行いが好ましくないものであれば、敵は高ぶり始める。だが我々が善い業に結びつき、貞潔、正義、自制の務めを実践するなら、我々は蛇とサソリを踏みつける。

7

Calcamus enim illum pedibus castitatis; conterimus et scorpionem, ne possit excutere: calcamus continentiae vestigiis, verecundiae, justitiaeque gressibus. Possumus ergo et in hac brevi vita triumphum de adversariis habere perpetuum.

PL 15, 1356A

実際、我々は貞潔の足で彼を踏みつける。サソリをも砕いて、それが〔毒をふるって〕振り払えないようにする。自制の足跡、慎みと正義の歩みで踏みつけるのである。したがって我々は、この短い生においても、敵たちに対する永続する凱旋を得ることができる。

Sermo XI. Caph, Caput XIX

第11説教(カフ) 第XIX章PL 15, 1356B
1

(Vers. 85.) Sequitur versus quintus: Narraverunt mihi injusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine. Bene optat judicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera justi impedire, verumetiam fidem superflua narratione subvertere conati sunt.

PL 15, 1356B

(第85節)続いて第五の節。「不正な者たちは私に無益な論議を語った。だが汝の律法のようではなかった、主よ」。正しい者の業を妨げるだけでなく、余計な語りによって信仰を覆そうと試みた迫害者たちについて、自分に裁きが行われるよう望むのは、もっともである。

2

Etenim quasi fabulae cujusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεχίας, hoc est, superfluas loquacitates. Narratores enim superflui, sicut hirundines, disputationis suavitatem nativae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est.

PL 15, 1356B

実際、彼は、自分に語られたのは、いわば作り話のたわごとである無駄話(アドレキアス)〔ギリシア語。底本の綴りは「アドレキアス」で、「アドレスキア」の崩れと解した〕、すなわち余計なおしゃべりだと言う。実際、余計な語り手は、ツバメのように、生来のおしゃべりを絶え間なく続けて、議論の快さを損なう。アリストテレスの見解にあるとおりである。

Sermo XI. Caph, Caput XX

第11説教(カフ) 第XX章PL 15, 1356B
1

Superflua igitur loquitur haereticus, qui non loquitur veritatem, non loquitur secundum legem. Qui autem fundatus in lege est, novit a veris falsa discernere; spiritalis eruditione doctrinae, haeretica ab Evangelicis dogmata separare.

PL 15, 1356B

だから異端者は余計なことを語る。真理を語らず、律法に従って語らないからである。だが律法に基礎づけられた者は、真なるものから偽りを見分け、霊的な教えの教養によって、異端の教説を福音の教説から分けることを知っている。

2

Ideoque ne multi decipiantur, jubetur a Domino tacere peccator: Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 17) ? Conticescat igitur perfidia, quae tramitem veritatis tenere non novit, quae Dei praecepta non servat.

PL 15, 1356C

それゆえ、多くの者が欺かれないように、罪人は主によって黙るよう命じられる。神は罪人にこう言ったからである。「なぜ汝は、私の正義を語るのか」(詩篇49:17)。だから、真理の道筋を保つことを知らず、神の掟を守らない不信は、黙るがよい。

3

Cur enim per os suum assumunt peccatores Evangelium veritatis, in quorum ore veritas non est? Omnia autem praecepta Dei veritas, Christus autem veritas.

PL 15, 1356C

実際、罪人たちは、その口に真理がないのに、なぜ自分の口で真理の福音を取るのか。神の掟はすべて真理であり、キリストは真理である。

4

Non ergo est Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum (Ibid., 20) ; lingua enim quae vult astruere mendacium, dolum utique nectit assertis. Sed hujusmodi fur est, et cum fure concurrens.

PL 15, 1356C

したがってキリストは、不信の者たちの論議の中にはいない。彼は不信の者にこう言う。「汝の口は悪意に満ち、汝の舌は欺きを仕立てた」(詩篇49:20)。偽りを言い足そうとする舌は、言い立てることに必ず欺きを織り込むからである。だがそのような者は盗人であり、盗人と連れ立つ者である。

5

Multi enim fures sunt, qui verbum Dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem; et patrimonium quoddam coelestium Scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi compendia colligentes, dolo magis quam veritate quaesita.

PL 15, 1356D

実際、神の言葉を、自分の益のためではなく詐欺のために盗み、奪う盗人は多い。彼らは天の聖書という一種の財産を自分たちの盗みへと捻じ曲げ、真理ではなく欺きを求めて、偽りの利得を自分のために集める。

6

Sed hi sunt qui miscent aquam vino, tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem Dei, et insincerum proferentes quidquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint; et ideo aliena loquuntur a lege.

PL 15, 1356D

だが、彼らは、最悪の酒屋のように、ぶどう酒に水を混ぜる者たちである。神の言葉を混ぜ物にし、不信の、いわば酔った口から取り出したものを何であれ、不純なものとして差し出す。それゆえ彼らは、律法とは無縁のことを語る。

7

Unde eos bene Propheta refugit atque reprehendit: sciens quid praescripto legis acceperit.

PL 15, 1357A

それゆえ、預言者が彼らを遠ざけ、咎めるのは当然である。彼は、律法の定めによって自分が何を受けたかを知っているのである。

Sermo XI. Caph, Caput XXI

第11説教(カフ) 第XXI章PL 15, 1357A
1

(Vers. 86.) Recte ergo ait sequenti versiculo: Omnia praecepta tua veritas: injuste persecuti sunt me, adjuva me.

PL 15, 1357A

(第86節)それゆえ彼は、次の小節で正しくこう言う。「汝の掟はすべて真理である。人々は不当に私を迫害した。私を助けよ」。

2

Quasi bonus miles bella non refugit, nec conflictus quamvis gravium praeliorum bellator pavescit assuetus; sed fidelis et providus aspirare sibi divinitus orat auxilia, et piae devotionis fidelia sibi adjumenta deposcit.

PL 15, 1357A

優れた兵士のように、彼は戦いを避けない。戦い慣れた戦士は、どれほど激しい戦闘であれ、恐れない。しかし、忠実で先見の明のある者は、神からの助けが自分に吹き込まれるよう祈り、敬虔な献身の確かな支えを自分のために求める。

3

Ideoque non petit ut persecutiones quiescant; sed in persecutionibus se postulat adjuvari. Sciebat enim quod omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutiones patiuntur. Mavult ergo persecutiones pati; ut pie vivere in Christo possit.

PL 15, 1357A

それゆえ彼は、迫害がやむことを求めない。迫害のただ中で助けられることを求める。彼は、キリスト・イエスにあって敬虔に生きようと望む者は皆、迫害を受けると知っていたからである。だから彼は迫害を受けることをむしろ望む。キリストにあって敬虔に生きることができるためである。

4

Et bene non unam persecutionem, sed multas persecutiones dixit, nec expressit vocabula persequentium; quia multi persecutores, non solum quos videmus, sed etiam quos non videmus. Persequuntur nequitiae spiritales, persequitur haereticus, Judaeus, gentilis.

PL 15, 1357B

そして彼が、迫害を一つではなく複数と言い、迫害する者たちの名を挙げなかったのは適切である。迫害者は多く、我々が見る者だけでなく、見ない者もいるからである。霊的な悪意が迫害し、異端者が迫害し、ユダヤ人が迫害し、異邦人が迫害する。

5

Omnes ergo sub persecutoribus, qui volunt pie vivere; quia ubi multi persecutores, nullum a persecutoribus vacat tempus pie vivere gestienti. Et fortasse cum persecutiones non patimur, tamquam condemnati habemur; quia nequaquam pie vivere velimus in Christo.

PL 15, 1357B

したがって、敬虔に生きようと望む者は、みな迫害者の下にある。迫害者が多いところでは、敬虔に生きることを切望する者に、迫害者から解放された時はないからである。そしておそらく我々は、迫害を受けないとき、罪に定められた者のように扱われている。我々がキリストにあって敬虔に生きることを決して望んでいないからである。

6

Nam utique cum sit definita sententia, quod Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutiones patiuntur (II Tim. III, 12) , videtur is qui persecutiones non patitur, abdicatus, quod non sit piae intentionis in Christo; devotionem etenim fidei praelia persequuntur.

PL 15, 1357B

実際、「キリスト・イエスにあって敬虔に生きようと望む者は皆、迫害を受ける」(二テモテ3:12)という判決が確定している以上、迫害を受けない者は、キリストにおける敬虔な意図を持たないがゆえに、見捨てられた者と見える。信仰の献身には、戦いが追いかけてくるからである。

7

Si desint certamina, vereor ne deesse videatur, qui certare desideret. Omnia, inquit, praecepta tua veritas (Joan. XV, 20) . Quae praecepta nisi illa: Si me persecuti sunt, et vos persequentur?

PL 15, 1357C

争いが無ければ、争うことを望む者が欠けているように見えはしないかと、私は恐れる。彼は言う。「汝の掟はすべて真理である」(ヨハネ15:20)〔引照はミーニュがこの位置に刷るとおり。ヨハネ15:20は次の文の引用に当たる〕。その掟とは、「彼らが私を迫害したのなら、汝らをも迫害するであろう」というあれでなくて何であろうか。

8

Haec praecepta David, anterior licet Incarnationis sacramento, jam tamen audiebat in spiritu: et quasi Christi discipulus non subtrahebat se passionibus, sed certaminibus offerebat: sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis justi pietas confirmaretur.

PL 15, 1357C

これらの掟を、ダビデは、受肉の秘義より前の者であったにもかかわらず、すでに霊において聞いていた。そしてキリストの弟子のように、苦難から身を退けず、戦いに身を差し出した。それが自分にとって栄光のために実り多く、救いを守るために安全であり、頻繁な訓練によって義人の敬虔が固められると知っていたからである。

9

Cito enim fides inexercitata languescit, et crebris otiosa tentatur incommodis. Remissas excubias callidus, insidiator irrumpit: assuetum autem bello virum externa fraus instruit, et ad gloriosae provehit palmam victoriae. Pax ergo fidei corruptelae materia est.

PL 15, 1357C

実際、訓練されない信仰はたちまち衰え、怠けているときには、頻繁な不都合に試みられる。老獪な待ち伏せ者は、緩んだ見張りに押し入る。だが戦いに慣れた人を、外からの欺きは鍛え、栄光ある勝利の棕櫚へと進ませる。したがって、平和は信仰を腐敗させる材料である。

Sermo XI. Caph, Caput XXII

第11説教(カフ) 第XXII章PL 15, 1357D
1

Quam pulchre nobis persecutionis processere tempora. Intentus erat sicut mendicus intimae ad Deum mentis affectus: illi adhaerebat, nec ullas cogitationes obstrepentes sibi precantis animus sentiebat: totis visceribus fundebatur oratio, et quidam miscebatur sermo cum Domino; quotidiana meditatio habebat jam contemptum periculi, et usum calcandae mortis receperat.

PL 15, 1357D

迫害の時代は、我々にとって、なんと美しく過ぎて行ったことか。神に向かう心の奥底の思いは、乞い求める者のように〔sicut mendicus の係りは定かでない。「乞い求める者のように」と取った〕張りつめていた。それは神に結びつき、祈る者の心は、自分を妨げるどんな雑念も感じなかった。祈りはまったくはらわたから注ぎ出され、主との間で、いわば言葉が交わされていた。日々の黙想はすでに危険を軽んじ、死を踏みつける習いを身につけていた。

2

Quod amisimus exercitium tentant otia, quos bella non fregerant. Periculosa igitur et pacis otia. In pace plures persecutiones esse coeperunt. Nullus erat tempore persecutionis adulator, qui callida mentem adulatione tentaret.

PL 15, 1357D

我々が失ってしまった訓練を〔欠くゆえに〕、戦いにも砕かれなかった者たちが、無為によって試みられている〔Quod amisimus exercitium の構文が定かでない。このように取った〕。したがって、平和の無為もまた危険である。平和のうちで、迫害はむしろ多くなり始めた。迫害の時代には、巧みな追従で精神を試みる追従者は一人もいなかった。

3

Non vacabat animo corporis delectatione dissolvi, et hujusmodi quae secundis rebus excitari solent, admittere passiones.

PL 15, 1358A

心が体の快楽で解け崩れたり、順境で呼び起こされがちな情念を受け入れたりする暇は無かった。

4

Ideo Apostoli cum caederentur, includerentur, exsultabant quod illis injuriis aeternae gloriae meritum lucrabantur, qui digni fuerant pro Christi nomine injurias sustinere (Act. V, 41) .

PL 15, 1358A

それゆえ使徒たちは、打たれ、閉じ込められても喜んだ。それらの辱めによって、永遠の栄光に値する功績を得たからである。彼らはキリストの名のために辱めを耐え忍ぶにふさわしい者とされたのである(使徒言行録5:41)。

5

Non illis erat cura de patrimonio, studium de potestatibus et honoribus, non de praelatione, quae etiam justos exagitare consuevit; sed ille se praeferri putabat, qui esset pluribus verberibus flagellatus.

PL 15, 1358A

彼らは財産に気を遣わず、権力や名誉に熱心でなく、義人さえ駆り立てがちな優位にも関心がなかった。むしろ、より多く鞭打たれた者こそが、自分は優先されていると考えた。

Sermo XI. Caph, Caput XXIII

第11説教(カフ) 第XXIII章PL 15, 1358A
1

Merito ergo David occasiones expetit triumphandi, et certandi copiam pro devotionis eruditione non metuit, qui noverat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa virtutis.

PL 15, 1358A

それゆえダビデが、凱旋する機会を求め、献身の訓練のために争いの機会を恐れないのは当然である。不法な者たちの迫害が徳の増し加わりに役立つことを知っていたからである。

2

Non enim dixit: Quia persecutiones patior, adjuva me; sed: Injuste, inquit, persecuti sunt me, adjuva me.

PL 15, 1358A

彼は「私は迫害を受けているから、私を助けよ」と言ったのではない。こう言ったのである。「不当に、人々は私を迫害した。私を助けよ」。

3

Potest enim quis et persecutiones pati, sed non injuste; quia est etiam justa persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus injustis, si iniquos velimus opprimere, ne pluribus noceant, si avarum fraudis suae compendiis exuamus, si exsecremur insolentiam superborum.

PL 15, 1358B

実際、人は迫害を受けても、不当にではないことがある。正当な迫害もあるからである。たとえば我々が、猥褻な者たちを憎み、不義な者たちに敵対し、不法な者たちが多くの者を害さぬよう抑え込もうとし、貪欲な者から欺きによる利得を取り上げ、高慢な者たちの傲慢を忌み嫌うなら、〔それは正当な迫害である〕。

4

Qui autem pro fide, pro justitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: Injuste persecuti sunt me, adjuva me.

PL 15, 1358B

だが、信仰のため、正義のため、貞潔のために迫害を受ける者は、「人々は不当に私を迫害した。私を助けよ」と言うのが適切である。

Sermo XI. Caph, Caput XXIV

第11説教(カフ) 第XXIV章PL 15, 1358B
1

(Vers. 87.) Sequitur versus septimus: Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.

PL 15, 1358B

(第87節)続いて第七の節。「彼らはこの地で、私をほとんど滅ぼし尽くした。だが私は、汝の戒めを捨てなかった」。

2

Non superfluo divinum quaesivit auxilium, qui sciebat sibi adversus fortes esse certamen, pluraque sibi praelia praeparata dimicaturo nunc adversus nequitias spiritales, quae sunt in coelestibus, nunc adversus calorem sanguinis, et innumeras corporis hujus illecebras, quarum nexu vario et diuturna colluctatione lassatus pudendo corruisset certamine; nisi fidei se radice tenuisset.

PL 15, 1358B

彼が神の助けを求めたのは無駄ではなかった。強い者たちに対する戦いが自分にあると知り、あるときは天上にある霊的な悪意に対し、あるときは血の熱と、この体の数えきれぬ誘惑に対して、戦わねばならない、より多くの戦いが自分に備えられていると知っていたからである。もし信仰の根に自らを保たなかったなら、それらの多様な絡みつきと長い格闘に疲れ果て、恥ずべき戦いに倒れていたであろう。

3

Discamus cavere quem gerimus, hic nobis hostis domesticus, hic inimicus gravis est nostri ipsius usus corporis.

PL 15, 1358C

我々は、自分が担っているものに用心することを学ぼう。我々自身の体の働きこそ、我々にとって家の中の敵、重い敵なのである。

4

Inflammatur vino, ardet libidine, decore mulieris occursantis accenditur, spe alitur, desperatione uritur, illecebris exuritur, non evaporat effectu, timore turbatur, metu frangitur, luxuria mollitur, lascivia dissolvitur, labore afficitur, sollicitudine fatigatur, passione conteritur.

PL 15, 1358C

それはぶどう酒で燃え、情欲で燃え、行き合う女の美しさで火をつけられ、望みで養われ、絶望で焼かれ、誘惑で焼き尽くされ、成就によって蒸発せず、恐れで乱され、怯えで砕かれ、放縦で柔弱になり、淫蕩で解け、労苦で傷み、心配で疲れ、情念で砕かれる。

5

Miraris si inter tot adversarias passionum vices se etiam justus tenere vix possit, cum impares simus etiam singularum certamini?

PL 15, 1358C

これほど多くの敵対する情念の変転のただ中で、義人でさえ自分を保つのがやっとであることに、あなたは驚くか。我々は、情念一つ一つとの戦いにすら力が及ばないというのに。

6

Quem vel sola libido non vindicet, quem non subjuget avaritia, quem formido non quatiat, quem luxuria non enervet, quem lascivia non emolliat, quem non supplantet ebrietas?

PL 15, 1358C

情欲だけでも、誰を自分のものにしないだろうか。貪欲が屈服させない者があろうか。恐怖が震わせない者、放縦が骨抜きにしない者、淫蕩が柔弱にしない者、酩酊が足をすくわない者があろうか。

Sermo XI. Caph, Caput XXV

第11説教(カフ) 第XXV章PL 15, 1358D
1

Quasi conscius igitur carnalis infirmitatis, et explorator persecutionis hostilis, dicit: Paulominus consummaverunt me in terra.

PL 15, 1358D

こうして彼は、肉の弱さを知る者として、また敵の迫害を探る者として言う。「彼らはこの地で、私をほとんど滅ぼし尽くした」。

2

In hac utique terra, in qua Adam primus corruit, et pudenda prolapsione dejectus, totius gressum futurae posteritatis inflexit (Gen. III, 17) . In hac terra, in qua Cain munera fraterna dolens suis esse praelata, ruina est stratus invidiae.

PL 15, 1358D

まさにこの地において、最初の人アダムが倒れ、恥ずべき堕落によって突き落とされ、後に続くすべての子孫の歩みを曲げた(創世記3:17)。この地において、カインは、兄弟の供え物のほうが自分のものより重んじられたことを嘆き、妬みの破滅に打ち倒された。

3

Denique vox fraterni sanguinis clamavit a terra (Gen. IV, 10) . In hac terra Noe sanctus quem totius orbis diluvia in tantis procellis et fluctibus pervigilem probaverunt, ubi tamen otioso curas laxavit corpore, somnum ebrietatis offendit, contumeliam paternae pietatis incurrit (Gen. IX, 21 et 22) , docens periculosa otia securae esse virtuti.

PL 15, 1358D

実に、兄弟の血の声が地から叫んだ(創世記4:10)。この地において、聖なるノアは、全世界の洪水の、あれほどの嵐と波の中で、不寝の者であることが証明されたのに、体を休めたとき心配を緩め、酩酊の眠りに陥り、父の敬愛を損なう辱めを招いた(創世記9:21–22)。それは、安全な徳にとっても無為が危険であることを教えている。

4

In hac terra Lot reverendi parentis imitator, quem non luxuriantis Sodomitanae plebis decoloravit impuritas, non flamma Sodomae ardentis involvit, veniabilis quidem ignorantiae, pudendae tamen commixtionis non evasit incestum (Gen. XIX, 32 et seq.) . Uritur iste flammis mulierum, quem sulphurea flamma non ussit.

PL 15, 1359A

この地において、ロトは、敬うべき親族〔アブラハム〕に倣う者であった。ソドムの民の放縦な不潔も彼を色あせさせず、燃えるソドムの炎も彼を巻き込まなかった。しかし、許されるべき無知によるとはいえ、恥ずべき交わりの近親相姦を免れなかった(創世記19:32以下)。硫黄の炎に焼かれなかった彼が、女たちの炎に焼かれるのである。

Sermo XI. Caph, Caput XXVI

第11説教(カフ) 第XXVI章PL 15, 1359A
1

In hac terra etiam David propemodum consummatum se esse dixit. Siquidem pene motos pedes suos et gressus suos paulominus sensit effusos: quia divitias saeculares et successus corporalium prosperorum loco beatitudinis aestimavit peccatoribus abundare.

PL 15, 1359A

この地において、ダビデもまた、自分がほとんど滅ぼし尽くされたと言った。実際、彼は、自分の足がほとんど揺らぎ、歩みがほとんど滑り去ったと感じた。この世の富と、体にかかわる繁栄の成功が、幸福の代わりとして罪人たちのもとに豊かにあると見なしたからである。

2

Propter quod etiam flagellatus est; sed flagella justo remedia salutis sunt. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6) .

PL 15, 1359B

そのゆえに彼は鞭打たれもした。だが、鞭は義人にとって救いの薬である。「主は、受け入れる子をすべて懲らしめる」(ヘブライ12:6)。

3

Unde etiam David conversus ad Domini charitatem, atque in ejus eruditus praeceptis, non ignorans quod caducis caduca fortuito quodam deferantur eventu, et quia non divitiarum abundantia, sed virtutum gratia vitae probabilis merita pensantur, dilexit magis quam dereliquit mandata Dei, quibus solis potuit ingruentes nequitias spiritales, et insurgentes hujus corporis appetitus in hac tam fragilis naturae infirmitate superare.

PL 15, 1359B

それゆえダビデは、主の愛へ向き直り、その掟に教えられ、はかないものは、はかない者たちに、偶然のような成り行きで与えられることを知り、また称賛に値する生の功績は、富の豊かさではなく、徳の美しさによって量られることを知って、神の戒めを捨てるよりむしろ愛した。この戒めだけが、襲いかかる霊的な悪意と、この体の湧き上がる欲求を、かくも弱い本性の弱さのなかで克服させることができたのである。

4

Magna igitur virtus, quae sub tantis persecutionibus constituta, et pene oppressa; tamen suum non est oblita praesidium, nec mandata Domini dereliquit.

PL 15, 1359B

だから、これほどの迫害のもとに置かれ、ほとんど押し潰されながら、自らの守りを忘れず、主の戒めを捨てなかった徳は大きい。

Sermo XI. Caph, Caput XXVII

第11説教(カフ) 第XXVII章PL 15, 1359C
1

(Vers. 88.) Ideo quia solum sibi Deum profuisse cognovit, preces ad Dominum dirigens, ait versu sequenti: Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui (Sup. v. 17) .

PL 15, 1359C

(第88節)神だけが自分の益になったと知って、彼は主に祈りを向け、次の節で言う。「汝の慈しみに従って私を生かせ。そうすれば私は、汝の口の証しを守る」(上の第17節)。

2

Quam vivificationem sui postulet, supra diximus; quia non id precatus est quod habebat, sed quod desiderabat, id est, ut viveret in aeternum, intelligens vitae beatitudinem in hoc fluctuanti et infido nobis corpore esse non posse, cujus imbecillitas propositum animae derelinquat.

PL 15, 1359C

彼がどのような生かしを自分に求めているかは、上で述べた。彼が祈ったのは、すでに持っているものではなく、望んでいたもの、すなわち永遠に生きることだったからである。生の幸福は、この揺れ動き、あてにならない我々の体の中にはあり得ないと悟っていたのである。その体の弱さは、魂の志を見捨てさせる。

3

Opus est ergo misericordia Dei, ut continua et perpetua sit in hoc corpore vivificatio; ut quotidie justus Deo vivat, peccatoque moriatur.

PL 15, 1359C

だから、この体のうちで生かされることが連続し永続するために、神の慈しみが必要である。義人が日々神に生き、罪に対して死ぬためである。

4

Si enim culpa moriatur in nobis, erit vita Deo vivens, et custodia praeceptorum coelestium perseverans, quam utique ille custodit, qui vivificatur a Domino.

PL 15, 1359C

実際、我々のうちで咎が死ぬなら、神に生きる生命があり、天の掟の守りが持続するだろう。その守りを守るのは、主によって生かされる者にほかならない。

Sermo XI. Caph, Caput XXVIII

第11説教(カフ) 第XXVIII章PL 15, 1359D
1

Denique vivificari se ante poscit a Domino, et postea custodiam testimoniorum coelestium pollicetur; non enim communis haec vita custodit coeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis.

PL 15, 1359D

実に彼は、まず主から生かされることを求め、その後に天の証しを守ることを約束する。この共通の生が天の戒めを守るのではなく、霊的な恩寵のはたらきによって永遠の賜物に支えられた生こそが、守るからである。

2

Possumus etiam sic intelligere: quia jam Propheta quae erant Legis agnoverat, optat adventus Dominici misericordiam, ut accipiat praecepta, quibus Lex adimpleatur; ut non solum adulterium sciret esse vitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam.

PL 15, 1359D

我々はこうも解し得る。預言者はすでに律法に属することを知っていたので、主の到来の慈しみを願い、掟を受け入れて、それによって律法が成就されることを望んだのである。姦淫を避けるべきことだけでなく、姦淫の欲望をも避けるべきことを知るためである。

3

Os enim Patris Jesus Dominus locutus est in Evangelio, eum qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, in corde suo adulterium perpetrasse (Matth. V, 28) .

PL 15, 1360A

実際、父の口である主イエスは、福音書の中で、女を見て欲望を抱いた者は、すでに心の中で姦淫を犯したと語った(マタイ5:28)。

4

Quantum Evangelio profecerunt studia castitatis, quo non solum turpioris facti, sed etiam studii degeneris ablegatur opprobrium!

PL 15, 1360A

福音によって、貞潔への熱意はどれほど進んだことか。それによって、より恥ずべき行いだけでなく、卑しい意図の汚名さえ遠ざけられる。

Sermo XI. Caph, Caput XXIX

第11説教(カフ) 第XXIX章PL 15, 1360A
1

Qui sunt autem de quibus dicit quod paulominus consummaverunt eum in terra, nisi persecutores? De quorum uno ait Dominus Jesus: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32) , hoc est, de Herode.

PL 15, 1360A

彼が、この地でほとんど自分を滅ぼし尽くしたと言う者たちとは、迫害者たちでなくて誰であろう。そのうちの一人について、主イエスは言う。「行って、あのキツネに言え」(ルカ13:32)。すなわちヘロデのことである。

2

Et alibi cum se fraudulenter interrogari adverteret, dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant (Matth. VIII, 20) ; eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur.

PL 15, 1360A

また別の箇所で、自分が欺瞞をもって問われていると気づいたとき、彼は言った。「キツネには穴があり、空の鳥には休む巣がある」(マタイ8:20)。彼らが欺瞞をもって、地上の情念のいくつかの隠れ場に留まるからである。

3

Unde etiam Samson binas vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligavit faces, et dimisit eas per messes Allophylorum (Judic. XV, 4 et 5) ; per hanc figuram significans quod improbi ac fraudulenti homines, et maxime haeretici, liberam linguam habeant ad latrandum, sed exitus impeditos: aut litigiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum.

PL 15, 1360B

それゆえサムソンもまた、二匹ずつのキツネを自分のために結びつけ、その尾に松明を結んで、アロフュロイ〔七十人訳の「異部族の者たち」。ペリシテ人のこと〕の刈り入れの畑に放った(士師記15:4–5)。この象りによって、不正で欺瞞に満ちた人々、とりわけ異端者たちが、吠えるための自由な舌を持つが、出口は妨げられていること、すなわち、争いを好む始まりと、欺瞞の終わりが火に定められていることを示したのである。

4

Ideoque et trecentas vulpes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem se praedicatione commendare desiderant, sed mysterium ejus tenere non possunt, qui hac praedicatione composita et falsa atque simulata urere magis fructus conantur alienos; cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, sed fecundet.

PL 15, 1360B

それゆえ彼は三百匹のキツネを放ったのでもある。不信の者たちは、十字架の宣教によって自らを推奨しようと望むが、その奥義を保つことはできないからである。彼らはこの宣教を取り繕い、偽り、装って、むしろ他人の実りを焼こうとする。主のまことの十字架は、他人の功績を焼き尽くさず、実らせるのに。

5

Meritoque scriptum est in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas; ut vineae nostrae floreant (Cant. II, 15) .

PL 15, 1360C

『雅歌』に「ブドウ畑を荒らす小さなキツネたちを、我々のために捕らえよ。我々のブドウ畑が花を咲かせるために」(雅歌2:15)と書かれているのは当然である。

6

Quo ostenditur, quod vel Dominus Jesus, vel Ecclesia, fraudulentorum dolos a vineis suis exterminandos esse praecipiant; ne pusillulis vineis noceant, quia adultis jam vitibus nocere non possunt. Haereticus enim imperfectum tentare potest, non potest supplantare perfectum.

PL 15, 1360C

これによって、主イエスあるいは教会が、欺く者たちの策略を自分のブドウ畑から追い払えと命じることが示される。小さなブドウ畑を害さないためである。成長したブドウの木をもはや害せないからである。実際、異端者は不完全なものを試みることはできても、完全なものの足をすくうことはできない。

Sermo XII. Lamed, Caput I

第12説教(ラメド) 第I章PL 15, 1360C
1

Lamed littera duodecima incipit, cujus interpretatio, cor, vel ut alia interpretatio habet, servo. Unde videtur admonere, vel prudenter haec intelligenda, vel sollicite servanda praecepta. Nam hoc primus statim versiculus admonet.

PL 15, 1360C

第十二の文字ラメドが始まる。その訳は「心」、あるいは別の訳が言うところでは「私は守る」である。そこからこの文字は、これらのことを思慮深く理解せよ、あるいは掟を注意深く守れ、と促していると見える。実際、最初の小節がまさにそれを促している。

2

Cor etenim sibi mundum creari in superioribus hic Propheta, ut legimus (Psal. L, 12) , postulavit. Cor sibi prudens dari oravit a Domino filius hujus Salomon.

PL 15, 1360D

というのも、この預言者は前の箇所で、我々が読むとおり、清い心が自分のうちに創られるよう求めた(詩篇50:12)。その子ソロモンは、思慮ある心が自分に与えられるよう主に祈った。

3

Qui ergo habet cor mundum, qui habet cor prudens, ipse intelligit seriem subditorum versuum, atque virtutem (III Reg. IX, 9) .

PL 15, 1360D

それゆえ清い心を持つ者、思慮ある心を持つ者は、続く節々の連なりと、またその力を悟る(列王記三9:9)〔引照はミーニュが刷るとおり。ソロモンが心を求める祈りは列王記三3:9にあり、この引照は前の節の文に係るらしい〕。

4

Unde et alibi invenimus cor solum, id est, vel singulare, vel quod nulla illecebra hujus saeculi impediat, et carnis possit interturbare sapientia.

PL 15, 1361A

そこで我々は別の箇所でも、「ただ一つの心」を見いだす。すなわち、単一の心、あるいはこの世のいかなる誘惑にも妨げられず、肉の知恵にもかき乱されることのありえない心である。

5

Qui autem habet cor, servat mandata Dei: quemadmodum legisti de Maria, quae conservabat omnia Domini Salvatoris in corde suo vel dicta, vel gesta (Luc. II, 51) .

PL 15, 1361A

心を持つ者は神の戒めを守る。あなたは読んだではないか、マリアが、救い主なる主の言葉も行いもすべて、自らの心のうちに守っていたことを(ルカ2:51)。

Sermo XII. Lamed, Caput II

第12説教(ラメド) 第II章PL 15, 1361A
1

Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil corporeum, nihil vile quaeramus: vile autem omne terrenum. Nihil ergo terrenum, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in eloquiis constituamus coelestibus.

PL 15, 1361A

それゆえ我々は自らの心に割礼を施そう。体に属するもの、卑しいものを何も求めまい。地に属するものはすべて卑しいのである。したがって、地に属するもの、世に属するもの、体に属するもの、軽薄で移ろいやすいものを何も、天の仰せの中に据えまい。

2

Eloquia enim Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7) ; ut his mysteriorum coelestium immaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat.

PL 15, 1361A

「主の仰せは清い仰せである」(詩篇11:7)。それは、天の奥義の汚れなく慎ましい純粋さが、霊的な解釈によってこれらの仰せのうちに輝き出るためである。

3

Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis, aut perennis oraculi naturae nostrae aestimatione violemus.

PL 15, 1361A

偽りの臆説によって地のものを神のものに混ぜ合わせ、預言者の幻の、あの犯しえない秘義を、あるいは永遠の託宣を、我々の本性の見積もりによって汚すことのないようにしよう。

4

Ideo enim addidit: Argentum igne examinatum, purgatum terrae, probatum septuplum (Ibid.) ; ut tamquam boni nummularii spiritu examinemus prophetici sermonis argentum, secernentes Domini pecuniam, atque ab omni labe terrena salutaris fontis infusione purgantes; ut Christo digna sentire videamur, qui ait: Nolite thesaurizare vobis in terra, ubi aerugo et tinea exterminant . . . . sed thesaurizate vobis in coelo (Matth. VI, 19 et 20) .

PL 15, 1361B

彼が「銀は火で試され、地から清められ、七倍に試された」(詩篇11:7)と付け加えたのは、我々がよき両替商のように、預言者の言葉の銀を霊によって吟味し、主の金銭を選り分け、救いの泉の注ぎによってあらゆる地の汚れから清め、そうしてキリストにふさわしいことを思っていると見えるようにするためである。キリストは言う。「汝らは自らのために、地に宝を積むな。そこでは錆と虫が損なう……むしろ自らのために天に宝を積め」(マタイ6:19–20)。

Sermo XII. Lamed, Caput III

第12説教(ラメド) 第III章PL 15, 1361B
1

Thesaurus tuus est fides, pietas, misericordia: thesaurus tuus Christus est. Noli eum aestimare de terris, hoc est, de creaturis; quia Dominus totius creaturae est.

PL 15, 1361B

あなたの宝は信仰、敬虔、慈しみである。あなたの宝はキリストである。彼を地から、すなわち被造物から見積もるな。主はすべての被造物の主だからである。

2

Maledictus, inquit, homo qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5) : sed mihi salus per hominem venit. Vide tamen quid Scriptura vetus dixerit: Et homo est, et quis cognoscet eum (Ibid., 9) ?

PL 15, 1361C

預言者は言う。「人に望みを置く人は呪われる」(エレミヤ17:5)。しかし私には、人を通して救いが来た。ただし、古い聖書が何と言ったかを見よ。「彼は人でもある。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)。

3

Ille igitur homo non humana mihi, sed divina potestate omnia peccata donavit, Deus in corpore Dominus Jesus, mundum reconcilians sibi, quem redimebat a culpa.

PL 15, 1361C

それゆえあの人は、人間の力によってではなく神の力によって、私にすべての罪を赦した。体における神、主イエスである。咎から贖っていた世界を、自らに和解させつつ。

Sermo XII. Lamed, Caput IV

第12説教(ラメド) 第IV章PL 15, 1361C
1

Thesaurus noster pretiosus intellectus est. Si terrenus intellectus fuerit, si fragilis, haeretica eum tinea, et impietatis aerugo consumet.

PL 15, 1361C

我々の貴い宝は理解である。それが地に属するもの、脆いものであれば、異端という虫と不敬虔という錆がそれを蝕むだろう。

2

Levemus ergo et erigamus sensus nostros, nec impossibile judicemus, ut haec humani corporis infirmitas ad cognitionem mysteriorum coelestium provehatur; cum jam ad nos Dominus Jesus, in quo absconditi erant scientiae sapientiaeque thesauri, divina sua miseratione descenderit; ut clausa reseraret, aperiret latentia, revelaret occulta.

PL 15, 1361C

それゆえ我々の感覚を高く上げ、立ち上がらせよう。人の体のこの弱さが天の奥義の認識へと引き上げられることを、不可能と判断するまい。知識と知恵の宝がその内に隠されていた主イエスは、すでに、その神的な憐れみによって我々のもとへ降ったのだから。閉ざされたものを開き、隠れたものをあらわにし、秘められたものを啓示するためである。

3

Veni ergo, Domine Jesu, aperi nobis et istius prophetici sermonis januam; multis enim clausa est, etsi prima specie aperta videatur.

PL 15, 1361D

それゆえ主イエスよ、来たれ、この預言者の言葉の戸も我々のために開け。多くの者にとってそれは閉ざされているからである。初見では開いているように見えても。

Sermo XII. Lamed, Caput V

第12説教(ラメド) 第V章PL 15, 1361D
1

(Vers. 89.) In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Vides etiam in te permanere debere, quod etiam in coelo permanet ac perseverat. Serva ergo verbum Dei, et serva in corde tuo, et ita serva, ne obliviscaris.

PL 15, 1361D

(第89節)「永遠に、主よ、汝の言葉は天に留まる」と言う。あなたも見るとおり、天においても留まり存続するものは、あなたのうちにも留まらねばならない。それゆえ神の言葉を守れ。あなたの心に守れ。そして忘れないように守れ。

2

Serva legem Domini, et meditare; ne justificationes Domini de tuo corde labantur. Docet te litterae interpretatio, ut serves diligenter. Docet te Propheta in subditis, dicens: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea.

PL 15, 1362A

主の律法を守り、思い巡らせ。主の義の定めがあなたの心から滑り落ちないように。文字の訳があなたに、念入りに守るよう教える。続く節で預言者もあなたに教えて言う。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」。

3

In aeternum non obliviscar justificationum tuarum (Inf. v. 92 et 93) . Legis ergo meditatio facit, ut tempora tribulationis, tempora quibus humiliamur aliquibus adversis, sustinere et tolerare possimus; ut neque humiliato nimis, neque dejecto frangamur affectu.

PL 15, 1362A

「私は永遠に汝の義の定めを忘れない」(下の第92節、第93節)。それゆえ律法の思い巡らしは、我々が苦難の時、すなわち何らかの逆境によって卑しめられる時を、持ちこたえ耐え忍べるようにする。あまりに卑しめられ、打ちひしがれた心情によって砕かれることのないようにするためである。

4

Denique Dominus non frangi nos humilitate usque ad desperationem vult, sed usque ad correptionem.

PL 15, 1362A

実に主は、我々が絶望に至るまで卑しめによって砕かれることを望まず、叱責に至るまで〔砕かれること〕を望む。

Sermo XII. Lamed, Caput VI

第12説教(ラメド) 第VI章PL 15, 1362A
1

Unde et Hieremias propheta sub hac littera in Threnis ait: Ut humiliaret sub pedibus omnes vinctos terrae, et declinaret judicium viri contra faciem Altissimi, ad condemnandum hominem, cum judicatur, Dominus non dixit (Thren. III, 34 et seq.) .

PL 15, 1362A

それゆえエレミヤ預言者も、この文字のもとで『哀歌』に言う。「地のすべての囚人を自らの足の下で卑しめ、いと高き者の面前に対して人の裁きを曲げ、人が裁かれるとき、その人を断罪するために、主は〔それを〕言わなかった」(哀歌3:34以下)。

2

Et infra: De ore Altissimi non exibunt mala (Ibid., 38) . Humilitas ergo quae a Domino est, plena justitiae, plena est aequitatis; quia non exeunt mala de ore Domini. Denique qui humiliabatur a Domino, dicebat: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6) .

PL 15, 1362B

そして下の箇所に。「いと高き者の口から悪は出ない」(哀歌3:38)。それゆえ主から来る卑しめは、正義に満ち、公平に満ちている。悪は主の口から出ないからである。実に、主によって卑しめられていた者は言った。「私は卑しめられたが、彼は私を救った」(詩篇114:6)。

Sermo XII. Lamed, Caput VII

第12説教(ラメド) 第VII章PL 15, 1362B
1

Ergo sicut prudenter considerandum est, quando humilitas a Domino sit causa probationis, quando etiam ipsa ab homine inferendae humilitatis impressio, quae tamen ipsa solet patientia et magnanimitate tolerari: ita etiam sapienter considerandum quid sit, in aeternum in coelo verbum Domini permanere: vel sicut aliqui codices habent, in saeculum, quia Graecus εἰς τὸν αἰῶνα posuit, quod diverse interpretati sunt translatores: alii in aeternum, alii in saeculum.

PL 15, 1362B

それゆえ、いつ卑しめが主から来て試みの原因となるのか、またいつそれが人によって加えられる卑しめの圧迫であるのか——これも通常は忍耐と寛大さによって耐えられる——を思慮深く考えねばならないのと同じく、「主の言葉が永遠に天に留まる」とは何かも賢明に考えねばならない。あるいは、ある写本が有するように「世にわたって」である。ギリシア語の本が「エイス・トン・アイオーナ」〔ギリシア語。「世へ」「永遠に」のどちらにも取れる句〕と置いたのを、訳者たちが別様に訳したからで、ある者は「永遠に」、ある者は「世にわたって」と訳した。

2

In saeculum ergo permanet, Domine, verbum tuum in coelo. Et quomodo ipse dixisti: Coelum et terra transibunt: verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) ? In saeculum permanet verbum, non ultra saeculum et saecula; saecula enim temporis sunt.

PL 15, 1362C

それゆえ「主よ、汝の言葉は世にわたって天に留まる」。では汝自身はどう言ったのか。「天と地は過ぎ去る。しかし私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。言葉は世にわたって留まるが、世と世々を越えては留まらない。世々は時間に属するからである。

3

Coelum ergo et terra, id est, istius mundi opera praeteribunt, et tempora permanebunt. Alius qui spiritalis est, et dijudicat verba legis: In aeternum, inquit, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

PL 15, 1362C

それゆえ天と地、すなわちこの世界の業は過ぎ去り、時は留まる。霊的な者であり、律法の言葉を見分ける別の者は言う。「永遠に、主よ、汝の言葉は天に留まる」と。

4

Aeternitas enim verbi manentis opinionem verbi praetereuntis excludit. Quomodo autem permanet verbum in coelo, si ipsum coelum praeterit? Et quomodo possunt stare culmina, si cedant fundamenta?

PL 15, 1362C

留まる言葉の永遠は、言葉が過ぎ去るという臆説を排除するからである。しかし、天そのものが過ぎ去るなら、言葉はどのようにして天に留まるのか。基礎が崩れるなら、頂はどのようにして立ちうるのか。

5

Aut quomodo potest permanere habitator in habitatione sua, nisi et habitatio perseveret? Sed forte illud occurrat, quia scriptum est: Erit coelum novum (Esai. LXV, 17) .

PL 15, 1362D

あるいは、住まいが存続しないなら、住む者はどのようにして自らの住まいに留まりうるのか。しかし、「新しい天があるだろう」と書かれている(イザヤ65:17)ことが、おそらく思い浮かぶであろう。

6

Verum nec sic absolubile; quia nec in hoc potest permanere quod praeterit, nec illud potest dici mansisse, quod coeperit. Tinea intellectum tuum scindet, si putes verbum sicut coelum, vel incipere, vel praeterire.

PL 15, 1362D

だが、そう言ってもこれは解けない。過ぎ去るもののうちには〔言葉は〕留まりえず、始まったものが留まっていたとも言えないからである。もし言葉を天のように、始まる、あるいは過ぎ去るものと思うなら、虫があなたの理解を裂くだろう。

Sermo XII. Lamed, Caput VIII

第12説教(ラメド) 第VIII章PL 15, 1363A
1

Unde si virtutem prophetici sensus cognoscere volumus, primum in his quae visibilia et sensibilia sunt ethicum consideremus; ut ex eo quae sunt intelligibilia manifestemus.

PL 15, 1363A

それゆえ、預言者の意味の力を知りたいなら、まず目に見え感覚されるもののうちで倫理的なものを考察しよう。それによって、知性で捉えられるものを明らかにするためである。

2

Si verbum Dei in coelo permanet, imitemur coelum ubi permanet verbum, permanet ordo solemnis coelestium statutorum, et beneficiorum Domini crebrae vices solemnibus muneribus perseverant.

PL 15, 1363A

神の言葉が天に留まるなら、言葉が留まる天を模範としよう。そこでは天の定めの荘厳な秩序が留まり、主の恵みの頻繁な巡りが、荘厳な贈り物のうちに存続している。

3

Supernis nempe vel pluviis, vel calore, vel fotu aeris hujus infunditur terris atque alitur larga fecunditas. Coelo annus labitur per dies, ac menses, et tempora autumni atque hiemis, veris quoque et purae digestus aestatis. De coelo vitae tuae imaginem cape.

PL 15, 1363A

上から来る雨、あるいは熱、あるいはこの大気の温もりによって、豊かな実りが地に注がれ、養われる。天においては、年が日々、月々、そして秋と冬、また春と清らかな夏の季節へと分けられて流れる。天からあなたの生の像を取れ。

4

Etiam quando non germinas fructum, sere tamen semen ad fructum. Sunt semina quae de coelo sunt, et seruntur in terris. Est etiam superna vindemia; unde ait Propheta: Serite vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum (Ose. X, 12) .

PL 15, 1363A

実を結ばないときにも、実のために種を蒔け。天から来て地に蒔かれる種がある。天上のブドウの収穫もある。それゆえ預言者は言う。「汝らは自らのために正義へと蒔き、実へとブドウを収穫せよ」(ホセア10:12)。

5

Et quando non florent opera tua, fove tamen semina tua, ne lasciviendo luxurient. Quod luxuriat in flore sermonis, tenuatur et hebetatur in fructu. Fructus ipsos usque ad maturitatem decoque.

PL 15, 1363B

業が花咲かないときにも、あなたの種を育てよ、奔放に走って茂りすぎないように。言葉の花に茂るものは、実においては細り、鈍くなる。実そのものを成熟するまで熟させよ。

Sermo XII. Lamed, Caput IX

第12説教(ラメド) 第IX章PL 15, 1363B
1

Imitatores etiam ipsius coelestis simus elementi: non semper sole fervet ardenti, frequenter nubibus texitur, pluviis vehementibus inhorrescit, jactis nivibus tegit terram.

PL 15, 1363B

我々は天の元素そのものにも倣う者となろう。それは常に燃える太陽で熱を発するのではなく、しばしば雲に覆われ、激しい雨に身震いし、降り積もる雪で地を覆う。

2

Non ergo sit in te quoque diuturna lascivia, succedant moesta senilium curarum tempora, et tamquam incana maturitas agrum hunc tui corporis reprimat. Utilior saepe tristitia est, quae comitem solet habere gravitatem. Numquid ulla in ipso est sole praevaricatio?

PL 15, 1363B

それゆえあなたの中にも、長く続く放縦があってはならない。老いの憂いの沈んだ季節が続いて来て、白髪の混じった円熟が、あなたの体というこの畑を抑えるがよい。悲しみはしばしばいっそう有益であり、それは厳粛さを伴うのが常である。太陽そのものに背反があるだろうか。

3

Nonne quotidianos cursus suos servat? Numquid continuos novit luna defectus, et commissi munus deserit ministerii? Iisdem nempe vicibus annus redit, eodem statu reparantur tempora, iisdem obsequiis reformantur. Sol diem illuminat, tempora statuta custodiens.

PL 15, 1363B

太陽は日々の運行を守っているではないか。月が絶え間ない欠けを知るだろうか。委ねられた務めの任を捨てるだろうか。まさに同じ巡りで年は戻り、同じ状態で季節は回復され、同じ服従によって改まる。太陽は日を照らし、定められた時を守る。

4

Fulget splendoribus luna nocturnis, et lux ejus in tenebris micat. Stellarum nitentium rutilat globus, solemnique statione et conversione ac demutatione funguntur. Lex una diversis, constitutorum semel vices cursuum custodire, nec fines transire praescriptos.

PL 15, 1363C

月は夜の輝きをもって光り、その光は闇の中できらめく。輝く星々の群れは赤く光り、荘厳な静止と回転と変転を務めとする。多様なものに一つの律法がある、すなわち、ひとたび定められた運行の巡りを守り、命じられた限界を越えないことである。

5

Manet ipsa immutabilis demutatio, et conversio vertere ordinem suum nescit. Una omnium obedientia, discretis muneribus indiscretam praescriptae constitutionis tenere concordiam.

PL 15, 1363C

変転そのものは不変のまま留まり、回転は自らの秩序を変えることを知らない。すべてのものに一つの服従がある。すなわち、分かたれた務めのうちに、定められた規定の分かたれることのない調和を保つことである。

Sermo XII. Lamed, Caput X

第12説教(ラメド) 第X章PL 15, 1363C
1

In coelo ergo permanet Verbum quia satanas de coelo cecidit: non habebat in coelo locum, propterea cecidit. Quo cecidit nisi in terras? Ideo hic adulteria, homicidia, ebrietates abundare coeperunt.

PL 15, 1363C

それゆえ言葉は天に留まる。サタンが天から落ちたからである。彼は天に居場所がなかった、だから落ちた。地以外のどこへ落ちたというのか。そのためここで、姦淫、殺人、泥酔が溢れ始めた。

2

Inde exclusus acrior ad nos venit, et tentationes solito asperiores tamquam iratus exercet. In coelo igitur permanet Verbum; quia inde dejectus est diabolus: in terra non permanet; quia huc totus advenit.

PL 15, 1363D

そこから締め出されて、彼はいっそう激しく我々のもとへ来て、怒った者のように、常にもまして厳しい誘惑を行う。それゆえ言葉は天に留まる。悪魔がそこから投げ落とされたからである。地には留まらない。彼が全面的にここへ来たからである。

3

Et vide utrum hic permanere Verbum possit in nobis, ubi tantos laqueos diabolus aspersit, qui dum esset in coelo, nec ibi Verbum poterat permanere. Denique quia et ipse Verbum non tenuit, cecidit e coelo.

PL 15, 1363D

そして見よ、言葉がここで我々のうちに留まりうるかどうかを。ここには悪魔がこれほど多くの罠を撒き散らした。彼は天にいたときでさえ、そこで言葉が〔彼のうちに〕留まることができなかった。実に、彼自身が言葉を保たなかったので、天から落ちたのである。

Sermo XII. Lamed, Caput XI

第12説教(ラメド) 第XI章PL 15, 1364A
1

In coelo ergo Verbum permanet, et quod secundum Verbi dispositionem regitur et gubernatur.

PL 15, 1364A

それゆえ言葉は天に留まり、また言葉の配剤に従って治められ導かれているもの〔のうちにも留まる〕。

2

Sed quia et ipsum coelum praeterit, ideo non dixit in saecula permanere, sed in saeculum: quamquam praetereat, ut fiat novum coelum, et nova terra, novum testamentum; ut facie ad faciem gloriam Domini videre possimus.

PL 15, 1364A

しかし天そのものも過ぎ去るので、彼は「世々にわたって」留まるとは言わず、「世にわたって」〔と言った〕。たとえ過ぎ去っても、それは新しい天と新しい地、新しい契約が生じるためであり、我々が顔と顔を合わせて主の栄光を見ることができるためである。

Sermo XII. Lamed, Caput XII

第12説教(ラメド) 第XII章PL 15, 1364A
1

Verumtamen quia et in coelo fuit vitiis locus (nam utique non cecidisset inde adversarius, nisi in criminibus deprehensus, nam et stultus sicut luna mutatur, et coelum ipsum tenebris obducitur) videtur utique non de elemento dictum, sed de Virtutibus Potestatibusque coelestibus.

PL 15, 1364A

しかし、天にも悪徳の入る余地があったのだから(実際、敵対者は罪状において捕らえられたのでなければ、そこから落ちはしなかったであろうし、また愚か者は月のように変わり、天そのものも闇に覆われる)、これは天の元素について言われたのではなく、天の力天使と能天使について言われたと見える。

2

Sunt enim sanctae Virtutes in coelo, in quibus nihil lubricum atque terrenum sit. Sunt etiam in terris coeli, qui enarrant gloriam Dei. Qui sunt isti coeli?

PL 15, 1364B

天には聖なる力天使がいて、彼らのうちには滑りやすいもの、地に属するものは何もない。地上にも、神の栄光を語り告げる天がある。この天々とは誰か。

3

Audi dicentem: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) . Isti igitur sunt coeli, qui etiam in terris positi audent dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

PL 15, 1364B

言うのを聞け。「我々が地に属するあの者の像を担ったように、天に属するこの者の像をも担おう」(一コリント15:49)。それゆえ、地上に置かれていてもなお「我々の生活は天にある」(フィリピ3:20)と敢えて言う者たち、これらが天である。

4

Isti sunt coeli, in quibus fides, gravitas, continentia, doctrina, vita coelestis est. Nam quemadmodum terra dictus est, qui lapsus ex illa praevaricatione coelestis gratiae, et in haec terrena vitia dejectus, praevaricationis suae se vinculis ligavit: ita e contrario coelum dicitur, qui vitam angelorum custodia integritatis exercet, et corpus suum continenti sobrietate moderatur, mentem quoque suam miti tranquillitate componit, pecuniam pauperibus misericordi liberalitate dispensat.

PL 15, 1364B

これらが天である。彼らのうちには、信仰、厳粛、自制、教え、天の生命がある。というのも、天の恩寵に対するあの背反から転落し、これらの地上の悪徳へと投げ落とされ、自らの背反の鎖で自らを縛った者が「地」と呼ばれたように、反対に、完全さの守りによって天使たちの生を営み、自らの体を抑制的な節度で整え、自らの精神をも穏やかな静けさで整え、金銭を慈しみ深い気前よさで貧しい者たちに分け与える者は「天」と呼ばれるからである。

5

Est ergo et in terris coelum, in quo possunt virtutes esse coelestes. Coelum mihi thronus (Esai. LXVI, 1) , ego magis justi affectum quam elementum intelligo. Illum puto coelum, ad cujus animam venit Christus, et pulsat januam, et si aperuerit, ingreditur.

PL 15, 1364C

それゆえ地上にも天があり、その中に天の徳がありうる〔virtutes coelestes は、前の節の天の力天使(Virtutes)を響かせているとも読める〕。「天は私の玉座」(イザヤ66:1)とあるが、私は〔この天を〕元素というよりむしろ義人の心情と解する。その魂のもとにキリストが来て、戸を叩き、開けるならば入る、そのような者を私は天と思う。

6

Nec solus ingreditur; sed etiam cum Patre, sicut ipse ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23) .

PL 15, 1364C

彼は一人で入るのではなく、父とともにも入る。彼自身が言うとおりである。「私と父は来て、その者のもとに住まいを作ろう」(ヨハネ14:23)。

Sermo XII. Lamed, Caput XIII

第12説教(ラメド) 第XIII章PL 15, 1364C
1

Vides igitur quod Verbum Deus et otiosum provocat, et dormientem excitat. Qui enim venit, et januam pulsat, vult semper intrare. Sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet.

PL 15, 1364C

それゆえあなたは見ている。神なる言葉は、怠ける者を呼び起こし、眠る者を目覚めさせる。来て戸を叩く者は、常に入ることを望むからである。しかし、彼が常には入らず、常には留まらないのは、我々の側に原因がある。

2

Pateat advenienti janua tua, aperi animam tuam, expande gremium mentis tuae; ut videat divitias simplicitatis, thesauros pacis, suavitatem gratiae. Dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae, quae illuminat omnem hominem.

PL 15, 1364D

来る者に対して、あなたの戸を開け放て。あなたの魂を開き、あなたの精神の懐を広げよ。彼が、素朴さの富、平和の宝、恩寵の甘美さを見るように。あなたの心を広げ、永遠の光の太陽、すべての人を照らすその太陽を迎えに出よ。

3

Et illud quidem verum lumen omnibus lucet: sed si quis fenestras suas clauserit, aeterno lumine se ipse fraudabit. Excluditur ergo et Christus, si tu mentis tuae januam claudas: etsi possit intrare, non vult tamen importunus irruere, non vult invitos cogere.

PL 15, 1364D

そしてあの真の光は、実際すべての人に輝く。しかし、もし誰かが自らの窓を閉じるなら、自分自身を永遠の光から欺き奪うことになる。それゆえ、あなたが精神の戸を閉じるなら、キリストも締め出される。入ることはできても、彼は無礼に押し入ることを望まず、望まない者たちを強いることを望まない。

4

Ortus ex virgine processit ex alvo, universa totius orbis irradians, ut luceret omnibus. Capiunt, qui desiderant fulgoris perpetui claritatem, quam nox nulla interpolat.

PL 15, 1365A

おとめから生まれ、胎から出て進み出た彼は、全世界のすべてを照らしつつ、すべての者に光った。永遠の輝きの明るさ――いかなる夜もそれを断ち切らない――を望む者たちが、それを受け取る。

5

Soli enim huic quem quotidie cernimus, nox tenebrosa succedit; sol autem justitiae numquam occidit, quia sapientiae non succedit malitia.

PL 15, 1365A

実際、我々が日ごとに見るこの太陽には、暗い夜が続く。しかし正義の太陽は決して沈まない。知恵に悪意が続くことはないからである。

Sermo XII. Lamed, Caput XIV

第12説教(ラメド) 第XIV章PL 15, 1365A
1

Beatus ergo ille, cujus pulsat januam Christus. Janua nostra fides est, quae totam domum, si fuerit robusta communit. Per istam januam Christus ingreditur. Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) .

PL 15, 1365A

それゆえ、キリストがその戸を叩く者は幸いである。我々の戸は信仰であり、それが堅固であれば、家全体を守る。この戸を通ってキリストは入る。そこで教会は雅歌で言う。「私の兄弟の声が戸を叩く」(雅歌5:2)。

2

Audi pulsantem, audi introire cupientem: Aperi mihi, soror mea Sponsa, columba mea, perfecta mea, quia caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Ibid.) .

PL 15, 1365A

叩く者を聞け、入りたがる者を聞け。「私に開け、私の妹、花嫁よ、私のハトよ、私の完全な者よ。私の頭は露で満ち、私の髪は夜の滴で満ちているからだ」(雅歌5:2)。

3

Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno. In tribulatione etenim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis.

PL 15, 1365B

見よ、神なる言葉があなたの戸を最も強く叩くのは、いつか。その頭が夜の露で満ちているときである。実に彼は、苦難と誘惑のうちに置かれた者たちを訪れることをよしとする。誰かが労苦に負けて屈することのないように。

4

Repletur ergo caput ejus rore, vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum; ne cum Sponsus venerit, recedat exclusus. Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit.

PL 15, 1365B

それゆえ彼の頭は、その体が苦しむとき、露あるいは滴で満たされる。そのときこそ目覚めていなければならない。花婿が来たとき、締め出されて去ることのないように。もしあなたが眠り、あなたの心が目覚めていないなら、彼は叩く前に去る。あなたの心が目覚めているなら、彼は叩き、戸が自分に開かれることを求める。

5

Habemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7) . Est ergo et coelum in his, in quibus portae sunt aeternales.

PL 15, 1365B

それゆえ我々は魂の戸を持ち、また門をも持つ。それについてはこう言われた。「君侯たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上れ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。それゆえ、永遠の門がある者たちのうちには、天もある。

6

Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet etiam justitia portas. Nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per Prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Ps. CXVII, 19) .

PL 15, 1365C

もしあなたが信仰のこれらの門を上げようとするなら、栄光の王はあなたのもとに入る。自らの受難の凱旋を携えて。正義にも門がある。実際、これらについても、主イエスが自らの預言者を通して言うのが書かれているのを、我々は読む。「私のために正義の門を開けよ」(詩篇117:19)。

7

Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. CXLVII, 12 et 13) .

PL 15, 1365C

そして下の箇所で預言者ダビデは言う。「エルサレムよ、主を賛美せよ。シオンよ、汝の神を賛美せよ。彼が汝の門のかんぬきを強めたからである」(詩篇147:12–13)。

Sermo XII. Lamed, Caput XV

第12説教(ラメド) 第XV章PL 15, 1365C
1

Est ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus et pulsat, pulsat et portas. Aperi ergo illi: vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem.

PL 15, 1365C

それゆえ、戸を持つ魂があり、門を持つ魂がある。この戸にキリストは来て叩き、門をも叩く。それゆえ彼に開け。彼は入りたがり、花嫁が目覚めているのを見いだしたがっている。

2

Noli bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim eum, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus, his repagulis Christus excluditur; etsi castus, etsi sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit.

PL 15, 1365C

善き恋人を待たせるな。彼はすぐに去ってしまう。そしてあなたは、自らの体の眠りによって、叩く者を締め出したと見られることになる。実際あなたは、怠惰で、のろく、眠気に沈んでいるとき、彼を締め出している。これらのかんぬきによってキリストは締め出される。たとえあなたが貞潔で、節度があっても、怠慢にならないよう用心せよ。到来する者を退ける者は、キリストにいっそう大きな侮辱を加える。

Sermo XII. Lamed, Caput XVI

第12説教(ラメド) 第XVI章PL 15, 1365D
1

Nonnunquam etiam, si moraris, mittit manum suam per fenestram, sicut ait Sponsa: Frater meus misit manum suam de prospectu, et venter meus conturbatus est super eum. Exsurrexi ego aperire fratri meo.

PL 15, 1365D

ときには彼は、あなたがぐずぐずしていると、窓から自らの手を差し入れさえする。花嫁が言うとおりである。「私の兄弟は覗き窓から自らの手を差し入れ、私の腹は彼のゆえにかき乱された。私は兄弟に開けようと起き上がった」

2

Manus meae distillaverunt myrrham: digiti mei myrrha pleni (Cant. V, 4 et 5) . Primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando Deus esse operibus aestimatur. Unde ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38) .

PL 15, 1365D

「私の手は没薬をしたたらせ、私の指は没薬で満ちた」(雅歌5:4–5)。したがってまず、彼が覗き窓からのように自らの手を差し入れるのは、神であることが業によって認められるときである。それゆえ彼は言う。「もし私を信じないなら、せめて業を信じよ」(ヨハネ10:38)。

3

Deinde augetur amor, et intimis visceribus conceptus inolescit. Inde intelligibili utero, in quo est receptaculum verbi, seminibus ejus infusis, plenitudinem ejus corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat. Non enim turbatur uterus feminarum, nisi quae fuerint alvo graves.

PL 15, 1365D

次いで愛が増し、最も奥のはらわたのうちに宿されて根づく。そこから、知性で捉えられる胎――そこに言葉の受け皿がある――にその種が注がれると、我々の魂は、体として宿る彼の充満を汲み取ることを欲する。実際、女たちの胎は、腹が重くなっている者でなければ、かき乱されない。

Sermo XII. Lamed, Caput XVII

第12説教(ラメド) 第XVII章PL 15, 1366A
1

Surgit igitur anima, ut aperiat Dei Verbo, sed dum se expandit atque aperit; ut opera mundi hujus verbi receptione mortificet, sicut ille qui ait: Mortificationem Domini Jesu in corpore nostro circumferimus (II Cor. IV, 10) . Ergo dum aperit, transivit Sponsus.

PL 15, 1366A

こうして魂は神の言葉に開けるために立ち上がるが、それは自らを広げ開くあいだである。この言葉を受け入れることによって、この世の業を殺すためである。「我々は主イエスの死を、自らの体に帯びている」(二コリント4:10)と言う者のように。それゆえ彼女が開けているあいだに、花婿は通り過ぎた。

2

Vult enim semper quaeri, frequentius inveniri, et si clausam invenerit januam, pulsat, et si per moram fuerit exclusus, recedit. Sed cito redit, et iterum pulsat; ut vel postea sponsam inveniat praeparatam.

PL 15, 1366A

彼は常に探されることを望み、いっそうしばしば見いだされることを望む。そして戸が閉ざされているのを見いだせば叩き、ぐずぐずしたために締め出されれば去る。しかしすぐに戻り、再び叩く。せめて後に、花嫁が準備しているのを見いだすためである。

3

Potest quidem et sic accipi: Frater meus transivit (Cant. V, 6) , sicut legimus, quod penetravit dilectae intima medullarum, et quemadmodum ad Mariam dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .

PL 15, 1366A

実際、このようにも解せる。「私の兄弟は通り過ぎた」(雅歌5:6)とは、我々が読むように、彼が愛する者の骨髄の奥まで貫いたということであり、またマリアに、「汝自身の魂をも剣が貫くだろう。多くの人の心の思いがあらわにされるために」(ルカ2:35)と言われたとおりである。

4

Denique addidit Sponsa animam suam exisse in verbo ejus, quod fit quando anima peregrinatur a corpore, et Deo praesens est (Cant. V, 6) .

PL 15, 1366B

実に、花嫁は、彼女の魂が彼の言葉のうちに出て行った、と付け加えた。これは魂が体から離れて旅し、神のもとに在るときに起こる(雅歌5:6)。

Sermo XII. Lamed, Caput XVIII

第12説教(ラメド) 第XVIII章PL 15, 1366B
1

Explanavimus igitur, ut potuimus, quid esset: In aeternum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

PL 15, 1366B

それゆえ我々は、できるかぎり、「永遠に、主よ、汝の言葉は天に留まる」とは何であるかを説明した。

2

Possumus tamen et sic intelligere, quia in coelo magis permanet in aeternum, ubi Angeli et Archangeli, Cherubim et Seraphim; quoniam homines quamvis sancti sunt, tamen affectus eorum saepe mutatur. Nunc gaudemus, continuo moeremus, irascimur, ingemiscimus.

PL 15, 1366B

しかし、こうも理解できる。すなわち、天使と大天使、ケルビムとセラフィムのいる天にこそ、〔言葉は〕いっそう永遠に留まる。人間は聖なる者であっても、その心情はしばしば変わるからである。我々は今喜び、すぐに悲しみ、怒り、嘆く。

3

In ipsa poenitentia non vult nos satis constritari Apostolus, ne tristitia absorbeamur (II Cor. II, 7) . Ubi ergo iracundia, ubi tristitia gravis, non permanet ibi Verbum. Denique de solo Domino Jesu dictum est a Joanne quia Vidit . . . . . . . .

PL 15, 1366C

悔い改めそのものにおいても、使徒は、我々があまりに悲嘆に沈むことを望まない。悲しみに呑み込まれることのないようにするためである(二コリント2:7)。それゆえ、怒りのあるところ、重い悲しみのあるところには、言葉は留まらない。実に、ただ主イエスについてのみ、ヨハネによってこう言われた。「彼は見た……」〔底本はここに点を連ねて引用を略し、次の節に続ける〕

4

Spiritum sanctum descendentem de coelo sicut columbam, et manentem super eum (Marc. I, 10) . Nam et prophetae non semper prophetabant, sed cum infunderet his gratiam Spiritus prophetandi.

PL 15, 1366C

「聖なる霊が天からハトのように降り、彼の上に留まるのを」(マルコ1:10)。実際、預言者たちも常に預言していたのではなく、〔神が〕彼らに預言の霊の恩寵を注ぐときにだけ預言した。

5

Denique nec David praescivit quid annuntiaret Nathan missus a Domino, et utique inferior Nathan propheta cognovit quod David praestantior nesciebat (II Reg. XXII, 5 et seq.) . Et alius dixit propheta: Celavit me Dominus (IV Reg. IV, 27) .

PL 15, 1366C

実に、ダビデも、主から遣わされたナタンが何を告げるかを予知しなかった。そして確かに、より劣るナタン預言者が、より優れたダビデの知らなかったことを知った(サムエル記下22:5以下)〔底本の引照のまま写した。ナタンの託宣はサムエル記下12章に見える〕。また別の預言者は言った。「主は私にそれを隠した」(列王記四4:27)。

6

Unde et plerique accipiunt in coelo permanere Dei Verbum, in Potestatibus coelestibus, in quibus non sunt affectuum varietates.

PL 15, 1366C

こうして多くの者は、神の言葉は天に、すなわち天の能天使のうちに留まる、と解する。彼らのうちには心情の変化の多様さがないからである。

7

Aliqui autem de ipsa accipiunt Trinitate, quae sola immutabilis sit; et ideo in coelo permanet Verbum, id est, in Patre, quia Verbum dixit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) .

PL 15, 1366D

またある者たちは、これを三位一体そのものについて解する。それのみが不変だからである。それゆえ言葉は天に、すなわち父のうちに留まる。言葉が言ったからである。「私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:10)。

Sermo XII. Lamed, Caput XIX

第12説教(ラメド) 第XIX章PL 15, 1366D
1

(Vers. 90.) In generationem et generationem veritas tua. Multi sunt qui dicuntur dii, sed non sunt. Ergo in gentibus mendacium est; in Ecclesia veritas.

PL 15, 1366D

(第90節)「世代から世代へと、汝の真理がある」。神々と呼ばれる者は多いが、そうではない。それゆえ諸国民のもとには偽りがあり、教会には真理がある。

2

Hanc tamen veritatem habuit primo Synagoga, quae habebat eloquia Dei; est enim veritas et in veteri Testamento, quae fuit ante in populo Judaeorum. Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1) . Deus autem veritas est, ergo in Judaea veritas.

PL 15, 1366D

しかしこの真理を、最初に有していたのは会堂であった。会堂は神の仰せを持っていたからである。実際、古い契約にも真理があり、それは以前ユダヤ人の民のうちにあった。「ユダヤでは神が知られている」(詩篇75:1)。神は真理であるから、ユダヤに真理がある。

3

Fuit igitur veritas in patribus, Moyse, et Jesu Nave, in Samuel, in David. Elia, Elisaeo, et in illis septem millibus virorum qui non curvaverunt genua Baal.

PL 15, 1366D

それゆえ真理は、父祖たち、モーセとヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕、サムエル、ダビデ、エリヤ、エリシャのうちに、またバアルに膝をかがめなかったあの七千人の男たちのうちにあった。

4

Sed quia posterior soboles Judaeorum a patrum moribus deviavit, recessit ab illis veritas, et ad Ecclesiam venit.

PL 15, 1367A

しかし、ユダヤ人の後の子孫が父祖たちの習いから逸れたので、真理は彼らから去り、教会に来た。

5

Recessit enim ab illis, quando dixerunt de Domino Jesu: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) ; tradiderunt enim veritatem, et elegerunt iniquitatem.

PL 15, 1367A

実際、彼らが主イエスについて「取り除け、取り除け、彼を十字架につけよ」(ヨハネ19:15)と言ったとき、真理は彼らから去った。彼らは真理を引き渡し、不法を選んだからである。

6

Omnes ergo aliae generationes veritatis exsortes, omnium haereticorum generationes non tenent veritatem: sola Ecclesia veritatem pio affectu possidet; quia generatio Judaeorum, quae ante eam possidebat, amisit.

PL 15, 1367A

それゆえ他のすべての世代、すべての異端者たちの世代は真理に与らず、真理を保たない。教会のみが敬虔な心情をもって真理を所有する。ユダヤ人の世代は、教会より前にそれを所有していたが、失ったからである。

7

Populus ergo Judaeorum prior fidei generatio, et ideo infantior et infirmior, qui lubrico adolescentiae stare non potuit; populus autem Christianus fidei secunda generatio; ideo robustior, et venerabili maturior senectute. Illa generatio Legis, haec gratiae.

PL 15, 1367A

それゆえユダヤ人の民は信仰の第一の世代であり、したがっていっそう幼く、いっそう弱い。青年期の滑りやすさのゆえに立っていることができなかった。他方、キリスト教徒の民は信仰の第二の世代であり、ゆえにいっそう強く、尊ぶべき老年によっていっそう円熟している。あの世代は律法の世代、この世代は恩寵の世代である。

8

Unde et alibi ait: In generationem et generationem annuntiabunt veritatem tuam (Psalm. LXXXVIII, 2) .

PL 15, 1367B

それゆえ別の箇所でも彼は言う。「世代から世代へと、彼らは汝の真理を告げ知らせるだろう」(詩篇88:2)。

Sermo XII. Lamed, Caput XX

第12説教(ラメド) 第XX章PL 15, 1367B
1

Sequitur versus tertius: Fundasti terram, et permanet. Dispositione tua permanet dies. Quomodo fundaverit Deus terram Scriptura nos docuit, dicente Propheta: Deus sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu (Prov. III, 19) .

PL 15, 1367B

第三の節が続く。「汝は地を基づけ、地は留まる。汝の配剤によって日は留まる」。神がどのように地を基づけたかを、聖書は我々に教えた。預言者が言うとおりである。「神は知恵によって地を基づけ、理解によって天を備えた」(箴言3:19)。

2

Terra ergo tamquam fundamentum est, in qua consistimus; licet ipsam in hemicyclo coeli esse, et is qui foris est sermo concelebret, et Scriptura significare videatur, dicente Job: Suspendens terram in nihilo (Job. XXVI, 7) .

PL 15, 1367B

それゆえ地は基礎のようなものであり、我々はその上に立っている。たとえ、地そのものが天の半円の中にあることを、外の言説も声をそろえて言い、聖書もそう示していると見えるにしても。ヨブは言う。「地を無の上に吊るす者」(ヨブ記26:7)。

3

Includitur ergo orbe coelesti; et ideo sol noctibus non videtur, quia gyrando inferiore invenitur orbis parte coelestis.

PL 15, 1367B

それゆえ地は天の円環に囲まれている。夜に太陽が見えないのは、太陽が回って、天の円環の下の部分にあるからである。

4

Sed non est cura sanctis axem coeli, et elementorum spatia philosophico more, numerosque describere (quid enim hoc prodest saluti) quia sancti spiritalibus semper intendunt, et vitae aeternae profutura vel cognoscere gestiunt, vel docere.

PL 15, 1367B

しかし聖なる者たちは、天の軸や元素の広がりや数を、哲学者の流儀で記述することに関心がない(それは救いに何の益があろうか)。聖なる者たちは常に霊的なことに心を向け、永遠の生命に益となることを知ろうと、あるいは教えようと熱望するからである。

Sermo XII. Lamed, Caput XXI

第12説教(ラメド) 第XXI章PL 15, 1367C
1

Denique hunc locum pulchre nobis aperuit Ecclesiastes spiritalem esse, non materialem, dicens: Quae abundantia homini in omni labore suo quo laborat sub sole?

PL 15, 1367C

実に、この箇所が物質的ではなく霊的であることを、コヘレトは見事に我々に開いた。こう言ったのである。「太陽の下で人が労する、そのすべての労苦のうちに、人にどんな豊かさがあるか。」

2

Generatio vadit, et generatio venit, et terra stat in saeculum (Eccle. I, 3 et 4) ; hoc est, quae abundantia spiritali homini laboranti sub sole justitiae? Et subjecit: Generatio vadit, et generatio venit.

PL 15, 1367C

「世代は去り、世代は来る。そして地は世にわたって立つ」(コヘレトの言葉1:3–4)。すなわち、正義の太陽の下で労する霊的な人に、どんな豊かさがあるのか、ということである。そして彼は付け加えた。「世代は去り、世代は来る」。

3

Vadit generatio, quia divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) . Qui ante abundabant gratia, postea tamen propter perfidiam suam egere coeperunt.

PL 15, 1367C

世代が去る。「富める者たちは乏しくなり、飢えた」(詩篇33:11)からである。かつて恩寵に豊かだった者たちが、後に自らの不信のゆえに乏しくなり始めた。

4

Qui autem pauperes erant populi nationum, jam per fidem Christi satiantur et abundant, sicut scriptum est: Edent pauperes, et saturabuntur (Ps. XXI, 27) .

PL 15, 1367C

他方、諸民族のうちで貧しかった者たちは、今やキリストへの信仰によって満たされ、豊かになっている。書かれているとおりである。「貧しい者たちは食べて、満ち足りる」(詩篇21:27)。

5

Audierunt enim dicentem: Abundantes . . . in omni verbo (I Cor. I, 5) , non in pecuniis utique, non in auro et argento, sed in omni verbo, inquit, et cognitione (Ibid.) . Et alibi ait: In divitiis simplicitatis (II Cor. VIII, 2) .

PL 15, 1367D

彼らは言う者を聞いたからである。「あらゆる言葉において豊かな……」(一コリント1:5)。もちろん金銭においてではない、金銀においてではなく、「あらゆる言葉と知識において」と彼は言う(一コリント1:5)。また別の箇所で言う。「素朴さの富において」(二コリント8:2)。

6

Hae divitiae sunt salubres; nam copiae saeculares salutem afferre non possunt. Qui autem habuerit abundantiam spiritalem, hujus terra fructifera stat in saeculum, bene fundata radice virtutum, vel anima bonos utique germinans fructus, vel caro nullis cupiditatibus mobilis ad prolapsionem.

PL 15, 1368A

これらの富は健全である。世の富は救いをもたらしえないからである。霊的な豊かさを持つ者の、実を結ぶ地は、世にわたって立つ。徳の根がよく据えられているからであり、魂は確かに善い実を芽生えさせ、肉はいかなる欲望によっても転落へと動かされることがない。

Sermo XII. Lamed, Caput XXII

第12説教(ラメド) 第XXII章PL 15, 1368A
1

Hanc terram circuit sol justitiae salutaris, de quo scriptum est: Et oritur sol, et occidit, et in locum suum trahit. Ipse oriens illuc vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem: gyrando gyrat Spiritus, et in gyros ejus convertitur Spiritus (Eccl. I, 5 et 6) .

PL 15, 1368A

この地を、救いをもたらす正義の太陽が巡る。それについて書かれている。「太陽は昇り、沈み、自らの場所へと引き寄せる。それ自身は昇りつつ、そこへ、南へ行き、北へ巡る。巡りながら霊は巡り、その巡りへと霊は向きを変える」(コヘレトの言葉1:5–6)。

2

Oritur sol justis, occidit autem injustis: oritur tranquillitati piae mentis, occidit iracundiae. Unde ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26) .

PL 15, 1368A

太陽は義人たちに昇り、不義の者たちには沈む。敬虔な精神の静けさには昇り、怒りには沈む。それゆえ彼は言う。「汝らの怒りの上に太陽を沈ませるな」(エフェソ4:26)。

3

Hinc potest colligi quia iisdem oriatur et occidat, quorum et vitia sepeliat, et illuminet gratiam. Mortuus est enim peccato, ut Deo viveret; hoc est, peccato sumus in illo mortui, ut Deo in perpetuum viveremus. Vide ipsum mysterium praenuntiatum.

PL 15, 1368B

ここから、彼が昇り、また沈むのは、その者たちの悪徳を葬り、恩寵を照らす、その同じ者たちに対してである、と推し量れる。実際、彼は罪に対して死んだ、神に対して生きるために。すなわち、我々は彼において罪に対して死んだ、神に対して永遠に生きるために。あらかじめ告げられた奥義そのものを見よ。

4

Et oritur, inquit, sol, et occidit, et in locum suum trahit. Hoc est quod ait Dominus: Cum exaltatus fuero . . . . . omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32) .

PL 15, 1368B

「そして太陽は昇り、沈み、自らの場所へと引き寄せる」と彼は言う。これは主が言うことである。「私が上げられるとき……私はすべてを私自身へと引き寄せよう」(ヨハネ12:32)。

5

Traxit enim ad se omnium studia, ut vel peccata nostra crucifigeret, vel bonum ingenium ad justitiam provocaret. Adverte quemadmodum trahat ad se: Pater . . . . . volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24) .

PL 15, 1368B

実際、彼は、我々の罪を十字架につけるため、また善い生まれつきを正義へと促すために、すべての者の熱意を自らへと引き寄せた。いかに彼が自らへと引き寄せるかに注意せよ。「父よ……私は望む、私のいる所に、これらの者も私とともにいることを」(ヨハネ17:24)。

6

Et ad latronem ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Adverte quomodo omnia trahat. Exaltatus est cruce, et totus credidit mundus.

PL 15, 1368B

また盗人に言う。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。いかにすべてを引き寄せるかに注意せよ。十字架によって上げられ、全世界が信じた。

Sermo XII. Lamed, Caput XXIII

第12説教(ラメド) 第XXIII章PL 15, 1368C
1

Ipse oriens, inquit, vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem. Ille utique oriens, qui ait: Oriens nomen est mihi (Zach. VI, 12) : qui semper oritur piis, numquam occidit.

PL 15, 1368C

「それ自身は昇りつつ、南へ行き、北へ巡る」と彼は言う。それはまさしく昇る者であり、「昇る者が私の名である」(ゼカリヤ6:12)と言う者、敬虔な者たちには常に昇り、決して沈まない者である。

2

Ipse oriens populo Hebraeorum ad austrum ivit, ad molliorem populum, luxuria magis ferventis corporis lubricum, quam impietatis immanitate praedurum: aut certe ad nobiliorem plebem, quae erat genus electum, vindicans sibi patriarcharum prosapiam.

PL 15, 1368C

この昇る者は、ヘブライ人の民のもとでは南へ行った。より柔和な民、不敬虔の残忍さによって硬くなったというより、燃え立つ体の放蕩によって滑りやすい民のもとへである。あるいは確かに、いっそう高貴な民、選ばれた種族であって、族長たちの血統を自らのものとして主張していた民のもとへである。

3

Sed quia perseverabat in vitiis, nec emendabat errorem: ideo sol justitiae gyravit ad gentes, quae ante eloquiis coelestibus defraudatae, immanes et ignobiles habebantur; aquilo enim gravis ventus, ut populus nationum.

PL 15, 1368C

しかし彼らは悪徳のうちに留まり、誤りを正さなかったので、正義の太陽は諸国民のもとへ巡った。諸国民は、それまで天の仰せを奪われ、野蛮で賤しいと見なされていた。北風は重い風だからであり、諸民族の民はそのようなものだからである。

4

Sed qui erant graves ante perfidia, nunc super aquilas leviores facti sunt fide, atque pietate, posteaquam venit qui diceret: Ab aquilone adduc (Esai. XLIII, 6) .

PL 15, 1368C

しかし、以前は不信のゆえに重かった者たちは、今や信仰と敬虔のゆえに、ワシよりも軽くなった。こう言う者が来た後のことである。「北から連れて来よ」(イザヤ43:6)。

5

Et in Evangelio: Venient ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone, et Austro, et recumbent cum Abraham in regno Dei (Luc. XIII, 29) . Et ecce sunt novissimi, qui erant primi: et sunt primi, qui erant novissimi (Matth. XX, 16) .

PL 15, 1368D

また福音書にはこうある。「彼らは東から、西から、北から、南から来て、神の国でアブラハムとともに席に着く」(ルカ13:29)。そして見よ、かつて最初であった者たちが最後の者となり、かつて最後であった者たちが最初の者となっている(マタイ20:16)。

6

Denique et ipse Psalmista ait: Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3) ; hoc est, qui erant aquilonis latus, populus factus est Regis aeterni, qui solus est magnus Dominus.

PL 15, 1369A

実に、詩篇作者自身も言う。「シオンの山、北の側面、大いなる王の都」(詩篇47:3)。すなわち、北の側面であった者たちが、永遠の王の民となった。その王のみが大いなる主である。

Sermo XII. Lamed, Caput XXIV

第12説教(ラメド) 第XXIV章PL 15, 1369A
1

Sed forte dicas: Quomodo in Canticis est: Exsurge, aquilo; et veni, auster (Cant. IV, 16) . Plerique enim accipiunt quasi projiciatur aquilo, et invitetur auster.

PL 15, 1369A

しかし、おそらくあなたはこう言うだろう。では、雅歌に「北風よ、起きよ。南風よ、来たれ」(雅歌4:16)とあるのはどういうことか、と。実際、多くの者は、北風が投げ出され、南風が招かれると解している。

2

Quod si ita accipiunt: exturbatur ab Ecclesia perfidiae glacialis asperitas: Ne fiat fuga nostra hieme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20) , et invitatur australis verna temperies.

PL 15, 1369A

もしそう解するなら、凍てついた不信の苛烈さが教会から追い立てられ――「我々の逃亡が、冬や安息日に起きないように」(マタイ24:20)――、南の春の穏やかさが招かれる、ということになる。

3

Aut certe: Exsurge, aquilo, hoc est, surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) . Populus nationum, qui diu ante dormisti, evigila aliquando, et illucescet tibi Christus.

PL 15, 1369A

あるいは確かに、「北風よ、起きよ」とは、すなわち「眠る者よ、起きよ、死者の中から起き上がれ」(エフェソ5:14)ということである。長く眠っていた諸民族の民よ、あなたはついに目を覚ませ。そうすればキリストがあなたに輝くだろう。

4

Postremo omnes invitantur ad Ecclesiam, et Synagogae populus, et gentilium: sed prius Synagogae; quia priores ex Judaeis apostoli crediderunt, per ipsos postea nationum populi congregati sunt.

PL 15, 1369B

結局、すべての者が教会へと招かれる。会堂の民も、異邦人の民も。しかしまず会堂の民が招かれる。ユダヤ人の中から使徒たちが先に信じ、彼らを通して後に諸民族の民が集められたからである。

Sermo XII. Lamed, Caput XXV

第12説教(ラメド) 第XXV章PL 15, 1369B
1

Vide ergo venientem solem nostrum ad austrum, postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem, Hierusalem (venit utique ad eam, quam etiam vocare dignatus est; sed haec Hierusalem terrena est, quae occidit prophetas, hoc est, Synagoga Judaeorum), quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti!

PL 15, 1369B

それゆえ、我々の太陽がまず南に来て、後に北へ巡るのを見よ。「エルサレム、エルサレム」(彼は確かに、自ら呼ぶことさえしたその都に来た。しかしこのエルサレムは地上のものであり、預言者たちを殺すもの、すなわちユダヤ人の会堂である)、「私は幾度、鶏がひなを集めるように、汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」と彼は言う。

2

Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38) . Gyravit igitur se ad gentes: gyrando autem gyravit Spiritus Dei, et in gyro suo conversus est; ut fieret Deus omnia, et in omnibus.

PL 15, 1369B

「見よ、汝らの家は荒れ果てて汝らに残される」(マタイ23:37–38)。そこで彼は諸国民のもとへ巡った。巡りながら神の霊が巡り、その巡りの中で向きを変えた。神がすべてとなり、すべてのうちに在るためである。

3

Ideo sanctus coelum dicitur, quia vicinior eum claritas solis semper illustrat. Habet splendorem suum domesticum; ut tenebras noctis non sentiat.

PL 15, 1369C

だから聖なる者は天と呼ばれる。いっそう近い太陽の輝きが、常に彼を照らすからである。彼は自らの身近な輝きを持ち、夜の闇を感じることがない。

4

Ideo Ecclesia et coelum dicitur, et mundus, quod habeat sanctos angelis et archangelis comparandos, habeat etiam plerosque terrenos. Dicitur et orbis terrarum, qui est fundatus super maria, et super flumina praeparatus.

PL 15, 1369C

だから教会は、天とも、世界とも呼ばれる。天使や大天使に比べうる聖なる者たちを有し、また多くの地上的な者たちをも有するからである。また「海の上に基づけられ、川の上に備えられた」全地とも呼ばれる。

5

Denique quasi orbis terrarum dicit Ecclesia: Nolite aspicere me, quoniam fusca sum; quia non respexit me sol (Cant. I, 5) ; eo quod velut pruinis hiemalibus, geluque constrictam gentilis erroris congregationem gentium Sol justitiae diu indignam aestimaverit, quam serena vultus sui luce lustraret.

PL 15, 1369C

実に、全地として教会は言う。「私を見るな。私は黒いからだ。太陽が私を顧みなかったからである」(雅歌1:5)。それは、冬の霜と氷に締めつけられたような、異邦人の誤りの集まり、諸国民の集まりを、正義の太陽が、その顔の澄んだ光で照らすにはふさわしくないと、長く見なしたからである。

6

Nonne tibi videbatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Judaea tantummodo Deus? Nunc autem plenitudo lucis effulget aestivae, quando omnia et in omnibus Christus. Nonne terra Domini, et plenitudo ejus?

PL 15, 1369D

あなたには、ユダヤにのみ神が知られていた時が、冬の時の厳しさのように見えなかっただろうか。しかし今は、すべてのうちにすべてとしてキリストがいるとき、夏の光の充満が輝き出している。「地とその充満は主のものではないか」。

7

Et vere orbis terrarum in Ecclesia, in qua non Judaeus tantummodo aut Graecus, non Barbarus aut Scytha, non servus aut liber: sed omnes in Christo unum sumus. Sol omnibus fulget, dies omnibus lucet.

PL 15, 1369D

そして、教会においてこそ本当に全地がある。そこではユダヤ人だけでも、ギリシア人だけでもなく、異民族もスキタイ人も、奴隷も自由人もなく、我々はみなキリストにおいて一つである。太陽はすべての者に輝き、日はすべての者を照らす。

Sermo XII. Lamed, Caput XXVI

第12説教(ラメド) 第XXVI章PL 15, 1369D
1

(Vers. 91.) Ideoque ait: Dispositione tua permanet dies. Nam nisi ita accipias, quomodo permanet dies; cum post breve momentum diei sequatur occasus, et fiat noctis successio?

PL 15, 1369D

(第91節)それゆえ彼は言う。「汝の配剤によって日は留まる」。実際、そう解さなければ、日はどのように留まるのか。短い時ののちに日の日没が続き、夜の継起が生じるというのに。

2

Sed sunt quibus semper dies est, illis utique quibus Christus adest, qui dicit: Ambulate, dum lucem habetis (Joan. XII, 35) .

PL 15, 1370A

しかし、常に昼である者たちがいる。それはキリストがいる者たちであり、彼は言う。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。

3

Hic est dies quem vidit Abraham, dies remissionis peccatorum (Joan. VIII, 56) , de quo legis: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) .

PL 15, 1370A

これはアブラハムが見た日、罪の赦しの日(ヨハネ8:56)であり、それについてあなたは読む。「これは主が造った日である。我々はこの日に喜び、楽しもう」(詩篇117:24)。

4

Sunt ergo sancti, quibus sol numquam occidit: quia Dominus lux eorum est, sicut scriptum est: Et erit illis Dominus lumen aeternum (Esai. LX, 19) .

PL 15, 1370A

それゆえ、太陽が決して沈まない聖なる者たちがいる。主が彼らの光だからである。書かれているとおりである。「主は彼らにとって永遠の光となる」(イザヤ60:19)。

Sermo XII. Lamed, Caput XXVII

第12説教(ラメド) 第XXVII章PL 15, 1370A
1

Et expressit causam permanentis diei, atque subtexuit: Dispositione tua permanet dies; quoniam universa serviunt tibi.

PL 15, 1370A

そして彼は、日が留まる理由を述べ、こう付け加えた。「汝の配剤によって日は留まる。万物が汝に仕えるからである」。

2

Videtur itaque significare futurum illud, quando Nox non erit amplius, et non indigebitur lucernae, vel solis lumine; quoniam Dominus illuminabit eos (Apoc. XXII, 5) .

PL 15, 1370A

したがって彼は、あの来たるべき時を示していると見える。もはや夜がなく、灯火も太陽の光も要らなくなる、主が彼らを照らすからである(黙示録22:5)。

3

Qui sint illi supra ait, dicens: Et servi ejus servient ei (Ibid., 3) , hoc est, Domini facient voluntatem.

PL 15, 1370B

その者たちが誰であるかを、彼は上で言っている。「その僕たちは彼に仕える」(黙示録22:3)。すなわち、彼らは主の意志を行う。

4

Nunc enim non omnes servimus: Cum autem tradiderit regnum Deo et Patri . . . . tunc subjecta erunt omnia ei (I Cor. XV, 24, 28) , qui sibi universa subjecit, acquirens omnium fidem per unigeniti passionem. Subjectio igitur mentium facit sedulam servitutem.

PL 15, 1370B

今は我々のすべてが仕えているわけではない。「しかし彼が国を神である父に引き渡すとき……そのときすべてが彼に服する」(一コリント15:24、28)。彼は万物を自らに服させたのであり、独り子の受難によってすべての者の信仰を獲得している。それゆえ精神の服従が、熱心な奉仕を生む。

5

Ergo cum omnes crediderint in Dominum Jesum, tunc universa Deo servient; ut sit Deus omnia, et in omnibus: nunc autem non omnes servi Dei; quia plerique servi peccati. Qui enim peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .

PL 15, 1370B

それゆえすべての者が主イエスを信じたとき、そのときすべては神に仕える。神がすべてとなり、すべてのうちに在るためである。しかし今は、すべての者が神の僕であるわけではない。多くの者は罪の僕だからである。「罪を犯す者は罪の僕である」(ヨハネ8:34)。

6

Dominus autem non vult cum aliis consortium habere dominatus. Permanet ergo dies immutabilis. Potuit ergo dicere, permanebit: sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse videntur in spiritu.

PL 15, 1370B

しかし主は、支配を他の者と分かち合うことを望まない。それゆえ日は不変のまま留まる。したがって預言者は「留まるだろう」と言うこともできたであろう。だが預言者たちには、未来のことが霊において、現在のこととして目の前にあると見える。

Sermo XII. Lamed, Caput XXVIII

第12説教(ラメド) 第XXVIII章PL 15, 1370C
1

(Vers. 92.) Sequitur versus quartus: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea. Lucebat Propheta ut dies, cui meditatio Lex erat; etenim oleum luminis accipiebat ex Lege.

PL 15, 1370C

(第92節)第四の節が続く。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」。預言者は日のように輝いていた。彼にとって思い巡らしとは律法であった。実際、彼は光の油を律法から受けていたのである。

2

Denique ne corpore mortis lux diei posset exstingui, ambulabat in Lege, ideo ambulabat in lumine. Alioquin, inquit, periissem in humilitate mea.

PL 15, 1370C

実に、死の体によって日の光が消されることのないように、彼は律法のうちを歩んでいた。だから光のうちを歩んでいた。「そうでなければ、私は私の卑しめの中で滅びていた」と彼は言う。

3

Humilitas non semper virtutis est, sed etiam afflictionis; hoc est, non semper voluntaria, sed quae etiam ex necessitate suscipitur, quando aliqua afflictione tentamur. Alioquin nemo perit in humilitate, quae magis servare consuevit.

PL 15, 1370C

卑しめ〔humilitas。徳としての「へりくだり」と、苦難による「卑しめ」の両方を言う。引用の訳語に合わせて「卑しめ」で通した〕は常に徳に属するのではなく、苦難にも属する。すなわち、常に自発的なのではなく、何らかの苦難によって試みられるときには、必要に迫られて受けるものでもある。そうでなければ、卑しめの中で滅びる者はいない。卑しめはむしろ〔人を〕守るのが常だからである。

4

Ergo quando in afflictionis tempore sumus, et quatimur adversis, meditatio nobis in lege sit; ne imparatos procella tentationis affligat. Athleta nisi exercitio palaestrae prius fuerit assuefactus, non audet subire certamen.

PL 15, 1370C

それゆえ我々が苦難の時にいて、逆境に揺さぶられるとき、律法の中での思い巡らしが我々にあるように。備えのない者を試みの嵐が苦しめることのないためである。競技者は、まず競技場の鍛錬に慣れていなければ、試合に臨むことを敢えてしない。

5

Ungamus igitur oleo lectionis nostrae mentis lacertos. Sit nobis tota die ac nocte exercitii usus in quadam coelestium Scripturarum palaestra, artusque animorum nostrorum salubris spiritalium ferculorum esca confirmet; ut cum adversarius assistere coeperit, et pulvere nos suae tentationis asperserit, stemus intrepidi, nitamur non ut in incertum, nec ut aera caedentes.

PL 15, 1370D

それゆえ我々は、自らの読書の油で、精神の腕に油を塗ろう。昼も夜も一日中、天の聖書という競技場での鍛錬の習練が我々にあるように。霊の食物という健全な糧が、我々の魂の四肢を強めるように。それは、敵対者が立ち向かい始め、自らの誘惑の塵を我々に浴びせるときに、我々が恐れずに立ち、不確かなものに向かうようにでも、空を打つようにでもなく、力を尽くすためである。

6

Melius percutimus verberati, si percutienti maxillam alteram praebeamus, si vindictam non requiramus: sed ei qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19) , causam vindictae integram reservemus.

PL 15, 1370D

我々は、打たれても、打つ者に他の頬を差し出し、復讐を求めないなら、いっそうよく打ち返す。むしろ「復讐は私のもの、私が報いる」(ローマ12:19)と言った者に、復讐の訴えを手つかずのまま取っておくのである。

7

Caedimus aerias potestates, si nos ipsos castigare noverimus. Castigabat carnem suam Paulus, ut adversarios verberaret: et servituti redigebat corpus suum, ut dominaretur inimicis (I Cor. IX, 27) .

PL 15, 1371A

我々は、自らを懲らしめることを心得るなら、空中の諸力を打つ。パウロは自らの肉を懲らしめて、敵対者たちを打った。自らの体を隷属させたのは、敵に君臨するためであった(一コリント9:27)。

8

Exerceamur igitur indefesso meditationis usu, exerceamur ante certamen; ut simus certamini semper parati: et cum frequentior adversarii ictus ingruerit nunc inopia, nunc rapina, nunc orbitate, nunc corporis aegritudine, nunc moerore animi, nunc terrore mortis, et acerbitate poenarum; dicat unusquisque nostrum, qui potuerit sustinere ac perpeti: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea.

PL 15, 1371A

それゆえ我々は、倦まずに思い巡らしを習い、競技の前に鍛錬しよう。常に競技の備えができているために。そして、敵対者の打撃がいっそう頻繁に襲いかかるとき、あるときは窮乏、あるときは略奪、あるときは子を失うこと、あるときは体の病、あるときは心の悲しみ、あるときは死の恐怖、また刑罰の苛酷さによって襲われても、持ちこたえ耐えることのできた者は、我々のうちの誰もが言うがよい。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」。

Sermo XII. Lamed, Caput XXIX

第12説教(ラメド) 第XXIX章PL 15, 1371B
1

Quanta simul coacervata sunt; ut in illa afflictione Job sanctus periret? Sed quia patriarcharum moribus informatus, oraculorumque coelestium, et naturalis legis erat institutione formatus, ideo in tentationibus tantis perire non potuit.

PL 15, 1371B

どれほど多くの災いが一度に積み重ねられたことか、聖なるヨブがあの苦難の中で滅びうるほどに。しかし彼は族長たちの習いに形づくられ、天の託宣と自然の律法の教えによって整えられていたので、これほどの誘惑の中でも滅びえなかった。

2

Denique cum amisisset tam amplas subito facultates, charissimos filios, quasi is cui meditatio quotidiana esset in lege divina, ait: Nudus exivi de utero matris meae, nudus ibo eo.

PL 15, 1371B

実に、あれほど大きな財産を突然失い、いとしい息子たちを失ったとき、神の法を日々思い巡らしていた者のように、彼は言った。「私は裸で母の胎から出た。裸でそこへ行こう。」

3

Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) .

PL 15, 1371B

「主が与え、主が奪った。主の喜ぶとおりに、そうなった。主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。

4

Perfusus etiam corporis totius ulceribus, cum tentaretur uxoris alloquiis, qui meminisset Adam sic esse dejectum, dum propriae credidit uxori, respondit: Sicut una ex insipientibus mulieribus locuta es (Job. II, 10) .

PL 15, 1371B

全身を腫れ物で覆われ、妻の言葉に試みられたときも、彼は、アダムが自らの妻を信じたためにこのように堕とされたことを思い出していたので、答えた。「汝は愚かな女の一人のように語った」(ヨブ記2:10)。

5

Quod si illam quasi sapientem voluisset audire, ipse sapiens non fuisset. Tentatus etiam diversis alloquiis amicorum (Job. XIX, 3) , cum fidei stabilis, immobilisque patientiae praemia meruisset a Domino, nonne dicebat: Nisi quia Lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea?

PL 15, 1371C

もし彼が彼女を賢い者として聞こうとしていたなら、彼自身が賢くなかっただろう。また友人たちのさまざまな言葉にも試みられた(ヨブ記19:3)が、揺るがぬ信仰と動じない忍耐の報いを主から受けるにふさわしくなったとき、彼は言わなかっただろうか。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」と。

Sermo XII. Lamed, Caput XXX

第12説教(ラメド) 第XXX章PL 15, 1371C
1

Quam grate hoc dicit hodie, qui in martyrio plurima flagella sustinuit, equuleo et ungulis, plumbo, laminis ardentibus, gladio comprobatus? Potuit enim perire, nisi meditatus in Lege, graviora praesentibus futura supplicia credidisset.

PL 15, 1371C

殉教において多くの鞭を耐え、拷問台、鉤爪、鉛、灼熱の板、剣によって〔信仰を〕証明された者が、今日これを、いかに感謝をこめて言うことか。実際、彼は滅びえたのである、もし律法を思い巡らして、未来の刑罰が現在のものよりも重いと信じていなかったなら。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXI

第12説教(ラメド) 第XXXI章PL 15, 1371C
1

Quanta sanctus Joseph pertulit, quam acerba, quam dura! Primo fratrum odia (Gen. XXXVII, 28) , degeneris servitutis aerumnas, parentibus defraudatus, ablegatus exsilio, negotiatorum vernula, et Aegyptii ignobilis vile mancipium.

PL 15, 1371C

聖なるヨセフは、どれほど多くを耐えたことか、どれほど苦く、厳しいことを。まず兄弟たちの憎しみ(創世記37:28)、卑しい奴隷身分の労苦、両親から引き離され、追放に送られ、商人たちの家内奴隷となり、卑しいエジプト人の下賤な奴隷となった。

2

Quae potuit nobilis prosapiae puero gravior esse tentatio, quam ut tanto familiae splendore dejectus, serviret apud Aegyptios? Est consolabilis servitus, servire vel justis. Aequitate domini levatur injuria servitutis.

PL 15, 1371D

高貴な家柄の少年にとって、これほどの一族の輝きから突き落とされ、エジプト人のもとで仕えること以上に重い試みがあろうか。義人にであれ仕えることは、慰めのある奉仕である。主人の公平さによって、奉仕の屈辱は和らぐ。

3

Tanto igitur genere dejectus, satis gratum habebat, si ministro regio suum obsequium probaretur.

PL 15, 1372A

それゆえ、これほどの家柄から突き落とされた彼は、自らの奉仕が王の役人に認められるなら、それで十分ありがたいと思っていた。

4

Ne hoc quidem satis fuit ad tentationis acerbitatem: redit adversarius ad suas artes, notasque vires suas omni fraude commovit; ut per mulierem laqueos innoxiae necteret conscientiae.

PL 15, 1372A

これでもなお、試みの苦さには十分でなかった。敵対者は自らの技に戻り、知られた自らの力をあらゆる欺きによって動かした。女を通して、罪なき良心に罠を編むためである。

5

Concitavit in eum libidinis stimulis uxorem domini sui (Gen. XXXIX, 12) , quae adulterinos a servulo concubitus flagitaret; ut si acquiesceret, crimen impleret: si recusaret, incideret offensam, nexum calumniae non evaderet.

PL 15, 1372A

敵対者は、主人の妻を肉欲の刺激によって彼に向けて駆り立てた(創世記39:12)。彼女は、召使いの彼に姦通の交わりを求めた。彼が従えば罪を犯すことになり、拒めば怒りに触れ、讒言の絡みから逃れられないようにするためである。

6

Denique trusus in carcerem (Ibid., 20) , et innocens inter noxios aestimatus, ab eo amplius coepit urgeri, cui fidem suam cum periculis praestitisset. Sed quia contumeliae virum frangere nequiverunt, mutata est tentatio, longe asperior specie prosperorum.

PL 15, 1372A

実に、牢に投げ込まれ(創世記39:20)、罪なき者でありながら罪ある者の中に数えられ、彼はいっそう、危険を冒して忠実を尽くした当の相手によって責め立てられ始めた。しかし侮辱がこの人を砕きえなかったので、試みは変えられた。繁栄の外見のゆえに、はるかに苛烈なものとして。

7

Plurimos enim supplantaverunt secundae res, quos supplicia acerba non fregerant. Producitur e carcere nutu regio, interpretatur somnium, eligitur ut honore praestantior esset omnibus Aegyptiis, regi secundus, esurientibus populis alimenta divideret (Gen. XLI, 14, 8 et seq.) .

PL 15, 1372B

順境は、苛烈な刑罰が砕かなかった多くの者を、実際つまずかせた。彼は王の命によって牢から連れ出され、夢を解き、栄誉においてすべてのエジプト人にまさる者として選ばれ、王に次ぐ者となって、飢える諸民に食糧を分けた(創世記41:14、8以下)。

8

Objiciuntur ei fratres, qui eum ad servitutis injuriam non fraterno amore vendiderant: ut vel contumeliae et appetitae salutis dolore tentatus excuteret germanitatis affectum (Gen. XLII, 6 et seq.) .

PL 15, 1372B

彼の前に兄弟たちが差し出される。兄弟としての愛なく彼を奴隷の屈辱へと売った者たちである。それは、彼が侮辱の痛みと、命を狙われたことの痛み〔appetitae salutis は「命を狙われたこと」と取った。兄弟たちが(食糧を求めて)彼に救いを求めたことの意とも読める〕とによって試みられ、兄弟の情を振り払うかどうかを見るためである(創世記42:6以下)。

9

Sed vir justus oblitus est contumeliam, cumulavit gratiam; eoque se magis fratrem voluit exhibere, quo fratres ipse non fuisset expertus (Gen. XLIV, 2 et seq.) . Denique hoc munere et fratres recepit, et patrem pia fraude quaesivit.

PL 15, 1372B

しかし義なる人は侮辱を忘れ、厚情を積み重ねた。そして、自ら兄弟たちから兄弟の情を経験しなかったからこそ、いっそう兄弟であることを示そうとした(創世記44:2以下)。実にこの贈り物によって、兄弟たちをも取り戻し、敬虔な策略によって父をも探し求めた。

10

Quid igitur aliud melius diceret sanctus Joseph, quam istud ad Dominum: Nisi quia lex tua meditatio mea est, tunc forsitan periissem in humilitate mea?

PL 15, 1372C

それでは聖なるヨセフは、主に向かってこれ以上によく何を言ったであろうか。「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」と。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXII

第12説教(ラメド) 第XXXII章PL 15, 1372C
1

Fertur prophetae cuidam (et plerique ferunt quod Esaiae in carcere posito) cum mole imminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: Dic quia non a Domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo; ut qui indignantur injuriam, absolutionem conferant.

PL 15, 1372C

ある預言者に起きたこととして、こう伝えられる(多くの者は、牢に置かれたイザヤのことだと言う)。迫り来る破滅の重みに圧しつけられていたとき、悪魔が彼に言ったという。「あなたが語ったことは、主から語ったのではないと言え。そうすれば、すべての者の精神と情をあなたのために変えてやろう。侮辱に憤る者たちが、赦免を与えるようにな。」

2

Sed ille gratius judicavit pro veritate supplicium, quam pro adulatione beneficium. Quod utique non fecisset, nisi meditatione Legis fuisset exercitatus.

PL 15, 1372C

しかし彼は、へつらいによる利益よりも、真理のための刑罰を喜ばしいと判断した。律法の思い巡らしによって鍛えられていなければ、決してそうはしなかったであろう。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXIII

第12説教(ラメド) 第XXXIII章PL 15, 1372C
1

Sit ergo nobis quotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus, meditemur imitari. In hac desudemus virtutum palaestra; ut cum iucrepuerint tentamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes spiritalium ciborum, et attenuatos jejunio lectionis, tentationum tempus inveniat.

PL 15, 1372C

それゆえ、我々にとって日ごとの読書が鍛錬となるようにしよう。読んだことに倣おうと思い巡らすためである。徳の鍛錬場で汗を流そう。そうすれば、試みが襲ってきた〔底本は iucrepuerint。increpuerint と読む〕とき、試みの時は我々を、鍛えられていない者、霊の食物にあずからぬ者、読書の断食で痩せ細った者としては見いださないであろう。

2

Quod si athleticis epulis pastam animam nostram potuerit invenire: si sit Evangelicus succus in nobis: si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta solidaverit: si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum coelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla tentationum poterit nos perturbare congressio.

PL 15, 1372D

もし試みの時が、闘士の饗宴で養われた我々の魂を見いだすことができるなら、福音の滋養が我々のうちにあるなら、使徒の食物によって、我々の精神の円熟が魂の筋肉を力強く固めたなら、頻繁な思い巡らしによって、天の掟を堅く保つ記憶が、範例を折に応じて取り出したなら、いかなる試みの衝突も我々を乱すことはできない。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXIV

第12説教(ラメド) 第XXXIV章PL 15, 1373A
1

(Vers. 93.) Sequitur versus quintus: In aeternum non obliviscar justificationum tuarum; quoniam in ipsis vivificasti me. Lex secundum Apostolum paedagogus est parvulorum, donec ad perfectae fidei maturiorem quamdam veniamus aetatem (Galat. III, 24) .

PL 15, 1373A

(第93節)次に第五の節が続く。「私は永遠に汝の義の定めを忘れない。それらによって汝は私を生かしたからである。」使徒によれば、律法は幼い者たちの養育係であり、我々が完全な信仰のより円熟した年齢に達するまでのものである(ガラテヤ3:24)。

2

In Lege autem mandata sunt, justificationes, testimonia, justitiae, praecepta. Vivificamur ergo in Lege; unde et ait Apostolus: Lex autem non est ex fide: sed qui facit illam, vivet in ea (Ibid., 12) .

PL 15, 1373A

ところで律法の中には、戒め、義の定め、証し、正義、掟がある。それゆえ我々は律法において生かされる。そこで使徒も言う。「律法は信仰によるのではない。それを行う者はそれによって生きる」(ガラテヤ3:12)。

3

Sed quia idem supra ait: Quoniam in Lege nemo justificatur (Ibid., 11) , intelligis utique quia justificatio Legis species est et imago, non veritas. Secundum veritatem ergo ad perfectionem nemo justificatur in Lege, secundum speciem justificatur.

PL 15, 1373B

しかし、同じ使徒が前に「律法においては誰も義とされない」(ガラテヤ3:11)と言っているので、あなたはむろん、律法の義とは外観であり似姿であって、真理ではないと悟る。それゆえ、真理に従えば、完成に至るまで律法において義とされる者は誰もいないが、外観に従えば義とされる。

4

Ergo sanctus Propheta, qui adhuc in Legis justificationibus vivebat, videbat autem fulgorem Evangelii; quasi memor veteris disciplinae, Legi tamquam paedagogo utili gratiam reservabat.

PL 15, 1373B

それゆえ聖なる預言者は、なお律法の義の定めのうちに生きていたが、福音の輝きを見ていた。古い訓育を思い起こすかのように、有益な養育係である律法に対して感謝を保っていたのである。

5

Considera aliquem excedentem ex ephebis in divitiis et honoribus constitutum, paedagogo suo honorificentiam reservantem, cujus officiis informatum se esse cognosceret: ut maturiorem regere posset aetatem.

PL 15, 1373B

富と栄誉のうちにある、若者の時を過ぎた誰かを考えてみよ。彼は自分の養育係に敬意を取っておく。その務めによって形づくられたと認めるからであり、より成熟した年齢を治めることができるようになるためである。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXV

第12説教(ラメド) 第XXXV章PL 15, 1373B
1

Monet siquidem etiam ipsa Lex, ut his qui nobis aliquando profuerint, nequaquam esse debeamus ingrati (Exod. XII, 28) .

PL 15, 1373B

律法自身も、かつて我々に益をもたらした者たちに対して決して忘恩であってはならないと諭している(出エジプト記12:28)。

2

Nam sicut habemus in veteri Testamento, pascha celebratum est in Aegypti finibus, cum adhuc sub rege Pharao positi patres nostri deplorarent miserae servitutis injuriam: et postea liberati rursus in terra repromissionis pascha celebrarunt (Josue. V, 10) : superius ad commonitionem, posterius ad recordationem.

PL 15, 1373C

古い契約に見るとおり、過越は、我々の父祖たちがファラオ王のもとに置かれ、惨めな隷属の不当な扱いを嘆いていたとき、エジプトの国境で祝われた。のちに解放されると、約束の地で再び過越を祝った(ヨシュア記5:10)。前者は戒めのため、後者は想起のためである。

3

Si quis ergo interroget Hebraeum qua ratione in Aegypto, pascha celebratum est, respondebit: Quia regi Pharao adhuc servitutis vinculo obnoxii tenebamur, ille agnus patrum populum liberavit, ille agnus vocavit ad libertatem, ille agnus maris profunda solidavit; ut Aegyptum transire possemus.

PL 15, 1373C

それゆえ、なぜエジプトで過越が祝われたのかとヘブライ人に尋ねる者があれば、彼はこう答えるであろう。「我々はまだファラオ王に対し隷属の鎖に縛られていたからである。あの子羊が父祖たちの民を解放した。あの子羊が自由へと呼んだ。あの子羊が海の深みを固めた。我々がエジプトを渡ることができるようにである。」

4

Quoties ergo pascha celebramus, meminisse debemus veteris servitutis, et novae libertatis: quid fuerimus, et quid acceperimus. Non enim potest plene quis intelligere quid acceperit, nisi meminerit ante quid fuerit.

PL 15, 1373C

それゆえ、過越を祝うたびに、我々は古い隷属と新しい自由を、すなわち我々が何であったか、そして何を受けたかを思い起こさねばならない。以前に自分が何であったかを思い起こさなければ、何を受けたのかを十分に理解することはできないからである。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXVI

第12説教(ラメド) 第XXXVI章PL 15, 1373D
1

Non ergo obliviscamur quia Dominus Jesus, agnus Dei, mundi hostia, solvit nos gravium nexibus delictorum, quibus Pharao ille teterrimus non unius Aegypti, sed saeculi istius princeps vinculo servitii gravis nos tenebat astrictos.

PL 15, 1373D

それゆえ我々は忘れないようにしよう。主イエスは神の子羊、世のいけにえであり、重い罪の縄目から我々を解いた。あの極悪のファラオ、すなわち一つのエジプトの君主ではなくこの世の君主が、重い隷属の鎖で我々をきつく縛っていたのである。

2

Non obliviscamur in aeternum; ut cum venerimus in illam vere terram repromissionis, ubi est regio vivorum, meminerimus quanta hic nobis Pharao dirus intulerit, quot perpessi in hoc saeculo simus, quibus tandem erepti malis; et agamus gratias eripienti nos Domino Jesu, qui perturbatorem omnium fecit esse captivum.

PL 15, 1373D

永遠に忘れないようにしよう。真に約束の地、生ける者たちの地に着いたとき、あの恐るべきファラオがここで我々にどれほどのことを加えたか、この世でどれほど多くを耐え忍んだか、どのような悪からようやく救い出されたかを思い起こすためである。そして我々を救い出す主イエスに感謝を献げよう。主は、すべてを乱す者を捕虜にした。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXVII

第12説教(ラメド) 第XXXVII章PL 15, 1374A
1

(Vers. 94.) Sequitur versus sextus: Tuus sum ego, salva me, Domine; quoniam justificationes tuas exquisivi. Facilis vox, et communis videtur, sed paucorum est. Satis rarus est enim qui potest dicere Deo: Tuus sum.

PL 15, 1374A

(第94節)次に第六の節が続く。「私は汝のもの。主よ、私を救え。汝の義の定めを私は探し求めたからである。」たやすく、ありふれた言葉に見えるが、これを言える者は少ない。神に向かって「私は汝のもの」と言える者は、実に稀だからである。

2

Ille enim dicit, qui adhaeret Deo totis sensibus, qui aliud cogitare non noverit. Ille hac voce utitur, qui potest dicere: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8) . Numquid hac voce utitur avidus pecuniae, honoris, potestatis?

PL 15, 1374A

その言葉を言うのは、全感覚をもって神に結びつき、ほかのことを考えることを知らない者である。この言葉を用いるのは、「我々に父を示せ。そうすれば我々は満ち足りる」(ヨハネ14:8)と言える者である。金銭や栄誉や権力を貪る者が、この言葉を用いるだろうか。

3

Multis non est satis Deum scire, et quidem pluribus. Tanti populi, tantae nationes, tanti divites paupertatem putant Domino servire: et qui supra omnes est, illis exiguus et angustus est: illis non est satis Dei filius, in quo sunt omnia.

PL 15, 1374B

多くの者にとって、神を知るだけでは十分でなく、実際、大多数の者にとってそうである。これほど多くの民、これほど多くの諸民族、これほど多くの富者が、主に仕えることを貧しさと思う。万物の上にある者が、彼らには小さく狭い。万物がその中にある神の子も、彼らには十分でない。

4

Denique ille dives in Evangelio, cui dictum est: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21) , Deum sibi non sufficere judicavit.

PL 15, 1374B

実に、福音書のあの富める者は、「もし完全になりたいなら、持っているものをすべて売って、貧しい者たちに与えよ」(マタイ19:21)と言われたが、神は自分には十分でないと判断したのである。

5

Denique et contristatus est (Ibid., 22) , quasi quod plus esset relinquere juberetur: quod minus esset eligere. Ille ergo dicit: Tuus sum, qui potest dicere: Ecce omnia reliquimus, et secuti sumus te (Ibid., 27) .

PL 15, 1374B

実に彼は悲しんだ(マタイ19:22)。より多くを捨てるよう命じられ、より少ないものを選ぶことになったかのようにである。「私は汝のもの」と言うのは、「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)と言える者である。

Sermo XII. Lamed, Caput XXXVIII

第12説教(ラメド) 第XXXVIII章PL 15, 1374B
1

Apostolorum itaque vox ista est, nec omnium tamen apostolorum. Nam et Judas apostolus fuit, et in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum, sed voce, non corde.

PL 15, 1374B

それゆえ、この言葉は使徒たちの言葉であるが、とはいえすべての使徒の言葉ではない。ユダも使徒であり、キリストの宴席で使徒たちの間に身を横たえていたからである。彼もまた「私は汝のもの」と言っていた。だが口で言ったのであって、心でではなかった。

2

Venit, et introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27) , et coepit dicere: Non est tuus, Jesu, sed meus est.

PL 15, 1374C

サタンが来て、彼の中に入り(ヨハネ13:27)、こう言い始めた。「イエスよ、この者は汝のものではない。私のものである。」

3

Denique ea quae mea sunt, cogitat; quae mea sunt, in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accipit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus est mercenarius.

PL 15, 1374C

「実に、この者は私のものを考え、私のものを胸の中で転がしている。汝と共に宴を楽しみ、私と共に養われる。汝からパンを受け取り、私から金銭を受け取る。汝と共に飲み、私に汝の血を売る。汝の使徒であり、私の雇い人である。」

Sermo XII. Lamed, Caput XXXIX

第12説教(ラメド) 第XXXIX章PL 15, 1374C
1

Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti; in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi.

PL 15, 1374C

世俗の者は「私は汝のもの」と言えない。主人を複数持っているからである。情欲が来て言う。「あなたは私のものだ。あなたは体に属するものを欲しがるからだ。あの若い娘への愛において、あなたは自分を私に売った。あの娼婦との同衾において、私はあなたの代価を数えて払った。」

2

Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est.

PL 15, 1374C

貪欲が来て言う。「あなたの持つ銀と金は、あなたの隷属の代価である。あなたが保つ所有は、あなたの権利の購入であり、あなたの自由の売却である。」

3

Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus, et quod pejus est, caro emptus es, vilior cibo es tuo; pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita.

PL 15, 1374D

奢侈が来て言う。「あなたは私のものだ。一日の宴は、あなたの生命の代価である。あの饗宴の出費は、あなたの首への競り値であり、あなたの契約の総額である。さらに悪いことに、あなたは高値で買われたのだ〔caro は副詞「高値で」。名詞「肉」の奪格なら carne である〕。あなたは自分の食物より安い。一日の食卓の方が、あなたにとって、生涯のすべての時の生命よりも高価なのだ。」

4

Inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es. Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati?

PL 15, 1374D

「杯のあいだに私はあなたを買い戻し、宴のあいだに手に入れた。」野心が来て、あなたに言う。「まことにあなたは私のものだ。あなたに他の者たちを支配させたのは、あなた自身が私に仕えるようにするためだと知らないのか。あなたに権力を与えたのは、あなたを私の権力に服させるためだと知らないのか。」

5

An ignoras ipsi Domino Salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia dabo tibi, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) . Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos.

PL 15, 1375A

あなたは知らないのか。この世の君主が、主なる救い主自身に、世のすべての国々を示したうえで、こう言ったのを。「もし、ひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。他の者たちを自分に従わせようと望む者は、まず自分が従わされるのである。

6

Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est!

PL 15, 1375A

あらゆる悪徳が来て、それぞれが言う。「あなたは私のものだ。」これほど多くの者が権利を主張する者は、なんと安い奴隷であることか。

Sermo XII. Lamed, Caput XL

第12説教(ラメド) 第XL章PL 15, 1375A
1

Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum? Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21) : non quicumque dicit mihi: Tuus sum, meus est.

PL 15, 1375A

それなら、このような者であるあなたが、どうしてキリストに「私は汝のもの」と言えるだろうか。彼はあなたに答えるであろう。「私に向かって『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない」(マタイ7:21)。「私に向かって『私は汝のもの』と言う者がみな、私のものなのではない。」

2

Meus plane es, si vocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. Ego non nego meum esse eum, qui ipse se non neget, aut certe si pro me se ipsum sibi abneget. Nolo habere servulum pluribus dominis servientem.

PL 15, 1375B

「あなたが確かに私のものであるのは、良心がその言葉を咎めず、あなたの心やあなたの行いが、あなたの言葉を否まない場合である。自分自身を否まない者〔「自分自身を否まない」の意は取りにくい。自分が私のものであることを否まない者の意と取った〕、あるいは少なくとも、私のために自分自身を自ら否む者が私のものであることを、私は否定しない。多くの主人に仕える小さな奴隷を持つことは望まない。」

3

Nam quomodo meus est, si mihi dicat verbo: Tuus sum, et operibus neget, et factis se diabolo adjudicet et obstringat? Non est meus quem libido succendit; quia mea est castitas. Non est meus quem cura spoliandi minores exagitat; quia mea integritas est.

PL 15, 1375B

「実際、言葉では私に『私は汝のもの』と言いながら、行いでは否み、わざによって自らを悪魔に帰属させ、縛りつけるなら、どうして私のものでありえようか。情欲に火をつけられた者は私のものではない。貞潔は私のものだからである。目下の者たちから奪おうとする配慮にかき立てられた者は私のものではない。清廉は私のものだからである。」

4

Non est meus quem ira mobilis inquietat; quia mea tranquillitas est. Non est meus vini crapula temulentus in lucem, ambitione gloriae saecularis ebrius, qui in periculum non possit sobriae moderationis servare vestigium. Pax sum ego, litigare non novi.

PL 15, 1375B

「怒りに揺れ動かされる者は私のものではない。平静は私のものだからである。夜明けまでぶどう酒に酔いしれた者、世俗の栄光への野心に酔った者、危険の中で節度ある自制の歩みを保てない者は、私のものではない。私は平和であり、争うことを知らない。」

5

Quid mihi ad eum de quo veniat diabolus, et dicat: Meus est; nam mihi sua colla curvavit, mea in illo plura reperio: nomen sibi tuum vindicat, et meum munus?

PL 15, 1375C

「悪魔が来て『あの者は私のものだ。私に自分の首をかがめたのだから。あの者の中には私のものが多く見つかる。汝の名を自分のものと称しているが、〔果たしているのは〕私の務め〔munus。「賜物」とも読める〕である』と言うような者が、私にとって何であろうか。」

Sermo XII. Lamed, Caput XLI

第12説教(ラメド) 第XLI章PL 15, 1375C
1

Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare.

PL 15, 1375C

それゆえ、罪と無縁である者でなければ、キリストのものではない。常に自分がキリストの小さな奴隷であると示すことができる者でなければ、キリストのものではない。

2

Nam si quis mutabilis est, ut ego aut moerore mutor, aut indignatione, venit ira, et dicit: Meus est: ante horam meus erat, spero quod iterum meus fiat.

PL 15, 1375C

実際、もし誰かが、私のように、悲しみや憤りで変わりやすいなら、怒りが来て言う。「あれは私のものだ。一時間前は私のものだった。再び私のものになることを望む。」

3

Venit tristitia, et dicit: Meus est: ante horam in mea possessione fuit, in meo jure: erigere animum prae moerore non poterat, nec oculos levare: et si triste aliquid acciderit, ad me illico revertetur.

PL 15, 1375C

悲しみが来て言う。「あれは私のものだ。一時間前は私の所有の中に、私の権利の下にあった。悲しみのために心を起こすことも、目を上げることもできなかった。何か悲しいことが起こったなら、すぐに私のところへ戻ってくる。」

4

Quis ergo est Dei, nisi qui potest dicere: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4) ? Ideo dicebat Paulus apostolus Jesu Christi, quia nulli alii obnoxius tenebatur.

PL 15, 1375C

それなら、「私は自分に何もやましいところを知らない」(一コリント4:4)と言える者でなければ、誰が神のものであろうか。イエス・キリストの使徒パウロがこう言ったのは、ほかの誰にも縛られていなかったからである〔「パウロは『イエス・キリストの使徒』と名乗っていた」とも読める〕。

5

Ego autem nunc Dei mei sum, nunc tristitiae, nunc iracundiae, nunc verbi otiosi; et ideo qui plures dominos habet, non potest uni dicere: Domine Jesu, tuus sum.

PL 15, 1375D

ところが私は、あるときは私の神のものであり、あるときは悲しみのもの、あるときは怒りっぽさのもの、あるときは無益な言葉のものである。それゆえ、多くの主人を持つ者は、一人に向かって「主イエスよ、私は汝のもの」と言うことができない。

6

Unde arbitror etiam de hujusmodi dominis dixisse Paulum: Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in coelo, sive in terra . . . . nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5 et 6) .

PL 15, 1375D

それゆえ私は、パウロがこのような主人たちについても言ったのだと考える。「たとえ、天においてであれ、地においてであれ、神々と呼ばれるものがあるとしても……我々にとっては、唯一の神、父がいて、万物はその者から出、我々はその者のうちにある。また唯一の主イエスがいて、万物は彼を通して在り、我々も彼を通して在る」(一コリント8:5–6)。

7

Verbi igitur totus erat apostolus Paulus; ideo dicebat: Quoniam experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) . Ille ergo dicebat: Christi sum; et respondebat ei Dominus: Meus es. Qui vere dicit: Tuus sum, audit a Domino: Meus es.

PL 15, 1376A

それゆえ使徒パウロは、全く言葉〔Verbum〕のものであった。だからこう言っていた。「汝らは、私のうちで語るキリストの証拠を求めているのだから」(二コリント13:3)。彼は「私はキリストのもの」と言い、主は彼に答えた。「あなたは私のものである。」まことに「私は汝のもの」と言う者は、主から「あなたは私のものである」と聞く。

8

Denique de ipso Dominus ad Ananiam, cum mitteret eum ad sanandum Paulum, ait: Vade, quoniam vas electionis est mihi (Act. IX, 15) . Et quia perseveravit Christi esse, quasi impleto certamine, coronam meruit invenire justitiae.

PL 15, 1376A

実に、主は彼自身について、アナニアにパウロを癒やしに遣わすとき、こう言った。「行け。この者は私にとって選びの器だからである」(使徒言行録9:15)。そして彼はキリストのものであり続けたので、あたかも競技を終えたかのように、正義の冠を見いだす資格を得たのである。

Sermo XII. Lamed, Caput XLII

第12説教(ラメド) 第XLII章PL 15, 1376A
1

Recte ergo propheta David dixit: Tuus sum, qui semper in Domino mansit. Et qua ratione dixerit: Tuus sum, addidit: Justificationes tuas exquisivi, hoc est, nihil aliorum quaesivi, sed id solum quod tuum est desideravi.

PL 15, 1376A

それゆえ預言者ダビデは、常に主のうちにとどまった者として、「私は汝のもの」と正しく言った。そして、なぜ「私は汝のもの」と言ったのか、その理由を付け加えた。「汝の義の定めを私は探し求めた」。すなわち、ほかの者たちのものは何も求めず、ただ汝のものだけを望んだ、ということである。

2

Alii quaerunt monilia pretiosa, ego solas justificationes tuas quasi quaedam serta justitiae: alii domum ad domum, villam ad villam jungunt, quasi soli habitare possint in terra hac, et elementum volunt occupare commune, alii possessionem aeris ipsius vindicare: mihi in tuis justificationibus omne patrimonium est.

PL 15, 1376B

ほかの者たちは高価な首飾りを求めるが、私は汝の義の定めだけを、正義の花冠のようなものとして求める。ほかの者たちは、家に家を、屋敷に屋敷をつなぎ、この地に自分たちだけが住めるかのように、共有の元素を占有しようとする。さらには空気そのものの所有を主張しようとする者もいる。しかし私には、汝の義の定めのうちにすべての財産がある。

3

Nescio possidere nisi quod tui juris est. In tuis eloquiis spiritalis mihi cura refulsit argenti. Mihi portio Deus est. Tuus sum ego; quia pars mihi haereditatis non in auro, non in argento est, sed in Christo Jesu.

PL 15, 1376B

私は、汝の権利に属するもの以外は所有することを知らない。汝の仰せのうちに、銀についての霊的な配慮が私に輝いた。私にとって神は分け前である。私は汝のもの。相続の分が私にとって、金にも銀にもなく、キリスト・イエスのうちにあるからである。

Sermo XII. Lamed, Caput XLIII

第12説教(ラメド) 第XLIII章PL 15, 1376B
1

(Vers. 95.) Sequitur versus septimus: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me: testimonia tua intellexi.

PL 15, 1376B

(第95節)次に第七の節が続く。「罪人たちは私を滅ぼそうと私を待ち構えた。汝の証しを私は悟った。」

2

Potest vox ista convenire martyrio, in quo positus sanctus jam de judicio persecutoris egressus dicat: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me, hoc est, adhibuerunt omnia genera poenarum, omnes artes persuasionum: sed de proposito abducere nequiverunt.

PL 15, 1376B

この言葉は殉教にふさわしいであろう。殉教に身を置いた聖なる者が、すでに迫害者の裁きの場から出て、こう言うのである。「罪人たちは私を滅ぼそうと私を待ち構えた」、すなわち、あらゆる種類の刑罰を、あらゆる説得の術を用いたが、私を決意から引き離すことはできなかった。

3

Vicit fides vitae hujus illecebram, corporisque cruciatum. Exspectaverunt peccatores, ut de me triumphum referrent: sed gratias Christo, qui mihi dedit de persecutoribus triumphare.

PL 15, 1376C

信仰は、この生の誘惑と、体の苦痛に打ち勝った。「罪人たちは私に対する勝利を得ようと待ち構えた。しかしキリストに感謝する。キリストは迫害者たちに勝つことを私に与えた。」

4

Redite victi, qui sperabatis vos esse victores: redite dejecti, qui veneratis superbi. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53) ? Non tua jam, sed nostra coepit esse victoria; quia in te vincimus, in qua antea vincebamur.

PL 15, 1376C

帰れ、勝者となることを望んでいた敗者たちよ。帰れ、傲り高ぶって来た〔底本は veneratis。語形が崩れているらしく、venistis の意と解した〕打ち倒された者たちよ。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝のとげはどこにあるか」(一コリント15:53)。それはもはや汝の勝利ではなく、我々の勝利になり始めた。以前は打ち負かされていた当のもの、すなわち汝において、我々は勝つからである。

5

Bene ergo dicit martyr: Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me. Post momentum, immo in corpore adhuc situs, videt deducentium choros, angelorum gaudia. Qui enim super unius peccatoris conversione laetantur, quanto magis in passione justorum!

