Prologus, Caput I
序 第I章PL 15, 1527A[1527] Scripturi in Evangelii Librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum Dominicarum [1528] distinctione digessit, stylum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus.
PL 15, 1527A我々は、聖ルカが主の事柄をやや詳細な区分によって整えた福音書を講じようとするにあたり、まずその文体そのものを説明すべきだと考える。その文体は歴史家のものだからである。
Nam licet Scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod majore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit: tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quae miranda illi putant, quaerit, inveniet.
PL 15, 1527Aなるほど、神の聖書は、この世の知恵の教えを空しくする。この世の知恵は、事柄の理に支えられているよりも、言葉の大仰な飾りで塗り固められているからである。しかしそれでも、神の聖書の中に、彼らが驚嘆すべきものと考えるものまでも探し求める者は、見いだすであろう。
Prologus, Caput II
序 第II章PL 15, 1529ATria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putaverunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit, aut moralis, aut rationabilis. Haec tria jam et in veteri Testamento potuimus advertere.
PL 15, 1529Aこの世の哲学者たちが最も優れたものと考えたものは三つある。すなわち、知恵には三つの種類があり、自然的か、道徳的か、理性的か、のいずれかだというのである。この三つを、我々はすでに旧約にも認めることができた。
Quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est Visionis, alius Abundantiae, tertius Juramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum.
PL 15, 1529A実に、あの三つの井戸、すなわち一つは「見ること」の井戸、もう一つは「豊かさ」の井戸、三つ目は「誓い」の井戸が、この三重の徳が族長たちのうちにあったことのほかに、何を意味するであろうか。理性的な井戸は「見ること」の井戸である。理性が精神の視力を鋭くし、心の凝視を清めるからである。
Ethicus puteus Abundantiae; eo quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia corporis figurantur, vivae Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior.
PL 15, 1529A倫理的な井戸は「豊かさ」の井戸である。異族の者たち〔ペリシテ人のこと〕が退くとき――その姿によって体の悪徳が象られている――、イサクは生ける精神の水を見いだしたからである。善い品行は清らかに流れ出し、民のための善良さそのものは、他の人々にはあふれ、自分には控えめだからである。
Tertius puteus Juramenti, hoc est, sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam, vel naturae sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste juratur, etiam divina complectitur, cum Dominus naturae, fidei testis adhibetur.
PL 15, 1529B第三の井戸は「誓い」の井戸、すなわち自然的な知恵の井戸であり、自然を超えるもの、あるいは自然に属するものを包含する。確言されるもの、あたかも神を証人として誓われるものは、神的なものをも含むからである。自然の主が、信の証人として立てられるときである。
Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinae hujus ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem?
PL 15, 1529Bまたソロモンの三つの書、すなわち一つは箴言、もう一つはコヘレトの言葉、三つ目は雅歌は、聖ソロモンがこの三重の知恵に巧みであったことのほかに、何を我々に示すであろうか。
Qui de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2) , quae in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 20) : de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum animae nostrae amor Verbi coelestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur.
PL 15, 1529B彼は、理性的なものと倫理的なものについては箴言に書き、自然的なものについてはコヘレトの言葉に書いた。「空の空、すべては空」(コヘレトの言葉1:2)とあるのは、この世に据えられたものについてであり、「被造物は空しさに服した」(ローマ8:20)からである。そして道徳的なものと理性的なものについては雅歌に書いた。我々の魂に天の言葉への愛が注ぎ込まれ、聖なる精神がある理性的な結びつきによって結ばれるとき、驚嘆すべき奥義が啓示されるからである。
Prologus, Caput III
序 第III章PL 15, 1529CEvangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam; quorum alii cum variis generibus sint referti, singuli tamen diverso genere praestant? Est enim vere sapientia naturalis in libro evangelistae Joannis.
PL 15, 1529C福音書記者たちにもまた、どの知恵が欠けていたとあなたは思うのか。彼らは種々の類の知恵に満ちているが、それでも一人ひとりは異なる類において卓越している。実に、自然的な知恵は、福音書記者ヨハネの書にこそ真にある。
Nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae majestatem Dei vidit, et nobis proprio sermone reseravit. Transcendit nubes, transcendit Virtutes coelorum, transendit Angelos, et Verbum in principio reperit et Verbum apud Deum vidit.
PL 15, 1530Aあえて言うが、誰も、あれほどの知恵の高みをもって神の威光を見、固有の言葉で我々に開き示した者はいない。彼は雲を越え、天の力天使たちを越え、天使たちを越え〔底本は transendit。transcendit と読む〕、「初めに」言葉を見いだし、言葉が神とともにあるのを見た。
Quis autem moralius secundum hominem singula persecutus, quam sanctus Matthaeus, qui edidit nobis praecepta vivendi? Quid rationabilius illo admirabili copulato, quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putavit?
PL 15, 1530Aまた、人間に即して一つひとつを、聖マタイよりも道徳的に追った者があろうか。彼は我々に生き方の教えを著した。そして、聖マルコが冒頭にただちに据えるべきと考えたあの驚嘆すべき結びつきよりも理性的なものがあろうか。
Ecce, inquit, mitto angelum meum (Marc. I, 2 et 3) : et, Vox clamantis in deserto; ut et admirationem moveret, et doceret hominem humilitate atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Joannes Baptista his ad immortalitatem gradibus ascendit, vestimento, cibo, nuntio?.
PL 15, 1530A「見よ、私は私の使いを遣わす」(マルコ1:2、3)と彼は言い、また「荒野で叫ぶ者の声」と言う。それは、驚嘆を呼び起こし、また、人が謙遜と禁欲と信仰によって〔神に〕喜ばれるべきことを教えるためである。かの聖なる洗礼者ヨハネが、衣、食物、使信という、不死へのこれらの階梯によって登ったとおりである。
Prologus, Caput IV
序 第IV章PL 15, 1530BAt vero sanctus Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit: ita tamen ut omnis sapientiae virtutes Evangelii istius complecteretur historia.
PL 15, 1530Bしかし聖ルカは、いわば歴史の順序を保ち、主の行いの奇跡をより多く我々に開き示した。ただし、この福音書の歴史が、あらゆる知恵の徳を包含するようにしてである。
Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam Dominicae incarnationis exstitisse reseravit (Luc. I, 35) ? Docet ergo naturalia, si creat spiritus.
PL 15, 1530B実に、聖なる霊が主の受肉の創り主でさえあったと開き示した(ルカ1:35)ことよりも、自然的な知恵にとって卓越したものがあろうか。それゆえ、霊が創造するのなら、彼は自然のことを教えている。
Unde et David docens sapientiam naturalem: Emitte, inquit, Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 20) .
PL 15, 1530Bダビデもまた、自然的な知恵を教えて言う。「汝の霊を送れ。そうすれば、それらは創造される」(詩篇103:20)〔底本の番号のまま。この言葉は30節に当たる〕。
Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam (Luc. VI; 27 et seq.) : quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, aut remunerationis et mercedis.
PL 15, 1530B同じ書の中で彼は道徳のことを教える。あの幸いな者たちの教えの中で、私にどのように敵を愛すべきか(ルカ6:27以下)、どのように打つ者に打ち返さず、報復しないか、どのように善を行い、取り戻す望みも、返礼も報いも望まずに貸すかという、習いを教えるときである。
Merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, cum lego, quoniam Qui fidelis est in minimo, etiam in majore fidelis est (Luc. XVI, 10).
PL 15, 1530C報いは、期待しない者にこそ、よりたやすく伴うからである。彼は理性的なことをも教えた。私は読む、「小さなことに忠実な者は、大きなことにも忠実である」(ルカ16:10)。
Quid adhuc de naturalibus dicam, quod docuit virtutes coelorum moveri (Luc. XXI, 26) , Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cujus passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit (Luc. XXIII, 44) ?.
PL 15, 1531A自然のことについてなお何を言おうか。彼は、天の力が揺り動かされること(ルカ21:26)、主のみが神の独り子であり、その受難において昼に闇が起こり、地は暗くなり、太陽は退いたこと(ルカ23:44)を教えた。
Prologus, Caput V
序 第V章PL 15, 1531AErgo omnem quem mundana sibi prudentia falso vindicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis: praesertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit; nisi credamus et illum naturaliter Patrem, qui nobis genuit Redemptorem: et illum ethicum Filium, qui Patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem Spiritum, qui rationem colendae divinitatis, et vitae regendae, humanis pectoribus infudit.
PL 15, 1531Aそれゆえ、この世の思慮が偽って己のものと主張するあらゆる首位を、霊的な知恵は真に所有する。ことに、我々がやや大胆に何かを言い立てるならば、我々の信仰そのもの、三位一体の奥義そのものが、この三重の知恵なしには成り立ち得ない。我々が、我々のために贖い主を生んだあの者を自然的な父として、人間に即して死に至るまで父に従順で我々を贖ったあの者を倫理的な子として、神性を礼拝する理と生を治める理を人の胸に注いだあの者を理性的な霊として、信じるのでなければ。
Nec quisquam putet nos potestatis aut virtutis fecisse distantiam, cum haec calumnia etiam Paulum possit incessere.
PL 15, 1531Bまた、誰も、我々が権能あるいは力の隔たりを設けたと思ってはならない。この中傷はパウロにも及び得るからである。
Neque enim distantiam fecit ille, cum dixit, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4-6) .
PL 15, 1531B彼は隔たりを設けなかった。「恩寵の分与は様々であるが、霊は同じである。務めの分与は様々であるが、主は同じである。働きの分与は様々であるが、神は同じであり、すべての人においてすべてのことを働かせる」と言うときに(一コリント12:4–6)。
Operatur enim omnia, et in omnibus Filius, sicut habes alibi, quia Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) . Operatur et Spiritus sanctus, quia Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) .
PL 15, 1531B子もまた、すべてのことをすべての人において働かせる。あなたが別の箇所で見るとおり、「すべてであり、すべてのうちにあるのはキリストである」(コロサイ3:11)。聖なる霊もまた働かせる。「一つの同じ霊が、すべてのことを働かせ、望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)からである。
Nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi vel in Patre, vel in Filio, vel in Spiritu sancto, nulli secunda plenitudo virtutis est.
PL 15, 1531Bそれゆえ、父においても、子においても、聖なる霊においても、誰にも力の充満が二次的でない以上、働きにおける隔たりも区別もない。
Prologus, Caput VI
序 第VI章PL 15, 1531CHaec igitur cum legimus, diligenter consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius elucere. Qui enim quaerit, inveniet: et qui pulsai aperietur ei (Matth. VII, 8) . Aperit sibi diligentia januam veritatis, et ideo praeceptis coelestibus pareamus.
PL 15, 1531Cそれゆえ、これらを読むとき、よく注意して考えよう。まさにその箇所において、これらがよりよく我々に明らかになり得るように。「求める者は見いだし、叩く〔底本の刷りは活字が欠けて pulsai と見えるが、pulsat と読む〕者には開かれる」(マタイ7:8)からである。注意深さは自らのために真理の戸を開く。それゆえ、天の命令に従おう。
Neque enim otiose dictum est homini, quod nulli aliorum animantium: In sudore vultus tui manducabis panem tuum (Gen. III, 19) .
PL 15, 1531C実に、他のどの生き物にも向けられなかった言葉が人に向けられたのは、理由なきことではない。「汝は顔の汗によって汝のパンを食べる」(創世記3:19)。
His enim animalibus quae natura irrationabilia sunt, jussu Dei terra pabulum ministrare praecepta est: soli autem homini, ut rationabile quod accepit, exerceat, vitae cursus in labore praescribitur.
PL 15, 1531C本性において理性を欠くこれらの生き物には、神の命令によって、地が飼料を供するよう命じられている。だが、人だけには、受けた理性的なものを働かせるために、生の歩みが労苦において定められている。
Qui enim non est contentus animalium pabulo caeterorum, cui non satis est lignum fructiferum in commune omnibus ad escam datum: sed delicias sibi variarum exquirit epularum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias verrit e fluctibus, recusare non debet, qui labore victum requirit, brevem si laborem pro vita subeat aeterna.
PL 15, 1531C他の生き物の飼料に満足せず、すべての者に共通の食物として与えられた実り豊かな木では足りず、様々な饗宴の贅沢を自分のために求め、海の彼方の地から贅沢を呼び寄せ、波間から贅沢をさらい取る者は、労苦によって糧を求める以上、永遠の生命のために短い労苦を引き受けるのを拒んではならない。
Itaque si quis in haec sacratarum disputationum certamina veniens, exuat se vitae hujus exposita ad errorem sollicitudine, et nudus malitiae, athleta pietatis oleo spiritali velut quaedam animae membra perfusus, suscipiat certamina veritatis, haud dubie perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum.
PL 15, 1531Dそれゆえ、もしこの聖なる論議の闘いに入ろうとする者が、この生の、迷いに晒された煩いを脱ぎ捨て、悪意を脱いだ裸の者として、敬虔の競技者として、いわば魂の肢体に霊の油を注がれて、真理の闘いを引き受けるなら、疑いなく、聖なる冠の絶えざる報いを得るであろう。
Bonorum enim laborum nobilis fructus est: et quanto plura certamina, tanto praecellentior corona virtutum.
PL 15, 1532A善い労苦の実りは尊い。そして、闘いが多いほど、徳の冠はいっそう卓越する。
Prologus, Caput VII
序 第VII章PL 15, 1532ASed ad propositum revertamur. Historico enim stylo diximus hunc Evangelii librum esse digestum. Denique describendis magis rebus, quam exprimendis praeceptis, studium uberius comparatione aliorum videmus impensum.
PL 15, 1532Aだが、本題に戻ろう。我々は、この福音書が歴史家の文体で整えられていると言った。実に、事柄を叙述することに、教えを表現することよりも、他の福音書と比べてより豊かな熱意が注がれているのが分かる。
Et ipse Evangelista historico more a narratione sumpsit exordium: Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I, 5) , eamque historiam plena digestione persequitur.
PL 15, 1532Aそして福音書記者自身が、歴史家の流儀で、物語から書き出した。「ユダヤの王ヘロデの日々に、ザカリアという名の祭司がいた」(ルカ1:5)と彼は言い、その歴史を十分な叙述で追う。
Unde etiam ii qui quatuor animalium formas quae in Apocalypsi revelantur (Apoc. IV, 7), quatuor Evangelii libros intelligendos arbitrati sunt, hunc librum volunt vituli specie figurari; vitulus enim sacerdotalis est victima.
PL 15, 1532Aそれゆえ、黙示録に啓示される四つの生き物の形(黙示録4:7)を、四つの福音書と解した人々は、この書は子牛の姿で象られると考えている。子牛は祭司のいけにえだからである。
Et bene congruit vitulo hic Evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoavit, et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens, pro totius mundi vita est immolatus; sacerdotalis enim est ille vitulus.
PL 15, 1532Bそしてこの福音書が子牛にふさわしいのは、祭司たちから始まり、子牛において完結しているからである。その子牛は、すべての人の罪を負って、全世界の生命のために屠られた。あの子牛は祭司的だからである。
Idem quippe et vitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster; advocatum enim ipsum habemus apud Patrem: vitulus, quia suo sanguine nos diluit, et redemit.
PL 15, 1532B実に、同じ者が子牛であり、祭司である。祭司であるのは、我々のための宥めをなす者だからである。我々は彼を、父のもとでの弁護者として持つ。子牛であるのは、その血によって我々を洗い、贖ったからである。
Et bene accidit, ut quoniam Evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio hujuscemodi non praetermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani.
PL 15, 1532Bそして、マタイによる福音書は道徳的だと我々が言ったのだから、この種の見解〔マタイは人の象りだという見解〕が見過ごされないのは、ふさわしいことである。道徳〔mores〕は本来、人間のものと言われるからである。
Prologus, Caput VIII
序 第VIII章PL 15, 1532BPlerique tamen putant ipsum Dominum nostrum in quatuor Evangelii libris, quatuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem vitulus, idem aquila esse comprobatur.
PL 15, 1532Bしかし多くの人は、四つの福音書において、我々の主自身が四つの生き物の形で象られていると考える。同じ者が人であり、獅子であり、子牛であり、ワシであることが証されるからである。
Homo quia natus ex Maria est: leo, quia fortis est: vitulus, quia hostia est: aquila, quia resurrectio est.
PL 15, 1532C人であるのは、マリアから生まれたから。獅子であるのは、強いから。子牛であるのは、いけにえだから。ワシであるのは、復活だからである。
Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscujusque libri series popositorum videatur animalium aut naturae, aut virtuti, aut gratiae, aut miraculo convenire.
PL 15, 1532Cそして各々の書において生き物の形が象られるのは、それぞれの書の筋が、提示〔底本は popositorum。propositorum と読む〕された生き物の、あるいは本性に、あるいは力に、あるいは恩寵に、あるいは奇跡に合致していると見えるようにである。
Quae licet omnia in omnibus sint; tamen plenitudo quaedam in singulis virtutum est singularum. Ortum hominis alius (Matth.) descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudivit.
PL 15, 1532Cこれらはすべて、すべてのうちにあるが、それでも個々の書には、それぞれの徳のある種の充満がある。人の誕生を、ある者(マタイ)はより詳しく記し、人の習いをもまたより豊かな教えによって教え導いた。
Alius (Marcus) a potentiae coepit expressione divinae, quod ex Rege Rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit. Tertius (Lucas) sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam vituli immolationem stylo quodam pleniore diffudit.
PL 15, 1532C別の者(マルコ)は、神の能力の表現から始めた。王から出た王、強き者から出た強き者、真の者から出た真の者として、生き生きとした力をもって死を侮ったことを。第三の者(ルカ)は祭司のいけにえを先に置き、子牛の屠りそのものを、やや豊かな筆でくりひろげた。
Quartus copiosius caeteris divinae miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia, et unus in omnibus, sicut lectum est (Coloss. III, 11) : non dissimilis in singulis, sed verus in cunctis. Sed jam ipsum sermonem adoriamur Evangelii.
PL 15, 1532D第四の者は、他の者よりも豊かに、神的な復活の奇跡を表した。それゆえ、一人の者がすべてであり、一人の者がすべてのうちにある。読まれたとおりである(コロサイ3:11)。個々のうちで異ならず、すべてにおいて真である。さあ、福音書の言葉そのものに取りかかろう。
Liber I, Caput I
第1巻 第I章PL 15, 1533A(Cap. I. -- Vers. 1) . Quoniam, inquit, multi conati sunt ordinare narrationem rerum. Pleraque nostrorum, quemadmodum veterum Judaeorum, paribus et generibus formantur et causis atque exemplorum similium pari usu, exituque conveniunt, principioque rerum et fine concordant: Nam sicut multi in illo populo divino infusi Spiritu prophetarunt: alii autem prophetare se pollicebantur, et professionem destituebant mendacio (Jerem. XXVIII, 1) , erant enim pseudoprophetae, potius quam prophetae, sicut Ananias filius Azor; erat autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum prophetarum; quos autem quasi bonus nummularius improbaret, in quibus materia magis corrupta sorderet, quam veri splendor luminis resultaret: sic et nunc in novo Testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt. Unum autem tantummodo in quatuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt intelligendum.
PL 15, 1533A(第1章第1節)「というのも」と彼は言う。「多くの者が、事柄の叙述を整えようと試みた」。我々の〔事柄〕の多くは〔Pleraque nostrorum の係りは定かでない。「我々の〔事柄〕の多く」と取った〕、古いユダヤ人の事柄と同様に、同じ種類と原因によって形づくられ、似た事例の同じ用い方と結末において一致し、事柄の始めと終わりにおいて符合する。かの民においては、多くの者が神の霊を注がれて預言したが、別の者たちは預言すると公言しながら、その公言を偽りによって裏切っていた(エレミヤ28:1)。彼らは預言者というよりも偽預言者だったからである。たとえば、アゾルの子ハナンヤである。民には霊を見分けるという恩寵があり、それによって、預言者の数に加えるべき者を見極め、また、良い両替商のように、質の腐った素材が汚れて見え、真の光の輝きが跳ね返らない者たちを退けた。これと同じく、今も新しい契約において、多くの者が福音書を書こうと試みたが、良い両替商たちはそれを認めなかった。そして彼らは、すべてのうちから、四つの書に整えられた一つだけを、解すべきものと判断した。
Liber I, Caput II
第1巻 第II章PL 15, 1533BEt aliud quidem fertur Evangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. Ausus est etiam Basilides Evangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. Fertur etiam aliud Evangelium, quod scribitur secundum Thomam. Novi aliud scriptum secundum Matthiam.
PL 15, 1533Bまた、十二人が書いたと言われる別の福音書も伝えられている。バシレイデスもあえて福音書を書き、それはバシレイデスによる福音書と呼ばれる。トマスによると記される別の福音書も伝えられている。私は、マティアによる別の書物を知っている。
Legimus aliqua (Dist. 37, cap. Legimus aliqua) , ne legantur: legimus, ne ignoremus: legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor exaltant suum.
PL 15, 1533B我々は、読まれないようにするために、いくつかのものを読む(『教令集』第1部第37区分「Legimus aliqua」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。我々は知らずにいないために読む。保持するためではなく退けるために、また、あの尊大な者たちが心を高ぶらせているものがどのようなものかを知るために読むのである。
Sed Ecclesia, cum quatuor Evangelii libros habeat, per universum mundum Evangelistis redundat: haereses, cum multa habeant, unum non habent. Multi enim conati, sed Dei gratia destituti sunt.
PL 15, 1533Bしかし教会は、四つの福音書を持っているので、全世界において福音書記者たちであふれている。異端は、多くを持ちながら、一つを持たない。多くの者が試みたが、神の恩寵に見放されたのである。
Plerique etiam ex quatuor Evangelii libris in unum ea quae venenatis putaverunt assertionibus convenientia, referserunt.
PL 15, 1534Aまた多くの者が、四つの福音書から、自分たちの毒に満ちた主張に合致すると考えたものを一つのものに詰め込んだ。
Ita Ecclesia quae unum Evangelium habet, unum Deum docet: illi autem qui alium Deum veteris Testamenti, alium novi asserunt, ex multis Evangeliis non unum Deum, sed plures fecerunt.
PL 15, 1534Aこうして、一つの福音書を持つ教会は一つの神を教えるが、旧約の神は別、新約の神は別と主張する者たちは、多くの福音書から、一つの神ではなく、複数の神をつくった。
Liber I, Caput III
第1巻 第III章PL 15, 1534AQuoniam multi, inquit, conati sunt. Conati utique illi sunt, qui implere nequiverunt. Ergo multos coepisse, nec implevisse, etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens plurimos esse conatos.
PL 15, 1534A「というのも、多くの者が試みた」と彼は言う。試みた者とは、まさに成し遂げ得なかった者たちである。それゆえ、多くの者が着手しながら成し遂げなかったことを、聖ルカもまた、より確かな証言によって証し、きわめて多くの者が試みたと言う。
Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit. Sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit; ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium.
PL 15, 1534A整えようと試みた者は、自分の労苦によって試みたのであり、成し遂げなかった。神の贈り物と恩寵は試みなしにあるからである。恩寵は、注がれるところを潤すのが常であり、それによって書く者の才は乏しくならず、あふれるのである。
Non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Joannes, non conatus est Lucas: sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante, sine ullo molimine coepta complerunt.
PL 15, 1534Bマタイは試みなかった。マルコは試みなかった。ヨハネは試みなかった。ルカは試みなかった。神的な霊が、語られた事と一切の事の豊かさを供したので、いかなる骨折りもなく、始めたことを成し遂げたのである。
Et ideo dicit: Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis, completae sunt, vel quae in nobis redundant.
PL 15, 1534Bそれゆえ彼は言う。「というのも、多くの者が、我々のうちに成就された事柄の叙述を整えようと試みた」。あるいは「我々のうちにあふれる事柄の」である。
Liber I, Caput IV
第1巻 第IV章PL 15, 1534BQuod enim redundat, nulli deficit: et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. Itaque Evangelium completum est, et redundat omnibus per universum orbem fidelibus, et mentes omnium rigat, animumque confirmat.
PL 15, 1534Bあふれるものは誰にも欠けず、成就したものについては誰も疑わない。結果が信を裏付け、成り行きが示すからである。それゆえ福音書は成就しており、全世界のすべての信じる者にあふれ、すべての人の精神を潤し、心を堅くする。
Ergo fundatus in petra, et qui omnem fidei sumpserit plenitudinem, firmamentumque constantiae, recte dicit: Quae in nobis completae sunt; quoniam non signis et prodigiis, sed verbo vera et falsa discriminant, qui salutaria Domini gesta describunt, vel qui animum mirabilibus ejus intendunt.
PL 15, 1534Cそれゆえ、岩の上に据えられ、信仰のあらゆる充満と不動の堅固さを受けた者は、正しく言う、「我々のうちに成就された」と。主の救いをもたらす行いを記す者、あるいはその驚くべき業に心を向ける者は、しるしや不思議によってではなく、言葉によって真と偽を見分けるからである。
Quid enim tam rationabile, quam ut credas, quod legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae; at vero cum legis ea quae sunt moralia, suscepti credas esse corporis passiones?
PL 15, 1535A実に、人を超える行いを読むときは、それがより優れた本性のものだとあなたが信じ、道徳的なことを読むときは、受けた体の情念であるとあなたが信じるほど、理に適ったことが何かあろうか。
Ita verbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur. (Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
PL 15, 1535Aこうして、我々の信仰は、しるしによってではなく、言葉と理によって据えられる。(第2節)「初めから自ら見た者、言葉の奉仕者であった者たちが、我々に伝えたとおり」と彼は言う。
Liber I, Caput V
第1巻 第V章PL 15, 1535ANon congruit ista locutio, ut magis ministerium verbi visum quam auditum esse credamus. Sed quia non prolativum verbum, sed substantiale signatur Verbum illud quod caro factum est, et habitavit in nobis: non vulgare verbum, sed illud coeleste intelligamus, cui Apostoli ministrarunt.
PL 15, 1535Aこの言い方は、言葉への奉仕が、聞かれたよりもむしろ見られたと我々が信じることには合わない。しかし、示されているのは発せられた言葉ではなく、実体的な「言葉」、すなわち肉となって我々のうちに宿ったあの言葉であるから、我々はありふれた言葉ではなく、使徒たちが仕えたあの天の言葉を解そう。
Et tamen in Exodo lectum est, quia populus videbat vocem Domini (Exod. XX, 18) : et utique vox non videtur, sed auditur. Vox enim quid est, nisi sonus qui non oculis cernitur, sed aure percipitur?
PL 15, 1535Bそれでも出エジプト記には、「民は主の声を見た」と読まれる(出エジプト記20:18)。声は見られるのではなく聞かれるものである。声とは、目で見分けられず耳で受けられる音でなくて何であろうか。
Verum altissimo ingenio voluit declarare Moyses, quia vox videtur Dei; interioris enim mentis videtur obtutu; in Evangelio autem non vox, sed illud quod voce praestantius est, Verbum videtur.
PL 15, 1535Bしかしモーセは、きわめて高い才をもって、神の声が見られることを明らかにしようとした。それは内なる精神の凝視によって見られるからである。一方、福音書においては、声ではなく、声にまさるもの、言葉が見られる。
Unde et Joannes sanctus Evangelista: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2) .
PL 15, 1535Bここから、聖なる福音書記者ヨハネも言う。「初めからあったもの、我々が聞いたもの、我々が見たもの、我々の目で見極めたもの、我々の手が探ったもの、生命の言葉について——生命は現れ、我々は見て、証しし、父のもとにあって我々に現れた生命について、汝らに告げ知らせる」(一ヨハネ1:1、2)。
Vides ergo quod Verbum Dei et visum est apostolis, et auditum. Non solum enim secundum corpus viderunt Dominum, sed etiam secundum Verbum; viderunt enim Verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam Verbi (Cf. August. Epist. nunc. 148, al. 111) .
PL 15, 1535Cそれゆえあなたは見る、神の言葉は使徒たちに見られ、また聞かれたことを。彼らは体によって主を見ただけでなく、言葉によっても見た。モーセとエリヤとともに言葉の栄光を見た者たちは、言葉を見たからである(参照、アウグスティヌス『書簡』現行148、別本111)。
Isti enim viderunt Jesum, qui in sua viderunt gloria; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Jesus videtur.
PL 15, 1535C実に、自らの栄光のうちにイエスを見た者たちは、イエスを見た。体だけしか見ることのできなかった他の者たちは見なかった。イエスは、体の目ではなく、霊の目で見られるからである。
Liber I, Caput VI
第1巻 第VI章PL 15, 1535CDenique Judaei non viderunt eum; quia non videbant in spiritu. Vidit enim Abraham; quia scriptum est: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) .
PL 15, 1535C実に、ユダヤ人は彼を見なかった。霊において見なかったからである。アブラハムは見た。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」と書かれているからである(ヨハネ8:56)。
Vidit ergo eum Abraham, qui Dominum utique in corpore non videbat: sed qui vidit in spiritu, vidit in corpore: qui autem vidit in corpore, et non vidit in spiritu; nec in ipso vidit corpore, quod videbat.
PL 15, 1535Cそれゆえ、アブラハムは彼を見た。彼は主を体においては決して見なかったが、霊において見た者は体においても見た。一方、体において見て霊において見なかった者は、見ていたはずの体そのものにおいても見なかった。
Vidit eum Esaias; et quia vidit in spiritu, vidit et in corpore. Denique Non habebat, inquit, speciem suam neque decorem (Esai. LIII, 2) . Non viderunt eum Judaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum.
PL 15, 1535Dイザヤは彼を見た。そして霊において見たので、体においても見た。実に彼は言う、「彼は彼自身の姿も美しさも持たなかった」(イザヤ53:2)。ユダヤ人は彼を見なかった。彼らの愚かな心は盲いていたからである。
Ipse quoque non se posse a Judaeis videri testificatur dicens: Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24) .
PL 15, 1536A彼自身もまた、自分がユダヤ人たちに見られ得ないことを、こう言って証言する。「盲いた案内人たちよ、汝らはブヨをこして取り除き、駱駝を呑み込む」(マタイ23:24)。
Non vidit eum Pilatus: non viderunt illi, qui clamabant: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6) ; si enim vidissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent.
PL 15, 1536Aピラトは彼を見なかった。「十字架につけよ、十字架につけよ、彼を」と叫んだ者たちも見なかった(ヨハネ19:6)。もし見たなら、決して威光の主を十字架につけなかったであろうから。
Qui ergo Deum vidit, vidit Emmanuel, hoc est, vidit nobiscum Deum: qui autem nobiscum Deum non vidit, non potuit videre quem virgo peperit. Denique, qui non crediderunt Dei Filium, nec Filium virginis crediderunt.
PL 15, 1536Aそれゆえ神を見た者は、インマヌエル、すなわち我々とともにいる神を見た。我々とともにいる神を見なかった者は、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕が産んだ者を見ることができなかった。実に、神の子を信じなかった者は、おとめの子をも信じなかった。
Liber I, Caput VII
第1巻 第VII章PL 15, 1536AQuid est ergo Deum videre? Nolo me interroges, Evangelium interroga, ipsum Dominum interroga, immo docentem audi: Philippe, qui videt me, videt, et Patrem qui me misit. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
PL 15, 1536Aでは、神を見るとは何か。私に尋ねてもらいたくはない。福音書に尋ねよ、主自身に尋ねよ、いや、むしろ教える者に耳を傾けよ。「フィリポよ、私を見る者は、私を遣わした父をも見る。どうして汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10) ? Utique non corpus videtur in corpore, nec spiritus videtur in spiritu: sed solus ille Pater videtur in Filio, aut iste Filius videtur in Patre.
PL 15, 1536B「汝は、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか」(ヨハネ14:9、10)。確かに、体が体において見られるのでも、霊が霊において見られるのでもない。ただあの父が子において見られ、あるいはこの子が父において見られるのである。
Non enim dissimiles in dissimilibus videntur: sed ubi unitas operationis est atque virtutis, et Filius in Patre, et Pater videtur in Filio. Quae ego, inquit, opera facio, et ille facit (Joan. V, 19) .
PL 15, 1536B似ていない者どうしが、似ていないもののうちに見られるのではない。働きと力の一致があるところでは、子が父のうちに、また父が子のうちに見られる。「私が行う業を、彼もまた行う」と彼は言う(ヨハネ5:19)。
In operibus Patris Jesus videtur, in operibus Filii et Pater cernitur. Vidit Jesum qui Galilaeum illud mysterium (Joan. II, 9) , id est, ex aqua vinum factum vidit; quod nemo posset, nisi mundi Dominus elementa convertere.
PL 15, 1536B父の業においてイエスは見られ、子の業において父も認められる。イエスを見たのは、ガリラヤのあの奥義(ヨハネ2:9)、すなわち水からぶどう酒がつくられたのを見た者である。世の主でなければ、元素を変えることは誰にもできないからである。
Video Jesum, quando lego quia caeco linivit oculos luto, et reddidit visum. Ipsum enim recognosco qui de luto finxit hominem, et ei vivendi spiritum, et videndi lumen infudit (Gen. II, 7) .
PL 15, 1536B私は、盲人の目に泥を塗って視力を返したと読むとき、イエスを見る。泥から人を形づくり、その人に生きる霊と見る光を注いだ者を、まさにその者と認めるからである(創世記2:7)。
Video Jesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. II, 6 et 7) . Video Jesum, quando Lazarum suscitat: et non viderunt qui viderunt (Joan. XI, 44) .
PL 15, 1536C私は、彼が罪を赦すとき、イエスを見る。神ただ一人のほか、誰も罪を赦すことはできないからである(マルコ2:6、7)。私は、彼がラザロを甦らせるとき、イエスを見る。そして、見た者たちは見なかった(ヨハネ11:44)。
Video Jesum, video etiam Patrem, quando oculos ad coelum erigo, ad maria converto, ad terram retorqueo: Invisibilia enim ejus, per ea quae perfecta sunt intellecta, conspiciuntur (Rom. I, 20) .
PL 15, 1536C私は、目を天に上げ、海に向け、地に向け返すとき、イエスを見、また父をも見る。「彼の見えない事柄は、成されたものによって悟られ、見られる」からである(ローマ1:20)。
Liber I, Caput VIII
第1巻 第VIII章PL 15, 1536CSicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi. Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit, et actio.
PL 15, 1536C「初めから見た者、言葉の奉仕者であった者たちが、我々に伝えたとおり」。完全な人には二つの徳がある。すなわち、志向と行為である。
Utramque igitur virtutem sanctus Evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt, sed etiam ministri, inquit, Verbi fuerunt. Intentio visionis, actionis est ministerium: finis autem intentionis est actio: principium actionis intentio.
PL 15, 1536Cそれゆえ聖なる福音書記者は、この二つの徳を使徒たちに帰する。彼らはただ見たのではなく、「言葉の奉仕者でもあった」と言うからである。見ることは志向であり、奉仕は行為である。志向の目的は行為であり、行為の始まりは志向である。
Atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est, quod Petrus et Andraeas audita Domini voce dicentis: Faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19) , sine ulla comperendinatione reliquerunt scalmum, Verbum secuti sunt.
PL 15, 1536D使徒たち自身の例を用いよう。ペトロとアンデレが、主が「私は汝らを人間の漁師にしよう」と言う声を聞いて(マタイ4:19)、少しも延ばさずに舟を捨て、言葉に従ったのは、志向である。
Sed non statim in intentione actio: nec ibi quidem adhuc actio, sed intentio ubi dicit Petrus: Domine, Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) .
PL 15, 1536Dしかし、志向のうちに直ちに行為があるのではない。ペトロが「主よ、なぜ私は今汝に従えないのか。私は汝のために魂を差し出そう」と言うところ(ヨハネ13:37)でも、そこにはなお行為はなく、志向があった。
Erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio; licet in jejuniis jam esset actio, esset in vigiliis, esset in contemptu corporalium voluptatum; haec enim est actio Christiani.
PL 15, 1537Aそこには受難への志向があったが、まだ行為はなかった。ただし、断食、徹夜、体の快楽の軽蔑には、すでに行為があった。これこそキリスト教徒の行為だからである。
Neque enim in omnibus rebus simul et intentio, et actio est: sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est.
PL 15, 1537Aあらゆる事柄において、志向と行為が同時にあるわけではない。ある事柄の行為がある間に、別の事柄の志向はなおあるのである。
Nam et ipse Petrus cum multa apostolica virtute perpeti peregisset; postea tamen quando dixit ei Dominus: Tu me sequere (Joan. XXI, 22) , tulit crucem suam et secutus est Verbum, atque actionem subiit passionis.
PL 15, 1537Aペトロ自身も、使徒としての大きな徳をもって多くを耐え抜いたが〔perpeti peregisset の形は定かでない。「耐え忍ぶことを成し遂げた」と取った〕、そのあとで主が彼に「汝は私に従え」と言ったとき(ヨハネ21:22)、自分の十字架を取って言葉に従い、受難の行為に服した。
Sed fuerat in Petro, Andrea, Joanne, et caeteris apostolis et intentionis, et actionis aequalitas.
PL 15, 1537Aしかしペトロにも、アンデレにも、ヨハネにも、他の使徒たちにも、志向と行為の釣り合いがあった。
Liber I, Caput IX
第1巻 第IX章PL 15, 1537BEst autem nonnumquam plus in intentione quam in actione, aut plus in actione, quam in intentione; ut in Evangelio cernimus inter sanctam Mariam, et Martham fuisse distantiam.
PL 15, 1537Bしかし時には、志向のほうが行為より多く、あるいは行為のほうが志向より多いことがある。福音書に、聖なるマリアとマルタの間に隔たりがあったのを、我々は見る。
Alia enim Verbum audiebat: alia festinabat circa ministerium, quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod dereliquit me soror mea solam ministrare. Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et dixit illi Dominus: Martha, Martha . . .
PL 15, 1537B一人は言葉を聞き、もう一人は奉仕のことで忙しくしていた。彼女は立って言った。「主よ、私の妹が私を一人きりで奉仕させておくのを、汝は気にかけないのか。それなら、私を手伝うよう彼女に言え」。そして主は彼女に言った。「マルタ、マルタ……」
Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 40-42) . Ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat: utrique tamen utriusque virtutis studium suppetebat.
PL 15, 1537B「……マリアは最善の部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ10:40–42)。それゆえ、一方には志向の熱意が、他方には行為の奉仕があふれていた。それでも二人とも、双方の徳の熱意を十分に備えていた。
Siquidem et Martha, nisi audisset Verbum, ministerium non subiisset, cujus actio intentionis indicium est: et Maria tantum gratiae de utriusque retulit perfectione virtutis; ut ungeret pedes Jesu, et tergeret capillis, et totam domum suae fidei odore compleret (Joan. XII, 3) .
PL 15, 1537B実に、マルタも、言葉を聞かなかったなら、奉仕に服さなかったであろうし、その行為は志向のしるしである。そしてマリアは、双方の徳の完成から、これほどの恩寵を得て、イエスの足に香油を塗り、髪で拭い、家全体を自分の信仰の香りで満たした(ヨハネ12:3)。
Est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio; ut si medicinae animum aliquis intendat, et cum omnia medendi praecepta cognoverit, non exsequatur officia: atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit.
PL 15, 1537Cまた時には、志向が最大でも行為が空虚なことがある。たとえば、医術に心を向ける者が、治療のすべての教えを知りながら、務めを果たさないような場合である。こうして、行為が空しいために、志向もまた空しくなる。
Est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio; ut si quis baptismi salutaris sacramenta percipiat, et cognoscendis variarum virtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam fructum actionis amittat.
PL 15, 1537Cまた、ある人々には、時に行為がより豊かで、志向がより乏しいことがある。たとえば、救いの洗礼の秘跡を受けながら、さまざまな徳の教えを知ることに心を向けようとしない者は、志向への無頓着によって、行為の実りを失うことがしばしばある。
Ideo ergo utriusque virtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de quibus dicit: Qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi; ut per id quod viderunt, divinae cognitionis intelligatur intentio: per id quod ministri fuerunt, eorum actio declaretur. (Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
PL 15, 1537Cそれゆえ、双方の徳の充満が求められるべきである。使徒たちはこれを得ることができた。彼らについて〔福音書記者は〕言う、「初めから見た者、言葉の奉仕者であった者」と。見たことによって神的な認識の志向が理解され、奉仕者であったことによって彼らの行為が示されるのである。(第3節)「私にも見えた」と彼は言う。
Liber I, Caput X
第1巻 第X章PL 15, 1538APotest etiam non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est: sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus; qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit, operatur; quem enim miseratur, et vocat (II Cor. XIII, 3) .
PL 15, 1538A彼が自分に見えたと明言することは、彼ひとりにだけ見えたのではないということもあり得る。人間の意志だけによって見えたのではなく、「私のうちで語るキリスト」と彼は言うが、そのキリストが良しとしたとおりに見えたのである。このキリストは、善いことが我々にもまた善いと見えるようにと働く。憐れむ者を、呼びもするからである(二コリント13:3)。
Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit Christianus, respondere: Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est.
PL 15, 1538Aそれゆえ、キリストに従う者は、なぜキリスト教徒になろうとしたのかと問われたなら、「私にそう見えた」と答えることができる。そう言うとき、神に見えたことを否定しているのではない。人間の意志は神によって備えられるからである。聖なる者によって神が尊ばれることは、神の恩寵である。
Denique plurimi voluerunt scribere Evangelium: sed quatuor tantummodo, qui divinam meruerunt gratiam, sunt recepti. Visum est, inquit, et mihi assecuto a principio omnia diligenter ex ordine.
PL 15, 1538A実に、きわめて多くの者が福音書を書こうと望んだが、神の恩寵にふさわしいとされた四人だけが受け入れられた。「私にも見えた」と彼は言う。「初めからすべてを入念に順序立てて追い求めた私に」。
Liber I, Caput XI
第1巻 第XI章PL 15, 1538BProlixiorem hunc Evangelii librum quam caeteros esse nemo dubitaverit. Non ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi vindicat. Denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae.
PL 15, 1538Bこの福音書が他の福音書より長いことは、誰も疑わないであろう。だからといって、偽りのものを自らのものとして主張するのではなく、真のものを主張するのである〔Non ideo non … の重なった否定の取り方は定かでない。「長いからといって偽りを含むのではなく、真のことを自らのものとしている」の意に取った〕。実に、使徒パウロからも、入念さについての証言を受けるにふさわしかった。
Sic enim laudat Lucam: Cujus laus, inquit, est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18) . Et vere laudabilis est, qui meruit a tanto gentium doctore laudari.
PL 15, 1538B実に彼はルカをこう称賛する。「その人の称賛は、福音において、すべての教会に行き渡っている」(二コリント8:18)。まことに称賛に値するのは、これほどの諸国民の教師に称賛されるにふさわしかった者である。
Assecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia: et assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed ex omnibus. Non enim scripsit omnia, sed assecutus est omnia; quia quae fecit, inquit, Jesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror (Joan. XXI, 25) .
PL 15, 1538Bそれゆえ彼は、少なからぬことではなく、すべてを追ったと言う。そして、すべてを追った者に、すべてではなく、すべてのうちから〔選んで〕書くのがよいと見えた。彼はすべてを書いたのではなく、すべてを追ったのである。「イエスが行ったことは、もしすべてが書かれたなら、世界そのものも収めきれないであろうと私は思う」(ヨハネ21:25)からである。
Advertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent.
PL 15, 1538Bあなたは気づく、彼が他の者たちによって書かれたことをも、わざと省いたことに。それは、福音書に異なる恩寵が輝き出るため、また、それぞれの書が奥義と行いの固有の奇跡によって際立つためであった。
Diviserunt enim sibi vestimenta Domini milites Christi, quod suo loco plenius explanabitur (Infra lib. X, in cap. XXIII, XXXIV) .
PL 15, 1538Cキリストの兵士たちは主の衣を分けた。このことは、しかるべき箇所でより詳しく説明される(下の第10巻、第23章、第34〔段落〕で)。
Liber I, Caput XII
第1巻 第XII章PL 15, 1538CScriptum est autem Evangelium ad Theophilum, hoc est, ad eum, quem Deus diligit. Si Deum diligis, ad te scriptum est: si ad te scriptum est, suscipe munus Evangelistae: pignus amici in penetralibus animi diligenter adserva.
PL 15, 1538C福音書はテオフィロに宛てて書かれた。すなわち、神が愛する者に宛ててである。あなたが神を愛するなら、あなたに宛てて書かれている。あなたに宛てて書かれているなら、福音書記者の贈り物を受け取れ。友の託したものを、心の奥底に入念に守れ。
Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (II Tim. I, 14) : frequenter inspice, saepius discute. Fides pignori prima debetur: fidem sequitur diligentia; ne commissa tibi pignora aut tinea, aut aerugo consumat.
PL 15, 1538C「善い預かり物を、我々に与えられた聖なる霊によって守れ」(二テモテ1:14)。しばしば見つめ、いっそう頻繁に吟味せよ。預かり物にはまず誠実が負われ、誠実に入念さが続く。あなたに託された預かり物を、虫も錆も食い尽くさないように。
Quod enim tibi commissum est, consumi potest: Evangelium consumi non potest. Evangelium bonum pignus est: sed vide ne vel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat. Consumit tinea, si quod bene legeris, male credas.
PL 15, 1538Dあなたに託されたものは食い尽くされ得るが、福音書は食い尽くされ得ない。福音書は善い預かり物である。だが、それがあなたの心において、虫や錆に食い尽くされないよう注意せよ。あなたが善く読んだことを悪く信じるなら、虫が食い尽くす。
Liber I, Caput XIII
第1巻 第XIII章PL 15, 1539ATinea haereticus est, tinea Photinus est, tinea tua Arrius est. Scindit vestimentum, qui separat a Deo Verbum. Scindit vestimentum Photinus, cum legit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat (Joan. I, 1) .
PL 15, 1539A異端者は虫である。フォティヌスは虫である。あなたにとっての虫はアレイオスである。言葉を神から分ける者は衣を裂く。フォティヌスは、「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、神であった」と読むとき(ヨハネ1:1)〔「神であった」で句を切り、「言葉」を次の文に回す読みを言う〕、衣を裂く。
Integrum enim vestimentum est, si legas: Et Deus erat Verbum. (Ibid.) Scindit vestimentum qui separat a Deo Christum. Scindit vestimentum qui legit: Haec est autem vita aeterna; ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3) ; nisi cognoscat et Christum.
PL 15, 1539A実に、「そして言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」(ヨハネ1:1)と読むなら、衣は完全である。キリストを神から分ける者は衣を裂く。「永遠の生命とは、彼らが、唯一の真の神である汝を知ることである」(ヨハネ17:3)と読みながら、キリストをも知らないなら、衣を裂く。
Non enim solum Patrem vere Deum cognoscere vita aeterna est: sed etiam Christum cognoscere verum Deum, verum de vero, Deum de Deo, vita est sempiterna. Tinea est Christum cognoscere sine divinitatis fide, aut corporis sacramento.
PL 15, 1539A父を真の神として知ることだけが永遠の生命なのではない。キリストを、真の神、真の神から出た真の神、神から出た神として知ることもまた、とこしえの生命だからである。神性への信仰なしに、あるいは体の秘義なしにキリストを知ることは、虫である。
Tinea est Arrius, tinea est Sabellius. Patitur has tineas spiritus fluctuantium: patitur has tineas spiritus qui non credit quia Pater et Filius divinitate unum sunt: Scindit quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , qui unum per discretas substantias dividit.
PL 15, 1539Bアレイオスは虫であり、サベリウスは虫である。揺れ動く者たちの霊は、これらの虫に蝕まれる。父と子が神性において一つであることを信じない霊は、これらの虫に蝕まれる。一つのものを区別された実体に分ける者は、「私と父とは一つである」と書かれたもの(ヨハネ10:30)を裂く。
Patitur hanc tineam spiritus, qui Jesum Christum in carne venisse non credit: et ipse est tinea; ipse est enim antichristus. Qui autem de Deo sunt, fidem tenent; et ideo tineam pati non queunt, quae dividit vestimentum. Omne enim quod inter se dividitur, sicut satanae regnum, non potest esse perpetuum.
PL 15, 1539Bイエス・キリストが肉において来たことを信じない霊は、この虫に蝕まれる。その霊自身が虫であり、反キリストだからである。しかし神から出た者たちは信仰を保つ。それゆえ、衣を分ける虫に蝕まれることがあり得ない。自らのうちで分裂するものはすべて、サタンの国のように、永続し得ないからである。
Liber I, Caput XIV
第1巻 第XIV章PL 15, 1539CEst etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatum religiosae acies intentionis obducitur, aut fidei puritas decoloratur nube perfidiae.
PL 15, 1539C心の錆もまたある。世俗の欲望の汚れによって、敬虔な志向の鋭さが覆われるとき、あるいは信仰の清らかさが背信の雲によって色あせるときである。
Aerugo mentis est rei cupiditas familiaris: aerugo mentis incuria est: aerugo mentis est ambitio dignitatum, si in his summa spes vitae praesentis locetur.
PL 15, 1539C家産への貪欲は、精神の錆である。無頓着は精神の錆である。位階への野心は、もし現在の生の最高の希望がそこに置かれるなら、精神の錆である。
Et ideo ad divina conversi, acuamus ingenium, exerceamus affectum; ut gladium illum, quem vendita veste (Luc. XXII, 36) , emi Dominus jubet, paratum semper et lucidum tamquam in vagina mentis reconditum habere possimus.
PL 15, 1539Cそれゆえ、神的なものへ向き直り、才を研ぎ、情を鍛えよう。主が衣を売って買えと命じるあの剣(ルカ22:36)を、いわば精神の鞘に収めたように、常に備えて輝かせて持てるように。
Arma enim spiritalia et fortia Deo ad destruendas munitiones militibus Christi debent semper esse praesentia; ne cum venerit dux coelestis militiae, situ nostrorum offensus armorum, a legionum suarum nos societate secernat. (Vers. 5, 6) .
PL 15, 1539C霊の武具、神にとって砦を打ち壊すのに強い武具が、キリストの兵士たちには常に手元になければならない。天の軍勢の長が来たとき、我々の武具の錆に気分を害し、自らの軍団との交わりから我々を締め出すことのないように。(第5、6節)
Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia: et uxor ejus de filiabus Aaron, et nomen ejus Elizabeth. Et erant ambo justi, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
PL 15, 1539D「ユダヤの王ヘロデの日々に、アビヤの組の祭司で、ザカリアという名の者がいた。その妻はアロンの娘たちの出で、名をエリサベトといった。二人とも義人であり、主のすべての戒めと義の定めをとがめなく歩んでいた」と彼は言う。
Liber I, Caput XV
第1巻 第XV章PL 15, 1540ADocet nos Scriptura divina non solum mores in iis qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari; ut veluti transmissa immaculatae puritatis haereditas in iis quos volumus laudare, praecellat.
PL 15, 1540A神の聖書は我々に、称えられるべき人々においては、その品行だけでなく、両親もまた称えられるべきことを教える。それは、我々が称えようとする者において、いわば汚れなき清らかさの伝えられた遺産が、ひときわ卓越するためである。
Quae enim alia intentio hoc loco sancti Evangelistae, nisi ut sanctus Joannes Baptista nobilitetur parentibus, miraculis, moribus, munere, passione?
PL 15, 1540A実に、福音書記者がこの箇所で意図するのは、聖なる洗礼者ヨハネが、両親により、奇跡により、品行により、務めにより、受難により、高貴とされることのほかに何があろうか。
Sic etiam sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Sacerdos itaque Zacharias, nec solum sacerdos, sed etiam de vice Abia, id est nobilis inter superiores familias.
PL 15, 1540A同じように、聖なるサムエルの母アンナも称えられる。同じようにイサクは、両親から敬虔の高貴さを受け、それを子孫に遺した。それゆえザカリアは祭司であり、しかも単に祭司であるだけでなく、アビヤの組の者、すなわち上位の家系の中でも高貴な者である。
Liber I, Caput XVI
第1巻 第XVI章PL 15, 1540AEt uxor, inquit, ejus de filiabus Aaron. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a majoribus sancti Joannis nobilitas propagatur; non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis.
PL 15, 1540A「その妻はアロンの娘たちの出」と彼は言う。それゆえ、聖ヨハネの高貴さは、両親からだけでなく、祖先からも伝えられている。世の権力によって高いのではなく、宗教の継承によって尊いのである。
Tales enim majores habere debuit praenuntius Christi; ut non repente conceptam, sed a majoribus acceptam, et ipso infusam jure naturae praedicare fidem Dominici videretur adventus.
PL 15, 1540Bキリストの先触れは、そうした祖先を持たねばならなかった。主の到来を宣べ伝える信仰が、にわかに懐かれたものではなく、祖先から受け継がれ、自然の法そのものによって注がれたものだと見えるようにである。
Liber I, Caput XVII
第1巻 第XVII章PL 15, 1540BErant, inquit, ambo justi incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
PL 15, 1540B「二人とも義人であり、主のすべての戒めと義の定めをとがめなく歩んでいた」と彼は言う。
Quid ad hoc referunt qui peccatis suis solatia praeferentes, sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse, et utuntur versiculo; quia scriptum est in Job: Nemo mundus a sorde, nec si una die vita ejus sit in terra, numerosi menses ejus ab ipso (Job. XIV, 4 et 5) ?
PL 15, 1540Bこれに対して、自分の罪に慰めを持ち出し、頻繁な罪なしには人はあり得ないと考えて、小節を用いる者たちは、何と答えるのか。ヨブ記に書かれているからである。「汚れから清い者はいない。たとえ地上での彼の生が一日であっても、その月は彼〔神〕によって数多い〔底本は numerosi。numerati「数えられた」の誤りか〕」(ヨブ記14:4、5)。
Quibus respondendum est, prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant: utrum numquam omnino peccasse, an desiisse peccare?
PL 15, 1540B彼らには、まず、人が罪なしにあるとはどういうことかを定義するよう答えねばならない。すなわち、一度も罪を犯したことがないことか、罪を犯すのをやめたことか。
Si enim hoc putant sine peccato esse, desiisse peccare: et ipse consentio; Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) .
PL 15, 1540Cもし彼らが、罪なしにあるとは、罪を犯すのをやめたことだと考えるなら、私自身も同意する。「すべての人が罪を犯し、神の栄光を欠いている」(ローマ3:23)からである。
Sin autem, eum qui veterem errorem correxerit, et in eam se vitae transformaverit qualitatem, ut temperet a peccato, negant abstinere a delictis, non possum in eorum convenire sententiam; cum legamus: Quia sic Dominus dilexit Ecclesiam . . . . ut exhibeat sibi ipse gloriosam, et non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi: sed ut sit sancta, et immaculata (Ephes. V, 25 et 27) .
PL 15, 1540Cしかし、古い迷いを正し、罪を控えるほどの生の質へと自らを変えた者が、罪から身を慎むことを、彼らが否定するなら、私は彼らの意見に同意できない。我々は読むからである。「主は教会をこのように愛した……それは、自ら教会を栄光ある者として自分に示すためであり、しみも、しわも、そのようなものも持たず、聖であり汚れなき者であるためである」(エフェソ5:25、27)。
Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse; nisi primo per Dei gratiam, quod abluta a delicto sit: deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?
PL 15, 1540C教会は諸国民から、すなわち罪人たちから集められたのだから、汚れた者たちから汚れなき者であることは、どうして可能だろうか。まず神の恩寵によって罪から洗われたこと、次に、罪を犯さないという質によって罪から身を慎むことによるのでなければ。
Ita nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile est naturae: sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut immaculata videatur.
PL 15, 1540Dこうして、教会は初めから汚れなき者ではない。それは人間の本性には不可能だからである。しかし神の恩寵と自らの質によって、もはや罪を犯さないがゆえに、汚れなき者と見えるようになるのである。
Liber I, Caput XVIII
第1巻 第XVIII章PL 15, 1541ANec otiose justos ante Deum dixit, incedentes in mandatis et justificationibus Domini: in quo Patrem omnipotentem, et Filium comprehendit. Filium esse qui legem tulerit, mandata praescripserit, etiam sanctus Lucas evangelista declarat (Luc. VI, 47) .
PL 15, 1541A彼が「神の前に義なる者」と言い、さらに「主の戒めと義の定めを歩む者」と言ったのは、無意味ではない。それによって彼は、全能の父と子を含めている。律法を授け、戒めを定めたのが子であることは、聖なる福音書記者ルカも明らかにしている(ルカ6:47)。
Et bene justos ante Deum; non enim omnis qui justus est ante homines, justus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus: homines in facie, Deus in corde.
PL 15, 1541Aそして「神の前に義なる者」と言うのは適切である。人々の前で義である者が皆、神の前でも義であるわけではないからである。人々の見方と神の見方は異なる。人々は顔を見、神は心を見る。
Et ideo fieri potest ut aliquis, affectata bonitate populari, justus videatur mihi: justus autem ante Deum non sit, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere.
PL 15, 1541Aそれゆえ、民に好まれる善良さを装って、ある人が私には義と見えることがありうる。しかし、もし正義が精神の純一から形づくられず、へつらいによって装われているのなら、その人は神の前では義ではない。人は、そこに隠れているものを見抜けないからである。
Perfecta igitur laus est, ante Deum justum esse. Unde et Apostolus: Cujus laus, inquit, non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29) . Beatus plane ille qui in conspectu Dei justus est.
PL 15, 1541Aそれゆえ、神の前に義であることは、完全な誉れである。だから使徒も言う。「その誉れは人からではなく、神から来る」(ローマ2:29)。神の前で義である者は、まことに幸いである。
Beatus ille, de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47) ; verus enim Israelita, qui Deum videt, et videri se novit a Deo, et ipsi exhibet cordis occulta.
PL 15, 1541B主が「見よ、まことのイスラエル人。その内に偽りはない」と言うに値すると認めた者は幸いである(ヨハネ1:47)。まことのイスラエル人とは、神を見、自分が神に見られていることを知り、心の隠れたものを神にさらす者だからである。
Solus enim perfectior, qui ab eo probatur, qui non potest falli: Judicia enim Domini vera (Psal. XVIII, 10) : judicia autem hominum saepe falluntur; ut et injustis justitiae gratiam frequenter adscribant, et justum aut odio persequantur, aut mendacio decolorent.
PL 15, 1541B実に、欺かれえない者に是認される者だけが、いっそう完全である。「主の裁きはまことである」(詩篇18:10)。これに対し、人々の裁きはしばしば欺かれる。そのため、不義の者にもしばしば正義の誉れを帰し、義人を憎しみによって迫害したり、偽りによって貶めたりする。
Novit autem Dominus immaculatorum vias (Psal. XXXVI, 18) ; nec pro peccatore laudabilem, nec pro laudabili peccatorem: sed unumquemque pro competentium judicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti.
PL 15, 1541B「主は無垢なる者たちの道を知っている」(詩篇36:18)。主は、罪人を称賛すべき者として、また称賛すべき者を罪人として裁くのではなく、各人をふさわしい功の理にしたがって裁く。精神の裁定者は、行いの裁定者でもあるからである。
Divina namque judicia meritum justi ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur. Plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur: aut improba cogitatio facti alicujus decore velatur.
PL 15, 1541C神の裁きは、義人の功を、精神の状態から測るのであって、行いの何らかの結末からは測らない。しばしば、善い精神が、非難すべき結末をもつ行いによって歪められ、悪しき思いが、ある行いの美しさによって覆われるからである。
Sed etiam quod bene feceris, si male cogitaveris, divino judicio non potest comprobari. Scriptum est enim: Juste quod justum est persequeris (Deut. XVI, 20) . Nam nisi esset ut justum injuste faceres, numquam dictum esset: Juste quod justum est persequeris.
PL 15, 1541Cしかし、あなたが善く行ったことでも、悪く思っていたなら、神の裁きによって是認されえない。「汝は、正しいことを正しく追い求めよ」と書かれているからである(申命記16:20)。もし正しいことを不正に行うことがありえないのなら、「正しいことを正しく追い求めよ」とは決して言われなかったであろう。
Et certe posse justum injuste fieri docuit nos ipse Salvator dicens: Cum feceris eleemosynam, noli tuba canere ante te. Et, Cum oratis, non eritis sicut hypocritae (Matth. VI, 2 et 5) .
PL 15, 1541Cさらに、正しいことが不正に行われうることを、救い主自身が次のように言って我々に教えている。「汝が施しをするときは、汝の前でラッパを吹くな」と、また「汝らが祈るときは、偽善者のようであってはならない」と(マタイ6:2、5)。
Bonum est misericordia, bonum est oratio: sed potest injuste fieri, si jactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut videatur ab hominibus.
PL 15, 1541C慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕は善であり、祈りは善である。しかし、人に見られようとして、誇示のために貧しい者に施すなら、それは不正に行われうる。
Liber I, Caput XIX
第1巻 第XIX章PL 15, 1541DUnde sanctus Evangelista non solum justos ante Deum, et incedentes in mandatis omnibus et justificationibus Domini: sed etiam sine querela incedentes ait.
PL 15, 1541Dそれゆえ聖なる福音書記者は、「神の前に義であり、主のすべての戒めと義の定めを歩む者」と言うだけでなく、「とがめなく歩む者」とも言う。
Quod mire cum prophetico congruit dicto, quo sanctus Salomon in Proverbiis usus est dicens: Provide bona semper coram Deo, et coram hominibus (Prov. III, 4) . Nulla ergo querela est, ubi et mentis bonitas concordat, et facti. Et plerumque justitia durior hominum querelam excitat.
PL 15, 1542Aこれは、聖なるソロモンが箴言で用いた預言の言葉と驚くほど一致する。「汝は、神の前でも人々の前でも、つねに善きことを備えよ」(箴言3:4)。したがって、精神の善さと行いの善さが一致するところには、とがめはない。しかも、より厳格な正義は、しばしば人々のとがめを呼び起こす。
Liber I, Caput XX
第1巻 第XX章PL 15, 1542AQuam vero congruat verborum ipsa distinctio, et ordo conveniat, diligenter adverte. Incedentes, inquit, in omnibus mandatis et justificationibus Domini.
PL 15, 1542A語句そのものの区別と順序が、いかによく合っているかを、念入りに見よ。「主のすべての戒めと義の定めを歩む者」と彼は言う。
Prius enim mandatum, secunda est justificatio. itaque cum mandatis coelestibus obedimus, in mandatis incedimus Domini; cum judicamus, et congrue judicamus, tenere Domini justificationes videmur.
PL 15, 1542A戒めが先であり、義の定めは二番目だからである。それゆえ、我々が天の戒めに従うとき、我々は主の戒めに従って歩んでいるのであり、我々が裁き、しかも適切に裁くとき、主の義の定めを保っていると見える。
Liber I, Caput XXI
第1巻 第XXI章PL 15, 1542BPlena igitur laudatio est quae genus, mores, officium, factum, judicium comprehendit. Genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in justificatione judicium.
PL 15, 1542Bそれゆえ、生まれ、品行、務め、行い、裁きを含む賛辞こそが、満ち足りた賛辞である。生まれは先祖において、品行は公正において、務めは祭司職において、行いは戒めにおいて、裁きは義の定めにおいて〔示される〕。
Liber I, Caput XXII
第1巻 第XXII章PL 15, 1542B(Vers. 8, 9, 10.) Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Dominum Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini: et omnis populus foris orabat hora incensi.
PL 15, 1542B(第8、9、10節)「ザカリアが、自らの組の順番で、神なる主の前に祭司の務めを果たしていたとき、祭司職の慣わしにしたがって、くじが当たり、主の神殿に入って香をたくことになった。そして、民はみな、香の時刻に外で祈っていた」。
Videtur hic sanctus Zacharias summus designari sacerdos; quia, sicut lectum est de priore tabernaculo in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, non uno tantum anni tempore intrabant in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offerret pro se et populi delictis (Hebr. X, 6 et 7) .
PL 15, 1542Bここで聖ザカリアは、大祭司を示していると見える。読まれるとおり、先の幕屋には、祭司たちが務めを果たしつつ常に入っていたが、彼らが神殿に入ったのは、一年のうちの一つの時期だけではなかった。これに対し第二の〔幕屋〕には、年に一度、ただ一人の大祭司が、血を携えずには入らなかった。その血は、自分と民の罪のために献げるものである(ヘブライ10:6、7)〔底本の番号のまま。引かれた事柄は9章6–7節に当たる〕。
Hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur; quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte legitur, humano judicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur.
PL 15, 1542Cこの者こそ、なおくじによって探し求められている、かの大祭司である。真の大祭司は、なお知られていないからである。くじによって選ばれる者は、人間の判断では捉えられない。それゆえ、かの者が探し求められ、別の者が象られていた。
Ille quaerebatur verus in aeternum sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4) : qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine Patrem Deum generi reconciliaret humano.
PL 15, 1542C探し求められていたのは、永遠にわたる真の祭司である。彼に向かって「汝は永遠に祭司である」と言われる(詩篇109:4)。彼は、いけにえの獣の血によってではなく、自らの血によって、父なる神と人類とを和解させる者である。
Sed tunc sanguis fundebatur in specie, et in specie sacerdos ordinabatur: nunc quia veritas venit, relinquamus speciem, veritatem sequamur. Et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. Erat ergo, et certe erat cujus vices etiam gerebantur.
PL 15, 1542Cしかし、そのときには、外形において血が流され、外形において祭司が任じられた。いま真理が来たのだから、外形を捨て、真理に従おう。また、そのときには交替があったが、いまは永続がある。それゆえ、その代わりが務められていた当の者は、存在した。確かに存在したのである。
Liber I, Caput XXIII
第1巻 第XXIII章PL 15, 1542CSorte ergo legebatur, ut introiret in templum sacerdos. Si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud significabatur, nisi eum sacerdotem esse venturum, cujus sacrificium non esset commune cum caeteris: qui denique non in manufactis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret.
PL 15, 1542Cそれゆえ、祭司は、神殿に入るべき者として、くじによって選ばれた。もし予型において証人が立てられえなかったのなら、そのことは、ほかの者たちとそのいけにえを共にしない祭司が来ることのほかに、何を意味していたのか。実に彼は、手で造られた神殿においてではなく、自らの体の神殿において、我々のために献げ、我々の罪を空しくする者である。
Sorte ergo quaerebatur sacerdos. Ideo fortasse et milites vestimenta Domini sortiebantur (Joan. XIX, 24) , ut quoniam in templo suo pro nobis Dominus deferre sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum Legis impleret.
PL 15, 1543Aそれゆえ、祭司はくじによって探し求められた。おそらくそのために、兵士たちも主の衣をくじ引きにしたのである(ヨハネ19:24)。主が、自らの神殿において我々のためにいけにえを献げる備えをしていたので、主の周りにおいてもまた、くじ引きの動きが律法の命令を満たすためである。
Propter quod ait: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 7) . Certe ut ipse esset, qui et exspectatus in veteri Testamento, et mandato Dei videretur electus.
PL 15, 1543Aこのために彼は言う。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:7)〔底本の番号のまま。この言葉は5章17節に当たる〕。確かに、彼自身が、旧約において待ち望まれた者であり、また神の戒めによって選ばれた者と見られるようにするためである。
Denique et super apostolum Matthiam sors cecidit (Act. I, 26) , ne apostoli electio a mandato discrepare legis veteris videretur.
PL 15, 1543A実に、使徒マティアの上にもくじは落ちた(使徒言行録1:26)。使徒の選びが、古い律法の戒めと食い違うと見えないようにするためである。
Liber I, Caput XXIV
第1巻 第XXIV章PL 15, 1543A(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi. Non immerito angelus videtur in templo; quia veri Sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent (Cf. Aug. epist. 148, al. 111, et alibi) .
PL 15, 1543A(第11節)「すると、主の天使が、香の祭壇の右に立って彼に現れた」。天使が神殿で見られるのは、理由のないことではない。真の祭司の到来がすでに告げられ、天使たちが仕えるはずの天のいけにえが備えられていたからである(参照、アウグスティヌス『書簡』148、別本111、ほか各所)。
Et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. Et hoc specialiter aut de angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri, apparere dicatur; sic enim habes: Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre (Gen. XVIII, 1) .
PL 15, 1543Bそして、突然彼を見た者に現れたと言われるのは適切である。天使についても神についても、神の聖書は、とくにこう述べる習わしである。予見されえないものが、現れたと言われるのである。実際あなたは、こう読む。「神はマンブレのカシのもとでアブラハムに現れた」(創世記18:1)。
Nam qui ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur: si vult, videtur.
PL 15, 1543B前もって気づかれず、突然の姿で見られるものが、現れたと記されるからである。感覚されうる事物の見られ方と、見られることがその意志に懸かっており、本性としては見られず、意志によって見られる者の見られ方とは、同じではない。彼は、望まなければ見られず、望めば見られる。
Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit: alii, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum: visus est etiam Jesus stans ad dexteram Dei; et non est visus a populo (Act. VII, 55) .
PL 15, 1543B神がアブラハムに現れたのは、そう望んだからである。ほかの者に現れなかったのは、望まなかったからである。ステファノが民に石打ちにされたとき、彼には天が開くのが見え、イエスが神の右に立つのも見えたが、民には見えなかった(使徒言行録7:55)。
Vidit Esaias Dominum Sabaoth, sed alius videre non potuit; quia cui placuit, apparuit (Esai. VI, 1) .
PL 15, 1543Cイザヤは万軍の主を見たが、ほかの者は見ることができなかった。神が良しとした者に、現れたからである(イザヤ6:1)。
Liber I, Caput XXV
第1巻 第XXV章PL 15, 1543CEt quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus virtutibus et potestatibus legerimus, quia Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18) ? Et addidit, quod ultra coelestes est potestates: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ibid.) .
PL 15, 1543Cそして、人間について何を言うことがあろうか。天の力天使や能天使についてさえ、「いまだかつて神を見た者はいない」と我々は読んでいるのに(ヨハネ1:18)。そして彼は、天の能天使たちをも超えることを付け加えた。「父の懐にいる独り子なる子が、自ら語り告げた」(ヨハネ1:18)。
Aut adquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit umquam, Filium visum esse in veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex Virgine, videbatur: aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio (Aug. loco citato) , ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba.
PL 15, 1544Aそれゆえ、次のいずれかでなければならない。父なる神をいまだかつて誰も見たことがないのなら、旧約において見られたのは子であったと同意せねばならず、異端者たちは、おとめから生まれる前に見られていた者に、おとめからの始まりを与えるのをやめよ。あるいは、少なくとも、父であれ子であれ、さらには聖なる霊であれ──ただし聖なる霊の見られうるあり方があるとして(アウグスティヌス、前掲箇所)──、意志が選んだ姿であって、本性が形づくったのではない姿において見られうることは、反駁できない。我々は、霊もまたハトにおいて見られたと聞いているからである。
Et ideo Deum nemo vidit umquam; quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque referendum est.
PL 15, 1544Aそして、それゆえ、いまだかつて神を見た者はいない。神のうちに宿る神性の充満を、誰も見たことがなく、誰も精神によっても目によっても把握したことがないからである。「見た」は、〔精神と目の〕両方に関わらせて解さねばならない。
Denique cum additur: Unigenitus Filius ipse enarravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur; species enim videtur, virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur.
PL 15, 1544A実に、「独り子なる子が自ら語り告げた」と付け加えられるとき、示されているのは、目の見ることよりもむしろ精神の見ることである。姿は見られ、力は語られるからである。前者は目によって、後者は精神によって把握される。
Liber I, Caput XXVI
第1巻 第XXVI章PL 15, 1544BSed quid de Trinitate dicam? Seraphim quando voluit, apparuit, et vocem ejus Esaias solus audivit (Esai. VI, 6) . Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur; neque etiam in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere.
PL 15, 1544Bしかし、三位一体について何を言おうか。セラフィムは、望んだときに現れ、イザヤだけがその声を聞いた(イザヤ6:6)〔動詞が単数なので、一体のセラフィムを指すと解した〕。天使は現れ、いまも傍らにいるが、見られない。見ることは我々の力のうちになく、現れることがその者の力のうちにある。
Tamen, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus.
PL 15, 1544Bそれでも、見る力はないとしても、見ることができるようになるに値する者となる恩寵はある。それゆえ、恩寵を持っていた者は、その機会を得るに値した。我々は、神を見る恩寵を持たないので、その機会に値しない。
Liber I, Caput XXVII
第1巻 第XXVII章PL 15, 1544BEt quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sunt mundo. Et ideo ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8) .
PL 15, 1544Bそして、今の世で、主が望むときのほかは見られないことの、何が不思議であろうか。復活においてさえ、心の清い者たちのほかには、神を見ることは容易でない。それゆえ彼は言う。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。
Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre.
PL 15, 1544C彼はすでにどれほど多くの幸いな者を数えたことか。それでも、彼らに神を見る力を約束してはいなかった。それゆえ、心の清い者が神を見るのなら、ほかの者は見ないことになる。ふさわしくない者が神を見ることはなく、神を見ようとしなかった者が神を見ることもできない。
Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur: et cum praesens est, non videtur.
PL 15, 1544C神は、場所において見られるのではなく、清い心において見られる。体の目で神が探されるのでもなく、視覚に囲い込まれるのでもなく、触れて捉えられるのでもなく、語りかけで聞かれるのでもなく、歩みで感じ取られるのでもない。不在と思われるときに見られ、現にいるときに見られない。
Denique nec apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait: Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis (Joan. XIV, 9) !
PL 15, 1545A実に、使徒たちでさえ、皆がキリストを見ていたわけではない。それゆえ彼は言う。「私は汝らとこれほど長く共にいるのに、汝らはなおも私を知らなかった」(ヨハネ14:9)。
Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.
PL 15, 1545A広さ、長さ、高さ、深さがいかなるものか、また知識を超えるキリストの愛を知った者は、キリストをも見、父をも見たのである。
Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum; spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur; ut videri possit a nobis.
PL 15, 1545A我々はもはや、肉によってではなく、霊によってキリストを知るからである。我々の面前にある霊は、主なるキリストだからである。その主が、その慈しみによって、我々を神のあらゆる充満へと満たすことを良しとするように。それは、主が我々に見られうるためである。
Ideo ergo apparuit Zachariae angelus a dextris altaris incensi, quia apparuit cum voluit, non apparuit quamdiu noluit.
PL 15, 1545Aそれゆえ、天使が香の祭壇の右でザカリアに現れたのは、望んだときに現れ、望まなかった間は現れなかったからである。
Liber I, Caput XXVIII
第1巻 第XXVIII章PL 15, 1545BApparuit autem a dextris altaris incensi; quia divinae insigne misericordiae deferebat: Dominus enim a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8) . Et alibi: Dominus protectio tua super manum dexterae tuae (Psal. CXX, 5) .
PL 15, 1545Bまた、香の祭壇の右に現れたのは、神の慈しみの印を携えていたからである。「主は私の右にいる。私が揺るがされないために」(詩篇15:8)。そしてほかの箇所で。「主は汝の守りであり、汝の右の手の上にある」(詩篇120:5)。
Atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus assistat angelus, immo praebeat se videndum. Non enim dubites assistere angelum, quando Christus assistit, quando Christus immolatur.
PL 15, 1545Bそして願わくは、我々が祭壇に香をたき、いけにえを献げるとき、我々のそばにも天使が立ち、いや、自らを見えるようにしてほしい。キリストが傍らにいるとき、キリストがいけにえとして屠られるとき、天使が傍らにいることを、あなたは疑ってはならない。
Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) . Nec verearis ne turbetur cor tuum angeli visione (perturbamur enim, et a nostro alienamur affectu, quando praestringimur alicujus superioris potestatis occursu), idem enim angelus qui occurrerit nobis, confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zachariae firmavit animum, dicens:
PL 15, 1545B「我々の過越であるキリストは、屠られた」からである(一コリント5:7)。また、天使の姿に心が乱されることを、恐れてはならない(我々は、より高い力との出会いに眩まされるとき、心を乱され、我々自身の情から引き離されるのである)。我々に出会った同じ天使が、かつて動揺したザカリアの心を堅くしたように、我々をも堅くすることができるからである。彼はこう言った。
Liber I, Caput XXIX
第1巻 第XXIX章PL 15, 1545C(Vers. 13, 14.) Ne timeas Zacharia, quoniam ecce oratio tua exaudita est: et uxor tua Elizabeth pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem: et erit gaudium tibi: et multi in nativitate ejus gaudebunt.
PL 15, 1545C(第13、14節)「恐れるな、ザカリア。見よ、汝の祈りは聞き入れられた。汝の妻エリサベトは息子を産み、汝はその名をヨハネと呼ぶ。汝には喜びがあり、多くの者がその誕生を喜ぶ」。
Plena semper, et redundantia sunt divina beneficia: non exiguo constricta numero, sed uberi bonorum coacervata congestu; ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis.
PL 15, 1545C神の賜物は、つねに満ち、あふれている。わずかな数に押し込められず、豊かな善きものの積み重なりとして集められている。そのため、ここには、第一に祈りの実り、次に不妊の妻の出産、そして多くの者の喜び、さらに徳の偉大さがある。
Altissimi quoque propheta promittitur: quin etiam, ne qua esset dubitatio, futuri quoque vocabulum designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentiae poena silentium est: quod in posterioribus explanabimus.
PL 15, 1545Cまた、いと高き者の預言者であることも約束される。それどころか、疑いの余地のないよう、生まれてくる者の名までも指定される。願いを超えて、かくも多くが注がれるのだから、不信への刑罰が沈黙であるのは、理由のないことではない。このことは、あとの箇所で説明しよう。
Solemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. Unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari.
PL 15, 1545C聖なる者たちの誕生と出生においては、祝うべき喜びがある。聖なる者は、親たちにとっての喜びであるだけでなく、多くの者の救いでもあるからである。それゆえ我々は、この箇所で、聖なる者たちの誕生を喜ぶよう諭されている。
Liber I, Caput XXX
第1巻 第XXX章PL 15, 1546AAdmonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu, quam pro meritis filiorum; non enim mediocre munus est Dei, dare liberos propagatores generis, successionis haeredes. Lege Jacob duodecim filiorum generatione gaudere (Gen. XLIX, 28) .
PL 15, 1546A親たちもまた、子らの功のためだけでなく、その誕生のためにも感謝するよう諭されている。子らを授け、家系を広める者、後継の相続人を与えることは、神の並々ならぬ贈り物だからである。読め、ヤコブは十二人の息子の誕生を喜んでいる(創世記49:28)。
Abrahae filius datur (Gen. XXI, 2) . Zacharias exauditur. Divinum igitur munus, fecunditas est parentis. Agant itaque patres gratias, quia generaverunt: filii, quia generati sunt: matres, quia conjugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt.
PL 15, 1546Aアブラハムに息子が与えられる(創世記21:2)。ザカリアは聞き入れられる。それゆえ、親が子を持てることは、神の贈り物である。父たちは、子をもうけたことを感謝するがよい。子らは、生まれたことを。母たちは、婚姻の報いによって栄誉を受けることを。子らは、彼女たちの兵役の報酬だからである。
Vernet in Dei laudem terra, quia colitur: mundus, quia cognoscitur: Ecclesia, quia devotae numero plebis augetur. Nec otiose in principio (Gen. II, 24) statim Genesis Dei jussu conjugium copulatur, nisi ut haeresis destruatur.
PL 15, 1546A地は、耕されるがゆえに、神の賛美のために芽吹くがよい。世界は、知られるがゆえに。教会は、信心深い民の数が増すがゆえに。創世記の初め(創世記2:24)に直ちに、神の命によって婚姻が結ばれたのは、無意味ではない。それは、異端が打ち砕かれるためにほかならない。
Sic enim Deus conjugium probavit, ut jungeret: sic remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset, pietas divina concederet.
PL 15, 1546A実に、神は、結び合わせることによって婚姻を是認し、また、不妊が子らを拒んだ者たちに、神の慈愛が子らを与えるというかたちで報いたのである。
Liber I, Caput XXXI
第1巻 第XXXI章PL 15, 1546B(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino. Non corporis hic, sed animae magnitudinem declaravit. Est coram Domino magnitudo animae, magnitudo virtutis: est etiam parvitas animae, et pueritia virtutis.
PL 15, 1546B(第15節)「彼は主の前で偉大になる」。彼がここで示したのは、体の偉大さではなく、魂の偉大さである。主の前には、魂の偉大さ、徳の偉大さがあり、また魂の小ささ、徳の幼さもある。
Juxta enim animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro qualitate virtutis; ut vir perfectus ille dicatur, qui careat errore pueritiae, et lubricum adolescentiae animi maturitate non sentiat: pusillus autem, qui nullum adhuc virtutis videatur habuisse processum.
PL 15, 1546B魂についても体についても、我々は年齢を数えるが、それは時間の理によるのではなく、徳の質による。そのため、幼さの過ちを欠き、青年期の滑りやすさを心の成熟によって感じない者が、完全な人と言われ、これに対し、徳の歩みをまだ何も持たなかったと見える者が、小さき者と言われる。
Unde illud in Hieremia, cum misereretur Dominus deflentis Ephraem, et peccata propria deprecantis: A juventute, inquit, mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis (Jerem. XXXI, 20) . Si enim non fuisset puer in deliciis, numquam peccavisset.
PL 15, 1546Bここから、エレミヤの言葉が出る。主が、泣いているエフライムを、自らの罪の赦しを乞う者として憐れんだとき、「私の若い頃から」と彼は言う、「子エフライムは私に愛された者、享楽のうちにある子供である」(エレミヤ31:20)。もし享楽のうちにある子供でなかったなら、決して罪を犯さなかったであろう。
Et bene utrumque dixit, et in deliciis, et puerum; est enim puer, qui non peccat: Ecce puer meus, quem elegi (Esai. XLIII, 10) . Per delicias itaque peccavit, qui ita erat informatus a Domino, ut nescius esset erroris.
PL 15, 1546Cそして彼は、「享楽のうちに」と「子供」という両方を、適切に言った。罪を犯さない者が子供だからである。「見よ、私の子供、私が選んだ者」(イザヤ43:10)。それゆえ、主によってかくも形づくられ、過ちを知らなかった者は、享楽によって罪を犯したのである。
Ergo et si puer in deliciis non fuisset, et si in virum perfectum virtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset; ut illi necesse esset veniam suorum petere delictorum, cum magis meritorum praemia sperare deberet.
PL 15, 1546Cそれゆえ、もし享楽のうちにある子供でなかったなら、もし徳の年齢において完全な人にまで進んでいたなら、彼は決して堕ちなかったであろう。そうであれば、自らの罪の赦しを請わねばならない身にもならず、むしろ功の報いを望んでよいはずであった。
Quid etiam Dominus noster in Evangelio videtur exprimere, cum dicit: Nolite contemnere unum ex pusillis istis (Matth. XVIII, 10) . Sed loco suo plura serventur. Ergo pusillus contrarius est magno.
PL 15, 1546Cまた、我々の主は、福音書で何を表そうとしているのか、こう言うときに。「汝らは、これらの小さき者の一人をも侮るな」(マタイ18:10)。しかし、これについては、より多くをしかるべき箇所に取っておこう。それゆえ、小さき者は偉大な者の反対である。
Et si, juxta Apostolum, parvulus sub elementis est: Cum enim essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus (Galat. IV, 10) : ergo magnus supra elementa mundi est.
PL 15, 1546Dもし、使徒によれば、幼子が諸元素の下にあるのなら──「我々が幼子であったとき、我々はこの世の諸元素のもとにあった」(ガラテヤ4:10)〔底本の番号のまま。この言葉は4章3節に当たる〕──、偉大な者は世の諸元素の上にある。
Liber I, Caput XXXII
第1巻 第XXXII章PL 15, 1547AErit itaque Joannes magnus non virtute corporis, sed animae magnitudine. Denique non fines alicujus propagavit imperii, non triumphos aliquos bellici certaminis adoreis praeoptavit: sed quod est amplius, in deserto praedicans, delicias hominum, corporisque lasciviam magna animi virtute depressit.
PL 15, 1547Aそれゆえヨハネは、体の力によってではなく、魂の偉大さによって、偉大となる。実に彼は、いかなる支配の境界も広げず、戦いの武勲によるいかなる凱旋も望まなかった。そうではなく、さらに優れたことに、荒野で宣べ伝えつつ、人々の享楽と体の放縦を、心の大いなる徳によって抑え込んだ。
Parvulus ergo in saeculo, magnus in spiritu. Denique quasi magnus, nec vitae captus illecebris, sententiae constantiam vivendi desiderio mutavit. (Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
PL 15, 1547Aそれゆえ、世においては幼子であり、霊においては偉大である。実に、偉大な者として、命の誘惑にも捕らわれず、生きたいという望みのために判断の堅固さを変えることもなかった〔nec が mutavit にもかかるかは定かでない。nec を両句にかけて取った。「生きたいという望みを判断の堅固さと引き換えにした」とも読める〕。(第15節)「そして聖なる霊に満たされる」と彼は言う、「まだ母の胎内にいるうちに」。
Liber I, Caput XXXIII
第1巻 第XXXIII章PL 15, 1547ANon est dubium verum hoc angeli esse promissum; siquidem sanctus Joannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, Spiritus accepti gratiam designavit.
PL 15, 1547A天使のこの約束が真実であることは、疑いない。実際、聖ヨハネは、生まれる前、まだ母の胎内に置かれているときに、受けた霊の恩寵を示したからである。
Nam cum et pater ejus aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens, parenti Domini evangelizavit adventum; sic enim habes, quod cum advenisset mater Domini ad Elizabeth, ait illa: Ecce ut facta est salutatio tua in auribus meis, exsultavit infans in utero meo (Luc I, 44, infra) .
PL 15, 1547A実際、その父も母も、以前に何の奇跡も行っていなかったのに、母の胎内で躍りつつ、主の母に主の到来を〔parenti Domini は「〔自分の〕母に、主の到来を」とも読める。「主の母に」と取った〕福音として告げたからである。実際あなたは、主の母がエリサベトのもとに来たとき、彼女がこう言ったと読んでいる。「見よ、汝の挨拶が私の耳に入ったとき、幼子は私の胎内で躍った」(ルカ1:44、下で)。
Nondum enim erat illi spiritus vitae, sed spiritus gratiae. Denique et alibi vivendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus advertere, cum dicit Dominus: Priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 3) .
PL 15, 1547Bまだ彼には、命の霊はなく、恩寵の霊があったからである。実に、ほかの箇所でも、聖別の恩寵が生きるという実体に先立ちうることに、我々は気づくことができた。主が言うとき。「汝が胎から出る前に、私は汝を聖別し、汝を諸国民の預言者として立てた」(エレミヤ1:3)〔底本の番号のまま。この言葉は1章5節に当たる〕。
Alius enim est spiritus vitae hujus, alius gratiae: ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum: iste non temporibus, non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur.
PL 15, 1547Bこの命の霊と恩寵の霊は別だからである。前者は、生まれることで始まりを持ち、死ぬことで終わりを持つ。後者は、時にも年齢にも縛られず、死によって消されず、母の胎によって閉め出されない。
Denique et sancta Maria plena sancto Spiritu prophetavit (Luc. I, 46, infra): et Elisaeus mortuus defunctum cadaver hominis tactu sui corporis suscitavit (IV Reg. XIII, 21) : et Samuel post mortem, secundum Scripturae testimonium, futura non tacuit (I Reg. XXVIII, 17 et seq.) .
PL 15, 1547B実に、聖なるマリアも、聖なる霊に満たされて預言した(ルカ1:46、下で)。また、死んだエリシャは、その体に触れて、人の死体を甦らせた(列王記四13:21)。また、サムエルは、死後も、聖書の証言によれば、来るべきことを黙さなかった(サムエル記上28:17以下)。
Liber I, Caput XXXIV
第1巻 第XXXIV章PL 15, 1547CEt Spiritu, inquit, sancto replebitur. Cui enim adest Spiritus gratiae, nihil deest. Et cui Spirtus sanctus infunditur, magnarum plenitudo virtutum est. Denique (Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
PL 15, 1547C「そして聖なる霊に満たされる」と彼は言う。恩寵の霊がそばにいる者には、何も欠けない。そして聖なる霊〔底本は「Spirtus」。Spiritus と読む〕を注がれた者には、大いなる徳の充満がある。実に、(第16節)「イスラエルの子らの多くを、彼らの神なる主へと立ち帰らせる」と彼は言う。
Liber I, Caput XXXV
第1巻 第XXXV章PL 15, 1547CNon egemus testimonio quod plurimorum sanctus Joannes corda converterit, in quo nobis propheticae Scripturae et evangelicae suffragantur.
PL 15, 1547C聖ヨハネが多くの者の心を立ち帰らせたという証言を、我々は必要としない。そのことでは、預言の書と福音の書が我々を支持している。
Vox enim clamantis in deserto: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Esai. XL, 3; Matth. III, 6) : et baptismata populis frequentata declarant conversae plebis non mediocres factos esse processus; quia dum creditur Joanni, creditur Christo. Non enim de se, sed de Domino praedicabat praenuntius Christi. Et ideo
PL 15, 1547C「荒野で叫ぶ者の声、主の道を備えよ、その小道をまっすぐにせよ」(イザヤ40:3;マタイ3:6)〔底本の番号のまま。マタイではこの言葉は3章3節に当たる〕。そして、民が足しげく受けた洗礼も、立ち帰った民が少なからぬ進歩を遂げたことを示している。ヨハネが信じられるとき、キリストが信じられているからである。キリストの先触れは、自らについてではなく、主について宣べ伝えたのである。そして、それゆえに〔文は次の段落の頭に掲げられた聖句(第17節)へ続く〕
Liber I, Caput XXXVI
第1巻 第XXXVI章PL 15, 1548A(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae. Bene ista junguntur; numquam enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est.
PL 15, 1548A(第17節)「彼は主の前に、エリヤの霊と力をもって先立って行く」。これらは適切に結び合わされている。霊は決して力なしにはなく、力も霊なしにはないからである。
Et ideo fortasse in spiritu et virtute Eliae; quia sanctus Elias et virtutem magnam habuit et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret: virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi.
PL 15, 1548Aそして、おそらくそれゆえに「エリヤの霊と力をもって」なのである。聖なるエリヤは、大いなる力と恩寵を持っていたからである。すなわち、民の心を不信から信仰へと引き戻す力、禁欲と忍耐の徳、そして預言する霊である。
In deserto Elias, in deserto Joannes: ille corvis pascebatur, hic dumis; et calcata omni voluptatis illecebra, parcimoniam praetulit, luxumque contempsit: ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit Herodis: ille Jordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit: hic cum Domino versatur in terris, ille cum Domino apparet in gloria: hic prioris, ille sequentis Dominici praecursor adventus: ille post triennium arescentem pluviis terram rigavit, et hic post triennium nostri corporis humum fidei imbre perfudit.
PL 15, 1548A荒野にエリヤ、荒野にヨハネ。前者はカラスに養われ、後者はいばらの茂みに養われた。〔両者は〕あらゆる快楽の誘惑を踏みつけ、質素を選び、奢侈を軽んじた。前者はアハブ王の好意を求めず、後者はヘロデの好意をはねつけた。前者はヨルダンを分け、後者はそれを救いの洗いへと向け変えた。後者は主と共に地上で暮らし、前者は主と共に栄光のうちに現れる。後者は前の、前者は後の主の到来の先駆者である。前者は三年ののち、枯れかけた地を雨で潤し、後者は三年ののち、我々の体の土を信仰の雨で潤した。
Quaeris quod triennium sit? Ecce, inquit, anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Luc. XIII, 7) ; mysticus enim numerus debebatur, ut salus populis redderetur.
PL 15, 1548Bあなたは、その三年とは何かと問うのか。「見よ」と彼は言う、「私がこのイチジクの木に実を求めて来て、見つけないことが、三年になる」(ルカ13:7)。民に救いが返されるために、奥義の意味を帯びた数が必要とされたからである。
Unus in Patriarchis annus: denique de hominibus tunc anni proventus fuit, qualis non fuit postea super terram. Alius in Moyse et prophetis caeteris. Tertius in Domini Salvatoris adventu: Ecce, inquit, annum Domini acceptum, et diem retributionis (Luc. IV, 19) .
PL 15, 1548B第一の年は、族長たちの内にある。実に、そのとき人々からの年の実りは、その後地上にはなかったほどのものであった。第二は、モーセとほかの預言者たちの内にある。第三は、救い主なる主の到来の内にある。「見よ」と彼は言う、「主の受け入れられる年と、報いの日を」(ルカ4:19)。
Et ille paterfamilias qui plantavit vineam, non semel exactores fructuum, sed saepius destinavit: primum servulos, secundo alios servulos destinavit, tertio autem Filium suum misit (Matt. XXI, 33 et seq.) .
PL 15, 1548Bまた、ブドウ畑を植えたかの家の主人は、果実の取り立て人を、一度だけでなく、しばしば遣わした。初めに僕たちを遣わし、二度目にほかの僕たちを遣わし、三度目には自らの子を遣わしたのである(マタイ21:33以下)。
Liber I, Caput XXXVII
第1巻 第XXXVII章PL 15, 1548CVenit ergo Joannes in spiritu et virtute Eliae; alterum enim sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus reperitur, cum dicitur: Spiritus sanctus superveniet te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35, infra) .
PL 15, 1548Cそれゆえヨハネは、エリヤの霊と力をもって来た。一方は他方なしにはありえないからである。それは、後の箇所にも見いだされる。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」と言われているとおりである(ルカ1:35、下で)。
Sed fortasse hoc supra nos, et supra apostolos videatur exemplum. Nam et ille sub Elia diviso amne fluvialium recursus undarum in originem fluminis, sicut dicit Scriptura: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 5) significat salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia natuturae suae, qui baptizati fuerint parvuli a malitia reformantur (Cf. August., lib. I contra Jul. Pelag., cap. 2) .
PL 15, 1548Cしかし、この例は、我々をも使徒たちをも超えると見えるかもしれない。実際、エリヤのもとで川が分かれたとき、川の波が流れの源へと逆流したこと──聖書が「ヨルダンは後ろへ向きを変えた」と言うとおり(詩篇113:5)──は、救いの洗いの将来の奥義を示している。この奥義によって、洗礼を受けた幼子たちは、悪意から、自らの本性の始原〔底本は行末で音節が二度刷られて「natuturae」となっている。naturae と読む〕へと造り直されるのである(参照、アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第2章)。〔底本の構文は崩れ気味である。recursus を主語、significat を述語と取った〕
Quid quod etiam apostolis suis ipse Dominus virtutem Spiritus esse tribuendam promisit, dicens: Accipietis virtutem adveniente in vos Spiritu sancto. (Act. I, 8) .
PL 15, 1548Cさらに、主自身が、その使徒たちにも霊の力が授けられると約束したことはどうか。主は言う。「聖なる霊が汝らの上に臨むとき、汝らは力を受ける」(使徒言行録1:8)。
Deinde in sequentibus: Factus est, inquit, subito sonus de coelo, tamquam vi magna ferretur Spiritus (Act. II, 2) . Bene vi magna, quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Et virtus est illa, quam a sancto Spiritu apostoli consecuti sunt.
PL 15, 1548D続く箇所ではさらに、「突然、天から音がした。大いなる力で霊が運ばれるかのように」と彼は言う(使徒言行録2:2)。「大いなる力で」というのは適切である。「その口の霊によって、彼らのすべての力は〔成る〕」(詩篇32:6)からである。そして、使徒たちが聖なる霊から得たのは、この力である。
Liber I, Caput XXXVIII
第1巻 第XXXVIII章PL 15, 1549ABene etiam praeibit ante faciem Domini sanctus Joannes, qui praenuntius natus est, et praenuntius mortuus est. Et fortasse hoc mysterium in hac vita nostra hodieque celebratur.
PL 15, 1549A聖ヨハネが主の面前に先立って行くのも、適切である。彼は先触れとして生まれ、先触れとして死んだ。そしておそらく、この奥義は、我々のこの生において、今日もなお営まれている。
Praecurrit enim animae nostrae quaedam virtus Joannis, cum credere paramus in Christum; ut paret ad fidem animae nostrae vias, et de vitae istius tramite tortuoso, rectas semimitas nostri faciat commeatus, ne anfractu labamur erroris; quo omnis vallis animae nostrae virtutis fructibus possit impleri, et omnis saecularium altitudo meritorum Domino se humili magis timore prosternat, sciens nihil sublime posse esse, quod fragile est.
PL 15, 1549A実際、我々がキリストを信じようと備えるとき、ヨハネの何らかの力が、我々の魂に先立って走る。それは、我々の魂のために信仰への道を備え、この生のうねる小道から、我々の歩みのまっすぐな小道〔底本は行末で音節が二度刷られて「semimitas」となっている。semitas と読む〕を造り、迷いの曲がり角で我々が滑らないようにするためである。それによって、我々の魂のすべての谷が徳の実で満たされ、世俗の功のすべての高みが、主の前にいっそう謙虚な畏れをもって身を投げ出す。壊れやすいものが崇高でありうることは何もないと知っているからである。
Liber I, Caput XXXIX
第1巻 第XXXIX章PL 15, 1549A(Vers. 18, 19, 20.) Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et respondit ei angelus dicens: Ego sum Gabriel angelus, qui assisto ante Deum, et missus sum haec annuntiare tibi.
PL 15, 1549A(第18、19、20節)「そしてザカリアは天使に言った、何によって私はこれを知ろうか。私は老人であり、私の妻も年を重ねている、と。天使は彼に答えて言った、私は天使ガブリエル、神の前に立つ者であり、これらのことを汝に告げるために遣わされた」。
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant; propterea quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Condemnatur silentio incredulitas sacerdotis, et fides prophetarum probatur oraculo. Clama, inquit.
PL 15, 1549B「そして見よ、汝は黙し、これらのことが成る日まで話すことができなくなる。汝が私の言葉を信じなかったからである。それらは時が来れば成就する」。祭司の不信は沈黙によって断罪され、預言者たちの信仰は託宣によって是認される。「叫べ」と彼は言う。
Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fenum (Esai. XL, 6) . Vides jubentis imperium, obtemperantis obsequium, interrogantis affectum, obsequentis oraculum. Credidit enim, qui quid clamaret exposcit: et quia credidit, prophetavit. At vero Zacharias qui non credidit, non potuit loqui: sed
PL 15, 1549B「そして私は言った、何を叫ぼうか、と。すべての肉は草である」(イザヤ40:6)。あなたは、命じる者の権威、従う者の服従、問う者の心情、従う者に授けられる託宣を見て取る。何を叫ぶべきかを尋ねた者は信じたのであり、信じたがゆえに預言した。しかし、信じなかったザカリアは、話すことができなかった。しかし〔文は次の段落の頭に掲げられた聖句(第22節)へ続く〕
Liber I, Caput XL
第1巻 第XL章PL 15, 1549C(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus. Non unius mysterium, nec unius silentium est. Tacet sacerdos, tacet propheta. Nisi fallor, in uno vox totius plebis obmutuit: quia in uno totus ad Dominum per Moysen populus loquebatur.
PL 15, 1549C(第22節)「彼は彼らに合図しており、口がきけないままであった」。これは一人の奥義でも、一人の沈黙でもない。祭司が黙し、預言者が黙す。私の見誤りでなければ、一人のうちに、民全体の声が黙したのである。一人のうちに、民全体が、モーセを通して主に語っていたからである。
Cessatio sacrorum, et silentium prophetarum, taciturnitas prophetae, et taciturnitas sacerdotis est. Auferam, inquit, validam virtutem, prophetam, et consiliarium (Isai. III, 1 et 2) .
PL 15, 1549C祭儀の中断と預言者たちの沈黙は、預言者の無言であり、祭司の無言である。「私は」と彼は言う、「強き力と預言者と助言者を取り去る」(イザヤ3:1、2)。
Et vere abstulit prophetas, a quibus abstulit verbum quod loqui in prophetis solebat. Et vere his abstulit virtutem, a quibus Dei virtus recessit. Abstulit his consiliarium, quem magni consilii Angelum declaravit.
PL 15, 1549Cまことに主は、預言者たちを取り去った。預言者たちの内で語る習いであった言葉を、彼らから取り去ったのである。まことに主は、神の力が離れた者たちから、力を取り去った。主は彼らから助言者を取り去った。預言者は、その者を大いなる助言の天使と明らかにしている。
Abstulit vocem; quia vox verbi, non vocis est verbum. Nam nisi Verbum illud operetur in nobis, nullus est sonus vocis.
PL 15, 1549C主は声を取り去った。声は言葉の声であって、言葉が声のものではないからである。実際、あの「言葉」が我々の内で働かなければ、声の音は無い。
Vox Joannes est; vox enim clamantis est in deserto (Luc. III, 4) : Christus est Verbum, hoc Verbum operatur; et ideo ubi desivit operari, muta repente carens spiritu veluti quaedam animae lingua conticuit. Transivit enim ad nos Dei Verbum, et in nobis non tacet.
PL 15, 1549Cヨハネは声である。荒野で叫ぶ者の声だからである(ルカ3:4)。キリストは「言葉」であり、この「言葉」が働く。それゆえ、働くことをやめたとき、〔その声は〕突然無言となり、息を失って、いわば魂の舌のように黙した〔主語は定かでない。vox を受けると取った〕。神の「言葉」は我々のもとへ移り、我々の内で黙さないからである。
Denique jam non potest Judaeus dicere, quod potest dicere Christianus: quia Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) .
PL 15, 1549D実に、キリスト教徒が言えることを、もはやユダヤ人は言えない。「汝らは、私の内で語るキリストの証拠を求めている」(二コリント13:3)からである。
Liber I, Caput XLI
第1巻 第XLI章PL 15, 1550AEt ipse erat annuens illis. Remansit ergo mutus Zacharias et erat innuens illis. Quid est nutus, nisi quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem: quidam, suprema morte, voce suppressa, mutus sermo morientium?
PL 15, 1550A「そして彼自身は彼らに合図を送っていた」。ザカリアはそれゆえ口がきけないままで、彼らに合図を送っていた。合図とは、言葉のない体の動作、示そうと努めつつ、意志を言い表せないもの、あるいは、死の間際に声を抑えられた、死にゆく者たちの無言の言葉でなくて何であろうか。
Nonne tibi videtur huic similis esse populus Judaeorum, ita irrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem: qui in ultimo spei vitalis obitu constitutus, vocem quam habebat, amiserit: quae titubantis actu corporis signum verbi cupiat explicare, non verbum?
PL 15, 1550Aあなたには、ユダヤ人の民が、この者に似ていると見えないか。道理を欠くあまり、自らの行いの理由を示すことさえできず、命の望みの最後の終わりに置かれて、持っていた声を失い、よろめく体の動きによって言葉の合図を示そうと望み、言葉そのものは示さない〔関係詞 quae の先行詞は定かでない。民と取った〕。
Mutus ergo populus sine ratione, sine verbo. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? Et est profecto vox operum, fideique clamor, sicut lectum est: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) .
PL 15, 1550Aそれゆえ、民は道理なく、言葉なく、口がきけない。実際、なぜあなたには、音を知らない者のほうが、奥義を知らない者よりも口がきけないと見えるのか。そしてまことに、行いの声があり、信仰の叫びがある。「汝の兄弟の血が私に向かって叫んでいる」と読まれるとおりである(創世記4:10)。
Et ille clamat, qui in corde suo clamat per diem. Qui ergo cordis clamorem perdidit, perdidit etiam linguae. Nam qui distinctionem fidei non tenet, quomodo potest tenere verborum?
PL 15, 1550Bまた、昼の間じゅう自らの心のうちで叫ぶ者も、叫んでいる。それゆえ、心の叫びを失った者は、舌の叫びをも失った。信仰の区別を保たない者が、どうして言葉の区別を保てようか。
Et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat (Exod. IV, 10) : sed posteaquam dixit, verbum accepit, et bonorum operum edidit claritatem. Ergo sicut Moyses typus populi fuit, et typus Legis, ita etiam Zacharias tacuit.
PL 15, 1550Bそして以前にモーセは、話すことができないと言った(出エジプト記4:10)。しかし、そう言ったのちに言葉を受け、善き行いの輝きを現した。それゆえ、モーセが民の予型であり、律法の予型であったように、ザカリアもまた黙したのである。
Liber I, Caput XLII
第1巻 第XLII章PL 15, 1550BSingula itaque ut concurrant, considerandum est. Verbum in utero. Lex in silentio, Joannes appellatur, et Zacharias loquitur.
PL 15, 1550Bそれゆえ、個々のことがどのように一致するかを、考えなければならない。言葉は胎内にある。律法は沈黙している。ヨハネと名づけられ、ザカリアは語る〔底本の句読は崩れている。このように切って解した〕。
Verbum editur, Lex absolvitur, sed Legis absolutio Verbi est explicatio: Et ideo qui dixerit verbum, loquitur; etiamsi ante non sit locutus. Ab angelo jubetur tacere Zacharias, ab angelo vox premitur Judaeorum.
PL 15, 1550B言葉が生み出され、律法が完結する。ただし、律法の完結は言葉の解明である。だから、言葉を語る者は、たとえそれ以前に語らなかったとしても、語っているのである。ザカリアは天使によって黙するよう命じられ、ユダヤ人の声は天使によって抑えられる。
Non enim humanae, sed divinae hoc potestatis imperium est; ut non loquatur Deo, qui non credidit Christo. Et ideo credamus, ut loquamur. Credat Judaeus, ut loqui possit.
PL 15, 1550Cこれは人間の権能ではなく、神の権能の命令だからである。キリストを信じなかった者が、神に語りかけないようにするためである。それゆえ、我々は語るために信じよう。ユダヤ人は、語ることができるために信じるがよい。
Loquamur in spiritu mysteria, intelligamus rationem sacrificiorum veterum, aenigmata prophetarum. Mutus est qui non intelligit Legem, mutus est qui non intelligit divinarum seriem Scripturarum.
PL 15, 1550C我々は霊において奥義を語ろう。古いいけにえの理と、預言者たちの謎を理解しよう。律法を理解しない者は口がきけず、神の聖書の脈絡を理解しない者は口がきけない。
Vox enim nostra fides est; et ideo malo in Ecclesia quinque verba mente mea loqui ut alios instruam, quam decem millia in lingua . . . .
PL 15, 1550C我々の声は信仰だからである。それゆえ私は、教会において、他の人々を教えるために、自分の精神で五つの言葉を語るほうを、異言で一万の〔言葉を語る〕よりも望む……〔底本は「in lingua」のあとを点で省略する〕。
Linguae enim in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor, XIV, 19 et 22) : prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus.
PL 15, 1550C異言は、信仰者にではなく、不信者にとってのしるしだからである(一コリント14:19、22)。しかし預言は、不信者にではなく、信仰者にとってのものである。
Liber I, Caput XLIII
第1巻 第XLIII章PL 15, 1550C(Vers. 24, 25.) Post hos autem dies concepit Elizabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines?
PL 15, 1550C(第24、25節)「それらの日々ののち、その妻エリサベトは身ごもり、五か月の間身を隠して言った、主は、人々の中で私の恥辱を取り除こうと目を留めた日々に、私に何をこのようにしたのだろう」。
Magna sanctis cura est verecundiae, ut plerumque in ipsis pudor votis sit; sicut hoc loco advertimus sanctam Elizabeth, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. Quae causa occultationis, nisi pudoris?
PL 15, 1550D慎みへの配慮は聖なる者たちにおいて大きく、しばしば彼らにあっては、羞恥が願いに伴っている〔votis sit の読みは定かでない。「願いに伴う」と取った〕。この箇所で我々が聖エリサベトに見るとおりである。彼女は確かに子を持つことを望んでいたのに、五か月身を隠している。身を隠した理由は、羞恥でなくて何であろうか。
Est enim unicuique officio praescripta aetas: et quod tempore decet, tempore non decet; aevique mutatio, facti uniuscujusque mutat saepe naturam.
PL 15, 1551Aそれぞれの務めには、定められた年齢があるからである。時に適うことは、別の時には適わない。年齢の変化は、一つ一つの行いの性質をしばしば変える。
Sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta conjugio, quando dare operam liberis sit decorum: dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est; dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est: at vero ubi matura aevi senectus successerit, et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare, et gravari alienae aetatis onere, et tumescere alvum non sui temporis fructu.
PL 15, 1551A婚姻にも、定められたいくつかの時期がある。そのときには、子をもうけることに励むのが似つかわしい。すなわち、年が盛んである間、子を授かる望みがある間、生殖の営みが〔なお〕範とされている〔in exemplo の読みは定かでない。このように取った〕間は、交わりの営みもまた熱意のうちにある。しかし、円熟した老年が訪れ、年齢が、子をもうけるよりも子を導くことに適するようになると、たとえ正当な交わりであっても、そのしるしを身に帯びること、他の年齢の荷に身を重くすること、自分の時のものでない実りによって腹が膨れることは、恥ずべきことである。
Senes enim ab ipsa concluduntur aetate, et justo intemperantiae pudore revocantur facere opera nuptiarum. Adolescentes ipsi plerumque filiorum vota praetendunt, et excusandum arbitrantur aetatis calorem, generationis affectu.
PL 15, 1551A老人は、まさにその年齢によって締め出され、不節制への当然の羞恥によって、婚姻の営みをなすことから呼び戻される。若者自身は、しばしば子らへの願いを口実に掲げ、年齢の熱は、子をなそうとする情によって弁解されるべきだと考える。
Quanto magis senibus agere turpe est, quod adolescentibus pudor est confiteri? Quinetiam ipsi juvenes, sobria timore divino corda qui temperant, suscepta plerumque sobole, renuntiant operibus juventutis.
PL 15, 1551B若者が告白するのも恥ずかしいことを行うのは、老人にとって、どれほどいっそう恥ずべきことか。それどころか、神への畏れによって節度ある心を整える若者たちは、しばしば子をもうけると、若さの営みを捨てる。
Liber I, Caput XLIV
第1巻 第XLIV章PL 15, 1551BEt quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi?
PL 15, 1551Bそして、人間について何が不思議であろうか。家畜までもが、ある無言の働きによって、自分たちにあるのは子をなす熱意であって、交わりへの欲求ではないと語っているのに。
Siquidem ubi semel gravem alvum sibi senserint et genitali arvo semen receptum, jam nec concubitu indulgent, nec lasciviam amantis, sed curam parentis assumunt. At vero homines nec conceptis, nec Deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant.
PL 15, 1551B実際、家畜は、いったん自らの腹が重くなり、生殖の畑に種が受け入れられたと感じると、もはや交尾に身を委ねず、愛する者の放縦ではなく、親の世話を引き受ける。ところが人間は、宿った者らをも神をも容赦しない。前者を汚し、後者を怒らせる。
Priusquam te inquit, formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5) . Ad cohibendam petulantiam tuam, manus quasdam tui Auctoris in utero hominem formantis advertis. Ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine?
PL 15, 1551B「汝を胎に形づくる前に」と彼は言う、「私は汝を知り、母の胎にあるうちに汝を聖別した」(エレミヤ1:5)。あなたの放縦を抑えるために、あなたは、胎内で人を形づくる、あなたの創造者の手のようなものに気づく。かの者が働いているのに、あなたは聖なる胎の秘められた所を情欲で汚すのか。
Vel pecudem imitare, vel Deum verere. Et quid de pecudibus loquor? Terra ipsa a generandi opere saepe requiescit: et si impatienti hominum studio jactis frequenter seminibus occupetur, impudentiam multat agricolae, et fecunditatem sterilitate commutat.
PL 15, 1552A家畜を見ならえ、さもなくば神を畏れよ。いや、家畜について何を言うのか。地そのものでさえ、しばしば生み出す働きから休む。もし人間の我慢ならぬ熱意によって、しばしば種がまかれて占められるなら、耕す者の恥知らずを罰し、豊かな実りを不毛と取り替える。
Ita quidam in ipsis elementis, ac pecudibus ab usu non cessare generandi, naturae pudor est.
PL 15, 1552Aかくして、いわば元素においても家畜においても、生殖の営みをやめないことは、自然の恥じるところである。
Liber I, Caput XLV
第1巻 第XLV章PL 15, 1552AMerito ergo etiam sancta Elizabeth erubescebat gratiam, etsi non agnosceret culpam. Nam etsi de viro conceperat (neque enim aliter de hominis ortu fas est credere), tamen partus sui erubescebat aetatem.
PL 15, 1552Aそれゆえ聖エリサベトも、咎を自覚していなかったとはいえ、恩寵を恥じたのは当然であった。たとえ夫によって身ごもったにせよ(人の誕生について、それ以外のことを信じるのは許されないからである)、それでも出産の年齢を恥じたのである。
Et rursus caruisse se gaudebat opprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. Hoc igitur opprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem (32, q. 2, c. Pudor.) .
PL 15, 1552Aまた一方で、自分が恥辱を免れたことを喜んだ。女にとって、結婚の報いを持たないことは恥であり、女が嫁ぐ理由はこの報いただ一つだからである。それゆえ彼女は、この恥辱が自らの恥によって取り除かれたことで慰められている。その恥とは、すでに述べたとおり、年齢のゆえに彼女が感じた恥である(『教令集』第2部第32事例第2問題「Pudor」法文)。〔consolatur sui pudore sublatum の係りは定かでない。「恥辱が自分の恥によって取り除かれたことで慰められる」と取った〕
Unde intelligi potest quia jam non conveniebant inter se concubitu conjugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis.
PL 15, 1552Bここから、二人がもはや夫婦の交わりで結ばれていなかったことが理解できる。老いての交わりを恥じなかった女が、出産を恥じることはないはずだからである。それでもなお、彼女は信仰の奥義を知らないあいだは、母となる重荷を恥じるのである。
Liber I, Caput XLVI
第1巻 第XLVI章PL 15, 1552BIlla quae occultabat se, quia conceperat filium, jactare se coepit quia generabat prophetam. Et quae erubescebat ante, benedicit: et quae dubitabat ante, firmatur.
PL 15, 1552B身ごもったことを隠していた女は、預言者を産むとなって、自らを誇りはじめた。以前は恥じていた女が祝福し、以前は疑っていた女が堅くされる。
Ecce enim, inquit, ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 44, infra) . Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum; quia religiosum credidit partum.
PL 15, 1552B彼女は言う。「見よ、汝の挨拶の声が私の耳に入ったとき、幼子は喜びのうちに私の胎内で躍った」(ルカ1:44、下で)。それゆえ彼女は大声で叫んだ。主の到来を感じ取ったからであり、この出産が敬虔なものだと信じたからである。
Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non affectatae fidem generationis adscisceret.
PL 15, 1552C実に、恥じる理由は何もなかった。預言者の誕生が、与えられたものであって求めて得たものではない出産の確かさを、わが物としたからである。〔datae, non affectatae の係りは定かでない。「出産」に係ると取った〕
Liber II, Caput I
第2巻 第I章PL 15, 1551D[1551] (Vers. 26, 27.) Eodem autem tempore missus est Angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen Virginis, Maria.
PL 15, 1551D(第26、27節)「同じ時に、天使ガブリエルが主から、ガリラヤの町、名をナザレという所に遣わされた。ダビデの家のヨセフという名の男に婚約していたおとめのもとへである。おとめの名はマリアといった。」
Latent quidem divina mysteria, nec facile juxta Propheticum dictum quisquam hominum potest scire consilium Dei, sed tamen ex caeteris factis atque praeceptis domini Salutaris possumus intelligere et hoc perpensioris fuisse consilii, quod ea potissimum electa est ut Dominum pareret, quae erat desponsata viro.
PL 15, 1551D神の奥義は確かに隠れており、預言者の言葉のとおり、人間の誰も神の計画を容易には知りえない。それでも、救い主である主のほかの行いや命令から、これもまたいっそう熟慮された計画であったと理解できる。主を産む者として、夫に婚約していた女がとりわけ選ばれたことである。
Cur autem non antequam desponsaretur, impleta est? Fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio.
PL 15, 1552Dではなぜ、婚約する前に身ごもらなかったのか。おそらく、姦通によって身ごもったと言われないためであろう。
Et bene utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre.
PL 15, 1552D聖書は両方をうまく述べている。婚約していて、しかもおとめであること。おとめであるのは、男との結びつきを持たないと見られるため、婚約していたのは、汚された処女性という悪評に焼かれないためである。重い腹は、堕落の徴を見せつけるかに見えたであろうから。
Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare; sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, et lubricam famam pudoris: nec putavit ortus sui fidem matris injuriis adstruendam.
PL 15, 1553A主は、母の純潔について疑われるよりも、自らの誕生について何人かに疑われるほうを選んだ。おとめの慎みが繊細で、恥じらいの評判が傷つきやすいことを知っていたからである。そして、自らの誕生の確かさを、母への侮辱によって築くべきだとは考えなかった。
Servatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra, ita inviolabilis opinione virginitas; oportet enim sanctos et ab his testimonium habere qui foris sunt: nec decuit sinistra virginibus opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamata mater quoque Domini videretur.
PL 15, 1553Aこうして、聖なるマリアの処女性は、恥じらいにおいて損なわれていなかったのと同じく、世評においても侵されないまま守られている。聖なる者は、外にいる人々からも証言を得ることが必要だからである。また、悪評のもとに生きる処女たちに、主の母までが悪評を受けたかに見えるという、言い訳の覆いを残すこともふさわしくなかった。
Liber II, Caput II
第2巻 第II章PL 15, 1553AQuid autem Judaeis, quid Herodi posset ascribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti?
PL 15, 1553Aもしユダヤ人たちやヘロデが、生まれた者を姦通の子と見て迫害したのだとしたら、彼らに何の罪を帰すことができただろうか。
Quemadmodum autem ipse diceret: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 18) ; si videretur coepisse a Legis injuria, cum partus innuptae Lege damnetur (Deut. XXIII, 17) ?
PL 15, 1553Bまた、主自身が「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:18)〔底本の番号のまま。この言葉は5章17節に当たる〕と、どうして言えただろうか。未婚の女の出産は律法によって断罪されているのに(申命記23:17)、律法への侮辱から始まったかに見えるとしたら。
Quinetiam locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere injuriam, et vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum. Quid quod etiam fides Mariae verbis major adsciscitur, et mendacii causa removetur?
PL 15, 1553Bそのうえ、純潔のより確かな証人として夫が立てられている。もし秘義を認めていなかったなら、侮辱に苦しみ、恥辱の報復をすることもできたはずの者である。さらに、マリアの言葉にもまして大きな信用が加えられ、偽りを言う動機も除かれることは、どう言うべきか。
Videretur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans. Causam autem mentiendi indesponsata habuit, desponsata non habuit; cum conjugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum.
PL 15, 1553B未婚のまま身ごもった女は、偽りによって咎を覆い隠そうとしたと見られたであろう。偽りを言う動機は、婚約していない女にはあっても、婚約している女にはなかった。出産は、婚姻の報いであり、婚姻の賜物だからである。
Liber II, Caput III
第2巻 第III章PL 15, 1553BNon mediocris quoque causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi: qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum.
PL 15, 1553Bマリアの処女性が世の支配者を欺いたことも、軽くない理由である。婚約している女を見れば、彼は出産を疑わしいとは思えなかった。
Fallendi autem principis mundi fuisse consilium, ipsius Domini verba declarant, cum apostoli jubentur tacere de Christo (Matth. XVI, 20) , cum sanati prohibentur gloriari de remedio (Matth. VIII, 4) , cum daemones praecipiuntur silere de Dei Filio (Luc. IV, 35) .
PL 15, 1553C世の支配者を欺くことが計画であったことは、主自身の言葉が示している。使徒たちはキリストについて黙するよう命じられ(マタイ16:20)、癒された者たちは癒やしを誇ることを禁じられ(マタイ8:4)、悪霊たちは神の子について沈黙するよう命じられている(ルカ4:35)。
Fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam Apostolus declaravit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam . . . . quam nemo principum istius saeculi cognovit.
PL 15, 1553C世の支配者を欺くことが計画であったことは、すでに述べたとおり、使徒も次のように言って明らかにした。「しかし我々は、奥義のうちに隠された神の知恵を語る……それをこの世の支配者たちの誰も知らなかった。」
Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7 et 8) , hoc est, numquam me redimi Domini morte fecissent.
PL 15, 1553C「もし知っていたなら、威光の主を決して十字架につけなかったであろう」(一コリント2:7、8)。すなわち、主の死によって私が贖われることを、決して成し遂げさせなかったであろう、という意味である。
Fefellit ergo pro nobis, fefellit ut vinceret, fefellit diabolum cum tentaretur, cum rogaretur, cum Dei Filius diceretur, ut nusquam divinitatem propriam fateretur.
PL 15, 1553Cそれゆえ彼は我々のために欺いた。勝つために欺いた。誘惑を受けたときも、問われたときも、神の子と呼ばれたときも、悪魔を欺き、どこにおいても自らの神性を告白しなかった。
Sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitavit, cum diceret: Si filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV, 6) ; tamen vel sero cognovit, et discessit ab eo. Cognoverunt et daemones qui dicebant: Novimus qui sis Jesu Filius Dei.
PL 15, 1554Aそれでも彼は、世の支配者のほうをいっそう欺いた。悪魔は、「汝が神の子であるなら、下に身を投げよ」(マタイ4:6)と言ったとき、一時は疑ったにせよ、遅ればせながら知って、彼から離れた。悪霊たちも知っていた。彼らは言った。「イエス、神の子よ、我々は汝が誰か知っている」。
Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) ? Et ideo venisse cognoverunt, quia praecognitum habebant esse venturum.
PL 15, 1554A「汝は、時が来る前に我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。彼らが来たことを悟ったのは、来ることをあらかじめ知っていたからである。
Principes autem saeculi non cognovisse, quo majore possumus quam Apostolicae sententiae probare documento: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent?
PL 15, 1554A世の支配者たちが知らなかったことを、使徒のこの言葉以上に大きな証拠によって、我々は証明できようか。「もし知っていたなら、威光の主を決して十字架につけなかったであろう。」
Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit: at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt.
PL 15, 1554A実に、悪霊の悪意は、隠れたことでさえ容易に見抜く。しかし、世の空しいことに心を奪われている者たちは、神の事柄を知ることができない。
Liber II, Caput IV
第2巻 第IV章PL 15, 1554BBene autem sibi diviserunt Evangelistae, ut sanctus Matthaeus Joseph ab angelo moneri induceret Mariam conjugem accipere (Matth. I, 20) : Lucas illic Evangelista testimonium ferret quod non convenissent: hic ipsa Maria fateretur, cum dicit angelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognovi (Luc. I, 34) ?
PL 15, 1554B福音書記者たちは、うまく役割を分けた。聖マタイは、ヨセフが天使から、マリアを妻として迎えるよう促されたことを示した(マタイ1:20)。ルカ福音書記者はそこで、二人が交わらなかったという証言をもたらし、ここではマリア自身が、天使に「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに」(ルカ1:34)と言って、それを告白した。〔illic と hic の指すところは定かでない。ルカの記述の中の二箇所と取った〕
Et ipse sanctus Lucas virginem declaravit dicens: Et nomen Virginis Maria. Et propheta edocuit qui ait: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14) . Et Joseph designavit, qui quoniam praegnantem videbat quam non cognoverat, dimittere gestiebat (Matth. I, 19) .
PL 15, 1554B聖ルカ自身も、「おとめの名はマリアといった」と言って、おとめであることを明らかにした。預言者も、「見よ、おとめが胎に宿る」(イザヤ7:14)と言って教えた。ヨセフもそれを示した。彼は、知らなかった女が身ごもっているのを見て、離縁しようと望んだのである(マタイ1:19)。
Et Dominus ipse in cruce positus manifestavit, cum dixit matri: Mulier, ecce filius tuus. Deinde discipulo: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26 et 27) . Etiam uterque testatus est, Discipulus et Mater, quia Ex illa hora suscepit eam Discipulus in sua (Ibid., 27) .
PL 15, 1554B主自身も十字架に付けられたとき、母に「女よ、見よ、汝の子である」と言い、次に弟子に「見よ、汝の母である」と言って、それを明らかにした(ヨハネ19:26、27)。弟子と母の双方もそれを証言した。「その時から、弟子は彼女を自分のもとに引き取った」からである(ヨハネ19:27)。
Utique si convenisset, nunquam virum proprium reliquisset, nec vir eam justus passus esset a se discedere. Quomodo autem Dominus divortium praecepisset, cum ipsius sit sententia, quia nemo dimittere debet uxorem, excepta causa fornicationis (Matth. V, 32) ?.
PL 15, 1554Cもし二人が交わっていたなら、彼女は決して自分の夫を捨てなかったであろうし、義人である夫も、彼女が自分のもとを去るのを許さなかったであろう。また、主が離縁を命じるはずがあろうか。誰も、淫行の理由を除いては、妻を離縁してはならない、というのが主自身の言葉なのである(マタイ5:32)。
Liber II, Caput V
第2巻 第V章PL 15, 1554CPulchre autem (27, quaest. 2, c. Quod autem, § Item si conjuges) docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat justus, qui probrum conjugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat: Qui enim conjungitur meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16) .
PL 15, 1554Cまた、聖マタイは、妻の不名誉を見いだした義人が何をなすべきかを見事に教えた(『教令集』第2部第27事例第2問題「Quod autem」法文、「Item si conjuges」節)。すなわち、血を流さずに殺人から離れ、貞潔のまま姦淫から離れて身を保つべきである。「遊女と結びつく者は、一つの体である」(一コリント6:16)。
Ergo ubique in Joseph justi gratia et persona servatur, ut testis ornetur; os enim justi mendacium nescit, et lingua ejus loquitur judicium, judicium ejus loquitur veritatem.
PL 15, 1554Cこうしてヨセフにおいては、義人としての恩寵と人格が至るところで守られ、証人としての飾りを受けている。義人の口は偽りを知らず、その舌は裁きを語り、その裁きは真理を語るからである。
Nec te moveat quod frequenter Scriptura conjugem dicit; non enim virginitatis ereptio, sed conjugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. Denique quam non accepit, nemo dimittit; et ideo qui volebat dimittere, fatebatur acceptam.
PL 15, 1555A聖書がしばしば彼女を「妻」と呼ぶことに、惑わされてはならない。ここで示されているのは、処女性の奪取ではなく、結婚の証言、婚姻の挙行だからである。実に、迎えていない女を離縁する者はいない。だから離縁しようとした者は、迎えていたことを認めていたのである。
Liber II, Caput VI
第2巻 第VI章PL 15, 1555ASimul etiam movere non debet quod ait Evangelista: Non cognovit eam, donec peperit filium (Mat. I, 25) ; illud enim vel idioma Scripturae est, sicut habes alibi: Et donec senescatis, ego sum (Esai. XLVI, 4) . Numquid post illorum senectutem Deus esse desivit?
PL 15, 1555Aまた、福音書記者が「彼女が子を産むまで、彼は彼女を知らなかった」(マタイ1:25)と言っていることにも、惑わされてはならない。これは聖書の語法だからである。ほかの箇所にも、あなたは次のように見いだす。「そして汝らが老いるまで、私は在る」(イザヤ46:4)。彼らが老いたのちに、神は存在することをやめたのか。
Et in Psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1) . Numquid postea non sedebit?
PL 15, 1555Aまた詩篇には、「主は私の主に言った。『私の右に座れ。私が汝の敵を、汝の足台とするまで』」(詩篇109:1)とある。その後は座らないのだろうか。
Vel quoniam qui causam agit, satis putat quod causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam susceptam astruat, incidentem differat.
PL 15, 1555Aあるいは、訴訟を弁じる者は、訴訟に関わることを述べれば十分と考え、余分なことを求めないからである。実に、引き受けた訴訟を裏づけ、付随する事柄は先に延ばせば、それで十分なのである。
Et ideo qui Incarnationis incorruptum susceperat probare mysterium, non putavit uberius prosequendum virginitatis Mariae testimonium; ne defensor magis Virginis, quam assertor mysterii crederetur.
PL 15, 1555Bそれゆえ、受肉の汚れなき奥義を証明しようとしていた者は、マリアの処女性の証言を、これ以上詳しく述べるべきだとは考えなかった。おとめの擁護者というよりも、奥義の主張者と見られるためである。
Certe quando justum docuit Joseph, satis declaravit quod sancti Spiritus templum, uterum mysterii, matrem Domini violare non potuit.
PL 15, 1555B確かに、ヨセフが義人であると教えたとき、〔ヨセフが〕聖なる霊の神殿、奥義の胎、主の母を汚すはずがなかったことを、十分に明らかにした。
Liber II, Caput VII
第2巻 第VII章PL 15, 1555BDidicimus seriem veritatis, didicimus consilium: discamus et mysterium. Bene desponsata, sed virgo; quia est Ecclesiae typus, quae est immaculata, sed nupta. Concepit nos virgo de Spiritu, parit nos virgo sine gemitu.
PL 15, 1555B我々は真理の筋道を学び、計画を学んだ。奥義をも学ぼう。婚約していながらおとめであるのは理にかなっている。それは教会の予型だからである。教会は汚れなく、しかも嫁いでいる。処女は霊によって我々を身ごもり、処女はうめきなく我々を産む。
Et ideo fortasse sancta Maria alii nupta, ab alio repleta; quia et singulae Ecclesiae Spiritu quidem replentur et gratia; junguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis.
PL 15, 1555Bそれゆえおそらく、聖なるマリアは、ある者に嫁ぎ、別の者によって満たされたのである。個々の教会も、確かに霊と恩寵によって満たされるが、一時の司教の姿に結びつけられるからである。
Liber II, Caput VIII
第2巻 第VIII章PL 15, 1555C(Vers. 28, 29.) Et ingressus ad eam angelus dixit: Ave. gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieres. Ipsa autem ut vidit eum, mota est in introitu ejus. Disce virginem moribus, disce virginem verecundia, disce virginem oraculo, disce mysterio.
PL 15, 1555C(第28、29節)「天使は彼女のもとに入って言った。『めでたし。恩寵に満ちた者よ、主は汝とともにある。汝は女たちの中で祝福された者である。』彼女は彼を見て、その入ってきたことに心を乱した。」おとめについて、その振る舞いを学べ。その慎みを学べ。その受けた託宣を学べ。その奥義を学べ。
Trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Discant mulieres propositum pudoris imitari.
PL 15, 1555C処女たちは、おののき、男のあらゆる入室に怯え、男のあらゆる語りかけを恐れるものである。女たちは、恥じらいの志を見ならうがよい。
Sola in penetralibus, quam nemo virorum videret, solus angelus reperiret: sola sine comite, sola sine teste; ne quo degeneri depravaretur affatu, ab angelo salutatur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen, inquit, cogitans, qualis esset haec salutatio.
PL 15, 1555C彼女は奥まった所に一人でいて、男の誰も見ることのなかったその彼女を、ただ天使だけが見いだした。連れもなく、証人もなく、ひとりでいた。いかなる卑しい語りかけによっても損なわれることのないよう、彼女は天使から挨拶される。処女よ、言葉の放縦を避けることを学べ。マリアは天使の挨拶さえ恐れた。しかし「彼女は、この挨拶がどのようなものかと考え込んでいた」とある。
Liber II, Caput IX
第2巻 第IX章PL 15, 1555DEt ideo cum verecundia; quia pavebat: cum prudentia; quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta. Soli Mariae haec salutatio servabatur.
PL 15, 1555Dそれゆえ彼女は慎みをもって〔心を乱し〕、——おののいていたからである。思慮をもって〔考え込んだ〕、——祝福の新しい定式に驚いていたからである。それはどこにも読まれたことがなく、以前にはどこにも見いだされなかった。この挨拶は、ただマリアのためにだけ取っておかれていた。
Bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola gratiam quam nulla alia meruerat, consecuta est, ut gratiae repleretur auctore. Erubescebat ergo Maria, erubescebat etiam Elizabeth; et ideo cognoscamus quid intersit inter mulieris et virginis verecundiam.
PL 15, 1556A実に、マリアだけが「恩寵に満ちた者」と呼ばれるのは見事である。彼女だけが、ほかのどの女も受けるに値しなかった恩寵を得て、恩寵の創始者によって満たされたからである。こうしてマリアは恥じらったが、エリサベトも恥じらった。そこで、女の慎みと処女の慎みとのあいだに何の違いがあるかを知ろう。
Illa de causa erubescebat, haec per verecundiam: in muliere modus pudoris adhibetur, in virgine pudoris augetur gratia.
PL 15, 1556Aあの女は理由があって恥じらい、この女は慎みから恥じらった。女においては恥の程度が加減され、処女においては恥じらいの魅力が増す。
Liber II, Caput X
第2巻 第X章PL 15, 1556A(Vers. 30, 31, 32.) Et ait angelus ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum, et ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus.
PL 15, 1556A(第30、31、32節)「天使は彼女に言った。『恐れるな、マリア。汝は神のもとで恩寵を見いだしたからである。見よ、汝は胎に宿り、男の子を産む。汝はその名をイエスと名づける。この者は偉大な者となる。』」
Dictum est quidem etiam de Joanne ab angelo, quia erit magnus (Luc. I, 15) : sed ille quasi homo magnus, hic autem quasi Deus magnus; Magnus enim Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3) .
PL 15, 1556A天使はヨハネについても、彼が偉大な者となると言った(ルカ1:15)。しかし、彼は人として偉大な者であり、この者は神として偉大な者である。「主は偉大であり、はなはだ讃えられるべきであり、その偉大さには終わりがない」(詩篇144:3)。
Et vere est ille magnus; quia major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est (Luc. VII, 28) . Habet tamen majorem; quia qui minor est in regno Dei, major est illo (Ibid.) . Magnus autem Joannes; sed coram Domino magnus.
PL 15, 1556Bそして確かにあの者は偉大である。女から生まれた者の中で、預言者として洗礼者ヨハネより偉大な者はいないからである(ルカ7:28)。しかし彼にはさらに偉大な者がある。神の国でより小さい者が、彼よりも大いなる者だからである(ルカ7:28)。ヨハネは偉大であるが、主の前において偉大なのである。
Et Joannes vinum et siceram non bibit, hic cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit.
PL 15, 1556Bまた、ヨハネはぶどう酒も強い酒も飲まなかったが、この者は徴税人や罪人たちとともに食べ、飲む。
Ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae: Christus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores.
PL 15, 1556Bヨハネは禁欲によって功を集めるが、その本性には何の力もない。ところがキリストは、本性として罪を赦す力を持っていた。それなのに、禁欲する者たちよりもよい者にすることのできた人々を、どうして避けただろうか。
Liber II, Caput XI
第2巻 第XI章PL 15, 1556BSimul mystice non dedignatur eorum convivium, quibus daturus est sacramentum. Hic ergo manducat, ille jejunat: utriusque populi typus in illo jejunat, in hoc pascitur.
PL 15, 1556B同時に、奥義の意味では、彼は、これから秘跡を授けようとする人々の宴席を軽んじない。こうして、この者は食べ、あの者は断食する。二つの民の予型である。あの者においては断食し、この者においては養われる。
Sed jejunavit et Christus, ne praeceptum declinares: manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem.
PL 15, 1556Cしかしキリストも断食した。あなたが戒めを避けることのないようにである。罪人たちとともに食べたのは、あなたが恩寵を見て、権能を知るようにである。
Magnus ergo et Joannes, sed hujus magnitudo habet principium, habet finem: Dominus autem Jesus idem est finis atque principium, idem primus et novissimus (I Tim. VI, 16) . Nihil ante primum, nihil ultra novissimum.
PL 15, 1556Cそれゆえヨハネも偉大であるが、その偉大さには始まりがあり、終わりがある。しかし主イエスは、終わりと始まりが同じ者であり、最初の者にして最後の者である(一テモテ6:16)〔ミーニュの引照は刷られたまま写した。「最初の者、最後の者」の語は黙示録1:17、22:13にある〕。最初の者の前には何もなく、最後の者の先には何もない。
Liber II, Caput XII
第2巻 第XII章PL 15, 1556CNeque te generationis humanae consuetudo in vitium trahat, ut putes non primum esse, quia filius est. Sequere Scripturas, ut errare non possis. Primus Filius dicitur.
PL 15, 1556C人間の誕生の習いによって、子であるがゆえに最初の者ではない、と思い込むような誤りへ、あなたが引きずられてはならない。聖書に従え。そうすれば誤ることはない。子は「最初の者」と呼ばれている。
Lectum est etiam quia et solus Pater, qui Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; sicut legisti: Et immortali soli . . . Deo (I Tim. I, 17) : sed neque primus ante Patrem, neque solus sine Filio.
PL 15, 1556Cまた、父だけが、「ただ独り不死を有し、近づきがたい光に住む」者としても読まれている。あなたは「不死の、ただ独りの……神に」(一テモテ1:17)と読んだとおりである。しかし、父の前に最初の者がいるのでも、子なしに父が独りなのでもない。
Si alterum negas, alterum astruis, utrumque sequere, et utrumque confirmas. Non dixit: Ego prior, et ego posterior, sed: Ego primus, et ego novissimus (Apoc. I, 17 et XXII, 13) . Primus est Filius, et ideo coaeternus; habet enim Patrem, cum quo sit aeternus.
PL 15, 1556Dもしあなたが一方を否定すれば、他方を立てることになる。どちらにも従えば、どちらをも確かなものとする。彼は「私は先の者であり、私は後の者である」とは言わず、「私は最初の者であり、私は最後の者である」と言った(黙示録1:17、22:13)。子は最初の者であり、それゆえ共に永遠である。子には、ともに永遠である父がいるからである。
Audeo dicere. Primus est Filius, sed solus non est; et bene dico, et religiose dico. Quid erigitis ad impietatem, haeretici, aures? In laqueos quos tenditis, incidistis.
PL 15, 1557A私は敢えて言う。子は最初の者であるが、独りではない。これは正しく言っており、敬虔に言っている。異端者たちよ、諸君はなぜ不敬虔へと耳をそばだてるのか。諸君は自ら張った罠に落ちたのである。
Primus est Filius, et solus non est: primus, quia cum Patre semper: solus non est; quia sine Patre numquam est. Non ego hoc dico, sed ipse dixit: Et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .
PL 15, 1557A子は最初の者であり、独りではない。父とつねに共にいるから最初の者であり、父なしには決していないから独りではない。これを言うのは私ではなく、彼自身が言った。「私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。
Solus Pater, quia unus Deus: solus Pater, quia sola divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti: et quod unum est, solum est.
PL 15, 1557A父は独りである。神が唯一だからである。父は独りである。父と子と聖なる霊の神性が唯一だからである。そして一であるものは、独りである。
Solus Pater, solus Unigenitus, solus et Spiritus sanctus; neque enim qui Filius, et Pater: aut qui Pater, et Filius: aut qui Spiritus sanctus, et Filius.
PL 15, 1557A父は独りであり、独り子は独りであり、聖なる霊も独りである。子である者が父なのではなく、父である者が子なのでもなく、聖なる霊である者が子なのでもないからである。
Alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; legimus enim: Rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis (Joan. XIV, 16) . Solus Pater, quia unus Deus, ex quo omnia: solus Filius, quia unus Dominus, per quem omnia.
PL 15, 1557B父は別であり、子は別であり、聖なる霊は別である。実際、「私は父に願おう。そうすれば父は、別のパラクレートスを汝らに与える」と読むからである(ヨハネ14:16)。父は独りである。唯一の神がおり、万物はこの神から出るからである。子は独りである。唯一の主がおり、万物はこの主を通してあるからである。
Solum divinitas facit, generatio et Patrem testificatur et Filium; ut nusquam Filius sine Patre, aut Pater esse videatur sine Filio.
PL 15, 1557B〔彼らを〕独りとするのは神性であり、誕生が父をも子をも証しする。こうして、子が父なしにあると見えることも、父が子なしにあると見えることも、どこにもない。〔Solum divinitas facit の係りは定かでない。「独りであること」を神性が成すと取った〕
Ergo nec solus, quia non solus immortalis: nec solus lucem habitat inaccessibilem; quia Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joan. I, 18) , qui sedet ad dexteram Patris.
PL 15, 1557Bそれゆえ、父は独りでもない。独りだけが不死なのではないからである。また、独りで近づきがたい光に住むのでもない。「いまだかつて神を見た者はいない。父の懐にいる独り子なる子のほかには」(ヨハネ1:18)。この子は父の右に座している。
Et hinc quidam audent dicere inaccessibilem lucem esse quam habitat Pater. Numquid lux melior Patre? Quae autem lux inaccessibilis ei, cui non est inaccessibilis Pater?
PL 15, 1557Bここから、父が住む光こそ近づきがたい光だと、敢えて言う者たちがいる。光は父よりまさるのか。父が近づきがたくない者〔子〕にとって、近づきがたい光とは何だろうか。
Et ipse lux vera, et genitor lucis aeternae, de qua dictum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) . Vide ne illa sit lux inaccessibilis quam habitat Pater, habitat et Filius; quia Pater in Filio, et Filius in Patre.
PL 15, 1557B彼自身が真の光であり、永遠の光の生み手である。それについてこう言われている。「真の光があった。それはこの世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)。父が住み、子も住むのが、あの近づきがたい光ではないか、よく見よ。父は子のうちに、子は父のうちにいるからである。
Liber II, Caput XIII
第2巻 第XIII章PL 15, 1557CBene ergo magnus; late enim funditur Dei virtus, late coelestis substantiae magnitudo porrigitur. Nihil praescriptum, nihil circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum Trinitas habet.
PL 15, 1557Cそれゆえ偉大であるというのは見事である。神の力は広く注がれ、天の実体の偉大さは広く及ぶからである。三位一体には、前もって限られたものも、囲われたものも、測り尽くされたものも、寸法のあるものも、何一つない。
Non loco clauditur, non opinione comprehenditur, non aestimatione concluditur, non aetate variatur.
PL 15, 1557C場所に閉じ込められず、思いによって捉えられず、見積もりによって収められず、時の経過によって変わらない。
Dedit quidem Dominus Jesus hominibus magnitudinem: In omnem enim terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) ; non in fines tamen mundi, non in fines coeli, non ultra coelos.
PL 15, 1557C確かに主イエスは人々に偉大さを与えた。「その響きは全地に出て行き、その言葉は地の果てにまで及んだ」(詩篇18:5)。しかしそれは、世界の果てまででも、天の果てまででもなく、天を越えるものでもない。
At vero in Domino Jesu omnia condita sunt in coelis et in terra, visibilia et invisibilia . . . . et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16 et 17) .
PL 15, 1557Dしかし主イエスにおいては、「天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、すべてが造られた……彼は万物より先にあり、万物は彼において成り立っている」(コロサイ1:16、17)。
Coelum aspice, Jesus illic est: terram intuere, Jesus adest: ascende verbo in coelum, descende verbo in infernum, Jesus adest. Etenim si ascenderis in coelum, Jesus illic est: si descenderis in infernum, adest.
PL 15, 1557D天を見よ。イエスはそこにいる。地を見渡せ。イエスはそこにいる。言葉によって天に昇れ、言葉によって冥界に降れ。イエスはそこにいる。実に、あなたが天に昇るなら、イエスはそこにいる。冥界に降るなら、そこにいる。
Hodie cum loquor, mecum est, intra hoc punctum, intra hoc momentum. Et si in Armenia nunc loquitur Christianus, Jesus adest: Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 15, 1557D今日、私が語っているとき、彼は私とともにいる。この一点、この一瞬のうちに。いまアルメニアでキリスト教徒が語っているなら、イエスはそこにいる。「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言えない」(一コリント12:3)からである。
Abyssos opinione si penetres, illic quoque Jesum videbis operari; scriptum est enim: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum? id est Christum deducere: aut quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 6 et 7) .
PL 15, 1558A深淵を思いによって貫くなら、そこでもイエスが働いているのを見るであろう。書かれているからである。「汝は心の中で、誰が天に昇るのか、と言うな」。すなわち、キリストを降ろすことである。「あるいは、誰が深淵に降るのか、と」。すなわち、キリストを死者の中から連れ戻すことである(ローマ10:6、7)。
Ubi ergo non est, qui coelestia, inferna, et terrena complevit? Bene ergo magnus, cujus virtus mundum replevit, qui ubique est, et erit semper; quia regni ejus non erit finis.
PL 15, 1558A天のもの、冥界のもの、地のものを満たした者が、どこにいないというのか。それゆえ、偉大であるというのは見事である。その力は世界を満たし、彼はどこにもおり、また常にいるであろう。その国に終わりはないからである。
Liber II, Caput XIV
第2巻 第XIV章PL 15, 1558A(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Videtur hic non credidisse Maria, nisi diligenter advertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum Dei Filium, fuisse videatur incredula.
PL 15, 1558A(第34節)「マリアは天使に言った。『どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに。』」注意深く気をつけなければ、ここでマリアは信じなかったように見える。しかし、神の独り子を産むために選ばれた者が、不信の者と見られることはありえない。
Quo autem modo fieri posset (licet salva praerogativa sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum: sed ut praerogativa major, major etiam fides ei debuit reservari), quo ergo modo fieri posset, ut Zacharias qui non crediderat, silentio condemnaretur: Maria autem si non credidisset, Spiritus sancti infusione exaltaretur?
PL 15, 1558Bしかし、どうしてそのようなことがありえようか(母の特権は損なわれないとしても——彼女にはたしかにより多くの敬意を払うべきであった。ただし特権が大きいほど、彼女には信仰もまた大きく求められるべきであった——)。では、どうしてありえようか。信じなかったザカリアが沈黙によって断罪されたのに、マリアは、もし信じなかったのなら、聖なる霊の注ぎによって高められるということが。
Sed neque non credere Maria, neque tam temere debuit usurpare: non credere angelo, usurpare divina. Neque enim facile erat scire mysterium absconditum a saeculis in Deo, quod nec superiores Potestates scire potuerunt.
PL 15, 1558Bしかしマリアは、信じないことも、これほど軽率に踏み込むことも、すべきではなかった。天使を信じないことも、神の事柄を勝手に扱うことも。世々の昔から神のうちに隠されていた奥義は、容易に知りうるものではなく、上位の能天使たちでさえ知ることができなかったからである。
Et tamen non fidem renuit, non officium refutavit: sed accommodavit affectum, spopondit obsequium. Etenim cum dicit: Quomodo fiet istud? non de effectu dubitavit, sed qualitatem ipsius quaesivit effectus.
PL 15, 1558Bそれでも彼女は、信仰を拒まず、務めを退けず、心を寄せ、従うことを約束した。実に、「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか」と言うとき、彼女は成就を疑ったのではなく、その成就の仕方を尋ねたのである。
Liber II, Caput XV
第2巻 第XV章PL 15, 1558CQuanto temperatior ista responsio, quam verba sunt sacerdotis? Haec ait: Quomodo fiet istud? Ille respondit: Unde hoc sciam (Sup., v. 18) ? Haec jam de negotio tractat: ille adhuc de nuntio dubitat.
PL 15, 1558Cこの答えは、祭司の言葉に比べて、どれほど控えめであることか。彼女は言う。「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。」彼は答えた。「何によって私はこれを知ろうか」(上、第18節)。彼女はすでに事柄について論じ、彼はなお知らせについて疑っている。
Negat ille se credere, qui negat scire; et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem: ista se facere profitetur, nec dubitat esse faciendum, quod quomodo fieri possit, inquirit; sic enim habes: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi?
PL 15, 1558C知ることを否む者として、彼は信じることを否んでいる。そして、いわば信仰のためになお別の保証人を求めている。彼女のほうは、これらを自ら為すと言明しており、いかにして為されうるかを問うているのは、為されるべきことを疑っていないからである。あなたは実にこう読むからである。「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに。」
Incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. Virginem parere, divini est signum mysterii, non humani. Denique, Accipe, inquit, tibi signum: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Esai. VII, 14) .
PL 15, 1558C信じがたく前代未聞の誕生は、信じられるために、前もって告げられていなければならなかった。おとめが産むことは、神の奥義のしるしであって、人間のしるしではない。実に預言者は言う。「汝のためにしるしを受け取れ。見よ、おとめが胎に宿り、男の子を産む」(イザヤ7:14)。
Legerat hoc Maria, ideo credidit futurum: sed quomodo fieret, ante non legerat; non enim quemadmodum fieret, vel tanto prophetae fuerat revelatum. Tanti namque mandati mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum.
PL 15, 1558Cマリアはこれを読んでいた。それゆえ、それが起こることを信じていた。しかし、いかにして起こるかは、以前に読んではいなかった。それがいかに起こるかは、これほどの預言者にさえ示されていなかったからである。これほどの命令の奥義は、人の口ではなく、天使の口によって語られるべきものであった。
Hodie primum auditur: Spiritus sanctus superveniet in te. Et auditur, et creditur. Denique: (Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
PL 15, 1558D今日はじめて、「聖なる霊が汝の上に臨む」と聞かれる。彼女は聞き、そして信じる。実に、(第36節)彼女は言う。「見よ、私は主の仕え女です。汝の言葉のとおり、私になりますように。」
Liber II, Caput XVI
第2巻 第XVI章PL 15, 1558DVide humilitatem, vide devotionem. Ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est. Simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod juberetur.
PL 15, 1558D謙遜を見よ、献身を見よ。母として選ばれた者が、自らを主の仕え女と言う。突然の約束に高ぶることもない。また、仕え女と言うことで、これほどの恩寵のいかなる特権も自分のものとはしなかった。命じられたことを行う者だからである。
Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Habes obsequium, vides votum.
PL 15, 1559A柔和で謙遜な者を産もうとする者は、自らも謙遜を示さなければならなかった。「見よ、私は主の仕え女です。汝の言葉のとおり、私になりますように。」あなたは従順を見、願いを見る。
Ecce enim ancilla Domini, apparatus officii est: contingat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti.
PL 15, 1559A「見よ、私は主の仕え女です」は務めの用意であり、「汝の言葉のとおり、私になりますように」は願いの宿りである。
Liber II, Caput XVII
第2巻 第XVII章PL 15, 1559AQuam cito ergo etiam de impari conceptione credidit Maria! Quid enim tam impar quam Spiritus sanctus, et corpus? Quid tam inauditum, quam virgo praegnans contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem, cujus carior cura est virgini?
PL 15, 1559Aそれゆえ、釣り合わぬ受胎についても、マリアはなんと速やかに信じたことか。聖なる霊と体ほど釣り合わぬものがあろうか。律法に反し、慣習に反し、恥に反して身ごもったおとめほど、前代未聞のものがあろうか。処女にとって、恥への気遣いはいっそう大切なのに。
Zacharias autem non de impari conditione, sed de senili aetate non credidit; nam conditio congruebat. Ex viro et femina solemnis est partus: nec incredibile debet videri, ubi natura concordat.
PL 15, 1559Aザカリアは、釣り合わぬ状態についてではなく、老年のゆえに信じなかった。状態そのものは釣り合っていたからである。男と女から子が生まれるのはありふれたことであり、本性が一致するところでは、信じがたいと見えるべきではない。
Cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit plerumque ut aetas impediat naturam; non est tamen irrationabile ut minor cedat causa majori, et potior praerogativa naturae usum inferioris excludat aetatis.
PL 15, 1559B年齢は本性に属するのであって、本性が年齢に属するのではない以上、しばしば年齢が本性を妨げることが起こる。しかし、小さな理由が大きな理由に譲り、本性のよりまさる特権が、より劣った年齢の働きを排することは、理に反しない。
Huc accedit quod Abraham et Sara filium in senectute susceperant: et Joseph filius senectutis est. Quod si, quia risit Sara, reprehenditur (Gen. XVIII, 13) : justius condemnatur qui nec oraculo credidit, nec exemplo.
PL 15, 1559B加えて、アブラハムとサラも老年になって子を授かり、ヨセフは老年の子である。もしサラが笑ったために咎められるのなら(創世記18:13)、神託にも例にも信を置かなかった者は、いっそう正しく断罪される。
Maria autem cum dicit: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognovi (Supra, v. 34) ? non videtur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. Liquet enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret, interrogavit.
PL 15, 1559Bマリアは「どうしてそのようなことが起こるのでしょうか。私は男を知りませんのに」(上、第34節)と言うとき、事実について疑ったのではなく、事実の様態を尋ねたのだと見える。実に、行われるべきことは信じていたからこそ、それがいかに行われるかを尋ねたのは明らかである。
Unde et meruit audire: Beata quae credidisti (Infra, v. 45) . Et vere beata, quae sacerdote praestantior; cum sacerdos negasset, virgo correxit errorem.
PL 15, 1559Bそれゆえ彼女は、「信じた汝は幸いである」と聞くに値した(下、第45節)。まことに彼女は幸いであり、祭司にまさる。祭司が否んだとき、おとめがその誤りを正したからである。
Nec mirum si Dominus redempturus mundum, operationem suam inchoavit a Maria; ut per quam salus omnibus parabatur, eadem prima fructum salutis hauriret ex pignore.
PL 15, 1559C世を贖おうとする主が、その働きをマリアから始めたのも不思議ではない。すべての人のために救いが備えられるその人が、まず自ら、保証〔である子〕から救いの実を汲み取るためである。
Liber II, Caput XVIII
第2巻 第XVIII章PL 15, 1559CEt bene quaesivit quomodo fieret; legerat enim quia virgo generaret, sed non legerat quemadmodum generaret. Legerat, ut dixi: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14) : quomodo autem acciperet, in Evangelio primum angelus est locutus.
PL 15, 1559C彼女がいかにして起こるかを尋ねたのは、もっともである。おとめが産むことは読んでいたが、いかにして産むかは読んでいなかったからである。すでに述べたとおり、彼女は「見よ、おとめが胎に宿る」(イザヤ7:14)と読んでいた。しかし、いかにして宿るかは、福音書において、はじめて天使が語った。
Liber II, Caput XIX
第2巻 第XIX章PL 15, 1559C(Vers. 39, 40.) Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Judae, et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elizabeth. Morale est omnibus, ut qui fidem exigunt, fidem adstruant.
PL 15, 1559C(第39、40節)「そのころ、マリアは立ち上がり、急いで山地へ、ユダの町に行き、ザカリアの家に入って、エリサベトに挨拶した。」信仰を求める者は、信仰を裏づけねばならない。これはすべての人にとっての道徳の教えである。
Et ideo angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides astrueretur exemplo, senioris feminae sterilisque conceptum virgini Mariae nuntiavit; ut possibile Deo omne quod ei placuerit, assereret.
PL 15, 1559Dそれゆえ天使は、隠されたことを告げるにあたり、信仰が実例によって確かめられるように、年老いて不妊の女の受胎を、おとめマリアに告げた。神にとって、神が望むすべてのことは可能であると主張するためである。
Ubi audivit hoc Maria, non quasi incredula de oraculo, nec quasi incerta de nuntio, nec quasi dubitans de exemplo: sed quasi laeta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio, in montana perrexit.
PL 15, 1560Aマリアはこれを聞くと、託宣を信じない者としてではなく、知らせに確信のない者としてでもなく、実例を疑う者としてでもなく、願いのゆえに喜ぶ者として、務めのゆえに敬虔な者として、喜びのゆえに急ぐ者として、山地へ進んだ。
Quo enim jam Deo plena, nisi ad superiora cum festinatione contenderet? Nescit tarda molimina sancti Spiritus gratia.
PL 15, 1560Aすでに神に満たされた彼女が、高い所へ急いで赴くほかに、どこへ行っただろうか。聖なる霊の恩寵は、遅々とした企てを知らない。
Liber II, Caput XX
第2巻 第XX章PL 15, 1560ADiscite et vos, sanctae mulieres, sedulitatem quam praegnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam, quae ante sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico virginitatis pudor, non ab studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardavit.
PL 15, 1560A聖なる女たちよ、諸君も、身ごもった親族に尽くすべき熱意を学べ。以前はただ一人、奥まった内室にいたマリアを、処女としての恥じらいも公の場へ出ることから、山地の険しさも熱意から、旅路の長さも務めから、引き止めなかった。
In montana virgo cum festinatione, virgo officii memor, injuriae immemor, affectu vigente, non sexu, relicta perrexit domo.
PL 15, 1560Bおとめは急いで山地へ。務めを覚え、旅の難儀を忘れ、盛んなのは性ではなく心の働きであったため、家を後にして進んだ。〔injuriae は、旅の難儀の意に取った〕
Liber II, Caput XXI
第2巻 第XXI章PL 15, 1560BDiscite, virgines, non circumcursare per alienas aedes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo seria, festina in publico, mansit apud cognatam suam tribus mensibus. Etenim quae propter officium venerat, inhaerebat officio.
PL 15, 1560B処女たちよ、学べ。他人の家々を駆け回らず、広場で時を過ごさず、公の場で誰かと雑談を交わさないことを。マリアは、家においては謹み深く、公においては急ぎ、親族のもとに三か月とどまった。務めのために来た者は、務めに専念していたからである。
Mansit ergo mensibus tribus, non quod domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius videri in publico displicebat.
PL 15, 1560Bそれゆえ三か月とどまったのは、他人の家が彼女の心を楽しませたからではなく、公の場でたびたび見られることを好まなかったからである。
Liber II, Caput XXII
第2巻 第XXII章PL 15, 1560BDidicistis, virgines, pudorem Mariae: discite humilitatem. Venit propinqua ad proximam, junior ad seniorem: nec solum venit, sed etiam prior salutavit; decet enim ut quanto castior virgo, tanto humilior sit. Noverit honorem deferre senioribus.
PL 15, 1560B処女たちよ、諸君はマリアの恥じらいを学んだ。今度は謙遜を学べ。近い親族が近い親族のもとへ、若い者が年長の者のもとへ来た。ただ来ただけでなく、先に挨拶した。処女が貞潔であるほど、いっそう謙遜であるのがふさわしいからである。年長者に敬意を払うことを知るべきである。
Sit magistra humilitatis, in qua est professio castitatis. Est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae. Contuendum est enim quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adjuvetur: Maria ad Elizabeth, Christus ad Joannem.
PL 15, 1560C貞潔を公言する者が、謙遜の教師となれ。これは敬虔の根拠でもあり、教えの規範でもある。注目すべきは、より上の者が、下の者を助けるために、より下の者のもとへ来たことである。マリアはエリサベトのもとへ、キリストはヨハネのもとへ。
Denique etiam postea, ut sanctificaret baptismum Joannis, Dominus venit ad baptismum. Cito quoque adventus Mariae, et praesensentiae dominicae beneficia declarantur.
PL 15, 1560C実に、のちにも、主はヨハネの洗礼を聖別するために、洗礼を受けに来た。マリアの到来と主の臨在〔底本は行末で音節が二度刷られて「praesensentiae」となっている。praesentiae と読む〕との益も、速やかに明らかにされる。
Liber II, Caput XXIII
第2巻 第XXIII章PL 15, 1560C(Vers. 41.) Simul enim ut audivit salutationem Mariae Elizabeth, exsultavit infans in utero ejus. Et repleta est Spiritu sancto. Vide distinctionem, singulorumque verborum proprietates.
PL 15, 1560C(第41節)「エリサベトがマリアの挨拶を聞くやいなや、その胎内の幼子は喜びにおどった。彼女は聖なる霊に満たされた。」区別と、一つ一つの言葉の固有の意味に注目せよ。
Vocem prior Elizabeth audivit, sed Joannes prior gratiam sensit: illa naturae ordine audivit, iste exsultavit ratione mysterii: illa Mariae, iste Domini sensit adventum: femina mulieris, et pignus pignoris.
PL 15, 1560C声を先に聞いたのはエリサベトであるが、恩寵を先に感じたのはヨハネである。母は自然の順序によって聞き、子は奥義の理によって喜びにおどった。母はマリアの到来を、子は主の到来を感じた。女は女の到来を、保証は保証の到来を〔感じた〕のである。
Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur, pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo prophetant matres spiritu parvulorum. Exsultavit infans, repleta est mater.
PL 15, 1561A母たちは恩寵を語り、子たちは内で働く。そして彼らは敬虔の奥義に、母たちの進み行きを通して取りかかる。二重の奇跡によって、母たちは幼子たちの霊によって預言する。幼子は喜びにおどり、母は満たされた。
Non prius mater repleta, quam filius: sed cum filius esset repletus Spiritu sancto, replevit et matrem. Exsultavit Joannes, exsultavit et Mariae spiritus.
PL 15, 1561A母が子より先に満たされたのではない。子が聖なる霊に満たされたとき、母をも満たしたのである。ヨハネが喜びにおどり、マリアの霊もまた喜びにおどった。
Exsultante Joanne, repletur Elizabeth: Mariam tamen non repleri Spiritu, sed spiritum ejus exsultare cognovimus; incomprehensibilis enim incomprehensibiliter operabatur in matre. Et illa post conceptum repletur, ista ante conceptum.
PL 15, 1561Aヨハネが喜びにおどると、エリサベトが満たされる。しかし我々は、マリアが霊に満たされたのではなく、その霊が喜びにおどったことを知っている。把握され得ない者が、把握され得ない仕方で、母のうちに働いていたからである。一方は受胎ののちに満たされ、他方は受胎の前に〔満たされた〕。
Liber II, Caput XXIV
第2巻 第XXIV章PL 15, 1561A(Vers. 42, 43.) Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? Novit sermonem suum Spiritus sanctus, nec umquam obliviscitur.
PL 15, 1561A(第42、43節)「汝は女たちの中で祝福された者であり、汝の胎の実も祝福されている。どうして、私の主の母が私のもとに来るということが、私に起こるのか。」聖なる霊は自らの言葉を知っており、決してそれを忘れない。
Et prophetia non solum rerum completur miraculis, sed etiam proprietate verborum. Quis est iste fructus ventris, nisi ille de quo dictum est: Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3) ?
PL 15, 1561B預言は、事柄の奇跡によってだけでなく、言葉の固有の意味によっても成就する。この胎の実とは誰か。「見よ、主の子らは嗣業であり、胎の実は報いである」と言われている、その者でなくて誰であろうか(詩篇126:3)。
Hoc est, haereditas Domini filii sunt, qui merces sunt fructus illius, qui de Mariae ventre processit.
PL 15, 1561Bすなわち、嗣業である主の子らとは、マリアの胎から出たその者の実の報いである者たちである。
Ipse fructus ventris est, flos radicis, de quo bene prophetavit Esaias dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet (Esai. XI, 1) ; radix enim est familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus: qui veluti bonae arboris fructus pro nostrae virtutis processu nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediviva corporis resurrectione reparatur.
PL 15, 1561B彼自身が胎の実であり、根の花である。それについてイザヤは見事に預言して言った。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が咲き上る」(イザヤ11:1)。根とはユダヤ人の家であり、若枝はマリア、マリアの花はキリストである。彼は、よい木の実のように、我々の徳の進み具合に応じて、あるときは花を咲かせ、あるときは我々のうちで実を結び、あるときは新たによみがえる体の復活によって回復される。
Liber II, Caput XXV
第2巻 第XXV章PL 15, 1561CEt unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Non quasi ignorans dicit; scit enim esse Spiritus sancti gratiam et operationem, ut mater Prophetae a matre Domini ad profectum sui pignoris salutetur: sed quasi non humani hoc meriti, sed divinae gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: Unde hoc mihi?
PL 15, 1561C「どうして、私の主の母が私のもとに来るということが、私に起こるのか。」彼女は知らないで言うのではない。預言者の母が、主の母から、自分の子の進展のために挨拶を受けるのは、聖なる霊の恩寵と働きであると知っているからである。しかし、これは人の功ではなく、神の恩寵の賜物であると悟っているかのように、このように「どうして私にこのようなことが」と言うのである。
Hoc est, quantum bonum mihi accidit; ut mater Domini mei veniat ad me? Non cognosco meum. Unde hoc mihi, qua justitia, quibus factis, pro quibus meritis? Non usitata haec officia feminarum sunt: Ut veniat mater Domini mei ad me. Miraculum sentio, cognosco mysterium: mater Domini Verbo foeta, Deo plena est.
PL 15, 1561Cすなわち、どれほどの善が私に起こったことか。私の主の母が私のもとに来るとは。私は自分にふさわしいものを認めない〔Non cognosco meum は、そのように取った〕。どうして私にこのようなことが、いかなる正義によって、いかなる行いによって、いかなる功のゆえに起こったのか。これは女たちの通例の務めではない。「私の主の母が私のもとに来る」とは。私は奇跡を感じ、奥義を知る。主の母は言葉を宿し、神に満ちている。
Liber II, Caput XXVI
第2巻 第XXVI章PL 15, 1561C(Vers. 44, 45.) Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo: et beata quae credidisti. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae credidisti.
PL 15, 1561C(第44、45節)「見よ、汝の挨拶の声が私の耳に入ったとき、幼子は喜びのうちに私の胎内で躍った。信じた汝は幸いである。」あなたは、マリアが疑わず、信じたこと、それゆえ信仰の実を得たことを見る。彼女は言う。「信じた汝は幸いである。」
Sed et vos beati, qui audistis, et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et concipit et generat Dei Verbum, et opera ejus agnoscit. Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum: sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo.
PL 15, 1561Dしかし、諸君もまた、聞いて信じた者として幸いである。信じる魂はどれも、神の言葉を宿し、産み、その業を認めるからである。一人ひとりのうちにマリアの魂があって、主をあがめるように。一人ひとりのうちにマリアの霊があって、神のうちで喜びおどるように。
Si secundum carnem una mater est Christi; secundum fidem tamen omnium fructus est Christus. Omnis enim anima accipit Dei Verbum, si tamen immaculata et immunis a vitiis, intemerato castimoniam pudore custodiat.
PL 15, 1561D肉によれば、キリストの母は一人であるが、信仰によれば、キリストはすべての者の実である。実に、すべての魂は、神の言葉を受ける。ただし、汚れなく、悪徳を免れ、傷なき恥じらいをもって貞潔を守るならばである。
Liber II, Caput XXVII
第2巻 第XXVII章PL 15, 1562AQuaecumque igitur talis esse potuerit anima, magnificat Dominum, sicut anima Mariae magnificavit Dominum, et exsultavit spiritus ejus in Deo salutari.
PL 15, 1562Aそれゆえ、そのような魂でありえた魂はみな、主をあがめる。マリアの魂が主をあがめ、その霊が救い主なる神のうちで喜びおどったとおりである。
Magnificatur enim Dominus, sicut et alibi legis: Magnificate Dominum mecum (Psal. XXXIII, 44) ; non quod Domino aliquid humana voce possit adjungi, sed quia magnificatur in nobis.
PL 15, 1562Aじっさい主はあがめられる。あなたは別の箇所でもこう読む。「私とともに主をあがめよ」(詩篇33:44〔底本は「44」。「4」の誤りと見る〕)。人の声によって主に何かが付け加えられうるからではなく、主が我々のうちであがめられるからである。
Imago enim Dei Christus est; et ideo si quid justum fecerit anima aut religiosum, illam imaginem Dei, ad cujus est similitudinem creata, magnificat.
PL 15, 1562Aキリストは神の像だからである。それゆえ、魂が何か正しいこと、あるいは敬虔なことを行うなら、自らがそれに似せて造られた神の像をあがめるのである。
Et ideo dum magnificat eum, magnitudinis ejus quadam participatione sublimior fit; ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum, et quadam aemulatione virtutis in se videatur exprimere.
PL 15, 1562Aそれゆえ魂は、神をあがめるとき、神の偉大さにいくぶんあずかって、いっそう高められる。善き行いの輝かしい色彩と、徳へのある種の競い心によって、その像を自らのうちに写し出すと見えるほどである。
Magnificat autem anima Mariae Dominum, et exsultat spiritus ejus in Deo; eo quod et anima et spiritu Patri Filioque devota, unum Deum ex quo omnia, et unum Dominum per quem omnia, pio veneretur affectu.
PL 15, 1562Bマリアの魂は主をあがめ、その霊は神のうちで喜びおどる。魂においても霊においても父と子とに献身し、万物がそれから出る唯一の神と、万物がそれによる唯一の主とを、敬虔な心情をもって崇めるからである。
Liber II, Caput XXVIII
第2巻 第XXVIII章PL 15, 1562BSequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia plenior. Nec otiosum videtur quod et ante Joannem Elizabeth prophetat, et Maria ante Domini generationem; serpunt enim jam tentamenta salutis humanae.
PL 15, 1562Bマリアの言葉が続く。人格がすぐれているほど、預言もまた満ちている。ヨハネに先立ってエリサベトが預言し、主の誕生に先立ってマリアが預言するのも、意味のないことと思われない。人の救いの端緒が、すでにひそかに忍び寄っているからである。
Nam sicut peccatum a mulieribus coepit: ita etiam bona a mulieribus inchoantur; ut feminae quoque muliebria opera deponentes, infirmitati renuntient: et anima quae non habet sexum, ut Maria quae nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem.
PL 15, 1562B罪が女たちから始まったように、善きこともまた女たちから始まるのである。女たちもまた女の仕事を捨てて弱さを断ち、性を持たない魂が、誤りを知らぬマリアのように、敬虔な熱意をもって貞潔に倣うためである。
Liber II, Caput XXIX
第2巻 第XXIX章PL 15, 1562C(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam. Bene inducitur sancta Maria, et exhibuisse officium, et mysticum numerum custodisse. Non enim sola familiaritatis est causa quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus.
PL 15, 1562C(第56節)「マリアは彼女のもとに三か月とどまり、自分の家に帰った」。聖なるマリアは、務めを果たしたことと、奥義の数を守ったこととの両方を、適切に述べられている。長くとどまったのは、親しさのゆえだけではなく、これほどの預言者の進歩のためでもあったからである。
Nam si primo ingressu tantus processus extitit; ut ad salutationem Mariae exsultaret infans in utero, repleretur Spiritu sancto mater infantis: quantum putamus usu tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus.
PL 15, 1562C最初の訪問でさえ、マリアの挨拶に胎内の幼子が喜びおどり、幼子の母が聖なる霊に満たされるほどの進み方があったのなら、これほどの期間を共に過ごして、聖なるマリアの臨在がどれほどのものを加えたと、我々は考えるべきか。「マリアは彼女のもとに三か月とどまった」。
Ungebatur itaque, et quasi bonus athleta exercebatur in utero matris propheta; amplissimo enim virtus ejus certamini parabatur. Denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elizabeth pariendi tempus impleret.
PL 15, 1562Cこうして預言者は、母の胎内で油を注がれ、いわば善き競技者として鍛えられた。その徳は、いと大きな闘いに備えて整えられていたのである。実に、マリアは、エリサベトが産むべき時を満たすまで、それだけ長くとどまった。
Quod si diligenter advertas, invenies hoc nusquam positum, nisi in generatione justorum. Denique impleti sunt dies, ut pareret Maria: impletum est tempus, ut pareret Elizabeth; impletum est vitae tempus, cum sancti viri ex hoc vitae curriculo demigrarunt. Plenitudinem justi vita habet, inanes autem dies sunt impiorum.
PL 15, 1562D注意深く見るなら、これが義人たちの誕生においてのほかはどこにも記されていないことがわかる。実に、マリアが産むための日が満ち、エリサベトが産むための時が満ち、聖なる人々がこの生の道程から旅立つときには、生の時が満ちたのである。義人の生は満ち足りているが、不敬虔な者たちの日々は空しい。
Liber II, Caput XXX
第2巻 第XXX章PL 15, 1562DPeperit ergo filium Elizabeth, et congratulabantur vicini. Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum; justitia enim communis est virtus.
PL 15, 1562Dエリサベトは男の子を産み、近所の人々は共に喜んだ。聖なる者たちの出産は、多くの人々に喜びをもたらす。善は共通のものだからである。正義は共通の徳なのである。
Et ideo in ortu justi, futurae vitae insigne praemittitur, et gratia secuturae virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur.
PL 15, 1563Aそれゆえ義人の誕生においては、来るべき生のしるしが先ぶれされ、近所の人々の喜びが予めかたどることによって、後に来る徳の恩寵が示される。
Pulchre autem tempus quo fuit in utero Propheta, describitur; ne Mariae praesentia taceatur: sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia Domini, matris in utero roboratur, qui infantiae impedimenta nescivit.
PL 15, 1563A預言者が胎内にいた期間が述べられるのは適切である。マリアの臨在が黙されないためである。他方、幼年の時期は黙されている。母の胎内にあって〔預言者が〕主の臨在によって強められ、幼年の妨げを知らなかった〔qui の先行詞は定かでない。預言者ヨハネと取った〕からである。
Et ideo in Evangelio nihil super eo legimus, nisi ortum ejus, et oraculum, exsultationem in utero, vocem in deserto.
PL 15, 1563Aだから福音書には、その誕生と、告げと、胎内での喜びおどりと、荒れ野での声のほかには、彼について何も読まない。
Neque enim ullam infantiae sensit aetatem, qui supra naturam, supra aetatem in utero situs matris, a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi.
PL 15, 1563A実に、自然を超え、年齢を超えて母の胎内に置かれ、キリストの充満という完全な年齢の尺度から始めた者は、幼年のいかなる年齢も感じなかったのである。
Liber II, Caput XXXI
第2巻 第XXXI章PL 15, 1563B(Vers. 60, 64.) Et respondit mater ejus, et dixit: Non, sed vocabitur Joannes. Et responderunt ad illam: Nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Annuebant ergo patri ejus, quem vellet vocari eum.
PL 15, 1563B(第60、64節)「母は答えて言った。『いいえ、ヨハネと名づけられるのです』。人々は彼女に言った。『汝の親族に、この名で呼ばれている者はいない』。そこで人々は、その父に、その子を何と呼ばせたいかと、身振りで尋ねた」。
Et accepit pugillares, et scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt omnes. Continuo autem resoluta est lingua ejus, et apertum est os ejus, et loquebatur benedicens Deum.
PL 15, 1563B「彼は書板を取って、書いて言った。『ヨハネというのが彼の名である』。皆は驚いた。すると直ちにその舌が解け、口が開かれて、彼は神を祝して語っていた」。
Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putaverint; ut advertas matri non nomen alicujus displicuisse degeneris, sed id sancto infusum Spiritu quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum.
PL 15, 1563B聖なる福音書記者が、多くの人々が幼子を父の名ザカリアで呼ぶべきだと考えたことを、前もって述べるべきだと考えたのは、見事である。母は、誰か劣った者の名を嫌ったのではなく、先に天使からザカリアに告げられていた名が、聖なる霊によって〔彼女に〕注ぎ込まれていたのだと、あなたが認めるためである。
Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori: sed per prophetiam Elizabeth didicit, quod non didicerat a marito: Joannes est, inquit, nomen ejus, hoc est, non nos ei nomen imponimus, qui jam a Deo nomen accepit.
PL 15, 1563B実際、あの口のきけない者は、息子の名を妻に伝えることができなかった。しかしエリサベトは、夫から学ばなかったことを、預言によって知った。「ヨハネというのが彼の名である」と彼女は言う。これはすなわち、我々が彼に名を付けるのではない、彼はすでに神から名を受けているのだ、ということである。
Habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. Habent hoc merita sanctorum, ut a Deo nomen accipiant. Sic Jacob Israel dicitur (Gen. XXXII, 28) , quia Deum vidit.
PL 15, 1563C彼は、我々が選んだのではなく我々が認めた、自分自身の呼び名を持っている。聖なる者たちの功績は、神から名を受けることにある。ヤコブもイスラエルと呼ばれた(創世記32:28)。神を見たからである。
Sic Dominus noster Jesus nominatus est, antequam natus: cui non angelus, sed Pater nomen imposuit. Revelabitur enim, inquit, filius meus Jesus cum iis qui cum eo jucundabuntur, qui relicti sunt in annis quadringentis.
PL 15, 1563C我々の主イエスもまた、生まれる前に名を付けられた。その名を付けたのは天使ではなく、父である。「私の子イエスは、彼とともに喜ぶ者たち、四百年のあいだに残された者たちとともに、現れるであろう」と父は言うからである。
Et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus Jesus . . . et convertetur saeculum (IV Esdr. VII, 28-30) . Vides angelos, quae audierint, non quae usurpaverint, nuntiare.
PL 15, 1563C「そしてこれらの年ののち、私の子キリスト・イエスは死に……そして世は改まる」(第四エズラ7:28–30)。あなたは見る、天使たちが、自分が聞いたことを告げるのであって、自分が横取りしたことを告げるのではないことを。
Nec mireris si nomen mulier quod non audivit, asseruit; quando Spiritus ei sanctus qui Angelo mandaverat, revelavit. Neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum.
PL 15, 1563C女が聞いたことのない名を言い張ったことに、驚くな。天使に命じていた聖なる霊が、彼女に啓示したのだからである。キリストを預言していた彼女が、主の先触れを知らずにいることもできなかった。
Liber II, Caput XXXII
第2巻 第XXXII章PL 15, 1564AEt bene additur quia nemo in cognatione ejus vocabatur hoc nomine; ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis.
PL 15, 1564A親族のうちに誰もこの名で呼ばれていなかったと付け加えられているのは適切である。これが家系の名ではなく、預言者の名であることを、あなたが悟るためである。
Zacharias quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei affatum eripuerat et auditum, quod voce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit enim dicens: Joannes est nomen ejus.
PL 15, 1564Aザカリアもまた身振りで尋ねられたが、不信仰が彼から語る力と聞く力を奪っていたので、声でできないことを、手と文字で語った。実際、「ヨハネというのが彼の名である」と書いたのである。
Et hoc nomen non imponitur, sed astruitur: meritoque continuo resoluta est lingua ejus; quia quam vinxerat incredulitas, fides solvit. Credamus et nos igitur, ut loquamur, ut lingua nostra quae incredulitatis vinculis est ligata, rationis voce solvatur.
PL 15, 1564Aしかもこの名は付けられるのではなく、確認されるのである。そして当然、直ちにその舌は解けた。不信仰が縛っていたものを、信仰が解いたからである。それゆえ我々も、語るために信じよう。不信仰の鎖につながれた我々の舌が、理性の声によって解かれるように。
Scribamus spiritu mysteria, si volumus loqui: scribamus praenuntium Christi non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Etenim qui Joannem loquitur, Christum prophetat.
PL 15, 1564A語ろうと望むなら、霊によって奥義を書き記そう。キリストの先触れを、石の板にではなく、心の肉の板に書き記そう。実に、ヨハネを語る者は、キリストを預言するのである。
Loquamur Joannem, loquamur et Christum, ut nostrum quoque os possit aperiri, quod in sacerdote tanto irrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei coercebant.
PL 15, 1564Aヨハネを語ろう、キリストをも語ろう。我々の口も開かれうるように。これほどの祭司にあって、その口を、揺らぐ信仰の轡が、理性なき家畜のように抑えていたのである。
Liber II, Caput XXXIII
第2巻 第XXXIII章PL 15, 1564B(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens. Vide quam bonus Deus, et facilis indulgere peccatis: non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit.
PL 15, 1564B(第67節)「父ザカリアは聖なる霊に満たされ、預言して言った」。見よ、神がいかに善く、罪を赦すにやさしいか。奪い去ったものを返すだけでなく、望みもしなかったものまで与える。
Ille dudum mutus prophetat; haec enim gratia Dei maxima, quod eum qui negaverant, confitentur. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet.
PL 15, 1564Bさきに口のきけなかった者が預言する。これこそ神の最大の恩寵、すなわち、否んでいた者たちが彼を告白するということである〔eum qui negaverant は、qui の先行詞が省かれ、eum が confitentur の目的語に立つ形と取った。eum は神を指すらしい〕。それゆえ誰も不信に陥るな。誰も、古い罪を自覚していても、神の報いに絶望するな。
Novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum (De poenit., dist. 1, cap. Novit Dominus) .
PL 15, 1564Bあなたが罪を改めることを知るならば、主は判決を改めることを知っている(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Novit Dominus」法文)。
Liber II, Caput XXXIV
第2巻 第XXXIV章PL 15, 1564B(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis. Pulchre cum de Domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit; ut hoc quoque beneficium esse Domini designaret; ne cum publice enumeraret sua, quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia videretur, quae agnoscebat in filio.
PL 15, 1564B(第76節)「そして幼子よ、汝は至高者の預言者と呼ばれる」。ザカリアが、主について預言しながら、自分の言葉を預言者〔ヨハネ〕に向けたのは見事である。これもまた主の恵みであると示すためであり、また、自分が受けたことを公に数え上げるとき、息子のうちに認めていた恵みを、受けておきながら恩知らずにも黙していたかのように見えないためである。
Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum alloquitur infantem. Verum si teneamus, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus audire, qui Mariae salutationem antequam nasceretur, audivit.
PL 15, 1564Cしかし、生後八日の幼子に語りかけるのを、理性を欠いた精神の逸脱だと思う者もあるかもしれない。だが、もし〔先の事実を〕心にとどめるなら、生まれる前にマリアの挨拶を聞いた者が、生まれて父の声を聞けたことを、我々は確かに理解する。
Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae Spiritu Dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum, qui exsultandi habebat affectum.
PL 15, 1564C預言者〔ザカリア〕は知っていた、預言者〔ヨハネ〕の耳は別のものであって、体の年齢によってではなく、神の霊によって開かれるのだと。〔胎内で〕喜びおどる心情を持っていた者は、悟る感覚をも持っていたのである。
Liber II, Caput XXXV
第2巻 第XXXV章PL 15, 1564CSimul illud adverte quam paucis Elizabeth, quam multis Zacharias prophetet; et uterque sancto impletus Spiritu loquebatur: sed disciplina servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt, studeat, quam docere.
PL 15, 1564C同時に、エリサベトがいかに少なく、ザカリアがいかに多く預言するかに注意せよ。二人とも聖なる霊に満たされて語っていた。しかし規律が守られており、女は教えることよりも、神に属することを学ぶことに励むのである。
Nec facile ullam prophetasse uberius quam matrem Domini reperimus. Prophetissa ipsa Maria soror Aaron quam cito cantici verba conclusit (Exod. XV, 20 et 21) ! Eademque ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui poenam sermonis evasit (Num. XII, 1 et seq.) .
PL 15, 1564D主の母よりも豊かに預言した女を、我々は容易には見いださない。預言者であるアロンの姉妹マリア〔旧約のミリアム〕が、歌の言葉をいかに早く終えたことか(出エジプト記15:20–21)。同じ彼女は、兄弟〔アロン〕とともに長々と語ったとき、自らの言葉への刑罰を決して免れなかった(民数記12:1以下)。
Liber II, Caput XXXVI
第2巻 第XXXVI章PL 15, 1565A(Cap. II. -- Vers. 1.) Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis terrae. De ortu Salvatoris dicturi, non putamus alienum ut quo natus sit tempore, requiramus.
PL 15, 1565A(第2章第1節)「そのころ、皇帝アウグストゥスから勅令が出て、全世界が戸口調査のために申告することになった」。救い主の誕生を語ろうとするにあたり、いつの時に生まれたのかを尋ねることも、的外れとは考えない。
Quid enim professio saecularium ad generationem Domini pertineret, nisi ut advertamus hoc quoque divinum esse mysterium; quia dum professio saecularis obtenditur, spiritalis impletur, non terrarum regi dicenda, sed coeli?
PL 15, 1565Aこの世の人々の申告が、主の誕生と何の関わりがあるというのか。これもまた神の奥義であると我々が悟るためでなくて何であろう。この世の申告が装われつつ、霊の申告が果たされる。それは地の王にではなく、天の王に申し述べられるものである。
Professio ista fidei, census est animorum; abolito enim Synagogae censu vetusto, novus census Ecclesiae parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret: et spiritaliter in typo plebs sua jam Christo nomina conferebat.
PL 15, 1565Aこの信仰の申告は、心の戸口調査である。会堂の古い戸口調査が廃されて、教会の新しい戸口調査が整えられつつあった。それは責め苦を課すのではなく取り除くものであり、霊的に、予型において、その民はすでにキリストに名を差し出していた。
Non hic spatia terrarum, sed mentium animorumque censentur: nec describuntur limites, sed proferuntur: nec aetas ulla distinguitur, sed omnis ascribitur; nullus enim ab hoc immunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est, quem vagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi exsultatione testantur.
PL 15, 1565Bここで調査されるのは土地の広がりではなく、精神と心である。境界が画されるのではなく、押し広げられる。いかなる年齢も区別されず、すべてが登録される。誰もこの戸口調査を免れない。あらゆる年齢がキリストに惜しみなく仕えるからである。泣き叫ぶ幼子たちは殉教によってキリストを告白し、胎内にある者たちは喜びおどって証しする。
Nihil in hoc censu vereare terribile, nihil immite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. Vis Christi audire censores? Jubentur censere sine virgis: nec terrore, sed gratia plebem quaerere: recondere gladium, non possidere aurum (Matth. X, 9 et 10) . Talibus censoribus acquisitus est orbis.
PL 15, 1565Bこの戸口調査に、恐ろしいもの、苛酷なもの、悲しいものを、何も恐れるな。信仰だけが一人ひとりに印をつける。キリストの調査官たちの言葉を聞きたいか。彼らは鞭なしに調査し、恐れではなく恩寵によって民を求め、剣を収め、金を所有しないよう命じられている(マタイ10:9–10)。このような調査官によって、世界は獲得されたのである。
Liber II, Caput XXXVII
第2巻 第XXXVII章PL 15, 1565CDenique ut scias censum non Augusti esse, sed Christi, totus orbis profiteri jubetur. Quando nascitur Christus, omnes profitentur: quando mundus concluditur, omnes periclitantur.
PL 15, 1565C実に、この戸口調査がアウグストゥスのものではなくキリストのものであることを、あなたが知るために、全世界が申告するよう命じられている。キリストが生まれるときには、皆が申告し、世が閉じられるときには、皆が危険にさらされる。
Quis ergo poterat professionem totius orbis exigere, nisi qui totius habebat orbis imperium? Non enim Augusti, sed Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1) .
PL 15, 1565C全世界の申告を求めえた者は、全世界の支配を持つ者のほかに誰がいたであろうか。実に、アウグストゥスのものではなく、「地とそこに満ちるもの、世界とそこに住むすべての者は、主のものである」(詩篇23:1)。
Gothis non imperabat Augustus, non imperabat Armenis: imperabat Christus. Acceperunt utique Christi censorem, qui Christi martyres ediderunt.
PL 15, 1565Cアウグストゥスはゴート人を支配せず、アルメニア人を支配しなかった。支配したのはキリストである。キリストの殉教者たちを生み出した者たちは、確かにキリストの調査官を受け入れたのである。
Et ideo fortasse nos vincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis fatebantur, huic Ariani quaestionem generis inferebant. (Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
PL 15, 1566Aそれゆえおそらく、現状が示すとおり、彼らは我々に勝っている。彼らは血の献げによってキリストを告白したのに対し、アレイオス派は彼に、その出自についての詮索を持ち込んだからである。(第2節)「この申告は最初に行われた」と彼は言う。
Liber II, Caput XXXVIII
第2巻 第XXXVIII章PL 15, 1566AAtqui plerasque jam partes terrarum saepe fuisse descriptas loquuntur historiae. Haec est ergo professio prima, sed mentium: cui omnes profitentur, quia nullus excipitur, non praeconis evocatione, sed vatis qui multo ante praedixit: Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis, quoniam Deus summus, terribilis, rex magnus super omnem terram (Psal. XLVI, 2 et 3) .
PL 15, 1566Aしかし、地の多くの地域がすでにしばしば登録されたことがあると、歴史書は語る。したがってこれは最初の申告であるが、精神の申告である。皆がこれに申告する。誰も除かれないからであり、それは触れ役の呼び出しによるのではなく、はるか以前に予告した預言者によるのである。「すべての諸国民よ、手を打ち鳴らせ。歓呼の声をあげて神に喜び叫べ。至高の神は恐るべく、全地の上に大いなる王であるからである」(詩篇46:2–3)。
Denique ut scias censum esse justitiae, veniunt ad eum Joseph et Maria, hoc est, justus et virgo: ille, qui Verbum servaret: ista, quae pareret. Ubi profitentur justus et virgo, nisi ubi nascitur Christus?
PL 15, 1566A実に、この戸口調査が正義の戸口調査であることを、あなたが知るために、その戸口調査にヨセフとマリア、すなわち義人とおとめが来る。一人は言葉を守る者として、もう一人は産む者としてである。義人とおとめが申告する場所は、キリストが生まれる場所のほかにどこにあろうか。
Omnis enim spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 2. Ubi autem secundum altiorem rationem nascitur Christus, nisi in corde tuo, et in pectore tuo? Prope est enim Verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8) .
PL 15, 1566B「イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている」(一ヨハネ4:2〔底本はこの丸括弧を閉じていない〕)。では、より高い解釈によれば、キリストが生まれるのは、あなたの心と、あなたの胸のうちでなくてどこであろうか。「言葉は、汝の口と汝の心のうちにあって近いからである」(ローマ10:8)。
Liber II, Caput XXXIX
第2巻 第XXXIX章PL 15, 1566BPulchre autem quod et praesidis nomen addidit, ut seriem temporis designaret. Praeside, inquit, Syriae Cyrino facta est haec prima professio. Ut quasi consulem quemdam, signi gratia, huic libro Evangelista ascripsisse videatur.
PL 15, 1566B総督の名をも加えたのは見事である。時の順序を示すためである。「シリア総督キリヌスのとき、この最初の申告が行われた」と彼は言う。あたかも福音書記者が、しるしとして、この書にいわば一人の執政官を書き添えたかのように見える。
Nam si consules ascribuntur tabulis emptionis, quanto magis redemptioni omnium debuit tempus ascribi? Habes ergo omnia quae in contractibus esse consueverunt: vocabulum summam illic potestatem gerentis, diem, locum, causam.
PL 15, 1566B売買の証書に執政官の名が書き添えられるなら、万人の贖いには、なおさら時が書き添えられるべきであった。それゆえあなたは、契約にふつう備わっているものをすべて見いだす。最高権力を行使する者の名、日、場所、原因である。
Testes quoque abhiberi solent: hos quoque nativitati suae, et generationi secundum carnem Christus adhibuit, qui signarent Evangelium, dicens: Vos eritis mihi testes in Hierusalem (Act. 1, 8)
PL 15, 1566C証人もまた通例立てられる。キリストもまた、自らの誕生と肉による出生に、福音を証しする者たちを立てた。「汝らはエルサレムで私の証人となる」(使徒言行録1:8)と言って。
Liber II, Caput XL
第2巻 第XL章PL 15, 1566C(Vers. 6, 7.) Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit in praesepio; quia non erat locus in eo diversorio.
PL 15, 1566C(第6–7節)「彼らがそこにいる間に、産むべき日が満ちた。そして初子を産み、産着で包み、飼い葉桶に寝かせた。宿屋には場所がなかったからである」。
Breviter sanctus Lucas et quomodo, et quo tempore, et quo loco secundum carnem Christus natus sit, explicavit. At vero de coelesti generatione si quaeris, lege Evangelium sancti Joannis, qui a coelestibus exorsus ad terrena descendit.
PL 15, 1566C聖ルカは、キリストが肉によってどのように、いつ、どこで生まれたかを、簡潔に説いた。しかし天における誕生について尋ねるなら、聖ヨハネの福音書を読め。彼は天のことから始めて、地のことへと降りる。
Illic invenies et quando erat, et quomodo erat, et quid erat, quid egerat, quid agebat, et ubi erat, et quo venerit, et quomodo venerit, quo tempore venerit, qua causa venerit.
PL 15, 1567Aそこにあなたは、彼がいつあったか、どのようにあったか、何であったか、何をなしたか、何をなしているか、どこにあったか、どこへ来たか、どのように来たか、いつ来たか、いかなる理由で来たかを見いだすであろう。
In principio, inquit, erat Verbum (Joan. I, 1) ; habes quando erat: Et Verbum erat apud Deum; habes quomodo erat. Habes etiam quid erat: Et Deus, inquit, erat Verbum. Quid egerat: Omnia per ipsum facta sunt (Ibid., 3) .
PL 15, 1567A「初めに言葉があった」と彼は言う(ヨハネ1:1)。いつあったかを、あなたは得ている。「言葉は神とともにあった」。どのようにあったかを、あなたは得ている。何であったかをも、あなたは得ている。「言葉は神であった」と彼は言う。何をなしたか。「万物は彼によって成った」(ヨハネ1:3)。
Quid agebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ibid., 9) . Et ubi erat: In hoc mundo erat (Ibid., 10) . Quo venerit: In sua propria venit (Ibid., 11) . Quomodo venerit, Verbum caro factum est (Ibid., 14) .
PL 15, 1567A何をなしているか。「真の光があった。それはこの世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)。どこにあったか。「この世にあった」(ヨハネ1:10)。どこへ来たか。「自分のものへ来た」(ヨハネ1:11)。どのように来たか。「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)。
Quando venerit, Joannes testimonium perhibet de ipso dicens: Hic est de quo dixi, qui post me venit, ante me factus est; quia prior me erat (Ibid., 30) . Qua causa venerit, Joannes ipse testatur. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29) .
PL 15, 1567Bいつ来たか。ヨハネが彼について証しして言う。「これは、私が『私のあとに来る者は、私に先んじて成った。私より先にあったからである』と言った者である」(ヨハネ1:30)。いかなる理由で来たかは、ヨハネ自身が証しする。「見よ、神の子羊。見よ、世の罪を取り除く者」(ヨハネ1:29)。
Si igitur generationem utramque cognovimus, et utriusque munus unum, et causam qua venit advertimus; ut pereuntis mundi peccata suscipiens, peccati labem, et omnium mortem in se, qui vinci non posset, aboleret: consequens est ut nunc quoque sanctus Lucas evangelista nos doceat, et vias Domini secundum carnem crescentis ostendat.
PL 15, 1567Bそれゆえ、我々が二つの誕生を知り、その二つの務めが一つであることと、彼が来た理由とに気づいたなら、すなわち、滅びゆく世の罪を引き受け、罪の汚れと万人の死を、打ち負かされえない自らのうちで滅ぼすためであるなら、いま聖ルカ福音書記者もまた、我々を教え、肉において成長する主の道を示すのは、当然の帰結である。
Liber II, Caput XLI
第2巻 第XLI章PL 15, 1567BNec quemquam movere debet quod altiori consilio Joannis infantiam diximus praetermissam, Christi vero infantiam asserimus esse descriptam, non enim omnium est dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciam: omnibus omnia factus sum (I Cor. IX, 22) : neque de quoquam alio ita dici potest, quia Vulneratus est propter iniquitatem nostram, et infirmatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 5) .
PL 15, 1567Bヨハネの幼年期はより高い意図によって省かれたと我々が述べ、キリストの幼年期は記されていると主張しても、誰も動揺するには及ばない。「私は弱い者には弱い者となった、弱い者を得るためである。すべての人にすべてとなった」(一コリント9:22)と言うことは、すべての人のなしうることではなく、また他の誰についても、「彼は我々の不法のゆえに傷つけられ、我々の罪のゆえに弱くされた」(イザヤ53:5)とは、言えないからである。
Ille igitur parvulus, ille infantulus fuit; ut tu vir possis esse perfectus: ille involutus in pannis; ut tu mortis laqueis sis absolutus: ille in praesepibus; ut tu in altaribus: ille in terris; ut tu in coelis: ille alium locum in eo diversorio non habebat; ut tu plures haberes in coelestibus sedibus mansiones.
PL 15, 1567Cそれゆえ彼は幼子であり、乳飲み子であった。あなたが成人として完全な者となりうるためである。彼は産着に包まれた。あなたが死の罠から解かれるためである。彼は飼い葉桶に。あなたは祭壇に。彼は地に。あなたは天に。彼はあの宿屋に別の場所を持たなかった。あなたが天の座に多くの住処を持つためである。
Qui cum dives, inquit, esset, propter vos pauper factus est; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9) . Meum ergo paupertas illa patrimonium est; et infirmitas Domini mea est virtus. Maluit sibi egere, ut omnibus abundaret.
PL 15, 1567C「彼は富んでいたのに、汝らのために貧しくなった。その貧しさによって、汝らが富む者となるためである」(二コリント8:9)と使徒は言う。それゆえ、あの貧しさは私の財産であり、主の弱さは私の力である。彼は、すべての人に満ち溢れさせるために、自ら乏しくあることを選んだ。
Me illius infantiae vagientis abluunt fletus, mea lacrymae illae delicta laverunt. Plus igitur, Domine Jesu, injuriis tuis debeo quod redemptus sum, quam operibus quod creatus sum. Non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.
PL 15, 1568Aあの泣き叫ぶ幼な子の涙は私を洗い、あの涙は私の罪を洗い清めた。それゆえ主イエスよ、私は、造られたことを汝の業に負うよりも、贖われたことを汝の被った辱めに、いっそう多く負っている。生まれることは益とならなかったであろう、贖われることが益とならなかったなら。
Liber II, Caput XLII
第2巻 第XLII章PL 15, 1568ASed nemo intra usum corporis formam omnem divinitatis includat. Alia natura carnis est, alia divinitatis gloria. Propter te infirmitas, in se potentia: propter te inopia, in se opulentia. Noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris, agnosce.
PL 15, 1568Aしかし誰も、体の働きの範囲内に、神性のあらゆる形を閉じ込めてはならない。肉の本性は別であり、神性の栄光も別である。あなたのために弱さがあり、それ自体においては力がある。あなたのために貧しさがあり、それ自体においては富がある。あなたが目にするものを〔そのまま〕評価するな。むしろ、あなたが贖われるということを認めよ。
Quia in pannis est, vides: quia in coelis est, non vides: infantis audis vagitus, non audis bovis Dominum agnoscentis mugitus: Agnovit enim bos possessorem suum, et asina praesepe Domini sui (Esai. I, 3) ; immo praesepium dixerim, sicut scripsit qui transtulit; nihil enim apud me distat in verbo, quod non distat in sensu.
PL 15, 1568A彼が産着のうちにあることは、あなたに見える。天にあることは、あなたに見えない。幼子の泣き声はあなたに聞こえるが、主を認める牛の鳴き声は聞こえない。「牛は自分の所有者を知り、驢馬は自分の主の飼い葉桶を知っていた」(イザヤ1:3)。いや、飼い葉桶〔praesepe と praesepium は同じ「飼い葉桶」で、語形が異なるだけである〕と私は言うべきであった。訳した者が書いたとおりである。私にとって、意味に違いのない語に、違いはないのである。
Nam si orator illorum (Demost. Orat. pro Ctesiph.) qui phaleras sermonum sequuntur, neget in hoc positas esse fortunas Graeciae, hoc an illo verbo usus sit; sed rem spectandam putat: si ipsi philosophi eorum qui totos dies in disputatione consumunt, minus Latinis et receptis usi sermonibus sunt; ut propriis uterentur: quanto magis nos negligere verba debemus, spectare mysteria, quibus vincit sermonis vilitas, quod operum miracula divinorum nullis venustata sermonibus, veritatis suae lumine refulserunt?
PL 15, 1568Bもし、言葉の飾りを追う者たちの弁論家〔デモステネス〕(『クテシフォンのための弁論』)が、ギリシアの命運は、この語を使ったかあの語を使ったかにあるのではないと言い、事柄こそ見るべきだと考えるなら、また、一日中論議に費やす彼らの哲学者たち自身が、固有の語を用いるために、平明で通用している語をあまり用いなかったのなら〔Latinis は「ラテン語の」とも取れるが、ここでは「平明な」と解した〕、我々はなおさら、語を気にかけず、奥義に目を向けるべきではないか。奥義においては、言葉の卑しさが勝る。神の業の奇跡が、いかなる言葉にも飾られることなく、自らの真理の光で輝いたからである。
Denique asinam illam irrationabilem non fuco deliciarum, sed succo naturalis alimoniae praesepia sancta paverunt.
PL 15, 1568C実に、あの理性なき驢馬を、聖なる飼い葉桶は、美味という化粧によってではなく、自然な糧の滋養によって養ったのである。
Liber II, Caput XLIII
第2巻 第XLIII章PL 15, 1568CHic est Dominus, hoc praesepe, quo nobis divinum mysterium revelatum est: irrationabiles gentes, pecudum intra praesepia more viventes, alimoniae sacrae ubertate pascendas. Agnovit ergo asina, species scilicet, et forma gentilium, praesepe Domini sui.
PL 15, 1568Cこれこそ主であり、これこそ飼い葉桶である。これによって、我々に神の奥義が示された。理性なき諸国民、家畜のように飼い葉桶の中で生きる者たちが、聖なる糧の豊かさによって養われるためである。それゆえ驢馬、すなわち異邦人の種類と姿が、自らの主の飼い葉桶を知ったのである。
Et ideo dicit: Dominus pascit me, et nihil deerit (Psal. XXII, 2) . An mediocribus signis Deus probatur, quod angeli ministrant, quod Magi adorant, quod martyres confitentur?
PL 15, 1568Cだからこう言う。「主は私を養う、私は何も欠けることがない」(詩篇22:2)。天使が仕え、博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕が礼拝し、殉教者が告白するということは、神を証明するのに取るに足りないしるしであろうか。
Ex utero funditur, sed coruscat e coelo: terreno in diversorio jacet, sed coelesti lumine viget. Nupta peperit, sed virgo concepit: nupta concepit, sed virgo generavit.
PL 15, 1568C彼は胎から流れ出るが、天から輝く。地上の宿屋に横たわるが、天の光に力強くある。結婚した女が産んだが、おとめが身ごもった。結婚した女が身ごもったが、おとめが生んだ。
Docuit enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas, quia plene jam erat expositum, silendum putavit, satis se divitem fore credens, si praesepe Domini sibi ex omnibus vindicasset.
PL 15, 1569A実に、聖マタイは、我々に並々ならぬ奥義を教えた。聖ルカは、それがすでに十分に説かれていたので、黙するべきだと考え、主の飼い葉桶をすべての中から自分のものとして主張するなら、自分は十分に富むことになると信じたのである。
Liber II, Caput XLIV
第2巻 第XLIV章PL 15, 1569AIstum igitur parvulum, quem tu quasi vilem, qui infidelis es, arbitraris, Magi ex Oriente venientes, tam longo spatio sequuntur, et procidentes adorant, et regem appellant, et resurrecturum fatentur, offerentes de thesauris suis aurum, thus, et myrrham (Matth. II, 1 et seq.) .
PL 15, 1569A汝が不信仰のゆえにいわば取るに足らぬと見なすこの幼子を、東から来た博士たちは、これほど長い道のりを追い、ひれ伏して礼拝し、王と呼び、よみがえる者と告白し、自分たちの宝から黄金と乳香と没薬を献げる(マタイ2:1以下)。
Quae sunt ista verae fidei munera? Aurum regi, thus Deo, myrrha defuncto; aliud enim regis insigne, aliud divinae sacrificium potestatis, aliud honor est sepulturae, quae non corrumpat corpus mortui, sed reservet.
PL 15, 1569Aこれらは真の信仰のどのような贈り物か。黄金は王に、乳香は神に、没薬は死んだ者に。実に、一つは王の標、一つは神的な権能へのいけにえ、一つは埋葬の栄誉であり、その埋葬は死者の体を朽ちさせず、保つものだからである。
Nos quoque qui haec audimus et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera proferamus: Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .
PL 15, 1569A我々もまた、これを聞き、読む者として、兄弟たちよ、自分たちの宝から、そのような贈り物を献げよう。「我々は、この宝を土の器の中に持っている」(二コリント4:7)。
Si igitur in teipso quod es, non ex te debes aestimare, sed ex Christo: quanto magis in Christo non tua debes aestimare, sed Christi.
PL 15, 1569Bそれゆえ、あなたは、あなた自身においてあなたが何であるかを、自分からではなくキリストから評価すべきであるなら、キリストのうちにあるものについては、なおさらあなたのものではなく、キリストのものを評価すべきである。
Liber II, Caput XLV
第2巻 第XLV章PL 15, 1569BErgo Magi de thesauris suis offerunt munera. Vultis scire quam bonum meritum habeant? Stella ab his videtur: et ubi Herodes est, non videtur: ubi Christus est rursus videtur, et viam monstrat.
PL 15, 1569B博士たちは自分の宝から贈り物を献げる。諸君は、彼らがどれほど善い功を持つか知りたいか。星は彼らには見える。ヘロデのいるところでは見えない。キリストのいるところでは再び見え、道を示す。
Ergo stella haec via est, et via Christus; quia secundum Incarnationis mysterium Christus est stella: Orietur enim stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Num. XXIV, 17) . Denique ubi Christus, et stella est; ipse enim est stella splendida, et matutina. Sua igitur ipse luce se signat.
PL 15, 1569Bそれゆえこの星は道であり、道はキリストである。受肉の奥義にしたがえば、キリストが星だからである。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が起こる」(民数記24:17)。実に、キリストのいるところに星もある。彼自身が輝く明けの星だからである。それゆえ彼は自らの光で自らを示す。
Liber II, Caput XLVI
第2巻 第XLVI章PL 15, 1569CAccipe aliud documentum. Alia venerunt via Magi, alia redeunt; qui enim Christum viderant, Christum intellexerant, meliores utique quam venerant, revertuntur.
PL 15, 1569Cもう一つの証拠を受け取れ。博士たちは別の道で来て、別の道で帰る。キリストを見て、キリストを悟った者たちは、来たときよりも確かに優れた者となって帰るのである。
Duae quippe sunt viae: una quae ducit ad interitum, altera quae ducit ad regnum: illa peccatorum est, quae ducit ad Herodem: haec via Christus est, qua reditur ad patriam; hic enim temporalis est incolatus, sicut scriptum est: Multum incola facta est anima mea (Psal. CXIX, 6) .
PL 15, 1569C実に道は二つある。一つは滅びに導き、もう一つは国に導く。前者は罪人たちの道でヘロデに導き、後者の道はキリストであり、それによって故郷へ帰る。ここでの滞在は一時のものだからである。こう書かれているとおりである。「私の魂は長く寄留者となった」(詩篇119:6)。
Caveamus igitur Herodem mundanae ad tempus praesulem potestatis; ut patriae coelestis aeternum consequamur habitaculum.
PL 15, 1569Cそれゆえ、しばしのあいだ現世の権力の長であるヘロデを避けよう。天の故郷の永遠の住まいを得るためである。
Liber II, Caput XLVII
第2巻 第XLVII章PL 15, 1569CNon electis tantum praemia ista proposita sunt, sed etiam omnibus; quoniam Omnia, et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) .
PL 15, 1569Cこれらの報いは、選ばれた者たちだけに示されているのではなく、すべての人にも示されている。「すべてであり、すべてのうちにあるのはキリスト」だからである(コロサイ3:11)。
Vides enim quia non otiose, vel de Chaldaeis, qui peritiores in numeris habentur, Abraham Deo credidit: vel Magi qui licet magicis artibus, cum reconciliandae sibi divinitati studium impendunt, ortum in terris Domini crediderunt: non, inquam, otiose, sed ut ex adversariis gentibus sanctae religionis testimonium sumeretur, et divini timoris exemplum.
PL 15, 1570Aあなたは分かる。数に長けていると見なされているカルデア人のうちからアブラハムが神を信じたのも、博士たちが、魔術の技によってではあるが、神性を自分たちに好意的にさせようと努めつつ、主が地上に生まれたことを信じたのも、無意味ではなかったことを。無意味ではなかった、と私は言う、敵対する諸国民から、聖なる宗教の証しと神への畏れの手本が得られるためだったのである。
Liber II, Caput XLVIII
第2巻 第XLVIII章PL 15, 1570ASed tamen qui sunt isti Magi, nisi qui, ut historia quaedam docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: Orietur stella ex Jacob? Isti ergo sunt non minus fidei, quam successionis haeredes.
PL 15, 1570Aそれにしても、この博士たちは何者か。ある歴史書が教えるように、「ヤコブから星が昇る」と預言したバラムの血筋を引く者たちでなくて何であろう。それゆえ彼らは、信仰の相続人であるに劣らず、血統の相続人である。
Ille stellam vidit in spiritu, isti viderunt oculis, et crediderunt. Viderunt novam stellam, quae non erat visa a creatura mundi.
PL 15, 1570Aバラムは星を霊において見たが、この者たちは目で見て、信じた。彼らは、世の創造以来見られたことのなかった、新しい星を見た。
Viderunt novam creaturam, et non solum in terra, sed etiam in coelo gratiam novi hominis requirebant, secundum quod Moyses prophetice posuit, quia Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel.
PL 15, 1570A彼らは新しい被造物を見て、地上においてだけでなく天においても、新しい人の恩寵を求めた。モーセが預言的に述べたとおり、「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が起こる」からである。
Et cognoverunt hanc esse stellam, quae hominem Deumque significat. Adoraverunt parvulum: utique non adorassent, si parvulum tantummodo credidissent. Magus ergo intelligit suas cessare artes, tu non intelligis tua dona venisse?
PL 15, 1570Bそして彼らは、これが人であり神であることを示す星だと知った。幼子を礼拝した。幼子にすぎぬと信じていたなら、礼拝はしなかったであろう。それゆえ博士は、自分の技が終わることを悟る。汝は、汝に与えられる賜物が来たことを悟らないのか。
Ille fatetur alienum, tu non agnoscis promissum? Ille contra se credit, tu pro te non putas esse credendum?.
PL 15, 1570B彼は他人のものを告白し、汝は約束されたものを認めないのか。彼は自分に不利に信じ、汝は自分のために信じるべきだと思わないのか。
Liber II, Caput XLIX
第2巻 第XLIX章PL 15, 1570BNatum ergo Magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat scribas et principes sacerdotum, et interrogat ubi Christus oriatur. Magi tantummodo regem nuntiant: Herodes Christum requirit. Ipsum igitur regem de quo interrogat, confitetur.
PL 15, 1570Bそれゆえ博士たちは、王が生まれたと告げる。ヘロデは動揺し、律法学者たちと大祭司たちを集め、キリストはどこに生まれるのかと尋ねる。博士たちは王とだけ告げたのに、ヘロデはキリストを尋ねる。それゆえ彼は、自分が問うているその王を、自ら告白しているのである。
Deinde cum ubi nasci haberet inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat, qui non erat nuntiatus. O amentes Judaei, venisse non creditis, quem videtis: venisse non creditis, quem dicitis esse venturum!
PL 15, 1570Cさらに、どこで生まれることになっているかが尋ねられるとき、彼が予告されていたことは確かに示される。予告されていなかった者を、尋ねることはできなかったからである。ああ愚かなユダヤ人たちよ、諸君は、目にしている者を、来たと信じない。来るはずだと自ら言っている者を、来たと信じない。
Nuntiate, inquit, mihi, ut veniam, et adorem puerum (Matth. II, 8) . Insidiatur quidem Herodes, sed Deum non negat, quem memorat adorandum. Deinde infantes occidi jubet (Ibid., 16) . Cui alii nisi Deo talis victima debebatur?
PL 15, 1570C「私に知らせよ、私が行って、その幼子を礼拝できるように」と彼は言う(マタイ2:8)。ヘロデは策略をめぐらすが、礼拝すべきものとして言及する者を、神でないとは言わない。そののち、幼児たちを殺すよう命じる(マタイ2:16)。このようないけにえは、神でなくて誰に捧げられるべきであったろうか。
Expers licet sensus infantia, Deum tamen pro quo interimitur, confitetur. Haec de Matthaeo pauca libavimus; ut clareret infantiae tempora a divinitatis operibus non vacasse.
PL 15, 1570C感覚を欠いた幼年であっても、そのために殺される神を告白する。マタイからは、このわずかなことを味わったにすぎない。幼年の時が神性の業を欠いていなかったことが明らかになるためである。
Quod si aetas carnis ignava operis fuit, profecto Deus erat, qui divinitatis operibus exercebat carnis aetatem: qui etiam pastores faciebat in illa regione vigilare, custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
PL 15, 1570C肉の年齢が働きに乏しかったとしても、肉の年齢を神性の業によって働かせていたのは、確かに神であった。その神は、あの地方で牧者たちが、夜の番をしつつ群れを守って目を覚ましているようにもさせたのである。
Liber II, Caput L
第2巻 第L章PL 15, 1571AVidete Ecclesiae surgentis exordium: Christus nascitur, et pastores vigilare coeperunt, qui gentium greges, pecudum modo ante viventes in aulam Domini congregarent; ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus.
PL 15, 1571A興りつつある教会の始まりを見よ。キリストが生まれ、牧者たちが目を覚ましはじめた。彼らは、以前は家畜のように生きていた諸国民の群れを主の囲いの中に集めて、夜の闇が広がる中で、群れが霊的な獣たちのいかなる襲撃も被らないようにするはずの者たちであった。
Et bene pastores vigilant, quos bonus pastor informat. Grex igitur populus, nox saeculum, pastores sunt sacerdotes.
PL 15, 1571Aそして、善き牧者が形づくる牧者たちが目を覚ましているのは、もっともである。それゆえ群れとは民であり、夜とは世であり、牧者たちとは司教たちである。
Aut fortasse etiam: ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans, et confirma (Apoc. III, 2) ; quia non solum episcopos ad tuendum gregem Dominus ordinavit, sed etiam angelos destinavit.
PL 15, 1571Aあるいはおそらく、こうでもある。「目を覚ましていよ、そして強めよ」(黙示録3:2)と言われる者が牧者なのだと。主は、群れを守るために司教たちを任じただけでなく、天使たちをも定めたからである。
Liber II, Caput LI
第2巻 第LI章PL 15, 1571B(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos. Videte quemadmodum cura divina fidem astruat: angelus Mariam, angelus Joseph, angelus pastores edocet. Non satis est semel missum; duobus enim vel tribus testibus stat omne verbum.
PL 15, 1571B(第9節)「見よ、主の天使が彼らの前に立った」。神の配慮が信仰をいかに築くかを見よ。天使がマリアを、天使がヨセフを、天使が牧者たちを教える。一度遣わされるだけでは足りない。二人または三人の証人によって、すべての言葉が確かめられるからである。
Liber II, Caput LII
第2巻 第LII章PL 15, 1571B(Vers. 13, 14.) Et facta est cum angelo multitudo exercitus coelestium laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiae sequebantur.
PL 15, 1571B(第13–14節)「そして天使とともに、神を賛美する天の軍勢の群れが現れ、言った。『いと高きところには神に栄光、地には善き意志の人々に平和』」。天使たちの軍勢と呼ばれるのは当然である。彼らは戦いの指揮官に従っていたからである。
Cui igitur laudem angeli, nisi Domino suo dicerent, juxta quod scriptum est: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus (Psal. CXLVIII, 1 et 2) ? Impleta igitur prophetia est. Laudatur de coelis Dominus, et videtur in terris.
PL 15, 1571B天使たちは、自らの主でなければ誰に賛美を捧げるというのか。こう書かれているとおりである。「天から主を賛美せよ、高きところで主を賛美せよ。主のすべての天使たちよ、主を賛美せよ」(詩篇148:1–2)。それゆえ預言は成就した。主は天から賛美され、地上で目に見える。
De quo sanctus Marcus ait, quia Cum bestiis erat, et angeli ministrabant ei (Marc. I, 13) ; ut in altero misericordiae insigne, in altero divinae indicium potestatis agnoscas. Tuum est quod bestias patitur, suum quod ab angelis praedicatur. Et aiunt:
PL 15, 1571C彼について聖マルコは言う。「彼は獣とともにおり、天使たちが彼に仕えていた」(マルコ1:13)。一方には慈しみのしるしを、他方には神の権能の証しを、あなたが認めるためである。獣に耐えることはあなたに属し、天使たちに告げ知らされることは彼自身に属する。そして彼らは言う。
Liber II, Caput LIII
第2巻 第LIII章PL 15, 1571C(Vers. 15, 16.) Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est, sicut Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes. Vides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit.
PL 15, 1571C(第15–16節)「ベツレヘムまで行って、主が我々に示した、成ったこの言葉を見よう」。「そして彼らは急いで来た」。あなたは牧者たちが急ぐのを見る。怠惰のうちにキリストを求める者はいないからである。
Vides pastores angelo credidisse: et tu Patri, Filio, Spiritui sancto, angelis, prophetis, et apostolis crede. Vide quam signate Scriptura singulorum libret momenta verborum: Festinant, inquit, Verbum videre.
PL 15, 1571Cあなたは牧者たちが天使を信じたのを見る。あなたもまた、父、子、聖なる霊、天使たち、預言者たち、使徒たちを信じよ。聖書がいかに厳密に、一つひとつの言葉の重みを量っているかを見よ。「彼らは、言葉を見るために急ぐ」と言う。
Etenim cum caro Domini videtur, Verbum videtur, quod est Filius. Non mediocre fidei tibi hoc videatur exemplum, non vilis persona pastorum. Certe quo vilior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem.
PL 15, 1571C実に、主の肉が見られるとき、言葉が見られる。この言葉こそ子である。これを、あなたは取るに足りない信仰の手本と見てはならず、牧者たちという人々を卑しいと見てもならない。確かに、思慮に関して卑しいほど、信仰に関しては貴い。
Non gymnasia choris referta sapientum, sed plebem Dominus simplicem requisivit, quae phalerare audita, et fucare nesciret. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur.
PL 15, 1572A主が求めたのは、賢者たちの群れで満ちた学堂ではなく、聞いたことを飾り立てたり粉飾したりすることを知らない、素朴な民であった。求められるのは素朴であり、野心は望まれないからである。
Nec contemnenda putes quasi vilia verba prophetarum: a pastoribus etiam Maria fidem colligit: a pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur; mirati enim sunt de iis, quae dicebantur a pastoribus ad ipsos.
PL 15, 1572A預言者たちの言葉を、卑しいものとして軽んじてはならない〔ミーニュの脚注は、写本の一つ(Reg.)とローマ版は「牧者たちの言葉」と読むが、アンブロシウスはここで牧者たち自身をはっきり預言者と呼んでいるので改める必要はない、とする。底本のまま訳した〕。マリアさえ牧者たちから信仰を集める。民は牧者たちによって神への畏敬へと集められる。「牧者たちによって彼らに語られたことについて、彼らは驚いた」からである。
Liber II, Caput LIV
第2巻 第LIV章PL 15, 1572A(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Discamus sanctae Virginis in omnibus castitatem, quae non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conferebat in corde.
PL 15, 1572A(第19節)「マリアはこれらすべての言葉を守り、心の中で思い巡らしていた」。聖なるおとめの貞潔を、あらゆる点で学ぼう。彼女は口においても体においても慎み深く、信仰の論拠を心のうちで思い巡らしていた。
Si Maria a pastoribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? Si Maria ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere quam discere? Disce vitium esse personae, non sexus; sexus enim sanctus. Denique Maria praeceptum non accepit, exemplum edidit.
PL 15, 1572Aマリアが牧者たちから学ぶなら、なぜあなたは司教たちから学ぶのを避けるのか。マリアが使徒の教えの前に沈黙するなら、なぜあなたは使徒の教えのあとで、学ぶよりも教えることを望むのか。欠点は人格にあって性にはないと学べ。性は聖であるからである。実に、マリアは戒めを受けず、手本を示した。
Liber II, Caput LV
第2巻 第LV章PL 15, 1572BCircumciditur itaque puer. Quis ille puer, nisi ille de quo dictum est: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) ? Factus est enim sub Lege; ut eos qui sub Lege essent, lucrifaceret.
PL 15, 1572Bこうして幼子は割礼を受ける。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)と言われたその幼子でなくて誰であろう。実に、彼は律法のもとに生まれた。律法のもとにある者たちを得るためである。
Liber II, Caput LVI
第2巻 第LVI章PL 15, 1572BSistitur autem in Hierusalem. Quid sit autem in Hierusalem sisti Domino, dicerem; nisi in Esaiae commentis ante dixissem. Circumcisus enim vitiis, Dominico dignus judicabatur obtutu; quia Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) .
PL 15, 1572Bしかし彼はエルサレムで〔主に〕差し出される。エルサレムで主に差し出されるとはどういうことか、イザヤ注解のなかで先に述べていなければ、私は述べるところである。悪徳から割礼を受けた者は、主の眼差しに値すると判断された。「主の目は義人たちの上にある」からである(詩篇33:16)。
Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri; nam et circumcisio purgationem significat delictorum.
PL 15, 1572Cあなたは、古い律法の全体の連なりが、来るべきものの予型であったことを見る。割礼もまた、罪の清めを意味するからである。
Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio resurrectionis praefigurabatur aetate; hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII, 2) ; verbis enim Legis promittebatur Virginis partus.
PL 15, 1572Cところが、人の肉と精神のもろさは、罪を犯したがるある傾きのために、解きがたい悪徳に絡め取られる。そのため、割礼の八日目によって、咎全体の将来の清めが、復活の時代において予型されていたのである。次の言葉がそれである。「胎を開くすべての男子は、主に聖なる者と呼ばれる」(出エジプト記13:2)。律法の言葉によって、おとめの出産が約束されていたからである。
Et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui Lege signetur, in eumdem modum ab Angelo repetita verba declarant: Quia quod nascetur, inquit, sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 15, 1572Cそして彼はまことに聖である。汚れがないからである。実に、律法によって徴づけられているのが彼自身であることは、天使によって同じ言葉で繰り返されて明らかにされている。「生まれる者は聖なるものであり、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit.
PL 15, 1572C男との交わりがおとめの胎の秘密を開いたのではなく、聖なる霊が、汚れなき種を、侵されない胎に注いだからである。女から生まれた者のうちで、すべての点で聖であるのは、主イエスただ一人である。彼は、汚れなき出産の新しさによって、地上の腐敗の汚染を感じることがなく、天の威光によってそれを退けた。
Liber II, Caput LVII
第2巻 第LVII章PL 15, 1573ANam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Numquid sanctus Achab? Numquid sancti pseudoprophetae quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae ignis assumpsit?
PL 15, 1573A文字に従うなら、男子がみな聖であるとは、どうしてありえよう。きわめて邪悪な者が多くいたことは隠れもないのに。アハブは聖であったか。エリヤの祈りによって、天に加えられた不正の報復者である火が焼き尽くした偽預言者たちは、聖であったか。
Sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam.
PL 15, 1573Aしかし、あの聖なる者とは、神の法の敬虔な定めが、来るべき奥義の象りによって指し示していた者のことである。彼のみが、聖なる教会という処女の、神の民々を産むための汚れなき豊かさの、生殖の秘密を開くからである。それゆえ彼のみが、自分のために胎を開いた。
Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5) . Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae vulvam; ut immaculatus exiret.
PL 15, 1573A驚くことではない。預言者に「私は汝を胎に形づくる前に汝を知り、母の胎にあるうちに汝を聖別した」(エレミヤ1:5)と言った者だからである。他人の胎を、預言者が生まれるように聖別した者が、自分の母の胎を、汚れなき者として出るために開いたのである。
Liber II, Caput LVIII
第2巻 第LVIII章PL 15, 1573B(Vers. 25.) Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon: et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel. Non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus et parentibus, sed etiam a senioribus et justis generatio Domini accipit testimonium.
PL 15, 1573B(第25節)「見よ、エルサレムに一人の人がおり、その名をシメオンといった。この人は義しく、神を畏れ、イスラエルの慰めを待ち望んでいた。」天使や預言者から、牧者や両親からだけでなく、長老や義人たちからも、主の誕生は証しを受ける。
Omnis aetas, et uterque sexus, eventorumque miracula fidem astruunt. Virgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elizabeth prophetat, Magus adorat, utero clausus exsultat, vidua confitetur, justus exspectat.
