Prologus, Caput I
序 第I章PL 15, 1851A[1851] Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1) : non hic foeditatis incentiva, sed castitatis celebrantur mysteria; ubi spiritualiter agitur et affectuali quadam contemplatione de nuptiis et conjunctione Christi et Ecclesiae, increati spiritus et creati, carnis et spiritus.
PL 15, 1851A〔ミーニュはこの前に編者の告知(LECTORI)を刷るが、編者の文章なので訳さない〕「彼が口の口づけで私に口づけするように」(雅歌1:1)。ここで祝われているのは、醜悪さを煽るものではなく、貞潔の奥義である。そこでは、霊的に、またある情愛の観想によって、キリストと教会の、造られざる霊と造られた霊の、肉と霊の、婚礼と結合が扱われている。
Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil vile, nihil corporeum quaeramus; vile autem omne terrenum.
PL 15, 1851Aそれゆえ、我々の心に割礼を施そう。卑しいものも、体に属するものも、何一つ求めまい。およそ地上のものは卑しいからである。
Nihil ergo terrenum, nihil carnale, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in his eloquiis constituamus coelestibus: Eloquia enim Domini eloquia casta; ut in his coelestium mysteriorum immaculata et pudica sinceritas spiritali interpretatione resplendeat.
PL 15, 1851Aそれゆえ、地上のもの、肉的なもの、世俗のもの、体に属するもの、軽く移ろいやすいものを、これら天の言葉の中に何一つ据えまい。「主の仰せは清い仰せ」だからである。それは、これらにおいて、天の奥義の汚れなく慎ましい純粋さが、霊的な解釈によって輝くためである。
Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis aut perennis oraculi, naturae nostrae aestimatione violemus: sive enim de osculis, sive de talibus, totum decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi erubescamus: sicut in illa saltatione David ante arcam; non enim illa deliciarum comes fuit atque luxuriae saltatio, sed quod unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis.
PL 15, 1851A不純な思い込みによって、地上のものを神的なものに混ぜることをすまい。また、預言の幻、あるいは永続する託宣の、あの侵すべからざる秘義を、我々の本性による見積もりによって汚すこともすまい。口づけについてであれ、そのようなものについてであれ、宗教に捧げられるものはすべてふさわしいからである。それは、キリストへの礼拝と崇敬に資するいかなる奉仕をも、我々が恥じないためである。ダビデが箱の前で踊ったあの踊りがそうである。あの踊りは、悦楽の連れでも放縦の踊りでもなく、各人が体を機敏に起こし、肢体を地に怠惰に横たえることも、のろい足取りで鈍らせることも許さない、ということであった。
Hoc enim nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit ordinem mystici carminis, doctrina coelestis.
PL 15, 1852A我々はこの教えを見いだしたのではなく、受けたのである。こうして天の教えは、奥義の歌の秩序を定めた。
Prologus, Caput II
序 第II章PL 15, 1852AOsculetur me ab osculis oris sui; quia bona ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum (Ibid.) . Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat.
PL 15, 1852A「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさって善く、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ」。「汝の名は注ぎ出された香油」(雅歌1:1)。この悦楽の場はすべて、戯れを響かせ、喝采を呼び起こし、愛を呼び覚ます。
Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te; retro odorem unguentorum tuorum curramus. Induxit me rex in tabernaculum suum (Ibid., 3) .
PL 15, 1852A「それゆえ」と彼女は言う、「おとめたちは汝を愛し、汝を引き寄せた。汝の香油の香りのあとを、我々は走ろう」。「王は私を自分の幕屋に導き入れた」(雅歌1:3)。
Ab osculis coepit ut ad tabernaculum perveniret, atque illa impatiens dominici laboris exercitataeque virtutis, agitur ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti, cum in tabernaculum venerit, unguentum mutatura castellis. Denique quo evadat, vide.
PL 15, 1852A彼女は幕屋に至るために、口づけから始めた。そして、主の労苦と鍛えられた徳にはやる〔impatiens dominici laboris は「主の労苦に耐えられない」とも読める。後に続く行いから「はやる」と取った〕彼女は、手で閂を開け、野に出て、砦にとどまるよう駆り立てられる。しかし初めは香油の香りのあとを走り、幕屋に入ったときには、香油を砦と取り替えることになる。実に、彼女がどこへ行き着くかを見よ。
Prologus, Caput III
序 第III章PL 15, 1853ASi murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas (Cant. VIII, 9) . Quae ludebat osculis, jam turres erigit, ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum.
PL 15, 1853A「もし城壁なら」と彼女は言う、「我々はその上に銀の塔を建てよう」(雅歌8:9)。口づけで戯れていた者が、いまや塔を築く。それは、聖徒たちの貴い頂で塔のように飾られて、敵の襲撃を挫くばかりでなく、善い功の安全な防壁をも築くためである。
Etiam in his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, quam blanditiis amor fotus inolescat.
PL 15, 1853Aこの世の婚姻においてさえ、嫁ぐ者は、命じられるより先にまず喝采を受ける。愛が甘い言葉に育まれて根づく前に、厳しい命令が彼女を傷つけることのないようにである。
Bucula plausus cujusdam sonitum discit amare, cervicis ne recuset jugum; denique prius assuescitur verbo lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit jugo, et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et jugalis invitat.
PL 15, 1853A若い雌牛は、ある喝采の音を愛することを学ぶ。首がくびきを拒まないためである。実に、規律の鞭によってよりも先に、戯れの言葉に慣らされる。しかし首をくびきの下に差し出すと、手綱が締め、突き棒が促し、連れ合いの牛たちが引き、同じくびきの仲間が招く。
Sic etiam Virgo nostra debuit prius amore pio cudere; aurea thori coelestis fulcra mirari, et in ipso vestibulo nuptiarum et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius dominico jugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret.
PL 15, 1853B我々のおとめもまた、このように、まず敬虔な愛で〔自らを〕鍛えるべきであった〔底本は cudere で、目的語が無い。plaudere(喝采する)などの誤りか〕。天の臥床の金の脚に驚嘆し、婚礼の玄関先そのところで、戸口の柱が葉の花輪で飾られているのを見、内でどよめく合唱の悦びを汲み取るべきであった。それは、呼ばれて身を傾ける前に、恐れて主のくびきから身を引くことのないためである。
Oportet enim ut gradus quosdam profectuum et ordinem noverimus, quid prius, quid consequens esse debeat: nam scire quid facias, et ordinem nescire faciendi, non est perfectae cognitionis, offendunt enim plerumque praepostera.
PL 15, 1854A実に、我々は、進歩のある段階と順序、すなわち何が先で何が後であるべきかを知らなければならない。何を行うべきかを知っていても、行う順序を知らないのは、完全な認識ではない。順序の転倒はしばしば躓きとなるからである。
Itaque quia quot homines, tot sententiae, si quid defecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet.
PL 15, 1854Aそれゆえ、人の数だけ考えがあるのだから、我々の語りの中に澄みきったものがあれば、すべての人が読むがよい。煮詰められたものがあれば、より成熟した者たちが是とするがよい。慎み深いものがあれば、胸に留まり、頬を染めるがよい。花に満ちたものがあれば、花盛りの年頃の者が、それを退けることのないように。
Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) : debuimus in nuptiis crines sponsae calamistris quibusdam orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede (Ezech. XXI, 14) : debuimus perpetuos spargere thalamos rosis.
PL 15, 1854A我々は花嫁の愛を呼び覚まさなければならなかった。書かれているからである。「汝は、汝の神である主を愛せ」(申命記6:5)。婚礼において花嫁の髪を、言葉のある種の巻き鏝で飾らなければならなかった。書かれているからである。「手を打て、足を打ち鳴らせ」(エゼキエル21:14)。とこしえの婚礼の部屋にバラを撒かなければならなかった。
Cant. I, Caput I
雅歌1章の講解 第I章PL 15, 1853BAnte vita quam doctrina quaerenda est; vita enim bona et sine doctrina habet gratiam, doctrina sine vita integritatem non habet, In malevolam etenim animam non cadit sapientia (Sap. I, 4) : ideoque ait: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) : quia improbitate caecatur mentis oculus, et caligante sibi iniquitate mysteria profunda invenire non potest.
PL 15, 1853B生き方は教えよりも先に求めるべきである。善い生き方は教えがなくとも好ましさをもつが、教えは生き方がなければ全きものとならない。「悪意ある魂のうちには知恵は入り込まない」(知恵の書1:4)。それゆえ、「悪い者たちは私を尋ね求めるが、見いださない」と言う(箴言1:28)。精神の目は邪悪さによって見えなくなり、不法が自分の目をくらませているので、深い奥義を見いだすことができないからである。
Primum ergo exercenda est vitae militia, corrigendi mores. Cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia: tunc ad studia percipiendae cognitionis veniamus suo ordine et via.
PL 15, 1853Bそれゆえまず、生き方の戦いに励み、行いを正さなければならない。これらをしかるべき行程へと整え、つまずきが正され、清さの好ましさが備わったなら、そのとき我々は、知ることを求める探究へと、おのずからの順序と道に従って進むのである。
Prima igitur sunt moralia, secunda mystica: in illis vita, in his cognitio; ita ut si perfectionem requiras, nec vita sine cognitione, nec cognitio sine vita sit, utrumque astipuletur alteri.
PL 15, 1853Cしたがって第一は道徳にかかわること、第二は奥義にかかわることである。前者においては生き方が、後者においては認識が主である。したがって、完成を求めるなら、生き方なしの認識も、認識なしの生き方もない。両者は互いに支え合うのである。
Quam institutionem secutus Salomon librum de Proverbiis scripsit, quo moralem locum uberius expressit, naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum: quamquam si diligenter discutias, et in Proverbiis mystica pleraque reperias, et in Canticis moralium suavitatem.
PL 15, 1853Cこの教えに従って、ソロモンは『箴言』の書を書いた。そこでは道徳にかかわる事柄をより豊かに表し、自然にかかわる事柄を『コヘレトの言葉』に、奥義にかかわる事柄を『雅歌』に表した。もっとも、注意深く吟味すれば、『箴言』にも奥義にかかわる事柄が多く見いだされ、『雅歌』にも道徳の快さが見いだされる。
Nam utique mysticum est: Sapientia aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, interfecit hostias suas, etc. (Pov. IX, 1) . Hoc quippe in Canticis lucet mysticum quod morale, in quo blanditiarum suavitas et affectus amantis exprimitur.
PL 15, 1853C確かに次の言葉は奥義にかかわる。「知恵は自分のために家を建て、七本の柱を据え、自分のいけにえを屠った」云々(箴言9:1〔底本は Pov. と刷る。Prov. の誤り〕)。実に、『雅歌』においては、奥義にかかわるものも道徳にかかわるものも光を放っている。そこでは愛する者の甘い睦言と情愛が表されている。
Cant. I, Caput II
雅歌1章の講解 第II章PL 15, 1853D(Vers. 1, 2.) Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
PL 15, 1853D(第1、2節)「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさり、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ」。
Constitue ergo Virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quae multa praeclara opera dilecti, probabilium testium assertione cognoverit, desideriis suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras, quae omnia fecisset ut sponsum videret: aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quaerere primordia salutationis, non verborum vices, sed statim quod desiderasset exigere.
PL 15, 1853Dでは、長いあいだ婚約していて、正しい愛に燃えるおとめを思い描け。このおとめは、愛する者の多くの輝かしい働きを、信ずべき証人たちの証言によって知り、募る願いのために何度も待たされ、もはや延期に耐えられない。花婿に会うためにすべてを行っていた。そして時を経てついに願いがかなったとき、思いがけない花婿の到来に喜びに心を乱され、挨拶の始まりも、言葉の応酬も求めず、ただちに、願っていたことを求める。
Ita ergo et sancta Ecclesia quae in primordiis mundi desponsata in paradiso, praefigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, cum diu redemptionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectasset adventum; impatiens morae, in oscula ruit dicens: Osculetur me ab osculo oris sui; et delectata osculis, adjicit: quoniam optima ubera tua super vinum.
PL 15, 1854Bそれゆえ聖なる教会もこのとおりである。教会は世の初めに楽園において婚約し、洪水において前もって示され、律法によって告げられ、預言者たちによって呼ばれ、長いあいだ人々の贖いを、福音の麗しさを、愛する者の到来を待ち望んでいたので、遅れに耐えかねて口づけに身を投げ出して言う。「彼が口の口づけで私に口づけするように」。そして口づけを喜んで、こう加える。「汝の乳房はぶどう酒にまさるからだ」。
Cant. I, Caput III
雅歌1章の講解 第III章PL 15, 1854CEt ut moralius dicamus, intelligo mihi carnem illam quae madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quae criminum marcebat fetore, quae procedebat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus atque redimiculis, et omni affectata decore plus dedecens, eamdem tamen plurimis edoctam oraculis, quod venturus esset qui serpentis illecebris exclusis, Spiritus sancti infunderet gratiam; ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum veniret, marcuisse desiderio: sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat displiceret, quamvis longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus Dominici exspectatione quateretur: non murmurantem tamen nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus, sine ira et disceptatione, in habitu ornato cum verecundia et sobrietate, ornantem se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis aut veste pretiosa, sed his quae castitatis et bonae conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum.
PL 15, 1854Cさらに道徳にかかわる読み方で言うなら、私は次のような肉をここに思い浮かべる。それはアダムにおいて蛇の毒に浸され、罪の悪臭のうちに萎え、シオンの娘らのうちにあって高ぶった首と目くばせをし、足取りも裾を引きずり、足で戯れ、巻き毛と整えた顔つき、髪飾りとあらゆる気取った美しさによって、かえっていっそう見苦しくなっていた。それでも、蛇の誘惑を締め出して聖なる霊の恩寵を注ぐ者が来ること、すべての肉が神の救いを見、すべての肉が神のもとに来ることを、数多くの託宣によって教えられていたので、願いにやつれていた。しかし、せっかちで、浮ついて、放縦で、不平がちだとして、以前そうであったように気に入られないのではないかと恐れていた。また、遅れている主の到来をもはや耐えられぬほど長く待つことに揺さぶられてはいたが、それでも、つぶやくことも、踏みはずすこともなく、どんな場所でも怒りと争いなしに清い手を上げ、飾られた装いで、恥じらいと節度をもって身を飾り、編んだ髪や金や真珠や高価な衣によってではなく、貞潔と善い生き方の美しさにふさわしいもので飾って、こう言って祈った。「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさるからだ」。
Jam volebat adhaerere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi quae erat ante meretricis. Osculetur, inquit, me: osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat.
PL 15, 1854D肉はすでにキリストに結びつこうとし、すでに嫁ぐことを急いでいた。それは、一つの霊となり、かつては遊女のものであった肉がキリストの肉となるためである。「私に口づけするように」と彼女は言う。神の言葉が我々に口づけするのは、認識の霊が我々の感覚を照らすときである。
Cant. I, Caput IV
雅歌1章の講解 第IV章PL 15, 1855AIgitur vel Ecclesia est jamdiu promisso sibi per prophetas Dominico adventu per tempora multa suspensa, vel anima quae elevans se a corpore abdicatis luxuria atque deliciis, voluptatibusque carnalibus, exuta quoque sollicitudine saecularium vanitatum, jamdudum infusionem sibi divinae praesentiae et gratiam Verbi salutaris exoptet, commacerari eam quod sero veniat, et affligitur; ideo quasi vulnerata charitatis, cum moras ejus ferre non possit, conversa ad Patrem, rogare ut mittat sibi Deus Verbum, et causam qua sit ita impatiens declarare dicentem: Osculetur me ab osculis oris sui.
PL 15, 1855Aそこで、預言者たちによって主の到来がとうに約束されながら、長い時代にわたって宙づりにされている教会か、あるいは、体から自らを高く挙げ、放蕩と享楽と肉の快楽を捨て、世の空しさへの気遣いも脱いで、神の臨在の注ぎと救いの言葉の恩寵をとうに切に願う魂は〔底本は est、exoptet、commacerari eam、affligitur などが入り混じり、文が崩れている。「…教会か、…魂か」を主題とする一続きの文と解した〕、それが遅れて来ることにやつれ、苦しんでいる。それゆえ、愛に傷ついたかのように〔底本は vulnerata charitatis。charitate と読む〕、その遅れに耐えられず、父に向き直って、神が言葉を自分に遣わしてくれるよう〔底本は Deus Verbum。「神なる言葉を」の意とも取れる〕求め、これほど耐えかねている理由を明らかにして言う。「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」。
Cant. I, Caput V
雅歌1章の講解 第V章PL 15, 1855ANon unum osculum quaerit, sed plura oscula, ut desiderium suum possit explere; quae enim diligit, non est unius osculi parcitate contenta, sed plurima exigit, plura vindicat, et ita se amplius dilecto commendare consuevit.
PL 15, 1855A彼女は一つの口づけではなく、多くの口づけを求める。それは、自らの望みを満たしうるためである。愛する女は、一つの口づけのわずかさに満足せず、きわめて多くを求め、多くを要求し、そうしていっそう愛する者に身を寄せることを常とするからである。
Denique illa in Evangelio sic probata est, Quia non cessavit, inquit Dominus, osculari pedes meos, et ideo remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 46, 47) .
PL 15, 1855B実に、福音書のあの女は、こう認められた。「彼女は私の足に口づけすることをやめなかったからだ」と主は言う、「それゆえ、多くの罪が彼女に赦された。多く愛したからである」(ルカ7:46, 47)。
Ergo et haec anima oscula Verbi multa desiderat, ut illuminetur divinae cognitionis lumine; hoc est enim osculum Verbi, lumen scilicet cognitionis sacrae.
PL 15, 1855Bそれゆえ、この魂もまた、神的な認識の光に照らされるために、言葉の口づけを多く望む。言葉の口づけとは、すなわち聖なる認識の光である。
Osculatur enim nos Deus Verbum, quando cor nostrum et ipsum principale hominis Spiritus divinae cognitionis illuminat; quo anima donata charitatis pignore nuptiali, laeta atque ovans dicit: Os meum aperui et eduxi spiritum (Psal. CXVIII, 131) .
PL 15, 1855B神なる言葉が我々に口づけするのは、我々の心、すなわち人間の中枢そのものを、神的な認識の霊が照らすときである。それによって魂は、愛の婚姻の証を与えられ、喜び歓んで言う。「私は口を開き、霊を引き出した」(詩篇118:131)。
Osculum est enim quo invicem amantes sibi adhaerent, et velut gratiae interioris suavitate potiuntur.
PL 15, 1855B口づけとは、愛し合う者たちが互いに結びつき、いわば内なる恩寵の甘美さを味わうものだからである。
Per hoc osculum adhaeret anima Dei Verbo, quod sibi spiritus transfunditur osculantis: sicut etiam hi qui se osculantur, non sunt labiorum praelibatione contenti, sed spiritum suum sibi invicem videntur infundere.
PL 15, 1855Cこの口づけによって、魂は神の言葉に結びつく。口づけする者の息〔spiritus〕が魂に注ぎ込まれるからである。口づけを交わす者たちもまた、唇を味わうだけでは満足せず、自分の息を互いに注ぎ込むように見える。
Cant. I, Caput VI
雅歌1章の講解 第VI章PL 15, 1855COsculetur me ab osculis oris sui. Vis ad Christum aptare? Nihil gratius. Vis ad animam tuam? Nihil jucundius.
PL 15, 1855C「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」。これをキリストに当てはめたいか。これほど好ましいものはない。あなたの魂に当てはめたいか。これほど楽しいものはない。
Osculetur me, videt te mundum esse ab omni peccato, quia delicta de terra sunt; ideo te sacramentis coelestibus dignum judicat, et ideo invitat ad coeleste convivium; ut Osculetur te ab osculis oris sui.
PL 15, 1855C「私に口づけするように」と言うとき、〔キリストは〕あなたがあらゆる罪から清いと見ている。罪は地から出たものだからである〔底本は de terra sunt(地から出た)。detersa sunt(拭い去られた)の誤りか。そう読めば「罪は拭い去られたからである」〕。それゆえ彼はあなたを天の秘跡にふさわしいと判断し、それゆえ天の宴へと招く。「彼があなたに、口の口づけの数々で口づけするように」となるためである。
Tamen propter sequentia, anima tua, vel humana conditio, vel Ecclesia vidit se ab omnibus mundatam esse peccatis, dignam quae ad altare Dei possit accedere. Quid est enim altare, nisi forma corporis Christi?
PL 15, 1855Cそれでも、後に続く言葉のゆえに、あなたの魂が、あるいは人間の境遇が、あるいは教会が、自分があらゆる罪から清められたことを見て、神の祭壇に近づくにふさわしい者となった、ということである。祭壇とは、キリストの体の形でなくて何であろう。
Vidit sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui; hoc est, osculum mihi Christus infigat. Quare? quia:
PL 15, 1855D魂は驚くべき秘跡を見て言った。「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」。すなわち、キリストが私に口づけを刻みつけるように、ということである。なぜか。それは、
Cant. I, Caput VII
雅歌1章の講解 第VII章PL 15, 1855DMeliora ubera tua super vinum, hoc est, meliores sensus, meliora tua sacramenta super vinum, super illud vinum quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet: tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas spiritalis est.
PL 15, 1855D「汝の乳房はぶどう酒にまさって善い」とは、より善い感覚、より善い汝の秘跡が、ぶどう酒にまさる、ということである。そのぶどう酒は、たとえ甘美さをもち、喜びをもち、好ましさをもつとしても、そこにあるのは世の喜びにすぎず、汝においては霊的な楽しさだからである。
Jam tunc ergo Salomon inducebat nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae.
PL 15, 1856Aすでにそのとき、ソロモンは、キリストと教会の、あるいは霊と肉と魂の婚礼を導き入れていた。
Et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupiens inhaerere mandatis, ait: quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem; meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis praefert mandatis coelestibus.
PL 15, 1856Aそして、自らのあらゆる楽しみと喜びを軽んじるかのように、天の戒めに結びつくことを切望して言う。「汝の契約の最善の掟は、肉のあらゆる欲求と世の快楽にまさる」。彼女は、エバにおいて、体の快楽を天の戒めよりも優先したために、かつてそのように堕ちたことを思い出していたからである。
Ostendens itaque non solam speciem Verbi, et vultum quemdam, sed omnia interiora ejus diligere, adjungit ad osculorum gratiam: Quia bona, inquit, ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
PL 15, 1856Aこうして彼女は、言葉の姿やある種の顔かたちだけでなく、その内にあるものすべてを愛することを示して、口づけの恩寵にこう加える。「汝の乳房はぶどう酒にまさって善く、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ」と彼女は言う。
Illa osculum poposcit, Deus Verbum se ei totus infudit, et nudavit ei ubera sua, hoc est, dogmata sua et interioris sapientiae disciplinas, et unguentorum suorum dulci odore fragravit: quibus capta dicit uberiorem esse jucunditatem divinae cognitionis, quam laetitiam omnis corporeae voluptatis.
PL 15, 1856A彼女は口づけを求めた。神なる言葉は、全身を彼女に注ぎ、彼女に自らの乳房を、すなわち自らの教義と内なる知恵の教えを露わにし、自らの香油の甘い香りを漂わせた。これに捕らえられて彼女は言う、神的な認識の楽しさは、あらゆる体の快楽の喜びにまさって豊かである、と。
Cant. I, Caput VIII
雅歌1章の講解 第VIII章PL 15, 1856BUnguentum exinanitum vel oleum effusum nomen tuum; hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus, nunc spirat ubique suavitas pudicitiae, unguentum fidei, flos integritatis.
PL 15, 1856B「汝の名は、注ぎ出された香油、あるいは流し出された油」とは、この世は全体として、さまざまな凶行の汚れた不潔によって悪臭を放っていたが、今は至るところに貞潔の芳しさ、信仰の香油、純潔の花が香っている、ということである。
Aspirat etiam in Verbo odor gratiae et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum, omnia tamquam exinanito replevit unguento, quia per universos gravis illuvies detersa vitiorum est.
PL 15, 1856Bさらに、言葉のうちには、恩寵の香りと罪の赦しが吹き寄せている。それは全世界に広がり、注ぎ出された香油のようにすべてを満たした。すべての人において、悪徳の重い汚濁が拭い去られたからである。
Hoc unguentum exinanitum est supra Judaeos, et collectum est agentibus: exinanitum in Judaea, et redoluit in omnibus terris.
PL 15, 1856Bこの香油はユダヤ人の上に注ぎ出され、諸国民によって集められた〔底本は agentibus。a gentibus と読む〕。ユダヤに注ぎ出され、すべての地に香った。
Hoc unguento uncta est Maria, et Virgo concepit, Virgo peperit bonum odorem Dei Filium: hoc unguentum effusum est super aquas, et sanctificavit aquas: hoc unguento uncti sunt tres pueri, et humorem his flamma roravit; hoc unguento Daniel unctus est, et leonum ora mollivit, feritatemque permulsit.
PL 15, 1856Bこの香油によってマリアは油を注がれ、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕は身ごもり、おとめは善い香りである神の子を産んだ。この香油は水の上に注ぎ出されて、水を聖とした。この香油によって三人の若者は油を注がれ、炎は彼らに露を降らせた。この香油によってダニエルは油を注がれ、獅子たちの口を和らげ、その猛々しさをなだめた。
Fluit hoc unguentum quotidie, et numquam deficit. Accipe vas tuum, virgo, et accede, ut possis hoc unguento repleri: accipe unguentum aestimatum trecentis denariis, sed gratis datum, non venditum, ut omnes haberent gratis.
PL 15, 1856Cこの香油は日ごとに流れ、決して尽きない。処女よ、あなたの器を取って近づけ。この香油で満たされることができるように。三百デナリと見積もられた香油を受け取れ。だがそれは無償で与えられたものであり、売られたのではない。すべての人が無償で持つためである。
Virgo, ungere; noli contristari sicut Judas, quia hoc unguentum effunditur, sed consepeli in te Christum: claude sane vas tuum, ne unguentum effluat: claude integritatis clave, loquendi verecundia, abstinentia gloriandi; hoc quae habet unguentum, Christum recipit: Unguentum exinanitum nomen tuum.
PL 15, 1856C処女よ、油を注がれよ。この香油が注ぎ流されるといって、ユダのように悲しむな。むしろ、あなたのうちにキリストをともに葬れ。確かに、あなたの器を閉じよ。香油が流れ出ないように。純潔の鍵で、語ることの慎みで、誇ることを慎む節制で閉じよ。この香油を持つ者はキリストを受ける。「汝の名は注ぎ出された香油」。
Cant. I, Caput IX
雅歌1章の講解 第IX章PL 15, 1856D(Vers. 2.) Propterea adolescentulae dilexerunt te. Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum?
PL 15, 1856D(第2節)「それゆえ、おとめたちは汝を愛した」。このおとめたちとは、各人の魂でなくて何であろう。この体の老いを脱ぎ捨て、聖なる霊によって新たにされた魂である。
Unguentum effusum nomen tuum, cujus virtute sermonis nihil potest esse praestantius. Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat: cum vero de vase illo quo claudebatur unguentum fuerit effusum, longe lateque diffusum dicitur: ita et Christi nomen ante ejus adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Judaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. (Psal. LXXV, I) .
PL 15, 1856D「汝の名は流し出された香油」。その言葉の力にまさるものはありえない。実に、器の中に閉じ込められた香油は自らの香りを抑えている。その香りは、その器の狭さに抑えられているあいだは、多くの人に届くことはできなくとも、なおその力を保つ。しかし、閉じ込められていた器から香油が流し出されたときには、遠く広く広がると言われる。そのとおり、キリストの名も、その到来の前には、イスラエルの民のうちで、ユダヤ人の精神という何かの器の中にいわば閉じ込められていた。「ユダヤにおいて神は知られ、イスラエルにおいてその名は大きい」からである(詩篇75:1)。
Hoc itaque nomen quod vasa Judaeorum angustiis suis coercitum continebant. Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmorum atque paucorum haereret angustiis, sed magnitudinem sui nondum per corda gentium et in fines totius orbis effuderat: postquam vero per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua, plenitudo enim nescit augmentum; sed replens vacua, ut esset admirabile nomen ejus in universa terra.
PL 15, 1857Aそれゆえこの名こそ、ユダヤ人の器が自らの狭さの中に抑えて保っていたものである。その名は、そのときも確かに大いなる名であったが、弱い者たちと少数の者たちの狭さに留まっていたあいだは、まだ自らの大きさを、諸国民の心を通して、全世界の果てにまで注ぎ出してはいなかった。しかし、自らの到来によって全世界に輝いてからは、あの神的な自らの名をあらゆる被造物にまで広げた。何らかの加増によって満たされたのではない。充満は増加を知らないからである。むしろ、空ろなものを満たしたのであり、それは、その名が全地において驚くべきものとなるためであった。
Hujus igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat ubertatem, ex abundanti enim superfluit quidquid effunditur. Ideo adolescentulae dilexerunt te.
PL 15, 1857Bそれゆえ、この名の注ぎ出しは、恩寵のある溢れる豊かさと、天の善きものの豊饒を表している。注ぎ出されるものはすべて、あふれるほどあるところから余って流れ出るからである。それゆえ、おとめたちは汝を愛した。
Bona, inquit, prudentia, sed dulcis misericordia; illam enim pauci assequuntur, haec ad omnes pervenit: propter hanc, inquit, indulgentiam tuam diligunt te animae renovatae spiritu.
PL 15, 1857B思慮は善い、と彼女は言うが、慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕は甘美である。思慮に至る者は少なく、慈しみはすべての人に及ぶ。この汝の寛恕のゆえに、と彼女は言う、霊によって新たにされた魂たちは汝を愛する。
Cant. I, Caput X
雅歌1章の講解 第X章PL 15, 1857B(Vers. 3.) Attrahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Osculata jam anima sancta Verbum Dei, modum non capit, nec expletur dicens: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 12) .
PL 15, 1857B(第3節)「我々を汝の後に引き寄せよ。我々は汝の香油の香りへと走ろう」。聖なる魂は、すでに神の言葉に口づけしたが、限りを知らず、満たされることもなく言う。「汝は優しい、主よ。汝の楽しさの中で、汝の義の定めを私に教えよ」(詩篇118:12〔この句は詩篇118:68にあたる。番号は刷られたまま〕)。
Osculata Dei Verbum concupiscit super omnem decorem, diligit super omnem laetitiam, delectatur super omnia aromata, cupit frequenter videre, saepe intendere, cupit attrahi ut sequi possit: Unguentum, inquit, exinanitum nomen tuum, propterea te diligimus adolescentulae; propterea certamus, sed comprehendere non possumus: attrahe nos, ut possimus currere; ut odore unguentorum tuorum accipiamus virtutem sequendi.
PL 15, 1857B彼女は神の言葉に口づけして、あらゆる麗しさにまさってこれを恋い求め、あらゆる喜びにまさって愛し、あらゆる香料にまさって楽しみ、しばしば見たいと、しばしば目を注ぎたいと願い、従うことができるよう引き寄せられることを願う。「汝の名は注ぎ出された香油」と彼女は言う、「それゆえ、おとめである我々は汝を愛する。それゆえ我々は競い合うが、捕らえることができない。我々を引き寄せよ、走ることができるように。汝の香油の香りによって、従うための力を受けるために」。
Festinat etiam interna mysteria videre, ipsam requiem Verbi, ipsam boni illius summi habitationem, et lucem ejus et claritatem in illo sinu ac recessu patrio; festinat audire sermones ejus, et cum audierit super omnem suavitatem accipit.
PL 15, 1857Cまた彼女は、内なる奥義を、言葉の安息そのものを、あの至高の善の住まいそのものを、その光と輝きを、あの父の懐と奥所において見ることを急ぎ、その語らいを聞くことを急ぎ、聞いたときには、あらゆる甘美さにまさるものとして受け取る。
Cant. I, Caput XI
雅歌1章の講解 第XI章PL 15, 1857CDoceat te propheta qui gustavit, et ait: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103) ! Quid enim aliud desiderat anima, quae semel Verbi suavitatem gustaverit, quae semel claritatem ejus viderit?
PL 15, 1857C味わった預言者があなたに教えるがよい。彼は言う。「汝の言葉は私の喉に何と甘いことか。蜜とハチの巣にまさって私の口に甘い」(詩篇118:103)。実に、ひとたび言葉の甘美さを味わい、ひとたびその輝きを見た魂は、ほかに何を望むだろうか。
Moyses in monte positus quadraginta diebus Legem accipiens, cibum corporis non requirebat: Elias ad illam festinans requiem, rogabat ut acciperetur anima sua a se: Petrus aspiciens et ipse in monte Dominicae resurrectionis gloriam, nolebat descendere, dicens: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII, 4) .
PL 15, 1857Dモーセは山に置かれ、四十日のあいだ律法を受けて、体の糧を求めなかった。エリヤはあの安息へと急いで、自分の魂が自分から取り去られるよう願った。ペトロも、同じく山の上で主の復活の栄光を見て、降りることを望まず言った。「主よ、我々がここにいることは善い」(マタイ17:4)。
Quanta igitur illa divinae substantiae gloria, quanta Verbi dona, in quae concupiscunt et angeli prospicere!
PL 15, 1857Dそれでは、神的な実体のあの栄光はいかに大きく、言葉の賜物はいかに大きいことか。天使たちさえ、それを覗き見ることを切望する。
Cant. I, Caput XII
雅歌1章の講解 第XII章PL 15, 1857DAnima igitur quae illud videt, corpus hoc non requirit, minimamque familiaritatem cum eo esse debere intelligit, renuntiat saeculo, abducit se a vinculis carnis, et exuit omnibus voluptatum istarum nexibus.
PL 15, 1857Dそれゆえ、あれを見る魂は、この体を求めず、これとの親しさは最小であるべきだと悟り、世を捨て、肉の枷から身を引き離し、これらの快楽のあらゆる絆を脱ぐ。
Denique Stephanus Jesum videbat, et lapidari non formidabat; immo cum lapidaretur, non pro se, sed pro illis a quibus perimebatur, rogabat.
PL 15, 1858A実に、ステファノはイエスを見ていて、石で打たれることを恐れなかった。それどころか、石で打たれながら、自分のためではなく、自分を殺す者たちのために願っていた。
Paulus quoque raptus usque ad tertium coelum, cum corpore esset vel sine corpore nesciebat, raptus, inquam, in paradisum, usum proprii jam non sentiebat corporis, et audiens verba Dei, quomodo ad corporis infirmitates descenderet, erubescebat.
PL 15, 1858Aパウロもまた、第三の天にまで引き上げられ、体とともにあったのか体なしであったのかを知らなかった。楽園へと、私は言う、引き上げられて、自分の体の用をもはや感じず、神の言葉を聞きながら、体の弱さへ降りていくことを恥じていた。
Itaque sciens quid vidisset in paradiso, vel quid audisset, clamabat dicens: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et 21) .
PL 15, 1858Aこうして彼は、楽園で何を見、何を聞いたかを知っていたので、叫んで言った。「汝らはなぜなお、この世のことについて、生きている者のように決めるのか。触れるな、汚すな、味わうな。それらはみな、用いること自体によって朽ちることへ向かう」(コロサイ2:20, 21)。
Volebat enim nos in figura esse istius mundi, non possessione atque usu, ut ita utamur hoc mundo tamquam non utamur, tamquam praetereuntes, non tamquam residentes; ambulantes tamquam in imagine saeculi, non in cupiditate, ut velocissima disputatione ipsam imaginem hujus mundi transeamus.
PL 15, 1858A彼は、我々がこの世の象りのうちにあることを望んだのであって、所有や使用のうちにあることを望んだのではない。それは、この世を用いても用いないかのように用い、通り過ぎる者として、居座る者としてではなく、世の似姿のうちを、欲望のうちにではなく、歩むかのようにして、最も速い論究によって、この世のその似姿そのものを通り過ぎるためである。
Denique ipse fide ambulans, non specie, peregrinabatur a corpore, aderat Deo: et cum esset in terris, non in terrenis, sed in coelestibus conversabatur.
PL 15, 1858B実に、彼自身、見ることによってではなく信仰によって歩み、体を離れて旅をし、神のもとにいた。そして地上にあっても、地上のものにではなく、天のものにおいて生きていた。
Ergo anima nostra quae Deo vult appropinquare, elevet se a corpore, semper illi summo bono adhaereat, illi bono quod est divinum, quod est semper, et quod erat ab initio, et quod erat apud Deum (I Joan. I) , hoc est, Dei Verbum: ipsum est illud divinum, In quo vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28) .
PL 15, 1858Bそれゆえ、神に近づこうと望む我々の魂は、体から自らを高く挙げ、あの至高の善に、すなわち神的である善、常にある善、初めからあった善、「神のもとにあった」(一ヨハネ1章)善に、常に結びつくべきである。それは神の言葉である。それこそが、あの神的なもの、「そのうちに我々は生き、存在し、動く」(使徒言行録17:28)。
Cant. I, Caput XIII
雅歌1章の講解 第XIII章PL 15, 1858BCurremus in odorem unguentorum tuorum. Hunc odorem fragrat anima quae Christo aperire incipit, ut accipiat primum odorem Dominicae sepulturae, et credat, quia caro ejus non vidit corruptionem, nec odore aliquo mortis emarcuit: sed aeterni illius floris et semper virentis odore condita surrexit.
PL 15, 1858B「我々は汝の香油の香りへと走ろう」。この香りを放つのは、キリストに向かって開き始める魂である。それは、主の葬りの香りをまず受け、その肉が腐敗を見ず、死のいかなる香りによってもしぼまなかったこと、むしろ永遠の、常に緑なす花の香りで香づけられて復活したことを信じるためである。
Quomodo enim poterat vel in carne marcescere, cujus nomen Unguentum exinanitum est? Exinanivit se ut spiraret tibi; semper hoc unguentum erat, sed erat apud Patrem, erat in Patre, olebat tantum angelis et archangelis, tamquam intra vas coeli.
PL 15, 1858C実に、その名が「注ぎ出された香油」である者が、どうして肉において萎むことができただろう。彼は、あなたに香るために自らを空にした。この香油は常にあったが、父のもとに、父のうちにあり、ただ天使と大天使にのみ香っていた。いわば天の器の中にあったようにである。
Aperuit os Pater dicens: Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai. XLIX, 6) .
PL 15, 1858C父は口を開いて言った。「見よ、私は汝を、私の種族の契約として、諸国民の光として置いた。汝が地の果てに至るまで救いとなるためである」(イザヤ49:6)。
Descendit Filius, repleta sunt omnia novo odore Verbi, eructavit cor Patris Verbum bonum, fragravit Filius, Spiritus sanctus exhalavit, atque per omnium corda diffudit: Diffusa est enim charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5) .
PL 15, 1858C子は降った。すべてのものは言葉の新しい香りで満たされた。父の心は善い言葉をほとばしらせ、子は香り、聖なる霊は息を吹き、それをすべての人の心に注いだ。「神の愛は、聖なる霊によって我々の心に注がれたからである」(ローマ5:5)。
Ipse Dei Filius in corpore tamquam in vase odorem primo cohibebat suum, opperiens tempus sicut ait: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem. Venit hora, aperuit os, exivit unguentum, quando virtus exibat de eo.
PL 15, 1858D神の子自身は、体のうちに、いわば器の中にあるかのように、初めは自らの香りを抑えて、時を待っていた。彼は言う。「主は私に教えの舌を与える。いつ言葉を語るべきかを私が知るためである」。時が来て、彼は口を開き、香油が出た。力が彼から出ていたときである。
Et ideo ista festinat ad Verbum, et rogat ut attrahatur, ne forte derelinquatur; quia currit Dei Verbum, et non est alligatum. Denique Exsultat tamquam gigas ad currendum viam (Psal. XVIII, 6) .
PL 15, 1858Dそれゆえ、この魂は言葉のもとへ急ぎ、見捨てられることのないよう、引き寄せられることを願う。神の言葉は走っており、縛られていないからである。実に、「彼は巨人のように、道を走ることを喜ぶ」(詩篇18:6)。
Et quia Egressus ejus summo coelo, et occursus ejus usque ad summum ejus (Ibid., 7) , videns se imparem tantae velocitati, dicit: Attrahe nos.
PL 15, 1859Aそして、「その出発は天の頂から、その行き着く先はその頂まで」(詩篇18:7)なので、彼女は、これほどの速さに自分が及ばないのを見て言う。「我々を引き寄せよ」。
Cant. I, Caput XIV
雅歌1章の講解 第XIV章PL 15, 1859ABona anima quae non pro se sola, sed pro omnibus rogat: Attrahe, inquam, nos; habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum inspirat gratia: sed quia cursus tuos aequare non possumus, Attrahe nos; ut auxilio tuo fultae, vestigiis tuis possimus insistere.
PL 15, 1859A善き魂は、自分ひとりのためでなく、すべての人のために願う。「我々を引き寄せよ」と、私は言う。我々には従いたいという望みがあり、それを汝の香油の恩寵が吹き込む。しかし、汝の走りに及ぶことはできないので、「我々を引き寄せよ」。汝の助けに支えられて、汝の足跡に立ち続けることができるように。
Si enim tu attraxeris, curremus et nos, et spiritalia velocitatis flabra capiemus. Deponitur enim sarcina quibus manus tua fulcro est: et oleum tuum infunditur, quo curatus est ille qui a latronibus vulneratus est.
PL 15, 1859A実に、汝が引き寄せるなら、我々も走り、速さの霊的な息吹を受けるだろう。汝の手が支えである者たちは、重荷を下ろされ、汝の油が注がれる。強盗に傷つけられたあの者は、その油で癒やされた。
Cant. I, Caput XV
雅歌1章の講解 第XV章PL 15, 1859AAt ne impudens tibi videatur quod ait: Attrahe nos, audi dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .
PL 15, 1859A「我々を引き寄せよ」という彼女の言葉が、あなたに厚かましく見えないよう、語る者に耳を傾けよ。「すべて労する者、重荷を負う者は、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる」(マタイ11:28)。
Vides quod libenter nos attrahit, ne remaneamus sequentes: sed qui vult attrahi, currat ut comprehendat, et currat posteriora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, sic enim poterit Christum comprehendere; unde et Apostolus ait: Sic currite ut comprehendatis.
PL 15, 1859Bあなたは、彼が喜んで我々を引き寄せ、従いながら取り残されることのないようにしているのを見る。しかし、引き寄せられることを望む者は、捕らえるために走れ。後ろのものを忘れ、前のものを求めて走れ。そうしてこそキリストを捕らえることができる。それゆえ使徒も言う。「汝らが捕らえるように、そのように走れ」。
Vult et ista ad bravium pervenire, quae desiderat comprehendere. Prudenter ergo rogat ut attrabatur, quia non omnes sequi possunt.
PL 15, 1859B捕らえることを望むこの魂もまた、賞に至ることを願っている。それゆえ、引き寄せられることを求める〔底本は attrabatur。attrahatur と読む〕のは賢明である。すべての者が従えるわけではないからである。
Denique Petro dicenti: Quo vadis? respondit Verbum Dei: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea (Joan. XIII, 36; Matth. XIV, 30) . Claves ei commiserat regni coelorum, et in sequendo se imparem judicavit. Hanc tamen animam non distulit, quia non praesumebat, sed rogabat. Denique,
PL 15, 1859B実に、ペトロが「どこへ行くのか」と言ったとき、神の言葉は答えた。「今は私に従えない。しかし、後には従うであろう」(ヨハネ13:36; マタイ14:30)。キリストはペトロに天の国の鍵を委ねていたが、それでも従うことにおいては、〔彼を〕及ばない者と判断した〔se の指すものは定かでない。ペトロ自身が自分をそう判断したとも取れる〕。それでも〔言葉は〕この魂を待たせはしなかった。魂は、思い上がらず、願ったからである。実に、
Cant. I, Caput XVI
雅歌1章の講解 第XVI章PL 15, 1859C(Vers. 3.) Introduxit me in cubiculum suum. Beata anima quae Verbi ingreditur penetralia, namque ea insurgens de corpore, ab omnibus fit remotior; atque illud quod est supra semetipsum, divinum illud si quomodo assequi possit, scrutatur et quaerit: quod cum potuerit comprehendere, ea quae sunt intelligibilia supergressa, in illo confirmatur, atque eo pascitur.
PL 15, 1859C(第3節)「彼は私を自分の寝室に導き入れた」。言葉の奥の間に入る魂は幸いである。体から身を起こすと、あらゆるものからいっそう遠ざかり、自分自身を超えているもの、あの神的なものを、どうにかして捉えうるなら、と調べ、探し求めるからである。それを捉えることができたときには、知性的なものを越えて、そのうちに堅固にされ、それによって養われる。
Talis erat Paulus qui sciebat se raptum in paradisum, sed sive extra corpus sive in corpore nesciebat.
PL 15, 1859Cこのような者がパウロであった。彼は、自分が楽園に引き上げられたことを知っていたが、体の外であったのか、体の内にいたままであったのかは知らなかった。
Assurrexerat enim anima ejus de corpore, et se a visceribus et vinculis carnis abduxerat atque levaverat, factusque a semetipso alienus, intra semetipsum tenuit verba ineffabilia quae audivit et vulgare non potuit, quae advertit ea homini loqui non licere.
PL 15, 1859C彼の魂は体から立ち上がり、肉の内臓と枷から自らを引き離して高く挙げていたからである。自分自身から離れた者となって、彼は自分の内に、聞いた言い表しがたい言葉を保ち、それを広めることはできなかった。人間がそれを語ることは許されないと気づいたからである。
Anima ergo bona contemnit visibilia et sensibilia, nec consistit in eis, nec in respiciendis his immoratur et residet: sed ascendit ad illa aeterna et invisibilia et plena miraculis, puro sensu se piae mentis attollens.
PL 15, 1859Cそれゆえ、善き魂は、見えるものと感覚されるものを軽んじ、それらのうちにとどまらず、それらを顧みることにぐずぐずと居座ることもない。かえって、敬虔な精神の純粋な感覚で自らを持ち上げ、あの永遠で見えず、驚異に満ちたものへと上る。
Etenim perfectioni studens, solum illud bonum divinitatis intendit, nec aliud quidquam requirendum putat, quia tenet quod summum est.
PL 15, 1859D実に、完全さを求めて、神性のあの善だけを目指し、ほかに求めるべきものは何もないと考える。最高のものを保持しているからである。
Cant. I, Caput XVII
雅歌1章の講解 第XVII章PL 15, 1859DIntroduxit me rex in cubiculum suum. Simplex est osculum, sed negotiosum cubiculi secretum; hoc enim loco mysteria plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum coelestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi: quod ut possit, fortasse illud ait quod supra: Osculetur me ab osculis oris sui.
PL 15, 1859D「王は私を自分の寝室に導き入れた」。口づけは素朴だが、寝室の秘密は大いなる営みである。この箇所で彼女は、奥義をいっそう十分に知りたいと明らかにしている。天の奥義の奥所に入り、キリストのうちに隠された知恵と知識の宝が自分に開かれるためである。それができるように、おそらく、先に言った言葉、「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」を言うのであろう。
Significat Spiritus sancti supervenientis gratiam, sicut Angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .
PL 15, 1860Aそれは、聖なる霊が臨む恩寵を意味している。天使がマリアに言ったとおりである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。
Quando autem introduxit eam rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanguinis effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, non jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta: nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit.
PL 15, 1860A王が教会を自分の寝室に導き入れたのがいつかは、受難の時が示している。脇腹が刺されたこと、血が流れ出たこと、葬りの香油、復活の奥義である。こうして教会は、口づけは花嫁として受けたが、キリストの寝室へは、もはや婚約しただけの者としてではなく、嫁した者として導き入れられたのである。婚礼の部屋に入っただけでなく、正当な結びつきの鍵をも得たのである。
Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit (Vers. 12) .
PL 15, 1860Aそれゆえ、まさに婚礼の部屋にいる者のように言う。「私の兄弟は私にとって滴を束ねたもの、私の乳房のあいだに休む」(第12節)。
Cant. I, Caput XVIII
雅歌1章の講解 第XVIII章PL 15, 1860BQuod si cubiculum quaerimus, ipse nos edocet qui ait: tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6) . Cubiculum Ecclesiae corpus est Christi.
PL 15, 1860Bもし我々が寝室を求めるなら、こう言う者自身が我々に教える。「汝は祈るときは、汝の寝室に入り、戸を閉じて、隠れたところにいる汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。教会の寝室はキリストの体である。
Introduxit eam rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves ut aperiret sibi thesauros scientiae, sacramentorum clausas ante fores panderet, cognosceret quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurgentis.
PL 15, 1860B王は教会を奥義のすべての奥へ導き入れ、鍵を与えた。知識の宝を自分で開き、秘跡の、前には閉ざされていた扉を押し開き、憩う者の恩寵、死んだ者の眠り、復活する者の力を知るためである。
In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quae sunt illae justitiae? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) .
PL 15, 1860Bその寝室において、嫁した者は主イエスの正義を見いだした。その正義とは何か。もちろん洗礼の秘跡である。我々が読むとおり、洗礼を受けに来た主にヨハネが、「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」と言ったとき、イエスは答えた。「今は許せ。このようにして我々がすべての正義を満たすことが、ふさわしいのだ」(マタイ3:15)。
In illo cubiculo justificationes Domini discit, consilium Dei cognovit, quo nihil potest esse sublimius; hoc est enim divinum, in quo fit remissio peccatorum.
PL 15, 1860Cその寝室において、彼女は主の義の定めを学び、神の計画を知った。それより崇高なものはありえない。罪の赦しがそこで行われるのだから、それは神的だからである。
Cant. I, Caput XIX
雅歌1章の講解 第XIX章PL 15, 1860CHaec a Domino quaerit discere, quae homines docere non poterant, nisi antea Deus docuisset: quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, Ecclesia dicit: Introduxit me rex in cubiculum suum, hoc est, in illud secretum, in quo sunt omnes thesauri scientiae et cognitionis suae.
PL 15, 1860C彼女は、神があらかじめ教えていなければ人間には教えることのできなかったこれらのことを、主から学ぼうと求める。使徒たちがこれらをキリストから学んだのち、教会は言う。「王は私を自分の寝室に導き入れた」。すなわち、彼の知識と認識の宝がすべてある、あの秘密の場所に、である。
Ideoque tibi dicitur: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6) . quod significat mentis animaeque secretum. In hoc cubiculo justitiarum sponsa se poposcit induci, cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit, et numquam deficit.
PL 15, 1860Cそれゆえ、あなたにはこう言われる。「祈るときは、汝の寝室に入れ」(マタイ6:6)。それは、精神と魂の奥所を意味する。この正義の寝室に導き入れられることを、花嫁は求めた。それは、絶えず流れ、決して尽きない香油の香りを追って駆け出したのちのことである。
Cant. I, Caput XX
雅歌1章の講解 第XX章PL 15, 1860DIntroduxit me rex in cubiculum suum, Graecus in promptuarium suum et in cellarium suum habet: ubi bona libamina, ubi boni odores, mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae sunt, ut plurimis epulis tuum prandium condiatur. Denique in illud divini illius sponsi introducta secretum:
PL 15, 1860D「王は私を自分の寝室に導き入れた」。ギリシア語〔の本文〕は「自分の食料庫に」「自分の貯蔵庫に」と読む〔ギリシア語の読みを言うと解した〕。そこには善い供え物があり、善い香りがあり、甘い蜜があり、さまざまな果実があり、さまざまな饗宴があって、その多くの饗宴であなたの昼食が味付けされる。実に、あの神的な花婿の秘密の場所に導き入れられて、
Cant. I, Caput XXI
雅歌1章の講解 第XXI章PL 15, 1860DExsultemus, inquit, et laetemur in te; diligamus ubera tua super vinum; non enim in divitiis et auri argentique thesauris, non in possessionum fructibus, non in potestatibus, non in conviviis, sed in solo Deo exsultat, dicens ad eum: Diligamus ubera tua super vinum.
PL 15, 1860D「汝のうちにあって我々は躍り、喜ぼう。我々は汝の乳房をぶどう酒にまさって愛そう」と彼女は言う。富にも、金銀の宝にも、所有地の実りにも、権力にも、宴にも躍り上がらず、ただ神のうちにのみ躍り上がり、彼に向かって言うからである。「我々は汝の乳房をぶどう酒にまさって愛そう」。
Sic tamen bibebat, ut non absorberetur a vino, sed gratia ejus laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret.
PL 15, 1861Aただし彼女は、ぶどう酒にのみ込まれることのないように飲んだ。その恩寵によって心の喜びを汲みとり、体の酔いによってよろめくことのないように。
Denique bibens hoc vinum, aperuit oculos suos, et vidit viam rectam, reliquit tortuosas vias dicens: Aequitas dilexit te, hoc est, non flexuosa itinera te sequuntur: sed solus ad te potest justitiae trames pervenire, qui enim diligit justitiam non se avertit a Christo.
PL 15, 1861A実に、このぶどう酒を飲んで、目を開き、まっすぐな道を見、曲がりくねった道を捨てて言った。「公正は汝を愛した」。すなわち、曲がりくねった道が汝に従うのではなく、正義の小径だけが汝のもとに至ることができる、ということである。正義を愛する者は、キリストから顔をそむけないからである。
Quomodo enim arbitrum justitiae, remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia? Eadem tamen anima cognoscens corporis societate se fuscatam, dicit ad alias animas, vel ad alias coelestes et appositas sacro mysterio potestates: Nolite aspicere me, quoniam obfuscata sum, quia non est intuitus me sol.
PL 15, 1861A無垢な良心が、正義の裁定者、功の報い手を、どうして恐れようか。それでも同じ魂は、自分が体との交わりによって黒ずんだことを知って、ほかの魂たちに、あるいは聖なる奥義に仕えるほかの天の力ある者たちに言う。「私を見るな、私は暗くされたからだ。太陽が私を顧みなかったからである」。
Cant. I, Caput XXII
雅歌1章の講解 第XXII章PL 15, 1861A(Vers. 4.) Fusca sum et decora, filiae Hierusalem. Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus supra Dominum reclinaret, quod caro illa peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa aulam divinae plenitudinis scrutaretur.
PL 15, 1861A(第4節)「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。主イエスが宴席に身を横たえ、ヨハネがその胸の上にもたれかかっている場面を思い描け。ほかの者たちは、僕が主の上にもたれかかること、あの罪深い肉が言葉の神殿の上に身を横たえること、肉の鎖につながれたあの魂が神的な充満の広間を探ることに、驚いている。
Haec ergo mirantibus aliis, respondit anima Joannis: Fusca sum et decora, filiae Jerusalem; fusca per culpam, decora per gratiam.
PL 15, 1861Bほかの者たちがこれに驚いていたとき、ヨハネの魂は答えた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。咎によって黒く、恩寵によって美しい。
Dicit et caro, fusca sum et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegit, decora oculo spiritali, quo mundi hujus pulverem squaloremque detersit: fusca per vitium, sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum: fusca sum quia peccavi, decora quia jam me diligit Christus; quam relegaverat enim in Eva, recipit in virgine, suscipit ex Maria.
PL 15, 1861B肉もまた言う。「私は黒いが美しい」。争いながら集めた世のちりによって黒く、霊の目〔底本は oculo。oleo(油)の誤りか〕によって美しい。その目によって、この世のちりと汚れを拭い去ったのである。悪徳によっては黒いが、すべての罪を洗い去る洗いによって、もはや美しい。私は罪を犯したので黒い。しかしキリストがもう私を愛するので美しい。実に、エバにおいて遠ざけていたものを、キリストはおとめにおいて受け入れ、マリアから引き受ける。
Cant. I, Caput XXIII
雅歌1章の講解 第XXIII章PL 15, 1861CDicit etiam Synagoga, cujus mysteria hoc loco plerisque videntur exprimi; quae cum se rejici videret propter totius plebis impietatem; solabatur se tamen, quia ipsum Christum de populo suo non tantum, sed et Petrum, Joannem, Jacobum Christo adhaerentes videbat, quia habebat eloquia sibi credita.
PL 15, 1861C会堂もまた言う。この箇所では、多くの人にとって、会堂の奥義が表されていると見える。会堂は、民全体の不敬虔のために自分が退けられるのを見ていたが、それでも自らを慰めていた。キリスト自身が自分の民から出たばかりでなく、ペトロ、ヨハネ、ヤコブがキリストに結びついているのも見ていたからであり、自分に託された仰せを持っていたからである。
Et ideo dicebat: Fusca sum et decora, filiae Hierusalem: fusca per incredulitatem, decora per legem: fusca per lapsum, decora quia dilexit me sol, et prior facta sum congregatio Dei.
PL 15, 1861Cそれゆえ会堂は言っていた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」。不信仰によって黒く、律法によって美しい。堕落によって黒く、太陽が私を愛したので美しく、私は神の会衆として先になったのである。
Nolite me refugere quia fusca sum; ideo fusca sum quia sol me reliquit justitiae, qui ante illuminare consueverat. Amisi colorem vultus mei, obtusa facta est acies oculorum meorum quibus ante solem videbam: in tenebris ambulo, quae diem Christi nescio.
PL 15, 1861C私を避けるな、私は黒いのだから。私が黒いのは、かつて照らすのを常としていた正義の太陽が私を離れたからである。私は顔の色を失った。かつて太陽を見ていた私の目の鋭さは鈍くなった。私は闇の中を歩んでいる。キリストの日を知らない者として。
Nolite tamen despicere me, quoniam qui reliquit, potest rursum aspicere. Misereri iterum solet, congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos.
PL 15, 1861Dそれでも、私を蔑むな。離れた者は、再び目を注ぐことができるからである。再び憐れむのが常であり、散らされた者を集め、見捨てられた者を探し、見放された者を寄せ集める。
Omnes tribus Israel, convenite, aspicite me decoram ante delicta; nolite aspicere me, quoniam obfuscata sum; hoc est, non hoc solum aspiciatis quia obfuscata sum; non est intuitus me sol, et ideo obfuscata sum.
PL 15, 1861Dイスラエルの全部族よ、集まれ。罪を犯す前の美しかった私を見よ。「私を見るな、私は暗くされたからだ」。すなわち、私が暗くされたことだけを見るな、ということである。「太陽は私を顧みなかった」。それゆえ私は暗くされたのである。
Sed lucet sol super justos et injustos, super justos pro gratia, super injustos pro misericordia; illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens.
PL 15, 1861Dしかし太陽は、義人の上にも不義の者の上にも輝く。義人の上には恩寵のゆえに、不義の者の上には慈しみのゆえに輝き、前者には功の報いを与え、後者には罪を赦す。
Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet, nunc illis oritur qui oriebatur mihi; qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam obfuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, non requirat aegram.
PL 15, 1862Aまた、諸国民にはかつて輝かなかったが、今は輝く。私にのぼっていた太陽が、今は彼らにのぼる。彼らに赦した者は、私にも赦すであろう。私が暗くされたからといって、太陽が私を全く見捨て、もはや見つめず、病む者を探さないと思ってはならない。
Dissimulavit a me, quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur cum viderit meorum poenitentiam delictorum.
PL 15, 1862A太陽は私から目をそらした。私が太陽の戒めを守らなかったからである。私の罪の悔い改めを見るとき、和解するであろう。
Non vidit me sol, quia non recepi advenientem, non aperui fenestras, ut vitae lumen intraret: cum aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ut totum mundum illuminaret, et videant etiam non videntes.
PL 15, 1862A太陽が私を見なかったのは、私が来る者を迎え入れず、いのちの光が入るように窓を開けなかったからである。私が開くとき、世界全体を照らすために来た者が私の目を照らし、見えない者たちも見えるようになる。
Cant. I, Caput XXIV
雅歌1章の講解 第XXIV章PL 15, 1862AVel dicit Ecclesia de gentibus: Nolite aspicere me quoniam fusca sum, quia non respexit me sol; eo quod velut pruinis hiemalibus geluque constricta gentilis erroris, congregationem gentium sol justitiae diu indignam aestimaverit, quam serena vultus sui luce lustraret.
PL 15, 1862Aあるいは教会が諸国民について言う。「私を見るな。私は黒いからだ。太陽が私を顧みなかったからである」。それは、冬の霜と氷のような異邦人の誤りに締めつけられた諸国民の集まりを、正義の太陽が、その顔の澄んだ光で照らすにはふさわしくないと、長く見なしたからである。
Nonne tibi videbatur hiberni rigor temporis, quando notus erat in Judaea tantummodo Deus? Nunc autem plenitudo lucis fulget aestivae, quando omnia et in omnibus Christus. Nonne terra Domini et plenitudo ejus (Psalm. XXIII, 1) ?
PL 15, 1862Bあなたには、ユダヤにのみ神が知られていた時が、冬の時の厳しさのように見えなかっただろうか。しかし今は、すべてのうちにすべてとしてキリストがいるとき、夏の光の充満が輝き出している。「地とその充満は主のものではないか」(詩篇23:1)。
Et vere orbis terrarum in Ecclesia, quia non Judaeus tantummodo aut Graecus, non Barbarus aut Scytha, non servus aut liber: sed omnes in Christo unum sumus (Coloss. III, 11) . Sol omnibus fulget, dies omnibus lucet. Nigra sum, et decora.
PL 15, 1862Bそして、教会においてこそ本当に全地がある。そこではユダヤ人だけでも、ギリシア人だけでもなく、異民族もスキタイ人も、僕も自由人もなく、我々はみなキリストにおいて一つである(コロサイ3:11)。太陽はすべての者に輝き、日はすべての者を照らす。「私は黒いが美しい」。
Praemisit nigram, ut augeret decorem: non dixit: Nigra sum decora, ne quod nigrum est decorum aestimaretur: sed ait: Nigra sum superiore peccato, sed decora confessione peccati, et correctionis studio, atque amore virtutis.
PL 15, 1862B彼女は「黒い」を先に述べ、美しさを引き立てた。「私は黒い、美しい」とは言わなかった。黒いものが美しいと思われないためである。そうではなく、「私は黒い」、先の罪のゆえに、「だが美しい」、罪の告白と、矯正への努めと、徳への愛のゆえに、と言った。
Quamvis ergo Et syllaba ut grammatici appellant conjunctiva sit, habet tamen distinctionem, qua confusio distinguitur ac separatur; ut si dicas Ambrosium Bassum intus esse, unus putatur: sin autem asseras Ambrosium et Bassum intus esse, duo utique intelliguntur.