PL 15, 1376C

それゆえ殉教者は正しく言う。「罪人たちは私を滅ぼそうと私を待ち構えた。」ほどなく、いや、なお体のうちにありながら、彼は見送る者たちの群れ、天使たちの喜びを見る。一人の罪人の回心について喜ぶ者たちが、義人たちの受難においては、どれほどなおさら喜ぶことか。

6

Videt gloriam et ait: Me exspectaverunt justi, ut deducerent me. Videt Dominum Jesum, et ait: Me exspectavit Christus, ut coronaret me.

PL 15, 1376D

彼は栄光を見て言う。「義人たちは私を見送るために私を待ち構えた。」彼は主イエスを見て言う。「キリストは私に冠を授けるために私を待ち構えた。」

Sermo XII. Lamed, Caput XLIV

第12説教(ラメド) 第XLIV章PL 15, 1376D
1

Aliter qui vult intelligere: Multi, inquit, peccata persuadere, atque extorquere conati sunt mihi; alius adulterium, alius hominis necem, alius oppressionem viduae vel pupilli, alius aliud: et putabant me suis retibus esse capiendum.

PL 15, 1376D

別の仕方で理解しようとする者のために言えば、彼はこう言う。「多くの者が、罪を私に勧め、無理に引き出そうとした。ある者は姦淫を、ある者は人殺しを、ある者はやもめや孤児への抑圧を、ある者は別のことを。そして彼らは、私が自分たちの網にかかるものと思っていた。」

2

Exspectaverunt me, ut perderent contagione peccati; sed ego non illecebris peccatorum mentem a studio divinae cognitionis averti, nec intentionem meam, Domine, a mandatorum tuorum serie declinavi: sed intellexi testimonia tua.

PL 15, 1377A

「彼らは私を、罪の感染によって滅ぼそうと待ち構えた。しかし私は、罪の誘惑によって、精神を神の認識への熱意から背けず、主よ、私の志を汝の戒めの連なりから逸らさなかった。むしろ汝の証しを悟った。」

3

Si enim non intellexissem, peccatores me utique illi perdidissent. Quae intellexi utique sensu, etiam operibus secutus sum: neque enim nudus intellectus est, sed quem etiam facta testantur. Denique Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. (Ps. XL, 1) .

PL 15, 1377A

「もし悟っていなかったなら、あの罪人たちは確かに私を滅ぼしていたであろう。感覚で悟ったことを、私はわざによっても追った。悟りは裸のものではなく、行いもそれを証しするものだからである。」実に、「幸いだ、乏しい者と貧しい者について悟る者は」(詩篇40:1)。

4

Ille utique intelligit super pauperem, qui largitur pauperi. Nam quid prodest misereri inopis, nisi alimoniam eidem largiaris?

PL 15, 1377A

貧しい者について悟るとは、貧しい者に惜しみなく与える者のことである。乏しい者を憐れんでも、その者に食物を与えなければ、何の益があろうか。

Sermo XII. Lamed, Caput XLV

第12説教(ラメド) 第XLV章PL 15, 1377B
1

(Vers. 96.) Sequitur versus octavus: Omnis consummationis vidi finem; amplificum mandatum tuum valde. Non possumus in omnibus vim Graeci sermonis exprimere; major in Graeco plerumque vis et pompa sermonis est.

PL 15, 1377B

(第96節)次に第八の節が続く。「私はあらゆる完成の終わりを見た。汝の戒めは非常に広大である。」我々は、すべての語においてギリシア語の力を言い表すことはできない。ギリシア語の方が、たいてい、言葉の力と壮麗さが大きい。

2

Τέλος dicitur Graece, quod nos Latine et finem dicimus et consummationem; τέλος autem et consummationis ipsius finis est, sicut finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, IV) .

PL 15, 1377B

ギリシア語ではテロス〔ギリシア語〕と言われ、我々はこれをラテン語では「終わり」とも「完成」とも言う。しかしテロスは、その完成そのものの終わりでもある。「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての者に正義をもたらす」(ローマ10:4)とあるとおりである。

3

Habes scriptum: Ecce ego vobiscum sum . . . . . usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Consummatio ergo saeculi finis saeculi est; finis autem omnium Christus. Consummationes autem multae. Est consummatio, quando resurrectio est ad salutem.

PL 15, 1377B

あなたは書かれているのを読む。「見よ、私は汝らと共にいる……世の完成まで」(マタイ28:20)。それゆえ世の完成は世の終わりであり、すべての終わりはキリストである。しかし完成は多い。復活が救いに至るものであるとき、それも完成である。

4

Consummatum quoque opus dicitur perfectum opus. Consummata malitia dicitur, id est, plena, cui nihil desit ad studium et artem nocendi. Est consummatio hominis, et multae consummationes, donec ad perfectum veniat.

PL 15, 1377B

完成した業とは、完全な業のことも言う。「完成した悪意」とは、すなわち満ちた悪意であり、害する熱意と技において何も欠けていないものを言う。人の完成もあり、完全に至るまでには多くの完成がある。

Sermo XII. Lamed, Caput XLVI

第12説教(ラメド) 第XLVI章PL 15, 1377C
1

Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. De consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio: Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .

PL 15, 1377C

それゆえ我々は、世の完成も読み、終わりも読む。世の完成については、先に範例を挙げた。それには復活が続く。「アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてもすべての者が生かされる」(一コリント15:22)。

2

Post resurrectionem consummatio: Unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, dum evacuaverit omnem principatum et potestatem (Ibid., 23 et 24) .

PL 15, 1377C

復活のあとに完成がある。「各々は自分の順序において。初穂はキリスト、次にキリストに属する者たち、その到来を信じた者たち。次に終わりであり、そのとき彼は国を神なる父に引き渡し、あらゆる支配と権能を無にしたのちである」(一コリント15:23–24)。

3

Ergo consummationem saeculi sequitur finis juxta Apostolum. Unde colligitur quod sequatur finis omnem consummationem.

PL 15, 1377C

それゆえ使徒によれば、世の完成に終わりが続く。ここから、終わりはあらゆる完成に続くと結論される。

Sermo XII. Lamed, Caput XLVII

第12説教(ラメド) 第XLVII章PL 15, 1377D
1

Mundus in maligno positus est, ut dixit Joannes (I Joan. V, 19) : ergo et saeculum in maligno est, mundus plenus peccati.

PL 15, 1377D

ヨハネが言ったとおり、「世界は悪しき者のうちに置かれている」(一ヨハネ5:19)。それゆえ世もまた悪しき者のうちにあり、世界は罪に満ちている。

2

Consummaverat malitiam suam mundus, sicut consummaverat Saul, cujus videns consummatam malitiam Jonathas filius in David prophetam, eidem nuntiavit ut declinaret et fugeret (I Reg. XX, 38) . Est ergo consummatio malitiae, consummatio peccatorum.

PL 15, 1377D

世界は自らの悪意を完成していた。それはサウルが完成していたのと同じである。サウルの子ヨナタンは、預言者ダビデに対するサウルの悪意が完成されたのを見て、彼に知らせ、身を避けて逃げるようにした(サムエル記上20:38)。それゆえ、悪意の完成があり、罪の完成がある。

3

Venit Agnus Dei, qui tulit peccatum mundi, qui est Christus Jesus, finis Legis, principium et finis, et remissio peccatorum.

PL 15, 1377D

神の子羊が来た。彼は世の罪を取り除き、キリスト・イエスであり、律法の終わり、初めであり終わりであり、罪の赦しである。

4

Hunc finem consummationis vidit Propheta in spiritu, qui consummatum saeculi aboleret errorem: vidit sanguine ejus diversa omnium peccata mundari.

PL 15, 1377D

預言者は霊において、この完成の終わりを見た。それは、完成された世の迷いを廃するものであり、彼は、あらゆる者のさまざまな罪が、その血によって清められるのを見たのである。

5

Bene ergo dixit: Omnis consummationis vidi finem; hoc est, vidi consummati adulterii remissorem, vidi consummatae luxuriae atque lasciviae, consummatae crudelitatis atque saevitiae, omnis postremo flagitii per crucem suam delicta donantem.

PL 15, 1378A

それゆえ彼は正しく言った。「私はあらゆる完成の終わりを見た」。すなわち、完成された姦淫を赦す者を見た。完成された放縦と淫蕩、完成された残酷と凶暴、そしてあらゆる恥ずべき行いの罪を、自らの十字架によって赦す者を見たのである。

Sermo XII. Lamed, Caput XLVIII

第12説教(ラメド) 第XLVIII章PL 15, 1378A
1

Est etiam consummata virtus, consummata sapientia, consummata justitia, sed habet finem. Finis omnium virtutum Christus, qui finis est Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) . Vides quia finis est fidei? Bene ergo ait: Omnis consummationis vidi finem.

PL 15, 1378A

完成された徳、完成された知恵、完成された正義もあるが、それらには終わりがある。すべての徳の終わりはキリストであり、彼は、信じるすべての者に正義をもたらす律法の終わりである(ローマ10:4)。あなたは、彼が信仰の終わりであることがわかるか。それゆえ彼は正しく言う。「私はあらゆる完成の終わりを見た。」

Sermo XII. Lamed, Caput XLIX

第12説教(ラメド) 第XLIX章PL 15, 1378A
1

Nunc quia consummationis finem agnovimus, agnoscamus quid sit: Latum mandatum tuum valde (Matth. VII, 14) . Legimus quod angusta sit porta per quam ingrediantur, qui aeternae vitae fructum adipiscuntur. Rara enim virtus et difficilis passionum tolerantia.

PL 15, 1378A

さて、完成の終わりを知ったので、「汝の戒めは非常に広い」(マタイ7:14)とは何かを知ろう。永遠の生命の実を得る者たちが入る門は狭いと、我々は読んでいる。徳は稀であり、情念を耐え忍ぶことは困難だからである。

2

Plures sunt qui saeculi hujus spatiosa sectentur, qui dicant: Angusta et arcta nobis est via, quae ad Dominum ducit, conterimur in illa, relinquamus eam. Quomodo ergo dicit Propheta latum mandatum Dei, et valde latum?

PL 15, 1378B

この世の広々としたものを追い求める者のほうが多い。彼らは言う。「主に至る道は我々にとって狭くて窮屈だ。我々はその中で打ち砕かれる。それを捨てよう。」それなら、預言者はどうして神の戒めを広いと、それも非常に広いと言うのか。

3

Ideo quia angustae viae latum mandatum necessarium est. Denique hic ipse Propheta ait: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2) . Et iterum: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5) .

PL 15, 1378B

それは、狭い道には広い戒めが必要だからである。実際、この預言者自身がこう言う。「苦難において汝は私のために広げた」(詩篇4:2)。また重ねて言う。「苦難のうちに私は主を呼び、主は広い所で私を聞き入れた」(詩篇117:5)。

Sermo XII. Lamed, Caput L

第12説教(ラメド) 第L章PL 15, 1378B
1

Haec latitudo mandatorum coelestium cor Prophetae dilatabat et Apostoli. Denique et ipse dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) .

PL 15, 1378B

天の戒めのこの広さは、預言者の心と使徒の心を広げた。実に、使徒自身も言っていた。「コリントの人々よ、我々の口は汝らに向かって開かれ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。

2

Dispensando enim coelestia mandata, cor suum dilataverat: et quod ante persecutionis perfidia coarctabat, hoc Christi amplificavit gratia. Et qua ratione latum mandatum? Ne nos coarctemur angustiis mandatorum. Unde ait: Non angustiamini in nobis (Ibid., 12) .

PL 15, 1378C

天の戒めを分け与えることによって、彼は自分の心を広げていた。迫害者の不信がかつて狭めていたものを、キリストの恩寵が広げたのである。では、なぜ戒めは広いのか。我々が戒めの狭さに狭められないためである。そこで彼は言う。「汝らは我々のうちで狭められてはいない」(二コリント6:12)。

3

Si hoc Paulus, quanto magis Christus, qui clausa reseravit? Ergo dicit: Nolo coarctetur in me populus meus. In angusto virtutum tramite debet latitudo praecepti mei viantibus esse solatio; ne quis deficere possit, aut conteri.

PL 15, 1378C

パウロがそうであるなら、閉ざされていたものを開いたキリストは、なおさらである。それゆえキリストは言う。「私は、私の民が私において狭められることを望まない。徳の狭い小道において、私の掟の広さが、道を行く者たちの慰めとなるべきである。誰も力尽きたり、打ち砕かれたりすることがないようにするためである。」

Sermo XII. Lamed, Caput LI

第12説教(ラメド) 第LI章PL 15, 1378C
1

Ambulemus ergo in Dei mandato; quia satis latum est. Est enim latum mandatum sapientiae, quae in exitu canitur, in plateis autem fiducialiter agit; πλατεῖα enim Graeci sermonis est, quae Latine dicitur latitudo.

PL 15, 1378C

それゆえ神の戒めのうちを歩もう。それは十分に広いからである。実際、知恵の戒めは広い。知恵は、出口で歌われ、広場では堂々と振る舞う。広場、すなわちプラテイア〔ギリシア語〕は、ギリシア語の語であって、ラテン語では広さと言われる。

2

Dilatemus igitur cor nostrum; ut recipiamus Apostolicae vim sententiae, quae ait: Capite nos (II Cor. VII, 2) . Recipiamus ergo ejus sermones in cor nostrum: induamus viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam.

PL 15, 1378D

それゆえ我々の心を広げよう。「我々を受け入れよ」(二コリント7:2)と言う使徒の言葉の力を受け入れるためである。それゆえ彼の言葉を我々の心に受け入れよう。慈しみのはらわた、慈愛、謙遜、忍耐を身に着けよう。

3

O homo, quam latus es, si ad amplitudinem praeceptorum coelestium sinum mentis tuae expandas! Quam latum mandatum est charitatis! Diligite, inquit, inimicos vestros (Matth. V, 44) . Omnes utique in affectu charitatis inclusit, qui non exclusit inimicos.

PL 15, 1378D

人よ、あなたが、天の掟の広大さに向けて、精神の懐を広げるなら、あなたはなんと広いことか。愛の戒めはなんと広いことか。「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)と彼は言う。敵を締め出さなかった者は、確かにすべての者を愛の情に包み入れたのである。

4

Quis enim videtur exceptus, cum recipiatur inimicus? Unde Apostolus, Si fieri, inquit, potest . . . cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. I, 18) . Non potest hoc Judaeis dici, non gentibus, ut cum omnibus pacem habeant.

PL 15, 1378D

敵が受け入れられるとき、誰が除外されているように見えようか。そこで使徒は言う。「できることなら……すべての人と平和を保ちつつ」(ローマ1:18)〔底本の引照のまま写した。この句はローマ12:18に見える〕。すべての人と平和を保つということは、ユダヤ人についても諸国民についても言えない。

5

Illi vix suos diligunt: Christiano etiam inimicos non licet non amare. Christianum cum dico, perfectum dico; in Christo enim plenitudo divinitatis est, cujus nomen usurpas. Qui vocabulum geris, interpretationem vocabuli perfectionemque cur refugis?

PL 15, 1379A

彼らは、自分の者たちをさえほとんど愛さない。しかしキリスト教徒には、敵をも愛さないことは許されない。キリスト教徒と言うとき、私は完全な者を言っている。キリストのうちには神性の充満があり、あなたはその名を用いているからである。名を負っているあなたが、なぜ、その名の意味と完全さを避けるのか。

6

Audi latum mandatum: Benedicite eos qui persequuntur vos . . . . . et nolite maledicere (Ibid., 14) . Iste ipse qui latum dicit esse mandatum, probavit supra dicens: Illi quidem detrahebant, ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) . Quid orabas, David, dicito nobis ipse. Sed dixisti; legi enim dicentem: Maledicent illi, et tu benedices (Ibid., 28) .

PL 15, 1379A

広い戒めを聞け。「汝らを迫害する者たちを祝福せよ……そして呪うな」(ローマ1:14)〔底本の引照のまま写した。この句はローマ12:14に見える〕。戒めが広いと言うこの預言者自身が、前に「彼らは私を中傷していたが、私は祈っていた」(詩篇108:4)と言って、そのことを証した。ダビデよ、あなたが何を祈っていたのか、あなた自身が我々に言え。いや、あなたはすでに言った。「彼らは呪うであろうが、汝は祝福するであろう」(詩篇108:28)と言う者を、私は読んだからである。

Sermo XIII. Mem, Caput I

第13説教(メム) 第I章PL 15, 1379B
1

Mem littera tertia decima significat in alio interprete viscera, in alio ex ipsis: et utrumque non discordat a textu.

PL 15, 1379B

メムという第十三の文字は、ある訳者によれば「はらわた」を意味し、別の訳者によれば「それらから」を意味する。そして、そのどちらも本文と食い違わない。

2

Nam statim primus versus internorum viscerum charitatem exprimit, quae utique ex intimis procedit medullis, et quodam nexu caloris implicatur ossibus.

PL 15, 1379B

実際、最初の節がただちに内なるはらわたの愛を表しており、それは確かに最も深い髄から出て、熱の絆によって骨にまといつくからである。

Sermo XIII. Mem, Caput II

第13説教(メム) 第II章PL 15, 1379B
1

Denique in Threnis Hieremiae textus litterae hujus hoc continet: Ex alto suo misit ignem in ossibus meis (Thren. I, 12) . Bonus ergo Deus qui nobis immittit unde diligentes eum, meritum sub conspectu ejus invenire possimus.

PL 15, 1379B

実に、エレミヤの『哀歌』には、この文字の本文がこう含まれている。「高みから彼は私の骨の中に火を送った」(哀歌1:12)。それゆえ神は善い。神は我々に、それによって我々が神を愛する者となり、神の前に功績を見いだせるようになるものを送り込む。

2

Quem mittat ignem, ipse nos doceat: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49) ?

PL 15, 1379B

どの火を送るのかは、彼自身が我々に教えよ。「私は地に火を投じるために来た。それが燃え上がること以外に、私は何を望むのか」(ルカ12:49)。

3

Bonus ignis quem desiderat omnium Salvator accendi: cum praesertim ipsum Deum legerimus ignem esse (Deut. IV, 24) , qui nostra peccata consumat, intimisque pectoribus nostris suae divinae cupiditatem cognitionis infundat, atque ardeat in nobis cor nostrum, cum legimus divinarum seriem Scripturarum; si forte aliquid quo aperiantur propheticae lectionis occulta, intellectu assumimus spiritali.

PL 15, 1379C

すべての者の救い主が燃え上がることを望む火は、善い火である。とりわけ、神自身が、我々の罪を焼き尽くし、我々の内奥の胸に神的な認識への渇望を注ぎ込む火であると、我々は読んでいる(申命記4:24)。神的な聖書の連なりを読むとき、我々の心は我々のうちで燃える。それは、預言の読解の隠れたものが開かれるような何かを、我々が霊的な理解によって受け取る場合である。

4

Hoc igne Cleophas cor suum dicebat ardere, cum ipsi et socio ejus Christus Scripturas aperiret (Luc. XXIV, 32) .

PL 15, 1379C

この火によって、クレオパは、キリストが彼とその仲間に聖書を開いたとき、自分の心が燃えていたと言っていた(ルカ24:32)。

5

De hoc igne dixit Dominus in libro Ezechiel: Ecce proficiscar in Jerusalem, et exsufflabo in vos ignem irae meae; ut tabescatis a plumbo, et ferro, et reliquis materialibus (Ezech. XXII, 19 et 20) . Profunda in verbis usitatis videmus mysteria. Totum hoc spiritale.

PL 15, 1379C

この火について、主はエゼキエルの書でこう言った。「見よ、私はエルサレムに赴き、汝らに私の怒りの火を吹きつける。汝らが鉛や鉄やそのほかの材質のものから溶け去るためである」(エゼキエル22:19–20)。我々は、ありふれた言葉の中に深い奥義を見る。これはすべて霊的である。

6

Quibus precibus emereamur ut veniat Dei verbum, intret in Ecclesiam, fiat ignis consumens; ut exurat fenum et stipulam, et quidquid est saeculare, consumat: grave plumbum iniquitatis, quod in plerisque est, liquefiat igne divino, et ferreus quidam peccati rigor superno mollescat incendio: meliorentur vasa aurea et argentea; ut omnis sapientium sensus, omnis sermo prudentium, flagrantium passionum calore decoctus, incipiat esse pretiosior.

PL 15, 1379D

どのような祈りによって、我々は、神の言葉が来て、教会に入り、焼き尽くす火となることを得られるであろうか。それは、干し草と藁を焼き払い、世のものは何であれ焼き尽くすためである。多くの者のうちにある不法の重い鉛が神的な火で溶け、罪の鉄のような硬さが天上の炎で柔らかくなるように。金や銀の器が良くされるように。知者たちのあらゆる感覚、思慮ある者たちのあらゆる言葉が、燃え立つ情念の熱で煮られて、いっそう貴重になり始めるためである。

7

Bonus ignis charitatis, quo corpus omne Ecclesiae in mutuam adolescit gratiam. Bonus ignis dilectionis, quo unusquisque sanctus ad reverentiam sui auctoris accenditur.

PL 15, 1380A

愛の火は善い。それによって教会の体全体が、互いの好意へと育つ。愛する心の火は善い。それによって聖なる者の一人ひとりが、自らの創造者への畏敬へと燃え立たされる。

8

Sed qui Deum diligit, non perfunctorie diligit: sed diligit legem ejus, praecepta custodit, justificat cor suum, non dictorum sonora praedicatione, sed studiosa imitatione factorum. Doceat igitur nos Deus quemadmodum a sanctis suis diligatur.

PL 15, 1380A

しかし神を愛する者は、ざっと形ばかり愛するのではない。神の律法を愛し、掟を守り、自らの心を義とする。それは、言葉の響き高い宣べ伝えによってではなく、行いの熱心な模倣によってである。それゆえ、神自身が、自分の聖なる者たちによってどのように愛されるのかを、我々に教えよ。

Sermo XIII. Mem, Caput III

第13説教(メム) 第III章PL 15, 1380A
1

(Vers. 97.) Sic inquiens Propheta subjungit: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine: tota die meditatio mea est. Diligentis circa studium cognoscendae Legis haec vox est, quae instruit perfectionem hominis, quam totus hic psalmus informat.

PL 15, 1380A

(第97節)預言者はこう言って続ける。「主よ、私は汝の戒めをどれほど愛したことか。終日、それが私の黙想である。」これは、律法を知ろうとする熱意において愛する者の言葉であり、この詩全体が形づくる人間の完成を教える。

2

Et quoniam maximum mandatum in Lege esse cognovit, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, et ex tota anima nostra, sui imitatione nos quoque, quos erudire studet, vult esse perfectos, dicens: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine.

PL 15, 1380B

彼は、律法における最大の戒めが、我々が我々の神である主を、我々の心を尽くし、我々の魂を尽くして愛することだと知っていた。そこで、自分に倣わせることによって、自分が教え導こうとしている我々もまた完全であるよう望み、「主よ、私は汝の戒めをどれほど愛したことか」と言う。

3

Hoc ipso charitas crescit affectu, quod ipsum testem advocat, cui munus dilectionis impenditur: nec speciem, sed plenitudinem charitatis tali conventione testatur. Hac usus est Petrus: Tu scis, inquit, Domine, quia diligo te (Joan. XXI, 15) .

PL 15, 1380B

愛は、愛の務めを捧げる当の相手を証人として呼ぶという、このまさに情によって育つ。そのような呼びかけによって、愛の外観ではなく充満を証しするのである。ペトロはこれを用いた。「主よ、汝は私が汝を愛していることを知っている」と彼は言う(ヨハネ21:15)。

4

Sed qui diligit Dominum, legem ejus diligit, sicut Maria diligens Filium, omnia verba ejus in corde suo, materno conferebat affectu (Luc. II, 51) . Diligens te, feci voluntatem tuam, scriptum est (Esai. XLVIII, 14) .

PL 15, 1380B

しかし、主を愛する者は、その律法を愛する。それは、マリアが子を愛して、その言葉をすべて母の情をもって心の中で思い巡らしたとおりである(ルカ2:51)。「汝を愛して、私は汝の意志を行った」と書かれている(イザヤ48:14)。

5

Ideo commisit et Christus Petro, ut pasceret gregem suum (Joan. XXI, 18) , et Domini faceret voluntatem; quia charitatem ejus agnovit. Qui enim diligit, ex voluntate facit quae sibi sunt imperata: qui timet, ex necessitate.

PL 15, 1380B

だからキリストもペトロに、自分の群れを牧し(ヨハネ21:18)、主の意志を行うことを委ねた。その愛を認めたからである。実際、愛する者は、命じられたことを意志から行い、恐れる者は、必要に迫られて行う。

6

Itaque Dominus operationes servulorum suorum spontaneas probat potius, quam coactas. Ideo ex servis liberos facit; ut magis voluntatum nostrarum munera, quam necessitatum obsequia conferamus.

PL 15, 1380C

こうして主は、自分の小さな奴隷たちの働きを、強いられた働きよりも、むしろ自発的な働きを是認する。だから奴隷から自由人を作る。我々が、必要から出た服従よりも、むしろ我々の意志から出た捧げ物を献げるようにするためである。

Sermo XIII. Mem, Caput IV

第13説教(メム) 第IV章PL 15, 1380C
1

Non potest dicere Marcionista: Quomodo dilexi Legem tuam, qui Legem non suscipit. Non potest dicere Judaeus, qui Legem spiritalem ignorat: et litteram Legis nudam, non sensum Legis intellectumque meditatur.

PL 15, 1380C

マルキオン派は「私は汝の律法をどれほど愛したことか」と言うことができない。律法を受け入れないからである。ユダヤ人も言うことができない。霊的な律法を知らず、律法の裸の文字を黙想して、律法の意味と理解を黙想しないからである。

2

Solus ergo dicit Christianus, qui multum jam Legis cognitione profecerit, qui non poenam Legis pavido corde formidet: sed divina mysteria veri Hebraei, veri sabbati, verae remissionis intrepido rimetur affectu.

PL 15, 1380C

それゆえ、そう言うのは、すでに律法の認識において大いに進んだキリスト教徒だけである。彼は、律法の刑罰を怯えた心で恐れるのではなく、真のヘブライ人、真の安息日、真の赦免という神的な奥義を、恐れのない情をもって探る。

3

Vere ergo diligit, qui sine tristitia, sine timore, voluntario potius studio quam coacto praecepta conservat.

PL 15, 1380D

それゆえ、悲しみなく、恐れなく、強いられた熱意よりもむしろ自発的な熱意をもって掟を守る者こそ、真に愛している。

Sermo XIII. Mem, Caput V

第13説教(メム) 第V章PL 15, 1380D
1

(Vers. 98.) Alius versus: Super inimicos meos intelligere me fecisti mandata tua; quia tu es. Cito probavit diuturnae meditationis effectum, quando intellexit super inimicos suos Domini mandatum.

PL 15, 1380D

(第98節)別の節。「私の敵に対して、汝は汝の戒めを私に悟らせた。汝が在るからである〔底本は quia tu es と刷る。ミーニュの脚注は、古い版の欄外と一部の写本が quia in aeternum mihi est(それは永遠に私のものだからである)と読み、ミーニュの本文は諸版に従うとする。刷られたとおり直訳した〕。」彼は、自分の敵に対して主の戒めを悟ったとき、長い黙想の成果を速やかに証明した。

2

Sed quos habet inimicos Propheta, qui aut sui populi viros legitima debet charitate complecti, aut alienigenas evangelica praedicatione invitare ad Dei gratiam? Ferae consortem naturae suae diligunt: quomodo dilectionem conformis sui Propheta respueret?

PL 15, 1381A

しかし、預言者にはどのような敵がいるのか。彼は、自分の民の者たちを正当な愛で抱くべきであり、異民族の者たちを福音の宣教によって神の恩寵へと招くべきである。野獣でさえ、自分と同じ本性の仲間を愛する。自分と同じ姿の者への愛を、預言者がどうして拒むであろうか。

3

Esse igitur justam aliquam causam oportet, qua ii quos significat, jure videantur inimici. Ea quae sit possumus investigare, si meminerimus quia alibi idem iste dixit: Et super inimicos tuos tabescebam, et justo odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22) .

PL 15, 1381A

それゆえ、彼が指す者たちが正当に敵と見えるような、何らかの正しい理由がなければならない。それが何かは、同じ彼が別の箇所で「私は汝の敵に対して衰え、正当な憎しみで彼らを憎んだ」(詩篇138:21–22)と言ったことを思い起こせば、探ることができる。

4

Istos ergo Evangelica auctoritate suos inimicos dicit esse, qui inimici sunt Dei. Nam si is qui non relinquit parentes propter Dei nomen, non est Deo dignus: quanto magis qui diligit ejus inimicos, acceptus Deo esse non poterit? Quos ergo inimicos habet?

PL 15, 1381A

それゆえ彼は、福音書の権威に基づいて、神の敵である者たちを自分の敵であると言う。神の名のために両親を捨てない者が神にふさわしくないのなら、神の敵を愛する者が神に受け入れられることは、なおさらできない。では、彼にはどのような敵がいるのか。

5

Si gentiles: quomodo, quos prophetico credituros spiritu praevidebat? Denique ut benedicant et ipsi Dominum, in superioribus adhortatus est (Psal. LXVI, 4) .

PL 15, 1381B

異邦人であろうか。そうなら、どうしてか。彼は預言の霊において、彼らが信じるであろうことを予見していたのである。実に、彼らもまた主を祝福するようにと、前の箇所で勧めた(詩篇66:4)。

6

Et quae magna laus super eos intelligere, qui metalla et saxa venerando, similem rigorem stuporis attraxerint?

PL 15, 1381B

また、金属や石を拝むことによって同じような麻痺した硬さを身に招いた者たちに対して悟ることに、どのような大きな称賛があろうか。

Sermo XIII. Mem, Caput VI

第13説教(メム) 第VI章PL 15, 1381B
1

Quos igitur habet inimicos, nisi haereticos? Ipsi enim sunt impugnatores fidei, veritatis inimici. Quos, nisi Judaeos? Ipsi enim graviores inimici, qui ex amicis facti sunt inimici. Super eos intelligit, qui Legem spiritalem esse intelligit.

PL 15, 1381B

では、彼にはどのような敵がいるのか。異端者たちでなくて誰であろうか。彼らは信仰を攻撃する者であり、真理の敵だからである。また、ユダヤ人でなくて誰であろうか。彼らは友から敵となった、いっそう重い敵だからである。律法が霊的であると悟る者は、彼らにまさって悟る。

2

Quid ergo prodest Lex, si finem Legis ignores, si mysterium nescias, si sacramenta non noveris? Judaeis ex ovibus agnus occiditur pro celebritate paschali: nobis pro redemptione mundi unigenitus Dei, partus Virginis immolatur.

PL 15, 1381B

律法の終わりを知らず、奥義を知らず、秘跡を知らないなら、律法は何の益になろうか。ユダヤ人にとっては、過越の祭りのために、羊の群れから子羊が屠られる。我々にとっては、世の贖いのために、神の独り子、おとめの産んだ子がいけにえとして献げられる。

3

Quid proficiunt Judaei, quod sanguine agni domos et postes suos illiniunt? Nihil utique; quoniam ligna his aut saxa prodesse non possunt.

PL 15, 1381C

ユダヤ人が子羊の血を自分たちの家や戸柱に塗って、何の益があろうか。確かに何もない。木や石は、彼らに益をもたらしえないからである。

4

Nobis proficit omne mysterium, qui abhorrere credimus a gratia spiritali; ut habitationes nostras sanguine pecudis cruentemus, ora nostra cruore tingamus: sed corpora nostra sacramento crucis Dominicae consecramus, et confessione mortis Domini nostri Jesu Christi sanctificamus oris alloquia.

PL 15, 1381C

自分たちの住まいを家畜の血で染め、自分たちの口を血のりで彩ることは霊的な恩寵とかけ離れていると信じる我々には、奥義はすべて益をもたらす。むしろ我々は、主の十字架の秘跡によって自分たちの体を聖別し、我々の主イエス・キリストの死の告白によって、口の語りかけを聖とする。

5

Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Quid prodest quod Hebraei aurem servuli pertendunt subula, et praeputia sui circumcidunt corporis? Non intelligunt penitus quid Lex divina discernat. Signa sunt ista, non veritas.

PL 15, 1381C

「心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。ヘブライ人が奴隷の耳を錐で貫き、自分の体の包皮を切り取って、何の益があろうか。神の法が何を区別しているのかを、彼らは全く理解していない。それらは印であって、真理ではない。

6

Sed ille intelligit, qui cor suum spiritali circumcisione castificat; ut colluviem omnem corporeae labis emundet.

PL 15, 1381D

しかし悟るのは、自分の心を霊的な割礼によって貞潔にし、体の汚れの濁りをすべて清める者である。

7

Ille intelligit, qui subulam et aurem, mentis vigore transcendit, et illam animam quam pertransivit gladius ad revelanda cordis occulta, perpetuae praemio libertatis attollit: vel examinandis sermonibus sollicite serviens, quoscumque virtutis suae aure susceperit, mysterio sanctificat spiritali.

PL 15, 1381D

悟るのは、錐と耳を精神の力で超え、剣が心の隠れたものをあらわにするために貫いたあの魂を、永続する自由の報いによって高める者である。あるいは、言葉を吟味することに入念に仕え、自らの徳の耳で受け入れた言葉はどれも、霊的な奥義によって聖別する者である。

8

Azyma sibi Judaeus quotannis facere consuevit, et nescit se malitiae esse fermentum. Sed qui intelligit quid sit vetus expurgare fermentum, ne totam massam corrumpat; veterem hominem cum actibus suis expurgat, ut fiat nova conspersio veritatis.

PL 15, 1382A

ユダヤ人は毎年、種なしパンを作る習わしであるが、自分が悪意の酵母であることを知らない。しかし、古い酵母を取り除いて全体の練り粉を腐らせないとはどういうことかを悟る者は、古い人をその行いとともに取り除き、真理の新しい練り粉となる。

9

Judaeo ista dicta sunt, et Christianus audivit; quia dum aurem suam ille subula pertundit, audire non potuit: vulneratam aurem gerens, non Legis, sed stultitiae suae subula cruentavit aurem suam.

PL 15, 1382A

これらはユダヤ人に言われたが、キリスト教徒が聞いた。ユダヤ人は自分の耳を錐で穿っているあいだ、聞くことができなかったからである。傷ついた耳を持ち、律法の錐ではなく、自分の愚かさの錐で自分の耳を血に染めた。

10

Ille audiendo quae spiritaliter revelantur, perforavit aurem suam ferro; maluit enim in ferrum quam in Verbum credere.

PL 15, 1382A

彼は、霊的にあらわにされることを聞くにあたって、自分の耳を鉄で貫いた。言葉〔Verbum〕よりも鉄を信じることを選んだのである。

11

Ideo servit, ideo liber esse non meruit, ideo nec completi temporis ei gratia suffragatur; quia plenitudinem temporis non recepit, quo Filius Dei missus est ad salutem, et venit ad redemptionem, factus sub Lege, natus ex Virgine, victor mortis, largitor resurrectionis.

PL 15, 1382A

だから彼は奴隷であり、だから自由となるに値せず、だから満ちた時の恩寵も彼を助けない。神の子が救いのために遣わされ、贖いのために来た時の満ち満ちたものを、彼は受け入れなかったからである。この子は律法の下に生まれ、おとめから生まれ、死に勝ち、復活を与える者となった。

12

Manet ergo vulnus illi, cui Christus non surrexit. O vulnus quod sarciri non possit, nisi forte relinquat subulam, et sumat sibi gladium quem pro Christi nomine non refutet, vel quo corporalia a spiritalibus, umbram a veritate distinguat: sumat Dei verbum, gladium bis acutum, et ex illo divino ore doceatur mandatum Domini, praescriptum Legis agnoscere, quod non temporalis habeat observantiam celebritatis, sed salutaria et sempiterna remedia succo gratiae spiritalis infundat.

PL 15, 1382B

それゆえ、キリストが復活しなかった者には、傷が残る。おお、癒やされえない傷よ。もっとも、錐を捨て、キリストの名のために拒まない剣、すなわちそれによって体に属するものを霊に属するものから、影を真理から区別する剣を、自分で取るなら別である。神の言葉、両刃の剣を取るがよい。そして、その神的な口から、主の戒めを、律法の定めを知るよう教えられるがよい。それは、一時的な祝祭の遵守を保つのではなく、救いをもたらす永遠の薬を、霊的な恩寵の汁によって注ぐのである。

Sermo XIII. Mem, Caput VII

第13説教(メム) 第VII章PL 15, 1382B
1

Tota ergo die in Lege meditare: non perfunctoria tibi debet esse transcursio. Si agrum emere velis, si mercari domum, prudentiorem adhibes, et quid juris sit, diligenter consideras: et ne in aliquo forte fallaris, tibi ipse non credis.

PL 15, 1382B

それゆえ、終日、律法を黙想せよ。あなたの通読は、形ばかりのものであってはならない。畑を買おうとし、家を購入しようとするなら、あなたはより思慮深い者を同席させ、何が法であるかを入念に考える。そして、どこかで欺かれることがないよう、自分自身を信用しない。

2

At nunc tu ipse emendus es tibi: de tuo pretio tractatur, considera quid sis, quod nomen habeas, quid acquiras tibi, non agrum, non pecuniam, non gemmarum monilia: sed Christum Jesum, cui nulla possunt pretia, nulla ornamenta conferri.

PL 15, 1382C

ところが今は、あなた自身があなたによって買われねばならず、あなたの代価が協議されている。あなたが何であるか、どのような名を持っているか、自分のために何を獲得するのかを考えよ。畑でも、金銭でも、宝石の首飾りでもなく、いかなる代価も飾りも比べえない、キリスト・イエスである。

3

Adhibe tibi consiliarios Moysen, Esaiam, Hieremiam, Petrum, Paulum, Joannem, ipsum magnum consiliarium Jesum Dei Filium; ut acquiras Patrem.

PL 15, 1382C

顧問として、モーセ、イザヤ、エレミヤ、ペトロ、パウロ、ヨハネを、そして神の子イエス、あの偉大な顧問自身を、あなたの側に置け。父を獲得するためである。

4

Cum his tractandum, cum his tota conferendum est tibi, tota meditandum die; sicut meditabatur David, et haec erat illi sola meditatio.

PL 15, 1382C

彼らと共に協議し、彼らと共にすべてを照らし合わせ、終日黙想しなければならない。ダビデが黙想していたとおりであり、それが彼にとって唯一の黙想であった。

5

Non saecularibus animus traducebatur illecebris, non pecuniaria coacervandi patrimonii cupiditate flagrabat: non proferendi limitis, excludendique finitimi anxius curarum aestus studio meditationis intentum reflectebat affectum; quidquid poterat temporis dies habere, hoc totum sola sibi in Lege meditatio vindicabat.

PL 15, 1382C

彼の心は世俗の誘惑に引き回されず、金銭の財産を積み上げる欲望に燃えることもなかった。境界を広げ、隣人を締め出そうとする、心配事の不安な高まりが、黙想への熱意に向けられた彼の情を逸らすこともなかった。一日が持ちうる時間はすべて、律法における黙想だけが、自分のために要求した。

Sermo XIII. Mem, Caput VIII

第13説教(メム) 第VIII章PL 15, 1382D
1

Sed etiam hoc parum est diligenti, qui velit ad beatitudinis gratiam pervenire. Beatus enim die ac nocte meditatur in Lege. Angustior dies est meditatione doctrinae. Non tantus dies in tempore, quantus meditator in Lege.

PL 15, 1382D

しかし、至福の恩寵に至ろうとする熱心な者にとっては、これでもなお足りない。「幸いな者は、昼も夜も律法を黙想する」からである。昼は、教えの黙想にとっては狭すぎる。時間としての昼がそれほど大きいのではなく、律法において黙想する者がそれほど大きいのである。

2

Unde vide ne illud magis videatur significare, quod ei qui in Lege meditatur, semper dies est, et lumen sine defectu, quod nullae tenebrae noctis interpolent.

PL 15, 1383A

それゆえ、むしろこう示されているのではないか、よく見よ。律法において黙想する者には、常に昼があり、欠けることのない光があって、夜のいかなる闇も入り込まない、ということである。

3

Alioquin quomodo negligentiorem in processu operis declararet, quem diligentiorem in ipsis operis sui Propheta principiis esse voluisset? In die ergo meditator Legis, et Evangelii praedicator.

PL 15, 1383A

そうでなければ、預言者が、その業の始まりにおいてより熱心であってほしいと望んだ者を、どうして業の進みにおいてより怠慢だと宣言するであろうか。それゆえ、昼においてその人は、律法の黙想者であり、福音の宣教者である。

Sermo XIII. Mem, Caput IX

第13説教(メム) 第IX章PL 15, 1383A
1

Et fortasse illi qui novum non recipiunt Testamentum, in nocte legerunt, et ideo nescierunt neque intellexerunt.

PL 15, 1383A

そしておそらく、新しい契約を受け入れない者たちは、夜に読んだのであり、それゆえ知らず、悟らなかった。

2

Unde Salvator, ne etiam nos legeremus in tenebris, admonet dicens ambulandum in die, quia non offendit qui in die ambulat (Joan. XI, 9 et 10); videt enim gratiam lucis. Qui autem ambulat in tenebris, scopulum offensionis incurrit.

PL 15, 1383A

そのため救い主は、我々もまた闇の中で読むことのないよう、昼のうちに歩むべきだと諭して言う。昼に歩く者はつまずかない、と(ヨハネ11:9–10)。光の恩寵を見るからである。闇の中を歩く者は、つまずきの岩に突き当たる。

Sermo XIII. Mem, Caput X

第13説教(メム) 第X章PL 15, 1383B
1

(Vers. 99.) Sequitur: Super omnes docentes me intellexi; quia testimonia tua meditatio mea est. Doctrinam profitentur scribae Judaeorum; quia Legem et prophetas ipsi priores habere meruerunt. Sed illi profitentur docere, sed non docent.

PL 15, 1383B

(第99節)次に続く。「私は私を教えるすべての者にまさって悟った。汝の証しが私の黙想だからである。」ユダヤ人の律法学者たちは教えを標榜する。律法と預言者を、まず彼ら自身が持つに値したからである。しかし彼らは教えると標榜するが、教えてはいない。

2

Ei autem populo qui ex gentibus credidit, competit dicere: Super omnes docentes me intellexi; quia illi non intellexerunt. Respondet Judaeus: Unde habuisti intelligere?

PL 15, 1383B

異邦人から信じた民にこそ、「私は私を教えるすべての者にまさって悟った」と言うことがふさわしい。あの者たちは悟らなかったからである。ユダヤ人は答える。「あなたはどこから悟ることを得たのか。」

3

Scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: seniores, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7) . Ego sum Pater tuus, me interroga.

PL 15, 1383B

書かれている。「汝の父に問え。そうすれば彼は汝に告げる。長老たちに問え。そうすれば彼らは汝に言う」(申命記32:7)。「私はあなたの父である。私に問え。」

4

Sed etsi interrogavero, non respondebitis mihi, dixit Jesus (Luc. XXII, 68) : et ex illo respondere non possunt, et ex illo supra illos intelligo qui non intelligebam; quia testimonia didici, quae ille non novit.

PL 15, 1383B

しかしイエスは言った。「私が問うても、汝らは私に答えないであろう」(ルカ22:68)。それゆえ彼らは答えることができず、またそれゆえ、悟っていなかった私が、彼らにまさって悟る。私は、彼が知らない証しを学んだからである。

5

Didici: Qui sequitur me. . . . tollat crucem suam (Matth. XVI, 24) . Didici: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) . Et ideo optat anathema esse Paulus pro fratribus genere, inimicis fide (Rom. IX, 3) .

PL 15, 1383C

私は学んだ。「私に従おうとする者は……自分の十字架を担え」(マタイ16:24)。私は学んだ。「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)。だからこそパウロは、血筋では兄弟であるが信仰では敵である者たちのために、自らが呪われた者となることを望む(ローマ9:3)。

Sermo XIII. Mem, Caput XI

第13説教(メム) 第XI章PL 15, 1383C
1

Videretur inconveniens esse verecundiae prophetali hujusmodi usurpatio; eo quod praesumpserit dicere quod super omnes docentes intellexerit, cum vel Legem Moyses acceperit a Domino, et populo ejus instituta tradiderit (Exod. XIX, 7) , Aaron, sacrificiorum omnium decurso ritu, sacerdotalem docuerit disciplinam (Exod. XXVIII, 1, 2 et seq.) , Jesus Nave significaverit quemadmodum circumcisio possit iterari (Josue, V, 2, 3 et seq.) , Samuel unctionis propheticae pariter ac regiae sacramenta monstraverit (I Reg. XVI, 13) .

PL 15, 1383C

このような僭越は、預言者の謙遜にふさわしくないように見えるであろう。彼が、自分はすべての教える者にまさって悟ったと敢えて言うからである。しかも、モーセは主から律法を受けてその民に定めを伝え(出エジプト記19:7)、アロンはすべてのいけにえの儀式の次第を終えて祭司の訓育を教え(出エジプト記28:1–2以下)、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕は割礼がどのように繰り返されうるかを示し(ヨシュア記5:2–3以下)、サムエルは預言者としての塗油と王としての塗油の秘跡を示した(サムエル記上16:13)というのにである。

2

Videretur, inquam, incongrua praesumptio, nisi praemisisset superiora, quibus non immerito super docentes intellexisse se comprobaret.

PL 15, 1383D

この僭越は不適切に見えるであろう、と私は言う。もし彼が前の箇所を先に述べていなかったなら、である。その前の箇所によって、彼は教える者たちにまさって悟ったことを、理由なくではなく証明するのである。

3

Debuit hanc assumere confidentiam, qui docebatur, a Domino: et mandatum quod docebatur, Domini erat, et ipse Dominus qui docebat (Sup. v. 2) . Merito super omnes intellexit, quem docebat ipsa Sapientia.

PL 15, 1383D

この確信を持つべきは、主によって教えられていた者であった。教えられていた戒めは主のものであり、教えていたのも主自身だったからである(上の第2節)。知恵そのものが教えていた者が、すべてにまさって悟ったのは当然である。

4

Unde et alibi ait: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12) .

PL 15, 1384A

そこで別の箇所でも言う。「幸いだ、主よ、汝が訓練し、汝の律法について教えた者は」(詩篇93:12)。

Sermo XIII. Mem, Caput XII

第13説教(メム) 第XII章PL 15, 1384A
1

Ostendit igitur quod divinum est homines docere non posse: et ideo qui docere praesumunt, nesciunt; sed agnoscit discipulus qui docetur.

PL 15, 1384A

それゆえ彼は、神的なものを人間が教えることはできないことを示している。そのため、教えようと敢えてする者は知らないが、教えられる弟子は認識する。

2

In quo praeter donum scientiae quod de Spiritu sancto fuerat consecutus: moralis quoque suavis locus est, quod multi docentes sunt qui quod non intelligunt, docere se dicunt: et plurimi sunt discipuli qui studio suo assequuntur et industria quod non didicerunt a magistris.

PL 15, 1384A

この点には、聖なる霊から得ていた知識の賜物のほかに、道徳に関する快い箇所もある。すなわち、自分が理解していないことを教えていると言う、教える者が多く、また、教師たちから学ばなかったことを、自らの熱意と勤勉によって身につける弟子が非常に多い、ということである。

3

Denique ante nos quidam interesse dixit inter docentes atque doctores; fortasse hoc arbitratus quia doctores sunt aliorum judicio ad hoc munus electi: docentes autem qui propria usurpatione hoc sibi munus assumpserint.

PL 15, 1384A

実に、我々より前のある者が、教える者たち〔docentes〕と教師たち〔doctores〕のあいだには違いがあると言った。おそらく、教師たちは他の者たちの判断によってこの務めに選ばれ、教える者たちは自分の僭称によってこの務めを自ら引き受けた者たちだと考えたのであろう。

4

Sed cedant necesse est ei doctores quoque, quem testimoniorum meditatione coelestium doctrina Dei docentis imbuerit.

PL 15, 1384B

しかし、教師たちもまた、天の証しの黙想によって、教える神の教えを染み込まされた者に、道を譲らねばならない。

Sermo XIII. Mem, Caput XIII

第13説教(メム) 第XIII章PL 15, 1384B
1

(Vers. 100.) Sequitur: Super seniores intellexi; quia praecepta tua exquisivi. Nec hoc quidem difficile, ut is quem Dominus docuerit, super seniores intelligat; siquidem Dei gratia ad doctrinam et maturitatem aetatis progrediatur senilis.

PL 15, 1384B

(第100節)次に続く。「私は長老たちにまさって悟った。汝の掟を私は探し求めたからである。」主に教えられた者が長老たちにまさって悟ることは、難しいことでもない。神の恩寵によって、教えへと、また老年の円熟した年齢へと、進むのだからである。

2

Cum enim aetas senectutis vita immaculata sit, utique doctrina vitae immaculatae senilem praestat aetatem (Sap. IV, 19) .

PL 15, 1384B

老年とは汚れのない生涯である(知恵の書4:19)〔刷られた引照は4:19。この句は知恵の書4:9に当たる〕以上、汚れのない生涯の教えこそが、確かに老年の年齢をもたらす。

3

Denique excusanti Hieremiae quod juvenis esset, responsum est: Noli dicere: juvenis sum (Jerem. I, 7); eo quod non aestimaretur juvenis definitione divina, qui canam haberet prudentiam, quae sanctificationis coelestis gratia reluceret.

PL 15, 1384B

実に、若者であるからと辞退したエレミヤには、「私は若者だと言うな」という答えが与えられた(エレミヤ1:7)。天の聖化の恩寵に輝く白髪の思慮を持つ者は、神の定めにより若者とは見なされなかったからである。

Sermo XIII. Mem, Caput XIV

第13説教(メム) 第XIV章PL 15, 1384C
1

Verumtamen non mihi videtur se ipsum laudare Propheta, et praeferre senioribus, cum legerit: Non te praetereat narratio seniorum: et ipsi enim didicerunt a Patribus (Eccli. VIII, 11) .

PL 15, 1384C

しかし、預言者が自分自身を称賛して長老たちにまさると誇っているとは、私には思えない。「長老たちの語りを軽んじるな。彼ら自身も父祖たちから学んだからである」(集会の書8:11)と、彼は読んでいたからである。

2

Nam et alibi dixit Sirach Sapientia: Ubi sunt senes, non multum loquaris (Eccli. XXXII, 13) . Sed novit quibus se praeferat senioribus, inveteratis scilicet in peccato, et veterno impietatis, atque senio perfidiae delirantibus.

PL 15, 1384C

別の箇所でも、シラクの知恵は言う。「老人たちがいるところでは、多くを語るな」(集会の書32:13)。しかし彼は、どの長老たちにまさると言っているのかを知っていた。すなわち、罪に古びた者、不敬虔の惰眠に沈んだ者、不信の老耄にたわごとを言う者たちである。

3

Isti sunt seniores plebis de quibus dictum est qui Dominum Jesum Pilato praesidi tradiderunt: Convenerunt enim sacerdotes, et scribae, et seniores, ut ait Marcus (Marc. XIV, 53) .

PL 15, 1384C

これらは民の長老たちであり、主イエスを総督ピラトに引き渡した者たちについて、こう言われている。マルコが言うとおり、「祭司たち、律法学者たち、長老たちが集まった」(マルコ14:53)。

4

Et iterum: Fecerunt sacerdotes concilium cum senioribus; ut eum traderent (Marc. XV, 1) . Et adversum apostolos in Actibus eorum, quod seniores Israel convenerint, Petrus sanctus, et Lucas Evangelista testantur (Act. IV, 1 et seq.) .

PL 15, 1384C

また再び、「祭司たちは長老たちと協議を行い、彼を引き渡そうとした」(マルコ15:1)。また使徒たちに対して、イスラエルの長老たちが集まったことを、使徒言行録の中で、聖ペトロと福音書記者ルカが証ししている(使徒言行録4:1以下)。

5

Non ergo senili derogavit aetati: sed voce populi senioris indocibilem Dei vetustum illum dierum Judaeorum fore populum prophetavit, qui quod in juventute sua non acquisierat, et in senectute invenire non potuit.

PL 15, 1384D

それゆえ彼は、老年の年齢を貶めたのではない。むしろ、長老たる民の声によって、神について教えを受けつけない、あの日々に古びた〔底本は vetustum illum dierum Judaeorum。語の係りが定かでなく、このように解した〕ユダヤ人の民となるであろうと、預言したのである。その民は、若いときに得なかったものを、老年にも見いだすことができなかった。

6

Namque a principio frequentibus Dominum exasperavit offensis. Cujus igitur gratiam cum esset juvenis, non potuerat emereri, hujus adventum senex non meruit agnoscere, donum tenere non potuit.

PL 15, 1385A

実際、彼らは初めから、たび重なる不快な行いによって主を怒らせた。したがって、若かったときには主の恩寵に値しえなかった者が、老いてからは主の到来を認めるに値せず、その賜物を保つこともできなかった。

7

Sensus autem in canitie, indicium senectutis in sensu est, et veterani consilii scientia intellectus maturitate, non vitae longaevitate praefertur.

PL 15, 1385A

白髪の中にあるのは分別であり、老年のしるしは分別のうちにある。老練な助言の知識は、理解の円熟によって重んじられるのであり、生涯の長さによってではない。

Sermo XIII. Mem, Caput XV

第13説教(メム) 第XV章PL 15, 1385A
1

Exquiramus ergo mandata Dei; ut super seniores intelligamus. Fugiamus viam lubricam peccatorum; ut possimus praecepta custodire coelestia. Hoc enim declarant sequentia.

PL 15, 1385A

それゆえ、神の戒めを探し求めよう。長老たちにまさって悟るためである。罪人たちの滑りやすい道を避けよう。天の掟を守ることができるためである。続く箇所がそれを明らかにするからである。

2

Super seniores intellexit Jacob junior frater; quia cum senior frater Esau praerogativam sibi benedictionis privilegio aetatis exposcit, reliquit epulas mitiores, dum quaerit agrestes (Gen. XXV, 32) .

PL 15, 1385A

年下の兄弟ヤコブは、長老たちにまさって悟った。年上の兄弟エサウが、年長の特権によって祝福の先取権を自分に要求したとき、エサウは野の獲物を求めて、より穏やかな食事を後にしたからである(創世記25:32)。

3

Profecto illo in venationem, junior frater vestimenta ejus accepit, et mihi tradidit populo nationum, materno usus consilio (Gen. XXVII, 15 et seq.) . Illam ergo sapientiae stolam quam habuit antea populus Judaeorum, induit me Rebecca.

PL 15, 1385B

確かに、エサウが狩りに出かけると、年下の兄弟は彼の衣を取り、母の助言に従って、それを諸民族の民である私に渡した(創世記27:15以下)。それゆえ、ユダヤ人の民がかつて持っていたあの知恵の衣を、リベカが私に着せたのである。

4

Stola ejus bona Lex et prophetae. Hac stola ille populus est nudatus, nos induti sumus. Induit nos mater illa Hierusalem, quae in coelo est. Accedimus ergo ad Patrem, offerimus illi epulas mitiores, patientiae cibos, misericordiae lenitatem, intellectus suavitatem.

PL 15, 1385B

彼の良い衣とは、律法と預言者である。この衣から、あの民は裸にされ、我々は着せられた。天にあるエルサレムである母が、我々に着せた。それゆえ我々は父のもとへ進み、穏やかな食事、すなわち忍耐の食物、慈しみの優しさ、理解の甘美さを、父に捧げる。

5

Accipio benedictionem, praeripio fratri seniori gratiam spiritalem. Venit ille, irascitur: non invenit quod accipiat. Mater occurrit, et pio nos hortatu informat. Residet penes me stola illa bonis intexta mandatis.

PL 15, 1385B

私は祝福を受ける。年上の兄弟から霊的な恩寵を先に奪う。彼は来て怒るが、受けるものを見いださない。母が出迎え、敬虔な勧めによって我々を形づくる。善い戒めで織られたあの衣は、私のもとに残る。

Sermo XIII. Mem, Caput XVI

第13説教(メム) 第XVI章PL 15, 1385C
1

(Vers. 101.) Ab omni, inquit, via maligna prohibui pedes meos; ut custodiam verba tua. Vere dignus qui super seniores intelligeret; quandoquidem divino est honoratus spiritu, ut seniores doceret non solum intellectus veritatem, verumetiam peccati fugam, culpaeque cautelam.

PL 15, 1385C

(第101節)「あらゆる悪しき道から私は足を遠ざけた。汝の言葉を守るために」と彼は言う。まことに、長老たちにまさって悟る者にふさわしい。彼は神的な霊によって栄誉を受け、長老たちに、理解の真理だけでなく、罪から逃れることと咎への用心をも教えたからである。

2

Itaque cum fragilitas humana prona sit, ut ad imum affectibus, et currente vestigio feratur in vitium, docet quemadmodum viae istius lubricum et itineris hujus anfractus viantem implicare non possit.

PL 15, 1385C

こうして、人間の弱さは情によって低きへ傾きやすく、足取りも速く罪へと運ばれていくので、彼はどのようにすれば、この道の滑りやすさとこの旅路の曲がりくねりが、旅人をからめ取ることができないかを教える。

3

Prohibui, inquit, pedes meos a maligna via, hoc est, ab istius saeculi vanitate; quia saeculum in maligno positum est.

PL 15, 1385C

「私は悪しき道から足を遠ざけた」と彼は言う。これは、この世の空しさから、ということである。世は悪しき者の中に置かれているからである。

4

Dubium quidquid est, et ancipitis effectus, hoc malignum est; ut lux dubia, maligna dicitur: ita malignum est quidquid admiscet malitiae tenebras veritati. Revoca ergo ab istius mundi lubrico pedes animi tui, et mentis incessum.

PL 15, 1385C

疑わしいもの、結果の定まらないものはみな悪しきものである。疑わしい光が悪しき光〔malignus は「乏しい、薄暗い」の意でも光に言う〕と呼ばれるように、悪意の闇を真理に混ぜ入れるものはみな悪しきものである。ゆえに、あなたの心の足と精神の歩みを、この世の滑りやすさから呼び戻せ。

5

Prohibe, inquam, resiste cupiditatibus, obsiste motibus qui videntur irruere, sicut bestiae atque jumenta; ut teneros fructus, et nova ruris hujus nostri culta depascant.

PL 15, 1386A

押しとどめよ、と私は言う。欲望に抗え、獣や家畜のように、我々のこの畑の柔らかな実と新しい作物を食い荒らそうと襲いかかってくるかに見える衝動に逆らえ。

Sermo XIII. Mem, Caput XVII

第13説教(メム) 第XVII章PL 15, 1386A
1

Prohibui, inquit, pedes meos. Non utique corporis pedes prohibent, qui mentis piae plerumque obsequuntur arbitrio. Neque enim prohibendi sunt, cum prodeunt ad Dei templum, viduae opem ferre festinant, impium praevenire, supplantare aliquem fraudulentum.

PL 15, 1386A

「私は足を遠ざけた」と彼は言う。体の足を押しとどめるのではない。体の足は、敬虔な精神の裁量にたいてい従うからである。神の神殿へ進み出るとき、やもめを助けようと急ぐとき、不敬虔な者を先んじて制するとき、欺く者を押し倒すときには、足を押しとどめるべきではない。

2

Alius igitur est pes qui jure prohibetur. Quis ille sit, ipse Propheta nos doceat: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 12) .

PL 15, 1386A

それゆえ、正当に押しとどめられる足は別のものである。それが何であるかは、預言者自身が我々に教えるがよい。「高ぶりの足が私に来ることのないように」(詩篇35:12)と彼は言う。

3

Est etiam pes iniquitatis, qui cito labitur, et stare non potest, sicut pes perfidorum est, de quibus scriptum est: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare (Ibid., 13) .

PL 15, 1386A

また不法の足もある。すぐに滑り、立っていられない足であり、裏切る者たちの足がそうである。彼らについてはこう書かれている。「そこで不法を行う者はみな倒れ、追い出され、立つことができなかった」(詩篇35:13)。

4

Prohibe ergo pedes tuos, ne cadas; sunt enim non solum criminum, sed etiam infirmitatis pedes. Et videndum ne cadas. Et videaris tibi forsitan bene stare: sed dicit tibi Paulus: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12) .

PL 15, 1386B

ゆえに、倒れないよう、あなたの足を押しとどめよ。足には罪の足だけでなく、弱さの足もあるからである。倒れないよう気をつけねばならない。あなたには、おそらく自分がよく立っているように見えるかもしれない。だがパウロはあなたに言う。「立っている汝も、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。

5

Diligenter attende viam tuam, ut audias: Tu autem hic sta mecum. Stans enim cum Deo, lapsum timere non poteris.

PL 15, 1386B

自分の道を注意深く見つめよ。「汝はここで私とともに立て」と聞くためである。神とともに立つならば、あなたは倒れることを恐れずにすむ。

6

Stans cum Deo poteris dicere: Eruit. . . . pedes meos a lapsu (Deut. V, 31) : sed ita eruit Dominus pedes tuos ab omni lapsu, si cognoverit quod tu prohibeas pedes tuos a lapsu.

PL 15, 1386B

神とともに立つならば、あなたはこう言うことができる。「私の足を、転落から救い出した」(申命記5:31)。だが主があなたの足をあらゆる転落から救い出すのは、あなたが転落しないよう自分の足を押しとどめていると知ったときである。〔刷られた引照は申命記5:31。この句はむしろ詩篇の句のように見え、申命記5:31は前節の「汝はここで私とともに立て」に当たるらしい。引照は刷られたまま写した〕

7

Ideo hoc meruit David, ut Deus a lapsu pedes ejus erueret; quoniam pedes suos ipse prohibebat, ne praecipiti atque incauto peccatorum laberentur vestigio: unde et potuit verba custodire divina. Non enim custodire quis poterit, nisi potuerit prius stare.

PL 15, 1386B

それゆえダビデは、神が自分の足を転落から救い出すに値する者となった。彼自身が、性急で不用意な罪の歩みによって足が滑らないよう、自分の足を押しとどめていたからである。そこから彼は神の言葉を守ることもできた。まず立つことのできた者でなければ、守ることはできないからである。

8

Cum autem custodierit, ipsi incipit Dei Verbum ferre custodiam. Prohibitos pedes suos a via maligna bene dicit, qui Christum viam esse novit.

PL 15, 1386C

だが守り通せば、今度は神の言葉そのものがその者を守り始める。悪しき道から足を遠ざけたと正しく言うのは、キリストが道であると知っている者である。

Sermo XIII. Mem, Caput XVIII

第13説教(メム) 第XVIII章PL 15, 1386C
1

(Vers. 102.) A judiciis tuis non declinavi; quoniam tu legem posuisti mihi. Exposuit quid esset a via maligna prohibere pedem; a judiciis utique non declinare divinis, et firmum atque immobile perseverantis innocentiae tenere vestigium, non deflectere gradum, nec de curriculo avertere disciplinae, sed semitis non solum veteris in Sina, sed etiam novae Legis insistere secundum Evangelii claritatem.

PL 15, 1386C

(第102節)「汝の裁きから私は逸れなかった。汝が私に律法を立てたからである」。彼は、悪しき道から足を遠ざけるとはどういうことかを説き明かした。すなわち、神の裁きから逸れないこと、揺るがず動かない足取りで、守り通される無垢を保つこと、歩みを曲げないこと、教えの走路から外れないことであり、シナイにおける古い律法の小道だけでなく、福音の輝きに従って新しい律法の小道にもとどまることである。

Sermo XIII. Mem, Caput XIX

第13説教(メム) 第XIX章PL 15, 1386C
1

Est etiam Evangelii lex, de qua dicit in superioribus hic propheta: Constitue, Domine, legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX, 21) .

PL 15, 1386C

福音の律法というものもある。この預言者は、先の箇所でそれについてこう言っている。「主よ、立法者を彼らの上に立てよ。諸国民は、自分たちが人間にすぎないことを知れ」(詩篇9:21)。

2

Adventum utique Domini intelligimus prophetari, et vocationem gentium quae ante in lutum quoddam corporis hujus videbantur infixae, voluptati corruptionis suae tamquam faeci, et libidini inhaerentes; quia Dominum nescierunt.

PL 15, 1386C

我々は、ここで主の到来と諸国民の召命が預言されていると理解する。諸国民は、以前は、この体の泥のようなものにはまり込み、自らの堕落の快楽に、いわば澱に、また情欲にしがみついていると見えた。主を知らなかったからである。

3

Et ideo iratus: Avertantur, inquit, peccatores in infernum (Psal. IX, 18) ; ut non viderent descendentem et ascendentem animam Domini Jesu, et converterentur ad Dominum, qui converti cum viverent, noluerunt. Sed de illis dicit gentibus, quae obliviscuntur Dominum (Ibid.) .

PL 15, 1387A

そこで彼は憤って言う。「罪人たちは冥界へ引き返せ」(詩篇9:18)。それは、降りてゆき、また昇ってゆく主イエスの魂を彼らが見ず、生きている間には転じようとしなかった彼らが、主へと転ずることもないように〔non が converterentur にまで掛かるかは定かでない。掛けて取った〕、ということである。だが彼が語っているのは、「主を忘れる諸国民」(詩篇9:18)についてである。

Sermo XIII. Mem, Caput XX

第13説教(メム) 第XX章PL 15, 1387A
1

Scierunt ergo et obliti sunt: tamen prophetica benignitate orat, ut exsurgat Dominus, non praevaleat homo; ut cogitationes terrenae, et motus omnes ferventes hujus corporis conquiescant.

PL 15, 1387A

彼らは知っていたのに、忘れた。それでも預言者は慈愛をもって、主が立ち上がり、人が優勢にならないようにと祈る。それは、地上の思いと、この体のあらゆる熱い衝動が静まるためである。

2

Judicentur gentes; quoniam tunc cognoscitur Dominus, cum timentium convertitur affectus, gravis terrore judicii: Et discant gentes quoniam homines sunt, luti corruptione resolubiles, et limo durescente formati: quod ante qui Legem non acceperant, nesciebant (Ibid., 20) .

PL 15, 1387A

「諸国民は裁かれよ」。主が知られるのは、恐れる者たちの情が裁きの恐怖に重くされて回心するときだからである。「諸国民は、自分たちが人間にすぎないことを知れ」。すなわち、泥の腐敗によって溶け崩れうる者、固まってゆく粘土から形づくられた者にすぎないということであり、それは、律法を受けていなかった者たちが以前は知らなかったことである(詩篇9:20)。

3

Unde Propheta quasi et ipse turbatus terrenae fragilitatis contemplatione, ait: Ut quid, Domine, discessisti longe (Ibid., 22) ?

PL 15, 1387B

それゆえ預言者は、自身もまた地上の弱さを見つめて動揺したかのように言う。「主よ、何ゆえ汝は遠く離れたのか」(詩篇9:22)。

4

Bene timet, qui hominem se esse cognoscit: sed quia plus timet nobis, qui sumus ex gentibus peccatores, precatur ne longe fiat a suis gentibus; ut qui longe eramus, incipiamus esse propiores, et sciamus quia homines sumus, ad imaginem scilicet et similitudinem Dei facti, quibus per Virginis partum etiam Christus conformis est factus.

PL 15, 1387B

自分が人間にすぎないと知る者は、よく恐れる。だが、異邦人の出である罪人の我々のために、彼はいっそう恐れ、主が自分の諸国民から遠く離れないようにと祈るのである。かつて遠くにいた我々が、より近い者になり始め、我々が人間であること、すなわち神の像と似姿に造られた者であることを知るためであり、この者たちに、おとめの出産によってキリストさえも同じ姿となったのである。

5

Recte ergo et ad infirmitatem accipitur, et ad gratiam: Sciant gentes quoniam homines sunt: altero per commune quoddam atque carnale consortium bestiarum: altero per imaginem Dei, et carnis Dominicae sacramentum dignitas esse coepit, quae ignobilitas videbatur.

PL 15, 1387B

それゆえ、「諸国民は、自分たちが人間にすぎないことを知れ」という句は、弱さにも恩寵にも取るのが正しい。一方では〔弱さに取れば〕、獣たちとの何か共通の肉的な交わりによって〔人間である〕。他方では〔恩寵に取れば〕、神の像と主の肉の秘義によって、卑しいと見えていたものが尊厳となり始めたのである。

Sermo XIII. Mem, Caput XXI

第13説教(メム) 第XXI章PL 15, 1387C
1

Merito ergo non declinavit a judiciis Dei populus nationum, qui potest dicere: Quoniam tu legem posuisti mihi. Non per Moysen, non per prophetas, sed ipse per te, Jesu, legem posuisti mihi, hoc est, Evangelium.

PL 15, 1387C

それゆえ、諸民族の民が神の裁きから逸れなかったのは当然である。この民はこう言うことができる。「汝が私に律法を立てたからである」。モーセを通してでもなく、預言者たちを通してでもなく、イエスよ、汝自身が汝を通して私に律法を立てた。それは福音のことである。

2

Ideo non declinavi a via; quia te aspexi, te cognovi, tua itinera secutus veram cognovi viam.

PL 15, 1387C

だから私は道から逸れなかった。汝を見つめ、汝を知り、汝の歩んだ道に従って、まことの道を知ったからである。

Sermo XIII. Mem, Caput XXII

第13説教(メム) 第XXII章PL 15, 1387C
1

(Vers. 103.) Itaque praedicationem audiens Evangelii quam propheticus spiritus praecinebat, ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo!

PL 15, 1387C

(第103節)こうして彼は、預言の霊があらかじめ歌っていた福音の宣教を聞いて言う。「汝の言葉は私の喉に何と甘いことか。蜜とハチの巣にまさって私の口に甘い」。

2

Et bene dulcia, quibus praedicatur remissio peccatorum, vitae perennitas, resurrectio etiam defunctorum, quae perpetuae mortis et acerbae amaritudinem temperarunt.

PL 15, 1387C

まことに甘い。それらによって罪の赦し、生命の永続、さらには死者の復活が宣べられ、それらが絶え間ない死の苦い辛さを和らげたからである。

3

Per haec mortem coepimus non timere, qui coepimus dicere: Ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55) ? Et bene faucibus dulcia; eo quod intimis infusa visceribus gratia spiritalis sit.

PL 15, 1387D

これらによって我々は死を恐れなくなり始め、こう言い始めた者となった。「死よ、汝の勝利はどこにあるか」(一コリント15:55)。そして喉に甘いというのもまことにそのとおりである。霊的な恩寵が、最も内なるはらわたに注がれているからである。

Sermo XIII. Mem, Caput XXIII

第13説教(メム) 第XXIII章PL 15, 1387D
1

Super mel et favum, inquit, ori meo dulcia. Et ideo quia dulcia nobis verba tua esse coeperunt, dicis ad Ecclesiam: Favum distillant labia tua, Sponsa (Cant. IV, 11) . Quid sit favus, doce nos, Salomon? Tu enim dixisti: Favi mellis, sermones boni (Prov. XVI, 24) .

PL 15, 1387D

「蜜とハチの巣にまさって私の口に甘い」と彼は言う。汝の言葉が我々に甘くなり始めたからこそ、汝は教会にこう言う。「花嫁よ、汝の唇はハチの巣を滴らせる」(雅歌4:11)。ハチの巣とは何か、ソロモンよ、我々に教えよ。あなた自身が言ったからである。「蜜の巣は、善き言葉である」(箴言16:24)。

2

Et vere bonus favus, quem manducat Ecclesia, multorum prophetarum velut apum spiritali ubertate congesta mella redolentem. Hoc est mel de quo ait: Manducavi panem meum cum melle meo: bibi vinum meum cum lacte meo (Cant. V, 1) .

PL 15, 1388A

まことに、教会が食べるハチの巣は善いものである。多くの預言者が、ミツバチのように、霊的な豊かさをもって集めた蜜の香りを放っている。これは、彼がこう言うときの蜜である。「私は私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」(雅歌5:1)。

3

Mysticus sermo coelestium Scripturarum sicut panis est, qui confirmat cor hominis, velut fortior cibus verbi.

PL 15, 1388A

天の聖書の奥義的な言葉はパンのようなもので、人の心を堅くする。言葉のいわばより強い食物である。

4

Suasorius autem ethicus, dulcis, et mollior; eo quod ethica praedicatione mentis interna mulcentur: amara febribus, id est, poenitentia delictorum, miti corda sermone dulcescunt.

PL 15, 1388A

これに対して、説得する倫理の言葉は甘く、より柔らかい。倫理の宣教によって精神の内なるものがなだめられるからである。熱病のために苦くなった心、すなわち罪を悔い改めている心は、穏やかな言葉によって甘くなる。

5

Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refoventur.

PL 15, 1388A

宣べる者の唇が蜜を滴らせるのは、厳しい出来事や破滅に打ち砕かれて倒れた魂の四肢が、再び温められるときである。

Sermo XIII. Mem, Caput XXIV

第13説教(メム) 第XXIV章PL 15, 1388A
1

Est etiam vis ferventior verbi, sicut vini. Est etiam in lactis specie sermo lucidior. Edite, inquit, proximi mei, et bibite, et inebriamini (Ibid.) Bona ebrietas, quae ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum; ut immemor sollicitudinum animus noster vino jucunditatis hilaretur.

PL 15, 1388A

ぶどう酒のように、言葉のいっそう燃える力もある。また、乳の姿で、いっそう明るい言葉もある。「食べよ、私の隣人たちよ、飲め、そして酔え」(雅歌5:1)と彼は言う。よい酔いである。それはより善い、より楽しいものへと、一種の精神の恍惚をもたらし、我々の心が思い煩いを忘れて、楽しさのぶどう酒に陽気になる。

2

Bona mensae spiritalis ebrietas. Denique: Poculum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !

PL 15, 1388B

霊の食卓の酔いはよい。実に、「酔わせる杯は何と素晴らしいことか」(詩篇22:5)。

3

Sed et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psal. LXIV, 11) ; eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit.

PL 15, 1388B

また別の箇所にもあなたはこう見いだす。「その流れを酔わせ、その世代を増し加えよ」(詩篇64:11)。大地の酔いは、天の雨を注がれたとき、種を呼び覚まし、実を増やすのが常だからである。

4

Itaque verbum Dei quod sicut pluvia descendit de coelo, ubi venas terrae nostrae, vel animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitavit virtutum studia diversarum, fructusque fidei et castae devotionis adolevit; meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Ibid., 10) .

PL 15, 1388B

そこで、雨のように天から降る神の言葉が、我々の大地の脈を、すなわち魂と精神の脈を神的な宣教によって酔わせたとき、さまざまな徳への熱意を呼び起こし、信仰と貞潔な献身の実を育てた。だから当然、神の言葉にこう言われる。「汝は地を訪れ、これを酔わせた」(詩篇64:10)。

5

Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios jucunditate mulceret.

PL 15, 1388C

体を受け入れることによって、彼は弱い者を癒やすために訪れ、霊的な恩寵によって酔わせ、不安な者を楽しさでなだめたのである。

Sermo XIII. Mem, Caput XXV

第13説教(メム) 第XXV章PL 15, 1388C
1

Recte ergo Sponsae dicitur: Favum distillant labia tua, Sponsa: mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11) .

PL 15, 1388C

だから、花嫁に向かってこう言われるのは正しい。「花嫁よ、汝の唇はハチの巣を滴らせる。蜜と乳が汝の舌の下にある」(雅歌4:11)。

2

Os enim justi distillat sapientiam: de ore justi suavitatis et misericordiae mella procedunt: in ore justi nullus dolus, nulla fallacia, nulla est amaritudo peccati.

PL 15, 1388C

義人の口は知恵を滴らせるからである。義人の口からは、快さと慈しみの蜜が出てくる。義人の口には欺きがなく、偽りがなく、罪の苦さはない。

3

Audit Ecclesia verba justi, audit plebs Dei praecepta sapientis, delectatur alloquii suavitate, moralis disputationis jucunditate mulcetur, dicens: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo! quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor ejus evanescit, et plerumque viscera vitiosa laeduntur; verborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt.

PL 15, 1388C

教会は義人の言葉を聞き、神の民は賢者の掟を聞き、語りかけの快さを喜び、道徳の論議の楽しさになだめられて、こう言う。「汝の言葉は私の喉に何と甘いことか。蜜とハチの巣にまさって私の口に甘い」。ミツバチの蜜はしばらくの間だけ喜ばせるが、その味はすぐに消え、しばしば悪しきはらわたを損なう。だが道徳の言葉の蜜は、刺すことはあっても、損なうことはない。

4

Cognosce tamen cui illa credantur; scriptum est enim: In aurem insipientis nihil dicas; ne quando irrideat prudentes sermones tuos (Prov. XXIII, 9) . Evomet enim, et rejiciet sermonem tuum stultus, qui ejus non potest sentire suavitatem.

PL 15, 1388D

しかし、それが誰に託されるのかを知れ。こう書かれているからである。「愚かな者の耳には何も言うな。汝の賢い言葉を嘲ることのないように」(箴言23:9)。愚か者は、その甘さを感じ取ることができないので、あなたの言葉を吐き出し、投げ捨てるだろう。

Sermo XIII. Mem, Caput XXVI

第13説教(メム) 第XXVI章PL 15, 1388D
1

(Vers. 104.) Sequitur: A mandatis tuis intellexi: propter hoc odio habui omnem viam iniquitatis. Consequens huic versiculo est: Concupiscens sapientiam, serva mandata (Eccli. I, 33) . Sed nemo potest servare, nisi qui intelligit.

PL 15, 1388D

(第104節)続いて、「汝の戒めから私は悟った。それゆえ私は不法のすべての道を憎んだ」。この小節に続くのはこれである。「知恵を望むなら、戒めを守れ」(集会の書1:33)。だが、悟る者でなければ誰も守ることはできない。

2

Denique redduntur quotidie omnia verba Legis a quibusdam senioribus Judaeorum, et nemo eorum potest custodire mandatum.

PL 15, 1389A

実に、律法のすべての言葉は、ユダヤ人の一部の長老たちによって日々唱え返されているが、彼らの誰も戒めを守ることができない。

3

Neque enim arborem dixerim custodire fecunditatem naturae, quae luxuriat in foliis, vanescit in fructu: nec terram illam dixerim custodire fructus suos, quae filicem invisam parit agricolis, edere frumenta non soleat: nec pastor custodire videtur pecus, qui eligere pabula profutura non noverit, lupos cavere, canibus vallare ovilia sua, nesciat potum, cum opus sit, ministrare.

PL 15, 1389A

私は、葉ばかり茂って実が消えてゆく木が、自然の実りを守っているとは言わないし、農夫たちに忌まれるシダを生み、麦を産むのが常でない土地が、自らの実りを守っているとも言わない。また、将来のためになる牧草を選ぶことを知らず、狼を警戒することを知らず、犬たちで自分の羊小屋を囲うことを知らず、必要なときに水を飲ませることを知らない牧者が、家畜を守っているとも見えない。

4

Nam producere tantummodo sine ulla cura mutum pecus, tantumdem est quantum Scripturas legere tantum populum Judaeorum.

PL 15, 1389A

物言わぬ家畜をただ何の世話もなく外に出すだけのことは、ユダヤ人の民がただ聖書を読むだけのことに等しい。

5

Ubi sint spiritalis pascua sacramenti, ubi littera occidat, ubi intelligibiles incursent lupi, ubi sit requies refectionis, ubi spes resurrectionis, qui sint canes qui pro gregis possint latrare custodia, populus et ipso grege magis mutus ignorat.

PL 15, 1389A

霊的な秘義の牧草がどこにあるのか、文字がどこで殺すのか、知性の狼たちがどこで襲うのか、養いの憩いがどこにあるのか、復活の希望がどこにあるのか、群れを守るために吠えることのできる犬が誰なのかを、群れそのものよりもなお物言わぬ民は知らない。

Sermo XIII. Mem, Caput XXVII

第13説教(メム) 第XXVII章PL 15, 1389B
1

Itaque si dicat: Mandata custodio; respondetur ei: Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnabat dolos.

PL 15, 1389B

だから、もし誰かが「私は戒めを守っている」と言うなら、その者にはこう答えられる。「汝は教えを憎み、私の言葉を汝の後ろへ投げ捨てた。盗人を見れば、彼とともに走り、姦淫する者たちとともに汝の分け前を置いた。汝の口は邪悪にあふれ、汝の舌は欺きを組み立てた」。

2

Sedens adversus fratrem tuum detrahebas (Psal. XLIX, 17-20) . Non est hoc custodire mandata, sed praevaricari: statutis facere contraria, non est intelligere, sed ignorare. Quomodo possunt verba Dei dulcia esse in faucibus tuis, in quibus est amaritudo nequitiae?

PL 15, 1389B

「座して汝の兄弟に敵対し、汝は誹った」(詩篇49:17–20)。これは戒めを守ることではなく、背反することである。定めに反することを行うのは、悟ることではなく、無知であることである。神の言葉が汝の喉において甘くなど、どうしてありえようか。汝の喉には邪悪の苦さがあるではないか。

3

Quomodo mel et lac sub lingua tua? cum dolum lingua tua componat: ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum: cum tibi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam, et fucum simulationis abjicias, dicens: Sicut nunc geniti infantes, rationabiles, et sine dolo, lac concupiscite (I Petr. II, 2) .

PL 15, 1389B

汝の舌の下に蜜と乳がどうしてあろうか。汝の舌は欺きを組み立て、胸には一つのことを思い描き、外向きの言葉ではもう一つのことを掲げて、不用心な者を欺くではないか。使徒ペトロは汝に、あらゆる悪意を捨て、見せかけの偽りの装いを投げ捨てよと言い、こう述べている。「今生まれた幼子のように、理にかない、偽りなく、乳を慕い求めよ」(一ペトロ2:2)。

4

Ostendit enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua; ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre noverimus: nesciamus odisse nisi viam iniquitatis; ut facere quod exsecramur, reluctanti caveamus affectu.

PL 15, 1389C

彼は、舌の下に蜜と乳を持つとはどういうことかを我々に示しているからである。すなわち、我々が、呪う者を呪い返さず、祝福を返すことを知り、不法の道のほかは憎むことを知らず、我々が忌み嫌う行いを、逆らう心で避けるためである。

5

Ideo Paulus cavebat in carne sua malum; quia oderat (Rom. VII, 15) . Ideo Joannes monet in epistola sua ne diligamus saeculum: Quia omne quod in saeculo est, concupiscentia est carnis, et concupiscentia oculorum, et jactantia vitae (I Joan. II, 16) .

PL 15, 1389C

だからパウロは、自分の肉において悪を避けた。悪を憎んでいたからである(ローマ7:15)。だからヨハネは、その書簡において、世を愛さないよう戒める。「世にあるものはすべて、肉の欲望、目の欲望、生の誇りだからである」(一ヨハネ2:16)。

Sermo XIII. Mem, Caput XXVIII

第13説教(メム) 第XXVIII章PL 15, 1389D
1

Est ergo in nobis ut et bene aliquid oderimus, et bene aliquid diligamus. Sicut enim bene amare possumus servos Dei, et bene diligere possumus inimicos nostros secundum Verbum Domini (Matth. V, 44) : ita bene odisse possumus inimicos Dei, odisse iniquitatem, odisse perfidiam, odisse turpitudines, odisse mundi istius vanitates.

PL 15, 1389D

ゆえに、何かを善く憎むことも、何かを善く愛することも、我々のうちにある〔我々にできる〕。我々は、主の言葉に従って、神の僕たちを善く愛することができ、我々の敵をも善く愛することができる(マタイ5:44)のと同じく、神の敵を善く憎み、不法を憎み、不信を憎み、醜行を憎み、この世の空しさを憎むことができる。

2

Odio igitur esse debent quae saeculi sunt; ne securis affectibus et otiosis blanditer conciliatricula voluptatis irrepat illecebra. Facile capit oculos petulantis forma meretricis, nisi eos odia premant justa, et impuritatem indignatus avertat affectus.

PL 15, 1389D

ゆえに、世に属するものは憎しみの対象でなければならない。そうでなければ、安んじて怠惰な情のうちに、快楽の取り持ちとも言うべき誘惑が、甘言をもって忍び込んでくるだろう。放縦な娼婦の姿は、正しい憎しみがそれを押さえず、憤った情が不潔さを遠ざけない限り、たやすく目を捕らえる。

3

Inflat plerumque homines, et tumido resupinat fastidio nobilitatis jactantia, et rerum affluentia saecularium; nisi pudeat in te aliena magis, quam propria laudari. Christus cum dives esset, pauper factus est: in paupere, non in divite te redemit.

PL 15, 1390A

家柄の誇示と、世俗の財の豊かさは、しばしば人々を膨らませ、腫れ上がった驕りで反り返らせる。あなたの内に、自分のものよりも他人のものが称えられることを恥じなければ、そうなる。キリストは富んでいたのに貧しくなった。貧しさにおいて、富においてではなく、あなたを贖った。

4

Confitentibus Dei filium imperabat tacere; ut operibus magis quam sermonibus Deus agnosceretur; et tu nobilem te dicis, qui es factus e terra?

PL 15, 1390A

彼は、神の子と告白する者たちに、黙るよう命じた。神が言葉よりもむしろ業によって知られるためである。それなのに、土から造られたあなたが、自分を高貴だと言うのか。

5

David rex dicit: Memento, Domine, quia pulvis sumus (Psal. CII, 14) : et tu in hoc caduco atque limoso genere gloriaris, et divitem te putas, qui cras potes esse mendicus; cum vita tua non in abundantia tua, sed in Dei sit misericordia?

PL 15, 1390A

王ダビデは言う。「主よ、思い出せ、我々は塵であることを」(詩篇102:14)。それなのに、あなたはこの朽ちやすい泥の種族を誇り、明日には乞食になりうるのに自分を富者と思う。あなたの生命は、あなたの豊かさにではなく、神の慈しみにあるのに。

6

Cui honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 15, 1390B

彼に誉れ、栄光、賛美、永続が、世々の昔より、今も、常に、世々限りなくあるように。アーメン。

Sermo XIV. Nun, Caput I

第14説教(ヌン) 第I章PL 15, 1390B
1

Nun littera hebraea est quarta decima cujus interpretatio est, Unicus: vel in alia interpretatione: Pascua eorum. Ecce ipse Hebraeorum litterae testificantur Dominum Jesum esse unicum Patris Filium, Verbum Dei.

PL 15, 1390B

ヌンはヘブライ語の第十四の文字であり、その訳は「独り子」である。あるいは別の訳では「彼らの牧草地」である。見よ、ヘブライ人の文字そのものが、主イエスは父の独り子、神の言葉であると証ししている。

2

Denique primo statim versu David de unico Filio Dei dicit: Lucerna pedibus meis Verbum tuum, et lumen semitis meis.

PL 15, 1390B

実に、〔この段の〕最初の節でただちに、ダビデは神の独り子についてこう言う。「汝の言葉は私の足の灯火、私の小道の光」。

3

Unde intelligimus ideo per litteras Haebraeorum psalmum hunc esse digestum; ut homo noster tamquam parvulus, et ab infantia per litterarum elementa formatus, quibus aetas puerilis assuevit, usque ad maturitatem virtutis excrescat.

PL 15, 1390B

ここから我々は、この詩篇がヘブライ人の文字によって配列されているのは、我々の人間が、幼子のように、幼いころから、少年の年ごろが慣れ親しむ文字の初歩によって形づくられ、徳の成熟にまで成長するためであると理解する。

4

Litterae autem singulae velut tituli sunt eorum versuum, qui sub iisdem litteris ascribuntur, seriem et continentiam declarantes, sicut hic unicum significat littera, et de unigenito Dei Filio, atque ejus aeterni luminis claritate psalmi hujus portio prophetat.

PL 15, 1390C

個々の文字は、その文字のもとに記される節の見出しのようなものであり、その続きと内容を示している。ここでは文字が独り子を意味し、この詩篇の一部が、神の独り子と、その永遠の光の輝きについて預言している。

Sermo XIV. Nun, Caput II

第14説教(ヌン) 第II章PL 15, 1390C
1

Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae hujus interpretatio. Quae sunt enim pascua nostra, hoc est, fidelium, nisi Christus? In cujus pascuis se locatum Propheta laetatus est, dicens: In loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 2) .

PL 15, 1390C

また、別の写本に見いだされるこの文字の訳も、これと相いれないものではない。我々の牧草地、すなわち信ずる者たちの牧草地とは、キリストにほかならないではないか。預言者はその牧草地に置かれたことを喜び、こう言った。「牧草の場所に、そこに彼は私を置いた」(詩篇22:2)。

2

Ipse enim nos pascit, et reficit. Bona pascua divina sacramenta sunt. Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis. Carpis lilium, hoc est, splendorem aeternitatis. Carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem.

PL 15, 1390C

彼自身が我々を養い、元気づけるからである。神的な秘跡は善き牧草地である。あなたはそこで、復活の良き香りを与えた新しい花を摘む。あなたはユリを摘む。すなわち永遠の輝きである。あなたはバラを摘む。すなわち主の体の血である。

3

Bona etiam pascua libri sunt Scripturarum coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur; cum ea quae scripta sunt, degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur.

PL 15, 1390D

天の聖書の書物もまた善き牧草地であり、我々はそこで日ごとの朗読によって養われ、そこで元気を取り戻し、力づけられる。書かれていることを味わい、唇の先で味わったものをいっそう頻繁に反芻するときである。この牧草地で主の群れは肥える。

Sermo XIV. Nun, Caput III

第14説教(ヌン) 第III章PL 15, 1391A
1

Bona etiam Christi pascua, qui pascit in liliis, in splendore sanctorum: bona pascua etiam montes convallium. Nam et in his pascitur Christus, sicut capreolus, aut hinnulus cervorum.

PL 15, 1391A

また、ユリの中で、聖徒たちの輝きの中で草を食むキリストの牧草地も善きものである。谷の山々もまた善き牧草地である。キリストは、これらの中でも、ノロジカの子、あるいはシカの子のように草を食むからである。

2

Montes sunt convallium, sicut luminaria istius mundi sedula humilitate fulgentes, qui virtutum diversarum praestant cacumine, et supra mundum meritis suis eminent.

PL 15, 1391A

谷の山々とは、この世の光体のように、勤勉な謙遜によって輝く者たちであり、さまざまな徳の頂において抜きん出て、自らの功によって世の上にそびえる者たちである。

3

Isti sunt de quibus dicitur: De hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo (Joan. XVII, 14) ; quia supra mundum sunt qui Christum sequuntur. Convallis autem mundus est: ideoque disposuit in convalle fletus; eo quod in hoc mundo fletus sint lacrymaeque.

PL 15, 1391A

彼らについて言われている。「彼らはこの世のものではない。私もこの世のものではないのと同じである」(ヨハネ17:14)。キリストに従う者たちは世の上にいるからである。谷とは世であり、それゆえ彼は涙の谷に〔契約を〕整えた。この世には涙と嘆きがあるからである。

4

Et providens Dominus disposuit in hoc mundo Testamentum suum; ut magis hic fleamus peccata nostra, quam flenda servemus.

PL 15, 1391A

主は先を見通して、この世に自らの契約を整えた。それは、我々が、泣くべきことをそのまま保っておくよりも、むしろここで自分の罪を泣くためである。

Sermo XIV. Nun, Caput IV

第14説教(ヌン) 第IV章PL 15, 1391B
1

Pascua nostra etiam isti versiculi sunt, de quibus hodie tractaturi sumus, in quibus David dicit: Pascebam oves patris mei, ostendens veram lucernam, docens humilitatem (I Reg. XVII, 34) .

PL 15, 1391B

我々の牧草地は、今日これから論ずるこれらの小節でもある。そこでダビデは言う。「私は私の父の羊たちを飼っていた」(サムエル記上17:34)。彼は真の灯火を示し、謙遜を教えているのである。

2

In pascuis talibus verus David, verus humilis, et manu fortis, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit; et homo natus per Virginis partum humiliavit se usque ad mortem, oves Patris sui divina praedicatione pascebat; cum secundum Scripturas suum probaret adventum (Luc. IV, 21) , cum quinque panibus et duobus piscibus hominum millia multa saturaret. (Joan. VI, 9 et seq.)

PL 15, 1391B

このような牧草地で、まことのダビデ、まことに謙遜で、手に力ある者、すなわち、神と等しくあることを奪い取るべきことと考えず、かえって自らを空しくし、おとめの出産によって人として生まれ、死に至るまで自らを低くした者が、自分の父の羊たちを神的な宣教によって養っていた。それは、聖書に従って自分の到来を証しし(ルカ4:21)、五つのパンと二匹の魚で幾千もの人々を満腹させたときのことである。(ヨハネ6:9以下)

Sermo XIV. Nun, Caput V

第14説教(ヌン) 第V章PL 15, 1391B
1

(Vers. 105.) Haec ergo nostra sunt pascua, haec eorum qui possunt dicere: Quam dulcia faucibus meis verba tua (Sup. v. 103) ! Haec eorum pascua, qui dicunt: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Pascitur enim os nostrum verbo, cum loquimur mandata Dei Verbi.

PL 15, 1391B

(第105節)こうして、これこそが我々の牧草地であり、「汝の言葉は私の喉に何と甘いことか」(上の第103節)と言うことのできる者たちの牧草地である。これは、「汝の言葉は私の足の灯火である、主よ」と言う者たちの牧草地である。我々の口は、言葉によって養われるからである。神の言葉の戒めを我々が語るときがそれである。

2

Pascitur et oculus noster interior lucernae spiritalis lumine, quae nobis in hac mundi nocte praelucet; ne sicut in tenebris ambulantes, incertis titubemus vestigiis, et viam veram invenire nequeamus.

PL 15, 1391C

また、我々の内なる目も、霊的な灯火の光によって養われる。灯火は、この世の夜に我々の前を照らし、闇の中を歩く者のように、おぼつかない足取りでよろめき、まことの道を見いだせなくなることのないようにする。

3

Intelligibilis igitur pedum gressus, intelligibilis et lucerna; quia Verbum Dei lucerna est. Nonne hoc in principio erat Verbum apud Deum: quomodo ergo lucerna est?

PL 15, 1391C

ゆえに、足の歩みは知性で捉えられるものであり、灯火もまた知性で捉えられるものである。神の言葉が灯火だからである。「初めに言葉は神のもとにあった」のではなかったか。それなら、どうして灯火なのか。

4

Nonne hoc erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: quomodo ergo lucerna dicitur? Esaias clamat: Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2) : quomodo hic dicitur lucerna?

PL 15, 1391C

「この世に来るすべての人を照らす真の光」ではなかったか。それなら、どうして灯火と言われるのか。イザヤは叫ぶ。「闇の中に座っていた民は、大いなる光を見た」(イザヤ9:2)。それなら、ここではどうして灯火と言われるのか。

Sermo XIV. Nun, Caput VI

第14説教(ヌン) 第VI章PL 15, 1391D
1

Sed videamus ne forte idem Verbum Dei aliis magna lux sit, aliis lucerna. Mihi lucerna, angelis lux est. Petro lux erat, quando astitit ei angelus in carcere, et lumen circumfulsit eum (Act. XII, 7) .

PL 15, 1391D

しかし、同じ神の言葉が、ある者たちには大いなる光であり、別の者たちには灯火なのではないか、考えてみよう。私には灯火であり、天使たちには光である。ペトロには光であった。牢の中で天使が彼のそばに立ち、光が彼を照らしたときである(使徒言行録12:7)。

2

Paulo lux erat, quando euntem ad persequendum populum Christianum circumfulsit eum lux de coelo, et audivit dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Et magna quidem lux. Denique lucernae Pauli lumen evanuit, ubi divinae splendor lucis emicuit.

PL 15, 1391D

パウロには光であった。キリスト教徒の民を迫害しに行く彼を、天からの光が照らし、彼は自分にこう言う声を聞いたときである。「サウロ、サウロ、なぜ私を迫害するのか」(使徒言行録9:4)。まことに大いなる光であった。実に、パウロの灯火の光は、神的な光の輝きがひらめいたとき、消え失せたのである。

Sermo XIV. Nun, Caput VII

第14説教(ヌン) 第VII章PL 15, 1392A
1

Et vere lucerna est mihi Christus, quando isto nostro ore recensetur. Lucet in limo, fulget in vase fictili thesaurus ille, quem habemus in vasis fictilibus.

PL 15, 1392A

そしてキリストは、我々のこの口によって語られるとき、まことに私にとっての灯火である。泥の中で輝き、土の器の中で光る、あの宝、我々が土の器の中に持っている宝である。

2

Mitte oleum, ne deficiat tibi; quia lumen lucernae est oleum, non oleum terrestre, sed illud oleum misericordiae coelestis et gratiae, quo ungebantur prophetae.

PL 15, 1392A

油を注ぎ入れよ、あなたの灯火が尽きないように。灯火の光は油だからである。それは地上の油ではなく、天の慈しみと恩寵の、あの油であり、預言者たちがそれで油を注がれた油である。

3

Oleum tuum humilitas est, quo cervicis nostrae dura mollescunt: oleum tuum misericordia tua est, quo etiam collisa scopulis peccatorum foventur corpora.

PL 15, 1392A

あなたの油は謙遜であり、それによって我々の首のこわばりが和らぐ。あなたの油はあなたの慈しみであり、それによって、罪の岩礁に打ち砕かれた体も温められる。

4

Hoc oleum vulnerato illi a latronibus, descendenti ex Hierusalem Evangelicus ille Samaritanus infudit, qui videns eum, misericordia motus est, et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. (Luc. X, 33 et 34) .

PL 15, 1392A

この油を、盗賊に傷つけられ、エルサレムから下って来たあの人に、福音書のあのサマリア人が注いだ。彼はその人を見て、慈しみに動かされ、その傷に包帯をし、油とぶどう酒を注いだ。(ルカ10:33–34)

5

Hoc oleum sanat aegrotos; misericordia enim a peccato liberat. Hoc oleum lucet in tenebris, si opera nostra luceant coram hominibus. Hoc oleum lucet in Ecclesiae solemnitatibus.

PL 15, 1392B

この油は病人を癒やす。慈しみは罪から解き放つからである。この油は、我々の行いが人々の前で輝くなら、闇の中で輝く。この油は教会の祭りの日々に輝く。

6

Denique quibus oleum non defuit, nec lumen fidei defecit; sed cum lampadibus in locum nuptiarum introire meruerunt: quae autem in vasis suis oleum non tulerunt, hoc est, non habuerunt fidem, non prudentiam, non misericordiam, animae in hoc constitutae corpore, merito infidelitatis exclusae sunt (Matth. XXV, 10-12) .

PL 15, 1392B

実に、油を欠かなかった者たちは、信仰の光も絶えず、灯火を持って婚礼の場所に入るに値した。だが、自分の器に油を持って来なかった者たち、すなわち、信仰も、思慮も、慈しみも持たなかった者たち、この体に置かれた魂たちは、不信仰のゆえに当然、締め出された(マタイ25:10–12)。

7

Ideo et tu habeto semper lucernam ardentem, vel lucentem facem. Si enim neque lucerna, neque lampas tua luceat, stulta virgo diceris, nec introibis in thalamum Sponsi tui superioris: sed remanebis in tenebris caecitatis, quasi qui oderis lucem; ne opera tua flagitiosa prodantur: Omnis enim qui male agit, odit lucem. (Joan. III, 20) .

PL 15, 1392B

だからあなたも、燃える灯火、あるいは輝く松明を常に持て。もしあなたの灯火も松明も輝かないなら、あなたは愚かな乙女と呼ばれ、上なるあなたの花婿の婚礼の部屋には入れず、盲目の闇の中にとどまる。それは光を憎む者のようで、あなたの恥ずべき行いが暴かれないためである。「悪しく行う者はみな、光を憎む」(ヨハネ3:20)からである。

8

Habeto fidem, habeto prudentiam, ut semper habeas in vasis tuis oleum misericordiae, devotionis gratiam; quia prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis. Ungite, o homines, lampades vestras: cum jejunatis ungite caput vestrum.

PL 15, 1392C

信仰を持て、思慮を持て。あなたの器の中に、慈しみの油、献身の恩寵を常に持つためである。思慮ある者たちは、自分の灯火とともに、自分の器に油を受け取ったからである。人々よ、諸君の灯火に油を注げ。断食するときは、諸君の頭に油を注げ。

9

Infundamus mentibus nostris oleum; ut corpus nostrum lucidum sit. Luceat tibi semper lucerna Verbum Dei: luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. Conscientia tua lucens, bene in hoc corpore lucernae lux est; quia ipsa est oculus tuus. Sit purus oculus tuus.

PL 15, 1392C

我々の精神に油を注ごう。我々の体が明るくなるためである。神の言葉という灯火が、あなたに常に輝くように。あなたの体の灯火であるあなたの目も輝くように。輝くあなたの良心は、この体の中でまことに灯火の光である。それがあなたの目だからである。あなたの目は清くあれ。

10

Si conscientia tua munda sit, munda est caro tua: si autem tenebrosa est conscientia tua, etiam corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. Lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, vix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus.

PL 15, 1392C

もしあなたの良心が清ければ、あなたの肉も清い。だがあなたの良心が暗ければ、あなたの体も、あなたの良心の夜によって暗い。それゆえ、我々もまた灯火であるが、全身を覆われており、そこから輝くことのできるものは、ほんのわずかしか持っていない。

Sermo XIV. Nun, Caput VIII

第14説教(ヌン) 第VIII章PL 15, 1392D
1

Denique et Joannes lucerna erat, sicut dixit Dominus de eo: Ille erat lucerna ardens, et illuminans (Joan. V, 35) .

PL 15, 1392D

実にヨハネも灯火であった。主が彼について言ったとおりである。「彼は燃えて輝く灯火であった」(ヨハネ5:35)。

2

Bona lucerna, quae lumen accipiebat a Christo; ut lucere posset in hoc saeculo: merito ardens, merito illuminans; quia erat nuntius Christi, illuminans praedicatione fidei pectora singulorum.

PL 15, 1392D

彼は善き灯火であり、この世で輝くことができるように、キリストから光を受けていた。燃えており、輝いているのは当然である。彼はキリストの使者であり、信仰の宣教によって一人ひとりの胸を照らしたからである。

3

Sed et istis lucernis dedit, ut lux mundi essent, dicens ad apostolos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14) . Ergo si gloria sanctorum nunc sicut lucerna, nunc sicut lux mundi fulgebat in hoc saeculo, quid dicimus de Verbo Dei, quod et lucerna est pedibus meis?

PL 15, 1393A

だが主は、これらの灯火にも、世の光であることを与え、使徒たちに言った。「汝らは世の光である」(マタイ5:14)。それなら、聖徒たちの栄光が、ある時は灯火のように、ある時は世の光のように、この世で輝いていたとすれば、私の足の灯火でもある神の言葉について、我々は何と言うべきか。

Sermo XIV. Nun, Caput IX

第14説教(ヌン) 第IX章PL 15, 1393A
1

Et fortasse ubi non sunt tenebrae, non est lucerna Verbum Dei, sed supra lucernam; quia lux est. Tenebrae iis non sunt qui vident lucem. Denique, tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui (Matth. XIII, 43) .

PL 15, 1393A

おそらく、闇のないところでは、神の言葉は灯火ではなく、灯火を超えるものである。光だからである。光を見る者たちには闇はない。実に、「そのとき義人たちは、その父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)。

2

Et fortasse secundum Legem lucerna est Verbum Dei, secundum Evangelium lux magna est. Judaeis lucerna est, et lucerna sub modio.

PL 15, 1393A

そしておそらく、律法に従えば神の言葉は灯火であり、福音に従えば大いなる光である。ユダヤ人にとっては灯火であり、升の下の灯火である。

3

Lucet Lex, sed non videtur; quia operta eorum doctrina est et cogitatione vitiorum, et caecitate perfidiae: populo autem ex nationibus lux est. Denique, populo qui sedebat in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esai. IX, 2) .

PL 15, 1393B

律法は輝くが、見えない。彼らの教えが、悪徳の思いと不信の盲目に覆われているからである。だが諸民族出身の民にとっては光である。実に、「死の陰の地に座っていた民に、光が彼らの上に昇った」(イザヤ9:2)。

4

Aperi igitur fenestras tuas; ut splendor tibi magnae lucis introeat. Paratum fac candelabrum tuum; ut lux tua non operiatur integumento corporis tui, et mensura terrenae hujus fragilitatis: sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae virtute praefulgeas.

PL 15, 1393B

だから、あなたの窓を開けよ。大いなる光の輝きがあなたのもとに入ってくるためである。あなたの燭台を備えよ。あなたの光が、あなたの体の覆いと、この地上の弱さの升とに覆われないためであり、体の弱さの升を超えて、あなたの魂の徳によって輝き渡るためである。

5

Aut si ad mensuram teneris, vide ne super efficiant ipsae mensurae, ne supereffluant: sed bonis seminibus sint contentae. Non sit otiosus sermo tuus, non ferietur et vacet verbum tuum; ne fiat lucerna sub modio.

PL 15, 1393B

あるいは、もしあなたが升に縛られているなら、その升そのものが足りなくならないよう、あふれ出もしないよう注意せよ〔底本は super efficiant と刷る。ミーニュの脚注は、ローマ版が ne deficiant ipsae mensurae, nec supereffluant(升が足りなくならず、あふれもしないよう)と読むとする。これに拠って deficiant と読む〕。升は良い種で満足しているがよい。あなたの言葉が怠けたものであってはならない。あなたの言葉が休んで空になることがあってはならない〔底本は non ferietur et vacet。本文が崩れているらしく、feriari(休む)と vacare(空である)の意で取った〕。あなたの言葉が、升の下の灯火とならないためである。

6

Potens est Deus qui super candelabrum constituat lucernam tuam; ut luceat omnibus qui in domo sunt, ut qui ingrediuntur lumen videant. Candelabrum principale nostrum est. Pone sermonem in principali tuo, et omnibus luceat qui ingrediuntur in Ecclesiam.

PL 15, 1393B

神は、あなたの灯火を燭台の上に置き、家にいるすべての者に輝かせ、入ってくる者たちが光を見るようにすることができる。我々の燭台は主導的な部分〔魂の中枢〕である。あなたの言葉を、あなたの主導的な部分に置け。そうすれば、教会に入ってくるすべての者に輝く。

7

Accipe et aliud candelabrum. Considera os tuum, considera et sermonem tuum. Nonne os tuum candelabrum est, et verbum tuum lucerna est, cum de ore tuo profertur? Haec lucerna semper tibi luceat, hoc est, verbum tuum luceat, et numquam exstinguatur.

PL 15, 1393C

もう一つの燭台も取れ。あなたの口を思え、あなたの言葉を思え。あなたの口は燭台であり、あなたの言葉は、あなたの口から出されるとき灯火なのではないか。この灯火が常にあなたに輝くように、すなわちあなたの言葉が輝き、決して消えることのないように。

Sermo XIV. Nun, Caput X

第14説教(ヌン) 第X章PL 15, 1393C
1

Quaeris ut doceam quomodo non possit exstingui? Scriptum est: Lumen justi semper inexstinguibile est: lumen autem impiorum exstinguetur. (Job. XVIII, 5) . Hoc lumen erat lucernae, quae lucebat in tabernaculo Testimonii, et hodie quae lucet in Ecclesia, vir sapiens.

PL 15, 1393C

それがどうして消されえないのかを、私が教えるようあなたは求めるのか。こう書かれている。「義人の光は常に消えることがなく、不敬虔な者たちの光は消される」(ヨブ記18:5)。これは、証しの幕屋で輝いていた灯火の光であり、今日、教会で輝いている灯火、すなわち賢い人の光である。

2

Hic est oculus Ecclesiae, qui non dicit manibus, hoc est, operantibus, sed non acutis ad intelligendum: Non estis mihi necessarii. Ergo super candelabrum lucebat, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. (Philip. III, 20) .

PL 15, 1393D

この人は教会の目であり、手に、すなわち働く者たちで、悟るのに鋭くない者たちに対して、「汝らは私に必要でない」とは言わない。それゆえ、燭台の上で輝いていたのは、こう言っていた者である。「だが我々の生き方は天にある」(フィリピ3:20)。

3

Nam et David tota mente jam conversabatur in coelo, et adhuc tamen dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Aut fortasse quasi bonus magister mihi praeire cupiebat; ut lumen sequi discerem, et illius pedibus ambularem.

PL 15, 1394A

ダビデもまた、全精神ですでに天に暮らしていたのに、それでもなお言っていた。「汝の言葉は私の足の灯火」。あるいはおそらく、善き師のように、私の先を行きたかったのである。それは、私が光に従うことを学び、その足で歩むためであった。

4

Ostendit ergo mihi hanc lucernam sequi discere in istius ignorantiae, in istius operimenti corporei tenebris constituto; ut Christum sequens, nullum lapidem offensionis incurram.

PL 15, 1394A

こうして彼は私に、この無知の、この体という覆いの闇の中に置かれた私に、この灯火に従うことを学ぶよう示した。キリストに従うことで、つまずきの石に少しもぶつからないためである。

5

Errabat Petrus in tenebris ignorantiae, negabat Christum esse moriturum; quia adhuc non videbat moriturum et resurrecturum esse pro nobis. Conversus ad eum Dominus ait: Vade retro post me (Matth. XVI, 23) .

PL 15, 1394A

ペトロは無知の闇の中でさまよっていた。彼は、キリストが死ぬことになるのを認めなかった。我々のために死に、よみがえることになるとは、まだ見ていなかったからである。主は彼に向き直って言った。「私の後ろに退け」(マタイ16:23)。

6

Ostendit illi lucernam quam deberet sequi, post me, dicens. Secutus verbum Dei confirmatus est: postea coepit inhaerere Christo, timens ne iterum aliquo laberetur errore.

PL 15, 1394B

「私の後ろに」と言って、主は彼に、従うべき灯火を示した。ペトロは神の言葉に従って堅くされ、その後、キリストに結びつくようになり、再び何かの迷いに滑り落ちることを恐れた。

7

Nonne et ipse qui dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum, ad hanc lucernam festinavit, cum diceret in mari: Domine . . . . jube me venire ad te super aquam (Matth. XIV, 28) ? sed quia non sequebatur lucernam, motus est, atque titubavit, naturae vehementioris mole turbatus.

PL 15, 1394B

「汝の言葉は私の足の灯火」と言っていた彼自身が、海の上でこう言ったとき、この灯火へと急いだのではないか。「主よ…私に命じて、水の上を汝のもとへ来させよ」(マタイ14:28)。だが、灯火に従っていなかったために、彼は動揺してよろめいた。いっそう荒々しい自然の重みにかき乱されたのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XI

第14説教(ヌン) 第XI章PL 15, 1394B
1

Sequamur ergo lucernam hanc: et sicut in nocte ambulemus ad lumen. Multae foveae, multi scopuli in istius saeculi caligine non videntur.

PL 15, 1394B

それゆえ、この灯火に従おう。夜にいるかのように、光に向かって歩もう。この世の暗闇の中では、多くの穴、多くの岩礁が見えない。

2

Praefer tibi lucernam quam Propheta monstravit: vide quo debeas transferre vestigium, contuere ubi pedem ponere mentis internae: per singulos cura sit gressus: nulli credas tuum, nisi praeeunte lucernae istius luce, processum.

PL 15, 1394B

預言者が示した灯火を、あなたの前に掲げよ。足をどこへ運ぶべきかを見よ。内なる精神の足をどこに置くかを見定めよ。一歩一歩に気を配れ。この灯火の光が先立つのでなければ、あなたの歩みを誰にも委ねるな。

3

Nam ubi putas quod luceat, gurges est; videtur lucere sed polluit; et ubi putas solidum esse vel siccum, ibi lubricum est. Sed et si lucerna tibi, iter longius sit. Sit ergo fides tibi itineris tui praevia, sit tibi iter Scriptura divina.

PL 15, 1394C

あなたが光っていると思う所は渦であり、光って見えるが汚す。あなたが固く、あるいは乾いていると思う所は、滑りやすい。灯火があなたにあっても、道はなお遠いかもしれない〔この文の意は定かでない。「灯火があれば、より遠くまで道を行ける」とも読める〕。ゆえに、信仰があなたの旅の先導となれ。神的な聖書があなたの道となれ。

4

Bonus est coelestis ductus eloquii. Ex hac lucerna accende et tu lucernam; ut luceat interior oculus tuus, qui lucerna est tui corporis.

PL 15, 1394C

天の仰せの導きは善い。この灯火から、あなたもまた灯火に火をともせ。あなたの体の灯火である、あなたの内なる目が輝くためである。

5

Multas habes lucernas, accende omnes, quia dictum est tibi: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35) . Quia multae sunt tenebrae, multae sunt lucernae necessariae; ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat.

PL 15, 1394C

あなたは多くの灯火を持っている。すべてに火をともせ。あなたにこう言われているからである。「汝らの腰に帯を締め、汝らの灯火を燃やしておけ」(ルカ12:35)。闇が多いのだから、灯火も多く必要である。それは、これほど多くの闇の中で、我々の功の光が輝き出るためである。

6

Istas lucernas Lex significavit semper lucere debere in tabernaculo Testimonii, non illas quas Judaei accendunt quotidie (Exod. XXVII, 26) .

PL 15, 1394C

律法は、これらの灯火が証しの幕屋でつねに輝いていなければならないと示したのであって、ユダヤ人が毎日ともしているあの灯火のことではない(出エジプト記27:26)。〔刷られた番号は27:26。出エジプト記27章は21節で終わっており、常にともす灯火の定めは27:20–21にある。刷られたまま写した〕

7

Illae sub umbra lucent, et exstinguuntur quotidie; quia quod faciunt, non vident: quod legunt, nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum.

PL 15, 1395A

あの灯火は影の下で輝き、毎日消える。彼らは、自分たちがしていることを見ず、読んでいることを知らず、霊に従って命じられていることを、文字に従って受け取っているからである。

8

Tabernaculum enim Testimonii corpus hoc nostrum est, in quo Christus advenit, per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est; (Heb. IX, 11 et 12) ; ut per sanguinem suum intraret in sancta, et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundaret; quo in corporibus nostris, quae suorum testimonio et qualitate factorum cogitationum nostrarum abscondita et occulta testantur, lucernarum modo luceat nostrarum lux clara virtutum.

PL 15, 1395A

証しの幕屋とは、我々のこの体であり、その中にキリストは、より大きく、より完全な幕屋を通って来た。書かれているとおりである(ヘブライ9:11–12)。それは、自らの血によって聖所に入り、我々の良心をあらゆる死んだ業と汚れから清めるためであり、それによって、自らの行いの証しと性質によって我々の思いの隠れたもの、秘められたものを証しする我々の体の中で、我々の徳の明るい光が、灯火のように輝くためである。〔quo … quae … の係りが崩れているらしく、このように解した〕

9

Istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo Dei lucent. Si templum Dei in corpore tuo servas, si membra tua membra sunt Christi, lucent virtutes tuae, quas nullus exstinguit, nisi eas tuum crimen exstinxerit. Hoc lumine castae mentis et piae devotionis solemnitatis nostrae festa resplendeant.

PL 15, 1395A

これらは燃える灯火であり、昼も夜も神の神殿で輝く。もしあなたが神の神殿をあなたの体の中に守り、あなたの肢体がキリストの肢体であるなら、あなたの徳は輝き、それを消す者は誰もいない。あなたの罪がそれを消した場合を除いては。貞潔な精神と敬虔な献身のこの光で、我々の祭りの祝祭が輝き渡るように。

Sermo XIV. Nun, Caput XII

第14説教(ヌン) 第XII章PL 15, 1395B
1

Luceat ergo semper lucerna tua. Arguit Christus etiam eos qui utuntur lucerna; si non semper utantur, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35) . Non ad horam exsultemus in lumine.

PL 15, 1395B

ゆえに、あなたの灯火が常に輝くように。キリストは、灯火を用いる者をも、もし常には用いないなら、こう言って叱責する。「汝らの腰に帯を締め、汝らの灯火を燃やしておけ」(ルカ12:35)。我々は、ひとときだけ光の中で喜ぶ者であってはならない。

2

Ad horam exsultat, qui audit verbum in Ecclesia et gaudet: egressus autem obliviscitur quod audivit, et negligit.

PL 15, 1395B

ひとときだけ喜ぶのは、教会で言葉を聞いて喜び、外に出ると聞いたことを忘れ、おろそかにする者である。

3

Iste est qui sine lucerna in domo sua ambulat; ideoque in tenebris ambulat, qui opera tenebrarum facit, in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, in contentionibus et aemulationibus, indutus vestimenta diaboli, non Christum.

PL 15, 1395B

この者こそ、灯火なしに自分の家の中を歩く者である。それゆえ彼は闇の中を歩み、闇の業を行う。宴楽と酩酊、寝所と淫行、争いと妬みの中にあり、キリストではなく悪魔の衣を身にまとっている。

4

Haec fiunt quando verbi lucerna non lucet. Numquam ergo negligamus verbum Domini ex quo nobis omnium origo virtutum est, universorumque operum quidam processus.

PL 15, 1395C

これらのことは、言葉の灯火が輝かないときに起こる。それゆえ、我々は主の言葉を決しておろそかにしてはならない。そこから、我々にとってあらゆる徳の源があり、すべての業のいわば進展があるからである。

5

Si membra corporis nostri sine luce operari recte non queunt (nam pedes vacillant sine lumine, et manus errant), quanto magis ad verbi lumen dirigenda sunt animae nostrae vestigia, atque mentis incessus!

PL 15, 1395C

もし我々の体の肢体が、光なしには正しく働けない(足は光がなければよろめき、手はさまよう)なら、我々の魂の足取りと精神の歩みは、なおさら、言葉の光に向けて導かれなければならない。

6

Sunt et manus animae quae bene tangunt, ut tetigit Thomas Dominicae resurrectionis indicia (Joan. XX, 27) , si verbi praesentis nobis lumen luceat. Haec lucerna accensa sit in omni verbo, in omni opere. Ad hanc lucernam gressus noster forensis internusque moveatur.

PL 15, 1395C

魂にも、よく触れる手がある。トマスが主の復活のしるしに触れたようにである(ヨハネ20:27)。我々に現にある言葉の光が輝くなら、そうなる。この灯火があらゆる言葉の中で、あらゆる業の中で、ともされているように。この灯火に向かって、我々の外の歩みも内の歩みも動かされるように。

Sermo XIV. Nun, Caput XIII

第14説教(ヌン) 第XIII章PL 15, 1395C
1

Sed jam progrediamur ad caetera, et fiat pedibus meis lucerna verbum Dei, et semitis meis lux.

PL 15, 1395C

だが、もう他のことへ進もう。神の言葉が私の足の灯火となり、私の小道の光となるように。

2

Pedibus lucerna satis est ad ambulandum, semitis non est satis ad illuminandum: idem Verbum tamen et pedibus lucerna est, et semitis lux est; quia idem unigenitus Dei filius et delinquentibus advocatus, et remunerator est fortibus, peccatorum remissor, praemiorum largitor.

PL 15, 1395D

足には、歩くために灯火で足りる。小道には、照らすためにそれでは足りない。それでも同じ言葉が、足には灯火であり、小道には光である。同じ神の独り子が、罪を犯す者たちには弁護者であり、強い者たちには報いる者であり、罪を赦す者であり、報いを与える者だからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XIV

第14説教(ヌン) 第XIV章PL 15, 1395D
1

(Vers. 106.) Itaque cui lucerna fuerit Verbum Dei, huic quocumque pergit, lucent semitae, sicut lucebant sancto David; et ideo quasi in lumine ambulans dicit: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque.

PL 15, 1395D

(第106節)こうして、神の言葉が灯火となった者には、どこへ進もうとも小道が輝く。聖なるダビデに輝いたとおりである。それゆえ彼は、光の中を歩む者のように言う。「私は誓い、汝の正義の裁きを守ると決めた。私はあらゆる点で低くされた」。

2

Vox ambulantis in lumine est cum auctoritate dicere: Juravi, et statui. Qui enim statuit, non movetur, non metuit ne cadat, quia plus est statuere, quam stare.

PL 15, 1396A

「私は誓い、決めた」と権威をもって言うのは、光の中を歩む者の声である。決めた者は動かされず、倒れることを恐れない。決めることは、立つことよりも大いなることだからである〔statuere(定める、据える)と stare(立つ)を掛けている〕。

3

Stat igitur David mentis statione fundatus, nec timet ne in his mundi hujus tenebris possit errare; si enim metueret, non juraret: si trepidaret, utrum divina posset custodire judicia, non cum jurisjurandi statueret sacramento.

PL 15, 1396A

こうしてダビデは、精神の持ち場に基礎を据えて立ち、この世の闇の中でさまよう恐れを抱かない。もし恐れていたなら、誓わなかっただろう。もし震えていたなら、神的な裁きを守ることができるかどうかと迷い、誓いの誓約をもって決めることはなかっただろう。

4

Nemo bene jurat, nisi qui potest scire quod jurat. Jurare igitur, indicium scientiae, testimonium conscientiae est. Et bene jurat, qui ad lucernam verbi pedes suos dirigit, qui lucem in semitis suis cernit.

PL 15, 1396A

自分が何を誓うのかを知りうる者でなければ、誰も正しく誓わない。ゆえに誓うことは、知識の徴であり、良心の証しである。そして言葉の灯火に向けて自分の足を導く者、自分の小道に光を見分ける者が、正しく誓う。

5

Lux tibi praeeat, si jurare disponis, id est, cognitio veritatis praecedat; ut vinculum sacramenti tibi non possit nocere. Ubi religio sanctior, ibi fides veritatis est plenior.

PL 15, 1396A

もしあなたが誓うつもりなら、光があなたに先立つようにせよ。すなわち、真理の認識が先立ち、誓約の絆があなたを害することのないようにせよ。信心がより聖なる所には、真理への忠実もより満ちている。

6

Denique ideo Dominus, qui venit docere parvulos, imbuere novos, firmare perfectos, ait in Evangelio: Non jurandum omnino (Matth. V, 34) ; quia infirmis loquebatur. Denique non ad solos apostolos loquebatur, sed ad turbas; voluit enim te non jurare, ne perjures.

PL 15, 1396B

実に主は、幼子を教え、新しい者に教えを注ぎ、完全な者を堅くするために来たのであり、福音書でこう言った。「まったく誓ってはならない」(マタイ5:34)。弱い者たちに語っていたからである。実に彼は使徒たちだけにではなく群衆にも語っていた。あなたが偽りの誓いをしないように、誓わないことを望んだのである。

7

Et addidit non jurare omnino neque per coelum, neque per terram, neque per Hierosolymam, neque per caput tuum (Ibid., 34-36) , per haec videlicet quae subjecta non sunt tuae potestati. Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Psal. CIX, 4) .

PL 15, 1396B

さらに彼は、天によっても、地によっても、エルサレムによっても、あなたの頭によっても、まったく誓ってはならないと付け加えた(マタイ5:34–36)。すなわち、あなたの権能のもとにないこれらのものによって、ということである。「主は誓った。そして悔やむことはない」(詩篇109:4)。

8

Juret ergo ille quem sacramenti sui poenitere non poterit. Et quid juravit Dominus? Quia Christus in aeternum sacerdos est (Ibid.) . Numquid incertum, numquid impossibile erat quod juravit Dominus? Numquid poterat esse mutabile? Noli ergo usurpare exemplum sacramenti, qui implendi sacramenti non habes potestatem.

PL 15, 1396B

ゆえに、自らの誓約を悔やむことのありえない者こそ誓うがよい。では主は何を誓ったのか。「キリストは永遠に祭司である」ということである(詩篇109:4)。主の誓ったことが不確かだったり、不可能だったりしたのか。変わりうるものでありえたのか。ゆえに、誓約を果たす力を持たないあなたは、誓約の手本を僭用するな。

Sermo XIV. Nun, Caput XV

第14説教(ヌン) 第XV章PL 15, 1396C
1

Quid igitur juravit David? Custodire judicia justitiae Domini. In nullo videlicet jam perfectum, jam instructum divinae justitiae movebant judicia.

PL 15, 1396C

では、ダビデは何を誓ったのか。主の正義の裁きを守ることである。すなわち、すでに完全であり、すでに教えを受けた者を、神的な正義の裁きは少しも動揺させなかった。〔In nullo … movebant の係りは定かでない。このように取った〕

2

Quanti moventur, cum vident justum aliquem orbatum liberis, dispendiisque frequentibus ad ultimae egestatis deductum necessitatem, ut ipsa alimentorum subsidia habere non possit: fractum aegritudine gravi, et perpetua debilitate vexatum, ut obire nequeat communis officia naturae?

PL 15, 1396C

義人が子を奪われ、度重なる損失によって窮乏の極みにまで追いやられ、食物の助けさえ得られず、重い病に打ち砕かれ、絶えまない衰弱に苦しめられて、自然の共通の務めを果たすこともできなくなったのを見るとき、どれほど多くの者が動揺することか。

3

Sed qui firmus est, non movetur, et is magis intelligit justitiam Dei praedicandam; quia corripit Dominus quem diligit. Numquid non frequentius corripitur filius, quam servulus? Injusta ergo pietas patris, magis quam domini severitas?

PL 15, 1396C

だが堅い者は動揺せず、むしろ神の正義が宣べ伝えられるべきことを悟る。「主は愛する者を叱る」からである。息子は下僕よりも頻繁に叱られるではないか。では、父の情愛は、主人の厳格よりも不正だというのか。

4

Asperioribus exercet pater filium, quam dominus vernaculum. Sed dura patris non aestimantur impertita flagella; quia vult filium meliorem esse, quam servulum. Eruditio ergo plena justitiae est.

PL 15, 1396D

父は息子を、主人が家生まれの奴隷を鍛えるよりも厳しく鍛える。だが父が与える鞭は、過酷なものとは見なされない。息子が下僕よりも善い者であることを望んでいるからである。ゆえに教育は正義に満ちている。

Sermo XIV. Nun, Caput XVI

第14説教(ヌン) 第XVI章PL 15, 1396D
1

Orbatus est sanctus Job liberis suis, in quos Dominus potestatem diabolo dedit. Numquid iniquus Deus? Absit: immo justus; quia probaturus justum suum, per hujusmodi exercitia in quibus ejus est probata patientia, magis dignum qui probaretur, effecit.

PL 15, 1396D

聖なるヨブは、子らを奪われた。主はその子らに対する力を悪魔に与えた。神は不法なのか。断じてそうではない。むしろ正しい。自らの義人を試そうとして、このような鍛錬によって彼の忍耐が試されるようにし、試されるにいっそうふさわしい者としたからである。

2

Quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior justitia coronantis. Nudatus est facultatibus cum dives esset, et haec Deo subiit permittente dispendia. Non erant pecuniae jam damna, sed vitae; cum deesset alimonia, ademptis omnibus.

PL 15, 1396D

冠を受ける者の功が明らかであるほど、冠を授ける者の正義は豊かだからである。彼は富んでいたのに財産を奪われ、神が許すもとで、これらの損失に耐えた。それはもはや金銭の損失ではなく、生命の損失であった。すべてを取り去られ、食べ物が欠けたからである。

3

Quis accuset justitiam Dei; cum Job si non omnem amisisset pecuniam, non tantam invenisset gratiam? Athletam suum nudum ungere voluit Deus oleo poenitentiae; ut et subeundo faceret certamini fortiorem, et emerendo praemio digniorem.

PL 15, 1397A

ヨブがもし全財産を失っていなかったなら、あれほどの恩寵を見いだすことはなかっただろう。そうであるのに、誰が神の正義を告発しうるだろうか。神は、自らの闘士を裸にして、悔い改めの油を塗ろうとした。耐え抜くことによって試合に強い者とし、報いを得ることによって報いにふさわしい者とするためである。

4

Perfusus totum corpus vulnere gravi, sedebat in stercore, radens saniem saevis ulcerum vibicibus defluentem: et hoc permissu Domini diabolus intulerat justo viro. Videretur vicisse sibi diabolus, nisi accepta, quam poposcerat, potestate esset etiam ipse superatus.

PL 15, 1397A

全身を重い傷に覆われ、糞の上に座り、潰瘍の激しい腫れ跡から流れ出る膿をかき取っていた。これもまた、主が許して、悪魔が義人にもたらしたものである。悪魔は、求めた力を受けたのに、自らもまた打ち負かされたのでなければ、自分が勝ったかのように見えただろう。

5

Quid igitur fuit illa tentatio, quid inopia facultatum, destitutio filiorum, tolerantia vulnerum, nisi exercitium fidei, insigne patientiae, eruditio gloriosa virtutis, confessio plena victoriae; ut qui ante contradicentem habebat diabolum, postea non haberet?

PL 15, 1397A

では、あの試練、財産の欠乏、子らの喪失、傷に耐えることは、信仰の鍛錬、忍耐の徴、徳の栄光ある教育、勝利に満ちた告白でなくて何だったのか。それは、以前は悪魔に逆らわれていた者が、のちには逆らわれなくなるためである。

6

Nemo ergo dura putet esse quae justa sunt. Non videbantur dura ei, qui poterat dicere: Nudus natus sum, nudus exibo: Dominus dedit, Dominus abstulit. . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) . Benedicit enim Dominum justus cum laborat, peccator cum luxuriat. Non ergo ex infirmitate nostra vis aestimanda justitiae est.

PL 15, 1397B

ゆえに、正しいことを過酷だと思う者があってはならない。それは、こう言うことのできた者には過酷と見えなかった。「私は裸で生まれ、裸で去る。主が与え、主が取り去った…主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。義人は苦しむときに主を祝福し、罪人は放縦のときに〔主を祝福する〕からである。ゆえに、正義の力を、我々の弱さから測ってはならない。

Sermo XIV. Nun, Caput XVII

第14説教(ヌン) 第XVII章PL 15, 1397B
1

Quid durum putamus esse quidquid per imbecillitatem animi ferre non possumus? Tolle persecutiones, et martyres desunt. Sed et persecutores Deus, id est, potestates saeculi est passus assurgere; ne deessent qui vincerent Christo.

PL 15, 1397B

なぜ我々は、心の弱さのために耐えられないものを、何であれ過酷だと思うのか。迫害を取り除けば、殉教者はいなくなる。だが神は、迫害者たち、すなわち世の権力者たちが立ち上がることをも許した。キリストのために勝利する者たちが欠けないようにするためである。

2

Quis tunc non dixit infirmus: Domine, cur dedisti plebem tuam in potestatem persequentium? Sed quis hodie neget beatiores illos esse qui passi sunt, quam illos quos nulla vexarunt supplicia persecutorum?

PL 15, 1397B

あのとき、弱い者たちの誰が言わなかったか。「主よ、なぜ汝は汝の民を迫害する者たちの手に渡したのか」。だが今日、苦しみを受けた者たちのほうが、迫害者たちの拷問に少しも苦しめられなかった者たちよりも幸いであることを、誰が否定するだろうか。

Sermo XIV. Nun, Caput XVIII

第14説教(ヌン) 第XVIII章PL 15, 1397C
1

Justus ergo optat probari, tentari non timet; qui enim statuit custodire judicia Dei, non timet tentationes. Ubi statuit, nisi in corde? Illic enim radicati et fundati esse debemus, non fluitantes, neque mobiles omni vento doctrinae.

PL 15, 1397C

ゆえに義人は試されることを望み、試みられることを恐れない。神の裁きを守ると決めた者は、試みを恐れないからである。決めたのはどこか。心においてでなくてどこか。我々はそこに根を張り、基礎を据えられていなければならず、揺れ動いたり、あらゆる教えの風に動かされたりしてはならない。

2

Intus ergo statuamus in corde nostro, in pectore, in animo; ut nobis fiat illud propheticum: Cogitationes justorum semitae (Prov. XII, 5) . In his semitis bene ambulat justus; ideoque dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2) .