PL 15, 1573Bあらゆる年齢、男女の両方、そして出来事の奇跡が、信仰を裏づける。おとめが生み、不妊の女が産み、口のきけない者が語り、エリサベトが預言し、博士が礼拝し、胎に閉ざされた者が躍り、やもめが告白し、義人が待ち望む。
Et bene justus, qui non suam, sed populi gratiam requirebat: cupiens ipse corporeae vinculis fragilitatis absolvi, sed exspectans videre promissum; sciebat enim quia beati oculi qui eum viderent. (Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
PL 15, 1574Aそして彼が義人であるのは当然である。彼が求めたのは、自分の恩寵ではなく民の恩寵だったからである。彼自身は体の弱さの鎖から解き放たれることを願いつつ、しかし約束されたものを見ることを待ち望んでいた。彼を見る目は幸いであると知っていたからである。(第29節)「今、汝の僕を去らせよ」と彼は言う。
Liber II, Caput LIX
第2巻 第LIX章PL 15, 1574AVide justum velut corporeae carcere molis inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo; dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius.
PL 15, 1574A見よ、義人が、体の重みという牢に閉じ込められたかのように、解き放たれることを望み、キリストと共にあり始めることを願っているのを。解かれてキリストと共にいることは、はるかに優れているからである。
Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in Hierusalem, exspectet Christum Domini, accipiat in manibus Verbum Dei, complectatur quibusdam suae fidei brachiis. Tunc dimittetur, ut non videat mortem, qui viderit vitam.
PL 15, 1574Aしかし、解き放たれることを望む者は、神殿に来よ、エルサレムに来よ、主のキリストを待ち望め、神の言葉を腕に受け、自らの信仰のいわば腕で抱け。そのとき、命を見た者は、死を見ないように、解き放たれるであろう。
Liber II, Caput LX
第2巻 第LX章PL 15, 1574AVides uberem in omnes gratiam Domini generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non justis.
PL 15, 1574Aあなたは見る、主の誕生によって豊かな恩寵がすべての人に注がれたこと、また預言が不信の者たちには拒まれたが、義人たちには拒まれなかったことを。
Ecce et Simeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum venisse Dominum Jesum Christum; ut justorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum judex verus et justus aut supplicia decernat, aut praemia. (Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
PL 15, 1574B見よ、シメオンもまた、主イエス・キリストが多くの者の倒れることと復活のために来たことを預言している。それは、義人たちと不法な者たちの功を見分け、我々の行いの質に応じて、真実で義なる裁き主として、刑罰か報いかを定めるためである。(第35節)「汝自身の魂をも剣が貫くであろう」と彼は言う。
Liber II, Caput LXI
第2巻 第LXI章PL 15, 1574BNec littera, nec historia docet ex hac vita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transverberatur. Et ideo prudentiam Mariae haud ignaram mysterii coelestis ostendit.
PL 15, 1574B文字も歴史も、マリアが体の殺害の苦しみによってこの生を去ったとは教えない。魂ではなく体が、物質の剣で刺し貫かれるからである。したがって〔この言葉は〕、マリアの思慮が天上の奥義を知らないものではなかったことを示している。
Vivum enim verbum Dei, et validum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, et spiritus, artuumque et medullarum, cogitationes cordis, et secreta scrutatur animorum (Heb. IV, 12) ; quia nuda mentium, et aperta sunt omnia Dei Filio, quem conscientiae secreta non fallunt.
PL 15, 1574B「神の言葉は生きており、力があり、どんな鋭い剣よりも鋭く、魂と霊、関節と骨髄の分かれ目にまで刺し通し、心の思いと、心のひそかなものを探る」(ヘブライ4:12)。精神の裸のもの、あらわなものは、すべて神の子に開かれており、その子を良心の秘密は欺かないからである。
Liber II, Caput LXII
第2巻 第LXII章PL 15, 1575AProphetavit itaque Simeon, prophetaverat Virgo, prophetaverat copulata conjugio, debuit etiam vidua; ne qua aut professio deesset, aut sexus.
PL 15, 1575Aこうしてシメオンは預言し、おとめは預言し、結婚に結ばれた女も預言していた。やもめもまた預言すべきであった。いかなる身分も、いかなる性も欠けることのないためである。
Et ideo Anna et stipendiis viduitatis, et moribus talis inducitur; ut digna plane fuisse credatur, quae redemptorem omnium venisse nuntiaret.
PL 15, 1575Aそれゆえアンナは、やもめとしての務めにおいても振る舞いにおいても、そのような者として登場させられる。万人の贖い主が来たことを告げるにふさわしい者であったと、はっきり信じられるためである。
Cujus merita cum alibi descripserimus, cum viduas hortaremur (Lib. de Viduis, cap. 1) , hoc loco quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda.
PL 15, 1575A彼女の功は、別の所で、やもめたちを勧めたときに我々が記したので(『やもめについて』第1章)、ここでは、ほかのことへ急ぐゆえ、繰り返すべきではないと考える。
Non otiose tamen annos octoginta quatuor viduitatis ejus expressit; quia et septem dodecades, et duae quadragesimae sacrum videntur numerum designare.
PL 15, 1575Aしかしながら、彼女のやもめ暮らしの八十四年を、理由なく述べたのではない。七つの十二と二つの四十が、聖なる数を示すと見られるからである。
Liber II, Caput LXIII
第2巻 第LXIII章PL 15, 1575B(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim. A duodecimo anno, ut legimus, Dominicae sumitur disputationis exordium; hic enim praedicandae fidei evangelizantium numerus debebatur.
PL 15, 1575B(第42節)「彼が十二歳になったとき」。我々が読むとおり、主の論議の始まりは十二歳から取られる。この数こそ、宣べ伝えられるべき信仰のために、福音を告げる者たちに当てられるべき数だったからである〔十二使徒の数を言う〕。
Nec otiose immemor suorum secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia Dei implebatur et gratia, post triduum reperitur in templo; ut esset indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede coelesti, et honore divino fidei nostrae se resurrecturus offerret, qui mortuus credebatur.
PL 15, 1575B肉による自分の両親を忘れて、三日ののちに神殿で見いだされるのも、理由のないことではない。彼は肉においてたしかに神の知恵と恩寵に満たされていたのである。それは、あの勝利の受難の三日ののち、死んだと信じられていた者が、天の座において〔in sede coelesti の係りは定かでない。神殿を天の座の象りと見て、よみがえって自らを差し出す場所と取った〕、神的な栄誉のうちに、よみがえる者として我々の信仰に自らを差し出すであろう、という徴となるためであった。
Liber II, Caput LXIV
第2巻 第LXIV章PL 15, 1575B(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse? Duae sunt in Christo generationes: una est paterna, materna altera: paterna illa divinior, materna vero quae in nostrum laborem usumque descendit.
PL 15, 1575B(第49節)「なぜ私を探していたのか。私が自分の父のものの中にいるべきことを、知らなかったのか。」キリストには二つの誕生がある。一つは父からの、もう一つは母からのものである。父からのものはより神的であり、母からのものは、我々の労苦と用のために下ったものである。
Et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra consuetudinem fiunt, non humanis assignanda virtutibus, sed divinis referenda sunt potestatibus. Alibi eum ad mysterium mater impellit: hic mater arguitur (Joan. II, 3) ; quia adhuc quae humana sunt, exigat.
PL 15, 1575Cそれゆえ、自然を超え、年齢を超え、慣習を超えて起こることは、人間の力に帰せられるべきではなく、神的な権能に帰せられるべきである。別の所では母が彼を奥義へと促し、ここでは母が咎められる(ヨハネ2:3)。なお人間のことを求めているからである。
Sed cum hic duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur; vides matrem didicisse de Filio, ut exigeret a validiore mysterium, quae stupebat in juniore miraculum.
PL 15, 1575Cしかし、ここでは十二歳と描かれ、あそこでは弟子たちを持つと説かれているのだから、あなたは見る、母が子から学んだことを。より若い者においては奇跡に驚いていた彼女が、より力ある者には奥義を求めるようになったのである。
Liber II, Caput LXV
第2巻 第LXV章PL 15, 1575C(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quid enim magister virtutis, nisi officium pietatis impleret? Et miramur si Patri defert, qui subditur matri?
PL 15, 1575C(第51節)「そしてナザレに来て、彼らに従っていた。」徳の師が、敬虔〔pietas。ここでは親に対する孝愛の意をも含む〕の務めを果たさずに何をするというのか。母に服する者が父に従うことを、我々は不思議がるのか。
Non utique infirmitatis, sed pietatis est ista subjectio; attollat licet saevis emissus latebris coluber perfidiae caput, et serpentinis evomat venena pectoribus.
PL 15, 1575Dこの服従は決して弱さのものではなく、敬虔のものである。たとえ背信の蛇が、残忍な隠れ処から放たれて頭をもたげ、蛇のような胸から毒を吐き出そうとも。
Cum dicit se Filius missum (Joan. VIII, 29) , majorem haereticus appellat Patrem; ut imperfectum Filium dicat, qui potest habere majorem; ut alienis auxiliis asserat eum qui mittitur, indigere: numquid et humano egebat auxilio; ut materno serviret imperio?
PL 15, 1575D子が自分は遣わされたと言うとき(ヨハネ8:29)、異端者は父をより大きいと呼ぶ。より大きい者を持ちうる子は不完全だと言うため、遣わされる者は他者の助けを必要とすると主張するためである。では彼は、母の命令に仕えるために、人間の助けをも必要としていたのか。
Deferebat homini, deferebat ancillae (ipsa enim dicit (Luc. I, 38) : Ecce ancilla Domini ), deferebat simulato patri: et miraris si Deo detulit? An homini deferre pietas est, Deo deferre infirmitas est?
PL 15, 1576A彼は人に従い、はしために従い(彼女自身が(ルカ1:38)「見よ、主のはしため」と言っている)、父と見なされた者に従った。それなのに、汝は、彼が神に従ったことを不思議がるのか。人に従うことは敬虔であり、神に従うことは弱さなのか。
Vel ex humanis divina perpende, et quid patri amoris debeatur, agnosce. Pater honorificat Filium (Joan. VIII, 54 et 49) , non vis ut Filius honorificet Patrem: Pater voce coelesti in Filio se complacere profitetur (Luc. III, 22) , non vis ut Filius humanae carnis indutus amictu, cum humana voce, humano loquatur affectu, Patrem dicat esse majorem (Joan. XIV, 28) ?
PL 15, 1576Aせめて人間のことから神のことを考量し、父への愛に何が負われているかを知れ。父が子に栄誉を与えている(ヨハネ8:54、49)のに、汝は、子が父に栄誉を与えることを望まないのか。父が天の声によって、子において自らが喜ぶと宣言している(ルカ3:22)のに、汝は、子が人の肉の衣をまとい、人の声で、人の情をもって語りつつ、父は〔自分より〕大きいと言う(ヨハネ14:28)ことを望まないのか。
Nam si Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CLXIV, 3) : utique magnitudo quae finem non habet, nec augmentum habet.
PL 15, 1576A実に、もし「主は偉大であり、はなはだ讃えられるべきであり、その偉大さには終わりがない」(詩篇164:3)〔底本の番号は164篇で、存在しない番号である。ウルガタの144篇3節の誤りと解した〕のであれば、終わりを持たない偉大さは、増すことも持たない。
Sed cur non accipiam religiosis auribus Filium Patri in susceptione corporis obedientem, cum religiose accipiam Patrem Filio deferentem?.
PL 15, 1576Bしかし、体を受けるにあたって父に従順な子を、なぜ私は敬虔な耳で受け入れないだろうか。子に敬意を払う父を、敬虔に受け入れているというのに。
Liber II, Caput LXVI
第2巻 第LXVI章PL 15, 1576BDisce potius tuae utilitatis praecepta, et exempla pietatis agnosce. Disce quid parentibus tuis debeas, cum legis a Patre Filium non voluntate, non opere, non tempore discrepare: etsi personis duo, potestate unum sunt.
PL 15, 1576Bむしろ、あなたの益となる戒めを学び、敬虔の手本を知れ。あなたが両親に何を負っているかを学べ。父と子とが、意志においても、業においても、時においても食い違わないと、あなたは読むのだから。ペルソナにおいては二つであっても、権能においては一つである。
Et utique nullum Pater ille coelestis laborem generationis expertus est: tu matri debes pudoris injuriam, virginitatis dispendium, partus periculum, matri longa fastidia, matri longa discrimina, cui miserae in ipsis votorum fructibus majus periculum est: et cum ediderit quod optavit, partu absolvitur, non timore.
PL 15, 1576Bそして確かに、あの天の父は、誕生の労苦をまったく経験しなかった。あなたは母に、慎みへの侵害、処女性の喪失、出産の危険を負っている。母には長い倦怠、長い危難を負っている。哀れにも、母にとっては、願いの実りそのものの中で危険がさらに大きく、望んだものを産んだとき、出産によって解かれるのであって、恐れから解かれるのではない。
Quid anxios patres loquar pro filiorum profectu, et multiplicatos alienis usibus census, jactaque agricolae semina posterorum aetatibus profutura? Nonne pro his obsequia saltem oportet rependi?
PL 15, 1576B我が子の成長のために心を砕く父たちについて、また他人の用のために増やされた資産について、後の世代の年齢に役立つであろう農夫の蒔いた種について、私は何を語ろうか。これらのために、せめて従順が報いられるべきではないのか。
Cur impio patris vita prolixior, et communitas patrimonii videtur angustior, cum Christus non refugiat cohaeredes?
PL 15, 1576Cなぜ不敬虔な者にとって、父の寿命はあまりに長く、家産の共有はあまりに狭く思われるのか。キリストは共同相続人を拒まないというのに。
Liber II, Caput LXVII
第2巻 第LXVII章PL 15, 1576C(Cap. III. -- Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. Congregaturus Ecclesiam Dei Filius, ante operatur in servulo.
PL 15, 1576C(第3章第2節)「主の言葉が、荒野でザカリアの子ヨハネに臨んだ。」神の子は、教会を集めようとして、まず小さな僕において働く。
Et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto; ut Ecclesia non ab homine coeperit, sed a Verbo. Ipsa enim est desertum, quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) .
PL 15, 1576Cそれゆえ、聖ルカが、主の言葉が荒野でザカリアの子ヨハネに臨んだと記したのは正しい。教会が人からではなく、言葉から始まったと示すためである。教会自身が荒野だからである。「見捨てられた女の子らは、夫を持つ女の子らよりも多い」のだから(イザヤ54:1)。
Denique ipsi dicitur: Laetare sterilis (Ibid.) , et Exsulta desertum (Esai. LII, 9) ; quia nullis adhuc convenae plebis operibus colebatur, neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre non poterant, meritorum suorum verticem praeferebant.
PL 15, 1576D実に、彼女に言われる。「喜べ、不妊の女よ」(イザヤ54:1)、また「躍れ、荒野よ」(イザヤ52:9)。それは、彼女がまだ寄せ集めの民のいかなる業によっても耕されておらず、実を結ぶことのできなかったあの木々も、自らの功の頂をなお示していなかったからである。
Nondum venerat qui diceret: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10) . Nondum vitis illa coelestis fructus palmitibus suis, verborum quodam suorum traduce, ministrabat.
PL 15, 1576D「しかし私は、主の家の実り豊かなオリーブのようである」と言う者は、まだ来ていなかった(詩篇51:10)。あの天のブドウの木も、まだ、自らの言葉のいわば接ぎ枝によって、その枝々に実を与えていなかった。
Factum est ergo verbum, ut quae erat ante deserta, fructum nobis terra generaret. Factum est verbum, vox secuta est; verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium. Unde et David dicit: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1) . Prius credidit, ut loqui posset.
PL 15, 1577Aこうして言葉が臨んだのは、先に荒れていた地が、我々のために実を生むためである。言葉が臨み、声が続いた。言葉はまず内で働き、声の務めがあとに続くからである。それゆえダビデも言う。「私は信じた、それゆえ語った」(詩篇115:1)。先に信じたのは、語ることができるためである。
Liber II, Caput LXVIII
第2巻 第LXVIII章PL 15, 1577AFactum est autem verbum, ut sanctus Baptista Joannes poenitentiam praedicaret. Et ideo plerique sancto Joanni typum Legis imponunt; eo quod Lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit.
PL 15, 1577A言葉が臨んだのは、聖なる洗礼者ヨハネが悔い改めを宣べ伝えるためであった。それゆえ多くの者が、聖ヨハネに律法の予型を当てる。律法は罪を告げることはできたが、赦すことはできなかったからである。
Lex enim unumquemque qui viam gentium sequebatur, revocat ab errore, restringit a crimine: poenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. Lex autem et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) : Joannes vero praenuntius Christi.
PL 15, 1577A律法は、諸国民の道に従う者をみな誤りから呼び戻し、罪から引き離す。恩寵を得るように、悔い改めを勧める。「律法と預言者はヨハネまで」(ルカ16:16)であり、ヨハネはキリストの先触れである。
Ita Lex et Ecclesiae praenuntia, et gratiae poenitentia est. Bene itaque sanctus Lucas compendio usus est, ut Joannem declararet prophetam, dicens factum esse super eum verbum Domini: alia non adderet; nullus enim eget indicio sui, qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit, et omnia declaravit.
PL 15, 1577Bこうして律法は教会の先触れであり、悔い改めは恩寵の〔先触れ〕である。それゆえ聖ルカは、簡潔さを用いて、ヨハネが預言者であることを、彼に主の言葉が臨んだと言うことで示し、ほかのことは加えなかった。神の言葉に満ちている者は、自分を示す証拠を何も必要としないからである。こうして彼は一つのことを言って、すべてを示した。
Liber II, Caput LXIX
第2巻 第LXIX章PL 15, 1577BAt vero sanctus Matthaeus et Marcus vestitu, et cinctu, et cibo Prophetam declarare voluerunt; eo quod vestitum de pilis camelorum habuit, et zonam pelliceam super lumbos suos: locustas autem, et mel silvestre edebat (Matth. III, 4; Marc. I, 6) .
PL 15, 1577B一方、聖マタイとマルコは、衣と帯と食べ物によって預言者を示そうとした。彼は駱駝の毛の衣と、腰に革の帯を身につけ、イナゴと野の蜜を食べていたからである(マタイ3:4;マルコ1:6)。
Praenuntius enim Christi non patiebatur immundarum perire exuvias bestiarum: ipso quoque vestitus indicio designans Christum esse venturum, qui belluina, illuvieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum, gentilitatis immundae peccata suscipiens, in illo trophaeo crucis, amictu quodam se nostrae carnis exueret.
PL 15, 1577Bキリストの先触れは、汚れた獣の脱ぎ捨てた皮が失われるに任せなかったからである。衣という徴そのものによっても、来るべきキリストを示した。キリストは、我々の功の醜さに応じて、獣の皮と汚物で織られたものをまとい、汚れた異教の罪を引き受けて、あの十字架の戦勝記念のうちに、我々の肉のいわば衣を脱ぎ捨てるであろう。
Liber II, Caput LXX
第2巻 第LXX章PL 15, 1577CQuid autem sibi vult cinctus zonae pelliceae, nisi quod caro ista quae mentem prius gravare consueverat, ea post adventum Domini non impedimento coepit esse, sed cingulo?
PL 15, 1577Cでは、革の帯を締めることは何を意味するか。かつて精神を重くするのが常であったこの肉が、主の到来ののちには妨げではなく帯となり始めた、ということにほかならない。
Scilicet juxta David: In salicibus . . . . organa nostra suspendimus (Psal. CXXXVI, 2) ; et juxta Apostolum (Philip. III, 3) confidentiam non habemus in carne, et confidentiam habemus in corpore: non habemus in voluptatibus, habemus in passionibus; quoniam in spiritu fervens vigeat affectus, et ad omne accingamur obsequium coelestium praeceptorum, devotione mentis intenti, atque apparatu corporis expediti.
PL 15, 1577Cすなわち、ダビデに従えば、「柳の木に…… 我々の楽器を掛けた」(詩篇136:2)。また使徒(フィリピ3:3)に従えば、我々は肉に確信を置かず、体に確信を置く。快楽には置かず、苦しみには置く〔passionibus は「情念」とも取れるが、快楽と対にされているので苦しみの意と取った〕。それは、霊において燃える情が盛んとなり、精神の献身に張りつめ、体の備えによって身軽になって、天の戒めのあらゆる奉仕のために帯を締めるためである〔quoniam … vigeat … accingamur は接続法で、構文が取りにくい。目的の意に取った〕。
Liber II, Caput LXXI
第2巻 第LXXI章PL 15, 1578ACibus quoque propheticus index officii, nuntiusque mysterii est. Quid enim tam otiosum ad hominis officium, quam locustas quaerere: et quid tam plenum ad vatis mysterium?
PL 15, 1578A預言者の食べ物もまた、務めの指標であり、奥義の使者である。イナゴを探すことほど、人の務めのうえで無用なことがあろうか。また、預言者の奥義にとって、これほど満ちたものがあろうか。
Nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum laboris inertes, ad tactum fugaces, vagae saltu, ore stridulae sunt locustae; eo convenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine gravitate, sine voce sonum querelae ederet, verbum vitae ignoraret.
PL 15, 1578Aイナゴは、実りのうえで役立たず、労働の用には怠惰で、触れようとすれば逃げ、跳躍はさまよい、口は軋み音を立てる。それだけに、異教の民の象りがこれにふさわしく当てはまる。その民は、労働の用なく、自らの働きの実りなく、重みなく、声なくして嘆きの音を出し、命の言葉を知らなかったのである。
Hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerus major populi congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur.
PL 15, 1578Aそれゆえこの民は預言者たちの食べ物である。民の数が増して集められるほど、預言者の口の用はより豊かに増すからである。
Ecclesiae quoque gratia praefiguratur in melle silvestri, non intra alvearium legis plebis Judaicae fetu reperta, sed in campis, et foliis silvae gentilium errore diffusa, juxta quod scriptum est: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .
PL 15, 1578A教会の恩寵もまた、野の蜜において予示されている。それは、ユダヤの民の律法の巣箱の中に産物として見いだされるのではなく、野原の中に、異教の民の誤りという森の葉の上に、散らばっている。「我々はそれを森の野で見いだした」と書かれているとおりである(詩篇131:6)。
Liber II, Caput LXXII
第2巻 第LXXII章PL 15, 1578BEt hic quidem mel silvestre edebat, annuntians populos de petrae melle saturandos, sicut scriptum est: Et de petra mellis saturavit eos (Psal. LXXX, 17) .
PL 15, 1578Bしかも彼は野の蜜を食べていたが、これは、諸々の民が岩の蜜で満たされることを告げるものであった。「そして岩の蜜で彼らを満たした」と書かれているとおりである(詩篇80:17)。
Sic etiam Eliam corvi cibo advectitio, et lucrativo potu inter deserta paverunt (III Reg. XVII, 6) ; ut indicio foret populos nationum tetro squalentes colore meritorum, qui ante cibum fetidis in cadaveribus requirebant, nunc de se advectitiam prophetis alimoniam praebituros.
PL 15, 1578B同様にエリヤをも、カラスが、運ばれた食物と授かった飲み物で、荒れ野の中に養った(列王記三17:6)。それは、汚れた功の悪い色に荒れ、以前は腐った死骸の中に食べ物を求めていた諸民族が、いまや自らの中から、預言者たちに運ばれる食を供するであろうことの徴となるためである。
Cibus enim prophetarum, divinae voluntatis effectus est, sicut ipse Dominus declaravit dicens: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV, 34) .
PL 15, 1578B預言者の食べ物は、神の意志の成就だからである。主自身がこう言って示した。「私の食べ物は、私を遣わした者の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。
Liber II, Caput LXXIII
第2巻 第LXXIII章PL 15, 1578B(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto. Bene vox dicitur Joannes Verbi praenuntius. Nam interrogatus ipse Joannes: Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 22 et 23) .
PL 15, 1578B(第4節)「荒野で叫ぶ者の声」。言葉の先触れであるヨハネが、声と呼ばれるのは正しい。ヨハネ自身が「汝は自分自身について何と言うのか」と問われて、答えた。「私は荒野で叫ぶ者の声である」(ヨハネ1:22、23)。
Et ideo ait: Qui post me venit, ante me factus est (Ibid., 30) ; quia vox praecedit inferior, verbum sequitur, quod praecellit. Ideo et a Joanne baptizari voluit; quia in hominibus verbum consecratur voce doctoris. Ideo fortasse Zacharias vocem recepit, quia vocem locutus est.
PL 15, 1578Cそれゆえ彼は言う。「私のあとに来る者は、私に先んじて成った」(ヨハネ1:30)。声は劣るものとして先行し、言葉は、より優れたものとして続くからである。彼〔キリスト〕がヨハネから洗礼を受けることを望んだのも、人々の中で言葉は教師の声によって聖別されるからである。おそらくそれゆえザカリアは声を取り戻したのである。声〔ヨハネ〕について語ったからである〔vocem locutus est の意は定かでない。「声」であるヨハネのことを預言したと取った〕。
Liber II, Caput LXXIV
第2巻 第LXXIV章PL 15, 1578C(Vers. 7, 8.) Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et ne coeperitis dicere: Pater noster est Abraham. Dico autem vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
PL 15, 1578C(第7、8節)「蝮の種族よ、誰が、来るべき怒りから逃れることを汝らに示したのか。それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ。そして『我々の父はアブラハムである』と言い始めてはならない。私は汝らに言う、神はこれらの石から、アブラハムの子らを起こすことができる。」
Argui quidem videtur malitia Judaeorum, eo quod vario noxiae mentis veneno, serpentinos lapsus, et terrena cubilia, non divinae aliquod mysterium cognitionis operentur: sed tamen cum dicitur: Quis ostendit vobis fugere a ventura ira? ostenditur his Dei miseratione infusa prudentia; ut gerant suorum poenitentiam delictorum, futuri terrorem judicii provida devotione metuentes.
PL 15, 1578Cユダヤ人の悪意は咎められているように見える。彼らは、害をなす精神のさまざまな毒によって、蛇のような這いずりと地上の巣穴を営み、神的な認識の奥義を何ひとつ働かせないからである。しかし、「誰が、来るべき怒りから逃れることを汝らに示したのか」と言われるとき、神の憐れみによって注がれた思慮が彼らに示されている。それは、彼らが自分たちの罪を悔い改め、来るべき裁きの恐れを、先見の明のある献身をもって恐れるためである。
Ad generationem ergo, non ad successionem referenda est comparatio viperarum. Aut fortasse juxta quod scriptum est: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16) , ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant, et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant.
PL 15, 1579Aしたがって、蝮の比較は、継承にではなく、種族に関わらせて理解すべきである。あるいは、「蛇のように賢くあれ」と書かれているとおり(マタイ10:16)、彼らは、益となるものを見分け、自ら進んでそれを求めながら、なお害あるものを捨てない者として、生まれつきの思慮を持つと示されているのであろう。
Liber II, Caput LXXV
第2巻 第LXXV章PL 15, 1579AEt ideo admonentur claritatem sibi magis operis, quam nobilitatem generis vindicare; quod nulla in successione praerogativa sit, nisi fidei astipuletur haereditas, quam Dei nutu ad populos gentilium transferendam, sermone prophetico revelavit, dicens: Potens est Deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae.
PL 15, 1579Aそれゆえ彼らは、家柄の高貴さよりも、むしろ行いの輝きを自らのものとして要求せよと戒められる。信仰の相続が伴わなければ、継承にはいかなる特権もないからである。その相続が、神の意向によって異教の諸国民へと移されることを、預言者は預言の言葉で啓示して言った。「神はこれらの石から、アブラハムの子らを起こすことができる。」
Nam licet Deus possit diversas convertere et commutare naturas; tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prodest, in praenuntio Christi nihil magis quam aedificationem Ecclesiae debeo surgentis agnoscere; quae non rupeis saxis, sed vivis lapidibus exstructa, in habitaculum Dei et fastigium templi conversione nostrorum surrexit animorum.
PL 15, 1579B神は様々な本性を転じ、変えることができるとしても、私にとっては、奇跡よりも奥義の方が益になる。それゆえ、キリストの先触れの言葉の中に、私は、立ち上がりつつある教会の建設をこそ、何にもまさって認めるべきである。教会は、岩の石ではなく、生ける石で建てられ、神の住まいと神殿の頂となるべく、我々の心の回心によって立ち上がったのである。
Etenim parabat Deus mentium nostrarum dura mollire, et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. Quid enim aliud quam lapides habebantur, qui lapidibus serviebant, similes utique iis qui facerent eos?
PL 15, 1579B実に、神は我々の精神のかたくなさを和らげ、躓きの石から宗教の崇拝者を起こそうと準備していた。石に仕えていた者たちは、石でなくて何だと見なされたであろうか。彼らを造る者たちに、確かに似ているのである〔係りが定かでない。偶像とそれを造る者が似るという詩篇の言葉を踏まえた言い方らしく、字のとおり訳した〕。
Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis saxeus quidam insensibilis, irrationabilisque naturae usus inoleverat.
PL 15, 1579Bこうして、異邦人の石のような胸に注がれるべき信仰が預言され、託宣は、信仰によって将来アブラハムの子らとなる者たちを約束する。彼らには、精神のかたくなさのゆえに、石のような、感覚なく理性なき本性のいわば習いが根づいていた。
Nam si lapidibus vivis firmatos viros fidei robore sententia apostolica comparavit, juxta quod scriptum est: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, offerentes hostias spiritales (I Petr. II, 5) : multo altius hic videntur voce prophetica lapidibus homines comparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant; ut dum lapidibus putant divinitatis alicujus inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non usu corporis, sed mentis habitu verterentur.
PL 15, 1579C使徒の言葉は、信仰の強さによって堅固にされた人々を、生ける石になぞらえた。「汝らもまた、生ける石として、霊の家へと、聖なる祭司職へと築かれ、霊のいけにえを献げる」と書かれているとおりである(一ペトロ2:5)。それよりはるかに高い意味で、ここでは預言の声によって、石になぞらえられた人々が示されている。彼らは人の精神の感覚をそれほどまでに失い、石に何か神性の理があると思うあまり、自分たちが、体の用によってではなく精神の習性によって、石の本性に変わってしまったのである。
Denique ex Abrahae secundum carnem successione manantes, et principes Sodomorum appellantur (Esai. I, 10) , et parietes dealbati (Matth. XXIII, 27): ita sibi praerogativam generis morum magis similitudo vindicat, quam ordo majorum (Act. XXIII, 3) .
PL 15, 1579C実に、肉によるアブラハムの継承から流れ出た者たちも、「ソドムの首長たち」と呼ばれ(イザヤ1:10)、「白く塗られた壁」と呼ばれる(マタイ23:27)。このように、家柄の特権は、先祖の系列よりも、むしろ振る舞いの似姿が自分のものとして要求するのである(使徒言行録23:3)。
Quin etiam ut scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit subjiciens Propheta:
PL 15, 1579Dそれどころか、人間が石になぞらえられていることを知るために、預言者はさらに、人間を木にもなぞらえて続けた。
Liber II, Caput LXXVI
第2巻 第LXXVI章PL 15, 1579D(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est. Exempli autem ideo facta mutatio est; ut illo comparationis processu quidam intelligatur hominis clementior jam profectus.
PL 15, 1579D(第9節)「斧はすでに木々の根もとに置かれている。」例えが変えられたのは、その比較の進み方によって、人間のより穏やかな進歩がすでに理解されるためである。
Nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, jam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae munere decorae ad usum, ad aspectum venustae, ad fructum opimae, surgunt cacuminibus, funduntur brachiis, replentur fructibus, frondibus vestiuntur.
PL 15, 1580A彼らは以前は、用のうえでは醜く、飾りのうえでは裸であり、実りのうえでは不毛で、進歩のうえでは理性なき者であったが、今や木の姿に象られている。木は、本性の理性にかなう賜物によって、用に美しく、見た目に麗しく、実りに豊かで、梢となってそびえ、枝を広げ、実に満ち、葉をまとう。
Atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari, meritisque crescentibus longaevae humilitatis radice fundati, sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum vertices erigamus; ne evangelica securis agricolae trunci radicem silvestris excidat.
PL 15, 1580A願わくは我々が、実り豊かな木のありようにならうことができるように。功が増すとともに、長く続く謙遜の根に基づき、地面から高く伸び、姿も麗しく、成熟した、実り多き業の頂を立てるように。農夫の福音の斧が、野生の幹の根を断ち切らないように。
Vae enim mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX, 16) . Sed vox ista apostolica est. Vae mihi est, si non peccata deflevero, vae mihi est si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; vae mihi est, si dolum proximo meo fecero; vae, si locutus non fuero veritatem.
PL 15, 1580A「私にとって災いである、もし福音を宣べ伝えないなら」(一コリント9:16)。しかしこれは使徒の声である。私にとって災いである、もし罪を嘆かないなら。私にとって災いである、もし夜中に起きて汝に告白しないなら。私にとって災いである、もし隣人に欺きを行うなら。災いである、もし真理を語らないなら。
Ad radicem securis est posita, faciat fructum, qui potest gratiae, qui debet poenitentiae. Adest Dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat.
PL 15, 1580B斧は根に置かれている。恩寵の実を結ぶことのできる者、悔い改めの実を結ぶべき者は、実を結べ。実を求める主がここにいる。実り豊かな者を生かし、不毛な者を咎める。
Anni tres sunt ex quo venit, et fructum in Judaeis invenire non potuit: utinam inveniat in nobis. Jussurus est succidi infructuosos, ne terram occupent. Sed qui adhuc non habet fructum, conetur ut afferat in futurum.
PL 15, 1580B彼が来てから三年になるが、ユダヤ人の中に実を見いだせなかった。願わくは我々の中に見いだすように。彼は、実を結ばない者たちを、地を塞がないように切り倒せと命じるであろう。しかし、まだ実を持たない者は、将来実を結ぶように努めよ。
Bonus ille cultor agri interveniet pro nobis infecundis, pro nobis infructuosis; ut detur spatium, patientia deferatur; ne forte et nos aliquem fructum ferre Deo possimus.
PL 15, 1580Bあの善き農夫は、実りのない我々のために、実を結ばない我々のために執り成すであろう。猶予が与えられ、忍耐が示されるように。我々も、神にいくらかの実を捧げることができるようになるためである。
Liber II, Caput LXXVII
第2巻 第LXXVII章PL 15, 1580CSingulis quoque generibus hominum conveniens tribuit sanctus Joannes Baptista responsum, unum omnibus (Dist. 86, cap. In singulis) : ita publicanis, ne ultra praescriptum exigant; militibus, ne calumniam faciant, ne praedam requirant; docens idcirco stipendia constituta militiae; ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur.
PL 15, 1580C聖なる洗礼者ヨハネは、人々のそれぞれの種類にふさわしい答えを与えた。それは、すべての者に一つ〔の戒め〕である(『教令集』第1部第86区分「In singulis」法文)。すなわち、徴税人には、定められた以上を取り立てないように。兵士には、不当な告発をせず、略奪を求めないように。兵役の俸給が定められたのは、まさに、糧を求めて略奪者が荒らし回ることのないためだと教えたのである。
Sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum: misericordia communis est usus, ideo commune praeceptum; omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria, et ab omnibus deferenda.
PL 15, 1580Cしかし、これらやその他の務めの戒めは、各人に固有のものである。慈しみは共通の用であるから、戒めも共通である。あらゆる務め、あらゆる年齢にとって必要であり、すべての人によって果たされるべきものである。
Non publicanus, non miles excipitur, non agricola vel urbanus, dives et pauper, omnes in commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo virtutum est.
PL 15, 1580C徴税人も兵士も除かれず、農夫も都市の者も、富める者も貧しい者も、すべてが共通に、持たない者に分け与えるよう戒められている。慈しみは徳の充満だからである。
Et ideo omnibus est proposita perfectae forma virtutis; ne vestimentis alimentisque suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servatur; ut non sibi unusquisque totum eripiat: sed quod habet, cum paupere partiatur.
PL 15, 1580Dそれゆえ、すべての者に、完全な徳の型が示されている。衣服や食べ物を惜しまないように、と。しかし慈しみそのものには、人間の境遇の可能性に応じた限度が守られている。各人が全てを自分から奪い去ってしまわないように。持っているものを、貧しい者と分け合うようにと。
Liber II, Caput LXXVIII
第2巻 第LXXVIII章PL 15, 1580D(Vers. 15, 16.) Aestimante autem populo et cogitante in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus; respondit dicens: Ego quidem vos baptizo in aqua, in poenitentia. Videbat ergo Joannes cordis occulta. Sed consideremus cujus haec gratia.
PL 15, 1580D(第15、16節)「民が思いめぐらし、心の中でヨハネについて、もしやこの人がキリストではないかと考えていたとき、彼は答えて言った。『私は確かに水で、悔い改めのために、汝らに洗礼を授ける。』」ヨハネは、したがって、心の隠れたことを見ていた。しかし、これは誰の恩寵によるのかを考えよう。
Quemadmodum autem prophetis palam fiant cordis occulta, Paulus ostendit dicens: Occulta quoque cordis ejus manifesta fient: et procidens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus est in vobis (I Cor. XIV, 25) .
PL 15, 1581A預言者たちに心の隠れたことがどのようにして明らかにされるかを、パウロが示して言う。「その者の心の隠れたことも明らかにされ、顔を伏せて神を拝し、神が確かに汝らの内にいると告げるであろう」(一コリント14:25)。
Dei ergo munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adjuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Quo autem proficit ista cogitatio Judaeorum, nisi ut secundum Scripturas venisse Christum probetur?
PL 15, 1581Aしたがって、これは啓示する神の賜物であって、人間の力ではない。人間は、本性の働きによって見分けるよりも、神的な恵与によって助けられている。では、ユダヤ人たちのこの考えは何の役に立つのか。聖書に従ってキリストが来たことが証明されること以外に。
Erat enim qui exspectabatur; et ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur, advenit. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur, in seipso esse non creditur? Quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt.
PL 15, 1581A待ち望まれていた者がいたのであり、まさに待ち望まれていた者が来たのであって、待ち望まれていなかった者が来たのではない。しかし、他の者において思いなされていた者が、自分自身においては〔その者〕であると信じられないことほど、愚かなことがあろうか。女を通して来ると彼らが思っていた者が、おとめを通して来たことを、彼らは信じない。
Quae Deo secundum carnem dignior generatio, quam ut immaculatus Dei Filius immaculatae generationis servaret etiam in suscipiendo corpore puritatem? Et utique divini adventus signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est.
PL 15, 1581B肉に従って神にふさわしい誕生とは、汚れなき神の子が、体を受けるときにも、汚れなき誕生の純潔を保つこと以上に何があろうか。そして確かに、神の到来のしるしは、女ではなくおとめの出産に置かれている。
Liber II, Caput LXXIX
第2巻 第LXXIX章PL 15, 1581BEgo, inquit, vos aqua baptizo. Cito probavit non esse se Christum, qui visibili operetur officio. Nam cum ex duabus naturis homo, id est, ex anima subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur.
PL 15, 1581B「私は汝らに水で洗礼を授ける」と彼は言う。見える務めによって働く者は、自分がキリストでないことを速やかに示した。人は二つの本性から、すなわち魂と体から成り立つので、見えるものは見えるものによって、見えないものは見えない奥義によって聖別される。
Aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur. Aliud agimus, aliud invocamus; licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret.
PL 15, 1581B水によって体が洗われ、霊によって魂の罪が清められる。我々は一つのことを行い、別のことを呼び求める。だが洗礼の泉そのものの中にも、神性の聖化が息吹くのである。
Non enim aqua omnis ablutio est, sed haec inter se divisa esse non possunt, et ideo aliud fuit baptisma poenitentiae, aliud gratiae est. Istud ex utroque, illud ex uno; nam cum communia delicta sint mentis et corporis, purificatio quoque debuit esse communis.
PL 15, 1581C水がすべての洗いなのではないが、これらは互いに分けられえない。それゆえ悔い改めの洗礼は一つであり、恩寵の洗礼は別である。後者は両方〔水と霊〕から成り、前者は一つから成る。罪は精神と体に共通であるから、清めもまた共通であるべきであった。
Et bene sanctus Joannes se intellexisse significans quid in cordibus cogitarent, et quasi non intellexerit, declinans majestatis invidiam, non verbo, sed opere declaravit non esse se Christum.
PL 15, 1581C聖ヨハネは、人々が心の中で何を考えているかを理解していたことを示しつつ、あたかも理解しなかったかのように装って、威光への妬みを避け、自分がキリストでないことを、言葉ではなく行いによって明らかにした。
Opus enim hominis est gerere poenitentiam delictorum; Dei munus est gratiam implere mysterii.
PL 15, 1581C罪の悔い改めを行うことは人の業であり、奥義の恩寵を満たすことは神の賜物である。
Liber II, Caput LXXX
第2巻 第LXXX章PL 15, 1581CVenit autem fortior me. Non comparationem fecit, ut ipso se tantum fortiorem dixerit Christum (neque enim inter Dei Filium et hominem ulla poterat esse collatio), sed quia multi fortes; nam et diabolus fortis: Nemo enim potest vasa fortis . . . diripere, nisi prius alligaverit fortem (Marc. III, 27) .
PL 15, 1581C「私より強い者が来る。」彼は、キリストがただ自分より強いと言うために、比較をしたのではない(神の子と人間との間には、いかなる比較もありえなかったのだから)。強い者は多く、悪魔もまた強い者だからである。「誰も、強い者の器を……奪い去ることはできない、まず強い者を縛らなければ」(マルコ3:27)。
Multi ergo fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique eousque non fecit comparationem, ut addiderit: Cujus non sum dignus calceamenta portare, evangelicae praedicationis ostendens in apostolos gratiam esse collatam, qui sunt calceati in Evangelium.
PL 15, 1581Dしたがって、強い者は多くいるが、キリストをおいてより強い者はない。実に、彼は、さらに「私は、その者の履物を担ぐにもふさわしくない」と付け加えたほどに、比較を行わなかった。福音の宣教の恩寵が、福音のために靴を履かされた使徒たちに授けられていることを示すためである。
Liber II, Caput LXXXI
第2巻 第LXXXI章PL 15, 1582AVidetur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Joannes personam accepit populi Judaeorum. Unde ad hoc referunt quod ait: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) , quod oporteret minorem fieri populum Judaeorum, crescere in Christo populum Christianum.
PL 15, 1582Aしかし、彼がこう言うのは、ヨハネがしばしばユダヤ人の民の人格を担ったからであると見える。ここから、「彼は大きくならねばならず、私は小さくならねばならない」と彼が言ったこと(ヨハネ3:30)を、このことに関係づける。すなわち、ユダヤ人の民が小さくなり、キリスト教徒の民がキリストにおいて大きくなるべきだ、ということである。
Denique et Moyses accepit personam populi; sed ille calceamentum non Dominicum portabat, sed pedum suorum.
PL 15, 1582A実に、モーセもまた民の人格を担ったが、彼が担いでいた履物は、主のものではなく、自分の足のものであった。
Et isti calceati sunt calceamento fortasse non suorum pedum; ille autem solvere calceamentum pedum jubetur suorum (Exod. III, 5) ; ut animi ejus gressus et mentis, corporei nexus vinculis absolutus, iter spiritale gradiatur.
PL 15, 1582Aそしてこの者たちは、おそらく自分たちの足のものではない履物を履いている。一方、あの者〔モーセ〕は、自分の足の履物を脱ぐよう命じられた(出エジプト記3:5)。その心と精神の歩みが、体の結びの鎖から解かれて、霊の道を進むためである。
Apostoli autem calceamentum deposuerant corporale, quando missi sunt sine calceamento, sine virga, sine pera, sine zona; sed non statim Domini calceamenta portarunt. Fortasse post resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta Domini dicerent, monebantur.
PL 15, 1582B使徒たちは、履物も杖も袋も帯もなく遣わされたとき、体の履物を脱いでいた。しかし、すぐに主の履物を担いだのではない。おそらく復活ののちに、担い始めたのである。それ以前には、誰にも主の行いを語らないようにと戒められていたからである。
Denique postea his dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15) ; ut evangelicae praedicationis vestigium proferentes, toto Dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. Est igitur calceamentum nuptiale evangelica praedicatio. Sed de hoc opportunius aliquid in aliis explicabimus (Inf. cap. X) .
PL 15, 1582B実に、のちに彼らに言われる。「全世界へ行き、福音を宣べ伝えよ」(マルコ16:15)。福音の宣教の足跡を進めつつ、主の行いの連なりを全世界に運ぶためである。したがって、福音の宣教は婚礼の履物である。しかし、これについては、ほかの箇所でもう少し適切に説明しよう(下の第10章を見よ)。
Liber II, Caput LXXXII
第2巻 第LXXXII章PL 15, 1582B(Vers. 17.) Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni: habens ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem igni comburet inexstinguibili. Habens ventilabrum in manu.
PL 15, 1582B(第17節)「彼は聖なる霊と火で汝らに洗礼を授ける。手に箕を持ち、その打ち場を清め、小麦を自分の倉に集め、籾殻は消えない火で焼き尽くす。」手に箕を持っている。
Ventilabri indicio discriminandorum Dominus declaratur jus habere meritorum; eo quod dum frumenta in area ventilantur, plena a vacuis, ab inanibus fructuosa veluti quodam aurae spirantis examine separantur.
PL 15, 1582C箕のしるしによって、主が、選り分けられるべき功を裁く権を持つことが示される。打ち場で穀物が箕で煽られるとき、中身の詰まったものが空のものから、実りのあるものが空虚なものから、息づく風のいわば吟味によって分けられるからである。
Per hanc igitur comparationem ostenditur quod Dominus judicii die solidae merita fructusque virtutis ab inanis jactantiae, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat; perfectioris meriti viros locaturus in mansione coelesti.
PL 15, 1582Cしたがって、この比較によって、主が審判の日に、堅固な徳の功と実りを、空しい誇りと貧弱な行いとの実りなき軽さから選り分けることが示される。より完全な功を持つ者たちを、天の住まいに置こうとしてである。
Ipse enim perfectior fructus est, qui meruerit ejus esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus afferret in nobis, invisus paleis, inanibus meritis non amicus.
PL 15, 1582C実に、より完全な実りとは、小麦の粒のように落ちて、我々の内に多くの実を結ばせた者、すなわち籾殻には嫌われ、空しい功の友ではない者に、似た姿となるに値した者である〔invisus paleis, inanibus meritis non amicus の係りは定かでない。小麦の粒として落ちた者、すなわちキリストにかけて取った〕。
Et ideo ante eum ignis ardebit, non natura sui noxius; utpote qui mala improbitatis exurat, splendorem probitatis accumulet.
PL 15, 1582Cそれゆえ、彼の前で火は燃えるが、その本性によって害をなすのではない。不正の悪を焼き尽くし、正直の輝きを積み上げる火だからである。
Liber II, Caput LXXXIII
第2巻 第LXXXIII章PL 15, 1582D(Vers. 21, 22.) Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de coelo facta est: Filius meus es tu, in te complacui.
PL 15, 1582D(第21、22節)「民がみな洗礼を受けたとき、イエスも洗礼を受けて祈っていると、天が開け、聖なる霊が体の形をとって、ハトのように彼の上に降り、天から声がした。『汝は私の子、汝において私は喜ぶ。』」
Baptizatus est ergo Dominus non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, baptismatis jus haberent. Et ideo qui ad Christi lavacrum venerit, peccata deponit.
PL 15, 1583Aこうして主が洗礼を受けたのは、自分が清められることを望んだからではなく、水を清めるためであった。罪を知らなかったキリストの肉によって洗われた水が、洗礼の権能を持つためである。それゆえ、キリストの洗いに来る者は、罪を脱ぎ捨てる。
Pulchre autem in iis quae a caeteris dicta sunt, sanctus Lucas evangelista compendium sumpsit, et intelligendum magis quod a Joanne Dominus baptizatus est, quam expressum reliquit.
PL 15, 1583A他の人々によって語られたことに関して、聖なる福音書記者ルカは、見事に簡潔さを取り、主がヨハネから洗礼を受けたことを、明記するよりも、理解されるべきこととして残した。
Quae autem Dominici causa baptismatis, Dominus ipse declarat dicens: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) .
PL 15, 1583A主の洗礼の理由は、主自身が言って示している。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすことがふさわしいのである」(マタイ3:15)。
Liber II, Caput LXXXIV
第2巻 第LXXXIV章PL 15, 1583ACum igitur tanta ad aedificationem Ecclesiae suae divino Deus favore concesserit; ut post patriarchas, prophetas, angelos, unigenitus descenderet Dei Filius, et ad lavacrum veniret; nonne vere atque divine de Ecclesia cognovimus dictum: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1) ?
PL 15, 1583A神は、自らの教会の建設のために、神的な好意をもってこれほどのものを許し、族長たち、預言者たち、天使たちののちに、神の独り子が降り、洗いの場に来た。それなのに、我々は教会について、「主が家を建てるのでなければ、それを建てる者は空しく労する」(詩篇126:1)と言われたことを、まことに神的に語られたと知らないだろうか。
Nec mirum si homo aedificare non potest, qui non potest custodire: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilaverunt qui custodiunt eam (Ibid.) . Haec de quodam psalmo.
PL 15, 1583B人が建てることができないのは、守ることができないのだから、不思議ではない。「主が町を守るのでなければ、それを守る者は空しく見張る」(詩篇126:1)。以上はある詩篇からのものである。
Audeo tamen etiam ego dicere, quod homo viam non possit adoriri, nisi Dominum habeat praeviantem. Unde criptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4) ; et, A Domino diriguntur viae viri (Prov. XX, 24) .
PL 15, 1583Bしかし私もまた、人は、主が先に道を行くのでなければ、道に乗り出すことができないと、あえて言う。それゆえ書かれている〔底本は criptum。scriptum と読む〕。「汝は、汝の主なる神のあとに歩むであろう」(申命記13:4)、また「人の道は主によって導かれる」(箴言20:24)。
Denique ille perfectior, qui intelligeret se sine Domino ambulare non posse: Vias, inquit, tuas edoce me (Psal. XXIV, 4) .
PL 15, 1583B実に、主なしでは歩むことができないと悟っていたあの人は、より完全であった。「汝の道を私に教えよ」と彼は言う(詩篇24:4)。
Et ut ad historiam veniamus (non enim simplicem tantum rei gestae seriem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad aemulationem scriptorum referre) ex Aegypto populus exivit, nesciebat viam quae ad terram duceret sanctam.
PL 15, 1583Bそして歴史に進むために(事の経緯の単なる筋を汲み取るだけでなく、我々の行いをも、書き記されたことに倣うことへと関係づけるべきだからである)、民はエジプトから出たが、聖なる地へ導く道を知らなかった。
Misit Deus per noctem columnam ignis, ut per columnam populus viam disceret. Misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram, neque ad dexteram declinaret (Exod. XIII, 21) .
PL 15, 1583C神は夜に火の柱を遣わし、民が柱によって道を学ぶようにした。昼にも雲の柱を遣わし、左にも右にも逸れないようにした(出エジプト記13:21)。
Sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis columnam: non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post adventum Domini fides exigitur, signa conduntur.
PL 15, 1583Cしかし、人よ、あなたは火の柱に値するようなものではない。あなたはモーセを持たず、しるしを受けない。主の到来ののちの今は、信仰が求められ、しるしは蔵されるからである。
Time Deum, et praesume de Domino: Immittit enim angelos Dominus in circuitu timentium eum, et cripiet eos (Psal. XXXIII, 8) .
PL 15, 1583C神を畏れ、主に信頼せよ。「主は、主を畏れる者たちのまわりに天使たちを遣わし、彼らを救い出す〔底本の刷りは活字が欠けて cripiet と見えるが、eripiet と読む〕」(詩篇33:8)。
Vides itaque quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino (Conf. S. August. lib. de Gratia Christi, cap. 44) .
PL 15, 1583Cこうしてあなたは、主の力があらゆるところで人間の努めと協力することを見る。主なしに誰も建てることはできず、主なしに誰も守ることはできず、主なしに誰も何事も始めることはできない(アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第44章を比較せよ)。
Et ideo juxta Apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, in nomine Domini nostri Jesu Christi (I Cor. X, 31) .
PL 15, 1583Dそれゆえ、使徒に従えば、こうである。「食べるにせよ、飲むにせよ、何かほかのことをするにせよ、すべてを神の栄光のために、我々の主イエス・キリストの名において行え」(一コリント10:31)。
In duabus enim epistolis: alibi in nomine Domini nostri Jesu Christi (Coloss. III, 17) ; alibi in gloriam Dei facere te praecepit; ut scias eamdem esse Patris et Filii gloriam, eamdemque virtutem: nec in aliquo circa sui divinitatem Patrem et Filium discrepare, qui circa praesidia nostra non discrepant.
PL 15, 1583D実に、二つの書簡において、一方では「我々の主イエス・キリストの名において」(コロサイ3:17)、他方では「神の栄光のために」行えと、使徒はあなたに命じた。それは、あなたが、父と子の栄光は同じであり、力も同じであると知るためである。我々の守りについて食い違わない父と子は、その神性についても、いかなる点でも食い違わない。
Docuit igitur me David quod nemo sine Domino aedificet domum, custodiat civitatem (Ps. CXXVI, 1) .
PL 15, 1584Aこうしてダビデは私に教えた。主なしには誰も家を建てることも、町を守ることもできないと(詩篇126:1)。
Liber II, Caput LXXXV
第2巻 第LXXXV章PL 15, 1584ADocuit me etiam Moyses quod nemo nisi Deus fecerit mundum: In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) .
PL 15, 1584Aモーセも私に教えた。神でなければ誰も世界を造らなかったと。「初めに神は天と地を造った」(創世記1:1)。
Docuit etiam quod hominem Deus opere suo fecerit; nec otiose posuit: Finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus flatum vitae (Gen. II, 7) ; ut actum quemdam Dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis operationis advertas.
PL 15, 1584Aまた、神が人間を自らの業によって造ったことをも教えた。それも理由なく置いたのではない。「神は人を地の泥から形づくり、その顔に命の息を吹き入れた」(創世記2:7)。人間を建て上げることをめぐる神の行いを、いわば体を使う働きのようなものとして、あなたが認めるためである。
Docuit etiam quia et mulierem fecit Deus: Immisit enim Deus soporem in Adam, et dormivit, et sumpsit unam costam de latere ejus, et replevit carnem ejus: et aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit ab Adam, in mulierem (Ibid., 21 et 22) .
PL 15, 1584Aまた、神が女をも造ったと教えた。「神はアダムに眠りを送り、彼は眠った。そして彼の脇腹から一つの肋骨を取り、その肉を満たした。そして主なる神は、アダムから取った肋骨を、女へと建てた」(創世記2:21、22)。
Non frustra, ut dixi, corporalibus quibusdam manibus circa Adam et Evam Moyses Deum inducit operantem.
PL 15, 1584Bすでに述べたように、モーセがアダムとエバをめぐって、神をいわば体の手をもって働く者として描いたのは、理由のないことではない。
Mundum Deus fieri jussit, et factus est, et uno verbo opus mundi Scriptura indicat absolutum: ad hominem venitur, et manus ipsas quodammodo studuit tibi Propheta Dei laborantis ostendere (Psal. CXL, 5) .
PL 15, 1584B神は世界が造られるよう命じ、それは造られ、聖書は世界の業が一つの言葉で完了したと示す。人間に至ると、預言者は、働く神のまさにその手を、いわばあなたに示そうと努めた(詩篇140:5)。
Liber II, Caput LXXXVI
第2巻 第LXXXVI章PL 15, 1584BPlus nescio quid in his intelligere, quam lego, opera Dei elaborata me cogunt. Subvenit Apostolus aestuanti, et quod ego non intelligebam quid esset: Os de ossibus meis, et caro de carne mea: et, Haec vocabitur mulier; quoniam de viro suo assumpta est (Ibid., 23) divino mihi spiritu revelavit dicens: Sacramentum hoc magnum est (Ephes. V, 32) .
PL 15, 1584B私は、これらの中に、読むもの以上の何かを理解するよう、神の念入りに作られた業に迫られる。使徒は、悩む私を助け、私には何であるか分からなかったことを、「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉」、また「これは女と呼ばれる、男から取られたからである」(創世記2:23)という言葉について、神的な霊によって私に啓示して言った。「この秘義は大きい」(エフェソ5:32)。
Quod sacramentum? Quia duo erunt in carne una; et, Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Ibid., 31) : et, Quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus (Ibid., 30) .
PL 15, 1584Bどの秘義か。「二人は一つの肉となる」ということ、また「人は父と母を離れ、その妻に結ばれる」(エフェソ5:31)ということ、また「我々は彼の体の肢であり、彼の肉から、彼の骨からのものである」(エフェソ5:30)ということである。
Quis est iste vir propter quem mulier parentes relinquat? Relinquit parentes Ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11) .
PL 15, 1584C女が両親を離れる、その夫とは誰か。異邦の諸々の民から集められた教会が、両親を離れる。その教会に預言的に言われる。「汝の民と、汝の父の家を忘れよ」(詩篇44:11)。
Propter quem virum, nisi forte illum de quo dicit Joannes: Post me venit vir qui ante me factus est (Joan. I, 27) ? De cujus latere dormientis costam Deus sumpsit; ipse enim est qui dormivit, et quievit et resurrexit; quoniam Dominus suscepit eum.
PL 15, 1584C誰のゆえにか。おそらく、ヨハネが語るその者を措いてない。「私のあとに、私に先んじて成った男が来る」(ヨハネ1:27)。その眠る脇腹から、神は肋骨を取った。眠り、安らぎ、よみがえったのは彼自身だからである。主が彼を支えたからである。
Quae est hujus costa nisi virtus? Quia tunc quando miles latus ejus aperuerit, continuo aqua et sanguis exivit, qui effusus est pro saeculi vita (Joan. XIX, 34) . Haec saeculi vita, costa Christi est: haec costa secundi est Adam.
PL 15, 1584Cその肋骨とは、力でなくて何であろうか。兵士が彼の脇腹を開いたとき、ただちに水と血が出て、それは世の命のために流されたからである(ヨハネ19:34)。この世の命が、キリストの肋骨であり、この肋骨が第二のアダムの肋骨である。
Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem: novissimus Adam Christus est, costa Christi vita Ecclesiae est. Nos ergo membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus.
PL 15, 1584D「第一のアダムは生きた魂となり、最後のアダムは命を与える霊となった。」最後のアダムはキリストであり、キリストの肋骨は教会の命である。したがって我々は、彼の体の肢であり、彼の肉から、彼の骨からのものである。
Et fortasse haec est costa de qua dixit: Sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46) . Haec est costa quae de Christo exivit, nec corpus ejus imminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa; spiritus autem non dividitur ipse, sed dividit singulis prout vult.
PL 15, 1584Dそしておそらく、これこそ、彼が「私は自分から力が出たのを感じた」と言った肋骨である(ルカ8:46)。これはキリストから出た肋骨で、その体を減らさなかった。体の肋骨ではなく、霊の肋骨だからである。霊は自分自身は分けられず、望むとおりに、各人に分け与える。
Haec est Eva mater omnium viventium. Si enim intelligas viventem cum mortuis quaeri, intelligis eos mortuos esse, qui sine Christo sunt, qui participes vitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est vita.
PL 15, 1585Aこれが、すべての生きる者の母エバである。もし、生きている者が死者たちの中に探されるということをあなたが理解するなら、キリストなしにある者、命にあずからない者が死者であると、あなたは理解する。命にあずからないとは、キリストにあずからないことだからである。キリストが命だからである。
Mater ergo viventium Ecclesia est, quam aedificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum Dei.
PL 15, 1585Aしたがって、生きる者たちの母は教会であり、神はそれを、まさに最高の隅の石であるキリスト・イエスにおいて建てた。その中で、全建築は組み合わされて成長し、神の神殿となる。
Liber II, Caput LXXXVII
第2巻 第LXXXVII章PL 15, 1585AVeniat ergo Deus, aedificet mulierem, illam quidem adjutricem Adae, hanc vero Christi. Non quia Christus adjumentum requirit, sed quia nos quaerimus et desideramus ad Christi gratiam per Ecclesiam pervenire.
PL 15, 1585Aそれゆえ神が来て、女を建てるがよい。かの女はアダムの助け手であったが、この女はキリストの〔助け手〕である。キリストが助けを要するからではなく、我々が教会を通してキリストの恩寵に至ることを求め、望むからである。
Et nunc aedificatur, et nunc formatur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur. Et ideo novo verbo usa est Scriptura; quia superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20) . Et nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum.
PL 15, 1585B今もなお建てられ、今もなお形づくられ、今もなお女が象られ、今もなお造られる。それゆえ聖書は新しい語を用いたのである。我々は使徒たちと預言者たちの土台の上にさらに建て上げられるからである(エフェソ2:20)。今もなお霊の家が、聖なる祭司職へと立ち上がる。
Veni, Domine Deus, aedifica mulierem istam, aedifica civitatem; veniat et puer tuus: tibi enim credo dicenti: Ipse aedificabit civitatem mihi (Esai. XLV, 13) .
PL 15, 1585B来たれ、主なる神よ、この女を建てよ、この町を建てよ。汝の子も来るように。私は、「彼は私のために町を建てる」と言う汝を信じるからである(イザヤ45:13)。
Liber II, Caput LXXXVIII
第2巻 第LXXXVIII章PL 15, 1585BEcce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce civitas quae vivet in aeternum; quia mori nescit. Ipsa enim est civitas Hierusalem, quae nunc videtur in terris, sed rapietur supra Eliam; Elias enim unus fuit.
PL 15, 1585B見よ、すべての者の母なる女、見よ、霊の家、見よ、永遠に生きる町。死ぬことを知らないからである。これこそエルサレムの町であり、今は地上に見えているが、エリヤにまさって引き上げられる。エリヤは一人であったからである。
Transferetur super Enoch, cujus mors non invenitur. Ille enim raptus est, ne malitia mutaretur cor ejus: haec autem diligitur a Christo quasi sponsa gloriosa, sancta, immaculata, sine ruga. Et quanto melius totum corpus assumitur, quam unus assumptus est?
PL 15, 1585Bエノクにまさって移される。その死は見いだされない。彼は、悪意がその心を変えることのないように引き上げられたのであり、これに対しこの町は、栄光に満ち、聖く、傷なく、しわのない花嫁のようにキリストに愛される。ひとりが取り上げられたよりも、体全体が取り上げられるほうが、どれほど優れていることか。
Haec enim est spes Ecclesiae. Rapietur profecto, assumetur, transferetur ad coelum. Ecce curru igneo raptus est Elias: rapietur et Ecclesia. Non mihi credis?
PL 15, 1585Cこれこそ教会の希望である。確かに引き上げられ、取り上げられ、天へ移されるであろう。見よ、火の戦車でエリヤは引き上げられた。教会も引き上げられるであろう。あなたは私を信じないのか。
Crede vel Paulo, in quo Christus locutus est: Rapiemur, inquit, in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thes. IV, 16) .
PL 15, 1585Cせめてパウロを信じよ。彼においてキリストは語った。「我々は雲の中に引き上げられて空中でキリストに会い、こうして常に主とともにいるであろう」と彼は言う(一テサロニケ4:16)。
Liber II, Caput LXXXIX
第2巻 第LXXXIX章PL 15, 1585CAd hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabriel archangelus, innumeri angeli diriguntur, et multitudo coelestis exercitus Deum laudat; quia civitatis hujus aedificatio propinquat.
PL 15, 1585Cそれゆえ、この町を建てるために、多くの者が遣わされる。族長たちが遣わされ、預言者たちが遣わされ、大天使ガブリエルが遣わされ、数えきれない天使たちが差し向けられ、天の軍勢の群れが神を賛美する。この町の建設が近づいているからである。
Mittuntur plures ad eam, sed Christus eam solus aedificat, verum non est solus; quia Pater praesens est. Et si solus aedificat; gratiam tamen tantae aedificationis non solus usurpat.
PL 15, 1585D多くの者がこの町へ遣わされるが、これを建てるのはキリストただ一人である。だが、一人ではない。父が臨在しているからである。また、一人で建てるとはいえ、これほど大きな建設の功を一人で専有するのではない。
Scriptum est de templo, quod aedificavit Salomon, in quo typus Ecclesiae fuit, quia septuaginta millia erant qui in humeris portarent, et octoginta millia lapidum caesores, et tria millia sexcenti operum praepositi (II Par. II, 2) .
PL 15, 1585Dソロモンが建てた神殿――そこに教会の予型があった――について、肩に担ぐ者が七万人、石を切る者が八万人、作業の監督が三千六百人いたと書かれている(歴代誌下2:2)。
Veniant angeli illi, veniant lapidem caesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera levigentur. Veniant et qui in humeris portant; scriptum est enim: Super humeros tollentur (Esai, XLIX, 22).
PL 15, 1586Aかの天使たちが来るように。石を切る者たちが来るように。我々の石の余計なものが削り落とされ、ざらつきが滑らかにされるように。肩に担う者たちも来るように。「彼らは肩の上に担がれる」と書かれているからである(イザヤ49:22)。
Liber II, Caput XC
第2巻 第XC章PL 15, 1586AVenit ergo ad Joannem, quoniam caetera comperistis. Venit ad Joannis baptisma: sed Joannis baptisma habebat poenitentiam delictorum (Matth. III, 13) . Et ideo prohibet eum Joannes dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14) ?
PL 15, 1586Aそれゆえ彼はヨハネのもとに来る。ほかのことは諸君がすでに知っているからである。彼はヨハネの洗礼に来たのだが、ヨハネの洗礼は罪の悔い改めを伴うものであった(マタイ3:13)。それゆえヨハネは彼を止めて言う。「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」(マタイ3:14)。
Cur venis ad me, qui peccatum non habes? Ille enim baptizandus est a me, qui peccatum habet: qui autem peccatum non fecit, lavacrum poenitentiae cur requirat? Sine, inquit, modo: hoc est, dum Ecclesia aedificetur, decet nos implere omnem justitiam (Ibid., 15) .
PL 15, 1586Aなぜ汝は私のもとに来るのか。汝は罪を持たないのに。洗礼を私から受けねばならないのは、罪を持つ者である。罪を犯さなかった者が、悔い改めの沐浴をなぜ求めるのか。「今は許せ」と彼は言う。すなわち、教会が建てられるまでの間は、「我々があらゆる正義を満たすことがふさわしい」のである(マタイ3:15)。
Quae est justitia, nisi misericordia? Dispersit enim, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam quam ante non habui. Justitia ergo ejus manet in aeternum.
PL 15, 1586B正義とは慈しみにほかならないではないか。「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠に続く」(詩篇111:9)とある。彼は貧しい私に、乏しい私に、私がかつて持たなかった恩寵を与えた。それゆえその正義は永遠に続く。
Quae est justitia, nisi ut quod alterum facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? Quae est justitia, nisi ut qui carnem suscepit, non quasi Deus sensum aut ministerium carnis excluderet: sed quasi homo carnem vinceret, ut vincere me doceret?
PL 15, 1586B正義とは、他人にさせたいと望むことを自らまず始め、自分の模範で他の者たちを励ますことにほかならないではないか。正義とは、肉を受けた者が、神のように肉の感覚や務めを締め出すのではなく、人のように肉に打ち勝ち、私に打ち勝つことを教えることにほかならないではないか。
Docuit enim me qua ratione possim terrenis concretam vitiis obnoxiae carnis illuviem sepelire criminibus, renovare virtutibus.
PL 15, 1586B実に彼は、地上の悪徳に固まった、罪に服する肉の汚れを、罪に対して葬り〔criminibus(罪に)の係りは定かでない。「葬る」に係り、罪に対して死んだものとして葬ると取った〕、徳によって新たにする方法を、私に教えたからである。
Liber II, Caput XCI
第2巻 第XCI章PL 15, 1586BO vere divinam in ipsa humilitate Domini prospicientiam! Quanto enim abjectior humilitas, tanto divinior providentia. Injuriarum suarum acerbitate Deus proditur: et remediorum suorum usu, qui nullis remediis indigeret, Deus probatur.
PL 15, 1586Bおお、主のへりくだりそのものの中に、まことに神的な先見があることよ。へりくだりが卑しいほど、摂理は神的である。自らが受けた侮辱の苦さによって神は明らかにされ、いかなる癒しの手段をも要しない者が、自らの癒しの手段を用いることによって、神であると証しされる。
Quid enim tam divinum ad populos provocandos, quam ut nemo refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit? Nemo se dicat exsortem esse peccati, quando Christus venit ad remedium peccatorum.
PL 15, 1586C実に、諸々の民を招くのに、キリストが悔い改めの沐浴を避けなかったのに、誰も恩寵の沐浴を避けないこと以上に神的なことが何かあろうか。キリストが罪人たちの癒しのために来たのに、誰も自分が罪と無縁だと言ってはならない。
Si pro nobis Christus lavit, immo nos in corpore suo lavit, quanto magis nos nostra delicta lavare debemus?
PL 15, 1586Cキリストが我々のために洗った、いや我々をその体において洗ったのなら、我々は自らの罪をどれほどいっそう洗い清めねばならないか。
Quo igitur magis opere, quo magis mysterio Deus (quamquam Deus in omnibus) quam hoc probatur; quando per totum mundum, qua generis humani conditio diffunditur, per separatarum divortia tractusque regionum, uno momento in uno corpore Deus fraudem vetusti erroris abolevit, gratiam regni coelestis effudit?
PL 15, 1586C実に、全世界を通じて――人類の境遇が及ぶ限り、離れ離れの隔たりや地方の広がりを越えて――一つの時に、一つの体において、神が古い誤りの欺きを滅ぼし、天の国の恩寵を注いだこのことによってこそ、神は、いかなる業、いかなる奥義にもまして証しされるのである(神はすべてのことにおいて〔証しされる〕とはいえ)。
Unus enim mersit, sed elevavit omnes: unus descendit, ut ascenderemus omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo omnium peccata morerentur.
PL 15, 1586D一人が沈み、しかしすべての者を引き上げた。一人が降り、我々すべてが昇るためである。一人がすべての者の罪を負い、すべての者の罪がその者において死ぬためである。
Purificate igitur vos, ut apostolus dicit (Jacob., IV, 8), quia purificavit se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. Haec de nobis.
PL 15, 1586Dそれゆえ、使徒が言うように、「汝ら自らを清めよ」(ヤコブ4:8)。清めを要しなかった者が、我々のために自らを清めたからである。以上は我々に関することである。
Liber II, Caput XCII
第2巻 第XCII章PL 15, 1587ANunc consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed Patrem confitemur, et Filium Deum confitemur.
PL 15, 1587Aさて、三位一体の奥義を考察しよう。我々は唯一の神と言うが、父を告白し、子をも神と告白する。
Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies (Deut. X, 20) , negavit Filius esse se solum dicens: Sed non sum solus, Pater enim mecum est (Joan. XVI, 32) . Nec nunc solus est; Pater enim se adesse testatur.
PL 15, 1587A実に、「汝の主なる神を愛せよ。ただ彼にのみ仕えよ」と書かれている(申命記10:20)のに、子は、自分が独りであることを否定して言った。「しかし私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。今も子は独りではない。父が自らの臨在を証しするからである。
Adest et Spiritus sanctus; numquam enim potest a se Trinitas separari. Denique apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba. Quomodo ergo haeretici dicunt quia solus in coelo est, qui non est solus in terris?
PL 15, 1587A聖なる霊もまた臨在する。三位一体はけっして自らから分かたれ得ないからである。実に天が開け、聖なる霊が体の形をとって、ハトのように降った。それならば、地上では独りでなかった者を、どうして異端者たちは、天では独りだと言うのか。
Advertamus mysterium: quare sicut columba? Simplicitatem enim lavacri requirit gratia; ut simus simplices sicut columbae. Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo veteri columba quondam ad illam arcam quae sola fuit diluvii immunis, advexit (Gen. VIII, 11) .
PL 15, 1587A奥義に心を向けよう。なぜハトのようになのか。恩寵は洗礼の素朴さを求めるからである。我々がハトのように素朴であるためである。恩寵は洗礼の平和を求める。古い予型では、ハトがかつて、洪水を免れた唯一の箱舟へ、その平和をもたらした(創世記8:11)。
Docuit me cujus typus columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam.
PL 15, 1587Bあのハトが誰の予型であったかを、今、ハトの姿で降ることをよしとした者が私に教えた。あの枝において、あの箱舟において、世の洪水のただ中で聖なる霊が自らの教会に実り豊かな平和をもたらすという、教会の平和の予型があったことを教えた。
Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum, ait: Quis dabit mihi pennas sicut columbae (Psal. LIV, 7) ?.
PL 15, 1587Bダビデもまた教えた。彼は預言の霊によって洗礼の秘跡を見て言う。「誰が私に、ハトのような翼を与えてくれるのか」(詩篇54:7)。
Liber II, Caput XCIII
第2巻 第XCIII章PL 15, 1587BVenit ergo Spiritus sanctus, sed attende mysterium. Venit ad Christum. Omnia enim per ipsum . . . . . facta sunt . . . . . et in ipso constant (Colos., I, 16 et 17) . Sed vide benevolum Dominum, qui solus se injuriis subdidit, solus gratiam non quaesivit.
PL 15, 1587B聖なる霊は来た。だが、奥義に注意せよ。キリストのもとに来たのである。「万物は彼によって……造られ……、彼において成り立っている」からである(コロサイ1:16、17)。だが、ただ一人侮辱に身を委ね、ただ一人恩寵を求めなかった、この厚意ある主を見よ。
Et ubi aedificavit Ecclesiam? Rogabo, inquit, Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec agnoscit eum (Joan. XIV, 16 et 17) . Merito ergo se in corpore demonstravit; quoniam divinitatis substantia non videtur.
PL 15, 1587Cそして、どこで彼は教会を建てたのか。「私は父に願おう。父は別のパラクレートスを汝らに与え、永遠に汝らとともにいるようにする。この世が受け入れることのできない真理の霊である。この世はそれを見ず、知らないからである」と彼は言う(ヨハネ14:16、17)。それゆえ当然にも、霊は体〔の形〕において自らを現した。神性の実体は見えないからである。
Liber II, Caput XCIV
第2巻 第XCIV章PL 15, 1587CVidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem. Sed quia videre non possumus, audiamus. Adest enim benevolus Deus, non derelinquet templum suum.
PL 15, 1587C我々は霊を見たが、体の形においてであった。父をも見ることにしよう。だが、我々は見ることができないのだから、聞こう。実に厚意ある神が臨在し、自らの神殿を見捨てないからである。
Vult omnem exaedificari animam: vult eam ad salutem informare: vult lapides vivos a terra ad coelum transferre. Diligit templum suum: et nos diligamus eum. Si diligimus Deum, praecepta ejus servemus. Si diligimus eum, noverimus eum.
PL 15, 1587C彼はすべての魂が建て上げられることを望み、これを救いへと形づくることを望み、生ける石を地から天へ移すことを望む。彼は自らの神殿を愛する。我々もまた彼を愛そう。神を愛するなら、その戒めを守ろう。彼を愛するなら、彼を知ろう。
Qui enim dicit quia novit eum, et praecepta ejus non servat, mendax est (I Joan. II, 4) . Quomodo enim potest Deum diligere, qui non diligit veritatem, cum Deus veritas sit?
PL 15, 1588A実に、「彼を知っていると言いながら、その戒めを守らない者は偽り者である」(一ヨハネ2:4)。神が真理であるのに、真理を愛さない者が、どうして神を愛することができようか。
Audiamus ergo Patrem; invisibilis enim Pater: sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam.
PL 15, 1588Aそれゆえ父に聞こう。父は見えないからである。しかし子もまた、神性においては見えない。「神を見た者はいまだかつていない」からである。
Cum ergo Filius Deus, in eo utique quod Deus Filius, non videtur; sed demonstrare se voluit in corpore: et quia Pater corpus non gerebat, ideo probare voluit Pater nobis in Filio se esse praesentem, dicens: Filius meus es tu, in te complacui.
PL 15, 1588Aそれゆえ子は神であるから、子が神であるまさにその点においては、見られない。だが彼は、体において自らを示すことを望んだ。そして父は体を身にまとっていなかったので、子において自らが我々に臨在していることを証明しようと望み、言った。「汝は私の子、汝において私は喜ぶ。」
Si vis discere Filium cum Patre semper esse praesentem, lege Filii vocem dicentis: Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8) . Si Patris testimonium quaeris, audisti a Joanne.
PL 15, 1588A子が父とともに常に臨在していることを学びたいなら、子の声が言うのを読め。「私が天に昇るなら、汝はそこにいる。私が冥界に降るなら、汝はそこにいる」(詩篇138:8)。父の証言を求めるなら、あなたはそれをヨハネから聞いた。
Crede igitur ei, cui se baptizandum credidit Christus, cui Pater Filium coelesti voce commisit, dicens: Hic est Filius meus Dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17) .
PL 15, 1588Aそれゆえ、キリストが洗礼を受けるべく自らを委ねた者〔この者はヨハネを指すと取った〕、父が天の声によって子を委ねた者を信ぜよ。父は言った。「これは私の愛する子、私が喜ぶ者である」(マタイ3:17)。
Liber II, Caput XCV
第2巻 第XCV章PL 15, 1588BUbi sunt Ariani, quibus non placet Filius, in quo complacuit Pater? Hoc non ego dico, neque hominum quisquam locutus est; neque enim per hominem Deus, neque per angelos, neque per archangelos: sed ab ipso Patre vox de coelo missa signavit.
PL 15, 1588B父が喜んだ子を喜ばないアレイオス派は、どこにいるのか。これを言っているのは私ではない。人間の誰かが語ったのでもない。神は人間によって〔語った〕のでも、天使たちによってでも、大天使たちによってでもなく、父自身から天より送られた声が示したのである。
Deinde alibi idem Pater repetit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5) , dicentem utique audite: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Qui ergo Filio non credit, non credit Patri.
PL 15, 1588Bさらに別の箇所で、同じ父が繰り返して言う。「これは私の愛する子、私が喜ぶ者である。彼に聞け」(マタイ17:5)。「聞け」と言うのは、まさしく、「私と父とは一つである」と言う者に対してである(ヨハネ10:30)。それゆえ子を信じない者は、父を信じない。
Testis est ille de Filio: si dubitatur de Filio, paterno non creditur testimonio. Deinde cum dicit: In quo complacui; non aliena in Filio, sed sua laudat.
PL 15, 1588B父は子について証人である。子について疑うなら、父の証言は信じられていない。さらに「私が喜ぶ者」と言うとき、父は、子の中にある他人のものではなく、自分のものを称えているのである。
Quid est enim dicere: In quo complacui, nisi quia omnia quae habet Filius, et Pater habet: sicut et quae Patris sunt, Filii sunt?
PL 15, 1588C実に「私が喜ぶ者」と言うことは、子が持つものをすべて父もまた持ち、同じく父のものは子のものでもある、ということにほかならないではないか。
Filius dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; indifferentis enim divinitatis potentia non secernit inter Patrem et Filium, sed unam Patri Filioque participat potestatem.
PL 15, 1588C子は言った。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。区別なき神性の力は、父と子を分けず、父と子に一つの権能を分かち与えるからである。
Credamus Patri, cujus vocem elementa sonuerunt: credamus Patri, cujus voci elementa obsequium praebuerunt.
PL 15, 1588C諸元素がその声を響かせた父を、我々は信じよう。諸元素がその声に従順を示した父を、我々は信じよう。
Credidit mundus in elementis, credat in hominibus: credidit in exanimis, credat in viventibus: credidit in mutis, credat in loquentibus: credidit in iis quae non habent sensum, credat in iis qui sensum, ut Deum cognoscerent, consecuti sunt.
PL 15, 1588C世界は諸元素において信じた。人間においても信じるがよい。命なきものにおいて信じた。生けるものにおいても信じるがよい。ものを言わないものにおいて信じた。語る者たちにおいても信じるがよい。感覚を持たないものにおいて信じた。神を知るために感覚を得た者たちにおいても信じるがよい。
Liber III, Caput I
第3巻 第I章PL 15, 1589A[1589] (Vers. 23.) Et ipse Jesus erat incipiens fere annorum triginta, qui putabatur esse filius Joseph.
PL 15, 1589A(第23節)「イエス自身は、およそ三十歳になろうとしていた。彼はヨセフの子と思われていた」。
De generationibus dicturi, quarum nonnullam videmus in Evangelio secundum Matthaeum, vel in hoc cujus interpretationem habemus in manibus, esse distantiam; quoniam non est credibile adversantia sibi sanctos viros potuisse dicere, de gestis praesertim Domini Salvatoris, quanto studio possumus, non dixisse eos discrepantia demonstremus.
PL 15, 1589A系図について述べようとするにあたり、マタイによる福音書と、我々が今その解釈を手がけているこの書とのあいだに、いくらかの隔たりがあるのを我々は見る。聖なる人々が互いに相反することを語り得たとは信じがたく、ことに救い主なる主の行いについてはそうである。そこで我々は、できる限りの熱意をもって、彼らが食い違うことを述べたのではないことを示そう。
Liber III, Caput II
第3巻 第II章PL 15, 1589AEt primum omnium neminem movere debet quod ita scriptum est: Qui putabatur esse filius Joseph.
PL 15, 1589Aまず第一に、「彼はヨセフの子と思われていた」と書かれていることに、誰も動揺してはならない。
Bene enim putabatur, quia natura non erat: sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Joseph viro suo erat desponsata, generaverat; sic enim habes: Nonne hic est filius Joseph fabri (Matth. XIII, 55) ?
PL 15, 1589A実に、そう思われたのはもっともである。本性においてはそうでなかったからである。だが思われたのは、彼を産んだマリアが、自分の夫ヨセフに婚約していた者だったからである。あなたはこう読む。「これは大工ヨセフの子ではないか」(マタイ13:55)。
Diximus supra qua ratione per virginem: diximus etiam qua ratione per desponsatam, et quare census tempore nasci voluerit Dominus Salutaris: non alienum etiam videtur ut qua ratione fabrum patrem habuerit, declaremus.
PL 15, 1589B我々は先に、なぜおとめを通してなのかを述べた。また、なぜ婚約した女を通してなのか、そしてなぜ救いの主が戸口調査の時に生まれることを望んだのかも述べた。さらに、なぜ大工を父としたのかを明らかにすることも、場違いではないと思われる。
Hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat qui fabricator omnium condidit mundum; juxta quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) .
PL 15, 1589B実に彼は、この予型によって、万物の造り主として世界を創造した者が自分の父であることを示している。「初めに神は天と地を造った」と書かれているとおりである(創世記1:1)。
Nam etsi humana non sunt comparanda divinis; typus tamen integer est quod Pater Christi igne operatur et Spiritu, et tamquam bonus animae faber vitia nostra circumdolat, cito securim admovens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus servare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire, et in varios usus omne humanum genus diversa ministeriorum qualitate formare.
PL 15, 1589B人間のことは神のことと比べられるべきではないとはいえ、予型は完全に成り立つ。キリストの父は火と霊によって働き、善き魂の大工のように、我々の悪徳を削り落とす。実を結ばない木々にただちに斧を当て、細いものは切り、高いものは棟のために取っておき、精神の硬いものは霊の火で柔らかくし、あらゆる人類を、務めの性質の違いに応じてさまざまな用途へと形づくることを心得ている。
Cur autem Joseph magis quam Mariae generatio describatur, cum Maria de Spiritu sancto generaverit Christum, et Joseph a generatione Domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae semper viri originem quaerit.
PL 15, 1589C〔ミーニュはここに段落番号 3 を刷る。翻刻が落としたので第2段落に含めた〕それにしても、なぜマリアではなくヨセフの系図が記されるのか。マリアは聖なる霊によってキリストを産み、ヨセフは主の誕生とは無縁であるように見えるのだから、聖書の慣習が我々を教えてくれなかったなら、我々は疑うこともできたであろう。聖書は常に男の出自を尋ねるのである。
Sic enim habes: Phares fuit filius Judae principis Tribus: Hic generavit Hesron, et Hesron generavit Aram, et Aram generavit Hamminadab, et Hamminadab generavit Nahasson, et Nahasson generavit Salmon, et Salmon generavit Booz, et Booz generavit Hobed, et Hobed generavit Jesse, et Jesse generavit David (Matth. I, 3 et seq.) .
PL 15, 1589C実に、あなたはこう読む。「ファレスは、この部族の長ユダの子であった。彼がヘツロンを産み、ヘツロンがアラムを産み、アラムがアミナダブを産み、アミナダブがナフションを産み、ナフションがサルモンを産み、サルモンがボアスを産み、ボアスがオベドを産み、オベドがエッサイを産み、エッサイがダビデを産んだ」(マタイ1:3以下)。
Viri enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem. Quam deforme autem si relicta viri origine, origo feminae quaereretur, ut videretur patrem non habuisse ille totius mundi populis praedicandus?
PL 15, 1590A実に探し求められるのは男という人格であり、男は元老院や他の都市の議会においても、家柄の品位を主張するからである。男の出自を措いて女の出自を探し求めるなら、全世界の諸々の民に宣べ伝えられるべき彼が、父を持たなかったかのように見えてしまい、どれほど見苦しいことか。
Liber III, Caput IV
第3巻 第IV章PL 15, 1590ASed etiam alibi diverso ordine generationem doceamus esse decursam; ne hic quoque Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti.
PL 15, 1590Aだが別の箇所でも、系図が別の順序で述べ下されていることを我々は示そう。ここでも、古い順序に従った福音書記者たちが食い違っているように見えないためである。
Sic enim habes: Fuit homo ex Arath, et nomen ejus Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi de monte Ephraim (I Reg. I, 1) . Vides et a patribus ad filios, et a filiis ad patres originis descriptionem veteri more contextam.
PL 15, 1590A実に、あなたはこう読む。「アラト〔底本は Arath。ミーニュの脚注は、ローマ版が ex Aramathaim Sophim、いくつかの写本が ex Ramath と読むが、古い版と大半の写本に従って Arath を採る、とする〕出身の一人の人がいた。その名はエルカナ、エレミエルの子、エリの子、オジの子、エフライムの山の者であった」(サムエル記上1:1)。あなたは、父たちから子たちへ、子たちから父たちへと、古い習いに従って出自の記述が編まれているのを見る。
Vides ubique familiam per virorum generationes esse decursam. Noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Joseph, Lucas a Joseph usque ad Adam, et ad Deum generationum ordinem percurrit. Noli mirari quod Joseph origo descripta est.
PL 15, 1590Aあなたは、いたるところで家系が男たちの系図を通して述べ下されているのを見る。マタイがアブラハムからヨセフまで、ルカがヨセフからアダム、さらに神まで、系図の順序をたどっても驚くな。ヨセフの出自が記されたことにも驚くな。
Etenim secundum carnem natus, usum debuit sequi carnis, et qui in saeculum venit, saeculi debuit more describi; maxime cum in Joseph origine etiam origo sit Mariae.
PL 15, 1590B実に、肉に従って生まれた者は、肉の慣習に従うべきであり、世に来た者は、世の流儀で記されるべきであった。とりわけ、ヨセフの出自のうちにマリアの出自もあるのだから。
Nam cum vir justus fuerit Joseph, utique ex tribu sua, et ex patria sua accepit uxorem: nec potuit justus facere contra id quod Lege praescriptum est.
PL 15, 1590Bヨセフは義人であったから、まさしく自分の部族から、自分の故郷から妻を迎えたのであり、義人は律法に定められたことに反して行うことはできなかった。
Sic enim habes, quia unusquisque in haereditatem tribus suae patriae adhaerebunt filii Israel, nec de tribu ad tribum transibunt: et omnis filia quae habet haereditatem tribuum filiorum Israel, uni ex populo, et ex tribu patris sui erit uxor (Num. XXXVI, 6-8) .
PL 15, 1590B実に、あなたはこう読む。「イスラエルの子らは、各人、自分の部族の故郷の嗣業に結びつき、部族から部族へ移ってはならない。イスラエルの子らの諸部族の嗣業を持つ娘はみな、自分の父の部族の民のうちの一人の妻となる」(民数記36:6–8)。
Itaque et census tempore ascendit Joseph de domo et de patria David (Luc II, 4 et 5) , ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quae ex eadem domo, et ex eadem patria professionem defert, utique ejusdem tribus, et ejusdem patriae se esse designat.
PL 15, 1590Bそれゆえ戸口調査の時にも、ヨセフはダビデの家と故郷から上った(ルカ2:4、5)。妻マリアとともに申告するためである。同じ家、同じ故郷から申告を届け出る女は、まさしく自分が同じ部族、同じ故郷の者であることを示している。
Liber III, Caput V
第3巻 第V章PL 15, 1590CCognata quoque Mariae inducitur Elizabeth (Luc. I, 36) : primo quod omnes Judaei cognati, quemadmodum te Apostolus docuit dicens, Optabam enim anathema esse ipse . . . . pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3 et 4) .
PL 15, 1590Cエリサベトもまたマリアの親族として登場する(ルカ1:36)。第一に、ユダヤ人はみな親族だからである。使徒があなたに教えているとおりである。「私自身が……私の兄弟たち、肉による親族、すなわちイスラエル人のために、呪われた者となることを願ったほどである」(ローマ9:3、4)。
Cognatae ergo, quia ambae Israelitae erant: simul et cognatae, quia ambae erant ex tribu Juda. Didicisti ex tribu Juda Mariam, disce et Elizabeth.
PL 15, 1590Cそれゆえ親族なのは、二人ともイスラエル人だったからである。同時にまた親族なのは、二人ともユダ族の者だったからである。あなたはマリアがユダ族の者であることを学んだ。エリサベトについても学べ。
Nam Exsurgens Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem, inquit, Judae, et intravit in domum Zachariae (Luc. I, 39 et 40) .
PL 15, 1590C実に、「そのころ、マリアは立ち上がり、急いで山地へ――ユダの町に、と彼は言う――行き、ザカリアの家に入った」とある(ルカ1:39、40)。
Cum enim intra tribus suas Moyses habitare unumquemque praescripserit (Num. II, 2) : utique cum in civitate Judae manserit, erat et in tribu Juda; maxime cum ex genere Elizabeth fuerint sacerdotes, quorum Deus portio est.
PL 15, 1591A各人が自らの部族の内に住むようにとモーセが定めたのであるから(民数記2:2)、エリサベトがユダの町に留まった以上、確かに彼女はユダ族の者でもあった。とりわけ、エリサベトの家系からは、神をその分け前とする祭司たちが出ていたのだから。
Simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium Christi, Christum ista generaverit, et altera de Spiritu sancto conceperit, altera sancto repleta Spiritu prophetaverit; secundum carnem quoque videantur fuisse cognatae, quae secundum Deum spiritalis cognationis consortio non carebant?
PL 15, 1591A同時に、エリサベトがキリストの先触れを、マリアがキリストを産み、マリアは聖なる霊によって身ごもり、エリサベトは聖なる霊に満たされて預言し、神に従った霊的な親族関係の交わりを欠かなかった二人が、肉に従っても親族であったと見えるとは、なんと麗しいことか。
Quod si omnis feminae caput vir secundum sanctum Apostolum (Ephes. V, 23) , et sunt duo in carne una secundum legem divinam (Gen. II, 24) : utique ii qui una caro erant, et unus spiritus, quomodo poterat fieri ut viderentur patriam et tribum habere divisam?
PL 15, 1591Aもし、聖なる使徒によれば、男はすべての女の頭であり(エフェソ5:23)、神の法によれば二人は一つの肉となる(創世記2:24)のなら、一つの肉であり一つの霊であった二人が、別々の故郷と部族を持っているように見えることが、どうしてあり得たであろうか。
Accedit illud quod etiam Angelus Gabriel de Domino praenuntiaverat, quod Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32) . Certum est igitur etiam Mariam de David generatione manasse.
PL 15, 1591B加えて、天使ガブリエルが主について、「神は彼に、その父ダビデの座を与える」と予告していた(ルカ1:32)。それゆえ、マリアもダビデの系統から流れ出たことは確かである。
Simul etiam discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum iter hinc atque inde sit pervium.
PL 15, 1591B同時にまた、道がこちらからもあちらからも通じているのだから、系図の列がどの順序で表されるかは何の関わりもないことを、我々は学ぶ。
Liber III, Caput VI
第3巻 第VI章PL 15, 1591BCur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare coeperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perduxerit, explanandum videtur.
PL 15, 1591Bところで、聖マタイがキリストの系図をアブラハムから数え始め、聖ルカがキリストから神にまで導いた理由は、解き明かされるべきと思われる。
Sed prius cur sanctus Matthaeus cum ab Abraham coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: Liber generationis Abrahae, sed, Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1) .
PL 15, 1591Bだがまず、聖マタイは系図の順序をアブラハムから始めたのに、なぜ「アブラハムの系図の書」とは記さず、「ダビデの子、アブラハムの子、イエス・キリストの系図の書」と記したのかを〔明らかにせねばならない〕(マタイ1:1)。
Et cur hos duos potissimum nominaverit, nequaquam praetereundum puto. Non enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur; ut intelligamus quod in ipsa generatione carnis, spiritalis magis successio requiratur. Duo sunt enim isti viri in quos manaverunt promissa divina.
PL 15, 1591Cまたなぜこの二人をとりわけ挙げたのかも、決して見過ごすべきでないと私は考える。実に、最も忠実な始祖たちが選ばれるのは理由なしではない。肉の誕生そのものにおいて、むしろ霊的な継承が求められていることを我々が理解するためである。この二人は、神の約束が流れ込んだ人々だからである。
Liber III, Caput VII
第3巻 第VII章PL 15, 1591CPrior Abraham qui ante Moysis legem, et ante populum Judaeorum propria derelinquens, et cognoscens Deum, meruit fidei testimonium; quia Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) : qui etiam a Deo accepit oraculum, dicente sibi: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te, et maledicam maledicentes te, et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3) .
PL 15, 1591C第一にアブラハムである。彼はモーセの律法より前、またユダヤ人の民より前に、自分のものを捨て、神を知って、信仰の証しを受けるに値した。「彼は神を信じ、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕」からである(創世記15:6)。彼はまた、神から神託を受けた。神が彼に言った。「汝の地、汝の親族、汝の父の家を出て、私が汝に示す地へ行け。私は汝を大いなる国民とし、汝を祝福し、汝の名を大いなるものとする。汝は祝福された者となる。汝を祝福する者を私は祝福し、汝を呪う者を私は呪う。地のすべての部族は汝において祝福される」(創世記12:1–3)。
Vides igitur congregationes gentium, et sacrosanctum Ecclesiae coetum oraculo divino huic esse primo promissum. Et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit.
PL 15, 1591Dあなたはこうして、諸国民の集まりと、教会の至聖なる集会が、この神託において最初にこの人に約束されたのを見る。それゆえ、教会を再建するという約束を最初に受けるにふさわしかった者が、家系の始祖として指名されるべきであった。
Liber III, Caput VIII
第3巻 第VIII章PL 15, 1591DDavid quoque merito et ipse auctor generis declaratur; quia cum jurejurando responsum, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, accepit; sic enim scriptum est: Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) .
PL 15, 1591Dダビデもまた、当然、家系の始祖と宣せられる。キリストが肉に従って彼から出ることになるという答えを、誓いをもって受けたからである。実に、こう書かれている。「主はダビデに真実を誓い、それを悔いることはない。『汝の腹の実から、私は汝の座の上に人を据える』」(詩篇131:11)。
Et alibi: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38) .
PL 15, 1592Aまた別の箇所には、「私は一度、私の聖なるものにかけて誓った。ダビデに私が偽ることはない。彼の子孫は永遠に続き、その座は私の前に太陽のように〔ある〕」(詩篇88:36–38)とある。
Et in Paralipomenis: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et parabo regnum ejus. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem ejus in saeculum.
PL 15, 1592Aまた歴代誌にはこうある。「汝の日々が満ちて、汝が汝の父祖たちとともに眠るとき、私は汝の後に、汝の腹から出る汝の子孫を起こし、その国を備える。彼は私のために家を建て、私はその座を世にわたって立てる。」
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab iis qui ante te fuerunt (I Par. XVII, 11-13) .
PL 15, 1592A「私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となる。私の慈しみを、汝より前にいた者たちから散らしたようには、彼から散らさない」(歴代誌上17:11–13)。
Per Esaiam quoque idem Dominus Deus generationem Domini revelavit, dicens: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus (Esai XI, 1 et 2).
PL 15, 1592Aまた、同じ主なる神は、イザヤを通しても主の系図を啓示して言った。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が咲き上り、その上に主の霊、知恵と理解の霊がとどまる」(イザヤ11:1、2)。
Et infra: Et erit radix Jesse, et qui exsurget imperare gentibus: in ipso gentes sperabunt (Ibid., 10) . Et alibi: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus principium super humeros ejus, et vocabitur nomen ejus, magni consilii angelus.
PL 15, 1592Bそして下の箇所には、「エッサイの根があり、諸国民を治めるために立つ者がいる。彼において諸国民は望みをかける」とある(イザヤ11:10)。また別の箇所には、「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた。その支配は彼の肩の上にあり、その名は『大いなる計りごとの使者』と呼ばれる。」
Adducam enim pacem super principes et salutem: et magna potestas ejus, et pacis ejus non erit finis, in sede David, et in regno ejus (Esai. IX, 6) .
PL 15, 1592B「私は君主たちの上に平和と救いをもたらすからである。その権能は大きく、その平和に終わりはない。ダビデの座の上に、その国において」(イザヤ9:6)。
In quo juxta Aquilae quoque interpretationem non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset vidimus exstitisse promissum.
PL 15, 1592Bこの箇所において、アキュラの訳に従っても、約束は人間についてのものとしてではなく、人間を超える者についてのものとして成り立ったことを、我々は見た。
Idem enim interpretatus est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura ejus in humero ejus, et vocabitur nomen ejus, admirabilis consiliarius, Deus fortis, potens, pater saeculi, princeps pacis.
PL 15, 1592B実に同じ者はこう訳した。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた。その尺度は彼の肩の上に据えられ、その名は、驚くべき助言者、強き神、力ある者、世の父、平和の君と呼ばれる。」
Ejus impleta est disciplina, et pacis ejus non est finis, supra sedem David, et supra regnum ejus.
PL 15, 1592C「その規律〔disciplina の語義は定かでない。統治・支配を言う語と取れる〕は満たされ、その平和に終わりはない。ダビデの座の上、その国の上に」。
Liber III, Caput IX
第3巻 第IX章PL 15, 1592COmnia convenire de Christo evidentibus signatur oraculis, nec posse divinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam derivari, qui David filius fuit, cujus finis haud dubie cognoscitur. Finis enim fuit regni Salomonis, et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur.
PL 15, 1592C万事がキリストに合致することは、明白な神託によって示される。そして、神的な力の実りを、ソロモンの栄誉に帰することはできない。彼はダビデの子であり、その終わりはまぎれもなく知られているからである。ソロモンの国と平和には終わりがあった。列王記の朗読が示すとおりである。
Unus est Christus, cujus regnum non habet finem. Deinde nullis Salomon gentibus imperavit, Christus vero Ecclesiam de nationibus congregavit universis. Postremo vivente David, et natus est Salomon, et regnum est consecutus.
PL 15, 1592Cキリストは唯一であり、その国に終わりはない。さらに、ソロモンはいかなる諸国民をも治めなかったが、キリストは教会をすべての諸民族から集めた。最後に、ダビデの存命中にソロモンは生まれ、王国を継いだ。
Hic autem qui promittitur, post mortem David surrrecturus esse monstratur, sicut habes: Quia cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo, qui erit ex ventre tuo, et parabo regnum ejus.
PL 15, 1592Cだが、約束されている者は、ダビデの死後に立ち上がる〔底本は surrrecturus。surrecturus と読む〕ことになると示されている。あなたが読むとおりである。「汝の日々が満ち、汝が汝の父祖たちとともに眠るとき、私は汝の子孫から、汝の腹から出る者を起こし、その国を備える」。
Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem ejus in saeculum (I Par. XVII, 11 et 12) . Numquid in saeculum regnavit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnavit? Ego ero, inquit, ei in patrem, et ille mihi in filium (Ibid., 13) .
PL 15, 1592D「彼は私のために家を建て、私はその座を世にわたって立てる」(歴代誌上17:11、12)。ソロモンが世にわたって王であったろうか。彼はわずか四十年しか王でなかったのに。「私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となる」と彼は言う(歴代誌上17:13)。
Quis est iste proprius Dei Filius, nisi cui dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ? Et, Misericordiam meam non dispergam ab eo . . . . . et fidelem eum servabo in domo mea, et in regno ejus in saeculum (Par. XVII, 13 et 14) ?
PL 15, 1592D神の固有の子とは、「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」と言われた者(詩篇2:7)、また「私は私の慈しみを彼から散らさない……私は彼を私の家と、その国において世にわたって忠実な者として保つ」と言われた者(歴代誌上17:13、14〔底本は Par. と書名の番号を欠く。歴代誌上と取った〕)以外の誰であろうか。
At vero Salomonem fortasse ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et ad ipsum crederetur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum.
PL 15, 1592Dだがソロモンがこれほど重く過ったのは、おそらく、人々が過たないように、また約束が彼にまで流れ込んだと信じられないようにするためであったことを、我々は聖書の朗読の筋道から知った。
Aedificavit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris, et indignatus est Dominus in Salomonem (III Reg. XI, 4 et seq.) .
PL 15, 1593A実に彼は、女への愛のゆえに偶像アスタルテの神殿を建て、主はソロモンに憤った(列王記三11:4以下)。
Si igitur, vivente David, regnare coepit (sic enim habes, quod cum esset nuntiatum David regnare Salomonem, adoravit rex David in cubili suo, et dixit (III Reg. I, 48) : Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei vident ), si erravit, si offendit, vides quoniam promissi series Christum spopondit.
PL 15, 1593Aそれゆえ、ダビデの存命中に彼が王となり始めたのなら(実に、あなたは読む。ソロモンが王となったとダビデに告げられたとき、ダビデ王は自分の寝床で礼拝し、こう言った(列王記三1:48)。「イスラエルの神なる主は祝福されよ。主は今日、私の子孫から、私の王座に座る者を私に与え、私の目はそれを見ている」)、彼が過ち、罪を犯したのなら、約束の連なりがキリストを約束したことをあなたは見る。
Liber III, Caput X
第3巻 第X章PL 15, 1593AEt ideo istos duos generis auctores evangelista delegit: unum, qui promissum accepit de congregatione populorum: alterum, qui de generatione Christi oraculum consecutus est.
PL 15, 1593Aそれゆえ福音書記者は、この二人を家系の始祖として選んだ。一人は諸々の民の集まりについての約束を受けた者であり、もう一人はキリストの誕生についての神託を得た者である。
Et ideo licet ordine sit successionis posterior, prior tamen quam Abraham in Domini generatione describitur; quia plus est promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia; quoniam Ecclesia ipsa per Christum.
PL 15, 1593Bそれゆえ、継承の順序では後でありながら、主の系図の記述ではアブラハムより先に置かれる。キリストについての約束を受けることは、教会についての約束を受けることよりも大きいからである。教会自身がキリストを通してあるからである。
Ergo unus princeps generis secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum: alter secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim qui salvat eo qui salvatur.
PL 15, 1593Bそれゆえ一方は肉に従う系統の長であり、他方は霊に従う系統の長である。一方は子孫の恩寵に従い、他方は諸々の民の信仰に従う。救う者は、救われる者より優れているからである。
Et ideo David filius dicitur: Liber generationis Jesu Christi, filii David (Matth. I, 1) .
PL 15, 1593Bそれゆえ彼は「ダビデの子」と呼ばれる。「ダビデの子、イエス・キリストの系図の書」(マタイ1:1)。
Ejus enim primo loco debuit filius dici, cui dari filius est promissus; licet Apostolus etiam Abrahae Christum dicat esse promissum: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini ejus.
PL 15, 1593Bまず第一に、子が与えられると約束された者の子と呼ばれるべきだったからである。もっとも使徒は、キリストがアブラハムにも約束されたと言う。「約束は、アブラハムとその子孫に告げられた」からである。
Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, qui est Christus (Galat. III, 16) ; ut alteri proprietas generationis, principatus alteri deferatur.
PL 15, 1593C彼は、多数についてのように「そして子孫たちに」とは言わず、一人についてのように「そして汝の子孫に」と言う。この子孫はキリストである(ガラテヤ3:16)。これは、一方に誕生の固有性が、他方に首位が与えられるためである。
Illi delatum est, ut Jesus ejus filius diceretur: huic quasi principi, familiae gentiumque praerogativa servatur; ut ab Abraham generationis Dominicae manaret exordium. Qui enim fidei auctor est, ipsum asserere Scriptura quoque debuit divinae generationis auctorem.
PL 15, 1593C一方には、イエスがその子と呼ばれることが与えられた。他方には、いわば長として、家と諸国民の特権が保たれる。主の系図の始まりがアブラハムから流れ出るためである。実に、信仰の始祖である者を、聖書もまた神的な誕生の始祖として主張すべきであったのである。
Liber III, Caput XI
第3巻 第XI章PL 15, 1593CUnde et Lucas ad Deum putavit originem ejus esse referendam; quod verus Christi generator Deus sit, vel secundum veram generationem pater, vel secundum lavacri regenerationem mystici muneris auctor.
PL 15, 1593Cそれゆえルカは、彼の出自は神に帰せられるべきだと考えた。真にキリストを生んだ者は神であり、真の誕生においては父であり、洗礼の沐浴による再生においては奥義の賜物の始祖だからである。
Et ideo non a primo generationem ejus coepit describere: sed postea baptismum ejus explicuit, auctorem omnium Deum per baptismum cupiens demonstrare, Christum quoque a Deo ordine manasse successionis asseruit: universa contexens, ut et secundum naturam, et secundum gratiam, et secundum carnem Dei Filium demonstraret.
PL 15, 1593Cそれゆえルカは、彼の系図を最初から記し始めたのではなく、後に〔記した〕。〔まず〕その洗礼を説き明かし〔sed postea baptismum ejus explicuit は字のままでは「後に洗礼を説き明かした」と読めるが、ルカは洗礼(3:21–22)を述べてから系図を置くので、postea を系図を記すことに係けて取った〕、洗礼を通してすべての者の始祖が神であることを示そうと望み、キリストもまた継承の順序によって神から流れ出たと主張し、万事を織り合わせて、本性に従っても、恩寵に従っても、肉に従っても、神の子であることを示した。
Quod autem evidentius divinae generationis indicium, quam quod de generatione dicturus, ipsum Patrem praemisit loquentem: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. III, 22, sup.) ?.
PL 15, 1593D実に、系図を語ろうとして、まず父自身が「これは私の愛する子、私が喜ぶ者である」と語るのを先に置いたこと以上に、神的な誕生をより明白に示すしるしがあろうか(ルカ3:22、上に)。
Liber III, Caput XII
第3巻 第XII章PL 15, 1593DHic quoque aliqui solent inserere quaestiones, quod Matthaeus ab Abraham usque ad Christum quadraginta duas generationes enumeraverit, Lucas vero quinquaginta; et quod per alias personas Matthaeus, per alias Lucas generationem manasse descripserit: in quo jam potes illud probare quod diximus, quia cum alios Matthaeus majores Dominici generis, alios vero Lucas in ordine generationis texuerit; ab Abraham tamen et David reliquos auctores generis uterque significavit.
PL 15, 1593Dここでもまた、ある人々は、マタイがアブラハムからキリストまでを四十二世代と数え、ルカは五十と数えていること、またマタイが誕生の流れを別の人物たちを通して、ルカが別の人物たちを通して記していることについて、問いを差し挟むのが常である。この点において、あなたはすでに我々が述べたことを確かめ得る。すなわち、マタイが主の家系のある先祖たちを、ルカが別の先祖たちを系図の順序の中に織り込んだとしても、二人ともアブラハムとダビデとを、残りの者たちの始祖として示したのである。
Liber III, Caput XIII
第3巻 第XIII章PL 15, 1594AQuod vero per Salomonem Matthaeus generationem derivandam putavit, Lucas vero per Nathan: alter regalem, alter sacerdotalem Christi familiam videtur ostendere.
PL 15, 1594Aまた、マタイがソロモンを通して系図を導くべきだと考え、ルカがナタンを通して導いたことは、一方がキリストの家系を王の家系として、他方が祭司の家系として示しているように見える。
Quod non ita accipere debemus, quod alterum altero verius: sed alter alteri pari fide et veritate concordet.
PL 15, 1594Aこれを、一方が他方よりも真実であるという意味に受け取ってはならない。一方は他方と、等しい確かさと真実さをもって一致するのである。
Fuit enim vere et secundum carnem regalis, et sacerdotalis familiae: rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus, licet oraculum non de carnalibus, sed de coelestibus exprimatur; quoniam et rex in Dei virtute laetatur, cui judicium a Patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 15, 1594A実に彼は、肉に従っても、まことに王の家系にも祭司の家系にも属した。王たちから出た王であり、祭司たちから出た祭司である。もっとも、神託は肉に属することではなく、天に属することについて語られている。王は神の力において喜び、その者に審判が王なる父から委ねられているからであり、また永遠に祭司であるからである。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」と書かれているとおりである(詩篇109:4)。
Bene igitur uterque tenuit fidem; ut Matthaeus per reges ductam originem comprobaret, et Lucas per sacerdotes a Deo transmissam in Christum seriem generis deducendo, sanctiorem ipsam originem declararet.
PL 15, 1594Bそれゆえ二人とも、誠実を正しく保った。マタイは王たちを通して導かれた出自を確証し、ルカは祭司たちを通して神からキリストへ伝えられた家系の系列を導くことで、その出自そのものがいっそう聖なることを示したのである。
Simul in hoc quoque vituli figura signatur, quod ubique sacerdotale mysterium putat esse servandum.
PL 15, 1594B同時にここでも、子牛の象りが示されている。それは〔ルカが〕至る所で祭司の奥義が守られるべきだと考えているからである。
Liber III, Caput XIV
第3巻 第XIV章PL 15, 1594BNec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum; cum per alias personas generationem fatearis esse decursam: potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint; cum videamus complures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis.
PL 15, 1594Bルカによればアブラハムからキリストまでの継承が多く、マタイによれば少ないことにも、驚くな。あなたは系図が別々の人物たちを通してたどられたことを認めているのだから。ある者たちは長寿の生を送り、別の系統の者たちは若くして世を去るということが起こり得る。実際、多くの老人が孫たちとともに生きているのを我々は見るし、子をもうけるとすぐに世を去る男たちもいる。
Liber III, Caput XV
第3巻 第XV章PL 15, 1594CIllud quoque advertimus quod sanctus Matthaeus, Jacob qui fuit pater Joseph, filium Mathan esse memoraverit (Matth. I, 15) : Lucas vero Joseph cui desponsata erat Maria, filium Heli: Heli autem filium Melchi esse descripserit (Luc. III, 24) .
PL 15, 1594C我々は次のことにも気づく。聖マタイは、ヨセフの父であったヤコブをマタンの子と記した(マタイ1:15)。一方ルカは、マリアが許嫁となったヨセフをエリの子と記し、エリをメルキの子であると記した(ルカ3:24)。
Quomodo unius duo partes, id est, Heli et Jacob? Quomodo etiam duo paterni avi, Mathan et Melchi?
PL 15, 1594Cどうして一人に二人の父、すなわちエリとヤコブがいるのか〔底本は partes。patres(父)と読む〕。どうして父方の祖父が二人、マタンとメルキなのか。
Sed si vere quaeris, invenies (Deut. XXV, 5) quod juxta prescriptum legis veteris duo fratres diversos filios uterinos ex una uxore generaverint (Euseb. Caes. Eccl. hist. lib. I, c. 7) .
PL 15, 1594Cだが本当に探すなら、あなたは見いだすであろう(申命記25:5)。古い律法の定めに従って、二人の兄弟が、一人の妻から別々の子たちを、同母の子として設けたのである(カイサレイアのエウセビオス『教会史』第1巻第7章)。
Traditur enim Mathan, qui a Salomone genus duxit, Jacob generasse filium, et uxore superstite, decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli: rursus Heli fratre sine liberis decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit filium Joseph, qui juxta Legem Jacob filius dicitur; quoniam semen fratris defuncti frater juxta legis veteris seriem suscitabat.
PL 15, 1594D実に、伝えられるところでは、ソロモンから家系を引くマタンは、ヤコブを子としてもうけ、妻を残して世を去り、その妻をのちにメルキが妻とし、彼女からエリが生まれた。さらに、兄弟〔ヤコブ〕が子なくして世を去ったので、エリは兄弟の妻と結ばれ、ヨセフという子をもうけた。この者は律法によればヤコブの子と呼ばれる。古い律法の定めに従い、兄弟が、亡くなった兄弟の子孫を起こしたからである。
Ita duorum filius dictus est, non ab utroque generatus: sed quia alterius secundum generationem, alterius secundum Legem factus est filius.
PL 15, 1594Dこうして彼は二人の子と呼ばれたが、二人から生まれたのではない。一方の子としては誕生によって、他方の子としては律法によってなったのである。
In quo praescripto Legi futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non intellexit populus Judaeorum: sed secundum litteram accipiens, gratiam corrupit oraculi.
PL 15, 1594Dこの律法の定めの中に、死者たちの子孫の将来の永続が我々に約束されていることを、ユダヤ人の民は理解しなかった。文字どおりに受け取って、神託の恩寵を損なった。
Alius enim erat frater, qui defunctorum fratrum semen resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum gratiae puritatem.
PL 15, 1595A実に、死んだ兄弟たちの子孫を再び起こすべき兄弟は別にいた。肉の同胞の意味での兄弟ではなく、恩寵の純粋さの意味での兄弟である。
Et ideo fortasse, Frater non redimit, redimet homo (Psal. XLVIII, 8) ; quia non germanus frater ille, sed Dominus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus resurrectionis gratiam propagavit.
PL 15, 1595Aそれゆえおそらく、「兄弟は贖わない。人が贖う」(詩篇48:8)。あの者は肉の兄弟ではなく、主であり、「神と人との仲介者である人、キリスト・イエス」が、復活の恩寵を広めたからである。
Licet sit versiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco (Enarr. in Psal. XLVIII) .
PL 15, 1595Aこの小節には別の解釈もあるが、我々はそれをしかるべき箇所で述べよう(『詩篇48篇講解』)。
Liber III, Caput XVI
第3巻 第XVI章PL 15, 1595ANon absurdum autem videtur quod, geminato mystico numero, quater denas generationes dividendas sanctus Matthaeus putavit, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Christum: in quo vices mutationum pariter designavit.
PL 15, 1595A奥義の数〔七〕が二倍にされたので、聖マタイは、アブラハムからダビデまで、ダビデからバビロンへの移住まで、バビロンへの移住からキリストまで、それぞれ十四ずつの世代〔底本は quater denas(十の四倍)。奥義の数七の倍加と合わせ、十四(quaternas denas)と解した〕に分けるべきだと考えたが、これは不合理とは思われない。その区分によって、彼は変転の交替をも併せて示したのである。
Ab Abraham enim usque ad David tempora sine regibus fuit populus Judaeorum; regnum enim justum a David coepit: deinde per reges actum genus omne est Judaeorum, et intemerata usque ad transmigrationem eorum regna manserunt.
PL 15, 1595B実際、アブラハムからダビデまでの時代、ユダヤ人の民には王がいなかった。正当な王国はダビデから始まったからである。その後、ユダヤ人の全種族は王たちによって治められ、その王国は彼らの移住まで傷つかぬまま続いた。
Post transmigrationem vero in occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa vergebat. De quinquaginta vero successionibus quas ab Abraham Lucas contexendas putavit, numeri mystici servata gratia satis claret.
PL 15, 1595Bしかし移住ののちには、衰えゆく民の高貴さは削がれて、没落へと傾いていた。ルカがアブラハムから織り上げるべきと考えた五十の継承については、奥義の数の趣が保たれていることが十分に明らかである。
Nam et decimus et septimus numerus mysticus est, et tertio uterque repetitus mysterium signat. Et pentecoste, cujus Lucas, et tesseracoste, cujus Matthaeus secutus est gratiam, satis superque numerum mysticum prodiderunt.
PL 15, 1595B実に十という数も七という数も奥義の数であり、その両方が三度繰り返されるとき〔十と七をそれぞれ三度繰り返す、の意と取った。数の取り方は定かでない〕、奥義を示す。そして、ルカが従った五十(ペンテコステ)の趣と、マタイが従った四十(テッサラコステ)の趣は〔ともにギリシア語の音写〕、奥義の数を十分すぎるほど明らかにした。
Liber III, Caput XVII
第3巻 第XVII章PL 15, 1595CPlerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis videtur, Matthaeus commemorationem in Dominica generatione contexendam putaverit.
PL 15, 1595C多くの者はまた、マタイが主の系図の中に、彼らの目には悪名高い女であるタマルを記すべきだと考えたのはなぜかと不思議がる。
Cur etiam Ruth, cur ejus quoque mulieris quae Uriae uxor fuit, et occiso marito, in David nuptias commigravit; cum praesertim Sarrae, et Rebeccae, et Rachel sanctarum feminarum nusquam fecerit mentionem.
PL 15, 1595Cさらに、なぜルツを、またなぜウリヤの妻であった女、夫が殺されたのちダビデの婚姻に移った女をも記したのか、と問う。とりわけ聖なる女たちであるサラ、リベカ、ラケルについては、一度も言及しなかったではないか。
Sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus: Judas autem genuit Phares et Zaram ex Thamar (Matth. I, 2 et 3) . Non otiose itaque hujus mulieris evangelista nomen inseruit, de qua divise interim tractandum videtur.
PL 15, 1595Cあなたはこう読む。「アブラハムはイサクを生み、イサクはヤコブを生み、ヤコブはユダとその兄弟たちを生んだ。ユダはタマルによってファレスとザラを生んだ」(マタイ1:2、3)。それゆえ福音書記者がこの女の名を挿入したのは理由なくしてではなく、彼女についてはさしあたり分けて論じるべきだと思われる。
Liber III, Caput XVIII
第3巻 第XVIII章PL 15, 1596APrimum enim si veris intendas, animum, haec mulier non tam famosa, quam justa; non enim temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit. Erat enim deforme liberos non habere: quod etiam legum civilium fuit auctoritate mulctatum.
PL 15, 1596Aまず、もしあなたが真実に心を向けるなら、この女は悪名高いというより正しい女である。彼女は一時の情欲の享楽を求めたのではなく、世継ぎという賜物を望んだのである。子がないことは恥ずべきことであり、それは市民法の権威によっても罰せられていた。
Promiserat eam filio suo Judas, et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. Per moram promissi defunctus est sponsus. Nondum virginitatis, nondum viduitatis ante Christi adventum vernabat gratia.
PL 15, 1596Aユダは彼女を自分の息子に約束していたが、取り決めた婚姻の約定を長く引き延ばしていた。約束の遅れのうちに婚約者は死んだ。キリストの到来以前には、処女性の恩寵も寡婦性の恩寵もまだ花開いていなかった。
Dolens se sine filiis remansisse, dolum studio generationis commenta est, et Judam consilio praevertit; ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam ejus cognovit uxorem.
PL 15, 1596A彼女は子らなしに取り残されたことを嘆き、子を生もうとする熱意から策略を案じ、ユダの機先を制した。ユダの妻が死んだと知ってから、飾った姿で彼の前に身を差し出すためである。
Vides utique mulieris vitam probari, quod non alienum praeripuit thorum, non meretricio studio quasi meretrix adornata est; non enim vagam captavit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis, ex ea familia quam delegerat, converso dolo, fructum voluit successionis adipisci.
PL 15, 1596Aあなたはたしかに、この女の生き方が是認されることを見る。彼女は他人の寝床を奪い取ったのではなく、遊女のような思いで遊女のように身を飾ったのでもない。気ままな情欲を追い求めたのではなく、長いあいだ舅の約束に欺かれ、自ら選んだ家から、策略を転じて、世継ぎという実りを得ようとしたのである。
Quis itaque castior, illa quae tamdiu exspectavit promissum, an ille qui amorem ferre non potuit oblatum? Illa quae sponsi familiam non refugit, an iste qui meretricem putavit?
PL 15, 1596Bでは、どちらがより貞潔か。あれほど長く約束を待った彼女か、それとも差し出された愛欲に耐えられなかった彼か。婚約者の家を避けなかった彼女か、それとも彼女を遊女だと思った彼か。
Illa quae horam sui corporis volentibus non permisit ad copulam, an iste qui quod studio coepit erroris, ad successionis gratiam castitate mulieris consummavit?
PL 15, 1596B自分の体の時を、望む者たちとの交わりに許さなかった彼女か、それとも誤りの熱から始めたことを、女の貞潔によって世継ぎの賜物へと成就させた彼か。
Illa quae filios non habebat, et tempus conceptionis mora conjugii timebat excludi: illa quae gravitatem maturioris elegit, an iste qui aetatem adolescentioris adamavit?
PL 15, 1596B子がなく、婚姻の遅れによって受胎の時が閉ざされることを恐れた彼女、年長の者の重厚さを選んだ彼女か、それとも若い女の盛りを熱愛した彼か。
Denique ipse confessus est dicens: Justificata est Thamar magis quam ego; propter quod non dedi eam Selon filio meo (Gen, XXXVIII, 26). Itaque illa experiri exactorem ipsum suae voluit castitatis.
PL 15, 1596B実に、彼自身が告白して言った。「タマルは私よりも義とされた。私が彼女を息子セロンに与えなかったからである」(創世記38:26)。それゆえ彼女は、自らの貞潔の取り立て人その人を試そうとしたのである。
Denique numquam postea virum experta est, amictum viduitatis sumpsit a coitu: iste unius horae impatiens, qui annos a puella exegerat castitatis, luctum expulit, vestem mutavit, comam totondit, rogum deseruit, thorum amator ascendit.
PL 15, 1596C実に、彼女はその後二度と男を知らず、交わりを断つ寡婦の衣をまとった。ところが彼は、一時も耐えられなかったのに、娘に年月の貞潔を要求した男であり、喪を捨て、衣を替え、髪を刈り、〔妻の〕葬りの薪を離れ、愛人として寝床に上がった。
Liber III, Caput XIX
第3巻 第XIX章PL 15, 1596CSed non ita illam defendimus, ut istum accusemus: immo utrumque excusemus; non autem nos, sed mysterium quod copulae illius fructus expressit; generavit enim mulier Phares et Zaram filios, generavit geminos.
PL 15, 1596Cしかし我々は、彼を告発するために彼女を弁護するのではない。むしろ両者を免責しよう。免責するのは我々ではなく、あの交わりの実りが表した奥義である。この女はファレスとザラを生んだ。双子を生んだのである。
Unde non otiose Matthaeus utrumque signavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret: Phares enim genuit Esron, Esron genuit Aram (Matth. I, 3) : deinde per ordinem singuli.
PL 15, 1597Aだからマタイが両者を記したのは理由なくしてではない。系図の筋はファレスの名だけを求めていたのに。「ファレスはヘツロンを生み、ヘツロンはアラムを生んだ」(マタイ1:3)。その後は順に一人ずつである。
Cur autem, cum Isaac duos generaverit, Jacob plures, singulorum tantummodo quos successionis Dominicae causa poscebat, fecit Scripturae series mentionem, horum autem utrumque memoravit, nisi quia hic in utroque mysterium est?.
PL 15, 1597Aところで、イサクは二人を、ヤコブは多くを生んだのに、聖書の連なりは、主の継承のために求められた者たちの、一人ずつだけを挙げた。ここでは両方を記した。それはこの両者に奥義があるからでなければ何であろうか。
Liber III, Caput XX
第3巻 第XX章PL 15, 1597ATractavimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit, sed munera fecunditatis elegit: tractemus historicum, et mysticum ventilemus. Neque enim sine mysterio potest esse quod annulum, et monile accepit, et virgam.
PL 15, 1597A我々は道徳の面を論じた。彼女は遊女の業を行ったのではなく、多産という賜物を選んだのである。次に歴史の面を論じ、奥義の面を吟味しよう。彼女が指輪と首飾りと杖を受けたことは、奥義なしにはありえない。
Non vilis persona quae meretur accipere ornamentum, signaculum, potestatem: factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis insigne.
PL 15, 1597A装身具と印と権能を受けるにふさわしい人は、卑しい人ではない。それは行いの印、胸の飾り、王者の自由の標である。
Ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia unus de utero ejus praemisit manum, quam corripiens obstetrix, coccum ligavit dicens: Hic exiet prior (Gen. XXXVIII, 28) . Ut autem manum revocavit puer in matris uterum, statim exivit frater ejus.
PL 15, 1597Bそこで歴史から始めよう。タマルが産もうとしたとき、あなたは読んだはずである。その胎から一人が手を先に出し、産婆はその手をつかんで緋の糸を結び、言った。「これが先に出る」(創世記38:28)。ところが少年が手を母の胎に引き戻すと、直ちにその兄弟が出た。
Dixit autem obstetrix: Quid incisa est per te sepis? et vocavit nomen ejus Phares. Et post ipsum exivit frater ejus, in cujus manu erat coccum, et vocavit nomen ejus Zaram (Ibid., 29 et 30) . Vides quanta enigmata mysterium prodant?
PL 15, 1597B産婆は言った。「汝のゆえに垣が切り裂かれたのは、何ということか」。そして彼の名をファレスと呼んだ。そのあとにその兄弟が出た。その手には緋の糸があり、彼の名をザラと呼んだ(創世記38:29、30)。あなたは見るか、いかに多くの謎が奥義を明かしているかを。
Manus praemissa, coccum ligatum, reducta manus, vox obstetricis gemina, quod prior alter exiret, sepem alter incideret.
PL 15, 1597B先に出された手、結ばれた緋の糸、引き戻された手、産婆の二重の声――一方が先に出るということ、他方が垣を切り裂くということ。
Liber III, Caput XXI
第3巻 第XXI章PL 15, 1597CCur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu; nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur vita populorum: una secundum Legem, altera secundum fidem: una secundum litteram, altera secundum gratiam?
PL 15, 1597Cでは、一方が胎から手を先に出し、他方が誕生の順で先に出たのは、双子の奥義によって、諸民の二つの生が描かれているからでなければ何であろうか。一つは律法に従う生、もう一つは信仰に従う生。一つは文字に従う生、もう一つは恩寵に従う生である。
Prior gratia quam Lex: prior fides quam littera. Et ideo gratiae typus manum ante praemisit; quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Job, Melchisedech, Abraham, Isaac, et Jacob, qui per fidem sine Lege vivebant: Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) .
PL 15, 1597C恩寵は律法より先であり、信仰は文字より先である。それゆえ恩寵の予型が手を先に出した。恩寵の働きが先に現れていたからである。それはヨブ、メルキゼデク、アブラハム、イサク、ヤコブにあり、彼らは律法なしに信仰によって生きていた。「アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた」(創世記15:6)。
Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens sacrificii figura monstravit (Gen. XIV, 18) ; praevenientes enim Legem patriarchae sancti, praescriptorum vinculis absoluti, libera et consimili nobis Evangelii gratia refulserunt.
PL 15, 1597Cメルキゼデクもまた、先立って、聖なるいけにえの恩寵を象りによって示した〔sancti … sacrificii の係りは定かでない。sancti を sacrificii に係け、gratiam を monstravit の目的語、figura を手段と取った〕(創世記14:18)。律法に先んじた聖なる族長たちは、規定の縛りから解かれ、自由で、我々と等しい福音の恩寵のうちに輝いたからである。
Liber III, Caput XXII
第3巻 第XXII章PL 15, 1597DJunior horum frater, secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est.
PL 15, 1597D彼ら兄弟のうち後の方〔ファレス〕は、敬虔の第二の序列である。第一の序列は族長たちのうちにあり、第二の序列は王たちと祭司たちのうちにあるからである。
Utraque enim vita secundum Deum; quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes: sed prior pietatis fructus in autoribus, quam in haeredibus.
PL 15, 1597Dどちらの生も神に従うものである。モーセの律法に従って信心深く敬虔な務めを果たした者たちも、恩寵と栄誉に与らぬ者ではないからだ。ただ、敬虔の実りは、相続人たちにおいてよりも創始者たちにおいてより先である。
Prior enim Zara, qui interpretatione significat oriens; lux enim pietatis veri splendor orientis est, illius utique qui dixit: Oriens nomen est mihi: cujus in patriarchis primitus radius lucis illuxit (Zacch. VI, 12) .
PL 15, 1597D先なのはザラである。その名は解釈すれば「昇る者」を意味する。敬虔の光は昇る者の真の輝きだからである。まさに「昇る者が私の名である」と語った者の輝きであり、その光の輝きは族長たちのうちに最初に照り出した(ゼカリヤ6:12)。
Hi enim primi vitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit.
PL 15, 1598A彼らこそ、自らの生の行いをこの世で最初に先立てて示した者であり、その手において、我々の行いの――まだ自然という産み出す胎に抱えられていた、より満ちた体としての我々の行いの――象りが先に現れた。
Sed media tamquam sepis objecta Legis est observatio, et quodammodo vita majorum videtur incisa, de qua in typo illa obstetrix, fortasse justitia, quae nos emissos alvo naturae matris excepit, dixisse proditur: Hic exiet prior.
PL 15, 1598Aしかし間には、垣のように、律法の遵守が置かれ、祖先の生はある意味で切り裂かれたと見える。その象りにおいて、あの産婆――おそらく正義であろう、自然という母の胎から出された我々を受け取った者――が「これが先に出る」と言ったと伝えられる。
Et revera mirabilis ille erat ordo pietatis, non a Moyse, nec ab aliquo homine, nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis impressus.
PL 15, 1598Aそして実に、あの敬虔の序列は驚くべきものであった。それはモーセからのものでも、誰か人間からのものでも、人間を通したものでもなく、自ら進んで注ぎ込む知恵の賜物によって刻印されたものであった。
Liber III, Caput XXIII
第3巻 第XXIII章PL 15, 1598APrima igitur disciplina pietatis secundum Evangelium; quia per crucem et sanguinem credimus Christi, cujus Abraham diem vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) : cujus Noe gratiam in typo Ecclesiae figuratam, spiritali cognitione praesensit: cujus Isaac vicem in sacrificio non recusavit (Gen. XXII, 10) : quem Jacob cum vinceret, adoravit (Gen. XXXII, 25) : cujus Esaias ruborem vidit vestimentorum (nam secundum Evangelium vita etiam prophetarum est) (Esai. LXIII, 2) : in cujus sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne Rhaab illa typo meretrix (Josue, II, 1), mysterio Ecclesia indicavit: quae multorum convenarum copulam non recusat, et quo conjunctior pluribus, eo castior: immaculata virgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta meretrix, vidua sterilis, virgo fecunda.
PL 15, 1598Aそれゆえ、敬虔の第一の教えは福音に従うものである。我々はキリストの十字架と血によって信じるからである。アブラハムはそのキリストの日を見て喜んだ(ヨハネ8:56)。ノアはそのキリストの恩寵が教会の予型において象られていることを、霊的な認識によって予知した。イサクはそのキリストの代わりとなることをいけにえにおいて拒まなかった(創世記22:10)。ヤコブは勝ちながら、そのキリストを礼拝した(創世記32:25)。イザヤはそのキリストの衣の赤さを見た(預言者たちの生もまた福音に従うものだからである)(イザヤ63:2)。世の滅びのさなかに、公の救いの将来の標となるものを、そのキリストの血において示したのは、予型としては遊女のラハブ(ヨシュア記2:1)、奥義においては教会であった。教会は多くの寄留者との交わりを拒まず、多くの者と結ばれているほどいっそう貞潔である。汚れなき処女、しわなく、恥じらいにおいて損なわれず、愛においては庶民的、貞潔な遊女、不妊の寡婦、多産の処女である。
Meretrix, quia a pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis illecebra, et sine colluvione delicti: Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus est (I Cor. VI, 16) .
PL 15, 1598B遊女であるのは、愛の魅力をもって多くの愛する者たちに足繁く訪れられるからであり、しかも罪の汚濁はない。「遊女に結びつく者は一つの体である」(一コリント6:16)。
Vidua sterilis, quae viro parere non norit absente: venit vir, et hunc populum plebemque generavit. Virgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum fructu amoris, sine usu libidinis.
PL 15, 1598C不妊の寡婦であるのは、夫が不在のあいだは産むことを知らないからである。夫が来て、この民と庶民を生んだ。多産の処女であるのは、愛の実りをもってこの群衆を生み、情欲の営みなしにそうしたからである。
Liber III, Caput XXIV
第3巻 第XXIV章PL 15, 1598CSed ut ad historiam revertamur: quid sibi volunt obstetricis eloquia dicentis: Hic exiet prior; nisi quia ejus typum gerebat, qui ortu corporis posterior, virtute et veritate primus existens, principatum sibi omnium vindicavit?
PL 15, 1598Cしかし歴史に戻ろう。産婆が「これが先に出る」と言った言葉は何を意味するのか。それは、体の誕生では後でありながら、力と真理においては第一であって、万物の首位を自らのものとした者の予型を負っていたからでなければ何であろうか。
Inde et Joannes: Post me venit vir, qui ante me factus est (Joan. I, 17) . Quid sibi vult quod coccum in manu ejus ligavit, nisi quia typus ejus erat, qui crucis indicio suae, et sanguinis effusione actum illustravit humanum?
PL 15, 1598Cだからヨハネも言う。「私のあとに、私に先んじて成った男が来る」(ヨハネ1:17)〔引照は刷られたまま写す。この句は1:30に当たるらしい〕。その手に緋の糸が結ばれたのは何を意味するのか。それは、自らの十字架の標と血の流出によって人間の行いを輝かせた者の予型であったからでなければ何であろうか。
Itaque posteaquam manum reduxit, quasi incisione facta sepis, exivit frater ejus, quem quasi medium parietem sepis vel maceriae Apostolus nominavit (Ephes. II, 14) , atque ipse de incisione nomen accepit; Phares enim divisio est: unde et Pharisaei nuncupati, eo quod a multorum se conjunctionibus separarent.
PL 15, 1598Dこうして、手を引き戻し、いわば垣に切れ目が生じてから、その兄弟が出た。使徒は彼を、垣あるいは石垣の中間の壁のようなものと呼んだ(エフェソ2:14)。彼自身もその切れ目から名を受けた。ファレスとは分割の意味であり、ここからファリサイ派の人々も、多くの者との結びつきから自らを分離したことで、そう呼ばれたのである。
Beatius autem et multo melius fuisset non incidi sepem, sed unam eamdem et indivisam permanere. Quod fieri potuit, si ei vitae quae prior manum misit, hoc est, actum ostendit suum, consequens fuisset ejus vitae militia quae secuta est.
PL 15, 1598Dしかし、垣が切り裂かれず、一つの同じ、分けられないものとして留まったほうが、より幸いで、はるかによかったであろう。それは、先に手を出した、すなわち自らの行いを示した生に、あとに続いた生の務めが従っていたなら、可能であった。
Multo enim melius, si circumcisus populus vitam majorum voluisset imitari; sic enim fuisset una sepis, una maceria, una aedificatio priorum ac sequentium.
PL 15, 1599A割礼の民が祖先の生に倣うことを望んだなら、はるかによかったからである。そうなれば、先の者たちと後の者たちの垣は一つ、石垣は一つ、建造は一つであったろう。
Sed quia primum illum vitae actum posterioris infirmitas non potuit implere, incisione sine dubio facta sepis ejus sive maceriae, quae secundum Deum aedificata erat, tamquam medius paries interjectus est; ut illa sepis, hoc est, perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur.
PL 15, 1599Aしかし、後の者の弱さがあの最初の生の行いを満たし得なかったので、神に従って築かれていたその垣、あるいは石垣に、疑いなく切れ目が生じ、いわば中間の壁が挟み込まれた。それは、あの垣、すなわち善き習いの絶え間なく続く建造が断たれるためであった。
Sepis enim est qua ager circumdatur fructuosus, furis removetur incursus, quae culta concludit, deserta secernit. Maceria quoque domum claudit: haec si maneat, domus tuta est. Denique, Auferam, inquit, maceriam ejus, et erit in direptionem (Esai. V, 5) .
PL 15, 1599A垣とは、実り豊かな畑を囲み、盗人の襲来を遠ざけ、耕された地を閉じ込め、荒れ地を分けるものである。石垣もまた家を囲う。これが残れば、家は安全である。実に「私はその石垣を取り去る。それは略奪の的となる」と言う(イザヤ5:5)。
Liber III, Caput XXV
第3巻 第XXV章PL 15, 1599BOptemus ut haec integra sit maceria domus nostrae, domus spiritalis quae in nobis est, non enim ab homine exaedificari potest, sed a Deo vivo, qui ait: Et maceriam circumdedi (Esai. V, 2) . Perdiderunt igitur salutem qui maceriam perdiderunt.
PL 15, 1599Bこの石垣が、我々の家の、我々のうちにある霊の家の、無傷のものであるよう願おう。それは人によっては築かれ得ず、生ける神によって築かれる。神は言う。「私は石垣をめぐらした」(イザヤ5:2)。それゆえ、石垣を失った者は救いを失ったのである。
Maneat ergo maceria, maneat haec sepis. Vis scire quam sit utilis sepis? Sepi aures tuas spinis et tribulis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) . Sepis enim ista te defendit a culpa.
PL 15, 1599Bそれゆえ石垣が残るように、この垣が残るように。あなたは、垣がどれほど有益かを知りたいか。「汝の耳をイバラとアザミで垣のように囲め。悪しき舌を聞くな」(集会の書28:28)。この垣はあなたを咎から守るからである。
Liber III, Caput XXVI
第3巻 第XXVI章PL 15, 1599BErgo Dominus Jesus qui postea secundum carnem venit in lucem, veteris illius munitionem sepis instaurans, in majorum nos actum et antiquam simplicitatem fidei reformavit. Unde de eo et propheta dixit: Vocaberis aedificator sepis (Esai LVIII, 12).
PL 15, 1599Bそれゆえ主イエスは、後に肉に従って光の中に来て、あの古い垣の防備を再建し、我々を祖先の行いと信仰の古い単純さへと造り直した。それゆえ預言者も彼について言った。「汝は垣の築き手と呼ばれる」(イザヤ58:12)。
Tulit enim illum obicem qui unitatem mentis et corporis, seriemque vitae simplicis dividebat; atque ipse factus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit. Quem parietem exponit Apostolus inimicitias esse in carne (Ephes. II, 14) .
PL 15, 1599C彼は、精神と体の一致と単純な生の連なりを分けていた障壁を取り除いた。彼自身が我々の平和となり、双方を一つにし、垣の中間の壁を解いた。使徒は、この壁が肉における敵意であると解き明かす(エフェソ2:14)。
Has ergo inimicitias tulit Dominus, et pacem refudit, legemque mandatorum in decretis evacuavit; ut duos conderet in uno novo homine: in quo non solum exteriorem et interiorem, sed etiam Judaeum significat et Graecum, ut esset omnia et in omnibus Christus.
PL 15, 1599C主はこの敵意を取り除き、平和を注ぎ戻し、掟の律法を規定において無効にした。それは、二つの者を一つの新しい人において造るためである。そこで彼が意味するのは、外なる者と内なる者だけでなく、ユダヤ人とギリシア人でもあり、キリストがすべてであり、すべてのうちにあるためである。
Dominus enim sabbati, superstitionem tulit sabbati corporalis, et quasi medium solvit Legis parietem: qui nos ab ea pietate quae secundum Deum est, decretorum difficultate prohibebat, eo quod juxta Moysi legem non erat facile atque possibile gentibus militare Deo, cum inanis superstitio Judaeorum purum affectum gentium a subeunda observatione revocaret.
PL 15, 1599C安息日の主として、彼は体的な安息日の迷信を取り去り、律法の中間の壁をいわば解いた。その壁は、規定の困難さによって、神に従うあの敬虔から我々を遠ざけていた。モーセの律法によっては、諸国民が神に仕えることは容易でも可能でもなく、ユダヤ人の空しい迷信が、諸国民の純粋な心情を、〔律法の〕遵守を引き受けることから呼び戻したからである。
Quid ergo? Lex inutilis? Absit: sed utilis incredulis, infirmis necessaria, quae lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet, et observationum attentione concluderet. Bona autem Lex est, quia spiritalis.
PL 15, 1599Dでは、どうなのか。律法は無益なのか。断じてそうではない。不信の者には有益であり、弱い者には必要であって、滑りやすく迷う者を、救いの戒めの厳しさで抑え、遵守への注意で閉じ込めるものである。しかし律法が善いのは、霊的だからである。
Ei ergo non bona, qui non putat spiritalem: qui mente exiguus humilisque factus, eam quae super Legem est, majestatem scilicet Christi videre non potuit.
PL 15, 1599Dそれゆえ、律法を霊的と考えない者にとって、それは善くない。その者は精神が小さく低くなって、律法の上にあるもの、すなわちキリストの威光を見ることができなかったのである。
Quam utique tamquam supra illum parietem respiciens ille mente sublimis Esaias gloriam Dei vidit (Esai. VI, 1) , quae videtur in montibus, non in collibus.
PL 15, 1600Aその威光を、あの壁の上を見渡すかのようにして、精神の高いイザヤは神の栄光を見た(イザヤ6:1)。それは山々に見られ、丘には見られない。
Liber III, Caput XXVII
第3巻 第XXVII章PL 15, 1600ADocuit itaque nos Ecclesia in Canticis canticorum, quod iste paries Domino nostro Jesu Christo obstare non potuit, nec ei qui secutus est Christum, dicens: Vox fratris mei: ecce hic venit saliens super montes, et transiliens super colles, similis frater meus caprae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel.
PL 15, 1600Aそれゆえ教会は雅歌において我々に教えた。この壁は我々の主イエス・キリストを妨げることができず、キリストに従った者をも妨げなかったと。教会は言う。「私の兄弟の声。見よ、彼は山々を跳び越え、丘々を跳び越えて来る。私の兄弟は、ベテルの山々にいるノロジカ〔caprae は雌山羊とも読める〕、あるいはシカの子に似ている」。
Ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. Respondit frater meus, et dixit mihi: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea; quoniam ecce hyems transivit, pluvia abiit discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit, vox turturis audita est (Cant. II, 8-12) .
PL 15, 1600A「見よ、彼は私たちの壁の後ろにいて、窓から覗き、網の目から覗いている。私の兄弟は答えて、私に言った。『立て、来よ、私の近き者、私の麗しき者、私のハトよ。見よ、冬は過ぎ去り、雨は去って退いた。花々が地に現れ、切り取りの時が来た。ヤマバトの声が聞かれた』」(雅歌2:8–12)。
Flores, apostoli: tempus messis fructus est Christi: vox turturis, vox Ecclesiae. Jure igitur Dei Filius posteaquam terrenos homines nec gradientes ad superna, et corporalibus inspexit angustiis coarctatos (non enim erat (Psal. XIII, 3) qui faceret bonum, non erat usque ad unum) descendere in terras ipse dignatus est; ut parietem illum Legis, hoc est, molem quamdam et superstitionem intellectus corporalis auferret, quae quasi premeret et obumbraret corda populorum.
PL 15, 1600B花々とは使徒たち。収穫の時とはキリストの実り。ヤマバトの声とは教会の声である。それゆえ、神の子が、地上の人間たちが高みへ歩まず、体の狭さに押し込められているのを見て(善を行う者はなく、一人もいなかったからである(詩篇13:3))、自ら地上に降ることを良しとしたのは当然である。それは、律法のあの壁、すなわち体的な理解の一種の重荷と迷信を取り除くためであり、それは諸民の心を押さえつけ、覆い隠すかのようであった。
Melior igitur maceria, quam paries. Denique non bonus paries dealbatus. Quod non otiose dictum est principi sacerdotum, eo quod medii parietis impedimenta servabat (Act. XXIII, 3) , quem Dominus Jesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem observantiam religionis infunderet; ut jam non unum Judaeorum genus quasi corporali quodam praescripto Legis inclusum, sed omnes gentes ad Dei cultum per Evangelium vocarentur.
PL 15, 1600Bそれゆえ石垣は壁にまさる。実に、白く塗られた壁は善くない。これは、中間の壁の妨げを守っていた大祭司に、理由なくして言われたのではない(使徒言行録23:3)。主イエスはこの壁を、いわば苛烈な務めとして取り除き、より明るい信心の遵守を注ぎ込んだ。それは、もはやユダヤ人という一つの種族が律法の体的な規定のようなものに閉じ込められるのではなく、すべての諸国民が福音によって神への礼拝へ召されるためであった。
Liber III, Caput XXVIII
第3巻 第XXVIII章PL 15, 1600CDuo igitur gemini duae geminae vitae, duae geminae sunt militiae; ita ut prior melior sit sequente. Et ideo quod est melius reformatum est. Quis autem neget Evangelium praestare Legi?
PL 15, 1600Cこうして、二人の双子は、対をなす二つの生、対をなす二つの務めである。そこで先のものが後に続くものにまさっている。それゆえ、よりよいほうが立て直された。福音が律法にまさることを、誰が否定しようか。
Bona tamen Lex, si supra litteram mentem erigas: Littera enim occidit (II Cor. III, 6) . Quid autem haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii videremus?
PL 15, 1600Cしかし律法は、あなたが精神を文字の上に引き上げるなら、善い。「文字は殺す」からである(二コリント3:6)。この歴史が、これほどの奥義の光を我々が見るのでなければ、どれほどの趣を持つであろうか。
Docuit enim nos Apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum quaerere veritatis, et in quasdam non intelligibiles secundum litteram disputationes sensum referre, scribens: Dicite mihi qui Legem legistis, Legem non audistis?
PL 15, 1600C聖なる使徒は、歴史の素朴さのうちに真理の秘密を求め、文字に従っては理解できないある種の議論に意味を結びつけるよう、我々に教えたからである。こう書いている。「私に言え、律法を読んだ汝らは、律法を聞かなかったのか」。
Scriptum enim est quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum de libera: sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, secundum promissionem. Quae sunt, inquit, per allegoriam dicta.
PL 15, 1600D「アブラハムには二人の子があり、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から生まれたと書かれているからである。しかし女奴隷から生まれた者は肉に従って生まれ、自由な女から生まれた者は約束に従って生まれた」。彼は言う。「これらは比喩によって語られたことである」。
Haec enim sunt duo Testamenta (Galat. IV, 21-24) . Et infra: Quae autem sursum est Hierusalem, libera est (Ibid., 26) .
PL 15, 1600D「これらは二つの契約だからである」(ガラテヤ4:21–24)。さらにあとで言う。「しかし上にあるエルサレムは自由な女である」(ガラテヤ4:26)。
Liber III, Caput XXIX
第3巻 第XXIX章PL 15, 1601AAd illam igitur quam medius paries incidere et dividere non potuit, mentis sublimitate tendamus. Solutus est enim secundum intellectum corporalem ille paries veteris Testamenti: expulsa est ancilla, tenetur libera.
PL 15, 1601Aそれゆえ、中間の壁が切り裂くことも分けることもできなかったあの〔上にある〕エルサレムに向かって、精神の崇高さをもって進もう。体的な理解に関しては、古い契約のあの壁は解かれた。女奴隷は追い出され、自由な女が保たれている。
Ex libera sumus liberi; libera est enim Ecclesia, expulsa est Synagoga. Serviebat enim populus Judaeorum, remotum est servitutis jugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat; ne ultra parietem vitae prioris possemus aspicere.
PL 15, 1601A我々は自由な女から生まれた自由な者である。教会は自由であり、会堂は追い出されたからである。ユダヤ人の民は仕えていた。奴隷の軛は取り去られた。それは我々の魂の首をある意味で押さえつけ、先の生の壁の向こうを見られなくさせていたものである。
Habemus jugum bonum ac leve, quod habenis pacis, et gratiae vinculis magis erigat, quam deprimat copulatos.
PL 15, 1601A我々は善く軽い軛を持つ。それは平和の手綱と恩寵の絆によって、結ばれた者を押さえつけるよりも、むしろ引き立てる。
Hic est Dominus, cujus in Zara typus ante praecessit; eo quod ex tribu et ex semine illius Zarae Dominus Jesus secundum carnem non solum a femina, sed etiam sub Lege generatus est; ut eos qui sub Lege erant, redimeret pretio sanguinis sui.
PL 15, 1601Aこれが主であり、その予型がザラにおいて先に現れた。主イエスは肉に従って、あのザラの部族と子孫から、女から生まれたのみならず、律法の下にも生まれたからである。それは、律法の下にある者たちを自らの血の代価で贖うためであった。
Cujus figura ideo in manu illius Zarae praecessit; ut promitteret nobis quia venturus erat, qui veteris vitae revocaret usum, et libertatem quam tribuerat primo illi Adae, in Adam novissimo reformaret; ut jam genus hominum sine lege sit servitutis.
PL 15, 1601Bその象りがあのザラの手において先に現れたのは、来ようとしている者が、古い生の習いを呼び戻し、最初のあのアダムに与えていた自由を、最後のアダムにおいて造り直すと、我々に約束するためであった。それによって、人類はもはや奴隷の律法のもとにないものとなる。
Liber III, Caput XXX
第3巻 第XXX章PL 15, 1601BSi igitur Thamar cognovimus propter mysterium inter Dominicas generationes esse descriptam: Ruth quoque sine dubio pari ratione minime praetermissam aestimare debemus: de qua sensisse videtur Apostolus sanctus, cum alienigenarum vocationem gentium spiritu praevideret per Evangelium esse celebrandum, dicens quod Lex non sit justis posita, sed injustis (I Tim. I, 9) .
PL 15, 1601Bそれゆえ、タマルが奥義のゆえに主の系図の中に記されていると我々は知ったのだから、ルツもまた、同じ理由で決して省かれたのではないと考えるべきである。聖なる使徒は、異国の人々、すなわち諸国民の召しが福音によって称えられることを霊において予見して、彼女について考えていたと見える。「律法は義人のために置かれたのではなく、不義の者のために置かれた」と言っているからである(一テモテ1:9)。
Quomodo enim Ruth, cum esset alienigena, Judaeo nupsit? Et qua ratione in Christi generatione ejus putavit evangelista copulae commemorationem esse faciendam, quae Legis serie vetabatur? Non ergo ex legitima Salvator generatione manavit (Deut. XXIII, 3) ?
PL 15, 1601B実に、ルツは異国人でありながら、どうしてユダヤ人に嫁いだのか。また、律法の定めによって禁じられていたこの結びつきを、福音書記者はいかなる理由で、キリストの系図の中に記すべきだと考えたのか。それでは、救い主は合法の誕生から出たのではないのか(申命記23:3)。
Videtur esse deforme, nisi ad Apostolicam sententiam revertaris, quia lex non est justis posita, sed injustis.
PL 15, 1601C使徒の言葉、すなわち「律法は義人のためでなく、不義の者のために置かれた」に立ち返らなければ、それは恥ずべきことと思われる。
Haec enim cum sit alinigena et Moabitis (praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias, Moabitasque excluderet ab Ecclesia; sic enim scriptum est (Ibid.) : Moabitae non introibunt in Ecclesiam Domini usque ad tertiam et quartam generationem, et usque in saeculum ) quomodo intravit in Ecclesiam, nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est?
PL 15, 1601Cこの女は異国人〔底本は alinigena。alienigena と読む〕でありモアブの女であるのに(ことに、モーセの律法はこの婚姻を禁じ、モアブ人を教会から除いていた。そう書かれているからである(申命記23:3)。「モアブ人は主の教会に入ってはならない。第三代、第四代まで、また永久に」)、どうして教会に入ったのか。聖く、習いにおいて汚れなく、律法を超えるものとなったからでなければ何であろうか。
Si enim Lex impiis et peccatoribus posita est, utique Ruth, quae definitionem Legis excessit, et intravit in Ecclesiam, et facta est Israelitis, et meruit inter majores Dominici generis computari, propter cognationem mentis electa non corporis, magnum nobis exemplum est, quia in illa nostrum omnium qui collecti ex gentibus sumus, ingrediendi in Ecclesiam Domini figura praecessit.
PL 15, 1601Cもし律法が不敬虔な者と罪人のために置かれたのなら、律法の規定を超えて教会に入り、イスラエル人の女となり、主の血統の祖先の中に数えられるに値し、体ではなく精神の親族関係のゆえに選ばれたルツは、確かに我々にとって大きな手本である。彼女において、諸国民から集められた我々すべてが主の教会に入ることの象りが先に現れたからである。
Hanc igitur aemulemur; ut quia haec moribus hanc praerogativam meruit adsciscendae societatis suae, sicut historia docet: nos quoque propter morum electionem in Ecclesiam Domini, meritis suffragantibus, allegemur.
PL 15, 1602Aそれゆえ彼女に倣おう。彼女が習いによって、自らの仲間に迎え入れられるというこの特権を得たのと同じく、歴史の教えるとおり、我々もまた、習いの選びのゆえに、功績の助けを得て、主の教会に加え選ばれるように。
Liber III, Caput XXXI
第3巻 第XXXI章PL 15, 1602AEtenim cum Israelitas in diebus Judicum superioribus fames temporibus urgeret, a Bethlehem civitate Judaeae, in qua natus est Christus, abiit vir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis, Elimelech viro nomen, mulieri Noemi.
PL 15, 1602A実に、先の士師たちの日々に、飢饉が時節によってイスラエル人を圧迫していたとき、キリストが生まれたユダヤの町ベツレヘムから、一人の男が、妻と二人の息子とともに、モアブの地に住みに行った。男の名はエリメレク、女の名はナオミであった。
Filii ejus acceperunt sibi uxores Moabitidas, nomen uni Orpha, et nomen secundae Ruth: et inhabitaverunt illic quasi decem annis, et mortui sunt.
PL 15, 1602Aその息子たちは、モアブの女たちを妻に迎えた。一人の名はオルパ、二人目の名はルツであった。彼らはそこに十年ほど住み、そして死んだ。
Sed derelicta mulier, duobus filiis et viro proprio destituta, cognito quod Deus visitaret Israel, regredi domum parans, coepit suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. Una concessit: Ruth vero cum socru mansit.
PL 15, 1602Aしかし、残された女は、二人の息子と自分の夫を失い、神がイスラエルを訪れたと知ると、家に戻る支度をして、息子たちの妻に、それぞれの家に帰るよう勧め始めた。一人は従ったが、ルツは姑とともに留まった。
Cui cum diceret socrus: Ecce jam consponsa tua ad populum suum regressa est, et ad deos suos: et tu revertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: Non contingat mihi dimittere te, et redire ad deos meos; quia quocumque tu ieris, ibo tecum, et ubi tu habitaveris, habitabo.
PL 15, 1602B姑が彼女に「見よ、汝と同じ嫁〔オルパ〕はすでに自分の民と自分の神々のもとへ帰った。汝も同じ嫁とともに帰れ」と言うと、ルツは答えた。「私が汝を見捨てて、私の神々のもとに戻ることがありませんように。汝の行く所へ私も行き、汝の住む所に私も住むからである」。
Populus tuus, populus meus: Deus tuus, Deus meus. Et ubi mortua fueris, moriar: et ubi sepulta fueris, sepeliar (Ruth. I, 15, 17) . Atque ita duae pervenerunt Bethlehem.
PL 15, 1602B「汝の民は私の民、汝の神は私の神である。汝が死ぬ所で私も死に、汝が葬られる所で私も葬られる」(ルツ記1:15、17)。こうして二人はベツレヘムに着いた。
Hos igitur mores, atque hanc sanctitatem erga socrum, pietatem erga defunctum, religionem erga Deum cum cognovisset Booz proavus David (Ruth. IV, 13) , juxta legem Moysi, ut semen defuncti proximi suscitaret, eam sibi elegit uxorem.
PL 15, 1602Bダビデの曽祖父ボアスは、これらの習い、姑への聖さ、死者への敬虔、神への信心を知り(ルツ記4:13)、モーセの律法に従って、近親の死者の子孫を起こすために、彼女を自らの妻に選んだ。
Liber III, Caput XXXII
第3巻 第XXXII章PL 15, 1602CRefert autem advertere quod et in agro pleno messis reperta, manipulos, sicut scriptum est (Ruth. II, 17) , colligens, et socrui fructus reservans, et non post juvenem abiit, sed virum perfectum secuta est, unde et meruit audire: Quia mulier virtutis es tu; vel quia bene fecisti misericordiam tuam novissimam, plus quam primam (Ruth. III, 10) .
PL 15, 1602Cまた注目に値するのは、彼女が収穫に満ちた畑で見いだされ、書かれているとおり束を集め(ルツ記2:17)、実りを姑のために取っておき、若者の後には行かず、完全な男に従ったことである。それゆえ彼女は聞くに値した。「汝は徳の女である」。あるいは、「汝は、汝の最後の慈しみを最初のものにまさってよく行った」(ルツ記3:10)。
Novissima enim misericordia Ecclesiae congregatae praestat priori. Quod brevius hic dicimus, quia plenius in libris digessimus quos de Fide scripsi (Lib. III de fide ad Gratian., c. 5) .
PL 15, 1602C集められた教会の最後の慈しみが、先のものにまさるからである。我々がここで簡潔に述べるのは、私が『信仰について』として書いた書で、より詳しく論じたからである(『信仰について』グラティアヌス宛、第3巻第5章)。
Appropinquavit autem qui longe erat; quia elongavit qui proximus erat, et calceamentum proximi, muliere acquisivit accepta.
PL 15, 1602C遠くにいた者が近づいた。近くにいた者が遠ざかったからである。そして〔遠くにいた者は〕女を迎えて、近親者の履物を手に入れた。
Mos enim erat ut qui proximus erat, si nollet accipere in conjugium propinquam suam, calceamentum suum solveret, et aliis cederet (Ruth. IV, 7) : in quo non mediocre mysterium, eo quod is qui alienigenam in typo sumpsit, evangelizandi accepit facultatem.
PL 15, 1602C習わしでは、最も近い者が、自分の近親の女を妻に迎えることを望まなければ、履物を脱いで他の者に譲った(ルツ記4:7)。そこには小さからぬ奥義がある。予型において異国の女を迎えた者が、福音を告げ知らせる権能を受けたからである。
Liber III, Caput XXXIII
第3巻 第XXXIII章PL 15, 1602DDenique in typo has fuisse nuptias testatur benedictio seniorum dicentium: Det Dominus mulierem quae intrat in domum tuam, sicut Rachel, et sicut Liam, quae aedificaverunt domum Israel, et facere virtutem in Ephrata: et sit nomen in Bethlehem: et fiat domus tua sicut domus Phares, quem peperit Thamar Judae.
PL 15, 1602D実に、この婚姻が予型であったことは、長老たちの祝福が証している。彼らは言う。「主が、汝の家に入るこの女を、ラケルのように、またレアのようにするように。彼女たちはイスラエルの家を建てた。また〔汝が〕エフラタで力を行い、ベツレヘムで名が上がるように。そして汝の家が、タマルがユダに産んだファレスの家のようになるように」。
De semine tuo det tibi Dominus ex hac puella. Et accepit Booz Ruth, et facta est in matrimonium (Ibid., 11-13) , et peperit Obed patrem Jesse, avum David.
PL 15, 1603A「主がこの娘から、汝に子孫を与えるように」。こうしてボアスはルツを迎え、彼女は妻となり(ルツ記4:11–13)、エッサイの父でありダビデの祖父であるオベドを産んだ。
Recte igitur sanctus Matthaeus per Evangelium gentes ad Ecclesiam vocaturus, auctorem ipsum Dominum gentitis congregationis, alienigenarum generationem secundum carnem assumpsisse memoravit; ut jam tunc esset indicium quod illa generatio ederet gentium vocatorem, quem sequeremur omnes ex alienigenis congregati, relinquentes paterna, et dicentes ei qui nos ad Dei cultum vocaret, verbi gratia Paulo, aut cuicumque episcopo: Populus tuus, populus meus: et Deus tuus, Deus meus (Ruth. I, 16) .
PL 15, 1603Aそれゆえ聖マタイが、福音によって諸国民を教会へ召そうとして、異邦人の集まり〔底本の刷りは活字が欠けて gentitis と見えるが、gentilis と読む。ミーニュの脚注は、エラスムス版以下の版が gentilitiae(異邦の)と読む、とする〕の創始者である主その人が、異国の人々の系図を肉に従って引き受けたと記したのは、正しい。それは、すでにそのとき、あの系統が諸国民を召す者を生み出すという徴があり、異国から集められた我々すべてが、父祖のものを捨て、我々を神への礼拝へ召す者、たとえばパウロ、あるいは誰か司教に向かって、「汝の民は私の民、汝の神は私の神である」と言って、その者に従うためであった(ルツ記1:16)。
Ergo Ruth, sicut Lia et Rachel, oblita populum suum, et domum patris sui, solvens vinculum Legis, ingressa est in Ecclesiam.
PL 15, 1603Bそれゆえルツは、レアとラケルのように、自らの民と父の家を忘れ、律法の絆を解いて、教会に入った。
Liber III, Caput XXXIV
第3巻 第XXXIV章PL 15, 1603BSolvit autem calceamentum, qui non accepit Ecclesiam. Et Moysi dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur. Solus ille non solvit, qui verus est sponsus.
PL 15, 1603B履物を脱ぐのは、教会を迎えなかった者である。モーセにも言われる。「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)。それは、モーセ自身が教会の花婿だと信じられないためである。ただ一人、まことの花婿である者だけが脱がない。
Et ideo dicit Joannes: Cujus non sum dignus solve re corrigiam calceamenti ejus. Ergo et hic typus est, et aedificavit domum Israel.
PL 15, 1603Bそれゆえヨハネは言う。「私は、その者の履物の紐を解くにも値しない」〔底本は solve re と切れて刷る。solvere と読む〕。したがって、ここにも予型があり、彼はイスラエルの家を建てた。
Liber III, Caput XXXV
第3巻 第XXXV章PL 15, 1603BQuam vero commemoratio ejus Dominicae prosapiae fuerit inserenda, declarat mysterii altioris expressio, qua prophetatum est ex genere ejus in Ephrata Christum esse generandum, cum dicitur: Det tibi Dominus . . . . . facere virtutem in Ephrata, et sit nomen in Bethlehem (Ruth. IV, 11) .
PL 15, 1603B彼女の名を主の血統に挿入すべきであったことが、いかに必然であったかは、いっそう深い奥義の表現が示している。それによって、彼女の血統からエフラタでキリストが生まれることが預言された。「主が汝に……エフラタで力を行うようにし、ベツレヘムで名が上がるように」と言われるときである(ルツ記4:11)。
Quae est enim virtus, nisi quae per Christum gentium populos congregavit? Quod autem nomen, nisi illud quod Bethlehem patria Domini secundum carnem nascentis est facta?
PL 15, 1603Cその力とは、キリストによって諸国民の民々を集めたもの以外の何であろうか。またその名とは、ベツレヘムが、肉に従って生まれる主の故郷となったという、その名以外の何であろうか。
Unde per prophetam dictum est: Et tu Bethlehem Judaeae, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2) . Videmus igitur mulierum commemorationi historiam, mores, mysterium convenire.
PL 15, 1603Cそれゆえ預言者を通して言われた。「ユダヤのベツレヘムよ、汝はユダの首長たちの中で最も小さいものではない。汝から、私の民イスラエルを治める首長が出るからである」(ミカ5:2)。こうして我々は、女たちを記すことに、歴史、習い、奥義が合致するのを見る。
Liber III, Caput XXXVI
第3巻 第XXXVI章PL 15, 1604ANeque tamen abnuo cum Thamar et Ruth defendo, peccatores quoque inter majores Dominici generis computatos: quorum commemorationem sanctus Lucas declinare desiderans, alium quemdam successionum ordinem tenuit: neque Achab, neque Jechoniam, neque postremo Uriae uxorem nominandos putavit; ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet.
PL 15, 1604Aしかし私は、タマルとルツを弁護しながらも、主の血統の祖先の中に罪人たちも数えられていることを否定しない。聖ルカは、彼らを記すことを避けようとして、別の系譜の序列をとった。アハブも、エコンヤも、最後にウリヤの妻も、名を挙げるべきだとは考えなかった。祭司の血統の連なりが汚れなきものであると示すためである。
Sed ut illi consilii sui ratio subsistit: ita etiam sancti Matthaei consilium a rationis justitia non abhorret.
PL 15, 1604Aしかし、彼にその意図の理由が成り立つように、聖マタイの意図もまた、道理の正義から遠くない。
Nam cum evangelizaret Dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata susciperet, subjectum injuriis, subditum passioni; ne hujus quidem putavit exsortem asserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret injuriam: simul ne puderet Ecclesiam de peccatoribus congregari, cum Dominus de peccatoribus nasceretur.
PL 15, 1604A実に、すべての者の罪を引き受ける主が、不当な仕打ちに服し、受難に従う者として、肉に従って生まれたと宣べ伝えるにあたり、彼は、この敬虔にさえ与らない者と主張すべきではないと考えた。すなわち、汚れた出自の不名誉をも拒まないということである。同時に、主が罪人たちから生まれたのだから、教会が罪人たちから集められることを恥じないためでもある。
Postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis majoribus inchoaret; ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse virtuti: nec se insolens de sui se generis nobilitate jactaret, neve parentum crimina verecundior erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore virtutis.
PL 15, 1604B最後に、贖いの益を自らの祖先からすでに始めるためである。出自の汚れが徳の妨げになりうると誰も考えないため、また、高慢に自らの血統の高貴さを誇らず、あるいは両親の罪状を恥じて赤面しないためである。徳の花によって出自を覆い隠す力が与えられるからである。
Liber III, Caput XXXVII
第3巻 第XXXVII章PL 15, 1604BAn vero sanctus David, licet multa ejus in mysterium figurentur, non eo praecelsior, quod hominem se esse cognovit, et commissum super abrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae putavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem virtuti propriae debere confidere?
PL 15, 1604B聖なるダビデは、彼について多くのことが奥義として象られているとはいえ、自分が人間であることを認識し、ウリヤの妻を奪ったことについて犯した罪を、悔い改めの涙で洗うべきだと考え、誰も自らの徳に頼るべきでないことを我々に示したがゆえに、いっそう崇高なのではないか。
Habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei favore non possit. Et plerumque in illustribus et beatis viris gravia peccata fuisse reperies; ut quasi homines tentationi patuisse cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur.
PL 15, 1604B我々には大いなる敵対者がいて、神の好意なしには、我々によって打ち負かされ得ない。あなたは、著名で幸いな人々のうちに、しばしば重い罪があったことを見いだすであろう。それは、彼らが人間として誘惑にさらされたと知り、傑出した徳のゆえに人間以上のものと信じられないためである。
Si enim David quia praesumptione virtutis elatus dixerat: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) : et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7) ; statim insolentiae hujus poenam subiisse se memoravit, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid., 8) : si ipse Dominici generis auctor insolentiae excepit offensam; quanto magis nos caeteri peccatores, quibus nulla suffragatur praerogativa meritorum, insolentiae scopulum timere debemus, in quo naufragium sit bonorum; praesertim cum tantus vir nobis et magisterii auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quamdam ad repropitiandum Dominum in posterioribus canendam putavit, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei (Psal. CXXX, 1) : et Dominus a dextris meis, ne commovear (Psal. XV, 8) ; scivit enim quando se sibi credidit, esse se lapsum.
PL 15, 1604Cダビデは、徳への思い上がりにのぼせて、「もし私が、私に悪を報いる者たちに悪を返したなら」(詩篇7:5)と言い、また別の箇所で「私は私の豊かさの中で、永遠に動かされないと言った」(詩篇29:7)と言った。しかしすぐに、この傲慢の刑罰を受けたと記して言う。「汝は汝の顔を私から背け、私は動揺した者となった」(詩篇29:8)。主の血統の創始者その人が傲慢の咎めを受けたのなら、功績の特権が何も助けとならない我々その他の罪人は、善きものの難破が起こる傲慢の暗礁を、どれほどいっそう恐れるべきであろうか。ことに、これほどの人が、我々に教えの創始者であり、かつ手本でもあり、主を再びなだめるために、のちの詩篇に一種の取り消しの歌(パリノーディア)を歌うべきだと考え、「主よ、私の心は高ぶらず、私の目は高みに上げられていない」(詩篇130:1)、また「主は私の右にいる。私が揺るがされないために」(詩篇15:8)と言っているのだから。実に彼は、自らを自らに委ねたとき、自分が倒れたことを知っていたのである。
Denique nihil aliud esse in homine designavit, nisi quia Deum novit. Sic enim habes: Quid est homo, quod innotuisti ei: aut filius hominis, quia computas eum (Psal. CXLIII, 3) ?
PL 15, 1605A実に彼は、人間にあるものは、神を知っていること以外の何でもないと示した。あなたはこう読むからである。「人とは何者か、汝が彼に知られたとは。人の子とは何者か、汝が彼を数えるとは」(詩篇143:3)。
Si ergo David insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uriae magisterium istud affectandae humilitatis adsciscitur.
PL 15, 1605Aそれゆえ、ダビデが傲慢を断罪し、謙遜を身にまとうのなら、ウリヤの妻の歴史において、謙遜を求めるというこの教えが受け入れられるのは正しい。
Liber III, Caput XXXVIII
第3巻 第XXXVIII章PL 15, 1605BEt tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, videamus ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio, qui ante conjugio suo plebem gentium vindicabat, alii Ecclesia viro nupserit, vero David.
PL 15, 1605Bそれでも、あの平和をもたらすソロモンが彼女から生まれたのなら、ここに奥義があるのではないか、見てみよう。かつて自らの婚姻によって諸国民の民を自分のものとしていた者が取り除かれたのち、教会が別の夫、まことのダビデに嫁いだ、という奥義である。
David enim vocatus est Christus, in parentis nomen adscitus, juxta quod scriptum est: Inveni David servum meum (Psal. LXXXVIII, 21) ; cui nupsit Ecclesia, quae Verbi semine, et Spiritu Dei plena, Christi corpus effudit, populum scilicet Christianum.
PL 15, 1605Bキリストはダビデと呼ばれた。先祖の名を受けたからで、「私は私の僕ダビデを見いだした」(詩篇88:21)と書かれているとおりである。教会は彼に嫁ぎ、言葉の種と神の霊に満ちて、キリストの体を生み出した。すなわちキリスト教徒の民である。
Est ergo mulier, quae vivente viro alligata est legi: et ideo mortuus est vir ejus; ut non esset adultera, si esset cum alio viro. Mysterium igitur in figura, peccatum in historia: culpa per hominem, sacramenta per verbum.
PL 15, 1605Bそれゆえ、夫が生きているあいだは律法に縛られている女がいる。そして彼女の夫は死んだ。別の夫とともにいても、姦淫の女とならないためである。こうして、奥義は象りにあり、罪は歴史にある。咎は人を通して、秘義は言葉を通して〔ある〕。
De qua historia quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum videtur. Meritoque sanctus David de hac historia mysticum psalmum quinquagesimum scripsit propter Bersabee nuptias, dicens: In plurimum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4) .
PL 15, 1605Bこの歴史については、別の所でより詳しく論じたので、ここは通り過ぎるのがよいと思われる。聖なるダビデが、この歴史から、バト・シェバとの婚姻のゆえに、奥義の詩篇、第50篇を書いたのも当然である。こう言っている。「私の不義から私を大いに洗い、私の罪から私を清めよ」(詩篇50:4)。
Si iniquitatem suam Dei amicus agnoscit, et meritis suis obstare delictum: si denique Deo se peccasse confitetur; cur tu de confessione criminis erubescas, cum criminis commentum, non confessio sit pudori?.
PL 15, 1605C神の友が自らの不法を認め、罪が自らの功績の妨げになると認め、実に、神に対して自分が罪を犯したと告白するのなら、あなたはなぜ、罪の告白を恥じて赤面するのか。恥ずべきは罪のたくらみであって、告白ではないのに。
Liber III, Caput XXXIX
第3巻 第XXXIX章PL 15, 1605CErgo cum David Bersabee historiam non praetermiserit in suis Psalmis; ut in ea vel mysterium, vel actum perfectae poenitentiae nos doceret, jure videmus etiam in generationibus Dominicis non praetermissam; quia et ipse David qui eam accepit in uxorem sibi, generationis Dominicae secundum carnem praecessor asseritur.
PL 15, 1605Cそれゆえ、ダビデがバト・シェバの歴史を自らの詩篇において省かず、そこに奥義、あるいは完全な悔い改めの行いを我々に教えたのであれば、主の系図の中でも、それが省かれていないのを見るのは正しい。彼女を自らの妻として迎えたダビデ自身が、肉に従う主の系図の先駆者であると言われているからである。
Cujus speciale, ut diximus, meritum; ut Ecclesiae in hoc mysterio videret exortum, et acciperet oraculum quod ex suo Christus genere nasceretur.
PL 15, 1605C先に述べたとおり、彼の特別な功績とは、この奥義において教会の誕生を見、キリストが自らの血統から生まれるという託宣を受けたことである。
Alterum enim ad Ecclesiam pertinet, quod dixit: Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6) .
PL 15, 1605D実に、その一つは教会にかかわる。彼が「見よ、我々は彼女をエフラタで聞き、森の野で彼女を見いだした」と言ったことである(詩篇131:6)。
Alterum specialiter ad Dominici corporis sponsionem, quod oraculo manifestissimo revelatur, cum dicitur: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ibid., 11) . Noli tamen tanto negligens esse promisso; non enim sine definitione datum est.
PL 15, 1606Aもう一つは、特に主の体の約束にかかわり、きわめて明白な託宣によって明かされる。「汝の腹の実から、私は汝の座の上に人を据える」と言われるときである(詩篇131:11)。しかし、これほどの約束を軽んじてはならない。それは条件なしに与えられたのではないからである。
Sed si custodieris testamentum, et testimonia servaveris Domini, quae in Evangelio se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit aeternae. Haec de uxore Uriae.
PL 15, 1606Aもしあなたが契約を守り、主の証しを保つなら――主はそれを福音において語ろうと約束している――、あなたにも永遠の座の機会が開かれるであろう。以上がウリヤの妻についてである。
Liber III, Caput XL
第3巻 第XL章PL 15, 1606ADe Achab autem satis claret, cui uxor Jezabel (III Reg. XVI, 31) : et de Jechonia de quo satis idoneus auctor est Hieremias, maximi reum esse delicti: cui etiam quod habuit nomen, eripuit.
PL 15, 1606Aアハブについては、その妻がイゼベルであること(列王記三16:31)から十分に明らかである。またエコンヤについては、エレミヤが十分に信頼に足る証人であって、彼は最大の罪〔delictum〕の責めを負う者である。エレミヤは、彼が持っていた名さえも彼から奪った。
Et ideo qui Joachim in Regnorum libris dicitur (IV Reg. XXIV, 1), Jechonias ab Hieremia est nominatus, dicente eo, Abjectus est Jechonias ut vas, non est usus in eo; propter quod projectus est ipse, et semen ejus.
PL 15, 1606Aそれゆえ、列王記でヨアキムと呼ばれる者(列王記四24:1)が、エレミヤによってエコンヤと名づけられたのである。エレミヤはこう言う。「エコンヤは器のように捨てられた。その器には用いる所が無い。そのゆえに、彼自身とその子孫は投げ捨てられた」。
Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum; quia non exsurget ex semine ejus sedens in throno David, princeps adhuc in Juda (Jerem. XXII, 28-30) .
PL 15, 1606B「地よ、地よ、主の言葉を聞け。この男を廃嫡された者として記せ。その子孫からは、ダビデの王座に座る者、なおユダで君主となる者は、立たないからである」(エレミヤ22:28–30)。
Eo enim regnante, Judaeam Babylonii vastaverunt, neque postea umquam de semine ejus regnum quisquam in Judaea potuit obtinere. Postea enim populus de captivitate dimissus, sub sacerdotibus et tetrarchis fuit.
PL 15, 1606B実に、彼が統治していた時にバビロン人たちがユダヤを荒らし、その後、彼の子孫の誰一人としてユダヤで王権を保つことができなかった。その後、民は捕囚から解放されて、祭司たちと分封領主たちのもとにあった。
Unde etiam usque ad Christi generationem mansere tetrarchae, ne ipsi quidem, quantum historia docet, regalis dignitatem generis reservantes.
PL 15, 1606Bそれゆえ、キリストの誕生に至るまで分封領主たちが続いたが、彼らさえも、歴史の教えるところによれば、王の家系の品位を保ってはいなかった。
Liber III, Caput XLI
第3巻 第XLI章PL 15, 1606BFertur enim ab his, qui sive argumentati, sive simpliciter docentes, sive vere astruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonem urbem Palaestinae ingressi, de fano Apollinis quod vicinum muris erat, Antipatrum Herodis cujusdam Hieroduli filium inter alios abduxere captivum, quem pater redimere propter paupertatem nequivit.
PL 15, 1606Bというのも、論証をもって語る者であれ、端的に教える者であれ、真実を主張する者であれ、我々に伝えた人々によって、次のように語り伝えられているからである。イドマヤ人の盗賊たちがパレスチナの町アスカロンに侵入し、城壁の近くにあったアポロンの神殿から、神殿奴隷であったヘロデという者の子アンティパトロスを、ほかの者たちとともに捕虜として連れ去ったが、その父は貧しさのために彼を買い戻すことができなかった、と。
Is igitur imbutus disciplinis et mysteriis Judaeorum, Hyrcano Judaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit: et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit.
PL 15, 1606Cこうして、彼はユダヤ人の教えと奥義を身につけ、ユダヤの王ヒルカノスと友情で結ばれた。ヒルカノスは彼を、自分に代わる使節としてポンペイウスのもとへ遣わした。彼は使節の成果を得たので、その好意によって王国の一部を望んだ。
Occiso autem Antipatro propter felicitatis invidiam, filius ejus Herodes postea sub Antonio senatusconsulto Judaeis regnare praeceptus est. Cujus Herodes filius et alii tetrarchae.
PL 15, 1606Cところが、アンティパトロスがその幸運への妬みのゆえに殺されると、その子ヘロデが、後にアントニウスのもとで、元老院決議によってユダヤ人を統治するよう命じられた。その子ヘロデ、ならびにほかの分封領主たちがいる〔Cujus Herodes filius et alii tetrarchae は文が整わない。「その子ヘロデ、ならびにほかの分封領主たち」と解した〕。
Quod ideo ex Graecorum historiis putavimus transferendum, ut clareat Herodem nullo affinem generi Judaeorum, regnum adulterina fraude quaesisse.
PL 15, 1606C我々がこれをギリシア人たちの歴史書から移すべきだと考えたのは、ヘロデがユダヤ人のいかなる血筋にも連ならず、偽りの欺きによって王権を求めたことを明らかにするためである。
Denique conscius ignobilitatis suae, ne qua posteris suis vel de praescripto veteri quaestio moveretur, scripturas eorum incendit, exstimans quod si indicia de publico sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere posset, quin de patriarcharum vel proselytorum veterum genere demanaret.
PL 15, 1606D実に、彼は自分の生まれの卑しさを自覚していたので、子孫たちに古来の定め〔praescriptum〕をめぐって何らかの詮議が持ち上がることのないよう、彼らの文書を焼いた。公の記録を取り除いてしまえば、ほかのどんな証言によっても、自分の家系が族長たちか古い改宗者たちの血筋から出たことを否定しうるものは現れない、と考え〔底本は exstimans。existimans と読む〕たのである。
Sed ut pleraque curae humanae sunt, cognitioni hoc et indagini veritatis praejudicare non potuit.
PL 15, 1607Aしかし、人間の配慮の多くがそうであるように、このことも、真実の認識と探究をあらかじめ損なうことはできなかった。
Liber III, Caput XLII
第3巻 第XLII章PL 15, 1607ANe nobis tamen possit praejudicare videamus, qui veri regalisque generis dicimus Christum, et per veros et nobiles reges actum Domini genus. Sed ubi adulterina regnum affectavit propago, successionem nobilitatis suae, non potentiae, sed generationis ordo servavit.
PL 15, 1607Aとはいえ、これが我々を損なうことのないよう、見てみよう。我々はキリストを、真の王の血筋の者と言い、主の系統は真の高貴な王たちを通して営まれたと言うのである。しかし、偽りの血統が王権を望んだところでも、〔主の〕高貴さの継承を保ったのは、権力ではなく、世代の秩序であった。
Tamen ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus Christum. Quomodo ergo Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11)?
PL 15, 1607Aそれでも、我々はキリストを、世の栄誉に従う王とは受け取っていない。それでは、「汝の腹の実から、私は汝の座の上に人を据える」(詩篇131:11)とは、どういうことか。
Quomodo et angelus de eo dicit, quod Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob (Luc. I, 32) ? Quomodo regnare promittitur, nec ostenditur? Aut quomodo ex semine Jechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam?
PL 15, 1607Bまた、天使が彼について、「主なる神は彼にその父ダビデの座を与え、彼はヤコブの家で統治する」(ルカ1:32)と言うのは、どういうことか。統治が約束されながら、それが示されないのは、どうしてか。あるいは、預言者によって、エコンヤの子孫からは統治する者が一人も出ないと言われているのは、どうしてか。
Si enim Christus regnavit, ex semine autem Jechoniae Christus est, propheta mentitus est, mentita sunt et oracula.
PL 15, 1607Bもしキリストが統治し、しかもキリストがエコンヤの子孫からであるなら、預言者は偽りを言ったことになり、神託も偽りであったことになる。
Sed illic futuros ex semine Jechoniae posteros non negatur; et ideo de semine ejus est Christus: et quod regnavit Christus, non contra prophetiam est; non enim saeculari honore regnavit, nec in Jechoniae sedibus sedit, sed regnavit in sede David.
PL 15, 1607Bしかしあそこでは、エコンヤの子孫から後の者たちが出ることは否定されていない。だからこそキリストは彼の子孫の者であり、キリストが統治したことは預言に反しない。というのも、彼は世の栄誉をもって統治したのではなく、エコンヤの座に座したのでもなく、ダビデの座において統治したからである。
Liber III, Caput XLIII
第3巻 第XLIII章PL 15, 1607BVerum cum ipse Jechonias David sederit sedem, quemadmodum solvitur quod dictum est, quia David sedem Jechoniae posteri non sedebunt, cum eadem sedes fuisse videatur amborum?
PL 15, 1607Bしかし、エコンヤ自身がダビデの座に座したのに、「エコンヤの子孫はダビデの座に座さない」と言われたことは、両者の座が同じ座であったと見える以上、どのように解かれるのか。
Itaque et nos sedem David fuisse negare non possumus; non eamdem tamen regis David sedem Christus, quam Jechonias sedit; immo nec quisquam alius ex genere David sedem ejus potuit sedere, quam Christus; quia nec in alio semen ejus aeternum est, sed in Christo, sicut Deus ipse juravit dicens: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38) .
PL 15, 1607Cそれゆえ、我々もダビデの座があったことを否定することはできない。しかしキリストが座したのは、エコンヤが座した王ダビデの座と同じものではない。いや、ダビデの血筋の誰も、キリスト以外には彼の座に座ることができなかった。他の者においてではなく、キリストにおいてこそ彼の子孫は永遠だからである。それは、神自身が誓って言ったとおりである。「私は一度、私の聖なるものにかけて誓った。ダビデに私が偽ることはない〔si David mentiar は誓言の形〕。彼の子孫は永遠に続き、その座は私の前に太陽のように〔ある〕」(詩篇88:36–38)。
Quem igitur dicit hic? Non Salomonem utique, non Roboam, non Nathan, sed illum de quo solo potest dicere: Ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
PL 15, 1607Cでは、ここで誰のことを言っているのか。ソロモンでも、レハブアムでも、ナタンでも決してなく、ただ彼についてのみ〔神が〕こう言うことのできる、その者のことである。「私は海の上に彼の手を置き、川の上に彼の右手を置く」。
Ipse invocabit me, Pater meus es tu (Ibid., 26 et 27) ; et Ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli (Ibid., 30) . Non utique hunc thronum Salomon sedit, non Roboam, non Jechonias. Vis scire quis sederit?
PL 15, 1607Cまた「彼は私を呼び求めるであろう。汝は私の父である」(詩篇88:26、27)、また「私は彼の子孫を世々に置き、彼の王座を天の日々のように置く」(詩篇88:30)とも言う。ソロモンは決してこの王座に座さなかったし、レハブアムも、エコンヤも座さなかった。誰が座したのか、知りたいか。
Hic est de quo dicit angelus ad Mariam: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.
PL 15, 1607Dこれこそ、天使がマリアに向かって言った者である。「見よ、汝は胎に宿り、男の子を産む。汝はその名をイエスと名づける」。
Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 31 et 32) .
PL 15, 1607D「この者は偉大な者となり、いと高き者の子と呼ばれる。主なる神は彼にその父ダビデの座を与え、彼はヤコブの家で永遠に統治し、その国に終わりは無い」(ルカ1:31、32)。
Si angelo non credis, ipsi saltem Domino crede dicenti: Tu dicis, quia ego sum rex (Joan. XVIII, 37) . Numquid ergo et ipse mentitus est, quia regnare se dixit, qui non regnavit in terris? Quomodo Scriptura solvitur, quae regnare eum dicit, et regnare non astruit?.
PL 15, 1607D天使を信じないのなら、せめて主自身を信じよ。主は言う。「汝が、私は王であると言う」(ヨハネ18:37)。それでは、地上で統治しなかった彼が、自分は統治すると言ったからには、彼自身も偽りを言ったことになるのか。聖典は、彼が統治すると言いながら、その統治を立証しないのに、どのように解かれるのか。
Liber III, Caput XLIV
第3巻 第XLIV章PL 15, 1608AIn abruptum disputationis venimus, haeremus in vado, et quodam veritatis naufragio fluctuamus. Excitemus igitur Christum, ipsum interrogemus, ipse respondeat. Interrogemus Scripturas.
PL 15, 1608A我々は議論の断崖に来て、浅瀬で動けなくなり、いわば真理の難破の中を漂っている。それゆえ、キリストを呼び覚まそう。彼自身に問おう。彼自身が答えるように。聖典に問おう。
Invenimus quia regnum Domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: Regnum meum non est de hoc mundo (Ibid., 36) . Qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum, ostendit esse supra mundum.
PL 15, 1608A我々は見いだす、主の国はこの世界のものではないと。彼自身が言ったからである。「私の国はこの世界のものではない」(ヨハネ18:36)。自分の国はこの世界のものではないと言う者は、それが世界の上にあることを示している。
Ita et erat regnum ejus, et non erat: non erat in saeculo, erat supra saeculum. Erat ergo regnum aliud veri David, quod solus Christus accepit: et erat semen aliud David, quod in aeternum manet, de quo solus generatus est Christus, qui solus verus filius David, cujus etiam solus nomen accepit, juxta quod scriptum est: Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 21) .
PL 15, 1608Aこうして、彼の国はあったし、なかった。世にはなく、世の上にあった。それゆえ、真のダビデの別の国があり、それはキリストのみが受けた。またダビデの別の子孫があり、それは永遠に残り、そこから生まれたのはキリストのみであって、彼のみが真のダビデの子であり、その名をもまた彼のみが受けた。「私は私の僕ダビデを見いだし、私の聖なる油で彼に油を注いだ」(詩篇88:21)と書かれているとおりである。
Quod utique non de propheta David, sed de Domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo (Ibid., 20) . Solus enim potens, solus electus est Christus.
PL 15, 1608Bこのことが預言者ダビデについてではなく、主について言われていることは、先に置かれた句が明らかにしている。書かれているからである。「私は力ある者の上に助けを置き、私の民の中から選ばれた者を高く上げた」(詩篇88:20)。力ある者も選ばれた者も、ただキリストのみだからである。
Sanctorum enim majus in fide, quam in generatione semen est. Et ideo Apostolus: Si enim qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae. (Galat. III, 7) .
PL 15, 1608B聖なる者たちの子孫は、世代によるよりも信仰による方が大きい。それゆえ使徒は言う。「もし信仰による者であるなら、彼らこそアブラハムの子である」(ガラテヤ3:7)。
Liber III, Caput XLV
第3巻 第XLV章PL 15, 1608BIllud quoque non praetermittendum putamus, quod a David temporibus usque ad Jechoniam, hoc est, usque ad captivitatem, cum decem et septem fuerint reges Judaeae, quatuordecim generationes sanctus Matthaeus posuerit: et rursus ab Jechonia usque ad Joseph cum viritim generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse memoraverit.
PL 15, 1608B次のことも見過ごしてはならないと考える。聖マタイは、ダビデの時代からエコンヤまで、すなわち捕囚までに、ユダヤの王が十七人あったのに、十四の世代を置いた。そしてまた、エコンヤからヨセフまでは、世代が一人ずつ数えれば十二あるのに、その後で十四の世代が記されたと述べている。
Sic enim habes: Omnes generationes, ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim (Matth. I, 17) .
PL 15, 1608C実際、次のようにある。「すべての世代は、アブラハムからダビデまでが十四世代、ダビデからバビロンへの移住までが十四世代、バビロンへの移住からキリストまでが十四世代である」(マタイ1:17)。
Et primum oportet cognoscere, quod ante jam diximus, posse plures esse successiones, et pauciores generationes. Possunt enim diutius vivere aliqui, et serius generare, aut certe penitus exsortes generationis existere.
PL 15, 1608Cまず知っておくべきは、先に述べたように、継承は多く、世代は少ないことがありうるということである。ある者がより長く生き、より遅く子をもうけることもありうるし、あるいは全く世代を残さずにいることもありうるからである。
Itaque non quae regum, eadem generationum tempora. Unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putavit pertinere, praeteriit.
PL 15, 1608Cそれゆえ、王たちの時代と世代の時代は同じではない。だからマタイは、世代に属さないと考えた者たちを省いたのである。
Nam si propositum esset ei successiones describere, rationabiliter moveremur, cur cum Regnorum libris et Paralipomenis conveniat, quod post Joram Ochozias regnaverit, et Jodam, et Amasias: Amasiae autem successerit Ozias; sanctus Matthaeus tres illos reges praeterierit, Ochoziam, Jodam et Amasiam, et post Joram Josaphat subjecerit. (IV Reg.
PL 15, 1608Dというのも、もし彼に継承を記す意図があったのなら、列王記と歴代誌と一致して、ヨラムの後にオコジヤが統治し、ヨダも、アマジヤも統治し、アマジヤの後をウジヤが継いだのに、なぜ聖マタイがそれら三人の王、オコジヤ、ヨダ、アマジヤを省き、ヨラムの後にヨサファト〔ミーニュの脚注は、旧版はすべて Oziam(ウジヤ)と読むが、写本は Josaphat と読み、これが正しい読みであるとする。下でもすべての写本と版にこの名が出るからで、アンブロシウスはウジヤを、聖書の呼ぶウジヤ・アザリヤのほかに父祖の名ヨサファトでも呼ばれた、三つの名をもつ者と解したのであろうという。マタイ1:8ではヨラムの次はウジヤである〕を置いたのかと、我々が問うのは理にかなっていよう。(列王記四〔引照は次の節に続く〕)
VIII, et deinceps; II Par. XXII, et deinceps). Sed non eum in regum successione, sed in generatione subjecit.
PL 15, 1608D(〔前の節の引照の続き〕8章以下、歴代誌下22章以下)。しかし彼はそれを、王の継承においてではなく、世代において置いたのである。
Denique generationum relatorem se fuisse memoravit: potuit autem fieri ut et Joram tardius generaverit, et Josaphat serius perceperit regnum; atque ita Joram patri suo, cui in potestatem non successit, in generatione successerit.
PL 15, 1609A実に、彼は自分が世代の報告者であったと述べた。ヨラムが遅く子をもうけ、ヨサファト〔ここもウジヤのことか〕が遅く王位を受けたということも、ありえたのである。こうしてヨラムは、権力においては継がなかった自分の父に、世代において継いだことになる。
Liber III, Caput XLVI
第3巻 第XLVI章PL 15, 1609AQuod vero post Jechoniam duodecim generationes enumerasse videtur Evangelista, si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim usque ad Joseph numerantur, non usque ad Christum. Tertius decimus est Christus.
PL 15, 1609A福音書記者がエコンヤの後に十二の世代を数えたと見える点についても、あなたが注意深く見るなら、ここにも十四の世代の理を見いだすことができよう。十二はヨセフまで数えられ、キリストまでではないからである。第十三の者がキリストである。
Sed nihil refert utrum in duabus generationibus, an in una mendacium sit. Tamen ne hic quidem caecum aliquem scopulum aut naufragium invenias veritatis.
PL 15, 1609Aしかし、偽りが二つの世代にあるのか一つにあるのかは、問題ではない。それでも、ここにも、真理の見えない岩礁や難破を、あなたが見いだすことはない。
Duos Joachim, hoc est, duos Jechonias fuisse historia indicat: unum ante transmigrationem, alterum in ipsa transmigratione generatum, id est, patrem et filium.
PL 15, 1609A歴史は、ヨアキムが二人、すなわちエコンヤが二人いたことを示している。一人は移住の前に、もう一人は移住のさなかにもうけられた。すなわち父と子である。
Ergo pater inter generationes superiores est computatus, qui successit Josiae: filius inter posteriores, qui successit patri, id est, nepos Josiae. Duos autem fuisse Regnorum libri indicant.
PL 15, 1609Bそれゆえ、父はより前の世代の中に数えられた。彼はヨシヤを継いだ者である。子はより後の世代の中に数えられた。彼は父を継いだ者、すなわちヨシヤの孫である。列王記が、二人いたことを示している。
Sic enim scriptum est: Et imperavit Pharao super Israel, Joachim filio Josiae regnante in Judaeo pro Josia patre suo; et convertit nomen Joachim in regnando, et undecim annos regnavit in Hierusalem (IV Reg. XXIII, 34 et 36) .
PL 15, 1609B実にこう書かれている。「ファラオはイスラエルの上に命じた。ヨシヤの子ヨアキムが、父ヨシヤに代わってユダヤで統治していた。そして彼は統治するうちにヨアキムの名を変え、エルサレムで十一年統治した」(列王記四23:34、36)。
Quibus subjecit: Et reliqua verborum Joachim, et omnia quae fecit, nonne scripta sunt in libro verborum, et in diebus eorum, qui regnaverunt in Judaea? Et dormivit Joachim cum patribus suis; et regnavit Joachim filius ejus pro eo . . . .
PL 15, 1609Bこれに続けて、こう付け加えている。「ヨアキムのその他の言葉と、彼が行ったすべてのことは、言葉の書にも、ユダヤで統治した者たちの日々にも、書かれているではないか。ヨアキムは父祖たちとともに眠り、その子ヨアキムが彼に代わって統治した……」。
Filius decem et octo annorum erat Joachim, et cum regnaret, tribus mensibus regnavit in Hierusalem: nomen matris ejus Mesola . . . . . et omnia quae fecit sub oculis Domini pater ejus, et ipse fecit: et in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Hierusalem (IV Reg. XXIV, 5 et seq.) .
PL 15, 1609C「ヨアキムは十八歳の子であり、統治するにあたり、エルサレムで三か月統治した。その母の名はメソラ……彼の父が主の目の前で行ったすべてのとおり、彼自身も行った。その日々に、バビロンの王ネブカドネツァルがエルサレムに上った」(列王記四24:5以下)。
Vides igitur quod alius fuerit Josiae filius, alius nepos: filius ille, cui Hieremias nomen imposuit, nepos iste qui patris vocatus est nomine. Et bene sanctus Matthaeus a Propheta noluit discrepare, ut non Joachim, sed Jechoniam nominaret.
PL 15, 1609Cこうして、あなたは見る。ヨシヤの子は一人、孫はもう一人であったことを。子とはエレミヤが名を与えた者、孫とは父の名で呼ばれた者である。そして聖マタイが、預言者と食い違うことを望まず、ヨアキムではなくエコンヤと名づけたのは、良いことであった。
Simul, ut supra diximus, majorem fructum Dominicae pietatis astruxit, si generis nobilitatem non in omnibus Dominus requisivit: sed de captivis et peccatoribus congrue nasci voluit, qui remissionem veniebat praedicare captivis.
PL 15, 1610A同時に、先に述べたように、彼は主の敬虔のいっそう大きな実りを確証した。すなわち、主は家系の高貴さをすべての点で求めたのではなく、捕らわれ人や罪人たちから生まれることをふさわしいと望んだのである。捕らわれ人に解放を告げ知らせに来た者だからである。
Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque signavit; quod uterque Jechonias dictus sit. Ita addito juniore Jechonia, generationes quatuordecim computantur. Ergo illa Matthaeus.
PL 15, 1610Aそれゆえ、福音書記者は一方を伏せたのではなく、両方を示した。両者ともエコンヤと呼ばれたからである。こうして、若い方のエコンヤを加えれば、十四の世代が数えられる。以上がマタイである。
Liber III, Caput XLVII
第3巻 第XLVII章PL 15, 1610APulchre autem Lucas quoniam filios Jacob plures non poterat comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur; licet in aliis, id est longe posterioribus, patriarcharum tamen nequaquam nomina praetermittenda arbitratus sit, sed prae caeteris eligenda, Joseph, Judae, Simeonis, et Levi (Luc. III, 30) .
PL 15, 1610Aルカが〔こう記したのは〕見事である。ヤコブの子らを全員は含められなかったので、余計な列によって世代の外へさまよい出るように見えないためである。ほかの者たち、すなわち遥かに後の者たちについては〔名を省いても〕、族長たちの名は決して省くべきではなく、むしろ他の者たちに先立って選ぶべきだと考えた。ヨセフ、ユダ、シメオン、レビである(ルカ3:30)。
Quatuor enim genera in his quorum isti posteri sunt, cognoscimus fuisse virtutum. In Juda, id est, illo superiore, Dominicae per figuram passionis mysterium fuisse prophetatum (Gen. XLIX, 11) : in Joseph praecessisse castitatis exemplum (Gen. XXXIX, 7) : in Simeon vindictam laesi pudoris (Gen. XXXIV, 25) : in Levi officium sacerdotis (Num. III, 6) .
PL 15, 1610Bというのも、これらの者がその後裔である先祖たちには、四種の徳があったと我々は知るからである。すなわちユダ、つまり先の方のユダにおいては、主の受難の奥義が象りによって預言されていた(創世記49:11)。ヨセフにおいては、貞潔の模範が先立っていた(創世記39:7)。シメオンにおいては、傷つけられた慎みへの報復があった(創世記34:25)。レビにおいては、祭司の務めがあった(民数記3:6)。
Per Nathan quoque expressam advertimus prophetiae dignitatem (II Reg. XII, 1) ; ut quia unus omnia Christus Jesus, in singulis quoque majoribus genera virtutum diversa praecederent.
PL 15, 1610Bナタンによっても、預言の品位がはっきり示されていると我々は見て取る(サムエル記下12:1)。キリスト・イエスはただ一人でありながらすべてであるから、それぞれの先祖たちにおいても、さまざまな類型の徳が先立っていた、というわけである。
Liber III, Caput XLVIII
第3巻 第XLVIII章PL 15, 1610BNoe quoque justi inter Dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti; ut quia aedificator Ecclesiae nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse videatur, qui eam in typo ante fundaverat (Gen. VI, 14) .
PL 15, 1610Bまた義人ノアの記念も、主の系図の中で省かれるべきではなかった。教会の建設者が生まれようとしていたので、かつて予型において教会を基礎づけた者(創世記6:14)を、自らの家系の始祖として先に置いたと見えるためである。
Nam de Mathusala quid dicam, cujus ultra diluvium numerantur anni (Gen. V, 27) ; ut quoniam solus est Christus, cujus vita nullam sensit aetatem, in majoribus quoque suis non sensisse diluvia videretur.
PL 15, 1610Cメトシェラについては何を言おうか。その年は洪水を越えて数えられる(創世記5:27)。これは、その生命がいかなる老いも知らなかった唯一の者はキリストであるから、その祖先たちにおいても洪水を知らなかったと見えるためである。
Enoch vero nonne manifestum et pietatis Dominicae et divinitatis indicium est; eo quod nec mortem senserit Dominus, et ad coelum remeaverit, cujus generis auctor raptus ad coelum est?
PL 15, 1610Cエノクこそ、主の敬虔と神性の明らかな徴ではないか。その家系の始祖が天へ引き上げられたことは、主が死を知らず、天に戻ったことを示すからである。
Unde manifestum est, et Christum potuisse non mori, sed noluisse; ut nobis mors illa prodesset. Et ille quidem raptus est, ne malitia mutaret cor ejus: Dominus autem quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat, naturae suae majestate remeavit.
PL 15, 1611Aここから明らかなように、キリストは死なないこともできたのに、それを望まなかったのである。あの死が我々に益となるためである。そしてエノクは、悪意がその心を変えることのないよう引き上げられた。しかし主は、世の悪意が変えることのできなかった者であるから、その本性の威光によって、来た所へ戻った。
Siletur sane parricida fratris; neque enim rationabile erat ut eum qui percusserat fratrem (Gen. IV, 8) , inter Domini numeraret auctores; cum servulos iste servaverit, ut fraterni eos nominis honore donaret: iste non servaverit, nec fratri pepercerit.
PL 15, 1611A兄弟を殺した近親殺しの者〔カイン〕の名は、確かに黙して省かれている。兄弟を打った者(創世記4:8)を主の始祖たちの中に数えるのは、理にかなわなかったからである。この者〔主〕は僕たちを救い、彼らに兄弟の名の栄誉を与えたのに、かの者は救わず、兄弟をも容赦しなかった〔二つの iste の指す先は定かでない。前者は主、後者はカインと取った〕。
Sed nec illud otiosum, quod Seth praeteritus non est (Gen. V, 3) , quem posteriore Adam generatione suscepit; ut cum duae sint populi generationes, signaretur in typo Dominum Jesum Christum in posteriore potius quam priore generatione numerandum.
PL 15, 1611Aしかし、セトが省かれていない(創世記5:3)ことも無意味ではない。アダムは後の世代においてセトをもうけたのである。民の世代が二つあるので、主イエス・キリストが先の世代よりも後の世代において数えられるべきことが、予型において示されたのである。
Liber III, Caput XLIX
第3巻 第XLIX章PL 15, 1611BJam de ipso Adam qui juxta Apostolum (Rom. V. 14) figuram accepit Christi, quid pulchrius potuit convenire, quam ut sacrosancta generatio a Dei Filio inciperet, et usque ad Dei Filium deduceretur: creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur: ad imaginem factus (Gen. I, 27) praeiret, propter quem Dei imago descenderet?
PL 15, 1611Bさて、アダム自身について。彼は使徒によればキリストの象りを受けた者(ローマ5:14)であるが、聖なる系図が神の子から始まり、神の子にまで導かれること以上に、何がふさわしく合致しえただろうか。創造された者が象りにおいて先立ち、生まれた者が真実において後に続く。像にかたどって造られた者(創世記1:27)が先を行き、その者のために神の像が降ってくる、というのである。
Et si mysterium primi discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali, fallente diabolo, Eva suadente, ille gustavit (Gen. III, 6) ; ut iste nobis priusquam sciret malum, eligeret bonum, dirique serpentis insidias Ecclesia suadente, evacuaret, juxta quod scriptum est: Quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae ut eligat quod bonum est (Esai. VII, 16).
PL 15, 1611Bまた、最初の誤りの奥義を吟味するなら、あの者は、悪魔が欺き、エバが勧めるままに、善悪の知識の木から食べた(創世記3:6)。それは、この者が我々のために、悪を知る前に善を選び、教会が勧めるままに、恐ろしい蛇の策謀を無効にするためである。書かれているとおりである。「その子が善か悪かを知る前に、彼は悪意を信じず、善なるものを選ぶ」(イザヤ7:16)。
Et, priusquam sciat vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Esai. VIII, 4) .
PL 15, 1611C「また、父や母と呼ぶことを知る前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を受ける」(イザヤ8:4)。
Hic enim est puer cujus incunabula Magi spoliis orientalibus referserunt (Matth. II, 11) ; quia gens ante Christum incredula, de exuviis idolorum, mutata jam fide, manubias obtulit Domino triumphales.
PL 15, 1612A実にこの者こそ、その揺りかごを、博士たちが東方の戦利品で満たした子である(マタイ2:11)。キリスト以前には信仰を持たなかった民が、偶像から剥ぎ取った物のうちから、信仰が変わった今、凱旋式の戦利品を主に献げたからである。
Liber III, Caput L
第3巻 第L章PL 15, 1612AHaec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putavi prolixius prosequenda; ne quis cum ista in Evangelio minus attento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret: quae sancti evangelistae ad majora miracula, et diviniora Domini gesta properantes, perstringenda brevius, quam diffundenda uberius putaverunt.
PL 15, 1612A兄弟よ、あなたのために、キリストの系図についてのこれらの事柄は、知られていないわけではないが、より詳しく論じるべきだと考えた。福音書の中でこれらを注意の足りない心で読み返す者が、いくらか揺れ動くことのないためである。聖なる福音書記者たちは、より大きな奇跡と、主のより神的な行いへと急ぎ、これらは豊かに述べ広げるよりも簡潔にかすめて述べるべきだと考えたのである。
Eorum igitur more, qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes, videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus: verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur, quasi puer machaeram, tractare per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret.
PL 15, 1612Aそれゆえ、道を知らない者たちに、道のしるしのようなものと小道を示せば足りると考える人々の流儀にならって、霊の道の小道を集めつつ、我々は、真理が幸いな結果をもたらすかどうかはさておき、少なくとも信仰の敬虔な導きによって、奥義の秘密へと進んでゆく〔videro utrum … は「…かどうかは措くとして」の言い回しと取った〕。我々が恐れるのは、これを読む者が、諺に言うように、剣を持つ子供のように、幼さゆえに強い武器の扱いを知らず、読むことから救いよりも、無思慮から傷を受けることである。
Infirmos enim tela sua vulnerant, nec potest bene uti armis, qui ea ferre non noverit. Et ideo circa fidem vir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam, nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae virtute juventutis amissa, coronam gloriosi certaminis non requirat, et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat, aut anserem, aevo fessa minorum avium implumes fetus requirat, qui solidiorem cibum afferre non possint.
PL 15, 1612B弱い者たちは自らの武器によって傷つけられ、武器を携えることを知らぬ者は、それを善く用いることができない。それゆえ信仰において求められるのは、完成した人である。その人においては、幼さが知識の地面を這うことはなく、何か衰えた、奥義の認識の感覚を欠いた年齢がよろめくこともない。その年齢は、青年の力を失って、栄光ある戦いの冠を求めず、老いゆくワシのように、かつては足でノウサギやガチョウを捕らえるのを常としていたのに、年に疲れて、より小さな鳥の羽の生えそろわない雛を求める。その雛は、より固い食物をもたらすことができないのである。
Liber IV, Caput I
第4巻 第I章PL 15, 1611C[1611] Non absurdum, opinor, de generatione Domini confecimus opus: certe infructuosum non fuit Dominicis diutius inhaerere majoribus.
PL 15, 1611C我々が主の系図について仕上げた作業は、不条理ではなかったと思う。確かに、主の祖先たちのもとにより長くとどまったことは、実りの無いことではなかった。
Nam si ii qui magnum mare littorali parant navigatione transmittere, altioris compendium cursus, itidem ut nos, fiduciae infirmitate vitantes, agros et urbes littore deductas capti locorum decore frequenter invisunt: quanto magis nos in tanto non elementorum, sed gestorum coelestium siti profundo, viciniores legere portus, et frequentes amare debemus excursus! ne quis longae navigationis taedio fatigatus, fastidii vomitum tenere non possit.
PL 15, 1611Cというのも、大海を沿岸航行で渡ろうとする者たちは、我々と同じく、自信の弱さゆえに沖を行く近道の航路を避け、海岸に連なる畑や町を、土地の美しさに心を奪われてしばしば訪れるのだから、まして我々は、元素ではなく天上の行いの、かくも深い淵の中にあって、より近い港を選んで進み、しばしば寄り道をすることを好むべきである。長い航海の倦怠に疲れ果て、嫌悪の吐き気をこらえきれなくなる者が出ないためである。
Certe si quis intutae ratis vitia infida perspexerit, tamquam frequenti librorum portu objecto, licet ut aurium vela deponat, et lectionis anchoram figat. Non videtur deseruisse navigium, sed confecisse cursum, qui descendit in portum.
PL 15, 1611D確かに、もし誰かが、頼りない船の当てにならない欠陥を見抜いたなら、書物のたび重なる港が目の前に置かれているのだから、耳の帆を下ろし、読書の錨を下ろすことが許される。港に降りる者は、船を見捨てたのではなく、航路を成し遂げたのだと見える。
Liber IV, Caput II
第4巻 第II章PL 15, 1612CEt plerisque in locis fortasse amoenitas ipsa locorum invitet praetermeantem. Nam si Ulyssem illum, ut fabulae ferunt (licet et Propheta dixerit: Habitabunt in ea filiae Sirenum (Esai. XIII, 21) : etsi non dixisset propheta, nemo tamen jure reprehenderet; cum et gigantes (II Reg. V, 22, et XXIII, 13) , et vallem Titanum Scriptura comprehenderit); si ergo Ulyssem Illum post decem annorum exsilia quibus bellatum in Ilio est, decemque erroris annos festinantem ad patriam, Lotophagi suavitate baccarum tenere potuerunt: si horti Alcinoi retardarunt; si postremo Sirenes cantu vocis illectum, ad illud famosum voluptatis naufragium pene deduxerant, nisi adversus illecebrosae sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures: quanto magis religiosos viros coelestium factorum cedet admiratione mulceri!
PL 15, 1612Cまた多くの場所では、おそらく土地の心地よさそのものが、通り過ぎる者を引き止めるであろう。というのも、あのオデュッセウスを、物語が伝えるところでは(預言者もまた「そこにはセイレンの娘たちが住む」(イザヤ13:21)と言っている。もし預言者が言わなかったとしても、誰も正当には咎めないであろう。聖典は巨人たち(サムエル記下5:22、および23:13)やティタンの谷をも含んでいるからである)、もしあのオデュッセウスを、イリオンで戦われた十年の流離の後、さらに十年の放浪の間、故郷へ急いでいたのに、ロートス食い人たちの木の実の甘さが引き止めることができたのなら、アルキノオスの園が遅らせたのなら、最後にセイレンたちが、声の歌で誘って、あの名高い快楽の難破へ、ほとんど導きかけたのなら(もし仲間たちが、誘惑する歌の響きに向けて蝋を詰め、耳を塞いでいなかったなら)、まして信心深い人々が、天上の行いへの驚嘆によって魅了されることになるのは、どれほど当然であろうか〔底本は cedet。decet と解した〕。
Atque hic jam non baccarum suavitas haurienda, sed panis ille qui descendit de coelo: non olera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt Christi. Nam Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2) .
PL 15, 1613Aそしてここでは、もはや木の実の甘さを汲み取るべきではなく、天から降ったあのパンを汲み取るべきである。アルキノオスの野菜を眺めるべきではなく、キリストの秘跡を眺めるべきである。「弱い者は野菜を食べよ」(ローマ14:2)とあるからである。
Non claudendae igitur aures, sed reserandae sunt: ut Christi vox possit audiri, quam quisquis perceperit, naufragium non timebit.
PL 15, 1613Aそれゆえ、耳は閉ざすべきではなく、開くべきである。キリストの声が聞かれうるようにである。それを聞き取る者は誰であれ、難破を恐れない。
Non corporalibus, ut Ulysses, ad arborem vinculis alligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus vinciendus; ne lasciviarum moveatur illecebris, cursumque naturae detorqueat in periculum voluptatis.
PL 15, 1613Aオデュッセウスのように体の縄目で木〔帆柱〕に縛られるべきではなく、心が霊の絆によって十字架の木に結ばれるべきである。放縦の誘惑に動かされず、本性の進路を快楽の危険へと曲げないためである。
Liber IV, Caput III
第4巻 第III章PL 15, 1613AFigmentis enim poeticis fabula coloratur; ut quaedam puellae scopuloso in littore maris habitasse prodantur: quae si quos deflectere navigium propter aurium suavitatem dulci voce pepulissent, in vada caeca deductos, et infida statione deceptos, naufragii miserabilis sorte consumerent.
PL 15, 1613Aというのも、物語は詩的な虚構によって彩られ、海の岩だらけの岸辺に何人かの乙女たちが住んでいたと伝えられる。彼女たちは、耳に快い甘い声で航路を逸らさせた者を誰であれ、見えない浅瀬へ導き、頼りない停泊地で欺き、悲惨な難破の運命に滅ぼしたという。
Compositum hoc specie, et ambitiosa comparatione fucatum est; ut mare, vox, feminae, littora vadosa, fingantur. Quod autem mare abruptius quam saeculum, tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam immundorum spirituum flatibus procellosum?
PL 15, 1613Bこれは見かけだけで組み立てられ、仰々しい比較で飾られており、海、声、女たち、浅瀬の岸辺が作り上げられている。だが、世ほど険しく、かくも当てにならず、かくも移ろいやすく、かくも深く、汚れた霊たちの息によってかくも荒れる海が、どこにあろうか。
Quid sibi vult puellarum figura, nisi eviratae voluptatis illecebra, quae constantiam captae mentis effeminet? Quae autem illa vada, nisi nostrae scopuli sunt salutis?
PL 15, 1613B乙女たちの形象は何を意味するのか。男らしさを失わせる快楽の誘惑、捕らえられた精神の堅固さを女のように弱くするそれでなくて何であろう。では、あの浅瀬とは何か。我々の救いにとっての岩礁でなくて何であろうか。
Nihil enim tam caecum, quam saecularis suavitatis periculum: quae dum mulcet animum, vitam obruit, et corporeis quibusdam scopulis sensum mentis illidit.
PL 15, 1613B世の甘さの危険ほど、見えにくいものは無い。それは心を撫でながら、生命を沈め、体にまつわる岩礁に精神の感覚を打ちつける。
Liber IV, Caput IV
第4巻 第IV章PL 15, 1613CMerito igitur Dominus noster Jesus Christus jejunio suo nos atque deserto adversus voluptatum informat illecebras, et tentari se a diabolo Dominus omnium patitur; ut in illo omnes vincere disceremus.
PL 15, 1613Cそれゆえ、我々の主イエス・キリストは、当然ながら、自らの断食と荒野によって、快楽の誘惑に対して我々を教え導き、万物の主が悪魔に誘惑されることを受け入れる。彼において、我々がみな勝つことを学ぶためである。
Advertamus igitur quia tria non otiose a Domino principaliter ordinata Evangelista descripsit.
PL 15, 1613Cそこで気づこう。福音書記者が、主によって第一のものとして秩序づけられた三つのことを、無意味にではなく記したことに。
Tria sunt enim quae ad usum proficiunt salutis humanae, sacramentum, desertum, jejunium: Nemo enim nisi qui legitime certaverit, coronatur (II Tim. II, 5) : nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratiae coelestis munere consecretur.
PL 15, 1613C人の救いの用に益する三つのものがあるからである。秘跡、荒野、断食である。「正しく競技した者でなければ、誰も冠を受けない」(二テモテ2:5)。また、あらゆる罪〔delictum〕の汚れをあらかじめ洗い清められ、天の恩寵の賜物によって聖別された者でなければ、誰も徳の競技に加えられない。
Liber IV, Caput V
第4巻 第V章PL 15, 1613CVenit igitur Dominus ad lavacrum; ut mysterii gratia nobis et visu probaretur et sensu. Et quoniam Lex, coelo et terris testibus, promulgatur; ut mysterium divinitatis absconditum a saeculis in Deo plus crederes esse quam Legem: non jam ad testimonium coelum vocatur, sed utitur testis officio, cum vox Dei defertur e coelo.
PL 15, 1613Cそれゆえ主は洗礼に来た。奥義の恩寵が、我々に対して、見ることによっても感じることによっても確かめられるためである。また律法は、天と地を証人として公布されたが、世々の昔から神のうちに隠されていた神性の奥義が律法にまさることを、あなたが信じるように、今はもはや天が証言のために呼ばれるのではなく、天が証人の務めを果たすのである。神の声が天から告げられるからである。
Simul ne fidei mysterium dubio mentis offendas, invisibilia tibi visibiliter declarantur operari.
PL 15, 1613D同時に、あなたが信仰の奥義を、精神の疑いによって損なうことのないよう、見えないものが見える仕方で働くことが、あなたに示される。
Liber IV, Caput VI
第4巻 第VI章PL 15, 1613DVenit Dominus ad lavacrum; omnia enim pro te factus est. Iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege esset, cum ipse sub Lege non esset, circumcisus est; ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaceret: his qui sine Lege erant, convivii communitate sociatus est; ut lucraretur eos, qui sine Lege vivebant.
PL 15, 1613D主は洗礼に来た。あなたのために万事となったからである。律法の下にある者たちには、自分は律法の下にないのに、律法の下にある者のように、割礼を受けた。律法の下にある者たちを得るためである。律法を持たない者たちには、会食の交わりによって結ばれた。律法なしに生きていた者たちを得るためである。
Factus est infirmis infirmus per corporis passionem; ut infirmos lucrifaceret. Omnibus postremo omnia factus est, pauper pauperibus, dives divitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, profluus abundantibus.
PL 15, 1614A弱い者たちには、体の受難によって弱い者となった。弱い者たちを得るためである。最後には、すべての人に対してすべてとなった。貧しい者たちには貧しく、富む者たちには富み、泣く者たちとともに泣き、飢える者たちとともに飢え、渇く者たちとともに渇き、あり余る者たちには気前のよい者となった。
In carcere cum paupere est, cum Maria flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit: in deserto esurit; ut cibus primi hominis, quem praevaricatione gustaverat, jejunio Domini solveretur.
PL 15, 1614A牢獄では貧しい者とともにおり、マリアとともに泣き、使徒たちとともに宴をし、サマリアの女とともに渇き、荒野では飢える。最初の人の食物、すなわち彼が背反によって味わったものが、主の断食によって解かれるためである。
Nostro periculo Adam scientiae boni et mali famem solvit, nostro emolumento famem iste suscepit.
PL 15, 1614Aアダムは、我々の危険において、善悪の知識の飢えを満たした。この者は、我々の益のために飢えを引き受けた。
Liber IV, Caput VII
第4巻 第VII章PL 15, 1614B(Cap. IV. -- Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Convenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus ejectus sit (Gen. III, 24) ; ut advertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adam secundus reverterit.
PL 15, 1614B(第4章第1節)「そのとき、イエスは霊によって荒野に導かれた。悪魔に誘惑されるためである」。第一のアダムが楽園から荒野へどのように追放されたか(創世記3:24)を思い起こすのがふさわしい。第二のアダムが荒野から楽園へどのように戻ったかを、あなたが見て取るためである。
Videte enim quemadmodum suis nodis praejudicia resolvantur, et suis divina beneficia vestigiis reformentur.
PL 15, 1614B諸君、見よ。先に加えられた損害が、その結び目そのものによってどのように解かれ、神の施しが、その同じ足跡をたどってどのように立て直されるかを。
Ex terra virgine Adam (Gen. II, 7) , Christus ex virgine: ille ad imaginem Dei factus (Gen. I, 27) , hic imago Dei: ille omnibus irrationabilibus animalibus (Ibid., 28) , hic omnibus animantibus antelatus.
PL 15, 1614B処女の土からアダム(創世記2:7)、おとめからキリスト。かの者は神の像にかたどって造られ(創世記1:27)、この者は神の像である。かの者はすべての理性なき動物の上に立てられ(創世記1:28)、この者はすべての生ける者の上に立てられた。
Per mulierem stultitia (Gen. III, 6 et 7) , per virginem sapientia. Mors per arborem, vita per crucem. Ille spiritalium nudus, arboreis se texit exuviis: hic saecularium nudus, corporis non desideravit exuvias.
PL 15, 1614B女を通して愚かさ(創世記3:6、7)、おとめを通して知恵。木を通して死、十字架を通して生命。かの者は霊のものを欠いて裸であり、木から取った覆いで身を覆った。この者は世のものを欠いて裸であり、体の覆いを望まなかった。
In deserto Adam, in deserto Christus; sciebat enim ubi posset invenire damnatum, quem ad paradisum, resoluto errore revocaret.
PL 15, 1614C荒野にアダム、荒野にキリスト。〔キリストは〕断罪された者をどこで見いだしうるかを知っていたからである。誤りを解いて、その者を楽園へ呼び戻すためである。
Sed quoniam saecularibus indutus exuviis redire non poterat, nec paradisi incola potest esse, nisi nudus a culpa; exuit veterem hominem, novum induit; ut quia solvi non queunt divina decreta, persona magis quam sententia mutaretur.
PL 15, 1614Cしかし、〔アダムは〕世の衣をまとったままでは戻ることができず、咎を脱いだ裸でなければ楽園の住人にはなりえないので、〔キリストは〕古い人を脱ぎ、新しい人を着た。神の定めは解くことができないから、判決よりも人格のほうが変えられるためである。
Liber IV, Caput VIII
第4巻 第VIII章PL 15, 1614CSed qui in paradiso sine duce iter amisit acceptum, quemadmodum de deserto sine duce iter repetere posset amissum, ubi tentationes plurimae, nisus ad virtutem difficilis, lapsus facilis ad errorem: cum eadem sit virtutis natura, quae nemorum; ut si adhuc exigua de terrenis ad superna se subrigunt, dum teneris aetas adolescit frondibus, saevi veneno dentis obnoxia facile aut succidi possit, aut uri: si vero alta se radice fundaverit, et ramorum sublimitate sustulerit, frustra jam vel ferarum morsibus, vel lacertis agrestium, vel diversorum flatuum procellis arbor robusta tentetur.
PL 15, 1614Cしかし、楽園にいながら導き手なしに、受けた道を失った者が、荒野で導き手なしに、失った道をたどり直すことが、どうしてできようか。そこには誘惑が極めて多く、徳へ向かう努力は難しく、誤りへの転落は易しいのである。徳の本性は、森の木々の本性と同じだからである。すなわち、まだ小さい木が地から高みへ身を起こし、その年ごろが若葉とともに成長するあいだは、猛々しい歯の毒にさらされて、たやすく切り倒され、あるいは焼かれうる。だが深い根を据え、枝の高みへ身を持ち上げたなら、頑丈な木は、もはや獣の噛みつきにも、田舎の者の腕にも、さまざまな風の嵐にも、むなしく試みられるだけである。
Liber IV, Caput IX
第4巻 第IX章PL 15, 1614DQuem igitur opponeret ducem contra tot illecebras saeculi, contra tot versutias diaboli; cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, esse luctamen?
PL 15, 1614Dそれでは、世のかくも多くの誘惑に対し、悪魔のかくも多くの狡智に対して、誰を導き手として立てただろうか。我々の戦いが、まず肉と血に対して、次に諸権力に対して、この闇の世界の統治者たちに対して、天にある悪の霊的なものどもに対してあることを、知っていたのに。
Angelum opponeret? Et ipse lapsus est, et legiones angelorum vix singulis profuerunt. Seraphim dirigeret? Et ipsum descendit in terras in medium populi immunda labia habentis, et unius tantum prophetae labia, apposito carbone, mundavit (Esai. VI, 6 et 7) .