PL 15, 1862Cそれゆえ、et(そして)という音節は、文法家たちの呼ぶとおり接続のものであるが、それでも区別をもっていて、それによって混同が区別され分けられる。たとえば、「アンブロシウス・バッススが中にいる」と言えば一人と思われるが、「アンブロシウスとバッススが中にいる」と断言すれば、確かに二人と解される。
Cant. I, Caput XXV
雅歌1章の講解 第XXV章PL 15, 1862CSicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis; tentoria enim de exuviis fiunt mortuorum animalium. Igitur quae hoc dicebat, mortua erat peccato, et vivebat Deo: et nos igitur peccato moriamur; ut Deo vivamus.
PL 15, 1862C「ケダルの天幕のように、ソロモンの皮のように」。天幕は死んだ動物の剥ぎ取った皮から作られるからである。それゆえ、こう言った女は罪に対して死んでおり、神に対して生きていた。それゆえ我々もまた、罪に対して死のう。神に対して生きるために。
Repleti spiritus, jucunditate et suavitate laetitiae, erimus exuviae spirituales, carentes infirmitate corporea, et integro mentis sinu infusam nobis divinorum mysteriorum gratiam reservantes.
PL 15, 1862C霊に満たされ、喜びの楽しさと甘美さをもって、我々は霊的な脱け殻となるであろう。体の弱さを免れ、損なわれていない精神の懐に、我々に注がれた神的な奥義の恩寵を保ちながら。
Tabernacula autem Cedar, pellesve Salomonis corpus hoc dici liquet ex pluribus locis: tamen etiam inde intellige, quod Adam et Eva ubi imaginem deposuere coelestis quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes, tunicas dicti sunt vestiti esse pelliceas; corporales enim eos fecerat de spiritualibus culpa commissa.
PL 15, 1862Dケダルの天幕やソロモンの皮がこの体のことを言うのは、多くの箇所から明らかである。しかし、次のことからも理解せよ。アダムとエバは、以前身につけていた天のものの像を脱ぎ捨て、地上の人の像を着たとき、皮の衣を着せられたと言われている。犯された咎が、彼らを霊的なものから体を持つものにしたからである。
Cant. I, Caput XXVI
雅歌1章の講解 第XXVI章PL 15, 1862DNec illud absurdum ad intelligendum, quod ita se dicit sponsa factam sicut pelles solis adustas ardoribus; eo quod in asperitate licet tribulationum posita, mortificaverit tamen corpus suum, ne sentire possit illam asperitatem: sicut enim ardorem solis non sentit pellis tabernaculi, eo quod pellis sit animalis mortui; ita haec mortua peccato, ardorem peccati sentire non poterat: vel quia non frangebatur necessitatibus, vel quia corpus afflictionis sumus, et mortem Domini Jesu semper in corpore nostro circumferre debemus.
PL 15, 1862Dまた、花嫁が、自分は太陽の灼熱に焼かれた皮のようになったと言うことも、理解する上で不条理ではない。苦難の厳しさの中に置かれていながら、彼女は自分の体を死なせ、その厳しさを感じることができないようにしたからである。実際、天幕の皮は死んだ動物の皮であるから太陽の灼熱を感じない。そのように、罪に対して死んだこの女は、罪の灼熱を感じることができなかった。必要によって砕かれていなかったからか、あるいは我々が苦難の体であり、主イエスの死をつねに我々の体に帯びて歩まねばならないからである。
Cant. I, Caput XXVII
雅歌1章の講解 第XXVII章PL 15, 1863A(Vers. 5.) Filii matris meae pugnaverunt adversum me; hoc est, impugnaverunt me corporis passiones, carnis illecebrae decoloraverunt: ideo sol justitiae mihi non refulsit, quia viduata praesidio devotionem meam et observantiam plenam servare non potui, hoc est enim, vineam meam non custodivi, quia spinas et non uvam attuli, id est faciens peccata pro fructibus. Et cum de Verbo loquitur, irradiante sibi verbi splendore, conversa ad ipsum dicit:
PL 15, 1863A(第5節)「私の母の子らが私に戦いを挑んだ」。すなわち、体の情念が私を攻撃し、肉の誘惑が私を色褪せさせた。それゆえ、正義の太陽は私に輝かなかった。守りを奪われて、私は自分の献身と、十分な順守を保つことができなかったからである。「私は私のブドウ畑を守らなかった」とは、私がブドウの房ではなく茨をもたらした、すなわち実りの代わりに罪をなしたからである。彼女は言葉について語るとき、言葉の輝きが自分に差し込むなか、彼に向き直って言う。
Cant. I, Caput XXVIII
雅歌1章の講解 第XXVIII章PL 15, 1863B(Vers. 6.) Ubi pascis, ubi manes in meridiano? Recte dicit, ubi pascis, quia regale est Dei Verbum: ubi manes, quia morale: in meridiano, quia mysticum: siquidem meridie Joseph cum fratribus suis in convivio constitutus futurorum mysteria temporum revelabat.
PL 15, 1863B(第6節)「どこで羊を飼うのか、どこで真昼にとどまるのか」。「どこで羊を飼うのか」と言うのは正しい。神の言葉は王にふさわしいからである。「どこでとどまるのか」と言うのは、それが道徳に関わるからである。「真昼に」と言うのは、それが奥義に関わるからである。実際、ヨセフは真昼に、兄弟たちとともに宴席に着いて、来るべき時代の奥義を明らかにしていた。
Sed etiam David dicit: Revela ad Dominum vitam tuam et spera in eum, et ipse faciet, et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Psalm. XXXVI, 5) .
PL 15, 1863Bダビデもまた言う。「主に汝の生〔底本は vitam「生」。viam「道」の誤りか〕を明かし、彼に望みを置け。彼が成し遂げ、汝の正義を光のように、汝の裁きを真昼のように導き出す」(詩篇36:5)。
Et ipse Paulus circumfulsisse sibi lumen meridie asseruit, quando a persecutione est conversus ad gratiam.
PL 15, 1863Bパウロ自身も、迫害から恩寵へと向き直ったとき、真昼に光が自分の周りを照らしたと断言した。
Cant. I, Caput XXIX
雅歌1章の講解 第XXIX章PL 15, 1863BQueritur ergo quod derelicta sit, quod destituta sit pauper ex divite; abundabat enim munere gratiarum: sed egere coepit, ubi divinae praesentiae sibi copia denegata est.
PL 15, 1863Bそれゆえ彼女は、見捨てられたこと、富める者から貧しい者となって見放されたことを嘆く。彼女は恩寵の賜物に富んでいたが、神的な臨在の豊かさが自分に拒まれたとき、乏しくなりはじめた。
Et ideo vel quasi mercenaria haberi postulat, quae ante sibi pretiosioris copulae gratiam vindicabat.
PL 15, 1863Cそして、かつてより貴い結合の恩寵を自分のものと主張していた彼女が、いまは雇われ女としてでも扱われるよう求めている。
Cant. I, Caput XXX
雅歌1章の講解 第XXX章PL 15, 1863CPosuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Vers. 5) . Putant aliqui hoc de illis dici qui Synagogam ad legis praecepta constringunt, ut legem custodiat, vineam suam tueatur, quam custodire non potuit.
PL 15, 1863C「彼らは私をブドウ畑の番人に置いた。私は私のブドウ畑を守らなかった」(第5節)。ある人々は、これは会堂を律法の掟に縛りつける者たちについて言われていると考える。会堂が律法を守り、自分のブドウ畑を守るためであるが、会堂は守ることができなかった。
Denique custodiebat ut faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur vinea, venit David testificare nobis dicens: Vineam de Aegypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam (Psalm. LXXIX, 9) .
PL 15, 1863C実に、会堂は、ブドウの房を実らせるために守っていたが、茨を実らせた。このブドウ畑が何であるかは、ダビデが来て我々に証しして言う。「汝はブドウ畑をエジプトから移し、諸国民を追い出して、これを植えた」(詩篇79:9)。
Possunt et apostoli esse filii matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes: et nationibus verbum Dei seminare coeperunt.
PL 15, 1863C使徒たちもまた、彼女の母の子らでありうる。彼らは確かに会堂に戦いを挑んだ。「見よ、我々は諸国民へと向かう」と言って、諸民族に神の言葉を蒔きはじめたのである。
Possunt et prophetae intelligi qui monendo denuntiandoque ut vineam suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt; fecit enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus deferre debuerat: et ideo confitetur quod populum suum custodire non potuit meritoque sero quaerit tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior ejus quae dicit: Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III, 4) . Denique illa invitat in hortum suum sponsum; haec ubi pascat requirens, dicit ad ipsum:
PL 15, 1863D預言者たちもまた、そうだと解することができる。彼らは、会堂が自分のブドウ畑を守るよう戒め、告げたが、何の益もなかった。徳の豊かな実をもたらすはずのものが、邪悪の茨を実らせたからである。それゆえ会堂は、自分の民を守ることができなかったと告白する。かつて持っていながら失った者を、遅れて引き留めようと求めるのは、もっともである。それは、こう言う〔花嫁〕とは、はるかに似ていない。「私の魂が愛する者を、私は見いだした。私は彼を捕らえた。もう離さない」(雅歌3:4)。実に、あの女は花婿を自分の園に招く。この女は、どこで彼が羊を飼うのかを尋ねて、彼に言う。
Cant. I, Caput XXXI
雅歌1章の講解 第XXXI章PL 15, 1864AAnnuntia mihi quem dilexit anima mea. Cur quem dilexit anima mea, dicis, et non quem diligit? Cur dimisisti quem tenebas? Dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate: tenebas charitatis vinculis, amisisti longo fune perfidiae.
PL 15, 1864A「私の魂が愛した者を、私に告げよ」。なぜ汝は「私の魂が愛した者」と言い、「愛する者」とは言わないのか。なぜ、つかんでいたものを手放したのか。汝は父祖たちの信仰によって愛したが、不信仰によって失った。愛の絆で捕えていたが、背信の長い綱によって失った。
Ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres. Dicis enim: Ubi pascis, ubi manes in meridie? Meridiem nosti esse Ecclesiam quae teneat Christum, et tu eum in noctibus quaeris.
PL 15, 1864Aそれゆえ汝は、彼がどこで羊を飼うのか、どこにとどまるのかを知らない。知っているなら、尋ねはしないからである。汝は言うからだ。「どこで羊を飼うのか、どこで真昼にとどまるのか」。汝は、真昼とはキリストを保つ教会のことだと知っている。だが汝は、彼を夜々に探している。
Dic, inquit, mihi, Christe, responde vel propter id quia ante carus fuisti atque dilectus mihi; etsi ergo tantae praerogativam charitatis amisi, ut tamen quasi pius, responde mihi, Ubi pascis, ubi manes?
PL 15, 1864A彼女は言う。キリストよ、私に言え。答えよ。せめて、かつて汝が私にとって貴く、愛しい者であったゆえに。たとえ私がこれほどの愛の特権を失った〔底本は ergo「それゆえ」。ego と読む。また tantae praerogativam は語形が合わない〕としても、汝は慈しみ深い者として〔底本は ut tamen。tu tamen と読む〕私に答えよ。「どこで羊を飼うのか、どこにとどまるのか」と。
Reliquisti me, abiisti ad gentes, recessisti longe a me, et illis propior factus es a quibus longe eras. Sed factus es prope, quia sanguine tuo crediderunt. A me recessisti, quia ego crucem non suscepi ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnanationem.
PL 15, 1864A汝は私を捨て、諸国民のもとへ去った。私から遠く離れ、遠くにいた者たちにいっそう近くなった。だが汝が近くなったのは、彼らが汝の血によって信じたからである。汝が私から離れたのは、私が十字架を世の贖いとしてではなく、咎ある者の断罪〔底本は行末で damna- と切り、次の行を nationem で始める(damnanationem)。damnationem と読む〕として受け入れたからである。
Qui autem receperunt sicut salutis auctorem, in meridie sunt; illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua sicut meridies.
PL 15, 1864Bしかし、〔汝を〕救いの創始者として受け入れた者たちは、真昼にいる。彼らには汝が光り、彼らには汝が輝き、彼らには汝の恩寵が真昼のように暖かい。
Mihi matutinus eras, cum adhuc crederem, sed non credebam plene, quia non sum inventa in meridie, sicut Joseph cum fratribus suis qui tenebant meridiem: illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant.
PL 15, 1864B私にとって汝は、まだ信じていた間は朝であった。だが私は十分には信じていなかったので、真昼には見いだされなかった。それは、真昼を保っていた兄弟たちとともにいたヨセフのようである。汝の富で養われ、汝に望みをかける者たちにとって、汝は真昼となった。
Ideo ut dixit David: Deduces eorum justitiam tamquam lumen, et judicium eorum tamquam meridiem (Psalm. XXXVI, 6) .
PL 15, 1864Bそれゆえ、ダビデが言ったとおりである。「汝は彼らの正義を光のように、彼らの裁きを真昼のように導き出すであろう」(詩篇36:6)。
Cant. I, Caput XXXII
雅歌1章の講解 第XXXII章PL 15, 1864BQuaeris ergo tamquam aliena quae proxima eras, tamquam pauper quae dives fuisti: vis sequi quae praecedebas, atque utinam vel sequaris quos praecedere debuisti!
PL 15, 1864Bそれゆえ汝は、最も近かったのに、他人のように求め、富んでいたのに、貧しい者のように求める。先を行っていたのに、後に従おうとする。せめて、先に立つべきであった者たちに従ってほしいものだ。
Mercenaria esse desideras quae ante mercenarios colligebas; mercenariae itaque vox ista dicentis est: Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum.
PL 15, 1864Bかつて雇われ人たちを集めていたのに、汝は雇われ人になろうと望む。それゆえ、「私が、汝の仲間たちの群れのかたわらで、身を包まれた者のようにならないように」と言うこの声は、まさに雇われ女の声である。
Quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas, nunc ipsa in nationibus vis pro proselytis suscipi, et tamquam advena congregari. Respondit Verbum Dei animae desideranti:
PL 15, 1864Cかつて諸国民から改宗者を迎え入れていた汝が、いまや自分自身が、改宗者として諸民族の中に迎え入れられ、寄留者のように集められることを望んでいる。神の言葉は、望んでいる魂に答えた。
Cant. I, Caput XXXIII
雅歌1章の講解 第XXXIII章PL 15, 1864C(Vers. 7.) Nisi cognoscas te decora inter mulieres. Nosce teipsum, homo, tuae animae dicitur, nisi cognoveris te formosam in mulieribus. Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es, quia insufflavit in te Deus, et fecit in animam viventem.
PL 15, 1864C(第7節)「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」。自分自身を知れ、人よ。あなたの魂に向かって言われる。「もし汝が、女たちの中で美しい自分を知らないなら」。魂よ、自分を知れ。あなたは地から、泥からできたのではない。神があなたに息を吹き込み、あなたを生きる魂としたのである。
Opus es magnificum, Dei inspiratione formatum: Attende tibi, ut Lex dicit, id est animae tuae: saecularia te et mundana non teneant, terrestria non morentur.
PL 15, 1864Cあなたは壮大な作品であり、神の息吹によって形づくられたものである。律法が言うように、自分に注意せよ。すなわち、あなたの魂に〔注意せよ〕。世俗と世のものがあなたを捕えぬように、地上のものが引き留めぬように。
Ad illum tota intentione festina, ex cujus inspiratione consistis: Grande, inquit, homo, et pretiosum vir misericors: virum fidelem opus est invenire (Prov. XX, 6) . Disce, homo, ubi grandis, atque pretiosus sis.
PL 15, 1864Dその息吹によってあなたが存立している者のもとへ、全き熱意をもって急げ。「人は偉大なもの、慈しみ深い男は貴いもの。信実な男を見いだすことは骨の折れる業である」と言う(箴言20:6)。人よ、あなたがどこで偉大であり、どこで貴いのかを学べ。
Vilem te terra demonstrat, sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. Ubi namque quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei? quae tibi primo fidem debet infundere, ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies; ne qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem.
PL 15, 1864D地はあなたを卑しいものと示すが、徳があなたを栄光あるものとし、信仰が稀なものとし、像が貴いものとする。実際、神の像ほど貴いものがどこにあろうか。それはあなたに、まず信仰を注ぎ込むべきものである。あなたの心の中に、作者のある姿がきらめくためであり、あなたの精神に問う者が、作者を認めないということのないようにである。
An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis animaeque perspiciens, altero te subjicias, altero recognoscas.
PL 15, 1864D謙遜ほど貴いものがあろうか。体と魂の本性を見抜いて、一方によって自分を低くし、他方によって自分を認めるためである〔「一方」は体、「他方」は魂を指すと取った〕。
Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in te recurrit, et quidquid feceris, tibi solvis: et quidquid profueris, tibi proficit.
PL 15, 1865A悪徳へと傾いた肉の誘惑が、慈しみを勧める。あなたが他者に与えたものは、あなたが自分に支払うことになるからである。あなたから出るものは何でも、あなたのもとに戻り、あなたは、なしたことは何でも自分に支払い、あなたが益をなしたものは何でも、あなたに益となる〔この句は前後の文脈に合わず、本文が崩れているらしい。字句どおりに訳した〕。
Vivacis animae vigor, sensus rationis et capax intellectus atque judicii, ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suae praerogativam naturae. Nisi cognoscas te, decora inter mulieres.
PL 15, 1865A生きた魂の活力、理性の感覚、そして知性と判断を受けとめる能力は、これほどの住人にふさわしい家と見えるように、自らの本性の特権を失ってはならない〔底本は suae praerogativam naturae。語形が合わない〕。「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」。
Quae quereris quod derelicta sis, nisi te cognoscas, nisi poeniteat te lapsus tui, nisi intentionem devotionis approbes, nisi fides tua et sinceritas augeatur, querela nihil proderit.
PL 15, 1865A見捨てられたことを嘆くあなたは、もし自分を知らず、自分の堕落を悔いず、献身の志を確かなものとせず、あなたの信仰と誠実を増さないなら、嘆きは何の役にも立たない。
Aut sic, nisi cognoscas te quia decora es, nisi pulchritudinem naturae tuae serves, et corporis te illecebrae non demergant, nec impedimenta detineant, nihil tibi creaturae melioris nobilitas suffragabitur.
PL 15, 1865Aあるいは、こうである。もしあなたが、自分が美しいと知るのでなければ、また自分の本性の美しさを保ち、体の誘惑があなたを沈めず、妨げがあなたを引き留めることもないのでなければ、より優れた被造物の高貴さも、あなたに何の助けにもならない。
Cant. I, Caput XXXIV
雅歌1章の講解 第XXXIV章PL 15, 1865BCognosce igitur te et naturae tuae decorem, et exi quasi exuta vinculis pedum, et nudo exerta vestigio, ut carnalia integumenta non sentias: vestigium mentis tuae corporalia vincla non implicent, ut pes tuus speciosus appareat.
PL 15, 1865Bそれゆえ、あなた自身とあなたの本性の麗しさを知れ。そして、足の枷を脱いだ者のように、素足の歩みで出て行け。肉の覆いを感じないためである。あなたの精神の足跡を、体の枷が絡めとらないように。あなたの足が麗しく現れるためである。
Tales enim sunt, qui ad regnum coelorum annuntiandum eliguntur a Domino, de quibus dictum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Esai. LII, 7) .
PL 15, 1865B実際、天の国を告げ知らせるために主に選ばれる者たちは、そのような者であり、彼らについて言われた。「平和を福音として告げる者たちの足は、なんと麗しいことか」(イザヤ52:7)。
Talis Moyses cui dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5) ; ut qui vocaturus populum ad Dei regnum procederet, prius carnis abjiciens exuvias, nudo spiritu vestigioque mentis incederet; hoc est ergo quod ait: Exi tu in calceamentis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum.
PL 15, 1865Bモーセもそのような者であり、彼に言われる。「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)。それは、民を神の国へ呼び出そうとする者が、進み出る前にまず肉の脱け殻を投げ捨て、裸の霊と精神の足跡で歩むためである。それゆえ、「汝は群れの履物の中で出て行き、汝の子山羊を牧者たちの天幕で飼え」と言うのは、このことである。
Cant. I, Caput XXXV
雅歌1章の講解 第XXXV章PL 15, 1865CPer greges regnum intelligimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere. Praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coerceat in se corporis luxus, et servituti redigat carnem suam; ideoque dictum est: Regnum Dei intra vos est.
PL 15, 1865C群れを通して、我々は王国を解する。群れの上に立つことは権能に属するからである。各人は、自分の内の体の放縦を抑え、自分の肉を隷従に引き戻すなら、ある王のような権能によって自分を統べる。それゆえ言われた。「神の国は汝らの内にある」。
Unde pulchre ait ad animam: Exi, id est, exi a servitio, exi a carnis imperio atque dominatu, et exi non in carne sed in spiritu, exi ad regimen potestatis.
PL 15, 1865Cそれゆえ魂に向かって、「出て行け」と見事に言うのである。すなわち、隷属から出よ。肉の命令と支配から出よ。肉においてではなく霊において出よ。権能による統治へと出よ。
Ideoque addidit: Pasce haedos tuos, hoc est, rege ea quae in sinistra tua sunt; nam si non regantur, facile labuntur.
PL 15, 1865Cそれゆえ付け加えた。「汝の子山羊を飼え」。すなわち、あなたの左にあるものを治めよ。治められなければ、容易に滑り落ちるからである。
Coerce petulantiam, lasciviam tui corporis et luxuriam irrationabilem, edoma leves motus: pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum qui regere gregem norunt; sunt enim amabilia tabernacula Israel, sicut nemora obumbrantia super flumen, in quibus anima tamquam in procinctu bellico sita bonam exercet militiam, incursus explorat hostiles.
PL 15, 1865Cあなたの体の奔放さ、放埒さ、理性なき淫蕩を抑え、軽い動きを調教せよ。それらを、体の天幕においてではなく、群れを治めることを知っている牧者たちの天幕で飼え。イスラエルの天幕は愛すべきもので、川の上に陰を落とす森のようであり、その中で魂は、戦陣に就いた者のように善き戦いを戦い、敵の襲来を探るからである。
Cant. I, Caput XXXVI
雅歌1章の講解 第XXXVI章PL 15, 1865DNisi noscas te, decora inter mulieres. Quid est se noscere, nisi ut sciat unusquisque hominem se ad imaginem et similitudinem Dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam et falce sapientiae; ut vel dura findantur, vel luxuriantia recidantur, qui interiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare.
PL 15, 1865D「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」。自分を知るとは何か。それは、各人が、自分が神の像と似姿に造られた人間であり、理性を受け入れる能力を持つこと、善い農夫のように自分の地を、鋤のようなもの、知恵の鎌によって耕さねばならず、硬い土は割り、繁りすぎたものは刈り取らねばならないこと、自分の内なる部分を心の支配によって治めねばならないことを知ること、にほかならない。
Unde etiam in Lege scriptum est: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo (Deut. XV, 9) : tibi, inquit, attende, non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non viribus corporis, sed animo tuo ac menti tuae, unde omnia consilia, facta, cogitationesque manant.
PL 15, 1866Aそれゆえ律法にも書かれている。「汝自身に注意せよ。汝の心の中に、隠れた言葉が生じることのないように」(申命記15:9)。「汝自身に注意せよ」と言う。もちろん、あなたの金銭にとか、財産にとか、体の力にとかいう意味ではない。あなたの心とあなたの精神に、である。そこからあらゆる計画、行い、思考が流れ出る。
Tibi ergo attende ibi, ubi potiorem esse te nosti. Nosce teipsum, quod Apollini Pythio assignant gentiles viri, quasi ipse auctor fuerit hujus sententiae; cum de nostro usurpatum ad sua transferant, et longe anterior Moyses fuerit qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt.
PL 15, 1866Aそれゆえ、あなたは、自分がより優れていると知る所でこそ、自分自身に注意せよ。「汝自身を知れ」。異邦人たちはこれをピュティアのアポロンのものとし、あたかも彼がこの格言の創始者であったかのように言う。だが、彼らは我々のものを奪って自分たちのものに移しているのであり、申命記を書いたモーセは、これを作り上げた哲学者たちよりもはるかに先の人であった。
Cant. I, Caput XXXVII
雅歌1章の講解 第XXXVII章PL 15, 1866AUnde et Salomon oraculum divinum secutus, scripsit in Canticis canticorum; Nisi scias te, decora inter mulieres; hoc est, nisi cognoscas te mortalem rationalem, et cito tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut justificeris, nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis et jam nullum conversionis remedium est; praeveniris dum cogitas.
PL 15, 1866Aそれゆえ、ソロモンも神の託宣に従って、雅歌に書いた。「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」。すなわち、あなたが自分を死すべき者、理性ある者と認め、速やかに自分の罪を告白し、速やかに自分の不法を語って義とされるのでなければ、立ち返って自ら先に自分の罪を告発するのでなければ、死の日が来て、もはや回心の救いはない。あなたは、思案している間に先を越される。
Accende facem tuam, priusquam sponsi tibi janua claudatur, qui exspectare diu non solet negligentes.
PL 15, 1866B花婿の戸があなたの前で閉ざされる前に、あなたの松明に火をともせ。彼は、怠る者たちを長く待つことをふつうしない。
Nisi scias te, inquit, decora inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora: fusca sum, quia peccavi, decora, quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo; nihil tibi proderit patrum gratia: Potens enim Deus est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9) .
PL 15, 1866B「もし汝が自分を知らないなら、女たちの中で美しい者よ」と言う。そして汝は言うがよい。「私は黒いが美しい」。私は罪を犯したから黒い。だが、愛されているから美しい。アブラハムの子孫であり、選ばれた民族であり、神に愛された者だからである。しかし、父祖たちの好意は汝に何の益にもならない。「実に、神は、これらの石からアブラハムの子らを起こすことができる」(マタイ3:9)。
Et alibi in Evangelio legisti, quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam Dominus solvit in die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit.
PL 15, 1866Bまた別の所で、汝は福音書で読んだ。悪魔はアブラハムの娘を自らの邪悪の鎖で縛ったが、主は安息日にこれを解いた、と。それゆえ、もし自分を知らないなら、汝には何の益もない。
Etsi dicas, Abrahae sum filia quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur, sed te nobilitas generis non juvabit, nisi fides salvaverit.
PL 15, 1866Cもし汝が「私はアブラハムの娘だ」と言うとしても、汝は信じず、迷いを正さない者である。なるほどアブラハムは救われる。だが、生まれの高貴さは汝を助けず、信仰が救うのでなければならない。
Non te decipiat data patribus repromissio, non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat justi generis electio.
PL 15, 1866C父祖たちに与えられた約束が汝を欺くことのないように。私は人の顔を立てず、生まれの特権も認めない。生まれにふさわしい品性の高貴さを見ないかぎり、正しい生まれの選びとはならないからである。
Cant. I, Caput XXXVIII
雅歌1章の講解 第XXXVIII章PL 15, 1866CQuod si scias te, et cognoscas quia peccato obnoxia es, exeundum in calcaneis gregum est tibi. Exi ergo nuda pede, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum.
PL 15, 1866Cだが、もし汝が自分を知り、自分が罪に責めを負う者だと認めるなら、汝は群れの踵に従って出て行かねばならない。それゆえ、裸足で出て行け。そして「汝の子山羊を、牧者たちの天幕で飼え」。
Qui sine peccato est, agnos pascit, oves pascit: quae autem peccato obnoxia est, pascat haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. Sequatur magis dicentem Petro: Veni retro me, Satana (Marc. VIII, 33) .
PL 15, 1866C罪の無い者は子羊を飼い、羊を飼う。だが、罪に責めを負う者は、左にいる子山羊を飼うがよい。善い牧者の右にいることはできないからである。むしろ、ペトロに向かって「私の後ろに来い、サタンよ」(マルコ8:33)と言う者に従うがよい。
Sequendo Petrus meruit in dextera collocari; ideoque ei dicitur: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 16) . Sed quo exeat audi: Ad tabernacula, inquit, pastorum, hoc est, ad gentes, ad dispersionem.
PL 15, 1866C従うことによって、ペトロは右に置かれるにふさわしいとされた。それゆえ彼に言われる。「私の小さな子羊たちを飼え」(ヨハネ21:16)。だが、どこへ出て行くのかを聞け。「牧者たちの天幕へ」と言う。すなわち、諸国民へ、離散へ、ということである。
Ideoque dixit: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7) ; ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore salvam Synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociaverit, quae replevit hunc mundum; tabernacula enim pastorum sunt regna terrae.
PL 15, 1866Dそれゆえ、こう言った。「私は牧者を打つ。そして群れの羊は散らされるであろう」(ゼカリヤ13:7)。全地がキリストの群れで満たされるためである。これは、会堂自身もこの世界を満たしたこの離散に加わるとき、そのとき会堂は救われるであろう、ということを示している。牧者たちの天幕とは、地上の王国のことだからである。
Cant. I, Caput XXXIX
雅歌1章の講解 第XXXIX章PL 15, 1867A(Vers. 8.) Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea. In quo dum velocium equorum cursui similitudo Ecclesiae comparari videtur, aestimatur dives ejus gratia.
PL 15, 1867A(第8節)「ファラオの戦車の中の私の牝馬に、私は汝をたとえた、私の近しい者よ」。ここで、教会の似姿が俊足の馬の疾走になぞらえられているように見えるとき、その恩寵の豊かさが推し量られている。
Non igitur unam equam divitis regis intelligas, sed absoluto pro equitatu, ut saepe diximus, qualis ovis illius est, pro grege ovium.
PL 15, 1867Aそれゆえ、富める王の牝馬一頭と解してはならない。そうではなく、我々がたびたび述べたように、一般的に〔底本は absoluto。absolute と読む〕騎馬隊の意味にとれ。それは、あの羊が羊の群れを意味するのと同じである。
Pharao igitur ut potentissimus rex et praedives habebat equos potentes; unde et Scriptura dicit: Currus Pharaonis (Exod. XIV, 9) , quasi potentissimum genus ad bellorum usum, et subsidium praeliandi: denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile comprehendit.
PL 15, 1867Aファラオは、きわめて強大で非常に富んだ王として、強い馬を持っていた。それゆえ聖書も「ファラオの戦車」(出エジプト記14:9)と言う。それはいわば、戦争の用に供する最も強力な種類であり、戦闘の助けである。実に、これらの戦車によって、ファラオは逃げるヘブライ人を容易に捕らえた。
Sicut ergo equi juncti facile trahunt currum, et patienter suscipiunt jugum, et portant cum gratia, et jugi illius susceptione mansuescunt: sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante jactabat.
PL 15, 1867Aそれゆえ、つながれた馬が容易に戦車を引き、忍耐強く軛を受け、優雅さをもって運び、軛を負い続けることで従順になるように、諸民族の集まりも、異邦人としての習俗のゆえに御しがたく、以前は自らを誇っていた。
Ubi vero suscepit jugum dicentis: Tollite jugum meum super vos, quia leve est; et onus meum, quia suave est (Matth. XI, 29 et 30) ; et coepit sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis, et toto circumferri orbe, tamquam currus equis velocibus supra mundum rapta ascendit ad sponsum.
PL 15, 1867Bだが、「汝らは私の軛を汝らの上に負え。それは軽いからである。私の荷は甘美だからである」(マタイ11:29–30)と言う者の軛を受けたとき、キリストの花嫁は、諸民族の和合と柔和によって高く上げられ、全世界を巡り運ばれはじめ、速い馬に引かれた戦車のように世の上に引き上げられて、花婿のもとへ上る。
Cant. I, Caput XL
雅歌1章の講解 第XL章PL 15, 1867BHabet enim equos suos Christus, de quibus dicit propheta: Immisisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas (Habac. III) ; eo quod gentium populos qui moventur ut aquae multae, et excitantur in fluctus aquarum, evangelizando commoverint apostoli, ut assurgentes a terrenis idolorum ceremoniis, in Christum crederent.
PL 15, 1867B実際、キリストにも自分の馬たちがおり、預言者はそれらについて言う。「汝は海に汝の馬を送り込んだ、多くの水をかき乱しながら」(ハバクク3章)。使徒たちが、福音を宣べ伝えて、多くの水のように動き、水の波のようにかき立てられる諸国民の民を動かしたからである。民が偶像の地上的な儀式から立ち上がって、キリストを信じるためであった。
Et supra ait: Ascendisti in equos tuos, equitatus tuus sanitas. O bonorum equorum duo decajugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt charitatis: constricti inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum: cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est.
PL 15, 1867Bまた、前の箇所で言う。「汝は汝の馬に乗った。汝の騎行は救いである」。ああ、善き馬たちの、十二頭立て〔底本は duo decajugum と二語に刷る。duodecajugum と解した〕の驚くべき姿よ。その轡は平和であり、その手綱は愛である。馬たちは、一致のきずなで互いに結ばれ、信仰の軛に服して、四つの車輪で福音の奥義を全世界の果てに運び、善き御者である神の言葉を乗せている。その鞭によって世俗の誘惑は追い払われ、この世の君は滅ぼされ、義人たちの走路は満たされた。
O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! Rota intra rotam currebat, et non impediebatur, novum Testamentum in veteri Testamento, intra illud currebat per quod annuntiabatur.
PL 15, 1867Cああ、理性ある馬たちの大いなる競走よ。ああ、驚くべき奥義よ。車輪の中を車輪が走り、妨げられなかった。新しい契約は古い契約の中にあって、自らがそれによって告げ知らされていた古い契約の内を走っていた。
In quatuor partes ibant, rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in his, qui currebat in quatuor partes totius mundi: et sine offensione currebat, quia bona equorum vita quadrabat. Currebant igitur equi, quia non dormiebat qui ascenderat equos.
PL 15, 1867C車輪は四つの方角へ進み、後ろへ戻らなかった。命の霊がそれらの内にあり、その霊が全世界の四つの方角へ走っていたからである〔底本は in his, qui currebat。複数と単数が合わない。単数のまま、霊を指すと解した〕。それは躓きなく走った。馬たちの善い生が〔その走りに〕かなっていたからである〔quadrabat(かなっていた)は「四」(quatuor)に掛けた語〕。こうして馬たちは走った。馬に乗った者が眠っていなかったからである。
Cant. I, Caput XLI
雅歌1章の講解 第XLI章PL 15, 1867DAnimarum igitur nostrarum auriga Jesus; qui nos quoque vult ascendere equos nostros, id est, corpora nostra; et vigilare semper ne dicatur nobis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psalm. LXXV, 7) . Transeundum est hoc mare impigre, vix transitur a vigilantibus.
PL 15, 1867Dそれゆえ、我々の魂の御者はイエスであり、彼は我々にも自分の馬に乗ることを望む。すなわち、自分の体に乗ることである。そして、いつも目覚めていることを望む。「馬に乗った者たちはまどろんだ」と我々に言われることのないようにである(詩篇75:7)。この海は、倦まずに渡らねばならない。目覚めている者たちでも、かろうじて渡れる。
Si quis autem dormierit, transire non poterit, sed demergitur, ut Aegyptius cujus et anima et corpus interiit. Equum enim et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1) , qui non sequebantur legem, sed per sequebantur.
PL 15, 1867Dだが眠ってしまった者は、渡ることができず、エジプト人のように沈められる。そのエジプト人は魂も体も滅びた。「馬とその乗り手を、彼は海に投げ込んだ」(出エジプト記15:1)とあるからである。彼らは律法に従うのではなく、これを追い迫ったのである〔底本は per sequebantur と二語に刷る。persequebantur と読む。sequi(従う)と persequi(追い迫る)を掛ける〕。
Cant. I, Caput XLII
雅歌1章の講解 第XLII章PL 15, 1868AEquae meae in curribus Pharaonis assimilavi te. Virtutis labor quaerit victoriam, ut non possit equae illi quae Salomonis est comparari, velox ad currendum, habilis ad partum; quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur.
PL 15, 1868A「ファラオの戦車の中の私の牝馬に、私は汝をたとえた」。徳の労苦は勝利を求める。それは、ソロモンのあの牝馬、走るのに速く、産むのに適した牝馬になぞらえられうるためである〔底本は ut non possit「なぞらえられえないように」。文脈から ut possit と解した〕。魂の豊かな実りが望まれ、求められているからである。
Haec ergo equa pretiosa est, et currus Pharaonis veloces. Sed hoc loco de anima dicendum suscepimus, hujus equae quae similis aestimatur huic animae, hoc est, propheticae vel apostolicae virtutis: quod in eorum annumeretur grege, qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia repleverunt.
PL 15, 1868Aそれゆえこの牝馬は貴く、ファラオの戦車は速い。だが、この箇所では魂について語ることを我々は引き受けた。すなわち、この魂に似ていると見なされるこの牝馬、つまり預言者的あるいは使徒的な徳についてである。それは、宣教の豊かな実りによって全世界の広がりを満たした者たちの群れの中に数えられるからである。
Et quamvis in corpore constituti, nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia. Ideoque laudatur quod coelesti sibi illuminante praecepto, jam speciosa, jam pulchra sit quae vultu praeferat castitatis decorem, et redimicula cervicis tollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia. Atque idcirco sponsam suam collaudans dicebat:
PL 15, 1868A彼らは体の内に置かれながら、霊的な走りの損失を少しも感じなかった。それゆえ、天の命令が自分を照らしているので、すでに麗しく、すでに美しい女が、顔に貞潔の麗しさを示し、首の飾り紐を持ち上げ、その首に忍耐と謙遜のしるしがあるとして、称えられる。それゆえ、〔花婿は〕自分の花嫁をたたえて言っていた。
Cant. I, Caput XLIII
雅歌1章の講解 第XLIII章PL 15, 1868B(Vers. 9.) Quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, cervix tua sicut redimicula. Vultus liberior est, ubi est charitatis conscientia; et portare jugum Christi suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera.
PL 15, 1868B(第9節)「汝の頬は、キジバトのようになんと美しくなったことか。汝の首は飾り紐のようである」。愛の自覚があるところでは、顔つきはより自由である。キリストの軛を負うことは、もしあなたが、それを首の荷ではなく飾りだと思うなら、甘美である。
Attolle ergo oculos semper ad Dominum tuum, et quaere Deum, ut invenias. Erige cervicem, redimicula non vincula geris: mutaque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam nodari videntur.
PL 15, 1868Bそれゆえ、常に目を主に向けて上げ、神を探し求めて見いだせ。首をもたげよ。あなたが着けているのは飾り紐であって、鎖ではない。物言わぬ動物も飾り紐を喜び、つながれるというより飾り立てられていると思っているようである。
Genae sicut turturis, perferant insignia verecundiae: Redimicula cervicis libertatis attollant fiduciam; leve est enim jugum Christi, et ideo cervix eo non premitur, sed levatur.
PL 15, 1868Bキジバトのような頬は、慎みのしるしを前面に示すがよい。首の飾り紐は、自由の確信を掲げるがよい。キリストの軛は軽いからである。それゆえ首はそれに押さえつけられず、むしろ持ち上げられる。
Cant. I, Caput XLIV
雅歌1章の講解 第XLIV章PL 15, 1868C(Vers. 10, 11.) Similitudines, inquit, auri faciemus tibi, ex distinctionibus argenti, quoad usque rex erit in declinatione sua.
PL 15, 1868C(第10、11節)彼は言う。「金の似姿を、我々は汝のために、銀の斑点から作ろう。王が自分の傾きの中にいる間は」〔declinatio は「傾き」。身を横たえることを言うとも読める〕。
Ex iis enim qui ex Lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam Domini Jesu, et haereditas ejus diffusa per populos, quo frequentius examinata, hoc amplius est probata.
PL 15, 1868C律法と預言者たちに属する者たちは、以前は主イエスの栄光を並程度にしか信じていなかったが、諸民に広がった彼の嗣業は、試されることが多ければ多いほど、いっそう確かさが証明された。
Crebrae enim persecutiones Ecclesiae justorum nobis titulos, martyrii victorias ediderunt.
PL 15, 1868C教会のたびたびの迫害が、我々に義人たちの栄誉の銘、殉教の勝利をもたらしたからである。
Itaque sicut aurum bonum, ira Ecclesia cum utitur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor ejus augetur, donec Christus veniat in regnum suum, et reclinet caput suum in Ecclesiae fide.
PL 15, 1868Cそれゆえ、良い金と同じく、教会は焼かれても〔底本は ira、utitur。ita、uritur と読む〕損失を感じず、むしろその輝きは増す。キリストが自らの国に来て、教会の信仰の中に自分の頭を横たえるまで。
Qui cum venisset ad oves perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem jam redolet fides, ideoque dicit Ecclesia: Nardus mea dedit odorem suum; et dicit cum praesumptione exspectans retributionem.
PL 15, 1868C彼がイスラエルの家の失われた羊のもとに来たとき、頭を横たえる所を持たなかった。だが今や信仰は香っている。それゆえ教会は言う。「私のナルドは自らの香りを放った」。そして、報いを待ちながら、確信をもって語る。
Fragrat unguentum gratiae, in quo virgo generavit, et Dominus Jesus sacramentum incarnationis assumpsit.
PL 15, 1868D恩寵の香油は香る。その中でおとめは産み、主イエスは受肉の秘義を引き受けた。
Cant. I, Caput XLV
雅歌1章の講解 第XLV章PL 15, 1868D(Vers. 12, 13.) Colligatio guttae frater meus mihi, in medio uberum meorum manebit, sive commorabitur.
PL 15, 1868D(第12、13節)「私の兄弟は私にとって滴を束ねたもの、私の乳房の真ん中にとどまる、あるいは住まう」。
Prius quidem dixerat, quod nardus sua dedisset ei odorem sponsi; et quia per unguentum quo unxerat, odoris ejus fragrantiam recepisset: nunc autem ait: Frater meus mihi guttam redolet, et hanc non diffusam neque ut libet dispersam, sed colligatam et constrictam, quo scilicet odor ipsius suavitatis densior reddatur et vehementior.
PL 15, 1868D彼女は以前、自分のナルドが花婿の香りを自分に与えたと言い、また彼が塗った香油によって、彼の香りの芳香を受けたと言った。だが今は言う。「私の兄弟は私に、滴の香りを放つ」。その滴は、拡散したものでも、気ままに散らされたものでもなく、束ねられ締められたものである。それは、その甘美さの香りがいっそう濃く強くされるためである。
Et hic, inquit, cum talis sit, in medio uberum meorum commoratur et commanet, et requiem ac mansionem suam facit in loco pectoris mei. Colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botrus cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescet.
PL 15, 1869Aそして彼女は言う。この者は、そのような者でありながら、私の乳房の真ん中に住み、とどまり、私の胸の場所に憩いと住まいをつくる。「滴の束、私の従兄弟、キプロスの房、私の兄弟は私にとって、私の乳房のあいだに休む」。
Corpus enim suscipiens Dominus Jesus, charitatis se vinculis illigavit, et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci junxit; ideoque sicut botrus in Ecclesiae fide, et morali requiescit gratia.
PL 15, 1869A実際、主イエスは体を受け取って、愛の絆で自らを結びつけた。我々の肢体と本性的な情念に自らを結びつけただけでなく、十字架にもつないだ。それゆえ、房のように、教会の信仰と道徳的な恩寵の中に憩う。
Cant. I, Caput XLVI
雅歌1章の講解 第XLVI章PL 15, 1869ANardus cypri consobrinus meus in vineis Engaddi. Si locum quaerimus regionis cujusdam quae in Judaea est, locus sic dicitur in quo opobalsamum gignitur: si interpretationem, tentatio Latine significatur.
PL 15, 1869A「キプロスのナルド、エン・ゲディのブドウ畑にいる私の従兄弟」。場所を尋ねるなら、ユダヤにある一地方の、オポバルサム〔バルサムの樹液〕が産する場所をこう呼ぶのであり、訳を尋ねるなら、〔エン・ゲディは〕ラテン語で「試み」を意味する。
In illis vero vineis lignum est, quod si quis compungat, unguentum emittit, hic fructus est ligni. Si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet, cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat.
PL 15, 1869B実際、あのブドウ畑には木があり、誰かがそれを突き刺すと香油を出す。これがその木の実りである。木が切り込まれなければ、それほど香らず匂わないが、職人の手で突き刺されると、そのとき涙を滴らせる。
Sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus, illacrymabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de visceribus misericordiae suae fundebat unguentum dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) .
PL 15, 1869Bキリストもまた、あの試みの木に十字架につけられて、民のために涙を流し、我々の罪を洗い流し、自らの慈しみのはらわたから香油を注いだ。こう言ったのである。「父よ、彼らをゆるせ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。
Tunc ergo in ligno compunctus lancea, exivit de eo sanguis et aqua, omni unguento suavior, accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens.
PL 15, 1869Bそのとき、木の上で槍に突き刺されて、彼から血と水が出た。それはどんな香油よりも甘美であり、神に受け入れられたいけにえとして、全世界に聖別の香りを注いだ。
Et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore, unde ait: Sentio virtutem de me exiisse (Luc. VIII, 46) . Inde opobalsamum expressius dicitur, eo quod compunctione ligni balsamum per cavernam punctionis erumpit.
PL 15, 1869B木からバルサムが出るように、体から力が出ていた。それゆえ彼は言う。「私は自分から力が出たのを感じる」(ルカ8:46)。ここから、オポバルサムという名はいっそうよくその実を言い表している〔底本は expressius。expressio「搾り出し」とも読める〕。木が突き刺されると、バルサムが刺し傷の穴から噴き出すからである。
Cant. I, Caput XLVII
雅歌1章の講解 第XLVII章PL 15, 1869CCompunctus igitur Jesus, odorem remissionis peccatorum et redemptionis effudit. Nam et constrictus erat, cum Verbum esset homo factus: et pauper factus est, cum dives esset; ut nos illius inopia ditaremur: potens erat, et despiciendum se praebuit, ita ut Herodes sperneret eum et illuderet ei: terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, et mundum crucifigebat, et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat Verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus erat et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur. Respondit et Christus.
PL 15, 1869Cそれゆえ、突き刺されたイエスは、罪の赦しと贖いの香りを注いだ。実際、彼は、言葉が人となったとき、縛られてもいた。また、富んでいたのに貧しくなった。我々が彼の貧しさによって富むためである。力ある者でありながら、軽んじられる者として自らを示した。ヘロデが彼を蔑み、嘲るほどにである。彼は地を揺り動かしていたのに、木に掛けられていた。天を闇で覆い、世界を十字架につけていたのに、十字架につけられていた。頭を垂れ、言葉が出ていた。空にされていたのに、すべてを満たしていた。神が降り、人が昇った。言葉は肉となった。それは、肉が言葉の座を神の右に自分のものとするためである。傷があり、香油が流れた。甲虫が聞かれ〔木の上の甲虫を十字架のキリストに重ねる言い方。古ラテン訳のハバクク2:11「甲虫が木から語る」を踏まえるらしい〕、神が認められた。キリストもまた答えた。
Cant. I, Caput XLVIII
雅歌1章の講解 第XLVIII章PL 15, 1869D(Vers. 14.) Ecce bona es, proxima mea, ecce es bona: oculi tui columbae. Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce es bona, quae me bonum dicis; Ecce es bona, quae vidisti gloriae meae decorem, et ipsa speciosa es et decora.
PL 15, 1869D(第14節)「見よ、汝は善い、私の近しい者よ。見よ、汝は善い。汝の目はハトの目」。教会は奥義を知り、全世界の贖いのために十字架につけられた主イエスを宣べ伝えたので、こう聞くにふさわしくされた。「見よ、汝は善い。私を善いと言う汝よ。見よ、汝は善い。私の栄光の麗しさを見た汝よ。汝自身も麗しく美しい」。
Quid est autem dicere Christum: Bona es, vel decora es, nisi illud Evangelium: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 22) ?
PL 15, 1869Dキリストが「汝は善い」「汝は美しい」と言うのは、福音書のあの言葉にほかならない。「娘よ、心を強く持て。汝の罪は赦された」(マタイ9:22)。
Ergo cui Christus peccata donavit, recte dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam mandata tua (Psal. CXVIII, 146) . Non habet in retributione quid desperet; quia Dominus Jesus venit mundum salvare, non perdere.
PL 15, 1869Dそれゆえ、キリストが罪を赦した者は、正しく言う。「汝の僕に報いよ。私が生き、汝の戒めを守るために」(詩篇118:146)。その者には、報いについて絶望すべきことがない。主イエスは世を救うために来たのであり、滅ぼすためではないからである。
Ideo immemor est injuriae, memor gratiae, sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto et judicemur, dic tu prius iniquitates tuas ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26) .
PL 15, 1870Aそれゆえ、彼は不当な仕打ちを忘れ、恩寵を覚えている。預言の書で、彼自身がこう証ししているとおりである。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者であり、私は思い出さない。だが、汝は思い出せ。そうして、我々は裁かれよう。汝はまず、汝の不法を語れ。義とされるために」(イザヤ43:25–26)。
Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivit.
PL 15, 1870Aそれゆえ、自分の不法を神に語る者は誰でも義とされ、義とされる者は誰でも、報いを恐れず、むしろ求める。報いを恐れない者は生きる。
Cant. I, Caput XLIX
雅歌1章の講解 第XLIX章PL 15, 1870A(Vers. 15, 16.) Ecce, inquit, formosus consobrinus meus, et quidem pulcher. Acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi.
PL 15, 1870A(第15、16節)「見よ」と〔教会は〕言う。「私の従兄弟は美しい、まことに麗しい。我々の寄り掛かる所は影深く、我々の家の梁はスギ、我々の天井板はイトスギ」。
Laudat sponsi decorem Ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu, et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat. Nam quae arcana divulgat, imminuit Christi decorem; ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa.
PL 15, 1870B教会は花婿の麗しさをたたえる。その麗しさは、各人が沈黙した心でいっそうたたえるものであり、奥義の忠実な解き明かし手は、黙することでいっそう宣べ伝える。秘められたことを言いふらす者は、キリストの麗しさを損なうからである。だから、誰も自分の真珠を豚に投げてはならない。高価な飾りを踏みにじらせないためである。
Non ergo in tabernaculo loquacis et garruli; quia multiloquio peccatum admittitur: sed in viri serii, qui sit parcus alloquii, nec sermonis intemperans, et verborum sobrietate temulentiam loquacitatis evitans, caput suum Christus reclinat.
PL 15, 1870Bそれゆえ、キリストが自分の頭を傾けるのは、饒舌でおしゃべりな者の幕屋ではない。多言によって罪が犯されるからである。そうではなく、まじめな人、語りを控え、言葉に節度を失わず、言葉の節度によって饒舌の酩酊を避ける人のもとに、彼は頭を傾ける。
Cant. I, Caput L
雅歌1章の講解 第L章PL 15, 1870BEt merito opacam significat reclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi postulabat, ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem (Psalm. CXX, 6).
PL 15, 1870Bそして彼女が寄り掛かる所を「影深い」と言うのは当然である。教会に置かれた者たちを、いと高き者の力が覆うからである。ダビデはこの陰によって守られることを願った。昼は太陽が、夜は月が自分を焼かないようにである(詩篇120:6)。
Hanc umbram spiritualis ministrat gratia, torrida saeculi hujus et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat.
PL 15, 1870Cこの陰を、霊的な恩寵が、この世の灼熱と世界の夏の暑さを逃れる者たちに与える。それゆえ、キリストと教会の寄り掛かる所は影深い。そこへ、父なる神のあの永遠の安息が息を送る。
In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit, ut nostra debita susciperet.
PL 15, 1870Cそれゆえ我々は、自分たちの罪の暑さに疲れ、この陰の中で憩おう。情欲に焼かれた者があれば、その者を、主が身をもたせかけた十字架が涼ませよ。主は、我々の負い目を引き受けるために、そこに身をもたせかけたのである。
Si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio excipiat suo, et molli foveat amplexu; unde audeo dicere, quod caro Christi acclinatio est Ecclesiae.
PL 15, 1870C咎に疲れた者があれば、イエスがその者を自分の懐に迎え、柔らかな抱擁であたためよ。だから私はあえて言う。キリストの肉は教会の寄り掛かる所である。
Cant. I, Caput LI
雅歌1章の講解 第LI章PL 15, 1870CTrabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, majorum qui justi fuerunt, gloria designatur.
PL 15, 1870C「我々の家の梁はスギ」。スギの姿によって、義人であった先人たちの栄光が示される。
Justus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur (Psalm. XCI, 13) ; sicut enim cedrus non putrescit, ita nec majorum gloria ulla vetustate corrumpitur.
PL 15, 1870C「義人はナツメヤシのように花開き、レバノンにあるスギのように増える」(詩篇91:13)からである。実際、スギが朽ちないように、先人たちの栄光も、どれほど古くなっても損なわれない。
Cant. I, Caput LII
雅歌1章の講解 第LII章PL 15, 1870DLacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam, hieme juxta atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur. Solam hanc arborem ventus numquam suo honore despoliat, sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur.
PL 15, 1870D「我々の天井板はイトスギ」。この種の木は決して緑を失わない。冬にも夏にも等しく葉を養い、色を変えて移ろうこともない。風は、この木だけはその飾りを決して奪わない。この木だけは、古い衣を脱ぐことも、新しい花をまとうこともない。
Sic apostolica quoque gratia nescit defectum, sed vetustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris viget, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat; et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi.
PL 15, 1870Dこのように、使徒の恩寵も衰えを知らず、古さのうちで花開く。それゆえ、花咲く肢体によって力強い魂は、朽ちることを知らない。その魂は、耐え忍ぶ広い心によって、正義とその他の徳の頂を常に支える。それゆえ流れ去らず、衰えない。そのうちには、割れ目のあるもの、緩んだもの、動くもの、滑るもの、言葉の欠点によってそこから注ぎ出されうるものが、何もないからである。
Sequitur Ecclesia vel fidelis anima, animam dico, ideo quia nihil tam est homo, quam anima.
PL 15, 1871A続いて、教会あるいは信仰ある魂が〔語る〕〔抜粋の切れ目で文が途切れており、Sequitur の係りは定かでない。続く雅歌2章の句を語る者を言うと取った〕。私が魂と言うのは、人にとって魂ほど人そのものであるものはないからである。
Cant. II, Caput I
雅歌2章の講解 第I章PL 15, 1871A(Vers. 1, 2.) Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum; in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus; et ideo pulchre ait florem se esse campi.
PL 15, 1871A(第1、2節)「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」。実に、信じる民の信仰は全地に出て行き、キリストは広い所に足を置いたからである。それゆえ彼女が自分を野の花と言うのは見事である。
Flos erat etiam Paulus qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Ego flos campi.
PL 15, 1871Aパウロもまた花であった。彼は言った。「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)。そして彼は、まことに花であった。自らの心の宝庫から、新しいものと古いものを取り出すことができたからである。「私は野の花」。
Et bene flos est Ecclesia quae fructum annuntiat, hoc est, Dominum Jesum Christum, de quo dictum est Mariae: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Luc. I, 42) .
PL 15, 1871A実、すなわち主イエス・キリストを告げ知らせる教会が花であるのは、まことにふさわしい。この実について、マリアに言われた。「汝は女たちの中で祝福され、汝の腹の実は祝福されている」(ルカ1:42)。
Cant. II, Caput II
雅歌2章の講解 第II章PL 15, 1871BAlio quoque sensu florem tibi demonstro carpendum, illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium.
PL 15, 1871B別の意味でも、私はあなたに、摘まれるべき花を示そう。「私は野の花、谷間のユリ」と言ったあの者である。
Plerique comparationem hanc secundum naturam floris, et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris, sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis; quibuslibet enim siccitatibus agri, omne illud quod alitur in florem quadam virtute genitali ex sese, atque in se succi semper virentis animatur; ita ut cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescat; absconditur enim viriditas, non amittitur.
PL 15, 1871B多くの人々は、この比較が、花の本性と、掲げられた草花の用い方にいっそうふさわしいと考える。ユリは毎年の用のための手入れを要さず、他の作物の実りの場合のように、この花の生育のためにも、気遣う農夫たちに、費やした労苦が一巡して戻ってくる、ということがないからである。実際、畑にどれほど旱魃が続いても、花へと養われるものはすべて、常に緑である樹液の、ある生む力によって、自らの内から自らのうちで活気づけられる。そのため、若い葉の茎が枯れたのを見ても、花の本性は緑を保つ。緑は隠れるのであって、失われはしない。
Ast ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus.
PL 15, 1871Cしかし春の誘いに呼び覚まされると、芽の衣、花の髪、ユリの飾りを取り戻す。
Cant. II, Caput III
雅歌2章の講解 第III章PL 15, 1871CIllud etiam delectat advertere, quia non in asperitatibus montium incultisque silvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur.
PL 15, 1871Cユリが、山の険しい所や森の手入れされない所にではなく、庭の心地よい所に生じることも、注目して楽しい。
Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, juxta quod scriptum est: Hortus conclusus, etc. (Cant. IV, 12) , eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum; ibi claritas angelorum est, ibi confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt.
PL 15, 1871C実際、さまざまな徳の実を結ぶ園がある。「閉ざされた園、など」と書かれているとおりである(雅歌4:12)。純潔のあるところ、貞潔のあるところ、信仰のあるところ、秘事への忠実な沈黙のあるところ、そこには天使たちの輝きがあり、告白者たちのスミレ、処女たちのユリ、殉教者たちのバラがある。
Bene lilium Christus est, quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarebat.
PL 15, 1871Cキリストがユリであるのは、正しい。殉教者の血のあるところ、そこにキリストがいるからである。キリストは高貴で、汚れなく、害なき花であり、その中では茨の荒々しさが傷つけることなく、周りに注がれた恩寵が輝いていた〔底本は offendat と clarebat を並べる。clarescat(輝く)と読むところか〕。
Sunt enim spinae rosarum, quae sunt tormenta martyrum; non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit.
PL 15, 1871D実際、バラの棘とは、殉教者たちの責め苦のことである。責め苦を感じなかった神性は、傷つけられることがなく、茨を持たない。
Cant. II, Caput IV
雅歌2章の講解 第IV章PL 15, 1871DTamquam lilium in medio spinarum. Quod est evidentis indicii spiritalium nequitiarum sentibus virtutem obsideri, unde fructum nemo referat, nisi qui cautus accedat.
PL 15, 1871D「茨の間のユリのように」。これは、霊的な悪意の茨によって徳が包囲されていることの明白な徴であり、用心深く近づく者でなければ、そこから誰も実を持ち帰らない。
Sume igitur alas virgo, sed spiritus: ut supervoles vitia, si contingere cupis Christum, Qui in altis habitat, et humilia respicit (Psalm. CXII, 5) .
PL 15, 1871Dそれゆえ翼を取れ、おとめよ、ただし霊の翼を。悪徳を飛び越えるためである、もしキリストに触れたいと願うなら。キリストは「高い所に住み、低い者を顧みる」(詩篇112:5)。
Et species ejus sicut cedrus Libani, quae comam nubibus, radicem terris inserit; principium enim ejus de coelo, posteriora ejus in terris, fructus coelo proximos ediderunt.
PL 15, 1872A「その姿はレバノンのスギのよう」。それは梢を雲に、根を地に差し入れる。実際、その始まりは天から来たが、地にあるその後ろの部分が、天にいちばん近い実を生み出した〔ediderunt の主語は複数の posteriora と取った〕。
Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim frequenter inhalatur. Amat generari in hortis, in quibus cum Susanna dum deambularet, invenit: mori potius quam violari parata.
PL 15, 1872Aあなたの胸中の谷のどこかにそれが見いだされないかと、これほど良い花をいっそう入念に探れ。実際それは、へりくだった者たちにしばしば香りを送る。それは園に生まれることを好む。その園で、スサンナが散歩していたとき、彼女はそれを見いだした。辱められるよりむしろ死ぬ覚悟でいたのである。
Cant. II, Caput V
雅歌2章の講解 第V章PL 15, 1872AAliter, Ego flos campi, et lilium convallium, tamquam lilium in medio spinarum. Ecce alium locum in quo solet Dominus conversari, immo non in uno, sed in pluribus: Ego, inquit, flos campi; quia patentem simplicitatem purae mentis frequentat.
PL 15, 1872A別の解し方では、「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」。見よ、主がふだん身を置く別の場所がある。いや、一つの場所ではなく、多くの場所である。「私は野の花」と彼は言う。それは、純粋な精神の開かれた純朴さにしばしば訪れるからである。
Et lilium convallium; flos enim humilitatis est Christus, non luxuriae, non voluptatum atque lasciviae, sed flos simplicitatis, flos humilitatis.
PL 15, 1872B「そして谷間のユリ」。実際キリストは謙遜の花であって、放縦の花でも、快楽や淫蕩の花でもなく、純朴さの花、謙遜の花である。
Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit, et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans.
PL 15, 1872B花は、切り取られても香りを保ち、砕かれればそれを増し、引き抜かれても失わない。主イエスもまた、あの十字架の刑架の上で、砕かれても萎れず、引き抜かれても消え失せず、槍の突き刺しによって切り取られても、流れた血の聖なる色によっていっそう美しく花開いた。自らは死を知らず、死者たちに永遠の生命の賜物を放ちながら。
Cant. II, Caput VI
雅歌2章の講解 第VI章PL 15, 1872B(Vers. 3.) Tamquam lilium in medio spinarum, nonne inter asperitates laborum contritionesque animorum boni flos odoris assurgit; quia contrito corde Deus placatur.
PL 15, 1872B(第3節)「茨の間のユリのように」。労苦の厳しさと心の砕かれのあいだにこそ、善い香りの花が立ち上るのではないか。砕かれた心によって神がなだめられるからである。
Hoc est desertum, filiae, quod ducit ad regnum, hoc est etiam desertum, quod floret ut lilium, juxta illud quod scriptum est: Laetare, sterilis, et exsulta, desertum, et floreat ut lilium (Esai. XXXV, 1) .
PL 15, 1872B娘たちよ、これは王国へ導く荒れ野であり、またユリのように花咲く荒れ野でもある。書かれているとおりである。「喜べ、不妊の女よ、躍れ、荒れ野よ、ユリのように花咲け」(イザヤ35:1)。
In hoc deserto, filiae, arbor illa bona fructifera quae bonos fructus facit, incipit brachia factorum suorum diffundere, verticem divinitatis attollere, juxta quam nostrae ligna silvae frutescant; quia sicut arbor mali inter ligna silvae, ita frater meus in medio filiorum; ut videns hoc Ecclesia, et fidei nostrae jam laeta successu, dicat: In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis.