PL 15, 1397C

ゆえに、内において、我々の心の中で、胸の中で、心〔animus〕の中で決めよう。そうすれば、あの預言の言葉が我々に実現する。「義人たちの思いは小道である」(箴言12:5)。義人はこれらの小道をよく歩む。それゆえ彼は言う。「主よ、私を試し、私を試みよ」(詩篇25:2)。

3

Denique hoc quoque loco auctoritati respondens suae, qui juraverat, et statuerat custodire judicia justitiae Domini, probari se voluisse dicit, qui humilitatem subeundam credidit esse pro Christo.

PL 15, 1397C

実に、この箇所でも、誓って、主の正義の裁きを守ると決めた彼は、自らの権威に応えて、自分が試されることを望んだと言う。キリストのために低くされることを引き受けるべきだと信じていたからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XIX

第14説教(ヌン) 第XIX章PL 15, 1397D
1

(Vers. 107.) Ideoque ait: Humiliatus sum nimis. Non solum humiliatum, sed etiam nimis humiliatum se esse gaudet. Beatus qui gloriatur humilitate magis, quam potestate. Potestas decipit, humilitas non destituit.

PL 15, 1397D

(第107節)それゆえ彼は言う。「私は甚だしく低くされた」。彼は、低くされただけでなく、甚だしく低くされたことを喜んでいる。権力よりも、むしろ謙遜を誇る者は幸いである。権力は欺くが、謙遜は見捨てない。

2

Bona humilitas, quae etiam in Christo laudem virtutis invenit. Hanc in illo plus veneror, quam creationem; quia creati ad laborem sumus, redempti ad quietem.

PL 15, 1397D

謙遜は善い。それはキリストにおいても、徳の称賛を見いだした。私は彼におけるこの謙遜を、創造よりも敬う。我々は労苦のために造られ、安息のために贖われたからである。

3

Denique ipse advocans populos ad misericordiam suam, de humilitate propria gloriatur, dicens: Palam factus sum non quaerentibus me: apparui iis qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1) .

PL 15, 1398A

実に彼自身が、諸々の民を自らの慈しみへと呼び寄せて、自分自身の謙遜を誇り、こう言う。「私を求めない者たちに私は現れ、私に尋ねなかった者たちに私は姿を見せた」(イザヤ65:1)。

4

Et alibi: Scapulas meas dedi in flagella, maxillas meas in palmas: faciem autem meam non averti a confusione sputorum (Esai. L, 6) . Recte ergo David humiliare se voluit; ut tribulationum Christi in se ipso, quod deesset, impleret.

PL 15, 1398A

また別の箇所ではこう言う。「私は私の背を鞭に、私の頬を平手に与えた。私の顔を、唾の恥辱から背けなかった」(イザヤ50:6)。ゆえにダビデが自らを低くしようと望んだのは当然である。キリストの苦難に欠けているものを、自分自身の内に満たすためである。

Sermo XIV. Nun, Caput XX

第14説教(ヌン) 第XX章PL 15, 1398A
1

Potest et ipse hoc ex sua persona per os David locutus dixisse: Humiliatus sum nimis, qui dixit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam.

PL 15, 1398A

福音書で「労する者、重荷を負わされた者は皆、私のもとに来よ。私は汝らを休ませよう」と言った彼自身もまた、自らの人格から、ダビデの口を通して、「私は甚だしく低くされた」と語りえたであろう。

2

Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29) . Discamus ergo ab eo, qui docere nos voluit quod proficeret ad salutem, et nobis dicit: Discite a me.

PL 15, 1398A

「私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心の低い者だからである。そうすれば汝らは、魂に安らぎを見いだすであろう」(マタイ11:28–29)。それゆえ我々は、救いに益することを我々に教えようとした彼から学ぼう。彼は我々に言う。「私から学べ」。

3

Non est mediocre quod dicit, Discite: et addidit: A me discite. Non facile potest quisquam humilitatem docere inflatus: quamvis sit humana praeditus sapientia; mens tamen inflatur, quam superbia carnis extollit.

PL 15, 1398B

「学べ」と彼が言うのは並々のことではない。そのうえ「私から学べ」と付け加えた。思い上がった者は、人間の知恵を備えていても、謙遜を教えることは容易にできない。肉の高ぶりが持ち上げる精神は、なおも膨れ上がるからである。

4

Et qui paupertate contentus est, non est contentus injuria: et qui potest ferre verberum poenas, exagitatur verborum contumeliis: et qui potest administrationes contemnere, dolet sibi aliquem honorificentia esse praelatum.

PL 15, 1398B

貧しさに甘んじる者が、侮辱には甘んじない。鞭打ちの刑罰に耐えうる者が、言葉による辱めに苦しめられる。役職を軽んじうる者が、誰かが自分より重んじられて名誉を得たと知れば、心を痛める。

5

Grande est in omnibus humilitatis tenere mensuras. Superbia hominem prima dejecit. Dum plus volumus, etiam quod minus est solemus amittere. Bona humilitas, quae nihil appetendo, totum quod contemnit, adipiscitur.

PL 15, 1398B

すべてにおいて謙遜の限度を守るのは大きなことである。高ぶりが最初に人間を突き落とした。我々は多くを望むうちに、より少ないものまで失うのが常である。何も求めないことによって、軽んじるもののすべてを手に入れる謙遜は善い。

6

Ipse Dominus Jesus se humiliavit; ut nos elevaret: et humiliavit se usque ad crucem, Propter quod exaltavit, inquit, illum Deus . . . . ut in nomine ejus omne genu flectatur (Philip. II, 9 et 10) . Quanta fecit Dominus audeo dicere, et non flexi ei genu?

PL 15, 1398C

主イエス自身が自らを低くした。我々を引き上げるためである。そして十字架に至るまで自らを低くした。「それゆえ、神は彼を高く上げた……その名においてすべての膝が屈められるためである」と彼は言う(フィリピ2:9–10)。主がどれほど大きなことをなしたかを――あえて言うが――、それでも私は彼に膝を屈めなかった〔この文の句読は定かでない。次の節の「だが……膝を屈めた」と対になるので、末尾を反語でなく事実の告白と取った〕。

7

Sed flexi ei postquam se humiliavit. Sic enim, hoc est, per humilitatem, per crucem sibi Ecclesiam congregavit.

PL 15, 1398C

いや、私は、彼が自らを低くしたのちに、彼に膝を屈めた。実際、彼はこのように、すなわち謙遜によって、十字架によって、教会を自らのもとに集めたからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXI

第14説教(ヌン) 第XXI章PL 15, 1398C
1

David rex erat, incerta et occulta sapientiae sibi patefacta testatur: sed ideo se magis humiliabat (Psal. L, 8) . At vero Ezechias cecidit ab altitudine cordis sui.

PL 15, 1398C

ダビデは王であり、不確かで隠された知恵が自分に明らかにされたと証しする。だが、それゆえにこそ、いっそう自らを低くしていた(詩篇50:8)。ところがヒゼキヤは、自らの心の高みから落ちた。

2

Ille laudabilis rex, ille qui de obsidione, de aegritudine beneficiis Domini et mirabilibus liberatur, cecidit per superbiam, et gratiam meriti superioris imminuit. Quid fuisset Joseph, si humilis non fuisset?

PL 15, 1398C

あの称賛すべき王、包囲と病から、主の恵みと奇跡によって解き放たれたあの王は、高ぶりによって落ち、先の功績に与えられた恩寵を損なった。ヨセフは、もし謙遜でなかったなら、どうなっていたであろうか。

3

Scivit sibi obfuisse, quod praelatus erat fratribus: etiam pius amor miseriam praelationis invenerat.

PL 15, 1398D

彼は、兄弟たちより上に立てられたことが自分にとって害となったと知っていた。敬虔な愛でさえ、上に立てられることの惨めさに行き当たっていたのである。

4

Praelatio armavit fratres, humilitas conciliavit extraneos: praelatio concitavit germanos, humilitas regem subditum fecit; ut vere quasi ex persona Joseph dictum putemus, quod hic ipse supra dixit: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6) ; quamquam si consideremus quae iste toleravit, ex persona sua eum dixisse reperiemus.

PL 15, 1398D

上に立てられたことは兄弟たちを武装させ、謙遜は他国の人々を味方につけた。上に立てられたことは同胞を扇動し、謙遜は王を臣下とした。それゆえ、彼自身が上で言った「私は低くされたが、彼は私を救った」(詩篇114:6)という言葉を、まことにヨセフの人格から言われたものと我々は考えてよい。もっとも、この者〔ダビデ〕が耐えたことを考えるなら、彼は自分自身の人格から言ったのだと分かるであろう。

Sermo XIV. Nun, Caput XXII

第14説教(ヌン) 第XXII章PL 15, 1399A
1

Golia superato, occurrerant juvenculae psallentes: Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) : commotum est fel regis, et quaerebat eum occidere: et humiliavit se David ante Jonathan filium regis, et convertit ejus affectum; ut quem successorem patrii regni potuerat habere suspectum, eumdem adversum studia paterna servaret, dicens patri: Quid peccas in sanguinem innocentis (I Reg. XIX, 5) ? et id vocem extorqueret invito, quod non mereretur occidi David.

PL 15, 1399A

ゴリアトを打ち破ったのち、若い娘たちが歌いつつ迎えに出た。「サウルは千を、ダビデは万を」(サムエル記上18:7)。王の憤りは燃え上がり、彼を殺そうとした。ダビデは王の子ヨナタンの前に自らを低くし、その心を転じさせた。それは、〔ヨナタンが〕父の王国を継ぐ者として警戒しえたはずのその人〔ダビデ〕を、父の企てに逆らって守るようにするためであった。ヨナタンは父に言った。「なぜ汝は、罪なき者の血に対して罪を犯すのか」(サムエル記上19:5)。そして、ダビデは殺されるに値しないという言葉を、〔サウルが〕不本意ながら口にするよう迫ったのである。

2

Recte ergo ait: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 7) . Et iterum cum ad eum propheta venisset, et indignationem Domini in causa Bethsabee mulieris denuntiasset, humiliavit se, et ait: Peccavi Domino.

PL 15, 1399A

それゆえ彼は正しく言う。「私は低くされたが、彼は私を救った」(詩篇114:7)。また再び、預言者が彼のもとに来て、女バト・シェバのことで主の怒りを告げたとき、彼は自らを低くして言った。「私は主に対して罪を犯した」。

3

Et dixit Nathan ad eum: Quoniam poenituit te, abstulit Dominus peccatum tuum; non morte morieris (II Reg. XII, 13) . Bona igitur humilitas. Denique humiliatus est, et salvus factus est.

PL 15, 1399A

するとナタンは彼に言った。「汝が悔いたゆえに、主は汝の罪を取り除いた。汝は死ぬことはない」(サムエル記下12:13)。それゆえ謙遜は善い。実に彼は低くされ、救われたのである。

4

Et alio loco, cum propter numeratum populum Dominus esset offensus, et misisset prophetam Gad, qui regi David diceret.

PL 15, 1399B

また別の箇所で、民を数えたことのゆえに主が怒り、預言者ガドを遣わして、王ダビデにこう言わせたとき、

5

Elige tibi quid velis fieri, triennio famem super terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum persequentium te, aut fieri triduo mortem in terra (II Reg. XXIV, 13) , respondit David: Angustiae sunt mihi haec tria: sed magis incidam in manum Domini, quoniam magna est misericordia illius valde, quam in manus hominum incidam (Ibid., 14) .

PL 15, 1399B

「汝のために、何がなされることを望むか選べ。地に三年の飢饉か、あるいは三か月、汝を追う敵の面前から汝が逃げることか、あるいは三日、地に死が起こることか」(サムエル記下24:13)。ダビデは答えた。「この三つは私には苦しい。だが、人の手に陥るよりは、むしろ主の手に陥ろう。主の慈しみは甚だ大きいからである」(サムエル記下24:14)。

6

Et cum dedisset Dominus mortem in Israel a mane usque ad horam prandii, septuaginta millibus hominum mortuis, respexit David ad Dominum, et cum vidisset Angelum ferientem populum dixit: Ecce ego peccavi, et ego pastor male feci: et isti in hoc grege quid fecerunt?

PL 15, 1399B

そして主が、朝から食事の時までイスラエルに死を与え、七万人が死んだとき、ダビデは主を仰ぎ見、民を打つ天使を見て言った。「見よ、私が罪を犯した。牧者である私が悪を行った。この群れの者たちが何をしたというのか」。

7

Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17) . Et propitius factus est Dominus, cum sacrificium reconciliationis Domino esset oblatum. Bona ergo humilitas, quae regem plebemque servavit.

PL 15, 1399C

「汝の手を私の上に、私の父の家の上に下せ」(サムエル記下24:17)。そして、和解のいけにえが主に献げられると、主は宥められた。それゆえ、王と民を救った謙遜は善い。

8

Itaque, reconciliato Domino, ait David: Bonum mihi est, quod humiliatus sum (Sup., v. 71) .

PL 15, 1399C

かくして、主と和解したのち、ダビデは言う。「私が低くされたことは、私にとって善い」(上の第71節)。

Sermo XIV. Nun, Caput XXIII

第14説教(ヌン) 第XXIII章PL 15, 1399C
1

Bona ergo humilitas, praesertim si adjungatur ei devotio voluntaria. Ideoque se vivificari secundum verbum petit; ut secundum verbum vivat, et omnia cum ratione faciat, non secundum carnis voluntatem.

PL 15, 1399C

それゆえ謙遜は善い。ことに、自発的な献身がそれに加わるならば。だからこそ彼は、言葉に従って生かされることを求める。言葉に従って生き、肉の意志に従わずに、すべてを理性をもって行うためである。

2

Unde mysticum illud etiam moraliter accipi potest: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) . Et tu imitator esto Dei.

PL 15, 1399C

そこから、あの奥義に属する言葉も、道徳的に解することができる。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。この言葉は初めに神とともにあった。すべては彼によって成り、彼によらずに成ったものは何一つなかった」(ヨハネ1:1–3)。あなたもまた、神に倣う者であれ。

3

Quomodo imitator? Numquid coelum potes facere, aut terram, aut mare? Non utique; sed ut omnia per verbum facias, nihil sine verbo; omnia cum ratione nihil sine ratione; quia non es irrationabilis, o homo, sed rationabilis.

PL 15, 1400A

どのように倣うのか。あなたは天や地や海を造れるのか。もちろんそうではない。だが、すべてを言葉によって行い、言葉なしには何も行わず、すべてを理性をもって行い、理性なしには何も行わないということである。人よ、あなたは理性を欠く者ではなく、理性ある者だからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXIV

第14説教(ヌン) 第XXIV章PL 15, 1400A
1

(Vers. 108.) Sequitur versus quartus: Voluntaria oris mei comproba, Domine, et judicia tua doce me.

PL 15, 1400A

(第108節)次に第四の節が来る。「私の口の自発のものを是認せよ、主よ、そして汝の裁きを私に教えよ」。

2

Qui se humiliat, vivificatur secundum promissum Domini: qui vivificatur spiritu Dei, voluntarius est minister; plurimum enim refert utrum ex voluntate quid facias, an ex necessitate, quod placeat Deo.

PL 15, 1400A

自らを低くする者は、主の約束に従って生かされる。神の霊によって生かされる者は、自発的な奉仕者である。神に喜ばれることを、人が自らの意志から行うか、必然から行うかは、大いに違うからである。

3

Denique voluntarius minister habet praemium, coactus dispensat obsequium, sicut Apostolo docente cognovimus. Scripsit enim: Vae enim mihi est si non evangelizavero!

PL 15, 1400A

実に、自発的な奉仕者は報いを持ち、強いられた者は務めを果たすにすぎない。使徒が教えるところによって、我々はそう知った。彼はこう書いたからである。「私は、福音を告げ知らせないなら、災いだ!」

4

Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX 16 et 17) . Vide voluntarium exsecutorem coelestis arbitrii.

PL 15, 1400B

「私が自ら進んでこれを行うなら、報いを受ける。だが心ならずも行うなら、務めが私に委ねられているにすぎない」(一コリント9:16–17)。天の定めを自発的に遂行する者を見よ。

5

Liber erat ex omnibus, et omnium servus est factus, voluntate utique, non necessitate; ut plurimos lucraretur (Ibid., 19-22) . Iis quoque qui Legis vinculo tenerentur quasi sub Lege esset, se exhibuit, cum sub Lege non esset; ut eos servaret qui sub Lege vivebant.

PL 15, 1400B

彼はすべての人から自由であったが、すべての人の奴隷となった。確かに、意志によってであって、必然によってではない。より多くの人を獲得するためである(一コリント9:19–22)。律法の縛りの下にある人々のためには、自分が律法の下にあるかのように身を示した。律法の下にはなかったのに、である。律法の下に生きていた人々を救うためであった。

6

Infirmis infirmus factus est; ut infirmos assumptione infirmitatis propriae sustineret. Omnibus omnia factus est, non legitima necessitate, sed voluntatis obsequio.

PL 15, 1400B

弱い者には弱い者となった。自らの弱さを引き受けることによって、弱い者たちを支えるためである。すべての人にすべてとなったのは、法的な必然からではなく、意志による奉仕からであった。

7

Aperuit mihi hujus altitudinem consilii in epistola ad Philemonem scripta; quia quod ipse esset, alium esse vellet; ut voluntate potius quam necessitate detulisse Domino videretur.

PL 15, 1400B

彼は、フィレモンに宛てて書かれた書簡の中で、この計らいの深みを私に開いてくれた。すなわち、自分自身がそうである者に、他の者〔フィレモン〕もなることを望んだのであり、それは〔その者が〕主に献げたことが、必然よりもむしろ意志によるものと見えるようにするためであった〔主語と目的語の係りは定かでない。パウロ自身が自発の者であり、フィレモンにも同じであるよう望んだ、と取った〕。

8

Itaque pro Onesimo interveniens, sic ait: Tu autem illum ut mea viscera suscipe, quem ego volueram mecum detinere; ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sed sine consilio tuo nihil facere volui; ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. XII, 13 et 14) .

PL 15, 1400C

そこでオネシモのために執り成して、こう言う。「汝は、彼を私のはらわたのように受け入れよ。私は彼を私のもとに留めておこうと思っていた。福音のための鎖の中で、汝に代わって私に仕えさせるためである。だが、汝の同意なしには何も行うまいと思った。汝の善が、いわば必然からのものではなく、自発のものであるようにである」(フィレモン12–14)。

9

Quam sedulus suasor, qui cum esset vas electionis divinae, consortium consilii non dedignabatur alieni; ne alterum fructu voluntatis propriae defraudaret.

PL 15, 1400C

何と熱心な説得者であろうか。彼は神に選ばれた器でありながら、他者の考えとの共同を軽んじなかった。他者から、その人自身の意志の実りを奪わないためである。

10

Recte ergo David ait quasi propheta: Voluntaria oris mei comproba, Domine, oris sui offerens Domino sacrificium voluntarium; eo quod ut apis illa prophetica bonos flores colligere ore consueverit, favos ore fingere, mella ore componere, et ex herbis suavibus ore filios legere; quae cum sit, inquit, robore imfirma, sapientiae praedicatione substantiae suae producit aetatem (Prov. VI, 8) .

PL 15, 1400C

それゆえダビデは預言者として正しく言う。「私の口の自発のものを是認せよ、主よ」。彼は自らの口の自発のいけにえを主に献げているのである。あの預言の言うミツバチは、口で良い花を集め、口で巣を作り、口で蜜を整え、口で甘い草から子らを選び取るのを常とするからである。このミツバチは、力においては弱いが、と彼は言う、知恵を告げ知らせることによって、自らの実体の齢を延ばす(箴言6:8)。

11

Quod sit istud voluntarium oris sacrificium, recognosce: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14) .

PL 15, 1401A

その口の自発のいけにえとは何かを、悟れ。「神に賛美のいけにえを献げよ」と彼は言う(詩篇49:14)。

Sermo XIV. Nun, Caput XXV

第14説教(ヌン) 第XXV章PL 15, 1401A
1

Exspectat Dominus voluntarios ministros. Denique in libro Esaiae dicit Dominus: Quem mittam (Esai. VI, 8) ?

PL 15, 1401A

主は自発的な奉仕者を待っている。実に、イザヤの書において主は言う。「私は誰を遣わそうか」(イザヤ6:8)。

2

Utique servulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur, invenerat: sed maluit eum spontaneae oblationis non fraudare mercede, qui ut ipse se offerret, praestolatus est. Et quamvis ejus sciret affectum, exspectavit tamen vocem; ut cumularet gratiam.

PL 15, 1401A

主は、遣わされるにふさわしい者を見いだしていたのだから、自らの僕に命じることもできたはずである。しかし、自ら身を献げるのを待っていたその者から、自発の献げ物の報いを奪うまいとした。彼の心を知っていたが、それでも声を待った。恩寵を積み増すためである。

3

Unde se offerens Esaias ait: Ecce ego, mitte me (Ibid.) ; et sic postea missus est ad populum. Ideo de eo dictum est: Quia Esaias audet, et dicit (Rom. X, 20) . Etenim quasi voluntarium organum uberiore spiritus sui gratia Christus implevit.

PL 15, 1401A

そこでイザヤは身を献げて言う。「見よ、ここに私がいる、私を遣わせ」(イザヤ6:8)。こうして彼は、のちに民のもとへ遣わされた。それゆえ、彼について言われた。「イザヤは大胆に語る」(ローマ10:20)。実際、キリストは、いわば自発の器官であるこの者を、自らの霊のいっそう豊かな恩寵で満たした。

Sermo XIV. Nun, Caput XXVI

第14説教(ヌン) 第XXVI章PL 15, 1401B
1

Nec otiose hoc positum puto; quia voluntaria oris sui placere desiderat Domino. Multi prophetae, sed in omnibus oris voluntaria placent. Excusabat Hieremias, dicens: Quis es dominator, Domine?

PL 15, 1401B

私は、これが無意味に置かれたとは思わない。彼は、自らの口の自発のものが主に喜ばれることを望んでいるからである。預言者は多いが、すべての者において口の自発のものが喜ばれる。エレミヤは弁解して言った。「汝は誰か、支配者よ、主よ〔句の切れ方は定かでない。底本の語順のまま訳した〕」。

2

Ecce nescio loqui, quia juvenior sum ego; et dixit ei Dominus: Noli dicere, quia juvenior sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et secundum omnia quaecumque mandavero tibi, loqueris (Jerem. I, 6 et 7) .

PL 15, 1401B

「見よ、私は語ることを知らない。私は若いからである」。すると主は彼に言った。「『私は若い』と言うな。汝は、私が汝を遣わすすべての者のもとへ行き、私が汝に命じるすべてに従って語るからである」(エレミヤ1:6–7)。

3

Verecunde propheta aetatem corporis praetendebat; ne exsequendis coelestibus imperatis impar esse adolescentia deprehenderetur.

PL 15, 1401B

預言者は、遠慮して体の年齢を口実にした。天の命令を遂行するのに、若さゆえに力が及ばないと見られないためである。

4

Sed Deus ut qui morum magis quam annorum judicaret aetatem considerandam, et in juvenili corpore maturitatem robustae sapientiae in suo servulo praevideret, ait: Noli dicere, juvenior sum ego, hoc est, prohibuit eum juvenilis aetatis contemplatione vires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret.

PL 15, 1401B

だが神は、年齢よりもむしろ品性によって齢を評価すべきだと考える者として、また若い体の中に、自らの僕における堅固な知恵の成熟を予見していた者として、言った。「『私は若い』と言うな」。すなわち、信仰が知恵の白髪を授ける者に、若い年齢を見て自らの力を量ることを禁じたのである。

5

Et iterum in posterioribus cum dixisset idem propheta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum . . .

PL 15, 1401C

そして再びのちの箇所で、同じ預言者がこう言ったとき。「主よ、汝は私を惑わし、私は惑わされた……」

6

Et dixi: Non nominabo nomen ejus, et non loquar in nomine ejus ultra; addidit: Et factus est in corde meo, ut ignis ardens, flammans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 7 et 9) .

PL 15, 1401C

「そして私は言った。『私は彼の名を呼ばない。もはや彼の名によって語らない』」。彼はさらに付け加えた。「それは私の心の中で、燃える火のようになり、私の骨の中で燃え上がった。私はあらゆるところで力が抜け、耐えられない」(エレミヤ20:7, 9)。

7

Advertimus igitur quod iis etiam qui aut excusandum officium suum, aut certa aliqua causa negandum putaverint, Dominus tamen noster aut ratione persuadeat, aut cupiditate propheticae revelationis inspiret; ut ad subeundum officium voluntate concurrant, non necessitate conscendant; quo merces ad eos integrae devotionis possit plenior pervenire.

PL 15, 1401C

こうして我々は気づく。自らの務めを弁解すべきだ、あるいは何か確かな理由で拒むべきだと考えた者たちに対しても、我々の主は、あるいは理によって説き伏せ、あるいは預言の啓示への望みによって息を吹き込む。彼らが意志によって務めを引き受けに駆けつけ、必然によって登るのではないようにするためであり、それによって、全き献身の報いが彼らにいっそう豊かに届きうるのである。

8

Prophetavit et Caiphas, Quia expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) : sed hoc voluntarium oris ministerium non erat; quia loquebatur invitus. Denique quid diceret, nesciebat.

PL 15, 1401C

カイアファも預言した。「一人の人が民のために死ぬことは益である」(ヨハネ11:50)。だが、これは口の自発の奉仕ではなかった。心ならずも語ったからである。実に、自分が何を語るのかを知らなかった。

Sermo XIV. Nun, Caput XXVII

第14説教(ヌン) 第XXVII章PL 15, 1401D
1

Quae ergo voluntaria oris sui Domino David placere desiderat? Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11) . Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) .

PL 15, 1401D

では、ダビデは、自らの口のどのような自発のものが主に喜ばれることを望むのか。「私は、罪人の天幕に住むよりは、主の家で卑しい者であることを選んだ」(詩篇83:11)。「主なる神が私の内で何を語るかを、私は聞こう」(詩篇84:9)。

2

Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio saeculi (Psal. LXXVII, 2) . Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17) .

PL 15, 1401D

「私は譬えで口を開き、世の初めからの命題を語ろう」(詩篇77:2)。「私は私のキリストのために、灯火を備えた」(詩篇131:17)。

3

Corpus suum quod erat ante limosum, et coeno haereditariae colluvionis obstructum, ut oleum spiritale recipere non posset, Christo paravit, ut luceat. Christo lucet, cujus opera in Christi lucent lumine.

PL 15, 1402A

以前は泥にまみれ、受け継いだ汚物の泥に塞がれて、霊の油を受けられなかった自らの体を、彼はキリストのために備え、輝くようにした。彼はキリストのために輝く。その業は、キリストの光の中で輝く。

4

Christo lucebat Petrus, cum diceret: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) . Christo lucebat ille qui dicebat: Sanet te Dominus Jesus (Act. IX, 34) . Christo lucebat martyrum lucerna, qui pro Christo subiere martyrium.

PL 15, 1402A

ペトロはキリストのために輝いていた。こう言ったときである。「ナザレ人イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。「主イエスが汝を癒すように」と言ったあの者も、キリストのために輝いていた(使徒言行録9:34)。殉教者たちの灯火も、キリストのために輝いていた。彼らはキリストのために殉教に身を投じたのである。

5

Christo lucebat David, qui poterat dicere: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Ps. LXXXIII, 3) .

PL 15, 1402A

ダビデもキリストのために輝いていた。彼はこう言いえた。「私の心と私の肉は、生ける神に向かって喜び躍った」(詩篇83:3)。

6

Christo paraverat mentem cum de eo, a quo frequenter ad mortem fuerat appetitus, diceret: Non mihi contingat a Domino, si fecero hoc verbum, Domino meo, Christo Domini injicere manum meam (I Reg. XXIV, 7) .

PL 15, 1402A

彼は、しばしば自分を死に追い求めた者について、こう語ったとき、キリストのために精神を備えていた。「私の主、主の油注がれた者〔キリスト〕に手をかけるというこの事を私が行うことは、主のもとから私に起こらぬように」(サムエル記上24:7)。

7

Cum majorem haberet causam tuendae salutis suae, ut occideret persequentem; etiam alios qui suadebant inimico non esse parcendum, quem Dominus juxta promissum suum, in manus ipsius tradidisset, ab ejus necandi cupiditate revocabat.

PL 15, 1402B

自らの身を守るために、追う者を殺す理由がいっそう大きかったのに、主がその約束に従ってその手に渡した敵は容赦すべきでないと勧めた他の者たちをも、彼を殺そうとする欲から引き戻した。

8

Christo lucebat Propheta, cum de eo qui patris domum turpi maculaverat incestu, qui patris salutem parricidalibus praeliis appetebat, pius pater tamen diceret ad praelium profecturis: Parcite filio meo Abessalon (II Reg. XVIII, 5) .

PL 15, 1402B

預言者は、キリストのために輝いていた。父の家を恥ずべき近親相姦で汚し、父の命を近親殺しの戦いで求めた者について、敬虔な父が、それでも戦いに出ようとする者たちにこう言ったときである。「私の子アブサロムを容赦せよ」(サムエル記下18:5)。

9

Tacebat improbitatis scelus: pietatis autem gradum, et nomen necessitudinis praeferebat; ut pugnaturi non adversarium regis, sed filium cogitantes, dolorem laesae pietatis inhiberent.

PL 15, 1402B

彼は邪悪の罪を黙していた。しかし敬虔の段階と、血縁の名を前面に出した。戦おうとする者たちが、王の敵ではなく子を思い、傷つけられた敬虔の痛みをこらえるようにするためである。

10

Et post mortem ejus operuit faciem suam, et voce magna clamabat, dicens: Filius meus Abessalon, filius meus (Ibid., 33) . Hanc vocem parricida non meruit: sed Christi prophetabat gratiam. Didicerat Propheta de Christo bonus esse pater, qui bono filio serviebat.

PL 15, 1402B

そして彼の死後、顔を覆い、大声で叫んで言った。「私の子アブサロム、私の子よ」(サムエル記下18:33)。近親殺しの者は、この声に値しなかった。だがそれは、キリストの恩寵を預言していたのである。預言者は、キリストから、善い父であることを学んでいた。善い子に仕えていたからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXVIII

第14説教(ヌン) 第XXVIII章PL 15, 1402C
1

Denique ideo dicebat: Et judicia tua doce me; quia judicia Dei sicut abyssus multa, et inscrutabilia, ut Apostolus dicit (Rom. XI, 33) . Ideo non poterat ea, nisi Christo docente, cognoscere; quia unus magister omnium Christus est (Matth. XXIII, 8) .

PL 15, 1402C

実に、だからこそ彼は言っていた。「そして汝の裁きを私に教えよ」。神の裁きは、使徒の言うとおり、深淵のように大きく、究めがたいからである(ローマ11:33)。それゆえ彼は、キリストが教えるのでなければ、それらを知ることができなかった。万人の教師はただ一人、キリストだからである(マタイ23:8)。

2

Haec autem Christi judicia sunt; ut iis qui nobis insidiati fuerint, noverimus non vicem injuriae rependendam, sed pro injuria magis deferendam gratiam.

PL 15, 1402C

さて、これこそキリストの裁きである。すなわち、我々に罠を仕掛けた者たちに対しては、侮辱の仕返しをすべきではなく、むしろ侮辱の代わりに好意を示すべきだと、我々が知ることである。

3

Denique maledicentibus non remaledixit, percutientes non repercussit: sed magis etiam crucifixus pro persequentibus se piae intercessionis apud Patrem auxilium deferebat dicens: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) . Haec igitur quisquis fecerit legis judicia, remuneratione donatura Christo.

PL 15, 1402C

実に、彼は罵る者に罵り返さず、打つ者を打ち返さなかった。むしろ十字架につけられてもなお、自らを迫害する者たちのために、父のもとへの敬虔な執り成しの助けを差し向けて言った。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのかを知らないからである」(ルカ23:34)。したがって、律法のこの裁きを行う者は誰であれ、キリストから報いを授けられることになる〔底本は donatura Christo で、文の形が崩れているらしい。「キリストから報いを授けられる」の意に解した。ミーニュの脚注は、諸版が quisquis spiritaliter intellexerit, et fecerit(霊的に悟って行う者は誰であれ)と読み、多くの写本には legis judicia の二語が無いとする〕。

Sermo XIV. Nun, Caput XXIX

第14説教(ヌン) 第XXIX章PL 15, 1402D
1

(Vers. 109.) Sed quis judicia Dei doceri potest, nisi qui animam suam semper intenderit ad Dominum? Qui potest dicere: Anima mea in manibus tuis semper, et legem tuam non sum oblitus.

PL 15, 1402D

(第109節)しかし、常に自らの魂を主に向けて張り詰めている者でなければ、誰が神の裁きを教えられえようか。その者はこう言える。「私の魂は常に汝の手の中にあり、私は汝の律法を忘れなかった」。

2

Aliqui habent: Anima mea in manibus meis semper, hoc est, in actibus meis, hoc est, in operibus meis.

PL 15, 1402D

別の本では「私の魂は常に私の手の中にある」と読む。すなわち、私の行いの中に、すなわち私の業の中に、ということである。

3

Quamvis in periculis positus dicit justus ad Dominum: Propter te quotidie morior, quotidie periclitor: periclitor ab insidiatore, periclitor ab obtrectatore, periclitor ab iis quos arguo, quos revinco, periclitor pro veritate atque justitia: ego tamen nec periculis territus, tuae legis oblitus sum; propterea, in manibus meis anima mea.

PL 15, 1403A

義人は、危険の中に置かれていながらも、主にこう言う。「汝のゆえに、私は日々死に、日々危険にさらされる。陰謀を企てる者によって危険にさらされ、中傷する者によって危険にさらされ、私が咎める者、私が論駁する者によって危険にさらされ、真理と正義のゆえに危険にさらされる。だが私は、危険に怯えることなく、汝の律法を忘れなかった。それゆえ、私の魂は私の手の中にある」〔底本は「nec periculis territus, tuae legis oblitus sum」で、否定が欠けているらしい。「忘れなかった」と解した〕。

4

Sed quia plerique habent: Anima mea in manibus tuis semper; hoc latius explanandum arbitror.

PL 15, 1403A

だが、多くの者が「私の魂は常に汝の手の中にある」と読むので、これはより広く説明すべきだと私は考える。

Sermo XIV. Nun, Caput XXX

第14説教(ヌン) 第XXX章PL 15, 1403A
1

Scit propheta, scit ubi animae suae praesidium locet, unde opem speret: in manibus Dei constituere vult animam suam; quia cor regis in manu Dei est (Prov. XXI, 1) .

PL 15, 1403A

預言者は知っている。自らの魂の守りをどこに置くか、どこに助けを望むかを知っている。自らの魂を神の手の中に据えようとする。王の心は神の手の中にあるからである(箴言21:1)。

2

Quicumque proprium corpus subegerit, nec ejus passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dicitur; quod regere se noverit, et arbiter sui juris sit: non captivus trahatur in culpam, nec praeceps feratur in vitium.

PL 15, 1403A

自らの体を服従させ、自らを治める者としてふさわしい活力をもって、その情念によって自らの魂が乱されることを許さなかった者は、一種の王にふさわしい権能で自らを抑えているので、王と呼ばれる。自らを治めることを知り、自らの権利の主であって、咎へと捕らわれて引かれることもなく、悪徳へと真っ逆さまに運ばれることもないからである。

3

Hujus anima non perit in aeternum, nec quisquam rapit eam de manu Patris omnipotentis aut Filii. Manus enim Dei quae solidavit coelum, quos tenuerit, non amittit.

PL 15, 1403B

この者の魂は永遠に滅びず、全能の父の手からも子の手からも、誰もそれを奪い取らない。天を堅固にした神の手は、握ったものを失わないからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXI

第14説教(ヌン) 第XXXI章PL 15, 1403B
1

Quae sint igitur istae manus, consideremus. In Canticis habes: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II, 6) . Haec loquitur Sponsa de Christo, anima de Verbo Dei.

PL 15, 1403B

それゆえ、この手とは何であるかを考えよう。雅歌にあなたは見いだす。「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く」(雅歌2:6)。これは花嫁がキリストについて、魂が神の言葉について語るものである。

2

Christus autem idem est Verbum Dei, atque sapientia; beata ergo anima, quam complectitur sapientia. Magna est sapientiae manus, magna dextera totam complectitur animam, tota enim munita est, quae desponsata Dei Verbo est; plenitudo enim sapientiae, timere Deum.

PL 15, 1403B

ところで、キリストは神の言葉と同一であり、また知恵である。それゆえ、知恵に抱かれる魂は幸いである。知恵の手は大きく、大きな右手が魂全体を抱く。神の言葉に嫁した魂は、全体が守られているからである。知恵の充満とは、神を畏れることである。

3

Quae ergo Deum timet anima, pleno se munit ipsa praesidio: mittit sapientia laevam suam sub collum ejus, dexteram autem in complexum ejus. Utrumque quidem brachium ejus ad utilia extenditur; habent tamen proprietates suas singulae manus.

PL 15, 1403C

それゆえ、神を畏れる魂は、満ちた守りによって自らを固める。知恵はその左手を魂の首の下に、右手を抱擁の中に差し入れる。両方の腕は有益なことへと伸ばされるが、それぞれの手には固有の特性がある。

4

Sapientia in dextera, et longitudo vitae est: in sinistra autem divitiae et gloria. Bonis utique manus utraque dotata est dotibus: in eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et praesentia et futura tempora comprehendunt; ut laeva praesentium remuneratrix, dextera futurorum sit.

PL 15, 1403C

知恵の右手には命の長さがあり、左手には富と栄光がある。確かに、どちらの手も善い賜物を備えている。だが、現在と未来の時をそれぞれ含むという点で、その役目に違いがある。左は現在のものに報い、右は未来のものに報いるのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXII

第14説教(ヌン) 第XXXII章PL 15, 1403C
1

Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. Nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super Manassen: et convertere eas Joseph aetatum consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret: noluit et dixit: Scio, fili; et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater junior major illo erit (Gen. XLVIII, 19) .

PL 15, 1403C

これは、聖なる族長イスラエルの預言からも知ることができる。彼が右手をエフライムの上に、左手をマナセの上に置き、ヨセフが年齢を考えてそれらを入れ替え、父の右手を年長の子マナセの頭に置こうとしたとき、彼はそれを拒んで言った。「分かっている、私の子よ。これもまた一つの民となり、これも高められるだろう。だが、弟のほうが彼より大きくなる」(創世記48:19)。

2

In quo major? In eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris: Faciat vobis Deus sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20) : vel quia semen ejus multitudo gentium sit, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens in Dominum Jesum; ut consolationem habeat futurorum.

PL 15, 1403D

どの点で大きいのか。祝福において上に置かれた点である。後の世の人々はこう言う。「神が汝らを、エフライムとマナセのようにするように」(創世記48:20)。あるいは、その子孫が諸国民の群れであり、この世で労苦を選び、主イエスを信じて、未来のものの慰めを得るという点でである。

3

Manasses autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit.

PL 15, 1404A

一方、マナセの子孫は忘却の民である〔マナセの名を「忘却」の意に取って言う〕。自らの創始者を忘れ、この世で一時高められるが、のちには重い刑罰を受けることになる。自らの神、主を否んだからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXIII

第14説教(ヌン) 第XXXIII章PL 15, 1404A
1

Hoc ideo diximus, ut probaremus ea esse potiora, quae futura sunt. Denique laeva sapientiae sub capite Sponsae est: dextera autem superior, qua totam complectitur Sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit.

PL 15, 1404A

我々がこれを言ったのは、未来のものがより優れていることを証明するためである。実に、知恵の左手は花嫁の頭の下にあり、右手はそれより上にあって、花嫁全体を抱く。それゆえ、左手はいわば現在の安らぎの支えであり、魂はそれにもたれて憩う。

2

Habet ubi reclinet caput suum; quia laeva sapientiae sunt divitiae et gloria. Ad tempus haec demulcent, et ex parte solatio sunt.

PL 15, 1404A

彼女は頭を休める場所を持つ。知恵の左手は富と栄光だからである。これらは一時の間は和らげ、部分的には慰めとなる。

3

Et ideo Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret; quia cum dives esset, pauper factus est (Matth. VIII, 20) : nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat (II Cor. VIII, 9) , quia venerat non ut in portione, sed ut universo humano generi subveniret dicens: Mihi irascimini, quia totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) ; hoc est, totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento; haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem: sed totum hoc est; ut longitudinem vitae complecteretur aeternae.

PL 15, 1404A

それゆえ、人の子には頭を休める場所がなかった。富んでいたのに、貧しくなったからである(マタイ8:20)。この世のいかなる栄光も求めなかった(二コリント8:9)。それは、一部分にではなく、人類全体を助けるために来たからであり、こう言う。「汝らは、私が安息日に人を丸ごと健やかにしたことで、私に怒るのか」(ヨハネ7:23)。すなわち「丸ごと」とは、財産の授与によって富ませるためでも、名誉の印によってでも、この世の栄光の増し加えによって積み上げるためでもない。これらは至福と恩寵の充満を持たないからである。そうではなく、この「丸ごと」とは、永遠の生命の長さを抱くためである〔引照の位置は、「富んでいたのに、貧しくなった」が二コリント8:9、「頭を休める場所がなかった」がマタイ8:20に当たるはずで、底本では入れ替わっているらしい。刷られたまま写した〕。

4

Neque enim communis vitae similis vita in dextera est sapientiae: sed longitudo vitae est; ut qui accipit vitam a sapientia, non exiguitatem vitae, sed perpetuitatem, et aeternitatis longitudinem adipiscatur.

PL 15, 1404B

実際、右手にある知恵の命は、普通の命に似たものではなく、命の長さだからである。知恵から命を受ける者が、命の乏しさではなく、永続と永遠の長さを手に入れるのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXIV

第14説教(ヌン) 第XXXIV章PL 15, 1404C
1

Bonus amictus aeternitas vitae. Hoc pallium Sponsae custodes murorum voluerunt auferre, quo primus homo fuerat exutus: sed anima Deo devota quaesitum diu tenendo, et non dimittendo dilectum, pretioso charitatis divinae se vestivit involucro.

PL 15, 1404C

命の永遠は善い衣である。城壁の番人たちは、花嫁からこの外套を奪おうとした。最初の人はこれを剥ぎ取られていた。だが、神に献身した魂は、求めていた者を長く捉え、愛する者を手放さないことによって、神の愛という尊い包みを自らにまとった。

2

Beati igitur qui tali pallio vestiuntur, et amictum hujusmodi, legis observatione meruerunt; quia non sunt legis obliti: sed quae erant legis, operati sunt. Nam qui praeter legem agit, legis oblitus est.

PL 15, 1404C

それゆえ幸いなのは、このような外套を着、律法の遵守によってこの衣を得るに値した者たちである。彼らは律法を忘れず、律法に属することを行ったからである。実際、律法に反して行う者は、律法を忘れた者である。

3

Et ideo haec anima candida ascendit e terris; quia fulget amicta veste sapientiae: et dicunt de ea virtutes illae quae portas coeli custodiunt: Quae est quae ascendit candida, innitens super fratrem suum (Cant, VIII, 5)?

PL 15, 1404C

それゆえ、この魂は白く輝いて地から上る。知恵の衣をまとって輝くからである。そして天の門を守るあの力天使たちが、この魂について言う。「自らの兄弟にもたれて、白く輝いて上ってくるこの者は誰か」(雅歌8:5)。

4

Cum ea quae posuit caput suum super laevam sapientiae, ut aperiret manus pauperi ad subveniendum inopi: paratis aut derelictis sibi, non invasis atque direptis divitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis eam operibus acquisivit, non inanes saecularis jactantiae dignitates ambivit.

PL 15, 1404C

彼女は、頭を知恵の左手の上に置き、貧しい者に手を開いて乏しい者を助けるために、備えられたか遺された富を用い、奪い取られ略奪されたものは用いず、栄光を望んで善い業によってそれを得て、空しい世の誇りの地位を求めなかった者である〔底本は文頭に「Cum」を置く。文の構造が崩れているらしく、前の文を受ける関係文として解した〕。

5

Hoc est enim caput suum, et quoddam sensuum principale supra manum constituere sapientiae. Ea, inquam, anima meritis ascendit albentibus ex isto vitae hujus, ut habent plerique, deserto, ad illum florentem semper locum jucunditatis aeternae.

PL 15, 1404D

実際、自らの頭と、感覚のいわば主要なものを、知恵の手の上に据えるとは、そういうことである。この魂は、功績によって白く輝きつつ、多くの者が読むように、この生の荒れ野から、永遠の喜びの常に花咲く場所へと上る。

6

Istae sunt virtutes quae et in Esaiae libro dicunt: Quis est iste qui advenit ex Edom, rubor vestimentorum ex Bosor, sic pretiosus in stola (Esai. LXIII, 1) ?

PL 15, 1405A

彼らこそ、イザヤの書でも言う力天使たちである。「エドムから来るこの者は誰か、ボツラから来る衣の紅、かくも尊い装いの者は」(イザヤ63:1)。

7

Istae, inquam, sunt quae mirantur ex isto confragoso scopulosoque deserto aliquam ascendere animam posse sine magnorum labe vitiorum; et ideo gratulantur repertam, quae vestimenta innocentiae naturalis non polluerit atramento insipientiae saecularis: sed magis sapientiae spiritalis, et gratiae candore mundarit.

PL 15, 1405A

彼らこそ、この険しく岩だらけの荒れ野から、大きな悪徳の汚れなしに魂が上りうることに驚く者たちである。だからこそ、自然の無垢の衣を、この世の無分別の黒で汚さず、むしろ霊の知恵と恩寵の白さで清めた魂が見いだされたことを喜ぶのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXV

第14説教(ヌン) 第XXXV章PL 15, 1405A
1

(Vers. 110.) Dicit ergo ea anima jam secura, jam laeta: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Digna vox relinquentis hoc saeculum, eo quod retia persequentium, et insidiatorum laqueos evaserit.

PL 15, 1405A

(第110節)それゆえ、すでに安らかで、すでに喜ぶその魂は言う。「罪人たちは私に罠を仕掛けた。だが私は、汝の戒めから迷い出なかった」。この世を去る者の声にふさわしい。追う者たちの網と、待ち伏せする者たちの罠を逃れたからである。

2

Vox digna martyribus, quibus multa supplicia proponebantur, multa etiam offerebantur praemia; ut a martyrii studio vel terrore poenarum, et saevae mortis horrore, vel praemiorum revocarentur illecebra.

PL 15, 1405B

殉教者たちにふさわしい声である。彼らには多くの責め苦が示され、また多くの報いも差し出された。それは、殉教への熱意から、刑罰の恐怖と残酷な死の戦慄によって、あるいは報いの誘惑によって、引き戻そうとするためであった。

3

Gravis laqueus proscriptionis, qui saepe frangit sanctos inopiae deformitate, quos mortis formido non fregerit: laqueus alius incendii, laqueus carceris, diuturnique supplicii: grandis laqueus, cum divitiae promittuntur, cum honores, cum amicitiae tyrannorum.

PL 15, 1405B

財産没収の罠は重い。死の恐れが砕かなかった聖なる者たちを、貧窮の見苦しさがしばしば砕く。火刑の罠、牢獄の罠、長引く責め苦の罠という別のものもある。富が、名誉が、暴君らの友情が約束されるとき、その罠は大きい。

4

Qui ergo haec evaserit, et ad martyrium pervenire potuerit, recte dicit: Posuerunt peccatores laqueum mihi: sed a tuorum mandatorum non declinavi semitis; cui despicienti praesentia, futura quaerenti, regnum coeleste divinitatis tuae promissione reseratum est.

PL 15, 1405B

これらを逃れて殉教に至りえた者は、正しく言う。「罪人たちは私に罠を仕掛けた。だが私は、汝の戒めの小道から逸れなかった」。現在のものを軽んじ、未来のものを求める彼に、天の国が、汝の神性の約束によって開かれたのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXVI

第14説教(ヌン) 第XXXVI章PL 15, 1405C
1

Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? Aperuit tibi Apostolus auctorem omnium peccatorum, et demonstravit dicens: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9) .

PL 15, 1405C

罠を仕掛けたこれらの罪人とは誰か。使徒があなたに、あらゆる罪人の創始者を示し、こう言って明らかにした。「富む者になろうと望む者は、誘惑と悪魔の罠に陥る」(一テモテ6:9)。

2

Advertis igitur laqueum diaboli esse divitias, quem tetendit etiam Salvatori: sed ille qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi veniens suum dicere, laqueorum ejus vincula dissolvit.

PL 15, 1405C

それゆえあなたは気づく。富こそ悪魔の罠であり、悪魔は救い主にさえ、それを張ったのである。だが彼は、この世の君が来ても、そこに自分のものと言えるようなものを何一つ持っていなかったので、その罠の縛りを解いた。

3

Ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus Judam apostolum strangulavit. Qui miser, cum esset illaqueatus ut proderet Dominum, ubi advertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit.

PL 15, 1405C

この罠を並のものだとあなたが思わないように言えば、この罠は使徒ユダの首を絞めた。哀れな彼は、主を裏切るよう罠に掛けられ、いかに大きな罪を犯したかに気づくと、自ら罠で首をくくった。

4

Sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret poenitentiam, sed laqueo se suffocaret. Deus enim etiam in ipsos pius est proditores; ut ad poenitentiam provocentur, atque a flagitioso proposito reflectantur, et resipiscant a diaboli laqueis; a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.

PL 15, 1405C

だが、それもまた悪魔の罠であった。彼が悔い改めを行わず、縄で自らを窒息させたからである。神は、裏切る者たちにさえ慈しみ深いからである。それは、彼らが悔い改めへと促され、恥ずべき企てから引き返し、悪魔の罠から正気に返るためである。彼らは、その罠に捕らえられて、悪魔の意志のままに留め置かれているのである。

5

Jam non aerumna est incidisse, sed crimen: qui non solum se dedere capiendos, sed etiam ad voluntatem diaboli tenentur astricti; cum possint dicere: Dirumpamus vincula ipsorum (Psal. II, 3) .

PL 15, 1405D

もはや、陥ったのは災難ではなく罪である。自らを捕らえられるままにするだけでなく、悪魔の意志に縛りつけられて留め置かれる者たちにとっては。彼らはこう言うことができるのに。「彼らの縛めを断ち切ろう」(詩篇2:3)。

6

Dedit enim tibi Scriptura divina ut non solum caveas diaboli laqueum: sed etiam per poenitentiam ejus vincula dirumpas.

PL 15, 1405D

神の聖書は、あなたが悪魔の罠を避けるだけでなく、悔い改めによってその縛めを断ち切るようにと、あなたに与えたからである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXVII

第14説教(ヌン) 第XXXVII章PL 15, 1405D
1

Quid tibi, homo, cum deliciis ac voluptatibus? Non capit laqueus, nisi ante esca te coeperit. Dum praedam petis, laqueo ipse te nectis. Esca laquei avaritia est: esca diaboli luxuries est, quibus nos vult inescare, non pascere.

PL 15, 1405D

人よ、あなたに快楽や享楽が何の用があるか。罠は、先に餌があなたを捕らえるのでなければ、捕らえはしない。獲物を求めるうちに、あなた自身が罠で自らを縛る。罠の餌は貪欲であり、悪魔の餌は放縦である。悪魔はそれらで我々を釣ろうとするのであって、養おうとするのではない。

2

Et ideo clamabat apostolus: Ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 21 et 22) . Noli ergo attaminare luxuriam, et illa te contaminare non poterit. Noli gustare avaritiae corruptelam, et eris immunis a laqueo.

PL 15, 1406A

それゆえ使徒は叫んでいた。「触れるな、味わうな。それらはみな、用いるうちに朽ちるものである」(コロサイ2:21–22)。それゆえ放縦に触れるな。そうすれば、それがあなたを汚すことはできない。貪欲の腐敗を味わうな。そうすれば、罠から免れる。

3

Quid tibi postremo cum terris, qui cum Christo resurrexisti? Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est . . . . quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss, III, 1 et 2).

PL 15, 1406A

キリストとともに復活したあなたが、結局、地に何の用があるか。「上にあるものを求めよ、そこにキリストがいる……上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」(コロサイ3:1–2)。

4

Mortui sumus terris, vitam nostram cum Christo abscondimus in Deo nostro: non jam nos vivimus, sed Christus vivit in nobis. Quid iterum ad terrena remeamus? Ecce elongavi fugiens, dicit sanctus (Psal. LIV, 8).

PL 15, 1406A

我々は地に対して死んだ。我々の命を、キリストとともに、我々の神の内に隠した。もはや我々が生きるのではなく、キリストが我々の内に生きる。なぜ再び地上のものへ戻るのか。「見よ、私は逃れて遠ざかった」と聖なる者は言う(詩篇54:8)。

5

Vide laqueos iniquitatis et contradictionis in civitate (Ibid., 10) . Laquei sunt enim ubi est usura et dolus. Elongavit ille fugiens terrena dedecora; ideo ad coelestia pervenit praemia.

PL 15, 1406B

都における不法と反目の罠を見よ(詩篇54:10)。罠は、高利と欺きのあるところにあるからである。彼は逃れて、地上の恥から遠ざかった。それゆえ天の報いに達したのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXVIII

第14説教(ヌン) 第XXXVIII章PL 15, 1406B
1

Quid, inquam, te reflectis in terram, si in Enoch raptus ad coelum es, in Elia levatus es curru, in Paulo raptus es ad paradisum, conversatus in coelis, in David exauditus; ut pennas columbae assumeres, et volares: in Christo exaltatus, volucris factus in Spiritu; quando sicut columba descendit, illas tibi alas dedit; ut tu disceres evolare de terris?

PL 15, 1406B

私は問う。あなたはなぜ地へと身を翻すのか。あなたは、エノクにおいて天へ引き上げられ、エリヤにおいて戦車で上げられ、パウロにおいて楽園へ引き上げられて天に暮らし、ダビデにおいて「ハトの翼を得て飛ぶ」ことを聞き入れられ、キリストにおいて高められ、霊において鳥となったのに。ハトのように霊が降ったとき、霊は、あなたが地から飛び立つことを学ぶようにと、あの翼をあなたに与えたのである。

2

Neque vero cunctandum putes quomodo tibi volandum sit, quibus alarum remigiis. Dixit quidem David: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7) ?

PL 15, 1406B

また、どのように飛ぶべきか、どのような翼の櫂で飛ぶべきかと、ためらう必要はない。確かにダビデは言った。「誰が私に、ハトのような翼を与えるだろうか。私は飛び、憩うだろう」(詩篇54:7)。

3

Et quasi dubitasse visus est a quo pennas posset accipere; licet sic soleat divina gratia declarari, quae in terris non potest inveniri: idem tamen in posterioribus, quae sint istae pennae, docuit evidenter dicens: Si dormiatis inter cleros medii, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Psal. LXVII, 14) .

PL 15, 1406B

そして彼は、誰から翼を受けうるかを疑ったように見えた。もっとも、地では見いだせない神の恩寵は、このように〔「誰が……与えるだろうか」という問いの形で〕言い表されるのが常ではある。だが同じ彼が、のちの箇所で、この翼とは何かを明らかに教えた。「もし汝らが、中ほどの分け前の間に眠るなら、ハトの翼は銀に覆われ、その背の後ろの部分は金の輝きを帯びている」(詩篇67:14)。

4

Etsi dormias, exsurgunt tamen pennae tuae. Sunt enim qui vigilant dormientes, ut vigilabat illa quae dixit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. II, 5) . Etsi nox est, vigilat spiritus, de quo scriptum est: De nocte vigilat ad te spiritus meus (Esai. XXVI, 9) .

PL 15, 1406C

たとえあなたが眠っていても、あなたの翼は立ち上がる。眠っていながら目覚めている者がいるからである。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」と言ったあの女のように(雅歌2:5)。たとえ夜であっても、霊は目覚めている。これについて書かれている。「夜、私の霊は汝を求めて目覚める」(イザヤ26:9)。

5

Tunc tibi pandentur alae ex eloquiis spiritalibus, pretiosaque auri prudentia volatus assurget. Ubi ergo laqueos poteris pertimescere, cui remigium praesto spiritale est? Si sinceritas animi, si puritas mentis affulgeat, columba es.

PL 15, 1406C

そのとき、霊的な仰せから翼があなたに広げられ、金の貴い思慮の飛翔が立ち上がる。霊の櫂が備わっているあなたが、どこで罠を恐れうるだろうか。もし心の純真、精神の清さが輝くなら、あなたはハトである。

6

Ideo tibi dictum est: Estote. . . . simplices sicut columbae (Matth. X, 16) . Si majora desunt remigia, vel minora ne spernas.

PL 15, 1406D

だから、あなたに言われた。「汝らは……ハトのように素直であれ」(マタイ10:16)。より大きな櫂が欠けているなら、せめて小さなものを軽んじるな。

7

Esto vel passer; ut laqueos sagaci indagine praevideas, et pene captus illecebris peccatorum, tamen aliquando revocatus possis dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7) .

PL 15, 1406D

せめてスズメであれ。鋭い探索で罠をあらかじめ見抜くためである。そして罪の誘惑にほとんど捕らえられても、やがて引き戻されて、こう言えるようにである。「我々の魂は、鳥を捕る者たちの罠から、スズメのように逃れた。罠は砕かれ、我々は解放された」(詩篇123:7)。

8

De quo quoniam alibi (Lib. III, in Luc. c. XII) putavimus esse tractandum, nunc alio transeundum videtur.

PL 15, 1406D

これについては、別の箇所(『ルカ福音書講解』第3巻第12章)で論じるべきだと考えたので、いまは別のことへ移るべきと思われる。

Sermo XIV. Nun, Caput XXXIX

第14説教(ヌン) 第XXXIX章PL 15, 1406D
1

Satis est tibi ut avem te esse noveris, assumptum in naturam volandi, dicente Domino per Prophetam: Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Psal. XC, 3) ; non enim injuste tenduntur retia avibus.

PL 15, 1406D

あなたが、飛ぶ本性を受けた鳥であると知れば、それで足りる。主が預言者を通して言う。「汝らを、狩人の罠から、また騒乱の言葉から解き放て」(詩篇90:3)。鳥に網が張られるのは不当なことではない。

2

Avis es, o homo, qui sicut avis in quamdam aquilae renovatus es juventutem. Et ideo non injuste tenduntur retia avibus. Quid enim te in terram dejicis, qui jam coelum petebas?

PL 15, 1407A

あなたは鳥である、人よ。鳥のように、いわばワシの若さへと新たにされた者である。だからこそ、鳥に網が張られるのは不当ではない。すでに天を目指していたあなたが、なぜ自らを地へと投げ落とすのか。

3

Non enim injuste renovato tenduntur retia; quia jam Christi esse coepisti, venantium esse desiisti. Attende laqueos venatorum. Ante quasi praedam suam diabolus suo jure capiebat: nunc Dominicae crucis mercem cur alienus incursat?

PL 15, 1407A

新たにされた者に網が張られるのは不当ではない。あなたはすでにキリストのものとなり始め、狩る者のものであることをやめたからである。狩人たちの罠に注意せよ。以前、悪魔は自らの権利によって、〔あなたを〕いわば自分の獲物として捕らえていた。いま、主の十字架の代価を、なぜ他人が襲うのか。

4

Potes tamen etiam hos laqueos evitare, ne dicas: venantes ceperunt me sicut passerem; si laqueum cordis evadas, quem misit diabolus in cor Judae, et ita eum in facinus proditionis armavit. Avertat a nobis Deus hos laqueos, quos super peccatores pluit.

PL 15, 1407A

それでも、あなたはこれらの罠さえ避けることができる。すなわち、悪魔がユダの心に投げ込み、そうして彼を裏切りの悪行へと武装させた、心の罠を逃れるなら、「狩る者たちが、私をスズメのように捕らえた」と言うことのないように。神が、罪人たちの上に降らせるこれらの罠を、我々から遠ざけるように。

5

Et ideo dicit Propheta (Psal. XXXIV, 8) : Dabis illis, Domine, laqueum cordis eorum, quem parasti eis. Nobis autem da, Domine, auxilium; ut post te sequamur, tuis alligati vinculis. Nulla enim vehementiora, nulla sunt gratiora, quam vincula charitatis. Qui tibi ligatus est, solutus est mundo.

PL 15, 1407B

それゆえ預言者は言う(詩篇34:8)。「主よ、汝は彼らに、彼らの心の罠、汝が彼らのために備えた罠を与える」。だが、主よ、我々には助けを与えよ。我々が汝の絆に結ばれて、汝に従って行くためである。実際、愛の絆ほど強いものはなく、愛の絆ほど喜ばしいものはない。汝に結ばれた者は、世から解かれている。

Sermo XIV. Nun, Caput XL

第14説教(ヌン) 第XL章PL 15, 1407B
1

(Vers. 111.) Haereditavi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt. Etiam ista vox martyrum est, dicentium quod haereditatem acceperint coelestium testimoniorum.

PL 15, 1407B

(第111節)「私は汝の証しを永遠に受け継いだ。それは私の心の喜びだからである」。これもまた殉教者たちの声である。彼らは、天の証しの相続を受けたと言うのである。

2

Dicit ergo Propheta: Haeres sum mandatorum tuorum, successionem tuam fidei pietatisque jure quaesivi. Non potest dicere istud, nisi qui mandata custodit, coelo et terra testibus, acquisita. Dixit enim Dominus: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2) .

PL 15, 1407B

それゆえ預言者は言う。「私は汝の戒めの相続人である。私は信仰と敬虔の権利によって、汝からの相続を求めた」。これは、天と地を証人として得た戒めを守る者でなければ、言えない。主は言ったからである。「天よ、聞け。地よ、耳を傾けよ」(イザヤ1:2)。

3

Testatur elementa Dominus ad redarguendos eos, qui noluerint praecepta divina servare; ut refugia omnia excusationis obsepiat. Testatur et homines, dicens: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus (Esai. XLIII, 10) .

PL 15, 1407C

主は、神の掟を守ろうとしなかった者たちを咎めるために、諸元素を証人に立てる。あらゆる言い逃れの逃げ道をふさぐためである。また人々をも証人に立てて言う。「汝らは私の証人であれ、私もまた証人である、と主は言う」(イザヤ43:10)。

4

Mandata ergo Domini plena sunt testimoniis, et ipsa sunt testimonia, quorum satis idoneus testis est, qui non mentitur Deus, apud quem et conscientia tua testis est, cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, satis fidelis etiam in infido pectore; quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt, latere non possunt.

PL 15, 1407C

それゆえ、主の戒めは証しに満ちており、それ自体が証しである。その十分に適した証人は、偽らぬ神であり、その神のもとでは、あなたの良心もまた証人である。思いが〔人を〕訴え、あるいは弁護しもし、不実な胸の中にあってさえ、十分に信頼できる。すべてを裁く者に、なされたことは何一つ隠れえないからである。

5

Nam si in judicio terrestri etiam is qui ad mentiendum venerit subornatus, tamen si testimonio fuerit convictus alterius, solet prodere veritatem; quanto magis in judicio coelesti apud Dominum Jesum necesse habet quae vera sunt confiteri, quem novit scire quod factum est?

PL 15, 1407C

実際、地上の法廷では、偽りを言うために買収されて来た者でさえ、他人の証言によって論破されれば、真実を明かすのが常である。まして、天の法廷で主イエスの前では、人は真実のことを告白せざるをえない。起こったことを主が知っていると、その者は知っているのだから。

Sermo XIV. Nun, Caput XLI

第14説教(ヌン) 第XLI章PL 15, 1407D
1

Et bene ait: Haereditate quaesivi testimonia tua; quoniam sicut ante haeredes fuimus peccatoris: ita nunc haeredes sumus Christi.

PL 15, 1407D

そして彼は、「私は相続によって汝の証しを求めた」と正しく言う。かつて我々は罪人の相続人であったように、いまはキリストの相続人だからである。

2

Illa fuit criminum, haec est virtutis haereditas: illa nos obligavit, haec solvit: illa obaeratos fenore delictorum adjudicavit inimico, haec redemptos titulo Dominicae passionis Christo acquisivit.

PL 15, 1407D

あの相続は罪の相続であり、この相続は徳の相続である。あれは我々を縛り、これは解く。あれは、罪の利息で債務を負った我々を敵に帰属させ、これは、主の受難という名義によって贖われた我々を、キリストのものとして得た。

3

Mala Evae successio totum hominem devorabat: praeclara Christi haereditas totum hominem liberavit. Non ad unum quidem, non ad paucos: sed ad omnes Testamentum suum scripsit Jesus. Omnes scripti haeredes sumus non pro portione, sed pro universitate.

PL 15, 1408A

エバの悪しき相続は人間全体を貪り食い、キリストの輝かしい相続は人間全体を解放した。一人のためでも、少数のためでもなく、すべての人のために、イエスは遺言を書いた〔testamentum は「遺言」と「契約」の両義。相続を論じるここでは「遺言」と訳す〕。我々は皆、部分によってではなく全体として、相続人に記されている。

4

Testamentum commune est, et jus omnium, haereditas universorum, et soliditas singulorum. Novum Testamentum singuli adeunt, et omnes possident: nec minuitur haeredi, quidquid a cohaeredibus vindicatur.

PL 15, 1408A

遺言は共通であり、万人の権利、全員の相続、各人の全き取り分である。新しい契約〔遺言〕を各人が相続し、全員が所有する。共同相続人によって請求されるものが何であれ、相続人から減ることはない。

5

Manet emolumentum integrum, et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit acquisitum. Alia conditio est haereditatis humanae. Si divisa fuerint emolumenta, minuuntur: et haeredis est damnum descriptio cohaeredis.

PL 15, 1408A

利益は損なわれずに残り、より多くの人に得られるほど、各人にとってますます増す。人間の相続の条件は別である。利益が分割されれば減る。共同相続人の登録は、相続人の損失となる。

6

Indivisum regnum Christi est, indivisa haereditas. Quomodo fieri poterat, ut divisa esset haereditas; cum haereditatis fructus sit indivisus, quod est regnum coelorum?

PL 15, 1408B

キリストの国は分かたれず、相続は分かたれない。相続の実り、すなわち天の国が分かたれないのに、どうして相続が分割されえたであろうか。

7

Aurum, argentum, praedium ab homine pluribus derelictum distribuitur ac secatur: solida ad singulos Christi dona perveniunt: omnes habent, et nemo fraudatur.

PL 15, 1408B

金、銀、土地は、人が複数の者に遺すと、分配され、分割される。だが、キリストの賜物は、各人に全きまま届く。皆が持ち、誰も損なわれない。

Sermo XIV. Nun, Caput XLII

第14説教(ヌン) 第XLII章PL 15, 1408B
1

Audiamus igitur commoda haereditaria. Remissio peccatorum haereditas Christi est. Certe solida per singulos, et in commune est lucrativa; quibuscumque enim collata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. Corpori acquiritur, quidquid unicuique relaxatur.

PL 15, 1408B

それゆえ、その相続の利益を聞こう。罪の赦しがキリストの相続である。確かに、それは各人にとって全きものであり、共通の面でも益となる。誰に授けられても、誰からも減らず、全員に加わるからである。各人が赦されるものは何であれ、体に得られる。

2

Nam si angeli super uno peccatore poenitentiam agente laetantur; quia lucrum suum putant hominis redemptionem: quanto magis lucrum est generis, quod est lucrum naturae? Haereditas Christi est resurrectio.

PL 15, 1408B

実際、天使たちは、一人の罪人が悔い改めるなら喜ぶ。人間の贖いを自分たちの利益と考えるからである。まして、それが種族の利益、本性の利益であるなら、なおさらではないか。キリストの相続は復活である。

3

Hanc quisquam damnum suum dixerit, quae in uno communis gratiae nomen invenit? Christus enim surgens, omnibus resurrexit; quoniam per hominem resurrectio mortuorum.

PL 15, 1408C

これを、誰が自分の損失と言えようか。一人において、共通の恩寵という名を見いだしたものを。キリストは復活して、すべての者のために復活したからである。死者の復活は人によって来たのだから。

4

Quomodo igitur potest singulorum esse dispendium, quae est totius corporis et humani generis reformatio? Recitetur itaque Testamentum, et institutiones ejus consideremus. Testis autem nobis et Spiritus sanctus.

PL 15, 1408C

それゆえ、全体の体、人類の再形成であるものが、どうして各人の損失となりえようか。それゆえ、遺言を読み上げさせ、その条項を考えよう。また聖なる霊も、我々のために証人である。

5

Cum enim dixerit: Hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit Dominus. Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non memorabor (Hebr. X, 15 et seq.) .

PL 15, 1408C

実際、彼はこう言った。「私が彼らと結ぶ契約は次のとおりである、と主は言う。私は私の律法を彼らの心に与え、彼らの感覚の中にそれを記す。そして彼らの罪と不義を、もはや思い起こさない」(ヘブライ10:15以下)。

6

O vere testator aeternus, qui nostris cordibus leges affigit suas, et scribit in sensibus; ut nihil aliud cogitare, nisi divina praecepta possimus, nihil aliud sentire, nisi Dei oracula debeamus.

PL 15, 1408C

おお、まことに永遠の遺言者よ。彼は我々の心に自らの律法を打ちつけ、感覚の中に記す。我々が、神の掟のほか何も思えず、神の託宣のほか何も感じるべきでないようにするためである。

7

Dedit gratiam, reformavit naturam, sibique qui oblivisci nihil solet, memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum.

PL 15, 1408D

彼は恩寵を与え、本性を再形成した。何事も忘れることのない彼が、自らからは私の罪の記憶を取り去り、私には自らの掟〔の記憶〕を与えた。

Sermo XIV. Nun, Caput XLIII

第14説教(ヌン) 第XLIII章PL 15, 1409A
1

Noli ergo tollere de corde tuo legem Dei, et affigere legem peccati. Noli scribere in sensibus tuis diaboli illecebras, et Dei delere mandata.

PL 15, 1409A

それゆえ、あなたの心から神の律法を取り去り、罪の律法を打ちつけるな。あなたの感覚に悪魔の誘惑を書き込み、神の戒めを消すな。

2

Ecce ego, inquit, pinxi muros tuos, dicit Dominus ad Hierusalem (Esai. XLIX, 16) ; hoc est, ad animam studiosam tranquillitatis et pacis, quam fecit ad imaginem suam. Noli, inquam, auferre imaginem coelestem, et imaginem mortis imponere.

PL 15, 1409A

「見よ、私は汝の城壁を描いた」と、主はエルサレムに言う(イザヤ49:16)。すなわち、静けさと平和を熱心に求める魂、自らの像に似せて造った魂に言うのである。私は言う、天の像を取り去り、死の像を置くな。

3

Recusasti haereditatem saeculi: serva Christi testimonia; quoniam in his exsultatio atque laetitia est, quandoquidem omnis fletus delebitur, et mors non erit amplius, neque luctus, neque fletus, neque clamor. Passio Christi imago fuit regni coelestis.

PL 15, 1409A

あなたは世の相続を拒んだ。ならば、キリストの証しを守れ。そこには喜びと歓びがあるからである。あらゆる涙はぬぐわれ、もはや死はなく、悲しみも、泣き声も、叫びもない。キリストの受難は、天の国の像であった。

4

Nemo audivit in plateis vocem ejus; quia illo silentio passionis suae clamorem omnem in posterum impiae vocis abolebat. Nolebat fleri, qui dicebat ad filias Hierusalem: Filiae Hierusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28) .

PL 15, 1409A

誰も街路で彼の声を聞かなかった。その受難の沈黙によって、のちの不敬虔な声のあらゆる叫びを消し去っていたからである。彼は、エルサレムの娘たちに言った者として、泣かれることを望まなかった。「エルサレムの娘たちよ、私のために泣くな。むしろ自分自身のために泣け」(ルカ23:28)。

5

Ablaturus enim omnes lacrymas suae beneficio crucis, in passione propria futurae instar beatitudinis exhibebat; ut nemo fleret, nisi qui Christi beneficia non teneret.

PL 15, 1409B

彼は、自らの十字架の恵みによってあらゆる涙を取り去ろうとしていたので、自らの受難において、来たるべき至福のありさまを示していた。キリストの恵みを手にしていない者のほかは、誰も泣かないようにするためである。

Sermo XIV. Nun, Caput XLIV

第14説教(ヌン) 第XLIV章PL 15, 1409B
1

Merito ergo vir Evangelicus dicit: Haereditate quaesivi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt.

PL 15, 1409B

それゆえ福音の人は正しく言う。「私は相続によって、汝の証しを永遠に求めた。それは私の心の喜びだからである」。

2

Quis non exsultet, qui coelum et terram haereditate quaesivit (quae duo elementa contestatus est etiam Deus, cum legem daret) quia quaesivit Deum, de quo dicit Sanctus: Portio mea Dominus: quaesivit Dominum Jesum, quaesivit Spiritum sanctum; et post illa quaesivit angelos, et cum illis vivit, non hodie tantum et cras, sed in aeternum: nec ullis pro nomine Domini contristatur injuriis? Denique gaudebant apostoli cum verberarentur, cum in carcerem truderentur.

PL 15, 1409B

天と地を相続によって求めた者が、喜ばないことがあろうか(神も、律法を与えたとき、この二つの元素を証人に立てた)。彼は神を求めたからである。聖なる者はその神について言う。「主は私の分け前」。彼は主イエスを求め、聖なる霊を求め、さらにそののち天使たちを求め、彼らとともに生きる。今日と明日だけでなく、永遠に。しかも、主の名のゆえのいかなる侮辱にも悲しまない。実に、使徒たちは、鞭打たれるとき、牢に投げ込まれるときにも喜んでいた。

Sermo XIV. Nun, Caput XLV

第14説教(ヌン) 第XLV章PL 15, 1409C
1

(Vers. 112.) Exsultans igitur in testimoniis Domini jure dicebat: Inclinavi cor meum ad faciendas justitias tuas in aeternum, propter retributionem. Qui retributionem bonorum operum sperat a Deo, et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi justitias.

PL 15, 1409C

(第112節)それゆえ、主の証しを喜びながら、彼は当然こう言っていた。「私は、汝の正義を永遠に行うために、報いのゆえに、私の心を傾けた」。善い業の報いを神に望み、神のもとへ急ぐ者は、キリストの正義を行うために、自らの心を傾ける。

2

Quae est Christi justitia? Sine nos, inquit, implere omnem justitiam, qua peccatum minuitur, culpa laxatur (Matth. III, 15) . Et bene ait, Inclinavi; ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana convertas.

PL 15, 1409C

キリストの正義とは何か。「我々に、すべての正義を成し遂げさせよ」と彼は言う。それによって罪は減り、咎は緩む(マタイ3:15)。彼が「私は傾けた」と言うのは正しい。あなたが精神を、いわば低くて平らなところへ向けるなら、それはあなたにとって険しくも困難でもないからである。

3

Aut certe, quoniam sapientia carnis legi Dei non est subdita, videtur inclinare cor suum, qui legi facit esse subjectum extollentem se corporis sensum, contuituque religionis inflectit.

PL 15, 1409C

あるいは確かに、肉の知恵は神の律法に服さないので、自らを高ぶらせる体の感覚を律法に服させ、信心の眼差しによってそれを曲げる者が、自らの心を傾けているのだと見える。

4

Atque ille dudum extollens se frustra, et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.

PL 15, 1409D

そして、先ごろまで空しく自らを高ぶらせ、自らの肉の精神で膨れ上がっていた者も、自らを低くするとき、〔心を〕傾けるのである。

Sermo XIV. Nun, Caput XLVI

第14説教(ヌン) 第XLVI章PL 15, 1409D
1

Humiliavit enim et ipse se Christus; ut novum conderet Testamentum. Cum lego Evangeliun, audio Filium Dei carnem sumpsisse de Maria, videor mihi cum Christo ipse descendere (Matth. I, 16) .

PL 15, 1409D

キリスト自身もまた、新しい契約を打ち立てるために自らを低くした。福音書〔底本は Evangeliun。Evangelium と読む〕を読むとき、神の子がマリアから肉を取ったと聞くなら、私は自分がキリストとともに降るように思う(マタイ1:16)。

2

Lego enim eum, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit (Philip. II, 6 et 7) . Exinanivit autem, ut formam servi acciperet: et specie inventus ut homo, humiliavit se usque ad mortem.

PL 15, 1410A

私は、神の形であったのに自らを空しくした者について読むからである(フィリピ2:6–7)。彼が自らを空しくしたのは、僕の形を取るためであり、人としての姿で見いだされて、死に至るまで自らを低くした。

3

Lego enim dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29) .

PL 15, 1410A

私は、彼がこう言うのを読むからである。「労する者、重荷を負わされた者は皆、私のもとに来よ。私は汝らを休ませよう。私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心の低い者だからである」(マタイ11:28–29)。

4

Non dixit: Discite a me quia potens sum: non dixit: Discite a me quia gloriosus sum: sed discite a me quia humilis sum, quod potestis imitari. Nolite extollere vos, nolite exaltare cor vestrum.

PL 15, 1410A

彼は「私から学べ、私は力ある者だからである」とは言わなかった。「私から学べ、私は栄光ある者だからである」とも言わなかった。そうではなく「私から学べ、私は低い者だからである」と言った。それは、諸君も倣いうることである。自らを高ぶらせるな、諸君の心を持ち上げるな。

5

Docuit ergo me humiliari, et inclinare cor meum ad faciendas justitias; non ad iniquitatem, sed ad aequitatem inclinare, propter retributionem. Retributio regnum coelorum, et paradisi est incolatus.

PL 15, 1410A

それゆえ彼は私に、低くされること、そして正義を行うために心を傾けることを教えた。不法へではなく、公正へと傾けるのである。報いのゆえに。報いは天の国であり、楽園に住むことである。

Sermo XV. Samech, Caput I

第15説教(サメク) 第I章PL 15, 1410B
1

Incipit Samech littera decima quinta, quae interpretationem habet, Audi. Est et alia ejus interpretatio, quae dicitur, Firmamentum. Quid est, Audi? Non otiose dicitur quod commune est omnibus, et suppetit universis ipso jure naturae.

PL 15, 1410B

十五番目の文字、サメクという文字が始まる。その訳は「聞け」である。その別の訳もあり、「堅固なもの」と言われる。「聞け」とは何か。万人に共通で、自然の権利そのものによってすべての人に備わっていることが言われているのは、無意味ではない。

2

Et ideo non est otiosum quod admoneris ut audias; cum etiam inviti, et aliud agentes, sonum tamen, aut vocem audire soleamus.

PL 15, 1410B

それゆえ、あなたが「聞け」と促されるのは無意味ではない。我々は、心ならずも、また他のことをしている最中でも、音や声を聞くのが常だからである。

3

Sed quia non est solum audire hoc quod suppetit officio naturae: sed etiam illud quod majus est, ut audias non usu tantum corporis, quantum intellectu mentis; ideo diligentius considera istius litterae interpretationem, seriemque versuum qui sequuntur.

PL 15, 1410B

だが、自然の働きに備わるこのことだけが聞くことではなく、さらに大いなることがある。すなわち、体の働きだけでなく、むしろ精神の理解によって聞くことである。それゆえ、この文字の訳と、続く節の連なりを、いっそう注意深く考えよ。

Sermo XV. Samech, Caput II

第15説教(サメク) 第II章PL 15, 1410C
1

Ut noveris autem mysticum esse audire, ut audias et intelligas mysteria, de Judaeis scriptum est: Aure audietis (Esai. VI, 9) ; quia mysteria legis audierunt, sed non intellexerunt. Unde ait Dominus: Audi, populus meus, et loquar (Psal. XLIX, 7) .

PL 15, 1410C

聞くことが奥義に属し、奥義を聞いて理解するためのものであることをあなたが知るように言えば、ユダヤ人についてこう書かれている。「汝らは耳で聞くであろう」(イザヤ6:9)。彼らは律法の奥義を聞いたが、理解しなかったからである。それゆえ主は言う。「聞け、私の民よ、私は語ろう」(詩篇49:7)。

2

Lex utique spiritalis est, audi ergo spiritaliter. Denique qui scivit audire, ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) , id est, cognoscam quid locutus in me fuerit Deus.

PL 15, 1410C

律法は確かに霊的である。それゆえ霊的に聞け。実に、聞くことを知っていた者は言う。「主なる神が私の内で何を語るかを、私は聞こう」(詩篇84:9)。すなわち、神が私の内で何を語ったかを、私は知ろう、ということである。

3

Ideoque alibi ait: Quanta audivimus, et cognovimus ea (Psal. LXXVII, 3) ; ut comprehenderet non solum audisse se, sed etiam intellexisse. Nemo enim cognoscit, nisi prius intellexerit.

PL 15, 1410C

それゆえ別の箇所で彼は言う。「我々は、多くのことを聞き、それらを知った」(詩篇77:3)。自らが聞いただけでなく、理解したことを示すためである。実際、先に理解した者でなければ、誰も知らないからである。

4

Audi ergo, ne si te videat negligentem, veniat Petrus, arripiat gladium, abscindat auriculam tuam: quod superfluo habeas aurem corporis, qui audire et examinare non noveris.

PL 15, 1410C

それゆえ聞け。あなたが怠っているのを見て、ペトロが来て剣を取り、あなたの耳を切り落とすことのないように。聞くことも吟味することも知らない者が、体の耳を持っているのは余計だからである。

5

Et fortasse virtutem animae qua examinantur quaecumque audiuntur, habeant amputatam, qui ea altitudine qua scriptum est, audire non possunt.

PL 15, 1410D

そしておそらく、聞かれるものすべてがそれによって吟味される魂の力を、書かれているような高みで聞くことのできない者たちは、切り取られているのであろう。

Sermo XV. Samech, Caput III

第15説教(サメク) 第III章PL 15, 1410D
1

Meritoque hanc litteram firmamentum alii interpretati sunt: quod cum superiore interpretatione concurrit; nisi enim unusquisque audierit quid sequi debeat, nemo firmatur. In officio igitur audiendi omnium firmamentum est.

PL 15, 1410D

またそれゆえに、他の人々はこの文字を「堅固なもの」と訳した。これは先の訳と一致する。というのは、何に従うべきかを各人が聞いたのでなければ、誰も堅固にされないからである。ゆえに聞くという務めのうちに、すべての者の堅固さがある。

Sermo XV. Samech, Caput IV

第15説教(サメク) 第IV章PL 15, 1411A
1

Dicit igitur tibi in Threnis Hieremias propheta per litteram, audi. Et ut scias mysticum esse quod audire debeas, subjecit hujusmodi seriem huic litterae: Abstulit omnes fortes meos Dominus de medio mei. Vocavit in me tempus; ut contereret in me electos meos.

PL 15, 1411A

それゆえ、あなたに向かって、預言者エレミヤは『哀歌』において、この文字を通して「聞け」と言う。そして、あなたが聞くべきことが奥義的なものだと知るように、この文字に次のような連なりを付した。「主は私の中から私の力ある者をことごとく取り去った。主は私に対して時を呼び、私の選ばれた者たちを私の中で打ち砕こうとした。」

2

Lacum calcavit Dominus virgini filiae Judae (Thren. I, 15) . Non tunc abstulit omnes Judaeae fortes Dominus, quando in Babyloniam regionem captivus ductus est populus Judaeorum, sed quando Christus advenit, et libertatem animae suae captiva non vidit, nesciens gravibus incurvatam peccatis mentis suae erigere cervicem, et quaedam fidei colla ad lucem cognitionis attollere.

PL 15, 1411A

「主は処女なるユダの娘のために酒ぶねを踏んだ」(哀歌1:15)。主がユダヤのすべての力ある者を取り去ったのは、ユダヤ人の民がバビロンの地へ捕囚として連れ去られたときではなく、キリストが到来したときである。そのとき、捕らわれた者は自らの魂の自由を見なかった。重い罪によってかがめられた自らの精神の首をもたげることを知らず、また信仰の首を認識の光へ上げることも知らなかったのである。

3

Ideo lacus factus est Judaeis passio Salvatoris, quae gentibus portum salutis ostendit; quia crux Domini non credentibus praecipitium est, vita credentibus. Hac ratione praemisit, Audi, ut futura cognosceret.

PL 15, 1411B

こうして、救い主の受難はユダヤ人にとって酒ぶねとなった。この受難は諸国民に救いの港を示したのである。主の十字架は、信じない者にとっては断崖であり、信じる者にとっては生命だからである。この理由によって、彼は未来を知るようにと「聞け」を前に置いた。

Sermo XV. Samech, Caput V

第15説教(サメク) 第V章PL 15, 1411B
1

Alio quoque loco litterae huic ista subjecit: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem. Haec est civitas, dicentes, corona gloriae, et jucunditas universae terrae (Thren. II, 15) .

PL 15, 1411B

彼はまた別の箇所で、この文字にこう続けた。「道を通り過ぎる者はみな、汝の上に手をかけた。彼らは口笛を吹き、エルサレムの娘に向かって頭を振って言った。『これが、栄光の冠、全地の歓びである町なのか』」(哀歌2:15)。

2

Passionem Salvatoris prophetari liquet, et defleri ab Hieremia excidium Judaeorum, quod cum ex aliis, tum ex illo intelligi potest; quia in posterioribus habet: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, comprehensus est in interitu nostro, sub cujus umbra, diximus, vivemus inter gentes (Thren. IV, 20) .

PL 15, 1411B

救い主の受難が預言され、ユダヤ人の滅亡がエレミヤによって嘆かれていることは明らかである。それは他の箇所からも、またとりわけ次の箇所からも悟られうる。後の方にこうあるからである。「我々の顔の前の霊、主なるキリストは、我々の滅びのうちに捕らえられた。その陰の下にあって我々は、諸国民のうちで生きると言った」(哀歌4:20)。

3

Quid hoc manifestius, quando et nomen expressum est, et comprehensio inter manus persequentium perfidorum est declarata, et umbra vivificans, et gratia gentibus conferenda descripta est?

PL 15, 1411C

これ以上に明らかなことがあろうか。名が明示され、不信の迫害者たちの手の間に捕らえられたことが宣べられ、命を与える陰が語られ、諸国民に授けられるべき恩寵が描かれているのである。

Sermo XV. Samech, Caput VI

第15説教(サメク) 第VI章PL 15, 1411C
1

Sed etiam ipsa verba significant quae in Evangelio de passione Domini legimus, quia hoc loco mors ejus annuntiata est per Prophetam.

PL 15, 1411C

だが、これらの言葉そのものも、我々が福音書で主の受難について読むことを示している。主の死がこの箇所で預言者を通して告げられていたからである。

2

Sic enim Matthaeus scripsit: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruebat templum Dei, et in triduo illud reaedificabat! Libera te, si filius Dei es (Matth. XXVII, 39 et 40) .

PL 15, 1411C

実際マタイはこう書いた。「通りかかった人々は彼を罵り、頭を振りながら言った。『ああ、神の神殿を壊して三日のうちに建て直す者よ、自分を救え、神の子ならば』」(マタイ27:39–40)。

3

Vulgus populi cum insultat alicui, sibilare consuevit. Simul quia vocem non habebant, qui Verbum negabant, sicut irrationabilia animalia sibilabant. Et ideo transibant viam, qui in via stare debuerant.

PL 15, 1411C

民衆の群れは、誰かを嘲るとき、口笛を吹くのが常である。同時に、言葉を否んだ者たちは声を持たなかったので、理性のない動物のように口笛を吹いたのである。そして、道に立っているべきであった者たちが、道を通り過ぎていた。

4

Non stabant ergo quasi constantes: sed transibant quasi mobiles. Justi autem pedes stabant in atriis Hierusalem, in quibus perfidi stare non poterant; et ideo praeteribant, sicut Marcus significavit (Marc. XV, 29) . Praeterit umbra, non veritas.

PL 15, 1411D

だから彼らは、堅く立つ者のように立っていたのではなく、動き変わる者のように通り過ぎていた。義人の足は、エルサレムの庭に立っていたが、不信の者たちはそこに立つことができなかった。それゆえ彼らは通り過ぎて行った。マルコが示したとおりである(マルコ15:29)。影は過ぎ去るが、真理は過ぎ去らない。

5

Dies ejus sicut umbra praeterit, qui obliviscitur, qui derelinquit. Sed et transire infideles legimus, sicut est illud: Et vindemiant eam omnes transeuntes viam (Psal. LXXIX, 13) . Quis enim nisi perfidus despoliat vineam Christi?

PL 15, 1412A

忘れる者、見捨てる者の日々は、影のように過ぎ去る。だが我々は、不信の者たちが通り過ぎることも読む。次の箇所がそうである。「道を通り過ぎる者はみな、それを摘み取る」(詩篇79:13)。実際、不信の者でなければ、誰がキリストのブドウ畑を荒らすだろうか。

6

Sed et alibi scriptum est: Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8) . Stantibus enim dicitur: Ecce nunc benedicite Domino (Ps. CXXXIII, 1) .

PL 15, 1412A

しかし別の箇所にもこう書かれている。「道を通り過ぎる者は言わなかった。『主の祝福が汝らの上にあるように』」(詩篇128:8)。立っている者たちには、こう言われるからである。「見よ、今こそ主を祝せ」(詩篇133:1)。

7

Tamen et in bono legimus transire; ut est illud Moysis: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Et qui vidit impium exaltatum ultra cedros Libani, Transivi, inquit, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 36) . Et nemo dicit servo: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) .

PL 15, 1412A

それでも我々は、よい意味で通り過ぎることも読む。モーセのあの言葉がそうである。「私は通り過ぎて、この大いなる光景を見よう」(出エジプト記3:3)。また、不敬虔な者がレバノンスギを越えて高められているのを見た者は、「私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」と言う(詩篇36:36)。そして誰も僕に向かって、「通り過ぎて、席に着け」とは言わない(ルカ17:7)。

Sermo XV. Samech, Caput VII

第15説教(サメク) 第VII章PL 15, 1412A
1

Quae ergo distinctio sit consideremus; nisi forte illa, quia ubi in bono accipitur transire, absolute lectum est: non dixit, hoc aut illud transiens, sed tantummodo transiens. Ubi in malo: Transeuntes, inquit, viam (Psal. LXXIX, 13) .

PL 15, 1412A

では、その区別は何であるかを考えよう。もっとも、おそらく次のことであろう。「通り過ぎる」がよい意味に取られるところでは、無条件に読まれている。「これやあれを通り過ぎる」とは言わず、ただ「通り過ぎる」とだけ言った。悪い意味のところでは、「道を通り過ぎる者」と言う(詩篇79:13)。

2

Via enim bona est, quae a commeantibus frequentatur, non facile incursatur a latronibus, qui aversa viarum obsidere consuerunt: regale iter munitum est. Moyses autem non transivit viam, sed in via stetit, cui dictum est: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31) .

PL 15, 1412B

というのは、道がよいのは、行き交う者によって人通りがあるときであり、そこは道の外れに待ち伏せるのを常とする盗賊に襲われにくいからである。王道は守られている。ところがモーセは道を通り過ぎたのではなく、道に立った。彼にはこう言われたのである。「だが汝はここで、私とともに立て」(申命記5:31)。

3

Stetit cum illo qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Hanc qui viam transit, labitur. Moyses autem non lapsus est: sed pertransivit a saecularibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna.

PL 15, 1412B

彼は、「私は道であり、真理であり、命である」と言った者とともに立った(ヨハネ14:6)。この道を通り過ぎる者は、滑り落ちる。だがモーセは滑り落ちたのではなく、世俗のものから霊のものへ、時間のものから永遠のものへと通り抜けたのである。

4

Et qui vidit impium, nec remansit, sed pertransivit, evasit (Psal. XXXVI, 36) ; quia non adhaesit impio, ne fieret unum corpus, sed se ab eodem separavit.

PL 15, 1412B

また不敬虔な者を見た者は、そこにとどまらず、通り抜けて逃れた(詩篇36:36)。不敬虔な者に付かず、一つの体にならないよう、その者から自らを引き離したからである。

5

Et cui dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) , evadit utique laboriosam praesentium servitutem; ut habeat gloriosam futurorum quietem. Et Sponsae dicitur: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) .

PL 15, 1412C

また、「通り過ぎて、席に着け」と言われる者は、現在の労苦に満ちた隷属を確かに逃れ、来たるべきものの栄光ある安息を得ることになる。また花嫁にはこう言われる。「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。

6

Transit et pertransit, quae festinat ad Sponsum. Pertransit saeculum, et festinat ad Christum.

PL 15, 1412C

花婿のもとへ急ぐ者は、通り過ぎ、通り抜ける。世を通り抜け、キリストのもとへ急ぐのである。

Sermo XV. Samech, Caput VIII

第15説教(サメク) 第VIII章PL 15, 1412C
1

Nunc discutiamus quid sit movere caput. Quis est populi caput, nisi Christus? Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3) . Sed etiam Lex caput intelligibilis mulieris. Denique mulier sub Lege tamquam sub viro fuit.

PL 15, 1412C

では今、「頭を振る」とは何かを論じよう。民の頭とは、キリストでなくて誰か。「女の頭は男であり、男の頭はキリストである」(一コリント11:3)とあるからである。だが律法もまた、叡知的な女の頭である。実に、女は律法の下で、夫の下にいるかのようであった。

2

Mortificato autem ritu Judaico qui erat secundum litteram Legis, innupsit ei mulier qui a mortuis resurrexit.

PL 15, 1412C

ところが、律法の文字に従うユダヤの儀礼が死んだとき、死者の中から復活した者に女が嫁いだ。

3

Unde quidam mystice interpretati, mortificato ritu Judaico, tamquam fratri defuncti ritus veteris Evangelio mulierem illam intelligibilem nubere ex Lege voluerunt; quia Lex Evangelium fraterna quadam praedicatione praecessit.

PL 15, 1412C

このため、ある人々は奥義の意味で解して、ユダヤの儀礼が死んだとき、いわば亡くなった古い儀礼の兄弟である福音に、かの叡知的な女が律法の定めに従って嫁ぐのだと説こうとした〔死んだ兄弟の妻をその兄弟がめとる律法の定めになぞらえて言う〕。律法が、兄弟のような宣べ伝えによって福音に先立ったからである。

4

Ergo Synagogae caput mortuum est, hoc est, caput ejus Lex mortua est, observatio videlicet Legis: evacuata est Legis littera, spiritalis ejus intellectus astruitur.

PL 15, 1412D

ゆえに、会堂の頭は死んだ。すなわち、その頭である律法が死んだ。つまり律法の遵守が死んだのである。律法の文字は無効にされ、その霊的な理解が加えられる。

5

Hujus commotionis meminit David in quadragesimo tertio psalmo, dicens: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15) ; eo quod a Lege in Evangelium sit facta commotio, quasi transitus quidam.

PL 15, 1413A

この揺り動かしをダビデは第四十三の詩篇で思い起こして言う。「汝は我々を、諸国民のたとえ話とし、諸々の民のうちで頭を振るものとした」(詩篇43:15)。律法から福音への揺り動かしが、一種の通過のように生じたからである。

6

In vicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: Omnes qui conspiciebant me, aspernabantur me et locuti sunt labiis, et moverunt caput.

PL 15, 1413A

さらに第二十一の詩篇には、受難の全体の連なりが預言されているが、そこにこうある。「私を見る者はみな、私を侮り、唇で語り、頭を振った。」

7

Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum; quoniam vult eum (Psal. XXI, 8 et 9) . Moverunt ergo Legem, quae immobilis videbatur; et ideo finis Legis Christus intravit.

PL 15, 1413A

「『彼は主に望みを置いた。主が彼を助け出すように。彼を救うように。主は彼を望んでいるのだから』」(詩篇21:8–9)。こうして彼らは、動かないと思われた律法を動かした。それゆえ律法の終わりであるキリストが入って来たのである。

Sermo XV. Samech, Caput IX

第15説教(サメク) 第IX章PL 15, 1413A
1

Qui moverunt capita Pharisaei fuerunt, id est, a veritate divisi; unde et in veritatem non crediderunt. Sed et sic potest accipi: Moverunt caput suum Christum, qui in sua venerat: sed moverunt eum, quia sui eum non receperunt.

PL 15, 1413A

頭を振った者たちはファリサイ派の人であった。すなわち、真理から分かたれた者である〔ファリサイの名を「分かたれた者」の意に取って言う〕。それゆえ彼らは真理を信じなかった。だが次のようにも解しうる。彼らは、自分のもとに来た自分たちの頭であるキリストを動かした。彼らが彼を動かしたのは、自分の者たちが彼を受け入れなかったからである。

2

Moverunt autem, dicentes: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) . Et moverunt caput suum, qui opera sua movere nolebant; cum ligarent onera gravia, et aliis imponerent: Ipsi autem digito, inquit, ea movere nolunt (Matth. XXIII, 4) .

PL 15, 1413B

彼らは動かして、こう言った。「取り除け、取り除け、彼を十字架につけよ」(ヨハネ19:15)。また彼らは、自分たちの業を動かそうとしなかったからこそ、自分の頭を振った。重い荷を縛って他人に負わせておきながら、「彼ら自身は指でそれを動かそうともしない」とあるとおりである(マタイ23:4)。

3

Quod est mysticum; quia corporalis ritus observationem numquam mutare voluerunt, et introducere intellectum spiritalem. Digitum enim pro spiritu legimus, ut Lex digito Dei scripta est (Deut. IX, 10) , et ideo Lex spiritalis est.

PL 15, 1413B

これは奥義的な意味を持つ。彼らは、体の儀礼の遵守を決して改めようとせず、霊的な理解を導き入れようとしなかったからである。我々は、指を霊の意味に取って読む。律法が神の指で書かれた(申命記9:10)とあるとおりであり、それゆえ律法は霊的である。

4

Noluerunt ergo onera sua movere, quae sunt gravia, et leve Christi jugum atque onus ejus suave suscipere.

PL 15, 1413B

こうして彼らは、重い自分たちの荷を動かそうとせず、キリストの軽い軛と、その快い荷を受けようとしなかった。

Sermo XV. Samech, Caput X

第15説教(サメク) 第X章PL 15, 1413B
1

Verum quia passio Salvatoris omnes redemit, non absurdum est intelligere ita hos movisse capita sua, sicut prophetabat princeps ille Synagogae: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) . Aliud dicere volebat, aliud significabat.

PL 15, 1413B

だが、救い主の受難はすべての者を贖ったのだから、これらの者が頭を振ったのは、会堂のあの首長が預言したのと同じ仕方であったと解してもおかしくない。「一人の人が民のために死ぬのが得策である」(ヨハネ11:50)。彼は一つのことを言おうとし、別のことを意味していたのである。

2

Et isti aliter movebant caput quasi insultantes, et aliud annuntiabant; quia ipse erat qui venit, ut pigrum illud atque terrenum principale hominum commoveret, quo evacuata observatione litterae, mysterium quaereremus in verbis.

PL 15, 1413C

そしてこの者たちも、嘲るかのように別の仕方で頭を振り、別のことを告げていた。というのは、来たのは彼自身であり、人間のあの鈍重で地的な主導的部分を揺り動かすためであった。それは、文字の遵守を無効にして、我々が言葉のうちに奥義を求めるためである。

3

Unde ait: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15) . Quod in bono utique accipitur; quia praemisit: Et in nationes dispersisti nos (Ibid., 12) .

PL 15, 1413C

そこで彼は言う。「汝は我々を、諸国民のたとえ話とし、諸々の民のうちで頭を振るものとした」(詩篇43:15)。これはもちろんよい意味に取られる。彼が先に「そして汝は我々を諸民族の中に散らした」(詩篇43:12)と述べているからである。

4

Dispersi sunt enim Judaei; ut reliquiae eorum salvae fierent secundum electionem gratiae: in parabolam autem positi; ut ea quae per parabolam dicta sunt, revelata esse illorum exitu disceremus, vel eorum exemplo admoneremur cavere perfidiam.

PL 15, 1413C

実際、ユダヤ人は散らされた。それは、彼らの残りの者が、恩寵による選びに従って救われるためである。だが彼らは、たとえ話として置かれた。それは、たとえによって語られたことが彼らの終わりによって明らかにされたと我々が知るため、あるいは彼らの例によって不信を避けるよう戒められるためである。

5

Tunc enim cognovit magis Hieremias Judaeam esse deflendam: et ideo Hierusalem captam esse tunc temporis prophetavit, quando Redemptorem proprium non recepit.

PL 15, 1413D

そのときエレミヤは、ユダヤが嘆かれるべきことをいっそうよく知った。そしてそれゆえ、エルサレムが捕らえられたことを、自らの贖い主を受け入れなかったそのときのこととして預言したのである。

6

Illi igitur insultatur, de qua dicent, inquit: Haec est civitas . . . universae terrae (Thren. II, 15) ; eo quod ubi erat ante fidei jucunditas, ibi nunc sit amaritudo perfidiae: vel certe movendo caput suum, et de corporalibus ad spiritalia transeundo mereatur audire; cum crediderit in Christum, quod corona sit gloriae.

PL 15, 1413D

したがって、嘲られているのはその町である。それについて彼らは、こう言うだろうと彼は言う。「これが……全地の〔歓び〕の町なのか」〔底本は引用の途中を省略記号で略す。次の段落で「栄光の冠」「全地の歓び」として論じられる語句〕(哀歌2:15)。かつて信仰の歓びがあったところに、今は不信の苦さがあるからである。あるいは少なくとも、自分の頭を動かし、体のものから霊のものへ通り過ぎることによって、キリストを信じたとき、これが栄光の冠であると聞くにふさわしくなるためである。

Sermo XV. Samech, Caput XI

第15説教(サメク) 第XI章PL 15, 1413D
1

Quae est autem corona gloriae, nisi Ecclesia, quae caput suum Christum coronat? Quae jucunditas universae terrae, nisi domus populi Christiani, aula sanctorum, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) ?

PL 15, 1413D

では栄光の冠とは、自らの頭であるキリストに冠を授ける教会でなくて何か。全地の歓びとは、キリスト教徒の民の家、聖なる者たちの広間でなくて何か。彼らについてこう書かれている。「その響きは全地に出て行き、その言葉は世界の果てにまで及んだ」(詩篇18:5)。

2

Ergo quia corona gloriae est. Ecclesia; ideo dicitur in Canticis: Egredimini . . . . et videte regem Salomonem in corona, qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus (Cant. III, 11) .

PL 15, 1414A

ゆえに、教会が栄光の冠であるから、雅歌でこう言われる。「出て来て……ソロモン王を見よ。その婚礼の日、その心の歓びの日に、母が彼に冠をかぶせたその冠をいただく王を」(雅歌3:11)。

3

Ad animas dicitur ut e gurgustiis et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus, et a curis, et a caeteris carnis istius affectibus et lubricis passionibus, supra mundum ascendant, de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes.

PL 15, 1414A

これは魂たちに向けて言われている。小屋や体の囲いから出て行け、体の思いの外へ出て行け、欲望や心配、この肉の他の情動や滑りやすい情念から出て行け、世の上に上れ、この世から出て行け、キリストを迎えよ、燃える松明に照らされて輝きつつ、用意して居合わせよ、と。

4

Quasi angeli Christi haec loquuntur: Non potestis videre claritatem ejus, gloriam ejus, nisi egrediamini humanae fragilitatis curas, filiae Hierusalem. Quasi dicant; Quid viventem inter mortuos quaeritis?

PL 15, 1414A

キリストの天使たちが、こう語るかのようである。「汝らは、人間の弱さの心配から出て行かなければ、彼の輝き、彼の栄光を見ることができない、エルサレムの娘たちよ」。あたかもこう言うかのようである。「なぜ汝らは、生きている者を死者の間に探すのか」。

5

Non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos voluit esse discipulos. Quae est corona qua coronatur Christus, nisi corona gloriae? Joseph coronam habuit castitatis, Paulus justitiae, Petrus fidei. Singularum virtutum coronae sunt.

PL 15, 1414B

キリストはこの世の内には求められない。彼は、自分の弟子たちが世の上にあることを望んだからである。キリストが戴く冠、それは栄光の冠でなくて何か。ヨセフは貞潔の冠を持ち、パウロは正義の冠を、ペトロは信仰の冠を持った。それぞれの徳の冠がある。

6

Solus Christus habet coronam gloriae, qua eum Ecclesia coronavit. In hac corona omnes coronae sunt; quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.

PL 15, 1414B

キリストだけが栄光の冠を持ち、教会がそれを彼にかぶせた。この冠の中にすべての冠がある。栄光は一つの冠の部分ではなく、すべての冠の報いだからである。

Sermo XV. Samech, Caput XII

第15説教(サメク) 第XII章PL 15, 1414B
1

Tertia traditione moverunt caput suum, hoc est Christum, qui est caput suae plebis. Caput ejus aurum cephas (Cant. V, 11) . Unde et Aquila petram aurum dixit: Symmachus lapidem aureum, quod significat stabilem, eminentemque sapientiam. Corpus Christi Ecclesia est.

PL 15, 1414B

第三の伝えによれば、彼らは自分たちの頭、すなわちキリストを振った。キリストは自らの民の頭である。「その頭は金、ケファ」とある(雅歌5:11)〔ケファは岩の意〕。それゆえアキュラは「岩、金」と言い、シュンマコスは「金の石」と言った。これは、堅固で、抜きん出た知恵を意味する。教会はキリストの体である。

2

Hujus caput aurum, id est, sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est, viri justi atque prudentes. Crines ejus abietes nigrae, sicut corax (Ibid.) ; de quo alibi ait: Capillamentum tuum, ut grex tonsarum (Cant. VI, 4) .

PL 15, 1414C

その頭である金とは、聖なる者たちの貴い知恵、すなわち義にして思慮ある人々のことである。「その髪は黒いモミの木、カラスのように黒い」(雅歌5:11)。これについて彼は別の箇所でこう言う。「汝の髪は、毛を刈られた群れのよう」(雅歌6:4)。

3

Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est. Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) . Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum.

PL 15, 1414C

髪と言うのは、すべての感覚の力が頭にあるからである。「知者の目は、その頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。それゆえ、教師たちの思慮は深く、暗いものを明らかにし、感覚の深みを開くことができる。

4

Et hujusmodi disputatores crines Ecclesiae sunt, sicut pulli corvorum, quibus Dominus escam dat, sicut dedit sancto Jacob a juventute ejus, et eum pavit. Hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit Dominus coelestibus sacramentis.

PL 15, 1414C

このような論じ手は教会の髪であり、カラスの雛のようである。主は彼らに餌を与える。聖なるヤコブにも、その若いときから与え、彼を養ったとおりである。主はこの高く深い者たちを、教えの豊かさによって、天の秘義をもって養う。

Sermo XV. Samech, Caput XIII

第15説教(サメク) 第XIII章PL 15, 1414D
1

Oculi quoque ejus sicut columbae (Cant. V, 12) : oculi sunt viri, videlicet spiritalibus ornati sensibus, qui ad videnda mysteria sunt acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et immaculata sinceritas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memoravit (Ibid.) .

PL 15, 1414D

「その目もまたハトのようである」(雅歌5:12)。目とは、すなわち霊の感覚で飾られた人々のことである。彼らは奥義を見るのに鋭く、神の聖書の秘密に入り込む用意があり、理にかなった乳で輝いている。そこには、何の欺きの汚れた乱れもなく、ただ単純な心情の純粋で汚れのない誠実さがある。それゆえ彼は、水の豊かさのうちで洗われたこれらのハトを、乳の中にあるものとして記したのである(雅歌5:12)。

Sermo XV. Samech, Caput XIV

第15説教(サメク) 第XIV章PL 15, 1414D
1

Jam certe dentes, et genas, et sicut coccinum resticulum labia sponsae (Cant. VI, 5) , intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent: vel praedicatione Dominicae crucis, sicut verbi quadam linea alligent audientem: vel modesti ac verecundi, et juventutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi, et sicut in genas quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae.

PL 15, 1414D

今や我々は確かに、花嫁の歯、頬、緋色の細紐のような唇(雅歌6:5)が、魂の徳であり、教師たちの多様さであることを悟る。彼らは、行き届いた配慮によって精神に霊の糧を供給し、あるいは主の十字架の宣べ伝えによって、言葉のいわば一筋の線のように聞く者をつなぎ止め、あるいは慎み深くつつましく、若さの花盛りにあって愛らしく、たとえ恥じらいのために論述から退けられても、それでもその者たちからキリストの香りが立ちのぼり、頬に、あたかも祭司の頭から香油が流れ下るかのように、教えの美しさが輝き出るのである。

2

Et hoc caput movit Synagoga; et ideo abstulit Dominus mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem: Caput, inquit, et caudam (Esai. IX, 14) ; quoniam qui caput non tenuerunt, novissima habere non possunt. Sed jam ea quae annexa sunt, consideremus.

PL 15, 1415A

そしてこの頭を会堂は動かした。それゆえ主は、驚くべき助言者、思慮深い建築者、賢い聞き手を取り去った。「頭と尾を」と彼は言う(イザヤ9:14)。頭を保たなかった者たちは、最後のものを持つことができないからである。だが、今や、これに連なるものを考察しよう。

Sermo XV. Samech, Caput XV

第15説教(サメク) 第XV章PL 15, 1415A
1

(Vers. 113.) Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. Quanto erga Dominum se protendat affectu sanctus propheta David hoc versiculo declaravit; quia cum suos inimicos nequaquam sit persecutus (ut pote qui et regis Saul, a cujus insidiis periculum salutis cavere vix poterat, nec vitam putaverit appetendam, et mortem aestimaverit vindicandam, et parricidae filii ingemuerit interitum, et multorum persequentium se flagitiis appetitus ignoverit, ut ipse ait (Psal. VII, 5) , quia vicem injuriae laedentibus non rependerit) praevaricatores tamen divinae legis exosos horrescat: in quo utique et clementia morum ejus, mansuetudoque pietatis, et vehemens devotionis aperitur intentio, evangelici praecepti conveniens disciplinae, quam prophetico spiritu praevidebat.

PL 15, 1415A

(第113節)「私は不法な者たちを憎んだ。そして汝の律法を愛した」。聖なる預言者ダビデは、この小節によって、主に対していかに大きな愛情をもって身を伸ばすかを明らかにした。というのは、彼は自分の敵を決して追い詰めなかったのに(彼は、その企みから身の安全の危うさをかろうじて避けえた王サウルについてさえ、その命を求めるべきだと考えず、その死には報復すべきだと考え、近親殺しの子の滅びを嘆き、また自分を追い詰める多くの者たちの悪行を赦した、自ら「害する者たちに不正の仕返しをしなかった」と言うとおりである(詩篇7:5))、それでも神の法に背く者たちを憎み恐れるからである。ここには、確かに彼の振る舞いの寛容さ、敬虔の柔和さ、献身の激しい志が現れており、それは、預言の霊によって先に見ていた福音の掟の教えにかなっている。

2

Etenim Dominus Jesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit (Matth. V, 44) , et Dei hostes, etiamsi nobis aut parentum, aut filiorum, aut conjugii germanitatisque necessitudine copulentur, odio prosequendos.

PL 15, 1415B

というのは、主イエスは、我々の敵を愛することを我々に求めるべきこととして命じ(マタイ5:44)、神の敵は、たとえ親や子、配偶者、兄弟姉妹の絆で我々とつながっていても、憎むべき者として追うよう命じたからである。

3

Sic enim scriptum est: Si quis venerit ad me, et non oderit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26) .

PL 15, 1415C

こう書かれている。「誰でも私のもとに来て、父、母、妻、子、兄弟、姉妹、さらには自分の魂までも憎まないなら、私にふさわしくない」(ルカ14:26)。

Sermo XV. Samech, Caput XVI

第15説教(サメク) 第XVI章PL 15, 1415C
1

Quod si quis otiosis accipiat auribus, fortasse dicat: Tu Domine Jesu, legem dedisti dicens: Dilige Dominum Deum tuum, dilige proximum tuum (Deut. VI, 5) ; et ut impleres hanc legem, venisti: dixisti per Legem: Honora patrem et matrem (Levit. XIX, 18) ; et in Evangelio jubes ut parentes oderim (Matth. XV, 4) .

PL 15, 1415C

これを、もし誰かが気の抜けた耳で受け取るなら、おそらくこう言うであろう。「主イエスよ、汝は律法を与えて言った。『汝の主なる神を愛せ、汝の隣人を愛せ』(申命記6:5)。そして汝は、この律法を成就するために来た。汝は律法を通して言った。『父と母を敬え』(レビ記19:18)。それなのに汝は福音書で、私が親を憎むよう命じている」(マタイ15:4)〔ミーニュの引照はここでずれている。「汝の隣人を愛せ」がレビ記19:18、「父と母を敬え」がマタイ15:4 に当たり、親を憎めという句はルカ14:26 である。刷られたまま写す〕。

2

Quomodo sibi conveniunt ista praecepta? Sic mitis et humilis corde venisti? Non possum salvo pietatis jure odisse patrem, cui debeo quod creatus sum, matrem longo decem mensium fastidio pii foetus onera portantem, cui in absolutione plus periculi, in dilatione plus taedii est.

PL 15, 1415C

「これらの掟はどうして互いに合うのか。汝は、そのように心の柔和でへりくだった者として来たのか。私は、敬虔の権利を損なわずに父を憎むことはできない。私が造られたことは父のおかげだからである。母も、敬虔な胎児の重荷を十か月の長い吐き気のうちに担い、解き放たれるときにはいっそうの危険が、遅れるときにはいっそうの苦しみがあった。」

3

Quid dulcissimi merentur filii, ut a paterno excludantur amore; cum sit impium mori nolle pro liberis? Quid uxor charissima quaedam vitae cohaeres, et consortium commune naturae?

PL 15, 1415D

「いと愛しい子らが何の咎で、父の愛から締め出されるのか。子のために死のうとしないのは不敬だというのに。この上なく愛しい妻、命の共同相続人であり、本性の共同の交わりである者が、何をしたというのか。」

4

Quid fratres iisdem concreti visceribus, atque formati eodem naturae hospitio in hunc usum lucis emissi? Oderim ergo pignora charitatis?

PL 15, 1416A

「同じはらわたから合わされ、同じ本性の宿りによって形づくられ、この光の用のために送り出された兄弟たちが何をしたというのか。それでも私は、愛のしるしを憎むべきなのか。」

5

Ita Evangelii lenitate rigorem praedurae Legis inflectis, ut quorum Lex condemnat injurias, eorum tu Evangelio tuo condemnes gratiam?

PL 15, 1416A

「こうして汝は、福音書の柔らかさによって、かたくなな律法の厳しさを曲げて、律法が彼らへの不正を断罪しているその者たちへの好意を、汝の福音書によって断罪するのか。」

Sermo XV. Samech, Caput XVII

第15説教(サメク) 第XVII章PL 15, 1416A
1

Video istiusmodi assertioni me respondere non posse: sed tu, Domine, responde; nec enim indiges ut excuseris, qui non eguisti ut diceres. Respondebit igitur: Egone condemno pietatem, qui odi iniquitatem?

PL 15, 1416A

私は、このような主張に自分が答えることができないと見る。だが、主よ、汝が答えよ。汝は弁明される必要もない。語る必要すらなかった者だからである。それゆえ主は答えるであろう。「私が敬虔を断罪するのか、不法を憎む私が。」

2

Ego parentes praecipio non amandos, qui inimicos suadeo diligendos? Sed non legisti: Tempus amandi, et tempus odio habendi, et tempus belli, et tempus pacis (Eccl. III, 8) ? De quo hoc dicit Ecclesiastes?

PL 15, 1416A

「私が、敵を愛するよう勧める私が、親を愛すべきでないと命じるのか。だが汝は読まなかったのか。『愛するに時があり、憎むに時があり、戦いに時があり、平和に時がある』(コヘレトの言葉3:8)。コヘレトはこれを何について言っているのか。」

3

Nonne de eo quod ratione temporis fiat; ut aliquos pie et amare et odisse possimus: et quos dilexeris, odisse; et quos oderis, amare conveniat? Non ergo parentum infudi odia pectoribus filiorum: nec conjugum suasi fastidia mentibus maritorum.

PL 15, 1416B

「時の道理に従って起こること、すなわち我々が敬虔に、ある者たちを愛しもし憎みもできること、また汝が愛した者を憎み、汝が憎んだ者を愛するのがふさわしいこと、についてではないか。それゆえ私は、親への憎しみを子らの胸に注いだのでもなく、夫たちの心に妻への嫌悪を勧めたのでもない。」

4

Naturam interroga quid exegerim, quae utique auctoris arbitrium genitali singularum necessitudinum testatur affectu.

PL 15, 1416B

「私が何を求めたかを、自然に問え。自然は、生みの愛情によって、それぞれの絆を定めた創造者の裁量を証ししている。」

5

Amare patribus filios lex naturae est: maritis conjuges, lex divina est, quae conjugii charitatem in naturam vertit; ut fiat una caro et unus spiritus.

PL 15, 1416B

「父が子を愛することは自然の法である。夫が妻を愛することは神の法であり、これは結婚の愛を本性へと変えて、一つの肉、一つの霊となるようにする。」

6

Diligere fratribus fratres naturae praerogativa est, quae eodem domicilio diu fotos assuefacit ad gratiam charitatis.

PL 15, 1416B

「兄弟が兄弟を愛することは自然の優先権であり、それは同じ住まいで長く育てられた者たちを、愛の親しみになじませる」。

Sermo XV. Samech, Caput XVIII

第15説教(サメク) 第XVIII章PL 15, 1416B
1

Non ergo necessitudinum intestina bella mandavi, sed illecebram suspectam habui. An non jure suspectam; cum serpens ille callidus et astutus ad construendas nequitiae suae artes, quo incorruptae ac rudis naturae dote fundatum primogeniti Adam labefactaret affectum, femineis magis illecebris quam suis commisit venenis?

PL 15, 1416B

「それゆえ私は、絆の内輪の戦いを命じたのではなく、誘いを疑わしいものと見なしたのである。それは当然ではないか。あの蛇は狡猾で悪賢く、自らの邪悪の技を組み立てようとして、損なわれていない素朴な本性の賜物によって据えられた、最初に生まれたアダムの愛情を揺るがすために、自らの毒よりもむしろ女の誘いに事を委ねたのである。」

2

Itaque femina virum, quem serpens tentare non ausus est, cibo oris et vi amoris inflexum, molli quadam et conciliatricula uxoriae sedulitatis affectione traduxit.

PL 15, 1416C

「こうして、蛇が誘惑する勇気を持たなかった男を、女が、口の食べ物と愛の力によって傾かせ、妻の心づかいというやさしい取りなしの情によって引き入れた。」

3

Et adhuc Eva liberos non habebat, quorum gratia, ut dulcis ad amorem, ita facilis ad lapsum, plurimos a martyrii consummatione saepe revocavit?

PL 15, 1416C

「しかもエバにはまだ子がいなかった。子らの愛情は、愛に甘美であるのと同じだけ堕落にも容易で、しばしば多くの者を殉教の成就から呼び戻したではないか〔この節は文の係りが定かでない。エバが子を持たぬときでさえこうであったのだから、子らの愛情の力はなおさらだ、という趣旨に取った〕。」

4

Denique saepe cognovimus, quoniam quem formidolosa carnificum pompa non terruit, nec divisi lateris sulcus infregit, nec ardentes laminae a triumphalis fortitudinis rigore deducere potuerunt, eum inter sacra jam praemia constitutum uxor tenerae sobolis oblatione miserabilis unius lacrymae miseratione decepit.

PL 15, 1416C

「実に、我々はしばしば知った。刑吏たちの恐ろしい見せつけにも恐れず、裂かれた脇腹の溝にも砕けず、赤熱した鉄板にも、凱旋にふさわしい剛毅の堅さから引き離されえなかった者を、すでに聖なる報いのただ中に据えられていたのに、妻が、幼い子らを差し出し、一粒の涙の哀れさによって惑わした、と。」

5

Samson captus est per uxorem, numquid tu fortior? Salomon captus est in uxore, numquid tu sapientior? Ille igitur cujus sapientia totis celebratur saeculis, factus est insipiens; quia nimium amavit uxorem.

PL 15, 1416D

「サムソンは妻によって捕らえられた。汝は彼より強いのか。ソロモンは妻のゆえに捕らえられた。汝は彼より賢いのか。その知恵が世々に称えられる彼が、愚かになった。妻をあまりに愛したからである」。

Sermo XV. Samech, Caput XIX

第15説教(サメク) 第XIX章PL 15, 1417A
1

Quid de fratribus dicam? Experta est in liberis et Prophetae domus detestabiliora oscula, quam odia esse fraterna. Itaque parricidium pater quidem flevit, sed magis est indignatus incestum. Denique licet parricidam, percussorem tamen incesti revocabat.

PL 15, 1417A

「兄弟について何を言おうか。預言者の家もまた、子らにおいて、兄弟の口づけが兄弟の憎しみよりも忌まわしいことを経験した。それゆえ父は近親殺しを嘆きはしたが、いっそう近親相姦に憤った。実に、近親殺しの者ではあっても、近親相姦を打ち倒した者を呼び戻そうとしたのである」。

Sermo XV. Samech, Caput XX

第15説教(サメク) 第XX章PL 15, 1417A
1

Tempus igitur amandi, tempus odio habendi, hoc est, tempus martyrii, quando ea quae divina sunt, omni charitati necessitudinum praeferenda sunt. Tempus belli, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus.

PL 15, 1417A

それゆえ、愛するに時があり、憎むに時があるとは、殉教の時、すなわち神に属することを、あらゆる絆の愛にまさって優先すべき時のことである。戦いの時とは、キリストの名のために、不信の肉親にさえ戦いを仕掛ける時である。

2

Tempus pacis; quia in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3) . Denique ipse in Evangelio evidenter exposuit qua ratione nostros debeamus odisse, dicens: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) .

PL 15, 1417A

平和の時とは、「平和のうちに彼の場所がある」からである(詩篇75:3)。実に彼自身が福音書で、我々の者たちをどういう理由で憎むべきかを明らかに説明して言う。「父や母を私以上に愛する者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。

3

Non dixit indignos esse, qui parentes suos diligunt: sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt.

PL 15, 1417B

彼は、自分の親を愛する者がふさわしくないと言ったのではない。親をキリストより愛する者がふさわしくないと言うのである。

4

Si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt: quanto magis Christum amare debemus qui ipsorum est auctor parentum?

PL 15, 1417B

というのは、我々が親に愛を捧げるのは、彼らが我々の出生の創始者だからである。ならば、親たち自身の創造者であるキリストを、我々はどれほどいっそう愛すべきであろうか。

5

Isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui: Christus donat salutem, qui parentum beneficia conservat.

PL 15, 1417B

親たちが与えたのは、自らの権能ではなく、自らの務めによるものである。キリストは救いを与え、親たちの恩恵をも保つ。

Sermo XV. Samech, Caput XXI

第15説教(サメク) 第XXI章PL 15, 1417B
1

Pulchre autem dixit: Iniquos odio habui, legem autem tuam dilexi; quia si legem amamus, odisse debemus adversarios legis, qui operibus suis praecepta legis impugnant.

PL 15, 1417B

彼が「私は不法な者たちを憎んだ。そして汝の律法を愛した」と言ったのは、見事である。律法を愛するなら、律法に敵対する者、すなわち自らの行いによって律法の掟に逆らう者を憎まねばならないからである。

2

Graecus melius eos et proprie nuncupavit dicens, παρανόμους· παράνομος exlex vocatur, quia extra legem est. Hos ergo odit, qui in lege Christi est, quia legis mandata non servant.

PL 15, 1417C

ギリシア語の本は、彼らをいっそう適切に、固有の意味で「法に背く者たち(パラノムース)」〔ギリシア語〕と呼んだ。「パラノモス」〔ギリシア語〕は「法の外の者」と呼ばれる。法の外にいるからである。したがって、キリストの法のうちにいる者は、彼らを憎む。彼らは律法の戒めを守らないからである。

3

Non solum enim qui legem nescit, sed etiam ille qui non agit secundum legem, exsors legis est; quia Non auditores legis . . . . sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13) . Redarguit me ipse David si aliter intelligam.

PL 15, 1417C

というのは、律法を知らない者だけでなく、律法に従って行わない者もまた、律法にあずからない者だからである。「律法を聞く者……ではなく、律法を行う者が義とされる」(ローマ2:13)。もし私が別様に解するなら、ダビデ自身が私を論駁する。

4

Quomodo iniquos homines oderat, qui parricidam filium commendabat praeliatoribus, ne eum aliquis occideret? Qui Saul regis mortem etiam vindicavit in eum, qui a se nuntiavit occisum?

PL 15, 1417C

近親殺しの子を、戦う者たちに託して、誰もその子を殺さないようにと命じた者が、どうして不法な人間たちを憎んでいただろうか。王サウルの死を、自分がサウルを殺したと告げた者に対してさえ報復した者が。

Sermo XV. Samech, Caput XXII

第15説教(サメク) 第XXII章PL 15, 1417C
1

Ergo non iniquos homines, sed iniquos sermones oderat. Denique: Iniquos, dixit, odio habui, non addidit, viros.

PL 15, 1417C

それゆえ彼は、不法な人間たちではなく、不法な言論を憎んだのである。実に、彼は「私は不法な者たちを憎んだ」と言い、「人々を」とは付け加えなかった。

2

Deinde cum dicat Jesus in Evangelio: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) , dicat Apostolus: Benedicite eos qui persequuntur vos, et nolite maledicere (Rom. XII, 14) , quomodo excusaretur iste vir sub evangelica vivens disciplina, si iniquos homines odisset?

PL 15, 1417D

さらに、福音書でイエスが「汝らの敵を愛せ」と言い(マタイ5:44)、使徒が「汝らを迫害する者を祝福せよ、呪ってはならない」と言う(ローマ12:14)のに、福音の教えのもとに生きたこの人が、不法な人間たちを憎んだとすれば、どうして弁明されえようか。

3

Nisi intelligas quod iniquitatem odio habuit, non eos qui, etsi operarentur iniquitatem, possent tamen evangelica praedicatione converti.

PL 15, 1417D

あなたが、彼は不法を憎んだのであって、たとえ不法を行っていても福音の宣べ伝えによって立ち帰りうる者たちを憎んだのではない、と解するのでなければ。

4

Aut certe nisi ita accipiamus: quia sicut ille qui non honorat patrem, iniquus est, idem tamen secundum illud exosus patrem quod scriptum est: Qui non odit patrem, aut matrem . . . . aut fratres, aut sorores, aut animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26) , etiam laudabilis habetur: sic et iste iniquos odio habuit Eodem modo et eos oderat, quo patrem praevaricantem, aut animam suam: praeferens videlicet vitae hujus suavitati gratiam Christi.

PL 15, 1418A

あるいは少なくとも、次のように解さなければならない。父を敬わない者は不法であるが、その同じ者が、「父、あるいは母……あるいは兄弟、姉妹、あるいは自分の魂を憎まない者は、私の弟子であることができない」(ルカ14:26)と書かれたことに従って父を憎むなら、称賛すべき者とも見なされる。それと同じように、この人も不法な者たちを憎んだのである〔底本は「憎んだ」の後に句点を欠く。ここで文が切れると解した〕。彼は、背反する父や自分の魂を憎むのと同じ仕方で彼らを憎んだ。すなわち、この命の甘美さよりもキリストの恩寵を優先したのである。

Sermo XV. Samech, Caput XXIII

第15説教(サメク) 第XXIII章PL 15, 1418A
1

(Vers. 114.) Sequitur: Adjutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum spero. Adjutor per Legem, susceptor per Evangelium. Quos Lege adjuvit, in carne suscepit; quia scriptum est: Hic peccata nostra portat; et ideo in verbum ejus spero (Esai. LIII, 4).

PL 15, 1418A

(第114節)続いてこうある。「汝は私の助け手、私を引き受ける者である。そして私は汝の言葉に望みを置く」。律法を通しては助け手であり、福音を通しては引き受ける者である。律法によって助けた者たちを、彼は肉において引き受けた。「この者は我々の罪を担う」(イザヤ53:4)と書かれているからである。それゆえ私は彼の言葉に望みを置く。

2

Graecus tamen ἐπήλπισα habet, quod est supersperavi: quod de eo dicitur qui semper addit ad sperandum; et cum speraverit aliquid, iterum sperat, et spe proficit, extendens se semper ad superiora, et ea quae praeteriit obliviscens.

PL 15, 1418B

だがギリシア語の本には「私はさらに望んだ(エペルピサ)」〔ギリシア語〕とあり、これは「私は望みを重ねた」という意味である。これは、望むことにつねに加え続ける者について言われる。何かを望んでも、再び望み、望みによって前進し、つねにより高いものへと身を伸ばし、通り過ぎたものを忘れる者のことである。

Sermo XV. Samech, Caput XXIV

第15説教(サメク) 第XXIV章PL 15, 1418B
1

Pulchre autem ait: In verbum tuum speravi, hoc est, non in prophetas speravi, non in Legem: sed in verbum tuum speravi, hoc est, in adventum tuum; ut venias et suscipias peccatores, delicta condones, ovem lassam tuis in cruce humeris bonus pastor imponas. Si quis sperat in Christum, separare se debet a consortio perfidorum.

PL 15, 1418B

彼が「私は汝の言葉に望みを置いた」と言ったのは見事である。すなわち、預言者に望みを置いたのでも、律法に望みを置いたのでもなく、汝の言葉に望みを置いた。つまり、汝の到来に望みを置いたのである。それは、汝が来て罪人を引き受け、罪を赦し、疲れた羊を、良い牧者として十字架の上で汝の肩に載せるためである。キリストに望みを置く者は、不信の者たちの交わりから自らを引き離さねばならない。

Sermo XV. Samech, Caput XXV

第15説教(サメク) 第XXV章PL 15, 1418B
1

(Vers. 115.) Ideoque dicit: Discedite a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Cujus versiculi testimonio significatur, quia ubi malignitas est, ibi custodia mandatorum coelestium esse non possit; In malevolam enim animam non intrat sapientia (Sap. I, 4) .

PL 15, 1418B

(第115節)それゆえ彼は言う。「悪意の者たちよ、私から去れ。そして私は、私の神の戒めを探ろう」。この小節の証言によって、悪意のあるところには天の戒めの守りはありえないことが示されている。「知恵は悪意ある魂の中には入らない」とあるからである(知恵の書1:4)。

2

Et alibi: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) . Simplicem mentem, purum ac defaecatum animum diligit Christus, nec potest immaculatae virtuti ullum cum maculosis contubernium esse flagitiis.

PL 15, 1418C

また別の箇所にもこうある。「悪しき者たちは私を求めるが、見いださない」(箴言1:28)。キリストは、単純な精神、清く澄んだ心を愛する。汚れのない徳が、汚れた悪行と同じ屋根の下に暮らすことはありえない。

3

Odit, refugit, aspernatur contagia, qui dicit: Discite a me quia mitis sum (Matth. XI, 29) . Malignos repellit, laborantes vocat.

PL 15, 1418C

「私から学べ、私は柔和だから」と言う者は、汚染を憎み、避け、退ける(マタイ11:29)。悪意の者を退け、労苦する者を呼ぶのである。

4

Dicit illis Jesus: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23) ; istis ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28) , non utique malignitate mentis, sed infirmitate carnis onerati: onerati, inquam, alieni haereditate peccati.