PL 15, 1615A天使を立てただろうか。だが天使自身も堕ちたし、天使の軍団も一人一人にはほとんど益しなかった。セラフィムを遣わしただろうか。だがそのセラフィムも、汚れた唇を持つ民の真ん中の地へ降り、ただ一人の預言者の唇を、炭を当てて清めたのである(イザヤ6:6、7)。
Alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui major est mundo?
PL 15, 1615A別の導き手が求められねばならなかった。我々すべてが従うべき者である。すべての人に益するほどの導き手とは、すべての上にある者でなくて誰であろうか。私を世の上に据えうるのは、世より大きい者でなくて誰であろうか。
Quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Judaeum et Graecum, Barbarum et Scytham, servum et liberum uno regere ductu; nisi solus qui est omnia et in omnibus Christus?.
PL 15, 1615A男と女、ユダヤ人とギリシア人、異国人とスキタイ人、僕と自由人を、一つの導きで治めうるほどの導き手とは、すべてであり、すべてのうちにあるキリストただ一人でなくて誰であろうか。
Liber IV, Caput X
第4巻 第X章PL 15, 1615BMulti enim laquei quacumque progredimur. Laquei in corpore, laquei in Lege, laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo.
PL 15, 1615B我々が進むどこにも、多くの罠があるからである。体に罠、律法に罠、神殿の頂に罠、壁の縁に罠が、悪魔によって張られている。
Laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus; oculus enim meretricis laqueus est peccatoris: laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus in studio castitatis.
PL 15, 1615B哲学者たちに罠、貪欲に罠。遊女の目は罪人の罠だからである。金銭に罠、信仰に罠、貞潔への熱意に罠。
Exiguis enim momentis mens inclinatur humana, et huc atque illuc per versutias suadentis frequenter impellitur.
PL 15, 1615B人の精神は、わずかな契機で傾き、説き伏せる者の狡智によって、あちらこちらへ頻繁に押しやられるからである。
Videt aliquem diabolus religiosum virum, Deo venerabiliter deferentem, et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem injuriae; in ipsa eum religione supplantat, ut faciat non credere quod Dei Filius vere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem; cum utique passio corporis fuerit, divinitas exsors injuriae manserit.
PL 15, 1615B悪魔は、神を畏敬して仰ぎ、聖なるものを、いかなる害も受けつけないと見なす信心深い人を見つける。そしてその信仰のただ中で、その人を足払いして、神の子が我々のこの肉、この体、我々の肢体のこの脆さを、まことに受けたことを、信じさせないようにする。体の受難は確かにあったのに、神性は害を受けないままにとどまったのである。
Ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Jesum Christum in carne venisse, de Deo non est (II Joan. 7) . Videt integrum et illibatae castimoniae virum, suadet ut nuptias damnet; quo ejiciatur ab Ecclesia, et studio castitatis a casto corpore separetur.
PL 15, 1615Cこうして、信仰から咎が生じる。イエス・キリストが肉において来たことを否定する者は誰でも、神から出た者ではないからである(二ヨハネ7)。悪魔は、無傷で、汚れのない貞潔を保つ人を見つけ、結婚を断罪するよう説く。それによって、その人が教会から追放され、貞潔への熱意によって貞潔な体から切り離されるためである。
Audivit alius quia Unus Deus . . . . . ex quo omnia, adorat, atque veneratur (I Cor. VIII, 6) .
PL 15, 1615C別の者は、「唯一の神、……万物はその神から出る」と聞いて、礼拝し、崇敬する(一コリント8:6)。
Insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat, quia Unus Deus per quem omnia (Ibid.) : ita nimia pietate impium esse compellit; ut dum Patrem a Filio separat, Patrem Filiumque confundat, et personam unam putet esse, non potestatem. Itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam.
PL 15, 1615C悪魔はその人に罠を仕掛け、耳を閉ざして、「唯一の神、その神によって万物が」(一コリント8:6)と聞かせないようにする。こうして、あまりに敬虔であるがゆえに、その人を不敬虔にさせる。父を子から切り離すことによって、父と子を混同し、ペルソナはひとつであると考え、〔ひとつの〕権能とは考えないようにさせる。こうして信仰の限度を知らないうちに、背信の苦難に陥る。
Liber IV, Caput XI
第4巻 第XI章PL 15, 1615DQuomodo igitur hos laqueos evitabimus; ut possimus et nos dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7) ?
PL 15, 1615Dそれでは、どのようにしてこれらの罠を避けるのか。我々もこう言うことができるためである。「我々の魂は、狩人たちの罠から、スズメのように逃れ出た。罠は砕かれ、我々は解き放たれた」(詩篇123:7)。
Non dicit: Ego contrivi laqueum: non ausus est hoc dicere David; sed: Adjutorium nostrum in nomine Domini (Ibid., 8) ; ut ostenderet unde laqueus solveretur; ut prophetaret quod venturus esset in hanc vitam, qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.
PL 15, 1615D彼は、「私が罠を砕いた」とは言わない。ダビデはこう言うことをあえてしなかった。そうではなく、「我々の助けは主の名にある」(詩篇123:8)と言った。罠がどこから解かれるかを示すためであり、悪魔の欺きによって備えられた罠を砕く者が、この生命の中へ来ることを預言するためである。
Liber IV, Caput XII
第4巻 第XII章PL 15, 1616ASed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam diabolo demonstrasset; ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis ligaretur, et ego possem dicere: Laqueos paraverunt pedibus meis, et ipsi inciderunt in eos (Psal. LVI, 7) .
PL 15, 1616Aしかし、罠は、悪魔に何か獲物を示さなければ、よりよく砕くことはできなかった。悪魔が獲物へ急ぐうちに、自らの罠に縛られ、私がこう言えるためである。「彼らは私の足に罠を備えたが、彼ら自身がその中に落ちた」(詩篇56:7)。
Quae potuit esse praeda, nisi corpus? Oportuit igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus Dominus Jesus, et corpus hoc corruptibile, corpus infirmum; ut crucifigeretur ex infirmitate.
PL 15, 1616A獲物となりえたものは、体でなくて何であろうか。それゆえ、悪魔にこの欺きが仕掛けられる必要があった。主イエスが体を、すなわちこの朽ちる体、弱い体を受け、弱さのゆえに十字架につけられるためである。
Si enim fuisset corpus spiritale, non dixisset: Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) . Audi igitur utramque vocem, et spiritus prompti, et carnis infirmae: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Ibid., 39) : haec carnis est vox.
PL 15, 1616Aもしそれが霊の体であったなら、「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」(マタイ26:41)とは言わなかったであろう。それゆえ、意欲に満ちた霊の声と、弱い肉の声の、その両方を聞け。「父よ、もし可能なら、この杯を私から過ぎ去らせよ」(マタイ26:39)。これは肉の声である。
Sed non quod ego volo, sed quod tu vis: habes devotionem spiritus et vigorem. Quid repudias dignationem Domini?
PL 15, 1616B「しかし、私が望むことではなく、汝が望むことを」。ここにあなたは、霊の献身と力強さを見いだす。なぜ主のへりくだりを退けるのか。
Dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit injurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura Dei sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit, vel sustinere ac perpeti.
PL 15, 1616B私の体を受けたのも、私の受ける侮辱を受けたのも、私の弱さを受けたのも、へりくだりによる。神の本性は、これらを感じることはありえなかったが、人の本性でさえ、これらを軽んじ、あるいは耐え忍ぶことを学んだというのに。
Et ideo sequamur Christum, juxta quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi soli adhaerebis (Deut. X, 20, et XIII, 4) . Cui adhaerebo, nisi Christo, sicut Paulus dixit: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) ? Illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, vestigia persequamur.
PL 15, 1616Bそれゆえ、キリストに従おう。書かれているとおりである。「汝は、汝の主なる神のあとに歩み、ただ彼にのみ付き従う」(申命記10:20、および13:4)。私はキリスト以外の誰に付き従うだろうか。パウロが言ったとおりである。「主に付き従う者は、一つの霊である」(一コリント6:17)。それゆえ、荒野から楽園へ戻ることができるように、彼の足跡をたどろう。
Liber IV, Caput XIII
第4巻 第XIII章PL 15, 1616BEt videte quibus itineribus reducamur. Nunc in deserto Christus est, agit hominem, instruit, informat, exercet, ungit oleo spiritali: ubi videt robustiorem, per sata et fructuosa transducit, quando querebantur Judaei (Matth. XII, 2) quod discipuli ejus sabbato de segete spicas vellerent (jam enim apostolos suos in agro culto, et fructuoso opere collocaverat); postea in paradiso constituit tempore passionis; sic enim habes: Haec cum dixisset Jesus, cum discipulis suis transivit trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse cum discipulis suis (Joan. XVIII, 1) .
PL 15, 1616B諸君、見よ、我々がどのような道で連れ戻されるかを。今、キリストは荒野にいて、人を導き、教え、形づくり、鍛え、霊の油を注ぐ。より強くなったのを見ると、種を蒔かれた畑と実りある所を通って移らせる。それは、ユダヤ人たちが、その弟子たちが安息日に畑から穂を摘んだと不平を言ったときである(マタイ12:2)(というのも、彼はすでに使徒たちを、耕された畑と実りある働きの中に置いていたのである)。その後、受難の時に、楽園に据えた。実際、次のとおりである。「イエスはこれらのことを言うと、弟子たちとともにケドロンの谷川の向こうへ渡った。そこには園があり、彼は弟子たちとともにそこへ入った」(ヨハネ18:1)。
Agro enim fecundo hortum esse potiorem docet Propheta in Canticis canticorum dicens: Hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12 et 13) .
PL 15, 1616Cというのも、実りある畑よりも園のほうがまさることを、預言者が雅歌でこう言って教えるからである。「閉ざされた園、私の姉妹、花嫁、閉ざされた園、封じられた泉。汝から出るものは楽園」(雅歌4:12、13)。
Illa est enim animae pura et immaculata virginitas, quae nullo terrore poenarum, nullis a fide saecularis voluptatis illecebris, nullo vitae amore transducitur.
PL 15, 1616Cそれは、魂の清く汚れのない童貞であり、刑罰のいかなる恐れにも、世の快楽のいかなる誘惑にも、生命への愛にも、信仰から連れ去られることがないものである。
Denique virtute Domini hominem esse revocatum prae caeteris hic Evangelista testatur, qui solus inducit Dominum dicentem latroni: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .
PL 15, 1616D実に、この福音書記者は、他の者に先んじて、人が主の力によって呼び戻されたことを証しする。彼のみが、主が盗賊にこう言うのを導入している。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。
Liber IV, Caput XIV
第4巻 第XIV章PL 15, 1616DPlenus igitur Jesus Spiritu sancto agebatur in desertum: consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut Adam illum de exsilio liberaret: exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere; et tunc magis esse cavendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas. (Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
PL 15, 1616Dそれゆえイエスは、聖なる霊に満ちて、荒野へ導かれていた。計らいのゆえには、悪魔を挑発するためである。あの者が戦わなければ、この者は私のために勝たなかったからである。奥義のゆえには、あのアダムを追放から解放するためである。模範のゆえには、悪魔がより善いものへ向かう者たちを妬むことを我々に示し、そのときこそ、精神の弱さが奥義の恩寵を見捨てることのないよう、いっそう警戒すべきであることを示すためである。(第2節)「そして四十日」。
Liber IV, Caput XV
第4巻 第XV章PL 15, 1617AMysticum numerum recognoscis. Tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi (Gen. VII, 12) , et tot jejunio dierum sanctificato propheta, refusam coeli serenioris esse clementiam (III Reg. XIX, 8) .
PL 15, 1617Aあなたは奥義の数だと認める。それだけの日数、深淵の水が注がれたことを、あなたは覚えているからである(創世記7:12)。また、それだけの日数の断食によって預言者が聖別されたとき、より晴れやかな天の穏やかさが注ぎ返されたことも(列王記三19:8)。
Tot jejunio dierum sanctus Moyses perceptionem Legis emeruit (Exod. XXXIV, 28) . Tot annos in eremo constituti patres panem angelorum et coelestis alimoniae gratiam consecuti sunt (Num. XIV, 32) : nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram repromissionis intrare meruerunt.
PL 15, 1617Aそれだけの日数の断食によって、聖なるモーセは律法の受領に値した(出エジプト記34:28)。それだけの年、荒野に置かれた父祖たちは、天使のパンと天の養いの恩寵を得た(民数記14:32)。そして奥義の数の期間を満たすまでは、約束の地に入るに値しなかった。
Tot jejunio dierum Domini nobis in Evangelium patescit ingressus. Unde si quis Evangelii gloriam, fructumque resurrectionis optat adipisci, mystici jejunii praevaricator esse non debet; quod et in Lege Moyses, et in Evangelio suo Christus utriusque Testamenti auctoritate praescripsit fidele virtutis esse certamen.
PL 15, 1617Bそれだけの日数の断食によって、主の福音への入り口が我々に開かれる。それゆえ、福音の栄光と復活の実りを得ようと望む者は、奥義の断食の背反者であってはならない。それは、律法においてモーセが、福音においてキリストが、両契約の権威によって、徳の信実な戦いであると定めたものである。
Liber IV, Caput XVI
第4巻 第XVI章PL 15, 1617BQuid vero sibi vult quod Evangelista Dominum esurisse significavit, cum de Moysi atque Eliae jejunio nihil tale videamus expressum? Numquid hominum patientia Deo fortior est?
PL 15, 1617B福音書記者が、主は飢えたと示したのは、どういうことか。モーセとエリヤの断食については、そのようなことは述べられていないのに。人間の忍耐が神よりも強いというのか。
Sed qui quadraginta diebus esurire non potuit, ostendit non cibum esurisse se corporis, sed salutem: simul ut adversarium lacesseret jam timentem, qui quadraginta dierum fuerat jejunio vulneratus.
PL 15, 1617Bしかし、四十日の間飢えることのありえなかった者は、〔飢えたと言うことによって〕、自分が体の食物に飢えたのではなく、救いに飢えたことを示している。同時に、すでに恐れている敵を挑発するためでもある。その敵は、四十日の断食によって傷を負っていたのである。
Et ideo fames Domini pia fraus est; ut in quo diabolus majora metuens jam cavebat, famis specie lactatus tentaret ut hominem, ne impediretur triumphus.
PL 15, 1617Bそれゆえ、主の飢えは敬虔な欺きである。悪魔は、より大きなものを恐れてすでに警戒していたその者を、飢えの見かけに誘われて、人のように誘惑し、凱旋式が妨げられないようにするためである。
Simul illud disce mysterium, sancti Spiritus opus hoc divinum fuisse judicium; ut tendandum se diabolo Christus offerret.
PL 15, 1617C同時に、この奥義を学べ。これは聖なる霊の働きであり、神の裁定であった。キリストが、悪魔に誘惑される〔底本は tendandum。tentandum と読む〕べき身を差し出すためである。
Liber IV, Caput XVII
第4巻 第XVII章PL 15, 1617C(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Tria praecipue docemur esse tela diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud jactantiae, ambitionis tertium.
PL 15, 1617C(第3節)「悪魔は彼に言った。『汝が神の子であるなら、この石にパンになるよう命じよ』」。悪魔の矢には主要なものが三つあり、悪魔は人の精神を傷つけるために、常にこれで身を固めているのだと我々は教えられる。第一は口腹の欲、第二は誇示、第三は野心である。
Inde autem coepit, unde jam vicit. Et ideo inde incipio in Christo vincere, unde in Adam victus sum; si tamen mihi Christus imago Patris, virtutis exemplum sit. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est diaboli.
PL 15, 1617C悪魔は、すでに勝った所から始めた。それゆえ私は、アダムにおいて敗れた所から、キリストにおいて勝ち始める。ただし、父の像であるキリストが、私にとって徳の模範となるならばである。ゆえに、口腹の欲を避け、放縦を避けることを学ぼう。それは悪魔の矢だからである。
Laqueus tenditur cum mensa regalis convivii praeparatur, quae constantiam saepe mentis inclinat. Non solum enim cum audimus verba diaboli, sed etiam cum videmus ejus copias, laqueum vitare debemus. Didicisti igitur diaboli telum, sume scutum fidei, loricam abstinentiae.
PL 15, 1617C王の宴の食卓が整えられるとき、罠が張られる。それはしばしば精神の堅固さを傾かせる。我々は、悪魔の言葉を聞くときだけでなく、その豊かな品々を目にするときにも、罠を避けねばならない。こうしてあなたは悪魔の矢を学んだ。信仰の盾を取り、禁欲の胸当てを着けよ。
Liber IV, Caput XVIII
第4巻 第XVIII章PL 15, 1617DSed quid sibi vult talis sermonis exorsus: Si Filius Dei es; nisi quia cognoverat Dei Filium esse venturum? sed venisse per hanc infirmitatem corporis non putabat. Aliud explorantis, aliud tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur illudere.
PL 15, 1617Dだが、「汝が神の子であるなら」というこのような語り出しは、何を意図しているのか。神の子が来ることになっているとは知っていたが、この体の弱さを通して来たとは考えなかったからにほかならない。探る者のすることと誘惑する者のすることは別であり、〔悪魔は〕神を信じると公言しつつ、人をたぶらかそうと企てる。
Liber IV, Caput XIX
第4巻 第XIX章PL 15, 1618ASed vide arma Christi quibus tibi, non sibi vicit. Nam qui majestate sua lapides in panem posse converti naturae alterius transfusione monstravit, docet nihil tibi pro diaboli arbitrio, nec declarandae virtutis contemplatione faciendum.
PL 15, 1618Aだが、キリストの武器を見よ。キリストはそれによって、自分のためではなく、あなたのために勝った。石がパンに変えられうることを、己の威光により、別の本性を注ぎ込むことによって示した者は、あなたが悪魔の恣意に従って何事かをなしてはならないこと、また力を明らかにしようと考えてもなしてはならないことを教えている。
Simul in ipsa tentatione artificem diaboli disce versutiam. Sic tentat, ut exploret: sic explorat, ut tentet. Contra Dominus sic fallit, ut vincat: sic adhuc vincit, ut fallat. Nam si convertisset naturam, prodiderat Creatorem. Medie ergo respondit dicens:
PL 15, 1618A同時に、まさにこの誘惑の中に、悪魔の巧みな狡猾さを学べ。悪魔は探るために誘惑し、誘惑するために探る。これに対して主は、勝つために欺き、さらにまた、欺くために勝つ。もし本性を変えていたなら、創造者であることを明かしてしまっていたからである。それゆえ、主はどちらにも偏らぬ仕方で〔medie は稀な語で、「中ほどに」の意と解した〕答えて言った。
Liber IV, Caput XX
第4巻 第XX章PL 15, 1618A(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Vides quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritalis nequitiae incursione defendat, adversus irritamenta gulae septum atque munitum?
PL 15, 1618A(第4節)「『人はパンのみによって生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる』と書かれている」。あなたには見えるか、主がどのような種類の武器を用い、霊的な邪悪の襲撃から人を、口腹の誘いに対して垣を巡らし備えを固めた者として、どのように守っているかが。
Non enim quasi Deus utitur potestate (quid enim mihi proderat), sed quasi homo commune sibi arcessit auxilium; ut divinae pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi coelestis acquirat.
PL 15, 1618B主は神として権能を用いるのではない(それが私に何の益になったろうか)。人として、万人に共通の助けを自らに求めている。それは、人が神的な読誦という糧に心を向け、体の飢えを顧みず、天の言葉という養いを得るためである。
Huic intentus Moyses panem non desideravit: huic intentus Elias famem prolixioris non sensit jejunii.
PL 15, 1618Bこれに心を向けたモーセはパンを求めなかった。これに心を向けたエリヤは、より長く続く断食の飢えを感じなかった。
Non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum, cum substantiam panis coelestis accipiat; humanis enim divina praestare non dubium est, et corporalibus spiritalia.
PL 15, 1618B言葉に従う者は、天のパンの実体を受けるのだから、地上のパンを求めることはできない。神のものが人間のものに、霊のものが体のものにまさることは疑いないからである。
Et ideo qui vitam veram desiderat, illum panem expetat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. Simul cum dicit: Non in pane solo vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est, susceptionem nostram, non suam divinitatem.
PL 15, 1618Bそれゆえ、真の生命を求める者は、感覚されない実体を通して人の心を強めるあのパンを求めよ。また、「人はパンのみによって生きるのではない」と言うとき、主は、誘惑を受けたのは人であること、すなわち、主の神性ではなく、主が我々から受け取ったもの〔人性〕であることを示している。
Liber IV, Caput XXI
第4巻 第XXI章PL 15, 1618CSequitur jactantiae telum, quo proclive delinquitur; quia dum homines gloriam virtutis suae jactare desiderant, de loco meritorum suorum et statione decedunt. (Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
PL 15, 1618C次に来るのは誇示の矢であり、これによって人は容易に罪に陥る。人は、己の徳の栄光を誇示しようと望むうちに、己の功績の位置と持ち場から離れてしまうからである。(第9節)「そして彼をエルサレムに連れて行き」と〔ルカは〕言う、「神殿の頂の上に立たせた」。
Liber IV, Caput XXII
第4巻 第XXII章PL 15, 1618CIta est enim jactantia, ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trudatur.
PL 15, 1618C誇示とはそういうものであって、人はおのおの、より高い所へ登りつつあると思いながら、崇高な行いを僭称することによって、かえってより低い所へ突き落とされる。
Liber IV, Caput XXIII
第4巻 第XXIII章PL 15, 1618CEt dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Vere diabolica vox, quae mentem hominis de gradu altiore meritorum praecipitare contendit. Quid enim tam proprium diabolo, quam suadere ut unusquisque se mittat deorsum?.
PL 15, 1618C「そして彼に言った。『汝が神の子であるなら、下に身を投げよ』」。まことに悪魔の声である。人の精神を、功績のより高い段から突き落とそうと努める声だからである。人が自分を下に投げるよう説き勧めることほど、悪魔に固有のことが何かあろうか。
Liber IV, Caput XXIV
第4巻 第XXIV章PL 15, 1618DDisce ergo et tu diabolum vincere. Agit te spiritus, sequere spiritum: Non te revocet carnis illecebra, spiritu plenus disce contemnere voluptates. Jejuna, si vis vincere.
PL 15, 1618Dそれゆえ、あなたもまた悪魔に勝つことを学べ。霊があなたを駆り立てている。霊に従え。肉の誘惑に呼び戻されるな。霊に満ちた者として、快楽を軽んじることを学べ。勝ちたいなら断食せよ。
Consequens est ut per hominem diabolus te putet esse tentandum: Christus quasi fortior, facie ad faciem tentatur, tu per hominem. Et illud diaboli verbum est, cum dicit homo: Fortis es, manduca et bibe, et similis mane.
PL 15, 1618Dその当然の帰結として、悪魔は、あなたを人間を通して誘惑すべきだと考える。キリストはより強い者として面と向かって誘惑されるが、あなたは人間を通して誘惑される。また、人が「あなたは強い。食べて飲め。同じままでいよ〔similis mane を「同じままでいよ」と取った。mane を「朝に」と読んで「朝にも同じようにせよ」とも読める〕」と言うとき、これもまた悪魔の言葉である。
Noli te tibi credere, non erubescas egere praesidiis, quibus non egebat Christus; et tamen ea non negligebat, ut te doceret dicens: Cavete ne gravetur cor vestrum in vino et crapula (Luc. XXI, 34) .
PL 15, 1619A自分を自分に委ねるな。キリストが必要としなかった守りの手立てを必要とすることを恥じるな。しかもキリストは、それを軽んじなかった。あなたを教えるために言っている。「汝らの心が、ぶどう酒と酩酊によって重くならぬよう気をつけよ」(ルカ21:34)。
Non erubuit Paulus, qui ait: Sic certo, non ut aera caedens (I Cor. IX, 26) . Aera quidem non caedebat Apostolus: sed potestates aeris verberabat.
PL 15, 1619Aパウロは恥じなかった。彼は言う。「私は空気を打つようにではなく、このように闘う」(一コリント9:26)。使徒は実際には空気を打ってはいなかった。空気の権能を打ちのめしていたのである。
Sed castigo, inquit, corpus meum, et servituti redigo; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus inveniar (Ibid., 27) .
PL 15, 1619A彼は言う。「だが私は、自分の体を懲らしめ、隷属させる。他の人々に宣べ伝えておきながら、自分自身が失格者とされることのないためである」(一コリント9:27)。
Liber IV, Caput XXV
第4巻 第XXV章PL 15, 1619ASimul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat; quia nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. Nam qui relictis coelestibus, eligit terrena, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis incurrit.
PL 15, 1619A同時に悪魔は、己の弱さと悪意を露わにする。悪魔は、人が自ら身を投げ入れるのでなければ、誰をも害することができないからである。天のものを捨てて地のものを選ぶ者は、過ぎゆく生命の、いわば自発的な断崖に身を投じるのである。
Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes homines propriae subjecerat potestati, plus coepit quam hominem judicare.
PL 15, 1619B同時に、悪魔は、すべての人間を自らの権力のもとに服させていたのに、己の矢が鈍ったと見て、〔キリストを〕人間以上の者として判断し始めた。
Sed Dominus rursus nec ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putavit esse facienda: sed divinitatis propriae auctoritate servata, versutiae ejus occurrit; ut quia Scripturarum exemplum praetenderat, Scripturarum vinceretur exemplis. Potestas enim Deo vincere, qui mihi vincit.
PL 15, 1619Bだが主は、自分について預言されていたことでさえ、悪魔の意のままに行うべきだとは考えなかった。そうではなく、固有の神性の権威を保ちつつ、悪魔の狡猾さに立ち向かい、〔悪魔が〕聖書の例を持ち出したのだから、聖書の例によって打ち負かされるようにした。神にとって勝つことは権能だからである〔Potestas enim Deo vincere の係りは定かでない。「勝つことは神の権能である」と取った〕。神は私のために勝つのである。
Liber IV, Caput XXVI
第4巻 第XXVI章PL 15, 1619BDisce hic quoque quia Satanas transfigurat se velut angelum lucis, et de Scripturis ipsis divinis saepe laqueum fidelibus parat. Sic haereticos facit, sic eviscerat fidem, sic jura pietatis impugnat.
PL 15, 1619Bここでもまた学べ。サタンは光の天使を装い、聖書そのものからさえ、しばしば信ずる者たちに罠を仕掛ける。こうして異端者たちをつくり、こうして信仰の内臓を抜き取り、こうして敬虔の権利を攻撃する。
Ergo non te capiat haereticus; quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre, nec sibi arroget quod doctus videtur. Utitur et diabolus testimoniis Scripturarum non ut doceat, sed ut circumscribat et fallat.
PL 15, 1619Bゆえに、異端者が聖書から幾つかの例を持ち出せるからといって、彼にとらえられるな。また、学識があるように見えるからといって、彼に思い上がらせるな。悪魔もまた聖書の証言を用いるが、教えるためではなく、陥れて欺くためである。
Cognovit aliquem attentum religioni, virtutibus clarum, signis et operibus praepotentem: jactantiae tendit laqueum, ut hujusmodi virum inflet tumore; quo pietati se non credat, sed credat jactantiae: nec Deo deputet, sed sibi arroget.
PL 15, 1619C悪魔は、宗教に心を配り、徳に輝き、しるしと業において大いに力ある者を知ると、誇示の罠を張り、このような人を高慢で膨らませる。それによって、その人が敬虔に身を委ねず、誇示に身を委ねるようにし、〔その業を〕神に帰さず、己のものとして誇らせるのである。
Ideoque apostoli non in suo, sed in Christi nomine daemoniis imperabant; ne arrogare sibi aliquid viderentur. Sic Petrus paralyticum curat dicens: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) . Disce etiam de Paulo jactantiam fugere.
PL 15, 1619Cそれゆえ、使徒たちは、自分の名によってではなく、キリストの名によって悪霊に命じた。何かを己に僭称していると見られないためである。こうしてペトロは麻痺した者を癒して言う。「ナザレのイエスの名によって、起きて歩け」(使徒言行録3:6)。パウロからもまた、誇示を避けることを学べ。
Scio, inquit, hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia, quae non licet homini loqui.
PL 15, 1619C彼は言う。「私は一人の人を知っている。体の内にあったのか、体の外にあったのか、私は知らない。神が知っている。その人は楽園に引き上げられ、人が語ることを許されない言い表しがたい言葉を聞いたのである」。
Pro hujusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 3-5) .
PL 15, 1619C「このような人については私は誇るが、私自身については、私の弱さのほかは誇らない」(二コリント12:3–5)。
Liber IV, Caput XXVII
第4巻 第XXVII章PL 15, 1619DErgo et hic diabolus, quoniam fortem sensit, jactantiam praetendit, quae etiam fortes decipit: sed Dominus respondit ei: Non tentabis Dominum Deum tuum.
PL 15, 1619Dこうしてここでも悪魔は、〔キリストが〕強いと感じたので、強い者さえ欺く誇示を持ち出した。だが主は彼に答えた。「汝の主なる神を試みてはならない」。
In quo et Dominum et Deum Christum: et Patrem et Filium potestatis unius esse cognoscis, juxta quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Et ideo si Unum obtendit diabolus, occurre ei quia scriptum est: Ego et Pater unum sumus. Et distingue Unum, ne potestatem discernas: distingue Unum, ne Patrem Filiumque secernas.
PL 15, 1620Aこの言葉において、あなたは、キリストが主であり神であること、また父と子が一つの権能のものであることを知る。「私と父とは一つである」と書かれているとおりである(ヨハネ10:30)。それゆえ、悪魔が「一つ」を口実にするなら、「私と父とは一つである」と書かれていると言って、悪魔に立ち向かえ。そして「一つ」を見分けよ〔distingue Unum は、「一つ」という語が何を言うのかを見分けよ、の意と取った。父と子が「一つ」であるのは権能においてである、ということ〕、権能を分けないために。「一つ」を見分けよ、父と子を切り離さないために。
Liber IV, Caput XXVIII
第4巻 第XXVIII章PL 15, 1620A(Vers. 5.) Et duxit illum diabolus iterum in montem altissimum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis. Bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur.
PL 15, 1620A(第5節)「そして悪魔は彼を再び非常に高い山に連れて行き、一瞬のうちに、地の世界のすべての国を彼に見せた」。世俗のもの、地上のものが一瞬のうちに示されるのは適切である。
Non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt, et saepe honor saeculi abit antequam venerit. Quid enim saeculi potest esse diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula?
PL 15, 1620Aここで示されているのは、見る速さというよりも、移ろいゆく権力のはかなさだからである。それらはすべて一瞬のうちに過ぎ去り、世の栄誉はしばしば、来る前に去ってしまう。世のものに長続きするものがありえようか、世そのものが長続きしないのに。
Docemur hic inanis ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae subjaceat potestati: ad usum fragilis, et inanis ad fructum.
PL 15, 1620Bここで我々は、空しい野心の風を軽んじることを教えられる。世俗の位はすべて悪魔の権力のもとにあり、用いるにははかなく、実りにおいては空しいからである。
Liber IV, Caput XXIX
第4巻 第XXIX章PL 15, 1620BSed quomodo hic dat diabolus potestatem: et alibi legitur, quia Omnis potestas a Deo est (Rom. XIII, 1) ? Numquid potest quis duobus dominis servire, aut a duobus accipere potestatem? Numquid ergo contrarium est? Minime.
PL 15, 1620Bだが、どうしてここでは悪魔が権力を与え、他の箇所では「すべての権力は神からのものである」(ローマ13:1)と読まれるのか。人は二人の主人に仕えうるだろうか。二者から権力を受けうるだろうか。では、これは矛盾なのか。決してそうではない。
Sed vide quia omnia a Deo; neque enim sine Deo mundus; quia Et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10) : sed licet a Deo factus sit; tamen opera ejus mala, quia saeculum in maligno positum est; et ordinatio mundi a Deo, opera mundi a malo (Joan. V, 19) .
PL 15, 1620Bだが、すべては神からであることを見よ。神なしに世界はないからである。「世界は彼によって造られた」(ヨハネ1:10)とあるとおりである。だが世界は神によって造られたとはいえ、その業は悪い。世は「悪しき者の中に置かれている」からである。世界の秩序は神から、世界の業は悪しき者から出る(ヨハネ5:19)〔ミーニュの引照は「ヨハネ」。引用の語は一ヨハネ5:19に当たる〕。
Ita etiam a Deo potestatum ordinatio: a malo ambitio potestatis. Denique: Non est, inquit, potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1) ; non datae, sed ordinatae: et, Qui resistit potestati, Dei, inquit, ordinationi resistit (Ibid., 2) .
PL 15, 1620Cこうして権力の秩序もまた神から、権力への野心は悪しき者から出る。実に彼は言う。「権力は神からのものでないものはなく、存在するものは神によって秩序づけられている」(ローマ13:1)。「与えられた」のではなく「秩序づけられた」のである。また彼は言う。「権力に逆らう者は、神の秩序に逆らうのである」(ローマ13:2)。
Hic quoque licet dicat dare se diabolus potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit. Itaque qui permisit, ordinavit: nec potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Denique, Vis non timere potestatem?
PL 15, 1620Cここでも、悪魔は自分が権力を与えると言ってはいるが、それらがすべて時を限って自分に許されたものであることを否定してはいない。したがって、許した者が秩序づけたのであり、悪いのは権力ではなく、権力を悪く用いる者である。実に、「汝は権力を恐れずにいたいのか」。
Fac bonum, et habebis laudem ex illa (Ibid., 3) . Non ergo potestas mala, sed ambitio. Denique eo usque a Deo ordinatio potestatis; ut Dei minister sit, qui bene utitur potestate: Dei, inquit, minister est tibi in bonum (Ibid., 4).
PL 15, 1620C「善を行え。そうすれば、汝は権力から称賛を得る」(ローマ13:3)。ゆえに、悪いのは権力ではなく野心である。実に、権力の秩序は神から出るのであって、それを正しく用いる者が神に仕える者となるほどである。「それは汝に益となる、神に仕える者である」と彼は言う(ローマ13:4)。
Non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri: nec Dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. Nam ut de coelestibus ad terrena derivemus exemplum, dat honorem imperator, et habet laudem.
PL 15, 1620Dゆえに、咎は職務にあるのではなく、務める者にある。神の秩序が不快であることはありえず、不快でありうるのは執行する者の行いである。天のものから地のものへ例を引くなら、皇帝は栄誉を与え、称賛を受ける。
Quod si quis male honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed judicis. Habent reum suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed malitia sua implicat.
PL 15, 1621Aだが、もし誰かがその栄誉を悪く用いたなら、咎は皇帝にではなく、裁判官にある。罪にはそれぞれ己の被告がいる。権力が人を巻き込むのではなく、その人自身の悪意が巻き込むからである。
Liber IV, Caput XXX
第4巻 第XXX章PL 15, 1621AQuid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum si deferatur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum. Alius enim bonus in saeculo, alius perfectae virtutis usus; bonum est enim cognoscendae divinitatis studium, nullis occupationibus impediri.
PL 15, 1621Aでは、どうか。権力を用い、栄誉を求めることは善いことなのか。それが授けられるのであって、奪い取られるのでなければ善い。だがこの善そのものを区別せよ。世における善い用い方と、完全な徳の用い方とは別だからである。神性を知ろうとする熱意が、いかなる仕事にも妨げられないことこそ善である。
Nam etsi multa bona, una tamen est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) . Et ideo vitae aeternae maximus fructus, et solus Deus vitae remunerator aeternae est.
PL 15, 1621A善いものは多いとはいえ、永遠の生命はただ一つである。「永遠の生命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:3)。それゆえ、永遠の生命こそ最大の実りであり、永遠の生命に報いるのは神のみである。
Solum Deum et Dominum nostrum adoremus, et ipsi soli serviamus; ut solus ipse nos fructu remuneret amplissimo.
PL 15, 1621A我々は、ただ神、我々の主のみを拝し、ただ彼にのみ仕えよう。彼のみが、最も豊かな実りをもって我々に報いるためである。
Fugiamus omnia quae diabolicae subjacent potestati; ne tamquam malus tyrannus in eos, quos intra suum regnum invenerit, acceptae saevitia potestatis utatur.
PL 15, 1621B悪魔の権力のもとにあるものすべてを避けよう。さもないと、悪しき暴君のように、己の王国の内に見いだした者たちに、受けた権力の残忍さをふるうことになろう。
Liber IV, Caput XXXI
第4巻 第XXXI章PL 15, 1621BNon ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae potestates. Bonum est enim Deum quaerere, sed quidam ipsius inquisitionis anfractus et error obrepit.
PL 15, 1621Bゆえに、権力は悪魔から出るのではない。だが、悪魔の策略にさらされてはいる。しかし、権力が悪にさらされているからといって、権力の秩序が悪いのではない。神を求めることは善いが、探求そのものの曲折と誤りが忍び込むからである。
Nam si inquisitor in sacrilegium saeva interpretatione vertatur, in deterius vertitur quaerentis offensa, quam si non quaesisset: nec tamen inquisitionis, sed quaesitoris est culpa: nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis affectus.
PL 15, 1621B実に、探求者が残忍な解釈によって冒瀆に傾くなら、探求した者のつまずきは、探求しなかった場合よりも悪い方へ傾く。それでも咎は探求にではなく、探求者にある。探求が悪にさらされているのではなく、探求する者の心情がそうなのである。
Quod si is qui Deum quaerit, propter fragilitatem carnis, et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit obnoxius est!
PL 15, 1621B神を求める者でさえ、肉の弱さと精神の狭さのゆえにしばしば誘惑されるなら、世を求める者は、どれほどいっそう悪にさらされていることか。
Atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam est conciliatricula dignitatum; et saepe quos vitia nulla delectant, quos nulla potuit movere luxuria, nulla avaritia subvertere, facit ambitio criminosos.
PL 15, 1621Cしかも、野心は、位階を取り持つ甘い小さな仲人であるというまさにそのゆえに、いっそう有害である。いかなる悪徳にも喜ばず、いかなる放縦にも動かされず、いかなる貪欲にも覆されえなかった人々を、野心は罪ある者にしてしまうことが多い。
Habet enim forensem gratiam, domesticum scelus: et ut dominetur aliis, prius servit. Curvatur obsequio, ut honore donetur: et dum vult esse sublimior simulata humilitate, fit vilior, et fit remissior; cum in ipsa potestate, quod praecellit, alienum sit; legibus enim imperat, sibi servit.
PL 15, 1621C野心は、公の場での人望と、内なる悪事を持つからである。他人を支配するために、まず自ら仕える。栄誉を授けられるために、恭順して身をかがめる。偽りの謙遜によっていっそう高くなろうとして、かえって卑しくなり、弛緩する。権力そのものにおいて、傑出しているものが他人のものだからである〔cum … alienum sit の意は定かでない。権力の中で抜きん出ているもの(位の威光)は本人のものではない、の意と取った〕。法によって命じながら、己自身に仕えているのである。
Liber IV, Caput XXXII
第4巻 第XXXII章PL 15, 1621CDicet fortasse aliquis, quia solus qui malum fecerit, timet; tamen qui mare navigat, plus timet. Et contra in immobili terrarum statione consistens, non solet timere naufragium: at si mobile conscendat elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis.
PL 15, 1621Cある人はおそらく言うだろう、悪を行った者だけが恐れるのだと。だが、海を航行する者のほうがより多く恐れる。反対に、動かぬ陸地の立ち位置にとどまる者は、難破を恐れないのが常である。だが動く元素に乗り込めば、より頻繁な危険にさらされる。
Fuge ergo saeculi mare, et naufragium non timebis. Et si frequenter arborum vertices spirantium verberent flabra ventorum; solidatis tamen radicibus nullus occasus est: at in mari furentibus ventis, etsi non omnium naufragium, omnium tamen periculum est.
PL 15, 1621Dそれゆえ、世の海を逃れよ。そうすれば難破を恐れない。木々の梢を、吹きつける風のあおりがしばしば打つとしても、根が固まっていれば倒れることはない。だが海では、風が荒れ狂えば、全員が難破するとは限らないにせよ、全員に危険がある。
Ita enim adversis flatibus nequitiae spiritalis, nullus in arena vel in salo tutus est, et naves Tharsis vehementi saepe spiritu conteruntur. Haec moraliter.
PL 15, 1622A霊的な邪悪の逆風に対しては、砂地にも海上にも、安全な者はいない。タルシシュの船も、激しい霊〔風〕によってしばしば砕かれる。以上が道徳の意味である。
Liber IV, Caput XXXIII
第4巻 第XXXIII章PL 15, 1622ACaeterum quod ad mysticum ordinem spectat, cernis vetusti erroris vincula suis resoluta vestigiis; ut primo gulae, secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solveretur.
PL 15, 1622Aところで、奥義の意味の次第にかかわることとしては、あなたは、古い誤りの縛めが、それ自身の足跡をたどって解かれるのを見る〔suis vestigiis は、誤りが結ばれた順をそのまま逆にたどって、の意と取った〕。第一に口腹の、第二に安易さの、第三に野心の罠が解かれたのである。
Pellectus est enim Adam cibo: et in locum interdictae arboris sententiae facilitate trangressus, temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum similitudinem divinitatis affectat.
PL 15, 1622Aアダムは食べ物に釣られ、判断の軽さによって、禁じられた木の場所へと踏み越え〔底本は trangressus。transgressus と読む。sententiae facilitate は「判断(考え)の軽さによって」と取った。「〔神の〕言い渡しを安易に踏み越え」とも読める〕、さらに、神性との類似を求めて、無謀な野心の罪にも陥ったからである。
Et ideo prius Dominus veteris nexus solvit injuriae; ut nos jugo captivitatis excusso, vincere crimina Scripturarum praesidio disceremus.
PL 15, 1622Aそれゆえ主はまず、古い不正の縄目を解いた。それは我々が、捕囚の軛を振り払い、聖書の守りによって罪に打ち勝つことを学ぶためである。
Liber IV, Caput XXXIV
第4巻 第XXXIV章PL 15, 1622BQuod si Dominus Jesus propria non desideravit, tu aliena cur quaeras? Si creator omnium saeculi gloriam, subeundae paupertatis virtute comtempsit: cur tu fastidias quod natus es, appetas quod indebitum est?
PL 15, 1622Bもし主イエスが自分のものさえ望まなかったのなら、あなたはなぜ他人のものを求めるのか。万物の創造者が、貧しさを引き受ける徳によって世の栄光を軽んじた〔底本は comtempsit。contempsit と読む〕のなら、あなたはなぜ、生まれついた身分を嫌い、得るべきでないものを欲するのか。
Cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt, ad supplicium diuturna deposcas? Cave insidias, cave fraudes.
PL 15, 1622B用いるためにはあなたにとって長続きしえず、責め苦のためには長く続くものを、なぜあなたは求めるのか。罠を警戒せよ。欺瞞を警戒せよ。
Et hoc ipso quod ad subruendum hominem totum versuta diabolus mundum fraude concutiat, totius saeculi pugnet illecebris, ejus tibi blanditia plus cavenda est.
PL 15, 1622B悪魔は、人間を覆そうとして、狡猾に欺瞞をもって世界全体を揺さぶり、世全体の誘惑をもって戦う。まさにそのゆえに、その甘言はあなたにとっていっそう警戒すべきものである。
Non Evam cibus inflexerat, non mandatorum oblivio destituerat: sed promissi honoris ambitio illecebrosa decepit. Quae si solum Dominum adorare voluisset, indebita non quaesisset.
PL 15, 1622Bエバを傾けたのは食べ物ではなく、戒めの忘却が彼女を倒したのでもない。約束された栄誉への誘惑的な野心が彼女を欺いたのである。もし彼女が主のみを拝することを望んでいたなら、得るべきでないものを求めはしなかったであろう。
Et ideo remedium datur quo telum ambitionis obtundas, ut soli Domino serviamus; caret enim ambitione religiosa devotio.
PL 15, 1622Bそれゆえ、あなたが野心の矢を鈍らせるための薬が与えられている。それは、我々がただ主にのみ仕えることである。敬虔な献身には野心がないからである。
Liber IV, Caput XXXV
第4巻 第XXXV章PL 15, 1622C(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur esse vitiorum.
PL 15, 1622C(第13節)「そしてあらゆる誘惑を終えて、悪魔は時が来るまで彼から離れた」。ほとんどすべての罪の源は、この三種の悪徳であると示される。
Neque enim consummatam omnem tentationem Scriptura dixisset; nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in ipsa origine sunt cavenda. Finis ergo tentationum, finis est cupiditatum; quia causae tentationum causae cupiditatum sunt.
PL 15, 1622C聖書は「あらゆる誘惑を終えて」とは言わなかったであろう。この三つの中にすべての罪の素材があり、その種子はまさに起源において警戒すべきものでないとすれば。ゆえに誘惑の終わりは欲念の終わりである。誘惑の原因は欲念の原因だからである。
Causae autem cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, aviditas potentiae. Quam religiosum videtur ut commorationem christianae feminae non recuses! Sed crebra inde tentatio.
PL 15, 1622C欲念の原因は、肉の快楽、栄光の外見、権勢への貪りである。キリスト教徒の女性が〔同じ家に〕留まることを拒まないのは、何と敬虔に見えることか。だがそこから誘惑がしばしば生じる。
Si attentos Deo viderit diabolus, suggerit ut decipiat: sed tu quamvis de proposito praesumas, cave tentationem, sciens naturam.
PL 15, 1622C悪魔は、神に心を配る者たちを見ると、欺くために示唆する。だがあなたは、己の決意を頼みにするとしても、〔己の〕本性を知って、誘惑を警戒せよ。
Haec tria, si recorderis, etiam Paulus cavenda praescribit, designans tres esse species peccatorum, a quibus liber exspectat justitiae coronam.
PL 15, 1622Dあなたが思い起こすなら、パウロもこの三つを警戒すべきものとして命じており、罪には三つの種類があることを指し示している。そこから自由な者は、正義の冠を待ち望む。
Neque enim, inquit, in verbo adulationis fuimus, neque in occasione avaritiae, Deus testis est, neque gloriam quaerentes ab hominibus (I Thess. II, 5 et 6) ; et ideo diabolum vicit, coronam petivit.
PL 15, 1622D彼は言う。「実に我々は、へつらいの言葉を用いたことも、貪欲の口実を設けたこともない。神が証人である。また、人々から栄光を求めたこともない」(一テサロニケ2:5、6)。それゆえ、彼は悪魔に勝ち、冠を求めた。
Liber IV, Caput XXXVI
第4巻 第XXXVI章PL 15, 1623AVides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem, cedere solere verae virtuti. Et si invidere non desinat, tamen instare formidat; quia frequentius refugit triumphari.
PL 15, 1623Aそれゆえ、あなたは見る、悪魔自身が、熱意において頑固ではなく、まことの徳には譲るのが常であることを。妬むことをやめないとしても、迫ることは恐れる。打ち負かされることをしばしば避けるからである。
Audito itaque Dei nomine, Recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus advenit.
PL 15, 1623Aこうして、神の名を聞いて、「時が来るまで離れた」と〔ルカは〕言う。のちに悪魔は、誘惑するためではなく、公然と戦うために来るからである。
Liber IV, Caput XXXVII
第4巻 第XXXVII章PL 15, 1623ADocet igitur te Scriptura divina non tibi contra carnem et sanguinem, sed contra insidias spiritales esse certamen (Ephes. VI, 12) .
PL 15, 1623Aこうして神の聖書は、あなたに教える。あなたの戦いは、血肉に対するものではなく、霊的な策略に対するものだと(エフェソ6:12)。
Vides magnificentiam christiani viri, qui certat cum rectoribus mundi: et licet constitutus in terris, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, animi virtute decernit.
PL 15, 1623Aあなたは、キリスト教徒の気高さを見る。彼はこの世界の統治者たちと戦い、地上に置かれていながら、天にある悪の霊的なものどもに対して、心の徳をもって決着をつけようとするのである。
Non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in terra: sed spiritalibus propositis praemiis, de regno Dei et Christi haereditate necesse est spiritalia prius impedimenta superentur. Corona proposita est, subeunda certamina sunt.
PL 15, 1623B我々は、地上のもののために争って、地上で戦うのではない。霊的な報いが前に置かれているのだから、神の国とキリストの相続のために、まず霊的な妨げが乗り越えられねばならない。冠は前に置かれている。戦いは引き受けねばならない。
Nemo potest, nisi vicerit, coronari: nemo potest vincere, nisi ante certaverit. Ipsius quoque coronae major est fructus, ubi major est labor: Arcta enim et angusta est via, quae ducit ad vitam . . . . lata vero et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 14 et 13) .
PL 15, 1623B勝たずに冠を受けうる者はなく、先に戦わずに勝ちうる者はない。冠そのものの実りも、労苦が大きいほど大きい。「生命に至る道は狭く、細い。……だが死に至る道は、広く、ゆとりがある」(マタイ7:14、13)。
Et ideo tentationem neutiquam timere debemus; est enim causa victoriae, materia triumphorum.
PL 15, 1623Bそれゆえ、我々は誘惑をまったく恐れてはならない。誘惑は勝利の原因であり、凱旋の素材だからである。
Liber IV, Caput XXXVIII
第4巻 第XXXVIII章PL 15, 1623BDives ille, qui tentationem non sensit in saeculo, in poenis est apud inferos: pauper ille Lazarus qui ita paupertate morboque afflictus est et attritus, ut vibices ejus a canibus lamberentur, vitae istius labore miserabilis, coronam gloriae quaesivit aeternae (Luc. XVI, 22) .
PL 15, 1623Bあの金持ちは、世にあって誘惑を感じなかったので、冥界で刑罰の中にいる。あの貧しいラザロは、貧しさと病に苦しめられ、すり減らされ、その傷痕を犬たちになめられるほどで、この生の労苦のゆえに憐れむべき者であったが、永遠の栄光の冠を求めた(ルカ16:22)。
Multae enim tribulationes, non quorumcumque, sed justorum (Psal. XXXIII, 20) . Denique quos diligit Dominus, saepe castigat (Hebr. XII, 6) . Petrus tentatus est, ut negaret: negavit, ut fleret (Luc. XXII, 57 et seq.) . Et quid de caeteris dicam?
PL 15, 1623C実に、苦難が多いのは、誰彼にでもではなく、義人たちにである(詩篇33:20)。また、「主は、愛する者をしばしば懲らす」(ヘブライ12:6)。ペトロは試みられて否認した。泣くために否認したのである(ルカ22:57以下)。ほかの者たちについて何を言おうか。
Nempe Job erat probatus Deo: sed licet probatus erat; victor tamen non erat (Job. I, 12, et II, 6) . Probata erat devotio; virtutis tamen praemium non habebat. Et ideo tentandus offertur, ut gloriosior redderetur.
PL 15, 1623Cヨブは確かに神に認められていた。だが、認められてはいても、勝利者ではなかった(ヨブ記1:12、2:6)。献身は認められていたが、徳の報いはまだ持っていなかった。それゆえ、彼は、より栄光あるものとなるために、誘惑にさらされるべき者として差し出される。
Liber IV, Caput XXXIX
第4巻 第XXXIX章PL 15, 1623CIllius quoque certaminis refert ut gradum spectes. Non unum telum diabolus habet, frequentat spicula; ut aut praemio vincat, aut taedio. Primo cupiditate vulnerat, secundo pietate, tertio sanitate; mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus.
PL 15, 1623Cあの戦いについても、その段階を見ることが重要である。悪魔の矢は一つではなく、投げ矢を重ねる。報酬によって勝つか、倦怠によって勝つかのためである。まず欲念によって傷つけ、次に敬虔〔pietas。ここでは子らへの情愛を言う〕によって、第三に健康によって傷つける。精神の傷と体の傷とで同時に戦うからである。
Diversitas quoque ipsa tentationum pro diversitate certantium est. Avaritiae damno dives urgetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus ulceribus. Quanta haec tela!
PL 15, 1624A誘惑の多様さそのものも、戦う者の多様さに応じている。金持ちは貪欲を痛める損害で、父は子らを失う損害で、人は痛みで、体は傷で攻められる。これらの矢の何と多いことか。
Unde Dominus noluit habere quod perderet; et ideo pauper huc venit, ne haberet diabolus, quod auferret. Vis scire quam verum sit? Ipsum Dominum dicentem audi: Venit hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 15, 1624Aそれゆえ主は、失うものを持つことを望まなかった。それゆえ貧しい者としてここに来た。悪魔が奪い取るものを持たぬためである。これがどれほど真であるか知りたいか。主自身の言葉を聞け。「この世の君主が来る。だが私のうちに、何も見いだせない」(ヨハネ14:30)。
Noluit etiam paucorum esse pater, ut esset omnium. Frustra autem corporis tentaretur ulceribus, qui contemneret omnes corporis passiones: simul ut ostenderet nobis quod immaculata, corporis hoste depulso, victoria sibi deberetur.
PL 15, 1624Aまた、少数の者の父であることを望まず、すべての者の父であろうとした。体の傷によって誘惑されても無益であろう、体のあらゆる情念を軽んじる者が。同時にそれは、体の敵が追い払われたなら、汚れなき勝利が己のものとなるべきことを我々に示すためでもある。
Sed ille quasi homo suis tentatur, hic publicis: illi patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. Nec totus sine fraude diabolus, qui exasperare Dei Filium vereretur: illum injuriis tentat, hunc praemiis.
PL 15, 1624Aだが彼〔ヨブ〕は人として、己のもので誘惑され、こちら〔キリスト〕は公のもので誘惑される。ヨブからは財産が奪われ、キリストには世界の王国が差し出される。悪魔はまったく欺瞞なしというわけではない、神の子を怒らせることを恐れたのだから。ヨブを危害で誘惑し、キリストを報酬で誘惑する。
Ille quasi servulus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job. I, 21) : hic naturae suae dispositionisque conscius sua sibi ridet offerri.
PL 15, 1624Bヨブは僕のように言う。「主が与え、主が奪った」(ヨブ記1:21)。こちらは己の本性と定めを知る者として、己のものが己に差し出されるのを笑う。
Et ut ad illud revertamur, ingruit nuntius super nuntium (Ibid., 14 et seq.) , congeminant vulnera: nec tamen fortis athleta mente turbatur. Adhibetur mulier primae fraudis illecebra (Job. II, 9) : hic per virginem natus errori obnoxiam non habebat.
PL 15, 1624Bさて、あの話に戻ると、使者に使者が重なり(ヨブ記1:14以下)、傷が倍加する。それでも強い闘士は精神を乱さない。女が加えられる、最初の欺瞞の誘惑として(ヨブ記2:9)。こちらはおとめを通して生まれたので、過ちにさらされる女を持たなかった〔per virginem … errori obnoxiam non habebat の係りは定かでない。このように取った〕。
Amici adhibentur qui pravis consiliis opprimant reluctantem. Sed in omnibus quae acciderunt ei, nusquam peccavit Job labiis suis in conspectu Dei (Ibid., 10) .
PL 15, 1624B友が加えられ、抗う者を悪しき助言で圧迫する。だが「彼に起きたすべてのことにおいて、ヨブは神の前で、その唇によって決して罪を犯さなかった」(ヨブ記2:10)。
Liber IV, Caput XL
第4巻 第XL章PL 15, 1624BNam quod maledicit diei, dicens: Pereat dies illa in qua natus sum (Job III, 3) ; et infra: Et maledicat ei is qui maledixit diem illam, qui habet magnum cetum opprimere (Ibid., 8) , ad prophetiam pertinet; eo quod diabolum tamquam procellosi saeculi istius cetum Dominus noster Jesus Christus oppressit: et generationis suae carnalis diem perire desiderat; ut dies ejus in regeneratione numeretur.
PL 15, 1624B実に、ヨブが日を呪って、「私の生まれた日は滅びよ」(ヨブ記3:3)と言い、さらに下で、「その日を呪った者、大いなる怪物を打ち倒そうとする者が、その日を呪え」(ヨブ記3:8)と言うのは、預言にかかわる。我々の主イエス・キリストが、悪魔を、嵐の多いこの世の怪物のように打ち倒したからである。また彼〔ヨブ〕は、自分の肉による誕生の日が滅びることを望む。彼の日が再生において数えられるためである。
Pereat, inquit, dies saecularis, ut dies spiritalis oriatur. Ergo in tentatione sanctus Job mysteria loquebatur; qui enim vincebat saeculum, Christum videbat.
PL 15, 1624C彼は言う。「世俗の日は滅びよ。霊的な日が昇るために」。ゆえに聖ヨブは、誘惑の中で奥義を語っていた。世に勝つ者は、キリストを見ていたからである。
Liber IV, Caput XLI
第4巻 第XLI章PL 15, 1624CNos igitur non timeamus tentationes, sed magis tentationibus gloriemur, dicentes: Cum infirmamur, tunc potentes sumus; tunc enim nectitur corona justitiae (II Cor. XII, 10) .
PL 15, 1624Cそれゆえ我々は、誘惑を恐れず、むしろ誘惑を誇ろう。「我々が弱いとき、そのとき我々は強い」と言いつつ。そのとき、正義の冠が編まれるからである(二コリント12:10)。
Sed illa Paulo fortassis accommoda: nos autem quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. In saeculo laurus corona est, corona est scutum. At vero tibi proposita est corona deliciarum: Corona enim deliciarum obumbrabit te (Prov. IV, 9) .
PL 15, 1624Cだが、あの冠はおそらくパウロにふさわしいものである。我々には、冠が複数あるのだから、そのいずれをも望むべきである。世では月桂冠が冠であり、盾も冠である。だがあなたには、喜びの冠が前に置かれている。「喜びの冠が汝を覆う」(箴言4:9)。
Et alibi: Scuto bonae voluntatis suae circumdabit te (Psal. V, 13) . Gloria quoque et honore quem dilexit Dominus, coronavit (Psal. VIII, 6) . Ergo qui vult coronam dare, tentationes suggerit. Et si quando tentaberis, cognosce quia paratur corona. Tolle martyrum certamina, tulisti coronas: tolle cruciatus, tulisti beatitudines.
PL 15, 1625Aまた別の箇所では、「彼は、その善意の盾で汝を囲む」(詩篇5:13)。「主は、愛した者を、栄光と栄誉によって冠した」(詩篇8:6)。ゆえに、冠を与えようとする者は、誘惑を示唆する。あなたがいつか誘惑されるなら、冠が備えられていることを知れ。殉教者たちの戦いを取り去れば、冠を取り去ったことになる。責め苦を取り去れば、至福を取り去ったことになる。
Liber IV, Caput XLII
第4巻 第XLII章PL 15, 1625ANonne tentatio Joseph virtutis est consecratio? Nonne injuria carceris corona est castitatis? Quemadmodum regni in Aegypto consortium potuisset adipisci, nisi venditus fuisset a fratribus?
PL 15, 1625Aヨセフの誘惑は、徳の聖別ではないか。牢獄の不当な仕打ちは、貞潔の冠ではないか。兄弟たちに売られなかったなら、どのようにしてエジプトで王国の分け前に与りえたであろうか。
Quod Dei factum arbitrio, ut justus probaretur, ipse monstravit, dicens: Quemadmodum fieret in hodierno, ut pasceretur populus multus (Gen. L, 20) ?
PL 15, 1625Aこのことが、義人が試されるために、神の定めによってなされたことを、彼自身が示した。「どのようにして今日のようになるのか、多くの民が養われるために」と言って(創世記50:20)。
Non debemus igitur tentationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia comparantur: sed magis rogare contemplatione conditionis humanae; ut eas tentationes subeamus, quas ferre possimus.
PL 15, 1625Aゆえに我々は、世の誘惑を悪いものとして恐れるべきではない。それによって善い報いが備えられるのだから。むしろ、人間の境遇を思って、我々が耐えうる誘惑を引き受けるよう願うべきである。
Liber IV, Caput XLIII
第4巻 第XLIII章PL 15, 1625B(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam. Completur hoc loco prophetia Esaiae dicentis: Regio Zabulon, et terra Nephthalim, et caeteri paraliam inhabitantes, et qui secus maritima, et trans Jordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem viderunt magnam (Esai. IX, 1 et 2) .
PL 15, 1625B(第14節)「そしてイエスは、霊の力のうちにガリラヤに帰った」。ここで、イザヤの預言が成就する。彼は言う。「ゼブルンの地とナフタリの地、また海沿いに住む残りの者たち、海のかたわらの者たち、ヨルダンの向こうの、諸国民のガリラヤにいる者たち、死の陰に座っていた民は、大いなる光を見た」(イザヤ9:1、2)。
Quis est enim lux magna, nisi Christus qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum?.
PL 15, 1625B大いなる光とは、この世に来るすべての人を照らすキリストでなくて、誰であろうか。
Liber IV, Caput XLIV
第4巻 第XLIV章PL 15, 1625B(Vers. 17.) Deinde librum accepit, ut ostenderet se ipsum esse qui locutus est in Prophetis: et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt veteris Testamenti, alium novi: vel qui initium Christi dicunt esse de virgine: quomodo enim coepit ex virgine, qui ante virginem loquebatur?
PL 15, 1625B(第17節)次に彼は書を受け取った。預言者たちの中で語った者が自分自身であることを示すためであり、また、古い契約の神と新しい契約の神を別の神と言う不信の者たちの冒瀆、あるいはキリストの始まりはおとめからであると言う者たちの冒瀆を除くためである。おとめより前に語っていた者が、どうしておとめから始まったのか。
Liber IV, Caput XLV
第4巻 第XLV章PL 15, 1625C(Vers. 18.) Spiritus Domini super me. Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam. Ipsum loquitur Scriptura Jesum Deum hominemque, in utroque perfectum: Deum loquitur et Patrem, et Spiritum sanctum.
PL 15, 1625C(第18節)「主の霊が私の上にある」。あなたは、共に永遠で完全な三位一体を見る。聖書は、イエス自身が神であり人であって、そのいずれにおいても完全であると語る。また、父と聖なる霊をも神として語る。
Spiritus enim sanctus cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit in Christum; cum Dei Filius baptizaretur in fluvio, Pater loqueretur e coelo.
PL 15, 1625C聖なる霊が協力者として示されるのは、体の形をとってハトのようにキリストに降ったときである。神の子が川で洗礼を受けたとき、父が天から語った。
Quod igitur majus quaerimus testimonium, quam quod se fuisse qui locutus est in Prophetis, propria voce signavit?
PL 15, 1625Cでは、預言者たちの中で語った者が自分であったことを、自らの声で証した、これ以上に大きな証言を、我々は何に求めようか。
Ungitur oleo spiritali, et virtute coelesti; ut paupertatem conditionis humanae thesauro resurrectionis rigaret aeterno, captivitatem mentis averteret, caecitatem illuminaret animorum, annum Domini perpetuis diffusum temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat.
PL 15, 1625C彼は、霊的な油と天の力によって油注がれる。それは、人間の境遇の貧しさを復活の永遠の宝で潤し、精神の捕囚を転じ、心の盲目を照らし、永続する時々にわたって広がる主の年を宣べ伝えるためである。その年は、労苦の巡りに戻ることを知らず、人々に実りと安息の継続を恵む。
Atque ille ita ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium: nos vero impii, qui divinitatis fidem miraculis operum colligendam contemplatione corporis negabamus.
PL 15, 1625Dそして彼は、あらゆる奉仕に身をかがめ、朗読者の務めさえ退けなかった。ところが不敬虔な我々は、業の奇跡によって集められるべき神性の信仰を、体を見て否定していた。
Liber IV, Caput XLVI
第4巻 第XLVI章PL 15, 1626A(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. Non mediocriter invidia proditur, quae civicae charitatis oblita, in acerba odia causas amoris inflectit.
PL 15, 1626A(第24節)「アーメン、汝らに言う。預言者は誰も、自分の故郷では受け入れられない」。妬みは並々ならず露わにされる。それは市民の愛を忘れ、愛の理由を苛烈な憎しみへと曲げる。
Simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae coelestis exspectes, si alienae fructibus virtutis invideas; aspernator enim Dominus invidorum est, et ab iis qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potestatis avertit.
PL 15, 1626A同時に、この例によっても託宣によっても、他人の徳の実りを妬むなら、天の慈しみの助けを待ち望んでも無益であることが示される。主は妬む者を退け、神の賜物を他人において迫害する者たちから、己の権能の奇跡を遠ざけるからである。
Dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est: et invisibilia nobis ejus per ea quae sunt visibilia demonstrantur.
PL 15, 1626A主の肉の行いは、神性の範例だからである。神の見えないものは、見えるものを通して我々に示される。
Liber IV, Caput XLVII
第4巻 第XLVII章PL 15, 1626BNon otiose itaque salvator excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit; ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum.
PL 15, 1626Bそれゆえ、救い主は、自分の故郷で力の奇跡を何も行わなかったことを、理由なしに弁明しているのではない。故郷への愛情が我々にとってより劣るべきだと、誰かが考えるといけないからである。
Neque enim cives poterat non amare, qui amaret omnes; sed ipsi se charitate patriae, qui invident, abdicarunt; Charitas enim non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4) . Nec tamen exsors beneficiorum patria divinorum est.
PL 15, 1626B万人を愛する者が、市民を愛さずにいられるはずがない。だが妬む者たち自身が、故郷の愛から自らを絶ったのである。「愛は妬まず……高ぶらない」(一コリント13:4)。それでも、故郷は神の賜物に与らぬわけではない。
Quod enim majus miraculum, quam quod in ea natus est Christus? Videte igitur quid mali invidia afferat. Indigna propter invidiam patria judicatur, in qua civis operetur, quae digna fuit in qua Dei Filius nasceretur.
PL 15, 1626Bキリストがそこで生まれたことより大きな奇跡があろうか。それゆえ、諸君、妬みがどれほどの悪をもたらすかを見よ。妬みのゆえに、市民がそこで業をなすにはふさわしくないと判断される故郷が、神の子がそこで生まれるにはふさわしかったのである。
Liber IV, Caput XLVIII
第4巻 第XLVIII章PL 15, 1626B(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae. Non quia Eliae dies fuerunt, sed in quibus Elias operatus est: aut quia dies faciebat illis, qui in ejus operibus lucem videbant gratiae spiritalis, et convertebantur ad Dominum.
PL 15, 1626B(第25節)「真実に汝らに言う。エリヤの日々に、多くの寡婦がいた」。日々がエリヤのものであったからではなく、エリヤがその中で働いた日々だったからであり、あるいは、彼の業のうちに霊的な恩寵の光を見て主に立ち帰った人々に、彼が日をもたらしていたからである〔文が切り詰められており、係りは定かでない。dies faciebat の主語をエリヤと取った〕。
Et ideo aperiebatur coelum videntibus aeterna et divina mysteria: claudebatur quando fames erat; quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. Sed de hoc plenius scripsimus, cum de Viduis scriberemus (Lib. de Viduis) .
PL 15, 1626Cそれゆえ、永遠で神的な奥義を見る者たちには天が開かれ、飢饉のときには閉ざされた。神性を知る豊かさが何もなかったからである。だがこのことは、『寡婦たちについて』を書いたとき、より詳しく書いた(『寡婦たちについて』の書)。
Liber IV, Caput XLIX
第4巻 第XLIX章PL 15, 1626C(Vers. 27.) Et multi leprosi erant in Judaea temporibus Elisaei prophetae: et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus.
PL 15, 1626C(第27節)「またエリシャ預言者の時代に、ユダヤには多くの重い皮膚病の者がいた。だが、彼らの誰も清められず、シリア人ナアマンだけが清められた」。
Evidenter hic sermo nos Domini salutaris informat, et ad studium venerandae divinitatis hortatur, quod nemo sanatus ostenditur, et maculosi morbo corporis absolutus, nisi qui religioso officio studuit sanitati.
PL 15, 1626Cここで、救いをもたらす主の言葉は、明らかに我々を教え、崇めるべき神性への熱意へと促す。体の病で斑になった者のうち、癒されたと示され、解き放たれたのは、敬虔な務めをもって健やかさを熱心に求めた者だけだからである。
Non enim dormientibus divina beneficia, sed observantibus deferuntur. Et bene apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, Dominicumque factum Scripturis docetur veteribus convenire, quod in libris quoque Regnorum legimus gentilem virum Naaman prophetico oraculo leprae maculis absolutum, cum plurimos Judaeorum lepra corporis pariter et mentis absumeret (IV Reg. V, 14) .
PL 15, 1626D神の賜物は、眠る者にではなく、気を配る者に授けられるからである。また、適切な比較の例によって、妬む市民たちの傲慢が挫かれ、主の行いが古い聖書と合致することが教えられる。我々は『列王記』の書にも、異邦人ナアマンが預言者の託宣によって、重い皮膚病の斑から解かれたことを読む。そのとき、ユダヤ人の非常に多くが、体と同時に精神の重い皮膚病に蝕まれていたのである(列王記四5:14)。
Siquidem quatuor illos qui cogente fame, in castra regis Syriae primi tetenderunt, tradit historia fuisse leprosos (IV Reg. VII, 3) .
PL 15, 1627A実に、飢えに迫られて、シリアの王の陣営に最初に向かったあの四人は、重い皮膚病の者であったと、歴史は伝える(列王記四7:3)。
Cur igitur non curabat fratres, non curabat cives, non sanabat propheta consortes; cum sanaret alienos, sanaret eos qui observantiam Legis, et religionis consortium non habebant: nisi quia voluntatis est medicina, non gentis; et divinum munus votis eligitur, non naturae jure defertur?
PL 15, 1627Aではなぜ、預言者は兄弟たちを癒さず、市民たちを癒さず、仲間を癒さなかったのか。他人を、律法の遵守と宗教の共同体を持たぬ者たちを癒しながら。それは、癒しは意志に属し、民に属さないからであり、神の賜物は願いによって選ばれ、生まれの権利によっては授けられないからではないか。
Disce, Christiane, rogare quod cupias impetrare: fastidiosos viros coelestium profectus munerum non sequuntur.
PL 15, 1627Aキリスト教徒よ、得ようと望むものを願うことを学べ。気難しい人々には、天の賜物の進展はついてこない。
Liber IV, Caput L
第4巻 第L章PL 15, 1627BSed quamvis simplex expositio moralem informet affectum; gratia tamen non est occulta mysterii. Etenim cum posteriora a superioribus deriventur, tum etiam superiora posterioribus astruuntur (Lib. de Viduis) .
PL 15, 1627Bだが、単純な講解が道徳的な心情を形づくるとはいえ、奥義の趣〔gratia を「趣」と取った。奥義の恩寵の意とも取れる〕は隠れていない。実に、後のものは先のものから導かれ、また先のものは後のものによって築き上げられる(『寡婦たちについて』の書)。
Diximus enim in libro alio, in vidua illa ad quam Elias directus est, typum Ecclesiae praemissum. Populus Ecclesiam congruit, ut sequatur.
PL 15, 1627B我々は別の書で、エリヤが遣わされたあの寡婦に、教会の予型があらかじめ示されていると述べた。民〔の予型〕が、教会〔の予型〕に続いて、それに合致する〔Populus Ecclesiam congruit, ut sequatur の構文は定かでない。寡婦に示された教会の予型に、ナアマンに示された民の予型が続いて合う、の意と取った〕。
Populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus prius quam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus, jam non lepra, sed immaculata virgo coepit esse sine ruga.
PL 15, 1627B異邦人から集められたあの民、以前は重い皮膚病の者であり、以前は斑に覆われていたあの民は、奥義の川で洗礼を受ける前はそうであった。同じ民が、洗礼の秘跡ののちに、体と精神の斑を洗い清められて、もはや重い皮膚病ではなく、しわのない汚れなき処女となり始めた。
Merito ergo magnus Naaman in conspectu Domini sui, et admirabilis facie describitur; quoniam in ejus typo salus futura gentibus declaratur, qui solutae consilio puellae, quae fractis viribus civium, in hostilem captiva venerat potestatem, a propheta salutem sperare commonitus (IV Reg. V, 2) , non terreni regis imperio, sed divinae misericordiae liberalitate sanatur.
PL 15, 1627Bそれゆえ、偉大なナアマンが、その主人の前で、また顔つきにおいて驚嘆すべき者として描かれるのは当然である。彼の予型において、諸国民に将来の救いが示されるからである。彼は、結婚に縛られない〔ミーニュの脚注は、ローマ版は sanctae(聖なる)、古い版と十一の写本は sacratae(聖別された)と読むが、より良い写本は solutae と読み、結婚のきずなに縛られない、あるいは父祖の儀礼のくびきから解かれた、の意であるとする。どちらの意でも教会の予型を帯びうるという〕少女の助言を受けた。この少女は、市民たちの力が砕かれたとき、敵の権力のもとに捕虜として来ていた者であり、彼女によって預言者から救いを期待するよう促され(列王記四5:2)、地上の王の命令によってではなく、神の慈しみの寛大さによって癒される。
Liber IV, Caput LI
第4巻 第LI章PL 15, 1627CCur mystico numero mergere jubetur? Cur Jordanis fluvius eligitur? Nonne boni, inquit, Abana et Pharphar fluvii Damasci prae Jordane (Ibid., 12) ? Sed iratus hos praetulit, Jordanem meditatus elegit; nescit enim ira mysterium, fides novit.
PL 15, 1627Cなぜ奥義の数によって浸れと命じられるのか。なぜヨルダンの川が選ばれるのか。「ダマスコの川であるアバナとパルパルは、ヨルダンよりも良いではないか」と彼は言う(列王記四5:12)。だが、怒っていたときにはこれらを選び、思案してからヨルダンを選んだ。怒りは奥義を知らず、信仰は知っているからである。
Disce baptismatis gratiam salutaris: qui leprosus merserat, fidelis emersit. Disce spiritalia sacramenta signari: corporis remedium petitur, mentis acquiritur. Abluitur caro, affectus abluitur.
PL 15, 1627C救いをもたらす洗礼の恩寵を学べ。重い皮膚病の者として浸った者は、信仰ある者となって上がってきた。霊的な秘跡がここにしるしづけられていることを学べ。体の治療が求められ、精神の治療が得られる。肉が洗われ、情意が洗われる。
Non enim magis corporis quam mentis lepram video fuisse mundatam; quando post baptismum, veteris erroris colluvione detersa, negat se diis alienis hostias, quas spoponderat Domino, litaturum (Ibid., 17) .
PL 15, 1627C私は、体の重い皮膚病と同じく、精神の重い皮膚病も清められたと見る。洗礼ののち、古い迷いの汚れが拭い去られると、彼は、主に誓っていたいけにえを他の神々にはささげないと言うからである(列王記四5:17)。
Liber IV, Caput LII
第4巻 第LII章PL 15, 1627DDisce etiam congruae praecepta virtutis: probavit fidem, qui praemia recusavit. Disce utroque dictorum factorumque magisterio quid sequaris. Habes Domini praeceptum, vatis exemplum, gratis accipere, gratis dare: nec vendere ministerium, sed offerre (Matth. X, 8) .
PL 15, 1627Dふさわしい徳の教えをも学べ。報酬を拒んだ者は、信仰を証しした。言葉と行いの両方の教導から、何に従うべきかを学べ。あなたは、主の戒めと預言者の模範を持っている。ただで受け、ただで与えよ。奉仕を売るのではなく、差し出せ(マタイ10:8)。
Non enim pretio taxatur Dei gratia, nec in sacramentis lucrum quaeritur, sed obsequium sacerdotis.
PL 15, 1628A神の恩寵は代価で値踏みされるものではなく、秘跡において利得が求められるのでもなく、求められるのは司教の奉仕だからである。
Liber IV, Caput LIII
第4巻 第LIII章PL 15, 1628ANon tamen satis est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque tuae cohibendae sunt manus: nec hoc solum exposcimus, ut te solum castum immaculatumque custodias. Non enim dixit Apostolus, te solum: sed, Te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22) .
PL 15, 1628Aしかし、あなた自身が利得を求めないだけでは足りない。あなたの家の者たちの手も抑えねばならない。我々が要求するのは、あなたが自分一人だけを貞潔で汚れなく守ることだけではない。使徒は「汝だけを」とは言わず、「汝自身を貞潔に守れ」と言ったからである(一テモテ5:22)。
Quaeritur ergo non solum tua ab hujusmodi nundinis, sed etiam domus tuae castitas: Oportet enim irreprehensibilem esse sacerdotem . . . . suae domui bene praepositum, filios habentem subditos, cum omni castitate.
PL 15, 1628Aそれゆえ、このような商いから離れていることが求められるのは、あなた自身だけでなく、あなたの家の貞潔でもある。「司教は非の打ちどころがなく……自分の家をよく治め、子らを従わせ、あらゆる貞潔を備えた者でなければならない」。
Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit (I Tim. III, 2-5) ? Instrue ergo familiam tuam, hortare, custodi: et si te fefellerit servulus (humanam enim non excipio facultatem) prophetico deprehensus repudietur exemplo.
PL 15, 1628A「自分の家を治めることを知らない者が、どうして神の教会の世話をするだろうか」(一テモテ3:2–5)。それゆえ、あなたの家の者を教え、励まし、見張れ。もし下僕があなたを欺いたなら(人間にありがちなことを、私は除外しないからである)、預言者の模範に従って、見つけ出されて追放されるがよい。
Cito (I, q. I, cap. Cito) turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia corpus animumque male quaesita commaculat.
PL 15, 1628B恥ずべき報酬には、たちまち重い皮膚病が続き(『教令集』第2部第1事例第1問題「Cito」法文)、悪しく求められた金銭は体と心を汚す。
Accepisti, inquit, pecuniam, et possidebis ex ea agrum, et vineam, et oliveta, et greges: et lepra Naaman applicabit se in te, et semini tuo usque in aeternum (IV Reg. V, 26 et 27) . Vides quia facto auctoris successio damnatur heredis.
PL 15, 1628B「汝は金銭を受け取った。それによって畑とブドウ畑とオリーブ畑と家畜の群れを手に入れるだろう。だが、ナアマンの重い皮膚病が汝にまといつき、汝の子孫にも永遠に及ぶ」と彼は言う(列王記四5:26、27)。あなたは、行為者の行いのゆえに、その相続人の系統が断罪されることを見る。
Inexpiabilis est enim venditi culpa mysterii, et gratiae vindicta coelestis transit ad posteros.
PL 15, 1628B売られた奥義の咎は贖いえず、恩寵をめぐる天の報復は子孫にまで及ぶからである。
Denique Moabitae et caeteri non intrabunt in Ecclesiam Dei usque ad tertiam et quartam generationem (Deut. XXIII, 3) : tamdiu videlicet (ut simplicius interpretemur) donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret.
PL 15, 1628B実に、「モアブ人とその他の者たちは、第三代、第四代まで、神の教会に入ってはならない」(申命記23:3)。すなわち(より素朴に解するなら)、何代にもわたる世代の継承が、張本人たちの咎を消し去るまでの間である。
Liber IV, Caput LIV
第4巻 第LIV章PL 15, 1628CSed cum illi qui in Deum idololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse multati: profecto durior videtur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi, prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum Dominus noster Jesus Christus per lavacri regenerationem omnibus remissionem dederit peccatorum; nisi ut vitiorum magis quam generis semen intelligas.
PL 15, 1628Cしかるに、偶像崇拝の迷いによって神に対して罪を犯した者たちは、第四世代まで罰を受けたと見えるのに、ゲハジの子孫が、財を持とうとする欲のゆえに、預言者の権威によって永遠に断罪されるというこの判決は、確かにいっそう苛烈に見える。とりわけ、我々の主イエス・キリストが、再生の洗いによってすべての人に罪の赦しを与えたのであるから。ただし、あなたがここで言う子孫を、血統の子孫よりも悪徳の子孫と解するなら別である。
Sicut enim qui filii promissionis sunt, aestimantur in semen bonum: ita etiam qui filii erroris sunt, aestimantur in semen malum. Nam et Judaei ex patre diabolo, non utique carnis successione, sed criminis.
PL 15, 1628C約束の子である者たちが善い種子とみなされるように、迷いの子である者たちは悪い種子とみなされるからである。実際、ユダヤ人は父である悪魔から出た者であるが、それは肉による継承ではなく、罪による継承である。
Ergo omnes cupidi, omnes avari Giezi lepram cum divitiis suis possident: et male quaesita mercede, non tam patrimonium facultatum, quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio, et brevi fructu.
PL 15, 1628Cそれゆえ、すべての貪欲な者、すべての強欲な者は、自分の富とともにゲハジの重い皮膚病を所有する。悪しく求めた報酬によって、彼らは、資産という財産というよりむしろ罪の宝を、永遠の責め苦と束の間の実りのために蓄えたのである。
Nam cum divitiae sint caducae, poena perpetua est; quia neque avarus, neque ebriosus, neque idolis serviens regnum Dei possidebit.
PL 15, 1628D富ははかないが、刑罰は永続するからである。強欲な者も、酒に溺れる者も、偶像に仕える者も、神の国を受け継がないからである。
Liber IV, Caput LV
第4巻 第LV章PL 15, 1629A(Vers. 28, 29.) Et repleti sunt ira omnes in synagoga, haec audientes: et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem.
PL 15, 1629A(第28、29節)「会堂にいた者は皆、これらを聞いて怒りに満ち、立ち上がって、彼を町の外に追い出した」。
Sacrilegia Judaeorum, quae multo ante Dominus praenuntiaverat per prophetam, et psalmi versiculo declaraverat quae passurus esset in corpore constitutus, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12) , in Evangelio docet esse completa.
PL 15, 1629Aユダヤ人たちの瀆聖は、主がはるか前に預言者を通して予告し、また体をもって存在して受けることになる苦難を詩篇の小節によって明らかにして、「彼らは私に、善に代えて悪を返していた」と言っていたものであるが(詩篇34:12)、主は福音書で、それが成就したと教える。
Nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi injurias irrogabant. Nec mirum si perdiderunt salutem, qui ejecerunt de suis finibus Salvatorem: moralis enim Dominus; et qui docuerat exemplo sui apostolos suos omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec ejicientibus reluctatur, nec rogantibus deest.
PL 15, 1629A主自らが諸民に善行を注いでいたとき、彼らは侮辱を加えたのである。自分たちの境から救い主を追い出した者たちが救いを失ったのも、不思議ではない。主は〔人々の〕振る舞いに即して接するからである〔moralis の意は定かでない。相手の態度に応じて振る舞う、の意と取った〕。自らの模範によって使徒たちに、すべての人にすべてとなることを教えていた主は、望む者を退けず、望まぬ者を縛らず、追い出す者に逆らわず、願う者に欠けることがない。
Sic Gerasenos alibi cum virtutes ejus sustinere non possent, quasi infirmos et ingratos reliquit (Luc. VIII, 37) .
PL 15, 1629Aこのように、別の箇所では、ゲラサ人が主の力に耐えられなかったので、弱く恩知らずな者たちとして彼らを置き去りにした(ルカ8:37)。
Liber IV, Caput LVI
第4巻 第LVI章PL 15, 1629BSimul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: nec captum a Judaeis, sed a se ipso oblatum. Etenim quando vult capitur, quando vult elabitur, quando vult suspenditur, quando vult non tenetur.
PL 15, 1629B同時に理解せよ、体の受難は必然によるものではなく、自発的なものだったことを。ユダヤ人に捕らえられたのではなく、自ら差し出されたのである。実際、望むとき捕らえられ、望むとき逃れ、望むとき吊るされ、望むとき捕まえられない。
Et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat: et ecce per medium illorum, mutata subito vel obstupefacta furentium mente, descendit; nondum enim hora venerat passionis.
PL 15, 1629Bここでも、彼は崖から突き落とされるために山の頂に上っていたが、見よ、怒り狂う者たちの精神が突然変えられたのか、あるいは茫然としたのか、彼らのただ中を通って降りた。受難の時はまだ来ていなかったからである。
Quinetiam malebat adhuc Judaeos sanare quam perdere; ut inefficaci furoris exitu desinerent velle, quod implere non possent. Vides igitur et hic divinitatis esse quod operatus est, et illic voluntatis esse quod captus est.
PL 15, 1629Bむしろ彼は、ユダヤ人たちを滅ぼすよりも、なお癒すことを望んでいた。怒りが実を結ばぬ結末となって、彼らが成し遂げられないことを望むのをやめるようにするためである。それゆえあなたは、ここで彼が行ったことは神性に属し、あちら〔受難のとき〕で捕らえられたことは意志に属することを見る。
Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? Sed noluit sacrilegium esse multorum; ut in auctores culpae crucis invidiam retorqueret; atque a paucis quidem affigeretur, sed pro toto orbe moreretur. (Vers. 33, 38.) Et in synagoga erat homo habens spiritum immundum.
PL 15, 1629B民に捕らえられない者が、どうして少数の者に捕らえられえたであろうか。しかし彼は、瀆聖が多数の者のものとなることを望まなかった。十字架の憎しみを咎の張本人たちに向け返すためであり、少数の者によって磔にされても、全世界のために死ぬためである。(第33、38節)「また会堂に、汚れた霊を持つ人がいた」。
Et infra: Surgens autem de synagoga intravit in domum Simonis et Andreae. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus.
PL 15, 1629Cまた、その下に。「会堂から立ち上がって、シモンとアンデレの家に入った。シモンの姑は高い熱に苦しんでいた」。
Liber IV, Caput LVII
第4巻 第LVII章PL 15, 1629CVide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere offensus, nec injuria violatus Judaeam deserit: quinetiam immemor injuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet.
PL 15, 1629C救い主である主の寛容を見よ。憤りに動かされることも、罪に気分を害されることも、侮辱に傷つけられることもなく、ユダヤを見捨てない。むしろ侮辱を忘れ、寛容を覚えて、あるときは教え、あるときは解放し、あるときは癒して、不信の民の心をなだめるのである。
Et bene sanctus Lucas virum ab spiritu nequitiae liberatum ante praemisit, et substituit feminae sanitatem.
PL 15, 1629C聖ルカが、悪の霊から解放された男をまず前に置き、そのあとで女の癒しを続けたのは、正しい。
Utrumque enim sexum Dominus curaturus advenerat: et prior sanari debuit, qui prior creatus est; nec praetermitti illa quae mobilitate magis animi, quam pravitate peccaverat.
PL 15, 1629D主は男女両性を癒すために来たからである。先に造られた者が先に癒されるべきであり、また、邪悪さによってよりも心の移り気によって罪を犯した女も、見過ごされるべきではなかった。
Liber IV, Caput LVIII
第4巻 第LVIII章PL 15, 1629D(Vers. 31.) Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat; ut inde nova creatura coeperit, ubi vetus ante desivit: nec sub Lege esse Dei Filium, sed supra Legem in ipso principio designaret: nec solvi Legem, sed impleri.
PL 15, 1629D(第31節)主の癒しの業が安息日に始まったことを、〔ルカは〕示している。古いものが先に終わったところから、新しい被造物が始まるようにするためである。また、神の子は律法の下にあるのではなく、まさに初めから律法の上にあることを示し、律法は廃されるのではなく成就されることを示すためであった。
Neque enim per Legem, sed Verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) . Non solvitur ergo Lex, sed impletur; ut fiat renovatio hominis jam labentis.
PL 15, 1630A世界は律法によってではなく、言葉によって造られたからである。我々は読んでいる、「主の言葉によって天は固められた」と(詩篇32:6)。それゆえ、律法は廃されるのではなく成就される。すでに衰えつつある人の刷新が起こるためである。
Unde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem . . . . . induite novum qui secundum Christum creatus est (Ephes. IV, 22 et 24; Coloss. III, 9 et 10) .
PL 15, 1630Aそこで使徒も言う。「汝らは古い人を脱ぎ……キリストに従って造られた新しい人を着よ」(エフェソ4:22、24; コロサイ3:9、10)。
Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem; qui opera operibus intexeret, et prosequeretur opus quod ipse jam coeperat: ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat.
PL 15, 1630A彼が安息日に始めたのは正しい。自らが創造者であることを示すためであり、業に業を織り合わせ、自らがすでに始めていた業を続けるためである。職人が家を改築しようとするなら、土台からではなく屋根から古さを取り壊し始めるようなものである。こうして彼は、先に止めたところに、まず手を差し伸べる。
Liber IV, Caput LIX
第4巻 第LIX章PL 15, 1630BDeinde a minoribus incipit, ut ad majora perveniat. Liberare a daemone et homines, sed in verbo Dei possunt; resurrectionem mortuis imperare divinae solius est potestatis.
PL 15, 1630Bそれから彼は、小さいものから始めて大きなものに至る。人間もまた、神の言葉によってではあるが、悪霊から解放することはできる。しかし、死者に復活を命じることは、ただ神のみの権能に属する。
Liber IV, Caput LX
第4巻 第LX章PL 15, 1630B(Vers. 34.) Nec quemquam movere debet, quod Jesu Nazareni nomen in hoc libro diabolus dixisse primus inducitur. Nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de coelo angelus ad Virginem detulit (Luc. I, 31) .
PL 15, 1630B(第34節)「ナザレのイエスよ」という名を、この書で最初に言ったのが悪魔だとされていることに、誰も動揺してはならない。天から天使がおとめに告げたその名(ルカ1:31)を、キリストが悪魔から受けたのではないからである。
Est enim hujus impudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat.
PL 15, 1630B人間の間で何かを最初に横取りし、新しいものであるかのように人々に持ち出して、自分の権能の恐怖を植えつけるのは、この者の厚かましさにふさわしいことだからである。
Denique et in Genesi primus Deum homini nuncupavit; sic enim habes: Et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus ne edatis ab omni ligno (Gen. III, 1) ? Uterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a Christo.
PL 15, 1630B実に創世記でも、神を人に向けて最初に名指したのは彼である。あなたは、次のとおりに読む。「蛇は女に言った。『神が汝らに、どの木からも食べるなと言ったのは、いったいどういうことか』」(創世記3:1)。それゆえ、〔男も女も〕どちらも悪魔に欺かれ、キリストに癒されたのである。
Liber IV, Caput LXI
第4巻 第LXI章PL 15, 1630CSequere caetera, et Evangelicae lectionis disce mysteria, atque in duorum sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. Sicut enim in Adam omnes moriuntur: ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .
PL 15, 1630C続きに従い、福音の朗読箇所の奥義を学べ。そして、二人の癒しのうちに、万人の救いの秘義を認めよ。「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」(一コリント15:22)。
Quis est ille qui in Synagoga spiritum daemonii habebat immundum, nisi populus Judaeorum, qui quasi serpentinis spiris revinctus, et innodatus diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat?
PL 15, 1630C会堂で、汚れた悪霊の霊を持っていたあの者とは誰か。それはユダヤ人の民ではないか。民は、蛇の渦巻きに縛られたかのように、悪魔の罠に絡め取られ、体の見せかけの清さを、内なる精神の汚れで汚していたのである。
Et bene: In Synagoga homo erat qui spiritum immundum habebat; quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus exierat. Simul ostenditur natura diaboli non improba, opera iniqua.
PL 15, 1630Cそして「会堂に、汚れた霊を持つ人がいた」とあるのは正しい。聖なる霊を失っていたからである。キリストが出て行ったところへ、悪魔が入っていたのである。同時に、悪魔の本性は邪悪ではなく、その業が不法であることが示される。
Nam quem per superiorem naturam Dominum confitetur, opere negat. Et in hoc apparet ejus nequitia, et improbitas Judaeorum, quod ita populo vesanae caecitatem mentis offudit; ut populus neget, quem daemones confitentur. O pejor magistro discipulorum haereditas!
PL 15, 1630C上位の本性によって主を告白する者が、業によっては否むからである。ここに彼の悪とユダヤ人の邪悪さが現れる。悪魔は民の精神に狂気の盲目を注ぎ込んだので、悪霊たちが告白する者を、民が否むのである。ああ、師よりも悪い、弟子たちの遺産よ。
Ille verbo Dominum tentat, hi facto: ille dicit, Mitte te (Luc. IV, 9 supra) : isti adoriuntur, ut mittant.
PL 15, 1630D彼は言葉で主を誘惑し、彼らは行いで誘惑する。彼は言う、「身を投げよ」(ルカ4:9、上を見よ)。彼らは、投げ落とそうと襲いかかる。
Liber IV, Caput LXII
第4巻 第LXII章PL 15, 1630DSi altiore consilio ista pensamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem; ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Anima enim numquam a corpore vinceretur, nisi prius a diabolo tentaretur.
PL 15, 1630Dもし、より深い考えでこれらを思い巡らすなら、我々は心の癒しと体の癒しを理解すべきである。まず、蛇の策略に苦しんでいた心が解かれたのである。魂は、まず悪魔に誘惑されなければ、体に打ち負かされることは決してないからである。
Nam cum anima corpus agat, vivificet, et gubernet; quemadmodum in ejus illecebras captiva raperetur, nisi et ipsa superioris alicujus potestatis vinculis stringeretur?
PL 15, 1631A魂が体を動かし、生かし、導くのに、魂自身がより上位の何らかの権能の鎖に縛られていなければ、どうして体の誘いの虜となって奪い去られえようか。
Denique non prius Eva esurivit, quam serpentis eam versutia tentavit: et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari.
PL 15, 1631A実に、エバは、蛇の狡知が彼女を誘惑する前に飢えたのではない。それゆえ、まさに罪の張本人に対して、救いの薬がまず働かねばならなかった。
Liber IV, Caput LXIII
第4巻 第LXIII章PL 15, 1631AFortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris.
PL 15, 1631Aおそらく、あのシモンとアンデレの姑という女の予型において、我々の肉もさまざまな罪の熱病にかかって衰え、さまざまな欲望の過度の誘いに燃えていたのであろう。恋慕の熱病が、暑さの熱病より軽いとは、私は言うまい。
Itaque illa animum febris, haec corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est; eo quod ignitae sint cupiditates. Unde et Apostolus ait: Si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 9) .
PL 15, 1631Aそこで、前者の熱病は心を、後者の熱病は体を燃やす。我々の熱病は強欲であり、我々の熱病は情欲である。欲望が燃え立っているからである。そこで使徒も言う、「もし自制できないなら、結婚せよ。結婚するほうが、燃えるよりもよいからである」(一コリント7:9)。
Febris nostra luxuria est, febris nostra ambitio est, febris nostra iracundia est. Quae licet corporis vitia sint, ignem tamen ossibus implicant, mentem, animum, sensusque pertentant. Haec prior diaboli sollicitatur arte.
PL 15, 1631B我々の熱病は放縦であり、野心であり、怒りやすさである。これらは体の悪徳ではあるが、それでも骨に火を絡ませ、精神と心と感覚を揺さぶる。これ〔肉〕は、まず悪魔の術によって誘われる〔haec の指すものは定かでない。肉と取った〕。
Etenim ager bonus, vestis, monile, suadela serpentis est. Honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suavitas, forma meretricis laqueus est diaboli, et quasi quidam nequitiae spiritalis illecebrosus affatus, qui per carnis illecebram quae cito feminea quadam levitate mollitur, animum quoque de gradu dejicit.
PL 15, 1631B実に、よい畑、衣、首飾りは、蛇の勧誘である。栄誉の魅力、権力の高み、饗宴の甘美、遊女の美貌は悪魔の罠であり、いわば霊的な邪悪の誘惑的な語りかけであって、女性的な軽さによってすぐに軟化する肉の誘いを通じて、心をもその座から突き落とす。
Neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. Denique quod non videris, non amabis: sed ubi caro concupierit, compatientis quoque animi constantia defatiscit, et mens consortio amoris inflectitur (duo enim in carne una sunt) atque ita mors irrepit sceleris effectu, tentante diabolo, carne suadente.
PL 15, 1631B心は、体の目より先に女の美貌を欲するのではない。実に、見ていないものを、あなたは愛さないだろう。しかし肉が欲したとき、共に苦しむ心の堅固さも弱まり、精神も愛の交わりによって傾く(二人は一つの肉にあるからである)。こうして、悪魔が誘惑し、肉が勧める中、罪の結果として死が忍び入る。
Liber IV, Caput LXIV
第4巻 第LXIV章PL 15, 1631CVehementior tamen est animi, quam corporis febris: et ideo pro animi voluptate, corporis salus plerumque contemnitur, nec a periculis abstinetur.
PL 15, 1631Cしかし、心の熱病は体の熱病よりも激しい。それゆえ、心の快楽のために、体の健康はしばしば軽んじられ、危険も避けられない。
Unde non alienum videtur repetere quemadmodum Theotimus cum gravi oculorum incommodo laboraret, et amaret uxorem, interdicta sibi a medico facultate coeundi, cupiditatis impatiens, atque impetu libidinis raptus, se moderari nequiverit.
PL 15, 1631Cそこで、テオティモスが重い眼の不調に悩み、妻を愛していて、医者から交わる自由を禁じられていたのに、欲望に耐えられず、情欲の勢いにさらわれて、自制できなかったことを繰り返し語るのは、場違いでないと思われる。
Sciens enim prudensque quod esset oculos amissurus, priusquam conveniret uxori, in ipso aestu ferventis cupiditatis, et consuetudinis apparatu: Vale, inquit, amicum lumen. Sic febre libido flagrantior est, graviusque praecipitat et inflammat.
PL 15, 1631C彼は、妻と交われば目を失うことを知り、わきまえていながら、燃え立つ欲望の熱の最中に、慣れた支度のうちで、「さらば、親しい光よ」と言った。このように、情欲は熱病よりも激しく燃え、より重く突き落とし、焼くのである。
Liber IV, Caput LXV
第4巻 第LXV章PL 15, 1631DSed ubi quis resipuerit a furore, tunc conscientiae interioris aperitur visus, factique poenitentia succedit, et pudenda sui unusquisque facinoris conscientia erubescit.
PL 15, 1631Dしかし、人が狂気から我に返ると、そのとき内なる良心の視力が開かれ、行いへの悔い改めが続き、各人は、自分の凶行についての恥ずべき良心によって赤面する。
Tunc Deus timetur, et peccator se cupit celare, sed non potest: tunc caro arguitur, diabolus accusatur: haec quasi lena vitiorum, ille quasi auctor erroris.
PL 15, 1631Dそのとき神が恐れられ、罪人は身を隠そうとするができない。そのとき肉が責められ、悪魔が訴えられる。肉は悪徳の取り持ち女として、悪魔は迷いの張本人として。
Patescit deformitas; nudum est enim Deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est, tegmine corporali, vel jactantia saeculari flagitiorum secreta velantur.
PL 15, 1632A醜さが露わになる。神には、あらゆる秘密が裸であり、あのイチジクの葉、すなわち体の覆いによっても、世俗の誇示によっても、恥ずべき行いの秘密は覆われないからである。
Et unusquisque divinum peccati conscia formidat mente judicium dicens: Qui super me montes cadent: in quibus me abscondam scissuris petrarum, cum venerit confringere terram?
PL 15, 1632Aそして各人は、罪を意識する精神で神の裁きを恐れ、言う。「どの山が私の上に倒れるだろうか。〔神が〕大地を砕きに来るとき、岩の裂け目のどこに私は身を隠そうか」。
Tunc tribulos et spinas animo caro, hoc est, curarum morsus sollicitudinumque generat, aestusque, quos sibi per concupiscentiam carnis animus ipse circumdedit.
PL 15, 1632Aそのとき肉は、心に対して、アザミとイバラ、すなわち心配の咬み傷と気苦労を生み、また、心自身が肉の欲望によって自分の周りに巡らせた熱をも生む。
Etenim quasi clavis quibusdam suffigitur anima corporeis voluptatibus: et cum semel adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis, difficile in altum potest unde descendit, sine Dei favore revolare.
PL 15, 1632A実に、魂はいわば釘で打たれるように、体の快楽に突き刺される。いったん地上の欲望に沈んで付着すると、降りてきた高みへ、神の好意なしには飛び戻りがたい。
Actuum enim suorum vincta laqueis, et deliciarum saecularium illecebris obnoxia jam tenetur.
PL 15, 1632B自らの行いの罠に縛られ、世俗の悦楽の誘いに囚われて、すでに捕らえられているのである。
Liber IV, Caput LXVI
第4巻 第LXVI章PL 15, 1632BHunc ergo Adam, hanc Evam Dominus liberaturus advenit: quorum alter ad imaginem Dei factus, altera virtutem sui accipiens viri, quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu Deo placitam voluntatem: et in paradiso Dei positi, vitae coelestis operabantur alimoniam.
PL 15, 1632Bそれゆえ、主が解放しに来たのは、このアダム、このエバである。そのうち、〔アダムは〕神の像に造られ、〔エバは〕自分の夫の徳を受けて、より強い者に従っている間は、一つの霊において、神に喜ばれる一つの意志を保ち、神の楽園に置かれて、天上の生の糧を営んでいた。
Postea vero quam caro suadere diversum, et legem coepit propriam non tenere, paradisi exsules facti, in hunc inferiorem demersumque locum peccati merito reciderunt.
PL 15, 1632Bしかし、肉が違うことを勧め、自らの法を守らなくなり始めたのち、楽園から追放されて、罪の報いとして、この低い、沈んだ所に落ちた。
Nec quisquam putet incongruum esse, si Adam atque Eva in typo animae et corporis aestimentur; cum in typo Ecclesiae aestimentur et Christi.
PL 15, 1632Bまた、アダムとエバが魂と体の予型とみなされることを、不適切だと誰も思ってはならない。彼らは教会とキリストの予型ともみなされるからである。
Nam cum duo esse in carne una Apostolus diceret, adjecit: Sacramentum, inquit, hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) . In quo ergo superni Dei, in eo multo magis animi nostri potest esse mysterium.
PL 15, 1632C使徒は、二人が一つの肉にあると言ったとき、付け加えた。「この秘義は大いなるものである。私は、キリストと教会において言っているのである」(エフェソ5:32)。それゆえ、天上の神においてそうであるなら、我々の心においても、なおさら奥義がありうる〔In quo ergo superni Dei, in eo multo magis … の係りは定かでない。このように取った〕。
Liber IV, Caput LXVII
第4巻 第LXVII章PL 15, 1632CSed haeret, suffixus est, captus est, et corporeis succensus febribus, compassione carnis aegrescit. Quaerendus est medicus. Sed quis iste tantus est, qui sauciae mentis mediatur ulceribus? Quis tantus est homo, qui possit aliis subvenire, cum ipse sibi non possit?
PL 15, 1632Cしかし、心は執着し、串刺しにされ、捕らえられ、体の熱に燃やされて、肉への共感によって病む。医者を探さねばならない。しかし、傷ついた精神の潰瘍を癒す〔底本は mediatur。medeatur と読む〕ほどの者は、いったい誰であろうか。他人を助けうる人間とは誰か、自分自身を助けられないのに。
Quis aliis possit vitam reddere, cum ipse mortem non possit evadere? Omnes enim in Adam mortui; quia Per unum hominem in hunc mundum peccatum introivit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (I Cor. XV, 12) .
PL 15, 1632C他人に生命を返しうる者は誰か、自分自身が死を免れえないのに。すべての人がアダムにおいて死んだからである。「一人の人によって、この世に罪が入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ。その人において、すべての人が罪を犯したからである」(一コリント15:12)〔引照は刷られたまま。引用の本文はローマ5:12にあたる〕。
Illius igitur culpa mors omnium est (Cf. Aug. lib. I contra Jul. Pelag., cap. 3) . Denique missi sunt sancti, missi sunt et prophetae, qui oracula divina loquerentur; nec quidquam promovere potuerunt. Quaeramus ergo aliquem de angelis aut archangelis medicum.
PL 15, 1632Dそれゆえ、彼の咎が万人の死である(アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を参照)。実に、聖なる者たちが遣わされ、預言者たちも遣わされて、神の託宣を語ったが、何一つ進展させることができなかった。ならば、天使か大天使の中から医者を探そう。
Sed quemadmodum mihi possunt praesidium ferre, ne peccem; cum ipse archangelus a peccato non potuerit abstinere? Quemadmodum ad paradisum angelus revocare me poterit; cum ipse Satanas et angeli sui sedem quam acceperunt, servare non possint?
PL 15, 1632Dしかし、大天使自身が罪を避けることができなかったのに、どうして彼らは、私が罪を犯さないよう守りをもたらすことができようか。サタンとその天使たちが、受けた座を守れなかったのに、どうして天使が私を楽園へ呼び戻すことができようか。
Liber IV, Caput LXVIII
第4巻 第LXVIII章PL 15, 1633A(Cap. V. -- Vers. 3.) Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit ut inducerent a terra aliquantulum. Ubi Dominus multis impertivit varia genera sanitatum, nec tempore, nec loco coepit ab studio sanandi turba cohiberi.
PL 15, 1633A(第5章第3節)「そしてシモンのものであった一艘の舟に乗り、陸から少し漕ぎ出すよう頼んだ」。主が多くの人にさまざまな種類の癒しを授けたとき、群衆は、時によっても場所によっても、癒しを求める熱意から引き離されることがなかった。
Vesper incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, urgebant. Et ideo ascendit in Petri navim.
PL 15, 1633A夕べが迫っても彼らはついて来、湖水が行く手に現れても押し寄せた。それゆえ彼はペトロの舟に乗ったのである。
Haec est illa navis quae adhuc secundum Matthaeum fluctuat (Matth. VIII, 24) , secundum Lucam repletur piscibus; ut et principia Ecclesiae fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas; pisces enim sunt, qui hanc enavigant vitam.
PL 15, 1633Aこれが、マタイによればなお波に揺れ(マタイ8:24)、ルカによれば魚で満たされる、あの舟である。あなたが、揺れる教会の初めと、あふれる教会の後とを認めるためである。魚とは、この生を泳ぎ渡る者たちだからである。
Ibi adhuc discipulis Christus dormit, hic praecipit. Dormit enim trepidis, perfectis vigilat. Sed quemadmodum dormiat Christus, audisti dicentem in Propheta: Ego dormivi, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) .
PL 15, 1633Aそこでは、キリストはなお弟子たちのために眠り、ここでは命じる。恐れる者たちには眠り、完全な者たちには目を覚ましているのである。しかしキリストがどのように眠るかは、預言者の中で語る者の言葉を、あなたは聞いた。「私は眠っていたが、私の心は目覚めていた」(雅歌5:2)。
Liber IV, Caput LXIX
第4巻 第LXIX章PL 15, 1633BEt sanctus Matthaeus recte non praetermittendum putavit aeternae indicium potestatis, ubi imperat ventis (Matt. VIII, 26) . Non est enim humana doctrina, sicut audistis Judaeos dicere, verbo imperat spiritibus (Luc. IV, 36) : sed coelestis majestatis insigne.
PL 15, 1633Bまた、聖マタイは、風に命じるときの永遠の権能のしるしを、見過ごすべきでないと正しく考えた(マタイ8:26)。これは人間の教えではない。諸君が、ユダヤ人たちが「彼は言葉によって霊どもに命じる」と言うのを聞いたとおりである(ルカ4:36)。それは天の威光の標なのである。
Quod turbatum sedatur mare, et divinae vocis imperio obsequuntur elementa, atque insensibilia sensum accipiunt obsequendi; divinae mysterium gratiae revelatur.
PL 15, 1633B荒れていた海が静められ、神の声の命令に諸元素が従い、感覚なきものが従う感覚を受けるということ、そこに神の恩寵の奥義が啓示される。
Quod fluctus mitescunt saeculi, verbo immundus spiritus conquiescit; non alterum altero refellitur, sed utrumque celebratur. Habes miraculum in elementis, habes documentum in mysteriis.
PL 15, 1633B世の波がやわらぐということ、汚れた霊が言葉によって静まるということ、一方が他方によって論駁されるのではなく、両方がたたえられる。あなたは諸元素における奇跡を持ち、奥義における証しを持つ。
Liber IV, Caput LXX
第4巻 第LXX章PL 15, 1633CErgo quia sanctus Matthaeus illa praelibaverat, sanctus Lucas eam sibi navim, in qua Petrus piscaretur, elegit. Non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae Judam habet.
PL 15, 1633Cそれゆえ、聖マタイがあの出来事を先に述べていたので、聖ルカは、ペトロが漁をするその舟を、自分のために選んだ。ペトロを乗せているこの舟は揺れず、ユダを乗せているあの舟は揺れる。
Etsi multa illic discipulorum merita navigabant; tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat. In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur perfidum, caveamus proditorem; ne per unum plurimi fluctuemus.
PL 15, 1633Cそこには弟子たちの多くの功が乗って航行していたとはいえ、それでも裏切り者の不信が、その舟をなお揺さぶっていた。どちらにもペトロはいたが、自らの功によって堅固な者が、他人の功のために揺れる。それゆえ、不実な者を警戒しよう、裏切り者を警戒しよう。一人のために多くの者が揺れることのないように。
Ergo non turbatur haec navis in qua prudentia navigat, abest perfidia, fides spirat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is, in quo Ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides: hic securitas, ubi perfecta dilectio.
PL 15, 1633Cそれゆえ、思慮が航行し、不信が欠け、信仰が息吹くこの舟は揺れない。教会の礎である者が率いていた舟が、どうして揺れえようか。それゆえ、信仰が小さい所には揺れがあり、愛が完全な所には安全がある。
Liber IV, Caput LXXI
第4巻 第LXXI章PL 15, 1633C(Vers. 4.) Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua; soli tamen Petro dicitur: Duc in altum, hoc est, in profundum disputationum. Quid enim tam altum, quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei Filium, et professionem divinae generationis assumere?
PL 15, 1633C(第4節)実に、他の者たちには網を緩めよと命じられるのに、ペトロにだけは「深みへ漕ぎ出せ」という言葉がかけられる。すなわち、論議の深みへということである。富の深みを見ること、神の子を知ること、神的な誕生の告白を受け入れることほど、深いものがあろうか。
Quam licet mens non queat humana plenae rationis investigatione comprehendere; fidei tamen plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus sit; non licet tamen nescire quod natus sit.
PL 15, 1633D人間の精神は、完全な理性の探求によってはそれを把握しえないが、それでも信仰の充満がそれを包み込む。私は、彼がどのように生まれたかを知ることは許されないが、彼が生まれたということを知らないでいることは許されないからである。
Seriem generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. Non interfuimus cum a Patre Dei Filius nasceretur: sed interfuimus cum a Patre Dei Filius diceretur. Si Deo non credimus, cui credimus?
PL 15, 1634A私は誕生の筋道を知らないが、誕生の権威を認める。我々は、神の子が父から生まれたときに居合わせたのではない。しかし、神の子が父によって神の子と呼ばれたときには、居合わせた。神を信じないなら、誰を信じるのか。
Omnia enim quae credimus, vel visu credimus, vel auditu: visus saepe fallitur, auditus in fide est. An asserentis persona discutitur? Si viri boni dicerent, nefas putaremus non credere: Deus asserit, probat Filius, refugiens sol fatetur, tremens terra testatur.
PL 15, 1634A我々が信じるものはすべて、見て信じるか、聞いて信じるかである。見ることはしばしば欺かれ、聞くことは信仰に属する。主張する者の人格が吟味されるのか。もし善良な人々が言うなら、信じないことは不敬だと我々は考えるだろう。神が主張し、子が証明し、退く太陽が告白し、震える大地が証言する。
In hoc altum disputationis Ecclesia a Petro ducitur; ut videat hinc resurgentem Dei Filium, inde Spiritum sanctum profluentem.
PL 15, 1634Aこの論議の深みへと、教会はペトロに導かれる。一方には復活する神の子を、他方には流れ出る聖なる霊を見るためである。
Liber IV, Caput LXXII
第4巻 第LXXII章PL 15, 1634AQuae sunt autem apostolorum quae laxari jubentur retia, nisi verborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus qui eos quos ceperint, non amittant?
PL 15, 1634A使徒たちの、緩めよと命じられる網とは、言葉の組み合わせ、いわば弁論のふところ、そして、捕らえた者たちを逃さない論議の奥まった所ではないか。
Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reservant, et de profundo ad lumen extrahunt: fluctuantes de infimis ad superna traducunt.
PL 15, 1634B使徒たちの漁の道具が網であるのは正しい。網は、捕らえた者を殺さず、保ち、深みから光へ引き上げ、揺れ動く者たちを最も低い所から高みへ移すからである。
Liber IV, Caput LXXIII
第4巻 第LXXIII章PL 15, 1634BEst et aliud apostolicum piscandi genus (24, q. 1, c. Est aliud) , quo genere solum Petrum piscari Dominus jubet dicens: Mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle (Matth. XVII, 26) .
PL 15, 1634B使徒的な漁には、もう一つの種類がある(『教令集』第2部第24事例第1問題「Est aliud」法文)。主は、その種類の漁をするようペトロ一人にだけ命じて言う。「釣り針を投げ、最初に上がってきた魚を取れ」(マタイ17:26)。
Magnum quidem est et spiritale documentum (11, q. 1, c. Magnum quidem) , quod christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subjecti; ne quis constitutionem regis terreni putet esse solvendam.
PL 15, 1634Bキリスト者の人々が、より高い権力に服すべきだと教えられていることは、まことに偉大で霊的な教えである(『教令集』第2部第11事例第1問題「Magnum quidem」法文)。地上の王の定めを廃してよいと誰も考えることのないためである。
Si enim censum Dei Filius solvit, quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum? Et ille censum solvit qui nihil possidebat: tu autem qui saeculi sequeris lucrum, cur saeculi obsequium non recognoscas?
PL 15, 1634B神の子が納税を払ったのなら、あなたはそれほどの何者だとして、払うべきでないと考えるのか。何も所有していなかった彼が納税を払ったのに、世の利得を追うあなたが、なぜ世への服従を認めないのか。
Cur te supra saeculum quadam animi arrogantia feres, cum saeculo sis misera cupiditate subjectus.
PL 15, 1634Cなぜあなたは、心の傲慢によって世の上に立つふりをするのか、哀れな欲望によって世に従属しているのに。
Liber IV, Caput LXXIV
第4巻 第LXXIV章PL 15, 1634CPenditur igitur didrachma, quod erat pretium nostrae redemptionis et corporis, in Lege promissum, in Evangelio persolutum, non otiose in ore piscis inventum: Ex ore enim tuo justificaberis (Matt. XII, 37) .
PL 15, 1634Cかくて二ドラクマが支払われる。それは我々の贖いと体の代価であって、律法において約束され、福音において支払われ、魚の口に見いだされたのも理由のないことではない。「汝の口によって、汝は義とされる」からである(マタイ12:37)。
Etenim pretium immortalitatis est nobis nostra confessio; quia sicut scriptum est: Ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .
PL 15, 1634C実に、我々の告白は、我々にとって不死の代価である。「口による告白は救いに至る」と書かれているとおりである(ローマ10:10)。
Liber IV, Caput LXXV
第4巻 第LXXV章PL 15, 1634CEt fortasse primus hic piscis primus est martyr, in ore habens didrachma, hoc est, pretium census. Didrachma nostrum Christus est. Habebat igitur primus ille martyr, Stephanus scilicet, in ore thesaurum, cum Christum in passione loqueretur.
PL 15, 1634Cそしておそらく、この最初の魚は最初の殉教者であり、口に二ドラクマ、すなわち納税の代価を持っている。我々の二ドラクマはキリストである。それゆえ、あの最初の殉教者、すなわちステファノは、受難のうちにキリストを語ったとき、口に宝を持っていたのである。
Sed revertamur ad propositum locum, et discamus apostolicam humilitatem. (Vers. 5.) Praeceptor, inquit, per totam noctem laborantes nihil cepimus: sed in verbo tuo laxabo retia.
PL 15, 1634Dだが、取り上げていた箇所に戻り、使徒の謙遜を学ぼう。(第5節)「師よ、夜通し苦労しましたが、何も捕れませんでした。しかし、汝の言葉によって、網を降ろします」と彼は言う。
Liber IV, Caput LXXVI
第4巻 第LXXVI章PL 15, 1634DEt ego, Domine, scio quia nox mihi est, quando non imperas. Nemo adhuc nomen suum dedit, adhuc noctem habeo. Misi jaculum vocis per epiphania, et adhuc nihil cepi. Misi per diem, exspecto ut jubeas: in verbo tuo laxabo retia.
PL 15, 1634D主よ、私もまた、汝が命じないとき、私にとって夜であることを知っている。まだ誰も自分の名を差し出していない〔洗礼を志願して名を登録することを言う〕。私にはなお夜がある。私は声の投網〔jaculum は投げ槍とも投網とも取れる。漁の文脈から投網と解した〕を顕現節〔epiphania は「顕現」を意味するギリシア語の音写。顕現の祝日を指すか〕を通して投げたが、なおも何も捕らえていない。昼にも投げた。汝が命じるのを待つ。汝の言葉によって、私は網を降ろす。
O vacua praesumptio, o humilitas fructuosa! Qui nihil antea ceperant, magnam in verbo Domini concludunt piscium multitudinem. Non hoc humanae facundiae opus, sed supernae vocationis est munus. Cedunt disputationes hominum: fide sua plebs credit.
PL 15, 1635Aああ、空しい思い上がりよ、ああ、実り豊かな謙遜よ。以前は何も捕らえていなかった者たちが、主の言葉によって、大量の魚を囲い込む。これは人間の雄弁の業ではなく、天からの召しの賜物である。人間の論議は退き、民は自らの信仰によって信じる。
Liber IV, Caput LXXVII
第4巻 第LXXVII章PL 15, 1635A(Vers. 6, 7.) Rumpuntur retia, nec labitur piscis. Vocantur ad adjumentum socii, qui erant in alia navi. Quae est illa alia navis, nisi forte Judaea, ex qua Joannes et Jacobus eliguntur? Facta est, enim Judaea sanctificatio ejus (Psal. CXIII, 2) .
PL 15, 1635A(第6、7節)「網は破れるが、魚は逃げ落ちない。もう一つの舟にいた仲間が、助けのために呼ばれる」。そのもう一つの舟とは、ヨハネとヤコブがそこから選ばれたユダヤでなくて、何であろうか。「ユダヤは彼の聖別となった」からである(詩篇113:2)。
Hi igitur de Synagoga ad navem Petri, hoc est, ad Ecclesiam convenerunt; ut implerent ambas naviculas. Omnes enim in nomine Jesu genu flectunt, sive Judaeus, sive Graecus: Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) .
PL 15, 1635Aそれゆえ、彼らは会堂から、ペトロの舟、すなわち教会へ集まり、二艘の小舟を満たした。ユダヤ人もギリシア人も、すべての者がイエスの名において膝をかがめるからである。「すべてであり、すべてのうちにあるのはキリストである」(コロサイ3:11)。
Sed mihi cumulus iste suspectus est, ne plenitudine sui naves pene mergantur; oportet enim et haereses esse, ut probentur boni.
PL 15, 1635Aしかし私には、この満杯が疑わしい。充満のために舟がほとんど沈みかけはしないかと。善い者たちが試されるためには、異端もなければならないからである。
Liber IV, Caput LXXVIII
第4巻 第LXXVIII章PL 15, 1636APossumus tamen et aliam Ecclesiam intelligere, navem alterius; ab una enim plures Ecclesiae derivantur. Ecce alia sollicitudo Petri, cui sua jam praeda suspecta est.
PL 15, 1636Aしかしまた、別の教会、別の舟を理解することもできる。一つの教会から多くの教会が派生するからである。見よ、ペトロの別の気遣い、彼にはすでに自分の獲物が疑わしいのである。
Sed novit perfectus quemadmodum servare possit reconditos, qui scit quemadmodum capere possit dispersos. Quos in verbo capit, Verbo credit: negat suam praedam, negat suum munus. (Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine; quia homo peccator sum.
PL 15, 1636Aしかし完全な者は、散らばっている者を捕らえるすべを知る者として、蓄えた者を守るすべをも知っている。彼は言葉によって捕らえた者たちを、言葉に託す〔後の「言葉」は大文字の Verbum で、キリストを指すと解した〕。自らの獲物を否み、自らの賜物を否む。(第8節)「主よ、私から出て行ってくれ。私は罪人である」と彼は言う。
Liber IV, Caput LXXIX
第4巻 第LXXIX章PL 15, 1636AAdmirabatur enim dona divina: et quo plus meruerat, hoc praesumebat minus. Dic et tu: Exi a me, Domine; quia homo peccator sum; ut respondeat tibi Dominus; Noli timere. Indulgenti Domino peccatum fatere.
PL 15, 1636A彼は神の賜物に驚嘆していたのである。功を得れば得るほど、うぬぼれることが少なくなった。あなたもまた言え、「主よ、私から出て行ってくれ。私は罪人である」と。主があなたに、「恐れるな」と答えるように。赦す主に、罪を告白せよ。
Noli timere etiam quae tua sunt Domino deferre; quia quae sua sunt nobis ille concessit. Nescit invidere, nescit eripere, nescit auferre. Vides quam bonus Dominus, qui tantum tribuit hominibus; ut vivificandi habeant potestatem.
PL 15, 1636Aあなたのものを主にもたらすことをも恐れるな。主は自分のものを我々に譲ったからである。主は妬むことを知らず、奪うことを知らず、取り去ることを知らない。主がどれほど善いかを、あなたは見る。人間にこれほどのものを与え、人間が生かす権能を持つようにするのである。
Liber V, Caput I
第5巻 第I章PL 15, 1635C[1635] (Vers. 12, 13.) Et factum est cum esset in una civitatum, ecce vir plenus lepra, procidens in faciem, rogavit eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens manum suam, tetigit illum, dicens: Volo, mundare.
PL 15, 1635C(第12、13節)「さて、ある町にいたとき、見よ、重い皮膚病に全身を覆われた男がいて、顔を地に伏せて頼んだ。『主よ、もし汝が望むなら、私を清めることができる』。そして彼は手を伸ばして彼に触れ、言った。『私は望む。清くなれ』」。
Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus; ut ostendatur non unum populum specialis alicujus civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos.
PL 15, 1635C重い皮膚病の者が清められる場所が特定されていないのは、正しい。一つの特定の町の民ではなく、すべての町の民が癒されたことを示すためである。
Bene autem et secundum Lucam quarto signo, ex quo in Capharnaum Dominus venit, iste sanatur; nam si quartum diem sole illuminavit (Gen. I, 14) , et clariorem caeteris fecit diebus, cum illucescerent elementa mundi: et hoc clarius opus aestimare debemus.
PL 15, 1635Cまた、ルカによれば、主がカファルナウムに来てから第四のしるしにおいて、この者が癒されるのも適切である。実際、〔神が〕第四の日を太陽で照らし(創世記1:14)、世の諸元素が輝き出したとき、他の日よりも明るくしたのなら、我々はこの業もいっそう明るいものとみなすべきである。
Et secundum Matthaeum primus hic post benedictiones a Domino sanatus inducitur (Matt. VIII, 3); ut quia dixerat Dominus: Non veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. V, 17) ; ille qui excludebatur a Lege (Levit. XIII, 3) , purgari se Domini potestate praesumens, non ex Lege, sed supra Legem esse gratiam judicaret, quae leprosi maculam posset abluere.
PL 15, 1635Cまた、マタイによれば、主が祝福を述べたのちに、彼が最初に癒された者として挙げられる(マタイ8:3)。主が「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」と言っていたので(マタイ5:17)、律法によって締め出されていた(レビ記13:3)あの者は、主の権能によって自分が清められると信じ、恩寵は律法に基づくのではなく律法の上にあり、重い皮膚病の汚れを洗い去りうるものだと判断したのである。
Liber V, Caput II
第5巻 第II章PL 15, 1635DVerum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris; ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat: sed confessionem verecundia non repressit.
PL 15, 1635Dしかし、主においては権能の権威が現れるように、あの者においては信仰の堅固さが明らかにされる。彼は顔を地に伏せた。これは謙遜と慎みのしるしであり、各人が自分の生の汚れについて赤面するためのものである。しかし、恥じらいは告白を押しとどめなかった。
Ostendit vulnus, remedium postulavit: et ipsa religionis et fidei plena confessio est. Si vis, inquit, potes me mundare.
PL 15, 1635D彼は傷を示し、治療を求めた。これこそ、信心と信仰に満ちた告白である。「もし汝が望むなら、私を清めることができる」と彼は言う。
In voluntate Domini tribuit potestatem: de voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. Cui morali quadam Dominus sanctitate respondit: Volo, mundare.
PL 15, 1636C彼は、権能を主の意志に委ねた。しかし主の意志について、慈愛を信じないかのように疑ったのではなく、自分の汚れを自覚する者として、うぬぼれなかったのである。主は、ある道徳的な聖さをもって彼に答えた。「私は望む。清くなれ」。
Liber V, Caput III
第5巻 第III章PL 15, 1636C(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo. Nihil enim medium est inter opus Dei, atque praeceptum; quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9) . Videtis igitur quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est.
PL 15, 1636C(第13節)「すると、たちまち重い皮膚病は彼から去った」。神の業と命令の間には何の隔たりもないからである。命令の中に業があるからである。実に、「彼が言うと、それらは成った」(詩篇32:9)。それゆえ、疑いえないこと、すなわち、神の意志は権能であることを、諸君は見る。
Si ergo voluntas ejus potestas est; qui unius voluntatis Trinitatem asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque statim lepra discessit; ut intelligas medentis affectum, qui veritatem operi addidit.
PL 15, 1636Cそれゆえ、彼の意志が権能であるなら、三位一体は一つの意志をもつと主張する者たちは、当然、一つの権能をもつと主張しているのである。こうして、ただちに重い皮膚病は去った。あなたが、業に真実を添えた、癒す者の情意を理解するためである。
Liber V, Caput IV
第5巻 第IV章PL 15, 1636DDenique secundum Marcum miseratus est eum Dominus (Marc. I, 41) : quod pulchre est positum. Et pleraque talia posuerunt evangelistae, qui nos in utroque fundare voluerunt, describentes signa virtutis ad fidem, exprimentes opera virtutis ad imitationem.
PL 15, 1636D実に、マルコによれば、主は彼を憐れんだ(マルコ1:41)。これは見事に置かれている。福音書記者たちは、そのような多くのことを置いた。我々を両面で土台づけようとし、信仰のために力のしるしを描き、模倣のために徳の業を表したのである。
Unde et tangit non dedignatus, et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi habens potestatem sanandi, et jubendi auctoritatem, operandi testimonium non refugit. Volo, ergo dicit propter Photinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum.
PL 15, 1636Dそれゆえ、彼は触れることをいとわず、命じて疑わない。これが権能のしるしだからである。癒す権能と命じる権威をもつ者として、業の証しを避けないからである。「私は望む」と彼が言うのはフォティヌスのため、命じるのはアレイオスのため、触れるのはマニ教徒のためである。
Liber V, Caput V
第5巻 第V章PL 15, 1637ANec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) . Si igitur leprae medicina verbum est: contemptus utique verbi lepra mentis est.
PL 15, 1637Aひとりの重い皮膚病だけが治されるのではなく、「汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに、すでに清い」と言われた者すべてが〔治される〕(ヨハネ15:3)。それゆえ、重い皮膚病の薬が言葉であるなら、言葉を軽んじることは、まさしく精神の重い皮膚病である。
Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque Dominicae humilitatis exemplo jactantiam vitet. Cur enim praecipitur nemini dicere, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda; ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae?
PL 15, 1637Aしかし、重い皮膚病が医者に移ることのないよう、各人は主の謙遜の模範に従って、誇示を避けよ。なぜ誰にも言うなと命じられるのか。我々の善行は言いふらすべきでなく、抑えるべきだと教えるためである。金銭の報酬を断つだけでなく、感謝をも断つためである。
Aut fortasse etiam illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis spontanea, quam qui speratis beneficiis credidissent.
PL 15, 1637Aあるいはおそらく、命じられた沈黙の理由は、期待された恩恵のゆえに信じた者よりも、いっそう自発的な信仰で信じた者のほうが優れていると、彼が考えたことにもあるのだろう。
Liber V, Caput VI
第5巻 第VI章PL 15, 1637BOfferre autem juxta Legem se praecipitur sacerdoti, non ut alium deferat: sed ut se ipsum Deo offerat spiritale sacrificium; ut actus praeteriti colluvione detersa, per cognitionem fidei et sapientiae disciplinam placitura Deo hostia consecretur: Omnis enim victima sale salietur (Marc. IX, 49) .
PL 15, 1637Bさて律法に従って自らを祭司に献げるよう命じられているのは、他のものを献げるためではなく、自らを霊的ないけにえとして神に献げるためである。過去の行いの汚れが洗い去られ、信仰の認識と知恵の訓練を通して、神に喜ばれるべき犠牲が聖別されるのである。「すべて犠牲獣は塩で塩漬けにされる」(マルコ9:49)。
Unde et Paulus ait: Obsecro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam acceptabilem, placentem Deo (Rom. XII, 1) .
PL 15, 1637Bそれゆえパウロも言う。「それゆえ兄弟たちよ、神の慈しみによって汝らに勧める。汝らの体を、神に喜ばれる、受け入れられる犠牲として献げよ」(ローマ12:1)。
Liber V, Caput VII
第5巻 第VII章PL 15, 1637BSimul illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis effectum. Et extendens manum, tetigit illum (Levit. XIII, 3) .
PL 15, 1637B同時に、あの驚くべきことがある。願い求められたとおりのやり方で癒やしたのである。「もし汝が望むなら、私を清めることができる」。主は言う。「私は望む。清くなれ」。あなたはここに〔主の〕意志を見、慈愛の働きをも見る。「そして手を伸ばして、彼に触れた」(レビ記13:3)〔ミーニュはこの引照をレビ記13:3と刷る。引かれた句はルカ5:13にあたる。引照は次の「律法はらい病人に触れることを禁じる」に係るものとも読める。刷られた形のまま写した〕。
Lex tangi leprosos prohibet: sed qui dominus Legis est, non obsequitur Legi, sed Legem facit.
PL 15, 1637B律法は重い皮膚病の者に触れることを禁じている。しかし律法の主である者は、律法に従うのではなく、律法を作るのである。
Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat: sed ut probaret quia subjectus non erat Legi, nec contagium timebat, ut homines: sed quia contaminari non poterat, qui alios liberabat: simul e contrario lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem.
PL 15, 1637Cしたがって彼が触れたのは、触れずに清めることができなかったからではない。自分が律法に服する者ではなく、人間のように感染を恐れもしないことを示すためであり、また他の者たちを解き放つ者が汚れうるはずもないことを示すためである。さらに、触れる者を汚すのが常であった病が、かえって主の接触によって逃げ去るためでもあった。
Liber V, Caput VIII
第5巻 第VIII章PL 15, 1637C(Vers. 14.) Ostendere autem se sacerdoti jubetur, et offerre pro emundatione sua; ut dum offert se sacerdoti, intelligeret sacerdos non Legis ordine, sed Dei gratia supra Legem esse curatum: et dum mundato jubet offerre sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet Dominus quia Legem non solveret, sed impleret: qui secundum Legem gradiens, supra Legem sanare eos quos remedia Legis non sanaverant, videretur.
PL 15, 1637C(第14節)祭司に身を見せ、自らの清めのために献げ物をするよう命じられている。それは、祭司に献げるとき、祭司が、この人は律法の秩序によってではなく、律法を超える神の恩寵によって癒やされたのだと悟るためであり、また清められた者にモーセの命令に従っていけにえを献げるよう命じることで、主が律法を廃するのではなく成就するのだと示すためである。主は律法に従って歩みながら、律法の治療が癒やさなかった者たちを律法を超えて癒やす者と見られたのである。
Et bene addidit: Sicut praecepit Moyses; Lex enim spiritalis est (Rom. VII, 14); ideoque videtur sacrificium spiritale mandasse.
PL 15, 1637Cそして彼は適切にも「モーセが命じたとおりに」と付け加えた。「律法は霊的なものだからである」(ローマ7:14)。それゆえ主は霊的ないけにえを命じたものと見られる。
Liber V, Caput IX
第5巻 第IX章PL 15, 1637DDenique addidit: Ut sit in testimonium hoc vobis, hoc est, si Deo credatis, si impietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit sacerdos, si puri testis affectus: unde potest ille magis sacerdos videri quem occulta non lateant, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
PL 15, 1637D実に彼はこう付け加えた。「これが汝らへの証しとなるためである」。すなわち、諸君が神を信じるなら、不敬虔の病が去るなら、祭司が隠れたことを知る者であるなら、清められた者の心が証人であるなら、ということである。隠れたことが少しも隠れない者こそ、より祭司と見なされうる。その者に言われている。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。
Liber V, Caput X
第5巻 第X章PL 15, 1638A(Vers. 18, 19.) Et ecce viri portantes in lecto hominem qui fuerat paralyticus, et quaerentes eum inferre et ponere ante eum; et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt super tectum, et per tegulas submiserunt illum in lecto, in medium, ante Jesum.
PL 15, 1638A(第18、19節)「すると見よ、男たちが、中風であった人を寝床に載せて運び、これを運び入れて彼の前に置こうとした。しかし群衆のためにどこから運び入れてよいか分からず、屋根に上り、瓦の間から、寝床ごと、真ん中の、イエスの前につり降ろした」。
Non otiosa hujus paralytici, nec angusta medicina est, quando Dominus et orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter exemplum; imitandi enim specimen dedit, non impetrandi ambitum requisivit.
PL 15, 1638Aこの中風の人の癒やしは、無益でも狭小でもない。主がまず祈ったと前置きされているからである。それは助けを得るためではなく、模範のためである。実に主は倣うべき手本を与えたのであり、得るための手立てを求めたのではない。
Et convenientibus ex omni Galilaea, et Judaea, et Hierusalem Legis doctoribus, inter caeterorum remedia debilium, paralytici istius medicina describitur.
PL 15, 1638Bガリラヤとユダヤとエルサレムのすべてから律法の教師たちが集まっていたとき、他の病弱な者たちの治療の中でも、この中風の人の癒やしが描かれる。
Primum omnium quod ante diximus, unusquisque aeger petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia verbi coelestis remedio reformentur.
PL 15, 1638B先に述べたように、何よりもまず、病む者は誰でも、救いを願い求めるための祈る者たちを呼び寄せねばならない。彼らを通して、解けてしまった我々の生の骨組みと、我々の行いの跛行する足取りが、天の言葉の癒やしによって造り直されるのである。
Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant. Quorum rursus adminiculis et attollere, et humiliare se facilis, ante Jesum locetur, Dominico videri dignus aspectu.
PL 15, 1638Bそれゆえ、精神を諭す者たちがいるべきである。彼らは、外なる体の衰弱によって麻痺しているとしても、人間の心を高みへと引き上げるのである。さらに、彼らの支えによって、身を起こすのにも身を低くするのにも容易な者として、〔その人間が〕イエスの前に置かれ、主の眼差しに見られるにふさわしい者となるように〔facilis の主語は文中に示されず、癒やされる人間と取った〕。
Humilitatem enim respicit Dominus: Quia respexit humilitatem ancillae suae (Luc. I, 48) . (Vers. 20.) Quorum fidem, inquit, ut vidit.
PL 15, 1638B実に主は謙遜を顧みる。「彼はその仕え女の謙遜を顧みたからである」(ルカ1:48)。(第20節)「彼らの信仰を見て」と彼は言う。
Liber V, Caput XI
第5巻 第XI章PL 15, 1638CMagnus Dominus qui aliorum merito ignoscit aliis, et dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te homo collega non valeat, cum apud Dominum servus et interveniendi meritum, et jus habeat impetrandi?
PL 15, 1638C偉大なのは主である。ある者たちの功績によって他の者たちを赦し、ある者たちを是認しながら、他の者たちの過ちを免じる。あなたのもとで、人間である仲間が力を持たないのはなぜか。主のもとでは、僕が、執り成す功績と、願い取る権利とを持っているというのに。
Disce qui judicas, ignoscere: disce qui aeger es, impetrare. Si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe Ecclesiam quae pro te precetur, cujus contemplatione quod tibi Dominus negare posset, ignoscat.
PL 15, 1638C裁く者よ、赦すことを学べ。病む者よ、願い取ることを学べ。重い罪の赦しに確信が持てないなら、祈る者たちを呼べ、あなたのために祈る教会を呼べ。その教会に目を留めて、主があなたに拒みえたものを赦すように。
Liber V, Caput XII
第5巻 第XII章PL 15, 1638C(Vers. 21, 22.) Et quamvis historiae fidem non debeamus omittere; ut vere paralytici istius corpus credamus esse sanatum: cognosce tamen interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur, quae cum Judaei asserunt a solo Domino posse concedi, Deum utique eum confitentur, suoque judicio perfidiam suam produnt; ut opus astruant, personam negent.
PL 15, 1638C(第21、22節)我々は歴史の信実を捨ててはならず、この中風の人の体が実際に癒やされたと信じるべきではあるが、それでも、罪を赦される内なる人の健やかさを知れ。ユダヤ人たちは、それが主のみによって許されうると主張するとき、この者を確かに神と告白しているのであり、自らの判断によって自らの不信を露呈する。行いは認めながら、その人格は否むのである。
Itaque ab ipsis et operis sui Dei Filius accipit testimonium, et vocis suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest divinitati, fides deest saluti.
PL 15, 1638Dこうして神の子は、彼ら自身から自らの業の証言を受け、声による後押しを求めない。実に不信は告白することはできても、信じることはできない。それゆえ証言は神性に欠けておらず、救いに欠けているのは信仰である。
Nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti: et perniciosius ad culpam quod negant, qui suis assertionibus revincuntur. Magna itaque infidae plebis amentia; ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti.
PL 15, 1639A実に、彼らが不本意ながら告白することは信仰にとってより力があり、彼らが否むことは咎にとってより破滅的である。自らの主張によって論駁されるからである。それゆえ不信の民の狂気は大きい。罪を赦すのは神のみだと告白しておきながら、罪を赦す神を信じないのだから。
Dominus autem salvos volens facere peccatores, et occultorum cognitione Deum se esse demonstrat, et admiratione factorum, adjiciens:
PL 15, 1639A主は罪人たちを救おうとして、隠れたことを見抜く知によって、また行いへの驚嘆によって、自らが神であることを示し、次のように付け加える。
Liber V, Caput XIII
第5巻 第XIII章PL 15, 1639A(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua; aut dicere: Surge, et ambula?
PL 15, 1639A(第23節)「『汝の罪は赦された』と言うのと、『立って歩け』と言うのと、どちらが易しいか」。
Quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis vulneribus corporisque sanatis, peccata donat animorum, debilitatem carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum.
PL 15, 1639Aこの箇所で彼は復活の完全な姿を示している。精神の傷も体も癒やして、心の罪を赦し、肉の衰弱を除くからである。実にこれこそ、人間の全体が癒やされたということである。
Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere (quis enim potest peccata dimittere nisi solus Deus, qui per eos quoque dimittit, quibus dimittendi tribuit potestatem); tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus; quandoquidem ipse Dominus resurrectio est.
PL 15, 1639Bそれゆえ、人間にとって罪を赦すことは大いなることであるが(実に、罪を赦しうるのは神のみであり、神は、赦す権能を授けた者たちを通しても赦すのである)、それでも体に復活を与えることははるかに神的である。主自身が復活なのだから。
Liber V, Caput XIV
第5巻 第XIV章PL 15, 1639B(Vers. 24.) Hic lectus qui tolli jubetur, quid est aliud, nisi quia humanum jubetur corpus attolli? Ipse est qui per singulas noctes lavatur a David, ut legimus: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) .
PL 15, 1639B(第24節)取り上げよと命じられるこの寝床は、人間の体が起こされるよう命じられていること以外の何であろうか。これこそ、我々が読むとおり、ダビデによって夜ごとに洗われるものである。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、涙で私の臥所を潤す」(詩篇6:7)。
Hic est lectus doloris, in quo anima nostra gravi conscientiae aegra cruciatu jacebat. Sed si quis secundum Christi praecepta se gesserit, jam non lectus doloris est, sed quietis.
PL 15, 1639Bこれは苦痛の寝床であり、そこに我々の魂が、重い良心の責めに病んで横たわっていた。しかしキリストの戒めに従って身を処する者には、もはや苦痛の寝床ではなく、安らぎの寝床である。
Miseratione etenim Domini coepit quies esse quod mors erat: qui nobis soporem mortis vertit in gratiam voluptatis.
PL 15, 1639C実に主の憐れみによって、死であったものが安らぎとなり始めた。主は我々のために、死の眠りを快楽の好ましさへと変えたのである〔ここの gratia は恩寵ではなく快さを言う〕。
Nec solum levare lectum, sed etiam domum suam repetere, hoc est, ad paradisum redire censetur; ea est enim vera domus, quae hominem prima suscepit: non jure amissa, sed fraude.
PL 15, 1639C寝床を持ち上げるだけでなく、自分の家に戻ることも、すなわち楽園に帰ることと見なされる。それこそが、人間を最初に迎え入れた真の家だからであり、それは正当に失われたのではなく、欺きによって失われたのである。
Merito ergo restituitur domus, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, jus reformaret.
PL 15, 1639Cそれゆえ家が返されるのは当然である。欺きの束縛を廃し、権利を回復する者が来たからである。
Liber V, Caput XV
第5巻 第XV章PL 15, 1639C(Vers. 25.) Nec mora ulla sanitatis intervenit: unum dictorum remediorumque momentum est. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem: et divini operis miracula malunt timere quam credere.
PL 15, 1639C(第25節)癒やしにはいかなる遅れも入らず、言葉と治療は一つの瞬間である。信じない者たちは、立ち上がる者を見つめ、去って行く者に驚く。そして神の業の奇跡を、信じるよりも恐れることを選ぶ。
Nam si credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent; perfecta enim dilectio timorem excludit foras (I Joan. IV, 18) . Et ideo isti, quia non diligebant, calumniabantur. Calumniantibus autem dicit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Luc. V, 22) ?
PL 15, 1639C実に、もし信じていたなら、確かに恐れず、愛したはずである。「完全な愛は恐れを外へ追い出す」(一ヨハネ4:18)。それゆえこの者たちは、愛していなかったから、中傷したのである。中傷する者たちに主は言う。「なぜ汝らは心の中で悪いことを考えるのか」(ルカ5:22)。
Quis hoc dicit? Sacerdos magnus. Lepram videbat in cordibus Judaeorum, ostendit eos pejores esse leproso. Ille sacerdoti est se jussus offerre purgatus: hos sacerdos repudiat; ne alios quoque eorum lepra contaminet.
PL 15, 1640Aこれを言うのは誰か。大祭司である。彼はユダヤ人たちの心の中に重い皮膚病を見て、彼らが重い皮膚病の者よりも悪いことを示した。あの者は、清められて祭司に身を献げるよう命じられた。この者たちを祭司は退ける。彼らの病が他の者たちをも汚すことのないためである。
Liber V, Caput XVI
第5巻 第XVI章PL 15, 1640A(Vers. 27.) Sequitur mystica evocatio Publicani, quem sequi jubet non corporis gressu, sed mentis affectu.
PL 15, 1640A(第27節)続いて、徴税人の奥義の意味での召し出しである。主は彼に、体の歩みによってではなく、精神の思いによって従うよう命じる。
Itaque ille prius avara de mercedibus, dura de laboribus periculisque nautarum emolumenta convertens, verbo vocatus, propria dereliquit, qui rapiebat aliena: ac vile illud sedile destituens, toto post Dominum vestigio mentis incedit.
PL 15, 1640Aこうしてこの者は、以前には、船乗りたちの報酬から貪欲な利得を、労苦と危険から苛酷な利得を手に入れていたが、言葉によって召され、他人のものを奪っていた者が、自分のものを捨てた。そして卑しい席を捨て、精神のすべての歩みをもって主の後に進む。
Convivii quoque magni exhibet apparatum; qui enim domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque Dominus libenter ingreditur, et in ejus qui crediderit, recumbit affectu.
PL 15, 1640A彼はまた盛大な宴の用意を整える。実に、キリストを内なる住まいに迎える者は、あふれる快楽の最大の悦びに養われる。それゆえ主は喜んで入り、信じた者の思いの内に身を横たえる。
Liber V, Caput XVII
第5巻 第XVII章PL 15, 1640BSed rursus accenditur invidia perfidorum, et futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus, et in illo coelorum recumbentibus regno, perfidia jejuna torquebitur.
PL 15, 1640Bしかしまたしても、不信の者たちの妬みが燃え上がり、来たるべき刑罰の様相があらかじめ示される。信仰ある者たちが宴を楽しみ、あの天の国で席に着いているとき、不信は飢えて責め苦を受けることになるからである。
Simul ostenditur quantum intersit inter aemulos Legis et gratiae, quod illi qui Legem sequuntur, jejunae mentis famem patiantur aeternam: qui vero verbum in interioribus animae receperunt, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possunt. Et ideo qui animo jejunabant, murmurabant dicentes:
PL 15, 1640B同時に、律法を熱心に追う者と恩寵を熱心に追う者との間に、どれほどの隔たりがあるかが示される。律法に従う者たちは、飢えた精神の飢えを永遠に被る。一方、言葉を魂の内奥に受け入れた者たちは、天の糧と泉の豊かさに元気づけられ、飢えることも渇くこともありえない。それゆえ、心で断食していた者たちは〔jejunus(飢えた)と jejunare(断食する)は同じ語の系統で、ラテン語では語呂がかかる〕、つぶやいて次のように言った。
Liber V, Caput XVIII
第5巻 第XVIII章PL 15, 1640B(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit? Serpentina vox ista est. Denique hanc primam vocem serpens emisit, dicens Evae: Quid utique dixit Deus: Nolite manducare ex omni ligno (Gen. III. 1) ?
PL 15, 1640B(第30節)「なぜ徴税人や罪人たちと一緒に食べ、飲むのか」。これは蛇の声である。実に、蛇が最初に発したのはこの声であり、エバに言った。「なぜ、神は『汝らはどの木からも食べるな』と言ったのか」(創世記3:1)。
Ergo patris sui venena diffundunt, qui dicunt: Quid utique cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit? Unde Dominus cum peccatoribus manducando, etiam cum gentilibus non prohibet nos inire convivium, dicens:
PL 15, 1640Cそれゆえ、「なぜ徴税人や罪人たちと一緒に食べ、飲むのか」と言う者たちは、自分たちの父の毒を撒き散らしているのである。それゆえ主は、罪人たちと食べることによって、異邦人たちとも宴に入ることを我々に禁じず、こう言う。
Liber V, Caput XIX
第5巻 第XIX章PL 15, 1640C(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico; sed qui male habent. Novum medicamentum novus magister advexit. Hoc de terra non pullulavit; imprudens enim est omnis creatura hujus confectionis.
PL 15, 1640C(第31節)「健やかな者は医者を必要とせず、病んでいる者が必要とする」。新しい師が新しい薬をもたらした。これは地から芽生えたものではない。あらゆる被造物は、この調合を知らないからである。
Venite, omnes qui incurristis peccatorum varias passiones, utimini peregrino medicamento, quo venenum serpentis excluditur: quod non solum passionum abstulit cicatricem, sed etiam causam diri vulneris amputavit.
PL 15, 1640C来よ、罪の様々な情念に陥ったすべての者たちよ、異郷の薬を用いよ。それによって蛇の毒は排される。この薬は、情念の傷痕を取り去っただけでなく、恐ろしい傷の原因そのものを断ち切った。
Hoc medicamentum non famem indicit, sed cibum animae subministrat: Venit enim Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Doemonium habet (Luc. VII, 34) ; et ideo mens nostra non est jejuna: jejunant hi quibus abest Christus, bonorumque meritorum copiis egent.
PL 15, 1641Aこの薬は飢えを課さず、魂に糧を供する。実に「人の子は食べ、飲みながら来た。すると彼らは『悪霊に憑かれている』と言う」(ルカ7:34)。それゆえ我々の精神は飢えていない。飢えているのは、キリストが不在の者たち、善い功績の豊かさを欠く者たちである。
At vero cui virtus suae voluntatis sufficit, qui sua domo recipit Christum, convivium magnum exhibet, hoc est, bonorum operum spiritale convivium, quo dives populus eget, pauper epulatur. Et ideo, inquit, jejunare non possunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus.
PL 15, 1641Aしかし、自らの意志の徳で足りる者、自分の家にキリストを迎える者は、盛大な宴を供する。すなわち、善い行いの霊的な宴であり、そこでは富む民は欠乏し、貧しい者は宴を楽しむ。それゆえ彼は言う。「花婿の子らは、花婿が彼らとともにいる間は、断食することができない」。
Liber V, Caput XX
第5巻 第XX章PL 15, 1641A(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus. Qui sunt illi dies, quibus nobis Christus aufertur, maxime cum ipse dixerit: Vobiscum ero usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) : ipse dixerit: Non relinquam vos orphanos (Joan. XIV, 18) ?
PL 15, 1641A(第35節)「しかし日々が来る。そのとき花婿が彼らから取り去られる」。我々からキリストが取り去られるその日々とは何か。ことに彼自身が「私は世の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)と言い、「私は汝らを孤児にはしない」(ヨハネ14:18)と言ったというのに。
Certum est enim quod si nos relinquat, salvi esse nequeamus. Nemo tibi Christum potest auferre, nisi te illi ipse auferas. Non te auferat jactantia tua, non te auferat arrogantia, nec tibi de Lege praesumas; non enim vocare justos venit, sed peccatores.
PL 15, 1641B実に確かなことだが、もし彼が我々を見捨てるなら、我々は救われえない。誰もあなたからキリストを取り去ることはできない。あなた自身が自らを彼から引き離さない限りは。あなたの誇りがあなたを引き離すことのないように。傲慢があなたを引き離すことのないように。律法に頼って思い上がってはならない。彼は義人たちを呼ぶためではなく、罪人たちを呼ぶために来たのだからである。
Liber V, Caput XXI
第5巻 第XXI章PL 15, 1641BQuomodo igitur Dominus justitias dilexit, neque David vidit justum derelictum (Psal. X, 8) ?
PL 15, 1641Bでは、「主は正義を愛し」、またダビデは「義人が見捨てられるのを見なかった」(詩篇10:8)〔ミーニュは引照を一つだけ刷る。「主は正義を愛し」は詩篇10:8、「義人が見捨てられるのを見なかった」は詩篇36:25(次節に刷られた引照)の句〕とは、どういうことか。
Aut quae ista aequitas Dei si justus relinquitur, et peccator adciscitur (Psal. XXXVI, 25) ; nisi intelligas quod eos justos dicit, qui ex Lege praesumunt, et Evangelii gratiam non requirunt? Nemo autem justificatur ex Lege, sed redimitur ex gratia.
PL 15, 1641Bあるいは、義人が見捨てられ、罪人が迎え入れられる〔底本は adciscitur。adsciscitur の綴りの異形と読む〕(詩篇36:25)のなら、神のこの公平とは何であろうか。ただし、彼が義人と呼ぶのが、律法に頼って思い上がり、福音の恩寵を求めない者たちのことだと悟るなら、別である。実に誰も律法によって義とされず、恩寵によって贖われる。
Est igitur in Lege justitia, sed non est per Legem justitia; nam ipse Apostolus ait: Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus, secundum justitiam quae in Lege est, conversatus sine querela (Philip. III, 5 et 6) , qui gloriatur ex Lege: Quae mihi, inquit, lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse (Philip. IX, 7) , hoc est, abjeci justitiam et gloriam Legis; justitia enim Legis sine Christo vacua est, quia plenitudo Legis Christus est.
PL 15, 1641Cしたがって律法の中には正義があるが、律法によって正義があるのではない。使徒自身が言うからである。「ヘブライ人の中のヘブライ人、律法に関してはファリサイ派の人、律法にある正義に関しては、非の打ちどころなく過ごした」(フィリピ3:5、6)。律法を誇っていたその者が言う。「私にとって利益であったものを、私はキリストのゆえに損失と見なした」(フィリピ9:7)〔ミーニュの引照はフィリピ9:7。フィリピ3:7のことか〕。すなわち、律法の正義と栄光を捨てたのである。実に律法の正義は、キリストなしには空虚である。律法の成就はキリストだからである。
Et ideo etsi est in Lege justitia, non est tamen per Legem justitia: Si enim per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) ; mortuus est enim Christus, ut impleret justitiam.
PL 15, 1641Cそれゆえ、律法の中に正義があるとしても、律法によって正義があるのではない。「もし律法によって正義があるのなら、キリストはいたずらに死んだことになる」(ガラテヤ2:21)。実にキリストは、正義を満たすために死んだのである。
Denique Joanni dicenti: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me, respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 14 et 15) .
PL 15, 1641C実に、ヨハネが「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」と言ったとき、彼は答えた。「今は許せ。このようにして、我々があらゆる正義を満たすことがふさわしいのである」(マタイ3:14、15)。
Ergo non gratis mortuus: sed pro nobis mortuus est Christus; ut justi fulgerent sicut sol in regno Patris sui. Sed non Judaei justi, quibus dicitur: Cum videritis justos intrare in regnum coelorum (Luc. XIII, 28) . Isti sunt justi qui percutientem non repercutiunt, qui inimicum diligunt.
PL 15, 1641Dしたがってキリストは、いたずらに死んだのではなく、我々のために死んだのである。義人たちが、自らの父の国で太陽のように輝くためである。しかしユダヤ人たちは義人ではない。彼らにはこう言われている。「汝らが、義人たちが天の国に入るのを見るとき」(ルカ13:28)。義人とはこの者たち、すなわち、打つ者を打ち返さず、敵を愛する者たちである。
Liber V, Caput XXII
第5巻 第XXII章PL 15, 1642A(Vers. 32.) Si sic non accipimus, invenitur contrarium: Non veni vocare justos. Sed illos non vocat, qui se justos esse dicunt: Ignorantes enim Deum, et suam justitiam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3) .
PL 15, 1642A(第32節)もしこのように解さなければ、反対のことが見出される。「私は義人たちを呼ぶために来たのではない」。しかし彼が呼ばないのは、自分たちは義人だと言う者たちである。「神を知らず、自分の正義を立てようと求めて、神の正義に服さなかったからである」(ローマ10:3)。
Ergo usurpatores justitiae non vocantur ad gratiam; nam si gratia ex poenitentia, utique qui fastidit poenitentiam, abdicat gratiam.
PL 15, 1642Aそれゆえ、正義を簒奪する者たちは恩寵へと呼ばれない。実に、もし恩寵が悔い改めによるのなら、悔い改めを嫌う者は恩寵を拒むのである。
Sitierunt vulnerati, qui se sanctificant; istis sponsus auferetur: nobis autem non Caiphas, non Pilatus Christum abstulit, nec possumus jejunare; quia Christum habemus, et Christi carnem epulamur et sanguinem. Quomodo enim videtur jejunare, qui non esurit?
PL 15, 1642A自らを聖とする者たちは、傷ついて渇いた〔Sitierunt vulnerati の係りは定かでない。「傷ついた者たちは渇いた。それは自らを聖とする者たちである」とも読める〕。この者たちから花婿は取り去られる。しかし我々からは、カイアファもピラトもキリストを取り去らなかった。我々は断食することができない。キリストを持ち、キリストの肉と血を宴として食べているからである。実に、飢えていない者が、どうして断食していると見えようか。
Quomodo videtur jejunare, qui non sitit? Quomodo autem sitire potest, qui bibit Christum; cum ipse dixerit: Qui biberit de aqua quam ego dabo, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13) ? Denique de animi dictum jejunio, etiam sequentia declarant.
PL 15, 1642A渇いていない者が、どうして断食していると見えようか。いや、キリストを飲む者が、どうして渇きえようか。彼自身が言ったのに。「私が与える水を飲む者は、永遠に渇かない」(ヨハネ4:13)〔ミーニュの引照はヨハネ4:13。引かれた句はヨハネ4:14にあたる〕。実に、心の断食について言われたことは、続く箇所も明らかにしている。
Liber V, Caput XXIII
第5巻 第XXIII章PL 15, 1642B(Vers. 36.) Dixit enim similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram de vestimento novo immittit in vestimentum vetus.
PL 15, 1642B(第36節)実に彼は彼らにたとえを語った。「新しい衣から継ぎ当てを取って、古い衣に縫い付ける者はいない」。
Dixerat filios sponsi, hoc est, filios Verbi, qui per lavacri regenerationem in jus divinae generationis assumpti sunt, quamdiu cum illis est sponsus, jejunare non posse.
PL 15, 1642B彼は、花婿の子らが、すなわち言葉の子らが、再生の洗いによって神的な誕生の権利へと受け入れられた者たちが、花婿が彼らとともにいる間は断食することができない、と言っていた。
Non utique hoc jejunium relegatur, quo conficitur caro, et corporalis luxuria castigatur; hoc enim jejunium nos commendat.
PL 15, 1642Bもちろん、肉が消耗し、体の放縦が懲らしめられるあの断食は、退けられているのではない。実にこの断食は我々を推薦するものである。
Nam quemadmodum discipulos hic jejunare prohiberet, cum ipse Dominus jejunaret (Luc. IV, 2) ; cum postremo diceret nequissimos spiritus nonnisi jejuniis et orationibus solere superari (Matth. XVII, 21) ?
PL 15, 1642B実に、主自身が断食したのに(ルカ4:2)、どうして彼がここで弟子たちに断食を禁じたであろうか。しかも最後には、最も邪悪な霊は断食と祈りによってしか打ち負かされないのが常だと言ったのに(マタイ17:21)。
Denique etiam hoc loco jejunium vestimentum appellavit vetus, quod exuendum Apostolus aestimavit dicens: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus ejus; et induite eum qui baptismatis sanctificatione renovatur (Coloss. III, 9 et 10) .
PL 15, 1642C実に、この箇所でも彼は断食を古い衣と呼んだ。使徒はこれを脱ぐべきものと見なして言う。「汝らは古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、洗礼の聖別によって新しくされる者を着よ」(コロサイ3:9、10)。
In eamdem igitur formam series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus; cum ille corporalis exterior opera carnis operetur, et hic interior qui renascitur, non versicoloram speciem veterum novorumque debeat habere gestorum, sed concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lavacro.
PL 15, 1642Cそれゆえ、戒めの連なりは同じ型に合致する。古い人と新しい人の行いを混ぜないためである。あの体的で外的な人は肉の業を行い、再び生まれる内なる人は、古い行いと新しい行いの色とりどりの装いを持つべきではなく、キリストと同じ色になって、洗いにおいてその者のものとして再び生まれたキリストに、精神の熱意をもって倣うべきだからである。
Absint igitur decolora mentis velamina, quae displicent sponso; displicet enim ei, qui vestem non habuerit nuptialem. Sponso autem quid potest placere, nisi pax animi, puritas cordis, charitas mentis?.
PL 15, 1642Cそれゆえ、精神の色あせた覆いは去れ。それは花婿に気に入られない。実に、婚礼の衣を持たなかった者は、彼に気に入られない。花婿に気に入られるものは、心の平和、心根の清さ、精神の愛のほかに何があろうか。
Liber V, Caput XXIV
第5巻 第XXIV章PL 15, 1642DBonus sponsus Dominus Jesus, hic novo partu naturam initiavit. Huic desponsata corruptelis carnis absolvitur, non filios mortales requirit, non Evae delectatur doloribus, non virum obnoxium culpae, non haereditatem condemnati patris requirit.
PL 15, 1642D善き花婿は主イエスである。彼は新しい出産によって本性を新たに始めた。彼に婚約した者〔教会あるいは魂を指すと解した〕は、肉の腐敗から解かれ、死すべき子らを求めず、エバの苦痛を喜ばず、咎に縛られた夫も、断罪された父の遺産も求めない。
Vidit enim carnis ulcera, quam antea concupiscebat; advertit non esse pulchritudinem veram, quae vitiorum habeat deformitatem. Et ideo quid tibi cum tali sponso, femina? Require diligenter, et in omni corpore invenies cicatricem.
PL 15, 1643A実に彼女は、かつて欲していた肉の腫れ物を見て、悪徳の醜さをもつものは真の美ではないと悟った。それゆえ、女よ、そのような花婿があなたに何の関わりがあろうか。念入りに探してみよ。体じゅうに傷痕が見つかるであろう。
Cognosce alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cujus species non potest interire. Hunc tolle in animo tuo, consecra in templo tuo, tolle in corpore tuo, sicut scriptum est: Tollite Dominum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) .
PL 15, 1643A別の、いっそう優れた花婿を知れ。光に包まれ、その姿が滅びることのない者である。この者をあなたの心に担い、あなたの神殿に聖別し、あなたの体に担え。「汝らの体に主を担え」と書かれているとおりである(一コリント6:20)。
Hujus thalamos ingredere novos, hujus spectato peregrinum decorem, hunc indue, hunc vide ad dexteram Patris, et gaude quia talem habes sponsum: hic te vestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati.
PL 15, 1643Aこの者の新しい婚礼の部屋に入れ。この者の異郷の麗しさを見つめよ。この者を着よ。父の右にいるこの者を見よ。そして、このような花婿を持つことを喜べ。この者はあなたに祝福を着せ、罪のいかなる裂け目も害を及ぼすことのないようにする。
Liber V, Caput XXV
第5巻 第XXV章PL 15, 1643BServemus igitur vestem, quam nos sacro Dominus emergentes fonte vestivit. Cito scinditur vestis, si facta non congruant; cito tineis carnis atteritur, et veteris hominis errore maculatur.
PL 15, 1643Bそれゆえ、我々が聖なる泉から出たとき主が着せた衣を、守ろう。行いが伴わなければ、衣はすぐに裂ける。肉の虫にすぐに擦り減らされ、古い人の迷いにすぐに汚される。
Ergo hic nova veteribus copulare: in Apostolo autem etiam novis vetera supervestire prohibemur, sed exuere vetus, novum sumere; ut exspoliati, non nudi inveniamur (II Cor. V, 2-4) .
PL 15, 1643Bそれゆえここでは、新しいものを古いものにつなぐこと〔が禁じられている〕。使徒のもとでは、新しいものの上にさらに古いものを着ることも禁じられ、むしろ古いものを脱ぎ、新しいものを着ることが〔命じられている〕。脱いだ者として見出され、裸の者としては見出されないためである(二コリント5:2–4)。
Exspoliamur enim meliora sumpturi: nudamur autem cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra voluntate deponitur.
PL 15, 1643B実に我々が脱ぐのは、よりよいものを着ようとするからである。裸にされるのは、衣が他人の欺きによって剥ぎ取られ、我々の意志によって脱がれたのではないときである。
Liber V, Caput XXVI
第5巻 第XXVI章PL 15, 1643B(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres. Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Atque utinam bonorum utrium usum possimus implere; ut sacramentum quod accepimus, reservemus!
PL 15, 1643B(第37節)「また誰も新しいぶどう酒を古い革袋に入れない」。人間の条件の脆さが明らかにされる。我々の体が、死んだ動物の剥ぎ皮に比べられているからである。願わくは、我々が良い革袋の務めを果たし、受けた秘跡を守りおおせたいものである。
Levat injuriam industria, si renovatis utribus nova vina credantur. Et ideo utres hos plenos servare semper debemus; vacuos enim cito tinea et aerugo consumit, gratia servat impletos.
PL 15, 1643C革袋を新しくして新しいぶどう酒を託すなら、勤勉が損害を軽くする。それゆえ我々は、この革袋を満たしたまま常に守らねばならない。空の革袋は虫と錆がすぐに食い尽くすが、満たされたものを恩寵は守る。
Liber V, Caput XXVII
第5巻 第XXVII章PL 15, 1643CPulchre autem operi huic talia praecepta conveniunt: sextum est enim opus, quo Levis nova quadam figuratur forma (Luc. V, 27) .
PL 15, 1643Cさて、このような戒めはこの業にまことにふさわしい。実に、これは第六の業であり、これによってレビが、ある新しい形に象られる(ルカ5:27)。
Sexto autem die factus est homo (Gen. I, 26) : sexto igitur Christi opere reformatur jam non vetus, sed nova creatura, et quaedam forma peregrina.
PL 15, 1643C第六の日に人間は造られた(創世記1:26)。それゆえキリストの第六の業によって、もはや古くはなく、新しい被造物、ある異郷の形が造り直される。
Et ideo tamquam nova creatura Christo convivium exhibet; eo quod et in ipso Christus delectaretur, et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo.
PL 15, 1643Cそれゆえ新しい被造物として、キリストに宴を供する。キリストが彼のうちに喜び、彼自身もキリストとともに喜びの分け前を得るにふさわしくあるためである。
Ad hunc igitur informandum praecepta dat Dominus; sequebatur enim jam laetus, alacer, et exsultans, dicens: Jam non publicanum gero, jam non porto Levin. Exui Levin, postquam Christum indui.
PL 15, 1643Cそれゆえ、彼を形づくるために、主は戒めを与える。実に彼はすでに、喜び、機敏に、歓喜して従っていた。こう言いながら。「私はもはや徴税人を身に帯びず、もはやレビを担わない。キリストを着てから、私はレビを脱ぎ捨てた」。
Odi genus meum, fugio vitam meam priorem; solum te sequor, Domine Jesu, qui sanas vulnera mea. Quis enim me separat a charitate Dei, quae in te est? Tribulatio, an angustia, an fames? Ligatus sum fidei clavis quibusdam, et bonis compedibus charitatis innexus sum.
PL 15, 1643D「私は自らの種族を憎み、以前の生を逃れる。ただ汝にのみ従う、主イエスよ、私の傷を癒やす者よ。誰が私を、汝のうちにある神の愛から引き離すのか。艱難か、苦悩か、飢えか。私はいわば信仰の釘に縛られ、愛のよき足枷につながれている」。
Omne mandatum tuum sicut cauterium impressum tenebo. Et si urit cauterium mandati; tamen putrefacta carnis exurit, ne ad vivum serpat contagio: et si mordet medicamentum, tamen vitium ulceris tollit.
PL 15, 1644A「汝の戒めをすべて、焼き印のように刻まれたものとして保とう。戒めの焼き印は焼くとしても、腐った肉を焼き尽くし、感染が生身にまで広がらないようにする。薬は刺すように痛むとしても、傷の悪いところを取り除く」。
Aufer igitur, Domine Jesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum: dum me habes ligatum charitatis vinculis, seca quodcumque vitiosum est. Veni cito incidens occultas et latentes, variasque passiones: aperito vulnus, ne noxius serpat humor.
PL 15, 1644A「それゆえ主イエスよ、汝の力ある剣で、私の罪の腐れを取り去れ。汝が私を愛の絆に縛っている間に、悪しきものはすべて切り開け。速やかに来て、隠れ潜んだ様々な情念を切開せよ。傷を開け、有害な体液が這い広がらぬように」。
Emunda omne quod fetidum est peregrino lavacro. Audite me, terreni homines, qui peccatis vestris cogitationes ebrias geritis. Et ego Levis talibus eram passionibus sauciatus. Inveni medicum qui in coelo habitat, et in terris spargit medicamenta.
PL 15, 1644A「異郷の洗いで、臭いものをすべて清めよ。私の言うことを聞け、地上の人間たちよ、汝らは自らの罪によって、酔った思いを抱いている。私レビもまた、そのような情念に傷つけられていた。私は、天に住み、地に薬を撒く医者を見出した」。
Hic solus potest sanare vulnera mea, qui sua nescit: hic auferre cordis dolorem, palloremque animae, qui novit occulta.
PL 15, 1644B「私の傷を癒やせるのは、この者だけである。この者は、自らの傷を知らない〔qui sua nescit は「自らの傷を持たない」の意と解した〕。この者こそが、心の痛みと魂の蒼白を取り去る。隠れたことを知る者だからである」。
Liber V, Caput XXVIII
第5巻 第XXVIII章PL 15, 1644B(Cap. VI. -- Vers. 1.) Factum est autem in sabbato secundo primo; cum transiret per seminata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant, confricantes eas manibus suis.
PL 15, 1644B(第6章第1節)「さて、第二の第一の安息日に、彼が種を蒔かれた畑を通っていたとき、その弟子たちは穂を摘み、手でもみながら食べていた」。
Nec solum comprehensione verborum, sed etiam usu ipso, specieque gestorum incipit hominem Dominus Jesus veteris observatione Legis exuere, novoque indumento gratiae vestire. Itaque eum jam in sabbato per seminata traducit, hoc est, admovet fructuosis.
PL 15, 1644B主イエスは、言葉の把握によってだけでなく、実際の用いによって、また行いの姿によって、人間を古い律法の遵守から脱がせ、恩寵の新しい衣を着せ始める。それゆえ彼をすでに安息日に、種の蒔かれた畑を通らせる。すなわち、実り豊かなものに近づける。
Quid sibi sabbatum velit, quid seges, quid spicae non mediocre mysterium est. Ager enim est omnis hic mundus: agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum; spicae agri fructus Ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur, nostro se alentes profectu.
PL 15, 1644B安息日が何を意味するのか、麦畑が何を、穂が何を意味するのかは、並々ならぬ奥義である。実に畑とはこの世界全体であり、畑の麦とは、人類への種蒔きにおける聖なる者たちの数多い実りであり、畑の穂とは教会の実りである。使徒たちは、自らの働きによってそれをもみ出して糧とし、我々の進歩によって自らを養っていたのである。
Liber V, Caput XXIX
第5巻 第XXIX章PL 15, 1644CStabat igitur seges jam fecunda virtutum, pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti comparantur; aeque enim aut imbre marcescunt, ant sole torrentur, aut pluviis humescunt, aut tempestatibus eliduntur, aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur.
PL 15, 1644Cそれゆえ、徳に実り豊かな麦畑がすでに立っており、穂が芽吹いていた。この穂に、我々の功績の実りがたとえられる。実に穂は同様に、雨に萎え、あるいは太陽に焼かれ〔底本は ant sole。aut sole と読む〕、あるいは雨に濡れ、あるいは嵐に打ち砕かれ、あるいは刈り入れる者たちによって、幸いな倉の貯蔵所の中へ収められる。
Receperat ergo terra jam Dei verbum, et coelesti semine satus divites fetus ager almus effuderat. Esuriebant discipuli salutem hominum, et tamquam e folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant.
PL 15, 1644Cそれゆえ大地はすでに神の言葉を受けており、天の種を蒔かれた恵み深い畑は、豊かな実りを注ぎ出していた。弟子たちは人々の救いに飢えており、いわば体の殻の中から、精神の実りを、自らの業の輝かしい奇跡によって、信仰の光へと取り出していた。
Sed hoc putabant Judaei sabbato non licere, Christus autem novae gratiae munere designabat otium Legis, opus gratiae.
PL 15, 1644Cしかしユダヤ人たちは、これは安息日に許されないと思っていた。一方キリストは、新しい恩寵の賜物によって、律法の休みと、恩寵の業とを示していた。
Liber V, Caput XXX
第5巻 第XXX章PL 15, 1644DNec sine mysterio hoc ab Evangelista secundum Matthaeum (Matth. XII, 1) , et Marcum (Marc. II, 23) sabbata pure posita puto, quoniam sabbata perpetua feriae sunt resurrectionis aeternae.
PL 15, 1644Dマタイによる福音書記者(マタイ12:1)とマルコ(マルコ2:23)が、安息日を単純にそのまま置いた〔ルカの「第二の第一の」のような語を付けず、ただ「安息日」と書いたことを言う〕ことも、奥義なしではないと私は思う。安息日は、永遠の復活の絶えざる祝日だからである。
Vel in hoc igitur saeculo feriatis ac vacantibus superstitionibus Judaeorum, vel in futuro ferias ipsi perpetua solemnitate celebrantes, quae bona sunt terrae manducabimus, juxta quod scriptum est: Illi manducabunt, vos vero esurietis (Esai. LXIII, 13) .
PL 15, 1644Dそれゆえ、この世においてはユダヤ人たちの迷信が休止して空しくなっているにせよ、来世においては我々自身が永遠の祝祭として休日を祝いつつ、地の善きものを食べるであろう。書かれているとおりである。「彼らは食べるが、汝らは飢える」(イザヤ63:13)〔ミーニュの引照はイザヤ63:13。引かれた句はイザヤ65:13にあたる〕。
Liber V, Caput XXXI
第5巻 第XXXI章PL 15, 1645AMire tamen secundum Lucam, secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit: δευτερόπρωτον enim scriptum est. Praeferri enim debuit quod praecellit.
PL 15, 1645Aしかしルカは、驚くべきことに、「第二の第一の」安息日と言い、「第一の第二の」とは言わなかった。実に「第二の第一の(デウテロプロートン)」〔ギリシア語〕と書かれているからである。優るものが先に置かれねばならなかったのである。
Secundum ideo, quia primum ante ex Lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est (Exod. XXXI, 14) , si quis operetur: primum autem ideo, quia sabbatum illud ex Lege solutum est, quod erat primum; et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum.
PL 15, 1645A「第二の」というのは、律法による最初の安息日が先にあり、その安息日には、誰かが働くなら刑罰さえ定められていた(出エジプト記31:14)からである。また「第一の」というのは、律法による安息日、すなわち第一であったものが廃され、第二に定められたこの安息日が、第一となったからである。
Nam et cum operari sabbato liceat, et operantis nulla sit poena; sabbati utique ex Lege cujus vis soluta est, nec nomen haerebat: sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere; nec ideo minus hoc, quia secundum; nam et Adam primus, nec comparandus secundo Adam: Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. . . . .
PL 15, 1645A実に、安息日に働くことが許され、働く者に刑罰が一切ないとしても——律法による安息日の力は解かれ、その名すら残っていなかったのだが——、それでもあの安息日は順序において第一、この安息日は賜物において第一であったであろう。この安息日が第二であるからといって、劣るのではない。アダムもまた第一であるが、第二のアダムと比べられるべきではないからである。「第一のアダムは生きた魂となり、最後のアダムは命を与える霊となった……」〔ミーニュの「. . . .」は、一コリント15:46を省いたしるしである〕。
Et primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 45 et 47) . Praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic vitae.
PL 15, 1645B「そして第一の人は地から出た地のもの、第二の人は天から出た天のものである」(一コリント15:45、47)。確かに第二の者が第一の者より優先された。あの者は死の原因、この者は命の原因だからである。
Sic et secundoprimum sabbatum dicitur; secundum juxta numerum, primum juxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo poena praescribitur. Prima Lex, secundum Evangelium; inferior tamen formido quam gratia. Aut forte et primum hic in praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti.
PL 15, 1645Bこうして「第二の第一の」安息日とも言われる。数に従えば第二であり、働きの恩寵に従えば第一である。実に、刑罰が定められる安息日よりも、罰を免れることが与えられる安息日のほうが優れている。第一は律法、第二は福音であり、恐れは恩寵に劣る。あるいはおそらく、ここで「第一の」とは計画における予定のことであり、「第二の」とは決定の裁可のことであろう〔この文の意味は取りにくい。新しい安息日は神の計画においては第一に予定され、定めとしては第二に裁可された、の意と解した〕。
Liber V, Caput XXXII
第5巻 第XXXII章PL 15, 1645B(Vers. 3.) Bene autem Dominus in Lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco, et defensores Legis arguit nescire quae Legis sunt, exemplum afferens quod David, cum esuriret ipse cum sociis, intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit iis qui cum ipso erant (I Reg. XXI, 1 et seq.) .
PL 15, 1645B(第3節)主は、律法の中にある来たるべきものの予型を、この箇所でも見事に示し、律法の擁護者たちが律法に属することを知らないと責める。例として挙げるのは、ダビデが、仲間とともに飢えたとき、神の家に入り、供えのパンを取って食べ、自分とともにいた者たちに与えたことである(サムエル記上21:1以下)。
Magnum et vere exemplum Propheticum, quo primum non inania Legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur. Deinde quia David cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in Lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret.
PL 15, 1645C大いなる、まことに預言の例である。第一に、それによって、律法の空しいものではなく、我々が従うべき堅実な益が示される。次に、サウル王の顔の前から仲間とともに逃れるダビデは、ここで律法の中にあらかじめ示されたキリストであり、キリストは使徒たちとともに世の支配者から身を隠したからである。
Liber V, Caput XXXIII
第5巻 第XXXIII章PL 15, 1645CQuomodo autem ille observator Legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit iis qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus; nisi ut per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum?
PL 15, 1645Cでは、あの律法の遵守者にして擁護者が、祭司たちにしか食べることの許されないパンを、自らも食べ、供の者たちに与えたのはなぜか。その象りによって、祭司の食物が諸々の民の用に移ることを示すためでなければ、何であろうか。
Sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari: sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt; ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales.
PL 15, 1645Dあるいは、我々がみな祭司の生き方に倣うべきだからであり、あるいは、教会の子らはみな祭司だからである〔ここの sacerdotes は全信徒の祭司性を言い、司教を指さない〕。実に我々は聖なる祭司職へと油注がれ、我々自身を霊的な犠牲として神に献げるのである。
Liber V, Caput XXXIV
第5巻 第XXXIV章PL 15, 1646ALegi igitur jam supereffluit doctrina Christi, nec Legem solvit, sed implet, quia nec sabbatum solvit.
PL 15, 1646Aそれゆえキリストの教えは、すでに律法にあふれ及んでおり、律法を廃するのではなく満たす。安息日をも廃さないからである。
Si enim sabbatum propter homines factum est: utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, veteris famis jejunia vitare; non utique Lex solvitur, sed impletur. Quomodo igitur Domino ad crimen objicitur, quod in servo pro crimine non tenetur?.
PL 15, 1646A実に、安息日が人のために造られたのであり、また、長らく地の実りから遠ざけられていた飢えた人には、人の益として、古い飢えの断食を避けることが求められるのなら、律法は決して廃されるのではなく、満たされるのである。ではなぜ、僕においては罪状とされないことが、主には罪状として突きつけられるのか。
Liber V, Caput XXXV
第5巻 第XXXV章PL 15, 1646AQuid autem evidentius hac figura, quae per totam currit historiam? Intravit David in domum Achimelech sacerdotis: sed nec periculo mortis proposito, hospitem recusat, nec declinat exsulem sancti animus sacerdotis (I Reg. XXI, 1) . Tanta hospitalitatis est gratia, ut libenter in nos aliena pericula transferamus.
PL 15, 1646Aでは、この物語全体に通じるこの象りより明白なものがあろうか。ダビデは祭司アヒメレクの家に入った。しかし、死の危険が目の前にあっても、聖なる祭司の心は客を拒まず、逃亡者を避けなかった(サムエル記上21:1)。もてなしの好ましさはそれほど大きく、我々は他人の危険を喜んで自分に引き受けるほどである。
Liber V, Caput XXXVI
第5巻 第XXXVI章PL 15, 1646BVerum hoc in historia morale, in mysterio prophetatum est, quod nec praesumpto futurae mortis exitio, verum illum David hospitio suae mentis religiosi excluderent sacerdotes.
PL 15, 1646Bしかしこれは、歴史においては道徳の意味であり、奥義においては預言されたことである。すなわち、信仰深い祭司たちは、来たるべき死の破滅を予期していても、まことのあのダビデを、自らの精神の客として迎えることを拒まない、ということである。
Nec solum in cujusque domo vatis reperturus docetur Christus hospitium: sed etiam per figuram nequitiae spiritalis manubias et arma sumpturus; nam qui Christum hospitio recipit, intelligibilem illum Goliam spoliat suis telis.
PL 15, 1646Bキリストは、あらゆる預言者の家でもてなしを見出すと教えられているだけでなく、象りを通して、霊的な邪悪の戦利品と武器をも取ることになる、と教えられている。実にキリストをもてなして迎える者は、知性によって捉えられるあのゴリアトを、彼自身の武器で剥ぎ取るからである。
Liber V, Caput XXXVII
第5巻 第XXXVII章PL 15, 1646BQuid vero evidentius quam quod in Achimelech domo quinque panes petit David, et unum accipit (Ibid., 3 et 6) : demonstrante typo quod jam non quinque libris, sed Christi corpore cibus fidelibus pararetur; ut Christus corpus assumeret, ne quis de fidelibus esuriret?
PL 15, 1646Bさらに、アヒメレクの家でダビデが五つのパンを求め、一つを受け取ったこと(サムエル記上21:3、6)より明白なものがあろうか。予型は、もはや五つの書によってではなく、キリストの体によって、信仰ある者たちに糧が備えられることを示している。キリストが体を取ったのは、信仰ある者の誰も飢えることのないためである。
Nec Doech figura vacat, qui erat custos mulorum (Ibid., 7) ; eo quod nemo alius nisi infructuosi gregis custos Judae typum proditoris impleret.
PL 15, 1646Cドエグもまた、象りを欠いてはいない。彼は騾馬の番人であった(サムエル記上21:7)。実を結ばぬ群れの番人でなければ、裏切り者ユダの予型を満たす者は他にいなかったからである。
Liber V, Caput XXXVIII
第5巻 第XXXVIII章PL 15, 1646CJam illud quod pro David receptione omnem Achimelech domum praeter Abiathar principem tunc temporis sacerdotum Saul persecutus est (I Reg., XXII, 20) , ostendit prophetia nobis quod nemo possit nocere vero principi sacerdotum, qui solus est Christus.
PL 15, 1646Cさらに、サウルが、ダビデを受け入れたことのために、当時の大祭司アビアタルを除いて、アヒメレクの家全体を迫害したこと(サムエル記上22:20)は、預言によって我々に、誰もまことの大祭司を害しえないことを示している。まことの大祭司はキリストのみである。
Liber V, Caput XXXIX
第5巻 第XXXIX章PL 15, 1646C(Vers. 7.) Hinc ad alia progreditur Dominus Jesus. Nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra currebat; ut vere diceret: Mihi irascimini, qui totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) .
PL 15, 1646C(第7節)ここから主イエスは他のことへ進む。実に、人間全体を救おうと定めた者は、一つ一つの肢体をめぐって進んだ。それゆえ、まことにこう言えたのである。「私が安息日に人間全体を健やかにしたことで、汝らは私に怒るのか」(ヨハネ7:23)。
Itaque hoc loco manum illam quam extendit Adam, et interdictae arboris poma decerpsit (Gen., III, 6) , succis bonorum factorum salutaribus irrigavit, ut quae crimine aruerat, bonis operibus sanaretur.
PL 15, 1646Cそれゆえこの箇所で、アダムが伸ばして、禁じられた木の実をもぎ取ったあの手(創世記3:6)を、彼は善い行いの救いの汁で潤した。罪によって干からびたものが、善い業によって癒やされるためである。
In quo Judaeos redarguit Christus, qui malis interpretationibus Legis praecepta violarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum Lex in praesentibus formam praefiguraverit futurorum: in quibus utique malorum feriae futurae sunt, non bonorum.
PL 15, 1646Dこれによってキリストは、悪い解釈によって律法の戒めを破るユダヤ人たちを論駁する。彼らは、安息日には善い業からさえ休むべきだと考えていたが、律法は現在のものにおいて、来たるべきものの型をあらかじめ示していたのである。来たるべきものにおいて休みとなるのは、確かに悪の業であって、善の業ではない。
Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude requiescere.
PL 15, 1647A実に、世の業は休むとしても、神への賛美において安らぐことは、善い業の働きとして無為ではない。
Liber V, Caput XL
第5巻 第XL章PL 15, 1647A(Vers. 10.) Audisti igitur Domini verba dicentis: Extende manum tuam. Communis ista generalisque medicina est. Et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia, cave ne sacrilegio contrahatur.
PL 15, 1647A(第10節)あなたは主の言葉を聞いた。「汝の手を伸ばせ」。これは共通の、普遍の薬である。そして自分の手は健やかだと思っているあなたも、貪欲によって、あるいは神聖冒瀆によって、それが縮まないよう気をつけよ。
Extende saepius eam, extende ad illum pauperem, qui te obsecrat: extende, ut proximum juves, ut viduae praesidium feras, eripias injuriae quem vides injustae contumeliae subjacere: extende ad Deum pro peccatis tuis. Sic manus extenditur, sic sanatur.
PL 15, 1647Aもっと頻繁に伸ばせ。あなたに乞い願うあの貧しい者に向けて伸ばせ。隣人を助けるために、やもめに守りを与えるために、不正な侮辱のもとにあると見える者を不正から救い出すために伸ばせ。あなたの罪のために、神に向けて伸ばせ。こうして手は伸ばされ、こうして癒やされる。
Sic Hieroboam manum, cum idolis sacrificaret, contraxit: et rursus cum Deum rogaret, extendit (III Reg. XIII, 4 et 6) .
PL 15, 1647Aこうしてヤロブアムは、偶像にいけにえを献げたとき手が縮み、再び神に願ったとき、手が伸びた(列王記三13:4、6)。
Liber V, Caput XLI
第5巻 第XLI章PL 15, 1647B(Vers. 12.) Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
PL 15, 1647B(第12節)「さて、その日々に、彼は祈るために山へ出て行き、神への祈りのうちに夜を明かしていた」。
Non omnis qui orat, ascendit in montem (est enim oratio quae peccatum facit), sed qui bene orat, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimis ascendit.
PL 15, 1647B祈る者がみな山に登るのではない(実に、罪を作る祈りもある)。よく祈り、地上のものから高いものへと進む者が、崇高な議場〔curia は元老院の議場を言う語。天の会議の場を言うと解した〕の頂に登るのである。
At ille non ascendit in montem, qui de saeculi divitiis, aut de honore sollicitus est: non ascendit in montem, qui fundi jus optat alieni. Ascendit ille qui Deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui Dominica adjumenta deposcit.
PL 15, 1647Bしかしあの者は山に登らない、世の富や名誉に心を砕く者は。山に登らない、他人の土地の権利を望む者は。登るのは、神を求める者、自らの歩みのために主の助けを乞い求める者である。
Omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque propheta dicit: Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sion: exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem (Esai. XL, 9) .
PL 15, 1647Bみな大いなる者、みな崇高な者が山に登る。実に預言者が言うのは、誰にでもではない。「シオンに福音を告げる者よ、高い山に登れ。エルサレムに福音を告げる者よ、力をもって汝の声を上げよ」(イザヤ40:9)。
Non vestigiis multis corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. Sequere Christum, ut ipse esse mons possis: Montes enim in circuitu ejus (Psal. CXXIV, 2) . Quaere in Evangelio, invenies solos cum Domino montem ascendisse discipulos.
PL 15, 1647Cこの山には、体の多くの歩みによってではなく、より崇高な行いによって登れ。キリストに従え、あなた自身が山となれるように。「山々は彼の周りにある」(詩篇124:2)。福音書で探せ。山に主とともに登ったのは、弟子たちだけだったと分かるであろう。
Liber V, Caput XLII
第5巻 第XLII章PL 15, 1647COrat ergo Dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret; nam etsi omnia posuerit Pater in potestate Filii, Filius tamen ut hominis formam impleret, obsecrandum Patrem putat esse pro nobis; quia advocatus est noster.
PL 15, 1647Cそれゆえ主が祈るのは、自分のために願うためではなく、私のために得るためである。実に、父はすべてを子の権能のもとに置いたとしても、子は人間の型を満たすために、我々のために父に願うべきだと考える。彼は我々の弁護者だからである。
Noli insidiatrices aperire aures, ut putes Filium quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit potestatis auctor. Obedientiae magister ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Advocatum, inquit, habemus apud Patrem (I Joan. II, 1) .
PL 15, 1647C罠をしかける耳を開いて、子が弱い者のように願うのだ、権能の創始者でありながら、自分では果たしえないことを得るために願うのだ、と思ってはならない。従順の師は、徳の戒めへと、自らの模範によって我々を形づくる。「我々は父のもとに弁護者を持っている」と彼は言う(一ヨハネ2:1)。
Si advocatus est, debet pro meis intervenire peccatis. Non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quoniam omnia quae velit, possit? Et advocatus, et judex est. In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.
PL 15, 1647D弁護者であるなら、私の罪のために執り成すべきである。それゆえ彼が願うのは、弱い者としてではなく、慈愛ある者としてである。望むことはすべてできると知りたいか。彼は弁護者であり、また裁判官でもある。前者には慈愛の務めがあり、後者には権能の標がある。
Liber V, Caput XLIII
第5巻 第XLIII章PL 15, 1648AEt erat, inquit, pernoctans in oratione Dei. Species tibi datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat?
PL 15, 1648A「彼は神への祈りのうちに夜を明かしていた」と言う。あなたには模範が与えられ、倣うべき型が定められている。キリストがあなたのために祈りのうちに夜を明かすのであれば、あなたは自分の救いのために何をなすべきか。
Quid te facere convenit, cum vis aliquod pietatis officium adoriri; quando Christus missurus apostolos, oravit prius, et solus oravit? Nec usquam alibi, si non fallor, orasse cum apostolis reperitur: ubique solus obsecrat.
PL 15, 1648A何か敬虔の務めを企てようとするとき、あなたは何をなすのがふさわしいか。キリストは使徒たちを遣わそうとして、まず祈り、しかもひとりで祈った。私の思い違いでなければ、使徒たちとともに祈ったという記事は、ほかのどこにも見当たらない。どこでも彼はひとりで嘆願している。
Dei enim consilium humana vota non capiunt, nec quisquam interiorum potest esse particeps Christo. Vis scire quoniam mihi, non sibi oraverit? (Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
PL 15, 1648A神の計らいを人間の願いは容れることができず、誰もキリストとともに内奥の事柄にあずかる者とはなりえないからである。彼が自分のためでなく私のために祈ったことを知りたいか。(第13節)「彼は自分の弟子たちを呼び、その中から十二人を選んだ」と言う。
Liber V, Caput XLIV
第5巻 第XLIV章PL 15, 1648BQuos ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinaret. Simul adverte coeleste consilium, non sapientes aliquos, non divites, non nobiles: sed piscatores et publicanos, quos dirigeret, elegit; ne traduxisse prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur; ut veritatis ratio, non disputationis gratia praevaleret.
PL 15, 1648B彼は彼らを、人類の救いの助けを地の全土に広めるため、信仰の種を蒔く者として遣わそうとしたのである。あわせて、天の計らいにも注意せよ。彼が遣わす者として選んだのは、賢者でも富者でも貴族でもなく、漁師と徴税人であった。それは、知恵によって人々を引き込んだとも、富によって買い取ったとも、権勢と家柄の権威によって誰かを自らの恩寵へ引き寄せたとも見られないためであり、真理の道理が、論争の魅力ではなく、勝るためである。
Liber V, Caput XLV
第5巻 第XLV章PL 15, 1648B(Vers. 16.) Eligitur et Judas, non per imprudentiam, sed per providentiam. Quanta est veritas, quam nec adversarius minister infirmat! Quanta moralitas Domini, qui periclitari magis apud nos judicium suum quam affectum maluit!
PL 15, 1648B(第16節)ユダもまた選ばれる。無分別によってではなく、摂理によってである。敵対する奉仕者でさえ損なうことのできない真理は、何と偉大であろう。主の人柄は何と大きいことか。彼は、我々のもとで自らの愛情が危うくされるよりも、自らの判断が危うくされることを望んだのである。
Susceperat enim hominis fragilitatem; et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae.
PL 15, 1648B彼は人間の脆さを身に受けていた。それゆえ、人間の弱さに属するこうした役回りをも拒まなかった。
Voluit deseri, voluit prodi, voluit ab apostolo suo tradi; ut tu a socio desertus, a socio proditus, moderate feras tuum errasse judicium, perisse beneficium. (Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
PL 15, 1648C見捨てられることを望み、売り渡されることを望み、自分の使徒によって引き渡されることを望んだ。それは、仲間に見捨てられ、仲間に売り渡されたあなたが、自分の判断が誤っていたこと、施した恩が無に帰したことを、穏やかに耐えるためである。(第17節)「彼は彼らとともに降りて、平らな所に立った」と言う。
Liber V, Caput XLVI
第5巻 第XLVI章PL 15, 1648CAdverte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, et descendat ad turbas. Quomodo enim turba nisi in humili Christum videret? Non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia.
PL 15, 1648Cすべてを注意深く見よ。彼は使徒たちとともに登り、また群衆のところへ降りてくる。低い所でなければ、群衆はどうしてキリストを見ようか。群衆は高みまで従ってくることなく、崇高な所へ登ることもない。
Denique ubi descendit, invenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. Sic etiam Matthaeus docet, (Matth. VIII, 1) , in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim unusquisque sanatus est; ut paulatim virtutibus procedentibus, ascendere posset ad montem.
PL 15, 1648C実に、彼は降りたところで病人たちに出会った。高い所に病人はいられないからである。マタイもまた(マタイ8:1)、低い所で弱い者たちが癒やされたと教える。まず各人が癒やされたのであり、それは、徳が少しずつ進むにつれ、山へ登れるようになるためである。
Et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est, a libidine revocat, injuriam caecitatis avertit. Ad vulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui, naturae compotes nos faciat esse coelestis. Et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat.
PL 15, 1648Dそれゆえ彼は低い所で各人を癒やす。すなわち、情欲から呼び戻し、盲目という害を取り除く。彼は我々の傷のもとへ降り、自分自身を用い、また自分の豊かさを分け与えることによって、我々を天の本性にあずかる者とする。彼は彼らを癒やしはしたが、低い所に残したのである。
Liber V, Caput XLVII
第5巻 第XLVII章PL 15, 1649AVidens autem turbas, ut legisti, ascendit in montem. Et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli ejus (Matth. V, 1) . Evangelizaturus enim, et benedictionum de thesauro divinitatis prompturus oracula, incipit esse sublimior.
PL 15, 1649Aあなたが読んだとおり、「群衆を見て、彼は山に登った。そして座ると、弟子たちが彼のもとに登ってきた」(マタイ5:1)。福音を告げ知らせようとし、神性の宝庫から祝福の託宣を取り出そうとして、彼は一層高い所に立ち始めるのである。
Hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos alte levavit. Sic enim etiam cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu (Joan. XI, 33) : sic etiam caput levavit, cum mulieri adulterae peccata donaret (Joan. VIII, 10) . Quid est enim levare oculos, nisi interius lumen aperire?.
PL 15, 1649Aところが、ここでは低い所に立っていたにもかかわらず、彼は目を高く上げた。ラザロを甦らせたときにも、そのようにして「霊において憤った」(ヨハネ11:33)。姦淫の女の罪を赦したときにも、そのようにして頭を上げた(ヨハネ8:10)。目を上げるとは、内なる光を開くことでなくて何であろう。
Liber V, Caput XLVIII
第5巻 第XLVIII章PL 15, 1649ADenique sanctus Matthaeus: Aperuit, inquit, os suum (Matth. V, 2) , thesauros scilicet sapientiae et scientiae Dei reclusis adytis templi sui. Ora reseravit: ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur implora.
PL 15, 1649A実に、聖マタイは言う。「彼は口を開いた」(マタイ5:2)。すなわち、自らの神殿の奥所を開き、神の知恵と知識の宝を現したのである。彼は口を開いた。ゆえに、あなたもまた口を開け。だがその前に、開かれるよう祈り求めよ。
Si enim Paulus in apertione oris sui implorat auxilium, multo magis implorare te convenit (Ephes. VI, 19) . Ostendit etiam tibi clavem scientiae, qua os aperire tuum debeas, dicens Propheta: Aperi os tuum verbo Dei (Prov. XXXI, 9) .
PL 15, 1649Bパウロですら口を開くにあたって助けを祈り求めたのであるから(エフェソ6:19)、あなたはなおさら祈り求めるべきである。預言者もまた、あなたが口を開くために用いるべき知識の鍵を示して、こう言っている。「汝の口を神の言葉によって開け」(箴言31:9)。
Verbum Dei clavis tui oris est: clavis scientiae oris tui clavis est, qua laxatis silentii catenis, imperitiae claustra reserantur.
PL 15, 1649B神の言葉はあなたの口の鍵である。あなたの口の知識の鍵とは、沈黙の鎖を解いて、無知の閂を開く鍵である。
Liber V, Caput XLIX
第5巻 第XLIX章PL 15, 1649B(Vers. 20, 21, 22.) Beati, pauperes spiritu, quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati, qui nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines.
PL 15, 1649B(第20、21、22節)「幸いである、霊において貧しい者たち。神の国は汝らのものだからである。幸いである、今飢え渇く者たち。満たされるからである。幸いである、今泣いている汝ら。笑うようになるからである。汝らは幸いとなる、人々が汝らを憎むとき」。
Quatuor tantum beatudines sanctus Lucas Dominicas posuit, octo vero sanctus Matthaeus (Matth. V, 3, et seq.): sed in his octo illae quatuor sunt, et in istis quatuor illae octo.
PL 15, 1649B聖ルカは主の幸い〔底本は beatudines。beatitudines と読む〕を四つだけ掲げ、聖マタイは八つ掲げた(マタイ5:3以下)。しかし、この八つの中にあの四つがあり、この四つの中にあの八つがある。
Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales: ille in illis octo mysticum numerum reservavit.
PL 15, 1649Cというのは、ルカはいわば四つの枢要徳を抱き込んだのであり、マタイはあの八つのうちに奥義の数を保ったのである。
Pro octava enim multi scribuntur psalmi (Psal. VI, 1, et XI, 1) , et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse benedictionibus (Eccles. XI, 2) ; sicut enim spei nostrae octava perfectio est: ita octava summa virtutum est.
PL 15, 1649C第八のものについては多くの詩篇が記されており〔詩篇の表題「第八のために」(pro octava)を言う〕(詩篇6:1、11:1)、あなたは、おそらくはあの八つの祝福にも分け前を与えよという戒めを受けている(コヘレトの言葉11:2)〔コヘレトの言葉11:2「七つに、また八つにも分け前を与えよ」を、八つの祝福に当てはめている〕。我々の希望の完成が第八のものであるように、徳の総括もまた第八のものだからである。
Liber V, Caput L
第5巻 第L章PL 15, 1649CSed prius quae sunt ampliora videamus. Beati, inquit, pauperes; quoniam vestrum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Primam benedictionem hanc uterque evangelista posuit.
PL 15, 1649Cだが、まずより大いなる事柄を見よう。「幸いである、貧しい者たち。天の国は汝らのものだからである」(マタイ5:3)。この第一の祝福は、二人の福音書記者がともに掲げた。
Ordine enim prima est, et parens quaedam generatioque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni coelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus, emergendi non habet facultatem.
PL 15, 1650A順序の上でそれは第一であり、いわば諸徳の母であり、生み出すものである。世俗のものを軽んじた者こそ、永遠のものを受けるにふさわしいからである。世への欲に取りつかれ、浮かび上がる力をもたない者は、天の国にふさわしい資格を得ることができない。
Liber V, Caput LI
第5巻 第LI章PL 15, 1650ASecunda benedictio: Beati, inquit, mites. Tertia, Beati qui lugent. Quarta, Beati qui esuriunt. Quinta, Beati misericordes. Sexta, Beati mundo corde. Septima, Beati pacifici (Ibid., 4-9) .
PL 15, 1650A第二の祝福は「幸いである、柔和な者たち」。第三は「幸いである、悲しむ者たち」。第四は「幸いである、飢える者たち」。第五は「幸いである、慈しみ深い者たち」。第六は「幸いである、心の清い者たち」。第七は「幸いである、平和をつくる者たち」(マタイ5:4–9)。
Et bene septima; quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requievit Deus (Gen. II, 2) ; dies enim quietis, et pacis est. Octava, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10) .
PL 15, 1650A第七というのは適切である。その日に神はすべての世の業を休んだ(創世記2:2)。実に、それは休息と平和の日だからである。第八は「幸いである、正義のために迫害を受ける者たち」(マタイ5:10)。
Liber V, Caput LII
第5巻 第LII章PL 15, 1650BVeni, Domine Jesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque enim sine ordine dixisti, primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos mites, et tertio qui lugent. Nam etsi cognosco aliquid, tamen ex parte cognosco.
PL 15, 1650B来たれ、主イエスよ、汝の幸いの順序を我々に教えよ。汝は順序なしに語ったのではない。第一に霊において貧しい者を、第二に柔和な者を、第三に悲しむ者を幸いと語った。というのも、私は何かを知ってはいるが、部分的に知るにすぎないからである。
Si enim Paulus ex parte cognovit (I Cor. XIII, 9) , quantum ego possum cognoscere? Paulo quantum vita, tantum etiam verbo inferior sum; vita enim verbum exigit et acquirit: sermo autem sine vita non est sermo Dei. Quanto me sapientior Paulus!
PL 15, 1650Bパウロですら部分的に知ったのであれば(一コリント13:9)、私が知りうることはどれほどか。私は、生き方においてパウロに劣る分だけ、言葉においても劣る。生き方は言葉を要求し、また獲得するからである。生き方を欠く言葉は、神の言葉ではない。パウロは私よりどれほど賢いことか。
Ille gloriatur in periculis (II Cor. XII, 5 et 7) , ego in successibus: ille gloriatur, quia revelationibus non extollitur: ego si quae revelationes mihi contingerent, gloriarer.
PL 15, 1650B彼は危難を誇り(二コリント12:5、7)、私は成功を誇る。彼は、啓示によって高ぶらないことを誇り、私は、もし何か啓示が私に起こるなら、それを誇るであろう。
Sed tamen potest Deus de lapidibus homines suscitare, et verbum proferre de clausis, vocem elicere de mutis. Quod si asinae oculos aperuit, ut videret angelum (Num. XXII, 27) ; potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus Dei videre mysterium.
PL 15, 1650Bしかし、神は石から人々を起こし、閉ざされた者から言葉を出し、唖者から声を引き出すことができる。驢馬の目を開いて天使を見させたのであるから(民数記22:27)、我々の目をも開いて、神の奥義を見ることができるようにする力がある。
Liber V, Caput LIII
第5巻 第LIII章PL 15, 1650CBeati, inquit, pauperes. Non omnes beati pauperes; paupertas enim media est: possunt et boni et mali esse pauperes. Nisi forte ille intelligendus pauper beatus, quem Propheta descripsit dicens: Quia melior pauper justus quam dives mendax (Prov. XIX, 1) .
PL 15, 1650C「幸いである、貧しい者たち」と言う。すべての貧しい者が幸いなのではない。貧しさは中間のものであり、善人も悪人も貧しくありうる。ただし、預言者が描いたあの貧者こそ幸いな貧者と解すべきなら別である。預言者はこう言った。「義なる貧者は、偽る富者にまさる」(箴言19:1)。
Beatus pauper qui clamavit, et Dominus exaudivit eum: pauper a crimine, pauper a vitiis, pauper in quo mundi princeps nihil invenit: pauper illius aemulus pauperis, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est.
PL 15, 1651A幸いな貧者とは、叫び、主が聞き入れた者である。罪から貧しい者、悪徳から貧しい者、世の君が何も見出さない者、富んでいたのに我々のゆえに貧しくなったあの貧者を倣う者である。
Unde plene Matthaeus aperuit, dicens: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) ; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.
PL 15, 1651Aそれゆえマタイは完全に明らかにして言った。「幸いである、霊において貧しい者たち」(マタイ5:3)。霊において貧しい者は、膨れ上がらず、自分の肉の精神によって高ぶらないからである。
Liber V, Caput LIV
第5巻 第LIV章PL 15, 1651APrima ergo ista benedictio est: cum deposuero omne peccatum, et exuero omnem malitiam, et simplicitate contentus fuero, inops malorum, superest ut et mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus?
PL 15, 1651Aしたがって、これが第一の祝福である。私がすべての罪を捨て、あらゆる悪意を脱ぎ去り、素朴さに満足して、悪に乏しい者となったなら、残るのは、自分の振る舞いを整えることである。柔和で穏やかでなければ、世俗のものを欠いていることが私に何の益があろう。
Nam qui sequitur viam rectam, sequitur utique illum qui ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 19) .
PL 15, 1651A正しい道に従う者は、必ずこう言った者に従うのである。「私から学べ、私は柔和で、心のへりくだった者だから」(マタイ11:19)〔底本の番号は11:19。引かれた句はマタイ11:29にあたる〕。
Depone igitur quae improba sunt, egeto vitiis secundum bonam paupertatem, mitiga affectum tuum; ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris, juxta quod scriptum est: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) .
PL 15, 1651Bそれゆえ、悪しきものを捨てよ。善き貧しさに従って悪徳を欠く者であれ。自分の感情を和らげよ。怒らないように、あるいは少なくとも、怒っても罪を犯さないようにである。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)と書かれているとおりである。
Praeclarum est enim motum temperare consilio: nec minoris virtutis ducitur, cohibere iracundiam, indignationemque compescere, quam omnino non irasci; cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.
PL 15, 1651B判断によって心の激しい動きを律するのは、実に立派なことである。怒りを抑え、憤りを鎮めることは、まったく怒らないことに劣らぬ徳と見なされる。たいていの場合、前者〔まったく怒らないこと〕はより穏やかな気質によるものと、後者〔怒りを抑えること〕はより強いものと評価されるからである〔illud と hoc の指すものは定かでない。論旨から、illud を「まったく怒らないこと」、hoc を「怒りを抑えること」と取った〕。
Liber V, Caput LV
第5巻 第LV章PL 15, 1651BCum hoc feceris, memento quia peccator es; lugeto peccata tua, lugeto delicta. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis; quia Trinitas est quae peccata condonat. Ablue igitur te lacrymis tuis, et fletibus lava.
PL 15, 1651Bこれをなしたなら、自分が罪人であることを心に留めよ。自分の罪を嘆け、自分の罪〔delicta〕を嘆け。第三の祝福が罪を嘆く者のものであるのは適切である。罪を赦すのは三位一体だからである。それゆえ、あなたの涙で自らを洗い、嘆きによって清めよ。
Si tu ipse te fleveris, alius te non flebit; nam si Saul deflevisset peccata sua, Samuel eum non deflevisset (I Reg. XV, 35) . Habet unusquisque quos fleat mortuos suos. Mortui sumus, quando peccamus, quando implemur ossibus mortuorum.
PL 15, 1651Cあなたが自分で自分のために泣くなら、ほかの者があなたのために泣くことはない。サウルが自らの罪を嘆いていたなら、サムエルは彼のために嘆かなかったであろう(サムエル記上15:35)。各人には、嘆くべき自分の死者たちがいる。我々が罪を犯すとき、死者たちの骨で満たされるとき、我々は死んでいるのである。
Mortuus est sermo malus, qui exit de ore; exit enim de sepulcro malo: Sepulcrum autem patens est guttur eorum (Psal. V, 11) . Ideo dicit Apostolus: Imitatores mei estote (I Cor. IV, 16) . Vult nos delictorum meminisse nostrorum.
PL 15, 1651C口から出る悪しき言葉は死んでいる。悪しき墓から出るからである。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)。それゆえ使徒は言う。「私に倣う者となれ」(一コリント4:16)。彼は、我々が自分たちの罪〔delicta〕を覚えていることを望むのである。
Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens: Quia non sum dignus vocari apostolus; quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Ille igitur peccator ante fidem, nos vero adhuc peccamus post fidem.
PL 15, 1651Cパウロは、キリストを信じて以後、嘆くべきものをもたなかった。それでも彼は以前のことを嘆いて言った。「私は使徒と呼ばれるにふさわしくない。神の教会を迫害したからである」(一コリント15:9)。彼は信仰以前には罪人であったが、我々は信仰ののちもなお罪を犯している。
Qui peccator est, defleat se, et arguat se, ut fiat justus: Justus enim accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .
PL 15, 1651C罪人である者は、自らを嘆き、自らを責めて、義人となるようにせよ。「義人は自らの告発者である」(箴言18:17)。
Liber V, Caput LVI
第5巻 第LVI章PL 15, 1651DOrdinem igitur persequamur, quia scriptum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4) . Deposui peccatum, temperavi mores, delicta deflevi: esurire incipio et sitire justitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; quia aegritudinis dolor famem excludit.
PL 15, 1651Dそれゆえ、順序に従って進もう。「汝ら、私のうちに愛を秩序づけよ」(雅歌2:4)と書かれているからである。私は罪を捨て、振る舞いを整え、罪を嘆いた。今や、私は正義に飢え渇き始める。病人は、重い病のうちにあるとき飢えない。病の苦痛が飢えを締め出すからである。
Sed quae est ista fames justitiae? Qui sunt isti panes quos esurit justus? Ne forte panes illi de quibus dictum est: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) . Qui esurit, utique virium quaerit augmentum. Quod autem majus virtutis incrementum, quam norma justitiae?.
PL 15, 1651Dだが、この正義への飢えとは何か。義人が飢えるこのパンとは何か。もしかすると、こう言われたあのパンではないか。「私は若かったが、年老いた。義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを求めるのも、私は見たことがない」(詩篇36:25)。飢える者は、必ず力の増しを求める。ところで、徳の増しとして、正義の規範にまさるものがあろうか。
Liber V, Caput LVII
第5巻 第LVII章PL 15, 1652APost hos: Beati, inquit, misericordes (Matth. V, 7) ; justitiam enim sequitur misericordia. Unde dictum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) .
PL 15, 1652Aこれらのあとに、「幸いである、慈しみ深い者たち」(マタイ5:7)とある。慈しみは正義に続くからである。それゆえ、こう言われた。「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠に続く」(詩篇111:9)。
Sed etiam qui misericordiam defert, mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si jactantiam quaerat, nullus est fructus.
PL 15, 1652Aしかし、慈しみを施す者でも、心を清くして憐れまなければ、報いを失う。誇示を求めるなら、何の実りもないからである。
Emunda igitur interiora mentis tuae; et si diligenter pectoris tui secreta mundaveris, compatere iis qui impugnantur: et intellige quanti hominum, quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.
PL 15, 1652Aそれゆえ、あなたの精神の内奥を清めよ。そして胸の奥底を丹念に清めたなら、攻め立てられている者たちに同情せよ。そして、いかに多くの人々が、いかに多くのあなたの兄弟たちが、あなたの助けを求めているかを悟れ。
Liber V, Caput LVIII
第5巻 第LVIII章PL 15, 1652BSed nisi tu prius interiora tua vacuefeceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, non potes aliis ferre medicinam. A te igitur pacem incipe; ut cum fueris ipse pacificus, pacem aliis feras. Quomodo enim potes aliorum corda mundare, nisi tuum ante mundaveris?.
PL 15, 1652Bしかし、あなたがまず自分の内奥を罪のあらゆる汚れから空にして、不和や争いがあなたの感情から出てこないようにしなければ、他の人々に薬をもたらすことはできない。それゆえ、あなた自身から平和を始めよ。そうすれば、あなた自身が平和をつくる者となったとき、他の人々に平和をもたらすことができる。まず自分の心を清めていなければ、どうして他の人々の心を清めることができようか。
Liber V, Caput LIX
第5巻 第LIX章PL 15, 1652BProfuisti igitur aliis, tulisti auxilium pluribus; festina, contende ad finem. Multi cum essent exitus vitae, unus Domino competebat; nam quod natum erat secundum carnem, oportebat secundum carnem mori.
PL 15, 1652Bこうしてあなたは他の人々の益となり、多くの人々に助けをもたらした。急げ、終わりへと励め。命の終わり方は多くあったが、主にふさわしいものは一つであった。肉に従って生まれたものは、肉に従って死なねばならなかったからである。
Elegit passionem ut moreretur pro nobis; et tu dic de omnibus quae retribuit tibi Dominus: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13) , hoc est, passionem.
PL 15, 1652B彼は、我々のために死ぬべく、受難を選んだ。あなたもまた、主があなたに報いたすべてについて言え。「私は救いの杯を取り、主の名を呼び求めよう」(詩篇115:13)、すなわち、受難を〔取ろう〕と。
Unde etiam illis qui ad dexteram vel ad sinistram sedere cupiebant, ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22) . Usque ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur, et constituit beatitudinum palmam.
PL 15, 1652Cそれゆえ、右や左に座ることを望んだ者たちにも、彼は言った。「私が飲もうとしている杯を、汝らは飲めるか」(マタイ20:22)。彼はあなたを終わりまで導き、殉教に至るまで伴い、幸いの勝利の棕櫚を定める。
Liber V, Caput LX
第5巻 第LX章PL 15, 1652CVide igitur ordinem. Oportet te fieri pauperem spiritu; humilitas enim spiritus divitiae virtutum sunt. Nisi pauper fueris, mitis esse non poteris.
PL 15, 1652Cそれゆえ、順序を見よ。あなたは霊において貧しい者とならねばならない。霊のへりくだりは、徳の富だからである。貧しい者でなければ、柔和であることはできない。
Qui mitis est, potest lugere praesentia; qui inferiora luget, potest desiderare meliora; qui superiora quaerit, inferiora devitat; ut et ipse a superioribus adjuvetur; qui miseretur, cor suum mundat. Quid est enim mundare animum, nisi sordem mortis abolere?
PL 15, 1652C柔和な者は、現在の事柄を嘆くことができる。低いものを嘆く者は、より善いものを望むことができる。より高いものを求める者は、低いものを避ける。それは、彼自身も上のものから助けられるためである。憐れむ者は、自らの心を清める。心〔animum〕を清めるとは、死の汚れを除くことでなくて何であろう。
Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. IV, 11): patientia vero perfectio est charitatis. Qui autem patitur persecutionem, in ultimo certamine constitutus probatur adversis; ut cum legitime certaverit, coronetur.
PL 15, 1652C施しは死から解放する(トビト記4:11)。そして、忍耐こそ愛の完成である。迫害を受ける者は、最後の闘いに置かれて、逆境によって試される。それは、正しく闘ったとき、冠を授けられるためである。
Hos quidam gradus volunt esse virtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.
PL 15, 1652Dある人々は、これらを徳の階梯と見なしたがる。その階梯によって、我々は最も低い所から高い所へと登ることができるというのである。
Liber V, Caput LXI
第5巻 第LXI章PL 15, 1652DDenique sicut incrementa virtutum, ita etiam sunt incrementa praemiorum; plus est enim Dei esse Filium, quam possidere terram, et consolationem mereri.
PL 15, 1652D実に、徳に増しがあるように、報いにも増しがある。神の子であることは、地を所有し、慰めを受けるにふさわしくなることよりも大きいからである。
Sed quia et primum praemium regnum coelorum est, et ultimum praemium regnum coelorum est: numquid aequale praemium incipientibus atque perfectis est?
PL 15, 1653Aしかし、第一の報いも天の国であり、最後の報いも天の国であるのだから、始めた者と完全な者とに、等しい報いがあるのだろうか。
Ne forte mystice docemur quia est primum regnum coelorum illud apostolicum: Dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23) .
PL 15, 1653Aもしかすると、我々は奥義の意味で、第一の天の国とは、あの使徒の言葉、「解かれてキリストとともにいる」(フィリピ1:23)のことだと教えられているのではないか。
Habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obviam Christo in aera; multi enim dormientium surgent; isti in vitam aeternam, illi in opprobrium.
PL 15, 1653A聖徒たちが雲の中に引き上げられ、空中でキリストを迎えるとき、あなたは第一の国をもつ。眠っている者の多くが起き上がるからである。ある者は永遠の生命へ、ある者は辱めへと。
Primum ergo regnum coelorum sanctis propositum est in absolutione corporis; secundum regnum coelorum est post resurrectionem esse cum Christo. Cum fueris in regno coelorum, tunc processus est mansionum; etsi unum regnum, diversa tamen merita sunt in regno coelorum.
PL 15, 1653Aしたがって、第一の天の国は、体の解放において聖徒たちに定められており、第二の天の国は、復活ののちキリストとともにいることである。あなたが天の国にいるとき、住まいの進展がある。国は一つであっても、天の国には功の違いがあるのである。
Post resurrectionem terram tuam incipies possidere, absolutus a morte. Ille enim cui dicitur: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) , non possidet terram suam; non enim potest esse possessor, qui non capit fructum.
PL 15, 1653A復活ののち、死から解放されて、あなたは自分の地を所有し始める。「汝は土であり、土に帰る」(創世記3:19)と言われるその者は、自分の地を所有しない。実りを受けない者は、所有者ではありえないからである。
Absolutus igitur per Dominicam crucem (si tamen intra jugum Domini fueris inventus) consolationem in ipsa possessione reperies: consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio.
PL 15, 1653Bそれゆえ、主の十字架によって解放され(ただし、主の軛のもとに見出されるならばであるが)、あなたは所有そのものの中に慰めを見出す。慰めに喜びが続き、喜びに神の憐れみが続く。
Quem autem Dominus miseratur, et vocat; qui vocatur, videt vocantem; qui Deum viderit, in jus divinae generationis assumitur: tuncque demum quasi Dei Filius, coelestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur.
PL 15, 1653Bところで、主は憐れむ者を、また呼ぶ。呼ばれた者は、呼ぶ者を見る。神を見た者は、神的な誕生の権利へと受け入れられ、そのとき初めて、いわば神の子として、天の国の富を喜ぶ。ゆえに、前者は始め、後者は満たされる。
Nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt; sed majorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt, consequuntur.
PL 15, 1653B実に、この世の内にあっても、ローマ帝国には多くの人々がいる。しかし、帝国のより大きな好意を受けるのは、皇帝により近い者たちである。
Liber V, Caput LXII
第5巻 第LXII章PL 15, 1653CNunc dicamus quemadmodum in quatuor benedictionibus sanctus Lucas benedictiones sit octo complexus. Et quidem scimus virtutes esse quatuor cardinales, temperantiam, justitiam, prudentiam, fortitudinem. Qui pauper est spiritu, avarus non est.
PL 15, 1653Cさて、聖ルカが四つの祝福の中に、どのように八つの祝福を含めたかを述べよう。まず、徳には四つの枢要徳、すなわち節制、正義、思慮、勇気があることを、我々は知っている。霊において貧しい者は、貪欲ではない。
Qui flet, non superbit; sed mitis est et pacatus. Qui luget, humiliatur. Qui justus est, non negat quod scit omnibus ad usum communiter datum. Qui miseretur, largitur de suo. Qui suum donat, non quaerit alienum, nec dolum proximo struit.
PL 15, 1653C泣く者は、高ぶらず、柔和で穏やかである。悲しむ者は、へりくだる。義人は、皆の共通の用のために与えられていると自分が知るものを、否まない。憐れむ者は、自分のものから惜しみなく与える。自分のものを与える者は、他人のものを求めず、隣人に策略を企てない。
Liber V, Caput LXIII
第5巻 第LXIII章PL 15, 1653CConnexae igitur sibi sunt concatenataeque virtutes; ut qui unam habet, plures habere videatur: et sanctis una competit virtus, sed ejus quae fuerit uberior, uberius est praemium.
PL 15, 1653Cそれゆえ、諸徳は互いに結ばれ、鎖のようにつながっている。そのため、一つをもつ者は多くをもつと見える。聖徒たちにはそれぞれ一つの徳が適う〔una competit virtus の取り方は定かでない。続くアブラハムの例(信仰において優れた)に合わせ、聖徒ごとに際立つ一つの徳と解した〕が、その徳が豊かであるほど、報いもまた豊かである。
Quanta hospitalitas in Abraham! quanta humilitas (Gen. XVIII, 2) ! quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste servaret (Gen. XIV, 16) ! et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret (Ibid., 23) !
PL 15, 1653Cアブラハムにおける歓待は何と大きいことか。へりくだりは何と大きいことか(創世記18:2)。聖性は何と大きいことか。兄弟の子を敵から救い出したのだから(創世記14:16)。清廉は何と大きいことか。戦利品から何も求めなかったのだから(創世記14:23)。
Sed quia fide praestitit, fidei prae caeteris meruit principatum (Gen. XV, 6) . Ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiva virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio redundantius.
PL 15, 1653Dだが、彼は信仰において優れていたので、ほかの誰にもまさって、信仰の首位を得るにふさわしかった(創世記15:6)。ゆえに、各人にはより多くの報いがある。徳への刺激がより多いからである。だが、ある功においてより豊かなものは、報いにおいてもより溢れる。
Liber V, Caput LXIV
第5巻 第LXIV章PL 15, 1654ABeati igitur pauperes spiritu. Habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa non quaerit.
PL 15, 1654Aそれゆえ、「幸いである、霊において貧しい者たち」。ここにあなたは節制を見る。節制は罪を慎み、世を踏みつけ、誘惑するものを求めない。
Liber V, Caput LXV
第5巻 第LXV章PL 15, 1654ABeati qui esuriunt et sitiunt; qui enim esurit, esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit justus; quia Justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) .
PL 15, 1654A「幸いである、飢え渇く者たち」。飢える者は飢える者に同情し、同情して惜しみなく与え、与えて義人となるからである。「その正義は永遠に続く」(詩篇111:9)。
Unde in Matthaeo sitim et famem intelligimus spiritalem, qua cibus justitiae desideratur aut potus; quia virtus quasi materia quaedam virtutum est, ut justus aequalem se inferioribus praestet, dolum excludat, veritatem requirat.
PL 15, 1654Aそれゆえ、我々はマタイにおける渇きと飢えを霊的なものと解する。それによって、正義の食物、あるいは飲み物が望まれるのである。徳は、いわば諸徳の素材のようなものであり〔ミーニュの脚注は、すべての写本と古い版が virtus(徳)と読むが、ローマ版は virtus を落として「正義の食物あるいは飲み物が望まれる。正義はいわば諸徳の素材のようなものだからである」と読み替えたとする。ここの「徳」は正義を指すとも読める〕、義人は自分を低い者たちと等しいものとして示し、策略を退け、真理を求める。
Liber V, Caput LXVI
第5巻 第LXVI章PL 15, 1654ABeati qui nunc fletis, quia ridebitis. Habes prudentiam, cujus est flere occidua, et ea quae aeterna sunt quaerere; lugere saecularia, quae seipsa compugnent: Deum pacis inquirere, qui stulta mundi elegit, ut confundat sapientes; et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt, possit adipisci.
PL 15, 1654A「幸いである、今泣いている汝ら。笑うようになるからである。」ここにあなたは思慮を見る。思慮の務めは、滅びゆくものを嘆き、永遠のものを求めること、互いに争い合う世俗のものを悲しみ、平和の神を探し求めることである。この神は、世の愚かなものを選んで知者を辱めた者であり、また、存在しないものを滅ぼす者である。それは、存在するものを獲得できるようになるためである〔destruat の主語は二つの qui をともに「平和の神」に係けて神と取った。possit の主語は定かでなく、思慮ある人と解した〕。
Liber V, Caput LXVII
第5巻 第LXVII章PL 15, 1654B(Vers. 23.) Beati eritis cum vos oderint homines. Habes fortitudinem, sed eam quae non odium mercatur ex crimine; sed persecutionem patiatur ex fide; sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris.
PL 15, 1654B(第23節)「汝らは幸いとなる、人々が汝らを憎むとき。」ここにあなたは勇気を見る。ただし、それは罪状によって憎しみを買う勇気ではなく、信仰のゆえに迫害を受ける勇気である。人々の好意を顧みず、神の恩寵に従うなら、そうして受難の冠に至るのである。
Denique ut scias consummationem esse fortitudinis passionem: Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum; quia prophetas Judaei usque ad mortem corporis persecuti sunt.
PL 15, 1654B実に、勇気の完成が受難であることをあなたが知るために、彼はこう言う。「彼らの父祖たちは、預言者たちにもこれと同じことをした」。ユダヤ人は、体の死に至るまで預言者たちを迫害したからである。
Est etiam fortitudinis iram vincere, indignationemque cohibere; ac per hoc fortitudo animum juxta corpusque confirmat, nec perturbari sinit timore aliquo vel dolore; quibus velut pravis interpretibus plerumque percellimur.
PL 15, 1654B怒りに打ち勝ち、憤りを抑えることもまた、勇気に属する。それゆえ、勇気は心〔animum〕と体をともに強め、恐れや苦痛に乱されることを許さない。我々は、いわば悪しき通訳者であるこれらによって、しばしば打ちのめされるのである。
Liber V, Caput LXVIII
第5巻 第LXVIII章PL 15, 1654CErgo temperantia cordis habet animique munditiam, justitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo.