PL 15, 1872C娘たちよ、この荒れ野において、あの善い実を結ぶ善い木が、自らの業の枝を広げ、神性の頂を高く上げ始める。その木のかたわらで我々の森の木々が茂るように〔juxta quam は「その木のかたわらで」と取った〕、「リンゴの木が森の木々の中にあるように、私の兄弟は息子たちの中にいる」からである。これを見て、我々の信仰の首尾にすでに喜ぶ教会は言う。「その陰に私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」。
Cant. II, Caput VII
雅歌2章の講解 第VII章PL 15, 1872C(Vers. 3, 4.) Nota quod saepe in hoc Canticorum libro Salomon triplicem illam sapientiam evidenter expressit, moralem scilicet, naturalem, et mysticam, sicut in Proverbiis dixerat; ut tripliciter sibi scriberet, qui sapientiam ejus vellet audire.
PL 15, 1872C(第3、4節)注意せよ、この雅歌の書の中でソロモンはしばしば、あの三重の知恵、すなわち道徳の知恵、自然の知恵、奥義の知恵を明らかに表している。箴言で述べていたとおりである。彼の知恵を聞こうとする者が、三重に自分のために書き記すためである。
Ait ergo in Canticis sponsa de sponso: Ecce pulcher es, consobrinus meus, ecce pulcher es et decorus; acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16) .
PL 15, 1872Dそれゆえ雅歌の中で花嫁は花婿について言う。「見よ、汝は美しい、私の従兄弟よ、見よ、汝は美しく麗しい。我々の寄り掛かる所は影深く、我々の家の梁はスギ、我々の天井板はイトスギ」(雅歌1:15, 16)。
Possumus hoc de moralibus accipere; ubi enim requiescit Christus et Ecclesia, nisi in operibus suae plebis? Denique ubi impudicitia, ubi superbia, ubi iniquitas erat, ibi ait Dominus Jesus: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20) .
PL 15, 1872D我々はこれを道徳の事柄として受け取ることができる。実際、キリストと教会は、自分の民の業のうちでなくて、どこに憩うだろうか。実に、不貞があり、高慢があり、不法があったところで、主イエスは言う。「しかし人の子には、頭を休める場所がない」(マタイ8:20)。
De naturalibus autem quid accipiamus? In umbra, inquit, ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis; qui enim terrena supergreditur, et cui mundana moriuntur (quoniam crucifigitur ei mundus, et ipse mundo) omnia quae sunt sub sole, refugit et contemnit.
PL 15, 1872D自然の事柄については何を受け取るべきか。「その陰に、と彼女は言う、私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」。地上のものを超えて行く者、世のものが彼にとって死んでいる者(世は彼に対して、彼は世に対して十字架につけられているのだから)は、日の下にあるすべてのものを避け、軽んじる。
De mysticis quoque ait: Introducite me in domum vini, constituite in me charitatem. Etenim sicut vineam suam vitis, ita Dominus Jesus populum suum quasi vitis aeterna quibusdam brachiis charitatis amplectitur.
PL 15, 1873A奥義の事柄についても彼女は言う。「私をぶどう酒の家に導き入れよ、私のうちに愛を据えよ」。実際、ブドウの木が自分のブドウ畑を抱くように、主イエスは、永遠のブドウの木のように、自分の民を愛のいくつもの腕で抱く。
Cant. II, Caput VIII
雅歌2章の講解 第VIII章PL 15, 1873AConsidera singula; in moralibus flos est inter spinas lilium, sicut ipse ait: Ego flos campi, et lilium convallium (Sup., v. 1) . In moralibus ergo flos est, sicut in naturalibus sol justitiae, qui oriens et resurgens illuminat, occidens obumbrat.
PL 15, 1873A一つ一つを考えよ。道徳の事柄においては花であり、茨の間のユリである。彼自身が言うとおりである。「私は野の花、谷間のユリ」(上の第1節)。それゆえ道徳の事柄においては花であり、それは自然の事柄においては、昇り、また再び昇って照らし、沈んで陰を落とす正義の太陽であるのと同じである。
Cave ne tibi occidat, quia scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26) . In mysticis charitas est, quia plenitudo legis est Christus. Et ideo Ecclesia quae diligit Christum, vulnerata est charitate.
PL 15, 1873Aあなたに対して沈むことのないよう気をつけよ。「日が汝らの怒りの上に沈むことのないように」と書かれているからである(エフェソ4:26)。奥義の事柄においては愛である。キリストは律法の完成だからである。それゆえ、キリストを愛する教会は、愛に傷ついている。
Cant. II, Caput IX
雅歌2章の講解 第IX章PL 15, 1873BPulchre etiam lilium dicitur Ecclesia; sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. Pulcherrime etiam dictum est: Lilium convallium; quia in humilibus magis elucet gratia.
PL 15, 1873B教会がユリと呼ばれるのも美しい。ユリが輝くように、聖なる者たちの業も輝くからである。「谷間のユリ」と言われたのも、きわめて美しい。恩寵は、へりくだった者たちのうちにいっそう輝くからである。
Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Judaeos et haereticos, hoc est inter sollicitudines hujus saeculi, quae mentem hominis animumque compungunt.
PL 15, 1873Bしかしこのユリは「茨の間」にある。すなわち、ユダヤ人と異端者たちの間にあり、すなわち、人の精神と心を刺すこの世の思い煩いの間にある。
Possumus etiam aliter accipere, quia sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget.
PL 15, 1873B我々は別の仕方で受け取ることもできる。ユリが茨の間で抜きん出るように、神の教会はすべての集会の上に輝くのである。
Cant. II, Caput X
雅歌2章の講解 第X章PL 15, 1873BRefert etiam considerare, quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet, rubeum sit, boni et ipsum odoris; eo quod caro Christi velut morali divinitatis claritudine circumsepta, coelestis habuerit protectionem gratiae.
PL 15, 1873Bまた、考えることには意味がある。このユリは輝きに取り巻かれ、内に持つものは赤く、それもまたよい香りだということである。キリストの肉は、いわば神性の城壁のごとき輝き〔底本は morali(道徳の)。murali(城壁の)と読む〕に囲まれて、天の恩寵の守りを得ていたからである。
Denique in posterioribus ait: Fraternus meus candidus, et rubeus (Cant. V, 10) : candidus claritate divina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit.
PL 15, 1873C実に、後の箇所で彼女は言う。「私の兄弟は白く、また赤い」(雅歌5:10)〔底本は fraternus。「兄弟」と取る〕。白いのは神の輝きによってであり、赤いのは人の色の姿によってである。キリストは受肉の秘義によって、それを身にまとったのである。
Meritoque et ipsum quod est rubrum, bene olet, quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore fragrarunt.
PL 15, 1873Cそして、赤いそのものがよく香るのは当然である。キリストの肉は罪がなく、背信の者たちはそれに触れて、自分の手を汚した。聖なる者たちは敬ってそれを拝し、敬虔の香りを放ったのである。
Cant. II, Caput XI
雅歌2章の講解 第XI章PL 15, 1873CAccepit hunc odorem Dominus Jesus fragrantis Ecclesiae suae, et ait: Ecce proxima mea bona. Et Ecclesia dicit ad Christum: Ecce es bonus fraternus meus, ecce es bonus, tamquam malum in lignis silvae. Pulcherrima collatio!
PL 15, 1873C主イエスは、芳香を放つ自らの教会のこの香りを受けて、言った。「見よ、私の近しい者は良い」。そして教会はキリストに言う。「見よ、汝は良い、私の兄弟よ〔底本は fraternus。「兄弟」と取る〕、見よ、汝は良い、森の木々の間のリンゴの木のように」。きわめて美しい比較である。
Quid enim pulchrius aptiusque dici queat, quam ut sponsum arbori mali comparet? Hujusmodi enim pomum odorem gratum habet, ut caeterorum pomorum fragrantiam vincat.
PL 15, 1873D実際、〔彼女が〕花婿をリンゴの木にたとえること以上に、美しくふさわしく言えることが何であろうか。この種の果実は好ましい香りをもち、ほかの果実の芳香に勝るほどである。
Et Christus affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis, quae peccati gravem detersit fetorem, et unguentum potus vitalis effudit.
PL 15, 1873Dそして木に釘付けにされたキリストは、木にぶら下がるリンゴのように、世の贖いの良い香りを注いでいた。その贖いは罪の重い悪臭を拭い去り、命の飲み物の香油を注ぎ出した。
Cant. II, Caput XII
雅歌2章の講解 第XII章PL 15, 1873DTamquam malum, inquit, in lignis silvae, ita consobrinus meus in medio filiorum; eo quod super prophetas et apostolos, intima corda hominum, verborum suavitate mulcebat. Sed non solum odor, verum etiam cibus suavis in malo est: ergo cibus suavis est Christus.
PL 15, 1873D「森の木々の間のリンゴの木のように、と彼女は言う、私の従兄弟は息子たちの真ん中にいる」。それは、預言者たちや使徒たちにまさって、人々の心の奥を言葉の甘美さによって和らげたからである。しかしリンゴの木には、香りだけでなく、甘い食物もある。それゆえキリストは甘い食物である。
Cant. II, Caput XIII
雅歌2章の講解 第XIII章PL 15, 1874AIn umbra ejus concupivi, et sedi; legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat viam: in lege itaque requiescens, in umbra Christi requiescebat. Bona umbra, quae nos ab iniquitatis sole defendit! Cui autem dubium quod lex Dei umbra sit Christi?
PL 15, 1874A「その陰に私は望んで座った」。〔彼女は〕律法を受けていて、これに従い、この道を走っていたからである。したがって、律法の中に憩う者は、キリストの陰に憩っていた。善い陰である、不法の太陽から我々を守るのだから。神の律法がキリストの陰であることを、誰が疑おうか。
Quid est lex diei festi, neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum? Qui dies secundum legem Moysi: Ut videam sex dies, et iterum septimum diem, et sic perpetua saecula?
PL 15, 1874A祭りの日、新月、安息日の律法は、来たるべきものの陰でなくて何であろうか。モーセの律法によれば、どのような日であるのか。私が六日と、さらに七日目とを見て、こうして永続する世々を見るためではないか。
Quis mensis secundum legem Moysi, ut sciens mensem, sciam primam mensis neomeniam, et vere sancta in neomeniis offerenda?
PL 15, 1874Aモーセの律法によれば、どのような月であるのか。月を知る私が、月の最初の新月と、新月に献げるべき、まことに聖なるものとを知るためではないか。
Quis secundum legem Moysi annus, sex illis diebus constans de quibus ait: Sex annis serviet Hebraeus, et septimo anno liberabitur (Deut. XV, 12) ; ut inveniantur sex anni quibus aliquis operatur terram, septimo autem anno remittit illam proselytis, et pauperibus, et bestiis terrae? Quis septimus annus, quo concedantur omnia debita Hebraeis?
PL 15, 1874Aモーセの律法によれば、あの六日から成る年とは、どのような年であるのか。それについて彼は言う。「ヘブライ人は六年仕え、七年目に解放される」(申命記15:12)。人が地を耕す六年が見いだされ、七年目にはそれを改宗者と貧しい者と地の獣に委ねるためではないか。ヘブライ人にすべての負債が免除される七年目とは、どのような年であるのか。
Cant. II, Caput XIV
雅歌2章の講解 第XIV章PL 15, 1874BIn hac umbra requiescebat Patrum fides, prophetarum sancta devotio. Dic ergo congregatio religiosa vel sancta anima: In umbra ejus concupivi, et sedi.
PL 15, 1874Bこの陰の中に、父祖たちの信仰、預言者たちの聖なる敬虔が憩っていた。それゆえ、敬虔な集まり、あるいは聖なる魂よ、言え。「その陰に私は望んで座った」。
Umbra est jubilaeus annus: quis enim ejus mystica videt, ut facie ad faciem cognoscat quae anno quingentesimo complenda Lege praescripta sunt?
PL 15, 1874Bヨベルの年は陰である。実際、その奥義を見て、五百年目〔底本は quingentesimo(五百番目)。quinquagesimo(五十番目)と読む〕に成就されるべきものとして律法に定められたことを、顔と顔とを合わせて知るに至る者が、誰かいようか。
Umbra sunt dies festi secundum Legem a primo mense decima die mensis, usque ad quartam decimam, et inde usque ad vigesimam primam mensis. Quae umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo?
PL 15, 1874B律法に従う祭りの日は陰である。第一の月の十日から十四日まで、またそこから月の二十一日までである。第一の月と第七の月のあいだの、あの名の無い時期〔anonymo の意味は定かでない。直訳した〕におけるあの祝祭は、いかなる陰であるか。
Umbra est sanctificata libertas in sabbato. Umbra est dies festus septimi mensis neomeniae, et memoriale tubarum, septimi mensis dies decimus, dies propitiationis. Vides quia monas et decas, duo festi dies.
PL 15, 1874C安息日に聖別された自由は陰である。第七の月の新月の祭りの日、ラッパの記念、第七の月の十日目、贖罪の日は陰である。あなたは見ているか、「一」と「十」〔底本はギリシア語 monas, decas を音写して刷る〕が二つの祭りの日であることを。
Item quintus decimus dies, dies Tabernaculorum per octo dies: in umbra haec omnia. In umbra prima dies vocata, et octava dies vocata in umbra, quae scenopaegiis praescripta secundum Legem.
PL 15, 1874Cまた十五日目は、八日間にわたる仮庵の日である。これらはすべて陰のうちにある。陰のうちで第一の日が呼ばれ、八日目も陰のうちで呼ばれた。これは律法に従って、仮庵祭〔底本は scenopaegiis。ギリシア語で仮庵祭を言う語のラテン語形〕に定められたものである。
Cant. II, Caput XV
雅歌2章の講解 第XV章PL 15, 1874CConstitue mihi aliquos ex circumcisione credentes, in Lege doctos, observantiae sollicitae viros, et nunc Evangelii agnitione illuminatos, spiritali saginatos gratia, dicit in his Ecclesia quae videt Christum, quae sponsum recipit, quae cibo ejus pascitur: In umbra ejus concupivi, et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis.
PL 15, 1874C割礼を受けた者のうちから信じる者たちを、私の前に置いてみよ。律法に通じ、注意深い遵守の人であって、いまは福音の認識に照らされ、霊の恩寵で肥え太らされた者たちである。彼らのうちで、キリストを見、花婿を迎え、その食物で養われる教会は言う。「その陰に私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」。
Quis fructus ejus dulcis, nisi praedicatio Dominicae passionis? ut ipse ait: Ecce haereditas Domini, filii merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3) . Quis enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris, quam remissio peccatorum?
PL 15, 1874Dその甘い実とは、主の受難の宣教でなくて何であろうか。彼自身が言うとおりである。「見よ、主の嗣業は子ら、報いは腹の実」(詩篇126:3)。実際、我々の喉にあって、罪の赦しよりも甘い実が、ほかに何であり得ようか。
Cant. II, Caput XVI
雅歌2章の講解 第XVI章PL 15, 1874DEt fructus ejus dulcis gutturi meo. Est spirituale manna, hoc est, pluvia spiritalis sapientiae, quae ingeniosis et quaerentibus de coelo infunditur, et irrorat mentes piorum, et obdulcat fauces eorum: qui igitur intellexerit infusionem divinae sapientiae, delectatur nec alium cibum quaerit, nec in solo pane vivit, sed in omni verbo Dei.
PL 15, 1874D「その実は私の喉に甘い」。それは霊的なマナ、すなわち霊的な知恵の雨であり、才ある者たちと探求する者たちに天から注がれ、敬虔な者たちの精神を潤し、その喉を甘くする。それゆえ、神の知恵が注がれるのを悟る者は、喜び、ほかの食物を求めず、パンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる。
Qui curiosior fuerit, quaerit quid sit illud quod melle dulcius sit: respondet illi minister Dei: Hic est panis quem dedit vobis Dominus manducare. Quid sit iste panis, audi: Verbum, inquit, quod ordinavit Deus.
PL 15, 1875Aより詮索好きな者は、蜜よりも甘いあのものが何であるかを尋ねる。神に仕える者が彼に答える。「これは、主が汝らに食べるために与えたパンである」。このパンが何であるかを聞け。「言葉、と彼は言う、神が定めた言葉である」。
Haec ergo ordinatio Dei, haec alimonia alit animam sapientis, et illuminat atque obdulcat, resplendens veritatis corusco, et mulcens tamquam favo quodam, ita diversarum virtutum suavitate, et sermone sapientiae.
PL 15, 1875Aそれゆえ、神のこの定め、この糧が、知者の魂を養い、照らし、甘くする。それは真理の閃きをもって輝き、いわばハチの巣によるように、様々な徳の甘美さと知恵の言葉によって和らげるのである。
Favi enim mellis sermones sunt boni, sicut scriptum est in Proverbiis. Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat, dicens:
PL 15, 1875A実際、蜜のハチの巣は善い言葉である、と箴言に書かれているとおりである。それゆえ、〔彼女は〕甘美の実を味わうと、待ちきれずに、より完全なものへ急いで、言う。
Cant. II, Caput XVII
雅歌2章の講解 第XVII章PL 15, 1875B(Vers. 4-7.) Introducite me in domum vini, constituite in me dilectionem, confirmate me in unguentis, stipate me in malis; quia vulneratae dilectionis ego sum. Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me.
PL 15, 1875B(第4–7節)「私をぶどう酒の家に導き入れよ、私のうちに愛を据えよ、香油で私を固めよ、リンゴで私を囲め。私は愛に傷ついている〔底本は vulneratae。vulnerata と読む〕からである。彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く」。
Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaveritis et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit. Merito quaerit eum, merito desiderat; quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit imperator noster.
PL 15, 1875B「エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた、野の力と強さにかけて、汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」。彼女が彼を求め、望むのはもっともである。我々の司令官が、この行路と旅程において、すべてをよく整えたからである。
Primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putavit. Deinde si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, Imperator tamen iste turbata discernit, arida irrigat, deserta fecundat.
PL 15, 1875B何よりもまず、この幕屋は信仰の土台によって固められるべきだと考えた。次に、我々にとって険しく、乾き、切り立った宿営地があっても、それでもこの司令官は、乱れたものを整え、乾いたものを潤し、荒れ地を実り豊かにする。
Si quid amaritudinis, si quid tentationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat, et sollicita mitigat; dura dissolvit et in valida confirmat.
PL 15, 1875B苦味、誘惑、弱さが何かあるなら、我々の導き手は、苦いものを和らげ、気がかりなものを鎮め、堅いものを解きほぐし、弱いもの〔刷りは行が詰まっていて、in と valida の間に空きがあるのかどうか判読できないが、invalida と読む〕を強める。
Cant. II, Caput XVIII
雅歌2章の講解 第XVIII章PL 15, 1875CSicubi vult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem vicum non commeatibus indigentem, non arenosa et nuda gignentium: sed urbem aedificiis nobilem, refectam et uberem copiarum, aut agrum amoenum, aut virentem pascuis, aut nemorosa et campestria stativis opportuna decernit.
PL 15, 1875C地の王がどこかで自らの軍を休ませようとするとき、名もない村、糧食に欠ける所、産物の無い砂地や裸地を選ばず、建物で名高く、物資に満ちて〔底本は refectam(修復された)。refertam(満ちた)と読む〕豊かな都市、あるいは心地よい畑、あるいは牧草で青々とした〔畑〕、あるいは木立のある、野営に適した平地を定める。
Ergo si reges terrae norunt commoda providere sequentibus se, quanto magis Deus qui bonus est, novit quemadmodum profutura disponat diligentibus se?
PL 15, 1875Cそれゆえ、地の王たちが自らに従う者たちの便宜を見越すことを知っているなら、善い神は、自らを愛する者たちのために、どのように益になるものを整えるかを、なおさら知っている。
Ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur viarum, qui praecurrant agmini, sed hoc imperatores isti injuriosum sibi arbitrantur: Deus autem praeibat, cum Hebraei facerent iter, denique in columna nubis loquebatur ad eos.
PL 15, 1875Cまず、知らない道を進まねばならないなら、軍の先を行く道案内が選ばれる。しかしそうした司令官たちは、それを自分たちへの侮辱と考える。神は、ヘブライ人が旅をするとき、自ら先を行った。実に、雲の柱の中で彼らに語った。
Et ut scias quia praeibat, Deus, inquit, praeibat illos: interdiu quidem in columna nubis ostendens illis viam; noctu autem in columna ignis, et non deficiebat columna nubis interdiu (Exod. XIII, 21 et 22) .
PL 15, 1875Cそして、神が先を行っていたことをあなたが知るために。「神は、と彼は言う、彼らの先に立ち、昼は雲の柱で彼らに道を示し、夜は火の柱で示した。昼の雲の柱は絶えなかった」(出エジプト記13:21, 22)。
Hanc praecedentem nobis columnam sequens Ecclesia, non deficientem ne ipsa deficeret, umbra ejus refrigerabatur; et ideo dicit: In umbra ejus concupivi, et sedi, et dulcis ejus fructus in faucibus meis (Sup., v. 3) ; quia a Domino pascebatur, et deducta in locum pascuorum et aquam refectionis.
PL 15, 1875D我々の先を行くこの柱に、教会は従い、柱は絶えず、教会自身も絶えることのないよう、その陰で涼んでいた。それゆえ教会は言う。「その陰に私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」(上の第3節)。主に養われ、牧草の所と憩いの水へ導かれたからである。
Cant. II, Caput XIX
雅歌2章の講解 第XIX章PL 15, 1876AIntroducite me in domum vini. De copiis praeparatis, quaerit progredi ad aliam mansionem in qua mysteriorum gratiam et laetitiae capiat suavitatem. Hinc quoque promovens verum iter, ait: Ordinate in me dilectionem. Bona stativa, ubi plenitudo est charitatis.
PL 15, 1876A「私をぶどう酒の家に導き入れよ」。備えられた物資のもとから、〔教会は〕別の宿営地へ進もうと求める。そこで奥義の恩寵と喜びの甘美を受けるためである。ここからもさらに真の道を進みつつ、言う。「私のうちに愛〔dilectio〕を整えよ」。善い野営地である、愛の充満があるところは。
Charitas non potest esse sine fide; tres enim velut vades sunt Ecclesiae, spes, fides, charitas, cum spes praecesserit, fides fundata fuerit, ordinatur charitas, Ecclesia copulatur.
PL 15, 1876A愛は信仰なしにはありえない。実際、教会にとって、望み、信仰、愛の三つは、いわば保証人である。望みが先行し、信仰が据えられたとき、愛が整えられ、教会は結び合わされる。
Cant. II, Caput XX
雅歌2章の講解 第XX章PL 15, 1876AConfirmate me, inquit, in unguentis, stipate me in malis. Habes alias mansiones, ad quas Ecclesia cum delectatione succedit.
PL 15, 1876A「香油で私を固めよ、リンゴで私を囲め」と彼女は言う。あなたには別の宿営地がある。教会は喜びをもってそこへ進み入る。
Istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis; vulnus enim est quod Christus excepit, sed unguentum est quod effudit.
PL 15, 1876Aこれらの宿営地は、キリストの十字架と埋葬のものであり、そこで教会は傷つけられたが、愛の傷によってである。実際、傷はキリストが受けたものであり、香油は彼が注いだものである。
Pomum est quod pependit, hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus ejus dulcis in faucibus meis. Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis silvae, ita consobrinus meus.
PL 15, 1876B木に懸かったものは果実である。この果実を教会は味わって言った。「その実は私の喉に甘い」。また、主が果実であることをあなたが知るために、あなたは上で読んだ。「森の木々の間のリンゴの木のように、私の従兄弟は」。
Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum, sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem virtus Dei atque sapientia est.
PL 15, 1876B我々もまた、十字架につけられたキリストを宣べ伝えるとき、傷を認める。しかし我々は神にとって良い香りである。キリストの十字架は、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさだが、我々にとっては神の力であり知恵だからである。
Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem, sed hoc vulnus est charitatis. Denique qui non credit, negat: qui diligit, confitetur.
PL 15, 1876Bこの傷によって教会は傷つけられる、自らの救い主の死を宣べ伝えるとき。しかしこの傷は愛の傷である。実に、信じない者は否み、愛する者は告白する。
Manichaeus negat, Christianus fatetur; et ideo scriptum est: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Pulchre ergo dicit Ecclesia: Quia vulnerata charitate ego sum.
PL 15, 1876Bマニ教徒は否み、キリスト教徒は告白する。それゆえ書かれている。「友の傷は、敵の自発的な口づけよりもいっそう有益である」(箴言27:6)。それゆえ教会は見事に言う。「私は愛に傷ついている」。
Cant. II, Caput XXI
雅歌2章の講解 第XXI章PL 15, 1876CNudemus membra nostra bono vulneri, nudemus sagittae electae: sagitta haec Christus est qui dicit: Posuit me sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2) ; bonum est ergo hac vulnerari sagitta, non mediocris mansionis iste processus, non omnes possunt dicere, quia vulnerati sunt dilectione.
PL 15, 1876C善い傷に我々の肢体をあらわにしよう、選ばれた矢にあらわにしよう。この矢はキリストであり、彼は言う。「私を選ばれた矢のようにした」(イザヤ49:2)。ゆえに、この矢に傷つけられるのは善いことである。この前進は並の宿営地のものではない。誰もが、愛に傷ついたと言えるわけではない。
Dicebant apostoli, cum pro Christo lapidarentur et Christum praedicarent: dicebat Paulus cum ter virgis caederetur, et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret: dicunt hoc martyres, qui vulnerantur pro Christo; et quia vulnerari pro ejus meruerunt nomine, plus diligunt.
PL 15, 1876C使徒たちは、キリストのために石で打たれ、キリストを宣べ伝えたとき、〔「愛に傷ついた」と〕言った。パウロは、三度鞭で打たれ、昼も夜も、諸国民にキリストが礼拝されるべきだと論じたとき、そう言った。殉教者たち、キリストのために傷つけられる者たちもそう言い、その名のために傷つけられるにふさわしいとされたので、いっそう愛する。
Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatis fructus gustavit ipsa, et hortari caeteros coepit, dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Et addidit Ecclesia dicere:
PL 15, 1876Cそれゆえ教会は、この宿営地に、この前進に至って、キリストのために自らの子らを献げ、愛の傷を受けようとして、いわば信仰の善い糧を見いだしたかのように、自ら敬虔の実を味わい、ほかの者たちを励まし始めて言った。「味わい、見よ、主が甘美であることを」。そして教会はさらに言い添えた。
Cant. II, Caput XXII
雅歌2章の講解 第XXII章PL 15, 1876DLaeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesiae; Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum (Joan. XIV, 2) . Testificatur Dominus Jesus: Et ecce venio, et accerso vos (Ibid.) .
PL 15, 1876D「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く」。そしてこれらの宿営地は、王の道を進む教会のものである。「私の父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)。主イエスは証しする。「見よ、私は来て、汝らを呼び寄せる」(ヨハネ14:2)。
Bona mansio sapientiae, et sive in laeva ejus, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus in dextera, neque in sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos (Num. XX, 17) .
PL 15, 1876D知恵の宿営地は善い。その左にあっても右にあっても、善い宿営地である。王の道だからである。それゆえ、賢い使者たちは言う。「王の道を行こう。汝の領地を越えるまで、右にも左にも逸れない」(民数記20:17)。
Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edom, hoc est terrenum; quia terrena omnia sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt.
PL 15, 1877Aモーセから遣わされた使者たちは、これをエドムの王、すなわち地的な者に言った。地上のものはすべて、右にあっても左にあっても、悪いからである。
Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est.
PL 15, 1877A愚かさは悪い宿営地であり、無節制は悪い宿営地である。それゆえヘブライ人は、これらの宿営地を通り過ぎる。そこへは逸れず、通り過ぎる。知恵の左と右に至り、そこにとどまるためである。そこには純朴の富があり、栄光があり、生命の長さがある。
Longitudo enim vitae in dextera ejus, ut ait Salomon: In sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16) : in dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram ejus requiescam, nec quaeram cervicalia!
PL 15, 1877A実際、生命の長さは〔知恵の〕右にあり、ソロモンが言うとおり、「その左には富と栄光がある」(箴言3:16)。右には生命があり、左には憩いがある。願わくは、その左の上に私が憩い、枕を求めることがないように。
Vae enim his qui assuunt cervicalia, Ezechiel dicit (Ezech. XIII, 18) . Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter ejus.
PL 15, 1877A実際、エゼキエルは言う。「枕を縫い付ける者たちには災いあれ」(エゼキエル13:18)。これらの宿営地を、善い導き手は自らの教会のために備え、知恵の道を通してその旅路を導く。
Denique laudat sapiens vias ejus: Viae ejus viae bonae, et omnes semitae ejus in pace (Prov. III, 17) .
PL 15, 1877B実に、賢者はその道を称える。「その道は良い道であり、その小道はすべて平和の中にある」(箴言3:17)。
Cant. II, Caput XXIII
雅歌2章の講解 第XXIII章PL 15, 1877BLaeva ejus sub caput meum, et dextera illius complectetur me. Haec loquitur sponsa de Christo, anima de Verbo Dei: Christus autem idem est Verbum Dei atque sapientia. Beata ergo anima quam complectitur sapientia.
PL 15, 1877B「彼の左手は私の頭の下にあり、彼の右手は私を抱く」。これは花嫁がキリストについて、魂が神の言葉について語るものである。ところで、キリストは神の言葉と同一であり、また知恵である。それゆえ、知恵に抱かれる魂は幸いである。
Magna est sapientiae manus, magna dextera, totam complectitur animam; tota enim munita est, quae desponsata Verbo Dei est. Plenitudo enim sapientiae, timere Deum: quae ergo Deum timet anima, pleno se munit ipsa praesidio.
PL 15, 1877B知恵の手は大きく、大きな右手が魂全体を抱く。神の言葉に嫁した魂は、全体が守られているからである。実際、知恵の充満とは、神を畏れることである。それゆえ、神を畏れる魂は、満ちた守りによって自らを固める。
Mittit sapientia laevam suam sub collum ejus, dexteram autem in complexum ejus. Utrumque quidem brachium ejus ad utilia extenditur; habent tamen propria sua singulae manus sapientiae: In dextera longitudo vitae est, in sinistra autem divitiae et gloria.
PL 15, 1877B知恵はその左手を魂の首の下に、右手を魂の抱擁の中に差し入れる。両方の腕は有益なことへと伸ばされるが、知恵のそれぞれの手には固有のものがある。右には生命の長さがあり、左には富と栄光がある。
Bonis utique manus utroque dotata est dotibus; in eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et praesentia et futura tempora comprehendunt; ut laeva praesentium remuneratrix, dextera futurorum sit.
PL 15, 1877C確かに、どちらの手〔底本は utroque。utraque と読む〕も善い賜物を備えている。だが、現在と未来の時をそれぞれ含むという点で、その役目に違いがある。左は現在のものに報い、右は未来のものに報いるのである。
Cant. II, Caput XXIV
雅歌2章の講解 第XXIV章PL 15, 1877CPossumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere, nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super Manassen, et convertere eas Joseph aetatis consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret, noluit, et dixit: Scio, fili, et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater junior major erit illo (Genes. XLVIII, 19) .
PL 15, 1877C我々は、これを聖なる族長イスラエルの預言からも知ることができる。実際、彼が右手をエフライムの上に、左手をマナセの上に置いたとき、ヨセフは年齢を考えてそれらを入れ替え、父の右手を年長の子マナセの頭に置こうとしたが、彼はそれを拒んで言った。「分かっている、私の子よ。これもまた一つの民となり、これも高められるだろう。しかし、弟のほうが彼より大きくなる」(創世記48:19)。
In quo major? in eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris Ephraem: Faciat vos Deus sicut fecit Ephraem et Manassen (Ibid., 20) : vel quia semen ejus multitudo gentium, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens in Dominum Jesum, ut consolationem habeat futurorum.
PL 15, 1877Dどの点で大きいのか。確かに、祝福において優先された点である。エフライムの子孫たちが言うからである。「神が、エフライムとマナセをなしたように、汝らをなすように」(創世記48:20)。あるいは、その子孫が諸国民の群れであって、それはこの世で労苦を選び、主イエスを信じて、未来のものの慰めを得るという点でである。
Manasse autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit.
PL 15, 1877D一方、マナセの子孫は忘却の民〔マナセの名を「忘却」の意に取って言う〕である。自らの創始者を忘れ、この世で一時高められるが、のちには重い刑罰を受けることになる。自らの神、主を否んだからである。
Cant. II, Caput XXV
雅歌2章の講解 第XXV章PL 15, 1878AHoc eo diximus, ut probaremus ea esse potiora quae futura sunt. Denique laeva sapientiae sub sponsae capite est, dextera autem superior, quae totam complectitur sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit.
PL 15, 1878A我々がこれを言ったのは、未来のものがいっそう優れていることを証明するためである。実に、知恵の左手は花嫁の頭の下にあり、右手はそれより上にあって、花嫁全体を抱く。それゆえ、左手はいわば現在の安らぎの支えであり、魂はそれにもたれて憩う。
Habet ubi reclinet caput suum, quia laeva sapientiae divitiae sunt et gloria. Per id tempus haec mulcent, et ex parte solatio sunt, et ideo; Filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret (Matth. VIII, 20) ; quia cum dives esset, pauper factus est (II Cor. VIII, 9) .
PL 15, 1878A〔魂は〕頭を休める場所を持つ。知恵の左手は富と栄光だからである。その時の間、これらは和らげ、部分的には慰めとなる。それゆえ、「人の子には頭を休める場所がなかった」(マタイ8:20)。「富んでいたのに、貧しくなった」からである(二コリント8:9)。
Nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat; quia venerat non ut in portione, sed ut universo humano generi subveniret, dicens: Mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23) ; hoc est totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento; haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem: sed totum, hoc est, quod longitudinem vitae complecteretur aeternae.
PL 15, 1878Aこの世のいかなる栄光も求めなかった。一部分にではなく、人類全体を助けるために来たからであり、こう言う。「汝らは、私が安息日に人を丸ごと健やかにしたことで、私に憤るのか」(ヨハネ7:23)。すなわち「丸ごと」とは、財産の授与によって富ませるためでも、名誉の印によってでも、この世の栄光の増し加えによって積み上げるためでもない。これらは至福と恩寵の充満を持たないからである。そうではなく、「丸ごと」とは、永遠の生命の長さを抱くためである。
Neque enim communis vitae similis vita in dextera est sapientiae, sed longitudo vitae est, ut qui accipit vitam a sapientia, non exiguitatem vitae, sed perpetuitatem et aeternitatis longitudinem adipiscatur.
PL 15, 1878B実際、知恵の右手にある生命は、普通の生命に似たものではなく、生命の長さである。知恵から生命を受ける者が、生命の乏しさではなく、永続と永遠の長さを手に入れるためである。
Cant. II, Caput XXVI
雅歌2章の講解 第XXVI章PL 15, 1878BBonus amictus aeternitas vitae. Itaque sponsa malorum granatorum, hoc est, diversorum et innumerabilium fructuum, et praecipue fidei odoribus, gratiae, sapientiae et gloriae, vitaeque aeternae subnixa divitiis quae sunt circa sinistram et dexteram sponsi, per animas sanctas laudantium congregationum plausibus excitat Christum, dicens:
PL 15, 1878B生命の永遠は善い衣である。それゆえ花嫁は、ザクロの、すなわち多様で数えきれない実りの、とりわけ信仰の香りの、恩寵と知恵と栄光と永遠の生命の富〔「ザクロの」以下の係りは定かでない。「富」にかかると取った〕――それは花婿の左と右のまわりにある――に支えられて、聖なる魂たちを通し、賛美する会衆の拍手によってキリストを奮い立たせ、言う。
Cant. II, Caput XXVII
雅歌2章の講解 第XXVII章PL 15, 1878CAdjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus e fortitudinibus agri, si suscitaveritis, et resuscitaveritis dilectionem usquequo voluerit.
PL 15, 1878C「エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた、野の力と強さ〔底本は e fortitudinibus。et と読む〕にかけて、汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」。
Ager ille quem benedixit Dominus, non iste terrenus aut horridus silvis, aut confragosus torrentibus, aut inutilis vitibus, aut infecunda glarea saxosus, aut hiulcus, et aridus siccitate, aut sanguine madidus, aut sentibus incultus et spinis, sed ille ager de quo Dominus ait: Et species agri mecum est (Psalm. XLIX, 19) .
PL 15, 1878C主が祝福したあの畑は、この地上の畑ではない。すなわち、森で荒れ、あるいは急流で崩れ、あるいはブドウの木に役立たず、あるいは砂利で不毛な石だらけの、あるいは裂けて乾きに干上がり、あるいは血に濡れ、あるいは野茨と茨で荒れ放題の畑ではなく、主が言うあの畑である。「畑の美しさは私とともにある」(詩篇49:19)〔番号は刷られたまま写す。句は詩篇49:11に当たる〕。
In hoc agro uva illa reperitur quae expressa sanguinem fudit, et mundum diluit: in hoc agro est ficus illa sub qua sancti requiescent, spiritalis gratiae suavitate recreati: in hoc agro est oliva illa fructifera, dominicae fluens pacis unguentum: in hoc agro florent malogranata, quae plurimos fructus uno fidei munimine tegunt, et quodam fovent charitatis amplexu.
PL 15, 1878Cこの畑には、搾られると血を流し、世を洗い清めたあのブドウが見いだされる。この畑には、聖なる者たちが、霊の恩寵の甘美さに元気づけられて憩うであろう、あのイチジクの木がある。この畑には、主の平和の香油を流す、あの実り豊かなオリーブの木がある。この畑にはザクロが咲き、多くの実を一つの信仰の守りで覆い、愛の抱擁のようなもので温めている。
Cant. II, Caput XXVIII
雅歌2章の講解 第XXVIII章PL 15, 1878DQuia igitur sapientia et honesta claritas ita perfecta sunt, si habeant charitatem (plenitudo enim legis (Rom. XIII, 10) est charitas) suscitari et resuscitari vult charitatem, suscitari in veteri Testamento, resuscitari in novo.
PL 15, 1878Dそれゆえ、知恵と誉れある輝きは、愛をもつときにこのように完全であるから(実際、「律法の充満は愛である」(ローマ13:10))、〔彼女は〕愛が呼び覚まされ、再び呼び覚まされることを望む。古い契約において呼び覚まされ、新しい契約において再び呼び覚まされることを。
Charitas Deus est, ut legimus, charitas Christus est (I Joan. IV, 8) . Suscitatur tamquam leo, et catulus leonis; ut Judae ascendat ex germine (Gen. XLIX, 9) : resuscitatur ut dormiens, ut recumbens; quia non humana, sed sua et Patris majestate suscitatus est a mortuis.
PL 15, 1878D愛は神である、我々が読むとおりに。愛はキリストである(一ヨハネ4:8)。獅子のように、獅子の子のように呼び覚まされる。ユダの芽から上るためである(創世記49:9)。眠る者のように、横たわる者のように再び呼び覚まされる。人間の威光によらず、自らと父の威光によって、死者の中から呼び覚まされたからである。
Unde ait Scriptura: Quis suscitabit illum? Non enim poterat illum aut angelus aut Potestas suscitare aliena, cum ipse alios suscitaret.
PL 15, 1879Aそれゆえ聖書は言う。「誰が彼を呼び覚ますだろうか」。天使も、他の権能も、彼を呼び覚ますことはできなかったからである。彼自身が他の者たちを呼び覚ますのだから。
Ergo cum hic dicit: Si suscitaveritis et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit; de iis dicit, qui resurrectionem ejus congrue possunt praedicare, ut audientibus ardorem fidei et devotionis accendant: vel suscitatur Christus in his qui primum accedunt, resuscitatur in his qui postquam accesserint, dormierunt. Dormit ergo Christus negligentibus, suscitatur in sanctis.
PL 15, 1879Aそれゆえ、ここで「汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら、彼が望むときまで」と言うとき、彼の復活を適切に宣べ伝えうる者たちについて言っている。聞く者たちに、信仰と敬虔の熱を燃え立たせるためである。あるいは、キリストは、初めて近づく者たちの中で呼び覚まされ、近づいた後に眠った者たちの中で再び呼び覚まされる。それゆえ、キリストは怠る者たちには眠り、聖なる者たちの中で呼び覚まされる。
Cant. II, Caput XXIX
雅歌2章の講解 第XXIX章PL 15, 1879AHanc itaque charitatem suscitat et resuscitat, donec vocem ejus accipiat, et praesentiam ejus accersat: quia quaesitus non solum venit, sed etiam saliens venit. Sed jam sponsus aderat, ut probaret illud quod adhuc loquentibus nobis dicit: Adsum.
PL 15, 1879Aそれゆえ〔彼女は〕この愛を呼び覚まし、また再び呼び覚まし、ついに彼の声を聞き、彼の臨在を呼び寄せる。求められた彼は、来るだけでなく、跳びながら来るからである。しかし花婿はすでにそこにいた。我々がなお語っている間に彼が言う「私はここにいる」という、その言葉を確かめるためである。
Adest, quia suscitatus a filiabus Judae, quasi resuscitatus a filiabus Hierusalem. Audit Ecclesia sonum vocis ejus et dicit:
PL 15, 1879B彼はそこにいる。ユダの娘たちによって呼び覚まされ、いわばエルサレムの娘たちによって再び呼び覚まされたからである。教会は彼の声の響きを聞いて言う。
Cant. II, Caput XXX
雅歌2章の講解 第XXX章PL 15, 1879B(Vers. 8.) Vox consobrini mei, ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles.
PL 15, 1879B(第8節)「私の従兄弟の声。見よ、この者が来る、山々の上を跳び、丘の上を跳び越えて」。
Manipularis est hic liber multas habens personas nobiles, velut manipulus triumphalis, multosque actus significans, quos intelligere magis quam expressos tenere possumus.
PL 15, 1879Bこの書は束をなす書〔manipularis は「束にまとめられた」の意に取った〕であり、多くの高貴な人物を含み、いわば凱旋の束のようであり、また多くの行いを示している。我々は、それらを言い表されたとおりに保つよりも、むしろ理解することができる。
Nam quasi advenientem sponsum audierit cum aliquibus pariter viantibus colloquentem, dicit sponsa: Vox consobrini mei.
PL 15, 1879B実際、花嫁は、花婿が、道を共にする何人かの者たちと語り合いながら来るのを聞いたかのように、言う。「私の従兄弟の声」。
Dum loquitur cum filiabus Hierusalem, et rogat ut excitent, et resuscitent sponsum; subito tamquam de longinquo missae vocis sonum sentiens, dicit: Vox consobrini mei, annuntians quem nuntiari sibi ante quaerebat.
PL 15, 1879B彼女がエルサレムの娘たちと語り、花婿を呼び覚まし、再び呼び覚ましてくれるよう求めているうちに、突然、遠くから送られた声の響きを感じて、言う。「私の従兄弟の声」。そう言いつつ、自分に告げられるよう先に求めていた者を告げている。
Quem cupiebat ab aliis suscitari, sua prece resuscitatum, a Patre venire jam credens, laeta dicit: Vox consobrini mei. Bene addidit, consobrini mei; ut non aliae, sed consobrina sola sibi ejus vindicaret adventum.
PL 15, 1879C他の者たちによって呼び覚まされることを望んでいた者が、自らの祈りによって父から再び呼び覚まされ、すでに来ると信じて、彼女は喜んで言う。「私の従兄弟の声」。「私の従兄弟の」と付け加えたのは適切である。ほかの女たちではなく、従姉妹である彼女ひとりが、彼の到来を自分のものと主張するためである。
Cant. II, Caput XXXI
雅歌2章の講解 第XXXI章PL 15, 1879CEcce, inquit, iste advenit, adhuc ego eum quaero, et ille jam venit: adhuc ego suffragia capto ut veniat, et ille jam proximus est: ego suscitari mihi charitatem cupio, ego me vulneratam charitatis puto, et ad me plus ipsa charitas festinat: ego dixi, veni; salit ille et transilit: ego rogo eum venire cum gratia, iste gratiarum operatur augmenta; et dum venit, incrementa gratiae secum vehit, et veniendo acquirit, quia studet etiam ipse suae placere dilectae.
PL 15, 1879C「見よ」と彼女は言う、「この者が来る。私はまだ彼を探しているのに、彼はすでに来た。私はまだ、彼が来るよう助力を求めているのに、彼はすでに間近にいる。私は愛が私のために呼び覚まされるよう望み、愛に傷ついたと自分を思っているのに、愛そのものがさらに私のもとへ急ぐ。私は『来よ』と言った。彼は跳び、跳び越える。私は彼に、恩寵とともに来るよう願う。彼は恩寵の増し加えをもたらし、来る間に恩寵の増加を自分とともに運び、来ることによって獲得する。彼自身もまた、愛する者に喜ばれようと努めるからである」。
Salit super excelsa, ut ascendat ad sponsam; sponsae enim thalamus tribunal est Christi. Salit super Adam, transilit super Synagogam; salit super Gentes, transilit super Judaeos.
PL 15, 1879D彼は高い所の上を跳び、花嫁のもとへ上る。実際、花嫁の婚礼の部屋とは、キリストの法廷だからである。彼はアダムの上を跳び、会堂の上を跳び越える。諸国民の上を跳び、ユダヤ人たちの上を跳び越える。
Cant. II, Caput XXXII
雅歌2章の講解 第XXXII章PL 15, 1879DVideamus salientem Salit de coelo in Virginem, de utero in praesepe, de Jordane in crucem, de cruce in tumulum, in coelum de sepulcro.
PL 15, 1879D跳ぶ者を見よう。彼は天からおとめへ、胎から飼い葉桶へ、ヨルダンから十字架へ、十字架から墓へ、墓から天へと跳ぶ。
Proba mihi David salientem, proba currentem; tu enim dixisti: Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6 et 7) .
PL 15, 1879Dダビデよ、跳ぶ者を、走る者を、私のために証明せよ。あなたが言ったからである。「彼は巨人のように、道を走ることを喜んだ。その出発は天の頂から、その行き着く先はその頂までである。その熱から身を隠す者はいない」(詩篇18:6, 7)。
Et nunc salit, et nunc currit, de corde Patris super sanctos suos, de Oriente super Occidentem, de Septentrione super Meridiem. Iste est qui ascendit super Occasum, ipse super coelos coelorum ad Orientem, ipse ascendit super montes, ipse super colles.
PL 15, 1879Dそして今も彼は跳び、今も走る、父の心から、その聖なる者たちの上へ、東から西の上へ、北から南の上へ。彼こそ西の上に上った者、彼こそ天の天の上に東へ向かって上った者である。彼は山々の上に上り、彼は丘の上に上る。
Cant. II, Caput XXXIII
雅歌2章の講解 第XXXIII章PL 15, 1880AUtinam ego miser dicam, dicat anima mea: Ecce iste advenit, et advenit non super terrena, non super valles, sed advenit: Saliens super montes; Deus enim Deus montium est, non vallium: ubi ergo salit, super montes salit.
PL 15, 1880A惨めな私が言えたらよいのに、私の魂が言ってくれたらよいのに。「見よ、この者が来る」と。しかも地上のものの上にではなく、谷の上にではなく、「山々の上を跳びながら」来るのである。神は山々の神であり、谷の神ではないからである。それゆえ、彼が跳ぶところでは、山々の上を跳ぶ。
Si sis mons, salit super te, salit super Isaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum, Joannem, Jacobum.
PL 15, 1880Aもしあなたが山であるなら、彼はあなたの上を跳び、イザヤの上を跳び、エレミヤの上を跳び、ペトロ、ヨハネ、ヤコブの上を跳ぶ。
Montes in circuitu ejus (Psalm. CXXIV, 2) : si non potes esse mons et non praevales, esto vel collis, ut super te Christus ascendat: et si transilit, ut te transitus ejus custodiat.
PL 15, 1880A「山々がその周りにある」(詩篇124:2)。もしあなたが山であることができず、そうなる力もないなら、せめて丘であれ、キリストがあなたの上に上るように。そして彼が跳び越えるなら、その通り過ぎることがあなたを守るように。
Cant. II, Caput XXXIV
雅歌2章の講解 第XXXIV章PL 15, 1880BDiximus de Christo et Ecclesia, dicamus de anima et Verbo. Anima justi sponsa est Verbi, haec si desideret, si cupiat, si oret et oret assidue, et oret sine ulla disceptatione, et tota intendat in Verbum: subito vocem sibi videtur ejus audire quem non videt, et in timore sensus odorem divinitatis ejus agnoscit, quod patiuntur plerumque qui bene credunt.
PL 15, 1880B我々はキリストと教会について語った。魂と言葉について語ろう。義人の魂は言葉の花嫁である。この魂が望み、切望し、祈り、絶えず祈り、何の論争もなく祈り、すっかり言葉に向かうなら、突然、見えない者の声を自分が聞いているように思われ、内奥の感覚で〔底本は in timore sensus(感覚の恐れのうちに)。intimo sensu と読む〕、その神性の香りを知る。これは、よく信じる者たちがたいてい経験することである。
Replentur subito nares animae spiritali gratia, et sentit sibi praesentiae ejus flatum aspirare quem quaerit, et dicit: Ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero.
PL 15, 1880B魂の鼻は突然、霊的な恩寵で満たされ、自分が求める者の現前の息吹が自分に吹き込まれるのを感じて、言う。「見よ、これこそ私が求める者、私が望む者だ」。
Cant. II, Caput XXXV
雅歌2章の講解 第XXXV章PL 15, 1880BNonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus; dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes, id est, altissima dogmata videtur, ascendere.
PL 15, 1880B我々が聖書について何かを考え、その解き明かしを見いだせないとき、疑い、探すうちに、突然、〔言葉が〕いわば山々の上、すなわち最も高い教えの上を上ってゆくように我々に見える〔ascendere の主語は欠けている。後の「言葉」と取った〕、ということがないだろうか。
Deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem, ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur: ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris.
PL 15, 1880Cそれから、いわば丘の上に我々に現れて、精神を照らし、見いだすことが難しく思われたものを感覚に注ぎ込む。こうして言葉は、いわば不在であったものが現前するものとなって、我々の心の内に現れる。
Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus; et iterum apparet, ostendit se nobis tamquam praesens sit nobis in iis quae requirimus cognoscendis.
PL 15, 1880Cそしてまた、何かが我々にとってやや不明瞭なとき、言葉はいわば取り去られ、我々は不在の者の到来を望むかのようになる。すると言葉は再び現れて、我々が探し求めていることを知るにあたって、現前しているかのように我々に自らを示す。
Cant. II, Caput XXXVI
雅歌2章の講解 第XXXVI章PL 15, 1880CSalit ergo in uniuscujusque corde frequenter, transilit et exit et revertitur: si sequaris, si requiras, si tibi fidelium grata disputatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, postules resuscitari.
PL 15, 1880Cそれゆえ〔言葉は〕、一人ひとりの心の内でしばしば跳び、跳び越え、出て行き、そして戻る。もしあなたが追い、探し、あなたのために、信仰ある教師たち〔fidelium と doctorum は一続きと取った〕の快い論議によって、出て行き過ぎ去った言葉が呼び覚まされるよう求めるなら、である。
Sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit, anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6) . Ergo etsi super montes salit, sequere: etsi super colles, sequere.
PL 15, 1880Cかの探して見いだした女のように。彼女は言った。「私の兄弟は過ぎ去った、私の魂は彼の言葉のうちに出て行った」(雅歌5:6)。それゆえ、彼が山々の上を跳ぶとしても、従え。丘の上を跳ぶとしても、従え。
Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam; sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem et super omnem collem (Jerem. XVI, 16) .
PL 15, 1880D実際、山々や丘には主の狩人たちが見いだされ、彼らは生命へと捕らえられる者たちを探し出す。神がエレミヤを通してこう言ったからである。「見よ、私は多くの漁師と多くの狩人を遣わす。彼らは、すべての山の上、すべての丘の上で彼らを狩るだろう」(エレミヤ16:16)。
Ibi ergo populus Dei quaeratur et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus, sed in montibus a quibus unumquemque Christus illuminat, et cum Petrum legimus, Christus illuminat: et cum Paulum legimus, Christus illuminat.
PL 15, 1880Dそれゆえ、神の民はそこで探され、ペトロとパウロの教え、恩寵、規律のうちに見いだされるがよい。涙のある谷にいるのではなく、キリストが一人ひとりを照らす山々にいるように。我々がペトロを読むとき、キリストが照らす。我々がパウロを読むときも、キリストが照らす。
Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere. Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5) .
PL 15, 1880Dパウロが癒やし、キリストが照らした。主イエスの名が呼ばれて、その賜物によって癒やされた者が起き上がったからである。ペトロは死んだ女を起こし、キリストが照らした。それゆえ彼は言う。「汝は永遠の山々から、驚くべきしかたで照らす」(詩篇75:5)。
Cant. II, Caput XXXVII
雅歌2章の講解 第XXXVII章PL 15, 1881ANos igitur qui montes esse non possumus, stemus in montibus vel in collibus; ut cum miserit piscatores suos Dominus et venatores, ut venentur eos qui supra omnem montem sunt, vel super omnem collem, id est, in legis et prophetarum praeceptis; et novi et veteris Testamenti cognitione omnem habentes conversationem, inveniant nos paratos, et velut bonas colligant spicas, opportuno missi messores tempore; quia si quis extra montem aut collem fuerit repertus, colligi velut bona spica non poterit ab his, qui ut comparationis faciamus alterius mentionem, triticum a paleis separare mittentur.
PL 15, 1881Aそれゆえ、山であることのできない我々は、せめて山々や丘の上に立とう。主が自らの漁師たちと狩人たちを遣わして、すべての山の上、あるいはすべての丘の上にいる者たち、すなわち、律法と預言者たちの掟、また新しい契約と古い契約の認識のうちに、自らの生活のすべてを置いている者たちを狩らせるとき、彼らが我々を備えのできた者として見いだし、ふさわしい時に遣わされた刈り入れる者たちとして、我々を善い穂のように集めるように。山や丘の外で見いだされる者がいれば、善い穂のように集められることはできないからである。集めるのは、別の比喩に触れておくなら、コムギをもみ殻から分けるために遣わされる者たちである。
Plurimarum igitur operationum solertes ministros Dominus habet, iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt, atque messores.
PL 15, 1881Bそれゆえ主は、実に多くの働きに巧みな僕たちを持っている。同じ者たちが漁師であり、同じ者たちが狩人であり、また刈り入れる者でもある。
Si in tempore messis quo diriguntur isti metere, maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Jesum similem capreolo aut hinnulo cervorum super montes Bethel.
PL 15, 1881Bもし、刈り入れる者たちが刈るために遣わされる刈り入れの時に、熟して待つなら、あなたは山々の上を跳ぶ者を仰ぎ見ることができ、主イエスが、ベテルの山々の上にいる若いカモシカ、あるいは子ジカに似ているのを見るだろう。
Salit enim super Ecclesiam quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet; unde et sponsa de eo dicit:
PL 15, 1881B彼は教会の上を跳ぶ。教会はパンの家であり、信ずる者たちの心を堅固にするからである〔「パンの家」はベツレヘムの意で、上で刷られた Bethel(神の家)とは語が違う〕。それゆえ花嫁もまた彼について言う。
Cant. II, Caput XXXVIII
雅歌2章の講解 第XXXVIII章PL 15, 1881B(Vers. 9.) Similis est consobrinus meus capreae aut hinnulo cervorum, super montes Bethel; salit enim super Ecclesiam, quae est domus Dei, eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola, quia capra in altis pascitur.
PL 15, 1881B(第9節)「私の従兄弟は、カモシカ、あるいは子ジカに似ている、ベテルの山々の上で」。彼は教会の上を跳ぶ。教会は神の家であり、信ずる者たちの心を堅固にするからである。若いカモシカにたとえられるのも当然である。カモシカ〔底本は capra(雌山羊)。caprea の誤りと解した〕は高い所で草を食むからである。
Dorcas dicitur a videndo, dorcadion enim visus acutioris est. Quid hoc aptius Christo, qui Patrem vidit quem nemo vidit: aut si quis vidit in Christo, ipse filius revelavit?
PL 15, 1881Bドルカス〔ギリシア語〕は「見ること」から言われる。ドルカディオン〔ギリシア語〕は、より鋭い視覚のものだからである。これほどキリストにふさわしいものがあろうか。キリストは、誰も見たことのない父を見た。あるいは、誰かがキリストにおいて見たのなら、子自身が啓示したのである。
Merito sicut hinnulus cervorum, hinnulus quasi filius, cui paternae inoleverit vis naturae; ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena non laedant.
PL 15, 1881C子ジカにたとえられるのも当然である。子ジカはいわば子であり、父の本性の力がその内に根づいているので、隠れたことは彼に隠れず、蛇は逃げ、毒は害さない。
Denique eductus de latibulis suis serpens qui educebatur ex homine, dicebat: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) . Spectemus ergo salientem hunc hinniculum, ut non possimus timere serpentem.
PL 15, 1881C実に、人間から引き出されていた蛇は、潜んでいた所から引き出されて、言っていた。「時より前に我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。それゆえ、この跳ぶ子ジカを見つめよう。そうすれば、蛇を恐れることはできなくなる。
Cant. II, Caput XXXIX
雅歌2章の講解 第XXXIX章PL 15, 1881CEn ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per retia. Venit ergo et primo post parietem est, ut inimicitias animae et corporis solvat, sublato pariete qui impedimentum concordiae videbatur afferre.
PL 15, 1881C「見よ、彼自身が我々の壁の後ろに立ち、窓を通して見つめ、網を通して覗いている」。それゆえ彼は来て、まず壁の後ろにいる。それは、魂と体の敵意を解くためであり、和合の妨げをもたらすように見えた壁を取り去るためである。
Deinde prospicit per fenestras: quae sint fenestrae, audi Prophetam dicentem: Fenestrae apertae sunt e coelo (Esai. XXIV, 18) . Prophetas itaque significat, per quos Dominus genus respexit humanum, priusquam in terras ipse descenderet.
PL 15, 1881D次に彼は窓を通して覗く。その窓とは何か。預言者が言うのを聞け。「窓が天から開かれた」(イザヤ24:18)。それゆえ、これは預言者たちを意味する。主は彼らを通して、自らが地上に降りる前に、人類を顧みたのである。
Et hodie si qua eum anima multum requirat, multum merebitur misericordiae; quoniam qui multum requirit, multum debetur ei. Si qua ergo anima eum studiosius quaerat, longe audit vocem ejus: et quamvis ab aliis requirat, prae ipsis a quibus quaerit, audit vocem ejus.
PL 15, 1881D今日もまた、ある魂が彼を大いに求めるなら、大いに慈しみを受けるにふさわしい。大いに求める者には、多くのものが負われているからである。それゆえ、ある魂が彼をいっそう熱心に求めるなら、遠くからでも彼の声を聞く。そして、他の者たちに〔彼のことを〕尋ね求めるとしても、尋ねる当の者たちよりも先に、彼の声を聞く。
Videt eum salientem ad se venire, id est, properantem atque currentem et transilientem eos, qui infirmo corde virtutem ejus capere non possunt: deinde prospicientem per aenigmata prophetarum, legendo eos, et tenendo eorum sermones; videt enim prospicientem, sed quasi per fenestram, non quasi adhuc praesentem.
PL 15, 1881D彼女は、彼が跳んで自分のもとに来るのを見る。すなわち、急ぎ、走り、心の弱さのためにその力を受けとめられない者たちを跳び越えて来るのを。次に、預言者たちの謎を通して覗くのを、預言者たちを読み、その言葉を保つことによって見る。彼女は、彼が覗くのを見るが、窓を通してのようであって、まだ現在のようではない。
Videt eminentem super retia. Quid est hoc? Nisi forte quia illa retia nobis sunt, non illi retia sunt, eo quod illa anima adhuc intra sensibilia et mundana sit, quae mentem hominis capere et quodam sinu proprio consueverunt involvere.
PL 15, 1882A彼女は、彼が網の上に身を乗り出しているのを見る。これは何か。おそらく、その網は我々にとっての網であって、彼にとっては網ではないということである。その魂がなお感覚されるものや世のものの内にいるからであり、それらは人間の精神を捕らえ、自らの懐のようなもので包み込むのを常としている。
Cant. II, Caput XL
雅歌2章の講解 第XL章PL 15, 1882AEn ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per retia. Viderat enim Ecclesia vel anima justi salientem sicut hinniculum super montes, et repente primum aspiciens post parietem domus suae, prospicientem per fenestras, eminentem per retia, exsultat et gaudet, quia etiam ipsa amatur a Sponso.
PL 15, 1882A「見よ、彼自身が我々の壁の後ろに立ち、窓を通して見つめ、網を通して覗いている」。教会、あるいは義人の魂は、子ジカのように山々の上を跳ぶ者を見ていた。そして突然、まず自らの家の壁の後ろにいる彼を見、窓を通して覗き、網を通して身を乗り出している彼を見て、躍り上がり喜ぶ。自分もまた花婿に愛されているからである。
Qui tamquam et ipse vulneratur charitatis decore, dilectae cum primum abesset, ad oscula rogatus adfuerit (rogatur enim cum dicitur (Cant. I, 1) : Osculetur me ab osculis oris sui ), deinde preces blanditiasque sponsae non spreverit, dilecta sibi ubera praebentis; atque in interiora domus eam benignus induxerit: deinde tamquam lascivienti ludens amore, quia vellet pertentare sensus amantis, saepe egressus ut quaereretur a Sponsa, saepe regressus ut invitaretur ad oscula, astiterit post parietem, prospexerit per fenestras, eminens super retia; ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se sponsam vocaret; ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amoremque mutuis adolerent sermonibus.
PL 15, 1882B花婿は、いわば自らもまた愛の麗しさに傷つけられた者として、愛する女のもとに初めはいなかったが、口づけを求められて傍らに来た(実際、「彼が口の口づけの数々で私に口づけするように」(雅歌1:1)と言われるとき、彼は求められているのである)。次に、花嫁の願いと愛撫を退けず、いとしい乳房を自分に差し出す彼女を、善意をもって家の奥へ導き入れた。それから、戯れる愛に遊ぶかのように、愛する者の感覚を試そうとして、しばしば出て行っては花嫁に探されるようにし、しばしば戻っては口づけに誘われるようにして、壁の後ろに立ち、窓を通して覗き、網の上に身を乗り出した。完全には離れておらず、完全に入るかのようでもなく、自ら花嫁を自分のもとへ呼んだ。互いのもとへ来る交わりがいっそう快いものとなり、愛が互いの言葉によって燃え立つようにするためである。
Cant. II, Caput XLI
雅歌2章の講解 第XLI章PL 15, 1882C(Vers. 10.) Exsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ut compaginata ejus structura crescat in templum, nec disterminet ejus interna, sed muniat.