PL 15, 1418C

イエスは彼らに言う。「不法を行う者はみな、私から離れ去れ」(マタイ7:23)。だがこれらの者にはこう言う。「労苦し、重荷を負う者はみな、私のもとに来よ」(マタイ11:28)。重荷を負っているのは、心の悪意によるのではなく、肉の弱さによるのである。すなわち、他者の罪の相続によって重荷を負わされた者たちである。

5

Laborantibus subvenio: fraudulentis prodesse non debeo, ne pluribus noceant. Hos poena compescat: illos emendet gratia. Malitia enim fons peccati est: culpa infirmitatis est lapsus. Illi debeo subvenire, qui laborat: illum etiam odisse qui decipit.

PL 15, 1418C

「労苦する者を私は助ける。欺く者には益をもたらすべきではない。それは、彼らがより多くの者を害さないためである。彼らは刑罰によって抑えられ、前者は恩寵によって改められる。悪意は罪の源であり、転落は弱さの咎だからである。私が助けるべきは労苦する者であり、欺く者は憎みさえするべきである」。

6

Malas igitur operationes repellit. Nam nisi ita accipias, videtur dicere: Discedite a me; quia mundus sum, quia purus sum. Hoc pharisaeus dicebat, sed reprehensus a Christo est. Non ergo Propheta dicit: Mundus sum, sed, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12) .

PL 15, 1418D

こうして彼は、悪しき行いを退ける。あなたがそう解さなければ、彼はこう言っているように見える。「私から去れ、私は清いから、私は純粋だから」。これはファリサイ派の人が言っていたことであり、キリストに咎められた。したがって預言者は「私は清い」とは言わず、「神よ、私の内に清い心を創れ」と言う(詩篇50:12)。

Sermo XV. Samech, Caput XXVI

第15説教(サメク) 第XXVI章PL 15, 1419A
1

(Vers. 116.) Ideoque relegato consortio malignorum, quasi qui ante permixtus illis suscipi non posset a Domino, dicit: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea.

PL 15, 1419A

(第116節)それゆえ、悪意の者たちの交わりを遠ざけて、あたかも以前にそれらと混ざっていたために主に引き受けられえなかった者のように、彼は言う。「汝の仰せに従って私を引き受けよ。そうすれば私は生きる。私の期待について、私を恥じ入らせるな」。

2

Si vivit qui in sinu est patriarchae Abrahae, ut ille Lazarus pauper; quanto magis vivit qui suscipitur a Christo?

PL 15, 1419A

族長アブラハムのふところにいる者が、あの貧しいラザロのように生きているなら、キリストに引き受けられた者は、どれほどいっそう生きていることか。

3

Quomodo enim potest non in aeternum vivere, quem sempiterna vita suscepit, quem totum sibi Christus assumpsit, qui totus Verbi est, cujus vita abscondita est in Christo Jesu? Sed et qui in sinu Abrahae sedet, susceptus a Christo est.

PL 15, 1419A

というのは、永遠の生命に引き受けられ、キリストが全体を自らのものとして取り上げ、全体が言葉に属し、その命がキリスト・イエスのうちに隠されている者が、どうして永遠に生きないことがありえようか。だがアブラハムのふところに座す者もまた、キリストに引き受けられているのである。

4

Intolerandae autem praesumptionis videretur dicere Deo, Suscipe me, nisi promissum ejus adjungeret, hoc est: Ut hoc auderemus, ipse fecisti, tuo te chirographo convenimus, qui nostrum chirographum sustulisti. Nos fecimus chirographum mortis, tu scripsisti chirographum vitae.

PL 15, 1419A

「私を引き受けよ」と神に言うのは、耐えがたい思い上がりに見えるであろう。もし彼が、神の約束を添えなかったならば。すなわちこうである。「我々があえてこれを言うようにと、汝自身がそうした。我々は汝の証文によって汝に訴える。汝は我々の証文を取り除いたからである。我々は死の証文を作ったが、汝は命の証文を書いた」。

Sermo XV. Samech, Caput XXVII

第15説教(サメク) 第XXVII章PL 15, 1419B
1

Ergo non confundas ab exspectatione sua servulum tuum, quia in te spero; spes enim non confundit.

PL 15, 1419B

それゆえ、汝の小さな僕を、その期待について恥じ入らせるな。私は汝に望みを置いているからである。「望みは恥じ入らせない」とあるとおりである。

2

Et si tribulamur, patientiam subministras, ut ferre possimus; ut quia te exspecto, non opprimar infirmitatibus, non succumbam tentationibus, non afflgiar procellis, in quibus est probanda patientia, ut probatio consequatur, quae spem confirmat et roborat, quae non confundit; hoc est: Frangimur frequenter laboribus, fatigamur: si spes desit, confundimur, et tota mente turbamur.

PL 15, 1419B

また、我々が苦難にあうなら、汝は忍耐を供え、我々が耐えうるようにする。汝を待ち望む私は、弱さに押しつぶされず、誘惑に屈せず、嵐に打ちのめされない〔底本は afflgiar。affligar と読む〕。そこでこそ忍耐は試され、試練が続き、それが望みを確かにし、強め、恥じ入らせないのである。すなわちこうである。我々はしばしば労苦に砕かれ、疲れ果てる。望みが欠けるなら、我々は恥じ入り、心の全体で動揺する。

3

Sed esto, sint aliqui duri ad labores, firmi ad injurias perferendas: si spem auferas, non potest perpetua esse patientia. Ipsa patientia non probatur, si fides desit, cujus radix spes est.

PL 15, 1419B

だがよいとしよう。労苦に強く、不当な扱いを耐え抜くのに堅固な者がいるとする。それでも望みを取り去れば、忍耐は永く続きえない。忍耐そのものも、信仰が欠ければ試されない。その信仰の根は望みである。

4

Quae enim potest probatio esse, nisi pro Christi nomine vel incommoda, vel pericula universa sustineas? Ideo spes est sola quae nostrum non confundit affectum. Ubi est spes, apostolicum illud: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) , nocere non possunt.

PL 15, 1419C

実際、キリストの名のために、あらゆる不便や危険を耐え忍ぶのでなければ、どんな試練がありえようか。それゆえ、我々の心を恥じ入らせないのは望みだけである。望みがあるところでは、あの使徒の言葉、「外には戦い、内には恐れ」(二コリント7:5)は、害をなしえない。

Sermo XV. Samech, Caput XXVIII

第15説教(サメク) 第XXVIII章PL 15, 1419C
1

Alia interpretatio habet: Non erubescere facias. Non erubescet qui sperat in Christum. Ideo qui bene sperat, dicit: In te confido, non erubescam (Psal. XXIV, 2) . Et bene ait, Confido; robur enim spei nostrae, et quaedam sperantis auctoritas confidentia est.

PL 15, 1419C

別の訳にはこうある。「赤面させるな」。キリストに望みを置く者は赤面しない。それゆえ、よく望む者は言う。「私は汝に信頼する。私は恥じない」(詩篇24:2)。「信頼する」と彼は的確に言う。というのは、我々の望みの強さ、また望む者の一種の権威とは、信頼だからである。

2

Spera igitur semper, et nemo te ab exspectatione confundit. Exspectatio nostra vita aeterna est. Exspectatio nostra, regnum Dei, Angelorum consortium, benedictiones sunt spiritales. Spera quotidie. Finem ista res non habet, nescit inducias.

PL 15, 1419C

だから、つねに望め。そうすれば、誰もあなたを期待について恥じ入らせない。我々の期待は永遠の生命である。我々の期待は、神の国、天使たちとの交わり、霊の祝福である。日ごとに望め。この事柄に終わりはなく、休戦を知らない。

3

Spera etiam positus in adversis. Si quis dicat tibi aliqua forte necessitudinum amissione percusso: Quid tibi prodest justitia tua; tu tamen spera, non deficiat fides tua.

PL 15, 1419D

逆境に置かれても望め。たまたま身内を失って打ちのめされているあなたに、誰かが「あなたの正義は何の役に立つのか」と言っても、あなたは望め。あなたの信仰を絶やすな。

4

Si quis dicat tibi: Quid tibi quotidiana profuere jejunia; quid castitas corporis, pudor mentis? Ecce sicut injustus et impius vulneratus es. Non deficiat fides tua. Nam etiamsi infirmus es, fidelis tamen sollicitus est pro te Christus.

PL 15, 1420A

もし誰かがあなたに言うなら、「日ごとの断食は何の役に立ったのか。体の貞潔、心の恥じらいは何の役に立ったのか。見よ、あなたは、不義な者、不敬虔な者のように傷つけられた」と。あなたの信仰を絶やすな。たとえあなたが弱くても、忠実なキリストはあなたのことを気にかけている〔「忠実な」はキリストにかかると取った〕。

5

Dicit ad discipulos suos: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 16) , ne deficiant in via. Habes apostolicum cibum, manduca illum, et non deficies.

PL 15, 1420A

彼は弟子たちに言う。「汝らが彼らに食べさせよ」(マタイ14:16)。彼らが道で弱り果てないためである。あなたには使徒の糧がある。それを食べよ。そうすれば弱り果てない。

6

Illum ante manduca, ut postea venias ad cibum Christi, ad cibum corporis Dominici, ad epulas Sacramenti, ad illud poculum quo fidelium inebriatur affectus; ut laetitiam induat de remissione peccatorum, curas saeculi hujus, metum mortis, sollicitudinesque deponat.

PL 15, 1420A

まずそれを食べよ。その後で、キリストの糧、主の体の糧、秘跡の宴、信徒たちの心が酔わされるあの杯に至るためである。そうして心は、罪の赦しによる喜びを身にまとい、この世の心配、死の恐れ、思い煩いを脱ぎ捨てるのである。

7

Hac ergo ebrietate corpus non titubat, sed resurgit: animus non confunditur, sed consecratur.

PL 15, 1420A

したがって、この酔いによって、体はよろめかず、むしろ立ち上がる。心は恥じ入らされず、むしろ聖別される。

Sermo XV. Samech, Caput XXIX

第15説教(サメク) 第XXIX章PL 15, 1420B
1

(Vers. 117.) Sequitur: Adjuva me, inquit, et salvus ero: et meditabor justificationes tuas semper. Qui sperat, praesumit juvari: ubi autem adjumentum Dei, ibi certum salutis auxilium.

PL 15, 1420B

(第117節)続いて彼は言う。「私を助けよ。そうすれば私は救われる。そして私は、汝の義の定めを常に思い巡らす」。望む者は、助けられることを前提とする。神の助けがあるところには、救いの確かな助けがある。

2

Supra dixit: Adjutor et susceptor meus es tu (Sup. v. 112) : hic iterum juvari petit, quasi dicat: Sine cessatione me adjuva. Non mihi satis est quod poposci, iterum peto ut salvus fiam.

PL 15, 1420B

彼は先に、「汝は私の助け手、私を引き受ける者である」と言った(上の第112節)〔ミーニュはこう刷るが、引かれた句は第114節にある〕。ここでは再び助けを求めて、こう言うかのようである。「絶えることなく私を助けよ。私が求めたことは、私には十分でない。救われるために、再び求める」。

3

Hic non magna, non vera est salus: tunc salvus ero, cum fuero in paradiso, cum vivere coepero inter electos tuos angelos, cum laqueos terrae hujus evasero.

PL 15, 1420B

ここでの救いは大きくなく、真実でもない。私が救われるのは、楽園にいるとき、汝の選ばれた天使たちのうちで生き始めるとき、この地の罠を逃れたときである。

Sermo XV. Samech, Caput XXX

第15説教(サメク) 第XXX章PL 15, 1420B
1

Sed ne forte adjuti in necessitatibus, postea in prosperis positi negligamus, docet nos immemores beneficiorum coelestium nequaquam esse debere, sed meditari justificationes Domini; ut et cum boni operis aliquid fecerimus, semper tamen ei nostra peccata fateamur; haec enim est justificatio Domini.

PL 15, 1420B

だが、困窮のうちで助けられた我々が、のちに順境に置かれて怠ることのないよう、彼は、我々が天の恩恵を決して忘れてはならず、主の義の定めを思い巡らすべきことを教える。それは、何かよい業を成したときにも、つねに我々の罪を彼に告白するためである。これこそ主の義の定めだからである。

2

Denique pharisaei non justificaverunt Deum, qui baptizari baptismo poenitentiae noluerunt (Luc. VII, 30) . Ergo ille justificat, quem suorum poenitet delictorum.

PL 15, 1420C

実に、ファリサイ派の人たちは、悔い改めの洗礼を受けようとしなかったので、神を義としなかった(ルカ7:30)。それゆえ、自分の罪を悔いる者が神を義とする。

3

Quem enim poenitet, confitetur, ut est illud: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L, 6) .

PL 15, 1420C

悔いる者は告白するからである。次の句がそうである。「汝ひとりに私は罪を犯し、汝の前で悪を行った。それは、汝が汝の言葉において義とされるためである」(詩篇50:6)。

4

Ideoque Publicanus magis justificatus exivit e templo (Luc. XVIII, 14) ; quia Pharisaeus se justificabat, suas justitias praedicando: Publicanus autem justificabat Deum, iniquitates proprias confitendo. Ergo qui meditatur justificationes Domini, semper humiliatur.

PL 15, 1420C

それゆえ徴税人は、いっそう義とされて神殿から出て行った(ルカ18:14)。ファリサイ派の人は、自らの正義を宣べ伝えて自分を義としていたが、徴税人は、自らの不法を告白することによって神を義としたからである。ゆえに、主の義の定めを思い巡らす者は、つねにへりくだる。

5

Non hodie humiliatur, et cras exaltatur: sed semper humilis corde et mitis affectu est. Plus est autem semper, quam die ac nocte, vel tota die; hoc enim supra tempus est.

PL 15, 1420C

今日へりくだって明日高められるのではなく、つねに心においてへりくだり、情においても柔和である。「つねに」は、昼も夜もや、一日中よりも多い。これは時間を超えているからである。

6

Ergo vel inter angelos annumeratus dicas oportet justificationes Dei semper, et illam quam adeptus es gloriam, non tuis meritis arroges, sed divinae miserationi semper ascribas; ne tibi dicatur: Quid autem habes quod non accepisti?

PL 15, 1420D

したがってあなたは、たとえ天使たちのうちに数えられても、神の義の定めをつねに語らねばならない。そして、あなたが得たあの栄光を、自分の功績に帰してはならず、つねに神の憐れみに帰せよ。「汝が受けなかったもので、何を持っているのか」と言われないためである。

7

Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (II Cor. IV, 7) ? Omnis enims creatura quaecumque bona habet, accepit a Christo, qui totius est auctor creaturae.

PL 15, 1421A

「受けたのなら、受けなかったかのようになぜ誇るのか」(二コリント4:7)〔ミーニュはこう刷るが、引かれた句は一コリント4:7 にある〕。あらゆる被造物は、何であれ持っているよいものを、被造物の全体の創造者であるキリストから受けた〔底本は enims。enim と読む〕。

Sermo XV. Samech, Caput XXXI

第15説教(サメク) 第XXXI章PL 15, 1421A
1

(Vers. 118.) Sprevisti, inquit, omnes qui discedunt a justificationibus tuis; quia iniqua cogitatio eorum. Omnis superbus immundus est in conspectu Domini; quia non potest per superbiam suam mundare peccata, qui arroganti spiritu coacervat errorem.

PL 15, 1421A

(第118節)彼は言う。「汝は、汝の義の定めから離れる者をみな退けた。彼らの思いは不法だからである」。高ぶる者はみな、主の前で汚れている。自らの高ぶりによって罪を清めることができない者は、尊大な霊によって過ちを積み上げるからである。

2

Ideoque spernitur atque despicitur, quia despectui habet divina mandata. Bene autem coelestis servatur praerogativa clementiae; quia nullum repellit, sed quicumque noluerint peccata propria confiteri, ipsi discedunt a Domino Deo nostro.

PL 15, 1421A

それゆえ彼は退けられ、軽んじられる。神の戒めを軽蔑するからである。だが、天の寛容の特権はよく守られている。それは誰をも退けず、自らの罪を告白しようとしない者が、自分から我々の神である主を離れていくのである。

3

Denique ille discessit, qui peregre profectus, omne quod acceperat a patre, fidei et gratiae patrimonium dissipavit. Et quia eum discessisse poenituit, postea est regressus ad patrem, quem reliquerat cum peccatum proprium nollet confiteri.

PL 15, 1421B

実に、遠い国へ旅立ち、父から受けたすべて、すなわち信仰と恩寵という財産を浪費したのは、あの者であった。そして、離れたことを悔いたので、のちに、自分の罪を告白しようとしなかったとき去った父のもとへ戻った。

4

Non ergo intervallo locorum Deus relinquitur, sed pravitate morum, et deformitate gestorum. Discedit a Domino, qui se elongat ab eo, quemadmodum audita praesentia Dei, Adam latere cupiebat.

PL 15, 1421B

ゆえに、神は場所の隔たりによって捨てられるのではなく、振る舞いの邪悪さと行いの醜さによって捨てられる。主から離れるのは、主から遠ざかる者である。アダムが、神がそこにいると聞いて隠れようとしたとおりである。

5

Sed discedens a Domino salutem habere non poterat; quoniam scriptum est: Ecce qui elongant se abs te, peribunt (Psal. XXVII, 72) . Unusquisque igitur suis studiis sese aut jungit, aut separat.

PL 15, 1421B

だが、主から離れて救いを得ることはできなかった。「見よ、汝から遠ざかる者は滅びる」と書かれているからである(詩篇27:72)〔ミーニュはこう刷るが、引かれた句は詩篇72:27 にある。番号が入れ替わっている〕。ゆえに、各人は自らの熱意によって、自らを結びつけもし、引き離しもする。

6

Denique quam plerosque nec locorum intervalla secernant, vel finitima et vicina connectant, indicio est quia sunt plerique in corpore siti, qui peregrinantur a corpore, et adsunt Deo; ut ille qui dicenti Deo: Quem mittam? respondit: Ecce ego, mitte me (Esai. VI, 8) .

PL 15, 1421B

実に、多くの者を場所の隔たりが隔てず、あるいは近隣と隣接が結びつけないことは、次のことが示している。体のうちに置かれていながら、体から離れて旅をし、神のもとにいる者が多いのである。「誰を遣わそうか」と神が言ったとき、「見よ、私がここに。私を遣わせ」と答えた者のようにである(イザヤ6:8)。

7

Audet et Paulus adesse Deo, quia nihil in se praeter carnis materiam videbat esse corporeum. Exivit et Cain a facie Dei, postquam, commisso parricidio, gerendam peccatorum suorum poenitentiam non putavit.

PL 15, 1421C

パウロもまた、あえて神のもとにいる。自らのうちに、肉の素材のほかには体的なものが何もないと見ていたからである。カインもまた、近親殺しを犯したのち、自分の罪の悔い改めを行うべきだと考えなかったので、神の顔から出て行った。

Sermo XV. Samech, Caput XXXII

第15説教(サメク) 第XXXII章PL 15, 1421C
1

Recte autem ait: Ad nihilum deduxisti praevaricatores. Non peccatores dixit, sed praevaricatores. Nam quae nobis spes foret, quando omnes sub peccato sumus? Etiam illud pulchre: Omnes ad nihilum deduxisti praevaricatores.

PL 15, 1421C

彼が「汝は背反者たちを無に帰した」と言ったのは正しい。「罪人」とは言わず、「背反者」と言った。というのは、我々はみな罪の下にあるのだから、そうでなければ我々にどんな望みがあろうか。「汝は背反者をみな無に帰した」という言葉もまた見事である。

2

Sive ille dives sit, nihil illi divitiae suae prosunt: sive honoratus, nihil dignitas: sive potens, nihil potentia. Sed aliud est praevaricatorem esse discedentem a justificationibus Dei: aliud praevaricatorem esse terrae. Illud gravius, hoc levius.

PL 15, 1421C

富んだ者であっても、その富は何の役にも立たない。名誉ある者であっても、位は何の役にも立たない。権力ある者であっても、権力は何の役にも立たない。だが、神の義の定めから離れる背反者であることと、地の背反者であることとは別である。前者はより重く、後者はより軽い。

Sermo XV. Samech, Caput XXXIII

第15説教(サメク) 第XXXIII章PL 15, 1421D
1

(Vers. 119.) Ideoque subjecta ne te turbent, vide; nam subjecit his: Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae: propterea dilexi testimonia tua semper. Recte praevaricator dicitur, qui discedit a Domino. Denique graece a discedendo apostata nominatur.

PL 15, 1421D

(第119節)それゆえ、続くものがあなたを動揺させないよう、見よ。彼は続けてこう言うからである。「私は、地のすべての罪人を背反者と見なした。それゆえ私は、汝の証しをつねに愛した」。主から離れる者は、背反者と呼ばれるのが正しい。実に、ギリシア語では、離れることから「アポスタタ(背教者)」〔ギリシア語〕と名づけられる。

2

Unde et ille: Vinum et mulieres faciunt, inquit, apostatare (Eccli. XIX, 2) . Cavenda ergo incentiva et lenocinia delictorum, ne in scelus vergant.

PL 15, 1422A

それゆえあの人も言う。「ぶどう酒と女は、人を背教させる」(集会の書19:2)。ゆえに、罪の火種と誘惑は避けねばならない。それが悪行へ傾かぬようにである。

3

Praevaricator autem latine et transgressor vocatur; eo quod a lege Domini transeat ad errorem, et transgrediatur mandata coelestia, cui dictum est ut adhaereat Domino Deo suo (Deut. X, 20) .

PL 15, 1422A

背反者は、ラテン語では「踏み越える者」とも呼ばれる。主の律法から過ちへと越え、天の戒めを踏み越えるからである。この者には、彼の神である主に付き従えと言われていた(申命記10:20)。

4

Adhaereto igitur individuo semper affectu; ne te ab eo vis ulla possit evellere. Si quid rarum, si quid intermissum adversarius viderit, statim se immittit in pectus et cor tuum; ut te laqueo teneat suae fraudis, et hostilis vinculo potestatis innexus, a devotione retraharis.

PL 15, 1422A

それゆえ、分かたれない愛情をもって、つねに主に付き従え。いかなる力もあなたを主から引き離せないようにである。もし敵対者が、何かまれなこと、何か途切れたことを見れば、ただちにあなたの胸と心に入り込む。あなたを自らの欺きの罠で捕らえ、敵の権力の鎖に縛りつけて、信心から引き戻すためである。

5

Sed non solus ille praevaricator est, qui posthabita Ecclesia, ad cultus transgreditur idolorum: sed etiam quicumque Legis mandata non servat. Omnis ergo peccator, praevaricator. Unde illud: Omnis praevaricatio. . . justam accipit remunerationem (Hebr. II, 2) . Nomen commune, sed diversa merita delictorum; et pretia ergo diversa culparum.

PL 15, 1422A

だが背反者は、教会を後回しにして偶像の礼拝に踏み越える者だけではなく、律法の戒めを守らない者もまたそうである。ゆえに、すべての罪人は背反者である。そこから、あの言葉がある。「すべての背反は……正当な報いを受けた」(ヘブライ2:2)。名は共通だが、罪のふさわしさは異なる。それゆえ、咎の代価も異なる。

Sermo XV. Samech, Caput XXXIV

第15説教(サメク) 第XXXIV章PL 15, 1422B
1

Quid sibi vult quod ait: Peccatores terrae. Sunt ergo et coeli peccatores, sicut ille qui ait: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV, 21) . Sunt qui dicant quia is qui coelestia non servat oracula, praevaricator est coeli.

PL 15, 1422B

「地の罪人」と彼が言うのは、どういう意味か。それなら天の罪人もいることになる。こう言った者のようにである。「父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯した」(ルカ15:21)。天の託宣を守らない者は、天の背反者だと言う人々もいる。

2

Sed sive hoc, sive quia minuit gratiam quam accepit e coelo, quam Spiritus sanctus infudit: sive quia avis coeli factus, non debes in terram redire de coelo. In coelum ergo peccas, si coeli incola coelum relinquas. Diversitas igitur est eorum. Alii peccatores coeli, alii peccatores terrae sunt.

PL 15, 1422B

だが、これか、あるいは、天から受けた恩寵、聖なる霊が注いだ恩寵を減らすからか、あるいは、天の鳥となったあなたが、天から地へ戻ってはならないからか。すなわち、天の住人であるのに天を捨てるなら、あなたは天に対して罪を犯す。ゆえに、彼らには違いがある。ある者は天の罪人であり、ある者は地の罪人である。

Sermo XV. Samech, Caput XXXV

第15説教(サメク) 第XXXV章PL 15, 1422B
1

In matutinis, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C, 8) . Quomodo unus omnes interficere poterat peccatores terrae?

PL 15, 1422B

「朝ごとに私は、地のすべての罪人を殺した」と彼は言う(詩篇100:8)。一人の者が、どうして地のすべての罪人を殺しえたのか。

2

Sed si consideres justum, cui nox praecessit, dies appropinquavit; potes videre quomodo exoriente tibi sole justitiae, de luce vigilans interficias fomenta omnia delictorum.

PL 15, 1422C

だが、夜が先立ち、日が近づいた義人を考えるなら、あなたに正義の太陽が昇るとき、光のうちで目覚めて、罪のあらゆる火種を殺しうることが分かるであろう。

3

Utinam mihi aspiret haec gratia, ut gladio spiritali, qui est verbum Dei, ab Ecclesia Domini incentiva universa possim abolere vitiorum, et terrena auferre delicta, quibus in foveam quamdam lubrici praecipitamur erroris, ut de civitate Dei expellatur iniquitatis operator.

PL 15, 1422C

願わくは、この恩寵が私に吹き込まれ、霊の剣、すなわち神の言葉によって、主の教会からあらゆる悪徳の火種を除き、地的な罪を取り去ることができるように。それらによって我々は、滑りやすい過ちの穴に突き落とされる。それは、不法を行う者が神の町から追放されるためである。

4

Civitas Dei Ecclesia est: Ecclesia corpus est Christi. Peccat in coelum, qui coelestis civitatis jura contaminat, et immaculati corporis violat sanctitatem suorum colluvione vitiorum.

PL 15, 1422C

神の町は教会であり、教会はキリストの体である。天の町の法を汚し、汚れのない体の聖性を、自らの悪徳の混濁によって侵す者は、天に対して罪を犯す。

Sermo XV. Samech, Caput XXXVI

第15説教(サメク) 第XXXVI章PL 15, 1422C
1

Et vide ne forte sint qui coeli et terrae peccatores sint. Nam utique Adam cum in paradiso esset, coelestis erat: post lapsum autem terrenus est factus, et de paradiso expulsus est et ejectus.

PL 15, 1422C

また、天と地の罪人である者がいるのではないかと見よ。確かにアダムは、楽園にいたときは天的であった。だが堕落ののちは地的にされ、楽園から追われ、投げ出された。

2

Unde et Apostolus ait: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47) .

PL 15, 1422D

それゆえ使徒も言う。「第一の人は地から出て地的であり、第二の人は天から出て天的である」(一コリント15:47)。

3

Abjiciatur ergo a nobis imago terreni, suscipiatur imago coelestis, non fuco expressa, non ceris, non coloribus adumbrata, sed moribus, in qua Christus se agnoscat.

PL 15, 1422D

それゆえ、地的なものの像は我々から投げ捨てられよ。天的なものの像は受け入れられよ。それは偽りの顔料で写されたものでも、蠟で、また絵の具で影を付けられたものでもなく、振る舞いによる像であり、キリストがそこに自らを認めるものである。

Sermo XV. Samech, Caput XXXVII

第15説教(サメク) 第XXXVII章PL 15, 1423A
1

(Vers. 120.) Confige clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Qui diligit Domini testimonia, configit clavis carnes suas, sciens quia vetus homo suus cum Christo confixus cruci luxuriam destruat carnis; ne cupiditates ejus indomito fervore lasciviant, ne radix avaritiae serpentibus se fundat radicibus.

PL 15, 1423A

(第120節)「汝への恐れによって、釘で私の肉を打ち付けよ。私は汝の裁きを恐れたからである」。主の証しを愛する者は、自らの肉を釘で打ち付ける。キリストとともに十字架に付けられた自らの古い人が、肉の放縦を滅ぼすことを知っているからである。それは、肉の欲望が抑えのきかない熱で奔放にならず、貪欲の根が這う根を張らないためである。

2

Confige ergo clavis, et destrue fomenta peccati: moriatur in carne tua omnis illecebra delictorum: libertatem vagandi cupiditas voluptatum cruci affixa non habeat. Est quidam clavus spiritalis, qui patibulo crucis Dominicae affigat has carnes.

PL 15, 1423A

だから釘で打ち付け、罪の火種を滅ぼせ。あなたの肉において、罪のあらゆる誘いが死ぬように。快楽の欲望は、十字架に打ち付けられて、さまよう自由を持たないように。この肉を主の十字架の杭に打ち付ける、霊の釘というものがある。

3

Et fortasse sint carnes quaedam animae, sicut corpus est animae. Carnes animae sunt carnales cogitationes. Configat has carnes timor Domini et judiciorum ejus, et servituti redigat.

PL 15, 1423A

おそらく、体が魂のものであるように、魂の肉というものがあるのであろう。魂の肉とは、肉的な思いである。主と主の裁きへの恐れが、この肉を打ち付け、隷属に引き下ろすように。

4

Quod si carnes istae rejiciunt clavos divini timoris, haud dubie dicitur: Non permanebit spiritus meus in his hominibus; quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3) .

PL 15, 1423A

もしこれらの肉が神の恐れの釘を退けるなら、疑いなく、こう言われる。「私の霊は、これらの人間のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。

5

Nisi igitur affigantur cruci hae carnes, et configantur clavis a timore Dei nostri, non permanebit in his spiritus Dei.

PL 15, 1423B

それゆえ、これらの肉が十字架に付けられず、我々の神への恐れによって釘で打ち付けられないなら、神の霊はこれらのうちにとどまらない。

Sermo XV. Samech, Caput XXXVIII

第15説教(サメク) 第XXXVIII章PL 15, 1423B
1

Sicut sunt aculei timoris, quibus compungimur: ita sunt clavi timoris, quibus configimur. Qui compungitur, excitatur: qui configitur, mortificatur; ut peccato deficiat, Deo vivat.

PL 15, 1423B

恐れには、我々を刺す針があるように、我々を打ち付ける釘もある。刺される者は目を覚まされ、打ち付けられる者は殺される。それは、罪に対して力尽き、神に対して生きるためである。

2

Ut sciamus autem clavos spiritales esse, etiam stimuli spiritales sunt, de quibus scriptum est: Durum tibi est adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5) . Hoc stimulo Paulus stimulatus surrexit e terra, et se levavit, ut conversaretur in coelo.

PL 15, 1423B

だが、釘が霊のものだと知るために言えば、突き棒も霊のものである。それについてこう書かれている。「突き棒に向かって蹴るのは、汝にとって辛い」(使徒言行録9:5)。この突き棒に刺されて、パウロは地から立ち上がり、天で生きるために身を起こした。

3

Confixus est clavis apostolus Thomas, ut diceret: Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum (Joan. XX, 25) . Clavi erant bonae cupiditatis: clavi erant etsi non perfectae fidei, tamen fidei incrementa quaerentis.

PL 15, 1423B

使徒トマスは釘に打ち付けられて、こう言った。「私が彼の手に釘の跡を見て、私の指を釘の場所に入れるのでなければ」(ヨハネ20:25)。それは、よい欲望の釘であった。完全な信仰の釘ではなかったとしても、信仰の増し加わりを求める者の釘であった。

Sermo XV. Samech, Caput XXXIX

第15説教(サメク) 第XXXIX章PL 15, 1423C
1

His configitur clavis, qui Christo commoritur, ut cum Christo resurgat. His configitur clavis, qui mortificationem Domini Jesu in corpore suo portat.

PL 15, 1423C

キリストと共に死ぬ者は、キリストと共に復活するために、これらの釘で打ちつけられる。自らの体に主イエスの死を帯びている者は、これらの釘で打ちつけられる。

2

His clavis configitur, qui meretur audire, dicente Jesu: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus (Cant. VIII, 6) .

PL 15, 1423C

これらの釘で打ちつけられるのは、イエスがこう言うのを聞くにふさわしいとされた者である。「私を印章のように汝の心に置け、印のように汝の腕に置け。愛は死のように強く、熱情は冥界のように堅いからである」(雅歌8:6)。

3

Infige ergo pectori tuo et cordi tuo hoc signaculum crucifixi, infige et brachio tuo: ut opera tua peccato mortua sint. Nihil in his criminis reviviscat, nihil erroris resurgat.

PL 15, 1423C

それゆえ、十字架につけられた者の印章を、あなたの胸と心に打ち込め。腕にも打ち込め。あなたの業が罪に対して死んだものとなるためである。その業のうちには、罪のなにものも生き返らず、迷いのなにものもよみがえらない。

4

Fortasse hanc imaginem clavi non solum timoris, sed etiam charitatis affigunt; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus.

PL 15, 1423C

おそらく、恐れの釘だけでなく愛の釘もまた、この像を打ち込むのであろう。「愛は死のように強く、熱情は冥界のように堅い」からである。

5

Non te ergo offendat duritia clavorum, quia est duritia charitatis: nec validus clavorum rigor, quia valida est etiam charitas sicut mors. Charitas enim culpam et omnia peccata mortificat: charitas sicut mortis ictus interimit.

PL 15, 1423D

それゆえ、釘の堅さにつまずくな。それは愛の堅さだからである。釘の強い硬さにもつまずくな。「愛もまた死のように強い」からである。愛は咎とあらゆる罪を死なせる。愛は死の一撃のように滅ぼす。

6

Denique morimur flagitiis atque peccato, dum Domini mandata diligimus. Charitas est Deus, charitas Dei verbum est, quod est validum, et acutius omni gladio acutissimo, usque ad divisionem quidem animae, ac spiritus, artusque, et intima penetrans medullarum.

PL 15, 1423D

実に、我々は、主の戒めを愛するとき、不品行と罪に対して死ぬのである。愛は神であり、愛は神の言葉であって、その言葉は力があり、どんな鋭い剣よりも鋭く、魂と霊、関節と、骨髄の奥深くまで刺し通す。

7

Est durus ergo zelus charitatis, qui non cedat inferis; cum pro Dei zelo unusquisque nec suis parcat. His clavis charitatis configatur anima nostra et caro nostra, ut et ipsa dicat: Quia vulnerata charitate ego sum (Cant. V, 8) .

PL 15, 1424A

ゆえに愛の熱情は堅い。それは冥界にも譲らない。人は神への熱情のために、身内さえ容赦しないからである。この愛の釘で我々の魂と肉が打ちつけられるように。魂もまた言う。「私は愛に傷ついている」(雅歌5:8)。

8

Habet ergo clavum suum charitas: habet gladium suum, quo anima vulneratur. Felix qui hoc gladio meruerit vulnerari. Haec sunt vulnera quae osculis praeferuntur: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) .

PL 15, 1424A

それゆえ愛は自らの釘を持ち、自らの剣を持つ。その剣によって魂は傷つけられる。この剣で傷つけられるにふさわしいとされた者は幸いである。これらの傷は口づけにまさる。「友の与える傷は、敵の気ままな口づけにまさって益がある」(箴言27:6)。

Sermo XV. Samech, Caput XL

第15説教(サメク) 第XL章PL 15, 1424A
1

His nos vulneribus offeramus, quibus quicumque mortuus fuerit, mortem gustare non poterit.

PL 15, 1424A

我々はこれらの傷に身を差し出そう。この傷によって死んだ者は誰でも、死を味わうことができないであろう。

2

Talis enim eorum mors, qui Dominum sequebantur, de quibus dictum est: Sunt aliqui de istis astantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) .

PL 15, 1424A

主に従っていた者たちの死とは、そのようなものだからである。彼らについてはこう言われている。「ここに立っている者のうちには、人の子がその国に来るのを見るまでは、死を味わわない者がいる」(マタイ16:28)。

3

Merito Petrus non timebat hanc mortem; non timebat enim qui dicebat, quia etsi oporteret eum pro Christo mori, non eum relinqueret aut negaret (Matth. XXVI, 35) . Tollamus ergo crucem Domini, quae configat carnes nostras, peccatum destruat.

PL 15, 1424B

ペトロがこの死を恐れなかったのは当然である。彼は、たとえキリストのために死なねばならないとしても、キリストを見捨てず、否むこともないと言っていた。恐れていなかったのである(マタイ26:35)。それゆえ我々は、主の十字架を担おう。それは我々の肉を打ちつけ、罪を滅ぼす。

4

Est timor qui configit carnes: Nisi quis tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) . Ille enim dignus qui habet Christi timorem; ut crucifigat carnale peccatum.

PL 15, 1424B

肉を打ちつける恐れがある。「自分の十字架を担って私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。キリストへの恐れを持つ者こそふさわしいのである。肉の罪を十字架につけるためである。

5

Hunc timorem sequitur charitas, quae consepulta cum Christo non divellatur a Christo, moriatur in Christo, attumuletur Christo, resurgat cum Christo.

PL 15, 1424B

この恐れに愛が続く。愛はキリストと共に葬られ、キリストから引き離されず、キリストの内で死に、キリストのために塚に納められ、キリストと共によみがえる。

Sermo XVI. Ain, Caput I

第16説教(アイン) 第I章PL 15, 1424C
1

Incipit littera decima sexta Ain, cujus interpretatio est, Oculus, sive fons. Oculus utitur videndi munere: sed saepe videmus ea quae complacent, et saepe quae displicent: nec in eo oculi est vel culpa vel probitas pro eorum qualitate quae viderit; oculi est enim officium nuntiare quod viderit.

PL 15, 1424C

十六番目の文字アインが始まる。その訳は「目」、あるいは「泉」である。目は見るという務めを用いる。だが我々はしばしば、気に入るものを見、しばしば気に入らないものを見る。見るものの性質に応じて、目に咎があるとか、正しさがあるとかいうことはない。目の務めは、見たものを告げることだからである。

2

Est sane vel offensa vel gratia, si aut delectetur suavibus, aut offendatur adversis. Ideo frequenter oculus suppliciorum dicitur, oculus tentationis, oculus hoedi, oculus vitulae, oculus generationis, aut fons generationis.

PL 15, 1424C

確かに、快いものに喜び、あるいは逆らうものに気を害するなら、そこには、不快か、好意かがある。それゆえ、しばしば「刑罰の目」、「誘惑の目」、「子山羊の目」、「若い雌牛の目」、「誕生の目」、あるいは「誕生の泉」と言われる。

Sermo XVI. Ain, Caput II

第16説教(アイン) 第II章PL 15, 1424C
1

Legimus in Evangelio quia baptizabat Joannes in Ennon (Joan. III, 23) . Ennon oculum suppliciorum interpretati sunt. Itaque nemo venit ad baptismum, nisi qui desiderat sibi propria peccata dimitti, quorum supplicia corde provido perhorrescat.

PL 15, 1424C

我々は福音書で、ヨハネがアイノンで洗礼を授けていたと読む(ヨハネ3:23)。アイノンは「刑罰の目」と訳された。それゆえ、洗礼に来る者は、自らの罪が赦されることを願う者にほかならず、その罪の刑罰を、先を見通す心で恐れおののくのである。

2

Itaque licet oculus suppliciorum dicatur, praevidentis est tamen supplicia, non sustinentis: licet baptismum poenitentiae habeat aliquam de suppliciorum susceptione tolerantiam. Oculi est ut intuendi officio fungatur: tuum est cavere quod videris.

PL 15, 1424D

それゆえ、「刑罰の目」と言われても、それは刑罰を予見する者の目であって、刑罰を受ける者の目ではない。悔い改めの洗礼が、刑罰を引き受けることによる何らかの忍耐を伴うとしてもである。目の務めは、見るという務めを果たすことである。見たものを避けるのは、あなたの務めである。

Sermo XVI. Ain, Caput III

第16説教(アイン) 第III章PL 15, 1425A
1

Denique et oculus tentationis dicitur; quia per oculum saepe tentamur. Oculus meretricis laqueus amatoris.

PL 15, 1425A

実に「誘惑の目」とも言われる。我々はしばしば目を通して誘惑されるからである。娼婦の目は、愛する者の罠である。

2

Sed oculus nihil delinquit; ideoque Salvatoris sententia plena justitiae est, dicentis: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28) . Non dixit: Qui viderit mulierem, sed ad concupiscendum viderit.

PL 15, 1425A

しかし目は何も罪を犯さない。それゆえ救い主の言葉は正義に満ちている。「情欲を抱いて女を見る者は誰でも、すでに心の中でその女を犯したのである」(マタイ5:28)。「女を見る者は」とは言わず、「情欲を抱いて見る者は」と言った。

3

Oculum absolvit, mentem ligavit. Nec dixit: Adulteravit eam in oculo, sed in corde. In oculo visus est, in corde peccatum.

PL 15, 1425A

目を免じ、精神を縛った。また「目で犯した」とは言わず、「心の中で」と言った。目にあるのは見ることであり、心にあるのは罪である。

Sermo XVI. Ain, Caput IV

第16説教(アイン) 第IV章PL 15, 1425A
1

Oculus hoedi qui ad sinistram est; quod ea quae dextra sunt, peccator videre non possit. Sanctus autem dicit: Providebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8) .

PL 15, 1425A

「子山羊の目」は左にある。右にあるものを、罪人は見ることができないからである。聖なる者は言う。「私は主をいつも私の前に見ていた。主は私の右にいる。私が揺るがされないためである」(詩篇15:8)。

2

Et Petro sancto apostolo, cum tota nocte nihil cepisset, ut legimus in Evangelio, a Salvatore dictum est: Mitte in dexteram partem navigii retia (Joan. XXI, 6) . Itaque fretus imperatis coelestibus, misit retia, et plurimum piscium congregavit. In sinistra nox erat: in dextera divini sermonis claritudo fulgebat diurna.

PL 15, 1425A

また福音書に読むように、使徒ペトロが一晩中なにもとれなかったとき、救い主から言われた。「舟の右側に網を打て」(ヨハネ21:6)。そこで彼は、天からの命令に頼って網を打ち、おびただしい魚を集めた。左側には夜があり、右側には神の言葉の、昼の輝きが光っていた。

Sermo XVI. Ain, Caput V

第16説教(アイン) 第V章PL 15, 1425B
1

Est et oculus vitulae: quod aeque ad peccatores refertur; quia sicut jugi loro vitulae attrahunt iniquitates, non dirumpentes neque abscindentes proprium, sed longo trahentes fune peccatum.

PL 15, 1425B

「若い雌牛の目」もある。これも同じく罪人に当てはまる。若い雌牛が軛の革紐を引くように、人々は不法を引きずるからである。自分のものを断ち切ることも引きちぎることもせず、長い綱で罪を引きずっている。

2

Indomita enim vitula sero mansuescit, et trahit lora, non suscipit; quia impatiens est tenendi: et quo diutius traxerit, eo amplius impeditur.

PL 15, 1425B

というのも、馴らされていない若い雌牛はなかなか柔順にならず、革紐を引っぱるだけで受け入れない。つながれていることに耐えられないからである。そして引けば引くほど、いっそう身動きがとれなくなる。

Sermo XVI. Ain, Caput VI

第16説教(アイン) 第VI章PL 15, 1425B
1

Oculus quoque generationis, aut fons generationis dicitur; quia ex oculorum conspectu aut bona, aut adversa generantur. Vidisti mulieris pulchritudinem, laudasti artificis opus, venustatem naturae: generatio fidei, devotionis est partus.

PL 15, 1425B

また「誕生の目」、あるいは「誕生の泉」と言われる。目に見えるものから、善いものも悪いものも生まれるからである。あなたは女の美しさを見て、職人の業と、自然の優美さをほめた。それは信仰の誕生であり、敬虔の産み出したものである。

2

Contentus fuisti formae decore, non census ambitione, sumpsisti in uxorem, genuit filios liberalioris gratiae: oculus tibi fuit generatio prosperorum.

PL 15, 1425C

あなたは姿の美しさに満足し、財産への野心を求めず、妻として迎えた。妻はより気品のある子らを産んだ。あなたにとって目は、幸いなものの誕生であった。

3

Contemplatus es sacram puellam, pressit oculos tuos augustae reverentia castitatis: praedicasti Dominum Jesum, qui senilem dedisset in adolescentula aetate gravitatem, immaculatamque vitam inter infirmas tam lubricae hujus carnis illecebras humanis infudisset affectibus: fons bonorum est.

PL 15, 1425C

あなたは聖なる乙女を見つめ、貞潔の尊い敬いがあなたの目を抑えた。あなたは主イエスを宣べ伝えた。主は若い年ごろの娘に老人のような重みを授け、この移ろいやすい肉のもろい誘惑のただ中にあって、汚れのない生き方を人間の情に注ぎ入れたのである。これは善の泉である。

4

Vidisti possessiones pupillorum, non ad invadendum, sed ad tuendum: et paternis ingemuisti visceribus, si quid advertisti de minoris commodis esse neglectum: repulisti eum qui fines ejus volebat invadere: judicasti pupillo: oculus tuus fons tibi fuit et origo justitiae.

PL 15, 1425C

あなたは孤児たちの所有地を見たが、それを侵すためではなく守るために見た。何か年少者の利益がおろそかにされているのに気づいたなら、父のはらわたをもって嘆いた。その境を侵そうとする者を退け、孤児のために裁いた。あなたの目は、あなたにとって正義の泉、その源となった。

5

Judicasti viduae (sicut enim mala drachma, non drachma: sic malum judicium, non utique judicium), judicasti ergo sicut justus et bonus judex: vidisti usurpatorem improbum, qui maritali auxilio destitutam, suam praedam putaret: iniquitatem non passus es: tulisti indefensae opem, quo adjuta praesidio, inoffensa opera castitatis exercuit, nec auxilium quaerere maritale compulsa est; dicit tibi Dominus: Venite, disputemus (Esaiae I, 18).

PL 15, 1425D

あなたは寡婦のために裁いた(悪い硬貨が硬貨でないように、悪い裁きもまた裁きではないのだから)。あなたは正しく善い裁き手として裁いた。夫の助けを失った女を自分の獲物だと考える不届きな横領者を、あなたは見て、不法を許さなかった。守られない者に助けをもたらし、助けられた女が、守りに支えられて、妨げられることなく貞潔の務めを果たし、夫の助けを求めざるをえなくならないようにした。主はあなたに言う。「来たれ、論じ合おう」(イザヤ1:18)。

6

Quia judicasti viduam, oculus tuus fons gratiae tibi factus est. Vidisti nudum corpus inopis jacere defuncti, non praeteristi, ut ille qui exponitur in Evangelio (Luc. X, 31 et 32) , sacerdos atque levita: sed continuo miseratus, sepulturae solatiis tradidisti: generavit tibi oculus materiam redemptionis.

PL 15, 1426A

あなたが寡婦のために裁いたので、あなたの目は、あなたにとって好意の泉となった。あなたは貧しい者の死んだ体が裸で横たわっているのを見て、福音書に語られる者たち、祭司とレビ人のように通り過ぎなかった(ルカ10:31–32)。すぐに憐れんで、葬りの慰めに委ねた。目はあなたのために、贖いの材料を生んだのである。

Sermo XVI. Ain, Caput VII

第16説教(アイン) 第VII章PL 15, 1426A
1

Contra si aspiciens agrum pupilli vineis consitum, laetum segetibus, nemoribus umbrosis, aut fluviis decurrentibus, aut fontibus scaturientibus, aut riparum herbosis amoenum thoris, et avaritiae facibus accensus transtulisti patrum limites, atque in possessionem indefensam improbus irruisti: oculus tuus tibi mortis perpetuae acerba generavit.

PL 15, 1426A

これに対し、孤児の畑がブドウに覆われ、穀物で豊かに、木立に陰り、あるいは川が流れ、あるいは泉が湧き出し、岸辺の草の床で心地よいのを見て、貪欲の炎に燃え、父祖の境を移し、守る者のない所有地に不届きにも押し入ったなら、あなたの目は、あなたのために永遠の死の苦いものを産み出した。

2

Vicinae viduae jura temerasti: coegisti eam quae aut dolorem suum, aut pudorem secretis clausa parietibus fovere deberet, prosilire in publicum, inverecundius quam injustius litigare: oculus tuus partus iniquitatis est factus.

PL 15, 1426A

あなたは隣の寡婦の権利を踏みにじった。閉ざされた壁の内で自分の苦しみか恥じらいを抱いているはずの女を、公の場に出ざるをえなくし、不正である以上に恥知らずな争いをさせた。あなたの目は、不法の産んだものとなった。

3

Vidisti inopem superbo oculo, et insatiabili corde: despexisti precem pauperis: et quem misereri debueras, cum fastidio praeteristi: oculus tuus fons tibi fuit et origo peccati.

PL 15, 1426B

あなたは貧しい者を、傲慢な目と、飽くことを知らぬ心で見た。貧しい者の願いを軽んじ、憐れむべきであった者を、嫌悪して通り過ぎた。あなたの目は、あなたにとって罪の泉、その源となった。

Sermo XVI. Ain, Caput VIII

第16説教(アイン) 第VIII章PL 15, 1426B
1

Ideoque oculi tui non lupi oculi sint, et insidiantis ad praedam, sed sicut Sponsae dicitur: Oculi tui stagna in Esebon, in portis filiae multorum: nares tuae sicut turris Libani (Cant. VII, 4) .

PL 15, 1426B

それゆえ、あなたの目は、狼の目、獲物をねらう者の目であってはならない。花嫁についてこう言われる目であれ。「汝の目は、ヘシュボンの池、多くの者の娘の門にある。汝の鼻は、レバノンの塔のようだ」(雅歌7:4)。

2

Stagna in Esebon quid est, nisi in cogitationibus rationabilibus abundatia, quae est in portis Ecclesiae, cui merito defertur multitudo doctrinae?

PL 15, 1426B

ヘシュボンの池とは何か。理性的な思索の豊かさ〔底本は abundatia。abundantia と読む〕にほかならない。それは教会の門にあり、教会には多くの教えが当然ながら授けられる。

3

Filia enim multorum, plurimarum doctrinarum posteritas effecta est, cujus nares odor est sacrificiorum floribus omnibus praestans. Quid enim Christi odore sublimius, qui abolebat thuris flagrantiam?

PL 15, 1426B

「多くの者の娘」とは、数多くの教えの子孫となった者であり、その鼻は、どんな花にもまさるいけにえの香りである。キリストの香りにまさって高いものがあろうか。キリストは乳香の芳香を消し去ったのである。

4

Oculus ergo iste provideat quae futura sunt: et si adversa imminere praeviderit, fletu lacrymisque emollire ac mitigare non desinat.

PL 15, 1426C

それゆえ、この目は、来たるべきものを予見せよ。もし逆らうものが迫っていると予見したなら、涙と泣くことによって、それを和らげ、静めることをやめるな。

Sermo XVI. Ain, Caput IX

第16説教(アイン) 第IX章PL 15, 1426C
1

Ideo Hieremias in captivitate gentis Judaeae positus, futuram praevidens perpetuae captivitatis aerumnam, quam perfidiae pretio Judaeorum populus habebat exsolvere, dicebat in Threnis sub hac eadem littera: In hoc ego fleo, oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit a me qui me consolabatur (Thren. I, 15 et 16) .

PL 15, 1426C

それゆえエレミヤは、ユダヤの民が捕囚の身にあったとき、不信の代価としてユダヤの民が償うことになる永遠の捕囚の苦難を予見して、哀歌の中で、同じこの文字のもとにこう言っていた。「このことのために私は泣く。私の目は涙でかすんだ。私を慰める者が、私から遠ざかったからである」(哀歌1:15–16)。

2

Non igitur abductum se esse de terris suis dolebat, sed a Christo populum relinquendum, consolationemque futurae vitae cernebat amissam. Haec est vere dolenda captivitas, quae aeternae spe libertate privata videbatur.

PL 15, 1426C

それゆえ彼が嘆いたのは、自分が故国から連れ去られたことではなく、民がキリストから見捨てられることになること、来たるべき生命の慰めが失われたのを見たことである。まことに嘆くべき捕囚とは、これである。永遠の自由の希望を奪われたと見えたからである〔底本は aeternae spe libertate。aeternae spe libertatis と読む〕。

3

Alio quoque loco sub hac eadem littera repetivit in Threnis, dicens: Dominus quae cogitavit, consummavit, verbum suum quod mandavit a diebus antiquis. Destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu tribulantis te (Thren. II, 17) .

PL 15, 1426D

彼は別の箇所でも、哀歌の中で同じこの文字のもとにくり返してこう言った。「主は、考えたことを成し遂げた。昔から命じていた自らの言葉を。主は滅ぼして容赦せず、汝について敵を喜ばせ、汝を苦しめる者の角を高く上げた」(哀歌2:17)。

4

Nonne evidenter futurum judicium Christi annuntiatur, sicut in psalmo quoque praesenti declarari certum est. Oculus ergo praevideat quae ventura sunt, et ea aut profusione lacrymarum, aut erroris correctione detorqueat.

PL 15, 1426D

キリストの来たるべき裁きが、明らかに告げられているではないか。それは、今の詩篇でも示されていることが確かである。それゆえ、目は来たるべきものを予見し、それを涙を流すことか、迷いを正すことによってそらせ。

5

Denique Hieremias flebat; quia malam causam impiae plebis susceperat, quae perfidiae pertinacia proprium negabat auctorem.

PL 15, 1427A

実に、エレミヤは泣いていた。不敬虔な民の悪い訴えを引き受けたからである。その民は、不信のかたくなさのゆえに、自らの創り主を否んでいた。

Sermo XVI. Ain, Caput X

第16説教(アイン) 第X章PL 15, 1427A
1

(Vers. 121.) David autem prophetico spiritu judicium praevidens Christi, in quo nemo innocens periclitabitur; nemo sceleratus eludet, bona fretus conscientia dicit: Feci judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me.

PL 15, 1427A

(第121節)一方ダビデは、預言の霊によってキリストの裁きを予見した。その裁きにおいては、罪のない者は誰も危うくならず、罪ある者は誰も逃れおおせない。そこで善い良心に支えられてこう言う。「私は裁きと正義を行った。私を害する者たちに、私を渡すな」。

2

Non quasi gloriosus ac insolens se ipse laudat, cum utique peritus legis, alterius magis quam proprio ore unumquemque laudandum esse non ignoraret.

PL 15, 1427A

彼は、誇り高い者、思い上がった者のように自分をほめているのではない。律法に通じた者として、人は自分の口よりも他人の口によってほめられるべきだということを、知らなかったはずがないからである。

3

Non, inquam, praedicatarum jactantia est hic ulla virtutum, sed vitae innocentis assertio jure praesumpta; ne dignus aestimaretur qui propter gravia peccata a Domino relinqueretur, et nocentium potestati traderetur.

PL 15, 1427A

私は言うが、ここにあるのは、宣べ伝えられた徳の自慢ではなく、罪のない生き方の主張であり、それは当然のものとして前提されている。重い罪のゆえに主から見捨てられ、害する者たちの力に渡されるにふさわしいとみなされないためである。

4

Defensio est igitur, non arrogantia, quando non excellentia aliqua honoris assumitur, sed formidabilis aerumna propulsatur. Denique Petrus hoc genere defensionis utitur dicens: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis (Matth. XIX, 27) ?

PL 15, 1427B

それゆえこれは弁明であって、傲慢ではない。何か優れた名誉を引き受けているのではなく、恐るべき苦難を払いのけているからである。実にペトロもこの種の弁明を用いて言う。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った。それでは、我々には何があるのか」(マタイ19:27)。

5

In quo si dicti arrogantis decolor aliquis naevus fuisset, non tantum gratiae de Domini Salvatoris sententia retulisset (Ibid. 28) ; ut non solum minime subdendus ipse judicio, sed etiam judicaturus de aliorum meritis ipse nuntiaretur.

PL 15, 1427B

もしこの言葉に、傲慢のいくらかの色あせた染みがあったなら、救い主なる主の言葉から、これほどの恩寵を受けはしなかったであろう(マタイ19:28)。ペトロは、自らが裁きに服する者であるどころか、かえって他の者たちの功績を裁く者になると告げられたのである。

6

Neque enim in judicio, si quis innocentiae suae tuendae gratia, quid fecisset aperiret, ad jactantiam potius quam ad defensionem causae dictum aestimaretur. Aliud est dignum se praemio dicere, aliud indignum injuria.

PL 15, 1427B

また、裁きの場で、自らの無実を守るために自分が何をしたかを明らかにする者がいても、それは弁明のためでなく自慢のために言われたとは、みなされないであろう。自分が報いにふさわしいと言うのと、不当な扱いにふさわしくないと言うのとは、別のことである。

Sermo XVI. Ain, Caput XI

第16説教(アイン) 第XI章PL 15, 1427C
1

Et tamen ille ipse philosophiae summus, ut aiunt, magister, cum accusaretur, interrogatus qua tandem poena se dignum putaret, respondisse fertur, ut in Prytaneo publico quotidie convivio susciperetur.

PL 15, 1427C

それでも、哲学の最高の師と言われるあの人〔ソクラテス〕は、告発されたとき、いったいどんな刑罰にふさわしいと思うかと問われて、プリュタネイオン〔公会堂〕で毎日、公の饗宴に迎えられることだと答えたと伝えられている。

2

Ille honorem usurpavit, hic praecavit aerumnam: ille gloriam arrogavit, hic humilitatem servavit. Nam quae major esse humilitas potest, quam ut conscius sibi judicii et justitiae reservatae, tradi potestati diaboli vereretur?

PL 15, 1427C

あの人は名誉を奪い取り、この人〔ダビデ〕は苦難を避けようとした。あの人は栄光を我が物とし、この人は謙遜を保った。裁きと正義を守ってきたと自ら意識しながら、悪魔の力に渡されることを恐れる以上に大きな謙遜があろうか。

3

Hominem se esse cognovit, impar sibi bellum adversum spiritalia nequitiae in coelestibus: raptum novit Enoch esse, ne malitia mutaret cor ejus: Noe inebriatum, Lot incestatum, sacerdotem primum ipsum Aaron cum Maria sorore tentatum, leprae maculis aspersam Mariam primum, post, absolutam: Moysen pene internecatum, nisi circumcisione filii et ejusmodi sanguinis fusione Sephora mulier ejus omne ab eo periculum depulisset.

PL 15, 1427C

彼は、自らが人間であることを知っていた。天上にある悪の霊に対する戦いは、自分の力には及ばない。エノクは、悪が彼の心を変えることのないように取り去られたと知っていた。ノアは酔わされ、ロトは汚され、最初の祭司アロンその人も姉のマリア〔モーセとアロンの姉ミリアムのこと。ラテン語の綴りのまま訳す〕と共に試みられ、マリアは初めは重い皮膚病の斑点を振りかけられ、のちに赦された。モーセはほとんど殺されるところだったが、妻ツィッポラが息子に割礼を施し、その血を流して、彼からあらゆる危険を払いのけたのである。

4

His igitur commonitus exemplis nequaquam se fortitudini suae credit: sed cauta humilitas divinum sibi precando adsciscit auxilium, petens ne tradatur nocentibus.

PL 15, 1427D

それゆえ、これらの例に諭されて、彼は決して自らの強さに頼らない。慎み深い謙遜は、祈ることによって神の助けを自らに招き、害する者たちに渡されないようにと求めるのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XII

第16説教(アイン) 第XII章PL 15, 1428A
1

Scit enim auctorem esse principem mundi omnium delictorum. Ipse individuos proximorum irarum stimulis excitatos scindit affectus: ipse flammam accendit libidinis: ipse adolet avaritiae cupiditates; ut quo plus rapuerimus, amplius requiramus: ipse suggerit et ministrat fomenta luxuriae: ipse odia exasperat, et immodicae studium ambitionis inflammat.

PL 15, 1428A

彼は、この世の君があらゆる罪の創始者であることを知っているからである。この者が、隣人たちの怒りの刺に駆り立てられて、分かたれることのない情を引き裂く。この者が、肉欲の炎を燃やす。この者が、貪欲の欲望を焼き立てる。奪えば奪うほど、いっそう求めるようになるためである。この者が、放蕩の燃料を示し、供する。この者が、憎しみをつのらせ、行き過ぎた野心の熱意に火をつける。

2

Quod vitium blandum in exordio, saevum in processu, nec fraternae germanitatis potuit contemplatione revocari. Dum dolet sibi gratiae coelestis ambitor fratrem esse praelatum, de sacrificio processit ad parricidium.

PL 15, 1428A

この悪徳は、始まりにおいては甘く、進むにつれて残酷になり、兄弟の絆を思うことによっても、引き戻すことができなかった。天の恩寵を求める者〔カイン〕は、兄弟が自分より重んじられたことに苦しんで、いけにえから近親殺しに進んだのである。

3

Auctorem igitur incontinentiae diabolum esse Apostolus docet: Ne tentet vos propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5) .

PL 15, 1428A

それゆえ使徒は、悪魔が自制のなさの創始者であると教える。「汝らの自制のなさのゆえに、〔サタンが〕汝らを誘惑することのないように」(一コリント7:5)。

4

Incentorem quoque a varitiae ipsum esse legimus, dicente Paulo: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli (I Tim. VI, 9) .

PL 15, 1428B

また、パウロが、「金持ちになろうとする者は、誘惑と悪魔の罠に陥る」(一テモテ6:9)と言うとおり、悪魔が貪欲を焚きつける者でもあることを、我々は読む。

5

Et alibi: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idololatria (Coloss. III, 5) .

PL 15, 1428B

また別の箇所ではこう言う。「それゆえ、地上にある汝らの肢体を死なせよ。淫行、汚れ、肉欲、悪い欲望、そして貪欲を。貪欲は偶像崇拝である」(コロサイ3:5)。

6

In his enim diaboli voluntatem facimus, et exsequimur potestatem, qui per carnis istius desideria incentivum suae fraudis operatur.

PL 15, 1428B

これらのことにおいて、我々は悪魔の意志を行い、その力を遂行しているからである。悪魔は、この肉の欲望を通して、自らの欺きの火口を働かせる。

Sermo XVI. Ain, Caput XIII

第16説教(アイン) 第XIII章PL 15, 1428B
1

Quemcumque ergo in vitiorum suorum possessione repererit, tamquam obnoxium suo juri vindicat. Adulterium quis facit, luxuriam exercet, aliena diripit; portio diaboli est: pudicus autem, et continens, et misericors, Christi portio est.

PL 15, 1428B

それゆえ悪魔は、悪徳を所有しているのを見いだした者は誰であれ、自らの権利に服する者として要求する。姦通を行い、放蕩にふける者、他人のものを奪い取る者は、悪魔の取り分である。だが慎み深く、自制し、慈しみ深い者は、キリストの取り分である。

2

Christi ergo servum sibi non potest vindicare, nisi forte illapsum in vitia deprehenderit: nec tunc quidem vindicat, sed tamquam suum sibi tradi postulat.

PL 15, 1428C

それゆえ悪魔は、キリストの僕を自分のものとして要求することができない。ただ、その者が悪徳に落ち込んだのを見つけたときは別である。だがそのときでさえ、要求するのではなく、いわば自分のものだとして、自分に渡すことを求める。

3

Ideo ergo dicit David: Feci judicium et justitiam, non ut arroget, sed excuset; ne quasi peccator deseratur a Christo. Exemplo sit nobis apostolica lectio quam ob rem unusquisque tradatur.

PL 15, 1428C

それゆえダビデは言う。「私は裁きと正義を行った」。これは自慢するためではなく、弁明するためである。罪人のようにキリストから見捨てられないためである。人がなぜ渡されるのかについては、使徒の朗読が我々に手本となる。

4

Illum enim qui uxorem patris habuit, quia sic operatus est, tradidi satanae, dicit Apostolus (I Cor. V, 4 et 5) : non ergo esset traditus, nisi opera fecisset diaboli.

PL 15, 1428C

使徒は言う。「父の妻を自分のものとしていた者を、そのようなことを行ったので、私はサタンに引き渡した」(一コリント5:4–5)。ゆえに、悪魔の業を行わなかったなら、引き渡されることはなかったであろう。

5

Unde non immerito recusat propheta nocentibus tradi, qui allegat non diaboli opera se fecisse, sed Christi; Christus enim dicit: Judicate pupillo, et justificate viduam (Esai. I, 17) .

PL 15, 1428C

それゆえ預言者が、害する者たちに渡されるのを拒むのは当然である。彼は、自分が行ったのは悪魔の業ではなくキリストの業だと申し立てている。キリストは言うからである。「孤児のために裁き、寡婦を義とせよ」(イザヤ1:17)。

6

Hoc est ergo: Feci judicium et justitiam, in judicio non contempsi pauperem, non oppressi viduam, personam divitis non recepi, in omnibus operibus justitiam reservavi.

PL 15, 1428C

ゆえにこれはこういう意味である。「私は裁きと正義を行った」。裁きにおいて貧しい者を軽んじず、寡婦を虐げず、富む者の顔を立てず、あらゆる業において正義を守った。

Sermo XVI. Ain, Caput XIV

第16説教(アイン) 第XIV章PL 15, 1428D
1

Judicii finis justitia est. In altero veritatis custodia, in altero fructus est aequitatis: utraque tamen non privata virtus, sed publica.

PL 15, 1428D

裁きの目的は正義である。一方には真理を守ることがあり、他方には公平の実りがある。しかし、どちらも私的な徳ではなく、公の徳である。

2

Nam immaculatum corpus a virili permixtione servare, et palmam castimoniae limoso in corpore usque ad Angelorum conversationem custodia integritatis evehere, utilitas privata, laus publica est: Frugi esse ac modestum, et sobriae parcitatis tenere mensuram probatur a pluribus, sed sibi soli proficit.

PL 15, 1429A

というのも、汚れのない体を男との交わりから守り、貞潔の勝利の棕櫚を、泥にまみれた体の中で、清らかさを守ることによって天使たちの暮らしにまで高めるのは、私的な益であり、公の誉れである。質素で控えめであり、節度ある倹約の度合いを保つことは、多くの人から是認されるが、自分一人のためになるだけである。

3

Fortitudo in praeliis eminet, in otio friget: cujus opus in tempore necessarium, in voto adversum; malunt enim homines non pugnare, quam vincere.

PL 15, 1429A

勇気は戦いにおいて際立ち、平和なときには冷えている。その働きは、時によっては必要だが、願いとしては望ましくない。人は、勝つよりも戦わないことを選ぶからである。

4

Sola justitia est quae omnibus temporibus, aliis potius nata quam sibi, quotidiano usu, et fructu publico, suo damno alienas custodit utilitates: quae nihil habeat utilitatis, et plurimum laudis.

PL 15, 1429A

正義だけが、あらゆる時にあって、自分のためよりむしろ他の者たちのために生まれ、日々の務めと公の実りによって、自らの損失をもって他者の益を守る。それは自らには何の益もなく、誉れは大いにある。

5

Hanc igitur Propheta praetendit ad sui meriti commendationem, dicens: Feci judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me. Ubi justitia, ibi misericordia. Misericordia a peccato liberat. Quomodo ergo peccatoribus trador?

PL 15, 1429A

それゆえ預言者は、自らの功績を示すために、これを前に差し出して言う。「私は裁きと正義を行った。私を害する者たちに、私を渡すな」。正義のあるところに慈しみがある。慈しみは罪から解き放つ。それならどうして私は罪人たちに渡されようか。

6

Simile illud in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3 et 4) ? Exui tunicam peccatoris, velamenque terreni: cur quasi peccator atque terrenus adjudicor?

PL 15, 1429B

雅歌にも似た言葉がある。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着ようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚そうか」(雅歌5:3–4)。私は罪人の衣、地上のものの覆いを脱いだ。なぜ私は罪人、地上のものであるかのように、裁き定められるのか。

7

Lavi pedes meos, ne qua delicti sors posset adhaerere vestigio: cur das in me delinquentibus potestatem?

PL 15, 1429B

私は足を洗った。罪の運命が足跡に付き従うことのないようにするためである。なぜ汝は、私に対して罪を犯す者たちに力を与えるのか。

Sermo XVI. Ain, Caput XV

第16説教(アイン) 第XV章PL 15, 1429B
1

(Vers. 122.) Sequitur: Suscipe servum tuum in bono: non calumnientur me superbi. Quasi judicii et justitiae conscius, auctoritate prophetica progreditur; ut servum Domini se dicere non reformidet: servus enim Domini nihil debet alienis.

PL 15, 1429B

(第122節)続けて言う。「汝の僕を善きものにおいて受け入れよ。高ぶる者たちが私を中傷しないように」。彼は、裁きと正義を意識している者として、預言者の権威をもって進み出る。それゆえ、自らを主の僕と言うことを恐れない。主の僕は、他の者たちに何も負っていないからである。

2

Pretiosa haec est servitus, quae virtutum constat expensis. Cur autem timet nocentibus tradi, aperit evidenter; quia calumniatores sunt, qui oderint veritatem: impugnent innocentiam, quia superbi sunt.

PL 15, 1429B

この奴隷の身分は尊い。それは徳の費えによって成り立つ。だが、なぜ害する者たちに渡されるのを恐れるのかを、彼は明らかにする。中傷する者たちは真理を憎む者であり、無実を攻撃するのは、高ぶる者だからである。

3

Qualis enim adversum servulos Dei potest superbus esse, qui adversus Deum se exaltat, et dicit: In coelum ascendam: super sidera coeli ponam sedem meam: sedebo in monte excelso, super montes altos qui sunt ab Aquilone: ascendam super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 13 et 14) ?

PL 15, 1429C

というのも、神に逆らって自らを高め、こう言う者が、神の僕たちに対してどれほど高ぶりうることか。「私は天に上ろう。天の星々の上に私の座を据えよう。北の方にある高い山々の上、高い山に座そう。雲の上に上り、いと高き者に等しくなろう」(イザヤ14:13–14)。

4

Quid igitur mirum, si gravare homines possit, qui pervicaci spiritu nec Deo cedit? Quomodo mensuram veritatis, et fidem in hominem reservabit, qui sacrilego, impudentique mendacio omnipotenti se Domino adaequandum esse promittit?

PL 15, 1429C

したがって、頑なな霊をもって神にさえ譲らない者が、人間を苦しめることができるとしても、何の不思議があろうか。神を汚す恥知らずな偽りによって、全能の主と自らを等しくすべきだと言い立てる者が、どうして真理の尺度と、人に対する誠実を守るだろうか。

5

Quomodo calumniatur singulis, qui totam irritavit terram, concussit reges, posuit universum orbem desertum, et civitates destruxit: eos qui in abductione erant, non solvit?

PL 15, 1429C

全地を怒らせ、王たちを揺り動かし、全世界を荒れ野とし、町々を破壊し、捕らわれた者たちを解き放たなかった者が、どうして一人一人を中傷しないことがあろうか。

Sermo XVI. Ain, Caput XVI

第16説教(アイン) 第XVI章PL 15, 1429D
1

Caveamus ergo ne muros animae nostrae destruat, ne propugnacula nostrae mentis diruat, ne super sidera thronum suum ponat. Ponit super sidera, quando electum decipit, quando justum circumvenit, cujus opera lucent sicut stellae in coelo.

PL 15, 1429D

それゆえ、我々は用心しよう。彼が我々の魂の城壁を壊し、我々の精神の砦を崩し、星々の上に自らの座を据えることのないように。彼が星々の上に据えるのは、選ばれた者を欺くとき、義人を欺き倒すときである。その義人の業は、天の星のように輝いている。

2

Nonne et Judas proditor inter caeteros audiebat: Vos estis lux hujus mundi (Matth. V, 14) ? Nonne diabolus lumen ejus extinxit?

PL 15, 1429D

裏切り者ユダも、ほかの者たちと共に聞いていたではないか。「汝らはこの世の光である」(マタイ5:14)。悪魔が、彼の光を消したではないか。

3

Quin etiam quos non potuerit circumvenire, calumniatur, invidens regni coelestis gloriam; ut quos illecebris suis a Christo non potuit separare, eos calumniis suis debiti honoris fructu fraudare conetur.

PL 15, 1429D

それどころか、欺き倒すことのできなかった者たちを、彼は中傷する。天の国の栄光をねたんで、誘惑によってはキリストから引き離すことのできなかった者たちを、自らの中傷によって、受けるべき名誉の実りから遠ざけようとするのである。

4

Fugiamus ergo malos calumniatores, qui peccatum operantur in nobis, et ipsi nobis calumnias infestissima accusatione componunt, id quod ipsi fecerint arguentes. Ecce manus Domini parata est, quae te fugientem ab adversariis tueatur ac protegat.

PL 15, 1430A

それゆえ、悪い中傷者たちから逃れよう。彼らは、我々のうちに罪を働かせ、そのうえで自ら我々に対する中傷を、このうえなく敵意に満ちた告発によって作り上げ、自分が行ったことを我々のせいにして責める。見よ、主の手は備えられている。その手は、敵から逃れるあなたを守り、保護する。

5

Pharao te in patribus tenebat superbus, immitis: fugisti ab eo, suscepit te manus Domini, et de periculis liberavit. Non dimisisset te Pharao, nisi tu ad Dominum confugisses. Dicebat Pharao: Dominum nescio, et Israel non dimitto (Exod. V, 2) . Vides quam superbus?

PL 15, 1430A

ファラオは、傲慢で無慈悲に、あなたを父祖たちの中に捕らえていた。あなたは彼から逃れ、主の手があなたを受け入れ、危険から解き放った。あなたが主に逃れなかったなら、ファラオはあなたを放さなかったであろう。ファラオは言った。「私は主を知らない。イスラエルを去らせはしない」(出エジプト記5:2)。あなたは、彼がどれほど傲慢か分かるか。

6

Merito ergo susceptus in bono est, qui malum fugit. Non patitur ergo Deus in malo nos esse: suscipit in bono; nec patitur suos calumniis subjacere.

PL 15, 1430A

それゆえ、悪から逃れる者が、善きものにおいて受け入れられるのは当然である。ゆえに神は、我々が悪の中にあるのを許さず、善きものにおいて受け入れる。そして神は、自らの者たちが中傷に服するのを許さない。

Sermo XVI. Ain, Caput XVII

第16説教(アイン) 第XVII章PL 15, 1430B
1

(Vers. 123.) Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Qui sint isti oculi considera, qui in Christum deficiunt, dum ejus praestolantur adventum, animae videlicet oculi non corporis, tota fidei intentione defixi; in eo enim quem diligimus, totis oculis occupamur, nec quidquam aliud videre delectat.

PL 15, 1430B

(第123節)「私の目は、汝の救いと、汝の正義の仰せを待ち望んで衰えた」。この目がどのような目か、考えよ。キリストを待ち望んで衰える目、すなわち、その到来を待ちながら、信仰の全き集中によってじっと注がれた、体ではなく魂の目である。我々が愛する者に対しては、我々はすべての目で心を奪われ、ほかの何を見ても喜びがないからである。

2

Non potest hoc dicere nisi qui a mundanis sollicitudinibus et saecularibus voluptatibus intentionem omnem suae mentis avertit. Nam quomodo hoc dicit, qui theatralibus ludibriis occupatur?

PL 15, 1430B

これを言えるのは、精神の注意のすべてを、世の思い煩いと世の快楽から背けた者だけである。劇場の嘲りに心を奪われている者に、どうしてこれが言えようか。

3

Sed ille hoc dicit, qui supra dixit: Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Serm. V, v. 37) .

PL 15, 1430B

だが、これを言うのは、先にこう言った者である。「私の目を背けさせよ、空しいものを見ないように」(第5説教、第37節)。

4

Qui autem sunt oculi qui deficiunt in eloquium Dei, nisi oculi interioris hominis, obtutusque animae, qui tenduntur ut videant Dei verbum, et nimia intentione et exspectatione deficiunt in salutare Dei, defectum sui patientes, ut assumant quod verbi est?

PL 15, 1430B

神の仰せを待ち望んで衰える目とは、内なる人の目、魂の視線にほかならない。それは神の言葉を見ようと張りつめ、あまりの集中と待望のゆえに、神の救いを待ち望んで衰える。言葉に属するものを受け取るために、自らの衰えを耐えるのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XVIII

第16説教(アイン) 第XVIII章PL 15, 1430C
1

Et quia eloquium Dei plerosque movere potest, ideo addidit: Eloquium justitiae; ut movere non debeat. Movere autem poterat, quia scriptum est: Major serviet minori (Gen. XXV, 23) . Nam nisi ad mysterium accipias, naturae injuria est.

PL 15, 1430C

神の仰せは、多くの人を動揺させうる。それゆえ彼は「正義の仰せ」と付け加えた。動揺させるべきではないということである。動揺させうるのは、こう書かれているからである。「兄は弟に仕える」(創世記25:23)。奥義として受け取らなければ、それは自然に対する不当である。

2

Et, Dedi vobis praecepta non bona (Ezech. XX, 25) . Ergo Deus mala dat praecepta. Et, Ego Dominus creans mala (Esai. XLV, 7) . Sed et de praeceptis sic solvitur; quia infirmis non dare debuit perfecta praecepta, quae sustinere non possent.

PL 15, 1430C

また「私は汝らに、善くない掟を与えた」(エゼキエル20:25)。それなら神は悪い掟を与えるのか。また「私は主、悪を創る者」(イザヤ45:7)。だが掟については、こう解決される。弱い者たちには、耐えられない完全な掟を与えるべきではなかったのである。

3

Quando audiret Judaeus: Dimitte omnia tua . . . . et sequere me (Matth. XIX, 21) ? Quando audiret Judaeus: Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) ? Sed haec perfectiora praecepta Evangelio reservata sunt.

PL 15, 1430C

ユダヤ人は、いつ聞いたであろうか。「汝のものをすべて捨てて……私に従え」(マタイ19:21)。ユダヤ人は、いつ聞いたであろうか。「自分の十字架を担って私に従わない者は、私にふさわしくない」(マタイ10:38)。だが、これらのより完全な掟は、福音のために取っておかれたのである。

4

Et mala non creavit Deus, sed haec quae videntur nobis austera, verbera, mors et hujusmodi alia quae propter emendationem praescripta sunt noxiorum; justis enim non est lex posita, sed injustis. Nam si noxii nihil timerent, innocentes semper timerent.

PL 15, 1430D

また神は悪を創ったのではない。我々には厳しく見えるもの、すなわち鞭、死、その他この種のものは、害をなす者たちの矯正のために定められたものである。「律法は義人のためでなく、不義の者のために置かれた」からである。実際、害をなす者たちが何も恐れなければ、罪のない者たちが常に恐れることになる。

Sermo XVI. Ain, Caput XIX

第16説教(アイン) 第XIX章PL 15, 1430D
1

Qui sunt igitur isti oculi qui deficiunt in salutare Dei? Diximus oculum suppliciorum esse, qui praevidens futura supplicia peccatorum, gerendam annuntiet poenitentiam.

PL 15, 1430D

では、神の救いを待ち望んで衰えるこの目とは、何か。我々は、刑罰の目があると述べた。それは、罪人たちに来たるべき刑罰を予見して、悔い改めを行うべきことを告げる目である。

2

Demonstravit hunc oculum Baptista Joannes dicens: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 7 et 8) .

PL 15, 1431A

洗礼者ヨハネは、この目を示して言った。「マムシの子らよ、来たるべき怒りから逃れるようにと、誰が汝らに教えたのか。それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ」(ルカ3:7, 8)。

3

Ad baptismum enim Joannis veniebat, qui habebat oculum suppliciorum: ad Christi autem baptismum venit, qui videt gratiam. Hic enim oculus est quem Dominicae passionis umbra tuetur et protegit. Aliud ergo Ennon, aliud Ain.

PL 15, 1431A

ヨハネの洗礼には、刑罰の目を持つ者が来た。だがキリストの洗礼には、恩寵を見る者が来る。この目こそ、主の受難の影が守り、保護する目だからである。ゆえに、アイノンとアインは別のものである。

4

In Ennon baptizatur conscius gravium delictorum: qui autem purum oculum habet, gratiam suscipit spiritalem.

PL 15, 1431A

アイノンでは、重い罪を自覚する者が洗礼を受ける。だが、清い目を持つ者は、霊的な恩寵を受ける。

5

Et imperfectae fortasse animae oculus suppliciorum est: perfectae autem oculus gratiarum est purior atque sincerior, qui significatur hac littera, ad quam justi forma dirigitur; quia imperfecta peccati tantummodo judicium declinare desiderat, perfecta vero meritum regni coelestis acquirere.

PL 15, 1431A

また、刑罰の目は、おそらく未完成の魂の目であり、完全な魂の目は、いっそう清く混じりけのない恩寵の目である。それは、この文字によって示され、義人の姿はこの文字へと向けられる。未完成の魂は、罪の裁きを避けることだけを望み、完全な魂は、天の国の功績を得ることを望むからである。

6

Praesumimus tamen quod utrumque oculum una anima habeat, et oculum suppliciorum, et oculum gratiae: laevum oculum suppliciorum, dexterum gratiae; quia non a primo homines possunt esse perfecti, sed per processum virtutis ascendunt.

PL 15, 1431B

それでも我々は、一つの魂が両方の目、刑罰の目と恩寵の目を持つと考える。左の目が刑罰の目、右の目が恩寵の目である。人は初めから完全でありうるのではなく、徳の歩みを通して上っていくからである。

7

Ante igitur unaquaeque anima quasi ad baptismum Joannis venit; ut praemittat poenitentiam delictorum: et in processu paulatim ubi peccata sua defleverit, spiritali abluta baptismate, Christi accipit sacramentum.

PL 15, 1431B

それゆえ、どの魂もまず、いわばヨハネの洗礼に来る。罪の悔い改めを先立たせるためである。そして歩みの中で、徐々に、自らの罪を嘆いたのち、霊的な洗礼によって洗われ、キリストの秘跡を受ける。

8

Unde videtur et in Canticis Canticorum Ecclesia praedicari, cui dicitur: Cor nostrum cepisti, soror mea Sponsa, cor nostrum cepisti uno ab oculis tuis (Cant. IV, 9) ; ut iste oculus gratiae sit, qui Christi sibi pleniorem acquisiverit charitatem.

PL 15, 1431B

したがって、雅歌においても、教会が告げられているように見える。教会にこう言われている。「汝は我々の心を捕らえた、私の妹なる花嫁よ。汝の目の一つで、我々の心を捕らえた」(雅歌4:9)。この目は恩寵の目であり、キリストの愛をより豊かに自らに得た者のものである。

Sermo XVI. Ain, Caput XX

第16説教(アイン) 第XX章PL 15, 1431C
1

Plerique tamen hoc loco accipiunt duos oculos Ecclesiae: unum qui mystica videat, alterum qui moralia; eo quod sancta Ecclesia non solum moralium teneat disciplinam, sed etiam coelestis doceat secreta mysterii.

PL 15, 1431C

しかし多くの人は、この箇所で、教会の二つの目を理解する。一つは奥義にかかわることを見る目、もう一つは道徳にかかわることを見る目である。聖なる教会は、道徳の訓育を保つだけでなく、天の奥義の秘密をも教えるからである。

2

Unde dictum est de ea: Oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem tuam (Ibid., 1) , quod et spiritaliter videat, et noverit tempus tacendi esse, et tempus loquendi; ut in tempore sermonem suum proferat, ne importunitate loquendi peccatum possit incurrere.

PL 15, 1431C

それゆえ教会についてこう言われた。「汝の目はハトのようだ、汝の沈黙の外で」(雅歌4:1)。教会は霊的にも見、黙する時があり語る時があることを知っている。それは、時にかなって自らの言葉を述べ、語る時を誤って罪を犯すことのないためである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXI

第16説教(アイン) 第XXI章PL 15, 1431C
1

Habet ergo oculos columbae ad similitudinem Christi; quia et de ipso lectum est: Oculi tui sicut columbae super abundantiam aquarum lotae in lacte, sedentis super plenitudinem (Cant. V, 12) . Baptizat in lacte Dominus, id est, in sinceritate.

PL 15, 1431C

それゆえ教会は、キリストに似て、ハトの目を持つ。キリストについてもこう読まれているからである。「汝の目は、豊かな水の上のハトのようで、乳で洗われ、満ちあふれるものの上に座す者のものである〔底本は属格 sedentis。そのまま訳した〕」(雅歌5:12)。主は乳で、すなわち純粋さの中で、洗礼を授ける。

2

Et isti sunt qui vere baptizantur in lacte, qui sine dolo credunt, et puram fidem deferunt, ut immaculatam induant gratiam. Ideo candida Sponsa ascendit ad Christum; quia in lacte baptizata est.

PL 15, 1431D

そして、まことに乳で洗礼を受けるのは、欺きなく信じ、清い信仰をもたらして、汚れのない恩寵を身にまとう者たちである。それゆえ白く輝く花嫁はキリストのもとに上る。乳で洗礼を受けたからである。

3

Ideo mirantur eam Virtutes et Potestates, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 7) ? Ante paululum dicebat, Nigra sum (Cant. I, 4) : nunc dealbata cernitur, et ascendit ad coelum, et innixa Dei Verbo, alta jam penetrat.

PL 15, 1431D

それゆえ力天使と能天使は、彼女に驚いて言う。「白くされて上るこの者は誰か」(雅歌8:7)。少し前まで彼女は「私は黒い」(雅歌1:4)と言っていた。今は白くされた姿で見え、天に上り、神の言葉にもたれて、すでに高みに入り込んでいる。

4

Nec immerito illic aquarum abundantia, ubi Christus; ut mens humana repleri cupiat. Has sitit aquas cervus, quas cum biberit, sitire non possit. Has aquas sitivit Propheta, cum dixit: Sitivit in te anima mea (Psal. XLI, 3) .

PL 15, 1431D

そこに水の豊かさがあるのは、キリストのいるところだからであり、これは当然である。人間の精神が満たされることを願うためである。シカはこの水を渇望し、それを飲めば、もはや渇くことができない。預言者はこの水を渇望して言った。「私の魂は汝を渇き求めた」(詩篇41:3)。

5

Sedet ergo Christus super abundantiam aquarum, et super plenitudinem. Et ideo qui baptizatur in lacte, dicit: Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16) .

PL 15, 1432A

それゆえキリストは、水の豊かさの上に、満ちあふれるものの上に座す。そこで、乳で洗礼を受ける者は言う。「我々もみな、その満ちあふれるものから受けた」(ヨハネ1:16)。

6

Unde et oculus suppliciorum non alienus est ab Ecclesia; quia etsi baptizabat Joannes in Ennon, baptizabat juxta Salim, ubi erat aquarum abundantia, duodecim fontes, et septuaginta Palmarum arbores (Joan. III, 25) .

PL 15, 1432A

それゆえ刑罰の目も、教会と無縁ではない。ヨハネはアイノンで洗礼を授けていたとしても、サリムのほとりで洗礼を授けていたのであり、そこには水が豊かにあって、十二の泉と七十本のヤシの木〔十二の泉と七十本のヤシの木は出エジプト記15:27 のエリムのこと。アンブロシウスはこれをサリムに重ねている〕があった(ヨハネ3:25)〔アイノンとサリムの記事はヨハネ3:23〕。

Sermo XVI. Ain, Caput XXII

第16説教(アイン) 第XXII章PL 15, 1432A
1

Hos fontes habet Ecclesia, hoc est, in veteri Testamento duodecim patriarchas, et in novo duodecim apostolos. Ideoque dictum est: In Ecclesia benedicamus Dominum Deum de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27) .

PL 15, 1432A

教会はこれらの泉を持っている。すなわち、古い契約においては十二人の族長、新しい契約においては十二人の使徒である。それゆえこう言われた。「教会において、イスラエルの泉から出た主なる神をほめたたえよう」(詩篇67:27)。

2

His fontibus ante perfunditur quicumque Christi mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes, toto orbe fluxerunt. Ubi isti fontes, ibi ascensio animarum. Denique Salim interpretati sunt, Ipsum ascendentem.

PL 15, 1432B

キリストのいと聖なる奥義にあずかる者は誰でも、まずこれらの泉で注ぎ清められる。これらの泉は、永遠の泉から湧き出て、全世界に流れたからである。これらの泉のあるところに、魂の上昇がある。実に、サリムは「上りつつあるその者」と訳された。

3

Ille enim vere ascendit, qui propria peccata deponit. Hoc igitur verbo purificatoriae sanctificationis usus exprimitur.

PL 15, 1432B

まことに上るのは、自らの罪を下ろす者だからである。ゆえにこの言葉によって、清める聖化の働きが表されている。

4

Unde etiam bene in Canticis Christus dicit ad Ecclesiam: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt a lavacro, quae omnes gemellos creant, et infecunda non est in eis (Cant. IV, 2) . Quod specie tenus de capris dicitur, mystice autem de Ecclesiae grege.

PL 15, 1432B

それゆえ雅歌でも、キリストが教会にこう言うのは適切である。「汝の歯は、洗い場から上ってきた、毛を刈られた雌の群れのようだ。そのすべてが双子を産み、その中に子のない者はない」(雅歌4:2)。これは外見の上では山羊について言われているが、奥義の意味では教会の群れについて言われている。

Sermo XVI. Ain, Caput XXIII

第16説教(アイン) 第XXIII章PL 15, 1432B
1

Nec vilia tibi videantur ista animalia. Denique audi quae de his sanctus loquitur Spiritus: Capillamentum tuum ut grex tonsarum, quae revelatae sunt a monte Galaad. Dentes tui ut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Cant. VI, 4 et 7) .

PL 15, 1432B

これらの動物を卑しいものと思うな。実に、聖なる霊がこれらについて語ることを聞け。「汝の髪は、ギレアドの山からあらわにされた、毛を刈られた雌の群れのようだ。汝の歯は、洗い場から上ってきた、毛を刈られた雌の群れのようだ」(雅歌6:4, 7)。

2

Vides quod in altis grex iste pascitur, audax in monte. Itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum: ubi aliis periculum, ibi gregis hujus alimentum, ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.

PL 15, 1432C

あなたは、この群れが高い所で草をはみ、山で大胆なのを見る。ほかの者たちには断崖であるところ、山羊には何の危険もない。ほかの者たちには危険であるところ、そこにこの群れの餌があり、より甘い食物があり、より選り抜きの実がある。

3

Spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes: ibi luporum incursus esse non possunt, ibi fecundae arbores fructum integrum subministrant. Cernere licet uberi lacte distentas super teneram sobolem materna pietate sollicitas. Ideo elegit eas Spiritus sanctus quibus coetum venerabilis Ecclesiae compararet.

PL 15, 1432C

彼らは、牧者たちに見守られて、茨の茂る岩から垂れ下がっている。そこには狼の襲撃は及びえず、そこでは実り豊かな木々が、傷のない実を供する。乳房を豊かな乳でふくらませた母たちが、母の慈しみをもって、幼い子らを気づかっているのが見える。それゆえ聖なる霊は、これらを選び、尊ぶべき教会の集いにたとえたのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXIV

第16説教(アイン) 第XXIV章PL 15, 1432C
1

Et ut mystice audias: capillamentum Verbi est altitudo et eminentia quaedam justarum animarum, quoniam sensus sapientis in capite ejus. In altitudine enim cogitationis humanae certum est esse sapientiam.

PL 15, 1432C

奥義の意味で聞くなら、言葉の髪とは、義なる魂たちの、ある高さ、卓越である。「賢者の感覚は、その頭にある」からである。人間の思考の高みにこそ、知恵があることは確かである。

2

Et quemadmodum tondentur caprae, ut superflua deponant: ita etiam tonsarum animarum gregem, hoc est, multarum animarum virtutes habet sancta Ecclesia, in quo grege nihil possis insensibile reperire, nihil superfluum; quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundavit.

PL 15, 1432D

山羊が毛を刈られて余分なものを落とすように、聖なる教会も、毛を刈られた魂の群れ、すなわち多くの魂の徳を持つ。この群れの中に、感覚のないものも、余分なものも見いだすことはできない。信仰が彼らを賢くし、霊的な恩寵が、あらゆる余分なものの汚れから清めたからである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXV

第16説教(アイン) 第XXV章PL 15, 1432D
1

Merito igitur revelatae sunt animae justorum, et revelatae a monte Galaad, hoc est, a transmigratione testimonii; eo quod a Synagoga ad Ecclesiam testimonium coeleste migravit.

PL 15, 1432D

それゆえ、義人たちの魂があらわにされたのは当然であり、ギレアドの山からあらわにされたのも当然である。ギレアドとは「証しの移住」のことである。天の証しが、会堂から教会へと移ったからである。

2

In hoc itaque monte nascitur thymiama, resina, et caeteri odores, quos negotiatores illi Ismaelitae, ut habes in primo libro Testamenti veteris, deferebant (Gen. XXXVII, 25) .

PL 15, 1433A

それゆえ、この山に、香料、樹脂、そのほかの香りが生じる。それらを、あのイシュマエル人の商人たちが、あなたが古い契約の最初の書で読むとおり、運んでいたのである(創世記37:25)。

3

Hos odores habet Ecclesia, quos mercatores ex gentibus congregati, fide et devotione vexerunt.

PL 15, 1433A

教会はこれらの香りを持っている。諸国民から集められた商人たちが、信仰と敬虔をもって運んできたものである。

4

Itaque sicut caprae bonis refectae cibis, et solis calore vernantes, lavantur in flumine, et exsultantes mundae resurgunt de flumine: ita animae justorum ascendunt ab spiritali lavacro.

PL 15, 1433A

それゆえ、山羊が、良い食物で養われ、太陽の熱で春のように生き生きとして、川で洗われ、川から清らかに躍り上がるように、義人たちの魂は、霊的な洗い場から上る。

Sermo XVI. Ain, Caput XXVI

第16説教(アイン) 第XXVI章PL 15, 1433A
1

Istae sunt vere quae geminos creant, in quibus non est infecunditas aliqua virtutum, sterilitas ulla meritorum. Bene geminos creant; quia congeminant sensus suos.

PL 15, 1433A

まことに、双子を産むのはこの者たちであり、その中には、徳の不毛も、功績のどんな不妊もない。双子を産むというのは適切である。彼らは自らの感覚を倍にするからである。

2

Unde habes in Proverbiis scriptum: Et tu scribe haec tibi tripliciter, in consilio, et in cognitione (Prov. XXII, 20) . Triplicem praemisit scriptionem, et duo subdidit, consilium et cognitionem: sed cognitio gemina est: una incorporalium, altera corporalium.

PL 15, 1433A

それゆえ、箴言にこう書かれているのを、あなたは読む。「汝もこれを、汝のために三重に書け、助言と知識において」(箴言22:20)。三重の筆記を先に述べ、助言と知識の二つを付け加えた。だが知識は二つある。一つは体のないものについて、もう一つは体のあるものについてである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXVII

第16説教(アイン) 第XXVII章PL 15, 1433B
1

Diximus de fecunditate: dicamus de dentibus. Nam et navigantes plerique, et properantes itinere terreno, ubi viderint speciosum aliquem locum, delectationis gratia demorantur, pascunt oculos, animumque allevant; nec mora ulla commeandi putatur, sed gratia: ita et nobis pulcherrimos dentes justarum animarum considerare cordi est.

PL 15, 1433B

我々は実りの豊かさについて述べた。次に歯について述べよう。実際、多くの者は、舟で旅をする者も、陸の道を急ぐ者も、美しい場所を見つけると、楽しみのために立ち止まり、目を養い、心を軽くする。それは行く道の遅れとはみなされず、むしろ喜びである。そのように我々も、義なる魂のこの上なく美しい歯を考察することを、心から望む。

2

Docuit enim Scriptura pulcherrimos dentes esse justorum, dicens secundum litteram quidem de patriarcha Juda, spiritaliter autem de Christo: Hilares oculi ejus a vino, et dentes sicut lac (Gen. XLIX, 12) .

PL 15, 1433B

聖書は、義人の歯がこの上なく美しいことを教えているからである。それは字義の上では族長ユダについて、霊的にはキリストについて、こう言っている。「その目はぶどう酒で晴れやかであり、歯は乳のようである」(創世記49:12)。

3

In quo non utique carnis humanae officia, sed divinae gratiae munera praedicavit. Docet igitur exemplum, dentes non esse praetereundos, ubi de oculis dixerimus.

PL 15, 1433C

ここで聖書が告げたのは、決して人間の肉の務めではなく、神の恩寵の賜物である。ゆえにこの例は、目について述べたところでは、歯を通り過ぎてはならないことを教えている。

Sermo XVI. Ain, Caput XXVIII

第16説教(アイン) 第XXVIII章PL 15, 1433C
1

Qui sunt igitur justarum dentes animarum, nisi qui informem ac durum accipientes cibum, vel frigidum plerumque, vel supra modum calentem nunc comminuunt, nunc fovent, nunc temperant, prout qualitas fuerit alimentorum?

PL 15, 1433C

では、義なる魂の歯とは何か。形のない固い食物を受けて、冷たすぎたり熱すぎたりすることもしばしばあるそれを、食物の性質に応じて、あるいは砕き、あるいは温め、あるいは調える者でなくて何であろうか。

2

Dura comminuunt, ne asperitas litterae in veteri Testamento, et saecularis intellectus rigor, nisi fuerit spiritali dente resolutus, vitalia ipsa interclusis ciborum salutarium meatibus, et gulam quamdam animae incuriosa edacitate suffocet.

PL 15, 1433C

歯は固いものを砕く。古い契約の文字の粗さや、この世の理解の硬さが、霊の歯で解きほぐされなければ、救いの食物の通り道をふさがれて、命にかかわる器官そのものを、魂のいわば喉を、不注意な貪食によって窒息させるからである。

3

Par est igitur ut dividas primum, si solida tibi videtur esca quae sumitur, et distinguas eam, atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia ejus membra naturali divisione transfundas; ut vitalem succum omne ejus corpus epuletur.

PL 15, 1433C

それゆえ、あなたが取る食物が固いと思えるなら、まずそれを切り分けることが適切である。それを区別し、柔らかくしたものを、魂にいかなる害もなく、自然な分配によって、そのすべての肢体に行き渡らせよ。魂の体全体が、命の汁で養われるようにするためである。

4

Nihil cadaverosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. XIII, 3) : sed vivum haurias verbum; ut in tuae mentis visceribus possit operari.

PL 15, 1433D

死骸のようなものや、死んだものを、あなたの口に入れるな。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇13:3)と言われないためである。生きた言葉を汲め。それがあなたの精神のはらわたの内で働きうるようにするためである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXIX

第16説教(アイン) 第XXIX章PL 15, 1434A
1

Hi dentes super lac candidiores, quia dentes justorum sunt. Denique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est, quia Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3 et 4) ; ut istis sanctorum dentibus major quidam fulgor accederet, quos post transitum maris Rubri, myrrhae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata (Exod. XV, 25 et 27) , cognoscimus esse mundatos, deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam vomentis irriguo; petra enim erat Christus.

PL 15, 1434A

この歯は、乳よりも白い。義人の歯だからである。我々の父祖たちは皆、雲と海の中でモーセにおいて洗礼を受けたが、それでも「皆が同じ霊的な食物を食べ、皆が同じ霊的な飲み物を飲んだ」(一コリント10:3, 4)と書かれているのは、無意味ではない。この聖なる者たちの歯に、ある大いなる輝きが加わるためである。我々は知っている。彼らは紅海を渡ったのち、没薬の泉〔myrrhae。出エジプト記15:23 の苦い水の泉マラを指すらしい〕の苦さが木の恩寵によって和らげられて(出エジプト記15:25, 27)清められ、次に十二の泉の飲み物で、最後には霊的な水を吐き出す岩の潤いで清められたのである。「岩はキリストだった」からである。

2

Ideo et manna manducaverunt (Num. XX, 11) ; ut toties abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum (Psal. LXXVII, 25) . Nunc quoque in Evangelii mysteriis recognoscis, quia baptizatus licet toto corpore, postea tamen esca spiritali potuque mundaris.

PL 15, 1434A

それゆえ彼らはマナも食べた(民数記20:11)。何度も洗われたうえで、書かれているとおり、天使たちのパンを食べるためである(詩篇77:25)。今も、あなたは福音の奥義の中で、こう知る。全身で洗礼を受けたとしても、その後なお、霊的な食物と飲み物によって清められるのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXX

第16説教(アイン) 第XXX章PL 15, 1434B
1

Merito ergo David et oculos interiores purificatos, et dentes tamquam illuminatos spiritalium dentium candore sermones profert dicens: Feci judicium et justitiam (Sup. v, 121) .

PL 15, 1434B

それゆえダビデが、清められた内なる目と、霊の歯の白さで照らされたかのような歯をもって、こう言うのは当然である。「私は裁きと正義を行った」(上の第121節)。

2

Ille est enim verus dentium fulgor, ubi bene sibi consciae mentis resonat canora confessio. Ille mundus oculus, quem peccatorum gravium trabes nulla depresserit: quem purgamentorum levium festuca nulla turbaverit. Iste oculus in verbum justitiae defecit.

PL 15, 1434B

まことの歯の輝きとは、自らをよく自覚する精神の、澄んだ告白が響くところにある。清い目とは、重い罪の梁にも押さえつけられず、軽い汚れの藁くずにも乱されない目である。この目は、正義の言葉を待ち望んで衰えた。

3

Qui enim Christo adhaeret, unus est spiritus (I Cor. VI, 17) . Et Balaam petebat ut anima sua deficeret in animis justorum (Num. XXIII, 10) , id est, ut proprii oblivisceretur erroris: quod suum erat, deponeret: quod justitiae et aequitatis, assumeret. Sed progrediamur ad caetera.

PL 15, 1434B

「キリストに結びつく者は、一つの霊である」(一コリント6:17)。またバラムは、自分の魂が義人たちの魂の中で衰えるようにと願った(民数記23:10)。すなわち、自らの迷いを忘れ、自分のものであったものを下ろし、正義と公平に属するものを身につけるためである。だが、先へ進もう。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXI

第16説教(アイン) 第XXXI章PL 15, 1434C
1

(Vers. 124.) Sequitur: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justitias tuas doce me. Praestruxit viam, et commendationis suae incrementa praesumpsit.

PL 15, 1434C

(第124節)続けて言う。「汝の僕に、汝の慈しみにしたがって行え。汝の正義を私に教えよ」。彼は道をあらかじめ備え、自らの推奨が進展することを先取りした。

2

Supra poposcit ne nocentibus traderetur (Sup. vv. 121 et 122) : iterum petiit ut susciperetur in bono; ne calumniarentur ei superbi, hoc est: Non declino judicium, sed calumniam perfidorum; illi enim judicare nesciunt, calumniari sciunt.

PL 15, 1434C

先には、害する者たちに渡されないようにと求め(上の第121、122節)、再び、善きものにおいて受け入れられるようにと求めた。それは、高ぶる者たちが彼を中傷しないためである。すなわち、「私が避けるのは裁きではなく、不実な者たちの中傷である。彼らは裁くことを知らず、中傷することを知っているからである」ということである。

3

Ad te confugio, qui nosti repraesentare judicium. Et bene non vult calumniatoribus tradi; multa enim Job passus est justus, postquam traditus est nocenti.

PL 15, 1434C

「私は、裁きを執り行うことを知る汝のもとに逃れる」。そして、中傷する者たちに渡されることを望まないのは当然である。義人ヨブは、害する者に渡されたのち、多くの苦しみを受けたからである。

4

Sed difficile fuit illud et grande certamen (Job. II, 6) , quod nisi Job nimia patientia haud facile quisquam superare potuisset; tamen ille non totus est traditus, sed meliore exceptus est portione.

PL 15, 1434C

それは困難で大いなる闘いであった(ヨブ記2:6)。ヨブのあまりの忍耐がなければ、誰も容易には打ち勝てなかったであろう。それでも彼は、全体が渡されたのではなく、より良い部分は除かれていた。

5

Qui dicit: Non tradas me (Sup. v. 121) , quae majora sunt comprehendit. Plus autem in anima, quam in carne sumus; justis enim dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9) . Tradi ergo animam suam recusat, qui corpore sicut aranea tabescebat (Psal. XXXVIII, 12) .

PL 15, 1434D

「私を渡すな」(上の第121節)と言う者は、より大きなものを含めている。我々は肉よりも魂においてある。義人たちにはこう言われているからである。「汝らは肉にではなく、霊にある」(ローマ8:9)。それゆえ、自らの魂が渡されることを拒むのは、体においてクモのように衰えていた者である(詩篇38:12)。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXII

第16説教(アイン) 第XXXII章PL 15, 1435A
1

Hoc igitur loco, majore quodam familiaritatis usu potiora praesumens, ait: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justitias tuas doce me. Misericordiam sibi deferri poscit, justitias doceri.

PL 15, 1435A

それゆえこの箇所で、より大きな親しさを用いて、よりすぐれたものを期待しつつ、彼は言う。「汝の僕に、汝の慈しみにしたがって行え。汝の正義を私に教えよ」。慈しみが自分にもたらされること、正義が教えられることを求めている。

2

Alibi quoque, hoc est, in posterioribus habes hunc sensum: Et ne intres in judicium cum servo tuo (Ps. CXLII, 2) . Etenim nostrorum conscii peccatorum, misericordiam magis petere Dei nostri, quam justitiam implorare debemus.

PL 15, 1435A

別の箇所、すなわちもっと後の箇所にも、あなたはこの意味を見いだす。「汝の僕と共に裁きに入るな」(詩篇142:2)。実際、自らの罪を自覚する我々は、我々の神の正義を求めるよりも、むしろ慈しみを求めるべきである。

3

Alia veniam largitur: alia examen impertit. Quae spes hominibus certandi apud eum, quem occulta non fallunt, quem latere peccata non possunt? Ideoque sciens ejus potentiam, qui hominem non timeret, ait: Tibi soli peccavi (Psal. L, 6) .

PL 15, 1435A

一方は赦しを与え、他方は審査を行う。隠れたものに欺かれず、罪が隠れることのありえない者のもとで、人間にどんな争う望みがあろうか。それゆえ、人を恐れることのなかった者〔王であったダビデ〕は、神の力を知って言った。「汝にのみ、私は罪を犯した」(詩篇50:6)。

4

Non potest hoc justus negare; quia nemo sine peccato: non potest rex, quia etsi leges in potestate habet, ut impune delinquat; Deo tamen subditus est: immo plus ipse debet, cui plus commissum est.

PL 15, 1435A

義人はこれを否定できない。罪のない者はいないからである。王も否定できない。王は罰せられずに罪を犯せるよう法を自らの力の内に持っているとしても、神に服しているからである。むしろ、多くを任された者こそ、自らが負うところも大きい。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXIII

第16説教(アイン) 第XXXIII章PL 15, 1435B
1

Hoc ergo dicit: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam; quia etsi quid boni feci, plura debeo quasi servus.

PL 15, 1435B

それゆえ彼はこう言う。「汝の僕に、汝の慈しみにしたがって行え」。たとえ私が何か善いことをしたとしても、僕として、なお多くを負っているからである。

2

Non uno facto servus absolvitur; quia nemo servum habens arantem, aut oves pascentem, dicit illi: Transi, recumbe; sed dicit illi: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi. . . .

PL 15, 1435B

僕は、一つの行いによって解き放たれるのではない。耕している僕、羊を飼っている僕を持つ者は誰も、その僕に「こちらへ来て席に着け」とは言わず、「私が食事をとれるよう用意し、帯を締めて私に仕えよ」と言うからである……。

3

Numquid gratiam habet servus, si fecit quod imperatum est ei (Luc. XVII, 7 et 8) ? Ergo et cum fecerimus quod nobis imperatum est, non statim nos exaltare debemus, sed magis humiliare; quia non statim si aliquid fecimus, implevimus omnia servitutis obsequia.

PL 15, 1435B

僕は、命じられたことを行ったからといって、功を得るであろうか〔ミーニュの脚注は、諸版と少数の写本が servo(僕に感謝するであろうか)と読み、ギリシア語本文とラテン語訳もこれを支持するとしつつ、写本の servus も、ここの gratia を功(meritum)の意と見れば悪くないとする。底本の servus に従って訳した〕(ルカ17:7–8)。それゆえ我々も、命じられたことを行ったときに、ただちに自らを高めるべきではなく、むしろ低くすべきである。何かを行ったからといって、ただちに奉仕のあらゆる務めを果たし終えたわけではないからである。

4

Quis tanta naturae munera, vitae salutisque servatae divina beneficia digno possit aequare servitio? Quis potest solvere quod accepit?

PL 15, 1435B

自然のこれほど大きな賜物、保たれた生命と健康という神の恵みを、ふさわしい奉仕で釣り合わせることが、誰にできようか。受けたものを返すことが、誰にできようか。

5

Ideoque sciens omnia, misericordiam petit potius quam audientiam: Quoniam, inquit, non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2) .

PL 15, 1435C

それゆえ、すべてを知っていた彼は、聞き入れられることよりも慈しみを求める。「生きているどんな人も、汝の前では義とされないからである」(詩篇142:2)と彼は言う。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXIV

第16説教(アイン) 第XXXIV章PL 15, 1435C
1

(Vers. 125.) Quintus versiculus sequitur: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, et scibo testimonia tua. Intellectus spiritale munus est; et ideo quod Dei est, a Domino postulatur. Nec quasi extraneus poscit, qui servum se confitetur. Bene ait: Servus tuus sum.

PL 15, 1435C

(第125節)第五の小節が続く。「私は汝の僕である。私に理解を与えよ。そうすれば私は汝の証しを知る」。理解は霊的な賜物である。それゆえ、神に属するものを、主に求めるのである。自らを僕と告白する者は、よそ者として求めているのではない。「私は汝の僕である」と言うのは適切である。

2

Servus enim voluntatem domini sui facit. Servus quaerit servitutis stipendia, remunerationem sperat. Servus Domini non potest idem esse servus peccati: et ideo intellectum sibi dari poscit, ut sciat cavere peccatum. Habebat quidem intellectum, sed non ut redundare sibi crederet: uberiorem requirit.

PL 15, 1435C

僕は、自分の主の意志を行うからである。僕は、奉仕の報酬を求め、見返りを望む。主の僕は、同時に罪の僕であることはできない。それゆえ、罪を避けることを知るために、理解が与えられるよう求める。彼は確かに理解を持っていたが、それが自分に満ちあふれていると信じたわけではない。より豊かなものを求めているのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXV

第16説教(アイン) 第XXXV章PL 15, 1436A
1

Est autem et intellectus naturae, et est intellectus non bonus. Ideo et Salomon ait: Intellectus autem bonus dat gratiam (Prov. XIII, 15) . Nam si omnis intellectus bonus esset, non opus fuisset additamento.

PL 15, 1436A

ところで、自然の理解もあり、善くない理解もある。それゆえソロモンも言う。「良い理解は恩寵を与える」(箴言13:15)。もしどの理解も善いものであれば、この付け加えは必要なかったであろう。

2

Jure gratiam Domini sui quaerit, aliter enim scire non potest secreta Domini, nisi intellectus spiritalis munus acceperit.

PL 15, 1436A

彼が自らの主の恩寵を求めるのは当然である。そうでなければ、霊的な理解の賜物を受けない限り、主の秘められたことを知ることはできないからである。

3

Habes hoc in Hieremia: Notum mihi fac, Domine, et scibo (Jerem. XI, 18) ; quia nisi Deus notum fecerit hominibus mysterium suum, scire non possumus.

PL 15, 1436A

あなたはこれをエレミヤに見いだす。「主よ、私に知らせよ。そうすれば私は知る」(エレミヤ11:18)。神が人々に自らの奥義を知らせない限り、我々は知ることができないからである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXVI

第16説教(アイン) 第XXXVI章PL 15, 1436A
1

(Vers. 126.) Sequitur versiculus sextus: Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam iniqui. Bene ait tempus faciendi esse; Est enim tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccles. III, 7) .

PL 15, 1436A

(第126節)次に第六の小節が来る。「為す時である、主よ。不法の者たちが汝の律法を打ち壊した」。「為す時がある」と彼が言うのは適切である。「黙する時があり、語る時がある」(コヘレトの言葉3:7)からである。

2

Sed loquendi tempus advenit: ac per hoc Dominici adventus tempus jam esse memorat; ut quia Legis facta est praevaricatio, veniat finis Legis, et consummatio ejus, et plenitudo Dominus Jesus, qui donet hominibus universa delicta: et abolito chirographo debitorum, absolvat omnes et liberet peccatores.

PL 15, 1436A

しかし語る時は来た。それゆえ彼は、主の到来の時がすでに来ていると述べている。律法の背反が生じたのだから、律法の終わりであり、その成就であり、その充満である主イエスが来て、人々にあらゆる罪〔delictum〕を赦し、負債の証文を廃して、すべての罪人を赦免し解放するようにということである。

3

Tempus est faciendi, ut si ingravescente aegritudine alicujus incommodi, curras ad medicum, ut citius veniat; ne postea subvenire non possit. Medicus enim tunc amplius desideratur, cum gravis incubuerit aegritudo languenti.

PL 15, 1436B

為す時である、というのは、何か不調で病が重くなってゆくときに、あなたが医者のもとへ走り、早く来てもらうようにするのと同じである。後になって助けられなくなることのないようにである。医者は、重い病が病人にのしかかったときにこそ、いっそう求められる。

4

Ergo cum videat in Spiritu sanctus Propheta praevaricationes populi, luxuriam, delicias, dolos, fraudes, avaritiam, temulentiam, quasi pro nobis interveniat, currit ad Christum, quem solum tantis sciebat subvenire posse peccatis: urget ut veniat, nec patitur fieri moras.

PL 15, 1436B

それゆえ聖なる預言者は、霊において民の背反、放蕩、贅沢、欺き、詐欺、貪欲、泥酔を見て、我々のために執り成すかのように、キリストのもとへ走る。これほどの罪を助けられるのはキリストただ一人だと知っていたからである。彼は来るよう迫り、遅れが生じることを許さない。

5

Tempus, inquit, faciendi, Domine, hoc est, ut pro nobis crucem ascendas, mortem subeas. Totus in periculum ultimum mundus urgetur: veni ut tollas peccatum mundi. Veniat vita morientibus: veniat resurrectio jam sepultis.

PL 15, 1436B

為す時である、主よ、と彼は言う。すなわち、汝が我々のために十字架に登り、死を受ける時だということである。全世界が極限の危機に迫られている。来て、世の罪を取り除け。命が、死にゆく者たちのもとへ来るように。復活が、すでに葬られた者たちのもとへ来るように。

6

Factum tuum subveniat; quoniam nec tua praecepta prodesse potuerunt. In Lege praeceptum est, in Evangelio ministerium.

PL 15, 1436C

汝の為すことが助けとなるように。汝の掟は役に立ち得なかったのだから。律法には掟があり、福音には務めがある。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXVII

第16説教(アイン) 第XXXVII章PL 15, 1436C
1

Caecus omnis populus proprium non videbat auctorem. Claudus erat mundus, et titubante vestigio fidei fluctuabat. Non erat malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam.

PL 15, 1436C

民はみな盲目で、自分自身の創り主を見なかった。世界は足が不自由で、信仰の歩みがよろめいて揺れていた。湿布を当てることも、油を塗ることも、包帯を巻くこともできなかった。

2

Omne patrimonium suum in medicos erogaverat mulier illa Evangelica (Luc. VIII, 43) , speciem habens congregationis humanae, quae coibat ex gentibus: nec fluentem sanguinem, et inveteratae passionis lethale profluvium poterant saeculi hujus medici restringere.

PL 15, 1436C

あの福音書の女は、全財産を医者たちに費やした(ルカ8:43)。彼女は、諸国民から集まった人類の集まりの姿を示している。この世の医者たちは、流れる血を、古い病の致命的な流出を、止めることができなかった。

3

Principis populi posteritas interierat, et omnis occiderat ejus haereditas. Videns haec Propheta, dicit ad Christum: Tempus faciendi, Domine: non jubendi, inquit, sed faciendi; quia non legatus neque nuntius, sed Dominus salvaturus erat populum suum.

PL 15, 1436D

民の長の子孫は滅び、その相続財産はすべて失われた。預言者はこれを見て、キリストに言う。「為す時である、主よ」と。命じる時ではなく為す時だ、と彼は言う。自分の民を救おうとしていたのは、使節でも使者でもなく、主だったからである。

4

Et ille quidem tempus sciebat, et non differebat: sed nos nesciebamus quo melius tempore subveniret.

PL 15, 1437A

彼は確かに時を知っており、遅らせはしなかった。しかし我々は、いつ助けるのがより良いかを知らなかった。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXVIII

第16説教(アイン) 第XXXVIII章PL 15, 1437A
1

Aut fortasse vult a nobis admoneri, vult rogari: immo si rogatus fuerit, ante tempus venit. Venit ad ficulneam: et ante horam venit, ut dicit ad matrem. Illa rogabat pro nobis, illa festinabat, dicens: Vinum non habent, fili.

PL 15, 1437A

あるいはおそらく、彼は我々に促されること、願われることを望んでいる。いや、願われたなら、時より前に来る。彼はイチジクの木のもとへ来る。そして母に言うとおり、時刻より前に来る。彼女は我々のために願い、急いで言った。「彼らにはぶどう酒がありません、子よ」。

2

Respondit Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Joan. II, 3 et 4) . Et mater quae sciebat ejus affectum, dicit ministris: Quodcumque dixerit vobis facite (Ibid., 5) .

PL 15, 1437A

イエスは答えた。「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」(ヨハネ2:3–4)。すると母は、彼の思いを知っていたので、給仕たちに言う。「彼が汝らに言うことは何でも行え」(ヨハネ2:5)。

3

Jesus quoque qui horam suam venisse negaverat, fecit quod ante differebat; nam omnia Deus suo tempore fecit.

PL 15, 1437B

イエスもまた、自分の時は来ていないと否定していたのに、以前は延ばしていたことを行った。神は、すべてを自分の時に行ったからである。

4

Quidquid facit, non est extra tempus: sed totum opportunum est, quod fecerit: et mihi tempore suo advenit; omne enim tempus opportunum saluti, nihil praeproperum pro salute periclitantium: sed volebat exspectare adhuc Synagogae correctionem.

PL 15, 1437B

彼が行うことは何であれ、時の外にはない。行ったことはすべて時宜にかなっている。それは私にも、その時に訪れた。すべての時は救いにとって時宜にかなっており、危うい者たちの救いのために性急すぎることは何もないからである。しかし彼は、会堂の矯正をなお待とうとしていた。

5

Ideo ante tempus ad ficulneam venit (Marc. XI, 13) , hoc est, cito Judaeis venit, opportune gentibus: cito venit perituris, commode credituris.

PL 15, 1437B

それゆえ彼は時より前にイチジクの木のもとへ来た(マルコ11:13)。すなわち、ユダヤ人には早く来て、諸国民には時宜にかなって来た。滅びゆく者たちには早く、信じるようになる者たちには好都合に来たのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XXXIX

第16説教(アイン) 第XXXIX章PL 15, 1437B
1

(Vers. 127.) Sequitur versus septimus: Propter hoc dilexi mandata tua super aurum et topazion.

PL 15, 1437B

(第127節)次に第七の節が来る。「それゆえ私は汝の戒めを、金とトパーズにまさって愛した」。

2

Lex annuntiatrix Christi est: praecepta ergo Legis spem futurorum bonorum deferunt, mandatum est enim Domini: Attende tibi, ne derelinquas levitem per omne tempus quo vixeris super terram (Deut. XII, 19) . Quis est iste levites?

PL 15, 1437B

律法はキリストを告げ知らせるものである。それゆえ律法の掟は、来たるべき善きものへの望みをもたらす。主の戒めにこうあるからである。「汝自身に気をつけよ。汝が地の上に生きるすべての時、レビ人を見捨てるな」(申命記12:19)。このレビ人とは誰か。

3

Intelligis si consideres quis sit ille qui venit ministrare, qui sacerdos est in aeternum. Aliud mandatum ait: Custodi mensem novorum, et facies pascha Domino Deo tuo (Deut. XVI, 1) .

PL 15, 1437C

仕えるために来た者、永遠に祭司である者が誰かを考えるなら、あなたは理解する。別の戒めは言う。「新しいものの月を守れ。汝の神なる主に過越を行え」(申命記16:1)。

4

Et infra: In loco quem elegerit Dominus Deus tuus invocari nomen suum, ibi occides pascha vespere ad occasum solis in tempore quo existi de Aegypto (Ibid., 6) .

PL 15, 1437C

さらに下の箇所にはこうある。「汝の神なる主が、自分の名の呼ばれるために選ぶ場所で、汝は夕方、太陽の沈むころ、汝がエジプトから出た時に、過越〔のいけにえ〕を屠れ」(申命記16:6)。

5

Ergo mandata Dei habent futurae redemptionis indicia, resurrectionis insignia; ideo super aurum et topazion memorat sibi esse dilecta. Quid enim salute gratius, resurrectione pretiosius?

PL 15, 1437C

それゆえ神の戒めには、来たるべき贖いの徴、復活の印がある。だから彼は、戒めが自分にとって金とトパーズにまさって愛されたと述べるのである。救いにまさって喜ばしいものがあろうか、復活にまさって貴いものがあろうか。

Sermo XVI. Ain, Caput XL

第16説教(アイン) 第XL章PL 15, 1437C
1

Vel quia quae stulta sunt mundi, Christus elegit; ut quoniam per sapientiam mundus non cognovit Deum, per stultitiam praedicationis salutem afferret credentibus; ideoque ait: Super sapientiam operationis coelestis, et mundanae constitutionis, et super ornamenta solis et lunae, stellarumque pretiosa monilia, dilexi obaudientiam Dominicae passionis.

PL 15, 1437C

あるいは、キリストが世の愚かなものを選んだからである。世は知恵によって神を知らなかったので、宣教の愚かさによって、信じる者たちに救いをもたらすためである。それゆえ彼は言う。「天の働きと世界の秩序の知恵にまさって、また太陽と月の飾り、星々の貴い首飾りにまさって、私は主の受難への従順を愛した」。

2

Plus enim redimendo mihi contulit, quam creando; tunc enim sine sensu natus sum, nunc cum voluntate servatus. Sed non quicumque dicit: Dilexi mandata tua super aurum et topazion.

PL 15, 1438A

彼は、私を贖うことにおいて、創ることにおいてより多くを与えた。私は、あのときは感覚なしに生まれたが、今は意志をもって救われたからである。しかし誰もが「私は汝の戒めを金とトパーズにまさって愛した」と言うのではない。

3

Non dicit avarus, qui auro incubat, divitiis inhiat, ornamenta desiderat: sed ille dicit, qui potest dicere: Argentum et aurum non habeo (Act. III, 6) ; quoniam non requiro, quoniam nihil mihi aurum prodest: praeceptum autem et mandatum coeleste me redemit.

PL 15, 1438A

そう言うのは、金に覆いかぶさり、富をむさぼり、飾りを欲しがる貪欲な者ではない。「銀も金も私は持たない」(使徒言行録3:6)と言える者が、そう言うのである。私は金を求めず、金は私に何の益もないからである。天の掟と戒めが、私を贖ったのである。

Sermo XVI. Ain, Caput XLI

第16説教(アイン) 第XLI章PL 15, 1438A
1

Diximus continentiam sensus, nunc de topazio lapide exprimamus historiam. De quo invenimus scriptum in historia Xenocratis, qui scripsit quasi lithosnomon, nasci eum vel inveniri circa Thebaidis civitatem alabastrum vel topazion, ut aliqui putant; unde et nominatus est ab eo in quo gigneretur loco.

PL 15, 1438A

我々は意味の内容を述べた。次に、トパーズの石について、その由来を述べよう。これについては、クセノクラテスの記述に書かれているのを我々は見いだす。彼は、石について論じた書のようなもの〔底本は lithosnomon。ミーニュの脚注は、一部の写本が lithognomon(石の目利き)と読み、捨てがたい読みとする。石について論じた書の意と取った〕を書いた人で、この石はテーバイスの町アラバストロン、あるいは一部の人々が考えるようにトパジオン〔alabastrum, topazion を町の名と取った〕の近くで生まれ、あるいは見いだされるという。それゆえ、この石は、それが生じる場所の名にちなんで名づけられたのである。

2

Sunt autem qui putaverint insulam nuncupari Topazion ad quam appulsos Troglodytas: orta subito commotione maritima, eo quod navium usum non haberent, regredi nequivisse.

PL 15, 1438B

しかし、島が「トパジオン」と呼ばれるのだと考えた者たちもいる。そこへ穴居人たちが漂着し、にわかに海が荒れて、船を使う手だてがなかったため、戻ることができなかったという。

3

Deinde plurimo immorantes tempore, in insula invenisse lapidem, et delectatos colore ejus repetisse domum, et Arabis negotiatoribus advenientibus vendidisse: ab illis emisse Philonem, et ad matrem Ptolomaei secundi, cui nomen erat Berenice, ab ipso esse perlatum: illam autem quamvis regalibus ornamentis abundaret; supra modum tamen colore ejus stupefactam elaborasse ut diutius species tam pretiosi lapidis non lateret: ideoque studio ejus quaesitum lapidem, in usus frequentiores venisse.

PL 15, 1438B

そこでかなり長い間とどまるうちに、島で石を見つけ、その色を喜んで家に戻り、やって来たアラビアの商人たちに売った。ピロンがその者たちから買い、プトレマイオス二世の母ベレニケのもとに自らそれを持って行った。彼女は王家の飾りに満ちていたが、それでもこの石の色に度を越して驚嘆し、これほど貴い石の姿がこれ以上隠れていないよう努めた。そのため、彼女の熱意によって石が探し求められ、より頻繁に使われるようになった、という。

Sermo XVI. Ain, Caput XLII

第16説教(アイン) 第XLII章PL 15, 1438C
1

Diximus quomodo innotuerit topazion lapis, nunc expressius de ejus qualitate dicamus. Duorum colorum est in hoc lapide κρᾶσις, hoc est, quaedam temperata permixtio.

PL 15, 1438C

トパーズの石がどのようにして知られるようになったかを述べた。次に、その性質をもっと詳しく述べよう。この石には二つの色の混和(クラーシス)〔ギリシア語〕、すなわち調和のとれた混ざり合いがある。

2

Πρασοιδὴς et chrysopa similis chrysopraso, secundum utrumque velut quasdam extendens colorum figuras, et plenius quidem a peritis fertur extendere.

PL 15, 1438C

ネギ色の(プラソイデース)〔ギリシア語〕もので、クリュソパはクリュソプラソスに似ており、両方に応じて〔ミーニュの脚注は、chrysopa はすべての写本と古い版の読みで、ローマ版はプリニウスに拠ってこれを改めたとする。プリニウスはトパーズにネギ色のものと金色のものの二種を挙げており、「両方」はこの二つの色を指すとも読める。字面に従って訳した〕、いわば色のさまざまな形を広げ、しかも専門家たちによれば、いっそう豊かに広げると言われる。

3

Est autem parichrus, et satis purus: et chrysochrus, et pinguis, resplendenti similis, maxime cum solis splendore percutitur. Est etiam pulcherrimus et mirabilis super omnes chrysoprasos magnitudine, et, ut dixi, visu pinguior.

PL 15, 1438C

それはパリクルス〔意味は定かでない〕で、十分に澄んでおり、またクリュソクルス〔金色〕で、濃く、輝くものに似ていて、特に太陽の輝きに打たれるときにそうである。また、すべてのクリュソプラソスにまさって大きさにおいて非常に美しく驚くべきものであり、すでに述べたように、見た目はいっそう濃い。

4

Natura hujusmodi, ut si polire et levigare eum velis, asperetur magis, et usu minuitur. Est autem quodam genitali operae naturae euglyphus, hoc est, bene insignitus atque mirabilis: et ut summo studio dignus haberetur, difficile invenitur: et repertus, raro tamen in usu hominum est, quasi is quem dives regina mirata sit.

PL 15, 1438D

その性質は、磨いて滑らかにしようとすれば、かえっていっそう粗くなり、使うと減る、というものである。しかし自然の生成の働きによって、よく彫られた(エウグリュプス)〔ギリシア語〕、すなわち見事に刻まれた驚くべきものである。最高の熱意に値すると見なされるほどであるが、見つけにくく、見つかってもまれにしか人々に使われない。富める女王が驚嘆したというあの石のようである。

Sermo XVI. Ain, Caput XLIII

第16説教(アイン) 第XLIII章PL 15, 1439A
1

Sed jam sicut Troglodytae illi quasi pretio suae remansionis invento, repetierunt domum, ita et nos emolumento morae hujus recepto redeamus eo unde divertimus.

PL 15, 1439A

しかし、あの穴居人たちが、いわば自分たちがとどまったことの対価を見いだして家に戻ったように、我々もまた、この遅れの益を受け取ったのだから、脇へそれた元の所へ戻ろう。

2

Nec par est nos ornamentis regiis diutius sermonis nostri quaedam admovere brachia; cum habeamus in manibus crucem Christi, quam admonet Propheta super aurum et topazion praeferendam, quae ab omni errore culpaque revocat et corrigit.

PL 15, 1439A

我々の説教の腕を、王の飾りへこれ以上長く差し向けるのは適当でない。我々は手にキリストの十字架を持っているのだから。預言者は、十字架こそ金とトパーズにまさって選ぶべきものだと勧めており、十字架はあらゆる誤りと咎から連れ戻し、正す。

3

Quis enim justorum non ambiat Christi in morte solatium, in resurrectione consortium? Quis non reflectat gradum, quando audiat sibi superiora omnia peccata donari?

PL 15, 1439B

義人の誰が、キリストの死における慰めと、復活における交わりを求めないだろうか。以前のすべての罪が自分に赦されると聞くとき、歩みを引き返さない者があろうか。

4

Propter hoc enim plerique a conversionis studio revecari solebant, quod delictorum suorum conscii, nullam spem veniae praesumerent: et in Ecclesia quanto sanctiora praecepta, tanto sine venia putarent esse peccata.

PL 15, 1439B

実に、多くの者が、回心への熱意から引き戻されるのが常であった〔底本は revecari。revocari と読む。ミーニュの脚注は、この句をエラスムス版と大半の写本に従って組んだとし、ここでノウァティアヌス派が暗に批判されているとする〕。自分の罪を自覚して、赦しの望みをまったく持てなかったからであり、教会では掟が聖なるものであるほど、罪には赦しが無いと考えたからである。

Sermo XVI. Ain, Caput XLIV

第16説教(アイン) 第XLIV章PL 15, 1439B
1

(Vers. 128.) Ideoque ait octavo versiculo: Propterea ad omnia mandata tua corrigebar: omnem viam injustam odio habui. Merito corrigebatur, quoniam diligebat; charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8) . Vide quanta operiat, quanta corrigat.

PL 15, 1439B

(第128節)それゆえ彼は第八の小節で言う。「それゆえ私は汝のすべての戒めに従って正されていた。私はあらゆる不義の道を憎んだ」。彼が正されていたのは当然である。愛していたからである。「愛は多くの罪を覆う」(一ペトロ4:8)。愛がどれほど多くを覆い、どれほど多くを正すかを見よ。

2

Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.

PL 15, 1439B

「愛は忍耐強く、親切である。愛は妬まず、悪を行わず、高ぶらず、野心を持たず、自分のものを求めず、いら立たず、悪を考えず、不法を喜ばず、真理と共に喜ぶ」。

3

Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (II Cor., XIII, 4 et seq.) .