PL 15, 1654Cゆえに、節制は心〔cor〕と心〔animus〕の清さをもち、正義は慈しみを、思慮は平和を、勇気は穏やかさをもつ。
Liber V, Caput LXIX
第5巻 第LXIX章PL 15, 1654C(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram! Licet in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum; pleraque tamen sunt etiam incentiva virtutum.
PL 15, 1654C(第24節)「災いあれ、富んでいる汝らに。汝らはすでに自分の慰めを得ている。」金銭の富の中には、罪〔delictorum〕への誘いが多くあるとはいえ、徳への刺激となるものもまた多い。
Quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habeant divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae coelestis auctoritate condemnat.
PL 15, 1654C徳は助けを必要とせず、貧者の拠出は富者の気前のよさよりも称賛に値するとはいえ、天の判決の権威が断罪するのは、富をもつ者ではなく、それを用いることを知らない者である。
Nam ut ille pauper laudabilior, qui prompto largitur affectu, nec impendentis egestatis repagulis inhibetur, inopemque se non putat, qui habet quod naturae satis est; ita hic dives criminosior, qui vel Deo referre gratiam de eo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abdere, defossisque terrae incubare thesauris.
PL 15, 1654C実に、進んだ心で施し、迫る窮乏の障壁にも妨げられず、自然に足りるものをもつ以上は自分を貧窮とは思わない、そうした貧者がより称賛に値するように、この富者は、少なくとも神に対して、受けたものについて感謝を返すべきであり、共通の用のために与えられた財産を用いずに隠すべきでなく、掘って埋めた宝の上に居座るべきでなかった者として、いっそう罪が重い〔ミーニュも翻刻のとおり刷り、脚注は無い。debuit が referre に、nec を介して abdere・incubare にも係るものとして、「…すべきであり、…すべきでなかった」と解した〕。
Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas avara mens tendat excubias, quo nulla poena gravior est, successorum profutura compendiis anxio timore servare; tamen quoniam avaritiae studia, et desideria congerendi, inani quadam voluptate pascuntur: qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt.
PL 15, 1654Dゆえに、罪となるのは財産ではなく、心の傾きである。貪欲な精神は、一生涯、惨めな見張りの不安な番を張り巡らし——これにまさる刑罰はない——、後継者たちの利益となるものを、不安な恐れのうちに守ろうとするとはいえ、貪欲の営みと蓄えようとする欲望は、空しい快楽によって養われる。現在の命の慰めを得た者たちは、永続する報いを失ったのである。
Liber V, Caput LXX
第5巻 第LXX章PL 15, 1655APossumus hic tamen divitem intelligere populum Judaeorum, vel haereticos, vel certe mundi philosophos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt.
PL 15, 1655Aだが、我々はここで、富者をユダヤの民、あるいは異端者たち、あるいはまた世の哲学者たちと解することもできる。彼らは、言葉の豊かさと、野心的な雄弁という一種の財産に喜び、真の信仰の素朴さを乗り越えて、無益な宝を蓄えたのである。
Nonne tibi videtur haereticus aliquis, cum audis eum de generatione Domini juxta usum saeculi disputantem, dives in verbis, pauper in viribus?
PL 15, 1655Aある異端者が、主の誕生について世の慣わしに従って論じるのを聞くとき、彼は言葉に富み、力に貧しい者と、あなたには見えないか。
Qui putat se in hoc tempore locupletes habere divitias: sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet; cibumque perfidiae, quem praesenti aetate ructaverit, aeterno fidei commaceratus jejunio, causam tanti sciet esse supplicii. Eritque tempus, ut risus suos lugeant, qui dicta nostra nunc rident. Quibus bene dicetur:
PL 15, 1655Aこの時代には自分が豊かな富をもつと思う者は、来たるべき世で、自分の信仰の窮乏を認めるであろう。そして、信仰の永遠の断食によって痩せ衰え、現在の時代に吐き出した不信の食物こそが、これほどの刑罰の原因であることを知るであろう。今、我々の言葉を嘲笑っている〔ミーニュの脚注は、少なからぬ写本が「我々の言葉を信じない」(non credunt)と読むとする〕者たちが、自分の笑いを嘆く時が来る。彼らには、まさに次のように言うのがふさわしい。
Liber V, Caput LXXI
第5巻 第LXXI章PL 15, 1655B(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines! Nonne tibi videtur his dicere, qui dudum in Ariminensi concilio perfidae praevaricationis auctores, dum imperatoris gratiam sequuntur, Dei gratiam perdiderunt? Qui cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.
PL 15, 1655B(第26節)「災いあれ、すべての人々が汝らをよく言うとき。」これは、かつてアリミヌムの公会議で、皇帝の好意を追い求めるうちに神の恩寵を失った、不信の背反の首謀者たちに言われているとあなたには見えないか。彼らは、権力者に気に入られようと狙って、永遠の呪いに自らを服させたのである。
Liber V, Caput LXXII
第5巻 第LXXII章PL 15, 1655BErgo sanctus Matthaeus praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit: hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum coelestium enumeratione progressus, ad benedictionum locum serius venit; ut populos divinorum miraculis roboratos, ultra Legis tramitem virtutum progredi vestigiis edoceret.
PL 15, 1655Bゆえに、聖マタイは報いによって、民を徳と信仰へと促した。ルカはさらに、来たるべき刑罰の告知によって、罪状や罪から〔彼らを〕遠ざけた。彼は、天上の多くの出来事を列挙しながら、無益にではなく進み、祝福の箇所にはより遅く至った。それは、神的な奇跡によって強められた民に、律法の道を越えて、徳の足跡のうちに進むことを教えるためである。
Fuerit cavendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant: hic tubae clangore excitanda virtus fuit. Docet hoc libri hujus, quae in prooemiis, et quae in processu sermonis aperitur oratio.
PL 15, 1655C〔マタイでは〕まだ弱い民の心が揺れていたので、用心が必要だったのであろう。〔ルカでは〕徳が、喇叭の響きによって呼び覚まされねばならなかった。この書の語りが、その序においても、論述の進行においても、それを教えている。
Illic qui infirmi sunt, adhuc quodam Legis lacte potantur, et ideo per Legis tramitem ducuntur ad gratiam: audiunt quae Legis sunt, ut ultra Legem, Legem sequendo procedant: hic Ecclesia fundatior non lacte imbuitur, sed cibo vescitur; cibus enim validior est charitas. Denique inter tria maxima, fidem, spem, charitatem, major est charitas.
PL 15, 1655Cあちら〔マタイ〕では、弱い者たちは、なお律法の一種の乳を飲まされており、それゆえ、律法の道によって恩寵へと導かれる。彼らは律法に属することを聞き、律法に従いつつ、律法を越えて進むのである。こちら〔ルカ〕では、いっそう堅固にされた教会は、乳を与えられず、食物を食べる。より強い食物とは愛だからである。実に、最も大きな三つ、信仰、希望、愛のうち、最も大きなものは愛である。
Liber V, Caput LXXIII
第5巻 第LXXIII章PL 15, 1655D(Vers. 27.) Ordinatur igitur charitas, cum dicitur: Diligite inimicos vestros; ut compleatur illud Ecclesiae, quod ante jam dictum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4) ; Ordinatur enim charitas, cum charitatis praecepta formantur.
PL 15, 1655D(第27節)それゆえ、「汝らの敵を愛せ」と言われるとき、愛は秩序づけられる。それは、すでに前に言われた教会のあの言葉、「汝ら、私のうちに愛を秩序づけよ」(雅歌2:4)が成就するためである。愛の戒めが形づくられるとき、愛は秩序づけられるからである。
Vide quam ab altioribus coeperit, et Legem post benedictionis Evangelicae terga rejecerit.
PL 15, 1656A見よ、彼がいかに高い所から始め、律法を福音の祝福の背後に投げ捨てたかを。
Lex vicissitudinem imperat ultionis (Exod. XXI, 24) ; Evangelium inimicitiis charitatem, benignitatem odiis, vota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis impertit. Quanto athleta perfectior, qui non sentit injuriam!.
PL 15, 1656A律法は報復の応報を命じる(出エジプト記21:24)。福音は、敵意に愛を、憎しみに慈愛を、呪いに祈りを、迫害する者に援助を、飢える者に忍耐と報いの恩寵を与える。侮辱を感じない闘士は、どれほど完全であることか。
Liber V, Caput LXXIV
第5巻 第LXXIV章PL 15, 1656A(Vers. 31.) Et ne videatur Dominus Legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Sed tamen dicendo: Prout vultis ut faciant vobis homines, facite et vos illis similiter, vicissitudo ipsa cumulatior est, quando votis actus aequatur.
PL 15, 1656A(第31節)そして、主が律法を廃すると見られないよう、侮辱においては顧みない返報を、施しにおいては守る。しかも、「人々が汝らにしてほしいと望むとおりに、汝らも彼らに同じようにせよ」と言うことによって、返報そのものはいっそう積み増される。行いが望みに等しくなるからである。
Nescit enim virtus mensuram gratiae: nec contenta referre quod acceperit, vult cumulare quod sumpsit: ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio.
PL 15, 1656B実に、徳は好意の尺度を知らない。受けたものを返すことに満足せず、受け取ったものを積み増そうとする。それは、務めにおいては等しくなっても、施しにおいては劣ることがないためである。
Non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur; cum in beneficio pari prior sit, qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui retulerit.
PL 15, 1656B施しは、積み増しだけでなく、順序と時によっても量られる。等しい施しにおいては、先に始めた者が先に立つからである。実に、好意を始めた者が施す者であり、返した者が負い目のある者である。
Aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non solvit gratiam, manetque debitor gratiae, etsi jam non sit pecuniae: cur gratiam referendo putamus posse vacuari, cujus relatio acceptae magis est testimonium, quam absolutae?.
PL 15, 1656Bゆえに、施しにおいて先んじることは、それ自体が別の施しである。実に、金を返した者は好意を返済したことにならず、金についてはもはや負い目がなくても、好意については負い目が残る。ならば、好意を返すことによってそれを空にできると、なぜ我々は考えるのか。その返礼は、返済済みのしるしというよりも、受けたことのしるしだからである。
Liber V, Caput LXXV
第5巻 第LXXV章PL 15, 1656B(Vers. 32.) Bono itaque exemplo imbuitur christianus; ut non contentus jure naturae, gratiam ejus requirat.
PL 15, 1656B(第32節)それゆえ、キリスト教徒は善い模範に浸される。それは、自然の権利に満足せず、その〔善い模範の〕恩寵を求めるためである〔ejus の指すものは定かでない。善い模範と取った〕。
Si enim commune est omnibus, etiam peccatoribus, redamare: cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse virtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. Nam etsi nulla merita diligendi usum amoris excludant, non tamen virtutis excluserint.
PL 15, 1656Cというのは、愛し返すことが、皆に、罪人たちにさえ共通であるなら、より崇高な身分を公言する者には、徳への熱意もまたより豊かでなければならず、愛さない者をも愛さねばならない。たとえ愛されるべき功が何も無いことが愛の習いを締め出すとしても、徳の習いまで締め出すことはないであろう〔nulla merita diligendi を「愛されるべき功が無いこと」と取った。字句の取り方は定かでない〕。
Sicut enim in eo qui te diligit, pudet gratiam non referre; et gratiae amore referendae amor tibi ejus inolescit quem antea non amabas: ita etiam in eo qui non amat, debes amare virtutem; ut dum virtutem amas, incipias eum amare quem non amas: cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna virtutis.
PL 15, 1656C実に、あなたを愛する者に対しては、好意を返さないことが恥ずかしく、好意を返したいという愛から、以前は愛していなかったその者への愛があなたのうちに根づく。同じように、愛さない者に対しても、あなたは徳を愛さねばならない。徳を愛するうちに、あなたの愛していなかった者を愛し始めるためである。愛する者からの報いはまれで移ろいやすいが、徳の報いは永遠だからである。
Liber V, Caput LXXVI
第5巻 第LXXVI章PL 15, 1656CQuid autem tam mirum, quam percutienti maxillam praebere alteram? Nonne omnis indignantis frangitur impetus, ira sedatur? Nonne fit per patientiam, ut sua amplius poenitentia reverberes verberantem? Ita erit ut et injuriam repellas, et gratiam quaeras.
PL 15, 1656Cところで、頬を打つ者に別の頬を差し出すことほど、驚くべきことがあろうか。憤る者の勢いはすべて砕かれ、怒りは鎮まるではないか。忍耐によって、あなたは打つ者を、彼自身の悔い改めによって、いっそう強く打ち返すことになるではないか。こうして、あなたは侮辱を退けつつ、好意を求めることになる。
Ac saepe maximae causae amoris existunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur injuriae.
PL 15, 1657Aそして、無礼に対して忍耐が、侮辱に対して好意が返されるとき、愛の最大の原因がしばしば生じる。
Equidem, ut audire me memini, vel hoc solo pressum philosophïae (D. Laert. in Vita Plat.) supercilium putamus; quod in tres partes illa sibi videtur divisisse justitiam: unam in Deum, quae pietas vocatur: alteram in parentes, vel reliquum humanum genus: tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur.
PL 15, 1657A確かに、私が聞いたと記憶するところでは、この一点だけでも、哲学の高ぶった眉は押さえつけられると我々は思う(ディオゲネス・ラエルティオス『プラトン伝』)。哲学は、正義を三つの部分に分けたと思われるからである。第一は神に対するもの、これは敬虔と呼ばれる。第二は両親、または人類のその他の者に対するもの。第三は死者に対するもの、すなわち、彼らに葬儀の務めが果たされるようにである。
At vero Dominus Jesus Legis oraculum, ac philosophiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint, pietatis porrexit officium.
PL 15, 1657Aだが、主イエスは、律法の託宣と哲学の頂点を越えて、自分を傷つけた者たちに対しても、敬虔の務めを及ぼした。
Etenim si hostis qui tecum bello armisque certaverit, depositis armis, misericordiam suae salutis adipiscitur, idque plerumque vel contemplatione naturae, vel ipsius belli jure defertur, ut subjectis vita tribuatur: quanto amplius meliore religionis intuitu deferendum est!
PL 15, 1657A実に、あなたと戦いと武器で争った敵が、武器を置いたなら、自らの救命への慈しみを得る。そして、服した者に命が与えられることは、たいていは自然への顧慮によって、あるいは戦争の法そのものによって、施されるのである。ならば、より善い信仰の見地から、どれほどそれは多く施されるべきことか。
Nam cum praeliatorem appetitae salutis causa non moveat, quid movere debet militem pacis?.
PL 15, 1657Bというのも、戦う者を、〔敵の〕求める救命の理由が動かさないとき、平和の兵士を何が動かすべきなのか〔appetitae の取り方は定かでない。字句どおりに訳した〕。
Liber V, Caput LXXVII
第5巻 第LXXVII章PL 15, 1657BItaque illud Apostolicum, quia Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4) , in his praeceptis consummatum videmus.
PL 15, 1657Bそれゆえ、使徒のあの言葉、「愛は忍耐強く、親切であり、妬まず……高ぶらない」(一コリント13:4)が、これらの戒めにおいて成就しているのを、我々は見る。
Si patiens est, debet patientiam verberanti: si benigna est, non debet respondere maledictis: si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti: si non aemulatur, odisse non debet inimicum.
PL 15, 1657B愛が忍耐強いなら、打つ者に忍耐を示さねばならない。親切なら、呪いに言い返してはならない。自分のものを求めないなら、奪う者に抵抗してはならない。妬まないなら、敵を憎んではならない。
Et tamen Apostolicis divinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare, quam cedere: plus est amare inimicos, quam non aemulari. Quae omnia Dominus et dixit, et fecit.
PL 15, 1657Bしかも、神的な敬虔の戒めは、使徒の戒めをなお超えて溢れている。譲ることより与えることが大きく、妬まないことより敵を愛することが大きいからである。主はこれらすべてを、語りもし、行いもした。
Qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit: cum despoliaretur, non restitit: cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus veniam postulavit, dicens: Pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 3) .
PL 15, 1657C彼は、呪われても呪い返さず、打たれても打ち返さず、衣を奪われても抵抗せず、十字架にかけられたときには、迫害者たち自身のために赦しを求めて言った。「父よ、彼らの罪を赦せ。彼らは自分が何をしているか知らないのだから」(ルカ23:3)〔底本の番号は23:3。引かれた句はルカ23:34にあたる〕。
Criminatores suos excusabat a crimine. Illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat.
PL 15, 1657C彼は、自分を告発する者たちを、その罪状から弁護した。彼らが十字架を用意していたとき、彼は救いと恩寵を返していたのである。
Liber V, Caput LXXVIII
第5巻 第LXXVIII章PL 15, 1657C(Vers. 35.) Et tamen quoniam studia ipsa virtutum sine remuneratione torpescunt, et exemplum nobis attulit, et mercedem spopondit e coelo, filios Dei futuros pollicens, qui fuerint imitatores ejus.
PL 15, 1657C(第35節)それでも、徳への熱意そのものは、報いがなければ鈍るので、彼は我々に模範をもたらし、また天からの報酬を約束した。彼に倣う者たちは神の子となるであろうと約束して。
Qui enim festinat ad praemium, fastidire non debet exemplum; quia quanto praecellentius praemium, tanto impensius officium. Quanta autem misericordiae merces, quae in jus divinae adoptionis adsciscitur! Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam.
PL 15, 1657C実に、報いを急ぐ者は、模範を嫌ってはならない。報いがすぐれたものであるほど、務めはいっそう熱を込めて果たされるべきだからである。ところで、神の養子縁組の権利へと迎え入れられる、慈しみの報酬は何と大きいことか。それゆえ、慈しみに従え。恩寵にふさわしくなるためである。
Liber V, Caput LXXIX
第5巻 第LXXIX章PL 15, 1657D(Vers. 36.) Late patet benignitas Dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus. Idem mundi sol sacrilegos religiososque pariter illuminat.
PL 15, 1657D(第36節)神の慈愛は広く行き渡る。恩知らずの者の上にも雨を降らせ、大地は悪人にも実りを拒まない。世の同じ太陽が、瀆聖の者たちも信心深い者たちも等しく照らす。
Aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum Judaeorum Dominus pluviis irrigavit, et solis aeterni refulsit radiis, etiam non merentibus.
PL 15, 1657Dあるいは、これらを奥義の意味で量るなら、主はユダヤの民を預言の雨で潤し、永遠の太陽の光線で輝いた。ふさわしくない者たちにも。
Sed quoniam illi mundano rore maduerunt, Ecclesia Dei ad coeleste lumen adsciscitur; ita tamen ut illis quoque misericordiae si credant, praerogativa servetur.
PL 15, 1658Aだが、彼らは世の露に潤ったので、神の教会が天の光へと迎え入れられる。ただし、彼らが信じるなら、彼らにも慈しみの優先権が保たれるようにしてである。
Liber V, Caput LXXX
第5巻 第LXXX章PL 15, 1658AAddidit, non temere judicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam.
PL 15, 1658A彼は、さらに、軽率に裁いてはならないと付け加えた。自分自身が自らの罪〔delicti〕を自覚していながら、他人に対して判決を下さざるをえなくならないためである。
Liber V, Caput LXXXI
第5巻 第LXXXI章PL 15, 1658A(Vers. 44.) Magna etiam disciplina, ut de infructuosis fructuosa non quaeras, nec de incultis proventum fecunditatis exspectes. Unicuique enim sua cultura dat fructus.
PL 15, 1658A(第44節)これは大きな教えでもある。実を結ばぬものから実り豊かなものを求めてはならず、耕されていないものから豊かな収穫を期待してはならない。各々は、自らの耕作によって実を与えるからである。
In spinis istius mundi ficus illa non potest reperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia ut legisti: Ficus dederunt grossos suos (Cant. II, 13); quod immaturus, et inutilis, et caducus in Synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura vita nostra est in corpore, matura in resurrectione.
PL 15, 1658Aこの世の茨の中には、あのイチジクは見出されえない。それは豊かな実のゆえにすぐれており、それゆえ、復活の姿がよく当てはめられる。一つには、あなたが読んだとおり、「イチジクはその青い実を結んだ」(雅歌2:13)からである。すなわち、未熟で、無益で、移ろいやすい実が、先に会堂のうちに生じた。もう一つには、我々の命は体のうちでは未熟で、復活のうちに熟するからである。
Et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordeant animum, mentemque adurant; ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci: quod in incultis istius mundi reperire non possumus: Quia non legunt de spinis ficus, neque de tribulis vindemiant uvam.
PL 15, 1658Bそれゆえ、我々は世俗の憂いを遠く捨て去らねばならない。それは、心〔animum〕を噛み、精神を焼く。丹念な耕作の熟した実を得るためである。それは、この世の荒れ地では見出せない。「人々は茨からイチジクを摘まず、アザミからブドウを収穫しない」からである。
Alterum ad mundum et resurrectionem, alterum ad animam et corpus refertur: vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur: vel quia nemo potest damnationem carnis evadere; nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno.
PL 15, 1658B一方〔イチジク〕は世と復活に、他方〔ブドウ〕は魂と体に関係づけられる。それは、誰も罪によって自分の魂の実を得られないからである。魂は、地に近いブドウのように腐り、高みで熟す。あるいは、キリストが贖った者でなければ、誰も肉の断罪を免れえないからである。そのキリストは、ブドウのように木に掛けられた。
Procul igitur ab illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est (Gen. III, 18) , levemus oculos spiritales, tendamus manus; ut Christum vindemiare possimus.
PL 15, 1658Bゆえに、断罪された人間のためにアザミを生み出せと命じられた、あの肉〔底本のまま。創世記3:18でアザミを生むのは大地である〕から遠く離れて、我々は霊的な目を上げ、手を伸べよう。キリストを収穫できるためである。
Liber V, Caput LXXXII
第5巻 第LXXXII章PL 15, 1658C(Vers. 46.) Omnium autem fundamentum docet esse virtutum obedientiam coelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus permoveri.
PL 15, 1658C(第46節)〔主は〕すべての徳の土台は天の命令への従順であると教える。この従順によって、我々のこの家は、快楽の氾濫によっても、霊的な悪意の襲来によっても、世の雨によっても、異端者たちの霧のような議論によっても、揺り動かされることがない。
Liber V, Caput LXXXIII
第5巻 第LXXXIII章PL 15, 1658C(Cap. VII. -- Vers. 1.) Pulchre autem ubi praecepta complevit, suorum praeceptorum formam exsequi docet; nam statim gentilis centurionis servus Domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis tenebatur aeger lethalibus passionibus, beneficio Domini sanandus exprimitur.
PL 15, 1658C(第7章第1節)命令を果たし終えると、〔主は〕今度は自らの命令の型を実行することを教える。その見事さよ。すなわち、直ちに異邦人である百人隊長の僕が、主に癒されるべく差し出される。この僕において、世の隷属の鎖につながれ、死をもたらす情念に病んでいた諸民族の民が、主の恵みによって癒されるべきことが示されているのである。
Quod autem moriturum dixit, in eo Evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. Implevit igitur praeceptum charitate coelesti, qui sic dilexit inimicos; ut morti eriperet, atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.
PL 15, 1658D福音書記者が「死にかけていた」と言ったのは、誤りではない。キリストに癒されなかったなら、彼は死ぬはずだったからである。ゆえに、敵をこのように愛し、死から救い出して、永遠の救いの希望へと迎え入れた者は、天の愛によって命令を果たしたのである。
Liber V, Caput LXXXIV
第5巻 第LXXXIV章PL 15, 1658D(Vers. 6.) Quantum autem divinae humilitatis insigne, ut coeli Dominus nequaquam dedignaretur centurionis servulum visitare! Elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus.
PL 15, 1658D(第6節)神の謙遜のしるしの何と大きいことか。天の主が、百人隊長の小さな僕を訪ねることを、決して恥とはしなかった。信仰は業において輝くが、人間らしい優しさは情愛においていっそう働く。
Quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat: sed ut formam tibi daret imitandae humilitatis, qua juxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum.
PL 15, 1659A主がこうしたのは、離れていては癒せなかったからではない。そうではなく、あなたに見倣うべき謙遜の型を与えるためであり、その謙遜によって、より低い者にも、より高い者にも、等しく敬意を払うべきことを教えるためである。
Denique alibi regulo dicit: Vade, filius tuus vivit (Joan. IV, 50) ; ut scias et potentiam divinitatis, et humilitatis gratiam.
PL 15, 1659A実に別の箇所では、王の役人に言う。「行け、汝の子は生きている」(ヨハネ4:50)。神性の力と、謙遜の恩寵の両方を、あなたが知るためである。
Ibi noluit pergere, ne in reguli filio videretur magis divitiis detulisse: hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem; omnes enim, servus et liber, in Christo unum sumus.
PL 15, 1659Aそこでは行こうとしなかった。王の役人の子において、富める者をより重んじたと見えないためである。ここでは自ら赴いた。百人隊長の下僕において、僕の身分を軽んじたと見えないためである。僕も自由人も、キリストにおいては、我々は皆一つだからである。
Liber V, Caput LXXXV
第5巻 第LXXXV章PL 15, 1659ASed vide fidem praerogativam esse medicinae. Adverte etiam in ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. Dominus pergit: excusat centurio, militarique deposito tumore, reverentiam sumit, et ad fidem facilis, et ad honorificentiam promptus.
PL 15, 1659Aしかし、信仰が癒しに先立つ特権であることを見よ。異邦人の民そのもののうちにも、奥義への洞察があることに気づけ。主は進んで行く。百人隊長は辞退し、軍人の高ぶりを捨てて畏敬をまとい、信仰へは素直で、敬意へは敏速である。
Et bene Lucas etiam in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos; ne praesentia sua gravare Domini verecundiam videretur, et officium officio provocasse. Haec moraliter.
PL 15, 1659Bそしてルカが、百人隊長が友人たちを出迎えに遣わしたとも言うのは、的確である。自分自身がその場に居合わせることで、主の慎みに負担をかけ、〔主の〕務めに務めで応じるよう迫ったと見えないためである。以上が道徳の意味である。
Liber V, Caput LXXXVI
第5巻 第LXXXVI章PL 15, 1659BMystice autem, quem Judaeorum populus crucifixit, inviolatum ab injuria manere desideraret populus nationum: et quod ad fidem pertinet, sermoni credidit, hoc est, non hominis, sed Dei potestate conjiciens dari a Christo hominibus sanitatem: quod vero ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum.
PL 15, 1659B奥義の意味では、ユダヤ人の民が十字架につけた者が、侮辱を受けず無傷のままであることを、諸民族の民は望んだのである。信仰に関しては、言葉を信じた。すなわち、人間の力によってではなく神の力によって、キリストから人々に癒しが与えられると推し量ったのである。奥義に関しては、キリストがなお異邦人たちの胸には入り込めない者であると見て取った。
Et ideo quia necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, gravari se magis Domini dignatione putavit, quam juvari. Sic illa vidua Sareptana indignam se prophetico judicavit hospitio (III. Reg. XVII, 18) . Ideoque Dominus in uno isto fidem gentium praeferebat.
PL 15, 1659Bそして、過ぎ去った思いの汚れをまだ洗い清めていなかったので、主が〔自ら〕降って来ることは、助けとなるより、むしろ重荷になると考えた。このようにあのサレプタのやもめも、自分は預言者の宿を提供するに値しないと判断した(列王記三17:18)。それゆえ主は、この一人において、諸国民の信仰を優れたものとして掲げたのである。
Liber V, Caput LXXXVII
第5巻 第LXXXVII章PL 15, 1659C(Vers. 9.) Et quidem si sic legas: In nullo tantam fidem inveni in Israel, simplex intellectus et facilis est. Sin vero juxta Graecos: Nec in Israel tantam fidem inveni, fides hujus etiam electioribus, et Deum videntibus antefertur.
PL 15, 1659C(第9節)もし「イスラエルのうちの誰にも、これほどの信仰を私は見いだしたことがない」と読むなら、理解は単純で容易である。しかしギリシア人たちの〔読み〕に従って「イスラエルにおいてさえ、これほどの信仰を私は見いだしたことがない」と読むなら、この人の信仰は、より選ばれた者たち、神を見る者たちよりも優先されることになる。
Liber V, Caput LXXXVIII
第5巻 第LXXXVIII章PL 15, 1659C(Vers. 10.) Videte autem oeconomiam: probatur fides domini, et servi sanitas roboratur. Potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae.
PL 15, 1659C(第10節)諸君、〔神の〕配剤を見よ。主人の信仰が試され、僕の健康が固められる。ゆえに主人の功績は、信仰の功績によってだけでなく、規律への熱心によっても、下僕たちを助けることができる。
Spectate etiam alteram oeconomiam Dominicae humilitatis: quae non spondet, operatur; namque etsi nondum imperaverat sanitatem, tamen servi qui missi fuerant, sanum servulum repererunt.
PL 15, 1659Cさらに、主の謙遜のもう一つの配剤をも見よ。主は約束せず、実行する。まだ癒しを命じていなかったのに、遣わされていた僕たちは、小さな僕が癒えているのを見いだしたのである。
Liber V, Caput LXXXIX
第5巻 第LXXXIX章PL 15, 1659D(Vers. 12-14.) Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae: et haec erat vidua: et turba multa civitatis cum illa. Quam cum videret Dominus, misericordia motus, dixit illi: Noli flere.
PL 15, 1659D(第12–14節)「さて、町の門に近づくと、見よ、母の一人息子である死者が運び出されるところであった。この母はやもめであった。町の大勢の群衆が彼女に付き添っていた。主は彼女を見て、慈しみに動かされ、彼女に言った。『泣くな』」。
Et accessit, et tetigit loculum. Et hic locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti divinam misericordiam matris viduae lamentatione credamus, ejus praecipue quae unici filii vel labore, vel morte frangatur; cui tamen viduae gravitatis meritum exsequiarum turba conciliat: et hanc viduam populorum turba septam, plus videri esse quam feminam, quae resurrectionem unici adolescentis filii sui lacrymis meruerit impetrare; eo quod sancta Ecclesia populum juniorem a pompa funeris, atque a supremis sepulcri suarum revocet ad vitam contemplatione lacrymarum; quae flere prohibetur, cum ei resurrectio debeatur.
PL 15, 1660A「そして近づいて、棺に触れた」。この箇所は、二重の恩寵にあふれている。一つには、神の慈しみがやもめである母の嘆きによってたやすく動かされると、我々は信じる。とりわけ、一人息子の苦しみあるいは死に打ちひしがれた母の嘆きによってである。それでもこのやもめには、葬送の群衆が、重みある者としての功績を添える。いま一つには、この、諸々の民の群衆に取り囲まれたやもめは、一人の女以上のものと見える。彼女は、一人息子である若者の復活を、涙によって得るに値したからである。それは、聖なる教会が、若い民を、葬列から、また墓の最後の〔場〕〔底本は「supremis sepulcri suarum」。「suarum」の係る語がなく、本文が崩れているらしい。「墓の最後の〔場〕から」と解した〕から、涙を見つめることによって命へと呼び戻すからである。教会は、泣くことを禁じられている。復活が教会に負われているのだから。
Liber V, Caput XC
第5巻 第XC章PL 15, 1660BQui quidem mortuus in loculo, materialibus quatuor ad sepulcrum ferebatur elementis; sed spem resurgendi habebat; quia ferebatur in ligno.
PL 15, 1660Bこの死者は棺の中にあって、四つの物質的な元素によって墓へ運ばれていたが、復活の希望を持っていた。木の上で運ばれていたからである。
Quod etsi nobis ante non proderat; tamen posteaquam Jesus id tetigit, proficere coepit ad vitam; ut esset indicio salutem populo per crucis patibulum refundendam.
PL 15, 1660Bこれは以前は我々の益にならなかった。しかしイエスがこれに触れてのち、命のために益をもたらし始めた。それは、救いが十字架の刑架を通して民に注ぎ返されるべきことの徴となるためである。
Audito igitur Dei verbo, steterunt acerbi illius funeris portitores, qui corpus humanum lethali fluxu naturae materialis urgebant.
PL 15, 1660Bこうして神の言葉を聞くと、あの無情な葬送の担い手たちは立ち止まった。彼らは、物質的な本性の死をもたらす流れによって、人間の体を急き立てていたのである。
Quid enim aliud, nisi quasi in quodam feretro, hoc est, supremi funeris instrumento jacemus exanimes, cum vel ignis immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, vel pigra quadam corporis habitudine vigor hebetatur animorum, vel concreta noster spiritus labe, purae lucis vacuus mentem alit? Hi sunt nostri funeris portitores.
PL 15, 1660B我々が息絶えて横たわるのは、いわば柩台の上、すなわち最後の葬送の道具の上でなくて何であろうか。それは、過度の欲望の火が煮えたぎるとき、あるいは冷たい湿気があふれるとき、あるいは体の何か鈍い性向によって心の活力が鈍らされるとき、あるいは我々の霊が固まった汚れのために、清い光を欠いたまま精神を養うときである。これらが、我々の葬送の担い手である。
Liber V, Caput XCI
第5巻 第XCI章PL 15, 1660CSed quamvis suprema mortis spem vitae omnis aboluerint, et tumulo proxima corpora jaceant defunctorum; verbo tamen Dei jam moritura resurgunt cadavera, vox redit, redditur filius matri, revocatur a tumulo, eripitur a sepulcro.
PL 15, 1660Cしかし、死の最後があらゆる命の希望を消し去り、死者たちの体が墓のすぐ近くに横たわっていても、神の言葉によって、すでに死ぬばかりの屍が起き上がり、声が戻り、息子は母に返され、墓から呼び戻され、墓所から奪い返される。
Quis iste est tumulus tuus, nisi mali mores? Tumulus tuus perfidia est, sepulcrum tuum guttur est: Sepulcrum enim patens est guttur eorum (Psal. V, 11) , unde verba mortua proferuntur. Ab hoc sepulcro te liberat Christus, ab hoc tumulo resurges, si audias verbum Dei.
PL 15, 1660Cあなたのこの墓とは、悪しき習いでなくて何か。あなたの墓は不信であり、あなたの墓所は喉である。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)。そこから死んだ言葉が発せられる。キリストはこの墓所からあなたを解き放つ。この墓から、神の言葉を聞くなら、あなたは起き上がる。
Liber V, Caput XCII
第5巻 第XCII章PL 15, 1660CEt si grave peccatum est quod poenitentiae tuae lacrymis ipse lavare non possis, fleat pro te mater Ecclesia, quae pro singulis tamquam pro unicis filiis vidua mater intervenit; compatitur enim quodam spiritali dolore naturae, cum suos liberos lethalibus vitiis ad mortem cernit urgeri.
PL 15, 1660Cそして、あなたが悔い改めの涙で自ら洗い清めることのできないほど重い罪があるなら、母なる教会があなたのために泣くがよい。教会は、一人ひとりのために、あたかも一人息子のためであるかのように、やもめの母として取りなす。自分の子らが死をもたらす悪徳によって死へと追い立てられるのを見るとき、教会は本性に属する霊的な痛みによって共に苦しむからである。
Viscera sumus de visceribus ejus; sunt enim et spiritalia viscera, quae habet Paulus dicens: Ita, frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo (Philem. 20) .
PL 15, 1660D我々は教会の臓腑から出た臓腑である。パウロが持つと言う霊的な臓腑もあるのである。彼は言う。「そうだ、兄弟よ、私は主において汝を喜ぼう。私の臓腑を、キリストにおいて元気づけよ」(フィレモン20)。
Nos ergo viscera sumus Ecclesiae; quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Doleat igitur pia mater, assistat et turba: non solum turba, sed etiam multa compatiatur bonae parenti.
PL 15, 1661Aゆえに我々は教会の臓腑である。我々は教会の体の肢であり、その肉から、その骨からのものだからである。敬虔な母が嘆くがよい。群衆も傍らに立つがよい。ただの群衆ではなく、大勢の者が、善き親と共に苦しむがよい。
Jam resurges a funere, jam liberaberis a sepulcro: stabunt illi ministri tui funeris, incipies vitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corrigentur. Laudabunt etiam Deum, qui tanta nobis remedia vitandae mortis indulserit.
PL 15, 1661Aもはやあなたは葬送から起き上がり、もはや墓所から解き放たれるであろう。あなたの葬送に仕える者たちは立ち止まり、あなたは命の言葉を語り始め、皆が恐れるであろう。一人の例によって、多くの者が正されるからである。彼らはまた、神を賛美するであろう。神が、死を避けるための、これほどの癒しの手立てを我々に与えたからである。
Liber V, Caput XCIII
第5巻 第XCIII章PL 15, 1661A(Vers. 19.) Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad eum dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non simplex intellectus in simplicibus est verbis; alioquin praesentibus superiora compugnant.
PL 15, 1661A(第19節)「ヨハネは自分の弟子のうち二人を呼び集め、彼のもとへ遣わして言った。『汝は来たるべき者か、それともほかの者を待つべきか』」。簡素な言葉の中にあるのは、単純な理解ではない。そうでなければ、先に述べられたことが現在の言葉と衝突するからである。
Quomodo enim Joannes, quem in superioribus, Deo Patre demonstrante, cognovit, hic nescit? Quomodo et ibi quem ante nescivit, agnovit: et hic quem jam ante sciebat, ignorat?
PL 15, 1661Bなぜなら、ヨハネは、先の箇所で父なる神が示したときに認識した者を、ここでは知らないのだろうか。また、そこではかつて知らなかった者を認め、ここではすでに前から知っていた者を知らないのだろうか。
Nesciebam, inquit, eum: sed qui misit me baptizare, ipse mihi dixit: Supra quem videris Spiritum sanctum descendentem (Joan. I, 33) . Et dicto credidit, et demonstratum agnovit, et baptizatum adoravit, et venientem prophetavit.
PL 15, 1661B彼は言う。「私は彼を知らなかった。しかし、私を遣わして洗礼を授けさせた者が、自ら私に言った。『聖なる霊が降るのを汝が見る、その上の者』」(ヨハネ1:33)。そして、告げられたことを信じ、示された者を認め、洗礼を受けた者を拝み、来る者を預言したのである。
Denique, Ego, inquit, vidi, et testimonium perhibui, quoniam hic est electus Dei (Ibid., 34) . Quid ergo fieri posset ut sic propheta tantus erraret; ut de quo dixerat Ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29) , adhuc eum Dei Filium esse non crederet?
PL 15, 1661B実に彼は言う。「私は見て、証しした。彼が神に選ばれた者であると」(ヨハネ1:34)。それなのに、「見よ、世の罪を取り除く者」(ヨハネ1:29)と言った相手を、なお神の子と信じなかったなどと、これほどの預言者がこのように誤るということが、どうしてありえようか。
Aut enim insolentiae est divina ei tribuere quem nescias: aut de Dei Filio dubitasse perfidia est. Non cadit igitur in talem Prophetam tanti erroris suspicio.
PL 15, 1661Bなぜなら、知らない相手に神的なものを帰するのは傲慢であり、神の子について疑ったのは不信だからである。ゆえに、これほどの誤りの嫌疑は、このような預言者には当てはまらない。
Liber V, Caput XCIV
第5巻 第XCIV章PL 15, 1661CItaque si intellectus simplicis forma compugnat, spiritalem quaeramus figuram. Et quia supra jam diximus (in Luc. c. III) in Joanne typum esse Legis, quae praenuntia fuit Christi: recte Lex quae pectoribus perfidorum, tamquam aeterna carceribus luce vacuatis, corporaliter tenebatur inclusa, quam viscera fecunda poenarum, et fores amentiae coercerent, plenum exitum testimonii Dominicae dispensationis sine Evangelii nequit astipulatione perferre.
PL 15, 1661Cゆえに、単純な理解の型が衝突するなら、霊的な象りを求めよう。そして、すでに上で(ルカ福音書第3章で)述べたように、ヨハネのうちにはキリストを予告した律法の予型がある。したがって、律法は——不信の者たちの胸のうちに、永遠の光を欠いた牢獄のように、体として閉じ込められて保たれ、刑罰をはらんだ内臓と狂気の戸口がこれを押さえつけていたのだが——主の配剤の証しを、福音書の裏づけなしには、完全な結末へと運ぶことができない。それは当然である。
Prophetavit quidem Lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare: spiritalem in agno praenuntiavit escam (Exod. XII, 3) : fontem perennem designavit in petra (Exod. XVII, 6) : remissionem peccatorum in Levitico revelavit (Levit. XXV, 10) : regnum coelorum annuntiavit in psalmis: terram repromissionis in Jesu Nave manifestissime declaravit.
PL 15, 1661C律法は確かに、出エジプト記において、雲と海によって洗礼の恩寵を預言した。子羊において霊的な食物を告げ(出エジプト記12:3)、岩において尽きることのない泉を示し(出エジプト記17:6)、レビ記において罪の赦しを啓示し(レビ記25:10)、詩篇において天の国を告げ知らせ、ナヴェの子イエス〔ヨシュア〕において約束の地をきわめて明らかに宣言した。
Liber V, Caput XCV
第5巻 第XCV章PL 15, 1661DHaec omnia cum Joannis quoque congruunt testimonio: sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus quominus lucem Dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur.
PL 15, 1661Dこれらすべては、ヨハネの証しとも一致する。しかし〔律法は〕、この世の暴君的な権力によって閉じ込められ、主の復活の光を注ぎ出すことを妨げられている。
Mittit ergo discipulos suos ad Christum Joannes, ut supplementum scientiae consequantur; quia plenitudo Legis Christus est: ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis, et fides plenior gestorum testificationibus, quam verborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in pectoribus Judaeorum velut obserata Lege nutabat, ipso spectaculo Dominicae crucis, et pleno resurrectionis testimonio panderetur.
PL 15, 1661Dそれゆえヨハネは、自分の弟子たちをキリストのもとへ遣わし、知識の補いを得させる。キリストが律法の成就だからである。言葉だけで行いを伴わないものは多くの場合揺らぎ、信仰は、言葉の約束よりも行いの証しによっていっそう十分に示される。そのとき、律法が閉ざされているかのようにユダヤ人たちの胸のうちで揺らいでいた信仰が、主の十字架の光景そのものと、復活の十分な証しによって、開かれるためである。
Liber V, Caput XCVI
第5巻 第XCVI章PL 15, 1662AEt fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex Judaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audivit. Voluerunt ergo isti videre propter illud: Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt (Matth. XIII, 16) .
PL 15, 1662Aそしておそらく、この弟子たちは二つの民である。一つはユダヤ人から信じた民、もう一つは諸国民から信じた民であり、後者は聞いたゆえに信じたのである。ゆえに彼らが見ようと望んだのは、あの言葉のためである。「汝らの目は、見ているから幸いであり、汝らの耳は、聞いているから幸いである」(マタイ13:16)。
Sed etiam nos vidimus in Joanne: oculis nostris perspeximus in apostolis: et manibus nostris perscrutati sumus in Thomae digitis.
PL 15, 1662Aしかし我々もまた、ヨハネにおいて見た。使徒たちにおいて、我々の目で見極めた。トマスの指において、我々の手で探った。
Quod enim erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae, et vita apparuit (I Joan. I, 1 et 2) . Quando apparuit? Quando vidimus. Non sic apparebat antequam videretur.
PL 15, 1662A「初めからあったもの、我々が聞いたもの、我々が見たもの、我々の目で見極めたもの、我々の手が探ったもの、生命の言葉について——生命は現れた」(一ヨハネ1:1、2)。いつ現れたのか。我々が見たときである。見られる前には、このようには現れていなかった。
Gratias ergo Domino, qui crucifixus est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. Mens mea in illo crucifixa est.
PL 15, 1662Bゆえに、主に感謝する。主は我々の信仰のために十字架につけられ、我々の欲望のために十字架につけられた。私の精神は、彼において十字架につけられた。
Liber V, Caput XCVII
第5巻 第XCVII章PL 15, 1662BItaque et nunc qui vetus Testamentum recensent, antequam cognoscant Evangelium, et quasi quaedam Dominici corporis legunt vestigia, venturum putant, et requirunt utrum ipse sit Christus Dei Filius, qui venturus est.
PL 15, 1662Bそのため今も、福音を知る前に旧約を検討する者たちは、主の体の足跡のようなものを読みながら、〔キリストが〕来ると考え、来るべきその者が、神の子キリストであるのかどうかを尋ね求める。
Et cum legunt quando cum Abraham locutus est (Gen. XVIII, 20 et seq., et XXII, 1) , vel quando se dux militiae coelestis ostendit (Josue V, 14) , dicunt utique: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
PL 15, 1662Bそして、〔神が〕アブラハムと語ったとき(創世記18:20以下、および22:1)、あるいは天の軍の長が姿を現したとき(ヨシュア記5:14)を読むと、彼らはまさしく言う。「汝は来たるべき者か、それともほかの者を待つべきか」。
Cum autem venerint ad Evangelium, et cognoverint illuminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos, mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: Vidimus eum, et oculis nostris perspeximus, et in vestigia clavorum ejus digitos nostros inseruimus.
PL 15, 1662Bしかし、福音に至って、盲人が見えるようになり、足の不自由な者が歩き、耳の聞こえない者が聞き、重い皮膚病の者が清められ、死者が起き上がったと知ると、そのとき彼らは言う。「我々は彼を見た。我々の目で見極め、彼の釘の跡に我々の指を差し入れた」。
Videmur enim nobis vidisse quem legimus, spectasse pendentem, et vulnera ejus, spiritu Ecclesiae scrutante, tentasse; si enim digito Dei ejiciuntur daemonia, fides quoque digito Ecclesiae reperitur.
PL 15, 1662Cなぜなら我々は、自分が読んだ者を見たように思い、十字架にかかる彼を眺め、教会の霊が探るなかでその傷に触れたように思うからである。神の指によって悪霊が追い出されるのなら、信仰もまた、教会の指によって見いだされるのである。
Aut fortasse in parte quadam operatrice corporis nostri omnes videmur investigasse Dominicae seriem passionis; fides enim per paucos ad plures pervenit. Lex ergo Christum venturum annuntiat: Evangelii scriptura venisse confirmat.
PL 15, 1662Cあるいはおそらく、我々の体の、働きをなすある部分において、我々は皆、主の受難の一連の経過を探り当てたように見えるのである。信仰は、少数の者を通して、より多くの者に達するからである。ゆえに、律法はキリストが来ると告げ知らせ、福音書の書はキリストが来たと確証する。
Liber V, Caput XCVIII
第5巻 第XCVIII章PL 15, 1662CNonnulli etiam de ipso Joanne sic intelligunt, magnum quidem ita prophetam, ut Christum agnosceret, annuntiaret remissionem peccatorum futuram: sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium vatem, quem venturum crediderat, non credidisse moriturum.
PL 15, 1662Cある人々は、ヨハネ自身についても次のように解する。彼は、キリストを認め、罪の赦しが将来あると告げ知らせるほどに偉大な預言者であった。しかしそれでもなお、疑う者としてではなく、敬虔な預言者として、来ると信じていた者が死ぬとは信じなかったのだ、と。
Non igitur fide, sed pietate dubitavit. Dubitavit et Petrus dicens: Propitius esto, Domine, non fiet hoc (Matth. XVI, 22) . Ille fidei princeps (cui se Christus nondum Dei Filium dixerat, et tamen ille (Ibid., 16) crediderat de morte Christi nec Christo credidit.
PL 15, 1662Dゆえに彼は、信仰によってではなく、敬虔さによって疑ったのである。ペトロもまた疑って言った。「主よ、寛大であれ〔Propitius esto は字句どおりに訳した。「そうあってはならない」という祈願の言い回しである〕。これは起こらないであろう」(マタイ16:22)。彼は信仰の第一人者であり(キリストはまだ彼に自らを神の子と言っていなかったが、それでも彼は信じていた(マタイ16:16))〔底本は丸括弧を閉じていない。「crediderat」で閉じると解した〕、キリストの死については、キリストをさえ信じなかった。
Pietatis affectus, non indevotionis est lapsus. Denique alibi lavari sibi pedes recusat, ubi mysterium non agnoscit, dum Dominico gravatur obsequio (Joan. XIII, 8) .
PL 15, 1663Aそれは、敬虔の情愛であって、不敬虔の過ちではない。実に別の箇所では、足を洗われることを拒む。主の奉仕に負担を感じ、奥義を認めなかったからである(ヨハネ13:8)。
Ergo moriturum Christum nec sancti crediderunt: Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, haec praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9) . Religiosis itaque lapsus amoris fidem non impedit.
PL 15, 1663Aゆえに、キリストが死ぬということは、聖なる者たちさえ信じなかった。「目が見たことがなく、耳が聞いたことがなく、人の心に上ったことのないもの、それらを神は、神を愛する者たちのために備えた」(一コリント2:9)。それゆえ、敬虔な者たちにとって、愛ゆえの過ちは、信仰の妨げとならない。
Liber V, Caput XCIX
第5巻 第XCIX章PL 15, 1663ADenique Dominus sciens neminem sine Evangelio plene credere posse; quia sicut fides a veteri incipit Testamento, ita impletur in novo: interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit. (Vers. 22.) Ite, inquit, nuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
PL 15, 1663A実に主は、福音なしには誰も十分に信じることができないと知っていた。信仰は古い契約から始まるように、新しい契約において満たされるからである。そこで、自分について問われたとき、何か言葉によってではなく、行いによって、自らがそうであると示した。(第22節)彼は言う。「行って、汝らが聞き、見たことをヨハネに告げよ」。
Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur.
PL 15, 1663A「盲人は見え、足の不自由な者は歩き、耳の聞こえない者は聞き、重い皮膚病の者は清められ、死者は起き上がり、貧しい者は福音を告げられている」。
Liber V, Caput C
第5巻 第C章PL 15, 1663BPlenum sane testimonium quo Dominum Propheta cognosceret; de ipso enim, non de alio fuerat prophetatum: quia Dominus dat escam esurientibus, Dominus erigit allisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus diligit justos, Dominus custodit advenas, orphanum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit (Psal. CXLV, 8 et 9) .
PL 15, 1663B預言者が主を認めるための、まことに十分な証しである。このことは、他の者についてではなく、この者について預言されていたからである。すなわち、「主は飢えた者に食物を与え、主は打ちひしがれた者を立ち上がらせ、主は足枷をはめられた者を解き、主は盲人を照らし、主は義人を愛し、主は寄留者を守り、孤児とやもめを受け入れ、罪人たちの道を滅ぼす」(詩篇145:8、9)。
Qui ista, inquit, faciet: Regnabit Dominus in aeternum (Ibid., 10) . Ergo non humanae ista, sed divinae virtutis insignia sunt, caecis perpetuae noctis tenebras aperire, defossorumque oculorum vulnera infusa luce sanare, auditum in aures insinuare surdorum, laxatis soluta membra reformare compagibus, in lucem quoque refuso vigore vivendi revocare defunctos.
PL 15, 1663B「これらを行う者は」と彼は言う。「主は永遠に統べ治める」(詩篇145:10)。ゆえに、盲人に永遠の夜の闇を開き、掘り抜かれた目の傷を、注がれた光によって癒し、聾者の耳に聴覚を吹き込み、緩んだ関節によって解けた肢体を元の形に戻し、また、生きる力を光のなかへ注ぎ返して死者を呼び戻すこと、これらは人間の力ではなく、神の力のしるしである。
Liber V, Caput CI
第5巻 第CI章PL 15, 1663CHaec ante Evangelium vel rara, vel nulla. Receperit Tobias oculos (Tob. XI, 12) , unus est in exemplo; et tamen angeli fuit illa medicina, non hominis. Elias mortuum suscitaverit: ille tamen rogavit et flevit (III Reg. XVII, 20) : hic jussit.
PL 15, 1663Cこれらは福音以前には、稀であるか、全くなかった。トビアが目を取り戻した(トビト記11:12)としても、それは一つの例があるにすぎない。しかもその癒しは天使のものであって、人間のものではなかった。エリヤが死者を蘇らせた(列王記三17:20)としても、あの者は願い、泣いたが、この者は命じた。
Elisaeus leprosum mundari fecerit (IV Reg. V, 14) ; non tamen illic valuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii.
PL 15, 1663Cエリシャが重い皮膚病の者を清めさせた(列王記四5:14)としても、そこで力を持ったのは、命令の権威ではなく、奥義の象りであった。
Non defecerit ad escam viduae esurientis, propheticis se multiplicans farina praeceptis (III Reg. XVII, 16) ; unam tamen viduam farina illa, vel potius eamdem quoque sacramenti species praefigurata servavit.
PL 15, 1663C飢えたやもめの食物に、預言者の命令に従って増えた粉が尽きなかった(列王記三17:16)としても、その粉が救ったのは、一人のやもめだけである。いや、むしろ、あらかじめ象られた秘跡の姿が、同じ者をも救ったのである。
Sed tamen parva adhuc ista Dominicae testificationis exempla sunt: plenitudo fidei, crux Domini, obitus, sepultura est. Et ideo cum illa superiora dixisset, addidit: (Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
PL 15, 1663Cしかしそれでも、これらは主の証しの例として、まだ小さい。信仰の完成は、主の十字架、死、埋葬である。それゆえ、先の事柄を語ったのち、彼は付け加えた。(第23節)「私につまずかない者は幸いである」と彼は言う。
Liber V, Caput CII
第5巻 第CII章PL 15, 1663DCrux enim etiam electis scandalum posset afferre: sed nullum hoc majus divinae personae est testimonium: nihil est quod magis esse ultra humana videatur, quam toto unum se obtulisse pro mundo; hoc vel solo plene Dominus declaratur.
PL 15, 1663D十字架は、選ばれた者たちにさえ、つまずきをもたらしうる。しかし、これ以上に大きな、神的なペルソナの証しはない。全世界のために、ただ一人として自らを献げたこと〔底本は「toto unum se obtulisse pro mundo」。「toto」の係りが定かでなく、「全世界のために一人として」と解した〕ほど、人間を超えたものと見えるものはない。ただこれだけによって、主は完全に明らかにされる。
Denique sic designatus est a Joanne: Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29.) Verum hoc non duobus illis viris Joannis discipulis, sed nobis omnibus respondetur; ut ita credamus in Christum, si facta conveniunt.
PL 15, 1663D実に、ヨハネによって彼はこのように指し示された。「見よ、神の子羊。見よ、世の罪を取り除く者」(ヨハネ1:29)。しかしこれが答えられたのは、ヨハネの弟子であるあの二人にではなく、我々すべてにである。我々が、行いが符合するなら、キリストをこのように信じるためである。
Veniet enim qui hoc sibi nomen usurpet, quem licet hominis non queas appellatione secernere; factorum tamen consideratione discernas.
PL 15, 1664Aというのも、この名を自分のものとして奪い取る者が来るからである。その者を、たとえあなたが人間という呼び名では区別できないとしても、行いを考察することによっては識別できるであろう。
Liber V, Caput CIII
第5巻 第CIII章PL 15, 1664A(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? Ubi praemonuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum, redeuntibus illis, conversus ad turbas, coepit ad virtutem pauperes provocare; ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus, aeternis caduca praeferrent: sed humili spiritu crucem potius tollerent, quam phaleras mundi hujus extollerent: et quasi beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent, libenter corporis vitam cum immortali gloria commutarent.
PL 15, 1664A(第24節)「汝らは何を見に荒野へ出て行ったのか。風に揺れる葦か」。ヨハネの弟子たちに、キリストの十字架を信じるべきだとあらかじめ戒めたのち、彼らが帰ると、〔主は〕群衆のほうへ向き直り、貧しい者たちを徳へと促し始めた。それは、心が高ぶり、精神が不安定で、思慮が弱くて、見栄えのよいものを有益なものより、朽ちるものを永遠のものより優先することのないためであり、むしろ、謙った霊をもって十字架を担い、この世の飾りを誇ることのないためである。また、幸いな貧しい者として、失うべき世のものを何も持たないのだから、喜んで体の命を不滅の栄光と取り替えるためである。
Non otiose igitur sancti Joannis hic persona laudatur, qui vitae amore posthabito, justitiae formam nec mortis terrore mutavit.
PL 15, 1664Bゆえに、聖ヨハネの人物がここで称えられるのは、無益なことではない。彼は命への愛を後回しにし、正義の型を、死の恐怖によってさえ変えなかったのである。
Liber V, Caput CIV
第5巻 第CIV章PL 15, 1664BQuid, inquit, existis in desertum videre? Deserto mundus hic comparari videtur, adhuc incultus, adhuc sterilis, adhuc infecundus, in quem negat nobis ita Dominus prodeundum, ut mente carnis inflatos vacuosque virtutis internae viros, et fragili se gloriae saecularis sublimitate jactantes, pro exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos: quos procellis mundi hujus obnoxios vita mobilis inquietat, jure arundini comparandos: in quibus solidae justitiae nullus est fructus: qui forensibus criniti phaleris, nodis obsiti, vacuo oris strepitu sonori, nulla sui utilitate, frequenti etiam offensione, intus inania, foris speciosa sectantur.
PL 15, 1664B「汝らは何を見に荒野へ出て行ったのか」と彼は言う。この世は荒野になぞらえられると見える。いまだ耕されず、いまだ不毛で、いまだ実りのない荒野に。主は、我々がそこへ出て行き、肉の精神で膨れ上がり、内なる徳を欠いた人々、はかない世俗の栄光の高みを誇る人々を、手本や像のように見倣うべきだと思ってはならないと言う。彼らはこの世の嵐にさらされ、移ろいやすい命に落ち着きを奪われており、葦になぞらえられて当然である。彼らのうちには、堅固な正義の実がまったくない。彼らは、公の場の飾りで髪を整え、節に覆われ、空虚な口のざわめきで鳴り響き、自らには何の益もなく、しばしば人をつまずかせさえして、内には空虚、外には見栄えのよいものを追い求める。
Arundines sumus, nulla validioris naturae radice fundati. Et si levis aspiraverit prosperioris aura successus, vago motu proximos verberamus: inopes ad suffragandum, faciles ad nocendum. Arundines fluvios amant, et nos labentia mundi caducaque delectant.
PL 15, 1664C我々は葦である。より強い本性の根に据えられてはいない。そして、よりよい成功の軽やかなそよ風が吹きつけると、さまよう動きで近くの者たちを打つ。助けるには乏しく、害するにはたやすい。葦は川を愛し、我々もまた、流れ去るはかない世のものを喜ぶ。
Liber V, Caput CV
第5巻 第CV章PL 15, 1664CTamen hanc arundinem si quis de terrae evellat plantariis, et superfluis exuat, exspolians se veterem hominem cum actibus ejus, et scribae velociter scribentis manu temperet, incipit non arundo esse, sed calamus, qui praecepta coelestium Scripturarum penetralibus imprimat mentis, tabulis cordis inscribat.
PL 15, 1664Cしかし、この葦を、もし誰かが大地の苗床から引き抜き、余分なものを取り去り、古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、速やかに書く書記の手で整えるなら、それは葦ではなく、筆となり始める。筆は、天の聖書の命令を精神の奥所に刻み、心の板に書きつける。
De quo calamo habes dictum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) : quod ad Christum alii referre volunt. Uno igitur loco et verbum, et calamus legitur, et scriba.
PL 15, 1664Cこの筆について、あなたは次の言葉があるのを知っている。「私の舌は、速やかに書く書記の筆である」(詩篇44:2)。これをキリストに当てはめようとする者たちもいる。ゆえに一つの箇所に、言葉も、筆も、書記も読み取られる。
Verbum, quia de genitali Patris processit arcano: Eructavit cor meum verbum bonum (Ibid.) . Calamus, quia caro Christi paternae seriem voluntatis expressit, et linguae mandata divinae sacri effusione cruoris implevit.
PL 15, 1664D言葉であるのは、父の生み出す秘所から出て来たからである。「私の心は善き言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。筆であるのは、キリストの肉が、父の意志の連なりを書き表し、神の舌の命令を、聖なる血の流出によって満たしたからである。
Scriba, quia calamo suo individua quadam distinctione, novi et veteris Testamenti, vel divinitatis et carnis, paternae nobis dispositionis mysteria revelavit.
PL 15, 1664D書記であるのは、自らの筆によって、新しい契約と古い契約、あるいは神性と肉の、分かちがたいある区別によって、父の定めの奥義を我々に啓示したからである。
Liber V, Caput CVI
第5巻 第CVI章PL 15, 1664DHunc calamum imitare tuae carnis temperamento. Et calamum tuum, hoc est, carnem tuam tinge non atramento, sed spiritu Dei vivi; ut quod scribis, aeternum sit.
PL 15, 1664Dこの筆を、あなたの肉を整えることによって見倣え。そして、あなたの筆、すなわちあなたの肉を、墨ではなく、生ける神の霊に浸せ。あなたの書くものが永遠となるためである。
Tali calamo Paulus illam epistolam scripsit, de qua dicit: Epistola nostra vos estis . . . . . scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi (III Cor. III, 2 et 3) .
PL 15, 1665Aこのような筆によって、パウロはあの手紙を書いた。それについて彼は言う。「我々の手紙は汝らである。…墨ではなく、生ける神の霊で書かれている」(二コリント3:2、3)〔底本は「III Cor.」と刷る。二コリントの誤りと読む〕。
Tinge carnem tuam in Christi sanguine sicut scriptum est: Ut tingatur pes tuus in sanguine (Psal. LXVII, 24) . Et tu ergo vestigium animi tui, et mentis incessum indubitata confessione crucis Dominicae tinge.
PL 15, 1665Aあなたの肉をキリストの血に浸せ。書かれているとおりである。「汝の足が血に浸されるように」(詩篇67:24)。ゆえにあなたもまた、あなたの心の足跡と、精神の歩みを、主の十字架の疑いない告白に浸せ。
Tingis carnem tuam in Christi sanguine, si vitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut Apostolus ait: Mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes (II Cor. IV, 10) .
PL 15, 1665Aあなたがあなたの肉をキリストの血に浸すとは、悪徳を洗い流し、罪をぬぐい去り、キリストの死をあなたの肉に帯びて歩くことである。使徒が言うとおりである。「イエス・キリストの死を、我々の体に持ち運びつつ」(二コリント4:10)。
Noli ad terrena inflecti, ne tuam arundinem frangas. Et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curvandus, prophetatum est: Arundinem quassatam non confringet (Esai. XLII, 3) ; quoniam carnem quam peccata quassaverant, resurrectionis virtute solidavit.
PL 15, 1665A地上のものへ曲げられるな。あなたの葦を折ってしまわないためである。そしてそれゆえ、キリストについて、地上のものへ屈められるべき者ではなかったので、預言された。「傷ついた葦を、彼は折らない」(イザヤ42:3)。罪が傷つけていた肉を、復活の力によって固めたからである。
Bona arundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput, et mundanae cupiditatis illecebras patibulo crucis affixit.
PL 15, 1665B善き葦とは、キリストの肉である。それは、蛇である悪魔の頭と、この世の欲望の誘惑を、十字架の刑架に釘づけたのである。
Liber V, Caput CVII
第5巻 第CVII章PL 15, 1665B(Vers. 24, 25.) Sed quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? Quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum?
PL 15, 1665B(第24、25節)「しかし、汝らは何を見に荒野へ出て行ったのか。風に揺れる葦か。何を見に出て行ったのか。柔らかな衣をまとった人か」。
Non hic Domini sermo de vestibus; quamquam plerosque mollioris cura vestis effeminet, qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas vestes tectis per terram verrunt vestigiis, usuque faciunt ut amictus oneri sit.
PL 15, 1665Bここでの主の言葉は、衣服についてではない。もっとも、柔らかな衣への気遣いが多くの者を女々しくするのは確かで、彼らは羊毛の重さに耐えられないかのように、絹の衣を、足を覆い隠したまま地面に引きずり、その習慣によって、衣が重荷になるようにしてしまう。
Sed tamen alia videtur hic indumenta signare, et nisi fallor, humana corpora quibus anima nostra vestitur. Denique et Joseph tunica ad speciem Dominici corporis cruentata est (Gen. XXXVII, 31) .
PL 15, 1665Bしかしそれでもここでは、別の衣を指しているように見える。誤っていなければ、我々の魂がまとっている人間の体である。実に、ヨセフの衣も、主の体の姿を示すものとして血に染められた(創世記37:31)。
Et Apostolus ait: Exuens se carnem, principatus et potestates omnes traduxit (Coloss. II, 15) . Quid aliud ostendit, nisi vice indumenti corpus fuisse, quo se ista exspoliavit Dominus in passione, ut divinitas libera immunisque maneret injuriae?
PL 15, 1665Cそして使徒は言う。「自らの肉を脱ぎ捨て、諸々の支配と権威をことごとく引き回した」(コロサイ2:15)。これは、体が衣の代わりであり、主が受難においてその体によってこれらを剥ぎ取った、ということ以外の何を示すのか。神性が、侮辱を受けず自由なままであるためである。
Totus igitur hic locus exemplo nos prophetico ad virtutem subeundae passionis hortatur. Denique addidit:
PL 15, 1665Cゆえに、この箇所全体は、預言の例によって、我々を、受難を引き受ける徳へと励ます。実に、彼は付け加えた。
Liber V, Caput CVIII
第5巻 第CVIII章PL 15, 1665C(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt. Sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores: propter quod nos hortatur Apostolus (Coloss. III, 9 et 10) , ut exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus induamus novum, in quo non dulcis illecebra sit, ludusque lasciviae, sed usus laboris et fructus; eo quod tenera corporis cura, luxuque, et lasciviarum cupiditate mollitos nequaquam coelestis aula suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus virtutis ascenditur.
PL 15, 1665C(第25節)「見よ、高価な衣を着る者は、王たちの家にいる」。柔らかな衣とは、また、快楽に傾いた行いと習いでもある。そのために使徒は我々を励ます(コロサイ3:9、10)。古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、新しい人を着よ、と。この新しい人のうちには、甘い誘惑も、放縦の戯れもなく、労苦の働きと実りがあるのである。体への繊細な気遣いと、贅沢と、放縦の欲望によって柔弱になった者たちを、天の宮廷は決して迎え入れない。そこへは、労苦する徳の険しい階段を登って行くからである。
Hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni coelestis extorres, intra mundi hujus habitacula consenescunt, quos rectores hujus mundi atque tenebrarum incolas esse non dubium est.
PL 15, 1665Dしかし、快楽によって、流れる肢体が解け崩れる者たちは、天の国から追放され、この世の住まいのうちで老いてゆく。彼らがこの世の支配者であり、闇の住人であることは疑いない。
Hi (sunt enim reges (Ephes. XVI, 21) , quia saeculari quadam potestate dominantur) suorum aemulos operum receperunt.
PL 15, 1666A彼らは(実に王たちであって(エフェソ16:21)〔底本は「Ephes. XVI, 21」と刷る。エフェソ書は6章までである。直前の「この世の支配者たち……闇の」はエフェソ6:12を響かせるので、「VI, 12」の崩れとも読める。刷られたまま写す〕、世俗的なある権力によって支配しているのだから)、自らの行いを見倣う者たちを迎え入れた。
Liber V, Caput CIX
第5巻 第CIX章PL 15, 1666A(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est. Quomodo igitur in deserto Joannem videre cupiebant, qui erat clausus in carcere?
PL 15, 1666A(第26節)「しかし、汝らは何を見に出て行ったのか。預言者か。そうだ、私は汝らに言う、この人は預言者以上の者である」。それなのに、牢に閉じ込められていたヨハネを、どうして荒野で見たいと望んでいたのか。
Quem nobis Dominus imitandum proponit, qui viam Domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio, sed etiam praecursu quodam gloriosae paraverit passionis. Major sane propheta, in quo finis est prophetarum.
PL 15, 1666A主は、この人を我々が見倣うべき者として示す。彼は、肉による誕生の順序と信仰の知らせによってだけでなく、栄光ある受難の先駆けによっても、主のために道を備えたのである。まことに大いなる預言者であり、その人において預言者たちの終わりがある。
Major propheta, quia multi cupierunt videre quem iste prophetavit, quem iste conspexit, quem iste baptizavit.
PL 15, 1666A大いなる預言者である。多くの者が、この人が預言した者、この人が見つめた者、この人が洗礼を授けた者を、見たいと願ったからである。
Liber V, Caput CX
第5巻 第CX章PL 15, 1666BSed tamen numquid et illo major, de quo Moyses dixit, quia Prophetam . . . . vobis suscitabit Dominus noster (Deut. XVIII, 15) ? Et de quo dixit: Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminata de plebe (Ibid., 19) ?
PL 15, 1666Bしかし、それでもなお、〔ヨハネは〕あの者よりも大いなる者であるのか。その者についてモーセは言った。「汝らのために、…預言者を我々の主が立てる」(申命記18:15)。またその者について言った。「その預言者に聞き従わなかった魂はすべて、民の中から断たれる」(申命記18:19)。
Si igitur Christus propheta, quomodo major hic omnibus? Numquid Christum prophetam negamus? Immo et Dominum prophetarum confitemur: Joannem autem prophetam assero, et hunc omnibus dico esse majorem, sed inter mulieris, non virginis natos.
PL 15, 1666Bゆえに、キリストが預言者であるなら、どうしてこの人が万人にまさって大いなる者なのか。我々がキリストを預言者と否定するというのか。いや、むしろ預言者たちの主としても告白する。しかし私は、ヨハネが預言者であると主張し、またこの人が万人にまさって大いなる者だと言う。ただし、女から生まれた者たちの間でのことであって、おとめから生まれた者たちの間ではない。
Major enim fuit iis quibus aequalis esse poterat sorte nascendi (Luc. VII, 28) . Alia ista natura est, nec cum humanis generationibus comparanda. Non potest homini cum Deo esse ulla collatio; suis enim quisque praefertur.
PL 15, 1666Bすなわち彼は、生まれの定めによって対等でありうる者たちにまさって大いなる者であった(ルカ7:28)。キリストの本性は別であり、人間の誕生と比べられるものではない。人間が神と比べられることはありえない。誰もが自らの同類の中でこそ、まさるとされるからである。
Denique eousque cum Dei Filio non poterat Joannis ulla esse collatio; ut et infra Angelos aestimetur. (Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
PL 15, 1666B実に、ヨハネが神の子と比べられることは、いかなる意味でもありえず、天使たちの下にさえ評価されるほどである。(第28節)「天の国でより小さい者は、彼よりも大いなる者である」と彼は言う。
Liber V, Caput CXI
第5巻 第CXI章PL 15, 1666CEtenim quoniam angelum dixerat, hominibus jure praelatus est; et quia inter natos mulierum declaraverat potiorem (Vers. 27) , ideo addidit: Nam qui minor est in regno coelorum, major est eo; ut angelis scires esse cedendum.
PL 15, 1666Cというのも、〔ヨハネを〕天使と呼んでいたのだから、人間たちにまさるとされたのは当然であり、また、女から生まれた者たちの中でよりすぐれていると宣言していた(第27節)ので、それゆえ付け加えたのである。「天の国でより小さい者は、彼よりも大いなる者である」。あなたが、天使たちには譲るべきだと知るためである。
Merito autem Joannes suis praefertur aequalibus, a cujus diebus Regnum coelorum cogitur (Matth. XI, 12) . Quae subobscura videtur esse locutio, et ideo eam de alio libro Evangelii putavimus derivandam.
PL 15, 1666Cヨハネが自分と同等の者たちにまさるとされるのは当然である。その日々から天の国は迫られているからである(マタイ11:12)。この言い方はやや分かりにくく思われ、それゆえ我々は、福音の別の書に由来するものとして導くべきだと考えた。
Nam si litteram sequamur, utique inferior a potiore cogitur: regnum autem coeli praestat humanis. Sed cum sint aliqua quae cogendo densari feruntur, non est absurdum quia cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur.
PL 15, 1666Cなぜなら、字義に従うなら、確かにより劣る者が、よりまさる者に迫られることになるが、天の国は人間にまさっているからである。しかし、迫り寄せられることで密になると言われるものがあるのだから、天の国が、多くの者に足繁く訪れられるときに迫られると言うのは、不合理ではない。
Liber V, Caput CXII
第5巻 第CXII章PL 15, 1666DCogentesque diripiunt illud (Ibid.) . Si repetamus Dominicum illud quod scriptum est, dicente Filio Dei: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) ; advertimus in nobis regnum coeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno, fugatisque deliciis saecularibus, intra nostrorum secreta regnat animorum.
PL 15, 1666D「そして、迫る者たちが、それを奪い取る」(マタイ11:12)。もし我々が、神の子が言ったとして書かれている、主のあの言葉、「神の国は汝らの内にある」(ルカ17:21)に立ち返るなら、我々は、天の国が我々のうちで堅固にされることに気づく。それは、キリストが、この世の支配者の国を追い払い、世俗の快楽を退けて、我々の心の奥所において統べ治めるときである。
Vis igitur menti affertur humanae, quae diversis illecebris delinita laborem fugit, voluptatem expetit; cum vel metu supplicii coercita, vel praemio provocata, vincere ipsa se nititur: et tamquam exantlatis laboribus, palmam quae sibi plurimis adversantibus, subtrahebatur, contendit eripere.
PL 15, 1667Aこうして、人間の精神に力が加えられる。人間の精神は、さまざまな誘惑になだめすかされて労苦を避け、快楽を求めるが、刑罰への恐れに抑えられ、あるいは報いに促されて、自分自身に打ち勝とうと努めるとき、労苦をやり遂げたかのように、数多くの敵対するものによって自分から奪われていた勝利の棕櫚を、奪い取ろうと励むのである。
Rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis, et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus pervigili labore decerpimus; ita tamen ut non furtiva sublatio, sed direptio sit triumphalis. Est et aliud direptionis genus, quando aliis sublata diripimus.
PL 15, 1667Aというのも、我々は、この世から救いの棕櫚を奪い取り、見張りの蛇に取り囲まれた果実を、寝ずの労苦によってもぎ取るからである。ただしそれは、こっそりと取り去ることではなく、凱旋としての略奪である。略奪にはほかの種類もあり、それは、他人から奪われたものを我々が略奪するときである。
Qui sint igitur raptores illi, non laboramus intelligere, cum de Benjamin lupi rapacis genere nos manare noverimus (Gen. XLIX, 27) .
PL 15, 1667Aそれゆえ、あの略奪者たちが誰であるかを理解するのに、我々は苦労しない。我々が、ベニヤミンの、略奪する狼の血筋から流れ出たことを知っているからである(創世記49:27)。
Praecesserat Joannes, ut justificaret populum Judaeorum: ipse Dominus venerat ad oves perditas domus Israel: apostolos destinaverat, ut fidem populi Judaeorum vel disputatione, vel signis, miraculisque fundarent: sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in Deum credere, in fidem coire coeperunt.
PL 15, 1667Aヨハネは先に立って、ユダヤ人の民を義とするために来ていた。主自身も、イスラエルの家の失われた羊のもとへ来ていた。使徒たちを遣わして、ユダヤ人の民の信仰を、議論によって、あるいはしるしと奇跡によって基礎づけさせようとしていた。しかし、彼らが自分たちに差し出された賜物を避けると、徴税人と罪人たちが、神を信じ、信仰に入り始めた。
In his igitur apostolica praedicatione regnum coelorum cogitur, et fidelis populi aspiratione solidatur.
PL 15, 1667Bゆえに、これらの者たちのうちに、使徒の宣教によって天の国は迫られ、信じる民の熱望によって堅固にされる。
Liber V, Caput CXIII
第5巻 第CXIII章PL 15, 1667BDiripit regnum illa quae fluxu sanguinis laborabat (Luc. VIII, 44) ; nam cum Dominus ad filiam principis synagogae tenderet, furtivo quodam tactu sanitatis remedium praelibavit.
PL 15, 1667B出血の病に苦しんでいたあの女は、天の国を奪い取る(ルカ8:44)。主が会堂長の娘のもとへ向かっているとき、彼女は、ひそかに触れることによって、癒しの薬をあらかじめ味わったからである。
Diripit regnum illa Chananaea, quae a suis finibus egressa clamabat dicens: Miserere mei, Domine, Fili David: filia mea male a daemonio vexatur (Matth. XV, 22) . Vere haec regnum coegit, pertinax in precibus, sapiens in responsis, fidelis in verbis.
PL 15, 1667Bあのカナンの女は、天の国を奪い取る。彼女は自分の領域から出て来て、叫んで言った。「主よ、ダビデの子よ、私を憐れめ。私の娘が悪霊にひどく苦しめられている」(マタイ15:22)。まことにこの女は、祈りに粘り強く、答えに賢く、言葉において信仰深く、天の国に迫ったのである。
Praetereuntem revocat, tacentem rogat, excusantem adorat, negantem inclinat. Nonne tibi videtur eripere, cum elicit quod negatur, praeripere quod aliis reservatur?
PL 15, 1667C通り過ぎる者を呼び戻し、黙している者に願い、辞退する者を拝み、拒む者を屈服させる。あなたには、これが奪い取ることのように見えないか。拒まれるものを引き出し、他の者たちのために取っておかれるものを先取りするのだから。
Negaverat enim Dominus panem filiorum dari canibus oportere: at illa consensit, et consentiendo diripuit dicens: Utique, Domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27) .
PL 15, 1667Cなぜなら、主は、子らのパンを犬に与えるべきではないと拒んでいたが、彼女は同意し、同意することによって奪い取って言ったからである。「然り、主よ。子犬たちも、その主人たちの食卓から落ちるパンくずを食べる」(マタイ15:27)。
Liber V, Caput CXIV
第5巻 第CXIV章PL 15, 1667CDidicisti quemadmodum regnum coeleste rapiatur. Cogamus igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha manducat (Exod. XII, 11) . Sed quae est ista quae rapit regnum?
PL 15, 1667Cあなたは、天の国がいかにして奪い取られるかを学んだ。ゆえに我々もまた迫ろう。それを奪い取ろう。急ぐ者でなければ、誰も過越を食べないからである(出エジプト記12:11)。しかし、天の国を奪い取るのは、どのような者か。
Non improbitas, non lascivia, non voluptas: sed illa de qua dicitur: Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 28) . Ecce rapuit, quae quod voluit, impetravit: quod rogavit, extorsit.
PL 15, 1668A厚かましさでも、放縦でも、快楽でもない。そうではなく、あの信仰である。それについて言われている。「汝の信仰は大きい。汝の望むとおり、汝に成れ」(マタイ15:28)。見よ、彼女は奪い取った。望んだことを獲得し、願ったことをもぎ取ったのだから。
Rapuit et illa vidua, quae frequenter orando, si non propter innocentiam, saltem propter importunitatem ut exaudiatur, extorquet (Luc. XVIII, 3) .
PL 15, 1668Aあのやもめもまた、奪い取った。彼女は、しきりに祈ることによって、無垢のゆえにではなくとも、せめてしつこさのゆえに聞き入れられることを、もぎ取るのである(ルカ18:3)。
Liber V, Caput CXV
第5巻 第CXV章PL 15, 1668ARapuit igitur Ecclesia Synagogae regnum. Regnum meum Christus est: rapio illum Judaeis missum sub Lege, natum in Lege, nutritum juxta Legem: ut me qui eram sine Lege, servaret.
PL 15, 1668Aこうして教会は、会堂から天の国を奪い取った。私の国はキリストである。私は、ユダヤ人たちのもとへ律法のもとに遣わされ、律法のうちに生まれ、律法に従って養われた彼を、奪い取る。律法なき者であった私を、救うためである。
Rapitur Christus, cum aliis promittitur, aliis praedestinatur: rapitur Christus, cum aliis nascitur, aliis suffragatur: rapitur Christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a nobis: rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus.
PL 15, 1668Aキリストは奪われる。ある者たちには約束され、ある者たちには予定されているときに。キリストは奪われる。ある者たちのために生まれ、ある者たちを助けるときに。キリストは奪われる。ある者たちに殺され、我々に葬られるときに。待ち伏せる者たちから奪われ、眠る者たちから奪われる。
Habes ubi ipsi confessi sunt nos rapuisse, se dormisse, dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13) . Surge igitur qui dormis; ne et tu dum dormis, Christum amittas.
PL 15, 1668Bあなたは、彼ら自身が、我々が奪ったのであり、自分たちは眠っていたと告白した箇所を知っている。「言え、彼の弟子たちが夜に来て、我々が眠っている間に彼を盗んだ、と」(マタイ28:13)。ゆえに、眠っている者よ、起きよ。あなたもまた、眠っている間に、キリストを失わないためである。
Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) . Vides mortuos esse qui dormiunt? Et ideo non invidemus aliis, sed providemus nobis; non enim mortui poterant servare viventem.
PL 15, 1668B「眠っている者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。眠っている者が死者であることが、あなたには見えるか。それゆえ我々は、他の者たちを妬まず、自分たちのために備える。死者は、生きている者を守ることができなかったからである。
Liber V, Caput CXVI
第5巻 第CXVI章PL 15, 1668BExsurgant vel sero qui dormierunt, etiam qui Christum perdiderunt. Non sic amittitur Christus, ut non revertatur, si tamen requiratur: sed vigilantibus regreditur, et exsurgentibus praesto est: immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia complet omnia.
PL 15, 1668B眠っていた者たちは、遅くとも起き上がれ。キリストを失った者たちも。キリストは、戻らないほどに失われることはない。ただし、探し求められるならばである。目を覚ましている者たちには戻り、起き上がる者たちには間近にいる。いや、すべての者に居合わせている。彼はいつでもどこにでもおり、すべてを満たすからである。
Nulli enim deficit, nos deficimus: nulli, inquam, deficit, superabundat omnibus; superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia. Gratia Christus est, vita Christus est, Christus est resurrectio: qui surgit igitur, invenit esse praesentem.
PL 15, 1668C彼は誰に対しても欠けることがなく、欠けるのは我々である。誰に対しても、と私は言う、欠けない。すべての者に満ちあふれている。罪が満ちあふれたのは、恩寵が満ちあふれるためだからである。恩寵とはキリストであり、命とはキリストであり、キリストは復活である。ゆえに、起き上がる者は、彼が居合わせていることを見いだす。
Liber V, Caput CXVII
第5巻 第CXVII章PL 15, 1668CRapitur ergo regnum coelorum, cum Christus a domesticis denegatur, a gentilibus adoratur: rapitur cum ab illis repudiatur, a nobis colitur: rapitur cum per haereditatem non agnoscitur, per adoptionem acquiritur.
PL 15, 1668Cこうして、天の国は奪われる。キリストが身内の者たちに拒まれ、異邦人たちに拝まれるときに。奪われる。彼らに退けられ、我々に礼拝されるときに。奪われる。相続によっては認められず、養子縁組によって獲得されるときに。
Liber VI, Caput I
第6巻 第I章PL 15, 1667D[1667] (Vers. 29, 30.) Et omnis populus audiens, et Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis: Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati.
PL 15, 1667D(第29、30節)「そして、聞いていたすべての民と徴税人たちは、ヨハネの洗礼を受けて、神を義とした。しかし、ファリサイ派の人々と律法の専門家たちは、洗礼を受けず、自分たちに向けられた神の計画を退けた」。
Aperuit sanctus Lucas specialibus additis, quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat; ille enim ait: Et justificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19) .
PL 15, 1667D聖ルカは、個別的な事柄を付け加えることによって、聖マタイがいわば一般的に述べて、やや不明瞭なままにしていたことを明らかにした。マタイは言う。「そして知恵は、その子らによって義とされた」(マタイ11:19)。
Primum quae sit illa sapientia, hic videmus expressum; ait enim: Justificaverunt Deum. Deus ergo sapientia est: quia sapientia Dei Filius est: sapientia per naturam, non per profectum.
PL 15, 1668Dまず、あの知恵が何であるかが、ここでは明示されているのが分かる。ルカは言う。「彼らは神を義とした」。ゆえに、神が知恵である。神の子が知恵だからである。本性による知恵であって、進歩による知恵ではない。
Alia est sapientia Dei Patris virtus, alia sapientia virtus animae: illa nata est, haec creata. Alia sapientia auctor operum, alia opus; opus enim mentis sapere prudenter, sentire vivaciter.
PL 15, 1668D父なる神の力である知恵と、魂の徳である知恵とは別である。前者は生まれたものであり、後者は創られたものである。一方の知恵は業の作り手であり、他方の知恵は業である。精神の業とは、思慮深く知ること、生き生きと感じることだからである。
Haec dona naturae sunt: operator autem non creatura est, sed creator, hoc est, non naturae munus, sed munerator naturae.
PL 15, 1669Aこれらは本性の賜物である。しかし、作る者は被造物ではなく、創造者である。すなわち、本性の贈り物ではなく、本性の贈り主である。
Liber VI, Caput II
第6巻 第II章PL 15, 1669AJustificatur itaque Deus ipse per baptismum, dum se homines peccata propria confitendo justificant, sicut scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .
PL 15, 1669Aそれゆえ神自身が洗礼によって義とされる。人々が自分自身の罪を告白することで自らを義とするときである。書かれているとおりである。「汝は自らの不法を語れ、義とされるために」(イザヤ43:26)。
Justificatur in eo, quia non per contumaciam refutatur, sed per justitiam Dei munus agnoscitur: Justus enim Dominus, et justitiam dilexit (Psal. X, 8) .
PL 15, 1669A神が義とされるのは、反抗によって退けられるのではなく、神の賜物が正義によって認められることにおいてである。「実に主は義であり、正義を愛した」(詩篇10:8)。
In eo ergo justificatio Dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos videatur et justos sua munera transtulisse. Justificemus igitur Dominum, ut justificemur a Domino.
PL 15, 1669Aそれゆえ神が義とされるとは、次のことにある。神がその賜物を、ふさわしからぬ者や罪責を負う者にではなく、洗いによって無垢とされ義とされた者たちに移したと見えることである。それゆえ我々は主を義としよう、主によって義とされるために。
Liber VI, Caput III
第6巻 第III章PL 15, 1669AQuid sit justificari Deum, impensius requiramus. Apostolus dicit: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Rom. III, 4) .
PL 15, 1669A神が義とされるとはどういうことか、さらに力を入れて尋ねよう。使徒は言う。「神は真実であり、すべての人は偽り者である。書かれているとおり、汝がその言葉において義とされ、裁かれるとき勝利するためである」(ローマ3:4)。
David quoque dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) . Ergo is qui peccat, et confitetur Deo peccatum, justificat Deum cedens ei vincenti, et ab eo gratiam sperans. In baptismate igitur justificatur Deus, in quo est confessio, et venia peccatorum.
PL 15, 1669Bダビデもまた言う。「汝にのみ私は罪を犯し、汝の前で悪をなした。汝がその言葉において義とされ、裁かれるとき勝利するためである」(詩篇50:6)。それゆえ、罪を犯し、その罪を神に告白する者は、勝利する神に譲り、神からの恩寵を望むことによって、神を義とする。したがって、洗礼において神は義とされる。そこには告白があり、罪の赦しがあるからである。
Liber VI, Caput IV
第6巻 第IV章PL 15, 1669BNon contemnamus igitur sicut Pharisaei consilium Dei. Consilium Dei est in baptismate Joannis: quis igitur dubitet Dei esse consilium in Christi lavacro?
PL 15, 1669Bファリサイ派の人々のように、神の計画を軽んじてはならない。神の計画はヨハネの洗礼にある。ならば、神の計画がキリストの洗いにあることを、誰が疑おうか。
Hoc est consilium quod magni consilii Angelus reperit, quod nemo cognovit: Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 34) ? Hominis consilium nemo contemnit, Dei consilium quis refutet? Ergo quasi filii matrem justificemus, matrem sequamur.
PL 15, 1669Bこれは、大いなる計画の使いが見いだした計画であり、誰も知らなかったものである。「実に誰が主の思いを知ったか」(ローマ11:34)。人間の計画を軽んじる者はいないのに、神の計画を誰が退けようか。それゆえ、我々は子らとして母を義とし、母に従おう。
Scimus quia mater pro filiis se offert periculo. Matris sapientiae consilio, matris obediamus imperio.
PL 15, 1669C母が子らのために自らを危険にさらすことを、我々は知っている。知恵なる母の計画に、母の命令に従おう。
Liber VI, Caput V
第6巻 第V章PL 15, 1669C(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. Etsi non incongrua haec puerorum videantur esse personae, qui levem corporis motum imprudentia adhuc maturioris gravitatis exercent; tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod videantur Judaei, nec psalmis primo, nec threnis postea propheticis credidisse: psalmis ad praemia provocati, threnis ab errore revocati.
PL 15, 1669C(第32節)「我々は汝らのために歌ったが、汝らは踊らなかった。我々は嘆いたが、汝らは泣かなかった」。これは子供たちという人物にふさわしくないものではないように見えるとしても〔personae の係りは定かでない。incongrua に係る与格と取った〕——子供たちは、まだ円熟した重みを知らぬ無分別から、体の軽い動きに興じるのだから——、より高い意味に引き移すことができると私は考える。ユダヤ人たちは、最初は詩篇を、のちには預言者たちの哀歌を、信じなかったと見えるからである。詩篇によって報いへと促され、哀歌によって誤りから呼び戻されたのに。
Cantavit David, ut in salicibus nostra suspenderemus organa (Psal. CXXXVI, 2) . Cantavit ipse, et ante arcam Domini non pro lascivia, sed pro religione saltavit (II Reg. VI, 14) .
PL 15, 1669Cダビデは歌った、柳の木々に我々の楽器を掛けるようにと(詩篇136:2)。彼自身が歌い、また主の箱の前で、放埒のためでなく敬虔のために踊った(サムエル記下6:14)。
Ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed impigra mentis, et religiosa corporis agilitas designatur.
PL 15, 1670Aそれゆえ、ここで示されているのは、くねる体の芝居じみた動きによる跳躍ではなく、精神の機敏さと、敬虔な体の軽やかさである。
Sed non in triumphis, non in excidiis Judaeorum secuta correctio est, qui divinae indulgentiae muneribus provocati, levare mentem, corpus attollere, terrena deserere, coelestia quaerere debuerunt, et injuriis captivitatis attriti, deflere peccatum, quod culpa esset auctor injuriae.
PL 15, 1670Aしかし、ユダヤ人たちには、勝利のときにも、滅亡のときにも、矯正は続かなかった。彼らは、神の寛容の賜物に促されて、精神を高め、体を持ち上げ、地上のものを捨て、天上のものを求めるべきであった。また、捕囚の仕打ちに打ちひしがれては、罪を嘆くべきであった。咎が仕打ちの原因だったのだから。
Liber VI, Caput VI
第6巻 第VI章PL 15, 1670A(Vers. 35.) Justificata est ergo Sapientia ab omnibus filiis suis. Bene ab omnibus, quia circa omnes justitia servatur, ut susceptio fiat fidelium, rejectio perfidorum.
PL 15, 1670A(第35節)「それゆえ知恵は、そのすべての子らによって義とされた」。「すべての子らによって」とは適切である。すべての者に対して正義が守られ、信ある者たちの受け入れと、不信の者たちの退けが生じるからである。
Unde plerique Graeci sic habent: Justificata est Sapientia ab omnibus operibus suis; quod opus justitiae sit, circa uniuscujusque meritum servare mensuram.
PL 15, 1670Aそれゆえギリシア語の写本の多く〔plerique Graeci。ギリシア語の写本を言うと取った〕はこう記している。「知恵はそのすべての業によって義とされた」。各人の功績に応じて度を守ることが、正義の業だからである。
Liber VI, Caput VII
第6巻 第VII章PL 15, 1670BBene ergo dicit: Cantavimus vobis, et non saltastis (Exod. XV, 1) . Cantavit enim Moyses quando in mari Rubro ad transitum Judaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit, eademque equos Aegyptiorum, ascensoresque refusa demersit.
PL 15, 1670Bそれゆえ「我々は汝らのために歌ったが、汝らは踊らなかった」(出エジプト記15:1)と言うのは適切である。モーセが歌ったのは、紅海でユダヤ人たちの渡りのために波が固まり、水が周りに立ち、同じ水が流れ戻ってエジプト人の馬と乗り手を沈めたときだからである。
Cantavit Esaias dilectae vineae suae canticum (Esai. V, 1) , significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat virtutibus fructuosa.
PL 15, 1670Bイザヤは、愛するブドウ畑の歌を歌った(イザヤ5:1)。かつては豊かな徳によって実り多かった民が、恥ずべき悪行のゆえに荒れすさぶことを示したのである。
Cantaverunt Hebraei, cum vestigia eorum tactu flammae rorantis humescerent, et intus extraque ardentibus omnibus; solos tamen ignis innoxius lamberet, nec adureret (Dan. III, 24) .
PL 15, 1670Bヘブライ人たちは歌った。露を帯びた炎に触れて彼らの足跡が湿り、内も外もすべてが燃えているのに、火は彼らだけを害することなくなめ、焼くことがなかったときである(ダニエル3:24)。
Habacuc quoque cantico publicam doctus mulcere moestitiam, prophetavit dulcem Domini fore fidelibus passionem (Habac. III, 2) . Cantaverunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes. Fleverunt prophetae threnis flebilibus dura Judaeorum corda mulcentes.
PL 15, 1670Bハバククもまた、歌によって民の悲しみを和らげることを教えられて、主の受難が信ある者たちにとって甘美なものとなることを預言した(ハバクク3:2)。こうして預言者たちは歌った。霊的な調べで、公の救いの託宣を響かせながら。預言者たちは泣いた。涙の哀歌によって、ユダヤ人たちの頑なな心を和らげながら。
Liber VI, Caput VIII
第6巻 第VIII章PL 15, 1670CDocuit nos Scriptura cantare graviter, psallere spiritaliter (Psal. XLVI, 8) . Docuit etiam saltare sapienter, dicente Domino ad Ezechiel: Plaude manu, et percute pede (Ezech. VI, 11) ; neque enim histrionicos fluxi corporis motus Deus morum censor exigeret, aut indecoros crepitus viris, plaususque femineos imperaret, ut tantum prophetam deduceret ad ludibria scenicorum, et mollia feminarum.
PL 15, 1670C聖書は我々に、重々しく歌い、霊的に讃歌を奏でることを教えた(詩篇46:8)。また、賢く踊ることも教えた。主がエゼキエルに言うからである。「手を打ち、足を踏み鳴らせ」(エゼキエル6:11)。道徳の裁き手である神が、緩んだ体の芝居じみた動きを求めたり、男たちに見苦しい打ち鳴らしや女のような拍手を命じたりして、かくも偉大な預言者を舞台の戯れや女たちの柔弱へと導くことは、ないからである。
Non congruunt resurrectionis revelata mysteria, et opprobria saltationis exacta. Sane est quidam proprius bonorum actuum factorumque plausus, cujus sonus in orbem exeat, et bene gestorum resultet gloria.
PL 15, 1670C復活の啓示された奥義と、踊りの恥ずべき振る舞いの要求とは、相いれない〔exacta の取り方は定かでない。「要求された」と取った〕。もっとも、善い行いと業に固有の拍手というものはあり、その音は世界に出て行き、善くなされたことの栄光が響き返る。
Et honesta saltatio, qua tripudiat animus, et bonis corpus operibus elevatur, quando in salicibus organa nostra suspendimus.
PL 15, 1670Cまた、心が躍り、体が善い業によって高められる、立派な踊りもある。それは我々が柳の木々に楽器を掛けるときである。
Liber VI, Caput IX
第6巻 第IX章PL 15, 1671AJubetur ergo propheta plaudere manu, et percutere pede: jubetur psallere, quia sponsi nuptias jam videbat, in quibus desponsatur Ecclesia, Christus adamatur. Et bonae nuptiae, quando Verbo anima, spiritui caro nubit.
PL 15, 1671Aそれゆえ預言者は、手を打ち足を踏み鳴らすよう命じられ、讃歌を奏でるよう命じられる。すでに花婿の婚礼を見ていたからであり、その婚礼において教会は婚約し、キリストは愛される。そして、魂が言葉に、肉が霊に嫁ぐとき、それは善い婚礼である。
In his propheta David nuptiis ludere nos voluit, ad has invitavit, quia suos posteros copulabat; et ideo laetior quam caeteri, quasi in ipso actu nuptiarum positus, nos ad celebritatem festi muneris adhortatur dicens: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob.
PL 15, 1671A預言者ダビデは、これらの婚礼において我々が遊ぶことを望み、これへと招いた。自分の子孫を結びつけていたからである。それゆえ、ほかの誰よりも喜ばしく、あたかも婚礼の式そのものの只中にいるかのように、祝いの賜物の祭りへと我々を促して言う。「我々の助け手である神に喜び歌え、ヤコブの神に歓呼せよ」。
Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara (Psal. LXXX, 2 et 3) . Nonne actum quemdam prophetae saltantis advertis? Denique alibi: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
PL 15, 1671A「詩篇を取り、太鼓を与え、琴とともに快い竪琴を取れ」(詩篇80:2、3)。あなたは、踊る預言者のある所作に気づかないか。実に、別の箇所でも言う。「イスラエルの聖なる者よ、私は竪琴をもって汝に讃歌を奏でよう」。
Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23). Audis citharizantium voces, audis saltantium crepitus? Nuptias crede.
PL 15, 1671A「私が汝に歌うとき、私の唇は喜び、汝が贖った私の魂もまた喜ぶ」(詩篇70:22、23)。あなたは、竪琴を奏でる者たちの声を聞くか。踊る者たちの打ち鳴らしを聞くか。婚礼を信ぜよ。
Liber VI, Caput X
第6巻 第X章PL 15, 1671BSume et tu citharam, ut pulsata spiritus plectro interiorum chorda venarum, boni operis sonum reddat. Sume psalterium, ut harmonia dictorum factorumque tuorum concinat.
PL 15, 1671Bあなたもまた竪琴を取れ。霊の撥によって内なる血管の弦が弾かれ、善い業の響きを返すように。琴を取れ。あなたの言葉と行いの調和が、ともに奏でられるように。
Sume tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior, factisque operantibus dulcis morum tuorum suavitas exprimatur. Sic psallebat propheta, cum diceret: Veni huc a Libano, sponsa, veni huc a Libano (Cant. IV, 8) .
PL 15, 1671B太鼓を取れ。内なる霊があなたの体の楽器に調べを奏で、働く行いによって、あなたの振る舞いの甘美な優しさが表れるように。預言者はこのように讃歌を奏でた。「来たれ、花嫁よ、レバノンから、来たれ、レバノンから」(雅歌4:8)と言ったときである。
Liber VI, Caput XI
第6巻 第XI章PL 15, 1671BHoc canticum cecinerunt pueri, nec auditi sunt. Qui pueri? De quibus dicit: Ecce ego, et pueri quos dedisti mihi (Esai. VIII, 18) .
PL 15, 1671Bこの歌を、子供たちが歌ったが、聞き入れられなかった。どの子供たちか。彼がその子供たちについて言う。「見よ、私と、汝が私に与えた子供たち」(イザヤ8:18)。
Sed hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim Dominicum forum, in quo praeceptorum coelestium jura conduntur.
PL 15, 1671Bしかしこの歌は、広場や大通りで歌われたのではなく、エルサレムで歌われた。そこが主の広場であり、そこで天の掟の法が定められるからである。
Liber VI, Caput XII
第6巻 第XII章PL 15, 1671C(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix. Hoc loco plerique pati videntur scrupulum, et serere quaestiones, utrumnam videantur Evangelistae duo discordasse de fide; an vero aliquam in dictorum diversitate diversitatem signare voluisse mysterii?
PL 15, 1671C(第37節)「見よ、町で罪人であった女が」。この箇所で、多くの人々は引っかかりを覚え、問いをまいているようである。二人の福音書記者は信仰について食い違ったように見えるのか、それとも、言葉の違いのうちに、奥義の何らかの違いを示そうとしたのか、と。
Habes enim in Evangelio secundum Matthaeum quia Jesus cum venisset in Bethaniam, in domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et recumbente illo, fudit super caput ejus (Matth. XXVI, 6 et 7) .
PL 15, 1671Cあなたはマタイによる福音書にこう見いだす。イエスがベタニアの、重い皮膚病の者シモンの家に来たとき、高価な香油の入った石膏の壺を持つ女が彼に近づき、彼が席に着いている間に、その頭に注いだ(マタイ26:6、7)。
Deinde istic: Pharisaeus intra se dicit, quod si esset propheta, sciret peccatricem, et unguentum ejus vitare deberet (Ibid., 8) . Illic unguento effuso discipuli conqueruntur.
PL 15, 1671C次いでここでは、ファリサイ派の人が心の内で言う。もし預言者であったなら、罪人の女を知り、彼女の香油を避けねばならないはずだ、と(マタイ26:8)〔引照はミーニュの刷るまま。マタイ26:8 は弟子たちの不平の箇所で、ここのファリサイ派の人の言葉(ルカ7:39)とは合わない〕。あちらでは、香油が注がれたことで弟子たちが不平を言う。
Utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est, priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.
PL 15, 1671Dそれゆえ、両方とも解き明かされなければならないが、まず、書かれた順序で先にあるものを、解釈の順序でも先に取ることにしよう。
Liber VI, Caput XIII
第6巻 第XIII章PL 15, 1671DVenit ergo Dominus Jesus in domum Simonis leprosi. Apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non vitat immundum, ut maculas humani corporis possit abolere. Domus autem leprosi erat in Bethania, quae per interpretationem domus obeditionis dicitur.
PL 15, 1671Dそれゆえ主イエスは、重い皮膚病の者シモンの家に来た。経綸が明らかとなる。主は重い皮膚病の者を避けず、汚れた者を遠ざけず、人間の体の染みを取り除くことができるようにしたのである。ところで、この重い皮膚病の者の家はベタニアにあり、ベタニアは、解釈によれば「従順の家」と言われる。
Omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. Nonne tibi videtur Bethania mundus hic esse, in quo servitii obedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est?
PL 15, 1672Aそれゆえ、場所の全体がベタニアであり、全場所の一部がシモンの家である。あなたには、ベタニアとはこの世界であり、そこで我々は従順な奉仕の務めを負うべきだと、そして、重い皮膚病の者シモンの家とは、世界の一部である地であると、見えないだろうか。
Princeps autem saeculi hujus quidam leprosus est Simon. Ergo Dominus Jesus Christus ex illis superioribus locis venit in hunc mundum, et descendit in terram. Non erat in hoc mundo, sed obediente pietate, missus est in hunc mundum.
PL 15, 1672Aところで、この世の君は、ある重い皮膚病の者、シモンである。それゆえ主イエス・キリストは、かの上なる場所からこの世界に来て、地に降った。彼はこの世界にいたのではなく、従順な敬虔によって、この世界に遣わされたのである。
Ipse dicit: Sicut misisti me in hunc mundum (Joan. VI, 57) . Audivit ergo mulier ista venisse Christum, intravit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus venisset in terram.
PL 15, 1672A彼自身が言う。「汝が私をこの世界に遣わしたように」(ヨハネ6:57)。それゆえ、この女は、キリストが来たことを聞き、シモンの家に入った。この女は、キリストが地に来たのでなければ、癒やされることができなかったからである。
Et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem cujusdam habeat superioris animae scilicet, vel Ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.
PL 15, 1672Bそしておそらく、彼女自身もシモンの家に入るのは、より高い魂の、すなわち教会の姿をあるていど備えているからである〔superioris animae scilicet, vel Ecclesiae の係りは定かでない。「より高い魂、すなわち教会」と取った〕。教会は地に降り、善い香りによって民を自分のもとに集めた。
Liber VI, Caput XIV
第6巻 第XIV章PL 15, 1672B(Vers. 38.) Hanc ergo mulierem inducit sanctus Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum (Matth. XXVI, 7) : et ideo forte noluit dicere peccatricem, nam peccatrix secundum Lucam supra Christi pedes effudit unguentum.
PL 15, 1672B(第38節)それゆえ聖マタイは、この女がキリストの頭の上に香油を注いだと述べる(マタイ26:7)。そしておそらくだからこそ、彼女を罪人と呼ぼうとしなかった。ルカによれば、罪人の女はキリストの足の上に香油を注いだからである。
Potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium evangelistae dixisse videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, jam ista perfectior. Etsi enim personam non mutet Ecclesia, vel anima; tamen mutat profectum.
PL 15, 1672Bそれゆえ、同じ女でないことがありうる。福音書記者たちが互いに矛盾したことを言ったと見えないようにである。また、この問いは、功績と時期の違いによって解くこともできる。すなわち、一方はなお罪人であり、他方はすでにより完全である、と。実に教会も魂も、人格は変えないが、進歩は変えるからである。
Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem Dei Verbo, habentem immaculatae fiduciam castitatis, advertis quod ad ipsum Christi ascendit caput ( caput autem Christi (I Cor. XI, 3) Deus est ) et odorem meritorum spargit suorum: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) . Deum quippe honorat bonum fragrans odorem vita justorum.
PL 15, 1672Bそれゆえ、もしあなたが、醜く汚らわしい罪によってではなく、敬虔に神の言葉に仕え、汚れなき貞潔の確信をもって、信じて神に近づく魂を想定するなら、その魂がキリストの頭そのもの(キリストの頭は神である(一コリント11:3))にまで上り、自分の功績の香りを振りまくことに、あなたは気づくだろう。「実に我々は、神に対するキリストの善い香りである」(二コリント2:15)。まことに、義人たちの生き方は、善い香りを放って神を尊ぶのである。
Liber VI, Caput XV
第6巻 第XV章PL 15, 1672CSi haec intelligas, videbis hanc feminam valde beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium, nominari, nec ejus umquam memoriam exolescere (Matth. XXVI, 13) ; eo quod super caput Christi bonorum fragrantiam morum, justorumque factorum effudit unguenta.
PL 15, 1672Cもしあなたがこれを理解するなら、この福音が宣べ伝えられる所ではどこでも、この女が大いに幸いな者として名を挙げられ、その記憶も決して色あせないことを(マタイ26:13)、あなたは見るだろう。キリストの頭の上に、善い振る舞いの香りと、義なる業の香油を注いだからである。
Qui accedit ad caput, nescit extolli; sicut ille frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput. Sed qui caput non tenet Christi, vel pedes teneat; quia corpus unum copulatum et subministratum crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 19) .
PL 15, 1672C頭に近づく者は、高ぶることを知らない。かの者が、自らの肉の精神によって空しく膨れ上がり、頭を保たないのとは違う。しかしキリストの頭を保たない者は、せめて足を保て。「一つの体は結び合わされ、支えられて、神による成長へと成長する」からである(コロサイ2:19)。
Liber VI, Caput XVI
第6巻 第XVI章PL 15, 1672DAltera est illa vel persona vel profectu, quae propinqua nobis est. Nondum enim peccatis nostris renuntiavimus. Ubi sunt nostrae lacrymae, ubi gemitus, ubi fletus?
PL 15, 1672Dかの女は、人格においても進歩においても別であり、我々に近い者である。我々はまだ自分の罪を捨てていないからである。我々の涙はどこにあるか、嘆きはどこにあるか、泣くことはどこにあるか。
Venite, adoremus, et procidamus ante Deum, et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) ; ut saltem ad pedes Jesu venire possimus. Nondum enim possumus ad caput venire, quia peccator ad pedes, justus ad caput.
PL 15, 1673A「来たれ、拝もう。神の前にひれ伏し、我々を造った我々の主の前で泣こう」(詩篇94:6)。せめてイエスの足もとに来ることができるように。我々はまだ頭に来ることができないからである。罪人は足もとに、義人は頭に〔来る〕。
Liber VI, Caput XVII
第6巻 第XVII章PL 15, 1673AHabet tamen et quae peccavit unguentum. Defer mihi et tu post peccata poenitentiam. Quocumque vel in domum indigni, vel in domum pharisaei audieris justum venisse, contende: praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum coelorum: A diebus enim Joannis Baptistae . . . . . regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .
PL 15, 1673Aだが、罪を犯した女も香油を持っている。あなたも、罪ののちに、私のために悔い改めをもたらせ。ふさわしからぬ者の家であれ、ファリサイ派の人の家であれ、義なる者が来たと聞いたなら、どこへでも急げ。主人より先に恩寵を取れ、天の国を先に取れ。「洗礼者ヨハネの日々から……天の国は迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。
Ubicumque audieris Christi nomen, accurre: in cujuscumque interiorem domum Jesum intrasse cognoveris, et ipse festina.
PL 15, 1673Aキリストの名を聞くところならどこへでも駆けつけよ。誰の奥の家にイエスが入ったと知ったとしても、あなた自身も急げ。
Cum repereris sapientiam, cum repereris justitiam in alicujus penetralibus recumbentem, accurre ad pedes, hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae. Noli fastidire pedes: fimbriam illa tetigit, et sanata est (Luc. VIII, 44) . Lacrymis confitere delicta, dicat de te quoque justitia illa coelestis:
PL 15, 1673A知恵を見いだしたとき、正義が誰かの奥まった所に席に着いているのを見いだしたとき、足もとに駆けつけよ。すなわち、知恵の端の部分だけでも求めよ。足を嫌ってはならない。かの女は衣の房に触れて癒やされた(ルカ8:44)。涙によって罪を告白せよ。かの天上の正義が、あなたについてもこう言うがよい。
Liber VI, Caput XVIII
第6巻 第XVIII章PL 15, 1673B(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Et fortasse ideo non lavit pedes suos Christus, ut eos lacrymis nos lavemus.
PL 15, 1673B(第44節)「彼女は自分の涙で私の足を濡らし、自分の髪でぬぐった」。そしておそらく、キリストが自分の足を洗わなかったのは、我々がそれを涙で洗うためである。
Bonae lacrymae, quae non solum nostrum possunt lavare delictum, sed etiam Verbi coelestis rigare vestigium; ut gressus ejus in nobis exuberent.
PL 15, 1673B善い涙である。それは我々の罪を洗い流せるだけでなく、天上の言葉の足跡をも潤し、その歩みが我々のうちで満ちあふれるようにするからである。
Bonae lacrymae, in quibus non solum redemptio peccatorum, sed etiam refectio est justorum, justi enim vox est: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI, 4) .
PL 15, 1673B善い涙である。そこには罪の贖いだけでなく、義人たちの回復もある。「私の涙は、昼も夜も私の糧となった」(詩篇41:4)とは、義人の声だからである。
Liber VI, Caput XIX
第6巻 第XIX章PL 15, 1673CEt si ad caput Christi accedere non potes, tangat pedibus suis caput tuum Christus. Et fimbria ejus curat, et pedes curant. Expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. Non mediocres capilli sunt, qui possunt tergere pedes Christi.
PL 15, 1673Cもしあなたがキリストの頭に近づくことができないなら、キリストが、その足であなたの頭に触れるがよい。彼の衣の房も癒やし、足も癒やす。髪を広げ、体のあらゆる尊厳を彼の前に敷き広げよ。キリストの足をぬぐえる髪は、並の髪ではない。
Testatur hoc ille, qui quamdiu capillos habuit, vinci nequivit (Jud. XVI, 5 et seq.) . Denique et mulierem decalvatam orare non decet (I Cor. XI, 5) .
PL 15, 1673Cこのことを証しするのは、髪を持っている間は打ち負かされることのなかった者である(士師記16:5以下)。実に、髪を剃られた女が祈ることはふさわしくない(一コリント11:5)。
Habeat plane capillos quibus Christi circumvolvat vestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris sapientiae pedes tergat; ut extremo saltem rore divinae virtutis humescant, figat justitiae pedibus oscula sua. Non mediocris haec meriti est, de qua potest dicere Sapientia:
PL 15, 1673C彼女が、キリストの足跡を巻きつけるための髪を持つがよい。自らの美しさの巻き毛と、知恵の気品によって足をぬぐい、せめて神の力の最後の露で〔髪が〕潤うように〔humescant の主語は定かでない。髪と取ったが、足とも取れる〕。そして正義の足に自分の口づけを押し当てるがよい。これは並ならぬ功績の女であり、知恵は彼女についてこう言うことができる。
Liber VI, Caput XX
第6巻 第XX章PL 15, 1673D(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, ut aliud nisi justitiam diligere nesciat, ut aliud nisi castitatem libare nesciat, ut aliud nisi pudicitiam osculari nesciat. Osculum enim mutui amoris indicium est: osculum pignus est charitatis.
PL 15, 1673D(第45節)「私が入ってから、彼女は私の足に口づけすることをやめなかった」。彼女が、知恵のほかは語ることを知らず、正義のほかは愛することを知らず、貞潔のほかは献げること〔libare は「味わう」とも読める〕を知らず、貞潔のほかは口づけすることを知らないようにするためである。口づけは、相互の愛のしるしだからである。口づけは愛の担保である。
Liber VI, Caput XXI
第6巻 第XXI章PL 15, 1674A(Vers. 46.) Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi: denique adhuc Simon non unxerat. Sed beatior quae unxit unguento; multorum enim florum in unum collecta gratia spargit odorum varias suavitates.
PL 15, 1674A(第46節)油ででもキリストの足に塗ることのできる者は幸いである。実に、シモンはなお塗っていなかった。しかし、香油で塗った女はさらに幸いである。多くの花が一つに集められた魅力が、さまざまな香りの甘い匂いを広げるからである。
Et fortasse istud unguentum non alius possit nisi Ecclesia sola deferre, quae diversi spiraminis innumerabiles flores habet: quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit.
PL 15, 1674Aおそらくこの香油は、教会だけがもたらすことができるだろう。教会は、種々の息吹の無数の花を持ち、罪人の姿を受けるのも当然である。キリストもまた罪人の姿を取ったからである。
Liber VI, Caput XXII
第6巻 第XXII章PL 15, 1674A(Vers. 47.) Et ideo nemo tantum potest diligere, quantum illa quae in pluribus diligit. Nec Petrus ipse qui dixit: Domine, tu nosti quia diligo te (Joan. XXI, 17) . Nec Petrus ipse qui doluit quia interrogatus est: Amas me (ibid.) ?
PL 15, 1674A(第47節)それゆえ、より多くのことにおいて愛する女ほどに愛することのできる者は、誰もいない。「主よ、汝は、私が汝を愛していることを知っている」と言ったペトロ自身もそうではない(ヨハネ21:17)。「私を愛するか」と尋ねられて心を痛めたペトロ自身もそうではない(ヨハネ21:17)。
Quod enim manifestum erat, nolebat quasi incognitum quaeri. Ergo nec Petrus ipse, quia Ecclesia dilexit in Petro. Nec Paulus ipse, quia Paulus quoque ejus est portio. Et tu plurimum dilige, ut et tibi plurimum remittatur.
PL 15, 1674A実に、ペトロは、明らかなことを、知られていないことのように問われるのを望まなかった。それゆえペトロ自身でもない。教会がペトロにおいて愛したからである。パウロ自身でもない。パウロもまた教会の一部だからである。あなたもまた、最も多く愛せよ。あなたにも最も多く赦されるように。
Multum peccavit Paulus, qui etiam persecutor fuit: sed multum dilexit, qui usque ad martyrium perseveravit. Remissa sunt ei peccata multa; quia et ipse dilexit multum, qui sanguini proprio pro Dei nomine non pepercit.
PL 15, 1674Bパウロは多く罪を犯した。迫害者でもあったからである。しかし多く愛した。殉教に至るまで耐え抜いたからである。彼には多くの罪が赦された。彼自身も多く愛したからである。神の名のために自分の血を惜しまなかった者である。
Liber VI, Caput XXIII
第6巻 第XXIII章PL 15, 1674B(Vers. 39.) Vide oeconomiam: in domo Pharisaei peccatrix glorificatur: in domo Legis et prophetae non pharisaeus, sed Ecclesia justificatur; pharisaeus enim non credidit, ista credebat.
PL 15, 1674B(第39節)経綸を見よ。ファリサイ派の人の家で、罪人の女が栄光を受ける。律法と預言者の家で、義とされるのはファリサイ派の人ではなく、教会である。ファリサイ派の人は信じなかったが、この女は信じていたからである。
Denique ille dicebat: Si esset hic propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum. Domus autem Legis Judaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis.
PL 15, 1674B実に、かの者は言っていた。「もしこの者が預言者なら、自分に触れているこの女が誰で、どういう者か、きっと知っているはずだ」。ところで、律法の家とはユダヤであり、それは石の上にではなく、心の板に書かれる〔quae の先行詞は定かでない。ユダヤと取ったが、律法とも取れる〕。
In hac justificatur Ecclesia jam Lege major; Lex enim peccatorum nescit remissionem; Lex mysterium non habet quo occulta mundantur; et ideo quod in Lege minus est, consummatur in Evangelio. (Vers. 41.) Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
PL 15, 1674Cこの家において、すでに律法より大いなるものとなった教会が義とされる。律法は罪の赦しを知らず、律法は、隠れたものが清められる奥義を持たないからである。それゆえ、律法に足りないものは、福音において完成される。(第41節)彼は言う。「ある金貸しに二人の債務者がいた。一人は五百デナリを負い、もう一人は五十デナリを負っていた」。
Liber VI, Caput XXIV
第6巻 第XXIV章PL 15, 1674CQui sunt isti debitores duo, nisi populi duo: unus ex Judaeis, alter ex gentibus feneratori illi thesauri coelestis obnoxii? Unus, inquit, debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
PL 15, 1674Cこの二人の債務者とは、二つの民でなくて何であろう。一つはユダヤ人から、もう一つは諸国民から出た民であって、かの天上の宝の金貸しに負い目がある。彼は言う。「一人は五百デナリを負い、もう一人は五十デナリを負っていた」。
Non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum.
PL 15, 1674Cこのデナリは並のものではない。そこには王の像が刻まれ、皇帝の戦勝記念碑が刻印されている。
Non materialem feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera virtutum: quarum meritum gravitatis pondere, justitiae specie, sono confessionis expenditur.
PL 15, 1674C我々がこの金貸しに負っているのは、物としての金銭ではなく、功績の群れ、徳の銅貨である。その功績の価値は、重々しさの重さ、正義の姿、告白の音によって量られる。
Vae mihi si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic integrum debitum possit exsolvere, vae mihi si non petiero: Concede mihi debitum (Matth. VI, 12) !
PL 15, 1674D私は、受けたものを持っていないなら災いである。あるいは、この金貸しに負債を完全に支払える者はほとんどいないのだから、私が願わないなら災いである。「私に負債を免じよ」(マタイ6:12)。
Non enim nos ita Dominus orare docuisset, ut peteremus dimitti nobis nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.
PL 15, 1674D主は、我々の負債が赦されるよう願うことを、あのように祈りとして教えはしなかったであろう。もし、ふさわしい債務者となる者がほとんどいないことを知らなかったなら。
Liber VI, Caput XXV
第6巻 第XXV章PL 15, 1675ASed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita sunt eloquia Dei, nobis creditur partus Virginis. Habes talentum Virginis partum: habes fidei centesimum fructum.
PL 15, 1675Aしかし、より多く負っているこの民とは誰か。より多く委ねられた我々でなくて誰であろう。かの人々には神の託宣が委ねられ、我々にはおとめの出産が委ねられている。あなたはタラントとしておとめの出産を持ち、信仰の百倍の実を持つ。
Creditus est Emmanuel nobiscum Deus, credita Domini crux, mors, resurrectio. Et si Christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen specialiter passus est; quia pro Ecclesia passus est. Itaque non est dubium quod plus debeat qui plus accepit.
PL 15, 1675Aインマヌエル、すなわち我々とともにいる神が委ねられ、主の十字架、死、復活が委ねられた。キリストはすべての人のために受難したが、特に我々のために受難した。教会のために受難したからである。それゆえ、より多く受けた者がより多く負うことは、疑いない。
Et secundum homines plus fortasse offendit, qui plus debuerit: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit: si tamen gratiam consequatur.
PL 15, 1675Aまた人間から見れば、より多く負った者は、おそらくより多く罪を犯した。しかし主の慈しみによって事情は変わり、より多く負っていた者がより多く愛するようになる。もっとも、恩寵を得ればである。
Gratiam enim et qui reddit, habet: et qui habet in eo ipso quod habet, solvit; nam et reddendo habetur, et habendo redditur (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 44) .
PL 15, 1675B恩寵は、返す者も持っているし、持つ者は、持っているそのことにおいて返す。返すことによって持たれ、持つことによって返されるからである(参照、アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第1巻第44章)。
Liber VI, Caput XXVI
第6巻 第XXVI章PL 15, 1675BEt ideo quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, (quid enim referamus pro susceptae carnis injuria? quid pro verberibus? quid pro cruce, obitu, sepultura?) vae mihi si non dilexero! Audeo dicere: non reddidit Petrus, et ideo plus dilexit.
PL 15, 1675Bそれゆえ、神にふさわしく返せるものは何もないのだから(実に、我々は、引き受けた肉の屈辱に対して何を返そうか。鞭打ちに対して何を、十字架、死、埋葬に対して何を返そうか)、私が愛さないなら災いである。私は敢えて言う。ペトロは返さなかった、それゆえより多く愛した、と。
Non reddidit Paulus? Reddidit quidem mortem pro morte, sed alia non reddidit; quia multa debebat. Audi ipsum dicentem quia non reddidit: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34) ?
PL 15, 1675Bパウロは返さなかったのか。たしかに死に対して死を返したが、ほかのものは返さなかった。多くを負っていたからである。返さなかったと言う彼自身の言葉を聞け。「誰が先に彼に与え、その者に報いがなされようか」(ローマ11:34)。
Reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso habemus omnia? Reddamus ergo amorem pro debito, charitatem pro munere, gratiam pro sanguinis pretio; plus enim diligit cui donatur amplius.
PL 15, 1675Bたとえ我々が、十字架に対して十字架を、葬りに対して葬りを返すとしても、我々は、すべてを彼から、彼によって、彼のうちに持っているものを、返すことになるだろうか。それゆえ、負債に対して愛を、賜物に対して愛を、血の代価に対して感謝〔gratia〕を返そう。より多く与えられた者は、より多く愛するからである。
Liber VI, Caput XXVII
第6巻 第XXVII章PL 15, 1675CSed revertamur ad illam superiorem, cujus consilium adhuc nec apostoli intelligunt, quod erat absconditum a saeculis in Deo: Quis enim cognovit sensum Domini (Ibid.) ?
PL 15, 1675Cしかし、かの上なる女に戻ろう。その計画を、使徒たちさえまだ理解しておらず、それは世々の前から神のうちに隠されていた。「実に誰が主の思いを知ったか」(ローマ11:34)。
Conquerebantur ergo discipuli quia mulier super caput effudit unguentum, et quaerebantur dicentes: Quare hoc sic periit? Potuit enim venumdari pretio, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 8) .
PL 15, 1675Cそれゆえ弟子たちは、女が頭の上に香油を注いだことに不平を言い、こう言って苦情を述べた。「なぜこれはこのように無駄になったのか。高い値で売られて、貧しい人々に与えられることもできたのに」(マタイ26:8)。
Quid utique displicuerit Christo in eorum sermonibus, non poteris deprehendere, nisi mysterium intelligas; luxuriosi enim hominis, vel potius non hominis est olere unguentum. Certe et ipsi qui olent, ungere se, non perfundere solent.
PL 15, 1675C彼らの言葉のうち、何がキリストの気に入らなかったかを、あなたは、奥義を理解しなければ見抜けないだろう。香油の香りを放つことは、放縦な人、いや、むしろ人でない者のすることだからである。確かに、香りを放つ者たち自身でさえ、身に塗るのが常で、浴びるほどかけるのではない。
Quid ergo displicuit quia dictum est: Potuit hoc venumdari pretio, et dari pauperibus (Matth. XXV, 40) ? Certe et ipse supra dixerat: Quidquid uni minimorum horum fecistis, et mihi fecistis. Sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.
PL 15, 1675Dでは、「これは高い値で売られて、貧しい人々に与えられることもできた」と言われたことの、何が気に入らなかったのか(マタイ25:40)〔ミーニュの引照は第一の引用のあとに刷られているが、その箇所は次の言葉にあたる〕。確かに、彼自身が先に言っていた。「汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」。しかし彼は、自分の死を貧しい人々のために差し出していた。
Liber VI, Caput XXVIII
第6巻 第XXVIII章PL 15, 1675DNon est igitur simplex figura; et ideo respondit illis Dei Verbum: Quid molesti estis huic mulieri? . . . . . Semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper (Matth. XXVI, 10 et 11) . Semper ergo tecum pauperem habes, et ideo benefac.
PL 15, 1675Dそれゆえこれは単純な象りではない。だから神の言葉は彼らに答えた。「なぜこの女を煩わせるのか。……貧しい人々はいつも汝らとともにいるが、私はいつもいるわけではない」(マタイ26:10、11)。それゆえあなたは、いつもあなたとともに貧しい人を持っている。だから善を行え。
Num igitur differre pauperem debes; quia semper tecum est, cum tibi Propheta dicat: Ne dixeris pauperi . . . . Cras dabo (Prov. III, 28) ?
PL 15, 1675Dでは、貧しい人がいつもあなたとともにいるからといって、あなたはその人を先に延ばしてよいのか。預言者がこうあなたに言うのに。「貧しい人に言ってはならない。……明日与えよう、と」(箴言3:28)。
Sed ille de sola misericordia locutus est: hic autem misericordiae fidem praetulit, quae tunc habet meritum, si fide praecedente, conferatur. Mittens enim unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12) . Non ergo unguentum Dominus, sed charitatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probavit.
PL 15, 1676Aしかし、かの者は慈しみについてだけ語ったが、この者は慈しみよりも信仰を優先した。慈しみは、信仰が先行して施されるときに功績を持つのである。「彼女は、私の体にこの香油を注いで、私を葬るために〔これを〕した」(マタイ26:12)。それゆえ主は、香油を愛したのではなく、愛を愛し、信仰を受け入れ、へりくだりを是認した。
Liber VI, Caput XXIX
第6巻 第XXIX章PL 15, 1676AEt tu si desideras gratiam, charitatem auge: mitte in corpus Jesu fidem resurrectionis, odorem Ecclesiae, communis charitatis unguentum; et ita progrediens pauperi dabis.
PL 15, 1676Aあなたも、恩寵を望むなら、愛を増せ。イエスの体に、復活への信仰、教会の香り、共通の愛の香油を注げ。そうして進んでから、貧しい人に与えよ。
Plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam affluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris: si ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo.
PL 15, 1676Aその金銭は、あふれる余剰として分け与えるのでなく、益となるべきものとして、キリストの名によって施すなら、あなたにより益となる。貧しい人に渡すとき、同時にキリストに差し出すように渡すなら。
Non ergo juxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum: littera enim occidit (II Cor. III, 6) ; sed secundum spiritum, quia spiritus vita est.
PL 15, 1676Bそれゆえ、頭に注がれた香油を、字義どおりにのみ受け取ってはならない。「文字は殺す」(二コリント3:6)からである。霊に従って受け取れ。霊は生命だからである。
Liber VI, Caput XXX
第6巻 第XXX章PL 15, 1676BQuod ergo istius mulieris unguentum est? Quis hoc audire potest? Quis tales aures habet, ut dicente Jesu verbum quod accepit a Patre, immo qui ipse Verbum est, possit tantam mysterii altitudinem capere? Et discipuli ex parte intelligunt, etsi non totum intelligant.
PL 15, 1676Bそれでは、この女の香油とは何か。誰がこれを聞くことができるか。イエスが、父から受けた言葉、いや、彼自身が言葉である者を語るとき、奥義のこれほどの深さを捉えうる耳を、誰が持つだろうか。弟子たちも部分的には理解するが、すべてを理解するわけではない。
Unde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem gentium debuisse, quae sanguinis Dominici tantum pretio debebatur; quod videtur verisimile.
PL 15, 1676Bそこで、ある人々は、弟子たちがこう言ったと考えている。香油の代価によって、諸国民の信仰が買い取られるべきだった、と。ところがその信仰は、主の血の代価だけに負うものであった。これはもっともらしく見える。
Denique Joannes Evangelista inducit sermone Judae Iscariotis aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes: Potuit enim venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus (Joan. XII, 5) .
PL 15, 1676B実に、福音書記者ヨハネは、イスカリオテのユダの言葉によって、その香油が三百デナリと見積もられたと述べる。あなたが見るとおり、「三百デナリで売られて、貧しい人々に与えられることもできたのに」(ヨハネ12:5)。
Trecenta autem aera crucis insigne declarant: sed Dominus non perfunctoriam mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium mavult.
PL 15, 1676C三百という銅貨は、十字架の印を示している〔三百を表すギリシア文字タウ(T)が十字架の形をしていることを言う〕。しかし主は、奥義へのおざなりな予知を求めるのではなく、信じる者たちの信仰が自分のうちに共に葬られることを望む。
Liber VI, Caput XXXI
第6巻 第XXXI章PL 15, 1676CId tamen de caeterorum apostolorum vocibus intelligimus: Judas autem condemnatur avaritiae, qui pecuniam Dominicae praetulit sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, erravit tam cara auctione: vili vult aestimari se Christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper deterreatur.
PL 15, 1676Cしかし我々は、これを他の使徒たちの言葉について理解する。ユダはしかし、貪欲のゆえに断罪される。彼は金銭を主の埋葬より優先した。たとえ受難について感じ取っていたとしても、これほど高価な競売で誤った。キリストは、自分が安い値で評価されることを望む。すべての人に買い取られ、貧しい人が誰も怖気づくことのないようにである。
Gratis, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Pecuniam non quaerit divitiarum altitudo, sed gratiam. Ipse nos pretioso sanguine redemit, non vendidit.
PL 15, 1676C彼は言う。「汝らは無償で受けた、無償で与えよ」(マタイ10:8)。富の深みが求めるのは、金銭ではなく恩寵である。彼は我々を尊い血で贖ったのであって、売ったのではない。
De quo plenius diceremus, nisi a nobis ipsis tractatum alibi recordaremur (Lib. III de Spiritu sancto, cap. 18) .
PL 15, 1676Cこれについては、もし我々自身が別の箇所で論じたことを思い出さなければ、さらに詳しく述べたであろう(『聖なる霊について』第3巻第18章)。
Liber VI, Caput XXXII
第6巻 第XXXII章PL 15, 1676DErgo secundum dicta Domini, In quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) , quos nemo potuit praevidere, operari me oportet in sepulturam ejus; ut caro ejus requievisse, non corruptionem vidisse credatur: et mors corporis ejus ita domum nostram odore sui compleat, ut credamus quia in manus Patris commendavit spiritum suum, et a morte sequestrata divinitas corporalium non subiit consortium passionum.
PL 15, 1676Dそれゆえ、主の言葉に従い、「彼のうちには、知恵と知識の宝が隠されている」(コロサイ2:3)とあるとおり、誰も予見できなかったその宝のために、私は彼の埋葬に尽くさねばならない。彼の肉が安らいだのであって、朽ちるのを見たのではないと信じられるように。そして、彼の体の死が、その香りでこのように我々の家を満たし、父の手に自分の霊をゆだねたこと、また、死から切り離された神性は、体に属する受難の共有に服さなかったことを、我々が信じるように。
Liber VI, Caput XXXIII
第6巻 第XXXIII章PL 15, 1677AIntellige quemadmodum corpus filii unguentum oleat. Corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. Corpus ejus traditiones sunt Scripturarum. Corpus ejus Ecclesia est. Corporis ejus odor sumus; et ideo decet ut mortem corporis ejus ornemus.
PL 15, 1677A子の体がどのように香油の香りを放つかを理解せよ。その体は、脱ぎ捨てられたものであって、失われたものではない。その体とは、聖書の伝承である。その体とは、教会である。我々は、その体の香りである。それゆえ、その体の死を飾るのがふさわしい。
Etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. Ornabo corpus ejus, si fiam sermonum ejus praedicator, et possim gentibus crucis aperire mysterium.
PL 15, 1677Aたとえその死が我々の飾りを求めなくても、貧しい人々は求める。私は彼の体を飾る。彼の言葉の宣教者となり、諸国民に十字架の奥義を開くことができるなら。
Ornavit ille qui dixit: Quia praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23 et 24) .
PL 15, 1677Aそれを飾ったのは、こう言った者である。「我々は、十字架につけられたキリストを宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、諸国民には愚かさであるが、召された者たち自身、ユダヤ人にもギリシア人にも、神の力、神の知恵であるキリストを」(一コリント1:23、24)。
Ornatur crux, cum id quod per imperitiam stultum putatur, per Evangelium sapientius aestimatur; ut possimus docere quemadmodum virtus adversaria per crucem Domini destruatur. Misi in Domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.
PL 15, 1677A十字架が飾られるのは、無知のゆえに愚かだと思われているものが、福音によってより賢いと評価されるときである。そうして我々は、敵対する力が主の十字架によってどのように滅ぼされるかを教えることができる。私が主の体に香油を注ぐと、死んだと思われていたものが香り始める。
Liber VI, Caput XXXIV
第6巻 第XXXIV章PL 15, 1677BIdeo unusquisque adoriatur emere labore suo, nisuque virtutum alabastrum unguenti, non vile aliquod atque commune, sed pretiosum unguentum alabastri, et unguentum pisticum.
PL 15, 1677Bそれゆえ、各人は、自分の労苦と、徳の努力によって、香油の石膏の壺を買い求めることに取りかかるがよい。それも、何か安っぽくありふれたものではなく、石膏の壺の貴重な香油、すなわちピスティコスの香油〔pisticum はギリシア語に由来する語で、意味は定かでない。「信仰の」とも読める〕を。
Si enim quis fidei congreget flores, et praedicet Jesum Christum crucifixum: in omnem Ecclesiam, quae Christi corpus est, mundo mortua, requiescens Deo, fidei suae transfundit unguentum.
PL 15, 1677B実に、もし誰かが信仰の花を集め、十字架につけられたイエス・キリストを宣べ伝えるなら、全教会に——それはキリストの体であり、世に対して死に、神のうちに安らぐ——自分の信仰の香油を注ぎ込むことになる。
Olere incipit tota domus Domini passionem: olere incipit mortem: incipit olere resurrectionem; ut possit unusquisque ex hoc sacrae plebis numero dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) .
PL 15, 1677B主の家の全体が、受難の香りを放ち始め、死の香りを放ち始め、復活の香りを放ち始める。この聖なる民の数のうちの誰もが、こう言うことができるように。「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることは、決してあってはならない」(ガラテヤ6:14)。
Spirat odor, redolet unguentum in corpore, si quis possit (atque utinam ego possim) confidenter loqui: Mihi autem mundus crucifixus est (Ibid.) .
PL 15, 1677Bもし誰かが(私もそうできるようにと願うが)確信をもってこう語れるなら、香りは漂い、香油は体のうちで香る。「しかし私にとって、世界は十字架につけられた」(ガラテヤ6:14)。
Non amanti divitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Jesu Christi: non amanti quae videntur, sed quae non videntur: non cupido vitae, sed ei qui festinat dissolvi, et cum Christo esse, crucifixus est mundus.
PL 15, 1677C富を愛さず、世の名誉を愛さず、自分のものを愛さずイエス・キリストのものを愛し、見えるものを愛さず見えないものを愛する者にとって、また、命を貪るのでなく、解かれてキリストとともにいることを急ぐ者にとって、世界は十字架につけられている。
Hoc est enim crucem tollere, et sequi Christum; ut et nos commoriamur et consepeliamur cum eo; ut unguentum quod ista mulier in sepulturam ejus misit, olere possimus. Non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen.
PL 15, 1677C実にこれが、十字架を取り、キリストに従うことである。我々も彼とともに死に、ともに葬られ、この女が彼の埋葬のために注いだ香油を、香らせることができるように。この香油は並のものではない。それによって、キリストの名が遠く広くまで広がるからである。
Unde etiam prophetice dictum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2) . Ideo exinanitum, ut majore fides odore fragraret.
PL 15, 1677Cそこで、預言的にもこう言われた。「汝の名は、注ぎ空けられた香油である」(雅歌1:2)。注ぎ空けられたのは、信仰がより大きな香りで薫るためである。
Liber VI, Caput XXXV
第6巻 第XXXV章PL 15, 1677DEx hac ergo muliere intelligimus illud Apostolicum quid sit: Superabundavit peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20) . Nam si in ista muliere non superabundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnovit enim peccatum, et detulit gratiam.
PL 15, 1677Dそれゆえ、この女から、我々は使徒のあの言葉の意味を理解する。「罪が満ちあふれたのは、恩寵が満ちあふれるためである」(ローマ5:20)。実に、この女において罪が満ちあふれていなければ、恩寵も満ちあふれていなかっただろう。彼女は罪を認め、恩寵をもたらしたからである。
Et ideo Lex necessaria; per Legem enim peccatum agnovi. Si Lex non fuisset, peccatum lateret. Agnoscendo peccatum, veniam peto. Per Legem ergo genera peccatorum, praevaricationis quoque crimen agnosco, curro ad poenitentiam, gratiam consequor. Lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam.
PL 15, 1677Dそれゆえ律法は必要である。実に、律法によって私は罪を知った。律法がなければ、罪は隠れたままだったろう。罪を認めることで、私は赦しを求める。それゆえ、律法によって私は罪の種類を、背反の罪状をも知り、悔い改めへと走り、恩寵を得る。それゆえ律法は善の創始者であり、恩寵へと送り出すものである。
Liber VI, Caput XXXVI
第6巻 第XXXVI章PL 15, 1678A(Cap. VIII. -- Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. Moralis magister qui de se caeteris praebet exemplum, atque ipse praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum.
PL 15, 1678A(第8章第21節)「私の母、私の兄弟とは、神の言葉を聞いて行う者たちである」。道徳の師は、自分についてほかの者たちに模範を示し、自分自身が教え導く者であり、同時に自分の戒めの実行者でもある。
Praescripturus enim caeteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam, non est Filio Dei dignus, sententiae huic primus ipse se subjicit: non quo maternae refutet pietatis obsequia (ipsius enim praeceptum est (Exod. XX) , Qui non honoraverit patrem aut matrem, morte moriatur ), sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat.
PL 15, 1678A実に、父と母を捨てない者は神の子にふさわしくないと、ほかの者たちに命じようとして、彼はまず自分がこの言葉に従う。母の敬愛の務めを退けるためではなく(「父または母を敬わない者は、必ず死ぬ」というのは、彼自身の命令だからである(出エジプト記20))、むしろ、母の情よりも父の奥義に対して、より多くの負い目を自分が負っていると知っているからである。
Neque tamen injuriose refutantur parentes, sed religiosiores copulae mentium docentur esse, quam corporum.
PL 15, 1678Bしかし、親が不当に退けられているのではなく、精神の結びつきのほうが、体の結びつきよりも敬虔であると教えられているのである。
Liber VI, Caput XXXVII
第6巻 第XXXVII章PL 15, 1678BErgo non debuerant foris stare, qui Christum videre quaerebant: Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8) . Intus igitur verbum, intus est lumen. Unde et ille ait: Accedite ad Dominum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6) .
PL 15, 1678Bそれゆえ、キリストに会おうと求める者たちは、外に立っているべきではなかった。「言葉は、汝の口と汝の心のうちにあって近い」(ローマ10:8)からである。それゆえ言葉は内にあり、光は内にある。だから、あの者もこう言う。「主に近づけ、そして照らされよ」(詩篇33:6)。
Si enim foris astantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum: quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus?.
PL 15, 1678B実に、外に立っている者たちが、親として認められないなら、しかもおそらく我々への模範のために認められないのなら、我々が外に立っているとしたら、どうして我々が認められようか。
Liber VI, Caput XXXVIII
第6巻 第XXXVIII章PL 15, 1678BNec putet aliquis offendiculum esse pietatis, ubi mandatum Legis impletur: si enim relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, recte sacramentum hoc in Christo servatur et Ecclesia (Ephes. V, 31 et 32) .
PL 15, 1678B律法の命令が果たされるところに、敬愛のつまずきがあると、誰も考えてはならない。「人は父と母を離れ、その妻に結ばれ、二人は一つの肉となる」なら、この秘義はキリストと教会において正しく守られているのである(エフェソ5:31、32)。
Et ideo parentes corpori proprio non potuit anteferre. Ergo hic non (ut quidam haeretici tendiculas aucupantur) mater negatur, quae de cruce etiam agnoscitur (Joan. XIX, 26) , sed necessitudini corporali praescriptorum coelestium forma praefertur.
PL 15, 1678Cそれゆえ彼は、自分の体〔corpori proprio の指すものは定かでない。教会と取った〕よりも親を優先することはできなかった。したがって、ここでは、ある異端者たちが罠を仕掛けようと狙うように、母が否定されているのではない。母は十字架からも認められている(ヨハネ19:26)。むしろ、体の縁よりも、天の規定の形が優先されているのである。
Illud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Judaeis, ex quibus est Christus secundum carnem, Ecclesiam quae credidit, praeferendam.
PL 15, 1678Cまた、次のことを理解することも不都合ではない。すなわち、親の象りを通して、彼はユダヤ人たち——キリストは肉によればその中から出た——に対して、信じた教会が優先されるべきだと示している、ということである。
Liber VI, Caput XXXIX
第6巻 第XXXIX章PL 15, 1678CItaque qui se intelligeret propter divinum in terras venisse mysterium, Ecclesiaeque conventum, relictis navem ascendit parentibus.
PL 15, 1678Cそれゆえ、神的な奥義と教会の集いのために地上に来たと理解していた彼は、親を後にして舟に乗った。
Neque enim quisquam poterat hunc mundum enavigare sine Christo quando eos quoque quibus Dominus adest, tentationum saecularium saepe procella perturbat.
PL 15, 1678C実に、キリストなしにこの世界を航海し切れる者は誰もいなかった。主がともにいる者たちさえ、世の試みの嵐がしばしば揺さぶるからである。
Et oeconomia servatur in apostolis, ut advertas sine tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei tentatio est.
PL 15, 1678Dそして使徒たちにおいて経綸が守られている。あなたが、試みなしにはこの生の走路から移り去ることのできる者は誰もいないと悟るためである。信仰の鍛錬は試みだからである。
Liber VI, Caput XL
第6巻 第XL章PL 15, 1678DSubjecti igitur sumus nequitiae spiritalis procellis: sed quasi pervigiles nautae gubernatorem excitemus. Verum et ipsi periclitari solent. Quem igitur gubernatorem requiramus? Illum utique qui non serviat, sed imperet ventis, de quo scriptum est:
PL 15, 1678D我々は霊的な邪悪の嵐にさらされている。だが寝ずの番をする水夫のように、舵取りを呼び起こそう。もっとも、彼ら自身も危険に陥ることがよくある。ならば、どの舵取りを求めようか。もちろん、風に仕えるのではなく風に命じる者、彼についてこう書かれている者である。
Liber VI, Caput XLI
第6巻 第XLI章PL 15, 1679A(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum. Quid est surgens? Quiescebat enim: sed quiescebat corporis somno, cum intenderet divinitatis mysterio; ubi enim sapientia, ubi verbum, nihil sine verbo fit, nihil sine prudentia.
PL 15, 1679A(第24節)「しかし彼は起き上がって、風を叱った。」起き上がるとは何か。彼は休んでいたのである。だが体の眠りによって休んでいたのであって、そのとき神性の奥義に心を向けていた。知恵のあるところ、言葉のあるところには、言葉なしには何事も成らず、思慮なしには何事も成らないからである。
Liber VI, Caput XLII
第6巻 第XLII章PL 15, 1679ASupra habes, quia pernoctabat in oratione (Luc VI, 12) : quomodo hic in tempestate dormiret? Sed exprimitur securitas potestatis, quod omnibus timentibus, solus intrepidus quiescebat. Non est ergo consors naturae, qui non est consors periculi.
PL 15, 1679Aあなたは先の箇所で、彼が祈りのうちに夜を過ごしたことを見た(ルカ6:12)。ではここで、嵐の中でどうして眠っていたのか。だがそれは、権能の揺るぎなさを示すのである。すべての者が恐れる中で、彼ひとりが恐れずに休んでいた。危険を共にしない者は、本性を共にする者ではない。
Et si corpus dormit, operatur divinitas, operatur fides. Denique dicit: Modicae fidei, quare dubitastis (Matth. VIII, 26) ? Et bene arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeret, perire non possit.
PL 15, 1679A体が眠っていても、神性は働き、信仰は働く。実に彼は言う。「信仰の薄い者たちよ、なぜ疑ったのか」(マタイ8:26)。キリストがそこにいるのに恐れていた者たちが責められるのは当然である。キリストに寄りすがる者が滅びることはありえないからである。
Liber VI, Caput XLIII
第6巻 第XLIII章PL 15, 1679BErgo confirmavit fidem, refudit tranquillitatem. Ventum cessare praecepit, non aquilonem, non africum: sed illum utique ventum, cui dictum est ab angelo Michaele in epistola Judae: Imperet tibi Dominus (Judae IX) .
PL 15, 1679Bこうして彼は信仰を堅め、静けさを注ぎ返した。風が止むよう命じたが、それは北風でも、アフリカ風〔南西の風〕でもない。ユダの手紙で天使ミカエルによってこう言われた、まさにその風である。「主が汝を叱責するように」(ユダ9)。
Unde etiam sanctus Matthaeus: Imperavit, inquit, vento et mari (Matth. VIII, 26) . Atque utinam in nobis flatus ejus asperos cohibere dignetur; ut fluctuanti vitae refusa tranquillitas naufragii metum demat!
PL 15, 1679Bそれゆえ聖マタイも言う。「風と海に命じた」(マタイ8:26)。願わくは、その荒々しい息吹を我々のうちで抑えてくれるように。そして、揺れ動く生に注ぎ返された静けさが、難破の恐れを取り除くように。
Et si jam non dormiat sui corporis somno, caveamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat et quiescat.
PL 15, 1679Bまた、彼がもはや自らの体の眠りで眠らないとしても、我々の体の眠りによって、彼が我々に対して眠り、休むことのないよう警戒しよう。
Liber VI, Caput XLIV
第6巻 第XLIV章PL 15, 1679BEt quoniam quae loco superiori perstrinximus, delibasse satis est: nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione Gerasenorum daemoniis afflatos Christo occurrisse cognovimus (Ibid., 28) , hic autem sanctus Lucas unum inducit, eumdemque nudum (nudus enim est quicumque tegumentum naturae suae et virtutis amisit), qua ratione evangelistae de numero dissonare videantur, non otiose praetereundum, sed requirendum arbitror.
PL 15, 1679B前の箇所で簡単に触れたことは、軽く扱えば十分であるから、今は次の点を取り上げる。マタイによる福音書では、ゲラサ人の地で悪霊に憑かれた二人の人がキリストに出会ったことを我々は知っている(マタイ8:28)。ところがここで聖ルカは一人だけを登場させ、しかもその人は裸である(自らの本性と徳の覆いを失った者は、誰でも裸だからである)。福音書記者たちが人数について食い違うように見えるのはどういう理由からか。これは見過ごさず、探究すべきだと私は考える。
Et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; vir enim iste qui habebat daemonium, populi figura gentilis est, opertus vitiis, nudus errori, pateus crimini.
PL 15, 1679C人数は食い違っても、奥義は一致している。悪霊に取り憑かれていたこの人は、異邦人の民の象りである。悪徳に覆われ、迷いに裸で、罪に対して開かれている〔刷りの文字が欠けているが patens と読む〕。
Duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt; quoniam cum tres filios Noe generaverit, Sem, Cham, et Japhet (Gen. IX, 18) ; Sem tantum familia in possessionem adscita est Dei.
PL 15, 1679Cあの二人もまた、同じく異邦人の民の象りを受ける。ノアが三人の子、セム、ハム、ヤフェトをもうけたのに(創世記9:18)、セムの家だけが神の所有として迎え入れられたからである。
Ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat; benedictus alter, quod aversus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem pietate texisset, et fraterni maledictum seminis eluisset. (Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
PL 15, 1679Cその二人から、異なる諸民族の民が芽生えた。そのうち一方は、裸にされた父を覆わなかったために呪われた。他方は、顔をそむけてはいたが、裸にされた父の恥を目に取り込まぬよう、それでも敬愛に導かれて父を覆い、兄弟の種族にかかった呪いを洗い流したゆえに祝福された。(第27節)「彼は長い年月にわたって〔悪霊に〕駆り立てられていた」と言う。
Liber VI, Caput XLV
第6巻 第XLV章PL 15, 1680AUt pote qui a diluvio usque ad adventum Domini vexabatur, furore dementi rumpens vincula naturae.
PL 15, 1680Aというのも、彼は洪水から主の到来まで苦しめられ、狂った怒りによって本性の絆を断ち切っていたからである。
Nec immerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse significavit (Matth. VIII, 28) , siquidem talium animae in quibusdam habitare videntur tumulis sepulcrorum?
PL 15, 1680A聖マタイが、彼らが墓場に住んでいたと示した(マタイ8:28)のも当然ではないか。そのような者たちの魂は、墓の塚のあるものに住むと見られるからである。
Quid enim aliud sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus Dei verba non habitant? Agebatur ergo in loca deserta, spiritalium scilicet infecunda virtutum; profugus a Lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.
PL 15, 1680A不信の者たちの体は、神の言葉が住まない、いわば死者の墓でなくて何であろうか。それゆえ彼は人気のない場所へ駆り立てられた。すなわち、霊的な徳に実りのない所へである。律法から逃れ、預言者たちから切り離され、恩寵から遠ざけられていた。
Liber VI, Caput XLVI
第6巻 第XLVI章PL 15, 1680B(Vers. 30-33.) Non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat incursu; quae cum Dominum vidisset, cognovissetque praescia Dominici adventus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut introeundi in porcos acciperet facultatem.
PL 15, 1680B(第30–33節)彼は一つの悪霊だけでなく、一軍団全体の襲撃に苦しめられていたからである。その軍団は、主を見て、主の到来の時に自分たちが深淵に突き落とされると予知して悟り、豚の中に入る許しを得ようと願い始めた。
Et primum clementiam Domini debemus advertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae.
PL 15, 1680Bまず我々は、主の寛容に注意しなければならない。主は誰をも先に断罪せず、一人ひとりが自らの刑罰の張本人なのである。
Non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt; quia coelestis luminis claritatem sustinere non poterant; ut qui oculos dolent, radium solis ferre non possunt; sed tenebrosa eligunt, et splendentia derelinquunt.
PL 15, 1680B悪霊たちは豚の中へ送られたのではなく、自分たちで願ったのである。天の光の輝きに耐えられなかったからである。目を病む者が太陽の光線に耐えられないのと同じように、暗いものを選び、輝くものを捨てる。
Fugiant ergo daemones splendorem lucis aeternae, et ante tempus debita sibi tormenta formident, non praedivinantes quae futura sunt, sed quae prophetata sunt recordantes; dixit enim Zacharias: Et erit in illa die, disperdet Dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum . . . . . et spiritum immundum exuram de terra (Zach. XIII, 2) .
PL 15, 1680Bそれゆえ悪霊たちは永遠の光の輝きから逃げるがよい。そして、時の来る前から自分に定められた責め苦を恐れるがよい。彼らは未来のことを予知しているのではなく、預言されたことを思い起こしているのである。ゼカリヤは言った。「その日には、主が偶像の名を地から滅ぼし、その記憶はもはやなくなる……そして私は汚れた霊を地から焼き尽くす」(ゼカリヤ13:2)。
Docemur ergo quod non semper manebunt; ne malitia eorum in hominibus possit esse perpetua. Nunc igitur illam metuentes poenam, aiunt: Venisti . . . . . perdere nos (Matth. VIII, 29) .
PL 15, 1680Cそれゆえ我々は、彼らが永遠に居続けるのではないことを教えられる。彼らの悪意が人間たちのうちで永続しえないためである。今、彼らはあの刑罰を恐れて言う。「汝は来た……我々を滅ぼすために」(マタイ8:29)。
Sed quia adhuc esse desiderant, jam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam, petunt in porcos mitti.
PL 15, 1680Cだが彼らはなお存在することを望むので、すでに人間たちから離れつつ――その人間たちのゆえに、自分たちが刑罰を受けねばならないと知っているのである――豚の中に送られることを願う。
Liber VI, Caput XLVII
第6巻 第XLVII章PL 15, 1680CQui sunt isti porci, nisi forte illi de quibus dictum est: Nolite dare sanctum canibus, nec miseritis margaritas porcis; ne forte conculcent eas pedibus suis (Matth. VII, 6) ?
PL 15, 1680Cこの豚とは誰か。おそらくは、次のように言われた者たちではないか。「聖なるものを犬に与えるな。真珠を豚に投げるな。彼らがそれを足で踏みにじらないように」(マタイ7:6)。
Illi scilicet, qui immundorum usu animalium vocis et rationis expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverint ornamenta virtutum.
PL 15, 1681Aすなわち、汚れた動物の流儀により、言葉も理性も欠いたまま、泥にまみれた自らの生の行いによって、自然に備わった徳の飾りを汚した者たちである。
Qui impetu feruntur in praeceps; quoniam nullius meriti contemplatione revocantur: sed tamquam de superioribus ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, suffocantur in aquis, inter fluctuantia mundi istius strangulatorum in modum, intercluso pereunt spiritus commeatu; neque enim in iis qui fluido aestu voluptatum huc atque illuc feruntur incerti, ullius spiritus potest esse vitale commercium.
PL 15, 1681A彼らは勢いに駆られて断崖へ向かう。いかなる功も顧みられて呼び戻されることがないからである。むしろ、悪の坂道を通って、高い所から低い所へ突き落とされるかのように、水の中で窒息し、この世の揺れ動く波のただ中で、絞め殺される者のように、息の通い路を断たれて死ぬ。快楽の流れる熱に押されてあちらこちらへ不確かに運ばれる者たちの中には、いかなる息〔spiritus は息とも霊とも取れる〕にも、生命の交わりはありえないからである。
Liber VI, Caput XLVIII
第6巻 第XLVIII章PL 15, 1681AVidemus igitur quia homo ipse sibi est auctor aerumnae. Nam nisi quis porci more vixisset, numquam accepisset in eum diabolus potestatem; aut si accepisset, non ut perderet, sed ut probaret.
PL 15, 1681Aこうして我々は、人間自身が自らの苦難の張本人であることを見る。もし誰かが豚のように生きていなければ、悪魔はその人に対して権能を受けることは決してなかったであろう。受けたとしても、滅ぼすためではなく、試すためであったろう。
Aut fortasse quia post Domini adventum bonos jam depravare non poterat, non omnium hominum, sed levium jam quaerit interitum; ut latro non armatis insidiatur, sed inermibus; et injuriis lacessit infirmum, qui se intelligit vel a forti conteri, vel a potenti damnari.
PL 15, 1681Bあるいはおそらく、主の到来ののち、悪魔はもはや善い者たちを堕落させられないので、もはやすべての人ではなく、軽々しい者たちの滅びを求めているのである。それは、盗賊が武装した者ではなく丸腰の者を狙い、強い者には砕かれ、有力な者には断罪されると悟っている者が、弱い者に危害を加えて挑発するのと同じである。
Liber VI, Caput XLIX
第6巻 第XLIX章PL 15, 1681BSed dicit aliquis: cur hoc a Deo permittitur diabolo? At ego dico, ut boni probentur, improbi puniantur; haec enim poena peccati est.
PL 15, 1681Bしかし、誰かが言うであろう。なぜこのようなことが神によって悪魔に許されるのか。私は答える。善い者たちが試され、悪しき者たちが罰せられるためである。これは罪の刑罰だからである。
Denique lege quia immittit Dominus febrem, et tremorem, et malos spiritus, et caecitatem, et omnia flagella, juxta merita peccatorum (Deut. XXVIII, 59 et seq.) . Sed redeamus ad lectionem. (Vers. 34.) Viderunt, inquit, hoc magistri gregum, et fugerunt.
PL 15, 1681B実に読め。主が熱と震えと悪しき霊と盲目とあらゆる災厄を、罪人たちの功に応じて送ると(申命記28:59以下)。だが朗読に戻ろう。(第34節)「群れを預かる者たちはこれを見て、逃げた」と言う。
Liber VI, Caput L
第6巻 第L章PL 15, 1681CNeque enim aliquam philosophiae professores, vel principes Synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. Solus est Christus qui aufert peccata populorum; si tamen medendi patientiam non recusent.
PL 15, 1681C哲学の教師たちも会堂の長たちも、滅びゆく民にいかなる薬ももたらすことはできないからである。民の罪を取り去るのはキリストだけである。ただし、民が癒しに耐えることを拒まない場合に限る。
Caeterum curare non dignatur invitos, et cito infirmos deserit, quibus oneri videt esse praesentiam suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de civitate in qua species Synagogae videtur existere, rogabant ut discederet:
PL 15, 1681Cもっとも、彼は望まない者を癒すことを良しとせず、自分の臨在が重荷だと見る病人たちを、すぐに見捨てる。ゲラサ人の民がそうであった。会堂の姿が存在すると見られる町から出て来て、彼らは立ち去るよう願った。
Liber VI, Caput LI
第6巻 第LI章PL 15, 1681C(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur; Infirma enim mens non capit Dei verbum, nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit, et solvitur.
PL 15, 1681C(第37節)「彼らは大きな恐れに捕らえられていたからである。」弱い精神は神の言葉を受け止められず、知恵の重みに耐えられない。力尽き、崩れ落ちる。
Liber VI, Caput LII
第6巻 第LII章PL 15, 1681DEt ideo diutius molestus non fuit: sed Ascendit, et regressus est: ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a Synagoga scilicet ad Ecclesiam.
PL 15, 1681Dそれゆえ彼は、それ以上長く煩わせなかった。「彼は上り、引き返した」。すなわち、低いものから高いものへ、会堂から教会へ上ったのである。
Regressus per stagnum est, ut hic ait: aut sicut Matthaeus per fretum (Matth. IX, 1) ; inter nos enim et illos fretum magnum est. Itaque nemo de Ecclesia ad Synagogam sine periculo transit salutis.
PL 15, 1681D彼は、ここでルカが言うように、湖を渡って引き返した。マタイは、海峡を渡ってと言う(マタイ9:1)。我々と彼らとの間には大きな海峡があるからである。それゆえ、教会から会堂へ移る者は、救いの危険なしにはいられない。
Sed et ille qui de Synagoga ad Ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat.
PL 15, 1681Dしかし会堂から教会へ移ることを望む者も、自らの十字架を担うがよい。それは危難を逃れるためである。
Liber VI, Caput LIII
第6巻 第LIII章PL 15, 1682ACur autem non recipitur liberatus, sed domum redire censetur; nisi ut et jactantiae causa vitetur, et infidelibus sit exemplo, quoniam domus illa naturale sit diversorium? et ideo qui remedium sanitatis fuerat consecutus, a tumulis et sepulcris in illam spiritalem domum redire praecipitur; ut fiat Dei templum, in quo erat mentis sepulcrum.
PL 15, 1682Aところで、なぜ解放された者は受け入れられず、家に帰るよう命じられたのか。それは、自慢の機会を避けるため、また不信の者たちへの手本となるためではないか。あの家は本来の宿屋だからである。それゆえ、癒しの手当てを得た者は、塚と墓から、あの霊的な家へ帰るよう命じられる。精神の墓があった所が、神の神殿となるためである。
Liber VI, Caput LIV
第6巻 第LIV章PL 15, 1682A(Vers 41, 42.) Et ecce venit vir cui nomen Jairus, et ipse princeps Synagogae erat; et cecidit ante pedes Jesu, rogans eum ut intraret domum suam; quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur.
PL 15, 1682A(第41、42節)「見よ、その名をヤイロという人が来た。彼もまた会堂の長であった。彼はイエスの足もとにひれ伏し、自分の家に入ってくれるよう願った。彼には十二歳ほどのひとり娘がいて、その娘が死にかけていたからである。」
Reliquerat in Gerasenis Synagogam Christus, ut diximus; et quem sui non receperat, excepimus alieni, excepimus quem exspectabamus. Nec nobis igitur a quibus exspectabatur, diu defuit; nec ad illos, si rogetur, redire fastidit.
PL 15, 1682Aキリストは、すでに述べたとおり、ゲラサ人のもとに会堂を残した。そして、自分の民が受け入れなかった彼を、他の民である我々が迎え入れた。待ち望んでいた彼を我々は迎え入れたのである。それゆえ彼は、自分を待ち望んだ我々のもとにも長くは欠けておらず、請われるなら、彼らのもとへ戻ることも嫌がらない。
Vir enim iste princeps Synagogae, cui filia erat unica, pro Synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urgebatur in mortem; quia deserebatur a Christo.
PL 15, 1682Bこの人は会堂の長であり、ひとり娘を持っていた。彼は、滅びゆく会堂の癒しのために祈っていた。会堂はキリストに見捨てられたために、死へと追い立てられていたからである。
Quem putamus Synagogae principem esse, nisi Legem, cujus contemplatione Dominus Synagogam non penitus dereliquit, sed medicinam salutis credentibus reservavit?
PL 15, 1682B会堂の長とは、律法でなくて誰だと考えようか。律法を顧みて、主は会堂を完全には見捨てず、信じる者たちのために救いの薬を取っておいた。
Ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia de gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.
PL 15, 1682B神の言葉は、イスラエルの子らを救うために、この長の娘のもとへ急いでいた。だが、諸国民から集められた聖なる教会は、下劣な罪に堕ちて滅びかけていたが、他の者たちのために備えられていた癒しを、信仰によって先に奪い取った。
Liber VI, Caput LV
第6巻 第LV章PL 15, 1682BMoraliter hunc locum satis putavimus exprimendum; et ideo non illa quae dicta sunt retractamus, sed mystica brevi voluimus sermone perstringere.
PL 15, 1682Bこの箇所は、道徳の意味ですでに十分説明したと考える。それゆえ、すでに述べたことを繰り返すのではなく、奥義の意味に属することを短い語りで触れておきたい。
An non ita factum est, ut Dei Verbum cum venisset ad Judaeos, adscisceretur a gentibus, et prius ab illis qui in Lege non crediderant, in gratia crederetur?.
PL 15, 1682C神の言葉がユダヤ人のもとに来たのに諸国民に迎えられ、律法のうちで信じなかった者たちによって、まず恩寵のうちで信じられた、ということではないか。
Liber VI, Caput LVI
第6巻 第LVI章PL 15, 1682C(Vers. 43.) Nam sicut illa quae in medicis erogaverat omnem substantiam suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae, et patrimonium vitale prodegerat, sancta, verecunda, religiosa, fide promptior, pudore cunctatior; hoc est enim pudoris et fidei agnoscere infirmitatem, non desperare veniam.
PL 15, 1682C(第43節)あの女が医者たちに全財産を使い果たしたように、諸国民の会衆もまた、自然の賜物をすべて失い、生命の家産を使い尽くしていた。聖なるもの、慎み深いもの、敬虔なものであり、信仰において迅速で、恥において慎重であった。自らの弱さを認め、赦しに絶望しないことが、恥と信仰に属することだからである。
Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit.
PL 15, 1682Cそれゆえ彼女は慎み深く衣の房に触れ、忠実に近づき、敬虔に信じ、賢明に自分が癒されたことを悟った。
Sic sancta plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit, ut desereret: fidem detulit, ut crederet; devotionem exhibuit, ut rogaret; sapientiam induit, ut sanitatem suam et ipsa sentiret; fiduciam sumpsit, ut fateretur quod praeripuisset alienum.
PL 15, 1682C同じように、神を信じた諸国民の聖なる民は、罪を恥じて罪を捨て、信仰をもたらして信じ、献身を示して願い、知恵をまとって自分の癒しを自らも感じ、確信を得て、他の者のものを先に奪い取ったと告白した。
Liber VI, Caput LVII
第6巻 第LVII章PL 15, 1682D(Vers. 44.) Accessit retro. Cur autem retro tangitur Christus? An quia scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4) ?
PL 15, 1682D(第44節)「彼女は後ろから近づいた。」ではなぜ、キリストは後ろから触れられるのか。「汝は、汝の主なる神のあとに歩むであろう」と書かれているからではないか(申命記13:4)。
Quid etiam sibi vult quod et principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista fluxu sanguinis ab annis duodecim laborabat; nisi ut intelligatur quia quamdiu Synagoga viguit, laboravit Ecclesia?
PL 15, 1682Dまた、長の娘が十二歳で死にかけ、この女が十二年来の血の流れに苦しんでいたとは、何を意味するのか。会堂が栄えていた間、教会は苦しんでいた、と理解させるためではないか。
Defectus illius, hujus est virtus; quia Illorum delicto salus gentibus (Rom. XI, 11) ; et consummatio illius, hujus exordium, non naturae exordium, sed salutis: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Ibid., 25) .
PL 15, 1683A会堂の衰えは教会の力である。「彼らの罪により、救いが諸国民に」(ローマ11:11)とあるからである。会堂の終わりは教会の始まりであり、それは本性の始まりではなく救いの始まりである。「イスラエルの一部に盲目が生じた。諸国民の充満が入るまでである」(ローマ11:25)。
Non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior Synagoga quam Ecclesia; quia quamdiu illa credebat, ista non credidit, et per varias corporis atque animae passiones immedicabili remedio aegra languebat.
PL 15, 1683Aそれゆえ会堂が教会より古いのは、時においてではなく、癒しの姿においてである。会堂が信じていた間、教会は信じなかった。そして体と魂のさまざまな苦しみのうちに、癒しえない手当てのまま〔immedicabili remedio の取り方は定かでない。「手当てで癒しえないまま」の意かとも取れる〕病んで衰えていたからである。
Audivit aegrotare populum Judaeorum, sperare coepit salutis suae remedium: tempus venisse cognovit quo medicus adesset e coelo, surrexit ut occurreret Verbo, vidit quia comprimebatur a turbis; non enim credunt qui comprimunt, credunt qui tangunt.
PL 15, 1683A彼女はユダヤ人の民が病んでいると聞いて、自分の救いの薬に望みを抱き始めた。医者が天から来る時が来たと悟って、立ち上がって言葉に出会い、彼が群衆に押し迫られているのを見た。押し迫る者は信じておらず、触れる者が信じているからである。
Fide tangitur Christus, fide Christus videtur: non corpore tangitur, non oculis comprehenditur; neque enim videt, qui videns non videt; neque audit, qui ea quae audit, non intelligit; neque tangit qui non fideliter tangit. Denique ut fidem tangentis exprimeret, ait:
PL 15, 1683Bキリストは信仰によって触れられ、信仰によって見られる。体で触れられるのでも、目でとらえられるのでもない。見ていながら見ない者は見ていないのであり、聞いたことを理解しない者は聞いていないのであり、信仰をもって触れない者は触れていないのである。実に、触れる者の信仰を明らかにするために、彼は言った。
Liber VI, Caput LVIII
第6巻 第LVIII章PL 15, 1683B(Vers. 46.) Tetigit me aliquis; nam ego cognovi virtutem de me exisse. Quod est evidentis indicii, quia non intra possibilitatem conditionis humanae, atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, divinitas coarctata est: non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus exundat aeterna.
PL 15, 1683B(第46節)「誰かが私に触れた。私から力が出て行ったのを私は知った。」これは明白な証拠である。知恵は人の境遇の可能性の内に、体の囲いの内に閉じ込められたのではなく、神性は狭められたのでもない。体の狭さにとらえられず、保持されず、永遠の力は、我々の凡庸さの限界を越えてあふれ出る。
Non enim humana ope plebs gentium liberatur: sed Dei munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam inclinat aeternam.
PL 15, 1683B諸国民の民は人間の力によって解放されるのではない。諸民族の集まりは神の賜物であり、それは短い信仰によってさえ、永遠の慈しみを傾けさせる。
Nunc si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia comparatione ejus fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti ejus nequimus attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam Christi.
PL 15, 1683C今、もし我々の信仰がどれほどのものかを考え、神の子がどれほど大いなるものかを悟るなら、彼に比べて我々は衣の房にしか触れておらず、衣の上の部分には届きえないことが分かる。それゆえ、我々も癒されたいのなら、信仰によってキリストの衣の房に触れよう。
Liber VI, Caput LIX
第6巻 第LIX章PL 15, 1683CNon latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui tetigerit aversum; neque enim Deus indiget oculis ut videat, neque corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Beatus ergo qui vel extremam partem Verbi contigerit; nam totum quis potest comprehendere?
PL 15, 1683C衣の房に触れる者は誰であれ、彼に隠れることはない。背を向けて触れた者であってもそうである。神は見るために目を必要とせず、体で感じるのでもなく、すべてについての知を自らのうちに持っているからである。だから、言葉のせめて端に触れた者は幸いである。全体を誰がとらえうるだろうか。
Verum ut ad illam quae adhuc aegra est, revertamur; ne per nostram moram dum diu Christi moramur ingressum, mortua esse credatur: (Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
PL 15, 1683Cだが、なお病んでいるあの娘のもとへ戻ろう。我々がキリストの入来を長く引き延ばす間に、彼女が死んだと思われてしまわないためである。(第49節)「僕たちが来て、長に言った。『彼を煩わせるな。汝の娘は死んだ』」と言う。
Liber VI, Caput LX
第6巻 第LX章PL 15, 1684AEt primum illud consideremus quod suscitaturus mortuam, ad faciendam fidem haemorrhousam ante curavit. Et ut scias exempli gratia stetisse sanguinis fluxum: dum illa petitur, ista curatur.
PL 15, 1684Aまず次のことを考えよう。死んだ娘をよみがえらせようとして、彼は信仰を起こすために、先に出血の女を癒した。そして、血の流れが止まったのは手本のためであったことをあなたが知るように、娘が求められている間に、この女が癒される。
Sic et resurrectio temporalis in Domini passione celebratur; ut et perpetua illa credatur. Sic et Mariae paritura sterilis indicatur (Luc. I, 36) ; ut conceptura virgo credatur. Denique audivit parituram Elizabeth, nec de sua generatione dubitavit.
PL 15, 1684Aこのように、時の復活も主の受難において祝われ、永遠の復活も信じられるようになる。同様に、マリアにも、不妊の女が産もうとしていることが示される(ルカ1:36)。おとめが身ごもることが信じられるためである。実に、エリサベトが産もうとしていると聞いて、マリアは自分の子の誕生〔generatio〕について疑わなかった。
Liber VI, Caput LXI
第6巻 第LXI章PL 15, 1684AVenerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum. Adhuc et hi increduli ad resurrectionem, quam Jesus in Lege praedixit, in Evangelio complevit.
PL 15, 1684A「僕たちが来て、長に言った。『彼を煩わせるな』」と言う。これらの者たちもまた、イエスが律法で予告し、福音で成就した復活を、なお信じていなかった。
Itaque cum venisset in domum, paucos futurae arbitros resurrectionis adscivit; non enim a multis continuo est credita resurrectio. Denique dicente Domino: (Vers. 52, 53.) Non est mortua puella, sed dormit. Deridebant, inquit, eum.
PL 15, 1684Aそれゆえ、彼は家に入ると、来るべき復活の立会人として少数の者を迎え入れた。復活はたちまち多くの者に信じられたのではなかったからである。実に、主が言ったとき、(第52、53節)「少女は死んだのではない。眠っている」。彼らは彼を嘲笑した、と言う。
Liber VI, Caput LXII
第6巻 第LXII章PL 15, 1684BQuicumque enim non credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos: ubi resurrectionis fides est, non mortis est species, sed quietis.
PL 15, 1684B信じない者は誰でも嘲笑するからである。死者を死者と思う者たちは、自分たちの死者のために泣くがよい。復活の信仰のあるところには、死の姿はなく、休みの姿がある。
Nec abhorret illud Matthaei, quod ait tibicines fuisse in domo principis, et turbam tumultuantem (Matth. IX, 23) : vel quia more veteri tibicines ad incendendos excitandosque luctus videbantur adhiberi: vel quia per Legis et litterae cantilenam, exsultationem Synagoga non poterat capere spiritalem.
PL 15, 1684Bマタイが、長の家に笛吹きがいて、群衆が騒いでいたと言うのも(マタイ9:23)、これと矛盾しない。昔の習いで、笛吹きが悲嘆をかき立て、燃え上がらせるために使われたと思われるからか、あるいは、律法と文字の歌によっては、会堂は霊的な歓喜を受け止められなかったからである。
Liber VI, Caput LXIII
第6巻 第LXIII章PL 15, 1684B(Vers. 54-56.) Tenens ergo manum puellae Jesus sanavit eam, et jussit ei dari manducare. Quod est testimonium vitae; ut non phantasma, sed veritas crederetur. Beatus ille cui manum sapientia tenet.
PL 15, 1684B(第54–56節)「イエスは少女の手を取って彼女を癒し、食べ物を与えるよう命じた。」これは生命の証しであり、幻影ではなく真実であると信じられるためである。知恵に手を取られる者は幸いである。
Utinam meos quoque teneat actus, teneat manum justitia, teneat Dei Verbum, inducat in penetralia sua, spiritum avertat erroris, convertat salutis, dari mihi jubeat manducare! panis enim coelestis, Dei verbum est.
PL 15, 1684C願わくは、知恵が私の行いをも取り、正義が私の手を取り、神の言葉が取って、私を自らの奥の間に導き入れ、私から迷いの霊を遠ざけ、救いの霊へと向けかえ、私に食べ物を与えるよう命じてほしい。天のパンは神の言葉だからである。
Inde et illa sapientia quae divini corporis et sanguinis sacrosancta altaria replevit alimentis: Venite, inquit, edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5) .
PL 15, 1684Cゆえに、神の体と血の聖なる祭壇を食物で満たしたあの知恵も言う。「来て、私のパンを食べ、私が汝らのために混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。
Liber VI, Caput LXIV
第6巻 第LXIV章PL 15, 1684CQuae tamen tantae diversitatis est causa? Supra publice viduae filius suscitatur (Luc. VII, 12) , hic removentur plures arbitri.
PL 15, 1684Cではこれほどの違いの理由は何か。先には寡婦の子が公然とよみがえらされ(ルカ7:12)、ここでは多くの立会人が退けられる。
Sed puto quod in eo quoque pietas Domini declaretur; quia vidua mater unici non patiebatur moram, et ideo ne amplius afficeretur maturitas additur.
PL 15, 1684Cだが私は、ここにも主の情け深さが示されていると思う。寡婦はひとり子の母であり、遅れに耐えられなかったので、これ以上苦しませないよう、早さが加えられたのである。
Est etiam forma sapientiae, in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Judaeos, sed ex pluribus pauciores.
PL 15, 1684Dまた、これは知恵の型でもある。寡婦の子においては教会がすみやかに信じるであろうこと、会堂長の娘においてはユダヤ人も信じるだろうが、多くの者のうちの少数であることを示している。
Liber VI, Caput LXV
第6巻 第LXV章PL 15, 1685A(Cap. IX. -- Vers. 5.) Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem de pedibus vestris excutite in testimonium supra illos.
PL 15, 1685A(第9章第5節)「汝らを迎え入れない者があれば、その町を出て、汝らの足の塵をも、彼らに対する証しとして払い落とせ。」
Qualis debeat esse qui evangelizat regnum Dei, praeceptis evangelicis designatur; ut sine virga, sine pera, sine calceamento, sine pane, sine pecunia (Vers. 3) , hoc est, subsidii saecularis adminicula non requirens, fideique deditus sit, et quanto minus appetat temporalia, tanto magis speret ea sibi posse suppetere.
PL 15, 1685A神の国を宣べ伝える者がどのような者であるべきかは、福音の戒めによって示される。杖も袋も履物もパンも金も持たず(第3節)、すなわち世の助けとなる支えを求めず、信仰に身をゆだね、時のものを求めることが少ないほど、それらが自分に備わりうることを多く望むべきだというのである。
Quae possunt qui volunt ad eum derivare tractatum; ut spiritalem tantummodo locus iste formare videatur affectum, qui velut indumentum quoddam videatur corporis exuisse, non solum potestate rejecta, contemptisque divitiis, sed etiam carnis ipsius illecebris abdicatis.
PL 15, 1685A望む者は、これらをその論〔道徳の意味〕へと引き寄せることができる。すなわち、この箇所は霊的な情だけを形づくるものと見える。その情は、体のいわば衣を脱ぎ捨てたかのように見え、権力を捨て、富を軽んじるだけでなく、肉そのものの誘惑をも退けたものである。
Liber VI, Caput LXVI
第6巻 第LXVI章PL 15, 1685BQuibus primo omnium datur pacis atque constantiae generale mandatum (Vers. 4) ; ut pacem ferant, constantiam servent, hospitalis necessitudinis jura custodiant; alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos, et inviolabilis hospitii jura mutare.
PL 15, 1685B彼らにまず何よりも、平和と堅固さについての一般的な命令が与えられる(第4節)。平和をもたらし、堅固さを守り、客遇の絆の権利を保てというのである。天の国の宣教者が家々を渡り歩き、不可侵の客遇の権利を取り替えることは、ふさわしくないと主張している。
Sed ut hospitii gratia deferenda censetur: ita etiam si non recipiantur, excutiendum pulverem, et egrediendum de civitate mandatur.
PL 15, 1685Bだが、客遇の好意が受けられるべきものと考えられるのと同様に、受け入れられない場合には、塵を払い落とし、町を出て行くことが命じられる。
Quo non mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem tribuamus hospitibus: verum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta levitatis, receptis apostolicae praedicationis vestigiis, auferantur.
PL 15, 1685Bこれによって、客遇の報いが並々ならぬ善であることが教えられる。我々は客たちに平和を与えるだけでなく、地上の軽率さの罪が彼らを覆っていれば、使徒的宣教の足跡を受け入れて、それが取り去られるのである。
Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli, legenda decernitur (Matth. X, 12) ; ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat.
PL 15, 1685Bマタイによれば、使徒たちが入る家が選ばれるべきこと(マタイ10:12)が定められているのも、理由なくではない。客遇と絆を取り替える口実が与えられないためである。
Non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii; ne dum hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur.
PL 15, 1685Cしかし、同じ用心が客を受け入れる側に命じられるのではない。客を選ぶうちに、客遇そのものが減ってしまわないためである。
Liber VI, Caput LXVII
第6巻 第LXVII章PL 15, 1685CSed haec ut secundum litteram de hospitii religione venerabilis est forma praecepti: ita etiam de mysterio sententia coelestis arridet. Etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur. Videamus igitur ne forte Ecclesia praeferenda designetur, et Christus.
PL 15, 1685Cだが、これが文字どおりの意味で客遇の敬虔について命じる尊い型であるように、奥義についても天の判断が微笑みかける。実に、家が選ばれるとき、ふさわしい客が求められる。それゆえ、教会とキリストが、優先されるべきものとして示されているのではないか、見てみよう。
Quae enim dignior domus apostolicae praedicationis ingressu, quam sancta Ecclesia (24, quaest. 1, cap. Quae dignior) ?
PL 15, 1685C使徒的宣教が入る家として、聖なる教会より相応しい家があるだろうか(『教令集』第2部第24事例第1問題「Quae dignior」法文)。
Aut quis praeferendus magis omnibus videtur esse quam Christus, qui pedes suis lavare consuevit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patiatur habitare vestigiis: sed maculosos licet vitae prioris, in reliquum tamen dignetur mundare processus?
PL 15, 1685Cまた、すべての者にまさって優先されるべき者として、キリストのほかに誰が見えようか。キリストは自らの客たちの足を洗う習いであり、自分の家に迎え入れた者が誰であっても、汚れた足跡のまま住むことを許さず、以前の生に汚れた者であっても、以後の歩みを清めることを良しとするのである。
Hic est igitur solus quem nemo debet deserere, nemo mutare. Cui bene dicitur: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Joan. VI, 69 et 70) .
PL 15, 1685Dそれゆえ、これこそ誰も見捨ててはならず、誰も取り替えてはならない唯一の者である。彼にこそ、こう言うのがふさわしい。「主よ、我々は誰のもとへ行こうか。汝は永遠の生命の言葉を持っている。我々は信じている」(ヨハネ6:69–70)。
Vides exsecutorem coelestium praeceptorum: qui quoniam non mutavit hospitium, coelestis consortium consecrationis emeruit.
PL 15, 1685Dあなたは天の戒めを実行する者を見る。この者は客の宿を取り替えなかったので、天の聖別の交わりを得るに値した。
Liber VI, Caput LXVIII
第6巻 第LXVIII章PL 15, 1685DFides igitur imprimis Ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus habitator sit, haud dubie sit legenda. Sin vero perfidus populus, aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, vitanda haereticorum communio, fugienda Synagoga censetur.
PL 15, 1685Dそれゆえ、まず何よりも教会の信仰を求めることが命じられている。そこにキリストが住んでいるなら、疑いなく選ばれるべきである。だが、不信の民、あるいは異端の教師がその住まいを汚すなら、異端者たちとの交わりは避けられ、会堂は逃れられるべきものと判断される。
Excutiendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus, tamquam humi arido arenosoque mentis tuae vestigium polluatur.
PL 15, 1686A足の塵は払い落とされねばならない。背信の不毛な乾きにひび割れた、乾いた砂地の地面の上でのように、あなたの精神の足跡が汚されないためである。
Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet Evangelii praedicator, et tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda, allevare atque abolere vestigiis, juxta quod scriptum est: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ?
PL 15, 1686A信仰ある民の体の弱さを、福音の宣教者は自らのうちに受け止め、塵になぞらえられるべき空しい行いを、いわば自分の足跡からのように取り除き、消さねばならない〔tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda の係りは定かでない。このように取った〕。こう書かれているとおりである。「誰が弱っているのに、私が弱らないことがあろうか」(二コリント11:29)。
Ita si qua est Ecclesia quae fidem respuat, nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat; ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est.
PL 15, 1686A同じように、信仰を拒み、使徒的宣教の土台を持たない教会があるなら、背信の汚れを少しでも振りかけられないように、見捨てられねばならない。
Quod Apostolus quoque evidenter asseruit dicens: Hoereticum hominem post unam . . . . correptionem devita (Tit. III, 10) .
PL 15, 1686A使徒もこのことを明白に主張して言った。「異端の人は、一度の……戒めののちに避けよ」(テトス3:10)。
Liber VI, Caput LXIX
第6巻 第LXIX章PL 15, 1686B(Vers. 13.) Ait autem ad eos: Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes. (Vers. 8) . Quae ratio est, quod cum in posterioribus Joannis passio describatur, hic jam mortuus verbis Herodis ostenditur?
PL 15, 1686B(第13節)「しかし彼は彼らに言った。『汝らが彼らに食べさせよ』。彼らは言った。『我々には五つのパンしかない』。」(第8節)後の箇所でヨハネの受難が述べられるのに、ここでは早くもヘロデの言葉によって彼が死んだと示されるのは、どういう理由か。
Ne forte illa, quia post Legis defectum Evangelicus cibus incipit jejuna pascere corda populorum?
PL 15, 1686B〔それは〕ひょっとして、律法が衰えたのちに、福音の食物が諸々の民の飢えた心を養い始めるからではないか〔文が不完全で、「それが理由ではないか」と補った〕。
Denique postea quam illa quae Ecclesiae typum accepit, a fluxu curata est sanguinis, postea quam apostoli ad evangelizandum regnum Dei sunt destinati, gratiae coelestis impartitur alimentum. Sed quibus impartiatur, adverte.
PL 15, 1686B実に、教会の予型を受けたあの女が血の流れから癒され、使徒たちが神の国を宣べ伝えるために遣わされたのちに、天の恩寵の食物が分け与えられる。だが、誰に分け与えられるか、よく注意せよ。
Non otiosis, non in civitate quasi in Synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt, ipsi excipiuntur a Christo, et cum ipsis loquitur Dei Verbum non de saecularibus, sed de regno Dei. Et si qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter indulget.
PL 15, 1686B怠けている者たち、町の中で会堂にいるかのように、あるいは世の権威のうちにとどまっている者たちにではなく、荒れ野の中でキリストを求める者たちにである。嫌がらない者たちこそキリストに迎え入れられ、神の言葉は彼らと、世のことではなく神の国について語る。そして体の苦痛による傷を負う者がいれば、彼らに自らの薬を喜んで与える。
Liber VI, Caput LXX
第6巻 第LXX章PL 15, 1686CConsequens igitur erat, ut quos a vulnerum dolore sanaverat, eos alimoniis spiritalibus a jejunio liberaret. Itaque nemo cibum accipit Christi, nisi fuerit ante sanatus. Et illi qui vocantur ad coenam, prius vocando sanantur.
PL 15, 1686Cしたがって、傷の痛みから癒した者たちを、霊的な食物によって飢えから解放するのは当然の成り行きであった。それゆえ、癒される前にキリストの食物を受ける者はいない。晩餐に招かれる者たちも、招かれることによって先に癒される。
Si claudus fuit, gradiendi facultatem ut veniret, accepit. Si lumine oculorum privatus erat, domum utique Domini, nisi refusa luce, intrare non potuit.
PL 15, 1686C足の不自由な者であれば、来るために歩む力を受けた。目の光を奪われた者であれば、光が注ぎ返されなければ、主の家に入ることはできなかった。
Liber VI, Caput LXXI
第6巻 第LXXI章PL 15, 1686CUbique igitur mysterii ordo servatur; ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae coelestis exuberet: quamquam nondum validioribus haec turba reficiatur alimentis, neque Christi corpore et sanguine jejuna solidioris fidei corda pascantur.
PL 15, 1686Cこうして至るところで奥義の秩序が守られている。まず罪の赦しによって傷に薬が与えられ、そののちに天の食卓の食べ物が豊かになる。もっとも、この群衆はまだより強い食物によって養われてはおらず、より堅固な信仰に飢えた心も、まだキリストの体と血によって養われてはいない。
Lacte, inquit, vos potavi, non esca; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2) . In modum lactis quinque sunt panes. Esca autem solidior corpus est Christi, potus vehementior sanguis est Domini.
PL 15, 1686D「私は汝らに乳を飲ませた。食物ではない。汝らはまだ〔それに〕耐えられなかったし、今もなお耐えられない」(一コリント3:2)。五つのパンは乳に当たる。より堅い食物はキリストの体であり、より強い飲み物は主の血である。
Non statim a primo epulamur omnia, neque potamus omnia. Hoc primum, inquit, bibe (Esai. IX, 1) . Est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. Est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. Primum quinque panes sunt, secundum septem, tertium ipsum corpus est Christi.
PL 15, 1686D我々は最初からすべてを食べるのでも、すべてを飲むのでもない。「これをまず飲め」と言う(イザヤ9:1)。したがって、あなたが飲むべき最初のものがあり、第二のものもある。食べるべき最初のものがあり、第二のものも、第三のものもある。最初は五つのパン、第二は七つ、第三はキリストの体そのものである。
Liber VI, Caput LXXII
第6巻 第LXXII章PL 15, 1687ANequaquam igitur talem Dominum deseramus, qui pro uniuscujusque viribus impartire nobis alimenta dignatur; ne aut infirmum validior cibus opprimat, aut validum exilia alimenta non satient: Qui enim infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2) .
PL 15, 1687Aそれゆえ、一人ひとりの力に応じて我々に食物を分け与えてくれる主を、決して見捨ててはならない。より強い食物が弱い者を押しつぶしたり、貧しい食物が強い者を満たさなかったりしないためである。「弱い者は野菜を食べよ」(ローマ14:2)。
Et ille qui jam videtur laqueos infirmitatis evadere, de quinque istis manducet panibus et duobus piscibus. Certe si petere cibum validiorem veretur, ipse relictis suis omnibus, festinet ad Dei verbum. Dum audire incipit, incipit esurire.
PL 15, 1687Aすでに弱さの罠を逃れつつあると見える者も、この五つのパンと二匹の魚を食べるがよい。もしより強い食物を求めることを恐れるなら、自分のものをすべて捨てて、神の言葉のもとへ急ぐがよい。聞き始めるとき、飢え始めるのである。
Incipiunt apostoli esurientem videre. Et si illi adhuc non intelligunt quid esuriat, intellexit Christus. Scit quod non saecularem cibum esuriat, sed cibum Christi. Dicat: Dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32). Bonus Dominus studia exigit, vires ministrat.
PL 15, 1687A使徒たちは、〔彼が〕飢えているのを見始める。彼らがまだ何に飢えているのかを理解しなくても、キリストは理解した。彼は、世の食物に飢えているのではなく、キリストの食物に飢えているのを知っている。〔主が〕言うがよい。「彼らを空腹のまま去らせたくない。道で力尽きないように」(マタイ15:32)。善い主は熱意を求め、力を与える。
Liber VI, Caput LXXIII
第6巻 第LXXIII章PL 15, 1687BUtinam, Domine Jesu, velis mecum istos jejunos non dimittere, sed impartitis abs te epulis reficias eos; ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem jejunii non timere. Dicas utinam etiam de nobis: Nolo eos jejunos dimittere!
PL 15, 1687B主イエスよ、願わくは、私とともにこの空腹の者たちを去らせず、汝から分け与えられた食事で彼らを養ってくれ。汝の食物によってより強くなり、空腹の弱さを恐れずにいられるように。我々についても言ってくれ。「私は彼らを空腹のまま去らせたくない」と。
Et causam mihi dicito, quare eos nolis jejunos dimittere: immo jam dixisti, quia si quem dimiseris jejunum, deficit in via, hoc est, deficit vel in istius cursu vitae, vel antequam ad caput perveniat viae, antequam perveniat ad Patrem, et intelligat quod ex Patre Christus est, intelligat quod Christus e coelo, et intelligat quod Christus qui descendit, ipse est et qui ascendit; ne forte cum acceperit quod natus ex Virgine est, incipiat non Dei virtutem, sed hominis aestimare. Ergo ne deficiant, inquit.
PL 15, 1687Bそして、なぜ彼らを空腹のまま去らせたくないのか、その理由を私に言え。いや、汝はすでに言った。もし誰かを空腹のまま去らせるなら、その人は道で力尽きる。すなわち、この生の道のりで力尽きるか、あるいは道の終点に達する前に、父のもとに至る前に、キリストが父から出ていることを悟り、キリストが天からのものであることを悟り、降った者がまた昇った者そのものであることを悟る前に、力尽きるのである。それは、彼がおとめから生まれたことを聞いて、〔彼を〕神の力ではなく人の力と見なし始めることのないためである。だから、「力尽きないように」と言う。
Liber VI, Caput LXXIV
第6巻 第LXXIV章PL 15, 1687C(Ibid.) Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. Nondum intellexerant apostoli cibum populi credentis non esse venalem.
PL 15, 1687C(ルカ、同じ章)「汝らが彼らに食べさせよ。」彼らは言った。「我々には五つのパンと二匹の魚しかない。我々が行って、この群衆すべてのために食物を買うのでなければ。」使徒たちは、信じる民の食物が売り物ではないことを、まだ悟っていなかった。
Noverat Christus, noverat ipse nos potius esse redimendos: suas vero epulas gratuitas donat. Nondum ergo habebant discipuli cibum qui redimere nos posset.
PL 15, 1687Cキリストは知っていた。むしろ我々こそが買い戻されるべきであることを、彼自身が知っていた。しかし自らの食事は無償で与える。それゆえ弟子たちには、まだ我々を買い戻しうる食物はなかった。
Habebant tamen jam cibum qui satiare nos posset: habebant cibum qui confirmare nos posset: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16) . Miseretur ergo Dominus, ne quis deficiat in via.
PL 15, 1687Cだが彼らはすでに、我々を満たしうる食物を持っていた。我々を堅くしうる食物を持っていたのである。「パンは人の心を堅くする」(詩篇103:16)。それゆえ主は、道で誰も力尽きないよう憐れむ。
Si quis ergo defecerit, non per Dominum Jesum, sed per se deficit: nec habes quod adscribas Domino, qui vincit cum judicatur; quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta virtutis? Nonne ipse te genuit, nonne ipse te pavit?
PL 15, 1687Cそれゆえ、もし誰かが力尽きるなら、それは主イエスによってではなく、自分自身によって力尽きるのである。裁かれるときに勝つ主に、あなたが帰すべきものは何もない。あなたのうちにあらゆる力の支えを注いだ者に、あなたは何を言えようか。彼自らがあなたを生み、彼自らがあなたを養ったのではないか。
Cibus ejus virtus est, cibus ejus fortitudo est. Sed si tu negligentia tua virtutem quam acceperas perdidisti, non alimentorum coelestium, sed tuae mentis tibi praesidia defuerunt.
PL 15, 1687D彼の食物は力であり、彼の食物は勇気である。だが、もしあなたが怠慢によって、受けた力を失ったのなら、欠けていたのは天の食物の守りではなく、あなた自身の精神の守りである。
Denique Dominus sicuti super justos et injustos pluit: ita etiam injustos pascit et justos.
PL 15, 1687D実に、主は義人にも不義の者にも雨を降らせるように、不義の者をも義人をも養う。
Liber VI, Caput LXXV
第6巻 第LXXV章PL 15, 1688ANonne in escae virtute cum jam deficeret in via sanctus Elias, quadraginta ambulavit diebus, et illam escam angelus dedit (III Reg. XIX, 8) ?
PL 15, 1688A聖なるエリヤは、道で力尽きかけたとき、その食物の力によって四十日間歩んだではないか。その食物を与えたのは天使である(列王記三19:8)。
Si autem te paverit Jesus, et acceptam escam servaveris, ambulabis non quadraginta diebus et quadraginta noctibus, sed (audeo dicere Scripturae fretus exemplis) quadraginta annis: et egredieris ab Aegyptiis finibus, donec pervenias in terram multam, in terram fluentem lac et mel, quam juravit Dominus daturum se patribus nostris.
PL 15, 1688Aもしイエスがあなたを養い、あなたが受けた食物を守るなら、あなたが歩むのは四十日四十夜ではなく(聖書の例に頼って言うことを私は憚らない)四十年である。そしてあなたはエジプトの境から出て、ついに多くの地、乳と蜜の流れる地に至る。それは主が我々の父祖たちに与えると誓った地である。
Hujus terrae tibi virtus requirenda est, quam possidet mitis. Non istam terram dico quae arida est, sed illam quae Christi confirmatur alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum incolatibus frequentatur.
PL 15, 1688Aこの地の力をあなたは求めねばならない。それは柔和な者が所有する地である。私は、あの乾いた地のことを言っているのではない。キリストの食物によって堅くされ、永遠の王の支配のもとに置かれ、聖なる者たちの住まいで賑わう地のことである。
Liber VI, Caput LXXVI
第6巻 第LXXVI章PL 15, 1688ADividit ergo escas Dominus Jesus. Et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator enim est omnium: sed cum ille panes frangat, et det discipulis, si tu manus non extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in via; nec poteris in eum culpam tuam referre, qui miseretur, et dividit: sed his dividit, qui cum eo etiam in deserto permanent, qui primo et secundo et tertio die non recedunt.
PL 15, 1688A主イエスは食物を分ける。彼はすべての者に与えることを望み、誰にも拒まない。彼はすべての者の管理者だからである。だが彼がパンを裂いて弟子たちに与えるとき、もしあなたが自分のために食物を受けようと手を伸ばさないなら、あなたは道で力尽きる。憐れんで分け与える者に、あなたの咎を帰することはできない。彼は、荒れ野でも彼とともにとどまる者たち、第一の日も第二の日も第三の日も離れない者たちに分けるのである。
Sic enim habes alibi: Misereor hujus turbae; quia triduum est jam quod perseverant mecum (Matth. XV, 32) . Quanta dignatio, quanta ab eo hominibus inspiratur humanitas! Non vult jejunos dimittere, non vult; ne deficiant in via.
PL 15, 1688B実に、あなたは別の箇所でこう見出す。「私はこの群衆を憐れむ。三日の間、私とともに耐えているからである」(マタイ15:32)。なんと大いなる心遣いであり、彼によって人々にどれほどの人間愛が吹き込まれることか。空腹のまま去らせることを望まない。望まないのである。道で力尽きないためである。
Liber VI, Caput LXXVII
第6巻 第LXXVII章PL 15, 1688BNoli ergo deficere a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. Quid enim respondebis ei: aut quomodo te excusabis, si escae virtutem quam ministrat, amiseris?
PL 15, 1688Bそれゆえ、主の規律から離れるな。主に叱責されても疲れ果てるな。今疲れ果てるな。のちに疲れ果てないためである。もし主が与える食物の力を失ったなら、あなたは主に何と答えるのか。どのように言い訳するのか。
Non potes dicere quia escam non dedit, quia dat omnibus. Non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit bonum et malum; ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
PL 15, 1688C主が食物を与えなかったとは言えない。すべての者に与えているからである。主があなたを善い者にしたくなかったとも言えない。主はあなたの前に善と悪を置いたのである。善があなたの必然ではなく、あなたの自発となるためである。
Multum enim refert inter eum qui necessitate invitus aliquid agit, et inter eum qui ex voluntate quod bonum est eligit: Si enim invitus hoc ago, dispensatio mihi credita est: si volens mercedem habeo (I Cor. IX, 17) .
PL 15, 1688C必然に迫られて不本意に何かを行う者と、自らの意志で善を選ぶ者との間には大きな違いがある。「もし私が不本意にこれを行うなら、管理の務めが私に委ねられているのであり、自ら進んでするなら、私には報酬がある」(一コリント9:17)。
Consideremus ergo quia stabimus ante tribunal Christi, et si opus nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus.
PL 15, 1688Cそれゆえ、我々はキリストの法廷の前に立つことを考えよう。そして、もし我々の業が焼かれるなら、我々には言い訳できるものが何もないであろう。
Dicet etenim quod jam per prophetam locutus est: Populus meus, quid feci tibi . . . . aut in quo molestus fui tibi? responde mihi (Mich. VI, 3) . Dicet et ei qui in via defecerit: qua ratione defecisti in via? Nonne panes fregi? nonne benedixi? nonne jussi dari? Sed cur tu accipere noluisti?.
PL 15, 1688C主は、すでに預言者を通して語ったことを言うであろう。「私の民よ、私は汝に何をしたか……あるいは何で汝を煩わせたか。私に答えよ」(ミカ6:3)。また、道で力尽きた者にも言うであろう。「何ゆえ汝は道で力尽きたのか。私はパンを裂かなかったか。祝福しなかったか。与えるよう命じなかったか。だが、なぜ汝は受けようとしなかったのか」。
Liber VI, Caput LXXVIII
第6巻 第LXXVIII章PL 15, 1688DQuanti etiam praesentium deficient in via, et post hos sermones, qui licet nostri sint, tamen quia nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) , panes aestimandi sunt: quanti, inquam, deficient, et in vias gentium transversis itineribus fornicantes abibunt!
PL 15, 1688D今ここにいる者たちのうちでも、どれほど多くの者が道で力尽きることか。これらの説教ののちにも、である。これらは我々のものであるが、「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言えない」(一コリント12:3)のだから、パンと見なされるべきである。どれほど多くの者が力尽き、諸国民の道へ、横道を通って、淫行しつつ去って行くことか。
Atque utinam unus, et non plurimi! Sed non Jesus auctor defectus, etiamsi quis defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, sive quinque millia, sive quatuor millia sint.
PL 15, 1688D願わくは、一人だけであって、多くはないように。だがイエスは、たとえ誰かが力尽きても、その挫折の張本人ではない。彼は、従う者すべてに、五千人であれ四千人であれ、分け与えるからである。
Liber VI, Caput LXXIX
第6巻 第LXXIX章PL 15, 1689ANon otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae manducantium. Cur enim plures, id est, quinque millia quinque panibus, hoc est, numero minori satiantur: pauciores vero, qui sunt quatuor millia septem panibus, hoc est, numero majore pascuntur?
PL 15, 1689A数に無駄はなく、順序に無駄はなく、食した者たちの残りにも無駄はない。というのも、なぜ、より多くの者、すなわち五千人が五つのパン、つまりより少ない数で満たされ、より少ない者、すなわち四千人が七つのパン、つまりより多い数で養われるのか。
Si enim facti tantum sequamur miraculum, videtur esse divinius quod de minore modo pluribus abundavit. Cur ergo quod minus est ei quod est amplius, quasi praestaret, adjectum est?
PL 15, 1689Aもし我々がこの業の奇跡だけを追うなら、より少ない量でより多くの者を満ち足らせた方が、いっそう神的に見える。それならばなぜ、より少ないものがより多いものに、いわば優るかのように添えられたのか。
Prius enim quinque millia quinque panibus (Matth. XIV, 19) : postea vero quatuor millia septem panibus legimus satiata (Matth. XV, 36) . Quaeramus ergo mysterium, quod miraculo praestet.
PL 15, 1689Aというのも、先に五千人が五つのパン(マタイ14:19)で、後に四千人が七つのパン(マタイ15:36)で満たされたと、我々は読む。ゆえに、奇跡に優る奥義を探ろう。
Liber VI, Caput LXXX
第6巻 第LXXX章PL 15, 1689BItaque videntur illa quinque millia quasi quinque corporis sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de Christo: quatuor vero millia, etsi adhuc in corpore sint, et in hoc mundo qui ex quatuor constat elementis, non otiose tamen referuntur mysticae escam accepisse quietis; jam enim aequantur mundo, supra mundum futuri.
PL 15, 1689Bそれゆえ、あの五千人は、いわば体の五つの感覚として、なお体的なものに近い糧をキリストから受けたと見える。他方、四千人は、なお体の中にあり、四つの元素から成るこの世界の中にあっても、奥義の安息の食物を受けたと伝えられるのは無意味ではない。彼らはすでに世界と等しくされ、世界の上に立つ者となるからである。
Nam etsi in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis impartitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo requietum est die, et Dominus sanctificavit eum. Ultra mundum ergo quies, ultra mundum etiam fructus quietis.
PL 15, 1689Bなぜなら、奥義の安息の糧を分け与えられた者たちは、この世界の中にいても、世界の内にいるのではない。世界は六日で造られ、七日目に〔神は〕休み、主はその日を聖別した。それゆえ安息は世界の彼方にあり、安息の実りもまた世界の彼方にある。
Denique Beati pacifici; ipsi enim filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9) . Nam cum Deus supra mundum sit, nemo utique potest Deum videre, nisi mundum prius spiritali transcendat obtutu.
PL 15, 1689B実に、「平和を造る者は幸いである、彼らは神の子と呼ばれるであろうから」(マタイ5:9)。神は世界の上にいるのだから、霊の眼差しによってまず世界を超えるのでなければ、誰も神を見ることはできない。
Septima itaque benedictio pacatorum: septem etiam illis quatuor millibus fragmentorum sportae supersunt (Matth. XV, 37) . Non mediocris hic panis est sabbatorum, panis sanctificatus, panis quietis.
PL 15, 1689Cそれゆえ、平和にされた者たちの祝福は七番目である。あの四千人にも、七つの大籠に砕片が余った(マタイ15:37)。ここにあるのは並のパンではなく、安息日のパン、聖別されたパン、安息のパンである。
Et fortasse si primum quinque panes sensibiliter manducaveris, audebo et dicam, post quinque panes et septem tertio jam in terra non manducabis panem: sed supra terram manducabis octo panes, sicut qui sunt in coelestibus.
PL 15, 1689Cそして、おそらくあなたが先に五つのパンを感覚によって食したなら、私は敢えて言おう。五つのパンと七つのパンの後、三度目にはもはや地上でパンを食べることはなく、天にある者たちのように、地を超えたところで八つのパンを食べることになる。
Sicut enim septem panes, panes quietis: ita octo panes, panes sunt resurrectionis. Ergo isti qui septem aluntur panibus (Ibid., 32) triduo perstiterunt, et fortasse integram resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti.
PL 15, 1689C七つのパンが安息のパンであるように、八つのパンは復活のパンである。それゆえ、七つのパンで養われたこの者たち(マタイ15:32)は三日のあいだ留まり、おそらく来たるべき復活への信仰と堅忍を余すところなく得たのである。
Denique sanctorum vox est: Tribus diebus ambulabimus, ut epulemur Domino Deo nostro (Exod. V, 3) . Sed illa suo loco.
PL 15, 1689C実に、聖なる者たちの声はこうである。「我々の神なる主に宴を供えるために、三日のあいだ歩んで行こう」(出エジプト記5:3)。だが、それはしかるべき箇所で述べる。
Liber VI, Caput LXXXI
第6巻 第LXXXI章PL 15, 1689DDe quinque ergo panibus sanctus Joannes docuit me quod nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus Lucas (singulis enim diversa impartita est gratia); docuit, inquam, me quinque istos panes hordeaceos fuisse (Joan. VI, 9) ; et ideo non inepte diximus escam istam esse habilem corporalibus.
PL 15, 1689D五つのパンについては、聖ヨハネが、私の知らなかったこと、聖マタイも聖ルカも教えなかったことを教えてくれた(各人にはそれぞれ異なる恩寵が分け与えられたからである)。すなわち、この五つのパンが大麦のパンであったと私に教えたのである(ヨハネ6:9)。それゆえ、この糧が体的なものにふさわしいと我々が言ったのも、不当ではない。
Cur enim primo hordeaceos? Quia primo lacte, deinde esca est nutriendus qui accedit ad fidem; nondum enim poteramus, et fortasse plerique nec adhuc possumus. Nam cum sint inter nos contentiones, et dissensiones, nonne carnales sumus, et secundum hominem ambulamus?
PL 15, 1690Aなぜ最初は大麦なのか。信仰に近づく者は、まず乳で、次に食物で養われねばならないからである。我々はまだそれに耐えられなかったし、おそらく多くの者は今もなお耐えられない。実際、我々の間に争いと分裂がある以上、我々は肉に属する者であり、人間のままに歩んでいるのではないか。
Suis quaeque aptata sunt alimenta virtutibus; et inde prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur (III Reg. XVII, 13) : fortiori vero sicut Eliae, de interioribus frumenti panis farinaceus ministratur, quem non queunt depascere peccatores.
PL 15, 1690Aそれぞれに、その力にふさわしい糧が当てられている。そのため、まず大麦、次に小麦が我々に養いとして与えられる(列王記三17:13)。より強い者には、エリヤの場合のように、麦の内奥から粉のパンが供される。罪人たちはこれを食らうことができない。
Liber VI, Caput LXXXII
第6巻 第LXXXII章PL 15, 1690BNec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est differentia: illi enim supra fenum discumbunt, isti supra terram recumbunt: supra fenum quinque millia, supra terram quatuor millia.
PL 15, 1690B違いはパンと数だけでなく、座の取り方にもある。あの者たちは草の上に席に着き、この者たちは地の上に身を横たえる。草の上には五千人、地の上には四千人。
Plus est terram premere, quam supra fenum jacere; illi enim quibus adhuc sensus sunt corporales, mollioribus delectantur, et ideo supra fenum recumbunt: Omnis enim caro fenum (Esai. XL, 6) : isti vero supra terram, quae triticum et vinum gignit et olivam, cibum gratiae consequuntur.
PL 15, 1690B地にじかに身を横たえるのは、草の上に横たわるより大いなることである。なお感覚が体的である者たちは、より柔らかいものを喜び、それゆえ草の上に身を横たえる。「すべての肉は草である」(イザヤ40:6)。しかしこの者たちは、小麦とぶどう酒とオリーブを生む地の上で、恩寵の食物にあずかる。
Illi discumbunt, isti recumbunt; major enim est quaedam requies recumbentis. Ibi duo pisces, hic sine numero; unde plerique septiformis Spiritus gratiam in panibus definitam, in piscibus quoque duplicis Testamenti figuram intelligendam putaverunt.
PL 15, 1690Bあの者たちは席に着き、この者たちは身を横たえる。身を横たえる者の安息は、いっそう大きいからである。あちらには二匹の魚、こちらには数のない魚。ここから、多くの者は、パンでは七重の霊の恩寵が限定されて示され、魚においては二つの契約の象りが理解されるべきだと考えた。
Liber VI, Caput LXXXIII
第6巻 第LXXXIII章PL 15, 1690CNon piget ergo aestimare quod quatuor millia ex quatuor mundi collecta partibus, in quibus Ecclesia figuratur, majoris gratiae cibum sumant, juxta quod scriptum est: Quia venient ab Oriente et Occidente et Septentrione et Austro, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11) .
PL 15, 1690Cそれゆえ、世界の四方から集められた四千人――そこには教会が象られている――が、より大いなる恩寵の食物を取ると考えても、差し支えない。「彼らは東と西、北と南から来て、アブラハムとイサクとヤコブとともに天の国で身を横たえる」と書かれているとおりである(マタイ8:11)。
Unde hic gratiae Patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam gratiarum est actio. Pro Ecclesia quippe sua Dominus Patri gratias agere consuevit; quia quae abscondit sapientibus, ea parvulis revelavit.
PL 15, 1690Cそのため、ここではキリストが父に感謝を捧げる。あちらでは祝福だけであったのに、ここでは感謝の捧げがあるのは、理由のないことではない。主は、自らの教会のために父に感謝を捧げるのを常とした。知恵ある者たちに隠したことを、幼な子たちに啓示したからである。
Benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus: gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt.
PL 15, 1690Cそれゆえ、祝福は、劣る我々の上にある。感謝の捧げは、自らの体の弱さに対して聖別された苦難によって勝利した者たちの上にある。
Jam illud in superioribus praelibavimus, quia cum quinquageni discumbere juberentur, licet sacrato numero definito; tamen videtur hic fundatioris Ecclesiae populus, qui sine numeri definitione recumbit.
PL 15, 1690C我々はすでに先の箇所で、そのことを予め味わった。五十人ずつ席に着くよう命じられたとき、数は聖なる数として定められていたが、ここでは、数の定めなしに身を横たえる、より堅固な教会の民が見られる。
Liber VI, Caput LXXXIV
第6巻 第LXXXIV章PL 15, 1691AMysticum quoque est quod et manducans populus satiatur, et ministrant apostoli; nam et in satietate, repulsae in perpetuum famis indicium designatur; quia non esuriet qui acceperit cibum Christi: et in apostolorum ministerio futura divisio Dominici corporis sanguinisque praemittitur.
PL 15, 1691A奥義的なのは、民が食して満たされ、使徒たちが給仕することでもある。満腹においては、永遠に退けられた飢えのしるしが示される。キリストの食物を受けた者は飢えないからである。そして使徒たちの務めにおいては、主の体と血の来たるべき分配が前もって示される。
Jam illud divinum, quemadmodum quinque panes quinque millibus populi redundaverunt; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.
PL 15, 1691Aさらに神的なのは、五つのパンが五千人の民に溢れるほど足りたことである。民が乏しい食物ではなく、増された食物で満たされたことは明らかである。
Liber VI, Caput LXXXV
第6巻 第LXXXV章PL 15, 1691AVideres incomprehensibili quodam rigatu inter dividentium manus, quas non fregerant, fructificare particulas, et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subrepere.
PL 15, 1691Aあなたは、分ける者たちの手のあいだで、彼らが裂いてもいない小片が、言い表しがたい潤しによって実を結び、裂く者たちの指に触れられもしない砕片が、ひとりでに忍び寄ってくるのを見たことであろう。
Qui haec legit, quemadmodum juges aquarum miretur meatus, et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus: quando etiam panis exundat, et naturae solidioris rigatus exuberat? Haec igitur facta sunt, ut illa quoque quae non cernimus, cerneremus.
PL 15, 1691Bこれを読む者は、水の絶え間ない流れにどうして驚き、澄んだ泉が途切れなく流れ続けることに驚嘆するだろうか。パンまでが溢れ出し、より固い本性のものが潤いに満ちるというのに。それゆえこれらのことが行われたのは、我々の目に見えないものまでも見るためである。
His evidenter illorum quoque designavit auctorem, et totius naturae creatorem materialis existere, quae non (ut philosophi volunt) reperta, sed facta, gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.
PL 15, 1691Bこれらによって、キリストはあの〔水の〕流れの作り主をもはっきりと示し、自らが物質的な全自然の創造主であることを示した。その自然は、(哲学者たちが望むように)見いだされたものではなく造られたものであって、すべてのものを生み出すために、流れ下る絶え間ない供給を与えるのである。
Liber VI, Caput LXXXVI
第6巻 第LXXXVI章PL 15, 1691BHoc quidem mirum, quidquid de fluminibus haurias, signo dispendii non notari: quidquid de fontibus auferas, usurario quodam reparari meatu.
PL 15, 1691B川から何を汲み取っても減ったしるしが付かず、泉から何を取り去っても利息のような流れで補われるのは、まことに驚くべきことである。
Sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen videatur accedere: et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur, ita dum minuuntur fluenta, produntur.
PL 15, 1691Bしかし川においても、何も減らず、何も増えないように見えるが、泉においては、水が溢れていれば見えるように、水が減れば、それも現れる。
At vero hic panis quem frangit Jesus, mystice quidem Dei verbum est, et sermo de Christo, qui dum dividitur, augetur; de paucis enim sermonibus, omnibus populis redundantem alimoniam ministravit.
PL 15, 1691Cところが、ここでイエスが裂くパンは、奥義の意味では神の言葉であり、キリストについての言説である。それは分けられるほど増してゆく。わずかな言葉から、すべての民に溢れる糧を給したからである。
Dedit sermones nobis velut panes, qui in nostro dum libantur ore, geminantur. Visibiliter quoque panis iste incredibili ratione dum frangitur, dum dividitur, dum editur, sine ulla dispendii comprehensione cumulatur.
PL 15, 1691Cキリストは言葉をパンのように我々に与えた。それは我々の口で味わわれるほど倍加する。目に見える仕方でも、このパンは信じがたい仕方で、裂かれ、分けられ、食されるあいだに、減ったと数えられることなく増し加わる。
Liber VI, Caput LXXXVII
第6巻 第LXXXVII章PL 15, 1691CNec dubites vel quod in manibus ministrantium, vel in ore edentium crescat; quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur.
PL 15, 1691C給仕する者たちの手の中で、あるいは食する者たちの口の中で増すことを疑ってはならない。信仰を堅固にするために、あらゆるところで我々の働きの証しが用いられるからである。
Sic in nuptiis ex fontibus vina, ministris operantibus, colorantur, et ipsi qui impleverant hydrias aqua, vinum quod non detulerant, hauriebant (Joan. II, 5 et seq.) . Comprehende, si potes, tanta rerum miracula.
PL 15, 1691Cこうして婚礼では、泉からぶどう酒が、給仕たちの働きによって色づき、水で甕を満たした当人たちが、自分たちが運んだのではないぶどう酒を汲んだ(ヨハネ2:5以下)。これほどの事柄の奇跡を、できることなら悟れ。
Hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis, et de quinque panibus majores reliquiae quam summa est, colliguntur: illic in alienam speciem vertuntur elementa, nec suos patitur natura defectus, nec suos agnoscit ortus, usu tamen proprio recognoscit.
PL 15, 1691Dここでは、食する民によって砕片がその減りによって増え、五つのパンから、総数よりも大きな残りが集められる。そこでは、元素が別の姿に変えられ、本性は自らの欠けを被らず、自らの生まれも認めないが、自らに固有の用いによって再び自らを認める。
Quin etiam melior est mutati vini natura quam nati; quia in arbitrio Creatoris est, et quos usus velit assignare naturis, et quas naturas impartire gignendis.
PL 15, 1691Dそれどころか、変えられたぶどう酒の本性は、生まれたぶどう酒の本性よりも善い。創造主の裁量には、どのような用いを諸々の本性に割り当てようと、またどのような本性を生まれるものに分け与えようと、委ねられているからである。
Vide quantis operibus opus astruat: dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus accumulat.
PL 15, 1691D見よ、いかに多くの業によって業を築くかを。給仕が水を注ぐあいだに、注がれた香りが酔わせ、変じた色が形を与え、口にした味が信仰をも積み増す。
Liber VI, Caput LXXXVIII
第6巻 第LXXXVIII章PL 15, 1692AConferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. Ferunt certe eorum fabulae fuisse regem quemdam qui quidquid tangebat, aurum fiebat.
PL 15, 1692A異邦人たちは、望むなら、自分たちの神々の、為されたのではなく作り上げられた恵みを、キリストの恵みと比べてみよ。確かに、彼らの物語は、触れるものすべてが金になった王がいたと伝える。
Sed etiam convivia ipsa feralia; nam et ipsa mantilia digitis apprehensa riguerunt: et cibus in ore crepitabat, ferens non alimenta, sed vulnera: et in gutture potus haerebat, nec penetrare facilis, nec redire.
PL 15, 1692Aだが、その宴席さえも死を呼ぶものであった。食卓布でさえ、指でつかむと固くなり、食物は口の中で軋んだ。それは糧ではなく傷をもたらし、飲み物は喉につかえて、通ることも戻ることもたやすくなかった。
Digna beneficia votis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! Talia sunt idolorum beneficia, ut cum videntur prodesse, plus noceant: at vero Christi munera parva videntur, et maxima sunt.
PL 15, 1692A何と願いにふさわしい恵み、これほどの願い手にふさわしい贈り物、授ける者にふさわしい気前よさであることか。偶像の恵みとはこのようなものであり、益をもたらすように見えるとき、いっそう害する。これに対してキリストの贈り物は、小さく見えて、実は最大である。
Denique non uni collata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat, et videbatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.
PL 15, 1692B実に、それは一人に授けられたのではなく、民に授けられた。食する者たちの食物は口の中で増し、体の糧のように見えたが、永遠の救いのものとして受けられたのである。
Liber VI, Caput LXXXIX
第6巻 第LXXXIX章PL 15, 1692BCur autem quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia ista triduo cum Christo fuerunt; et ideo amplius coelestis pabuli receperunt.
PL 15, 1692Bところで、なぜ五千人には多く余り、四千人には少なく余るのか。この四千人は三日のあいだキリストとともにいたので、それだけ多く天の糧を受けたからである。
Liber VI, Caput XC
第6巻 第XC章PL 15, 1692BNec otiose quae turbae supersunt, a discipulis colliguntur; quia ea quae divina sunt, apud electos facilius possis quam apud populos reperire. Utinam mihi contingat audire: Collige quae supersunt!
PL 15, 1692B群衆に余ったものが弟子たちによって集められるのも、無意味ではない。神的なものは、民のあいだよりも、選ばれた者たちのあいだにこそ、見いだしやすいからである。私にも、「余ったものを集めよ」と聞くことが与えられるように。
Si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiverunt. Beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt.
PL 15, 1692B聞いて行うなら、私は、群衆が食べることのできなかった多くのものを、子どもや女たちが食べることのできなかった多くのものを、得るであろう。学ある者たちにさえ余るものを集めることのできる者は、幸いである。
Liber VI, Caput XCI
第6巻 第XCI章PL 15, 1692CVideamus quomodo colligat. Dixit Lex: Non maechaberis (Exod. XX, 14) . Fregit hunc panem Christus, divisit hoc verbum, non aliunde adjiciens, sed de suo partiens: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, jam maechatus est eam (Matth. V, 28) .
PL 15, 1692Cキリストがどのように集めるかを見よう。律法は言った。「姦淫してはならない」(出エジプト記20:14)。キリストはこのパンを裂き、この言葉を分けた。よそから加えたのではなく、自らのものから分け与えたのである。「女を見て情欲を抱く者は、すでにその女と姦淫を犯した」と言う(マタイ5:28)。
Habes fragmentum de suo. Addidit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum (Ibid., 29) . Habes aliud. Et si dextera tua scandalizat te, abscinde eam (Ibid., 30) ; et, Qui dimissam a viro ducit, maechatur (Luc., XVI, 19) . Vides ex uno quam multa fragmenta.
PL 15, 1692Cあなたは、自らのものからの一つの砕片を得た。キリストはさらに加えた。「もし汝の右の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出せ」(マタイ5:29)。もう一つを得た。「もし汝の右の手が汝をつまずかせるなら、それを切り捨てよ」(マタイ5:30)。また、「夫から離縁された女を娶る者は、姦淫を犯す」(ルカ16:19〔底本の番号。この言葉は16:18にある〕)。あなたは、一つの言葉からいかに多くの砕片が生じるかを見る。
Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22) . Paulus dixit: Haec sunt duo Testamenta (Ibid., 24) . Divisit hoc verbum, et invenit mysterium. Beatus ergo qui colligit, quae dividit Christus.
PL 15, 1692Cモーセは、アブラハムに二人の子があった、一人は女奴隷から、一人は自由な女から、と言う(ガラテヤ4:22)。パウロは言った。「これらは二つの契約である」(ガラテヤ4:24)。キリストはこの言葉を分けて、奥義を見いだした。それゆえ、キリストが分けたものを集める者は幸いである。
Liber VI, Caput XCII
第6巻 第XCII章PL 15, 1692DQua ratione autem cophinos duodecim Christus implevit, nisi ut illud populi Judaici solveret: Quia manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7) : hoc est, populus qui ante lutum in cophinis colligebat, hic jam per crucem Christi vitae coelestis operatur alimoniam; et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante coenum gentilis perfidiae.
PL 15, 1692Dキリストが十二の籠を満たしたのは、ユダヤの民について、「彼の手は籠の中で仕えた」(詩篇80:7)と言われたことを解くためでなくて何であろうか。すなわち、以前は籠で泥を集めていた民が、ここではもはやキリストの十字架によって天の命の糧を作り、以前は異邦の背信の汚泥があったところに、信仰の食物を積み上げるのである。
Nec paucorum hoc munus? sed omnium est. Nam per duodecim cophinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16) .
PL 15, 1692Dこの務めは少数の者のものではなく、すべての者のものである。十二の籠によって、あたかも部族の一つひとつの信仰の支えとして、溢れるほどの糧が与えられる。「パンは人の心を堅くする」(詩篇103:16)からである。
Liber VI, Caput XCIII
第6巻 第XCIII章PL 15, 1693A(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
PL 15, 1693A(第20節)彼らに言った。「汝らは、私を誰だと言うのか」。シモン・ペトロが答えた。「神のキリストである」。
Nec turbae quidem otiosa opinio est, quia alii Eliam, quem venturum putabant: alii Joannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. Sed hoc quaerere supra nos est: alterius scientiae, alterius prudentiae est.
PL 15, 1693A群衆の考えもまた無意味ではない。ある者はエリヤが来ると思っていたからエリヤだと言い、ある者は首を斬られたと知っていたヨハネだと言い、あるいは、昔の預言者の一人が甦ったと信じていた。しかし、これを問うことは我々の手に余る。それは別の知識、別の思慮の事柄である。
Nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (II Cor., II, 2) , quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? In uno enim hoc nomine et divinitatis et incarnationis expressio, et fides passionis est.
PL 15, 1693A使徒パウロにとって、イエス・キリスト、しかも十字架につけられたこの者のほかは何も知らないことで十分なのであれば(二コリント2:2〔底本の書名。この言葉は一コリント2:2にある〕)、私がキリストのほかに何を知りたがる必要があろうか。実に、この一つの名のうちに、神性と受肉の表明があり、受難への信仰がある。
Et ideo licet caeteri apostoli sciant; Petrus tamen respondit prae caeteris: Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) . Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est.
PL 15, 1693Aそれゆえ、ほかの使徒たちも知っていたのだが、ペトロは彼らに先立って答えた。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)。本性と名の両方を言い表した者は、すべてを包んだのである。その名には、徳の総体がある。
Etiamne nos de generatione Dei inserimus quaestiones, cum Paulus judicaverit nihil se scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum: Petrus nihil amplius quam Dei Filium confitendum putaverit?
PL 15, 1693Bパウロがイエス・キリスト、しかも十字架につけられたこの者のほかは何も知らないと判断し、ペトロが神の子のほかには何も告白すべきでないと考えたというのに、我々はなお神の誕生について問いを差し挟むのか。
Nos et quando, et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Scivit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis, quam aedificationis profectus esset; et ideo judicavit nihil se scire nisi Christum Jesum.