PL 15, 1882C(第10節)「起きよ」と彼は言う。「来い、私の近しい者、私の美しい者、私のハトよ」。あなたもまた、基礎の据えられた壁を持つなら、すなわち、一つの家の肢体を分けるあの中間の壁ではなく、使徒たちと預言者たちの土台の上に建てられた壁を持つなら、その組み合わされた構造が神殿へと成長し、その内部を隔てるのではなく守るように。
Si habeas ergo in te aedificationem Dei, et ad Orientem pateant semper fenestrae tuae, venit Verbum, Stat post parietem tuum (Cant. II, 9) ; oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) ; prospicit per fenestras tuas (Cant. II, 9) .
PL 15, 1882Cもしあなたが自らのうちに神の建築を持ち、あなたの窓がつねに東に向かって開いているなら、言葉が来て、「汝の壁の後ろに立つ」(雅歌2:9)。「主の目は義人たちの上にある」(詩篇33:16)からである。「汝の窓を通して覗く」(雅歌2:9)。
Cant. II, Caput XLII
雅歌2章の講解 第XLII章PL 15, 1882CQuae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21) , per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est.
PL 15, 1882Cこの窓とは何か。我々は、エレミヤが言う窓について読む。「死が窓を通って入った」(エレミヤ9:21)。その窓を通して貪欲が入り、情欲が入った。あなたの目は窓である。
Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum: si videris possessionem viduae, vel thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, Intravit mors per fenestram.
PL 15, 1882Dもし、女を欲するために見たなら、あなたの目を通して死が入った。もし、寡婦の所有地や未成年者の財宝を見て、あなたの欲望をかき立てたなら、「死が窓を通って入った」。
Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita: si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneros annos venerit aetas senectutis, vita immaculata, et ipse filiam tuam offeras; ut pio consecretur velamine: si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu: per has fenestras prospicit Christus, ut vocet sponsam.
PL 15, 1882Dこうして、これらを通して死が入るように、生命もまた入る。もし、聖なる乙女の美しさを見て、あなたが主イエスを崇めるなら、若い年のうちに老齢の円熟、汚れなき生活が備わったことを崇めるなら、またあなた自身が自分の娘を献げ、敬虔なヴェールによって聖別されるようにするなら、もし、未成年者の所有地を、気をもむ侵入者のようにではなく、勤勉な親のように敬虔な情をもって守るなら、これらの窓を通して、キリストは花嫁を呼ぶために覗く。
Cant. II, Caput XLIII
雅歌2章の講解 第XLIII章PL 15, 1883AEminens super retia: bene eminens; quia solus est quem retia non involverint peccatorum. Omnes intra retia eramus, immo adhuc intra retia sumus; quia nemo sine peccato nisi solus Jesus, quem non cognoscentem peccatum, peccatum pro nobis fecit Pater, etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus: mittens eum non in peccato in quo erant omnes homines, sed in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne.
PL 15, 1883A「網の上に身を乗り出して」とは、適切である。罪の網に包み込まれなかったのは、彼ただひとりだからである。我々は皆、網の内にいた、いや、今なお我々は網の内にいる。罪のない者は誰もいない、ただひとりイエスを除いて。罪を知らなかった彼を、父は我々のために罪とした。実際、父は彼を罠に渡し、網に渡した。彼を遣わしたのは、すべての人間がそのうちにいた罪のうちにではなく、罪の肉の似姿においてであり、罪によって肉において罪を断罪するためである。
Peccatum erat caro, secundum illud quia haereditario erat damnata maledicto, peccatum erat illecebra et ministra peccati.
PL 15, 1883A肉は罪であった。それはあの意味においてであり、受け継がれた呪いによって断罪されていたからである。それは罪であり、罪を誘うもの、罪に仕えるものであった。
Venit Dominus Jesus, et in carne peccato obnoxia militiam virtutis exercuit: facta sunt membra nostra jam non arma libidinis, sed arma virtutis; namque ubi erant incentiva libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis.
PL 15, 1883A主イエスが来て、罪に服した肉において、徳の戦いを行った。我々の肢体はもはや情欲の武器ではなく、徳の武器となった。情欲をあおるものがあった所に、今は貞潔の住まいがあるからである。
Hic ergo venit ad laqueos, sed voluntarius: venit ad retia, sed securus. Plena erant omnia retibus, referta laqueis, audi dicentem: In via hac quam ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi (Psal. CXLI, 4) .
PL 15, 1883Bそれゆえ彼は罠のもとに来たが、自発的にであった。網のもとに来たが、恐れなくであった。すべては網に満ち、罠で詰まっていた。語る者の言葉を聞け。「私が歩んでいたこの道で、傲慢な者たちは私に罠を隠した」(詩篇141:4)。
Et in libro sapientiae Sirach moneris ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20) . Quot vitia, tot retia: quot peccata, tot laquei.
PL 15, 1883Bまたシラクの知恵の書において、あなたは、自分が罠の真ん中を歩んでいることを知るよう戒められている(集会の書9:20)。悪徳の数だけ網があり、罪の数だけ罠がある。
Cant. II, Caput XLIV
雅歌2章の講解 第XLIV章PL 15, 1883BHaereditarii jam te nexus tenebant, venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset eruere.
PL 15, 1883B受け継がれた縛りが、すでにあなたを捕らえていた。イエスは、アダムを解くために罠のもとに来た。失われたものを解き放つために来たのである。我々は皆、網に捕らえられており、誰も他の者を引き出すことができなかった。自分自身を引き出すことができなかったのだから。
Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus.
PL 15, 1883Bそれゆえ、罪に服した人間の世代の縛りが捕らえず、貪欲が捕らえず、欺きが縛らない、そのような者が必要であった。
Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, Prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri.
PL 15, 1883Cそれはイエスただひとりであった。彼はこの肉の縛りで自らを取り巻いたが、捕らえられず、縛られなかった。むしろそれらを断ち切り、解き放って、教会を自分のもとへ呼んだ。罠を通して覗き、網の上に身を乗り出して。教会もまた、縛りに捕らえられないことを学ぶためである。
Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem, sed tamen non servus mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat qui solvendae mortis potestatem habebat.
PL 15, 1883C実に、彼は縛りから遠くない所にまで至り、我々のために死をも受けた。だが死の僕とはならず、死者の間で自由であった。死を解く権能を持つ者は、自由だったからである。
Denique ipse te doceat qui ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Audiamus itaque quid dicat:
PL 15, 1883C実に、彼自身があなたに教えるがよい。彼は言う。「この神殿を壊せ。そして三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。それゆえ、彼が何と言うか聞こう。
Cant. II, Caput XLV
雅歌2章の講解 第XLV章PL 15, 1883C(Vers. 11 - 13) . Exsurge, veni proxima mea; hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris.
PL 15, 1883C(第11–13節)「起きよ、来い、私の近しい者」。すなわち、死者の中から起きよ、取り巻かれて捕らえられていた縛りから起きよ。
Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vincula iniquitatis, quia ego jam solvi tibi: veni, quia jam retia soluta sunt, Virgo peperit, puer natus ex virgine est, nihil debet muliebri haereditati, quasi filius mulieris non tenetur: cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum.
PL 15, 1883D起きよ。私が汝のために復活したからである。不法の縛りを解け。私がすでに汝のために解いたからである。来い。網はすでに解かれた。おとめが産み、子がおとめから生まれた。彼は、女の相続に何も負わない。女の息子として捕らえられていない。すでに解かれた、隔ての垣の壁を見よ。それは内なる情の和合を分け、反対の方向へと、体の情念による不和をかき立てていた。
Veni ergo secura, cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me per retia non videas, sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris.
PL 15, 1883Dそれゆえ安心して来い。私は汝の顔を見、汝の声を聞きたい。来い、もはや網を通して私を見ることなく、顔と顔を合わせて、愛される者として、愛する者の面差しにあずかるために。
Cant. II, Caput XLVI
雅歌2章の講解 第XLVI章PL 15, 1883DEt hic ista ethice decursa sint. Mystica autem illa si possimus, vel linea intueamur extrema.
PL 15, 1883Dここでもこれらは倫理の意味で述べ終えたことにしよう。奥義の意味のものは、できるなら、せめて最後の輪郭だけでも眺めよう。
Sedebat intra domum Sponsa devota Domino, intra parietem Legis et prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam jucunditatis atque laetitiae.
PL 15, 1884A花嫁は、主に身を捧げて、家の内に座っていた。律法と預言者たちの壁の内、霊的な石の積み上げによって据えられた壁の内である。その壁は、喜びと歓びに満ちた王の家を囲み、巡らせていた。
Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Jesus saliens super montes.
PL 15, 1884A彼女は王の宝物に驚き、熱心に見つめ、これらの富を自分に示してくれる知恵を迎え入れたいと望んでいた。秘められた所にいたが、その秘めごとの解き明かし手を求めていた。主イエスが、山々の上を跳んで来た。
Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat, ut Judaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Astitit post parietem domus quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, et prophetarum cavernas.
PL 15, 1884A我々には遅れて来るように見えたが、彼は急いでいた。実に、跳び、跳び越えていたのである。ユダヤ人たちの肉的で石のような教えを跳び越えるためである。彼は、古い契約にあった家の壁の後ろに立ち、律法の窓を通して、預言者たちの洞を通して、覗いていた。
Cant. II, Caput XLVII
雅歌2章の講解 第XLVII章PL 15, 1884BNondum erant domus illius aperta vestibula, nondum claves sapientiae portarum claustra patefecerant, quibus Legis claudebantur interna; de superiore tamen, hoc est, spiritali parte prospectans Ecclesiam vocat, ut per Legem et prophetas, Evangelii vertice sublimis assurgens, retia Judaicae interpretationis, et nodos intrepido calcet vestigio.
PL 15, 1884Bその家の前庭はまだ開かれておらず、律法の内側を閉ざしていた門の閂を、知恵の鍵がまだ開けていなかった。それでも、上の部分、すなわち霊的な部分から覗き見て、教会を呼ぶ。律法と預言者たちを通して、福音の頂へと高く立ち上がり、ユダヤ的な解釈の網と結び目を、恐れぬ足取りで踏みつけるようにである。
Ideoque Proxima vocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat: ideo Formosa, ut speciosos evangelizantium pedes perferat: ideo Columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat.
PL 15, 1884Bそれゆえ「近しい者」と呼ばれる。キリストに寄り添い、世のものを求めないためである。それゆえ「美しい者」と呼ばれる。福音を告げる者たちの麗しい足を運ぶためである。それゆえ「ハト」と呼ばれる。霊的なものを求め、地上のものを捨てるためである。
Cant. II, Caput XLVIII
雅歌2章の講解 第XLVIII章PL 15, 1884BEcce, inquit, hiems proeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit. Ante adventum Christi hiems erat: venit Christus, fecit aestatem.
PL 15, 1884B「見よ、冬は過ぎ去り、雨は去り、おのずと退いた。花々が地に現れた。刈り取る時が来た」と彼は言う。キリストの到来の前は冬であった。キリストが来て、夏をもたらした。
Tunc omnia erant florum indiga, nuda virtutum: passus est Christus, et omnia coeperunt novae gratiae fecundari germinibus. Imber abiit luxuriae profluentis, et nubila tetris orta flagitiis aestiva jam purae conscientiae serenitate laxantur.
PL 15, 1884Bそのとき、すべては花を欠き、徳に裸であった。キリストが受難し、すべてが新しい恩寵の芽で実り豊かになり始めた。あふれ出る奢侈の雨は去り、忌まわしい悪行から湧き立った雲は、今や清い良心の夏の晴れ間のうちに散る。
Ideo non evadunt quorum fuga in hieme fit; quia non sequuntur Domini passionem, non tollunt crucem suam, et Christum sequuntur.
PL 15, 1884Cそれゆえ、冬に逃げ出す者たちは逃れることがない。彼らは主の受難に従わず、自分の十字架を担わず、キリストに従わない〔底本は et Christum sequuntur(そしてキリストに従う)。前の否定がかかると解した〕からである。
Cant. II, Caput XLIX
雅歌2章の講解 第XLIX章PL 15, 1884CImber impedit flores: at nunc flores videntur in terra. Boni flores apostoli, qui diversorum scriptorum suorum atque operum fuderunt odorem. Tempus secandi advenit, quando matura in horreis frumenta conduntur; et qui metit, mercedem accipit.
PL 15, 1884C雨は花を妨げる。しかし今、花々は地に見えている。善い花々とは使徒たちであり、さまざまな書き物と自らの業の香りを放った。「刈り取る時が来た」。それは、熟した麦が倉に納められるときであり、刈る者は報酬を受ける。
Vox turturis audita est, quia invenit sibi nidum; Ecclesia enim domus est castitatis. Ficus quae propter infecunditatem jubebatur excidi, fructus ferre jam coepit.
PL 15, 1884C「キジバトの声が聞こえた」。キジバトは自分のために巣を見いだしたからである。教会は貞潔の家だからである。実りがないために切り倒すよう命じられていたイチジクは、今や実を結び始めた。
Vinea translata ex Aegypto, jam non maceriis destructa depositis, incursatur a bestiis; nec informis sentibus, sed odora jam floribus.
PL 15, 1884Dエジプトから移されたブドウ畑は、もはや垣が壊されて取り除かれ、獣に襲われることもなく、茨のために形を失うこともなく、今や花々に香る。
Cant. II, Caput L
雅歌2章の講解 第L章PL 15, 1884DExsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea, perfecta mea; proxima utique fidei desiderio, formosa decore virtutis, columba gratia spirituali; pennae enim columbae deargentatae aeternam illam significant potestatem, et columbae volatus Spiritus sancti praesentiam declaravit.
PL 15, 1884D「起きよ、来い、私の近しい者、私の美しい者、私のハト、私の完全な者よ」と彼は言う。「近しい者」とは、むろん信仰への望みにおいてであり、「美しい者」とは、徳の麗しさにおいてであり、「ハト」とは、霊的な恩寵においてである。銀を被せたハトの翼は、あの永遠の権能を意味し、ハトの飛翔は聖なる霊の臨在を示したからである。
Vocat igitur ad se eam Christus ut veniat, quoniam spiritualibus jam pretiis dotata veniebat. Quia ecce, inquit, hiems proeteriit, imber abiit, discesit sibi, flores visi in terra. Videte quemadmodum sancta invitetur Ecclesia.
PL 15, 1884Dそれゆえキリストは、彼女が来るよう自分のもとへ呼ぶ。彼女は、霊的な価値あるものを持参金として授けられて、来ていたからである。それは、「見よ、冬は過ぎ去り、雨は去り、おのずと退いた。花々が地に現れた」と彼が言うからである。諸君、聖なる教会がどのように招かれているか、見よ。
Hiems, inquit, discessit sibi, ne hiemem nuda formidet, hiemem non temporis, sed infirmitatis, quae agrum animae fecundum omni flore dispoliat.
PL 15, 1885A「冬はおのずと退いた」と彼は言う。それは、彼女が裸で冬を恐れることのないようにである。それは時節の冬ではなく、弱さの冬、あらゆる花で実り豊かな魂の畑から、花を奪い去る冬である。
Est enim hiems non terreni solis, est hiems mentis, quando animo frigus illabitur, quando vapor animi vanescit, quando solvitur vigor sensus, quando nimius humor exundat, et mentem gravat, quando interior caligat aspectus.
PL 15, 1885A地上の太陽の冬があるのではなく、精神の冬がある。それは、心に冷えが忍び込み、心の熱が消え、感覚の活力が解け、過剰な湿りがあふれて精神を重くし、内なる眺めが暗くなるときである。
Et ideo ait Dominus: Videte ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20) ; bonum enim ut tunc dies judicii vel mortis adveniat, cum viget animi blanda temperies, cum coeleste mysterium serena luce resplendet, cum cor nostrum ardet in nobis.
PL 15, 1885Aだから主は言う。「汝らの逃亡が冬や安息日に起こらないように、気をつけよ」(マタイ24:20)。裁きの日あるいは死の日が来るのは、心の穏やかな調和が盛んであり、天の奥義が澄んだ光に輝き、我々の心が我々のうちに燃えているときであるのがよいからである。
Tunc enim Christus est praesens, sicut testatur in Evangelio Ammaon et Cleophas dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis in via, cum aperuisset in nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) . Viget autem animus, quando etiam flos videtur in terris.
PL 15, 1885Aそのとき、まさにキリストは現れているからである。福音書において、アンマオン〔底本は Ammaon。エマオ(Emmaus)への道の弟子の名が崩れたものか〕とクレオパが、こう言って証言している。「道で、彼が我々に聖書を開いたとき、我々の心は我々のうちに燃えていたではないか」(ルカ24:32)。心が盛んなのは、花が地に見えるときでもある。
Quis est iste flos boni odoris, nisi ille qui dixit: Ego flos campi et lilium convallium (Supra, vers. 1) : de quo et in Esaia scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et virga ex radice ascendet, et flos ex virga exiet (Esai. XI, 1) .
PL 15, 1885Bこの良い香りの花とは誰か。「私は野の花、谷間のユリ」(上の第1節)と言った者にほかならない。この者については、イザヤにも書かれている。「エッサイの根から若枝が出る。そして若枝は根から立ち上り、花は若枝から出る」(イザヤ11:1)。
Radix utique familia Judaeorum est, virga Maria, flos Mariae Christus: qui quando nostra resplendet in terra, et in agro animae redolet, vel in Ecclesia sua vernat, nec frigus possumus timere, nec pluviam vereri, sed exspectare judicii diem.
PL 15, 1885B根とはむろんユダヤ人の家系であり、若枝はマリア、マリアの花はキリストである。彼が我々の地に輝き、魂の畑に香り、あるいは自らの教会に芽吹くとき、我々は寒さを恐れる必要も、雨をはばかる必要もなく、ただ裁きの日を待つことができる。
Et ideo Ecclesia ut hunc florem videret, omni studio festinabat, sicut ipsa in posterioribus testatur dicens: In cubili noctibus quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1) . 50. Ficus protulit grossos suos.
PL 15, 1885Bそして、それゆえ教会は、この花を見るために、あらゆる熱意をもって急いでいた。後の箇所で自ら証言して言うとおりである。「寝床で、夜々に、私の魂が愛する者を私は求めた」(雅歌3:1)。〔底本はここに段落番号 50 をもう一度刷る〕「イチジクは早なりの実を結んだ」。
Apta Synagogae arboris istius comparatio est, quia sicut arbor ista foliis redundans fluentibus, spem possessoris sui cassa speratorum proventuum exspectatione destituit: ita etiam in Synagoga, dum doctores ejus operibus infecundi, verbis tantum velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra Legis exsuperat; spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit.
PL 15, 1885Cこの木と会堂との比較は適切である。この木が、流れ落ちる葉に満ちながら、期待した収穫を欠く空しい待望によって、持ち主の望みを裏切るように、会堂においても、その教師たちが、業に実りがなく、言葉という葉にあふれて、ただそれを誇っているあいだ、律法の空しい影がまさり、偽りの収穫への期待は、信じる民の願いを欺くのである。
Cant. II, Caput LI
雅歌2章の講解 第LI章PL 15, 1885CEst etiam in natura arboris quo magis credas Synagogae speciem comparatione hujus expressam.
PL 15, 1885Cこの木の性質には、会堂の姿がこの木との比較によって表されていることを、あなたがいっそう信じるようにするものがある。
Etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae hujus invenies; namque aliae florem ferunt antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant: haec sola ab initio poma germinat pro floribus: in aliis flos decutitur et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant.
PL 15, 1885C実に、注意深く調べるなら、この木の自然の習いが、他の木々の用い方とは異なることがわかる。実際、他の木々は実の前に花をつけ、来るべき果実を、自らの花によって先に知らせる。これだけは、初めから花の代わりに実を芽吹かせる。他の木では花が落ちて果実が生まれ、この木では果実が落ちて果実が後に続く。
Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoci quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt.
PL 15, 1885Dそれゆえ、先の実は、花の代わりに現れる空しい実である。こうして、早熟のある生まれ方によって、自然の秩序を知らないものは、自然の賜物を保つことができない。
Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque hujus generis poma prorumpunt: de quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus protulit grossos suos.
PL 15, 1885D実に、芽が樹皮の中ほどから突き出るのを常とするその場所から、この種の最も小さな果実がことごとく吹き出す。これについて我々は雅歌で読む。「イチジクは早なりの実を結んだ」。
Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; eo forte quod nullus sit istis maturior usus in pomis.
PL 15, 1886Aこうして、他の若枝が春の初めに白くなるとき、イチジクだけは自らの花で白くなることを知らない。おそらく、これらの果実にとって、それ以上に早熟な用いられ方がないからであろう。
Namque succedentibus aliis quae quasi degenerantia despuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, exuuntur.
PL 15, 1886A実に、他のものが続いて現れると、これらは出来損ないのように吐き捨てられ、根が乾いて弱いので、より有用な汁をもつものが新たにされると、脱ぎ捨てられる。
Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit, ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis, tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant.
PL 15, 1886Aそれでも、ごくまれに、この実りが好まれたものが残って、落ちない。二本の枝の間から小さな巻きひげのように突き出して現れ、二重の守りに覆われて、いわば親なる自然の懐のように、より豊かな汁の養いで育つのである。
Ea clementioris aurae provocata temperie: et prolixioribus adulta temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur.
PL 15, 1886Aそれらは、より穏やかな風の気候に促され、より長い時を経て成熟すると、先の汁の野性の心を脱し、姿と成熟の美しさにおいて他のものにまさる。
Cant. II, Caput LII
雅歌2章の講解 第LII章PL 15, 1886BSpecta nunc cultus et animos Judaeorum, qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, quasi labentis similitudine corruerunt, ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent.
PL 15, 1886Bさて、ユダヤ人たちの習いと心を見よ。彼らは、実りの乏しい会堂の初穂のように、落ちゆくもの〔底本は labentis と刷り、名詞を欠く。「早なりの実」を補って読んだ〕の姿で落ちた。我々の種族の、世を超えて残る実が、あとに続くためである。
Etenim primus Synagogae populus, quasi radice operum infirmus arenti, ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit.
PL 15, 1886B実に、会堂の最初の民は、いわば乾いた業の根のゆえに弱く、自然の知恵の豊かさを汲み取ることができなかった。
Et ideo velut inutilis decidit fructus, ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae, de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae populus emergeret.
PL 15, 1886Bそれゆえ、役に立たない実のように落ちた。それはいわば同じ巻きひげから、実り豊かな木の、古い宗教の豊かさから、教会の新しい民が現れるためである。
Ergo ille qui erat, esse desivit, ut iste inciperet qui non erat: primi tamen ex Israel, quos naturae validioris ramus extulerat, sub umbra Legis et crucis, in utriusque sinu succo gemino colorati, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt, quibus dicitur: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
PL 15, 1886Bそれゆえ、あった者はあることをやめた。なかった者があり始めるためである。それでも、イスラエルの最初の者たち、より強い本性の枝が育てた者たちは、律法と十字架の影の下で、両方のふところで二重の汁により色づき、熟してゆく早なりの実の例にならって、最も美しい実の美しさにおいて他の者にまさった。その彼らに向けて、こう告げられている。「汝らは十二の座に座し、イスラエルの十二部族を裁く」(マタイ19:28)。
Cant. II, Caput LIII
雅歌2章の講解 第LIII章PL 15, 1886CVineae florentes dederunt odorem suum (Sup., v. 5) . Bene per vineam Ecclesia designatur; ut enim vitis maritatur arboribus, ita corpus animae, anima quoque corpori conjungitur: ut vinea dum ligatur, erigitur, et recisa non minuitur, sed augetur; ita plebs sancta dum ligatur, exuitur: dum humiliatur, attollitur: dum reciditur, coronatur.
PL 15, 1886C「花咲くブドウ畑は香りを放った」(上の第5節)。ブドウ畑によって教会が示されるのは適切である。実際、ブドウの木が木々に嫁ぐように、体は魂に、魂もまた体に結ばれる。ブドウ畑は縛られるとき高く上げられ、剪定されても減らず、かえって増えるように、聖なる民も、縛られるとき〔葉を〕剥ぎ取られ、低くされるとき高く上げられ、切り戻されるとき冠を戴く。
Quin etiam ut tener surculus, veteri abscissus ab arbore, in alterius fetu radicis inseritur: ita populus hic sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in novo illo crucis signo tamquam gremio piae parentis fotus inolescit: Spiritusque sanctus in hoc carcereum corpus infusus, velut in altas demissus terrarum scrobes, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est fetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam.
PL 15, 1886Cさらに、柔らかな若枝が古い木から切り離されて、別の根の生長に接ぎ木されるように、この聖なる民も、古い若枝の傷痕の節が取り除かれて、あの新しい十字架の印のうちに、慈愛深い親の懐に温められるかのように根づき、育つ。また聖なる霊は、地の深い穴に降ろされたかのように、この牢獄のような体に注がれて、救いの水の灌漑によって、悪臭あるものをことごとく洗い流し、我々の肢体のありようを天上の規律へと引き上げる。
Cant. II, Caput LIV
雅歌2章の講解 第LIV章PL 15, 1886DHanc vineam diligens agricola fodere, rigare, contendere consuevit, eruderatisque terrenae molis aggeribus, opera corporis nostri nunc sole torrere, nunc imbre perfundere, stipare agrum solitus, ne sentibus gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa jactantia virtutibus obumbrando, maturitatem naturalis indolis impediat.
PL 15, 1886D勤勉な農夫は、このブドウ畑を、掘り、水を注ぎ、張り渡すのを常とした。地の塊の盛り土を取り除き、我々の体の働きを、あるときは日で焼き、あるときは雨で浸し、畑を詰めて固める〔底本は stipare(詰める)と刷る。ブドウ畑の手入れとして意味が取りにくく、本文が崩れているらしい。「根こそぎにする」の意の stirpare と読めば通る〕のを常とした。それは、芽が茨に傷つけられないように、葉の陰が茂りすぎないように、言葉の実りなき誇示が徳に陰を落として、生来の素質の成熟を妨げないようにするためである。
Cant. II, Caput LV
雅歌2章の講解 第LV章PL 15, 1887A(Vers. 14.) Et veni, inquit, columba mea, in tegimento petrae, juxta praemunitionem; hoc est, veni juxta Evangelium: propugnacula fidei tuae, gesta sunt Christi: muri tui subsidia, verba sunt Domini: passio Dominici corporis, tua virtus est.
PL 15, 1887A(第14節)「そして来い」と彼は言う。「私のハトよ、岩の覆いの内に、防壁のそばへ」。すなわち、福音のそばに来い、ということである。あなたの信仰の砦とは、キリストの事績であり、あなたの城壁の支えとは、主の言葉であり、主の体の受難はあなたの力である。
Cant. II, Caput LVI
雅歌2章の講解 第LVI章PL 15, 1887AOstende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam; quia vox tua suavis est, et facies tua decora. Suavis est vox tua; quia ore fit confessio ad salutem: et decora facies; quia quae non erubescit auctorem, non confunditur redemptore.
PL 15, 1887A「汝の顔を私に見せよ、そして汝の声を知らせよ。汝の声は快く、汝の顔は美しいからである」。声が快いのは、口によって救いへの告白がなされるからである。顔が美しいのは、創り主を恥とせず、贖い主を前にして恥じ入らない〔顔〕だからである。
Ostendit ergo faciem suam, signaculum crucis praeferens: et insinuat vocem suam, auctoritatem praedicationis assumens. Integimento enim corporis Christi, quo redemptus est a peccato, munimentum gratiae spiritalis invenit; ut salutaria sibi et sentiat et loquatur.
PL 15, 1887Aそれゆえ彼女は、十字架の印を前に掲げて自らの顔を見せ、宣教の権威を取って自らの声を知らせる。キリストの体の覆い〔底本は Integimento と一語に刷る。in tegimento と読む〕のうちに、それによって罪から贖われた〔者〕〔底本は redemptus と男性形に刷る〕は、霊的な恩寵の防備を見いだし、自らにとって救いとなることを、感じもし、語りもするのである。
Suavis ergo vox, quae in divinis testimoniis loquebatur: Decora facies, quae in conspectu regum non confundebatur.
PL 15, 1887Aそれゆえ快い声とは、神の証しにおいて語っていた声であり、美しい顔とは、王たちの前で恥じ入らなかった顔である。
Cant. II, Caput LVII
雅歌2章の講解 第LVII章PL 15, 1887BExsurge, inquit, veni, proxima mea; id est, exsurge a delectationibus mundi, exsurge a terrenis, et veni ad me, quae adhuc laboras, et onerata es, quae sollicita es quae sunt mundi: veni supra mundum, veni ad me, quia ego vici mundum: veni prope me, jam pulchra aeternae vitae decore, jam columba, id est, mitis atque mansueta, jam tota plena gratiae spiritalis.
PL 15, 1887B「起きよ、来い、私の近しい者」と彼は言う。すなわち、世の悦びから起きよ、地上のものから起きよ。私のもとに来い。なお労し、重荷を負っている者よ、世のことを気遣っている者よ。世の上に来い、私のもとに来い。私は世に勝ったからである。私のそばに来い。すでに永遠の生命の麗しさによって美しく、すでにハト、すなわち柔和で穏やかであり、すでに霊的な恩寵に全く満ちている者よ。
Jure ergo jam retia timere non debet, cum is vocet ad se animam, qui tentamentis et retibus mundi non potuit capi. Nam cum homines in medio laqueorum ambulemus, per appetentiam escae retibus simul et laqueis obnoxii sumus.
PL 15, 1887Bそれゆえ〔魂は〕、もはや網を恐れなくてよいのは当然である。世の誘惑と網に捕らえられえなかった者が魂を自分のもとに呼ぶのだから。我々人間は罠の只中を歩み、餌への欲求によって網にも罠にも服しているからである。
Ille in corpore positus retia non timebat, sed eminebat super retia, id est, supra tentamenta mundi et corporis passiones; immo et alios eminere faciebat.
PL 15, 1887C彼は体に置かれていながら網を恐れず、網の上に、すなわち世の誘惑と体の情念の上に抜きん出ていた。それどころか、ほかの者たちをも抜きん出させていた。
Cant. II, Caput LVIII
雅歌2章の講解 第LVIII章PL 15, 1887CExsurge, veni, proxima mea, noli timere retia, jam praeteriit hiems. Venit pascha, venit indulgentia, venit remissio peccatorum, cessavit tentatio, imber abiit, procella abiit et quassatio.
PL 15, 1887C「起きよ、来い、私の近しい者、網を恐れるな、すでに冬は過ぎた」。復活祭が来て、赦しが来て、罪の赦免が来て、誘惑はやみ、雨は去り、嵐と動揺は去った。
Ante adventum Christi hiems erat, post adventum Christi flores sunt, unde ait: Flores visi sunt in terra. Ubi ante spinae, ibi nunc flores; Tempus, inquit, secandi advenit. Ubi ante desertum, ibi messis est.
PL 15, 1887Cキリストの到来の前は冬であり、その到来のあとは花である。それゆえ彼は言う。「花々が地に現れた」。以前は茨があった所に、今は花がある。「刈り取る時が来た」と彼は言う。以前は荒れ野があった所に、今は収穫がある。
Vox turturis audita est in terra nostra: bene addidit propheta nostra, quasi admirans, quod ubi ante impudicitia, ibi castitas. Ficus protulit grossos suos. Quae quasi infructuosa jubebatur abscindi, haec fructus afferre jam coepit.
PL 15, 1887C「キジバトの声が我々の地で聞こえた」。預言者が「我々の」と付け加えたのは適切である。以前は不貞があった所に、今は貞潔があることに驚くかのようである。「イチジクは早なりの実を結んだ」。実りのないものとして切り落とすよう命じられていたものが、今や実をもたらし始めた。
Sed quid dubitas, quia grossos dixit? Priores discutit, ut posteriores meliores afferat: sicut Synagogae fructus abjicitur, renovatur autem Ecclesiae.
PL 15, 1887Dしかし、「早なりの実」と言ったことを、なぜ疑うのか。彼は先のものを振り落とし、あとのものをより良く結ばせる。会堂の実が捨てられるように、教会の〔実〕は新たにされる。
Cant. II, Caput LIX
雅歌2章の講解 第LIX章PL 15, 1887DEt quamvis plena tranquillitas sit, et adoleverint mysteria, iterum tamen dicit: Exsurge secura in tegimento petrae, id est, tuta praesidio passionis meae et fidei munimento. Suxerunt enim mel de petra et oleum de firma petra.
PL 15, 1887D完全な静穏があり、奥義が成熟したのに、彼は再び言う。「岩の覆いのうちに、安心して起きよ」、すなわち、私の受難の守りと信仰の砦に守られて。彼らは岩から蜜を、堅固な岩から油を吸ったのである。
Hoc integimento animae piorum indutae, jam nudae non sunt, et haec illis est praemunitio. Ideoque et huic animae ait: Et veni, tu columba mea, in tegimento petrae juxta praemunitionem: ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam.
PL 15, 1887D敬虔な者たちの魂は、この覆いをまとって、もはや裸ではなく、これが彼らの防壁である。それゆえ、この魂にも言う。「そして来い、汝、私のハトよ、岩の覆いの内に、防壁のそばへ。汝の顔を私に見せよ、汝の声を知らせよ」。
Hortatur ad confidentiam, ut non erubescat crucem Christi, nec ejus signaculum. Hortatur ad confessionem, vult omnes insidias dimoveri; ut bonus fidei odor spiret, ut dies fulgeat, ut adversae noctis umbra non noceat; quoniam qui juxta Christum est, dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XXIII, 12) .
PL 15, 1888A彼は確信を促し、キリストの十字架とその印を恥じないようにさせる。告白を促し、すべての罠が取り除かれることを望む。それは、信仰の良い香りが漂い、昼が輝き、敵意ある夜の影が害を及ぼさないためである。キリストのそばにいる者が言うからである。「夜は進み、昼は近づいた」(ローマ23:12)〔底本は23:12と刷る。ローマ13:12の誤りか〕。
Est et umbra saecularium quae praeterit, et dies coelestium Christus, qui sanctis suis lucet.
PL 15, 1888A世のものの影もあって、それは過ぎ去る。そして天上のものの昼とは、自分の聖なる者たちに輝くキリストである。
Cant. II, Caput LX
雅歌2章の講解 第LX章PL 15, 1888A(Vers. 15.) Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant.
PL 15, 1888A(第15節)「ブドウ畑を荒らす小さなキツネたちを、我々のために捕らえよ。我々のブドウ畑が花を咲かせるために」。
Scriptura eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut jumentum vocare consuevit.
PL 15, 1888A聖書は、神の像と似姿にある者を人間と呼ぶ。しかし、罪を犯す者は、人間とは呼ばず、蛇、あるいは女に向かっていななく馬、あるいは小さなキツネ、あるいは荷役の獣と呼ぶのが常である。
De quorum uno ait Dominus: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32) , hoc est, de Herode. Et alibi cum se fraudulenter interrogari adverteret, dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant (Matth. VIII, 20) ; eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur.
PL 15, 1888Bその者たちの一人について、主は言う。「行って、あのキツネに言え」(ルカ13:32)。すなわちヘロデのことである。また別の箇所で、自分が欺瞞をもって問われていると気づいたとき、彼は言った。「キツネには穴があり、空の鳥には休む巣がある」(マタイ8:20)。彼らが欺瞞をもって、地上の情念のいくつかの隠れ場に留まるからである。
Cant. II, Caput LXI
雅歌2章の講解 第LXI章PL 15, 1888BUnde etiam Samson binas vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligavit faces, et dimisit eas per messes Allophylorum (Judic. XV) : per hanc figuram significans quod improbi ac fraudulenti homines, et maxime haeretici, liberam linguam habeant ad latrandum: sed exitus impeditos, aut litigiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum.
PL 15, 1888Bそれゆえサムソンもまた、二匹ずつのキツネを自分のために結びつけ、その尾に松明を結んで、アロフュロイ〔「異部族の者たち」の意。ペリシテ人のこと〕の刈り入れの畑に放った(士師記15章)。この象りによって、不正で欺瞞に満ちた人々、とりわけ異端者たちが、吠えるための自由な舌を持つが、出口は妨げられ、あるいは始まりは争いを好むものであり、欺瞞の終わりは火に定められていることを示したのである。
Ideoque et trecentas vulpes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem praedicatione se commendare desiderant: sed mysterium ejus tenere non possunt, qui hac praedicatione composita, et falsa atque simulata, urere magis fructus conantur alienos: cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, sed fecundet.
PL 15, 1888Cそれゆえ彼は三百匹のキツネを放ったのでもある。背信の者たちは、十字架の宣教によって自らを推奨しようと望むが、その奥義を保つことはできないからである。彼らはこの宣教を取り繕い、偽り、装って、むしろ他人の実りを焼こうとする。主のまことの十字架は、他人の功績を焼き尽くさず、実らせるのに。
Cant. II, Caput LXII
雅歌2章の講解 第LXII章PL 15, 1888CMeritoque scriptum est: Prendite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant.
PL 15, 1888C「ブドウ畑を荒らす小さなキツネたちを、我々のために捕らえよ。我々のブドウ畑が花を咲かせるために」と書かれているのは当然である。
Quo ostenditur quod vel Dominus Jesus vel Ecclesia fraudulentorum dolos vineis suis exterminandos esse praecipiat; ne pusillulis vineis noceant, quia adultis jam vitibus nocere non possunt. Haereticus enim imperfectum tentare potest, non potest supplantare perfectum.
PL 15, 1888Cこれによって、主イエスあるいは教会が、欺く者たちの策略を自分のブドウ畑から追い払えと命じることが示される。小さなブドウ畑を害さないためである。成長したブドウの木をもはや害せないからである。実際、異端者は不完全なものを試みることはできても、完全なものの足をすくうことはできない。
Cant. II, Caput LXIII
雅歌2章の講解 第LXIII章PL 15, 1888D(Vers. 16.) Frater meus mihi, et ego illi. Vox ista est virginis; nam immaculatum corpus a virili permixtione servare, et palmam castimoniae, limoso in corpore usque ad angelorum conversationem, custodia integritatis evehere, utilitas privata, laus est publica.
PL 15, 1888D(第16節)「私の兄弟は私のもの、私も彼のもの」。この声は処女のものである。汚れのない体を男との交わりから守り、貞潔の勝利のナツメヤシの枝を、泥にまみれた体の中で、純潔を守ることによって天使たちの暮らしにまで高めることは、私的な益であり、公の誉れだからである。
Quam rarus in terris, qui hoc potest dicere, quam alienus a vitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat cum saeculo commune, dicens: Dilectus meus mihi et ego illi, in medio uberum meorum commorabitur.
PL 15, 1888D地上にあって、これを言いうる者は何とまれなことか。悪徳に何と縁遠く、罪のあらゆる汚れから何と隔てられていることか。世と何の共通するものも持たず、こう言う者である。「私の愛する者は私のもの、私も彼のもの。私の乳房のあいだに留まる」。
Scilicet nihil mundi hujus sibi vindicet, cui non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet avaritia, non lascivia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret invidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet: verus minister altaris, Deo natus, non sibi; Levi enim, ut habet interpretatio, significat: Ipse mihi assumptus; significat: Et ipse meus; significat et tantum: Assumptus; significat: Et assumptus mihi.
PL 15, 1888Dすなわち、この世のものを何一つ自分のものと主張せず、体の欲望の所有を持たず、情欲が燃え立たせず、貪欲が駆り立てず、放縦が女々しくせず、奢侈が色あせさせず、野心が打ち倒さず、妬みが衰えさせず、世俗の営みの何らの心配も煩わせない者である。まことの祭壇の奉仕者、自分のためでなく神のために生まれた者である。レビとは、訳の語るところでは、「彼自身が私のために取られた者」を意味し、「そして彼自身が私のもの」を意味し、また「ただ取られた者」を意味し、「そして私のために取られた者」を意味するからである。
Cant. II, Caput LXIV
雅歌2章の講解 第LXIV章PL 15, 1889AIpse idem, et mihi Levi et Deo est. Quomodo idem et mihi sacerdos et Deo est. Et mihi advocatus et Domini deprecator est: pro me offerens sacrificium, et idem se offerens Domino.
PL 15, 1889A同じ者が私にとってレビであり、神にとってもレビである。同じように、同じ者が私にとって祭司であり、神にとっても祭司である。私にとっては弁護者であり、主に対しては執り成す者である。私のためにいけにえを献げ、同じ者が自らを主に献げているのである。
Denique et alibi Levi interpretatione dicitur, Pro me; etenim si a me nominetur Levi, Levi pro me est: si pro me offerat, pro me est: si pro me interveniat, pro me est: sin autem vocetur a Domino, ipse mihi dicitur: hoc est, non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus.
PL 15, 1889A実に、別の箇所でも、レビは訳によって「私のために」と言われる。実際、私によってレビと名づけられるなら、レビは私のためにいる。私のために献げるなら、私のためにいる。私のために間に立つなら、私のためにいる。他方、主によって呼ばれるなら、「彼自身が私のもの」と言われる。すなわち、ほかの者の貢ぎを納める者ではなく、十分の一を納める者でもなく、所有物をもって気前よく与える者でもない。
Ipse mihi, hoc est, tamquam abundans pro suis omnibus. Non ab hoc decimas quaero, non fructus, non dona, non munera; ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo. Non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus sensus.
PL 15, 1889B「彼自身が私のもの」とは、すなわち、自分のすべてのものに代わって豊かである者のように、ということである。私はこの者から十分の一も、実りも、贈り物も、供え物も求めない。彼自身が私にとって供え物であり、彼自身が貢ぎの代わりである。彼は自分の所有物をもって私に気前よく与えるのではなく、彼自身が私にとって所有であり、彼自身が私の実り、彼自身が私の感覚〔底本は sensus。census(財産)の誤りか〕である。
Assumptus a me, vel assumptus mihi, non potest hoc sine divina esse gratia. Sicut enim possessio non potest mea esse, nisi emero eam: sic non potest esse Levi, nisi fuerit assumptus a Domino, cum enim assumptus fuerit, recte dicitur, ipse meus.
PL 15, 1889B「私によって取られた者」あるいは「私のために取られた者」は、神の恩寵なしにはありえない。実際、所有物は、私が買わなければ私のものにならない。それと同じように、レビも、主によって取られなければレビであることはできない。取られたときにこそ、「彼自身が私のもの」と正しく言われるのである。
Denique cum Moysi dictum esset, ut populo Judaeorum per tribus singulas divideret incolatus, et distribueret singulis tribubus portionem: tribum Leviticam excepit Deus dicens filiis Levi: Non erit ei portio, neque sors in medio fratrum suorum; quia Dominus Deus pars eorum est (Deut. X, 9) : et alibi: Ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 20) .
PL 15, 1889B実に、モーセに、ユダヤの民に部族ごとに住まいを分け、それぞれの部族に分け前を配るようにとの命が下ったとき、神はレビの部族を除いて、レビの子らに言った。「彼には、その兄弟たちの間に分け前も嗣業もない。主なる神が彼らの受ける分だからである」(申命記10:9)。また別の箇所では、「私、主が彼らの分け前である」(民数記18:20)。
Cant. II, Caput LXV
雅歌2章の講解 第LXV章PL 15, 1889CNegatur his terrena divisio, ut ipsi dum saecularem sibi non vindicant portionem, fiant coelestis possessio: vel hoc solum noverint possidere, hoc est, fidei et devotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt.
PL 15, 1889C彼らには地上の分配が拒まれる。それは、彼ら自身が世俗の分け前を自分のものと主張しないことで、天上のものの所有となるためであり、あるいは、ただ次のことだけを所有することを知るためである。すなわち、信仰と敬虔の奉仕である。これは、自分の所有地の広い面積を押し広げる者たちよりもはるかに豊かである。
Quantumlibet enim fines suos extendant, et terra deficit, et mare includit insanas cupiditates, et pendunt tributa majora quam fructus sunt.
PL 15, 1889C彼らがどれほど境界を広げても、地は尽き、海は狂った欲望を閉じ込め、彼らは収穫よりも大きな貢ぎを納めるからである。
At vero iste nihil possidens, nulli nisi Deo militat, supra terram ejus est portio, non cum terra deficit, non mari clauditur. Cujus portio Deus est, totius possessor est naturae.
PL 15, 1889Cしかし、この者は何も所有せず、神のほかの誰にも仕えない。彼の分け前は地の上にあり、地とともに尽きることなく、海に閉ざされることもない。神を分け前とする者は、全自然の所有者である。
Pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui numquam possit perire. Pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Domini, et templum Dei, quo nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo?
PL 15, 1889Dそれゆえ、畑の代わりに、決して失われることのない善い実りを持つ彼自身が自らにとって十分である。家の代わりに、主の住まいとなり、神の神殿となることで、自らにとって十分である。これより貴いものはありえない。神より貴いものがあろうか。
Aut quid deest huic viro qui potest dicere: Non contingat mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 4) ?
PL 15, 1889Dあるいは、「私にとっては、我々の主イエス・キリストの十字架のほかに誇ることがあってはならない。それによって、世は私に対して十字架につけられ、私も世に対して十字架につけられた」と言いうる人に、何が欠けていようか(ガラテヤ6:4)〔底本は6:4と刷る。引かれた文言はガラテヤ6:14 のものか〕。
Cant. II, Caput LXVI
雅歌2章の講解 第LXVI章PL 15, 1889DNon potest in hoc princeps mundi hujus sibi consortium vindicare, in quo nihil suum invenit. Ideoque Dominus qui venit docere, ut fieret nobis Deus portio, ait: Venit enim hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 15, 1889Dこの世の支配者は、この者において自分の取り分を主張することはできない。この者のうちに、自分のものを何も見いださないからである。それゆえ、神が我々の分け前となるよう教えに来た主は言う。「この世の支配者が来るからである。彼は私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。
Meritoque imitatores sui esse volens, ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam (Matth. X, 9) .
PL 15, 1890Aそして彼は、〔我々が〕自分に倣う者となることを望んで、当然のこととして言う。「金も銀も銭も所有するな」(マタイ10:9)。
Unde Petrus ostendens in Deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6) ; hoc est, haec est portio mea, portio mea Christus est: In nomine igitur Christi Jesu surge, et ambula (Ibid).
PL 15, 1890Aそれゆえ、ペトロは、自分の分け前が世にではなく神にあることを示して言う。「銀と金は私にない。しかし私にあるものを、これを汝に与える。ナザレのイエス・キリストの名によって、立ち上がり、歩け」(使徒言行録3:6)。すなわち、これが私の分け前であり、私の分け前はキリストである。それゆえ「イエス・キリストの名によって、立ち上がり、歩け」(使徒言行録3:6)。
Hoc est, in portione mea dives sum, in portione mea potens sum. Merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et vita donetur; quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi: Dilectus meus mihi, et ego illi.
PL 15, 1890Aすなわち、私の分け前において私は富み、私の分け前において私は力ある、ということである。当然のこととして、この分け前の実りとして、救いと生命が与えられると私は確信する。これが、私が自分のために選んだ分け前の財産だからである。「私の愛する者は私のもの、私も彼のもの」。
Cant. II, Caput LXVII
雅歌2章の講解 第LXVII章PL 15, 1890BQui pascitur inter lilia. Lilium castitatem significat. Scit itaque bonus pastor, ubi pascat gregem suum, quae pabula ovibus suis expediant. Quae sunt pascua nostra, hoc est, fidelium, nisi Christus?
PL 15, 1890B「ユリの間で草を食む者」。ユリは貞潔を意味する。それゆえ、善き牧者は、どこで自分の群れに草を食ませるか、どんな牧草が自分の羊たちに益となるかを知っている。我々の牧草地、すなわち信ずる者たちの牧草地とは、キリストにほかならないではないか。
In cujus pascuis se locatum Propheta laetatus est, dicens: In loco pascuae, ibi me collocavit (Psal. XXII, 2) ; ibi enim nos pascit et reficit. Bona pascua, sacramenta divina sunt.
PL 15, 1890Bその牧草地に置かれたことを、預言者は喜び、こう言った。「牧草の場所に、そこに彼は私を置いた」(詩篇22:2)。彼がそこで我々を養い、元気づけるからである。神的な秘跡は善き牧草地である。
Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis: carpis lilium, in quo sit splendor aeternitatis: carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem.
PL 15, 1890Bあなたはそこで、復活の良き香りを与えた新しい花を摘む。あなたは、その内に永遠の輝きがあるユリを摘む。あなたはバラを摘む。すなわち主の体の血である。
Bona etiam pascua, libri sunt Scripturarum coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur; cum ea quae scripta sunt degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur.
PL 15, 1890B天の聖書の書物もまた善き牧草地であり、我々はそこで日ごとの朗読によって養われ、そこで元気を取り戻し、力づけられる。書かれていることを味わい、唇の先で味わったものをいっそう頻繁に反芻するときである。この牧草地で主の群れは肥える。
Bona etiam Christi pascua montes convallium; nam et in his pascit Christus sicut capreolus aut hinnulus cervorum, hoc est, in splendoribus sanctorum.
PL 15, 1890Cキリストの善き牧草地には、谷間の山々もある。実際、キリストはこれらの山々でも、若いカモシカあるいは子ジカのように草を食む。すなわち聖なる者たちの輝きのうちにである。
Cant. II, Caput LXVIII
雅歌2章の講解 第LXVIII章PL 15, 1890C(Vers. 17.) Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Zachaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum videret: nobis quoque expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret. Quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento?
PL 15, 1890C(第17節)「日が息づき、影が傾くまで」。ザアカイはキリストを見ようとして、イチジクグワの木に登った。我々のためにもイエスは両手を広げた、全世界に陰を落とすためである。その十字架の覆いに守られている我々が、どうして陰の中にいないことがあろうか。
Quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit? An nescimus, quoniam Verbum Dei veniens in hunc mundum, non sicut Verbum advenit.
PL 15, 1890C十字架につけられた者が、世の悪意と体の灼熱から守ってくれる我々が、どうして陰の中にいないことがあろうか。それとも我々は知らないのか、神の言葉がこの世に来るとき、言葉として〔本来のあり方で〕到来したのではなかったことを。
Quale erat in principio, quale erat apud Deum: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 7) .
PL 15, 1890C初めにあったような、神のもとにあったようなものとしてではなく、かえって自らを空しくし、僕の姿を取って〔来た〕(フィリピ2:7)。
Venit in nube levi, et cum esset virtus Altissimi, obumbravit Mariae; ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae, conforme fieri corpori gloriae suae.
PL 15, 1890D彼は軽やかな雲に乗って来た。そして、いと高き者の力であったので、マリアに陰を落とした。我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ姿に変えるためである。
Sicut ille ergo formam mutavit, cum ex Virgine nasceretur: ita et nobis sermones Dei transfigurari videntur, cum leguntur in Evangelio, cum species eorum videtur in Scripturis quasi per speculum; quia tota veritas hic non potest comprehendi, cum autem venerit quod perfectum est, non jam per discussionem, non per speciem ut transfigurati, sed integra atque expressa veritate resplendent.
PL 15, 1890Dそれゆえ、彼がおとめから生まれたとき姿を変えたように、神の言葉もまた我々には、福音の中で読まれるとき、姿を変えたものと見える。聖書の中にその外見が鏡を通してのように見えるのである。全き真理はここでは把握できない。しかし完全なものが来るときには、〔それらは〕もはや討究によらず、変容したもののように外見によらず、損なわれず明白に表された真理として輝き出る。
Cant. II, Caput LXIX
雅歌2章の講解 第LXIX章PL 15, 1891AFlectat ergo animam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae odorem capiat aeternae; non enim haec vita perfecta est, sed haec vita in umbra.
PL 15, 1891Aそれゆえ、〔彼は〕魂を言葉のくびきで曲げ、自らの手綱で導くように〔Flectat の主語は、この抜粋が前の文脈から切り離されているため定かでない。言葉であるキリストと取った〕。神の意志によって悪徳から引き離され、永遠の生命の香りを受けるためである。この生命は完全ではなく、この生命は陰の中にあるからである。
Ideo ut homo Christus Jesus ex Virgine nasceretur, obumbravit virtus Altissimi matrem futuram; quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis, et consummaturus claritate solis aeterni. Umbra est ergo vita haec.
PL 15, 1891Aそれゆえ、人であるキリスト・イエスがおとめから生まれるために、いと高き者の力が、やがて母となる者に陰を落とした。彼が陰の中に降り、陰から人の救いを働き始め、永遠の太陽の輝きによってそれを完成しようとしているからである。それゆえ、この生命は陰である。
Festina ad solem, ut te defendat ab umbrae hujus frigore, et calorem tibi perfundat aestivum. Et ideo suadet orandum, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens, et bonorum operum esse jejunos.
PL 15, 1891A太陽へ急げ。この陰の冷たさからあなたを守り、夏の熱があなたに注がれるように。それゆえ彼は、我々の逃亡が冬にも安息日にも起こらないよう祈るべきだと勧める。それは時や日を指すのではなく、我々が功績において冷え、善い業に飢えた者であることを禁じているのである。
Cant. III, Caput I
雅歌3章の講解 第I章PL 15, 1891B(Vers. 1.) In cubili meo, in nocte quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum et non inveni. Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis, quem dilexit anima mea.
PL 15, 1891B(第1節)「私の寝床で、夜に、私の魂が愛した者を私は求めた。私は彼を求めたが、見つけなかった。それゆえ、私は起きて、町で、広場で、大通りで、私の魂が愛した者を求めよう」。
Acceperat jam haec anima bona pignora charitatis, sed quia semper solliciti esse debemus, semper intenti, et quia Verbum Dei sicut capreola exsilit, aut sicut hinnulus cervorum; semper vigilet anima, et praetendat eum quem quaerit, et quem tenere desiderat.
PL 15, 1891Bこの善い魂はすでに愛の善い保証を受け取っていた。しかし、我々は常に気を配り、常に張りつめていなければならず、また神の言葉はカモシカのように、あるいは子ジカのように跳ね出すので、魂は常に目覚め、自分が求める者、捕らえたいと望む者に心を向けるがよい〔praetendat は「前に差し伸べる」の意で、ここでの意味は定かでない。「心を向ける」と取った〕。
Ideo quasi sublapsum sibi deplorans, In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea.
PL 15, 1891Bそれゆえ、彼が自分から滑り去ったかのように嘆いて、彼女は言う。「私の寝床で、夜々に、私の魂が愛した者を私は求めた」。
Qui bene quaerit, in cubili quaerat, in noctibus quaerat: nec dies feriatus, neque noctes sint: nullum tempus vacet a pietatis officio; etsi non invenerit primo, perseveret in requirendo. Ideoque dicit:
PL 15, 1891Bよく求める者は、寝床で求め、夜に求めるがよい。昼にも夜にも休みがあってはならない。いかなる時も敬虔の務めから空いていてはならない。最初に見つけなくても、求め続けるがよい。それゆえ彼女は言う。
Cant. III, Caput II
雅歌3章の講解 第II章PL 15, 1891C(Vers. 2.) Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis. Et fortasse ideo non invenit adhuc, quia in foro quaesivit, ubi lites sunt: in plateis, ubi nundinae rerum venalium; non enim Christus pecunia comparatur.
PL 15, 1891C(第2節)「それゆえ、私は起きて、町で、広場で、大通りで求めよう」。そしておそらく、彼女がまだ見つけないのは、争いのある広場で、売り物の市の立つ大通りで求めたからである。キリストは金銭によって手に入るものではないからである。
Nullum tempus praedicandi vacuum sinat sancta devotio praeterire. Si studentes doctrinis saecularibus perparum somno indulgent; quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est?
PL 15, 1891C聖なる献身は、宣べ伝えるいかなる時をも、空しいまま過ぎ去らせてはならない。世俗の学問に励む者たちがごくわずかしか眠りに身を委ねないのなら、神を知ることを望む者たちは、なおさら、自然に足りるだけの分を除いて、体の眠りに妨げられてはならない。
David per singulas nocctes lectum suum lacrymis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam?
PL 15, 1891Cダビデは夜ごとに〔底本は行末で noc- と切り、次の行を ctes で始める(nocctes)。noctes と読む〕自らの寝床を涙で洗い、夜中にも起き上がって、主に告白した。それなのに、あなたは夜をまるごと眠りに割り当てるべきだと考えるのか。
Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur habere secretum. Tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quod Deus omnia intuetur abscondita.
PL 15, 1891Cそのときこそ、あなたはいっそう主に祈らねばならず、守りを求め、咎を避けねばならない。隠れ処を持つと思われるときである。とりわけ、「闇が私の周りにあり、壁が私を覆う」ときにこそ、神がすべての隠れたことを見ていることを考えねばならない。
Ne dixeris ergo circumfusus tenebris, quis me videt? Et quem vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psalm. XXXIII, 17) . Denique si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris?
PL 15, 1891Dだから、闇に取り巻かれて、こう言ってはならない。「誰が私を見るのか。壁に囲まれ閉じ込められているのに、私は誰を恐れるのか」と。「主の顔は、悪を行う者たちに向かう」(詩篇33:17)からである。実に、裁定者を見ないとしても、あなたは自分自身を見ないのか。あなたの良心の証しを恐れないのか。
Nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam mentis vigor sopore laxatur, somno resolvitur.
PL 15, 1891Dあなたは、夜のあの闇が罪の覆いではなく、むしろ罪の誘因であることを知らないのか。眠りと食物で体が熱くなるとき、精神の活力もまた眠気に緩み、眠りに解きほぐされる。
Tunc irrepit impuri libido concubitus, tunc perturbatur cor squalore immunditiae, non videtur castitas, puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur.
PL 15, 1891Dそのとき、不潔な交わりの欲情が忍び込み、そのとき心は不潔の汚れに乱され、貞潔は見えず、清さは顧みられず、貞潔の栄誉は数えられない。
Cant. III, Caput III
雅歌3章の講解 第III章PL 15, 1892ANox erat, quando Judas prodidit, quando Petrus negavit. Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria: illa de castitate praecepta non absint, ut his occupata mens, flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem.
PL 15, 1892A夜であった、ユダが裏切ったとき、ペトロが否んだときは。それゆえ、とりわけその時刻に、神の義の定めを心の中で織り直し、励ましの戒めを読み返さねばならない。貞潔についてのあの掟が欠けることのないように。精神がそれらに占められて、欲情の炎、肉の火を消すように。
Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) . Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas noctes lectum suum? Nescit flere, qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae.
PL 15, 1892Aあの言葉を心に保て。「私は夜ごとに私の寝床を洗う」(詩篇6:7)。実際、淫行に身を捧げ、恥ずべき行いにまとわれた者が、夜ごとに自分の寝床を洗うであろうか。泣くべきことを行う者は、泣くことを知らない。自らが涙に値する者であるのに、自らの刑罰への涙を持たない。
At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et dolens lapsus superioris offensam, quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum.
PL 15, 1892Aしかし、自らの体を懲らし、自らに心を配る導き手であり、先の堕落による違反を嘆き悲しんでうめきつつ、悔い改めの涙によってそれをどのように洗い清めるかを求める者、この者こそ、夜ごとに自らの寝床を洗うのである。
Non dormiamus igitur totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus. Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus Christum: In cubili, inquit, meo in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea.
PL 15, 1892Bそれゆえ、夜通し眠ることはよそう。夜の大部分を、読書と祈りに当てよう。夜にもキリストを求める教会の声を聞け。彼女は言う。「私の寝床で、夜々に、私の魂が愛した者を私は求めた」。
Cant. III, Caput IV
雅歌3章の講解 第IV章PL 15, 1892BAccipe secundum litteram, quia quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit in noctibus; quia Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) , ut quaerere eum sollicitius disceremus.
PL 15, 1892B文字どおりに受け取れ。彼女は夜に、祈り、願い、涙をもって嘆いて、求めたのである。夜に求めたのは、「彼は闇を自らの隠れ処とした」(詩篇17:12)からであり、それは我々がいっそう熱心に彼を求めることを学ぶためである。
Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis, Evangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum est: Quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3) .
PL 15, 1892Bこうして、諸国民から集められた教会は預言者たちの中に求め、それゆえに信じた。実に、主の到来の証しを、福音書記者たちとパウロは預言者たちから挙げた。それゆえ書かれている。「夜は夜に知識を告げる」(詩篇18:3)。
Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et doloribus duris. Nox est omnibus, quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox quando nemo potest operari. Cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum (Joan. IX, 4) .
PL 15, 1892C彼女は夜に、すなわち迫害と逆境の中、患難と厳しい苦痛の中で求めた。完全な安全のない者たちすべてにとって、夜がある。それゆえ主は言う。「夜が来る、その時には誰も働くことができない。私がこの世にいる間、私はこの世の光である」(ヨハネ9:4)。
Non ergo operemur in tenebris; si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine.
PL 15, 1892Cそれゆえ、我々は闇の中で働くまい。我々の業が輝くなら、我々は闇の中ではなく光の中で働いているからである。
Cant. III, Caput V
雅歌3章の講解 第V章PL 15, 1892CDies est quibus adest Christus, nox est quibus se denegat. Non magnum tibi si tunc Domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es: sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. Amisisti filium?
PL 15, 1892Cキリストがそこにいる者たちにとっては昼であり、キリストが自らを拒む者たちにとっては夜である。順調で恵まれているときに主に感謝するのは、あなたにとって大したことではない。迫害者があなたを駆り立て、何らかの嵐があなたを乱すときにキリストにすがるなら、それこそ〔大きなことである〕。息子を失ったか。
In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione, memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus, ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus es in exsilium? Memento Domini Dei tui, ne patriae interdictae charitatem Deo praeferas.
PL 15, 1892Cその苦痛の中、その夜の中、その見捨てられた状態の中で、あなたの主なる神を思い起こせ。聞き入れられなかったかのように恩知らずとなって、自らの苦難の中で背反することのないように。追放されたか。あなたの主なる神を思い起こせ。禁じられた故郷への愛を、神よりも優先することのないように。
Alicujus divitis oppressus potentia, amisisti proprias facultates, indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne nox te egestatis abducat a devotionis affectu.
PL 15, 1892Dある富者の権力に抑えられて、自らの財産を失い、出費にも事欠いているのか。あなたの主なる神を思い起こせ。窮乏の夜が、あなたを献身の心情から引き離すことのないように。
Hoc est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras, quando magis exaudiaris a Domino, et possis dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus (Psal. CXVII, 5) .
PL 15, 1892D夜にこそ、いっそう求めよ、というのが律法の戒めだからである。そのとき、あなたは主によりよく聞き入れられ、こう言うことができる。「苦難の中で私は主を呼び、主は私を広い所で聞き入れた」(詩篇117:5)。
Cant. III, Caput VI
雅歌3章の講解 第VI章PL 15, 1892DSed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit.