PL 15, 1439C

「すべてを耐え、すべてを信じ、すべてを望み、すべてに耐える。愛は決して落ちない」(二コリント13:4以下)〔ミーニュの引照は二コリントとするが、本文は一コリント13:4以下に当たる〕。

4

In inferioribus tria perfecta posuit, spem, fidem, charitatem: majorem autem dixit charitatem, et recte; Charitas enim omnia sperat, omnia credit (Ibid., 13) . Cum igitur spes et fides in charitate sint, non est dubium quod major charitas sit.

PL 15, 1439C

下の箇所で彼は三つの完全なものを置いた。望み、信仰、愛である。そして愛がより大きいと言い、それは正しい。「愛はすべてを望み、すべてを信じる」(二コリント13:13)〔これも刷られたとおり写す。一コリント13章を指す〕からである。それゆえ、望みと信仰は愛の中にあるのだから、愛がより大きいことは疑いない。

5

Et bene sibi respondit Propheta. Supra enim dixit: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animam (Psal. XVIII, 8) . Si Lex animam convertit; utique qui diligit, Legis dilector est.

PL 15, 1439C

預言者は自分自身とよく調和している。先に彼は、「主の律法は非の打ちどころがなく、魂を立ち返らせる」(詩篇18:8)と言ったからである。律法が魂を立ち返らせるなら、愛する者は確かに律法を愛する者である。

6

Deinde in hoc ipso centesimo decimo octavo psalmo primum posuit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Sup. v. 1). Si immaculatus est qui in lege Dei ambulat; utique convertitur, qui diligit Dei legem.

PL 15, 1439C

さらに、この詩篇118篇そのものの中で、彼は最初にこう置いた。「幸いだ、道において汚れの無い者たち、主の律法のうちを歩む者たちは」(上の第1節)。神の律法の中を歩む者が汚れの無い者であるなら、神の律法を愛する者は確かに立ち返る。

7

Ergo si Lex immaculatum facit, recte charitas multitudinem operit peccatorum; quia plenitudo Legis charitas est.

PL 15, 1439D

それゆえ、律法が人を汚れの無い者にするなら、愛が多くの罪を覆うのは正しい。愛は律法の充満だからである。

Sermo XVI. Ain, Caput XLV

第16説教(アイン) 第XLV章PL 15, 1439D
1

Omnem, inquit, viam injustam odio habui. Si is qui praecepta justitiae diligit, facit illa quae diligit; utique is qui odit iniquitatem, non facit quod exosus est. Nec immerito ad omnia praecepta Domini corrigitur, qui omnem viam odit iniquitatis.

PL 15, 1439D

「私はあらゆる不義の道を憎んだ」と彼は言う。正義の掟を愛する者がそれを行うなら、不法を憎む者は、確かに憎むことを行わない。あらゆる不法の道を憎む者が主のすべての掟に従って正されるのは、当然のことである。

2

Nam nisi omnem viam iniquitatis oderis, non potes in omnibus praeceptis Dei corrigi. Potest enim fieri ut aliquis se temperet a crudelitatis horrore; lubrico tamen deceptus amore meretricis, et semitas incontinentiae juvenilis ingressus, impressum semel non queat revocare vestigium.

PL 15, 1440A

あなたがあらゆる不法の道を憎まないなら、神のすべての掟に従って正されることはできないからである。ある者が残酷さの恐ろしさからは身を慎んでいても、遊女への滑りやすい愛に欺かれ、若い日の無節制の小道に踏み入って、一度刻みつけた足跡を呼び戻せなくなることがあり得る。

3

Multos enim vitia blandiora decipiunt, et contra avertit a se plurimos tristis et nimium severa crudelitas. Sed juventus ad amorem liberior, ad lapsum incautior, ad infirmitatem fragilior, ad correctionem durior est.

PL 15, 1440A

多くの者は、より甘い悪習に欺かれ、逆に、陰鬱で厳しすぎる残酷さは、非常に多くの者を自分から遠ざける。しかし若さは、愛に対していっそう奔放で、堕落に対していっそう不用心で、弱さに対していっそう脆く、矯正に対していっそう頑なである。

4

Alius se restringit a luxuria: sed avaritiae cupiditate raptatur. Plerumque enim peccata hujusmodi sunt, ut si alterum declines, incurras alterum: et naturae usus adjuvat infirmitatem.

PL 15, 1440A

ある者は放蕩を慎む。しかし貪欲の欲望に引きさらわれる。罪というものはしばしば、一方を避ければ他方に陥るようなものであり、本性の習いが弱さを助けるからである。

5

Odisti luxuriam quasi frugi, sed frugalitatis studio habendi cupiditas frequenter irrepit. Avaritiae ipsi rapina est subdita. Et quanto tolerabilius est propria profundere, quam aliena diripere!

PL 15, 1440B

あなたは倹約家のように放蕩を憎んだ。しかし倹約に努めるうちに、所有欲がしばしば忍び込む。貪欲そのものには略奪が従属している。自分のものを使い尽くすほうが、他人のものを奪い去るよりどれほど耐えやすいことか。

6

Sunt qui metuentes aliquid proprio minuere de censu, etiam inopi sumptum negent, et misericordiam detrimentum putent. Sunt qui degenerem vitantes ignobilitatem, flabro saecularis ambitionis agitentur, et sicut quassatae arundines huc atque illuc ferantur incerti.

PL 15, 1440B

自分の財産から何かを減らすことを恐れて、貧しい者にさえ施しを拒み、慈しみを損失と考える者たちがいる。卑しい身分を避けようとして、世俗の野心の風に揺り動かされ、打たれた葦のようにあちらこちらへ定まらず運ばれる者たちがいる。

7

Sunt etiam qui dum majorum suorum statum sequuntur, veluti digna conversatione contenti, ne errores quidem patrios existiment declinandos; ut fide mutandam perfidiam non arbitrentur: cum in melius mutare propositum non levitas, sed virtus: neque culpa, sed gratia sit.

PL 15, 1440B

また、先祖の境遇に従うことで、ふさわしい生き方に満足しているかのように、父祖の誤りさえ避けるべきだとは考えない者たち、信仰によって改めるべき不信を改めようとは思わない者たちもいる。志をより良いほうへ変えることは、軽薄ではなく徳であり、咎ではなく恩寵であるのに。

8

Alius circensibus ludis, aut theatralibus sollicitatus voluptatibus, aut caeteris vanitatibus occupatus, Ecclesiam non frequentat: alium ruris quieta delectant, eaque causa ad Ecclesiam rarus accessus est.

PL 15, 1440B

ある者は、競技場の見世物や劇場の快楽に誘われ、あるいはその他の空しいことに忙しくして、教会に通わない。別の者は田舎の静けさを楽しみ、そのために教会に来ることがまれである。

9

Itaque diverso usu in eumdem indevotionis errorem uterque concurrit. Sed qui omnem viam iniquitatis odit, ad universa corrigitur et emendatur. Et bene posuit, Viam iniquitatis; ille enim facilius iniquitatem declinat, qui vias ejus non fuerit ingressus.

PL 15, 1440C

こうして二人は、異なる習いによって、同じ不信心の誤りに行き着く。しかし不法のあらゆる道を憎む者は、すべてにおいて正され、改まる。そして「不法の道」と言ったのは適切である。その道に踏み入らなかった者のほうが、不法をたやすく避けるからである。

Sermo XVII. Phe, Caput I

第17説教(ペー) 第I章PL 15, 1440C
1

Phe littera decima septima, quae latine significat, Erravi, sive, Os aperui. Merito ergo haec lacrymabilis series psalmi subjecta est huic litterae: Respice in me, et miserere mihi . . . . . et non dominetur mei omnis iniquitas.

PL 15, 1440C

ペーという第十七の文字は、ラテン語では「私はさまよった」、あるいは「私は口を開いた」を意味する。それゆえ、詩篇のこの涙を誘う連なりがこの文字に付されたのは当然である。「私を顧みよ、私を憐れめ……あらゆる不法が私を支配しないように」。

2

Faciem tuam illumina super servum tuum (Infra, vv. 132, 133 et 135) ; ut ei qui erat in umbra mortis, populo coelestis misericordiae lumen oriretur, adveniret Christus remissio peccatorum, captivorum redemptio, subsidium laborantium.

PL 15, 1440D

「汝の顔を汝の僕の上に照らせ」(下の第132、133、135節)。死の陰にいた民に、天の慈しみの光が昇り、罪の赦しであり、捕らわれ人の贖いであり、苦しむ者たちの助けであるキリストが来るようにということである。

3

Sed quia venire tardius desiderantibus videbatur: Exitus, inquit, aquarum deduxerunt oculi mei (Infra, v. 136) .

PL 15, 1440D

しかし、望む者たちには、その到来があまりに遅いと思われたので、彼は言う。「私の目は水の流れを下らせた」(下の第136節)。

Sermo XVII. Phe, Caput II

第17説教(ペー) 第II章PL 15, 1441A
1

In Hieremiae quoque Threnis lacrymabilior series sub hac littera est: Expandit Sion manus suas: non est qui consoletur eam (Thren. I, 17) .

PL 15, 1441A

エレミヤの『哀歌』にも、この文字の下に、いっそう涙を誘う連なりがある。「シオンは手を広げた。彼女を慰める者はいない」(哀歌1:17)。

2

Dignam remunerationem recepit; ut quae expandentem manus audire neglexit, et sub alas ejus succedere, ipsa postea expanderet manus, et consolantem invenire non posset.

PL 15, 1441A

彼女はふさわしい報いを受けた。手を広げる者の声を聞き、その翼の下に入ることをおろそかにした彼女が、後には自ら手を広げ、慰める者を見いだせなくなったのである。

3

Nam etsi ante adventum Domini Hieremias captivitatem Judaeorum a Babyloniis illatam deflere videatur, tamen prophetico spiritu istam magis captivitatem praevidens, qua eos intelligibilis Babylonius in perpetui erroris vincula subjecit, et domesticae virtutis extorres de statu paternae devotionis eliminans, longinquae affecit peregrinationis exsilio, miserabili dolore deplorat.

PL 15, 1441A

実際、エレミヤは主の到来より前に、バビロニア人によってもたらされたユダヤ人の捕囚を嘆いているように見える。しかし預言の霊によって、むしろ次の捕囚を予見し、悲惨な痛みをもって嘆いているのである。それは、知性で捉えられるバビロニア人〔悪魔〕が、彼らを永続する誤りの鎖に服させ、彼らを、家の徳から追われた者として父祖の敬虔の境遇から追い出し、遠い旅路の流謫に遭わせた、その捕囚である。

4

Nulla enim patria verior quam fides, quae eos qui longe erant, prope esse fecit, et advenis atque peregrinis civitatis supernae jura connexuit, sicut scriptum est: Ergo jam non estis advenae, atque peregrini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19) .

PL 15, 1441A

信仰にまさる真の祖国は無い。信仰は、遠くにいた者たちを近くにし、寄留者や旅人に天の都の権利を結びつけた。「それゆえ汝らはもはや寄留者でも旅人でもなく、聖なる者たちと同じ市民であり、神の家の者である」(エフェソ2:19)と書かれているとおりである。

Sermo XVII. Phe, Caput III

第17説教(ペー) 第III章PL 15, 1441B
1

Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: Aperuerunt in te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt, fremuerunt dentibus, et dixerunt: Deglutivimus eam; tamen haec est dies quam sperabamus, invenimus eam, vidimus eam (Thren. II, 6) .

PL 15, 1441B

別の箇所でも、エレミヤはこの文字の下で言う。「汝に向かって、汝の敵はみな口を開き、あざけり、歯ぎしりして言った。『我々は彼女を呑み込んだ。まさにこれこそ我々が待ち望んでいた日だ。我々はそれを見いだし、それを見た』」(哀歌2:6)〔この言葉は哀歌2:16 のもの。底本は II, 6 と刷る〕。

2

Et hic sicut Judaeorum populus os aperuit in Christum, quemadmodum in vigesimo primo psalmo de ejus passione legisti, quod aperuerunt os suum maledicentes (Psal. XXI, 14) : dignae sortem remunerationis agnoscis; ut ipsi ab inimicis suis talia sustinerent, et fremeret in eos dentibus intelligibilis ille peccator diabolus, sicut leo rugiens, et requirens quem devoraret.

PL 15, 1441B

ここでも、ユダヤの民はキリストに向かって口を開いた。あなたが第二十一の詩篇で彼の受難について読んだように、「彼らは呪いつつ自分の口を開いた」(詩篇21:14)のである。あなたはふさわしい報いの定めを認める。彼ら自身が自分の敵からそのような仕打ちを受け、知性で捉えられる罪人、悪魔が、吼える獅子のように、呑み込むべき者を探して、彼らに向かって歯ぎしりするようにということである。

3

Isti igitur non dixerunt: Benedictus Dominus qui non dedit nos in capturam dentibus eorum (Psal. CXXIII, 6) ; quia sperandum de Domino non putaverunt. Ergo excidium eorum diabolus quod praesumebat, invenit.

PL 15, 1441C

それゆえ、この者たちは「主はほむべきかな。主は我々を彼らの歯の餌食として渡さなかった」(詩篇123:6)とは言わなかった。主に望みをかけるべきだとは考えなかったからである。こうして悪魔は、予期していた彼らの破滅を見いだした。

4

Deglutivit eos; quoniam deerat pastor offensus, qui extraheret de ore leonis crura ovis, aut cartilaginem.

PL 15, 1441C

悪魔は彼らを呑み込んだ。羊の脚、あるいは軟骨を獅子の口から引き出す、憤った牧者がいなかったからである。

Sermo XVII. Phe, Caput IV

第17説教(ペー) 第IV章PL 15, 1441C
1

Sequi noluerunt, audire noluerunt: ideo decedente pastore, vestigia eorum atque aures suis faucibus occupavit; quia faciem sanctorum non receperunt, et nobilibus misericordiam non dederunt (Thren. IV, 16) , ut tertio Hieremias sub hac littera dicit in Threnis.

PL 15, 1441C

彼らは従おうとせず、聞こうとしなかった。それゆえ牧者が去ると、〔悪魔は〕彼らの足跡と耳を自分の喉に収めた。彼らが聖なる者たちの顔を受け入れず、貴き者たちに慈しみを与えなかったからである(哀歌4:16)。エレミヤが『哀歌』で、この文字の下で三度目に言うとおりである。

2

Qui erant nobiles, nisi qui non secundum obscuram hanc vitam, sed in lumine sanctitatis egerunt.

PL 15, 1441C

貴き者とは誰か。この暗い生き方によってではなく、聖性の光の中で行動した者たちにほかならない。

3

Et omnibus quidem misericordia inopibus jure debetur: sed major quidam, cum ex divitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna dejicit, miserationis pulsat affectus.

PL 15, 1441D

すべての貧しい者に慈しみは当然負うべきものである。しかし、富み貴い人々のうち幾人かを、苦難が最低の境遇と窮乏の必要へ突き落とすとき、よりいっそう大きな憐れみの情が心を打つ。

Sermo XVII. Phe, Caput V

第17説教(ペー) 第V章PL 15, 1441D
1

Hieremias ergo flebiliter satis dolet, utpote qui perpetuae aculco mortis deploraret amissos: David vero moderate, quasi qui obreptionem doleret erroris, remedium non desperaret correctionis; ut contristaretur, non absorberetur.

PL 15, 1441D

それゆえエレミヤは十分に涙ながらに嘆く。永遠の死の針〔底本は aculco。aculeo と読む〕によって失われた者たちを悼んでいたからである。しかしダビデは節度をもって嘆く。誤りが忍び込んだことを嘆きつつも、矯正という治療には絶望しなかったかのようである。悲しみはしたが、呑み込まれはしなかった。

Sermo XVII. Phe, Caput VI

第17説教(ペー) 第VI章PL 15, 1442A
1

(Vers. 129.) Denique confirmatus sobrietate poenitentiae, et spe veniae provocatus, sic coepit: Mirabilia testimonia tua, propterea scrutata est ea anima mea. Moralis oratio, ut quoniam eum puderet erroris, Deum tamen propriae miserationis testimoniis conveniret.

PL 15, 1442A

(第129節)実に彼は、悔い改めの節度に力づけられ、赦しの望みに促されて、こう始めた。「汝の証しは驚くべきもの、それゆえ私の魂はそれを探り求めた」。道徳的な語りかけである。彼は誤りを恥じていたが、それでも神に、神自身の憐れみの証しをもって訴えかけたからである。

2

Hoc est dicere: Ego in exordio sermonis loquens mea peccata, non audeo levare oculos meos ad te Deum vivum: sed tu, Domine, me ad sperandam veniam tantarum indulgentiarum titulis provocasti.

PL 15, 1442A

すなわち、こう言うことである。「私は語りの初めに自分の罪を語りながら、生ける神である汝に目を上げようとはしない。しかし主よ、汝は、これほど多くの赦しの証しによって、私が赦しを望むよう促した」。

3

Mirabilia testimonia tua: cum in Abraham non lapsu incuriae juvenilis offensus es: dum monuisti ut Chaldaeorum errores, patriam, cognationem relinqueret, et evocatum virtutis exercitiis erudisti.

PL 15, 1442A

「汝の証しは驚くべきもの」。アブラハムにおいて、汝は若い日の不注意の過ちに怒らなかった。カルデア人の誤りと祖国と親族を捨てるよう諭し、呼び出して、徳の訓練によって教えたのである。

4

Cum Hebraeorum populum a paternae studio nobilitatis aversum, et viles escas Aegypti super divina munera praeferentem, non solum solidatis Rubri maris fluctibus liberasti: verum etiam triumphis plurimis evexisti ad gloriam, et uberis terrae possessione donasti ad quietem.

PL 15, 1442B

また、父祖の高貴さを求める熱意から背を向け、エジプトの卑しい食物を神の賜物よりも好んだヘブライ人の民を、紅海の波を固めて解き放っただけでなく、数多くの勝利によって栄光へと引き上げ、豊かな地を所有させて安息を与えた。

5

Te fotus securitate deseruit: te bellorum acerbitate depressus invocavit; et ut injurias tuas obliviscereris, emeruit. Te Jesus Nave ducem sibi coelestis militiae venisse cognovit.

PL 15, 1442B

彼らは安心に温められて汝を捨て、戦いの苛烈さに押さえつけられて汝を呼んだ。そして、汝が自分への侮辱を忘れるよう、それに値することを勝ち取った。ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕は、汝が天の軍勢の将として自分のもとに来たことを知った。

6

Te populus triumphator ut Madian sibi dominaretur, offenderat: te ut Madian vinceretur, oravit. Tibi in Saul rege non obtemperavit, ut de eo alienigenae triumpharent: tibi, David praeeunte, servivit, ut de alienigenis victoriam reportaret.

PL 15, 1442B

勝利した民は、ミディアンが自分たちを支配するようになるほど汝を怒らせ、ミディアンが打ち負かされるよう汝に祈った。サウル王のもとでは汝に従わなかったので、異国の者たちが彼に対して勝利した。ダビデが先頭に立つとき汝に仕えたので、異国の者たちに対する勝利を持ち帰った。

7

Ego quippe pastor malignum feci, et confessione peccati veniam reportavi. Pulcherrimus itaque versiculus ad martyrum cohortationem. Denique prophetica anima sic proficit in melius, dum mirabile credit Dei testimonium: et quia credidit, diligenti indagine quaesivit. Profectum quaeris, agnosce ex his versiculis qui sequuntur.

PL 15, 1442C

私は、牧者でありながら悪を行い、罪の告白によって赦しを持ち帰った。それゆえ、この小節は殉教者たちへの励ましとして最も美しい。実に預言者の魂は、神の証しを驚くべきものと信じることで、よりよいほうへ進み、信じたがゆえに、念入りな探究によってそれを探り求めた。あなたが進歩を求めるなら、続くこれらの小節からそれを知れ。

Sermo XVII. Phe, Caput VII

第17説教(ペー) 第VII章PL 15, 1442C
1

(Vers. 130.) Manifestatio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis. In Evangelio, cum mitteret discipulos suos Joannes ad Dominum Jesum, dicebat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3) ?

PL 15, 1442C

(第130節)「汝の言葉の顕れは私を照らし、幼子らに悟りを与える」。福音書で、ヨハネが自分の弟子たちを主イエスのもとへ遣わしたとき、彼は言っていた。「汝は来たるべき者か、それとも我々は別の者を待つべきか」(マタイ11:3)。

2

Respondit Jesus caecos videre, claudos ambulare, audire surdos; hoc enim adventus sui testimonium fore, per Esaiam prophetam significaverat (Esai. LXI, 1) .

PL 15, 1442C

イエスは、盲人が見え、足の不自由な者が歩き、聞こえない者が聞くと答えた。これが自分の到来の証しとなることを、預言者イザヤを通して示していたからである(イザヤ61:1)。

3

Haec ergo quae annuntiavit per prophetas, in Evangelio manifestavit: et quod ipse locutus est per prophetas, in Evangelio ipse complevit.

PL 15, 1442D

それゆえ、預言者たちを通して告げたことを、彼は福音において顕した。預言者たちを通して自ら語ったことを、福音において自ら成就した。

4

Ipsius ergo sermo erat propheticus sermo, sicut habes scriptum: Audi, coelum, et percipe auribus, terra; quoniam Dominus locutus est (Esai. I, 2) .

PL 15, 1442D

それゆえ、彼の言葉は預言者の言葉であった。あなたが書かれているのを持っているとおりである。「聞け、天よ、耳を傾けよ、地よ。主が語ったからである」(イザヤ1:2)。

Sermo XVII. Phe, Caput VIII

第17説教(ペー) 第VIII章PL 15, 1443A
1

Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti loquuntur, mortui resuscitantur.

PL 15, 1443A

それゆえ悟りは、完全な知恵を持たない者たちにも与えられた。口のきけない者が語り、死者がよみがえらされるからである。

2

His enim signis intellectum est ab iis qui rudes erant, et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum venisse qui exspectabatur.

PL 15, 1443A

実際、これらのしるしによって、未熟で、なおいわば信仰の揺りかごの中に置かれていた者たち、すなわち諸民族の民が、待たれていたその人が来たと悟ったのである。

3

Illuminat igitur fidei claritate, resurrectionis suae gloria, et divinorum operum potestate: Et intellectum dat parvulis.

PL 15, 1443A

それゆえ彼は、信仰の輝き、自らの復活の栄光、神の業の力によって照らす。「そして幼子らに悟りを与える」。

4

Quibus utique, nisi de quibus in Evangelio gratias agit Patri, in eo quod ipse operabatur Filius, quod mysteria sua Deus abscondisset a sapientibus, et parvulis revelasset (Matth. XI, 25) : ostendens citius plebem ex gentibus, vel status inferioris viros, quam scribas et principes Judaeorum, et divites hujus saeculi credituros?

PL 15, 1443A

それは誰にか。福音において、子自身が働いていることについて、神が自分の奥義を知者たちから隠し、幼子らに現したと父に感謝している、その幼子たちにほかならない(マタイ11:25)。これは、諸国民から出た民衆、あるいはより低い身分の人々のほうが、律法学者たちやユダヤ人の指導者たち、この世の富者たちよりも早く信じるようになることを示している。

5

Ideo, Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) : pauper autem clamavit, et exauditus est.

PL 15, 1443B

それゆえ、「富める者たちは乏しくなり、飢えた。しかし貧しい者は叫び、聞き入れられた」(詩篇33:11)。

Sermo XVII. Phe, Caput IX

第17説教(ペー) 第IX章PL 15, 1443B
1

(Vers. 131.) Sequitur tertius versiculus: Os meum aperui, et duxi spiritum; quoniam praecepta tua concupiscebam. Habemus in Evangelio quod Dominus Jesus aperuit os suum, cum benedictiones ediceret (Matth. V, 2) .

PL 15, 1443B

(第131節)次に第三の小節が来る。「私は口を開き、霊を引き込んだ。汝の掟を慕っていたからである」。福音書において、主イエスが祝福の言葉を宣べたとき、口を開いたことを我々は見いだす(マタイ5:2)。

2

Sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum: David aperuit, ut acciperet. Denique Jesus dicit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) ; Jesus dicit: Dilata os tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11) : hoc homini dicit; plenitudo enim Christus est.

PL 15, 1443B

しかし彼は、他の者たちに霊を与えるために口を開いた。ダビデは、受けるために口を開いた。実に、イエスは言う。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。イエスは言う。「汝の口を広げよ。私がそれを満たそう」(詩篇80:11)。これは人に言っているのである。キリストは充満だからである。

3

Qui implet omnia, implet os tuum. Scribe ergo quae dicit in latitudine cordis tui, hoc est, os tuum clamet ad Dominum. Clamat os tuum, et cum tacet: sicut et Moyses cum taceret voce, clamabat spiritu (Exod. XIV, 15) .

PL 15, 1443B

すべてを満たす者が、あなたの口を満たす。それゆえ、彼が語ることを、あなたの心の広さの中に書き記せ。すなわち、あなたの口が主に向かって叫ぶようにせよ。あなたの口は、黙っているときにも叫ぶ。モーセも、声では黙っていたが、霊において叫んでいた(出エジプト記14:15)ように。

4

Ab hominibus non audiebatur, apud Deum personabat; est enim interioris clamor affectus, qui auditur e coelo. Anna quoque cum oraret, tacita clamabat (I Reg. I, 13) : labia non movebat, et interiori voce piae mentis excitabat Jesum.

PL 15, 1443C

人々には聞かれなかったが、神のもとで響いていた。内なる思いの叫びがあり、それは天から聞かれるからである。アンナも、祈っていたとき、黙したまま叫んだ(サムエル記上1:13)。唇を動かさず、敬虔な精神の内なる声によって、イエスを呼び起こした。

5

Denique cum effectu rediit, quae cum silentio precabatur; quia clamabat in ea Spiritus Dei, qui etiam tacentibus nobis clamat: Abba pater (Rom., VIII, 6) .

PL 15, 1443C

そして、沈黙のうちに祈っていた彼女は、願いがかなって戻った。彼女の中で神の霊が叫んでいたからである。この霊は、我々が黙っているときにも叫ぶ。「アッバ、父よ」(ローマ8:6)〔「アッバ、父よ」はローマ8:15 とガラテヤ4:6 に出る。底本は VIII, 6 と刷る〕。

Sermo XVII. Phe, Caput X

第17説教(ペー) 第X章PL 15, 1443C
1

Intellige ergo quid os sit: utrum cor, an interioris hominis habitus. Habet os anima, quae habet membra.

PL 15, 1443C

それゆえ、口とは何かを理解せよ。心か、それとも内なる人の状態か。魂は、肢体を持つ以上、口を持つ。

2

Hoc os aperi non solum Christo, sed etiam Christi discipulo, qui os suum Christo implendum praebuit; et ideo dicit: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11).

PL 15, 1443C

この口を、キリストにだけでなく、キリストの弟子にも開け。弟子は、自分の口をキリストに満たしてもらうために差し出した。だから彼は言う。「コリントの人々よ、我々の口は汝らに向かって開かれ、我々の心は広げられた」(二コリント6:11)。

3

Ideo imitatores nos sui esse debere admonet (Philip. III, 17) , sicut ipse Christi est. Qui sanctior est, Christo aperuit os suum: qui inferior, Apostolo. Prius propheta legitur, et apostolus, et sic Evangelium, in quo verba lucida, sed validiora praecepta.

PL 15, 1443D

それゆえ彼は、彼自身がキリストに倣う者であるように、我々も彼に倣う者であるべきだと勧める(フィリピ3:17)。より聖なる者はキリストに口を開き、より低い者は使徒に口を開く。まず預言者が読まれ、使徒が読まれ、そのようにして福音が読まれる。福音には、明るい言葉があるが、より力強い掟がある。

4

Lex dicit: Diliges proximum tuum (Levit. XIX, 18) ; et Evangelium dicit tibi: Diliges inimicum tuum (Matth. V, 44) .

PL 15, 1443D

律法は言う。「汝の隣人を愛せ」(レビ記19:18)。福音はあなたに言う。「汝の敵を愛せ」(マタイ5:44)。

Sermo XVII. Phe, Caput XI

第17説教(ペー) 第XI章PL 15, 1443D
1

David ergo quasi perfectus propheta os suum Christo aperuit; et ideo in parabolis aperuit os suum (Psal. LXXVII, 2) . Aperuit os, duxit spiritum. Merito ergo ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel et favum ori meo (Sup. v. 113) !

PL 15, 1443D

それゆえダビデは、いわば完全な預言者として、キリストに口を開いた。だから「たとえ話の中で自分の口を開いた」(詩篇77:2)。彼は口を開き、霊を引き込んだ。したがって、「汝の仰せは私の喉に何と甘いことか。蜜と蜂の巣にまさって私の口に甘い」(上の第113節)〔第103節のこと。底本は v. 113 と刷る〕と言うのは当然である。

2

Sponsa Christi os suum Sponso aperuit: percepit omni melle dulciora praecepta. Et ideo testata est, dicens: Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium (Cant. V, 16) . Delectata igitur tenuit eum, et non dimisit eum.

PL 15, 1444A

キリストの花嫁は、花婿に口を開いた。どんな蜜よりも甘い掟を味わったのである。だから彼女は、こう言って証しした。「彼の喉は甘く、そのすべてが慕わしい」(雅歌5:16)。こうして彼女は喜んで彼を捕らえ、離さなかった。

3

Et introduxi, inquit, eum in domum matris meae, et in secretum ejus, quae me concepit (Cant. III, 4) . Fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria.

PL 15, 1444A

「そして私は彼を連れて行った」と彼女は言う。「私の母の家に、私を身ごもった者の奥の間に」(雅歌3:4)。おそらく家とは、道徳の教えが輝いているところであり、奥の間とは、より高い奥義があるところである。

4

Merito ergo concupiscebat praecepta Domini, in quibus divinae gratiae mella redolebant. An non omni melle dulcior peccatorum remissio? Nonne omni flore gratior resurrectio mortuorum?

PL 15, 1444A

それゆえ、彼が主の掟を慕っていたのは当然である。そこには神の恩寵の蜜が香っていたからである。罪の赦しは、どんな蜜よりも甘くないだろうか。死者の復活は、どんな花よりも喜ばしくないだろうか。

Sermo XVII. Phe, Caput XII

第17説教(ペー) 第XII章PL 15, 1444B
1

(Vers. 132.) Quartus versiculus: Respice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum (Exod. XIV, 24 et 25) .

PL 15, 1444B

(第132節)第四の小節。「私を顧みよ、私を憐れめ、汝の名を愛する者たちへの裁きにしたがって」(出エジプト記14:24–25)〔この引照は、次の段落に出るエジプト人の陣営の件に当たるらしく、位置が合っていない〕。

2

Pulchre addidit: Respice in me, et miserere mei (Gen. XIX, 21) ; quia respicit et iratus, ut respexit super castra Aegyptiorum, et ligatis axibus curruum, omnes eos dejecit in fluctus.

PL 15, 1444B

「私を顧みよ、私を憐れめ」(創世記19:21)〔この引照は、次に言うソドムとゴモラの件に当たるらしく、位置が合っていない〕と、彼は見事に付け加えた。怒っている者もまた顧みるからである。エジプト人の陣営を顧みて、戦車の車軸を縛り、彼ら全員を波の中に投げ落としたときのようにである。

3

Respexit super Sodomam et Gomorrham, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium, divinae pretium solvit offensae. Scriptum est etiam: Aspicit super terram, et facit eam tremere (Psal. CIII, 32) .

PL 15, 1444B

彼はソドムとゴモラを顧みた。両者はそれぞれの罪の刑罰を受けることになり、神への侮辱の代価を払った。また書かれている。「彼は地を見つめ、それを震えさせる」(詩篇103:32)。

4

Et contra, Respexit super munera Abel: super Cain autem munera non respexit (Gen. IV, 4 et 5) . Quo exasperatus Cain, parricidali crimine cruorem fratris effudit.

PL 15, 1444B

また反対に、「彼はアベルの供え物を顧みた。しかしカインの供え物は顧みなかった」(創世記4:4–5)。これに憤って、カインは近親殺しの罪をもって兄弟の血を流した。

Sermo XVII. Phe, Caput XIII

第17説教(ペー) 第XIII章PL 15, 1444B
1

Quid sit autem respicere Deum, evidentissime illo testimonio declaratur: Quia respexit super filios pauperum, et non despexit preces eorum (Psal. CI, 18) ; oculus enim Domini non aspernatur justorum munera.

PL 15, 1444B

神が顧みるとはどういうことかは、次の証しによっていちばんはっきり示される。「彼は貧しい者たちの子らを顧み、その祈りを退けなかった」(詩篇101:18)。主の目は、義人たちの供え物を軽んじないからである。

2

Denique oculos nostros cum in aliquem movemur, avertimus; quasi indignum eum aspectu judicemus, quem oderimus affectu.

PL 15, 1444C

実に、我々は、誰かに対して憤りに動かされるとき、目をそらす。心で憎んでいる者を、見るに値しないと判断するかのようである。

Sermo XVII. Phe, Caput XIV

第17説教(ペー) 第XIV章PL 15, 1444C
1

(Vers. 133.) Sequitur versus quintus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum: et non dominetur mihi omnis iniquitas. Gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus Scripturarum testimoniis admonemur.

PL 15, 1444C

(第133節)次に第五の節が来る。「私の歩みを汝の言葉にしたがって導け。あらゆる不法が私を支配しないように」。歩みは魂の進歩の意味に解すべきだと、我々は聖書の度重なる証しによって教えられている。

2

Nam quis tam stolido ingenio est, qui putet David de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum, et his divinae directionis auxilium postulare?

PL 15, 1444C

ダビデが自分の足の体の歩みを気にかけ、それについて神の導きの助けを求めた、などと考えるほど愚かな知性の持ち主が、誰かいるだろうか。

3

Ille vero, ut sanctus, vitae suae cursum dirigi gestiebat; sicut et alibi Scriptura testatur, dicens: A Domino diriguntur gressus viri (Prov. XX, 24) .

PL 15, 1444C

彼は聖なる者として、自分の人生の歩みが導かれることを切望していたのである。別の箇所でも聖書は、「人の歩みは主によって導かれる」(箴言20:24)と言って証ししている。

4

Denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: Paulo minus effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus pacem (Psal. LXXII, 2 et 3) . Animi itaque sui ostendit claudicasse vestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam.

PL 15, 1444D

実に、彼自身が前の箇所で述べた証しを用いよう。「私の歩みはもう少しで崩れ流れるところだった。罪人たちの平和をねたんだからである」(詩篇72:2–3)。こうして彼は、罪人たちの平和を驚くべきものと考えたとき、自分の心の足取りが足を引きずったことを示している。

5

Videntur quidem habere tranquillitatem, videntur quiete frui: sed non est quies, ubi animus inquietus est: non est tranquillitas mentis, ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae.

PL 15, 1444D

確かに彼らは穏やかさを持ち、安らぎを享受しているように見える。しかし、心が落ち着かないところに安らぎは無い。咎ある良心の刺に心がかき乱されているところに、精神の平穏は無い。

6

Quomodo securitas, ubi diversarum pugna est passionum, ubi conflictus gravium cogitationum?

PL 15, 1444D

さまざまな情念が争い、重い思いが衝突しているところに、どうして安心があろうか。

7

Unde Dominus definiens quid sit pacem habere, ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27) , ostendens pacem quam mundus dat, verae pacis gratiam non habere.

PL 15, 1445A

それゆえ主は、平和を持つとは何かを定めて言う。「私の平和を汝らに与える、私の平和を汝らに残す。世が与えるようにではなく、私が汝らに与える」(ヨハネ14:27)。世が与える平和は、真の平和の恩寵を持たないことを示している。

8

Ideoque non in homine esse pacem volens docere, addidit: Pacem meam relinquo vobis. Et iterum: Pacem meam do vobis. Denique Propheta dicebat: Pax, pax, et ubi est pax (Jerem. VI, 14) ?

PL 15, 1445A

そして、平和は人の中にあるのではないと教えようとして、彼は付け加えた。「私の平和を汝らに残す」。また、「私の平和を汝らに与える」。実に預言者は言っていた。「平和、平和と。平和はどこにあるのか」(エレミヤ6:14)。

9

Manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi, non corporis titubaverat gressus. 14. Et Moyses ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Etenim ut Deum videret, progressione quadam virtutis ad ulteriora processit.

PL 15, 1445A

それゆえ、彼が自分の考えのよろめきについて語ったことは明らかである。そこでよろめいたのは、体ではなく心の歩みであった。14.〔底本は段落番号14を二度組む〕 そしてモーセは言う。「私は通り過ぎて、この大いなる光景を見よう」(出エジプト記3:3)。実に、神を見るために、徳の何らかの進歩によって、より先へ進んだのである。

10

Pastor erat ovium, et dux factus est civium. Et ad Sponsam dicitur in Canticis: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab: moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis (Cant. VII, 1) .

PL 15, 1445A

彼は羊の牧者であり、市民たちの指導者となった。そして花嫁に向かって、雅歌でこう言われる。「汝の歩みは履物の中で美しくなった、アミナダブの娘よ。汝の腿の垂れ飾りは、名匠の手の業になる首飾りに似ている」(雅歌7:1)。

11

Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari: Quam speciosi pedes sunt evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) !

PL 15, 1445B

ここでも、歩みが教会、あるいは魂の進歩を意味していることに疑いはない。「平和を福音として告げる者たち、善きことを福音として告げる者たちの足は、何と美しいことか」(イザヤ52:7)。

12

Utique speciosos dicit Evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2) : hoc est, fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu.

PL 15, 1445B

確かに彼は、福音の宣教と論議の進展を美しいと言っているのである。別の箇所で「川を渡れ」(イザヤ47:2)と言われているように、すなわち、この世の流れ滑りやすいものを、心の揺るぎない歩みで走り越えよ、ということである。

13

Quod de animae gressu dici in posterioribus hic ipse David evidenter ostendit, asserens quod torrentem iniquitatum sua anima transisset (Psal. CXXIII, 5) .

PL 15, 1445B

これが魂の歩みについて言われていることを、このダビデ自身が後の箇所ではっきり示している。自分の魂が不法の奔流を渡ったと断言しているからである(詩篇123:5)。

Sermo XVII. Phe, Caput XV

第17説教(ペー) 第XV章PL 15, 1445C
1

Sed revertamur ad Sponsae gressus. Quid sibi vult quod addidit in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus itaque dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus.

PL 15, 1445C

しかし花嫁の歩みに戻ろう。教会の歩みが履物の中で美しいと付け加えたのは、どういう意味か。我々は、モーセに「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)と言われたと読む。これによって彼は、体の束縛に縛られてはならないと諭されたと見える。

2

Ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur: sed incessus decore praecellit.

PL 15, 1445C

それゆえ雅歌は、魂の美しさを、履物のように肉を用い、その履物そのものに妨げられず、歩みの美しさにおいてまさる魂の美しさとして示している。

3

Calceat ergo se carnem anima, vel Ecclesia gratiam; ut cursum vitae hujus et transitum cum decore praetereat.

PL 15, 1445C

それゆえ魂は肉を履物として自らに履き、あるいは教会は恩寵を履く。この世の生の歩みと通過を、美しく通り過ぎるためである。

4

Quod fit, si calceamentum suum non inquinet luto corporali, nec in vitiorum merset voragine: si castiget carnem suam; ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere degravetur. Bonum calceamentum animae pudicitia est. Bonus gressus est in vestigio castitatis.

PL 15, 1445C

それは、自分の履物を体の泥で汚さず、悪徳の渦に沈めず、自分の肉を懲らし、走ることが遅れず、太い脂の重さに押さえつけられないなら、実現する。魂のよい履物は貞潔である。よい歩みは貞潔の足跡にある。

5

Sapientia autem amictus est animae; unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur te (Prov. IV, 8) .

PL 15, 1445D

知恵は魂の衣である。だから「それを尊べ。それは汝を抱く」(箴言4:8)と書かれている。

6

Utamur ergo corpore tamquam calceamento, ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non ad praeceptum: ad obsequium, non ad delectationem; ad obedientiam, non ad dissensionem: et in via sapientiae vestigium collocemus; ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat.

PL 15, 1446A

それゆえ、体を履物のように用いよう。より低い徳の働きのために。奉仕のために、命令のためではなく。服従のために、快楽のためではなく。従順のために、不和のためではなく。そして知恵の道に足跡を置こう。奔流の何らかの力が我々の歩みを閉ざすことのないようにである。

Sermo XVII. Phe, Caput XVI

第17説教(ペー) 第XVI章PL 15, 1446A
1

Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Josue V, 16) . Dictum est et ad Jesum Nave: ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir . . . . . cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11) ; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant.

PL 15, 1446A

それゆえモーセに「履物を脱げ」(ヨシュア記5:16)と言われた〔この引照は、次に言うヌンの子ヨシュアへの言葉に当たる〕。ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕にも言われた。しかしキリストには言われておらず、むしろ洗礼者ヨハネが言って、こう書かれている。「私の後に来る人は……その人の履物を運ぶ値打ちも私にはない」(マタイ3:11)。罪なしではいられなかった者たちが、自分の履物を脱ぐよう諭されるのは当然だからである。

2

Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum peccati immune servavit: sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum.

PL 15, 1446A

しかしこの者は、自分の履物を脱がないだけでなく、他の者たちの履物をも解き放つ。自分の体を罪から免れたまま保っただけでなく、すべての罪の赦しを与えたからである。

3

Ergo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto.

PL 15, 1446B

それゆえ教会は、キリストにならって美しく、履物の中ですべての罪から洗われている。

Sermo XVII. Phe, Caput XVII

第17説教(ペー) 第XVII章PL 15, 1446B
1

Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris; quando autem etiam inferioris status, aut doctrinae homines verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt; speciosa est in calceamentis.

PL 15, 1446B

そしておそらく、教会が完全な者たちの間で知恵を語るとき、上の肢体において美しい。他方、より低い身分の、あるいはより低い教えの人々が言葉に従い、信仰の連なりを忘れず、司教の掟を守るとき、履物において美しい。

2

Plerumque clerus erravit, Sacerdos mutavit sententiam, divites cum saeculi istius terreno rege senserunt; populus fidem propriam reservavit.

PL 15, 1446B

しばしば、聖職者団は誤り、司教は意見を変え、富者たちはこの世の地上の王と同じ考えになった。しかし民は、自分の信仰を守り通した。

3

Unde etiam de Domino Jesu bene possumus dicere, quia et in his quae corporalia sunt, speciosos gressus Verbum habeat, cum de moralibus disputatur. Et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus (Matth. X, 10) ; ne obumbraretur eorum disputatio, sed eluceret.

PL 15, 1446B

それゆえ、主イエスについても、体に属するものにおいてさえ、道徳が論じられるとき、言葉が美しい歩みを持っていると言うことができる。そして使徒たちも、おそらくそのために裸足で遣わされる(マタイ10:10)。彼らの論議が覆い隠されず、輝き出るためである。

4

Itaque Ecclesia filia Aminadab, hoc est, voluntarii vel beneplaciti; quia voluntarius eam et beneplacitus congregavit, et in calceamentis speciosa est.

PL 15, 1446C

それゆえ教会は、アミナダブ、すなわち「自発の者」あるいは「好意の者」の娘である。自発の者であり好意の者が教会を集めたからである。そして教会は履物の中で美しい。

Sermo XVII. Phe, Caput XVIII

第17説教(ペー) 第XVIII章PL 15, 1446C
1

Meritoque additum est in Canticis: Moduli femorum tuorum similes torquibus opere manuum artificis (Cant. VII, I) ; ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur.

PL 15, 1446C

そして雅歌で、「汝の腿の垂れ飾りは、名匠の手の業になる首飾りに似ている」(雅歌7:1)と付け加えられたのは当然である。教会の子孫の飾りが歌われるためである。

2

Per femur enim insigne generationis agnoscimus, juxta illud: Accingere gladium tuum circum femur, potentissime (Ps. XLIV, 4) ; quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine, omnibus daturus salutem.

PL 15, 1446C

腿によって我々は、誕生の印を認める。「力ある者よ、汝の剣を腿に帯びよ」(詩篇44:4)という言葉のとおりである。これによって、神の子が自分自身を空しくしたとき、言葉の神性を帯び、人としての誕生を履物のように履いて、すべての人に救いを与えるためにおとめから出て来た、ということが示されている。

3

Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur; ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum.

PL 15, 1446D

垂れ飾りとは、婦人たちが首に掛けるのが常である貴重な飾りのことである。教会のこれほどの進展が示されている。最も貴重な飾りに、また凱旋する者たちの首飾りにたとえられているのである。これらは戦士たちの飾りだからである。

4

Unde et Symmachus ἐπιτραχήλια dicit, hoc est, quae sunt circa collum. Sive ergo generatio Christi ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignibus spiritalibus cervices fidelium coronavit.

PL 15, 1447A

それゆえシュンマコスは「首の飾り(エピトラケーリア)」〔ギリシア語〕、すなわち首のまわりにあるものと言う。したがって、おとめからのキリストの誕生であれ、教会の増殖であれ、それは見かけでは名匠の手によって飾られた首飾りのようであるが、真の徳の霊的な印によって、信じる者たちの首に冠を授けたのである。

Sermo XVII. Phe, Caput XIX

第17説教(ペー) 第XIX章PL 15, 1447A
1

Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et umbilicus ejus tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens (Cant. VII, 2) ; eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficiat spiritali; et venter ejus non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam, moralium suavitate repleatur.

PL 15, 1447A

実に、教会の肢体のこの描写は、すべて美と称賛に満ちている。「その臍は、混ぜ物の尽きない丸い杯のようだ」(雅歌7:2)と称えられているからである。あらゆる教えにおいて円く整えられ、知識の充満と霊的な飲み物において欠けることがないからである。また、その腹は、小麦の山、すなわち天の奥義のいっそう強い食物で肥やされるだけでなく、ユリのようなもので、道徳の甘美さによって満たされる。

Sermo XVII. Phe, Caput XX

第17説教(ペー) 第XX章PL 15, 1447B
1

Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis tui sicut purpura (Ib. 5) .

PL 15, 1447B

それゆえ教会自身も、功ある女王のように、キリストの血によって冠を授けられる。「汝の頭の飾りは紫のようだ」(雅歌7:5)と書かれているとおりである。

2

Sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges, quibus regnum donet aeternum.

PL 15, 1447B

キリストの血は紫である。それは聖なる者たちの魂を染め、色で輝くだけでなく、力においても輝く。王たちを作り、しかもよりよい王たちを作り、彼らに永遠の国を与えるからである。

Sermo XVII. Phe, Caput XXI

第17説教(ペー) 第XXI章PL 15, 1447B
1

Meritoque ad tantum Ecclesiae decorem, cui Christi sanguis irrutilat, Spiritus sanctus exclamat: Quam puchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Ib. 6) !

PL 15, 1447B

そして、キリストの血が赤く輝く教会の、これほどの美しさに対して、聖なる霊が叫ぶのは当然である。「愛よ、汝は汝の楽しみの中で何と美しく、心地よくなったことか」(雅歌7:6)〔底本は puchra。pulchra と読む〕。

2

Pulchra decore virtutis, suavis jucunditate gratiae, remissione vitiorum, quam nulla vexat amaritudo peccati: et ipsa jam charitas, quae diligendo Deum, ipsius et nomen acceperit; quia Deus charitas est (Joan. IV, 16) .

PL 15, 1447B

徳の美しさにおいて美しく、恩寵の楽しさにおいて心地よく、悪徳の赦しにおいて心地よい。この彼女を、罪の苦さは少しも悩ませない。そして彼女自身がすでに愛であり、神を愛することによって、愛という名そのものを受けたのである。「神は愛である」(ヨハネ4:16)〔この言葉はヨハネの手紙一4:16 のもの。底本は Joan. と刷る〕からである。

Sermo XVII. Phe, Caput XXII

第17説教(ペー) 第XXII章PL 15, 1447C
1

Recte ergo David petit gressus suos dirigi secundum verbum Dei; ut fiant et ipsi speciosi, et non dominetur ei iniquitas; quam jure praecavit.

PL 15, 1447C

それゆえダビデが、自分の歩みが神の言葉にしたがって導かれ、自分自身も美しくなり、不法が自分を支配しないように求めるのは正しい。彼は不法を正当にも警戒したのである。

2

Sciebat enim et Abraham gressus suos secundum praecepta Domini dirigentem, et appetito speciosae uxoris pudore tentatum, sed non confusum; et in unici immolatione filii postulata, patriae mentis pietate luctatum, sed coronatum; se quoque in furore Saul, incestu Ammon, Abessalon parricidio, iniquitatis improbae feralibus tentationibus appetitum, hoc solo evasisse, quod dirigens gressus suos secundum pietatem Domini, a paterno non recessit affectu; intra se gemens crimen incesti, a se relegans odia parricidae.

PL 15, 1447C

彼は、アブラハムが自分の歩みを主の掟にしたがって導き、美しい妻の恥じらいが狙われて試みられたが、辱められなかったこと、また独り子を献げよと求められたとき、父としての心の敬愛と戦ったが、冠を受けたことを知っていたからである。また彼は、自分自身も、サウルの憤激、アムノンの近親相姦、アブサロムの近親殺しという、邪悪な不法の致命的な誘惑に襲われながら、ただ一つのことで逃れたことを知っていた。すなわち、自分の歩みを主の敬愛にしたがって導き、父としての情から退かなかったことである。彼は近親相姦の罪を心の内で嘆き、近親殺しの者への憎しみを自分から追い払った。

3

Filius meus Abessalon, filius meus, inquit, Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te (II Reg. XVIII, 33) , memor naturae pietas, offensae immemor, de quo ante quaesivit: Puer ne vivit (Ib. 29) ?

PL 15, 1447C

「私の子アブサロムよ、私の子よ、アブサロムよ。誰が私に、汝の代わりに死を与えるだろうか」(サムエル記下18:33)と彼は言う。それは、本性を思い出す敬愛であり、侮辱を忘れた敬愛である。彼は以前、彼について「その少年は生きているか」(サムエル記下18:29)と尋ねていた。

Sermo XVII. Phe, Caput XXIII

第17説教(ペー) 第XXIII章PL 15, 1447D
1

Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante puerum dixit, postea filium nominavit; cur non in utroque, aut puerum dixit, aut filium? Si viveret, puer erat; quia parricidio petebat patrem. Non ergo pietatis nomen accipere debebat, sed infirmitatis.

PL 15, 1447D

そしておそらく、なぜ先には少年と言い、後には息子と呼んだのか、なぜ両方で少年と言うか、あるいは息子と言わなかったのか、と問うべきであろう。生きていれば少年であった。近親殺しをもって父を狙っていたからである。それゆえ敬愛の名ではなく、弱さの名を受けるべきであった。

2

Ideoque vir justus quod religionis fuit, tacuit; quod infirmitatis, aspersit. Ubi vero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit.

PL 15, 1448A

それゆえ義人は、信心に属することは黙し、弱さに属すること〔「少年」という呼び名〕は口にした。しかし彼が死んだとき、敬愛深い父のもとでは、人格の罪は消え、本性の名が残った。

Sermo XVII. Phe, Caput XXIV

第17説教(ペー) 第XXIV章PL 15, 1448A
1

(Vers. 134.) Sequitur: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua. Non unum genus est nostrae afflictionis; est et tentatio, est et calumnia; sed tentatio levior, calumnia gravior: siquidem tentatio potest esse calumnia, calumnia in se et tentationem habet.

PL 15, 1448A

(第134節)続く。「私を人々の中傷から解き放て。私が汝の戒めを守るために」。我々の苦難は一種類ではない。試みもあり、中傷もある。しかし試みはより軽く、中傷はより重い。試みは中傷になり得るし〔底本は tentatio potest esse calumnia と刷り、ミーニュに脚注は無い。試みが中傷より軽い理由として意味が通りにくく、「試みは中傷なしにもあり得るが」の意とも読める〕、中傷はそれ自体に試みを含むからである。

2

Est et humana tentatio, quam ferre possumus; calumnia autem gravis est. Et ideo Dominus, quae sunt graviora suscepit, et calumniis appetitus silentium detulit triumphale (Matth. XXVI, 63).

PL 15, 1448A

人間的な試みもあり、それは我々が耐えられるものである。しかし中傷は重い。それゆえ主は、より重いものを引き受け、中傷に襲われたときには、勝利に満ちた沈黙を示した(マタイ26:63)。

3

Calumnia autem eo gravior est, quia non solum falsa componit; verum etiam quae pie gesta sunt decolorat; ut Joseph non solum adulterii oblatione tentatus est, et invitamento herilis illecebrae (Gen., XXXIX, 10 et seq.) : verum etiam tentatus calumniis, composito, quod ipse adulterium dominae suae inferre voluisset, comprehensusque exuerit vestem; ne fraudis indicium, atque insigne criminis teneretur; cum utique amictum ideo fugiens reliquerit, ut laqueos vim inferentis, et nexus illecebrosae artis evaderet.

PL 15, 1448B

中傷がより重いのは、偽りを作り上げるだけでなく、敬虔に行われたことの色を褪せさせるからである。たとえばヨセフは、姦淫の持ちかけと、主人の妻の誘惑の言い寄りによって試みられただけでなく(創世記39:10以下)、さらに中傷によっても試みられた。すなわち、彼自身が自分の女主人に姦淫を迫ろうとしたのだと作り上げられ、捕らえられて衣を脱いだのだ、と言われた〔ミーニュの脚注は、composito には「作り事」あるいは「罪状」、すなわち訴えを補って解し、一部の版が elogio を加えるのは無用とする。また ne fraudis indicium のあとには「捕らえられて逃げられなかった彼の身に」を補って読むとする〕。詐欺の証拠、罪の印を握られないようにしたのだというのである。実際には、彼は暴力を加える女の罠と、誘惑の技巧の絆を逃れるために、衣を残して逃げたのである。

4

Ipse David senserat, quod timebat. Quibus enim Saul regis calumniis laboravit! Perterritis omnibus, Allophyli impetum lusit, et singulari certamine summam belli, et totius praelii pondus excepit, virtute sua solus commune crimen refellens, et totius retorquens in hostem plebis opprobrium; et tamen quia juvenculae dixerunt: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) , gloria in invidiam versa, odio coepit urgeri.

PL 15, 1448B

ダビデ自身は、恐れていたことを実感していた。サウル王の中傷にどれほど苦しめられたことか。皆が怖じ気づいたとき、彼は異民族〔ペリシテ人のこと〕の襲撃をいなし、一騎打ちによって戦争の大勢と全戦闘の重みを引き受け、自らの徳によってただ一人、共同の恥を晴らし、全民の辱めを敵に投げ返した。それでも、乙女たちが「サウルは千の中で凱旋し、ダビデは一万の中で〔凱旋した〕」(サムエル記上18:7)と言ったので、栄光は妬みに変わり、彼は憎しみに迫られ始めた。

5

Et ut de posterioribus loquamur: Susanna bene sibi conscia erat; et apud homines sibi adesse non poterat. Duo presbyteri senes falsum testimonium deferebant, numerus sacerdotum atque senectus vocem auferebant puellae; sola conscientia erat apud Deum libera. Denique hominum damnata judicio, nutu est absoluta divino (Dan. XIII, 34 et seq.) .

PL 15, 1448C

そして後の時代のことを語るなら、スザンナは自分に疚しいところがないとよく知っていたが、人々の前で自分のために立つことはできなかった。二人の年老いた長老が偽りの証言をした。祭司たちの数と老年が、乙女の声を奪った。ただ良心だけが、神のもとで自由であった。実に人々の裁きでは有罪とされたが、神の頷きによって無罪とされた(ダニエル13:34以下)。

Sermo XVII. Phe, Caput XXV

第17説教(ペー) 第XXV章PL 15, 1448C
1

Ideo ait Propheta: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua: qui enim opprimitur calumnia, non facile potest custodire mandata divina. Tristitiae necesse est plerumque aut timori cedat, et affligatur vel metu calumniae, vel dolore.

PL 15, 1448C

それゆえ預言者は言う。「私を人々の中傷から解き放て。私が汝の戒めを守るために」。中傷に押さえつけられる者は、神の戒めをたやすく守ることができないからである。そのような者は、しばしば悲しみか恐れに屈し、中傷への恐れか苦痛によって打ちのめされざるを得ない。

Sermo XVII. Phe, Caput XXVI

第17説教(ペー) 第XXVI章PL 15, 1448D
1

(Vers. 135.) Sequitur septimus versus: Vultum tuum illumina super servum tuum; et doce me justitias tuas. Illuminat Dominus sanctos suos, et lucet in corde justorum.

PL 15, 1448D

(第135節)次に第七の節が来る。「汝の顔を汝の僕の上に照らせ。そして私に汝の正義を教えよ」。主は自分の聖なる者たちを照らし、義人たちの心の中で輝く。

2

Itaque cum sapientem videris, cognosce quia descendit super eum Dei gloria, illuminavit ejus mentem scientiae fulgore, cognitionisque divinae.

PL 15, 1449A

それゆえ、知恵ある者を見たなら、その者の上に神の栄光が降り、その精神を知識と神の認識の輝きで照らしたのだと知れ。

3

Illuminavit autem etiam corporaliter faciem Moysi, et transfigurata est gloria vultus ejus, quam videntes Judaei trepidaverunt; et ideo factum est ut Moyses velamen imponeret super faciem suam; ne in eam filii Israel intenderent, et perturbarentur (Exod. XXXIV, 29 et seq.) .

PL 15, 1449A

主はまた、モーセの顔を体においても照らし、その顔は栄光によって変貌した。それを見たユダヤ人たちは恐れおののいた。そのためモーセは、自分の顔に覆いを掛けた。イスラエルの子らがそれを見つめて乱されることのないようにである(出エジプト記34:29以下)。

4

Simul declarabatur mysterium, quod illud velamen quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Judaeorum mystice poneretur; eo quod veram Legis claritatem videre non possent.

PL 15, 1449A

同時に、奥義が示されていた。モーセの顔に体において掛けられたあの覆いは、ユダヤ人たちの心に奥義の意味で掛けられることになる、という奥義である。律法の真の輝きを見ることができなかったからである。

5

Vultus enim Moysi fulgor est Legis; fulgor autem Legis non in littera, sed in intellectu est spiritali.

PL 15, 1449A

モーセの顔とは律法の輝きであり、律法の輝きは文字にではなく、霊的な理解にあるからである。

6

Itaque quamdiu vixerat Moyses, et alloquebatur Judaeorum populum, velamen habebat in facie sua; mortuo autem Moyse, Jesus Nave jam non per velamen, sed facie revelata, et presbyteros alloquebatur et populum, et nemo trepidabat (Josue I, 10) : cum utique et ipsi dixerit Deus, quod cum ipso ita esset futurus, ut fuit cum Moyse, et eum similiter illuminaret, gestorum utique, non vultus gloria (Ibid., 5) : hoc significante Spiritu sancto, quod venturus esset verus Jesus, ad quem si quis converteretur, et eum vellet audire, de corde suo velamen auferret, et revelata facie verum Salvatorem videret.

PL 15, 1449B

それゆえ、モーセが生きて、ユダヤの民に語っていた間は、顔に覆いがあった。しかしモーセが死ぬと、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕は、もはや覆いを通してではなく、顔を現して、長老たちにも民にも語り、誰も恐れなかった(ヨシュア記1:10)。もっとも神は、彼自身にも、モーセと共にいたのと同じように共にいると言い、彼を同じように照らすと言ったのだが、それは顔の栄光ではなく、業績の栄光であった(ヨシュア記1:5)。これは聖なる霊が、真のイエス〔ヨシュアとイエスはラテン語では同じ名 Jesus。アンブロシウスはこれに掛けている〕が来ることを示すものであった。この者に向かって回心し、その言うことを聞こうとする者は、自分の心から覆いを取り除き、顔を現して、真の救い主を見るであろう。

Sermo XVII. Phe, Caput XXVII

第17説教(ペー) 第XXVII章PL 15, 1449B
1

Ergo Deus omnipotens Pater, qui in Moysi facie excaecavit populum Judaeorum, non duritia, sed praescientia; nec malitia, sed aequitate atque justitia; ipsi enim sibi velamen posuerunt, qui Legem intelligere noluerunt: Lex enim spiritalis est, sicut dixit Hebraeus (Rom. VII, 4) .

PL 15, 1449B

それゆえ、全能の神である父は、モーセの顔においてユダヤ人の民の目をくらませたが、それは頑なさによるのではなく予知によるのであり、悪意によるのではなく公平と正義によるのである。律法を理解しようとしなかった者たち自身が、自分たちの上に覆いをかけたのだからである。ヘブライ人〔パウロのこと〕が言ったとおり、律法は霊的なものである(ローマ7:4)〔底本の引照は7:4。7:14 のことか〕。

2

Is utique secundum illud quod dat unicuique nostrum, in quo non tribuentis, sed non diligentis est culpa; iste, inquam, Dominus illuminavit cor populi nationum in facie Christi Jesu, per ejus adventum; quod evidenter Apostolico declaratur exemplo, sicut scriptum habemus: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Jesu (I Cor. IV, 6) .

PL 15, 1449C

この神は、我々一人ひとりに与えるものに応じて〔目をくらませたのである〕。そこにある咎は、与える側にではなく、愛さない側にある。この同じ主が、キリスト・イエスの到来によって、諸民族の民の心をキリスト・イエスの顔において照らしたのである。これは使徒の例によって明らかに示される。我々はこう書かれたものを持っている。「闇から光が輝き出よと言った神は、キリスト・イエスの顔における神の輝きの知識を照らし出すために、我々の心の中に輝いた」(一コリント4:6)〔この言葉は二コリント4:6 のもの。底本は I Cor. と刷る〕。

Sermo XVII. Phe, Caput XXVIII

第17説教(ペー) 第XXVIII章PL 15, 1449C
1

Ideo ergo dicit David ad Dominum Jesum: Vultum tuum illumina super servum tuum. Faciem Christi videre cupiebat; ut mens ejus illuminari posset. Et secundum Incarnationem potest accipi.

PL 15, 1449C

こうしてダビデは主イエスに言う。「汝の顔を汝の僕の上に照らせ」。彼はキリストの顔を見ることを切望していた。彼の精神が照らされ得るためである。これは受肉に即して受け取ることもできる。

2

Multi enim prophetae et justi videre voluerunt (Luc. X, 24) , ut ipse Dominus declaravit. Quod autem negatum Moysi fuerat (Exod. XXXIII, 20) , non quaerebat: ut corporaliter Dei vultum videret incorporei; si tamen et Moyses, tam sapiens et eruditus hoc potuerit simpliciter magis, quam in mysterio postulare; humanum tamen est desideria supra nos extendere.

PL 15, 1449D

実際、多くの預言者と義人が見ることを望んだのであり(ルカ10:24)、主自身がそう明言した。他方、モーセに拒まれたこと(出エジプト記33:20)を、彼は求めてはいなかった。すなわち、体を持たない神の顔を体において見ようとしたのではない。もっとも、あれほど賢く学識あるモーセでさえ、これを奥義においてよりもむしろ素朴に願い得たとしての話であるが〔si tamen 以下の係りは定かでない。モーセもそれを文字どおりに願ったのではあるまい、との含みと取った〕。それでも、我々を超えたものへ願いを伸ばすのは人間らしいことである。

3

Nec immerito faciem ejus advenientis ex Virgine quaerebat videre; ut illuminaretur in corde, sicut illuminabantur etiam illi qui dicebant: Nonne cor nostrum ardebat in nobis . . . . cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?

PL 15, 1449D

彼が、おとめから来る者の顔を見ようと求めたのも、理由のないことではない。心において照らされるためである。それは、こう言った者たちもまた照らされていたのと同じである。「我々の心は我々の内で燃えていたではないか……彼が我々に聖書を開いたとき」(ルカ24:32)。

4

Quod si quis ad Deum Patrem dictum vult videri, potest accipi vultus Patris, Filius; qui enim videt Filium, videt et Patrem.

PL 15, 1450A

もしこれが父なる神に向けて言われたと見たい者があれば、父の顔を子と受け取ることができる。子を見る者は父をも見るからである。

Sermo XVII. Phe, Caput XXIX

第17説教(ペー) 第XXIX章PL 15, 1450A
1

Illuminat tamen vultus Dei secundum quod oculi ejus super justos habentur. Quod cum spiritaliter sit probandum; tamen quia incidit illuminationis vultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter id fieri potuisse, cognoscat.

PL 15, 1450A

しかし神の顔が照らすのは、その目が義人たちの上にあるとされるのに応じてである。これは霊的に証明されるべきことだが、それでも、モーセの顔の照らされた話にたまたま行き当たったので、これが体の上でも起こり得たことを誰も疑わないよう、知っておくがよい。

2

Etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur, et ignis vapore calefactis species vultus rutilantis ostenditur.

PL 15, 1450A

実際、太陽に当たることで、青白さにやつれていた多くの者でさえ、体全体の姿が変わり、火の熱で温められた者には、赤らんだ顔つきが現れる。

3

Oriente die, rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio mutuatae, gemmarum quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis, quod ipsa radiaverint; et miraris si Moysis vultus divinae infectus sit claritate praesentiae?

PL 15, 1450A

日が昇るとき、大地はサフラン色に染まって赤らみ、〔日の〕恵みから姿を借り受ける。宝石の首飾りもまた、きらめいて、自らが照り返したものを近くにあるものに移し渡す。それなのに、あなたは、モーセの顔が神の臨在の輝きに染まったことを不思議がるのか。

4

Miraris si refulgente Dei gratia justi vaporetur ingenium? Non dubitavit propheta, qui poposcit illuminari prius; ut justitias Domini posset addiscere.

PL 15, 1450B

神の恩寵が輝くとき、義人の気質が温められることを不思議がるのか。預言者は疑わなかった。彼はまず照らされることを求めたのであり、それは主の正義を学び取れるようになるためであった。

Sermo XVII. Phe, Caput XXX

第17説教(ペー) 第XXX章PL 15, 1450B
1

(Vers. 136.) Sequitur versus octavus: Decursus aquarum descenderunt oculi mei; quia non custodivi legem tuam.

PL 15, 1450B

(第136節)第八の節が続く。「水の流れへと私の目は下った。私が汝の律法を守らなかったからである」。

2

Granditer affectum poenitentiam gerentis expressit, dicens quod aquarum decursus oculi sui descenderint: sive quia per eos tamquam meatus undantium fluentorum, ita exuberantium lacrymarum se quidam ductus effuderit, et fletus irrigui continuum quoddam et juge profluvium: sive quod ipsi descenderint oculi.

PL 15, 1450B

彼は悔い改めを行う者の心情を壮大に表した。自分の目が水の流れへと下ったと言うことによってである。それは、目を通して、湧き出る流れの水路のように、あふれる涙の一筋の通り道が注ぎ出し、潤す涙の絶え間ない尽きぬ流出が起こったからか、あるいは、目そのものが下ったからである。

3

Habet enim hoc vis summi doloris, ut cum lacrymis oculi quodammodo ipsi videantur descendere; eo quod tanta vis lacrymarum sit, ut putentur oculi in fletus resolvi, et in lacrymas effundi.

PL 15, 1450C

極度の苦痛の力にはこういう性質がある。涙とともに目そのものがいわば下っていくように見えるのである。涙の勢いがあまりに大きいので、目が泣くことへと溶け、涙へと注ぎ出されると思われるほどだからである。

Sermo XVII. Phe, Caput XXXI

第17説教(ペー) 第XXXI章PL 15, 1450C
1

Oculi ergo ipsi tamquam in decursus descenderunt aquarum, quo verbo impetus deplorantium vehemens expressius declaratur, secundum illud quod in Canticis scriptum est: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetus descendens a Libano (Cant. IV, 15) .

PL 15, 1450C

こうして目そのものが、いわば水の流れへと下った。この言葉によって、嘆く者たちの激しい勢いがより的確に示される。雅歌に書かれていることに従ってである。「園の泉、生ける水の井戸、レバノンから下る奔流」(雅歌4:15)。

2

Hos impetus Ecclesia deduxit a Libano: hoc impetu diluuntur peccata: hoc impetu puri fontis, et Spiritus sancti affluit a Libano Sponsa, et a principio fidei transivit saeculum, et pertransivit ad regnum.

PL 15, 1450C

教会はこれらの奔流をレバノンから導いた。この奔流によって罪は洗い流される。清い泉の、また聖なる霊の、この奔流によって、花嫁はレバノンから流れ寄り、信仰の初めから世を渡り、〔神の〕国へと渡りきった。

3

Aliis fons est, aliis puteus pro captu nostro gratia spiritalis: aliis hortus clausus, fons signatus: aliis hortorum fons, qui in Ecclesiae dote numeratur: aliis impetus descendens a Libano, et magnus impetus qui numquam deficit.

PL 15, 1450C

霊的な恩寵は、我々の受け取る度合いに応じて、ある人々には泉であり、ある人々には井戸である。ある人々には閉ざされた園、封じられた泉であり、ある人々には園の泉で、教会の嫁資に数えられるものである。ある人々にはレバノンから下る奔流、決して絶えることのない大いなる奔流である。

4

Non enim deficiunt de petra ubera, neque nix a Libano, neque aqua quae fertur valido vento virginis Hierusalem (Jerem. XVIII, 14) .

PL 15, 1450D

実際、「岩から乳房は尽きず、レバノンから雪は尽きず、おとめエルサレムの強い風に運ばれる水も尽きない」(エレミヤ18:14)。

5

Descendit impetus a Libano, quando collectis in unum apostolis et plurimis credentibus, factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur, et repleti sunt omnes Spiritu sancto diversitates donante linguarum (Act. II, 1-3) . Bonus impetus, qui laedere nesciat, norit implere.

PL 15, 1450D

奔流がレバノンから下ったのは、使徒たちと非常に多くの信者たちが一つに集められたとき、突然天から音が起こり、あたかも大いなる力で霊が運ばれるかのようであり、皆が聖なる霊に満たされて、〔霊が〕さまざまな言語を授けたときである(使徒言行録2:1–3)。良い奔流である。傷つけることを知らず、満たすことを知っている。

Sermo XVII. Phe, Caput XXXII

第17説教(ペー) 第XXXII章PL 15, 1451A
1

Si quis igitur hunc impetum supervenientis e coelo gratiae vult mereri, descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. Qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur.

PL 15, 1451A

もしそれゆえ、天から臨む恩寵の、この奔流にあずかりたい者があれば、その人自身も目をもって水の流れへと下れ。この最初の奔流〔涙〕を注いだ者が、あの奔流にあずかるであろう。

2

Descendit oculis suis in hos ductus aquarum, quae lacrymis irrigavit in Evangelio Domini pedes (Luc. VII, 38) : et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem jam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis (Luc. VIII, 44) .

PL 15, 1451A

福音書で涙によって主の足を潤した女(ルカ7:38)は、その目をもってこれらの水の流れへと下った。それゆえ彼女は、自らの信仰の代価によって、魂と体の健やかさを買い取った。もはや血が流れ出る者ではなく、霊的な恩寵が流れ出る者となったのである(ルカ8:44)〔二人の女が重ねられているらしく、proflua の係りも定かでない。このように取った〕。

Sermo XVII. Phe, Caput XXXIII

第17説教(ペー) 第XXXIII章PL 15, 1451A
1

Descendit ergo David propheta; ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis suis fluenta cumulavit: aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus: aut quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos.

PL 15, 1451A

こうして預言者ダビデは下った。それゆえ罪から恩寵を持ち帰った。水の流れへと下るとは、それらを満たしたということである。流れ下る水の流れを自分の涙で嵩増しした、あるいは、空っぽのうつろな流路を涙だけで満たしたのである。あるいは、道徳的な語り口のある意味が示すように、水の流れへと下り、それらを越えたのである。

2

Et possemus dicere: Transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis major affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur.

PL 15, 1451B

「それらを越え、その上を超えた」と言うこともできよう。しかし、それでは言葉の力が弱まる。この言葉では、上る水よりも下る水の方が、流れ込む豊かさの大きさを表すからである。

3

Vide, rogo, quid de usu verba habeant, ut impetum suum sermo Propheticus non amittat; licet usus ipse scriptorum sensui servire majore decore consueverit. Diverse hoc et saepe significavit, et propemodum incrementa semper assumpsit.

PL 15, 1451B

見よ、言葉が慣用についてどういうものを持っているかを。それは、預言者の言葉がその勢いを失わないためである。もっとも、書き手たちの慣用そのものは、意味に仕えるときにこそ、より大きな品位を保つのが常ではあるが。彼はこれをさまざまに、またしばしば表し、ほとんど常に〔表現の〕増しを加えていった。

4

Dixit enim primo: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) . Dixit iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI, 4) . Dixit etiam: Et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10) . Hic addidit dicens: Decursus aquarum descenderunt oculi mei.

PL 15, 1451B

彼はまず言った。「私は夜ごとに私の寝床を洗う。涙で私の敷物を潤す」(詩篇6:7)。また言った。「私の涙は私にとってパンであった」(詩篇41:4)。さらに言った。「私は私の飲み物を泣き声と混ぜていた」(詩篇101:10)。ここでは付け加えて言う。「水の流れへと私の目は下った」。

Sermo XVII. Phe, Caput XXXIV

第17説教(ペー) 第XXXIV章PL 15, 1451C
1

Hoc secutus in Threnis Hieremias, affectum doloris expressit, vim oculi descendentis imitatus; sic enim habes: Defecerunt in lacrymas oculi mei: conturbatum est cor meum (Thren. II, 11) . Tamquam descendunt oculi, qui deficiunt in lacrymas.

PL 15, 1451C

エレミヤは『哀歌』でこれに倣い、下る目の力をまねて、苦痛の心情を表した。あなたはこう読む。「私の目は涙に尽きた。私の心は乱れた」(哀歌2:11)。涙に尽きる目は、いわば下っているのである。

2

Et alibi: Oculus meus absorptus est (Thren. III, 49) . Sed plus est aquas lacrymis vincere, quam oculos absorberi fletibus. Et alibi idem Hieremias: Exclamavit cor eorum ad Dominum: muri filiae Sion deducant torrentes, fluant lacrymas die ac nocte.

PL 15, 1451C

また別の箇所で、「私の目は呑み込まれた」(哀歌3:49)。しかし、水を涙が打ち負かす方が、目が泣くことに呑み込まれるよりも大きい。また別の箇所で、同じエレミヤは言う。「彼らの心は主に向かって叫んだ。シオンの娘の城壁よ、奔流を引き流せ。昼も夜も涙を流せ」。

3

Noli dare tibi requiem, non sileat pupilla oculi tui (Thren. II, 18) . Oculi igitur qui torrentes deducunt lacrymis suis, ipsi ductus aquarum descendunt, hoc est, cumulantur; ut faciant eos suis augentes fletibus impetu exundare torrentium.

PL 15, 1451C

「汝自身に安息を与えるな。汝の目の瞳を黙らせるな」(哀歌2:18)。こうして、涙で奔流を引き流す目は、それ自体が水の流れへと下る、すなわち〔流れが〕嵩を増すのである。それは、目が自らの涙を増し加えて、それらを奔流の勢いであふれさせるためである。

Sermo XVII. Phe, Caput XXXV

第17説教(ペー) 第XXXV章PL 15, 1451D
1

Sunt tamen codices qui habeant: διεξόδοις ὑδάτων κατεβίβασαν οἱ ὀφθαλμοί μου, hoc est, Ductus aquarum direxerunt oculi mei.

PL 15, 1451D

しかし、「水の流路に私の目は〔涙を〕導き下した(カテビバサン)」〔ギリシア語〕と読む写本がある。すなわち、「水の流れを私の目は導いた」である〔ラテン語の訳は「導いた」で、ギリシア語の動詞の形とは必ずしも合わない〕。

2

Sed ego in Graeco codice meo κατέβησαν legi, hoc est, descenderunt: in quo potest fieri, ut in utramlibet partem duarum adjectione aut diminutione litterarum scriptor erraverit.

PL 15, 1451D

しかし私は、自分のギリシア語の写本では「下った」(カテベーサン)〔ギリシア語〕と読んだ。ここでは、書き手が二つの文字を加えるか減らすかして、どちらの方向にも誤った可能性がある〔カテベーサンとカテビバサンの違いを言う〕。

Sermo XVII. Phe, Caput XXXVI

第17説教(ペー) 第XXXVI章PL 15, 1451D
1

Et habuit quidem multa quae fleret, vel incestum filiae, vel interitum filiorum: sed hic non hoc flevisse se dicit, sed quia non custodivit legem Domini. A sancto viro plus culpa, quam aerumna defletur.

PL 15, 1451D

彼には確かに泣くべきことが多くあった。娘の近親相姦、あるいは息子たちの滅びである。しかしここで彼は、これらを泣いたと言うのではなく、主の律法を守らなかったからだと言う。聖なる人によっては、苦難よりも咎の方が嘆かれる。

2

Flevit itaque quando ei Nathan de Uriae morte indignationem Domini nuntiavit: et peccatum suum de praevaricatione legis agnovit.

PL 15, 1452A

こうして彼は泣いた。ナタンがウリヤの死について主の憤りを彼に告げたときである。そして彼は、律法の背反による自分の罪を認めた。

3

Denique filio in aegritudine constituto, neque cibum sumpsit, neque regium thronum aut cubile conscendit: sed stratus in terra, jejuna ora lacrymis diluebat, non tam filii mortem, quam peccati sui poenam in illo levare desiderans (II Reg. XII, 16 et seq.) .

PL 15, 1452A

実に、息子が病に伏したとき、食物を取らず、王座にも寝床にも上らず、地に身を横たえ、断食した口を涙で洗った。それは、息子の死というより、自らの罪の刑罰を、彼において軽くしたいと願ってのことであった(サムエル記下12:16以下)。

4

Flevit, quando numerato populo, repente corde perculsus est. Denique Peccavi, inquit, graviter, peccavi stulte (II Reg. XXIV, 10) .

PL 15, 1452A

民が数えられたとき、突然心を打たれて泣いた。実に、彼は言う。「私は重く罪を犯した。私は愚かに罪を犯した」(サムエル記下24:10)。

5

Flevit igitur primo, quia elatus regia potestate, quaerendo numerum plebis, mensuram egressus est conditionis humanae: Deinde quia sui erroris pretio vindicabatur in plebem. Sed a Domino haec proposita poena fuerat, non a Rege est postulata.

PL 15, 1452A

こうして彼はまず、王の権力に思い上がり、民の数を求めることによって、人間の境遇の分を越えたために泣いた。次に、自らの過ちの代価が民に対して罰せられたためである。しかしこの刑罰は主から提示されたのであり、王が要求したのではなかった。

6

Domini tamen se committendo misericordiae, electionis causam probavit: simul quia propter eum populus laborabat, ipse se offerendo pro populo, elationis solvit injuriam, pietatis probavit affectum.

PL 15, 1452B

それでも、主の慈しみに身を委ねることで、選択の理由を示した。同時に、彼のゆえに民が苦しんでいたので、自分自身を民のために差し出すことで、思い上がりの不正を償い、敬虔の心を示した。

Sermo XVIII. Sade, Caput I

第18説教(ツァデ) 第I章PL 15, 1452B
1

Sequitur Sade littera decima octava, quae Latina interpretatione dicitur consolatio. Post more torrentium lacrymas profluentes, et graves fletus doloris, oportebat consolationem sequi.

PL 15, 1452B

次に、第十八の文字であるツァデが続く。これはラテン語の訳では慰めと言われる。涙が奔流のように流れ出し、苦痛の重い泣きが続いたあとには、慰めが続くべきであった。

2

Nam et qui in doloribus sunt, consolatione indigent: et qui gravibus aerumnis poenas commissorum luerunt criminum, sperant indulgentiam: et qui fletibus et lacrymis propria delicta laverunt, requiem promerentur.

PL 15, 1452B

実際、苦痛の中にある者は慰めを必要とし、重い苦難によって、犯した罪の刑罰を償った者は赦しを望み、泣き声と涙で自らの罪を洗った者は安息を受けるにふさわしい。

Sermo XVIII. Sade, Caput II

第18説教(ツァデ) 第II章PL 15, 1452C
1

Haec omnia in Scripturis divinis qui quaerit, invenit. Nam primum illud ut in dolore positos consolemur, docet illa quae in libro Hieremiae flebiliter clamat ad captivos et exsules Judaeorum: Ite, proficiscimini, filii; ego enim derelicta sum deserta.

PL 15, 1452C

これらすべてを、神の書物の中に求める者は見いだす。まず、苦痛の中に置かれた者たちを我々が慰めるべきことを、エレミヤの書の中で、ユダヤ人の捕囚となった者たち、追放された者たちに向かって、嘆きながら叫ぶ彼女〔エルサレムのこと。引かれるのはバルク書で、アンブロシウスはこれをエレミヤの書に数える〕が教えている。「行け、出発せよ、子らよ。私は見捨てられ、荒れ果てているからだ」。

2

Exui me stolam pacis: indui autem stolam precationis meae, et clamabo ad Excelsum in diebus meis. Animo aequo estote, filii, clamate ad Dominum; et extrahet vos de manu principum inimicorum. Ego enim speravi in illo aeterno salutem vestram (Baruc. IV, 19 et seq.) .

PL 15, 1452C

「私は平和の衣を脱ぎ、私の祈りの衣を着た。私は私の日々に、いと高き者に叫ぼう。心を平らかにせよ、子らよ、主に叫べ。主は汝らを、敵である君主たちの手から引き出す。私は永遠なる者に、汝らの救いを望んだからだ」(バルク4:19以下)。

3

Credentibus igitur in Dominum, est in Domini misericordia consolatio. Est etiam aliud consolationis genus iis qui graves solverint poenas, ut habes scriptum in Esaiae libro: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini in cor Hierusalem, consolamini eam; quoniam repleta est humiliatio ejus, solutum est peccatum ejus: quoniam accepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. X, 1 et 2) .

PL 15, 1452C

主を信じる者たちには、主の慈しみの中に慰めがある。重い刑罰を償い終えた者たちにも、別の種類の慰めがある。あなたがイザヤの書に書かれているのを見るとおりである。「慰めよ、慰めよ、私の民を、と主は言う。祭司たちよ、エルサレムの心に語れ。彼女を慰めよ。彼女の卑しめは満ち、彼女の罪は償われた。彼女は主の手から、自分の罪の倍を受けたからである」(イザヤ10:1–2)〔底本の引照は10:1–2。40:1–2 のことか〕。

4

Etiamsi fides deerat, poena satisfecerat. Relevantur solutione poenarum, qui absolvuntur commendatione meritorum. Tertium est, cum lacrymis crimen abluitur; ut est illud: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Quod etiam hoc loco, et plerisque locis in libro Psalmorum facile reperitur.

PL 15, 1452D

たとえ信仰が欠けていても、刑罰が償いを果たしていた。刑罰を払い終えて軽減されるのは、功績の推挙によって放免される者たちである〔この文の意は取りにくい。刑罰を払い終えたことが功績として数えられて放免される、の意と取った〕。第三は、涙によって罪が洗われる場合である。「不法を行うすべての者よ、私から離れよ。主は私の泣き声を聞き入れたからだ」というとおりである。これは、この箇所にも、詩篇の書の多くの箇所にも容易に見いだされる。

Sermo XVIII. Sade, Caput III

第18説教(ツァデ) 第III章PL 15, 1453A
1

Consolatio igitur prima ordine (De Poenit. dist. 3, cap. Prima consolatio) , quoniam non obliviscitur Deus facere misericordiam, neque in aeternum projicit, quos putaverit coercendos.

PL 15, 1453A

順序の上で第一の慰めは(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Prima consolatio」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、神が慈しみを行うことを忘れず、懲らしめるべきと見なした者たちを永遠に投げ捨てることもしないということである。

2

Secunda, quod decursis suppliciis, quae propter peccata nostra toleravimus, ad veniam pertinemus.

PL 15, 1453A

第二は、我々の罪のゆえに耐え忍んだ責め苦が過ぎ去ると、赦しに至るということである。

3

Unde nonnulli philosophi disputaverunt obesse improbis absolutionem, prodesse mortem: quod in illa sit incentivum delinquendi, in morte autem finis delicti; quod assumptum esse de nostris cui dubium, cum in Proverbiis Salomonis sit: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24) ; castigat autem Dominus quem diligit (Prov. III, 12) ; Et infra: Flagellum equo, et stimulus asino imperat: virga autem nationi imprudenti (Prov. XXVI, 3) ; poena enim corrigit, et emendat errantem.

PL 15, 1453A

ここから、ある哲学者たちは、不正な者たちには赦免が害となり、死は益となると論じた。赦免には罪を犯す誘因があるが、死には罪の終わりがあるからである。これが我々の〔書物〕から取られたものであることを誰が疑おうか。ソロモンの箴言にこうあるからである。「杖を惜しむ者は自分の子を憎む」(箴言13:24)。「主は愛する者を懲らしめる」(箴言3:12)。さらに下に、「鞭は馬に、拍車は驢馬に命じる。しかし杖は思慮のない民族に」(箴言26:3)。刑罰は、さまよう者を正し、改めるからである。

4

Si talis est qui emendari non queat, aufertur e medio, ne graviora committat; mortuus enim jam nescit errare.

PL 15, 1453B

もし改められ得ない者であれば、より重い罪を犯さないように、中から取り去られる。死んだ者はもはや過つことを知らないからである。

5

Ideoque Ecclesiastes ait: Et laudavi ego mortuos magis quam viventes: et optimus supra hos qui nondum natus est, qui non vidit hoc opus mali (Eccl. IV, 2 et 3) . Mortuus praefertur viventi; quia peccare desivit. Mortuo praefertur qui natus non est, quia peccare nescivit.

PL 15, 1453B

それゆえ、コヘレトは言う。「私は、生きている者たちよりも死んだ者たちを称えた。この両者の上に最も優れているのは、まだ生まれていない者、この悪の業を見なかった者である」(コヘレトの言葉4:2–3)。死んだ者は生きている者に優先される。罪を犯すことをやめたからである。死んだ者に優先されるのは、生まれていない者である。罪を犯すことを知らなかったからである。

Sermo XVIII. Sade, Caput IV

第18説教(ツァデ) 第IV章PL 15, 1453B
1

Nunc dicamus etiam de iis, qui poenas scelerum solverunt suorum. Nonne isti tulerunt culpae pretium, et jam non integra his poena debetur? Clamat per Esaiam Dominus: Consolamini populum meum. . . . quia recepit de manu Domini duplicia peccata (Esai. XL, 1 et 35) .

PL 15, 1453B

今や、自らの悪行の刑罰を払い終えた者たちについても語ろう。この者たちは、咎の代価を受けたのではないか。もはや彼らには、刑罰が全額は負われていないのではないか。主はイザヤを通して叫ぶ。「私の民を慰めよ……彼女は主の手から、自分の罪の倍を受けたからである」(イザヤ40:1と35)〔底本の引照は40:1と35。40:1–2 のことか〕。

2

Discite unde Plato haec sumpserit. Eruditionis gratia in Aegyptum profectus, ut Moysis gesta, Legis oracula, prophetarum dicta cognosceret, audivit consolationem populi, qui supra peccati modum videbatur fuisse punitus: et hunc locum quadam adopertum dote verborum in Dialogum transtulit, quem scripsit de Virtute.

PL 15, 1453C

学べ、プラトンがこれをどこから取ったかを。彼は学識のためにエジプトへ赴き、モーセの事績、律法の託宣、預言者たちの言葉を知ろうとして、罪の程度を超えて罰せられたと見える民の慰めを聞いた。そしてこの箇所を、ある種の言葉の装いで覆って、『徳について』と題して書いた対話篇に移したのである。

3

Quem locum tamen Dominus in Evangelio plenius comprehendit, et apertius declaravit, dicens per Abrahae personam ad illum divitem saeculi hujus: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolationem habet, tu vero cruciaris: et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est; ut ii qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare (Luc. XVI, 25 et 26). Sed jam audiamus quid justus in consolando se loquatur.

PL 15, 1453C

しかし主は福音書で、この箇所をより十全に捉え、より明らかに示した。アブラハムの人格を通して、この世のあの富める者に向かって、こう言ったのである。「子よ、思い出せ。汝は汝の生涯で良いものを受け、ラザロは同じように悪いものを受けた。今やここで彼は慰めを得、汝は苦しめられている。これらすべてのうえに、我々と汝らとの間には大きな淵が据えられている。ここから汝らのもとへ渡ろうと望む者が渡れず、そこからこちらへ渡る者もないようにするためである」(ルカ16:25–26)。さて、義人が自らを慰めるとき何を語るかを、もう聞こう。

Sermo XVIII. Sade, Caput V

第18説教(ツァデ) 第V章PL 15, 1453D
1

(Vers. 137.) Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

PL 15, 1453D

(第137節)「主よ、汝は義である。汝の裁きは正しい。汝は汝の証しを正義として命じた。そして汝の真理を甚だしく〔命じた〕」。

2

Vere justus vir, qui lacrymis profluens, involutus aerumnis, gravi supplicio delicta persolvens, non taedio vincitur, non metu frangitur, non labore lassatur, non ingratus, aut tristis est.

PL 15, 1454A

まことに義人である。涙を流し、苦難にくるまれ、重い責め苦で罪を払い尽くしつつも、倦怠に負けず、恐れに砕かれず、労苦に疲れず、恩知らずにも、悲しむ者にもならない。

3

Plerumque enim vulgus hominum sua delicta non reputans, injuste se putat tolerare quae patitur: at vero vir justus qui se ipsum statim in exordio sermonis accusat, justitiam Domini praedicat, quod meritis suis digna patiatur.

PL 15, 1454A

多くの場合、人々の大衆は自分の罪を勘定に入れず、自分が受けていることを不当に耐えていると思う。しかし義人は、言葉の冒頭からただちに自分自身を責め、自分に値するものを受けているとして、主の正義を宣べる。

4

Dicendo autem justum Deum, de sua quidem injustitia ante pronuntiat: sed de justitia Domini sperat et veniam.

PL 15, 1454A

神を義であると言うことで、彼は自らの不義についてあらかじめ宣言している。しかし主の正義によって、赦しをも望むのである。

5

Justus enim non semper irascitur, sicut enim ultor culpae, ita moderator est poenae: sicut vindex peccatorum, ita remunerator est virtutum, optimorumque meritorum. Qui vult dare praemium, debet spectare certamen; quia nemo sine certamine coronatur.

PL 15, 1454A

義なる者はいつも怒るわけではない。咎に報復する者であるように、刑罰を加減する者でもある。罪を罰する者であるように、徳と最も優れた功績に報いる者でもある。褒賞を与えようとする者は、闘いを見届けねばならない。闘いなしに冠を受ける者はいないからである。

6

Sinit ergo nos saepe tentari, volens juste praemia dare luctanti utique, non dormienti. Non decet redimitos floribus corona, sed pulverulentos: nec molles deliciis, sed duros labore exercitii ornat victoria.

PL 15, 1454B

こうして神は、我々がしばしば試みられるままにする。正しく褒賞を与えようと望むからで、与える相手は、眠っている者ではなく、もちろん闘っている者である。冠にふさわしいのは、花で飾られた者ではなく、ほこりまみれの者である。勝利が飾るのは、快楽に柔らかくなった者ではなく、訓練の労苦で鍛えられた者である。

Sermo XVIII. Sade, Caput VI

第18説教(ツァデ) 第VI章PL 15, 1454B
1

Justus ergo in adversis suis justitiam Dei laudat. Sed non hoc sentit amissis teneris parens liberis, non immaturo nuptae viduatus consortio, non aeger in dolore, non naufragus in periculo, non reus in judicio, non captivus in laqueo.

PL 15, 1454B

義人は自分の逆境にあって、神の正義を称える。しかし、幼い子らを失った親も、妻との結びつきを早すぎる時に奪われた寡夫も、苦痛の中の病人も、危険の中の難破者も、裁判にかけられた被告も、罠に捕らわれた囚人も、このようには感じない。

2

Clamabat tamen Hieremias, cum futurae annuntians populis captivitatis aerumnam, in luti voraginem turpi necandus illuvie mergeretur: Justus es, Domine (Jerem. XII, 1) : Clamabat iterum cum victae plebis miserandis servitiis angeretur.

PL 15, 1454B

それでもエレミヤは叫んだ。来たるべき捕囚の苦難を民に告げたために、泥の淵に、汚らわしい汚物の中で殺されようとして沈められたときに、「汝は義である、主よ」と叫んだ(エレミヤ12:1)。再び、打ち負かされた民の哀れな隷属に心を痛めたときにも叫んだ。

3

Justus est Dominus; quia os ejus irritavit. . . . A foris sine filiis fecit, et ab intus mors (Thren. I, 18 et 20) .

PL 15, 1454C

「主は義である。主の口を怒らせたからである……外では子らをなくさせ、内には死がある」(哀歌1:18と20)〔底本は3人称の irritavit。「〔私が〕怒らせた」の意か〕。

4

Clamabant Hebraei cum propter virtutem devotionis, et fidei gratiam fornacis ardentis ambirentur incendiis: Justus es, Domine, in omnibus quae fecisti (Dan. III, 27) ; et ideo meruerunt ut illaesi ignibus, Domini justitias praedicarent.

PL 15, 1454C

ヘブライ人たちは叫んだ。敬虔の徳と信仰の恩寵のゆえに、燃える炉の火に取り囲まれたときに、「汝は義である、主よ、汝がなしたすべてのことにおいて」と(ダニエル3:27)。それゆえ彼らは、火に傷つけられることなく、主の正義を宣べる資格を得たのである。

5

Daniel quoque propheta secundo in lacum missus leonum, et immanium ferarum saevitia atque horrore circumdatus, recta omnia in conspectu esse Domini imperterrito clamore jactabat (Dan. VI, 22) .

PL 15, 1454C

預言者ダニエルもまた、二度目に獅子の穴に投げ込まれ、獰猛な獣たちの猛威と恐ろしさに取り囲まれたとき、すべては主の目の前において正しいと、恐れない叫びで言い放った(ダニエル6:22)。

6

Jonas inclusus utero bestiali, anhelandi spiritus vix habens commeatum: justus injustorum sorte damnatus, clamabat de ventre ceti in mari: Cum voce laudis et confessionis supplico tibi (Jonae II, 10) .

PL 15, 1454C

ヨナは獣の腹に閉じ込められ、息をするための通い路をほとんど持たず、義人でありながら不義の者たちの運命に断罪されて、海にいるクジラの腹の中から叫んだ。「賛美と告白の声をもって、私は汝に懇願する」(ヨナ2:10)。

7

David cum fugeret a facie Abessalon parricidalibus armis et terris pulsus, et regno egressus; cum pro totius populi se offerret excidio, dicebat: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Grex innocens iste quid fecit?

PL 15, 1454C

ダビデは、アブサロムの顔の前から逃げたとき、近親殺しの武器によって国土から追われ、王国から出たとき、全民の滅びの代わりに自らを差し出して、こう言っていた。「主よ、汝は義である。汝の裁きは正しい。この無垢の群れが何をしたのか」。

8

Ego pastor feci malignum, apud justum Deum, poena de culpae auctore sumatur. Ipse pater fidei Abraham, cum ad immolandum unicus a sene filius posceretur, paternae pietatis affectum divinae confessione justitiae temperabat, dicens: Justus es, Domine; non enim poscis alienum, sed tuum reposcis: ipsum tibi restituo, quem dedisti.

PL 15, 1455A

「私は牧者でありながら悪をなした。義なる神のもとでは、刑罰は咎の張本人から取られるように」。信仰の父アブラハム自身も、老人からその独り子がいけにえとして求められたとき、父としての情愛を、神の正義の告白によって抑えて、こう言った。「汝は義である、主よ。汝は他人のものを求めるのではなく、自分のものを求め返すのだから。汝が与えたその子を、私は汝に返す」。

9

Hunc imitatus Job, exstinctis liberis, patrimonioque nudatus amisso, amictum sui corporis scindens ait: Nudus natus sum, nudus, inquit, et moriar. Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21 et 22) .

PL 15, 1455A

ヨブはこれに倣い、子らを失い、父祖伝来の財産も失って裸にされ、自分の体の衣を引き裂いて言った。「私は裸で生まれた」、彼は言う、「裸で死ぬであろう。主が与え、主が取り去った……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21–22)。

Sermo XVIII. Sade, Caput VII

第18説教(ツァデ) 第VII章PL 15, 1455A
1

Omnes ergo justum Dominum praedicemus: et qui moribunda sepulcro sua membra componit, et qui damno feritur, aut funere filiorum, dicat: Justus es, Domine. Quid enim nostrum amittimus? Clamat Apostolus: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ?

PL 15, 1455A

我々すべてが、主を義であると宣べよう。死にゆく自分の肢体を墓に整える者も、損失や子らの葬儀に打たれる者も、言うがよい。「汝は義である、主よ」。実際、我々は我々のもののうちの何を失うのか。使徒は叫ぶ。「汝が受けなかったもので、汝が持っているものがあるか」(一コリント4:7)。

2

Quod habemus ergo, accepimus: quod igitur amittimus, reddimus, non amittimus. Justus Dominus in periculis, justus in damnis, justus in ultionibus est, non solum quia unusquisque juste culpae suae pretium luit; verumetiam quia dum unus punitur, plurimi corriguntur.

PL 15, 1455B

我々が持っているものは、受けたものである。それゆえ我々が失うものは、返すのであって、失うのではない。主は危険において義であり、損失において義であり、報復において義である。それは、一人ひとりが自分の咎の代価を正しく償うからだけでなく、一人が罰せられるとき、多くの者が正されるからでもある。

3

Ananias in Actibus apostolorum fraudati pretii quod de agri sui venditione perceperat, crimen admisit (Act. V, 1 et seq.) : qui potuerat nihil offerre, et crimen evadere.

PL 15, 1455B

アナニアは『使徒言行録』において、自分の畑を売って受け取った代金をごまかした罪を犯した(使徒言行録5:1以下)。何も献げなければ、罪を免れ得たのに。

4

Verum ne quis impune circumscribendos apostolos arbitraretur, aut misericordiae suae munus fraude contaminaret perfidiae, morti addictus aeternae, universos ad fidei studium justo terrore composuit.

PL 15, 1455B

しかし、使徒たちを罰を受けずにだませると誰も考えることのないように、また自らの慈しみの賜物を背信の欺瞞で汚すことのないように、彼は永遠の死に引き渡され、正しい恐れによって、すべての者を信仰への熱意へと整えた。

5

Pharao cum populo suo fluctibus mersus, mundanae conversationis exemplum est; ne quis Dei populum persequatur. Denique potuit eum Deus voluntati suae facere obedientem: sed ejus poena omnes voluit emendari.

PL 15, 1455B

ファラオは自分の民とともに波に沈められ、世俗的な生き方の見本である。誰も神の民を迫害することのないようにである。実に、神は彼を自分の意志に従う者にすることもできた。しかし彼の刑罰によって、すべての者を正そうと望んだのである。

6

Ideoque dicit ad eum Dominus: Quia ad hoc ipsum te suscitavi: ut ostendam in te virtutem meam: et annuntietur nomen meum in universa terra (Exod. IX, 16) . Non utique Dominus suae laudis, sed nostrae correctionis incrementa quaerebat.

PL 15, 1455C

それゆえ主は彼に言う。「まさにこのために私は汝を立てた。汝において私の力を示し、私の名が全地に告げ知らされるためである」(出エジプト記9:16)。主は、自らの賛美の増大ではなく、我々の矯正の進展を求めていたのである。

Sermo XVIII. Sade, Caput VIII

第18説教(ツァデ) 第VIII章PL 15, 1455C
1

Omnes ergo sapientes dicunt: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum; neque enim tradimur adversariis sine judicio ipsius, neque sine ipsius judicio in tribulationes venimus. Haec justorum est consolatio: hoc est Domini judicium.

PL 15, 1455C

こうして賢い者たちはみな言う。「主よ、汝は義である。汝の裁きは正しい」。実際、我々は彼の裁きなしに敵対者たちに引き渡されることはなく、彼の裁きなしに苦難に入ることもない。これが義人たちの慰めであり、これが主の裁きである。

2

Denique et supra habes: Memor fui judiciorum tuorum, quae a saeculo sunt, et me consolatus sum (Sup. v. 52) . Advertis ergo quia judicia Domini consolationes sunt.

PL 15, 1455C

さらに上でもあなたは読む。「私は、世の初めからある汝の裁きを思い起こし、自らを慰めた」(上の第52節)。したがって、あなたは、主の裁きが慰めであることに気づく。

Sermo XVIII. Sade, Caput IX

第18説教(ツァデ) 第IX章PL 15, 1456A
1

(Vers. 138.) Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis. Utrum nimis mandasti, an nimiam veritatem? Sed et nimia veritas plena laudis, et nimium mandare providentiae atque cautelae est. Etenim infirmos noverat; ideo saepius admonebat, ut non obliviscerentur.

PL 15, 1456A

(第138節)「汝は汝の証しを正義として命じた。そして汝の真理を甚だしく〔命じた〕」。「甚だしく命じた」のか、それとも「甚大な真理」なのか。しかし、甚大な真理は称賛に満ち、甚だしく命じることは先見と用心によるものである。実際、神は弱い者たちを知っていた。それゆえ、忘れることのないように、たびたび諭したのである。

Sermo XVIII. Sade, Caput X

第18説教(ツァデ) 第X章PL 15, 1456A
1

(Vers. 139.) Sequitur versus tertius: Exquisivit me zelus domus tuae; quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Est zelus ad vitam, et est zelus ad mortem.

PL 15, 1456A

(第139節)第三の節が続く。「汝の家への熱心が私を探し求めた。私の敵たちが汝の言葉を忘れたからである」。熱心には、命に至るものがあり、死に至るものがある。

2

Ad vitam zelus est divina praecepta servare, et amore Domini ejus custodire mandata, ut fecit Phinees, de quo legimus in Numeris, dicente Domino ad Moysen: Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod aemulatus est zelum meum in illis: et non consummavi filios Israel in zelo meo, sicut dixi.

PL 15, 1456A

命に至る熱心とは、神の掟を守り、主への愛によってその戒めを保つことである。ピネハスがそうしたとおりで、彼について我々は『民数記』で読む。主がモーセに言った。「祭司アロンの子エレアザルの子ピネハスは、イスラエルの子らから私の憤りを鎮めた。彼らの中で私の熱心を自分のものとして熱烈に抱いたからである。そして私は、私の熱心でイスラエルの子らを滅ぼし尽くさなかった。私が言ったとおりである」。

3

Ecce ego do ei testamentum pacis, et erit illi et semini ejus post eum testamentum sacerdotii aeternum, propter quod aemulatus est Deum suum, et non exoravit pro filiis Israel (Num. XXV, 11 et seq.) .

PL 15, 1456B

「見よ、私は彼に平和の契約を与える。彼にも、彼の後のその子孫にも、祭司職の永遠の契約があるだろう。彼が自分の神に熱心を示し、イスラエルの子らのために〔神に〕とりなしを祈り求めた〔底本は non exoravit(とりなさなかった)と刷る。ミーニュの脚注は、ローマ版が et exoravit と読み、ヘブライ語本文、シリア語訳、聖書のすべての訳がこれを支持するとし、写本と古い版の non exoravit は、アンブロシウスの用いたギリシア語の写本で「贖った」が「贖わなかった」に崩れていたためかとする。ローマ版の読みに従って訳した〕からである」(民数記25:11以下)。

4

Caesa jacebant viginti quatuor millia populorum: tendebat poena in omnes, nec ullus finis exitii.

PL 15, 1456B

二万四千の民が打たれて横たわっていた。刑罰はすべての者に及ぼうとし、滅びに終わりは見えなかった。

5

Arripuit siromasten Phinees, duos occidit interdicta sibi consuetudine copulatos, redemit omnes, indignationem Domini mitigavit, dedit victoriam quibus negabat salutem. Quam salutaris est igitur Dei zelus!

PL 15, 1456B

ピネハスは槍〔底本は siromasten。ギリシア語の音写で、槍の意〕を取り、禁じられた交わりで結ばれた二人を殺し、皆を贖い、主の憤りを和らげ、救いを拒まれていた者たちに勝利を与えた。ゆえに神の熱心は、なんと救いをもたらすことか。

Sermo XVIII. Sade, Caput XI

第18説教(ツァデ) 第XI章PL 15, 1456B
1

Non unius temporis illud vitium fuit: et nunc Madianitis miscetur Judaeo. Madianitis est, quae nullo est uxoris legitimae copulata conjugio, nullo fidei juncta consortio. Madianitis est haereticorum perfidia, cum populum Dei tentat.

PL 15, 1456B

あの悪徳は一つの時代のものではなかった。今もミディアン人の女は、ユダヤ人と交わっている。ミディアン人の女とは、正当な妻との婚姻に結ばれず、いかなる信仰の結びつきにも連ならない者である。ミディアン人の女とは、異端者たちの背信であり、神の民を試みるときのそれである。

2

Quam multis populis meretrix ista feralis irrepsit, quae publico funere totum populum communi morte tumulavit! Veni et nunc, Phinees, arripe gladium verbi, interfice perfidiam, jugulato haeresim; ne propter eam populus universus intereat.

PL 15, 1456C

この死をもたらす娼婦は、なんと多くの民に忍び込んだことか。公の葬儀によって、民全体を共通の死で葬った女である。今も来よ、ピネハスよ、言葉の剣を取り、背信を殺し、異端を屠れ。そのために民全体が滅びることのないようにである。

3

Urget ira coelestis, percute ipsam vulvam impietatis, generatoriumque perfidiae; ne partus formetur infelix, ne adulterina conceptio diffundat seminarium praevaricationis et sceleris; ut Dominus tecum statuat testamentum pacis, et testamentum gratiae, testamentum promissionum coelestium.

PL 15, 1456C

天の怒りが迫っている。不敬虔の胎そのもの、背信の生み出す場を打て。不幸な子が形づくられず、姦通による受胎が、背反と悪行の種を広めることのないようにである。それは、主があなたとともに、平和の契約を、恩寵の契約を、天の約束の契約を立てるためである。

4

Zelum habere debet sacerdos, qui incorruptam servare studet Ecclesiae castitatem; et ideo Princeps sacerdotum dixit: Zelus domus tuae devoravit me (Joan. II, 17) . Et Phinees sacerdos erat, et nepos sacerdotis, et filius sacerdotis.

PL 15, 1456C

司教は熱心を持たねばならない。教会の汚れなき貞潔を守ろうと努める者だからである。それゆえ大祭司は言った。「汝の家への熱心が私を食い尽くした」(ヨハネ2:17)。ピネハスも祭司であり、祭司の孫であり、祭司の子であった。

5

Bonus zelus, et utilis in sacerdote: praecipue ne negligens, ne remissus sit. Melius est ut unius, aut duorum damnatione plurimi liberentur, quam duorum absolutione plures periclitentur.

PL 15, 1456D

熱心は良いものであり、司教において有益である。特に、怠慢に陥らず、弛緩しないためである。一人か二人を断罪することによって多くの者が解放される方が、二人を赦免することによってより多くの者が危険にさらされるよりも良い。

Sermo XVIII. Sade, Caput XII

第18説教(ツァデ) 第XII章PL 15, 1457A
1

Exquisivit, inquit, me zelus domus tuae. Vides quia zelus Dei gratia est, qui exquirit, qui supervenit, qui se justi infundit pectori. Zelus Dei vita est. Denique Dominus ait: Zelus domus tuae devoravit me.

PL 15, 1457A

「汝の家への熱心が私を探し求めた」と彼は言う。あなたは見る。神の熱心は恩寵であり、探し求め、臨み、義人の胸に注ぎ込まれるものである。神の熱心は命である。実に、主は言う。「汝の家への熱心が私を食い尽くした」。

2

Sicut enim ante in Adam devoraverat hominem mors praevalens: ita zelus devoravit, quem vivificavit in Christo. Zelum habuit Elias, et ideo raptus ad coelum est. Zelans, inquit, zelavi Dominum (III Reg. XIX, 10) .

PL 15, 1457A

かつてアダムにおいて、勝ち誇る死が人を食い尽くしたように、熱心は、キリストにおいて生かした者を食い尽くした。エリヤは熱心を持ち、それゆえ天に引き上げられた。彼は言う。「私は熱心に主のために熱心であった」(列王記三19:10)。

3

Zelum habuit Mathathias Butanus, qui adversus sacrilegia Antiochi excitavit Dei plebem. Zelum qui habent, omnes sibi inimicos suos putant qui sunt hostes Dei, quamvis patrem, fratres, sorores.

PL 15, 1457A

ブタヌスのマタティア〔底本は Mathathias Butanus。ミーニュの脚注は、ローマ版の Mathathias bar Joannis を退けて写本と古い版の Butanus を戻したが、この読みが正しいかどうかは疑わしいとする〕は熱心を持ち、アンティオコスの冒瀆に対して神の民を奮い立たせた。熱心を持つ者は、神の敵である者を、たとえ父、兄弟、姉妹であっても、すべて自分の敵と見なす。

4

De omnibus dicit: In hostes facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 22) , sicut David ait. Quid multa? Apostolus quoque Domini hoc declaratus est nomine, ut Judas Zelotes diceretur, sicut legimus in Evangelio (Luc. VI, 15) .

PL 15, 1457B

彼はすべての者について言う。「彼らは私にとって敵となった」(詩篇138:22)。ダビデが言うとおりである。多言を要しようか。主の使徒もまた、この名で示され、熱心党のユダと呼ばれた〔刷られた引照のルカ6:15 で熱心党と呼ばれるのはシモンで、ユダは次の6:16 に出る。本文のとおり訳した〕。我々が福音書で読むとおりである(ルカ6:15)。

Sermo XVIII. Sade, Caput XIII

第18説教(ツァデ) 第XIII章PL 15, 1457B
1

Zelo fidei populus gentilium vitam sibi acquisivit aeternam, quam negligentia atque desidia Judaeorum populus amisit. Ideo scriptum est: Zelus apprehendit populum ineruditum (Esai. XXVI, 11) ; quoniam populus qui erat eruditus in Lege, nullum fidei habebat ardorem.

PL 15, 1457B

異邦人の民は信仰の熱心によって永遠の生命を自分のものとして獲得し、ユダヤ人の民は怠慢と怠惰によってそれを失った。それゆえこう書かれている。「熱心が、教えを受けていない民をつかんだ」(イザヤ26:11)。律法に通じていた民は、信仰の熱を少しも持っていなかったからである。

2

Contulit se zelus ad gentes: cujus tanta est gratia; ut electionis praerogativam vicerit, et eruditionis industriam. Denique apprehendens populum ineruditum, fecit esse meliorem.

PL 15, 1457B

熱心は諸国民のもとへ向かった。その恩寵はあまりに大きく、選びの特権にも、学識の勤勉にも打ち勝った。実に、教えを受けていない民をつかんで、より優れた者とした。

3

Itaque ea gratia operata est in populo nationum; ut haereditatem Domini mereretur, qua operatus est Dominus, ut Ecclesiam sibi ex nationibus copularet. Zelus ergo charitas est. Denique valida est sicut mors charitas: durus sicut inferi zelus (Cant. VIII, 6) .

PL 15, 1457B

こうして、この恩寵は諸民族の民の中で働いた。それは、主が教会を諸民族の中から自分に結びつけるために働いた、その恩寵によって、主の相続にふさわしくなるためである。ゆえに熱心とは愛である。実に、「愛は死のように強く、熱心は冥界のように堅い」(雅歌8:6)。

4

Durus zelus quem vitae hujus nulla vincit illecebra. Durus sicut inferi, per quem peccato morimur; ut vivamus Deo.

PL 15, 1457C

堅い熱心とは、この生の誘惑のどれにも打ち負かされないものである。冥界のように堅いとは、それによって我々が罪に死に、神に生きるようになる、ということである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XIV

第18説教(ツァデ) 第XIV章PL 15, 1457C
1

Angeli quoque sine zelo nihil sunt, et substantiae suae amittunt praerogativam, nisi eam zeli ardore sustentent. Denique in Apocalypsi Joannis Dominus ad Angelum Laodiciae dicit: Scio opera tua: neque frigidus es, neque calidus.

PL 15, 1457C

天使たちもまた、熱心なくしては無に等しく、熱心の熱によって支えない限り、自らの実体の特権を失う。実に、ヨハネの黙示録で、主はラオディキアの天使に言う。「私は汝の業を知っている。汝は冷たくも熱くもない」。

2

Utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; quia dicis: Dives sum, et ditatus, et nullius egeo: et nescis quod tu es miser, et miserabilis, et mendicus, et nudus, et caecus.

PL 15, 1457C

「汝が冷たいか熱いかであればよかったのに。しかし汝は生ぬるいので、私は汝を私の口から吐き出し始めよう。汝が『私は富んでおり、豊かにされ、何も必要としない』と言うからである。しかも汝は、自分が惨めで、哀れむべき者で、乞食で、裸で、盲目であることを知らない」。

3

Consulo tibi, ut emas a me aurum igne probatum (Apoc. III, 15-18) . Hic est Dei zelus, hic est fidei vapor, devotionisque fervor, qui nos velut suavem cibum in Christo remollit et format.

PL 15, 1457C

「私は汝に勧める。火で試された金を私から買え」(黙示録3:15–18)。これが神の熱心であり、これが信仰の熱であり、敬虔の熱烈さであって、我々を、いわば甘美な食物のように、キリストにおいて柔らかくし、形づくる。

4

Quanta Domini gratia, ut nos in suo ore constituat, et quasdam meritorum nostrorum epuletur dapes; ac, si meremur, devoret, si nostri cibi suavitatibus delectetur.

PL 15, 1457D

主の恩寵はなんと大きいことか。我々を自らの口の中に置き、我々の功績の饗宴の食物をいわば食し、もし我々がふさわしければ食い尽くし、我々の食物の甘美さを喜ぶほどである〔後半の si の係りは定かでない。「ほどである」と取った〕。

5

Beatus quem sapientia devoraverit, quem virtus hauserit, quem justitia receperit: culpa in eo habere non potest portionem, quem absorbuerit remissio peccatorum; ubi enim error inveniet, quem integritas immaculata susceperit?

PL 15, 1457D

幸いなのは、知恵が食い尽くした者、徳が汲み取った者、正義が受け入れた者である。罪の赦しが呑み込んだ者のうちに、咎は分け前を持ち得ない。汚れなき純全が受け入れた者に、過ちはどこに見いだされようか。

Sermo XVIII. Sade, Caput XV

第18説教(ツァデ) 第XV章PL 15, 1458A
1

Et quid miremur si Angeli eum habent? Ipse Deus Pater ait: Zelans zelabo Hierusalem zelo magno (Zach. VIII, 2) . Quia Deus magnus, ideo et zelus ejus magnus est: et pro uniuscujusque potentiae qualitate, ita zelus aut mediocris, aut magnus est.

PL 15, 1458A

天使たちがそれを持っていても、何を不思議がろうか。父なる神自身が言う。「私は大いなる熱心をもって、エルサレムのために熱心になる」(ゼカリヤ8:2)。神が大いなる者であるから、その熱心も大きい。それぞれの力の性質に応じて、熱心は並であったり大きかったりする。

2

Zelo vindicatur Hierusalem, zelo Ecclesia congregatur, zelo fides acquiritur, zelo pudicitia possidetur.

PL 15, 1458A

熱心によってエルサレムは守られ、熱心によって教会は集められ、熱心によって信仰は獲得され、熱心によって貞潔は保たれる。

3

Dominus quoque Jesus ait: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17) ; increpans Judaeos quod domum orationis fecerint speluncam latronum, fecerint et domum negotiationis.

PL 15, 1458A

主イエスもまた言う。「汝の家への熱心が私を食べた」(ヨハネ2:17)。ユダヤ人たちが、祈りの家を盗賊の巣にし、また商売の家にしたことを咎めてのことである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XVI

第18説教(ツァデ) 第XVI章PL 15, 1458A
1

Sed non solum locum Ecclesiae zelare debemus, sed hanc quoque interiorem in nobis domum Dei; ne sit domus negotiationis, aut spelunca latronum. Si enim lucra, quaestus, pecuniae emolumenta aucupemur, domum negotiationis fecimus.

PL 15, 1458A

しかし我々は、教会の場所のためだけでなく、我々の内にあるこの内なる神の家のためにも、熱心でなければならない。それが商売の家や盗賊の巣とならないためである。もし我々が利得、もうけ、金銭の収益を追い求めるなら、我々は商売の家を作ったのである。

2

Si invadamus alienas possessiones, fines viduae vel minorum, fecimus speluncam latronum. Veniat ergo Verbum Dei, et de hac domo projiciat fures, direptores, caupones; ut mundum sit cor tuum, pectus tuum.

PL 15, 1458B

もし我々が他人の財産、寡婦や未成年者の地境を侵すなら、我々は盗賊の巣を作ったのである。それゆえ、神の言葉〔キリスト〕が来て、この家から盗人、略奪者、商人たちを投げ出すように。あなたの心、あなたの胸が清くなるためである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XVII

第18説教(ツァデ) 第XVII章PL 15, 1458B
1

Sed est zelus ad culpam, est et zelus ad gratiam. Nam et ipse David ait: Zelavi in peccatoribus pacem (Psal. LXXII, 2) . Et in Ecclesiastico scriptum est: Non zeles mulierem sinus tui; ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam (Eccl. IX, 1) .

PL 15, 1458B

しかし熱心には、咎に至るものがあり、恩寵に至るものもある。ダビデ自身も言うからである。「私は罪人たちにおける平和を妬んだ」〔「妬む」と訳した語は、ラテン語では「熱心」(zelus)と同じ語 zelare〕(詩篇72:2)。また『集会の書』に書かれている。「汝の懐の妻を妬むな。彼女が汝に対して、邪悪な教えの悪意を示さないように」(集会の書9:1)。

2

Et mulier zelotypa in mulierem fidelem jure reprehenditur. Advertimus ergo quod mensura quaedam et disciplina sit zeli, sicut disciplina virtutis.

PL 15, 1458B

また、信仰ある女に対して嫉妬する女は、当然咎められる。こうして我々は、熱心にも一定の限度と規律があること、徳の規律と同様であることに気づく。

3

Et ideo beatus qui zeli noverit disciplinam, et oderit eos qui Domini gratiam relinquentes, salutem propriam deserant, errores sibi fraudis adsciscant.

PL 15, 1458B

それゆえ幸いなのは、熱心の規律を知り、主の恩寵を捨てて自分自身の救いを見捨て、欺瞞の過ちを自分に招き寄せる者たちを憎む者である。

Sermo XVIII. Sade, Caput XVIII

第18説教(ツァデ) 第XVIII章PL 15, 1458C
1

Ideoque ait: Quoniam obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Qui sunt isti inimici? Si populus Judaeorum, quomodo inimici erant sub ejus imperio constituti? David enim Judaeos omnes regno proprio gubernabat.

PL 15, 1458C

それゆえ彼は言う。「私の敵たちが汝の言葉を忘れたからである」。この敵たちとは誰か。もしユダヤ人の民であるなら、彼の支配下に置かれた者たちが、どうして敵であり得たか。ダビデは、すべてのユダヤ人を自らの王国で治めていたのだから。

2

Si gentiles: quomodo obliti verborum Dei, qui legem Domini nesciebant? Nemo enim nisi id quod acceperit, oblivisci potest. Illi ergo inimici mei, qui inimici tui, qui Dominum in propria sua venientem non erant recepturi.

PL 15, 1458C

もし異邦人であるなら、主の律法を知らなかった者たちが、どうして神の言葉を忘れ得たか。受け取ったものでなければ、誰も忘れることはできないからである。したがって、私の敵とは汝の敵であり、自らのものの中に来る主を受け入れようとしなかった者たちである。

3

Hos graves hostes, hos inimicos suos Propheta testatur; non qui sibi essent, sed qui Christo rebelles. Denique alibi dicit: Et super inimicos tuos tabescebam: et justo odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 21 et 22) ; graviora putans arma perfidiae esse, quam pugnae.

PL 15, 1458C

預言者は、これらの重い敵を、自らの敵であると証言する。それは自分の敵であるからではなく、キリストに逆らう者たちだからである。実に、別の箇所で彼は言う。「私は汝の敵のゆえに衰えていった。私は彼らを正しい憎しみで憎んだ」(詩篇138:21–22)。彼は、背信の武器の方が戦いの武器よりも重いと考えていたのである。

4

Nemo enim gravior hostis omnium, quam qui omnium laedit auctorem. Ideo ergo zelo magno acquisitus est populus nationum; quoniam a suo Deus populo negabatur.

PL 15, 1458C

すべての者の敵として、すべての者の創始者を傷つける者より重い者はいないからである。それゆえ、諸民族の民は大いなる熱心によって獲得された。神が自分の民から拒まれたからである。

5

Nec enim poterant aut fidei devotionem, aut disciplinam tenere virtutis, qui memoriam praeceptorum coelestium non tenebant. Sic Adam de paradiso ejectus, sic populus Judaeorum de praerogativa electionis exclusus est.

PL 15, 1458D

天の掟の記憶を保っていなかった者たちは、信仰の敬虔も徳の規律も保つことができなかったからである。こうしてアダムは楽園から追い出され、こうしてユダヤ人の民は選びの特権から締め出された。

Sermo XVIII. Sade, Caput XIX

第18説教(ツァデ) 第XIX章PL 15, 1458D
1

(Vers. 140.) Sequitur: Ignitum eloquium tuum nimis, et servus tuus dilexit illud. Ignem quidem Dominus misit in terram, non ut eam sodomitano rursus, sicut scriptum est, arderet incendio: nec ut eam donatae munere fecunditatis, aut usu vel flore viriditatis exueret (Gen. XIX, 24) .

PL 15, 1458D

(第140節)続く。「汝の仰せは甚だしく燃えている。汝の僕はそれを愛した」。主は確かに地に火を送ったが、それは、書かれているとおり、地をソドムの火災のようにふたたび焼くためではなく、また地から、授けられた豊穣の賜物や、緑の用益や花を奪い取るためでもなかった(創世記19:24)。

2

Opus enim suum Dominus probare magis atque augere, quam minuere aut damnare consuevit. Neque vero dignum erat, ut elementa innoxia nostri luerent sceleris ultionem. Quid natura deliquerat, si adulta jam soboles erravit?

PL 15, 1459A

主は、自らの業を、減らしたり断罪したりするよりも、むしろ是認し増し加えるのが常だからである。また、害のない元素が、我々の悪行への報復を償うのも、ふさわしいことではなかった。成長した子孫が過ったのだとしても、自然が何の罪を犯したというのか。

3

Non erat partus in vitio, si devio lapsa est errore progenies: sed usus in culpa. Quem ergo Dominus ignem in novo sparsit Testamento?

PL 15, 1459A

産み出されたものが悪いのではない。子孫が道をはずれた過ちに滑り落ちたとしても、咎は用い方にあった。では、主は新しい契約において、どのような火を撒いたのか。

4

Qui secretos mentium divinae ardore cognitionis inflammaret affectus, qui vaporem fidei et devotionis adoleret, qui cupiditatem virtutis accenderet. Hoc igne calefactus dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9) .

PL 15, 1459A

神的な認識の熱によって、精神の秘められた情を燃え立たせ、信仰と敬虔の熱を育て、徳への熱望に火をつける火である。この火で温められて、エレミヤは言う。「そして、燃え上がる火が私の骨の中にあった」(エレミヤ20:9)。

5

Hoc sermonum igne coelestium vaporati Cleophas, et ille alius qui simul cum Domino ab Hierusalem usque in castellum confecerant iter, dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis . . . . cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?

PL 15, 1459A

天の言葉のこの火で温められた、クレオパと、もう一人の者、すなわち主とともにエルサレムから村までの道のりを歩んだ二人が言っていた。「我々の心は我々の内で燃えていたではないか……彼が我々に聖書を開いたとき」(ルカ24:32)。

Sermo XVIII. Sade, Caput XX

第18説教(ツァデ) 第XX章PL 15, 1459B
1

Ignis ergo hic, sermo Christi est. Et bonus ignis, qui calefacere novit, nescit exurere, nisi sola peccata.

PL 15, 1459B

それゆえこの火とは、キリストの言葉である。良い火であり、温めることは知っているが、罪だけを除いて、焼き尽くすことを知らない。

2

Hoc igne super bonum fundamentum positum illud apostolicum aurum probatur: hoc igne illud merum operum examinatur argentum: hoc igne pretiosi illi lapides illuminantur, fenum autem et stipula consumitur (I Cor. III, 12 et 13) .

PL 15, 1459B

この火によって、良い土台の上に置かれた、あの使徒の言う金が試される。この火によって、あの純粋な、業の銀が吟味される。この火によって、あの貴い石が輝かされ、干し草と藁は焼き尽くされる(一コリント3:12–13)。

3

Mundat ergo hic ignis animum, consumit errorem. Unde et Dominus ait: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .

PL 15, 1459B

こうしてこの火は心を清め、過ちを焼き尽くす。それゆえ主も言う。「汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに、すでに清い」(ヨハネ15:3)。

4

Hic est ignis qui ardet ante Dominum; nisi enim quis flagrantiam devotionis assumpserit, praesentiam Domini habere non poterit (Levit. VI, 12) . Accende hunc prius ignem in mentibus tuis; ut Christi tibi lumen effulgeat.

PL 15, 1459B

これが主の前で燃える火である。敬虔の燃え立ちを取らない限り、誰も主の臨在を得ることはできないからである(レビ記6:12)。まずこの火を、あなたの精神の中に燃え立たせよ。キリストの光があなたに輝き出るように。

5

Hoc igne urebatur rubus, et non exurebatur (Exod. III, 2) . Urit enim sermo divinus, ut corrigat conscientiam peccatoris: non exurit, ut perdat. Hic ignis hebetare, hic ignis exstinguere materialium saeva flammarum consuevit incendia.

PL 15, 1459C

この火で柴は燃えていたが、焼き尽くされなかった(出エジプト記3:2)。神の言葉は、罪人の良心を正すために焼くのであり、滅ぼすために焼き尽くすのではないからである。この火は、物質の炎の猛烈な火災を鈍らせ、消し去るのが常である。

6

Denique Hebraei hoc igne succensi, fornacis ardentis vaporem nec timere, nec sentire potuerunt (Dan. III, 50) . Merito ergo bonus servus diligit ignitum Domini eloquium, quo induitur charitas, quae excludit timorem.

PL 15, 1459C

実に、ヘブライ人たちは、この火で燃え立っていたので、燃える炉の熱を恐れることも、感じることもできなかった(ダニエル3:50)。それゆえ、良い僕が主の燃える仰せを愛するのは当然である。それによって愛が着せられ、その愛は恐れを締め出す。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXI

第18説教(ツァデ) 第XXI章PL 15, 1459C
1

Pulchre autem addidit, nimis; quia omnis quidem doctor inflammat audientis affectum: sed supra omnes est sermo Dei, divisiones artuum et intima penetrans medullarum.

PL 15, 1459C

「甚だしく」と付け加えたのは見事である。どの教師も聞く者の情を燃え立たせはするが、すべてに勝るのは神の言葉であり、それは肢体の分かれ目と髄の奥まで貫き通す。

2

Tripliciter ergo describe tibi ignitum eloquium Dei, vel quod mundat, vel quod accendit, vel quod illuminat audientes. Ideo ait Dominus. Scrutatus sum Hierusalem ad lucernam (Sophon. I, 12) .

PL 15, 1459D

それゆえ、神の燃える仰せを、三重にあなた自身に思い描け。すなわち、聞く者を清めるもの、燃え立たせるもの、照らすものである。そこで主は言う。「私は灯火をもってエルサレムを探った」(ゼファニヤ1:12)。

3

Sed neminem in ea vel qui mundaretur, vel qui accenderetur, aut illuminaretur, invenit; ideo eam in tenebris dereliquit.

PL 15, 1460A

しかし、その中に、清められる者も、燃え立たされる者も、照らされる者も、一人として見いださなかった。それゆえ、彼女を闇の中に見捨てた。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXII

第18説教(ツァデ) 第XXII章PL 15, 1460A
1

Nec mireris si servus diligit ignitum Domini alloquium, quod et Sponsa dilexit, quae ait: Sicut resticula coccinea labia tua; in cocco enim species ignis, et crucis Dominicae sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quae passionem propriam loquebantur.

PL 15, 1460A

僕が主の燃える語りかけを愛することを、あなたは不思議がるな。それは花嫁も愛したものであり、彼女は言う。「汝の唇は緋の細紐のようである」。緋には火の姿があり、主の十字架の血が赤く輝くからである。主の唇は緋色であり、それは自らの受難を語っていた。

2

Denique in Exodo coccum pro igne collocatum est. Non enim ex cocco mundus, sed ex quatuor constat elementis: sed in cocco figura ignis expressa est, cujus vapor nisi coelum, atque aerem, maria, terrasque penetraret, omnia tamquam effoetis viribus solverentur.

PL 15, 1460A

実に、『出エジプト記』では、緋が火の代わりに置かれた。世界は緋からではなく、四つの元素から成るからである。しかし、緋には火の象りが表されている。その熱が天と空気、海と大地を貫かなければ、すべては力の尽きたもののように解体するであろう。

3

Per resticulam igitur vinculum persuasionis agnoscimus: per coccum, vel cupiditatis ardorem qui scintillet in animis audientium, vel indicium passionis. Unde et alibi ait Sponsa: Labia ejus lilia distillantia myrrham plenam (Cant. V, 13) .

PL 15, 1460B

細紐によって我々は説得の絆を認め、緋によって、聞く者の心の中でひらめく熱望の燃え立ち、あるいは受難のしるしを認める。それゆえ花嫁は別の箇所でも言う。「彼の唇は、満ちた没薬を滴らせるユリ」(雅歌5:13)。

4

Per myrrham enim passionis unguentum, et resurrectionis gratia declaratur, quae redivivum vitae odorem suscitatis mortuorum visceribus infundit.

PL 15, 1460B

没薬によって、受難の香油と、復活の恩寵が示される。復活の恩寵は、よみがえった死者たちのはらわたに、再生した生命の香りを注ぎ込むのである。

5

Merito igitur alloquii ejus accipiens suavitatem, exclamans Sponsa testatur: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Ibid., 16) .

PL 15, 1460B

それゆえ花嫁は、彼の語りかけの甘美さを受け取って、叫びつつ証しする。「彼の喉は甘美、彼は全身が慕わしい」(雅歌5:16)。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXIII

第18説教(ツァデ) 第XXIII章PL 15, 1460B
1

(Vers. 141.) Sequitur versus quintus: Juvenis sum ego et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Multis sanctorum qui a prima adolescentia exercitati sunt duris laboribus, potest hic versiculus convenire.

PL 15, 1460B

(第141節)第五の節が続く。「私は若者であり、蔑まれている。汝の義の定めを私は忘れなかった」。この小節は、幼い頃から厳しい労苦で鍛えられた聖なる者たちの多くに当てはまり得る。

2

Nam et Joseph cum a fratribus junior in Aegyptum venderetur, junior erat, et despectus, qui ad servitutis injuriam vendebatur: et postea cum productus e carcere, praepositus Aegypto, populis frumenta divideret, fratribus vicem injuriae non referret, sed refuso pretio alimenta donaret, senilem patris a fame atque jejunio vindicaret aetatem, curruque summisso, obvius, et famulantibus caeteris amplae potestatis insignibus, adoraret, jure dicebat: Junior ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus.