PL 15, 1693B我々は、人間の弱さの眼差しをもって、いつ、どのように生まれたのか、どれほどの大きさなのかを詮索する。パウロは、こうした事柄においては、建徳の進歩よりも、問いのつまずきのほうが大きいと知っていた。それゆえ、イエス・キリストのほかは何も知らないと判断したのである。
Scivit Petrus quod in Filio Dei omnia sint: Omnia enim dedit Pater Filio (Joan. XIII, 3) . Si omnia dedit, aeternitatem quam habet, majestatemque transfudit. Sed quo prolabor longius? Fidei meae finis Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem; non licet tamen nescire generationis fidem.
PL 15, 1693Bペトロは、神の子のうちにすべてがあると知っていた。「父は、すべてを子に与えた」(ヨハネ13:3)。すべてを与えたのなら、自らが持つ永遠と威光を注ぎ込んだのである。だが、私はなぜ、さらに遠くへ迷い出るのか。私の信仰の終わりはキリストであり、私の信仰の終わりは神の子である。私には誕生の系列を知ることは許されていない。しかし、誕生への信仰を知らないでいることは許されない。
Liber VI, Caput XCIV
第6巻 第XCIV章PL 15, 1693CCrede igitur sic quemadmodum Petrus credidit; ut et tu beatus sis, ut et tu audire merearis: Quoniam non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17) .
PL 15, 1693Cそれゆえ、ペトロが信じたように信じよ。あなたも幸いな者となり、あなたも聞くにふさわしくなるように。「肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示したのである」(マタイ16:17)。
Caro enim et sanguis non queunt nisi quae terrena sunt revelare: at vero qui spiritu loquitur mysteria, non carnis et sanguinis magisterio, sed divina inspiratione fundatur.
PL 15, 1693C肉と血は、地上のことしか啓示することができない。しかし霊によって奥義を語る者は、肉と血の教えによってではなく、神的な霊感によって基礎づけられる。
Noli ergo acquiescere carni et sanguini; ne carnis et sanguinis haurias praecepta, atque ipse sanguis et caro fias. Qui enim carni adhaeret, caro est: Et qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) .
PL 15, 1693Cそれゆえ、肉と血に従ってはならない。肉と血の教えを汲み取り、自らが血となり肉となることのないように。実に、肉に付き従う者は肉であり、「神に付き従う者は、一つの霊である」(一コリント6:17)。
Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen. VI, 3).
PL 15, 1693C「私の霊は、これらの人間のうちに永遠にとどまることはない。彼らは肉だからである」と〔神は〕言う(創世記6:3)。
Liber VI, Caput XCV
第6巻 第XCV章PL 15, 1693DSed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) !
PL 15, 1693Dだが、聞く者たちが肉と血でなく、肉と血の欲望から遠ざかって、一人ひとりが「私は、肉が私に何をしようと恐れない」(詩篇55:5)と言えるようになればよいのに。
Qui enim carnem vicerit, Ecclesiae fundamentum est: si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim Dei munera, qui non solum nobis quae nostra fuerant reparavit, verum etiam quae sunt sua propria concessit.
PL 15, 1693D肉に勝った者は、教会の基礎である。ペトロと等しくなることはできなくとも、倣うことはできる。神の賜物は大きい。神は、我々のものであったものを我々に回復してくれたばかりか、神自身に固有のものまで授けてくれたからである。
Liber VI, Caput XCVI
第6巻 第XCVI章PL 15, 1694ARefert tamen quid sibi velit quod non alium turbae opinabantur, nisi aut Eliam, aut Hieremiam, aut Joannem Baptistam. Et Eliam forte; quia raptus ad coelum est.
PL 15, 1694Aだが、群衆がエリヤか、エレミヤか、洗礼者ヨハネのほかには誰とも思わなかったことが何を意味するのかを、考える価値がある。エリヤと思ったのは、おそらく、天に引き上げられたからであろう。
Sed non Elias est Christus: ille rapitur, iste regreditur: ille, inquam, rapitur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem Deo: ille petitis ignibus vindicatur, hic persecutores suos maluit sanare, quam perdere. Cur autem Hieremiam putabant?
PL 15, 1694Aしかしキリストはエリヤではない。彼は引き上げられ、キリストは戻ってくる。彼は引き上げられ、キリストは、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えなかった。彼は、求めた火によって復讐し、キリストは、自らを迫害する者たちを滅ぼすよりも癒すことを望んだ。では、なぜエレミヤと思ったのか。
Fortasse quia sanctificatus in vulva est. Sed non hic Hieremias: ille sanctificatur, iste sanctificat: illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto.
PL 15, 1694Aおそらく、胎内で聖別されたからであろう。だがキリストはエレミヤではない。彼は聖別され、キリストは聖別する。彼の聖別は体から始まり、キリストは聖なる者から出た聖なる者である。
Cur etiam Joannem populus putabat; nisi forte quia in matris utero positus, Domini praesentiam sentiebat? Sed non hic est Joannes: ille adorabat in utero, hic adorabatur: ille baptizabat in aqua, Christus in spiritu: ille poenitentiam suadebat, hic peccata donabat.
PL 15, 1694A民はなぜヨハネとも思ったのか。おそらく、母の胎内にありながら、主の臨在を感じたからであろう。だがキリストはヨハネではない。彼は胎内で礼拝し、キリストは礼拝された。彼は水で洗礼を授け、キリストは霊で授ける。彼は悔い改めを勧め、キリストは罪を赦した。
Liber VI, Caput XCVII
第6巻 第XCVII章PL 15, 1694BEt ideo Petrus non exspectavit populi sententiam, sed suam prompsit dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. VIII, 12) . Qui et semper est, nec coepit ut esset, et esse non deficit.
PL 15, 1694Bそれゆえ、ペトロは民の意見を待たず、自らの言葉を述べて言った。「汝はキリスト、生ける神の子である」(ヨハネ8:12〔底本の引照。引かれた言葉はマタイ16:16にある〕)。キリストは、つねに存在し、存在し始めたのでもなく、存在することをやめもしない者である。
Magna autem Christi gratia, qui omnia prope vocabula sua discipulis suis donavit. Ego sum, inquit, lux mundi (Matth. V, 14) : et id tamen quo ipse gloriatur, discipulis nomen indulsit dicens: Vos estis lux mundi.
PL 15, 1694Bキリストの恩寵は大きい。キリストは、自らのほとんどすべての呼び名を弟子たちに与えた。「私は世の光である」と言い(マタイ5:14〔「私は世の光である」はヨハネ8:12にある〕)、しかも自らが誇るその名を、弟子たちに「汝らは世の光である」と言って許した。
Ego sum panis vivus (Joan. VI, 1) ; et, Nos omnes unus panis . . . . sumus (I Cor. X, 17) . Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1) . Et tibi dicit: Plantavi te vitem fructuosam omnem veram (Jerem. II, 21) .
PL 15, 1694B「私は生けるパンである」(ヨハネ6:1〔底本の番号。この言葉は6:51にある〕)。また、「我々は皆、一つのパン〔…〕である」(一コリント10:17)。「私はまことのブドウの木である」(ヨハネ15:1)。あなたにも言う。「私は汝を、すべてまことの実り豊かなブドウの木として植えた」(エレミヤ2:21)。
Petra est Christus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) : etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit (Matth. XVI, 18) ; ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.
PL 15, 1694Cキリストは岩である。「彼らは、ついて来る霊の岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。キリストは、この呼び名の恩寵を、自らの弟子にも拒まなかった(マタイ16:18)。それは、弟子自身もペトロとなり、岩から堅固な不動の力と、信仰の確かさを得るためである。
Liber VI, Caput XCVIII
第6巻 第XCVIII章PL 15, 1694CEnitere ergo ut et tu petra sis. Itaque non extra te, sed intra te petram require. Petra tua actus est, petra tua mens est. Supra hanc petram aedificatur domus tua; ut nullis possit nequitiae spiritalis reverberari procellis.
PL 15, 1694Cそれゆえ、あなたもまた岩となるよう努めよ。岩はあなたの外にではなく、あなたの内に求めよ。あなたの岩はあなたの行いであり、あなたの岩はあなたの精神である。この岩の上にあなたの家は建てられ、霊的な邪悪の嵐にも打ち返されることがない。
Petra tua fides est, fundamentum Ecclesiae fides est. Si petra fueris, in Ecclesia eris; quia Ecclesia supra petram est. Si in Ecclesia fueris, portae inferi non praevalebunt tibi.
PL 15, 1694Cあなたの岩は信仰であり、教会の基礎は信仰である。あなたが岩であれば、教会の中にいる。教会は岩の上にあるからである。教会の中にいるなら、冥界の門はあなたに打ち勝たない。
Portae inferi, portae mortis sunt: portae autem mortis, portae Ecclesiae esse non possunt.
PL 15, 1694C冥界の門は死の門である。しかし、死の門が教会の門であることはありえない。
Liber VI, Caput XCIX
第6巻 第XCIX章PL 15, 1694DQuae autem sunt portae mortis, hoc est, portae inferi, nisi singula quaeque peccata? Si fornicatus fueris, portas mortis ingressus es. Si fidem laeseris, portas inferi penetrasti.
PL 15, 1694Dでは、死の門、すなわち冥界の門とは、一つひとつの罪のほかに何であろうか。あなたが淫行を犯したなら、死の門に入ったのである。信仰を損なったなら、冥界の門を突き抜けたのである。
Si peccatum mortale commiseris, portas mortis intrasti: sed potens est Deus, qui exaltet te de portis mortis; ut annunties omnes laudes ejus in portis filiae Sion.
PL 15, 1694D致死の罪を犯したなら、死の門に入ったのである。しかし神は、あなたを死の門から引き上げることができる。それは、あなたがシオンの娘の門で、神のすべての讃美を告げ知らせるためである。
Portae autem Ecclesiae portae castitatis sunt, portae justitiae, quas justus intrare consuevit dicens: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19) . Sed ut porta mortis, porta inferi: ita et porta justitiae, Dei porta est.
PL 15, 1694D他方、教会の門は貞潔の門、正義の門であり、義人はそこに入るのを常として言う。「正義の門を私に開け。私はそこに入って、主を告白しよう」(詩篇117:19)。だが、死の門が冥界の門であるように、正義の門は神の門である。
Haec enim porta Domini, justi intrabunt per eam (Ibid., 20) . Et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi possint inferi praevalere; si enim dominatum fuerit peccatum in te, mortis porta praevalebit.
PL 15, 1695A「これは主の門、義人はこれを通って入る」(詩篇117:20)。それゆえ、罪の頑迷を避けよ。冥界の門があなたに打ち勝つことのないように。罪があなたを支配するなら、死の門が打ち勝つからである。
Fuge ergo contentiones, dissensiones, strepitus, tumultusque discordiae; ne portas mortis ingressus incurras. Dominus enim Jesus Christus praedicari se primo noluit, ne ullus strepitus nasceretur. Increpat discipulos suos, ne cui haec dicerent, quod
PL 15, 1695Aそれゆえ、争い、分裂、騒ぎ、不和の混乱を避けよ。死の門に入って落ち込むことのないように。主イエス・キリストは、初めは自らが宣べ伝えられることを望まなかった。いかなる騒ぎも生じないようにである。キリストは弟子たちを叱り、誰にもこれを言わないようにさせた。すなわち〔文は次の段落の頭に掲げられた聖句(第22節)へ続く〕
Liber VI, Caput C
第6巻 第C章PL 15, 1695A(Vers. 22.) Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a principibus sacerdotum, et senioribus, et scribis, et occidi, et die tertio resurgere. Et fortasse ideo hoc addidit Dominus, quia sciebat difficile passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros.
PL 15, 1695A(第22節)「人の子は多くの苦しみを受け、大祭司たち、長老たち、律法学者たちに退けられ、殺され、三日目に復活しなければならない」。そして、おそらく主がこれを付け加えたのは、弟子たちさえも、受難と復活を信じるのが難しいと知っていたからである。
Et ideo passionis et resurrectionis suae assertor esse maluit; ut ex facto fides, non ex auditu discordia nasceretur. Ergo Christus noluit gloriari, sed maluit ignobilis videri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus es, gloriaris?
PL 15, 1695Bそれゆえ、キリストは自らの受難と復活を自ら断言することを望んだ。それは、聞くことから不和ではなく、事実から信仰が生まれるためである。このように、キリストは誇ることを望まず、受難に服するために、むしろ卑しい者と見られることを望んだ。それなのに、卑しく生まれたあなたが誇るのか。
Eadem tibi, qua Christus ambulavit, gradiendum est via. Haec ejus agnitio, haec ejus imitatatio, per ignobilitatem ac bonam famam; ut glorieris in cruce Domini, sicut ipse est gloriatus.
PL 15, 1695Bあなたは、キリストが歩んだのと同じ道を歩まねばならない。これがキリストを知ることであり、これがキリストに倣う〔底本は imitatatio。imitatio と読む〕ことである。卑しさと良い評判のなかを通ってゆき、キリスト自身が誇ったように、あなたも主の十字架を誇るためである。
Sic ambulavit Paulus, et ideo gloriatur dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14) .
PL 15, 1695Bこのように歩んだパウロは、それゆえ誇って言う。「しかし私には、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることは、決してあってはならない」(ガラテヤ6:14)。
Liber VI, Caput CI
第6巻 第CI章PL 15, 1695CSed videamus cur secundum Matthaeum reperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus: hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui dicerent quod esset multa passurus et resurrecturus (Matth. XVI, 20) .
PL 15, 1695Cだが、マタイによる福音書では、弟子たちは、自分がキリストであることを誰にも言うなと戒められたのに、ここでは、多くの苦しみを受け復活することになると誰にも言わぬよう叱られたと書かれている(マタイ16:20)。その理由を見よう。
Videtis quod in uno Christi nomine omnia sint. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, et resurrexit a mortuis. Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam.
PL 15, 1695C諸君は、キリストという一つの名のうちにすべてがあると見る。おとめから生まれたのはキリストその人であり、民のあいだで驚くべき業を行ったのも、我々の罪のために死に、死者の中から復活したのも、キリストその人である。これらのうち一つでも取り去るなら、あなたは自らの救いを取り去ったのである。
Nam etiam haeretici habere sibi Christum videntur; nemo enim Christi nomen negat: sed negat Christum, qui non omnia quae Christi sunt, confitetur.
PL 15, 1695C異端者たちも、キリストを自分のものとしているように見える。キリストの名を否定する者は誰もいないからである。しかし、キリストに属することをすべて告白しない者は、キリストを否定している。
Multis igitur ex causis jubet tacere discipulos; ut fallat principem mundi, ut declinet jactantiam, doceat humilitatem; simul ne rudes et imperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.
PL 15, 1695Cそれゆえ、キリストは多くの理由から弟子たちに黙るよう命じる。世の君を欺くため、誇りを避けるため、謙遜を教えるため、また同時に、まだ未熟で不完全な弟子たちが、最大の宣教の重荷に押しつぶされないためである。
Liber VI, Caput CII
第6巻 第CII章PL 15, 1695DNunc qua causa etiam immundos spiritus jubeat tacere, consideremus. Sed et hoc nobis Scriptura aperuit, quia Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ?
PL 15, 1695D今度は、汚れた霊にも黙るよう命じるのはなぜかを考えよう。これもまた聖書が我々に明らかにしている。神が罪人に言ったからである。「なぜ汝は私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。
Ne quis dum praedicantem audit, sequatur errantem; improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet; ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat.
PL 15, 1695D宣べ伝える者の言葉を聞きながら、迷っている者に従うことのないためである。悪魔は邪悪な教師であり、偽りを真理としばしば混ぜ合わせて、真理の外見で欺きの証言を覆い隠すからである。
Liber VI, Caput CIII
第6巻 第CIII章PL 15, 1696AEtiam illud consideremus, utrum hic primum mandaverit discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset Christus: an vero et ante mandaverit, quando apostolos duodecim destinavit, denuntians illis: In viis gentium ne ambulaveritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite autem ad oves quae perierunt domus Israel . . . . aegrotos curate . . . . leprosos mundate, daemonia ejicite . . . . et in quamcumque civitatem . . . . intraveritis, discite quis in ea dignus sit, atque ibi manete (Marc. X, 5-11) . Itaque nec hic mandatum videtur, ut Christum Dei Filium praedicarent.
PL 15, 1696A次のことも考えよう。ここで初めて、自分がキリストであることを誰にも言うなと弟子たちに命じたのか、それとも、十二人の使徒を遣わしたときにすでに命じていたのか。そのとき、彼らにこう告げている。「諸国民の道を行くな、サマリア人の町に入るな。むしろ、イスラエルの家の失われた羊のもとへ行け〔…〕病人を癒せ〔…〕重い皮膚病の者を清め、悪霊を追い出せ〔…〕どの町に〔…〕入っても、そこで誰がふさわしい者かを尋ね、そこにとどまれ」(マルコ10:5–11〔底本の書名。この箇所はマタイ10:5–11にある〕)。それゆえ、ここでも、キリストが神の子であると宣べ伝えよという命令はなかったと見える。
Liber VI, Caput CIV
第6巻 第CIV章PL 15, 1696AOrdo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam nos, cum aliqui ex gentibus vocantur ad Ecclesiam, ita praeceptorum seriem formare debemus, ut primo unum Deum auctorem mundi omniumque esse doceamus, in quo vivimus, et sumus et movemur, cujus et genus sumus; ut non solum propter munera lucis et vitae, verum etiam propter cognationem quamdam generis diligendus a nobis sit.
PL 15, 1696Aそれゆえ、論じる順序は教える順序でもある。我々も、諸国民の中から誰かが教会に招かれるときには、教えの系列を次のように組み立てねばならない。まず、世界とすべてのものの作り主である唯一の神を教える。我々はその神のうちに生き、動き、存在し、その神の類でもある。光と命の賜物のゆえだけでなく、類としての一種の血縁のゆえにも、我々がこの神を愛さねばならないためである。
Deinde opinionem illam, quae est de idolis, destruamus; ut non possit auri argentique vel ligni materia vim in se habere divinam.
PL 15, 1696B次に、偶像についての考えを打ち砕く。金や銀や木の材料が、それ自体のうちに神的な力を持つことができないようにするためである。
Cum unum Deum esse persuaseris, tunc indicio ejus astrues per Christum nobis salutem datam; incipiens ab illis quae gessit in corpore, et ea divina describens, ut plus quam homo fuisse videatur, victam unius virtute mortem, mortuumque ab inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra homines fuisse videatur, Deus esse credatur.
PL 15, 1696B唯一の神があると納得させたなら、そのとき、キリストを通して我々に救いが与えられたことを、神の示しによって築き上げる。キリストが体において行った事柄から始め、それらの神的な業を述べ、キリストが人以上の者であったと見えるようにする。すなわち、死が一人の力に打ち負かされ、死んだ者が冥界から呼び起こされたことをである。信仰は少しずつ育ち、人を超える者であったと見えるなら、神であると信じられるからである。
Nam nisi probaveris quod facere illa sine divina virtute non potuit, quemadmodum potes probare in eo vim fuisse divinam?.
PL 15, 1696Cキリストがこれらの業を神的な力なしには行いえなかったと証明しないなら、どうしてキリストのうちに神的な力があったことを証明できようか。
Liber VI, Caput CV
第6巻 第CV章PL 15, 1696CSed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur: lege sermonem Apostoli apud Athenienses habitum, qui si a primo destruere voluisset caeremonias idolorum, sermonem ejus aures gentilium respuissent.
PL 15, 1696Cだが、我々の権威と信頼性は低く見られるかもしれない。ならば、アテナイ人のもとで語られた使徒の説教を読め。使徒が初めから偶像の儀式を打ち壊そうとしていたなら、異邦人たちの耳はその言葉を拒んだであろう。
Ab uno igitur Deo operatore mundi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, et cuncta quae sunt in eo (Act. XVII, 24) . Negari non poterat unum operatorem esse mundi, unum Deum, unum omnium creatorem.
PL 15, 1696Cそれゆえ使徒は、世界の造り主である唯一の神から始めて言う。「世界と、その中にあるすべてのものを造った神は」(使徒言行録17:24)。世界の造り主が唯一であること、神が唯一であること、すべての創造主が唯一であることは、否定できなかった。
Adjunxit eo quod coeli et terrae Dominus in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod intra auri argentique cassam materiem nequaquam verisimile sit artificio hominis vim divinitatis includi: erroris remedium docens esse studium poenitendi.
PL 15, 1696C次に使徒は、天と地の主は手で造られたものの中に住むことを良しとしないと付け加えた。さらに、金や銀という空しい材料の中に、人間の技によって神性の力が閉じ込められることは、およそありそうにないと述べた。誤りの癒しは悔い改めに努めることだと教えたのである。
Tunc venit ad Christum, nec tamen Deum maluit quam hominem nuncupare, dicens: Inviro quo definivit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis (Act. XVII, 31) . Qui enim tractat, debet audientium considerare personas; ne prius irrideatur quam audiatur.
PL 15, 1696Dそのとき使徒はキリストのもとへ来るが、それでも、キリストを神と呼ぶより、人と呼ぶことを選んだ。「彼が定めた人によって、すべての人に信仰の証拠を与え、彼を冥界から呼び起こした」と言う(使徒言行録17:31)〔底本は「In viro」を「Inviro」と一語に刷る〕。論じる者は、聞く者の人となりを考えねばならない。聞かれる前に嘲られることのないためである。
Quomodo enim Athenienses crederent quia Verbum caro factum est, et de Spiritu sancto Virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum (Ibid., 32) ?
PL 15, 1697A言葉が肉となったこと、おとめが聖なる霊によって身ごもったことを、アテナイ人がどうして信じえたであろうか。彼らは、死者の復活を聞いたとき、嘲っていたのである(使徒言行録17:32)。
Tamen et Dionysius Areopagites credidit, et alii crediderunt in virum; ut in Deum crederent (Ibid., 34) . Quid interest, quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur: sed de principiis ad ea quae perfecta sunt pervenitur. Ergo tali Athenienses informavit praecepto: talis nobis apud gentiles ordo servandus est.
PL 15, 1697Aそれでも、アレオパゴスの人ディオニュシオは信じ、ほかの人々も、その人を信じて、神を信じるに至った(使徒言行録17:34)。どのような順序で信じるかに、何の違いがあろうか。始めの段階で完全なものが求められるのではなく、始めから完全なものへと至るのである。こうして使徒はアテナイ人をそのような教えで形づくった。諸国民のもとでは、我々もそのような順序を守らねばならない。
Liber VI, Caput CVI
第6巻 第CVI章PL 15, 1697AAt vero cum Judaeos alloquerentur apostoli, ipsum Christum esse dicebant qui propheticis nobis esset promissus oraculis: quem non prius auctoritate sua Dei filium nominabant: sed virum probatum, virum justum, virum a mortuis suscitatum, illum virum de quo dictum est in prophetis: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act.
PL 15, 1697A他方、使徒たちはユダヤ人に語りかけるとき、キリストこそ預言の託宣によって我々に約束された者であると言った。そして、まず自らの権威によって神の子と呼ぶのではなく、証しされた人、義なる人、死者の中から呼び起こされた人、預言者たちのうちで語られたあの人と呼んだ。「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」〔引照は次の節に続けて刷られる〕。
II, 22, et III, 14, et XIII, 33, ex Psal. II, 7) . Ita ergo et tu ad ea quae difficile creduntur, auctoritatem divini sermonis adscisce, et promissum ejus adventum prophetarum voce designa: resurrectionem quoque multo ante compertam Scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum caeteris atque communem; ut in ipsa suscitati corporis assertione, aeternae testimonium divinitatis acquiras.
PL 15, 1697B(使徒言行録2:22、3:14、13:33。詩篇2:7から)。それゆえ、あなたもまた、信じがたいことについては、神的な言葉の権威を取り入れ、キリストの約束された到来を預言者たちの声で指し示せ。復活についても、ずっと前に聖書の証言によって知られていたことを教えよ。それがほかの者たちの通例と同じ、ありふれたものでないことをである。それは、呼び起こされた体を断言することそのもののうちに、永遠の神性の証言を得るためである。
Cum enim caeterorum corpora corruptionem probaveris subiisse post mortem, hunc utique de quo dicitur: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), comprobas humanae fragilitatis expertem, probas humanae conditionis merita supergressum, Deo magis quam hominibus conferendum.
PL 15, 1697Bほかの者たちの体が死後に朽ちるのを経たことを証明したなら、「汝は、汝の聖なる者に、朽ちることを見させない」(詩篇15:10)と言われるその人が、人間の脆さを知らず、人間の境遇の功績を超えており、人間よりも神に帰されるべきであることを、あなたは確証するのである。
Liber VI, Caput CVII
第6巻 第CVII章PL 15, 1697CQuod si ad sacramenta fidelium tendens catechumenus imbuendus sit, dicendum quia unus est Deus ex quo omnia, et unus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) : non duos dominos esse dicendos: perfectum quidem Patrem, perfectum esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse substantiae: Verbum aeternum aeterni Dei, non quod profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non voce editum.
PL 15, 1697C洗礼志願者が信じる者たちの秘跡に向かって教えを授けられるべきときには、こう語らねばならない。「唯一の神がおり、万物はその神から出て、唯一のイエス・キリストがおり、万物はその者によって存在する」(一コリント8:6)。二人の主があると言ってはならない。父は完全であり、子も完全であるが、父と子は一つの実体である。子は永遠なる神の永遠の言葉であり、発せられるものではなく働くものである。父から生まれたのであって、声として発せられたのではない。
Prohibentur ergo apostoli evangelizare eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum. Haec est fidei gloria, si vere intelligas crucem Christi. Aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est, et vere utilis.
PL 15, 1697Cそれゆえ、使徒たちは、キリストが神の子であると福音として告げることを禁じられた。それは、後に十字架につけられた者として福音を告げるためである。これが信仰の栄光であり、あなたがキリストの十字架を真に理解するなら、そうである。ほかの十字架は私に何の益ももたらさない。キリストの十字架だけが私に益をもたらし、まことに益をもたらす。
Per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) . Si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est, non diligo eum; scio quia praeterit, non concupisco eum; scio quia corruptela consumit hunc mundum, quasi fetidum vito, quasi luem caveo, quasi nociturum relinquo.
PL 15, 1698A「それによって、世は私に対して十字架につけられ、私も世に対して十字架につけられた」(ガラテヤ6:14)。世が私に対して十字架につけられたのなら、私は世が死んだことを知り、これを愛さない。世が過ぎ去ることを知り、これを欲しない。朽ちることがこの世を滅ぼすと知り、悪臭を放つものを避けるようにこれを避け、疫病のようにこれを警戒し、害をなすものとしてこれを捨てる。
Liber VI, Caput CVIII
第6巻 第CVIII章PL 15, 1698ASed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. Astrue ergo per historias Graecorum hoc fuisse possibile, sicut interdum etiam Apostolus suadet incredulis (Act. XVII, 28) : nec versus poeticos refugit, ut fabulas destruat poetarum.
PL 15, 1698Aしかし、十字架を通して世に救いが注ぎ返されたことを、すぐには信じられない者もいる。そのときは、ギリシア人の歴史を通して、それが可能であったと築き上げよ。使徒も、ときには不信仰な者たちを説得するために、そうしている(使徒言行録17:28)。使徒は、詩人たちの物語を打ち壊すために、詩の句を引くことも避けなかった。
Si enim revocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos, oblatis aliquorum mortibus, historiae Graecorum asserant liberatos: si recordetur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit vocata: si nostrum illud consideremus, quia Sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam (Hebr. IX, 13) , sicut ad Hebraeos scriptum est: si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis, unius alicujus morte asseritur esse resoluta; quod aut ratione praevaluit, aut dispositione convaluit, quo facilius in crucem Domini crederetur: proclive erit ut qui sua negare non possunt, nostra confirment.
PL 15, 1698Aすなわち、ギリシア人の歴史が、軍団や大きな民が、幾人かの死を捧げることによって救われたと断言していることを思い起こすなら、また、将軍の娘が、ギリシア人の軍勢を渡海させるために、いけにえに呼び出されたことを思い出すなら、また、我々の側の次のことを考えるなら、すなわち、ヘブライ書に書かれているとおり、「雄牛と雄山羊の血、また雌の子牛の灰を振りかけることは、汚れた者を聖別して、肉を清める」(ヘブライ9:13)ことを。また、ある地方の疫病が、人々の罪から招かれたとき、誰か一人の死によって解かれたと言われていることを。これらが理にかなって力を持ち、あるいは定めによって力を得たのは、主の十字架がより容易に信じられるためであった。自らのものを否定できない者が、我々のものを確証することは、たやすいであろう。
Liber VI, Caput CIX
第6巻 第CIX章PL 15, 1698BSed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est (Gen. XXII, 9) ; quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur?) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus . . . . inter mortuos sine adjutorio liber (Psal. LXXXVII, 6) , sine adjumento scilicet hominis, aut alicujus creaturae, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.
PL 15, 1698Bしかし、全世界の罪を取り除くほど大いなる者は、人間のうちにはありえなかった。エノクにも、アブラハムにも、イサクにも、それはできなかった。イサクは死に自らを捧げたが、それでも守られた(創世記22:9)。すべての罪を除き去ることはできなかったからである(すべての人の罪がその中で死ぬほど大きな人など、誰がいようか)。それゆえ、民衆の一人でも、数の中の一人でもなく、神の子が父なる神によって選ばれた。この子はすべての者の上にあって、すべての者のために自らを捧げることができた。この子は死ななければならなかった。それは、死よりも強い者として、ほかの者たちを解放するためである。「死者の中で〔…〕助けなく自由な者となった」(詩篇87:6)。すなわち、人間や、いかなる被造物の助けもなく、死から自由になったのである。そして、まことに自由な者である。欲望の隷従を退け、死の鎖を知らなかったからである。
Liber VII, Caput I
第7巻 第I章PL 15, 1699A[1699] (Vers. 27) . Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.
PL 15, 1699A(第27節)「私は汝らに言う。ここに立つ者の中に、神の国を見るまでは死を味わわない者が、確かにいる」。
Semper Dominus sicut ad praemia erigit futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium remuneratione sustentat.
PL 15, 1699A主はつねに、徳の来たるべき報いへと我々を奮い立たせ、世の事柄を軽んじることが益になると教えるとともに、人間の精神の弱さを、現在の報いで支える。
Arduum quippe est crucem tollere, et animam periculis, morti corpus offerre: negare quod sis, cum velis esse quod non sis; raroque, quamvis excelsa virtus, futuris praesentia commutat.
PL 15, 1699A十字架を負い、魂を危険に、体を死に差し出すことは、実に厳しい。自らである者を否み、自らでない者でありたいと望むことは厳しい。徳がどれほど高くとも、来たるべきもののために現在のものを交換する者はまれである。
Difficile quippe videtur hominibus, ut spem periculis emant: damnoque praesentium futurae lucrum mercentur aetatis.
PL 15, 1699A人間にとっては、危険を払って希望を買い取り、現在のものを失う代わりに来たるべき時の利得を購うことは、実に難しく見える。
Ergo bonus et moralis magister ne quis desperatione frangatur aut taedio; quoniam vitae dulcis illecebra constantem quoque mulcet affectum, continuos vivendi successus fidelibus pollicetur: frigent enim solatia sub metu mortis, magnusque amor vitae aegre blanditias spei cum appetitae salutis terrore compensat.
PL 15, 1699Aそれゆえ、善き道徳の教師は、誰も絶望や倦怠によって打ち砕かれることのないように――甘美な命の誘いは、堅固な心情さえも宥めるからである――信じる者たちに、途切れることなく生き続けることを約束する。死の恐れの下では慰めは冷え、命への大きな愛は、希望の甘言と、求める無事を失う恐怖とを、なかなか釣り合わせられないからである〔「cum appetitae salutis terrore」の取り方は定かでない。求める無事への恐れと取った〕。
Non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses: arbiter omnium dedit et virtuti praemium, et infirmitati remedium; ut praesentibus sustineatur infirmitas, virtus futuris. Si fortis es, contemne mortem: si imbecillis es, fuge.
PL 15, 1699Bそれゆえ、あなたには嘆く理由も、言い訳する理由もない。万物の裁定者は、徳には報いを、弱さには治療を与えた。現在のもので弱さが支えられ、来たるべきもので徳が支えられるように。あなたが強いなら、死を軽んぜよ。弱いなら、逃れよ。
Sed nemo potest fugere mortem, nisi vitam sequatur. Vita tua Christus est, ipsa est vita quae mori nescit.
PL 15, 1699Bしかし、命に従わない限り、誰も死から逃れることはできない。あなたの命はキリストであり、それは死ぬことを知らない命そのものである。
Liber VII, Caput II
第7巻 第II章PL 15, 1699BItaque si volumus mortem non timere, stemus ubi Christus est; ut et de nobis dicat: Vere sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem. Non satis est stare, nisi ubi Christus est, stetur; soli enim non queunt gustare mortem qui possunt stare cum Christo.
PL 15, 1699Bそれゆえ、死を恐れないことを望むなら、キリストのいるところに立とう。そうすれば、キリストは我々についても言うであろう。「ここに立つ者の中に、死を味わわない者が、確かにいる」。立つだけでは足りず、キリストのいるところに立たねばならない。キリストとともに立つことのできる者だけが、死を味わうことができないからである。
In quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, ne tenuem quidem sensum habituros mortis, qui Christi videantur meruisse consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animae possessione teneatur.
PL 15, 1699Cこの点については、この言葉そのものの性質から、キリストの交わりにふさわしいとされた者たちは、死のかすかな感覚さえ持たないだろうと推し量ることができる。確かに、体の死は啜ることによって味わわれ、魂の命は所有によって保たれる。
Liber VII, Caput III
第7巻 第III章PL 15, 1699CSed quid est gustare mortem? Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors sit; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. CXXVI, 2) : sunt etiam Aethiopum populi qui acceperunt in escam draconem (Psal. LXXIII, 14) .
PL 15, 1699Cでは、死を味わうとは何か。おそらく、パンが命であるように、パンは死でもありうるのではないか〔底本は quem admodum と二語に刷る。quemadmodum と読む〕。実際、「苦しみのパン」を食べる者たちがいる(詩篇126:2)。また、竜を食物として受けたエチオピアの民もいる(詩篇73:14)。
Absit a nobis venenum draconis vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui descendit de coelo. Panem illum manducat, qui ea quae scripta sunt servat. Sunt ergo qui mortem non gustent, donec videant regnum Dei.
PL 15, 1699C竜の毒を飲み込むことは、我々から遠ざかれ。我々には、まことのパン、天から降ったあのパンがある。あのパンを食べるのは、書かれたことを守る者である。それゆえ、神の国を見るまで死を味わわない者たちがいる。
Sunt etiam qui mortem non videant, sicut scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49) ?.
PL 15, 1699Dまた、死を見ない者たちもいる。「生きて、死を見ない人とは誰か」と書かれているとおりである(詩篇88:49)。
Liber VII, Caput IV
第7巻 第IV章PL 15, 1699DSed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui esse non possit? Quamvis de Enoch et Elia nullam mortem corporis acceperimus, et de Evangelista Joanne Dominus dixerit: Sic eum volo manere donec venio (Joan. XXI, 22) ; tamen quoniam non de uno Joanne hoc putamus expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum; non hic mors corporis, sed animae denegatur.
PL 15, 1699Dしかし、復活は死んだ者でなければあり得ないのに、死なない人間などいるだろうか。エノクとエリヤについては体の死を受けたと我々は聞いておらず、また福音書記者ヨハネについて主は「私が来るときまで、彼がこのようにとどまることを私は望む」と言ったが(ヨハネ21:22)、それでも、これは一人ヨハネについて述べられたものではなく、多くの者についての一般的な教えであると我々は考える。ここで否まれているのは体の死ではなく、魂の死である。
Sunt enim qui mortui vivunt; quoniam sunt qui viventes mortui sunt, sicut vidua illa quae vivens mortua est (I Tim. V, 6) , sicut scriptum est: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16) .
PL 15, 1700A死んでいながら生きている者がいるからである。生きていながら死んでいる者がいるからで、たとえば、生きながら死んでいるあのやもめがそうであり(一テモテ5:6)、書かれているとおりでもある。「死が彼らの上に臨め、彼らは生きたまま冥界に下れ」(詩篇54:16)。
Si ergo vivus quis in infernum descendit ( peccato enim mortuus in inferni descendit habitaculum), sunt profecto quibus nec in morte corporis interruptus sit ordo vivendi, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, quos vivere divinae sententiae auctoritate comperimus; quoniam cum sit Deus Abraham, Isaac, et Jacob, non utique mortuorum est Deus, sed viventium (Matth. XXII, 32) .
PL 15, 1700Aもし生きたまま冥界に下る者がいるなら(罪によって死んだ者は冥界の住まいに下るのだから)、体の死においても生きる秩序が断ち切られない者たちが確かにいる。アブラハム、イサク、ヤコブがそうであり、彼らが生きていることを我々は神の言葉の権威によって知っている。神はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であるから、決して死者の神ではなく、生きている者の神だからである(マタイ22:32)。
Liber VII, Caput V
第7巻 第V章PL 15, 1700BItaque non de uno, sed de pluribus dicit; neque enim Petrus mortuus est, cui juxta Dominicam sententiam inferi porta praevalere non potuit (Matth. XVI, 18) .
PL 15, 1700Bそれゆえ彼は一人についてではなく、より多くの者について語っている。ペトロは死んだのではない。主の言葉によれば、冥界の門は彼に打ち勝つことができなかったのである(マタイ16:18)。
Nec Jacobus et Joannes mortui filii tonitrui (Marc. III, 17) , quibus in usum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subjacent. Esto ergo et tu Petrus, devotus, fidelis, pacificus; ut portas Ecclesiae aperias, et portas mortis evadas.
PL 15, 1700B雷の子らヤコブとヨハネも(マルコ3:17)、死んだのではない。彼らは天の栄光の用のために引き上げられたので、地上のものは彼らに打ち勝たず、かえって彼らの下にある。ゆえに、あなたもまたペトロであれ、敬虔で、忠実で、平和を求める者として。教会の門を開き、死の門を逃れるために。
Esto filius tonitrui. Dicis: Quomodo possum esse filius tonitrui? Potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. Potes esse filius tonitrui si te terrena non moveant, sed ipse potius ea quae terrena sunt, mentis tuae virtute concutias.
PL 15, 1700B雷の子であれ。あなたは言う。「どうして私が雷の子でありえようか」。あり得る。地上にではなく、キリストの胸にもたれるなら。地上のものがあなたを動かさず、むしろあなた自身が、自らの精神の徳によって、地上にあるものを揺り動かすなら、あなたは雷の子でありうる。
Tremat te terra, non capiat: vereatur caro potestatem animi tui, et concussa subdatur. Eris filius tonitrui, si fueris filius Ecclesiae. Dicat et tibi de patibulo crucis Christus: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27) .
PL 15, 1700B地はあなたに震え、あなたを捕えるな。肉があなたの心の権能を恐れ、揺さぶられて服従するように。あなたは、教会の子であるなら雷の子となる。キリストが十字架の杭の上から、あなたにも言うように。「見よ、汝の母」(ヨハネ19:27)。
Dicat et Ecclesiae: Ecce filius tuus (Ibid., 26) ; tunc enim incipis esse filius Ecclesiae, cum in cruce victorem videris Christum. Nam qui crucem scandalum putat, Judaeus est, Ecclesiae filius non est: qui crucem stultitiam putat, Graecus est.
PL 15, 1700C教会にも言うように。「見よ、汝の子」(ヨハネ19:26)。あなたが教会の子になり始めるのは、十字架の上に勝利者キリストを見たときだからである。十字架をつまずきと思う者はユダヤ人であり、教会の子ではない。十字架を愚かさと思う者はギリシア人である。
Ille autem est Ecclesiae filius, qui crucem triumphum putat, qui crucem Christi triumphantis agnoscit.
PL 15, 1700Cしかし教会の子とは、十字架を凱旋と思う者、凱旋するキリストの十字架を認める者である。
Liber VII, Caput VI
第7巻 第VI章PL 15, 1700C(Vers. 28.) Ergo ut scias quia Petrus, Jacobus et Joannes mortem non gustaverunt, gloriam resurrectionis videre meruerunt; solos enim tres istos post haec fere verba in diebus octo assumpsit, et duxit in montem.
PL 15, 1700C(第28節)それゆえ、ペトロ、ヤコブ、ヨハネが死を味わわず、復活の栄光を見るにふさわしいとされたことを、あなたが知るためである。実に、これらの言葉の後およそ八日目に、〔イエスは〕ただこの三人だけを伴い、山に導いたからである。
Quid est quod iste dicit: In diebus octo post haec verba? Ne forte quia is qui verba Christi audit et credit, resurrectionis tempore gloriam Christi videbit; octava enim die facta est resurrectio; unde et plerique psalmi in octavam inscribuntur (Psal. VI et XI) .
PL 15, 1700D「これらの言葉の後、八日目に」と彼〔ルカ〕が言うのは、どういうことか。それはおそらく、キリストの言葉を聞いて信じる者は、復活のときにキリストの栄光を見るであろうからではないか。復活が起こったのは八日目だからである。それゆえ多くの詩篇にも、「八番目のために」という表題が付けられている(詩篇6、11)。
Aut forte ut ostenderet nobis quia dixerat quod is qui propter Dei verbum perdiderit animam suam, salvam faciet eam; quoniam promissa sua in resurrectione restituat.
PL 15, 1700Dあるいはおそらく、神の言葉のために自分の魂を失う者はそれを救うと語ったことを、彼が我々に示すためであろう。彼は復活において、約束したものを返すからである。
Liber VII, Caput VII
第7巻 第VII章PL 15, 1701ASed Matthaeus et Marcus post dies sex assumptos hos esse memorarunt (Matth. XVII, 1; Marc. IX, 1) .
PL 15, 1701Aしかしマタイとマルコは、六日の後に彼らを連れて行ったと記している(マタイ17:1、マルコ9:1)。
De quo possemus dicere, post sex millia annorum; Mille enim anni in conspectu Dei tamquam dies una (Psal. LXXXIX, 4) : sed plures quam sex millia computantur anni: et malumus sex dies per symbolum intelligere, quod sex diebus mundi opera sunt creata; ut per tempus opera, per opera mundum intelligamus.
PL 15, 1701Aこれについては、六千年の後と言うこともできよう。「千年は神の目には一日のようである」(詩篇89:4)からである。しかし六千年を超える年が数えられる。そこで我々は、六日を象徴として理解することを選ぶ。世界の業が六日で造られたからであり、時を通して業を、業を通して世界を、我々が理解するためである。
Et ideo mundi temporibus impletis, resurrectio futura monstratur: aut quia is qui supra mundum ascenderit, et hujus saeculi momenta transcenderit, velut in sublimi locatus, futurae resurrectionis fructum exspectabit aeternum.
PL 15, 1701Aこうして、世の時が満ちたとき、来たるべき復活が示される。あるいは、世の上に登り、この世の瞬間を超えた者は、いわば高みに置かれた者として、来たるべき復活の永遠の実りを待つからである。
Liber VII, Caput VIII
第7巻 第VIII章PL 15, 1701BTranscendamus igitur opera mundi; ut possimus facie ad faciem Deum videre. Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9) . Si in montem ascendit qui evangelizat Sion, quanto magis qui Christum evangelizat, et Christum in gloriam resurgentem?
PL 15, 1701Bそれゆえ世の業を超えて登ろう。顔と顔を合わせて神を見ることができるために。「シオンに福音を告げる者よ、山に登れ」(イザヤ40:9)。シオンに福音を告げる者が山に登るのなら、キリストに、しかも栄光のうちに復活するキリストに福音を告げる者は、いかにいっそうであろうか。
Fortasse enim in corpore eum multi videant; multi enim secundum carnem cognovimus Christum: nunc autem jam non novimus.
PL 15, 1701Bおそらく多くの者が彼を体において見るかもしれない。我々の多くは肉に従ってキリストを知ったが、今はもう知らないからである。
Liber VII, Caput IX
第7巻 第IX章PL 15, 1701BMulti cognovimus, quia multi vidimus. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. LIII, 3) . Tres autem soli et tres electi ducuntur in montem.
PL 15, 1701B我々の多くは〔彼を〕知った。多くの者が見たからである。「我々は彼を見たが、彼には姿も麗しさもなかった」(イザヤ53:3)。しかし、ただ三人、選ばれた三人だけが山に導かれる。
Putarem in tribus mystice genus hominum comprehensum; quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem.
PL 15, 1701B私は、三人のうちに奥義の意味で人類が含まれていると考えたであろう。ノアの三人の子から人類全体が流れ出たからである。もし彼らが選ばれた者であると見てとらなかったならば。
Aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis pervenire gratiam qui Christum confessi fuerint, merebuntur; quia impii in judicium non resurgunt, sed tanquam habito judicio puniuntur (Psal. I, 5) .
PL 15, 1701Cあるいはおそらく、〔そうなのは〕すべての者のうちキリストを告白した者たちだけが、復活の恩寵に到達するにふさわしいとされるからである。不敬虔な者たちは裁きのために復活するのではなく、あたかも裁きがすでに行われたかのように罰せられるからである(詩篇1:5)。
Tres igitur eliguntur, qui ascenderent montem; quia et duo eliguntur qui cum Domino viderentur. Utrinque sacratus numerus.
PL 15, 1701Cそれゆえ山に登る者として三人が選ばれる。主とともに見られる者として二人が選ばれるからでもある。どちらの数も聖なる数である。
Et hoc fortasse propterea, quia nemo potest resurrectionis gloriam videre, nisi qui integrum mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit.
PL 15, 1701Cこれもおそらく、三位一体の奥義を、損なわれない信仰の純粋さで完全に守り通した者でなければ、誰も復活の栄光を見ることができないからである。
Petrus ascendit, qui claves regni coelorum accepit (Matth. XVI, 19) : Joannes quoque, cui committitur Domini mater (Joan. XIX, 2) : Jacobus etiam, qui primus solium sacerdotale conscendit.
PL 15, 1701Cペトロが登る。天の国の鍵を受けた者である(マタイ16:19)。ヨハネも〔登る〕。主の母を託された者である(ヨハネ19:2)〔底本の引照は19:2と刷る。19:27のことか〕。ヤコブも〔登る〕。最初に司教の座に登った者である。
Liber VII, Caput X
第7巻 第X章PL 15, 1702A(Vers. 10.) Inde apparent Moyses et Elias, hoc est, Lex et prophetia cum Verbo; neque enim Lex potest esse sine Verbo: neque propheta, nisi qui de Dei filio prophetarit.
PL 15, 1702A(第10節)〔底本は第10節と刷る。この箇所はルカ9:30にあたり、第30節の誤植か〕そこにモーセとエリヤが現れる。すなわち、律法と預言が言葉とともに現れる。律法は言葉なしにはあり得ず、預言者も、神の子について預言した者でなければ預言者ではないからである。
Et illi quidem filii tonitruicorporali gloria Moysen quoque et Eliam speculati sunt: sed etiam nos quotidie videmus Moysen cum Dei Filio; videmus enim Legem in Evangelio cum legimus: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) .
PL 15, 1702Aかの雷の子らは、体としての栄光のうちにモーセとエリヤをも仰ぎ見た〔底本は tonitruicorporali と一語に刷る。tonitrui corporali と読む〕。しかし我々もまた日ごとに、モーセを神の子とともに見ている。我々は福音書において律法を見るからである。「汝の主なる神を愛せよ」(申命記6:5)と我々が読むときに。
Videmus Eliam cum Dei Verbo, cum legimus: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14) . Unde bene Lucas addidit, quia:
PL 15, 1702A「見よ、おとめが胎に宿る」(イザヤ7:14)と我々が読むとき、我々はエリヤを神の言葉とともに見る。それゆえルカは適切に、次のように付け加えた。
Liber VII, Caput XI
第7巻 第XI章PL 15, 1702A(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem. Docent enim te de excessu ejus mysteria. Et hodie Moyses docet, et hodie Elias loquitur, et hodie in majore gloria videre possumus Moysen.
PL 15, 1702A(第31節)「彼がエルサレムで成し遂げようとしていた最期について語っていた」。実に彼らは、彼の最期についての奥義をあなたに教えるからである。今日もモーセは教え、今日もエリヤは語り、今日はより大きな栄光のうちにモーセを見ることができる。
Quis enim non potest, quando et populus Judaeorum eum videre potuit, immo vidit? Vidit enim in gloria faciem Moysi (Exod. XXXIV, 30, et seq.) : sed velamen accepit, sed in montem non ascendit. Et ideo erravit, quia solum Moysen vidit, Dei Verbum simul videre non potuit.
PL 15, 1702B誰が見ることができないであろうか。ユダヤ人の民ですら彼を見ることができた、いや、見たのだから。実に彼らは、栄光に輝くモーセの顔を見た(出エジプト記34:30以下)。しかし彼らは覆いを受け、山には登らなかった。それゆえ誤った。モーセだけを見て、神の言葉を同時に見ることができなかったからである。
Liber VII, Caput XII
第7巻 第XII章PL 15, 1702BRevelemus igitur nos faciem nostram; ut revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem reformemur. Ascendamus in montem, deprecemur Dei Verbum; ut in specie et pulchritudine sua nobis appareat, et confortetur, et prospere procedat, et regnet.
PL 15, 1702Bそれゆえ我々は自分の顔の覆いを取ろう。覆いを取った顔で神の栄光を見つめながら、同じ像へと造り変えられるために。山に登ろう。神の言葉に祈り求めよう。その姿と美しさをもって我々に現れ、力づけられ、首尾よく進み、王として治めるように。
Et haec enim mysteria sunt, et altius referuntur; etenim pro tua possibilitate aut minuitur tibi Verbum, aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi apparet quanta sit gloria, quanta sit species in Dei Verbo: sed Dei Verbum quasi quodam apparet in corpore, non habens suam speciem, neque decorem, et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates nostras: apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine, litterarum opertus involucris, virtute spiritus non refulgens.
PL 15, 1702Bこれらもまた奥義であり、より高いことに関わる。あなたの能力に応じて、あなたにとって言葉は小さくなり、あるいは大きくなるからである。より高い思慮の頂に登らなければ、あなたには知恵は現れず、奥義の認識は現れず、神の言葉にどれほどの栄光、どれほどの美しさがあるかも現れない。かえって神の言葉は、いわば何らかの体において現れ、自らの姿も麗しさももたず、傷を受けた人、我々の弱さを担うことのできる人のように現れる。あなたには、人から生まれたいわば一つの言説、文字の覆いに包まれ、霊の力によって輝かない言説のように現れる。
Sed si dum hominem consideras, de Virgine credas esse generatum, et paulatim aspiret fides, quod de spiritu Dei natus sit, incipis montem ascendere.
PL 15, 1702Cしかし、あなたが人間を見つめながら、〔その人が〕おとめから生まれたと信じ、さらに、神の霊から生まれたという信仰が次第に息づくなら、あなたは山に登り始める。
Si in cruce positum triumphantem de morte videas, non peremptum: si videas quod terra tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidorum, monumenta aperta sunt, mortui surrexerunt; ut esset indicio quia gentilis populus qui mortuus erat Deo, tamquam reseratis sui corporis tumulis, infuso crucis lumine resurrexit: si hoc videas mysterium, in excelsum ascendisti montem, alteram Verbi gloriam cernis.
PL 15, 1702C十字架の上に置かれた彼が、殺されたのではなく、死に打ち勝って凱旋しているのをあなたが見るなら。地が震え、太陽が退き、闇が不信の者たちの目に注がれ、墓が開き、死者たちが復活したことを見るなら。それは、神に対して死んでいた異邦人の民が、いわば自らの体の墓を開かれ、注がれた十字架の光によって復活したことの徴となるためであった。この奥義を見るなら、あなたは高き山に登ったのであり、言葉のもう一つの栄光を見分けているのである。
Liber VII, Caput XIII
第7巻 第XIII章PL 15, 1703AVestimenta ejus alia deorsum sunt, alia sursum. Et fortasse vestimenta Verbi, sermones sunt Scripturarum, et quaedam intellectus indumenta divini; quia sicut ipse Petro, Joanni, et Jacobo in altera specie apparuit, et vestitus ejus albus refulsit (Vers. 29) ; ita et oculis tuae mentis jam divinarum lectionum sensus albescit.
PL 15, 1703A彼の衣は、あるものは下に、あるものは上にある。おそらく言葉の衣とは聖書の言説であり、神的な理解のいわば着物である。彼自身がペトロ、ヨハネ、ヤコブに別の姿で現れ、その衣が白く輝いたように(第29節)、あなたの精神の目にとっても、神的な読みの意味はすでに白く輝き始めるからである。
Fiunt igitur verba divina sicut nix, vestimenta Verbi candida nimis, qualia fullo super terram facere non potest.
PL 15, 1703Aこうして神的な言葉は雪のようになり、言葉の衣は、地上では布さらし職人が作ることのできないほど、きわめて白くなる。
Liber VII, Caput XIV
第7巻 第XIV章PL 15, 1703BQuaeramus hunc fullonem, quaeramus hanc nivem. Legimus ad villam fullonis ascendisse Esaiam (Esai. VII, 3) . Quis est iste fullo, nisi forte ille qui delicta nostra lavare consuevit?
PL 15, 1703Bこの布さらし職人を探そう。この雪を探そう。イザヤが布さらし職人の農園に登ったと我々は読む(イザヤ7:3)。この布さらし職人とは、おそらく、我々の罪を洗うことを常とする者でなくて誰であろうか。
Denique ipse dixit, Si fuerint delicta vestra sicut phoeniceum, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) . Quis est iste fullo, nisi qui indumenta nostri intellectus abluit, et induit nos indumenta virtutum, ablutisque maculis corporalibus, Soli solet offerre divino?.
PL 15, 1703B実に彼自身が言った。「汝らの罪が緋のようであっても、私はそれを雪のように白くする」(イザヤ1:18)。この布さらし職人とは、我々の理解の衣を洗い、徳の衣を我々に着せ、体の汚れを洗い去ったうえで、神的な太陽に〔我々を〕差し出すことを常とする者でなくて誰であろうか。
Liber VII, Caput XV
第7巻 第XV章PL 15, 1703BAudivi etiam (ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus exemplum) duorum prudentium facundiam nivi et apibus comparasse. Inveni quoque dixisse David: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103) !
PL 15, 1703B私はまた聞いた(彼らを反対の例から論駁するために、我々が例を取るとすれば)、二人の賢者〔ミーニュの脚注は、オデュッセウスとネストルのこととし、ホメロス『イリアス』第3巻、キケロ『老年について』、クインティリアヌス第12巻第10章を挙げる〕の弁舌が雪とミツバチにたとえられたと〔底本の de contrariis の係りは定かでない。「反対の側から」と取った〕。私はまた、ダビデがこう言ったのを見いだした。「汝の言葉は、私の喉にいかに甘いことか。蜜よりも、蜜房よりも、私の口に甘い」(詩篇118:103)。
Et infra: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Ibid., 105) . Verbum Dei lux est, verbum Dei nix est.
PL 15, 1703Cそしてさらに下で、「主よ、汝の言葉は私の足のともし火、私の道を照らす光」(詩篇118:105)。神の言葉は光であり、神の言葉は雪である。
Super mel quoque et favum est Dei verbum, quod ore divino melle dulcior fluxit oratio, et perspicua, nivis ritu, mollioribus cadunt verba sententiis. Vere hic solus sermo nivibus comparandus, qui de coelo missus in terras, jejuna nostrorum arva pectorum fecundavit.
PL 15, 1703C神の言葉は、蜜と蜜房にも優る。神の口から、蜜よりも甘い言説が流れ出たからであり、雪のならいのように、澄みわたった言葉が、より柔らかな思想をともなって降るからである。まことに、天から地に遣わされ、我々の胸の乾いた畑を豊かに実らせたこの言説のみが、雪にたとえられるべきである。
Quod non usurpatorie praesumptum, sed ex lectionis serie derivatum Deus ipse testatur, dicens: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant velut ros verba mea, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2) .
PL 15, 1703Cこれが勝手な思い込みではなく、読みの連なりから導かれたものであることを、神自身が証しして言う。「私の言葉は雨のように待たれ、私の言は露のように降れ、草の上の驟雨のように、乾草の上の雪のように降れ」(申命記32:2)。
Liber VII, Caput XVI
第7巻 第XVI章PL 15, 1703CUtinam, Domine Jesu, mens mea pluviae tuae humore viridescat: utinam terram meam nivis istius candore respergas; ne praepropero calore vernantis corporis arva luxurient, sed potius fotu nivali semina verbi coelestis pressa foecundent!
PL 15, 1703C主イエスよ、願わくは、私の精神が汝の雨の潤いによって緑に芽ぐむように。願わくは、私の地に、この雪の白さを振りかけよ。春めく体の畑が、早まった熱によって徒に茂ることなく、むしろ雪の温もりによって、押し込められた天の言葉の種が実りを結ぶためである。
Nix cum cadit, aves coeli ubi inhabitent non habent, et laetior solito tritici proventus exuberat.
PL 15, 1703D雪が降るとき、天の鳥はそこに住む所を持たず、小麦の収穫はいつもより豊かにあふれる。
Liber VII, Caput XVII
第7巻 第XVII章PL 15, 1703D(Vers. 32.) Vidit hanc gratiam Petrus, viderunt et qui cum illo erant, licet somno gravati fuissent; premit enim incomprehensibilis splendor divinitatis nostri corporis sensus.
PL 15, 1703D(第32節)ペトロはこの恩寵を見た。彼とともにいた者たちも、眠気に押さえつけられていたとはいえ、見た。把握しえない神性の輝きが、我々の体の感覚を圧するからである。
Nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies sustinere; quomodo Dei gloriam humanorum ferret corruptela membrorum? Eoque purior et subtilior exhausta concretione vitiorum, corporis habitus in resurrectione formatur.
PL 15, 1703D実に、体の視力は、見つめる目の真正面からの太陽の光線にすら耐えられないのであれば、人間の肢体の朽ちやすさが、どうして神の栄光に耐えられようか。それゆえ復活においては、悪徳の凝り固まりが汲み尽くされ、体のありさまはいっそう清く、いっそう精妙に形づくられる。
Et fortasse ideo gravati erant somno, ut resurrectionis viderent speciem post quietem. Itaque evigilantes viderunt majestatem ejus; nemo enim nisi vigilans gloriam videt Christi.
PL 15, 1704Aおそらくそれゆえに、彼らは眠りに押さえつけられていたのであり、休息の後に復活の姿を見るためであった。こうして目覚めて、彼の威光を見た。目覚めている者でなければ、誰もキリストの栄光を見ないからである。
Delectatus est Petrus, et quem saeculi hujus illecebrosa non caperent, gratia resurrectionis illexit.
PL 15, 1704Aペトロは喜んだ。この世の誘惑が捕えることのなかった彼を、復活の恩寵が惹きつけた。
Liber VII, Caput XVIII
第7巻 第XVIII章PL 15, 1704A(Vers. 33.) Bonum est, inquit, nos hic esse (hinc et sanctus Paulus ait (Philip. I, 23) : Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius ), nec laudasse contentus, non solum affectu, sed etiam factorum devotione praestantior, ad exaedificanda tabernacula tria impiger operarius communis obsequii ministerium pollicetur.
PL 15, 1704A(第33節)「我々がここにいるのは善いことである」と彼は言う(ここから聖パウロも言う(フィリピ1:23)。「解き放たれてキリストとともにあることのほうが、はるかに善い」)。彼は称えるだけで満足せず、心情においてだけでなく行いの献身においてもすぐれ、三つの幕屋を建てるために、勤勉な働き手として、共通の奉仕の務めを約束する。
Et quamvis nesciret quid diceret; tamen pollicebatur officium: quo non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat. Nam quod ignorabat, conditionis fuit: quod promittebat, devotionis.
PL 15, 1704B自分が何を言っているのか知らなかったが、それでも奉仕を約束した。そこでは、思慮のない軽率ではなく、早まった献身が敬虔の実りを積み上げる。知らなかったことは人の条件に属し、約束したことは献身に属したからである。
Sed non capit humana conditio in hoc corruptibili, in hoc mortali corpore facere tabernaculum Deo. Sive in animo, sive in corpore, sive alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. Si Petrus nescivit quemadmodum tu potes scire?
PL 15, 1704Bしかし人の条件は、この朽ちる体、この死ぬべき体において、神のために幕屋を作ることを容れない。心においてであれ、体においてであれ、あるいは他のどこかの場所においてであれ、知ることの許されないものを求めることを避けよ。ペトロが知らなかったのなら、どうしてあなたが知ることができようか。
Si nescivit, ille qui promisit, et qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat; quemadmodum scire nos possumus, desidia quadam mentis intra proseptum carnis inclusi? Denique placuit tanta devotio Deo.
PL 15, 1704B約束したその人は、心の大きさによって体の限界を知らなかった。その人が知らなかったのなら、精神のある種の怠惰により、肉の囲いの中に閉じ込められている我々は、どうして知りえようか。実に、これほどの献身は神の気に入った。
Liber VII, Caput XIX
第7巻 第XIX章PL 15, 1704C(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos. Divini spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta. Quae etiam alio comperta est loco, dicente angelo: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) . Cujus profectus ostenditur, audita Dei voce dicentis:
PL 15, 1704C(第34節)「これらの言葉の間に雲が生じ、彼らを覆った」。この覆いは神的な霊のものであり、人の心情を暗くせず、隠れたものを明らかにする。これは別の箇所でも見いだされ、天使が言う。「いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。その効果は、語る神の声が聞かれることによって示される。
Liber VII, Caput XX
第7巻 第XX章PL 15, 1704C(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite. Hoc est, non Elias filius, non Moyses filius: sed hic est Filius, quem solum videtis; recesserant enim illi, ubi coepit Dominus designari.
PL 15, 1704C(第35節)「これは私の愛する子である。彼に聞け」。すなわち、エリヤが子なのではなく、モーセが子なのでもなく、諸君が見ているただ一人の者こそが子であるということである。主が指し示され始めたとき、彼らは退いていたからである。
Vides hanc non solum insipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam coelestium fidem esse perfectam, Filium Dei scire.
PL 15, 1704Cあなたは見る。愚かな者たち〔底本は insipientium。完全な者たち(perfectorum)との対からは incipientium(初心の者たち)の誤りとも考えられる〕だけでなく、完全な者たち、いや天の者たちにとってさえ、神の子を知ることが完全な信仰であることを。
Sed quoniam haec jam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso humore concretam, et coacti aeris caliginem piceam, quae coelum tenebrarum horrore subtexat: sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis, et humentis alluvione imbris immadidet; sed de qua mentes hominum, voce Dei omnipotentis emissa, ros fidei rigavit.
PL 15, 1704Cしかし、これらについてはすでに上で述べたので、この雲を、煙る山々の霧の湿気から凝り固まったものでも、寄せ集められた空気の黒ずんだ闇で、天を闇の恐怖で覆うものでもなく、輝く雲であると知れ。それは、雨水や湿った豪雨の氾濫で我々を濡らすものではなく、全能の神の声が発せられたとき、そこから信仰の露が人々の精神を潤したものである。
Liber VII, Caput XXI
第7巻 第XXI章PL 15, 1704D(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus. Itaque cum tres essent, unus est factus. Tres in principio videntur, unus in fine; perfecta enim in fine unum sunt. Denique hoc etiam Dominus Patrem orat, ut omnes unum simus (Joan. XVII, 21) .
PL 15, 1704D(第36節)「声が生じている間に、イエスはただ一人であると分かった」。こうして三人であったものが一つとなった。始めには三人が、終わりには一人が見られる。完全なものは終わりにおいて一つだからである。実に主もまた、我々すべてが一つになるようにと、父に祈る(ヨハネ17:21)。
Nec solum Moyses et Elias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus sumus Christi. Ergo et illi tamquam recipiuntur in Christi corpus; quia et nos unum erimus in Christo Jesu.
PL 15, 1705Aモーセとエリヤがキリストにおいて一つであるだけでなく、我々もまたキリストの一つの体である。ゆえに彼らもいわばキリストの体に受け入れられる。我々もまたキリスト・イエスにおいて一つとなるからである。
Aut fortassis quia Lex et propheta ex Verbo: quae autem ex Verbo coeperunt, in Verbo desinunt: Finis enim Legis est Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) .
PL 15, 1705Aあるいはおそらく、〔そうなったのは〕律法と預言者が言葉から出たものであり、言葉から始まったものは言葉において終わるからである。「実に律法の終わりはキリストであり、信じるすべての者に正義をもたらす」(ローマ10:4)。
Liber VII, Caput XXII
第7巻 第XXII章PL 15, 1705A(Vers. 58.) Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant: nam Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.
PL 15, 1705A(第58節)「キツネには穴があり、天の鳥には休む巣がある。しかし人の子には、頭を横たえる所がない」。
Non videtur convenire rationi, ut simplicem fidelemque istum arbitremur, qui Domini dignatione respuitur; cum indefessi famulatus obsequium spopondisset: sed Dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit affectus. Denique supra ait:
PL 15, 1705Aたゆまぬ奉仕の務めを約束していたのに、主の見定めによって退けられたこの者を、素朴で忠実な者と我々が考えるのは、理に適っていないように見える。しかし主は、務めの外見ではなく、心情の純粋さを求める。実に、上でこう言っている。
Liber VII, Caput XXIII
第7巻 第XXIII章PL 15, 1705B(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo. Quo loco Dominus simplicitatem sine arrogantia docet, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia esse debere: nam et pueri mens provectioris affectu recipienda suadetur; quia dum puer nihil sibi vindicat, formam virtutis exsequitur: et si rationem nescit, culpam ignorat.
PL 15, 1705B(第48節)「誰でもこの子供を私の名のゆえに受け入れる者は」。この箇所で主は、素朴さは尊大さなしに、愛は妬みなしに、献身は怒りなしにあるべきだと教える。子供の精神は、より成熟した心情によって受け入れられるべきだと説かれているのである。子供は何も自分のものと主張しないとき、徳の姿に従っているのであり、道理は知らなくても咎を知らないからである。
Tamen quia plerisque non virtus, sed infirmitas videtur sine ratione simplicitas; ut tu veram recipias admoneris, id est, ut exsequaris industria munus naturae. Et ideo ait:
PL 15, 1705Bしかし、多くの者には、道理を欠いた素朴さは徳ではなく弱さに見えるので、あなたは真の〔素朴さ〕を受け入れるよう戒められる。すなわち、本性の務めを勤勉によって果たすようにということである。それゆえ彼は言う。
Liber VII, Caput XXIV
第7巻 第XXIV章PL 15, 1705B(Ibid.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Qui enim imitatorem Christi recipit, Christum recipit: et qui imaginem Dei receperit, recipit Deum.
PL 15, 1705B(ルカ、同じ章)「誰でもこの子供を私の名のゆえに受け入れる者は、私を受け入れる。私を受け入れる者は、私を遣わした者を受け入れる」。実にキリストの模倣者を受け入れる者は、キリストを受け入れる。神の像を受け入れた者は、神を受け入れる。
Sed quia imaginem Dei non poteramus videre, facta est ad nos per incarnationem Verbi praesentia; ut reconciliaretur nobis quae supra nos est divinitas.
PL 15, 1705Cしかし、我々は神の像を見ることができなかったので、言葉の受肉によって、我々のもとに現前が生じた。我々の上にある神性が、我々と和解させられるためである。
Liber VII, Caput XXV
第7巻 第XXV章PL 15, 1705CQuod autem propensius studio charitatis Joannes plurimum diligens, et ideo redamatus plurimum, excludendum putat a beneficio eum, qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur, sed docetur: non reprehenditur, quia amore faciebat, sed docetur; ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam. Et ideo Dominus etsi fortiores remunerat; tamen non excludit infirmos.
PL 15, 1705Cところで、愛の熱意にいっそう強く動かされ、非常に愛し、それゆえ非常に愛し返されたヨハネが、奉仕に従わない者〔obsequio の係りは定かでない。ヨハネたちの奉仕に従わない者と取った〕を益から除くべきだと考えたことは、咎められるのでなく、教えられるのであって、それは正しい。愛からしたので咎められず、教えられるのである。弱い者と強い者との隔たりを知るためである。それゆえ主は、より強い者に報いるにしても、弱い者を除きはしない。
Liber VII, Caput XXVI
第7巻 第XXVI章PL 15, 1705C(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere; qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Bene, Domine, nam et Joseph et Nicodemus occulti discipuli propter metum, in tempore tamen suum tibi officium non negarunt.
PL 15, 1705C(第50節)「彼らを許せ、妨げるな。実に、汝らに逆らわない者は、汝らの味方である」。主よ、それはよい。ヨセフとニコデモも、恐れのゆえに隠れた弟子であったが、時に及んで、汝に対する自分の務めを拒まなかった。
Sed tamen quia alibi dixisti: Qui non est mecum, adversum me est: et qui mecum non colligit, dispergit; aperi nobis, ne videatur esse contrarium. Et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem, dubitare non debeat uniuscujusque factum mente discerni.
PL 15, 1706Aしかし、汝は別の箇所で「私とともにいない者は私に逆らう者であり、私とともに集めない者は散らす者である」と言ったのだから、矛盾に見えないよう、我々に説き明かせ。私は思う。もし誰かが精神を探る者〔神〕に思いを致すなら、各人の行いが精神によって見分けられることを疑うべきではない。
Denique alii dicit, sequere me: alii, vulpes foveas habent. Ille cogitur, iste removetur; ut scias quia devotus admittitur, indevotus excluditur.
PL 15, 1706A実に、ある者には「私に従え」と言い、別の者には「キツネには穴がある」と言う。前者は促され、後者は遠ざけられる。献身する者は受け入れられ、献身しない者は退けられることを、あなたが知るためである。
Liber VII, Caput XXVII
第7巻 第XXVII章PL 15, 1706A(Vers. 53-59.) Quod vero discipulos increpavit quia ignem super eos descendere gestiebant, qui non receperant Christum: ostenditur nobis non semper in eos qui peccaverint vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem (23, q. 4, cap. Quod Christus).
PL 15, 1706A(第53–59節)主が、キリストを受け入れなかった者たちの上に火が下ることを熱望した弟子たちを叱ったことから、罪を犯した者に対してつねに報復すべきではないことが我々に示される。ときに、寛容のほうが、あなたには忍耐のために、過ちに陥った者には矯正のために、より益となるからである(『教令集』第2部第23事例第4問題「Quod Christus」法文)。
Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur. Simul disce quia recipi noluit ab his, quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset.
PL 15, 1706B実に、この箇所で火から遠ざけられたサマリア人たちは、より早く信じた。あわせて学べ、彼が受け入れられることを望まなかったのは、素朴な精神で向き直ったのではないと知っていた者たちからであったことを。もし望んだなら、献身しない者を献身する者にしただろう。
Cur autem non receperint eum, evangelista ipse memoravit dicens: Quia facies ejus erat cunctis in Jerusalem.
PL 15, 1706Bなぜ彼らが彼を受け入れなかったかは、福音書記者自身が記して言う。「彼の顔はエルサレムに向かっていたから」〔底本は cunctis。euntis と読む(ルカ9:53)〕。
Discipuli autem (Cf. August. lib. I de Gratia Christi, cap. 46) recipi intra Samariam gestiebant: sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit.
PL 15, 1706Bところが弟子たちは(アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第1巻第46章を参照)、サマリアの内で〔彼が〕受け入れられることを熱望した。しかし神は、召すに値するとした者を召し、望む者を信心深い者とする。
Nec discipuli peccant qui Legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad justitiam, quia sacrilegos interemerat, et ad preces Eliae ignem descendisse de coelo, ut prophetae vindicaretur injuria: sed vindicetur qui timet: vindictam non quaerit, qui non timet.
PL 15, 1706B律法に従う弟子たちが罪を犯しているのでもない。彼らは、ピネハスが神聖を汚す者たちを殺したゆえに正義と見なされたこと、またエリヤの祈りに応じて天から火が下ったこと、それは預言者への侮辱が報復されるためであったことを知っていたからである。しかし、恐れる者のために報復がなされるがよい〔vindicetur の主語は定かでない。恐れる者のために報復がなされる、と取った〕。恐れない者は報復を求めない。
Simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum; quando eamdem sibi potestatem quam propheta magnus emeruit, impetrandi jure praesumunt. Et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de coelo descenderet; quoniam sunt filii tonitrui.
PL 15, 1706Bあわせて、使徒たちのうちに預言者たちの功績があったことが我々に示される。大預言者が得たのと同じ権能を、彼らも願い求める権利によって自らのものと見込むからである。彼らが、自分たちの言葉に応じて天から火が下ると見込むのは正しい。彼らは雷の子だからである。
Liber VII, Caput XXVIII
第7巻 第XXVIII章PL 15, 1706CDominus autem mire omnia, nec illum temere se offerentem recepit: nec in hos indevote Dominum refutantes proprium, commovetur; ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta virtus: nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est charitatis: nec excludenda infirmitas, sed juvanda.
PL 15, 1706Cしかし主はすべてを驚くべきしかたで行う。軽率に自ら申し出た者を受け入れず、また、献身なく自分たちの主を拒んだ者たちに対しても動かされない。完全な徳には報復を求める熱意がなく、愛が満ちているところには怒りが少しもなく、弱さは退けられるべきでなく助けられるべきであることを示すためである。
Procul a religiosis indignatio: procul a magnanimis cupiditas ultionis: procul etiam a prudentibus inconsiderata conjunctio, et incauta simplicitas. Unde et illi dicitur: Vulpes foveas habent: nec obsequium ejus admittitur, cujus non probatur officium.
PL 15, 1706C信心深い者から憤りは遠く、度量の大きな者から報復の欲は遠く、思慮ある者から無分別な結びつきと不注意な素朴さも遠い。それゆえ、あの者にも「キツネには穴がある」と言われ、務めが認められない者の奉仕は受け入れられない。
Circumspectum etenim fidei debet esse hospitium; ne dum infidelibus nostrae domus penetralia reseramus, in alienae perfidiae casses improvida credulitate labamur.
PL 15, 1706D信仰の宿は用心深くなければならない。信仰のない者たちに我々の家の奥所を開けば、先を見ない軽信によって、他人の背信の網に落ちるからである。
Liber VII, Caput XXIX
第7巻 第XXIX章PL 15, 1707ASed ne illud improvide praeteriisse videamur, cur hic eos qui possunt per manus impositionem immundis imperare spiritibus in nomine Jesu, neget esse prohibendos: secundum Matthaeum autem dicat his: Non novi vos: discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23) .
PL 15, 1707Aしかし、次のことを不用意に見過ごしたと見られないために。ここでは、手を置くことによってイエスの名で汚れた霊に命じることのできる者たちを妨げてはならないと彼は言うのに、マタイによる福音書ではこの者たちに「私は汝らを知らない。私から離れ去れ、不法を働くすべての者よ」と言う(マタイ7:23)のはなぜか。
Advertere debemus non esse distantiam sensus, sententiarumque discordiam: sed illud censeri eo quod non solum officii in clericis, sed etiam virtutis opera requirantur: tantumque esse Christi nomen, ut etiam parum sanctis opituletur ad praesidium; etsi non opituletur ad gratiam.
PL 15, 1707A我々は、意味の隔たりも言葉の不一致もないことに気づかねばならない。ただ、聖職者においては務めの業だけでなく徳の業も求められるからこそ、あのように判断されるのであり、キリストの名はそれほどに大きいので、さほど聖でない者をも護りのために助けるが、恩寵のためには助けないとしても、である。
Unde nemo jactare se debet, nec purgati hominis sibi gratiam vindicare, in quo aeterni nominis virtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui vincitur.
PL 15, 1707Aそれゆえ誰も誇ってはならず、清められた人についての功〔gratia〕を自分のものと主張してもならない。その人においては、永遠の名の力が働いたのであり、人の脆さの何らかの能力が働いたのではない。悪魔は、あなたの功績によってではなく、自らへの憎しみによって打ち負かされるのである〔odio sui の sui は悪魔自身と取った〕。
Liber VII, Caput XXX
第7巻 第XXX章PL 15, 1707BQuod potest homo, sinceram exhibeat fidem, et observantiam mandatorum religiosa mente custodiat; ne dicatur ei: Vulpes foveas habent. Fallax quippe animal, et insidiis semper intentum, rapinam fraudis exercet.
PL 15, 1707B人は、できることとして、純粋な信仰を示し、戒めの遵守を信心深い精神で守れ。「キツネには穴がある」と彼に言われないためである。キツネは実に欺く獣であり、つねに罠に意を注ぎ、欺きによる略奪を働くからである。
Nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod inter ipsa hospitia hominum praedam requirat.
PL 15, 1707Bそれは、人々の宿の内ですら獲物を探すので、何ひとつ安全なまま、何ひとつ手つかずのまま、何ひとつ安心なままにしておかない。
Liber VII, Caput XXXI
第7巻 第XXXI章PL 15, 1707BHaereticis autem vulpes comparat. Denique cum gentes vocet, haereticos excludit. Vulpis enim plenum fraudis est animal, foveam parans, et in fovea semper latere desiderans: ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur.
PL 15, 1707B彼はキツネを異端者たちにたとえる。実に、諸国民を召しながら、異端者たちを退けるのである。キツネは欺きに満ちた獣であり、穴を用意し、つねに穴の中に潜むことを望む。異端者たちもそうであって、自分のために家を整えることを知らず、自らの策略によって他の者たちを欺こうと努める。
Jacob domum habitat: haereticus in fovea est, ut fraudulenta vulpis gallinae illi evangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti?
PL 15, 1707Cヤコブは家に住む。異端者は穴の中にいて、欺くキツネのように、福音書のあの雌鶏に対してつねに罠を仕掛けている。その雌鶏について書かれている。「雌鶏がひなを集めるように、私は何度汝の子らを集めようとしたか。しかし汝は望まなかった」。
Ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38) . Merito ergo foveas habent, quia domum quam habuerant, perdiderunt.
PL 15, 1707C「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま残される」(マタイ23:37、38)。それゆえ彼らが穴を持つのは当然である。持っていた家を失ったからである。
Hoc animal neque mansuescit umquam; unde et Apostolus ait: Haereticum hominem post unam. . . .correptionem devita (Tit. III, 10) : neque ulli usui est, aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) .
PL 15, 1707Cこの獣は決して馴れない。それゆえ使徒も言う。「異端の人は、一度の……戒めののちに避けよ」(テトス3:10)。これは何の用にも立たず、食物にも役立たない。キリストはこれについて、「私の食べ物は、天にいる私の父の意志を行うことである」と言うのではないからである(ヨハネ4:34)。
Quin etiam eas a fructibus suis relegat: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II, 15) , hoc est, quae minorem vineam, non majorem exterminant.
PL 15, 1707Cさらには、それらを自らの実りから遠ざけてさえいる。「我々のために小さなキツネを捕えよ、ブドウ畑を荒らすものを」(雅歌2:15)。すなわち、大きなブドウ畑ではなく、より小さなブドウ畑を荒らすものである。
Et ideo Samson ad caudas earum faces ligavit, et in messes alienigenarum dimisit (Judic. XV, 4) ; eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos, latratibus magis sonori, quam vocibus expoliti (qui enim Verbum negat, nec vocem habet), ad praesens ore libero, sed in futurum fine jam vincto caudae facibus, significantes sui finis incendium.
PL 15, 1707Dそれゆえサムソンはそれらの尾に松明を結びつけ、異邦の民の刈り入れ畑に放った(士師記15:4)。異端者たちが他人の実りを焼こうと努めるからであり、彼らは言葉に磨かれているよりも吠え声のほうが響き(言葉を否む者は声すらもたないからである)、今のところは口が自由であるが、将来は、すでに尾の松明に結びつけられた終わりによって、自らの終わりの炎を示している。
Liber VII, Caput XXXII
第7巻 第XXXII章PL 15, 1708AVolucres quoque coeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis similitudinem derivantur, veluti nidos quosdam instruunt in pectoribus improborum; et ideo Filius hominis, quia abundavit iniquitas, non habet ubi caput suum reclinet.
PL 15, 1708A天の鳥もまた、しばしば霊的な邪悪のたとえに用いられるが、悪人たちの胸の内にいわば巣を設ける。それゆえ人の子は、不法が増し加わったので、頭を横たえる所がない。
Etenim dominante versutia, cum simplicitati nullus sit locus, nulla potest in affectibus singulorum divinitatis esse possessio: Caput enim Christi Deus est (I Cor. XI, 3) , qui ubi mentem probarit innoxiam, supra ipsam quodammodo vim suae majestatis reclinat: quod esse videtur indicio, quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus inseratur.
PL 15, 1708A実に、狡猾さが支配し、素朴さに居場所がないとき、各人の心情のうちに神性の所有はあり得ない。「キリストの頭は神である」(一コリント11:3)。神は、罪のない精神を認めたところでは、その上にいわば自らの威光の力を横たえる。これは、いっそう豊かな恩寵が善い者たちの胸に植え付けられる徴であると見える。
Liber VII, Caput XXXIII
第7巻 第XXXIII章PL 15, 1708B(Vers. 59.) Itaque ut advertas Deum non cultus aspernantem esse, sed fraudis: qui repudiaverat fraudulentum, elegit innocentem dicens: Sequere me.
PL 15, 1708B(第59節)それゆえ、神が退けるのは礼拝ではなく欺きであることを、あなたが悟るために。神は欺く者を斥けたが、罪のない者を選んで言った。「私に従え」。
Sed hoc dixit ei, cujus patrem jam sciebat mortuum, illum utique patrem de quo dictum est illi: Obliviscere. . . .domum patris tui (Psal. XLIV, 11) .
PL 15, 1708Bしかし彼は、すでにその父が死んでいると知っていた者にこれを言った。その父とはまさに、その者にこう言われている父である。「忘れよ、…汝の父の家を」(詩篇44:11)。
Vide igitur quia Dominus quos miseratur, etiam imprudentes advocat, et postulanti paternae veniam sepulturae respondit:
PL 15, 1708Bそれゆえ見よ。主は憐れむ者を、思慮のない者までも呼び寄せ、父の埋葬の許しを求める者に答えた。
Liber VII, Caput XXXIV
第7巻 第XXXIV章PL 15, 1708B(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei. Itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur, nisi ut intelligas humana posthabenda divinis?
PL 15, 1708B(第60節)「許せ、死者たちに自分たちの死者を葬らせよ。しかし汝は行って、神の国を告げ知らせよ」。我々は、埋葬が敬虔な務めであると受け取っているのに、ここで父の葬儀の埋葬までもが禁じられるのは、人間のことが神のことよりも後に置かれるべきだと、あなたが悟るためでなくて何であろうか。
Bonum studium, sed majus impedimentum; nam qui partitur studium, derivat affectum (Act. VI, 2 et seq.) : et qui dividit curam, differt profectum (Luc. X, 4) .
PL 15, 1708C善い熱意ではあるが、より大きな妨げである。熱意を分ける者は心情をそらし(使徒言行録6:2以下)、気づかいを分ける者は進歩を遅らせるからである(ルカ10:4)。
Ergo prius obeunda quae maxima sunt; nam et apostoli, ne occuparent studium dispensandi, ministros pauperibus ordinarunt: et ipsis cum a Domino mitterentur, neminem in via salutare praescriptum est: non quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret.
PL 15, 1708Cそれゆえ、まず最も大いなることを果たさねばならない。使徒たちもまた、分配の仕事に心を奪われないために、貧しい者たちのために奉仕者を任じ、また彼ら自身も、主によって遣わされるときには、道で誰にも挨拶しないよう定められた。それは好意の務めが気に入らなかったからではなく、献身を追い求める志のほうがいっそう気に入ったからである。
Liber VII, Caput XXXV
第7巻 第XXXV章PL 15, 1708CQuomodo autem mortui sepelire mortuos possunt, nisi cum ab infidelibus humatur cadaver, cujus ita cor animam perdidit, ut illorum animae Deum: sive quia duplex hic intelligenda est mors, una naturae, altera culpae?
PL 15, 1708Cところで、死者が死者を葬ることが、どうしてできようか。信仰のない者たちによって屍が葬られる場合である。その屍の心は、彼らの魂が神を〔失った〕ように、魂を失ったのである〔文が崩れているらしい。「その屍の心は、彼らの魂が神を〔失った〕ように魂を失った」と解した〕。あるいは、ここでは死が二重に理解されるべきで、一つは本性の死、もう一つは咎の死であるからか。
Est etiam mors tertia, in qua peccato morimur, et Deo vivimus, sicut Christus qui peccato mortuus est: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10) .
PL 15, 1708Dさらに第三の死がある。そこで我々は罪に対して死に、神に対して生きる。罪に対して死んだキリストのとおりである。「キリストが死んだのは、罪に対して一度死んだのであり、キリストが生きているのは、神に対して生きているのである」(ローマ6:10)。
Liber VII, Caput XXXVI
第7巻 第XXXVI章PL 15, 1709AUna est igitur mors, qua copula corporis et animae separatur, non formidabilis, non timenda; cum discessio quaedam nostri videatur esse, non poena: non metuenda fortibus, desideranda sapientibus, miseris expetenda, de qua dictum est: Quaerent homines mortem, et non invenient eam (Apoc. IX, 6) .
PL 15, 1709Aそれゆえ一つの死は、体と魂の結びつきが分かたれる死であり、恐れるべきものでも、怖がるべきものでもない。それは我々のある種の離別と見えるのであって、刑罰とは見えないからである。強い者は恐れるべきでなく、賢い者は望むべきであり、惨めな者は求めるべきものである。これについて言われている。「人々は死を求めるが、それを見いださない」(黙示録9:6)。
Liber VII, Caput XXXVII
第7巻 第XXXVII章PL 15, 1709AEst et alia quae saecularium afferat interitum voluptatum: in qua non natura, sed delicta moriuntur. Hanc mortem subimus consepulti baptismate, et mortui cum Christo ab elementis hujus mundi, cum actus patimur prioris oblivia.
PL 15, 1709Aもう一つの死もあり、それはこの世の快楽の滅びをもたらす。そこで死ぬのは本性ではなく、罪である。この死を、我々は洗礼によって共に葬られ、キリストとともにこの世界の元素から死んだ者として受ける。以前の行いの忘却を我々が被るときである。
Hanc mortem voluit, cum prophetaret Balaam, ut Deo viveret, et ideo dixit: Moriatur anima mea in animis justorum, et fiat semen meum ut semen eorum (Num. XXIII, 10) .
PL 15, 1709Aバラムは預言したとき、神に生きるためにこの死を望み、それゆえ言った。「私の魂が義人たちの魂のうちに死に、私の子孫が彼らの子孫のようになるように」(民数記23:10)。
Liber VII, Caput XXXVIII
第7巻 第XXXVIII章PL 15, 1709BEst et tertia mors, quando Christus, qui est vita nostra, nescitur: scire autem Christum vita est sempiterna, quae nunc justis praesto est in umbra, in futurum autem erit facie ad faciem; Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) , de quo dixit: In umbra ejus vivimus in gentibus (Psal. LVI, 2) .
PL 15, 1709Bさらに第三の死もある〔7.35.2 では罪に対する死を「第三の死」と呼んでおり、数え方が合わない〕。我々の生命であるキリストが知られないときである。キリストを知ることは永遠の生命であり、それは今は義人たちにとって影のうちに備わっており、将来は顔と顔を合わせて〔得られる〕。「我々の顔の前にある霊は、主キリストである」(哀歌4:20)。これについて言った。「その影のうちに、我々は諸国民の間で生きる」(詩篇56:2)。
In umbra alarum ejus speravit David, in umbra ejus concupivit, et sedit Ecclesia (Cant. II, 3) .
PL 15, 1709Bダビデは彼の翼の影に望みを置き、教会は彼の影を慕い、そこに座した(雅歌2:3)。
Liber VII, Caput XXXIX
第7巻 第XXXIX章PL 15, 1709BSi tantum, Domine Jesu, confert umbra tua, quantum utique veritas afferet? Quemadmodum vivemus, quando jam non erimus in umbra, sed in ipsa vita? Nunc enim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo.
PL 15, 1709B主イエスよ、汝の影がこれほどのものを与えるなら、真理はどれほどのものをもたらすことであろうか。もはや影のうちにではなく、生命そのもののうちにあるとき、我々はどのように生きることであろうか。今は、我々の生命はキリストとともに神のうちに隠されているからである。
Cum autem Christus, inquit, apparuerit, vita nostra, tunc et nos cum eo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4) . Dulcis illa vita est, quae non habet mortem: haec autem vita corporis habet mortem praevaricatione naturae, quae plerumque etiam desideratur.
PL 15, 1709C「しかし、我々の生命であるキリストが現れるとき、そのとき我々も彼とともに栄光のうちに現れる」と彼は言う(コロサイ3:3、4)。死をもたない、あの生命は甘美である。しかしこの体の生命は、本性の背反によって死をもち、その死はしばしば望まれさえする。
Habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati: Anima enim quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) . Cum autem firmitate beatitudinis roborata coeperit obnoxia non esse peccato, jam non erit mortalis, sed vitam carpet aeternam.
PL 15, 1709C魂自身もしばしば、罪の汚れによって死をもつ。「罪を犯す魂、それ自身が死ぬ」(エゼキエル18:4)。しかし至福の堅固さによって強められ、罪の支配下になくなり始めるとき、魂はもはや死ぬものではなく、永遠の生命を摘み取るであろう。
Liber VII, Caput XL
第7巻 第XL章PL 15, 1709CAd hanc vitam, fratres, festinemus, moesti in saeculo, quia peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6) ; qui enim non peregrinatur a corpore, peregrinatur a Domino.
PL 15, 1709C兄弟たちよ、この生命に向かって急ごう。我々は主から離れて旅をしているので、世にあって悲しむ者として(二コリント5:6)。体から離れて旅をしていない者は、主から離れて旅をしているからである。
Multo autem melius dissolvi a corpore, et adhaerere Deo; ut et nos unum simus apud omnipotentem Deum, et unigenitum Dei Filium videamus, per resurrectionis gloriam in naturae claritatem assumpti et inviolabilis concordiae animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati; ut compleatur id quod de nobis Dei Filius Patri orando promisit: Ut et ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 23) .
PL 15, 1709Cしかし、体から解き放たれて神に結ばれるほうが、はるかに善い。それは、我々も全能の神のもとで一つとなり、神の独り子を見るためである。復活の栄光によって本性の輝きに引き上げられ、心の不可侵の和合の永遠の契約によって、長く続く平和の一致にならう者となって。こうして、神の子が我々について父に祈って約束したことが成就する。「彼らもまた一つとなるように、我々が一つであるように」(ヨハネ17:23)。
Liber VII, Caput XLI
第7巻 第XLI章PL 15, 1709DNon ergo paterni funeris sepultura prohibetur, sed necessitudini generis divinae religionis pietas antefertur: illud consortibus relinquitur, hoc mandatur electis.
PL 15, 1709Dそれゆえ、父の葬儀の埋葬が禁じられるのではなく、血縁の絆よりも神への信心の敬虔が優先される。前者は身内の者たちに任され、後者は選ばれた者たちに命じられる。
Aut quia sepulcrum patens guttur est impiorum (Psal. V, 11) , memoria eorum abolenda praescribitur, quorum simul cum corpore meritum occidit; nec revocatur ab officio patris filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur.
PL 15, 1710Aあるいは、「不敬虔な者たちの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)から、その功績が体とともに滅んだ者たちの記憶は消されるべきことが定められている。子が父に対する務めから呼び戻されるのではなく、信仰ある者が、背信の者との交わりから分けられるのである。
Liber VII, Caput XLII
第7巻 第XLII章PL 15, 1710AEst enim propria quaedam sepultura justorum, qualis illa de qua dictum est: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12) ; et ideo qui bona fide in se sepelit Christum, ut cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet.
PL 15, 1710A義人たちには固有の埋葬がある。たとえば、これについて言われたものである。「この女は、私の体にこの香油を注いで、私を葬るために〔これを〕した」(マタイ26:12)。それゆえ、善き信仰によって自らのうちにキリストを葬り、彼とともに復活しようとする者は、悪魔の背信を自らのうちに葬ってはならない。
Liber VII, Caput XLIII
第7巻 第XLIII章PL 15, 1710AEst et illa prophetica, ut supra sepulcra majorum quaedam ponamus (Tob. IV, 18) , quae lector agnoscis, infidelis intelligere non debet: non quod cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis veneranda communio reveletur.
PL 15, 1710Aさらに、あの預言者的な〔埋葬〕もある。祖先の墓の上に何かを置く、というものである(トビト記4:18)。これを、読者であるあなたは悟るが、信仰のない者は理解してはならない。食物や飲み物が命じられているのではなく、聖なる献げ物の崇むべき交わりが明らかにされているのである。
Non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium, communionem nobis cum gentibus mortuis non futuram. Nam cum sacramenta vivorum sint, non videntur mortui, qui habent vitam.
PL 15, 1710Bそれゆえ禁じられているのは、務めのことではなく、信心の奥義、すなわち、死んだ諸国民と我々とのあいだに交わりがあり得ないということである〔muneris の係りは定かでない。「務めの禁止ではなく」と取った〕。秘跡は生きている者たちのものであるから、生命をもつ者は死者とは見なされない。
Liber VII, Caput XLIV
第7巻 第XLIV章PL 15, 1710B(Cap. X. -- Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Ad septuaginta discipulos dicit, hos quos designavit, et misit binos ante faciem suam. Et qua ratione binos misit?
PL 15, 1710B(第10章第3節)「見よ、私は汝らを、狼の間に子羊を遣わすように遣わす」。これは、彼が指名し、二人ずつ自分の前に遣わした七十人の弟子たちに言っている。なぜ二人ずつ遣わしたのか。
Quia bina missa sunt animalia in arcam, hoc est, cum mare femina: immunda per numerum, sed mundata Ecclesiae sacramento. Quod completum est oraculo quod sanctus Petrus accepit, dicente sibi Spiritu sancto: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act. X, 15) .
PL 15, 1710B二匹ずつの生き物が箱舟に入れられたからである。すなわち、雄と雌が一緒に。二という数のゆえに汚れていたが〔immunda per numerum の意は定かでない。数のゆえに、と取った〕、教会の秘跡によって清められた。このことは、聖ペトロが受けた託宣によって成就した。聖なる霊が彼に言った。「神が清めたものを、汝は俗なものと言ってはならない」(使徒言行録10:15)。
Et advertit dictum esse de gentibus, quae corporeae magis generationis successionem quam spiritalis gratiae sequebantur. Hos mundavit Dominus, et passionis suae fecit haeredes.
PL 15, 1710Cそして彼は、これが諸国民について語られたことに気づいた。彼らは霊的な恩寵よりも、体の誕生の継承に従っていた。主は彼らを清め、自らの受難の相続人とした。
Liber VII, Caput XLV
第7巻 第XLV章PL 15, 1710CMittens ergo discipulos in messem suam, quae licet verbo Dei insita, tamen culturae laborem et sollicitum munus operarii requirebat; ne aves coeli sparsa semina dissiparent, ita: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Esai. LXV, 25) .
PL 15, 1710Cそれゆえ彼は、弟子たちを自らの刈り入れに遣わすとき、〔こう言った〕。刈り入れは神の言葉が植え付けられているとはいえ、耕作の労苦と働き手の気づかう務めを必要としていた。天の鳥が撒かれた種を散らさないために、こう。「見よ、私は汝らを、狼の間に子羊を遣わすように遣わす」(イザヤ65:25)〔底本はこの引照をイザヤ65:25と刷る。引用の文はルカ10:3のものである。この引照は、次の段落の終わりの「そのとき、狼と子羊はともに草を食む」(ミーニュはそこに引照を刷らない)に属するものが、ずれて刷られたとも見える〕。
Liber VII, Caput XLVI
第7巻 第XLVI章PL 15, 1710CContraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis devorentur. Sed bonus pastor lupos gregi suo timere non novit: ideoque isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo enim boni pastoris efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint. Mittit ergo agnos inter lupos, ut compleretur illud: Tunc lupi et agni simul pascentur.
PL 15, 1710Cこれらの動物は互いに相反し、一方が他方に食われる。しかし善い牧者は、自分の群れのために狼を恐れることを知らない。それゆえこれらの弟子たちは、餌食のためではなく、恩寵のために送り出される。善い牧者の気づかいが、狼が子羊に対して何もあえてなし得ないようにするからである。それゆえ彼は子羊を狼の間に遣わす。「そのとき、狼と子羊はともに草を食む」という言葉が成就するためである。
Liber VII, Caput XLVII
第7巻 第XLVII章PL 15, 1710DEt quoniam proxime de vulpe nobis non ingratus tractatus evasit, si judicium vestrum fidele in figura minusculi animantis expertus sum (In Luc. cap. IX) , praesumo quod profunda mysteria quae luporum specie velantur, studiorum vestrorum possim aperire suffragio.
PL 15, 1710Dさて、先ごろキツネについて、我々にとって好ましからぬことのない論述が終わった。もし私が、この小さな動物の象りにおいて諸君の判断が信頼できることを確かめたのだとすれば(ルカ福音書第9章について)、狼の姿に覆われている深い奥義も、諸君の熱意の後押しによって開くことができると私は見込む。
In specie vulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine quod Christum sequantur, sed studio fraudis abjurant. Hos non suscipit Dominus, sed a suo nido arcet et prohibet. Lupi quid significare videantur debemus advertere.
PL 15, 1711Aキツネの姿によって異端者たちが示されることは、先に述べた。彼らは名においてはキリストに従うと約束するが、欺きへの熱意によってこれを捨てる。主はこのような者たちを受け入れず、自らの巣から遠ざけ、退ける。狼が何を示すと見えるかを、我々は心に留めねばならない。
Liber VII, Caput XLVIII
第7巻 第XLVIII章PL 15, 1711ABestiae nempe sunt quae insidiantur ovilibus, circa pastorales versantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum, absentiam aut desidiam pastoris explorant, ovium guttur invadunt, ut cito strangulent: feri, rapaces, iidemque natura corporis rigidiores; ut se facile non possint inflectere, impetu quodam suo feruntur, et ideo saepe luduntur.
PL 15, 1711A実に、囲いの羊たちを狙い、牧者の小屋の周りをうろつき、家々の住まいに入ることはあえてせず、犬の眠りと牧者の不在あるいは怠慢をうかがい、羊の喉に襲いかかって速やかに絞め殺す獣がいる。野蛮で貪欲であり、しかも生まれつき体がより硬く、容易に身を曲げることができないので、自らの勢いのままに突き進み、それゆえしばしば欺かれる。
Tum praeterea si quem priores hominem viderint, vocem ejus quadam naturae feruntur vi eripere: si autem homo prius eos viderit, exagitari memorantur.
PL 15, 1711Aさらに、もし先に人を見たなら、本性のある力によってその人の声を奪い取るという。だが人が先に彼らを見たなら、狼狽させられると伝えられている。
Et ideo cavendum mihi est ne si in hodierno tractatu spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius vidisse credantur, et solemne vocis extorsisse suffragium.
PL 15, 1711Bそれゆえ私は用心せねばならない。もし今日の論述において霊的な奥義の恩寵が輝き出ることができなかったなら、狼が先に私を見たのだと信じられ、慣例の声の後押しを私から奪い取ったことになるからである。
Liber VII, Caput XLIX
第7巻 第XLIX章PL 15, 1711BNonne lupis istis haeretici comparandi sunt, qui insidiantur ovilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam diurno?
PL 15, 1711Bキリストの羊の囲いを狙い、昼よりもむしろ夜に柵の周りで唸る異端者たちは、この狼に比べられるべきではないか。
Semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi saevae nebulis interpretationis obducere, et quantum in ipsis est fuscare, conantur. Versantur ergo circa caulas; stabula tamen Christi intrare non audent.
PL 15, 1711B実に、背信の者たちにはつねに夜がある。彼らは、荒れた解釈の霧でキリストの光を覆い、自分たちにできる限りそれを暗くしようと努める。それゆえ柵の周りをうろつくが、キリストの宿に入ることはあえてしない。
Et ideo non sanantur, quia in stabulum suum non vult eos Christus inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit in latrones: quem vulneribus alligatis, infuso oleo et vino, imponens in jumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum, et sanandum stabulario dereliquit (Luc. X, 30 et seq.) .
PL 15, 1711Bそれゆえ彼らは癒やされない。キリストは彼らを自らの宿に導き入れようとしないからである。エルサレムから下って強盗に出くわしたあの人が癒やされたのは、その宿においてであった。あのサマリア人は、その人の傷を縛り、油とぶどう酒を注ぎ、自分の役畜に乗せて宿へ連れて行き、癒やすことを宿の主人に託した(ルカ10:30以下)。
Non accipiunt ergo medicinam, qui medicum non requirunt; si enim requirerent, non derogarent.
PL 15, 1711Cそれゆえ、医者を求めない者は薬を受けない。もし求めるなら、〔医者を〕貶めはしないはずである。
Liber VII, Caput L
第7巻 第L章PL 15, 1711CExplorant pastoris absentiam, et ideo pastores Ecclesiarum vel necare, vel in exsilium agere contendunt; quia praesentibus pastoribus oves Christi incursare non possunt.
PL 15, 1711C彼らは牧者の不在をうかがう。それゆえ諸教会の牧者たちを殺すか、追放しようと躍起になる。牧者たちがいるあいだは、キリストの羊に襲いかかることができないからである。
Spoliare ergo gregem Domini raptores conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi, nequaquam solent a suo errore deflectere.
PL 15, 1711Cそれゆえ、主の群れを略奪しようとするのは強奪者であり、彼らは精神の向きがいわば体のように硬く強張っていて、自らの過ちから決して曲がろうとしない。
Et ideo Apostolus ait: Haereticum hominem post unam . . . . correptionem devita (Tit. III, X), sciens quia subversus est, qui ejusmodi est. Hos Scripturae verus interpres Christus illudit; ut inanes suos in vanum effundant impetus, et nocere non possint.
PL 15, 1711Cそれゆえ使徒は言う。「異端の人は、一度の……戒めののちに避けよ」(テトス3:10)〔底本は「一度」と「戒め」のあいだに省略の点を刷る。省かれているのはパウロの本文の「また二度」の語である〕。このような者は道を踏み外していると知っているからである。聖書の真の解釈者であるキリストは、彼らをあざける。彼らが空しい突進を無益に注ぎ出し、害を及ぼせないようにするためである。
Liber VII, Caput LI
第7巻 第LI章PL 15, 1712AQui si quem versuta disputationis suae circumscriptione praevenerint, faciunt obmutescere; mutus est enim qui Verbum Dei non eadem qua est gloria confitetur.
PL 15, 1712A彼らは、自分たちの議論の狡猾な包囲によって誰かを先んじて捕えるなら、その人を黙らせる。神の言葉を、それが持つ同じ栄光において告白しない者は、実に唖者だからである。
Cave ergo ne tibi vocem tollat haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis; serpit enim, dum latet ejus perfidia: si autem commenta impietatis ejus agnoveris, jacturam piae vocis timere non poteris.
PL 15, 1712Aそれゆえ、あなたは用心せよ。先に自分で見抜かなければ、異端者があなたの声を奪うであろう。その背信が潜んでいるあいだ、それは這い進むからである。だがその不敬虔の企みを知ったなら、敬虔な声を失うことを恐れる必要はない。
Cave igitur versutae disputationis venena: animam petunt, guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt. Graves sunt morsus haereticorum, qui ipsis graviores et rapaciores bestiis, nullum avaritiae finem impietatisque noverunt.
PL 15, 1712Aそれゆえ、狡猾な議論の毒に用心せよ。それらは魂を狙い、喉に襲いかかり、急所に傷を負わせる。異端者たちの噛み傷は重い。彼らは獣そのものよりもなお重く貪欲で、貪欲と不敬虔の終わりを知らない。
Liber VII, Caput LII
第7巻 第LII章PL 15, 1712BNec vos moveat quod formam praetendere videntur humanam: et si foris homo cernitur, intus bestia fremit.
PL 15, 1712B彼らが人の姿をまとっているように見えても、諸君は動じてはならない。外には人が見えても、内では獣が唸っているのである。
Et ideo eos lupos esse non dubium est, juxta Domini Jesu divinam sententiam, qui ait: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium: intus autem sunt lupi rapaces; ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16) .
PL 15, 1712Bそれゆえ彼らが狼であることは疑いない。主イエスの神聖な言葉のとおりである。主は言う。「偽預言者たちに気をつけよ。彼らは羊の衣をまとって汝らのもとに来るが、内側は貪欲な狼である。その実によって汝らは彼らを見分ける」(マタイ7:15–16)。
Si quis ergo specie movetur, fructum interroget. Audis aliquem sacerdotem dici, rapinas ejus agnoscis. Vestitum ovis habet, facta praedonis.
PL 15, 1712Bそれゆえ、もし見かけに心を動かされる者がいるなら、実を問え。あなたは誰かが司教と呼ばれるのを聞くが、その者の略奪を知る。羊の衣は着ているが、行いは強盗のそれである。
Foris ovis, intus lupus est: qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora, circumvolat quaerens quem devoret.
PL 15, 1712B外では羊、内では狼である。略奪に節度がなく、あたかも夜のうちにいるかのように、スキュティアの霜に四肢を固くし、口を血に染めて、誰を食らおうかと求めて周りを飛び回る。
Nonne vobis videtur lupus, qui humanae necis insaturabili crudelitate fidelium morte populorum rabiem suam explere desiderat.
PL 15, 1712B人を殺して飽くことのない残酷さによって、信徒の民の死をもって自らの狂暴を満たそうと望む者が、諸君には狼と見えないか。
Liber VII, Caput LIII
第7巻 第LIII章PL 15, 1712CUlulat iste, non tractat, qui negat vocis auctorem, et sacrilego sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur Dominum Jesum aeternae praesulem vitae. Audivimus ejus ululatus, cum in orbem gladius mitteretur.
PL 15, 1712C声の源を否定し、瀆聖の言葉で獣のうなりを割り込ませる者、すなわち主イエスを永遠の生命の導き手と告白しない者は、論じているのではなく、吠えている。世に剣が送られたとき、我々はその吠え声を聞いた。
Dentes asperos, ora tumida praeferebat, et putabat quod vocem omnibus abstulisset, quam solus amiserat. Et ideo ut hos lupos effugere possimus, docet Dominus quid sequamur, dicens:
PL 15, 1712C彼は荒々しい歯と膨れた口を見せつけ、自分一人が失った声を、すべての者から奪ったと思っていた。それゆえ、これらの狼を逃れることができるように、主は、我々が何に従うべきかを教えて、こう言う。
Liber VII, Caput LIV
第7巻 第LIV章PL 15, 1712C(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta. Quid sit, sacculum non esse portandum, alibi evidenter expressit; scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos Dominus: Nolite possidere aurum, neque argentum (Matth. X, 9) .
PL 15, 1712C(第4節)「財布も、袋も、履物も、持ってはならない。」財布を持ってはならないとはどういうことかは、別の箇所ではっきり述べている。マタイが書いたところでは、主は弟子たちに言った。「金も銀も持ってはならない」(マタイ10:9)。
Si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? Si quod habeas, donare praeceperis, quemadmodum congeris quod non habebas? Qui praedicas non furandum, furaris? Qui dicis non maechandum, moecharis? Qui exsecraris idola, sacrilegium facis?
PL 15, 1712Dもし我々が金を持つことを禁じられているなら、奪うこと、取り上げることはなおさらどうか。自分が持っているものを与えよと命じる汝が、持っていなかったものをどうして積み上げるのか。盗むなと説く汝が盗むのか。姦淫するなと言う汝が姦淫するのか。偶像を忌み嫌う汝が瀆聖を行うのか。
Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur (Rom. II, 21-24) .
PL 15, 1713A律法を誇る汝は、律法の背反によって神を辱めるのか。「実に、神の名は汝らのゆえに冒瀆されている」(ローマ2:21–24)。
Liber VII, Caput LV
第7巻 第LV章PL 15, 1713ANon sic apostolus Petrus, qui primus Dominicae exsecutor sententiae, ut ostenderet non in vacuum Domini effusa mandata; cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: Argentum atque aurum non habeo (Act. III, 6) .
PL 15, 1713A使徒ペトロはそうではなかった。彼は主の言葉の最初の実行者であり、主が語った命令が空しく注がれたのではないことを示そうとして、貧しい者から金銭を恵むよう求められたとき、こう言った。「銀も金も私にはない」(使徒言行録3:6)。
Ille gloriatur quod non habeat argentum neque aurum: vobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? Est ergo et pauperies gloriosa; quia est et beata, sicut scriptum est: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) .
PL 15, 1713A彼は、銀も金も持っていないことを誇る。諸君は、望むよりなお少ししか持っていないことを恥とするのか。それゆえ貧しさにも栄光がある。それは幸いでもあるからである。書かれているとおりである。「幸いである、霊において貧しい者たち」(マタイ5:3)。
Tamen non tam hoc gloriatur Petrus, quod argentum et aurum non habeat, quam quod servet mandatum Domini, qui praecepit: Nolite possidere aurum; hoc est dicere: Vides me Christi esse discipulum, et aurum a me requiris?
PL 15, 1713Bしかしペトロが誇るのは、銀と金を持たないことそのものよりも、「金を持ってはならない」と命じた主の命令を守っていることである。これは次のように言うことである。「あなたは私がキリストの弟子だと見ているのに、私に金を求めるのか。」
Aliud nobis multo pretiosius auro donavit, ut in nomine ejus operemur. Itaque non habeo quod non dedit, sed quod dedit habeo: In nomine Domini Jesu, surge, et ambula (Act. III, 6) .
PL 15, 1713B〔主は〕金よりはるかに貴重な別のものを我々に与え、我々がその名によって働くようにした。だから私は、与えられなかったものは持たないが、与えられたものを持っている。「主イエスの名によって、起きて歩け」(使徒言行録3:6)。
Liber VII, Caput LVI
第7巻 第LVI章PL 15, 1713BSicut ergo qui horrea vult congerendis aedificare frumentis, Dominicae sententiae auctoritate reprehenditur (Luc. XII, 26) : ita qui sacculum vult auro parare condendo, naevum reprehensionis incurrit.
PL 15, 1713Bそれゆえ、穀物を積み上げるために倉を建てようとする者が主の言葉の権威によって咎められるのと同じく(ルカ12:26〔刷られた節番号は26。内容はルカ12:18に当たるらしい〕)、金を蓄えるために財布を整えようとする者は、咎めの汚点を負う。
Liber VII, Caput LVII
第7巻 第LVII章PL 15, 1713CNon peram, neque calceamenta. Utrumque de corio mortui animantis confici solet: nihil autem in nobis Dominus Jesus mortale vult esse. Denique ad Moysen dicit: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5) .
PL 15, 1713C「袋も、履物も〔持ってはならない〕。」どちらも、死んだ動物の皮でつくられるのが常である。しかし主イエスは、我々のうちに死すべきものが何一つあることを望まない。実に、モーセに言う。「汝の足の履物を脱げ。汝の立つ場所は聖なる地だからである」(出エジプト記3:5)。
Mortale igitur atque terrenum calceamentum jubetur solvere, cum mitteretur ad populum liberandum; hujus enim minister muneris timere nihil debet, nec a suscepto officio, mortis periculo retardari.
PL 15, 1713Cそれゆえモーセは、民を解放するために遣わされるにあたって、死すべき地上の履物を脱ぐよう命じられる。この務めの奉仕者は何も恐れてはならず、死の危険によって、引き受けた務めから引き戻されてもならないからである。
Ipse enim cum defensionem fratrum, hoc est, Judaeorum voluntarius recepisset, calumniae terrore revocatus est ab incoepto, et fugit ex Aegypto (Exod. II, 15) .
PL 15, 1713C実際、彼自身は、兄弟たち、すなわちユダヤ人たちの弁護を自ら引き受けておきながら、中傷への恐れに引き戻されて企てを離れ、エジプトから逃げた(出エジプト記2:15)。
Et ideo cum Dominus affectum ejus probasset, conditionem autem vidisset infirmam, animi ejus mentisque vestigium mortalibus vinculis censuit exuendum.
PL 15, 1713Cそれゆえ主は、彼の心情を認めながらも、その境遇が弱いのを見て、彼の心と精神の足跡から死すべき束縛を脱がせるべきだと判断した。
Liber VII, Caput LVIII
第7巻 第LVIII章PL 15, 1714AQuod si quem movet qua ratione in Aegypto calceati jubentur edere agnum (Exod. XII, 11) : apostoli autem sine calceamentis ad praedicandum Evangelium diriguntur, is considerare debet quia in Aegypto positus, debet adhuc morsus cavere serpentis; multa enim venena in Aegypto, et qui in typo pascha celebrat, patere potest vulneri: qui autem minister est veritatis, hebetat venena, non trepidat.
PL 15, 1714Aだが、エジプトでは履物をはいて子羊を食べるよう命じられている(出エジプト記12:11)のに、使徒たちは履物なしで福音を宣べ伝えに遣わされるのはなぜかと心を動かされる者がいるなら、その人は次のことを考えるべきである。エジプトに置かれている者は、なお蛇の噛み傷を避けねばならない。エジプトには毒が多く、予型において過越を祝う者は傷を受け得るからである。だが真理の奉仕者は、毒を鈍らせ、恐れない。
Denique momordit Paulum vipera in Melita insula, et videntes pendentem de manu ejus viperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum: sed ubi inoffensum stare viderunt, Deum esse dicebant, cui venenum nocere non poterat (Act. XXVIII, 3 et seq.) .
PL 15, 1714A実に、メリタ島でパウロをマムシが噛み、その手にぶら下がるマムシを見たその土地の人々は、彼が死ぬだろうと思った。だが彼が無傷で立っているのを見ると、毒の害を受けない彼を神だと言った(使徒言行録28:3以下)。
Et ut scias hoc verum esse, ipse Dominus ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebunt (Luc. X, 19) .
PL 15, 1714Aあなたがこれを真実と知るために、主自身が言う。「見よ、私は汝らに、蛇とサソリを踏みつけ、敵のあらゆる力を踏みつける権能を与えた。何ものも汝らを害しない」(ルカ10:19)。
Liber VII, Caput LIX
第7巻 第LIX章PL 15, 1714BNon virgas in manu jubentur tollere apostoli; sic enim Matthaeus scribendum putavit (Matth. X, 10) . Quid est autem virga, nisi praeferendae potestatis insigne, et ulciscendi instrumentum doloris?
PL 15, 1714B使徒たちは手に杖を持ってはならないと命じられている。マタイがそう書くべきだと考えたからである(マタイ10:10)。では杖とは、掲げられる権力のしるし、痛みに報復する道具でなくて何であろうか。
Ergo humilis Domini ( in humilitate enim (Esai. LIII, 8) judicium ejus sublimatum est ), humilis, inquam, Domini praeceptum discipuli ejus humilitatis officiis exsequuntur; eos enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent: nec potestates exererent, sed doctrinam humilitatis attollerent.
PL 15, 1714Bそれゆえ、謙遜な主の――実に、「謙遜のうちに彼の裁きは高められた」(イザヤ53:8)――、謙遜な主の命令を、その弟子たちは謙遜の務めをもって実行する。主が信仰の種を蒔くために遣わしたのは、強いるのではなく教える者、権力を振るうのではなく謙遜の教えを高く掲げる者だからである。
Quo loco humilitati putavit etiam patientiam copulandam; quia ipse quoque, juxta testimonium Petri, cum melediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23) .
PL 15, 1714Bこの箇所で主は、謙遜に忍耐をも結び付けるべきだと考えた〔putavit の主語は明示されていない。続く「主自身も」(ipse quoque)と次節の「私に倣う者となれ」から主と取った〕。ペトロの証言によれば、主自身も、ののしられても、ののしり返さず、打たれても、打ち返さなかったからである(一ペトロ2:23)。
Hoc est ergo dicere: Imitatores mei estote, ultionis studia deponite, insolentiam verberantium non injuriae relatione, sed magnanimitate patientiae verberate. Nemo debet quod ipse in alio reprehendit, imitari: graviora contumacibus mansuetudo vulnera refert.
PL 15, 1714Cそれゆえこれは、こう言うことである。「私に倣う者となれ。報復の熱意を捨てよ。打つ者の傲慢を、侮辱のやり返しではなく、忍耐の寛大さをもって打て。」人は、自分が他人において咎めることを、自分でまねるべきではない。柔和は、強情な者たちにいっそう重い傷を負わせる。
Hoc pugno repercussit Dominus verberantem, dicendo: Qui te percutit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39) .
PL 15, 1714C主は、この拳で打つ者を打ち返した。こう言ったのである。「汝の頬を打つ者には、もう一方も向けよ」(マタイ5:39)。
Fit enim ut judicio suo ipse se damnet, et quodam stimulo sui compungatur affectus, qui relatam sibi sedulitatem pro injuria quam fecit adverterit.
PL 15, 1714C実に、自分が加えた侮辱の返礼として自分に返された懇ろな振る舞いに気づいた者は、自らの判断で自らを断罪し、いわば自らの情の刺で刺される、ということが起こるからである。
Liber VII, Caput LX
第7巻 第LX章PL 15, 1714CHabet tamen quos et cum virga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ?
PL 15, 1714Cそれでも主には、杖とともに遣わした使徒たちもいる。パウロが証言して言うとおりである。「汝らは何を望むか。杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもってか」(一コリント4:21)。
Hanc virgam etiam Timotheo dedit Apostolus, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2) . Aut fortasse ante passionem Domini, quae nutantium populorum corda firmavit, necessaria sola fuerit mansuetudo; post passionem correctio.
PL 15, 1714D使徒はこの杖をテモテにも与えて、言った。「責めよ、懇願せよ、戒めよ」(二テモテ4:2)。あるいは、揺らぐ民の心を固めた主の受難の前には、柔和だけが必要だったのかもしれず、受難ののちには矯正が必要なのである。
Certe mulceat Dominus, increpet Paulus: suadeat qui potest pectora etiam dura mollire: arguat qui non potest universa suadere. Virgam igitur Paulus ex doctrina Legis assumpserat. Legerat enim: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24) .
PL 15, 1715Aたしかに、主は和らげるがよく、パウロは戒めるがよい。頑なな胸をも和らげることのできる者は説くがよく、すべてを説き伏せることのできない者は責めるがよい。それゆえパウロは杖を律法の教えから取った。実に、読んでいたからである。「杖を惜しむ者は、自分の子を憎む」(箴言13:24)。
Legerat etiam quia agnum manducantes, baculum in manibus habere praecepto prophetico jubebantur (Exod. XII, 11) . Et ideo Dominus in veteri Testamento ait: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33) .
PL 15, 1715A彼はまた、子羊を食べる者たちが手に杖を持つよう、預言者の命令によって命じられていたことも読んでいた(出エジプト記12:11)。それゆえ主は古い契約において言う。「私は杖をもって彼らの不法を訪れる」(詩篇88:33)。
In novo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret universis, dicens: Si me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) .
PL 15, 1715Aだが新しい契約においては、すべてを赦すために自らを差し出し、こう言った。「私を探しているなら、この者たちを去らせよ」(ヨハネ18:8)。
Et alibi habes quia cum apostoli ignem de coelo petere vellent, ut consumeret Samaritanos, qui Jesum Dominum intra civitatem suam recipere noluerunt: Conversus increpavit illos, et ait: Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere hominum, sed salvas facere (Luc. IX, 55 et 56) .
PL 15, 1715Bまた別の箇所で、あなたは次のことを知る。使徒たちが、主イエスを自分たちの町に受け入れようとしなかったサマリア人たちを焼き滅ぼすために、天から火を求めようとしたとき、主は振り向いて彼らを叱り、言った。「汝らは自分がどの霊に属するかを知らない。人の子は、人々の魂を滅ぼすために来たのではなく、救うために来たのである」(ルカ9:55–56)。
Liber VII, Caput LXI
第7巻 第LXI章PL 15, 1715BPerfectiores ergo sine virga diriguntur, infirmiores cum baculo manducant. Sed et Paulus virgam quidem minatur: sed in spiritu mansuetudinis visitat delinquentes.
PL 15, 1715Bそれゆえ、より完全な者たちは杖なしで遣わされ、より弱い者たちは杖を持って食べる。しかしパウロも杖で脅しはするが、柔和の霊をもって、罪を犯す者たちを訪れる。
Denique ut scias mitem esse doctorem, eorum ipsorum quos arguit, consulit voluntatem: Quid vultis, inquit, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ?
PL 15, 1715B実に、この教師が柔和であることをあなたが知るために言うが、彼は、自分が責めるその人々自身の意向を尋ねている。彼は言う。「汝らは何を望むか。杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもってか」(一コリント4:21)。
Semel virgam dixit, bis mitiora subjecit, adjiciens mansuetudinem charitati. Prius tamen minatus est virgam, sed exhibuit mansuetudinem; nam in secunda epistola ad eosdem Corinthios scribens ait: Testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum (II Cor. I, 23) .
PL 15, 1715B彼は杖を一度言い、より穏やかなものを二度続けて、愛に柔和を加えた。しかし先に杖で脅しはしたが、柔和を示した。実際、同じコリントの人々への第二の手紙で、書いてこう言う。「私は私の魂にかけて神を証人に呼ぶ。汝らを容赦して、私はコリントにそれ以上行かなかったのである」(二コリント1:23)。
Audi qua ratione putaverit esse parcendum: Ne iterum, inquit, in tristitia venirem ad vos (II Cor. II, 1) . Abjecit virgam, et affectum charitatis assumpsit.
PL 15, 1715C何を理由に容赦すべきだと考えたかを聞け。彼は言う。「再び悲しみのうちに汝らのもとへ来ることのないようにである」(二コリント2:1)。彼は杖を捨て、愛の情を取った。
Liber VII, Caput LXII
第7巻 第LXII章PL 15, 1715C(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via. Fortasse quibusdam hoc durum et superbum, nec mansueti et humilis Domini praecepto convenire videatur, quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum, hoc loco mandet discipulis: Neminem salutaveritis in via (Luc. X, 4) ; cum iste communis sit usus gratiae.
PL 15, 1715C(第4節)「道で誰にも挨拶してはならない。」あるいは、これはある人々には厳しく高慢に思われ、柔和で謙遜な主の命令にふさわしくないと見えるかもしれない。主は、食事の席でさえ譲るべきだと命じたのに、この箇所では弟子たちに「道で誰にも挨拶してはならない」(ルカ10:4)と命じているからである。挨拶は、好意の共通の習いであるのに。
Sic inferiores superiorum sibi favorem conciliare consueverunt. Gentiles quoque cum Christianis habent hujusmodi officiorum commercia. Quomodo Dominus hunc usum humanitatis avellit?.
PL 15, 1715Cこうして目下の者は、目上の者の好意を自分に得ようとするのが常である。異邦人もまた、キリスト教徒とのあいだでこのような礼の交わりを持つ。主はなぜ、人間らしいこの習いを取り除くのか。
Liber VII, Caput LXIII
第7巻 第LXIII章PL 15, 1715DSed considera non hoc esse solum: Neminem salutaveritis: sed non frustra additum, In via. Denique et Elisaeus (IV Reg. IV, 29) cum mitteret servum suum, ut baculum ejus poneret supra corpus defuncti pueri, mandavit ei ne in via aliquem salutaret; festinantem enim eum jubebat pergere, ut celebrandae resurrectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicujus obvii, mandato reflecteretur a munere.
PL 15, 1715Dだが考えよ。「誰にも挨拶してはならない」ということだけではなく、「道で」と付け加えられたのは理由のないことではない。実に、エリシャも(列王記四4:29)、自分の僕を遣わして、死んだ少年の体の上に自分の杖を置かせようとしたとき、道で誰にも挨拶しないよう命じた。急いで進み、復活を執り行う務めを果たすよう命じたのであり、出会った誰かとの談話によって、その僕が命令を受けた務めから引き戻されないようにしたのである。
Ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur: sed obstaculum impediendae devotionis aboletur; ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana. Pulchra est salutatio, sed pulchrior matura exsecutio divinorum, quae per moram saepe traxit offensam.
PL 15, 1716Aそれゆえここでも、取り除かれるのは挨拶の懇ろさではなく、献身を妨げる障害である。神に関わることが命じられるときには、しばらく人に関わることが脇に置かれるべきだからである。挨拶は美しいが、神に関わることの時を逸さぬ遂行はいっそう美しい。遅れは、しばしば不興を招いたのである。
Ideo autem et honesta prohibentur, ne solemnis gratia obrepat officii, et impediat ministerium, cujus mora culpa sit.
PL 15, 1716Aだが、立派なことまで禁じられるのは、務めの慣例の好意がこっそり忍び込み、奉仕を妨げることのないようにするためである。その奉仕は、遅れることが咎となるものである。
Liber VII, Caput LXIV
第7巻 第LXIV章PL 15, 1716A(Vers. 8.) Jam illud virtus alia, ne de domo ad domum quis vaga facilitate demigret; ut servemus etiam hospitali in amore constantiam, nec coalitam amicitiae necessitudinem facile resolvamus; ut pacis praeferamus nuntium, ut ipse primus ingressus pacis benedictione celebretur: cibo potuque oblato oportere nos esse contentos, vexilla fidei non premenda, et regni coelestis Evangelium praedicandum, excutiendum de pedibus pulverem, si quis recipiendos civitatis hospitio non putaverit.
PL 15, 1716A(第8節)さらにまた、次のことも別の徳である。すなわち、人が気ままな軽々しさで家から家へ移り歩かないこと。我々が、もてなしの愛においてもまた堅固さを守り、固まった友情の絆を安易に解かないこと。我々が平和の知らせを先に差し出し、最初に入ることそのものが平和の祝福によって祝されること。差し出された飲食で我々は満足すべきであること、信仰の旗は抑えつけられてはならず、天の国の福音は宣べ伝えられねばならず、もし誰かが町のもてなしに受け入れるべき者とみなさなかったなら、足から塵を払い落とすべきであること〔が教えられている〕〔cibo potuque oblato oportere… 以下の不定法の句は主文の動詞を欠く。次の段の「また教える」(Docet etiam)に照らして「教えられている」を補った〕。
Liber VII, Caput LXV
第7巻 第LXV章PL 15, 1716B(Vers. 13-21.) Docet etiam graviori poenae obnoxios fore qui Evangelium non sequendum, quam qui Legem judicaverint esse solvendam; eo quod Tyrus et Sidon si tanta operationum coelestium vidissent miracula, non despexissent remedium poenitentiae.
PL 15, 1716B(第13–21節)また〔主は〕こう教える。福音は従うべきでないと判断した者は、律法は廃されるべきだと判断した者よりも、重い刑罰を負うことになる。ティルスとシドンも、天のわざの奇跡をこれほど多く見ていたなら、悔い改めという治療を軽んじなかったはずだからである。
Istam quoque vel affluentiam vel insolentiam saecularem neque coelesti muneri comparandam, neque rursus sine remedio derelinqui, cum unicuique sit subsidium poenitendi.
PL 15, 1716Bまた〔主は〕こうも教える。世俗の豊かさも傲慢も、天の賜物に比べられるべきではなく、さりとて救いなく見捨てられるのでもない。人にはみな、悔い改めるという助けがあるからである。
Postremo aperit coeleste mysterium, quod placuerit Deo ut parvulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam revelaret. Quod apostolus Paulus stylo pleniore digessit dicens: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
PL 15, 1716C最後に、天の奥義を開き示す。神は、この世の賢い者たちよりもむしろ幼子たちに、自らの恩寵を啓示することを良しとしたのである。使徒パウロはこれをいっそう豊かな筆で述べて言う。「神はこの世の知恵を愚かなものにしたのではないか。」
Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit hic mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 20 et 21) .
PL 15, 1716C「実に、神の知恵のうちにあって、この世が知恵によって神を知らなかったので、神は宣べ伝えられる愚かさによって、信じる者たちを救うことを良しとした」(一コリント1:20–21)。
Liber VII, Caput LXVI
第7巻 第LXVI章PL 15, 1716CParvulum ergo accipiamus, qui se exaltare non noverit, et phaleratis sermonibus artem suae jactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt.
PL 15, 1716Cそれゆえ、幼子とは、自らを高めることを知らず、飾り立てた言葉で自分の知恵の技を誇ることを知らない者と解しよう。哲学者の多くがそうしていることである。
Parvulus erat qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1) .
PL 15, 1716C幼子であったのは、こう言った者である。「主よ、私の心は高ぶらず、私の目は驕らず、私は大いなること、私に過ぎた驚くべきことの中を歩まなかった」(詩篇130:1)。
Et ut scires parvulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sua, et quadam declinatione jactantiae, addidit: Sed exaltavi animam meam (Ibid., 2) . Vides quam excelsus fuerit hic parvulus, quanto virtutum sublimis vertice?
PL 15, 1716Dそして、この幼子が年齢や知力によってではなく、自らの謙遜と、ある種の誇りからの退きによって幼子であったことをあなたが知るように、彼は付け加えた。「かえって私は自分の魂を高めた」(詩篇130:2)。あなたは、この幼子がいかに高かったか、どれほどの徳の頂によって崇高であったかを見ているか。
Tales nos parvulos vult esse Apostolus, cum dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 18 et 19) .
PL 15, 1716D使徒は、我々がそのような幼子であることを望んで言う。「もし誰かが、汝らのうちでこの世において賢いと見えるなら、賢くなるために愚かになれ。この世の知恵は、神のもとでは愚かさだからである」(一コリント3:18–19)。
Liber VII, Caput LXVII
第7巻 第LXVII章PL 15, 1717A(Vers. 22.) Pulcherrimus connectitur de fide locus, quando omnia sibi tradita dicit a Patre suo.
PL 15, 1717A(第22節)信仰についての実に美しい箇所が結び付けられる。そこで彼は、すべてが自分に父から委ねられたと言う。
Cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non decolorem, non degenerem Patris: cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam omnia unius substantiae jure sint propria, non dono collata per gratiam. Addidit:
PL 15, 1717A「すべて」と読むとき、あなたは、父に比べて色あせた者でも、父に劣る者でもない全能者を認める。「委ねられた」と読むとき、子を告白する。その子にとって、すべては本性により、一つの実体の権利によって固有のものであって、恩寵によって賜物として授けられたものではない。彼はこう付け加えた。
Liber VII, Caput LXVIII
第7巻 第LXVIII章PL 15, 1717A(Ibid.) Nemo scit quis est Filius, nisi Pater: et quis est Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Quem locum in iis quos de Fide scripsi libellis, memini non esse praeteritum (Lib. IV de Fide, cap. 6) .
PL 15, 1717A(ルカ、同じ章)「子が誰であるかを知る者は、父のほかにない。父が誰であるかを知る者は、子と、子が啓示しようと望む者のほかにない。」この箇所を、私が信仰について書いた小冊子で見過ごさなかったことを、私は覚えている(『信仰について』第4巻第6章)。
Ut scias autem quia sicut Filius Patrem quibus vult revelat, etiam Pater revelat quibus vult Filium, audi dicentem ipsum Dominum Jesum cum laudaret Petrum, quod eum Filium Dei esse confessus sit: Beatus es, Simon Barjona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17) .
PL 15, 1717Aまた、子が自らの望む者たちに父を啓示するように、父もまた自らの望む者たちに子を啓示することを、あなたが知るために、主イエス自身が、ペトロが自分を神の子と告白したことを称えて言った言葉を聞け。「シモン・バルヨナ、汝は幸いである。肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示したからである」(マタイ16:17)。
Liber VII, Caput LXIX
第7巻 第LXIX章PL 15, 1717B(Vers. 25.) Adhaeret his lectio, qua exponuntur hi qui sibi legisperiti videntur, qui verba Legis tenent, vim Legis ignorant: et ex ipso primo Legis capitulo docet esse Legis ignaros, probans quod in principio statim Lex et Patrem et Filium praedicaverit, incarnationis quoque Dominicae annuntiaverit sacramentum, dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . Et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5) .
PL 15, 1717B(第25節)この箇所には、自らを律法の専門家と思っている者たちが示される朗読が結び付く。彼らは律法の言葉を保持しているが、律法の力を知らない。そして律法のまさに最初の章句から、彼らが律法を知らない者であることを教える。律法は初めからただちに、父と子を宣べ、主の受肉の秘義をも告げ知らせたと証明するのである。律法はこう言っている。「汝の主なる神を愛せよ……そして汝の隣人を、汝自身のように愛せよ」(申命記6:5)〔底本は両句のあいだに省略の点を刷る。後半の句はレビ記19:18に当たる〕。
Liber VII, Caput LXX
第7巻 第LXX章PL 15, 1717B(Vers. 28.) Unde Dominus ait ad legisperitum: Hoc fac, et vives. At ille qui nesciret proximum suum; quia non credebat in Christum, respondit: Quis est meus proximus? Itaque qui Christum nescit, nescit et Legem. Quomodo enim potest scire Legem, cum veritatem ignoret, cum Lex annuntiet veritatem?
PL 15, 1717B(第28節)それゆえ主は、律法の専門家に言う。「これを行え。そうすれば生きる。」だが彼は、自分の隣人を知らなかった。キリストを信じなかったからである。彼は答えた。「私の隣人とは誰か。」それゆえ、キリストを知らない者は、律法をも知らない。実に、律法が真理を告げ知らせているのに、真理を知らないなら、どうして律法を知り得ようか。
Liber VII, Caput LXXI
第7巻 第LXXI章PL 15, 1717C(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones. Ut eum locum qui propositus est nobis, planius possimus absolvere, veterem civitatis Hiericho repetamus historiam.
PL 15, 1717C(第30節)「ある人がエルサレムからエリコへ下って行き、強盗に出くわした。」我々に示されたこの箇所をより平明に解き明かせるように、エリコの町の古い歴史を振り返ろう。
Meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus in libro qui inscribitur Jesu Nave, magna civitas fuerit, muralibus septa parietibus, quae non ferro pervia, non arieti posset esse penetrabilis (Josue VI, I) : in ea Rhaab habitasse meretricem quae exploratores quos direxit Jesus, hospitio recepit, consilio instruxit, postulantibus civibus abiisse respondit, abscondit in tecto: et ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligavit (Josue II, 4 et seq.) : urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi jubilantis ululatu consono corruisse (Josue VI, 20) .
PL 15, 1717Cそれゆえ我々は覚えている。「イエス・ナヴェ」〔ヨシュア記〕と題される書に読むとおり、エリコは大きな町で、城壁に囲まれ、鉄によっても通れず、破城槌によっても突破できない町であった(ヨシュア記6:1)。その町にラハブという遊女が住み、ヨシュアが遣わした斥候たちを宿に迎え、策を授け、求める市民たちには去ったと答え、屋根に隠し、自分と自分の者たちを町の滅びから救い出せるように、窓に緋色の糸を結んだ(ヨシュア記2:4以下)。そして、その町の難攻不落の城壁は、祭司たちの七つのラッパの音と、歓呼する民の声をそろえた叫びによって崩れ落ちた(ヨシュア記6:20)。
Liber VII, Caput LXXII
第7巻 第LXXII章PL 15, 1717DVidete quemadmodum unusquisque proprium servet officium: exploratores excubias, mysterium meretrix, fidem victor, religionem sacerdos.
PL 15, 1717D諸君は見よ、各人がいかに自らの務めを守るかを。斥候は見張りを、遊女は奥義を、勝者は信義を、祭司は信心を。
Hi periculum pro laude non metuunt: illa susceptos nec in periculis prodit: iste sollicitus fidem magis servare quam vincere, meretricis prius mandat salutem, quam excidium civitatis: religionis autem insignia arma sunt sacerdotis.
PL 15, 1717D斥候たちは、称賛のために危険を恐れない。遊女は、迎え入れた者たちを危険のなかでも裏切らない。勝者は、勝つことよりも信義を守ることに心を砕き、町の滅亡より先に遊女の救いを命じる。そして信心の標は祭司の武器である。
Jam illud quis non plenum putet esse miraculi, quod ex tota urbe nemo servatus est, nisi quem meretrix liberavit?.
PL 15, 1718Aさらに、町全体のうちで遊女が救い出した者のほかに誰も救われなかったということを、驚異に満ちたものと誰が思わないだろうか。
Liber VII, Caput LXXIII
第7巻 第LXXIII章PL 15, 1718AHaec simplicis historia veritatis est: quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria.
PL 15, 1718Aこれは素朴な真実の歴史である。もしこれをさらに深く考察するなら、驚嘆すべき奥義を示している。
Hiericho enim figura istius mundi est, in quam de paradiso, hoc est, de Hierusalem illa coelesti ejectus Adam praevaricationis prolapsione descendit, hoc est, de vitalibus ad infirma demigrans: cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exsilium.
PL 15, 1718A実にエリコはこの世の象りであり、楽園から、すなわちあの天のエルサレムから追放されたアダムが、背反に陥って、そこへ下った。すなわち、生命に関わるものから弱いものへ移り住んだのである。彼にその本性の追放をもたらしたのは、場所の変化ではなく、習性の変化であった。
Longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata defluxit, incidit in latrones: in quos non incidisset, nisi his mandati coelestis devius se fecisset obnoxium.
PL 15, 1718A実に、傷なき幸福を享受していたあのアダムとは大きく変わり果て、世俗の罪に流れ落ちたとき、強盗に出くわした。もし天の命令から逸れて自らをその者たちの手に渡さなかったなら、出くわしはしなかったであろう。
Qui sunt isti latrones, nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseverare non possunt?
PL 15, 1718Bこの強盗たちとは、夜と闇の天使たちでなくて誰か。彼らは時に光の天使に姿を変えるが、持ちこたえることはできない。
Hi ante dispoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis, et sic vulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumpsimus indumenta servemus, plagas latronum sentire non possumus.
PL 15, 1718B彼らはまず、我々が受けた霊的な恩寵の衣を剥ぎ取り、そうして傷を負わせるのが常である。実に、受けた衣を汚れなく保つなら、強盗の打撃を感じることはない。
Cave ergo (Cf. Aug. lib. I contra Jul. Pelag., cap. 3) ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit: in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens, vulnera ejus acerba curasset.
PL 15, 1718Bそれゆえ用心せよ(アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を参照せよ)。アダムが先に裸にされたように、天の命令の守りを失い、信仰の衣を剥がされて、先に裸にされることのないように。彼はそうして致命の傷を受けた。あのサマリア人が下って来てその痛ましい傷を癒やさなかったなら、人類のすべてがその傷のうちで滅びたであろう。
Liber VII, Caput LXXIV
第7巻 第LXXIV章PL 15, 1718BNon mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem levita despexerat, non etiam ipse despexit. Nec vocabulo sectae despicias, quem verbi interpretatione miraberis; Samaritani etenim vocabulo custos significatur. Hoc habet interpretatio.
PL 15, 1718Bこのサマリア人は並の者ではない。祭司が、レビ人が見捨てた人を、彼自身は見捨てなかった。あなたは、その語の解釈によって驚嘆することになる者を、派の名のゆえに蔑んではならない。実に、サマリア人の名によって守る者が示されるからである。解釈はそうなっている。
Et quis est custos, nisi ille de quo dictum est: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6) ? Itaque sicut Judaeus alius in littera, alius in spiritu: ita et Samaritanus, alius foris, alius in occulto. Hic ergo Samaritanus descendens quis est?
PL 15, 1718Cでは守る者とは、次のように言われているその者でなくて誰か。「主は幼子たちを守る」(詩篇114:6)。それゆえ、ユダヤ人に文字における者と霊における者とがあるように、サマリア人にも、外にある者と隠れたところにある者とがある。では、この下って来たサマリア人とは誰か。
Scilicet: Qui descendit de coelo, et qui ascendit in coelum, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13) ?
PL 15, 1718Cそれはすなわち、「天から降った者、また天に昇った者、天にいる人の子」(ヨハネ3:13)ではないか。
Videns semivivum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illam quae cursu sanguinis profluens, in medicis erogaverat omne patrimonium suum: Venit secus eum (Luc. VIII, 43 et 44) , hoc est, factus est compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione vicinus.
PL 15, 1718C半死半生の者を見て――これまで誰も癒やすことができなかった者を、血の流れ出る例の女が、医者たちに自分の全財産を費やしたのと同じように――「彼のかたわらに来た」(ルカ8:43–44)〔底本はこの引照を「彼のかたわらに来た」の後に刷るが、指すのは直前の出血の女の話である。「彼のかたわらに来た」はルカ10:33の句〕。すなわち、我々への同情を引き受けることによって隣り合う者となり、慈しみを分かち与えることによって近い者となったのである。
Liber VII, Caput LXXV
第7巻 第LXXV章PL 15, 1718D(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Multa medicamenta medicus habet iste, quibus sanare consuevit. Sermo ejus medicamentum est. Alius ejus sermo constringit vulnera, alius oleo fovet, alius vinum infundit.
PL 15, 1718D(第34節)「そして彼の傷を縛り、油とぶどう酒を注いだ。」この医者は、癒やすのが常である多くの薬を持っている。彼の言葉は薬である。彼の言葉の一つは傷を締め付け、別の一つは油で温め、また別の一つはぶどう酒を注ぐ。
Constringit vulnera austeriore praecepto, fovet remissione peccati, sicut vino compungit denuntiatione judicii. (Ibid.) Et imposuit, inquit, in jumentum suum.
PL 15, 1718D厳しい命令で傷を締め付け、罪の赦しによって温め、ぶどう酒のように裁きの告知によって刺す。(ルカ、同じ章)「そして自分の役畜に乗せた」と言う。
Liber VII, Caput LXXVI
第7巻 第LXXVI章PL 15, 1719AAudi quomodo te imponat: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Esai. LIII, 4) : et pastor imposuit ovem lassam super humeros suos (Luc. XV, 5) .
PL 15, 1719Aあなたをどのように乗せるかを聞け。「この者は我々の罪を担い、我々のために苦しむ」(イザヤ53:4)。そして「牧者は疲れた羊を自分の肩に乗せた」(ルカ15:5)。
Homo enim jumento similis factus est; et ideo supra jumentum suum nos imposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus; ut per nostri corporis assumptionem infirmitates nostrae carnis aboleret.
PL 15, 1719A実に、人は役畜に似た者となった。それゆえ主は我々を自分の役畜の上に乗せた。我々が馬や騾馬のようにならないためである。我々の体を引き受けることによって、我々の肉の弱さを取り除くためである。
Liber VII, Caput LXXVII
第7巻 第LXXVII章PL 15, 1719ADenique duxit nos in stabulum, qui eramus jumenta. Est autem stabulum, in quo fessi longo itinere succedere solent. Duxit itaque in stabulum Dominus, Qui suscitat a terra inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7) .
PL 15, 1719A実に、役畜であった我々を、主は宿へ導いた。宿とは、長い道のりに疲れた者が立ち寄るのが常の所である。それゆえ主は宿へ導いた。主は「地から乏しい者を起こし、糞の中から貧しい者を立ち上がらせる」(詩篇112:7)。
Liber VII, Caput LXXVIII
第7巻 第LXXVIII章PL 15, 1719AEt curam egit (Ibid.) ; ne aeger ea quae acceperat, nequaquam praecepta servaret. Sed non vacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum eo erat, unde descenderat. Itaque:
PL 15, 1719A「そして世話をした」(ルカ、同じ章)。病人が、受けていた教えを決して守らなくなることのないように、である。だがこのサマリア人には、長く地上に留まる暇はなかった。下って来たところへ戻らねばならなかった。それゆえ、こう続く。
Liber VII, Caput LXXIX
第7巻 第LXXIX章PL 15, 1719B(Vers. 35.) Altero die. Quis est iste alter dies, nisi forte ille Dominicae resurrectionis, de quo dictum est: Hic est dies quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 24) ?
PL 15, 1719B(第35節)「翌日に。」この翌日とは、おそらく主の復活の日でなくて何であろうか。その日について言われている。「これは主が造った日である」(詩篇117:24)。
Liber VII, Caput LXXX
第7巻 第LXXX章PL 15, 1719B(Ibid.) Protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe. Qui sunt isti duo denarii, nisi forte duo Testamenta, quae imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio vulnera nostra curantur? Redempti enim sumus pretioso sanguine; ut ultimae mortis ulcera vitaremus.
PL 15, 1719B(ルカ、同じ章)「彼は二デナリを取り出し、宿の主人に与えて言った。『この人の世話をせよ。』」この二デナリとは、おそらく二つの契約でなくて何であろうか。それらは永遠の王の像を自らのうちに刻み込んで持ち、その代価によって我々の傷は癒やされる。実に我々は、最後の死の膿んだ傷を避けるために、尊い血によって贖われたのである。
Liber VII, Caput LXXXI
第7巻 第LXXXI章PL 15, 1719BHos ergo duos denarios (licet horum quoque librorum quatuor formas non absurdum sit intelligere) accipit stabularius. Quis? ille forsitan qui ait: Aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 8) ; quo curam haberet hominis vulnerati.
PL 15, 1719Bそれゆえ、宿の主人はこの二デナリを受け取る(これらの書の四つの形〔四福音書のことか〕をも理解することは不条理ではないが)。誰か。おそらく、こう言う者である。「私はそれを、キリストを得るために、糞のように見なす」(フィリピ3:8)。傷ついた人の世話をするためである。
Stabularius itaque ille est qui dixit: Misit me Christus evangelizare (I Cor. I, 17) . Stabularii sunt illi quibus dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae: et qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit (Marc. XVI, 15 et 16) , salvus utique a morte, salvus a vulnere quod infixum est a latronibus. Beatus ille stabularius, qui alterius vulnera curare potest. Beatus ille cui dicit Jesus:
PL 15, 1719Cそれゆえ宿の主人とは、こう言った者である。「キリストは私を、福音を告げ知らせるために遣わした」(一コリント1:17)。宿の主人たちとは、こう言われている者たちである。「全世界へ行き、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ。信じて洗礼を受けた者は救われる」(マルコ16:15–16)。それはもちろん、死から救われ、強盗たちによって打ち込まれた傷から救われるということである。他の人の傷を癒やすことのできる宿の主人は幸いである。イエスが次のように言う相手は幸いである。
Liber VII, Caput LXXXII
第7巻 第LXXXII章PL 15, 1719C(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi. Bonus dispensator, qui etiam supererogat. Bonus dispensator Paulus, cujus sermones et epistolae veluti ei rationi quam acceperat, supereffluunt.
PL 15, 1719C(第35節)「汝が余計に費やしたものは何であれ、私は戻って来たとき、汝に返す。」余計に費やす者は、善い管理者である。善い管理者はパウロであり、その言葉と手紙は、いわば彼が引き受けた会計をはるかに超えてあふれている。
Moderatum Domini mandatum prope immoderato labore mentis et corporis exsecutus; ut multos ab aegritudine gravi spiritalis alloquii dispensatione relevaret.
PL 15, 1719C彼は主の穏当な命令を、ほとんど過度なまでの精神と体の労苦をもって遂行し、霊的な語りかけの分配によって、多くの者を重い病から救い上げた。
Bonus ergo stabularius stabuli ejus in quo agnovit asina praesepe Domini sui, et in quo grex clauditur agnorum; ne frementibus ad caulas rapacibus lupis, facilis in ovilia sit incursus.
PL 15, 1719Dそれゆえ〔パウロは〕善い宿の主人である〔文は動詞を欠く。「…である」を補った。「その宿」の「その」が誰を指すかも定かでない〕。その宿では、驢馬が自らの主の飼い葉桶を認め、子羊の群れが閉じ込められている。貪欲な狼たちが柵のあたりで唸っても、羊の囲いへの襲来が容易にならないようにするためである。
Liber VII, Caput LXXXIII
第7巻 第LXXXIII章PL 15, 1719DSpondet ergo mercedem se redditurum. Quando reverteris, Domine, nisi in judicii die? Nam licet ubique sis semper, et stans in medio nostrum, non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo universa caro te aspiciat revertentem. Reddes ergo quod debes.
PL 15, 1719Dそれゆえ彼は、報酬を返すと約束する。主よ、汝はいつ戻って来るのか。裁きの日でなくて何であろう。実に、汝はいつでもどこにでもいて、我々の中に立っていても我々には見分けられないが、それでも、すべての肉が、戻って来る汝を見る時が来る。それゆえ汝は、負っているものを返す。
Beati quibus es debitor! Utinam nos simus idonei debitores! utinam quod accepimus, possimus exsolvere; nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus extollat! Quomodo reddes, Domine Jesu? Promisisti quidem in coelo bonis copiosam esse mercedem (Matth. V, 12) .
PL 15, 1720A汝が負い目を負う相手は幸いである。我々もまた、ふさわしい負債者でありたいものだ。受けたものを返済できるようにありたい。司教職や奉仕の務めが我々を高ぶらせることのないようにありたい。主イエスよ、汝はいかにして返すのか。汝は実際、天においては善い者たちに豊かな報いがあると約束した(マタイ5:12)。
Reddes tamen et cum dicis: Euge, bone serve, quoniam super pauca fidelis fuisti, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21) .
PL 15, 1720Aだが汝は、こう言うときにも返す。「よし、善い僕よ。汝は少しのことに忠実であったから、多くのことの上に汝を立てよう。汝の主の喜びの中に入れ」(マタイ25:21)。
Liber VII, Caput LXXXIV
第7巻 第LXXXIV章PL 15, 1720AErgo quoniam nemo magis proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi dominum, diligamus eum quasi proximum, nihil enim tam proximum, quam caput membris: diligamus etiam eum qui imitator est Christi: diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate compatitur.
PL 15, 1720Aそれゆえ、我々の傷を癒やした者ほど近い隣人はいないのだから、その者を主として愛そう。隣人として愛そう。実に、頭が肢体にとってほど近いものはない。キリストに倣う者をも愛そう。体が一つであることによって、他の者の乏しさに共に苦しむ者を愛そう。
Non enim cognatio facit proximum, sed misericordia: quia misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam, quam juvare consortem naturae.
PL 15, 1720B実に、隣人を作るのは血縁ではなく、慈しみである。慈しみは本性に従うからである。実に、本性を共にする者を助けることほど、本性に従うことはない。
Liber VII, Caput LXXXV
第7巻 第LXXXV章PL 15, 1720B(Vers. 38, 42.) Dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma virtutis. Subjicitur Marthae exemplo et Mariae: alterius operibus actuosa devotio, alterius religiosa mentis intentio Dei verbo, quae si cum fide congruat, etiam ipsis operibus antefertur, juxta quod scriptum est: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi.
PL 15, 1720B(第38、42節)以上、慈しみについて語られた。だが徳の形は一つではない。続いて、マルタとマリアの例が示される。一方の働きには活動的な献身があり、他方には、神の言葉への、精神の信心深い志向がある。それは信仰と一致するなら、働きそのものにも優先される。書かれているとおりである。「マリアは最も善い部分を自分のために選んだ。それは彼女から取り上げられない。」
Studeamus igitur et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, sed diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina verbi coelestis auferri, si secus viam sint seminata (Luc. VIII, 12) .
PL 15, 1720Bそれゆえ我々もまた、誰も我々から取り去ることのできないものを持つよう努めよう。聞くことが、おざなりにではなく、熱心に捧げられるようにである。実に、天の言葉の種そのものも、道端に蒔かれたなら取り去られるのが常だからである(ルカ8:12)。
Agat te sicut Mariam desiderium sapientiae; hoc enim majus, hoc perfectius opus: nec ministerii cura cognitionem verbi coelestis avertat, nec arguas eos, et otiosos judices, quos videas studere sapientiae; hanc enim sibi cohabitantem Salomon ille pacificus adscivit.
PL 15, 1720Cマリアのように、知恵への願いがあなたを動かすように。これこそ、より大きな、より完全なわざである。奉仕への配慮が天の言葉の認識を逸らすことのないように。また、知恵に励んでいる者を見るなら、その者たちを責めて怠け者と断じてはならない。あの平和をもたらす者ソロモンは、この知恵を自らと同居する者として迎え入れたのである。
Liber VII, Caput LXXXVI
第7巻 第LXXXVI章PL 15, 1720CNec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur: sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Jesus enim multis abundat, et multa largitur: et ideo sapientior judicatur; quia quod principale advertit, elegit.
PL 15, 1720Cそれでもマルタは、善い奉仕において非難されているのではない。マリアが、より善い部分を自ら選んだ点で優先されているのである。イエスは多くのものに富み、多くを与える。それゆえ彼女はより賢いと判断される。主要なことに気づいて選んだからである。
Denique apostoli optimum non putaverunt relinquere Dei verbum, et ministrare mensis (Act. VI, 2) . Sed utrumque munus sapientiae est; nam et Stephanus plenus sapientia minister electus est (Ibid., 5) .
PL 15, 1720C実に、使徒たちは、神の言葉を離れて食卓に仕えることを最善とは考えなかった(使徒言行録6:2)。しかしどちらの務めも知恵に属する。実に、ステファノも、知恵に満ちた者として奉仕者に選ばれた(使徒言行録6:5)。
Et ideo qui ministrat doctori deferat: et ministrantem doctor invitet et provocet; unum enim est corpus Ecclesiae, etsi diversa membra: alterum altero eget.
PL 15, 1720Dそれゆえ、仕える者は教師に敬意を払い、教師は仕える者を招き、励ますがよい。実に、教会の体は一つであり、肢体は異なっていても、一方は他方を必要とするからである。
Non potest dicere oculus manui: Opera tua non desidero: aut iterum caput pedibus, aut auricula se negare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria.
PL 15, 1720D目は手に向かって、「汝の働きは要らない」とは言えない。同じく頭は足に向かって〔言うこともできず〕、耳は自分が体の一部でないと言うこともできない。実に、あるものは主要であっても、別のものは必要だからである。
Sapientia in capite, actus in manibus: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) ; quia ille vere sapit, cujus animus in Christo est, et cujus interior oculus erigitur ad superna. Et ideo: Sapientis oculi in capite ipsius: stulti autem in calcaneo.
PL 15, 1721A知恵は頭に、行いは手にある。「賢い者の目は彼の頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。キリストにその心がある者、その内なる目が高みへと向けられる者こそが、真に賢いからである。それゆえ、「賢い者の目は彼の頭にあり、愚かな者の〔目〕は踵にある」。
Liber VII, Caput LXXXVII
第7巻 第LXXXVII章PL 15, 1721A(Cap. XI. -- Vers. 5.) Quis vestrum habens amicum, ibit ad illum media nocte, et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes. Alius praecepti locus est, ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio deferatur.
PL 15, 1721A(第11章第5節)「汝らのうち誰が、友を持っていて、真夜中にその友のもとへ行って、『友よ、私にパンを三つ貸してくれ』と言うだろうか。」これは、あらゆる時に、昼ばかりでなく夜にも、祈りが捧げられるべきだという、別の命令の箇所である。
Vides enim quod iste qui media nocte perrexit, tres panes ab amico suo postulans, et in ipsa petendi intentione persistens, non defraudetur oratis. Qui sunt isti tres panes, nisi mysterii coelestis alimentum?
PL 15, 1721A実に、あなたは見ている。真夜中に出かけて、友にパンを三つ求め、求めるその志にとどまり続けたこの人は、祈り求めたものを欺かれない。この三つのパンとは、天の奥義の糧でなくて何か。
Quod si diligas Dominum Deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris emereri. Quis autem amicior nobis, quam qui pro nobis corpus suum tradidit?
PL 15, 1721Bもしあなたが、あなたの神である主を愛するなら、あなた自身のためだけでなく、他の人々のためにも得ることができる。我々にとって、我々のために自らの体を渡した者にまさる友は誰か。
Ab hoc media nocte panes David petiit, et accepit; petiit enim quando dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62) ; ideo meruit hos panes quos apposuit nobis edendos.
PL 15, 1721Bダビデは、この者から真夜中にパンを求め、受けた。実に彼は、こう言ったときに求めたのである。「真夜中に私は汝に告白するために起きた」(詩篇118:62)。それゆえ彼は、我々に食べるようにと自ら供したこれらのパンを受けるにふさわしい者となった。
Petiit cum dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) ; neque enim timuit ne excitaret dormientem, quem scit semper vigilantem.
PL 15, 1721B彼は、こう言うときにも求めた。「私は夜ごとに私の寝床を洗う」(詩篇6:7)。眠っている者を起こしてしまうことを恐れなかったからである。彼は、その者がつねに目覚めていることを知っているのである。
Liber VII, Caput LXXXVIII
第7巻 第LXXXVIII章PL 15, 1721BEt ideo scriptorum memores, noctibus ac diebus orationi instantes, peccatis nostris veniam postulemus.
PL 15, 1721Bそれゆえ、書かれたことを心に留め、夜も昼も祈りに励んで、我々の罪の赦しを願おうではないか。
Nam si ille tam sanctus, et qui regni erat necessitatibus occupatus, septies in die laudem Domino dicebat, matutinis et vespertinis sacrificiis semper intentus (Psal. CXVIII, 164) : quid nos facere oportet, qui eo amplius rogare debemus, quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus; ut de via lassis, et istius aevi cursu ac vitae hujus anfractu graviter fatigatis, panis refectionis deesse non possit, qui hominis corda confirmet?.
PL 15, 1721B実に、あれほど聖であり、しかも王国の務めに追われていた〔ダビデ〕でさえ、朝と夕のいけにえにつねに心を向けながら、日に七度、主への賛美を唱えたのである(詩篇118:164)。ならば、肉と精神の弱さゆえにより頻繁に罪を犯す我々は、それだけいっそう多く願わねばならないのではないか。道に疲れ、この世の歩みとこの生の曲がりくねった道にひどく疲れ果てた者たちに、人の心を力づける回復のパンが欠けることがないように。
Liber VII, Caput LXXXIX
第7巻 第LXXXIX章PL 15, 1721CNec solum media nocte Dominus, sed omnibus prope docet vigilandum esse momentis; venit enim et vespertina, et secunda, et tertia vigilia, et pulsare consuevit: Beati, itaque, servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37) .
PL 15, 1721C主は真夜中だけでなく、ほとんどあらゆる時に目を覚ましているべきだと教える。主は夕べの見張りにも、第二の見張りにも、第三の見張りにも来て、戸を叩くのが常だからである。「それゆえ、幸いなことよ、あの僕たち。主が来たとき、目を覚ましているのを見いだされる者たちは」(ルカ12:37)。
Si ergo desideras ut virtus Dei praecingat se, et ministret tibi, vigilandum est semper: multae enim insidiae sunt bonis, et gravis corporis somnus; quia si dormire mens coeperit, vigorem suae virtutis amittit.
PL 15, 1721Cそれゆえ、神の力があなたの身に帯を締め、あなたに給仕することを望むなら、つねに目を覚ましていなければならない。善き者には多くの罠があり、体の眠りは重いからである。精神が眠り始めれば、自らの力の活力を失う。
Excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium Christi: quod aperiri sibi etiam Paulus exposcit, non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se juvari, ut aperiatur ostium sibi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) .
PL 15, 1721Dそれゆえ、あなたの眠りを覚まし、キリストの戸を叩け。パウロもこの戸が自分に開かれるよう切に求め、キリストの奥義を語るために戸が自分に開かれるよう、自分自身の祈りだけでなく民の祈りによっても助けられることを願っている(コロサイ4:3)。
Et fortasse illud est ostium quod apertum vidit Joannes; vidit enim, et dixit: Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo; et vox prima quam audivi tamquam tubam loquentem mecum, et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi quae oporteat fieri (Apoc. IV, 1) .
PL 15, 1721Dそしておそらく、これはヨハネが開かれているのを見た戸である。彼は見て、こう言った。「この後、私は見た。見よ、天に戸が開かれていた。私が初めに聞いた声は、私に語るラッパのようであって、こう言った。ここに上れ。そうすれば、起こるべきことを汝に示そう」(黙示録4:1)。
Apertum est igitur ostium Joanni, apertum est ostium Paulo; ut nobis panes, quos ederemus, acciperent. Perseveravit ostium pulsans opportune, importune; ut gentes mundani tramitis labore vexatas, alimoniae coelestis ubertate recrearet.
PL 15, 1722Aそれゆえ、ヨハネに戸が開かれ、パウロに戸が開かれた。我々が食べるべきパンを、我々のために受け取るためである。戸を叩く者は、折りよくも折悪しくも粘り強く叩き続けた。この世の道の労苦に悩まされた諸国民を、天の糧の豊かさによって元気づけるためである。
Liber VII, Caput XC
第7巻 第XC章PL 15, 1722AErgo praeceptivus locus frequenter orandi, spes impetrandi, ratio persuadendi, prius in praecepto ponitur, post in exemplo.
PL 15, 1722Aそれゆえ、これは頻繁に祈れという命令の箇所であり、得られるという希望と、納得させるための道理が、まず命令のうちに、のちに模範のうちに置かれている。
Qui enim promittit aliquid, spem debet afferre promissi; ut monitis obedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in majus aeternae spem pietatis acquirit; si tamen aequa poscantur, ne in peccatum vertatur oratio.
PL 15, 1722A何かを約束する者は、約束への希望をもたらさねばならない。そうして、訓戒には従順が、約束には信が捧げられる。この信は、人間の敬虔を思い見ることによって、永遠の敬虔への希望をさらに大きく獲得する〔この句の係りは定かでない。人間の敬虔を思うことが永遠の敬虔への希望を増す、と取った〕。ただし、求めるものが正しいことを条件とする。祈りが罪に変わらないためである。
Nec erubuit aliquid saepius postulare, ne vel diffidere de Domini misericordia videretur, vel arroganter dolere, quod non prima prece aliquid impetraverit.
PL 15, 1722A彼は、何かをたびたび願うことを恥じなかった。主の慈しみを疑っているとも、最初の祈りで何かを得られなかったことを傲慢に嘆いているとも見られないためである。
Propter hoc, inquit, ter Dominum rogavi (II Cor. XII, 8) : et ostendit quod frequenter Deus ideo non concedat oratus, quod inutilia judicet, quae nos profutura credamus.
PL 15, 1722B「このために、私は三度主に願った」と彼は言う(二コリント12:8)。そして彼は、神が願われても与えないことがしばしばあるのは、我々が益になると信じているものを、神が益にならないと判断するからだと示した。
Liber VII, Caput XCI
第7巻 第XCI章PL 15, 1722B(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Causa dicti hujus ea est, quod in Beelzebub principe daemoniorum ejicere daemonia dicebatur; ut ostenderet regnum suum individuum esse atque perpetuum.
PL 15, 1722B(第17節)「内で分かれ争う国はすべて荒れ果て、家は家の上に倒れる」。この言葉の理由は、彼がベルゼブル、すなわち悪霊どもの頭によって悪霊を追い出していると言われたことにある。それは、自らの国が分かたれず永続することを示すためであった。
Meritoque etiam Pilato respondit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36) . Et ideo qui non in Christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum ejici daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui: quod spectat ad populum Judaeorum, qui hujusmodi passionibus ad daemonium ejiciendum, daemonii arcessit auxilium.
PL 15, 1722Bそして彼はピラトにも、ふさわしく答えた。「私の国はこの世界のものではない」(ヨハネ18:36)。それゆえ、キリストに望みを置かず、悪霊どもの頭によって悪霊が追い出されると考える者たちについて、彼は、その者たちが永続する国に属することを否定する。これはユダヤの民に関わることである。ユダヤの民は、このような苦しみ〔passionibus。悪霊に憑かれる苦しみを言うと取った〕に際して、悪霊を追い出すために悪霊の助けを呼び寄せるからである。
Nam quemadmodum potest, cum fides scindatur, regnum manere indivisum? Etenim cum in Lege sit populus Judaeorum, Christus quoque secundum carnem ex Lege sit generatus: quomodo regnum potest Judaeorum esse perpetuum, quod ex Lege est; cum populus ipse dividat Legem, quando a Legis populo Christus negatur, qui ex Lege debetur?
PL 15, 1722Cというのも、信が裂かれているのに、どうして国が分かたれぬままでいられようか。ユダヤの民が律法のうちにあり、キリストもまた肉によれば律法から生まれたのであるから、律法に由来するユダヤの国が、どうして永続しえようか。律法に由来して来るはずのキリストが、律法の民によって否まれるとき、民みずからが律法を分裂させているのである。
Ita ex parte se fides Judaicae plebis impugnat, et impugnando dividitur, et dividendo dissolvitur.
PL 15, 1722Cこうして、ユダヤの民衆の信は一部分において自らを攻撃し、攻撃することで分裂し、分裂することで解体する。
Et ideo regnum Ecclesiae manebit in aeternum; quia individua fides, corpus est unum: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus (Ephes. IV, 5 et 6) .
PL 15, 1722Cそれゆえ、教会の国は永遠に続く。分かたれない信は、一つの体だからである。「主は一つ、信は一つ、洗礼は一つ、神は一つであって、万物の父であり、万物の上にあり、万物を通して、万物の内にある」(エフェソ4:5、6)。
Liber VII, Caput XCII
第7巻 第XCII章PL 15, 1722DQuanta hic sacrilegi furoris amentia; ut cum Dei Filius ad immundos spiritus conterendos, et ad manubias mundani principis auferendas susceperit carnem, et destruendae nequitiae spiritalis hominibus quoque dederit potestatem, dividens spolia ejus, quod insigne est triumphantis, aliqui sibi adjumentum ac praesidia diabolicae potestatis adsciscant, cum in digito Dei, vel certe secundum Matthaeum in spiritu Dei daemones excludantur (Matth. XII, 28) !
PL 15, 1722Dここには、瀆聖の狂気のなんという錯乱があることか。神の子は、汚れた霊どもを打ち砕き、この世の支配者から分捕り品を奪い取るために肉を取り、霊的な邪悪を滅ぼす権能を人々にも与えて、その分捕り品を分け与えた。これは凱旋する者の栄誉の印である。それなのに、なお、ある者たちが悪魔の力の助けと守りを自分のために招き寄せるとは。悪霊は神の指によって、あるいは確かにマタイによれば神の霊によって、追い出されるというのに(マタイ12:28)。
Unde intelligitur individuum quoddam velut corpus esse divinitatis et regnum; cum Christus Dei dextera sit. Spiritus autem digiti speciem velut unius secundum divinitatem corporis seriem videatur exprimere.
PL 15, 1722Dここから、神性と国は、いわば分かたれない一つの体のようなものだと理解される。キリストは神の右手だからである。他方、霊は、指という姿によって、神性に即したいわば一つの体の連なりを言い表すように見える〔この文の構文は定かでない。霊が「指」の姿を取ることで、神性において一つの体をなす連なりを示す、と取った〕。
Nonne videtur individuum esse regnum, cum velut corpus sit indivisum? Habitat enim, ut legisti, corporaliter plenitudo divinitatis in Christo (Coloss. II, 9) . Quod utique et de Patre negare non poteris, et de Spiritu negare non debes.
PL 15, 1723A国は、いわば分かたれない体なのだから、分かたれない国と見えないだろうか。あなたが読んだとおり、神性の充満は、キリストの内に体として宿っているからである(コロサイ2:9)。これは父についても否定できないであろうし、霊についても否定してはならない。
Nec tibi membrorum comparatione notrorum portio quaedam videatur facienda virtutis; individuae enim rei non potest esse divisio: et ideo ad formam unitatis, non ad distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est; cum et dextera Dei dicat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Sed licet individua divinitas, distincta persona est.
PL 15, 1723A我々の肢体〔底本は notrorum。nostrorum と読む〕との比較によって、力の一部分があると考えてはならない。分かたれないものに分割はありえないからである。それゆえ、指という名は、権能の区別ではなく、一性の形に関係づけられるべきである。神の右手もまた「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言うのである。ただし、神性は分かたれなくとも、ペルソナは区別されている。
Liber VII, Caput XCIII
第7巻 第XCIII章PL 15, 1723ADigitus tamen cum dicitur Spiritus, operatoria virtus significatur, quod divinorum operum sicut Pater et Filius, ita et Spiritus sanctus operator sit. David enim dicit: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) .
PL 15, 1723Aしかし、霊が指と言われるとき、働く力が意味されている。神の業の働き手は、父と子と同じく聖なる霊でもあるからである。ダビデは言う。「私は、汝の指の業である天を見るであろうから」(詩篇8:4)。
Et in trigesimo secundo psalmo: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Et Paulus ait: Haec omnia autem operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) . Et id cum dicit:
PL 15, 1723Bまた第三十二の詩篇では〔こう言う〕。「その口の霊によって、彼らのすべての力は〔成る〕」(詩篇32:6)。またパウロは言う。「これらすべてのことを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)。そして、〔主が〕次のように言うときもそうである。
Liber VII, Caput XCIV
第7巻 第XCIV章PL 15, 1723B(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Simul ostendit imperialem quamdam esse sancti Spiritus potestatem, in quo regnum est Dei. Nos quoque in quibus habitat Spiritus, regalem domum habemus.
PL 15, 1723B(第20節)「しかし、もし私が神の霊によって悪霊を追い出すのなら、神の国は確かに汝らのもとに及んだのである」。同時に主は、その内に神の国がある聖なる霊が、帝王のごとき権能を持つことを示している。霊が宿る我々もまた、王の家を持っている。
Unde et in posterioribus dixit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) . Et ideo divinitatis, et dominationis, et imperatoriae majestatis consortem debemus aestimare Spiritum sanctum; quia Dominus est Spiritus: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17) .
PL 15, 1723Bこのため、のちの箇所でも言った。「神の国は汝らの内にある」(ルカ17:21)。それゆえ、我々は聖なる霊を、神性と、支配と、帝王の威光の共有者と見なさねばならない。主は霊であり、主の霊のあるところに自由があるからである(二コリント3:17)。
Liber VII, Caput XCV
第7巻 第XCV章PL 15, 1723C(Vers. 24) . Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida quae non habent aquam, quaerens requiem, et non inveniens. Hoc de Judaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam Dominus a regno suo in superioribus segregavit.
PL 15, 1723C(第24節)「汚れた霊が人から出て行くと、水のない乾いた場所を歩き回り、休み場を求めるが、見いださない」。これがユダヤの民について言われたことは疑いえない。主は先の箇所で、その民を自らの国から切り離した。
Unde omnes quoque haereticos et schismaticos Da regno ei, et ab Ecclesia intellige separatos. Et ideo non Dei, sed immundi spiritus omnes schismaticorum haereticorumque liquido claret esse conventus.
PL 15, 1723Cここから、あなたはすべての異端者と分派の者もまた、神の国から〔底本は Da regno ei。a regno Dei と読む〕、教会から切り離されていると理解せよ。それゆえ、分派の者と異端者の集会はことごとく、神のではなく汚れた霊のものであることが明らかである。
Itaque in uno homine totius Judaici populi comparatio est, a quo per legem spiritus immundus exierat.
PL 15, 1723Cこうして、一人の人の中に、ユダヤの全民の喩えがある。その民から、律法によって汚れた霊は出て行ったのである。
Sed quia in nationibus et gentibus per fidem Christi requiem reperire non potuit (immundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore Spiritus sancti humescebant, jacula adversarii ignita restrinxerat), ideo regressus ad plebem est Judaeorum, quae forensi et perfunctoria specie compta, animo manet interiore pollutior.
PL 15, 1723Cしかし、汚れた霊は、キリストの信によって諸民族と諸国民のうちに休み場を見いだせなかったので、ユダヤの民のもとに戻った(というのも、キリストは汚れた霊にとって燃え盛る火だからである。キリストは、以前は乾いていたが、のちに洗礼によって聖なる霊の露で潤うようになった異邦人たちの胸の中で、敵の火の矢を押しとどめたのである)。この民は、外向きの上辺だけの見かけで飾られているが、内なる心ではいっそう汚れたままである。〔丸括弧内の関係詞の係りは崩れている。「胸」が潤うようになった、「キリスト」が矢を止めた、と取った〕
Neque enim sacri fontis irriguo aut abluebat, aut restinguebat ardorem: meritoque ad eam spiritus redibat immundus, adducens secum septem spiritus nequiores se; quoniam in hebdomada Legis et octavae mysterium sacrilega mente commisit.
PL 15, 1723Dこの民は、聖なる泉の灌ぎによって、その燃えるものを洗うことも、消すこともしなかったからである。それゆえ汚れた霊は当然この民のもとに戻り、自分より悪い七つの霊を連れてきた。この民は律法の七日と八日目の奥義に対して、瀆聖の精神で〔罪を〕犯したからである。
Itaque ut nobis multiplicatur septiformis Spiritus gratia: ita illis immundorum spirituum omnis cumulatur injuria; universitas enim hoc numero aliquoties comprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus, requievit Deus (Gen. II, 2) .
PL 15, 1723Dそれゆえ、我々に七重の霊の恩寵が増し加わるように、彼らには汚れた霊どものあらゆる害が積み重なる。全体は、しばしばこの数で言い表されるからである。そのために、七日目に世の業が完成されたとき、神は休んだ(創世記2:2)。
Ideo et sterilis septem peperit, et populosa in filiis infirmata est (I Reg. II, 5) . Denique ut scias Synagogae populum deformari, ubi Ecclesiae beatitudo laudatur, subjecit:
PL 15, 1724Aそれゆえ、不妊の女は七人を産み、子の多い女は子らのゆえに衰えた(サムエル記上2:5)。実に、教会の幸いが賛えられるところで会堂の民が醜くされることをあなたが知るように、彼は続けて言った。
Liber VII, Caput XCVI
第7巻 第XCVI章PL 15, 1724A(Vers. 29, 30.) Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Nam sicut Jonas fuit signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis.
PL 15, 1724A(第29、30節)「この世代は邪悪な世代である。しるしを求めるが、預言者ヨナのしるしのほかには、しるしは与えられない。ヨナがニネベの人々にとってしるしであったように、人の子もそうであろう」。
In hoc quoque Judaeorum plebe damnata, Ecclesiae mysterium evidenter exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam, et in regina Austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur; ut pacifici Salomonis verba cognoscat, Regina plane, cujus regnum est indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus assurgens.
PL 15, 1724Aここでも、断罪されたユダヤの民衆において、教会の奥義がはっきりと表されている。教会は、ニネベの人々においては悔い改めによって、南の女王においては知恵を受けようとする熱意によって、全地の果てから集められ、平和の王ソロモンの言葉を知る。まことに女王であり、その国は分かたれず、異なり隔たった諸民から立ち上がって一つの体となる。
Itaque Sacramentum hoc magnum est . . . . de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32) : sed tamen hoc majus est; quia illud in figura ante praecessit: nunc autem plenum in veritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est.
PL 15, 1724Bそれゆえ、「この秘義は大きい。……キリストと教会についてである」(エフェソ5:32)。しかし、これはなお大きい。かの秘義は象りにおいて先に起こったが、今は真実において満ちた奥義だからである。そこ〔旧い秘義〕ではソロモンが予型であり、ここではキリストが自らの体においてある。
Ex duobus igitur constat Ecclesia, ut aut peccare nescias, aut peccare desinas; poenitentia enim delictum amovet, sapientia cavet. Hoc in mysterio.
PL 15, 1724Bそれゆえ教会は二つ〔ニネベの人々と南の女王〕から成り、あなたは罪を犯すことを知らないか、罪を犯すことをやめるか、のいずれかとなる。悔い改めは罪を取り除き、知恵は用心するからである。これは奥義においてのことである。
Liber VII, Caput XCVII
第7巻 第XCVII章PL 15, 1724BCaeterum Jonae signum ut typus Dominicae passionis, ita etiam gravium, quae Judaei commiserant, testificatio peccatorum est.
PL 15, 1724Bところで、ヨナのしるしは、主の受難の予型であるとともに、ユダヤ人たちが犯した重い罪の証しでもある。
Simul advertere licet, et majestatis oraculum, et pietatis indicium; namque Ninivitarum exemplo et denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur. Unde etiam Judaei debent non desperare indulgentiam, si velint agere poenitentiam.
PL 15, 1724B同時に、威光の託宣と敬虔〔pietas。ここでは罪人に向ける神の側の慈愛を言う〕のしるしを見て取ることができる。ニネベの人々の例によって、刑罰が告げられ、同時に救済策が示されるからである。それゆえ、ユダヤ人たちも、悔い改めようとするなら、赦しを諦めるべきでない。
Liber VII, Caput XCVIII
第7巻 第XCVIII章PL 15, 1724C(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
PL 15, 1724C(第33節)「誰もともし火をともして、隠れた所に置いたり、升の下に置いたりせず、燭台の上に置く」。
Ergo quia in superioribus Ecclesiam Synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad Ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est, juxta quod scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105) ; verbum enim Dei fides nostra est, verbum Dei lux, lucerna est fides.
PL 15, 1724Cそれゆえ、主は先の箇所で教会を会堂より優先させたのだから、我々の信をむしろ教会へ移すよう我々に勧める。ともし火とは信であり、「主よ、汝の言葉は私の足のともし火」(詩篇118:105)と書かれているとおりである。神の言葉とは我々の信であり、神の言葉は光であり、ともし火は信である。
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) . Lucerna autem lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit.
PL 15, 1724C「真の光があった。それはこの世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1:9)。ともし火は、他から光を受けなければ、輝くことができない。
Haec est lucerna quae accenditur, virtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mua illa possit quae perierat, reperiri (Luc. XV, 8) . Nemo ergo fidem sub Lege constituat; Lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: Lex obumbrat, gratia clarificat.
PL 15, 1724Dともされるともし火とは、これである。すなわち、我々の精神と感覚の力であって、失われたあの銀貨〔刷りの文字が欠けているが mna と読む。ムナ(貨幣)で、ルカ15:8 の失われた銀貨を指す〕が見つけ出されうるためである(ルカ15:8)。それゆえ、誰も信を律法のもとに置いてはならない。律法は量りの内にあり、量りを超えて恩寵があるからである。律法は影を落とし、恩寵は明るく照らす。
Et ideo nemo fidem suam intra mensuram Legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis Spiritus relucet gratia, quam Princeps ille sacerdotum fulgore supernae divinitatis illuminat, ne eam Legis umbra restinguat.
PL 15, 1724Dそれゆえ、誰も自分の信を律法の量りの内に閉じ込めず、教会に携えて行くべきである。教会では七重の霊の恩寵が輝き返しており、かの大祭司が、天の神性の輝きによって教会を照らす。律法の影が教会を消さないためである。
Liber VII, Caput XCIX
第7巻 第XCIX章PL 15, 1724DDenique lucerna illa quam matutinis vespertinisque temporibus, ritu veteri Judaeorum, princeps sacerdotum solebat accendere (Exod. XXVII, 21) , velut sub modio sita Legis evanuit: et civitas illa Hierusalem, quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in convalle fletus posita delitescit: illa autem Hierusalem quae in coelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, Ecclesia non potest tenebris et ruinis hujus mundi abscondi: sed fulgens candore solis aeterni, luce nos gratiae spiritalis illuminat.
PL 15, 1724D実に、ユダヤ人の古い儀式によって、朝夕の時に大祭司がともすのが常であったあのともし火は(出エジプト記27:21)、升の下に置かれたかのように、律法のものとして消え失せた。地にあるあのエルサレムの都、預言者たちを殺したあの都は、いわば涙の谷に置かれて、身を隠している。しかし、天にあるあのエルサレム、そこにおいて我々の信が戦うあのエルサレム、すなわち万物のうち最も高いあの山、すなわちキリストの上に据えられた教会は、この世の闇と廃墟によって隠されることはできない。永遠の太陽の輝きで光り輝き、霊的な恩寵の光で我々を照らす。
Liber VII, Caput C
第7巻 第C章PL 15, 1725A(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis. Vides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur: et facile ea quae mens voluit interna per sensus et gesta corporis prodi, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent.
PL 15, 1725A(第39節)「今、ファリサイ派の人々よ、汝らはまず杯と皿の外側を清める」。あなたは、我々の体が、地上のもろい器の像によって示されていることを見る。それは、短い滑落で落ちれば砕ける。また、精神が内に望んだものが、感覚と体の行いによって容易に外に現れることも見る。杯が内に含むものが、外に光って見えるのと同じである。
Unde et in posterioribus (Luc. XXII, 42) non dubium est vocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit Dominus: Calicem quem mihi Pater dedit, non vis ut bibam illum (Joan. XVIII, 11) ?
PL 15, 1725Bこのゆえに、のちの箇所(ルカ22:42)でも、主が「父が私に与えた杯を、私が飲むことを汝は望まないのか」(ヨハネ18:11)と言うとき、杯という語によって体の受難が示されていることは疑いない。
Bibit enim corpus suum, qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet affectu, et quasi in mentem animumque transfundit; ut interioribus exteriorum imbecillitas hauriatur. Cernis igitur quod nos non exteriora hujus calicis aut catini, sed interiora contaminant.
PL 15, 1725B実に、自分の体を飲むのは、体の弱さを霊的な情によって呑み尽くし、いわば心と精神に注ぎ込む者である。外なるものの弱さが、内なるものによって汲み尽くされるためである。それゆえ、あなたは、我々を汚すのはこの杯や皿の外側ではなく、内側であると見て取る。
Et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus, dicens:
PL 15, 1725Bそして主は、善き教師として、我々が自らの体の汚れをどのように清めるべきかを、こう言って教えた。
Liber VII, Caput CI
第7巻 第CI章PL 15, 1725B(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Vides quanta remedia? Mundat nos misericordia, mundat nos Dei sermo, juxta quod scriptum est: Jam vos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .
PL 15, 1725B(第41節)「施しをせよ。そうすれば、見よ、汝らにとってすべては清い」。あなたは、どれほどの救済策があるかを見るか。慈しみが我々を清め、神の言葉が我々を清める。「汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに、すでに清い」(ヨハネ15:3)と書かれているとおりである。
Nec hoc loco solum, sed etiam in aliis quanta sit gratia expressum tenes: Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. XII, 9) : et, Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit in die malo (Eccli. XXIX, 15) .
PL 15, 1725Cこの箇所だけでなく、ほかの箇所でも、それがどれほどの恩寵であるかが表されていることを、あなたは心得ている。「施しは死から解放する」(トビト記12:9)とあり、また「施しを貧しい者の心に閉じ込めよ。それが悪しき日に、汝のために祈願するであろう」(集会の書29:15)とある。
Liber VII, Caput CII
第7巻 第CII章PL 15, 1725CTotus itaque pulcherrimus ab hinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis invitat, superflua Judaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo quae Legis sunt, vitro et catino propter fragilitatem sui non immerito comparantur; et ea de quibus nobis nullus est usus, observant: ea autem in quibus nostrae spei fructus est, negligunt; et ideo peccatum grande committunt, dum meliora despiciunt: et tamen ipsis peccati abolitio promittitur, si misericordia consequatur.
PL 15, 1725Cそれゆえ、このきわめて美しい箇所全体は、ここから次のように向けられている。主は我々を素朴さへの熱意へと招くので、ユダヤ人たちの余計で地上的なものを断罪する。彼らは律法のものを体に即して理解するので、その弱さのゆえに、ガラスの器〔底本は vitro。直前の「杯」と同じものを指すと解した〕や皿に譬えられても不当ではない。彼らは、我々には何の益もないものを守り、我々の希望の実りがあるものを軽んじる。こうして、よりよいものを蔑むとき、大きな罪を犯す。それでも、慈しみ〔すなわち施し〕がそれを得させるなら、罪の消滅が彼らにも約束される〔ミーニュの脚注は、いくつかの写本の si misericordiam consequantur(彼らが慈しみを得るなら)を退け、慈しみ、すなわち貧しい者に与えられる施しが罪の消滅を得させるなら、の意とする〕。
Liber VII, Caput CIII
第7巻 第CIII章PL 15, 1725D(Vers. 42.) Breviter autem vitia eorum multa perstringit, qui viliorum fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum: nec ullum futuri judicii metum, nec aliquam Dei habeant charitatem, cum opera sine fide vana sint; praetereunt enim judicium et charitatem Dei: judicium ideo, quia non omnia quae agunt, in judicium referunt: charitatem ideo, quia non ex affectu Deum diligunt.
PL 15, 1725D(第42節)彼は、取るに足らぬ作物の十分の一を納めることにすべての熱意を傾ける者たちの、多くの悪を簡潔に咎める。彼らは、来るべき裁きへの恐れも、神への愛も持たない。信のない業は空しいからである。実に彼らは、神の裁きと愛を見過ごしている。裁きを見過ごすというのは、彼らが行うすべてのことを裁きに関係づけないからであり、愛を見過ごすというのは、情から神を愛さないからである。
Liber VII, Caput CIV
第7巻 第CIV章PL 15, 1726ASed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum negligentes, perfectionem fidelis viri brevi sermone concludit; ut et fide et operibus approbetur, dicens: Et haec oportuit facere, et illa non omittere.
PL 15, 1726Aしかし、再び、我々を信に熱心で業に無頓着な者にしないために、彼は、信ある人の完成を短い言葉でまとめる。信によっても業によっても是認されるためである。彼はこう言う。「これらも行うべきであり、あれらも怠ってはならなかった」。
Liber VII, Caput CV
第7巻 第CV章PL 15, 1726A(Vers. 43, 44.) Arrogantiam quoque jactantiamque redarguit Judaeorum, dum primatus accubitionis in conviviis appetunt.
PL 15, 1726A(第43、44節)彼はまた、ユダヤ人たちの傲慢と誇りを咎める。彼らが宴席で上座を求めているからである。
In ipsos quoque peritos Legis damnationis sententia promulgatur: qui quasi sepulcra quae non apparent, specie fallunt, visuque decipiunt; ut cum foris speciosa promittant, intus ossa plena fetoris includant.
PL 15, 1726A律法に通じた者たちにも、断罪の判決が下される。彼らは、見えない墓のように、外見で欺き、見た目で惑わす。外には美しいものを約束しながら、内には悪臭に満ちた骨を閉じ込めているのである。
Quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt, quae ipsi non queant aemulari. Et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11) .
PL 15, 1726Aこれは多くの教師たちがすることである。彼らは他の者に、自分では見習えないことを要求する。それゆえ彼ら自身が墓碑である。ほかの箇所でも「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)と言われているとおりである。
Liber VII, Caput CVI
第7巻 第CVI章PL 15, 1726B(Vers. 47.) Bonus etiam locus adversus superstitionem vanissimam Judaeorum, qui aedificando sepulcra prophetarum, patrum suorum facta damnabant; aemulando autem paterna scelera, in seipsos sententiam retorquebant.
PL 15, 1726B(第47節)ユダヤ人たちの、きわめて空虚な迷信に対する、よい箇所である。彼らは預言者たちの墓を建てることで、自分たちの父祖の行いを断罪していた。ところが、父祖の悪行を見習うことで、判決を自らに跳ね返していたのである。
Etenim propheticorum aedificatione tumulorum, sceleris eos qui occiderant, arguebant; et similium aemulatione factorum, se quoque declarabant paternae iniquitatis haeredes. Non igitur aedificatio, sed aemulatio loco criminis aestimatur.
PL 15, 1726B実に、預言者たちの墓を建てることで、殺した者たちの悪行を告発し、同じ行いを見習うことで、自分たちもまた父祖の不法の相続人であることを示していた。それゆえ、罪状として数えられるのは、建てることではなく、見習うことである。
Neque enim possunt haereditariae iniquitatis absolvi, qui Dei Filium crucifigendo, quod gravius est, paternis cumulum sceleribus addiderunt.
PL 15, 1726Bまた、神の子を十字架につけることで、父祖たちの悪行に、さらに重いものを積み上げた彼らは、受け継いだ不法から放免されえない。
Et ideo bene alibi addidit: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 32) ; quia nihil est ultra Dei injuriam gravius peccare quod possint.
PL 15, 1726Bそれゆえ、ほかの箇所で彼は適切に付け加えた。「汝らの父祖たちの量りを満たせ」(マタイ23:32)。神への侮辱を超えて、より重く罪を犯しうるものは何もないからである。
Liber VII, Caput CVII
第7巻 第CVII章PL 15, 1726C(Vers. 49.) Propterea mittit ad illos Sapientia apostolos et prophetas. Quis est Sapientia nisi Christus? Denique in Matthaeo habes: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes (Matth. XXIII, 34) .
PL 15, 1726C(第49節)「それゆえ、知恵は彼らのもとに使徒たちと預言者たちを遣わす」。知恵とは誰か。キリストでなくて誰であろうか。実に、マタイにあなたはこう見いだす。「見よ、私は汝らのもとに、預言者たちと賢い者たちを遣わす」(マタイ23:34)。
Liber VII, Caput CVIII
第7巻 第CVIII章PL 15, 1726C(Vers. 52.) Arguuntur adhuc sub nomine Judaeorum, et futuro supplicio statuuntur obnoxii; quia cum doctrinam sibi divinae cognitionis usurpent, et alios impediunt, nec ipsi quod profitentur agnoscunt.
PL 15, 1726C(第52節)彼らはなおユダヤ人の名のもとに咎められ、来るべき刑罰に服する者と定められる。神を知る教えを自分たちのものと僭称しながら、ほかの者たちを妨げ、自らも公言していることを知らないからである。
Liber VII, Caput CIX
第7巻 第CIX章PL 15, 1726C(Cap. XII. -- Vers. 6, 7.) Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Domino? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere, multis passeribus pluris estis.
PL 15, 1726C(第12章第6、7節)「スズメ五羽は二アスで売られるではないか。そのうちの一羽も、主の前で忘れられてはいない。汝らの頭の髪の毛さえも、すべて数えられている。恐れるな。汝らは多くのスズメよりも優れている」。
Pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei Salvator intexuit, ne Judaicae perfidiae more alia premamus affectu, alia voce simulemus; cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium, aut etiam defendentium secretum nostrae mentis aperitur, ut videantur.
PL 15, 1726D救い主は、素朴さを保ち、信を見習うための、最も美しい箇所を織り込んだ。ユダヤの背信のやり方で、心の内に一つのことを抑え、声では別のことを装うことのないためである。終わりの時には、告発し、あるいは弁護する思いの隠れたもの〔ローマ2:15 の言い回し〕、すなわち我々の精神の秘密が開かれて、見られるようになるのだから。
Quae enim major est simplicitatis illecebra, quam ut unusquisque cognoscat latebram fraudis esse non posse?
PL 15, 1726D実に、欺きの隠れ場はありえないと誰もが知ること以上に、素朴さへの大きな誘いがあろうか。
Liber VII, Caput CX
第7巻 第CX章PL 15, 1727ASed quoniam gemina est causa perfidiae, quae aut ex inolita malitia, aut ex accidenti metu nascitur; ne quis metu territus potestatis, Deum quem corde cognoscit, negare conetur, pulchre addidit animae tantum formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam; mors enim naturae finis, non poena est; et ideo mortem supplicii corporalis esse defectum, poenam vero animae esse perpetuam; eoque Deum solum esse metuendum, cujus potestati non natura praescribat, sed eadem natura subjaceat; mortem vero non esse terribilem, quam locupletiore fenore sit immortalitas redemptura.
PL 15, 1727Aしかし、背信の原因は二重であって、根づいた悪意から生じるか、偶発的な恐れから生じる。誰も、権力への恐れにおびえて、心で知っている神を否もうと企てることのないように、彼は見事にこう付け加えた。魂にこそ恐るべき刑罰があり、体の刑罰は恐れるべきでない。死は本性の終わりであって、刑罰ではない。それゆえ死は体の刑罰の終結であり、魂の刑罰こそ永続する。したがって、恐れるべきは神だけである。本性がその権能に定めを課すのではなく、その本性そのものが神の権能に服している。死は恐ろしいものではない。不死が、より豊かな利子をもってそれを買い戻すであろうからである。
Liber VII, Caput CXI
第7巻 第CXI章PL 15, 1727AInspiraverat Dominus simplicitatis affectum, virtutem mentis erexerat, fides sola nutabat; bene eam de vilioribus roboravit; nam si Deus oblivionem passerum non habet, hominum habere qui potest?
PL 15, 1727A主は素朴さの情を吹き込み、精神の徳を奮い立たせていたが、信だけが揺らいでいた。そこで主は、より卑小なものによってその信を強めた。神がスズメの忘却を持たないのなら、人間のそれを持ちうるだろうか。
Quod si tanta est Dei, et tam aeterna majestas, ut unus ex passeribus, aut nostrorum numerus capillorum praeter scientiam Dei non sit; quam indignum est aestimare quod fidelium corda Dominus aut ignoret, aut spernat, qui viliora cognoscat!.
PL 15, 1727B神の威光がこれほど大きく、これほど永遠であって、スズメの一羽も、我々の髪の数も、神の知の外にはないのなら、より卑小なものを知る主が、信ある者たちの心を知らない、あるいは蔑むと考えることは、なんとふさわしくないことか。
Liber VII, Caput CXII
第7巻 第CXII章PL 15, 1727BFortasse dicat aliquis: Quomodo Apostolus dixit: Numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9) ; cum utique bos passere pretiosior sit? Sed aliud est cura, aliud scientia.
PL 15, 1727Bある者はおそらくこう言うであろう。「使徒はなぜ『神は牛のことを気にかけるのか』(一コリント9:9)と言ったのか。牛のほうがスズメより尊いというのに」と。しかし、気にかけることと知ることは別である。
Denique numerus capillorum non in actu computationis, sed in facilitate cognitionis accipitur; non enim sollicitam Deus curae numerantis intendit excubiam; sed cui cognita sunt omnia, quasi numerata sunt omnia. Bene tamen numerari dicuntur; quia illa quae volumus servare, numeramus.
PL 15, 1727B実に、髪の数は、計算するという行為においてではなく、認識の容易さにおいて受け取られるべきである。神は、数える気づかいの落ち着かぬ見張りを向けるのではない。すべてを知る者にとっては、すべてがいわば数え終えられているのである。それでも、数えられていると言われるのは適切である。我々は、守りたいものを数えるからである。
Liber VII, Caput CXIII
第7巻 第CXIII章PL 15, 1727CPossumus tamen hic discutere aliquod intelligentiae spiritalis arcanum; praesertim cum hoc videatur absurdum, ut homines non potius hominibus quam passeribus comparentur.
PL 15, 1727Cしかし、我々はここで、霊的な理解の秘められた意味を一つ論じることができる。とりわけ、人間が人間にではなくスズメに比べられるのは、不条理に見えるからである〔ut homines non potius hominibus quam passeribus comparentur の否定の係りが入り組んでおり、このように取った〕。
Videntur enim quinque isti passeres quinque esse corporis sensus, tactus, odoratus, gustus, visus, auditus; qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur illuviem, atque ex incultis locis et fetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis occupati, ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animae, revolare non possunt.
PL 15, 1727Cこの五羽のスズメは、体の五つの感覚、すなわち触覚、嗅覚、味覚、視覚、聴覚と見える。これらがスズメのように、地上の汚れの泥を探り、荒れた悪臭の場所から食物を求めるなら、自らの罪の罠にとらえられて、魂が宴を張る上なる業の実りのもとへ飛び戻ることはできない。
Est enim lenocinantis quidam laqueus voluptatis, qui nostrorum vestigiis animorum quaedam vincula subnectat; ut si igneum vigorem, puritatemque naturae, terrenae materiae sensus hebetaverit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam vitiorum auctione constituat.
PL 15, 1727C実に、色欲に誘う快楽の罠があり、我々の心の足跡にある種の縄を結びつける。火のような活力と本性の清さを地上の質料の感覚が鈍らせると、その罠は〔人を〕世俗の贅沢の代価に売り渡し、いわば悪徳の競売にかけるのである。
Liber VII, Caput CXIV
第7巻 第CXIV章PL 15, 1727DSunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. Itaque variarum capti illecebris voluptatum, aut venumdamur sub peccato, aut redimimur a peccato. Christus nos redimit, adversarius vendit; ille auctionatur ad mortem, hic redimit ad salutem.
PL 15, 1727D我々の罪には、いわば市場がある。こうして、さまざまな快楽の誘いにとらわれて、我々は罪のもとに売られるか、罪から買い戻されるかである。キリストは我々を買い戻し、敵対者は売る。〔敵対者〕は死へと競売にかけ、〔キリスト〕は救いへと買い戻す〔底本の ille と hic は、意味上それぞれ敵対者とキリストに当たると取った〕。
Unde bene Matthaeus duos passeres posuit (Matth. X, 29), corpus animamque significans; quoniam caro quoque si consentiens Dei legi, et exuens se lege peccati in naturam animae sensuum puritate transierit, alis ad coelum spiritalibus elevatur.
PL 15, 1727Dそれゆえ、マタイは二羽のスズメを置いた(マタイ10:29)。体と魂を意味しているのである。肉も、神の律法に同意し、罪の律法を脱ぎ捨てて、感覚の清さによって魂の本性へと移るなら、霊の翼で天へと上げられるからである。
Itaque docemur quia volandi nobis gratiam natura dedit, voluptas abstulit, quae malorum escis gravat animam, atque in naturam corporeae molis inclinat.
PL 15, 1728Aこのようにして我々は、飛ぶという賜物を本性が我々に与え、快楽がそれを奪ったと教えられる。快楽は、悪しきものの餌で魂を重くし、体の塊の本性へと傾けるのである。
Liber VII, Caput CXV
第7巻 第CXV章PL 15, 1728AMeritoque posuit quia nemo illorum cadit sine voluntate Dei (Ibid.) ; quod enim cadit, vergit in terram; et quod volat, fastigio immortalitatis evehitur.
PL 15, 1728Aそして〔マタイ〕は、そのうちの一羽も神の意志なしには落ちないと、ふさわしく述べた(マタイ10:29)。落ちるものは地へ向かい、飛ぶものは不死の高みへ運ばれるからである。
Ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit, Lucas evidenter absolvit, quia voluntas hominis Deo cognita est; non enim quicumque cadit, voluntate Dei cadit; sed qui delictorum suorum mole ruerit, Deum latere non poterit; nam et Job ex Dei voluntate tentatur (Job I, 12) .
PL 15, 1728Aしかし、マタイが言ったことが誰かの疑いにならないように、ルカは、人の意志が神に知られていると明確に解き明かした。落ちる者がみな神の意志によって落ちるのではなく、自らの罪の重みで崩れ落ちた者が神から隠れていることはありえないからである。ヨブさえも神の意志によって試みられた(ヨブ記1:12)。
Dedit tibi adversarium, sed proposuit praemium. Nec excuses fragilitatem, qui habes imaginem, accepisti munitionem; unde et hoc proficit ad salutem, ut sine permissione Dei diabolum nocere non posse cognoscas; ne potentiam diaboli magis timeas, quam divinitatis offensam.
PL 15, 1728B神はあなたに敵対者を与えたが、褒賞を示した。像を持ち、守りを受けたあなたは、弱さを言い訳にするな。これもまた救いに資する。神の許しなしには悪魔は害を及ぼしえないと、あなたが知るためである。悪魔の力を、神性を損ねることよりも恐れることのないように。
Liber VII, Caput CXVI
第7巻 第CXVI章PL 15, 1728BJam illud non dubium est, animae passerem comparari, cum legeris: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) . Et alibi: Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2) ?
PL 15, 1728B魂がスズメに比べられていることは、あなたが読んだとき、疑いえない。「我々の魂は、狩人たちの罠から、スズメのように逃れ出た」(詩篇123:7)。また別の箇所では、「汝らは私の魂に、どうして言うのか。『スズメのように山へ移れ』」(詩篇10:2)。
Ipsum quoque hominem legimus comparari passeri; quia scriptum est: Ego autem sicut passer singularis in aedificio (Psal. CI, 8); scilicet ex duobus passeribus in unum passerem, hoc est, spiritalis substantiae subtilitatem, concordantis utriusque alae compage formatus.
PL 15, 1728B人そのものもスズメに比べられていると、我々は読む。「私は建物の上の孤独なスズメのようである」(詩篇101:8)と書かれているからである。すなわち〔人は〕、二羽のスズメから一羽のスズメへ、つまり霊的な実体の精妙さへ、両方の翼がそろって合わさることによって形づくられたのである。
Ergo passer bonus est, cui volandi natura suppeditat. Est etiam malus passer, qui volandi usum terrenae vitio labis aboleverit: quales sunt isti passeres, qui dipondio veneunt.
PL 15, 1728Cそれゆえ、飛ぶ本性が備わるスズメは善いスズメである。しかし悪いスズメもいる。地上の汚れという欠陥によって、飛ぶ習いを失ったスズメであり、二アスで売られるあのスズメどもがそうである。
Liber VII, Caput CXVII
第7巻 第CXVII章PL 15, 1728CAlibi asse veneunt, alibi dipondio (Matth. X, 29) . Quanta vilitas delictorum! Mors enim vilis, sed pretiosa virtus.
PL 15, 1728Cほかの箇所では一アスで売られ、ほかの箇所では二アスで売られる(マタイ10:29)。罪はなんと安いことか。死は安いが、徳は貴い。
Etenim adversarius tamquam captiva mancipia vilioris pretio aestimationis addicit; at vero Dominus tamquam speciosa servitia, quae ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator magno pretio nos redemit, sicut sanctus Apostolus dixit: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 20) .
PL 15, 1728C実に、敵対者は、捕らわれた奴隷として、より低い評価の値で売り渡す。しかし主は、自らの業にふさわしい鑑定人として、自らの像と似姿に似せて造った美しい僕たちとして、大きな代価で我々を買い取った。聖なる使徒が言ったとおりである。「汝らは大きな代価で買い取られたのである」(一コリント6:20)。
Et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine; quia pro nobis mortuus est Christus, qui pretioso nos sanguine liberavit, sicut etiam sanctus Petrus in Epistola commemorat sua, scribens ad nos: Quia non corruptibilibus argento vel auro, inquit, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Jesu (I Petr. I, 18 et 19) .
PL 15, 1728Cそして「大きな」とは適切である。それは青銅によってではなく、血によって見積もられるからである。キリストは我々のために死に、貴い血によって我々を解放した。聖ペトロも自らの手紙でこれを述べ、我々に宛てて書いている。「汝らが、父祖伝来の汝らのむなしい生き方から贖われたのは、朽ちるもの、すなわち銀や金によってではない」と彼は言う。「傷なく汚れのない子羊のようなキリスト・イエスの貴い血によってである」(一ペトロ1:18、19)。
Et bene pretioso, quia immaculati corporis sanguis est, quia sanguis est Filii Dei; qui non solum de maledicto legis, sed etiam de impietatis morte perpetua nos redemit.
PL 15, 1728Dそして「貴い」とも適切である。それは汚れのない体の血であり、神の子の血だからである。この子は、律法の呪いからだけでなく、不敬虔の永続する死からも、我々を贖った。
Liber VII, Caput CXVIII
第7巻 第CXVIII章PL 15, 1729AIn summa igitur hic sensus est; si Dominus vilibus avibus, et infidelibus hominibus vel in oriundo sole, vel in terrena fecunditate prospexit; si misericordiae suae omnibus munus impertit, haud esse dubitandum contemplationem apud illum fidelium valituram esse meritorum.
PL 15, 1729Aそれゆえ、要するに、意味はこうである。主が卑しい鳥たちや信なき人々にさえ、太陽を昇らせることにおいて、また地の実りにおいて配慮したのなら、自らの慈しみの賜物をすべての者に分け与えるのなら、信ある者たちの功への顧慮が主のもとで力を持つであろうことは、疑うべくもない。
Praeclare autem et fidem acuendo intexuit, et fidei ipsi virtutum fundamenta subjecit; nam ut fortitudinis incentivum est fides, ita fidei firmamentum est fortitudo.
PL 15, 1729A彼は見事に、信を鋭くしつつ織り込み、その信そのものに徳の土台を据えた。勇気にとって信が誘因であるように、信にとって勇気が支えだからである。
Liber VII, Caput CXIX
第7巻 第CXIX章PL 15, 1729A(Vers. 9, 10.) Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: in Spiritum autem sanctum qui dixerit, non remittetur ei.
PL 15, 1729A(第9、10節)「人々の前で私を否む者は、神の天使たちの前で否まれる。また、人の子に対して言葉を言う者は誰でも、赦される。しかし、聖なる霊に対して言う者は、赦されない」。
Utique Filium hominis Christum intelligimus, qui de Spiritu sancto generatus in virgine est, quod parens ejus in terris sola sit Virgo.
PL 15, 1729B人の子とは、もちろんキリストのことだと我々は理解する。キリストは聖なる霊からおとめの内に生まれた。地上における親はおとめただ一人だからである。
Numquid ergo major est Christo Spiritus sanctus; ut in Christum peccantes veniam consequantur, in Spiritum sanctum delinquentes remissionem non mereantur adipisci?
PL 15, 1729Bそれでは、聖なる霊はキリストより大きいのか。キリストに対して罪を犯す者は赦しを得るのに、聖なる霊に対して過ちを犯す者は、赦免を得るに値しないとすれば。
Sed ubi unitas potestatis est, nulla comparationis est quaestio, neque controversia magnitudinis, cum magnus sit Dominus, et magnitudinis ejus finis esse non possit.
PL 15, 1729Bしかし、権能が一つであるところには、比較の問題は少しもなく、大きさをめぐる争いもない。主は偉大であり、その偉大さに限りはありえないからである。
Si igitur, quod credimus, unitas Trinitatis est, indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio; quod in sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: Pater vobis dat quid loquamini, hic subjecit: Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora quae oportet dicere (Matth. X, 19) . Ergo si operatio una est, una est contumelia.
PL 15, 1729Bそれゆえ、我々が信じるとおり三位一体の一性があるなら、大きさも区別されず、働きが区別されないのと同じである。これはあとの箇所で示されている。ほかの箇所では「父は汝らに、何を語るべきかを与える」と言われているのに対し、ここでは「聖なる霊が、言うべきことを、その時に汝らに教える」と付け加えているからである(マタイ10:19)〔引照は刷られたまま写した。前の引用がマタイ10:19 に、後の引用はルカ12:12 に当たる〕。それゆえ、働きが一つなら、侮辱も一つである。
Liber VII, Caput CXX
第7巻 第CXX章PL 15, 1729CSed ad proposita revertamur. Hic videtur quibusdam ut eumdem et Filium hominis et Spiritum sanctum Christum intelligamus, salva distinctione personarum, et unitate substantiae; quia unus et Deus et homo Christus, idem Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) ; idem sanctus; quia sicut Deus Pater, et Filius Deus, Dominus Pater et Filius Dominus; ita etiam et Pater sanctus, et Filius sanctus, et Spiritus sanctus.
PL 15, 1729Cしかし、本題に戻ろう。ここでは、ある人々にはこう見える。人の子も聖なる霊も、同じキリストと理解すべきだと。ただしペルソナの区別と実体の一性は損なわない。キリストは神であり人であって一つであり、同じ霊でもあるからである。「我々の顔の前にある霊は、主キリストである」(哀歌4:20)と書かれているとおりである。同じく聖でもある。父が神であり、子が神であり、父が主であり、子が主であるのと同じく、父は聖であり、子は聖であり、聖なる霊は聖であるからである。
Denique Cherubim et Seraphim indefessis vocibus clamant; Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3) ; ut Trinitas repetita tertia appellatione signetur.
PL 15, 1729C実に、ケルビムとセラフィムは疲れを知らぬ声で叫ぶ。「聖なる、聖なる、聖なる」(イザヤ6:3)。三位一体が、三度繰り返された呼びかけによって示されるためである。
Si ergo utrumque Christus est, quae est diversitas, nisi ut sciamus quia divinitatem Christi nobis negare non liceat? Denique in persecutione quid quaeritur, nisi ut Deus Christus negetur?
PL 15, 1729Dそれゆえ、両方がキリストなら、どんな違いがあろうか。我々がキリストの神性を否むことは許されないと知るためでなければ。実に、迫害において何が求められるか。キリストが神であることが否まれること以外にあろうか。
Itaque quicumque spiritus non confitetur in Christo Deum, et ex Deo, atque in Deo Christum, veniam non meretur.
PL 15, 1729Dしたがって、キリストにおいて神を、神から出たキリストを、また神の内にあるキリストを告白しない霊は、すべて赦しに値しない。
Sed etiam quicumque non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est; qui enim hominem negavit, Deum negavit; quia Deus in homine, et homo in Deo Christus.
PL 15, 1729Dしかし、キリストが肉において来たことを告白しない者も、神からのものではない。人を否む者は神を否むからである。キリストにおいて、神は人の内に、人は神の内にあるからである。
Liber VII, Caput CXXI
第7巻 第CXXI章PL 15, 1729DPlerique tamen illud tenent, ut eam blasphemiam dicant non esse veniabilem, si quis Christum dicat in Beelzebub ejicere daemonia, non potestate divina.
PL 15, 1729Dしかし多くの人々は、次のように主張する。キリストが神の権能によってではなくベルゼブルによって悪霊を追い出すと言う者がいるなら、その冒瀆は赦されうるものではないと。
Liber VII, Caput CXXII
第7巻 第CXXII章PL 15, 1730A(Vers. 13, 14.) Et ait quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem supra vos?
PL 15, 1730A(第13、14節)群衆の中のある者が言った。「師よ、私の兄弟に、私と遺産を分けるよう言ってくれ」。しかし彼は言った。「人よ、誰が私を、汝らの上に裁判人または分配人として立てたのか」。
Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem, aut contemptu mortis, aut spe praemii, aut mansuri denuntiatione supplicii, cui numquam venia laxetur, instruitur.
PL 15, 1730Aこの箇所全体は、主の告白のために受難を引き受けるべく、死の軽蔑によって、あるいは褒賞の希望によって、あるいは決して赦しの緩められることのない、とどまる刑罰の告知によって、備えさせるものである。
Et quoniam avaritia plerumque solet tentare virtutem, etiam hujus abolendae rei praeceptum subjicitur et exemplum, dicente Domino: Quis me constituit judicem aut divisorem supra vos?
PL 15, 1730Aまた、貪欲はしばしば徳を試みるので、この悪を除くための戒めと模範も付け加えられる。主はこう言う。「誰が私を、汝らの上に裁判人または分配人として立てたのか」。
Bene terrena declinat, qui propter divina descenderat; nec judex esse dignatur litium, et arbiter facultatum, vivorum habens mortuorumque judicium, arbitriumque meritorum.
PL 15, 1730A神の事柄のために降りてきた者が、地上のことを避けるのは当然である。生者と死者を裁き、功を裁定する者は、訴訟の裁判人、財産の調停人であることを潔しとしない。
Non ergo quid petas, sed a quo postules intuendum est; nec coram majoribus intento animo putes minoribus obstrependum.
PL 15, 1730Bそれゆえ、何を求めるかではなく、誰に求めるかを見るべきである。より大いなる者の前で心を向けているとき、より小さな者たちのことで騒ぎ立てて邪魔してもよいと考えてはならない〔obstrependum の意味が定かでない。このように取った〕。
Unde non immerito refutatur hic frater, qui dispensatorem coelestium gestiebat corruptibilibus occupare; cum inter fratres patrimonium non judex medius, sed pietas debeat sequestra dividere; quamquam immortalitatis patrimonium, non pecuniae, sit hominibus expetendum; frustra enim congregat opes, qui se his nescit usurum: sicut ille qui cum repleta horrea novis messibus rumperentur, exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret ignarus (Vers. 27 et seq.) .
PL 15, 1730Bそれゆえ、天の事柄の管理者を朽ちるもののために煩わせようと願った、この兄弟が退けられるのは当然である。兄弟の間の財産は、間に立つ裁判人ではなく、仲介する肉親の情愛が分けるべきである〔pietas を文脈上こう訳した〕。ただし、人間が求めるべきは金銭の財産ではなく、不死の財産である。富を、自分がそれを用いることを知らない者は、むなしく集めるからである。新しい収穫で倉がはち切れそうなほど満ちていたのに、自分のために溢れる作物の置き場を整え、誰のために集めるのかを知らなかったあの者のようにである(第27節以下)〔引照は刷られたまま写した。この金持ちのたとえはルカ12:16 以下〕。
Remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt, et praetereunt nobis quaecumque congregantur haeredibus; neque enim nostra sunt, quae non possumus auferre nobiscum.
PL 15, 1730B世に属するものは、すべて世にとどまり、集められたものは何であれ、我々のもとを過ぎ去って相続人たちのものとなる。我々が自分とともに持ち去れないものは、我々のものではないからである。
Sola virtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae coelestium dux praevia mansionum, pecuniae vilis usura tabernacula defunctis acquirit aeterna, sicut Domini praecepta testantur, dicentis ad nos: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9) .
PL 15, 1730C死者の伴となるのは徳だけであり、我々に従うのは慈しみだけである。慈しみは、天の住まいの先導として先に立ち、取るに足りない金銭の利子によって、死者のために永遠の幕屋を獲得する。主の戒めが、我々に向けて言うとおりである。「不正なマモンで、自分たちのために友をつくれ。彼らが、汝らを自分たちの永遠の幕屋に迎え入れるように」(ルカ16:9)。
Bonum itaque ac salutare praeceptum, et idoneum quod vel avaros possit animare, quo studeant corruptibilia perennibus, terrena mutare divinis.
PL 15, 1730Cそれゆえ、これは善く有益な戒めであり、貪欲な者たちをさえ奮い立たせうるものである。彼らが朽ちるものを永続するものと、地上のものを神のものと交換しようと励むように。
Sed quoniam plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, et ad conferendum patrimonium prompti, victus sui consideratione retrahuntur; eo addidit Dominus dicens:
PL 15, 1730Cしかし、信への献身はしばしば弱さによって呼び戻され、財産を差し出すことに迅速な者たちが、自らの糧への配慮によって引き戻されるので、主はそのために付け加えて言った。
Liber VII, Caput CXXIII
第7巻 第CXXIII章PL 15, 1730D(Vers. 22, 23.) Nolite solliciti esse animae quid manducetis: neque corpori quid vestiamini. Anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum.
PL 15, 1730D(第22、23節)「何を食べようかと魂のために、何を着ようかと体のために、思い煩うな。魂は食物よりも大きく、体は衣服よりも大きい」。
Nihil enim moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a Deo posse conferri, quam quod aerius ille spiritus vitale collegium animae, corporisque contubernio foederatum, sine nostro labore perpetuat, nec salutaris deficit usus alimenti, nisi cum venerit dies suprema moriendi.
PL 15, 1730D実に、すべてが神から与えられうると信じる者たちに信を生じさせるうえで、これ以上に道徳的に適したものはない。すなわち、あの空気のような息が、魂と体の同居によって結ばれた生命の結びつきを、我々の労苦なしに存続させ、死ぬ最後の日が来るまで、益ある糧の用が尽きないということ以上には。
Cum igitur anima indumento corporis vestiatur, et vigore animae corpus animetur, absurdum est ut victus nobis copiam defuturam putemus, qui vivendi jugem substantiam consequamur.
PL 15, 1730Dそれゆえ、魂が体という衣をまとい、体が魂の活力によって生かされているのだから、絶えざる存在を得ている我々に、糧の豊かさがこれから欠けると考えるのは不条理である。
Liber VII, Caput CXXIV
第7巻 第CXXIV章PL 15, 1731AConsiderate, inquit, volatilia coeli (Matth. VI, 26) . Magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum.
PL 15, 1731A「空の鳥を見よ」と彼は言う(マタイ6:26)。我々が信によって従うべき、まことに偉大でふさわしい模範である。
Nam si volatilibus coeli quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem tamen providentia divina largitur alimoniam, verum est causam inopiae nostrae avaritiam videri.
PL 15, 1731A実に、耕作の営みも、収穫の豊かさから来る収入も全くない空の鳥に、それでも神の摂理が尽きることのない糧を与えているのなら、我々の窮乏の原因は貪欲だと見えるのは、真実である。
Etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi communem ad escam datos speciali quodam nesciunt vindicare dominatu; nos communia amisimus, dum propria vindicamus; nam nec proprium quidquam est, ubi perpetuum nihil est; nec certa copia, ubi incertus eventus.
PL 15, 1731A実に、彼らのもとに労せず得る餌の用が溢れているのは、共有の食物として与えられた実りを、特別な支配によって自分のものと主張することを知らないからである。我々は、自分のものを主張するうちに、共有のものを失った。永続するものが何もないところには、自分のものと呼べるものは何もなく、結果が不確かなところには、確かな豊かさはないからである。
Cur enim divitias tuas aestimes, cum tibi Deus etiam victum cum caeteris animantibus voluerit esse communem?
PL 15, 1731Aなぜあなたは、自分の富を〔自分のものと〕評価するのか。神はあなたに、ほかの生き物と糧をも共通にしようと望んだのに。
Aves coeli speciale sibi nihil vindicant, et ideo pabulis indigere nesciunt; quia non norunt aliis invidere. (Vers. 27, 28.) Considerate lilia quomodo crescunt.
PL 15, 1731B空の鳥は、特別なものを何も自分のために主張しない。それゆえ餌に事欠くことを知らない。他の者をねたむことを知らないからである。(第27、28節)「ユリがどのように育つかを考えよ」。
Et infra: Si autem fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos minimae fidei!
PL 15, 1731Bそしてのちに言う。「今日あって明日はかまどに投げ込まれる草を、神がこのように装わせるなら、信仰の最も小さい者たちである汝らを、どれほどいっそう装わせることか」。
Liber VII, Caput CXXV
第7巻 第CXXV章PL 15, 1731BBonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem divinae nos misericordiae conferendae, vel juxta litteram, quia ad staturam corporis nostri (Vers. 25) , vel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine Dei favore nihil valemus adjungere, comparatione floris et feni sermo Dominicus provocavit.
PL 15, 1731B実に、神の慈しみが我々に授けられるという信頼のために、善い、道徳的な言葉である。主の言葉は、花と草の比較によってこれを促した。文字どおりには、我々の体の背丈に〔何も加えられない〕(第25節)という意味で、霊的には、我々は神の好意なしには背丈の限度を超えて何ひとつ加えることができないという意味で、である。
Quid enim tam morale ad persuasionem, quam cum videas quod etiam quae sunt irrationabilia, sic Dei prospicientia vestiuntur; ut nullo usu vel ad gratiam egeant, vel ornatum; multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in Deo collocet, nec studio mutandi violet fidem, numquam egere posse; eo quod jure praesumpserit de favore divino?.
PL 15, 1731B実に、説得のために、これ以上に道徳的なものがあろうか。理性なきものでさえ、神の配慮によって、用いることなく、見栄えにも飾りにも事欠かぬほどに装われているのを、あなたが見るとき、理性ある人間が、そのすべての用を神に委ね、心変わりしようとする熱意によって信仰を損なわないなら、決して欠乏することはあり得ないと、いっそう強く信じるであろう。神の好意について、当然の確信を抱いたのだからである。
Liber VII, Caput CXXVI
第7巻 第CXXVI章PL 15, 1731CSed tamen ut etiam altius ista pendamus; quia non otiosum videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut vel in specie templum Deo conderet, vel in mysterio Christi Ecclesiam figuraret; non alienum videtur ut per claritatem coloris, angelorum coelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt; quando eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant.
PL 15, 1731Cしかし、これをさらに深く吟味するならば、花が人間に比べられていること、あるいは少なくとも、ソロモンという人において、人間以上のものとして〔花が〕優先されていることは、無意味とは思われない。ソロモンは、形においては神のために神殿を建て、奥義においてはキリストの教会を象るほどの功を得た人である。そこで、色の輝きによって、天の天使たちの栄光が表されていると考えるのは、不適切とは思われない。天使たちこそ、まことにこの世界の花だからである。世界は彼らの輝きによって飾られ、聖化の良い香りを放つ。
Quorum praesidio fulti possumus dicere: Bonus odor Christi sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15) ; qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exercitati, divinae in se liberalitatis gratiam, et coelestis servant dona naturae.
PL 15, 1731D彼らの守りに支えられて、我々は言うことができる。「我々は、救われる者たちの間で、神に対するキリストの善い香りである」(二コリント2:15)。彼らは、いかなる憂いにも妨げられず、いかなる労苦の務めにも疲れず、自らに注がれた神の寛大さの恩寵と、天の本性の賜物を保っている。
Unde bene et hic vestitus gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur (Matth. VI, 29) , quod infirmitatem corporeae naturae veluti virtute quadam mentis adopertam operum gloria vestiebat.
PL 15, 1732Aそれゆえ、ここではソロモンが自らの栄光に包まれた者として、また別の箇所では覆われた者として示されるのは、正しい(マタイ6:29)。彼は、体の本性の弱さを、あたかも精神のある種の徳で覆うかのように、業の栄光で装っていたからである。
Angeli vero quorum natura divinior expers manet injuriae corporalis recte, licet maximo viro, consideratione tamen nostrae injuriae praeferuntur.
PL 15, 1732A他方、天使たちは、本性がいっそう神的で、体の損傷を受けないので、たとえ最大の人物〔ソロモン〕と比べてさえ、我々の損傷を考えれば、優先されるのは当然である。
Ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in coelis, nos quoque exemplo Angelorum gloriae coelestis augmentum Dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a vita: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) .
PL 15, 1732Aそれゆえ、復活によって人間は天の天使のようになるのだから、主は、天使たちにもそれを与えたのであり、我々にも天使たちの例にならって、天の栄光の増加を望むよう命じた。この死ぬべきものが、生命に呑み込まれるまでである。「実に、この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは死なないものを着なければならない」(一コリント15:53)。
Liber VII, Caput CXXVII
第7巻 第CXXVII章PL 15, 1732APlerique etiam comparationem hanc secundum naturam floris et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis.
PL 15, 1732A多くの人々は、花の本性とその用い方に即して見ても、この比較は掲げられた草花にいっそうふさわしいと考える。ユリは毎年の手入れを要さず、他の作物の実りの場合のように、この花の生育のためにも、気遣う農夫たちの労苦が一巡して戻ってくる、ということがないからである。
Quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem, quadam virtute genitali ex sese atque in se succi semper manentis animatur; ita cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescit; absconditur enim viriditas, non amittitur.
PL 15, 1732B実に、どれほど旱魃が続いても、畑で花へと養われるものはすべて、尽きることなく内に留まる樹液の、ある生む力によって、自らの内から自らのうちに活気づけられる。だから、若い葉の茎が枯れたのを見ても、花の本性は緑を保つ。緑は隠れるのであって、失われはしない。
At ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus. Quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, perstrinxisse satis est; ne in eadem sit recursus.
PL 15, 1732Bしかし春の誘いに呼び覚まされると、芽の衣、花の髪、ユリの飾りを取り戻す。この箇所については、別の所でいっそう豊かに論じたことを思い出すので、今は触れるにとどめれば足りる。同じことに立ち戻らないためである。
Liber VII, Caput CXXVIII
第7巻 第CXXVIII章PL 15, 1732CIllud quoque advertendum est, quia non in asperitatibus montium, incultisque sylvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur.
PL 15, 1732C次の点にも注意すべきである。ユリは、山の険しい所や森の手入れされない所にではなく、庭の心地よい所に生じる。
Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, juxta quod scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas Angelorum est, illic confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt.
PL 15, 1732C実に、さまざまな徳の実を結ぶ園がある。「閉ざされた園、私の姉妹、花嫁、閉ざされた園、封じられた泉」と書かれているとおりである(雅歌4:12)。無傷の純潔のあるところ、貞潔のあるところ、信仰のあるところ、秘事への忠実な沈黙のあるところ、天使たちの輝きのあるところ、そこには告白者たちのスミレ、処女たちのユリ、殉教者たちのバラがあるからである。
Nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia comparentur, cum lilium se Christus ipse memoraverit dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) .