PL 15, 1892Dしかし、おざなりに求めるだけでは、恩寵に至るには足りない。あなたが務めに粘り強く励むことが要る。実に、寝床で求め、夜々に求めた、この教会あるいは魂は、初めは見つけなかった。おそらく寝床で求めたからである。
Sed postea quam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne in illam civitatem in qua Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18) : Ite in civitatem ad quemdam ) postea quam in foro, ut dixi, quaesivit, ubi oleum venditur, quod exspectantes Sponsum emere consuerunt; ubi jus, ubi leges.
PL 15, 1893Aだが、彼女が起き上がって町へ出てから――その町は、主が過越を祝おうとして弟子たちを遣わした町ではないか、よく見よ。主は「町へ、ある人のところへ行け」と言った(マタイ26:18)――すなわち、既に述べたように、広場で求めてから〔底本はここに主節を欠き、文が完結しない〕。その広場とは、花婿を待つ者たちが買うのが常であった油の売られる所、法のある所、律法のある所である。
Si enim lex spiritualis, et forum utique spirituale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam?
PL 15, 1893A実際、律法が霊的であるなら、広場もまた確かに霊的であり、そこでは永遠の律法に通じた者たちが論じ合う。この広場は、訴訟で騒がしいのではなく、キリストの法廷によって栄光に満ちている。どこで彼女は求めたのか、と私は言うのだ。
In foro, et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium convenirent, colligebantur: qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt.
PL 15, 1893A広場で、そしてその後、大通りで求めた。その大通りから、福音書の家長の食事に集まることになる者たちが集められた。彼らは召されても、このような宴を断る口実を考えなかった者たちである。
Postea quam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem, et tunc demum potuit invenire quod quaereret; fortasse quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam. Denique posterius ait:
PL 15, 1893B広場で、また大通りで求めた後、と私は言うのだが、彼女は町を巡る者たちに出会い、そのときようやく、求めていたものを見つけることができた。おそらく、患難と恐れの中に置かれたほうが、いっそう恩寵を見つけるからである。実に、後の箇所で彼女は言う。
Cant. III, Caput VII
雅歌3章の講解 第VII章PL 15, 1893B(Vers. 3.) Invenerunt me qui circumeunt civitatem, tulerunt mihi pallium. Habuit ergo certamen: sed qua ratione hic ei non tulerint pallium, haereo reperire; nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: Num quem dilexit anima mea, vidistis?
PL 15, 1893B(第3節)「町を巡る者たちが私を見つけ、私の外套を奪った」〔「私の外套を奪った」は雅歌3:3 には無い句で(5:7 にある)、底本の掲げた句のまま訳す。続く講解は、ここでは外套を奪わなかったとして論じる〕。それゆえ彼女は戦いを経たのである。しかし、ここではなぜ彼らが彼女の外套を奪わなかったのか、私は説明を見出せずに行き詰まる。おそらく、そこで彼女が尋ねたと言っているからであろうか。「私の魂が愛した者を、汝らは見たか」。
Quae Christum loquebatur, nex exuta est pallio, et quem quaerebat, invenit. Disce quemadmodum quaeratur Christus: ab his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum nec dimittam, cum fide invenit, meditatione constrinxit.
PL 15, 1893Bキリストを語っていた彼女は、外套を脱がされることもなく〔底本は nex。nec と読む〕、求めていた者を見つけた。キリストをどのように求めるかを学べ。それは、おざなりにではなく、力をこめて捕らえておく者たちによって求められる。次のように言うこの女のようにである。「私は彼を捕らえた。もう離さない」。彼女は信仰によって見つけ、黙想によって縛りつけた。
Cant. III, Caput VIII
雅歌3章の講解 第VIII章PL 15, 1893CSi bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. Qui vero angelos transivit. Verbum invenit; ideoque non multum intervalli fuit, cum transivit ab his, et invenit Jesum.
PL 15, 1893C良い見張りたちと解するなら、それは確かに天使たちである。しかし、天使たちを通り過ぎた者は〔底本は transivit の後を句点で切る。続けて読む〕、言葉を見つけた。ゆえに、彼女がそれらを通り過ぎてからイエスを見つけるまでに、隔たりは大きくなかった。
Quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu offensae fidei, Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians se veterem hominem ut novum induat, quem non operiunt peccata, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum ventura deposuit? et non exutus est pallio, postea quam coepit esse perfectior.
PL 15, 1893Cでは、なぜ後の箇所で彼らは外套を奪ったのか。おそらく、信仰に生じた違反が進むにつれて〔processu offensae fidei の意味は定かでない。「信仰に生じた違反が進むにつれて」と取った〕、教会は裸にされるとき、主にいっそう愛されるからであろうか。彼女は古い人を脱ぎ捨てて新しい人を着る。その新しい人を、罪は覆わず、精神の隠れたものが輝かせる。あるいは、キリストのもとへ来ようとして、世の知恵の衣を脱ぎ捨てたからであろうか。そして、いっそう完全になり始めた後は、外套を脱がされなかった〔底本は et non exutus est と刷り、男性形 exutus の主語を欠く。前後とのつながりは定かでない〕。
Cant. III, Caput IX
雅歌3章の講解 第IX章PL 15, 1893CSimus ergo memores justificationum coelestium; ut dum eas secreta mentis voce cantamus, memores simus in nocte nominis Domini, et dicamus ut scriptum est: Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi (Psal. CXVIII, 56) ; hoc est, haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus, ne oblivia mihi tuae venerationis irreperent: sed quotidiana meditatione membra castigans, et intentionem mentis exercens; ut assiduitate fiat nobis cursus iste solemnis, ut Dominum Jesum etiam in noctibus toto veneremur affectu.
PL 15, 1893Cそれゆえ、天の義の定めを思い起こす者となろう。精神の秘められた声でそれらを歌いながら、夜にも主の名を思い起こす者となり、書かれているとおりに言おう。「これは私のものとなった。私が汝の義の定めを探し求めたからである」(詩篇118:56)。すなわち、この記憶が私のものとなり、夜にも汝の名を思い起こすことができた、ということである。それは、酒に眠らされず、宴に緩んで眠りに落ちず、世の心配に占められることなく、汝への崇敬の忘却が私に忍び込むことのないためであり、かえって日々の黙想によって肢体を懲らし、精神の志向を鍛えるためである。この歩みが絶えざる励みによって我々にとって定例のものとなり、我々が主イエスを、夜にも全き心情をもって崇めるためである。
Cant. III, Caput X
雅歌3章の講解 第X章PL 15, 1893DIn cubiculo meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. Possumus et sic intelligere. In cubili quaerit Christum, qui quaerit eum cum tranquillitate, cum pace.
PL 15, 1893D「私の寝室で、夜々に、私の魂が愛した者を私は求めた」〔底本は cubiculo。上の引用では cubili(寝床)〕。我々はこのようにも解することができる。寝床でキリストを求めるのは、彼を静けさと平和のうちに求める者である。
In noctibus quaerit, quoniam per parabolas loquebatur; Posuit enim tenebras latibulum suum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVII, 12) . Deinde, quoniam quae dicimus in corde nostro, ea nos compungere debent in cubilibus.
PL 15, 1894A夜に求めるのは、彼がたとえ話で語っていたからである。「彼は闇を自らの隠れ処とし、夜は夜に知識を告げる」(詩篇17:12)。また、我々が心の中で言うことは、寝床で我々を刺し貫かねばならないからである。
Cant. III, Caput XI
雅歌3章の講解 第XI章PL 15, 1894ASed tamen nec sic invenit, et ideo dicit: Exsurgam, id est, erigam et attollam intentionem meam, ut quaeram impigre, quaeram sollicite: introibo in civitatem. Est et anima quae dicit: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) .
PL 15, 1894Aだが、それでも彼女は見つけず、それゆえ言う。「私は起きよう」、すなわち、私の志を起こし、高く掲げ、倦まずに求め、気を配って求めよう。私は町に入ろう。「私は堅固な町、私は包囲された町」と言う魂もある(イザヤ27:3)。
Est civitas munita per Christum, est civitas illa Hierusalem in coelo, in qua abundant divinae legis interpretes et disciplinarum periti, per quos Verbum Dei quaeritur.
PL 15, 1894Aキリストによって堅固にされた町があり、天にあるあのエルサレムという町であって、そこには神の法の解釈者たちと、諸々の教えに通じた者たちが満ちており、彼らを通して神の言葉が求められる。
Quaeram, inquit, in foro illius civitatis, in illo foro ubi tractant jura consulti, ubi oleum venditur, quod Evangelicae virgines emunt, ut semper faces suae luceant, nec eas fumus iniquitatis exstinguat.
PL 15, 1894B「私は、その町の広場で、法律家たちが法を論じ、油が売られているあの広場で求めよう」と彼女は言う。福音書のおとめたちは、自分たちの松明がいつも燃え、不法の煙がそれを消さないように、その油を買う。
Quaeram, inquit, in plateis in quibus superfluunt aquae de illis fontibus prorumpentes, de quibus Salomon dicit esse potandum.
PL 15, 1894B「私は、大通りで、あの泉から湧き出る水があふれている所で求めよう」と彼女は言う。その泉から飲むべきだと、ソロモンは言っている。
Cant. III, Caput XII
雅歌3章の講解 第XII章PL 15, 1894BInvenerunt me, inquit, custodes qui circumeunt civitatem. Dum quaerit igitur Christum; invenit custodes qui in ministerio sunt; ab his requirit: Num quem diligit anima mea vidistis? Sed anima quae Deum quaerit, etiam custodes transit.
PL 15, 1894B「町を巡る見張りたちが私を見つけた」と彼女は言う。こうしてキリストを求めているうちに、勤めに就いている見張りたちに出会い、彼らに尋ねる。「私の魂が愛する者を、汝らは見たか」。しかし、神を求める魂は、見張りたちをも通り過ぎる。
Sunt enim mysteria quae etiam angeli concupiscunt videre, unde Petrus ait: Nuntiata sunt, inquit, vobis per eos quibus evangelizaverunt, Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Pet. I, 12) .
PL 15, 1894B天使たちさえ見ることを切望する奥義があるからである。それゆえペトロは言う。「それらは、と彼は言う、福音を告げた者たちを通して、汝らに告げ知らされた。天から遣わされた聖なる霊によって。そのことを、天使たちは見入ることを切望している」(一ペトロ1:12)。
Cant. III, Caput XIII
雅歌3章の講解 第XIII章PL 15, 1894C(Vers. 4.) Quam modicum cum transivi ab eis, inveni eum, tenui eum, et non dimisi eum. Ergo qui transierit custodes, Verbum invenit. Transivit Joannes, qui Verbum apud Patrem invenit.
PL 15, 1894C(第4節)「彼らのもとを通り過ぎて間もなく、私は彼を見つけ、捕らえ、離さなかった」。それゆえ、見張りたちを通り過ぎた者は、言葉を見つける。ヨハネは通り過ぎ、父のもとに言葉を見つけた。
Multi quoque alii sunt qui in otio quaerunt Christum, et non inveniunt: et quaerunt eum in persecutionibus, et inveniunt.
PL 15, 1894Cまた、閑暇のうちにキリストを求めて見つけない者が、ほかにも多くいる。そして彼らは迫害のうちに彼を求め、見つける。
Et ideo quasi post tentationes, quia in periculis fidelium suorum adest: Quam modicum, inquit, cum transivi ab eis, inveni eum, et tenui eum, et non dimisi eum. Omnis enim qui quaerit, invenit; et qui invenerit, adhaerere debet, ne possit amittere.
PL 15, 1894Cそれゆえ、試練のあとであるかのように、彼は自分の信者たちの危険のときに共にいるので、彼女は言う。「彼らのもとを通り過ぎて間もなく、私は彼を見つけ、そして捕らえ、離さなかった」。探す者はみな見つけ、見つけた者は、失うことのないように、離れずにいなければならないからである。
Cant. III, Caput XIV
雅歌3章の講解 第XIV章PL 15, 1894CEt quoniam per Evangelium in terris videmus coelestia mysteria figurata, veniamus ad Magdalenam, veniamus ad alteram Mariam.
PL 15, 1894Cそして、福音書によって、地上で天上の奥義が象られているのを我々は見るので、マグダラの女のもとへ行こう、もう一人のマリアのもとへ行こう。
Consideremus quemadmodum Christum in cubili corporis sui, in quo defunctus jacebat, in noctibus quaesiverint, quando dixit illis angelus: Jesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit enim: quid igitur quaeritis viventem cum mortuis (Matth. XXVIII, 5 et seq.) ?
PL 15, 1894D考えよう。彼女たちがキリストを、彼が亡くなって横たわっていたその体の寝床で、夜に、どのように求めたか。そのとき天使は彼女たちに言った。「汝らは、十字架につけられたイエスを求めている。彼はここにいない。復活したからである。それでは、なぜ汝らは生きている者を死者とともに求めるのか」(マタイ28:5以下)。
Quid quaeritis in sepulcro eum, qui jam in coelo sit? Quid quaeritis in vinculis sepulturae, universorum vincula solventem? Non sepulcrum huic sedes, sed coelum est; ideo dixit una ex his: Quaesivi eum, et non inveni (Cant. III, 1) .
PL 15, 1894Dすでに天にいる者を、なぜ諸君は墓に求めるのか。すべての者の枷を解く者を、なぜ諸君は埋葬の枷の中に求めるのか。彼の座は墓ではなく、天である。それゆえ、彼女たちの一人は言った。「私は彼を求めたが、見つけなかった」(雅歌3:1)。
Tamen dum vadunt apostolis renuntiare, misertus quaerentes, occurrit eis Jesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
PL 15, 1894Dしかし、彼女たちが使徒たちに告げに行く途中、探す者たちを憐れんで、イエスが彼女たちに出会って言った。「喜べ」。すると彼女たちは近寄り、その足を捕らえ、彼を礼拝した。
Cant. III, Caput XV
雅歌3章の講解 第XV章PL 15, 1895ATenetur ergo Jesus, et delectatur sic teneri, quia fide tenetur. Denique delectavit eum et illa mulier, quae tetigit eum, et curata est a sanguinis fluxu, de qua dixit: Tetigit me aliquis; nam sentio virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) .
PL 15, 1895Aこうして、イエスは捕らえられ、このように捕らえられることを喜ぶ。信仰によって捕らえられるからである。実に、彼に触れて血の流れから癒やされたあの女も、彼を喜ばせた。彼は彼女について言った。「誰かが私に触れた。私から力が出ていったのを感じたからである」(ルカ8:46)。
Tange ergo, et fide tene eum, et constringe fideliter pedes ejus; ut virtus de eo exeat, ut sanet animam tuam. Et si dicat: Noli me tangere; tu tene. Nondum enim ascendi ad Patrem meum, dixit (Joan. XX, 17) .
PL 15, 1895Aそれゆえ、あなたも触れ、信仰によって彼を捕らえ、忠実にその足を抱きしめよ。そうすれば、彼から力が出て、あなたの魂を癒やす。彼が「私に触れるな」と言っても、あなたは捕らえよ。「私はまだ私の父のもとに上っていないからである」と彼は言った(ヨハネ20:17)。
Semel dixit: Noli me tangere, quando resurrexit: aut forte illi dixit, quae putabat furto esse sublatum, et non virtute propria resuscitatum. Denique in alio libro habes, quia tenentibus pedes et adorantibus dixit: Nolite timere (Matth. XXVIII, 10) .
PL 15, 1895A彼が「私に触れるな」と言ったのは、復活したときの一度だけである。あるいはおそらく、彼が盗み出されたと思い、自らの力で復活したとは思わなかった女に言ったのである。実に、あなたは別の書で、足を捕らえて礼拝する者たちに彼が「恐れるな」と言ったことを読む(マタイ28:10)。
Cant. III, Caput XVI
雅歌3章の講解 第XVI章PL 15, 1895BTene ergo et tu, anima, sicut tenebat et Maria, et dic: Tenui eum, et non dimittam: cui dicebant ambae, tenemus te. Vade ad patrem, sed non derelinquas me, ne iterum labar; et cum Maria non errante, sed arborem vitae tenente, tecum rape tuis pedibus inhaerentem.
PL 15, 1895Bそれゆえ、魂よ、あなたもまた、マリアが捕らえていたように捕らえ、こう言え。「私は彼を捕らえた。もう離さない」。二人はともに彼に言っていた。「我々は汝を捕らえている。父のもとへ行け。しかし私を置き去りにするな、私が再び滑り落ちることのないように。そして、迷う者ではなく命の木を捕らえているマリアとともに、汝の足にすがりつく者を汝とともに引き上げよ」〔本文が崩れているらしく、cui dicebant ambae 以下の台詞の範囲と、et cum Maria … tecum rape の係りは定かでない。ここまでを二人の言葉と取った〕。
Tecum ascendam, noli me dimittere, ne iterum serpens venena sua fundat, ne iterum queat femineum mordere vestigium, ut supplantet Adam.
PL 15, 1895B「汝とともに私は上ろう。私を離すな。蛇が再び毒を注ぐことのないように、再び女の足跡を噛んでアダムを足払いにかけることのないように」。
Dicat ergo anima tua: Teneo te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. III, 4) ; ut cognoscam mysteria tua, ut hauriam sacramenta tua.
PL 15, 1895Bそれゆえ、あなたの魂は言うがよい。「私は汝を捕らえ、汝を私の母の家に、私を身ごもった者の奥の間に導き入れよう」(雅歌3:4)。〔それは〕汝の奥義を知り、汝の秘義を汲むためである。
Cant. III, Caput XVII
雅歌3章の講解 第XVII章PL 15, 1895BTenui eum, nec relinquam eum, donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae me concepit. Quae est domus matris meae et cubiculum ejus, nisi internum tuae secretumque naturae?
PL 15, 1895B「私は彼を捕らえた。私の母の家に、私を身ごもった者の寝室に彼を導き入れるまで、彼を離さない」。私の母の家、その者の寝室とは、あなたの本性の内側、その奥でなくて何であろうか。
Hanc domum serva, hujus domus mundato penetralia, ut cum immaculata domus fuerit, nec ullius adulterinae conscientiae sordibus inquinata, spiritalis domus in sacerdotium sanctum lapide angulari coagmentata consurgat, et Spiritus sanctus habitet in ea.
PL 15, 1895Cこの家を守れ、この家の奥を清めよ。それは、この家が汚れなく、いかなる不貞な良心の汚れにも染まらなくなったとき、霊の家が聖なる祭司職へと、隅の石で組み合わされて立ち上がり、聖なる霊がそこに住むためである。
Quae sic Christum requirit, quae sic Christum obsecrat, non relinquitur ab eo: immo etiam frequenter revisitur.
PL 15, 1895Cこのようにキリストを求め、このようにキリストに願う魂は、彼に見捨てられない。それどころか、しばしば再び訪れられる。
Cant. III, Caput XVIII
雅歌3章の講解 第XVIII章PL 15, 1895CVel domus matris, fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria, in quibus divinae gratiae mella redolent. An non omni melle dulcior peccatorum remissio?
PL 15, 1895Cあるいは母の家とは、おそらく、道徳の教えが輝いているところであり、奥の間とは、より高い奥義があるところ、そこでは神の恩寵の蜜が香っているところである。罪の赦しは、どんな蜜よりも甘くないだろうか。
Nonne omni floregratior resurrectio mortuorum? Suscipe igitur Evam, non jam ficulneae foliis coopertam, sed sancto amictam Spiritu, et nova gratia gloriosam; quia jam non tamquam nudata absconditur, sed tamquam circumdata vestimenti splendore fulgentis occurrit, quia vestit eam gratia: sed nec Adam primo nudus erat, quando eum innocentia vestiebat.
PL 15, 1895C死者の復活は、どんな花よりも喜ばしくないだろうか〔刷りは語の間が詰まっていて floregratior と見える。flore gratior と読む〕。それゆえ、エバを迎え入れよ。もはやイチジクの葉で覆われてではなく、聖なる霊をまとい、新しい恩寵に輝く者を。彼女はもはや裸にされた者として隠れるのではなく、輝く衣の光に包まれた者として出会う。恩寵が彼女に衣を着せるからである。しかし、アダムも初めは裸ではなかった。無垢が彼に衣を着せていたときには。
Videntes itaque eam filiae Hierusalem Christo inhaerentem, et adhuc ascendentem cum eo (dignatur enim quaerentibus frequenter occurrere, et condescendere, ut eos elevet) dicunt:
PL 15, 1895Dそれゆえ、エルサレムの娘たちは、彼女がキリストに結びつき、なお彼とともに上っていくのを見て――彼は、探す者たちにしばしば出会い、彼らを引き上げるために身を低くすることをあえてするからである――言う。
Cant. III, Caput XIX
雅歌3章の講解 第XIX章PL 15, 1895D(Vers. 6.) Quae est haec quae ascendit a deserto? Sis sicut illa anima, quae Christi in se charitatem excitat, quam mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine offensione ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum laetitia et jucunditate, sicut vitis propago, et sicut fumus se ad superna subrigat, fragrans odorem resurrectionis piae, et suavitatem fidei, sicut habes scriptum: Quae est haec quae ascendit a deserto, sicut vitis propago, fumo incensi odorificata, myrrha et thure ab omnibus pulveribus unguenti.
PL 15, 1895D(第6節)「荒れ野から上ってくるこの者は誰か」。あなたは、自らのうちにキリストの愛を呼び覚ますあの魂のようになれ。天の力天使たちは、彼女がつまずきなく上り、この世から喜びと楽しさをもって上り、ブドウの若枝のように、また煙のように上へと身を起こし、敬虔な復活の香りと信仰の甘美を放ちながら上ってゆくことに驚嘆している。こう書かれているとおりである。「荒れ野から上ってくるこの者は誰か。ブドウの若枝のように、香の煙で香り立ち、ミルラと乳香で、香油のあらゆる粉で〔香り立つ者は〕」〔ab omnibus pulveribus unguenti の係りは定かでない。「香油のあらゆる粉で」と取った〕。
Pulchre subtilitatem ejus expressit, pulveris comparatione, et unguenti commemoratione; quia in Exodo subtile legimus, et ex multis compositum thymiama, illud esse incensum propheticum, quod est sanctorum oratio, ut dirigatur in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psalm. CXL, 2) .
PL 15, 1896A粉との比較と香油への言及によって、その繊細さが見事に表されている。出エジプト記に、繊細で多くの材料から調合された香が、あの預言の香であり、それが聖なる者たちの祈りであることを我々は読む。それは主の前にまっすぐ向かうようにである。ダビデも言うとおりである。「私の祈りが、香のように汝の前に向けられるように」(詩篇140:2)。
Cant. III, Caput XX
雅歌3章の講解 第XX章PL 15, 1896BQuae est ista quae ascendit a deserto? Desertus hic terrae locus et incultus videtur, sentibus et spinis nostrorum obsitus delictorum.
PL 15, 1896B「荒れ野から上ってくるこの者は誰か」。この荒れ野は、地の人気のない耕されぬ所と見え、我々の罪の野茨と茨に覆われている。
Mirantur videlicet quomodo anima quae ante in inferno relinquebatur, inhaereat Dei Verbo, et ascenderit sicut vitis propago, in superiora subrigens se, velut fumus natus ex igne, atque alta petens, tum praeterea bonis odoribus fragret.
PL 15, 1896Bすなわち彼女たちは驚くのである。以前は冥界に打ち捨てられていた魂が、どうして神の言葉に結びつき、ブドウの若枝のように上へ身を伸ばし、火から生まれた煙のように高みを目指して昇り、そのうえ良い香りを放つのか、と。
Odor autem ille orationis piae redolet suavitatem, quae dirigitur sicut incensum in conspectu Domini (Psal. CXL, 2) .
PL 15, 1896Bところで、敬虔な祈りのあの香りは甘美を放ち、この祈りは香のように主の前にまっすぐ向かう(詩篇140:2)。
Et in Apocalypsi legimus, quod Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum (Apoc. VIII, 4) . quae incensa referuntur per angelorum suorum orationes, scilicet super altare illud aureum quod est ante sedem Dei.
PL 15, 1896Bまた我々は黙示録に読む。「香の煙は聖なる者たちの祈りとともに立ちのぼった」(黙示録8:4)。それらの香は、彼らの天使たちの祈りを通して、すなわち神の座の前にあるあの金の祭壇の上へ、運ばれると語られている〔底本は per angelorum suorum orationes と刷り、意味が定かでない。referuntur も「運ばれる」と取った〕。
Et tamquam suave piae precationis fragrat unguentum; quia de aeternorum et invisibilium, non de corporalium petitione compositum est: praecipue tamen myrrham redolet et thus, eo quod peccato mortuus sit, et Deo vivat.
PL 15, 1896Bそして、敬虔な祈願の香油は甘く香る。それは永遠で目に見えないものを求めて調えられたのであり、体に属するものを求めて調えられたのではないからである。とりわけミルラと乳香が香るのは、罪に対して死に、神に対して生きている者だからである。
Unde et in posterioribus: Ibo, inquit, mihi ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Sequitur:
PL 15, 1896Cそれゆえ後の箇所にもある。「私はミルラの山へ、乳香の丘へ行こう」と彼女は言う。次に続く。
Cant. III, Caput XXI
雅歌3章の講解 第XXI章PL 15, 1896C(Vers. 7.) En sexaginta potentes in circuitu propaginis ejus, strictis armati ensibus, et eruditi praeliaribus disciplinis. Qui sunt isti fortes et eruditi praeliaribus disciplinis, adverte.
PL 15, 1896C(第7節)「見よ、その若枝の周りには六十人の力ある者たちがいる。抜き身の剣で武装し、戦いの訓練を積んでいる」。この強い者たち、戦いの訓練を積んだ者たちが誰なのか、よく考えよ。
Fortis et ecclesiastici est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus profuturis; ne forte dicat postea: Ideo in ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire.
PL 15, 1896C強く、教会に属する人の務めは、何かが差し迫っているときにそれを見て見ぬふりをせず、前もって備え、精神のいわば物見台から探り、先を見通した思慮をもって、これから起こる事に立ち向かうことである。後になって、「こんなことに陥ったのは、起こりえないと思っていたからだ」と言うことのないためである。
Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt.
PL 15, 1896C実に、逆境が探り当てられなければ、それはたちまち襲いかかる。戦において、不意の敵はほとんど持ちこたえられず、備えのない者を見つければ容易に圧倒するように、探られていない災いは、いっそう心を打ち砕く。
In his ergo duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitatus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est, videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt: atque id quod honestum est, solum bonum judicet. Deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.
PL 15, 1896Dそれゆえ、この二つにおいて、心のあの卓越がある。第一に、あなたの心が善い思いに鍛えられ、清い心で、真であり、誉れあるものを見ることである。「心の清い者は幸いである。その者たちは神をも見るであろう」からである。そして、誉れあるものだけを善と判断することである。次に、いかなる営みにも乱されず、いかなる欲望にも揺れ動かないことである。
Cant. III, Caput XXII
雅歌3章の講解 第XXII章PL 15, 1897ANeque vero id quisquam facile facit: quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae, opes aliaque omnia, quae plerisque videntur magna et praecelsa?
PL 15, 1897Aしかも、これを容易に行う者は誰もいない。知恵のいわば砦から、多くの人に大きく高いと見える富やそのほかすべてを見下ろすことほど、難しいことがあろうか。
Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas?
PL 15, 1897Aさらに、あなたの判断を確かな理で固め、あなたが軽いと判断したものを、何の益にもならないものとして軽んじること〔ほど難しいことがあろうか〕。
Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo: quae Dominus dedit, Dominus et abstulit (Job. I, 21) ; et utique et filios amiserat et facultates: servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit, qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Ibid.) .
PL 15, 1897Aさらに、何か逆境が起こり、それが重く苦いと思われても、あなたは「私は裸で生まれ、裸で出て行く。主が与え、主が取り去った」(ヨブ記1:21)と読んだのだから、自然に反することは何も起こらなかったと思うように、それに耐え、すべての事において賢者と義人の役柄を守ることである――彼は確かに息子たちも財産も失っていた――。「主が良しとしたとおりに、そうなった。主の名は祝福されよ」と言った彼が守ったとおりである(ヨブ記1:21)。
Et infra, Sicut una insipientium mulierum locuta es: si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Ibid., 2) ?
PL 15, 1897Aさらに下の箇所に、「汝は愚かな女たちの一人のように語った。我々は主の手から良いものを受けたのに、悪いものは耐えないのか」とある(ヨブ記2章)。
Cant. III, Caput XXIII
雅歌3章の講解 第XXIII章PL 15, 1897BNon est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat; sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat, et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat, pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet; nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci.
PL 15, 1897Bそれゆえ、心の勇気は平凡なものではなく、ほかの徳から切り離されたものでもない。それは徳とともに戦いを行い〔cum virtutibus は「徳と戦う」とも取れる。「徳とともに」と取った〕、しかも、ひとりですべての徳の飾りを守り、判断を保ち、あらゆる悪徳に対して、容赦のない戦いで決着をつけるものである。労苦に対しては不屈、危険に対しては強く、快楽に対してはいっそう厳しく、誘惑に対しては堅く、これらには耳を貸すことを知らず、また(言われるように)挨拶もせず、金銭を顧みず、徳を軟弱にする一種の汚点として貪欲を避ける。実に、利得に負けることほど、勇気に反するものはない。
Frequenter pulsis hostibus, inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocarunt, qui fugerat.
PL 15, 1897Bしばしば、敵が打ち負かされ、敵の戦列が敗走に傾いたとき、倒した者たちの戦利品に心を奪われた戦士は、自らが打ち倒した者たちのただ中で、哀れにも倒れた。そして、自らの勝利によって気を緩めた軍団は、戦利品に気を取られているうちに、逃げていた敵を自分たちに呼び戻した。
Cant. III, Caput XXIV
雅歌3章の講解 第XXIV章PL 15, 1897CFortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena.
PL 15, 1897Cそれゆえ、勇気はこれほど恐ろしい災厄を撃退し踏みにじり、欲望に誘われず、恐れに砕かれないようにせよ。徳は自らに一貫しており、それゆえあらゆる悪徳を、いわば徳の毒として力強く追い詰めるからである。
Iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollit consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius appetita, semper autem usurpata.
PL 15, 1897C怒りを、いわば武器をもって退けるがよい。怒りは分別を取り去るので、病のように避けよ。また栄光への欲求にも警戒せよ。それは、度を越して求められればしばしば害をなし、横取りされたときには常に害をなした。
Emolliri enim adulatione non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur. Horum fortium castra Jacob videns in spiritu, Castra, inquit, Dei sunt haec (Gen. XXXII, 2) .
PL 15, 1897C実際、追従に心を和らげられることは、勇気に属さないだけでなく、臆病にも思われる。これらの強い者たちの陣営を、ヤコブは霊において見て、こう言った。「これは神の陣営である」(創世記32:2)。
Cant. III, Caput XXV
雅歌3章の講解 第XXV章PL 15, 1897DQuid autem sunt sexaginta? Scimus hebdomadam veteris, ogdoaden autem novi esse Testamenti, scilicet quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit: quo die se fulgor plenae atque perfectae circumcisionis humanis pectoribus infudit.
PL 15, 1897Dでは、六十とは何か。我々は知っている、七〔ヘブドマス〕は古い契約に、八〔オグドアス〕は新しい契約に属することを。すなわち、キリストが復活し、新しい救いの日がすべての者に輝いたときのことで、その日、満ちた完全な割礼の輝きが人の胸に注がれた。
Septem autem et octo, quindecim faciunt. Isti ergo sunt septem et octo, id est, quindecim, quibus conduxit Osee meretricem, quam conducendam Dominus ei praeceperat.
PL 15, 1897D七と八は十五になる。この七と八、すなわち十五で、ホセアは娼婦を雇った。主が彼に雇うよう命じた女である。
Hebdomada itaque et octava significant duorum Testamentorum consummationem, et fidei plenitudinem: quindenarius vero numerus quater ductus, qui sunt sexaginta, Evangelii perfectionem.
PL 15, 1897Dそれゆえ、七と八は二つの契約の完成と信仰の充満を表し、十五の数を四倍にしたもの、すなわち六十は、福音の完全を表す。
Cant. III, Caput XXVI
雅歌3章の講解 第XXVI章PL 15, 1898AQuae est autem propago in cujus circuitu potentes isti sunt? Nephthalim, inquit, vitis remissa, porrigens in germine decorem.
PL 15, 1898Aでは、周りにこれらの力ある者たちがいる若枝とは何か。「ナフタリは解き放たれたブドウの木、芽のうちに麗しさを差し出す」と彼は言う。
Sarmentum vitis aliud amputatur quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet, et aliud paulisper reciditur et remittitur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili.
PL 15, 1898Aブドウの木の枝のうち、役に立たないと見えるものは切り取られる。空しいブドウの木が枝の勢いにまかせて繁茂しすぎることのないためである。もう一方の枝は少しだけ刈り込まれ、解き放たれる。実をもたらすためで、その麗しさは実を生むことのうちに差し出される。この枝は上へ身を起こすとき、木に抱きつき、頂へ登って、ブドウの木々のいわば棚〔jugi は棚の意に取った。係りは定かでない〕の首筋を、貴い若枝の首飾りで飾るからである。
Est et ille decorus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundat. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite; sin autem, praecidimur.
PL 15, 1898Aあの〔枝〕もまた、生むことにおいて麗しい。満ちた若枝によって多くの実をあふれさせるからである。これも麗しいが、はるかに美しいのは、霊のブドウの木につながる若枝を示していることである。我々はその木の枝であり、その木にとどまるなら実を結ぶことができる。さもなければ切り落とされる。
Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans, unde et Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino: mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23) ; exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis mortis exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei et ubertatem vocatus gratiae, toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum: sed magis etiam in persecutionibus positus, Christi nomine glorietur.
PL 15, 1898B聖なる族長ナフタリは、豊かな若枝であった。それゆえモーセは言う。「ナフタリは受ける者たちの満ち足りである。主から祝福で満たされ、海とアフリクス〔南西風、またその方角の地〕を所有するであろう」(申命記33:23)。モーセは、ヤコブの言ったことを、すなわち「解き放たれたブドウの木」とは何かを説き明かしている。それは、信仰の恩寵によって、死の鎖から脱した者ということである。そこには、信仰の自由と恩寵の豊かさへと招かれ、全世界に広がった神の民が示されている。この民は、キリストのくびきを良い実で飾り、あの真のブドウの木の木材、すなわち主の十字架の奥義に抱きつき、キリストを告白する危険を恐れず、かえって迫害のただ中に置かれてもキリストの名を誇る。
Cant. III, Caput XXVII
雅歌3章の講解 第XXVII章PL 15, 1898CTenent autem fortes isti gladios in manibus, quos pro Christi nomine non refutent, vel quibus corporalia a spiritualibus, umbram a veritate distinguant.
PL 15, 1898Cこれらの強い者たちは、手に剣を持っている。それをキリストの名のために拒むことなく、それによって、体に属するものを霊に属するものから、影を真理から区別する。
Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus; compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis: et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 12 et 13) .
PL 15, 1898C「神の言葉は生きていて力があり、いかなる両刃の剣よりも鋭く、魂と霊、節々と骨髄の分かれ目にまで達し、心の思いと考えを見分ける者である。そして、その前に隠れている被造物はなく、すべてのものがその目に裸で、あらわである」(ヘブライ4:12, 13)。
Est enim verbum Dei gladius bis acutus. Sunt et alii duo gladii in Ecclesia de quibus dicitur: Domine, ecce duo gladii hic, ecclesiasticae scilicet potestatis et mundanae, quibus falsa repugnat misericordia.
PL 15, 1898C実に、神の言葉は両刃の剣だからである。ほかにも教会には二本の剣があり、それについては言われる。「主よ、見よ、ここに二本の剣がある」。それはすなわち教会の権能と世俗の権能であり、偽りの慈しみがそれらに逆らう。
Cant. III, Caput XXVIII
雅歌3章の講解 第XXVIII章PL 15, 1898CEst justa misericordia: sed est etiam injusta misericordia. Denique in Lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX, 13) .
PL 15, 1898C正しい慈しみがあるが、正しくない慈しみもある。実に、律法には、ある者について書かれている。「汝は彼を憐れむな」(申命記19:13)。
Et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. XV, 9) .
PL 15, 1898Dまた、『列王記』〔ウルガタの数え方〕に、サウルが咎を負ったのは、神の判決が生かしておくことを禁じていたアガグという敵の王を憐れんだためであったと、あなたは読む(サムエル記上15:9)。
Ut si quis latronem filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus: nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem?
PL 15, 1898Dたとえば、ある者が、盗賊について、その子らの懇願に動かされ、その妻の涙にほだされて、なお強盗を働こうとする心を抱く者を釈放すべきだと考えるなら、多くの者の滅びをたくらむ者を釈放することで、無実の者たちを滅びに引き渡すことにならないか。
Certe si gladium reprimit, vincula dissolvit, laxat exsilium; car latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit?
PL 15, 1898D確かに、剣を抑え、縄目を解き、追放を緩めるとしても、なぜ、できるかぎり穏やかな道によって、強盗を働く能力を取り上げないのか〔刷りの字が潰れて判読できない(car とも cor とも見える)が、cur と読む〕。意志を奪い取ることができなかったのなら。
Deinde inter duos, hoc est, accusatorem et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore convictus, non id quod justitiae est, judex sequatur; sed dum miseretur rei, damnet probantem: aut dum accusatori favet qui probare non possit, abdicat innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia.
PL 15, 1899Aさらに、告発者と被告という二人、すなわち、等しい危険をもって首をかけて争う二人の間で、一方は立証できなければ、他方は告発者に有罪を証明されなければ〔底本は si non esset … convictus。文意からは non が余計らしい〕、裁判官が正義に属することに従わず、被告を憐れんで立証した者を断罪し、あるいは立証できない告発者に肩入れして、罪のない者を退ける〔底本は abdicat。意味が定かでなく、「退ける」と取った〕としよう。それゆえ、これは正しい慈しみとは言えない。
Cant. III, Caput XXIX
雅歌3章の講解 第XXIX章PL 15, 1899AIn ipsa Ecclesia ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma justitiae, ne quis a consortio communionis abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat.
PL 15, 1899A教会そのものにおいては、憐れむことが最もふさわしい場であるからこそ、正義の規範を最大限に保たねばならない。交わりの共有から遠ざけられた者が、ささやかな、その場しのぎに用意された涙によって、あるいはより多くの涙によってさえ、本来は非常に長い期間にわたって交わりを求めるべきであるのに、司教の安易さにつけこんで、それをもぎ取ることがあってはならない。
Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae, incentivum tribuit delinquendi.
PL 15, 1899B一人の不相応な者に寛大であれば、多くの者を転落の感染へと誘うことにならないか。赦しの安易さは、罪を犯す誘因を与えるからである。
Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus: alias autem gladius quod suum est, exsequatur.
PL 15, 1899Bこれを言ったのは、神の言葉に従い、理に従って、負い目ある者たちに慈しみを分け与えるべきことを我々が知るためである。そうでない場合は、剣が自らのなすべきことを果たすがよい。
Cant. III, Caput XXX
雅歌3章の講解 第XXX章PL 15, 1899B(Vers. 9, 10.) Lectum fecit sibi Salomon rex ex lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, acclinatorium aureum, ascensum ejus purpureum, dorsum ejus gemmis stratum. Quis est iste lectus, nisi corporis nostri species?
PL 15, 1899B(第9、10節)「ソロモン王は、自分のために、レバノンの木で寝台を造った。その柱を銀で造り、もたれを金で、上る所を紫で、背を宝石で敷き詰めた」。この寝台とは、我々の体の姿でなくて何であろうか。
Namque in gemmis aer specie fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum; ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima, si non aspero montium, non humi arido expers quietis exsistat; sed sublimis a vitiis ligno fulta requiescat.
PL 15, 1899B実に、宝石には空気が輝きの姿で示され、金には火、銀には水、木材を通して地が示される。この四つの元素から人の体は成っており、その中に我々の魂が身を横たえる。山の荒れ地にも乾いた地面にも安らぎを欠いて置かれることなく、悪徳から高められ、木に支えられて憩うならば。
Unde et David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL, 4) ; nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habet sensum?
PL 15, 1899Cそれゆえダビデも言う。「主が、その苦痛の寝台の上で、彼に助けをもたらすように」(詩篇40:4)。実際、痛むことができない、感覚を持たないものが、苦痛の寝台でありえようか。
Corpus autem doloris, sicut corpus est mortis: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis ejus (Rom. VII, 24) ?
PL 15, 1899Cだが、体は、死の体であるのと同じく、苦痛の体である。「ああ、私は惨めな人間だ。誰がその死の体から私を解き放つのか」(ローマ7:24)。
Cant. III, Caput XXXI
雅歌3章の講解 第XXXI章PL 15, 1899CEt quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem, ne quem forte perturbet legentem, quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit, et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit, spiritumque exhalavit (Joan. XI, 35) .
PL 15, 1899Cそして、我々が小節を引き、そこで主の体に言及したので、主が苦痛の体を引き受けたことが読者をうろたえさせることのないよう、思い起こせ。主はラザロの死を悲しみ、また涙を流し、受難において傷つけられ、その傷から血と水が出て、息を引き取ったことを(ヨハネ11:35)。
Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim est Christus nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento.
PL 15, 1899C水は洗いのため、血は飲み物のため、霊は復活のためである。キリストはただ一人、我々にとって希望、信仰、愛だからである。復活において希望、洗いにおいて信仰、秘跡において愛である。
Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit; quia convertit in commodum carnis humanae: nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione.
PL 15, 1899Dだが、彼は苦痛の体を引き受けたように、その寝床も弱さの中で寝返らせた。人の肉の益になるようにそれを転じたからである。受難によって弱さは解かれ、復活によって死は解かれたのである。
Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam, licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15) .
PL 15, 1899Dそして、それでもなお、諸君は世のために悲しみ、主にあって喜ばねばならない。悔い改めには悲しみ、恩寵には快活であれ。もっとも、泣く者とともに泣き、喜ぶ者とともに喜ぶべきだと、諸国民の教師は救いの教えによって定めてはいる(ローマ12:15)。
Cant. III, Caput XXXII
雅歌3章の講解 第XXXII章PL 15, 1900AMedia charitate constravit, propter filias Hierusalem. Quae sunt istae filiae? Non debet esse occultum, quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea.
PL 15, 1900A「中ほどを愛で敷き詰めた、エルサレムの娘たちのために」。この娘たちとは誰か。先に生まれた者たちは優れ、後に生まれた者たちはより弱いと見えることは、隠されてはならない。
Comparantur enim utero mulieris partus saeculi hujus; quoniam fortiores sunt qui in virtute juventutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis.
PL 15, 1900Aこの世の出産は、女の胎に比べられるからである。青春の力のうちに生まれた者たちはより強く、老年の時に生まれた者たちはより弱い。
Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum sicut vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore deponit.
PL 15, 1900A実に、この世は、産む女の胎のように、生み出すことの多さによって衰え、いわば老いゆく被造物のように、すでに自らの力の盛りがしおれゆくかのようにして、青春の強さを脱ぎ捨てる。
Istae ergo sunt filiae Hierusalem, id est, teneriores et infirmiores animae: istis se exhibet ut luceat imago ejus in confessione earum, luceat in dilectione, luceat in operibus; et si fieri potest, tota ejus species exprimatur in ipsis.
PL 15, 1900Aゆえに、これらがエルサレムの娘たち、すなわちより若く、より弱い魂たちである。これらの者に彼は自らを現す。その像が彼女たちの告白において輝き、愛において輝き、業において輝くようにであり、可能ならば、その姿のすべてが彼女たちのうちに写し出されるようにである。
Cant. III, Caput XXXIII
雅歌3章の講解 第XXXIII章PL 15, 1900BHae igitur filiae Hierusalem sponsam ascendentem, et non resistentem videntes, et meritorum ejus odoribus delectatae, agnoscentes quoque Salomonis illius esse pacifici sponsam, etiam comitatu sedulo persequuntur usque ad lectum Salomonis: eo quod ei vera in Christo requies debeatur.
PL 15, 1900Bこうして、エルサレムのこれらの娘たちは、花嫁が上ってゆき、抵抗しないのを見、その功績の香りに喜び、また彼女があの平和をもたらすソロモンの花嫁であることをも悟って、熱心な随伴をもって、ソロモンの寝台にまでも従う。キリストにおける真の安息が彼女に当然与えられるからである。
Lectus enim sanctorum Christus est, in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt.
PL 15, 1900B実に、聖なる者たちの寝台はキリストである。そのうちで、すべての者の、世の戦いに疲れた心が安らぐ。
In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem, dicens: Major serviet minori: in hoc lecto recubans Jacob, benedixit duodecim patriarchas: in hoc lecto recubans archisynagogi filia, surrexit a morte: in hoc lecto jacens unicus viduae defunctus filius, mortis vincula Christi voce vocatus dissolvit.
PL 15, 1900Bこの寝台でイサクは安らぎ、年下の子を祝福して、こう言った。「兄は弟に仕える」。この寝台に身を横たえてヤコブは十二人の族長を祝福した。この寝台に横たわって、会堂長の娘は死から起き上がった。この寝台に横たわって、やもめの独り子であった死んだ息子は、キリストの声に呼ばれて、死の縛めを解いた。
Perducta igitur sponsa usque ad sponsi requiem, nuptiale canunt carmen, dicentes filiabus Hierusalem:
PL 15, 1900Bこうして花嫁が花婿の安息のところまで導かれると、〔付き従う者たちは〕婚礼の歌を歌い、エルサレムの娘たちに向かってこう言う。
Cant. III, Caput XXXIV
雅歌3章の講解 第XXXIV章PL 15, 1900C(Vers. 11.) Egredimini et videte in rege Salomone coronam, qua coronavit eum mater ejus, in die sponsalium ejus. Canunt epithalamium, et vocant caeteras potestates coelorum vel animas, ut videant charitatem, quam circa filias Hierusalem habet Christus.
PL 15, 1900C(第11節)「出よ、そして見よ、王ソロモンにおいて、その母が彼に冠をかぶせたその冠を、彼の婚礼の日に」。彼らは婚礼の歌を歌い、天のほかの権能たち、あるいは魂たちを呼んで、キリストがエルサレムの娘たちに対してもつ愛を見させる。
Unde et meruit coronari a matre quasi filius charitatis, sicut Paulus ostendit dicens: Quia Deus eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13) .
PL 15, 1900Cそれゆえ彼は、いわば愛の子として、母から冠をかぶせられるにふさわしいとされた。パウロが示すとおりである。彼は言う。「神は我々を闇の権能から救い出し、その愛の子の国に移した」(コロサイ1:13)。
Charitatis itaque filius et ipse charitas est: non ex accidentibus habens charitatem, sed habens eam substantia sua, sicut regnum de quo dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 17) .
PL 15, 1900Cそれゆえ、愛の子は自身も愛である。偶有によって愛をもつのではなく、自らの実体によってそれをもつのであって、彼が語る国についても同様である。「私はこのために生まれた」(ヨハネ18:17)〔底本の引照のまま写す。この句はヨハネ18:37にあたる〕。
Cant. III, Caput XXXV
雅歌3章の講解 第XXXV章PL 15, 1900CIdeoque dicit, Egredimini, id est, exite de sollicitudinibus et cogitationibus saeculi: exite de angustiis corporalibus: exite de vanitatibus mundi, et videte quam rex pacificus in die sponsalium suorum habeat charitatem: quam gloriosus sit, quia corporibus resurrectionem dedit, et animas sibi junxit.
PL 15, 1900Cそれゆえ彼は「出よ」と言う。すなわち、世の心配と思いわずらいから出よ、体の窮屈さから出よ、世界の空しさから出よ、そして見よ、平和の王がその婚礼の日にどれほどの愛をもっているかを。彼が体に復活を与え、魂を自らに結び合わせたゆえに、どれほど栄光に満ちているかを。
Haec magni est corona certaminis, hoc praeclarum munus sponsalium Christi, sanguis ejus et passio. Quis enim plus potuit dare, qui sibi etiam non pepercit, et pro nobis in mortem animam suam posuit?
PL 15, 1900Dこれは大いなる戦いの冠であり、キリストの婚礼の輝かしい贈り物、すなわち彼の血と受難である。実に、自らをさえ惜しまず、我々のために死に至るまで自らの魂を差し出した者にまさって、誰が多くを与ええたか。
Cant. III, Caput XXXVI
雅歌3章の講解 第XXXVI章PL 15, 1900DQuae autem corona gloriae nisi Ecclesia quae caput suum Christum coronat? Quae jucunditas universae terrae, nisi domus populi Christiani, aula sanctorum, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) ?
PL 15, 1900D栄光の冠とは、その頭であるキリストに冠をかぶせる教会でなくて何か。全地の喜びとは、キリスト教徒の民の家、聖なる者たちの広間でなくて何か。彼らについて、こう書かれている。「その響きは全地に出て行った」(詩篇18:5)。
Ergo quia corona gloriae est Ecclesia, ideo dicitur: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem, in corona qua coronavit eum mater ejus, in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus.
PL 15, 1901Aそれゆえ、教会は栄光の冠であるから、こう言われる。「シオンの娘たちよ、出よ、そして王ソロモンを見よ、その母が彼に冠をかぶせたその冠において、彼の婚礼の日に、彼の心の喜びの日に」。
Cant. III, Caput XXXVII
雅歌3章の講解 第XXXVII章PL 15, 1901AAd animas dicitur ut e gurgustiis et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus, et a curis, et a caeteris carnis istius et affectus lubrici passionibus: supra mundum ascendant, de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes, quasi angeli Christi haec loquuntur: Non potestis videre claritatem ejus, gloriam ejus, nisi egrediamini humanae fragilitatis curas, filiae Hierusalem.
PL 15, 1901A魂たちに向かって言われる。狭い小部屋や体の閉所から出よ、体の思いの外に出よ、欲望と心配から、またこの肉と滑りやすい情愛のほかの情念から出よ、世の上に上れ、この世から出よ、キリストを迎えよ、燃える松明で輝きつつ、備えて居合わせよ。キリストの天使たちが、こう語るかのようである。「汝らは、人間の弱さの心配から出なければ、彼の輝きを、彼の栄光を見ることはできない、エルサレムの娘たちよ」。
Quasi dicant: Quid viventem inter mortuos quaeritis (Luc. XXIV, 5) ? Non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos esse voluit discipulos.
PL 15, 1901B彼らはいわば言うかのようである。「なぜ汝らは生きている者を死者の中に求めるのか」(ルカ24:5)。キリストはこの世の内に求められない。彼は自らの弟子たちが世の上にあることを望んだのである。
Cant. III, Caput XXXVIII
雅歌3章の講解 第XXXVIII章PL 15, 1901BQuae est corona qua coronatur Christus, nisi corona gloriae? Joseph coronam habuit castitatis, Paulus justitiae, Petrus fidei. Singularum virtutum coronae sunt. Solus Christus habet coronam gloriae, qua eum Ecclesia coronavit.
PL 15, 1901Bキリストが冠をかぶせられるその冠とは、栄光の冠でなくて何か。ヨセフは貞潔の冠をもち、パウロは正義の冠を、ペトロは信仰の冠をもった。冠は個々の徳のものである。ただキリストだけが栄光の冠をもち、それで教会が彼に冠をかぶせた。
In hac corona omnes coronae sunt; quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.
PL 15, 1901Bこの冠のうちにすべての冠がある。栄光は一つの冠の一部ではなく、すべての冠の報いだからである。
Cant. IV, Caput I
雅歌4章の講解 第I章PL 15, 1901C(Vers. 1.) Jam vero conversus Sponsus in laudem sponsae dicit: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui sicut columbae, extra taciturnitatem. Pulchra in praedicatione, pulchra in conversatione. Oculi quoque ejus, inquit, sicut columbae.
PL 15, 1901C(第1節)さて、今や花婿は向き直り、花嫁を賞賛して言う。「なんと美しいことか、私の友よ、なんと美しいことか。汝の目はハトのようだ、汝の沈黙の外で」。説教において美しく、振る舞いにおいて美しい。「彼女の目もまた」と彼は言う、「ハトのようである」。
Oculi sunt viri, videlicet spiritalibus ornati sensibus qui ad videnda mysteria sint acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et immaculata simplicitas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte postea memoravit.
PL 15, 1901C目とは人々、すなわち霊の感覚で飾られた者たちであり、奥義を見るのに鋭く、神の聖書の秘密に入り込む用意があり、理にかなった乳で輝いている。彼らのうちには欺きの汚れた乱れは何もなく、ただ単純な心情の純粋で汚れのない素朴さがある。それゆえ彼は、のちに、水の豊かさのうちにいる、乳で洗われたこれらのハトを記した。
Cant. IV, Caput II
雅歌4章の講解 第II章PL 15, 1901CJam caetera dentes et genas, et sicut coccineum resticulum labia sponsae intelligimus animae esse virtutes doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent, vel praedicatione Dominicae crucis, sicut Verbi quadam linea, alligent audientem: vel modestia verecundi, et juventutis flore gratissimi.
PL 15, 1901Cさて、残りのもの、すなわち歯と頬、そして緋色の細紐のような花嫁の唇を、我々は魂の徳であり、教師たちの多様さであると解する。彼らは、行き届いた配慮によって精神に霊の糧を供給し、あるいは主の十字架の宣べ伝えによって、言葉のいわば一筋の線のように聞く者をつなぎ止め、あるいは慎みによってつつましく、若さの花盛りにあって愛らしい者たちである。
Etsi a tactu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi: et sicut in genas, quasi a capite sacerdotali descendat unguentum, sic et in his eluceat pulchritudo doctrinae.
PL 15, 1901Dたとえ触れることから恥じらいのために退けられても、それでもその者たちからキリストの香りが立ちのぼるがよい。そして、頬に、あたかも祭司の頭から香油が流れ下るかのように、そのように彼らのうちにも教えの美しさが輝き出るがよい。
Cant. IV, Caput III
雅歌4章の講解 第III章PL 15, 1901DOculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam; quod et spiritualiter videat, et noverit tempus tacendi esse et tempus loquendi; ut in tempore sermonem suum proferat, ne importunitate loquendi peccatum possit incurrere.
PL 15, 1901D「汝の目はハトのようだ、汝の沈黙の外で」。これは、彼女が霊的にも見るということであり、黙する時があり語る時があることを知っているということである。それは、時にかなって自らの言葉を述べ、語る際の時宜を誤って罪を犯すことのないためである。
Cant. IV, Caput IV
雅歌4章の講解 第IV章PL 15, 1902AOculi tui sicut columbae. Hic columbae, id est, Ecclesiae simplicitas revelatur et gratia.
PL 15, 1902A「汝の目はハトのようだ」。ここに、ハト、すなわち教会の素朴さと恩寵が示されている。
Vide itaque simplicitatem oculi, qui enim justum videt et gaudet etiam ipse vult justus esse: pulchrum est enim ut eo in aliis delectetur, quod vult ipse in se servare, si possit: est enim insitum bonis, ut castum pudicus, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem, virtutes suas in aliis amet.
PL 15, 1902Aそれゆえ、目の素朴さを見よ。義人を見て喜ぶ者は、自らも義人であることを望む。実に、自分が自身のうちに保ちたいと望むもの、もし可能なら、それを他の人々のうちに見て喜ぶのは美しいことである。善き人々には、貞潔な者を慎み深い者が、思慮ある者を賢い者が、気前のよい者を慈しみ深い者が、敬虔な情をもって愛し、自らの徳を他の人々のうちに愛することが、生まれつき備わっている。
Plerisque etiam justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia. Nam si tanta vis in naturalibus est, ut animal visum prosit ictericis, ita ut mortui quoque corpus ejus animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui hujusmodi inciderint passionem, dubitare possumus quod justi sanet aspectus, cujus sunt oculi sicut columbae, simplices et pudici?
PL 15, 1902A多くの者にとって、義人の姿を見ることは矯正の戒めであり、より完全な者たちにとっては喜びである。実に、自然のものにこれほどの力があり、ある動物は、見られることが黄疸の者たちに益となるほどであって、その動物の死んだものの体さえ、この種の病にかかった者たちにそれが示されるなら益になると言われるのであれば、その目がハトのように素朴で慎み深い義人の姿が癒やすことを、我々は疑いうるだろうか。
Ergo vile animal irrationabile tantam virtutem habet, ut sanare hominem possit momento exiguo, quo videtur: homo justus, si tamen cum fide ab eo conspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere desiderat, nihil conferet? Quam pulchrum igitur ut videaris et prosis!
PL 15, 1902Bゆえに、取るに足りぬ理性なき動物がこれほどの力をもち、見られるそのわずかな間に人を癒やしうるのなら、義人は、彼から益を受けたいと望む者が信仰をもって彼を見るならば、何も与えないのか。それゆえ、あなたが見られ、益となることは、なんと美しいことか。
Cant. IV, Caput V
雅歌4章の講解 第V章PL 15, 1902BBonum ergo vir justus. Propterea denique apostolus Paulus ascendit Hierosolymam, ut justos videret: et cum Petro mansit diebus quindecim, ut ex ejus aliquid cohabitatione proficeret (Gal. I, 18) .
PL 15, 1902Bそれゆえ、義人は善いものである。それゆえ、実に、使徒パウロは、義人たちを見るためにエルサレムに上り、ペトロのもとに十五日間とどまった。その共に暮らすことから何か益を得るためである(ガラテヤ1:18)。
Propterea ipse Paulus et Barnabas cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, et apostolis, et majoribus natu: cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur, et ut postea de Paulo legimus, quod cum lacrymis deducebatur.
PL 15, 1902Bそれゆえ、パウロ自身とバルナバは、エルサレムに入るとき、教会と使徒たちと長老たちに盛大に迎えられた。だが、去ろうとするとき、去らないでくれと頼まれ、またのちにパウロについて我々が読むように、涙とともに見送られた。
Nonne vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere, iis qui fideliter eum videre desiderant?
PL 15, 1902C目の光線そのものが、信仰をもって彼を見ようと望む者たちに、ある力を注ぐように見えないだろうか。
Cant. IV, Caput VI
雅歌4章の講解 第VI章PL 15, 1902CSed quemadmodum justus laetificat cor innocentum, cum videtur, ita improbi justorum cognitione torquentur, quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentem, avaritiam liberalitas, impietatem fides.
PL 15, 1902Cしかし、義人は見られるとき無垢な者たちの心を喜ばせるように、邪な者たちは義人たちを知ることで苦しめられる。聖なる者たちの黙した行いによってすら、責められるからである。貞潔は不節制な者を、気前のよさは貪欲を、信仰は不敬虔を苦しめる。
De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum animal cum videtur, ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo praevenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit.
PL 15, 1902Cこれについても、同様に、取るに足りぬ動物から例を取ろう。実際、先に、物言わぬ動物は見られるとき益になると言ったように、狼は、先に誰かを見ると害になると我々は知る。狼が先に見た者たちは声を失うと伝えられているからである。
Basiliscus quoque (hic est noxius serpens) si quodcumque viderit prior animal, fertur occidere: et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente hujusmodi praevideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu.
PL 15, 1902Dバシリスク(すなわち害をなす蛇)も、何かの動物を先に見たなら、これを殺すと伝えられている。このような蛇に先に見られた者は、たちどころに殺されると言い立てられる。蛇自身も、人の視線に先んじられたなら死ぬと言われる。
Ergo si tanta virtus vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis, ut si alterum alter prior viderit, possit occidere: non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia, cum praesertim tantum operetur fides; ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur: et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret (Matth. IX, 22) ?
PL 15, 1902Dゆえに、蛇の目にも人の目にも、一方が他方を先に見れば殺しうるほどの力があるのなら、徳の恩寵に満たされた義人の目に力がないということがあろうか。まして、信仰は、主の衣の房に触れた女が癒やされ、主イエスが目を向けた者が、その目からたちまち癒やしの恩寵を汲み取ったほどに、はたらくのであるから(マタイ9:22)。
Cant. IV, Caput VII
雅歌4章の講解 第VII章PL 15, 1903ASed qui videt justum, debet scire quid videat. Non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu: sed intus videt.
PL 15, 1903Aしかし、義人を見る者は、自分が何を見ているのかを知らねばならない。彼を体に、衣に、財産に、顔に見るのではない。内に見るのである。
Non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensum illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus potuerit assumere. Tunc igitur laetabitur cum ista perspexerit, cum ista cognoverit.
PL 15, 1903A私は言う、その者は、彼の精神を見ないかぎり、彼の言葉に心を向けないかぎり、彼の考えを把握し、彼の論述から知恵を汲み取ることができないかぎり、彼を見ているのではない。それゆえ、そのとき、これらを見抜き、これらを認識したならば、その者は喜ぶだろう。
Ita ergo et nos sicubi justum audimus, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento (Luc. VII, 37 et 38) .
PL 15, 1903Aそれゆえ、我々も同じく、どこかで義人のことを聞いたなら、見に急ごう。ファリサイ派の人の家で主イエスが食卓についていると聞いて、入って来て、彼の足に香油を注ぎかけた、かの女のようにである(ルカ7:37, 38)。
Illius imitatores simus, quia Ecclesiae in illa muliere figuram esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum, ut videas eum secundum imaginem Dei.
PL 15, 1903A彼女の模倣者になろう。かの女のうちに教会が象られていることを、誰が疑おうか。ゆえに、義人がどこかに座っているなら、どこかで食卓についているなら、我々は彼を見に急ごう。義なる人を見ることは尊い。あなたが彼を神の像に即して見るためである。
Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est, illum qui intus est, frequenter aspicimus: ut si viderimus pauperem, illum ad cujus similitudinem factus est, honoremus in paupere, de quo ait: Dedistis mihi manducare, quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35 et 40) .
PL 15, 1903B外にあるものは何の益もない。内にあるものが癒やす。もっとも、外にある者のうちに、内にある者をしばしば我々は見る。たとえば貧しい者を見たなら、その似姿に即して〔貧しい者が〕造られた者を、その貧しい者のうちに我々は尊ぶ。その者について彼は言う。「汝らは私に食べさせた。なぜなら、汝らがそのうちの一人に与えたものは、私に与えたからである」(マタイ25:35, 40)。
Cant. IV, Caput VIII
雅歌4章の講解 第VIII章PL 15, 1903BCapillamentum tuum ut grex tonsarum, quae revelatae sunt a monte Galaad. Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccl. II) .