PL 15, 1460C

ヨセフもまた、兄たちによってエジプトに売られたとき、若く、蔑まれた者であり、奴隷の屈辱へと売られていた。のちに牢から引き出され、エジプトの長に立てられて、諸民に穀物を分け与えたとき、兄たちに仕打ちの仕返しをせず、代金を返して食糧を与え、父の老いた年を飢えと断食から守り、戦車を降りて〔父を〕出迎え、ほかの者たちが広大な権力の標をもって仕えるなか、〔父を〕拝した。そのとき彼は当然こう言っていた。「私は若者であり、蔑まれている。汝の義の定めを私は忘れなかった」。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXIV

第18説教(ツァデ) 第XXIV章PL 15, 1460C
1

Ipse David quoque junior fratribus, cum patris oves pasceret tamquam vili ablegatus obsequio, non oblatus est sacerdoti, quasi indignus qui ungeretur in regnum: sed a sacerdote quaesitus, et accersitus a pascuis, praerogativam regiae unctionis accepit.

PL 15, 1460C

ダビデ自身も、兄たちより年下で、父の羊を飼い、いわば卑しい奉仕に遣わされていたとき、王国に油を注がれるにふさわしくない者のように、祭司に差し出されなかった。しかし祭司に探し求められ、牧草地から呼び寄せられて、王としての塗油の特権を受けた。

2

Postea quoque progressus ad bellum, cum Golias totum populum Judaeorum corporis sui mole despiciens, singulari certamine provocaret, timentibus caeteris, poposcit a rege, ut congrediendi sibi permitteret facultatem.

PL 15, 1460D

のちにも、戦いに出たとき、ゴリアトが自らの体の巨大さによってユダヤ人の全民を見下し、一騎打ちを挑み、ほかの者たちが恐れていたので、彼は王に、立ち向かう許可を自分に与えるよう求めた。

3

Necdum quidem tanto certamini habilis aestimatus est, rege dicente: Non potes ire ad Allophylum, et pugnare cum eo; quoniam tu puer es, et ille vir bellator est a juventute sua (I Reg. XVII, 33) .

PL 15, 1461A

しかし彼は、まだこれほどの戦いにふさわしいとは見なされなかった。王が言ったからである。「汝はあの異民族の者〔ペリシテ人のこと〕のもとへ行って、彼と戦うことはできない。汝は少年であり、彼は若いときから戦士だからである」(サムエル記上17:33)。

4

Neque esset admissus, nisi fecisset fidem, quod in sua adolescentia leonem suis manibus strangulatum, extractis raptae ovis cruribus peremisset.

PL 15, 1461A

彼は、若いころ、獅子に奪われた羊の脚を引き出しつつ、自分の手で獅子を絞め殺したと信じさせなければ、許されなかったであろう。

5

Ipse etiam despectus ab Allophylo, quod adversus armatum praeliatorem cum virga et lapidibus processisset, retulit non viribus se fretum esse, non armis: sed in nomine Domini confidentem ad praelium esse progressum; ut lacessitae plebis auferret opprobrium.

PL 15, 1461A

彼自身も、武装した戦士に対して杖と石をもって進み出たことで、異民族の者に蔑まれたが、自分は力にも武器にも頼ったのではなく、主の名に信頼して戦いに進んだと述べた。挑発された民の恥辱を取り除くためである。

6

Hic ergo juvenis, atque despectus stravit Allophylum, potitusque victoria, in decem millibus juvencularum psallentium testimonio triumphavit.

PL 15, 1461A

こうしてこの若者、蔑まれた者が、異民族の者を打ち倒し、勝利を得て、歌う乙女たちの証言によって、一万の中で凱旋した。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXV

第18説教(ツァデ) 第XXV章PL 15, 1461B
1

Gerebat enim typum ejus qui quasi despectus venturus esset in terras, et sine legato, sine adjutore, sine nuntio totum populum mundi hujus crucis suae praelio liberaret: cui applauderent animae sanctorum, per baptismatis sacramentum renovatae, quod verum illum Goliam revelatum nobis, ac proditum verbi sui gladio trucidasset.

PL 15, 1461B

彼は、いわば蔑まれた者として地に来ようとし、使者もなく、助け手もなく、告げ知らせる者もなく、この世の全民を自らの十字架の戦いによって解放しようとしていた者の予型を担っていたのである。聖なる者たちの魂は、洗礼の秘跡によって新たにされて、その者に喝采を送った。我々に啓示され、暴かれたあの真のゴリアトを、自らの言葉の剣で屠ったからである。

2

Jacet igitur verus Golias humilitate Filii Dei stratus: amisit caput quod in multas artes vertebat et fraudes. Psallunt securae jam animae, quae ante peccatorum suorum tormenta deflebant.

PL 15, 1461B

こうして真のゴリアトは、神の子の謙遜によって打ち倒されて横たわっている。多くの術策と欺きへと巡らせていた頭を失ったのである。以前は自分の罪の責め苦を嘆いていた魂は、今や安んじて歌う。

3

Dicunt tympanis, hoc est, corporibus suis peccato mortuis resultantes: Saul triumphavit in millibus: David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) .

PL 15, 1461B

彼女らは言う、太鼓をもって、すなわち罪に死んだ自分たちの体で響き返しながら。「サウルは千の中で凱旋し、ダビデは一万の中で〔凱旋した〕」(サムエル記上18:7)。

4

Rex ille durus indignatur, et irascitur diabolus; eo quod canerent juvenculae quia duritiae filius paucos decepit; Christus totum mundum redemit. Dicit ergo Christus natus ex Virgine: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus.

PL 15, 1461C

あの頑なな王は憤り、悪魔は怒る。乙女たちが、頑なさの子は少数の者を欺いたが、キリストは全世界を贖った、と歌ったからである。それゆえ、おとめから生まれたキリストは言う。「私は若者であり、蔑まれている。汝の義の定めを私は忘れなかった」。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXVI

第18説教(ツァデ) 第XXVI章PL 15, 1461C
1

Dicit etiam populus nationum, ille in prima electione despectus, rudis adhuc in fide, et studio primaevae devotionis adolescens, vel certe renovatus aquilae juventute per baptismatis sacramenta: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus.

PL 15, 1461C

諸民族の民もまた言う。最初の選びにおいて蔑まれ、信仰にまだ未熟で、初々しい敬虔への熱意において若者であり、あるいはともかくも、洗礼の秘跡によって、ワシの若さのように新たにされた者として。「私は若者であり、蔑まれている。汝の義の定めを私は忘れなかった」。

2

Ille ego despectus ante, jam praeferor, jam anteponor electis. Ille ante despectus populus peccatorum, habeo coelestium sacramentorum veneranda consortia.

PL 15, 1461C

あの以前に蔑まれた私が、今や重んじられ、今や選ばれた者たちよりも優先される。あの以前に蔑まれていた罪人たちの民である私は、天の秘跡の、敬うべき交わりを持っている。

3

Jam mensae coelestis honore suscipior: epulis meis non pluvia undatur, non terrae partus laborat, non arborum fructus. Potui meo non flumina quaerenda, non fontes: Christus mihi cibus, Christus mihi potus: caro Dei cibus mihi, et Dei sanguis potus est mihi.

PL 15, 1461C

今や私は天の食卓の栄誉に迎えられる。私の饗宴には、雨は注がれず、大地の産物も労されず、木々の実もいらない。私の飲み物のために、川も泉も探す必要はない。キリストが私の食物であり、キリストが私の飲み物である。神の肉が私の食物であり、神の血が私の飲み物である。

4

Non jam ad satietatem mei annuos exspecto proventus, Christus mihi quotidie ministratur. Non verebor, ne qua mihi eum coeli intemperies, aut sterilitas ruris imminuat, si pii cultus diligentia perseveret.

PL 15, 1461D

私は今や、満ち足りるために、毎年の収穫を待たない。キリストは毎日私に供される。敬虔な礼拝の勤勉が続くなら、天候の不順や畑の不毛が、彼を私から減らすのではないかと、恐れることもない。

5

Non jam coturnicum pluvias mihi opto descendere, quas ante mirabar: non manna quod ante cibis omnibus praeferebam; quia qui manna manducaverunt patres, esurierunt. Meus cibus est, quem si quis manducaverit, non esuriet. Meus cibus est, qui non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis.

PL 15, 1461D

私は今や、以前驚嘆していたウズラの雨が降ることを望まず、以前すべての食物に優先していたマナも望まない。マナを食べた父祖たちは飢えたからである。私の食物とは、それを食べる者は飢えることのないものである。私の食物とは、体を肥やすのではなく、人の心を強めるものである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXVII

第18説教(ツァデ) 第XXVII章PL 15, 1462A
1

Fuerat mihi ante mirandus panis de coelo; scriptum est enim: Panem de coelo dedit eis manducare (Joan. VI, 31) : sed non erat verus ille panis, sed futuri umbra. Panem de coelo illum verum mihi servavit Pater.

PL 15, 1462A

以前の私には、天からのパンが驚嘆すべきものであった。こう書かれているからである。「天からのパンを彼らに与えて食べさせた」(ヨハネ6:31)。しかしあのパンは真のものではなく、来たるべきものの影であった。あの真の天からのパンを、父は私のために取っておいた。

2

Mihi ille panis Dei descendit de coelo, qui vitam dat huic mundo. Non Judaeis descendit, non Synagogae descendit: sed Ecclesiae descendit: sed populo Dei juniori descendit.

PL 15, 1462A

私のために、あの神のパン、この世に命を与えるものが、天から降った。ユダヤ人たちに降ったのではなく、会堂に降ったのでもなく、教会に降った。神の、より若い民に降った。

3

Nam quomodo Judaeis descendit panis qui vitam dedit; cum omnes qui illum panem manducaverunt, hoc est, manna, quem putaverunt Judaei verum panem, in deserto mortui sunt?

PL 15, 1462A

実際、命を与えたパンが、どうしてユダヤ人たちに降ったと言えようか。あのパン、すなわちマナを食べた者はみな、荒れ野で死んだではないか。ユダヤ人はそれを真のパンだと考えたのである。

4

Quomodo Synagogae descendit; cum Synagoga omnis interierit, et aeterno jejunio fidei macerata defecerit? Denique si accepissent panem verum, non dixissent: Domine, da nobis semper panem hunc (Ibid., 34) .

PL 15, 1462B

会堂に降ったと、どうして言えようか。会堂はすべて滅び、信仰の永遠の断食でやつれ果てて力尽きたのに。実に、もし真のパンを受けていたなら、こうは言わなかったであろう。「主よ、このパンを常に我々に与えよ」(ヨハネ6:34)。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXVIII

第18説教(ツァデ) 第XXVIII章PL 15, 1462B
1

Quid petis, Judaee; ut tribuat tibi panem, quem dat omnibus, dat quotidie, dat semper? In te ipso est, ut accipias hunc panem: accede ad hunc panem, et accipies eum. De hoc pane dictum est: Omnes qui elongant se abs te, peribunt (Psal. LXXII, 27) .

PL 15, 1462B

なぜ求めるのか、ユダヤ人よ。万人に与え、日ごとに与え、常に与えているパンを、汝に与えてほしいと。このパンを受け取ることは、汝自身の内にある。このパンに近づけ、そうすれば受け取るであろう。このパンについてこう言われている。「汝から遠ざかる者はみな滅びる」(詩篇72:27)。

2

Si te elongaveris ab eo, peribis: si appropinquaveris ad eum, vives. Hic est panis vitae: qui ergo vitam manducat, mori non potest. Quomodo enim morietur, cui cibus vita est? Quomodo deficiet, qui habuerit vitalem substantiam?

PL 15, 1462B

このパンから遠ざかれば、汝は滅びる。近づけば、生きる。これは命のパンである。ゆえに命を食べる者は死ぬことができない。命を糧とする者が、どうして死のうか。命を支える実体を得た者が、どうして衰えようか。

3

Accedite ad eum, et satiamini, quia panis est: accedite ad eum, et potate; quia fons est: accedite ad eum, et illuminamini; quia lux est: accedite ad eum, et liberamini; quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) : accedite ad eum, et absolvimini; quia remissio peccatorum est.

PL 15, 1462C

彼に近づけ、そして満たされよ。パンであるからである。彼に近づけ、そして飲め。泉であるからである。彼に近づけ、そして照らされよ。光であるからである。彼に近づけ、そして解き放たれよ。「主の霊のあるところ、そこに自由がある」(二コリント3:17)からである。彼に近づけ、そして赦されよ。罪の赦しであるからである。

4

Quis sit iste quaeritis? Audite ipsum dicentem: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam (Joan. VI, 35) . Audistis eum, et vidistis eum, et non credidistis ei; ideo mortui estis: vel nunc credite, ut possitis vivere.

PL 15, 1462C

これが誰かと諸君は尋ねるのか。彼自身が語るのを聞け。「私は命のパンである。私に来る者は飢えず、私を信じる者はいつまでも渇かない」(ヨハネ6:35)。諸君は彼の言葉を聞き、彼を見たのに、彼を信じなかった。それゆえ死んだのである。せめて今は信じよ、生きることができるように。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXIX

第18説教(ツァデ) 第XXIX章PL 15, 1462C
1

Sed miramini Moysen, quia patres vestros per mare siccis duxit vestigiis. Moyses non imperavit, sed impetravit: non jussit mari, sed servivit jubenti fluctibus. Moysen laudatis, quia regem Pharao cum exercitu suo mersit: Moyses orabat, et alius imperabat.

PL 15, 1462C

だが諸君はモーセに驚嘆する。諸君の父祖たちを、乾いた足跡で海を渡らせたからである。モーセは命じたのではなく、願い求めたのである。海に命じたのではなく、波に命じる者に仕えたのである。諸君はモーセを称える。王ファラオを軍勢とともに沈めたからである。だがモーセは祈り、命じていたのは別の者であった。

2

Moyses precabatur, Christus operabatur. Moyses fugiebat, Christus insequebatur. Moyses columnam sequebatur, ut nocturnas tenebras declinaret: Christus illuminabat. Moysen agnoscitis, quia aquae amaritudinem temperavit.

PL 15, 1462D

モーセは懇願し、キリストが事を成していた。モーセは逃れ、キリストが追っていた。モーセは夜の闇を避けるために柱に従い、キリストが照らしていた。諸君はモーセを認める。水の苦さを和らげたからである。

3

Moysen agnoscitis, quia aquam produxit de petra: Christum non agnoscitis, qui veri illius Aegyptii regis stravit exercitum, et abyssi mersit profundo: qui nos liberat quotidie de mundi hujus fluctibus; ne nos saeculi hujus procella demergat.

PL 15, 1462D

諸君はモーセを認める。岩から水を出したからである。だがキリストを認めない。彼は、あの真のエジプトの王の軍勢を打ち倒し、深淵の底に沈め、日ごとに我々をこの世の波から解き放ち、この世の嵐が我々を沈めないようにしている。

4

Quid profuit patribus transire per mare Rubrum, quibus ad terram repromissionis non licuit pervenire? Quicumque enim exierunt de Aegypto, perierunt in deserto.

PL 15, 1463A

紅海を渡ることは、約束の地に着くことを許されなかった父祖たちに何の益があったか。エジプトを出た者はみな、荒れ野で滅びたのである。

5

Mortuus est Aaron, mortua est Maria, mortuus est et ipse Moyses: solum Jesum Nave nominis sacri similitudo servavit.

PL 15, 1463A

アロンは死に、ミリアムは死に〔原語は Maria。アロンとモーセの姉妹〕、モーセ自身も死んだ。ただヌンの子ヨシュアだけを、聖なる名の似姿が救った〔原語は「イエス・ナウェ」で、イエスと同じ名。七十人訳の言い方〕。

6

Plaudat Judaeus; quia sitienti illi undam saxa vomuerunt: mihi de corpore Dei fons fluxit aeternus: meas amaritudines bibit Christus; ut mihi suae donaret gratiae suavitatem.

PL 15, 1463A

ユダヤ人は喝采するがよい。渇く彼のために岩が水を吐き出したのだから。だが私には、神の体から永遠の泉が流れ出た。キリストは私の苦さを飲み、自らの恩寵の甘さを私に与えた。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXX

第18説教(ツァデ) 第XXX章PL 15, 1463A
1

Dicit ergo populus Christianus: Juvenis ego sum, et despectus: justificationes tuas non sum oblitus. Bene hoc dicit, qui justificavit Deum baptismatis sacramentis.

PL 15, 1463A

キリスト教徒の民はこう言う。「私は若者であり、蔑まれている。汝の義の定めを私は忘れなかった」。洗礼の秘跡によって神を義とした者が、このように言うのは正しい。

2

Qui enim baptizatur, justificat Deum; quia peccata propria confitetur, et a Domino suorum praestolatur indulgentiam peccatorum. Justificavit David, qui ait: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L, 6) .

PL 15, 1463B

洗礼を受ける者は神を義とするのである。自らの罪を告白し、主から自分の罪の赦しを待ち望むからである。ダビデは神を義とした。彼はこう言う。「汝にのみ私は罪を犯し、汝の前に悪をなした。汝が汝の言葉において義とされるために」(詩篇50:6)。

3

Non justificaverunt pharisaei, qui baptizari Joannis baptismo noluerunt, ut in Evangelio legisti (Luc. VII, 30) .

PL 15, 1463B

ファリサイ派の人々は義としなかった。彼らはヨハネの洗礼を受けることを望まなかったからである。あなたも福音書で読んだとおりである(ルカ7:30)。

4

Nec solum justificare satis est, sed etiam non oblivisci justificationum Dei, id est, ut intemerata gratiae spiritalis dona custodiat, et sacrae remissionis munera illibata atque inoffensa conservet.

PL 15, 1463B

だが、義とするだけでは足りず、神の義の定めを忘れないことも要る。すなわち、霊の恩寵の賜物を損なわずに守り、聖なる赦しの贈り物を傷つけず妨げずに保つことである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXI

第18説教(ツァデ) 第XXXI章PL 15, 1463B
1

Haec generalia: sed etiam specialis singulis Christianis suppetit praerogativa dicendi: Juvenis ego sum; et despectus; si humilis corde sit, si mitis atque mansuetus. Dicat ergo: Juvenis ego sum, et despectus.

PL 15, 1463B

これは一般的なことである。だが一人ひとりのキリスト教徒にも、「私は若者であり、蔑まれている」と言う特別な特権が備わっている。心がへりくだり、柔和で穏やかであるならば。それゆえ、こう言うがよい。「私は若者であり、蔑まれている」。

2

Praemittat aetatis generalem jactantiam, quo plus commendet humilitatis suae gratiam. Non mirabilis humilitas in senectute, quae effeta viribus, fracta debilitatibus, tristis doloribus, anhela suspiriis, cocta curarum aestibus, et ipso vivendi moesta fastidio, alacritatem est oblita jactantiae.

PL 15, 1463C

年齢についての一般的な誇りをまず述べ、それによって自分のへりくだりの美しさをいっそう際立たせるがよい。老年におけるへりくだりは驚くに足りない。老年は力尽き、衰えに砕かれ、痛みに沈み、ため息に喘ぎ、心配事の熱に焼かれ、生きること自体への倦みに憂え、誇りの活気を忘れているからである。

3

Rara sane in juvenibus est humilitas, ideoque miranda. Dum aetas viget, dum vires solidae, dum sanguis exaestuat, dum sollicitudo nescitur, dum ignoratur debilitas, dum laetitia frequentatur: tunc fervet jactantia: tunc se juventutis superbus extollit affectus: tunc humilitas quasi vilescit, abjecta contemnitur: tunc subjectio degeneris conscientiae aestimatur infirmitas. Grandis igitur morum assuefacienda maturitas, quae vincat naturam.

PL 15, 1463C

若者においてこそ、へりくだりは稀であり、それゆえ驚嘆すべきものである。年が盛んで、力が堅く、血が沸き立ち、憂いを知らず、衰えを知らず、喜びが絶えないあいだ、そのとき誇りは燃え立つ。そのとき若さの気持ちは高ぶって自らを持ち上げる。そのときへりくだりはいわば値打ちを失い、捨てられて軽んじられる。そのとき服従は、下劣な良心の弱さと見なされる。それゆえ、本性に打ち勝つほどの成熟した習いを大いに身につけなければならない。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXII

第18説教(ツァデ) 第XXXII章PL 15, 1463D
1

Denique si consideremus, in paradiso defecit humilitas; et ideo venit e coelo. In paradiso orta est inobedientia; et ideo obedientia cum Salvatore descendit. Inflabatur caro, unde subjectio mansuetudinis inveniri non poterat in terris.

PL 15, 1463D

実に、考えてみれば、楽園でへりくだりは失われた。それゆえへりくだりは天から来た。楽園で不従順が生まれた。それゆえ従順が救い主とともに降った。肉が膨れ上がっていたので、地上には柔和な服従が見いだされなかった。

2

Intumuerat omnis praevaricatoris haereditas. Veniens Dominus Jesus primum se exinanivit (Philip. II, 6-8) , non rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi sibi accipiens, et specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem.

PL 15, 1463D

背反者の相続はことごとく膨れ上がっていた。主イエスは来て、まず自らを空しくした(フィリピ2:6–8)。「神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、僕の形を取り、人としての姿で見いだされ、自らを低くして、死に至るまで従順となった」。

3

Non te moveat, quia scriptum est, ut homo; non enim similitudinem suscepit hominis, sed veritatem. Nam et ipse Apostolus ait alibi: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) .

PL 15, 1464A

「人として」と書かれていることにあなたは惑わされるな。彼は人の似姿を取ったのではなく、真実〔の人〕を取ったのである。使徒自身も別の箇所でこう言う。「神と人との仲保者は、人であるキリスト・イエスである」(一テモテ2:5)。

4

Et ut de Evangelio afferamus exemplum: Vidimus, inquit Joannes, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14) . Numquid quia dixit, quasi unigeniti; similitudinem magis unigeniti, quam veritatem voluit aestimari?

PL 15, 1464A

福音書から例を挙げよう。ヨハネは言う。「我々は彼の栄光を見た。父から来た独り子のような栄光、恩寵と真理に満ちていた」(ヨハネ1:14)。「独り子のような」と言ったからといって、独り子の真実よりも似姿を考えさせようとしたのだろうか。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXIII

第18説教(ツァデ) 第XXXIII章PL 15, 1464A
1

Non ergo supervacuo Christus advenit. Jam potest dicere homo: Juvenis ego sum, et despectus; qui erat ante in populo priore senex superbus. Dicit: Juvenis sum et despectus, quomodo dicit Ecclesia: Nigra sum, et decora (Cant. I, 4) .

PL 15, 1464A

それゆえキリストは無駄に来たのではない。今や人は、「私は若者であり、蔑まれている」と言うことができる。以前は先の民において、高ぶる老人であった者が。彼はこう言う。「私は若者であり、蔑まれている」。ちょうど教会がこう言うように。「私は黒いが美しい」(雅歌1:4)。

2

Praemisit nigram, ut augeret decorem. Sic et hic praemisit juvenem, ut augeret humilitatem. Non dixit: Nigra sum decora; ne quod nigrum est, decorum aestimaretur.

PL 15, 1464B

教会は黒さを先に述べ、美しさを引き立てた。ここでも同じく、若さを先に述べ、へりくだりを引き立てた。「私は美しく黒い」〔et を挟まずに〕とは言わなかった。黒いものが美しいと思われないためである。

3

Nec dixit: Juvenis sum despectus; ne juventus despicabilis putaretur; sed ait, Juvenis, et quod mireris, humilis, non superbus, dejecto propior quam tumenti.

PL 15, 1464B

また「私は蔑まれた若者である」〔et を挟まずに〕とも言わなかった。若さが卑しむべきものと思われないためである。そうではなく、「若者であり」、そして驚くべきことに「へりくだっている」、高ぶっておらず、膨れた者よりも打ち倒された者に近い、と言ったのである。

4

Sic et ibi: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis.

PL 15, 1464B

あの箇所でも同じである。「私は黒い」、先の罪のゆえに。だが「美しい」、罪の告白と、矯正への努めと、徳への愛のゆえに。

5

Quamvis ergo et syllaba, ut grammatici appellant, conjunctiva sit; habet tamen distinctionem qua confusio disjungitur ac separatur: ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur.

PL 15, 1464B

それゆえ、et(そして)という音節は、文法家たちの呼ぶとおり接続のものであるが、それでも区別をもっていて、それによって混同が切り離され分けられる。たとえば、「アンブロシウス・バッススが中にいる」と言えば一人と思われるが、「アンブロシウスとバッススが中にいる」と断言すれば、確かに二人と解される。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXIV

第18説教(ツァデ) 第XXXIV章PL 15, 1464C
1

Dicat ergo: Juvenis sum, et despectus; quia Christus in paupere atque despecto mundum redemit, quia Christus humilitate diabolum vicit.

PL 15, 1464C

それゆえ、こう言うがよい。「私は若者であり、蔑まれている」と。キリストは貧しく蔑まれた者において世を贖い、キリストはへりくだりによって悪魔に打ち勝ったからである。

2

Dicat; Despectus sum; quia cor humiliatum Deus non spernit; quia despectus ille Lazarus in Abrahae nunc requiescit sinu, et dives ille jactantior affligitur in inferno.

PL 15, 1464C

こう言うがよい。「私は蔑まれている」と。神はへりくだった心を退けないからである。あの蔑まれたラザロは今アブラハムの懐で憩い、あの誇りの強い富める者は冥界で苦しんでいるからである。

3

Despectus erat Moyses, nec sibi idoneus videbatur, cum ad liberandum Hebraeorum populum mitteretur. Despectus erat Hieremias, qui dicebat: Dominator Domine, ecce nescio loqui; quia juvenis sum ego (Jerem. I, 6) . Sed facilius iste despectus eligitur.

PL 15, 1464C

モーセは蔑まれていた。ヘブライ人の民を解き放つために遣わされるとき、自分でも自分がふさわしいと思えなかった。エレミヤは蔑まれていた。彼はこう言った。「主なる支配者よ、見よ、私は語ることを知らない。私は若いからである」(エレミヤ1:6)。だが、このように蔑まれた者のほうが、より容易に選ばれる。

4

Denique dicitur ei: Noli dicere quia juvenis sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et per omnia, quaecumque mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum; quia ego tecum sum, dicit Dominus, ut liberem te (Ibid., 7 et 8) .

PL 15, 1464C

実に、彼にはこう言われる。「『私は若い』と言うな。私が汝を遣わすすべての者のところへ汝は行き、私が汝に命じるすべてのことを語るからである。彼らの顔を恐れるな。私が汝とともにいて、汝を救い出すからである、と主は言う」(エレミヤ1:7–8)。

5

Despectus erat ille Publicanus, qui oculos ad coelum non audebat levare: et ideo facilius quam ille Pharisaeus exaudiebatur: Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XVIII, 14) .

PL 15, 1464D

あの徴税人は蔑まれていた。彼は天に目を上げることをあえてしなかった。それゆえ、あのファリサイ派の人よりも容易に聞き入れられた。「自らを高くする者はみな低くされ、自らを低くする者は高くされる」(ルカ18:14)からである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXV

第18説教(ツァデ) 第XXXV章PL 15, 1464D
1

(Vers. 142.) Sequitur: Justitia tua, justitia in aeternum: et lex tua veritas. Possunt quidem singuli facere opera justitiae, sed non in aeternum manentia.

PL 15, 1464D

(第142節)続く。「汝の正義は永遠の正義であり、汝の律法は真理である」。たしかに、人はそれぞれ正義の業を行うことができるが、それは永遠に続くものではない。

2

Dives ille cui abundaverunt divitiae in hoc saeculo, fortasse fecerit aliqua opera justitiae, quorum remunerationem in praesenti vita acceperit; quod non magna fuerint opera illa, nec remuneratione digna perpetua.

PL 15, 1464D

この世で富に恵まれたあの富める者は、おそらく何らかの正義の業を行い、その報いを現世で受けたのであろう。それらの業は大したものではなく、永遠の報いに値するものでもなかったからである。

3

Quid quod, etiam si facimus opera aliqua justitiae; facimus tamen non continua, sed rara. Plerique non rapiunt aliena, sed nesciunt de proprio largiri. Alii invadentes indebitas facultates, quo speciem justitiae sibi acquirant, solent conferre pauperibus.

PL 15, 1465A

さらに、我々が何らかの正義の業を行うとしても、それは絶え間なくではなく、まれにである。多くの者は他人のものを奪わないが、自分のものから施すことを知らない。ほかの者たちは、不当な財産に襲いかかっておいて、正義の外見を自分のために得ようと、貧しい者たちに施すのが常である。

4

Non est ista in aeternum justitia. Multi justi plerumque graviter deliquerunt, non habentes aeternae fructum justitiae.

PL 15, 1465A

これは永遠の正義ではない。多くの義人が、しばしば重く罪を犯し、永遠の正義の実を持たなかった。

5

Soli Deo suppetit in perpetuum per omnia possidere justitiam, qui pascit justos et injustos; non enim beneficis solis referenda justitia est: sed illa vera justitia est, quae ipsis quoque defertur inimicis. Meritoque ait Justitia Dei: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) .

PL 15, 1465A

あらゆる点で永遠に正義を所有することは、ただ神にのみ備わる。神は義人にも不義の者にも養いを与える。正義は善行をなす者にだけ返されるべきものではない。敵にさえ向けられるもの、それこそ真の正義である。神の正義〔キリストを指す〕がこう言うのも当然である。「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXVI

第18説教(ツァデ) 第XXXVI章PL 15, 1465B
1

Ergo sicut in aeternum est justitia solius Dei, ita lex Dei veritas. Sed quomodo istud accipimus? Utrum quia lex Dei veritas, hoc est, vera: et quod statuit Deus, omne verum, sicut infra ait: Omnia praecepta tua veritas?

PL 15, 1465B

ゆえに、正義が永遠にあるのはただ神のものだけであるように、神の律法は真理である。だが、これをどう受け取るべきか。神の律法は真理である、すなわち真である、そして神が定めたことはすべて真である、ということか。下でこう言われているとおりである。「汝の掟はすべて真理である」。

2

An quia veritas lex Dei est; quia non mentitur Deus? Apud eum igitur veritas lex est, fallacia praevaricatio est. Sed et sic potest intelligi, lex Dei veritas est: apud Judaeos ergo non est lex Dei, quia non recipiunt veritatem.

PL 15, 1465B

それとも、真理が神の律法であるということか。神は偽らないからである。神のもとでは、真理は律法であり、偽りは背反である。だが、こうも解することができる。神の律法は真理である。ゆえに、ユダヤ人のもとには神の律法はない。彼らは真理を受け入れないからである。

3

Lex Dei spiritalis est (Rom. VII, 14) , sicut Apostolus dixit: non habent ergo veram legem, qui eam non acceperint spiritaliter. Quod autem non verum, mendax est: quod mentitur, occidit. Littera ergo quae occidit mentitur: spiritus qui vivificat, verus est.

PL 15, 1465B

神の律法は霊的なものである(ローマ7:14)と使徒は言った。ゆえに、律法を霊的に受け取らなかった者は、真の律法を持たない。真でないものは偽りである。偽るものは殺す。それゆえ、殺す文字は偽り、命を与える霊は真である。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXVII

第18説教(ツァデ) 第XXXVII章PL 15, 1465B
1

Accipiamus et sic: Lex Dei non typus, non umbra, non exemplar coelestium; sed ipsa coelestia. Unde et scriptum est, quia finis Legis est Christus (Rom. X, 4) . Non defectus utique, sed plenitudo Legis in Christo est; quia venit Legem non solvere, sed implere.

PL 15, 1465B

こうも受け取ろう。神の律法は予型でも影でも天のものの写しでもなく、天のものそのものである。それゆえ、「律法の終わりはキリストである」(ローマ10:4)とも書かれている。キリストにあるのは律法の欠如ではなく、むしろ充満である。彼は律法を廃するためではなく、成就するために来たからである。

2

Sicut enim Testamentum est vetus, sed omnis veritas in novo est Testamento: ita et lex per Moysen data figura legis est. Vere ergo illa Lex veritatis exemplar est, in exemplari enim Agni sanguis effunditur, in veritate Christus immolatur.

PL 15, 1465C

古い契約はあるが、すべての真理は新しい契約にある。それと同じく、モーセを通して与えられた律法は、律法の象りである。それゆえ、あの律法は真理の写しである。写しにおいては子羊の血が流され、真理においてはキリストがいけにえとされる。

3

Meritoque Apostolus cum praemisisset vitulorum immolationem secundum Legem, adjecit: Necessarium itaque est exemplaria coelestium his mundari: nam ipsa coelestia melioribus hostiis; non enim in manufacta sancta intravit Christus exemplaria verorum, sed in ipsum coelum: et nunc apparet vultui Dei pro nobis. (Hebr. IX, 23 et 24) .

PL 15, 1465C

使徒は、律法に従って子牛をいけにえとすることを先に述べてから、こう付け加えたが、それも当然である。「それゆえ、天のものの写しがこれらによって清められることは必要であり、天のものそのものは、いっそう優れたいけにえによって清められる。キリストは、まことのものの写しである、手で造られた聖所に入ったのではなく、天そのものに入り、今や我々のために神の顔の前に現れる」(ヘブライ9:23–24)。

4

Ut cognoscamus autem quia legem novam dedit Dominus Jesus, habes dicentem Spiritum sanctum: Hoc autem testamentum quod testabor ad eos, dicit Dominus.

PL 15, 1465D

主イエスが新しい律法を与えたことを知るために、あなたには聖なる霊の言葉がある。「これが、私が彼らに対して証しする契約である、と主は言う」。

5

Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non ero memor (Hebr. X, 16 et 17) . Ubi ergo remissio, jam non oblatio pro peccatis.

PL 15, 1466A

「私は私の律法を彼らの心に与え、彼らの感覚に書き記す。彼らの罪と不義を、私はもはや思い出さない」(ヘブライ10:16–17)。それゆえ、赦しがあるところには、もはや罪のための献げ物はない。

6

Quo evidenter ostenditur omnem veritatem in Evangelio contineri; quia lex Dei in sensibus hominum, et in cordibus eorum scribitur, non in tabulis lapideis (qui ergo praecepta Dei non habent in cordibus suis, non habent legem), sive quia inveteratur in Judaeis, renovatur in nobis.

PL 15, 1466A

これによって、すべての真理が福音に含まれていることが明らかに示される。神の律法は、人々の感覚と心に書かれ、石の板には書かれないからである(それゆえ、神の掟を心に持たない者は、律法を持たない)。あるいはまた、律法はユダヤ人のもとでは古びるが、我々のもとでは新しくされるからである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXVIII

第18説教(ツァデ) 第XXXVIII章PL 15, 1466A
1

Umbra est, non veritas; ut cum fiat oblatio pro peccatis secundum Legem, non fiat remissio peccatorum. Impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum peccata mundari (Hebr. X, 4) . Mendax ergo erat illa remissio, donec remissionis veritas adveniret.

PL 15, 1466A

それは影であって、真理ではない。律法に従って罪のための献げ物がなされても、罪の赦しは生じないからである。「雄牛と雄山羊の血が罪を清めることは、不可能だからである」(ヘブライ10:4)。ゆえに、あの赦しは、赦しの真理が到来するまでは偽りであった。

2

Quid deinde manifestius, quam Joannis evangelistae sententia, qui ait: Quia Lex per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17) ? Πρὸς ἀντιδιαστολὴν legis retulit veritatem.

PL 15, 1466B

では、福音書記者ヨハネの言葉より明白なものがあろうか。彼は言う。「律法はモーセを通して与えられた。しかし恩寵と真理は、イエス・キリストを通して生じた」(ヨハネ1:17)。律法と「対比させて」〔ギリシア語〕、彼は真理を挙げたのである。

3

Nam cum sit, autem, disjunctio, intelligendum est disjunctionem ideo interpositam; quia si veritas fuisset in Lege, non fuisset facta per Christum.

PL 15, 1466B

「しかし」(autem)は離接の語であるから、この離接が置かれたのは、真理が律法の中にあったなら、キリストを通して生じることはなかったからだ、と解さなければならない。

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXIX

第18説教(ツァデ) 第XXXIX章PL 15, 1466B
1

Possumus et sic intelligere: Veritas Christus est; ergo veritas lex est. Et si mandatum Domini lex est, multo magis vivum et operatorium Verbum Dei lex est.

PL 15, 1466B

こうも解することができる。真理はキリストである。ゆえに真理は律法である。そして、主の戒めが律法であるなら、生きて働く神の言葉は、なおいっそう律法である。

Sermo XVIII. Sade, Caput XL

第18説教(ツァデ) 第XL章PL 15, 1466B
1

(Vers. 143.) Sequitur versus septimus: Tribulatio et necessitas invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. Quaerunt tribulationes et necessitates justum, et interdum inveniunt, interdum non inveniunt eum.

PL 15, 1466B

(第143節)第七の節が続く。「苦難と窮乏が私を見いだした。汝の戒めは私の黙想である」。苦難と窮乏は義人を探し求め、ときに見いだし、ときに見いださない。

2

Invenitur, cui corona debetur: non invenitur, qui idoneus certamini non probatur. Tribulatio igitur velut quaedam gratia est. Denique Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) . An non est gratia, quae operatur patientiam?

PL 15, 1466C

冠を受けるべき者は見いだされ、闘いにふさわしいと認められない者は見いだされない。それゆえ、苦難はいわば一種の恩寵である。実に、「神へのいけにえは、苦しめられた霊」(詩篇50:19)とある。忍耐を生む恩寵ではないだろうか。

3

Qui ergo noverat tribulationis profectum esse, quaesitus a tribulatione inventus est, nec refugit.

PL 15, 1466C

それゆえ、苦難が益となることを知っていた者は、苦難に探し求められて見いだされ、逃げなかった。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLI

第18説教(ツァデ) 第XLI章PL 15, 1466C
1

Dicit Sapientia: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) ; non quia Dominus nolebat inveniri ab hominibus, qui se omnibus etiam non quaerentibus offerebat: sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent, invenire.

PL 15, 1466C

知恵はこう言う。「悪しき者どもは私を探すが、見いださない」(箴言1:28)。主が人々に見いだされることを望まなかったからではない。主は探さない者にさえ、すべての人に自らを差し出していた。そうではなく、探す者がその業のゆえに、見いだすにふさわしくない者であったからである。

2

Caeterum Simeon qui eum exspectabat, invenit (Luc. II, 25 et seq.) . Invenit Andreas. Denique ait ad Simonem: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus (Joan. I, 41) .

PL 15, 1466C

実際、主を待ち望んでいたシメオンは主を見いだした(ルカ2:25以下)。アンデレも見いだした。実に彼はシモンにこう言った。「我々はメシアを見いだした。それは訳せばキリストである」(ヨハネ1:41)。

3

Philippus quoque dicit ad Nathanael: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph, qui est a Nazareth (Joan. I, 45) . Et ut ostenderet quemadmodum Christus inveniretur, ait: Veni, et vide (Ibid., 46) .

PL 15, 1466D

フィリポもナタナエルにこう言う。「モーセが律法に、また預言者たちが書いた者を、我々は見いだした。ナザレの出身の、ヨセフの子イエスである」(ヨハネ1:45)。そしてキリストがどのように見いだされるかを示すために、こう言った。「来て、見よ」(ヨハネ1:46)。

4

Qui ergo Christum quaerit, veniat non corporis gressu, sed mentis vestigio: videat eum non exterioribus oculis, sed internis.

PL 15, 1467A

それゆえ、キリストを探す者は、体の歩みによってではなく、精神の歩みによって来るがよい。外の目によってではなく、内の目によって彼を見るがよい。

5

Aeternus enim corporalibus non videtur aspectibus; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .

PL 15, 1467A

永遠なる者は、体の眼差しでは見られない。「見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである」(二コリント4:18)。

6

Christus igitur non temporalis, sed ex Patre ante tempora, quasi Deus, verus Dei filius, et quasi virtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat: quasi vita supra tempora, quem numquam dies mortis inveniat; Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10) .

PL 15, 1467A

それゆえキリストは、一時的なものではなく、父から時の前に出た者であり、神として、神の真の子であり、また時を超える永遠の力として、いかなる時の終わりも彼を閉じ込めることはない。時を超える命として、死の日が彼を見いだすことはない。「彼が罪に対して死んだのは、ただ一度死んだのであり、彼が生きるのは、神に対して生きるのである」(ローマ6:10)。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLII

第18説教(ツァデ) 第XLII章PL 15, 1467B
1

Audis quid dixerit hodie Apostolus? Peccato inquit, mortuus est semel. Semel tibi peccatori mortuus est Christus: noli iterum peccare post baptismum. Omnibus in commune semel mortuus est, et singulis semel moritur, non frequenter.

PL 15, 1467B

今日、使徒が何と言ったか、あなたは聞いているか。「罪に対して」と彼は言う、「ただ一度死んだ」。罪人であるあなたのために、キリストは一度死んだ。洗礼の後に、再び罪を犯すな。彼はすべての人のために共通に一度死んだ。そして一人ひとりのために、一度だけ死ぬのであり、しばしば死ぬのではない。

2

Peccatum es, o homo; ideo peccatum fecit Christum suum omnipotens Pater. Hominem fecit, qui peccata nostra portaret. Mihi ergo peccato mortuus Dominus Jesus; Ut nos in illo essemus justitia Dei (II Cor. V, 21) . Mihi est mortuus, ut mihi resurgeret.

PL 15, 1467B

人よ、あなたは罪である。それゆえ全能の父は、自らのキリストを罪とした。我々の罪を担う人間とした。罪である私のために〔peccato の係りは定かでない。「罪である私のために」と取った〕、主イエスは死んだ。「我々が彼において神の正義となるために」(二コリント5:21)。彼が私のために死んだのは、私のために復活するためであった。

3

Semel est mortuus, semel resurrexit. Et tu cum illo mortuus, cum illo sepultus, cum illo in baptismate resuscitatus, cave ne cum mortuus fueris semel, moriaris iterum.

PL 15, 1467B

彼は一度死に、一度復活した。あなたも彼とともに死に、彼とともに葬られ、彼とともに洗礼において甦らされたのだから、一度死んだ後に、再び死ぬことのないよう用心せよ。

4

Jam non peccato morieris, sed veniae: ne cum resurrexeris, moriaris secundo; Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors in eum jam non dominabitur (Rom. VI, 9) . Ergo mors dominata est ei?

PL 15, 1467B

あなたはもはや罪に対してではなく、赦しに対して死ぬことになる〔赦しを失って死ぬ、の意に取った〕。復活したのち、二度目に死なないようにせよ。「キリストは死者の中から復活して、もはや死なない。死はもはや彼を支配しない」(ローマ6:9)。では、死は彼を支配したのか。

5

In eo utique quod dixit, jam non dominabitur, ostendit esse dominatam, Noli tantum amittere beneficium, o homo. Propter te Christus dominationi mortis se subdidit; ut te jugo dominationis exueret. Ille suscepit mortis servitutem; ut tibi tribueret vitae aeternae libertatem.

PL 15, 1467C

「もはや支配しない」と言ったまさにそのことによって、かつて支配したことを示している。人よ、この賜物を失うな。キリストはあなたのために死の支配に身を服させた。あなたを支配の軛から解き放つためである。彼は死の隷属を引き受けた。あなたに永遠の生命の自由を与えるためである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLIII

第18説教(ツァデ) 第XLIII章PL 15, 1467C
1

Qui quaerit ergo Christum, quaerit et tribulationem ejus, nec refugit passionem. Denique David qui dignus erat, ut a tribulatione quaereretur, tribulationem et ipse quaesivit. Nam nisi quaesisset, non invenisset.

PL 15, 1467C

それゆえ、キリストを探す者は、彼の苦難をも探し、受難を避けない。実に、苦難に探されるにふさわしかったダビデも、自ら苦難を探した。探さなかったなら、見いださなかったであろうからである。

2

Quod invenerit autem, ipse testatur, dicens: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4) . Et alibi: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5) .

PL 15, 1467C

彼が見いだしたことは、自らこう言って証言している。「苦難と痛みを私は見いだし、主の名を呼んだ」(詩篇114:3–4)。また別の箇所でこう言う。「苦難のうちに私は主を呼び、主は広い所で私に聞き入れた」(詩篇117:5)。

3

Bona ergo tribulatio, quae dignos facit nos, qui in latitudine exaudiamur a Domino. Gratia est autem exaudiri a Domino Deo nostro.

PL 15, 1467D

それゆえ、苦難は善いものである。苦難は我々を、広い所で主に聞き入れられるにふさわしい者にするからである。我々の主なる神に聞き入れられることは、恩寵である。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLIV

第18説教(ツァデ) 第XLIV章PL 15, 1467D
1

Qui quaerit igitur tribulationem, non refugit: qui non refugit, invenitur. Non enim refugit, qui mandata Dei sensu operibusque meditatur.

PL 15, 1467D

それゆえ、苦難を探す者は逃げない。逃げない者は見いだされる。神の戒めを感覚と業において黙想する者は、逃げないからである。

2

Nam utique illum athletam certamina inveniunt, qui in usu exercitii fuerit constitutus: qui vero exercitium dereliquerit, sine dubio non poterit reperiri; qui indignus est, ut quaeratur.

PL 15, 1467D

実際、闘いが見いだすのは、鍛錬の習慣の中に身を置いていたあの競技者である。鍛錬を捨てた者は、疑いなく見いだされえない。探されるにふさわしくないからである。

3

David ergo quasi bonus athleta dicit: Tribulatio et necessitas invenerunt me; quia paratum semper habuerunt, non refugientem necessitatum et tribulationum praelia, sed petentem.

PL 15, 1468A

それゆえダビデは、よき競技者のようにこう言う。「苦難と窮乏が私を見いだした」。それらは、窮乏と苦難の戦いを避けず、むしろ求める彼を、常に備えた者として見いだしたからである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLV

第18説教(ツァデ) 第XLV章PL 15, 1468A
1

(Vers. 144.) Sequitur: Justa testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi eorum, et vivifica me. Quis tantus, qui possit intelligere Domini testimonia? Et ideo intellectus a Domino postulandus est, cujus tanta est vis; ut initium ejus sit plenitudo virtutis.

PL 15, 1468A

(第144節)続く。「汝の証しは永遠に正しい。私にその理解を与え、私を生かせ」。主の証しを理解できるほどの者が誰かいようか。それゆえ理解は主に求めなければならない。その力はきわめて大きく、その始まりが徳の充満であるほどである。

2

Denique scriptum est: Pietas autem in Deo initium intellectus (Prov. I, 7) , quae virtutum omnium fundamentum est juxta humanarum rerum et coelestium disciplinam.

PL 15, 1468A

実に、こう書かれている。「神における敬虔は理解の初めである」(箴言1:7)。敬虔は、人事と天上のことの訓育に照らして、すべての徳の土台である。

3

Pietas amica Deo, parentibus grata, Dominum conciliat, necessitudines fovet, Dei cultura, merces parentum, filiorum stipendium. Pietas, inquam, justorum tribunal, egenorum portus, miserorum suffugium, indulgentia peccatorum.

PL 15, 1468A

敬虔は神に愛され、親に喜ばれ、主を和らげ、親しい絆を育み、神への崇敬であり、親の報いであり、子の俸給である。敬虔は、と私は言う、義人の法廷、貧しい者の港、惨めな者の避難所、罪人の赦しである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLVI

第18説教(ツァデ) 第XLVI章PL 15, 1468B
1

Qui habet intellectum, ipse vere est pius; intelligit enim humanae lubricum fragilitatis, et cito ignoscit erranti. Intelligit commune nobis datum naturae ususque consortium; et ideo pauperibus tamquam debitum solvit, non inficiatur tamquam indebitum.

PL 15, 1468B

理解を持つ者こそ、まことに敬虔である。彼は人間の弱さの滑りやすさを理解し、過った者をすぐに赦す。また、本性と用益の共有が我々に共通に与えられていることを理解する。それゆえ貧しい者に、負債のように支払い、負うべきでないもののようには拒まない。

2

Intelligit vices esse calamitatum; et ideo tamquam naufragiis mundi istius portu quodam suae humanitatis occurrit. Haec perfecta virtus in hominibus, haec plena in Deo laus est.

PL 15, 1468B

災難が代わる代わる巡ることを理解する。それゆえ、この世の難破者に対して、自らの人間愛という港でもって応じる。これが人における完全な徳であり、神における完全な称賛である。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLVII

第18説教(ツァデ) 第XLVII章PL 15, 1468B
1

Merito intellectum sibi etiam Salomon, magisterium secutus paternum, a Domino postulavit, dicens: Ego sum puer humilis, et ignoro introitum meum, et exitum meum, et servus tuus in medio populi tui, quem elegisti, populum multum sicut arenam maris, quae dinumerari non potest prae multitudine: et dabis servo tuo cor prudens, audire et judicare cum justitia populum tuum, et intelligere inter bonum et malum (III Reg. III, 7-9) .

PL 15, 1468B

ソロモンも父の教えに従って、理解を主に求めたのは当然である。彼はこう言った。「私はへりくだった少年であり、自分の入ることも出ることも知らない。汝の僕は、汝が選んだ汝の民の真ん中にいる。その民は多く、あまりの多さに数えきれない海の砂のようである。汝は汝の僕に、思慮ある心を与えるであろう。汝の民を正義をもって聞き裁き、善と悪を見分けるために」(列王記三3:7–9)。

2

Unde complacuit Domino; quia non sibi longaevitatem vitae, et regalium divitiarum copias, sed sapientiam ad intelligenda Domini judicia et justitias depoposcit: et ideo tantum populum regno pacifico gubernavit; quia non usurpavit, ut Adam, boni et mali scire distantiam: sed intelligendae ejus gratiam oravit a Christo.

PL 15, 1468C

それゆえ主は喜んだ。彼は自分のために長寿も王の富の豊かさも求めず、主の裁きと正義を理解するための知恵を求めたからである。それゆえ彼はあれほどの民を平和な王国で治めた。アダムのように善と悪の隔たりを知ることを奪い取らず、それを理解する恩寵を、キリストに祈り求めたからである。

3

Quod enim scire divinum est, hoc a Domino Deo tuo, ut possis cognoscere, promerendum est. Si petisset et Adam, sicut petivit David, nequaquam illos inextricabiles erroris laqueos incidisset, quibus omnis ejus haereditas strangulatur.

PL 15, 1468C

知ることが神的なことは、あなたが知りうるよう、あなたの主なる神から得るべきものである。アダムもダビデのように求めていたなら、あの抜け出せない誤りの罠に落ちることはなかったであろう。その罠によって彼の全相続が絞め殺されているのである。

4

Ideoque mortuus est, et quod gravius est, morte peccati; quia ante usurpavit scire, quam intellectum quo vivificaretur, acciperet.

PL 15, 1468D

それゆえ彼は死んだ。しかも、より重いことに、罪の死を死んだ。彼は、それによって生かされる理解を受ける前に、知ることを奪い取ったからである。

Sermo XVIII. Sade, Caput XLVIII

第18説教(ツァデ) 第XLVIII章PL 15, 1468D
1

Vivificat ergo intellectus, ut Spiritus; quia ipse intellectus gratia spiritalis est: ideoque intellectum munere suo Spiritus sanctus operatur.

PL 15, 1468D

それゆえ理解は、霊のように生かす。理解そのものが霊的な恩寵だからである。それゆえ聖なる霊が、自らの賜物として理解を働かせる。

2

Intellectus autem bonus est omnibus, qui eum faciunt (Psal. CX, 10) ; quo docemur quia non solum sensu complecti, sed etiam factis, id quod intelligimus, exsequi debeamus.

PL 15, 1469A

「理解は、それを行うすべての者に善い」(詩篇110:10)。これによって我々は、理解したことを感覚で捉えるだけでなく、行いによっても果たさなければならないと教えられる。

Sermo XIX. Koph, Caput I

第19説教(コフ) 第I章PL 15, 1469A
1

Incipit littera decima nona Koph, cujus interpretatio est, Conclusio; et sicut alibi invenimus, Aspice. Distat littera, congruit sensus. Nam qui concluditur, circumspicere se debet, et causam periculi non dissimulare; maxime cum lethale discrimen sit.

PL 15, 1469A

第十九の文字コフが始まる。その訳は「閉じ込めること」であり、別の箇所で見いだすところでは「見よ」である。字面は隔たるが、意味は一致する。閉じ込められる者は、周りを見回さなければならず、危険の原因を隠してはならないからである。ことに、死に至る危機であればなおさらである。

2

Concluditur unusquisque tumescentibus visceribus, internisve faucibus, cum intercluso spiritus commeatu, spirandi ac respirandi commercia coactantur.

PL 15, 1469A

人は、内臓が腫れ、あるいは内の喉が腫れて、息の通い路が塞がれ、息を吸い吐く営みが締めつけられるとき、閉じ込められる。

3

Concluditur femina, cum fit peridrome matricis, qua pectoris ipsius premitur principale; unde graves oriuntur angustiae, et nisi in locum suum illa recipiendorum seminum aula revocetur, vitam consuevit excludere.

PL 15, 1469B

女は、子宮の「巡り走り」(ペリドロメー)〔ギリシア語。子宮が本来の場所から動くことを言うらしい〕が起こるとき閉じ込められる。それによって胸の中枢が圧迫され、そこから重い苦しみが生じ、種を受け入れるあの広間が元の場所に戻されなければ、命を締め出すのが常である。

4

Ita etiam qui animo angitur, et quibusdam adversis imminentibus perurgetur, concludi dicitur non minoribus angustiis mentis, quam corporis. Majores enim animae aestus, fervoresque sunt animorum, quam corporum.

PL 15, 1469B

同じように、心に苦しめられ、迫り来る何らかの逆境に責めたてられる者も、閉じ込められると言われる。その精神の苦しみは、体の苦しみに劣らない。魂の熱と心のたぎりは、体のそれよりも大きいからである。

Sermo XIX. Koph, Caput II

第19説教(コフ) 第II章PL 15, 1469B
1

Conclusus igitur viscerum tumore, medicum quaerit; ut possit propulsare periculum, et constricta laxare. Veniens medicus tentat omnia, explorat interna. Et tu ergo conclusus animi fervore, aspice te ipsum interiori oculo.

PL 15, 1469B

それゆえ、内臓の腫れに閉じ込められた者は医者を求める。危険を払いのけ、締めつけられたものを緩めることができるようにである。医者は来て、あらゆることを試み、内部を調べる。あなたもまた、心の熱に閉じ込められているなら、内なる目で自分自身を見よ。

2

Morbi vis urget, fervet noxia conscientia, moles peccatorum premit, intercipiunt sensum mentis angustiae: cognosce te ipsum, et orationis quaere medicinam: posce ut veniat medicus ille qui descendit de coelo, qui maxime aegrotos requirit, sicut ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12) .

PL 15, 1469B

病の力が迫り、咎ある良心が煮えたぎり、罪の重荷がのしかかり、苦しみが精神の感覚を奪う。自分自身を知り、祈りという薬を求めよ。天から降ったあの医者が来るよう願え。彼はことに病む者を探し求める。彼自身がこう言うとおりである。「医者が要るのは、健やかな者ではなく、具合の悪い者である」(マタイ9:12)。

3

Habes vulnera? Ne differas: non est apud eum ulla comperendinatio sanitatis. Habes ulcera? Ne timeas: verbo, non ferro curare consuevit. Aspice igitur illis oculis, quibus David auxilium quaesivit et meruit.

PL 15, 1469C

あなたには傷があるのか。延ばすな。彼のもとには、健康の先延ばしなどない。あなたには腫れ物があるのか。恐れるな。彼は刃物ではなく言葉で癒すのが常である。それゆえ、ダビデが助けを求め、受けたあの目で見よ。

4

Levavi, inquit, oculos meos ad montes: quaesivi unde mihi veniret auxilium (Psal. CXX, 1 et 2) . Non inveni nisi a Domino; qui enim mundum condidit, tuetur accolas mundi. Aspice ergo, et semper aspice; quia justi oculi semper ad Dominum.

PL 15, 1469C

彼は言う。「私は目を山々に上げた。どこから私に助けが来るのかを探した」(詩篇120:1–2)。主からでなければ見いださなかった。世を造った者が、世の寄留者を守るからである。それゆえ見よ、そして常に見よ。義人の目は常に主に向かうからである。

Sermo XIX. Koph, Caput III

第19説教(コフ) 第III章PL 15, 1469C
1

Hoc monet te etiam Hieremias in Threnis sub hac ipsa littera, dicens ad Hierusalem: Surge et expergiscere in nocte, in principio vigiliae tuae effunde sicut aquam cor tuum ante faciem Domini: extolle ad Dominum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui deficiunt fame in plateis omnium itinerum (Thren. II, 19) .

PL 15, 1469C

このことを、エレミヤも『哀歌』の中で、この同じ文字のもとに、エルサレムに向かってこう言って、あなたに勧めている。「立て、夜に目覚めよ。汝の夜番の初めに、汝の心を水のように主の顔の前に注げ。あらゆる道の広場で飢えて衰える汝の幼子たちの命のために、汝の手を主に向けて差し上げよ」(哀歌2:19)。

2

Nonne et aperte conclusionis ostendit angustias, et monet ut intentione cordis, in quo est oculi melioris obtutus, remedium tibi salutare provideas?

PL 15, 1469D

これは、閉じ込めの苦しさをあからさまに示し、より優れた目の注視が宿る心の集中によって、あなたに救いの薬を備えるよう勧めているのではないか。

3

Denique etiam infra, iterum sub hac littera ait: Appropinquavit enim tempus nostrum, repleti sunt dies nostri, advenit finis noster. Leves facti sunt qui persecuti sunt nos, super aquilas coeli. In montibus accensi sunt: in deserto insidiatus est nobis (Thren. IV, 18 et 19) .

PL 15, 1469D

実にまた、下でも、再びこの文字のもとにこう言う。「我々の時が近づき、我々の日は満ち、我々の終わりが来た。我々を追う者どもは、天のワシよりも軽くなった。山々で燃え立ち、荒れ野で我々を待ち伏せた」(哀歌4:18–19)。

Sermo XIX. Koph, Caput IV

第19説教(コフ) 第IV章PL 15, 1470A
1

Demonstravit summam conclusionem, nec ullum remedium nisi in adventu Domini nostri Jesu Christi, qui solus desperatis possit afferre medicinam.

PL 15, 1470A

彼は最も厳しい閉じ込めを示し、我々の主イエス・キリストの到来のほかには、いかなる救いもないこと、彼だけが絶望した者たちに薬をもたらしうることを示した。

2

Et quasi ostendens eum, dicit: Spiritus ante faciem nostram, Christus Dominus comprehensus est in interitu nostro . . . . . In umbra ejus vivemus inter gentes (Ibid., 20) . Et infra: Bibes, inquit, et inebriaberis (Ibid., 21) .

PL 15, 1470A

そして、いわば彼を指し示すかのように、こう言う。「我々の顔の前の霊、主なるキリストは、我々の滅びのうちに捕らえられた……。その陰のもとで、我々は諸国民の中で生きる」(哀歌4:20)。さらに下でこう言う。「汝は飲み、酔うであろう」(哀歌4:21)。

3

Adhuc: Visitabit iniquitates tuas, revelabit super peccata (Ibid., 22) . Quam breviter adventum et passionem ejus expressit, remissionemque omnium peccatorum: quam aperte congregationem futuram gentium declaravit!

PL 15, 1470A

さらに、「彼は汝の不法を訪れ、罪の上にそれをあらわにする」(哀歌4:22)。キリストの到来と受難、そしてすべての罪の赦しを、なんと簡潔に言い表したことか。来るべき諸国民の集まりを、なんとあからさまに告げたことか。

4

Hinc illud Apostolicum: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 26) .

PL 15, 1470B

ここから使徒のあの言葉が出る。「イスラエルに部分的に盲目が生じたのは、諸国民の満ちる数が入るまでであり、こうして全イスラエルが救われるのである」(ローマ11:25–26)。

Sermo XIX. Koph, Caput V

第19説教(コフ) 第V章PL 15, 1470B
1

Veni, Domine Jesu: sed jam non in umbra, sed in sole justitiae. Si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra salvavit; quantum conferre poterit claritas aperta virtutis?

PL 15, 1470B

来たれ、主イエスよ。だが、もはや影においてではなく、正義の太陽において。影が益となったのなら、汝の受難の影が守ったのなら、汝の体の影が救ったのなら、力のあらわな輝きは、どれほどのものをもたらしえようか。

2

Per umbram lepra curata est (Matth. VIII, 3) ; per umbram quoque illius feminae quae fimbriam vestis Dominicae attigit, sanguis stetit (Luc. VIII, 44) : per umbram te vidimus, quando non habebas speciem neque decorem.

PL 15, 1470B

影によって重い皮膚病は癒された(マタイ8:3)。また影によって、主の衣の房に触れたあの女の血は止まった(ルカ8:44)。我々は影によって汝を見た。汝には姿も輝きもなかったときに。

3

Umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigeravit cupiditatum, quae restrinxit ignes libidinum, quae avaritiae, diversarumque passionum incendia temperavit. Et quid dicam de umbra Domini, quando et apostolorum umbra sanabat (Act. V, 15) ?

PL 15, 1470B

汝の肉は影であった。それは我々の欲の熱を冷まし、情欲の火を抑え、貪欲やさまざまな情念の炎を和らげた。主の影について何を言おうか。使徒たちの影さえも癒したのに(使徒言行録5:15)。

4

Veniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati.

PL 15, 1470C

ペトロが来ると、人々はめいめい自分の病人たちを差し出した。通り過ぎる使徒の影が、彼らを健やかさに戻したのである。

Sermo XIX. Koph, Caput VI

第19説教(コフ) 第VI章PL 15, 1470C
1

Audi quia caro Domini umbra erat: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1) . Et David dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) . Factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat.

PL 15, 1470C

主の肉が影であったことを聞け。「見よ、主は軽い雲の上に座し、エジプトに来る」(イザヤ19:1)。またダビデは言う。「汝の翼の陰で私を守れ」(詩篇16:8)。こうして彼は、空しくされて、不法の太陽に焼かれた我々のための影となったのである。

2

Vidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima procederet. Sed nunc jam totum illuminat mundum: et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est Ecclesia, umbram videmus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis divinitatis possunt recipere fulgorem.

PL 15, 1470C

それゆえ我々は、信仰がまだ初めの段階にあったとき、彼を影において見た。だが今や、彼は全世界を照らしている。それでもなお、我々は彼を、彼の体である教会の影を通して見ており、顔と顔を合わせてはまだ見ていない。体の目は、神性の輝きを受け入れることができないからである。

3

Haec quoque umbra totum quotidie protegit orbem terrarum. Profuit igitur conclusio; Conclusit enim Deus omnia in incredulitate; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32) . Sed jam consideremus quid in conclusione dicendum est, et unde incipiendum.

PL 15, 1470D

この影もまた、日ごとに全地を覆っている。それゆえ、閉じ込めは益となった。「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた。すべての者を憐れむためである」(ローマ11:32)からである。だが、閉じ込めの中で何を言うべきか、どこから始めるべきかを、今や考えよう。

Sermo XIX. Koph, Caput VII

第19説教(コフ) 第VII章PL 15, 1470D
1

(Vers. 145.) Exclamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: justitias tuas exquiram. Cum impressiones patimur corporales, exclamare consuevimus; ut alios ad praesidium nobis vocare possimus. Premebatur sanctus Propheta, appropinquantibus sibi persecutoribus.

PL 15, 1470D

(第145節)「私は心を尽くして叫んだ。聞き入れよ、主よ。汝の正義を私は探し求める」。我々は、体に圧迫を受けるとき、叫ぶのが常である。ほかの人々を呼んで、助けを求めるためである。聖なる預言者は圧迫されていた。迫害者たちが彼に近づいてきたからである。

2

Saul primo infestus armato eum insequebatur exercitu: postea parricida filius imminebat: non contentus fugientis exsilio, vitam patris quaerebat eripere.

PL 15, 1471A

サウルは、まず敵意をもって、武装した軍勢で彼を追った。のちには近親殺しの息子〔アブサロム〕が迫った。逃れゆく者が追放されるだけでは満足せず、父の命を奪おうとしたのである。

3

Sed ab illis minus pati poterat quos in praesenti videbat, quam ab illis quos non videbat; est enim colluctatio sanctis non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus principatus et potestates istius mundi, rectoresque tenebrarum, qui latronum modo in istius saeculi nocte humanis insidiantur affectibus.

PL 15, 1471A

だが彼は、目の前に見る者たちから受ける苦しみより、見ない者たちから受ける苦しみのほうが大きかった。聖なる者たちにとって格闘とは、肉と血に対してだけでなく、この世の支配と権力、闇の支配者たちに対してでもある。彼らは盗賊のように、この世の夜に、人間の情念に待ち伏せしているからである。

4

Horum igitur sanctus David cum graves adversum se videret fieri incursus, exclamavit in toto corde suo. Etenim adversus diabolum non vocis magnitudine, sed magnanimitate cordis utendum est.

PL 15, 1471A

それゆえ聖なるダビデは、これらの者による激しい襲撃が自分に向けられるのを見て、心を尽くして叫んだ。悪魔に対しては、声の大きさではなく、心の大きさを用いなければならないからである。

Sermo XIX. Koph, Caput VIII

第19説教(コフ) 第VIII章PL 15, 1471B
1

Est tamen et vox cordis; quia est et vox sanguinis, quae ad Deum pervenit. Denique Deus dicit: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat ad me (Gen. IV, 10) . Clamat ergo cor nostrum non sono corporis, sed cogitationum sublimitate, concentuque virtutum.

PL 15, 1471B

それでも、心の声もある。神に届く血の声もあるからである。実に、神は言う。「汝の兄弟の血の声が、土から私に叫んでいる」(創世記4:10)。それゆえ我々の心は、体の響きによってではなく、思いの高さと徳の和合によって叫ぶ。

2

Grandis fidei clamor. Denique in spiritu adoptionis clamamus, Abba pater, et ipse Spiritus Dei clamat in nobis. Magna vox justitiae, magna est castitatis, per quam et mortui loquuntur; nec solum loquuntur, sed etiam sicut Abel clamant.

PL 15, 1471B

それは大いなる信仰の叫びである。実に、我々は養子とする霊において「アッバ、父よ」と叫び、神の霊自身が我々のうちで叫ぶ。正義の声は大きく、貞潔の声も大きい。それによって死者さえも語り、ただ語るだけでなく、アベルのように叫ぶ。

3

At vero injusti anima nec viventis clamat; quia Deo mortua est. Nihil in illa sublime, nihil magnificum est: quale eorum, quorum sonus in omnem terram exivit, et verba in fines orbis terrarum. Gracili voce Moyses loquebatur, et plus omnibus audiebatur.

PL 15, 1471B

だが不義の者の魂は、生きていても叫ばない。神に対して死んでいるからである。その魂には、崇高なものも壮大なものもない。その響きが全地に出ていき、その言葉が世界の果てにまで達した者たちのようなものは何もない。モーセは細い声で語ったが、誰よりも多く聞かれた。

4

Quotidie auditur in Ecclesia: ab illis solis, hoc est, Judaeis non auditur, qui aure audiunt, sed non exaudiunt. Prophetae dicitur alteri: Exalta viribus vocem tuam (Esai. LVIII, 1) .

PL 15, 1471C

彼〔モーセ。主語は示されていないが、そう取った〕は日ごとに教会で聞かれている。ただあの者たち、すなわちユダヤ人にだけは聞かれない。彼らは耳で聞くが、聞き入れない。別の預言者にはこう言われる。「力をこめて汝の声を上げよ」(イザヤ58:1)。

Sermo XIX. Koph, Caput IX

第19説教(コフ) 第IX章PL 15, 1471C
1

Anna tamen non clamabat in corde suo (I Reg. I, 13) , sicut Moyses, sed loquebatur: fortasse quia filios postulabat, hoc est, bona quidem, sed privata, non publica, non clamabat.

PL 15, 1471C

それでもハンナは、モーセのように心の中で叫んだのではなく(サムエル記上1:13)、語っていた。おそらく、子らを願っていたからであろう。すなわち、善いものではあるが私的なものであり、公のものではないので、叫ばなかったのである。

2

Sed quia a Domino postulabat, quia Domino eum, si quem susciperet, offerebat; loquebatur Deo: clamabat autem Moyses; quia non pro se, sed pro omni populo precabatur. Unde dictum est ei a Domino: Quid clamas (Exod. XIV, 15)?

PL 15, 1471C

だが彼女は主に願い、もし子を宿したなら、その子を主に献げると誓っていたので、神に語っていた。モーセは叫んだ。自分のためにではなく、全民のために祈ったからである。それゆえ主は彼に言った。「なぜ汝は叫ぶのか」(出エジプト記14:15)。

3

Clamabat affectu pio, et sensu profundo, et personabat in coelo, miraculis petens digna coelestibus: ut mundi elementa mutaret.

PL 15, 1471D

彼は敬虔な情と深い感覚をもって叫び、天に響き渡っていた。天にふさわしい奇跡を求め、世の元素を変えさせようとしていたのである。

Sermo XIX. Koph, Caput X

第19説教(コフ) 第X章PL 15, 1471D
1

Denique ut ipsius loci seriem recenseamus: instabat Pharao, et innumeris Aegyptiorum stipatus curribus, urgebat Hebraeos: hinc circumfusus hostis, inde interfusum mare plebem Dei clauserat. Nulla in armis fiducia, spes nulla in viribus.

PL 15, 1471D

実に、当の箇所の筋を振り返ってみよう。ファラオが迫り、数えきれないエジプト人の戦車に囲まれて、ヘブライ人を責め立てていた。一方には取り巻く敵、他方には間に広がる海が、神の民を閉じ込めていた。武器に頼る余地はなく、力に望みはなかった。

2

Strepebat tantummodo querela miserabilis, quod commodius sibi foret dura in Aegypto servitutis onera subire, quam acerba in deserto morte consumi: querela nihil praesidii offerens, plurimum offensae afferens.

PL 15, 1471D

ただ惨めな嘆きだけが騒がしかった。エジプトで隷属の重い荷を負うほうが、荒れ野で苦い死に滅ぼされるよりましだというのである。それは助けを何ももたらさず、神の不興を大いに招く嘆きであった。

3

Stabat ergo Moyses moestus, sollicitus, anxius populi et periculis et querelis, exspectans fidem coelestium promissorum: et tacitus secum ipse volvebat qua tandem Dominus ope, injuriae immemor, memor gratiae, subveniret. Dicit ad eum Dominus: Quid clamas ad me?

PL 15, 1472A

それゆえモーセは、民の危険と嘆きを思って悲しみ、気遣い、不安に駆られながら、天の約束の確かさを待ち望んで立っていた。そして黙したまま、主がいったいどのような助けをもって、不当な仕打ちを忘れ、恩寵を覚えて、助けに来るのかと、心の中で思いめぐらしていた。主は彼に言う。「なぜ汝は私に叫ぶのか」。

4

Sonum ejus non audio, vocem ejus agnosco: silentium ejus lego, clamorem ejus in operibus deprehendo. Clamabat populus, et non audiebatur: tacebat Moyses, et audiebatur. Non populo dictum est: Quid clamas ad me?

PL 15, 1472A

〔以下の「私」は神と取った〕私は彼の響きを聞かないが、彼の声は認める。彼の沈黙を読み、彼の叫びを業の中に見抜く。民は叫んでいたが、聞かれなかった。モーセは黙っていたが、聞かれた。「なぜ汝は私に叫ぶのか」は、民に言われたのではない。

5

Non enim ad Deum clamabat populus, qui injusta, et viris indigna clamabat. Sed Moysi dictum est: Quid clamas ad me? hoc est: Tu solus ad me clamas, qui de me speras: tu solus ad me clamas, qui virtutem meam excitas: tu solus ad me clamas, qui per universam terram annuntiari meum nomen exspectas.

PL 15, 1472A

神に向かって叫んでいたのは民ではなかった。民は不当な、男子にふさわしくないことを叫んでいたからである。「なぜ汝は私に叫ぶのか」と言われたのはモーセである。すなわち、「汝だけが私に叫ぶ。私に望みを置いているからである。汝だけが私に叫ぶ。私の力を呼び覚ますからである。汝だけが私に叫ぶ。私の名が全地に告げ知らされるのを待ち望んでいるからである」。

Sermo XIX. Koph, Caput XI

第19説教(コフ) 第XI章PL 15, 1472B
1

Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. Denique sapientia cum altissima praedicatione convocat ad crateram, dicens: Relinquite insipientiam . . . et quaerite sapientiam (Prov. IX, 6) .

PL 15, 1472B

それゆえモーセは心の中で叫んでいた。賢い者はみな、心の中で叫ぶ。実に、知恵は最も高い宣言をもって、混酒器のもとへ呼び集めてこう言う。「愚かさを捨てよ……そして知恵を求めよ」(箴言9:6)。

2

Magnae sublimitatis, magnae vocis haec praedicatio est, quae stultis sapientiam pollicetur. Et Jesus Dominus exclamabat: Si quis sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37) .

PL 15, 1472B

愚かな者たちに知恵を約束するこの宣言は、大いなる崇高さをもつ、大いなる声である。また主イエスは叫んでいた。「渇く者は私のもとに来て、飲め」(ヨハネ7:37)。

3

Et vere magna clamabat, qui vocabat homines ad regnum coelorum, ad illum venerabilem potum quo vitae aeternae fluctus infunditur. Et tu cum oras, magna ora, id est, ora quae aeterna sunt, non quae caduca.

PL 15, 1472B

まことに彼は大いなることを叫んでいた。人々を天の国へ、永遠の生命の流れが注がれるあの尊い飲み物へと呼んでいたのである。あなたも祈るときには、大いなることを祈れ。すなわち、永遠のものを祈り、移ろうものは祈るな。

4

Ora quae divina sunt atque coelestia; ut sis sicut Angeli in coelo. Noli orare pro pecunia, quia aerugo est: noli pro auro, quia metallum est: noli pro possessione, quia terra est; ista oratio ad Dominum non pervenit.

PL 15, 1472C

神的なもの、天的なものを祈れ。天の天使たちのようになるためである。金銭のために祈るな。それは錆だからである。金のために祈るな。それは金属だからである。所有地のために祈るな。それは土だからである。そのような祈りは主に届かない。

5

Non audit Deus, nisi quod dignum suis ducit esse beneficiis: sed audit piam vocem, plenam devotionis et gratiae.

PL 15, 1472C

神は、自らの恵みにふさわしいと見なすもの以外は聞かない。だが、敬虔な声、献身と感謝〔gratia。「恩寵」とも読める〕に満ちた声は聞く。

Sermo XIX. Koph, Caput XII

第19説教(コフ) 第XII章PL 15, 1472C
1

Non solum ergo clamandum in corde, sed etiam in toto corde clamandum est. Sicut enim corporaliter tunc bene clamatur, cum toto ore clamatur: ita spiritaliter toto est clamandum corde, si volumus magna referre, et a Domino quae poscimus, impetrare.

PL 15, 1472C

それゆえ、心の中で叫ぶだけでなく、心を尽くして叫ばなければならない。体においては口を尽くして叫ぶときによく叫べるのと同じように、霊においては心を尽くして叫ばなければならない。大いなるものを持ち帰り、求めるものを主から得ようと望むならば。

2

Hanc Dominus vocem exigebat a populo, quam populus nesciebat. Ideoque dixit Dominus: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) . Qui ergo appropinquaverit corde, ipse auditur a Domino. Cor ergo prius clamet, ut sermo possit audiri.

PL 15, 1472C

主は、民が知らなかったこの声を、民に求めていた。それゆえ主は言った。「この民は唇で私を敬うが、彼らの心は私から遠い」(イザヤ29:13)。それゆえ、心で近づいた者は、主に聞かれる。ゆえに、まず心が叫べ。言葉が聞かれうるように。

Sermo XIX. Koph, Caput XIII

第19説教(コフ) 第XIII章PL 15, 1472D
1

Sed non satis est clamare ad Dominum, sed etiam justitias ejus exquirere. Exquirit autem justitias, qui id quod in omnibus creaturis, et maxime in animantibus rationalibus, vel etiam irrationabilibus justum est, providentiae adscribit divinae.

PL 15, 1472D

だが、主に向かって叫ぶだけでは足りない。主の正義を探し求めることも要る。主の正義を探し求める者とは、すべての被造物、ことに理性ある生き物、あるいは理性なき生き物においても正しいことを、神の摂理に帰す者である。

2

Unde turturi studium pudicitiae, quae compare amisso, concubitui indulgere non novit: quod homines servare non possunt?

PL 15, 1473A

キジバトに貞潔への熱意があるのは、どこからか。連れ合いを失えば、交わりにふけることを知らない。それは人間が守れないことである。

3

Unde plerisque animantibus tam sobria partus cura servandi; ut ubi conceptionis munus agnoverint, ibi coitum non putent esse repetendum; ne receptorum seminum fiat adulterina permixtio?

PL 15, 1473A

多くの生き物に、子を守るこれほど節度ある配慮があるのは、どこからか。受胎の務めを知れば、もはや交わりを繰り返すべきでないと考える。受け入れた種に、不貞の混ざりが生じないようにするためである。

4

Phoenix coitus corporeos ignorat, libidinis nescit illecebras, sed de suo resurgit rogo: sibi avis superstes, ipsa et sui haeres corporis, et cineris sui foetus.

PL 15, 1473A

フェニックスは体の交わりを知らず、情欲の誘惑を知らず、自らの火葬の薪から甦る。自らの生き残りの鳥であり、自らの体の相続人であり、自らの灰の子である。

5

Aquila ne degeneres partus nutriat, diligenti librat examine: et adhuc teneros foetus pio ungue suspendit, solisque offert radiis; ut si forte oculos suos vi fulgoris inflexerint, tamquam degeneres laxato in praeceps ungue dimittat: sin vero naturae vigorem constanti adversum radios solis obtutu potuerint vindicare, dignae indolem sobolis onere grato reportet.

PL 15, 1473A

ワシは、劣った子を育てることのないよう、注意深い吟味で子を量る。まだ柔らかい雛を慈しみの爪で吊るし、太陽の光に差し出す。もし光の力に思わず目をそらしたなら、劣ったものとして爪を緩めて真っ逆さまに落とす。だが、太陽の光に向かって揺るがぬ眼差しで本性の力を示せたなら、ふさわしい子の素質を、喜ばしい荷として持ち帰る。

Sermo XIX. Koph, Caput XIV

第19説教(コフ) 第XIV章PL 15, 1473B
1

Volatilia coeli omnia non serunt, neque metunt, et Deus pascit illa: quia justitias Domini custodiunt, nihil sibi proprium vindicando: sed ligno fructifero, quod Domini judicio communem ad escam datum est, famem relevare contenta.

PL 15, 1473B

天の鳥はすべて、蒔かず、刈らず、神がそれらを養う。主の正義を守り、何も自分のものとして要求せず、主の裁きによって共通の食物として与えられた実のなる木で、飢えを和らげることに満足しているからである。

2

Ex his igitur nos cognoscimus, quam divinae subsidia providentiae hominibus non deessent, si Dei justitiam servare vellemus. Qui alit aves, non aleret homines, quos ad imaginem et similitudinem sui fecit? Nonne pluris sumus illis?

PL 15, 1473B

これらによって我々は、もし神の正義を守ろうとするなら、神の摂理の助けが人間に欠けることはないと知る。鳥を養う者が、自らの像と似姿に造った人間を養わないことがあろうか。我々は鳥よりも価値があるではないか。

3

Naturae praerogativa pluris sumus, sed inferiores devotionis gratia, et praevaricationis injustitia.

PL 15, 1473B

本性の特権においては我々のほうが価値があるが、献身の好ましさ〔devotionis gratia の取り方は定かでない。こう取った〕においても、背反の不義のゆえにも、鳥より劣る。

Sermo XIX. Koph, Caput XV

第19説教(コフ) 第XV章PL 15, 1473C
1

(Vers. 146.) Sequitur versus secundus: Clamavi ad te, salva me: et custodiam mandata tua. Repetit quod ad Dominum clamaverit, et custodem se promittit coelestium statutorum, quae coelo terraque testibus Dominus Deus sanxit; ut praevaricatores elementorum testimoniis arguantur.

PL 15, 1473C

(第146節)第二の節が続く。「私は汝に叫んだ。私を救え。そして私は汝の戒めを守る」。主に叫んだことを繰り返し、天と地を証人として主なる神が定めた天の定めの守り手となることを約束する。背反者が、元素の証言によって責められるようにである。

2

Quomodo coelum aspiciant praevaricationis suae conscium? Quomodo fructus de terra exspectent, quae novit ingratos? Vide igitur quam non parva promittat Propheta.

PL 15, 1473C

背反を知る天を、どうして仰ぎ見られようか。恩知らずを知る地から、どうして実りを期待できようか。それゆえ見よ、預言者が約束することがいかに小さくないかを。

3

In clamando fidelis et promptus affectus exprimitur: in custodiendo testimonia, continentiae virtus, obsequii sedulitas declaratur.

PL 15, 1473C

叫ぶことにおいては、忠実で素早い情が表され、証しを守ることにおいては、自制の徳と従順の熱心さが示される。

Sermo XIX. Koph, Caput XVI

第19説教(コフ) 第XVI章PL 15, 1473C
1

(Vers. 147.) Sequitur versus tertius: Anticipavi in maturitate, et exclamavi: in verba tua speravi. Graecus ἐν ἀωρίᾳ dixit, quod est, ante horam, ante tempus.

PL 15, 1473C

(第147節)第三の節が続く。「私は成熟の中で先んじ、叫んだ。汝の言葉に私は望みを置いた」。ギリシア語の本は「時ならぬ時に(エン・アオーリアー)」〔ギリシア語〕と言った。すなわち、「時の前に、定めの時の前に」である。

2

Qui ergo Dominum deprecatur, non velut praescripta praecipua tempora praestoletur, nesciens in obsecrationibus Domini tempus esse aliquod, sed semper in ipsis sit.

PL 15, 1473D

それゆえ、主に祈願する者は、定められた特別な時を待つようであってはならない。主への祈願に何らかの時があるなどと知らず〔nesciens 以下の係りは定かでない。こう取った〕、常に祈願のうちにあるべきである。

3

Sive manducamus, sive bibimus, Christum annuntiemus, Christum rogemus, Christum cogitemus, Christum loquamur: in corde nostro semper, semper in ore sit Christus.

PL 15, 1473D

食べるにも飲むにも、キリストを告げ知らせ、キリストを願い、キリストを思い、キリストを語ろう。常に我々の心の中に、常に口の中に、キリストがあるように。

Sermo XIX. Koph, Caput XVII

第19説教(コフ) 第XVII章PL 15, 1474A
1

Sed forte dicas: Quomodo scriptum est: Tempus omnibus, et tempus omni rei sub coelo est (Eccl. III, 1) ? Sed Dominus Jesus supra coelum est, nullo circumscriptus est tempore. Claudat os suum ariana perfidia.

PL 15, 1474A

だが、あなたはおそらくこう言うであろう。「すべてに時があり、天の下のすべてのことに時がある」(コヘレトの言葉3:1)と書かれているのはどういうことか、と。しかし主イエスは天の上にあり、いかなる時にも限られない。アレイオス派の不信仰は口を閉じよ。

2

Tempus, inquit, omni rei sub coelo: quanto magis sub Deo tempus, non supra Deum? Generatio ex Patre non habet tempus; neque enim opus ante auctorem, sed auctor supra operis exordium. Fortasse objiciant quia dixit: Tempus meum nondum advenit (Joan. VII, 6) .

PL 15, 1474A

「天の下のすべてのことに時がある」と彼は言う。ましてや時は神の下にあるのであって、神の上にあるのではない。父からの生まれには時がない。業が創り手に先立つのではなく、創り手が業の始まりの上にあるからである。おそらく彼らは、彼が「私の時はまだ来ていない」(ヨハネ7:6)と言ったことを持ち出すであろう。

3

Et iterum dixit: Pater, venit hora (Joan. XVII, 1) . Sed haec hora est passionis. Est etiam tempus virginalis conceptionis: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14) : quia virgo sub tempore, et ideo praescripta aetate concepit.

PL 15, 1474A

また彼は再び言った。「父よ、時が来た」(ヨハネ17:1)。だが、この時は受難の時である。おとめが身ごもる時もある。「見よ、おとめが胎に身ごもる」(イザヤ7:14)。おとめは時の下にあったので、定められた年齢で身ごもったのである。

Sermo XIX. Koph, Caput XVIII

第19説教(コフ) 第XVIII章PL 15, 1474A
1

Qui rogat itaque, semper roget: et si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. Pernoctabat in oratione Dominus Jesus (Luc. VI, 12) , non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum.

PL 15, 1474A

それゆえ、願う者は常に願え。常に祈ってはいなくとも、祈る者の情を常に備えていよ。主イエスは祈りのうちに夜を明かした(ルカ6:12)。祈りの助けを必要としたのではなく、あなたに倣うべき模範を立てたのである。

2

Ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres, quomodo pro te rogares. Redde igitur ei quod pro te detulit. Audi supra dicentem Prophetam: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Serm. 8, v. 63) .

PL 15, 1474B

彼はあなたのために願って夜を明かした。あなたが、自分のためにどう願うかを学ぶためである。それゆえ、彼があなたのために捧げたものを、彼に返せ。上で預言者が言うのを聞け。「真夜中に、私は汝に告白するために起きていた」(第8説教、第63節〔底本は第63節と刷るが、引かれているのは第62節〕)。

3

Et tu surge vel media nocte, si non potes tota semper nocte vigilare; ut dum oras nocte, veri solis pectori tuo splendor irradiet; quia omnis anima quae Christum cogitat, in lumine semper est: dies lucet, tibi semper Christus aspirat.

PL 15, 1474B

あなたも、夜通し目覚めていることがいつもはできないなら、せめて真夜中に起きよ。夜に祈るとき、まことの太陽の輝きがあなたの胸に射し込むようにである。キリストを思うすべての魂は、常に光の中にいるからである。昼が輝き、あなたに向かってキリストは常に息吹を送る。

4

Sed quia sequens versiculus de tempore precandi evidenter expressit, in isto versiculo actuum magis operumque arbitror, quam orationis tempus intelligendum.

PL 15, 1474B

だが、次の小節が祈る時についてはっきり述べているので、この小節では、祈りの時よりもむしろ行為と業の時が解されるべきだと私は考える。

Sermo XIX. Koph, Caput XIX

第19説教(コフ) 第XIX章PL 15, 1474C
1

Praecurrit aetatis maturitatem quisquis in adolescentia positus senilem gravitatem induit, et juveniles annos veterana quadam continentia regit, fervoremque virentis corporis incana morum maturitate componit.

PL 15, 1474C

青年期にありながら老人の重厚さを身にまとい、若い年月を、老練の者のような自制で治め、青々とした体の熱を、白髪のような習いの成熟で静める者は、年齢の成熟に先んじている。

2

Nam quid potest habere laudis, si effetum corpus voluptatibus, et jam senectutis gelu frigidum, ad sera devotionis officia, deposito jam segnior vigore, convertat?

PL 15, 1474C

快楽に疲れ果て、すでに老年の霜に冷えた体が、力をすでに捨てて鈍くなってから、遅すぎる献身の務めへと向きを変えたところで、何の称賛に値するだろうか。

3

Non est corona, nisi ubi fuerit difficilioris lucta certaminis: ad quam rari attingere possunt, non omnes qui ingressi fuerint stadium, pervenire.

PL 15, 1474C

冠は、より困難な闘いの格闘があるところにしかない。そこに届きうる者はまれであり、競技場に入った者がみな至るわけではない。

4

Ille laudabilis, cui est in seipso ante certamen, qui carnem suam reluctantem sibi mentis coercet imperio, parca frugalitate castigat, et servituti redigit; ne effrenata libertate luxuriet, atque indomita fervens cupiditate, habenas animi regentis abrumpat.

PL 15, 1474C

称賛に値するのは、闘いの前に、自分自身の内に〔闘いを〕持つ者である〔本文は目的語を欠くらしい。「闘いを」と補って取った〕。自分に逆らう自らの肉を精神の命令によって抑え、乏しい質素さで懲らし、隷属に下す者である。それは、手綱を放たれた自由に放縦となり、飼いならされない欲に燃えて、統べる心の手綱を断ち切ることのないようにするためである。

5

In hora est ergo senex, si munia sobriae maturitatis exerceat: ante horam praecurrens juvenis, si senili pondere incentiva comprimat voluptatum, ac ferventis illecebras cupiditatis extinguat: Bonus est enim Dominus sustinentibus, Hieremias dicit (Thren. III, 25) .

PL 15, 1474D

それゆえ老人は、節度ある成熟の務めを果たすなら、時にかなっている。青年は、老人の重みで快楽の刺激を抑え、燃える欲の誘惑を消すなら、時に先んじて走っている。「主は、耐え忍ぶ者たちに善い」とエレミヤは言う(哀歌3:25)。

6

Et, Bonum est viro, qui grave portavit jugum a juventute: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum verbi (Ibid. 27) .

PL 15, 1474D

また、「若いときから重い軛を負う人にとって、それは善い。彼は独り座し、沈黙する。言葉の軛を負ったからである」(哀歌3:27)。

7

Qui enim a juventute jugum portaverit, et habenis maturi moderaminis teneriora volens colla subdiderit, sedebit singulariter, remotus a strepitu interpellantium passionum, et quietus silebit: cui necesse jam non sit jurgari cum corpore, decertare cum variis cupiditatibus; quia tulit jugum verbi anima quae quaerit Deum, quae captivas sibi fecit omnes delicias juventutis.

PL 15, 1475A

若いときから軛を負い、成熟した節制の手綱に、まだ柔らかい首を自ら進んで差し出した者は、独り座し、割り込んでくる情念の騒ぎから遠ざかって、静かに沈黙する。そのような者はもはや、体と争い、さまざまな欲と戦う必要がない。神を探し求める魂は、言葉の軛を負い、青春のあらゆる快楽を自らの虜としたからである。

8

Unde fortasse et illud Dominicum: Non clamabit, neque contendet, neque audiet quisquam in plateis vocem ejus (Matth. XII, 19; ex Esai. XLII, 2) , non solum ad defensionis silentium, absolutionisque contemptum, et tolerantiam passionis, sed etiam ad compressiones omnium accipere possumus corporalium voluptatum.

PL 15, 1475A

ここから、おそらく主のあの言葉も、「彼は叫ばず、争わず、その声を広場で聞く者もいない」(マタイ12:19、イザヤ42:2より)。我々はこれを、弁明の沈黙、釈放の軽視、受難の忍耐に当てはめるだけでなく、体のすべての快楽の抑制にも当てはめて受け取ることができる。

9

Unde et alibi scriptum est: Quia peccatum non fecit (I Pet. II, 22) . Recte igitur tacebat in mortis periculo constitutus, qui mortis aculeum non timebat.

PL 15, 1475A

それゆえ、別の箇所にもこう書かれている。「彼は罪を犯さなかった」(一ペトロ2:22)。したがって、死の危険の中に置かれて黙していたのは当然である。死の針を恐れなかったからである。

Sermo XIX. Koph, Caput XX

第19説教(コフ) 第XX章PL 15, 1475B
1

In verba, inquit, tua speravi. Graecus ἑπήλπισα dixit, quod est ad sperandum semper crescere, et spem spei adjungere.

PL 15, 1475B

「汝の言葉に」と彼は言う、「私は望みを置いた」。ギリシア語の本は「さらに望んだ(エペルピサ)」〔ギリシア語〕と言った。これは、望むことにおいて常に成長し、望みに望みを加えることである。

2

Justus semper sperat, et in adversis positus, et frequentibus afflictus aerumnis desperare non novit: sed quo graviora toleraverit, magis sperat, et sperandi sumit profectum, secundum illud oraculum: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini justitiam in cor Hierusalem, consolamini eam; quia repleta est dejectio, et solutum est peccatum ejus; quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. LX, 1 et 2) .

PL 15, 1475B

義人は常に望む。逆境に置かれ、しばしば苦難に悩まされても、絶望することを知らない。むしろ耐えたことが重いほど、いっそう望み、望むことの進歩を得る。次の託宣に従ってである。「慰めよ、慰めよ、私の民を、と主は言う。祭司たちよ、エルサレムの心に正義を語り、彼女を慰めよ。その卑しめは満ち、その罪は解かれた。彼女は主の手から、自らの罪の二倍を受けたからである」(イザヤ60:1–2)〔底本の章番号は LX(60)。この箇所は通常イザヤ40章冒頭に当たる〕。

3

Quam cito dixit plenitudinem dejectionis solutionem esse peccati, et repetivit causam consolationis eo majus esse reconciliationis insigne, quo numerosior fuerit poena, quam culpa.

PL 15, 1475B

卑しめが満ちることが罪の解除であると、また、慰めの理由を繰り返して、刑罰が咎より多かったほど和解のしるしはそれだけ大きいと、彼は何と手短に言ったことか。

Sermo XIX. Koph, Caput XXI

第19説教(コフ) 第XXI章PL 15, 1475C
1

Job tot gravatus incommodorum acerbitatibus, pio spem cumulabat affectu, discretam a piis causam asserens impiorum, quorum lumen exstinguetur (Job. XVIII, 5) . Lux autem, secundum Salomonem semper est justis (Prov. XIII, 9) .

PL 15, 1475C

ヨブはこれほど多くの災難の苦しみに押しつぶされながら、敬虔な情をもって望みを積み重ね、不敬虔な者たちの訴えは敬虔な者たちのそれから切り離されていると主張した。その者たちの光は消える(ヨブ記18:5)。一方、ソロモンによれば、光は常に義人たちのものである(箴言13:9)。

2

Unde colligitur quia justus semper in verba Dei sperat, et spem adjicit spei. Quod evidentius expressit Esaias, dicens: Tribulationem super tribulationem exspecta, spem super spem (Esai. XXVIII, 10) .

PL 15, 1475C

このことから、義人は常に神の言葉に望みを置き、望みに望みを加えることが読み取られる。これをイザヤがいっそうはっきりと表現して言う。「苦難の上に苦難を、望みの上に望みを待て」(イザヤ28:10)。

3

Ad perlactatos et abductos ab uberibus loquebatur, hoc est, ad eos qui prima infantiae alimenta transissent, cibo jam habiles fortiori.

PL 15, 1475C

彼は、乳を十分に飲み終えて乳房から引き離された者たち、すなわち幼年の最初の養いを過ぎて、すでにより強い食物に適した者たちに語っていた。

4

Exemplo sit, quod ablactatus Isaac patriarcha tantus evaserit; ut adhuc inter rudimenta primaevae positus aetatis, nequaquam tamen gladium ferituri parentis horruerit (Gen. XXII, 10) .

PL 15, 1475D

例として、乳離れしたイサクが族長として大成したことを挙げよう。まだ幼年の初歩のうちに置かれていたのに、自分を打とうとする父の剣を少しも恐れなかった(創世記22:10)。

5

Plures filios habuit Abraham, nullum ablactavit alium, sed in hoc folo secisse legitur epulum magnum (Gen. XXI, 8) . Et bene magnum epulum Scriptura dixit, quia typus erat ejus, quem semper epulantur corda sanctorum.

PL 15, 1475D

アブラハムには多くの子がいたが、ほかの誰も乳離れさせず、この子についてだけ〔底本は folo。solo と読む〕大宴会を開いた〔底本は secisse。fecisse と読む〕と読まれる(創世記21:8)。聖書が大宴会と言ったのは当然である。それは、聖なる者たちの心が常に祝宴にするその者の予型だったからである。

Sermo XIX. Koph, Caput XXII

第19説教(コフ) 第XXII章PL 15, 1476A
1

(Vers. 148.) Sequitur versus quartus: Praevenerunt oculi mei mane meditari verba tua. Supra (vers. 147) ait: Praeveni ἐν ἀωρίᾳ, hoc est, ante horas, ante tempus; hic ait, mane: aliud significans tempus orandi atque psallendi Domino; ut sit illud prius, secundum quod ait: Media nocte surgebam (Serm. 8, v. 63) ; hoc autem juxta illud: Praeveni orientem solem; grave est enim, si te otiosum in stratis radius solis orientis inverecundo pudore conveniat, et lux clara feriat oculos somnolento adhuc torpore depressos.

PL 15, 1476A

(第148節)第四の節が続く。「私の目は朝に先んじた、汝の言葉を思い巡らすために」。上では(第147節)「私は時ならぬ時に先んじた」〔ギリシア語〕と言う。すなわち、定められた時刻に先立ち、時に先立って、ということである。ここでは「朝に」と言い、主に祈り、詩を歌う別の時を意味している。前者は「真夜中に私は起きていた」(第8説教、第63節〔底本は第63節と刷るが、引かれているのは第62節〕)に従い、後者は「私は昇る太陽に先んじた」に即している。というのも、あなたが怠けて寝床にいるところへ、昇る太陽の光が恥知らずの恥ずかしさのうちに出会い、明るい光が、まだ眠気の鈍さに押さえられた目を打つなら、それは由々しいことだからである。

2

Arguit nos tanti temporis spatium sine ullius devotionis munere, ac sacrificii spiritalis oblatione, feriata nocte transmissum. An nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac vocis quotidie Deo debeas? Quotidiana tibi messis, quotidianus est fructus.

PL 15, 1476A

これほど長い時間が、いかなる信心の務めもなく、霊のいけにえの献げもなく、休みの夜として過ぎ去ったことを、この節は我々に咎める。人よ、あなたは、自分の心と声の初穂を日ごとに神に負っていることを知らないのか。あなたには日ごとの刈り入れがあり、日ごとの実りがある。

3

Occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inveniat jam paratum; ne lumina tua madido adhuc sopore mergentia primus diei fulgor exagitet.

PL 15, 1476B

だから日の出を迎えに出よ。昇る太陽があなたをすでに備えた者として見いだすように。まだ湿った眠気に沈みかけているあなたの目を、一日の最初の輝きが苛まないように。

Sermo XIX. Koph, Caput XXIII

第19説教(コフ) 第XXIII章PL 15, 1476B
1

In cubili meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1) , dicit Ecclesia. Ideo meruit eum invenire, ideo ejus gratiam promereri; quia etiam in cubili quaesivit, quaesivit in noctibus.

PL 15, 1476B

「私の寝床で、夜々に、私の魂が愛した者を私は求めた」(雅歌3:1)と教会は言う。だから彼女は彼を見いだすにふさわしくなり、その恩寵にふさわしくなったのである。寝床でも求め、夜々に求めたからである。

2

Propterea copiam ejus adepta in posterioribus loquitur ad Sponsum: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas (Cant. VII, 11) .

PL 15, 1476B

それゆえ彼と親しく交わる機会を得て、後の箇所で花婿に言う。「来て、私の兄弟よ、野に出て行こう。砦で休もう。夜明けにブドウ畑に起きよう」(雅歌7:11)。

3

Advertis quemadmodum Sponsa Verbum invitet Dei; ut veniat in terras, et tollat peccata mundi? Ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus spinis.

PL 15, 1476B

花嫁が神の言葉をどのように招いているか、あなたは気づくか。地に来て、世の罪を取り除くように、と。この野はかつて荒れ果て、我々の罪のイバラで汚れ、トゲで恐ろしい所だった。

4

Castellum erat, in quo relegatus Adam perpetuo suae posteritatis haeredes stringebat exsilio. Illo ergo ducit Ecclesia Christum, ut Adam liberet.

PL 15, 1476C

砦があった。そこに追放されたアダムが、永久の追放によって自分の子孫の相続人たちを縛っていた。そこへ教会はキリストを導く。アダムを解き放つためである。

5

Deinde exsulibus absolutis, coepit mundi istius ager idoneos habere cultores: et qui erat ante jejunus, factus est vitis aeternae plantatione fecundus.

PL 15, 1476C

その後、追放された者たちが赦免されると、この世の野は適した耕作者を持ち始めた。かつては不毛だったものが、永遠のブドウの木の植え付けによって実り豊かになった。

6

Nec tamen sic spiritalibus laeta palmitibus evagatur: sed ad has vineas vocat Christum, ubi psallentes sint, et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseveret.

PL 15, 1476C

それでもなお、霊のブドウの枝を喜んで、あてもなくさまようのではない。この畑にキリストを呼ぶのは、そこに詩を歌い祈る者たちがいて、夜も昼も害のない実りが続くからである。

Sermo XIX. Koph, Caput XXIV

第19説教(コフ) 第XXIV章PL 15, 1476C
1

Ibi, inquit, dabo ubera mea tibi, dederunt mandragorae odorem (Ibid. 13) . Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares putent esse et feminas, sed feminas gravis odoris.

PL 15, 1476C

「そこで私は汝に私の乳房を与える。マンドラゴラは香りを放った」(雅歌7:13)。多くの者は、マンドラゴラの間にある種の性別を区別して、雄も雌もあると考えるが、雌は強い臭いがあると言う。

2

Significat ergo gentes quae ante fetebant, cum essent infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructum ferre coepisse, postquam in adventum Domini crediderunt.

PL 15, 1476C

だからこの言葉は、以前は悪臭を放っていた諸国民、すなわち不信の、去勢されたような無力のために弱かった者たちが、主の到来を信じてのち、よい香りの実を結び始めたことを表している。

3

Legimus etiam quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia; ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob (Gen. XXX, 14 et seq.) .

PL 15, 1476D

聖なるラケルが姉のレアからマンドラゴラを受け取り、その夜、聖なるヤコブと寝ることを彼女〔レア〕に許すという条件であったことを、我々は読む(創世記30:14以下)。

4

Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu.

PL 15, 1476D

長子ルベンがマンドラゴラを母レアに持ってきた。レアは目がただれていて、会堂の象りを受けた。弱い精神の視力が鈍り、キリストの恩寵を見ることができなかったからである。

5

Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei filio susceperat, Ecclesiae concessit: sed quia illius noctis potita concubitu genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium, quoniam, credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt.

PL 15, 1477A

これによって、以前に会堂が神の長子である子から受けていた実りを、教会に譲ったことが示される。だが、レアはその夜の共寝を得て自分の子孫の相続人を産んだので、奥義を成就した。使徒たちが信じ、ユダヤ人の残りの者たちが恩寵の選びによって救われたからである。

Sermo XIX. Koph, Caput XXV

第19説教(コフ) 第XXV章PL 15, 1477A
1

Unde ait Ecclesia: Nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 13) . Quis dabit te fratrem lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te, et quidem non spernent me.

PL 15, 1477A

そこで教会は言う。「新しいものも古いものも、私の兄弟よ、私は汝のために取っておいた」(雅歌7:13)。「誰が汝を、私の母の乳房を吸う兄弟として私に与えるのか。外で汝を見いだして、私は汝に口づけするだろう。そして人々は私を軽んじないだろう」。

2

Assumam te, et inducam in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me: ibi docebis me (Cant. VIII, 1 et 2) .

PL 15, 1477A

「私は汝を連れて、私の母の家に、私を宿した者の奥の間に導き入れよう。そこで汝は私を教えるだろう」(雅歌8:1–2)。

3

Habens igitur informationem novarum et veterum Scripturarum, nec despicabilem se esse sentiens, non solum orationibus in secreto cordis Verbum tenet, verum etiam psallentibus chori vocibus velut quibusdam eum osculis gratiae osculatur.

PL 15, 1477A

こうして〔教会は〕新旧の聖書の教えを備え、自分が軽んじられるべき者でないと感じて、心の奥の祈りによって言葉を保つだけでなく、歌う合唱の声によっても、恩寵のいくつかの口づけのようにして彼に口づけする。

Sermo XIX. Koph, Caput XXVI

第19説教(コフ) 第XXVI章PL 15, 1477B
1

Itaque malorum granatorum, hoc est, diversorum et innumerabilium fructuum, et praecipue fidei odoribus, gratiae, sapientiae, et gloriae, vitaeque aeternae subnixa divitiis, quae sunt circa sinistram et dexteram Sponsi, per animas sanctas laudantium congregationum plausibus excitat Christum, dicens: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, ne suscitetis et resuscitetis dilectionem, usquequo voluerit (Ibid. 4) .

PL 15, 1477B

こうして、ザクロの、すなわち多様で数えきれない実りの、とりわけ信仰の、恩寵の、知恵の、栄光の、永遠の生命の香りの豊かさに支えられた者〔教会〕――その豊かさは花婿の左と右のまわりにある――は、聖なる魂たちを通して、賛美する会衆の拍手によってキリストを奮い立たせて言う。「エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた。愛を目覚めさせるな、再び目覚めさせるな、それが望むときまでは」(雅歌8:4)。

Sermo XIX. Koph, Caput XXVII

第19説教(コフ) 第XXVII章PL 15, 1477B
1

Unde eam mirantur filiae Hierusalem, sanctae animae patriarcharum, et prophetarum, veterumque justorum, vel coelestes potentiae, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata, innitens super fratrem suum (Ibid., 5) ? hoc est, talibus solemnitatibus fulget Ecclesia: et quae ante per diem fusca erat, jam splendet in noctibus et relucet.

PL 15, 1477B

それゆえエルサレムの娘たち、すなわち族長たちや預言者たち、古い義人たちの聖なる魂、あるいは天の諸力が、彼女に驚いて言う。「兄弟にもたれて、白くなって上ってくるこの女は誰か」(雅歌8:5)。すなわち、教会はこのような祭りのうちに輝いている。以前は昼のうちは黒ずんでいたのに、今や夜々に光り輝いて照り返すのである。

Sermo XIX. Koph, Caput XXVIII

第19説教(コフ) 第XXVIII章PL 15, 1477C
1

Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus.

PL 15, 1477C

主自身もまた、賛美する者たちのこれほどの務めに喜んで言う。「私を印章のように汝の心に置け、封印のように汝の腕に置け。愛は死のように強く、熱情は冥界のように堅いからである」。

2

Alae ejus, alae ignis et flammae: aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Ibid., 6 et 7) . Quia vidit tantam devotionem Ecclesiae, idoneos putat esse jam populos qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus.

PL 15, 1477C

「その翼は、火と炎の翼。多くの水も愛を締め出すことができず、川もそれを溢れさせないだろう」(雅歌8:6–7)。教会のこれほどの献身を見て、彼は、我々の心にも腕にも彼の印章を帯びることのできる民たちを、今や相応しいと見なしている。

3

Ipsum enim Pater signavit Deus: et qui testimonium ejus accepit, signavit; quia Deus verax est: et ideo operantes cibum permanentem in vitam aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei.

PL 15, 1477C

実際、父なる神が彼自身に印を押した。そして彼の証しを受け入れた者は、神が真実であることに印を押した。だから、永遠の生命に至るまで朽ちない食物のために働く者たちは、見えない神の像であるキリストの像と似姿に合わせて印を押されたのである。

4

Sicut ergo Deus verax est, et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tua non operetur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi, sed illa quae Dei sunt; ut pauperibus largiatur, debiles sublevet, mortuos honoret tumuli sepultura.

PL 15, 1477D

だから神が真実であるように、あなたも自分の感覚と行いにおいて真理に印を押せ。あなたの口が偽りを語らず、あなたの手がこの欺く世の人間の業ではなく神の業を行うように。貧しい者に施し、弱い者を支え、死んだ者を墓への埋葬で敬うように。

5

His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli. Unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia . . . . an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid., 38) .

PL 15, 1478A

これらの業によって愛が求められる。誰も、死の危険によってさえ、キリストから引き離されることがないためである。そこで彼〔使徒〕は言う。「誰が我々をキリストから引き離すだろうか。苦難か、窮乏か……迫害か」(ローマ8:35)。さらに下では言う。「私は確信している、死も、命も、天使たちも」(ローマ8:38)。

Sermo XIX. Koph, Caput XXIX

第19説教(コフ) 第XXIX章PL 15, 1478A
1

Ea specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus, alae ignis. Habet alas sicut columba; sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8) : sed alae charitatis, alae ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem.

PL 15, 1478A

この意味で、愛の熱情もまた堅く、その翼は火の翼である。愛はハトのような翼をもつ。実際、愛する者が飛び立つのは、銀色に輝くハトの羽によってであり、彼はこう言う。「見よ、私は逃げて遠くへ行き、荒れ野にとどまった」(詩篇54:8)。だが愛の翼は火の翼であり、それによって愛は、慈愛の熱を燃え立たせる。

2

Hoc vapore ferventes fecit Dominus angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem. Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 5) .

PL 15, 1478A

この熱によって、主は自分の天使たちを熱く燃える霊とし、自分に仕える者たちを、燃やしても焼き尽くさない火とした。我々はまた神殿の翼についても読む。悪魔が試みて救い主をその上に登らせたもので、神殿の頂にあった(マタイ4:5)。

3

Sunt ergo fastigia pinnae, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua extinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant.

PL 15, 1478B

こうして羽〔pinna は鳥の「羽」と、直前の神殿の「翼」(頂の張り出し)の両方を言う。ここでは両義に掛けている〕の頂があり、愛の頂がある。それらは、人間の胸に恩寵の熱を燃やすのを常としている。多くの水も愛を消し締め出すことができず、世俗の嵐の川もそれを閉じ込めることのないようにである。

Sermo XIX. Koph, Caput XXX

第19説教(コフ) 第XXX章PL 15, 1478B
1

Cum ergo tanta Ecclesiae gratia, tanta nos praemia devotionis invitent, praeveniamus orientem solem, occurramus ad ejus ortus, antequam dicat: Ecce adsum (Esai. LVIII, 9) . Vult se praeveniri Sol justitiae, et ut praeveniatur, exspectat.

PL 15, 1478B

こうして教会のこれほどの恩寵、献身のこれほどの報いが我々を招くのだから、昇る太陽に先んじ、その日の出を迎えに行こう。「見よ、私はここにいる」と彼が言う前に(イザヤ58:9)。正義の太陽は先んじられることを望み、先んじられるために待っている。

2

Audi quemadmodum exspectet, et cupiat praeveniri: Dicit angelo Pergami Ecclesiae . . . . Age poenitentiam: caeterum veniam tibi cito (Apoc. II, 12 et 16) . Dicit angelo Laodiceae . . . .

PL 15, 1478B

彼がどのように待ち、先んじられることを望んでいるか、聞け。「ペルガモの教会の天使に言う……悔い改めを行え。さもなければ、私は汝のもとにすぐ来る」(黙示録2:12, 16)。「ラオディキアの天使に言う……」

3

Aemulare ergo, et poenitentiam age: Ecce sto ad januam, et pulso; et si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad eum (Apoc. III, 14, 19 et 20) .

PL 15, 1478C

「だから熱心になって、悔い改めを行え。見よ、私は戸口に立って叩いている。誰かが私の声を聞き、戸を開けるなら、私はその者のもとに入る」(黙示録3:14, 19, 20)。

4

Poterat intrare: denique nec resurgentem eum cum corpore ulla clausarum valvarum repagula retinere potuerunt, subito se apostolicis penetralibus improvisus infudit (Joan. XX, 19) : sed studia devotionis tuae desiderat experiri; apostolos jam probatos habebat.

PL 15, 1478C

彼は入ることができた。実に、復活して体をもつ彼を、閉ざされた扉の閂は何一つ引き留めることができず、思いがけず突然、使徒たちの奥の間に自らを注ぎ込んだ(ヨハネ20:19)。だが彼は、あなたの信心の熱意を試すことを望む。使徒たちは、すでに試されていた。

5

Aut forte, in persecutione praevenit: ubi tranquillitas est, praeveniri cupit. Praeveni certe hunc quem vides solem. Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut illucescat tibi Christus (Ephes. XV, 14) .

PL 15, 1478C

あるいはおそらく、迫害のときには先んじてやって来たが、平穏のあるところでは先んじられることを望む。あなたは、目に見えるこの太陽に、必ず先んじよ。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ。キリストが汝の上に輝くように」(エフェソ15:14)〔底本は XV と刷る。エフェソ5:14 に当たるものか〕。

6

Si hunc solem praeveneris antequam iste surgat, aspicies Christum illuminantem. Ipse prius in tui cordis illucescit arcano: ipse tibi dicenti: De nocte vigilat ad te spiritus meus (Esai. XXVI, 9) , matutinum lumen temporibus faciet splendere nocturnis, si mediteris verba Dei.

PL 15, 1478C

もしあなたがこの太陽が昇る前にそれに先んじるなら、照らすキリストを見るだろう。彼はまず、あなたの心の奥で輝く。あなたが「夜のうちから私の霊は汝に向かって目を覚ましている」(イザヤ26:9)と言うとき、彼は朝の光を夜の時のうちに輝かせるだろう。あなたが神の言葉を思い巡らすなら。

7

Dum enim meditaris, lux est: et videns lucem non temporis, sed gratiae, dices quia Lux praecepta tua (Ibid.) .

PL 15, 1478D

あなたが思い巡らす間、それは光だからである。そして時の光ではなく恩寵の光を見て、あなたは「汝の掟は光である」(イザヤ26:9)と言うだろう。

8

Cum autem te meditantem verba divina dies invenerit, et tam gratum opus orandi, atque psallendi delectaverit tuam mentem, iterum dices ad Dominum Jesum: Exitus matutinos, et vespere delectabis (Psal. LXIV, 9) .

PL 15, 1478D

ところが、神の言葉を思い巡らしているあなたに昼が出会い、祈りと詩歌というこの快い営みがあなたの精神を喜ばせたなら、あなたは再び主イエスに言うだろう。「汝は朝の出口を、また夕べを、喜ばせる」(詩篇64:9)。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXI

第19説教(コフ) 第XXXI章PL 15, 1479A
1

An vero Moyse magistro usus populus Judaeorum, quotidie in senioribus suis, qui ad hoc munus electi sunt, noctibus ac diebus sine ulla cessatione recenset Scripturas divinas: et si quid aliud seniorem interrogaveris, nescit nisi Scripturae divinae seriem resultare (Exod. XVIII, 14 et seq.) .

PL 15, 1479A

ユダヤ人の民はモーセを師として、日ごとに、そのために選ばれた自分たちの長老たちのもとで、夜も昼も絶え間なく神の書を繰り返し唱えているではないか。もし長老に何か別のことを尋ねても、彼らは神の書の連なりを響かせるほか何も知らない(出エジプト記18:14以下)。

2

Vacat illic sermo de saeculo, sola illic Scriptura contexitur, singulorum sibi per vices ora succedunt; ne quando sacer ille sonus mandatorum coelestium ferietur: et tu Christiane, dormis, cui magister est Christus; et non vereris ne de te dicatur: Populus iste nec labiis me honorat?

PL 15, 1479A

そこでは世のことについての言葉は絶え、聖書だけが織り成され、一人ひとりの口が順番に続く。天の戒めの聖なる響きが途切れる〔ferietur は「途切れる」の意に取った〕ことのないようにである。それなのに、キリスト教徒よ、あなたは眠っている。あなたの師はキリストなのに。そして、「この民は唇ですら私を敬わない」と自分について言われはしないかと恐れないのか。

3

Judaeus vel labiis, tu vero nec labiis. Si illius qui vel labiis honorat, cor longe est a Deo: quomodo potest cor tuum prope esse, qui etiam labiis non honoras? Quamdiu te somnus, quamdiu te saecularia tenent, quamdiu sollicitudines istius vitae, quamdiu terrena?

PL 15, 1479A

ユダヤ人は少なくとも唇では敬う。だがあなたは唇ですら敬わない。唇で敬う者の心でさえ神から遠いのなら、唇ですら敬わないあなたの心が、どうして近くにありえようか。いつまで眠りがあなたを捉え、いつまで世俗のことが、この生の気遣いが、地上のことが捉えているのか。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXII

第19説教(コフ) 第XXXII章PL 15, 1479B
1

Divide saltem Deo et saeculo tempora tua: vel quando non potes agere in publico quae sunt istius mundi, et tenebrae prohibent noctis, Deo vacato, indulge orationibus; et ne obdormiscas, psallito: somnum tuum bona fraude fraudato.

PL 15, 1479B

せめて神と世とにあなたの時を分けよ。この世のことを人前で行うことができないとき、夜の闇が妨げるときには、神のために暇を取り、祈りに身を任せよ。眠り込まぬために詩を歌え。あなたの眠りを、善い欺きで欺け。

2

Mane festina, et ad Ecclesiam defer primitias pii voti: et postea, si vocat saecularis necessitas, non excluderis dicere: Praevenerunt oculi mei mane, meditari verba tua: securus procedes ad tuos actus.

PL 15, 1479B

朝は急いで、敬虔な願いの初穂を教会へ携えよ。その後、もし世俗の必要が呼ぶなら、「私の目は朝に先んじた、汝の言葉を思い巡らすために」と言うことを妨げられはしないだろう。あなたは安心して自分の務めへ進むだろう。

3

Quam jucundum inchoare ab hymnis et canticis, a beatitudinibus quas in Evangelio legis (Matth. V) ?

PL 15, 1479B

賛歌と歌から、福音書であなたが読む幸いの教え(マタイ5)から始めるのは、何と快いことか。

4

Quam prosperum ut te sermo Christi benedicat, et dum recantas Domini benedictiones, studium alicujus virtutis assumas; ut etiam in te benedictionis divinae meritum recognoscas.

PL 15, 1479B

キリストの言葉があなたを祝福し、あなたが主の祝福を歌い返しながら、何らかの徳への熱意を取り入れ、こうして神の祝福の功をあなた自身のうちにも認めるのは、何と幸先のよいことか。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXIII

第19説教(コフ) 第XXXIII章PL 15, 1479C
1

(Vers. 149.) Sequitur versus quintus: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: et secundum judicium tuum vivifica me.

PL 15, 1479C

(第149節)第五の節が続く。「私の声を聞き入れよ、汝の慈しみに従って、主よ。そして汝の裁きに従って、私を生かせ」。

2

Semper homo, etiamsi sanctus, et justus sit, debet orare; ut exaudiat eum Dominus secundum misericordiam suam, non secudum merita virtutis alicujus; quia rara virtus, multa peccata: et secundum judicium suum, ut infirmis opem ferat.

PL 15, 1479C

人は常に、たとえ聖なる者、義人であっても、祈るべきである。主が自らの慈しみに従って聞き入れるように、何らかの徳の功績に従ってではなくである〔底本は secudum。secundum と読む〕。徳はまれで、罪は多いからである。そして、自らの裁きに従って、弱い者に助けをもたらすようにである。

3

Et maxime hoc debemus orare cum aliquibus urgemur adversis. Unde non otiose a sancto David praemissa est divinae misericordiae postulatio.

PL 15, 1479C

とりわけ、何らかの逆境に迫られるとき、我々はこのことを祈るべきである。だから、聖なるダビデによって、神の慈しみへの願いが先に置かれたのは、意味のないことではない。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXIV

第19説教(コフ) 第XXXIV章PL 15, 1479D
1

(Vers. 150.) Sequitur enim: Appropinquaverunt persequentes me inique: a lege autem tua elongaverunt. Graecus sic posuit: Appropinquaverunt persequentes me iniquitate, hoc est, qui cum iniquitate me persequebantur.

PL 15, 1479D

(第150節)次のように続くからである。「不当に私を追う者たちは近づいた。だが、汝の律法から遠ざかった」。ギリシア語の本はこう置いた。「不法によって私を追う者たちは近づいた」。すなわち、不法をもって私を追っていた者たちである。

2

Quanto magis mihi appropinquaverunt, tanto amplius se a lege tua separaverunt; quoniam qui fratrem suum persequitur, a lege secernitur. Lex enim dicit: Diliges Dominum Deum tuum . . . . diliges proximum tuum (Deut. VI, 5) .

PL 15, 1480A

彼らが私に近づくほど、汝の律法からいっそう離れた。自分の兄弟を迫害する者は、律法から隔てられるからである。実際、律法は言う。「汝の主なる神を愛せよ……汝の隣人を愛せよ」(申命記6:5)。

3

Non ergo oderim fratrem, ne dicatur mihi: Si fratrem tuum non diligis, quem vides: quomodo potes Deum diligere, quem non vides (I Joan. IV, 20) ? Nescis fratrem tuum mercem esse sanguinis Christi? Mercem ergo non diligis Christi, si fratrem non diligis.

PL 15, 1480A

だから私は兄弟を憎むまい。「汝が見ている兄弟を愛さないなら、見ていない神をどうして愛することができるか」(一ヨハネ4:20)と私に言われることのないようにである。あなたは、自分の兄弟がキリストの血によって買い取られたものであることを知らないのか。兄弟を愛さないなら、あなたはキリストが買い取ったものを愛していないことになる。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXV

第19説教(コフ) 第XXXV章PL 15, 1480A
1

Ergo persecutor mihi appropinquat, ut noceat: sed is se a lege disterminat; quae enim portio justitiae cum iniquitate? Qui autem a lege Dei se separat, separat se ab aeterna vita; lex enim vita est.

PL 15, 1480A

だから迫害者は、害を与えようとして私に近づく。だがその者は律法から自らを隔てる。正義が不法と何の分け前を持つだろうか。神の律法から自らを切り離す者は、永遠の生命から自らを切り離す。律法は生命だからである。

2

Denique ostendens Propheta legem Dei, ait: Ecce ista est vita, quoniam qui facit quae legis sunt, vivet in eis (Levit. XVIII, 5) : quod legi convenit utique spiritali.

PL 15, 1480B

実に預言者は神の律法を示して言う。「見よ、これが生命である。律法に属することを行う者は、それによって生きる」(レビ記18:5)。これは確かに霊的な律法に当てはまる。

3

Et fortasse qui mihi appropinquat; ut noceat mihi, dum separatur a lege, separatur a Christo; quia Christus est vita. Ego autem si adhaeream Christo, nec mihi appropinquat; quia etiamsi corporis mei habeat potestatem, animae tamen meae nocere non poterit. Denique persecutores martyrum, quam longe ab eorum meritis separati sunt!

PL 15, 1480B

そしておそらく、私に害を与えるために近づく者は、律法から切り離されるとき、キリストから切り離される。キリストは生命だからである。だが私がキリストにつながっているなら、その者は私に近づいてもいない。たとえ私の体への権力を持っていても、私の魂には害を与えることができないからである。実に、殉教者たちの迫害者は、彼らの功績からどれほど遠く隔てられたことか。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXVI

第19説教(コフ) 第XXXVI章PL 15, 1480B
1

(Vers. 151.) Sed forte dicas: Quomodo sancti adhaerent Deo? Et ideo sequitur: Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.

PL 15, 1480B

(第151節)だが、あなたはおそらく言うだろう。「聖なる者たちは、どのようにして神につながるのか」。そのために続く。「汝は近い、主よ。そして汝の掟はすべて真理である」。

2

Prope est Dominus omnibus, qui ubique adest: nec fugere eum possumus, si offendimus: nec fallere, si delinquimus: nec amittimus, si colamus. Spectat omnia Deus, omnia videt, assistit singulis, dicens: Deus appropinquans ego sum (Jerem. XXIII, 23) ?

PL 15, 1480B

主はすべての者に近い。至るところにいるからである。我々は、彼に背いても彼から逃れることができず、罪を犯しても欺くことができず、崇めても失うことがない。神はすべてを見つめ、すべてを見、一人ひとりのそばに立って言う。「私は近づく神ではないか」(エレミヤ23:23)。

3

Et quomodo potest deesse alicubi Deus, cum de Spiritu Dei legeris: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7) ? Quia ubi Domini Spiritus, ibi Dominus Deus. Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) .

PL 15, 1480C

神がどこかにいないということが、どうしてありえようか。あなたは神の霊について「主の霊は全地を満たした」(知恵の書1:7)と読んでいるではないか。主の霊のあるところに、主なる神がいるからである。「天と地を私は満たす、と主は言う」(エレミヤ23:24)。

4

Ubi igitur deficit qui implet omnia? Aut quomodo de plenitudine ejus nos omnes accepimus, nisi omnibus appropinquet?

PL 15, 1480C

すべてを満たす者が欠けている所が、いったいどこにあるか。また、我々がみなその満ちあふれる豊かさから受けたのは、その者がすべての者に近づくのでなければ、どうして可能か。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXVII

第19説教(コフ) 第XXXVII章PL 15, 1480C
1

Denique David sciens illum ubique esse, et implere coelum, et terram, et maria, ait: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?

PL 15, 1480C

実に、ダビデは神が至るところにいて、天と地と海を満たしていることを知って言う。「私はどこへ行けば、汝の霊から離れられるか。どこへ逃げれば、汝の顔から逃れられるか」。

2

Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitem in novissimo maris; etenim ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7-10) .

PL 15, 1480C

「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に下るなら、汝はそこにいる。もし私が夜明け前に自分の翼を取り、海の果てに住むとしても、そこでも汝の手が私を導き、汝の右手が私を捕らえるだろう」(詩篇138:7–10)。

3

Quam cito significavit ubique Deum esse, et ubi est Deus, ibi spiritum ejus esse praesentem, et ubicumque est Dei spiritus, ibi Deum esse. Quo loco individuae copula Trinitatis expressa est.

PL 15, 1480D

神がどこにでもいること、神のいる所には神の霊が現にいること、神の霊のいる所にはどこでも神がいることを、彼は何と手短に示したことか。この箇所で、分かたれない三位一体の結びつきが表された。

4

Siquidem haec per os Prophetae locutus est Dei Filius, in persona hominis locutus, qui per incarnationem descendit in terras, per resurrectionem ascendit in coelum, per corporis mortem penetravit infernum, ut solveret alligatos.

PL 15, 1481A

実際、これらのことを預言者の口を通して語ったのは神の子であり、人の人格から語った。彼は受肉によって地に降り、復活によって天に昇り、体の死によって冥界を貫いて、縛られた者たちを解き放った。

5

Aut si ad Prophetam referas, advertis expressum quod ubique manus et dextera Dei Christus assistat, ubi Pater Deus, et sanctus Dei Spiritus.

PL 15, 1481A

あるいは預言者に帰して見るなら、あなたは、父なる神と神の聖なる霊のいるところには、どこにでもキリストが神の手、右手として共にいることが表されていると気づく。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXVIII

第19説教(コフ) 第XXXVIII章PL 15, 1481A
1

An cum de sole dubitare nequeamus, quod procedente die toto orbe radios diffundat suos, et omnibus lumen infundat, quem etiam illi qui videre non possunt. sentiunt tamen aeris ipsius fotu esse praesentem? Ubi enim deest calor illius?

PL 15, 1481A

太陽については、日が進むにつれて全世界に光線を広げ、すべての者に光を注ぐことを、我々は疑えないではないか。見ることのできない者たちでさえ、空気そのものの温かさによって、太陽が現にあることを感じる。実際、その熱がない所がどこにあるか。

2

Quo radii ejus non perveniunt, cum discussis noctis aut nubium tenebris, illuminat terras? In coelo fulget, in mari rutilat, fervet in terris.

PL 15, 1481B

夜や雲の闇が払われて大地を照らすとき、その光線が届かない所があろうか。天に輝き、海に赤く光り、地で燃える。

3

De sole ergo non dubitas, quod ubique resplendeat: de Deo dubitas, quod ubique fulgeat splendor gloriae ejus, et imago substantiae?

PL 15, 1481B

こうして太陽については、至るところで輝くことを疑わない。神については、その栄光の輝きと実体の像が至るところで光り輝くことを疑うのか。

4

Quid non penetret Verbum Dei, splendor aeternus, qui etiam occulta mentis illuminat, quae non potest iste sol penetrare; Verbum enim Dei gladius spiritalis est, usque ad divisiones animae, atque artuum, medullarumque perveniens.

PL 15, 1481B

神の言葉、永遠の輝きが貫かないものがあろうか。それは、この太陽が貫くことのできない精神の隠れたところをも照らす。神の言葉は霊の剣であり、魂と関節と骨髄の分かれ目にまで達する。

5

De quo dicit Simeon justus ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .

PL 15, 1481B

これについて義人シメオンはマリアに言う。「汝自身の魂をも剣が貫くだろう。多くの心の思いが明らかにされるために」(ルカ2:35)。

Sermo XIX. Koph, Caput XXXIX

第19説教(コフ) 第XXXIX章PL 15, 1481B
1

Penetrat ergo animam, et quasi candor aeternae lucis illustrat. Sed quamvis diffuse per omnes, et in omnes, et supra omnes potestates sit; quia omnibus ortus ex Virgine est, et bonis et malis (sicut et solem suum oriri jubet super bonos et malos) illum tamen fovet qui appropinquat sibi.

PL 15, 1481B

こうして〔神の言葉は〕魂を貫き、永遠の光の輝きのように照らす。すべての者を通して、すべての者の中に、あらゆる権能の上に広く行き渡っているが――彼はおとめから、すべての者のために、善人にも悪人にも生まれたからである(また、自分の太陽を善人にも悪人にも昇らせるように命じるのと同じである)――それでも彼は、自分に近づく者を温める。

2

Sicut enim a se fulgorem solis excludit, qui fenestras domus suae clauserit, locumque tenebrosum in quo diversetur, elegerit; ita qui se averterit a sole justitiae, non potest splendorem ejus adspicere: in tenebris ambulat, et in omnium luce ipse sibi causa est caecitatis.

PL 15, 1481C

実際、自分の家の窓を閉ざし、身を寄せる場所に暗い場所を選んだ者が、太陽の輝きを自分から締め出すように、正義の太陽から背を向けた者は、その輝きを見ることができない。その者は暗闇を歩み、すべての者の光の中で、自分自身が自分の盲目の原因となる。

3

Tuas igitur illi aperi fenestras; ut tota domus tua veri fulgore solis illuceat: aperi oculos tuos, ut videas orientem tibi solem justitiae. Sed cave ne eos ulla stipulae festuca perturbet.

PL 15, 1481C

だから彼に向けてあなたの窓を開け、あなたの家全体が真の太陽の輝きで照らされるようにせよ。目を開け、あなたのために昇る正義の太陽を見るためである。だが、わらくずが目をかき乱さぬよう注意せよ。

4

Si quid sordis in oculo fuerit mentis tuae, non poteris intueri: si quid aegritudinis, plus gravabit; confusam oculorum aciem lux ferit, majoremque dolorem excitat.

PL 15, 1481C

もしあなたの精神の目に何か汚れがあるなら、あなたは見つめることができない。何か病があるなら、いっそう苦しめるだろう。光は乱れた視力を打ち、いっそう大きな痛みを引き起こす。

5

Sit ergo simplex oculus tuus; ne incipiat totum corpus tuum esse tenebrosum, et vacillet in lumine, sicut sunt caecorum vestigia.

PL 15, 1481D

だから、あなたの目は澄んだものであれ。あなたの体全体が暗くなり始め、盲人の足取りのように、光の中でよろめくことのないように。

Sermo XIX. Koph, Caput XL

第19説教(コフ) 第XL章PL 15, 1481D
1

Numquid si quis ostia domus suae claudat, solis est culpa quod non illuminet domum ejus? Ergo si quis peccatorum suorum repagulis obserandam mentem propriam judicaverit, et Verbi a se splendorem stultus avertat, ac sibi inferat insipientiae caecitatem; causari poterit quod sol justitiae noluerit intrare, aut infirmitatem luminis coelestis arguere?

PL 15, 1481D

誰かが自分の家の戸を閉ざすなら、その家を照らさないのは太陽の咎であろうか。ならば、自分の罪の閂で自分の精神を閉ざすべきだと判断し、愚かにも言葉の輝きを自分から遠ざけ、自分に愚かさの盲目を招く者が、正義の太陽が入ろうとしなかったと言い立てたり、天の光の弱さを咎めたりできるであろうか。

2

Pulsat januam tuam Dei Verbum. Si quis . . . . mihi aperuerit, inquit, intrabo (Apoc. III, 20) . Si quis ergo non aperuerit, numquid non ingredientis, et non magis non aperientis est culpa?