PL 15, 1732C天使がユリに比べられることを、誰も不適切と考えてはならない。キリスト自身が、自らをユリと言い表したからである。「私は野の花、谷のユリ」(雅歌2:1)。
Et bene lilium Christus; quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus, qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius; in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat. Sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. Non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit.
PL 15, 1732Cそしてキリストがユリであるのは、正しい。殉教者の血のあるところ、そこにキリストがいるからである。キリストは高貴で、汚れなく、害なき花であり、その中では棘の荒々しさが傷つけることなく、周りに注がれた恩寵が輝く。実に、バラの棘とは、殉教者たちの責め苦だからである。責め苦を感じなかった神性は、傷つくことがなく、棘を持たない。
Liber VII, Caput CXXIX
第7巻 第CXXIX章PL 15, 1732DErgo si lilia vel angeli supra hominum gloriam vestiuntur, nec in nobis misericordiam Dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam Dominus similem angelorum speciem pollicetur (Matth. XXII, 30) .
PL 15, 1732Dそれゆえ、ユリや天使たちが人間の栄光にまさって装われているのなら、我々のうちにも神の慈しみを疑ってはならない。主は、復活の恩寵によって、天使に似た姿を我々に約束しているのである(マタイ22:30)。
Quo loco etiam illam videtur perstringere quaestionem, quam etiam Apostolus non omisit; quia gentes hujus mundi quaerunt, quomodo resurgant mortui, et quali corpore veniant (I Cor. XV, 35) .
PL 15, 1733Aこの箇所で主は、使徒も見逃さなかったあの問いにも触れているように見える。この世の諸国民は、死者がどのようによみがえり、どのような体で来るのかと問うからである(一コリント15:35)。
Liber VII, Caput CXXX
第7巻 第CXXX章PL 15, 1733A(Vers. 31.) Nam cum dicat: Quaerite regnum Dei: et haec omnia adjicientur vobis; nec ad praesens, nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam defuturam: si modo qui divina desiderant, terrena non quaerant.
PL 15, 1733A(第31節)実に、「神の国を求めよ。そうすれば、これらすべては汝らに加えられる」と言うとき、〔主は〕信じる者たちに、現在にも将来にも恩寵が欠けることはないと示している。ただし、神のものを望む者が、地上のものを求めないならば、である。
Indecorum quippe est homines curare de cibo, qui militant de regno. Novit rex quemadmodum familiam suam pascat, alat, vestiat; et ideo dixit: Jacta in Deum cogitatum tuum, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23) .
PL 15, 1733A実に、国のために戦う者たちが食物を気遣うのは、ふさわしくない。王は、自らの家の者たちをどのように養い、育み、着せるかを知っている。それゆえ、こう言われている。「汝の思い煩いを神に投げ掛けよ。神自らが汝を養う」(詩篇54:23)。
Liber VII, Caput CXXXI
第7巻 第CXXXI章PL 15, 1733B(Vers. 49, 50.) Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi jam accendatur? Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor, usque dum perficiatur?
PL 15, 1733B(第49、50節)「私は地に火を投げ込みに来た。すでに燃え上がっていればと、私はそれ以外に何を望もうか。私には受けるべき洗礼がある。それが成し遂げられるまで、私はどれほど苦しむことか」。
In superioribus vigilare nos voluit, per omnia exspectantes momenta Domini Salvatoris adventum; ne dum aliquis remittit et negligit, de die in diem opera sua differens, judicii futuri die, vel propria morte praeventus, meritum suae commendationis amittat.
PL 15, 1733B前の箇所で主は、我々が目を覚ましているよう望んだ。救い主なる主の到来を、あらゆる瞬間に待ち受けながらである。誰かが気を緩めて怠り、日ごとに自らの業を先延ばしにしているうちに、来るべき裁きの日、あるいは自らの死に先を越されて、自らを推薦する功を失うことのないためである。
Et illa quidem in omnes praecepti forma generalis: verum series sequentis exempli dispensatoribus, hoc est, sacerdotibus videtur esse proposita; quo sciant sibi gravem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti deliciis, familiam Domini plebemque commissam sibi gubernare neglexerint.
PL 15, 1733Bそしてあの命令は、確かにすべての人に向けた一般的な形である。しかし、続く例の筋は、管理人たち、すなわち司教たちに向けて示されたものと見える。世俗の楽しみに心を向けて、委ねられた主の家の者たち、民衆を治めることを怠るなら、将来重い刑罰を受けねばならないと、彼らが知るためである。
Liber VII, Caput CXXXII
第7巻 第CXXXII章PL 15, 1733CSed quia exiguus est profectus, et parva meritorum gratia, supplicii metu ab errore revocari, majorque praerogativa charitatis et amoris est, Dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit, et acquirendae cupiditate divinitatis inflammat dicens: Ignem veni mittere in terram.
PL 15, 1733Cしかし、刑罰への恐れによって過ちから呼び戻されることは、進歩としては乏しく、功の恩寵としても小さい。愛と情愛のいっそう大きな特権がある。そこで主は、自らの恩寵を受けるに値するよう我々の熱意を鋭くし、神性を得ようとする欲求で我々を燃え立たせて言う。「私は地に火を投げ込みに来た」。
Non utique illum ignem consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea Dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam, ac saecularia omnia mundi voluptate concreta, perituraeque opus carnis exurit ignis ille divinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: Quia factus est sicut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis (Jerem. II, 9) .
PL 15, 1733C〔私が投げ込むのは〕もちろん、善いものを焼き尽くす火ではなく、善き意志を生み出す火である。それは主の家の黄金の器を良くし、他方、草と藁、また世の快楽で固められた世俗のものすべて、滅びゆく肉の業を焼き尽くす、あの神の火である。この火は預言者たちの骨の中で燃え上がっていた。聖なるエレミヤが言うとおりである。「それは、私の骨の中で燃え上がる燃える火のようになった」(エレミヤ2:9〔底本の引照のとおり。この句はエレミヤ20:9にあたる〕)。
Est enim ignis Domini, de quo dictum est: Ignis ante eum ardebit (Psal. XCVI, 3) . Est et idem Dominus ignis, sicut ipse dixit: Ego sum ignis ardens, et non consumens (Exod. III) . Ignis enim Domini lumen aeternum est.
PL 15, 1733C実に、主の火がある。それについては「火が彼の前に燃える」と言われている(詩篇96:3)。また、同じ主が火でもある。自ら言ったとおり、「私は燃えるが焼き尽くさない火である」(出エジプト記3)。実に、主の火は永遠の光である。
Quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Et ideo quia nox est dies hujus vitae, lucerna est necessaria.
PL 15, 1733Dこの火によって、あのともし火がともされる。それについて主は前に言った。「汝らの腰に帯を締め、ともし火を燃やしていよ」。この世の命の日は夜であるから、ともし火が必要なのである。
Hunc ignem in se etiam Amaon et Cleophas a Domino missum esse testantur dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Evidenter itaque docuerunt qualis istius ignis sit operatio, qui secreta cordis illuminat.
PL 15, 1733Dこの火が主によって自分たちのうちに送られたことを、アマオン〔底本は Amaon。エマオの道の二人の弟子のうち、クレオパの連れを指す。地名エマオを人名と取ったアンブロシウス自身の呼び方と見え、誤りではないらしい〕とクレオパも、こう言って証言している。「道で、主が我々に聖書を開いたとき、我々の心は燃えていたではないか」(ルカ24:32)。それゆえ、心の秘めたものを照らすこの火の働きがどのようなものかを、彼らは明らかに教えたのである。
Ideo fortasse Dominus in igne venturus est; ut resurrectionis tempore vitia universa consumat, suique conspectu desideria compleat singulorum, meritorumque et mysteriorum lumen accendat.
PL 15, 1734Aおそらくそのために、主は火のうちに来ることになっている。復活の時にあらゆる悪徳を焼き尽くし、自らを見せることで一人ひとりの望みを満たし、功と奥義の光を点すためである。
Liber VII, Caput CXXXIII
第7巻 第CXXXIII章PL 15, 1734ATanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur: qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et sub tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat, juxta quod scriptum est: Et quomodo angor usque dum perficiatur?
PL 15, 1734Aそれゆえ主のへりくだりは大きく、我々に献身を注ぎ込み、我々のうちに完成を成し遂げ、我々のために受難を早める熱意が自らにあることを証しするほどである。主は自らのうちに嘆くべきものを何も持たなかったのに、我々の苦難に苦しみ、死の時が近づくと、悲しみを示した。その悲しみは、自らの死への恐れからではなく、我々の贖いが遅れることから引き受けたものであった。「それが成し遂げられるまで、私はどれほど苦しむことか」と書かれているとおりである。
Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est. Et ait alibi: Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .
PL 15, 1734A実に、完成に至るまで苦しむ者は、完成については安心している。そして主は別の箇所で言う。「私の魂は、死に至るまで悲しい」(マタイ26:38)。
Non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est Dominus; quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit.
PL 15, 1734B主は死のゆえにではなく、死に至るまで悲しんでいる。主を襲ったのは、体に伴う感情の状態であって、死への恐れではないからである。
Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt; ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
PL 15, 1734B実に、体を受けた者は、体に属するすべてを受けねばならなかった。飢え、渇き、苦しみ、悲しむことである。しかし神性は、こうした感情によって変わることを知らない。
Simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietatis, non coacervatio sit doloris.
PL 15, 1734B同時に主は、受難の戦いにおいて、体の死は不安からの解放であり、苦痛の積み重ねではないことを示している。
Liber VII, Caput CXXXIV
第7巻 第CXXXIV章PL 15, 1734B(Vers. 51-53.) Putatis quod pacem veni dare in terram? Non dico vobis, sed separationem. Erunt autem ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur.
PL 15, 1734B(第51–53節)「汝らは、私が地に平和を与えに来たと思うか。汝らに言う、そうではない、むしろ分裂である。今から後、一つの家の五人が分かれる。三人は二人に対して、二人は三人に対して分かれる」。
Pater in filium, et filius in patrem dividentur: mater in filiam, et filia in matrem: socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
PL 15, 1734B「父は子に対して、子は父に対して分かれ、母は娘に対して、娘は母に対して、しゅうとめは嫁に対して、嫁はしゅうとめに対して分かれる」。
Cum in omnibus fere Evangelicis locis spiritualis intellectus operetur; tamen in praesenti maxime ne quem duritia nudae expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda est: praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis, et mitibus pietatis exemplis etiam fidei exsules ad reverentiam tamen sui clementer invitet; ut praevia fidei disciplina mansuetudine sui superstitionum dura dissolvat, et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere, quas potuit pietate mulcere.
PL 15, 1734C福音書のほぼすべての箇所で霊的な理解が働くとはいえ、この箇所ではとりわけ、むき出しの講解の硬さが誰もつまずかせないよう、意味の霊的な高みによって筋を和らげねばならない。ことに、聖なる宗教は、道徳の教えと敬虔の穏やかな手本によって、信仰から遠ざかっている者たちをさえ、自らへの畏敬へと穏やかに招く。信仰に先立つ教えが、その穏やかさによって迷信の硬さを解き、誤りに縛られた精神を――敬虔によって和らげることができたのだから――信仰によってさえ信じさせるようにするためである。
Etenim cum fidei alta pectoribus non capiuntur infirmis, per ea quae praecepta sunt, ea quae veneranda sunt, aestimantur; ut justa de justo, sancta de sancto bonorum suorum bonum testentur auctore.
PL 15, 1734C実に、信仰の高みが弱い胸には収まらないとき、命じられたことによって、敬うべきものが推し量られる。義なるものが義なる者から、聖なるものが聖なる者から出て、自らの善の善き創始者を証しするためである。
Liber VII, Caput CXXXV
第7巻 第CXXXV章PL 15, 1734DErgo Dominum illum qui simul divinitatis reverentiam, et pietatis gratiam suadere complexus est dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . et diliges proximum tuum (Luc. X, 27) ; ita nunc mutatum esse opinabimur, ut abolere necessitudinum nomina, collidere pietatis affectus, charissimorum pignorum dissidia mandasse credamus?
PL 15, 1734Dそれでは、神性への畏敬と、敬虔の好意とを同時に説くことを含めて、「汝の主なる神を愛せよ……そして汝の隣人を愛せよ」(ルカ10:27)と言ったあの主が、今や、縁故の名を廃し、敬虔の情を打ち砕き、最愛の肉親たちの不和を命じたと、我々が信じるほどに変わってしまったと、我々は考えるのか。
Et quomodo ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) ? Quomodo ipse dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) , si parentes a filiis, filios a parentibus dissidio necessitudinis separaturus advenit? Quomodo Maledictus qui non honorat patrem (Deut. XXVII, 16) , religiosus qui deserit?.
PL 15, 1734Dまた、「彼自身が我々の平和であり、二つのものを一つにした」(エフェソ2:14)とあるのは、どうして成り立つのか。「私は私の平和を汝らに与える、私の平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)と自ら言うのに、親を子から、子を親から、縁故の不和によって引き離すために来たのだとすれば、どうしてか。「父を敬わない者は呪われる」(申命記27:16)とあるのに、〔父を〕捨てる者が敬虔だというのは、どうしてか。
Liber VII, Caput CXXXVI
第7巻 第CXXXVI章PL 15, 1735ASed si advertamus quia prima causa religionis, secunda pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim ut divinis humana posthabeas.
PL 15, 1735Aしかし、第一の大義は宗教〔神への崇敬〕のそれであり、第二が敬虔〔肉親への情〕のそれであることに注意すれば、この問いも解きほぐされたものと考えるであろう。人の事柄を神の事柄の後に置かねばならないからである。
Nam si officium parentibus exhibendum est, quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis debes! Aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu recognoscas?
PL 15, 1735A実に、務めを親に尽くさねばならないのなら、親たちの創始者には、いっそうそうである。あなたは、あなたの親のことでも、その創始者に感謝を負っているからである。あるいは、彼らが〔自分たちの〕親〔である神〕をまったく認めないなら、あなたはどうして〔彼らを〕認められようか〔recognoscas の目的語は定かでない。親たちを指すと取った〕。
Non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed Deum omnibus praeferendum. Denique habes in alio libro: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) .
PL 15, 1735Aそれゆえ主は、肉親を捨てよと言うのではなく、神をすべてに優先せよと言っている。実に、あなたは別の書に次の言葉を見いだす。「私よりも父や母を愛する者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。
Non diligere parentes, sed eos Deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora Domini beneficia sunt: nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit, quam Deum a quo beneficium servatur acceptum.
PL 15, 1735Aあなたは、親を愛することではなく、親を神より優先することを禁じられている。実に、本性の絆は主の賜物であり、受けた賜物を、その賜物が受けたまま保たれている神よりも愛してよい者は、誰もいない。
Ergo etiam secundum litteram pie intelligentibus expositio religiosa non deest; subest tamen quo altius referendum putemus hunc sensum, quia addidit:
PL 15, 1735Bそれゆえ、文字どおりの意味でも、敬虔に理解する者には宗教的な解釈が欠けていない。だが、この意味をいっそう高く関連づけるべきだと考える根拠が、下にある。主がこう付け加えたからである。
Liber VII, Caput CXXXVII
第7巻 第CXXXVII章PL 15, 1735B(Ibid.) Erunt ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. Qui sunt enim quinque, cum sex personarum facta videatur subjectio, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus?
PL 15, 1735B(ルカ、同じ章)「今から後、一つの家の五人が分かれる。三人は二人に対して、二人は三人に対して分かれる」。実に、五人とは誰か。父と子、母と娘、しゅうとめと嫁という、六人が関わっているように見えるのに。
Quamquam eadem mater quae socrus accipi possit, quae enim mater est filii, socrus ejus uxoris est; ut juxta litteram quoque numeri non absurda sit ratio, liquidoque clareat fidem vinculis nexam non esse naturae, quo licet officio pietatis obnoxii, fide tamen liberi sunt.
PL 15, 1735Bもっとも、母であるのと同じ者がしゅうとめとも解されうる。実に、子の母は、その子の妻のしゅうとめだからである。そうすれば、文字どおりにも数の説明は不合理ではなく、信仰は本性の絆に縛られていないこと、人は敬虔の務めには従っていても、信仰においては自由であることが、明らかになる。
Liber VII, Caput CXXXVIII
第7巻 第CXXXVIII章PL 15, 1735CNon incongruum quoque videtur si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. Domus una, homo unus est. Unusquisque enim domus aut Dei est, aut diaboli.
PL 15, 1735C奥義の解釈によってこの意味を解きほぐすことも、不適切とは思われない。一つの家とは、一人の人間である。実に、誰でも神の家であるか、悪魔の家であるかである。
Itaque domus spiritualis, homo est spiritualis, sicut habemus in epistola Petri: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum (I Pet. II, 5) . In hac ergo domo duo in tres, tres in duos dividuntur.
PL 15, 1735Cこうして、霊的な家は霊的な人間であり、ペトロの手紙にあるとおりである。「汝らもまた、生ける石として、霊の家へと、聖なる祭司職へと築かれる」(一ペトロ2:5)。それゆえ、この家で、二つが三つに、三つが二つに分かれる。
Duos legimus frequenter animam et corpus (Matth. XVIII, 19) . Quod si duobus in terra convenerit, effecit utraque unum. Et alibi: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27) . Aliud est quod servit, aliud cui subjicitur.
PL 15, 1735C二つとは、我々がしばしば魂と体と読むものである(マタイ18:19)。「もし二つが地上で心を合わせるなら」〔マタイ18:19 の句を自由に引く〕、それは両者を一つにしたのである。また別の箇所にはこうある。「私は、自分の体を懲らしめ、隷属させる」(一コリント9:27)。仕えるものと、それが従わされるものとは、別のものである。
Liber VII, Caput CXXXIX
第7巻 第CXXXIX章PL 15, 1735DSi duos agnovimus, etiam tres agnoscamus: quod proclive ex illis duobus est intelligere. Tres enim animae in corpore affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia impetibilis, hoc est, λογιστικὸν, ὀρεκτικὸν, ὀργιστικόν.
PL 15, 1735D二つを認めたのなら、三つも認めよう。それは、あの二つから容易に理解できる。実に、体のうちにある魂の三つの情とは、一つは理知的、一つは欲望的、三つ目は激情的であり、すなわち、「理知的なもの」「欲求的なもの」「怒気的なもの」〔以上三語はギリシア語〕である。
Non ergo duo in duos: sed duo in tres, et tres in duos dividentur; etenim per adventum Christi homo qui erat irrationabilis rationabilis factus est.
PL 15, 1735Dそれゆえ、二つが二つに対してではなく、二つが三つに、三つが二つに対して分かれる。実に、キリストの到来によって、理性を欠いていた人間は、理性ある者となったからである。
Ante eramus similes bestiarum quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni juxta illam sententiam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) . Venit Dei Filius, misit Spiritum suum in corda nostra; facti sumus filii spirituales.
PL 15, 1736A以前、我々は理性を知らない獣に似ており、肉的であり、地的であった。「汝は土であり、土に帰る」という言葉のとおりである(創世記3:19)。神の子が来て、自らの霊を我々の心に送った。我々は霊の子となった。
Liber VII, Caput CXL
第7巻 第CXL章PL 15, 1736APossumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est, odor, tactus, gustus, visus, auditus.
PL 15, 1736Aこの家には別の五つがある、と言うことができる。すなわち、嗅覚、触覚、味覚、視覚、聴覚である。
Ergo si secundum ea quae audimus aut legimus, separato sensu visus atque auditus, excludamus superfluas corporis voluptates, quae gustu, tactuque, et odore pariuntur, duos in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris, sed aemulatione virtutis a lenociniis se voluptatis abducat: et ne fiat omnium una consensio, quae praecipitet in errorem, sed dividendo se separent desideria cordis, et officia virtutis.
PL 15, 1736Aそれゆえ、我々が聞き読むところに従って、視覚と聴覚という感覚を〔他から〕分け、味覚、触覚、嗅覚によって生じる体の余計な快楽を退けるなら、我々は二つを三つに分けることになる。精神の状態が悪徳の誘惑に捉えられず、徳への競い合いによって快楽の媚びから自らを引き離すからである。また、すべてが一つの合意となって誤りへ突き落とすことのないよう、〔諸感覚が〕分かれることで、心の望みと徳の務めが互いに離れるのである。
Aut si quinque sensus accipimus corporales, vitia jam corporis et peccata se separant. Et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in Evangelio dives luxuriosus appellat (Luc. XVI, 28) , qui cruciari describitur apud inferos, quibus mandari rogat ut noverint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum, studio virtutis.
PL 15, 1736Bあるいは五つの体の感覚を取るなら、体の悪徳と罪が互いに分かれる。そしておそらく、福音書で、あの贅沢な金持ちが自分の兄弟と呼ぶ者たちが五人である(ルカ16:28)。この金持ちは冥界で苦しめられていると描かれ、この世で快楽を捨てるべきこと、徳への熱意によって世の後に安らぎを得られるようになることを、〔兄弟たちが〕知るよう、伝えられることを願う。
Liber VII, Caput CXLI
第7巻 第CXLI章PL 15, 1736BPossunt etiam (Cf. Aug. lib. II contra Jul. Pelag., cap. 5) videri caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separata, in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, caro et anima subjicientes se legi Dei, et removentes a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem primi hominis in naturam se verterit; ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent; tamen per crucem Domini Salvatoris tam inimicitiis, quam etiam mandatorum lege vacuatis in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens, fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in uno novo homine faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16) .
PL 15, 1736B肉と魂も、嗅覚・触覚・味覚の放蕩から切り離されて、一つの家の中で、襲いかかる悪徳に対して自らを分ける、と見ることができる(アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第5章を参照)。肉と魂は神の律法に服し、罪の律法から身を遠ざける。両者の不一致は、最初の人の背反によって本性のうちに転じ、徳への熱意において互いに対等に一致することはなくなった。それでも、救い主なる主の十字架によって、敵意も戒めの律法も空しくされ、結びつきの和合に至った。キリストが天から降りて我々の平和となり、二つを一つにし、隔ての中垣を取り壊し、自らの肉において、敵意を、戒めの掟による定めを廃棄して、二つを一人の新しい人において創り、平和をもたらし、両者を一つの体において神と和解させたからである(エフェソ2:14–16)。
Quis est uterque, nisi unus interior, alter exterior? Alter animae spectat vigorem, alterum refert ad corporis sensum; quamquam in se separabilis affectus conspiratione concordent, cum caro subjecta meliori, salutaribus obedit imperiis: non quod in naturam animae subtilitate materiae transfusa demigret, sed quia deliciis abdicatis, ab omni defaecata labe vitiorum, coelestis conversationis tramitem obedientiae affectione gradiatur: jam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum vitae liberata a lege peccati; ut animae caro fiat appendix, non jam lena vitiorum, sed aemula quaedam et quasi pedissequa virtutis.
PL 15, 1736C両者とは、一方は内なる人、他方は外なる人でなくして何であろうか。一方は魂の力に目を向け、他方は体の感覚に関わる。〔両者は〕それ自体としては分かたれうる情でありながら、調和して協和する。肉がよりよいものに服して、救いをもたらす命令に従うときである。それは、肉が物質の希薄さによって変容し、魂の本性へと移り住むからではなく、快楽を捨て、悪徳のあらゆる汚れから浄められ、従順の情によって天の生き方の道を歩むからである。もはや以前のように精神の律法に逆らうのではなく、精神の律法と命の霊によって罪の律法から解放され、魂の付属物となる。もはや悪徳の取り持ち女ではなく、徳を競う者、いわば徳に従う侍女となる。
Liber VII, Caput CXLII
第7巻 第CXLII章PL 15, 1737AEt rursus quando anima corporis non connivet illecebris, nec carnalium voluptatum delectatione vincitur, sed mens pura mundique hujus exuta famulatu, sensus corporis in suas illicit et attrahit voluptates; ut audiendi legendique usu incrementa virtutis epuletur, atque interioris succi spiritualibus nescitura famem satietur alimentis.
PL 15, 1737Aまた逆に、魂が体の誘惑に目をつぶらず、肉的な快楽の悦びに負けないとき、清らかで、この世への隷従を脱した精神は、体の感覚を自らの快楽へと誘い、引き寄せる。聞くこと、読むことの用いによって徳の増し加わりを味わい、内なる樹液の霊的な滋養で、飢えを知らぬまでに満たされるためである。
Etenim (Cf. Aug. lib. II cont. Jul. Pelag., c. 5) oratio cibus mentis est, praeclaraque alimonia suavitatis, quae membra non oneret, neque se in naturae pudenda, sed in ornamenta convertat; cum libidinum volutabrum commutatur in Dei templum, diversoriumque vitiorum sacrarium incipit esse virtutum.
PL 15, 1737A実に(アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第5章を参照)、祈りは精神の糧であり、卓越した甘美な滋養であって、肢体を重くせず、自らを本性の恥ずべきものへではなく、飾りへと変える。情欲の泥沼が神の神殿に変えられ、悪徳の宿屋が徳の聖所になり始めるときである。
Quod utique tunc facit cum caro in naturam regressa, vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae conjugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta, sacrilegam famem sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem, edacitatis studio praeteriret.
PL 15, 1737Bそれは、肉が本性に立ち返り、自らの力の養い手を知り、不遜な大胆さを捨てて、治める魂の裁量に結ばれるときにこそ成し遂げられる。肉がそうであったのは、楽園の秘められた所に住まうことを受けたときであり、疫病をもたらす蛇の毒に染まって瀆聖の飢えを知る前、また、魂の感覚に宿る神の戒めの記憶を、貪欲の熱心のために通り過ぎてしまう前のことである。
Liber VII, Caput CXLIII
第7巻 第CXLIII章PL 15, 1737BHinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sana compatitur.
PL 15, 1737Bここから罪が流れ出たと伝えられる。体と魂とを産みの親として、体の本性が試みられるとき、病んだ魂がともに苦しむからである。
Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu exstincta esset origo peccati, quam velut virili infusam corporis motu, madefacta anima etiam sui vigore corrupto, alienis gravis operibus parturivit.
PL 15, 1737Bもし魂が体の欲求を抑えていたなら、罪の起源は、その発生の時に消えていたであろう。ところが魂は、いわば体の男性的な動きによって注がれたこの起源を、それに浸され、自らの力も損なわれて、他者の業によって身ごもり、産んだのである。
Etenim ille violentior et fortior sexus quodam valido impetu velut virilis fertur affectus: haec molliorem quam vehementiorem studet tenere rationem. Ex his itaque diversarum cupiditatum motus adolevit.
PL 15, 1737B実に、あの、より激しく強い性〔体のこと。男の性になぞらえる〕は、ある強い衝動によって、いわば男性的な情として運ばれる。これ〔魂のこと〕は、激しさよりも柔らかな理性を保とうと努める。こうして、これらから、さまざまな欲望の動きが育った。
Liber VII, Caput CXLIV
第7巻 第CXLIV章PL 15, 1737CSed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conventa, degeneres abjurat haeredes abdicans motus, exosa peccatum.
PL 15, 1737Cしかし魂が自らのうちに立ち返ると、醜い子を産んだ恥に責められ、出来損ないの相続人たちを否認し、〔彼らの〕動きを退けて、罪を憎む。
Caro quoque gravium laborum defenerata sorte, et usura injuriae miserabilis fatigata, ubi se cupiditatibus suis quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, veterem hominem festinat exuere; ut se sibi auferat, ne improvidam parentem successio peritura destituat.
PL 15, 1737C肉もまた、重い労苦の運命という利息を重ねられ、惨めな損害の高利に疲れ果てて、自らが産んだ自らの欲望に、世の茨のように突き刺されたことを嘆くとき、古い人を脱ぎ捨てようと急ぐ。自らを自らから取り去り、滅びゆく後継が、先見のない親を見捨てることのないためである。
Rursus cupiditatum irrationabilis motus, quasi cujusdam formae decore fucato, voluptatis lenociniis illectans, eam sibi tamquam in usum societatis adscivit: ita velut quaedam corporis atque animae nurus voluptas motui pravae cupiditatis innubit.
PL 15, 1737C他方、欲望の理性なき動きは、いわばある姿の美しさを偽りで飾って、快楽の媚びで誘いつつ、それ〔快楽〕を、交わりの用に供するかのように、自らに結びつけた〔eam の指すものは定かでない。続く文で快楽が嫁として欲望の動きに嫁ぐので、快楽と取った〕。こうして、快楽は、体と魂の嫁のように、悪しき欲望の動きに嫁ぐのである。
Liber VII, Caput CXLV
第7巻 第CXLV章PL 15, 1737DErgo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua inseparabilisque consensio, nulla videbatur esse divisio.
PL 15, 1737Dそれゆえ、悪徳が心を合わせて一つの家に留まっている間は、不可分で離れがたい合意があり、分裂はまったくないように見えた。
Ubi vero Christus ignem quo delicta carnis exureret, vel gladium qui significat exertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, oblita quod erat, incipit esse quod non erat: ac sic veteris vitii, quamvis sibi ante dilecti, societatem secernit, et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat; ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur, et anima declinat consortium culpae, nec extrariae illi et foris sumptae locus remanet voluptati.
PL 15, 1737Dしかしキリストが、肉の罪を焼き尽くす火、また、霊と髄の秘密を貫く、抜き放たれた権能の刃を意味する剣を、地に送ったとき、肉と魂は再生の奥義によって新たにされ、かつての自分を忘れ、かつてそうでなかったものになり始める。こうして、以前は愛していたとはいえ、古い悪徳との交わりを引き離し、いわば放蕩な〔悪徳の〕子孫との結びつきを締め出す。それゆえ親が子に対して分かれる。節度なき動きが体の節制によって廃嫡され、魂が咎との交わりを避け、外から迎え入れたあの快楽に居場所が残らないからである。
Liber VII, Caput CXLVI
第7巻 第CXLVI章PL 15, 1738AFilii quoque in parentes dividuntur, dum renovati hominis censuram senilem vitia vetusta declinant, pietatisque normam voluptas adolescentior, tamquam seriae domus refugit disciplinam.
PL 15, 1738A子もまた親に対して分かれる。古い悪徳は、新たにされた人の老成した厳格さを避け、若い快楽は、敬虔の規範を、まじめな家の規律のように避けるからである。
Non incongruum quoque est si putemus quod et isti ideo se dividant, ut meliores fiant parentibus; maxime cum in posterioribus dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem aut matrem, aut filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26) .
PL 15, 1738Aこれらも、親たちよりも良くなるために自ら分かれるのだと考えても、不適切ではない。ことに、後の箇所で主がこう言っているのだから。「もし誰かが私のもとに来て、自らの父、母、子、兄弟、姉妹、さらには自らの魂までも憎まないなら、私の弟子であることはできない」(ルカ14:26)。
Et ideo secundum simplicem intelligendi formam, gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.
PL 15, 1738Bそれゆえ、単純な理解の形によれば、キリストに従う子は、異邦人の親よりも優先される。宗教は敬虔の務めにまさるからである。
Liber VII, Caput CXLVII
第7巻 第CXLVII章PL 15, 1738BIllud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur, et velut in utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem quod nolo hoc ago, jam non ego illud operor: sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20) .
PL 15, 1738B次のこともまた、いっそう高い解釈によるものである。罪は肉から生まれ、いわば肉の胎内で働く。それについて使徒は言う。「もし私が望まないことを行うなら、それをなすのはもはや私ではなく、私のうちに住む罪である」(ローマ7:20)。
Cum pro vita mundi hujus effusus Domini sanguis aboleverit vitia, in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20) ; fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat.
PL 15, 1738Bこの世の命のために流された主の血が悪徳を廃したとき、〔罪は〕罪過から恩寵へと転じられる。「実に、罪が満ちあふれたのは、恩寵が満ちあふれるためである」(ローマ5:20)。そして、罪から生じた悔い改めが、決意の転換と、霊的な恩寵への望みへと〔人を〕促すことになる。
Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem. Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex serie culpae studium disciplinae.
PL 15, 1738Cこうして、私にとって死に至るはずだったものが、救いのためになる。それゆえ、罪は泉の注ぎで洗われて、それが生じた肉から切り離される。そして各人が罪〔delictum〕を贖おうと願うとき、咎の連なりから規律への熱意が生じる。
Liber VII, Caput CXLVIII
第7巻 第CXLVIII章PL 15, 1738CConcupiscentia quoque rerum malarum, et quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris, atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit.
PL 15, 1738C悪しきものへの欲望、また欲求の熱すぎる動きも、神の言葉によって、神の愛と情愛への求めへと注ぎ替えられ、同じ本性のうちに多様な規律が生じる。この体と魂の欲求は、天の奥義というはるかに良い快楽を、以前よりも自らのものにする。
Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta futurorum repromissione sublimior, animae opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14) : spiritalis autem dijudicat omnia; ipse autem a nemine dijudicatur.
PL 15, 1738D実に、心は事物の認識によって養われ、来るべきものの約束を確かめて、いっそう高くなり、魂の古い業を嫌う。「魂的な人は、神の霊のことを受け入れない。それは彼には愚かなものだからである」(一コリント2:14)。「霊的な人はすべてを判断するが、自分は誰からも判断されない」。
Liber VII, Caput CXLIX
第7巻 第CXLIX章PL 15, 1739A(Vers. 58, 59.) Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, in via da operam liberari ab illo; ne forte condemnet te apud judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi, non exies inde donec etiam novissimum quadrantem reddas.
PL 15, 1739A(第58、59節)「汝が敵対者とともに役人のもとへ行く途中で、道のうちに彼から解放されるよう努めよ。さもなければ、彼が汝を裁判官のもとで断罪し、裁判官は汝を執行人に引き渡し、執行人は汝を牢に投げ込む。汝に言う、最後の一クァドランスまで返さないかぎり、そこから出られない」。
Hoc etiam Matthaeus posuit (Matth. V, 25) : sed ille specialiter, iste generaliter: ille enim de reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putavit: hic de poenitentia, et omnis emendatione delicti.
PL 15, 1739Aこのことをマタイも記している(マタイ5:25)。ただし彼は個別的に、ルカは一般的にである。マタイは、仲違いした兄弟たちの平和を取り戻すことについて語られたと考え、ルカは悔い改めと、あらゆる罪〔delictum〕の改めについて〔語られたと考えた〕。
Discutiamus igitur qui sit adversarius, qui magistratus, qui judex, quive exactor, quemve putemus esse quadrantem, quem nisi quis exsolverit, mittatur in carcerem.
PL 15, 1739Aでは、敵対者とは誰か、役人とは誰か、裁判官とは誰か、執行人とは誰か、そしてクァドランスとは何と考えるべきか、これを払わなければ牢に投げ込まれるというのは、何なのかを検討しよう。
Liber VII, Caput CL
第7巻 第CL章PL 15, 1739AEt juxta Matthaeum quidem adversarius est, cum quo minime tibi in hac vita convenisse videatur, qui apud judicem futurum vivorum atque mortuorum manentis simultatis te crimine persequatur: juxta Lucam autem est adversarius noster ille praecipue, qui serit illecebras delictorum; ut habeat in supplicio participes, quos habuit in errore consortes: atque ideo socios quaerit ad culpam; ut obnoxios prodat ad poenam.
PL 15, 1739Aマタイによれば、敵対者とは、この世であなたがほとんど和解したと思えない相手、つまり、生きている者と死んだ者を裁くことになる裁判官のもとで、続いている不和の罪状であなたを訴える者である。他方ルカによれば、我々の敵対者とは、とりわけ、罪〔delictum〕の誘惑を蒔く者であり、誤りの仲間であった者たちを刑罰の仲間とするために、そうするのである。それゆえ、咎への仲間を求めるのは、縛られた者たちを刑罰へ引き渡すためである。
Quem nobis cavendum Petrus apostolus monet dicens: Adversarius vester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem devoret (I Petr. V, 8) .
PL 15, 1739B使徒ペトロは、我々が用心すべきこの者について、こう警告している。「汝らの敵対者である悪魔は、獲物を奪い吼え猛る獅子のように、飲み込むべき者を求めている」(一ペトロ5:8)。
Liber VII, Caput CLI
第7巻 第CLI章PL 15, 1739BEst et adversarius noster juxta Matthaeum omnis virtutis usus, et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta, et durioris vitae documenta constringit: cui consentire nos convenit, ut eum operibus aemulemur; ne aliqua nostri contumacia ab eo descivisse prodamur.
PL 15, 1739Bマタイによれば、我々の敵対者はまた、あらゆる徳の実践、使徒と預言者の言葉でもある。それは我々を、より厳しい戒めと、いっそう苛烈な生活の教えへと駆り立てる。これに同意するのが我々にふさわしく、業によってこれに張り合うべきである。何らかの我々の頑なさによって、それに背いたことが露見することのないように。
Juxta Lucam autem nemo nobis magis adversarius quam noster est lapsus, qui nos vitae nostrae accusat indiciis: non quod accusationis ullius judex futurus quaerat officium, sed quod apud omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu virtutis, apostolicisque praeceptis invenitur alienus.
PL 15, 1739C他方ルカによれば、我々の堕落ほど我々に敵対するものはない。それは、我々の生の証拠によって我々を訴える。将来の裁判官が、何らかの訴えの務めを求めるからではなく、すべてを見分ける者のもとで、我々の行いが我々を訴えるからである。それが徳の実践や使徒の戒めからかけ離れていることが、明らかになるとき。
Liber VII, Caput CLII
第7巻 第CLII章PL 15, 1739CItaque adversarius nobis omnis vitiorum usus, adversaria nobis libido, adversaria avaritia, adversaria omnis improbitas, adversaria omnis iniqua cogitatio: denique mala est conscientia, quae nos et hic afficit, et in futurum accusabit et prodet, sicut testatur Apostolus dicens: Testimonium reddente illis conscientia illorum, et invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus (Rom. II, 15) .
PL 15, 1739Cこうして、我々にとって、悪徳のあらゆる実践が敵対者であり、情欲が敵対者、貪欲が敵対者、あらゆる邪悪が敵対者、あらゆる不法な思いが敵対者である。実に、悪い良心こそ、ここで我々を苦しめ、将来も我々を訴え、暴露する。使徒が証言するとおりである。「彼らの良心が彼らに証しをし、思いが互いに訴え、あるいは弁護もするとき」(ローマ2:15)。
Quod si conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum opus ante Deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo tempore recensebitur, et secretum cogitationis scriptum in cordibus nostris legetur!
PL 15, 1739Dもし良心が各人を暴露するのなら、我々の行いの業が神の前にすでに備えられていることは、なおさらである。それは我々の体に刻み付けられて、最後の時に調べ直され、思いの秘密は我々の心に記されて、読まれるであろう。
Demus igitur operam, ut dum in hoc sumus vitae curriculo constituti, tamquam a malo adversario, ita ab improbo liberemur actu; ne dum imus cum adversario ad magistratum, in via nostrum condemnet errorem.
PL 15, 1739Dそれゆえ、この人生の走路にいる間に、悪しき敵対者から解放されるのと同じく、邪悪な行いからも解放されるよう努めよう。敵対者とともに役人のもとへ行く途中で、道のうちに敵対者が我々の誤りを断罪することのないためである。
Liber VII, Caput CLIII
第7巻 第CLIII章PL 15, 1740AIdeo et Matthaeus ait: Esto consentiens adversario tuo dum es cum illo in via (Matth. V, 25) : εὐνοέων autem Graecus dixit, hoc est benevolens; si enim dum sumus in hac vita, exsolvamus nos a vinculis diaboli, nec ille propter nos damnabitur, et nos a vinculis ejus erimus alieni.
PL 15, 1740Aそれゆえマタイも言う。「汝が彼とともに道にいる間は、汝の敵対者に同意していよ」(マタイ5:25)。ギリシア語では「好意を抱く者」(エウノエオーン)〔ギリシア語〕と言った、すなわち善意の者である。実に、我々がこの命にいる間に悪魔の鎖から自らを解くなら、悪魔も我々のゆえに断罪されず、我々も彼の鎖とは無縁になるからである。
Unde et pro Assyrio psalmus inscribitur septuagesimus quintus. Bene ergo consulis adversario, et pro ille Assyrio, hoc est vano, bene facis, si ejus laqueis exutus praestes hanc benevolentiam; ut et poenam tui lapsus et mortis evadat.
PL 15, 1740Aそれゆえ、第75篇は「アッシリア人のために」と題されている。そこで、あなたは敵対者のために正しく図り、あのアッシリア人〔底本の刷りは汚れていて pro ille Assyrio と見える。pro illo Assyrio と読む〕、すなわち空しい者のために正しく行っている。その罠から脱して、この好意を示すならば。〔これは〕彼が、あなたの堕落の刑罰と死の刑罰をも免れるためである。
Quod si vinculis ejus inhaereas, tradet te tamquam reum magistratui, idem accusator et proditor.
PL 15, 1740Aだが、もしあなたが彼の鎖に留まるなら、彼はあなたを、罪人として役人に引き渡す。同じ者が訴える者となり、裏切る者となって。
Liber VII, Caput CLIV
第7巻 第CLIV章PL 15, 1740AQuis est magistratus, nisi penes quem omnis potestas est, et qui pleni et perfecti temporis sublimem sibi vindicat dignitatem?
PL 15, 1740A役人とは、すべての権能がその手にあり、満ちた完全な時の高い品位を自らのものとする者でなくして、誰であろうか。
Ad quem bonorum operum fretus conscientia, non timens adversarium sanctus Propheta festinat dicens: Sitivit anima mea ad Dominum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3) ?
PL 15, 1740B善き業の良心に支えられ、敵対者を恐れずに、聖なる預言者はこの役人のもとへ急いで言う。「私の魂は生ける主を渇いた。いつ私は行って、神の顔の前に現れるのか」(詩篇41:3)。
Hic enim magistratus tradet reum judici, ei scilicet cui vivorum et mortuorum tribuit potestatem: et tribuit per naturam, non per gratiam; non enim quam non habebat accepit, sed quam ex substantia Patris cum generaretur, assumpsit.
PL 15, 1740B実にこの役人は、被告を裁判官に、すなわち、生者と死者に対する権能を〔父が〕与えた者に引き渡す。〔父は〕それを本性によって与えたのであって、恩寵によってではない。〔子は〕持っていなかった権能を受けたのではなく、生まれたとき、父の実体から引き受けたからである。
Hunc magistratum tibi et judicem monstrat, qui monstravit accusatorem, et ostendit quando sit revelandus: In die, inquit, qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. II, 16) .
PL 15, 1740Bこの役人を、また裁判官を、あなたに示すのは、告発者を示し、それがいつ明らかにされるべきかを示した者〔使徒パウロ〕である。「神が、私の福音に従って、我々の主イエス・キリストを通して、人々の隠れたことを裁く日に」と彼は言う(ローマ2:16)。
Hic igitur est judex Jesus Christus, per quem occulta redarguuntur, et improbi operis poena mandatur.
PL 15, 1740Bそれゆえ、この裁判官とはイエス・キリストであり、彼によって隠れたことが暴かれ、邪悪な業の刑罰が命じられる。
Liber VII, Caput CLV
第7巻 第CLV章PL 15, 1740CVis scire Christum esse judicem qui exactori tradit, et in carcerem mittit? Ipsum interroga, immo ipsum lege in Evangelio dicentem: Tollite et mittite illum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13) .
PL 15, 1740Cあなたは、執行人に引き渡し、牢に投げ込むのがキリストという裁判官であることを知りたいか。彼自身に問え、いやむしろ、福音書で彼が言うのを自ら読め。「彼を取って、外の闇に投げ出せ」(マタイ22:13)。
Exactores quoque suos ipse monstravit alio loco ubi dicit: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 49 et 50) .
PL 15, 1740C彼はまた別の箇所で、自らの執行人たちを示した。そこでこう言っている。「世の終わりにもこうなる。天使たちが出て行き、悪人たちを義人たちの間から分け、彼らを火の炉に投げ入れる。そこには泣くことと歯ぎしりがある」(マタイ13:49、50)。
Liber VII, Caput CLVI
第7巻 第CLVI章PL 15, 1740CSuperest nunc ut intelligamus quid sibi velit figura quadrantis. Et videtur usualis rei expressum nomine intellectus spiritualis arcanum.
PL 15, 1740C次に、クァドランスという象りが何を意味するかを理解することが残っている。それは、日常の事柄の名によって表された、霊的な理解の秘義であると見える。
Nam sicut qui pecunias solvunt, debitum reddunt, nec prius evacuatur fenoris nomen, quam totius sortis ad nummum usque quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur: sic compensatione charitatis actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque, peccati poena dissolvitur.
PL 15, 1740C実に、金を払う者が負債を返し、利息の名は、元金の全体が最後の一枚の銭に至るまで、いかなる払い方であれ総額が支払われるまでは消えないように、愛の埋め合わせと残る行いの埋め合わせによって、あるいは何らかの償いによって、罪の刑罰は解消される。
Liber VII, Caput CLVII
第7巻 第CLVII章PL 15, 1740DNon otiosum etiam, quia non aera (sicut alibi, Luc. XXI, 2) duo, non assem (Matth. X, 29) , non denarium (Matth. XX, 2) , sed quadrantem hoc posuit loco; quadrantaria enim permutatio velut quaedam est compensatio, cum aliud redditur, et aliud significatur solutum: ita et hic aut pretio charitatis redimitur injuria, aut injuriae aestimatione poena laxatur.
PL 15, 1740Dまた、ここで主が、銅貨二枚(別の箇所のように、ルカ21:2)でも、アス(マタイ10:29)でも、デナリ(マタイ20:2)でもなく、クァドランスを置いたことは、無意味ではない。実に、クァドランスによる交換はある種の埋め合わせであり、一つのものが返されて、別のものが支払われたと意味づけられるからである。こうしてここでも、愛の代価によって損害が贖われるか、損害の評価によって刑罰が緩められる。
Liber VII, Caput CLVIII
第7巻 第CLVIII章PL 15, 1741AQuadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cujus oblatione ut illic unusquisque lavandi accipit facultatem, ita hic accipit eluendi; quia uniuscujusque peccatum supra scriptae genere conditionis eluitur; cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut commissi supplicia erroris expendat.
PL 15, 1741Aまた我々は、浴場でクァドランスが払われるのが常であったことを思い出す。その提供によって、そこでは各人が身を洗う許可を得るように、ここでは洗い清める許可を得る。各人の罪は、上に記した種類の条件で洗い清められるからである。罪を犯した者は、犯した誤りの刑罰を払い終えるまで、刑罰によって苦しめられる。
Liber VII, Caput CLIX
第7巻 第CLIX章PL 15, 1741A(Cap. XIII. -- Vers. 1.) De Galilaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam videtur eos tangens, qui coactu diabolico, non pure offerunt sacrificium: quorum oratio in peccatum, sicut de Juda scriptum est (Psal. CVIII, 7) proditore, qui proditionem sanguinis Dominici inter sacrificia positus cogitabat.
PL 15, 1741A(第13章第1節)ピラトが自分たちの血を彼らのいけにえに混ぜたあのガリラヤ人たちについては、ある象りが彼らに関わっていると見える。それは、悪魔の強制によって、清らかにいけにえを献げない者たちを指す。彼らの祈りは罪となる。詩篇で、裏切り者ユダについて書かれているとおりである(詩篇108:7)。ユダは、いけにえの間に置かれながら、主の血の裏切りを心に思っていた。
Liber VII, Caput CLX
第7巻 第CLX章PL 15, 1741B(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua. Quid sibi vult quod in Evangelio suo Dominus fici parabolam frequenter inducit (Matth. XXI, 19, et Marc. XI, 13) ?
PL 15, 1741B(第6節)「ある人が、自分のブドウ畑にイチジクの木を植えていた」。主が福音書で、イチジクのたとえをしばしば持ち出すのは、何を意味するのか(マタイ21:19、マルコ11:13)。
Habes enim alibi, quod jussu Domini, viriditas omnis hujus ligni frondentis aruerit: unde intelligis omnium creatorem, qui potest imperare naturis, ut vel arescant subito, vel virescant.
PL 15, 1741B実に、別の箇所で、主の命令によって、この葉の茂る木の緑がすべて枯れたことを、あなたは見いだす。そこから、あなたは万物の創造者が、自然に命じて、たちまち枯れさせることも、緑にすることもできると理解する。
Alibi ex teneritudine arboris hujus et foliis commemorat conjici solere aestatis adventum (Matth. XXIV, 32) , utroque significans et Judaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam, velut florem in adventu Domini decidisse; quia operibus infructuosa durabat: et judicii diem velut aestatis adventum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine Ecclesiae, in quam Judaei quoque credituri sunt, metiendum.
PL 15, 1741B別の箇所では、この木の柔らかさと葉から、夏の到来が推測されるのが常だと述べている(マタイ24:32)。このどちらによっても、〔主は〕次のことを意味している。ユダヤの民が示していた空しい栄光は、主の到来のときに、花のように落ちた。業において実を結ばないままだったからである。また、裁きの日は夏の到来のようなもので、その日には全地の熟した実が収め入れられるが、〔その日は〕ユダヤ人もまた信じることになる教会の満ちあふれによって、測られるべきである。
Liber VII, Caput CLXI
第7巻 第CLXI章PL 15, 1741CHic ergo altioris sensus aliquod etiam quaeramus arcanum (Esai. V, 5) . Ficus in vinea est: erat autem vinea Domini Sabaoth, quam dedit in rapinam gentium. Itaque qui vineam suam diripi fecit, hic etiam ficum jussit excidi.
PL 15, 1741Cそれゆえ、ここでは、いっそう高い意味の何らかの秘義をも探ろう(イザヤ5:5)。イチジクはブドウ畑にある。そのブドウ畑は万軍の主のものであり、主はそれを諸国民の略奪に与えた。それゆえ、自らのブドウ畑を荒らさせた者が、イチジクをも切り倒すよう命じたのである。
Apta autem synagogae arboris istius comparatio est; quia sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga dum doctores ejus operibus infecundis, verbis tantum velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra Legis exuberat, spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit.
PL 15, 1741Cこのイチジクの木の比較は、会堂にふさわしい。この木が、茂る葉に満ちて、期待された実りの空しい期待のうちに、所有者の希望を欺くように、会堂においても、その教師たちが実らぬ業を行い、言葉だけを、葉のようにあふれさせて誇っている間に、律法の空しい影が茂り、偽りの実りへの期待は、信じる民の願いを嘲る。
Liber VII, Caput CLXII
第7巻 第CLXII章PL 15, 1741DEst etiam in natura arboris, quo magis credas Synagogae speciem comparatione hujus expressam; etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae hujus invenies.
PL 15, 1741Dまた、この木の性質には、会堂の姿がこの木との比較によって表されていることを、いっそう信じさせるものがある。実に、注意深く調べるなら、この木の自然の習いが、他の木々の用い方とは異なることがわかる。
Namque aliae florem ferunt, antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant; haec sola ab initio germinat poma pro floribus: in aliis flos decutitur, et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant.
PL 15, 1741D実に、他の木々は実の前に花をつけ、来るべき果実を、自らの花によって先に知らせる。これだけは、初めから花の代わりに実を芽吹かせる。他の木では花が落ちて果実が生まれ、この木では果実が落ちて果実が後に続く。
Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoqua quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt.
PL 15, 1742Aそれゆえ、先の実は、花の代わりに現れる空しい実である。こうして、早熟のある生まれ方によって、自然の秩序を知らないものは、自然の賜物を保つことができない。
Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque hujus generis poma prorumpunt. De quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus producit grossos suos (Cant. II, 13) .
PL 15, 1742A実に、芽が樹皮の中ほどから突き出ようとするその場所から、この種の最も小さな果実がことごとく吹き出す。これについて我々は雅歌で読む。「イチジクは青い実を結ぶ」(雅歌2:13)。
Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; ideo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis.
PL 15, 1742Aこうして、他の若枝が春の初めに白くなるとき、イチジクだけは自らの花で白くなることを知らない。おそらく、これらの果実にとって、それ以上に早熟な用いられ方がないからであろう。
Nam succedentibus aliis, haec quasi degenerantia respuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, exuruntur.
PL 15, 1742A実に、他のものが続いて現れると、これらは出来損ないのように退けられ、根が乾いて弱いので、より有用な汁をもつものが新たにされると、焼き捨てられる。
Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit; ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant.
PL 15, 1742Bそれでも、ごくまれに、この実りが好まれたものが残って、落ちない。二本の枝の間から小さな巻きひげのように突き出して現れ、二重の守りに覆われて、いわば親なる自然の懐のように、より豊かな汁の養いで育つのである。
Ea clementioris aurae provocata temperie, et prolixioribus adultiora temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur.
PL 15, 1742Bそれらは、より穏やかな風の気候に促され、より長い時を経て成熟すると、先の汁の野性の心を脱し、姿と成熟の美しさにおいて他のものにまさる。
Liber VII, Caput CLXIII
第7巻 第CLXIII章PL 15, 1742BSpecta nunc cultus et animos Judaeorum, qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, grossi labentis similitudine corruerunt; ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent.
PL 15, 1742Bさて、ユダヤ人たちの習いと心を見よ。彼らは、実りの乏しい会堂の初穂のように、落ちゆく青い実の姿で落ちた。我々の種族の、世を超えて残る実が、あとに続くためである。
Etenim primus Synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium, ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit.
PL 15, 1742B実に、会堂の最初の民は、乾いた業の根のいわば弱さのために、自然の知恵の豊かさを汲み取ることができなかった。
Et ideo velut inutilis decidit fructus; ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae populus emergeret. Ergo ille qui erat, esse desiit; ut esse inciperet qui non erat.
PL 15, 1742Cそれゆえ、役に立たない実のように落ちた。それはいわば同じ巻きひげから、実り豊かな木の、古い宗教の豊かさから、教会の新しい民が現れるためである。それゆえ、かつてあったものはあることをやめ、なかったものがあり始める。
Primi tamen ex Israel quos naturae validioris ramus extulerat, sub umbra Legis et crucis, in utriusque sinu succo gemino colorati, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt, quibus dicitur: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 15, 1742Cそれでも、イスラエルの最初の者たち、より強い本性の枝が育てた者たちは、律法と十字架の影の下で、両方のふところで二重の汁により色づき、成熟する青い実の例のように、最も美しい実の美しさにおいて他の者にまさった。その彼らに向けて、こう告げられている。「汝らは十二の座に座し、イスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)。
Liber VII, Caput CLXIV
第7巻 第CLXIV章PL 15, 1742CNec illud alienum quod Adam atque Eva, primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui hujus arboris texere se foliis (Gen. III, 7) , paradisi exsules esse meruerunt: cum Domini deambulantis praesentiam transgressionis suae conscii declinarent; ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Judaeorum sub Domini Salvatoris adventu, qui eos vocaturus advenit, exutum se virtutibus per diaboli tentamenta cognoscens, et intecta conscientiae probra formidans, a religione devius, praevaricatione confusus, esset a Domino recessurus, verborum fluentium velut foliorum velaminibus adopertus pudenda gestorum.
PL 15, 1742Cアダムとエバ──我々の類の最初の親であり、同時に誤りの最初の親でもあった二人──が、この木の葉で身を覆い(創世記3:7)、楽園から追われる者となるに値したことも、これと無縁ではない。主が歩き回っているその臨在を、二人は自分の違反を自覚して避けたのである。それは、終わりの時にユダヤ人の民がどうなるかを示すためであった。すなわち、救い主である主の到来──主は彼らを呼ぶために来た──のもとで、悪魔の誘惑によって自分が徳を剥ぎ取られたことを悟り、良心の覆われていない恥辱を恐れ、宗教から逸れ、背反に恥じ入って、主から退くことになるのである。流れるような言葉という、いわば葉の覆いに、行いの恥部を包み隠しながら。
Liber VII, Caput CLXV
第7巻 第CLXV章PL 15, 1743AErgo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a Dei regno; erant enim in animam viventem. Venit secundus Adam, et jam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum vivificantem.
PL 15, 1743Aそれゆえ、イチジクの木から実ではなく葉を摘んだ者たちは、神の国から追い出された。彼らは「生きる魂」へと〔造られた者〕だったからである。第二のアダムが来た。彼はもはや葉ではなく、実を求めていた。彼は「生かす霊」へと〔造られた者〕だったからである。
In spiritu autem fructus virtutis acquiritur, Dominus adoratur (I Cor. XV, 45) . Quaerebat autem Dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura, quia fructum Synagoga jam habere deberet.
PL 15, 1743A霊において徳の実は得られ、主は礼拝される(一コリント15:45)。主が実を求めたのは、イチジクに実が無いことを知らなかったからではなく、会堂がすでに実を持っているべきであることを象りにおいて示すためであった。
Denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit; sic enim habes:
PL 15, 1743A実に、後に続く箇所から、三年にわたって来た者は、時に先立って来たのではないことを教える。次のように記されているからである。
Liber VII, Caput CLXVI
第7巻 第CLXVI章PL 15, 1743A(Vers. 7.) Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat? Venit ad Abraham, venit ad Moysen, venit ad Mariam, hoc est, venit in signaculo, venit in Lege, venit in corpore.
PL 15, 1743A(第7節)「見よ、私がこのイチジクの木に実を求めて来てから三年になるが、見いださない。それゆえ、これを切り倒せ。何のために土地までふさぐのか。」彼はアブラハムのもとに来、モーセのもとに来、マリアのもとに来た。すなわち、印において来、律法において来、体において来たのである。
Adventum ejus ex beneficiis recognoscimus. Alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi justificatio est: circumcisio purificavit, sanctificavit Lex, justificavit gratia. Unus in omnibus, et in uno omnia.
PL 15, 1743B我々は彼の到来を、その施しから見分ける。ある所には清めがあり、ある所には聖化があり、ある所には義認がある。割礼が清め、律法が聖とし、恩寵が義とした。すべてのうちに一人があり、一人のうちにすべてがある。
Nemo enim mundari potest, nisi qui metuit Dominum: nemo Legem meretur accipere, nisi purificatus a culpa: nemo accedit ad gratiam, nisi noverit Legem.
PL 15, 1743B主を畏れる者でなければ、清められることはできず、咎から清められた者でなければ、律法を受けるにふさわしくなく、律法を知った者でなければ、恩寵に近づかないからである。
Ergo populus Judaeorum neque purificari potuit; quia circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari; quia virtutem Legis ignoravit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur ( Lex autem (Rom. VII, 14) spiritalis est ), neque justificari; quia delictorum suorum poenitentiam non gerebat, et ideo gratiam nesciebat.
PL 15, 1743Bそれゆえ、ユダヤ人の民は、清められることができなかった。心の割礼ではなく、体の割礼しか持たなかったからである。聖化されることもできなかった。律法の徳を知らず、霊的なものよりも肉的なものに従っていたからである(律法は霊的である(ローマ7:14))。義とされることもできなかった。自らの罪について悔い改めを行わず、そのため恩寵を知らなかったからである。
Liber VII, Caput CLXVII
第7巻 第CLXVII章PL 15, 1743CMerito ergo nullus in Synagoga fructus inventus est: et ideo jubetur excidi. Sed bonus cultor, et fortasse ille in quo Ecclesiae fundamentum est, praesciens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum; religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum Judaeorum per Ecclesiam posse salvari. Ideoque dicit:
PL 15, 1743Cそれゆえ、会堂に何の実も見いだされなかったのは当然であり、そのために切り倒せと命じられる。しかし善い耕作者は──おそらくあの、教会の土台がそのうちにある者は──、別の者は諸国民へ、自分は割礼を受けた者たちへ遣わされることになると予知して、切り倒されないよう敬虔にとりなす。自分の召命に頼み、ユダヤ人の民もまた教会を通して救われうると信じてのことである。そこで彼はこう言う。
Liber VII, Caput CLXVIII
第7巻 第CLXVIII章PL 15, 1743C(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. Quam cito duritiam Judaeorum superbiamque causas esse sterilitatis agnovit! Itaque novit excolere, qui novit vitia deprehendere.
PL 15, 1743C(第8節)「今年もこれを猶予してくれ、私がその周りを掘り、肥やしの籠を入れるまで。」彼は、ユダヤ人の頑なさと高慢が不毛の原因であることを、なんと早く見抜いたことか。悪徳を見つけ出すことのできる者は、耕すことも知っているのである。
Pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse fodienda; ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus invertat, et corde proscisso, excitet sensum aerio spiramine jam vigentem; ne radicem sapientiae terrarum acervus obruat et abscondat.
PL 15, 1743C彼は、彼らの心の硬い部分を使徒たちの鍬で掘り起こさねばならないと約束する。それは、長い手入れの欠如によって精神にかぶさった荒廃を両刃の言葉がひっくり返し、心が切り開かれて、風通しのよい息吹によってすでに萌え立っている感覚を〔言葉が〕呼び覚まし、土の堆積が知恵の根を埋めて隠してしまうことのないようにするためである。
Cophinum quoque stercoris dicit esse mittendum. Magna profecto vis stercoris, quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus virentia, de sterilibus faciat fructuosa. In quo sedit Job cum tentaretur, et vinci nequivit (Job. II. 8) .
PL 15, 1743Dまた、肥やしの籠を入れねばならないと言う。肥やしの力は確かに大きく、不毛なものから実り豊かなものを、枯れたものから青々としたものを、実らないものから実を結ぶものをつくるほどである。ヨブは試みられたとき、その上に座っていたが、打ち負かされえなかった(ヨブ記2:8)。
Et Paulus aestimat ut stercora, ut Christum lucrifaciat (Philip. III, 8) . Denique cum ante Job plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore, non habuit quod ei diabolus posset auferre. Bona ergo terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur.
PL 15, 1743Dパウロもまた、キリストを得るために、〔すべてを〕肥やしのようにみなす(フィリピ3:8)。実に、ヨブは以前に多くのものを失っていたが、肥やしの上に座ってからは、悪魔が奪いうるものを何も持たなかった。それゆえ、掘られる土は善く、入れられる肥やしも善い。
Denique Dominus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem (Psal. CXII, 7) .
PL 15, 1744A実に、「主は地から乏しい者を起こし、糞の中から貧しい者を立ち上がらせる」(詩篇112:7)。
Liber VII, Caput CLXIX
第7巻 第CLXIX章PL 15, 1744AItaque per intellectus exercitium spiritualis et humilitatis affectum etiam Judaeos in Evangelium Christi cultor ille bonus fore aestimat fructuosos.
PL 15, 1744Aこうして、霊的な理解の鍛錬と謙遜の心によって、あの善い耕作者は、ユダヤ人もまたキリストの福音において実り豊かな者となるだろうと考えている。
Meminerat enim quia per Aggaeum Dominus locutus est, quoniam quarto et vicesimo noni mensis, a die quo fundatum est templum Domini omnipotentis, vineam, inquit, et ficus, et malogranata, et ligna olivae, quae non afferent fructum, ex hac die benedicam (Agg. II, 20) : quo revelatur sub ipsum anni vergentis occasum, hoc est, saeculi jam senescentis occiduo, sanctum Dei templum, quod est Ecclesia, esse condendum, cujus gratia per sanctificationem lavacri Judaeorum nationumque populi fructum suorum possint habere meritorum.
PL 15, 1744A彼は、ハガイを通して主が語ったことを思い出していたからである。すなわち、九の月の二十四日、全能の主の神殿の基が据えられた日から、「ブドウも、イチジクも、ザクロも、オリーブの木も、実をもたらさないであろうが、この日から私は祝福する」と言う(ハガイ2:20)。これによって、年が傾くまさにその終わりに、すなわち老いゆく世の没する時に、神の聖なる神殿、すなわち教会が建てられるべきことが示される。その恩寵が洗いによる聖化を通して、ユダヤ人と諸民族の民が、自らの功の実を持ちうるようにするのである。
Liber VII, Caput CLXX
第7巻 第CLXX章PL 15, 1744BErgo per naturam arboris, Synagogae species indicatur, secundis proventibus fructuosa; nos enim ex patrum semine. Meritoque Judaei grossis labentibus comparantur, quod incrassato corde, et praedura cervice ad perennitatem sui pervenire non possunt.
PL 15, 1744Bそれゆえ、木の本性によって会堂の姿が示される。それは二度目の収穫のときに実を結ぶ〔secundis proventibus は、先の実が落ちたあとに続く実(上の第162段落)を言うと取った〕。我々は父祖たちの種から出ているからである。そしてユダヤ人は、落ちてゆく未熟な実〔grossi。熟す前のイチジクの実〕にたとえられるのが当然である。心が鈍くなり、首がひどく硬いために、自らの存続に至ることができないからである。
Qui si moriantur, et quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lavacri gratiam renascantur, erunt utique fructuosi. Perfidia autem hominum pertinacium Synagogam inutilem fecit; et ideo quasi sterilis jubetur excidi.
PL 15, 1744B彼らが死に、いわばこの世に対して落ち、洗いの恩寵によって内なる人へと再び生まれるならば、必ず実り豊かな者となるであろう。だが頑なな者たちの背信が会堂を役立たずにした。それゆえ、不毛の木のように切り倒せと命じられる。
Liber VII, Caput CLXXI
第7巻 第CLXXI章PL 15, 1744BQuod de Judaeis dictum, omnibus cavendum arbitror, et nobis maxime; ne fecundum Ecclesiae locum vacui meritis occupemus: qui quasi malogranata benedicti, fructus ferre debemus internos, fructus pudoris, fructus conjunctionis, fructus mutuae charitatis et amoris, sub uno utero Ecclesiae matris inclusi; ne aura noceat, ne grando decutiat, ne aestus cupiditatis exurat, ne humoris imber elidat.
PL 15, 1744Bユダヤ人について言われたことは、すべての者が警戒すべきであると私は考える。ことに我々がである。功を欠いた空虚な者として、教会の実り豊かな場所を占めることのないように。ザクロのように祝福された我々は、内なる実を結ばねばならない。恥じらいの実、結びつきの実、互いの愛と情愛の実を。母なる教会のただ一つの胎のうちに閉じ込められて。風が害さず、雹が打ち落とさず、欲望の熱が焼かず、湿気の雨が打ち砕かないように。
Liber VII, Caput CLXXII
第7巻 第CLXXII章PL 15, 1744CNonnulli tamen ficum istam per allegoriam non Synagogae, sed malitiae improbitatisque figuram putant; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt.
PL 15, 1744Cしかし、一部の者は、このイチジクを寓意によって会堂ではなく、悪意と邪悪の象りとみなす。だが彼らは、種の代わりに類を選ぶという点を除いて、何も違わない。
Id autem cavere se dicunt, quia Dominus dixit ad ficum: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19) ; cum utique plurimos ex Judaeis credidisse, et credituros esse noverimus.
PL 15, 1744C彼らがこの解釈を避けるのだと言うのは、主がイチジクに向かって「汝から実が永遠に決して生じないように」と言ったからである(マタイ21:19)。しかし我々は、ユダヤ人のうちからきわめて多くの者が信じたこと、そしてこれからも信じるであろうことを知っている。
Sed qui credit, non Synagogae jam fructus est, sed Ecclesiae: nec ex Synagoga nascitur, qui renascitur in Ecclesia: Sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent (I Joan. II, 19) : sic de iis qui ex Judaeis credunt, dicimus quia si ex Synagoga essent, in Synagoga manerent: sed propterea exierunt de Synagoga, ut ex Synagoga non fuisse credantur.
PL 15, 1744Cしかし信じる者は、もはや会堂の実ではなく、教会の実である。教会において再び生まれる者は、会堂から生まれるのではない。「我々のうちから出て行った者たちがいるが、彼らは我々に属していなかった。我々に属していたなら、我々のもとにとどまっていたはずである」(一ヨハネ2:19)とあるように、ユダヤ人のうちから信じる者についても、我々は言う。もし会堂に属していたなら、会堂にとどまっていたはずである、と。だが彼らが会堂から出て行ったのは、会堂に属していなかったと信じられるためである。
Deinde pro malitia interveniret aliquis, et diceret excolendam ut fructum afferret; cum ideo venerit Dominus, ut semina improbitatis aboleret (I Joan. III, 5) .
PL 15, 1744Dそのうえ、誰かが悪意のために執り成して、実を結ぶように耕すべきだと言うことになろうが、主はまさに邪悪の種を取り除くために来たのである(一ヨハネ3:5)。
Liber VII, Caput CLXXIII
第7巻 第CLXXIII章PL 15, 1744D(Vers. 10, 11.) Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata. Quam cito quod de Synagoga diceret indicavit (Matth. XV, 23) !
PL 15, 1744D(第10、11節)「彼は安息日に彼らの会堂で教えていた。すると見よ、十八年間、病の霊を持つ女がいて、身をかがめていた。」会堂について語ろうとしたことを、主はなんと早く示したことか(マタイ15:23)!
Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi Ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram Legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit.
PL 15, 1745Aその木そのもののもとに自分が来たことを、その中で説教していた彼は示す。実に、病む女において、いわば教会の象りが続く。この教会は、律法と復活の尺度を満たしたとき、あの永遠の安息のうちに高みの頂へと立ち上げられ、我々の弱さの傾きを感じることはなくなるであろう。
Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia Legem implevit et gratiam: Legem in praeceptis, in lavacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem verbis, Legis perfectio est: in octavo numero, resurrectionis est plenitudo.
PL 15, 1745Aこの女も、律法と恩寵を満たしたのでなければ、癒されえなかった。律法は戒めにおいて、恩寵は洗いにおいて満たしたのであり、この恩寵によって、世に対して死んだ我々はキリストへと甦る。十の言葉に律法の完成があり、八の数に復活の充満があるからである。
Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque Lege perfunctus et gratia, per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur.
PL 15, 1745Aそれゆえ、安息日の業は来るべきものの徴である。すなわち、おのおのが律法と恩寵を全うして、キリストの慈しみによって、体の脆さの煩いから解き放たれるのである。
Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio (Exod. XIX, 10) ; ut esset exercitium futurae sanctificationis, et observantiae spiritualis, a saecularibus operibus abstinendo.
PL 15, 1745Aそのため、徴として、あらかじめモーセを通して聖化が定められた(出エジプト記19:10)。それは、来るべき聖化と霊的な遵守の稽古となり、世俗の業から身を引くことによってなされるためである。
Denique et Deus ab operibus mundi quievit (Gen. II, 2) , sed non ab operibus, cujus sempiterna et jugis operatio est; sicut Filius ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) ; ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera, non religiosa cessarent.
PL 15, 1745B実に、神も世の業から休んだ(創世記2:2)が、〔すべての〕業から休んだのではない〔sed non ab operibus は、世の業からは休んだが、業そのものからは休まなかったの意に取った〕。その働きは永遠で絶え間ないからである。子が「私の父は今に至るまで働いている。私もまた働いている」と言うとおりである(ヨハネ5:17)。それは、神にならって、我々の世俗の業はやみ、宗教の業はやまないためである。
Liber VII, Caput CLXXIV
第7巻 第CLXXIV章PL 15, 1745B(Vers. 14.) Hoc autem non intelligens archisynagogus, prohibebat quemquam curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum.
PL 15, 1745B(第14節)会堂長はこれを理解せず、誰かが安息日に癒されることを禁じていた。安息日は来るべき休みの予型であるのに。
Et ideo non operis boni, sed mali feriae sunt; eoque praescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum, nec bonorum jejuni operum sabbata post mortem futura celebremus. Unde Dominus spiritaliter videtur respondere, cum dicit:
PL 15, 1745Bそれゆえ、休みは善い業のための休みではなく、悪い業のための休みである。罪の荷を何も負わず、善い業にも乏しくなく、我々が死後に来る安息日を祝うように、と定められているのであろう。そこで主は、こう言うとき、霊的な意味で答えているように見える。
Liber VII, Caput CLXXV
第7巻 第CLXXV章PL 15, 1745C(Vers. 15.) Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum, et ducit adaquare?
PL 15, 1745C(第15節)「偽善者たちよ、汝らのうち誰が、安息日に自分の牛や驢馬を解いて、水を飲ませに連れて行かないか。」
Cur non aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet, adversantibus licet Synagogae principibus, futurum tamen ut Judaicus et gentilis populus sitim corporis, aestusque mundi istius Dominici fontis ubertate deponat?
PL 15, 1745Cなぜ他の動物を挙げなかったのか。会堂の長たちが逆らおうとも、ユダヤ人の民と異邦人の民が、体の渇きとこの世の暑熱を、主の泉の豊かさによって捨てることになる、ということを示すためではないか。
Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Esai. I, 3) . Itaque ille populus qui antea feni vilis quod priusquam evellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e coelo descendit accepit.
PL 15, 1745C「牛は自分の所有者を知り、驢馬は自分の主の飼い葉桶を知っていた」(イザヤ1:3)からである。それゆえ、以前は、引き抜かれる前に枯れてしまう安っぽい干し草の糧で養われていたあの民は、天から降ったあのパンを受けた。
Et ideo per vocationem duorum populorum Ecclesiam dicit salvam futuram, quae tempore Legis impleto, et Dominicae resurrectionis aetate, tempus suae absolutionis acceperat. Quam clemens ergo Dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur, aut vindicat!
PL 15, 1745Cそして、二つの民の召しによって、教会が救われると主は言う。教会は、律法の時が満たされ、主の復活の時代に、自らの解放の時を受けたのである。それゆえ主は、憐れむときも罰するときも、いかに寛大で、いかに情け深いことか。
In Synagogae typo arborem excidi jubet, in typo Ecclesiae feminam salvat. Quam dulcis parabola! facilis autem solutio. Vinculum vinculo comparat; ut insimulatione Judaeorum actus ipsorum redarguatur.
PL 15, 1745D会堂の予型においては木を切り倒せと命じ、教会の予型においては女を救う。なんと甘美なたとえか。しかも解き明かしは容易である。縄目を縄目に比べ、ユダヤ人の〔主への〕咎め立てによって、彼ら自身の行いが論駁されるようにしている。
Nam cum ipsi animalibus sabbato solvant vincula, reprehendunt Dominum, qui homines a peccatorum vinculis liberavit.
PL 15, 1746A彼ら自身は安息日に家畜の縄目を解くのに、人々を罪の縄目から解き放った主を咎めるからである。
Liber VII, Caput CLXXVI
第7巻 第CLXXVI章PL 15, 1746A(Vers. 18, 19.) Cui simile est regnum Dei, et cui simile illud aestimabo? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit: et facta est arbor, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus.
PL 15, 1746A(第18、19節)「神の国は何に似ているか。私はそれを何にたとえようか。カラシナの粒に似ている。人がそれを取って自分の園に蒔くと、育って木になり、空の鳥がその枝に休んだ。」
Docet nos praesens lectio naturam comparationum spectandam esse, non speciem. Itaque videamus cur sublime regnum coelorum grano sinapis comparetur: nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur, dicente Domino: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19 et 21) .
PL 15, 1746A今読まれた箇所は、たとえの外見ではなく本性を見るべきことを我々に教える。それゆえ、高き天の国がなぜカラシナの粒にたとえられるのかを見よう。実際、私は、別の箇所でもカラシナの粒が読まれ、そこでは信仰になぞらえられていたことを覚えている。主はこう言う。「汝らがカラシナの粒ほどの信仰を持つなら、この山に、『動いて海に投げ込まれよ』と言うであろう」(マタイ17:19、21)。
Nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat, imperare; neque enim mediocrem fidem Dominus exigit ab apostolis, quibus adversus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. Vis scire magnam fidem requiri? Lege in Apostolo: Et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII, 2) .
PL 15, 1746Bこれは小さな信仰ではなく、山に向かって移れと命じうる、大きな信仰である。主は使徒たちに並の信仰を求めているのではない。自らをそびえ立たせる霊的な邪悪の高みに対して、彼らが戦わねばならないと知っているからである。大きな信仰が求められていることを知りたいか。使徒の書で読め。「たとえ私があらゆる信仰を持ち、山を移すほどであっても」(一コリント13:2)。
Liber VII, Caput CLXXVII
第7巻 第CLXXVII章PL 15, 1746BErgo si regnum coelorum sicut granum sinapis, et fides sicut granum sinapis: fides utique regnum coelorum est, et regnum coelorum est fides. Itaque qui fidem habet, habet regnum coelorum.
PL 15, 1746Bそれゆえ、天の国がカラシナの粒のようであり、信仰もカラシナの粒のようであるなら、信仰は必ず天の国であり、天の国は信仰である。したがって、信仰を持つ者は天の国を持つ。
Et regnum Dei intra nos, et fides intra nos est; legimus enim: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) . Et alibi: Habete fidem in vobis ipsis (Matth. XVI, 19) . Denique sanctus Petrus qui omnem habuit fidem, regni coelorum claves ut et aliis reseraret, accepit.
PL 15, 1746B神の国は我々のうちにあり、信仰も我々のうちにある。実に我々は読む。「神の国は汝らの内にある」(ルカ17:21)。また別の箇所では、「汝ら自身のうちに信仰を持て」(マタイ16:19)。実に、聖ペトロは、あらゆる信仰を持っていたので、他の者たちのためにも開くべく、天の国の鍵を受けた。
Liber VII, Caput CLXXVIII
第7巻 第CLXXVIII章PL 15, 1746CNunc ex natura sinapis, quae virtus comparationis sit aestimemus. Granum ejus certe res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit.
PL 15, 1746C今度は、カラシナの本性から、このたとえの力がどのようなものかを考えよう。その粒は確かに安価で単純なものである。砕かれ始めると、その力を放つ。
Etiam fides primo simplex videtur: sed si teratur adversis, gratiam suae virtutis effundit; ut alios quoque qui vel audiunt, vel legunt, odore sui compleat. Granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor, et Victor: habebant odorem fidei, sed latebat.
PL 15, 1746C信仰もまた、初めは単純に見える。だが逆境によって砕かれるなら、その徳の魅力を注ぎ出し、聞く者や読む者までも、自らの香りで満たす。カラシナの粒とは、我々の殉教者フェリクス、ナボル、ウィクトルである。彼らは信仰の香りを持っていたが、それは隠れていた。
Venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut jure dicatur: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) .
PL 15, 1746C迫害が来た。彼らは武器を置き、首を垂れ、剣に砕かれて、全世界の果てにわたって殉教の魅力を撒き散らした。それゆえ、こう言われるのはもっともである。「その響きは全地に出て行った」(詩篇18:5)。
Liber VII, Caput CLXXIX
第7巻 第CLXXIX章PL 15, 1746DSed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. Ipse Dominus granum est sinapis. Erat integer ab injuria: sed eum velut granum sinapis qui non attriverat populus, nesciebat. Teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) .
PL 15, 1746Dしかし信仰は、あるときは砕かれ、あるときは押され、あるときは蒔かれる。主自身がカラシナの粒である。損なわれることなく完全であったが、民は、まだ砕いたことのないカラシナの粒のように、彼を知らなかった。彼は砕かれることを望んだ。それは、我々が「実に我々は、神に対するキリストの善い香りである」と言うためである(二コリント2:15)。
Comprimi maluit; unde et Petrus dixit: Comprimunt te turbae (Luc. VIII, 45) . Seminari maluit velut granum quod acceptum homo misit in hortum suum; in horto enim Christus et captus et sepultus: in horto crevit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: Sicut arbor mali inter ligna silvae: ita frater meus inter medium filiorum (Cant. II, 3) .
PL 15, 1747A彼は押されることを望んだ。それゆえ、ペトロも言った。「群衆が汝を押している」(ルカ8:45)。また、人が取って自分の園に蒔いた粒のように、蒔かれることを望んだ。実に、園においてキリストは捕らえられ、葬られた。園において育ち、そこで復活もし、木となった。「森の木々のあいだのリンゴの木のように、私の兄弟は子らのただ中にいる」と書かれているとおりである(雅歌2:3)。
Liber VII, Caput CLXXX
第7巻 第CLXXX章PL 15, 1747AErgo et tu semina in horto tuo Christum. Hortus utique locus plenus est florum et fructuum diversorum, in quo gratia tui operis effloreat, et multiplex odor variae virtutis exhalet. Ibi ergo sit Christus, ubi fructus est. Semina Dominum Jesum.
PL 15, 1747Aそれゆえ、あなたもあなたの園にキリストを蒔け。園とは、さまざまな花と実に満ちた場所であり、そこであなたの働きの魅力が花咲き、多様な徳の幾重もの香りが立ちのぼる。それゆえ、実のあるところにキリストがあるようにせよ。主イエスを蒔け。
Granum est cum comprehenditur, arbor est cum resurgit, arbor mundum obumbrans. Granum est cum sepelitur in terra, arbor est cum elevatur ad coelum.
PL 15, 1747A捕らえられるときは粒であり、甦るときは木である。世を陰で覆う木である。地に葬られるときは粒であり、天に上げられるときは木である。
Liber VII, Caput CLXXXI
第7巻 第CLXXXI章PL 15, 1747BPreme etiam cum Christo, et semina fidem. Premitur fides, cum crucifixum credimus Christum.
PL 15, 1747Bあなたも、キリストとともに押し、そして信仰を蒔け。我々が、十字架につけられたキリストを信じるとき、信仰は押される。
Pressit fidem Paulus, cum diceret: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans vobis mysterium Dei; neque enim judicavi me scire quid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1 et 2) .
PL 15, 1747Bパウロは信仰を押した。こう言ったときである。「兄弟たちよ、私も汝らのもとに来たとき、言葉や知恵の卓越をもって来たのではなく、神の奥義を汝らに宣べ伝えた。私は、汝らのあいだでイエス・キリスト、しかもこの十字架につけられた者のほかは、何も知らないと決めたからである」(一コリント2:1、2)。
Et quia docuit premere fidem, docuit et levare, dicens: Nunc enim crucifixum jam non novimus Christum (II Cor. V, 16) . Seminamus autem fidem, cum ex Evangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in Domini passionem.
PL 15, 1747Bそして、信仰を押すことを教えたので、持ち上げることも教えた。「実に今や我々は、十字架につけられたキリストをもはや知らない」と言ってである(二コリント5:16)。我々が信仰を蒔くのは、福音書および使徒と預言者の朗読から、主の受難を信じるときである。
Seminamus ergo fidem, cum eam velut mollito et subacto solo Dominicae carnis operimus; ut quasi vapore et compressu sacri corporis fides se ipsa disseminet.
PL 15, 1747Bそれゆえ、我々が信仰を蒔くのは、いわば和らげられ耕された土のような主の肉で、それを覆うときである。それは、聖なる体の熱と圧によって、信仰がおのずと広がるようにするためである。
Qui enim crediderit factum hominem Dei Filium, credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis, credit ascendisse pro nobis. Semino ergo fidem, cum sepulturam ejus intersero.
PL 15, 1747C神の子が人となったと信じる者は、我々のために死んだと信じ、我々のために甦ったと信じ、我々のために昇ったと信じる。それゆえ私は、その葬りを〔信仰の〕あいだに差し入れるとき、信仰を蒔くのである。
Liber VII, Caput CLXXXII
第7巻 第CLXXXII章PL 15, 1747CVis scire granum Christum, et seminatum Christum? Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Joan. XII, 24) . Ergo non erravimus, quia diximus quod ipse jam dixerat.
PL 15, 1747Cキリストが粒であり、キリストが蒔かれたことを知りたいか。「一粒の麦が地に落ちて死ななければ、それだけで残る。だが死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12:24)。それゆえ、我々は誤らなかった。彼自身がすでに言ったことを、我々が言ったからである。
Est autem et granum tritici; quia confirmat cor hominis: et granum sinapis; quia cor hominis accendit.
PL 15, 1747Cしかしそれは麦の粒でもある。人の心を強めるからである。またカラシナの粒でもある。人の心を燃え立たせるからである。
Et licet ad omnia utrumque conveniat; videtur tamen granum tritici, cum de ejus resurrectione tractatur: panis enim Dei est, qui de coelo descendit (Joan. VI, 33) ; eo quod Verbum Dei, et resurrectionis exemplum mentes alat, spem acuat, firmet affectum: granum autem sinapis; eo quod amarior et acrior sermo sit de Domini passione: amarior ad flendum, acrior ad commovendum.
PL 15, 1747Cそして、両者はあらゆる点に当てはまるとしても、その復活が論じられるときには麦の粒に見える。「神のパンとは、天から降るものである」(ヨハネ6:33)からである。神の言葉と復活の模範が、精神を養い、希望を研ぎ澄まし、情をしっかりさせるからである。他方、カラシナの粒に見えるのは、主の受難についての言葉がより苦く、より鋭いからである。苦いのは泣かせるため、鋭いのは動かすためである。
Itaque cum audimus et legimus jejunasse Dominum (Matth. IV, 2) , sitisse Dominum (Joan. IV, 7) , lacrymasse Dominum (Joan. XI, 35) , vapulasse Dominum, dicentem quoque eum sub tempore passionis: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) ; velut succo amarioris sermonis increpiti, dulciores justo voluptatum suavitates corporalium temperamus. Ergo qui seminat granum sinapis, seminat regnum coelorum.
PL 15, 1747Dそれゆえ、主が断食したこと(マタイ4:2)、渇いたこと(ヨハネ4:7)、涙を流したこと(ヨハネ11:35)、打たれたことを聞き、また読むとき、そして受難のときに「目を覚まして祈れ、汝らが誘惑に陥らないために」と言ったこと(マタイ26:41)を聞くとき、我々は、いわばより苦い言葉の汁に責められて〔底本は increpiti。increpati と読む〕、体の快楽のあまりに甘美な甘さを和らげる〔ミーニュの脚注は、いくつかの写本が dulciore musto voluptatum suavitatem と読む、とする〕。それゆえ、カラシナの粒を蒔く者は、天の国を蒔くのである。
Liber VII, Caput CLXXXIII
第7巻 第CLXXXIII章PL 15, 1748ANe despicias hoc granum sinapis: Minimum quidem est omnibus seminibus, fit autem cum creverit, majus omnibus oleribus (Matth. XIII, 32) . Si granum sinapis Christus, quemadmodum Christus aut minimus est, aut crescit?
PL 15, 1748Aこのカラシナの粒を侮るな。「あらゆる種のうちで最も小さいが、育つと、あらゆる野菜よりも大きくなる」(マタイ13:32)。もしカラシナの粒がキリストであるなら、キリストはどうして、最も小さくもあり、成長もするのか。
Verum non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. Vis scire minimum? Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Esai. XIII, 2) . Disce maximum: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) .
PL 15, 1748Aだが彼は、本性によってではなく、姿によって再び大きく成長するのである。最も小さいことを知りたいか。「我々は彼を見たが、彼には姿も麗しさもなかった」(イザヤ13:2)〔底本の引照のまま。この句はイザヤ53:2〕。最も大きいことを学べ。「人の子らにまさって姿が美しい」(詩篇44:3)。
Etenim ille qui non habebat speciem neque decorem, excellentior factus est angelis, ultra omnem gloriam prophetarum, quos infirmus Israel velut olera manducaverat; panem enim quo corda firmantur, alterum refutaverat, alterum non acceperat.
PL 15, 1748A実に、姿も美しさもなかったあの者は、天使たちにまさる者となり、あらゆる預言者の栄光を超えるに至った。弱いイスラエルは、その預言者たちを野菜のように食べていた。心を強めるパンを、一方は退け、他方は受け取らなかったのである〔alterum…alterum が何と何を指すかは定かでない。一方・他方と直訳した〕。
Liber VII, Caput CLXXXIV
第7巻 第CLXXXIV章PL 15, 1748BSemen autem Christus, quia semen Abrahae: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16) .
PL 15, 1748Bところで、キリストは種である。アブラハムの種だからである。実際、約束はアブラハムとその種に向けて語られた。多数に向けてのように「諸々の種に」とは言わず、一つに向けてのように「汝の種に」と言う。それはキリストである(ガラテヤ3:16)。
Nec solum semen est Christus, sed etiam minimum omnibus seminibus; quia non venit in regno, non in divitiis, non in istius mundi sapientia.
PL 15, 1748Bしかもキリストはただの種ではなく、あらゆる種のうちで最も小さいものでもある。王権においても、富においても、この世の知恵においても来たのではないからである。
Subito autem velut arbor sublimem suae verticem potestatis effudit, ut dicamus: Sub umbra ejus concupivi, et sedi (Cant. II, 3) . Et frequenter simul, ut arbitror, videbatur et arbor, et granum.
PL 15, 1748Bだが彼は突然、木のように、その権能の高い頂を伸ばした。そこで我々は言う。「その影のもとで私は慕い、座った」(雅歌2:3)。そして、しばしば、私の考えでは、木と粒が同時に見えていた。
Granum est cum dicitur: Nonne hic est filius Joseph fabri (Matth. XIII, 55) ? Sed inter haec verba crevit subito, testantibus Judaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant comprehendere, dicentes: Unde huic ista sapientia (Ibid., 56) .
PL 15, 1748B「これは大工ヨセフの子ではないか」(マタイ13:55)と言われるときは粒である。しかしこれらの言葉のあいだに、彼は突然育った。ユダヤ人たちが、いわば広がった木の枝を捉えることができないと証言したからである。彼らはこう言った。「この者に、この知恵はどこから来たのか」(マタイ13:56)。
Liber VII, Caput CLXXXV
第7巻 第CLXXXV章PL 15, 1748CGranum igitur est figura, arbor est sapientia: in cujus frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio (Psal. CI, 7 et 8) , ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes, tuta jam sede requiescat (II Cor. XII, 4, et I Thess. IV, 16) .
PL 15, 1748Cそれゆえ、粒は象りであり、木は知恵である。その茂る枝に、あのニュクティコラクス〔nycticorax。夜の鳥の名で、何を指すか不詳〕は住まいにおいて、あの孤独なスズメは建物において(詩篇101:7、8)、あの楽園へと奪い去られた者、空中と雲のうちへと奪い去られることになる者は、今や安全な座において休む(二コリント12:4および一テサロニケ4:16)。
Requiescunt etiam potestates et angeli coelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Requievit sanctus Joannes, cum recumberet super pectus Jesu; immo et ipse ejus arboris succo velut ramus extenditur.
PL 15, 1748C能天使たちも天の天使たちも、霊の業によって飛び立つにふさわしかった者たちもみな休む。聖ヨハネは、イエスの胸にもたれたとき休んだ。いや、彼自身も、あの木の汁によって、いわば枝として伸びている。
Ramus est Petrus, ramus est Paulus posteriora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens.
PL 15, 1748Cペトロは枝であり、パウロも、後ろにあるものを忘れ、前にあるものを求めながら、枝である。
Liber VII, Caput CLXXXVI
第7巻 第CLXXXVI章PL 15, 1748DIn quorum sinus, et quosdam disputationum recessus, qui eramus longe, nos scilicet ex nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo nequitiae spiritalis agitabat, assumptis virtutum remigiis advolamus; ut nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis jam securitate vernantes: eo quod anima nostra gravibus ante, sicut illa mulier, inclinata peccatis, ut passer erepta de laqueo venantium in ramos Domini montesque migravit.
PL 15, 1748D遠くにいた我々、すなわち諸民族から集められ、長いあいだ世の虚空を通じて嵐と霊的な邪悪の旋風に翻弄されてきた我々は、徳という櫂を取って、彼らの懐へ、また議論のいくつかの奥まった所へと飛んでゆく。それは、聖なる者たちの陰がこの世の熱から我々を守り、確かな停泊の安全のうちに、我々が今や春のように萌えるためである。我々の魂は、以前は重い罪のために、あの女のように身をかがめていたが、狩人たちの罠から救い出されたスズメのように、主の枝と山々へと移ったからである。
Itaque ante superfluis observationibus vani, et inani levitate volitantes, nunc jam per fidem Christi soluti manus, et liberi a vinculis sabbatorum, bonis operibus intendimus: et in ipsis epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus; ne liberi a Lege, cupiditatibus serviamus: Lex enim ligavit sibi, ut absolveret cupiditatibus.
PL 15, 1749Aそれゆえ、以前は余計な遵守にとらわれて虚しく、むなしい軽さで飛び回っていた我々は、今やキリストの信仰によって手を解かれ、安息日の縄目から自由になって、善い業に励む。宴においても自由を持ち、無節制を締め出す。律法から自由な者として欲望に仕えることのないようにである。律法は、欲望から解き放つために、〔我々を〕自らに縛ったのである。
Gratia quae minorem abstulit servitutem, multo graviora praecepit. Omnia nobis licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22) ; grave est enim potestate uti, ut sub potestatem recidas. Desiste esse sub Lege, ut virtute supra Legem sis.
PL 15, 1749Aより小さな隷属を取り去った恩寵は、はるかに重い戒めを命じた。「すべてのことは我々に許されているが、すべてが益になるわけではない」(一コリント10:22)。実に、権能を用いて、かえって権能のもとに落ち込むのは重いことである。律法のもとにあることをやめよ。それは、徳によって律法の上に立つためである。
Liber VII, Caput CLXXXVII
第7巻 第CLXXXVII章PL 15, 1749A(Vers. 21.) Cui simile aestimabo regnum Dei? Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum. Haec de requirendis quaestionibus comparatio tantum ambiguitatis offundit, ut diversas habeat sententias plurimorum.
PL 15, 1749A(第21節)「私は神の国を何にたとえようか。パン種に似ている。女がそれを取って、粉の中に隠し、ついに全体が発酵した。」探究すべき問題についてのこの比較は、多くの曖昧さを注ぎ込み、多くの人々の見解がまちまちになるほどである。
Opportune itaque granum tritici supra diximus Christum, quia suberat nobis spiritale fermentum, eoque plerique fermentum Christum putant, quod virtutem attollat acceptam.
PL 15, 1749Bそれゆえ、先に我々が麦の粒をキリストと言ったのは適切だった。霊的なパン種が我々のもとに潜んでいたからである。多くの者は、パン種をキリストとみなす。受け入れられた徳を持ち上げる〔膨らませる〕からである。
Et quia fermentum ex farina, ut non specie generi suo praestat: Christus quoque ex patribus, aequalis corpore, sed divinitate incomparabilis praeeminebat.
PL 15, 1749Bまたパン種は粉から出ながら、見かけではなく〔働きにおいて〕自らの類にまさる。同じように、キリストも父祖たちから出て、体においては等しいが、神性においては比類なく卓越していた。
Igitur sancta Ecclesia quae typo mulieris istius Evangelicae figuratur, cujus farina nos sumus, Dominum Jesum in interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta penetralia calor sapientiae coelestis obducat.
PL 15, 1749Bそれゆえ、あの福音書の女の予型によって象られる聖なる教会は──我々はその粉である──主イエスを我々の精神の奥に隠すがよい。我々の心の秘められた奥の間を、天の知恵の熱が覆うまで。
Liber VII, Caput CLXXXVIII
第7巻 第CLXXXVIII章PL 15, 1749BEt quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse fermentum (Matth. XVI, 33) , congruere visum est ut Dei Filium crederemus absconditum in Lege, adopertum in Prophetis, Evangelicis praedicationibus adimpletum; ut perfectam fidem nobis acquirat ex omnibus, et scriptorum collatione formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus impleatur; ipse enim erat Verbum Dei, atque mysterium quod absconditum est a saeculis et a generationibus: quo nihil potest ad expressionem perennitatis ejus attestatius dici (Coloss. I, 26) .
PL 15, 1749Bそして、マタイにおいて、パン種が三つの量に隠されていると我々は読むので(マタイ16:33)〔底本の引照のまま。この句はマタイ13:33〕、神の子が律法のうちに隠され、預言者たちのうちに覆われ、福音の説教によって満たされたと我々が信じることは、理にかなうと見えた。それは、〔子が〕あらゆるものから完全な信仰を我々のために得させ、書かれたものの比較によって我々のうちに形づくられて、その体である我々のうちで、すべてにおいてすべてとして満たされるためである。実に彼は神の言葉であり、世々と代々から隠されていた奥義である。その永続を言い表すために、これ以上に確かな証言となることは何も言えない(コロサイ1:26)。
Erat enim profecto, ut absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis, praedestinatus ante saecula, servaretur ad gloriam. Haec est autem gloria, ut possimus, fratres, investigare mysterium absconditum a saeculis in Deo. Quod in Deo, utique et ex Deo; neque enim Deus alienae capax potest esse naturae.
PL 15, 1749B実に、それは冒瀆する者たちには隠され、聖なる者たちには現され、世々の前に定められて、栄光のために保たれていたのである。そしてこれが栄光である、兄弟たちよ、すなわち、世々から神のうちに隠されていた奥義を、我々が探り究めうるということである。神のうちにあるものは、必ず神から出たものでもある。神が他の本性を受け入れることはありえないからである。
Liber VII, Caput CLXXXIX
第7巻 第CLXXXIX章PL 15, 1749DNec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur. Itaque discutiamus omnia, et diligentius requiramus. Nemo invenit nisi qui ante quaesierit.
PL 15, 1749D私は、一部の者がこれを、この世について言われたと考えていること、すなわち、律法と預言者と福音において発酵するまで、あらゆる舌が主を告白するまで、ということだと考えていることを、疑っていない。それゆえ、すべてを吟味し、いっそう注意深く探求しよう。先に探した者でなければ、誰も見いださない。
Aedificemus turrim, computemus sumptus Scripturarum, conferamus impensas; ne quis etiam de nostrum aliquo dicat: Hic voluit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30) . Qui aedificat domum, bonum debet jacere fundamentum.
PL 15, 1750A塔を建てよう。聖書の費用を数え、出費を比べよう。我々の誰かについても、「この者は建てようとしたが、成し遂げることができなかった」と言われることのないように(ルカ14:30)。家を建てる者は、善い土台を据えねばならない。
Bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20) ; duobus enim Testamentis fides nostra consurgit: nec injuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectamque fidei esse mensuram, cum ipse dicat Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46) ; quia et in Moyse Dominus est locutus.
PL 15, 1750A善い土台は信仰であり、善い土台とは使徒たちと預言者たちの土台である(エフェソ2:20)。実に、二つの契約から我々の信仰は立ち上がる。どちらにおいても信仰の尺度は等しく、完全であると言う者は、不当なことをしているのではない。主自身が言うからである。「汝らがモーセを信じるなら、私をも信じるであろう」(ヨハネ5:46)。モーセにおいても主が語ったからである。
Bene ergo in utroque perfecta mensura quia perfectus in utroque: et fides utriusque una; quia unius est virtutis et sensus oraculum atque responsum.
PL 15, 1750Aそれゆえ、どちらにおいても尺度が完全であるのは当然である。どちらにおいても〔主が〕完全だからである。そして両者の信仰は一つである。託宣も答えも、一つの力と一つの意味に属するからである。
Liber VII, Caput CXC
第7巻 第CXC章PL 15, 1750AMe tamen sequi juvat quod ipse Dominus docuit fermentum Ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6) ; et cum Apostolus dixerit: Non in fermento nequitiae et malitiae (I Cor. V, 8) , ostenditur quia doctrina fermentum est.
PL 15, 1750Aそれでも私は、主自身が教えたことに従うのを喜ぶ。すなわち、教会のパン種は霊的な教えである。「ファリサイ派の人々のパン種に気をつけよ」(マタイ16:6)と書かれており、また使徒が「邪悪と悪意のパン種によってではなく」(一コリント5:8)と言っているので、教えがパン種であることが示される。
Sed aliud est fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici. Unde et bonis auctoribus acquiescimus, ut dicamus quia Ecclesia renatum hominem qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spirituali.
PL 15, 1750Bだが、ドクムギのパン種と麦のパン種とは別である。それゆえ我々は善き著者たちに同意して言う。教会は、体と魂と霊において成り立つ、再生した人を、霊的なパン種によって聖化する、と。
Sanctificatur enim corpus atque anima, et ipsa gratia spiritalis accipit sanctificationis augmentum; cum per Ecclesiae velut quoddam fermentantis officium, Scripturarumque doctrinam, quae velut coelestium collatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toti homini atque permixtus usus inoleverit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum.
PL 15, 1750B体と魂が聖化され、霊的な恩寵そのものも聖化の増し加わりを受けるからである。それは、教会のいわばパン種を働かせる務めと、聖書の教え──それはいわば天の言葉を比べ合わせることと豊かさによって増し広がる──とによって、全人に注ぎ込まれ混ぜ合わされた習いが根を張るときのことであり、そのとき、それら自身もまた一つのパン種となる。
Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum.
PL 15, 1750Cそれはまさに、この三つが、欲望のいわば等しい秤によって互いに一致し、快楽の均衡のとれた調和が息づくときに生じる。
Liber VII, Caput CXCI
第7巻 第CXCI章PL 15, 1750CHoc igitur Ecclesiae opus non tumultuarium, nec fortuitum, sed diuturna meditatione collatum; ut haec tria unum sint, integra a lege peccati.
PL 15, 1750Cそれゆえ、教会のこの業は、騒々しいものでも偶然のものでもなく、長い黙想によってもたらされたものである。それは、この三つが一つとなり、罪の法則から損なわれないようにするためである。
Cujus sententiae assertorem habemus Apostolum dicentem: Ipse autem Dominus sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus, et anima, et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23) .
PL 15, 1750Cこの見解の保証人として、我々は使徒を持つ。使徒は言う。「主自身が汝らをすべてにおいて聖化するように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの日に、非難されることなく保たれるために」(一テサロニケ5:23)。
Quod per saecularia quidem tentamenta non provenit, nisi fermentum illud cui comparatur regnum coelorum, mulier illa Evangelica abscondat in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Matth. XIII, 33); tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis, animae, et spiritus, sed spiritus quo vivimus omnes in hoc corpore siti: hoc verius quando carnis lascivia non redundat, et anima corporalibus non incurvatur erroribus, ac mensura vivendi in toto homine inoffensa servatur.
PL 15, 1750Cこれは、世俗の試みによっては生じない。天の国がたとえられるあのパン種を、あの福音書の女が三つの粉の量に隠し、全体が発酵するまでおくのでなければ(マタイ13:33)。三つの量とは、すでに述べたように、肉と魂と霊であるが、それは、我々がみなこの体に置かれて生きるその霊においてである。これは、肉の放縦があふれず、魂が体の誤りに屈せず、生き方の尺度が全人において損なわれずに保たれるとき、いっそう真実となる。
Sed quia mensurarum aequalitas sine adjumento Ecclesiae atque doctrinae difficile perseverat; idcirco mulier illa, quae figuram Ecclesiae gerit, tamdiu virtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus, et in gratiam panis coelestis assurgat.
PL 15, 1750Dしかし、尺度の等しさは教会と教えの助けなしには保たれにくいので、教会の象りを帯びるあの女は、内なる人、すなわち心の隠れたあの全体が発酵し、天のパンの恩寵へと立ち上がるまで、霊的な教えの力をそれらに混ぜ続ける。
Bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus, et Apostolus ait: Quia unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17) .
PL 15, 1751A実に、キリストの教えがパン種と呼ばれるのは当然である。キリストがパンであり、使徒が「我々は多くいても、一つのパン、一つの体である」と言うからである(一コリント10:17)。
Liber VII, Caput CXCII
第7巻 第CXCII章PL 15, 1751AFit ergo unum fermentum, quando caro non concupiscit adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem: sed facta carnis mortificamus, et anima ex flatu Dei flatum vitae sumpsisse se conscia, saecularis necessitudinis contagia terrena declinat.
PL 15, 1751Aそれゆえ、肉が霊に逆らって欲せず、霊も肉に逆らって〔欲し〕ず、我々が肉の行いを殺し、魂が、神の息から命の息を受けたと自覚して、世俗の縁故の地上的な汚れを避けるとき、一つのパン種となる。
Unde et Apostolus non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecipit: ut sanctificati per lavacrum regenerationis, veterem hominem cum suis desideriis exuentes, induti novum, qui secundum Christum creatur, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus gradiamur (Coloss. III, 9 et 10) ; quo possit nobis etiam resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere communio: et tunc omnia quae petimus, impetremus (Rom. VI, 4) .
PL 15, 1751Aそこから、使徒は、我々が肉においてではなく霊において歩むように命じる。それは、再生の洗いによって聖化され、古い人をその欲望とともに脱ぎ、キリストにならって創られた新しい人を着て、文字の古さにおいてではなく霊の新しさにおいて歩むためである(コロサイ3:9、10)。そうすれば、復活のときにも、体と魂と霊の損なわれない交わりが我々にとどまりうる。そのとき、我々は願うすべてのことを得るであろう(ローマ6:4)。
Quod plerisque videtur etiam Dominus significasse, dum dicit: Si duobus ex vobis convenerit, super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet vobis a Patre meo, qui in coelis est (Matth. XVIII, 19) .
PL 15, 1751Bこれを、多くの者は、主も意味していたと考える。主がこう言うときである。「汝らのうち二人が地上で、求めるあらゆる事について心を合わせるなら、天にいる私の父から、それは汝らに成る」(マタイ18:19)。
Liber VII, Caput CXCIII
第7巻 第CXCIII章PL 15, 1751BItaque alii duos, animam et corpus accipiunt: alii animam et spiritum; ut si in terra, hoc est, in corpore sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent invicem diversis cupiditatibus, omnia in effectum videantur orata posse deduci.
PL 15, 1751Bそこで、ある者は二つを魂と体と受け取り、ある者は魂と霊と受け取る。もし地において、すなわち体において、魂と霊が互いに一致し、異なる欲望で互いに争わないなら、願ったすべてのことが成就にもたらされうると見えるのである。
Quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis, vel solutis, duo condantur in unum novum hominem, id est, anima et spiritus: Ut oremus spiritu, oremus et mente (I Cor. XIV, 15) .
PL 15, 1751Cそれは、両者が一つとなり、敵意が取り除かれるか解かれて、二つが一つの新しい人、すなわち魂と霊に造り上げられるときに起こる。我々が霊で祈り、精神でも祈るために(一コリント14:15)。
Licet plerique duos populos accipiant, ex Israele et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos; ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est, destruatur. Plerique autem virum et uxorem consentientes sibi studio charitatis accipiunt.
PL 15, 1751Cしかし多くの者は、二つの民と受け取る。すなわち、イスラエルから出た者と諸国民から出た者が、復活のときに一つに集められ、永遠にとどまる完全が成り、部分的なものが廃れるためである。また多くの者は、夫と妻が愛の熱意によって互いに一致することと受け取る。
Liber VII, Caput CXCIV
第7巻 第CXCIV章PL 15, 1751CItaque si in hac vita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur, et fiant unum; ut aequalitatum nulla distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio: nec compositi manebimus; nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur.
PL 15, 1751Cそれゆえ、この生において三つの量が同じパン種のうちにとどまり、発酵して一つになるなら──すなわち等しさのあいだにいかなる隔たりもなく、三つの異なりからなる合成物とも見えないなら──、将来、キリストを愛する者たちには損なわれない交わりが生じ、我々が合成物のままとどまることもない。今は合成されている我々も、一つとなり、一つの実体へと変えられるからである。
Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel injuriis subjacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Joanne: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus: sed scimus quia cum revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) .
PL 15, 1751D復活においては、一つが他より劣ることはない。今、我々のうちで肉の弱さが脆く、本性の体としての状態が、傷に晒されたり、害を受けたり、自らの重みに押されて地の上でより高く足を上げられなかったりするのとは違って、我々は単純な被造物の恩寵〔gratia は恩寵と取った。「好意」「美質」とも読める〕へと形づくられる。ヨハネが言ったことが成就するときである。「愛する者たちよ、今我々は神の子らであるが、まだ何になるかは現されていない。しかし我々は知っている、それが現されるとき、我々は彼に似た者となる」(一ヨハネ3:2)。
Itaque cum Dei natura sit simplex (spiritus enim Deus est), nos quoque in eamdem imaginem figurabimur (II Cor. III, 18) ; ut qualis coelestis, tales et coelestes.
PL 15, 1752Aそれゆえ、神の本性は単純であるから(神は霊だからである)、我々もまた同じ像へと形づくられる(二コリント3:18)。天の者がそうであるように、天の者たちもそうである。
Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 48 et 49) , quam animus noster debet induere.
PL 15, 1752A「それゆえ、我々があの地の者の像を帯びたように、この天の者の像をも帯びよう」(一コリント15:48、49)。その像を、我々の心は着なければならない。
Liber VII, Caput CXCV
第7巻 第CXCV章PL 15, 1752A(Cap. XIV. -- Vers. 2-14.) Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus exstinguebat ardorem.
PL 15, 1752A(第14章第2–14節)それゆえ、ここから最初に、水腫の者が癒される。彼においては、肉のあふれる流出が魂の務めを重くし、霊の熱を消していた。
Deinde docetur humilitas, dum in illo convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum, et correctio emendaret affectum.
PL 15, 1752A次いで、あの婚宴において上座を求める気持ちが戒められることで、謙遜が教えられる。しかし、それは穏やかになされる。説得の人間味が強制の厳しさを退け、道理が説得の効果へと進み、矯正が情を正すようにするためである。
Huic quasi proximo limite humanitas copulatur, quae ita Dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus avaritiae est.
PL 15, 1752Bこれに、いわば隣り合う境として、人間味が結びつく。それは、貧しい者や弱い者に向けられるなら、主の判決の定めによってこのように区別される。お返しをするはずの者たちに対してもてなしの心を持つことは、貪欲の情だからである。
Liber VII, Caput CXCVI
第7巻 第CXCVI章PL 15, 1752B(Vers. 18-21.) Postremum quasi emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum; quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum coeli possit adipisci, cum Dominus dicat: Vende omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21) ; nec ille qui emit boves, cum Elisaeus occiderit, et populo diviserit quos habebat (III Reg. XIX, 21) : et ille qui ducit uxorem, cogitet quae mundi sunt, non quae Dei.
PL 15, 1752B(第18–21節)最後に、いわば兵役を務め終えた者に、財産を軽んじることが俸給として定められる〔quod 以下はその中身を説明する節と取った〕。すなわち、より低い事柄に心を向けて地上の所有地を買い集める者は、天の国を得ることができない。主が「汝のものをすべて売り、私に従え」と言うからである(マタイ19:21)。牛を買う者も得ることができない。エリシャは自分の持っていた牛を屠り、民に分けたからである(列王記三19:21)。そして妻を迎える者は、神のことではなく世のことを思う。
Non quo conjugium reprehendatur, sed quia ad majorem honorem vocetur integritas; quoniam Mulier innupta et vidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) .
PL 15, 1752B結婚が咎められているのではなく、純潔がより大きな名誉へと召されているのである。「夫のない女とやもめは、体も霊も聖となるように、主のことを思う。しかし夫のある女は、夫に気に入られようと、世のことを思う」(一コリント7:34)からである。
Liber VII, Caput CXCVII
第7巻 第CXCVII章PL 15, 1752CSed ut in gratiam, ut supra cum viduis, ita nunc etiam cum conjugibus revertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique ut tria genera hominum a consortio magnae illius coenae aestimemus excludi, gentilium, Judaeorum, haereticorum.
PL 15, 1752Cしかし、先にやもめたちについてそうしたように、いま既婚の者たちとも好意を取り戻すために〔in gratiam revertamur は、既婚の者たちとの好意を取り戻すの意に取った〕、我々は、多くの者が従う意見を避けない。すなわち、三種類の人──異邦人、ユダヤ人、異端者──があの大いなる晩餐の交わりから除かれると考える意見である。
Liber VII, Caput CXCVIII
第7巻 第CXCVIII章PL 15, 1752CEt ideo Apostolus avaritiam dicit esse fugiendam, ne impediti more gentili, iniquitate, malitia, impudicitia, avaritia, ad regnum Christi pervenire nequeamus (Rom. I, 29) .
PL 15, 1752Cそれゆえ使徒は、貪欲を避けねばならないと言う。我々が異邦人の習いに妨げられ、不法、悪意、不品行、貪欲のために、キリストの国に至れないことのないようにである(ローマ1:29)。
Omnis enim immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5) .
PL 15, 1752C「汚れた者、あるいは貪欲な者──それは偶像への隷属である──は誰でも、キリストと神の国において相続分を持たない」(エフェソ5:5)からである。
Liber VII, Caput CXCIX
第7巻 第CXCIX章PL 15, 1752DJudaei autem corporali ministerio juga sibi Legis imponunt, et ideo secundum Prophetam: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, 3) ; Christum enim recepimus, qui cervicibus nostris pietatis suae jugum mite suspendit.
PL 15, 1752Dしかしユダヤ人は、体の務めによって律法の軛を自らに課している。それゆえ預言者に従って、〔我々は言う〕。「彼らの縄目を断ち切り、彼らの軛を我々から投げ捨てよう」(詩篇2:3)。我々はキリストを受け入れたのであり、彼は我々の首に、その慈愛の穏やかな軛を掛けるからである。
Quinque autem juga sunt verborum decem, vel quinque libri veteris legis, de quibus in Evangelio videtur Samaritanae dicere: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV, 18) .
PL 15, 1752D五つの軛とは、十の言葉、あるいは旧い律法の五巻のことである。福音書では、これについてサマリアの女に言っているように見える。「実に汝は五人の夫を持った」(ヨハネ4:18)。
Liber VII, Caput CC
第7巻 第CC章PL 15, 1752DAt vero haeresis velut Eva femineo rigorem fidei tentat affectu, et lubrica facilitate prolabens, lenocinia falsi decoris affectat, intemeratam negligens pulchritudinem veritatis.
PL 15, 1752Dこれに対して異端は、エバのように、女性的な情によって信仰の厳しさを試み、滑りやすい安易さに滑り落ちて、偽りの美しさの甘言を追い求め、真理の汚れなき美しさを顧みない。
Ideo igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi ei quem suae professio vocis excluserit: Dominus autem omnes clementer invitat, sed nos aut desidia nostra, aut error avertit.
PL 15, 1753Aそれゆえ、彼らは〔招きを〕断るのである。自らの声の表明が締め出した者のほかには、国は誰にも閉ざされないからである。主はすべての人を寛大に招くが、我々を遠ざけるのは、自らの怠惰か誤りである。
Liber VII, Caput CCI
第7巻 第CCI章PL 15, 1753AErgo et ille qui villam emit, alienus a regno est; ementes enim atque vendentes Noe, ut legisti, tempore diluvia obruerunt (Luc. XVII, 21) , et ille qui jugum potius legis quam gratiae munus elegit: et ille qui propter ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: Si quis venit ad me et non odit patrem suum, et matrem et uxorem, non potest meus discipulus esse (Luc. XIV, 21) .
PL 15, 1753Aそれゆえ、畑を買った者も国とは無縁である。実に、買う者と売る者を、あなたが読んだとおり、ノアの時代に洪水が呑み込んだ(ルカ17:21)。また、恩寵の賜物よりも律法の軛を選んだ者、妻を迎えるために断る者もそうである。「誰でも、私のもとに来て、自分の父と母と妻を憎まないなら、私の弟子ではありえない」と書かれているからである(ルカ14:21)。
Etenim si propter te Dominus suae renuntiat matri, dicens: Quae est mater mea, aut qui fratres mei (Matth. XII, 48); cur tu Domino tuo cupias anteferre?
PL 15, 1753A実に、あなたのために主が自分の母を捨てるのだとすれば──「私の母とは誰か、私の兄弟とは誰か」と言って(マタイ12:48)──、どうしてあなたは、自分の主よりも〔妻を〕上に置こうと望むのか。
Sed neque ignorare naturam, neque servire naturae Dominus jubet: sed ita indulgere naturae, ut venereris auctorem, nec a Deo parentum amore desciscas.
PL 15, 1753Bしかし主は、本性を知らないことも、本性に仕えることも命じない。創造者を畏敬し、親への愛のために神から離反することのないかぎりで、本性に譲れと命じるのである。
Liber VII, Caput CCII
第7巻 第CCII章PL 15, 1753B(Vers. 21-23.) Itaque post divitum resupina fastidia contulit se ad gentes, jubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum affectum in meliora commutet; ut compleretur illud quod hodie lectum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25) .
PL 15, 1753B(第21–23節)こうして〔主は〕、富める者たちの反り返った傲慢を後にして諸国民のもとへ赴き、善人も悪人も入るよう命じる。善人を増し、悪人の心情を善いものへと変えるためであり、今日読まれたあの言葉が成就するためである。「そのとき、狼と子羊はともに草を食む」(イザヤ65:25)。
Invitat pauperes, debiles, caecos: quo ostenditur nobis quod nullum debilitas corporis excludat a regno, rariusque delinquat cui illecebra desit peccandi: vel quod infirmitas peccatorum per misericordiam Domini remittatur; ut non ex operibus, sed ex fide redemptus a crimine sit, ut qui gloriatur, in Domino glorietur.
PL 15, 1753B貧しい者、弱い者、盲人を招く。これによって我々に示されるのは、体の弱さは誰をも神の国から閉め出さないということ、罪へ誘う魅惑を欠く者はいっそう罪を犯しにくいということ、あるいはまた、罪人たちの弱さは主の慈しみによって赦されるということである。それは、行いによらず信仰によって罪状から贖われた者となり、誇る者は主において誇るためである。
Liber VII, Caput CCIII
第7巻 第CCIII章PL 15, 1753CMittit itaque ad exitus viarum; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores; ut de latioribus viis ad angustam venirent, quae ducit ad vitam.
PL 15, 1753Cそれゆえ〔主は〕道の出口へ遣わす。思慮は出口において称えられるからである。大通りへ遣わす。罪人たちのもとへ遣わしたからであり、それは、より広い道から、生命へ至る狭い道へ来させるためである。
Mittit ad vias, et circa sepes, quod hi videlicet apti sint regno coelorum, qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bonae voluntatis tramite constituti: et qui modo sepis quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norint bona malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritalis, fidei munimen obtendere.
PL 15, 1753C道と垣根の周りへ遣わす。すなわち、現在の欲望に少しも占められず未来へ急ぐ者、善き意志のいわば小径に身を置く者が、天の国に適うからである。そして、荒れ地から耕地を隔て、獣の襲来を防ぐ垣のように、善と悪を見分け、霊的な邪悪の誘惑に対して信仰の守りを差し出すことを心得た者がそうである。
Denique Dominus, ut vineam suam ostenderet fuisse munitam, Et sepem, inquit, circumdedi, et circumfodi eam (Matth. XXI, 33) . Et Apostolus medium parietem sepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis irruperat (Ephes. II, 14) .
PL 15, 1754A実に主は、自らのブドウ畑が守られていたことを示すため、こう言う。「私は垣を巡らし、その周りを掘った」(マタイ21:33)。また使徒は、垣の中の壁、すなわち囲いの連なりを破っていたものが取り除かれたと言う(エフェソ2:14)。
Fides igitur et ratio quaeritur, et quaeritur in plateis, hoc est, in meatibus interioris affectus; quia scriptum est: In plateis tuis diffundantur aquae tuae (Prov. V, 16) .
PL 15, 1754Aそれゆえ信仰と理が求められ、大通りで求められる。すなわち、内なる心情の通い路においてである。「汝の大通りに、汝の水が流れ出よ」と書かれているからである(箴言5:16)。
Liber VII, Caput CCIV
第7巻 第CCIV章PL 15, 1754ANec hoc tamen plenum est, ut aliquis vocatus adveniat, nisi vestem habeat nuptialem, hoc est, fidem habeat et charitatem. Et ideo qui pacem et charitatem non detulerit ad Christi altaria, tolletur ligatis pedibus et manibus, et mittetur in tenebras exteriores.
PL 15, 1754Aしかし、招かれた者が来さえすれば満ち足りるのではない。婚礼の衣を持たねばならず、すなわち信仰と愛を持たねばならない。それゆえ、平和と愛をキリストの祭壇へ携えて来なかった者は、手足を縛られて連れ去られ、外の闇へ投げ込まれる。
Illic erit fletus, et stridor dentium (Matth. XXII, 13) . Quae sunt tenebrae exteriores? Numquid illic quoque carceres aliqui latumiaeque subeundae sunt? Minime.
PL 15, 1754B「そこには泣くことと歯ぎしりがある」(マタイ22:13)。外の闇とは何か。そこにも何か牢獄や石切り場の獄が待ち受けているというのか。決してそうではない。
Sed quicumque extra promissa sunt coelestium mandatorum, in tenebris exterioribus sunt; quia mandata Dei lumen sunt: et quicumque sine Christo est, in tenebris est; quia lumen in tenebris est Christus.
PL 15, 1754Bそうではなく、天の掟の約束の外にいる者はすべて外の闇にいる。神の掟は光だからであり、キリストなしにいる者は闇にいる。キリストは闇の中にある光だからである。
Liber VII, Caput CCV
第7巻 第CCV章PL 15, 1754BErgo neque est corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis.
PL 15, 1754Bそれゆえ、体の歯ぎしりがあるのでもなく、体の炎の永遠の火があるのでもなく、体の虫がいるのでもない。
Sed haec ideo ponuntur, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tamquam cruditatem quamdam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur.
PL 15, 1754Bこれらが置かれているのは、多くの消化不良から熱病も虫も生じるように、人が禁欲のある種の節度を間に挟んで己の罪を消化せず、罪に罪を混ぜ合わせ、古い罪と新しい罪とのいわば消化不良を抱え込むならば、自らの火に焼かれ、自らの虫に食い尽くされるからである。
Unde et Esaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam accendistis vobis (Esai. L, 11) .
PL 15, 1754Cそれゆえイザヤも言う。「汝らの火の光の中を歩め、汝らが自ら燃え立たせた炎の中を」(イザヤ50:11)。
Ignis est quem generat moestitia delictorum: vermis est, eo quod irrationabilis animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae: quae tamquam vermes ex unoquoque nascuntur, tamquam ex corpore peccatoris.
PL 15, 1754C火とは、罪の悲しみが生むものである。虫とは、理性なき魂の罪が、罪ある者の精神と感覚を刺し、良心のいわば内臓を食い荒らすことによる。それらは、いわば罪人の体から生じるように、虫のように一人ひとりから生まれる。
Denique Dominus id per Esaiam declaravit dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me: et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Esai. LXVI, 24) .
PL 15, 1754C実に主は、イザヤを通してこれを明らかにし、こう言った。「彼らは、私に背反した人々の肢体を見る。その虫は死なず、その火は消えない」(イザヤ66:24)。
Liber VII, Caput CCVI
第7巻 第CCVI章PL 15, 1755AStridor quoque dentium prodit indignantis affectum; eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit. (Cap. XV. -- Vers. 4.) Quis ex vobis, inquit, homo qui habet centum oves, et si erraverit una ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et ibit ad illam quae erravit?
PL 15, 1755A歯ぎしりもまた、憤る心情を露わにする。誰もが遅きに失して悔い、遅きに失して呻き、遅きに失して自らに怒るからである。かくも強情な邪悪のうちに罪を犯したことを。(第15章第4節)〔主は〕こう言う。「汝らのうち、百匹の羊を持つ人で、その一匹が迷い出たなら、九十九匹を荒れ野に残して、迷い出た一匹を探しに行かない者があろうか」。
Liber VII, Caput CCVII
第7巻 第CCVII章PL 15, 1755ADidiceras in superioribus ablegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis: sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae judex misericors non negavit.
PL 15, 1755Aあなたは前に、怠慢を遠ざけ、傲慢を避け、献身を身につけ、世の営みに縛られず、滅びゆくものを永続するものより先に置かないことを学んでいた。だが、人間の弱さは、これほど滑りやすい世にあって確かな足取りを保てないので、善き医者は誤りに対してもあなたに治療法を示し、慈しみ深い裁き主は赦しの望みを拒まなかった。
Itaque non otiose sanctus Lucas (Vers. 8 et seq.) ex ordine tres parabolas posuit: ovis quae perierat, et inventa est: drachmae quae perierat, et inventa est: filii qui erat mortuus, et revixit; ut triplici remedio provocati, vulnera nostra curemus; spartum enim triplex non corrumpetur.
PL 15, 1755Bそれゆえ聖ルカは、理由なくではなく(第8節以下)、順序立てて三つのたとえを置いた。失われて見つかった羊、失われて見つかったドラクマ、死んでいたが生き返った息子である。三重の治療に促されて我々の傷を癒すためであり、三つ撚りのスパルト〔エスパルト草の縄〕は朽ちないからである。
Liber VII, Caput CCVIII
第7巻 第CCVIII章PL 15, 1755BQui sunt isti, pater, pastor, mulier? Nonne Deus Pater, Christus pastor, mulier Ecclesia? Christus te suo corpore vehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit Ecclesia, recipit Pater. Quasi pastor revehit, quasi mater inquirit, quasi pater vestit.
PL 15, 1755Bこれらは誰か。父、牧者、女である。神が父、キリストが牧者、女が教会ではないか。あなたの罪を自らに引き受けたキリストが、あなたを自らの体で運ぶ。教会は探し、父は迎え入れる。牧者のように連れ戻し、母のように探し求め、父のように衣を着せる。
Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Singula singulis quadrant: redemptor subvenit, Ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. Eadem divini operis misericordia, sed diversa pro meritis nostris gratia.
PL 15, 1755C第一は慈しみ、第二は執り成し、第三は和解である。それぞれがそれぞれに当てはまる。贖い主は助けに来、教会は執り成し、創り主は和解する。神のわざの慈しみは同じだが、我々の功績に応じて恩寵は異なる。
Ovis a pastore lassa revocatur: drachma quae perierat, invenitur: ad Patrem filius suis vestigiis redit, et plena condemnati erroris regreditur poenitentia. Unde bene scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 8) . Quae sunt ista jumenta?
PL 15, 1755C羊は疲れ果てて牧者に呼び戻される。失われたドラクマは見つけられる。息子は自らの足跡をたどって父のもとへ帰り、断罪された誤りへの悔い改めに満ちて戻る。それゆえ、こう書かれているのは適切である。「主よ、汝は人も家畜も救う」(詩篇35:8)。これらの家畜とは何か。
Dixit propheta: Semen Israel in semen hominum, et Juda in semen animalium (Jerem. XXXI, 27) . Itaque Israel quasi homo salvatur, quasi ovis Juda colligitur. Malo ergo filius esse, quam ovis; ovis enim a pastore repetitur, a Patre Filius honoratur.
PL 15, 1755C預言者は言った。「イスラエルの種は人の種に、ユダは獣の種に」(エレミヤ31:27)。それゆえイスラエルは人として救われ、ユダは羊のように集められる。だから私は、羊であるよりも息子でありたい。羊は牧者から連れ戻されるが、息子は父から尊ばれるからである。
Liber VII, Caput CCIX
第7巻 第CCIX章PL 15, 1755DGaudeamus igitur, quoniam ovis illa quae perierat in Adam, levatur in Christo. Humeri Christi, crucis brachia sunt. Illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis cervice requievi.
PL 15, 1755Dそれゆえ喜ぼう。アダムにおいて失われたあの羊が、キリストにおいて担い上げられたのだから。キリストの肩とは、十字架の腕である。そこに私は自らの罪を降ろし、あの高貴な磔刑台の首筋の上で憩った。
Ovis illa genere est una, non specie: Omnes enim unum corpus sumus, sed multa membra (I Cor. X, 17) ; et ideo scriptum est: Vos autem corpus estis Christi, et memora ex membris ejus (Ibid., 15) .
PL 15, 1755Dあの羊は類としては一つであり、種としては一つではない。「我々はみな一つの体であるが、多くの肢体である」(一コリント10:17〔底本の引照のまま。この言葉は一コリント12:12・20にある〕)。それゆえ、「汝らはキリストの体であり、その肢体のうちの肢体である」〔底本は memora。membra と読む〕(一コリント10:15〔底本の引照のまま。この言葉は一コリント12:27にある〕)と書かれている。
Venit itaque Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10) ; omnes scilicet; Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .
PL 15, 1756Aそれゆえ「人の子は、失われたものを救うために来た」(ルカ19:10)。すなわち、すべての人をである。「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」(一コリント15:22)。
Liber VII, Caput CCX
第7巻 第CCX章PL 15, 1756ADives igitur pastor cujus omnes nos centesima portio sumus. Habet Angelorum, habet Archangelorum, Dominationum, Potestatum, Thronorum, aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit.
PL 15, 1756Aそれゆえ牧者は富んでいる。我々はみな、その百分の一にすぎない。彼は天使、大天使、主天使、能天使、座天使、そのほか数えきれない群れを持ち、それらを山々に残してきた。
Qui quoniam sunt rationabiles, non immerito hominum redemptione laetantur. Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam. Et tu igitur esto angelis laetitiae, gaudeant de reditu tuo.
PL 15, 1756A彼らは理性ある者であるから、人の贖いを喜ぶのは当然である。さらにこのこともまた、正直さへの励みとなろう。すなわち、各人が、自らの回心は天使たちの集いに喜ばれると信じるならば、〔各人は〕その庇護を求めるか、その怒りを恐れるかしなければならないのだから。それゆえ、あなたも天使たちの喜びとなれ。あなたの帰還を彼らが喜ぶように。
Liber VII, Caput CCXI
第7巻 第CCXI章PL 15, 1756BNon otiosum etiam quod mulier illa drachma laetatur inventa. Non mediocris haec drachma est, in qua principis est figura. Et ideo imago regis, census Ecclesiae est. Oves sumus, oremus ut super aquam refectionis nos collocare dignetur.
PL 15, 1756Bあの女がドラクマを見つけて喜ぶのも、理由のないことではない。このドラクマは並のものではなく、そこには君主の像がある。それゆえ王の像は教会の財産である。我々は羊である。憩いの水のほとりに我々を置いてくれるよう、祈ろう。
Oves, inquam, sumus, petamus pascua: drachmae sumus, habeamus pretium: filii sumus, festinemus ad Patrem.
PL 15, 1756B我々は羊である、と私は言う。牧場を求めよう。我々はドラクマである。価値を持とう。我々は息子である。父のもとへ急ごう。
Liber VII, Caput CCXII
第7巻 第CCXII章PL 15, 1756BNec vereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis terrenis prodegimus voluptatibus, quod Pater in filios quem habebat, thesaurum contulit. Fidei census numquam exinanitur: licet totum dederit, totum habet; quia quod donavit, non amittit.
PL 15, 1756B我々が受けた霊的な品位の財産──父が自らの持っていた宝として子らに授けたもの〔quem は後の thesaurum を受けると取った〕──を地上の快楽に浪費してしまったからといって、恐れるまい。信仰の財産は決して空にならない。すべてを与えても、すべてを持つ。与えたものを失わないからである。
Nec vereare, ne te non recipiat: Non enim delectatur Deus perditione vivorum (Sap. I, 13) : etiam occurrens venienti tibi cadet supra collum: Dominus enim erigit allisos (Psal. CXLV, 8) . Osculum dabit quod est pignus pietatis et amoris.
PL 15, 1756Bあなたを迎え入れないのではと恐れてはならない。「神は生ける者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。来るあなたを迎えに走り、首にまで倒れかかる。「主は打ち砕かれた者を立ち上がらせる」(詩篇145:8)からである。口づけを与える。それは敬虔と愛の証しである。
Stolam, annulum, calceamenta proferri jubebit. Tu adhuc injuriam metuis, ille restituit dignitatem: tu supplicium vereris, ille osculum defert: tu convicium times, adornat ille convivium. Sed jam ipsam parabolam discutiamus.
PL 15, 1756C〔父は〕長衣、指輪、履物を持って来させるよう命じるだろう。あなたはなおも侮辱を恐れているが、彼は品位を回復させる。あなたは処罰を恐れるが、彼は口づけをもたらす。あなたは罵りを恐れるが、彼は宴を整える。だが今や、このたとえそのものを検討しよう。
Liber VII, Caput CCXIII
第7巻 第CCXIII章PL 15, 1756C(Vers. 11, 12.) Homo quidam habuit duos filios, et dixit illi adolescentior: Da mihi portionem substantiae. Vides quod divinum patrimonium petentibus datur. Nec putes culpam patris, quod adolescentiori dedit: nulla Dei regno infirma aetas, nec fides gravatur annis.
PL 15, 1756C(第11、12節)「ある人に二人の息子がいた。年若い方が彼に言った。『私に財産の分け前をくれ』」。あなたは、神の財産が求める者たちに与えられることを見る。年若い方に与えたことを、父の咎と思ってはならない。神の国にとって弱すぎる年齢はなく、信仰は年月に煩わされない。
Ipse certe se judicavit idoneum qui poposcit. Atque utinam non recessisset a patre, impedimentum nescisset aetatis: sed posteaquam domum patriam derelinquens peregre profectus est, coepit egere. Merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab Ecclesia. Posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens,
PL 15, 1756D求めた者は、確かに自らをふさわしいと判断したのである。そして、彼が父から離れさえしなければ、年齢の妨げを知らずに済んだであろう。だが、故郷の家を捨てて遠くへ旅立ってから、乏しくなり始めた。それゆえ、教会から離れた者が財産を浪費したのは当然である。〔福音書は〕言う。「故郷の家を捨てて」〔この句は次の段落の頭の聖句「遠い地方へ旅立った」へ続く〕。
Liber VII, Caput CCXIV
第7巻 第CCXIV章PL 15, 1757A(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam. Quid enim longinquius quam a se recedere; nec regionibus, sed moribus separari: studiis discretum esse, non terris; et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, divortia habere factorum?
PL 15, 1757A(第13節)「遠い地方へ旅立った」。実に、自分自身から離れることより遠いことがあろうか。地方によってではなく振る舞いによって隔てられ、土地によってではなく関心によって切り離され、いわば世の奢侈の熱が間に流れ込んで、行いの別れ道を持つことより遠いことがあろうか。
Etenim qui se a Christo separat, exsul est patriae, civis est mundi. Sed nos non sumus advenae atque peregrini, sed cives sumus sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19) ; qui enim eramus longe, facti sumus prope in sanguine Christi (Ibid., 13) .
PL 15, 1757A実に、キリストから己を切り離す者は、故郷を失った亡命者であり、世の市民である。だが我々は、寄留者でも旅人でもなく、「聖なる者たちと同じ市民、神の家の者」である(エフェソ2:19)。「かつて遠くにいた我々は、キリストの血によって近くなった」(エフェソ2:13)。
Non invideamus de longinqua regione remeantibus; quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet dicens: Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2) .
PL 15, 1757A遠い地方から帰る者たちを妬まないようにしよう。我々もまた遠い地方にいたからである。イザヤが教えるとおりである。「死の影の地に座していた者たちに、光が昇った」(イザヤ9:2)。
Regio ergo longinqua, umbra est mortis: nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra vivimus Christi. Et ideo dicit Ecclesia: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant. II, 3) . Ille igitur vivendo luxuriose consumpsit omnia ornamenta naturae.
PL 15, 1757Bそれゆえ遠い地方とは、死の影である。だが我々は、我々の顔の前の霊である主キリストの影のうちに生きている。それゆえ教会は言う。「その影のうちで私は慕い、座った」(雅歌2:3)。さて彼は、放埒に生きて、自然のあらゆる飾りを使い果たした。
Unde tu qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem ejus, noli eam irrationabili foeditate consumere.
PL 15, 1757Bそれゆえ、神の像を受け、神の似姿を持つあなたよ、それを理性なき汚れによって使い果たしてはならない。
Opus Dei es, noli ligno dicere: Pater meus es tu (Jerem. II, 27) ; ne accipias similitudinem ligni; quia scriptum est: Similes fiant illis, qui faciunt ea (Psal. CXIII, 8) .
PL 15, 1757Bあなたは神のわざである。木に向かって「汝は私の父」と言ってはならない(エレミヤ2:27)。木の似姿を受けないためである。「これを造る者は、これに似た者となれ」と書かれているからである(詩篇113:8)。
Liber VII, Caput CCXV
第7巻 第CCXV章PL 15, 1757B(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam. Fames non epularum, sed bonorum operum atque virtutum, quae sunt miserabiliora jejunia. Etenim qui recedit a verbo Dei, esurit: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) .
PL 15, 1757B(第14節)「その地方に飢饉が起こった」。飢饉とは、饗宴の食物のではなく、善い行いと徳の飢えであり、これはいっそう惨めな断食である。実に、神の言葉から離れる者は飢える。「人はパンのみによって生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」(マタイ4:4)。
Qui recedit a fonte, sitit: qui recedit a thesauro, eget: qui recedit a sapientia, hebetatur: qui recedit a virtute, dissolvitur. Merito ergo iste egere coepit, quia thesauros sapientiae et scientiae Dei, divitiarumque coelestium altitudinem dereliquit.
PL 15, 1757C泉から離れる者は渇き、宝から離れる者は乏しくなり、知恵から離れる者は鈍くなり、徳から離れる者は崩れる。それゆえ、この者が乏しくなり始めたのは当然である。神の知恵と知識の宝、天の富の高みを捨てたからである。
Egere ergo ideo coepit, et famem pati, quia nihil prodigae satis est voluptati. Semper famem patitur sui, qui alimentis perpetuis nescit impleri.
PL 15, 1757Cそれゆえ彼が乏しくなり始め、飢えに苦しんだのは、浪費する快楽にとっては何ものも十分でないからである。絶えざる糧で満たされることを知らない者は、常に自らへの飢えに苦しむ。
Liber VII, Caput CCXVI
第7巻 第CCXVI章PL 15, 1757C(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium. Qui enim haeret, in laqueo est. Et videtur civis iste princeps esse istius mundi. Denique ad villam ejus mittitur quam emit, qui excusat a regno.
PL 15, 1757C(第15節)「そこで彼は出かけて行き、市民の一人に身を寄せた」。実に、身を寄せる者は罠にかかっている。そしてこの市民は、この世の君主であると見える。実に、神の国を辞退する者は、その市民の農場、すなわち自らが買った農場へと遣わされる〔ルカ14:18 の、農場を買ったと言って招きを断る者を踏まえる〕。
Et pascit porcos: illos utique in quos petit diabolus introire, quos praecipitat in mare istius mundi, in sordibus ac fetore viventes. (Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
PL 15, 1757Dそして豚を飼う。悪魔が入ることを求めたあの豚である。汚物と悪臭のうちに生きるそれらを、悪魔はこの世の海へと突き落とす。(第16節)〔ルカは〕こう言う。「彼はイナゴ豆で自分の腹を満たしたいと願っていた」。
Liber VII, Caput CCXVII
第7巻 第CCXVII章PL 15, 1757DNeque enim alia cura est luxuriosis, nisi ut ventrem suum impleant, quorum Deus venter est (Philip. III, 19) .
PL 15, 1757D放埒な者たちには、己の腹を満たすこと以外の関心はない。「彼らの神は腹である」(フィリピ3:19)。
Quis autem aptior hujuscemodi hominibus cibus, quam is qui siliquae modo intus inanis, foris mollis est: quo corpus non reficitur, sed impletur; ut fit magis oneri, quam usui?.
PL 15, 1758Aこのような人々に、イナゴ豆のように中は空で外は柔らかい食物にまさる、ふさわしい食物があろうか。それによって体は養われず、膨らまされ、益というよりむしろ重荷となる。
Liber VII, Caput CCXVIII
第7巻 第CCXVIII章PL 15, 1758ASunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro exili virtute inanium hominum, sermonumque jactantia, qui nihil prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione, et quodam sonoro facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes. Sed haec diuturna oblectamenta esse non possunt; et ideo,.
PL 15, 1758A豚を悪霊の群れと解し、イナゴ豆を空虚な人々の乏しい徳と言葉の誇りと解する者たちがいる。彼らは何の益ももたらし得ず、哲学の空しい惑わしと、雄弁の響きのよい喝采によって、有用さよりもむしろ見せびらかしを示している。だが、これらは長続きする喜びにはなり得ない。それゆえ、〔文は次の段落の頭の聖句「誰も彼に与えなかった」へ続く〕
Liber VII, Caput CCXIX
第7巻 第CCXIX章PL 15, 1758ANemo illi dabat; erat enim in regione illius, qui neminem habet; quia eos qui sunt, non habet. Omnes quippe gentes in nihilo aestimantur (Esai. XL, 15): solus autem Deus est qui vivificat mortuos, Et vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17) .
PL 15, 1758A「誰も彼に与えなかった」。彼は、誰をも持たない者の地にいたからである。存在する者たちを持たないのである。「実にあらゆる諸国民は無に等しいと見なされる」(イザヤ40:15)。だが、死者を生かし、「存在しないものを存在するもののように呼ぶ」のは、神のみである(ローマ4:17)。
Liber VII, Caput CCXX
第7巻 第CCXX章PL 15, 1758B(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant! Bene in se revertitur, qui a se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit: et qui recedit a Christo, se sibi abdicat.
PL 15, 1758B(第17節)「我に返って言った。『私の父の雇い人たちは、何と多くのパンにあふれていることか』」。自分から離れた者が自分に帰るのは善いことである。実に、主へ立ち帰る者は自らを自らに返し、キリストから離れる者は自らを自らから勘当する。
Mercenarii autem qui sunt, nisi qui ad mercedem serviunt, qui sunt ex Israel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes, nec virtutis gratia, sed utilitatis studio provocati?
PL 15, 1758B雇い人とは誰か。報酬のために仕える者、イスラエルに属する者たちでなくて誰か。善いことを正直さへの熱意によって追い求めるのでも、徳のゆえにでもなく、利益への熱意に促されている者たちである。
At vero filius qui habet Spiritus sancti pignus in corde, saecularis mercedis lucella non quaerit, quibus serviat. Haeredes sunt etiam mercenarii qui conducuntur ad vineam.
PL 15, 1758Bだが、心に聖なる霊の保証を持つ息子は、世の報酬というわずかな利益、それに仕えるためのものを求めない。ブドウ畑に雇われる雇い人もまた、相続人である。
Bonus mercenarius Petrus, Joannes, Jacobus, quibus dicitur: Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19) . Isti non siliquis, sed panibus abundant. Denique collegerunt fragmentorum cophinos duodecim (Matth. XIV, 20) .
PL 15, 1758C善い雇い人は、ペトロ、ヨハネ、ヤコブである。彼らに言われる。「来たれ。私は汝らを人を漁る者にしよう」(マタイ4:19)。彼らはイナゴ豆ではなくパンにあふれている。実に、彼らは砕片の籠を十二集めた(マタイ14:20)。
O Domine Jesu, si nobis auferas siliquas, et panes tribuas! Tu enim dispensator in domo es Patris. O si nos quoque mercenarios digneris conducere, licet sero venientes!
PL 15, 1758Cああ主イエスよ、我々からイナゴ豆を取り去り、パンを与えてくれ。汝は父の家の管理人だからである。ああ、遅れて来た者であっても、我々をも雇い人として雇ってくれ。
Nam et undecima conducis hora (Matth. XX, 9) , et aequalem dignaris mercedem solvere, aequalem mercedem vitae, non gloriae; neque enim omnibus reposita est corona justitiae, sed ei qui potest dicere: Certamen bonum certavi (II. Tim. IV, 7.) .
PL 15, 1758C実に汝は、第十一の時にも雇い(マタイ20:9)、同じ報酬を支払うことを良しとする。生命の報酬は等しく、栄光の報酬は等しくない。正義の冠は、すべての人に蓄えられているのではなく、「私は善い戦いを戦った」と言える者に蓄えられているからである(二テモテ4:7)。
Liber VII, Caput CCXXI
第7巻 第CCXXI章PL 15, 1758CQuod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio quosdam dicere quod ad mortem sibi lavacri gratiam, vel poenitentiam reservent. Primum qui scis an nocte proxima, tua a te anima reposcatur? Deinde cur putas otioso tibi omnia posse deferri?
PL 15, 1758Cこのことを見過ごすべきでないと私が考えたのは、洗礼の恩寵や悔い改めを死のときまで取っておくと言う者たちがいるのを知っているからである。第一に、今夜にもあなたの魂があなたから求め返されるかどうか、あなたは何によって知るのか。次に、なぜあなたは、怠けているあなたにすべてが与えられ得ると考えるのか。
Pone unam gratiam, unam esse mercedem; diversum tamen bravium victoriae est, ad quod se non frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae, bravium tamen ut comprehenderet sequebatur (Philip. XXXIII, 14) ; quia sciebat etsi par esset merces gratiae, palmam tamen esse paucorum.
PL 15, 1758D仮に恩寵は一つ、報酬は一つとせよ。それでも勝利の褒賞は別である。パウロはそれを目指して、無駄にではなく身を伸ばした。彼は恩寵の報酬を受けたのちも、それでもなお褒賞を捕らえようと追い求めた(フィリピ33:14)〔底本の章番号は33。フィリピ3:14に当たる〕。恩寵の報酬が等しくとも、勝利の棕櫚は少数の者のものだと知っていたからである。
Liber VII, Caput CCXXII
第7巻 第CCXXII章PL 15, 1759AEt quoniam in vineam Domini venimus, non vacui recedamus: juvat enim fructus legere, mercenarios ejus videre.
PL 15, 1759Aそして我々は主のブドウ畑に来たのだから、空手で去るまい。実を摘み、その雇い人たちを見ることは喜ばしいからである。
Quid enim sibi vult quod una die diversis horis conducuntur operarii (Matth. XX, 1 et seq.) , nisi quia mille anni in oculis Domini, sicut dies hesterna quae praeteriit, et hora in nocte (Psal. LXXXIX, 4) ?
PL 15, 1759A実に、一日のうちに異なる時刻に労働者たちが雇われる(マタイ20:1以下)とは、何を意味するのか。「千年は主の目に、過ぎ去った昨日の日のようであり、夜の一時のようである」(詩篇89:4)ということでなくて何であろうか。
Quae est nox, nisi quae praecessit, ut dies appropinquaret? Et bene hora in nocte, quia mille anni sicut dies una (II Pet. III, 8) . Novit vim diei hujus ille qui dixit: Jesus Christus heri et hodie, ipse est et in saecula (Hebr. XIII, 8) .
PL 15, 1759A夜とは何か。昼が近づくように先立った〔時〕でなくて何か。「夜の一時」と言うのはもっともである。「千年は一日のようである」からだ(二ペトロ3:8)。この日の力を知っていたのは、こう言った者である。「イエス・キリストは昨日も今日も、また世々に至るまで同じである」(ヘブライ13:8)。
Scivit et ille diem esse multiplicem, qui scripsit: Hic dies generationis coeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri (Gen. II, 4) .
PL 15, 1759A日が多様であることを、こう書いた者もまた知っていた。「これは天と地の誕生の日、それらが造られたときである。神が天と地を造り、野のあらゆる青草を造った日に」(創世記2:4)。
Cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno die omnia facta complexus est, totum mundi tempus ostendens in conspectu Domini tamquam diem unum; eo quod ex incompositis atque tenebrosis forma istius mundi, divini operis claritate processerit.
PL 15, 1759B実に彼は、先に七日を描いておきながら、のちにはすべてが造られたことを一日に包括し、世の全時が主の目の前では一日のようであることを示したのである。それは、この世の形が、整わず闇に包まれたものから、神のわざの輝きによって現れ出たからである。
Ergo si dies totum tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas: aut ipsa saecula horae sunt.
PL 15, 1759Bそれゆえ、日が世の全時であるならば、世々の中にもその時刻があることになる。あるいは、世々そのものが時刻である。
Horae autem diei duodecim sunt; unde bene in mysterio dies Christus, cujus apostoli duodecim, qui coelesti lumine distinctis in se gratiae vicibus refulserunt.
PL 15, 1759B日の時刻は十二である。それゆえ、奥義においては、キリストが日であるのは当然であり、その使徒は十二人であって、彼らは、恩寵の巡りが自らのうちに区分されて、天の光によって輝き返した。
Liber VII, Caput CCXXIII
第7巻 第CCXXIII章PL 15, 1759BVenit ergo paterfamilias et prima hora conduxit operarios, fortassis eos qui a principio mundi usque ad diluvium justi esse meruerunt, de quibus ait: Et locutus sum ad vos ante lucem: et misi ad vos servos meos prophetas ante lucem (Jerem., VII, 25) .
PL 15, 1759Bそれゆえ家の主人が来て、第一の時に労働者たちを雇った。おそらく、世の初めから洪水まで義人たるにふさわしかった者たちである。彼らについて〔主は〕言う。「私は汝らに、夜明け前に語り、夜明け前に私の僕である預言者たちを汝らに遣わした」(エレミヤ7:25)。
Tertia post diluvium incipit, Noe caeterorumque tempora comprehendens, qui quasi boni operarii in vineam destinantur; ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. Sexta et reliquae Abrahae, Isaac, et Jacob patriarcharum merita distinguunt.
PL 15, 1759C第三の時は洪水ののちに始まり、ノアとその他の者たちの時代を含む。彼らはいわば善い労働者としてブドウ畑へ遣わされる。それゆえノアは、いわば昼食の席で酔った。第六の時とそれ以降の時は、アブラハム、イサク、ヤコブの族長たちの功績を区別する。
Nona, inclinante jam saeculo, et tamquam pallescente luce virtutis, Lex et Prophetae decolores mores hominum notaverunt. Undecimam, et quod superest diei, sacer producit adventus. Unde et ipse in Evangelio dicit: Ambulate dum lumen habetis (Joan. XII, 35.) .
PL 15, 1759C第九の時、世がすでに傾き、徳の光がいわば青ざめゆくころ、律法と預言者たちは人々の色あせた振る舞いを指摘した。第十一の時と日の残りを、聖なる到来がもたらす。それゆえ彼自身も福音書で言う。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。
Liber VII, Caput CCXXIV
第7巻 第CCXXIV章PL 15, 1759CSed jam redeamus ad Patrem; licet non verear ne istius poenitentiam gerentis exemplo diu abfuisse videamur (numquam enim abfuimus, qui versabamur in vinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a Patre), cavendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram, quam non fecit Pater.
PL 15, 1759Cさて、再び父のもとへ戻ろう。この悔い改める者の例によって、我々が長く不在だったと見えはしないかと私は恐れないが(我々は一度も不在だったことはない。ブドウ畑にいたのであり、この者もそこにとどまっていたなら、父から離れなかっただろう)、それでも、父が生じさせなかった和解の遅れを、我々が彼に対して生じさせぬよう気をつけねばならない。
Facile reconciliatur, quando impense rogatur. Et ideo discamus quali Pater obsecratione sit ambiendus. Pater, inquit. Quam misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen audire! (Vers. 18.) Pater, inquit, peccavi in coelum, et coram te.
PL 15, 1759D和解は、熱心に願われるとき容易に成る。それゆえ、どのような懇願をもって父に取り入るべきかを学ぼう。「父よ」と彼は言う。何と慈しみ深く、何と敬虔であることか。侮辱されてなお、父という名を聞くことを恥としない。(第18節)「父よ」と彼は言う。「私は天に対して、また汝の前で罪を犯した」。
Liber VII, Caput CCXXV
第7巻 第CCXXV章PL 15, 1760AHaec est prima confessio apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae. Sed etsi Deus novit omnia, vocem tamen tuae confessionis exspectat.
PL 15, 1760Aこれは、自然の創り主、慈しみの主宰者、咎の裁定者に対する最初の告白である。だが、神はすべてを知っているが、それでもあなたの告白の声を待っている。
Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) ; quia allevat pondus erroris, quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam, qui accusatorem praevenit confitendo: Justus enim in primordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .
PL 15, 1760A「口によって告白がなされて救いに至る」(ローマ10:10)。自らに負わせる者は誰でも誤りの重荷を軽くし、告白によって告発者に先んじる者は告発の敵意を退けるからである。「義人は、言葉の初めに自らの告発者である」(箴言18:17)。
Frustra autem velis occultare, quem nihil fallat; et sine periculo prodas, quod scias esse jam cognitum. Confitere magis, ut interveniat pro te Christus, quem advocatum habemus apud Patrem; roget pro te Ecclesia, et illacrymet populus. Nec vereare ne non impetres.
PL 15, 1760A何ものも欺けない相手に隠そうとするのは無益であり、すでに知られていると分かっていることを暴露しても危険はない。むしろ告白せよ。我々が父のもとで弁護者として持つキリストが、あなたのために取り成すように。教会があなたのために願い、民が涙を流すように。得られないのではと恐れてはならない。
Advocatus spondet veniam, patronus promittit gratiam, reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur assertor. Crede, quia veritas est; acquiesce, quia virtus est. Habet causam ut pro te interveniat, ne pro te gratis mortuus sit. Habet causam ignoscendi Pater, quia quod vult filius, vult et Pater.
PL 15, 1760B弁護者は赦しを請け合い、保護者は恩寵を約束し、擁護者は父の慈愛による和解をあなたに約束する。信じよ。真理だからである。従え。力だからである。彼にはあなたのために取り成す理由があり、あなたのためにいたずらに死んだことにならないためである。父には赦す理由がある。子の望むことは、父も望むからである。
Liber VII, Caput CCXXVI
第7巻 第CCXXVI章PL 15, 1760B(Vers. 18.) Peccavi in coelum, et coram te. Non utique elementum exprimitur; sed peccato animae coelestia significantur dona Spiritus imminuta; vel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in coelo est, non oportuit deviari.
PL 15, 1760B(第18節)「私は天に対して、また汝の前で罪を犯した」。もとより天という要素が言い表されているのではない。魂の罪によって、霊の天上的な賜物が損なわれたことが示されるのであり、あるいはまた、天にある母エルサレムのふところから逸れるべきではなかったからである。
Liber VII, Caput CCXXVII
第7巻 第CCXXVII章PL 15, 1760B(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus. Dejectus enim se exaltare non debet; ut merito suae possit humilitatis attolli.
PL 15, 1760B(第19節)「私はもはや汝の子と呼ばれるにふさわしくない」。突き落とされた者は、自らを高めるべきでないからである。そうしてこそ、自らの謙遜によって当然に引き上げられ得る。
Liber VII, Caput CCXXVIII
第7巻 第CCXXVIII章PL 15, 1760C(Ibid.) Fac me sicut unum mercenariorum tuorum. Novit esse distantiam inter filios, amicos, mercenarios, et servos; filius per lavacrum, amicus per virtutem, mercenarius per laborem, servus per timorem.
PL 15, 1760C(ルカ、同じ章)「私を汝の雇い人の一人のようにしてくれ」。彼は、息子、友、雇い人、僕の間に隔たりがあることを知っている。息子は洗礼により、友は徳により、雇い人は労苦により、僕は恐れによる。
Sed etiam ex servis et mercenariis fiunt amici, juxta quod scriptum est: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis: jam non dico vos servos (Joan. XV, 14) .
PL 15, 1760Cしかし、僕や雇い人からも友が生まれる。こう書かれているとおりである。「私が汝らに命じることを行うなら、汝らは私の友である。もはや私は汝らを僕とは呼ばない」(ヨハネ15:14)。
Liber VII, Caput CCXXIX
第7巻 第CCXXIX章PL 15, 1760CHaec apud se dixit; sed non satis est dicere, nisi ad patrem venias. Ubi illum requiras, ubi invenias? Exsurge primo, hoc est, qui sedens ante dormiebas. Et ideo dicit Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) .
PL 15, 1760C彼はこれを自分自身に言った。だが、父のもとへ行かなければ、言うだけでは足りない。あなたはどこで彼を求め、どこで見いだすのか。まず立ち上がれ。すなわち、以前は座って眠っていたあなたが、立つのである。それゆえ使徒は言う。「眠っている者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。
Iniquitas in talento plumbeo sedet. Moysi dicitur: Tu autem hic sta (Deut. V, 31) . Stantes elegit Christus. Exsurge ergo, curre ad Ecclesiam; hic est Pater, hic est Filius, hic est Spiritus sanctus.
PL 15, 1760C不法は鉛のタラントの上に座っている〔ゼカリヤ書5章の、鉛の重しの上に座る女(不法)の幻を踏まえる〕。モーセには言われる。「汝はここに立て」(申命記5:31)。キリストは立っている者たちを選んだ。それゆえ立ち上がれ、教会へ走れ。ここに父がおり、ここに子がおり、ここに聖なる霊がいる。
Liber VII, Caput CCXXX
第7巻 第CCXXX章PL 15, 1760D(Vers. 20, 21.) Occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. Et cum adhuc longe sis, videt, et accurrit.
PL 15, 1760D(第20、21節)あなたが精神の奥で思いめぐらすのを聞く者が、あなたを迎えに出る。あなたがまだ遠くにいるときに、見つけて、駆け寄る。
Videt in pectore tuo, accurrit ne quis impediat, complectitur quoque: in occursu praescientia est, in complexu clementia, et quasi quidam patrii amoris affectus.
PL 15, 1760Dあなたの胸のうちを見て、誰も妨げないよう駆け寄り、抱きしめもする。出迎えのうちには予知があり、抱擁のうちには寛容があり、またいわば父の愛の心情がある。
Supra collum cadit, ut jacentem erigat, et oneratum peccatis, atque in terrena deflexum reflectat ad coelum, in quo suum quaerat auctorem. Cadit in collum tuum Christus, ut cervicem jugo exuat servitutis, et collo tuo jugum suave suspendat.
PL 15, 1761A首に倒れかかるのは、横たわる者を起こし、罪に押しつぶされ地上へ傾いた者を、天へ向け直させて、そこに自らの創り主を求めさせるためである。キリストはあなたの首に倒れかかる。それは、首から隷従の軛を取り除き、あなたの首に甘美な軛をかけるためである。
Nonne tibi videtur cecidisse in collum Joannis, quando erat Joannes in sinu Jesu, cervice recumbens reflexa? Et ideo Verbum apud Deum vidit; quia erectus est ad superna.
PL 15, 1761Aヨハネの首に倒れかかったと、あなたには見えないか。ヨハネがイエスの胸にもたれ、首をそらせていたときに。それゆえ彼は、神のもとにある言葉を見たのである。上なるものへ向けて身を起こしていたからである。
Cadit in collum, cum dicit: Venite ad me, qui laboratis . . . . . et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 28 et 29) . Cadit ergo hoc modo, si convertaris.
PL 15, 1761A彼は首に倒れかかる。それは、こう言うときである。「労する者たちよ、私のもとに来たれ……私は汝らを休ませよう。私の軛を汝らの上に負え」(マタイ11:28、29)。それゆえ、あなたが回心するならば、このようにして倒れかかる。
Liber VII, Caput CCXXXI
第7巻 第CCXXXI章PL 15, 1761A(Vers. 22.) Et jubet proferri stolam, annulum, calceamenta. Stola amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque convolvat; et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis virtute convestiant.
PL 15, 1761A(第22節)「そして、長衣と指輪と履物を持って来させるよう命じる」。長衣とは知恵の衣であり、使徒たちはそれで体の裸を覆う。各人がそれに身を包むからである。それゆえ彼らは長衣を受ける。霊的な知恵の力によって、体の弱さに衣を着せるためである。
De Sapientia enim dictum est: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11) . Ergo stola spirituale indumentum, et vestimentum est nuptiale. Annulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum, et expressio veritatis?
PL 15, 1761B知恵について、こう言われているからである。「彼はぶどう酒で自らの長衣を洗う」(創世記49:11)。それゆえ長衣は霊的な衣であり、婚礼の衣である。指輪とは、純粋な信仰の印章、真理の表れでなくて何か。
Calceamentum autem Evangelii praedicatio est; et ideo accepit sapientiam primam. Est enim et aliud mysterium quod nescit, nisi qui accepit dictorum suorum, factorumque signaculum, et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus; necubi offendat ad lapidem pedem suum, et supplantatus a diabolo Dominicae praedicationis officium derelinquat.
PL 15, 1761B履物とは福音の宣教である。それゆえ彼は第一の知恵を受けた〔ルカ15:22 の「第一の(最上の)長衣」を知恵と解したことを受ける。係りは定かでない〕。さらに、もう一つの奥義があり、それは、自らの言葉と行いの印章を受けた者、善き意図と歩みのいわば守りを受けた者でなければ知らない。どこかで石に足をぶつけ、悪魔に足をすくわれて、主の宣教の務めを捨てることのないためである。
Haec est praeparatio Evangelii, ad coelestium cursum dirigens praeparatos; ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.
PL 15, 1761Bこれが福音の備えであり、備えられた者たちを天上のものの歩みへと導く。我々が肉において歩まず、霊において歩むためである。
Liber VII, Caput CCXXXII
第7巻 第CCXXXII章PL 15, 1761C(Vers. 23.) Occiditur et vitulus saginatus, ut carnem Domini spirituali opimam virtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur.
PL 15, 1761C(第23節)「肥えた子牛もほふられる」。それは、秘跡の恩寵によって、奥義の交わりに回復された者が、霊的な力に満ちた主の肉を食らうためである。
Nemo enim nisi qui timuerit Deum ( quod est initium sapientiae ), nisi signaculum spirituale vel custodierit vel receperit, nisi Dominum praedicaverit, sacramentis debet interesse coelestibus.
PL 15, 1761C神を畏れる者(これは知恵の初めである)、霊的な印章を守った、あるいは受けた者、主を宣べ伝えた者でなければ、誰も天の秘跡にあずかってはならないからである。
Qui autem annulum habet, et Patrem habet, et Filium, et Spiritum sanctum; quia signavit nos Deus, cujus imago Christus: et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris; ut sciamus hoc annuli istius qui in manu datur, esse signaculum, quo cordis interiora, factorumque nostrorum ministeria signantur.
PL 15, 1761C指輪を持つ者は、父をも子をも聖なる霊をも持つ。神が我々に印を押したからである。その像がキリストである。そして神は保証として霊を我々の心に与えた。それは、手に与えられるこの指輪の印章によって、心の内奥と我々の行いの務めに印が押されることを、我々が知るためである。
Ergo signati sumus, sicut et legimus: Credentes, inquit, signati estis Spiritu sancto (Ephes. I, 13) . Bene autem carnem vituli, quia sacerdotalis est victima, quae pro peccatis fiebat.
PL 15, 1761Cそれゆえ我々は印を押されている。我々が読むとおりである。〔使徒は〕こう言う。「信じて、汝らは聖なる霊によって印を押された」(エフェソ1:13)。〔肉を〕子牛の肉と言うのは適切である。それは祭司のいけにえ、罪のためになされたものだからである。
Liber VII, Caput CCXXXIII
第7巻 第CCXXXIII章PL 15, 1761D(Vers. 23.) Epulantem patrem inducit filius; ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra, et Patris gaudium nostrorum redemptio peccatorum est.
PL 15, 1761D(第23節)子は、宴を催す父を登場させる。我々の救いが父の食物であり、父の喜びが我々の罪の贖いであることを示すためである。
Et hic quidem si ad Patrem referas, quia hostia pro peccatis Filius est, delectatur Pater reditu peccatoris: supra delectatur Filius, inventa ove; ut scias quia una est Patris et Filii delectatio, una operatio in Ecclesiae fundamento. Laetatur autem pater;
PL 15, 1762Aそして、これを父に関係づけるなら、いけにえとして罪のために捧げられるのは子であるから、父は罪人の帰還を喜ぶ。先には、羊が見つかったとき子が喜んだ。それは、父と子の喜びが一つであり、教会の基礎における働きが一つであることを、あなたが知るためである。さて、父は喜ぶ。〔文は「;」で切れ、次の段落の聖句(第24節)「息子は失われていたが…」へ続く〕
Liber VII, Caput CCXXXIV
第7巻 第CCXXXIV章PL 15, 1762A(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit. Ille perit qui fuit; non enim potest perire qui non fuit.
PL 15, 1762A(第24節)「息子は失われていたが見つかり、死んでいたが生き返った」。失われるのは、存在した者である。存在しなかった者は失われ得ないからである。
Itaque gentes non sunt, Christianus est, juxta quod supra dictum est: Quia elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28) . Potest tamen et hic in uno accipi species generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes.
PL 15, 1762Aそれゆえ諸国民は存在しないが、キリスト教徒は存在する。先に言われたとおりである。「神は、存在するものを無にするために、存在しないものを選んだ」(一コリント1:28)。だが、ここでも一人のうちに人類の種が受け取られ得る。アダムがいて、彼のうちに我々はみないた。
Periit Adam, et in illo omnes perierunt (Cf. August. lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3) . Homo igitur et in illo homine qui perierat, reformatur: et ille ad similitudinem Dei factus et imaginem divina patientia et magnanimitate reparatur.
PL 15, 1762Bアダムは滅び、彼のうちにすべての人が滅んだ(参照、アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章)。それゆえ人は、滅びたあの人のうちでも作り直され、神の似姿と像に造られたあの人は、神の忍耐と寛大によって回復される。
Quid est ergo: Elegit Deus quae non sunt; ut quae sunt, destrueret (I Cor. I, 28) ? Id est, elegit populum gentium qui non erat; ut destrueret populum Judaeorum.
PL 15, 1762Bでは、「神は、存在するものを無にするために、存在しないものを選んだ」(一コリント1:28)とは何か。すなわち、存在しなかった諸国民の民を選び、ユダヤ人の民を無にしたということである。
Liber VII, Caput CCXXXV
第7巻 第CCXXXV章PL 15, 1762BPotest et de agente poenitentiam dictum videri; quia non moritur, nisi qui aliquando vixit. Et ideo gentes non moriuntur, sed mortuae sunt; etenim qui in Christum non credidit, semper est mortuus.
PL 15, 1762B悔い改める者について言われたとも見える。かつて生きたことのある者でなければ死なないからである。それゆえ諸国民は死ぬのではなく、すでに死んでいる。キリストを信じなかった者は、常に死んでいるからである。
Et gentes quidem cum crediderint, per gratiam vivificantur: qui vero lapsus fuerit, per poenitentiam reviviscit.
PL 15, 1762Bそして諸国民は、信じたとき、恩寵によって生かされる。他方、堕ちた者は、悔い改めによって生き返る。
Liber VII, Caput CCXXXVI
第7巻 第CCXXXVI章PL 15, 1762CSequitur locus, ut remittendis post poenitentiam debeamus favere peccatis; ne dum veniae alterius invidemus, ipsi eam non mereamur a Domino. Quis enim tu es qui Domino contradicas, ne cui velit, culpam relaxet; cum tu cui volueris, ignoscas?
PL 15, 1762Cそこから、悔い改めののちに罪が赦されるべきときには、我々はそれに好意を寄せるべきだという次の論点が来る。他人の赦しを妬むうちに、自分自身は主から赦しを受けるに値しなくなることのないように。実に汝は誰で、主に逆らうのか。汝自身は望む者を赦すのに、主が望む者の咎を免じることを妨げるとは。
Vult rogari, vult obsecrari. Si omnium justitia, ubi Dei gratia? Quis tu es, qui invideas Deo?.
PL 15, 1762C主は、願われることを望み、懇願されることを望む。もしすべての人に正義があるなら、神の恩寵はどこにあるのか。汝は誰か、神を妬むとは。
Liber VII, Caput CCXXXVII
第7巻 第CCXXXVII章PL 15, 1762C(Vers. 25, 27.) Et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est, terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt Spiritus Dei: ut denique numquam pro se vel haedum queratur occisum; non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus.
PL 15, 1762C(第25、27節)それゆえこの兄は非難されており、「農場から帰ってくる」と言われるほどである。すなわち、地上の営みに心を奪われ、神の霊に属することを知らない者である。それで実に彼は、自分のためには子山羊さえほふられたことがないと嘆く〔numquam は occisum にかかると取った〕。世の子羊は、妬みのためでなく、赦しのためにいけにえとされたからである。
Invidus haedum quaerit: innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior dicitur; eo quod cito aliquis per invidiam consenescat. Ideo et foris stat; eo quod malevolentia eum animi liventis excludat.
PL 15, 1762C妬む者は子山羊を求め、罪なき者は自分のために子羊がいけにえとされることを望む。それゆえ「年長の者」とも言われる。妬みによって人はたちまち老け込むからである。それゆえ外に立っている。妬みに青ざめた心の悪意が、彼を締め出すからである。
Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est, non illa theatralis incentiva luxuriae, nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore servato dulcem resultet laetitiae suavitatem.
PL 15, 1762Dそれゆえ彼は、合唱と合奏を聞くことができない。すなわち、あの劇場的な放埒の刺激でも、宮廷人たちの調べの音でもなく、罪人が救われたことについて喜びの甘美な快さを響かせる、声を合わせて歌う民の和合を。
Liber VII, Caput CCXXXVIII
第7巻 第CCXXXVIII章PL 15, 1763AConstitue mihi aliquem ex his qui sibi justi videntur, qui trabem in oculo suo non vident, et alieni festucam vitii ferre non possunt. Quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti, et diu indulgentiam deploranti venia relaxatur?
PL 15, 1763A自分を義人と思っている者たち、自分の目の梁は見えず、他人の悪徳の塵に耐えられない者たちの一人を、私に想定せよ。罪を告白し、長く涙して赦しを乞うていた者に赦しが与えられるとき、彼はどのように憤るか。
Quomodo aures ejus symphoniam populi spiritualem ferre non possunt? Haec est enim symphonia, quando concinit in Ecclesia diversorum actuum atque virtutum, velut variarum chordarum indiscreta concordia, psalmus respondetur, amen dicitur.
PL 15, 1763A彼の耳は、民の霊的な合奏にどうして耐えられないのか。この合奏とは、教会において、さまざまな行いと徳が、いわば異なる弦の分け隔てなき和音のように声を合わせて歌い、詩篇が唱和され、アーメンが唱えられるときのことである。
Haec est symphonia quam scivit et Paulus; et ideo ait: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 13) . Haec de parabola praesenti putavimus esse tractanda.
PL 15, 1763Aこれはパウロも知っていた合奏であり、それゆえ彼は言う。「私は霊で歌い、精神でも歌う」(一コリント14:13)。以上を、現在のたとえについて論じるべきと我々は考えた。
Liber VII, Caput CCXXXIX
第7巻 第CCXXXIX章PL 15, 1763BNec invidemus si quis duos fratres istos velit referre ad populos duos; ut sit adolescentior populus ex gentibus tamquam Israel, cui frater major beneficium paternae benedictionis invidit.
PL 15, 1763Bまた、この二人の兄弟を二つの民に当てはめようとする者がいても、我々は妬まない。年若い方は諸国民から成る民であり、イスラエルがいわばその兄として、弟に与えられた父の祝福の恩典を妬んだ、というのである〔tamquam Israel の係りは定かでない。兄をイスラエルに当てると取った〕。
Quod faciebant Judaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur; et ideo haedum, mali odoris sacrificium requisierunt. Judaeus haedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus immolatur.
PL 15, 1763Bユダヤ人たちがしていたのはまさにこれであり、キリストが諸国民と共に宴を催すと不平を言った。それゆえ彼らは子山羊、悪臭のいけにえを求めた。ユダヤ人は子山羊を求め、キリスト教徒は子羊を求める。それゆえ彼らにはバラバが解放され、我々には子羊がいけにえとされる。
Unde apud illos fetor est criminum, apud nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suavis in fructu. Qui haedum quaerit, exspectat Antichristum; Christus enim boni odoris est victima (Ephes. V, 2) .
PL 15, 1763Bそれゆえ彼らのもとには罪状の悪臭があり、我々のもとには罪の赦しがある。それは希望においては甘く、実りにおいては快い。子山羊を求める者は反キリストを待つ。キリストは良い香りのいけにえだからである(エフェソ5:2)。
Liber VII, Caput CCXL
第7巻 第CCXL章PL 15, 1763BQueri etiam in haedo videtur, quia Judaei ritum veteris sacrificii perdiderunt: vel quia nullius sanguis his profuit, sicut Christi sanguis Ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit prophetarum.
PL 15, 1763B彼はまた、子山羊についても嘆いていると見える。ユダヤ人が古いいけにえの儀式を失ったからであり、あるいはまた、キリストの血が教会に益となるようには、誰の血も彼らには益にならなかったからである。預言者たちの血は、彼らを贖うことができなかったのである。
Impudens autem et similis illius pharisaei justificantis se arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum Dei, quia Legem servabat in litteris.
PL 15, 1763Cしかも彼は恥知らずで、尊大な祈りで自らを義とするあのファリサイ派の人に似ている。その人は、文字において律法を守っていたから、神の掟を一度も踏み越えたことがないと思っていた。
Impius, qui accusabat fratrem quod cum meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit advertere quia sibi dictum est: Meretrices et publicani praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31) .
PL 15, 1763C彼は不敬虔な者であり、父の財産を遊女たちと浪費したと兄弟を告発した。自分に「遊女と徴税人が汝らに先立って天の国に入る」と言われていることに、気づくべきであったのに(マタイ21:31)。
Liber VII, Caput CCXLI
第7巻 第CCXLI章PL 15, 1763C(Vers. 28.) Stat autem foris, nec excluditur; sed non ingreditur, ignorans voluntatem Dei de vocatione gentium, servus jam factus ex filio; servus enim nescit quid dominus agat (Joan. XV, 15) . Ubi cognovit, invidet, et torquetur Ecclesiae bonis, et foris stat.
PL 15, 1763C(第28節)彼は外に立っているが、締め出されてはいない。だが入らない。諸国民の召しについての神の意志を知らず、すでに息子から僕となっているからである。「僕は主人が何をするかを知らない」(ヨハネ15:15)。知ったときには妬み、教会の善いものに苦しめられ、外に立っている。
Foris enim Israel audit chorum et symphoniam; sed irascitur quia hic concinit plebis gratia, et consona populi jubilatio. Sed bonus pater etiam hunc salvare cupiebat, dicens:
PL 15, 1763D実にイスラエルは外で合唱と合奏を聞くが、ここで民の恩寵が声を合わせて歌い、民の調和した歓声が響くことに怒る。だが善い父は、この者をも救おうと望んで、こう言った。
Liber VII, Caput CCXLII
第7巻 第CCXLII章PL 15, 1764A(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti; Vel quasi Judaeus in Lege, vel quasi justus in communione; et es, si desinas invidere.
PL 15, 1764A(第31節)「子よ、汝はいつも私と共にいた」。〔それは〕ユダヤ人として律法のうちに、あるいは義人として交わりのうちにである。汝は今もそうである、妬みをやめるならば。
Liber VII, Caput CCXLIII
第7巻 第CCXLIII章PL 15, 1764A(Ibid.) Et omnia mea tua sunt; Vel Judaeus sacramenta veteris Testamenti, vel baptizatus etiam novi possidens.
PL 15, 1764A(ルカ、同じ章)「私のものはすべて汝のものである」。〔これは〕ユダヤ人としては古い契約の秘跡を、洗礼を受けた者としては新しい契約のそれまでも所有する、ということである。
Liber VII, Caput CCXLIV
第7巻 第CCXLIV章PL 15, 1764A(Cap. XVI. -- Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire; Quia non duo, sed unus est dominus.
PL 15, 1764A(第16章第13節)「僕は誰も、二人の主人に仕えることができない」。主人は二人ではなく、一人だからである。
Nam etsi sunt qui mammonae serviant; tamen non ille novit aliqua jura dominatus; sed ipsi sibi jugum servitutis imponunt; neque enim justa potestas, sed injusta est servitus. Et ideo ait.
PL 15, 1764Aたしかにマモンに仕える者たちはいるが、それでもマモンは主人としての権利を何一つ知らない。彼らが自分で自分に隷従の軛を負わせているのである。そこにあるのは正当な権力ではなく、不当な隷従だからである。それゆえ彼は言う。
Liber VII, Caput CCXLV
第7巻 第CCXLV章PL 15, 1764B(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona; Ut largiendo pauperibus, angelorum nobis, caeterorumque sanctorum gratiam comparemus. Nec reprehenditur villicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius alienarum villici facultatum.
PL 15, 1764B(第9節)「不正なマモンで、自分たちのために友をつくれ」。貧しい者たちに惜しみなく施すことによって、天使たちとほかの聖なる者たちの好意を、我々が得るためである。管理人が咎められていないのは、我々が自分では主人ではなく、むしろ他人の財産の管理人であると学ぶためである。
Et ideo licet peccaverit, tamen quia sibi in posterum ex indulgentia domini quaesivit auxilia, praedicatur. Pulchre autem iniquum mammona dixit; quia variis divitiarum illlecebris nostros avaritia tentabat affectus, ut velimus servire divitiis. Unde ait:
PL 15, 1764Bそれゆえ、彼は過ちを犯したとはいえ、主人の寛容によって将来のために自分への助けを求めたので、称賛されるのである。また彼がマモンを不正と呼んだのは見事である。貪欲が、富のさまざまな誘惑によって我々の情念を試み、我々が富に仕えようと望むようにさせるからである。それゆえ彼は言う。
Liber VII, Caput CCXLVI
第7巻 第CCXLVI章PL 15, 1764B(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturam sunt; neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt: Christus autem noster est, quia vita est.
PL 15, 1764B(第12節)「もし他人のものに忠実でなかったなら、汝らのものを誰が汝らに与えるだろうか」。富は我々にとって他人のものである。自然の外にあるものであって、我々とともに生まれもせず、我々とともに去りもしないからである。だがキリストは我々のものである。生命だからである。
Denique In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) . Ergo nemo dabit quod vestrum est; quia vestrum non credidistis, vestrum non recepistis.
PL 15, 1764C実に、「自分のものへ来たが、自分の民は彼を受け入れなかった」(ヨハネ1:11)とある。それゆえ、諸君のものを与える者は誰もいない。諸君は自分のものを信じず、自分のものを受け入れなかったからである。
Liber VII, Caput CCXLVII
第7巻 第CCXLVII章PL 15, 1764CArgui igitur videntur Judaei et fraudis et avaritiae. Et ideo qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent (communem enim ad usum fructus terrarum a Domino Deo datus est omnibus), debuerunt utique participare pauperibus: nec Christum accipere meruerunt, quem Zacchaeus ut acquireret, dimidiam partem bonorum suorum obtulit (Luc. XIX, 8) .
PL 15, 1764Cこうして、ユダヤ人は欺瞞と貪欲を責められているように見える。したがって、財産について忠実でなかった者たちは、それが他人のものだと知っていたのであるから(地の実りは、共通の用のために、主なる神によってすべての人に与えられたのである)、当然それを貧しい者たちと分かち合うべきであった。彼らはキリストを受けるにも値しなかった。ザアカイはキリストを得るために、自分の財産の半分を献げたのである(ルカ19:8)。
Liber VII, Caput CCXLVIII
第7巻 第CCXLVIII章PL 15, 1764CErgo non serviamus alienis quia nullum dominum debemus scire nisi Christum: Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) . Quid ergo, Pater Dominus, aut Filius Deus non est?
PL 15, 1764Cそれゆえ、我々は他人のものに仕えてはならない。我々はキリスト以外のいかなる主をも知るべきではないからである。「唯一の神、父がおり、万物は父から出て、我々は父のうちにある。唯一の主、イエスがおり、万物は彼によって存在する」(一コリント8:6)。では、父は主ではないのか。あるいは子は神ではないのか。
Sed et Pater Dominus, quia Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6) ; et Filius Deus qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) . Quomodo ergo nemo potest duobus dominis servire?
PL 15, 1765Aいや、父も主である。「主の言葉によって天は固められた」(詩篇32:6)からである。そして子も神である。「万物の上にあって、永遠に祝福される神」(ローマ9:5)だからである。では、どうして「誰も二人の主人に仕えることができない」のか。
Unus enim Dominus, quia unus Deus: denique Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10) . Unde claret unum Patris et Filii esse dominatum. Unus autem est, si non dividatur; sed totus in Patre, totus in Filio sit.
PL 15, 1765A主は唯一である。神が唯一だからである。実に、「汝の主なる神を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)とある。ここから、父と子の主権が一つであることが明らかになる。主権が唯一であるのは、分割されない場合であり、全体が父のうちにあり、全体が子のうちにある場合である。
Itaque quia unius deitatis atque dominatus asserimus Trinitatem, unum Deum, et unum Dominum confitemur. Qui autem aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus memorant potestatem, plures deos, et plures dominos in Ecclesiam gentilis vitio erroris inducunt.
PL 15, 1766Aこうして我々は、神性と主権が一つの三位一体を主張するので、唯一の神、唯一の主を告白する。これに対して、父には父の、子には子の、霊には霊の別々の権能があると説く者たちは、異邦人の誤りの悪習に染まって、複数の神々、複数の主を教会に持ち込むのである。
Liber VIII, Caput I
第8巻 第I章PL 15, 1765B[1765] (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem. Non quia Lex defecit, sed quia incipit Evangelii praedicatio; videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt.
PL 15, 1765B(第16節)「律法と預言者はヨハネまでである」。律法が失われたからではなく、福音の宣教が始まるからである。より劣るものが成就されるように見えるのは、より優れたものが次に来るときだからである。
Et ideo vim faciamus regno coelorum; omnis enim qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei violentia religiosa, segnitia criminosa.
PL 15, 1765Bそれゆえ、我々は天の国に力ずくで向かおう。力ずくで向かう者は皆、激しい熱意で急ぎ、鈍い心で怠けることはないからである。したがって、信仰の激しさは敬虔であり、怠惰は咎むべきものである。
Lex multa secundum naturam statuit; ut naturalibus indulgentior desideriis ad justitiae studium nos vocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates; et ideo vim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.
PL 15, 1765B律法は、自然にかなう多くのことを定めた。自然な欲求にいっそう寛大であって、我々を正義への熱意へ招くためである。キリストは自然を断ち切る。自然な快楽までも切り捨てるからである。それゆえ、我々は自然に力ずくで向かおう。自然が我々を地上のものへ沈めず、天上のものへと自らを持ち上げるようにするためである。
Liber VIII, Caput II
第8巻 第II章PL 15, 1765B(Vers. 18.) Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Prius dicendumar bitror de lege conjugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus.
PL 15, 1765B(第18節)「自分の妻を離縁して別の女を娶る者は皆、姦淫を犯す。夫から離縁された女を娶る者も、姦淫を犯す」。まず婚姻の法について語るべきだと思う。そのうえで、離縁の禁止について論じるためである。〔底本は dicendumar bitror と続けて刷る。dicendum arbitror と読む〕
Quidam enim putant omne conjugium a Deo esse, maxime quia scriptum est: Quae Deus conjunxit, homo non separet (Marc. XIX, 6) . Ergo si omne conjugium a Deo est, omne conjugium non licet solvi.
PL 15, 1765Cというのも、あらゆる婚姻は神によると考える者たちがいるからである。とりわけ、「神が結び合わせたものを、人は引き離してはならない」(マルコ19:6)と書かれているからである〔底本の引照は「マルコ」第19章とするが、マルコに第19章は無い。この句はマタイ19:6 の語(マルコでは10:9)〕。それゆえ、もしあらゆる婚姻が神によるのなら、あらゆる婚姻を解消することは許されない。
Et quomodo Apostolus dixit: Quod si infidelis discedit, discedat (I Cor. VII, 15) ? In quo et mirabiliter noluit apud Christianos causam residere divortii, et ostendit non a Deo omne conjugium; neque enim Christianae gentilibus Dei judicio copulantur; cum Lex prohibeat.
PL 15, 1765Cでは、使徒が「もし不信の者が去るなら、去らせよ」(一コリント7:15)と言ったのは、どうなるのか。使徒はこの言葉で、見事にも、離縁の原因がキリスト教徒の側にあることを望まなかった。同時に、あらゆる婚姻が神によるのではないことを示した。キリスト教徒の女たちが異邦人の男たちと結ばれるのは、神の裁きによるのではないからである。律法がそれを禁じているのである。
Liber VIII, Caput III
第8巻 第III章PL 15, 1765CSed occurrit illud quod ait Salomon: Domum et substantiam patres partiuntur filiis: a Deo autem praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14) . Quod qui in Graeco legit, non putat esse contrarium.
PL 15, 1765Cだが、ソロモンの言う次の言葉が立ちはだかる。「家と財産は父たちが子らに分け与える。だが妻は神によって夫に備えられる」(箴言19:14)。これをギリシア語で読む者は、矛盾しているとは考えない。
Bene enim dixit Graecus ἁρμόσεται; harmonia enim conveniens et apta rerum omnium dicitur commissa connexio. Harmonia est cum fistulae organi per ordinem copulatae, legitimae tenent gratiam cantilenae, chordarumque aptus servat ordo concordiam.
PL 15, 1765D実にギリシア語は「調和させられる」(ハルモセタイ)〔ギリシア語〕と言った。ハルモニア(調和)とは、あらゆるものの適合し整った結合を言うからである。ハルモニアとは、たとえばオルガンの管が秩序正しく連ねられて正しい旋律の美しさを保ち、弦の整った配列が和合を守るときのことである。
Itaque non habent harmoniam suam nuptiae, quando christiano viro gentilis mulier non legitime copulatur. Ergo ubi nuptiae, harmonia; ubi harmonia, Deus jungit.
PL 15, 1766Bそれゆえ、キリスト教徒の男に異邦人の女が正しくない仕方で結ばれるとき、その婚姻には調和がない。したがって、婚姻のあるところに調和があり、調和のあるところに神が結ぶのである。
Ubi harmonia non est, pugna atque dissensio est; quae non est a Deo, quia Deus charitas est (I Joan. IV, 8) .
PL 15, 1766B調和のないところには、争いと不和がある。それは神によるのではない。「神は愛である」(一ヨハネ4:8)からである。
Liber VIII, Caput IV
第8巻 第IV章PL 15, 1766BNoli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae copulae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores. Audi quid dixerit Dominus: Qui dimittit mulierem, facit eam moechari (Matth. V, 32) .
PL 15, 1766Bだから、妻を離縁するな。あなたの結びつきの創始者が神であることを否むことのないように。実に、他人の習慣でさえ耐えるべきであるなら、まして妻の習慣は、あなたは耐え、正さねばならない。主の言葉を聞け。「女を離縁する者は、その女を姦淫させる」(マタイ5:32)。
Etenim cui non licet, vivente viro, mutare conjugium, potest obrepere libido peccandi. Itaque qui auctor erroris, etiam reus culpae est. Quo cum parvulis feta dimittitur? Quo titubanti vestigio grandaeva detruditur?
PL 15, 1766C実に、夫の存命中に結婚を替えることが許されない女に、罪を犯す欲望が忍び込むことがありうる。それゆえ、過ちの創始者である者は、咎についても責めを負う。子を産んだ女は、幼子たちを連れて、どこへ追い出されるのか。老いた女は、よろめく足でどこへ突き落とされるのか。
Durus, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam charitatis, addas etiam pietatis injuriam; durus, si propter matrem etiam filios simul pellas; cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis.
PL 15, 1766C母を締め出しておきながら子らを手元に留めるなら、非情である。愛への侮辱に、さらに情愛への不当を加えることになるからだ。母のために子らまで一緒に追い出すなら、非情である。子らはむしろ、父に対して親〔母〕の咎を贖うべきなのだから。
Quam periculosum, si fragilem adolescentulae aetatem errori offeras! Quam impium, si ejus destituas senectutem, cujus defloraveris juventutem!
PL 15, 1766Cうら若い女の弱い年頃を過ちにさらすなら、どれほど危険なことか。その若さを汚した相手の老年を見捨てるなら、どれほど不敬虔なことか。
Ergo inhonoratis stipendiis et veteranum imperator dimittat inglorium, atque imperii sui possessione detrudat; et rusticum laboris sui effetum agro suo propulset agricola? An quod in subditos nefas est, in comparem fas est (33 quaest. 2, c. An quod) ?
PL 15, 1766Cでは、皇帝は古参兵に報償も与えず、不名誉なまま除隊させて、自らの支配する所有地から突き落とすのか。農夫は、働き尽くして衰えた田舎の者を、自分の畑から追い払うのか。それとも、臣下に対して不正であることが、同等の者に対しては許されるのか(『教令集』第2部第33事例第2問題「An quod」法文)。
Liber VIII, Caput V
第8巻 第V章PL 15, 1767ADimittis ergo uxorem quasi jure, sine crimine; et putas id tibi licere, quia lex humana non prohibet; sed divina prohibet. Qui hominibus obsequeris, Deum verere.
PL 15, 1767Aあなたは妻を、あたかも権利によるかのように、罪状もなく離縁する。そして、人間の法が禁じていないから自分に許されると思っている。だが神の法は禁じている。人間には従うあなたよ、神を畏れよ。
Audi legem Domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt: Quae Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6) .
PL 15, 1767A主の法を聞け。法を定める者たちでさえ、これに従うのである。「神が結び合わせたものを、人は引き離してはならない」(マタイ19:6)。
Liber VIII, Caput VI
第8巻 第VI章PL 15, 1767ASed non solum hic coeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus Dei solvitur. Paterisne, oro, liberos tuos, vivente te, esse sub vitrico; aut incolumi matre, degere sub noverca? Pone, si repudiata non nubat.
PL 15, 1767Aだが、ここでは天の命令が破られるだけでなく、神のある業までも解かれる。問うが、あなたは自分の存命中に子らが継父のもとにいること、あるいは母が無事でいるのに継母のもとで暮らすことに、耐えるのか。仮に、離縁された女が再婚しないとしよう。
Et haec viro tibi debuit displicere, cui adultero fidem servat? Pone, si nubat. Necessitatis illius tuum crimen est; et conjugium quod putas, adulterium est.
PL 15, 1767Aそのような女が、夫であるあなたの気に入らなかったというのか。姦夫であるあなたにさえ、彼女は貞節を守っているのに。仮に、再婚するとしよう。その女が追い込まれた必然の罪状はあなたのものであり、あなたが結婚と思っているものは姦通である。
Quid enim refert, utrum id aperta criminis confessione, an mariti specie adulter admittas; nisi quod gravius est legem criminis fecisse, quam furtum?.
PL 15, 1767A実に、あなたがそれを罪の公然たる告白をもって行うか、夫の体裁をまとった姦夫として行うかに、何の違いがあろうか。ただ、罪を法としたことは、盗みを働くよりも重い、という違いがあるだけである〔quam furtum は、ひそかに犯す(盗みのような)罪と比べると取った〕。
Liber VIII, Caput VII
第8巻 第VII章PL 15, 1767BSed fortasse dicit aliquis: Quomodo Moyses mandavit dari librum repudii, et dimittere uxorem (Deut. XXIV, 1) ? Qui hoc dicit, Judaeus est; qui hoc dicit, Christianus non est.
PL 15, 1767Bだが、おそらく誰かが言うだろう。「モーセが離縁状を与えて妻を離縁することを命じたのは、どうなのか」(申命記24:1)。こう言う者はユダヤ人であり、こう言う者はキリスト教徒ではない。
Et ideo quia hoc objicit, quod objectum est Domino, respondeat ei Dominus: Ad duritiam, inquit, cordis vestri permisit vobis Moyses dare librum repudii, et dimittere uxores: ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX, 8) .
PL 15, 1767Bそして、主に向けられたのと同じ反論を彼が持ち出すのだから、主が彼に答えるがよい。「汝らの心の頑なさのゆえに、モーセは汝らに離縁状を与え、妻たちを離縁することを許した。だが初めからそうではなかった」(マタイ19:8)と言う。
Moyses permisit, inquit, non Deus jussit; ab initio autem Dei lex est. Quae est lex Dei? Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo in carne una (Gen. II, 24) . Ergo qui dimittit uxorem, carnem suam scindit, dividit corpus.
PL 15, 1767Bモーセは許したのであって、神が命じたのではない、と言う。初めからあるのは神の法である。神の法とは何か。「人は父と母を離れ、その妻に結ばれ、二人は一つの肉となる」(創世記2:24)。それゆえ、妻を離縁する者は、自分の肉を裂き、体を分かつのである。
Liber VIII, Caput VIII
第8巻 第VIII章PL 15, 1767COstendit autem hic locus, quae propter fragilitatem humanam scripta sunt, non a Deo scripta. Unde et Apostolus: Denuntio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII, 10) .
PL 15, 1767Cこの箇所はまた、人間の弱さのゆえに書かれたことは、神によって書かれたのではないと示している。それゆえ使徒も言う。「私は命じる。私ではなく主が、妻は夫から離れてはならないと」(一コリント7:10)。
Et infra: Caeteris, inquit, ego dico, non Dominus: si quis frater infidelem habet uxorem, et relinquit eam (Ibid., 12) . Itaque ubi est impar conjugium, lex Dei non est. Et addidit: Quod si infidelis discedit, discedat (Ibid., 15) .
PL 15, 1767Cさらに後で言う。「ほかの人々には、私が言う、主ではない。もしある兄弟が不信の妻を持ち、その妻を離縁するなら」(一コリント7:12)。それゆえ、釣り合わない結婚のあるところに、神の法はない。そして彼は付け加えた。「もし不信の者が去るなら、去らせよ」(一コリント7:15)。
Simul idem Apostolus negavit legis esse divinae, ut conjugium qualecumque solvatur; nec ipse praecepit, nec dedit deserenti auctoritatem, sed culpam abstulit destituto. Haec moraliter.
PL 15, 1767C同じ使徒は同時に、あらゆる婚姻が解消されることは神の法に属さない、と否定した。彼自身は命じもせず、捨てる者に権限を与えもせず、見捨てられた者から咎を取り除いたのである。以上が道徳の意味である。
Liber VIII, Caput IX
第8巻 第IX章PL 15, 1767C(Vers. 17.) Tamen quia supra proposuit regnum Dei evangelizare, et cum dixisset de Lege unum apicem non posse cadere, subjecit: Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.
PL 15, 1767C(第17節)だが、先に神の国を宣べ伝えると述べ、律法の一画も落ちることはありえないと語ったのち、彼は続けて言った。「自分の妻を離縁して別の女を娶る者は皆、姦淫を犯す」。〔「だが…ので」と始まるこの文は、主節を欠いたまま終わる〕
Recte admonet Apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32) .
PL 15, 1767D使徒が、この秘義はキリストと教会について偉大であると述べて、正しく諭している(エフェソ5:32)。
Invenis igitur conjugium quod nemo dubitet a Deo conjunctum, cum ipse dicat: Nemo venit ad me, nisi Pater meus qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44) ; ille enim solus potuit has nuptias copulare.
PL 15, 1767Dこうしてあなたは、神によって結ばれたことを誰も疑わない婚姻を見いだす。彼自身が言うからである。「私を遣わした私の父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ることはできない」(ヨハネ6:44)。実に、この婚姻を結び合わせることができたのは、彼だけだからである。
Et ideo mystice Salomon dixit: A Deo praeparabitur viro uxor (Prov. XIX, 14). Vir Christus, uxor Ecclesia est; charitate uxor, integritate virgo.
PL 15, 1767Dそれゆえ、奥義の意味でソロモンは言った。「妻は神によって夫に備えられる」(箴言19:14)。夫はキリストであり、妻は教会である。愛においては妻、無傷であることにおいては処女である。
Ergo quem Deus traxit ad Filium, non separet persecutio, non avertat luxuria, non Philosophia depraedetur, non Manichaeus contaminet, non Arianus avertat, non Sabellianus inficiat. Deus junxit, Judaeus non separet. Adulteri sunt omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae veritatem.
PL 15, 1768Aそれゆえ、神が子へと引き寄せた者を、迫害が引き離さず、放縦が背かせず、哲学が略奪せず、マニ教徒が汚さず、アレイオス派の者が背かせず、サベリウス派の者が染めないように。神が結び合わせたのだから、ユダヤ人は引き離してはならない。信仰と知恵の真理を姦そうと望む者は、皆、姦通者である。
Liber VIII, Caput X
第8巻 第X章PL 15, 1768AQuis liber est, inquit, iste repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Esai. L, 1) ? Audisti repudium, crede conjugium. Audisti quid Judaeorum plebi ipse vir dicat: Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in peccatis vestris dimisi matrem vestram (Ibid.) .
PL 15, 1768A「汝らの母の離縁状とは何か。私はそれによって彼女を離縁したのか」と言う(イザヤ50:1)。離縁を聞いたなら、婚姻を信じよ。夫自身がユダヤの民に何と言うかを、あなたは聞いた。「見よ、汝らの不法のゆえに汝らは売られ、汝らの罪のゆえに私は汝らの母を離縁した」(イザヤ50:1)。
Mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas viro. Mens quae credidisti Deo, esto fortis mulier, qualis illa vel anima ecclesiastica, vel Ecclesia, de qua dicit Salomon: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI, 10) ?
PL 15, 1768Aそれゆえ、あなたは父の家にとどまれ。花婿とともにとどまれ。夫に気に入られるよう努めよ。神を信じた精神よ、強い女であれ。教会の魂、あるいは教会がそのような女であり、ソロモンはそれについて言う。「強い女を、誰が見いだすだろうか」(箴言31:10)。
Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae talis est: confidit in ea vir suus Ibid., 11). Videamus quid haec viro faciat suo, quod opus ejus, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus.
PL 15, 1768B「そのような女は、貴い宝石よりも貴い。その夫は彼女を信頼する」(箴言31:11)〔底本は引照の開き括弧を欠く〕。この女が夫に何をするのか、その務めは何か、その奉仕は何か、なぜキリストが彼女を信頼するのかを見よう。
Liber VIII, Caput XI
第8巻 第XI章PL 15, 1768BBona uxor virum suum vestit. Vestiat Jesum fides nostra corpore suo, vestiat carnem suam divinitatis suae gloria: sicut et illa bina vestimenta fecit viro suo (Ibid., 22 et seq.) ; ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum.
PL 15, 1768B善い妻は、自分の夫に衣を着せる。我々の信仰も、自分の体でイエスに衣を着せよ。彼の肉に、彼の神性の栄光を着せよ。あの女が自分の夫のために二重の衣を作ったように(箴言31:22以下)、現在の世でも将来の世でも、彼を誉れあるものとするためである。
Non mediocris haec femina, cujus tale textrinum est; quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae virtutis pensa tractantem vir ejus inveniat; quae manus extollat in noctibus, et ad libram dirigat opus, morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque noverit servare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens; sollicita quando vir redeat, anxia atque suspirans, et jam cum viro suo esse desiderans, dicens: Moras facit vir meus venire, festinabo ipsa ad eum; occurram ei facie ad faciem, cum venire coeperit in gloria sua.
PL 15, 1768Bその織物の仕事がこのようである女は、並の女ではない。夫は彼女を、柔らかな羊毛の糸をつむぐ女としてではなく、貴い徳の糸の割り当てを扱う女として見いだすであろう。彼女は夜に手を上げ、秤にかけて仕事を整え、自分の振る舞いの重みを吟味し、行いの尺度をも守ることを知り、栄光ある労苦の緯糸を織り込む。夫がいつ帰るかと気をもみ、不安にかられて嘆息し、すでに自分の夫とともにいることを望んで、こう言う。「私の夫は来るのが遅い。私自身が彼のもとへ急ごう。彼が栄光のうちに来はじめるとき、顔と顔を合わせて彼に会おう」。
Liber VIII, Caput XII
第8巻 第XII章PL 15, 1768CVeni, Domine Jesu, ut invenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non violaverit domum tuam, non mandata neglexerit.
PL 15, 1768C来よ、主イエスよ。汝の花嫁を見いだすために。汚されず、姦通に染まらず、汝の家を損なわず、〔汝の〕命令を軽んじなかった花嫁を。
Dicat tibi: Inveni quem dilexit anima mea (Cant. III, 4) : introducat te in domum vini (vinum enim (Psal. CIII, 15) laetificat cor hominis), inebrietur in spiritu, agnoscat mysterium, loquatur oraculum.
PL 15, 1768C彼女が汝に言うように。「私の魂が愛する人を、私は見いだした」(雅歌3:4)。彼女が汝をぶどう酒の家に導き入れるように(ぶどう酒は人の心を喜ばせるからである(詩篇103:15))。霊において酔い、奥義を知り、託宣を語るように。
Liber VIII, Caput XIII
第8巻 第XIII章PL 15, 1768D(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram. Narratio magis quam parabola videtur, quando etiam nomen exprimitur.
PL 15, 1768D(第19節)「ところで、ある金持ちがいて、紫の衣を着ていた」。たとえというより物語に見える。名前までが挙げられているからである。
Non otiose autem hic divitem Dominus perfunctum deliciis saecularibus, in perpetuae famis apud inferos constitutum significavit aerumna: cui non immerito quinque fratres, id est, quinque sensus corporis naturali quadam germanitate videntur fuisse sociati, qui immodicis atque innumeris cupiditatibus aestuabant: Lazarum vero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis, et sanctitatis recessu locavit; ne illecti praesentium voluptate, maneamus in vitiis; vel taedio victi, laborum dura fugamus.
PL 15, 1768D主がここで、この世の快楽に耽った金持ちを、冥界で永遠の飢えの苦難のうちに置かれた者として示したのは、理由のないことではない。この男には、五人の兄弟、すなわち体の五つの感覚が、ある自然な兄弟の間柄によって結び付いていたと見えるのも、当然である。彼らは、節度のない無数の欲望で燃え立っていた。一方、ラザロは、アブラハムの懐、いわば安らぎの懐、聖性の隠れ家に置いた。我々が目の前の快楽に誘われて悪徳にとどまることのないように、あるいは倦怠に打ち負かされて労苦の厳しさを避けることのないようにするためである。
Sive itaque Lazarus pauper in saeculo, sed Deo dives: sive apostolicus aliquis pauper in verbo, locuples in fide (neque enim sancta omnis paupertas, aut divitiae criminosae: sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas), sive ergo apostolicus qui veram teneat fidem, verborum infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum velamina non requirat: feneratam mercedem accipit, impugnans haereticos Manichaeum, Marcionem, Sabellium, Arium, Photinumque (isti enim non aliud quam fratres sunt Judaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur), reprimens quoque carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus vaporantur: feneratam, inquam, mercedem accipit, cui compensatio exuberantium copiarum, et perpetuitatis usura est.
PL 15, 1769Aそれゆえ、世では貧しいが神に対して富んでいるラザロであれ、あるいは言葉においては貧しいが信仰においては豊かな、使徒的なある人であれ(すべての貧しさが聖なのではなく、すべての富が咎むべきなのでもない。放縦が富の評判を落とすように、聖性が貧しさを推奨するのである)、つまり、真の信仰を保ち、言葉の飾り帯も、論証の偽りの化粧も、見せびらかしの文の覆いも求めない使徒的な人は、利子付きの報いを受ける。彼は異端者たち、すなわちマニ、マルキオン、サベリウス、アレイオス、フォティヌスに反対し(彼らはユダヤ人の兄弟にほかならず、背信の兄弟の間柄によって結び付いているからである)、また、先に言ったように、彼らにあっては五つの感覚によって熱せられる肉の欲望をも抑える。利子付きの報いを、と私は言う、彼は受けるのであり、その報いには、あり余る富への償いと、永遠という利息がある。
Liber VIII, Caput XIV
第8巻 第XIV章PL 15, 1769B(Vers. 20, 21.) Nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse tractatum, quam Lazarus abjectam de mensa divitis collegit: cujus utique ulcera secundum litteram dives fastidiosus horreret, nec inter pretiosas epulas unguentatosque convivas fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineret cui odor aeris, et ipsa esset natura fastidio: quamquam insolentia et tumor divitum indiciis competentibus exprimatur, quod ita conditionis immemores humanae sint, ut, tamquam supra naturam siti, de miseriis pauperum incentiva suarum capiant voluptatum, rideant inopem, insultent egenti, et quorum misereri deceat, his auferant.
PL 15, 1769B(第20、21節)また、この論述が、ラザロが金持ちの食卓から捨てられたものとして拾い集めた信仰についても〔語られている〕と考えることは、ふさわしくなくはないと我々は思う。文字どおりの意味では、気難しい金持ちはラザロのできものを嫌悪したであろうし、高価な宴と香油を塗った客たちのただ中で、犬が舐めるできものの悪臭に耐えはしなかったであろう。その金持ちには、空気の臭いも、自然そのものも、嫌悪の対象だったのである。もっとも、富める者たちの傲慢と思い上がりは、ふさわしい徴によって表れる。彼らは人間の条件をすっかり忘れ、あたかも自然の上に置かれた者のように、貧しい者たちの惨めさから自分たちの快楽の刺激を得、乏しい者を笑い、困窮する者を嘲り、憐れむべき者たちから奪うのである。
Liber VIII, Caput XV
第8巻 第XV章PL 15, 1769CUtrumque ergo qui volet, tamquam Lazarus colligat. Cui similem illum puto, qui caesus saepius a Judaeis (II Cor. XI, 25) , ad patientiam credentium, et vocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam velut canibus offerebat, quia scriptum est: Convertentur ad vesperum, et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 15) .
PL 15, 1769Cそれゆえ、どちらをも望む者は、ラザロのように拾い集めよ。私は、ユダヤ人たちにたびたび打たれた人(二コリント11:25)が、彼に似ていると思う。彼は、信じる者たちの忍耐と諸国民の召しのために、自分の体のできものを、いわば犬のような者たちに舐めさせるべく差し出した。「彼らは夕べに戻り、犬のように飢えに苦しむ」と書かれているからである(詩篇58:15)。
Quod agnovit Chananitis illa mysterium, cui dicitur: Nemo tollit panem filiorum, et mittit canibus (Matth. XV, 26) .
PL 15, 1769Cこのことを、あのカナンの女は奥義として悟った。彼女に主は言う。「誰も、子らのパンを取って犬に投げ与えはしない」(マタイ15:26)。
Agnovit hunc panem, non panem esse qui videtur, sed illum qui intelligitur; et ideo respondit: Utique, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27) . Micae istae de illo pane sunt.
PL 15, 1769C彼女は、このパンが、見えるパンではなく、理解されるパンであると悟った。それゆえ答えた。「然り、主よ。子犬たちも、その主人たちの食卓から落ちるパンくずを食べる」(マタイ15:27)。このパン屑は、あのパンのものである。
Et quia panis verbum est, et fides verbi est, micae velut quaedam dogmata fidei sunt. Unde respondit Dominus, ut ostenderet fideliter dictum: O mulier, magna est fides tua (Ibid., 28) !
PL 15, 1769Dそして、パンは言葉であり、信仰は言葉の信仰であるから、パン屑はいわば信仰のある種の教理である。それゆえ主は、信仰をもって語られたことを示すために答えた。「おお女よ、汝の信仰は大きい」(マタイ15:28)。
Liber VIII, Caput XVI
第8巻 第XVI章PL 15, 1770AO felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem! O uberes micae, quae repellitis jejunium sempiternum, quae colligentem pauperem aeternis expletis alimentis!
PL 15, 1770Aああ、幸いなできものよ。永遠の苦痛を締め出すとは。ああ、豊かなパン屑よ。永遠の飢えを退け、拾い集める貧しい者を永遠の食物で満たすパン屑よ。
Abjiciebat vos de mensa sua archisynagogus, cum propheticarum Scripturarum et Legis interna mysteria refutaret (Luc. XIII, 14) , micae enim sermones sunt Scripturarum, de quibus dicitur: Et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17) .
PL 15, 1770Aパン屑よ、会堂長は諸君を自分の食卓から投げ捨てていた。預言者たちの聖書と律法の内なる奥義を退けたからである(ルカ13:14)。パン屑とは聖書の言葉であり、これについて、こう書かれている。「汝は私の言葉を、汝の後ろに投げ捨てた」(詩篇49:17)。
Abjiciebat vos scriba, sed Paulus diligentissime colligebat, in injuriis suis legens plebem. Lambebant ulcera ejus qui morsu serpentis intrepidum, excusso serpente, viderunt, et crediderunt (Act. XXVIII, 6) .
PL 15, 1770A律法学者は諸君を投げ捨てていたが、パウロはきわめて丹念に拾い集め、自分が受けた不当な仕打ちのただ中で民を集めていた。蛇に噛まれても恐れず、蛇を振り払った人を見て、信じた者たちは、彼のできものを舐めていた(使徒言行録28:6)。
Lambebat ille carceris custos qui vulnera Pauli lavit, et credidit (Act. XVI, 33) . Beati canes, in quos ulcerum talium distillat humor; ut adimpleat cor, et impinguet fauces eorum: qui custodire domum, servare gregem, cavere assuescant lupos.
PL 15, 1770Aパウロの傷を洗い、信じたあの牢の番人も、舐めていた(使徒言行録16:33)。幸いな犬たちよ。そのようなできものの汁が滴り、彼らの心を満たし、喉を肥やす。彼らは、家を守り、群れを守り、狼を警戒することに慣れるであろう。
Liber VIII, Caput XVII
第8巻 第XVII章PL 15, 1770BPone nunc ante conspectum saecularibus Arianos studiis intentos, qui societatem potentiae regalis affectant, ut armis militaribus impugnent Ecclesiae veritatem: nonne tibi videntur in quadam purpura et bysso et exstructis jacentes thoris, qui pro veris fucata defendant; ditibus abundare sermonibus, cum jactant Dominico terram tremuisse sub corpore, coelum tenebris obductum, excita verbo maria vel sedata: verumtamen Dei Filium denegantes?
PL 15, 1770B今、世俗の営みに熱中するアレイオス派の者たちを、目の前に置け。彼らは王の権力との結び付きを求め、軍の武器で教会の真理を攻撃しようとする。紫の衣と麻布をまとい、築かれた寝台に横たわって、真実の代わりに偽りを弁護する者たちに、あなたには見えないか。彼らは豊かな言葉にあふれているように見える。主の体のもとで大地が震え、天が闇に覆われ、海が言葉によってかき立てられ、あるいは鎮められたと誇る間も、神の子を否定しているのだが。
Constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in virtute regnum Dei esse, paucis quid sentiret expressit, dicens: Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) : nonne illae tibi videntur egere divitiae, haec redundare paupertas?
PL 15, 1770Bまた、あの貧しい人〔ペトロ〕をも立ててみよ。彼は、神の国が言葉にではなく力にあると知って、少ない言葉で自分の思うところを言い表し、こう言った。「汝は生ける神の子である」(マタイ16:16)。あの富は欠乏しており、この貧しさは満ちあふれていると、あなたには見えないか。
Dives haeresis Evangelia multa composuit: pauper fides hoc solum Evangelium tenuit, quod accepit. Dives Philosophia plures sibi deos fecit: pauper Ecclesia unum Deum novit.
PL 15, 1770C富める異端は、多くの福音を作り上げた。貧しい信仰は、受け取ったこの福音のみを保った。富める哲学は、自分のために多くの神々を作った。貧しい教会は、唯一の神を知っている。
Liber VIII, Caput XVIII
第8巻 第XVIII章PL 15, 1770C(Vers. 24.) Inter hunc igitur divitem et pauperem chaos magnum est; quia post mortem nequeunt merita mutari, eoque in inferno dives inducitur, cupiens aliquid de paupere spiritus, refrigerantis haurire; aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit Esaias: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris (Esai. XII, 3) .
PL 15, 1770C(第24節)それゆえ、この金持ちと貧しい者との間には、大きな淵がある。死んだのちには功績を変えることができないからであり、そのために金持ちは冥界に導かれて、涼を与える霊の何かを、貧しい者から汲み取りたいと願う。水は、苦痛のうちに置かれた魂の癒しだからである。これについてイザヤは言う。「水が、救いの泉から喜びをもってほとばしる」(イザヤ12:3)。
Cur autem cruciatur ante judicium? Quia luxurioso carere deliciis poena est. Nam et Dominus dicit: Ibi erit fletus et stridor dentium; cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno coelorum (Luc. XIII, 28) .
PL 15, 1770Cでは、なぜ裁きの前に苦しめられるのか。放縦な者にとっては、快楽を欠くことが刑罰だからである。実に主も言う。「そこには泣くことと歯ぎしりがある。汝らが、アブラハム、イサク、ヤコブ、またすべての預言者が天の国にいるのを見るときである」(ルカ13:28)。
Liber VIII, Caput XIX
第8巻 第XIX章PL 15, 1770D(Vers. 27.) Serus autem dives iste magister esse incipit; cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi.
PL 15, 1770D(第27節)だが、この金持ちは、もはや学ぶ時も教える時もないときに、遅れて教師になりはじめる。
Quo loco evidentissime declarat Dominus, vetus Testamentum esse fidei firmamentum, retundens perfidiam Judaeorum, et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur infirmior; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa virtutis.
PL 15, 1770Dこの箇所で主は、古い契約が信仰の土台であることを、きわめて明白に宣言し、ユダヤ人の背信を挫き、異端者たちの悪を締め出している。彼らによって、より弱い精神は足をすくわれる。実に、彼ら自身が幼い者であり、徳の成長をまだ知らないのである。
Liber VIII, Caput XX
第8巻 第XX章PL 15, 1771ALicet autem advertere quod in villici illius superiore, et istius divitis praesenti comparatione incentivum misericordiae sit: et ibi fortasse sanctis quos amicos dicit, et quibus tabernacula tribuit; hic vero docet pauperibus conferendum.
PL 15, 1771Aだが、先のあの管理人と、今のこの金持ちとを比べるとき、そこに慈しみへの促しがあることに気づいてよい。前者においては、おそらく、友と呼ばれ、幕屋を与えられる聖なる者たちに〔施すことが語られ〕、後者においては、貧しい者たちに施すべきだと教えているのである。
Liber VIII, Caput XXI
第8巻 第XXI章PL 15, 1771A(CAP. XVII. -- Vers. 3.) Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum. Quam bene post divitem qui cruciatur in poenis, subjecit praeceptum veniae largiendae, his utique qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio non revocet a culpa!
PL 15, 1771A(第17章第3節)「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、彼を戒めよ」。刑罰のうちで苦しめられる金持ちのあとに、赦しを与えよとの命令が続けられたのは、実に見事である。誤りから立ち返る者たちに対してであり、絶望が誰かを咎から呼び戻せなくなることのないようにするためである。
Quam vero moderatus est, ut neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia; ne quem vel austera percellat invectio, vel conniventia invitet ad culpam! Sic et alibi: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum (Matth. XVIII, 15) .
PL 15, 1771Aしかも、赦しが難しくならず、寛容が緩みもしないように、いかにほどよく定めたことか。厳しい非難が誰かを打ちのめすことも、見て見ぬふりが誰かを咎へ誘うこともないようにである。ほかの箇所でも同様である。「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、行って、汝と彼との間だけで彼を戒めよ」(マタイ18:15)。
Plus enim proficiat amica correptio, quam accusatio turbulenta: illa pudorem incutit, haec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat, qui monetur.
PL 15, 1771B実に、友愛による戒めは、騒がしい告発よりも益をもたらす。前者は恥じらいを呼び起こし、後者は憤りを動かす。むしろ、戒められる者が暴かれることを恐れる当のものが、守られるようにせよ。
Bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat, quam inimicum: facilius enim consiliis acquiescitur, quam injuriae succumbitur. Unde et Apostolus: Corripite, inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum existimetis (II Thess. III, 15) .
PL 15, 1771B戒められる者が、あなたを敵ではなく友と信じることは、実に善いことである。助言には、侮辱に屈するよりも容易に従うものだからである。それゆえ使徒も言う。「兄弟として彼を戒めよ。彼が恥じ入るためであり、汝らが彼を敵と見なすためではない」(二テサロニケ3:15)。
Infirmus enim custos diuturnitatis est timor: pudor autem bonus magister officii; qui enim metuit, reprimitur, non emendatur: quem pudet facere, in naturam vertit.
PL 15, 1771B実に、恐れは、長続きするものの弱い番人である。だが恥じらいは、務めの善い教師である。恐れる者は抑えつけられるのであって、矯正されるのではない。為すことを恥じる者は、それを自分の本性に変える。
Liber VIII, Caput XXII
第8巻 第XXII章PL 15, 1771CPulchre autem posuit: Si peccaverit in te; non enim aequa conditio in Deum, hominemque peccare.
PL 15, 1771C「もし汝に対して罪を犯したなら」と置いたのは見事である。神に対して罪を犯すことと、人に対して罪を犯すこととは、同じ条件ではないからである。
Denique Apostolus, qui divini est verus interpres oraculi: Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10) ; quia non est aeque perfidia ut culpa, veniabilis.
PL 15, 1771C実に使徒は、神の託宣の真の解釈者として、「異端者は、一度戒めたのちには避けよ」と言う(テトス3:10)〔ミーニュの脚注は、パリのある版が post unam aut secundam correptionem(一度または二度戒めたのちに)と読むが、アンブロシウスは post unam correptionem と読んでいたと見られ、ほかの版と写本もこの読みで一致する、とする〕。背信は、咎のようには等しく赦されうるものではないからである。
Et quoniam plerumque per imperitiam error obrepit, corripiendum praecepit; ut aut pertinacia vitetur, aut prolapsio corrigatur. Verum quid est:
PL 15, 1771Cそして、過ちはたいてい無知によって忍び込むので、戒めるべきだと命じた。頑なさが避けられ、あるいは踏み外しが正されるためである。だが、次の言葉は何を言うのか。〔この文は続く聖句の見出しにつながり、「では『もし七たび汝のもとに立ち返るなら、彼を赦せ』とは何か」の意となる〕
Liber VIII, Caput XXIII
第8巻 第XXIII章PL 15, 1771C(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi? Num veniae numerus praefinitur, an vero quia cum septimo die requieverit Deus ab omnibus operibus suis, post hebdomadam istius mundi quies nobis diuturna promittitur; ut quemadmodum mala istius mundi feriata cessabunt, ita etiam vindictae severitas conquiescat?
PL 15, 1771C(第4節)「もし七たび汝のもとに立ち返るなら、彼を赦せ」。赦しの数があらかじめ定められているのだろうか。それとも、神が七日目にそのすべての業から休んだので、この世の七日のあとに、永続する安息が我々に約束されている、ということなのだろうか。この世の悪が祝日のように止むように、報復の厳しさもまた静まるためである。
Sabbatum autem non solum dierum, sed etiam mensium est; et ideo septimi mensis decima die sabbata sabbatorum (Levit. XXV, 9) : nec solum mensium, sed annorum quoque: neque annorum tantum, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cujus typus est sabbatum magnum; sicut in Lege est hebdomada septima, post quam celebratur annus Jubilaeus.
PL 15, 1772A安息は、日だけでなく、月にもある。それゆえ、第七の月の十日に、安息の中の安息がある(レビ記25:9)〔底本は述語を欠く。sunt を補って読む〕。さらに月だけでなく年にもあり、年だけでなく世代にもあり、ついには世界そのものにある。その予型が大安息である。律法に、第七の週があり、その後にヨベルの年が祝われるのと同じである。
Quod mysterium nobis Dominus voluit revelare, cum dicit: Non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22) .
PL 15, 1772Aこの奥義を、主は我々に明らかにしようとした。「七度だけでなく、七十の七倍までも」と言うときである(マタイ18:22)。
Quia septima generatione, ut habes secundum Lucam (Luc. III, 37) , Enoch raptus est, ne malitia immutaret cor ejus (Sap. IV, 11) ; et in eo aculeus doloris quievit.
PL 15, 1772A七代目に、あなたがルカ〔の福音書〕に見るとおり(ルカ3:37)、エノクは取り去られた。悪が彼の心を変えることのないようにである(知恵の書4:11)。そして彼において、苦痛の刺は静まった。
Septuagesima autem et septima generatione Dominus natus ex Maria, humani generis in se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum.
PL 15, 1772Bそして七十七代目に、主はマリアから生まれ、人類の罪を自らに引き受けて、すべての罪の赦しを与えた。
Liber VIII, Caput XXIV
第8巻 第XXIV章PL 15, 1772BErgo quamvis secundum litteram discas frequenter ignoscere, nec indignationem tenere (nihil enim est quo possit offendi, cui ignoscendi est consuetudo), tamen agnosce mysterium; neque enim otiose sabbato dixit Dominus mulieri: Dimissa es ab infirmitate tua (Luc. XIII, 12) , ostendens plebi suae, quae sicut mulier illa vocata sequeretur, adventu suo se remisisse peccata.
PL 15, 1772Bそれゆえ、文字どおりの意味では、あなたは頻繁に赦すこと、憤りを抱き続けないことを学ぶとしても(赦す習慣のある者には、傷つけられうるものは何もないからである)、やはり奥義を悟れ。主が安息日にあの女に「汝は汝の病から解き放たれた」(ルカ13:12)と言ったのは、理由のないことではない。あの女のように召されて従うはずの自分の民に、自らの到来によって罪を赦したことを示したのである。
Septuagies itaque et septies Lamech condemnatur (Gen. IV, 24) ; quia gravius delinquit, qui scelus dum punit, admittit. Omnem autem enormitatem sceleris baptismi sacramenta dimittunt. Disce ergo donare injurias tuas; quia persecutoribus suis Christus ignovit.
PL 15, 1772Bそれゆえ、ラメクは七十七倍に罰せられる(創世記4:24)。悪事を罰しながら悪事を犯す者は、いっそう重く罪を犯すからである。だが、悪事の並外れた重さのすべてを、洗礼の秘跡は赦す。それゆえ、あなたに加えられた不当を許すことを学べ。キリストは、自分を迫害する者たちを赦したからである。
Liber VIII, Caput XXV
第8巻 第XXV章PL 15, 1772CNec illud otiosum, quod sabbato passus est magno, significans fore sabbatum, quo mors destrueretur a Christo. Quod si Judaei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, quanto magis nos resurrectionem Domini celebrare debemus!
PL 15, 1772Cまた、大いなる安息日に受難したことも、理由のないことではない。キリストによって死が滅ぼされる安息日があるはずだと示している。もしユダヤ人が、月も年も丸ごと安息日のように見なすほどに安息日を祝うなら、我々は主の復活を、どれほどいっそう祝うべきことか。
Et ideo majores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae celebrandos; quia octavae hebdomadis initium Pentecosten facit.
PL 15, 1772Cそれゆえ、先人たちは我々に、ペンテコステの五十日間のすべてを復活祭として祝うべきものとして伝えた。ペンテコステが第八の週の始まりをなすからである。
Unde et Apostolus quasi Christi discipulus, qui sciret diversitatem esse temporum, scribens ad Corinthios: Apud vos, inquit, forsitan manebo; et hyemabo (I Cor. XVI, 6) .
PL 15, 1772Cそこで使徒も、時節の違いがあることを知るキリストの弟子として、コリントの人々に書き送って言う。「汝らのもとに、おそらく私はとどまり、冬を越すだろう」(一コリント16:6)。
Et infra: Manebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum (Ibid., 8 et 9) .
PL 15, 1772Cさらに後で言う。「だが私は、ペンテコステまでエフェソにとどまる。大きな門が私に開かれているからである」(一コリント16:8–9)。
Itaque apud Corinthios hyemem agit, quorum erroribus angebatur; quod eorum circa Dei cultum frigeret affectus: cum Ephesiis pentecosten celebrat, atque his tradit mysteria, relaxat animum; quia fidei cernebat ardore ferventes.
PL 15, 1773Aこうして彼は、コリントの人々のもとでは冬を過ごす。彼らの過ちに悩まされていたからであり、神への礼拝をめぐる彼らの情が冷えていたからである。エフェソの人々とはペンテコステを祝い、彼らに奥義を伝え、心をくつろがせる。信仰の熱に燃えているのを見たからである。
Ergo per hos quinquaginta dies jejunium nescit Ecclesia, sicut Dominica qua Dominus resurrexit, et sunt omnes dies tamquam Dominica.
PL 15, 1773Aそれゆえ、この五十日の間、教会は断食を知らない。主が復活した主日と同じである。そして、すべての日が主日のようなものである。
Liber VIII, Caput XXVI
第8巻 第XXVI章PL 15, 1773AErit et alia Dominica qua Dominicum corpus resurgat. Novit hanc Paulus, qui ait: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex membris (I Cor. XII, 27) .
PL 15, 1773A主の体がよみがえる、もう一つの主日もあるであろう。パウロはこれを知っていた。彼は言う。「汝らはキリストの体であり、肢体から成る肢体である」(一コリント12:27)。
Hoc enim corpus Domini et ossa de ossibus ejus capiti cohaerebunt: Caput autem Ecclesiae Christus (Ephes. V, 23) . Tunc ergo cessabit jejunium, quoniam in perpetua jucunditate fatigatio, cura, lassitudo cessabit.