PL 15, 1903B「汝の髪は、ギレアドの山からあらわにされた、毛を刈られた雌の群れのよう」。髪と言うのは、すべての感覚の力が頭にあるからである。「知者の目は、その頭にある」(コヘレトの言葉2章)。
Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum.
PL 15, 1903Bそれゆえ、教師たちの思慮は深く、暗いものを明らかにし、感覚の深みを開くことができる。
Cant. IV, Caput IX
雅歌4章の講解 第IX章PL 15, 1903C(Vers. 2.) Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt a lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis. Quod specie de capris dicitur, mystice de Ecclesiae grege sentiendum.
PL 15, 1903C(第2節)「汝の歯は、洗い場から上ってきた、毛を刈られた雌の群れのよう、皆が双子を産み、そのうちに不妊のものはいない」。外見のうえで山羊について言われることは、奥義の意味で教会の群れについて解されねばならない。
Nec vilia tibi videantur ista animalia, vides quod in altis grex iste pascitur, audax in monte. Itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum: ubi aliis periculum, ibi gregis illius alimentum, ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.
PL 15, 1903Cこれらの動物があなたに卑しく見えてはならない。あなたは、この群れが高い所で草をはみ、山で大胆なのを見る。ほかの者たちには断崖であるところ、山羊には何の危険もない。ほかの者たちには危険であるところ、そこにあの群れの餌があり、より甘い食物があり、より選り抜きの実がある。
Speculantur a pastoribus suis, dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ibi fecundae arbores fructum integrum subministrant. Cernere licet uberi lacte distentas, super teneram sobolem materna pietate sollicitas. Ideo elegit eas Spiritus sanctus, quibus coitum venerabilis Ecclesiae compararet.
PL 15, 1903C彼らは、牧者たちに見守られて、茨の茂る岩から垂れ下がっている。そこには狼の襲撃は及びえず、そこでは実り豊かな木々が、傷のない実を供する。乳房を豊かな乳でふくらませた母たちが、母の慈しみをもって、幼い子らを気づかっているのが見える。それゆえ聖なる霊は、これらを選び、尊ぶべき教会の集い〔底本は coitum。coetum と読む〕にたとえたのである。
Cant. IV, Caput X
雅歌4章の講解 第X章PL 15, 1903DEt ut mystice audias, capillamentum Verbi est altitudo, et eminentia quaedam justarum animasum; quoniam sensus sapientis in capite ejus. In altitudine enim cogitationis humanae certum est esse sapientiam.
PL 15, 1903D奥義の意味で聞くなら、言葉の髪とは、義なる魂たち〔底本は animasum。animarum と読む〕の、ある高さ、卓越である。「賢者の感覚は、その頭にある」からである。実に、人間の思考の高みにこそ、知恵があることは確かである。
Et quemadmodum tondentur caprae, ut superflua deponant: ita etiam tonsarum animarum gregem, hoc est, multarum animarum virtutes habet sancta Ecclesia, in quo grege nihil possis insensibile reperire, nihil superfluum; quoniam fides sapientes fecit, spiritalis autem gratia ab omni superfluorum labe mundavit.
PL 15, 1903D山羊が毛を刈られて余分なものを落とすように、聖なる教会も、毛を刈られた魂の群れ、すなわち多くの魂の徳をもつ。この群れの中に、あなたは感覚のないものも、余分なものも見いだすことはできない。信仰が彼らを賢くし、霊的な恩寵が、あらゆる余分なものの汚れから清めたからである。
Cant. IV, Caput XI
雅歌4章の講解 第XI章PL 15, 1904AMerito igitur revelatae sunt animae justorum, et revelatae a monte Galaad, hoc est, a transmigratione testimonii, eo quod a Synagoga ad Ecclesiam testimonium coeleste migravit.
PL 15, 1904Aそれゆえ、義人たちの魂があらわにされたのは当然であり、ギレアドの山からあらわにされたのも当然である。ギレアドとは「証しの移住」のことである。天の証しが、会堂から教会へと移ったからである。
In hoc itaque monte nascitur thymiama, resina, et caeteri odores quos negotiatores illi Ismaelitae, ut habes in libro primo Testamenti veteris, deferebant (Gen. XXXVII, 25) .
PL 15, 1904Aそれゆえ、この山に、香料、樹脂、そのほかの香りが生じる。それらを、あのイシュマエル人の商人たちが、あなたが古い契約の最初の書で読むとおり、運んでいたのである(創世記37:25)。
Itaque sicut caprae bonis refectae cibis, et solis calore vernantes, lavantur in flumine, et exsultantes mundae surgunt de flumine: ita animae justorum ascendunt ab spiritali lavacro.
PL 15, 1904Aそれゆえ、山羊が、良い食物で養われ、太陽の熱で春のように生き生きとして、川で洗われ、川から清らかに躍り上がるように、義人たちの魂は、霊的な洗い場から上る。
Cant. IV, Caput XII
雅歌4章の講解 第XII章PL 15, 1904AIstae sunt vere qui geminos creant, in quibus non est infecunditas aliqua virtutum, sterilitas ulla meritorum.
PL 15, 1904Aまことに、双子を産むのはこの者たちであり、その中には、徳の不毛も、功績のどんな不妊もない。
Bene geminos creant, quia congeminant sensus suos; unde habes in Proverbiis scriptum: Et tu scribe haec tibi tripliciter, in consilium, et in cognitionem (Prov. XXII, 20) . Triplicem praemisit scriptionem, et duo subdidit, consilium et cognitionem.
PL 15, 1904B双子を産むというのは適切である。彼らは自らの感覚を倍にするからである。それゆえ、あなたは箴言にこう書かれているのを読む。「汝もこれを、汝のために三重に書け、助言と知識において」(箴言22:20)。三重の筆記を先に述べ、助言と知識の二つを付け加えた。
Sed cognitio gemina est, una incorporalium, altera corporalium; unde etiam in posterioribus habes: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Vers. 5) .
PL 15, 1904Bだが知識は二つある。一つは体のないものについて、もう一つは体のあるものについてである。それゆえ、後の箇所にもこうある。「汝の二つの乳房は、カモシカの双子の二匹の子ジカのよう、ユリの中で草を食む、日が息づき、影が傾くまで」(第5節)。
Cant. IV, Caput XIII
雅歌4章の講解 第XIII章PL 15, 1904BDiximus de fecunditate, dicamus de dentibus. Nam et navigantes plerique, et properantes itinere terreno, ubi viderint speciosum aliquem locum, delectationis gratia demorantur, pascunt oculos animumque allevant. Nec mora ulla putatur commeandi, sed gratia.
PL 15, 1904B我々は実りの豊かさについて述べた。次に歯について述べよう。実際、舟で旅をする多くの者も、陸の道を急ぐ者も、美しい場所を見つけると、楽しみのために立ち止まり、目を養い、心を軽くする。それは行く道の遅れとはみなされず、むしろ喜びとみなされる。
Ita et nobis pulcherrimos dentes justarum animarum considerare cordi est; docuit enim Scriptura pulcherrimos dentes esse justorum dicens secundum litteram quidem de patriarcha Juda, spiritualiter autem de Christo; Hilares oculi ejus a vino, et dentes sicut lac (Genes. XLIX, 12) .
PL 15, 1904Cそのように我々も、義なる魂のこの上なく美しい歯を考察することを、心から望む。聖書は、義人の歯がこの上なく美しいことを教えているからである。それは字義の上では族長ユダについて、霊的にはキリストについて、こう言っている。「その目はぶどう酒で晴れやかであり、歯は乳のようである」(創世記49:12)。
In quo non utique carnis humanae officia, sed divinae gratiae munera praedicavit. Docet igitur exemplum, dentes non esse praetereundos, ubi de oculis disseruimus.
PL 15, 1904Cここで聖書が告げたのは、決して人間の肉の務めではなく、神の恩寵の賜物である。ゆえにこの例は、目について論じたところでは、歯を通り過ぎてはならないことを教えている。
Cant. IV, Caput XIV
雅歌4章の講解 第XIV章PL 15, 1904CQui sunt igitur justarum dentes animarum nisi qui informem ac durum accipientes cibum, vel frigidum plerumque, vel supra modum calentem nunc comminuunt, nunc fovent, nunc temperant, prout qualitas fuerit alimentorum?
PL 15, 1904Cでは、義なる魂の歯とは何か。形のない固い食物を受けて、冷たすぎたり熱すぎたりすることもしばしばあるそれを、食物の性質に応じて、あるいは砕き、あるいは温め、あるいは調える者でなくて何であろうか。
Dura comminuunt, ne asperitas litterae in veteri Testamento et saecularis intellectus rigor, nisi fuerit spiritali dente resolutus, vitalia ipsa interclusis librorum salutarium commeatibus, et gulam quamdam animae incuriosa edacitate suffocet.
PL 15, 1904C固いものを砕くのは、古い契約の文字の粗さや、この世の理解の硬さが、霊の歯で解きほぐされなければ、救いをもたらす書物の通り道をふさがれて、命にかかわる器官そのものを、魂のいわば喉を、不注意な貪食によって窒息させることのないためである。
Par est igitur ut dividas primum, si solida tibi videtur esca quae sumitur, et distinguas eam; atque emollitam sine noxa aliqua animae in omnia ejus membra naturali divisione transfundas; ut vitalem succum omne ejus corpus epuletur, nihil cadaverosum, nihil mortuum ore tuo sumas, ne dicatur: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psalm. XIII, 3) .
PL 15, 1904Dそれゆえ、あなたは、取る食物が固いと思えるなら、まずそれを切り分け、区別し、柔らかくしたものを、魂にいかなる害もなく、自然な分配によって、そのすべての肢体に行き渡らせることが適切である。魂の体全体が、命の汁で養われるようにするためである。死骸のようなものも、死んだものも、あなたの口に入れるな。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇13:3)と言われないためである。
Sed vivum haurias verbum, ut in tuae mentis visceribus possit operari. Hi dentes super lac candidiores; quia dentes justorum.
PL 15, 1904D生きた言葉を汲め。それがあなたの精神のはらわたの内で働きうるようにするためである。この歯は乳よりも白い。義人たちの歯だからである。
Cant. IV, Caput XV
雅歌4章の講解 第XV章PL 15, 1905ADenique cum omnes in Moyse baptizati in nube et in mari patres nostri fuerint, non otiose tamen scriptum est: Quia omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3 et 4) ; ut istis sanctorum dentibus major quidam fulgor accederet, quos post transitum maris rubri, myrrhae fontis amaritudine per ligni gratiam temperata (Exodi XV, 25), cognoscemus esse mundatos: deinde duodecim fontium potu, postremo petrae spiritalem undam vomentis irriguo; Petra erat enim Christus (I Cor. X, 3 et 4) .
PL 15, 1905A実に、我々の父祖たちは皆、雲と海の中でモーセにおいて洗礼を受けたが、それでも「皆が同じ霊的な食物を食べ、皆が同じ霊的な飲み物を飲んだ」(一コリント10:3, 4)と書かれているのは、無意味ではない。この聖なる者たちの歯に、ある大いなる輝きが加わるためである。我々は知るであろう。彼らは紅海を渡ったのち、ミルラの泉〔myrrhae。出エジプト記15:23 の苦い水の泉マラを指すらしい〕の苦さが木の恩寵によって和らげられて(出エジプト記15:25)清められ、次に十二の泉の飲み物で、最後には霊的な水を吐き出す岩の潤いで清められたのである。「岩はキリストだった」からである(一コリント10:3, 4)。
Ideo et manna manducaverunt (Num. XX, 11) , ut toties abluti manducarent panem, ut scriptum est, angelorum (Psalm. LXXVII, 25) .
PL 15, 1905Aそれゆえ彼らはマナも食べた(民数記20:11)。何度も洗われたうえで、書かれているとおり、天使たちのパンを食べるためである(詩篇77:25)。
Nunc quoque in Evangelii mysteriis recognoscis baptizatos, licet toto corpore, postea tamen esca spiritali potuque mundari; ille enim est verus dentium fulgor, ubi bene consciae mentis resonat canora confessio.
PL 15, 1905B今もあなたは福音の奥義の中に、全身で洗礼を受けた者たちが、それでも後に霊的な食物と飲み物によって清められることを認める。まことの歯の輝きとは、自らをよく自覚する精神の、澄んだ告白が響くところにあるからである。
Ille mundus oculus, quem peccatorum gravium trabes nulla depresserit, quem purgamentorum levium festuca nulla turbaverit.
PL 15, 1905B清い目とは、重い罪の梁がどれも押さえつけず、軽い汚れの藁くずがどれも乱さなかった目である。
Cant. IV, Caput XVI
雅歌4章の講解 第XVI章PL 15, 1905BDentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis.
PL 15, 1905B「汝の歯は、洗い場から上ってきた、毛を刈られた雌の群れのよう、皆が双子を産み、そのうちに不妊のものはいない」。
Non mediocris ista laudatio, primum apta comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum sumere, deinde cum tondentur, deonerari superfluis.
PL 15, 1905Bこの賛辞は並々ではない。まず、毛を刈られた雌との比較が適切である。実に、山羊が高い所でも危険なく草をはみ、切り立った所でも安全に食物を取ることを、我々は知っている。さらに、毛を刈られるときには、余分なものを降ろす。
Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur.
PL 15, 1905Bこの群れに教会はたとえられる。教会は自らのうちに多くの魂の徳をもち、それらは洗いによって余分な罪を脱ぎ捨て、奥義の意味での信仰と道徳の意味での恩寵をキリストにもたらし、主イエスの十字架を語る。
In his formosa est Ecclesia, unde ad eam Deus Verbum dicit: Ecce formosa es, proxima mea: ecce es formosa; oculi tui sicut columbae. Tota formosa es, proxima mea, et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est.
PL 15, 1905Cこれらにおいて教会は美しい。それゆえ、神である言葉が彼女にこう言う。「見よ、汝は美しい、私の近しい者よ。見よ、汝は美しい。汝の目はハトのようだ。汝はことごとく美しい、私の近しい者よ、汝のうちに非難すべきものはない」。咎は沈められたからである。
Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano, et pertransibis a principio fidei; eo quod renuntians mundo, transierit saeculum, pertransierit ad Christum.
PL 15, 1905C「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り抜けるであろう」。それは、彼女が世を捨てて、世を通り過ぎ、キリストのもとへ通り抜けたからである。
Cant. IV, Caput XVII
雅歌4章の講解 第XVII章PL 15, 1905C(Vers. 3.) Sicut resticula coccinea labia tua. In cocco enim species ignis, et crucis Dominicae sanguis irrutilat. Coccinea labia Domini, quae passionem propriam loquebatur. Denique in Exodo coccum pro igne collocatum est (Exod. XXV, 4) .
PL 15, 1905C(第3節)「汝の唇は緋の細紐のようである」。緋には火の姿があり、主の十字架の血が赤く輝くからである。主の唇は緋色であり、それは自らの受難を語っていた。実に、『出エジプト記』では、緋が火の代わりに置かれた(出エジプト記25:4)。
Non enim ex cocco mundus, sed ex quatuor constat elementis. Sed in cocco figura ignis expressa est, cujus vapor nisi coelum atque aerem, maria terrasque penetraret, omnia tamquam effetis viribus solverentur.
PL 15, 1905C実際、世界は緋からではなく、四つの元素から成る。しかし、緋には火の象りが表されている。その熱が天と空気、海と大地を貫かなければ、すべては力の尽きたもののように解体するであろう。
Per resticulam igitur vinculum persuasionis agnoscimus, per coccum vel cupiditatis ardorem qui scintillat in animis audientium, vel indicium passionis.
PL 15, 1905Dそれゆえ、細紐によって我々は説得の絆を認め、緋によって、聞く者の心の中でひらめく熱望の燃え立ち、あるいは受難のしるしを認める。
Cant. IV, Caput XVIII
雅歌4章の講解 第XVIII章PL 15, 1905D(Vers. 4.) Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalphioth, mille clypei pendent in ea, omnia jacula potentium.
PL 15, 1905D(第4節)「汝の首はダビデの塔のようだ。タルピオトに築かれ、千の盾がそこに掛けられている。すべて勇士たちの投げ槍である」。
Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras illecebrarum inflexione curvetur; sicut Christi regalis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere.
PL 15, 1905D実に、神へと立てられ、キリストの軛に適した首は、地の誘惑に傾いて曲がることが一切ない。それは、ネブカドネツァルもその軛を掛けることのできない、キリストの王の塔のようである。
Condidit enim turrim illam David ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et expellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet.
PL 15, 1906A実に、かの塔を建てたのは、あの腕の強い者ダビデであり、彼は城壁の高みの上にそれを築いた。助けとなり、同時に飾りともなるためである。助けとなるのは、敵を先に見て退けるからであり、飾りとなるのは、低い所の中だけでなく、高い所の中でも抜きん出ているからである。
Ita tamen subsidio vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum monilia: habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem, lacertis quibusdam fidei diriguntur.
PL 15, 1906Aただし、助けとなり飾りとなるのは、言葉の教えを、いわば馬の飾りの首飾りのように自らのうちに持ち、また、勇士である預言者たちの投げ槍をも持っている場合である。その投げ槍は、すべて自らを高く掲げる高慢に向けて、信仰の腕によって放たれる。
Cant. IV, Caput XIX
雅歌4章の講解 第XIX章PL 15, 1906ANoli igitur in pulverem mortis deducere animam tuam, cui etiam Dominus naturalem altitudinem tribuit et vigorem, quo se excitet et assurgat.
PL 15, 1906Aそれゆえ、あなたの魂を死の塵の中に引き下ろすな。主はそれに、本性としての高さと、自らを奮い立たせて立ち上がる活力とを与えたのである。
Unde etiam de hac conjunctione animae et corporis dictum opportune accipitur, eo quod in naturali vitae nostrae mysterio, connexa anima corpori velut humi reptet, et pavimento adhaereat, partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud de terra est.
PL 15, 1906Bここから、魂と体の結合について言われたこと〔元の著作の文脈を受けた言い方で、魂が「床に貼りつく」という聖書の句を指すらしい〕も、ふさわしく理解される。我々の生の本性的な奥義のうちで、魂は体に結びつけられ、いわば地を這い、床に貼りついているからである。一つにはこの地上の住まいのため、一つにはこの体が土から成るためである。
Et regionis igitur diversorium, et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. Ideoque pulchre Apostolus de mortis hujus corpore liberari cupit; quia carcere quodam claudimur, et in quodam luxuriae gurgustio siti tenebris involvimur delictorum.
PL 15, 1906Bこうして、住む土地という宿も、我々の体の素材そのものも、この見解に一致する。だから使徒がこの死の体から解放されることを望んだのは、美しいことである。我々は牢獄のようなものに閉じ込められ、放縦の小屋のような所に置かれて、罪の闇に包まれているからである。
Cant. IV, Caput XX
雅歌4章の講解 第XX章PL 15, 1906BErgo secundum voluntatem Dei ambulemus, ut adhaerere dicamur Deo. Nam secundum corporis appetentiam qui vivit, caro est: qui secundum praecepta Dei, spiritus est.
PL 15, 1906Bゆえに、神の意志に従って歩もう。神に貼りついていると言われるためである。体の欲求に従って生きる者は肉であり、神の掟に従って生きる者は霊である。
Non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro; sicut et illi qui in diluvio perierunt, de quibus dictum est: Quia caro sunt (Genes. VI, 3) .
PL 15, 1906Bゆえに、我々の魂が肉になってはならない。すなわち、洪水で滅んだ人々のように我々が肉と呼ばれてはならない。彼らについては「彼らは肉である」と言われた(創世記6:3)。
Sed magis caro nostra obediens animae gubernaculo, fiat anima, et hoc appellari mereatur nomine; sicut appellata est familia patriarchae Jacob, et generationis ejus sancta posteritas; sic enim scriptum est: Hi filii Balae quam dedit Laban Rachel filiae suae: peperit haec Jacob animas septem.
PL 15, 1906Cむしろ、我々の肉が魂の舵に従って、魂となるように。そしてこの名で呼ばれるにふさわしくあるように。族長ヤコブの家族と、その子孫である聖なる後裔がそう呼ばれたとおりである。こう書かれているからである。「これらは、ラバンが娘ラケルに与えたビルハの子らである。彼女はヤコブに魂七つを産んだ」。
Et ibidem: Omnes autem animae quae intraverunt cum Jacob in Aeyyptum, quae exierunt de femoribus ejus, praeter uxores filiorum, sexaginta sex (Genes. XLVI, 25 et 26) .
PL 15, 1906Cまた同じ箇所にこうある。「ヤコブとともにエジプト〔底本は Aeyyptum。Aegyptum と読む〕に入った魂は、すべて、彼の腰から出た者で、子らの妻たちを除いて六十六」(創世記46:25, 26)。
Et in principio Exodi legimus: Erant autem omnes animae de Jacob, quinque et septuaginta (Exod. I, 5) .
PL 15, 1906Cまた『出エジプト記』の初めにこう読む。「ヤコブから出た魂は、すべてで七十五であった」(出エジプト記1:5)。
Cant. IV, Caput XXI
雅歌4章の講解 第XXI章PL 15, 1906CErgo illi qui habitabant cum Joseph, et de Aegypto exierunt, animae sunt: qui autem cum essent angeli Dei, hoc est vitae probitate angelorum imitantes gratiam ( Qui enim (Matth. XXII, 30) non ducunt uxores, et qui non nubunt, erunt sicut angeli Dei in coelo ); qui ergo cum angeli viderentur, capti sunt decore femineo, hi caro sunt, sicut Dominus Deus dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus in aeternum, propter quod caro sunt (Genes. VI, 3) .
PL 15, 1906Cゆえに、ヨセフとともに住み、エジプトから出て行った者たちは、魂である。一方、神の天使たちであったのに、すなわち、生の廉直さによって天使たちの優美さを模していた者たち(実に、めとらない者たち、嫁がない者たちは、天で神の天使たちのようになるからである(マタイ22:30)〔底本は引照を Qui enim の直後に刷る〕)、このように天使と見えていたのに、女の美しさに捕らえられた者たちは、肉である。主なる神が言ったとおりである。「私の霊は、これらの人々のうちに永久にとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。
Et merito exspertes libidinis, angelis comparantur, caro enim non sunt, quia non sunt in carne, sed in spiritu: quales erant illi qui doctorem Apostolum sequebantur, quibus ait: Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu (Rom. VIII, 9) .
PL 15, 1906D情欲を知らない者たちが天使になぞらえられるのは、当然である。彼らは肉ではない。肉のうちになく、霊のうちにあるからである。使徒という教師に従っていた人々はそうした者であり、彼は彼らに言う。「しかし汝らは肉のうちにはなく、霊のうちにある」(ローマ8:9)。
Qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt: atque utinam caro tantum, et non etiam equi adhinnientes! Quia, inquit, in uxorem proximi sui adhinniebant (Jerem. V, 8) .
PL 15, 1907A女たちの体への情欲に捕らえられる者たちは、肉である。ただ肉であるだけならよいが、いななく馬ですらあるのだ。彼は言う。「彼らは自分の隣人の妻に向かっていなないた」(エレミヤ5:8)。
Cant. IV, Caput XXII
雅歌4章の講解 第XXII章PL 15, 1907A(Vers. 7.) Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. Pulchritudinem vero quis potest majorem existimare decore ejus, quae amatur a rege, probatur a judice, dedicatur Domino, consecratur Deo.
PL 15, 1907A(第7節)「汝はことごとく美しい、私の近しい者よ、汝のうちに非難すべきものはない」。実に、王に愛され、裁き主に是認され、主に献じられ、神に聖別された彼女の麗しさより大きな美しさを、誰が考えうるだろうか。
Semper sponsa, semper innupta; ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor. Haec profecto vera pulchritudo est, cui nihil deest, quae sola meretur audire a Domino: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te.
PL 15, 1907A常に花嫁であり、常に嫁いでいない。愛が終わりをもたず、慎みが損なわれないためである。これこそまことの美しさであり、何も欠けたところがなく、これだけが主から聞くにふさわしい。「汝はことごとく美しい、私の近しい者よ、汝のうちに非難すべきものはない」。
Cant. IV, Caput XXIII
雅歌4章の講解 第XXIII章PL 15, 1907A(Vers. 8.) Veni huc a Libano, veni huc a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir et Hermon, a latibulis leonum, a montibus pardorum.
PL 15, 1907A(第8節)「レバノンからここへ来よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから、セニルとヘルモンの頂から、獅子たちの隠れ家から、ヒョウたちの山々から、通り過ぎ、通り抜けるであろう」。
Quibus indiciis ostenditur perfecta et irreprehensibilis virginalis animae pulchritudo, altaribus consecrata divinis, inter occursus et latibula spiritalium bestiarum non inflexa mortalibus, sed intenta mysteriis Dei, meruisse dilectum, cujus ubera plena laetitiae; Vinum enim laetificat cor hominis.
PL 15, 1907Bこれらの徴によって、処女の魂の完全で非の打ちどころのない美しさが示される。その魂は神の祭壇に聖別され、霊的な獣たちの出会いと隠れ家のただ中で、死すべき者たちに傾かず、神の奥義に心を向けて、愛する者にふさわしいとされたのである。その乳房は喜びに満ちている。「ぶどう酒は人の心を喜ばせる」からである。
Cant. IV, Caput XXIV
雅歌4章の講解 第XXIV章PL 15, 1907BEt odor, inquit, vestimentorum tuorum, sicut odor Libani. Veni a Libano, sponsa, veni a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei: transibis in saeculum certatura, pertransibis ad Christum triumphatura de saeculo.
PL 15, 1907B「また、汝の衣の香りは、レバノンの香りのようだ」と彼は言う。「レバノンから来よ、花嫁よ、レバノンから来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」。あなたは戦おうとして世を通り過ぎ、世に勝利しようとしてキリストのもとへ通り抜けるであろう。
Audisti quia te a leonum et pardorum, id est, a spiritalium nequitiarum incursionibus separavit: audisti quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum.
PL 15, 1907Bあなたは聞いた。彼があなたを獅子とヒョウから、すなわち霊的な邪悪の襲撃から引き離したことを。あなたは聞いた。あなたの徳の美しさが彼の気に入ることを。
Cant. IV, Caput XXV
雅歌4章の講解 第XXV章PL 15, 1907CAdes huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir, et Hermoniim, a speluncis leonum, a montibus pardorum; hoc est, egredere de corpore, et totam te exue.
PL 15, 1907C「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう、セニルとヘルモン〔底本は Hermoniim。ヘルモンの両山と解した〕の頂から、獅子の洞穴から、ヒョウの山々から」。すなわち、体から出よ、そして自らを全く脱ぎ去れ、ということである。
Non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore; quoniam qui in carne sunt, peregrinantur a Dei regno. Ades, inquit, ades.
PL 15, 1907C実に、あなたは、まず体から離れて旅立たなければ、私のもとにいることができない。肉にある者は神の王国から離れて旅しているからである。「来よ、来よ」と彼は言う。
Bene repetivit, quia sive praesens, sive absens, adesse et placere Domino Deo tuo debes: adesto praesens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es; mihi enim omnes praesentes sunt, quorum fides mecum est.
PL 15, 1907C彼が繰り返したのは適切である。居合わせていても離れていても、あなたはあなたの主である神のもとにいて、神に喜ばれなければならないからである。居合わせている者として来よ、離れている者として来よ、たとえあなたがなお体にあろうとも。私のもとには、その信仰が私とともにある者はすべて居合わせているからである。
Adest mihi qui exiit de saeculo: adest mihi qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum: adest mihi qui abfuerit sibi: ille mecum est, qui intra se non est; quoniam qui in carne est, non est in spiritu: ille mecum est, qui ex seipso egreditur: ille juxta me est qui extra se fuerit: ille mihi integer, qui propter me perdiderit animam suam; et ideo, Ades, ades, sponsa; transibis et pertransibis a principio fidei.
PL 15, 1907C世を出た者は私のもとにいる。私を思い、私を仰ぎ見、私に望みを置き、私がその分け前である者は、私のもとにいる。自分自身から離れていた者は、私のもとにいる。自分のうちにいない者は、私とともにある。肉にある者は霊にないからである。自分自身から出てゆく者は、私とともにある。自分の外に出た者は、私のそばにいる。私のために自分の魂を失った者は、私にとって損なわれぬ者である。それゆえ、「来よ、来よ、花嫁よ。汝は、信仰の初めから通り過ぎ、通り抜けるであろう」。
Transit et pertransit caeteros, quae ad Christum pervenit: transit fidei merito, et operum claritate, quae lucet sicut Sanir et Hermon, hoc est, via lucernae: transit devictis tentationibus saeculi, et superatis nequitiis spiritalibus, legitimi petens coronam certaminis.
PL 15, 1907Dキリストのもとに達した女は、ほかの者たちを通り過ぎ、さらに抜けてゆく。彼女は信仰の功績と、業の輝きによって通り過ぎる。その輝きは、セニルとヘルモン、すなわち灯火の道のように照らす。彼女は、世の誘惑を打ち負かし、霊的な邪悪を乗り越えて、正当な戦いの冠を求めつつ通り過ぎる。
Cant. IV, Caput XXVI
雅歌4章の講解 第XXVI章PL 15, 1908A(Vers. 9.) Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Oculi enim mentis isti sunt oculi, scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus.
PL 15, 1908A(第9節)「汝は私の心を傷つけた、私の妹、花嫁よ。汝は私の心を傷つけた、汝の目の一つで、汝の首の髪の一筋で」。実に、これらは精神の目、すなわち内なる人の目であって、視線の務めを果たすこれらの目ではない。
Est enim oculus et mentis et carnis, sed ille caecus est oculus qui non videt quae divina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est.
PL 15, 1908A実に、精神の目も肉の目もある。しかし、神に属することを見ない目は盲目の目であり、肉の精神によってむなしく思い上がっている。
Est et alius oculus sensus Christi, quo Ecclesia videt Christum, sicut ipse dicit ad Sponsam: Corde nos cepisti ab uno oculorum tuorum.
PL 15, 1908Aもう一つの目もある。キリストの感覚、それによって教会がキリストを見る目である。彼自身が花嫁に言うとおりである。「汝は汝の目の一つによって、我々を心において捕らえた」〔corde nos cepisti は「我々の心を捕らえた」とも読める〕。
Merito uno oculo videtur Christus, quia non videtur oculo carnali, aut quia duos oculos habens Ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus videt Christum; mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior.
PL 15, 1908Aキリストが一つの目で見られるのは当然である。肉の目では見られないからである。あるいは、教会が二つの目、すなわち道徳の目と奥義の目を持ち、信仰の目によってキリストをよりよく見るからである。奥義の目はより鋭く、道徳の目はより甘美だからである。
Cant. IV, Caput XXVII
雅歌4章の講解 第XXVII章PL 15, 1908BEt fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit temporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit eum posteaquam amisit visum oculorum; vidit enim qui dixit: Quis es, Domine (Act. IX, 5) ?
PL 15, 1908Bおそらくこれらは、パウロが一時的なものを見なくなり始めたとき、永遠のものを見たその目である。実に、目を失う前にはキリストを見なかった者が、目の視力を失った後に彼を見た。実際、「主よ、汝は誰か」(使徒言行録9:5)と言った者は、見ていたのである。
Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra, Domine, inquit, quid me vis facere? Non ergo videbat eum, cujus exspectabat imperium?
PL 15, 1908B彼はたしかに、主と告白していたキリストを見ていた。そして後に彼は言う。「主よ、汝は私に何をさせようとするのか」。その命令を待っていた者を、彼は見ていなかったというのか。
Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15) ?
PL 15, 1908Bでは、パウロがより多く見始めたのは、どの目によってか。彼自身が我々に示した目、すなわち「私は霊で祈り、精神でも祈る」(一コリント14:15)と言ったそれらの目によってでなくて何であろう。
Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertente me in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 17 et 18) .
PL 15, 1908B実に、彼が祈りによって見たとあなたが知るために。彼は言う。「私がエルサレムに戻って神殿で祈っていたとき、私は恐れを抱き、彼が私にこう言うのを見た。『急げ、すぐにエルサレムから出よ。彼らは私についての汝の証しを受け入れないからである』」(使徒言行録22:17, 18)。
Cant. IV, Caput XXVIII
雅歌4章の講解 第XXVIII章PL 15, 1908CIsti ergo oculi in verbum Dei deficiunt, et dicunt: Quando consolaberis me? Istis oculis prophetae dicebantur videntes, quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant.
PL 15, 1908Cそれゆえ、これらの目が神の言葉を求めて衰え果て、こう言う。「いつ汝は私を慰めるのか」。預言者たちは、これらの目によって「見る者たち」と呼ばれた。啓示によって、隠されていたことを精神で見て取ったからである。
Sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus sunt, et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diversa non cupiunt, sed unum desiderant, et unum requirunt; ideo intenti ad eum qui ait: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30) .
PL 15, 1908Cしかし、精神の目と肉の目は一つの目であり、人が慰めによって支えられるのは、肉と精神が別々のものを望まず、一つのものを望み、一つのものを求めるときであるから、それゆえ〔これらの目は〕、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)と言った彼に向かって張りつめて〔いる〕。
Isti quoque oculi unum esse se confitentur; quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur.
PL 15, 1908Cこれらの目もまた、自らが一つであると告白する。同じ一つの望みと務めを果たしているからである。
Cant. IV, Caput XXIX
雅歌4章の講解 第XXIX章PL 15, 1908C(Vers. 10.) Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Et infra: Odor vestimentorum tuorum sicut Libani. Vide quem nobis tribuas, virgo, processum!
PL 15, 1908C(第10節)「汝の乳房はぶどう酒よりも美しく、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさる」。また後に〔こうある〕。「汝の衣の香りはレバノンの香りのようだ」。見よ、処女よ、あなたが我々にどのような進歩をもたらすかを。
Primus enim odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris missa sunt sepultura, et mortuos corporis motus membrorumque redolet obiisse delicias. Secundus odor tuus, sicut odor Libani, Dominici corporis integritatem, virgineae florem castitatis exhalat.
PL 15, 1908D実に、あなたの第一の香りは、救い主の埋葬に用いられたあらゆる香料にまさり、体の動きが死に絶え、肢体の悦楽が滅び去ったことを香らせる。あなたの第二の香りは、レバノンの香りのように、主の体の無傷を、処女の貞潔の花を、吐き出す。
Favum itaque mellis tua opera componant. Odor etiam vestimentorum est odor actuum nostrorum. Admove igitur manus naribus tuis, et odorem actuum tuorum indefessa ac pervigili alacritate mentis explora.
PL 15, 1908Dそれゆえ、あなたの業が蜜のハチの巣を作るがよい。衣の香りもまた、我々の行いの香りである。それゆえ、あなたの手を鼻に近づけ、倦むことなく目覚めた精神の機敏さによって、自らの行いの香りを確かめよ。
Mulcebit te odor dexterae tuae, et flagrantiam resurrectionis tua membra redolebunt, myrrham digiti tui sudabunt, hoc est, verae fidei gratiam spiritalia gesta flagrabunt.
PL 15, 1909Aあなたの右手の香りがあなたを和らげ、あなたの肢体は復活の芳香を香らせ、あなたの指はミルラを滴らせるであろう。すなわち、霊的な行いが、まことの信仰の恩寵を芳しく香らせるであろう。
Capis ergo, virgo, ex interiore tuo corpore voluptatem, et ipsa tibi dulcis, ipsa tibi suavis es, ipsa tibi (quod peccantibus saepe contingit) non incipis displicere.
PL 15, 1909Aゆえに、処女よ、あなたは自分の内なる体から快楽を受ける。あなた自身があなたにとって甘く、あなた自身があなたにとって快い。そして(罪を犯す者たちにしばしば起こることだが)あなた自身があなたにとって不快になり始めることがない。
Cant. IV, Caput XXX
雅歌4章の講解 第XXX章PL 15, 1909A(Vers. 11.) Favus distillans, labia tua, sponsa. Favum itaque mellis tua opera componant; digna enim virginitas quae apibus comparetur, sic laboriosa, sic pudica, sic continens: rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit.
PL 15, 1909A(第11節)「汝の唇は滴るハチの巣、花嫁よ」。それゆえ、あなたの行いが蜜のハチの巣を組み立てるように。処女性は、ミツバチにたとえられるにふさわしいからである。それほど勤勉で、それほど貞潔で、それほど自制に富む。ミツバチは露を食とし、交わりを知らず、蜜を組み立てる。
Ros quoque virgini est sermo divinus; quia sicut ros Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura, partus virginis est fetus labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis: in commune labor, communis est fructus.
PL 15, 1909A露もまた、処女にとっては神の言葉である。神の言葉は露のように降りるからである。処女の慎みは汚れなき本性であり、処女の産むものは唇の実り、苦さを知らず、甘さに富む。労苦は共同であり、実りも共同である。
Quam te velim, filia, imitatricem esse hujus apiculae, cujus cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur. Hanc imitare tu, filia; verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et plena gravitatis sint.
PL 15, 1909B娘よ、私はあなたが、この小さなミツバチを倣う者であってほしいと、どれほど願うことか。その食物は花であり、子は口で集められ、口で組み立てられる。娘よ、あなたはこれを倣え。あなたの言葉が欺きの覆いをかぶせることなく、偽りの包みを持つことのないように。純粋さを備え、また重みに満ちたものとなるためである。
Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur, nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges quid scis enim quando a te tua anima reposcatur; ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui futura nec meritis, rapiaris eo, quo thesaurum tuum ferre non possis.
PL 15, 1909Bまた、あなたの功から、永遠の子孫があなたの口によって産み出されるように。あなた一人のためだけでなく、より多くの者のためにも集めよ〔底本は congreges の後に句読点を置かず、quid scis enim と続ける。ここで文を切って読んだ〕。実に、あなたの魂がいつあなたから求め返されるか、あなたは一体知っているのか。倉の容れ物に穀物を積み上げたまま後に残し、あなたの生の用にも功にもならぬものとなって、自分の宝を持って行けない所へ連れ去られることのないように。
Dives igitur esto, sed pauperi, ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum.
PL 15, 1909Bそれゆえ、富め。ただし貧しい者のために。あなたの本性にあずかる者たちが、資産にもあずかる者となるためである。
Cant. IV, Caput XXXI
雅歌4章の講解 第XXXI章PL 15, 1909CFavus distillans labia tua sponsa. Quis sit favus, doce nos, Salomon. Tu enim dixisti: Favus mellis sermones boni (Prov. XVI, 24) . Et vere bonus favus, quem manducat Ecclesia, multorum prophetarum velut apum spirituali ubertate congesta mella redolentem.
PL 15, 1909C「汝の唇は滴るハチの巣、花嫁よ」。ハチの巣とは何か、ソロモンよ、我々に教えよ。あなた自身が言ったからである。「蜜のハチの巣は善い言葉である」(箴言16:24)。まことに、教会が食べるハチの巣は善いものである。多くの預言者が、いわばミツバチのように、霊的な豊かさをもって集めた蜜の香りを放っている。
Hoc est mel de quo ait: Manducavi panem meum cum melle meo (Cant. V, 1) . Stillant mel labia praedicantis, quando collisa duris casibus vel ruinis, lapsae animae membra refoventur.
PL 15, 1909Cこれは、彼が言う蜜である。「私は私のパンを私の蜜とともに食べた」(雅歌5:1)。宣べる者の唇が蜜を滴らせるのは、厳しい出来事や破滅に打ち砕かれて倒れた魂の四肢が、再び温められるときである。
Favum distillant labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua; os enim justi distillat sapientiam: de ore justi suavitatis et misericordiae mella procedunt: in ore justi nullus dolus, nulla fallacia, nulla est amaritudo peccati.
PL 15, 1909C「汝の唇はハチの巣を滴らせる、花嫁よ。蜜と乳が汝の舌の下にある」。義人の口は知恵を滴らせるからである。義人の口からは、快さと慈しみの蜜が出てくる。義人の口には欺きがなく、偽りがなく、罪の苦さはない。
Audit Ecclesia verba justi, audit plebs Dei verba sapientis, delectatur alloquii suavitate, moralis disputationis jucunditate mulcetur, dicens: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psalm. CXVIII, 103) !
PL 15, 1909D教会は義人の言葉を聞き、神の民は賢者の言葉を聞き、語りかけの快さを喜び、道徳の論議の楽しさになだめられて、こう言う。「汝の言葉は私の喉に何と甘いことか。蜜とハチの巣にまさって私の口に〔甘い〕」(詩篇118:103)。
Quia mel apum ad horam delectat, sed cito sapor ejus evanescit, et plerumque viscera vitiosa laeduntur: verborum autem moralium etsi pungunt mella, non laedunt.
PL 15, 1909Dミツバチの蜜はしばらくの間だけ喜ばせるが、その味はすぐに消え、しばしば悪しきはらわたを損なうからである。だが道徳の言葉の蜜は、刺すことはあっても、損なうことはない。
Cant. IV, Caput XXXII
雅歌4章の講解 第XXXII章PL 15, 1909DCognosce tamen cui illa credantur; scriptum est enim: In aurem insipientis nihil dicas; ne quando irrideat prudentes sermones tuos (Prov. XXIII, 9) . Evomet enim et rejiciet sermonem tuum stultus, qui ejus sentire non potest suavitatem.
PL 15, 1909Dしかし、それが誰に託されるのかを知れ。こう書かれているからである。「愚かな者の耳には何も言うな。汝の賢い言葉を嘲ることのないように」(箴言23:9)。愚か者は、その甘さを感じ取ることができないので、あなたの言葉を吐き出し、投げ捨てるであろう。
Quomodo possunt verba Dei dulcia esse in faucibus tuis, in quibus est amaritudo nequitiae? Quomodo mel et lac sub lingua tua, cum dolum lingua tua componat; ut aliud pectore concipias, aliud forensi sermone praetendas, ut decipias incautum?
PL 15, 1910A神の言葉が、汝の喉において甘くなどあろうか。そこには邪悪の苦さがあるではないか。汝の舌が欺きを組み立てているのに、「蜜と乳が汝の舌の下にある」などと言えようか。胸には一つのことを思い描き、外向きの言葉ではもう一つのことを掲げて、不用心な者を欺こうというのに。
Cum tibi Petrus apostolus dicat, ut deponas omnem malitiam, et fucum simulationis abjicias, dicens: Sicut dudum geniti infantes, rationabiles et sine dolo, lac concupiscite (I Pet. II, 2) .
PL 15, 1910A使徒ペトロは汝に、あらゆる悪意を捨て、見せかけの偽りの装いを投げ捨てよと言い、こう述べているのに。「先ごろ生まれた幼子のように、理にかない、偽りなく、乳を慕い求めよ」(一ペトロ2:2)。
Ostendens enim nobis quid sit mel et lac habere sub lingua, docet ut non maledicere maledicentibus, sed benedictionem referre noverimus: nesciamus odisse nisi viam iniquitatis, ut facere quod exsecramur, reluctanti caveamus affectu.
PL 15, 1910A実際、彼は、舌の下に蜜と乳を持つとはどういうことかを我々に示して、我々が、呪う者を呪い返さず、祝福を返すことを知るように教えているからである。すなわち、不法の道のほかは憎むことを知らず、我々が忌み嫌うことを行うのを、抗う情をもって避けるようにということである。
Cant. IV, Caput XXXIII
雅歌4章の講解 第XXXIII章PL 15, 1910B(Vers. 12.) Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuae, etc. Eo quod in hortis ejusmodi impressam signaculis imaginem Dei, sinceri fontis unda resplendeat, nec volutabris spiritualium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur.
PL 15, 1910B(第12節)「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」。「汝の産み出すものは」云々。このような園では、封印によって刻まれた神の像を、澄んだ泉の水が照り返し、霊的な獣たちの泥浴びの場から泥をまき散らされて、その流れが濁ることもないからである〔eo quod 以下の係りは定かでない。「…からである」と取り、sparsa は fluenta にかかるものと解した〕。
Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus inaccessus, vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat.
PL 15, 1910Bここから、あの慎みは、城壁のような霊に囲まれて閉ざされ、略奪にさらされることがない。こうして、盗人を寄せつけない園のように、ブドウの木の香りを放ち、オリーブの香りを漂わせ、バラに輝く。それは、ブドウの木には信仰が、オリーブには平和が、バラには奉献された処女性の慎みが、根づくためである。
Hic est odor quem Jacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni (Genes. XXVII, 27) .
PL 15, 1910Bこれは族長ヤコブが放った香りであり、そのとき彼は〔次の言葉を〕聞くにふさわしいとされた。「見よ、私の子の香りは、満ち足りた野の香りのようだ」(創世記27:27)。
Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae sancti fuerit ager, ille tamen fruges majori virtutis labore generavit, hic flores.
PL 15, 1910B実際、聖なる族長の野はほとんどあらゆる果実に満ちていたとはいえ、あの野はより大きな徳の労苦によって作物を生み出したのに対し、この園は花を生み出す。
Accingere itaque, virgo, et si vis hujusmodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis: Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis (Psal. CXL, 3) .
PL 15, 1910Cそれゆえ、処女よ、腰に帯を締めよ。この園があなたに香りを吹きかけることを望むなら、預言者の掟でこれを閉ざせ。「汝の口に見張りを置け、汝の唇に周りを囲む戸を置け」(詩篇140:3)。
Cant. IV, Caput XXXIV
雅歌4章の講解 第XXXIV章PL 15, 1910CHortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus; emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum fructu pomorum Cypri.
PL 15, 1910C「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉。汝の産み出すものは、キプロスの果樹の実とともにあるザクロの楽園」。
Laudatur Sponsa eo quod hortus sit, habens in se odorem agri illius pleni, de quo dicit Isaac: Odor filii mei, tamquam odor agri pleni (Genes. XXVII, 27) . Bona ergo anima flagrat odores justitiae.
PL 15, 1910C花嫁がたたえられるのは、彼女が園であり、あの満ち足りた野の香りを自らのうちに持っているからである。その野についてイサクは言う。「私の子の香りは、満ち足りた野の香りのようだ」(創世記27:27)。それゆえ善い魂は、正義の香りを放つ。
Et fortasse ager est patriarcha, hortus est anima inferioris alicujus, quasi agri portio: et Hortus conclusus, ne incursetur a bestiis: et Fons signatus, quae integritate signaculi, perseverantiaque fidei propria peccata diluerit.
PL 15, 1910Cそしておそらく、野は族長であり、園は、野のいわば一区画として、ある下位の者の魂である。「閉ざされた園」とは獣に荒らされないためであり、「封じられた泉」とは、封印の無傷と信仰の堅忍によって自らの罪を洗い流した魂のことである。
Nam qui de Ecclesia acceperit; habet quod ad virginitatis gratiam referat; eo quod in paradiso delectationis posita sine labore fructus capiat spiritales, ut ei patriarcharum animae rurali quodam animae suae labore fructus suos conferant, quo ista capere possit perpetuam suavitatem: quae merito fons signatus dicitur, eo quod imago in illa Dei invisibilis exprimatur.
PL 15, 1910D実際、教会から受けた者は、処女性の恩寵に帰すべきものを持っている。それは、その者が悦びの楽園に置かれて、労することなく霊的な果実を受け、族長たちの魂が、自らの魂の田園の労苦によって自分たちの果実をその者に寄せ、この魂が永遠の甘美を受けられるようになるためである〔qui は男性形だが、続く ista は魂を指すと取った〕。この魂が封じられた泉と呼ばれるのは当然である。見えない神の像がそのうちに刻まれているからである。
Cant. IV, Caput XXXV
雅歌4章の講解 第XXXV章PL 15, 1910DHortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Omnes doctores congruunt in paradiso, et lignum vitae radicatum et lignum scientiae, quo discernat bonum et malum: caeteraque ligna plena vigoris, plena vivificationis, spirantia et rationabilia.
PL 15, 1910D「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」。すべての教師は、楽園には、根づいた命の木と、それによって善と悪を見分ける知識の木、そして活力に満ち、生命を与えることに満ち、息づき、理性を備えたそのほかの木々があると〔底本は「ある」にあたる語を欠く。補って訳した〕、一致している。
Ex quibus colligitur paradisum ipsum terrenum videri posse, non in solo aliquo, sed in nostro principali, quo animatur et vivificatur anima virtutibus et infusione Spiritus sancti. Denique Salomon in spiritu paradisum in homine esse evidenter declaravit.
PL 15, 1911Aこれらのことから、地上の楽園そのものは、どこかの土地にではなく、我々の主導的部分——それによって魂が徳と聖なる霊の注ぎによって生かされ、活気づけられる——にあると見なしうることが導かれる。実に、ソロモンは霊において、楽園が人間のうちにあることを明らかに宣言した。
Et quia mysteria exprimit vel animae et Verbi, vel Christi et Ecclesiae; ideo ait de virgine anima vel Ecclesia, quam volebat virginem castam assignare Christo: Paradisus clausus, soror mea sponsa, paradisus clausus, fons signatus.
PL 15, 1911Aそして、それは魂と言葉の、あるいはキリストと教会の奥義を表すがゆえに、彼は、処女なる魂あるいは教会——それを貞潔な処女としてキリストに引き渡そうと望んでいた——について言う。「閉ざされた楽園、私の妹、花嫁よ、閉ざされた楽園、封じられた泉」。
Paradisus Graece, Latine hortus dicitur. Denique Susanna in paradiso erat, et sic legitur latine: et Adam in paradiso erat, et sic legimus. Ergo non te moveat quod alii codices latini hortum habent, alii paradisum. Ibi ergo est casta uxor, ubi et virgo.
PL 15, 1911Aギリシア語では「楽園」(パラディースス)、ラテン語では「園」(ホルトゥス)と言われる〔paradisus はギリシア語から入った語で、ラテン語の hortus にあたる。以下の議論は二つの語の違いにかかる〕。実に、スザンナは楽園にいた。ラテン語でもそう読まれる。またアダムは楽園にいた。我々はそう読む。それゆえ、ラテン語の写本によって、ある写本は園とし、別の写本は楽園としていることに、あなたは動揺するな。貞潔な妻がいるのは、処女もいる所である。
Licet virgo excepta habeat claustra sua et signacula, sed utraque in paradiso; ut adversum aestus corporis et carnis flagrantiam refrigeretur virtutum umbraculis.
PL 15, 1911B処女は、別格に自分の囲いと封印を持つとはいえ〔excepta は「別格に」と取った〕、どちらも楽園にいる。体の熱と肉の燃え立ちに対して、徳の木陰によって涼を得るためである。
Cant. IV, Caput XXXVI
雅歌4章の講解 第XXXVI章PL 15, 1911BErgo paradisus in principali nostro est, silvescens plurimarum opinionum plantariis, in quo principaliter lignum vitae constituit Deus, id est, pietatis radicem. Ea est enim vitae nostrae substantia, si Domino et Deo nostro debitos cultus deferamus.
PL 15, 1911Bそれゆえ、楽園は我々の主導的部分にあり、多くの考えの苗床で森をなしている。そこに神は、第一に命の木、すなわち敬虔の根を据えた。それは、我々の主なる神に、負うべき礼拝を捧げるなら、我々の生の実体だからである。
Constituit etiam scientiae boni et mali seminarium; homo enim solus in caeteris animantibus terrenis, habet scientiam boni et mali. Alia quoque illic plantaria diversa, quorum fructus virtutes sunt.
PL 15, 1911B神はまた、善と悪の知識の苗床を据えた。地上のほかの生き物のうちで、人間だけが善と悪の知識を持つからである。そこにはほかにも種々の苗床があり、その実は徳である。
Sed quia scientiae capax hominis affectus cognitus est a Deo, quod citius ad astutiam inclinaretur, quam ad summum prudentiae; neque eum judicem qui fines certos in anima nostra constituit, operis sui qualitas latere poterat: eliminare voluit astutiam de paradiso, quasi providus auctor nostrae salutis, et vitae studium et disciplinam pietatis infundere.
PL 15, 1911Cしかし、知識を受け入れうる人間の情が、思慮の頂よりも早く狡知へと傾くことを、神は知っていた。我々の魂に確かな境を定めた裁き主に、自らの業の性質が隠れていることはありえなかった。そこで神は、我々の救いの先見ある創始者として、狡知を楽園から追い出し、生き方への熱意と敬虔の規律を注ぎ込もうと望んだ。
Ideoque praecepit homini, ab omni ligno quod est in paradiso gustandum, de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum. Sed quia creatura omnis passioni obnoxia est, ideo delectatio sicut serpentino illapsu humanis irrepsit affectibus.
PL 15, 1911Cそこで神は人間に、楽園にあるあらゆる木から食べてよいが、善と悪の知識の木からは食べてはならないと命じた。しかし、被造物はすべて情念にさらされているので、悦楽は、蛇の忍び込みのように、人間の情へ這い込んだ。
Cant. IV, Caput XXXVII
雅歌4章の講解 第XXXVII章PL 15, 1911CItaque non immerito sanctus Moyses delectationem serpentis figuravit similitudine; prona est enim in ventrem sicut serpens, non pedibus incedens, aut ullis elevata cruribus: sed sinuoso flexu totius velut corporis sui lubrica.
PL 15, 1911Cそれゆえ、聖なるモーセが、悦楽を蛇の似姿に象ったのは当然である。実に悦楽は、蛇のように腹に向かって前のめりになり、足で歩むことも、いかなる脚で身を起こすこともなく、いわば体全体をうねる曲がりで曲げて、すべりやすいからである。
Ei terra cibus est sicut serpenti, quoniam escam nescit coelestem; corporalibus enim pascitur, atque in varias mutatur species cupiditatum, et tortuosis angulatur anfractibus.
PL 15, 1911D悦楽にとっても、蛇にとってと同じく、土が食物である。天の食物を知らないからである。実に、体のものによって養われ、欲望のさまざまな姿へと変じ、曲がりくねった湾曲の中でくねる。
Venenum in dentibus habet, quibus unusquisque se eviscerat luxuriosus, helluo internecat, abliguritor perimit. Quantos ruperunt vina, dissolvit ebrietas, distendit cruditas!
PL 15, 1911D悦楽は歯に毒を持つ。その歯によって、放蕩者は誰もが自分のはらわたを抜き出し、大食らいは〔自らを〕殺し、食道楽は〔自らを〕滅ぼす。ぶどう酒に裂かれた者、酩酊に解かれた者、消化不良に膨らまされた者は、どれほど多いことか。
Nunc intelligo qua causa Dominus Deus insufflavit in faciem hominis; ibi enim sensus omnes, ibi sedes atque illecebra delectationis, in oculis, auribus, naribus, atque in ore; ut sensus nostros adversus delectationem fortiores faceret.
PL 15, 1911D今や私は、主なる神がなぜ人間の顔に息を吹き込んだのかを理解する。顔にこそ、すべての感覚があり、悦楽の座と誘いが、すなわち目、耳、鼻、そして口にあるからである。それは、我々の感覚を悦楽に対していっそう強くするためであった。
Haec ergo nobis sicut serpens astutiam infudit; non enim delectatio, sed labor et diuturna meditatio cum Dei gratia dat perfectam prudentiam.
PL 15, 1912Aそれゆえ、これは蛇のように我々に狡知を注ぎ込んだ。実際、完全な思慮を与えるのは悦楽ではなく、労苦と長い黙想が神の恩寵とともに与えるのである。
Tamen quia serpentis fraudibus involuta est humani generis haereditas, in eo astutiam serpentis sequamur, ut caput nostrum non projiciamus in pericula, sed prae caeteris integrum custodiamus; caput autem nostrum Christus est.
PL 15, 1912Aしかしながら、人類の相続が蛇の欺きに包まれているので、その点で、我々は蛇の狡知に従おう。我々の頭を危険に投げ出さず、ほかの何よりも無傷に守るためである。我々の頭とはキリストである。
Hoc maneat incolume, ut serpentis venena nobis non possint nocere: bona enim est sapientia cum haereditate, id est, cum fide; quoniam est haereditas credentium in Domino.
PL 15, 1912Aこれが損なわれずにとどまるように。そうすれば蛇の毒は我々を害しえない。知恵は相続とともにあるとき善いからである。すなわち、信仰とともに、ということである。主において信じる者たちの相続があるからである。
Cant. IV, Caput XXXVIII
雅歌4章の講解 第XXXVIII章PL 15, 1912AQuod si primus homo, qui cum Deo loquebatur in paradiso positus, labi tam facile potuit, ex terra creatus virgine, quae ad verbum Dei formata et creata recenti fuerat exortu, nondum ea parricidali caeterorumque concreta sanguine, flagitiis et dedecore polluta, nondum carne nostra damnata maledicto obnoxiae haereditatis: quanto facilius postea, lubrica ad peccandum via, majus advexit humano generi praecipitium, cum deterior tolerabiliori per vices generationis successerit!
PL 15, 1912Aしかし、最初の人間が、楽園に置かれて神と語り合っていたのに、これほど容易に倒れえたのなら——彼は、神の言葉によって形づくられ造られた、新たな出現の処女なる土から造られた。その土はまだ、近親殺しの血とほかの者たちの血で固まっておらず、恥ずべき行いと不名誉に汚されてもいなかった。我々の肉もまだ、負い目ある相続の呪いによって罪に定められていなかった——その後は、罪へと向かう道が滑りやすく、人類にいっそう大きな破滅を運んだのであるから〔advexit の主語は定かでない。「道」と取った〕、どれほど容易であったことか。世代の交替のたびに、より悪い状態が、より耐えうる状態のあとを継いだのである。
Etenim si magnetes lapis tantam naturae vim habet, ut ferrum ad se trahat, et transfundat se in illius speciem; ita ut plerisque experiri volentibus, cum plures annulos ferreos ad eum lapidem admoverint, omnes pari teneat modo: deinde si ei annulo cui adhaeserit lapis, alium admoveas annulum, et rursum per ordinem singulis substituas; licet in omnes penetret per ordinem ex illo lapide vis naturae, tamen priores nexu vehementiore constringit, posteriores remissiore: quanto magis humani generis conditio atque natura, ex puriore statu in deteriorem lapsa est, quanto nequiorem attigit!
PL 15, 1912B実際、磁石の石が、鉄を自分に引き寄せ、その姿に自らを注ぎ込むほどの本性の力を持つとすれば——試そうとする多くの者が、多くの鉄の指輪をその石に近づけると、すべてを同じように捕らえる。さらに、石がくっついた指輪に別の指輪を近づけ、さらに順に一つずつ継ぎ足していくと、石から本性の力は順にすべてに浸透するが、先の指輪はより強い結びつきで締めつけ、後のものはより緩く締めつける——人類の境遇と本性が、より清い状態からより悪い状態へと落ち、いっそう邪悪な状態に達した、その度合いは、どれほど大きいことか。
Nam si per eas species imminuitur natura, quae non sunt culpae capaces: quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum, virtus ejus hebetatur! Unde quia vincente malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum.
PL 15, 1912C実際、咎を受けえない種々のものを通してさえ本性が損なわれるのなら、罪悪の汚れで汚された心と肢体を通してなら、その力はどれほどいっそう鈍ることか。それゆえ、悪意が勝って無垢が失われていたので、善を行う者はなく、一人に至るまでいなかった。
Venit ergo Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia.
PL 15, 1912Cそこで主が来た。本性の恩寵を作り直すため、いやむしろ増し加えるためである。罪が満ちあふれたところに、恩寵が満ちあふれるためである。
Cant. IV, Caput XXXIX
雅歌4章の講解 第XXXIX章PL 15, 1912CErgo liquet quia auctor hominis Deus, et quod unus Deus, non multi dii, sed unus qui mundum operatus est, et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi.
PL 15, 1912Cそれゆえ、人間の創造者は神であること、神は唯一であって多くの神々ではなく、世界を造ったのは唯一の神であること、また世界も一つであって、哲学者たちが言うように多くの世界があるのではないことが明らかである。
Primum ergo mundum creavit, deinde habitatorem mundi, cui totus mundus patria foret: nam si hodie quocumque accesserit sapiens, ubique civis est, ubique sua intelligit, nusquam se peregrinum, nusquam hospitem judicat: quanto magis ille primus homo, totius mundi erat incola, et ut Graece dicitur, cosmopolites, Dei recens confabulator, assiduus civis sanctorum! complantatus virtutibus, praepositus omnibus terrenis animantibus, marinis, volatilibus, totum mundum suam possessionem putabat, quem Dominus tuebatur ut opus suum, neque ut bonus parens atque auctor deserebat.
PL 15, 1912Cそこで神はまず世界を造り、次いで世界の住人を造った。この者にとって、世界全体が祖国となるためである。実際、今日でも賢者はどこへ行っても、どこでも市民であり、どこでも自分のものを理解し、どこにあっても自分を旅人とも客人とも見なさないのであれば、あの最初の人間は、なおさらのこと、全世界の住民であり、ギリシア語で言われるように「世界市民」(コスモポリテース)〔ギリシア語〕、神と新たに語り合う者、聖なる者たちの常なる市民であった。徳とともに植えられ、地上のあらゆる動物、海のもの、飛ぶものの上に置かれて、全世界を自分の所有と考えていた。主はそれを自らの業として守り、善き親また創造者として見捨てることはなかった。
Denique eousque creatum fovit, ut abdicatum redimeret, eliminatum reciperet, mortuum passione filii sui unigeniti resuscitaret.
PL 15, 1912D実に、神は造ったものを、放逐された者を買い戻し、追い出された者を迎え入れ、死んだ者を独り子の受難によって甦らせるほどまでに、慈しんだ。
Est ergo hominis auctor Deus, et diligit opus suum operator bonus, nec derelinquit bonus pater, quem etiam sicut dives paterfamilias censu propriae haereditatis redemit.
PL 15, 1912Dそれゆえ、人間の創造者は神である。善き造り主は自らの業を愛し、善き父は、富める家長が自らの相続財産という資産をもって買い戻すように、その者をも買い戻したのであるから、見捨てはしない。
Cant. IV, Caput XL
雅歌4章の講解 第XL章PL 15, 1913ACaveamus ergo ne hominem istum, id est νοῦν, mulier illa, id est, passio sensuum nostrorum delectatione et ipsa decepta atque illusa effeminet, et circumscriptum in leges suas et sententiam trahat.
PL 15, 1913Aそれゆえ、あの女、すなわち我々の感覚の情念が、それ自身も悦楽に欺かれ弄ばれて、この人間、すなわち「知性」〔ギリシア語〕を女々しくし、取り込んで自らの法と考えへ引きずり込むことのないよう、警戒しよう。
Fugiamus delectationem sicut serpentem, multas artes habet et maxime in homine. Nam alia animantia cibi aviditate capiuntur; homo quando plures sensus oculorum auriumque habet, tanto majora pericula.