PL 15, 1482A

神の言葉があなたの戸を叩いている。「誰かが……私に開けるなら、私は入る」と彼は言う(黙示録3:20)。だから誰かが開けないなら、それは入ってくる者の咎ではなく、むしろ開けない者の咎ではないか。

3

Nihil quidem Deo est obseratum, nihil clausum aeterno lumini: sed portas malitiae dedignatur aperire, conclavia non vult penetrare nequitiae.

PL 15, 1482A

確かに神にとって閉ざされたものは何一つなく、永遠の光にとって閉じられたものは何一つない。だが彼は、悪意の門を開くことを潔しとせず、邪悪の奥の間には入ろうとしない。

Sermo XIX. Koph, Caput XLI

第19説教(コフ) 第XLI章PL 15, 1482A
1

An vero cum animae nostrae vigor putrem corporis refugiat portionem, quod ejus gratiam corrupti artus sentire non possint; Deus corruptae animae membra quaedam dignatur habitare?

PL 15, 1482A

それとも、我々の魂の活力は、朽ちた肢体がその働きを感じ取れないために、体の腐った部分を避けるのに、神は、朽ちた魂の何らかの部分に住むことを潔しとするのか。

2

Animae tamen vigor per corpus omne diffunditur, sive manus, sive pes, sive digitus particeps sensus est: Dei potest alicubi deesse sapientia, alicubi ejus deesse majestas?

PL 15, 1482A

それでも魂の活力は体全体に広がっており、手でも足でも指でも感覚にあずかっている。神の知恵がどこかで欠けること、その威光がどこかで欠けることがありえようか。

3

Sane fugientes non retinet, non cogit invitos: sed neque fastidit appropinquantes: et illius quidem virtus, illius Verbum Deus omnibus prope est: In ipso enim constant omnia, et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 17 et 18) , in quo omnis inhabitat plenitudo (Coloss. II, 9) .

PL 15, 1482B

確かに彼は、逃げる者を引き留めず、望まぬ者を強いない。だが、近づく者を退けもしない。彼の力、彼の言葉なる神〔「彼の力、彼の言葉」の係りは定かでない。言葉なる神を指すと取った〕は、すべての者に近い。「彼のうちにすべては成り立ち、彼は教会という体の頭である」(コロサイ1:17–18)。「彼のうちにすべての満ちあふれが宿る」(コロサイ2:9)。

4

Sed plerosque ab eo peccata secernunt, de quibus dictum est: Ecce qui elongant se a te, peribunt (Psal. LXXII, 27) . Unde sanctus Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ibid., 28) .

PL 15, 1482B

だが多くの者を、罪が彼から隔てる。彼らについて言われている。「見よ、汝から遠ざかる者たちは滅びる」(詩篇72:27)。だから聖なる預言者は言う。「だが私には、神につながることが善い」(詩篇72:28)。

5

Et Apostolus ostendens non esse longe Deum ab unoquoque nostrum: In ipso, inquit, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27 et 28) .

PL 15, 1482B

また使徒も、神が我々一人ひとりから遠くないことを示して言う。「彼のうちに我々は生き、動き、存在する」(使徒言行録17:27–28)。

6

Vitalem etenim omnibus gratiam subministrans, omnibus praesto est munere bonitatis suae: sed proprior est illis qui contrito sunt corde.

PL 15, 1482B

実際、彼はすべての者に命の恩寵を供給して、その善性の賜物によってすべての者のそばにいる。だが、心の砕かれた者たちにはいっそう近い。

Sermo XIX. Koph, Caput XLII

第19説教(コフ) 第XLII章PL 15, 1482C
1

Quod vetus quoque per aenigmata historia docet. Moyses in montis Sinai supercilio erat, et solus erat: populus in valle, in imo montis: presbyteri in parte montis supra merita plebis, sed plurimo intervallo a Moysi meritis separati (Exod. XIX, 20 et seq.) .

PL 15, 1482C

古い歴史も、謎のかたちで、このことを教えている。モーセはシナイ山の頂にいて、ひとりだった。民は谷、山の麓にいた。長老たちは山の中腹にいて、民の功績を超えていたが、モーセの功績からは非常に大きな隔たりで離されていた(出エジプト記19:20以下)。

2

Non omnes in vertice, neque in imo omnes, sed populus: Moyses solus in vertice Sina montis, qui Latina interpretatione dicitur, tentatio.

PL 15, 1482C

すべての者が頂にいたのではなく、すべての者が麓にいたのでもなく、民が麓に、モーセだけがシナイ山の頂にいた。シナイとは、ラテン語の訳で「試み」と言われる。

3

Et tu si supra tentationes ascenderis, et contrito corde detuleris precem, Deo proximus eris: si mundo corde fueris, et tu Deum videbis; Beati enim mundo corde; quia ipsi Deum videbunt (Matth V, 8) .

PL 15, 1482C

あなたもまた、試みの上に登り、砕かれた心で祈りを捧げるなら、神にいちばん近くなる。心の清い者となるなら、あなたもまた神を見るだろう。「心の清い者は幸いだ。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

Sermo XIX. Koph, Caput XLIII

第19説教(コフ) 第XLIII章PL 15, 1482C
1

Qui ergo Deo proximus est, dicit: Prope es, Domine, et omnia praecepta tua veritas. Judaeus hoc non potest dicere, qui non recipit Dominum Jesum; separavit enim se, nec in veritatem, sed in umbram credit.

PL 15, 1482C

だから神にいちばん近い者は言う。「汝は近い、主よ。そして汝の掟はすべて真理である」。主イエスを受け入れないユダヤ人は、これを言うことができない。自ら離れて、真理ではなく影を信じているからである。

2

Quomodo dicit: Praecepta tua veritas; cum gratia et veritas per Jesum Christum facta sit, cum eum non agnoscat, qui veritate et plenitudine circumcisionis suae totum mundum redemit?

PL 15, 1482D

「汝の掟は真理」と、どうして言えようか。恩寵と真理はイエス・キリストによって成ったのに、その割礼の真理と充満によって全世界を贖った者を、認めようとしないのに。

Sermo XIX. Koph, Caput XLIV

第19説教(コフ) 第XLIV章PL 15, 1482D
1

(Vers. 152) Octavus versus est: Initio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. De testimoniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem assumpsi, quod in aeternum fundata sunt; testimonium enim fidele est, et praestat parvulis sapientiam.

PL 15, 1482D

(第152節)第八の節は次のとおりである。「初めから私は汝の証しについて知った。汝がそれを永遠のために据えたからである」。彼は言う。汝の証しについて、永遠のために据えられているものとして、私は初めから知識と信仰を得た、と。証しは確かであり、幼い者に知恵を与えるからである。

2

Si cognovissent Adam et Eva quod quasi parvulis data essent cautiora praecepta; ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum vindicare potuissent.

PL 15, 1483A

もしアダムとエバが、自分たちには幼い者に対するように、より用心深い掟が与えられていたのだと――善悪の知識を自分のものと横取りしないようにという掟である。それは彼らが正しい判別によって定めることのできないものであった――知っていたなら、楽園の住まいを永久に守り通すことができたであろう。

3

Si considerent homines quia sanguis hominis ad Deum clamat, manus proprias a nece hominis abstinebunt.

PL 15, 1483A

もし人々が、人の血が神に向かって叫ぶことを考えるなら、人を殺すことから自分の手を慎むだろう。

4

Si custodiant praecepta quae dedit Dominus coram coelo et terra testibus, dicens: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2) : scientes quia quidquid flagitii commiserint, adversus legem Domini fecisse, angelorum, et Potestatum, sanctorum quoque hominum testimoniis arguantur, supra haec testimonia fundamentum sibi constituent, quia aeterna sunt atque perpetua.

PL 15, 1483A

もし人々が、主が天と地を証人として前に置いて与えた掟を守るなら――「聞け、天よ、耳を傾けよ、地よ」(イザヤ1:2)と言って――、そして、自分が犯す恥ずべき行いはどんなものであれ、主の律法に背いて行ったことであり、天使たち、能天使たち、聖なる人々の証しによって責められると知るなら、彼らはこれらの証しの上に自分のための土台を据えるだろう。それらは永遠で永続するからである。

5

Et nos ergo opus nostrum aedificemus supra fundamentum testimoniorum coelestium; ut non ardeat sicut lignum aut stipula - sed sicut aurum probetur; ut aeterno maneat nixum fundamine.

PL 15, 1483A

だから我々もまた、自分の業を、天の証しの土台の上に建てよう。木やわらのように燃えず、金のように試されるように。永遠の土台に支えられて立ち続けるように。

Sermo XX. Resch, Caput I

第20説教(レシュ) 第I章PL 15, 1483B
1

Incipit littera vigesima Res, quae Latina interpretatione caput dicitur, vel primatus. Caput est, ut formam generis humani consideremus, quod fovet membra omnia, et dirigit atque implet sensibus. Sensus enim sapientis in capite ejus (Eccl. II, 14) .

PL 15, 1483B

第二十の文字レシュが始まる。ラテン語の訳では「頭」、または「首位」と言われる。人類の姿を考えてみれば、頭とはすべての肢体を温め、導き、感覚で満たすものである。「賢者の感覚は彼の頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。

2

Inde ductus venarum, meatusque spiritus, sanguinis vires in totius partes corporis derivantur. Lustrat omnia, ornat omnia. Sublato capite, corpus sine nomine est, non agnoscitur, nec ulla superest usura vivendi.

PL 15, 1483B

そこから血管の通り道、息の通る道、血の力が、体全体の部分へと導かれる。頭はすべてを見回り、すべてを飾る。頭が取り去られれば、体は名を持たず、それと認められず、生きるための用も何一つ残らない。

3

Propterea qui in aliquo damnantur crimine, eo quod ornamentum est totius corporis, capite abdicantur: et quia turpi vel scelesto reatu belluinae feditatis illuviem, vel bestialis immanitatis horrorem commississe detecti sunt, tamquam ii qui proposito humanae moderationis exciderint, formam quoque humanae conditionis jubentur exuere.

PL 15, 1483C

そのため、何らかの罪で有罪とされた者たちは、頭が全身の飾りであることから、頭を斬り捨てられる。恥ずべき、あるいは邪悪な罪責のゆえに、獣のような醜悪の汚れ、あるいは獣のような凶暴の恐ろしさを犯したことが暴かれたので、人間の穏当さという目的から外れた者として、人間の境遇の姿をも脱ぐよう命じられるのである。

4

Reciso enim capite, reliqui corporis truncus bestiarum corpori comparatur, et sapientiae arce fraudatur: quia sapientiae non potuit tenere rationem. Sepelitur igitur sine decore suo corpus; in capite etenim vigor vitae, in capite est gratia venustatis.

PL 15, 1483C

頭を切られると、残りの体の胴は獣の体にたとえられ、知恵の城塞を奪われる。知恵の道理を保てなかったからである。だから体は、その飾りなしで葬られる。命の力は頭にあり、美しさの魅力は頭にあるからである。

Sermo XX. Resch, Caput II

第20説教(レシュ) 第II章PL 15, 1483C
1

Fertur coluber, cum urgetur periculo, caput semper abscondere, et in orbem se colligens, objecta reliqui parte corporis, hoc solum tueri; quod illisa feratur membra caetera, salvo capitis vigore, reparare. Hoc et tu moraliter caput serva, hoc servato et mystice.

PL 15, 1483C

蛇は、危険に迫られると、いつも頭を隠し、とぐろを巻いて、体の他の部分を前に出し、これだけを守ると言われる。他の肢体が打ちのめされても、頭の力が無事なら修復できるからである。あなたもこの頭を道徳の意味で守れ、そしてこれを奥義の意味でも守れ。

2

Mysticum caput Christus est; quia Omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 17 et 18) . Hoc caput qui amiserit, vivendi usum habere non poterit. Hoc solo distamus a bestiis, ad imaginem Dei et similitudinem virtutum vigore formati.

PL 15, 1483D

奥義の意味での頭はキリストである。「すべては彼のうちに成り立ち、彼は教会という体の頭である」(コロサイ1:17–18)。この頭を失った者は、生きる用を持つことができない。我々が獣から隔てられるのはこれによってのみであり、我々は神の像と似姿に従って、徳の力で形づくられたのである。

3

Fides nos ab irrationabilium pecudum comparatione secernit. Hoc caput, humani servate, serpentes; etiamsi omnia membra caedantur, totum uratur corpus incendiis, mergatur profundo, evisceretur a bestiis, hoc tamen capite custodito, vita integra, salus tuta est; nemo enim potest perire, cui non sublatus est Christus.

PL 15, 1484A

信仰は、我々を理性なき家畜との比較から切り離す。人間たちよ、蛇のように〔「humani servate, serpentes」の係りは定かでない。「蛇のように」と取った〕、この頭を守れ。たとえすべての肢体が斬られ、体全体が火で焼かれ、深みに沈められ、獣に内臓を引き出されても、この頭が守られているなら、命は無傷で、救いは安全である。キリストを奪われていない者は、誰も滅びることができないからである。

Sermo XX. Resch, Caput III

第20説教(レシュ) 第III章PL 15, 1484A
1

Est et caput summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei, summa virtutum. Omnis autem summa est studii nostri; ut simus humiles, veritatem sequamur, quam non videt extollens se, frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput (Coloss. II, 18 et 19) .

PL 15, 1484A

頭はまた、我々の熱意と業の頂点、務めの頂点、望みの頂点、徳の頂点でもある。我々の熱意のすべての総括は、へりくだる者となり、真理に従うことである。自分を高め、肉の精神で空しく思い上がり、頭を保たない者は、これを見ない(コロサイ2:18–19)。

2

Quod sit hoc caput evidenter expressit dicens: Ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei (Ibid., 19) .

PL 15, 1484B

この頭が何であるかを、彼ははっきり述べた。「彼から、全身が、節と筋によって支えられ結び合わされて、神の成長へと成長する」(コロサイ2:19)。

3

Et in Esaiae libro dicit Dominus per Prophetam: Auferam a Judaea caput et caudam, initium et finem (Esai. IX, 14) . Hoc caput Judaea quod tenebat amisit, quae Jesum Dominum non recepit. Ubi fides est, et initium, et finem habemus.

PL 15, 1484B

またイザヤの書で、主は預言者を通して言う。「私はユダヤから頭と尾、初めと終わりを取り去る」(イザヤ9:14)。ユダヤは、持っていたこの頭を失った。イエスなる主を受け入れなかったからである。信仰のあるところに、我々は初めと終わりを持つ。

4

Ubi perfidia, nec initium, nec finis est. Ecclesia principium habet, quae Christum habet; Christus enim Ecclesiae principium est, primogenitus ex mortuis. Habet et finem; quia ipse est primus et novissimus. Ipse est finis Legis ad justitiam omni credenti.

PL 15, 1484B

不信のあるところには、初めも終わりもない。教会は始まりを持つ。キリストを持つからである。キリストは教会の始まり、死者の中から生まれた長子である。また終わりも持つ。彼は最初の者であり、最後の者であるからである。彼は、信じるすべての者にとって、正義に至る律法の終わりである。

5

Synagoga nec initium nec finem habet; quia nec in principio invenit quod sequatur, nec in fine quod speret. Inflatus ergo caput non tenet, hoc est, illam Christi humilitatem qua descendit usque ad crucem, descendit usque ad inferos.

PL 15, 1484B

会堂には、初めも終わりもない。始まりにおいては従うべきものを見いださず、終わりにおいては望むべきものを見いださなかったからである。だから、思い上がった者は頭を保たない。すなわち、十字架にまで、冥界にまで降ったキリストの、あのへりくだりを保たない。

6

Ideo Judaeus non credidit; quia contempsit dicentem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) . Haec humilitas virtutum omnium caput est, quae totum velut quoddam nostrorum actuum fovet corpus.

PL 15, 1484C

だからユダヤ人は信じなかった。「私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:29)と言う者を軽んじたからである。このへりくだりは、すべての徳の頭であり、我々の行いの体全体を、いわば温めている。

Sermo XX. Resch, Caput IV

第20説教(レシュ) 第IV章PL 15, 1484C
1

Quamvis infirmus aliquis sit, pauper, ignobilis, tamen si non se extollat et praeferat, ipsa se humilitate commendat. Sit aliquis praedives et nobilis, idem si nobilitatem generis et divitias suas jactet, insolentia sui vilis est.

PL 15, 1484C

たとえ誰かが弱く、貧しく、身分が低くとも、自分を高めず、人にまさると主張しないなら、そのへりくだり自体によって自分を認めさせる。誰かが大富豪で高貴であっても、生まれの高貴さと富を誇るなら、その傲慢さのために卑しい。

2

Sit aliquis facundus et fortis, qui tumore facundiae ac virtutis elatus plurimum sibi arroget: nonne ei propter verecundiam, et insipiens plerumque et invalidus antefertur?

PL 15, 1484C

誰かが雄弁で強く、雄弁と力の驕りに高ぶって、自分に多くを帯びさせているなら、慎みのゆえに、愚かで弱い者のほうが、しばしば彼より上に置かれるのではないか。

3

Denique Pharisaeus in Evangelio cum abstemius et parcus esset alieni, liberalis sui, non refugus jejunii, ut ipse dicebat; tamen propter jactantiam, etiam illa quae habere poterat, amisit (Luc. XVIII, 10 et seq.).

PL 15, 1484D

実に福音書のファリサイ派の人は、他人のものを手控え、自分のものには惜しまず、自ら言っていたように断食を避けなかったが、それでも誇りのゆえに、持ちえたものすらも失った(ルカ18:10以下)。

4

Nihil ei tot genera virtutum uno vitio decolorata prodesse potuerunt. Publicanus qui nihil enumerare poterat quod posset probari; propter humilitatem tamen justificatus magis, quam ille Pharisaeus, descendit e templo, secundum quod scriptum est in Propheta: Quia humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19) .

PL 15, 1485A

これほど多くの種類の徳も、一つの悪徳で色を失い、彼には何の益にもならなかった。数え上げて証明できることを何も持たなかった徴税人のほうが、そのファリサイ派の人よりも、へりくだりのゆえにむしろ義とされて神殿から下った。預言者に書かれているとおりである。「霊においてへりくだる者を、彼は救う」(詩篇33:19)。

Sermo XX. Resch, Caput V

第20説教(レシュ) 第V章PL 15, 1485A
1

Hoc autem esse caput quod haec littera exprimat, evidenter etiam in Hieremiae Threnis docemur. Nam praelata hac littera ait Propheta: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus . . . , sub umbra ejus in gentibus vivemus (Thren. IV, 20) . Hoc ergo caput vere est, quod omnium caput est.

PL 15, 1485A

この文字が表すのがこの頭であることは、エレミヤの『哀歌』でもはっきり教えられている。実際、この文字が冒頭に置かれたとき、預言者は言う。「我々の顔の前にいる霊、主なるキリスト……その陰で、我々は諸国民の中に生きるだろう」(哀歌4:20)。だから、これこそ真に頭である。すべてのものの頭だからである。

Sermo XX. Resch, Caput VI

第20説教(レシュ) 第VI章PL 15, 1485A
1

Diximus de capite, dicamus et de primatu, quod licet sermone distet ac littera; sensu tamen in eamdem concurrit intelligentiam.

PL 15, 1485A

我々は頭について語った。首位についても語ろう。語としても文字としても隔たりがあるが、意味では同じ理解に行き着く。

2

Primatus enim legimus in veteri Testamento (Gen. XXV, 33) , quos in primogenitis Esau fratri suo cessit; et ideo vocatum est nomen ejus Edom, hoc est, terrenus et callidus.

PL 15, 1485A

実際、我々は旧約で、長子の首位――それをエサウは兄弟に譲った――について読む(創世記25:33)。だから彼の名はエドムと呼ばれた。すなわち、「地の者で狡猾な者」である。

3

Isti sunt autem fratres, de quibus rogatus est Dominus ab Isaac patre eorum; ut daret ei suae posteritatis haeredes de Rebecca uxore sua, quae per viginti annos nullum dederat generationis insigne.

PL 15, 1485B

これらの者が、その兄弟たちであり、彼らの父イサクは、彼らについて主に願った。妻リベカから自分の子孫の相続人を与えてほしい、と。リベカは二十年間、子をなすしるしを一つも与えなかったからである。

4

Exaudivit eum, et concepit Rebecca, et rogavit Dominum, cum jactare se parvuli viderentur in utero ejus, et responsum accepit: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ab utero tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ibid., 23) .

PL 15, 1485B

主は彼を聞き入れ、リベカは身ごもった。そして幼子たちが胎の中で動き回るように見えたとき、主に願い、答えを受けた。「二つの国民が汝の胎にある。二つの民が汝の胎から分かれる。一つの民が他の民に勝り、年上が年下に仕える」(創世記25:23)。

5

Nonne apertum est mysterium, duos significari populos, hoc est, populum Judaeorum seniorem, et Christianum populum juniorem, qui propter cocturam lentis primatus fratris accepit senioris?

PL 15, 1485B

奥義は明らかではないか。二つの民が示されている。すなわち、年上のユダヤ人の民と、年下のキリスト教徒の民であり、後者はレンズ豆の煮物のために、年上の兄弟の首位を得た。

6

Quo indicio evidenter exprimitur quod populus senior ille terrenus propter intemperantiam gulae, primatus quos habuit, amisit: populus autem Ecclesiae per sobrietatem et continentiam, primatus quos ordine non habebat aetatis, et concessione fraterna, et pio furto paternae benedictionis eripuit.

PL 15, 1485C

このしるしによって、あの年上の地の民が、口腹の無節制のために、自分の持っていた首位を失ったことがはっきり表されている。一方、教会の民は、節度と自制によって、年齢の順では持たなかった首位を、兄弟の譲渡と、父の祝福への敬虔な盗みによって奪い取った。

7

Quid est igitur quod populus rapuit Christianus, nisi Dominum Jesum? A diebus enim Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud, sicut ipse Dominus declaravit (Matth. XI, 12) . Bona fraus, quae vitam furatur aeternam.

PL 15, 1485C

それでは、キリスト教徒の民が奪い取ったのは、主イエスでなくて何であろうか。洗礼者ヨハネの日々から天の国は力ずくで迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る、と主自身が宣言したとおりである(マタイ11:12)。それは善い欺きである。永遠の生命を盗むのだから。

8

Sed quoniam satis dictum de litterae hujus interpretationibus arbitramur, consideremus ea quae huic litterae Propheta subjecit.

PL 15, 1485C

だが、この文字の訳については十分に語ったと考えるので、預言者がこの文字に続けて付したことを考察しよう。

Sermo XX. Resch, Caput VII

第20説教(レシュ) 第VII章PL 15, 1485D
1

(Vers. 153.) Primus itaque versus est: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus. Fortasse dicat aliquis: Gloriatur de se Propheta.

PL 15, 1485D

(第153節)そこで最初の節は次のとおりである。「私のへりくだりを見よ、そして私を救い出せ。汝の律法を私は忘れなかったからである」。ある者は言うかもしれない。預言者は自分を誇っている、と。

2

Et si gloriatur, gloriatur in infirmitatibus suis, in quibus et Apostolus gloriatur, dicens: Gloriabor in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 5) .

PL 15, 1485D

誇っているとしても、自分の弱さを誇っているのであり、使徒もそれを誇って言う。「私は自分の弱さを誇ろう」(二コリント12:5)。

3

Alius in divitiis, alius in titulis nobilitatis ac prosapiae suae, alius in administrationibus et honoribus gloriatur: justus in humilitate gloriatur; bona enim gloria, Christo esse subjectum.

PL 15, 1485D

ある者は富を、ある者は貴族の肩書きと家柄を、ある者は役職と栄誉を誇る。義人はへりくだりを誇る。キリストに服していることが、善い誇りだからである。

4

Ut scias autem quia jactare non se cupiat, sed Domini in se gratiam provocare, alibi idem Propheta ait: Vide humilitatem meam et laborem meum.

PL 15, 1486A

彼が自分を誇示したいのではなく、主の恩寵を自分のうえに呼び求めようとしていることを、あなたが知るために、同じ預言者は別の箇所で言う。「私のへりくだりと私の労苦を見よ」。

5

Ergo quasi is qui humiliaverit cor suum, quasi is qui plurimum laboraverit, ibi sibi dimitti peccata desiderat, hic erui se precatur.

PL 15, 1486A

だから、自分の心をへりくだらせた者として、また多くの労苦を重ねた者として、そこでは自分の罪が赦されることを望み、ここでは救い出されることを願っているのである。

Sermo XX. Resch, Caput VIII

第20説教(レシュ) 第VIII章PL 15, 1486A
1

Constitue aliquem sacerdotem pro ministri salute sollicitum, quem probatum advertat Deo: aliquem patrem pro filio in aegritudine constituto gravi: aliquam feminam vel pro filio, vel pro viro moestam, orationibus incubantem, fundentem uberes lacrymas noctibus ac diebus, humiliantem se ac sternentem solo, multiplicantem jejunia, et quod his gravius est, mentis atque animi dolore confectam, morbi ac periculi dilatione torpentem dicere ad Dominum; Vide humilitatem meam, et erue me.

PL 15, 1486A

想定せよ。一人の司教が、自分に仕える者――神に認められた者と見ている者――の救いを案じ、ある父が、重い病にある子のために案じ、ある女が、子のために、あるいは夫のために嘆き、祈りに身を傾け、夜も昼も豊かな涙を注ぎ、自らをへりくだらせて地にひれ伏し、断食を重ね、これらよりいっそう重いことに、精神と心の苦痛に打ちひしがれ、病と危険が長引くことに力を失って、主にこう言うのを。「私のへりくだりを見よ、そして私を救い出せ」。

Sermo XX. Resch, Caput IX

第20説教(レシュ) 第IX章PL 15, 1486B
1

Considera etiam quia spiritali quodam oleo coelestium praeceptorum ungit nos atque exercet quotidie Scriptura divina, et Dominus noster plurimos ad subeunda certamina gestiens provocare, diversa posuit praemia coronarum.

PL 15, 1486B

次のことにも注意せよ。神の聖書は、天の掟という霊の油で我々に油を塗り、日ごとに鍛える。そして我々の主は、多くの者を戦いに駆り立てることを望み、冠というさまざまな報いを置いた。

2

Considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum, ac prope jam lassatis viribus resistentem, periculi mole turbatum; cum videat sibi non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus spiritales nequitias, quae sunt in coelestibus, esse luctamen, dicere: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus; non enim potuit oblivisci, qui secundum ejus praecepta certavit.

PL 15, 1486B

注意せよ、と私は言う。数えきれない争いで疲れ果て、力がもはや尽きかけながらなお抵抗し、危険の重みに動揺しているキリストの競技者が、自分には肉と血に対してだけでなく、天上にある霊的な悪に対しても格闘があると見て、こう言うのを。「私のへりくだりを見よ、そして私を救い出せ。汝の律法を私は忘れなかったからである」。実際、その掟に従って戦った者が、忘れることはありえなかった。

Sermo XX. Resch, Caput X

第20説教(レシュ) 第X章PL 15, 1486C
1

Contuere etiam aliquem in martyrio constitutum, frequentibus afflictum supplicis, retrusum in tenebras, gravi fractum pondere catenarum, nervis crura distentum, evisceratum equuleo, exaratum ungulis, adustum candentibus laminis, perseverantis fidei virum, sed jam taediantis animi quod diutius differatur sacrae mortis corona, dicentem: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus.

PL 15, 1486C

殉教のうちにある者をも見つめよ。頻繁な刑罰に苦しめられ、闇に押し込められ、鎖の重い重みに砕かれ、脚を縄で引き伸ばされ、拷問台で内臓を引き出され、鉤爪で引き裂かれ、白熱した板で焼かれた、信仰を貫く男。だが、聖なる死の冠があまりに長く延ばされることに、その心はすでに倦んでいる。彼は言う。「私のへりくだりを見よ、そして私を救い出せ。汝の律法を私は忘れなかったからである」。

2

Non solum enim in studiis atque propositis, sed etiam in tentationibus humilitatem dici posse, testimoniis Scripturarum docemur. Siquidem lectum est: Homines acceptabiles in fornace humilitatis (Eccli. II, 5) ; ταπεινώσεως enim Graecus dixit, quod est, humilitatis.

PL 15, 1486C

実際、熱意や意図においてだけでなく、試みにおいても「へりくだり」と言われうることが、聖書の証しによって我々は教えられている。「受け入れられる人々は、へりくだりの炉の中にいる」(集会の書2:5)と読まれるからである。ギリシア語は「へりくだりの(タペイノーセオース)」〔ギリシア語〕と言ったのであり、これは humilitas、すなわち「へりくだり」の意である。

3

Hoc ideo posui quia plurimi habent Latini, in fornace afflictionis. Latinus discernit, Graecus non separat; ταπείνωσις et humilitas virtutis dicitur, et humilitas afflictionis.

PL 15, 1486D

これを私が置いたのは、ラテン語の訳の多くが「苦難の炉の中で」としているからである。ラテン語は区別し、ギリシア語は分けない。へりくだり(タペイノーシス)〔ギリシア語〕は、徳のへりくだりとも言われ、苦難のへりくだりとも言われる。

4

Nihil impedit si Latinus separat; non enim Graecus ex Latino transtulit, sed Latinus ex Graeco.

PL 15, 1486D

ラテン語が分けても、差し支えはない。ギリシア語がラテン語から訳されたのではなく、ラテン語がギリシア語から訳されたからである。

Sermo XX. Resch, Caput XI

第20説教(レシュ) 第XI章PL 15, 1486D
1

Denique et Haebraei quamdiu in Aegypto erant, in fornace erant ferrea, hoc est, in fornace tentationis, in fornace afflictionis, cum duris affligerentur imperiis. Unde et scriptum est: Quia eduxit eos Deus de fornace ferrea, ex Aegypto. (Jerem. XI, 4) .

PL 15, 1486D

実にヘブライ人も、エジプトにいた間は、鉄の炉の中にいた。すなわち、試みの炉、苦難の炉の中にいて、過酷な命令に苦しめられていた。それゆえ書かれている。「神が彼らを鉄の炉から、エジプトから導き出したからである」(エレミヤ11:4)。

2

Fornax erat ferrea; quia nullius adhuc in Aegypto opera virtutum plena lucebant, nullius aurum illic fuerat comprobatum, nullius plumbum iniquitatis exustum.

PL 15, 1487A

炉は鉄であった。エジプトでは、まだ誰の業も徳に満ちて輝いておらず、誰の金もそこで試されず、誰の不法の鉛も焼き尽くされなかったからである。

3

Dura fornax, fornax mortis perpetuae: quam fornacem nullus poterat evadere quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus.

PL 15, 1487A

厳しい炉、永遠の死の炉。誰もそこから逃れることができず、すべてを焼き尽くし、そこには苦痛と嘆きしかなかった。

4

At vero fornax in qua Ananias, Azarias, Misael hymnum Domino canebant (Dan. III, 51) ; fornax aurea illa, non ferrea: per quam toto orbe sapientia fide devotionis illuxit.

PL 15, 1487A

だが、アナニア、アザリア、ミサエルが主に賛歌を歌った炉(ダニエル3:51)は、金の炉であって鉄ではなかった。それによって、全世界に、献身の信仰の知恵が輝いた。

5

Erat quidem etiam haec fornax in Babylonia, ubi aurum non erat spiritale, nisi forte captivum; Captivam enim Dominus duxit captivitatem (Ephes. IV, 8) .

PL 15, 1487A

この炉もたしかにバビロニアにあったが、そこには霊の金はなかった。捕らわれた〔金〕でなければである。「主は捕囚を捕らえて連れて行った」からである(エフェソ4:8)。

6

Hoc erat aurum in Dei sanctis, qui captivi erant apud Babylonios corpore: spiritu autem liberi apud Deum, soluti vinculis captivitatis humanae, jugo gratiae spiritalis innexi. Et fortasse eadem fornax ferrea fragilibus est, aurea perseverantibus.

PL 15, 1487B

これが、神の聖なる者たちにおける金であった。彼らは体ではバビロニア人のもとで捕らわれていたが、霊では神のもとで自由であり、人間の捕囚の鎖から解かれ、霊の恩寵の軛につながれていた。そしておそらく、同じ炉が、弱い者には鉄、堪え忍ぶ者には金なのである。

Sermo XX. Resch, Caput XII

第20説教(レシュ) 第XII章PL 15, 1487B
1

Omnes oportet per ignem probari, quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est, quod ejectis Adam et Eva de paradisi sede, posuit Deus in exitu paradisi gladium igneum versatilem (Gen. III, 24) .

PL 15, 1487B

楽園に戻ることを望む者は誰でも、火によって試されなければならない。実際、アダムとエバが楽園の座から追い出されたとき、神が楽園の出口に、回転する火の剣を置いたと書かれているのは、無意味ではない(創世記3:24)。

2

Omnes oportet transire per flammas, sive ille Joannes Evangelista sit, quem ita dilexit Dominus, ut de eo diceret ad Petrum: Sic eum volo manere . . . . quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 22).

PL 15, 1487B

すべての者が炎をくぐらねばならない。主がペトロに向かって彼について「私は彼がこのままとどまることを望む……それが汝に何のかかわりがあるか。汝は私に従え」と言うほどに愛した福音書記者ヨハネであってもである(ヨハネ21:22)。

3

De morte ejus aliqui dubitaverunt, de transitu per ignem dubitare non possumus; quia in paradiso est, nec separatur a Christo.

PL 15, 1487C

彼の死について疑った者はいたが、火を通ることについては、我々は疑えない。彼は楽園におり、キリストから分けられていないからである。

4

Sive ille sit Petrus, qui claves accepit regni coelorum, qui supra mare ambulavit, oportet ut dicat: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12) .

PL 15, 1487C

天の国の鍵を受け、海の上を歩いたペトロであっても、こう言わねばならない。「我々は火と水を通り、汝は我々を安らぎに導き入れた」(詩篇65:12)。

5

Sed Joanni cito versabitur igneus gladius; quia non invenitur in eo iniquitas quem dilexit aequitas. Si quid in eo vitii humani fuit, charitas divina decoxit; Alae enim ejus sicut alae ignis (Cant. VIII, 6) .

PL 15, 1487C

だが、ヨハネには火の剣が速やかに向きを変える。公正が愛した者のうちには、不法が見いだされないからである。彼のうちに何か人間的な欠点があったとしても、神の愛がそれを煮つめて純化した。「その翼は火の翼のよう」だからである(雅歌8:6)。

Sermo XX. Resch, Caput XIII

第20説教(レシュ) 第XIII章PL 15, 1487C
1

Qui habuerit hic charitatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. Ipsi Petro qui toties mortem suam pro Christo obtulit, dicet: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) .

PL 15, 1487C

この世で愛の火をもつ者は、あの世で剣の火を恐れることはできない。キリストのために幾度も自らの死を差し出したペトロその人にも、〔主は〕言うだろう。「進み出て、席に着け」(ルカ17:7)。

2

Sed ille dicet: Igne nos examinavit, sicut igne examinatur argentum; etenim in quo aqua multa excludere non potuit charitatem, quomodo eum ignis excludet? Sed ille examinabitur ut argentum, ego examinabor ut plumbum: donec plumbum tabescat, ardebo.

PL 15, 1487C

しかしペトロは言うだろう。「彼は我々を火で試した、銀が火で試されるように」。実に、大水も愛を締め出せなかった者を、どうして火が締め出すだろうか。だが、彼は銀のように試されるが、私は鉛のように試されるだろう。鉛が溶けきるまで、私は燃えるだろう。

3

Si nihil argenti in me inventum fuerit, heu me! in ultima inferni detrudar, aut ut stipula totus exurar.

PL 15, 1487D

もし私の内に銀が少しも見いだされないなら、ああ、私は災いだ。冥界の最も底へ突き落とされるか、あるいはわらのように全身焼き尽くされるだろう。

4

Si quid inventum in me fuerit auri vel argenti, non per meos actus, sed per misericordiam et gratiam Christi, per ministerium sacerdotii, dicam fortasse ego: Etenim qui sperant in te, non confundentur (Psal. XXIV, 3) .

PL 15, 1487D

もし私の内に金か銀が見いだされるなら、それは私の行いによるのではなく、キリストの慈しみと恩寵により、司教職の務めによるのである。私はおそらくこう言うだろう。「実に、汝に望みを置く者たちは、恥じ入ることがない」(詩篇24:3)。

Sermo XX. Resch, Caput XIV

第20説教(レシュ) 第XIV章PL 15, 1487D
1

Illo igitur igneo gladio iniquitas exuretur, quae sedet super talentum plumbeum. Ideo unus ignem illum sentire non potuit, qui est justitia Dei Christus, quia peccatum non fecit; nihil enim ignis in eo quod exurere posset, invenit.

PL 15, 1487D

ゆえに、かの火の剣によって、鉛のタラントの上に座す不法は焼き尽くされる。そのために、あの火を感じ得なかった者は、神の正義であるキリストただ一人である。彼は罪を犯さなかったからで、火は彼の内に焼き尽くせるものを何も見いださなかった。

2

Denique soli elevatae sunt portae aeternales, ut introiret rex gloriae, non reus causae. Et hic quidem mortem caro illius gustavit; neque enim aliter posset resurgere.

PL 15, 1488A

実に、ただ彼のために永遠の門は高く上げられた、栄光の王が入るためであって、訴えを受ける被告が入るためではない。そして、ここ〔この世〕では彼の肉は死を味わった。そうでなければ復活することもできなかったからである。

3

Quod legi, praesumo: quod non legi, veneratus scientibus derelinquo: unum confitens, quia quidquid caro illa subiit, ideo subiit, ut viam caeteris vel triumphandi per martyrii passionem, vel transeundi in paradisum suis vestigiis informaret.

PL 15, 1488A

私が読んだことは確信をもって述べ、読んでいないことは、畏れつつ、知る者たちに委ねる。ただ一つ告白するのは、あの肉が受けたことはすべて、ほかの者たちに、殉教の受難によって凱旋する道、あるいは楽園へ渡る道を、自らの足跡によって形づくるために受けた、ということである。

4

Nemo ergo sibi arroget, nemo de meritis, nemo de potestate se jactet: sed omnes speremus per Dominum Jesum misericordiam invenire; quoniam omnes ante tribunal ejus stabimus. De illo veniam, de illo indulgentiam postulabo; quae enim spes alia peccatoribus?

PL 15, 1488A

それゆえ、誰も思い上がるな。誰も功績を、誰も権力を誇るな。我々は皆、主イエスによって慈しみを見いだすことを望もう。我々は皆、彼の裁きの座の前に立つからである。私は彼から赦しを、彼から寛恕を求めよう。罪人たちに、ほかにどんな望みがあろうか。

Sermo XX. Resch, Caput XV

第20説教(レシュ) 第XV章PL 15, 1488A
1

Et qui se hic aurum putat, habet plumbum: et qui putat se granum tritici, habet stipulam quae possit exuri. Sed hic sibi multi aurum videntur. Non illis invideo: sed tamen aurum examinabitur, uretur ut possit probari.

PL 15, 1488A

また、ここで自らを金と思う者は、鉛を持っている。自らを小麦の粒と思う者は、焼かれうるわらを持っている。だが、ここでは多くの者が自らを金のように思っている。私は彼らを妬まない。しかし金も試されるのであり、確かめられるために焼かれる。

2

Sic enim scriptum est: Sicut aurum in conflatorio probabo illos (Zach. XIII, 9) . Ergo advertant, quia examinabuntur omnes. Multi ergo qui se aurum putant, et ipsi humilitatem sequantur; ut vitia sua decoquant.

PL 15, 1488B

こう書かれているからである。「私は彼らを、坩堝の中の金のように試す」(ゼカリヤ13:9)。ゆえに、皆が試されることに気づくべきである。自らを金と思う多くの者も、へりくだりに従え。自らの悪徳を煮つめて取り去るためである。

3

Sed hic inanis jactantia est; ideo multis qui se massas putant auri, dicit sapientior auri massa: Omnes nos fornax probabit. Ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus; ut judicio probari mereamur divino.

PL 15, 1488B

だが、ここでの誇りは空しい。それゆえ、自らを金の塊と思う多くの者に、より賢い金の塊は言う。「炉は我々すべてを試す」。ゆえに、我々は試されるべき者であるから、神の裁きによって認められるに値するよう、そのように振る舞おう。

4

Teneamus hic positi humilitatem; ut cum unusquisque nostrum venerit ad judicium Dei, ad illos ignes quos transituri sumus, dicat: Vide humilitatem meam, et erue me; nam si superbus fuerit, si arrogans, si contumax, non poterit hoc dicere.

PL 15, 1488B

ここに置かれている間に、へりくだりを保とう。我々の一人ひとりが神の裁きのもとへ、我々が通り抜けることになるあの火のところへ来たとき、こう言えるようにである。「私のへりくだりを見よ、そして私を救い出せ」。もし高慢であり、尊大であり、頑なであるなら、これを言うことはできない。

5

Nemo autem dicet: Vide superbiam meam: sed vide humilitatem meam; ut ejus gratia erui ab illo igne mereatur.

PL 15, 1488C

誰も「私の高慢を見よ」とは言わず、「私のへりくだりを見よ」と言うだろう。そのゆえに〔ejus gratia は「その恩寵によって」とも読め、ejus は主を指すとも取れる。へりくだりを指し「そのゆえに」の意と取った〕あの火から救い出されるに値するためである。

Sermo XX. Resch, Caput XVI

第20説教(レシュ) 第XVI章PL 15, 1488C
1

Est ergo humilitas laboris et fatigationis: est et humilitas virtutis atque propositi, quam in secundis et prosperis, et in otio positus tenet justus.

PL 15, 1488C

ゆえに、へりくだりには、労苦と疲労のへりくだりがある。また、徳と決意のへりくだりもあり、これを義人は、順境と繁栄の中にあっても、閑暇の中に置かれても保つ。

2

Nullo licet fractus labore, nullius certaminis dubius eventu, humilem omnibus affectum exhibet, nec sua extollere studet: sed magis minuere operis sui pretium, et meriti sui gratiam. Audi justum humiliantem se: Ego sum, inquit, minimus apostolorum (I Cor. XV, 9) .

PL 15, 1488C

いかなる労苦にも挫かれず、いかなる闘いの結末についても疑いをもたず、すべての人にへりくだった心の構えを示し、自らのものを高めようとはせず、むしろ自らの働きの価値と自らの功績の栄えを小さくしようとする。自らを低くする義人を聞け。「私は使徒たちのうちで最も小さい者である」(一コリント15:9)。

3

Ille vas electionis divinae, ille gentium doctor minimum esse se dicit, indignum ejus officii nomine, quod suis operibus praeferebat; nihilque sibi arrogat, sed totum gratiae Dei deputat. Hoc utique decet justum.

PL 15, 1488C

神に選ばれた器、諸国民の教師が、自らを最も小さい者と言い、自らの業の上に置いていたその務めの名にふさわしくないと言う。そして自らには何も帰さず、すべてを神の恩寵に帰する。これこそまさに義人にふさわしい。

Sermo XX. Resch, Caput XVII

第20説教(レシュ) 第XVII章PL 15, 1488D
1

Hac humilitate Abraham pater fidei nuncupatus est, qui cum divino participaretur alloquio, terram se esse dicebat, et limum (Gen. XVIII, 27) .

PL 15, 1488D

このへりくだりによって、アブラハムは信仰の父と呼ばれた。彼は神の語りかけにあずかったとき、自らを土であり泥であると言っていた(創世記18:27)。

2

Ipse quoque Dominus ait: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7) , cum de sui corporis passione loqueretur: qui non quae sua sunt quaesivit, sed quae aliorum.

PL 15, 1488D

主自身も言う。「私は虫であって、人ではない。人々の恥、民の捨てられた者である」(詩篇21:7)。自らの体の受難について語ったときである。彼は自分のものではなく、他の人々のものを求めた。

3

Cujus nos imitatores vult fieri Apostolus, atque hortatur dicens: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 5-7) .

PL 15, 1488D

使徒は、我々が彼にならう者となることを望み、こう言って勧める。「キリスト・イエスにおいてもあった思いを、汝らの内に抱け。彼は神の形にありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」(フィリピ2:5–7)。

4

Nec nos igitur nobilitatem generis, nec divitias requiramus, si volumus Christum sequi. Exinanivit se, cum esset in Dei forma; cum dives esset, pauper factus est.

PL 15, 1489A

それゆえ、我々もキリストに従おうと望むなら、生まれの高貴さも富も求めまい。彼は神の形にありながら、自らを空しくした。富んでいたのに、貧しくなった。

5

Noli et tu contemnere plebeium, quia nobilis es; noli despicere servum, quia potens es; noli pauperem fastidire, quia dives es. Numquid nobilior, numquid potentior, numquid ditior Christo es? Ille pro te suscepit illa, quae tu despicis.

PL 15, 1489A

あなたも、高貴だからといって平民を軽んじるな。権力があるからといって奴隷を蔑むな。富んでいるからといって貧しい者を嫌うな。あなたはキリストより高貴なのか、有力なのか、富んでいるのか。彼はあなたのために、あなたが蔑むそれらを引き受けた。

6

Ille pro te humiliavit se usque ad mortem, et mortem crucis; ut tuae lapsum aboleret superbiae; ut quod per unius Adae inobedientiam perdideramus, per unius Domini Jesu obedientiam reciperemus: Propter quod Deus, inquit, illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur . . . . .quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9-11) .

PL 15, 1489A

彼はあなたのために、死に至るまで、十字架の死に至るまで自らを低くした。あなたの高慢の転落を消し去るためであり、一人アダムの不従順によって我々が失ったものを、一人の主イエスの従順によって取り戻すためである。「それゆえ、と使徒は言う、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を彼に与えた。イエスの名によってすべての膝がかがめられるように……主イエスは父なる神の栄光の内にあるから」(フィリピ2:9–11)。

Sermo XX. Resch, Caput XVIII

第20説教(レシュ) 第XVIII章PL 15, 1489B
1

Considera, o homo, quid legas. Non laboravit Apostolus potentiam Christi probare: sed obedientiam praedicare; sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus ejus profectus. Si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltavit.

PL 15, 1489B

人よ、あなたが何を読んでいるかを考えよ。使徒はキリストの力を証明しようと努めたのではない。従順を宣べ、へりくだりがどれほど尊いものか、その進展がどれほどのものかを示そうとしたのである。素朴な耳で受け取るなら、〔へりくだりは〕キリストをも高く上げたのである。

2

Sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. Accipe ergo argutis auribus: moraliter, tibi profuit; mystice, tuam redemit salutem. Quomodo vis intellige: salus est tua. Si putas quod Christo profuit humilitas sua; cui ergo non proderit?

PL 15, 1489B

しかしキリストは、あのへりくだりによって、自分のものではなく、あなたのものを求めていた。それゆえ、鋭い耳で受け取れ。道徳の意味では、それはあなたに益をもたらした。奥義の意味では、あなたの救いを贖った。どちらの意味に解したければそう解せ。救いはあなたのものである。キリストにとって彼のへりくだりが益になったと考えるなら、では誰に益とならないだろうか。

3

Si illum exaltavit; quem non augebit? Factus est minister omnium Dominus, et auctor omnium vapulavit, pedes lavit, crucifixus est, mortuus est. Sed in his omnibus detrimentum nullum video divinitatis ejus, profectum operationis agnosco.

PL 15, 1489B

彼を高く上げたのなら、誰を高めないことがあろうか。主はすべての人の僕となり、万物の創始者が鞭打たれ、足を洗い、十字架につけられ、死んだ。だが、これらすべてにおいて、私は彼の神性の損失を何も見ず、働きの進展を認める。

4

Qui nihil habebat, quod ad potestatem suam adderet, habuit quod ad cultum suae majestatis adjungeret. Audeo dicere: operationis suae munus amiserat, nisi id humilitas recepisset. Itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi acquisivit.

PL 15, 1489B

彼は、自らの権能に加えるべきものを何も持たなかったが、自らの威光への崇敬に付け加えるべきものを得た。あえて言う。もしへりくだりがそれを取り戻さなかったなら、彼は自らの働きの賜物を失っていたであろう。こうして彼は我々を贖ったが、自らのためにも〔我々を〕得たのである。

5

Nihil ergo humilitas affert dispendii. Ille qui se exinanivit, plenus est. Ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, formam servi accipiens, in gloria est Dei Patris. Suscepi quem nesciebam, agnovi quem non cognoscebam, confiteor quem negabam. Ipsi genu corporis flecto, ipsi genu mentis inflecto, ipsum adoro, quem ante fugiebam.

PL 15, 1489C

ゆえに、へりくだりは何の損失ももたらさない。自らを空しくした者は満ちている。神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、僕の形を取った者は、父なる神の栄光の内にある。私は知らなかった者を受け入れ、認識していなかった者を知り、否んでいた者を告白する。体の膝を彼にかがめ、精神の膝を彼にかがめ、以前は避けていた者を礼拝する。

Sermo XX. Resch, Caput XIX

第20説教(レシュ) 第XIX章PL 15, 1489C
1

Gratias tibi agimus, Domine Jesu, quod creasti nos, sed creatos feris, bestiis, mutis animantibus praefecisti. Majora sunt visitationis tuae munera.

PL 15, 1489C

主イエスよ、汝が我々を造ったことを、汝に感謝する。しかも造られた我々を、野の獣、獣、物言わぬ生き物の上に立てた。汝の訪れの賜物はさらに大きい。

2

Visitatos majestatis tuae consortiis honorasti, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) ; suscepto enim corpore frater es factus, nec Dominus esse desisti.

PL 15, 1489C

訪れられた者たちを、汝は威光の交わりをもって栄誉づけた。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げ知らせる」(詩篇21:23)と言って。体を受けたことで、汝は兄弟となったが、主であることをやめなかった。

3

Major redemptionis gratia: periclitantes morte propria redemisti, sicut scriptum est: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII, 14) .

PL 15, 1489D

贖いの恩寵はさらに大きい。汝は、危うくなっていた者たちを、自らの死によって贖った。こう書かれているとおりである。「一人の人が民のために死ぬことは益である」(ヨハネ18:14)。

4

Suscitasti mortuos, dicens: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) ; in illo enim templo Dominici corporis omnibus jus resurrectionis adcrevit.

PL 15, 1490A

汝は死者を起こした。「この神殿を壊せ、三日のうちに私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)と言って。主の体というその神殿において、すべての人に復活の権利が増し加わったからである。

5

Resurgentes adaequasti angelis, sicut dixisti: Quoniam quae non nubunt, et ii qui non ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) .

PL 15, 1490A

汝は、復活する者たちを天使と等しい者とした。汝が言ったとおりである。「嫁がない女たち、妻を迎えない者たちは、天の天使のようになる」(マタイ22:30)。

6

Postremo ad dexteram Dei in illo Filii hominis solio collocasti, sicut ipse dignatus es dicere: Ex hoc autem erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei (Luc. XXII, 69) .

PL 15, 1490A

ついに汝は、人の子のあの座において、神の右に〔彼らを〕座らせた。汝自身が言うことをよしとしたとおりである。「今から後、人の子は神の力の右に座す」(ルカ22:69)。

Sermo XX. Resch, Caput XX

第20説教(レシュ) 第XX章PL 15, 1490A
1

Unde Apostolus admirans divinae dona pietatis, simul ostendens unam Patris et Filii esse liberalitatem, ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem qua dilexit nos (Ephes. II, 4) .

PL 15, 1490A

それゆえ、使徒は神の慈愛の賜物に驚嘆し、同時に父と子の寛大さが一つであることを示して、言う。「慈しみに富む神は、我々を愛したその大いなる愛のゆえに」(エフェソ2:4)。

2

Audis in quo debeas, homo, dives esse, quas habere virtutes, amare in Deo, in te probare: inire beneficia misericordiae charitatisque coelestis.

PL 15, 1490A

あなたは聞く、人よ、何において富むべきか、どのような徳を持つべきか、神において何を愛し、自らにおいて何を確かめるべきかを。すなわち、天の慈しみと愛の恩典に入ることである。

3

Et addidit: Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati: et simul suscitavit, simul fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ibid., 5 et 6) . In Christo utique honoratur et caro.

PL 15, 1490B

そして使徒は続けた。「罪の中で死んでいた我々を、キリストにおいて共に生かした。その恩寵によって汝らは救われたのである。そして共に起こし、キリスト・イエスにおいて天上に共に座らせた」(エフェソ2:5–6)。キリストにおいては、肉もまた栄誉を受ける。

4

Ille igitur qui ad dexteram Dei sedet, propter nos humiliatus est. Ideoque dicit nobis: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) .

PL 15, 1490B

ゆえに、神の右に座すかの者は、我々のゆえに低くされた。だから我々に言う。「私から学べ、私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:29)。

5

Non dixit: Discite a me, quia potens sum, sed quia humilis corde; ut tu illum imiteris, ut tu ei dicas: Domine, audivi vocem tuam, implevi praeceptum tuum.

PL 15, 1490B

彼は「私から学べ、私は力ある者だから」とは言わず、「心のへりくだった者だから」と言った。あなたが彼にならい、あなたが彼にこう言うためである。「主よ、私は汝の声を聞き、汝の掟を果たした」。

6

Dixisti ut a te disceremus humilitatem: didicimus non solum sermone tuo, sed etiam actu tuo, feci quod imperasti: Vide humilitatem meam.

PL 15, 1490B

汝は、我々が汝からへりくだりを学ぶようにと言った。我々は汝の言葉によってだけでなく、汝の行いによっても学んだ。私は汝が命じたことを行った。「私のへりくだりを見よ」。

Sermo XX. Resch, Caput XXI

第20説教(レシュ) 第XXI章PL 15, 1490C
1

Athleta bonus membra sua monstrat; ut conversationis suae approbet disciplinam. Monstrat etiam tunc membra sua, quando post aliqua certamina graviora, iterum certare compellitur; ut judex videns fessum corpus, nequaquam eum certare compellat.

PL 15, 1490C

優れた競技者は自らの肢体を示す。自らの生活ぶりの修練を証明するためである。また、いくつかの厳しい試合の後に、さらに試合を強いられるときにも、肢体を示す。審判が疲れた体を見て、彼に試合を強いることのないようにである。

2

Et tu ostende cordis tui humilitatem; ut titulos virtutis ostendas. Ostende et corporis tui certamina; ut dicas: Certamen bonum certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7) : et videns spiritalis judex certaminis, coronam justitiae decernat; quoniam legem agonis implesti.

PL 15, 1490C

あなたもまた、心のへりくだりを示せ。徳の銘を示すためである。体の闘いも示せ。「私は良い闘いを闘い、走路を走り終えた」(二テモテ4:7)と言うためである。そして霊の闘いの審判がそれを見て、正義の冠を定めるように。あなたは競技の法を果たしたからである。

Sermo XX. Resch, Caput XXII

第20説教(レシュ) 第XXII章PL 15, 1490C
1

(Vers. 154.) Sequitur versus secundus: Judica judicium meum, et libera me: propter verbum tuum vivifica me. Festinant innoxii ad judicium, et propriae innocentiae arbitris desiderant citius comprobari. Habet hoc usus etiam in saeculo, quod est commune cum sanctis.

PL 15, 1490C

(第154節)第二の節が続く。「私の裁きを裁き、私を解き放て。汝の言葉のゆえに、私を生かせ」。罪のない者たちは裁きへと急ぎ、自らの無実を見きわめる審判者によって、一刻も早く認められることを望む。この慣行は世においてもあり、聖なる者たちと共通である。

2

Verum is qui apud Deum justus est, habet aliam causam judicii non timendi; quia apud misericordem judicem sibi causa est, apud redemptorem suum vult cito et sperat absolvi. Absolutio enim matura sanctorum est.

PL 15, 1490D

だが、神の前で義である者には、裁きを恐れないもう一つの理由がある。慈しみ深い裁き主のもとに自らの訴えがあり、自らの贖い主のもとで速やかに赦免されることを望み、期待するからである。聖なる者たちの赦免は速やかである。

3

Unde et Dominus ait per Ezechielem ad angelos qui ministri sunt ultionum: A sanctis meis incipite (Ezech. IX, 6) . Non vult Dominus commune sanctis cum diaboli sociis consortium esse judicii; diabolus enim et ministri ejus cum hominibus non flagellabuntur.

PL 15, 1491A

ゆえに主も、エゼキエルを通して、報復の務めに当たる天使たちに言う。「私の聖なる者たちから始めよ」(エゼキエル9:6)。主は、聖なる者たちが悪魔の仲間と裁きを共にすることを望まない。悪魔とその使いたちは、人間たちと共に鞭打たれることはないからである。

4

Separata est poena, ubi distat et culpa. Ideoque alio loco Scriptura ait: Tempus est incipere judicium a domo Dei (I Petr. IV, 17) .

PL 15, 1491A

刑罰が分けられるのは、咎が隔たるところである。ゆえに別の箇所で聖書は言う。「裁きが神の家から始まる時である」(一ペトロ4:17)。

5

Quos miseratur enim, cito castigat; ut non diutius afficiantur futuri exspectatione judicii, non prolixius misera reatus sorte macerentur; ut unusquisque reddat etiam duplicia peccata sua, quo tandem possit absolvi. Poena enim reorum quaedam absolutio delictorum est.

PL 15, 1491A

〔主は〕憐れむ者たちを速やかに懲らしめる。彼らが来るべき裁きへの待ち望みで長く苦しめられず、罪責の惨めな運命に長く痛めつけられないためであり、一人ひとりが自らの罪の二倍をも償い、ついに赦免されうるようにするためである。罪ある者たちの刑罰は、いわば罪の赦免だからである。

Sermo XX. Resch, Caput XXIII

第20説教(レシュ) 第XXIII章PL 15, 1491B
1

Videmus in hoc saeculo insertos nexibus catenarum reos in specie pompae miserabilis duci: et nonnumquam hoc patiuntur insontes; ut tolerabilius sit mori, quam talia subire supplicia.

PL 15, 1491B

この世で、罪人たちが鎖の縛めにつながれ、惨めな行列のありさまで引かれていくのを、我々は見る。無実の者がこれを被ることも時にある。そのような刑を受けるくらいなら、死ぬほうが耐えやすいほどである。

2

Optant utique audiri bene sibi conscii: optant etiam hi qui gravibus flagitiis urgentur, poenam mortis celeritate transigere: ut aliquanta compendia poenarum lucrentur. Spes est etiam de judicis misericordia.

PL 15, 1491B

疚しいところのない者たちが、よく聞き届けられることを望むのは当然である。重い悪事に追い詰められた者たちでさえ、死の刑罰を速やかに済ませることを望む。刑罰をいくらか省くためである。裁き手の慈しみについてさえ、望みがある。

3

Ipso exsilio claustra carceris duriora sunt, nec reditus in perpetuum omnibus intercluditur relegatis. Si haec operatur humanum examen, quanto magis Christi est omnibus expetendum!

PL 15, 1491B

牢獄の閉ざされた房は、追放そのものより辛く、追放された者すべてに永久に帰還が閉ざされるわけでもない。人間の吟味がこれを行うなら、キリストの吟味は、なおさらすべての人が求めるべきものである。

4

Differtur diaboli judicium; ut sit semper in poenis reus, semper improbitatis suae innexus catenis, conscientiae suae in perpetuum sustineat ipse judicium.

PL 15, 1491B

悪魔の裁きは延ばされる。彼が常に刑罰の中にある被告となり、常に自らの邪悪さの鎖につながれ、自らの良心の裁きを永遠に自ら負うためである。

5

Ideo dives ille in Evangelio (Luc. XII, 20) , licet peccator poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit evadere: diabolus autem nequaquam pervenisse ad judicium demonstratur, nequaquam adhuc poenis esse subjectus; nisi quas ipse tantorum conscius scelerum solvit timore perpetuo, ne aliquando securus sit.

PL 15, 1491C

ゆえに福音書のかの金持ち(ルカ12:20)も、罪人でありながら、より速やかに逃れうるよう、刑罰の苦難に追い立てられる。だが悪魔は、決して裁きに至っていないこと、いまだ刑罰に服していないことが示されている。ただ、これほどの罪を自覚する彼自身が、永続する恐れによって払っているものを除いてである。決して安心することのないようにである。

Sermo XX. Resch, Caput XXIV

第20説教(レシュ) 第XXIV章PL 15, 1491C
1

Immo ut verius dicam, sanctus ad judicium venit, impius non venit: Quoniam non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5) . Hic petit ut absolvatur, alius ut coercitus dimittatur. Qui autem non judicatur, non credidit, sed impietatis suae judicio ipse punitur.

PL 15, 1491C

むしろ、より真実を言えば、聖なる者は裁きに来るが、不敬虔な者は来ない。「不敬虔な者たちは、裁きにおいて起き上がらないからである」(詩篇1:5)。一方は赦免されることを求め、他方は懲らしめられた上で放たれることを求める。だが裁かれない者は、信じなかったのであり、自らの不敬虔の裁きによって自ら罰せられる。

2

Apud imperatores istos non puniuntur sceleris rei barbari, quod in sua gente commiserint; quia non sunt sibi subditi, sed graviore nomine hostes habentur, qui sine interrogatione privati sceleris puniuntur.

PL 15, 1491C

これらの皇帝たちのもとでは、蛮族の被告たちは、自らの民の中で犯した罪では罰せられない。彼らは自分たちの臣下ではなく、より重い名で敵と見なされ、私人の罪の取り調べなしに罰せられるからである。

3

Ita et Christus suos castigat quos diligit, alienos tamquam generali damnatione impietatis adstrictos poenae donat aeternae; Novissima enim . . . . . destruetur mors (I Cor. XV, 26) : et tamen verecunde docet Propheta exemplo sui; ut etiam qui diffidit operibus suis, propter verbum tamen Dei clementiorem speret sententiam.

PL 15, 1491D

そのようにキリストも、自らが愛する者たちを懲らしめ、外の者たちは、いわば不敬虔という共通の断罪に縛られた者として、永遠の刑罰に引き渡す。「最後に……死が滅ぼされる」(一コリント15:26)。それでも預言者は、自らの例をもって慎み深く教える。自分の行いに信頼できない者でも、神の言葉のゆえに、より寛大な判決を望むようにである。

Sermo XX. Resch, Caput XXV

第20説教(レシュ) 第XXV章PL 15, 1492A
1

Alius propter divitias vivere cupit, alius propter filios: hic propter verbum Dei vivificari petit, sicut Simeon Domini exspectavit adventum; vidit enim Dominum in templo, et ait: Nunc dimittis servum tuum . . . . . in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30) : asserens vivendi sibi cupiditatem aliam non fuisse, nisi ut Christum videret. Denique vidit, et vinculis solvi corporis postulavit.

PL 15, 1492A

ある者は富のために生きたがり、ある者は子らのために生きたがる。この者は神の言葉のゆえに生かされることを求める。シメオンが主の到来を待ち望んだのと同じである。彼は主を神殿で見て言った。「今、汝は汝の僕を……平安のうちに去らせる。私の目が汝の救いを見たからである」(ルカ2:29–30)。自分が生きたいという願いは、キリストを見るためのほかにはなかったと断言したのである。ついに彼は見て、体の縛めから解かれることを求めた。

Sermo XX. Resch, Caput XXVI

第20説教(レシュ) 第XXVI章PL 15, 1492A
1

Possumus etiam intelligere: Judica judicium meum, quasi gravior a nobis causa sit de judicio nostro, quam de errore dicenda.

PL 15, 1492A

「私の裁きを裁け」とも解することができる。我々が語らなければならない弁明は、自らの誤りについてよりも、自らの裁きについての方が重いかのようにである。

2

Erranti enim facilius datur venia, quam improbe in alium judicanti: Necesse est enim eam formam in te redire judicii, quam in alium ipse decernendam putaveris.

PL 15, 1492A

誤る者には、他人を不正に裁く者より容易に赦しが与えられるからである。あなたが他人に対して決すべきだと考えたその裁きの形は、必ずあなた自身に返ってくる。

Sermo XX. Resch, Caput XXVII

第20説教(レシュ) 第XXVII章PL 15, 1492B
1

(Vers. 155.) Sequitur versus tertius: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justitias tuas non exquisierunt. Quorum serum est judicium, eorum salus longe est: sed ipsi sunt sui auctores periculi, qui Domino non appropinquarunt.

PL 15, 1492B

(第155節)第三の節が続く。「救いは罪人たちから遠い。汝の正義を彼らは求めなかったからである」。裁きが遅れる者たちには、救いが遠い。しかし彼ら自身が、自らの危険の張本人である。主に近づかなかったからである。

2

Ideo facti sunt longe, quia voluntate sua a salutis se gratia separaverunt. Non refugit eos salus, sed ipsi salutem, qui se elongaverunt. Venit ad Judaeos, sed ipsi salutem non receperunt. Quomodo non receperunt?

PL 15, 1492B

彼らが遠くなったのは、自らの意志によって、救いの恩寵から自らを引き離したからである。救いが彼らを避けたのではなく、自らを遠ざけた彼らが救いを避けたのである。救いはユダヤ人のもとに来たが、彼ら自身が救いを受け入れなかった。どのように受け入れなかったか。

3

Audi, Jesus salus est, Jesus filius hominis nuncupatus est: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10) : sed Judaei dimitti sibi latronem postulaverunt, Jesum repudiaverunt (Joan. XVIII, 10).

PL 15, 1492B

聞け。イエスは救いであり、イエスは人の子と呼ばれた。「人の子は、失われたものを探して救うために来たからである」(ルカ19:10)。だがユダヤ人たちは、盗賊を自分たちのために放免するよう求め、イエスを退けた(ヨハネ18:10)〔引照の番号は底本のまま。盗賊の放免を求める記事は、通常はヨハネ18:40に読まれる〕。

Sermo XX. Resch, Caput XXVIII

第20説教(レシュ) 第XXVIII章PL 15, 1492C
1

Quis autem est qui se longe facit a Domino, nisi qui non exquirit justitias ejus? Qui vero justitias Dei exquirit, prope est, adhaeret Deo.

PL 15, 1492C

主から自らを遠くする者とは、その正義を求めない者でなくて誰か。神の正義を求める者は近くにおり、神に結びつく。

2

Et ideo justitias Dei quaerentibus dicit Apostolus: Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13) . Sanguis Christi justitia est. Denique ipse ait ad Joannem: Sine . . . . nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) .

PL 15, 1492C

それゆえ、神の正義を求める者たちに使徒は言う。「かつて遠くにいた汝らは、キリストの血によって近くなった」(エフェソ2:13)。キリストの血は正義である。実に彼自身がヨハネに言った。「許せ……我々がすべての正義を満たすことを」(マタイ3:15)。

Sermo XX. Resch, Caput XXIX

第20説教(レシュ) 第XXIX章PL 15, 1492C
1

(Vers. 156.) Sequitur versus quartus: Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Etsi longe est a peccatoribus salus; tamen nemo desperet, quia multae sunt misericordiae Domini.

PL 15, 1492C

(第156節)第四の節が続く。「汝の憐れみはいとも多い、主よ。汝の裁きに従って私を生かせ」。救いは罪人たちから遠いとしても、誰も絶望するな。主の慈しみは多いからである。

2

Qui enim suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur. Miserebor, inquit, cui misertus ero (Exod. XXXIII, 19) . Palam apparuit non quaerentibus, vocavit refugientes, congregavit ignaros, pro omnibus se obtulit passioni. Num ergo multum misericors?

PL 15, 1492C

自らの罪によって滅びる者たちが、主の慈しみによって解き放たれるからである。「私は憐れもう、と彼は言う、私が憐れむ者を」(出エジプト記33:19)。彼は求めない者たちにも明らかに現れ、逃れる者たちを呼び、知らない者たちを集め、すべての人のために自らを受難に献げた。では、はなはだ慈しみ深いのではないか。

3

Misericordia enim hominis in proximum suum: misericordia Domini in omnem carnem; ut omnis caro ad Dominum ascenderet, illa Domini miseratione donata.

PL 15, 1492D

人の慈しみは隣人に向かい、主の慈しみはすべての肉に向かうからである。すべての肉が、主のあの憐れみを賜って、主のもとへ上るためである。

Sermo XX. Resch, Caput XXX

第20説教(レシュ) 第XXX章PL 15, 1493A
1

Sed cum dixerit multas esse Domini miserationes, quomodo secundum judicia ejus vivificari petit; maxime cum alibi ipse dicat: Et non intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2) ?

PL 15, 1493A

だが、主の憐れみは多いと言っておきながら、どうして彼は、主の裁きに従って生かされることを求めるのか。とりわけ、別の箇所では彼自身がこう言っているのに。「汝の僕と共に裁きに入るな」(詩篇142:2)。

2

Sed aliud est illud judicium beneficiorum Christi, cui respondere non possumus (quis enim potest debitum referre naturae, debitum salutis et gratiae); aliud judicium, quo fragilitatis nostrae aestimatione censemur.

PL 15, 1493A

だが、キリストの恩典についての裁きは一つであり、これには我々は応じることができない(本性への負債、救いと恩寵への負債を、誰が返しうるだろうか)。我々の脆さの見積もりによって我々が評価される裁きは、もう一つである。

3

In hoc ipso tamen judicium cum misericordia copulatum est; ut veritas judicii miseratione Domini temperetur.

PL 15, 1493A

それでも、この裁きそのものにおいて、裁きは慈しみと結びついている。裁きの真実が主の憐れみによって和らげられるためである。

Sermo XX. Resch, Caput XXXI

第20説教(レシュ) 第XXXI章PL 15, 1493A
1

Aut fortasse, quia dixerat: Judica judicium meum (Sup. v. 154) ; ideo subtexuit miserationes Domini nimium multas esse: grave est enim de altero judicare. Unde etiam scriptum est: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37) .

PL 15, 1493A

あるいはおそらく、「私の裁きを裁け」(上の第154節)と言っていたので、それゆえ主の憐れみがいとも多いと続けたのかもしれない。他人について裁くことは重いからである。ゆえにこう書かれている。「裁くな、裁かれないためである」(ルカ6:37)。

2

Cum enim unusquisque sit suorum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius judicare peccato?

PL 15, 1493B

各人は自らの罪を自覚しているのだから、どうして他人の罪について裁くことができようか。

3

Judicet (3, quaest. 7, cap. Judicet) de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet: judicet ille, qui non agat eadem quae in alio putaverit punienda; ne cum de alio judicat, in se ferat ipse sententiam: judicet ille qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla levitate ducatur.

PL 15, 1493B

裁けばよい、他人の誤りについて、自らの内に断罪すべきものを持たない者は。裁けばよい、他人において罰すべきと考えたのと同じことを行わない者は。他人を裁くときに、自らに判決を負うことのないようにである。裁けばよい、判決を下すにあたり、いかなる憎しみにも、いかなる腹立ちにも、いかなる軽率にも導かれない者は。(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕

4

Audisti hodie quid judex verus et justus locutus sit: Non possum, inquit, ego a me facere quidquam (Joan. V, 30) .

PL 15, 1493B

あなたは今日、真実で正しい裁き主が何と語ったかを聞いた。「私は自分からは何もすることができない」と彼は言う(ヨハネ5:30)。

Sermo XX. Resch, Caput XXXII

第20説教(レシュ) 第XXXII章PL 15, 1493B
1

Nonnulli haeretici solebant hinc facere quaestiones, quasi infirmus esset Filius, qui a se nihil faceret; quasi secundum divinitatem quoque subditus, et paterno subjectus imperio: nec advertunt quod hoc quoque magis potestatis divinae unitas comprobetur, ubi putant inter Patrem et Filium esse distantiam potestatis.

PL 15, 1493B

ある異端者たちは、ここから問題を立てるのが常であった。子は自分からは何もしないのだから弱いのであり、神性においても従属し、父の命令に服しているかのようだ、と。だが彼らは、父と子のあいだに権能の隔たりがあると考えるまさにその点でこそ、神の権能の一致がいっそう証されることに気づいていない。

2

Nihil a se facit Filius, quia per unitatem operationis nec Filius sine Patre facit, nec sine Filio Pater.

PL 15, 1493C

子が自分からは何もしないのは、働きの一致により、子は父なしに行わず、父も子なしに行わないからである。

3

Denique Pater dicit ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , communem asserens operationem esse, ubi commune consilium est.

PL 15, 1493C

実際、父は子に言う。「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」(創世記1:26)。計画が共にあるところ、働きも共にあると断言するのである。

4

Quid sine Sapientia facit, qui omnia in Sapientia fecit, ut lectum est: Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) ? Denique Sapientia dixit, Cum faceret coelos, cum illo eram . . . . . ego eram cui applaudebat (Prov. VIII, 27 et 30) .

PL 15, 1493C

万物を知恵において造った者が、知恵なしに何を行うだろうか。読まれるとおりである。「汝は万物を知恵において造った」(詩篇103:24)。実に、知恵は言った。「彼が天を造ったとき、私は彼と共にいた……私は、彼が喜び迎えた者であった」(箴言8:27, 30)。

5

Et Evangelista ait: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) ; ut doceret non solum operatorem omnium Filium, sed etiam paternae operationis consortem esse.

PL 15, 1493C

福音書記者も言う。「万物は彼を通して造られた。彼なしに造られたものは何一つない」(ヨハネ1:3)。子が万物を行う者であるだけでなく、父の働きの共有者でもあることを教えるためである。

Sermo XX. Resch, Caput XXXIII

第20説教(レシュ) 第XXXIII章PL 15, 1493D
1

Ego tamen arbitror, quod hic locus ad judicii formam videatur esse referendus; Evangelium etenim non solum fidei doctrina, sed etiam morum est magisterium, et speculum justae conversationis.

PL 15, 1493D

しかし私は、この箇所は裁きの範型に関わらせて解すべきだと考える。福音は信仰の教えであるだけでなく、習俗の教えであり、正しい生き方の鑑だからである。

2

Invenio in Evangelio, quod Dominus Jesus multorum affectus, et officia susceperit; ut doceret quomodo nos in his conversari oporteret officiis. Suscepit personam pastoris, et ait: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11) .

PL 15, 1493D

私は福音の中に、主イエスが多くの人々の心の動きと務めを引き受けたことを見いだす。我々がそれらの務めにおいてどう振る舞うべきかを教えるためである。彼は牧者の役を引き受けて言った。「良い牧者は羊のために自らの命を差し出す」(ヨハネ10:11)。

3

Ideoque pro rationabili grege se ipsum passioni corporis non negavit; ut ovem lassam crucis suae humeris superponens, pii oneris functione recrearet.

PL 15, 1493D

それゆえ彼は、理性ある群れのために、自らを体の受難に委ねることを拒まなかった。疲れた羊を十字架の肩の上に載せて、敬虔な荷を担う務めによって元気づけるためである。

Sermo XX. Resch, Caput XXXIV

第20説教(レシュ) 第XXXIV章PL 15, 1494A
1

Suscepit advocati personam: Ipsum enim advocatum habemus apud Patrem (I Joan. II, 1) . Pernoctabat in oratione pro nobis (Luc. VI, 12) : ut nos suo informaret exemplo quemadmodum veniam nostris debeamus exorare peccatis.

PL 15, 1494A

彼は弁護者の役を引き受けた。「我々は父のもとに、まさに彼を弁護者として持っている」(一ヨハネ2:1)。彼は我々のために祈りのうちに夜を明かした(ルカ6:12)。自らの模範によって、我々が自らの罪にどのように赦しを乞うべきかを教えるためである。

2

Non enim ideo pernoctaret, quasi qui aliter Patrem nobis reconciliare non posset: sed ut qualis advocatus esse debeat, demonstraret: qualis Sacerdos, ut non solum diebus, sed etiam noctibus pro grege Christi debeat precator assistere.

PL 15, 1494A

彼が夜を明かしたのは、ほかの仕方では父を我々と和解させることができなかったからではなく、弁護者がどのようなものであるべきかを示すためであった。すなわち、司教がどのようなものであるべきか、昼だけでなく夜にも、キリストの群れのために取りなす者として立つべきことをである。

3

An impetrandi egebat auxilio, qui facere ipse poterat quod rogabat, quemadmodum ipse dicebat: Ego ad Patrem vado: et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12 et 13) ?

PL 15, 1494A

それとも、願いを聞き入れられるために助けを必要としていたのか、願っていることを自ら行うことができた者が。彼自身こう言っていたとおりである。「私は父のもとへ行く。汝らが私の名によって彼に求めるものは何でも、私が行う」(ヨハネ14:12–13)。

4

Denique alibi ait, cum Lazarum resuscitaret: Sciebam quod semper me audis (Joan. XI, 42) . Hic quasi infirmus pernoctabat, qui sciebat quod semper auditur, et clamavit: Lazare, veni foras (Ibid., 44) . Locuta est resurrectio, mors recessit.

PL 15, 1494A

実に、彼は別の箇所で、ラザロをよみがえらせるとき、言う。「私は、汝がいつも私の願いを聞いてくれることを知っていた」(ヨハネ11:42)。彼は、いつも聞き入れられることを知りながら、弱い者のように夜を明かし、そして叫んだ。「ラザロよ、出て来い」(ヨハネ11:44)。復活が語り、死は退いた。

Sermo XX. Resch, Caput XXXV

第20説教(レシュ) 第XXXV章PL 15, 1494B
1

Suscepit etiam affectum rei, et stetit ante judicem tamquam reus: nec dedignatus est Dominus omnium praesidis vilitatem.

PL 15, 1494B

彼は被告の心の動きも引き受け、被告として裁き手の前に立った。万物の主は、総督の卑小さを見下すこともしなかった。

2

Interrogatus tacebat (Joan. XIX, 9) , ostendens non in clamore vocis, nec in forensis assertione patrocinii, sed in conscientiae integritate esse innocentiae defensionem: nec salutem corporis ambiendam, sed animi puritatem.

PL 15, 1494B

尋問されて黙っていた(ヨハネ19:9)。無実の弁護は、声の叫びにも、法廷での弁護の主張にもなく、良心の無傷にあること、また求めるべきは体の救いではなく、心の清さであることを示したのである。

3

Denique qui Susannam absolvit tacentem, se obtulit morti. In illa causa ostendit ut nemo desperaret: in hac, ut redimendae universitatis sacrificium non negaret.

PL 15, 1494B

実に、黙っていたスザンナを赦免した者が、自らを死に差し出した。あの訴訟では誰も絶望しないことを示し、この訴訟では万人を贖ういけにえを拒まないことを示した。

4

Caesus postremo, non conviciatus est, non repercussit: Et Dominus coeli atque terrarum studium deposuit ultionis, vocem humilitatis emisit, dicens: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23) ?

PL 15, 1494C

最後に打たれても、罵らず、打ち返さなかった。天と地の主は、報復の熱意を置き、謙遜の声を発して言った。「私が悪いことを言ったのなら、その悪について証しせよ。良いことを言ったのなら、なぜ私を打つのか」(ヨハネ18:23)。

5

Quasi infirmus, caedis deplorat injuriam: et cum se posset ulcisci, queri maluit quam vindicare.

PL 15, 1494C

弱い者のように、打たれたことの不当を嘆き、自ら報復できたのに、復讐するよりも訴えることを選んだ。

Sermo XX. Resch, Caput XXXVI

第20説教(レシュ) 第XXXVI章PL 15, 1494C
1

Ergo et hic personam judicis, propositumque suscepit, dicens: Non possum a me facere quidquam (Joan. V, 30) .

PL 15, 1494C

それゆえ、ここでも彼は裁き手の役と方針を引き受けて言った。「私は自分からは何もすることができない」(ヨハネ5:30)。

2

Bonus enim judex (3, quaest. 7, cap. Judicet, § Bonus) nihil ex arbitrio suo facit, et domesticae proposito voluntatis, sed juxta leges et jura pronuntiat, scitis juris obtemperat, non indulget propriae voluntati: nihil paratum et meditatum domo defert: sed sicut audit, ita judicat; et sicut se habet negotii natura, decernit. Obsequitur legibus, non adversatur: examinat causae merita, non mutat.

PL 15, 1494C

善い裁き手(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文、「Bonus」の項)は、自らの裁量でも、私的な意志の方針でも何も行わず、法と権利に従って判決を下し、法の定めに従い、自らの意志に耽らない。家で用意し思い巡らしたものを何も持ち込まず、聞いたとおりに裁き、事案の性質に応じて決する。法に従い、逆らわない。訴えの是非を吟味し、変えない。

Sermo XX. Resch, Caput XXXVII

第20説教(レシュ) 第XXXVII章PL 15, 1494D
1

Discite, judices saeculi, quem in judicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Dominus omnium dicit: Non possum ego a me facere quidquam. Alibi lego: Negare semetipsum non potest (II Tim. II, 13) .

PL 15, 1494D

世の裁き手たちよ、学べ。裁くにあたって、どのような心の構え、どのような節度、どのような誠実さを保つべきかを。万物の主は言う。「私は自分からは何もすることができない」。別の箇所で私は読む。「自らを否むことはできない」(二テモテ2:13)。

2

Non potest utique, non per infirmitatem, sed per integritatem: non per impossibilitatem faciendi, sed per observantiam judicandi. Quid non potest qui omnia potest, nisi quod posse nolit?

PL 15, 1494D

できないのは、弱さによってではなく、全き正しさによってである。行うことの不可能によってではなく、裁くことへの遵守によってである。万物をなしうる者が、できないとは、なそうと欲しないことのほかに何であろうか。

3

Non vult posse quod damnet, non vult posse adversus fidem, non vult posse adversus veritatem.

PL 15, 1494D

彼は、断罪すべきことを為しうることを望まず、信義に背くことを為しうることを望まず、真理に背くことを為しうることを望まない。

4

Audi postremo ipsum dicentem cur non possit a se facere quidquam: Sicut audio, inquit, et judico (Joan. V, 30) , hoc est, non ex mea potestate decerno quod libitum, sed ex judicandi religione, quod justum est: et ideo judicium meum verum est: quia non voluntati meae indulgeo, sed aequitati.

PL 15, 1494D

最後に、彼自身が、なぜ自分からは何もできないかを語るのを聞け。「私は聞くとおりに裁く」と彼は言う(ヨハネ5:30)。すなわち、私は自らの権能によって気ままに望むことを決するのではなく、裁きへの畏れによって正しいことを決する。ゆえに私の裁きは真実である。私は自らの意志に耽らず、公正に従うからである。

5

Audite quid judex dicat coelestis: Non possum a me facere quidquam, sed sicut audio, et judico.

PL 15, 1495A

天の裁き手が何と言うかを聞け。「私は自分からは何もすることができない。ただ聞くとおりに裁く」。

Sermo XX. Resch, Caput XXXVIII

第20説教(レシュ) 第XXXVIII章PL 15, 1495A
1

Et Pilatus dicebat ad Dominum Jesum: Potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo crucifigendi te (Joan. XIX, 10) . Usurpas, o homo, potestatem quam non habes; cum Deus neget se habere, qui habet super omnia potestatem!

PL 15, 1495A

ピラトは主イエスに言った。「私には汝を釈放する権限があり、汝を十字架につける権限がある」(ヨハネ19:10)。人よ、汝は持たない権限を僭称している。万物の上に権能をもつ神が、自分には持たないと言うのに。

2

Audi quid justitia dicat: Non possum a me facere quidquam. Audite quid judex aequitatis asserat: Sicut audio, et judico. Audite quid judex iniquitatis loquatur: Potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo crucifigendi te.

PL 15, 1495A

正義が何と語るかを聞け。「私は自分からは何もすることができない」。公正の裁き手が何と主張するかを聞け。「私は聞くとおりに裁く」。不法の裁き手が何と語るかを聞け。「私には汝を釈放する権限があり、汝を十字架につける権限がある」。

3

Tua, Pilate, voce constringeris, tua damnaris sententia. Pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum Dominum tradidisti: per potestatem absolvisti latronem, auctorem vero vitae interfecisti. Sed nec istam a te habuisti, quam habere te asseris, potestatem.

PL 15, 1495B

ピラトよ、汝は自らの声に縛られ、自らの判決によって断罪される。汝は公正のためではなく権限のために、主を十字架につけるべく引き渡した。権限によって盗賊を赦免し、命の創始者を殺した。だが汝は、汝が持つと主張するその権限さえ、汝自身からは持たなかった。

4

Denique dicit tibi Dominus Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi data tibi esset desuper (Ibid., 11) . Mala potestas licere quod non liceat. Potestas ista tenebrarum est, verum non videre, sed spernere.

PL 15, 1495B

実に、主イエスは汝に言う。「上から汝に与えられていなければ、汝は私に対して何の権限も持たないだろう」(ヨハネ19:11)。許されないことが許される、それは悪しき権限である。この権限は闇のものであり、真理を見ず、かえって蔑むことである。

Sermo XX. Resch, Caput XXXIX

第20説教(レシュ) 第XXXIX章PL 15, 1495B
1

Audite quid verus judex loquatur: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. V, 30) .

PL 15, 1495B

真実の裁き手が何と語るかを聞け。「私は私の意志を求めず、私を遣わした者の意志を求める」(ヨハネ5:30)。

2

Quasi homo loquitur: quasi judex docet: quoniam qui judicat, non voluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est (3, quaest. 7, cap. Judicet. § Qui) . Constitue judicem de hoc saeculo: numquid potest adversum imperialis formam venire rescripti?

PL 15, 1495B

人のように語り、裁き手のように教える。裁く者は、自らの意志に従うべきではなく、法に属することを守るべきだからである(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文、「Qui」の項)。この世の裁き手を立ててみよ。皇帝の勅答の定めに背くことができるだろうか。

3

Numquid potest normam augustae definitionis excedere? Quanto magis divini formam debemus servare judicii!

PL 15, 1495C

皇帝の定めの規範を踏み越えることができるだろうか。まして我々は、神の裁きの定めを守らなければならない。

4

Christus dicit: Non quaero voluntatem meam, hoc est, hominis, quae vel odio dirigitur, vel studio intenditur, vel gratia inflectitur, vel aliorum mendacio depravatur; Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2) .

PL 15, 1495C

キリストは言う。「私は私の意志を求めない」。すなわち、人の意志である。それは憎しみに導かれ、あるいは偏愛に向かい、あるいは好意によって曲げられ、あるいは他の者たちの偽りによって歪められる。「すべての人は偽り者」(詩篇115:2)だからである。

5

Sed voluntatem, inquit, ejus qui me misit; hoc est, divinae cognitionis formam veni docere; ut in judicando magis cordi sit veritatis custodia, quam obedientia voluntatis (3, quaest. 7, cap. Judicet, § In judicando) . Non ergo hic quoque infirmitas potentiae, sed forma est expressa justitiae.

PL 15, 1495C

「だが、私を遣わした者の意志を」と彼は言う。すなわち、神の審理の定めを教えるために来た、ということである。裁くにあたっては、意志への服従よりも真理の保持が心にかかるべきだからである(『教令集』第2部第3事例第7問題「Judicet」法文、「In judicando」の項)。ゆえにここにも、力の弱さではなく、正義の範型が示されている。

Sermo XX. Resch, Caput XL

第20説教(レシュ) 第XL章PL 15, 1495D
1

Justum igitur est judicium Filii Dei; quia est secundum voluntatem Dei, non secundum hominis affectum; Deus enim misericordiarum plenus est: et misericordia ejus cum judicio, et judicium cum misericordia; neque sine judicio miseretur, neque sine misericordia judicat.

PL 15, 1495D

ゆえに神の子の裁きは正しい。それは神の意志に従い、人の心の動きに従わないからである。神は慈しみに満ちており、その慈しみは裁きと共にあり、裁きは慈しみと共にある。裁きなしに憐れむことも、慈しみなしに裁くこともない。

2

Denique scriptum est: Misericordia ejus in stateris (Esai. XXVIII, 17) . Filii autem hominum mendaces in stateris, ut decipiant (Psal. LXI, 10) .

PL 15, 1496A

実に、こう書かれている。「その慈しみは秤にある」(イザヤ28:17)。「だが人の子らは秤において偽り者であり、欺こうとする」(詩篇61:10)。

3

Examinat ergo et trutinat Deus merita singulorum, et quemadmodum pro mensura dat gratiam; ne supra mensuram sit: ita pro mensura dat misericordiam. Unde ait: Mensuram bonam, confertam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

PL 15, 1496A

ゆえに神は、一人ひとりの功績を吟味し、秤にかける。恩寵を量りに応じて与え、量りを超えることのないようにするのと同じく、慈しみも量りに応じて与える。ゆえに言う。「良い量り、押し込み、揺すり入れ、あふれるほどのものを、彼らは汝らのふところに与える」。

4

Eadem mensura qua mensi fueritis, reddetur vobis (Luc. VI, 38) . Similiter in statera singulorum facta pensantur; ut si bona opera malis praeponderent, remuneratio praemii deferatur: si peccata virtutibus, tristior reum poena constringat: quod expressum habes ad Timotheum, dicente apostolo Paulo: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24) . Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

PL 15, 1496A

「汝らが量るその量りで、汝らに返される」(ルカ6:38)。同様に、一人ひとりの行いは秤で量られる。善い業が悪に勝って重ければ報いの褒賞が与えられ、罪が徳に勝れば、より厳しい刑罰が罪ある者を縛る。これはテモテ書で、使徒パウロが明らかに語っている。「ある人々の罪は明らかであり、裁きに先立って進むが、ある人々には後から付いてくる」(一テモテ5:24)。同じく、善い行いも明らかであり、そうでないものも隠されえない。

Sermo XX. Resch, Caput XLI

第20説教(レシュ) 第XLI章PL 15, 1496B
1

Omnia ergo a Domino Deo nostro mensura quadam, et pondere fiunt. Quis posuit. . . . inquit, rupes in statera (Esai. XL, 13) ? Et supra: Quis mensus est manu aquas, et coelum palmo (Ibid., 12) ?

PL 15, 1496B

ゆえに万物は、我々の神なる主によって、ある量りと重さをもって造られる。「誰が岩を秤に置いたか」と彼は言う(イザヤ40:13)。また前にも言う。「誰が手で水を量り、天を掌で量ったか」(イザヤ40:12)。

2

Qui nostra examinat, sua utique examinata largitur, et salvo omnia decernit examine. Ponderat misericordiam, ponderat ultionem; in utroque certum pondus, habilisque mensura est.

PL 15, 1496B

我々のことを吟味する者は、当然、自らが吟味したものを分け与え、吟味を損なうことなくすべてを定める。慈しみを量り、報復を量る。どちらにも確かな重さがあり、適した量りがある。

3

Unde et David ait: Et potum dabis illis in lacrymis, in mensura (Ps. LXXIX, 6) ; ne sine moderatione mensurae poenae cumulo gravarentur, et sustinere non possent. Et alibi idem ait propheta: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto.

PL 15, 1496B

ゆえにダビデも言う。「汝は彼らに、涙の飲み物を、量りをもって与える」(詩篇79:6)。刑罰の積み重ねによって、量りの節度なく重荷を負わされ、耐えられなくならないようにである。また別の箇所で同じ預言者は言う。「主の手にある杯は、混ぜられた純粋なぶどう酒で満ちている」。

4

Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV, 9) . Et Hieremias ait: Calix aureus Babylon in manu Domini a quo inebriatae sunt gentes (Jerem. LI, 7) : hoc est, poena a nationibus persoluta est; ne diutius insultarent, quod Dei populum acerbissima populatione vexarent.

PL 15, 1496C

「そして、これからあれへ傾けた。しかしその澱はまだ空にされていない」(詩篇74:9)。またエレミヤは言う。「バビロンは主の手にある金の杯であり、それによって諸国民は酔わされた」(エレミヤ51:7)。すなわち、刑罰が諸民族によって払い尽くされたということである。神の民をきわめて苛烈な荒廃で苦しめたことを、彼らがこれ以上得意になって嘲ることのないようにである。

5

Sensus igitur versus Davidici hic est: Parata et plena est poena quae debetur impiis, quam Dominus declinat in perfidos; sed tamen miseratione sua non usque ad faecem dignatur effundere; ne plenitudinem supplicii ferre non possint.

PL 15, 1496C

それゆえ、ダビデの節の意味はこうである。不敬虔な者たちに負わされた刑罰は準備され、満ちている。主はそれを背信者たちへ傾ける。しかし自らの憐れみによって、澱に至るまで注ぎ尽くすことはよしとしない。彼らが刑罰の満ちたものを耐えられなくならないためである。

6

Inclinat ergo calicem, non evacuat. Quod inclinat, censurae est; quod non evacuat, misericordiae.

PL 15, 1496C

ゆえに杯を傾けるが、空にはしない。傾けるのは裁定のため、空にしないのは慈しみのためである。

Sermo XX. Resch, Caput XLII

第20説教(レシュ) 第XLII章PL 15, 1496C
1

Ergo judicium quoque misericordia temperat Dominus Deus noster. Quis enim nostrum sine divina potest miseratione subsistere? Quid possumus dignum praemiis facere coelestibus?

PL 15, 1496C

ゆえに、我々の神なる主は、裁きをも慈しみによって和らげる。我々のうち誰が、神の憐れみなしに立ちおおせようか。天上の報いにふさわしいどんなことを、我々はなしうるか。

2

Quis nostrum ita assurgit in hoc corpore; ut animum suum elevet, quo jugiter adhaereat Christo? Quo tandem hominum meritum defertur; ut haec corruptibilis caro induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem?

PL 15, 1496D

我々のうち誰が、この体の中で、自らの心を持ち上げ、ひたすらキリストに結びつくほどに立ち上がるだろうか。いったい、人間のどんな功績によって、この朽ちる肉が朽ちないものを着、この死ぬものが死なないものを着るに至るのか。

3

Quibus laboribus, quibus injuriis possumus nostra eluere peccata? Indignae sunt passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18) . Non ergo secundum merita nostra, sed secundum misericordiam Dei, coelestium decretorum in homines forma procedit.

PL 15, 1497A

どのような労苦、どのような不当な仕打ちによって、我々は自らの罪を洗い去れようか。「この時の苦難は、来たるべき栄光に比べるに値しない」(ローマ8:18)。ゆえに、人々への天の決定の範型は、我々の功績によってではなく、神の慈しみによって進み出る。

Sermo XX. Resch, Caput XLIII

第20説教(レシュ) 第XLIII章PL 15, 1497A
1

(Vers. 157.) Sequitur versus quintus: Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi. Non est magnum, si tunc a Dei testimoniis non declines; cum te nullus affligit, nullus persequitur.

PL 15, 1497A

(第157節)第五の節が続く。「私を迫害し、苦しめる者は多い。しかし私は汝の証しから外れなかった」。誰もあなたを苦しめず、誰もあなたを迫害しないときに、神の証しから外れないのは、大したことではない。

2

Quis enim inoffense sibi prosperorum eventuum secundante successu, fieret ingratus? Quis divitiis affluens, jugi salute robustus, non ad Dei gratiam referat quod sibi illa concessa sint?

PL 15, 1497A

実際、順調な成功が妨げなく味方するとき、誰が忘恩になるだろうか。富にあふれ、絶えざる健康に恵まれた者で、それらが自分に許されたのは神の恩寵によると見なさない者があろうか。

3

Denique cum sanctum Job praedicaret Dominus, ait adversarius: Numquid gratis colit Job Dominum? Nonne tu vallasti eum? . . . . Mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciem te benedicit (Job. I, 9 - 11) .

PL 15, 1497B

実に、主が聖なるヨブを称えたとき、敵対者は言った。「ヨブは、ただで主を敬っているのか。汝が彼を垣で囲んだのではないか……汝の手を、彼のもつすべてのものに伸ばせ。彼が汝の顔の前で汝を祝福しないかどうか見よ」(ヨブ記1:9–11)。

4

Tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis, a Domini cultu et gratia non recessit. Sed non unus persecutor est; multos ministros habet; sed non te terreant: Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21) .

PL 15, 1497B

ゆえに、彼がいっそう試されたのは、財産と子らを失っても、主への崇敬と感謝から離れなかったときである。だが迫害者は一人ではない。多くの手下をもつ。しかし、それらがあなたを怯えさせるな。「多くの苦難を通って、我々は神の国に入らなければならない」(使徒言行録14:21)。

5

Si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae, multa certamina; tibi ergo proficit, quod multi persecutores sunt; ut inter multas persecutiones facilius invenias quemadmodum coroneris.

PL 15, 1497B

迫害が多ければ、試練も多い。冠が多いところ、闘いも多い。ゆえに、迫害者が多いことはあなたの益となる。多くの迫害の中で、どうすれば冠を受けるかを、いっそう容易に見いだせるためである。

Sermo XX. Resch, Caput XLIV

第20説教(レシュ) 第XLIV章PL 15, 1497B
1

Utamur exemplo Sebastiani martyris, cujus hodie natalis est. Hic Mediolanensis oriundus est. Fortasse aut jam discesserat persecutor, aut adhuc non venerat in haec partium, aut mitior erat. Advertit hic aut nullum esse, aut tepere certamen.

PL 15, 1497B

殉教者セバスティアヌスの例を用いよう。その誕生日が今日である〔天上での誕生、すなわち殉教の記念日〕。彼はミラノの出身である。おそらく迫害者はすでに去っていたか、あるいはまだこの地方に来ていなかったか、あるいはより穏やかであった。彼は、闘いがないか、生ぬるいことに気づいた。

2

Romam profectus est, ubi propter fidei studium persecutionis acerba fervebant; ibi passus est, hoc est, ibi coronatus. Itaque illic, quo hospes advenit, domicilium immortalitatis perpetuae collocavit. Si unus persecutor fuisset, coronatus hic martyr utique non fuisset.

PL 15, 1497C

彼はローマへ出発した。そこでは信仰への熱意のゆえに、迫害の苛烈が燃え盛っていた。そこで彼は受難した、すなわちそこで冠を受けた。こうして、客として着いたその地に、永遠の不死の住まいを置いた。もし迫害者が一人だけであったなら、この殉教者がここで冠を受けることはなかったであろう〔unus persecutor の読みは定かでない。迫害者が一人しかいなければ、の意に取った〕。

Sermo XX. Resch, Caput XLV

第20説教(レシュ) 第XLV章PL 15, 1497C
1

Sed quod pejus, non hi solum persecutores sunt qui videntur, sed etiam qui non videntur; et multo plures persecutores!

PL 15, 1497C

だが、さらに悪いことに、迫害者は目に見える者たちだけではなく、目に見えない者たちもいる。しかも、はるかに多くの迫害者がいる。

2

Sicut enim unus persecutor rex multis persecutionis praecepta mittebat, et per singulas vel civitates, vel provincias erant diversi persecutores; ita etiam diabolus multos ministros suos dirigit, qui non foris tantummodo, sed etiam intus faciant persecutiones in animis singulorum.

PL 15, 1497C

一人の迫害者である王が多くの者たちに迫害の命令を送り、町ごと、あるいは属州ごとに別々の迫害者がいたように、悪魔もまた多くの手下を送り、彼らは外だけでなく内でも、一人ひとりの心の中で迫害を行う。

3

De his dictum est persecutionibus: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Thim. III, 12) . Omnes dixit, nullum excepit. Quis enim exceptus potest esse cum ipse Dominus persecutionum tentamenta toleraverit?

PL 15, 1498A

これらの迫害について言われている。「キリスト・イエスにおいて敬虔に生きようと望む者は皆、迫害を受ける」(二テモテ3:12)。「皆」と言い、誰も除かなかった。主自身が迫害の試みを耐えたのに、誰が除かれえようか。

4

Persequitur avaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. Unde et Apostolus ait: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18) . Nam qua causa fugeres, nisi illa te persequeretur?

PL 15, 1498A

貪欲が迫害し、野心が迫害し、放縦が迫害し、高慢が迫害し、淫行が迫害する。ゆえに使徒も言う。「淫行から逃げよ」(一コリント6:18)。実際、淫行があなたを迫害するのでなければ、何の理由で逃げようか。

5

Est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus avaritiae, malus spiritus superbiae.

PL 15, 1498A

実に、淫行の悪しき霊があり、貪欲の悪しき霊があり、高慢の悪しき霊がある。

Sermo XX. Resch, Caput XLVI

第20説教(レシュ) 第XLVI章PL 15, 1498A
1

Isti sunt persecutores graves, qui sine gladii terrore mentem hominis frequenter elidunt, qui illecebris magis quam terroribus animos expugnant fidelium. Hi tibi hostes cavendi, hi graviores tyranni, per quos Adam captus est.

PL 15, 1498A

これらこそ重い迫害者であり、剣の恐れなしに、人の精神をしばしば打ち砕き、恐れによるよりも誘惑によって信者たちの心を攻め落とす。あなたが警戒すべき敵はこれらであり、より重い暴君である。アダムはこれらによって捕らえられた。

2

Multi in persecutione publica coronati, occulta hac persecutione ceciderunt. Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) . Advertis quam grave certamen sit, quod est intra hominem; ut secum ipse confligat, cum suis cupiditatibus praelietur.

PL 15, 1498B

公の迫害の中で冠を受けた多くの者が、この隠れた迫害によって倒れた。「外には戦い、内には恐れ」と彼は言う(二コリント7:5)。あなたは、人の内にある闘いがどれほど重いかに気づく。自分自身と争い、自らの欲望と戦うからである。

3

Ipse Apostolus fluctuat, haeret, astringitur, captivari se asserit in lege peccati et mortis corpore debellari, nec potuisse evadere, nisi esset Domini Jesu gratia liberatus (Rom. VII, 23-25) .

PL 15, 1498B

使徒自身が揺れ、ためらい、縛られ、罪の法に捕らわれ、死の体によって打ち負かされていると断言し、主イエスの恩寵によって解き放たれなかったなら、逃れることができなかったであろうと言う(ローマ7:23–25)。

Sermo XX. Resch, Caput XLVII

第20説教(レシュ) 第XLVII章PL 15, 1498B
1

Verum ut multae persecutiones, ita multa martyria. Quotidie testis es Christi. Tentatus es spiritu fornicationis; sed veritus Christi futurum judicium, temerandam mentis et corporis castimoniam non putasti: martyr es Christi.

PL 15, 1498B

しかし、迫害が多いように、殉教も多い。あなたは日ごとにキリストの証人である。あなたは淫行の霊に試みられたが、キリストの来たるべき裁きを恐れ、精神と体の貞潔を汚してはならないと考えた。あなたはキリストの殉教者である。

2

Tentatus es spiritu avaritiae, ut possessionem minoris invaderes, indefensae viduae jura temerares; et tamen contemplatione coelestium praeceptorum opem magis ferendam, quam inferendam injuriam judicasti: testis es Christi.

PL 15, 1498C

あなたは貪欲の霊に試みられ、年少の者の所有を奪い、守る者のない寡婦の権利を踏みにじるようにと迫られた。だが天の掟を思い見て、害を加えるより助けを与えるべきだと判断した。あなたはキリストの証人である。

3

Denique tales vult testes Christus assistere, secundum quod scriptum est: Judicate pupillo, et justificate viduam: et venite, disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17 et 18) .

PL 15, 1498C

実に、キリストはこのような証人が立つことを望む。書かれているとおりである。「孤児のために裁き、寡婦を義とせよ。そして来て、論じ合おう、と主は言う」(イザヤ1:17–18)。

4

Tentatus es spiritu superbiae; sed videns inopem atque egenum, pia mente compassus es, humilitatem magis quam arrogantiam dilexisti: testis es Christi; et quod est amplius, non sermonis tantummodo, sed etiam operis testimonium perhibuisti.

PL 15, 1498C

あなたは高慢の霊に試みられたが、貧しい者、乏しい者を見て、敬虔な心で共に痛み、尊大さよりも謙遜を愛した。あなたはキリストの証人である。さらにまさることに、言葉だけでなく、行いの証しをも立てたのである。

5

Quis enim locupletior testis est, quam qui confitetur Dominum Jesum in carne venisse, cum Evangelii praecepta custodit? Nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi verbo fateatur, operibus negat.

PL 15, 1498C

福音の掟を守りながら、主イエスが肉において来たことを告白する者よりも、信頼に足る証人があろうか。聞いても行わない者は、キリストを否むからである。言葉では告白しても、行いで否むのである。

6

Quam multis dicentibus: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22) ? in illo die respondebit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Ibid., 23) ! Ille ergo testis est, qui astipulantibus factis, Domini Jesu praecepta testatur.

PL 15, 1499A

「主よ、主よ、我々は汝の名によって預言し、悪霊を追い出し、多くの力あるわざを行ったではないか」(マタイ7:22)と言う多くの者たちに、あの日、彼は答えるだろう。「不法を行う者たちは皆、私から離れ去れ」(マタイ7:23)。ゆえに、行いが裏づけるとき、主イエスの掟を証しする者こそが、証人である。

Sermo XX. Resch, Caput XLVIII

第20説教(レシュ) 第XLVIII章PL 15, 1499A
1

Quanti ergo quotidie in occulto martyres Christi sunt, et Jesum Dominum confitentur! Novit hoc martyrium Apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: Haec est enim gloriatio nostra, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12) .

PL 15, 1499A

ゆえに、日ごとに、隠れたところでキリストの殉教者であり、主イエスを告白する者は、どれほど多いことか。使徒はこの殉教と、キリストの忠実な証しを知っていた。彼はこう言った。「これこそ我々の誇りである、我々の良心の証しである」(二コリント1:12)。

2

Quanti foris confessi sunt, et intus negaverunt! Namque uxoris ducendae gratia, quae gentili viro a christianis parentibus negabatur, simulata ad tempus fide, plerique produntur quod foris confessi sunt, intus negasse.

PL 15, 1499A

外では告白し、内では否んだ者が、どれほど多いことか。キリスト教徒の親が異邦人の男に拒んでいた女を妻に迎えるために、しばらくのあいだ信仰を装い、外では告白しながら内では否んでいたと暴露される者が多い。

3

An fornicationis causa tantummodo putamus Dominum Deum nostrum in populum Judaeorum tam severe esse commotum, ut viginti tria millia de populo necarentur (Num. XXV, 9) , propterea quod Madianitae gentis feminis concubitu miscerentur: ac non eo quod per illos concubitus alienigenarum desciscere a fide, negare Dominum cogerentur?

PL 15, 1499B

それとも、我々の神なる主がユダヤの民に対して、淫行のゆえだけで、民の中から二万三千人が殺されるほど厳しく怒ったと、我々は考えるのか(民数記25:9)。ミディアンの民の女たちと寝所を共にしたからという理由で。それらの異族の者たちとの寝所の共有によって、信仰から離れ、主を否むことを強いられたからではなかったのか。

Sermo XX. Resch, Caput XLIX

第20説教(レシュ) 第XLIX章PL 15, 1499B
1

Nolite, inquit, omni spiritui credere (Joan. IV, 11) ; sed a fructibus eorum cognoscite, quibus credere debeatis.

PL 15, 1499B

「あらゆる霊を信じるな」と彼は言う(ヨハネ4:11)〔底本の引照のまま写した。この言葉は一ヨハネ4:1 のものである〕。むしろ、その実によって、誰を信じるべきかを見分けよ。

2

Venit quis in Ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus Christianis, simulato metu orationem se fingit deferre: inclinatur et solo sternitur, qui genu mentis non flexerit; videt illum homo, Christianum putat; videt homo orantem suppliciter, et credit; sed Deus audit negantem.

PL 15, 1499B

キリスト教徒の皇帝のもとで名誉を求めつつ、ある者が教会に来て、恐れを装って祈りをささげるふりをする。心の膝をかがめていないのに、身をかがめて地に伏す。人はそれを見て、キリスト教徒だと思う。人は、彼が嘆願しつつ祈るのを見て信じる。だが神は、否んでいる者を聞く。

3

Discedit probatus ab homine, sed condemnatus a judice. Quanto tolerabilius fuerat homini negasse, et Deo esse confessum!

PL 15, 1499C

彼は人からは認められて去るが、裁き手によって断罪されている。人に対して否み、神に対して告白していたなら、どれほど耐えやすかったことか。

4

Licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit devotionem, et vocis professionem: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 15, 1499C

もっとも、これも咎められるべきである。完全な告白は、心の信心と口の宣言との両方を求めるからである。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。

Sermo XX. Resch, Caput L

第20説教(レシュ) 第L章PL 15, 1499C
1

Ergo in persecutionibus interioribus esto fidelis et fortis; ut et istis forensibus persecutionibus approberis. Et in intimis persecutionibus sunt reges, et praesides, terribiles judices potestate.

PL 15, 1499C

それゆえ、内なる迫害の中で、忠実で強くあれ。こうして、これら外の迫害においても認められるためである。最も奥の迫害にも、王たちがおり、総督たちがおり、権力において恐るべき裁き手たちがいる。

2

Dabis exemplum in Domini tentatione quam pertulit; demonstrata sunt ei omnia regna, et dictum est ei: Tibi dabo haec omnia, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) . Lectum et alibi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12) .

PL 15, 1499C

その例を、あなたは主が耐えた誘惑のうちに挙げることができよう。すべての王国が彼に示され、彼に言われた。「ひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。別の箇所でも読まれる。「罪を、汝らの死ぬべき体において君臨させるな」(ローマ6:12)。

3

Vides ante quos reges statuaris, o homo, ante quos praesides peccatorum, si culpa regnat? Quot peccata, quot vitia, tot reges. Et ante hos adducimur, et ante hos stamus.

PL 15, 1499D

あなたは、どのような王たちの前に、どのような罪の総督たちの前に立たされるかを見ているか、人よ、もし咎が君臨するなら。罪の数、悪徳の数だけ、王がいる。我々はこれらの前に引き出され、これらの前に立つ。

4

Habent etiam isti reges tribunal in mentibus plurimorum; sed si quis Christum fateatur, statim regem illum facit esse captivum, dejicit de solio suae mentis. Quomodo enim poterit diaboli tribunal manere in eo cui Christi tribunal assurgit?

PL 15, 1500A

これらの王たちは、多くの者たちの精神の中に法廷さえ持つ。だがもし誰かがキリストを告白すれば、ただちにその王を捕虜にし、自らの精神の王座から引きずり下ろす。キリストの法廷が立ち上がる者の内に、どうして悪魔の法廷が留まりえようか。

Sermo XX. Resch, Caput LI

第20説教(レシュ) 第LI章PL 15, 1500A
1

Multi ergo persequentes, et tribulantes me. Et fortasse Christus hoc dicit, et dicit in vocibus singulorum; ipsum etenim adversarius persequitur in nobis. Si declinas persequentem, Christum abjicis, qui se tentari patitur, ut vincat.

PL 15, 1500A

「それゆえ、私を迫害し、苦しめる者は多い」。おそらくこれを言うのはキリストであり、個々の人の声において語っているのである。敵対者は、我々の内にいるキリストその人を迫害するからである。あなたが迫害者を避けるなら、勝つために自ら試みを受けるのを許しているキリストを、あなたは投げ捨てることになる。

2

Ubi illum viderit diabolus, ibi parat insidias, ibi tentationum machinas admovet, ibi dolos nectit; ut illum, si possit, excludat. Ubi autem diabolus praeliatur, ibi Christus assistit.

PL 15, 1500A

悪魔は、キリストの姿を見かけたところでは、そこに罠を仕掛け、そこに試みの仕掛けを持ち出し、そこに欺きを編み、できることなら彼を締め出そうとする。しかし悪魔が戦いを挑むところには、キリストが寄り添っている。

3

Ubi diabolus obsidet, ibi Christus includitur, ibi murorum spiritalium septa defendit. Ergo qui persecutorem refugit, rejicit etiam defensorem.

PL 15, 1500B

悪魔が包囲するところには、キリストが閉じ込められ、そこで霊の城壁の囲いを守っている。それゆえ、迫害者から逃げる者は、守る者をも退けているのである。

4

Sed cum audis: Multi persequentes, et tribulantes me, noli timere, qui potes dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31) ? Verum hoc dicit ille, qui a testimoniis Domini nullo vitiorum declinat anfractu.

PL 15, 1500B

しかし、「私を迫害し、苦しめる者は多い」と聞くとき、恐れてはならない。あなたは「神が我々の味方であるなら、誰が我々に敵対できようか」(ローマ8:31)と言えるからである。だがこれを言うのは、主の証しから悪徳の曲がりくねった道へ一つも逸れない者である。

Sermo XX. Resch, Caput LII

第20説教(レシュ) 第LII章PL 15, 1500B
1

(Vers. 158.) Sequitur versus sextus: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; quoniam verba tua non custodierunt. Beatus vir qui in charitate Dei tabescit; quia videt non servantes pactum.

PL 15, 1500B

(第158節)第六の節が続く。「私は約束を守らない者たちを見て、衰え果てた。汝の言葉を彼らは守らなかったからだ」。神への愛のために衰え果てる人は幸いである。約束を守らない者たちを見るからである。

2

Alius propter vitiosos amores tabescit, qui distillat dum est dilatus amore dilectae: et dum protelatur flagrantis cupiditatis effectus, animus deficit, vires corporis quadam deformitate palloris, fessorumque artuum tabe minuuntur.

PL 15, 1500B

ある人は悪しき愛のために衰え果てる。愛する女に引き延ばされて恋に溶け、燃える欲望の成就が延ばされるうちに、心は力を失い、体の力は、青ざめた顔のゆがみと、疲れ果てた手足の衰えによって減っていく。

3

Alius qui pecuniam concupiscit, donec potiatur ea, avaro miser tabescit affectu. Alius immodice capessendi honoris impatiens, si desideria longa suspiret, non mediocri mentis tabe conficitur.

PL 15, 1500C

またある人は、金銭を欲しがり、それを手に入れるまで、貪欲な心の惨めさによって衰え果てる。またある人は、栄誉を際限なく手にしようとして待ちきれず、長い願いを抱いて嘆息するなら、並々ならぬ心の衰えに蝕まれる。

4

Non talis qui dicit: Quam distabuit caro mea in terra deserta, in invia, et sine aqua (Ps. LXII, 2 et 3) ! hic enim castigabat carnem suam, et tabescere faciebat, dum indefesso desiderio divinae cogitationis intentus, et lucem diei sollicita exspectatione praeveniens, antelucanum solvere Domino canticis et hymnis gestiebat obsequium.

PL 15, 1500C

「私の肉は、荒れ果て、道なく、水なき地で、どれほど衰えたことか」(詩篇62:2–3)と言う者は、そのような者ではない。この人は自分の肉を懲らし、衰えさせたのである。疲れを知らぬ願いをもって神的なことへの思いに心を傾け、気遣いをもって待ちながら昼の光に先んじ、夜明け前に、歌と賛歌によって主への奉仕を果たすことを切望していた。

Sermo XX. Resch, Caput LIII

第20説教(レシュ) 第LIII章PL 15, 1500C
1

Tabescit ergo vir pacificus, quando alios videt pacta rescindere, consensuum abolere concordiam, jurgia de pace reparare, in tumultus redire de gratia.

PL 15, 1500C

それゆえ、平和をつくる人は、他の人々が約束を破り、合意の一致を失わせ、平和から争いを立て直し、好意から騒乱へ戻るのを見るとき、衰え果てる。

2

Quod utique non facit, qui Domini praecepta custodit: non facit qui audit dicentem: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .

PL 15, 1500D

主の掟を守る者は、決してこれをしない。「私の平和を汝らに与える。私の平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)と語るキリストの言葉を聞く者は、これをしない。

3

Ergo qui pactum servat, is Christi obedit imperiis; qui autem non servat, ille Christi praecepta contemnit; et quod pejus est, comperta fastidit, et negligit.

PL 15, 1500D

それゆえ、約束を守る者は、キリストの命令に従う。守らない者は、キリストの掟を軽んじる。さらに悪いことに、それを知りながら、顧みず、蔑ろにするのである。

Sermo XX. Resch, Caput LIV

第20説教(レシュ) 第LIV章PL 15, 1501A
1

(Vers. 159.) Sequitur versus septimus: Vide quia praecepta tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. Hic quoque invitat Dominum, ut plenum charitatis suae spectet affectum. Nemo dicit, Vide, nisi qui judicat se, si videatur, esse placiturum.

PL 15, 1501A

(第159節)第七の節が続く。「見よ、私が汝の掟を愛したことを、主よ。汝の慈しみによって私を生かせ」。ここでもまた、主を促して、自らの愛に満ちた心を見てもらおうとしている。「見よ」と言うのは、見られれば喜ばれるだろうと自分で判断する者に限られる。

2

Et pulchre dicit, Vide, et secundum Legem dicit; quia Lex praecepit, ut unusquisque ter in anno se offerat in conspectu Domini (Exod. XXIII, 17) .

PL 15, 1501A

そして彼は「見よ」と見事に言い、しかも律法に従って言っている。律法は、各人が年に三度、主の前に出るよう命じたからである(出エジプト記23:17)。

3

Quotidie se sanctus offert, quotidie apparet, et non vacuus apparet: non est enim vacuus, qui de plenitudine ejus accepit. Non erat vacuus David, qui ait: Repletum est gaudio os nostrum (Psal. CXXV, 2) ; quia gaudium fructus est Spiritus sancti.

PL 15, 1501A

聖なる人は毎日、自らを献げ、毎日現れ、しかも空しい者として現れはしない。その充満から受けた者は、空しくないからである。ダビデは空しくなかった。彼は「我々の口は喜びで満たされた」(詩篇125:2)と言う。喜びは聖なる霊の実だからである。

4

Et sicut de plenitudine Verbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Joannes (Joan. I, 16) : ita etiam Spiritus sanctus de plenitudine sua replevit orbem terrarum.

PL 15, 1501A

またヨハネが言ったように、我々は皆、言葉の充満から受けた(ヨハネ1:16)。同じように、聖なる霊もまた、その充満によって全世界を満たした。

5

Non erat vacuus Zacharias, qui repletus est Spiritu sancto, et prophetabat adventum Domini Jesu (Luc. I, 67) .

PL 15, 1501B

ザカリアは空しくなかった。彼は聖なる霊に満たされ、主イエスの到来を預言した(ルカ1:67)。

6

Non erat Paulus vacuus, qui evangelizabat in abundantia: et repletus erat, accipiens odorem bonae suavitatis ab Ephesiis, placentem Deo hostiam (Ephes. V, 2) .

PL 15, 1501B

パウロは空しくなかった。彼は豊かに福音を告げ、また満たされていた。エフェソの人々から、神に喜ばれるいけにえとして、良い香りの芳しさを受けたからである(エフェソ5:2)。

7

Non erant Corinthii vacui, in quibus abundabat Dei gratia, juxta ejusdem Apostoli testimonium (I Cor. I, 7) .

PL 15, 1501B

コリントの人々は空しくなかった。同じ使徒の証しによれば、彼らの中には神の恩寵が満ちあふれていた(一コリント1:7)。

Sermo XX. Resch, Caput LV

第20説教(レシュ) 第LV章PL 15, 1501B
1

Offerebat se ergo David quotidie Deo, et non vacuus offerebat, qui poterat dicere: Os meum aperui, et duxi spiritum (Sup., v. 131) . Ideo ergo dicebat: Vide quia praecepta tua dilexi. Audi in quo te offerre debeas Christo.

PL 15, 1501B

それゆえ、ダビデは毎日自らを神に献げ、しかも空しくなく献げた。彼は「私は口を開き、霊を引き込んだ」(上の第131節)と言うことができたからである。だからこそ彼は「見よ、私が汝の掟を愛したことを」と言っていた。あなたが何において自らをキリストに献げるべきかを聞け。

2

Non in his quae videntur, sed in occultis, et in abscondito; ut pater tuus qui videt in abscondito, reddat tibi, et fidelem remuneret affectum. Praecepta, inquit, tua dilexi.

PL 15, 1501C

目に見えるものにおいてではなく、隠れたところ、秘められたところにおいてである。秘められたところで見ているあなたの父が、あなたに報い、忠実な愛に報酬を与えるためである。彼は「汝の掟を私は愛した」と言う。

3

Non dixit, servavi: non dixit, custodivi; nam imprudentes non custodierunt praecepta Domini. Aliqui enim codices habent ἀσυνετοῦντας, hoc est, insipientes, non intelligentes. Ergo qui non intelligunt, non sapiunt; hi non custodiunt.

PL 15, 1501C

彼は「私は守った」とは言わず、「私は保った」とも言わなかった。思慮のない者たちは、主の掟を保たなかったからである。ある写本には「理解せぬ者たち」(アシュネトゥンタス)〔ギリシア語〕とある。すなわち、愚かな者、理解しない者のことである。それゆえ、理解しない者は、知恵がない。彼らは保たないのである。

4

Qui autem perfectus est intellectu, perfectus sapientia, diligit: quod est amplius quam custodire; custodire enim necessitatis plerumque est, et timoris: diligere charitatis.

PL 15, 1501C

しかし、理解において完全であり、知恵において完全な者は愛する。それは保つことよりも大きい。保つことは多くの場合、必要と恐れによるが、愛することは愛によるからである。

5

Custodit qui evangelizat: sed qui volens evangelizat, mercedem accipit; quanto magis qui diligit, mercede donatur! Possumus enim non amare quod volumus: non possumus nolle quod amamus.

PL 15, 1501C

福音を告げる者は保っている。だが、自ら進んで福音を告げる者が報酬を受けるのなら、愛する者は、なおさら報酬を与えられる。我々は、望むものを愛さないことはできる。だが、愛するものを望まないことはできない。

6

Sed quamvis mercedem perfectae charitatis exspectet, et miserationis divinae suffragium poscit, ut in ea vivificetur a Domino. Non ergo arrogans debitae mercedis exactor, sed verecundus misericordiae divinae est deprecator.

PL 15, 1501D

しかし、彼は完全な愛の報酬を待ち望みながらも、神の憐れみの助けを求め、その憐れみにおいて主から生かされようとする。それゆえ彼は、当然の報酬を傲慢に取り立てる者ではなく、慎み深く神の慈しみを願い求める者である。

Sermo XX. Resch, Caput LVI

第20説教(レシュ) 第LVI章PL 15, 1501D
1

(Vers. 160.) Sequitur versus octavus: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Cum principium verborum Dei veritas sit, veritas utique fidei fundamentum est.

PL 15, 1501D

(第160節)第八の節が続く。「汝の言葉の初めは真理。汝の正義の裁きはすべて永遠に」。神の言葉の初めが真理であるなら、真理はまさしく信仰の土台である。

2

Primum etenim oportet ut credamus vera esse Dei summi, quae in divinis scripturis legimus, oracula. Secundum est, ut virtutem eorum pleniore cognitione discamus.

PL 15, 1501D

というのも、まず我々は、聖書に読む至高の神の託宣が真実であると信じなければならない。第二に、その力をより豊かな認識によって学ぶことである。

3

Sicut enim Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9) : plenitudo autem sapientiae dilectio; lex enim sapientia, plenitudo autem legis dilectio: ita plenitudo verborum Dei sapientia, cognitioque justitiae.

PL 15, 1502A

「知恵の初めは主への恐れ」(詩篇110:9)であるが、知恵の充満は愛である。律法は知恵であり、律法の充満は愛だからである。同じように、神の言葉の充満は知恵であり、正義の認識である。

4

Nam sicut a timore Domini processus quidam est ad gratiam charitatis: ita a veritate ad judicium justitiae divinae quidam videtur fieri processus.

PL 15, 1502A

主への恐れから愛の恩寵へのある進展があるように、真理から神の正義の裁きへも、ある進展が生じると見える。

Sermo XX. Resch, Caput LVII

第20説教(レシュ) 第LVII章PL 15, 1502A
1

Venisti ad Ecclesiam: audisti unum Deum dici, unde Lex incipit, sicut habes scriptum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) : crede unum Deum esse, non plures deos.

PL 15, 1502A

あなたは教会に来た。律法が始まるところの、唯一の神が語られるのを聞いた。それはあなたが書き記されたものとして持つとおりである。「聞け、イスラエルよ。汝の神、主は唯一の神である」(申命記6:4)。唯一の神がいると信じよ。多くの神々がいるのではない。

2

Cum autem coeperis legere Dominum Jesum Dei Filium in carne venisse propter totius mundi redemptionem, distingue sapienter unum Deum Patrem esse, ex quo omnia, et nos in illum: et unum Dominum Jesum, per quem omnia, et nos per ipsum.

PL 15, 1502A

しかし、神の子である主イエスが全世界の贖いのために肉において来たと読み始めるときには、賢く区別せよ。唯一の神は父であり、万物はその父から出て、我々もその父に向かう。そして唯一の主はイエスであり、万物はその主によって、我々もその主によって存在する。

3

Cognosce quia ideo venit, ut virtutis semitis noster informetur affectus, ut morum mansuetudinem conversationis ejus disceremus exemplo, ut aboleretur culpa per gratiam: et tunc a veritatis confessione ad cognitionem justitiae processisti.

PL 15, 1502B

知れ。主が来たのは、徳の小道によって我々の心が形づくられるため、その生き方の模範によって我々が品行の柔和さを学ぶため、恩寵によって咎が廃されるためである。こうしてあなたは、真理の告白から、正義の認識へと進んだのである。

4

Fides principium christiani est: plenitudo autem christiani justitia est. Fides in confessione populorum, justitia in martyrum passione.

PL 15, 1502B

信仰はキリスト教徒の初めであり、キリスト教徒の充満は正義である。信仰は諸々の民の告白において、正義は殉教者たちの受難において〔現れる〕。

Sermo XX. Resch, Caput LVIII

第20説教(レシュ) 第LVIII章PL 15, 1502B
1

Scientes igitur in aeternum mansura judicia omnia justitiae Dei, caveamus ne opera nostra displiceant, et aeternum incipiamus subire judicium: nec si aliquid boni fecimus, resupino solvamur affectu.

PL 15, 1502B

それゆえ、神の正義の裁きがすべて永遠に続くことを知る我々は、我々の業が神に喜ばれないものとならぬよう、また永遠の裁きを受け始めることのないよう警戒しよう。何か善を行ったとしても、うぬぼれた心で緩むことがあってはならない。

2

Omnes oportet nos ante tribunal Christi assistere; ut recipiat unusquisque quod gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) . Vides quia et Paulus assistet, ut ipse commemorat. Cave ligna, cave stipulam; ne ad judicium Dei tecum deferas, quae ignis exurat.

PL 15, 1502C

「我々は皆、キリストの裁きの座の前に立たねばならない。各人が、善であれ悪であれ、自分の行ったことの報いを受けるためである」(二コリント5:10)。パウロもまた立つことが分かるだろう。彼自身がそう記している。木材に警戒せよ。藁に警戒せよ。火が焼き尽くすものを、神の裁きにあなたと共に持ち込むことのないようにせよ。

3

Cave ne cum in uno aut duobus habeas quod probetur, in pluribus operibus deferas quod offendat. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; potest tamen et ipse per ignem salvari (I Cor. III, 15) .

PL 15, 1502C

一つ二つの点では認められるものがあっても、多くの業において、神の気に障るものを持ち込むことのないよう警戒せよ。「誰かの業が焼けるなら、その人は損失を被る。しかし、その人自身は火を通ってではあるが、救われうる」(一コリント3:15)。

4

Unde colligitur quia idem homo et salvatur ex parte, et condemnatur ex parte. Cognoscentes itaque multa esse judicia, opera nostra examinemus omnia. In viro justo grave est detrimentum, grave operis alicujus incendium: in impio poena miserabilis.

PL 15, 1502C

ここから、同じ人が一部では救われ、一部では罪に定められることが導かれる。それゆえ、裁きは多くあると知る我々は、自分の業をすべて吟味しよう。義人においては、損失は重く、ある業が焼けることも重い。不敬虔な者においては、刑罰は惨めである。

5

Sint magis omnia judicia plena gratiae, plena florentium coronarum; ne forte dum trutinantur facta nostra, culpa praeponderet.

PL 15, 1502C

むしろ、すべての裁きが恩寵に満ち、咲き誇る冠に満ちたものであってほしい。我々の行いが秤にかけられるとき、咎の方が重くなることのないように。

Sermo XXI. Schin, Caput I

第21説教(シン) 第I章PL 15, 1502D
1

Incipit littera vigesima prima Scin, quae latine dicitur, Super vulnus. Super vulnus quid est, nisi medicamentum, quo vulneris acerbitas mitigatur? Super vulnus oleum infunditur; ut omnis vulneris emolliatur asperitas.

PL 15, 1502D

第二十一の文字シンが始まる。これはラテン語で「傷の上に」と言う。「傷の上に」とは、傷の痛みを和らげる薬でなくて何であろうか。傷の上には油が注がれ、傷のあらゆる荒々しさが和らげられるのである。

2

Super vulnus malagma, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus fovetur. Ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur medicamenta vulneribus.

PL 15, 1502D

傷の上には膏薬が、傷の上には包帯があり、これらによってあらゆる傷が温められる。それゆえ、健康を取り戻す望みがあるところでは、傷に薬が当てられる。

3

Ubi autem omne caput in dolore, et omne cor in moestitia, non est vulnus, neque cicatrix, non plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) : hoc est, ubi non portio, sed universitas periclitatur, et quaedam corruptio totius corporis tabe consumitur: ibi non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam.

PL 15, 1503A

しかし、「頭はことごとく痛み、心はことごとく悲しみ、傷も、傷痕も、熱を持つ打ち傷もない」(イザヤ1:5–6)ところ、すなわち、一部ではなく全体が危うく、体全体が何らかの腐敗によって衰えに蝕まれているところには、膏薬を当てることも、油も、包帯もない。

4

Multo igitur commodius, ut sit vulnus quod foveas atque constringas, quam sine vulnere mors serpat interior.

PL 15, 1503A

それゆえ、傷が無いのに内なる死が忍び寄るよりは、あなたが温めて縛ることのできる傷があるほうが、はるかに好ましい。

Sermo XXI. Schin, Caput II

第21説教(シン) 第II章PL 15, 1503A
1

Sed est non solum corporis vulnus, sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii, et pacifici sermonis suavitate mitescit. Sunt fomenta verborum, sunt medicamenta coelestium praeceptorum, quibus omne nequitiae virus aboletur.

PL 15, 1503A

しかし、傷は体のものだけでなく、精神のものもある。それは、より柔らかな語りかけという油と、平和な言葉の甘美さによって和らぐ。言葉の湿布があり、天の掟という薬があって、これらによって邪悪の毒はことごとく除かれる。

2

Sunt legis vincula quae non adurant, sed magis liberent alligatos: est malagma spiritale, quo collisa animae quaedam membra solidentur.

PL 15, 1503A

律法の縛りには、焼くのではなく、むしろ縛られた者を解き放つものがある。霊の膏薬もあり、それによって魂の打ち砕かれた肢の一部が固められる。

Sermo XXI. Schin, Caput III

第21説教(シン) 第III章PL 15, 1503B
1

Consideremus igitur quid sit vulnus, quid supra vulnus. Principes persecuti sunt me gratis, vulnus est. Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa, super vulnus est; quia verbis Dominicis vulneris dura curantur.

PL 15, 1503B

それゆえ、何が傷であり、何が傷の上〔の薬〕であるかを考えよう。「君主たちは理由なく私を迫害した」は傷である。「私は汝の言葉に歓喜する、多くの戦利品を見つけた者のように」は、傷の上〔の薬〕である。主の言葉によって、傷の硬いところが癒やされるからである。

Sermo XXI. Schin, Caput IV

第21説教(シン) 第IV章PL 15, 1503B
1

In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: Audisti opprobrium eorum, Domine, omnia consilia eorum adversum me, labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die, sessionem eorum, et resurrectionem eorum (Thren. III, 61-63) , vulnus est.