PL 15, 1773A実に、主のこの体と、その骨の骨は、頭に結び付く。「教会の頭はキリストである」(エフェソ5:23)。それゆえ、そのとき断食は止む。永遠の悦びのうちに、疲労も、憂いも、倦怠も止むからである。
Tunc mors destruetur: Novissima enim mors destruetur (I Cor. XV, 26) . Nam etsi cessavit in Enoch, et non est inventa in eo; destructa tamen non est: ille enim raptus est, ut evaderet eam (Gen. V, 24) : Christus ut destrueret, immolatus est.
PL 15, 1773Bそのとき死は滅ぼされる。「最後に、死が滅ぼされる」(一コリント15:26)とあるからである。たしかに、エノクにおいて死は止み、彼のうちに見いだされなかった。だが、滅ぼされたのではない。彼は死を逃れるために取り去られたのであり(創世記5:24)、キリストは死を滅ぼすために、いけにえとして屠られたのである。
Et ideo bene dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ? Ergo in hac resurrectione iterum Christus tamquam suo resurget in corpore.
PL 15, 1773Bそれゆえ、見事に言った。「死よ、汝の勝利はどこにあるのか。死よ、汝の刺はどこにあるのか」(一コリント15:55)。それゆえ、この復活において、キリストは再び、いわば自分の体のうちによみがえる。
Beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut enim primitiae dormientium Christus, sic tunc primitiae resurgentium Ecclesia et sancti ejus (I Cor. XV, 20) .
PL 15, 1773Bそれゆえ、第一の復活に与る者は幸いである。実に、キリストが眠る者たちの初穂であるように、そのとき、よみがえる者たちの初穂は、教会とその聖なる者たちだからである(一コリント15:20)。
Liber VIII, Caput XXVII
第8巻 第XXVII章PL 15, 1773BHoc mysterium Petrus scire non potuit. Fortasse scierit de Enoch: quis tamen potuit mysterium absconditum in Deo humana mente comprehendere?
PL 15, 1773Bこの奥義を、ペトロは知ることができなかった。おそらく、エノクについては知っていたであろう。だが、神のうちに隠されていた奥義を、人間の精神で理解できた者が、誰かいたであろうか。
Veniat ergo Dominus in animam meam, in mentem meam, atque eam subjiciat sibi; ut cum subjecta mens fuerit mea, dicam: Non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psalm. XXII, 4) .
PL 15, 1773Cそれゆえ、主が私の魂に、私の精神に来て、それを自分に服させるように。私の精神が服したとき、私は言うであろう。「私は災いを恐れない。汝が私とともにいるからである」(詩篇22:4)。
Liber VIII, Caput XXVIII
第8巻 第XXVIII章PL 15, 1773C(Vers. 6.) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et jactare in mare, et obaudiet vobis. De grano sinapis supra dictum est, nunc de arbore mori est disputandum. Arborem lego, non tamen arborem credo.
PL 15, 1773C(第6節)「もし汝らがカラシナの種のような信仰を持つなら、このクワの木にこう言うだろう。『根こそぎにされ、海に投げ込まれよ』。そうすれば、それは汝らに従うだろう」。カラシナの種については先に述べた。今はクワの木について論じねばならない。私は木と読むが、木だとは信じない。
Nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut arbor quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur, et mittatur in mare?
PL 15, 1773C実に、働く農夫たちに実りをもたらす木が、根こそぎにされて海に投げ込まれることに、どんな道理があり、我々にとってどんな益があるのか。
Licet hoc pro virtute fidei possibile judicemus, ut sensibilibus imperiis natura insensibilis obsequatur: quid sibi vult tamen etiam ipsa arboris species?
PL 15, 1773C感覚をもたない自然が、感覚に訴える命令に従うということを、信仰の力に免じて可能だと我々が判断するとしても、木の種類そのものは何を意味しているのか。
Legi quidem: Pastor eram caprarum, vellicans mora (Amos VII, 14) , et puto prophetam significasse nobis, quod ex peccatorum grege peccator ipse conversus sit: licet conveniat ut futurus gentium propheta fructum quaesisse videatur in sentibus, cibum ex sentibus eruisse, sed decoloros et fetidos greges gentium, populos nationum, in suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spirituali refectione pinguescerent; ipse autem de peccatore converso lac spirituale mulgeret.
PL 15, 1773Dたしかに私は、「私は山羊の牧者で、クワの実をつみ取っていた」(アモス7:14)と読んだ。そして、預言者は我々に、自分自身が罪人たちの群れから回心した罪人であることを示したのだと思う。もっとも、諸国民の預言者となるはずの者が、茨の中に実りを求め、茨の中から食物を掘り出したように見えるのは、ふさわしいことである。彼は、色あせて悪臭を放つ諸国民の群れ、諸民族の民を、自分の書物の牧場に置き、霊的な糧によって肥えさせようとしたのであり、自身は回心した罪人から霊の乳を搾ったのである。
Liber VIII, Caput XXIX
第8巻 第XXIX章PL 15, 1774ASed cum in alio Evangelii libro (Matth. XVII, 19) de monte sit dictum, cujus species nuda gignentium vitium, olearumque jejuna, infecunda messibus, apta latibulis bestiarum, ferarumque cursibus inquieta, extollentem se altitudinem nequitiae spiritualis videatur exprimere, sicut scriptum est: Ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram (Jerem. LI, 25) ; congruit ut hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit immundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni.
PL 15, 1774Aだが、福音書の別の書(マタイ17:19)では山について語られている。その山は、ブドウの木が生え出ることなく裸であり、オリーブの木にも乏しく、穀物の実りもなく、獣の隠れ家に適し、野獣が駆け回って落ち着かない姿であって、自らをそびえ立たせる霊的な邪悪の高みを表していると見える。「見よ、私は汝に向かう、堕落した山よ。汝は全地を堕落させる」(エレミヤ51:25)と書かれているとおりである。それゆえ、この箇所でも、信仰が汚れた霊を締め出すからこれが言われたのだと、我々が考えることはふさわしい。とりわけ、木の本性がこの見解と一致するのだから。
Nam fructus ejus primo albet in flore, deinde jam formatus irrutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate rutilanti, praevaricatione dejectus, tetro inhorruit odore peccati.
PL 15, 1774A実に、その実は、初め花のうちは白く、やがて形ができると赤く輝き、熟すと黒くなる。悪魔もまた、天使の本性の白い花と、権能による輝きから、背反によって突き落とされ、罪の忌まわしい悪臭を帯びて醜く荒れた。
En tibi illum arbori moro dicentem: Eradicare, et jactare in mare, cum legionem ejecit ex homine, in porcos transire permittit: qui exagitati diabolico spiritu, se in maria demerserunt.
PL 15, 1774A見よ、クワの木に「根こそぎにされ、海に投げ込まれよ」と言う彼を。彼は、人から軍団を追い出したとき、それが豚に移ることを許した。豚どもは悪魔の霊に駆り立てられて、海に身を沈めた。
Liber VIII, Caput XXX
第8巻 第XXX章PL 15, 1774BHic igitur locus hortatorius ad fidem, docens moraliter etiam ea quae solidata sunt, fide posse dissolvi. Ex fide autem charitas, ex charitate spes, et rursus in se sancto quodam circuitu refunduntur.
PL 15, 1774Bそれゆえ、この箇所は信仰へ励ますものであり、固められたものまでも信仰によって解かれうることを、道徳の意味で教えている。信仰からは愛が、愛からは希望が生じ、さらにそれらは、ある聖なる循環によって、互いのうちへ流れ戻る。
Liber VIII, Caput XXXI
第8巻 第XXXI章PL 15, 1774B(Vers. 7, 8.) Sequitur ut nemo in operibus glorietur: quia jure Domino debemus obsequium. Nam si tu non dicis servo aranti, aut oves pascenti: Transi, recumbe (ubi intelligitur quia nullus recumbit, nisi ante transierit: denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret); si ergo tu non dicis servo tuo: Recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium, et gratias ei non agis: ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris; quia dum vivimus, debemus semper operari.
PL 15, 1774B(第7、8節)次に、誰も自分の業を誇ってはならないということが続く。我々は正当に主に服従を負うからである。実に、あなたは、耕している僕や羊を飼っている僕に、「進んで、席に着け」とは言わない(誰も、先に進んでからでなければ席に着かないと解される。実に、モーセも先に進んで、大いなる光景を見たのである)。それゆえ、あなたが自分の僕に「席に着け」と言わず、彼に別の務めを求め、しかも感謝を述べないなら、それと同じように、主もあなたに、一つの業や労苦の用だけにとどまることを許さない。我々は生きている間、いつも働かねばならないからである。
Liber VIII, Caput XXXII
第8巻 第XXXII章PL 15, 1774C(Vers. 17.) Ergo agnosce esse te servum plurimis obsequiis defeneratum. Non te praeferas, quia filius Dei diceris: agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura. Neque te jactes si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli.
PL 15, 1774C(第17節)それゆえ、あなたは、多くの務めで借りを負う僕であると悟れ。神の子と呼ばれるからといって、自分を他の者より上に置くな。恩寵は認めねばならないが、本性を無視してはならない。為すべきことを為して、よく仕えたからといって、誇ってはならない。太陽は従い、月は服し、天使たちは仕えているのである。
Vas gentium electus a Domino: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae, subjecit: Sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4) .
PL 15, 1774C主によって選ばれた諸国民の器は言う。「私は使徒と呼ばれるにふさわしくない。神の教会を迫害したからである」(一コリント15:9)。さらに別の箇所では、自分がいかなる咎も意識していないことを示して、こう付け加えた。「だが私は、このことによって義とされたのではない」(一コリント4:4)。
Et nos ergo non a nobis laudem exigamus, nec praeripiamus judicium Dei, et praeveniamus sententiam judicis: sed suo tempori, suo judici reservemus. Post haec reprehenduntur ingrati: atque ita demum ad tractatum futuri venitur judicii.
PL 15, 1774Cそれゆえ我々も、自分から称賛を要求してはならず、神の裁きを先取りしてはならず、裁き主の判決に先んじてもならない。むしろ、その時のため、その裁き主のために取っておこう。このあとで、恩知らずの者たちが責められ、こうしてついに、来るべき裁きの論述に至る。
Liber VIII, Caput XXXIII
第8巻 第XXXIII章PL 15, 1774D(Vers. 31, 32.) In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot.
PL 15, 1774D(第31、32節)「その時、屋根の上にいる者は、家の中にある自分の器を取るために降りてはならない。畑にいる者も同じように、後ろへ戻ってはならない。ロトの妻を思い出せ」。
Interrogatus a discipulis Dominus quando veniret regnum Dei, ait: Regnum Dei intra vos est (Vers. 21) ; utique per veritatem gratiae, non per servitutem culpae.
PL 15, 1774D神の国はいつ来るのかと弟子たちに問われて、主は言う。「神の国は汝らの内にある」(第21節)。それは、恩寵の真理によるのであって、咎による隷従によるのではない。
Itaque qui vult esse liber, sit servus in Domino; ea enim parte qua participamur servitute, participamur et regno.
PL 15, 1775Aそれゆえ、自由であろうと欲する者は、主において僕であれ。我々は、隷従に与る部分によって、国にも与るからである。
Ait ergo: Regnum Dei intra vos est: quando autem veniret, noluit dicere, sed dixit judicii diem esse venturum; ut terrorem omnibus judicii imminentis incuteret, nec securitatem dilationis afferret.
PL 15, 1775Aそれゆえ彼は言った。「神の国は汝らの内にある」。だが、それがいつ来るかは言おうとせず、裁きの日が来ると言った。差し迫る裁きの恐れをすべての者に与え、先延ばしの安心を与えないためである。
Liber VIII, Caput XXXIV
第8巻 第XXXIV章PL 15, 1775AEt ne videretur contristare discipulos, si his aliquid denegaret, ait in alio libro: De die autem et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius (Matth. XXIV, 36) .
PL 15, 1775Aそして、何かを拒むことで弟子たちを悲しませているように見えないよう、別の書で言った。「その日とその時については、誰も知らない。天の天使たちも、子も知らない」(マタイ24:36)。
Bene medie posuit Filium, est enim idem filius hominis Filius Dei; ut magis dictum secundum filium hominis aestimemus, quia temporum finem non per naturam hominis, sed per naturam Dei novit. Nec alienum tamen a fide est, si Filium accipias Dei.
PL 15, 1775A子を「中ほどに」置いたのは見事である〔medie の意は定かでない。「中ほどに」と取った〕。実に、人の子と神の子は同じである。それゆえ、人の子に即して言われたのだと、我々はむしろ考えるべきである。時の終わりを、人の本性によってではなく、神の本性によって知るからである。だが、あなたが神の子のことと解しても、信仰に反しはしない。
Quid enim est quod bonus Pater Filium celaverit, cui omnia dedit? Aut quomodo non dedit cognitionem temporis, cui dedit ipsius judicii potestatem?
PL 15, 1775B実に、善き父が、すべてを与えた子に隠したとは、どういうことか。あるいは、裁きそのものの権能を与えた子に、時の知識を与えなかったとは、どうしてありえようか。
Quomodo autem Filius nescire potest quod Pater novit; cum in Patre Filius sit, et Spiritus scrutetur etiam alta Dei (Joan. XIV, 11) ; cum ipse Filius altitudo sit divitiarum sapientiae, et scientiae Dei (I Cor. II, 10) ?
PL 15, 1775Bまた、子は父のうちにあり、霊は神の深みまでも探るのに、父が知っていることを、どうして子が知らないということがありえようか(ヨハネ14:11)。子自身が、神の知恵と知識の富の深みであるのに(一コリント2:10)〔底本の引照は位置がずれて刷られている。ヨハネ14:11 は「子は父のうちにある」の句、一コリント2:10 は霊が神の深みを探る句にあたり、「神の知恵と知識の富の深み」はローマ11:33 の語である。引照は刷られたまま写す〕。
Sed cur nolit dicere, ostendit alio loco: Non est vestrum scire tempora et annos quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7) .
PL 15, 1775Bだが、なぜ言おうとしないのかを、別の箇所で示している。「父が自らの権能のうちに定めた時と年を知ることは、汝らのものではない」(使徒言行録1:7)。
Liber VIII, Caput XXXV
第8巻 第XXXV章PL 15, 1775BVidetis quo tendat qui Trinitatem negat unius potestatis, ut sit aliquid quod nesciat Filius? Cur enim celaret Filium proprium Pater?
PL 15, 1775B諸君は、三位一体が一つの権能であることを否定する者がどこへ向かうかを見ているか。子の知らないことが何かあることになるのだから。父はなぜ、自らの子に隠すのか。
Aut enim invidiae causa nolumus aliis intimare quod scimus, aut ne forte prodamur: sed nec invidi in Patrem, nec proditoris in Filium suspicio cadit. Ergo unius sunt cognitionis, quia unius sunt potestatis. Deinde qui signa novit futuri judicii, utique novit et finem.
PL 15, 1775B我々が知っていることを他の者に明かしたがらないのは、妬みのゆえであるか、あるいは裏切られるのを恐れてのことである。しかし、父に妬みの疑いは及ばず、子に裏切りの疑いも及ばない。したがって両者は同じ知識に属する。同じ権能に属するからである。さらに、来たるべき裁きのしるしを知る者は、当然その終わりをも知る。
Liber VIII, Caput XXXVI
第8巻 第XXXVI章PL 15, 1775C(Vers. 24.) Quid enim est quod nesciat ille sicut fulgur coruscans, eo quod lux, Dei Filius interna mysterii coelestis illuminet? In illa, inquit, hora. Ergo et horam novit: sed novit sibi, nescit mihi.
PL 15, 1775C(第24節)稲妻のように閃くあの者に、知らないことなどあろうか。光である神の子が、天の奥義の内奥を照らすのだから。「その時に」と言う。したがって、その時をも知っている。しかし、自らのためには知っており、私のためには知らない〔私に明かさないという意味で「知らない」と言う〕。
Bene autem causam diluvii, et incendii, et judicii de nostris asserit prodisse peccatis; quia Deus malum non creavit, sed nostra sibi merita repererunt. (Vers. 27.) Edebant enim et bibebant; uxores ducebant, et nubebant.
PL 15, 1775Cまた、洪水と火と裁きの原因が、我々の罪から生じたと述べたのは正しい。神は悪を造らなかったが、我々の功績が悪を自らのために見いだしたからである。(第27節)「人々は食べ、飲み、娶り、嫁いでいた」。
Liber VIII, Caput XXXVII
第8巻 第XXXVII章PL 15, 1775CNon quia conjugia damnentur, neque ut alimenta damnentur; cum in illis successiones, in istis naturae subsidia sint; alioquin de hoc mundo est exeundum: sed in omnibus modus quaeritur; quidquid autem abundantius est, a malo est.
PL 15, 1775C結婚が咎められているのでも、食物が咎められているのでもない。前者には跡継ぎが、後者には本性の支えがあるのであり、そうでなければこの世から出て行かねばならなくなる。ただ、あらゆることにおいて節度が求められているのであって、度を越すものは悪から出る。
Sit aliquis consensus ad tempus, ut vacemus orationi: sit aliqua inter sollicitudines mundi, et intemperantiae crapulas sobrietas religionis, et induciae castitatis (I Cor. VII, 5) .
PL 15, 1776A祈りに専念するため、しばらくの間は合意があってよい。世の思い煩いと無節制の飽食のただ中に、信心の節度と貞潔の休止があるように(一コリント7:5)。
Liber VIII, Caput XXXVIII
第8巻 第XXXVIII章PL 15, 1776AErgo quia propter improbos necesse est probi in hoc saeculo contritionem cordis animaeque patiantur, quo uberiorem mercedem accipiant in futurum, remediis instruuntur; ut qui in Judaea sunt, fugiant in montes (Matth. XXIV, 16) . Quae est ista Judaea?
PL 15, 1776Aしたがって、悪しき者たちのゆえに、善き者たちがこの世で心と魂の砕かれることを耐え忍ばねばならず、それによって将来いっそう豊かな報いを受けるのであるから、彼らには処方が授けられる。「ユダヤにいる者は山に逃げよ」(マタイ24:16)。このユダヤとは何か。
Novi enim et aliam Judaeam secundum spiritum, non secundum litteram: Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1) . Quales autem isti montes qui possint metum futuri cohibere judicii, cum scriptum sit: Tremor autem montes occupabit (Esai. LXIV, 3) ?
PL 15, 1776A私は、文字によるのではなく霊によるもう一つのユダヤを知っているからである。「神はユダヤにおいて知られる」(詩篇75:1)。では、来たるべき裁きへの恐れを抑えうる山とは、どのようなものか。「震えが山々を捕らえる」と書かれているのに(イザヤ64:3)。
Coelum et terra transibunt (Luc. XXI, 33) : quomodo terrarum portio manebit immunis, aut tueri me poterit, quae nec ipsa se servat? Ubi igitur me ab ira ejus abscondam, qui conturbat profundum maris?
PL 15, 1776B「天地は過ぎ去る」(ルカ21:33)。それならば、大地の一部が無傷のままに残り、私を守ることができようか。大地はそれ自身さえ守れないのに。海の深みをかき乱す者の怒りから、私はどこに身を隠そうか。
Si ascendero in coelum, ibi est: si descendero in infernum, adest (Psal. CXXXVIII, 8) . Non ergo falli potest qui ubique est, sed placari.
PL 15, 1776B「私が天に昇るなら、そこに彼はいる。私が冥界に降るなら、そこにいる」(詩篇138:8)。したがって、至る所にいる者を欺くことはできず、宥めることができるだけである。
Liber VIII, Caput XXXIX
第8巻 第XXXIX章PL 15, 1776BAdest itaque judicii dies: si vis non comprehendi, quotidie time, quotidie fuge. Quaeris quomodo fugias?
PL 15, 1776Bそれゆえ、裁きの日は近い。捕らえられたくないなら、日々恐れ、日々逃れよ。どのように逃れるのかと問うか。
Ascende in montem qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9) : ut excelsorum vertice possis eminere meritorum: Deus enim montium, et non Deus vallium est (III Reg. XX, 28) .
PL 15, 1776B「シオンに福音を告げる者よ、山に登れ」(イザヤ40:9)。高みの頂に立つ功績によって、あなたが抜きん出ることができるように。「神は山々の神であって、谷々の神ではない」からである(列王記三20:28)。
Ascende eo ubi Christus sedet ad dexteram Dei, cujus Fundamenta in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) : et, Montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV, 2) . Mons tuus Paulus, mons tuus Petrus est. Supra illorum fidem mentis tuae locato vestigium.
PL 15, 1776Bキリストが神の右に座している所へ登れ。「その基は聖なる山々にある」(詩篇86:1)。また「山々は彼の周りにある」(詩篇124:2)。あなたの山はパウロであり、あなたの山はペトロである。彼らの信仰の上に、あなたの精神の足跡を据えよ。
In lege Dei atque haereditate fidei constitutos judicii dies non ad poenam invenit, sed ad gloriam.
PL 15, 1776C神の律法と信仰の相続のうちに置かれた者を、裁きの日は刑罰のために見いだすのではなく、栄光のために見いだす。
Liber VIII, Caput XL
第8巻 第XL章PL 15, 1776CSi quis etiam in tecto est positus, hoc est, superiora jam domus suae, eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi hujus opera non recidat.
PL 15, 1776Cまた、屋根の上に置かれた者、すなわち、すでに自分の家の上の階、卓越した徳の頂に登った者は、この世のこの地上の業へと再び落ちてはならない。
Novi enim tectum in quo Rhaab illa typo meretrix (Josue II, 1 et seq.) , mysterio Ecclesia sacramentorum consortio populis copulata gentilibus, exploratores quos Jesus direxit, abscondit: qui si ad inferiora descendissent domus, ab exploratoribus qui ad corripiendos eos missi fuerant occidissent.
PL 15, 1776C私は、あのラハブ――予型としては遊女、奥義の意味では秘跡の交わりによって異邦人の民と結ばれた教会――が、イエス〔ヨシュア〕の遣わした斥候たちを隠した屋根を知っている(ヨシュア記2:1以下)。もし彼らが家の下の階へ降りていたなら、彼らを捕らえるために遣わされていた斥候たちによって殺されていたであろう。
Tectum ergo sublimis est mentis officium, animaeque fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas.
PL 15, 1776Dしたがって屋根とは、精神の高められた務めであり、魂の頂であって、そこで体の裸の弱さが覆われる。
Unde mihi videtur etiam paralyticus ille idcirco esse sanatus (Marc. II, 3) , quia a quatuor juvenibus demissus e tecto est; quia a quatuor adminiculo virtutum, prudentiae, fortitudinis, temperantiae, atque justitiae, ad pedes Christi alta quadam se ratione subjecit.
PL 15, 1777Aそれゆえ、あの中風の者が癒されたのも(マルコ2:3)、四人の若者によって屋根から降ろされたからだと私には思われる。すなわち、四つの徳、思慮、勇気、節制、そして正義の助けによって、ある高い理に従って、キリストの足もとに身を委ねたからである。
Nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam superior nescit extolli, quia nemo id affectat, quod infra se judicat.
PL 15, 1777A謙遜より高いものは何もない。謙遜は、上に立つ者のように高ぶることを知らない。誰も、自分より下だと判断するものを望まないからである。
Liber VIII, Caput XLI
第8巻 第XLI章PL 15, 1777ASed quoniam in judicio versamur, non digrediamur a tecto; ne dum vasa quae in domo sunt, auferre cupimus, capiamur.
PL 15, 1777Aしかし、我々は裁きの中にいるのだから、屋根から離れまい。家の中にある器を持ち出そうと望んで、捕らえられることのないように。
Non enim in omni domo sunt vasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea: nec omnis domus plena; sunt enim et vacuae, quas novit propheta qui dixit: Quid factum est tibi nunc, quia ascendisti in domos vacuas?
PL 15, 1777Aすべての家に金や銀の器があるわけではなく、多くの家には木の器がある。またすべての家が満ちているわけでもない。空の家もあり、それを預言者は知っていて言った。「今、汝に何が起こったのか。汝は空の家々に登ったとは」。
Impleta est civitas clamantium (Esai. XXII, 1 et seq.) . Et subjecit: Omnes principes tui fugerunt, quicumque in te vulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt.
PL 15, 1777B「叫ぶ者たちの町は満ちた」(イザヤ22:1以下)。そして付け加えた。「汝の長たちはみな逃げ去り、汝のうちで傷つけられた者は誰でも、信仰から背信へと落ちた」。
Vulneratus est Sabellius, vulneratus est Valentinus, vulneratus est Arius; in domo enim vacua sunt reperti.
PL 15, 1777Bサベリウスは傷つけられ、ウァレンティヌスは傷つけられ、アレイオスは傷つけられた。彼らは空の家の中に見いだされたからである。
Liber VIII, Caput XLII
第8巻 第XLII章PL 15, 1777BVis domum videre plenam? Sequere Petrum, cum esuriret ad domus seperiora gradientem (Act. X, 9) : ibi agnovit mysterium Ecclesiae congregandae; ut gentilem populum non judicaret immundum, quem fides posset ab omni mundare contagio.
PL 15, 1777B満ちた家を見たいか。空腹であったペトロが家の上の階〔底本は seperiora。superiora と読む〕へ歩いて行ったのに従え(使徒言行録10:9)。そこで彼は、集められるべき教会の奥義を悟った。すなわち、信仰があらゆる汚れから清めうる異邦人の民を、汚れた者と判断してはならないということである。
Vasa autem de luto sunt: ergo vas corpus est. Et ideo cave ne desiderio corporis, praeclara mentis studia derelinquas. Si Petrus non accepit mysterium in inferioribus positus, tu quemadmodum accipies? Ille accepit, quia ascendit, ut evangelizaret Dominum, passionem corporis non timeret.
PL 15, 1777B器は土からできている。したがって器とは体である。それゆえ、体の欲望のために、精神の輝かしい営みを捨てることのないよう警戒せよ。もしペトロが、下の階に置かれていては奥義を受けなかったのなら、あなたはどうして受けるのか。彼が受けたのは、登ったからである。主を福音として告げ、体の苦しみを恐れないためであった。
Liber VIII, Caput XLIII
第8巻 第XLIII章PL 15, 1777CErgo Qui in tecto est, non descendat: et qui in agro est, non revertatur retro. Unde intelligam quid sit ager, nisi ipse me doceat Jesus, dicens: Nemo mittens manum in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62) ?
PL 15, 1777Cしたがって「屋根の上にいる者は降りてはならず、畑にいる者は後ろへ戻ってはならない」。畑とは何かを、イエス自身が教えてくれなければ、どうして私に分かろうか。イエスは言う。「鋤に手をかけて後ろを顧みる者は、誰も天の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。
Otiosus in villa sedet, laboriosus in agro seminat: debilis ad focum, fortis ad aratrum. Bonus odor agri; odor enim Jacob odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Ager plenus est florum, plenus est fructuum diversorum. Ara igitur agrum tuum, si vis dirigi ad Dei regnum.
PL 15, 1777C怠け者は農場に座り、勤勉な者は畑に種を蒔く。弱い者は炉辺に、強い者は鋤のもとにいる。畑の香りは善い。「ヤコブの香りは、満ちた畑の香り」だからである(創世記27:27)。畑は花に満ち、さまざまな実に満ちている。それゆえ、神の国へとまっすぐ向かうことを望むなら、あなたの畑を耕せ。
Floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. Sit Vitis abundans in lateribus domus tuae, et novella olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3) .
PL 15, 1777Cあなたのために、善い功績の豊かな収穫が花咲くように。「汝の家の脇には豊かなブドウの木があり、汝の食卓の周りにはオリーブの若木がある」(詩篇127:3)。
Dicat anima tua Christo, fertilitatis suae jam conscia, et seminata Dei verbo, spiritalibus quoque inarata culturis: Veni, frater meus, exeamus in agrum (Cant. VII, 11) .
PL 15, 1777Dあなたの魂が、自らの実り豊かさをすでに自覚し、神の言葉を蒔かれ、霊的な耕作によっても耕されて〔inarata は「耕されていない」とも読めるが、実りを自覚し種を蒔かれた魂を言う文脈から、inaro(耕し込む)の分詞と取った〕、キリストに言うように。「来たれ、私の兄弟よ、畑に出て行こう」(雅歌7:11)。
Ille respondeat: Introivi in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham meam (Cant. V, 1) . Quae enim melior quam fidei vindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae fons rigatur?
PL 15, 1777D彼が答えるように。「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は私の没薬を摘み取った」(雅歌5:1)。信仰の収穫にまさるものが何かあろうか。それによって復活の実りが蓄えられ、それによって永遠の喜びの泉が潤されるのである。
Liber VIII, Caput XLIV
第8巻 第XLIV章PL 15, 1778AItaque cum respicere prohibearis, multo magis redire prohiberis, et tollere tunicam; comperisti enim quod ei qui tunicam te petierit, remittere debeas et pallium (Matth. V, 40) . Ergo directus ad Dei regnum, opes et patrimonium non requiras.
PL 15, 1778Aそれゆえ、あなたは振り返ることを禁じられているのだから、戻ることも、また上着を取りに帰ることも、いっそう禁じられている。あなたは、上着を求める者には外套をも与えねばならないと知っているからである(マタイ5:40)。したがって、神の国へとまっすぐ向かう者として、富や財産を求めてはならない。
Novit et aliam Scriptura tunicam, de qua nos hortatur Apostolus dicens: Ut exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, induti novum (Coloss. III, 9 et 10) , superioris tunicam non requiramus erroris.
PL 15, 1778A聖書はもう一つの上着をも知っている。それについて使徒は我々を励まして言う。「古い人を、その行いとともに脱ぎ捨てて、新しい人を着た」(コロサイ3:9–10)。我々は、以前の迷いの上着を求めてはならない。
Unde et illa, ait: Nocte exui me tunicam meam, quomodo induar eam (Cant. V, 3) ? quod non solum renuntiare peccatis, sed etiam memoriam omnem debeas actus superioris abolere.
PL 15, 1778Aだから彼女も言う。「私は夜、私の上着を脱いだ。どうしてまたそれを着ようか」(雅歌5:3)。罪を捨てるだけでなく、以前の行いの記憶をことごとく消し去らねばならないということである。
Denique Paulus superiora obliviscens, culpam exuit, poenitentiam non omisit (Philip. III, 13) .
PL 15, 1778A実に、パウロは以前のことを忘れて、咎を脱ぎ捨てたが、悔い改めを怠らなかった(フィリピ3:13)。
Liber VIII, Caput XLV
第8巻 第XLV章PL 15, 1778BEt ideo Dominus: Memores, inquit, estote uxoris Lot: quae ideo quia respexit retro, perdidit naturae suae munus; retro enim Satanas, retro Sodoma. Quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam.
PL 15, 1778Bそれゆえ主は言う。「ロトの妻を思い起こせ」。彼女は後ろを振り返ったために、自らの本性の賜物を失った。後ろにはサタンがあり、後ろにはソドムがあるからである。したがって、無節制を逃れ、放縦を避けよ。
Et ut cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille qui se a veteribus studiis non reflexit (Sodomam enim ante delegerat) ideo evasit, quia pervenit ad montem (Gen. XIX, 30) : illa quae infirmior fuit, quoniam ad posteriora respexit, nec mariti adjuta suffragio, ad montem pervenire potuit, sed remansit.
PL 15, 1778Bまたすべての者が山に逃げられるわけではないことを知るために、思い起こせ。昔の営みから振り返らなかった者(彼は以前ソドムを選んでいたのである)が逃れおおせたのは、山に着いたからである(創世記19:30)。より弱かった彼女は、後ろを振り返ったがゆえに、夫の助けを得ても山に着くことができず、そこにとどまった。
Liber VIII, Caput XLVI
第8巻 第XLVI章PL 15, 1778B(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur. Bene noctem dixit, quia Antichristus hora tenebrarum est; eo quod pectoribus hominum tenebras offundat, cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis qui asserant nunc in desertis Jesum degere, ut vagae errore opinionis illudant; nunc in penetralibus, ut qui audierint, praecelsae nomine potestatis arctentur.
PL 15, 1778B(第34節)「その夜、一つの寝床に二人がいる。一人は取り上げられ、もう一人は残される」。反キリストは闇の時であるから、「夜」と言ったのは正しい。彼は人々の胸に闇を注ぎ、自らをキリストと称し、偽預言者たちが立ち上がるからである。偽預言者たちは、今イエスは荒野にいると主張して、定まらぬ思いなしの迷いによって人々を弄び、またある時は奥の間にいると主張して、それを聞いた者を至高の権能の名によって縛りつける。
Christus autem sicut fulgur coruscans per universum mundum luminis sui globos spargit (Matth. XXIV, 27) .
PL 15, 1778Cしかしキリストは、稲妻のように閃いて、全世界に光の玉を散らす(マタイ24:27)。
Et ideo nec in desertis vagatur, nec aliquibus locis clauditur, quia Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) : sed luce fulgoris sui fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus. Quid igitur sibi vult quod ait:
PL 15, 1778Cそれゆえ、荒野をさまようことも、どこかの場所に閉じ込められることもない。「天と地を私は満たす」と主は言うからである(エレミヤ23:24)。むしろ自らの輝きの光によって輝き、その夜に我々が復活の栄光を見ることができるようにする。では、次のように言うのは、どういう意味か。
Liber VIII, Caput XLVII
第8巻 第XLVII章PL 15, 1778C(Vers. 35.) Duo in lecto uno. . . . duae molentes in pistrino. . . duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur? Numquid iniquus Deus, ut pares studiis et societate vivendi, atque indiscretos actuum qualitate, meritorum remuneratione discernat?
PL 15, 1778C(第35節)「一つの寝床に二人……。臼を挽く二人の女が粉挽き場に……。畑に二人。一人は取り上げられ、もう一人は残される」。神は不正なのか。生き方の熱意も交わりも等しく、行いの質においても区別のつかない者たちを、功績に対する報いによって分けるとは。
Non ita est, sed pro actibus hominis remunerationis est qualitas. Non ergo merita hominum copulae usus exaequat: nam et Pater in filium, et filius in patrem studio religionis insurgunt; quia non omnes quod adoriuntur, efficiunt: Sed qui perseveraverit in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .
PL 15, 1778Dそうではない。報いの質は、人の行いに応じるのである。それゆえ、共に暮らすことが人々の功績を等しくするわけではない。実際、父が子に、子が父に、信心の熱意をもって立ち向かうことがあるが、すべての者が企てたことを成し遂げるわけではない。「しかし、終わりまで耐え忍ぶ者は、救われる」(マタイ10:22)。
Tum deinde non forense obsequium, sed interiorem Dominus rimatur affectum; neque enim si juste offeras, et non juste dividas, acceptum est sacrificium Deo (Gen. IV, 7) .
PL 15, 1778Dさらに、主が探るのは、公の場での従順ではなく、内なる心情である。たとえあなたが正しく献げても、正しく分けないなら、そのいけにえは神に受け入れられないからである(創世記4:7)。
Ergo ex uno strato (est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est (Psal. XL, 4) : Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus ) unus relinquitur, alter assumitur: qui assumitur rapitur obviam Christo in aera; qui autem relinquitur, improbatur.
PL 15, 1779Aそれゆえ、一つの寝床から(寝床とは人間の弱さの寝床である。「汝は彼の寝床をことごとく、彼の弱さのうちで変えた」と書かれているからである(詩篇40:4))、一人は残され、一人は取り上げられる。取り上げられる者は、キリストを迎えるために空中に引き上げられ、残される者は退けられる。
Liber VIII, Caput XLVIII
第8巻 第XLVIII章PL 15, 1779ADuae molentes in pistrino. Sensus quidem est quod hi significari videantur, qui ex occultis alimenta quaerant, et in apertum ex interioribus proferant. Sed tamen quid molant istae duae mulieres, requirendum est.
PL 15, 1779A「臼を挽く二人の女が粉挽き場に」。これは、隠れたところから糧を求め、奥にあるものを表へ出す者たちが示されているという意味であろう。しかし、この二人の女が何を挽くのかは、なお問われねばならない。
Nisi forte quod legimus in Esaia: Si afferatis similaginem, vanum est; ut similago sit, quae a molentibus offeratur (Esai. I, 13) . Discutiamus ergo quae molant, quidve molant, quidve pistrinum sit.
PL 15, 1779Aおそらく、我々がイザヤに読むことと関わる。「汝らが上等の小麦粉を献げても、空しい」(イザヤ1:13)。上等の小麦粉とは、挽く者たちが献げるもののことであろう。それゆえ、どの女たちが挽き、何を挽くのか、また粉挽き場とは何かを論じよう。
Et fortasse mundus iste pistrinum est, in quo aptius reor quia humani corporis forma referatur, in quo anima nostra velut quodam carcere includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura coelestem.
PL 15, 1779Bおそらくこの世が粉挽き場であり、そこには、より適切には人間の体の形が表されていると私は考える。そこでは我々の魂が、体という牢獄のようなものに閉じ込められており、もしそれを善しとするなら、天のパンを作ることになる。
In hoc ergo pistrino vel Synagoga, vel anima obnoxia delictis, triticum molendo madefactum, et gravi humore corruptum, non potest interiora ab exterioribus separare; et ideo relinquitur, quia ejus similago displicuit.
PL 15, 1779Bそれゆえ、この粉挽き場で、会堂、あるいは罪に縛られた魂は、水に浸されて重い湿り気に傷んだ小麦を挽くので、内にあるものを外にあるものから分けることができない。それゆえ残される。その上等の小麦粉が気に入られなかったからである。
At vero sancta Ecclesia, vel anima nullis maculata contagiis delictorum, quae tale triticum molet quod solis aeterni calore sit torridum, quod Deus quemadmodum voluit, sic vestivit, et angeli ab omni purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum Deo offerens, sacrificii sui libamenta commendat.
PL 15, 1779Bしかし聖なる教会、あるいは罪のいかなる汚れにも染まっていない魂は、永遠の太陽の熱で乾かされた小麦、神が望むままに衣を着せ、天使たちがあらゆる屑の汚れから清めた小麦を挽き、人々の奥から神に良い上等の小麦粉を献げて、自らのいけにえの供え物を差し出す。
Liber VIII, Caput XLIX
第8巻 第XLIX章PL 15, 1779CNec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro uno, e quibus assumetur unus. Bonus seminator, qui non supra vias seminaverit, sed supra aratum et cultum solum; ut fructum humilitate pressum, non jactatione dispersum terra multiplicet.
PL 15, 1779C挽く二人の女だけでなく、一つの畑で働く二人もいて、そのうちの一人が取り上げられる。善い種蒔きとは、道の上に蒔かず、鋤かれ耕された土の上に蒔く者である。それは、謙遜によって押し固められ、誇示によって散らされない実を、大地が増やすためである。
Relinquitur autem seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. Qui sint autem isti agricolae differentes possumus reperire, si advertamus qua ratione duos νοῦς, hoc est, duas mentes esse in nobis Apostolus dixerit; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui corrumpitur, altera interioris, qui per sacramenta renovatur.
PL 15, 1779Cこれに対し、毒麦を蒔く者は残される。その毒麦から、退けられるべき上等の小麦粉が作られる。この異なる二人の耕作者が誰であるかは、使徒がなぜ我々のうちに二つの「精神」〔ギリシア語〕、すなわち二つの精神があると言ったのかに注意すれば、見つけられよう。おそらく、一方は朽ちゆく外なる人のものであり、もう一方は秘跡によって新たにされる内なる人のものだからである。
Et eo ille fortasse deterior, qui extollitur frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput; quia a Domini nostri Jesu Christi salutarium praeceptorum observatione declinat; ipse enim caput omnium, qui auctor est omnium.
PL 15, 1779Cそして、おそらくその前者のほうが劣っている。彼は自分の肉の精神によって空しく思い上がり、頭につながっていない。主イエス・キリストの救いの戒めの遵守から外れているからである。主こそ万物の頭であり、万物の造り主である。
Alter est ille praestabilior, qui humilitatem diligit, sapientiam quaerit, misericordiam non omittit; bonus scilicet seminator; Dispersit enim, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9) . Hic igitur spiritalis est, ille carnalis.
PL 15, 1779Dもう一方はよりすぐれている。謙遜を愛し、知恵を求め、慈しみを怠らない者である。すなわち善い種蒔きである。「彼は散らし、貧しい者たちに与えた。その正義は永遠に続く」(詩篇111:9)。それゆえこの者は霊的であり、前者は肉的である。
Nam sicut verbis Apostolicis comprehendimus illum extollentem se tumido animo seductorem mente carnis inflari (Coloss. II, 18) ; ita etiam sanctum virum renovari spiritu mentis ostendimus, dicente eodem: Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23) .
PL 15, 1779D使徒の言葉によって、思い上がった心で自らを高ぶらせる惑わし手が肉の精神によって膨れ上がることを我々は悟る(コロサイ2:18)。同様に、同じ使徒が「汝らは、汝らの精神の霊によって新たにされよ」と言うことから、聖なる人が精神の霊によって新たにされることを我々は示す(エフェソ4:23)。
Duas ergo mentes esse demonstrat; unam, quae mens carnis efficitur, vincta peccato; alteram, quae spiritui copulata, carnis abjurat illecebras.
PL 15, 1780Aこうして彼は、二つの精神があることを示している。一つは、罪に縛られて肉の精神となったもの。もう一つは、霊と結ばれて肉の誘惑を捨てるものである。
Liber VIII, Caput L
第8巻 第L章PL 15, 1780ANec solum duae mentes, sed etiam duae leges in nobis sunt, quarum utramque nobis Apostolus explicavit, dicens: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 22 et 23) .
PL 15, 1780A我々のうちには二つの精神があるだけでなく、二つの律法もある。その両方を使徒は我々に説き明かして言った。「私は内なる人によれば神の律法を喜ぶが、私の肢体のうちに、私の精神の律法に逆らい、私の肢体のうちにある罪の律法のうちに私を捕らえる、別の律法を見る」(ローマ7:22–23)。
Est ergo lex interioris hominis, est etiam exterioris; illa quae peccatum prohibet, ista quae suadet; illa quae damnat errorem, ista quae suggerit; illa quae mentem instruit, ista quae tentat.
PL 15, 1780Aしたがって、内なる人の律法があり、外なる人の律法もある。前者は罪を禁じ、後者は罪を勧める。前者は迷いを咎め、後者は迷いをそそのかす。前者は精神を教え、後者は試みる。
Sunt etiam duae aliae vehementiores in nobis leges, una Dei, altera peccati, secundum eumdem Apostolum dicentem: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Ibid., 25) .
PL 15, 1780Bさらに我々のうちには、いっそう激しい二つの律法がある。一つは神の律法、もう一つは罪の律法である。同じ使徒が言うとおりである。「それゆえ、私自身は、精神では神の律法に仕え、肉では罪の律法に仕える」(ローマ7:25)。
Et ostenditur quod si mentem tantummodo dicas, contrariam carnis ostendas; cum enim dicat Paulus se legi Dei mente servire, utique mentem per se ipsam, nisi carne vincatur, bonam esse demonstrat, et natura ita creatam, ut resistat errori.
PL 15, 1780Bそして、もし精神とだけ言うなら、肉に逆らうものを示すことになる。パウロは、自分が精神で神の律法に仕えると言うとき、精神はそれ自体では、肉に打ち負かされない限り善であり、本性によって、迷いに抵抗するよう造られていることを示しているからである。
Itaque cum vincitur, mens carnis est, non ex natura habens, sed ex carne, quod labitur; et quasi in nomen proprietatemque victricis victa succedit; natura autem adversa carnis est. Denique mente Deo servimus, carne peccato.
PL 15, 1780Bそれゆえ、精神が打ち負かされるときは、肉の精神となる。滑り落ちるのは本性によるのではなく、肉によるのである。そして敗れたものが、勝者の名と性質を継ぐかのようになる。しかし本性は肉に逆らう。実に、我々は精神で神に仕え、肉で罪に仕える。
Melior autem mens erit, si cooperaria sancto Spiritui religiosum non intermittat officium.
PL 15, 1780Cしかし精神は、聖なる霊と協力して信心の務めを怠らなければ、いっそうすぐれたものとなる。
Liber VIII, Caput LI
第8巻 第LI章PL 15, 1780CIstae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem Legislator appellat, dicens: Anima omnis carnis, sanguis ejus (Levit. XVII 14) .
PL 15, 1780Cこれらが我々の畑で働く二つのものである。一方は勤勉によって善い実を与え、他方は怠慢によってそれを失う。後者を立法者は血と呼んで言う。「すべての肉の魂は、その血である」(レビ記17:14)。
Quo plerique referunt etiam illud quod scriptum est: Non manducabis carnem in sanguine (Gen. IV, 9) ; ne vulneribus animae cruentatas corporis voluptates, refectionis potius loco, quam reatu sanguinis aestimemus, quos oportet Dei verbo refici.
PL 15, 1780Cこれに多くの人は、こう書かれていることをも結びつける。「汝は肉を血のままで食べてはならない」(創世記4:9)。これは、魂の傷によって血に染まった体の快楽を、神の言葉によって養われるべき我々が、血の咎としてではなく、むしろ食事の代わりと見なしてしまわないためである。〔ミーニュの引照は創世記4:9。この文言は創世記9:4に当たるらしいが、刷られた番号のまま写した〕
Est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis; sicut enim caro Domini vere est cibus, ita sanguis vere noster est potus (De Consec. dist. 2, cap. In quibus, § Est cibus).
PL 15, 1780Cしたがって、養いの食物があり、血の食物がある。主の肉が真に食物であるように、その血は真に我々の飲み物だからである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、§「Est cibus」)。
Bonam ergo de nostris operibus escam Domino suggeramus; ne rursus cum venerit, et sicut in illa ficu pomum non invenerit, nostrorum meritorum infecunditate jejunus propositum pietatis avertat, dicens ad illam animam quam nudam pomorum repererit, et sanguine cruentatam: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19) .
PL 15, 1780Dそれゆえ、我々の行いから、主に善い食物を差し出そう。主が再び来て、あのイチジクの木に実を見いださなかったように、我々の功績の不毛のゆえに空腹のまま、敬虔の意図を退けることのないように。主は、実を持たない裸のまま、血に染まっているのを見いだした魂に向かって言う。「汝から実が永遠に決して生じないように」(マタイ21:19)。
Est ergo anima carnis omnis sanguis ejus. Est etiam praestabilior anima, de qua dixit Deus: Omnes animae meae sunt: sicut anima patris, ita etiam anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4) .
PL 15, 1780Dしたがって、すべての肉の魂は、その血である。しかしまた、よりすぐれた魂もあり、それについて神は言った。「すべての魂は私のものである。父の魂も、子の魂も同じく私のものである」(エゼキエル18:4)。
Liber VIII, Caput LII
第8巻 第LII章PL 15, 1781ANec illud praetereat ut duos populos interpretemur, id est, quod in hoc mundo qui agro frequentissime comparatur, duo populi sint, unus credentium, alter qui non credit, relaturi meritorum vicem suorum; et ideo alter qui fidelis est, assumatur; alter qui infidelis, relinquatur.
PL 15, 1781Aまた、我々が二つの民を解釈することも見過ごされてはならない。すなわち、畑にしばしばたとえられるこの世には、二つの民がいる。一つは信じる者、もう一つは信じない者であって、それぞれの功績に応じた報いを受ける。それゆえ、忠実な方は取り上げられ、不忠実な方は残される。
Duae autem illae molentes, duae animae, vel certe Ecclesia atque Synagoga; non enim una tantum figura, sed multiplex in divinis Scripturis esse consuevit; ut unus sermo plures species comprehendat.
PL 15, 1781Aまた、臼を挽くあの二人の女は、二つの魂であり、あるいは確かに教会と会堂である。神の聖書においては、象りは一つだけでなく、多様であるのが常だからである。一つの言葉が、多くの種類を含むのである。
Itaque mens carnis, et anima carnis, et synagoga id triticum colligunt, et eam similaginem molunt, quae offertur in vanum: mens autem quae juncta est animae, et anima quae receptrix est salutaris verbi, vel Ecclesia Dei, excolunt et molunt verae legis similaginem spiritalem; unde etiam panes propositionis fiunt, quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem manducare praescriptum est (Levit. XXIV, 8) , illum utique qui descendit de coelo (Joan. VI, 31) .
PL 15, 1781Aしたがって、肉の精神と肉の魂と会堂は、あの小麦を集め、空しく献げられるその上等の小麦粉を挽く。しかし、魂と結ばれた精神、救いの言葉を受け入れる魂、あるいは神の教会は、真の律法の霊的な上等の小麦粉を丹精して挽く。そこから供えのパンも作られる。それは祭司だけが食べるもので、彼らには、より清いパンを食べることが定められている(レビ記24:8)。すなわち、天から降ったあのパンである(ヨハネ6:31)。
Omnes autem sumus, si merita nostra patiantur, justitiae sacerdotes, qui unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur.
PL 15, 1781B我々はみな、我々の功績が許すなら、正義の祭司である。我々は喜びの油によって、王国と祭司職へと聖別されるからである。
Liber VIII, Caput LIII
第8巻 第LIII章PL 15, 1781BErgo ita exerceamus et colamus agrum nostrum in istius culturae munere constituti; ut in illa superiore Hierusalem, ubi legis custodia vera celebratur, habeamus similaginem de manipulis nostris, quos beati qui potuerint congregare: Ut venientes veniant in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. CXXV, 6).
PL 15, 1781Bそれゆえ、この耕作の務めに置かれた我々は、我々の畑をこのように耕し、世話しよう。あの上なるエルサレム、律法の守りが真に営まれる所に、我々の束から得た上等の小麦粉を持つためである。その束を集めることのできる者は幸いである。「来る者は喜びのうちに来て、自分の束を携える」(詩篇125:6)。
Isti igitur fructus sunt spiritales, et felices veri proventus laboris, qui nullo inutili imbre madefiant: fructus autem carnis corruptelae obnoxius est; et ideo qui carnalia seminaverit, carnalia et metet (II Cor. IX, 6) .
PL 15, 1781Cそれゆえ、これらは霊的な実りであり、無益な雨に濡れることのない労苦の、真の幸いな収穫である。これに対し、肉の実りは腐敗に服している。それゆえ、「肉のことを蒔く者は、肉のことをも刈り取る」(二コリント9:6)。
De agro vero quid dicam, cum manifestum sit in opere cultoris vel laudem esse, vel culpam?
PL 15, 1781C畑については何を言おうか。耕す者の働きに、称賛があるか、咎があるかは明らかなのに。
Liber VIII, Caput LIV
第8巻 第LIV章PL 15, 1781C(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine? Hoc discipuli locuti sunt: Dominus autem ubi praemonuit et quo fugiendum, et ubi commorandum, et quid esset cavendnm, complexus est summam definitione generali, dicens:
PL 15, 1781C(第36節)「彼らは答えて言った。『主よ、どこにですか』」。これは弟子たちが言ったことである。主は、どこへ逃れるべきか、どこにとどまるべきか、何を警戒すべきか〔底本は cavendnm。cavendum と読む〕をあらかじめ告げたうえで、総括として一般的な定義を示して言う。
Liber VIII, Caput LV
第8巻 第LV章PL 15, 1781C(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Itaque prius quae sint aquilae conjiciamus, ut quod sit corpus definiamus. Justorum enim animae aquilis comparantur, quod alta petant, humilia derelinquant, longaevam ducere ferantur aetatem.
PL 15, 1781C(第37節)「体のあるところに、ワシも集まる」。まずワシが何であるかを推測して、そのうえで体が何であるかを定めよう。義人の魂はワシにたとえられるからである。高いものを求め、低いものを捨て、長寿を送ると言われている。
Unde et David animae suae dicit: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) . Si igitur intelleximus aquilas, de corpore jam dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Joseph corpus acceperit (Joan. XIX, 38) .
PL 15, 1781Dそれゆえダビデも、自分の魂に言う。「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。もしワシを理解したなら、体についてはもはや疑えない。とりわけ、ヨセフがピラトから体を受け取ったことを思い起こすならそうである(ヨハネ19:38)。
Nonne tibi videntur aquilae circa corpus Maria Cleophae, et Maria Magdalene, et Maria mater Domini, apostolorumque conventus circa Domini sepulturam?
PL 15, 1782Aクレオパのマリアと、マグダラのマリアと、主の母マリア、そして使徒たちの集いが、主の埋葬のときに体の周りにいたのは、あなたにはワシのように見えないか。
Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet cum intelligibilibus nubibus Filius Hominis: Et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt (Apoc, I, 7)?.
PL 15, 1782A人の子が、知性的な雲とともに来るとき、体の周りにいるのは、ワシのように見えないか。「すべての目が彼を見る、彼を刺した者たちも」(黙示録1:7)。
Liber VIII, Caput LVI
第8巻 第LVI章PL 15, 1782AEst etiam (De Consecr., dist. 2, cap. In quibus, § Est etiam) corpus de quo dictum est: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56) . Circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis circumvolant spiritalibus.
PL 15, 1782Aまた、次のように言われた体もある(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、§「Est etiam」)。「私の肉は真に食物であり、私の血は真に飲み物である」(ヨハネ6:56)。この体の周りに、霊的な翼で飛び巡るワシがいる。
Sunt et circa corpus aquilae quae credunt Jesum in carne venisse; quia omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 7) . Ubi ergo fides, ibi sacramentum, ibi diversorium sanctitatis.
PL 15, 1782Aイエスが肉において来たと信じる者たちもまた、体の周りのワシである。「イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている」からである(一ヨハネ4:7)〔この文言は一ヨハネ4:2に当たる。引照は刷られた番号のまま写した〕。したがって、信仰のあるところに秘跡があり、そこに聖性の宿屋がある。
Est etiam corpus Ecclesia, in qua per baptismi gratiam renovamur spiritu, et occidua senectutis in redivivas reparantur aetates.
PL 15, 1782B教会もまた体である。そこで我々は洗礼の恩寵によって霊に新たにされ、老いの衰えが若返った年齢へと立て直される。
Liber VIII, Caput LVII
第8巻 第LVII章PL 15, 1782B(Cap. XVIII. -- Vers. 16.) Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. Atqui aetas haec infirma est viribus, invalida ingenio, immatura consilio: non ergo aetas praefertur aetati, alioquin obesset adolescere.
PL 15, 1782B(第18章第16節)「子どもたちを私のもとに来させよ。彼らを妨げてはならない。神の国は、このような者たちのものだからである」。ところが、この年齢は力に弱く、才に乏しく、思慮が未熟である。それゆえ、ある年齢が他の年齢にまさって好まれるのではない。さもなければ、成長することが害になってしまう。
Quid votis opus est ut aevi maturitas consequatur, si mihi meritum regni demptura coelestis est (Luc. VI, 13) ? Ergo Deus vitae processum ad vitia dedit, non ad incrementa virtutis. Et cur ipse apostolos non puerilis, sed provectioris elegit aetatis?
PL 15, 1782Bもし年齢の成熟が、私から天の国の功績を奪い去るのなら、年を重ねることを願って何の益があろうか〔底本は demptura coelestis est。coelestis は regni に係ると取った。ミーニュの脚注は、若干の写本が dein natura coelestis est とすることを挙げ、これを「適切さに欠ける」とする〕(ルカ6:13)。それでは、神は生涯の歩みを、徳の増し加わりのためでなく、悪徳のために与えたことになる。ではなぜ神自身は、使徒たちを子どもの年齢でなく、より進んだ年齢から選んだのか。
Cur autem pueros aptos regno dicit esse coelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non norint, referire non audeant, scrutari ignorent opes, honorem, ambitionem non appetant.
PL 15, 1782Bではなぜ、子どもたちが天の国にふさわしいと言うのか。おそらく、彼らが悪意を知らず、欺くことを知らず、打ち返すことをあえてせず、富を探ることを知らず、名誉や野心を求めないからであろう。
Sed ignorare ista virtus non est, sed contemnere; nec continentiae laus, ubi infirmitatis integritas: non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur.
PL 15, 1782Cしかし、これらを知らないことは徳ではなく、軽んじることが徳である。弱さの無垢に自制の称賛はない。したがって、示されているのは幼さではなく、子どもの素直さに倣う善さである。
Non enim virtutis est non posse peccare, sed nolle, atque ita tenere perseverantiam voluntatis, ut voluntas infantiam, usus imitetur naturam.
PL 15, 1782C罪を犯せないことが徳なのではなく、犯すことを望まず、意志の堅持を保って、意志が幼子を、習慣が本性を模倣するようになることが徳である。
Denique ipse hoc Salvator expressit, dicens: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 8) .
PL 15, 1782C実に、救い主自身がこれを言い表して言った。「汝らが回心して、この子どものようにならなければ、天の国に入ることはない」(マタイ18:8)〔この文言はマタイ18:3に当たる。引照は刷られた番号のまま写した〕。
Liber VIII, Caput LVIII
第8巻 第LVIII章PL 15, 1782CQuis est ergo puer imitandus apostolis Christi, num unus ex parvulis? Haec igitur virtus apostolorum? Quis ergo puer? Ne forte ille de quo Esaias dicit: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Es. IX, 6) ?
PL 15, 1782Cそれでは、キリストの使徒たちが倣うべき子どもとは誰か。幼い者たちの一人のことか。これが使徒たちの徳なのか。では、その子どもとは誰か。もしかすると、イザヤが語るあの子ではないか。「幼子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。
Ipse enim tibi puer dixit: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24) . Et ut agnoscas puerum: Cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit (I Pet. II, 23) ; haec est enim perfecta virtus.
PL 15, 1782Dこの子どもこそ、あなたに言った。「汝の十字架を取り、私に従え」(マタイ16:24)。この子どもを見分けるためにも、こう言われている。「ののしられても、ののしり返さず、打たれても、打ち返さなかった」(一ペトロ2:23)。これこそ完全な徳だからである。
Itaque et in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec numero annorum computata, cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9) .
PL 15, 1783Aそれゆえ、少年期にも、ある尊ぶべき品行の老成があり、老年にも、無垢な少年期がある。「老年が尊いのは、長く続くことによるのでも、年の数で数えられることによるのでもない。人の分別こそが白髪であり、汚れのない生涯こそが老年の年齢である」(知恵の書4:8–9)。
Unde et scriptum est: Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini (Ps. CXII, 1) ; quia nemo nisi perfectus laudat Dominum. Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 15, 1783Aそれゆえ、こうも書かれている。「子らよ、主を賛美せよ。主の名を賛美せよ」(詩篇112:1)。完全な者でなければ、誰も主を賛美しないからである。「聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言えない」(一コリント12:3)。
Liber VIII, Caput LIX
第8巻 第LIX章PL 15, 1783AQuod videtur de Ecclesiae populo prophetatum, qui junior seniorem populum Judaeorum virtutis studiis anteivit. Et ideo illud: Ecce ego et pueri mei quos dedisti mihi (Esai. VIII, 18) .
PL 15, 1783Aこれは、教会の民について預言されたと見える。若い民が、年長のユダヤ人の民に、徳の努力において先んじたのである。だから、あの言葉がある。「見よ、私と、汝が私に与えた子供たちを」(イザヤ8:18)。
Isti sunt pueri qui Dominum pullo asinae supervectum propheticis vocibus prosequentes, redemptionem gentium venisse dicebant (Matth. XXI, 15) : isti sunt pueri vel infantes qui Christi illa ubera super vinum haustu pleniore suxerunt. Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. VIII, 3) .
PL 15, 1783A彼らは、驢馬の子に乗った主を預言の声で迎え、諸国民の贖いが来たと言った子どもたちである(マタイ21:15)。彼らは、ぶどう酒にまさるキリストのあの乳房を、より満ち足りて吸った子どもたち、あるいは幼子たちである。「幼子と乳飲み子の口から、汝は賛美を完成させた」(詩篇8:3)。
Liber VIII, Caput LX
第8巻 第LX章PL 15, 1783BDurum itaque aliquibus et immite videri potest, quod discipuli ad Dominum infantulos adire prohibebant, nisi vel mysterium intelligas, vel affectum; neque enim id invidae in pueros mentis asperitate faciebant, sed sedulae servitutis obsequia Domino deferebant, ne comprimeretur a turbis.
PL 15, 1783Bそれゆえ、弟子たちが幼子たちが主に近づくのを妨げたことは、ある人々には厳しく無慈悲に見えうる。奥義か心情かを理解するのでなければ、そうである。彼らは子どもたちに妬みの精神の冷たさからそうしたのではなく、勤勉な奉仕の務めを主に差し出して、群衆に押しつぶされないようにしたのである。
Denique alibi scriptum est: Magister, comprimunt te turbae (Luc. VII, 45) . Respuenda quippe est utilitas nostra, ubi divinitatis injuria est.
PL 15, 1783B実に、別の箇所にこう書かれている。「師よ、群衆が汝を押しつぶしている」(ルカ7:45)〔この文言はルカ8:45に当たる。引照は刷られた番号のまま写した〕。我々の益は、神性への侮辱がある所では退けられねばならない。
Ergo fugiamus superbiam, sequamur puerilem simplicitatem; quia veritas adversaria superbiae, simplicitas autem concurrens veritati, in ipsa humilitate sublimis.
PL 15, 1783Bそれゆえ、高ぶりを逃れ、子どもの素直さに従おう。真理は高ぶりの敵であり、素直さは真理と共に走るものであって、その謙遜のうちにこそ崇高だからである。
Non enim in abjecto corde habitat Deus, sed sicut tradiderunt nobis prophetae: Thronus virtutis exaltatus est (Jerem. XVII, 12) ; in eo scilicet cujus elevatur sapientia ad altitudinem veritatis.
PL 15, 1783C神は卑しい心には住まないが、預言者たちが我々に伝えたとおりである。「徳の座は高く上げられた」(エレミヤ17:12)。すなわち、その知恵が真理の高みへと挙げられた者のうちに、である。
Nec sicut Cain fraterna specie dolum percussoris abscondat; sed foris intraque sit frater. Haec in affectu.
PL 15, 1783Cまた、カインのように、兄弟の姿によって殺す者の欺きを隠してはならない。外でも内でも兄弟であれ。以上は心情についてである。
In mysterio autem, quia prius salvari populum Judaeorum, ex quo et secundum carnem nati fuerant, gestiebant, sed et pro Chananaea muliere supplicarunt (Matth. XV, 23) .
PL 15, 1783C奥義の意味では、弟子たちは、肉によれば自分たちが生まれたユダヤ人の民がまず救われることを願っていたのであるが、カナンの女のためにも願い出た(マタイ15:23)。
Sciebant ergo mysterium, quod utrisque populis vocatio deberetur, sed fortasse adhuc ordinem nesciebant.
PL 15, 1783Cそれゆえ彼らは、どちらの民にも召しが負われているという奥義を知っていたが、おそらくなお順序を知らなかったのである。
Liber VIII, Caput LXI
第8巻 第LXI章PL 15, 1783CNunc distantiam intende verborum. Ubi ad se infantes accedere jubet, ut eos vel praedicatione, vel manuum impositione benediceret, pueros appellat: ubi praecipit non scandalizandos (Matth. XVIII, 6) , pusillos vocat; non enim scandalizantur qui tanguntur a Christo, non labuntur qui Christo propinquant: sed labuntur illi quos pusillos non aetatis exiguitas, sed virtutis pusillitas fecit.
PL 15, 1783Cさて、言葉の違いに注意せよ。幼子たちを自分のもとに来させ、宣教か手を置くことかで祝福しようとするとき、主は彼らを「子ども」と呼んでいる。つまずかせてはならないと命じるときには(マタイ18:6)、「小さな者」と呼ぶ。キリストに触れられる者はつまずかず、キリストに近づく者は滑り落ちないからである。滑り落ちるのは、年齢の幼さではなく、徳の小ささによって小さな者とされた者たちである。
Simul etiam docet infirmos non esse tentandos; ne in nos eorum delicta vertantur, quorum preces ad Dominum, et si ipsi virtutum meritis infirmi sint, angelorum tamen patrociniis evehuntur.
PL 15, 1783D同時にまた、弱い者を試みてはならないことを教える。彼らの罪が我々に降りかかることのないように。彼らの祈りは、たとえ彼ら自身が徳の功績において弱くとも、天使たちの庇護によって主のもとへ運ばれるからである。
Nemo ergo irrideat pauperem, quia exacerbat illum qui fecit eum: nemo tentet invalidum, ne angelos laedat: nemo praecipitet infirmum, ne solvat beneficium Redemptoris. (Prov. XII, 5) .
PL 15, 1783Dそれゆえ、誰も貧しい者を嘲笑してはならない。その者を造った神を怒らせるからである。誰も力の弱い者を試みてはならない。天使たちを傷つけないために。誰も弱い者を突き落としてはならない。贖い主の恩恵を無にすることのないために(箴言12:5)〔この言葉は箴言17:5に当たる(14:31も近い)。引照は刷られた番号のまま写した〕。
Liber VIII, Caput LXII
第8巻 第LXII章PL 15, 1784AEt ideo dixit: Vae huic mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7) ; quia crucem Domini plerique scandalum judicarunt, cum Dominicae humilitas passionis nostrae sit sacramentum salutis; ut adoriamur virtutis officium, sumamus humilitatis exemplum.
PL 15, 1784Aそれゆえ主は言った。「この世に災いあれ、つまずきのゆえに」(マタイ18:7)。多くの者が主の十字架をつまずきと判断したが、主の受難の謙遜こそ、我々の救いの秘義だからである。それは、徳の務めに取りかかり、謙遜の模範を受け取るためである。
Vae igitur ei qui in crucem Domini non crediderit, qua scandalizantur infirmi: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6) .
PL 15, 1784Aそれゆえ、主の十字架を信じない者に災いあれ。それによって弱い者たちがつまずく。「驢馬の挽く石臼がその首にかけられ、海の深みに沈められるほうが、その者には益である」(マタイ18:6)。
Liber VIII, Caput LXIII
第8巻 第LXIII章PL 15, 1784AIn divinis quidem Scripturis non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus; plus enim proficit ad reprimenda peccata, inauditi generis atque deformis belluina quaedam pompa supplicii.
PL 15, 1784A神の聖書においては、言葉の連なりではなく、事柄の重みを吟味せねばならない。罪を抑えるためには、前例のない奇怪な、獣じみた刑罰の見せびらかしのほうが、よりいっそう益があるからである。
Tamen ne cui hinc quoque scandalum generetur infirmo, non otiose simul positam putamus molam asinariam, collum hominis, profundum maris.
PL 15, 1784Bしかしそれでも、ここからもまた弱い者につまずきが生じることのないように、驢馬の挽く石臼、人の首、海の深みが、無意味に並べて置かれたのではないと我々は考える。
Etenim cum asini typum populus gentilis acceperit, nonne tibi videtur tamquam molam asinariam volvere, quamdiu in imperitiae suae errore versatur, naturae quidem vinculis alligatus, ut verbum emolat, Deum quaerat: sed opertae mentis caecitate suffusus; ut vultum animi erigere ad Deum, et oculos cordis aperire non noverit?
PL 15, 1784B実に、異邦人の民は驢馬の予型を受けたのだから、自らの無知の迷いのうちにとどまっている間は、石臼を回しているように、あなたには見えないか。本性の枷に縛られ、言葉を挽き出して神を探し求めるが、覆われた精神の盲目に浸されて、心の顔を神へと上げることも、心の目を開くことも知らないのである。
Et ideo sine ulla cursus alacritate, vestigiis in se saepe redeuntibus, invitus usui laborat alieno.
PL 15, 1784Bそれゆえ、足取りに少しの軽やかさもなく、足跡は自らの上にしばしば戻りつつ、嫌々ながら他人の用のために働く。
Tamen qui molam volvit, consummandi aliquando finem operis habet, et exuendae spem gerit caecitatis; cui vero mola ad collum suspenditur, portat lapidem qui portare Domini jugum recusavit.
PL 15, 1784Bしかし石臼を回す者は、仕事をいつか終える終わりがあり、盲目を脱ぐ望みを抱いている。これに対し、首に石臼をかけられる者は、主の軛を担うことを拒んだ者として、石を担うのである。
Asinus ergo ad molam, caecus ad lapidem, gentilis ad saxum, qui adorat eum quem non videt, nec agnoscit: Deus enim non in manufactis habitat (Act. XVII, 24) , nec in saxo agnoscitur, sed in spiritu.
PL 15, 1784Cしたがって、驢馬は石臼に、盲人は石に、異邦人は岩にかかわる。彼は、見ていない者、知らない者を拝むのである。「神は手で造ったものに住まない」(使徒言行録17:24)。岩に認められるのでもなく、霊において認められるのである。
Liber VIII, Caput LXIV
第8巻 第LXIV章PL 15, 1784CUterque igitur populus et gentilis et Judaeus pompa quadam sermonis hujus exponitur, sed vehementior in Judaeos poena decernitur.
PL 15, 1784Cしたがって、異邦人もユダヤ人も、どちらの民も、この言葉のある種の見せびらかしによって説き明かされているが、ユダヤ人にはいっそう激しい刑罰が定められている。
Gentilium enim memoria saeculi istius fluctibus obruetur, et coeno mundi hujus abolebitur, qui inter ea quae non sunt, esse voluerunt, et alienati a scientia Dei tamquam in profundum maris mersi sunt; at vero Judaei per patriarchas adsumpti, circumcisione signati, per Legem eruditi, non tamquam ignoti peribunt, sed tamquam sacrilegi punientur.
PL 15, 1784C異邦人については、その記憶は、この世の波に呑み込まれ、この世の泥に消し去られる。彼らは、存在しないものの間に存在することを望み、神の知識から遠ざけられて、海の深みに沈んだかのようである。しかしユダヤ人は、族長たちを通して迎えられ、割礼のしるしを押され、律法によって教えられたのだから、知られなかった者として滅びるのではなく、瀆神者として罰せられる。
Etenim Atheniensibus ignotus Deus, in Judaea notus, sed non receptus (Act. XVII, 23) . Et ideo qui ignorat, ignorabitur; qui praevaricatur, damnabitur; nec ille exutus a culpa, qui suum nescivit auctorem, et ille exutio a venia, qui Dominum non recepit.
PL 15, 1784D実に、神はアテナイ人には知られず、ユダヤにおいては知られたが、受け入れられなかった(使徒言行録17:23)。それゆえ、知らない者は知られず、背反する者は罪に定められる。自らの造り主を知らなかった者も咎を免れはしないが、主を受け入れなかった者は赦しから外される〔底本は exutio。exutus と読む〕。
Tolerabilius tamen est fidem non detulisse Christo, quam manus intulisse (Psal. LXXV, 2) .
PL 15, 1784Dしかし、キリストに信仰を捧げなかったことのほうが、手をかけたことよりは、まだ耐えやすい(詩篇75:2)。
Liber VIII, Caput LXV
第8巻 第LXV章PL 15, 1784D(Vers. 18, 19.) Interrogavit autem eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Dicit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio.
PL 15, 1784D(第18、19節)「ある指導者が彼に尋ねて言った。『善い師よ、何をすれば永遠の生命を得られるでしょうか』。イエスは彼に言う。『なぜ私を善いと言うのか。善い者は誰もいない、ただ神ひとりのほかには』」。狡猾な問いであり、それゆえ鋭い答えである。
Tentator enim princeps iste magistrum bonum dixit, qui Deum bonum dicere debuisset. Nam licet et in divinitate bonitas sit, et in bonitate divinitas (nemo enim bonus nisi solus Deus, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11) , quidquid autem mendax, utique non bonum), tamen addendo, Magister bone, in portione bonum dixit, non in universitate; nam Deus universitate bonus, homo ex parte.
PL 15, 1785Aこの指導者は試みる者であって、神を善いと言うべきであったのに、師を善いと言った。なるほど、神性のうちに善さがあり、善さのうちに神性がある(善い者は誰もいない、ただ神ひとりのほかには。しかしすべての人は偽り者であり(詩篇115:11)、偽る者は、何であれ善くはない)。それでも、「善い師よ」と付け加えることで、全体においてではなく部分において「善い」と言ったのである。神は全体において善であり、人は部分において善だからである。
Propterea Dominus: Quid me dicis bonum, quem negas Deum? Quid bonum dicis, cum bonus nemo nisi unus Deus? Non ergo bonum se negat, sed Deum designat. Bonus enim quid est, nisi plenus bonitatis?
PL 15, 1785Aそれゆえ主は言った。「なぜ私を善いと言うのか、神ではないと言っておきながら。神ひとりのほかに善い者は誰もいないのに、なぜ善いと言うのか」。したがって、自らが善であることを否定しているのではなく、神であることを示しているのである。善い者とは、善さに満ちた者でなくて何であろうか。
At vero cum scriptum sit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2) , utique de hominibus, non de Deo dixit; Deus enim unus est, non unus e numero (Deut. VI, 4) ; ita et Dei Filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis; unigenitus est, non unus ex genitis.
PL 15, 1785Aしかし、「善を行う者はいない、一人もいない」と書かれているのは(詩篇13:2)、当然、人間について言ったのであって、神についてではない。神は一であって、数の上での一ではない(申命記6:4)。それと同じく、神の子も、他に例のない唯一の者として別格にされているのであり、多くの中の一人としてではない。独り子であって、生まれた者の一人ではない。
Et ideo Nemo bonus, non praejudicat Christo; quia nemo judicat Christum. Nemo enim tamquam communiter de nobis dicitur, sed nihil Christo commune nobiscum.
PL 15, 1785Bそれゆえ、「誰も善くない」は、キリストについて予断を下すものではない。誰もキリストを裁かないからである。「誰も」は、我々について共通に言われるのであるが、キリストには、我々と共通するものは何もない。
Liber VIII, Caput LXVI
第8巻 第LXVI章PL 15, 1785BQuod si quem movet, quia Nemo bonus nisi unus Deus, moveat et illud, quia nemo bonus nisi Deus. Quod si a Deo Filius non excipitur, utique nec a bono Christus excipitur.
PL 15, 1785B「唯一の神のほかに善い者はいない」ということが誰かを動揺させるなら、「神のほかに善い者はいない」ということもその者を動揺させるがよい。子が神から除かれないのなら、キリストが善い者から除かれることも決してない。
Sed cum in Deo Filius persona alter, potestate unus sit, Unus enim Deus ex quo omnia, et unus Dominus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; Deus autem et Dominus non duo dii, sed unus Deus sit, quia Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4) , utique cum secundum majestatem Deus unus utraque persona sit, et bonus unus in utroque est.
PL 15, 1785Bしかし、神における子はペルソナにおいて別であり、権能において一つなのだから——「唯一の神がおり、万物はその神から出て、唯一の主がおり、万物はその者によって存在する」(一コリント8:6)——また、神にして主なる者は二柱の神ではなく唯一の神なのだから——「汝の主なる神は、唯一の主である」(申命記6:4)とあるとおりである——、威光において神は二つのペルソナを通じて一つである以上、善い者もまた両者において一つである。
Nam quomodo non bonus ex bono natus? Arbor enim bona bonos fructus facit (Matth. VII, 17) . Quomodo non bonus, cum bonitatis substantia assumpta ex Patre non degenerarit in Filio, quae non degeneravit in Spiritu?
PL 15, 1785C実際、善い者から生まれた者が善くないことがあろうか。「善い木は善い実を結ぶ」(マタイ7:17)。善性の実体が父から受け取られ、子において堕落せず、霊においても堕落しなかったのに、どうして善くないことがあろうか。
Et ideo Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ps. CXLII, 11) . Quod si bonus Spiritus qui accepit ex Filio, bonus utique et ille qui tradidit. Et cum bonus Pater, utique et ille bonus qui omnia habet, quae Pater habet. Aut si negatis Filium habere bonitatem, negatis et Patrem (Joan. XVII, 10) .
PL 15, 1785Cそれゆえ「善き汝の霊は、私を正しい道に導く」(詩篇142:11)。子から受け取った霊が善いのなら、授けた者もまた当然善い。そして父が善いのなら、父の持つものをすべて持つ者もまた当然善い。もし諸君が、子が善性を持つことを否むなら、父をも否むことになる(ヨハネ17:10)。
Liber VIII, Caput LXVII
第8巻 第LXVII章PL 15, 1785DRatio evidens exemplis non eget, tamen vel auctoritatem sequimini Scripturarum; scriptum est enim: Dominus judex bonus domui Israel (Esai. XXXIII, 22) . De Filio, an de Patre dicit? Sed Pater non judicat quemquam; quia omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) .
PL 15, 1785D理が明白であれば例は要しないが、それでも諸君は聖典の権威に従え。「主はイスラエルの家にとって善き裁き主である」(イザヤ33:22)と書かれているからである。子について言うのか、父について言うのか。だが「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22)。
Ergo Dominus bonus Filius. Accipe aliud: Trinitatem utique confitentur qui ad baptismum veniunt; quia baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ergo et Patri et Filio et Spiritui sancto confitentur.
PL 15, 1785Dそれゆえ善き主とは子である。もう一つの点を受け取れ。洗礼に来る者は当然三位一体を告白する。父と子と聖なる霊の名によって洗礼を受けるのだから、父にも子にも聖なる霊にも告白するのである。
Cum ergo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1) , bonus utique Pater, bonus et Filius, bonus et Spiritus sanctus, sed Deus unus est; quia bonus Dominus exspectantibus eum (Thren. III, 25) . An non bonus qui bona tribuit animae quaerenti eum?
PL 15, 1786Aしたがって「主に告白せよ、主は善いからである」(詩篇135:1)と言われるとき、父は善く、子も善く、聖なる霊も善いが、神は唯一である。「主は、彼を待ち望む者に善い」(哀歌3:25)からである。自分を求める魂に善いものを授ける者は、善くないというのか。
An non bonus, Qui satiat in bonis animam tuam (Ps. CII, 5) ? An non bonus, qui ait: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11) ?.
PL 15, 1786A「汝の魂を善いもので満たす者」(詩篇102:5)は、善くないというのか。「私は善い牧者である」(ヨハネ10:11)と言う者は、善くないというのか。
Liber VIII, Caput LXVIII
第8巻 第LXVIII章PL 15, 1786ASed putatis ideo Deum bonum; quia judicium non habet in quo est necessitas vindicandi. (Supra, num. 67) . Quamquam jam praemissum sit judicem bonum esse domui Israel, tamen alibi habes: Quam bonus Deus Israel rectis corde (Ps. LXXII, 1) !
PL 15, 1786Aしかし諸君は、神が善いとされるのは、報復の必要が生じるような裁きを持たないからだと考えている(上の第67番を見よ)。イスラエルの家にとって裁き主が善いことは、すでに先に述べたが、それでも別の箇所にはこうある。「イスラエルの神は、心の正しい者にとって何と善いことか」(詩篇72:1)。
De quo igitur putatis dictum, de Patre, an de Filio? Si de Patre, ergo non omnibus bonus. Cur igitur Filio derogatis?
PL 15, 1786Aでは諸君は、これは誰について言われたと考えるのか。父についてか、子についてか。父についてなら、すべての人に善いわけではないことになる。ではなぜ諸君は子を貶めるのか。
Si de Filio, ergo bonum Deum et Filium confitemini; ipse est enim Benedictus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I, 68) . Ipse est rex et Deus Israel, cui dicitur: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Joan. I, 49) .
PL 15, 1786B子についてなら、神である子も善いと諸君は告白することになる。実に子自身が「イスラエルの神は祝福される、その民を訪れ、贖いを行ったからである」(ルカ1:68)の者であり、「ラビ、汝は神の子、汝はイスラエルの王です」(ヨハネ1:49)と呼びかけられた、イスラエルの王にして神である。
Sic igitur hic dicit: Quoniam tu bonum me non potes sentire qui tentas, quid me dicis bonum? Bonus quidem ego, sed Rectis corde, cui bonum esse ex natura suppetat, non ex versutia.
PL 15, 1786Bこうして彼はここでこう言う。「汝は試みる者であるから、私を善いと感じることができない。なぜ私を善いと言うのか」。確かに私は善いが、それは「心の正しい者」にとってであり、善くあることが狡智からでなく本性から備わっている者にとってである〔cui は単数で、「心の正しい者」(複数)と数が合わない。「善くあることが本性から備わっている」のは話し手であるキリストの側とも取れる。ひとまず「心の正しい者」にかかるものと解した〕。
Bonus ergo Filius, Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) . Quomodo ergo non bonus, qui est imago bonitatis?
PL 15, 1786Bそれゆえ子は善い。「それは永遠の光の輝きであり、神の威光の曇りなき鏡であり、その善性の似姿である」(知恵の書7:26)からである。では、善性の似姿である者が、どうして善くないことがあろうか。
Sicut enim imago Dei Deus, sed unus Deus, ita et divinae imago bonitatis bona, sed una bonitas. Mihi certe utile est bonum Deum credere, quem meorum habiturus sum judicem delictorum. Illi viderint qui credere bonum nolunt.
PL 15, 1786B実際、神の似姿は神であるが、神は唯一であるように、神の善性の似姿もまた善いが、善性は一つである。私にとっては、自分の罪の裁き主となる神を善いと信じることが、確かに益になる。善いと信じたくない者たちは、自分で何とでもするがよい。
Itaque quia legisperitus est iste qui tentat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit: Nemo bonus, nisi Deus (Marc. X, 18) ; ut admoneret quia scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. VI, 16) , sed magis confiteretur Domino, Quoniam bonus (Ps. CXXXV, 1) .
PL 15, 1786Cそれゆえ、試みるこの者は、別の書に示されているとおり律法の専門家であるから、主が「神のほかに善い者はいない」(マルコ10:18)と言ったのは正しい。それは、「汝の主なる神を試みてはならない」(申命記6:16)と書かれていることを彼に思い出させ、むしろ「主は善いからである」(詩篇135:1)と主に告白させるためであった。
Liber VIII, Caput LXIX
第8巻 第LXIX章PL 15, 1786C(Vers. 21.) Denique eum saepe perstringit, nam glorianti in lege quod a juventute sua omnia custodisset; ut inanem jactantiam ejus exponeret, ostendit ei adhuc deesse quod Legis est.
PL 15, 1786C(第21節)実に彼は、この者をしばしば咎める。律法において、若いときからすべてを守ったと誇る者に対し、その空しい誇りを明らかにするために、律法に属するものがなお欠けていることを示したのである。
Et ideo ad misericordiae praeceptum tristis inducitur; ut in eum naturalis quaedam detur forma sententiae.
PL 15, 1786Cそれゆえ、慈しみの戒めを前にして、彼は悲しむ者として描かれる。それは、自然な判決のある形が、彼に対して下されるためである。
Liber VIII, Caput LXX
第8巻 第LXX章PL 15, 1786D(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Magna vis, magnum pondus in verbis.
PL 15, 1786D(第25節)「駱駝が針の穴を通るほうが、金持ちが神の国に入るよりも易しい」。言葉に大きな力、大きな重みがある。
Quibus enim verbis aliis vehementius exprimeret, non debere jactare se divitem in divitiis suis, quam talibus quibus definitur contra naturam esse dives misericors? Aufer mihi lenocinia fucumque verborum, quae solent enervare sententias.
PL 15, 1786D実際、金持ちが自分の富を誇ってはならないことを、富める者が慈しみ深くあることは自然に反すると定めるこのような言葉にまさって激しく言い表す、別の言葉があっただろうか。言葉の飾りと化粧を私から取り去れ。それらは文意を骨抜きにするのが常である。
Lactari non debuit iste, sed frangi, qui misericordiam respuebat. Tamen si quos verborum magis ornamenta quam sensus virilis et naturalis quidam habitus et forma delectant: quod boni faciunt petitores in uxore ducenda, ut mores discutiant, non decorem; nec aspectus offensione revocentur, cum virtute animi provocantur: hi quoque in verbis mysterium quaerant, quod est mens quaedam et anima verborum; nec in mysterio verba discutiant.
PL 15, 1786D慈しみを拒んだこの者は、甘やかされるべきではなく、砕かれるべきであった。それでも、男らしい文意や、ある自然な風貌と姿よりも、言葉の飾りのほうを喜ぶ者があるなら——良い求婚者が妻を迎えるにあたって、容姿ではなく人柄を吟味し、外見の不快さによって引き返すことなく、心の徳に惹かれるように——この者たちもまた、言葉の中に奥義を求めよ。それは言葉の精神であり、いわば魂である。そして奥義の中で言葉を詮索してはならない。
Liber VIII, Caput LXXI
第8巻 第LXXI章PL 15, 1787ACamelus ergo in typo populus gentilis accipitur, quem leo ille quaerens quem devoret, onustum thesauro propheticis agitat speciebus in desertum: in tribulatione enim et angustia leo et catulus leonis, aspides et progenies aspidum volantium ferebant in asinis et camelis divitias suas (Esai. XXX, 6) .
PL 15, 1787Aそれゆえ駱駝は、予型において異邦人の民と解される。かの獅子は、呑み込むべき者を探し求めつつ、財宝を負わせたこの民を、預言の姿をもって荒野へ追い立てる。「苦難と窮迫の中で、獅子も獅子の子も、毒蛇も飛ぶ毒蛇の子らも、驢馬や駱駝に自分たちの富を載せて運んだ」(イザヤ30:6)。
Et bene camelus pro gentili figuratus est populo; quia superstitionis deformitate degenerans, priusquam crederet populus nationum, belluinae speciem foeditatis, absurda vestigia, ora turpia praeferebat.
PL 15, 1787Aそして、異邦人の民が駱駝にかたどられているのは適切である。諸民族の民は、信じる前、迷信の醜さによって堕落し、獣のような醜悪の姿、不格好な足跡、見苦しい口を前面に出していたからである。
Facilius igitur iste peccator per viam intravit angustam (quae est via Christi, qui per proprii corporis passionem mortis penetrans viam, velut acus redintegravit scissa quaedam nostrae vestimenta naturae) quam populus Judaeorum dives in Lege, egenus in fide, praeruptus in furore, probrosus in crimine.
PL 15, 1787Bそれゆえ、この罪人は、狭い道(それはキリストの道であり、キリストは自らの体の受難によって死の道を貫き通り、針のように、我々の本性のいわば裂けた衣を繕い直した)を通って入るほうが、律法において富み、信仰において乏しく、憤りにおいて険しく、罪状において恥ずべきユダヤ人の民よりも易しかった。
Liber VIII, Caput LXXII
第8巻 第LXXII章PL 15, 1787BPotest etiam moraliter de omni intelligi peccatore, et de arrogante divite. Nonne tibi videtur publicanus ille oneratus suorum conscientia delictorum, cum oculos ad Deum non auderet attollere (Luc. XVIII, 13) , velut quidam camelus in foramen acus confessionis suae remediis facilius introire, quam pharisaeus ille in regnum Dei, arrogans in prece, jactans innocentiae, praesumptor gloriae, exprobrator misericordiae, praedicator sui, criminator alieni: qui magis conveniret Dominum quam rogaret? Si quis igitur horret camelum, horrescat eum qui factis foedior sit camelo.
PL 15, 1787B道徳の意味では、すべての罪人についても、高慢な金持ちについても解することができる。あの徴税人は、自分の罪の意識に押しつぶされ、目を神に向けて上げようとしなかった(ルカ18:13)。あなたにはこの者が、いわば駱駝のように、自らの告白という救いの手立てによって針の穴に入るほうが、あのファリサイ派の人が神の国に入るよりも易しいと思われないか。このファリサイ派の人は、祈りにおいて高慢で、無垢を誇り、栄光を僭称し、慈しみを非難し、自分を宣べ伝え、他人を告発する者であり、主に祈り求めるよりもむしろ主に詰め寄ろうとする者である。それゆえ、駱駝を忌み嫌う者がいるなら、行いにおいて駱駝よりも醜い者を忌み嫌うがよい。
Liber VIII, Caput LXXIII
第8巻 第LXXIII章PL 15, 1787C(Vers. 20.) Honora patrem et matrem. Pulchre mihi hodie legitur Legis exordium, quando mei natalis est sacerdotii; quotannis enim quasi de integro videtur incipere sacerdotium, quando temporum renovatur aetate.
PL 15, 1787C(第20節)「父と母を敬え」。今日、律法の冒頭が私に読まれるのは、まことにふさわしい。今日は私の司教職の誕生日だからである。司教職は毎年、時の巡りが新しくされるとき、いわば新たに始まるように見える。
Bonum etiam quod legitur: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12) . Vos enim mihi estis parentes, qui sacerdotium detulistis: vos, inquam, filii, vel parentes: filii singuli, universi parentes; libenter enim meos dixerim vos vel liberos, vel parentes, qui verbum Dei auditis et facitis: filios, quia scriptum est: Venite, filii, audite me (Psal. XXXIII, 12) : parentes, quia ipse Dominus dixit: Quae mihi mater aut fratres? Mater et fratres mei hi sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt (Luc. VIII, 21) .
PL 15, 1787C「父と母を敬え」(出エジプト記20:12)と読まれることも善い。実際、司教職を私に授けた諸君は、私にとって親である。諸君、と私は言う、子であり、また親である。個々には子、全体としては親である。神の言葉を聞いて行う諸君を、私は喜んで、わが子とも親とも呼ぼう。子と呼ぶのは、「来たれ、子らよ、私に聞け」(詩篇33:12)と書かれているからであり、親と呼ぶのは、主自身が「誰が私の母、私の兄弟か。私の母、私の兄弟とは、神の言葉を聞いて行う者たちである」(ルカ8:21)と言ったからである。
Liber VIII, Caput LXXIV
第8巻 第LXXIV章PL 15, 1788ABene ergo Lex quae praemiserat: Diliges Dominum Deum tuum, et diliges proximum tuum, subjecit: Honora patrem tuum et matrem. Primus enim gradus iste pietatis est; namque hos auctores tibi esse voluit Deus.
PL 15, 1788Aそれゆえ、「汝の主なる神を愛せよ、汝の隣人を愛せよ」と先に述べた律法が、「汝の父と母を敬え」と付け加えたのは適切である。これが敬虔の第一の段階だからである。神は、この人々があなたの生みの源であることを望んだのである。
Honora obsequiis, ut abstineas a contumeliis, quia ne vultu quidem laedenda pietas est parentum. Sed parum est non laedere, quia Lex prospexit ne patiantur injuriam: Qui enim maledixerit patri vel matri, morte morietur (Exod. XXI, 17) : tu honora, ut bonus sis.
PL 15, 1788A従順をもって敬え。それは侮辱を慎むためである。親への敬虔は、顔つきによってさえ傷つけてはならないからである。だが、傷つけないだけでは足りない。律法は、親が不当な扱いを受けないよう配慮したからである。「父または母を呪う者は、必ず死ぬ」(出エジプト記21:17)。あなたは、善い者であるために敬え。
Aliud est Legis beneficium, aliud pietatis officium. Honora tuos, quia suos Dei Filius honoravit. Legisti enim, Et erat subditus illis (Luc. II, 51) : si Deus servulis, quemadmodum tu parentibus?
PL 15, 1788A律法の与える利益と、敬虔の務めとは別のことである。あなたの親を敬え。神の子が自分の親を敬ったのだから。あなたは「彼は彼らに従っていた」(ルカ2:51)と読んだ。神が卑しい僕たちに従ったのなら、あなたは親に対してどうあるべきか。
Honorabat igitur Joseph et Mariam Christus non naturae debito, sed pietatis officio. Honorabat et patrem Deum, quemadmodum nemo potuit honorare, ut esset obediens usque ad mortem: honora ergo et tu parentes.
PL 15, 1788Bそれゆえキリストは、ヨセフとマリアを、本性上の負い目からではなく、敬虔の務めから敬った。また父なる神をも、誰もなし得ないほどに、死に至るまで従順であるまでに敬った。それゆえ、あなたもまた親を敬え。
Liber VIII, Caput LXXV
第8巻 第LXXV章PL 15, 1788BEst autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitatis: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3) . Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem tuam.
PL 15, 1788Bところで敬うとは、敬意を示すだけでなく、施すことでもある。「やもめを敬え、真にやもめである者を」(一テモテ5:3)。実に、敬うとは功績に応じて与えることである。あなたの父を養え、あなたの母を養え。
Et si paveris matrem, adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus quos pro te passa est: non reddidisti obsequia quibus te illa gestavit: non reddidisti alimenta quae tribuit tenero pietatis affectu, immulgens labris tuis ubera: non reddidisti famen quam pro te illa toleravit; ne quid quod tibi noxium esset, ederet; ne quid quod lacti noceret, hauriret.
PL 15, 1788Bたとえあなたが母を養ったとしても、なお苦痛を返してはいない。母があなたのために受けた責め苦を返してはいない。母があなたを身に宿していたあいだ、あなたのために払った気遣いを返してはいない。母が柔らかな敬虔の情をもって与えた養い、あなたの唇に乳房を含ませたことを返してはいない。母があなたのために耐えた飢えを返してはいない。それは、あなたに害となるものを食べず、乳に障るものを口にしないための飢えであった。
Tibi illa jejunavit, tibi manducavit, tibi illa quem voluit cibum non accepit, tibi quem noluit cibum sumpsit, tibi vigilavit, tibi flevit: et tu illam egere pateris? O fili, quantum tibi sumis judicium, si non pascas parentem!
PL 15, 1788Cあなたのために母は断食し、あなたのために食べ、あなたのために、欲した食べ物を口にせず、あなたのために、欲しない食べ物を取り、あなたのために寝ずに過ごし、あなたのために泣いた。それなのに、あなたは母が困窮するのを放っておくのか。子よ、親を養わないなら、あなたはどれほどの裁きを自分に招くことか。
Illi debes quod habes, cui debes quod es. Quantum judicium, si pascat Ecclesia quos tu nolis pascere! Si quis fidelis, inquit, aut si qua fidelis habet viduas, subministret illis; ut non gravetur Ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16) . Hoc de extraneis: quid de parentibus?.
PL 15, 1788Cあなたは、自らの存在を負うている者に、自らの持つものを負っている。あなたが養おうとしない者たちを教会が養うなら、どれほどの裁きか。「信者である男、あるいは信者である女が、やもめを抱えているなら、彼らを援助せよ。教会が重荷を負わず、真にやもめである者たちに足りるようにするためである」(一テモテ5:16)と使徒は言う。これは他人についてのことである。親についてはどうか。
Liber VIII, Caput LXXVI
第8巻 第LXXVI章PL 15, 1788CNon otiose diximus proxime, quia nos materna querela praestrinxit: sed maluimus eum qui talis est, publice monere, quam domestice coercere. Et si nostra voce non proditur, vel suo tamen erubescit affectu.
PL 15, 1788C我々がたった今このことを述べたのは、理由のないことではない。ある母の訴えが我々の心を打ったからである。だが我々は、このような者を、家の内で抑えるよりも、公に諭すことを選んだ。我々の声によって名指しされなくとも、せめて自分の情によって赤面するであろう。
Ne commiseris, fili, ut parentes tuos aliorum fames pascat: ne commiseris, fili, ut jejunia pauperum parentibus tuis cibum quaerant. Si non propter gratiam et salutem, propter verecundiam pasce vel tu, fili, vel tu, filia.
PL 15, 1789A子よ、他人の飢えがあなたの親を養うような事態を招くな。子よ、貧しい者たちの断食があなたの親のために食べ物を探し求めるような事態を招くな。恩寵と救いのためでなくとも、恥のために養え、息子であるあなたも、娘であるあなたも。
Non pudet si te ingrediente in Ecclesiam, alienis manus suas anus mater extendat, et praetermissa filia, de extraneis stipem poscat; cum tu transeas sublimi collo, et nutibus oculorum, trahens vestem, habens inaures, et dextralia, et annulos, et reliqua quae Esaias dicit (Esai. III, 16 et seq) ?
PL 15, 1789Aあなたが教会に入るとき、年老いた母が他人に手を差し伸べ、娘を素通りして、他人から施しを乞うているのに、あなたは首をもたげ、目配せをし、衣を引きずり、耳飾り、腕輪、指輪、そのほかイザヤの言うものを身につけて通り過ぎる。それを恥じないのか(イザヤ3:16以下)。
Quid si in te sermonem suum vertat, reposcens naturae debitum, nutrimentorum pretium, manus tuae quod genitrici debetur officium? Quid respondebis?.
PL 15, 1789Aもし母が、本性の負債、養育の代価、あなたの手が生みの母に負う務めを求めて、あなたに向かって言葉を発したら、どうするのか。あなたは何と答えるのか。
Liber VIII, Caput LXXVII
第8巻 第LXXVII章PL 15, 1789ADabisne aliis? Quid si tibi objiciant: Vade, prius matrem tuam pasce. Nam et si pauperes sunt; impiam tamen non quaerunt collationem.
PL 15, 1789Aあなたは他人に与えるのか。もし彼らが、あなたに「行け、まず自分の母を養え」と言い返したら、どうするのか。彼らは貧しい者であっても、不敬虔な供出は求めないからである。
Nonne audisti supra quia dives ille in bysso et purpura recubans, cujus de mensa micas Lazarus colligebat, poenis cruciatur aeternis qui pauperi non impartivit alimenta (Luc. XVI, 19 et seq.) ? Si non donare extraneis grave est, quanto gravius excludere parentes?
PL 15, 1789Bあなたは先に聞かなかったか。麻布と紫の衣をまとって横たわり、その食卓からラザロがパン屑を拾っていたあの金持ちが、貧しい者に食物を分け与えなかったために、永遠の刑罰で苦しめられていることを(ルカ16:19以下)。他人に与えないことが重い罪なら、親を締め出すことはどれほど重いか。
Sed dicis te quod eras parentibus collaturus, Ecclesiae malle conferre. Non quaerit donum Deus de fame parentum.
PL 15, 1789Bだが、あなたは、親に与えようとしていたものを、教会に献げるほうがよいと言う。神は、親の飢えから出た贈り物を求めはしない。
Unde reprehendentibus Judaeis quia discipuli Domini manus non lavarent, respondit Jesus: Quicumque dixerit: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit, non honorificabit patrem aut matrem (Matth. XV, 5 et 6) .
PL 15, 1789Bそれゆえ、主の弟子たちが手を洗わないと、ユダヤ人たちが非難したとき、イエスは答えた。「誰であれ、『私から出るものは何であれ供え物であり、汝に益となる』と言う者は、父または母を敬わない」(マタイ15:5–6)。
Liber VIII, Caput LXXVIII
第8巻 第LXXVIII章PL 15, 1789BQuapropter obscuritatem sensus non imprudenter defleximus. Nam Judaei cum hominum traditionem sequuntur, Dei negligunt: discipuli traditionem Dei praeferentes, hominum negligebant, ut manus non lavarent, cum panem manducarent; quoniam, Qui lotus est totus, non habet necesse ut manus lavet (Joan. XIII, 10) .
PL 15, 1789Bそれゆえ我々は、意味の不明瞭さのゆえに、軽率にではなく話を転じたのである。実際、ユダヤ人は人間の言い伝えに従うとき、神の言い伝えをないがしろにする。弟子たちは神の言い伝えを優先して、人間の言い伝えをないがしろにし、パンを食べるときに手を洗わなかった。「全身を洗われた者は、手を洗う必要がない」(ヨハネ13:10)からである。
Laverat eos Jesus, lavacrum aliud non quaerebant; uno enim Christus baptisimate omnia solvit baptismata. Itaque quem laverit Ecclesia, non habet necesse iterum lavari. Ergo mysterio intendebant discipuli, non sui munditiam corporis, sed animae requirentes.
PL 15, 1789Cイエスが彼らを洗った。彼らは別の洗いを求めなかった。キリストは一つの洗礼〔底本は baptisimate。baptismate と読む〕によって、すべての洗いを廃したからである。それゆえ、教会が洗った者は、再び洗われる必要がない。したがって弟子たちは、自分の体の清さではなく魂の清さを求めて、奥義に心を向けていたのである。
Hoc reprehendebant Judaei: sed argute redarguuntur a Domino, quod inania observent, profutura despiciant.
PL 15, 1789Cユダヤ人たちはこのことを非難した。だが主によって、巧みに論駁される。空しいことを守り、益となることを軽んじているというのである。
Et ideo illis dicit: Vos quare dicitis patri aut matri, quos Lex praecipit honorari: Munus quodcumque est ex me, tibi proderit (Exod. XX, 12) ; id est, cum petit aliquid ad sumptum egens pater aut mater a filio, quia Legem timens Judaeus excusationem non dandi requirit, dicere solet: Munus quod est ex me, tibi proderit; ut dicatam a filiis Deo pecuniam pater religiosus accipere reformidet.
PL 15, 1789Cそれゆえ主は彼らに言う。「汝らはなぜ、律法が敬うよう命じている父や母に、『私から出るものは何であれ、汝に益となる』と言うのか」(出エジプト記20:12)。すなわち、困窮した父または母が、費えのために子に何かを求めるとき、律法を恐れるユダヤ人は与えないための言い訳を探し、「私から出る供え物は、汝に益となる」と言うのが常である。それは、子らが神に献げた金を、信心深い父が受け取ることをためらうようにするためである。
Sec haec traditio hominum est excusationes obtexentium avaritiae suae. Caeterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes (Dist. 86, cap. Caeterum) .
PL 15, 1789Dしかし、これは人間の言い伝えであり、自分の貪欲の言い訳を覆い隠す者たちのものである〔底本は Sec。Sed か Sic の誤りらしく、ここでは「しかし」と解した。obtexentium は obtexo(上を覆う、覆い隠す)の分詞として訳した〕。これに対し、神の言い伝えは、あなたがまず親を養うことである(『教令集』第1部第86区分「Caeterum」法文)。
Nam si juxta divinum oraculum, contumelia parentis morte luitur (Exod. XXI, 17) , quanto magis fames, quae morte gravior est!.
PL 15, 1790A実際、神の託宣によれば、親への侮辱が死をもって償われるのなら(出エジプト記21:17)、死よりも重い飢えは、なおさらそうである。
Liber VIII, Caput LXXIX
第8巻 第LXXIX章PL 15, 1790AQuo loco insolentem Dominus infrenat jactantiam. Multi enim, ut praedicentur ab hominibus, Ecclesiae conferunt, quae suis auferunt; cum misericordia a domestico progredi debeat pietatis officio.
PL 15, 1790Aこの箇所で主は、不遜な誇りを抑える。多くの者は、人々から称賛されようとして、自分の身内から奪ったものを教会に献げるからである。慈しみは、身内から、敬虔の務めによって始まるべきである。
Da ergo prius parenti, da etiam pauperi, da illi presbytero quod tibi abundat terrenum, ut ab illo accipias spirituale quod tibi deest; etenim qui honorat, honorabitur.
PL 15, 1790Aそれゆえ、まず親に与えよ。貧しい者にも与えよ。あなたに余っている地上のものを司祭にも与え、その人から、あなたに欠けている霊的なものを受け取れ。敬う者は敬われるからである。
Vide ergo quia ille cum accipit, tradit: et accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus majore mensura. Da pauperi in requiem ejus, ut et tu communicans de tuo inopi, requiem consequaris.
PL 15, 1790Aそれゆえ見よ、彼は受けるとき、渡しているのである。彼は、困窮した者のようにではなく、より大きな量で報いる者として受ける。貧しい者には、その休息のために与えよ。あなたも自分のものから困窮した者に分かち合って、休息を得るためである。
Sed ut pascendos Scriptura dicit parentes (Luc. XIV, 26) : ita propter Deum relinquendos parentes; si impediant devotae mentis affectus.
PL 15, 1790Bしかし、聖書が親を養うべきだと言うように、神のゆえに親を捨てるべきでもある(ルカ14:26)。それは、親が、神に献げられた精神の情の妨げとなる場合である〔ミーニュの引照(ルカ14:26)は、「親を捨てる」側にかかると思われるが、刷られた位置のまま写した〕。
Liber VIII, Caput LXXX
第8巻 第LXXX章PL 15, 1790B(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam. In libro secundum Matthaeum duo inducuntur (Math. XX, 30) , hic unus: ibi egrediente Hiericho, hic appropinquante.
PL 15, 1790B(第35節)「さて、エリコに近づいたとき、ある盲人が道端に座っていた」。マタイによる書では二人が導入され(マタイ20:30)、ここでは一人である。そこでは「エリコから出るとき」、ここでは「近づくとき」である。
Sed nulla distantia; nam cum in hoc uno typus populi gentilis sit, qui sacramento Dominico recipit amissi luminis claritatem, nihil interest utrum in uno medicinam, an in duobus accipiat; quoniam ex Cham et Japhet Noe filiis originem ducunt, in duobus caecis duos generis sui praetendebant auctores.
PL 15, 1790Bだが、違いはない。この一人は、主の秘跡によって、失われた光の輝きを取り戻す異邦人の民の予型であるのだから、一人において癒しを受けるか、二人において受けるかは問題ではない。〔異邦の諸民族は〕ノアの子であるハムとヤフェトに由来するので、二人の盲人において、自分たちの種族の二人の始祖を示していたのである。
Liber VIII, Caput LXXXI
第8巻 第LXXXI章PL 15, 1790BQuod videtur etiam Lucas non omisisse, cum Zachaeum subjicit, qui statura pusillus, hoc est nulla nobilitatis ingenitae dignitate sublimis, exiguus meritis, sicut populus nationum, audito domini Salutaris adventu, quem sui non receperant, videre cupiebat: sed nemo facile Jesum videt, nemo potest Jesum videre constitutus in terra.
PL 15, 1790Bルカもこのことを省かなかったように見える。ザアカイを続けているからである。彼は背が低く、すなわち生まれつきの高貴さの品位によって高められてはおらず、功に乏しい者で、諸民族の民のように、救い主である主の到来を聞いて、見たいと願った。自分の者たちは、この主を受け入れなかったのである。だが、誰もたやすくイエスを見ることはない。地上に置かれた者は、誰もイエスを見ることができない。
Et quia non prophetas, non regnum habebat, tamquam formae gratiam naturalis ascendit in sycomorum, vanitatem scilicet Judaeorum vestigio suo proterens, errata quoque corrigens superioris aetatis: et ideo Jesum interioris domus recepit hospitio.
PL 15, 1790Cそして、預言者も王国も持たなかったので、彼はいわば生まれつきの姿の魅力を補うかのように、イチジクグワに登った。それはつまり、ユダヤ人たちの空しさを自分の足跡で踏みにじり、先の時代の誤りをも正すことであった。それゆえ彼は、イエスを家の奥の客として迎えた。
Et bene ascendit in arborem, ut arbor bona bonos fructus faceret, ac naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus in bonam olivam, fructum posset Legis afferre; radix enim sancta, et si rami inutiles, quorum infructuosam gloriam plebs gentium fide resurrectionis quasi quadam corporis elevatione transcendit.
PL 15, 1790Cそして、善い木に登ったのは適切である。善い木が善い実を結ぶように、また、自然のままの野生のオリーブから切り取られ、自然に反して善いオリーブに接ぎ木された者が、律法の実を結ぶことができるようになるためである。根は聖であり、たとえ枝は役に立たなくとも。その枝の実らぬ栄光を、諸国民の民は、復活の信仰によって、いわば体を高く持ち上げることによって越えたのである。
Liber VIII, Caput LXXXII
第8巻 第LXXXII章PL 15, 1790D(Cap. XIX. -- Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus. Zachaeus in sycomoro, caecus in via. Quorum alterum Dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, apud alterum se non invitaturum invitat; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem: sed tamen et si nondum vocem invitantis audierat, audierat affectum.
PL 15, 1790D(第19章第2節)「見よ、ザアカイという名の男がいた」。イチジクグワの上のザアカイ、道端の盲人。主は、一方を憐れもうとして待ち、もう一方を、自らの住まいの輝きによって高貴にする。一方を癒そうとして問い、もう一方のもとには、相手が自分を招こうとしないのに、自ら招く。主は、その主人の報いが豊かであることを知っていたからである。しかしそれでも、招く者の声をまだ聞いていなかったとしても、その情は聞いていたのである。
Liber VIII, Caput LXXXIII
第8巻 第LXXXIII章PL 15, 1791AVerum ne caecum istum tamquam fastidiosi pauperum cito reliquisse videamur, et transisse ad divitem; exspectemus eum, quia exspectavit et Dominus: interrogemus eum, quia interrogavit et Christus.
PL 15, 1791Aしかし、この盲人を、貧しい者を嫌う者のように、早々に見捨てて、金持ちのもとへ移ったと見られないように、彼を待とう。主も待ったからである。彼に尋ねよう。キリストも尋ねたからである。
Nos interrogemus, quia nescimus: ille, quia noverat: nos interrogemus, ut sciamus unde iste curatus sit: ille interrogavit, ut in uno plures disceremus unde Dominum videre mereremur; interrogavit enim, ut crederemus nisi confitentem non posse sanari.
PL 15, 1791A我々が尋ねるのは、知らないからである。彼が尋ねたのは、知っていたからである。我々は、この者がどこから癒されたのかを知るために尋ねる。彼が尋ねたのは、一人において我々多くの者が、何によって主を見るに値する者となるのかを学ぶためであった。実際、彼が尋ねたのは、告白する者でなければ癒されえないことを、我々に信じさせるためであった。
Liber VIII, Caput LXXXIV
第8巻 第LXXXIV章PL 15, 1791BEt confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Dominum. . . . Et perambulabat in Hiericho (Cap. XVIII, vers. 43) . Aliter enim non videret, nisi sequeretur Christum, nisi Dominum praedicaret, nisi saeculum praeteriret.
PL 15, 1791B「そして直ちに見えるようになり、主を崇めつつ彼に従った。……そして彼はエリコを歩き回っていた」(第18章第43節)。実際、キリストに従わなければ、主を宣べ伝えなければ、世を過ぎ去らなければ、彼は見えなかったであろう。
Cum divitibus quoque in gratiam revertamur; nolumus enim offendere divites, quia volumus, si fieri potest, sanare omnes; ne in cameli comparatione praestricti, et in Zachaeo citius quam oportuit, derelicti, justae habeant commotionis offensam.
PL 15, 1791B金持ちたちとも和解しよう。我々は金持ちたちを不快にさせたくない。できるなら、すべての人を癒したいからである。彼らが、駱駝の比較で叱責され、ザアカイにおいて当然よりも早く見捨てられたとして、正当な憤りの不快を抱くことのないようにするためである。
Liber VIII, Caput LXXXV
第8巻 第LXXXV章PL 15, 1791BDiscant non in facultatibus crimen haerere, sed in iis qui uti nesciant facultatibus; nam divitiae ut impedimenta in improbis, ita in bonis sunt adjumenta virtutis.
PL 15, 1791B彼らは学ぶがよい。罪が富にあるのではなく、富を使うすべを知らない者にあることを。富は、邪悪な者においては妨げであるように、善い者においては徳の助けだからである。
Dives certe Zachaeus electus à Christo; sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in quadruplum quae fraude sustulerat (alterum enim non sat est: nec habet gratiam liberalitas, si injuria perseverat; quia non spolia, sed dona quaeruntur), uberiorem mercedem, quam conferebat, accepit.
PL 15, 1791Bザアカイは確かに金持ちであったが、キリストに選ばれた。だが彼は、自分の財産の半分を貧しい者に施し、不正によって取ったものを四倍にして返すことによって(実際、一方だけでは十分でなく、不正が続くなら、気前のよさは感謝されないからである。求められるのは奪ったものではなく、贈り物だからである)、自らが差し出したものよりも豊かな報いを受けた。
Liber VIII, Caput LXXXVI
第8巻 第LXXXVI章PL 15, 1791C(Vers. 2.) Et bene princeps inducitur publicanorum. Quis enim de se desperet, quando et iste pervenit cui census ex fraude? Et ipse, inquit, dives. Ut scias non omnes divites avaros.
PL 15, 1791C(第2節)そして、「徴税人の頭」と記されるのは適切である。不正から財産を得たこの者さえ至ったのに、誰が自分に絶望するだろうか。さらに福音書記者は、「彼自身も金持ちであった」と言う。金持ちがみな貪欲であるわけではないことを、あなたが知るためである。
Liber VIII, Caput LXXXVII
第8巻 第LXXXVII章PL 15, 1791C(Vers. 3.) Quid sibi vult quod nullius alterius staturam Scriptura nisi hujus expressit, Quia statura pusillus erat? Vide ne forte malitia pusillus, aut adhuc pusillus fide; nondum enim promiserat, cum ascenderet, nondum viderat Christum, merito adhuc pusillus.
PL 15, 1791C(第3節)聖書が、他の誰の背丈も記さず、この者の背丈だけを、「背が低かった」と言い表したのは、どういうことか。あなたは、彼が悪意において小さい者ではないか、あるいはなお信仰において小さい者ではないかと見て取れ。実際、彼は登ったとき、まだ約束しておらず、まだキリストを見ていなかった。それゆえ当然、まだ小さい者であった。
Denique Joannes magnus, quia et Christum vidit, et Spiritum sicut columbam super Christum manentem, sicut ipse ait: Vidi Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum (Joan. I, 32) .
PL 15, 1791D実に、ヨハネは偉大である。キリストを見、またハトのようにキリストの上にとどまる霊を見たからである。彼自身が言うとおりである。「私は、霊がハトのように降り、彼の上にとどまるのを見た」(ヨハネ1:32)。
Liber VIII, Caput LXXXVIII
第8巻 第LXXXVIII章PL 15, 1792AQuae autem turba, nisi imperitae confusio multitudinis, quae verticem nequit videre sapientiae? Ergo Zachaeus, quamdiu in turba est, non videt Christum: supra turbam ascendit, et vidit; hoc est, plebeiam transgressus inscientiam, meruit, quem desiderabat, aspicere. Pulchre autem addidit:
PL 15, 1792Aところで、群衆とは、無知な民衆の混乱でなくて何であろうか。それは知恵の頂を見ることができない。それゆえザアカイは、群衆の中にいる間はキリストを見ない。群衆の上に登って、見た。すなわち、平民の無知を越えて、望んでいた者を仰ぎ見るに値する者となったのである。そして彼は見事にこう付け加えた。
Liber VIII, Caput LXXXIX
第8巻 第LXXXIX章PL 15, 1792A(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus. Vel ubi sycomorus, vel ubi crediturus; ut et mysterium servaret, et gratiam seminaret: sic enim venerat, ut per Judaeos transiret ad gentes.
PL 15, 1792A(第4節)「主がその道を通るはずだったからである」。それは、イチジクグワのあるところ、あるいは信じようとする者のいるところを通る、ということである。主が奥義を保ち、恩寵を蒔くためである。主はこのようにして来たのであり、ユダヤ人を通って諸国民のもとへ過ぎ越すためであった。
Liber VIII, Caput XC
第8巻 第XC章PL 15, 1792AVidit itaque Zachaeum sursum; jam enim sublimitate fidei inter fructus novorum operum velut fecunda altitudine arboris eminebat. Et quoniam de typo ad moralia defleximus, inter tot credentium voluntates Dominica die relaxare animum, festivitatem admiscere delectat.
PL 15, 1792Aこうして主は、高い所にいるザアカイを見た。彼はすでに、信仰の高みにおいて、新しい業の実のただなかで、いわば木の実り豊かな高さのように、抜きん出ていたからである。そして我々は予型から道徳の意味へと話を転じたのだから、これほど多くの信じる者たちの意志のうちにあって、主日に心を緩め、祝祭の喜びを交えるのは楽しいことである。
Zachaeus in sycomoro, novum videlicet novi temporis pomum, ut in hoc quoque compleretur illud: Arbor fici produxit grossos suos (Cant. II, 13) ; ad hoc enim Christus advenit, ut ex lignis non poma, sed homines nascerentur.
PL 15, 1792Bイチジクグワの上のザアカイは、いわば新しい時代の新しい果実である。この点においても、「イチジクの木はその青い実を結んだ」(雅歌2:13)という言葉が成就するためである。キリストが来たのは、木から果実ではなく人間が生まれるためだからである。
Legimus alibi: Cum esses sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 48) . Ergo non Nathanael sub arbore, hoc est, supra radicem, quia justus; radix enim sancta: sub arbore tamen Nathanael, quia sub Lege: Zachaeus supra arborem, quia supra Legem: ille domini occultus defensor, hic publicus praedicator: ille adhuc Christum ex Lege quaerebat, iste jam supra Legem, relinquebat sua, et Dominum sequebatur.
PL 15, 1792B我々は別の箇所で読む。「汝がイチジクの木の下にいたとき、私は汝を見た」(ヨハネ1:48)。それゆえナタナエルは、ただ木の下にいたのではない。すなわち、根の上にいたのである。義人だからである。根は聖だからである。だがそれでもナタナエルは、木の下にいる。律法の下にいるからである。ザアカイは木の上にいる。律法の上にいるからである。前者は主のひそかな擁護者であり、後者は公の宣べ伝える者である。前者はなお律法によってキリストを求めていた。後者はすでに律法の上にあり、自分のものを捨てて、主に従っていた。
Liber VIII, Caput XCI
第8巻 第XCI章PL 15, 1792C(Vers. 16.) Ecce mna tua decem mnas acquisivit. Bonus ordo, ut vocaturus gentes, et Judaeos jussurus interfici, qui noluerunt regnare supra se Christum, hanc praemitteret comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judaeorum: unde potuit melior fieri; aut quid ab eo qui nihil recepit, exigitur?
PL 15, 1792C(第16節)「見よ、汝のムナは十のムナを稼ぎました」。見事な順序である。諸国民を召し、また、自分たちの上にキリストが王となることを望まなかったユダヤ人たちを殺すよう命じようとする者は、まずこの比較を置いたのである。「ユダヤの民には何も与えなかった。それなら、どうしてより良くなりえたのか。あるいは、何も受けなかった者から、何が要求されるのか」と言われないためである。
Non mediocris ista est mna, quam supra mulier Evangelica quia non invenit, lucernam accendit, lumine quaerit admoto, gratulatur inventam (Luc. XV, 8) .
PL 15, 1792Cこのムナは、並のものではない。先に、福音書の女が、見つけられなかったので灯火をともし、光を近づけて探し、見つけて喜んだ(ルカ15:8)、あのムナである。
Liber VIII, Caput XCII
第8巻 第XCII章PL 15, 1792C(Vers. 18.) Denique ex una decem mnas alius fecit, alius quinque. Fortasse istae moralia habent, quia quinque sunt corporis sensus: illae decem, duplicia, id est, mystica Legis, et moralia probitatis.
PL 15, 1792C(第18節)実に、一つのムナから、ある者は十を、ある者は五を作った。おそらくこれらは道徳の意味を持つ。体の感覚は五つだからである。あの十は二重であり、すなわち律法の奥義の意味のものと、正しさの道徳の意味のものである。
Unde et Matthaeus quinque talenta et duo talenta posuit (Matth. XXV, 15) : in quinque talentis ut sint moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. Ita quod numero inferius, re uberius.
PL 15, 1792Dそのため、マタイも五タラントと二タラントを記した(マタイ25:15)。五タラントには道徳の意味のものがあり、二タラントには両方、すなわち奥義の意味のものと道徳の意味のものがある。こうして、数においては少ないが、内容においてはより豊かである。
Et hic possumus decem mnas, decem verba intelligere, id est, Legis doctrinam: quinque mnas, magisteria disciplinae. Sed legisperitum in omnibus volo esse perfectum; non enim in sermone, sed in virtute est regnum Dei.
PL 15, 1793Aここでも我々は、十のムナを十の言葉、すなわち律法の教えと解することができる。五つのムナは、教えの教導である。だが私は、律法の専門家がすべてにおいて完全であることを望む。神の国は、言葉にではなく、力にあるからである。
Liber VIII, Caput XCIII
第8巻 第XCIII章PL 15, 1793ABene autem quia de Judaeis dicit, duo soli multiplicatam pecuniam deferunt; non utique aeris, sed disputationis usuris. Alia est enim pecunia fenoris, alia doctrinae coelestis usura.
PL 15, 1793Aところで、ユダヤ人について語っている以上、ふやした金を持ってくるのが二人だけであるのは適切である。もちろん、青銅貨の利息によってではなく、論議の利息によってである。貸付の金と、天の教えの利息とは別のものだからである。
Liber VIII, Caput XCIV
第8巻 第XCIV章PL 15, 1793A(Vers. 23.) Denique Dominus cum dicit: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam (Matth. XXV, 18)? non nostrae, sed suae pecuniae quaerit usuram.
PL 15, 1793A(第23節)実に主は、「なぜ汝は私の金を両替台に預けなかったのか」(マタイ25:18)〔この言葉はルカ19:23に当たる(マタイ25:27も近い)。引照は刷られた番号のまま写した〕と言うとき、我々の金ではなく、自分の金の利息を求めているのである。
Liber VIII, Caput XCV
第8巻 第XCV章PL 15, 1793BUnus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem quae ad imaginem et similitudinem Dei data est nobis, studio voluptatis obruit, et tamquam in foveam carnis abscondit. De aliis siletur, qui quasi prodigi debitores, quae acceperant, perdiderunt (Luc. XX, 10) .
PL 15, 1793B一人は、地の中に隠したと言う。それは、神の像と似姿に従って我々に与えられた理性を、快楽への熱心によって埋め、いわば肉の穴の中に隠したということである。他の者たちについては、語られない。彼らは、放蕩な債務者のように、受けたものを失った(ルカ20:10)。
In duobus illis pauci sunt, qui per duas vices ad cultores vineae destinati sunt: in reliquis omnes Judaei (Matth. XXIV, 18) .
PL 15, 1794Aあの二人のうちには、二度にわたってブドウ園の農夫のもとに遣わされた少数の者がいる。残りの者たちのうちには、すべてのユダヤ人がいる(マタイ24:18)。
Quam comparationem Matthaeus etiam nobis voluit aptare, quod similiter ut dives qui pecuniam suam non impartit pauperibus: ita etiam qui doctrinae suae gratiam non dividit imperitis, docere cum possit, haud mediocris reus est culpae (Lib. V de Fide, cap. 1) . De quo, quoniam in libris de Fide scriptis diximus, transcurrere melius fuerit.
PL 15, 1794Aマタイもまた、この比較を我々に当てはめようとした。すなわち、自分の金を貧しい者に分け与えない金持ちと同じく、教える力がありながら、自分の教えの恩寵を無知な者たちに分け与えない者も、並ならぬ咎の責めを負うということである(『信仰について』第5巻第1章)。これについては、『信仰について』と題して書いた書物で述べたので、先へ進むほうがよいであろう。
Liber VIII, Caput XCVI
第8巻 第XCVI章PL 15, 1794ACivitates autem decem (Vers. 17) esse quae possunt, nisi forte animae quibus jure praeponitur qui pecuniam Domini, et illa eloquia casta probata sicut argentum, mentibus hominum feneraverit?
PL 15, 1794A「十の町」(第17節)とは、誰でありうるか。もしかすると、主の金、また「銀のように試された」あの清い言葉を、人々の精神に貸し付けた者が、当然その上に立てられる魂たちではないか。
Nam sicut Hierusalem dicitur aedificata sicut civitas (Psal. CXXI, 3) , ita sunt animae pacificae. Et sicut angeli praesunt, ita et hi qui vitam meruerint angelorum.
PL 15, 1794B実際、「町として築かれたエルサレム」(詩篇121:3)と言われるように、平和な魂たちもそうである。そして、天使たちが上に立つように、天使たちの生命にふさわしくされた者たちもまた、上に立つのである。
Liber IX, Caput I
第9巻 第I章PL 15, 1793C[1793] (Vers. 29, 30.) Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos, dicens: Ite in castellum quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, in quo nemo sedit.
PL 15, 1793C(第29、30節)「さて、ベトファゲとベタニアに近づき、オリーブ山と呼ばれる山のもとに来たとき、彼は二人の弟子を遣わして言った。『向かいの村に行け。汝らはそこに入ると、まだ誰も乗ったことのない雌驢馬の子がつながれているのを見いだすであろう』」。
Pulchre relictis Judaeis, habitaturus in affectibus gentium, templum Dominus ascendit; hoc enim templum est verum, in quo non in littera, sed in spiritu Dominus adoratur: hoc Dei templum est, quod fidei series, non lapidum structura fundavit. Deseruntur ergo qui oderant, eliguntur qui amaturi erant.
PL 15, 1793C見事なことに、ユダヤ人を後にして、諸国民の情のうちに住もうとして、主は神殿に登った。これこそ真の神殿であり、そこでは主は文字においてではなく霊において礼拝される。これこそ神の神殿であり、石の建造ではなく、信仰の連なりがその基を据えた。それゆえ、憎んでいた者たちは見捨てられ、愛することになる者たちが選ばれる。
Liber IX, Caput II
第9巻 第II章PL 15, 1793CEt ideo ad montem venit Oliveti, ut novellas oleas in sublimi virtute plantaret, quorum mater est illa quae sursum est Hierusalem.
PL 15, 1793Cそれゆえ主はオリーブ山に来た。新しいオリーブの木を高き力のうちに植えるためである。その者たちの母は、あの上なるエルサレムである〔quorum(男性・中性)は oleas(女性)と性が合わない。植えられる信じる者たちを指すと取った〕。
In hoc monte est ille coelestis agricola, ut plantati omnes in domo Dei, possint viritim dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10) . Et fortasse ipse mons Christus est.
PL 15, 1793Cこの山に、あの天の農夫がいる。神の家に植えられた者がみな、おのおの言えるようになるためである。「しかし私は、主の家の実り豊かなオリーブのようである」(詩篇51:10)。そしておそらく、山そのものがキリストである。
Quis enim alius tales fructus ferret olivarum, non curvescentium ubertate baccarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? Ipse est per quem ascendimus, et ad quem ascendimus.
PL 15, 1793D実際、ほかの誰が、これほどのオリーブの実を結ばせるであろうか。それは、たわわな実の豊かさでたわむ実ではなく、霊の充満によって実り豊かになった諸国民の実である。彼こそ、我々がそれによって登り、またそのもとへ登る者である。
Ipse est janua, ipse est via, qui aperitur, et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus, et ab emeritis adoratur.
PL 15, 1793D彼は戸であり、彼は道である。彼は開かれ、また開く者であり、入る者たちによって叩かれ、務めを果たし終えた者たちによって礼拝される。
Liber IX, Caput III
第9巻 第III章PL 15, 1794CErgo in castello erat, et ligatus erat pullus cum asina: non poterat solvi, nisi jussu Domini: solvit eum manus apostolica: talis actus, talis vita, talis gratia. Esto talis, ut et tu possis ligatos solvere.
PL 15, 1794Cそれゆえ、村の中に、雌驢馬とともに子驢馬がつながれていた。主の命令によらなければ、解くことはできなかった。使徒の手が彼を解いた。このような行い、このような生き方、このような恩寵である。あなたも、つながれた者を解くことができるように、そのようであれ。
Liber IX, Caput IV
第9巻 第IV章PL 15, 1794CNunc consideremus qui fuerint illi, qui errore detecto, de paradiso ejecti, in castello sunt religati. Et vides quemadmodum quos mors expulerat, vita revocaverit (Matth. XXI, 2) .
PL 15, 1794C今、誤りが暴かれて楽園から追い出され、村に再びつながれた者たちが、どのような者であったかを考えてみよう。そして、死が追い出した者たちを、生命が呼び戻したのを、あなたは見る(マタイ21:2)。
Et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus; ut quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus animalibus sexus uterque revocetur.
PL 15, 1794Cそれゆえ、マタイによる福音書では、雌驢馬と子驢馬の両方を我々は読む。二人の人間において、男女両性が追い出されたのだから、二頭の動物において、男女両性が呼び戻されるためである。
Ergo illic in asina matre quasi Evam figuravit erroris: hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit; et ideo in pullo sedetur asinae.
PL 15, 1794Cそれゆえ、そこでは、母である雌驢馬において、いわば誤りのエバを象り、ここでは、子驢馬において、異邦人の民の全体を表した。それゆえ、人は雌驢馬の子に座るのである。
Liber IX, Caput V
第9巻 第V章PL 15, 1794DEt bene: In quo nemo sedit; quia nullus antequam Christus nationum populos vocavit ad Ecclesiam. Denique secundum Marcum sic habes: Quem nemo adhuc sedit hominum (Marc. XI, 2) .
PL 15, 1794Dそして「まだ誰も乗ったことのない」というのは適切である。キリストが諸民族の民を教会へ召す前には、誰もいなかったからである。実に、マルコによる福音書では、あなたはこう読む。「人間の誰も、まだ座ったことのない」(マルコ11:2)。
Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino, errore famulatus: sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem reum fecerat non natura, sed culpa.
PL 15, 1794Dところで、つながれていた者は、背信の絆に捕らえられ、不当な主人に引き渡され、誤りに仕える身であった。だが、自分に対する支配権を主張することはできなかった。彼を責めを負う者にしたのは、本性ではなく咎だからである。
Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur; nam et multi dii, et multi domini, sed generaliter: nobis tamen unus Deus, et unus Dominus. Itaque etsi non exprimitur, Dominus definitur non jam per adjunctionem personae, sed per universitatem naturae.
PL 15, 1795Aそれゆえ「主」と言われるとき、唯一の者が認められる。実際、多くの神々、多くの主がいるが、それは総称としてである。だが我々には、唯一の神、唯一の主がいる。それゆえ、名指されていなくとも、主は、個人の名の付加によってではなく、本性の全体によって定められるのである。
Liber IX, Caput VI
第9巻 第VI章PL 15, 1795AMarcus autem induxit ligatum ante januam (Marc. XI, 4) ; quia extra Christum quicumque est, foris est in via: qui autem in Christo est, foris non est. In transitu, addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum.
PL 15, 1795Aマルコは、つながれた者を戸口の前に導き入れた(マルコ11:4)。キリストの外にいる者は誰でも、外の道にいるが、キリストのうちにいる者は外にいないからである。「通りで」と彼は付け加えた。そこは、誰のものとも確かな所有のない所、飼い葉桶もなく、食物もなく、厩もない所である。
Misera servitus cui vagum jus est; plures enim dominos habet, qui unum non habet. Alieni alligant, ut possideant: iste solvit, ut teneat; vehementiora enim dona novit esse, quam vincula.
PL 15, 1795Aあわれな隷属、その権利がさまよっているとは。実際、一人の主を持たない者は、多くの主を持つ。他人は所有するためにつなぐが、この者〔キリスト〕は、つなぎとめるために解く。贈り物が絆より強いことを知っているからである。
Liber IX, Caput VII
第9巻 第VII章PL 15, 1795BNec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos (Act. X, 23, et XIII, 3) .
PL 15, 1795B二人の弟子が遣わされるのも、理由のないことではない。ペトロはコルネリウスのもとへ、パウロはその他の者たちのもとへ遣わされた(使徒言行録10:23、13:3)。
Et ideo non personas designavit, sed numerum definivit; tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo quem Spiritus misit in Gazam (Act. VIII, 26) , quando Candacis reginae baptizavit eunuchum, et ab Azoto in Caesaream per omnes civitates verbum Domini seminavit.
PL 15, 1795Bそれゆえ主は、人物を指名せず、数を定めた。それでも、人物を求める者がいるなら、霊がガザに遣わしたフィリポ(使徒言行録8:26)について考えることができる。彼はカンダケ女王の宦官に洗礼を授け、アゾトからカイサレイアにかけて、すべての町に主の言葉を蒔いたのである。
Nec illud praetereundum quod mox remittendos asserit; quia dirigendi erant qui dominum Jesum in finibus gentium praedicarent.
PL 15, 1795Bまた、すぐに送り出されるべき者たちだと主が断言している〔remittendos が何を指すかは定かでない。続く文から、遣わされる者たちと取った〕ことも、見過ごしてはならない。主イエスを諸国民の境で宣べ伝える者たちが、遣わされねばならなかったからである。
Liber IX, Caput VIII
第9巻 第VIII章PL 15, 1795B(Vers. 34.) Illi ergo directi cum solverent pullum, numquid suis verbis usi sunt? Minime: sed dixerunt sicut dixerat illis Jesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed Dei verbo; nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus, atque adversariae potestates quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino.
PL 15, 1795B(第34節)それゆえ、遣わされた彼らは、子驢馬を解いたとき、自分の言葉を用いたであろうか。決してそうではない。イエスが彼らに言ったとおりに言った。あなたが、彼らは自分の言葉によらず神の言葉によって、自分の名によらずキリストの名によって、異邦の民に信仰を注いだのだと知るためである。こうして、諸民族の服従を自分のものと主張していた敵対する勢力は、神の命令に屈した。
Liber IX, Caput IX
第9巻 第IX章PL 15, 1795C(Vers. 35.) Unde et apostoli propria Christo vestimenta substernunt, sive quo facti gloriam evangelica praedicatione praeferrent: in Scripturis enim divinis plerumque vestimenta virtutes sunt, quae gentium duritiam in aliquantum propria quoque virtute mollirent; ut inoffensa vecturae felicis obsequia sedulis affectibus exhiberent.
PL 15, 1795C(第35節)それゆえ、使徒たちも自分の衣をキリストの下に敷く。福音の宣教によって自らの行いの栄光を前面に出すためか〔sive quo facti 以下は構文が取りにくいが、このように解した。ミーニュの脚注は、写本と刊本はすべてこう読み、ローマ版のみ evangelicae praedicationis とするが意味をなさない、とする〕、あるいは——聖典においては、衣はしばしば徳であるから——諸国民の頑なさを、自分たちの徳によってもいくらか和らげ、幸いな乗り物への奉仕を、つまずきなく、熱心な情をもって捧げるためである。
Non enim mundi Dominum forensi specie gestari dorso asinae delectavit: sed ut latente mysterio penetralia nostrae mentis insterneret, et in secretis animorum interiore consessu mysticus vector insideret, quasi quodam corpore divinitatis infusus, regens mentis vestigia, lascivias carnis infrenans; ut ductu pietatis assuetum populi gentilis edomaret affectum.
PL 15, 1795C実際、世の主は、公の場にふさわしい姿で驢馬の背に担がれることを喜んだのではない。むしろ、隠れた奥義のうちに、我々の精神の奥所に敷物を敷き、心の秘められた所の奥の座に、奥義の騎乗者が座り、いわば神性の体のようなものとして注ぎ込まれて、精神の歩みを導き、肉の放縦を手綱で抑え、敬虔の導きによって、異邦人の民の慣れ親しんだ情を馴らすためである。
Felices illos, qui talem internis renibus recepere vectorem! Felices plane illos, quorum ora ne multiloquio solverentur, verbi coelestis habena restrinxit!
PL 15, 1795D幸いなことよ、このような騎乗者を、内なる腰に迎えた者たちは。まことに幸いなことよ、多弁によって口が解き放たれることのないよう、天の言葉の手綱が抑えた者たちは。
Liber IX, Caput X
第9巻 第X章PL 15, 1796AQuae est ista habena, fratres? Quis me doceat quemadmodum ora hominum aut restringat, aut solvat? Monstravit mihi habenam ille qui dixit: Ut detur mihi sermo in apertionem oris mei (Act. IX. 5) .
PL 15, 1796A兄弟たちよ、この手綱とは何か。人々の口を抑え、あるいは解き放つのはどのようにしてか、誰が私に教えてくれようか。手綱を私に示したのは、「私の口を開くことのために、言葉が私に与えられるように」(使徒言行録9:5)〔底本の引照は引かれた言葉に合わない。この言葉はエフェソ6:19 に見え、使徒言行録9:5 は次の節の「突き棒に向かって蹴る」に当たる。刷られたまま写す〕と言った者である。
Sermo ergo habena est, sermo stimulus est. et ideo durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Docuit igitur hic nos aperire cor, stimulum perpeti, jugum ducere. Doceat et alius linguae retinacula pati. Rarior enim tacendi virtus est, quam loquendi.
PL 15, 1796Aそれゆえ、言葉は手綱であり、言葉は突き棒である。それゆえ、「突き棒に向かって蹴るのは、汝には難しい」。したがって、この者は我々に、心を開くこと、突き棒に耐えること、軛を引くことを教えた。別の者もまた、舌の拘束に耐えることを教えるがよい。黙する徳は、語る徳よりもまれだからである。
Doceat plane ille, qui velut mutus adversus dolum non aperuit os suum (Psal. XXXVII, 14) , paratus in flagella, et verbera non recusans, ut esset pia sessio Deo.
PL 15, 1796Aとりわけ、「口のきけない者のように、欺きに対して自分の口を開かなかった」(詩篇37:14)かの者が教えるがよい。彼は鞭に備え、打たれることを拒まなかった。神にとって敬虔な座となるためである。
Liber IX, Caput XI
第9巻 第XI章PL 15, 1796A(Vers. 36.) Disce a domestico Dei gestare Christum; quoniam prius te ille gestabat, cum pastor errantem reduceret ovem (Luc. XV, 6) : disce sedula mentis tuae dorsa substernere, disce esse sub Christo, ut possis esse supra mundum.
PL 15, 1796A(第36節)神の家畜〔domesticus は「家の者」とも「家畜」とも読める。子驢馬を指す〕から、キリストを担うことを学べ。かつて彼があなたを担ったからである。牧者が迷う羊を連れ戻したときである(ルカ15:6)。あなたの精神の背を、熱心に〔衣のように〕敷くことを学べ。キリストの下にあることを学べ。世の上にあることができるように。
Non quicumque facile vehit Christum, sed ille qui potest dicere: Incurvatus et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9) . Quod si desideras non moveri, super illa vestimenta sanctorum elutum fige vestigium.
PL 15, 1796Bキリストを容易に運ぶ者は、誰でもというわけではない。「私はひどく身をかがめ、へりくだらされた。心の呻きのゆえに、私は吠えていた」(詩篇37:9)と言える者だけである。もし動かされないことを望むなら、聖徒たちのあの衣の上に、洗い清めた足を据えよ。
Cave enim ne lutulentis pedibus incedas, cave ne transversis gressibus, perstrata tibi propheticarum viarum itinera derelinquas; namque ut tutior venturis gentibus esset incessus, propriis indumentis usque ad Dei templum qui praeibant Jesum, semitam munierant.
PL 15, 1796B泥にまみれた足で歩まないよう気をつけよ。斜めの歩みによって、あなたのために敷きならされた預言の道の行路を捨てないよう気をつけよ。来るべき諸国民の歩みがより安全であるように、イエスの先に立って神殿まで進んだ者たちは、自分の衣によって小道を固めたのである。
Ut tu sine offensione gradiaris, discipuli Domini amictu se proprii corporis exuentes, inter adversa turbarum viam tibi suo stravere martyrio. Si quis tamen ita vult accipere, non renitimur, quod pullus iste jam supra Judaeorum vestimenta graderetur.
PL 15, 1796Bあなたがつまずくことなく歩めるように、主の弟子たちは、自分の体の衣を脱ぎ、群衆の反対のただ中で、自分の殉教によって、あなたのために道を敷いた。ただし、この子驢馬がすでにユダヤ人の衣の上を歩んだと解したい者がいても、我々は拒まない。
Liber IX, Caput XII
第9巻 第XII章PL 15, 1796CQuid autem sibi velint ramorum fragmina (Matth. 21, 8) , quae utique incedentium gressus implicare consuerunt; dubitarem profecto, nisi me in superioribus bonus mundi totius docuisset agricola, quia jam securis ad radices arborum posita est, quae sub adventus Domini Salutaris infecunda succidat, et infructuosarum inanem gloriam gentium solo sternat, fidelium pedibus proterendam; ut renovatae mentis spiritu nationes, velut novellarum arborum stirpes de vetustis possint germinare caudicibus.
PL 15, 1796C木の枝の切れ端(マタイ21:8)——それは歩く者の足取りを絡ませるのが常である——が何を意味するのか、私はきっと迷ったであろう。もし先に、全世界の善い農夫が、私に教えてくれなかったなら。すなわち、すでに斧は木々の根もとに置かれており、救い主である主の到来のもとで、実らぬものを切り倒し、実らぬ諸国民の空しい栄光を地に敷いて、信じる者たちの足に踏ませる、ということである。それは、諸民族が、新たにされた精神の霊によって、新しい木々の株のように、古い幹から芽を出すことができるようにするためである。
Liber IX, Caput XIII
第9巻 第XIII章PL 15, 1796CNe ergo despicias hunc asellum; nam sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita contra inest homo cordis absconditus sub specie bestiali; quia sub exuviis corporis, quod nobis est commune cum belluis, mens Deo plena vegetatur.
PL 15, 1796Cそれゆえ、この小さな驢馬を侮るな。「羊の衣をまとった貪欲な狼」がいるように、逆に、獣の姿の下に隠れた、心の人がいるからである。我々が獣と共有している体の脱け殻の下に、神に満ちた精神が育つのである。
Quod ad figuram hominum pertinere sanctus Joannes evidentius declaravit (Joan. XII, 13) , addendo quia acceperunt sibi medullas palmarum: justus enim ut palma floret.
PL 15, 1796D聖ヨハネは、これが人間の象りに関わることを、さらに明らかに示した(ヨハネ12:13)。「彼らは自分たちのために、ヤシの髄を取った」と付け加えたのである。「義人はヤシのように花咲く」からである。
Et ideo adventante Christo, erigebantur jam supra humeros hominum vexilla justitiae, et insigna triumphorum. Quid miratur turba quod operatur mysterium? Etsi nesciat quid miretur; miratur tamen quia in illo pullo sapientia sedet, virtus manet, inhaeret justitia.
PL 15, 1797Aそれゆえ、キリストが近づくとき、人間の肩の上に、すでに正義の旗と凱旋のしるし〔底本は insigna。insignia と読む〕が掲げられていた。群衆は、奥義が働くことに、なぜ驚くのか。何に驚いているのかを知らなくとも、驚いているのである。あの子驢馬の上に、知恵が座し、力がとどまり、正義が宿っているからである。
Liber IX, Caput XIV
第9巻 第XIV章PL 15, 1797ANe despicias quoque asinam istam, quae quondam angelum Dei vidit (Num. XXII, 23) , quem homo videre non potuit. Et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceres posterioribus temporibus sub adventu magni angeli Dei gentiles illos, ante asinos, locuturos.
PL 15, 1797Aかの雌驢馬をも軽んじてはならない。それはかつて、人には見ることのできなかった神の天使を見た(民数記22:23)。見て、報じ、語ったのである。それは、後の時代に、大いなる神の天使が到来するとき、かの異邦人たち——〔かつては〕驢馬であった者たち——が語るようになることを、あなたが悟るためである。
Liber IX, Caput XV
第9巻 第XV章PL 15, 1797A(Vers. 37.) Pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes Deum ad descensum montis occurrisse legimus; ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi venisse de coelo.
PL 15, 1797A(第37節)ルカによれば、神を讃える群衆が山の下り口で〔イエスを〕迎えたと我々は読むが、これは見事である。霊的な奥義を成し遂げる者が天から自分たちのもとに来たことを、示すためである。
Turba igitur agnoscit Deum, regem appellat, prophetiam (Psal. CXVII, 24) repetit: Hosanna filio David, hoc est, redemptorem domus David exspectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat: et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum.
PL 15, 1797Bこうして群衆は神を認め、王と呼び、預言(詩篇117:24)を繰り返す。「ダビデの子にホサナ」と。すなわち、待望されたダビデの家の贖い主が、肉によればダビデの子としても来たことを宣言するのである。しかもこの群衆が、わずか後には十字架につけようとしている。
Vere memorabile divinae operationis insigne; ut adversum se testimonium extorqueatur invitis, cum Deum negant affectibus, quem vocibus confitentur. Unde et Dominicum illud:
PL 15, 1797Bまことに神の働きの記憶すべき徴である。心情では神を否んでいるのに、声では告白している者たちから、意に反して、彼ら自身に不利な証言が絞り出されるのだから。ここから、主のあの言葉も出てくる。
Liber IX, Caput XVI
第9巻 第XVI章PL 15, 1797B(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Neque enim mirum si laudes Domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant peremptores.
PL 15, 1797B(第40節)「この者たちが黙るなら、石が叫ぶであろう」。主への讃美に石が自らの本性に反して応えても、不思議ではない。岩礁よりも硬い、主を殺す者たちさえ、主を宣べ伝えているのだから。
Aut fortasse quia obmutescentibus Judaeis post Domini passionem, vivi erant secundum Petrum, lapides clamaturi (I Pet. II, 5) . Ergo compugnantibus licet affectibus suis, turba tamen Deum ad templum suum cum laude deducit.
PL 15, 1797Bあるいはおそらく、主の受難ののち、ユダヤ人たちが沈黙するとき、叫ぶことになる石とは、ペトロによれば生ける石(一ペトロ2:5)だからである。したがって、たとえ群衆の心情が互いに争っていようとも、それでも群衆は神を讃えつつ、その神殿へと導く。
Liber IX, Caput XVII
第9巻 第XVII章PL 15, 1797CSed Deus templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis: nec vendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. Considera igitur quid tibi ad exemplum vivendi Dominica gesta praescribant.
PL 15, 1797Cしかし神は、自らの神殿が商人の宿屋であることを望まず、聖性の住まいであることを望む。売り物にされる信仰の務めによってではなく、無償の奉仕によって、司教の職務の営みを形づくる。それゆえ、主の行いが、生き方の模範としてあなたに何を定めているかを考えよ。
Liber IX, Caput XVIII
第9巻 第XVIII章PL 15, 1797CEt ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo: et mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas (Matth. XXI, 12) . Generaliter itaque supra docuit saeculares a Dei templo abesse debere contractus: specialiter autem nummularios pepulit.
PL 15, 1797C「彼は、神殿の中で売る者、買う者をみな追い出し、両替商たちの台と、ハトを売る者たちの腰掛けを倒した」(マタイ21:12)。こうして彼は先に、世俗の取引は神の神殿から遠ざけられねばならないと一般的に教え、とりわけ両替商を追い払ったのである。
Qui sunt nummularii, nisi qui de pecunia Domini lucrum quaerunt, nec bona malaque discernunt?
PL 15, 1797D両替商とは誰か。主の金銭によって利益を求め、善と悪を見分けない者たちでなくて誰であろうか。
Pecunia enim Domini Scriptura divina est; nam et denarios servis distribuit profecturus, et talenta divisit (Matth. XXV, 14) , et pro sanitate hominis vulnerati duo aera stabulario dereliquit (Luc. X, 35); duobus enim Testamentis vulnera nostra curantur.
PL 15, 1797D主の金銭とは、神の聖書である。というのも、彼は旅立つに当たって僕たちにデナリを分け与え、タラントを分配し(マタイ25:14)、傷ついた人の癒やしのために、宿屋の主人に二枚の銅貨を残した(ルカ10:35)からである。二つの契約によって我々の傷は癒やされるのだから。
Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum Spiritu septiformi (Psal. XI, 7) : nec adulteram imaginem regis (quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis) impia commutatione suscipias: nec imminutam principis tui figuram arianae fraude perfidiae, thesauro tuo misceas: nec pecuniae sono aures tentes fidelium; ut religiosarum audientiam Scripturarum tinnitus aeris excludat, vel religiosis affectibus habendi cupiditas inseratur.
PL 15, 1798Aしかしあなたは、善い両替商のように、主の言葉、清らかな言葉を、火で試された銀として、七重の霊によって精錬されたものとして(詩篇11:7)蓄えよ。王の偽りの像を(サタンさえ光の天使に姿を変えるからである)、不敬虔な両替によって受け取ってはならない。あなたの君主の像が損なわれたものを、アレイオス派の背信の欺きによって、あなたの宝に混ぜてはならない。金銭の音で信者たちの耳を誘ってはならない。聖書への敬虔な聴聞が銅貨の響きに閉め出され、敬虔な心情に所有欲が植え付けられることがあってはならないからである。
Non ergo omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. Denique, Pecuniam meam, inquit, dedisses nummulariis, et ego veniens cum usuris recepissem eam (Matth. XXV, 27) . Quod si nummus est Scripturarum, et usura est Scripturarum.
PL 15, 1798Aそれゆえ、両替商がみな締め出されるべきではない。善い者たちもいるからである。実に、「汝は私の金銭を両替商たちに与えておくべきであった。そうすれば、私が来て、利息とともにそれを受け取ったであろう」と彼は言う(マタイ25:27)。もし硬貨が聖書のものであるなら、利息も聖書のものである。
Liber IX, Caput XIX
第9巻 第XIX章PL 15, 1798BCathedras autem vendentium columbas cur everterit, secundum litteram non intelligo; neque enim nundinatores avium vindicare sibi poterant honorati alicujus in nundinis solii dignitatem. Nam quae praerogativa dignitatis est in columbis?
PL 15, 1798Bしかし、ハトを売る者たちの腰掛けをなぜ倒したのかは、文字どおりの意味では私には分からない。鳥の商人たちが、市で誰か名誉ある者の座の品位を自らのものとして主張できたわけではないからである。実に、ハトにどんな格別の品位があろうか。
Admonet tamen Dominici forma baptismatis, quando descendit Spiritus sanctus in columba (Luc. III, 22) , typo ejectorum de templo hujusmodi mercatorum, in Ecclesia Dei consortium eos habere non posse, qui sancti Spiritus gratiam nundinentur.
PL 15, 1798Bしかし、主の洗礼の形——そのとき聖なる霊がハトの姿で降った(ルカ3:22)——は、神殿から追い出されたこの種の商人たちの予型として、聖なる霊の恩寵を売買する者たちは、神の教会の交わりに与ることができないと戒めている。
Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putavit posse conferri, respondit Petrus: Pecunia, inquit, tua tecum sit in interitum; quoniam gratiam Dei putas te pecunia consequi posse: non est tibi pars, neque sors in hac fide (Act. VIII, 20 et 21) .
PL 15, 1798B「汝らは無償で受けた。無償で与えよ」と彼は言う(マタイ10:8)。実に、聖化の賜物が代価によって自分に授けられうると考えたシモンに、ペトロは答えた。「汝の金銭は汝とともに滅びに至れ。汝は神の恩寵を金銭で得られると考えているからである。汝にはこの信仰における分も持ち分もない」(使徒言行録8:20、21)。
Liber IX, Caput XX
第9巻 第XX章PL 15, 1798CVenditores quoque ovium et boum (Joan. II, 15) eos puto, qui de labore alieno vel simplicitate, foedi auctionatores quasdam nundinas aucupantur: aut quia oves ejiciuntur et boves, columbae jubentur auferri, populus videtur Judaeus excludi; Ephraem enim sicut columba, quod eorum Dominus et successiones oderit et labores (Ose. VII, 11) .
PL 15, 1798C羊と牛を売る者たち(ヨハネ2:15)とは、他人の労苦や素朴さにつけこんで、汚らわしい競売人として何らかの市を狙っている者たちのことだと私は思う。あるいは、羊と牛が追い出され、ハトは運び去るよう命じられているので、ユダヤの民が締め出されているように見える。「エフライムはハトのよう」だからである。主が彼らの世襲と労苦を憎んだからである(ホセア7:11)。
Aes effunditur, ut gratia colligatur: mensa nummulariorum evertitur, ut Domini subrogetur: ara dejicitur, ut erigantur altaria.
PL 15, 1798C銅貨が撒き散らされるのは、恩寵が集められるためである。両替商の台が倒されるのは、主の〔台〕が代わりに据えられるためである。祭壇が打ち倒されるのは、〔新しい〕祭壇が建てられるためである。
Liber IX, Caput XXI
第9巻 第XXI章PL 15, 1798CAtque hoc non aliqua succintus manu divitiisque faciebat (Joan. II, 15) , sed flagello de restibus caedebat turbas, et nullus resistere audebat.
PL 15, 1798Cしかも彼がこれを行ったのは、何らかの手勢や富を帯びて〔底本は succintus。succinctus と読む〕のことではなく(ヨハネ2:15)、縄で作った鞭で群衆を打ったのであり、誰も逆らおうとしなかった。
Et nunc virga utitur, nunc flagello ( virga enim recta est (Psal. 44, 7) , virga regni tui ): virga, ut corrigat; flagello, ut suadeat.
PL 15, 1798Cそして彼は、あるときは杖を、あるときは鞭を用いる(「杖はまっすぐである、汝の国の杖は」(詩篇44:7))。杖は正すため、鞭は説き勧めるためである。
Directa illic: hic moralis quasi inflexa praeceptio, qua peccatoris conscientia velut lento verbere flagellatur; alii sunt enim terrores prophetici, aliae apostolicae suasiones: in utroque tamen unius verbi est disciplina.
PL 15, 1798Dあちらでは直截な戒め、こちらでは道徳的な、いわば曲げた戒めであって、これにより罪人の良心は、緩やかな打撃で鞭打たれるかのようになる。預言者たちの威嚇があり、使徒たちの勧めがあって、それぞれ別だからである。しかしどちらにも、唯一の言葉の教えがある。
Et ideo flagellum de restibus fecit; quia Funes ceciderunt, inquit, mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6) ; funes enim dicuntur, quibus agrimensores metandorum limites partiuntur agrorum.
PL 15, 1799Aだから彼は縄で鞭を作った。「縄は私に、見事なものの中に落ちた。まことに私の嗣業は私にとって見事である」と言うからである(詩篇15:6)。縄とは、測量士が測るべき畑の境界を区分するのに用いるものを言うのである。
Et ideo tamquam bonus agrimensor Synagogae terminos distinguebat et Ecclesiae, sacrilegos de templo jubebat exire. Novus enim venerat feracium metator animarum, qui agrorum genera, non spatia metaretur.
PL 15, 1799Aだから彼は、善い測量士のように、会堂と教会の境界を区別し、神聖を汚す者たちに神殿から出て行くよう命じた。実に、実り豊かな魂を測る新しい測量士が来たのであって、彼は畑の広さではなく種類を測るのである。
Liber IX, Caput XXII
第9巻 第XXII章PL 15, 1799APulchre tamen non extentis funibus modus aliquis possessionis includitur, nec quasi definitae rei limites fidei terminantur, sed flagello in immensum libero fines Ecclesiae porriguntur: eliminantur Judaei, non praescripto aliquo exsilio, sed intermino; ut nusquam Synagogae locus in orbe remaneret.
PL 15, 1799Aしかも見事なことに、縄を張り渡すことによって所有の何らかの限度が囲い込まれるのでもなく、信仰の境界が、定められた物の限界のように画されるのでもない。かえって、際限なく自由な鞭によって、教会の境が広げられる。ユダヤ人たちは、定められた何らかの追放によってではなく、果てしない追放によって追い出される。会堂の場所が世界のどこにも残らないようにするためである。
Liber IX, Caput XXIII
第9巻 第XXIII章PL 15, 1799B(Cap. XX. -- Vers. 9.) Vineam plantavit homo. Plerique varias significationes de vineae appellatione derivant: sed evidenter Esaias vineam Domini Sabaoth, domum Israel esse memoravit (Esai. V, 7) . Hanc vineam quis alius nisi Deus condidit?
PL 15, 1799B(第20章第9節)「ある人がブドウ畑を植えた」。多くの者は、ブドウ畑という呼び名からさまざまな意味を引き出す。しかしイザヤは、万軍の主のブドウ畑とはイスラエルの家であると、明白に述べた(イザヤ5:7)。このブドウ畑を、神でなくて誰が創設したであろうか。
Hic est ergo qui locavit eam, et peregre profectus est: non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper est: sed quia est praesentior diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit; ne praepropera videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior pervicacia.
PL 15, 1799Bそれゆえ、これを貸し、遠い国へ旅立ったのは、この神である。主が場所から場所へ旅立ったからではない。主はいつもどこにでもいるのだから。愛する者たちにはいっそう身近であり、軽んじる者たちからは遠い、ということである。長い年月のあいだ彼は不在であった。取り立てが性急と見えないためである。実に、寛容な心づかいが深いほど、頑迷は弁解の余地がなくなる。
Liber IX, Caput XXIV
第9巻 第XXIV章PL 15, 1799BUnde bene secundum Matthaeum habes, quia Et saepe circumdedit (Matth. XXI, 33) , hoc est, divinae custodiae munitione vallavit; ne facile spiritalium pateret incursibus bestiarum. Et fodit in ea torcular (Ibid.) .
PL 15, 1799Bそれゆえ、マタイによれば、あなたは正しく読んでいる。「垣を巡らした」(マタイ21:33)〔底本は saepe「しばしば」。saepem「垣を」と読む〕。すなわち、神の守りの防備で囲んだのである。霊的な獣たちの襲撃に容易にさらされることのないためである。そして「その中に搾り場を掘った」(マタイ21:33)。
Quomodo intelligimus quid sit torcular, nisi forte quia psalmi pro torcularibus inscribuntur (Psal. VIII, LXXX et LXXXIII) ; eo quod in his mysteria Dominicae passionis, modo musti sancto fervente Spiritu prophetarum redundantius aestuaverint?
PL 15, 1799C搾り場とは何であるかを、我々はどう理解するのか。おそらく、詩篇が「搾り場のために」と題されているからであろう(詩篇8、80、83)。これらの詩篇では、主の受難の奥義が、新しいぶどう酒のように、預言者たちのうちで聖なる霊が沸き立つにつれて、いっそう豊かに沸き返ったからである。
Denique ebrii putabantur, quibus Spiritus sanctus inundabat (Act. II, 13) . Ergo et hic fodit torcular, in quod uvae rationabilis fructus interior spiritali infusione deflueret.
PL 15, 1799C実に、聖なる霊があふれるほど注がれた者たちは、酔っていると思われた(使徒言行録2:13)。したがって彼はここでも搾り場を掘った。そこへ、理にかなったブドウの内なる実が、霊の注ぎによって流れ落ちるためである。
Aedificavit turrim (Matth. XXI, 33) , verticem scilicet Legis attollens: atque ita hanc vineam munitam, instructam, ornatam locavit Judaeis.
PL 15, 1799C「塔を建てた」(マタイ21:33)。すなわち律法の頂を高く掲げたのである。こうして、守りを固め、備えを整え、飾ったこのブドウ畑を、ユダヤ人たちに貸した。
Liber IX, Caput XXV
第9巻 第XXV章PL 15, 1799C(Vers. 10.) Et tempore fructuum servulos suos misit. Bene tempus fructuum posuit, non proventum; nullus enim fructus exstitit Judaeorum, nullus vineae hujus proventus, de qua Dominus ait: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Esai. V, 2) .
PL 15, 1799C(第10節)「実りの時に、自分の僕たちを遣わした」。「実りの時」と置いて「収穫」と言わなかったのは適切である。ユダヤ人たちからは実りが一つも生じず、このブドウ畑の収穫は一つもなかったからである。これについて主は言う。「私はブドウを結ぶのを待ったが、茨を結んだ」(イザヤ5:2)。
Itaque non laetitiae vino, non spirituali musto, sed cruento prophetarum sanguine torcularia redundarunt. Denique Hieremias in lacum missus est (Jerem. XXXVIII, 6) ; haec enim erant jam torcularia Judaeorum non vino repleta, sed borbore.
PL 15, 1799Dこうして、搾り場は、喜びのぶどう酒でも霊的な新しいぶどう酒でもなく、預言者たちの血まみれの血であふれた。実に、エレミヤは穴に投げ込まれた(エレミヤ38:6)。これこそ、すでにユダヤ人たちの搾り場であって、ぶどう酒ではなく泥で満たされていたのである。
Et licet generaliter prophetae videantur exprimi, dat tamen lectio (III Reg. XXI, 13) , ut illum qui lapidatus est, Nabutham esse credamus: cujus etsi nullum acceperimus propheticum verbum, accepimus tamen propheticum factum; quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit.
PL 15, 1799D一般には預言者たちのことが言い表されていると見えるが、それでも朗読される箇所(列王記三21:13)は、石で打たれた者がナボトであると我々に信じさせる。彼からは預言の言葉を何一つ受けていないとしても、預言の行為は受けている。このブドウ畑のために多くの殉教者が出ることを、自らの血によって預言したからである。
Quis autem est ille qui in capite vulneratur? Nimirum Esaias cujus facilius compaginem corporis serra divisit, quam fidem inclinavit, constantiamve detrivit, aut vigorem mentis exsecuit.
PL 15, 1800Aでは、頭に傷を負わされるあの者は誰か。疑いなくイザヤである。鋸は、彼の信仰を傾け、不屈を砕き、精神の活力を断つよりも、はるかにたやすく、彼の体の組み合わせを引き裂いた。
Liber IX, Caput XXVI
第9巻 第XXVI章PL 15, 1800A(Vers. 11-14.) Eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, quos Judaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt: novissime etiam Filium unigenitum mitteret, quem perfidi, quasi haeredem removere cupientes, occiderunt crucifigendo, ejecerunt negando.
PL 15, 1800A(第11–14節)こうして次のことが起きた。彼は他の多くの者を遣わしたが、ユダヤ人たちは、彼らからは自分たちに何の益も得られなかったので、名誉を与えず空手で送り返した。そこで最後には独り子をも遣わしたのであり、背信の者たちは、跡取りを除こうと望むかのように、十字架につけて殺し、否んで追い出した。
Liber IX, Caput XXVII
第9巻 第XXVII章PL 15, 1800ABreviter itaque quam magna, quam multa. Primum quia naturalis est bonitas quae plerumque credit indignis: deinde quia postremum malorum remedium Christus advenit: tum quoniam qui haeredem negat, de auctore desperat.
PL 15, 1800Aかくて手短に言えば、〔そこには〕いかに大きなことが、いかに多くのことがあることか。第一に、ふさわしくない者たちをしばしば信頼する善性は、生まれながらのものだということ。次に、キリストは悪に対する最後の治療として来たということ。さらに、相続人を否む者は、創始者に絶望しているということである。
Haeres autem Christus, idemque testator et haeres; quia morti propriae supervivit, et Testamentorum quae ipse condididit, tamquam haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.
PL 15, 1800Bところでキリストは相続人であり、同じ者が遺言者であり相続人である。自らの死に生き延び、自ら定めた〔底本は condididit。condidit と読む〕諸契約〔遺言〕の、相続による利得を、我々の進歩のうちに得るからである。
Liber IX, Caput XXVIII
第9巻 第XXVIII章PL 15, 1800B(Vers. 15.) Pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia. Venturum autem Dominum dicit vineae, quod in Filio adsit etiam paterna majestas, vel quod ultimis temporibus praesentior humanis aspiret affectibus.
PL 15, 1800B(第15節)それゆえ彼は見事に問う。彼ら自身が自分の判断によって自らを断罪するためである。ブドウ畑の主が来ると言うのは、子において父の威光も臨在しているから、あるいは終わりの時に、いっそう身近に人間の心情へと息を吹きかけるからである。
Ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad alios colonos vinea transferatur. Qui igitur sint coloni, quae vinea, consideremus.
PL 15, 1800Bこうして彼ら自身が自分に対する宣告を下す。悪人どもは滅び、ブドウ畑は他の農夫たちに移される、と。では、農夫たちとは誰か、ブドウ畑とは何かを考えよう。
Liber IX, Caput XXIX
第9巻 第XXIX章PL 15, 1800CVinea typus noster est, quod populus Dei vitis aeternae radice fundatus, supereminet terris, ac solum vile praetexens, nunc gemmanti flore pubescit, nunc circumfusa viriditate vestitur, nunc mite jugum suscipit, cum maturioribus brachiis quasi sarmentis secundae vitis adoleverit.
PL 15, 1800Cブドウ畑が我々の予型であるのは、神の民が、永遠のブドウの木の根に据えられて地の上に高くそびえ、卑しい土を覆いながら、あるときは芽吹く花で若やぎ、あるときは周りに広がる緑をまとい、あるときは穏やかな軛を受けるからである。それは、第二のブドウの木の、より熟した腕、いわば蔓として成長したときである〔secundae は「第二の」とも「順調な」とも取れる。「第二の」と取った〕。
Agricola quippe omnipotens pater, vitis est Christus (Joan. XV, 1 et seq.) : at vero nos palmites, qui nisi fructum feramus in Christo, cultoris aeterni falce succidimur.
PL 15, 1800C実に、農夫は全能の父であり、ブドウの木はキリストである(ヨハネ15:1以下)。我々は枝であって、キリストにあって実を結ばなければ、永遠の耕作者の鎌で切り落とされる。
Recte igitur vinea Christi populus nominatur, vel quod crucis in fronte praetexatur indicium, vel quod fructus ejus postrema anni legatur aetate, vel quod omnibus ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, humilibus atque potentibus, servis ac dominis in Ecclesia Dei aequa dimensio, nulla discretio sit: ut vitis maritatur arboribus; ita corpus animae, anima quoque corpori conjugatur: ut vinea dum jugatur, erigitur; et recisa non minuitur, sed augetur: ita sancta plebs dum ligatur, exuitur: dum humiliatur, attollitur: dum reciditur, coronatur.
PL 15, 1800Cそれゆえ、民がキリストのブドウ畑と呼ばれるのは正しい。一つには、額に十字架の印が掲げられているから。一つには、その実が一年の最後の季節に摘まれるから。一つには、ブドウ畑のあらゆる畝に等しく、貧しい者にも富む者にも、低い者にも有力な者にも、僕にも主人にも、神の教会においては等しい割り当てがあり、区別がないからである。ブドウの木が木々に嫁がされるように、体は魂に、魂もまた体に結ばれる。ブドウ畑が棚に結ばれるとき高く上げられ、剪定されても減らず、かえって増えるように、聖なる民も、縛られるとき〔葉を〕剥ぎ取られ、低くされるとき高く上げられ、切り戻されるとき冠を戴く。
Quinetiam ut tener surculus veteri abscissus ex arbore, in alterius fetu radicis inseritur: ita populus hic sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis fotus inolescit: Spiritusque sanctus sicut in altas demissus terrarum scrobes, ita in hoc carcereum corpus infusus, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est fetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam.
PL 15, 1800Dさらに、柔らかな若枝が古い木から切り離されて、別の根の生長に接ぎ木されるように、この聖なる民も、古い若枝の傷痕の節が取り除かれて、あの十字架の木において、慈愛深い親の懐に温められるかのように根づき、育つ。また聖なる霊は、地の深い穴に注がれるように、この牢獄のような体に注がれて、救いの水の灌漑によって悪臭あるものをことごとく洗い流し、我々の肢体のありようを天上の規律へと引き上げる。
Liber IX, Caput XXX
第9巻 第XXX章PL 15, 1801AHanc vineam diligens agricola fodere, jugare, contendere consuevit: eruderatisque terrenae molis aggeribus, operta corporis nostri nunc sole torrere, nunc imbre perfundere, stirpare agrum solitus; ne a sentibus gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa jactantia virtutibus obumbrando, maturitatem indolis naturalis impediat.
PL 15, 1801A勤勉な農夫は、このブドウ畑を掘り、棚に結び、張り渡すのを常とした。地の塊の盛り土を取り除き、我々の体の覆われたところを、あるときは日で焼き、あるときは雨で浸し、畑の切り株を根こそぎにするのを常とした。それは、芽が茨に傷つけられないように、葉の陰が茂りすぎないように、言葉の実りなき誇示が徳に陰を落として、生来の素質の成熟を妨げないようにするためである。
Sed absit ut huic vineae quidquam timeamus adversi, quam pervigil custos Domini Salutaris adversus omnes nequitiae saecularis illecebras muro vitae vallavit aeternae, et extendit palmites ejus usque ad mare (Psal. LXXIX, 12): Domini enim est terra (Psal. XXIII, 1) . Ubique Deus Pater colitur, ubique Christus Dominus adoratur.
PL 15, 1801Aしかし、このブドウ畑について、我々が何か悪いことを恐れることがあってはならない。救いの主の目覚めた番人が、世の邪悪のあらゆる誘惑に対して、永遠の生命の城壁でこれを囲み、その枝を海にまで伸ばしたのである(詩篇79:12)。地は主のものだからである(詩篇23:1)。至る所で父なる神が崇められ、至る所で主キリストが礼拝される。
Liber IX, Caput XXXI
第9巻 第XXXI章PL 15, 1801BHaec est nostra vindemia. Laeti igitur atque securi, pars gremium suum mitium funiculis oneret uvarum, alii coelestia munera ore libemus, plerique bonarum gressibus voluntatum divini fructum muneris exprimentes, vestigia cothurnis nuda direptis, musto fluente tingamus; locus enim in quo stamus, terra sancta est, et ideo calceamenta solvenda sunt (Exod. III, 5) , ut spiritale vestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens, corporei nexus vinculis exuatur; decet enim totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea.
PL 15, 1801Bこれこそ我々のブドウの収穫である。それゆえ、喜びと安心のうちに、〔我々の〕ある者は熟した房の連なりで自分の懐を満たし、ある者は天の賜物を口で味わい、多くの者は、善き意志の歩みによって神の賜物の実を搾りつつ、履物を脱ぎ捨てた素足を、流れ出る新しいぶどう酒で染めようではないか。我々の立つ場所は聖なる地であり、それゆえ履物は脱がねばならない(出エジプト記3:5)。霊の足が、至聖なる座の壇に登りつつ、体の結び目の縄目から解き放たれるためである。全世界の収穫は、全世界のブドウ畑のあるところにあるのがふさわしいのである。
Liber IX, Caput XXXII
第9巻 第XXXII章PL 15, 1801BEcce tempus acceptabile, quo non hiemalibus perfidiae caligantis pruinis annus riget, nec altis nubibus informis crusta blasphemiae, gelu durante, concrescit: sed procellis sacrilegii liberata, novos fructus terra jam parturit.
PL 15, 1801B見よ、受け入れられる時である。この時には、一年は、暗く曇る背信の冬の霜で凍りつくこともなく、高い雲のもとで、氷が固くなって、冒瀆の形なき殻が固まることもない。神聖を汚す嵐から解き放たれて、地はすでに新しい実を産んでいる。
Vere parit; dissensionum quippe omnium procella deferbuit, cuncti saecularis cupiditatis ardores aestusque omnes quibus Italiae populus per Judaicae olim, et Arianae proxime saevitatis incendia coquebatur, sereno jam spiramine temperantur.
PL 15, 1801Cまことに産む。あらゆる不和の嵐は鎮まり、世俗の欲望の熱と暑さのすべて——イタリアの民が、かつてはユダヤ人の、近ごろはアレイオス派の猛威の火に焼かれていたその熱——が、今や静かな息吹によって和らげられている。
Sedata tempestas est, concordia navigat, fides spirat: certatim nautae repetunt fidei quos reliquere portus, et dulcia patriis oscula littoribus affigunt, liberatos se periculis, absolutos erroribus gratulantes.
PL 15, 1801C嵐は鎮まり、和合が航行し、信仰が風となって吹く。水夫たちは競って、かつて去った信仰の港に戻り、故国の岸に甘い口づけを押し当て、自分たちが危険から解放され、迷いから放免されたことを喜ぶ。
Liber IX, Caput XXXIII
第9巻 第XXXIII章PL 15, 1801CSalve, vinea tanto digna custode: te non unius Nabuthae sanguis, sed innumerabilium prophetarum, et (quod est amplius) pretiosus cruor Domini consecravit.
PL 15, 1801C幸あれ、かくも〔偉大な〕番人にふさわしいブドウ畑よ。あなたを聖別したのは、ただ一人のナボトの血ではなく、数えきれない預言者たちの血であり、さらに(それ以上のことに)主の尊い血である。
Ille licet non regalibus minis territus constantiam metu presserit, non praemiis uberrimis provocatus religiosum vendiderit affectum; sed studio regis obsistens (III Reg. XXI, 3) , ne in hortulis suis malvarum olus, succisa vite, sereretur, quando aliud facere nequibat, parata vitibus incendia proprio cruore restinxerit; temporalem tamen vineam defendebat: te vero in perpetuum multorum nobis martyrum plantavit interitus: te crux apostolorum aemula Dominicae passionis usque in orbis totius terminos propagavit.
PL 15, 1801Dかの者は、王の脅しに怯えて不屈を恐れで押し潰したのでもなく、豊かな報酬に誘われて敬虔な心情を売ったのでもなく、王の熱意に逆らい(列王記三21:3)、ブドウの木が切り倒されて自分の小さな庭にアオイの菜が植えられることのないようにして、他になしえなかったとき、ブドウの木に用意された火を自らの血で消したとはいえ、それでも守っていたのは一時のブドウ畑であった。しかしあなたを、永遠に植えたのは、我々のための多くの殉教者の死である。あなたを、主の受難に倣う使徒たちの十字架が、全世界の果てにまで広げた。
Liber IX, Caput XXXIV
第9巻 第XXXIV章PL 15, 1802A(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem? Docet hoc loco Dominus circumspectos nos in respondendo adversus haereticos vel Judaeos esse debere. Alibi dixit: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16) .
PL 15, 1802A(第24節)「これは誰の像と銘を持っているか」。この箇所で主は、異端者やユダヤ人に答えるにあたって、我々が用心深くなければならないと教える。別の箇所では言った。「汝らは蛇のように抜け目なくあれ」(マタイ10:16)。
Quem locum plerique accipiunt, ut quia serpente suspenso, Christi crux annuntiata est, quo serpentinum nequitiae spiritalis virus aboleret, videatur astutus ita esse debere sicut Christus, simplex sicut Spiritus.
PL 15, 1802Aこの箇所を多くの者は、次のように解する。蛇が掛けられたことによってキリストの十字架が告げられ、それによって霊的な邪悪の蛇のごとき毒が除かれたのだから、〔人は〕キリストのように抜け目なく、霊のように純朴でなければならないと見える、と。
En tibi serpentem illum qui caput semper custodiat, lethale vulnus excludat. Interrogatus a Judaeis utrum de coelo accepisset potestatem, respondit: Baptismus Joannis unde est: de coelo, an ex hominibus (Luc. XX, 4) ? ut dum illud de coelo esse negare non auderent, ipsos amentiae confutaret, qui ejus auctorem negarent esse de coelo.
PL 15, 1802B見よ、常に頭を守り、致命の傷を避ける、あの蛇である。彼はユダヤ人たちから、天から権能を受けたのかと問われて答えた。「ヨハネの洗礼はどこから来たのか。天からか、人からか」(ルカ20:4)。それは、彼らがそれが天からのものであることをあえて否定できずにいるあいだに、その創始者が天からのものであることを否む彼ら自身を、愚かさの廉で論破するためである。
Postulatus didrachma quaerit de imagine; alia enim imago Dei, alia imago mundi (Matth. XVII, 23) . Unde et ille nos admonet: Sicut portavimus imaginem terreni illius, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) .
PL 15, 1802B二ドラクマを求められたとき、彼は像について尋ねる。神の像と世界の像は別だからである(マタイ17:23)。ここから、あの使徒もまた我々に戒める。「我々があの地の者の像を帯びたように、この天の者の像をも帯びよう」(一コリント15:49)。
Liber IX, Caput XXXV
第9巻 第XXXV章PL 15, 1802BImaginem Caesaris non habet Christus, quia imago est Dei. Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: Reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27).
PL 15, 1802Bキリストは皇帝の像を持たない。神の像だからである。ペトロも皇帝の像を持たない。「我々はすべてを捨てて、汝に従った」と言ったからである(マタイ19:27)。
Imago Caesaris non reperitur in Jacobo vel Joanne, quia filii tonitrui sunt (Marc. III, 17) : sed reperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super aquam, et ipse draco major comminutus caput, datur in escam populis Aethiopum (Psal. LXXIII, 14) .
PL 15, 1802C皇帝の像は、ヤコブやヨハネには見いだされない。彼らは雷の子たちだからである(マルコ3:17)。それは海に見いだされる。そこでは、あの竜たちが水の上で頭を砕かれ、大きな竜自身も頭を砕かれて、エチオピア人の民の餌として与えられる(詩篇73:14)。
Si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. Et tu si vis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt: sed si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis nihil regi debere terreno, relinque omnia tua, et sequere Christum.
PL 15, 1802Cでは、彼は皇帝の像を持たなかったのに、なぜ税を納めたのか。自分のものから出したのではなく、世界のものを世界に返したのである。あなたも、皇帝に縛られたくないなら、世界のものを持つな。しかし富を持っているなら、あなたは皇帝に縛られている。地上の王に何も負いたくないなら、あなたのものをすべて捨てて、キリストに従え。
Liber IX, Caput XXXVI
第9巻 第XXXVI章PL 15, 1802C(Vers. 25.) Et bene prius quae Caesaris sunt, Caesari reddenda decernit: neque enim potest esse quis Domini, nisi prius renuntiaverit mundo. Sed omnes renuntiamus verbis, sed non omnes renuntiamus affectu; nam cum sacramenta suscipimus, renuntiamus.
PL 15, 1802C(第25節)彼は、まず皇帝のものを皇帝に返すべきだと、正しく定める。誰も、まず世界を捨てなければ、主のものとなることはできないからである。しかし我々は皆、言葉では捨てるが、皆が心情で捨てるわけではない。我々が秘跡を受けるとき、捨てると誓うのだから。
Quam gravia vincula promittere Deo, et non solvere! Melius est, inquit, non vovere te, quam vovere, et non reddere (Eccles. V, 4) . Major est contractus fidei, quam pecuniae.
PL 15, 1802D神に約束して果たさないことは、なんと重い縄目であろうか。「汝が誓わないほうが、誓って果たさないよりも良い」と彼は言う(コヘレトの言葉5:4)。信仰の約定は、金銭の約定よりも重い。
Redde promissum, dum in hoc corpore es, prius quam veniat exactor, et mittat te in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem (Matth. V, 26) .
PL 15, 1803Aこの体のうちにいるあいだに、取り立て人が来てあなたを牢に入れる前に、約束したことを果たせ。「アーメン、私は汝に言う。最後の一クァドランスを払うまでは、そこから出られない」(マタイ5:26)。
Liber IX, Caput XXXVII
第9巻 第XXXVII章PL 15, 1803A(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit. Sadducaei, hoc est, detestabilior portio Judaeorum, hoc loco Dominum tentant: quorum aperte stultitia reprehenditur, mystice autem sententia retorquetur; quia excluserunt de se castitatis exemplum, dum secundum litteram nubere mulier cogitur et invita, ut defuncti semen excitet frater (Deut. XXV, 5) .
PL 15, 1803A(第28節)「ある人の兄弟が死んだなら」。サドカイ派の人々、すなわちユダヤ人の中でもいっそう忌まわしい一派が、この箇所で主を試みる。彼らの愚かさは明らかに咎められ、その主張は、奥義の意味では突き返される。というのも、文字どおりには、女が、死んだ者の子孫を起こすために兄弟に、望まなくとも嫁がされるのであって(申命記25:5)、彼らは自分たちから貞潔の模範を締め出したからである。
Ergo littera occidit quasi lena vitiorum: spiritus autem magister est castitatis (II Cor. III, 6) .
PL 15, 1803Aそれゆえ、文字は悪徳の取り持ち女のように殺し、霊は貞潔の師である(二コリント3:6)。
Liber IX, Caput XXXVIII
第9巻 第XXXVIII章PL 15, 1803BVideamus itaque ne haec mulier Synagoga sit, quae septem viros habuit, sicut Samaritanae dicitur: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV, 18) ; quia Samaritani quinque tantum libros Moysi: Synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit.
PL 15, 1803Bそれゆえ、この女が会堂ではないか、見てみよう。会堂は七人の夫を持った。サマリアの女に「汝は五人の夫を持った」と言われているとおりである(ヨハネ4:18)。サマリア人はモーセの書をわずか五巻だけ〔奉じ〕、会堂は主として七〔つの書〕〔septem の係りは定かでない。サマリア人の五巻との対比から書の数と取った〕に従うからである。そして、その背信のゆえに、誰からも、世継ぎとなる子孫の種を受けなかった。
Et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non poterit, quia spiritale praeceptum secundum sensum carnis invertit (Apoc. XX, 6) ; non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est qui semen fratris suscitaret defuncti: sed ille qui demortuo populo Judaeorum sapientiamsibi divini cultus adscisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis excitaret: qui quasi defunctorum reliquiae Judaeorum informes adhuc in Synagogae utero derelicti, secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione meruerunt.
PL 15, 1804Aそしてそれゆえ、会堂は復活において自分の夫たちとともに分を持つことができない。霊的な戒めを肉の感覚に従って曲げたからである(黙示録20:6)。肉の兄弟のような者が、死んだ兄弟の子孫をよみがえらせるために告げ知らされたのではないからである。そうではなく、ユダヤ人の民が死んだとき、神の礼拝の知恵をみずからの妻として迎え〔底本は sapientiamsibi と続けて刷る。sapientiam sibi と読む〕、その妻から使徒たちにおいて子孫を起こす者〔キリスト〕のことである。この使徒たちは、いわば死者たちの遺された者として、ユダヤ人のうち、なお会堂の胎に形なきまま残されていたが、恩寵による選びに従い、新しい種の混入によって保たれるにふさわしいとされた。
Liber IX, Caput XXXIX
第9巻 第XXXIX章PL 15, 1804ASynagoga autem frequenter stolam accipit, quod est insigne conjugii, quasi auctor fidelium: repudiata quoque frequenter inducitur, quia mater est perfidorum: cui Lex occidit corporalis, ut spiritualis resurgeret.
PL 15, 1804A会堂はしばしば長衣を受ける。これは結婚の徴であって、信じる者たちの創始者〔母〕のようである。また、しばしば離縁された者として登場する。背信の者たちの母だからである。この会堂にとって、体にかかわる律法は死んだ。霊的な律法が起き上がるためである。
Ergo sancta plebs Dei, si quinque libros Legis quadam conjugii charitate dilexerit, et quasi maritalibus obsecundarit imperiis, habebit in resurrectione coeleste consortium, non corporeae colluvionis pudore confusa, sed divinae gratiae ditata muneribus.
PL 15, 1804Bそれゆえ、神の聖なる民が、律法の五書を、結婚の愛のようなもので愛し、夫の命令に従うようにそれに従うなら、復活において天の交わりを持つことになる。体の汚れの恥に辱められることなく、神の恩寵の賜物に富まされるのである。
Liber X, Caput I
第10巻 第I章PL 15, 1803C[1803] (Vers. 42.) Dixit Dominus Domino meo. Consummaturus praecepta Dominus, etiam praeviam passioni fidem ac misericordiam Testamenti sui fine concludit: fidem, in eo ut Christum et Dominum et Deum nostrum, et ad dexteram Dei sedere credamus: non quod corporaliter sedeat, qui ubique est.
PL 15, 1803C(第42節)「主は私の主に言った」。主は戒めを完成しようとして、受難に先立つ信仰と慈しみをも、自らの契約の終わりに結び付ける。信仰とは、キリストを我々の主であり神であると信じ、また神の右に座すると信じることにある。どこにでもいる者が、体をもって座しているという意味ではない。
Denique ipse in Patre est; quia in substantia Dei, quia una virtus, una majestas. Ipse ergo in Patre, et in ipso Pater; quia Verbum in Deo, Deus in Verbo: ipse in Patre; quia Verbum: ipse ad dexteram Patris; quia Patri consors, nulli secundus: ipse missus a Patre; quia descendit de coelo paternum impleturus arbitrium.
PL 15, 1803C実に、彼自身は父のうちにある。神の実体のうちにあり、力は一つ、威光は一つだからである。したがって彼は父のうちにあり、彼のうちに父がある。言葉は神のうちに、神は言葉のうちにあるからである。彼が父のうちにあるのは、言葉だからである。彼が父の右にあるのは、父と並ぶ者であり、誰にも次ぐ者ではないからである。彼が父から遣わされたのは、父の定めを成し遂げるために天から降ったからである。
Tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena est religio. Nec praefertur, quia ad dexteram sedet: nec injuriam patitur, quia mittitur. Gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis.
PL 15, 1803Dここから背信の者たちの問いを取り除け。そうすれば信仰は満たされる。右に座すからといって優先されるのでもなく、遣わされるからといって侮辱を受けるのでもない。神性の充満があるところでは、品位の段階は求められない。
Liber X, Caput II
第10巻 第II章PL 15, 1803D(Vers. 44.) Illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum filium David dicunt. Et quomodo caecus ille David filium confitendo meruit sanitatem (Luc. XVIII, 43) ?
PL 15, 1803D(第44節)次のことも考えねばならない。彼は、キリストをダビデの子と言う者たちを咎めている。では、あの盲人は、ダビデの子と告白することによって、どうして癒やしにあずかったのか(ルカ18:43)。
Quomodo pueri dicentes: Hosanna filio David (Matth. XXI, 9) , praecelsae praedicationis Deo gloriam deferebant? Sed non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, sed quia non credunt filium Dei.
PL 15, 1803D「ダビデの子にホサナ」と言った子どもたちは(マタイ21:9)、どうして最高の宣言によって神に栄光を帰したのか。しかしこの箇所で咎められているのは、彼らがダビデの子と告白するからではなく、神の子と信じないからである。
Non enim alterum, sed alterutrum in fide vera est: nam etsi in principio judicavimus nihil nos scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2) : nunc tamen, ut pote judicio proximi, crucifixum jam non novimus Christum, sed venientem in nubibus operimur. Incredulus vulnera -citit asp fidelis obviam Christo in aera raptus occurrit.
PL 15, 1804C真の信仰においては、〔どちらか〕一方ではなく、そのどちらでもあるからである。我々は初めに、「イエス・キリスト、しかも十字架につけられた彼のほかには、何も知るまい」と決めた(一コリント2:2)。しかし今は、審判に近い者として、十字架につけられたキリストをもはや知らず、雲に乗って来るキリストを待ち受ける。不信の者は〔キリストの〕傷を〔見る〕〔底本は Incredulus vulnera -citit asp で崩れており、読みが定まらない。aspicit(見る)の崩れと見て「傷を見る」と解した〕。信じる者は、空中に引き上げられて、キリストを迎えに行く。
Liber X, Caput III
第10巻 第III章PL 15, 1804DErgo et Deum Christum et hominem esse credamus: unum in utroque, non alterum: cui a Patre subjiciuntur inimici non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae; quia in altero alter operatur.
PL 15, 1804Dそれゆえ、キリストが神であり人であると信じよう。二つにおいて一つであり、別のものではない。彼に、敵が父によって服従させられるのは、自らの権能の弱さによってではなく、本性の一体性によってである。一方において他方が働くからである。
Nam et Filius subjicit inimicos Patri, qui Patrem clarificat super terram (Joan. XVII, 4) .
PL 15, 1804D実に、子もまた敵を父に服従させる。子は、地上で父に栄光を帰したのである(ヨハネ17:4)。
Et dedit Pater Filio Nomen, quod est super omne nomen (Philip. II, 9 et 10) : sed et Filius Patri dicit: Nomen tuum manifestavi hominibus, quod dedisti mihi (Joan. XVII, 6) .
PL 15, 1804Dまた、父は子に、すべての名にまさる名を与えた(フィリピ2:9、10)。しかし子もまた父に言う。「私は汝の名を人々に現した。その名を汝は私に与えた」(ヨハネ17:6)。
Dando autem nomen quod est super omne nomen, non plus dedit quam habuit: sed totum quod habuit, dedit. Dedit autem hoc nomen, ut Omnis lingua confiteatur Deo; quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11) .
PL 15, 1804Dすべての名にまさる名を与えることによって、父は、持っていた以上のものを与えたのではなく、持っていたすべてを与えた。この名を与えたのは、「すべての舌が神に告白する」ためであり、「主イエスは父なる神の栄光のうちにある」からである(フィリピ2:11)。
Liber X, Caput IV
第10巻 第IV章PL 15, 1805AVide ergo singula. Pater subjicit Filio, Filius subjicit Patri: Pater suscitat Filium, Filius ipse se suscitat. Unde ait: Solvite hoc templum, et in triduo illud resuscitabo (Joan. II, 19) . Et Pater Dominus, et Filius Dominus: Dixit Dominus Domino meo.
PL 15, 1805Aそれゆえ、一つ一つを見よ。父は〔敵を〕子に服従させ、子は〔敵を〕父に服従させる。父は子をよみがえらせ、子は自らをよみがえらせる。だから彼は言う。「汝らはこの神殿を壊せ。三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。また父は主であり、子は主である。「主は私の主に言った」。
Et non duo Domini, sed unus Dominus; quia et Pater Deus, et Filius Deus: sed unus Deus; quia Pater in Filio, et Filius in Patre. Unus Deus, quia una deitas: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga recta est, virga regni tui.
PL 15, 1805Aしかし二人の主ではなく、一人の主である。父も神、子も神であるが、一人の神である。父は子のうちに、子は父のうちにあるからである。一人の神であるのは、神性が一つだからである。「神よ、汝の座は世々限りなく。杖はまっすぐである、汝の国の杖は」。
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 7 et 8) . Sed unus Deus, in quo et novi et veteris Testamenti doctrina concordat.
PL 15, 1805A「汝は正義を愛し、不法を憎んだ。それゆえ、神が汝に油を注いだ、汝の神が」(詩篇44:7、8)。しかし神は一人であり、その神において、新約と旧約の教えは調和する。
Nam et in veteri Testamento scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum: et, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 5 et 13) . In novo: Unus Deus, et Pater omnium (Ephes. IV, 6) . Sic et Pater Dominus, et Filius Dominus: sed unus Dominus.
PL 15, 1805A旧約には「汝の主なる神を愛せよ」と書かれ、また「汝の主なる神を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」とある(申命記6:5、13)。新約には「神は一つであって、万物の父である」とある(エフェソ4:6)。同じく、父も主、子も主であるが、主は一人である。
Denique scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24) ; hoc in novo: in veteri autem scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4) .
PL 15, 1805B実に、「汝らは二人の主人に仕えてはならない」と書かれている(マタイ6:24)。これは新約にある。旧約には「聞け、イスラエルよ。汝の主なる神は、唯一の主である」と書かれている(申命記6:4)。
Unde mirabiliter Apostolus, ne duos Deos diceret, aut duos Dominos nominaret, aut derogaret vel Filio, vel Patri: Unus, inquit, Deus Pater, ex quo omnia: et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6) . Nam qui Deus, et Dominus: et qui Dominus, Deus. Denique scriptum est: Scitote quia Dominus ipse est Deus noster (Psal. XCIX, 3).
PL 15, 1805Bそれゆえ使徒は、二人の神と言わず、二人の主と名ざさず、子にも父にも損なうことのないように、驚くべき仕方でこう言う。「唯一の神、父がおり、万物は父から出て、唯一の主、イエスがおり、万物は彼によって存在する」(一コリント8:6)。神である者は主であり、主である者は神だからである。実に、「知れ、主こそ我々の神である」と書かれている(詩篇99:3)。
Liber X, Caput V
第10巻 第V章PL 15, 1805COmnia ergo quae Pater habet, et Filius habet. Deus Pater secundum generationis rationem: Deus Filius secundum imaginis unitatem. Dominus Filius, quia omnia sibi cum potestate posset, ratione subjecit; Dominus Pater, quia radix est Filii.
PL 15, 1805Cそれゆえ、父が持つすべてを、子も持つ。父が神であるのは誕生の理に従ってであり、子が神であるのは像の一体性に従ってである。子が主であるのは、すべてを力によって自分に服従させることができたのに、理によって服従させたからであり、父が主であるのは、子の根だからである。
Sic nobis Pater in Filio personarum definitione distinguitur, potestatis unitate connectitur. Itaque alter in altero, et unus in alterutro. Nam et Patris gloria est, si non degeneravit in Filio; et Filii gratia, si Pater videtur in Filio.
PL 15, 1805Cこうして我々にとって、父は子において、ペルソナの規定によって区別され、権能の一体性によって結び付けられる。それゆえ、一方は他方のうちにあり、一つのものが双方のうちにある。父の栄光とは、子において〔父に〕似ない者が生じなかったことであり、子の誉れとは、子において父が見られることだからである。
Ergo non degener, in quo unitatis summa majestas; non alienus, in quo proprietas generationis, expressio veritatis est.
PL 15, 1805Cそれゆえ、一体性の最高の威光があるところで、〔子は〕似ない者ではなく、誕生の固有性、真理の写しがあるところで、〔子は〕他者ではない。
Liber X, Caput VI
第10巻 第VI章PL 15, 1805C(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Sequebatur de vidua locus (Vers. 1 et seq.) , quam quoniam jam in libro quem de Viduis scripsimus praedicavimus (Lib. de Vid.) , nunc sequestramus.
PL 15, 1805C(第21章第6節)「石の上に、壊されずに残る石は一つもないであろう」。寡婦についての箇所(第1節以下)が続いていたが、これについては、我々が書いた『寡婦について』の書ですでに説いたので(『寡婦について』)、今は脇に置く。
Verum autem dictum est juxta proposita de templo quod Salomon condidit, idque judicii esse tempore subvertendum, nihil est enim opere et manu factum, quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat: est tamen et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus, et ornatum donis, cujus eversionem Dominus significare videatur.
PL 15, 1805Dしかしこれは、掲げられた〔聖句〕に沿って、ソロモンが築いた神殿について語られたのであり、それは審判の時に覆されるはずだ、ということである。実に、人の仕事と手で作られたもので、古さが滅ぼすか、力が倒すか、火が焼き尽くすかしないものは何一つない。しかし、美しい石で築かれ、賜物で飾られた別の神殿もあり、主はその倒壊を示そうとしているように見える。
Synagoga scilicet Judaeorum, cujus structura vetus, Ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur; et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.
PL 15, 1806Aすなわちユダヤ人の会堂であって、その古い構造は、教会が起こるとき、解体される。また各人のうちにも神殿があり、信仰が欠けるとき崩れる。とりわけ、誰かが偽ってキリストの名を口実に掲げ、それによって内なる心情を攻め落とすときである。
Liber X, Caput VII
第10巻 第VII章PL 15, 1806APotest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. Quid enim mihi prodest diem scire judicii?
PL 15, 1806A私にいっそう益となるような講解もありうる。実に、審判の日を知ることは、私に何の益があろうか。
Quid mihi prodest tantorum conscio peccatorum, si Dominus veniat, nisi veniat in meum animum, redeat in meam mentem, nisi vivat in me Christus, in me Christus loquatur? Ergo mihi Christus debet venire, mihi debet adventus ejus fieri.
PL 15, 1806Aこれほど多くの罪を自覚している私に、主が来たとして何の益があろうか。もし私の心に来なければ、私の精神に戻らなければ、もし私のうちにキリストが生きず、私のうちでキリストが語らなければ。それゆえ、キリストは私に来なければならず、その到来は私に起こらねばならない。
Fit autem Domini secundus adventus in defectione mundi, quando possumus dicere: Mihi autem mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) .
PL 15, 1806B主の第二の到来は、世界の衰えのうちに起こる。そのとき我々は言うことができる。「しかし私にとって、世界は十字架につけられ、私も世界にとって〔十字架につけられている〕」(ガラテヤ6:14)。
Liber X, Caput VIII
第10巻 第VIII章PL 15, 1806BSed hunc virum talis mundi defectus si in superioribus domus inveniat, ut conversatio hujus in coelis sit; tunc destructur templum corporale atque visibile, Lex corporalis, pascha corporale, et pascha visibile, azyma corporalia, et azyma visibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet; quia in eo cui mundus deficit, Christus aeternus est.
PL 15, 1806Bしかし、そのような世界の衰えが、この人を家の上の階に見いだすなら、すなわちその人の生き方が天にあるなら、そのとき、体にかかわる、目に見える神殿、体にかかわる律法、体にかかわる過越祭、目に見える過越祭、体にかかわる種なしパン、目に見える種なしパン、あえて言えば、時間のうちにあるキリスト——信じる前のパウロにとってそうであったような——は、壊される〔底本は destructur。destruetur と読む〕。世界が衰える者にあっては、永遠のキリストがあるからである。
Huic spirituale templum, lex spiritualis, pascha etiam spirituale; quoniam semel Christus occiditur. Hic epulatur azyma non ex fruge terrena, sed ex fruge justitiae.
PL 15, 1806Bこの者には、霊的な神殿、霊的な律法、霊的な過越祭がある。キリストは一度殺されるからである。この者は、地の穀物からではなく、正義の穀物から種なしパンを食する。
Fit ergo huic praesentia sapientiae, praesentia virtutis atque justitiae, praesentia redemptionis; Christus enim semel quidem pro peccatis populi mortuus est (I Pet. III, 18) , sed quotidie peccata populi redempturus.
PL 15, 1806Cそれゆえ、この者には、知恵の臨在、力と正義の臨在、贖いの臨在が起こる。キリストは、民の罪のために一度死んだ(一ペトロ3:18)が、日ごとに民の罪を贖おうとしているのだから。
Liber X, Caput IX
第10巻 第IX章PL 15, 1806C(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum. Interrogatus Dominus quando templi esset futura destructio, et quod signum esset adventus ejus, de signis docet, de tempore non putat intimandum.
PL 15, 1806C(第9節)「汝らが戦いと戦いの噂を聞くとき」。主は、神殿の崩壊がいつ起こるのか、また自らの到来の徴は何かと問われて、徴については教えるが、時については告げるべきでないと考えている。
Sed Matthaeus interrogationem tertiam addidit (Matth. XXIV, 3) , ut et templi tempora destruendi, et signum adventus, et consummatio saeculi a discipulis quaereretur: Lucas satis putavit de consummatione saeculi cognitum, si de adventu Domini diceretur.
PL 15, 1806Cしかしマタイは、第三の問いを加えた(マタイ24:3)。それは、神殿が壊される時と、到来の徴と、世の終わりとが、弟子たちによって問われるためである。ルカは、主の到来について語られれば、世の終わりについても知られるに十分であると考えた。
Liber X, Caput X
第10巻 第X章PL 15, 1806DVerborum autem coelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta enim praelia, et quas opiniones accepimus praeliorum! Chunni in Alanos, Alani in Gothos, Gothi in Tayfalos et Sarmatas insurrexerunt.
PL 15, 1806D天の言葉の証人として、世界の終わりに出会った我々にまさる者はない。我々はどれほどの戦いと、どれほどの戦いの噂を受けたことか。フン族がアラン人に、アラン人がゴート人に、ゴート人がタイファリ人とサルマティア人に襲いかかった〔底本は Tayfalos。タイファリ人のこと。ミーニュの脚注は、多くの写本は Tatfalos とするが、アンミアヌス・マルケリヌス第31巻に常に見える綴りの Tayfalos を採る、とする〕。
Nos quoque in Illyrico exsules patriae Gothorum exsilia fecerunt, et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum, caeterique pecoris; ut etiam qui bellum non pertulimus, debellatis tamen nos pares fecerit pestilentia!
PL 15, 1806D我々イリュリクムにいる者をも、ゴート人たちの引き起こした追放が、故国からの亡命者とした。しかも、まだ終わりではない。なんと、あらゆる物の飢え、牛と人とその他の家畜を等しく襲う疫病であろう。戦争を耐え忍ばなかった我々までも、疫病が、敗れた者たちと等しくしてしまったほどである。
Ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio.
PL 15, 1807Aそれゆえ、我々は世の終わり〔日没〕にいるので、世界のいくつかの病が先立つ。飢饉は世界の病であり、疫病は世界の病であり、迫害は世界の病である。
Liber X, Caput XI
第10巻 第XI章PL 15, 1807ASunt autem et alia bella quae vir sustinet christianus, diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque conflictus, multoque graviores domestici hostes, quam extranei.
PL 15, 1807Aしかしキリスト教徒たる人が耐える別の戦いもある。さまざまな欲望の戦い、熱情の衝突であり、内の敵は外の敵よりもはるかに重い。
Nunc avaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio movet, nunc terrere tentant spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12).
PL 15, 1807Aあるときは貪欲が刺し、あるときは情欲が燃え立たせ、あるときは恐れが脅かし、あるときは憤りが駆り立て、あるときは野心が動かし、あるときは、天上にいる邪悪の霊たちが脅かそうと試みる(エフェソ6:12)。
Itaque quasi quibusdam urgetur praeliis, et quibusdam terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis affectus.
PL 15, 1807Bこうして、揺れ動く心の移ろいやすい心情は、いわば幾つもの戦いに迫られ、幾つもの地震に揺さぶられる。
Liber X, Caput XII
第10巻 第XII章PL 15, 1807BSed fortior dicit: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Ps. XXVI, 3) .
PL 15, 1807Bしかしより強い者は言う。「たとえ私に向かって陣営が立ち並ぼうとも、私の心は恐れない。たとえ私に向かって戦いが起ころうとも、私はこのことに望みをかける」(詩篇26:3)。
Stat in acie ferens hosti obvium pectus, etiam si quis Golias exsurgat immitis atque praecelsus (I Reg. XVII, 4) ; timentibus tamen caeteris, exsurget humilis quasi David, regis abjiciens arma terreni, sumens fidei tela leviora, et triplici sparto jaculum purae confessionis intorquens, persecutoris vulnerat impudentiam, contemptor minarum, negligens potestatum, etiam idoneus in quo Christus loquatur.
PL 15, 1807B彼は戦列に立ち、敵に向かって胸を差し出す。たとえ、非情で背の高いゴリアトのような者が現れようとも(サムエル記上17:4)。ほかの者たちが恐れているときも、ダビデのように低い者として立ち上がり、地上の王の武具を捨て、信仰の軽い武器を取り、三重のエスパルトの縄で純粋な告白の投げ槍を投げて、迫害者の厚かましさに傷を負わせる。脅しを軽んじ、権力を意に介さず、キリストが語るにふさわしい者でもある。
Alibi Christus, alibi Pater, alibi Spiritus loquitur Patris. Non discordant ista, sed congruunt. Quod unus loquitur, tres loquuntur; quia vox una est Trinitatis.
PL 15, 1807Bあるところではキリストが、あるところでは父が、あるところでは父の霊が語る。これらは食い違わず、一致している。一人が語ることを、三者が語る。三位一体の声は一つだからである。
Huic victori, qui suo Goliam gladio peremerit, dum mortem pro Christo excipit, fugatis Allophylis, occurrunt juvenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes: Percussit Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) .
PL 15, 1807Cこの勝利者、すなわち自分の剣でゴリアトを殺した者が、キリストのために死を受けるとき、ペリシテ人たちが敗走した後、若い女たちが迎えに出る。彼女たちはいわばワシのようであって、こう言う。「サウルは千を、ダビデは万を打った」(サムエル記上18:7)。
Quod indicio est, victores saeculi principibus anteferri. Denique mortuis regibus, in perpetuum martyres regnum coelestis gratiae honore succedunt; et illi fiunt supplices, hi patroni.
PL 15, 1807Cこれは、世に打ち勝った者たちが君主たちよりも先に置かれることの証しである。実に、王たちが死んでも、殉教者たちは永遠に、天の恩寵の栄誉をもって王国を継ぐ。かの者たちは嘆願者となり、これらの者は守護者となる。
Liber X, Caput XIII
第10巻 第XIII章PL 15, 1807CEst et alius Goliae gladius (I Reg. XXI, 9) , aliud diaboli telum, sermo scilicet haereticorum, quem vir psallere sciens arripit, ut adversarium vincat, audiens hic bella, non patiens, nec alicujus vento doctrinae mobilis inquietus (Ephes. IV, 14) , nesciens famem verbi (Amos VIII, 11) , et Scripturae coelestis ubertate satiatus, qui vanis haereticum vocibus personantem lacessere non reformidet.
PL 15, 1807Cゴリアトの剣には別のものもある(サムエル記上21:9)。悪魔の別の武器、すなわち異端者たちの言葉であって、詩篇を歌うことを知る人が、敵に勝つためにこれを奪い取る。この人は戦いを聞くが、それを被ることはなく、いかなる教えの風にも動かされて落ち着きを失うことなく(エフェソ4:14)、言葉の飢えを知らず(アモス8:11)、天の聖書の豊かさに満たされて、空しい声を響かせる異端者に、挑むことを恐れない。
Tunc qui est infirmus, exspectet; ne praejudicium caeteris faciat congressu impari. Veniat David, cui Christus os aperiat ad eloquenda mysteria: veniat ille Nazaraeus (Judic. XVI, 17) , cujus capillus non cadat, vel nihil habens superfluum quod cadere possit, vel nihil de superioribus virtutibus amissurus, integer sobrietate, fortis in pace, qui sensus omnes usque in finem, et verba custodiat.
PL 15, 1807Dそのとき、弱い者は待つがよい。力の釣り合わない戦いによって、ほかの者に不利な先例を作らないためである。ダビデが来るように。キリストが彼に、奥義を語るために口を開く。あのナジル人が来るように(士師記16:17)。その髪は抜け落ちず、落ちうる余分なものを何も持たないか、あるいは上位の徳を何も失うことがなく、節度に欠けるところなく、平和において強く、すべての感覚と言葉を終わりまで守る者である。
Liber X, Caput XIV
第10巻 第XIV章PL 15, 1808APraedicetur Evangelium, ut saeculum destruatur. Sicut enim praecessit in orbem terrae Evangelii praedicatio (Matth. XXIV, 14) , cui jam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem videmus: ita et a viro spirituali Evangelium praedicatur, quando omnes sapientiae progressus et omnes virtutes exsequitur, psallenti mente et spiritu, novissimam destruens mortem; tunc enim finis, cum tradiderit in eo Christus regnum Deo et Patri, fueritque iste subjectus ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia, in omnibus (I Cor. XV, 25) .
PL 15, 1808A福音が宣べ伝えられるのは、世が壊されるためである。というのも、福音の宣教は全地に先立って行われ(マタイ24:14)、すでにゴート人もアルメニア人もそれを信じ、それゆえ我々は世界の終わりを見ているように、霊の人によっても福音は宣べ伝えられるからである。その人が、知恵のあらゆる進歩とあらゆる徳を実践し、精神と霊で詩を歌いつつ、最後に滅ぼされる死を滅ぼすときである。そのとき終わりが来る。キリストがその人のうちで、国を神、すなわち父に渡し、その人自身が、万物を自分に服従させた者に服従し、神がすべてにおいてすべてとなるときである(一コリント15:25)。
Et praedicabitur Evangelium per omnes civitates, id est, civitates Judaeae: Notus enim in Judaea Deus (Ps. LXXV, 1) . Tunc enim civitates aedificantur Judaeae, quando virtutum fundamenta ponuntur.
PL 15, 1808A「福音はすべての町を通じて宣べ伝えられる」。すなわちユダヤの町々を通じてである。「神はユダヤにおいて知られる」とあるからである(詩篇75:1)。ユダヤの町々が築かれるのは、徳の土台が据えられるときだからである。
Liber X, Caput XV
第10巻 第XV章PL 15, 1808B(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem. Vere Hierusalem ab exercitu obsessa est, et expugnata a Romano duce.
PL 15, 1808B(第20節)「エルサレムが軍勢に囲まれるのを汝らが見るとき」。実際、エルサレムは軍勢に包囲され、ローマの将軍によって攻め落とされた。
Unde Judaei putaverunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum jecerint illudentes Romani Judaicae ritum observantiae. Quod ego nec furens dixerim.
PL 15, 1808Bここからユダヤ人たちは、そのとき「荒廃の忌まわしいもの」が立ったと考えた。ローマ人たちがユダヤの儀礼の遵守を嘲って、豚の頭を神殿に投げ込んだからである。私は、狂乱してもそうは言わないであろう。
Abominatio enim desolationis, exsecrabilis adventus Antichristi est; eo quod sacrilegis infaustis mentium interiora contaminet: sedens juxta historiam in templo, ut sibi divinae vindicet solium potestatis.
PL 15, 1808B「荒廃の忌まわしいもの」とは、実に反キリストの呪うべき到来である。不吉な瀆聖によって〔底本は sacrilegis。sacrilegiis(瀆聖)の縮まった形と取った〕、精神の内奥を汚すからである。歴史〔文字どおりの意味〕に従えば、神殿に座して、神の権能の座を自分のものと主張する。
Juxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex Scripturis disputans esse se Christum.
PL 15, 1808C霊的な解釈に従えば、それが立つとされるのは見事である。各人の心情において、自らの背信の足跡を固めようと望み、聖書から、自分がキリストであると論じるからである。
Liber X, Caput XVI
第10巻 第XVI章PL 15, 1808CTunc approprinquabit desolatio, quoniam a vera religione plerique lapsi errore desciscent.
PL 15, 1808Cそのとき荒廃が近づく〔底本は approprinquabit。appropinquabit と読む〕。真の宗教から多くの者が滑り落ち、迷妄によって離反するからである。
Tunc erit Domini dies, quod etiam Apostolus evidenter exposuit dicens (II Thess. II et seq.) , non timendum esse nobis quasi instet dies Domini; ne quis nos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.
PL 15, 1808Cそのとき主の日が来る。このことは使徒もまた明白に述べており(二テサロニケ2章以下)、我々は主の日がまるで迫っているかのように恐れるべきではない、と言う。誰も我々をどのようにも惑わしてはならない。なぜなら、まず離反が来て、罪の人、滅びの子が現れるのでなければ、〔その日は来ない〕からである。この者は、神と呼ばれるもの、あるいは崇められるものすべてに逆らい、その上に自らを高め、ついには神の神殿に座して、自分が神であるかのように示す。
Liber X, Caput XVII
第10巻 第XVII章PL 15, 1808CErgo sedebit in templo, et in templo interiore Judaeorum, qui Christum negabunt: in templo non inviolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae involvat ruina, aut iracundiae vis subruat, aut cupiditatum ignis exurat.
PL 15, 1808Cゆえに彼は神殿に座す。それも、キリストを否む者たちであるユダヤ人の内なる神殿に座す。それは侵すべからざる神殿ではなく、腐敗にさらされた神殿であり、背信の崩落がそれを包み込むか、怒りの力がそれを掘り崩すか、欲望の火がそれを焼き尽くすかするのである。
Et bene tunc veniet dies Domini, et breviabuntur dies propter electos (Matth. XXIV, 22) : quoniam sicut primus adventus Domini propter redimenda peccata, ita et secundus propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur.
PL 15, 1808Dそしてまことに、そのとき主の日が来て、「その日々は選ばれた者たちのために短くされる」(マタイ24:22)。主の最初の到来が罪を贖うためであったように、第二の到来は罪を抑えるためであり、より多くの者が背信の迷妄に滑り落ちないためだからである。
Liber X, Caput XVIII
第10巻 第XVIII章PL 15, 1809ATunc pseudoprophetae, tunc fames. Repete mihi Eliae tempora, et invenies tunc prophetas confusionis, tunc Jezabel, tunc famem, tunc ariditatem terrae. Qua ratione? Quia abundaverat iniquitas, refrixerat charitas (Matt. XXIV, 12) . Denique justus in deserto, iniquus in regno est.
PL 15, 1809Aそのとき偽預言者たちが現れ、そのとき飢饉が起こる。私のために、エリヤの時代を振り返れ。そうすれば、そのとき混乱の預言者たちがおり、そのときイゼベルがおり、飢饉があり、大地の乾きがあったことを、あなたは見いだすであろう。いかなる理由によってか。「不法が満ち、愛が冷えた」からである(マタイ24:12)。実に、義人は荒れ野におり、不法な者は王国にいる。
Liber X, Caput XIX
第10巻 第XIX章PL 15, 1809AEst alius Antichristus auctor hujus, diabolus scilicet, qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam Dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis exercitu.
PL 15, 1809Aもう一人の反キリスト、すなわちこの〔反キリスト〕の張本人である悪魔がいる〔hujus の指すものは定かでない。直前に述べた反キリストと取った〕。悪魔は、私のエルサレム、私の魂、まことに神の魂、平和の魂を、自らの軍団の軍勢をもって包囲しようと努める。
Non est enim colluctatio nobis adversus carnem et sanguinem: sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12) .
PL 15, 1809A「我々の戦いは、肉と血に対するものではなく、もろもろの支配と権威に対するもの、この世の支配者たち、これらの闇の〔支配者たち〕に対するものだからである」(エフェソ6:12)。
Tunc est discessio cum anima a se ipsa desciscit: et rursus cum Dominum cogitat, tremit atque turbatur. Tunc cum interiora Antichristus tenet: donec de medio fiat, injustitia exsultat, iniquitas regnat.
PL 15, 1809A魂が自分自身から離反するとき、それが離反である。そしてふたたび主を思うとき、魂は震え、動揺する。そのときとは、反キリストが内奥を保っているときである。反キリストが中から取り除かれるまで、不義は歓喜し、不法は支配する。
Tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans Dominus dixerit: Tunc veniens filius hominis, numquid inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) , vel in nostra utique terra, vel in orbe terrarum?
PL 15, 1809Bそのとき信仰は稀であり、主自身が、いわば疑うかのように言ったほどである。「そのとき、来る人の子は、地上に信仰を見いだすだろうか」(ルカ18:8)。我々のこの地においてか、あるいは全世界においてか。
Sic et alibi: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 2) : Non quia dubitet Deus, sed quia ita rara erit in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum videretur esse dubitandum.
PL 15, 1809B他の箇所でも同様である。「主は人の子らの上を見渡した、悟る者、あるいは神を求める者がいるかどうかを」(詩篇13:2)。これは神が疑うからではなく、人々のあいだで信仰があまりに稀になり、人の考えによれば疑うべきだと見えるほどだからである。
Liber X, Caput XX
第10巻 第XX章PL 15, 1809BErgo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est, secundum Danielem prophetam (Dan. IX, 27) : cum autem unicuique laboranti Christi praesentia spiritalis illuxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare justitia quae omnem fidelium mentibus evacuat principatum.
PL 15, 1809Bゆえに、悪魔が神殿の中央にいるとき、それは預言者ダニエルによる「忌むべきものの荒廃」である(ダニエル9:27)。しかし、苦闘する一人ひとりにキリストの霊的な臨在が輝くと、不法な者は中から取り除かれ、正義が支配し始める。その正義は、信じる者たちの精神においてあらゆる支配を無にする。
Liber X, Caput XXI
第10巻 第XXI章PL 15, 1809CEst etiam tertius Antichristus, aut Arius, aut Sabellius; immo omnes sunt Antichristi qui prava nos interpretatione seducunt.
PL 15, 1809C第三の反キリストもある。アレイオスか、サベリウスである。いや、歪んだ解釈によって我々を惑わす者は、みな反キリストである。
Et ideo qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15) : qui intelligit, non seducatur, ut credat falsa pro veris, more utique Judaeorum, qui verum Christum negaverunt; unde consequens erit ut credant verum esse qui falsus est: sic et Ariani, quod negant Christo, Antichristo non negabunt.
PL 15, 1809Cそれゆえ、「読む者は悟れ」(マタイ24:15)。悟る者は惑わされず、偽りを真と信じることがない。そう信じるのは、真のキリストを否んだユダヤ人の流儀にほかならない。そこから、偽である者を真であると信じることになろう。同様にアレイオス派も、キリストに対して否むものを、反キリストに対しては否まないであろう。
Liber X, Caput XXII
第10巻 第XXII章PL 15, 1809C(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus! Ergo conceptio criminosa est? Atqui liberi praemia nuptiarum sunt. Et quomodo Saram Dominus benedixit, et peperit? Quomodo Anna oravit, et genuit? Quomodo Rachel filios benedicta suscepit?
PL 15, 1809C(第23節)「その日々には、胎に宿している者たち、乳を与えている者たちは災いだ」。では、身ごもることは罪深いのか。しかし子どもたちは結婚の報いである。ではどうして、主はサラを祝福し、彼女は産んだのか。どうしてアンナ〔サムエルの母〕は祈って、産んだのか。どうしてラケルは祝福されて、子らを授かったのか。
Numquid erraverunt prophetae, quoniam Dominus errare non potuit? Sed in prophetis quoque Dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt. Qui igitur quadrare poterit discordia litterarum?.
PL 15, 1809D預言者たちが誤ったというのか。主は誤りえなかったのだから。しかし主は預言者たちにおいても語ったのであり、それゆえ彼らも誤りえなかった。では、書かれたものの不一致が、どうして整合しえようか。
Liber X, Caput XXIII
第10巻 第XXIII章PL 15, 1810ASed quia ibi bellum est, convertamur ad spiritum pacis; Pax enim dixit: Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepererit, jam non meminit tristitiae.
PL 15, 1810Aしかし、そこには戦いがあるのだから、平和の霊に向かおう。実に、平和〔キリストのこと〕が言った。「女は産むとき、その時が来たので悲しみを抱く。しかし産んでしまえば、もはや悲しみを覚えていない」。
Habetis iterum quod subjecit: Et vos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Joan. XVI, 21 et 22) ; ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum, quasi adhuc incerta metuentium.
PL 15, 1810A諸君は、彼がさらに続けて言ったことも、ここに見いだす。「汝らも今は悲しみを抱いている。しかし私は再び汝らに会い、汝らの心は喜ぶであろう」(ヨハネ16:21、22)。これは、喜ぶのは完全な者たちのことであり、動揺するのは、いまだ不確かなことを恐れている弱い者たちのことであると示すためである。
Sed et hic in superioribus dixit: Edebant et bibebant: nubebant, et uxores ducebant (Luc. XVII, 27) , ligantes scilicet se in hanc vitam, et sollicitudinibus saecularibus vincientes.
PL 15, 1810Aしかしここ〔ルカ〕でも、彼は先の箇所でこう言った。「彼らは食べ、飲み、嫁ぎ、妻を迎えていた」(ルカ17:27)。すなわち、この生にわが身を縛りつけ、世の思い煩いに束縛されているのである。
Hae sunt itaque praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae virtutum, fetaeque vitiorum.
PL 15, 1810Aそれゆえ、災いが告げられる身重の女たちとは、自分の肉の脂を広げ、心の内奥の歩みが鈍くなる者たちであり、徳には産み疲れ、悪徳は身ごもった者たちである。
Liber X, Caput XXIV
第10巻 第XXIV章PL 15, 1810BSed nec illae praegnantes condemnationis exsortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus.
PL 15, 1810Bしかし、善い行いの企てのうちに据えられながら、引き受けた業の進展をまだ何も示していない身重の女たちも、断罪を免れてはいない。
Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt: De timore tuo concepimus et parturivimus (Esai. XXVI, 18) .
PL 15, 1810B実際、神への畏れから身ごもる女たちもいる。彼女たちは言う、「汝への畏れから、我々は身ごもり、産みの苦しみをした」(イザヤ26:18)。
Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: Peperimus spiritum salutis in terra: non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, Verbum pariant.
PL 15, 1810Bしかし、すべての者が産むわけではなく、すべての者が完全なのでもなく、すべての者が「我々は地に救いの霊を産んだ」と言えるわけでもない。すべての者がマリアなのではない。マリアたちは聖なる霊からキリストを身ごもり、言葉を産む。
Sunt enim quae abortivum excludant Verbum, antequam pariant: sunt quae in utero Christum habeant, sed eum nondum formaverunt, quibus dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .
PL 15, 1810B実際、産む前に、言葉を流産して出してしまう女たちがいる。胎にキリストを宿しながら、まだ彼を形づくっていない女たちもいる。彼女たちには、こう言われる。「私の幼子たちよ、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、私は汝らをふたたび産みの苦しみで産む」(ガラテヤ4:19)。
Ergo qui adhuc in utero sunt, parturiuntur quasi imperfecti: jam illi perfectiores, quibus dicitur: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15) .
PL 15, 1810Cゆえに、なお胎内にいる者たちは、未完成の者として産みの苦しみのうちに産まれる。すでにより完全な者たちには、こう言われる。「私は福音によって汝らを生んだ」(一コリント4:15)。
Liber X, Caput XXV
第10巻 第XXV章PL 15, 1810CMulti patres per Evangelium, et multae matres quae Christum pariunt. Quis mihi igitur Christi monstret parentes? Ipse monstravit, dicens: Quae mihi est mater, aut qui fratres? . . . .
PL 15, 1810C福音によって父となる者は多く、キリストを産む母も多い。では、誰が私にキリストの両親を示すだろうか。キリスト自身が示した。「私の母とは誰か、また兄弟とは誰か。……」と言って。
Qui fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse mihi et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 48 et 50) . Fac voluntatem Patris, ut Christi mater sis. Multae conceperunt Christum, et non genuerunt.
PL 15, 1810C「天にいる私の父の意志を行う者、その者こそ、私の兄弟であり、姉妹であり、母である」(マタイ12:48、50)。父の意志を行え、あなたがキリストの母となるために。キリストを身ごもりながら、産まなかった女は多い。
Ergo quae parit justitiam, Christum parit: quae parit sapientiam, Christum parit: quae parturit verbum, Christum parturit.
PL 15, 1810Cゆえに、正義を産む女はキリストを産む。知恵を産む女はキリストを産む。言葉を産みの苦しみで産む女は、キリストを産みの苦しみで産む。
Liber X, Caput XXVI
第10巻 第XXVI章PL 15, 1810DEst etiam quae parturivit injustitiam, et peperit iniquitatem. Istis vae praegnantibus, quae corpore graves, ad evadendum periculum pigriores sunt! Istis vae, quibus futuri partus, quo corpus omne concutitur, dolor ingeritur. His futuri signa judicii initia sunt dolorum (Matth. XXIV, 8) .
PL 15, 1810D不義を産みの苦しみで産み、不法を産んだ女もいる。こうした身重の女たちは災いだ。体が重く、危険を逃れるのにいっそう鈍い。こうした女たちは災いだ。来たる出産の痛み、それによって体全体が揺さぶられる痛みが、彼女たちに負わされる。彼女たちにとって、来たる審判のしるしは「苦しみの始め」である(マタイ24:8)。
Liber X, Caput XXVII
第10巻 第XXVII章PL 15, 1811ADocuit etiam Moyses esse praegnantem, quam si duo conculcaverint litigantes, abortivum cito incidat (Exod. XXI, 22) .
PL 15, 1811Aモーセもまた、身重の女のことを教えた。争う二人の男がその女を踏みつけるなら、彼女はたちまち流産することになる、と(出エジプト記21:22)。
Et ideo bona femina litem fugiat, pacem sequatur; ut partum possit absolvere: nec novem mensium tempus exspectet, verbi partus non in tempore, sed diligentiae plenitudine est. Consummatus autem in brevi justus explevit tempora multa (Sap. IV, 13) .
PL 15, 1811Aそれゆえ、善い女は争いを避け、平和を追い求めるべきである。出産を全うできるようにするためである。九か月の期間を待つ必要もない。言葉の出産は時においてあるのではなく、熱意の充満においてあるからである。「短い間に完成した義人は、長い時を満たした」(知恵の書4:13)。
At contra cito anima imperfecta calcatur, et verbum quod concepit, amittit. Sed vae illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Marc. IX, 41) ! Vae illi qui praegnantem calcaverit!
PL 15, 1811Aこれに対し、未完成の魂はたちまち踏みにじられ、身ごもった言葉を失う。しかし、「これらの小さな者の一人をつまずかせる者は災いだ」(マルコ9:41)。身重の女を踏みつけた者は災いだ。
Nam si informe adhuc pignus excluserit, pecuniae jactura est: si vero formatum, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu.
PL 15, 1811Aというのも、まだ形のできていない子を流産させたなら、それは金銭の損失で済む。しかし形のできた子であれば、命には命、目には目、歯には歯、手には手を返すことになるからである。
Liber X, Caput XXVIII
第10巻 第XXVIII章PL 15, 1811BSed cur oculum aut manum, cum abortivus et manum habeat, et oculum habeat, qui jam formatus excussus est? Unde apparet pro eo modo quo nocuit, unumquemque damnandum.
PL 15, 1811Bしかしなぜ目や手なのか。流産した子は、すでに形ができて流れ出たのなら、手も持ち、目も持っているのに。ここから、各人は、害を与えたその仕方に応じて断罪されるべきことが明らかになる。
Si enim catechumenum quis vel haereticus vel schismaticus tamquam de utero vel animae vel Ecclesiae parturientis excusserit, levius punitur: si fidelem, gravius.