PL 15, 1913A悦楽を蛇のように避けよう。悦楽は多くの術を持ち、とりわけ人間に対してそうである。ほかの動物は食物への貪欲によって捕らえられるが、人間は目と耳の感覚をより多く持つので、それだけ危険も大きい。
Itaque cave ne vigor mentis tuae, coitu quodam corporeae voluptatis inflexus emolliatur, atque in ejus omnes amplexus resolvatur, et fontem ejus aperiat, qui debet esse clausus et septus intentionis studio et consideratione rationis: Hortus enim clausus, fons signatus.
PL 15, 1913Aそれゆえ、あなたの精神の活力が、体の快楽のある種の交わりによって曲げられて軟弱になり、そのすべての抱擁のうちに解けて、その泉を開くことのないよう警戒せよ。その泉は、志向の熱意と理性の考察によって閉ざされ、囲われていなければならない。「閉ざされた園、封じられた泉」だからである。
Namque resoluto mentis sensu, se corporales delectationes effundunt perniciosae nimis, et in appetentiam plenam gravis periculi profluentes; quas si mentis vividae considerata mansisset custodia, refrenasset.
PL 15, 1913B実に、精神の感覚が弛むと、体の悦楽があふれ出し、あまりに有害で、大きな危険に満ちた欲求へと流れ込む。生き生きとした精神の注意深い見張りが続いていたなら、これを抑えていたであろうに。
Cant. IV, Caput XLI
雅歌4章の講解 第XLI章PL 15, 1913B(Vers. 3, 4.) Emissiones, inquit, tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructu, Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, mirrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
PL 15, 1913B(第3、4節)「汝の産み出すものは、ザクロの楽園、果樹の実とともに、キプロスはナルドとともに、ナルドとサフラン、フィストゥラ〔不詳。管状の香料、カシアのことか〕とシナモン、レバノンのあらゆる木々とともに、ミルラとアロエ、あらゆる最上の香油とともに」と彼は言う。
Laudantur munera animae quae missa sunt a Sponso, quibus dotata veniebat (Deo autem piae animae boni odores sunt), myrrha, aloe, crocus et alia, quibus spirat hortorum gratia, et peccatorum fetor aboletur.
PL 15, 1913B魂に花婿から送られた贈り物がたたえられる。魂はそれを嫁資として携えて来たのである(敬虔な魂は神にとって良い香りだからである)。その贈り物とは、ミルラ、アロエ、サフラン、そのほかのものであり、それによって園の魅力が香り、罪の悪臭は消え去る。
Itaque tanto secura praeconio, conquiescere aquilonem gravem ventum petit, ne flores discutiat: spirare austrum, hoc est, velut hyemem praeterire, et mollioris flatus vernare temperiem.
PL 15, 1913Bそれゆえ、これほどの称賛に安んじて、彼女は、重い風である北風が静まるよう求める。花を散らさないためである。また南風が吹くよう求める。すなわち、いわば冬が過ぎ去り、いっそう柔らかな息吹の温和さが春をもたらすように、ということである。
Invitat Sponsum in hortum suum, descendit sponsus, et fructuum ejus diversitate delectatus, laetatur quod invenerit fortiorem cibum, invenerit etiam dulciorem. Est enim velut panis quidam Verbi et mel, alius vehementior, alius suasorius sermo.
PL 15, 1913C彼女は花婿を自分の園に招く。花婿は降り、その果実の多様さを喜び、いっそう強い食物を見いだし、またいっそう甘い食物をも見いだしたことを嬉しく思う。それは、言葉の、いわばパンのようなものと蜜があるからである。一方はより激しく、他方はより説得的な言葉である。
Est et fides alia ferventior, ut vinum; alia lucidior, ut succus est lactis. Hunc cibum Christus epulatur in nobis, hoc poculum bibit, et ejus potus ebrietate nos provocat, ut ad meliora et optima ab inferioribus faciamus excessum.
PL 15, 1913C信仰にも、ぶどう酒のようにいっそう燃え立つものと、乳の汁のようにいっそう澄んだものとがある。この食物をキリストは我々のうちで食し、この杯を飲み、その酔いによって我々を促して、低いものからより善いもの、最善のものへと超え出るようにさせる。
Cant. IV, Caput XLII
雅歌4章の講解 第XLII章PL 15, 1913CAudiens haec anima hausit mysteriorum ebrietatem coelestium, et velut soporata a vino, et quasi in excessu vel stupore posita, dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2) . Tum Verbi praesentis lumine percussa, excitatur a Verbo.
PL 15, 1913Cこれを聞いて魂は、天の奥義の酔いを飲み、ぶどう酒にまどろんだかのように、また恍惚か茫然のうちに置かれたかのように言う。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。そのとき、現にそこにある言葉の光に打たれ、言葉によって呼び覚まされる。
Quartus autem hic processus est animae. Primum etenim charitatis impatiens, et Verbi moras non ferens, rogabat ut oscula mereretur, et meruit desideratum videre.
PL 15, 1913Dこれは魂の第四の進みである。実に第一に、愛に堪えかね、言葉が遅れるのを忍べずに、口づけを受けるにふさわしくされることを願い、そして望んだ者を見るにふさわしいとされた。
Secundo introducta in cubiculum regis, cum mutua misceret alloquia, in umbra ejus requievit, et subito ei Verbum medio sermone discessit; quaerenti tamen non diu abfuit, sed saliens supra montes et transiliens super colles advenit.
PL 15, 1913D第二に、王の寝室に導き入れられ、互いに語り合いを交わしていたとき、王の陰に憩ったが、突然、言葉は語りのさなかに彼女から去った。それでも、探し求める彼女から長くは離れず、山々の上を跳び、丘の上を跳び越えて到来した。
Nec multo post quasi capreolus aut cervorum hinniculus dum affatur dilectam, exsilivit et reliquit.
PL 15, 1913Dそれから間もなく、カモシカか、子ジカのように、愛する女に語りかけながら跳び出して、去った。
Tertio cum in cubili et noctibus, in civitate et foro, in plateis quaesitum non reperit, et aliquando orationibus suis gratia quaerentem revocavit, adeo etiam ut propius vocaretur a sponso.
PL 15, 1914A第三に、寝床で、夜々に、町で、広場で、通りで探した者を見いださなかったが、やがてその祈りに応えて恩寵が、探し求める彼女を呼び戻し、花婿からいっそう近くへ呼ばれるまでになった。
Quarto ipsa jam dormiens ab ipso excitatur, quamvis corde vigilaret; ut continuo vocem pulsantis audiret: sed moram passa, dum surgit (quia velocitatem Verbi non potuit comprehendere), dum aperit ostium, transivit Verbum, et ipsa exivit in Verbo ejus: et per vulnera requisitum, sed vulnera charitatis, vix tandem invenit, et tenuit, ut postea non amitteret. Ad summam haec compendioso sermone perstrinxi, nunc discutiamus singula.
PL 15, 1914A第四に、彼女自身はすでに眠っていながら、彼によって呼び覚まされる。心は目覚めていたが。戸を叩く者の声をたちまち聞くためである。しかし、起き上がるのに手間取った(言葉の速さを捕らえることができなかったからである)。戸を開けているうちに、言葉は通り過ぎ、彼女は言葉の後を追って出て行った。そして傷を通して、すなわち愛の傷を通して、求めていた者をようやくのことで見いだし、捕らえた。のちに失わぬためである。要するに、これらを私は簡潔な言葉で述べた。今、個々を検討しよう。
Cant. IV, Caput XLIII
雅歌4章の講解 第XLIII章PL 15, 1914A(Vers. 15.) Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Habes haec in Salomone, quia Proverbia ejus moralia, Ecclesiastes naturalis, in quo quasi vanitates istius despicit mundi: mystica sunt ejus Cantica Canticorum.
PL 15, 1914A(第15節)「園の泉、生ける水々の井戸、レバノンから激しい勢いで流れる水」。あなたはこれらをソロモンのうちに持つ。『箴言』は道徳的であり、『コヘレトの言葉』は自然的で、そこで彼はこの世界の空しさをいわば軽んじているからである。彼の『雅歌』は奥義に関わるものである。
Habes et in propheta: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12) ; hoc est enim lumen cognitionis, habere charitatis perfectionem. Ideoque dictum est: Ne timeas (Joan. XII, 15) ; charitas enim timorem excludit foras.
PL 15, 1914Bあなたは預言者にもこれを持つ。「汝ら自身のために正義に向けて種を蒔け、命の実りのためにブドウを摘め。汝ら自身のために認識の光を灯せ」(ホセア10:12)。認識の光とは、愛の完成を持つことだからである。それゆえ、「恐れるな」(ヨハネ12:15)と言われたのである。愛は恐れを外に追い出すからである。
Cant. IV, Caput XLIV
雅歌4章の講解 第XLIV章PL 15, 1914BUt cognoscamus autem quia Salomon ita hos interpretatus est tres puteos, quos fodit Jacob; ut ad moralem doctrinam et naturalem referret et mysticam, in singulis libris suis, quos de moralibus et naturalibus vel mysticis scripsit, posuit hos puteos.
PL 15, 1914Bさて、ソロモンが、ヤコブの掘った三つの井戸を、道徳的な教えと自然的な教えと奥義の教えに関連づけるように、このように解釈したことを我々が知るために、彼は、道徳について、自然について、あるいは奥義について書いた自分の各書のそれぞれに、これらの井戸を置いた。
Nam et in Proverbiis, cum declinandam speciem diceret saecularis illecebrae, ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, et superfluant tibi aquae de tuo fonte (Prov. V, 15) .
PL 15, 1914C『箴言』においても、世の誘惑の姿を避けるべきだと言うとき、彼は言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め。汝の泉から、汝のもとに水があふれるように」(箴言5:15)。
Et infra: Fons aquae tuae sit tibi proprius, et jucundare cum uxore quae ab adolescentia tua (Ibid., 18) ; eo quod adversus tentamenta mundi remedium nobis vera sapientia sit.
PL 15, 1914Cさらに先ではこうある。「汝の水の泉は汝自身のものであれ。汝の若い日からの妻とともに喜べ」(箴言5:18)。真の知恵が、世界の誘惑に対する我々の薬だからである。
Moralis quoque doctrina quae imaginem mundanae voluptatis meretriciis quibusdam illitam fucis irriguo suo diluat, et fluento sui fontis abstergat.
PL 15, 1914C道徳的な教えもまた、遊女のような化粧を塗りたくった世俗の快楽の像を、自らの灌水で洗い流し、自らの泉の流れで拭い去るものである。
Cant. IV, Caput XLV
雅歌4章の講解 第XLV章PL 15, 1914CDe naturalibus quoque habes in Ecclesiaste ipsum: Feci mihi piscinas aquarum ad irrigandum ex his saltum germinantem (Eccles. II, 6) .
PL 15, 1914C自然の事柄についても、あなたは『コヘレトの言葉』そのもののうちに持つ。「私は自分のために水の池を造った、それらから芽吹く森に水を注ぐために」(コヘレトの言葉2:6)。
Neque te moveat quod pro puteo piscinas posuit, quia et Moyses puteum latitudinis dixit; eo quod a sollicitudine omni et angustiis solvitur, qui mundum hunc pia mente transcenderit.
PL 15, 1914C井戸の代わりに池と置いていることに、あなたは動揺するな。モーセも「広さ」の井戸と言ったのは、敬虔な精神でこの世界を超えた者は、あらゆる心配と窮屈から解き放たれるからである。
Non immerito ergo piscinas habet Ecclesiastes, qui vidit nullam abundantiam esse sub sole: sed si quis abundare velit, in Christo abundet.
PL 15, 1914Dそれゆえ、日の下にいかなる豊かさもないことを見たコヘレトが池を持つのは当然である。しかし、豊かでありたい者は、キリストにおいて豊かであれ。
Cant. IV, Caput XLVI
雅歌4章の講解 第XLVI章PL 15, 1914DDe mysticis et puteus superest nobis, quem etiam ipsum reperimus in Canticis Canticorum, dicente Scriptura: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetu descendens a Libano.
PL 15, 1914D奥義に関するものとしては、井戸がなお我々に残っている。この井戸そのものをも我々は『雅歌』に見いだす。聖書はこう言う。「園の泉、生ける水の井戸、そしてレバノンから勢いよく下るもの」〔底本は impetu(奪格)と刷る。他所の impetus と同じく「レバノンから下る奔流」と読むことも可能である〕。
Etenim si mysteriorum altitudinem persequaris, puteus tibi videtur tamquam in profundo sita mystica esse sapientia: si vero haurire velis affluentiam charitatis, quae major et uberior est, quam fides et spes, tunc tibi fons est.
PL 15, 1914D実際、あなたが奥義の深さを追い求めるなら、奥義の知恵はいわば深みに据えられているものとして、あなたには井戸と見える。しかし、信仰と希望より大きく豊かな愛のあふれを汲もうとするなら、そのときあなたには泉である。
Exuberat enim charitas, ut et haurire eam cominus, et rigare ejus affluentia hortum tuum possis, spiritalibus fructibus redundantem. Et quia ipse puteus latitudinis est, qui charitatem habet; ideo dixit, quia ubi charitas est, ibi impetus magnus descendit a Libano.
PL 15, 1915A愛はあふれ出るからである。それゆえ、あなたはそれを近くで汲み、その流れで、霊的な実りにあふれるあなたの園を潤すことができる。愛を持つ者こそが「広さ」の井戸である。それゆえ彼は、愛のあるところには、レバノンから大きな奔流が下ると言ったのである。
Cant. IV, Caput XLVII
雅歌4章の講解 第XLVII章PL 15, 1915ANe quid autem moveat, quod et puteum, et fontem eumdem dixit; etiam Evangelium te instruat, in quo scriptum est: Quia venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo (Joan. IV, 5 et 6) .
PL 15, 1915Aさらに、彼が井戸と泉を同じものと言ったことが、あなたを動揺させることのないよう、福音書もあなたを教えるとよい。そこにはこう書かれている。「イエスは、サマリアのシカルと呼ばれる町に来た。ヤコブがその子ヨセフに与えた土地のそばである」(ヨハネ4:5, 6)。
Erat autem ibi fons Jacob: Et fatigatus, inquit, sedebat sic super puteum. Unde ad mysticam doctrinam hunc referri puteum etiam ibi cognoscimus, quia ibi Samaritana illa, id est, custos (custos autem coelestium praeceptorum) hausit de puteo illo divina mysteria, cognoscens quia Deus spiritus est, et non in loco adoratur, sed in spiritu: et quia Messias venit, qui Christus est.
PL 15, 1915A「そこにはヤコブの泉があった」。そして「疲れて」と彼は言う、「そのように井戸の上に座っていた」。ここからも、この井戸が奥義の教えに関わることを、我々は知る。そこで、あのサマリアの女、すなわち見張り(天の掟の見張りである)は、その井戸から神的な奥義を汲み、神は霊であり、場所において礼拝されるのではなく、霊において礼拝されること、またメシアが来たこと、その者がキリストであることを悟ったからである。
Quibus auditis mulier illa quae speciem Ecclesiae gerit, Legis sacramenta cognovit et credidit.
PL 15, 1915Bこれを聞いて、教会の姿を担うあの女は、律法の秘義を悟り、信じた。
Cant. IV, Caput XLVIII
雅歌4章の講解 第XLVIII章PL 15, 1915BFons hortorum, puteus aquarum viventium, et impetus descendens a Libano. Hos impetus Ecclesia deduxit a Libano, hoc impetu diluuntur peccata, hoc impetu puri fontis Spiritus sancti adfuit a Libano Sponsa, et a principio fidei transivit saeculum, et pertransivit ad regnum.
PL 15, 1915B「園の泉、生ける水々の井戸、レバノンから下る奔流」。教会はこれらの奔流をレバノンから導いた。この奔流によって罪は洗い流される。清い泉の、聖なる霊の、この奔流によって、花嫁はレバノンから来て居合わせ、信仰の初めから世を通り過ぎ、〔神の〕国へと通り抜けた。
Aliis fons est, aliis puteus pro captu nostro gratia spiritalis: aliis hortus clausus, fons signatus, aliis hortorum fons, qui in Ecclesiae dote numeratur: aliis impetus descendens a Libano, et magnus impetus qui numquam deficit.
PL 15, 1915B霊的な恩寵は、我々の受け取る度合いに応じて、ある人々には泉であり、ある人々には井戸である。ある人々には「閉ざされた園、封じられた泉」であり、ある人々には「園の泉」で、教会の嫁資に数えられるものである。ある人々には「レバノンから下る奔流」、決して絶えることのない大いなる奔流である。
Non enim deficiunt de petra ubera, neque nix a Libano, neque aqua quae fertur valido vento virgini Hierusalem.
PL 15, 1915C実際、岩から乳房は尽きず、レバノンから雪は尽きず、強い風によっておとめエルサレムへ運ばれる水も尽きない。
Cant. IV, Caput XLIX
雅歌4章の講解 第XLIX章PL 15, 1915CDescendit impetus a Libano, quando collectis in unum apostolis et pluribus credentibus, factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna spiritus ferretur, et repleti sunt omnes Spiritu sancto diversitates donante linguarum (Act. II, 1, 3) .
PL 15, 1915C奔流がレバノンから下ったのは、使徒たちと多くの信者たちが一つに集められたとき、突然天から音が起こり、あたかも大いなる力で霊が運ばれるかのようであり、皆が聖なる霊に満たされて、〔霊が〕さまざまな言語を授けたときである(使徒言行録2:1, 3)。
Bonus impetus qui laedere nesciat, norit implere. Si quis igitur hunc impetum supervenientis e coelo gratiae vult mereri, descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. Qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur.
PL 15, 1915C良い奔流とは、傷つけることを知らず、満たすことを知る奔流である。それゆえ、天から臨む恩寵の、この奔流にあずかりたいと望む者は、その人自身も目をもって水の流れへと下れ。この最初の奔流〔涙〕を注いだ者が、あの奔流にあずかるであろう。
Descendit oculis suis in hos ductus aquarum, quae lacrymis in Evangelio rigavit Domini pedes (Luc. VII, 38) , et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corpori sanitatem, jam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis.
PL 15, 1915C福音書で涙によって主の足を潤したその女(ルカ7:38)は、目をもってこれらの水の流れへと下った。それゆえ彼女は、自らの信仰の代価によって、魂と体の健やかさを買い取った。もはや血が流れ出る者ではなく、霊的な恩寵が流れ出る者となったのである〔二人の女が重ねられているらしく、proflua の係りも定かでない。このように取った〕。
Cant. IV, Caput L
雅歌4章の講解 第L章PL 15, 1915DDescendit ergo David propheta, ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis suis fluenta cumulavit, aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus.
PL 15, 1915Dこうして預言者ダビデは下った。それゆえ罪から恩寵を持ち帰った。水の流れへと下るとは、それらを満たしたということである。流れ下る水の流れを自分の涙で嵩増しした、あるいは、空っぽのうつろな流路を涙だけで満たしたのである。
Aut quod elocutionis moralis quosdam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos. Et possemus dicere, transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis major affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur.
PL 15, 1915Dあるいは、道徳的な語り口のある趣旨が示すように、水の流れへと下り、それらを越えたのである。「それらを越え、その上を超えた」と言うこともできよう。しかし、言葉の力が弱まる。この言葉では、上る水よりも下る水の方が、流れ込む豊かさの大きな力を表すからである。
Vide, rogo, quid de usu verba habeant, impetum suum sermo propheticus non amittat, licet usus ipse scriptorum sensui servire, majore decore consueverit.
PL 15, 1916Aどうか見よ、言葉が慣用についてどういうものを持つかを。それは預言者の言葉がその勢いを失わないためである〔底本は habeant の後に ut を欠く。「…ために」と取った〕。もっとも、書き手たちの慣用そのものは、趣旨に仕えるほうが、より大きな品位を保つのが常ではあるが。
Cant. IV, Caput LI
雅歌4章の講解 第LI章PL 15, 1916APuteus aquarum viventium; puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitatus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum. Ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur.
PL 15, 1916A「生ける水々の井戸」。井戸は、何も汲み出さなければ、動かぬ怠惰と衰えた停滞のために、たやすく腐る。だが使われれば、見た目に澄み、飲むのに甘くなる。富の山もそれと同じで、積み上げられると砂まじりになるが、使われれば美しく、使われずに放置されれば役に立たぬものと見なされる。
Derivato igitur aliquid de puteo hoc: Ignem enim ardentem restinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33) . Aqua autem stativa cito vermes facit: non stet thesaurus tuus, ne ignis tuus stet. Stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris.
PL 15, 1916Aそれゆえ、この井戸から少し引き出せ。「水は燃える火を消し、施しは罪に抗う」(集会の書3:33)とあるからである。淀んだ水はすぐに虫を生む。あなたの宝を淀ませるな、あなたの火が淀まないためである。その火はあなたのうちにとどまるであろう、あなたがそれを憐れみの行いによってそらさないかぎり。
Cant. IV, Caput LII
雅歌4章の講解 第LII章PL 15, 1916B(Vers. 16.) Exsurge, aquilo, et veni, auster, aspira hortum meum, et perfluant aromata mea.
PL 15, 1916B(第16節)「起きよ、北風よ。来い、南風よ。私の園に吹け、私の香料が流れ出るように」。
Audisti, Christi sponsa, quia placet ei tuarum pulchritudo virtutum; audisti quia vestimentorum tuorum aromata, hoc est, bonum odorem integritatis omnibus odoribus praetulit. Audisti, quia hortus es clausus, suavium pomiferarum refertus frugibus.
PL 15, 1916Bキリストの花嫁よ、あなたは聞いた。彼にはあなたの徳の美しさが喜ばしいことを。あなたは聞いた。あなたの衣の香料、すなわち純潔の良い香りを、彼があらゆる香りにまさるとしたことを。あなたは聞いた。あなたは閉ざされた園であり、甘い果樹の実りに満ちていることを。
Pete igitur ut aspiret tibi Spiritus sanctus, aspiret supra cubile tuum, atque odorem piae mentis, et gratiae spiritalis accumulet. Excita Spiritum sanctum dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster; aspira hortum meum, et perfluant aromata mea.
PL 15, 1916Bそれゆえ、聖なる霊があなたに吹きかけるよう求めよ。あなたの寝床の上に吹きかけ、敬虔な精神の香りと霊的な恩寵を積み上げるように。聖なる霊を呼び起こして言え。「起きよ、北風よ。来い、南風よ。私の園に吹け、私の香料が流れ出るように」。
Descendat fraternus meus in hortum suum, et manducet fructum pomiferarum suarum. Hortus Verbi animae vernantis affectus est, et in pomiferis virtutis est fructus.
PL 15, 1916B「私の兄弟〔底本は fraternus meus と刷る。frater meus と読む〕が自分の園に下って来て、自分の果樹の実を食べるように」。言葉の園とは、春を迎える魂の情であり、果樹のうちにあるのは徳の実である。
Venit ergo, et sive manduces, sive bibas, si Christum invocas, adest dicens: Venite, manducate panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5) .
PL 15, 1916Cそれゆえ彼は来る。あなたが食べるにせよ飲むにせよ、キリストを呼び求めるなら、彼は居合わせて言う。「来よ、私のパンを食べよ、私のぶどう酒を飲め」(箴言9:5)。
Cant. IV, Caput LIII
雅歌4章の講解 第LIII章PL 15, 1916CExsurge, inquit, aquilo, et veni, auster; aspira hortum meum, et perfluant aromata mea. Ex omnibus enim partibus mundi odor sacrae religionis adolevit, quo dilectae virginis membra fragrarunt.
PL 15, 1916C「起きよ、北風よ。来い、南風よ。私の園に吹け、私の香料が流れ出るように」と彼女は言う。世界のあらゆる方角から、聖なる信仰の香りが立ちのぼり、愛される処女の肢体がそれによって香ったからである。
Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem; et sciens quod ortus suus Christo displicere non possit, advocat Sponsum suum: Exsurge, inquit, aquilo, et veni, auster.
PL 15, 1916Cそれゆえ教会は、天の奥義の高さを保ちつつ、風のより激しい嵐を自分から退け、春を迎える恩寵の快さを招く。そして、自分の園〔底本は ortus と刷る。hortus と読む〕がキリストの気に入らないはずがないと知って、自分の花婿を呼ぶ。「起きよ、北風よ。来い、南風よ」と彼女は言う。
Plerique haec ita accipiunt, quasi projiciatur aquilo, et invitetur auster. Quod si ita accipiunt, exturbatur ab Ecclesia perfidiae glacialis asperitas, ne fiat fuga nostra hyeme vel sabbato, et invitatur australis verna temperies.
PL 15, 1916C多くの者はこれを、北風が投げ出され、南風が招かれるかのように解している。もしそう解するなら、凍てついた背信の苛烈さが教会から追い立てられ、――「我々の逃亡が冬や安息日に起きないように」――、南の春の穏やかさが招かれることになる。
Cant. IV, Caput LIV
雅歌4章の講解 第LIV章PL 15, 1916DAut certe: Exsurge, aquilo, hoc est, surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) . Populus nationum qui diu ante dormisti, evigila aliquando, et illucescet tibi Christus.
PL 15, 1916Dあるいは確かに、「起きよ、北風よ」とは、すなわち「眠る者よ、起きよ、死者の中から起き上がれ」(エフェソ5:14)ということである。長く眠っていた諸民族の民よ、あなたはついに目を覚ませ。そうすればキリストがあなたに輝くだろう。
Postremo omnes invitantur ad Ecclesiam, et Synagogae populus et gentilium: sed prius Synagogae, quia priores ex Judaeis apostoli crediderunt et per ipsos postea nationum populi congregati sunt.
PL 15, 1916D結局、すべての者が教会へと招かれる。会堂の民も、異邦人の民も。しかしまず会堂の民が招かれる。ユダヤ人の中から使徒たちが先に信じ、彼らを通して後に諸民族の民が集められたからである。
Vide ergo venientem solem nostrum ad austrum, postea gyrantem ad aquilonem. Hierusalem, Hierusalem: venit utique ad eam, quam etiam vocare dignatus est: sed haec Hierusalem terrena est, quae oecidit prophetas, hoc est, Synagoga Judaeorum: Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos, et noluisti?
PL 15, 1917Aそれゆえ、我々の太陽が南へ来て、のちに北へ巡るのを見よ。「エルサレム、エルサレム」——彼は確かに、自ら呼ぶことさえした〔その町〕に来た。しかしこのエルサレムは地上のものであり、預言者たちを殺した〔底本は oecidit と刷る。occidit と読む〕、すなわちユダヤ人の会堂である——「私は幾度、雌鶏がひなを集めるように、汝の子らを集めようとしたことか。それなのに汝は望まなかった」と彼は言う。
Ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38) . Gyravit igitur ad gentes: gyrando autem gyravit Spiritus Dei, et in gyros suos conversus est, ut fieret Deus omnia in omnibus.
PL 15, 1917A「見よ、汝らの家は荒れ果てたものとして残される」(マタイ23:37, 38)。そこで彼は諸国民のもとへ巡った。巡りつつ神の霊は巡り、自らの巡りの中へ向きを変えた。神がすべてにおいてすべてとなるためである。
Cant. V, Caput I
雅歌5章の講解 第I章PL 15, 1917A(Vers. 1.) Veniat dilectus meus in hortum meum, et comedat fructum pomorum suorum. Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit; Jovem enim et Deum et mentem dixit.
PL 15, 1917A(第1節)「私の愛する者が私の園に来て、自分の果樹の実を食べるように」。ここからプラトンは、あの園を自分のために組み立てた。彼はそれをある所ではユピテルの園、別の所では精神の園と呼んだ。ユピテルを、神であり精神でもあると言ったからである。
In hunc introivisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis horti repleret, in quo repletus potu jaceret, potu qui nectar effunderet.
PL 15, 1917Bこの園に、彼がウェヌスと呼ぶ魂が入ったと〔彼は言う〕。それは、園の豊かさと富で自らを満たすためであった。その園では、飲み物に満たされた者が横たわり、その飲み物はネクタルを注ぎ出していた〔本文が崩れているらしい。repletus は男性形で魂(anima)に合わない。プラトンの話で、ネクタルに酔ってユピテルの園に横たわるのは豊かさの神ポロス(porus)であり、potu はその崩れと見られる〕。
Hoc igitur ex libro Canticorum composuit; eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
PL 15, 1917Bそれゆえ彼はこれを『雅歌』の書から組み立てた。神に結びついた魂が精神の園に入り、そこにはさまざまな徳の豊かさと言葉の花があるとされているからである。
Quis autem ignorat quod ex paradiso illo quem legimus in Genesi habere lignum vitae et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 8) , et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in hortum mentis esse plantandam?
PL 15, 1917B創世記で我々が読む、命の木と善悪の知識の木(創世記2:8)、そのほかの木を持つというあの楽園から、徳の豊かさが移され、精神の園に植えられるべきだと彼が考えたことを、誰が知らないだろうか。
Cant. V, Caput II
雅歌5章の講解 第II章PL 15, 1917BQuem in Canticis Canticorum hortum animae significat, vel ipsam animam; sic enim scriptum est: Hortus clausus sponsa, soror mea, hortus clausus, fons signatus.
PL 15, 1917Bその園を、〔彼は〕雅歌において魂の園として、あるいは魂そのものとして示す〔significat の主語は本文に示されていない〕。こう書かれているからである。「閉ざされた園、花嫁よ、私の妹よ。閉ざされた園、封じられた泉」。
Et infra ait anima: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et defluant unguenta tua, descendat frater meus in hortum suum (Cant. IV, 12 et 13) .
PL 15, 1917Cそして後で魂は言う。「起きよ、北風よ。来い、南風よ。私の園に吹け。汝の香油が流れ出るように。私の兄弟が自分の園に下って来るように」(雅歌4:12, 13)〔底本は雅歌4:12–13と刷るが、この句は雅歌4:16にあたる〕。
Quanto hoc pulchrius, quod anima ornata virtutum floribus, hortus sit; vel habeat in se paradisum germinantem, in quem hortum invitat Verbum Dei descendere; ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet!
PL 15, 1917C徳の花で飾られた魂が園であり、あるいは自らの内に芽吹く楽園を持つということは、どれほど美しいことか。その園へ、魂は神の言葉に下るよう招く。それは、あの魂が、言葉の天の雨とその豊かさで潤されて、実を結ぶためである。
Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties animam obedientem sibi et opimam invenerit: et carpit fructus ejus, et his delectatur.
PL 15, 1917C神の言葉は、自分に従順で肥沃な魂を見いだすたびに、魂の徳によって養われ、その実を摘み取り、それを喜ぶ。
Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina. Unde ait Sponsus (Sponsus autem animae Deus Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur):
PL 15, 1917C神の言葉が魂の中へ下ると、そこから救いに満ちた言葉の香油が流れ出し、さまざまな恩寵の息吹が、遠く広くかぐわしく香る。それゆえ花婿は言う(魂の花婿とは神である言葉であり、魂は、婚姻の正当な契りによって彼と結ばれている)。
Cant. V, Caput III
雅歌5章の講解 第III章PL 15, 1917D(Vers. 2.) Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa; vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. Ego dormio, et cor meum vigilat.
PL 15, 1917D(第2節)「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は私のミルラを私の香油とともに摘み取った。私は私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ。食べよ、私の近しい者たち、そして飲め、酔え、私の兄弟たちよ。私は眠っているが、私の心は目覚めている」。
Cognoscamus quos fructus vel cibos epuletur Deus, vel quibus delectetur. Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas; myrrha enim est sepultura mortuorum, mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.
PL 15, 1917D神がどのような果実や食物を食し、あるいは何を喜ぶのかを、我々は知ろう。神が喜ぶのは、人が自らの罪を死なせ、自らの咎を消し去り、自らの不法を葬り、無きものにすることである。ミルラは死者の埋葬であり、死んだものとは、生の甘美さを持つことのできない罪のことだからである。
Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiori cibo verbi velut pane, et suaviori sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum. Sermones autem cibos esse docet et alibi Salomon, dicens: Favi mellis sermones boni (Prov. XVI, 24) .
PL 15, 1918Aまた、罪〔delictum〕の傷のあるものは、神的な言葉の香油を注がれ、パンのような、言葉のより強い食物によって、また蜜のような、より甘い言葉によって癒される。言葉が食物であることは、別の箇所でもソロモンが教えている。「蜜のハチの巣は善い言葉である」(箴言16:24)。
In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
PL 15, 1918Aそれゆえ、あの園には善い言葉がある。咎を抑える言葉、不法を戒める言葉、傲慢を死なせ、いわば葬る言葉があり、それは誰かが戒められて自らの誤りを捨てるときである。
Cant. V, Caput IV
雅歌5章の講解 第IV章PL 15, 1918AEst etiam sermo fortior, qui confirmat cor hominis validioribus Scripturae coelestis alimentis. Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Est enim sermo suasorius dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.
PL 15, 1918Aより力強い言葉もある。それは天の聖書のより強い養いによって人の心を堅くする。「私はハチの巣を私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。実に、説得の言葉は蜜のように甘く、しかもまさにその甘美さの中で罪人の良心を刺すからである。
Est etiam ferventioris spiritus sermo, qui inebriat sicut vinum, et cor hominis laetificat. Est denique lacteus sermo, purus et candidus.
PL 15, 1918Bまた、より熱い霊の言葉があり、それはぶどう酒のように酔わせ、人の心を喜ばせる。実に、乳のような言葉があり、清らかで白い。
Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos Sponsus proximis suis dicit: Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei. Proximi autem sunt qui eum sequuntur, et ejus nuptiis intersunt.
PL 15, 1918B甘く有益な言葉というこれらの食物を宴として味わうようにと、花婿は自分に近しい者たちに言う。「食べよ、私の近しい者たち、そして飲め、酔え、私の兄弟たちよ」。近しい者とは、彼に従い、その婚礼に列する者たちである。
Quo cibo et potu (bibit enim unusquisque (Prov. V, 15) aquam de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus) repleta anima, atque inebriata, saeculo dormiebat, vigilabat Deo.
PL 15, 1918Bこの食物と飲み物で満たされ、酔わされた魂は、世に対しては眠り、神に対しては目覚めていた(実に、各人は自分の器から、自分の井戸の泉から水を飲む(箴言5:15))。
Et ideo sicut posteriora docent, aperiri sibi Deus Verbum ejus januam postulabat, ut eam suo repleret ingressu.
PL 15, 1918Bそしてそれゆえ、後の箇所が教えるとおり、神なる言葉は、彼女の戸が自分のために開かれるよう求めていた。自らの入来によって彼女を満たすためである。
Cant. V, Caput V
雅歌5章の講解 第V章PL 15, 1918CHinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est.
PL 15, 1918Cそれゆえ、ここから、プラトン派のあの宴の者たち、預言者の言うぶどう酒と蜜からのあのネクタル、あの眠り、そして自分の神々がそれを宴で味わうと彼が言ったあの永続する生が、移されたのである。キリストが生命だからである。
Ideoque talium sermonum seminibus, animae ejus repletus est venter, atque ipsa exivit in Verbo: quae autem exit anima a servitio isto, et elevat se a corpore, Verbum sequitur.
PL 15, 1918Cそしてそれゆえ、そのような言葉の種で、彼女の魂の胎が満たされ、魂自身は言葉の内に出て行った。この隷属から出て、体から自らを高める魂は、言葉に従う。
Aliter, ut superius (Sup., cap. 4) aliquantulum repetamus: Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
PL 15, 1918C別の見方をすれば、上で述べたことを(上の第4章)少し繰り返そう。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」。
Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis: ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos.
PL 15, 1918Cそれによって彼は、封じられた奥義があなたのもとにとどまらねばならないことを示す。悪しき生の業や貞潔を損なう姦通によって、それが汚されぬように。ふさわしくない者たちに漏らされぬように。おしゃべりな饒舌によって、背信の者たちの間に撒き散らされぬように。
Cant. V, Caput VI
雅歌5章の講解 第VI章PL 15, 1918DBona debet ergo fidei tuae esse custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem.
PL 15, 1918Dそれゆえ、あなたの信仰の見張りは善きものでなければならない。生と沈黙の汚れなき無傷さが保たれるためである。それゆえ教会も、天の奥義の高みを守りつつ、より激しい風の嵐を自分から退け、芽吹く恩寵の甘美さを招く。
Et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, advocat ipsum sponsum dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant unguenta mea (Cant. IV, 10) : descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1) ; bonas enim arbores et fructiferas habet, radicesque suas quas tinxerat in sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed evangelica ubertate fecundentur. Denique fertilitate earum Dominus delectatus respondet:
PL 15, 1918Dそして教会は、自分の園がキリストに気に入られぬはずがないと知って、花婿その人を呼び寄せて言う。「起きよ、北風よ。来い、南風よ。私の園に吹け、私の香油が流れるように」(雅歌4:10)〔底本は雅歌4:10と刷る。この句は雅歌4:16にあたる〕。「私の兄弟が自分の園に下って来て、自分の果樹の実を食べるように」(雅歌5:1)。というのも、彼女は善い、実を結ぶ木々を持ち、また聖なる泉の灌漑に浸していた自分の根を持ち、それらの根が新たな豊かさの芽によって善い実へと芽吹いているからである〔pullulaverint は接続法完了で、前の文との係りが崩れているらしい。「芽吹いている」と解した〕。もはや預言者の斧で切り倒されず、福音の豊穣によって実を結ぶようになるためである。実に、その豊かな実りを喜んだ主は答える。
Cant. V, Caput VII
雅歌5章の講解 第VII章PL 15, 1919AIngressus sum in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo: bibi potum meum cum lacte meo. Quare panem et vinum dixerim, fideles intelligunt.
PL 15, 1919A「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私はミルラを私の香油とともに摘み取り、私のパンを私の蜜とともに食べ、私の飲み物を私の乳とともに飲んだ」。私がなぜパンとぶどう酒と言ったのかは、信者たちには分かる。
Illud autem non dubium, quod nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti, quia in carcere esse se dixit (Matth. XXV, 36) .
PL 15, 1919Aしかし、彼自身が我々のために食べ、飲むということは疑いがない。あなたが我々の内に〔彼がいると〕読んだとおりである。彼は自分が牢にいたと言ったからである(マタイ25:36)〔sicut in nobis legisti の係りは定かでない。キリストが小さな者たちの内で牢にいたと言うことを受けると取った〕。
Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei.
PL 15, 1919Aそれゆえ教会も、これほどの恩寵を見て、自分の子らを促し、近しい者たちを促し、秘跡のもとに駆けつけるようにと言う。「食べよ、私の近しい者たち、そして飲め、酔え、私の兄弟たちよ」。
Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per prophetam Spiritus sanctus expressit, dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo (Psalm. XXXIII, 9) .
PL 15, 1919B何を食べ、何を飲むかを、聖なる霊は別の箇所で預言者を通じてあなたに明らかにした。「味わい、見よ、主は甘美であると。彼に望みを置く人は幸いである」(詩篇33:9)。
In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3) .
PL 15, 1919Bあの秘跡の内にキリストはいる。それはキリストの体だからである。したがってそれは体の食物ではなく、霊の食物である。それゆえ使徒も、その予型について言う。「我々の父祖たちは霊の食物を食べ、霊の飲み物を飲んだ」(一コリント10:3)。
Corpus enim Dei corpus est spiritale, corpus Christi corpus est divini spiritus; quia spiritus est Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) . Et in Petri epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21) .
PL 15, 1919B実に、神の体は霊の体であり、キリストの体は神的な霊の体である。キリストは霊だからである。我々は「我々の顔の前の霊、主なるキリスト」(哀歌4:20)と読む。またペトロの手紙には、「キリストは我々のために死んだ」とある(一ペトロ2:21)。
Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut propheta memoravit (Psal. CIII, 25) .
PL 15, 1919B実に、この食物は我々の心を堅くし、この飲み物は人の心を喜ばせる。預言者が言い及んだとおりである(詩篇103:25)〔底本は詩篇103:25と刷る。この句は詩篇103:15にあたる〕。
Cant. V, Caput VIII
雅歌5章の講解 第VIII章PL 15, 1919CHortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus; ne facile aperiat os suum, nec vulgari resignet alloquio; neque enim de ipsis divinis decet, nisi verbo Dei interpellata respondeas. Quid tibi cum caeteris?
PL 15, 1919C「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」。彼女が易々と口を開かず、俗な語りかけで〔封印を〕解かぬようにということである。実に、神の言葉に呼びかけられたのでなければ、神的なことそのものについてあなたが答えるのは相応しくない。あなたに、ほかの者たちと何の関わりがあるのか。
Soli Christo loquere, soli fabulare Christo. Si enim ut mulieres taceant in Ecclesia scriptum est (I Cor. XIV, 34) : quanto magis non decet patere virginis januam, non decet viduae patere fores!
PL 15, 1919Cただキリストにのみ語れ、ただキリストとのみ語り合え。実に、女たちは教会で黙すべしと書かれているのなら(一コリント14:34)、処女の戸を開け放つのは、いっそう相応しくない。寡婦の戸口を開け放つのは相応しくない。
Cito insidiator pudoris obrepit, cito verbum excipit, quod revocare desideres. Si Evae clausa fuisset janua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti. Introivit mors per fenestram, hoc est, per Evae ostium.
PL 15, 1919C慎みを狙う者は、すばやく忍び寄り、すばやく言葉を捕らえる。あなたはその言葉を取り戻したいと望むようになる。エバの戸が閉ざされていたなら、アダムも欺かれなかったであろうし、〔エバも〕尋ねられて蛇に答えなかったであろう。死は窓から入った。すなわちエバの戸口からである。
Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet, loquaris.
PL 15, 1919C死はあなたの戸口から入る。あなたが偽りを語るなら、卑しく語るなら、無遠慮に語るなら、ついには語るべきでない場で語るなら。
Clausae sint igitur labiorum tuorum fores, et obseratum maneat vocis vestibulum, tunc fortasse reserandum, cum audieris Dei vocem, cum audieris Dei verbum.
PL 15, 1919Dそれゆえ、あなたの唇の戸口は閉ざされ、声の玄関は錠を下ろしたままであれ。おそらくそれが開かれるべきは、あなたが神の声を聞いたとき、神の言葉を聞いたときである。
Tunc tibi myrrha sudabit, tunc tibi baptismatis aspirabit gratia, ut ab elementis mundi commoriare cum Christo, et cum Christo resurgas. Quid adhuc, inquit, velut viventes, de hoc mundo decernitis?
PL 15, 1919Dそのとき、あなたにミルラが滴り、そのとき、洗礼の恩寵があなたに吹きかけるであろう。世の諸元素から離れてキリストとともに死に、キリストとともに復活するためである。「なぜなおも」と彼は言う、「あたかも〔この世に〕生きている者のように、この世について定めるのか」。
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt ad corruptionem ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.) .
PL 15, 1919D「触れるな、汚すな、味わうな。それらは、用いることそのものによって朽ちるものである」(コロサイ2:20以下)。
Cant. V, Caput IX
雅歌5章の講解 第IX章PL 15, 1919DDescendat frater meus in hortum suum, ut comedat fructum pomiferarum suarum. Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus es in Adam, sed nunc per gratiam Christi pomifera arbor pullulasti.
PL 15, 1919D「私の兄弟が自分の園に下って来るように、自分の果樹の実を食べるために」。この果樹とは何か。あなたはアダムにおいて枯れ木となったが、今やキリストの恩寵によって、実を結ぶ木として芽吹いた。
Libenter accepit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum meum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo.
PL 15, 1920A主イエスは喜んで受け、天の厚意をもって自分の教会に答えた。「私は自分の園に下った」と彼は言う、「私はミルラを私の香油とともに摘み取り、私のパンを私の蜜とともに食べ、私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。
Cant. V, Caput X
雅歌5章の講解 第X章PL 15, 1920AEdite, inquit, fratres mei, et inebriamini: Vindemiavi myrrham cum unguentis meis (Psalm. LXXIX, 9) . Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti, hoc est, populum Dei.
PL 15, 1920A「食べよ」と彼は言う、「私の兄弟たちよ、そして酔え」。「私はミルラを私の香油とともに摘み取った」(詩篇79:9)〔ミーニュはこの引照をここに刷る。詩篇79:9は、あとの「ブドウの木をエジプトから移した」の句にあたる〕。この収穫とは何か。ブドウ畑を知れ、そうすれば収穫を知るであろう。「ブドウの木を」と彼は言う、「汝はエジプトから移した」。すなわち神の民をである。
Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis.
PL 15, 1920A諸君はブドウ畑、諸君は収穫である。ブドウの木のように植えられ、収穫のように実を与えた。「私はミルラを私の香油とともに摘み取った」とは、諸君が受けた香りのうちに、ということである。
Cant. V, Caput XI
雅歌5章の講解 第XI章PL 15, 1920BManducavi panem meum cum melle meo. Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit. Bibi vinum meum cum lacte meo, vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur?
PL 15, 1920B「私は私のパンを私の蜜とともに食べた」。このパンには苦みが少しもなく、すべてが甘美であることを、あなたは見ているか。「私は私のぶどう酒を私の乳とともに飲んだ」。このような喜びが、いかなる罪の汚れにも汚されないものであることを、あなたは見ているか。
Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino . . . . . sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18) .
PL 15, 1920B実に、あなたが飲むたびに、あなたは罪の赦しを受け、霊に酔う。それゆえ使徒も言う。「ぶどう酒に酔うな。……むしろ聖なる霊に満たされよ」(エフェソ5:18)。
Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est, et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur.
PL 15, 1920B実に、ぶどう酒に酔う者はふらつき、よろめく。霊に酔う者は、キリストに根を下ろしている。それゆえ、精神の節度をもたらす酔いは、すばらしい酔いである。
Cant. V, Caput XII
雅歌5章の講解 第XII章PL 15, 1920BEdite, inquit, amici mei, et bibite, et inebriamini. Bona ebrietas quae ad meliora atque jucunda facit quemdam mentis excessum, ut immemor sollicitudinum animus noster, vino jucunditatis hilaretur.
PL 15, 1920B「食べよ」と彼は言う、「私の友たちよ、そして飲め、そして酔え」。よい酔いである。それはより善い、より楽しいものへと、一種の精神の恍惚をもたらし、我々の心が思い煩いを忘れて、楽しさのぶどう酒に陽気になる。
Bona mensae spiritalis ebrietas; denique poculum inebrians quam praeclarum (Psalm. XXII, 5) !
PL 15, 1920C霊の食卓の酔いはよい。実に、「酔わせる杯は何と素晴らしいことか」(詩篇22:5)。
Et alibi habes: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus (Psalm. LXIV, 11) ; eo quod ebrietas terrae cum infusa fuerit imbre coelesti, suscitare semina, fructus multiplicare consueverit.
PL 15, 1920Cまた別の箇所にあなたはこう見いだす。「その流れを酔わせ、その世代を増し加えよ」(詩篇64:11)。大地の酔いは、天の雨を注がれたとき、種を呼び覚まし、実を増やすのが常だからである。
Itaque ubi Verbum quod sicut pluvia descendit de coelo, venas terrae nostrae, id est, animae ac mentis inebriavit praedicatione divina, excitantur virtutum studia diversarum, fructusque fidei, et castae devotionis adolescit, meritoque ei dicitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psalm. LXIV, 10) .
PL 15, 1920Cそこで、雨のように天から降る言葉が、我々の大地の脈を、すなわち魂と精神の脈を、神的な宣教によって酔わせたとき、さまざまな徳への熱意が呼び起こされ、信仰と貞潔な献身の実が育つ。だから当然、彼にこう言われる。「汝は地を訪れ、これを酔わせた」(詩篇64:10)。
Susceptione etenim corporis visitavit, ut sanaret infirmos: inebriavit gratia spiritali, ut anxios jucunditate mulceret.
PL 15, 1920C実に、彼は体を受け入れることによって、弱い者を癒やすために訪れ、霊的な恩寵によって、不安な者を楽しさでなだめるために酔わせた。
Cant. V, Caput XIII
雅歌5章の講解 第XIII章PL 15, 1920DEgo dormio, et cor meum vigilat. Est sanctorum somnus etiam operarius, secundum quod scriptum est: Ego dormio, et cor meum vigilat.
PL 15, 1920D「私は眠っているが、私の心は目覚めている」。聖なる者たちの眠りは、働きを伴うものでもある。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」と書かれているとおりである。
Et secundum quod Jacob sanctus divina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat; de coelo ad terras aerem praevium sanctis, respicientem Dominum, et pollicentem terrae ejus possessionem.
PL 15, 1920Dまた、聖なるヤコブが、眠りながら神的な奥義を見たとおりである。目覚めていたときには見なかったものである。天から地へ、聖なる者たちに先立つ空気〔底本は aerem praevium。本文が崩れているらしく、意味が定かでない〕を、見下ろす主を、そして彼に地の所有を約束する〔主〕を。
Itaque brevi somno dormiens, impetravit quod magno labore postea acquisivit, haereditas enim ejus est somnus sanctorum, feriatus ab omnibus corporis voluptatibus. ab omni animi perturbatione, tranquillitatem menti invehens, placiditatem animae; ut tamquam soluta nexu corporis se ablevet, et Christo adhaereat. Hic est somnus vitae sanctorum.
PL 15, 1920Dこうして彼は短い眠りの中で眠りながら、後に大きな労苦によって獲得するものを得た。聖なる者たちの眠りは彼の嗣業だからである。それは体のあらゆる快楽から解かれ、心のあらゆる動揺から解かれ、精神に平静を、魂に穏やかさをもたらす。魂が、いわば体の結びつきから解き放たれて、自らを引き上げ、キリストに結びつくためである。これが聖なる者たちの生の眠りである。
Cant. V, Caput XIV
雅歌5章の講解 第XIV章PL 15, 1921AVox dilecti mei pulsantis, aperi mihi, soror mea. Et si dormias, et si modo devotionem animae tuae noverit Christus, venit, et pulsat ejus januam, et dicit: Aperi mihi, soror mea.
PL 15, 1921A「叩いている私の愛する者の声。私に開けよ、私の妹よ」。あなたが眠っていても、あなたの魂の献身をキリストが知っているならば、彼は来て、その戸を叩き、言う。「私に開けよ、私の妹よ」。
Bene soror, quia nuptiae spiritales sunt Verbi atque animae; neque enim animae norunt conjugiorum foedera, et usus copulae corporalis, sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Aperi, inquit, mihi, sed extraneis claude. Claude saeculo, claude mundo.
PL 15, 1921A「妹」というのは適切である。言葉と魂との婚礼は霊的なものだからである。実に、魂たちは婚姻の契りも、体の交わりの営みも知らず、天にある神の天使たちのようである。「私に開けよ」と彼は言う、「しかし、他の者には閉ざせ。世に対して閉ざせ、世界に対して閉ざせ」。
Neque ipsa foras ad illa materialia prodeas, neque tuum relinquens lumen, alienum requiras; quia materiale lumen tenebrosam infundit caliginem, ut non videatur lumen verae gloriae. Aperi ergo mihi, noli coarctari, sed dilata te, et adimplebo te.
PL 15, 1921Aあなた自身も、あの物質的なものを求めて外へ出て行くな。自分の光を捨てて他人の光を求めるな。物質の光は暗い闇を注ぎ、まことの栄光の光が見えなくなるからである。それゆえ私に開けよ。狭められるな、自らを広げよ。そうすれば私はあなたを満たす。
Et quia decurso orbe terrarum, plus molestiarum et offensionis reperi, nec facile habui ubi requiescerem; ideo tu aperi, ut in te filius hominis reclinet caput, cui non est requies nisi super humilem et mansuetum.
PL 15, 1921Bそして、私は地の円を巡り歩いて、いっそうの煩いと憤りを見いだし、安らぐ場所を容易には得られなかった。それゆえあなたが開けよ。人の子が、へりくだり柔和な者の上以外には安らぎのない彼が、あなたのうちに頭を横たえるためである。
Cant. V, Caput XV
雅歌5章の講解 第XV章PL 15, 1921BAperi mihi, soror mea, surge, proxima mea, columba mea, perfecta mea. Charitate proxima, columba simplicitate, virtute perfecta.
PL 15, 1921B「私に開けよ、私の妹よ、起きよ、私の近しい者、私のハト、私の完全な者よ」。愛において近しく、素朴さにおいてハトであり、徳において完全である。
Quia caput meum plenum est rore; sicut enim ros coeli nocturnas amovet siccitates, ita ros Domini nostri Jesu Christi nocturnis et saecularibus tenebris aeternae vitae stillavit humorem.
PL 15, 1921B「私の頭は露に満ちているからである」。実に、天の露が夜の乾きを取り除くように、我々の主イエス・キリストの露は、夜の、世の闇の中に、永遠の生命の潤いを滴らせた。
Hoc est caput quod aestu mundi nescivit arescere, unde ait: Quia si in humido haec faciunt, in arido quid facient (Luc. XXIII, 31) ? Hoc igitur caput rorat aliis, sibi abundat.
PL 15, 1921Bこれこそ、世の熱で枯れることを知らなかった頭である。それゆえ彼は言う。「もし彼らが湿った木にこれをするなら、乾いた木に何をするだろうか」(ルカ23:31)。それゆえこの頭は、他の者たちには露を降らせ、自らには満ち溢れている。
Et bene abundat caput Christi; quia caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus hauritur suis, aut diutina deficit largitate. In hoc caput ferrum non ascendit, quod est instrumentum belli, insigne discordiae. Nunc specta, et vide ros ille qualis sit, scilicet non vulgaris humoris.
PL 15, 1921Cそしてキリストの頭が満ち溢れているのは当然である。あなたの頭はキリストだからであり、彼は常に満ちており、自らの惜しみなさによって汲み尽くされることも、長く続く寛大さによって欠けることもない。この頭には鉄が上らない。それは戦の道具であり、不和の印である。今や見て、あの露がどのようなものかを知れ。すなわち、尋常の水気ではない。
Cant. V, Caput XVI
雅歌5章の講解 第XVI章PL 15, 1921CCincinni autem mei guttarum noctis. Noli, proxima mea, accipere cincinnos corporalium capillorum: non illa ornamenta, sed crimina sunt: lenocinia formae, non praecepta virtutis.
PL 15, 1921C「そして私の巻き毛は夜の滴の〔もの〕」。私の近しい者よ、体の髪の巻き毛を受け取るな。あれは飾りではなく、罪状である。容姿の媚びであって、徳の教えではない。
Alios cincinnos Nazaraeus habet, in quibus ferrum non ascendit, quos nemo praecidit: qui non calamistris compositi aut arte digesti, sed multiplici crispantes virtutum nitentium gratia refulserunt.
PL 15, 1921Cナジル人は別の巻き毛を持つ。それには鉄が上らず、誰も切り落とさない。それは、鏝で整えられたり技巧で整えられたりしたものではなく、多様に縮れつつ、輝く徳の魅力によって光を放った。
Disce in historia quales Nazaraeus cincinnos habeat, quos quamdiu Samson habuit intactos, numquam vinci potuit. Cincinnos perdidit, et meritum virtutis amisit (Jud. XVI, 17) .
PL 15, 1921Dナジル人がどのような巻き毛を持つかを、歴史の中で学べ。サムソンはそれを損なわずに持っていた間、決して打ち負かされることができなかった。巻き毛を失って、徳の功績を失った(士師記16:17)。
Cant. V, Caput XVII
雅歌5章の講解 第XVII章PL 15, 1921D(Vers. 3.) Audita igitur voce Verbi, quam exueras tunicam nocte, ne quaesieris quemadmodum induas eam; ostenditur enim, et frequenter offertur per nequitiam spiritalem quemadmodum, inquam, induas eam, obliviscaris et nescias; quasi jam Dominus assistat, exsors corporalium vinculorum turbata consurgas, internam orationibus praepares mentem, dum surgis; ut ex humilibus ad superna contendas, et studeas fores tui cordis aperire. Dum manus tuas tendis ad Christum, fidelem tua gesta spirabunt odorem.
PL 15, 1921D(第3節)それゆえ、言葉の声を聞いたなら、あなたが夜に脱いだ上着を、どのように着るかを求めるな。実に、それは示され、しばしば霊的な邪悪によって差し出される。どのようにそれを着るかを、と私は言う、あなたは忘れ、知らずにいる〔文の係りが崩れているらしい。「どのように着るかが霊的な邪悪によって示され、差し出されるので、あなたは忘れ、知らずにいる」と解した〕。今や主が傍らに立つかのように、体の縛めを免れて、動揺しつつ起き上がり、起き上がる間に、内なる精神を祈りで備えよ。低い所から高い所へと努め、自分の心の戸を開くことに励むためである。あなたがキリストへ手を伸ばすとき、あなたの行いは忠実な香りを放つであろう。
Cant. V, Caput XVIII
雅歌5章の講解 第XVIII章PL 15, 1922AAperi mihi, soror mea. Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primo ad ejus domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui, ut cognoscas mentem patris familias: deinde ut ejus domum ingrediaris, imploras, ne quis te abjiciat et excludat.
PL 15, 1922A「私に開けよ、私の妹よ」。あなたは、身分の高い人々のうちの誰かに会いたいと望むとき、まずその家に近づき、次に、家の主人の意向を知るために知らされ教えられることを求め、それから、その家に入ることを請い求めるではないか。誰かがあなたをはねつけ、締め出すことのないようにである。
Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem, pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat, pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad januam. Pulsamus et digito.
PL 15, 1922Aそれゆえ、あなたもまたあの天の宮殿の戸を叩け。体の手でではなく、あなたの祈りのいわば右手で叩け。叩くのは体の手だけではない。声もまた叩く。「私の兄弟の声が戸口で叩く」と書かれているからである。我々は指でも叩く。
Denique et Thomas digito meruit januam resurrectionis aperire: et tibi dicit Jesus: Infer digitum tuum huc, et mitte in manus meas et latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Pulsa ergo digito, si non potes tota manu, pulsa januam. Christus est janua qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) .
PL 15, 1922A実に、トマスも指で復活の戸を開くに値した。そしてイエスはあなたにも言う。「汝の指をここに差し入れ、私の手と私の脇腹に入れよ。信じない者ではなく、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。それゆえ、手全体でできないなら、指で叩け。戸を叩け。キリストは戸であり、こう言う。「私を通って入る者があれば、救われる」(ヨハネ10:9)。
Cant. V, Caput XIX
雅歌5章の講解 第XIX章PL 15, 1922BCum hanc igitur januam pulsaveris, vide quomodo ingrediaris; ne forte etiam ingressus, extra conspectum regis sis. Multi ingrediuntur palatia, et non statim regem istum terrae vident, sed frequenter observant, ut aliquando videre mereantur.
PL 15, 1922Bそれゆえ、この戸を叩いたなら、どのように入るかに気をつけよ。すでに入ったとしても、たまたま王の目の届かないところにいることのないように。多くの者が宮殿に入っても、この地上の王をすぐには見ない。むしろ、いつか見る資格を得るために、しばしば様子をうかがう。
Nec praesumunt videndi copiam, sed jussu repraesentantur, et precem fundunt; ut cum benevolentia suscipiantur, caventes primos sui sermonis ingressus; ne quid titubet, ne quid offendat: quanto magis rogandus est Deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio!
PL 15, 1922B彼らは見る機会を当て込みはしない。命じられて初めて進み出て、願いを注ぐ。好意をもって受け入れられるためであり、自分の言葉の最初の出だしを警戒して、何もつまずかず、何も不快を与えぬようにする。まして、我々の祈りが神の慈しみの戸口に入るよう、どれほど神に願わねばならないことか。
Cant. V, Caput XX
雅歌5章の講解 第XX章PL 15, 1922CVox fratris mei pulsat ad januam. Januam quoque tuam disce, o sponsa Christi, temporibus obserare nocturnis; ne facile quisquam patentem reperiat. Sponsus ipse vult clausam esse, cum pulsat.
PL 15, 1922C「私の兄弟の声が戸口で叩く」。キリストの花嫁よ、あなたも、自分の戸を夜の時間に閂で閉ざすことを学べ。誰かが容易に開いているのを見いだすことのないようにである。花婿自身は、叩くとき、閉ざされていることを望む。
Janua nostra os nostrum est, Christo propemodum soli debet aperiri, nec aperiatur nisi ante pulsarit Dei Verbum. Vox fratris mei pulsat ad januam. Audi pulsantem, audi introire cupientem.
PL 15, 1922C我々の戸は我々の口であり、ほとんどキリストのみに開かれるべきであって、神の言葉があらかじめ叩かなければ開かれてはならない。「私の兄弟の声が戸口で叩く」。叩く者を聞け、入ろうと望む者を聞け。
Cant. V, Caput XXI
雅歌5章の講解 第XXI章PL 15, 1922C(Vers. 2.) Aperi mihi, soror mea, sponsa, columba mea, perfecta mea; quia caput meum plenum est rore, et crines mei guttis noctis. Considera quando maxime pulsat januam tuam Deus Verbum, cum repletum est caput ejus rore nocturno.
PL 15, 1922C(第2節)「私に開けよ、私の妹、花嫁よ、私のハト、私の完全な者よ。私の頭は露に満ち、私の髪は夜の滴に満ちているからである」。見よ、神なる言葉があなたの戸を最も強く叩くのは、いつか。その頭が夜の露で満ちているときである。
In tribulatione enim et tentationibus positos visitare dignatur; ne quis forte succumbat victus aerumnis. Repletur ergo caput ejus rore vel guttis, quando corpus ejus laborat. Tunc ergo vigilandum, ne cum venerit Sponsus, recedat exclusus.
PL 15, 1922D実に彼は、苦難と誘惑のうちに置かれた者たちを訪れることをよしとする。誰かが労苦に負けて屈することのないように。それゆえ彼の頭は、その体が苦しむとき、露あるいは滴で満たされる。そのときこそ目覚めていなければならない。花婿が来たとき、締め出されて去ることのないように。
Si enim dormias, et cor tuum non vigilet, discedit antequam pulset: si cor tuum vigilet, pulsat, et aperiri sibi januam poscit.
PL 15, 1922Dもしあなたが眠り、あなたの心が目覚めていないなら、彼は叩く前に去る。あなたの心が目覚めているなら、彼は叩き、戸が自分に開かれることを求める。
Cant. V, Caput XXII
雅歌5章の講解 第XXII章PL 15, 1922DHabemus ergo animae nostrae januam, habemus et portas de quibus dictum est: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae (Psal. XXIII, 7) . Est ergo et coelum in his in quibus sunt portae aeternales.