PL 15, 1503B

エレミヤの『哀歌』にも、この文字のもとにこう書かれているのをあなたは見る。「主よ、汝は彼らの謗りを聞いた。私に敵対する彼らのあらゆる企て、私に立ち向かう者たちの唇、私に敵対する彼らの思いを、一日中。彼らの座すことも、彼らの立ち上がることも」(哀歌3:61–63)。これは傷である。

2

Sed subjecit: Aspice in oculos eorum: redde illis retributionem, Domine, secundum opera manuum ipsorum (Ibid., 64) , super vulnus est; quia vindicta plerumque solet dolorem vulneris mitigare.

PL 15, 1503B

しかし彼は続けた。「彼らの目を見よ。主よ、彼らの手の業に応じて、彼らに報いを返せ」(哀歌3:64)。これは傷の上〔の薬〕である。報復は、たいてい傷の痛みを和らげるものだからである。

3

Et intra idem Hieremias ait: Gaude et laetare, filia Idumaeae, quae habitas in Geth: et quidem ad te pertransibit calix: bibes, et inebriaberis adhuc (Thren. IV, 21) , super vulnus est; calix enim Domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius mundi peccata redemit.

PL 15, 1503C

また同じエレミヤは、その少し先で言う。「喜べ、楽しめ、ゲトに住むエドムの娘よ。汝のもとにも杯は巡って来る。汝は飲み、なおも酔う」(哀歌4:21)。これは傷の上〔の薬〕である。主の杯は罪の赦しであり、その杯によって、全世界の罪を贖った血が注がれるからである。

4

Hic calix inebriavit gentes; ne proprii meminissent doloris, sed veterem obliviscerentur errorem. Bona igitur ebrietas spiritalis, quae turbare nescit corporis incessum, levare mentis novit vestigium.

PL 15, 1503C

この杯は諸国民を酔わせた。自分の痛みを思い出さず、古い迷いを忘れるためである。それゆえ霊の酔いは良いものである。それは体の歩みを乱すことを知らず、精神の足取りを高めることを知っている。

5

Bona ebrietas poculi salutaris, quae moestitiam peccatricis abolet conscientiae, jucunditatem vitae infundit aeternae. Ideo Scriptura dicit: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !

PL 15, 1503C

救いの杯の酔いは良いものである。それは罪ある良心の悲しみを消し、永遠の生命の喜びを注ぎ込む。だから聖書は言う。「酔わせる汝の杯は、何と輝かしいことか」(詩篇22:5)。

Sermo XXI. Schin, Caput V

第21説教(シン) 第V章PL 15, 1503D
1

Medicamentum igitur super vulnus est; quia Dominus Jesus ipse medicus, qui vulnera nostra curavit, infundens vinum et oleum, et alligans vulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem, a latronibus vulneratus est.

PL 15, 1503D

それゆえ薬は傷の上にある。主イエスこそが医者であり、我々の傷を癒やしたからである。この医者は、エルサレムから下る途中で盗賊に傷つけられたあのアダムの傷に、ぶどう酒と油を注ぎ、包帯を巻いた。

2

Caveat ergo unusquisque ne descendat ab Hierusalem; peccatis enim suis unusquisque descendit, et meritis ascendit.

PL 15, 1504A

それゆえ各人は、エルサレムから下らぬよう警戒せよ。各人は自らの罪によって下り、功績によって上るのである。

3

Aut quia fragiles sumus; qui descendit, currat ad illum Samaritanum, custodem operis sui, custodem Legis et gratiae; ut vulneri suo possit invenire medicinam: qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2) .

PL 15, 1504A

あるいは、我々は弱いのだから、下った者は、自らの作品を見守る者、律法と恩寵の見守り手であるあのサマリア人のもとへ走るがよい。自分の傷のために薬を見いだせるように。その人は、天の言葉という包帯を傷の上に当て、こう言う。「悔い改めよ。天の国は近づいた」(マタイ3:2)。

4

Bona alligatura, quae fracta animae tuae ossa connectat, et soliditate reparata, in pristinas vires reformet, ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.

PL 15, 1504A

良い包帯である。それは、折れたあなたの魂の骨をつなぎ合わせ、固さを取り戻して元の力へと作り直し、裂かれた肢を、傷痕による障りもなく元に戻す。

Sermo XXI. Schin, Caput VI

第21説教(シン) 第VI章PL 15, 1504A
1

(Vers. 161.) De litterae interpretatione satis pro captu nostro dictum putamus: adoriamur sancti Prophetae versus considerare, quos Spiritu sancto revelante subjecit: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis trepidavit cor meum.

PL 15, 1504A

(第161節)文字の訳については、我々の理解の及ぶ限りで十分に述べたと考える。聖なる預言者が、聖なる霊の啓示によって続けた節を、今や考察することにしよう。「君主たちは理由なく私を迫害した。汝の言葉に私の心は震えた」。

2

Si veterem repetamus historiam, et Saul, et Abessalon, et multi alienigenae principes sanctum David persecuti sunt: sed nemo potuit de eo triumphare.

PL 15, 1504B

古い歴史を振り返るなら、サウルも、アブサロムも、多くの異国の君主たちも、聖なるダビデを迫害した。しかし、誰も彼に勝つことはできなかった。

3

Sunt et principes mundi, rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur opprimere, et persecutionum saeva intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque divitias, si fragili mente succumbas, et obediendum eorum imperiis arbitreris.

PL 15, 1504B

世の君主たち、闇の支配者たちもいる。彼らはあなたの胸の内であなたを抑え込もうとし、内側で迫害の残酷さを働かせる。あなたが弱い心で屈し、彼らの命令に従うべきだと考えるなら、地上の王国、栄誉、富を約束するのである。

4

Isti principes interdum gratis persequuntur, interdum non gratis. Gratis eum persequuntur, apud quem nihil suum inveniunt, et eum subjugare contendunt: non gratis persequuntur eum, qui se eorum dederit potestati; et in possessionem saeculi totus intraverit; in suos enim sibi jure dominatum vindicant, atque ab iis mercedem iniquitatis efflagitant.

PL 15, 1504B

これらの君主たちは、ときには理由なく迫害し、ときには理由なくではなく迫害する。自分のものを何も見いださない人を、彼らは理由なく迫害し、屈服させようと努める。彼らの権力に身を委ね、世の所有へと全身で入り込んだ人を迫害するのは、理由なくではない。彼らは自分たちの者に対する支配を当然の権利として自らに要求し、彼らから不法の報酬を執拗に求めるからである。

Sermo XXI. Schin, Caput VII

第21説教(シン) 第VII章PL 15, 1504C
1

Bene hoc martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat, qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius thorum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur justa, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur, ut possit dicere: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7) .

PL 15, 1504C

殉教者がこう言うのは正しい。迫害の責め苦を不当に耐え忍んでいるからである。彼は何も奪わず、誰をも暴力で押さえつけず、誰の血も流さず、誰の寝床も汚してよいとは考えなかった。法に対して何の負い目もないのに、盗賊のそれよりも重い刑罰を耐えるよう強いられている。正しいことを語っても聞き入れられず、救いに満ちたことを語っても攻撃される。だから彼は言うことができる。「私が彼らに語っていたとき、彼らは理由なく私を攻撃した」(詩篇119:7)。

2

Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine: impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur quasi veneficus, quia in nomine Domini gloriatur; cum pietas virtutum omnium fundamentum sit.

PL 15, 1504C

それゆえ、罪状なく攻撃される者は、理由なく迫害を受けている。彼はそのような告白において称賛に値する者であるのに、有害な者として攻撃される。主の名を誇るので、毒を盛る者のように攻撃される。敬虔こそ、あらゆる徳の土台であるのに。

3

Vere frustra impugnatur, qui apud impios et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister.

PL 15, 1504D

不敬虔な者、信なき者たちのもとで不敬虔の廉で告発される者は、信仰の教師であるのに、まことに理由なく攻撃されているのである。

Sermo XXI. Schin, Caput VIII

第21説教(シン) 第VIII章PL 15, 1505A
1

Verum is qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans. Quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidavit cor meum? Trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis, sed est etiam infirmitas ad salutem: est etiam timor sanctorum.

PL 15, 1505A

しかし、理由なく攻撃される者は、強く、揺るがぬ者でなければならない。ではなぜ彼は「汝の言葉に私の心は震えた」と続けたのか。震えることは、弱さに、恐れと戦慄に属する。だが、救いへ向かう弱さもあり、聖なる者たちの恐れもある。

2

Timete Dominum sancti ejus (Psal. XXXIII, 10) ; et: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1) . Qua ratione Beatus? Quia in mandatis ejus cupiet nimis.

PL 15, 1505A

「主を恐れよ、その聖なる者たちよ」(詩篇33:10)。また、「幸いだ、主を恐れる人は」(詩篇111:1)。なぜ幸いなのか。「その戒めを大いに望む」からである。

3

Pone ergo martyrem inter pericula constitutum; cum inde immanitas bestiarum ad incutiendum terrorem infremat: aliunde stridor candentium laminarum, et flamma fornacis ardentis exaestuet: ex parte alia personent tractus gravium catenarum; hinc carnifex cruentus assistat: pone, inquam, circumspectantem omnia plena supplicii, deinde cogitantem mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum, illam poenae recrudescentis aerumnam; trepidare corde, ne dum praesentibus cedit, perpetuis se dedat exitiis; perturbari animo, dum futuri judicii rhomphaeam illam terribilem quadam conspectus sui acie contuetur.

PL 15, 1505A

それでは、殉教者を危難のただ中に置いてみよ。一方では獣たちの猛々しさが恐怖を与えようと吠え、他方では灼熱した鉄板の軋む音と燃える炉の炎が沸き立ち、別の側では重い鎖を引きずる音が響き、こちらには血に染まった死刑執行人が控えている。私は言う。見回すとすべてが責め苦に満ちており、そこで神の戒めを、あの絶えることのない火を、不実な者たちの終わりなき焼却を、再び燃え上がる刑罰のあの苦難を思う者を置いてみよ。その者は、現在のものに屈して永遠の滅びに身を渡すのではないかと心で震え、将来の裁きのあの恐ろしい剣を、自らの視線の鋭さで見据えて、精神が乱されているのである。

4

Nonne hanc trepidationem fiduciae viri constantis aequabis? In eumdem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna, et divina trepidantis. Sit tamen fortior ille qui sperat: sit fortior qui praesumit.

PL 15, 1505B

あなたはこの震えを、揺るがぬ人の確信と同列に置かないのか。永遠のものを望む人の確信と、神のことを恐れて震える人とは、同じ結果へ行き着く。それでも、希望する者のほうがより強いとせよ。確信する者のほうがより強いとせよ。

Sermo XXI. Schin, Caput IX

第21説教(シン) 第IX章PL 15, 1505B
1

Utinam ergo talis esse merear; ut si forte persecutor ingruerit, non considerem suppliciorum meorum acerbitates; non metiar tormenta, non poenas; non cogitem ullius atrocitatem doloris; sed haec omnia levia ducam: trepidem autem; ne Christus me neget, ne Christus excludat, ne me repellat de concilio sacerdotum, si indignum eo collegio judicaverit; videat magis licet permotum corporalium terrore poenarum, plus tamen trepidantem futura judicia.

PL 15, 1505B

それゆえ、私がそのような者であるに値するよう願う。もし迫害者が襲いかかっても、私は自分の責め苦の厳しさを考えず、拷問を、刑罰を推し量らず、いかなる苦痛の残酷さも思わず、これらすべてを軽いものと見なす。ただ、キリストが私を否まないか、キリストが私を締め出さないか、あの交わりにふさわしくないと判断して、司教たちの集いから私を退けないかと、震えるだけである。たとえ私が体の刑罰への恐怖にいくらか動揺しているのをキリストが見るとしても、それでも私が将来の裁きにより多く震えているのを、見るがよい。

2

Et si dixerit mihi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31) ? porriget tamen dexteram, et insurgentis hujus saeculi fluctus mole turbatum fida mentis statione firmabit.

PL 15, 1505C

そして、もしキリストが私に「信仰の薄い者よ、なぜ疑ったのか」(マタイ14:31)と言うとしても、それでも右手を差し伸べ、高まるこの世の波の重みに乱された私を、確かな精神の足場で固めてくれるであろう。

Sermo XXI. Schin, Caput X

第21説教(シン) 第X章PL 15, 1505C
1

(Vers. 162.) Sequitur versus secundus: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa. Bona igitur trepidatio a verbis Dei, si exsultationem generat; qui enim trepidat a verbis Dei, postea exsultat in verbis Dei.

PL 15, 1505C

(第162節)第二の節が続く。「私は汝の言葉に歓喜する、多くの戦利品を見つけた者のように」。それゆえ、神の言葉に対する震えは、歓喜を生むなら良いものである。神の言葉に震える者は、のちに神の言葉に歓喜するからである。

2

Ergo qui habet in aula sua, corde videlicet suo, verba Dei, excludit sermones principum a corde suo; excludit timor timorem.

PL 15, 1505C

それゆえ、自らの広間、すなわち自らの心に神の言葉を持つ者は、君主たちの言葉を自らの心から締め出す。恐れが恐れを締め出すのである。

3

Si enim ingressus quis balneas, solis deponit aestus, et calor excludit calorem; quanto magis divini judicii terror hunc terrorem excludit humanum; fervorem gratiae saecularis, gratiae fervor aeternae!

PL 15, 1505D

浴場に入る者は、太陽の暑さを脱ぎ捨て、熱が熱を締め出す。まして、神の裁きへの恐怖は、この人間の恐怖を締め出す。永遠の恩寵の熱が、世の好意の熱を〔締め出す〕のである。

Sermo XXI. Schin, Caput XI

第21説教(シン) 第XI章PL 15, 1506A
1

Exsultat ergo qui habet verbum Dei; habet enim spolia multa, quae Judaeis abstulit; habet prostrati hostis exuvias (I Reg. XVII, 51) .

PL 15, 1506A

それゆえ、神の言葉を持つ者は歓喜する。彼は、ユダヤ人から取り去った多くの戦利品を持ち、打ち倒した敵の分捕り品を持っているからである(サムエル記上17:51)。

2

Sicut David abstulit Goliae gladium, et ipsius gladio caput ejus exsecuit; sic verus David humilis atque mansuetus Dominus Jesus, intelligibilis Goliae caput armis ipsius amputavit.

PL 15, 1506A

ダビデがゴリアトの剣を取り上げ、その剣でゴリアトの首を切り落としたように、まことのダビデ、へりくだり柔和な主イエスは、知性によって捉えられるゴリアトの首を、そのゴリアト自身の武具で斬り落とした。

3

Arma enim diaboli gentes erant; fide autem gentium vulneratus caput quod habebat, amisit. Detracta sunt spolia prostrato, vasa ejus direpta; quia alligatus est fortis.

PL 15, 1506A

悪魔の武具とは諸国民であった。だが、諸国民の信仰によって傷を負い、悪魔は持っていた頭を失った。打ち倒された者から戦利品は剥ぎ取られ、その器は奪われた。強い者は縛られたからである。

4

Vas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus, caro nostra coepit esse vas electionis; ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum a Domino Jesu ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis mihi est (Act. IX, 15) .

PL 15, 1506A

悪魔の器は、罪人の肉であった。しかし、我々がキリストを信じてからは、我々の肉は選びの器となり始めた。諸国民へ遣わされた使徒パウロについて、主イエスがアナニアに言った言葉がそうである。「行け。この者は私にとって選びの器だからである」(使徒言行録9:15)。

5

Merito ergo vocatum nomen est Christi: Velociter spolia detrahe, divide cito; quia priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 3 et 4) .

PL 15, 1506A

それゆえ、キリストの名は当然このように呼ばれた。「急いで戦利品を剥ぎ取れ、速やかに分けよ。その子が父や母と呼ぶことを知る前に、ダマスコの力とサマリアの戦利品を、アッシリア人の王に逆らって受けるからである」(イザヤ8:3–4)。

6

Ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos vanos sua perfidia fecerat, amisit spolia quae tenebat.

PL 15, 1506B

それゆえ、アッシリア人の王、すなわち、その不実によって空しくされた者たちの王は、握っていた戦利品を失った。

7

Et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille invaserat, vindicavit; et Sabain viri excelsi ad Dominum Jesum alligati vinculis transierunt, atque ipsum adorare coeperunt, quia captivam duxit captivitatem.

PL 15, 1506B

そして、キリストが、悪魔がアダムにおいて奪った戦利品を、悪魔から取り戻したことを、あなたがもう一度知るがよい。サバインの背の高い人々〔サバ人のことか〕も、鎖に縛られて主イエスのもとへ移り、イエスを拝み始めた。キリストは捕らわれ人を捕らえて引いたからである。

8

Ideo caput ejus abstulit; ut ipse caput esset corporis interempti. Merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt; quia membra sunt Christi.

PL 15, 1506B

それゆえ、キリストは悪魔の頭を取り去った。自らが、殺された体の頭となるためである。今、諸国民が全世界で王たる頭を担い巡らせているのも当然である。彼らはキリストの肢体だからである。

Sermo XXI. Schin, Caput XII

第21説教(シン) 第XII章PL 15, 1506B
1

Cognovisti de nationibus: cognosce etiam de Judaeis, quibus Dominus Jesus abstulit spolia; hoc est, regnum coelorum abstulit, et dedit genti facienti fructum ejus.

PL 15, 1506B

あなたは諸民族について知った。ユダヤ人についても知れ。主イエスは彼らから戦利品を取り去った。すなわち、天の国を取り去り、その実を結ぶ民に与えたのである。

2

Abstulit virtutem panis, et virtutem aquae, prophetam, et admirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem (Esai. I et seq.) . Illis abstulit, nobis dedit. Merito exsulto . . . sicut qui invenit spolia multa.

PL 15, 1506C

「パンの力、水の力、預言者、驚くべき助言者、思慮ある建築者、知恵ある聴き手を取り去った」(イザヤ1以下)〔底本の引照のまま写した。この言葉はイザヤ3:1–3 のものである〕。彼らから取り去り、我々に与えた。それゆえ私は歓喜する……「多くの戦利品を見つけた者のように」。

3

Sine labore meo inveni spolia quae non habebam. Inveni Heptateuchum, inveni Regnorum libros, inveni prophetarum scripta, inveni Esdram, inveni Psalmos, inveni Proverbia, inveni Ecclesiasten, inveni Cantica canticorum, inveni admirabilem consiliarium Christum, inveni Paulum prudentem architectum: inveni sapientem auditorem populum Christianum, qui novit ea quae leguntur, audire; ille enim audit qui ea quae audit, intelligit.

PL 15, 1506C

私は、自分の労苦なしに、持っていなかった戦利品を見つけた。七書(ヘプタテウコス)を見つけ、『列王記』を見つけ、預言者たちの書を見つけ、エズラ記を見つけ、詩篇を見つけ、箴言を見つけ、コヘレトの言葉を見つけ、雅歌を見つけ、驚くべき助言者キリストを見つけ、思慮ある建築者パウロを見つけた。知恵ある聴き手であるキリスト教徒の民を見つけた。この民は、朗読されるものを聞くすべを知っている。聞いたことを理解する者こそが、聞いているのである。

4

Lex spiritalis est. Non illam audit Judaeus, qui audit corporaliter; sed ille audit, qui audit in spiritu. Habent illi libros, sed sensum librorum non habent. Habent prophetas, sed non habent quem illi prophetaverunt. Quomodo enim habent, quem non receperunt?

PL 15, 1506D

律法は霊的である。体で聞くユダヤ人は、それを聞いていない。霊において聞く者が聞いているのである。彼らは書物を持っているが、書物の意味を持っていない。預言者たちを持っているが、その預言者たちが預言した相手を持っていない。受け入れなかった者を、どうして持っていようか。

5

Ideo cum Moyse et Elia mihi apparuit; quia ab illis recessit. Multa habet spolia, qui habet Dei Verbum. Habet resurrectionem, habet justitiam, virtutem atque sapientiam, habet omnia; quia in ipso constant omnia.

PL 15, 1507A

それゆえ、キリストはモーセとエリヤとともに私に現れた。彼がユダヤ人から離れたからである〔illis はユダヤ人を指すと取った〕。神の言葉を持つ者は、多くの戦利品を持っている。復活を持ち、正義を持ち、力と知恵を持ち、すべてを持っている。すべてのものは彼のうちに成り立つからである。

6

Hebraei spoliaverunt Aegyptios, et vasa eorum abstulerunt (Exod. XII, 36) : Judaeorum spolia habet populus Christianus, et totum habemus quod illi habere se nesciebant.

PL 15, 1507A

ヘブライ人はエジプト人から奪い、その器を取り去った(出エジプト記12:36)。ユダヤ人の戦利品はキリスト教徒の民が持っており、彼らが自分では持っていると知らなかったものを、我々はすべて持っている。

7

Illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus, nos acquisivimus coelestis sermonis argentum.

PL 15, 1507A

彼らは物質の金と銀を奪い取ったが、我々は精神の金を受け、天の言葉の銀を手に入れた。

Sermo XXI. Schin, Caput XIII

第21説教(シン) 第XIII章PL 15, 1507A
1

(Vers. 163.) Sequitur versus tertius: Injustitiam odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Merito odit injustitiam, qui habet arma justitiae.

PL 15, 1507A

(第163節)第三の節が続く。「私は不義を憎み、忌み嫌った。だが汝の律法を愛した」。正義の武器を持つ者が不義を憎むのは当然である。

2

Hebraeus cum haberet haec arma, hoc est, Legem et prophetas, murem abominabatur mortuum; quia Lex dicit: Omnis qui tetigerit mortuum . . . . . immundus erit (Num. XIX, 11) ; et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus, nisi qui injustus est.

PL 15, 1507A

ヘブライ人は、この武器、すなわち律法と預言者たちを持ちながら、死んだネズミを忌み嫌った。律法が「死者に触れた者は誰であれ……汚れる」(民数記19:11)と言うからである。また彼らは、死者に対して人としての最後の務めを拒んだ。しかし律法にとって、死者とは不義な者に他ならない。

3

Haec est immunditia justi, quae iniquitas. Quid enim immundius, quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus, et atrocibus efferare commentis? Quid illis prodest quod mortuum hominem visere reformidant?

PL 15, 1507B

義人にとっての汚れとは、不法のことである。人に与えられたもので、これ以上貴いものはない精神を、恥ずべき罪で汚し、残酷な企てで野蛮にすることほど、汚れたことがあろうか。死んだ人を見ることを恐れたところで、彼らに何の益があろうか。

4

Utinam vita eorum non pollueret appropinquantem, quorum mors contaminare neminem potest! Mors nemini nocet, utinam vita non noceat! Contagium enim colluvionis consortium iniquitatis est.

PL 15, 1507B

その死が誰をも汚すことのできない者たちの生が、近づく者を汚さなければよいのだが。死は誰にも害を与えない。生もまた害を与えなければよいのに。汚れの伝染とは、不法との交わりのことだからである。

5

Quomodo ergo contaminare potest, qui iniquus esse jam non potest; cum etiamsi fuit, tamen esse desivit? Fuge ergo iniquitatem, ne te comprehendat. Fuge injustitiam, quae viventes adhuc mortuos facit.

PL 15, 1507B

それならば、もはや不法であることのできない者が、どうして汚すことができようか。たとえかつてそうであったとしても、すでにそうであることをやめたのである。それゆえ、不法を避けよ。不法があなたを捕らえないように。不義を避けよ。それは、生きている者をなお死んだ者にする。

Sermo XXI. Schin, Caput XIV

第21説教(シン) 第XIV章PL 15, 1507C
1

Sed nemo fugit iniquitatem, nisi qui diligit aequitatem; et ideo ait: Legem tuam autem dilexi.

PL 15, 1507C

しかし、公正を愛する者でなければ、不法を避ける者はいない。だから彼は言う。「だが汝の律法を愛した」。

2

In lege aequitas est, si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo, et ibi altare sacrosanctum illud coeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili depopulatione destructum est.

PL 15, 1507C

律法のうちに公正がある。ただし、あなたが律法を霊的に受け取り、キリストとともに起き上がり、そこにあの天の聖なる祭壇を見つめ、敵の略奪で破壊された地上の祭壇を見つめないならばである。

3

Si illam Hierusalem spectes, quae in coelo est, non istam quae a populo Judaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata, injecto flagravit incendio.

PL 15, 1507C

あなたが、天にあるあのエルサレムを見つめ、ユダヤ人の民が地上で足しげく通っていたこのエルサレム、住民の不実のゆえにローマ軍に打ち負かされ、火を投げ込まれて燃え上がったエルサレムを見つめないならばである。

4

Si intuearis in illum principem sacerdotum, de quo scriptum est: Habentes itaque magnum sacerdotem egressum de coelis, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem fidelem (Heb. IV, 14) : qui quotidie advocatus pro nobis est apud Patrem; ut pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus affectu, pro his operetur remissionem quotidie peccatorum.

PL 15, 1507C

あなたが、あの大祭司を見つめるならばである。その大祭司について、こう書かれている。「それゆえ、天から出て来た偉大な祭司、神の子イエスを我々は持っているのだから、信仰の告白を堅く保とう」(ヘブライ4:14)。彼は毎日、父のもとで我々のために弁護者となっている。その肉の日々に、憐れみ深い心で共に苦しんだ者たちのために、毎日、罪の赦しを働くのである。

5

Quae enim spes alia generi humano, nisi omnium viventium delicta donentur? Ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes, in coelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi.

PL 15, 1507D

人類にとって、すべての生きる者の罪が赦されるのでなければ、ほかにどんな望みがあろうか。それゆえ、あの大祭司こそ唯一の大祭司であり、その傍らに敬虔な司教たちが立つ。彼らは、自らの血の功績によって、天のものたちの、あの至高の聖所に入ったのである。

6

Illa ergo lex diligenda, in qua verus Hebraeus liber ab omni servitute vitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non commixtione, sed redemptione fraterna.

PL 15, 1507D

それゆえ、愛すべきはあの律法である。その律法において、まことのヘブライ人は、悪徳のあらゆる隷属から自由であり、そこに大いなる安息日と、死者たちの妨げられることのない安息があり、そこで、死んだ民の子孫が、交わりによってではなく、兄弟の贖いによって、よみがえらされる。

7

Secundum hanc ergo legem odio habet sanctus injustitiam, non injustum qui potest saepe converti: nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur, et refugit.

PL 15, 1508A

それゆえ、この律法に従って、聖なる人は不義を憎む。しばしば回心しうる不義な人を憎むのではない。死者の遺骸ではなく、死んだ不法を呪い、避けるのである。

Sermo XXI. Schin, Caput XV

第21説教(シン) 第XV章PL 15, 1508A
1

(Vers. 164.) Sequitur versus quartus: Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.

PL 15, 1508A

(第164節)第四の節が続く。「一日に七度、私は汝への賛美を語った。汝の正義の裁きのゆえに」。

2

Et numero quidem studium sanctae devotionis exprimitur: sed puto magis quod purus, et quietus, ac vacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus; ut sine ullo iracundae imprecationis, aut flagitiosae cupiditatis incendio deferatur oratio; nihil quod alii noceat postulemus; nihil quod nos saecularibus petitionibus decoloret.

PL 15, 1508A

確かに、数によって聖なる敬虔の熱意が表される。しかし私は、むしろ、あらゆる罪の重荷から離れた、清く静かな心が示されるのだと考える。祈りが、怒りの呪いや恥ずべき欲望の炎なしに捧げられるように。他人を害するものを何も我々は願わないようにし、世俗の願いによって我々を色褪せさせるものを何も願わないようにしよう。

3

Laudemus in hymnis et canticis, vera semper et justa ea quae de divinis canimus laudibus, confitentes. Non sit anceps et dubia sententia: non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. Justificetur semper justitia Dei tranquillo animo, non otio feriato.

PL 15, 1508B

賛歌と歌によって賛美しよう。神的な賛美について我々が歌うことを、つねに真実で正しいと告白しながら。判断が二つに割れて疑わしいものとなってはならない。まだらな精神の志向が、物質的な仕事に占められて、霊的な目的の遂行から逸れてはならない。神の正義が、つねに義とされるように。静かな心によってであり、仕事のない閑暇によってではない。

Sermo XXI. Schin, Caput XVI

第21説教(シン) 第XVI章PL 15, 1508B
1

(Vers. 165.) Sequitur versus quintus: Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Supra (Vers. 162) diximus quia charitas excludit timorem; nunc dicimus quia excludit omnem perturbationem.

PL 15, 1508B

(第165節)第五の節が続く。「汝の名を愛する者たちには、多くの平和がある。彼らにつまずきはない」。上で(第162節)、我々は、愛が恐れを締め出すと述べた。今は、愛があらゆる動揺を締め出すと述べる。

2

Etenim qui Deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. Aqua, inquit, multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Cant. VIII, 7) .

PL 15, 1508B

神を愛する者の内には、固められた精神の深い静けさがある。彼は言う。「多くの水も愛を締め出すことはできず、川も愛を覆うことはない」(雅歌8:7)。

3

Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra Psal. CXXIII, 5).

PL 15, 1508B

多くの水とは、さまざまな情念のことであり、川とは、体の動きに掻き立てられた世俗の欲望のことである。だがそれらは、愛の城壁を覆すことができない。だから愛に基礎を置いた者は言う。「我々の魂は急流を渡った」(詩篇123:5)〔底本は引照の開き括弧を欠く〕。

4

Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria.

PL 15, 1508C

海の水は、モーセの愛を締め出すことができただろうか。また、字義どおりにも詩篇の連なりがあなたを助けるように言えば、神を愛する者は、海を通る道が自分には安全だと信じたのである。

5

Qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt. Elias atque Elisaeus Jordanem transmiserunt pede (IV Reg., II, 8) ; et haec fuit nimiae merces et gratia charitatis.

PL 15, 1508C

しかし、神を愛さなかった者たちは、波に沈み、自らの冒瀆にふさわしい最期を迎えた。エリヤとエリシャは、ヨルダン川を足で渡った(列王記四2:8)。これは過分な愛の報酬であり、恩寵であった。

6

Hi igitur ut transirent aquas fluvii Jordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius vestigio transierunt. De hac aqua dicit Dominus: Si transeas per aquam, tecum sum; et flumina non inundabunt te (Esai. XLIII, 2) .

PL 15, 1508C

それゆえ彼らは、ヨルダン川の水を渡る前に、我々の情念の流れを、精神の足取りで先に渡ったのである。この水について主は言う。「汝が水の中を渡るなら、私は汝とともにいる。川も汝を覆わない」(イザヤ43:2)。

7

Adest suis justis semper cum aliquibus teruntur adversis; si tamen transeant mente constanti, non dubitanti; non fidei turbentur incerto.

PL 15, 1508D

主は、自らの義人たちが何らかの逆境に砕かれるときも、つねに寄り添っている。ただし、彼らが、疑わぬ揺るがぬ心で渡り、信仰の不確かさに乱されぬならばである。

Sermo XXI. Schin, Caput XVII

第21説教(シン) 第XVII章PL 15, 1508D
1

Transi ergo et tu fidelis animi directione, si divinam vis tibi adesse praesentiam: si non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla te praelia diversae cupiditatis impugnent, non iracundia stimulet, non libido: et si est pugna, tamen foris, non intus sit.

PL 15, 1508D

それゆえあなたも、神の現臨があなたに寄り添うことを望むなら、忠実な心の向きをもって渡れ。あなたの心に平和だけでなく多くの平和があるなら、さまざまな欲望の戦いがあなたを攻めることはなく、怒りも情欲もあなたを刺激しない。戦いがあるとしても、外にあって、内にはないようにせよ。

2

Praeliare adversus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum, sit, quia tibi vincunt. Illorum potentia, tua victoria est. Tunc denique triumphantur, cum se vicisse crediderint.

PL 15, 1509A

迫害する者たちに対して戦え。たとえ彼ら自身にしばしば沈黙して譲らねばならないとしても。彼らはあなたのために勝つのだからである。彼らの権勢は、あなたの勝利である。彼らは、自分が勝ったと信じたときにこそ、打ち負かされるのである。

3

Non ergo te impugnet avaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia dejiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curvet ambitio, non formido consternat.

PL 15, 1509A

それゆえ、貪欲があなたを攻めることのないようにせよ。欲望があなたを駆り立てず、悲しみがあなたを打ち落とさず、情欲があなたを燃え上がらせず、高慢があなたを仰け反らせず、野心があなたを曲げず、恐怖があなたを打ちのめさないようにせよ。

4

Pax multa abundet tibi, quae exsuperat omnem mentem, secundum Apostoli sententiam (Phil. IV, 7) : quo nihil pulchrius dici potuit. Summus enim sapientiae finis est; ut simus mente tranquilla; non commentitiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus.

PL 15, 1509A

あらゆる精神を超える多くの平和が、あなたに満ちあふれるように。それは使徒の言葉による(フィリピ4:7)。これより美しく言われたことはない。知恵の最高の目的は、我々の精神が静かであること、詩人たちの作り話によって、揺らぎやすい心が乱されないことだからである。

5

Summus finis est justitiae; ut iniquitas mentem justi movere non possit. Virtutis totius hic finis, et corporeae ipsius fortitudinis; ut confecto bello, pacem reformet. Paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi: nemo ergo pacificum turbet affectum.

PL 15, 1509A

正義の最高の目的は、不法が義人の精神を動かせないことである。これは徳全体の、そして体に関わる勇気そのものの目的でもある。戦いが終わったとき、平和を回復することである。それゆえ、戦う勇気もまた、たいてい平和のために戦っている。だから、誰も平和をつくる心を乱してはならない。

Sermo XXI. Schin, Caput XVIII

第21説教(シン) 第XVIII章PL 15, 1509B
1

Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum viri exagitare conatur; et pater fidem filii frequenter irridet; et vir conjugis suae mentem tentat opprobriis.

PL 15, 1509B

人を動揺させるために、多くのことが起こる。妻は、たいてい蛇の罠にだまされて、夫の心を搔き乱そうとする。父は、しばしば息子の信仰を嘲る。夫は、自分の妻の精神を、非難によって試みる。

2

Sed in his omnibus superat justus, et dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia . . . an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Quoties ipsa benefacta crimini dantur? Quoties virtus opprobrio ducitur? Quoties ipsa ingrata est gratia?

PL 15, 1509B

しかし、これらすべてにおいて、義人は勝ち、そして言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか。苦難か、窮乏か……迫害か」(ローマ8:35)。善行そのものが、どれほど罪に帰せられることか。徳が、どれほど恥辱と見なされることか。好意そのものが、どれほど感謝されないことか。

3

Vendidit justus facultates suas, dispensavit pauperibus, nihil sibi reliquit; contemnitur plerumque in ipsa Ecclesia; quia dives esse desivit, sicut scriptum est: Si dederit vir omnes facultates suas in charitate, contemptu contemptus erit (Cant. VIII, 7) .

PL 15, 1509B

義人は自分の財産を売り、貧しい人々に分け与え、自分には何も残さなかった。彼は、教会の中でさえ、たいてい軽んじられる。富める者でなくなったからである。それは次のように書かれているとおりである。「もし人が、愛のために自分の財産のすべてを与えるなら、侮りをもって侮られるであろう」(雅歌8:7)。

4

Non ergo moveatur; non enim mercedem hujus saeculi, nec gratiam, sed vitae quaesivit aeternae. Non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt.

PL 15, 1509C

それゆえ、動揺してはならない。彼は、この世の報酬も好意も求めず、永遠の生命を求めたのである。人々が善い業よりも金銭に敬意を払うからといって、憤ってはならない。

5

Nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur, et hujus studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: Percepit mercedem suam (Matth. VI, 2) . Habet quidem opus bonum, et hic gratiam; sed brevis portio emerendae salutis est.

PL 15, 1509C

というのも、もし善い業のために、彼がこの世で敬われ、この努力の実をここで手に入れるなら、彼について「彼は自分の報酬を受けた」(マタイ6:2)と言われるからである。確かに善い業も、ここでの好意も持つ。しかし、それは救いを勝ち取る取り分のうちの、わずかな部分にすぎない。

6

Serva futuris mercedem tuam; et istius saeculi opprobria incrementa mercedis tuae judica. Cogita semper Apostolicum illud, quod Indignae sint passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18) .

PL 15, 1509C

あなたの報酬を、将来のために取っておけ。この世の恥辱を、あなたの報酬の増しと判断せよ。「この時の苦難は、やがて来る栄光に比べれば取るに足りない」(ローマ8:18)という使徒のあの言葉を、つねに思え。

7

Nullis ergo justus frangatur injuriis, nullis moveatur periculis, nullis tentetur procellis; sive mors ingruat, sive vita, sive angeli coelorum. Neque dejiciatur adversis, neque extollatur secundis. Nusquam sit ejus infirmus affectus. Et mors tentat, et vita tentat; cave scandalum.

PL 15, 1509C

それゆえ、義人は、いかなる侮辱にも砕かれず、いかなる危険にも動かされず、いかなる嵐にも試されぬように。死が襲っても、生が襲っても、天の天使たちが襲っても。逆境に打ち落とされず、順境に舞い上がらぬように。どこにも、彼の弱い心がないように。死も試み、生も試みる。つまずきに警戒せよ。

Sermo XXI. Schin, Caput XIX

第21説教(シン) 第XIX章PL 15, 1509D
1

Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est; non est de pusillis istis. Ideo scandalum pati non debet; quia pusillorum est exagitari scandalo. Unde et Dominus ait: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis (Matth. XVIII, 6) .

PL 15, 1509D

あらゆる精神を超える平和を持つ者は、偉大であって、これら小さな者たちの内には入らない。だから彼は、つまずきを受けてはならない。つまずきに揺さぶられるのは、小さな者たちのことだからである。それゆえ主も言った。「これら小さな者たち、最も小さな者の一人をつまずかせる者は誰であれ」(マタイ18:6)。

2

Non solum pusillos, sed etiam minimos dixit, quos perturbant scandala; et ideo gravi obnoxius poenae est, ut legisti, quicumque turbaverit infirmae mentis infantiam.

PL 15, 1509D

つまずきが動揺させる者を、彼は小さな者たちだけでなく、最も小さな者たちとも言った。それゆえ、あなたが読んだとおり、弱い精神の幼さを乱す者は誰であれ、重い刑罰を負う。

3

Sicut enim graviori dignus supplicio est, qui persuaserit crimen infantulo, et incautam praecipitarit aetatem; ita qui invalidum, et insipientem, et improvidum circumscripserit persuasione erroris, aut exagitatione cordis affectum.

PL 15, 1509D

幼い子に罪を勧め、無防備な年頃を突き落とした者がより重い刑罰に値するように、弱く、愚かで、先を見通せぬ者を、迷いの説得によって欺き、あるいは心の搔き乱しによって苦しめる者もまた〔そうである〕。

4

Vis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? Non manducabo, inquit, carnem . . . ne fratrem meum scandalizem (I Cor. VIII, 13) . Quanta infirmitas, et quaedam infantia animi; ut eum etiam esca fratris exagitet! Unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc est periculum?

PL 15, 1510A

つまずく者がどれほど弱いか、あなたは知りたいか。彼は言う。「私は肉を食べない……私の兄弟をつまずかせないために」(一コリント8:13)。兄弟の食べ物でさえ彼を搔き乱すとは、何という弱さ、心の幼さであろう。ここにさえ危険があるのに、どうして人に転落の危険がないことがあろうか。

Sermo XXI. Schin, Caput XX

第21説教(シン) 第XX章PL 15, 1510A
1

Et quod pejus est, infirmitas hujusmodi serpit in multos. Vides inopem justum, tentaris: vides divitem iniquum, tentaris: vides sine liberis sanctum, tentaris: vides liberis, honoribus, laudibus saecularibus abundantem injustum, tentaris.

PL 15, 1510A

さらに悪いことに、この種の弱さは多くの人に広がる。あなたは貧しい義人を見て、試みられる。富める不法な者を見て、試みられる。子のない聖なる人を見て、試みられる。子、栄誉、世の称賛に満ちた不義な者を見て、試みられる。

2

Quantae foveae, quanti laquei, et quod est gravius, qui plurimos strangulent! In sodomitana urbe vix unus Lot qui non tentaretur inventus est, cujus tamen uxor non potuit tentationis laqueos evadere.

PL 15, 1510A

何と多くの落とし穴、何と多くの罠があることか。さらに重大なことに、それらは非常に多くの者を絞め殺す。ソドムの町では、試みられなかった者は、ロトただ一人しか見いだされなかった。そのロトの妻も、試みの罠を逃れられなかった。

3

Hebraeorum populus maria transivit: sed non potuit tentamenta transire. Tentati sunt omnes praeter Jesum, et Caleb, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt; quia fuerunt tentationis expertes.

PL 15, 1510B

ヘブライ人の民は海を渡った。しかし、試みを渡ることはできなかった。ヨシュア〔本文は「イエス」。ヌンの子ヨシュアのこと〕とカレブを除いて、皆が試みられた。この二人が、年長の者たちのうちから約束の地に入るにふさわしいとされたのは、試みを免れていたからである。

4

Nec Aaron introivit, nec Maria; quia et ipsi tentati sunt. Nec Moyses introivit; quia dux erat populi qui tentabatur: typus Legis quae excludere tentamenta non poterat, non poterat in terram resurrectionis inducere; quia ista Evangelio gratia debebatur.

PL 15, 1510B

アロンも、マリア〔モーセの姉ミリアムのこと〕も入らなかった。彼ら自身も試みられたからである。モーセも入らなかった。試みられる民の指導者だったからである。彼は、試みを締め出すことのできなかった律法の予型であり、復活の地へ導き入れることができなかった。この恩寵は福音に負うべきものだったからである。

5

Lex pacem non potuit dare; ideo Moyses quoad vixit, semper praeliatus est: semper Legis populus in ancipiti bellorum est: Jesus autem Nave plebis animos profunda pace composuit; quoniam qui sub Lege est, agitatur incertis: qui sub Evangelio, audit dicentem: Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) . Ideoque diligentibus non est scandalum.

PL 15, 1510B

律法は平和を与えることができなかった。それゆえモーセは、生きている限り、いつも戦った。律法の民は、いつも戦いの危うい状態にある。しかしヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕は、民の心を深い平和で整えた。律法の下にある者は不確かなものに揺さぶられるが、福音の下にある者は、「私は汝らに平和を残す。私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)と言う声を聞くからである。それゆえ、愛する者たちにはつまずきがない。

Sermo XXI. Schin, Caput XXI

第21説教(シン) 第XXI章PL 15, 1510C
1

Accipe aliter: crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia est. Scandalum est perfido; quia dicit Judaeus: Ergo hic Deus est, qui homo visus est, hic Deus est qui jejunavit, hic Deus est qui vapulavit, hic Deus est qui crucifixus est, hic Deus est qui de cruce descendere et se liberare non potuit?

PL 15, 1510C

別の仕方で受け取れ。主の十字架は、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさである。不実な者にとってはつまずきである。ユダヤ人はこう言うからである。「では、人と見えたこの者が神なのか。断食したこの者が神なのか。打たれたこの者が神なのか。十字架につけられたこの者が神なのか。十字架から降りて自分を救うことのできなかったこの者が神なのか」。

2

Denique hoc dicebant tempore Dominicae passionis: Descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42 et 43) . Non te ista tentent, non te ista perturbent, non in animum tuum hujusmodi se ingerant cogitationes.

PL 15, 1510C

実に、主の受難のとき、彼らはこう言っていた。「十字架から降りるがよい。そうすれば我々は彼を信じる。彼は神に信頼している。望むなら、今、神が彼を救うがよい」(マタイ27:42–43)。こうしたことがあなたを試みることのないように、あなたを動揺させることのないように、こうした思いがあなたの心に入り込むことのないようにせよ。

3

Ubi pax, et multa pax: ibi crux Christi non opprobrio, sed saluti est. Non fuit opprobrio Petro crux Christi, quae tantum ei gloriae dedit; ut inversis Christum honoraret vestigiis: metuens ne si ea specie crucifixus esset, qua Dominus, affectasse Domini gloriam videretur.

PL 15, 1510C

平和、多くの平和があるところでは、キリストの十字架は恥辱ではなく、救いである。キリストの十字架は、ペトロにとって恥辱ではなかった。それは彼にこれほどの栄光を与え、彼は足跡を逆さにしてキリストを敬ったのである〔頭を下にして十字架につけられたことを言う〕。主と同じ姿で十字架につけられたなら、主の栄光を僭称したと見えるのではないかと恐れたからである。

4

Crux ergo opprobrium perfido: fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est; quia pro nobis passus est Dominus; quia illo nos redemit sanguine, illa ad paradisum resurrectione revocavit. Qui haec credit, quomodo potest turbari, cui spes regni coelestis assurgit?

PL 15, 1510D

それゆえ十字架は、不実な者には恥辱であるが、信じる者には恩寵であり、信じる者には贖いであり、信じる者には復活である。主が我々のために受難したからであり、主がその血によって我々を贖い、あの復活によって我々を楽園へ呼び戻したからである。これを信じる者は、天の国の希望が昇ってくるのに、どうして乱されようか。

Sermo XXI. Schin, Caput XXII

第21説教(シン) 第XXII章PL 15, 1511A
1

(Vers. 166.) Sequitur versus sextus: Exspectabam salutare tuum, Domine: et praecepta tua feci. Qui exspectat, sperat. Charitatem ergo spes praecedit, sequitur salus, spes igitur praecurrit effectum; ideo qui exspectavit salutem a Domino, praecepta Domini fecit.

PL 15, 1511A

(第166節)第六の節が続く。「私は汝の救いを待ち望んだ、主よ。そして汝の掟を行った」。待ち望む者は、望む。それゆえ、望みは愛に先立ち、救いが後に続く。したがって、望みは成就に先立つ。だから、主からの救いを待ち望んだ者は、主の掟を行ったのである。

2

Unde et Dominus appellat amicos in Evangelio (Joan. XV, 14 et 15) , non servos, qui sua praecepta fecerunt. Qui diligit enim, facit: et qui fecerit, merito dilectionis remuneratione donatur.

PL 15, 1511A

それゆえ主も、福音書において、自分の掟を行った者たちを、僕ではなく友と呼ぶ(ヨハネ15:14–15)。愛する者は行うからであり、行った者は、当然、愛の報いを与えられる。

Sermo XXI. Schin, Caput XXIII

第21説教(シン) 第XXIII章PL 15, 1511A
1

(Vers. 167.) Sequitur versus septimus: Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea nimis. Plus est diligere, quam custodire: et supra diximus (vers. 159, num. 55) quia custodire, interdum necessitatis est, vel timoris: diligere charitatis.

PL 15, 1511A

(第167節)第七の節が続く。「私の魂は汝の証しを守り、それを大いに愛した」。愛することは、守ることよりも大きい。また、上で(第159節、第55段落)、我々は、守ることはときに必要か恐れによるものであり、愛することは愛によるものだと述べた。

2

Ideo cum hic dixisset: Custodivi, adjecit Dilexi; ut custodia amantis fuerit, non timentis. Qui nimium diligit, nimium custodit.

PL 15, 1511A

だから彼は、ここで「私は守った」と言ったのち、「私は愛した」と付け加えた。守ることが、恐れる者ではなく、愛する者の守りとなるためである。大いに愛する者は、大いに守る。

Sermo XXI. Schin, Caput XXIV

第21説教(シン) 第XXIV章PL 15, 1511B
1

(Vers. 168.) Sequitur versus octavus: Servavi praecepta tua et testimonia tua; quoniam omnes viae meae ante te, Domine.

PL 15, 1511B

(第168節)第八の節が続く。「私は汝の掟と証しを守った。私の道はすべて、汝の前にあるからである、主よ」。

2

Beatus qui potest dicere: Omnes viae meae ante te: qui nolit abscondere omnes cogitationes suas, omnes actus suos: abscondebat Adam viam suam, abscondebat Eva post culpam, abscondebat Cain necem fratris. In affectu habemus abscondere, non in effectu.

PL 15, 1511B

「私の道はすべて汝の前にある」と言える人は幸いである。その人は、自分のすべての思いも、すべての行いも隠そうとしない。アダムは自分の道を隠し、エバも咎の後に隠し、カインは兄弟の殺害を隠した。我々は隠そうと思うことはできても、実際に隠すことはできない。

3

Plena abscondentis perfidia, etsi apud Deum nulla sit latebra. Ideo Ecclesia in Canticis sua ei secreta monstrabat, dicens: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 2) .

PL 15, 1511B

隠す者は不実に満ちている。神のもとには、隠れ場など無いのに。だから教会は、雅歌において、自分の秘密を彼に示して言った。「私は汝を連れ、汝を私の母の家へ、私を身ごもった者の奥の間へ導き入れよう」(雅歌8:2)。

4

Nam etsi Deus omnia videat cordis occulta; bonum tamen est ut unusquisque animam suam ei aperiat et expandat, et tamquam lumini vel calori ejus occurrat.

PL 15, 1511B

神は心の隠れたものをすべて見ているが、それでも、各人が自分の魂を神に開き、広げ、神の光や熱に向かって行くように出会うのは良いことである。

5

Nec immerito gloriatur Ecclesia, dicens: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Ibid., 10) ; quoniam vias suas prodere non timebat. Justi ergo est ista vox: Oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) .

PL 15, 1511C

教会が「私は彼の目の中で、平和を見いだす者のようであった」(雅歌8:10)と言って誇るのも、理由のないことではない。自分の道を明かすことを恐れなかったからである。それゆえ、この声は義人のものである。「主の目は義人たちの上にある」(詩篇33:16)。

6

Itaque Domino Jesu Christo, qui est via et veritas, bene hoc dicitur ab iis qui illam veram viam fide, moribus, actuque desiderant convenire: Omnes viae meae coram te, Domine.

PL 15, 1511C

それゆえ、道であり真理である主イエス・キリストに対して、あの真の道に、信仰と品行と行いによって適うことを願う者たちが、見事にこう言うのである。「私の道はすべて汝の前にある、主よ」。

7

Nulla enim potest via esse bona, nisi quam tu illuminandam tui visitatione luminis judicaveris: cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 15, 1511C

汝が、汝の光の訪れによって照らされるべきだと判断した道でなければ、いかなる道も善いものではありえないからである。汝には、誉れ、栄光、賛美、世々からの永続がある。今も、つねに、世々限りなく。アーメン。

Sermo XXII. Tau, Caput I

第22説教(タウ) 第I章PL 15, 1511D
1

Incipit littera Tau, quae latina interpretatione significat, Erravit: alia interpretatio habet, Consummavit. Quid est erravit? Vigesima secunda littera est, quae apud Hebraeos est ultima.

PL 15, 1511D

タウという文字が始まる。これはラテン語の訳では「彼はさまよった」を意味する。別の訳では「彼は成し遂げた」とある。「彼はさまよった」とは何か。これは第二十二の文字であり、ヘブライ人のもとでは最後の文字である。

2

Psalmo autem isto, hoc est, centesimo octavo decimo profectum hominis diximus (Sup., in prolog. hujus psal.) significari, qui doctrinae moralis magisteriis eruditus, deponeret omnem inexercitatae mentis infantiam, assumeret autem veterani consilii scientiam et prudentiae senilis aetatem.

PL 15, 1511D

我々は、この詩篇、すなわち詩篇118によって、人の進歩が示されていると述べた(上の、この詩篇の序を見よ)。その人は、道徳の教えの指導によって鍛えられ、鍛えられていない精神の幼さをすべて脱ぎ捨て、老練な思慮の知識と、老いた思慮の年齢を身につける。

3

Ubi autem error est, culpa signatur. Hic ergo est profectus finis, ut etiam culpae sit. Sed vide quid interpretetur. Erravit, inquit; non errat, sed erravit. Errasse, praeteriti est temporis: errare, praesentis.

PL 15, 1512A

さまよいがあるところには、咎が示される。それゆえ、進歩の終わりとは、咎の終わりでもあることである。しかし、その訳が何を意味するかを見よ。彼は「さまよった」と言う。さまよっているのではなく、さまよったのである。さまよったとは過去の時に属し、さまようとは現在の時に属する。

4

Qui erravit, desivit errare, et veterem condemnat errorem. De eo enim dicitur, erravit, qui in errore jam non sit; nam is qui adhuc in errore permaneat, non errasse dicitur, sed errare, errare enim permanentis in vitio est: errasse, corrigentis est lapsum.

PL 15, 1512A

さまよった者は、さまようことをやめ、古い迷いを断罪する。「さまよった」と言われるのは、もはや迷いの中にいない者についてである。なおも迷いの中に留まる者は、さまよったとは言われず、さまようと言われる。さまようことは、悪徳に留まる者のことであり、さまよったことは、堕落を正す者のことだからである。

Sermo XXII. Tau, Caput II

第22説教(タウ) 第II章PL 15, 1512A
1

Denique emendator morum ait: Eramus enim aliquando insipientes, increduli, errantes in desideriis, et voluptatibus (Tit. III, 3) . Non dixisset utique: Eramus aliquando insipientes, nisi qui adeptus esset postea sapientiae disciplinam.

PL 15, 1512A

実に、品行を正す者は言う。「我々もかつては、愚かで、不信で、欲望と快楽の中でさまよっていた」(テトス3:3)。のちに知恵の教えを得た者でなければ、「我々はかつて愚かであった」とは言わなかったであろう。

2

Neque dixisset: Eramus errantes, nisi qui superiorem deposuisset errorem. Denique ut abolitum lapsum doceret, nec ullum offensionis resedisse vestigium, ait: Cum autem benignitas, et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos: sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Ibid., 4 et 5) .

PL 15, 1512A

以前の迷いを脱ぎ捨てた者でなければ、「我々はさまよっていた」とは言わなかったであろう。実に、堕落が消し去られ、つまずきの跡がどこにも残らないことを教えるために、彼は言う。「我々の救い主である神の慈愛と人への愛が現れたとき、我々が行った正義の業によってではなく、その慈しみによって、再生の洗いと、聖なる霊による更新を通して、我々を救った」(テトス3:4–5)。

3

Veteri igitur errore deposito, et Spiritu sancto, atque omni morum emendatione renovatus dicit: Eramus enim aliquando errantes. Vides ergo quia errori renuntiasse non vitii, sed profectus est.

PL 15, 1512B

それゆえ、古い迷いを脱ぎ捨て、聖なる霊によって、またあらゆる品行の矯正によって新たにされた者が言う。「我々はかつてさまよっていた」。あなたは、迷いを捨てたことが、悪徳ではなく進歩に属することを見るのである。

Sermo XXII. Tau, Caput III

第22説教(タウ) 第III章PL 15, 1512B
1

Postremo ipse te doceat Dominus Jesus, si humanis consiliis vel sententiis non putas esse credendum. Namque in Evangelio suo ipse asseruit quod pastor reliquit nonaginta et novem oves, et unam requirit quae erravit (Lucae XV, 4).

PL 15, 1512B

最後に、人間の考えや意見を信じるべきだと思わないのなら、主イエス自身があなたを教えるように。主は自らの福音書で、牧者が九十九匹の羊を残し、さまよった一匹を捜すと断言したからである(ルカ15:4)。

2

Centesima ovis est quam dicit errasse: perfectio et plenitudo numeri ipsa te instruat et informet. Non immerito caeteris antefertur; quia plus est a vitio se revocasse, quam prope vitia ipsa nescisse.

PL 15, 1512B

さまよったと言われる羊は、百番目の羊である。数の完全さと充満が、あなたを教え、形づくるように。この羊が他の羊よりも優先されるのは当然である。悪徳そのものをほとんど知らずにいたことよりも、悪徳から自らを引き戻したことのほうが大きいからである。

3

Imbutos enim vitiis animos exuere frenis cupiditatum atque emendasse, non solum perfectae virtutis, sed etiam coelestis est gratiae. Emendare etenim futura attentionis humanae est: praeterita damnare divinae est potestatis.

PL 15, 1512C

悪徳に染まった心を、欲望の手綱から解き放ち、矯正することは、完全な徳に属するだけでなく、天の恩寵にも属する。将来について正すことは人間の注意に属し、過去を断罪することは神の力に属するからである。

4

Denique inventam pastor ovem humeris imposuit suis (Ibid., 5) . Agnoscis utique mysterium, quomodo ovis lassa reficiatur; quia non potest aliter humana conditio lassa recreari, nisi sacramento Dominicae passionis et sanguinis Jesu Christi, cujus principatus super humeros ejus (Esai. IX, 6) ; in illa enim cruce infirmitates nostras portavit, ut ibi omnium peccata vacuaret. Merito gaudent angeli; quia is qui erravit, jam non errat, jam suum est oblitus errorem.

PL 15, 1512C

実に、牧者は、見つけた羊を自分の肩に載せた(ルカ15:5)。あなたは、疲れた羊がどのように元気を取り戻すのか、その奥義を知っている。疲れた人間の境遇は、主の受難とイエス・キリストの血の秘義によるのでなければ、別の仕方では回復されえないからである。その「主権は、その肩の上にある」(イザヤ9:6)。あの十字架において、彼は我々の弱さを担い、そこで万人の罪を空にした。天使たちが喜ぶのは当然である。さまよっていた者が、もはやさまよわず、すでに自分の迷いを忘れたからである。

Sermo XXII. Tau, Caput IV

第22説教(タウ) 第IV章PL 15, 1512D
1

Non error igitur, sed consummatio est ut altera docet interpretatio. Consummatio autem, perfectio disciplinae est. Unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion: non adjiciet te expellere adhuc.

PL 15, 1512D

それゆえ、これは迷いではなく、完成である。もう一つの訳が教えるとおりである。完成とは教えの完全さである。それゆえエレミヤも、その『哀歌』の中でこの文字のもとに言う。「汝の不法は尽きた、シオンの娘よ。彼はもはや汝を追い出すことを重ねない」。

2

Visitavit iniquitates tuas, filia Edom: revelavit super peccata tua (Thren. IV, 21) . Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris?

PL 15, 1512D

「彼は汝の不法を訪れた、エドムの娘よ。汝の罪の上にそれをあらわにした」(哀歌4:21)〔底本の引照のまま写した。この言葉は前の節の引用とともに哀歌4:22 のものである〕。あなたは気づくか。不法は神の訪れなしには尽きることができず、矯正も、救い主である主の恩寵によらなければ満ち足りたものにならないことに。

3

Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3) .

PL 15, 1512D

では、不法がどのようにして尽きるのか、教会が言うのを聞け。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着ようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚そうか」(雅歌5:3)。

4

Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum.

PL 15, 1513A

誤りの悪徳が織り込まれた古い人の衣を、再生の洗いにおいて脱ぎ捨てたので、〔教会は〕どうしてそれを着ることができるのかを知らない〔nescit の主語は書かれていない。前の節で語る教会と取った〕。矯正に励むうちに、罪の忘却が根づいていたからである。

5

Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret, crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usum nosse peccandi.

PL 15, 1513A

完成された矯正の力は大きく、霊的な年齢においてある種の幼子の状態に立ち返り、誤りの道を知らず、望んだとしても罪を犯すことができないほどである。罪を犯す習わしを知ることに慣れなくなったからである。

6

Et jam de hujus litterae interpretatione satis dictum arbitror: nunc cognoscamus ex subditis, quae sit viri consummati sententia.

PL 15, 1513A

この文字の訳についてはすでに十分に述べたと考える。次に、続く言葉から、完成された人の考えがどのようなものかを知ろう。

Sermo XXII. Tau, Caput V

第22説教(タウ) 第V章PL 15, 1513A
1

(Vers. 169.) Itaque sic ait: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum verbum tuum mihi tribue intellectum. Volare facit orationem bona vita, et dat alas precibus spiritales, quibus sanctorum ad Deum evehatur oratio.

PL 15, 1513A

(第169節)そこで彼はこう言う。「主よ、私の祈りが汝の前に近づくように。汝の言葉に従って、私に理解を与えよ」。善い生き方は祈りを飛ばせ、霊的な翼を願いに与える。それによって聖なる者たちの祈りは神のもとへ運び上げられる。

2

Sed et spiritus quo oramus, sublevat precem justi; maxime si corde contrito compatiens eam commendet affectus. Consummati autem viri ista est confidentia.

PL 15, 1513B

だが、我々がそれによって祈る霊もまた、義人の願いを持ち上げる。ことに、悔いた心から、ともに苦しむ情が、その願いを推し進めるならばそうである。これが、完成された人の確信である。

3

Denique ipse David in superioribus istius psalmi lucernam suis pedibus requirebat (Sup. v. 105) ; ne in hoc itinere terreno ambulans posset errare. Nunc autem quasi jam in fine et processu positus, consummato viandi munere, totus assurgit.

PL 15, 1513B

実に、ダビデ自身は、この詩篇の前の方で、自分の足のために灯火を求めていた(上の第105節)。この地上の旅路を歩んで迷うことがないようにである。だが今は、もはや道の終わりと進みの中に置かれたかのように、道行きの務めを成し遂げて、全身で立ち上がる。

4

Et orationem suam dirigit in coelestia: mittit eam in conspectum Domini Salvatoris, dans illi flabra justitiae, sapientiae flamina, remigia devotionis et fidei, innocentiae puritatisque subsidia; peccato enim gravescit oratio, et longe fit a Deo.

PL 15, 1513B

そして自分の祈りを天のものへと向けさせる。祈りを救い主である主の前に送り、それに正義の風、知恵の息吹、敬虔と信仰の櫂、無垢と清さの助けを与える。祈りは罪によって重くなり、神から遠ざかるからである。

5

Tanto autem plus gravatur, quanto improbabilior est vita deprecantis. Innocentium autem ascendit oratio, et gemitus compatientis affectus, si Aegyptium lutum oderint, et operari terrena declinent.

PL 15, 1513B

祈りは、願う者の生き方がよこしまであるほど、いっそう重くなる。これに対し、無垢な者たちの祈りと、ともに苦しむ情のうめきは、彼らがエジプトの泥を憎み、地上のことを行うのを避けるならば、上って行く。

6

Denique sic legisti (Exod. II, 23) , quod Hebraeorum qui dura Aegyptiorum imperia ferre non poterant; et ut gravia, ita et lutulenta opera indigna sui nobilitate generis recusabant, gemitus et vox ascenderit ad Dominum Deum nostrum.

PL 15, 1513C

実に、あなたは読んだ(出エジプト記2:23)。ヘブライ人たちはエジプト人の厳しい支配に耐えられず、重い仕事であるうえに泥にまみれた仕事は、自分たちの血筋の高貴さにふさわしくないとして拒んだので、そのうめきと声が我々の主なる神のもとへ上った、と。

7

Ascendit enim oratio; quia etsi operabantur, tamen operabantur inviti. Descendebat itaque ad illos Dei misericordia; quia illorum ad Deum ascendebat devotio.

PL 15, 1513C

祈りは上ったのである。彼らは働いてはいたが、嫌々ながら働いたからである。そこで神の慈しみが彼らのもとへ下った。彼らの敬虔が神のもとへ上っていたからである。

Sermo XXII. Tau, Caput VI

第22説教(タウ) 第VI章PL 15, 1513C
1

Ascendebat itaque non corporaliter; neque enim propheta tantus precationem suam petebat Deo corporaliter appropinquare: nam qui ita putat, utique is Deum certo in aliquo loco ac sede concludit, ut diffusiorem locum in quo Deus sit arbitretur; cum utique invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis impleat omnia, et divinitatis in eo habitet plenitudo.

PL 15, 1513C

それゆえ、祈りは体において上ったのではない。あれほどの預言者が、自分の願いが体において神に近づくことを求めたはずがないからである。そう考える者は、確かに神をどこかの場所と座に閉じ込めており、神がその中にいる、〔神より〕もっと広い場所があると考えているのである。しかし神は、目に見えず、言い表しがたく、捉えがたい存在でありながら、万物を満たし、神性の充満が神のうちに宿っている。

2

Legi Moysen appropinquasse Deo (Exod. XXIV, 18) , cum Legem acciperet: sed solita David verecundia non semetipsum, sed orationem suam Deo appropinquare postulat; ut videatur ordo quidam esse distinctus, quod ii qui perfectiores sunt, ipsi appropinquent Deo, sequentis autem ordinis justi viri satis habeant si eorum appropinquet oratio.

PL 15, 1513D

モーセが律法を受けるとき、神に近づいたと読んだ(出エジプト記24:18)。だがダビデは、いつもの慎み深さから、自分自身ではなく自分の祈りが神に近づくことを願う。それは、より完全な者たちは自ら神に近づき、次の序列の義人たちは、自分たちの祈りが近づけば足りるとする、ある種の区別された序列が見えるようにするためである。

Sermo XXII. Tau, Caput VII

第22説教(タウ) 第VII章PL 15, 1514A
1

Ex usu autem nostri sermonis consideremus quid sit appropinquare. Constitue magistrum, atque discipulum: si discipulus studiosius magistri vel hausit ingenium, vel praecepto intendit, ita ut ad similitudinem operis ejus atque doctrinae proxime videatur accedere; nonne dicere solemus quod appropinquavit magistro?

PL 15, 1514A

我々の言葉の用法から、近づくとは何かを考えてみよう。師と弟子を立ててみよ。弟子がより熱心に師の才を汲み取り、あるいは教えに心を向け、その働きと教えに似るところまで近づいたと見えるなら、我々は、師に近づいたと言うのが常ではないか。

2

Ergo et tu si imitatorem te praebeas Christi sicut ille qui ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16) : si dolum nescias, mendacium oderis, veritatem sequaris, justitiam non refugias, diligas castimoniam, appropinquasti Christo, et per Christum Deo. Ipse enim est via, qua pervenitur ad Patrem, qui apud Patrem semper est.

PL 15, 1514A

それゆえ、あなたもまた、「私に倣う者となれ、私もキリストに倣う者であるように」(一コリント4:16)と言った者のように、キリストに倣う者としてふるまい、欺きを知らず、偽りを憎み、真理に従い、正義を避けず、貞潔を愛するならば、キリストに近づいたのであり、キリストを通して神に近づいたのである。キリストこそ、父のもとへ至る道であり、父のもとに常にいる者だからである。

Sermo XXII. Tau, Caput VIII

第22説教(タウ) 第VIII章PL 15, 1514A
1

Didicimus quid sit appropinquare orationem, hoc est, elevetur actibus nostris. Si elevas actus tuos, elevasti orationem tuam.

PL 15, 1514A

祈りが近づくとは何か、我々は学んだ。すなわち、祈りが我々の行いによって高められることである。あなたが自分の行いを高めるならば、あなたは自分の祈りを高めたのである。

2

Qui novit elevare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu Dei, sicut infra legisti: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2) .

PL 15, 1514B

自分の手を上げることを知る者は、自分の祈りを神の前に向ける。あなたが下の方で読んだとおりである。「私の祈りが、香のように汝の前に向けられるように。私の手を上げることが、夕べのいけにえとなるように」(詩篇140:2)。

3

Haec utique oratio ad vitam, alia oratio in peccatum: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7) . Et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad Deum dirigitur, sed in peccatum. Ideoque intellige quae petas.

PL 15, 1514B

この祈りは確かに生命に至る。だが別の祈りは罪に至る。「その者の祈りが罪となるように」(詩篇108:7)。あなたも、世俗のことを求め、恥ずべきことを願うならば、あなたの祈りは神に向けられるのではなく、罪に向かう。それゆえ、何を求めるのかを理解せよ。

Sermo XXII. Tau, Caput IX

第22説教(タウ) 第IX章PL 15, 1514B
1

Secundum, inquit, verbum tuum mihi tribue intellectum. Adverte quid postulet. Non intellectum generaliter dixit, sed intellectum secundum verbum Dei; est enim intellectus ad mortem, sicut est prudentia ad interitum: Filii hujus saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in hac generatione (Luc. XVI, 8) .

PL 15, 1514B

「汝の言葉に従って、私に理解を与えよ」と彼は言う。何を願っているのかに注意せよ。彼は理解を一般的に言ったのではなく、神の言葉に従った理解を言ったのである。死に至る理解があり、滅びに至る思慮があるように。「この世の子らは、この世代において、光の子らよりも思慮深い」(ルカ16:8)。

2

Sed prudentia ista quae saeculi est, ad vitam non suffragatur aeternam. Circa honores, circa lucella est, quaestibus coacervandis intenta, non meritis comparandis.

PL 15, 1514C

だが、この世のものであるその思慮は、永遠の生命のためには役に立たない。それは栄誉をめぐり、わずかな利得をめぐり、功績を得ることではなく、利益を積み上げることに心を向けている。

3

Postremo circa elementa mundi est phalerata magis quam vera sapientia; ut est philosophia omnis quae aliena quaerit, cum sua nesciat: scrutatur coeli plagas, mundi spatia rimatur, quae sibi prodesse nihil possunt: Deum ignorat, quem solum deberet inquirere.

PL 15, 1514C

ついには、世の諸要素をめぐるものであり、真の知恵というよりは飾り立てられたものである。それはあらゆる哲学がそうであるとおりで、自分のものを知らないのに他人のものを探し求める。天の領域を探り、世界の広がりを調べるが、そのどれも自分の益にはなりえない。神を知らず、ただ神だけを探し求めるべきであるのに。

Sermo XXII. Tau, Caput X

第22説教(タウ) 第X章PL 15, 1514C
1

Ideo verus sapiens dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum (I Cor., III, 18 et 19) .

PL 15, 1514C

それゆえ、真の知者は言う。「もし汝らのうちで誰かが、この世において知者であると見えるなら、知者となるために愚か者になれ。この世の知恵は、神のもとでは愚かさだからである」(一コリント3:18–19)。

2

Elaborandum est igitur ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis cum philosophia; ne quis fidem nostram per elementa mundi hujus traducat a vero; ne quis assertionem nostram per philosophiam depraedetur.

PL 15, 1514D

それゆえ我々は、この世において愚か者であるよう努めなければならない。我々は哲学とは何の関わりも持たない。誰かがこの世の諸要素によって我々の信仰を真理から引き離すことのないように、誰かが哲学によって我々の主張を奪い取ることのないように。

3

Sic enim Arianos in perfidiam ruisse cognovimus, dum Christi generationem putant usu hujus saeculi colligendam. Reliquerunt Apostolum, sequuntur Aristotelem.

PL 15, 1514D

実際、アレイオス派が不信仰に陥ったのは、キリストの出生を、この世の用法によって推し量れると考えたからだと我々は知っている。彼らは使徒を捨て、アリストテレスに従っている。

4

Reliquerunt sapientiam quae apud Deum est: elegerunt disputationis tendiculas, et aucupia verborum secundum dialecticae disciplinam, cum clamet Apostolus: Ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum (Coloss., II, 8) .

PL 15, 1514D

彼らは神のもとにある知恵を捨て、論争の罠と、弁証術の教えにしたがった言葉の鳥刺しの技を選んだ。使徒が叫んでいるにもかかわらずである。「誰も、哲学と空しい惑わしによって、汝らを奪い取ることのないように。それは人間の伝承に従い、この世の諸要素に従うもので、キリストに従うものではない」(コロサイ2:8)。

Sermo XXII. Tau, Caput XI

第22説教(タウ) 第XI章PL 15, 1515A
1

Utinam possim imitari illam stultitiam, qua sim sapiens: illum virum habentem amplas possessiones, sed negligentem fructuum, intentum Deo illum virum, qui honores etiam delatos sibi respuat, doctrinam philosophiae non requirat; etiamsi ante cognovit, tamen scire dissimulet, non requirendo de discat: non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi acquirat aeterna.

PL 15, 1515A

私はあの愚かさに倣うことができればと思う。それによって私が知者となるような愚かさである。広い所有地を持ちながら、その実りには無頓着な人、神に心を向けた人、さずけられた栄誉さえも退ける人、哲学の教えを求めない人。以前に知っていたとしても、知らないふりをし、求めないことで忘れてしまう〔底本は行末で de と discat を分けて刷る。dediscat(忘れる)と読む〕。自分のものを求めず、自分のものを他の人々に分け与えて、自分には永遠のものを得る人である。

2

Hic potest dicere: Secundum verbum tuum mihi tribue intellectum, id est, non secundum philosophos, non secundum causidicos, non secundum mercatores hujus saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum verbum tuum, quod est verae sapientiae bonorumque operum fundamentum; ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum; ut opus suum labi et perire non possit.

PL 15, 1515A

この人は言うことができる。「汝の言葉に従って、私に理解を与えよ」。すなわち、哲学者たちに従うのでも、弁論家たちに従うのでも、この世の商人たちに従うのでも、家の建築家たちに従うのでもなく、汝の言葉に従って、ということである。汝の言葉こそ、真の知恵と善い業の土台である。預言者がその上に、自分の心の金、自分の言葉の銀、自分の行いの宝石を据え、自分の業が崩れ、滅びることのないようにするためである。

Sermo XXII. Tau, Caput XII

第22説教(タウ) 第XII章PL 15, 1515B
1

(Vers 170.) Sequitur versus secundus: Intret postulatio mea coram te: secundum verbum tuum libera me. Vide ordinem. Primum dixit: Appropinquet oratio mea: postea intellectum poposcit, secundum verbum: tertio ait, Intret postulatio mea coram te.

PL 15, 1515B

(第170節)次の第二の節が続く。「私の願いが汝の前に入るように。汝の言葉に従って、私を解放せよ」。順序を見よ。まず彼は「私の祈りが近づくように」と言った。次に、言葉に従った理解を求めた。三つ目に、「私の願いが汝の前に入るように」と言う。

2

Nonne quodam Dominus nos invitat usu, et suscipere dignatur affectu? Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primum ad ejus domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui; ut cognoscas mentem patrisfamilias: deinde ut ejus domum ingrediaris, imploras; ne quis te abjiciat et excludat?

PL 15, 1515B

主は、ある種の習わしによって我々を招き、情をもって受け入れることを良しとするのではないか。あなたは、身分の高い人々のうちの誰かに会いたいと望むとき、まずその家に近づき、次に、家の主人の心を知るために知らされ教えられることを求め、それから、その家に入ることを請い求めるではないか。誰かがあなたをはねつけ、締め出すことのないようにである。

3

Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem: pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat: pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) . Pulsamus et digito.

PL 15, 1515C

それゆえ、あなたもまたあの天の宮殿の戸を叩け。体の手でではなく、あなたの祈りのいわば右手で叩け。叩くのは体の手だけではない。声もまた叩く。「私の兄弟の声が戸口で叩く」と書かれているからである(雅歌5:2)。我々は指でも叩く。

4

Denique et Thomas digito meruit januam resurrectionis aperire. Et tibi dicit Jesus: Infer digitum tuum huc . . . . . et mitte manus tuas in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Pulsa ergo digito, si non potes tota manu. Pulsa januam. Christus est janua, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) .

PL 15, 1515C

実に、トマスも指で復活の戸を開くに値した。そしてイエスはあなたにも言う。「汝の指をここに差し入れよ……そして汝の手を私の脇腹に入れよ。信じない者ではなく、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。それゆえ、手全体でできないなら、指で叩け。戸を叩け。キリストは戸であり、こう言う。「私を通って入る者があれば、救われる」(ヨハネ10:9)。

Sermo XXII. Tau, Caput XIII

第22説教(タウ) 第XIII章PL 15, 1515D
1

Cum hanc igitur januam pulsaveris, vide quomodo ingrediaris; ne forte et jam ingressus, extra conspectum regis sis. Multi ingrediuntur palatia, et non statim regem istum terrenum vident: sed frequenter observant; ut aliquando videre mereantur.

PL 15, 1515D

それゆえ、この戸を叩いたなら、どのように入るかに気をつけよ。すでに入ったとしても、たまたま王の目の届かないところにいることのないように。多くの者が宮殿に入っても、この地上の王をすぐには見ない。むしろ、いつか見る資格を得るために、しばしば様子をうかがう。

2

Nec praesumunt videndi copiam: sed jussi repraesentantur, et precem fundunt; ut cum benevolentia suscipiantur. Primus sui sermonis ingressus est, ne quid titubet, ne quid offendat.

PL 15, 1515D

彼らは見る機会を当て込みはしない。命じられて初めて進み出て、願いを注ぐ。こうして好意をもって受け入れられるのである。自分の言葉の出だしでは、何もつまずかず、何も不快を与えぬよう〔慎重にする〕〔Primus … ingressus est の係りは定かでない。話の出だしの慎重さを言うものと取った〕。

3

Quanto magis rogandus est Deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! Denique et Paulus rogat ut aperiatur sibi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) .

PL 15, 1516A

まして、我々の祈りが神の慈しみの戸口に入るよう、どれほど神に願わねばならないことか。実に、パウロも、キリストの奥義を語るために言葉の戸口が自分に開かれるよう願っている(コロサイ4:3)。

Sermo XXII. Tau, Caput XIV

第22説教(タウ) 第XIV章PL 15, 1516A
1

Sed quia Graecus habet, Εἰσελθέτω ἀξίωμά μοῦ, hoc est: Intret dignitas mea; licet potuerit et scriptor errare, et fecerit ἀξίωσις, hoc est, deprecatio: tamen hoc quoque explanemus, ut possumus.

PL 15, 1516A

だが、ギリシア語の本には「私の品位が入るように(エイセルテトー・アクシオーマ・ムー)」〔ギリシア語〕とあり、すなわち「私の品位が入るように」である。書き手が誤ったのであって、〔本来は〕「嘆願(アクシオーシス)」〔ギリシア語〕であったということもありうるが〔fecerit の係りは定かでない。書き手が本来の「嘆願」を誤って「品位」と書いたと取った〕、それでもこの読みもまた、できるかぎり説明しよう。

2

Nempe cum hominem regem rogas, dicis ut contemplationem habeat honoris tui, tangat eum tuae contemplatio dignitatis; ut aut misereatur, si venia est postulanda: aut deferat pro ordine dignitatis. Et quid dicam, rogas?

PL 15, 1516A

確かに、あなたが人間の王に願うとき、あなたは、あなたの栄誉に思いを寄せてくれるように、あなたの品位への配慮が王の心に触れるように、と言う。それは、赦しを請うべきなら憐れんでもらい、そうでなければ品位の序列に応じた扱いを受けるためである。いや、願うなどと私は何を言うのか〔Et quid dicam, rogas? の係りは定かでない。「あなたは願う」という言い方を自ら正す句と取った〕。

3

Sic unusquisque ingreditur, ut dignitatibus deferatur. Recte ergo et devotus Deo dicit: Intret dignitas mea coram te. Habet et Christianus dignitatem suam, qui tanto imperatori militat.

PL 15, 1516B

こうして人は誰でも、品位に応じて遇されるために入る。それゆえ、神に敬虔な者が「私の品位が汝の前に入るように」と言うのは正しい。キリスト教徒もまた、これほど大いなる皇帝に仕える者として、自分の品位を持っている。

Sermo XXII. Tau, Caput XV

第22説教(タウ) 第XV章PL 15, 1516B
1

Sunt maximae et verae fidei dignitates, sunt honorum diversi et apud Christum ordines: Posuit Deus in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor. XII, 28) . Sed istae administrantium dignitates.

PL 15, 1516B

最も大いなる、真の信仰の品位がある。キリストのもとには、栄誉の種々の序列がある。「神は教会の中に、第一に使徒たちを、第二に預言者たちを、第三に教師たちを立てた」(一コリント12:28)。だが、これらは務めを行う者たちの品位である。

2

Sunt etiam privatorum, ut est pietas, justitia, sobrietas, castimonia, disciplina. Sunt etiam orationis dignitates: si pro vidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, si roges pro nimium devoto ac fideli: si roges in tribulatione, roges cum dolore, si moesto et ipse qui rogas compatiaris affectu, intrat oratio tua Dei gratiam: intrat domum ejus, si tecum Ecclesia deprecetur, si populus universus imploret; ut Domini inclinet favorem.

PL 15, 1516B

私人の品位もある。敬虔、正義、節度、貞潔、規律がそれである。祈りの品位もある。あなたが寡婦のために願うなら、孤児のために願うなら、慈しみ深い人のために願うなら、ひじょうに敬虔で信仰深い人のために願うなら、苦難のうちに願うなら、痛みをもって願うなら、悲しむ者のために、願うあなた自身が情をともにして苦しむならば、あなたの祈りは神の恩寵の中に入る。あなたとともに教会が祈り、民全体が願うならば、その祈りは神の家に入り、主の好意を傾けさせる。

Sermo XXII. Tau, Caput XVI

第22説教(タウ) 第XVI章PL 15, 1516C
1

Quid autem rogat? Ut eruatur, ut liberetur; eo quod jam diu adversus nequitias spiritales, adversus tentamenta hujus saeculi praelietur; eo quod grave est satis longaevo cursu istius vitae diuturnam sustinere militiam.

PL 15, 1516C

では、彼は何を願うのか。救い出されること、解放されることである。すでに長いあいだ、霊的な邪悪に対し、この世の誘惑に対して戦っているからであり、この生の長い歩みの中で長い兵役に耐えるのは、あまりにも重いからである。

2

Denique et infra dicit: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) ! Ingemiscit enim quod indefessas jugi labore tendat excubias; et ideo petit a tot adversantibus liberari, nec cum terrenis hominibus vult habere consortium.

PL 15, 1516C

実に、彼は後でも言う。「ああ、私は。私の寄留が長引いた」(詩篇119:5)。絶えざる労苦のうちに疲れ知らずの不寝番を張っていることをうめくのである。それゆえ、これほど多くの敵対する者たちから解放されることを求め、地上の人間たちと交わりを持つことを望まない。

Sermo XXII. Tau, Caput XVII

第22説教(タウ) 第XVII章PL 15, 1516C
1

(Vers. 171.) Sequitur versus tertius: Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me justificationes tuas. Eructavit hymnum, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Et bene eructat, qui plurima et suavia praecepta Domini gustaverit.

PL 15, 1516C

(第171節)第三の節が続く。「私の唇は賛歌をあふれさせるだろう。汝が私に汝の義の定めを教えたとき」。「我々は、神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)と言える者が、賛歌をあふれさせた。主の数多くの甘美な掟を味わった者が、よくあふれさせる。

2

Eructat hymnum, qui eructaverit verbum. Denique et David ante eructavit verbum bonum (Psal. XLIV, 2) , hic eructat hymnum. Bonum enim panem gustavit, qui de coelo descendit: bonum panem, quem si quis manducaverit, non morietur in aeternum.

PL 15, 1516D

言葉をあふれさせた者が、賛歌をあふれさせる。実に、ダビデは先に「良い言葉」をあふれさせた(詩篇44:2)が、ここでは賛歌をあふれさせている。彼は、天から降った良いパンを味わったのである。それを食べる者は永遠に死なない、良いパンである。

3

Habet verbum Dei epulas suas: alias fortiores, ut est Lex, et Evangelium; alias suaviores, ut sunt psalmi et Cantica canticorum. Eructabat hymnum Ecclesia, vel anima pia, cui dicebat Deus Verbum: Insinua mihi vocem tuam; quia vox tua suavis est (Cant. II, 14) .

PL 15, 1517A

神の言葉には、それ自身の饗宴がある。律法と福音のようにより力強いものもあれば、詩篇と雅歌のようにより甘美なものもある。教会、あるいは敬虔な魂が賛歌をあふれさせていた。神である言葉は、その者にこう言っていた。「汝の声を私に聞かせよ。汝の声は甘美だからである」(雅歌2:14)。

4

Eructabat hymnum, cui dicebat: Favum distillant labia tua, o sponsa: mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11) .

PL 15, 1517A

その者は、こう言われていたときにも、賛歌をあふれさせていたのである。「汝の唇はハチの巣を滴らせる、花嫁よ。蜜と乳が汝の舌の下にある」(雅歌4:11)。

Sermo XXII. Tau, Caput XVIII

第22説教(タウ) 第XVIII章PL 15, 1517A
1

Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit justitias Dei, et didicerit ab ipso Domino Deo suo.

PL 15, 1517A

だが、神の正義を学び、しかもその主なる神自身から学んだのでなければ、誰も先に賛歌をあふれさせることはできない。

2

Ideo specialiter hoc David petit, ut eum doceat Deus; audierat enim et cognoverat in spiritu, Quia unus magister est (Matth. XXIII, 10) ; et ideo ubique ipsum sibi doctorem fieri postulabat; ut ab ipso disceret justificationes ejus.

PL 15, 1517A

それゆえダビデは、とくにこのこと、すなわち神が自分に教えてくれることを願う。彼は霊において聞いて知っていたからである。「師は一人だけである」(マタイ23:10)。それで、至るところで、神自身が自分の教師となるよう求めていた。神自身から、神の義の定めを学ぶためである。

3

Quomodo enim cantare potest quis in metu positus, et timore poenarum? Quomodo cantare potest gravium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat veniae securus?

PL 15, 1517B

恐れの中に置かれ、刑罰を恐れている者が、どうして歌うことができようか。重い罪を自覚している者が、まず赦しについて安心しなければ、どうして歌うことができようか。

4

Denique in posterioribus habes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4) , in qua impugnetur, in qua captivetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captivitatis aerumnam?

PL 15, 1517B

実に、あなたは後の部分でこう読む。「我々はどうして主の歌を異国の地で歌えようか」(詩篇136:4)。その地では、攻め立てられ、罪の律法に捕らえられ、自分の捕囚の苦難を嘆き悲しむのである。

Sermo XXII. Tau, Caput XIX

第22説教(タウ) 第XIX章PL 15, 1517B
1

Et tu ergo ede scripturarum coelestium, cibos et ede ut permaneant tibi in vitam aeternam, et ede quotidie, ut non esurias, ede ut replearis, ede ut verborum coelestium eructes saginam.

PL 15, 1517B

だからあなたもまた、天の聖書の食べ物を食べよ。それがあなたのうちに永遠の生命へと留まるように食べよ。飢えることのないように、日ごとに食べよ。満たされるように食べよ。天の言葉の滋養をあふれさせるように食べよ。

2

Spiritales epulae non obesse solent, sed prodesse satiatis; ideoque repleri volebat Propheta qui dicit: Repleatur os meum laude; ut cantem gloriam tuam (Psal. LXXVIII, 8) . Qui cantat Dei gloriam, hymnum Domino cor ejus eructat.

PL 15, 1517B

霊的な饗宴は、満ち足りた者を損なうのが常ではなく、益するのが常である。それゆえ預言者は満たされることを望んで言う。「私の口が賛美で満たされるように。私が汝の栄光を歌うために」(詩篇78:8)〔ミーニュの引照は詩篇78:8。この句は詩篇70:8にある〕。神の栄光を歌う者の心は、主への賛歌をあふれさせる。

Sermo XXII. Tau, Caput XX

第22説教(タウ) 第XX章PL 15, 1517C
1

(Vers. 172.) Sequitur versus quartus: Loquetur lingua mea verbum tuum; quoniam omnia mandata tua justitia est. Qui didicerit justitias Dei, loquitur verbum Dei; et qui verbum Dei loquitur, otiosum verbum non loquitur. Otiosum verbum est, loqui opera hominum.

PL 15, 1517C

(第172節)第四の節が続く。「私の舌は汝の言葉を語る。汝の戒めはすべて正義だからである」。神の正義を学んだ者は、神の言葉を語る。そして神の言葉を語る者は、無益な言葉を語らない。人間の業を語ることは、無益な言葉である。

2

Ideo Sanctus dicit (Psal. XVI, 4) dari sibi a Domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum; quia otiosum verbum est: nec solum otiosum, sed etiam periculosum, pro quo rationem sumus reddituri.

PL 15, 1517C

それゆえ聖なる者は、主から恩寵が自分に与えられ、自分の口が人間の業を語らないようにと言う(詩篇16:4)。それは無益な言葉だからである。無益であるだけでなく、危険でもあり、それについて我々は申し開きをすることになる。

3

Omne enim verbum otiosum quodcumque locuti fuerimus, reddemus pro eo rationem (Matth. XII, 36) .

PL 15, 1517C

「我々が語ったどんな無益な言葉についても、我々はそれについて申し開きをする」(マタイ12:36)。

4

Non enim mediocre periculum est, cum habeas tanta eloquia Dei, et Dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Jesu Nave, Judicum libro, Regnorum, atque Esdrae libris, fecit in Evangelio, vel in Actibus apostolorum, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt.

PL 15, 1517C

あなたは神の仰せをこれほど多く持っており、神が創世記で行い、出エジプト記で行い、レビ記、民数記、申命記、ヨシュア記〔七十人訳の言い方〕、士師記、列王記、エズラ記で行い、福音書や使徒言行録でも行った神の業を持っている。それらを脇に置いて、世のことを語り、世のことを聞くとしたら、それは並の危険ではない。

5

Sepi aures tuas spinis (Eccli. XXVIII, 28) : utinam et linguam tuam obsepias. Sed quod pejus est, circumdata est lingua tua spinis, quae cumpungunt, et vulnerant loquentem quae mundi sunt.

PL 15, 1517D

「汝の耳を茨で囲め」(集会の書28:28)。あなたの舌も囲めばよいのだが。だが、さらに悪いことに、あなたの舌は茨に囲まれており、その茨は、世のことを語る者を刺し〔底本は cumpungunt と刷る。compungunt と読む〕、傷つける。

6

Ideo adversarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. Si non ergo debemus audire aliena, vel superflua; quanto magis non debemus obloqui! cum dicat unicuique nostrum Scriptura venerabilis: Argentum et aurum tuum alliga: et ori tuo fac jugum et pondus (Ibid., 29) .

PL 15, 1518A

それゆえ敵対者は、祈っている者たちにさえ、しばしば世俗の思いを注ぎかける。だから、他人のことや余計なことを聞くべきでないなら、まして、そしるべきではない。尊い聖書が、我々一人ひとりに言っているのだから。「汝の銀と金を縛れ。汝の口に軛と重りを作れ」(集会の書28:29)。

7

Alliga sensum tuum fida taciturnitate: alliga sermones tuos, impone jugum ori tuo; ne indomita cervice verborum se jactet. Impone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine.

PL 15, 1518A

あなたの感覚を忠実な沈黙で縛れ。あなたの言葉を縛れ。あなたの口に軛を置け。言葉が飼いならされない首で暴れ回らないようにである。重りを置け。我々の語るすべてを、慎重な吟味で量るためである。

8

Quibus tamen spinis ut sepias aures tuas Scriptura tibi dicit; nisi contrito corde, et timore judicii? Salubriter ista compungunt: stimulant ista, non vulnerant; licet et vulnera utilia sint amici.

PL 15, 1518A

聖書があなたに、あなたの耳を囲めと言うその茨とは、悔いた心と裁きへの恐れでなくて何であろうか。それらは益をもたらすように刺す。それらは突き動かすのであって、傷つけるのではない。友の傷もまた有益でありうるが。

Sermo XXII. Tau, Caput XXI

第22説教(タウ) 第XXI章PL 15, 1518B
1

Omnia, inquit, mandata Dei justitia est; quia sunt mandata justitiae, et ideo sine justitia esse non possunt. Mandatum Dei est, ut diligas Deum tuum (Deut. VI, 5) .

PL 15, 1518B

「汝の戒めはすべて正義だ」と彼は言う。それらは正義の戒めであり、それゆえ正義なしにはありえないからである。神の戒めとは、あなたがあなたの神を愛することである(申命記6:5)。

2

Unde ait Paulus: Qui diligit proximum suum, legem implevit; scriptum est enim: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur (Rom. XIII, 8 et 9) .

PL 15, 1518B

それゆえパウロは言う。「隣人を愛する者は律法を成就した。『姦淫するな、殺すな、盗むな、むさぼるな』と書かれているからであり、ほかにどんな戒めがあっても、この言葉のうちに集約される」(ローマ13:8–9)。

3

Si in ipso verbo instauratur omne mandatum, quod verbum justitia est (quid enim tam justum, quam ut diligas Deum tuum, et diligas fratrem tuum), utique omnia Dei mandata justitia est.

PL 15, 1518B

もしあらゆる戒めがこの言葉のうちに集約され、その言葉が正義であるなら(あなたの神を愛し、あなたの兄弟を愛することほど正しいことがあろうか)、神の戒めはすべて確かに正義である。

4

Sicut enim qui occidere potest fratrem, utique non diligit; qui adulterat fratris uxorem, utique non diligit fratrem; qui furatur, qui concupiscit alienum, utique non diligit eum quem fraudare desiderat: ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur ejus injuriis, a consortio charitatis alienus est.

PL 15, 1518B

兄弟を殺しうる者は、確かに愛していない。兄弟の妻と姦淫する者は、確かに兄弟を愛していない。盗む者、他人のものをむさぼる者は、欺こうと望む相手を確かに愛していない。同じように、兄弟を高慢にさげすむ者、兄弟を貶めようとする者、兄弟への侮辱を糧とする者は、愛の交わりから遠い。

Sermo XXII. Tau, Caput XXII

第22説教(タウ) 第XXII章PL 15, 1518C
1

(Vers. 173.) Sequitur versus quintus: Fiat manus tua salvum facere me; quoniam mandata tua elegi. Adventum Domini videtur orare; quia manus Dei Christus est.

PL 15, 1518C

(第173節)第五の節が続く。「汝の手が私を救うものとなるように。私が汝の戒めを選んだからである」。彼は主の到来を祈っているように見える。神の手はキリストだからである。

2

Ipsum legimus dexteram Dei, de quo supra ait: Dextera Domini fecit virtutem: dextetera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16) .

PL 15, 1518C

我々は、キリスト自身を神の右手と読む。上で彼はこのことについて言っている。「主の右手が力を働かせた。主の右手〔底本は dextetera と刷る。dextera と読む〕が私を高く上げた」(詩篇117:16)。

3

Cur ergo hic manum dixit; nisi forte non solum propter diversitatem gratiae, quam scriptores non praetermittere solent, sed etiam propter quamdam proprietatem manuum dictum est; ut ibi dextera dicatur, ubi scribitur quod exaltavit eum virtute; hic manus, ubi intelligi oporteat, quod eum humilitate servavit?

PL 15, 1518C

では、なぜここで彼は「手」と言ったのか。書き手たちが怠らないのが常である、言い換えの妙〔gratia。語を変える美しさを言う〕のゆえだけでなく、手のそれぞれの固有の性格のゆえにも言われたのではないか。力によって彼を高く上げたと書かれているところでは「右手」と言われ、ここでは、へりくだりによって彼を救ったと解すべきところなので「手」と言われる、ということである。

4

Potest et sic intelligi manus Domini, sicut dicitur in usu: Magna est manus illius regis; hoc est, magnus exercitus, et illius inferior est manus; ut etiam hic intelligamus: Fiat adjumentum tuum atque subsidium, ut mittas Angelos tuos, opem tuam, subsidia potentiae tuae ad liberandum populum tuum.

PL 15, 1518D

主の手は、日常の用法で言われるようにも解せる。「あの王の手は大きい」とは、すなわち軍勢が大きいということであり、「あの王の手は劣っている」とも言う。ここでもそのように解せるということである。汝の助けと支援があるように。すなわち、汝の民を解放するために、汝の天使たち、汝の援助、汝の力の支援を送れ、と。

5

Haec est manus Dei, de qua scriptum est: Nonne omnes ministri spiritus, qui mittuntur in ministerium propter eos, qui futuri erunt haeredes salutis (Heb. I, 14) ? Qui ergo elegit mandata Dei, utitur confidentia; ut cum auctoritate deposcat sibi divina subsidia.

PL 15, 1518D

これこそ神の手であり、それについて書かれている。「彼らはみな、仕える霊ではないか。救いを受け継ぐことになる者たちのために、奉仕へと遣わされる霊ではないか」(ヘブライ1:14)。それゆえ、神の戒めを選んだ者は確信を用い、権威をもって、自分のために神の支援を求める。

Sermo XXII. Tau, Caput XXIII

第22説教(タウ) 第XXIII章PL 15, 1519A
1

(Vers. 174.) Sequitur versus sextus: Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Alius longevitate vitae istius delectatur, et concupiscit usque ad depositae senectutis finem corporis hujus vitam producere.

PL 15, 1519A

(第174節)第六の節が続く。「主よ、私は汝の救いを切に望んだ。汝の律法は私の黙想である」。ある人は、この生の長さを喜び、衰え果てた老年の終わりまで、この体の生を引き延ばそうと望む。

2

Alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Beatos se putant, si inoffensa valetudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem.

PL 15, 1519A

またある人々は、病の弱さに打ちのめされる。そのうちの誰も、「私は弱いときにこそ強い」(二コリント12:10)とは言えない。彼らは、害のない健康の便宜を得られるなら自分を幸いだと思うが、その者たちには、救いに至る弱さがない。

3

Horum quoque nemo potest dicere: Concupivi salutare tuum, Domine; suam enim magis salutem, quam salutare Dei quaerunt, medicis potius quam Scripturis obedientes. Contraria autem studiosis divinae cognitionis praecepta sunt medicinae (De Cons. dist. 5, Contraria) .

PL 15, 1519A

彼らのうちの誰も、「主よ、私は汝の救いを切に望んだ」とも言えない。彼らは、聖書よりも医者に従い、神の救いよりも自分の健康を求めるからである〔salus は「救い」とも「健康」とも取れる。ここでは後者と取った〕。医術の教えは、神の認識に励む者たちにとって相いれない(『教令集』第3部『聖別について』第5区分「Contraria」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。

4

A jejunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intensione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

PL 15, 1519B

それらは断食から呼び戻し、夜なべを許さず、黙想のあらゆる集中から引き離す。それゆえ、医者に身を委ねた者は、自分を自分に対して否むのである。

5

Qui autem quaerit salutare Dei, Christum sequitur, qui dicitur salus Dei: non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conversetur. Qui autem salutem Dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege.

PL 15, 1519B

だが、神の救いを求める者は、神の救いと呼ばれるキリストに従う。この体の中に生きていながら、体のものではなく永遠のものを求めるのである。神の救いを求める者は、確かに昼も夜も律法を黙想する。

6

Jugis illi meditatio est divinorum decretorum, neque aliqua cura corporis hujus advertitur a studio disciplinae.

PL 15, 1519B

その者には神の定めの絶えざる黙想があり、この体へのいかなる気遣いによっても、教えへの熱意からそらされることはない。

Sermo XXII. Tau, Caput XXIV

第22説教(タウ) 第XXIV章PL 15, 1519C
1

(Vers. 175.) Sequitur versus septimus: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me.

PL 15, 1519C

(第175節)第七の節が続く。「私の魂は生き、汝をたたえる。汝の裁きが私を助ける」。

2

Futurae utique vitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur; haec enim vita quomodo dici potest, de qua scriptum est: Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16) ? Quam multi viventes in inferno sunt!

PL 15, 1519C

彼は、現在の生ではなく、来るべき生の報いを思って、自分に甘く語りかけているのである。この生は、「汝は私を死の塵の中に導き下した」(詩篇21:16)と書かれているのに、どうして生と言えようか。どれほど多くの人が、生きながら冥界にいることか。

3

Ipse Paulus cupiebat de corpore mortis hujus liberari, qui vere concupivit salutare Dei, dicens: Dissolvi enim cupio, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium (Philip. I, 23) , quam voluntarium.

PL 15, 1519C

パウロ自身が、この死の体から解放されることを望んだ。彼は真に神の救いを切に望んだ者であり、こう言う。「私は解き放たれてキリストとともにいることを願う。そのほうがはるかに良い。だが肉にとどまることは、むしろ必要である」(フィリピ1:23)。自発的であるより、必要なのだということである。

4

Quomodo ergo vivit anima operta mortis involucro: aut quae est vita, quae in umbra est? In regione umbrae mortis sumus: abscondita est vita nostra, non libera; erit enim libera in regione vivorum, in qua fiduciam complacendi justus assumit; ut placeat Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) .

PL 15, 1519C

では、死の覆いにおおわれた魂が、どうして生きていようか。陰の中にある生とは、どのような生であろうか。我々は死の陰の地にいる。我々の生は隠されており、自由ではない。それは生ける者の地において自由になるのであり、そこで義人は、喜ばれるという確信を得る。生ける者の地で主に喜ばれるために(詩篇114:9)。

5

Ibi ergo vivit anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit, nihil debitum poenae.

PL 15, 1519D

それゆえ我々の魂は、死ぬべきものを何もまとわず、弱いものを何もまとわず、刑罰に負うべきものを何もまとわない所で、生きる。

Sermo XXII. Tau, Caput XXV

第22説教(タウ) 第XXV章PL 15, 1519D
1

Ibi laudabit Dominum, ubi deposito infirmitatis corpore, conformis esse coeperit gloriae corporis Christi. Nam dum in peccato sumus, plene laudare qui possumus? Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ?

PL 15, 1519D

弱さの体を脱ぎ捨て、キリストの体の栄光に似た者となり始める所で、魂は主をたたえる。我々が罪のうちにいるあいだ、どうして十分にたたえることができようか。神は罪人にこう言ったからである。「なぜ汝は私の正義を語り告げるのか」(詩篇49:16)。

2

In umbra sumus hic positi: in umbra vivimus: in umbra laudamus: perfecte in umbra laudare non possumus. In terra aliena sumus: denique audisti in posterioribus dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4) .

PL 15, 1519D

我々はここで陰の中に置かれている。陰の中で生き、陰の中でたたえている。陰の中では、完全にたたえることはできない。我々は異国の地にいる。実にあなたは、後の部分で彼らがこう言うのを聞いた。「我々はどうして主の歌を異国の地で歌えようか」(詩篇136:4)。

Sermo XXII. Tau, Caput XXVI

第22説教(タウ) 第XXVI章PL 15, 1520A
1

Adjuvant autem judicia Dei sanctos, cum bonis operibus renumeratio vitae confertur aeternae. Beatus qui dicit: Et judicia tua adjuvabunt me.

PL 15, 1520A

神の裁きは、善い業に永遠の生命の報いが与えられるとき、聖なる者たちを助ける。幸いである、「汝の裁きが私を助ける」と言う者は。

2

Ego infirmus, ego peccator timeo judicia Dei propter conscientiam delictorum: mihi terrorem adferunt, me exagitant: sanctos adjuvant. Sed tamen juvabunt etiam peccatorem, licet diverso modo.

PL 15, 1520A

弱い私、罪人である私は、罪の自覚のゆえに、神の裁きを恐れる。それらは私に恐怖をもたらし、私を責め立てる。聖なる者たちを助けるのである。だが、それでも罪人をも助けるだろう。ただし様式は異なる。

3

Sanctus adjuvabitur, dum probatur: peccator adjuvabitur, dum humiliatur, dum castigatur; ut peccata solvat duplicia: dum opus ejus exuritur, ut ipse salvus fiat, sic tamen quasi per ignem.

PL 15, 1520A

聖なる者は、試され認められるあいだに助けられる。罪人は、へりくだらされ、懲らしめられるあいだに助けられる。それは二倍の罪を償うためであり、その者の業が焼かれるあいだに、本人は救われるが、いわば火をくぐるようにしてなのである。

4

Fortassis etiam sic convenit sensus: Si dignus fuero judicio, dignus ero ut exuar a consortiis impiorum; quoniam Non resurgunt impii in judicium (Psal. I, 5) . Et juvabunt me judicia; quoniam qui credit in Domino, non judicatur. Proderit illi fides, et suffragabitur ad veniam, etiam si qua in operibus offensa sit.

PL 15, 1520A

おそらく、意味はこのようにも合う。もし私が裁きにふさわしいとされるなら、不敬虔な者たちの交わりから取り除かれるにふさわしいとされる。「不敬虔な者たちは裁きに立ち上がらない」(詩篇1:5)からである。そして裁きは私を助けるだろう。主を信じる者は裁かれないからである。信仰はその者に益をもたらし、業の中に何らかの過ちがあったとしても、赦しのための助けとなる。

Sermo XXII. Tau, Caput XXVII

第22説教(タウ) 第XXVII章PL 15, 1520B
1

(Vers. 176.) Sequitur versus ultimus: Erravi sicut ovis quae perierat: vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Graecus habet: Quaere servum tuum, hoc est, ζῆτησον: et potuit falli scriptor, ut scriberet ζήσον, quod est vivifica.

PL 15, 1520B

(第176節)最後の節が続く。「私は、滅びた羊のようにさまよった。汝の僕を生かせ。私は汝の戒めを忘れなかったからである」。ギリシア語の本には「汝の僕を探せ」とあり、すなわち「探せ(ゼーテーソン)」〔ギリシア語〕である。書き手が誤って「生かせ(ゼーソン)」〔ギリシア語〕と書いたということもありえ、それは「生かせ」の意味である。

2

Sensus quidem uterque constat, sed opportunior est huic loco: Quaere servum tuum; quoniam ovis quae erravit quaerenda est a pastore, ne pereat. Ideo dicit, Erravi. Dic et tu iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 15, 1520B

どちらの意味も成り立つが、この箇所にはより適しているのは、「汝の僕を探せ」である。さまよった羊は、滅びないように、牧者に探されなければならないからである。それゆえ彼は「私はさまよった」と言う。「汝も自分の不法を言え、義とされるために」(イザヤ43:26)。

3

Quod lapsum fateris, in eo tibi cum omnibus commune consortium est; quia nemo sine peccato: negare hoc, sacrilegium est; solus enim Deus sine peccato est. Confiteri hoc Deo, impunitatis remedium est.

PL 15, 1520C

あなたが過ちを告白することにおいて、あなたはすべての人と共通の交わりを持つ。罪のない者はいないからである。これを否定することは冒瀆である。罪がないのは神だけだからである。これを神に告白することは、罰を免れるための薬である。

4

Erravi, inquit: sed qui erravit, in viam potest redire, in viam revocari potest. Et pulchre addidit: Sicut ovis quae perierat; non enim perit qui agnoscit errorem.

PL 15, 1520C

「私はさまよった」と彼は言う。だが、さまよった者は、道に戻ることができ、道に呼び戻されることができる。そして彼は見事に付け加えた。「滅びた羊のように」と。誤りを認める者は、滅びはしないからである。

Sermo XXII. Tau, Caput XXVIII

第22説教(タウ) 第XXVIII章PL 15, 1520C
1

Quaere, inquit, servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni ergo, Domine Jesu: quaere servum tuum, quaere lassam ovem tuam: veni, pastor, quaere sicut oves Joseph. Erravit ovis tua, dum tu moraris, dum tu versaris in montibus.

PL 15, 1520C

「汝の僕を探せ。私は汝の戒めを忘れなかったからである」と彼は言う。それゆえ来たれ、主イエスよ。汝の僕を探せ、疲れた汝の羊を探せ。来よ、牧者よ、ヨセフの羊のように探せ。汝の羊はさまよった、汝がぐずぐずしているあいだに、汝が山々のあいだにとどまっているあいだに。

2

Dimitte nonaginta novem oves tuas, et veni unam quaerere quae erravit. Veni sine canibus, veni sine malis operariis, veni sine mercenario, qui per januam introire non noverit. Veni sine adjutore, sine nuntio: jamdudum te exspecto venturum.

PL 15, 1520C

汝の九十九匹の羊をあとに残し、さまよった一匹を探しに来よ。犬を連れずに来よ、悪い働き手たちを連れずに来よ、戸口を通って入ることを知らない雇い人を連れずに来よ。助け手なしに、使者なしに来よ。私はとうから、汝が来るのを待っている。

3

Scio enim venturum: Quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni non cum virga, sed cum charitate, spiritusque mansuetudine.

PL 15, 1520D

実際、汝が来ることを私は知っている。「私は汝の戒めを忘れなかったからである」。杖を持たず、愛と柔和の霊をもって来よ。

Sermo XXII. Tau, Caput XXIX

第22説教(タウ) 第XXIX章PL 15, 1520D
1

Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta novem oves tuas; quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare non possunt. In paradiso semel nocuit serpens: amisit ibi escam, postquam Adam inde depulsus est: illic jam nocere non poterit.

PL 15, 1520D

汝の九十九匹の羊を山々に残すことをためらうな。山々に置かれた羊には、略奪する狼どもが襲いかかることができないからである。楽園では、蛇は一度害を加えた。アダムがそこから追い出されたあと、蛇はそこで餌を失った。そこではもはや害を加えることができないだろう。

2

Ad me veni, quem luporum gravium vexat incursus. Ad me veni, quem ejectum de paradiso serpentis diri ulceris venena pertentant; quia erravi a gregibus tuis illis superioribus: nam et me ibidem collocaveras, sed ab ovilibus tuis lupus nocturnus avertit.

PL 15, 1521A

私のもとへ来よ。重い狼どもの襲撃が私を苦しめている。私のもとへ来よ。楽園から追い出された私を、恐ろしい蛇の、傷を生む毒が侵している。私は、上にいる汝のあの群れからさまよい出たからである。汝は私をそこにも置いていたが、夜の狼が汝の囲いから私を引き離した。

3

Quaere me; quia ego te requiro. Quaere me, inveni me, suscipe me, porta me. Potes invenire quem tu requiris: dignaris suscipere, quem inveneris; imponere humeris, quem susceperis. Non est tibi pium onus fastidio: non tibi oneri est vectura justitiae.

PL 15, 1521A

私を探せ。私が汝を探し求めているからである。私を探し、見いだし、受け入れ、担え。汝は、探し求める者を見いだすことができる。見いだした者を受け入れ、受け入れた者を肩に載せることを、汝は良しとする。敬虔な荷は、汝にとって嫌悪の種ではない。正義の運搬は、汝の重荷ではない。

4

Veni ergo, Domine; quia etsi erravi, tamen mandata tua non sum oblitus: spem medicinae reservo. Veni, Domine; quia et ovem erraticam solus es revocare qui possis: et quos reliqueris, non moestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. Veni, ut facias salutem in terris, in coelo gaudium.

PL 15, 1521A

それゆえ来よ、主よ。私はさまよったが、それでも汝の戒めを忘れなかったからである。癒しの望みを私は取っておく。来よ、主よ。さまよう羊を呼び戻すことができるのは、汝だけだからである。汝が残した者たちを、汝は悲しませはしない。彼らもまた、罪人の帰還を喜ぶだろうからである。来よ。地には救いを、天には喜びをもたらすために。

Sermo XXII. Tau, Caput XXX

第22説教(タウ) 第XXX章PL 15, 1521B
1

Veni ergo, et quaere ovem tuam jam non per servulos, non per mercenarios, sed per temetipsum. Suscipe me in carne, quae in Adam lapsa est. Suscipe me non ex Sarra, sed ex Maria; ut incorrupta sit virgo, sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati.

PL 15, 1521B

それゆえ来て、汝の羊を探せ。もはや下僕たちによってではなく、雇い人たちによってでもなく、汝自身によって。アダムにおいて堕ちた肉において、私を受け入れよ。サラからではなく、マリアから私を受け入れよ。それは、処女が損なわれないままであるためであり、しかも、恩寵によってあらゆる罪の汚れから無傷な処女であるためである。

2

Porta me in cruce, quae salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola vivent quicumque moriuntur.

PL 15, 1521B

十字架において、私を担え。十字架は、さまよう者たちにとって救いとなり、疲れた者たちにとって唯一の憩いがある所であり、そこでのみ、死ぬ者は誰であれ生きるのである。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXI

第22説教(タウ) 第XXXI章PL 15, 1521B
1

Pulchre autem etiam vivifica, potest dici; eo quod mori non possit, quem humeris suis virtus portaverit.

PL 15, 1521B

「生かせ」と言うことも、見事でありうる。力が自分の肩に担った者は、死ぬことができないからである。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXII

第22説教(タウ) 第XXXII章PL 15, 1521B
1

Dicit ergo et anima, dicit et Ecclesia: Erravi sicut ovis quae perierat. Sed dicit: Quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1) ; hoc est enim dicere: Vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus.

PL 15, 1521B

それゆえ、魂もまた言い、教会もまた言う。「私は、滅びた羊のようにさまよった」。だが、こうも言う。「私の魂が愛した者を、私は探した」(雅歌3:1)。これは、「汝の僕を生かせ。私は汝の戒めを忘れなかったからである」と言うことにほかならない。

2

Ego te quaesivi; sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri. Et tu quidem vis inveniri; sed vis diu quaeri, vis diligentius indagari. Novit hoc Ecclesia tua; quia non vis ut te dormiens quaerat; non vis ut te jacens investiget.

PL 15, 1521C

私は汝を探した。だが、汝が見いだされることを望まないかぎり、私は見いだすことができない。そして汝は確かに見いだされることを望む。だが、長く探されること、より入念に追い求められることを望む。汝の教会はこれを知っている。眠ったまま汝を探すことを、横たわったまま汝を追うことを、汝は望まないからである。

3

Denique pulsas ad januam, ut excites dormientem: exploras si cor vigilat, et caro dormit. Vis jacentem levare, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) . Mittis manum per cavernam, ut surgat: et si tardius surrexerit, derelinquis.

PL 15, 1521C

実に、汝は戸口を叩き、眠る者を起こす。心は目覚め、肉は眠っているかを探る。横たわる者を起こそうとして、汝は言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。汝は穴を通して手を差し入れ、その者が起き上がるようにする。そして、その者の起き上がるのが遅ければ、汝は見捨てる。

4

Vis ut quaerat iterum, et quaerat a multis, et non obliviscatur quaerere, non obliviscatur sermones tuos: et si tenet eos, offeras te videndum, non refugias et teneri.

PL 15, 1521C

汝は、その者が再び探し、多くの人に尋ねて探し、探すことを忘れず、汝の言葉を忘れないことを望む。そしてその者がそれらを保っているなら、汝は見られるように自らを差し出し、捕らえられることも避けない。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXIII

第22説教(タウ) 第XXXIII章PL 15, 1521C
1

Quae cum te meruerit amplecti, ostendet fructus suos, docebit non oblitam se mandatorum tuorum, dicetque tibi: Veni, frater meus: exeamus in agrum . . . . . et in foribus nostris omnis fetus arborum: nova et vetera; frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 11 et 13).

PL 15, 1521C

彼女は、汝を抱くにふさわしいとされたとき、自分の実りを示し、自分が汝の戒めを忘れていないことを教え、汝にこう言う。「来たれ、私の兄弟よ。野に出よう……我々の戸口には、木々のあらゆる実がある。新しいものも古いものも。私の兄弟よ、汝のために取っておいた」(雅歌7:11, 13)。

2

Hoc est dicere: Teneo mandata tua omnia novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest. Non dicit alia congregatio: non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens, nec secundum spiritum vetera.

PL 15, 1522A

これは、「私は新旧の契約のすべての戒めを保つ」と言うことである。これを言えるのは教会だけである。ほかの集まりは言わない。会堂は言わない。字義に従って新しいものを保ってもおらず、霊に従って古いものを保ってもいないからである。

3

Non dicit haeresis manichaea: Vetera servavi tibi, quae Prophetas non suscipit. Merito dealbata cernitur, quae utriusque fulget gratia Testamenti.

PL 15, 1522A

預言者たちを受け入れないマニ教の異端は、「古いものを汝のために取っておいた」とは言わない。両方の契約の恩寵に輝く者が、白くされた者と見られるのは当然である。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXIV

第22説教(タウ) 第XXXIV章PL 15, 1522A
1

Respondit ei Sponsus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Cant. VIII, 6) , quae nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago justitiae, imago sapientiae, imago virtutis.

PL 15, 1522A

花婿は彼女に答えた。「私を印として汝の心に置け、封印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。新しいものも古いものも私のために取っておいたあなたよ。あなたは私の印であり、私の像と似姿にかたどられている。あなたのうちには、正義の像、知恵の像、徳の像が輝いている。

2

Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis: sit effigies Evangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias.

PL 15, 1522A

神の像があなたの心にあるのだから、あなたの業にもあるようにせよ。福音の姿が、あなたの行いのうちにあるようにせよ。あなたのふるまいにおいて、私の掟を守るためである。

3

Effigies Evangelii erit in te, si percutienti maxillam, alteram praebeas; si diligas inimicum tuum; si crucem tuam tollas, et me sequaris. Ideo crucem ego pro vobis portavi; ne tu pro te portare dubitares.

PL 15, 1522B

福音の姿は、あなたのうちにあるだろう。もし、頬を打つ者に別の頬を差し出し、あなたの敵を愛し、あなたの十字架を取って私に従うならば。それゆえ私は、諸君のために十字架を担った。あなたが自分のために担うことをためらわないようにするためである。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXV

第22説教(タウ) 第XXXV章PL 15, 1522B
1

Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod jam Dominus Jesus sibi Ecclesiam copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, imparem tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae pondus sustinere non posset, excusant dicentes: Soror nostra parva, et ubera non habet (Ibid., 8) .

PL 15, 1522B

エルサレムの娘たちはこれを聞いた。主イエスがすでに教会を自分に結びつけようとしていることを。そして、言葉の偉大さをよく考えて、これほどの婚礼にはふさわしくないと見積もり、これほどの結合の重みに耐えられないのではないかと、言い訳して言った。「我々の妹は小さく、乳房がない」(雅歌8:8)。

2

Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeat, quae nubilis significant tempus aetatis.

PL 15, 1522B

実際、婚礼を延ばしたい者は、このように言い訳するのが常である。未熟な年齢の弱さを口実に挙げ、乳房がないと付け加える。乳房は、嫁ぐことのできる年齢の時を示すからである。

3

Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc conjunctioni habiles judicentur.

PL 15, 1522B

これは、嫁ごうとするすべての乙女に共通のしるしであるのが常で、乳房が目立ち始めたとき、結婚に適すると判断される。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXVI

第22説教(タウ) 第XXXVI章PL 15, 1522C
1

Turbatae igitur quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt: Quid faciemus sorori nostrae in die qua loquetur in ea (Ibid.) ? vel, ut Symmachus, qua loquetur ei; hoc est, sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum.

PL 15, 1522C

そこで彼女たちは、花婿が愛の熱意によって婚礼を急がせることに動揺して、言う。「我々の妹のために、彼女において語られる日に、我々は何をしようか」(雅歌8:8)。あるいは、シュンマコスによれば、「彼女に語られる日に」。すなわち、婚約の祝いの席では語り合いが行われ、婚礼が確定されるのが常だということである。

2

Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur conjunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et Spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet.

PL 15, 1522C

では、霊的な結合が急かされているので、我々はどうしようかと、動揺した彼女たちは言う。彼女たちは、これほどの婚礼から言い逃れることはできない。魂と霊の結合、あるいはキリストと教会の結合を、幸いと思わない者は誰もいないからである。

3

Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari, ideo differre desiderant; ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior.

PL 15, 1522C

だが、言葉、あるいは聖なる霊の充満が震え輝き、それらに等しくなりうるものは何もないので、彼女たちは延ばすことを望む。その延期によって、魂、あるいは教会が、より完全になりうるようにである。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXVII

第22説教(タウ) 第XXXVII章PL 15, 1522D
1

Dicunt ergo; Si murus est, aedificemus super eum receptacula: et si janua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas (Ibid., 9) . Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae jam perfectior dicit: Ego civitas munita (Esai. XXVII, 3) .

PL 15, 1522D

それゆえ彼女たちは言う。「もし城壁なら、その上に避難所を築こう。もし戸なら、その上にスギの板を刻もう」(雅歌8:9)。城壁とは聖なる者の魂である。教会もまた自分の城壁を持っており、すでにより完全になって言う。「私は堅固にされた町」(イザヤ27:3)。

2

Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam.

PL 15, 1523A

これが、十二の使徒の門を持つ城壁であり、それらの門を通って、諸民族の民に教会への入口が開かれている。

3

Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium.

PL 15, 1523A

だが城壁は、町全体の周囲を囲んでいても、避難所が備えられているときにこそいっそう堅固である。そこでは、町の防衛者たちが、安全に見張り、守るための支えを持つことができるからである。

4

Sed quia rationabilis haec civitas est, et omnis spes ejus in Dei verbo est: non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. Eo fulta praesidio, eo splendore refulgens habilior Christi copulae judicatur.

PL 15, 1523A

だがこの町は理性的であり、その望みはすべて神の言葉にあるので、必要とされる防壁は鉄のものではなく銀のものである。この町は、体の快楽によってではなく、天の仰せによって敵の攻撃を退けるのが常である。その守りに支えられ、その輝きに照り映えて、キリストとの結合により適すると判断される。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXVIII

第22説教(タウ) 第XXXVIII章PL 15, 1523A
1

Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) ; et Ecclesia janua nuncupatur; quia per ipsam patet populis aditus ad salutem.

PL 15, 1523A

そして、戸はキリストである。彼は言う。「私を通って入る者があれば、救われる」(ヨハネ10:9)。教会もまた戸と呼ばれる。民に対して、教会を通って救いへの入口が開かれているからである。

2

Ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel Angeli, vel animae justorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem; est enim suavis hujus materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat.

PL 15, 1523B

異端者たちのガや虫に腐らされることのないようにと、エルサレムの娘たち、あるいは天使たち、あるいは義人たちの魂は言う。「その上にスギの板を築こう」〔先の引用では「刻もう」とある〕、すなわち、高い信仰の良い香りを。この材の香りは甘美であり、虫も、ガも、これを腐らせないからである。

3

Ideo hujus materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis, formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur.

PL 15, 1523B

それゆえ、この材を用いることが選ばれるのは、屋根の頂を高く上げるためであり、また、字母を形づくるためである。その字母によって少年の年齢は、自由学芸の学びへと染められる。

4

Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.

PL 15, 1523B

それゆえこの材は、優美さにおいて崇高であり、荷にとって軽く、香りにとって甘美であり、知識の道具として有用であり、永遠の認識への奉仕にふさわしい。

Sermo XXII. Tau, Caput XXXIX

第22説教(タウ) 第XXXIX章PL 15, 1523B
1

Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem: ita et Ecclesia Verbi decore jam capta festinabat ad nuptias.

PL 15, 1523B

だが、キリストが自分の花嫁を愛して、霊的な結合の祝いへと急がせたように、教会もまた、言葉の麗しさにすでに心を奪われて、婚礼へと急いでいた。

2

Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: Ego murus, et ubera mea turres (Cant. VIII, 10) , hoc est: Nolite dubitare utrum murus sim (illae enim dixerant: si murus est ); ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt.

PL 15, 1523C

それゆえ、エルサレムの娘たちが仕掛けようとはやっていた遅れと延期に我慢できず、彼女は言う。「私は城壁、私の乳房は塔」(雅歌8:10)。すなわち、「私が城壁かどうかを疑うな(彼女たちは『もし城壁なら』と言ったからである)。私は城壁である」と彼女は言う。「私は小さな乳房ではなく、私の乳房は塔のようだ」。

3

Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7) .

PL 15, 1523C

どうして諸君は、私には乳房がないと言うのか。私は塔のような、知恵の感覚を持っている。そこには豊かさがある。「豊かさが汝の塔の中にある」と書かれているとおりである(詩篇121:7)。

4

His uberibus, id est, sensibus habilem se tantis nuptiis aestimabat: sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare; quia sensuum ejus abundantiam non videbant.

PL 15, 1523C

これらの乳房、すなわち感覚によって、彼女は自分がこれほどの婚礼にふさわしいと考えていた。だが、エルサレムの娘たちには、まだそう考えることができなかった。彼女の感覚の豊かさを見ていなかったからである。

Sermo XXII. Tau, Caput XL

第22説教(タウ) 第XL章PL 15, 1523C
1

Et addidit: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Cant. VIII, 10) , hoc est: Deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Jesu.

PL 15, 1523C

そして彼女は付け加えた。「私は彼の目に、平和を見いだす者のようであった」(雅歌8:10)。すなわち、「諸君は私の感覚について思案している。私は神の平和を見いだしているのに」ということである。その平和はあらゆる精神にまさり、心と感覚をキリスト・イエスにおいて守る。

2

Talis, inquit, eram in oculis Sponsi, qualis quae habet pacem. Scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, habebunt eam testimonium (Prov. XII, 20) . Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu.

PL 15, 1523D

「私は花婿の目に、平和を持つ者のような者であった」と彼女は言う。「正しく平和を求める者たちは、それを証しとして持つだろう」と書かれているからである(箴言12:20)〔testimonium の係りは定かでない。「証しとして」と取った〕。こうして、愛する男と愛する女が急ぐうちに、霊的な結合が祝われた。双方の合意によって求められた結合である。

Sermo XXII. Tau, Caput XLI

第22説教(タウ) 第XLI章PL 15, 1523D
1

Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in Propheta, dicens: Vinea facta est Salomoni in Beelamon: dedit vineam suam iis qui servant (Cant. VIII, 11) .

PL 15, 1523D

それゆえ、霊は婚礼の歌を歌うかのように、預言者の中で喜び躍って言った。「ソロモンに、ベエラモンにブドウ畑があった。彼はそのブドウ畑を、守る者たちに与えた」(雅歌8:11)。

2

Clamat ergo Spiritus: Plantata est congregatio populorum, et vitis aeternae fundata radice, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto colla subjecit.

PL 15, 1524A

それゆえ霊は叫ぶ。諸民の集まりが植えられた。それは永遠のブドウの根に据えられ、霊的な首を、柔和な心で言葉の軛の下に差し出した。

3

Plantata autem est in multitudine nationum; hoc enim esse intelligendum Beelamon Symmachus, Aquila, aliaeque translationes Graeco sermone docuerunt.

PL 15, 1524A

それは諸民族の大群の中に植えられた。ベエラモンがそう解すべきことを、シュンマコス、アキュラ、その他のギリシア語の訳が教えているからである。

4

Repudiata est vetus copula, quae fructum afferre non poterat: data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit: sed revocata, totius spatia orbis implevit.

PL 15, 1524A

古い結合は退けられた。実を結ぶことができなかったからである。ブドウ畑は、新しい忠実な耕作者たちに与えられた。彼らは実を結ぶことができるだけでなく、守ることもできた。こうして、一匹の羊がさまよったが、呼び戻されて、全世界の広がりを満たしたのである。

5

Unam ovem error abduxerat: sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo: sed Ecclesia jam murus est, et murus validus. Erravit Adam: murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.

PL 15, 1524A

誤りは一匹の羊を連れ去った。だが主の恩寵は、諸民の群れを集めた。人はさまよった。だが教会はすでに城壁であり、堅固な城壁である。アダムはさまよった。ダビデは城壁であり、神の戒めを忘れなかった。

Sermo XXII. Tau, Caput XLII

第22説教(タウ) 第XLII章PL 15, 1524B
1

Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. Ideoque ait Ecclesia: Vitis mea in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum (Ibid., 12) .

PL 15, 1524B

こうして守られ、霊的な防備で囲まれたこのブドウ畑は、キリストに千の実を、守る者たちには二百の実を与える。それゆえ教会は言う。「私のブドウは私の前にある。ソロモンに千、実を守る者たちに二百」(雅歌8:12)。

2

Perfectio et plenitudo Christi est portio servulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Benjamin fratri juniori tribuit Joseph, singulas reliquis fratribus (Gen. XLIII, 34) .

PL 15, 1524B

完全さと充満はキリストのものであり、下僕たちのものは分け前である〔Perfectio et plenitudo Christi est portio servulorum の句の切れ目は定かでない。このように取った〕。あなたはこの奥義を創世記に持つ。そこではヨセフが、年下の兄弟ベニヤミンに五つの分を与え、ほかの兄弟たちには一つずつ与えた(創世記43:34)。

3

Domino igitur quinque sensuum portio et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit: sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad evocandas gentes sapientiae principatum (Act. XX, 21) .

PL 15, 1524B

それゆえ主には、五つの感覚の分と優先権が帰される。それは、主が愛する者自身が主に捧げるものである。主がパウロをも愛し、諸国民を呼び出すために、知恵の首位を彼に与えたようにである(使徒言行録20:21)。

Sermo XXII. Tau, Caput XLIII

第22説教(タウ) 第XLIII章PL 15, 1524C
1

His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum: Qui sedes in hortis, amici intendentes sunt voci tuae: vocem tuam insinua mihi (Cant. VIII, 13) . Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci ejus.

PL 15, 1524C

それゆえ教会は、これらの実を喜んで、キリストに言う。「園の中に座る者よ、友らが汝の声に耳を傾けている。汝の声を私に聞かせよ」(雅歌8:13)。キリストが園に座していること、そして園に置かれた友らが彼の声に耳を傾けていることを、彼女は喜んでいたのである。

2

Sed quia amici illi de coelestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus non poterat, quam cupiebat, audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi.

PL 15, 1524C

だが、その友らは天の者たち、すなわち大天使たち、あるいは主天使たち、座天使たちであり(人間は、天の戒めに従わなかったために楽園から追い出されていた。それゆえ教会はまだ、望んでいたようには彼の声を聞くことができなかった)、そのため彼女は言う。「汝の声を私に聞かせよ」。

3

Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Jesum audire possimus.

PL 15, 1524C

それゆえ我々もまた、主が我々の中に座ることを望むなら、閉ざされ守られた園となり、徳の花、恩寵の甘美さを実らせよう。天使たちと論じ合う主イエスを、我々が聞くことができるようにである。

Sermo XXII. Tau, Caput XLIV

第22説教(タウ) 第XLIV章PL 15, 1524C
1

Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait: Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae, aut hinnulo cervorum super montes aromatum (Ibid., 14) .

PL 15, 1524C

だが、教会が充満に達したとき、さまざまな迫害によって試みられることになっていたので、言葉の恩寵に喜んでいたとき、彼女は突然、迫害者たちの策略を見抜く。そして彼女は、自分のためよりも花婿のために恐れたので、あるいは、我々の中のキリストが迫害者たちにいっそう狙われるので、こう言う。「逃げよ、私の兄弟よ。汝は、ノロジカか、シカの子のようになれ、香料の山々の上で」(雅歌8:14)。

2

Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est ut de civitatibus ad civitates fugiamus (Matth. X, 23) : et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam.

PL 15, 1524D

彼が逃げるのは、より重い試みに耐えられない弱い者たちのためである。それゆえ、我々は町から町へと逃げるようにと書かれている(マタイ10:23)。もし彼らがこの町で我々を迫害するなら、別の町へ逃げよう、と。

3

Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infirmis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. Montes aromatum sancti sunt.

PL 15, 1525A

それゆえ、前に述べたとおり、彼が迫害者たちから逃げるのは弱い者たちのためである。あるいは、弱い者たちから逃げて、香料の山々へ移るのである。その山々は、殉教によって、幸いな復活の香りを運ぶことのできる者たちである。香料の山々とは、聖なる者たちである。

4

Ad eos confugit Christus, quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) . Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione consistit.

PL 15, 1525A

キリストが彼らのもとへ逃れるのは、「その基は聖なる山々にある」(詩篇86:1)からである。それゆえ彼が逃れるのは、自分の確かな土台である者たちのもとである。我々の中では逃げ、彼らの中では確かな持ち場に立つ。

5

Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15). Mons aromatum David, cujus orationis odor ascendebat ad Dominum; et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) .

PL 15, 1525A

それゆえ、香料の山とはパウロであり、彼は「我々は神にとってキリストの良い香りである」と言うことができる(二コリント2:15)。香料の山とはダビデであり、その祈りの香りが主のもとに上っていた。それゆえ彼は言っていた。「私の祈りが、香のように汝の前に向けられるように」(詩篇140:2)。

Sermo XXII. Tau, Caput XLV

第22説教(タウ) 第XLV章PL 15, 1526A
1

Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicat ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, jam in hortis sedes, superno digna paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt. Ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis passus est Christus.

PL 15, 1526A

だが、シュンマコスとアキュラは、キリストが教会に向かって言うのだと訳した。「園に座す者よ」、すなわち、すでに園に座している、天上の楽園にふさわしい者よ。そしてそれゆえ、「汝の声を私に聞かせよ」、友らがそれに耳を傾けている声を、と。私もそれを聞きたいと望む。教会は、キリストが園で受難した後に、園にいるようになった。