PL 15, 1811Bというのも、異端者であれ分派の者であれ、誰かが洗礼志願者を、いわば産みの苦しみにある魂の胎、あるいは教会の胎から振り落としたなら、その者はより軽く罰せられ、信徒を振り落としたなら、より重く罰せられるからである。
Et ideo cavendum ne cum talibus litigando Ecclesiam calces; stultas enim pugnas, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites, quibus Ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione vexetur (II Tim. II, 16) .
PL 15, 1811Bそれゆえ、そのような者たちと争うことによって教会を踏みつけることのないよう、警戒せねばならない。「愚かな争いと、規律なき議論を避けよ。それらが争いを生むと知って」とあるからである。この争いによって、いわば産みの苦しみにある教会は、全身が踏みつけられて苦しめられる(二テモテ2:16)。
Liber X, Caput XXIX
第10巻 第XXIX章PL 15, 1811CErgo cito reple ventrem tuum, ut citius possis partum edere. Audi quomodo repleas, et quibus repleas: Ex fructu, inquit, oris sui vir implevit ventrem suum: fructibus autem labiorum suorum satiabitur (Prov. XVIII, 20) .
PL 15, 1811Cゆえに、速やかにあなたの腹を満たせ。より速く出産できるように。どのように満たすか、何で満たすかを聞け。「人は、その口の実によって自分の腹を満たした。しかし、その唇の実によって満ち足りるであろう」と言う(箴言18:20)。
Liber X, Caput XXX
第10巻 第XXX章PL 15, 1811CDe nutrientibus quoque docuit me illud Salomonis sublime judicium, et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi jam partus dolore sint absolutae, adhuc tamen confidendorum pignorum metu nutent; quia per temulentiam nutrientis somnus obrepat, parvulum mater opprimat, neget suum, quaerat alienum: sed et illa quae filium non peremit, periclitatur suo; quia judicii haeret incerto (III Reg. III, 25) .
PL 15, 1811C授乳する女たちについても、ソロモンのあの崇高な裁きと、二人の女のあの争いが私に教えた。すなわち、彼女たちは、たとえすでに出産の痛みから解かれていても、なお、託された子らのことを案じて動揺する。授乳する女の酩酊によって眠りが忍び寄り、母は幼子を圧し殺し、自分の子を否み、他人の子を求めるからである。しかし、息子を殺さなかったあの女も、自分の子のことで危うくなる。裁きの不確かさに引っかかっているからである(列王記三3:25)。
Liber X, Caput XXXI
第10巻 第XXXI章PL 15, 1811CErgo et nos, ne quasi imperfectorum parentes operum aut judicii dies, aut mortis inveniat, parvulos nostros ablactare properemus. Ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius; et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactavit filium (Gen. XXI, 8) .
PL 15, 1811Cゆえに我々もまた、未完成の業の親としての我々を、審判の日あるいは死が見いだすことのないよう、我々の幼子たちを乳離れさせることを急ごう。乳離れしたイサクは、母の眠りにさらされることがなかった。それゆえアブラハムは、息子を乳離れさせたとき、盛大な宴を催した(創世記21:8)。
Ablactatus David retributionem animae suae sperat (Psal. CXXX, 2) ; non enim ut Corinthius in primordio fidei, escae adhuc invalidus fortiori, lacte potatur: sed jam pane solido firmatus in plenitudinem perfectae aetatis adoleverat (I Cor. III, 2) . Ergo non satis est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.
PL 15, 1811D乳離れしたダビデは、自分の魂への報いを望む(詩篇130:2)。彼は、信仰の初めにいたコリントの人のように、まだ強い食物には弱くて乳を飲まされるのではなく、すでに固いパンによって強められ、完全な年齢の充満へと成長していたからである(一コリント3:2)。ゆえに、産もうとする配慮だけでは足りない。養う力が備わっていなければならない。
Liber X, Caput XXXII
第10巻 第XXXII章PL 15, 1812AItaque et tibi tamquam Mariae verbum Dei crescat, sapientia et aetate proficiat. Quod ita fit, si omnia dicta justitiae in corde custodias, nec senectutis tempus exspectes: sed in prima aetate desponsata alii viro justo sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito parias, cito nutrias.
PL 15, 1812Aそれゆえ、あなたにもまた、マリアにおけるように、神の言葉が成長し、知恵と年齢において進歩するように。そうなるのは、あなたが正義のすべての言葉を心に守り、老年の時を待たず、むしろ最初の年齢において、他の義なる男に婚約している者として、あなたの体を損なうことなく、知恵を速やかに身ごもり、速やかに産み、速やかに養うときである。
Vide mihi Paulum hesterno persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem (Act. IX, 21) .
PL 15, 1812Aパウロを、私のために見よ。昨日は迫害し、今日は信じ、明日は宣べ伝えている(使徒言行録9:21)。
Liber X, Caput XXXIII
第10巻 第XXXIII章PL 15, 1812AOrate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20) . Cum judicii die venturus sit Dominus, ante quem ignis ardebit; ignis autem vis aut semper eadem, aut citius adurat aestate: quomodo orandum dicit ne fuga nostra hyeme fiat; nisi forte quia is qui in montes fugit, frigus et glaciem, procellas et grandinem delictorum timere debet, et optare aestivae lucis serenitatem, ne lubrico corporis vestigia infirma labantur?.
PL 15, 1812A「汝らの逃亡が冬に、あるいは安息日にならないよう祈れ」(マタイ24:20)。主は審判の日に来ようとしており、その前に火が燃えるのに、火の力は常に同じか、あるいは夏にはいっそう速く焼くはずである。それなのに、なぜ我々の逃亡が冬にならないよう祈るべきだと言うのか。それは、山へ逃げる者が、罪の寒さと氷、暴風と霰を恐れねばならず、夏の光の晴朗さを願わねばならない、体の滑りやすさのゆえに、弱い足取りが滑らないために、ということでなければ、どうしてであろうか。
Liber X, Caput XXXIV
第10巻 第XXXIV章PL 15, 1812BUnde et illa jam secura processu, jam firmis radicibus nixa laetatur, dicens: Hyems abiit, tempus secandi advenit (Cant. II, 11 et 12) ; hyeme enim arbores ventus suo honore despoliat, et asperitas frigoris teneras frondes in speciem mortis interficit: vere autem resurgunt semina, et tamquam nova aestas naturae viridantis adolescit.
PL 15, 1812Bそこで、あの女〔雅歌の花嫁〕もまた、すでに進歩に安んじ、確かな根に支えられて喜び、言う。「冬は去り、剪定の時が来た」(雅歌2:11、12)。冬には風が木々からその飾りを奪い、寒さの厳しさが柔らかな若葉を死の姿へと枯らすが、春には種が甦り、緑なす自然のいわば新しい夏が育つからである。
Vere Pascha est, quando servatus sum: aestate est Pentecoste, quando resurrectionis gloriam celebramus ad instar futuri.
PL 15, 1812B春には復活祭があり、それは私が救われたときである。夏には五旬祭があり、そのとき我々は、来たるべきものにならって復活の栄光を祝う。
Liber X, Caput XXXV
第10巻 第XXXV章PL 15, 1812COrandum etiam ne sabbato te, hoc est, ab operibus otiantem veniens Dominus deprehendat. Et ideo juxta Legem operare diem in die, et esto spiritu ferventi, et labore pervigili.
PL 15, 1812Cまた、安息日に、すなわち業から離れて怠けているあなたを、来る主が見いだすことのないよう祈らねばならない。それゆえ、律法に従い、日ごとに働け。霊に燃え、寝ずの労苦に励め。
Nec otiosum illud, quia scriptum est: Sabbato humiliabis animam tuam (Lev. XIII) : et quia septuaginta annis populus in captivitate duravit, tunc violata religio, obtrita libertas, pudicitia vulnerata.
PL 15, 1812Cまた、次のことも無益ではない。「安息日に、汝は汝の魂を低くせよ」と書かれていること(レビ記13)〔底本の引照は刷られたまま写す。この言葉はレビ記13章には無く、23章の贖罪の日の定めに近い〕、そして、七十年のあいだ民が捕囚のうちに耐え、そのとき宗教が冒され、自由が踏みにじられ、貞潔が傷つけられたことである。
Ergo tunc tibi emigrandum ex hac vita, quando virtutes vigent, vitia captiva sunt; non quando captiva est anima, vigor et virtus vacat corporis, et peccata dominantur.
PL 15, 1812Cゆえに、あなたがこの生から移り去るべきなのは、諸々の徳が盛んで、悪徳が捕らわれているときである。魂が捕らわれ、体の活力と力が空しく、諸々の罪が支配しているときではない。
Liber X, Caput XXXVI
第10巻 第XXXVI章PL 15, 1812C(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis. Et prophetiae vera series, et integra causa mysterii, quod et captivi Judaei secundo in Babyloniam, Assyriamque ducentur, captivi in toto erunt orbe, quia negaverunt Christum: et Hierusalem quae videtur, ab hostili exercitu calcabitur, cadentibus Judaeis in ore gladii: et Judaea omnis a nationibus credituris subjicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis acutus: et fient signa diversa in sole et luna et stellis.
PL 15, 1812C(第25節)「太陽と月と星にしるしが現れる」。これは預言の真の連なりであり、奥義の完全な理由である。すなわち、捕囚のユダヤ人は二度目にバビロニアとアッシリアへ連れて行かれ、キリストを否んだゆえに全世界で捕らわれの身となる。また、目に見えるエルサレムは敵の軍勢に踏みにじられ、ユダヤ人は剣の刃に倒れる。そして全ユダヤは、信じようとする諸民族によって、霊の剣の刃に服させられる。その剣とは、二重に鋭い言葉である。かくして、太陽と月と星に、さまざまなしるしが生じる。
Liber X, Caput XXXVII
第10巻 第XXXVII章PL 15, 1813AQuae signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: Tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent (Matth. XXIV, 29) .
PL 15, 1813Aこのしるしは、マタイによる福音書ではいっそう明白に述べられている。「そのとき」と言う、「太陽は暗くなり、月は光を与えず、星は落ちる」(マタイ24:29)。
Plurimis enim a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia mihi sol ille coelestis mea fide vel minuitur, vel augetur.
PL 15, 1813A実に、多くの者が宗教から離れるとき、輝かしい信仰は背信の雲によって暗くなる。私にとって、あの天の太陽は、私の信仰によって小さくもなり、大きくもなるからである。
Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu videntis aut pallidior sol videtur, aut clarior: ita pro devotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur.
PL 15, 1813A多くの者がこの世の太陽の光線を見るとき、見る者の受け取る力に応じて、太陽がより淡く見えたり、より明るく見えたりするように、信じる者の献身に応じて、各人に霊の光が注がれる。
Et quemadmodum menstruis cursibus luna vel terrae oppositu cum fuerit e regione solis, vanescit: sic et sancta Ecclesia, cum lumini coelesti vitia carnis obsistunt, fulgores divini luminis de Christi radiis non potest mutuari. Nam in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor vitae hujus excludit.
PL 15, 1813Aまた、月が毎月の運行において、地の遮りによって太陽の正面に来るとき消えていくように、聖なる教会も、肉の悪徳が天の光に立ちはだかるとき、神の光の輝きをキリストの光線から借りることができない。というのも、迫害のときには、神の光を締め出すのは、たいていはこの生への愛だけだからである。
Liber X, Caput XXXVIII
第10巻 第XXXVIII章PL 15, 1813BStellae cadent, illi utique resurrectionis gloria jam micantes, illi viri sicut luminaria in saeculo verbum vitae continentes, illi viri de quibus Abrahae dictum est, quia sicut coelum fulget et stellae, sic et semen ejus (Gen. XIII, 16) .
PL 15, 1813B「星は落ちる」。すなわち、すでに復活の栄光に輝いているあの人々、世にあって光る者のように命の言葉を保っているあの人々、天と星が輝くように、その子孫もまた輝くとアブラハムに言われた、あの人々のことである(創世記13:16)。
Excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas convalescat: quae oportet fieri, donec Ecclesiae in omnibus virtutum, in singulis plenitudo cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi.
PL 15, 1813Bゆえに、迫害の苛烈さが強まれば、族長たちは人々から脱落し、預言者たちも脱落する。これは、教会においては全体として、また個々の者においては徳の充満が積み上がるまで、起こらねばならない。そのようにして善き者たちは試され、弱い者たちは露わになるのである。
Ergo varii animorum aestus ita graves erunt, ut delictorum multitudine male consciis, futuri judicii metu, sacri in nobis ros fontis arescat; aret enim perfidia, fides rorat.
PL 15, 1813Bゆえに、心のさまざまな動揺は、罪の多さのゆえに疚しさを抱き、来たる審判を恐れる者たちにとって、我々のうちにある聖なる泉の露が涸れてしまうほど重くなるであろう。背信は涸れ、信仰は露を降らせるからである。
Liber X, Caput XXXIX
第10巻 第XXXIX章PL 15, 1813C(Vers. 26, 27.) Nam virtutes in coelo commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus.
PL 15, 1813C(第26、27節)「天の諸力は揺り動かされる。そのとき、人々は人の子が雲に乗って来るのを見る」。
Fortasse quemadmodum Domini exspectatur adventus; ut ejus praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum: sic etiam virtutes coelorum adventu domini Salutaris ac reditu (Psal. XIII, 10) , est enim virtutum Dominus, augmentum gratiae consequantur necesse est, et plenitudine divinitatis propius se infundente moveantur.
PL 15, 1813Cおそらく、主の到来が待たれているように――その臨在が、人の世界全体、あるいは宇宙全体に生じるために。それは実際、あらゆる情をもってキリストを受け入れた各人において生じるのであるが――、同じように天の諸力もまた、救い主なる主の到来と帰還(詩篇13:10)によって――主は諸力の主であるから――恩寵の増し加わりを受けることになり、神性の充満がいっそう近く自らを注ぐことによって揺り動かされるにちがいない。〔構文がやや乱れているが、このように解した。引照は刷られたまま写した。この句に当たる箇所はウルガタの番号では詩篇18篇にあるように思われ、番号の崩れか〕
Liber X, Caput XL
第10巻 第XL章PL 15, 1813CSunt etiam virtutes coelorum quae enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1) , quae pleniore Christi infusione meveantur, virtutes spiritales, quae vident Christum.
PL 15, 1813Cまた、「神の栄光を語り告げる」(詩篇18:1)天の諸力もある。それはキリストのより豊かな注ぎによって動かされ〔底本は meveantur。moveantur と読む〕、霊的な諸力であって、キリストを見る。
Docuit nos David quemadmodum hae moveantur virtutes. dicens: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6) . Docuit etiam Paulus (II Cor. III, 16) quemadmodum Christum videas; cum enim conversus fueris ad Dominum, aufertur velamen, et vides Christum.
PL 15, 1813Cダビデは、これらの諸力がどのように動かされるかを我々に教えた。「彼に近づけ、そして照らされよ」(詩篇33:6)。パウロもまた、どのようにしてキリストを見るかを教えた(二コリント3:16)。あなたが主に立ち帰るとき、覆いは取り去られ、あなたはキリストを見るのである。
Liber X, Caput XLI
第10巻 第XLI章PL 15, 1813DVides illum in nubibus. Non equidem puto quod in caligine tenebrosa et horrore pluviali Christus adveniat; nubes enim quando videntur, coelum utique caliganti horrore subtexunt.
PL 15, 1813Dあなたは彼を雲の中に見る。しかし私は、キリストが暗い濃霧と雨降りの陰鬱のうちに来るとは思わない。雲は、見えるとき、天を霞む陰鬱で覆うからである。
Et quomodo in sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6) , si pluvialis erit ejus adventus?.
PL 15, 1813Dならば、「太陽の中に自らの幕屋を据えた」(詩篇18:6)というのは、その到来が雨降りの到来であるなら、どうしてありえようか。
Liber X, Caput XLII
第10巻 第XLII章PL 15, 1813DSed sunt nubes quae, quia sic oportet, coelestis obtexunt mysterii claritatem: sunt nubes quae rore gratiae spiritalis humescant. Aspice nubem in veteri Testamento: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7) .
PL 15, 1813Dしかし、そうあるべきゆえに天の奥義の輝きを覆う雲がある。霊的な恩寵の露で潤う雲もある。古い契約における雲を見よ。「雲の柱の中で彼らに語っていた」と言う(詩篇98:7)。
Per Moysen utique loquebatur, per Jesum Nave, qui solem statuit (Josue X, 12) ; ut plenioris luminis acciperet claritatem. Ergo Moyses et Jesus nubes sunt. Aspice quia viri sancti nubes sunt, qui sicut nubes volant, et quasi columbae cum pullis.
PL 15, 1814Aすなわち、モーセを通して、また太陽を止めたナヴェの子イエス〔ヨシュア〕を通して語っていたのである(ヨシュア記10:12)。それはより豊かな光の輝きを受けるためであった。ゆえにモーセとヨシュアは雲である。聖なる人々が雲であることを見よ。彼らは雲のように飛び、ひなを連れたハトのようである。
Super me nubes sunt Esaias, Ezechiel, qui mihi per Cherubim et Seraphim sanctitatem divinae Trinitatis ostendunt (Esai. LX, 8) . Nubes sunt omnes prophetae: in his nubibus venit Christus.
PL 15, 1814A私の上にある雲とは、イザヤとエゼキエルである。彼らはケルビムとセラフィムを通して、神の三位一体の聖性を私に示す(イザヤ60:8)。すべての預言者は雲であり、これらの雲のうちにキリストは来る。
Venit in nube in Canticis canticorum, serena nube, et Sponsi refulgens laetitia (Cant. III, 11) . Venit et in nube levi incarnatus ex Virgine; vidit enim propheta sicut nubem venire ab Oriente (Esai. XIX, 1) .
PL 15, 1814A彼は雅歌において雲のうちに来る。晴れた雲、輝く花婿の喜びのうちに来る(雅歌3:11)。また、おとめから受肉して、軽い雲のうちにも来る。預言者は、東から雲のようなものが来るのを見たからである(イザヤ19:1)。
Et bene levem nubem dixit, quam terrena vitia non gravarent. Vide nubem, in quam Spiritus sanctus supervenit, et virtus Altissimi obumbravit (Luc. I, 35) .
PL 15, 1814A彼が軽い雲と言ったのはもっともである。地上の悪徳がその雲を重くすることはなかったからである。聖なる霊が臨み、いと高き者の力が覆った雲を見よ(ルカ1:35)。
Liber X, Caput XLIII
第10巻 第XLIII章PL 15, 1814BCum ergo apparuerit Christus in nubibus (Matth. XXIV, 30) , concident se Tribus terrae; est enim quidam ordo criminum, et series peccatorum, quae Christi dirimatur adventu.
PL 15, 1814Bゆえに、キリストが雲の中に現れるとき(マタイ24:30)、地の諸部族は自らを打つ。罪の一定の序列、罪の連なりがあり、それがキリストの到来によって断ち切られるからである。
Liber X, Caput XLIV
第10巻 第XLIV章PL 15, 1814B(Vers. 29, 30.) Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas.
PL 15, 1814B(第29、30節)「イチジクの木とすべての木を見よ。それらがすでに自ら実を結ぶとき、汝らは夏が近いと知る」。
Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus ejus tener fuerit (Matth. XXIV, 32) : hic de arboribus omnibus.
PL 15, 1814B異なる仕方ではあるが、福音書記者たちの言い分は一つに帰するように見える。マタイは、イチジクの木だけについて、その枝が柔らかくなるとき、と述べた(マタイ24:32)。ここでは、すべての木について述べている。
Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, et ficulnea fecunda jam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Judaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque jactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, conjicere debemus appropinquare judicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat.
PL 15, 1814Bしかし、すべての木に実が青く育ち、イチジクの木も実り豊かにすでに花咲いて、あらゆる舌が神に告白し、ユダヤ人の民もまた告白するときであれ、我々は主の到来を望むべきである。その到来において、夏の季節のように復活の実が刈り取られる。あるいは、不法の人が、会堂の枝として〔Synagogae と ramus の係りは定かでない。「会堂の枝」と取った〕、木の葉のように軽く壊れやすい驕りをまとうときであれ、我々は審判が近づいていると推し量るべきである。主は、信仰に報い、罪を犯すことに終わりをもたらすことを急ぐからである。
Liber X, Caput XLV
第10巻 第XLV章PL 15, 1814CDuplicem igitur habet figuram haec ficulnea, vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. Nam per fidem credentium quae arebant ante, florebunt: et per gratiam delictorum peccatores gloriabuntur: ibi fructus est fidei, hic perfidiae lascivia.
PL 15, 1814Cゆえに、このイチジクの木は二重の象りをもつ。堅いものが和らぐとき、あるいは罪が繁茂するときである。信じる者たちの信仰によって、以前は枯れていたものが花咲き、また罪人たちは、罪の魅力によって誇るであろう〔per gratiam delictorum は、罪がもてはやされることを言うと取った。前の「罪が繁茂する」、後の「背信の放縦」に当たる〕。前者には信仰の実があり、後者には背信の放縦がある。
Fructum mihi ficulneae agricolae Evangelici (Luc. XIII, 9) cultura promittit, desperare non debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis veste texerunt, ut conscientiam velarent: ergo folia suspecta sine fructu. Tales vestes paradisi exsules habent (Gen. III, 7) .
PL 15, 1814C福音の農夫の手入れは、イチジクの実を私に約束する(ルカ13:9)。罪人たちが、良心を覆い隠すために、イチジクの葉で、いわば偽りの衣のように自らを覆ったとしても、我々は絶望すべきではない。ゆえに、実のない葉は疑わしい。そのような衣を、楽園を追われた者たちは持っている(創世記3:7)。
Liber X, Caput XLVI
第10巻 第XLVI章PL 15, 1814D(Cap. XXII. -- Vers. 10.) Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans. Bonum est considerare ubi Dominus pascha faciat. Secundum Matthaeum habes: Ite in civitatem ad quemdam (Matth. XXVI, 18) .
PL 15, 1814D(第22章第10節)「見よ、汝らが町に入るとき、水の壺を運ぶ人が汝らに出会う」。主が過越をどこで行うかを考察するのは善いことである。マタイによる福音書にはこうある。「町へ行って、ある人のところへ行け」(マタイ26:18)。
Primum majestatem divinitatis adverte. Cum discipulis loquitur, et jam novit quid alibi sit futurum.
PL 15, 1814Dまず、神性の威光に注意せよ。主は弟子たちと語りながら、すでに他の場所で何が起こるかを知っている。
Deinde dignationem ejus intuere; quia non persona divitis aut potentis eligitur: sed pauper ambitur, et angustum hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. Ite, inquit, ad quemdam.
PL 15, 1814D次に、彼のへりくだりを見よ。富める者や権力ある者の人物が選ばれるのではなく、貧しい者が求められ、貧しい者の狭い宿が、貴人たちの広い邸宅よりも優先される。「ある人のところへ行け」と言う。
Sciebas, Domine, nomen ejus, cujus sciebas ministerium, sciebas ministerium cujus sciebas occursum: sed ideo sine nomine designatur, ut ignobilis aestimetur. Nihil hic compositum, ubi non exprimitur persona, sed causa.
PL 15, 1815A主よ、汝は、その務めを知っていた者の名を知っていた。その出会いを知っていた者の務めを知っていた。しかし、その者が名なしで示されたのは、卑しい者と見なされるためである。ここには作為は何もない。人ではなく、事柄が述べられているからである。
Secundum Marcum autem, Lagenam aquae portans (Marc. XIV, 13) . Hic ergo apostolis mandatur sequendus.
PL 15, 1815Aしかし、マルコによる福音書には、「水の瓶を運んでいる」とある(マルコ14:13)。ゆえに、この者が、使徒たちに、従うべき者として命じられている。
Liber X, Caput XLVII
第10巻 第XLVII章PL 15, 1815A(Vers. 11, 12.) Et quomodo paterfamilias? Ut agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. Quomodo in superioribus habens stratum magnum? Ut magnum meritum ejus advertas, in quo Dominus cum discipulis sublimium virtutum ejus delectatione requiesceret.
PL 15, 1815A(第11、12節)なぜ「家の主人」なのか。あなたが、聖性の規定であって、資産の規定ではないと知るためである。なぜ「上の階に大きな座敷を備えた」のか。その者の大きな功をあなたが認めるためである。その者のもとで、主は弟子たちとともに、その者の崇高な徳の楽しみのうちに憩うのであった。
Utinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare, contingat lagenam aquae portare, quam portat paterfamilias, habens in superioribus stratum magnum. Quid est enim amphora, nisi mensura perfectior? Non mediocres qui mensuram habent.
PL 15, 1815B願わくは私に、水の壺を運ぶことが与えられるように。家の主人が運ぶ水の瓶、上の階に大きな座敷を備えた者が運ぶその瓶を、運ぶことが与えられるように。壺とは、より完全な量りでなくて何であろうか。量りを備えた者たちは、並の者ではない。
Denique Dominus: Mensuram, inquit, bonam commotam, superfluentem dabunt vobis (Luc. VI, 38) .
PL 15, 1815B実に、主は言う。「善い量りを、揺すり入れ、溢れるまでにして、人々は汝らに与える」(ルカ6:38)。
Liber X, Caput XLVIII
第10巻 第XLVIII章PL 15, 1815BNam de aqua quid loquar? Super aquam ante ipsos mundi natales sanctus, ut legitur, Spiritus ferebatur (Gen. I, 2) . O aqua, quae humano aspersum sanguine, ut praesentium lavacrorum figura praecederet, orbem terrarum lavisti!
PL 15, 1815B水について、私は何を語ろうか。世界の誕生の前に、聖なる霊は水の上を運ばれていた、と読まれる(創世記1:2)。おお水よ、汝は、人の血に染まった地の円を洗った。それは、今ある洗礼の象りが先行するためであった。
O aqua, quae sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia, nec lavaris! Tu incipis prima, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis: vel potius tu facis ut finem nesciamus.
PL 15, 1815Bおお水よ、キリストの秘跡であるにふさわしいとされた水よ、汝はすべてを洗いながら、自らは洗われない。汝が最初に奥義を始め、汝が完全な奥義を成就する。汝から始まりがあり、汝のうちに終わりがある。いや、むしろ汝は、我々が終わりを知らないようにする。
Per te fetor tabidae carnis aboletur, et pereuntia situ viscera asperso sale, in multam servantur aetatem. Per te arentibus aestu corporibus dulcis ad gratiam, salutaris ad vitam, suavis ad voluptatem potus infunditur.
PL 15, 1815C汝によって、腐りゆく肉の悪臭は消され、黴びて朽ちゆく内臓も、塩を振られれば、長い年月にわたって保たれる。汝によって、暑さで渇いた体に、魅力として甘く、命のために健やかで、快楽のために快い飲み物が注がれる。
Tu nomen prophetis et apostolis, tu nomen Salvatori dedisti: illi nubes coeli (Esai. LX, 8) , illi sal mundi (Matth. V, 13) , iste fons vitae est (Joan. VII, 38) .
PL 15, 1815C汝は預言者たちと使徒たちに名を与え、救い主に名を与えた。〔預言者たちは〕天の雲(イザヤ60:8)、〔使徒たちは〕世の塩(マタイ5:13)、救い主は命の泉である(ヨハネ7:38)。
Quae montibus pressa non clauderis, quae scopulis illisa non frangeris, quae terris infusa non deficis: sed intimis scaturiens venis, aut spiritum inclusa vitalem inhalas, aut succum infusa fertilem praestas, aut rigatu superfusa ad commodum subministras; ne siccatis exinanita vitalibus, solemnes neget terra proventus.
PL 15, 1815C汝は山に押されても閉ざされず、岩礁に打ちつけられても砕けず、大地に注がれても尽きることがない。むしろ奥深い脈から湧き出て、閉じ込められれば生命の息を吹き込み、注ぎ込まれれば実り豊かな汁を与え、灌漑として注がれれば益をもたらす。生命の水分が涸れて空になった大地が、恒例の産物を拒むことのないためである。
Omnium elementorum substantia, coelum, aer, mare, et terra te reddunt. Te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda populorum, vomuit petra (Exod. XVII, 6) : te, cum de latere Salvatoris erumperes, percussores viderunt, et crediderunt (Joan. XIX, 34) : et ideo regenerationis nostrae de tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis, et spiritus (I Joan. V, 8) . Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad resurrectionem.
PL 15, 1816A天、空気、海、大地、あらゆる元素の実体が、汝を生み出す。預言者の接触で打たれた岩は、渇いた諸々の民の心を潤すために、汝を吐き出した(出エジプト記17:6)。汝が救い主の脇腹から迸り出たとき、打った者たちは見て、そして信じた(ヨハネ19:34)。それゆえ汝は、我々の再生の三人の証人のうちの一人である。「証人は三つある。水、血、そして霊である」(一ヨハネ5:8)。水は洗礼のため、血は代価のため、霊は復活のためである。
Liber X, Caput XLIX
第10巻 第XLIX章PL 15, 1816A(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Regnum Dei non est de hoc mundo.
PL 15, 1816A(第29節)「そして私は、私の父が私に定めたとおり、汝らに王国を定める」。神の国はこの世のものではない。
Non ergo aequalitatis homini ad Deum, sed similitudinis aemulatio est; solus enim Christus est plena imago Dei, propter expressam in se paternae claritudinis unitatem: justus autem homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam divinae conversationis similitudinem mundum hunc Dei cognitione contemnat, voluptatesque terrenas verbi Dei perceptione despiciat, quo alimur in vitam; unde et corpus Christi edimus (De conseq. dist. 2, cap. In quibus, § Corpus) , ut vitae aeternae possimus esse participes.
PL 15, 1816Aゆえに、人の神に対する関係は、等しさの競いではなく、似姿の競いである。ただキリストだけが神の完全な像であり、それは、父の輝きの一体性が彼のうちに表されているからである。しかし義人は、神の生き方に倣うために、神の認識によってこの世を軽んじ、我々がそれによって命へと養われる神の言葉を受け取ることによって、地上の快楽を蔑むなら、神の像に従う者である。それゆえ我々は、キリストの体を食べる(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、「Corpus」の節)。永遠の生命にあずかる者となりうるためである。
Non enim victus et potus nobis praemii loco spondetur et honoris, sed communicatio gratiae coelestis et vitae: neque duodecim throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis (Vers. 30) ; sed quia sicut secundum divinam similitudinem judicat Christus cognitione cordium, non interrogatione factorum, virtutem remunerans, impietatemque condemnans: ita et apostoli in judicium spiritale formantur remuneratione fidei, et exsecratione perfidiae, virtute errorem redarguentes, sacrilegos odio persequentes.
PL 15, 1816Bというのも、食べ物と飲み物は、報償や名誉として我々に約束されているのではなく、天の恩寵と命との交わりとして約束されているからである。また、十二の座は、何か体をもって座るための置き場のようなものでもない(第30節)。むしろ、キリストが神の似姿に従って、行いを問い詰めるのではなく心の認識によって裁き、徳に報い、不敬虔を断罪するように、使徒たちもまた、信仰への報いと背信への呪いによって、霊的な審判へと形づくられ、徳によって誤りを論駁し、神を冒瀆する者たちを憎しみをもって追及するからである。
Liber X, Caput L
第10巻 第L章PL 15, 1816CConvertamur igitur, et caveamus ne in perditionem aliqua inter nos de praelatione possit esse contentio; si enim contendebant apostoli, non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur.
PL 15, 1816Cゆえに、立ち帰ろう。そして、滅びに至る、上に立つことをめぐる争いが、我々のあいだに起こることのないよう警戒しよう。使徒たちが争っていたとしても、それは弁解のために示されているのではなく、警戒のために示されているのである。
Si Petrus aliquando convertitur, qui ad primam Domini secutus est vocem (Matth. IV, 20) , quis potest dicere cito se esse conversum?
PL 15, 1816C主の最初の声に従ったペトロが、後に立ち帰るのなら(マタイ4:20)、誰が自分はすみやかに立ち帰ったと言えようか。
Cave ergo jactantiam, cave saeculum; ille enim confirmare jubetur fratres suos qui dixit: Omnia dimisimus, et secuti sumus te (Luc. XVIII, 28) .
PL 15, 1816Cゆえに、驕りを警戒せよ、世を警戒せよ。兄弟たちを強めるよう命じられているのは、「我々はすべてを捨てて、汝に従った」と言った者だからである(ルカ18:28)。
Liber X, Caput LI
第10巻 第LI章PL 15, 1816CDeinde contuendum est quia non omnis honorificentiae studio humilitas definitur; potes enim deferre alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum, utilitatisque contuitum.
PL 15, 1816C次に、へりくだりは、敬意を尽くす熱意のすべてによって規定されるわけではないことを、見極めねばならない。あなたは、世の好意、権力への恐れ、利益への配慮のゆえに、誰かに譲ることもできるからである。
Tua aedificatio quaeritur, non alterius honor: et ideo una datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione jactantia sit, sed de humilitate contentio; eoque se Dominus proponit imitandum.
PL 15, 1817A求められているのは、あなたの建て上げであって、他人の名誉ではない。それゆえ、すべての者に一つの判断の型が与えられる。上に立つことをめぐる驕りではなく、謙遜をめぐる競いがあるように、である。主はそのことによって、自らを模範として示す。
Egebamus omnium, ipse nullorum; et tamen praebuit se humilitatis auctorem, cum discipulis ministraret. Quod utique non faciebat studio utilitatis, sed exercitatione virtutis.
PL 15, 1817A我々はすべての人を必要としていたが、主自身は誰をも必要としなかった。それでも、弟子たちに仕えたとき、自らを謙遜の創始者として示した。それは、利益を求めてではなく、徳の実践としてなされたことである。
Liber X, Caput LII
第10巻 第LII章PL 15, 1817A(Vers. 31.) Petrus autem etsi spiritu promptus, corporis tamen adhuc infirmus affectu denuntiatur Dominum negaturus; neque enim poterat divinae constantiam intentionis aequare. Passio Domini aemulos habet, pares non habet.
PL 15, 1817A(第31節)ペトロは、霊においては熱心であっても、体の情においてはなお弱く、主を否む者として告げられる。彼は、神の堅固な意図に並ぶことができなかったからである。主の受難には、競う者はあっても、並ぶ者はない。
Ita non reprehendo quod negavit, laudo quod flevit. Aliud commune conditionis est, aliud speciale virtutis.
PL 15, 1817Aゆえに私は、彼が否んだことを非難せず、彼が泣いたことを称賛する。一方は人の条件に共通のことであり、他方は徳に固有のことである。
Et ideo instruitur ad cavendum, non cogitur ad negandum. (Vers. 36.) Qui nunc habet, inquit, sacculum tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat sibi gladium.
PL 15, 1817Bそれゆえ彼は、警戒するよう教えられるのであって、否むよう強いられるのではない。(第36節)「今、財布を持つ者は」と〔主は〕言う、「同様に袋も取れ。持たない者は、上着を売って、自分のために剣を買え」。
Liber X, Caput LIII
第10巻 第LIII章PL 15, 1817BO Domine, cur emere me jubes gladium, qui ferire me prohibes? Cur habere praecipis, quem vetas promi? Nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria; et videar potuisse vindicari, sed noluisse.
PL 15, 1817Bおお主よ、なぜ汝は、私に剣を買えと命じながら、私が打つことを禁じるのか。なぜ、抜くことを禁じる剣を持てと命じるのか。それは、おそらく、備えとしての防御が整っているべきで、報復は必要でないためであり、私が報復することもできたのに、それを望まなかったと見えるようにするためであろう。
Lex tamen referire non vetat, et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti: Satis est (Vers. 38) , dicis, quasi licuerit usque ad Evangelium; ut sit in Lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio.
PL 15, 1817Bしかし、律法は打ち返すことを禁じておらず、それゆえおそらく、二振りの剣を差し出すペトロに、汝は「それで足りる」(第38節)と言うのである。それはあたかも、福音までは許されていたかのようである。律法には公平の教育があり、福音には善良の完成があるということである。
Liber X, Caput LIV
第10巻 第LIV章PL 15, 1817B(Vers. 37.) Multis hoc iniquum videtur: sed non iniquus Dominus, qui cum se posset ulcisci, maluit immolari. Est enim gladius spiritalis, ut vendas patrimonium, emas verbum, quo nuda mentis penetralia vestiuntur.
PL 15, 1817B(第37節)多くの者にはこれが不当に見える。しかし、主は不当ではない。主は、自ら報復することもできたのに、いけにえとして屠られることを選んだのである。実際、霊の剣がある。あなたが財産を売り、言葉を買うためであり、それによって、精神の裸の奥所が衣を着せられる。
Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et immolatae carnis exuviis ematur tibi sacri corona martyrii: quod ex benedictionibus Dominicis colligere potes, qui summam omnium coronam, si quis persecutionem patiatur pro justitia, praedicavit.
PL 15, 1817Cまた、受難の剣もある。あなたが体を脱ぎ捨て、いけにえとして屠られた肉の脱ぎ殻によって、聖なる殉教の冠があなたのために買われるためである。このことは主の祝福の言葉から読み取ることができる。主は、正義のために迫害を受ける者があれば、それがすべての冠の最高だと宣べたからである。
Denique ut scias quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit, dicens: Quoniam hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, quod et cum inustis deputatus est.
PL 15, 1817C実に、主が受難について語ったことをあなたが知るように、また弟子たちの心を乱さないように、主は自分自身の例を示して言った。「記されているこのことは、私において成就されねばならない。すなわち、また、不義な者たちとともに数えられた、と」〔底本は inustis。行末で in- と ustis に分かれており、injustis(不義な者たち)の j が落ちたものと読む〕。
Liber X, Caput LV
第10巻 第LV章PL 15, 1817CMovet tamen adhuc quod duos gladios discipuli protulerunt; ne forte unum novi, alterum veteris Testamenti, quibus adversus diaboli armamur insidias? Denique dicit Dominus: Satis est, quasi nihil desit ei, quem utriusque Testamenti doctrina munierit.
PL 15, 1817Cしかし、なお気になるのは、弟子たちが二振りの剣を差し出したことである。ひょっとして、一振りは新しい契約の、もう一振りは古い契約の剣であり、それによって我々が悪魔の罠に対して武装するのではないか。実に、主は「それで足りる」と言う。それはあたかも、両方の契約の教えによって守られた者には、何も欠けるものがないかのようである。
Liber X, Caput LVI
第10巻 第LVI章PL 15, 1817D(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum. Haerent plerique hoc loco, qui tristitiam Salutaris ad argumentum inolitae potius a principio, quam susceptae ad tempus infirmitatis inclinant, et naturalis sensum cupiunt detorquere sententiae.
PL 15, 1817D(第42、43節)「父よ、もし可能なら、この杯を私から取り去れ」。この箇所でつまずく者は多い。彼らは、救い主の悲しみを、一時のあいだ引き受けた弱さの証拠としてではなく、むしろ初めから植え付けられた弱さの証拠へと傾け、聖句の自然な意味を曲げようとする。
Ego autem non solum excusandum non puto, sed etiam nusquam magis pietatem ejus majestatemque demiror; minus enim contulerat mihi; nisi meum suscepisset affectum.
PL 15, 1818Aしかし私は、弁解すべきでないと考えるばかりか、ここほど彼の慈愛と威光に感嘆する箇所はほかにない。彼が私の情を引き受けなかったなら、私に与えたものは少なかったであろうからである。
Ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret: et sequestrata delectatione divinitatis aeternae, taedio meae infirmitatis afficitur.
PL 15, 1818Aゆえに、彼は私のために悲しんだ。自分のためには悲しむべきことを何も持たなかったのに、永遠の神性の喜びを脇に置いて、私の弱さの倦怠に襲われている。
Suscepit enim tristitiam meam, ut mihi suam laetitiam largiretur: et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam.
PL 15, 1818A彼は私の悲しみを引き受けたのである。それは、私に自らの喜びを与えるためであり、我々の足跡をたどって死の苦難にまで降ったのは、我々を自らの足跡をたどって命へと呼び戻すためである。
Confidenter ergo tristitiam nomino, quia crucem praedico; neque enim speciem Incarnationis suscepit, sed veritatem. Debuit ergo et dolorem suscipere, ut vinceret tristitiam, non excluderet.
PL 15, 1818Aそれゆえ私は、確信をもって悲しみと呼ぶ。私は十字架を宣べ伝えているからである。彼は受肉の外見を引き受けたのではなく、その真実を引き受けた。だから彼は痛みをも引き受けねばならなかった。悲しみを排除するのではなく、打ち勝つためである。
Neque enim habent fortitudinis laudem, qui stuporem magis vulnerum tulerint quam dolorem: Homo enim in plaga, et sciens, inquit, ferre infirmitates (Esai. LIII, 3) .
PL 15, 1818A傷の痛みよりもむしろ麻痺に耐えた者たちには、勇気の称賛がない。「人は傷のうちにあり、弱さを担うことを知る者である」と言う(イザヤ53:3)。
Liber X, Caput LVII
第10巻 第LVII章PL 15, 1818BNos vult erudire, ut quia in Joseph didiceramus carcerem non timere, mortem vincere disceremus in Christo: et quod est amplius, quemadmodum futurae mortis moestitiam vinceremus.
PL 15, 1818B彼は我々を教えようとする。それは、ヨセフにおいて牢獄を恐れないことを学んだ我々が、キリストにおいて死に打ち勝つことを学ぶためであり、さらにまさって、来たるべき死の悲嘆にいかに打ち勝つかを学ぶためである。
Quomodo enim te imitaremur, Domine Jesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum crederemus, nisi vulnera vidissemus? Quemadmodum discipuli crederent fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam comperissent?
PL 15, 1818B主イエスよ、もし我々が汝に人として従わず、汝が死んだと信じず、汝の傷を見なかったなら、どのようにして汝に倣いえたであろうか。死のうとする者の悲しみを知らなかったなら、弟子たちはどのようにして、彼が死ぬはずであったと信じたであろうか。
Sed adhuc dormiunt, et nesciunt dolere, pro quibus Christus dolebat; ita enim legimus: Quia peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Ibid. 4) .
PL 15, 1818Bしかし彼らはなお眠っており、キリストが彼らのために悲しんでいたのに、悲しむことを知らない。実際、我々はこう読む。「彼は我々の罪を担い、我々のために苦しむ」(イザヤ53:4)。
Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem: et nos aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra (Ibid. 5) : non quia illa tibi infirmitas erat ex Patre assumpta, sed pro me suscepta; quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te, et livore tuo vulnera nostra sanares.
PL 15, 1818Bゆえに主よ、汝が悲しむのは、汝のではなく私の傷のためであり、汝の死ではなく我々の弱さのためである。我々は、汝が苦しみのうちにあると思っていたが、汝は自分のためではなく、私のために悲しんでいた。「汝は弱くされた。しかし我々の罪のゆえに」(イザヤ53:5)。それは、その弱さが父に由来して汝に取り入れられたものだったからではなく、私のために引き受けられたものだったからである。我々の平和の訓練が汝のうちにあり、汝の打ち傷によって、我々の傷を癒すことが、私に益となったからである。
Liber X, Caput LVIII
第10巻 第LVIII章PL 15, 1818CSed quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Et quid mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum ressuscitaturus illacrymat (Joan. XI, 35) ?
PL 15, 1818Cしかし、一人のために泣いた者が、すべての人のために悲しんだとして、何の不思議があろうか。ラザロをよみがえらせようとして涙を流した者が(ヨハネ11:35)、すべての人のために死のうとして憂えたとして、何の不思議があろうか。
Sed et ibi piae sororis lacrymis commovetur; quia mentem humanam tangebant: et hic alto operatur affectu; ut quia in carne sua peccata nostra perimebat, moerorem quoque animae nostrae, suae animae moeror aboleret.
PL 15, 1818Cしかしそこでも、彼は信心深い姉妹の涙に心を動かされた。それは人の精神に触れるものだったからである。そしてここでは、深い情によって働く。それは、彼が自らの肉において我々の罪を滅ぼしつつあったので、我々の魂の悲嘆をも、彼の魂の悲嘆が消し去るためである。
Et fortasse ideo tristis est, quia post Adae lapsum tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset necesse: Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) ; et ideo fastidit quod ipse non fecit.
PL 15, 1818Cそして、おそらく彼が悲しむのは、アダムの堕落ののち、我々はこの世から去らねばならず、その過ぎ越しが死ぬことを必然とするようなものだったからである。「神は死を造らず、生ける者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。それゆえ、彼自身が造らなかったものを忌み嫌うのである。
Liber X, Caput LIX
第10巻 第LIX章PL 15, 1818DDenique ait: Transfer a me calicem istum, quasi homo mortem recusans, quasi Deus sententiam suam servans; oportet enim mori nos saeculo, ut resurgamus Deo; ut juxta divinam sententiam lex maledictionis, resoluto in terrae limum naturae fine, solvatur (Gen. III, 19) . Quod autem ait:
PL 15, 1818D実に〔主は〕「この杯を私から取り去れ」と言う。それは、死を拒む人間のようであり、自らの宣告を守る神のようである。我々が世に対して死ぬべきなのは、神に対して復活するためだからである。それは、神の宣告に従い、本性の終わりが地の泥土に解かれて、呪いの律法が解消されるためである(創世記3:19)。また、〔主が〕次のように言うことについて。
Liber X, Caput LX
第10巻 第LX章PL 15, 1819A(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat. Suam ad hominem retulit: Patris, ad divinitatem; voluntas enim hominis temporalis, voluntas divinitatis aeterna. Non alia voluntas Patris, alia Filii; una enim voluntas, ubi una divinitas.
PL 15, 1819A(第42節)「私の意志ではなく、汝の意志が成るように」。自らの〔意志〕は人間に、父の〔意志〕は神性に結びつけた。人間の意志は時間的であり、神性の意志は永遠だからである。父に別の意志があり、子にまた別の意志があるのではない。神性が一つであるところ、意志も一つだからである。
Disce tamen Deo esse subjectus; ut non quod ipse vis eligas, sed quod Deo scias esse placiturum.
PL 15, 1819Aそれでも、あなたは神に服する者であることを学べ。自分が望むものを選ぶのではなく、神が喜ぶと知るものを選ぶためである。
Liber X, Caput LXI
第10巻 第LXI章PL 15, 1819ADeinde verborum ipsorum proprietatem consideremus: Tristis est, inquit, anima mea (Matth. XXVI, 38) . Et alibi: Nunc anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4) . Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia passionibus, divinitas libera.
PL 15, 1819A次に、これらの言葉そのものの固有の意味を考察しよう。「私の魂は悲しい」と言う(マタイ26:38)。また別の箇所では、「今、私の魂は大いに乱れている」(詩篇6:4)。それゆえ、乱されるのは〔魂を〕受け入れた者ではなく、受け入れられた魂である。魂は情念に服するが、神性は自由だからである。
Denique, Spiritus promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41) . Tristis autem est non ipse, sed anima. Non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima. Suscepit corpus meum; non me fefellit, ut aliud esset, aliud videretur.
PL 15, 1819B実に、「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」(マタイ26:41)。悲しむのは彼自身ではなく、魂である。悲しむのは知恵ではなく、神の実体でもなく、魂である。彼は私の体を受けたのであり、私を欺いて、ある姿でありながら別の姿に見せたのではない。
Tristis videbatur, et tristis erat, non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Denique ait: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31) . Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat.
PL 15, 1819B悲しんでいるように見え、事実悲しんでいたが、それは自らの受難のためではなく、我々が散らされることのためであった。実に彼は言う。「私は牧者を打つ。すると群れの羊は散らされる」(マタイ26:31)。悲しんでいたのは、我々幼子を残して去ろうとしていたからである。
Caeterum quam constanter se morti obtulerit, Scriptura declarat (Joan. XVIII, 4) ; quandoquidem quaerentibus occurrit, turbatos confirmavit, trepidos provocavit, proditorem osculi dignatione suscepit.
PL 15, 1819Bさらに、彼がいかに揺るぎなく死に身を差し出したかは、聖書が示している(ヨハネ18:4)。彼は自分を探す者たちに自ら出会い、動転した者を力づけ、怯える者を奮い立たせ、裏切り者を口づけという厚遇をもって迎えたからである。
Liber X, Caput LXII
第10巻 第LXII章PL 15, 1819BNec illud distat a vero, si tristis erat pro persecutoribus suis, quos sciebat immanis sacrilegii poenas daturos. Et ideo dixit: Transfer hunc calicem a me (Luc. XXII, 42) ; non quia Dei Filius mortem timebat, sed quia vel malos perire nolebat.
PL 15, 1819Bまた、自分を迫害する者たちのために悲しんでいたというのも、真実からそれてはいない。彼は、彼らが恐ろしい冒瀆の刑罰を受けることを知っていたからである。それゆえ「この杯を私から取り去れ」と言ったのは(ルカ22:42)、神の子が死を恐れたからではなく、悪人たちでさえ滅びることを望まなかったからである。
Denique ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Luc. XXIII, 34) , ut passio sua esset omnibus salutaris.
PL 15, 1819C実に彼は言う。「主よ、この罪を彼らに負わせるな」(ルカ23:34)。それは、自らの受難がすべての人にとって救いとなるためであった。
Liber X, Caput LXIII
第10巻 第LXIII章PL 15, 1819C(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis? Magna divinae significatio potestatis, magna disciplina virtutis. Et consilium proditionis aperitur, et adhuc patientia non negatur. Ostendisti, Domine, quem proderet, dum occulta manifestas.
PL 15, 1819C(第48節)「ユダ、汝は口づけで人の子を引き渡すのか」。神の力の大いなる表れであり、徳の大いなる教えである。裏切りの企みが暴かれ、しかも忍耐はなお否まれない。主よ、汝は、隠れたことを明らかにして、〔彼が〕誰を引き渡そうとするのかを示した。
Ostendisti etiam quem traderet, dum dicis: Filium hominis; quia caro, non divinitas comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluisset.
PL 15, 1819C汝は、「人の子」と言うことによって、誰を引き渡すのかをも示した。捕らえられるのは肉であって、神性ではないからである。しかし、それ以上に恩知らずを論破するのは、神の子でありながら我々のゆえに人の子であろうと望んだその者を、彼が引き渡したということである。
Quasi dicat: Propter te suscepi, ingrate, quod tradis. En hypocrisin. Ergo per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem: Juda, osculo Filium hominis tradis?
PL 15, 1819Cあたかも〔こう〕言うかのようである。「恩知らずよ、汝が引き渡しているものを、私は汝のために身に受けたのだ。見よ、偽善を」。それゆえ、これは疑問の形で発音すべきだと私は思う。愛する者の情をもって裏切り者を叱るかのように、「ユダ、汝は口づけで人の子を引き渡すのか」と。
Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et instrumento pacis mortem irrogas? Servus dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem?
PL 15, 1820Aすなわち、愛の証しをもって傷を負わせ、愛の務めをもって血を流し、平和の道具をもって死をもたらすのか。僕が主を、弟子が師を、選ばれた者がその創始者を〔引き渡すのか〕。
Hoc est illud: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Proditori hoc: pacifico vero quid dicitur? Osculetur me ab osculis oris sui (Cant. I, 1) .
PL 15, 1820Aこれこそ、「友の与える傷は、敵が進んで与える口づけよりも益がある」ということである(箴言27:6)。これは裏切り者に向けられたものである。では、平和をもたらす者には何と言われるか。「彼がその口の口づけをもって私に口づけしてくれるように」(雅歌1:1)。
Liber X, Caput LXIV
第10巻 第LXIV章PL 15, 1820AEt osculatus est, inquit, eum (Matth. XXVI, 49) . Non quo simulare nos doceat, sed ut neque proditionem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret; scriptum est enim: Cum odientibus pacem eram pacificus (Psal. CXIX, 7) .
PL 15, 1820A「そして彼に口づけした」と言う(マタイ26:49)。それは、我々に装うことを教えるためではなく、裏切りを避けているように見えないため、また、愛の務めを拒まなかった裏切り者の心をいっそう動かすためである。「平和を憎む者たちと共にいて、私は平和を求める者であった」と書かれているからである(詩篇119:7)。
Liber X, Caput LXV
第10巻 第LXV章PL 15, 1820BEt signo dato, inquit, ab iis qui cum fustibus venerant, comprehenditur (Matth. XXVI, 50) : sed Dominum omnium mysteria, non arma tenuerunt. Denique locutus est, et ceciderunt retrorsum (Joan. XVIII, 6) . Quo mihi legiones angelorum, quo coelestis exercitus?
PL 15, 1820B「そして、合図が与えられると、彼は棒を持って来た者たちに捕らえられる」と言う(マタイ26:50)。しかし、万物の主を捕らえたのは、奥義であって武器ではなかった。実に、「彼が語ると、彼らは後ろに倒れた」(ヨハネ18:6)。天使の軍団が私に何の役に立つのか。天の軍勢が何の役に立つのか。
Vox Domini sola plus terret. Hanc ille ad demonstrandum divinae majestatis indicium, qui in pectore Christi recumbebat, eligit. Volenti ergo injicit manus turba, nectuntur vincula. O amentes! O perfidi! non sic comprehenditur sapientia, non sic tenetur justitia.
PL 15, 1820B主の声だけで、いっそう人を恐れさせる。神の威光のしるしを示すために、キリストの胸にもたれていた者〔ヨハネ〕は、この声を選んだ。こうして、群衆は、自ら望む者に手をかけ、鎖がつながれる。ああ、狂った者たちよ。ああ、背信の者たちよ。知恵はこのようには捕らえられず、正義はこのようには捕らわれない。
Liber X, Caput LXVI
第10巻 第LXVI章PL 15, 1820B(Vers. 49-51.) Nec discipulorum studia defuerunt. Denique Petrus eruditus in Lege, promptus affectu, qui sciret Phineae reputatum ad justitiam quod sacrilegos peremisset, percussit principis servum (Psal. CV, 31) .
PL 15, 1820B(第49–51節)弟子たちの熱意も欠けてはいなかった。実に、ペトロは律法に通じ、情にも厚く、ピネハスが冒瀆者たちを殺したことが正義と認められたことを知っていたので、首長〔大祭司のこと〕の僕を打った(詩篇105:31)。
Sed Dominus vulnera cruenta detersit, mysteria divina subjecit; ut servus principis mundi, hoc est, non naturae conditione, sed culpae, saecularium famulus potestatum, auris suae vulnus exciperet; quia non audisset verba sapientiae: Omnis denique qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .
PL 15, 1820Cしかし主は、流れる血の傷を拭い、神の奥義を差し添えた。それは、この世の支配者の僕、すなわち本性の身分によってではなく咎によって、世俗の権力者に仕える従者が、自らの耳の傷を受けるためである。彼は知恵の言葉を聞かなかったからである。「実に、罪を行う者は皆、罪の僕である」(ヨハネ8:34)。
Peccatis, inquit, vestris venditi estis (Esai. L, 1) . Venditio propter peccata nostra: propter bonitatem autem Dei redemptio peccatorum.
PL 15, 1820C「汝らは自らの罪のゆえに売られた」と言う(イザヤ50:1)。売られたのは我々の罪のゆえであるが、罪が贖われるのは神の善のゆえである。
Aut si Petrus volens (24, quaest. 1, c. Si Petrus) percussit aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio non habebant.
PL 15, 1820Cあるいは、ペトロが望んで(『教令集』第2部第24事例第1問題「Si Petrus」法文)耳を打ったのなら、彼は、奥義においては持っていなかった耳を、外見においても持つべきでないことを教えたのである〔「持つべきでない」の主語は文中に示されず、耳を打たれた者たちを指すと解した〕。
Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans (Esai. XXXV, 10) et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Domini vulnerati sunt; eo quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.
PL 15, 1820Cしかし善なる主は、その者にさえ聴力を戻す。預言の言葉に従って、主の受難において傷つけられた者たちでさえ、もし回心するなら癒されうること、またあらゆる罪は信仰の奥義によって洗い清められることを示すのである(イザヤ35:10)。
Liber X, Caput LXVII
第10巻 第LXVII章PL 15, 1821ATollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est qui accepit claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) : ille enim condemnat, qui et absolvit; quoniam idem et ligandi et solvendi adeptus est potestatem (Ibid.) .
PL 15, 1821Aそれゆえ、ペトロは耳を取り上げる。なぜペトロなのか。天の国の鍵を受けたのは彼だからである(マタイ16:19)。罪に定める者は、赦免もする者だからである。彼は、縛る権能も解く権能も同じく得たからである(マタイ16:19)。
Tollit autem male audientis: tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis.
PL 15, 1821A彼は〔耳を〕取り除く、悪しく聞く者の〔耳を〕。霊の剣によって、悪しく理解する者の内なる耳を取り除くのである。
Liber X, Caput LXVIII
第10巻 第LXVIII章PL 15, 1821ACaveamus ne cui tollatur auricula. Legitur passio Domini: si ad divinitatem ejus referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam aestimari: sed Dei Filium docuit fideli confessione signari.
PL 15, 1821A誰の耳も取り去られることのないよう用心しよう。主の受難が読まれる。もし、体の受難の弱さを神性に帰するなら、耳は切り落とされる。しかも切り落とすのはペトロである。彼はキリストが預言者とみなされることを許さず、神の子として信仰の告白によって示されるべきことを教えたのである。
Ergo cum legimus teneri Jesum, caveamus ne ab aliquo audiamus, et putemus eum secundum divinitatem teneri, teneri invitum, teneri quasi infirmum.
PL 15, 1821Bそれゆえ、イエスが捕らえられたと我々が読むとき、誰かから、神性に従って捕らえられた、不本意に捕らえられた、弱い者のように捕らえられたなどと聞き、またそう思うことのないよう用心しよう。
Tenetur quidem, et ut dixit Joannes (Joan. XVIII, 12) , ligatur secundum corporis veritatem: sed vae illis qui ligant Verbum! Ligant enim qui tantummodo Christum hominem putant: ligant qui praescium non putant, qui omnipotentem non confitentur.
PL 15, 1821B確かに捕らえられ、ヨハネが言ったとおり縛られた(ヨハネ18:12)、体の真実に従って。しかし、言葉を縛る者たちに災いあれ。縛るのは、キリストをただの人とのみ思う者たち、予知する者と思わない者たち、全能の者と告白しない者たちである。
Mala vincula Judaeorum quibus non Christum ligant, sed seipsos alligant. Ligatur autem in domo non pii alicujus et justi, sed in domo Caiphae (Joan. XI, 50) , hoc est, in impia domo; ubi etiam moriturus pro omnibus prophetatur.
PL 15, 1821Bユダヤ人たちの鎖は悪い。それによって彼らはキリストを縛るのではなく、自分自身を縛るのである。しかも彼が縛られたのは、敬虔で義なる者の家ではなく、カイアファの家であった(ヨハネ11:50)。すなわち、不敬虔な家である。そこでもなお、万人のために死のうとする者について預言される。
Quam amentes igitur qui beneficia divina confitentur, et beneficiorum auctorem persequuntur!.
PL 15, 1821Bそれゆえ、神の施しを告白しながら、その施しを与えた者を迫害する者たちは、何と狂っていることか。
Liber X, Caput LXIX
第10巻 第LXIX章PL 15, 1821CIdeo aurem perdunt, quia perdiderunt auditus profectum. Auditum multi non habent, qui habere se credunt. In Ecclesia omnes habent, extra Ecclesiam non habent. Aut fortasse ideo aurem tulit; ne amplius delinquerent audientes, qui audita servare non possent.
PL 15, 1821C彼らが耳を失うのは、聴くことの進歩を失ったからである。聴力を持たないのに、持っていると信じている者は多い。教会の中ではすべての者が持ち、教会の外では持たない。あるいは、おそらく彼が耳を取ったのは、聞いたことを守れない者たちが、聞いてなお過ちを重ねることのないためである。
Sic et aliquando confudit Deus linguas exstruentium turrem, ne se audirent, et opus suae impietatis augerent (Gen. XI, 7) .
PL 15, 1821Cこのように、かつて神は、塔を築く者たちの言葉を混乱させた。互いに聞き合うことなく、自らの不敬虔の業を大きくしないためである(創世記11:7)。
Liber X, Caput LXX
第10巻 第LXX章PL 15, 1821CComprehende, si potes, quomodo ad dexterae salutaris attactum fugiat dolor, et vulnera non medicamento aspersa, sed tactu obducta sanentur.
PL 15, 1821Cできるものなら理解せよ。救いをもたらす右の手が触れると、痛みが逃げ、傷が薬を振りかけられたのではなく、触れられただけで覆われて癒えることを。
Operatorem suum limus agnoscit, et operatricem suam Domini manum sequitur caro; quomodo enim vult, opus suum creator instaurat. Sic et alibi caeco illi visus, luto supra oculos illito, quasi in naturam redierit, reformatur (Joan. IX, 6) .
PL 15, 1821C泥土は自らを造った者を認め、肉は自らを造った主の手に従う。創造者は望むままに自らの業を修復するからである。同じく他の箇所でも、あの盲人は、泥を目の上に塗られて、あたかも本性に戻ったかのように、視力が造り直される(ヨハネ9:6)。
Jubere potuit, sed operari maluit; ut cognoscamus ipsum esse qui e limo terrae corporis membra nostri variis apta formavit officiis, et infuso vigore mentis animavit.
PL 15, 1821D命じることもできたのに、むしろ自ら働くことを選んだ。それは、地の泥から我々の体の肢体を、さまざまな務めにかなうように形づくり、注ぎ入れた精神の活力によって生かしたのが、まさしく彼であることを、我々が認めるためである。
Liber X, Caput LXXI
第10巻 第LXXI章PL 15, 1821DVenerunt ergo et comprehenderunt eum, gravius perituri studii sui fructu: nec intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus est vulnerari. Illi justo mortem inferebant: persecutorum vulnera iste sanabat.
PL 15, 1821Dこうして彼らは来て、彼を捕らえた。自らの熱心の実りによって、いっそう重く滅びる者たちである。不幸な者たちは奥義を悟らず、敵でさえ傷つけられるのを許さなかったほどの、これほど寛大な慈愛の情を尊ばなかった。彼らは義なる者に死をもたらそうとし、この者は迫害者たちの傷を癒していた。
Liber X, Caput LXXII
第10巻 第LXXII章PL 15, 1822A(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe. Et bene a longe sequebatur, jam proxime negaturus; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset.
PL 15, 1822A(第54、55節)「ペトロは遠くからついて行った」。遠くからついて行ったのは、実にもっともである。間もなく否もうとしていたからである。キリストのすぐ近くに寄り添っていたなら、否むことはできなかったであろう。
Sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est, cura pietatis. Alienum, quod timet: suum, quod non fugit. Quod sequitur, devotionis: quod negat, obreptionis.
PL 15, 1822Aしかし、おそらくこの点でも、我々は彼を最大の感嘆をもって敬うべきである。恐れながらも、主を見捨てなかったからである。恐れは本性に属し、気遣いは敬虔に属する。恐れることは彼にとって異質なことであり、逃げなかったことは彼自身のことである。従うことは献身に由来し、否むことは不意の過ちに由来する。
Commune, quod labitur: fidei, quod poenitet. Jam in domo principis sacerdotum ignis ardebat: accessit Petrus, ut calefaceret se; quia clauso Domino, calor mentis etiam in ipso refrixerat.
PL 15, 1822A過つことは人に共通であり、悔いることは信仰に属する。すでに大祭司の家では火が燃えていた。ペトロは暖まろうと近寄った。主が閉じ込められて、精神の熱が彼自身の中でさえ冷めていたからである。
Liber X, Caput LXXIII
第10巻 第LXXIII章PL 15, 1822A(Vers. 56.) Quid sibi vult quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere; nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, ut et iste sexus redimeretur per Domini passionem?
PL 15, 1822A(第56節)最初に彼を暴くのが女中であるのは、どういうことか。男たちのほうが、はるかによく彼を見分けられたはずなのに。それは、この性もまた主の死に対して罪を犯したと見え、この性もまた主の受難によって贖われるためではないか。
Et ideo mulier resurrectionis accipit prima mysterium (Joan. XX, 17) , et mandata custodit; ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
PL 15, 1822Bそれゆえ、女が復活の奥義を最初に受け(ヨハネ20:17)、命じられたことを守るのである。背反の古い過ちを廃するためである。
Liber X, Caput LXXIV
第10巻 第LXXIV章PL 15, 1822B(Vers. 57.) Petrus ergo proditus negat; ponamus enim negasse Petrum, quia dixit Dominus: Ter me negabis (Matth. XXVI, 34) ? Et malo negasse Petrum, quam Dominum fefellisse. Quid negavit? Quod promisit incaute. Devotionem consideravit, non respexit conditionem.
PL 15, 1822B(第57節)ペトロは告発されて否む。主が「汝は三度私を否む」と言った(マタイ26:34)のだから、ペトロが否んだとしておこう〔底本はここに疑問符を付けるが、平叙に取った〕。私は、主が誤ったとするよりも、ペトロが否んだとするほうを選ぶ。何を否んだのか。軽率に約束したことをである。彼は献身を考えて、自らの境遇を顧みなかった。
Mulctatus, quia dixit se animam ponere (Joan. XIII, 37) : quod non humanae infirmitatis, sed divinae est potestatis. Cum tam gravem imprudentis sermonis mulctam luerit, quanta est poena perfidiae!.
PL 15, 1822B彼が罰せられたのは、自分は魂を捨てると言ったからである(ヨハネ13:37)。それは人間の弱さに属することではなく、神の権能に属することである。軽率な言葉の、これほど重い罰を受けたのであれば、背信の刑罰はいかほどであろうか。
Liber X, Caput LXXV
第10巻 第LXXV章PL 15, 1822CUbi tamen negat Petrus? Non in monte, non in templo, non in sua domo: sed in praetorio Judaeorum, in domo principis sacerdotum. Ibi negat, ubi veritas non est: ibi negat, ubi Christus captus, ubi Jesus ligatus est.
PL 15, 1822Cだが、ペトロはどこで否むのか。山でもなく、神殿でもなく、自分の家でもない。ユダヤ人たちの官邸、大祭司の家においてである。そこで否む、真理のないところで。そこで否む、キリストが捕らえられ、イエスが縛られたところで。
Quid, nisi erraret, quem intromisit ostiaria, interrogavit ostiaria (Joan. XVIII, 17) , et ostiaria Judaeorum? Male Eva induxit Adam, male Petrum introduxit femina.
PL 15, 1822C門番の女が中に入れた者を、その門番の女が尋問する(ヨハネ18:17)。しかもユダヤ人たちの門番の女がである。〔ペトロが〕誤らずにいられようか〔Quid, nisi erraret の係りは定かでない。この意に取った〕。悪しくエバはアダムを誘い入れ、悪しく女はペトロを導き入れた。
Sed ille in paradiso labitur, ubi non veniabilis culpa: hic in praetorio Judaeorum, ubi difficilis innocentia. Illi interdictus lapsus, huic praedictus error. Ille commissus huic praejudicavit, hic illum resolvit.
PL 15, 1822Cしかし、あの者は楽園で過ちを犯し、そこでは咎は赦されがたい。この者はユダヤ人たちの官邸で〔過ちを犯し〕、そこでは無垢を保つことは難しい。あの者には過ちが禁じられ、この者には過ちが予告されていた。あの者の犯したことは、この者に先立つ裁きとなり、この者はあの者を解き放った。
Liber X, Caput LXXVI
第10巻 第LXXVI章PL 15, 1822DConsideremus etiam quo in statu neget. Frigus, inquit, erat (Ibid. 18) . Si tempus consideremus, frigus esse non poterat: sed frigus erat ubi Jesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem videret, ubi negabatur ignis consumens.
PL 15, 1822D彼がどのような状態で否むのかも考察しよう。「寒かった」と言う(ヨハネ18:18)。時節を考えるなら、寒いはずはなかった。しかし、イエスが認められず、光を見る者がおらず、焼き尽くす火が否まれているところには、寒さがあったのである。
Frigus ergo erat mentis, non corporis. Denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat affectu (Marc. XIV, 54) . Mala flamma Judaica: urit, non calefacit.
PL 15, 1822Dゆえに、それは精神の寒さであって、体の寒さではなかった。実に、ペトロは炭火のそばに立っていたが、それは情が冷えていたからである(マルコ14:54)。ユダヤ人の火は悪しき炎である。焼くが、暖めはしない。
Malus focus, qui quamdam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, juxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt. Illi oculi non carnis et sanguinis, sed oculi mentis, quibus Christum videbat.
PL 15, 1822D悪しき炉であって、聖なる者たちの精神にさえ、誤りの煤をいくらか振りかける。その傍らでは、ペトロの内なる目さえ曇った。その目は肉と血の目ではなく、精神の目であり、それによってキリストを見ていたのである。
Liber X, Caput LXXVII
第10巻 第LXXVII章PL 15, 1823ADicet aliquis: Tu Judaeorum etiam elementa condemnas? Non condemno elementa, quia non sunt Judaeorum, sed Christi: sed alia est quam condemno, flamma perfidiae.
PL 15, 1823Aある人は言うだろう。「あなたは、ユダヤ人たちの元素までも断罪するのか」と。私は元素を断罪しない。それはユダヤ人のものではなく、キリストのものだからである。私が断罪するのは別のものであり、背信の炎である。
Hanc flammam condemno Judaeorum, divina secutus oracula; dicit enim Dominus: Argentum vestrum reprobum est (Jerem. VI, 30) . Si argentum Judaeorum reprobum est, et focus reprobus Judaeorum est.
PL 15, 1823A私がユダヤ人たちのこの炎を断罪するのは、神の託宣に従ってである。主はこう言うからである。「汝らの銀は退けられたものである」(エレミヤ6:30)。ユダヤ人たちの銀が退けられたものなら、ユダヤ人たちの炉もまた退けられたものである。
Denique foco et auro Judaeorum caput vituli figuratum est (Exod. XXXII, 24) , hoc est, sacrilegii principatus.
PL 15, 1823A実に、ユダヤ人たちの炉と金によって、子牛の頭がかたどられた(出エジプト記32:24)。すなわち、冒瀆の首座である。
Liber X, Caput LXXVIII
第10巻 第LXXVIII章PL 15, 1823ASed videamus negandi tenorem, quem inter evangelistas video esse diversum. Ita novum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum ejus nec ab evangelistis potuerit comprehendi.
PL 15, 1823Aだが、否むことの経緯を見よう。それは福音書記者たちの間で異なっていると私は見る。ペトロが罪を犯しうるということは、それほど前例のないことであったので、彼の罪は福音書記者たちにさえ把握しきれなかった。
Itaque Petrum prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Jesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas (Matth. XXVI, 70) . Hoc etiam Marcus (Marc. XIV, 68) , qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere.
PL 15, 1823Aそこで、ガリラヤ人イエスと共にいた者たちの一人だとペトロを暴いた女中に対して、最初の声で彼は「汝の言うことが何か私は知らない」と答えたと、マタイは記した(マタイ26:70)。マルコも同じことを記している(マルコ14:68)。彼はペトロに従った者であり、ペトロ自身からより確かに知りえたからである。
Prima vox negantis est Petri; qua tamen non negare Dominum, sed a proditione se separasse mulieris videtur.
PL 15, 1823B最初の声は、否む者ペトロのものである。しかしそれによって彼は、主を否んだのではなく、女の告発から自分を切り離したように見える。
Liber X, Caput LXXIX
第10巻 第LXXIX章PL 15, 1823BQuid tamen negaverit, considera. Ex illis utique se esse, qui cum Jesu Galilaeo erant, vel, ut Marcus posuit (Ibid., 67) , cum Jesu Nazareno. Numquid negavit cum Dei fuisse se Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum, nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi.
PL 15, 1823Bしかし、何を否んだのかを考えよ。ガリラヤ人イエスと共にいた者たちの一人であること、あるいはマルコが記したように(マルコ14:67)、ナザレ人イエスと共にいたことを否んだのである。では、神の子と共にいたことを否んだのか。そうではない。これは次のように言うことである。「私は、ガリラヤ人を知らない。ナザレ人を知らない。私が知っているのは神の子である」。
Habeant homines locorum vocabula, Dei Filii patria non potest nuncupari, cujus majestatem locus nullus includit. Et ut scias hoc verum esse, etiam exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret Dominus discipulos: Quem dicunt esse homines Filium hominis?
PL 15, 1823B人々には場所の呼び名があってよい。しかし、神の子の故郷は名指されえない。その威光をいかなる場所も包みえないからである。これが真実だとあなたが知るために、例によっても証される。実に別の箇所で、主は弟子たちに尋ねた。「人々は、人の子を誰だと言っているか」。
Alii Eliam, alii Hieremiam dixerunt, aut unum de prophetis (Matth. XVI, 13) : Petrus autem ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16) . Numquid et ibi negavit, quia Christum non hominis Filium, sed Dei maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit?.
PL 15, 1823Cある者はエリヤ、ある者はエレミヤ、あるいは預言者の一人だと言った(マタイ16:13)。しかしペトロは言った。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)。ではそこでも彼は否んだのか、キリストを人の子ではなく神の子と告白することを選んだからといって。いや、キリストさえ是認したことを、我々がここで曖昧と考えるべき理由が、確かにどこにあろうか。
Liber X, Caput LXXX
第10巻 第LXXX章PL 15, 1823CEt aliud accipe. Interrogatus enim Petrus: Et tu ex illis es, qui cum Jesu Galilaeo erant (Matth. XXVI, 69) ? Verbum aeternitatis refugit; non enim erant, qui esse coeperunt, hoc est dicere: Ille solus erat, qui in principio erat (Joan. I, 1) .
PL 15, 1823Cさらに別のことを受け取れ。ペトロは尋ねられた。「汝もまた、ガリラヤ人イエスと共にいた者たちの一人か」(マタイ26:69)。彼は永遠を表す語〔「いた」〕を避けた〔底本は Verbum aeternitatis。「言葉」の意ではなく、動詞 erant を指すと取った〕。存在し始めた者たちは「いた」のではないからである。すなわち、初めに「いた」のは、ただ彼のみだ、ということである(ヨハネ1:1)。
Denique ait: Non sum ego; illius est enim esse, qui semper est. Unde et Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14) .
PL 15, 1823C実に彼は言う。「私はそうではない」。存在することは、常に存在する者に属するからである。それゆえモーセも言う。「在る者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。
Liber X, Caput LXXXI
第10巻 第LXXXI章PL 15, 1823CRursus cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negavit (Marc. XIV, 70) ; ut scias evangelistam veritati quam gratiae plus dedisse: sed tamen negavit ex illis se esse, non Christum negavit. Negavit hominum consortia, non Dei gratiam. Negaverit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negavit cum Dei Filio.
PL 15, 1823C再び、彼らの一人だと迫られたとき、マルコによれば彼は否んだ(マルコ14:70)。それは、福音書記者が、好意よりも真理に重きを置いたことをあなたが知るためである。それでも彼は、彼らの一人であることを否んだのであって、キリストを否んだのではない。人々との交わりを否んだのであって、神の恩寵を否んだのではない。ガリラヤ人と共にいた者たちの一人であることは否んだとしても、神の子と共にいたことは否まなかった。
Liber X, Caput LXXXII
第10巻 第LXXXII章PL 15, 1823CDenique secundum Matthaeum proditus quod cum Jesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem (Matth. XXVI, 72) . Hoc idem et in tertia voce uterque, de quibus proposuimus, evangelista; cum juramento enim respondisse posuerunt, quia nesciret hominem.
PL 15, 1823C実に、マタイによれば、ナザレ人イエスと共にいたと暴かれて、彼は言った。「私はその人を知らない」(マタイ26:72)。第三の声においても、我々が取り上げた二人の福音書記者は同じことを記している。彼らは、その人を知らないと誓いをもって答えたと記したからである。
Et bene negavit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi jusjurandum est, cauta responsio est. Nam etsi negavit Petrus, non tamen pejeravit; quia nec Dominus pejeraturum esse memoraverat. Quod si in Petro dubium est, quam periculosum est jusjurandum!.
PL 15, 1824Aそして、神と知っていた者を、人として否んだのは正しかった。実に、誓いがあるところでは、答えは慎重である。ペトロは否んだけれども、偽りの誓いはしなかった。主も、彼が偽って誓うだろうとは述べていなかったからである。ペトロにおいてさえ疑いがあるのなら、誓いはどれほど危険であることか。
Liber X, Caput LXXXIII
第10巻 第LXXXIII章PL 15, 1824AJoannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset illius hominis, prima voce responderit: Non sum (Joan. XVIII, 17) . Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi.
PL 15, 1824Aヨハネはこう記した。ペトロは、その人の弟子の一人かと女中に問われて、最初の声で「私は違う」と答えたと(ヨハネ18:17)。彼はキリストの使徒であったので、人の使徒ではなかったからである。
Denique et Paulus hominis apostolum se esse negavit, dicens: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem (Galat. I, 1) .
PL 15, 1824A実にパウロも、自分が人の使徒であることを否み、こう言った。「使徒パウロは、人々からでもなく、人を通してでもなく、イエス・キリストと、父なる神によって〔使徒とされた〕」(ガラテヤ1:1)。
Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subjecit: Qui suscitavit eum a mortuis (Ibid.) ; ut et hominem credas, cum Deum ante credideris.
PL 15, 1824Bしかし、受肉について何か曖昧なことを持ち出していると見えないように、彼はこう付け加えた。「彼を死者の中から復活させた〔父なる神〕によって」(ガラテヤ1:1)。それは、あなたが先に神を信じたうえで、人をも信じるためである。
Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) . Prius utique mediatorem Dei quam hominum nuncupavit; non enim sat est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur.
PL 15, 1824B彼は他の箇所でも同じ筋を守っている。「神は唯一であり、神と人々との仲介者も唯一、人であるキリスト・イエスである」(一テモテ2:5)。確かに彼は、人々の仲介者よりも先に、神の仲介者と呼んだ。両方を信じるだけでは足りず、信仰の順序が守られなければならないからである。
Liber X, Caput LXXXIV
第10巻 第LXXXIV章PL 15, 1824BConcordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: Nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi discipulum se negavit, sed hominis negavit esse discipulum.
PL 15, 1824Bこうして、答えはどこでも一致する。「私はその人を知らない」と言った者が、その人の弟子の一人かと問われて、「私は違う」と言うのは当然であった。ゆえに、彼はキリストの弟子であることを否んだのではなく、人の弟子であることを否んだのである。
Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt, quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, et Paulus expressit; hinc et ille profecit. Error Petri, doctrina justorum est: et titubatio Petri, omnium petra est.
PL 15, 1824Cこうして、ペトロもパウロも、神の子と告白していた者を、人として否んだ。ペトロが感じたことを、パウロが言い表した。そこからペトロも進歩した。ペトロの過ちは義人たちの教えであり、ペトロのよろめきはすべての人の岩である。
Denique super undas titubat, sed dexteram porrigit Christo: in monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit (Matth. XIV, 30) . Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitudo.
PL 15, 1824C実に、波の上でよろめくが、右手をキリストに差し出す。山で倒れるが、キリストに引き上げられる。確かにペトロは海でよろめいたが、歩いた(マタイ14:30)。ペトロのよろめきは、我々の堅固さよりも堅い。
Ibi cadit, quo nullus ascendit: ibi nutat, ubi nemo ambulat. Et tamen inter undas licet titubet, non labitur: nutat, non cadit: fluitat, non praecipitatur.
PL 15, 1824C彼はそこで倒れるが、そこは誰も登らない所である。そこでよろめくが、そこは誰も歩かない所である。それでも、波の間でよろめいても、滑り落ちはしない。揺れるが、倒れない。漂うが、突き落とされはしない。
Et si cecidit, in monte tamen cecidit: sed felicius ille cecidit quam alii steterunt: felicius cecidit, quem Christus levavit.
PL 15, 1824Cたとえ倒れたとしても、山で倒れたのである。しかも彼は、他の者たちが立っているよりも幸いに倒れた。キリストが引き上げた者は、いっそう幸いに倒れたのである。
Liber X, Caput LXXXV
第10巻 第LXXXV章PL 15, 1824CIterum autem interrogatum quod ex discipulis ejus esset, Joannes scripsit negasse (Joan. XVIII, 25) . Et bene negavit, quia ex ejus dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti.
PL 15, 1824Cヨハネは、再び彼の弟子の一人かと問われて、ペトロが否んだと書いた(ヨハネ18:25)。そして彼が否んだのは正しかった。彼は、先の箇所で人と呼ばれていたその者の弟子の一人だと言われたからである。
Nam et tertio quod cum illo visus esset, negavit, et hoc de superioribus derivatur: Cum illo quem hominem nuncupatis, non fui: sed a Dei Filio non recessi.
PL 15, 1824D実に、第三にも、彼と共にいるところを見られたと言われて、彼は否んだ。これも先の箇所から導かれる。「諸君が人と呼ぶその者と、私は共にいなかった。しかし、神の子から離れたことはない」。
Liber X, Caput LXXXVI
第10巻 第LXXXVI章PL 15, 1824DLucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum. Et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut diceret quia noverat eum, quem mens humana non potest comprehendere.
PL 15, 1824Dルカもまた、ペトロは、彼らの一人かと問われて、最初の声で「私は彼を知らない」と答えたと書いた。そして彼の言ったことは正しい。人間の精神が捉えることのできない者を、知っていたと言うのは、無謀だったからである。
Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27) . Rursus secunda voce, secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare, quam Christum. Aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit.
PL 15, 1825A「父のほかに、子を知る者はいない」(マタイ11:27)。再び第二の声で、ルカによれば、同じペトロは言う。「私はそうではない」。つまり、キリストを否むよりは、むしろ自分を否むことを選んだのである。あるいは、キリストとの交わりを否むように見えたので、確かに否んだのは自分自身だったのである。
Certe cum de homine negat, in Filium peccavit hominis, ut remitteretur ei, non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus, ait: Nescio quid dicas, hoc est, sacrilegia vestra nescio.
PL 15, 1825A確かに、人について否むとき、彼は人の子に対して罪を犯したのであり、それは赦されるためであって、聖なる霊に対してではない。第三にも問われて、彼は言う。「汝の言うことが何か私は知らない」。すなわち、諸君の冒瀆を私は知らない、ということである。
Liber X, Caput LXXXVII
第10巻 第LXXXVII章PL 15, 1825ASed nos excusamus, ipse non excusavit; non enim satis est involuta responsio confitentis Jesum, sed aperta confessio. Quid prodest verba involvere, si videri vis denegasse?
PL 15, 1825Aしかし、我々は〔ペトロを〕弁護するが、彼自身は弁護しなかった。イエスを告白する者の、ぼかした答えでは足りず、明白な告白が必要だからである。あなたが否んだと見られたいのなら、言葉をぼかして何の益があろうか。
Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur; quia postea recordatus est, et tamen flevit.
PL 15, 1825Aそれゆえ、ペトロがわざとそのように答えたとは見なされない。のちに思い出して、泣いたからである。
Maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando: Justus enim in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17) ; et ideo flevit.
PL 15, 1825B彼は、否んで重く負うよりも、告白して義とされるために、自ら自分の罪を告発することを選んだからである。「義人は、初めに自らの告発者である」(箴言18:17)。それゆえ彼は泣いたのである。
Liber X, Caput LXXXVIII
第10巻 第LXXXVIII章PL 15, 1825BQuare flevit? Quia culpa obrepsit ei: ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est, si non me vindicem, si non obtineam quod improbe cupio. Petrus doluit et flevit; quia erravit ut homo.
PL 15, 1825Bなぜ泣いたのか。咎が彼に不意に忍び込んだからである。私が泣くのは、咎が私に欠けるとき、すなわち、自分のために報復できないとき、よこしまに望むものを得られないときである〔アンブロシウスが自らを顧みて、自分は罪を犯しそこねたときにこそ泣く、と対比していると取った〕。ペトロは嘆き、泣いた。人として過ったからである。
Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit: lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego: sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavent lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri.
PL 15, 1825B彼が何と言ったかは見いだせない。泣いたことは見いだす。彼の涙は読むが、償いの言葉は読まない。しかし、弁護できないものは、洗い流すことができる。声に出して告白するのが恥ずかしい罪〔delictum〕を、涙が洗い清めるように。
Et veniae (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) fletus consulunt, et verecundiae. Lacrymae sine horrore culpam loquuntur: lacrymae crimen sine offensione verecundiae confitentur: lacrymae veniam non postulant, et merentur.
PL 15, 1825B涙は、赦し(アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第1巻第45章を見よ)にも羞恥にも配慮する。涙は恐れなく咎を語る。涙は、羞恥を傷つけることなく罪を告白する。涙は赦しを乞わないが、それに値する。
Inveni cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet. Ante flendum est, sic precandum.
PL 15, 1826Aペトロがなぜ黙っていたかを、私は見いだした。あまりに早く赦しを求めることで、かえっていっそう〔神の〕不興を買うことのないためである。まず泣き、そののちに祈るべきである。
Liber X, Caput LXXXIX
第10巻 第LXXXIX章PL 15, 1826ABonae lacrymae, quae lavant culpam. Denique quos Jesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit; quia non respexerat Dominus. Negavit secundo, non flevit; quia adhuc non respexerat Dominus. Negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit.
PL 15, 1826A善い涙とは、咎を洗う涙である。実に、イエスが見つめる者たちは泣く。ペトロは第一に否んだが、泣かなかった。主が見つめていなかったからである。第二に否んだが、泣かなかった。なお主が見つめていなかったからである。第三にも否んだとき、イエスは見つめ、彼はいと苦く泣いた。
Respice, Domine Jesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum, lavare delictum. Unde etiam lapsus sanctorum utilis: nihil mihi nocuit quod negavit Petrus, profuit quod emendavit. Didici cavere alloquia perfidorum.
PL 15, 1826A主イエスよ、見つめよ。我々が、自分の罪を嘆き、罪〔delictum〕を洗うことを知るように。ここから、聖なる者たちの過ちさえ益となる。ペトロが否んだことは私に何の害にもならず、彼が改めたことは益となった。私は、背信の者たちの語りかけを警戒することを学んだ。
Petrus inter Judaeos negavit, Salomon contubernio gentili deceptus erravit (III Reg. XI, 4) .
PL 15, 1826Aペトロはユダヤ人たちの間で否み、ソロモンは異邦人との同居に惑わされて誤った(列王記三11:4)。
Liber X, Caput XC
第10巻 第XC章PL 15, 1826BFlevit ergo et amarissime Petrus, flevit ut lacrymis suum posset lavare delictum: et tu si veniam vis mereri, dilue lacrymis culpam tuam: eodem momento, eodem tempore respicit te Christus.
PL 15, 1826Bこうして、ペトロはいと苦く泣いた。涙によって自らの罪〔delictum〕を洗い流せるように泣いたのである。あなたもまた、赦しに値することを望むなら、涙によって自らの咎を洗い清めよ。同じ瞬間、同じ時に、キリストはあなたを見つめる。
Si in aliquo fortasse labaris; quia secretorum tuorum assistit testis, respicit ut recorderis et fatearis errorem. Imitare Petrum dicentem alibi tertio (6, q. 1, cap. Imitare Petrum) : Domine, tu scis quia diligo te (Joan. XXI, 15) .
PL 15, 1826Bあなたがもし何かで過つことがあれば、キリストは、あなたの秘められたことの証人としてそばに立つので、あなたが思い起こして過ちを告白するよう、あなたを見つめる。別の箇所で三度目に語るペトロに倣え(『教令集』第2部第6事例第1問題「Imitare Petrum」法文)。「主よ、汝は、私が汝を愛していることを知っている」(ヨハネ21:15)。
Etenim quia tertio negaverat, tertio confitetur: sed negavit in nocte, confitetur in die (Cf. Aug. lib. I de Gratia Christi, cap. 45) .
PL 15, 1826B実に、三度否んだので、三度告白する。ただし、夜に否み、昼に告白するのである(アウグスティヌス『キリストの恩寵について』第1巻第45章を見よ)。
Liber X, Caput XCI
第10巻 第XCI章PL 15, 1826BHaec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem jactare se debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: Etsi alii scandalizati fuerint in te, ego non scandalizabor (Marc. XIV, 29) , quis alius jure de se praesumat?
PL 15, 1826Bこれらのことが書かれたのは、誰も自らを誇るべきでないと我々が知るためである。実に、ペトロが「たとえ他の者たちが汝につまずいても、私はつまずかない」と言ったために倒れたのなら(マルコ14:29)、他の誰が、正当に自分について自信を持てようか。
Denique et David quia dixerat: Ego dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum, eam sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7 et 8) .
PL 15, 1827A実にダビデも、「私は私の豊かさの中で、永遠に動かされないと言った」と言っていたために、その誇りが自分に害となったと告白して、こう言う。「汝は汝の顔を私から背け、私は動揺した者となった」(詩篇29:7–8)。
Liber X, Caput XCII
第10巻 第XCII章PL 15, 1827AUnde te evocem, Petre; ut doceas me quid flens cogitaveris? Unde, inquam, te evocem? De coelo, ubi jam choro insertus es angelorum: an etiam de tumulo; quia non putas injuriam et ibi esse, unde Dominus resurrexit? Doce nos quid tibi profuerint lacrymae tuae.
PL 15, 1827Aペトロよ、あなたが泣きながら何を思ったかを私に教えてもらうために、どこからあなたを呼び出そうか。どこから、と私は言うのだ。すでに天使の合唱に加えられている天からか。それとも墓からか。主が復活した場所にあることを、あなたは侮辱とは思わないからである。我々に教えよ、あなたの涙があなたにどんな益をもたらしたかを。
Sed docuisti illico: nam qui lapsus es, antequam fleres, postquam flevisti, electus es, ut alios regeres, qui te ipse ante non rexeras.
PL 15, 1827Aだが、あなたはただちに教えた。実に、泣く前には過ったあなたが、泣いたのちには、他の者たちを導くために選ばれた。かつては自分自身を導かなかった者が。
Liber X, Caput XCIII
第10巻 第XCIII章PL 15, 1827AHabebat ergo lacrymas Petrus, pio quas fundebat affectu: non habebat proditor fletus quibus culpam ablueret, sed tormenta conscientiae quibus sacrilegium fateretur; ut dum suo reus judicio damnatur, et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas Domini, qui se ipse nollet ulcisci, et divinitas probaretur, qui conscientiam mentis invisibili potestate interrogaret.
PL 15, 1827Aこうして、ペトロには涙があった。敬虔な情から流した涙である。裏切り者には、咎を洗い清める涙はなく、あるのは良心の苦痛であり、それによって冒瀆を告白した。それは、罪ある者が自らの判断によって断罪され、罪が自ら選んだ刑罰によって償われるときに、自らを罰しようとしなかった主の慈愛と、見えない権能をもって精神の良心を問いただす神性とが、実証されるためである。
Liber X, Caput XCIV
第10巻 第XCIV章PL 15, 1827BPeccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 5) . Etsi cassa est poenitentia proditoris, quia peccavit in Spiritum sanctum; est tamen nonnullus in scelere pudor culpam agnoscere.
PL 15, 1827B「私は罪を犯した、義なる血を引き渡したことによって」と彼は言う(マタイ27:5)。裏切り者の悔い改めは空しい。聖なる霊に対して罪を犯したからである。それでも、悪事のなかで咎を認めることには、いくらかの恥じらいがある。
Et quamvis ille non absolvitur, Judaeorum tamen impudentia confutatur: quos cum professio redarguat venditoris, scelerati tamen sibi vindicant jura contractus, et exsortes reatus esse se credunt, dum dicunt: Quid ad nos? Tu videris (Ibid.) .
PL 15, 1827B彼は赦されないが、それでもユダヤ人たちの恥知らずは論破される。売った者の告白が彼らを責めているのに、悪しき者たちは契約の権利を自分たちのものと主張し、「それは我々に何の関わりがあるか。汝が自分で見るがよい」と言って、自分たちを罪責とは無縁だと信じている(マタイ27:5)。
Amentes plane, qui putent solvi se magis auctoris scelere, quam teneri. In pecuniariis causis refuso pretio jus solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem.
PL 15, 1827C実に狂っている。彼らは、張本人の罪によって自分たちが解かれると考えているが、むしろ縛られているのである。金銭の訴えでは、代金が返されれば権利は消える。ところがこの者たちは、代金を受け取りながら冒瀆を追い求め、頑なな熱意をもって、血の売却という呪われたものを自分たちのものと主張する。売った者が冒瀆の報酬を返していたというのに。
Liber X, Caput XCV
第10巻 第XCV章PL 15, 1827CEvidenter itaque dum pretium sanguinis a Judaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7) ; dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum (Jerem. XXXII, 44) , et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur.
PL 15, 1827Cそれゆえ明らかに、血の代金がユダヤ人たちの宝物殿から切り離され、陶工の畑が、キリストが売られたその金で買われ(マタイ27:7)、その場所が異国の者たちの遺骸を葬るために定められることで、預言の託宣が成就し(エレミヤ32:44)、起こりつつある教会の奥義が啓示されるのである。
Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est (Matth. XIII, 38) : figulus autem, ille qui nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7) , formandi per naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem.
PL 15, 1827C実に、神の教えに従えば、畑とはこの世界全体である(マタイ13:38)。陶工とは、我々を泥から形づくった者である。それについて、旧約にこうある。「神は人を地の泥から形づくった」(創世記2:7)。彼は、自らの裁量により、本性によって形づくり、恩寵によって造り直す権能を持つ。
Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur.
PL 15, 1828A実に、たとえ我々が自らの悪徳によって崩れ落ちるとしても、彼の慈しみによって、精神の霊を取り戻し、エレミヤの託宣に従って造り直されるのである。
Liber X, Caput XCVI
第10巻 第XCVI章PL 15, 1828APretium quoque sanguinis est pretium Dominicae passionis. Ergo pretio sanguinis emitur mundus a Christo; venit enim ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17) : in quo juxta ut opus auctoris, et jus est.
PL 15, 1828A血の代金とは、主の受難の代金でもある。それゆえ世界は、血の代金によってキリストに買い取られる。彼は、世界が彼を通して救われるために来たからである(ヨハネ3:17)。その世界は、創造者の業であるとおり、彼の権利のものでもある。
Venit ergo ut consepultos per baptismum, et commortuos Christo ad perpetuitatis gratiam reservaret.
PL 15, 1828Aそれゆえ彼は、洗礼によって共に葬られ、キリストと共に死んだ者たちを、永続の恩寵のために取っておくために来た。
Sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi omnes mundus includat, non omnes reservat: et si communis habitatio; tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem domestici Dei, sed fuerunt in lege peregrini.
PL 15, 1828Aしかし、葬るための場所は、すべての者に無差別にあるのではない。世界はすべての者を包むが、すべての者を取っておくのではない。住まいは共通であっても、正当な墓は、今は信仰によって神の家の者となったが、律法のもとでは異国人であった者たちのものである。
Qui sunt isti nisi de quibus dicitur: Memores estote quod aliquando vos gentes, qui eratis in carne alienati a conversatione Israel, et peregrini promissionis Testamentorum (Ephes. II, 11 et 12) ?
PL 15, 1828Bその者たちとは、次のように言われる者たちでなくて誰か。「思い起こせ、かつて汝ら諸国民は、肉において、イスラエルの生き方から遠ざけられ、契約の約束に対しては異国の者であった」(エフェソ2:11–12)。
Sed hi nunc jam non sunt advenae atque peregrini; quoniam cives sanctorum esse fidei jure meruerunt.
PL 15, 1828Bしかし、これらの者たちは、今はもはや寄留者でも異国人でもない。信仰の権利によって、聖なる者たちの市民であるに値したからである。
Liber X, Caput XCVII
第10巻 第XCVII章PL 15, 1828BSequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter injuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. Accusatur Dominus, et tacet (Matth. XXVII, 11) : et bene tacet, qui defensione non indiget. Ambiant defendi, qui timent vinci.
PL 15, 1828B驚くべき箇所が続く。そこでは、不当な仕打ちを平静に耐えるための、道徳的な忍耐が、人間の胸に注ぎ込まれる。主は訴えられ、黙っている(マタイ27:11)。弁護を必要としない者が黙っているのは正しい。負けることを恐れる者こそ、弁護されることを求めるがよい。
Non ergo accusationem timendo confirmat, sed despicit non refellendo. Quid enim timeret, qui non ambiret salutem? Salus omnium suam prodidit, ut acquirat omnium. Sed quid de Deo loquar? Susanna tacuit, et vicit; melior enim causa, quae non defenditur, et probatur.
PL 15, 1828Bそれゆえ彼は、訴えを恐れてそれを認めるのではなく、反駁しないことで軽んじるのである。自らの救いを求めない者が、何を恐れようか。万人の救いが、万人の救いを獲得するために、自らの救いを差し出したのである。しかし、神について何を語ろうか。スザンナは黙って、勝った。弁護されずに是認される訴えのほうが、すぐれているからである。
Et hic Pilatus absolvit: sed absolvit judicio, crucifixit mysterio. Verum hoc speciale Christi: illud humanum, ut apud iniquos judices magis videretur noluisse, quam non potuisse defendi.
PL 15, 1828Cここでもピラトは赦免する。しかし、判断においては赦免し、奥義においては十字架につけた。だが、これはキリストに固有のことである。あれは人間的なことであった。不義な裁判官たちのもとで、弁護できなかったよりも、むしろ望まなかったと見えるように〔という点で〕〔ut 以下の係りは定かでない。キリストの沈黙の目的と取った〕。
Liber X, Caput XCVIII
第10巻 第XCVIII章PL 15, 1828CCur autem Dominus tacuerit, ipse praemisit, dicens: Si vobis dixero, non credetis mihi: si vos interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67 et 68) .
PL 15, 1828C主がなぜ黙っていたかは、彼自身が前もって語っている。「もし私が汝らに言っても、汝らは私を信じない。もし私が汝らに尋ねても、汝らは私に答えない」(ルカ22:67–68)。
Illud tamen praestantissimum, quod maluit regem se probare, quam dicere; ut condemnandi causam habere non possent, qui quod objiciunt, hoc fatentur.
PL 15, 1828Cしかし、何よりもすぐれているのは、自分が王だと言うよりも、証明することを選んだことである。それは、彼らが、非難として突きつけることをそのまま自ら認めて、断罪する理由を持ちえなくなるためである。
Liber X, Caput XCIX
第10巻 第XCIX章PL 15, 1828C(Vers. 8.) Herode autem cupiente aliqua mirabilia ejus videre, ipse tacuit et nihil fecit; quia nec illius crudelitas merebatur videre divina, et Dominus jactantiam declinabat.
PL 15, 1828C(第8節)〔ここからルカ福音書23章。底本はこの章の印を欠き、ミーニュも刷らない。ミーニュの脚注は、ローマ版が第99節から第129節まで、語句の変更・付加・並べ替えを絶えず行っているとする〕「ヘロデは、彼の何か驚くべき業を見たいと望んでいたが」、彼自身は黙し、何もしなかった。ヘロデの残酷さは神のわざを見るに値せず、主も誇示を避けたからである。
Et fortasse typice in Herode omnes impii significantur: qui si Legi non crediderint et prophetis, mirabilia Christi opera in Evangelio quoque videre non possint.
PL 15, 1828Dそしておそらく、予型としては、ヘロデにおいてすべての不敬虔な者が表されている。彼らは、律法と預言者たちを信じなかったなら、キリストの驚くべき業を福音書の中でも見ることができないであろう。
Liber X, Caput C
第10巻 第C章PL 15, 1829A(Vers. 11.) Ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. Et si uterque reum non pronuntiant; alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur.
PL 15, 1829A(第11節)ヘロデのもとに送られ、ピラトのもとに送り返される。二人とも彼を罪ある者とは宣告しない。それでも、他人の残酷さの熱意に従う。
Lavit quidem manus Pilatus (Matth. XXVII, 24) , sed facta non diluit; judex enim nec invidiae cedere debuit, nec timori; ut sanguinem innocentis addiceret.
PL 15, 1829A確かにピラトは手を洗ったが(マタイ27:24)、行いを洗い流してはいない。裁判官は、世の憎しみにも、恐れにも屈してはならなかった。無実の者の血を引き渡すことのないためである。
Monebat uxor (Ibid, 19): lucebat in nocte gratia: divinitas eminebat; nec sic a sacrilega sententia temperavit.
PL 15, 1829A彼の妻が警告した(マタイ27:19)。夜に恩寵が輝いていた。神性が際立っていた。それでも彼は、冒瀆的な判決を控えなかった。
Liber X, Caput CI
第10巻 第CI章PL 15, 1829ASimiliter in hoc typum omnium judicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. Tolerabiliores tamen gentiles esse quam Judaeos conjuncta Pilato persona demonstrat: et magis eos divinis ad fidem operibus admoneri. Quales autem illi qui Dominum majestatis crucifixerunt? .
PL 15, 1829A同様に、この件においても、無実と見なしながら断罪することになる、すべての裁判官たちの予型が前もって示されていると私は思う。しかし、ピラトに連なる人物〔妻のことか〕は、異邦人のほうがユダヤ人たちよりも耐えうる者であり、彼らがむしろ神のわざによって信仰へ促されていることを示している。だが、威光の主を十字架につけた者たちは、どのような者たちであろうか。
Liber X, Caput CII
第10巻 第CII章PL 15, 1829B(Vers. 18.) Nec immerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant innocentis exitium. Tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat.
PL 15, 1829B(第18節)殺人者の赦免を求めるのも、当然である。無実の者の滅びを要求していた者たちだからである。不法とは、無垢を憎み、悪を愛するような法を持つのである。
In quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barrabas enim patris filius Latine dicitur: illi ergo quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44) , vero Dei Filio filium patris sui Antichristum praelaturi esse produntur.
PL 15, 1829Bただし、この点では、名の解釈が象りの様相を与える。バラバはラテン語で「父の子」と言われるからである。それゆえ、「汝らは、父である悪魔から出た者である」(ヨハネ8:44)と言われる者たちは、神の真の子よりも、自分たちの父の子、すなわち反キリストを選ぼうとしている者として示されるのである。
Liber X, Caput CIII
第10巻 第CIII章PL 15, 1829B(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit. Non otiosum quod veste alba induitur ab Herode, immaculatae tribuens indicia passionis; quod agnus Dei sine macula, cum gloria peccata mundi susciperet.
PL 15, 1829B(第11節)「そして白い衣を着せて彼を送り返した」。ヘロデによって白い衣を着せられたことは無意味ではない。それは汚れなき受難のしるしを与えるものであり、神の子羊が汚れなく、栄光とともに世の罪を引き受けようとしたからである。
In typo etiam Herodis, atque Pilati, qui amici ex inimicis facti sunt per Jesum Christum plebis Israel populique gentilis figura servatur, quod per Domini passionem utriusque sit futura concordia: ita tamen ut pius populus nationum capiat verbum Dei, et ad populum Judaeorum fidei suae devotione transmittat; ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem ante despexerant.
PL 15, 1829Cまたヘロデとピラトの予型においても——彼らはイエス・キリストによって敵から友となった——イスラエルの民と異邦の民の象りが保たれている。主の受難によって両者の和合が将来生ずるからである。ただし、諸民族の敬虔な民が神の言葉を受け取り、自らの信仰への献身によってそれをユダヤ人の民に伝えるのである。それは、彼らもまた、かつて見下していたキリストの体に、威光の栄光をもって衣を着せるためである。
Liber X, Caput CIV
第10巻 第CIV章PL 15, 1829CChlamidem autem coccineam induitur a militibus, et purpuream tunicam (Matth. XXVII, 27) : in altera designans martyrum palmas, in altera regiae potestatis insignia: quod caro ejus fusum toto orbe terrarum sanguinem esset susceptura pro nobis, et passio regnum paritura de nobis.
PL 15, 1829Cまた兵士たちから、緋色の外套と紫の長衣を着せられる(マタイ27:27)。一方では殉教者たちの勝利の棕櫚を示し、他方では王の権能のしるしを示している。彼の肉は、全世界に流される血を我々のために引き受けようとしており、受難は我々から王国を生み出そうとしていたからである。
Liber X, Caput CV
第10巻 第CV章PL 15, 1830ACorona quoque de spinis capiti ejus annexa (Ibid., 29) , quid aliud quam divini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi spinis triumphalis gloria Deo quaereretur.
PL 15, 1830A茨の冠が彼の頭に着けられたこと(マタイ27:29)は、神の業の賜物のほかに何を示すであろうか。すなわち、世の罪人たち、いわば世の茨から、凱旋の栄光が神のために求められるということである。
Nec flagella vacant, quia flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur: Homo enim in plaga, et sciens ferre infirmitates, pro nobis dolet (Esai. LIII, 3 et 4) , a nobis qui Deum antea fugiebamus flagella detorquens: tam patiens Dominus, ut fugitivorum vinculis proprias manus, fugitivorum flagellis suum corpus offerret.
PL 15, 1830A鞭打ちもまた無意味ではない。彼自身が鞭打たれたのは、我々が鞭打たれないためだからである。「人は傷のうちにあり、弱さを担うことを知る者であり、我々のために苦しむ」(イザヤ53:3–4)。以前は神から逃げていた我々から鞭をそらしたのである。主はかくも忍耐強く、逃亡者たちの鎖に自らの手を、逃亡者たちの鞭に自らの体を差し出した。
Detestabili itaque mentis affectu, honoratum tamen Judaei exitum produnt; nam etsi compungentes coronant, illudentes adorant: etsi corde non credunt, quem perimunt, confitentur.
PL 15, 1830Aそれゆえユダヤ人たちは、忌まわしい精神の情によってではあるが、それでも栄誉ある最期をあらわにする。刺しながら冠を授け、嘲りながら礼拝するからである。心では信じないのに、殺す相手を告白している。
Illis defuerunt boni operis affectus; Deo tamen suus non defuit honor: qui salutatur ut rex, coronatur ut victor, quasi Deus, et Dominus adoratur.
PL 15, 1830A彼らには善き業への情が欠けていた。しかし神には自らの栄誉が欠けなかった。神は王として挨拶され、勝利者として冠を授けられ、神として、また主として礼拝される。
Liber X, Caput CVI
第10巻 第CVI章PL 15, 1830BArundo quoque vel secundum Matthaeum comprehenditur manu ejus (Matth. XXVII, 29) ; ut fragilitas humana jam non sicut arundo moveatur a vento, sed operibus Christi corroborata fundetur, et affixo cruci chirographo quod erat contrarium nobis, sententia vetusta cessaret: vel secundum Marcum caput ejus percutit (Marc. XV, 19) , ut solidata divinitatis attactu nostra conditio nutare non possit.
PL 15, 1830Bアシもまた、マタイによれば彼の手に握られる(マタイ27:29)。それは、人間のもろさがもはや風に揺れるアシのように動かされず、キリストの業によって強められて堅く据えられ、我々に不利な証書が十字架に釘付けにされて、古い宣告が止むためである。あるいは、マルコによれば彼の頭を打つ(マルコ15:19)。それは、神性に触れて堅固にされた我々の境遇が、揺らぐことのできなくなるためである。
Liber X, Caput CVII
第10巻 第CVII章PL 15, 1830B(Vers. 26.) Sed jam tropaeum suum victor attollat. Crux super humeros imponitur ut tropaeum, quod sive Simon, sive ipse portaverit; et Christus in homine, et homo portavit in Christo.
PL 15, 1830B(第26節)しかし今や、勝利者は自らの戦勝記念碑を掲げよ。十字架は戦勝記念碑として肩の上に置かれる。それを担ったのがシモンであれ、彼自身であれ、キリストは人において担い、人はキリストにおいて担ったのである。
Nec discordant evangelistarum sententiae, quando concordat mysterium: et bonus ordo nostri profectus est; ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret, deinde martyribus traderet erigendum.
PL 15, 1830C奥義が一致している以上、福音書記者たちの言い分は食い違わない。我々の前進にとっても善き順序である。すなわち、まず彼自身が自らの十字架の戦勝記念碑を立て、次いで殉教者たちに、立てるべきものとしてそれを渡したのである。
Non Judaeus est qui crucem portat, sed alienigena, atque peregrinus: nec praecedit, sed sequitur, juxta quod scriptum est: Tolle crucem tuam, et sequere me. Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit.
PL 15, 1830C十字架を担う者はユダヤ人ではなく、異国人であり旅人である。彼は先に立たず、あとに従う。「汝の十字架を取り、私に従え」と書かれているとおりである。キリストが上ったのは、自分の十字架ではなく、我々の十字架だからである。
Nec mors illa divinitatis fuit, sed quasi hominis; unde et ipse ait: Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?.
PL 15, 1830Cあの死は神性のものではなく、いわば人のものであった。それゆえ彼自身も言う。「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。
Liber X, Caput CVIII
第10巻 第CVIII章PL 15, 1830CPulchre ascensurus crucem regalia vestimenta deposuit; ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem: etsi utrumque Christus, quasi hominem tamen, non quasi Deum cruci esse suffixum.
PL 15, 1830C十字架に上ろうとして、王の衣を脱いだのは見事である。それは、あなたが、彼は人として苦しんだのであり、王なる神として苦しんだのではないと知るためである。キリストはそのどちらでもあるが、十字架に釘付けにされたのは人としてであって、神としてではない。
Sed milites non Judaei sciunt quo tempore, qualia vestimenta Christo conveniant. Judicio quasi victor assistit: ad passionem tamquam reus, humilis venit.
PL 15, 1831Aしかし、いつ、どのような衣がキリストにふさわしいかを知っているのは、ユダヤ人ではなく兵士たちである。裁きの場には勝利者として立ち、受難には被告として、卑しい姿で赴く。
Liber X, Caput CIX
第10巻 第CIX章PL 15, 1831ANunc quoniam tropaeum jam vidimus, currum suum triumphator ascendat: nec arborum truncis, aut quadrijugis plaustris manubias de mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali suspendat captiva de saeculo spolia.
PL 15, 1831Aさて、戦勝記念碑はすでに見たので、凱旋将軍は自らの車に上れ。そして死すべき敵から得た戦利品を、樹の幹や四頭立ての荷車にではなく、凱旋の刑架に掛け、世から奪った捕虜と戦利品を吊るせ。
Non hic revinctis post tergum brachiis gentes, nec excisarum urbium imagines cernimus, oppidorumque captorum simulacra, aut submissa captorum regum colla miramur, quales humanorum solent species esse triumphorum; nec victoriae terminos regionis fine distinctos: sed ovantes populos nationum, quaesitos non ad supplicium, sed ad praemium, reges liberis affectibus adorantes, voluntariis urbes studiis deditas, et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus expresserit, sed devotio coloraverit fidei: arma, victoriarumque jura toto orbe currentia, captivum principem mundi, et spiritualia nequitiae quae sunt in coelestibus, obedientia vocis humanae imperio, subditas dominationes variarumque virtutum species, non sericis, sed moribus emicantes.
PL 15, 1831Aここでは、後ろ手に縛られた諸国民も、破壊された都市の像も、攻略された町々の模型も見えず、捕らえられた王たちのうなだれた首に驚嘆することもない。人間の凱旋式の光景といえば、そのようなものが常である。また、地域の境で区切られた勝利の境界もない。そうではなく、歓呼する諸民族の民が見える。彼らは刑罰のためでなく報賞のために求められたのである。王たちは自由な心で礼拝し、諸都市は自発的な熱意で身を委ねる。町々の像はよりよく造り変えられている。それを描き出したのは顔料ではなく、信仰の献身が彩ったのである。そして武具と勝利の権利は全世界を駆けめぐり、世の君は捕らわれ、「天上にある悪の霊的なものども」は人の声の命令に従い、支配者たち〔底本は dominationes。天使の位の主天使ではなく、服従させられたものと取った〕と様々な徳の姿は服している。それらは絹によってではなく、振る舞いによって輝くのである。
Fulget castitas, fides splendet, et induta mortis exuviis devotio fortitudinis jam resurgit. Unus Dei triumphus fecit omnes prope jam homines triumphare, crux Domini.
PL 15, 1831B貞潔は輝き、信仰は光を放ち、死から奪った戦利品をまとった勇気の献身が、今や復活する。神の唯一の凱旋式が、ほとんどすべての人に凱旋を行わせた。それは主の十字架である。
Liber X, Caput CX
第10巻 第CX章PL 15, 1831CRefert ergo considerare qualis ascendit. Nudum video: talis ergo ascendat qui saeculum vincere parat; ut saeculi adjumenta non quaerat. Victus est Adam qui vestimenta quaesivit: vicit ille qui tegumenta deposuit.
PL 15, 1831Cそれゆえ、どのような姿で上ったかを考えることには意味がある。私は裸の姿を見る。世に勝とうと備える者は、そのような姿で上るがよい。世の助けを求めないためである。衣を求めたアダムは敗れた。覆いを脱いだ彼は勝った。
Et talis ascendit quales nos auctore Deo, natura formavit: talis in paradiso primus homo habitavit, talis ad paradisum homo secundus intravit.
PL 15, 1831Cまた彼は、神を創り主として本性が我々を形づくったままの姿で上った。そのような姿で最初の人は楽園に住み、そのような姿で第二の人は楽園に入った。
Et ut non sibi soli, sed omnibus vinceret, manus extendit, quo omnia traheret ad se; ut nodo mortis exuta, jugo fidei suspensa, coelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.
PL 15, 1831Cそして、自分ひとりのためでなくすべての人のために勝つべく、彼は手を伸ばした。すべてを自分のもとへ引き寄せるためである。それらが死の結び目から解かれ、信仰の軛に吊るされて、以前は地上のものであったものを天のものと結び合わせるためである。
Liber X, Caput CXI
第10巻 第CXI章PL 15, 1831C(Vers. 38.) Scribitur etiam titulus: solet praecedere pompa victores; at vero currum Domini triumphalem praeibat bona pompa resurgentium defunctorum. Solet etiam titulus subjugatarum gentium numerum designare.
PL 15, 1831C(第38節)罪状書きもまた記される。凱旋する者の前には行列が先立つのが常である。しかし主の凱旋の車の先には、復活する死者たちの善き行列が進んでいた。また、凱旋式の掲示板〔罪状書きと同じ titulus の語〕は、征服された諸国民の数を示すのが常である。
Sit in illis triumphis ordine quodam digesta miserabilis devictarum, pereuntium contumeliosa captivitas nationum: hic redemptarum gentium vernat gratia: digni tanto triumpho jugales, ut coelum, terra, maria, inferna a corruptela mutentur ad gratiam.
PL 15, 1832Aあれらの凱旋式には、ある順序に従って並べられた、打ち負かされ滅びゆく諸民族の哀れで屈辱的な捕囚があるがよい。ここには、贖われた諸国民の恩寵が春のように花咲く。かくも大いなる凱旋式にふさわしいのは、軛につながれた者たちである。天、地、海、冥界が、腐敗から恩寵へと変えられるからである。
Liber X, Caput CXII
第10巻 第CXII章PL 15, 1832AScribitur autem titulus, et super crucem ponitur, non infra crucem; quia principium super humeros ejus. Principium autem quid est, nisi sempiterna virtus ejus, atque divinitas? Unde et ipse interrogatus quis esset, respondit: Principium, qui et loquor vobis. Legamus hunc titulum: Jesus, inquit, Nazarenus rex Judaeorum.
PL 15, 1832A罪状書きは記されるが、十字架の上に置かれ、十字架の下には置かれない。始まりが彼の肩の上にあるからである。始まりとは、彼の永遠の力と神性のほかに何であろうか。それゆえ彼自身も、何者かと問われて答えた。「始まりである。汝らに語っている者である」。この罪状書きを読もう。「ナザレ人イエス、ユダヤ人の王」とある。
Liber X, Caput CXIII
第10巻 第CXIII章PL 15, 1832BMerito supra crucem titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia licet in cruce erat Dominus Jesus, super crucem tamen regis majestate radiabat.
PL 15, 1832B罪状書きが十字架の上にあるのは当然である。キリストの有する王国は、人の体のものではなく、神の権能のものだからである。罪状書きが十字架の上にあるのは当然である。主イエスは十字架にかかっていたが、それでも十字架を越えて、王の威光をもって輝いていたからである。
Vermis in cruce, scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno, bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit latroni: Hodie mecum eris in paradiso.
PL 15, 1832B十字架の上に虫がおり、十字架の上に甲虫がいる。木に取りついた善き虫、木から叫んだ善き甲虫である。何と叫んだのか。「主よ、この罪を彼らに負わせるな」。盗賊には叫んだ。「今日、汝は私とともに楽園にいる」。
Clamavit quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem.
PL 15, 1832B甲虫のように叫んだ。「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」。善き甲虫は、以前は形なく怠惰であった我々の体の泥を、力の足跡によって転がした。善き甲虫は、糞から貧しい者を起こす。
Erexit Paulum, qui aestimatus est ut stercora: erexit et Job qui sedebat in stercore. Non mediocris ergo titulus.
PL 15, 1832B彼はパウロを起こした。パウロは糞のように見なされていた。また、糞の中に座っていたヨブをも起こした。それゆえ、この罪状書きは並のものではない。
Liber X, Caput CXIV
第10巻 第CXIV章PL 15, 1832CIpse autem crucis locus, vel in medio, ut conspicuus omnibus: vel supra Adae, ut Hebraei disputant, sepulturam. Congruebat quippe ut ibi vitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia.
PL 15, 1832C十字架の場所そのものは、あるいはすべての人に見えるように〔世界の〕中央にあり、あるいはヘブライ人たちが論ずるように、アダムの墓の上にあった〔と言われる〕。我々の生命の初穂が、死の始まりのあった場所に置かれたのは、まことにふさわしいことだったからである。
Liber X, Caput CXV
第10巻 第CXV章PL 15, 1832CDividuntur vestimenta, aliis aliud sorte defertur; Dei enim spiritus non humana opinione comprehenditur, sed quasi quodam eventu inopinatus illabitur. Et fortasse milites isti quatuor Evangelistarum habebant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus.
PL 15, 1832C衣は分けられ、ある者にはある物が籤で与えられる。神の霊は人の見込みによっては捉えられず、いわば思いがけない出来事のように、予期されずに降りてくるからである。そしておそらく、この兵士たち四人は、罪状書きを記した四人の福音書記者の予型を担っていた。我々は皆、その罪状書きを読むのである。
Lego titulum regis Judaeorum, cum lego: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36) . Lego causam Christi super caput ejus scriptam, cum Lego: Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; caput enim Christi Deus est.
PL 15, 1832C私は、「私の国はこの世界のものではない」(ヨハネ18:36)と読むとき、ユダヤ人の王の罪状書きを読んでいる。「そして言葉は神であった」(ヨハネ1:1)と読むとき、キリストの頭の上に書かれた罪状を読んでいる。キリストの頭は神だからである。
Liber X, Caput CXVI
第10巻 第CXVI章PL 15, 1833AIsti ergo servabant Jesum et hodie servant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Judaeorum. Mihi plane Christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat. Noluit descendere sibi, ut moreretur mihi.
PL 15, 1833Aそれゆえ、この者たちはイエスを見張っていた。今日もなお見張っている。誰の手からも〔イエスが〕すり抜けることのないように〔ne cui forte labatur の係りは定かでない。こう取った〕、誰のためにも受難から降りることのないように、と。降りることはユダヤ人の民が求めたことであった。キリストは、私のためにこそ、受難の中で死ぬがよい。受難ののちに復活するために。彼は自分のために降りることを望まなかった。私のために死ぬためである。
Nobis ergo jam Christus servatur: propter nos dividuntur vestimenta ejus. Non possunt singuli habere omnia, et ideo super tunicam sors agitatur; quia non pro hominis voluntate divisio fit Spiritus sancti. Divisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est Spiritus, dividens singulis prout vult.
PL 15, 1833Aそれゆえ今や、キリストは我々のために守られている。我々のゆえに彼の衣は分けられる。各人がすべてを持つことはできない。だからこそ、長衣については籤が引かれる。聖なる霊の分配は、人の意志によって行われるのではないからである。「恩寵の分配は様々であるが、霊が働き、望むままに各人に分け与える」。
Liber X, Caput CXVII
第10巻 第CXVII章PL 15, 1833AIntuere nunc Christi vestimenta divisa. Ubi illa quaeram? Quaere in Matthaeo, invenies penes ipsum solum chlamidem coccineam (Matth. XXVII, 28) : penes Joannem vestem purpuream (Joan. XIX, 2) : penes Marcum purpuram tantum (Marc. XV, 17) : penes Lucam vestem albam (Luc. XXIII, 11) ; hac enim sola pro sua fuit portione contentus.
PL 15, 1833Aさて、キリストの分けられた衣に目を向けよ。それをどこに求めようか。マタイの中に探せ。彼のもとにだけ緋色の外套を見いだすであろう(マタイ27:28)。ヨハネのもとには紫の衣(ヨハネ19:2)、マルコのもとにはただ紫布(マルコ15:17)、ルカのもとには白い衣(ルカ23:11)がある。〔ルカは〕自分の分として、この衣だけで満足したからである。
Quantos itaque Christus sua veste vestivit? Puto autem quod non quatuor tantum, sed omnes vestivit milites, et omnibus abundavit. Sed revertamur ad evangelistas.
PL 15, 1833Bそれでは、キリストは自らの衣で何人に衣を着せたのか。私は、四人だけでなくすべての兵士に着せ、すべての者に十分に行き渡ったと思う。しかし福音書記者たちに戻ろう。
Liber X, Caput CXVIII
第10巻 第CXVIII章PL 15, 1833BMystice itaque istae quatuor partes, non partes vestium, sed qualitates mihi videntur esse virtutum.
PL 15, 1833B奥義の意味では、これら四つの部分は、衣の部分ではなく、むしろ徳の性質であると私には思われる。
Alius enim de regno sublimius scripsit: alius de hominis institutione diffusius: Lucas nitorem sibi sacerdotalis vestis elegit: Marcus vero verborum textum non desideravit: denique Joannes quasi quasdam intexit sententias, quibus vestiat fidem nostram.
PL 15, 1833Bある者は王国についてより高みから書き、ある者は人の創造についてより広く書いた。ルカは祭司の衣の輝きを自らのために選び、マルコは言葉の織り目を求めなかった。実に、ヨハネはいわば幾つかの文を織り込み、それによって我々の信仰に衣を着せている。
Nonne tibi videtur intextum illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3) ?
PL 15, 1833C「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、言葉は神であった。これは初めに神とともにあった。万物は彼によって成った」(ヨハネ1:1–3)。これこそ織り込まれたものだと、あなたには思われないか。
At vero Marcus tamquam purpurae fulgore contentus, sine ulla intextione verborum: Initium, inquit Evangelii Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1) .
PL 15, 1833Cしかしマルコは、いわば紫の輝きで満足したかのように、言葉を少しも織り込まずに言う。「イエス・キリスト、神の子の福音の初め」(マルコ1:1)。
Liber X, Caput CXIX
第10巻 第CXIX章PL 15, 1833CErgo vestimenta divisa sunt Christi, vel gesta, vel gratia; quia tunica non potuit dividi, fides scilicet, quoniam non pro portione singulorum, sed pro jure communis est omnium; quod enim non dividitur, singulis manet integrum.
PL 15, 1833Cそれゆえキリストの衣、すなわち業、あるいは恩寵は分けられた。しかし長衣、すなわち信仰は分けられえなかった。信仰は各人の持ち分に応じてではなく、共通の権利によってすべての人のものだからである。分けられないものは、各人のもとで損なわれないまま残る。
Liber X, Caput CXX
第10巻 第CXX章PL 15, 1833CEt bene Desuper texta; sic enim texitur fides Christi, ut de divinis ad humana descendat; ex eo quod ante saecula ex Deo natus, posteriori tempore susceptionem carnis assumpserit. Significatur igitur nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere.
PL 15, 1833Cまた「上から織られた」とあるのは適切である。キリストの信仰はこのように織られ、神的なものから人間的なものへと降るからである。彼が世々に先立って神から生まれ、のちの時に肉の受容を引き受けたことによる。それゆえ我々に示されているのは、信仰は裂かれるべきではなく、堅固なまま保たれるべきだということである。
Liber X, Caput CXXI
第10巻 第CXXI章PL 15, 1834A(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit, quam rogatur.
PL 15, 1834A(第43節)「アーメン、アーメン、汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」。回心を願い求める上できわめて美しい模範である。盗賊にこれほど速やかに赦しが与えられ、恩寵は願いよりも豊かだからである。主はつねに、願われるよりも多くを与える。
Ille enim rogabat ut memor esset sui Dominus, cum venisset in regnum suum: Dominus autem ait illi: Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Matth. XXVII, 44) . Vita est enim esse cum Christo; ideo ubi Christus, ibi vita, ibi regnum. Cito igitur ignoscit Dominus (Marc. XV, 32) , quia cito ille convertitur.
PL 15, 1834A彼は、主が自らの国に来たときに、自分を覚えていてほしいと願っていた。主は彼に言った。「アーメン、アーメン、汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(マタイ27:44〔底本が刷るままの引照。引かれた句はルカ23:43 である〕)。キリストとともにあることは生命だからである。それゆえ、キリストのいるところに生命があり、国がある。それゆえ主は速やかに赦す(マルコ15:32)。彼が速やかに回心するからである。
Liber X, Caput CXXII
第10巻 第CXXII章PL 15, 1834A(Vers. 39.) Unde et illud solvi videtur, quia alii duos conviciantes inducunt latrones, iste unum conviciantem, et unum rogantem. Fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est.
PL 15, 1834A(第39節)ここから、あの難問も解かれるように見える。ほかの福音書記者たちは二人の盗賊が罵ったと導入するが、この福音書記者は、一人が罵り、一人が願ったとする。おそらくこの盗賊も初めは罵ったが、突然回心したのであろう。
Nec mirum si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potuit etiam de uno pluraliter dicere, sicut illud est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2) ; solus enim Herodes rex, et princeps Pilatus in apostolorum Actibus conspirasse adversus Christum Petri voce produntur (Act. IV, 27) .
PL 15, 1834B罵る者たちに赦しを与えた主が、回心した者の咎を赦したのは驚くに当たらない。また、一人について複数形で語ることもありえた。「地の王たちは立ち、君主たちは一つに集った」(詩篇2:2)という句と同じである。使徒言行録では、ペトロの声によって、王ヘロデと君主ピラトだけがキリストに対して共謀したと伝えられている(使徒言行録4:27)。
Sic et ad Hebraeos habes, in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt, et leonum molas obstruxerunt (Hebr. XI, 37) ; cum solus Elias melotidem habuisse, Esaias sectus esse (IV Reg. I, 8) , Daniel a leonibus intactus mansisse doceatur (Dan. VI, 22) .
PL 15, 1834B同じように、あなたはヘブライ書にもこう読む。「山羊の皮をまとって歩き、切り裂かれ、獅子の臼歯をふさいだ」(ヘブライ11:37)。しかし、毛皮の外套をまとったのはエリヤだけであり、切り裂かれたのはイザヤだけであり(列王記四1:8〔この引照はエリヤの毛皮の外套の箇所を指す〕)、獅子に傷つけられずにいたのはダニエルだけであると教えられている(ダニエル6:22)。
Liber X, Caput CXXIII
第10巻 第CXXIII章PL 15, 1834B(Vers. 40.) Quam exsecrabilis in facto iniquitas Judaeorum, ut quasi latronem crucifigerent omnium redemptorem! Bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret.
PL 15, 1834B(第40節)ユダヤ人の不法は、事実においてなんと忌まわしいことか。万人の贖い主を盗賊のように十字架につけたのである。しかし奥義においては、彼は善い盗賊である。悪魔を待ち伏せして、その器を奪い取ったのだから。
Mystice autem latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo: quorum dissensio diversitatem pariter credentium signat. Denique unus a sinistris, alter a dextris erat (Joan. XIX, 30) . Increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat.
PL 15, 1834C奥義の意味では、二人の盗賊は、洗礼によってキリストとともに十字架につけられるべき二つの罪人の民を表す。二人の不和は、同じく信じる者たちの多様さを示している。実に、一人は左に、もう一人は右にいた(ヨハネ19:30〔底本が刷るままの引照。左右の盗賊の句とは合わない〕)。また、叱責は、十字架のつまずきが信じる者たちの間にもやがて現れることを明らかにしている。
Liber X, Caput CXXIV
第10巻 第CXXIV章PL 15, 1834CEt acetum offerebant Judaei (Matth. XXVII, 48) . Bene ad consummanda omnia et corruptio sinceritatis hauritur; ut omnia cruci quae vitiata fuerant, figerentur.
PL 15, 1834Cそしてユダヤ人たちは酢を差し出した(マタイ27:48)。すべてを成し遂げるために、純粋さの腐敗までも汲み取られたのは適切である。損なわれていたものすべてが十字架に釘付けにされるためである。
Acetum itaque bibitur, vinum cum felle non bibitur (Ibid., 34) ; non quia fel, sed quia admixtae vino amaritudines recusantur. Nam amaritudines vitae nostrae pro corporis utique conditione suscepit.
PL 15, 1834Cこうして酢は飲まれ、胆汁を混ぜたぶどう酒は飲まれない(マタイ27:34)。それは胆汁だからではなく、ぶどう酒に混ぜられた苦さが退けられるからである。彼は我々の生の苦さを、体の状態のゆえに引き受けたのである。
Denique ipse ait: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22) .
PL 15, 1835A実に、彼自身が言う。「彼らは私の食物に胆汁を与え、私の渇きに酢を飲ませた」(詩篇68:22)。
Sed sinceritati non debuit amaritudo misceri; ut ostenderetur sine amaritudine immortalitas resurgentium futura: quae quoniam immortalitas in vase coacuerat humano, separatur in Christo.
PL 15, 1835Aしかし、純粋さに苦さが混ぜられてはならなかった。復活する者たちの不死が苦さなしにあることを示すためである。その不死は人の器の中で酸っぱくなっていたので、キリストにおいて分けられる。
Ergo acetum bibitur, hoc est, vitium corruptae per Adam immortalitatis aboletur in calamo; ut de corpore absorberetur humano.
PL 15, 1835Aそれゆえ酢は飲まれる。すなわち、アダムによって損なわれた不死の悪しきものが、アシの棒の上で取り除かれるのである。人の体から吸い取られるためである。
Nos quoque vitia nostra per incuriam mentis corporisque concreta transfundamus in Christum: transfundamus per baptismum, ut crucifigamur in Christo: transfundamus per poenitentiam, ut ab illo nobis vini sanguinisque coelestis incorrupta sinceritas refundatur.
PL 15, 1835A我々もまた、精神と体の不注意によって凝り固まった我々の悪しきものを、キリストへ移し入れよう。洗礼によって移し入れ、キリストにおいて十字架につけられよう。悔い改めによって移し入れ、天のぶどう酒と血の損なわれない純粋さが、彼から我々に注ぎ返されるようにしよう。
Liber X, Caput CXXV
第10巻 第CXXV章PL 15, 1835ADenique ubi acetum bibit: Consummata sunt, inquit, omnia (Joan. XIX, 30) ; eo quod assumptae mortalitatis impletum esset omne mysterium, et exhaustis omnibus vitiis, immortalitatis sola laetitia remansisset. Et ideo ait:
PL 15, 1835A実に、酢を飲んだとき、彼は言う。「すべてが成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。引き受けた死すべき性のすべての奥義が満たされ、すべての悪しきものが汲み尽くされて、不死の喜びだけが残ったからである。それゆえこう言う。
Liber X, Caput CXXVI
第10巻 第CXXVI章PL 15, 1835B(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Et bene commendatur spiritus, qui reservatur; quod enim commendatur, utique non amittitur. Bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum.
PL 15, 1835B(第46節)「汝の手に、主よ、私の霊を委ねる」。霊が委ねられるのは、それが守られるからであり、実に適切である。委ねられたものは、決して失われないからである。それゆえ霊は善い担保であり、善い預け物である。
Unde et illic ait: O Timothee, bonum depositum custodi (II Tim. I, 14) . Commendatur enim Patri spiritus; et ideo ait: Quoniam non derelinques in inferno animam meam (Psal. XV, 10) . Vide autem magnum mysterium.
PL 15, 1835Bだから〔パウロ〕もあそこで言う。「テモテよ、善い預かり物を守れ」(二テモテ1:14)。霊は父に委ねられる。それゆえ彼は言う。「汝は私の魂を冥界に見捨てない」(詩篇15:10)。さて、大いなる奥義を見よ。
Nunc commendat in manibus Patris spiritum suum, nunc in Patris gremio sedet; quia totum alius non capit Christum. Denique: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) . Commendatur ergo Patri spiritus.
PL 15, 1835B彼はあるときは自分の霊を父の手に委ね、あるときは父の懐に座す。ほかの誰も、キリストの全体を容れることはできないからである。実に、彼は言う。「私は父の内にあり、父は私の内にある」(ヨハネ14:10)。それゆえ霊は父に委ねられる。
Sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur (Coloss. III, 11) .
PL 15, 1835Cしかし、彼は高いところにありながら、冥界をも照らす。すべてが贖われるためである。実に、キリストはすべてであり、すべてはキリストの内にある。ただし、キリストは一人ひとりの内で働く(コロサイ3:11)。
Caro moritur, ut resurgat: spiritus Patri commendatur, ut coelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in coelo, quam terrena sequerentur.
PL 15, 1835C肉は死ぬ。復活するためである。霊は父に委ねられる。天にあるものも不法の絆から解かれ、天に平和が生じ、地上のものがそれに続くためである。
Liber X, Caput CXXVII
第10巻 第CXXVII章PL 15, 1835C(Ibid.) Et hoc dicto, tradidit spiritum. Et bene tradidit, qui non invitus spiritum emisit. Denique Matthaeus ait: Emisit spiritum (Matth. XXVII, 50) ; quod enim emittitur, voluntarium est: quod amittitur, necessarium. Propterea addidit: Magna voce.
PL 15, 1835C(ルカ、同じ章)「こう言って、霊を引き渡した」。自ら引き渡したというのは適切である。彼は不本意にではなく霊を送り出したからである。実に、マタイは言う。「霊を送り出した」(マタイ27:50)。送り出されるものは自発的であり、失われるものは必然だからである。それゆえ彼は付け加えた。「大声で」。
In quo vel professio gloriosa usque ad mortem se pro nostris descendisse peccatis (ergo nec ego erubescam fateri quod Christus non erubuit voce magna profiteri), vel evidens manifestatio contestantis Dei secessionem divinitatis et corporis.
PL 15, 1835Dこの点には、我々の罪のために死に至るまで降ったという栄光ある告白がある(それゆえ、キリストが大声で告白することを恥じなかったことを、私も告白することを恥じないであろう)。あるいは、神性と体との分離を証しする神の、明白な表明がある。
Sic enim habes: Clamavit Jesus voce magna dicens: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? Clamavit homo divinitatis separatione moriturus.
PL 15, 1836Aあなたはこう読む。「イエスは大声で叫んで言った。『神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか』」(マタイ27:46)。人が、神性の分離によって死のうとして叫んだのである。
Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet; quia vita divinitas est.
PL 15, 1836A神性は死から自由である以上、生命が去らなければ、死は起こりえなかったからである。生命とは神性だからである。
Liber X, Caput CXXVIII
第10巻 第CXXVIII章PL 15, 1836A(Vers. 44-47.) Jam quae sequuntur, ostendunt quia propter impietatem hominum finis saeculi sit futurus. Itaque significatur per Domini passionem occasura praesentia, ut oriantur futura. Tenebrae igitur offusae sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret.
PL 15, 1836A(第44–47節)以下に続くことは、人々の不敬虔のゆえに世の終わりが来ることを示している。こうして、主の受難によって現在のものが沈み、将来のものが起こることが示される。それゆえ闇が、背信の者たちの目に注がれた。信仰の光が復活するためである。
Sol occidit sacrilegis, vel refugit; ut funesti spectaculum sceleris obumbraret. Petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51) , ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum, quoniam verbi vis peccatorum dura penetraret; quo facilius ex cavis petrarum illi venatores quos Hieremias praedixit (Jerem. XVI, 16) , Domino venarentur.
PL 15, 1836A太陽は、瀆神の者たちにとって沈むか、退いた。忌まわしい罪の光景を覆い隠すためである。岩は裂けた(マタイ27:51)。それは、岩の切り立った裂け目によって、言葉の力が罪人たちの頑なさを貫くことが示されるためである。エレミヤが予告したあの狩人たち(エレミヤ16:16)が、岩の洞穴から、いっそう容易に主のために猟をするためである。
Monumentorum autem reseratio (Matth. XXVII, 52) quid aliud, nisi claustris mortis effractis, resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in processu typus, quod in sanctam prodeundo civitatem, praesentium specie declarabant in illa Hierusalem quae in coelo est, futurum perenne diversorium resurgentium?
PL 15, 1836B墓が開かれること(マタイ27:52)は、死の閂が破られたことによる死者たちの復活のほかに何を意味するであろうか。彼らは、見られたときには信仰であり、出ていくときには予型であった。聖なる都に出ていくことによって、居合わせた人々の目の前で、天にあるあのエルサレムにおいて、復活した者たちの永遠の宿屋がやがてあることを示したからである。
Etiam velum scinditur, quo vel duorum populorum divisio, vel mysteriorum Synagogae profanatio declaratur. Scinditur ergo velum vetus; ut Ecclesia nova fidei suae vela suspendat.
PL 15, 1836Bまた垂れ幕が裂ける。それによって、二つの民の分割か、会堂の奥義の冒瀆が示されている。こうして古い垂れ幕が裂かれ、新しい教会が自らの信仰の帆〔vela は「垂れ幕」とも取れる〕を掲げる。
Synagogae velamen aufertur; ut religionis interna mysteria, revelato mentis cernamus obtutu. Denique jam etiam centurio Dei Filium quem crucifixerat, confitetur. O duriora saxis pectora Judaeorum! Finduntur petrae, sed horum corda obdurantur.
PL 15, 1836B会堂の覆いは取り去られる。我々が宗教の内なる奥義を、覆いを除かれた精神の眼差しで見るためである。実に、すでに百人隊長も、自ら十字架につけた神の子を告白する。ああ、岩よりも頑ななユダヤ人たちの胸よ。岩は裂けるが、彼らの心は固くなる。
Judex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur: Judaeorum tamen immobilis duritia manet orbe concusso.
PL 15, 1836C裁判官は責め、僕は信じ、裏切り者は自らの罪を死によって断罪し、諸元素は逃げ、大地は揺れ、墓は開かれる。それでもなお、ユダヤ人たちの頑なさは、世界が揺れても動かずにとどまる。
Liber X, Caput CXXIX
第10巻 第CXXIX章PL 15, 1836C(Vers. 49.) Stabant autem et mulieres haec videntes: stabat et mater, cum studio pietatis sua pericula posthaberet. Sed et Dominus pendens in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem commendabat affectu.
PL 15, 1836C(第49節)また、女たちもこれを見て立っていた。母もまた立っていた。敬虔への熱意のために、自らの危難を後回しにしたのである。しかし主もまた、十字架に掛けられながら、自らの危難を顧みず、敬虔な情をもって母を託した。
Quod non otiose Joannes pluribus prosecutus est (Joan. XIX, 25) ; alii enim mundum descripsere concussum, coelum tenebris obductum, refugisse solem.
PL 15, 1836Cヨハネがこれをより詳しく述べたのは、理由のないことではない(ヨハネ19:25)。ほかの者たちは、世界が揺れ、天が闇に覆われ、太陽が退いたと記したからである。
Addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: Deus, Deus meus, respice in me (Matth. XXVII, 46) : quare me dereliquisti (Marc. XV, 34) ? ut ad crucem Christi susceptionem pervenisse crederemus conditionis humanae.
PL 15, 1836Dマタイとマルコは、人間的で道徳的なことをより豊かに述べ、付け加えた。「神よ、私の神よ、私を顧みよ」(マタイ27:46)、「なぜ私を見捨てたのか」(マルコ15:34)。それは、人間の境遇の受容がキリストの十字架にまで及んだと我々が信じるためである。
Lucas autem competere evidenter asseruit latroni veniam sacerdotali intercessione donatam, et Judaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam (Luc. XXIII, 45) .
PL 15, 1837Aしかしルカは、祭司としてのとりなしによって盗賊に赦しが与えられたこと、迫害するユダヤ人たちのためにも同じ務めによって寛恕が求められたことが、〔キリストに〕ふさわしいと明らかに断言した〔competere の主語と係りは定かでない。こう取った〕(ルカ23:45〔底本が刷るままの引照。盗賊への赦しは23:43、ユダヤ人のための願いは23:34〕)。
Liber X, Caput CXXX
第10巻 第CXXX章PL 15, 1837AJoannes ergo, qui plenius divina penetravit mysteria, non immerito laboravit, ut quae Deum generaverat, mansisse eam virginem declaret.
PL 15, 1837Aそれゆえ、神的な奥義をより充分に究めたヨハネが、神を産んだ女がおとめのままであったと明らかにするために労したのは、理由のないことではない。
Solus ergo me docet, quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus appellaverit matrem (Joan. XIX, 26) , pluris putans quod victor suppliciorum atque poenarum, victor diaboli, pietatis officia dividebat, quam quod regnum coeleste donabat.
PL 15, 1837Aだから彼ひとりが、ほかの者たちの教えなかったこと、すなわち十字架に付けられながら母に呼びかけたことを私に教える(ヨハネ19:26)。彼は、処刑と刑罰に勝つ者、悪魔に勝つ者として、敬虔の務めを分け与えることを、天の国を授けることよりも重んじていたのである。
Nam si religiosum est quod latroni venia donatur a Domino, multo religiosius quod mater honoratur, a Filio.
PL 15, 1837B盗賊に主から赦しが与えられることが敬虔であるなら、母が子から敬われることは、はるかに敬虔だからである。
Liber X, Caput CXXXI
第10巻 第CXXXI章PL 15, 1837BNec praeposterum judicetur, quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim venerat salvos facere peccatores, non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute peccatoris implevit.
PL 15, 1837B盗賊の赦免を母への呼びかけよりも先に記したことが、順序を誤ったと判断されてはならない。罪人たちを救うために来た者が、私の記述において、引き受けた務めをまず罪人の救いを贖うことで果たしたとしても、不条理ではないからである。
Denique ipse ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48) ? Quia non venerat vocare justos, sed peccatores.
PL 15, 1837B実に、彼自身が言う。「私の母とは誰か、私の兄弟たちとは誰か」(マタイ12:48)。義人たちを招くために来たのではなく、罪人たちを招くために来たからである。
Sed ibi pro loco; hic et in cruce non immemor matris, appellat eam dicens: Ecce filius tuus; et Joanni: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26 et 27) . Testabatur de cruce Christus, et testamentum ejus signabat Joannes, dignus tanto testatore testis.
PL 15, 1837Bしかしあの箇所では場所柄に応じた発言であった。この箇所では、十字架の上にあっても母を忘れず、彼女に呼びかけて言う。「見よ、汝の子である」。またヨハネに言う。「見よ、汝の母である」(ヨハネ19:26–27)。キリストは十字架から遺言を述べ、ヨハネがその遺言に署名した。かくも大きな遺言者にふさわしい証人であった。
Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae: quod non atramento scribitur, sed Spiritu Dei vivi: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 3) .
PL 15, 1837C善い遺言であり、金銭のではなく生命のものである。それはインクで書かれるのではなく、生ける神の霊で書かれる。「私の舌は、速やかに書く書記の筆である」(詩篇44:3)。
Liber X, Caput CXXXII
第10巻 第CXXXII章PL 15, 1837CSed nec Maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis ante crucem stabat, et piis spectabat oculis Filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem.
PL 15, 1837Cしかしマリアも、キリストの母にふさわしい姿に劣らず、使徒たちが逃げ去る中、十字架の前に立っていた。そして敬虔な眼差しで子の傷を見つめていた。彼女が待っていたのは、我が子の死ではなく、世の救いだったからである。
Aut fortasse quia cognoverat per Filii mortem mundi redemptionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid additurum.
PL 15, 1837Cあるいはおそらく、子の死によって世の贖いが成ると知っていたので、王の館〔aula regalis。マリアを指すと取った〕である彼女は、自分の死によっても、公の務めに何かを加えることになると考えていたのであろう。
Sed Jesus non egebat adjutore ad omnium redemptionem, qui dixit: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) . Suscepit quidem matris affectum, sed non quaesivit hominis auxilium.
PL 15, 1837Cしかしイエスは、万人の贖いのために助け手を必要としなかった。彼は言った。「私は助け手のない人のようになり、死者の中にあって自由である」(詩篇87:5)。彼は母の情を受け入れたが、人の助けを求めはしなかった。
Habemus igitur pietatis magistrum: docet lectio quid maternus debeat affectus imitari, quid sequi reverentia filiorum; ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius sollicitudo materna quam suae mortis moestitia sit dolori.
PL 15, 1837Dそれゆえ我々は敬虔の師を持つ。この朗読は、母の情が何を模倣すべきか、子らの崇敬が何に従うべきかを教える。すなわち、母たちが子らの危難のときに身を差し出し、彼女たちにとっては、自分の死の悲しみよりも母としての心配のほうが痛みとなるように、ということである。
Liber X, Caput CXXXIII
第10巻 第CXXXIII章PL 15, 1838AQuo loco uberrimum testimonium Mariae virginitatis adhibetur. Neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6) ; sed quae propter mysterium conjugium praetexuit, completis mysteriis jam conjugio non egebat. Aut si moralia sequimur, in moerore castitas imperatur.
PL 15, 1838Aこの箇所では、マリアの処女性についてきわめて豊かな証言が示される。妻が夫から取り去られたのではない。「神が結び合わせたものを、人は引き離してはならない」(マタイ19:6)と書かれているからである。しかし、奥義のゆえに結婚を口実としていた彼女は、奥義が満たされた今、もはや結婚を必要としなかった。あるいは道徳の意味に従うなら、悲しみの中で貞潔が命じられている。
Liber X, Caput CXXXIV
第10巻 第CXXXIV章PL 15, 1838AMysticum tamen est quod commendatur Joanni inter caeteros juniori: quod non otiosis auribus debemus accipere.
PL 15, 1838Aしかし、ほかの者たちのうち最も若いヨハネに託されたことは奥義の意味を持つ。それを我々は、無関心な耳で受け取ってはならない。
Periculosa est enim mulieribus copula adolescentis, et species juventutis; ne qua fortasse curiosa exempli, incuriosa mysterii, quae luxuriari in Christo cupiens, Mariae speciem praetendat, non imitetur affectum, sicut vulgus nunc male audit mulierum, relicto seniore marito, ut juniorem sequantur.
PL 15, 1838A若者との交わりと若さの姿は、女たちにとって危ういからである。ある女が、模範には関心を寄せながら奥義には無関心で、キリストにあって放縦に過ごすことを望み、マリアの外見を口実としながら、その心を模倣しないことのないように。今や女たちの群れが、年上の夫を捨てて年下の者に従うと悪く言われているとおりである。
Discat ergo Ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante copulata, non usu, posteaquam peperit Verbum, et in corporibus ac mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam Dominici corporis seminavit, ex praecepto Dei societatem populi junioris elegit.
PL 15, 1838Bそれゆえ〔そのような女は〕、ここに教会の奥義があると学ぶがよい。教会は、先には年上の民と、実際の交わりによってではなく外見上結ばれていたが、言葉を産み、人々の体と精神に、十字架への信仰と主の体の埋葬を通して〔言葉を〕蒔いたのち、神の命令によって年下の民との結びつきを選んだのである。
Liber X, Caput CXXXV
第10巻 第CXXXV章PL 15, 1838BQuaero etiam cur ante mortem non inveniamus esse percussum, post mortem inveniamus (Joan. XIX, 34) ?
PL 15, 1838B私はまた問う。なぜ、死の前には突き刺されたとは見いだされず、死の後には見いだされるのか(ヨハネ19:34)。
Nisi forte ut voluntarius exitus ejus magis quam necessarius fuisse doceatur, et ordinem mysticum noverimus; quia non ante altaris sacramenta, quam baptismum: sed baptismum ante, sic poculum.
PL 15, 1838Bそれはおそらく、彼の最期が必然よりもむしろ自発のものであったと教えるためであり、また我々が奥義の順序を知るためである。祭壇の秘跡が洗礼より先にあるのではなく、先に洗礼があり、そのあとに杯があるのである。
Deinde ut advertamus quia licet corporis ejus fuerit natura mortalis, licet qualitas similis; dissimilis tamen gratia. Nam utique post mortem sanguis in nostris corporibus congelascit: ex illo autem incorrupto licet corpore, sed defuncto, omnium vita manabat.
PL 15, 1838C次に、彼の体の本性は死すべきものであり、性質は〔我々と〕似ていたが、それでも恩寵は似ていないことに、我々が気づくためである。我々の体では、死の後には血は凝固する。しかし、朽ちない体ではあるが死んだ体から、すべての人の生命が流れ出していた。
Aqua enim et sanguis exivit (Ibid.) : illa quae diluat, iste qui redimat. Bibamus ergo pretium nostrum, ut bibendo redimamur.
PL 15, 1838C水と血が出た(ヨハネ19:34)。一方は洗うもの、他方は贖うものである。それゆえ我々は、我々の代価を飲もう。飲むことによって贖われるためである。
Liber X, Caput CXXXVI
第10巻 第CXXXVI章PL 15, 1838C(Vers. 50.) Quid sibi etiam vult, quod non apostoli, sed Joseph et Nicodemus Christum sepeliunt? Unus justus et constans, alter in quo dolus non erat (Joan. XIX, 38 et 39) ; talis enim Christi est sepultura, quae fraudem iniquitatemque non habeat.
PL 15, 1838C(第50節)使徒たちではなく、ヨセフとニコデモがキリストを葬ったのは、どういうことか。一人は義にして堅固な者、もう一人は偽りのなかった者である(ヨハネ19:38–39)。キリストの葬りは、欺きも不法も持たないものだからである。
Obstruitur igitur tergiversandi locus, et domestico Judaei testimonio revincuntur; nam si apostoli sepelissent, dicerent utique non sepultum, quem sepultum raptum esse dixerunt.
PL 15, 1838Cこうして言い逃れの余地はふさがれ、ユダヤ人たちは身内の証言によって論破される。もし使徒たちが葬ったのであれば、ユダヤ人たちは、葬られたのちに奪い去られたと自ら言ったその者を、葬られてなどいないと言ったであろうからである。
Liber X, Caput CXXXVII
第10巻 第CXXXVII章PL 15, 1839AJustus autem Christi corpus operit sindone, innocens ungit unguento (Joan. XIX, 40) ; namque haec non otiose distincta reperimus; quia justitia vestit Ecclesiam, innocentia gratiam subministrat.
PL 15, 1839A義人はキリストの体を亜麻布で覆い、無垢の者は香油を塗る(ヨハネ19:40)。これらが理由なく区別されているのではないと我々は見いだす。正義が教会に衣を着せ、無垢が恩寵を供するからである。
Vesti ergo et tu Domini corpus gloria sua, ut et ipse sis justus: etsi mortuum credis, operi tamen divinitatis plenitudine suae. Unge illud myrrha et aloe, ut bonus odor Christi sis.
PL 15, 1839Aそれゆえ、あなたもまた主の体にその栄光の衣を着せよ。あなた自身も義となるためである。たとえ死んだと信じていても、その神性の充満で覆え。それに没薬とアロエを塗れ。あなたがキリストの善い香りとなるためである。
Bonum linteum misit Joseph ille vir justus, et fortasse illud quod Petrus vidit e coelo ad se esse demissum, in quo erant genera quadrupedum et ferarum et voluerum, ad similitudinem gentium figurata (Act. X, 11) .
PL 15, 1839Aあの義人ヨセフは善い亜麻布を差し出した。おそらくそれは、ペトロが天から自分のもとへ降ろされるのを見たあの布であろう。その中には、四つ足の獣、野獣、鳥の種類が、諸国民の姿に似せて入れられていた(使徒言行録10:11)。
Mystico igitur unguento illo pistico consepelitur Ecclesia, quae diversitatem populorum fidei suae communione sociavit.
PL 15, 1839Aこうして、あのピスティコス〔底本は pistico。音写。「純正の」とも「信にかかる」とも取れる〕の奥義の香油によって、教会が〔キリストと〕ともに葬られる。教会は、民の多様さを自らの信仰の交わりによって結び合わせたのである。
Liber X, Caput CXXXVIII
第10巻 第CXXXVIII章PL 15, 1839BDe hoc Joseph in Joanne solo invenio quod occultus venerit ad Pilatum propter metum Judaeorum (Joan. XIX, 38) . Quomodo justus latebram periculi timore quaesivit? Ego autem puto quod ideo occulte petierit ut corpus impetraret, non ut periculum caveret.
PL 15, 1839Bこのヨセフについて、私はヨハネにのみ、彼がユダヤ人への恐れのために隠れてピラトのもとに来たと見いだす(ヨハネ19:38)。義人がなぜ危険への恐れから隠れ家を求めたのか。しかし私は、彼が隠れて願い出たのは、体を得るためであって、危険を避けるためではなかったと思う。
Et tamen quid mirum si occultabatur justus, quando occultabantur et apostoli justorum magistri?
PL 15, 1839Bそれに、義人が隠れたことの何が不思議であろうか。義人たちの師である使徒たちさえ隠れていたのに。
Veni et tu: vel sero, vel nocte, vel quacumque hora veneris, invenis Jesum ad suscipiendum paratum, nec minorem serius venientibus mercedem pia largitate solventem; nam et qui sexta hora venit, non est mercede fraudatus: et qui undecima, plenitudinem mercedis accepit (Matth. XX, 4 et seq.) .
PL 15, 1839Bあなたもまた来よ。遅くとも、夜でも、どの時刻に来ても、あなたはイエスが受け入れる用意をしているのを見いだす。彼は遅れて来た者たちにも、報酬を減らさず、敬虔な寛大さをもって支払う。第六の時に来た者も報酬を奪われず、第十一の時に来た者も報酬の全部を受け取ったからである(マタイ20:4以下)。
Sed etiam Nicodemus nocte venit (Joan. III, 2) . Nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. Denique resurrexit Christus, et justus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) .
PL 15, 1839Bしかしニコデモもまた夜に来た(ヨハネ3:2)。夜であったのは、まだ復活がなかったからである。実に、キリストが復活したとき、義人は言う。「夜は更け、昼は近づいた」(ローマ13:12)。
Liber X, Caput CXXXIX
第10巻 第CXXXIX章PL 15, 1839CHunc Joseph justum Lucas dixit (Luc. XXIII, 50) , Matthaeus divitem (Matth. XXVII, 57) . Et merito dives hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit Christi; suscipiendo enim divitem, nescivit fidei paupertatem. Dives est ergo qui justus est.
PL 15, 1839Cこのヨセフを、ルカは義人と呼び(ルカ23:50)、マタイは富める者と呼んだ(マタイ27:57)。この箇所で彼が富める者と呼ばれるのは当然である。キリストの体を受け入れたからである。富める者を受け入れるときには、信仰の貧しさを知らなかった。義である者は、それゆえ富める者である。
Justus igitur sindone involvit (Joan. XIX, 39) : Israelita vero et diversos miscet virtutum odores, et aloes mittit quasi libras centum, hoc est, perfectae fidei quantitatem.
PL 15, 1839C義人は亜麻布で包んだ(ヨハネ19:39)。しかしイスラエル人は、様々な徳の香りをも混ぜ合わせ、アロエをおよそ百リトラ入れた。すなわち、完全な信仰の量である。
Et ligaverunt corpus Jesu juxta consuetudinem spiritalium Judaeorum, non utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis. Et posuerunt in horto (Ibid., 41) , cui frequenter Ecclesia comparatur, quae diversorum habeat poma meritorum, floresque virtutum.
PL 15, 1839Cそして彼らは、霊的なユダヤ人たちの習いに従って、イエスの体を縛った。それは決して背信の結び目によってではなく、信仰の縛めによってである。そして園に置いた(ヨハネ19:41)。教会はしばしば園にたとえられる。教会は、様々な功績の果実と、徳の花々を持つからである。
Liber X, Caput CXL
第10巻 第CXL章PL 15, 1839DNec otiose alius monumentum novum dixit, alius monumentum Joseph (Ibid. et Matth. XXVII, 60) . Non habebat igitur Christus tumulum suum; etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis: victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communio tumulo et Deo?
PL 15, 1839D一人は新しい墓と言い、もう一人はヨセフの墓と言った(ヨハネ19:41およびマタイ27:60)のは、理由のないことではない。それゆえキリストは、自分の墓を持たなかった。墓は、死の律法の下にある者たちのために備えられる。死に勝つ者は、自分の墓を持たない。墓と神とのあいだに、どのような共通点があろうか。
Denique Ecclesiastes ait de eo qui meditatur in bonis: Et sepultura non est illi (Eccles. VI, 3) .
PL 15, 1840A実にコヘレトは、善いことを思い巡らす者について言う。「彼には墓がない」(コヘレトの言葉6:3)。
Specialis igitur praeter communem omnium mortem mors Christi est: et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio Domini, sed similitudo erat cum differentia.
PL 15, 1840Aそれゆえキリストの死は、万人に共通する死とは別に、特別なものである。だから彼は他の者たちとともに葬られず、ただ一人、墓に収められる。主の受肉は、すべてにおいて人間の似姿を備えていたが、その似姿は違いを伴っていた。
Natus est ex Virgine, similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. Curabat aegros, sed imperabat. Aqua Joannes baptizabat, hic spiritu (Luc. III, 16) . Et mors ergo Christi communis secundum naturam corporis, specialis secundum virtutem.
PL 15, 1840A彼はおとめから生まれた。誕生は似ており、懐胎は似ていない。彼は病人たちを癒したが、命じたのである。ヨハネは水で洗礼を授けたが、この者は霊で授ける(ルカ3:16)。それゆえキリストの死も、体の本性に従えば共通であり、力に従えば特別である。
Liber X, Caput CXLI
第10巻 第CXLI章PL 15, 1840A(Vers. 53.) Quis autem est Joseph, cujus in tumulo ponitur? Utique ille justus. Bene ergo Christus monumento creditur justi; ut habeat filius hominis ubi caput suum reclinet, et justitiae habitatione requiescat.
PL 15, 1840A(第53節)しかしヨセフとは誰か。彼の墓に〔キリストは〕置かれる。それはもちろんあの義人である。それゆえ、キリストが義人の墓に委ねられるのは適切である。人の子が頭を休める場所を持ち、正義の住まいに憩うためである。
Bene autem novo, secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis diceretur: mystice vere quid possumus intelligere, nisi forte quia legimus: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11) ?
PL 15, 1840Bまた新しい墓であるのは、文字どおりの意味では、起こされたのは別の者だと背信の者たちに言われないためである。奥義の意味では、まことに何を解しうるであろうか。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)と我々が読んでいることのほかに。
Ergo sepulcrum patens est guttur hominis, in quo perfidia lethalis et mortua verba conduntur, quod per vetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et solvitur.
PL 15, 1840Bそれゆえ、人の喉は開いた墓であり、その中に、死をもたらす背信と死んだ言葉が納められ、時を経て、また獣たちの襲来によって、崩れて解けてしまう。
Est ergo e contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in pectoribus duritiae gentilis penetrabili verbo justus excidit, fidei atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus virtus Christi.
PL 15, 1840Bしたがって、これと反対に、人々の奥深くにある墓がある。義人は、異邦の頑なさの胸の中に、貫き通す言葉によって自らのためにそれを掘り出した。それは信仰と教えの業によって磨き上げられ、キリストの力が諸民族の間で前に現れるためである。
Liber X, Caput CXLII
第10巻 第CXLII章PL 15, 1840BCui pulcherrime lapis admotus est (Matth. XXVII, 60) , ne pateret; quicumque enim in se bene humaverit Christum, diligenter custodiat; ne eum perdat, neve perfidiae sit ingressus. Vides enim quia Petrus et Joannes priores intrare meruerunt. Denique Joannes ipse non antequam crederet, introivit (Joan. XX, 6 et 8) .
PL 15, 1840Bその墓に、石が置かれたのはまことにふさわしい(マタイ27:60)。それが開かないようにするためである。自分の内にキリストを善く葬った者は、慎重にこれを守れ。キリストを失わないように、また背信の入り口とならないようにである。ペトロとヨハネが先に入るにふさわしいとされたことは、あなたも見ている。実に、ヨハネ自身は、信じる前に入ったのではない(ヨハネ20:6、8)。
Liber X, Caput CXLIII
第10巻 第CXLIII章PL 15, 1840CEt bene in petra excisum dicitur (Matth. XXVII, 60) , hoc est in fidei firmamento, de qua veri Israelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt. Sepelierunt autem Christum justus, et qui Deum vidit; non enim sepeliunt Christum, nisi qui Deum credunt.
PL 15, 1840Cまた、岩に掘られたと言われるのは適切である(マタイ27:60)。すなわち信仰の堅固さにおいてであり、真のイスラエル人たちはそこから蜜の甘さと霊の油を吸った。キリストを葬ったのは、義人と、神を見た者である。神を信じる者でなければ、キリストを葬らないからである。
Liber X, Caput CXLIV
第10巻 第CXLIV章PL 15, 1840C(Vers. 55.) Denique non omnes possunt sepelire Christum: quamvis religiosae mulieres a longe stant: sed quia religiosae, locum diligenter observant; ut unguenta afferant, et superfundant.
PL 15, 1840C(第55節)実に、すべての者がキリストを葬れるわけではない。敬虔な女たちは遠くに立っているが、敬虔だからこそ、場所を注意深く見届ける。香料を持って来て、注ぎかけるためである。
Sollicitae tamen et a monumento posteriores recedunt, et ad monumentum priores revertuntur: etsi deest constantia, non deest diligentia. Sexus nutat, devotio calet.
PL 15, 1840Cしかし彼女たちは心を砕いて、墓から離れるのは最後で、墓へ戻るのは最初である。揺るぎなさは欠けていても、注意深さは欠けていない。性は揺れるが、献身は燃えている。
Liber X, Caput CXLV
第10巻 第CXLV章PL 15, 1841ADenique resurrectionis tempore praesto sunt, et cum viri fugarentur, solae tamen ab angelo non timeant admonentur (Joan. II, 1 et 2) . Petrum evocant studio priores, sed posteriores fiducia.
PL 15, 1841A実に復活の時、〔女たちは〕その場に居合わせており、男たちが逃げ去っていたときにも、女たちだけは天使から恐れるなと諭される(ヨハネ2:1、2〔底本が刷るままの引照。復活の朝の記事はヨハネ20:1–2 にある〕)。女たちは、熱意においては先に立ち、確信においては後れて、ペトロを呼び出す。
Denique ille sine metu advenit, et constanter qui posterior venerat, primus ingreditur, quasi qui claves regni ut aliis aperiret, acceperat.
PL 15, 1841A実にあの者〔ペトロ〕は恐れなく到着し、後から来たにもかかわらず、揺るぎなく真っ先に入る。他の者たちのために〔天の〕国の鍵を受けていた者であるかのように。
Liber X, Caput CXLVI
第10巻 第CXLVI章PL 15, 1841ATerrae motus autem (Matth. XXVIII, 2) fidelibus resurrectio est, impiis metus: his, quia pigrum corpus mortis sopore se commovet: illis, quia tremore corporis et terrena mobilitate turbati, a resurrectionis fide et credulitate desciscunt.
PL 15, 1841Aまた地震(マタイ28:2)は、信じる者たちには復活であり、不敬虔な者たちには恐れである。前者にとっては、鈍い体が死の眠りから動き出すからであり、後者にとっては、体の震えと地上の揺れに動転して、復活への信仰と信頼から離れてしまうからである。
Liber X, Caput CXLVII
第10巻 第CXLVII章PL 15, 1841A(CAP. XXIV. -- Vers. 1-4.) Mane autem sabbati venerunt valde tempore ad monumentum. Magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; nam etsi non videntur evangelistae dixisse contraria, tamen diversa dixerunt.
PL 15, 1841A(第24章第1–4節)「安息日の朝、ごく早い時刻に、彼女たちは墓に来た。」この箇所では多くの人に大きな疑問が生じる。福音書記者たちは相反することを述べたようには見えないが、それでも互いに異なることを述べたからである。
Siquidem hic: Mane valde tempore; Marcus, Valde mane (Marc. XVI, 1) ; Matthaeus, Vespere sabbati (Matth. XXVIII, 1) ; Joannes, Prima sabbati cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1) , mulieres ad monumentum venisse dixerunt.
PL 15, 1841Bすなわち、ここ〔ルカ〕は「朝、ごく早い時刻に」、マルコは「ごく朝早く」(マルコ16:1)、マタイは「安息日の夕べに」(マタイ28:1)、ヨハネは「安息日の第一日、まだ暗いうちに」(ヨハネ20:1)と言って、女たちが墓に来たと述べた。
Deinde hic duos viros, Marcus unum juvenem in albis sedentem (Marc. XVI, 5) , Matthaeus unum angelum (Matth. XXVIII, 2) , Joannes duos angelos in albis sedentes (Joan. XX, 12) visos esse memoraverunt.
PL 15, 1841B次に、ここ〔ルカ〕は二人の男を、マルコは白い衣で座っている一人の若者を(マルコ16:5)、マタイは一人の天使を(マタイ28:2)、ヨハネは白い衣で座っている二人の天使を(ヨハネ20:12)、見たと記した。
Postremo quod vix enodabile videatur, Joannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17) : Matthaeus occurrisse Dominum scripsit Mariae Magdalenae, et alteri Mariae, et illas accessisse, et tenuisse pedes ejus, et adorasse evidentissima descriptione digessit (Matth. XXVIII, 9) .
PL 15, 1841B最後に、ほとんど解きほぐせないと思われる点がある。ヨハネは、マグダラのマリアに向けて「私に触れるな。私はまだ私の父のもとに昇っていないからである」という言葉があったと書いた(ヨハネ20:17)。他方マタイは、主がマグダラのマリアともう一人のマリアに出会い、彼女たちが近づいて主の足を抱き、礼拝したと、きわめて明白な叙述で順を追って記した(マタイ28:9)。
Liber X, Caput CXLVIII
第10巻 第CXLVIII章PL 15, 1841CQuomodo ergo solvendum, nisi quatuor evangelistas de diversis quatuor putes dixisse temporibus; ut et personas alias mulierum, et alias conjicias visiones? Denique aliae cum unguento prima sabbati veniunt: aliae sine unguento, vespere sabbati. Istarum nomen exprimitur, illae de Galilaea secutae Dominum designantur.
PL 15, 1841Cでは、どう解くべきか。四人の福音書記者が四つの異なる時について語ったと考え、女たちの人物も別、目撃したものも別であったと推定するほかはない。実に、ある女たちは香油を携えて安息日の第一日に来、別の女たちは香油なしに安息日の夕べに来る。後者の名は明記され、前者はガリラヤから主に従った女たちと示される。
Liber X, Caput CXLIX
第10巻 第CXLIX章PL 15, 1841CQuo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suavia forte praesumpta sunt; aestimate jam nos complendi sermonis vela submittere, quoniam ad portum venimus: et navis quae cursu concito maria transmearit, ubi littori coeperit appropinquare, latentia cautium cursu perstringit infracto.
PL 15, 1841Cこの箇所で、結びの間際にある、棘のある解釈の厳しさが、誰かをつまずかせることのないように。結びの箇所では、おそらく心地よいことが期待されていたのだから。諸君は、我々がすでに話を終えるべく帆を下ろしつつあると考えよ。港に着いたのだから。速い航行で海を渡ってきた船も、岸に近づき始めると、隠れた岩礁のあたりを、勢いを抑えた航路でかすめて進むものである。
Ergo ne tamquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi haereat sermo, tamquam in vada caeca lentandum iter quam praecipitandum arbitror; quo minus rimosa nobis patescat oratio.
PL 15, 1841Dそれゆえ、あたかも怠惰な舵取りのもとにあるかのように、岸の砂州で私の言葉が動けなくならないよう〔tamquam inerti gubernatori の係りは定かでない。こう取った〕、見えない浅瀬へ進むときのように、道は急ぐよりもゆっくり進むべきだと私は考える。我々の話が裂け目だらけとなって口を開けることのないようにである。
Liber X, Caput CL
第10巻 第CL章PL 15, 1842APrimum igitur illud spectandum est, quod scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII, 1) , resurrexisse Dominum. Sic enim habes: quia Vespere sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
PL 15, 1842Aそこで、まず注目すべきは、「安息日の夕べ、それは安息日の第一日に明けゆく」(マタイ28:1)と書かれているとき、主が復活したということである。実にあなたはこう読む。すなわち、「安息日の夕べ、マグダラのマリアともう一人のマリアが墓を見に来た」と。
Et ecce terrae motus factus est magnus. Non enim die sabbati (nam siluerunt sabbato secundum mandatum ) (Luc. XXIII, 56) ; sed post sabbati diem, nocte utique resurrexit. Denique quae mane venerunt, licet valde tempore, tamen jam Dominum resurrexisse cognoverunt.
PL 15, 1842A「すると見よ、大きな地震が起こった。」安息日の日にではない(彼女たちは「掟に従って安息日には静かにしていた」のだから)(ルカ23:56)。そうではなく、安息日の日の後、すなわち夜に復活したのである。実に、朝に来た女たちは、ごく早い時刻であったとはいえ、すでに主が復活したと知った。
Liber X, Caput CLI
第10巻 第CLI章PL 15, 1842ASic igitur temperandum est, ut neque mane Dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur. Nam quomodo triduum compleretur? non ergo vesperascente die, sed noctis vespere resurrexit. Denique Graecus sero dixit, hoc est, ὀψέ.
PL 15, 1842Aしたがって、こう調整して理解せねばならない。復活が、安息日の後の第一日である主日の朝に起こったとも、安息日に起こったとも信じられてはならない。そうでなければ、三日間はどうして満ちるだろうか。それゆえ、日が暮れかかるときではなく、夜の宵に復活したのである。実にギリシア語は「遅く」と言う。すなわち「オプセー」〔ギリシア語。「遅く」の意〕である。
Sero autem et horam signat in occasu dici, et cujusque rei significat tarditatem; quomodo si dicas: Sero mihi suggestum est, id est, tarde.
PL 15, 1842B「遅く」は、日の沈むときの時刻を示すこともあれば、あらゆる物事の遅れを意味することもある。たとえば「遅く私に進言された」と言えば、すなわち遅れて、ということである。
Sero venit, id est, post praestitutum tempus advenit: et licet mane sequenti die venerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est.
PL 15, 1842B「遅く来た」とは、定められた時の後に来たということである。たとえ翌日の朝に来たとしても、事を行うべき時が過ぎ去っているなら、それでも遅いのである。
Est et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: Sero ad lucubrandum surrexit, id est, non vespertino tempore, sed profunda nocte surrexit.
PL 15, 1842Bまた「遅く」は、夜の深い時を言うこともある。たとえば「遅く、夜なべをしようと起きた」と言えば、すなわち宵の時ではなく、深夜に起きたということである。
Liber X, Caput CLII
第10巻 第CLII章PL 15, 1842BUnde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, jam utique custodibus quiescentibus: et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu venit somno excitis.
PL 15, 1842Bそれゆえ女たちも、すでに番兵たちが休んでいるときであったので、墓に近づく機会を得る。そして番兵たち自身は、眠りから起こされた者にはよくあることだが、いっそう恐れおののく。
Postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum esse confirmant, dicentes custodibus: Dicite, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13) .
PL 15, 1842Bさらには、大祭司たちも長老たちと集まって、そのことが夜に起こったと認めている。番兵たちにこう言っているからである。「言え、彼の弟子たちが夜に来て、我々が眠っている間に彼を盗んだ、と」と(マタイ28:13)。
Ex tempore enim quod a custodibus compererunt, argumentum fraudis arripiunt. Nam Joannes mane, cum adhuc tenebrae essent.
PL 15, 1842C彼らは、番兵たちから知った時刻をもとに、欺きの論拠をつかむ。というのも、ヨハネは、朝、まだ暗いうちに、〔文は次節に続く〕
Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum venisse significat, et tamen ignaram factae resurrectionis inducit (Joan. XX, 2) ; nam utique si advesperascente die, facta esset, statim potuit innotescere.
PL 15, 1842Cマグダラのマリアが自分とペトロのもとに来たと示し、それでいて復活が起こったことを知らない者として彼女を登場させているからである(ヨハネ20:2)。もし日が暮れかかるころに復活が起こったのなら、ただちに知れ渡りえたはずである。
Liber X, Caput CLIII
第10巻 第CLIII章PL 15, 1842CMane est, et adhuc Petrus nescit, nescit Joannes. Numquid patiebatur Dominus diutius torqueri discipulos suae mortis incerto, ad quos statim angelus, statim Dominus gestae rei nuntias mulieres destinavit?
PL 15, 1842C朝である。それなのにペトロはまだ知らず、ヨハネも知らない。主は、弟子たちが自分の死の不確かさの中でいっそう長く苦しめられるのを許しただろうか。天使も主も、ただちに、成し遂げられたことの告げ手となる女たちを、彼らのもとに遣わしたというのに。
Et ut scias nocte factum, mulieres aliae nesciunt, aliae sciunt: sciunt quae observaverunt noctibus et diebus, nesciunt quae recesserunt.
PL 15, 1842Cそして、夜に起こったことを知るために言えば、女たちのうち、ある者たちは知らず、ある者たちは知っている。夜も昼も見守っていた者たちは知っており、立ち去った者たちは知らない。
Nescit una Maria Magdalene, secundum Joannem (Joan. XX, 15) : scit altera Maria Magdalene, secundum Matthaeum (Matth. XXVIII, 9) ; nam eadem et ante scire, et postea nescire non potuit.
PL 15, 1842Dヨハネによれば(ヨハネ20:15)、一人のマグダラのマリアは知らず、マタイによれば(マタイ28:9)、もう一人のマグダラのマリアは知っている。同じ女が、先に知っていて後に知らないということはありえないからである。
Ergo si plures Mariae, plures fortasse etiam Magdalenae, cum illud personae nomen sit, hoc locorum.
PL 15, 1843Aそれゆえ、マリアが複数いるのなら、おそらくマグダラの女も複数いる。前者は人の名であり、後者は場所の名なのだから。
Liber X, Caput CLIV
第10巻 第CLIV章PL 15, 1843ADenique alteram esse cognosce. Illa admittitur pedes Domini tenere: tangere Dominum ista prohibetur. Illa angelum videre meruit, haec primo quando venit, neminem vidit. Illa discipulis Dominum resurrexisse nuntiavit, ista raptum esse significat.
PL 15, 1843A実に、これが別の女であると知れ。あの女は主の足を抱くことを許され、この女は主に触れることを禁じられる。あの女は天使を見るにふさわしいとされ、この女は初め、来たときには、誰も見なかった。あの女は主が復活したと弟子たちに告げ、この女は主が奪い去られたと知らせる。
Illa gaudet, haec plorat. Illi in gloria sua jam Christus occurrit, haec adhuc mortuum quaerit. Illa Dominum vidit et credidit, haec non potuit agnoscere cum videret. Illa fideli adorabat in spiritu, haec dubio moestificabatur affectu.
PL 15, 1843Aあの女は喜び、この女は泣く。あの女にはすでにキリストがその栄光のうちに出会い、この女はなおも死者を探している。あの女は主を見て信じ、この女は見ていながら見分けることができなかった。あの女は信ある〔情〕をもって霊において礼拝し、この女は疑いの情に悲しんでいた。
Liber X, Caput CLV
第10巻 第CLV章PL 15, 1843AMerito nimirum prohibetur tangere Dominum; non enim corporali tactu Christum, sed fide tangimus: Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17) ; hoc est, nondum tibi ascendi, quae viventem cum mortuis quaeris: et ideo ad fortiores mittitur, quorum credere discat exemplo, ut illi resurrectionem praedicent.
PL 15, 1843A彼女が主に触れることを禁じられるのは、まことに当然である。我々はキリストに、体による接触によってではなく、信仰によって触れるからである。「私はまだ私の父のもとに昇っていないからである」と彼は言う(ヨハネ20:17)。すなわち、生きている者を死者のうちに探しているあなたのもとへは、私はまだ昇っていない、ということである。それゆえ彼女は、より強い者たちのもとへ遣わされ、その模範によって信じることを学ぶ。それは、彼らが復活を宣べ伝えるためである。
Liber X, Caput CLVI
第10巻 第CLVI章PL 15, 1843BSicut in principio mulier auctor culpae fuit, vir exsecutor erroris: ita nunc quae mortem viro prior gustaverat, resurrectionem prior vidit, culpae ordine, et remedio prior.
PL 15, 1843B初めに女が咎の張本人であり、男が誤りの実行者であったように、今も、男より先に死を味わった女が、先に復活を見た。咎の順序において先であったように、救いにおいても先なのである。
Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret: quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam, veterisque lapsus compensat aerumnam resurrectionis indicio. Per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris vita reparatur.
PL 15, 1843Bそして、男たちのもとで永続する罪の恥辱を負い続けることのないように、男に咎を移した女は、恩寵をも移し入れ、古い堕落の苦難を復活の知らせによって償う。女の口を通して死が先に進み出たように、女の口を通して生命が回復される。
Liber X, Caput CLVII
第10巻 第CLVII章PL 15, 1843BSed quia constantia ad praedicandum necessaria, inferior sexus ad exsequendum infirmior, viris evangelizandi mandatur officium.
PL 15, 1843Bしかし、宣べ伝えるには不屈の力が必要であり、劣る性は実行するにはより弱いので、福音を告げ知らせる務めは男たちに委ねられる。
Nam sicut mulierum per Jesum non solum culpa solvitur, sed etiam multiplicatur gratia; ut pluribus suadeat, quae unum ante deceperat: ita et vir, qui temere ante crediderat, feneratum munus recuperare debuit; ut qui sibi ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus.
PL 15, 1843C実に、女たちについては、イエスによって咎が解かれるだけでなく、恩寵も増し加えられて、かつて一人を欺いた女が、今は多くの者を説き勧める。同様に男も、かつて軽率に信じた者であったので、賜物を利を増して取り戻さねばならなかった〔feneratum munus(利をつけて返される賜物)の含意は定かでない。こう取った〕。自分自身は信じるにあたって不確かであった者が、他の人々には宣べ伝えるにふさわしい者となるためである。
Liber X, Caput CLVIII
第10巻 第CLVIII章PL 15, 1843CSed advertamus verba mandati: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17) . Quomodo non ascenderas, Domine Jesu?
PL 15, 1843Cしかし、命じられた言葉に注意しよう。「私に触れるな。私はまだ私の父のもとに昇っていないからである。だが、私の兄弟たちのもとへ行き、彼らに告げよ。『私は私の父、また汝らの父、私の神、また汝らの神のもとに昇る』と」(ヨハネ20:17)。主イエスよ、汝はどうして昇っていなかったのか。
Quemadmodum aberas, qui in manus Patris commendaveras spiritum? Aut quando abesse potes, qui semper in Patre es, cum Patre semper? Denique ipse dixisti: Si descendero in infernum, ades.
PL 15, 1843C汝は、父の手に霊をゆだねたのに、どうして不在であったのか。それとも、つねに父のうちにあり、つねに父とともにある汝が、いつ不在でありえようか。実に汝自身が言った。「もし私が冥界に降るなら、汝はそこにいる」
Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitem in extremo maris, etenim illo manus tua deducet me (Psal. CXXXVIII, 8 et seq.) . Aut quomodo ascendis, qui ubique semper es?.
PL 15, 1843D「もし私が夜明け前に翼をとり、海の果てに住むなら、実にそこでも汝の手が私を導く」(詩篇138:8以下)。それとも、どこにでもつねにいる汝が、どうして昇るのか。
Liber X, Caput CLIX
第10巻 第CLIX章PL 15, 1843DDescendisti quidem Filius hominis, nec Patri, cum descenderes, abfuisti: sed descendisti nobis; ut te oculis ac mentibus videremus, ut in te crederemus. Ergo et ascendisti nobis; ut et te sequeremur mentibus, quem oculis videre non possumus.
PL 15, 1843D汝は人の子として降った。しかし降るときにも、父のもとにいないことはなかった。汝は我々のために降ったのである。我々が汝を目と精神で見て、汝を信じるためである。それゆえ汝は我々のために昇ったのでもあり、目では見ることのできない汝に、我々が精神で従うためである。
Ascendisti apostolis, quibus dixisti: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) . Denique Joannes ubi te quaereret, scivit. Apud Patrem quaesivit, et reperit, et ideo ait: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) .
PL 15, 1844A汝は使徒たちのために昇った。汝は彼らに言った。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。実に、ヨハネは汝をどこに探すべきかを知っていた。彼は父のもとに探して見いだし、それゆえこう言う。「また言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)。
Ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi, nos quoque docuit quemadmodum te sequamur, et ubi te reperire possimus, dicens: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Col. III, 1) .
PL 15, 1844A汝はパウロのためにも昇った。パウロは、独りで汝に従うことに満足せず、我々にも、どのように汝に従い、どこで汝を見いだしうるかを教えて、こう言った。「それゆえ、汝らがキリストとともに復活したのなら、上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座している」(コロサイ3:1)。
Et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus officium, addidit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Ib., 2) .
PL 15, 1844Aそして、これが目の務めであって心の務めではないと我々が考えないように、彼はこう付け加えた。「上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」(コロサイ3:2)。
Liber X, Caput CLX
第10巻 第CLX章PL 15, 1844AErgo non supra terram, nec in terra, nec secundum carnem te quaerere debemus, si volumus invenire; nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum.
PL 15, 1844Aそれゆえ、我々は、汝を見いだそうと望むなら、地の上に、地のうちに、肉に従って探してはならない。今や我々は、肉に従ってはもはやキリストを知らないからである。
Denique Stephanus non supra terram quaesivit, qui stantem te ad dexteram Dei vidit: Maria autem quia quaerebat in terra, tangere non potuit (Joan. XXIX, 17) .
PL 15, 1844A実に、ステファノは、汝が神の右に立っているのを見たので、地の上に探しはしなかった。他方マリアは、地において探していたので、触れることができなかった(ヨハネ29:17)〔底本の引照は29章。20章17節の誤りか〕。
Stephanus tetigit, quia quaesivit in coelo; Stephanus inter Judaeos vidit absentem: Maria inter angelos non vidit praesentem.
PL 15, 1844Bステファノは、天に探したので、触れた。ステファノはユダヤ人たちの中にいて不在の主を見、マリアは天使たちの中にいて居合わせる主を見なかった。
Sed quare non potuerit illa tangere, evangelista ipse nos docuit dicens, quia cum te videret, nesciebat quia tu es; sic enim habes: Conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est (Ibid., 1) . Merito tangere non potuit, quae videre non potuerat; nam qui videt tangit.
PL 15, 1844Bしかし、なぜ彼女が触れることができなかったのかは、福音書記者自身が我々に教えている。彼女は汝を見ていながら、それが汝であると知らなかったと言うのである。実にあなたはこう読む。「彼女は後ろを向き、イエスが立っているのを見たが、それがイエスであるとは知らなかった」(ヨハネ29:1)〔数字は前の引照を受けた底本のまま。この記事はヨハネ20章14節にあたる〕。見ることができなかった者が触れることができなかったのは当然である。見る者は触れるのだから。
Liber X, Caput CLXI
第10巻 第CLXI章PL 15, 1844BItaque quid intersit inter illam et hanc Mariam Scriptura distinguit. Illa occurrit, ut Jesum videat, haec retrorsum convertitur: illa salutatur, haec redarguitur. Denique sic habes: Dicit ei Jesus: Mulier (Joan. XX, 14) .
PL 15, 1844Bこうして、あの女とこのマリアとの間にどんな違いがあるかを、聖書は区別して示している。あの女はイエスを見ようと駆け寄り、このマリアは後ろを向く。あの女は挨拶を受け、このマリアは咎められる。実にあなたはこう読む。「イエスは彼女に言う。『女よ』」(ヨハネ20:14)。
Quae non credit, mulier est, et adhuc corporei sexus appellatione signatur: nam quae credit, occurrit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, carens jam nomine saeculi, corporis sexu, lubrico juventutis, multiloquio senectutis.
PL 15, 1844C信じない者は女であり、いまだ体の性の呼称で示される。信じる者は、完全な人に向かい、キリストの満ち満ちた年齢の度量に至り、もはや世の名も、体の性も、若さの危うさも、老いの多弁も持たない。
Dicit ergo Jesus: Mulier, quid ploras (Ibid., 25) ? Quasi dicat: Non lacrymas nudas Deus, sed fidem exigit. Bonae lacrymae, si Christum agnoscas. Quem quaeris (Ibid.) ? inquit. Molimina enim Dominus sera condemnat. Sed bene addidit: Quem quaeris?
PL 15, 1844Cそこでイエスは言う。「女よ、なぜ泣くのか」(ヨハネ20:25)〔底本の数字のまま。この問いはヨハネ20章15節にあたる〕。あたかもこう言うかのようである。神は、むき出しの涙ではなく、信仰を求める。涙が良いのは、あなたがキリストを認めるときである。「誰を探しているのか」(ヨハネ20:25)と彼は言う。主は、遅きに失した労苦を断罪するからである。しかし「誰を探しているのか」と付け加えたのは適切である。
Non quod iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat, ignorat; non enim Christum quaerit, quem putat raptum. Adest Christus, quemadmodum quaeritur? Nescitur ergo qui quaeritur, quando non cognoscitur, cum videtur.
PL 15, 1844C彼がそう問うのは、彼女が誰を探しているのかを彼自身が疑っているからではなく、彼女の方が、誰を探しているのかを知らないからである。彼女が探しているのは、奪い去られたと思っている者であって、キリストではない。キリストはここにいる。どうして探されるのか。それゆえ、探されている者は知られていない。見えているのに、認められていないのだから。
Liber X, Caput CLXII
第10巻 第CLXII章PL 15, 1844DDenique Christum videbat, et hortulanum putabat; sic enim habes: Illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam (Ibid.) .
PL 15, 1844D実に、彼女はキリストを見ていながら、園丁だと思っていた。実にあなたはこう読む。「彼女は、それが園丁だと思って、彼に言った。『主よ、汝が彼を持ち去ったのなら、どこに置いたのか私に告げよ。そうすれば私が彼を引き取る』」(ヨハネ20:25)。
Etsi fide incerta, tamen sermone non lubrica: etsi hortulanum putavit, tamen Dei Filium designavit: etsi adhuc non credit, tamen affectat ut credat; ipse enim corpus tulit, qui suscitavit.
PL 15, 1844D信仰は不確かであったが、言葉は不安定ではなかった。園丁だと思ったが、それでも神の子を指し示した。まだ信じていないが、それでも信じることを切に望んでいる。体を取り去ったのは、それを起こした者自身だからである。
Ergo veniabilis error mulieris, quae licet dubitare non debuit Christi corpus per gloriam resurrectionis assumptum; doceri tamen gestit a Christo, ei fidem suam devota promittit; ut et ipsa illud jam tollat e terris, et ad dexteram Dei quaerat.
PL 15, 1844Dそれゆえ、この女の誤りは赦されうる。彼女は、キリストの体が復活の栄光によって取り上げられたことを疑うべきではなかったが、それでもキリストから教えられることを切望し、献身して彼に自分の信仰を約束する。彼女自身もまた、今やそれを地から取り去り、神の右に探すためである。
Liber X, Caput CLXIII
第10巻 第CLXIII章PL 15, 1845ADenique post haec verba non mulier, sed jam Maria vocatur (Joan. XX, 16) ; aliud est enim commune vulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. Et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur.
PL 15, 1845A実に、これらの言葉のあと、彼女はもはや「女」ではなく、「マリア」と呼ばれる(ヨハネ20:16)。民衆に共通の名と、キリストに従う人に固有の名とは別だからである。そして弟子たちのもとに、完全な信仰を掌握した者〔arbitra は「証人」「判定者」とも取れる〕とはまだ言えなくても、告げ手として遣わされる。
Prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem divinitatis, sicut Paulus (Coloss. II, 9) , acceperat; nondum evacuaverat lubricum saeculi, carnis ambiguum: nondum vitam vixerat Christi.
PL 15, 1845Aしかし彼女が触れることを禁じられたのは、パウロの言うとおり(コロサイ2:9)、神性の満ち満ちた豊かさがキリストのうちに体をもって宿るということを、まだ受け入れていなかったからである。世の不安定さ、肉の曖昧さを、まだ空にしていなかった。キリストの生を、まだ生きていなかった。
Denique stat, non adorat Dominum, nec pedes tenet, sicut illa Maria: in qua utique non tam obsequium corporale, quam plenae fidei designatur affectus; quod Christum et hominem et Deum credat: Deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur (Matth. XXVIII, 9) .
PL 15, 1845A実に彼女は立っていて、あのマリアのように主を礼拝することも、足を抱くこともしない。あのマリアにおいて示されているのは、体による恭順というより、完全な信仰の情、すなわちキリストを人でも神でもあると信じる情である。礼拝されるのは神であり、抱かれるのは人だからである(マタイ28:9)。
Liber X, Caput CLXIV
第10巻 第CLXIV章PL 15, 1845BNon igitur tangi Dominus fastidit a femina, cujus et Maria pedes unxit unguento (Luc. VII, 38) : nec tactum dedignatur, sed profectum docet; quia non omnes Christum possunt tangere resurgentem, quem tetigerunt in hac vita et corpore commorantem. qui vult Christum tangere, sua membra mortificet, et resurrecturo similis induat viscera misericordiae, et non ambigat renuntiare terrenis.
PL 15, 1845Bそれゆえ主は、女に触れられることを嫌うのではない。マリアもまた、その足に香油を塗った(ルカ7:38)。主は触れられることを退けるのではなく、進歩を教えるのである。この生において体のうちにとどまっていたキリストに触れた者のすべてが、復活したキリストに触れうるわけではないからである。キリストに触れようとする者は、自らの肢体を殺し、復活しようとする者に似て慈しみの内臓を身にまとい、地上のものを捨てることをためらってはならない。
Liber X, Caput CLXV
第10巻 第CLXV章PL 15, 1845BQuid est igitur: Noli me tangere (Joan. XX, 17) ? Noli manum adhibere majoribus: sed vade ad fratres meos, hoc est, ad perfectiores. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 50) .
PL 15, 1845Bでは「私に触れるな」(ヨハネ20:17)とは何か。それは、より大いなるものに〔majoribus は「より大いなる者たち」とも取れる〕手を伸ばすな、ということであり、「私の兄弟たちのもとへ行け」とは、より完全な者たちのもとへ行け、ということである。「天にいる私の父の意志を行う者は誰でも、その者こそ、私の兄弟であり、姉妹であり、母である」(マタイ12:50)からである。
Quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi potest, fundatioribus hujus fidei praerogativa servatur: Mulieribus autem docere in Ecclesia non permitto, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35) .
PL 15, 1845B復活は、より完全な者たちでなければ容易に把握できないので、この信仰により深く基礎づけられた者たちのために、優先の権が保たれる。「女たちが教会で教えることを私は許さない。家で自分の夫たちに尋ねさせよ」(一コリント14:35〔前半の句は一テモテ2:12 に近い。引照は底本のまま〕)。
Ad eos ergo mittitur, qui domestici sunt: et accepit praescripta mandata (I Tim. II, 12) .
PL 15, 1845Cそれゆえ彼女は、家の者たちのもとへ遣わされる。そして定められた命令を受けた(一テモテ2:12)。
Liber X, Caput CLXVI
第10巻 第CLXVI章PL 15, 1845CNec fugit hoc loco sensisse quosdam ideo Christum noluisse tangi, quia nondum receperat typum quem commendaverat Patri, quasi adhuc eum tangere non deberet.
PL 15, 1845Cこの箇所で、キリストが触れられることを望まなかったのは、父にゆだねた形〔底本は typum。二つの写本とローマ版などは spiritum(霊)とする。ミーニュの脚注は typum を採り、「形」すなわち昇天のときに受けた人性の栄化と解する〕をまだ受け戻していなかったからであり、あたかもまだ彼に触れるべきでないかのようだ、と考えた人々がいることも、我々の目を逃れない。
Liber X, Caput CLXVII
第10巻 第CLXVII章PL 15, 1845CAscendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17) . Bene distinxit, quia mulieri loquebatur; non enim communis nobis natura cum Christo, nisi conditionis humanae.
PL 15, 1845C「私は私の父、また汝らの父、私の神、また汝らの神のもとに昇る」(ヨハネ20:17)。彼が見事に区別したのは、女に語っていたからである。人間の条件を除けば、我々にはキリストと共通する本性がないからである。
Illi Pater generatione propria, nobis adoptione voluntaria: illi per naturam, nobis per gratiam: illi Deus unitate mysterii, nobis potestate coelesti.
PL 15, 1845C彼にとって父は、固有の生成によって父であり、我々にとっては、自由な意志による養子縁組によって父である。彼にとっては本性により、我々にとっては恩寵による。彼にとって神は、奥義の一体性により、我々にとっては天の権能による。
Liber X, Caput CLXVIII
第10巻 第CLXVIII章PL 15, 1845DDicit aliquis: Quomodo ergo Thomas cum adhuc non crederet, tetigit tamen Christum (Ibid., 27) ?
PL 15, 1845Dある人は言う。では、トマスはまだ信じていなかったのに、どうしてキリストに触れたのか(ヨハネ20:27)。
Sed ille non de resurrectione Domini, sed de resurrectionis videtur qualitate dubitasse; et tactu suo debuit me docere, sicut docuit et Paulus: Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem, et hoc mortale induere immortalitatem (II Cor. XV, 53) ; ut incredulus credat, et cunctator dubitare non possit: facilius enim credimus quod videmus.
PL 15, 1845Dしかし彼は、主の復活についてではなく、復活のありさまについて疑ったように見える。そして彼は、自らの接触によって私〔底本は me。「我々」の意か〕を教えるはずであった。パウロもまた教えたとおりである。「この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬものが死なないものを着ることが必要だからである」(二コリント15:53)〔底本は「二コリント」。一コリント15:53の句である〕。これは、信じない者が信じ、ためらう者が疑えなくなるためである。我々は目に見えるものを、より容易に信じるからである。
Habuit autem admirandi causam Thomas, cum videret clausis omnibus per invia septa corporibus, inoffensa compage, corpus insertum; et ideo mirum quomodo se natura corporea per impenetrabile corpus infuderit, invisibili aditu, visibili conspectu: tangi facilis, difficilis aestimari.
PL 15, 1846Aしかしトマスには、驚く理由があった。閉ざされたあらゆる物体、通り抜けられぬ囲いを貫いて、その結合に傷もないまま、体が入り込むのを見たからである〔clausis omnibus per invia septa corporibus の係りが定かでない。「閉ざされたあらゆる物体、通れぬ囲いを通って」と解した〕。それゆえ、体の本性が、貫き通せぬ体を通って流れ込んだことは驚くべきことである。入り方は見えないのに、姿は見える。触れるのは容易だが、理解するのは難しい。
Liber X, Caput CLXIX
第10巻 第CLXIX章PL 15, 1846A(Vers. 37, 39.) Denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum videre; et ideo Dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet: Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
PL 15, 1846A(第37、39節)実に、弟子たちは動転して、霊を見ているのだと思った。それゆえ主は、我々に復活の姿を示すために言った。「触って、見よ。霊は肉も骨も持たないが、汝らが見るとおり、私は持っている」。
Non ergo per incorpoream naturam, sed per resurrectionis corporeae qualitatem impervia usu, clausa penetravit.
PL 15, 1846Aそれゆえ彼は、体のない本性によってではなく、体をもつ復活の性質によって、ふつうには通れぬもの、閉ざされたものを貫いたのである。
Nam quod tangitur, corpus est: quod palpatur, corpus est: in corpore autem resurgemus: Seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 44) ; sed illud subtilius, hoc crassius utpote adhuc terrenae labis qualitate concretum.
PL 15, 1846B触れられるものは体であり、手で触れられるものは体である。そして我々は体において復活する。「魂の体が蒔かれ、霊の体が起こされる」(一コリント15:44)からである。ただし、あちら〔復活の体〕はより精妙であり、こちら〔今の体〕は、なお地上の汚れという性質で固まっているぶん、より粗い。
Liber X, Caput CLXX
第10巻 第CLXX章PL 15, 1846BNam quomodo non corpus, in quo manebant insignia vulnerum, vestigia cicatricum, quae Dominus palpanda obtulit?
PL 15, 1846B傷のしるし、傷痕の跡がとどまっていた体が、体でないことがありえようか。主は、それらを触れて確かめるものとして差し出したのである。
In quo non solum fidem firmat, sed etiam devotionem acuit; quod vulnera suscepta pro nobis coelo inferre maluit, abolere noluit; ut Deo Patri nostrae pretia libertatis ostenderet.
PL 15, 1846Bそのことにおいて彼は、信仰を固めるだけでなく、献身をも研ぎ澄ます。我々のために受けた傷を、消し去ろうとはせず、天に携えて行くことを選んだ。我々の自由の代価を、父なる神に示すためである。
Talem sibi Pater ad dexteram locat, tropaea nostrae salutis amplectens: tales illic martyres nobis cicatricis suae corona monstrabit.
PL 15, 1846B父は、このような彼を、我々の救いの戦勝記念を抱きつつ、自らの右に据える。そこで彼は、自らの傷痕の冠によって、このような〔傷を負った〕殉教者たちを我々に示すだろう〔tales … martyres の読みは定かでない〕。
Liber X, Caput CLXXI
第10巻 第CLXXI章PL 15, 1846CEt quoniam sermo huc usque noster evasit, consideremus qua gratia secundum Joannem crediderint apostoli, qui gavisi sunt (Joan. XX, 20) : secundum Lucam quasi increduli redarguantur (Vers. 25) : ibi Spiritum sanctum acceperint, hic sedere in civitate jubeantur, quoadusque induantur virtute ex alto (Vers. 49) .
PL 15, 1846Cそして我々の話がここまで来たので、考えてみよう。なぜ、ヨハネによれば使徒たちは信じて喜んだのに(ヨハネ20:20)、ルカによれば信じない者であるかのように咎められるのか(第25節)。なぜ、あちらでは聖なる霊を受けたのに、こちらでは、上からの力を着せられるまで、都にとどまるよう命じられるのか(第49節)。
Et videtur mihi ille quasi apostolus majora et altiora tetigisse, hic sequentia, et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille compendio, quia et de illo dubitari non potest, qui testimonium perhibet de his quibus ipse interfuit (Joan. XIX, 35) , et verum est testimonium ejus.
PL 15, 1846C私には、あの者〔ヨハネ〕は、使徒として、より大いなる、より高いことに触れ、この者〔ルカ〕は、それに続くこと、人間に近いことに触れたように思われる。この者は歴史の迂回路を用い、あの者は簡潔さを用いた。あの者については疑うこともできない。彼は、自ら居合わせた事柄について証しを立てており、彼の証しは真実だからである(ヨハネ19:35)。
Ab hoc quoque, qui evangelista esse meruit, vel negligentiae, vel mendacii suspicionem aequum est propulsari. Et ideo verum utrumque putamus, non sententiarum varietate, nec personarum diversitate distinctum.
PL 15, 1846C福音書記者であるにふさわしいとされたこの者〔ルカ〕からも、怠慢の疑いと虚偽の疑いを退けるのが正当である。それゆえ我々は、両者ともに真実であると考える。両者は、見解の相違によっても、人物の違いによっても、分かたれてはいない。
Nam etsi in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse demonstrat: et si prima consideremus, contraria sunt: si sequentia, certum est convenire. Ipsa igitur Scripturae verba consideremus.
PL 15, 1846Dルカは、最初の箇所では彼らが信じなかったと述べていても、のちには信じたと示しているからである。最初のことを考えれば、両者は相反するが、あとに続くことを考えれば、一致することは確かである。そこで、聖書の言葉そのものを考えよう。
Liber X, Caput CLXXII
第10巻 第CLXXII章PL 15, 1847A(Vers. 35-37.) Sic ait Joannes: Et gavisi sunt discipuli, viso Domino. Dicit ergo his iterum: Pax vobis, sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
PL 15, 1847A(第35–37節)ヨハネはこう言う。「弟子たちは、主を見て喜んだ。そこで彼は再び彼らに言う。『汝らに平和があるように。父が私を遣わしたように、私も汝らを遣わす』」と。
Et cum hoc dixisset, insufflavit his et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur his; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 20, et seq.) . Lucas autem dicit: Et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
PL 15, 1847A「そしてこれを言い終えると、彼は彼らに息を吹きかけて言った。『聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者には、その罪が赦され、汝らが留める者には、留められる』」(ヨハネ20:20以下)。他方ルカは言う。「また、パンを裂くときに、どのようにして彼を認めたかを〔語った〕」と。
Dum autem haec loquuntur, ipse stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Conturbati vero et conterriti aestimabant se spiritum videre.
PL 15, 1847A「彼らがこれらを語っている間に、彼自身が彼らの真ん中に立ち、彼らに言う。『汝らに平和があるように。私である。恐れるな』。彼らは動転し、恐れおののいて、霊を見ているのだと思った。」
Et possent videri hic plures fuisse: sed quia et hic sero resurrectionis die (nam advesperascente jam die qui fuerant ingressi manere cum Domino, ubi ille se repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse produntur, quando Dominus palpandum se obtulit) et secundum Joannem sero die illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis, et vulnera obtulisse palpanda (Joan. XX, 19) ; ne quid ambiguitatis afferret, putavimus diligentius requirendum.
PL 15, 1847Aここ〔ルカ〕では、より多くの者がいたかのように見えるかもしれない。しかし、ルカでも復活の日の遅くであり(キリストとともにとどまろうと入った二人は、日がすでに暮れかかったとき、彼が突然姿を消すや、同じ時刻に弟子たちのもとへ戻ったと伝えられている。そのとき主は、触れて確かめさせるために自らを差し出した)、ヨハネによっても、あの日の遅く、安息日の第一日に、弟子たちに現れ、傷を触れて確かめさせるために差し出したと述べられているので(ヨハネ20:19)、何か曖昧さが生じないよう、より念入りに調べるべきだと我々は考えた。
Liber X, Caput CLXXIII
第10巻 第CLXXIII章PL 15, 1847BVidetur enim separatim se istis undecim demonstrasse, sicut se Ammaoni et Cleophae seorsum jam vespere demonstraverat: et quemadmodum isti duo, ita etiam videntur illi undecim ad confirmandos reliquos convenire potuisse.
PL 15, 1847B実に彼は、この十一人に別に自らを示したように見える。すでに夕方に、アンマオン〔底本は Ammaoni。アンブロシウスはエマオの弟子の一人を一貫してアンマオンと呼ぶ。ミーニュの脚注は、地名エマオに由来する名とも解しうるとする〕とクレオパに離れて示したのと同様に。そして、この二人と同じように、あの十一人も、残りの者たちを固めるために集まりえたように見える。
Denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucam; et ideo aperuit eis sensum, ut intelligerent ea quae scripta sunt. Hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium est. Quomodo enim soli Cephae visum dicerent, si ab omnibus erat visus?
PL 15, 1847B実に彼らは、あなたがルカによって読むとおり、動転した。それゆえ彼は、書かれていることを彼らが理解するように、彼らの理解力を開いた。この者〔ルカ〕がより詳しく、あの者〔ヨハネ〕がより簡潔に書いたことは疑いない。もし皆に見られていたのなら、どうして彼らは、ケファだけに見られたと言うだろうか。
Sed sicut ex mulieribus Mariae, et alii Mariae Magdalenae; ita ex viris Petro visus est primo mane.
PL 15, 1847Cしかし、女たちのうちではマリアに、また別のマリア、マグダラのマリアに〔見られた〕ように、男たちのうちではペトロに、朝いちばんに見られた。
Et Paulus sic ait: Tradidi enim vobis imprimis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae (I Cor. XV, 3 et seq.) .
PL 15, 1847Cまたパウロはこう言う。「私は汝らに、何よりもまず伝えた。キリストが聖書に従って死に、葬られ、聖書に従って三日目に復活し、ケファに現れたことを」(一コリント15:3以下)。
Et ideo Marcus specialiter inducit juvenem mandantem ut Petro et discipulis dicerent mulieres, quia surrexit Dominus (Marc. XVI, 5 et 7) .
PL 15, 1847Cだからマルコは、特に若者が、女たちに、ペトロと弟子たちに主が復活したと告げるよう命じているさまを描く(マルコ16:5、7)。
Liber X, Caput CLXXIV
第10巻 第CLXXIV章PL 15, 1847CPetrus ergo vidit solus Dominum; devotio enim parata semper et prompta credebat, et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere.
PL 15, 1847Cそれゆえペトロは、ただ一人で主を見た。常に備えられ即応する献身は信じていたので、より頻繁に信仰のしるしを集めようと努めたのである。
Alibi cum Joanne, alibi solus, ubique tamen impiger currit, ubique aut solus, aut primus: non contentus vidisse quae viderat, repetit intuenda, et quaerendi Domini amore succensus, non satiatur videndo.
PL 15, 1847Cあるときはヨハネとともに、あるときは一人で、しかしどこでも怠らず走り、どこでも一人か、先頭である。すでに見たものを見たことに満足せず、見るべきものを再び求め、主を探す愛に燃えて、見ても満たされない。
Videt eum solus, videt cum undecim, videt cum septuaginta, videt et quando Thomas credidit, videt cum piscaretur: sed non vidisse contentus, impatiens desiderii, negligens captionis, immemor periculi, non tamen immemor reverentiae; ubi Dominum vidit in littore, veste se texit, serum aestimans si cum caeteris navigio perveniret.
PL 15, 1847D彼は一人で彼を見、十一人とともに見、七十人とともに見、トマスが信じたときにも見、魚を捕っているときにも見る。しかし見たことに満足せず、望みに耐えきれず、獲物に無頓着で、危険を忘れ、それでも敬意は忘れず、岸にいる主を見たとき、衣で身を包んだ。他の者たちと舟で着くのでは遅すぎると考えたのである。
Sic cum in undis Dominus ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit (Matth. XIV, 28) : sic cum a Judaeis Dominus teneretur, adversum turbas gladium solus exeruit (Matth. XXVI, 51) : sic et nunc cum Dominus stetisset in littore periculoso, compendio religiosum maturavit obsequium (Joan. XXI, 4) .
PL 15, 1848Aこうして、主が波の上を歩いていたときには、〔ペトロは〕自らの本性を忘れて、海の波の上を〔主のもとへ〕歩み寄った(マタイ14:28)。こうして、主がユダヤ人たちに捕らえられたときには、群衆に向かって独りで剣を抜いた(マタイ26:51)。こうして今も、主が危うい岸辺に立っていたときには、近道をとって敬虔な従順を急いだ(ヨハネ21:4)。
Liber X, Caput CLXXV
第10巻 第CLXXV章PL 15, 1848ANon est igitur dubium credidisse Petrum, et credidisse quia dilexit, dilexisse quia credidit. Unde et contristatur quia et tertio interrogatur: Amas me (Ibid., 17) ?
PL 15, 1848Aそれゆえ、ペトロが信じていたことは疑いなく、愛したから信じ、信じたから愛したのである。それゆえ彼は、三度目にも「私を慕うか」と問われたことで悲しむ(ヨハネ21:17)〔以下、問答の diligere は「愛する」、amare は「慕う」と訳し分ける〕。
Is enim interrogatur, de quo dubitatur. sed Dominus non dubitat, qui interrogat, non ut disceret, sed ut doceret quem elevandus in coelum, amoris sui nobis velut vicarium relinquebat. Sic enim habes: Simon Joannis, diligis me? Utique tu scis, Domine, quia amo te.
PL 15, 1848B問われるのは、疑われている者である。しかし主は疑わない。問うのは、知るためではなく、教えるためである。すなわち、天に上げられようとするときに、誰を自らの愛の代理として我々に残そうとしていたのかを。実にあなたはこう読む。「ヨハネの子シモンよ、私を愛するか。確かに汝は知っている、主よ、私が汝を慕っていることを。」
Dicit ei Jesus: Pasce agnos meos (Ibid., 16) . Bene conscius sui non ad tempus assumptum, sed jamdudum Deo cognitum Petrus testificatur affectum. Quis est enim alius, qui de se hoc facile profiteri possit?
PL 15, 1848B「イエスは彼に言う。『私の子羊を飼え』」(ヨハネ21:16)。ペトロは、自分をよく知っているので、一時的に取り上げたものではなく、とうに神に知られていた情を証しする。他の誰が、自分についてこれを安易に告白できるだろうか。
Et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur; major enim omnibus charitas.
PL 15, 1848Bそれゆえ、すべての者のうちで彼だけが告白するので、彼はすべての者に優先される。すべての者にまさって、愛が大きいからである。
Liber X, Caput CLXXVI
第10巻 第CLXXVI章PL 15, 1848BIllud quoque diligentius intuendum, cur cum Dominus dixerit: Diligis me? ille responderit: Tu scis, Domine, quia amo te.
PL 15, 1848Bまた、主が「私を愛するか」と言ったのに、彼が「汝は知っている、主よ、私が汝を慕っていることを」と答えたのはなぜか、そのことも、より念入りに見なければならない。
In quo videtur mihi dilectio habere animi charitatem, amor quemdam aestum conceptum corporis ac mentis ardore, et Petrum opinor non solum animi, sed etiam corporis sui circa Dei cultum signare flagrantiam.
PL 15, 1848Cこの点で私には、愛は心の愛を持ち、慕情は、体と精神の熱情によって生じた一種の熱を持つように思われる。そしてペトロは、神への礼拝をめぐって、自らの心の燃え立ちだけでなく、体の燃え立ちをも示していると、私は思う。
Denique tertio Dominus non jam, Diligis me? sed, Amas me? interrogavit (Joan. XXI, 17) : et jam non agnos, ut primo, quodam lacte vescendos, nec oviculas ut secundo, sed oves pascere jubetur, perfectiores ut perfectior gubernaret.
PL 15, 1848C実に三度目には、主はもはや「私を愛するか」とではなく、「私を慕うか」と問うた(ヨハネ21:17)。そして彼は、最初のように乳のようなもので養われる子羊でもなく、二度目のように小さな羊でもなく、羊を飼うよう命じられる。より完全な者たちを、より完全な者として導くためである。
Liber X, Caput CLXXVII
第10巻 第CLXXVII章PL 15, 1848CEt ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro jam revocare non posset a gloria passionis, corona decernitur: Cum esses, inquit, junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet quo tu non vis (Ibid., 18) .
PL 15, 1848Cそれゆえ、すべてにおいて完全な者、もはや肉が受難の栄光から呼び戻すことのできない者として、彼には冠が定められる。「汝が若かったとき」と彼は言う。「汝は自ら帯を締め、行きたいところを歩いた。だが年老いたときには、汝は手を伸ばし、別の者が汝に帯を締め、汝の望まないところへ導くだろう」(ヨハネ21:18)。
Bona senectus, non vitae longaevitate imbecilla ad usum, sed maturitate virtutis ad martyrium praeparata: quae lasciviam corporalium reprimat voluptatum, nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non appetat; caro enim concupiscit adversum spiritum, et transversarios tramites gradiendi qua velit diversarum sibi invenit voluptatum (Galat. V, 17) .
PL 15, 1848D善き老いとは、生命の長さによって用に堪えず弱るものではなく、徳の成熟によって殉教に備えられたものである。それは、体の快楽の放縦を抑え、欲望に身をゆだねず、甘いものをことごとく避け、見目麗しいものを求めない。肉は霊に逆らって欲し、行きたいところへ進む横道を、さまざまな快楽の中から自分のために見いだすからである(ガラテヤ5:17)。
Bona vero mentis senectus, quae non id quod suave corpori, sed quod menti utile putat, elegit: non voluptario corporis rapitur appetitu, sed repugnandi moderamine quasi invita revocatur.
PL 15, 1849Aまた、精神の善き老いとは、体にとって快いものではなく、精神にとって有益なものを選び取るものである。それは、体の快楽を求める欲求にさらわれることなく、抗う制御によって、いわば不本意ながら呼び戻される。
Liber X, Caput CLXXVIII
第10巻 第CLXXVIII章PL 15, 1849AErgo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium (Luc. XXII, 33) , tamen ubi periculum advenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos suavitate sui, coelestis usus muneris. Nam quis martyrium e nobis non eligeret, si libenter mori posset?
PL 15, 1849Aそれゆえペトロも、心では殉教に身を投じる用意があったが(ルカ22:33)、危険が訪れると、精神の不屈を揺るがせた。天の賜物〔である生命〕を用いることが、その甘美さによって我々を捕らえるからである〔coelestis usus muneris の係りは定かでない。こう取った〕。実に、我々のうち誰が、喜んで死ぬことができるのなら、殉教を選ばないだろうか。
Ergo et Petrus videtur nolle, sed parat vincere. Et quid mirum si Petrus nolit, cum Dominus dicat: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39) ?
PL 15, 1849Bそれゆえペトロも望まないように見えるが、打ち勝つ備えをしている。しかも、ペトロが望まないとして何の不思議があろうか。主でさえ、こう言っているのだから。「父よ、できることなら、この杯を私から取り去れ。しかし、私の意志ではなく、汝の意志が成るように」(マタイ26:39)。
Denique post tentationem praesumptionis suae Petrus jam non audet voluntatis perseverantiam polliceri: sed quasi ad solatium sui, consortium quaerit alterius.
PL 15, 1849B実に、自らの思い上がりの試みののち、ペトロはもはや意志の堅持を約束しようとはせず、自分の慰めのためとでもいうように、他の者との連れ立ちを求める。
Liber X, Caput CLXXIX
第10巻 第CLXXIX章PL 15, 1849B(Vers. 37, 45.) Tot igitur adducti virtutis exemplis Petrum credimus non potuisse dubitare. Joannem quoque credidisse manifestum est (Joan. XX, 8) , cum Salvatorem videret: qui jam tunc credidit, posteaquam vacuum corporis vidit sepulcrum.
PL 15, 1849B(第37、45節)こうして、徳のこれほど多くの例に導かれて、我々はペトロが疑うことはありえなかったと信じる。ヨハネもまた、救い主を見たときに信じていたことは明らかである(ヨハネ20:8)。彼は、体の抜けた空の墓を見たのち、すでにそのときに信じたのだから。
Cur ergo Lucas inducit plures fuisse turbatos? Primo omnium, quia paucorum opinionem sententia majoris partis includit: deinde quia etsi Petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, cum videret quod se Dominus cum corpore in ea quae vestibulis obseratis, et constructis erant septa parietibus, improvisus infunderet.
PL 15, 1849Bではなぜルカは、動転した者がより多かったとするのか。まず第一に、多数の者の見解が、少数の者の意見を包み込むからである。次に、ペトロは復活について信じていたとしても、主が体を伴って、入口に閂がかけられ、壁が築かれて囲われたその場へ、不意に流れ込むのを見れば、動転しえたからである。
Lucas ergo historice singula prosecutus est: ille finem spectavit, hic seriem. Nam utique dicendo: Tunc aperuit illis sensum, ut intelliligerent ea quae scripta sunt, etiam ipse discipulos credidisse profitetur.
PL 15, 1849Cそれゆえルカは、歴史の叙述として一つ一つを順に追ったのであり、あの者〔ヨハネ〕は終わりを見据え、この者〔ルカ〕は連なりを見た。実に、「そのとき彼は、書かれていることを彼らが理解するように、彼らの理解力を開いた」〔底本は intelliligerent。intelligerent と読む〕と言うことによって、ルカ自身も、弟子たちが信じたと告白しているのである。
Liber X, Caput CLXXX
第10巻 第CLXXX章PL 15, 1849C(Vers. 49.) Spiritum autem sanctum vel illis undecim quasi perfectioribus insufflavit, et reliquis postea tribuendum esse promittit (Joan. XX, 22) : vel iisdem ibi insufflavit, hic spopondit.
PL 15, 1849C(第49節)聖なる霊を、彼は、あの十一人にはいわばより完全な者として息を吹きかけて与え、残りの者たちには後に与えると約束したのか(ヨハネ20:22)。あるいは、同じ者たちに、あちらでは息を吹きかけ、こちらでは約束したのか。
Nec videtur esse contrarium, cum divisiones sint gratiarum: Alii enim datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8 et seq.) .
PL 15, 1849C恩寵には種々の分け前があるのだから、これは矛盾とは思われない。「ある者には、同じ霊によって知恵の言葉が与えられ、ある者には、同じ霊によって知識の言葉、ある者には同じ霊において信仰、ある者には一つの霊において癒しの恩寵、ある者には力の働き、ある者には預言、ある者には諸霊の識別、ある者にはさまざまな言語、ある者には言葉の解釈が与えられる」(一コリント12:8以下)。
Ergo aliam insufflavit ibi operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa est peccatorum, quod esse videtur augustius: et ideo insufflatur a Christo, ut credas Spiritum Christi, et credas de Deo Spiritum; Deus enim solus peccata dimittit.
PL 15, 1849Dそれゆえ彼は、あちらでは一つの働きを吹き込み、こちらでは別の働きを約束する。あちらでは、罪を赦す恩寵が与えられたのであり、これはより尊いものと思われる。それゆえ、あなたがキリストの霊を信じ、霊が神から出ると信じるために、キリストによって息が吹きかけられる。神だけが罪を赦すからである。
Lucas autem linguarum gratiam describit effusam. Denique ibi habes: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt (Joan. loco cit.) .
PL 15, 1850A他方ルカは、言語の恩寵が注がれたと記す。実にあちらであなたはこう読む。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者には、赦されるだろう」(ヨハネ、前掲の箇所)。
At vero in Actibus apostolorum sic habes: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4) .
PL 15, 1850A他方、使徒言行録ではこう読む。「すると皆が聖なる霊に満たされ、聖なる霊が語らせるままに、さまざまな言語で語り始めた」(使徒言行録2:4)。
Liber X, Caput CLXXXI
第10巻 第CLXXXI章PL 15, 1850ADiversitas autem visionum, frequentiam famulantium significat angelorum (Matth. XXVIII, 2) , juxta quod Dominus ipse promiserat dicens: Et videbitis angelos descendentes et ascendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51) . Atque utinam cum Evangelii fine noster quoque sermo claudatur!.
PL 15, 1850A目撃の多様さは、仕える天使たちの数の多さを示している(マタイ28:2)。主自身が約束して言ったとおりである。「また汝らは、天使たちが人の子のもとへ降り、また昇るのを見るだろう」(ヨハネ1:51)。願わくは、福音書の終わりとともに、我々の話もまた閉じられんことを。
Liber X, Caput CLXXXII
第10巻 第CLXXXII章PL 15, 1850ACur secundum Matthaeum et Marcum mandat discipulis: Praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32) , ibi me videbitis (Marc. XVI, 7) : secundum Lucam vero et Joannem etiam intra conclave obtulit se videndum (Vers. 36) ?
PL 15, 1850Aなぜ、マタイとマルコによれば、彼は弟子たちに「私は汝らに先立ってガリラヤへ行く」(マタイ26:32)、「そこで汝らは私を見る」(マルコ16:7)と命じるのに、ルカとヨハネによれば、部屋の中でさえ自らを見せたのか(第36節)。
Et quidem quod se videndum frequenter obtulerit (Joan. XX, 19) , et plusquam quingentis fratribus, et Petro, et Jacobo, etiam Apostolico probavimus testimonio (I Cor. XV, 6) .
PL 15, 1850B彼が自らを幾度も見せたこと(ヨハネ20:19)、五百人を超える兄弟たち、またペトロ、ヤコブにも見せたことは、使徒の証言によっても我々は証明した(一コリント15:6)。
Et Lucas in Actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestaverit se vivere post passionem suam, in multis argumentis apparens his, et disputans de regno Dei (Act. I, 3) .
PL 15, 1850Bまたルカも使徒言行録で、彼が自らの受難の後に生きていることを弟子たちに現したと教えた。多くの証拠をもって彼らに現れ、神の国について論じたのである(使徒言行録1:3)。
Ergo quia saepius et diversis apparuit, cum in Galilaea quando sit visus, nequaquam praescriptum ac definitum tempus Scriptura designaverit: in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et horam expresserit; timidiores intra conclavia revisuntur, fortiores ad montem convenerunt.
PL 15, 1850Bそれゆえ、彼がしばしば、また異なる者たちに現れたのであり、ガリラヤでいつ見られたかについては、聖書が定められた確定の時をまったく示していないのに対し、エルサレムでいつ自らを現したかについては、日も時刻も明記している。より臆病な者たちは部屋の中で再び訪れられ、より強い者たちは山に集まった。
Liber X, Caput CLXXXIII
第10巻 第CLXXXIII章PL 15, 1850CDenique intra conclave, ostiis clausis, inducit Joannes discipulos congregatos propter metum Judaeorum (Joan. XX, 19) : quos non undecim Lucas, sed plures scripsit fuisse (Vers. 33) : istos autem Matthaeus undecim solos in Galilaea convenisse non siluit.
PL 15, 1850C実に、ヨハネは、戸を閉じた部屋の中に、ユダヤ人たちを恐れて集まった弟子たちを登場させる(ヨハネ20:19)。ルカは、彼らが十一人ではなく、さらに多かったと書いた(第33節)。他方、ガリラヤで集まったのは、この十一人だけであったと、マタイは黙さず述べている。
Denique sic habes: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus, et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt (Matth. XXVIII, 16 et 17) . Quibus docendi et baptizandi tribuit potestatem.
PL 15, 1850C実にあなたはこう読む。「十一人の弟子たちは、ガリラヤの、イエスが彼らのために定めておいた山に行き、彼を見て礼拝した。しかし、疑った者もいた」(マタイ28:16、17)。彼は彼らに、教える権能と洗礼を授ける権能を与えた。
Undecim quoque discumbentibus discipulis et Marcus in fine apparuisse scribit (Marc. XVI, 7) , quando similiter praedicandi his per totum orbem mandat officium.
PL 15, 1850Cマルコもまた、終わりに、十一人の弟子たちが食卓についているときに現れたと書く(マルコ16:7)〔底本の引照のまま。この記事はマルコ16:14にあたる〕。そのとき彼は同じように、全世界で宣べ伝える務めを彼らに命じている。
Liber X, Caput CLXXXIV
第10巻 第CLXXXIV章PL 15, 1850CUnde hoc convenientius arbitror, quod Dominus quidem mandaverit discipulis ut in Galilaea se viderent: sed illis metu intra conclave residentibus, primo se obtulisse, postea vero confirmatis animis, undecim illos Galilaeam petisse.
PL 15, 1850Cそれゆえ私は、次のように考えるのがより適切だと思う。主は確かに弟子たちに、ガリラヤで自分を見るようにと命じた。しかし、彼らが恐れから部屋の中にとどまっていたので、まず彼らに自らを現し、のちに、心が固められてから、あの十一人がガリラヤを目指した、と。
Vel certe (hoc quoque diligentibus scriptoribus placuisse reperio) nihil obstat si dicamus pauciores intra conclave, in monte complures fuisse.
PL 15, 1850Dあるいは、むしろ(これも注意深い著作者たちに好まれたと私は知っている)、部屋の中にはより少数の者が、山にはより多数の者がいたと言っても、何も妨げにならない。