PL 15, 1922Dそれゆえ我々は魂の戸を持ち、また門をも持つ。それについてはこう言われた。「君侯たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上れ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。それゆえ、永遠の門がある者たちのうちには、天もある。
Si has fidei tuae portas velis attollere, intrabit ad te Rex gloriae, triumphum portans propriae passionis. Habet enim justitia portas, nam etiam de his legimus scriptum, dicente Domino Jesu per prophetam suum: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19) .
PL 15, 1923Aもしあなたが信仰のこれらの門を上げようとするなら、栄光の王はあなたのもとに入る。自らの受難の凱旋を携えて。正義にも門がある。実際、これらについても、主イエスが自らの預言者を通して言うのが書かれているのを、我々は読む。「私のために正義の門を開けよ」(詩篇117:19)。
Et infra ait propheta David: Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum (Psal. CXLVII, 12) .
PL 15, 1923Aそして下の箇所で預言者ダビデは言う。「エルサレムよ、主を賛美せよ。シオンよ、汝の神を賛美せよ。彼が汝の門のかんぬきを強めたからである」(詩篇147:12)。
Cant. V, Caput XXIII
雅歌5章の講解 第XXIII章PL 15, 1923AEst ergo anima quae habet januam, est quae habet portas. Ad hanc januam venit Christus, et pulsat: pulsat et portas. Aperi ergo illi, vult introire, vult Sponsam invenire vigilantem.
PL 15, 1923Aそれゆえ、戸を持つ魂があり、門を持つ魂がある。この戸にキリストは来て叩き、門をも叩く。それゆえ彼に開け。彼は入りたがり、花嫁が目覚めているのを見いだしたがっている。
Noli ergo bono amatori facere moras, cito recedit: et tu somno corporis tui videris exclusisse pulsantem. Excludis enim, cum desidiosus es, cum piger, cum somnolentus. His repagulis Christus excluditur: si castus et si sobrius sis, cave ne negligens sis. Majorem Christo facit injuriam, qui advenientem repellit.
PL 15, 1923Aそれゆえ、善き恋人を待たせるな。彼はすぐに去ってしまう。そしてあなたは、自らの体の眠りによって、叩く者を締め出したと見られることになる。実際あなたは、怠惰で、のろく、眠気に沈んでいるとき、彼を締め出している。これらのかんぬきによってキリストは締め出される。たとえあなたが貞潔で、節度があっても、怠慢にならないよう用心せよ。到来する者を退ける者は、キリストにいっそう大きな侮辱を加える。
Cant. V, Caput XXIV
雅歌5章の講解 第XXIV章PL 15, 1923BAperi mihi, soror mea, proxima mea: pulsat ad januam etiam quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit.
PL 15, 1923B「私に開けよ、私の妹、私に近い者よ」。彼はあなたが眠っているときにも戸を叩く。ただし、あなたが呼び覚まされて目覚めるか、呼ばれて胸の戸を開くなら、彼は入るであろう。
Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis, nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est: aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis; ita et tu primo averteris conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta.
PL 15, 1923Bしかしもしあなたが預言者の朗読を避け、家で読まず、教会で聞こうともしないなら、あなたは、視線をそらしてまばたきし、見ることのできるものを見まいとする者、見る力があるのに見まいとして目を閉じる者と、同じではないか。あるいは、怒り狂って自分の目に手をかけた多くの者と同じではないか。そのようにあなたもまた、きっぱりした反抗によるよりも、むしろまばたきによる素知らぬふりによって、まず目をそらしたのである。
Nam cum ad Ecclesiam venis et te Christianum esse asseris, sanus videris, aperis oculos quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, et si aliis videre videaris.
PL 15, 1923C実に、あなたが教会に来て、自分をキリスト教徒だと言い張るとき、あなたは健やかに見え、見ることのできる目を開いている。しかし朗読されることを聞かぬふりをしているとき、あなたは自分のために見ないよう目を閉じている。他の人々にはあなたが見ているように見えるとしても、そうなのである。
Injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo (quod est gravius) voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias.
PL 15, 1923Cあなたは自分の魂の目に、背信と無節制のある種の手をかけてもいる。そして、さらに重いことに、自ら望んだ盲目を自分の心にもたらす。見ていながら見ず、聞いていながら聞かないためである。
Cant. V, Caput XXV
雅歌5章の講解 第XXV章PL 15, 1923CPutas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris, quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .
PL 15, 1923Cあなたは姦淫を行うとき自分が独りだと思い、主の目が地の全域を見ていることを思い出さないのか。彼がこう言うのを聞かないのか。「見よ、時が来る、汝らがそれぞれ自分の所へ散らされ、私を独りに残す時が。しかし私は独りではない。父が私と共にいるからだ」(ヨハネ16:32)。
Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, qui dicunt. Sanctus, sanctus, sanctus, plena est terra majestatis tuae (Esai. VI) .
PL 15, 1923Cそれゆえ父は居合わせ、神の子も居合わせ、仕える者たちも居合わせ、ケルビムとセラフィムも居合わせて言う。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな。地は汝の威光に満ちている」(イザヤ6章)。
Plenus est enim mundus virtutum, quia plenus est nequitiarum: plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis.
PL 15, 1923D実に、世界は〔天の〕力に満ちている。悪しきものどもにも満ちているからである。地の全域は救いの手立てに満ちている。罠にも満ちているからである。
Cant. V, Caput XXVI
雅歌5章の講解 第XXVI章PL 15, 1923D(Vers. 3.) Exui tunicam meam, quomodo induam illam? Etenim in hac saeculi nocte prius tibi corporalis vitae amictus est exuendus; exuit enim se carnem Dominus, ut pro te de dominationibus et potestatibus mundi hujus triumpharet. Quomodo induam illam?
PL 15, 1923D(第3節)「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか」。実に、この世の夜にあっては、あなたはまず体の生の覆いを脱がねばならない。主は肉を脱いだ。あなたのために、この世界の支配と権威に勝って凱旋するためである〔dominationes と potestates は、ここではこの世の敵対する諸力を言い、天使の位ではない〕。「どうしてそれを着られようか」。
Vide, anima Deo devota, quid dicat. Sic se actus corporis, et terrenos exuit mores, ut nesciat quomodo etiamsi velit, rursus induere possit. Quomodo induam illam? Hoc est qua verecundia, quo pudore, qua postremo memoria? Consuetudo enim boni, usum veteris pravitatis amisit.
PL 15, 1923D神に献げられた魂よ、彼女が何と言うかを見よ。彼女は体の行いと地上の習俗をこれほどまでに脱ぎ捨て、たとえ望んでも、どのようにまた着ることができるかを知らない。「どうしてそれを着られようか」。すなわち、どんな慎みで、どんな恥じらいで、ついにはどんな記憶で、ということである。善の習慣は、古い邪さの用い方を失ったからである。
Cant. V, Caput XXVII
雅歌5章の講解 第XXVII章PL 15, 1924AAudiens anima, Aperi mihi, caput roris plenum habens, hoc est, tentationibus saecularibus, subito turbata, et quasi surrectura quae surgere jubebatur, ait cum aloem redoleret et myrrham insigne sepulturae: Exui tunicam meam, quomodo induam illam: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
PL 15, 1924A魂は、頭に露を満たした者、すなわち世の誘惑を受けている者が「私に開けよ」と言うのを聞いて、にわかに動転し、起き上がるよう命じられたので起き上がろうとするかのように、埋葬のしるしであるアロエとミルラを香らせながら言う。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。
Veretur enim ne iterum in tentationes resurgat, ne iterum in culpam redeat atque peccatum, et egressus suos virtutumque profectus terrenis incipiat vestigiis inquinare.
PL 15, 1924A彼女は、再び誘惑に陥り、再び咎と罪に戻り、自分の歩みと徳の進みを地の足跡で汚し始めはしまいかと恐れているのである。
Cant. V, Caput XXVIII
雅歌5章の講解 第XXVIII章PL 15, 1924BCerte hoc modo etiam perfectionem virtutis suae indicat, quae tantam Christi meruerit charitatem; ut ad eam veniat, et pulset januam ejus, et veniat cum Patre, et coenet cum eadem anima, et ipsa cum eo, sicut in Apocalypsi dixit Joannes apostolus (Apoc. III, 20) .
PL 15, 1924B確かに彼女はこの言い方によっても、自らの徳の完全さを示している。その徳は、キリストのこれほどの愛を受けるにふさわしかった。それゆえ彼は彼女のもとに来て、その戸を叩き、父とともに来て、この魂と食事をともにし、魂もまた彼とともにするのである。使徒ヨハネが黙示録で言ったとおりである(黙示録3:20)。
Etenim cum in superioribus audisset: Ades huc a Libano; et cum adverteret in carne se Christo adesse non posse, sed tunc adesse si adesset in spiritu, conformans se ad ejus voluntatem, ut esset et ipsa conformis imagini Christi; jam non sentit carnis exuvias, jam quasi spiritus exuens se corporis conjunctione, jam quasi oblita, et quae si velit, copulae illius meminisse non possit, ait: Exui tunicam meam, quomodo induam eam?
PL 15, 1924B実際、先に「レバノンからここへ来よ」と聞き、肉にあってはキリストのもとにいることができず、霊にあってはじめていることになると悟ったとき、彼女は自らをその意志に合わせて、自分もキリストの像に似たものとなろうとして、もはや肉の脱け殻を感じない。いまや霊のように、体との結びつきを脱ぎ捨て、すでに忘れたかのようで、望んでもあの結合を思い出せないほどになって言う。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか」。
Exui enim tunicam illam pelliceam, quam acceperunt Adam et Eva post culpam, tunicam corruptelae, tunicam passionum; Quomodo induam illam? Non requirit ut induat: sed ita significat abjectam, ut jam indumento sibi esse non posset.
PL 15, 1924B実に、「私は脱いだ」とは、あの皮の衣のことである〔底本は Exui(一人称)と刷る。前後は魂を三人称で語るので、雅歌の句「私は衣を脱いだ」を受けた言い方と取った〕。それはアダムとエバが咎ののちに受けたもの、朽ちゆきの衣、情念の衣である。「どうしてそれを着られようか」。彼女は着ることを求めているのではなく、それをすでに自分の衣とはなり得ないほどに投げ捨てたと示しているのである。
Cant. V, Caput XXIX
雅歌5章の講解 第XXIX章PL 15, 1924C(Vers. 3.) Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Hoc est, vestigia mea lavi, dum egrederer, ac me elevarem de corporis contubernio, de illa connexione et familiaritate carnalis amplexus: quomodo inquinabo ea, ut in corporis claustrum, et illum tenebrosum passionum ejus carcerem revertar?
PL 15, 1924C(第3節)「私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。すなわち、私は出て行くとき、体との同居から、肉の抱擁のあの結びつきと慣れ親しみから身を引き上げるときに、私の足跡を洗った。どうしてそれを汚して、体の囲いへ、その情念の暗い牢獄へと戻れようか、ということである。
Sic passiones sepelimus, si crucem hujus corporis non resolvamus; si chirographum peccati quod deletum est, in cruce Christi non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus.
PL 15, 1924Cこうして我々は情念を葬る。この体の十字架を解かないなら、キリストの十字架において消し去られた罪の証文を書き直さないなら、すでに脱いだ古い人の衣を再び着ないならばである。
Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Mortificata igitur sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia?
PL 15, 1924C雅歌にこう書かれているからである。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。それゆえ体の肢体は殺されている。なのになぜ、その悪徳が芽を出すのか。
Ideo non praevaluit lex, quia carnem non mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non decoloravit: ideoque obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina.
PL 15, 1924Dそれゆえ律法は打ち勝たなかった。肉を殺さなかったからである。それゆえ影のように過ぎ去った。色を失わせなかったからである〔decoloravit の意は定かでない。「色を失わせる」と取った〕。それゆえ我々を正義の太陽から影で覆った。罪状を積み上げたからである。
Cant. V, Caput XXX
雅歌5章の講解 第XXX章PL 15, 1924DAliquando nudam esse, virtutis indicium est, quia scriptum est: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Quam igitur tunicam exuerit, et non invenerit quemadmodum induat eam, de Scripturis si possumus, revelemus.
PL 15, 1924Dときに裸であることは徳のしるしである。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」と書かれているからである。それゆえ、彼女がどの衣を脱ぎ、どのように着るかが分からなくなったのかを、我々にできるなら、聖書から明らかにしよう。
Est enim quaedam tunica corporalis, sunt cupiditatum quaedam intexta velamina; et ideo interdum melius est nudum esse corpore, quam corde velatum.
PL 15, 1925A実に、体の衣というものがあり、欲望が織り込まれた幾重かの覆いがある。それゆえ、ときには、心が覆われているよりも、体が裸である方がよい。
Unde etiam Paulus nos admonet, exspoliari multo melius esse quam supervestiri, dicens alibi: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit eum.
PL 15, 1925Aそれゆえパウロも、上に着込むよりも脱ぎ捨てる方がはるかによいと我々に戒め、別の箇所で言う。「汝らは古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。それは、これを創った者の像に従って、知識へと新たにされる人である」。
Ergo quae exspoliata est, et pedes lotos habet, nescit quemadmodum inquinari non possit; obliviscitur enim per gratiam, quod hauserat per naturam.
PL 15, 1925Aそれゆえ、脱ぎ捨てられ、洗われた足を持つ彼女は、どのようにして汚されえないかを知らない〔文意からは「どのようにして汚されうるかを知らない」と読むのが自然で、non は余分か〕。実に、本性によって汲んでいたものを、恩寵によって忘れるからである。
Cant. V, Caput XXXI
雅歌5章の講解 第XXXI章PL 15, 1925ALavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Didicisti in Evangelio, quod pedes lavare fidei mysterium, humilitatis insigne sit, juxta quod scriptum est: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, quanto magis vos debetis alter alterius pedes lavare (Joan. XIII, 14) !
PL 15, 1925A「私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。足を洗うことが信仰の奥義であり、謙遜のしるしであることを、あなたは福音書で学んだ。「主であり師である私が汝らの足を洗ったのなら、汝らは互いの足を洗い合わねばならないこと、どれほどなおさらか」と書かれているとおりである(ヨハネ13:14)。
Sed hoc ad humilitatem pertinet. Quantum vero ad mysterium, pedes debet lavare suos, qui vult partem habere cum Christo: Si enim non lavero, inquit, tibi pedes, non habebis partem mecum (Ibid. 8) . Cum hoc Petro dicitur, quid de nobis censetur? Qui lavit igitur pedes, non necesse habet iterum lavare; et ideo caveat ne inquinet eos.
PL 15, 1925Bしかしこれは謙遜にかかわる。奥義についていえば、キリストとともに分け前を持つことを望む者は、自分の足を洗わねばならない。「もし私が汝の足を洗わないなら」と彼は言う、「汝は私とともに分け前を持たない」(ヨハネ13:8)。これがペトロに言われるなら、我々についてはどう判断されるのか。それゆえ足を洗った者は、再び洗う必要はない。それゆえ、それを汚さぬよう用心すべきである。
Cant. V, Caput XXXII
雅歌5章の講解 第XXXII章PL 15, 1925BEt bene sancta Ecclesia dicit: Lavi pedes meos; non dicit, quomodo iterum lavabo eos, sed quomodo iterum inquinabo eos? Quasi oblita maculae veteris, oblita contagii, admonet quomodo in ministerio corporali spirituale debeamus actuum nostrorum diluere vestigium.
PL 15, 1925B聖なる教会は当然こう言う。「私は足を洗った」。彼女は「どうしてまた洗おうか」とは言わず、「どうしてまた汚せようか」と言う。いわば古い汚れを忘れ、感染を忘れたかのように、体の務めの中で、我々は自分の行いの霊的な足跡を洗い流さねばならないことを、彼女は戒める。
Itaque pedes cum semel laveris aeterni fontis irriguo, et mysterii mundaveris sacramento, cave iterum corporeae cupiditatis illuviem, ne lutulenti actus terrenis sordibus inquinentur.
PL 15, 1925Bそれゆえ、永遠の泉の灌漑によって足を一度洗い、奥義の秘跡によって清めたなら、体の欲望の汚泥を再びこうむらぬよう用心せよ。泥にまみれた行いが、地の汚れで汚されないようにである。
Isti sunt pedes quos David lavit in spiritu, qui te docet quemadmodum eos inquinare non possis, dicens: Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2) .
PL 15, 1925Cこれらこそ、ダビデが霊において洗った足である。彼はあなたに、それをどうすれば汚さずにいられるかを教え、こう言う。「我々の足は汝の庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)。
Utique hic non corporis, sed animi intellige pedes; quomodo enim terrenus homo in coelo haberet corporis pedes?
PL 15, 1925Cここでは、体の足ではなく、心の足と解せよ。実に、地上の人間が、天においてどうして体の足を持つだろうか。
Hierusalem, sicut Paulus te docuit, in coelo est: et idem te docuit quemadmodum in coelo stare possis, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) . Conversatio morum, conversatio factorum, conversatio fidei.
PL 15, 1925Cエルサレムは、パウロがあなたに教えたとおり、天にある。そして同じ彼が、あなたがどのようにして天に立ちうるかを教えた。「我々の生き方は天にある」(フィリピ3:20)。習俗の生き方、行いの生き方、信仰の生き方である。
Cant. V, Caput XXXIII
雅歌5章の講解 第XXXIII章PL 15, 1925CFeci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. Ubi justitia, ibi misericordia. Misericordia a peccato liberat. Quomodo ergo peccatoribus trador? Simile est illud in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam?
PL 15, 1925C「私は裁きと正義を行った。私を中傷する者たちに私を渡すな」。正義のあるところに慈しみがある。慈しみは罪から解き放つ。それならどうして私は罪人たちに渡されようか。雅歌にも似た言葉がある。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか」。
Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Exui tunicam peccatoris, velamenque terreni; cur quasi peccator atque terrenus adjudicor? Lavi pedes meos, ne qua peccati sors posset adhaerere vestigio; cur das in me delinquentibus potestatem?
PL 15, 1925D「私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。私は罪人の衣、地上のものの覆いを脱いだ。なぜ私は罪人、地上のものであるかのように、裁き定められるのか。私は足を洗った。罪の運命が足跡に付くことのないようにするためである。なぜ汝は、私に対して罪を犯す者たちに力を与えるのか。
Cant. V, Caput XXXIV
雅歌5章の講解 第XXXIV章PL 15, 1925DHieremias in suis Threnis ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion, non adjiciet te expellere adhuc: visitavit iniquitates tuas, filia Edom, revelavit super peccata tua (Thren. IV, 21) .
PL 15, 1925Dエレミヤはその『哀歌』で言う。「汝の不法は尽きた、シオンの娘よ。彼はなお汝を追い出すことを重ねない。彼は汝の不法を訪れた、エドムの娘よ。彼は汝の罪の上にそれをあらわにした」(哀歌4:21)〔底本は哀歌4:21と刷る。後半の句は哀歌4:22にあたる〕。
Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris? Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam?
PL 15, 1926Aあなたは気づくか。不法は神の訪れなしには尽きることができず、矯正も、救い主である主の恩寵によらなければ満ち足りたものにならないことに。では、不法がどのようにして尽きるのか、教会が言うのを聞け。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着られようか」。
Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum, nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum.
PL 15, 1926A「私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」。誤りの悪徳が織り込まれた古い人の衣を、再生の洗いにおいて脱ぎ捨てたので、〔教会は〕どうしてそれを着ることができるのかを知らない〔底本の文は、衣を主語にしたまま nescit に続いている。直前に「教会が言うのを聞け」とあるので、教会が知らないのだと取った〕。矯正に励むうちに、罪の忘却が根づいていたからである。
Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret; crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usus nosse peccandi.
PL 15, 1926A完成された矯正の力は大きく、霊的な年齢においてある種の幼子の状態に立ち返り、誤りの道を知らず、望んだとしても罪を犯すことができないほどである。罪を犯す習わしを知ることに慣れなくなったからである。
Cant. V, Caput XXXV
雅歌5章の講解 第XXXV章PL 15, 1926B(Vers. 4.) Frater meus misit manum suam de prospectu, et venter meus conturbatus est super eum. Exsurrexi ego aperire fratri meo. Manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni.
PL 15, 1926B(第4節)「私の兄弟は覗き窓から自分の手を差し入れ、私の腹は彼のゆえにかき乱された。私は起き上がって、私の兄弟に開けようとした。私の手はミルラを滴らせ、私の指はミルラで満ちた」。
Primum ergo tamquam a prospectu mittit manum suam, quando Deus ex operibus aestimatur, unde ait: Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38) . Deinde augetur amor, et intimis visceribus conceptus inolescit.
PL 15, 1926Bまず、彼が覗き窓からのように自らの手を差し入れるのは、神であることが業によって認められるときである。それゆえ彼は言う。「もし私を信じないなら、業を信じよ」(ヨハネ10:38)。次いで愛が増し、最も奥のはらわたのうちに宿されて根づく。
Inde intelligibili utero, in quo est receptaculum Verbi, seminibus ejus infusis, plenitudinem ejus corporaliter inhabitantem haurire anima nostra desiderat; non enim turbatur uterus feminarum, nisi quae fuerint alvo graves.
PL 15, 1926Bそこから、知解される胎――そこに言葉の受け皿がある――にその種が注がれると、我々の魂は、体として宿る彼の充満を汲み取ることを欲する。実際、女たちの胎は、腹が重くなっている者でなければ、かき乱されない。
Surgit igitur anima ut aperiat Dei Verbo, sed dum se expandit atque aperit, ut opera mundi istius Verbi receptione mortificet, sicut ille qui ait: Mortificationem Domini Jesu in corpore nostro circumferimus (II Cor. IV, 19) .
PL 15, 1926Bこうして魂は神の言葉に開けるために立ち上がるが、それは自らを広げ開くあいだである。この言葉を受け入れることによって、この世の業を殺すためである。「我々は主イエスの死を、自らの体に帯びている」(二コリント4:19)と言う者のように〔底本は二コリント4:19と刷る。この句は4:10にあたる〕。
Ergo dum aperit, transit Sponsus; vult enim semper quaeri, frequentius inveniri. Et si clausam invenerit januam, pulsat; et si per moram fuerit exclusus, recedit; sed cito redit, ei iterum pulsat, ut vel postea Sponsam suam inveniat praeparatam.
PL 15, 1926Cそれゆえ彼女が開けているあいだに、花婿は通り過ぎる。実に彼は常に探されることを望み、いっそうしばしば見いだされることを望む。そして戸が閉ざされているのを見いだせば叩き、ぐずぐずしたために締め出されれば去る。しかしすぐに戻り、再び叩く。せめて後に、自分の花嫁が備えているのを見いだすためである。
Cant. V, Caput XXXVI
雅歌5章の講解 第XXXVI章PL 15, 1926CPotest quidem et sic accipi, Frater meus transivit: sicut legimus quod penetravit dilectae intima medullarum, quemadmodum ad Mariam dictum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .
PL 15, 1926C実際、このようにも解せる。「私の兄弟は通り過ぎた」とは、我々が読むように、彼が愛された者の骨髄の奥まで貫いたということであり、マリアに、「汝自身の魂をも剣が貫くだろう。多くの人の心の思いがあらわにされるために」(ルカ2:35)と言われたとおりである。
Denique addidit Sponsa, animam suam exisse in verbo ejus, quod fit quando anima peregrinatur a corpore, et Deo praesens est.
PL 15, 1926C実に、花嫁は、彼女の魂が彼の言葉のうちに出て行った、と付け加えた。これは魂が体から離れて旅し、神のもとに在るときに起こる。
Audiens haec Sponsus misit operationem suam Verbum, tamquam per cavernam, non adhuc facie ad faciem: misit tamquam manum, Et venter, inquit, meus conturbatus est super eum. Quisquis sic vivit, potest dicere:
PL 15, 1926D花婿である言葉は、これを聞いて、自らの働きを、洞穴を通すようにして、まだ顔と顔を合わせるのではなく送った〔Verbum の係りは定かでない。花婿である言葉が主語と取った〕。手のように送ったのである。「そして私の腹は」と彼女は言う、「彼のゆえにかき乱された」。このように生きる者は誰でも、こう言うことができる。
Cant. V, Caput XXXVII
雅歌5章の講解 第XXXVII章PL 15, 1926DFrater meus misit manum suam per prospectum, et venter meus conturbatus est ad illum: surrexi aperire fratri meo. Bonum est ut ad adventum Domini interiora turbentur. Si ad angeli adventum Maria turbata est, quanto magis ad Christi nos turbamur adventum!
PL 15, 1926D「私の兄弟は覗き窓を通して自分の手を差し入れ、私の腹は彼に向かってかき乱された。私は起き上がって、私の兄弟に開けようとした」。主の到来に際して、内なるものがかき乱されるのは善いことである。天使の到来にマリアがかき乱されたのなら、キリストの到来に際して我々はどれほどなおさらかき乱されることか。
Influentibus quippe divinis, corporeus peregrinatur affectus, et usus ille exterioris hominis exolescit. Et tu turbare, tu festina. Festinantes illi agnum manducare praecipiuntur.
PL 15, 1927A実に、神的なものが流れ込むとき、体の情動は離れ去り、外なる人のあの営みは衰える。あなたもかき乱されよ、あなたも急げ。急ぐ者たちは、子羊を食べるよう命じられている。
Surge, aperi, ad januam Christus est, vestibula domus tuae pulsat: si aperueris, introibit, et introibit cum Patre. Nec solum cum ingressus fuerit, mercedem relinquit: sed etiam priusquam ingrediatur, mercedem praemittit.
PL 15, 1927A起きよ、開けよ。戸口にいるのはキリストである。彼はあなたの家の玄関を叩く。あなたが開けるなら、彼は入る。しかも父とともに入る。彼は、入ったときに報いを残すだけでなく、入る前にさえ報いを先に送る。
Adhuc anima turbatur, adhuc parietes domus suae palpat, adhuc ostium quaerit ubi Christus est, adhuc solvit vinculum carnis et corporis claustrum, adhuc Christus foris pulsat.
PL 15, 1927A魂はなおかき乱され、なお自分の家の壁を手探りし、なおキリストのいる戸口を探している。なお肉の縛めと体の囲いを解いている。キリストはなお外で叩いている。
Cant. V, Caput XXXVIII
雅歌5章の講解 第XXXVIII章PL 15, 1927AQuae est fenestra nostra, nisi per quam opera Christi videmus, oculus scilicet animi et mentis obtutus? Et ideo, virgo, per fenestram tuam Christus introeat, Christus manum suam mittat: per fenestram tibi Verbi veniat, non corporis amor.
PL 15, 1927A我々の窓とは何か。それを通して我々がキリストの業を見るもの、すなわち心の目と精神の凝視にほかならない。それゆえ、処女よ、あなたの窓を通ってキリストが入り、キリストが自らの手を差し入れるように。あなたの窓を通って来るのが、言葉の愛であって、体の愛ではないように。
Si igitur per fenestram tuam manum mittit Dei Verbum, vide quemadmodum fenestras tuas praepares, vide quemadmodum ab omni pulvere delictorum detergere debeas. Nihil tetrum habeant, nihil adulterinum fenestrae virginis.
PL 15, 1927Bゆえに、神の言葉があなたの窓から手を差し入れるのなら、あなたの窓をどのように整えるかを見よ。罪のあらゆる塵をどのように払い去らねばならないかを見よ。処女の窓は、汚らわしいものも、不貞なものも、何一つ持ってはならない。
Procul stibium et caeteras affectati nugas decoris, procul adulterini amoris illecebras. Similis aurium clausura est, quibus non suspendenda onera, non figenda vulnera, sed unus ornatus est, audire quod prosit.
PL 15, 1927B遠ざけよ、アンチモンの化粧墨と、作り飾られた美のその他のくだらぬものを。遠ざけよ、不貞の愛の誘惑を。耳の閉ざし方も同様である。耳には、重い飾りを下げてはならず、傷を穿ってはならない。唯一の飾りは、益になることを聞くことである。
Cant. V, Caput XXXIX
雅歌5章の講解 第XXXIX章PL 15, 1927B(Vers. 6.) Aperui, inquit, fratri meo; frater meus transivit. Quomodo transivit, id est, mentis interna penetravit, sicut dictum est Mariae: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.
PL 15, 1927B(第6節)「私は私の兄弟に開いた。私の兄弟は通り過ぎた」と彼女は言う。どのように通り過ぎたのか。すなわち、精神の内奥を貫いたのである。マリアに「汝自身の魂をも剣が貫く」と言われたとおりである。
Vivum enim Dei verbum, sicut gladius acutus, penetrans corporalium repagula cogitationum, cordis interna rimatur. In cubili ergo tuo et nocturno in tempore constituta, semper meditare Christum, et ejus adventum omnibus sperato momentis.
PL 15, 1927B実に神の言葉は生きており、鋭い剣のように、体に属する思いの障壁を貫いて、心の内奥を探る。ゆえに、あなたの寝床で、夜の時にあって、常にキリストを黙想し、その到来をあらゆる瞬間に望め。
Si tardare tibi videtur, exsurge. Tardare videtur, cum diu dormis: tardare videtur, cum ab oratione vacas: tardare videtur, cum vocem non excitas psalmis. Primitias vigiliarum tuarum Christo dicato, primitias actuum tuorum Christo immola.
PL 15, 1927C彼が遅れるとあなたに思えるなら、起きよ。あなたが長く眠っているとき、遅れるように思える。あなたが祈りから離れているとき、遅れるように思える。あなたが詩篇によって声を上げないとき、遅れるように思える。あなたの夜の祈りの初穂をキリストに献げよ、あなたの行いの初穂をキリストにいけにえとして献げよ。
Cant. V, Caput XL
雅歌5章の講解 第XL章PL 15, 1927C(Vers. 5.) Surrexi ego aperire fratri meo; manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei myrrha pleni sunt super manus clausurae. Quid hoc significet, consideremus.
PL 15, 1927C(第5節)「私は起き上がって、私の兄弟に開けようとした。私の手はミルラを滴らせ、私の指は、閂の取っ手の上でミルラで満ちた」。これが何を意味するか、考えよう。
Primum operibus suis videtur, ut dixi, Deus verbum tamquam per cavernam, non plene atque perfecte: deinde augetur amor et conceptus adolescit, atque ex seminibus ejus quae quodam utero intelligibili susceperit anima, totam plenitudinem divinitatis ejus habitantem in eo corporaliter, ut legimus, videre desiderat.
PL 15, 1927Cまず、すでに言ったように、神である言葉は、その業によって、いわば洞穴を通すように、満ち足りて完全にではなく見られる。次に愛が募り、懐胎が育ち、魂は知性的な胎に彼の種を受け入れて、読むとおり、彼のうちに体をもって宿る神性の満ちあふれるものをことごとく、見たいと願う。
Surrexit ut propius illud Dei Verbum videret, et in hoc ipso processus ejus significatur, quod surrexit per vigorem atque virtutem; praesentia enim Verbi hausit animae virtutem, sicut praesentia Mariae cum utero gravis esset, erudivit Joannem in utero constitutum: adeo ut exsiliret ex utero et exsultaret, Domini praesentiam recognoscens.
PL 15, 1927D彼女は、あの神の言葉をいっそう近くで見るために起き上がった。そして、彼女が気力と力によって起き上がったという、まさにこのことに、彼女の進みが示されている。言葉の臨在から、魂は〔底本は animae。anima と読む〕力を汲み取ったからである。それは、マリアが身ごもっていたときの臨在が、胎内にいたヨハネを教え、胎から躍り上がって、主の臨在を認めて喜び躍るほどにさせたのと同じである。
Cant. V, Caput XLI
雅歌5章の講解 第XLI章PL 15, 1928ASurrexit aperire, et opera ejus et facta mortificata sunt mundo. Talis enim debet esse anima, quae Verbum est receptura, ut moriatur mundo, et consepeliatur in Christo; sic enim Christus invenitur, et tale sibi quaerit hospitium.
PL 15, 1928A彼女は開けようと起き上がり、その業と行いは世に対して死んだものとなった。言葉を迎えようとする魂は、世に対して死に、キリストとともに葬られるようなものでなければならない。キリストはこのようにして見いだされ、このような宿をみずから求めるからである。
Deinde ipsa ministeria operationum, id est, manus et digiti, quibus comprehenditur Christus, mortificantur: quos digitos velut eminentia factorum nostrorum opera possumus aestimare.
PL 15, 1928Aさらに、業の務めそのもの、すなわちキリストを捕らえる手と指が殺される。この指を、我々は我々の行いのすぐれた業になぞらえて推し量ることができる。
Itaque velut e complexu suo cum jam extenderet intelligibiles manus suas et digitos, ut comprehenderet Verbum, transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit.
PL 15, 1928Aこうして、敬虔な魂は、いわば自らの抱擁から、知性の手と指をすでに伸ばして言葉を捕らえようとしたのに、それが自分のそばを通り過ぎた、しかしまだ通り抜けてはいない、と言うのである。
Et hunc processum habet, quando transit et pertransit animam Verbum Dei, quia scriptum est: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .
PL 15, 1928A神の言葉が魂のそばを通り過ぎ、さらに貫き通すとき、これも一つの進みである。書かれているからである。「汝自身の魂をも剣が貫く。多くの人の心の思いが現れるためである」(ルカ2:35)。
Hinc adhuc transitur, non pertransitur; ut in Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio ejus Dominus Jesus.
PL 15, 1928Bここではなお通り過ぎるだけで、通り抜けてはいない。マリアにおいてのように、のちの段階ではおそらく貫かれる。そこでは、主イエスが印のように、その真ん中に置かれる〔ejus の係りは定かでない。マリアと取った〕。
Cant. V, Caput XLII
雅歌5章の講解 第XLII章PL 15, 1928BDenique statim alius profectus Verbi pertranseuntis, quia exivit anima in Verbo ejus; hoc est, Verbum ejus secuta exivit de corpore, elevans se de ejus habitaculo, et peregrinam se faciens ei, ut adesset Deo, et esset civis sanctorum.
PL 15, 1928B実に、ただちに、通り抜けてゆく言葉のもう一つの進展がある。魂が彼の言葉の中に出て行ったからである。すなわち、その言葉に従って体から出て行き、体の住まいから身を引き上げ、体にとって寄留者となり、神のもとにいて聖なる者たちの市民となるためである。
Simul enim et carnis domestici et Dei esse non possumus. Ergo in hoc loco exire significatur, ut dixi, anima, quando abducit se a corporis voluptatibus. Denique scriptum est: Exi de Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20) .
PL 15, 1928B我々は肉の家の者であると同時に神の家の者であることはできないからである。したがって、すでに言ったように、この箇所で魂が出て行くとは、魂が体の快楽から身を引き離すときのことである。実に、書かれている。「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」(イザヤ48:20)。
Non utique ut regiones Babylonis Hebraeus fugiat, sed mores, ut prophetico admonetur alloquio: siquidem sint qui in Babylone sunt Hebraei, et de Babylone exisse moribus doceant.
PL 15, 1928Bヘブライ人がバビロンの地方を逃れよというのではなく、その習わしを逃れよと、預言者の語りかけによって戒められているのである。バビロンにいるヘブライ人たちの中にも、習わしにおいてバビロンから出ていることを示す者たちがいるからである。
Nam et illi de quibus dicit propheta, quod sedebant super flumina Babylonis (Ps. CXXXVI, 1) , sedebant quidem in regione Babylonis, sed in ejus non erant vitiis et confusione.
PL 15, 1928C「バビロンの川のほとりに座っていた」(詩篇136:1)と預言者が言うあの人々も、バビロンの地に座ってはいたが、その悪徳と混乱の中にいたのではなかった。
Nam quomodo erant in illa confusione vitiorum, qui flebant gerentes poenitentiam, quod de arca devotionis ac fidei, et virtutis paternae meritis excidissent?
PL 15, 1928C献身と信仰と父祖の徳の功の櫃から落ちたことを悔い改めて泣いていた者たちが、どうして、あの悪徳の混乱の中にいただろうか。
Quae autem in verbo exit anima, Verbum requirit; unde et ista dum quaereret, incidit in custodes qui circumeunt civitatem. (Vers. 7.) Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum.
PL 15, 1928C言葉の中に出て行く魂は、言葉を求める。それゆえ、この魂も求めているとき、町を巡る見張りたちに出会った。〔底本は 1928C でここから番号の無い段落を始める(番号は42から44へ飛ぶ)〕(第7節)「町を巡る見張りたちが私を見つけ、私を打ち、私を傷つけ、城壁の見張りたちが私の外套を私から奪い取った」。
Bene quidem quasi sponsa veniebat cum pallio, quo obnuberet caput suum, cum sponsus occurreret; sicut Rebecca, quae cognito quod Isaac sibi veniret obvius, descendit de camelo, et pallio se operuit: ita et haec anima, nuptialis vestis praemittebat insignia, ne forte rejiceretur quasi vestem non habens nuptialem; vel ut caput velaret propter angelos.
PL 15, 1928C実際、花嫁としての彼女は、花婿が迎えに来たときに頭を覆うための外套をまとって来ていた、というのは適切である。イサクが自分を迎えに来ると知ったリベカが、ラクダから降りて外套で身を覆ったように、この魂も、婚礼の衣の標を前もって示していた。婚礼の衣を持たない者として退けられることのないように、また天使たちのために頭を覆うために。
Sed illi percusserunt eam, ut amplius probaretur; exercentur enim animae tentationibus. Tulerunt ei pallium, quaerentes si verum decorem nudae virtutis afferret, vel quia sine integumento quis in illam coelestem civitatem debeat introire, nulla deferens secum operimenta fucorum.
PL 15, 1928Dしかし彼らは、彼女がさらに試されるように、彼女を打った。魂は誘惑によって鍛えられるからである。彼らが彼女から外套を奪ったのは、彼女が裸の徳のまことの美しさを携えているかどうかを探るためであり、また、誰であれ覆いなしにあの天の町に入るべきであって、偽りの飾りの覆いを何一つ携えてはならないからでもある。
Sunt etiam qui requirant, ne qua anima exuvias secum vehat carnalis illecebrae, et concupiscentiam corporalem. Nudatur pallio, cum ejus conscientia manifestatur.
PL 15, 1929Aまた、どの魂も肉の誘惑の脱け殻や体の欲望を携えて行くことのないように、探る者たちもいる。魂の良心が明らかにされるとき、外套は剥ぎ取られる。
Sed est quae bene nudatur, cui licet imitari dicentem: Venit enim princeps hujus mundi, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) ; quia certe in illo solo nihil invenit, qui peccatum non fecit.
PL 15, 1929Aしかし、裸にされることがよいこともある。それは、こう言う者にならうことを許された魂である。「この世の支配者が来る。しかし、私のうちに何も見いださない」(ヨハネ14:30)。罪を犯さなかったあの者においてのみ、彼は確かに何も見いださなかったからである。
Cant. V, Caput XLIV
雅歌5章の講解 第XLIV章PL 15, 1929ABeata et illa est in qua non gravia aut multa invenit, sed invenit in ea amictum fidei et sapientiae disciplinam.
PL 15, 1929Aまた、〔この世の支配者が〕重いものも多くのものも見いださず、かえってそこに信仰の衣と知恵の訓練を見いだす、そのような魂も幸いである。
Itaque sine dispendio sui (quia et si volet quis, non potest auferre veram sapientiam) etsi adversarius obstrepat; ubi tamen vera innoxiae conversationis elucet integritas, transivit custodes, et filiabus illius coelestis civitatis admixta, Verbum requirit; et quaerendo ejus in se excitat charitatem, et ubi Verbum quaerat, agnoscit.
PL 15, 1929Aこうして、〔彼女は〕損なわれることなく――たとえ誰かが望んでも、まことの知恵を奪い去ることはできないのであるから――たとえ敵対する者がわめいても、害を与えぬ生き方のまことの無傷が輝くところでは、見張りたちを通り過ぎ、あの天の町の娘たちに交じって言葉を求め、求めることによって、自らのうちに言葉への愛を呼び起こし、言葉をどこで求めるかを悟る〔本文の構文が崩れているらしく、etsi 節と ubi 節をともに「損なわれることなく」にかかる条件と取った〕。
Non injuria tantummodo est non invenisse quem quaeras, sed etiam plerumque ubi non oportet, quaesisse vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso nomen doctorum assumunt, quaesisse procacius quam verecundius. Ergo caveamus exemplo illius, ne nos custodes inveniant qui circumeunt civitatem.
PL 15, 1929B求める相手を見いだせなかったことが不当だというだけではない。しばしば、求めるべきでない所で求めたことが傷でもある。偽って教師の名を自分に帯びる男たちの家で求めたこと、慎みよりも厚かましさをもって求めたことが。ゆえに、彼女の例にならって用心しよう。町を巡る見張りたちが、我々を見つけることのないように。
Cant. V, Caput XLV
雅歌5章の講解 第XLV章PL 15, 1929BInvenerunt, inquit, me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt et vulneraverunt me, et tulerunt pallium meum a me custodes murorum. Non in se, filiae, sed in nobis vulneratur Ecclesia.
PL 15, 1929B「町を巡る見張りたちが私を見つけ、私を打ち、傷つけ、城壁の見張りたちが私の外套を私から奪い取った」と彼女は言う。娘たちよ、教会は自らにおいてではなく、我々において傷つけられる。
Caveamus igitur ne lapsus noster, vulnus Ecclesiae fiat, ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) .
PL 15, 1929Bゆえに用心しよう。我々の転落が教会の傷とならぬように、また誰かが我々から外套、すなわち思慮の衣、忍耐の標を奪うことのないように。それによって、より柔らかな衣への野心は脱ぎ捨てられる。「柔らかな衣をまとう者は、王の家にいる」(マタイ11:8)からである。
Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit, quod denique jubet te dare, si quis a te tunicam petit, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40) ; id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae tuae eum qui ante nudus fuerat, circumvestias.
PL 15, 1929Cだが、我々にキリストは外套を与えた。彼自身がそれで自らの使徒たちと自らの体を着せた。実に彼は、誰かがあなたから下着を求めるなら、外套をも彼に譲るようにと、それをあなたに与えよと命じる(マタイ5:40)。すなわち、あなたの哲学の標を渡し、あなたの思慮の衣によって、それまで裸であった者をいわば着せ包め、ということである。
Cant. V, Caput XLVI
雅歌5章の講解 第XLVI章PL 15, 1929CIbi igitur, filiae, Christum quaeramus, ubi quaerit Ecclesia, in montibus boni odoris, qui excelsorum sublimitate factorum, suavem vitae odorem pro meritorum verticibus exhalant.
PL 15, 1929Cゆえに娘たちよ、教会が求めるところ、すなわち良い香りの山々のうちに、キリストを求めよう。山々は、高みにある行いの崇高さによって、功の頂に応じた生の甘美な香りを放つ。
Ea quae Christum requirit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro, non in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis aditu, vilis aspectu.
PL 15, 1929Cキリストを求める女は、俗であってはならず、広場にいてはならず、大通りにいてはならず、声は嘆かわしげで、足取りは滑りやすく、近づきやすく、見た目は卑しい、というのであってはならない。
Terrenum tibi Apostolus consortium negat, et ultra naturae propemodum terminos, alis ad coelum docet spiritalibus evolandum. Quae sursum sunt, inquit, sapite, non quae super terram (Colos. III, 2) .
PL 15, 1929C使徒はあなたに地上の交わりを禁じ、ほとんど本性の限界を越えて、霊の翼で天へ飛び立たねばならないと教える。「上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」と彼は言う(コロサイ3:2)。
Sed quia hoc impossibile erat in hoc corporis velut claustro reclusis, et quia defunctis corporibus, anima fertur ad superiora revolare, alligata dum vivimus, quadam nostrae lege naturae, ideo addidit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3) .
PL 15, 1929Dだが、体という、いわば囲いの中に閉じ込められた者たちには、これは不可能であった。また、体が死ぬと魂は上方へ飛び戻ると言われるが、我々が生きている間は、我々の本性のある法によって縛られている。それゆえ使徒は付け加えた。「汝らは死んだのであり、汝らの生命は、キリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。
Si abscondita est cum Christo in Deo, non appareat mundo, Christus enim mortuus est mundo, vivit Deo. Vide nunc quemadmodum desiderari amet Christus, confabulationes non amet.
PL 15, 1929Dキリストとともに神のうちに隠されているなら、世に現れてはならない。キリストは世に対して死に、神に対して生きているからである。さて、見よ、キリストが慕い求められることを愛し、語り合いを愛さないさまを。
Aperuit virgo illa suas fores Dei Verbo: sed transivit, inquit, et exivit anima mea in verbo ejus (Vers. 6) . Exivit a mundo, exivit a saeculo, remansit in Christo. Quaesivi, inquit, eum et non inveni eum. Amat enim Christus diu requiri.
PL 15, 1930Aあのおとめは、自らの戸を神の言葉に開いた。だが、「彼は過ぎ去り、私の魂は彼の言葉の中に出て行った」と彼女は言う(第6節)。世界から出て行き、世から出て行き、キリストのうちにとどまった。「私は彼を求めたが、彼を見つけなかった」と彼女は言う。キリストは長く求められることを愛するからである。
Cant. V, Caput XLVII
雅歌5章の講解 第XLVII章PL 15, 1930AInvenerunt illam custodes murorum. Fortasse sunt et alii custodes, quos magis intelligere debeamus.
PL 15, 1930A城壁の見張りたちが彼女を見つけた。おそらく、我々がむしろ理解すべき別の見張りたちもいる。
Est enim civitas quae portas murorum clausas non habet, de qua dictum est: Et portae ejus non claudentur per diem (Apoc. XXI, 25) ; nox enim non erit amplius in ea, afferent gloriam et honorem gentes in illam.
PL 15, 1930A実に、城壁の門を閉ざしていない町がある。その町について言われた。「その門は昼のうちに閉ざされない」(黙示録21:25)。夜はもはやそこにはなく、諸国民が栄光と誉れをそこへ携えて来るからである。
Illa est ergo civitas Hierusalem quae in coelo est, intra quam jam quasi perfecta et immaculata servaris; non enim intrat in eam omne commune. Communis castitas non est, communis pudicitia non est, quae in libro vitae scribitur.
PL 15, 1930Aそれゆえ、あれが天にあるエルサレムの町であり、あなたはすでに、いわば完全にして汚れのない者として、その内側に守られる。凡俗なものは何一つその中に入らないからである。貞潔は凡俗ではなく、貞潔〔pudicitia〕も凡俗ではない。それは生命の書に記される。
Cant. V, Caput XLVIII
雅歌5章の講解 第XLVIII章PL 15, 1930BSi igitur invenimus civitatem, ingrediamur in eam, videamus lumen ejus, videamus muros, videamus fundamenta muralia, videamus etiam custodes murorum. Sed quomodo ingrediamur in eam? In hac civitate vita est, et una est via quae ducit ad vitam.
PL 15, 1930Bでは、我々が町を見いだしたのなら、その中に入ろう。その光を見よう、城壁を見よう、城壁の土台を見よう、城壁の見張りたちをも見よう。だが、どのようにしてその中に入るのか。この町には生命があり、生命へ導く道は一つである。
Via ergo Christus est, ergo Christum sequamur. Sed ipsa in coelo est civitas; quomodo igitur ascendamus ad coelum?
PL 15, 1930Bゆえに道はキリストである。ゆえにキリストに従おう。だが町そのものは天にある。では、どのようにして天に上るのか。
Docet Evangelista, qui dicit: Et eduxit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. 21, 10) . Ascendamus ergo spiritu, quia caro ascendere ad eam non potest.
PL 15, 1930B福音記者が教える。彼は言う。「そして彼は私を霊のうちに大きく高い山へ連れ出し、天から下って来る聖なる町エルサレムを私に示した」(黙示録21:10)。ゆえに霊によって上ろう。肉はそこへ上ることができないからである。
Ascendamus nos interim in coelum, ut ad nos postea de coelo illa descendat, in qua lumen est simile lapidis pretiosissimi, ut lapidis jaspidis et crystalli habet murum magnum et altum.
PL 15, 1930Bその間に、我々は天へ上ろう。その後、あの町が天から我々のもとへ下るために。その町には、いと貴い石に似た光があり、碧玉と水晶の石のような、大きく高い城壁がある。
Cant. V, Caput XLIX
雅歌5章の講解 第XLIX章PL 15, 1930CDidicisti lumen, didicisti murum; disce portas, disce custodes. Habet, inquit, portas duodecim, et in portis angelos duodecim, in quibus duodecim tribuum filiorum Israel superscripta sunt nomina (Ibid., 12) .
PL 15, 1930Cあなたは光を学んだ、城壁を学んだ。門を学べ、見張りたちを学べ。「それは十二の門をもち、門には十二人の天使がいて、その門には、イスラエルの子らの十二部族の名が書き記されている」と彼は言う(黙示録21:12)。
In portis patriarcharum nomina continentur, in muro apostolorum; fundamenta enim civitatis, apostoli, et lapis angularis est Christus, in quo omnis structura consurgit.
PL 15, 1930C門には族長たちの名が収められ、城壁には使徒たち〔の名〕が収められている。町の土台は使徒たちであり、隅の石はキリストであって、その中で、あらゆる建造物が立ち上がるからである。
Deus extra, Deus intus, Deus ubique est: Habet enim, inquit, civitas majestatem Dei (Ibid., 11) . Ergo et vos, sanctae virgines, et quicumque justi estis, et immaculatam animae geritis castitatem, cives sanctorum estis et domestici Dei.
PL 15, 1930C神は外に、神は内に、神はどこにでもいる。「その町は神の威光をもつ」と彼は言うからである(黙示録21:11)。ゆえに諸君も、聖なる処女たちよ、また義人であって魂の汚れなき貞潔を帯びる者たちすべては、聖なる者たちの市民であり、神の家の者である。
Sed tunc nobilitatem istam patriae possidebitis, si Christum intra civitatis istius septa quaeratis, ingressi per fidem actusque pretiosos, patriarcharum clarificati lumine, fundati super apostolos, versantes inter angelos.
PL 15, 1930Cだが諸君は、この町の囲いの内にキリストを求めるなら、そのときこの故郷の高貴さを所有するであろう。信仰と貴い行いによって入り、族長たちの光に輝かされ、使徒たちの上に据えられ、天使たちのあいだに身を置いて。
Cant. V, Caput L
雅歌5章の講解 第L章PL 15, 1930DQuomodo igitur isti custodes angeli sunt, qui castae animae pallium tollunt? Aliud pallium virginum est, aliud adolescentulae circumforaneae. Illa quae in foro Christum requirit, pallium etiam quod habebat, amisit.
PL 15, 1930Dでは、どうしてこれらの見張りたちは天使なのか。彼らは貞潔な魂の外套を取り去る者である。処女たちの外套はひとつ、広場を巡り歩くおとめの外套はまた別である。広場でキリストを求めるあの女は、持っていた外套さえも失った。
Prudentia enim non in foro, non in plateis, sed in Ecclesia possidetur. Et fortasse ut cum ipsis quoque veniamus in gratiam, atque omnium misericordem Deum esse doceamus; quia et illi Christum aliquando reperiunt, si tamen jugiter quaerant, pallium hoc amictus est corporis.
PL 15, 1930D思慮は、広場や大通りにではなく、教会の中で所有されるからである。そして、おそらく、我々が彼ら〔広場で求める者たち〕とも好意で結ばれ、神がすべての者に慈しみ深いことを教えるために――彼らもまた、絶えず求めるなら、いつかキリストを見いだすからである――この外套は体の衣である〔本文の構文が崩れているらしい。末尾の pallium hoc amictus est corporis を独立した文と取り、ipsis は広場で求める者たちを指すと解した〕。
Ergo qui quaesivit Christum in cubili, si tamen sic quaesivit, sicut ille qui dixit: Sic memor fui tui super stratum meum (Ps. LXII, 7) ; si quaesivit in noctibus, juxta quod scriptum est: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Ps. CXXXII, 2) : si quaesivit in civitate, in foro et in plateis, in civitate Dei nostri: in foro fortasse, in quo judex ille divini juris sedet, in plateis unde collecti sunt qui ad coenam Dominicam convenerunt; potest custodientibus civitatem Dei angelis, dum diu quaerit, occurrere.
PL 15, 1931Aゆえに、寝床でキリストを求めた者は――ただし、「私は私の寝床の上で、このように汝を思い起こした」と言ったあの者のように求めたのであれば(詩篇62:7)、また夜々に求めたのであれば、「夜々に、汝らの手を聖なるものへ向けて上げよ」と書かれているとおりに(詩篇132:2)、また町で、広場と大通りで、我々の神の町で求めたのであれば――広場とは、おそらく、あの神の法の裁き手が座しているところ、大通りとは、主の晩餐に集まった者たちが寄せ集められたところである――その者は、神の町を守る天使たちに、長く求めるうちに、出会うことができる。
Quin etiam ex coelesti custodum natura, coelestem intelligere possumus civitatem, coeleste forum justitiae sempiternae, non viles plateas, sed fortasse in quibus superfluere fons ille consuevit, de quo scriptum est: Superfluant tibi aquae de tuo fonte, et in plateis tuis diffundantur tuae aquae (Prov. V, 16) . Qui sic ergo Christum requirit, ad angelos pervenit.
PL 15, 1931Aそれどころか、見張りたちの天上的な本性から、我々は天の町を、永遠の正義の天の広場を理解することができる。卑しい大通りではなく、おそらくあの泉があふれるのを常とする大通りを。その泉について書かれている。「汝のために、汝の泉から水があふれよ。汝の大通りに、汝の水が広がれ」(箴言5:16)。ゆえに、このようにキリストを求める者は、天使たちのもとへ至る。
Cant. V, Caput LI
雅歌5章の講解 第LI章PL 15, 1931BSed si bonis ad angelos meritis pervenitur: cur qui pervenerit, vulneratur? Est et gladius bonus, cujus gladii bonum vulnus. Vulnerat Dei verbum, sed non ulcerat.
PL 15, 1931Bだが、善い功によって天使たちのもとへ至るのなら、なぜ至った者は傷つけられるのか。善い剣もあり、その剣の傷は善い。神の言葉は傷つけるが、傷を爛れさせはしない。
Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulneratae charitatis ego sum (Cant. II, 5) . Quae perfecta est, vulnerata charitate est.
PL 15, 1931B善い愛の傷があり、愛の傷がある。それゆえ彼女は言った。「私は愛に傷ついている」(雅歌2:5)。完全な者は、愛に傷ついている。
Bona sunt igitur Verbi vulnera, bona sunt amantis vulnera: Utiliora enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Vulneratae charitatis Rebecca est, quae relictis parentibus, migravit ad sponsum.
PL 15, 1931Bゆえに言葉の傷は善く、愛する者の傷は善い。「友の与える傷は、敵が進んで与える口づけよりも益がある」(箴言27:6)からである。愛に傷ついた者とはリベカであり、彼女は両親を捨てて花婿のもとへ移った。
Vulneratae charitatis Rachel, quae zelavit sororem, amavit maritum; sorori enim quod abundaret filiis, ipsa sterilis adhuc invidebat, quia typum gerebat Ecclesiae, cui dicitur: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis (Esai. 54, 1) .
PL 15, 1931B愛に傷ついた者とはラケルであり、彼女は妹〔soror。本作品では soror を「妹」と訳す。レアはラケルの姉〕を妬み、夫を愛した。まだ不妊であった彼女は、妹が子らに富むことを妬んだ。彼女が教会の予型を担っていたからで、教会にはこう言われる。「喜べ、産まぬ不妊の女よ、声を上げて叫べ、産みの苦しみを知らぬ女よ」(イザヤ54:1)。
Cant. V, Caput LII
雅歌5章の講解 第LII章PL 15, 1931CInvenerunt ergo custodes et vulneraverunt eam, et tulerunt ei pallium, hoc est, actus corporalis involucrum sustulerunt, ut nuda mentis simplicitas quaereret Christum; quia nemo potest amictu vestitus philosophiae, in habitu scilicet sapientiae saecularis Christum videre.
PL 15, 1931Cこうして見張りたちは彼女を見つけて傷つけ、彼女から外套を取り去った。すなわち、体の行いの包みを取り去り、精神の裸の単純さがキリストを求めるようにしたのである。哲学の衣をまとい、すなわち世俗の知恵の姿をしたままで、キリストを見ることのできる者は誰もいないからである。
Et bene tollitur ei amictus philosophiae, ne quis eam per philosophiam depraedetur. Bene tollitur ei pallium, quae ad Christum propinquat, ut Deum visura, mundo corde gradiatur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .
PL 15, 1931Cまた、哲学の衣が彼女から取り去られるのは善い。誰も哲学によって彼女を略奪することのないようにである。キリストに近づく彼女から外套が取り去られるのは善い。神を見ようとして、清い心で歩むためである。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。
Denique ubi mundavit cor, Verbum reperit, Deum vidit. Quaere ergo illum, virgo, immo quaeramus omnes; anima enim sexum non habet.
PL 15, 1931D実に、心を清めたところで、彼女は言葉を見いだし、神を見た。ゆえに彼を求めよ、処女よ、いや、我々すべてが求めよう。魂は性別をもたないからである。
Sed ideo fortasse femineum nomen accepit, quod eam violentior aestus corporis agit: ipsa autem impetum carnis et amoris sui molli quadam et blanda ratione demulcet. Ergo orationibus et obsecrationibus Deum invitare debemus, ut quasi bonus auster afflare dignetur.
PL 15, 1931Dだが、おそらく魂が女性の名を受けたのは、体のより激しい熱が魂を駆り立てるからである。しかし魂自身は、肉と自らの愛の衝動を、ある柔らかく優しい理によってなだめる。ゆえに、我々は祈りと願いによって神を招かなければならない。いわば善い南風のように、吹き寄せてくれるように。
Verbique nobis auram coelestis aspiret: quae fructiferas arbores non turbare vento gravi, sed leni spiramine flatuque molli consuevit agitare.
PL 15, 1931Dまた、天の言葉の微風を我々に吹き込んでくれるように。その微風は、実をつける木々を重い風で乱すのでなく、穏やかな息吹と柔らかな風で揺らすのを常とする。
Cant. V, Caput LIII
雅歌5章の講解 第LIII章PL 15, 1932ATulerunt mihi pallium meum. Bonus amictus aeternitas vitae, hoc pallium Sponsae voluerunt auferre custodes murorum, quo primus homo fuerat exutus; sed anima Deo devota quaesitum diu tenendo, et non dimittendo dilectum, pretioso charitatis divinae se vestivit involucro.
PL 15, 1932A「彼らは私から私の外套を奪った」。生命の永遠は善い衣である。城壁の見張りたちは、花嫁からこの外套を奪おうとした。最初の人はこれを剥ぎ取られていた。だが、神に献身した魂は、求めた者を長く捉え続け、愛する者を手放さずに、神の愛という貴い包みを自らにまとった。
Beati ergo qui tali pallio vestiuntur, et amictum ejusmodi legis observatione meruerunt; quia non sunt legis obliti, sed quae erant legis operati sunt.
PL 15, 1932Aゆえに、このような外套をまとい、律法の遵守によってこのような衣にふさわしくされた者たちは幸いである。彼らは律法を忘れず、律法に属することを行ったからである。
Cant. V, Caput LIV
雅歌5章の講解 第LIV章PL 15, 1932A(Vers. 8.) Adjuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei, quia amore langueo. Quis est autem hic animae languor?
PL 15, 1932A(第8節)「私は汝らに誓わせる、エルサレムの娘たちよ、汝らが私の愛する者を見いだしたなら、彼に告げよ、私は愛に病んでいる、と」。ところで、魂のこの病とは何か。
Morale historiae veteris facit nos meminisse debere, quae est de sancto Moyse qui rogavit Deum ut se demonstraret ei, et facie ad faciem eum videret. Noverat utique sanctus vates Domini, quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset.
PL 15, 1932A道徳的な読みは、古い歴史を我々が思い起こすべきことを示す。それは聖なるモーセに関わるもので、彼は、神が自らを彼に示すように、また〔彼が〕顔と顔を合わせて神を見ることができるように、と神に願った。主の聖なる預言者は、見えない神を顔と顔を合わせて見ることはできないと、もとより知っていた。
Sed devotio sancta mensuram supergreditur, et putavit Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum comprehendi.
PL 15, 1932Bだが聖なる敬虔は限度を越え、彼は、神には、体を持たないものを体の目で捉えさせることさえ可能だと考えた。
Non reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum velut manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat.
PL 15, 1932Bこの誤りは非難すべきものではなく、むしろ好ましく、飽くことを知らない切望である。自らの主を、いわば手で捕らえ、目の凝視によって見ることを望んだのであるから。
Sciebat enim ad imaginem et similitudinem Dei factum esse hominem; quando enim electus a Domino Deo ad populum liberandum, repletus est spiritu sapientiae, viderat angelum illum, et faciem ejus in gloria, denique fulgente ejus lumine pavefactus est, et vidit rubum uri et non exuri.
PL 15, 1932Bというのは、彼は、人が神の像と似姿に造られたことを知っていたからである。主なる神によって民を解放するために選ばれたとき、彼は知恵の霊に満たされ、あの天使と、栄光の中のその顔を見ていた。実に、その光が輝いたとき、彼は恐れおののき、柴が燃えているのに焼き尽くされないのを見た。
Visu coepit fulgorem, quem miratus accessit; cupiditate et gratia provocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret.
PL 15, 1932B彼は視覚によって輝きを捉え〔底本は coepit。cepit「捉えた」と読む〕、それに驚いて近づいた。切望と恩寵に促されて、柴の中のその輝きをいっそう注意深く見ようとしたのである。
Itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum vidisset in flamma ignis de rubo, ut licet pavore apprehensus considerare non auderet, considerare tamen vellet: quanto magis vultum Domini corporaliter videre desiderabat, dicens intra se: Vultum illum plenum lucis, plenum gratiae, plenum virtutis, plenum divinitatis, quem esse dicam?
PL 15, 1932Cこうして、柴の火の炎の中に天使を見たとき、彼がそれほどの熱情を受け、それほどの切望を抱き、恐れにとらえられて見つめる勇気はなかったものの、それでも見つめようとしたのなら、まして主の顔を体をもって見ることを、どれほど望んでいたことか。彼は心のうちで言った。「光に満ち、恩寵に満ち、力に満ち、神性に満ちたあの顔を、私は何であると言おうか」。
Non possum plus dicere vel sentire de Deo; cum enim consummaverit homo, tunc incipit; et cum finierit, tunc aporiabitur, ut scriptum est, quia incomprehensibilis est Dei aeterna majestas (Eccles. XVIII, 6) .
PL 15, 1932C私は、神について、これ以上語ることも感じることもできない。「人が成し遂げたとき、そのとき始まる。そして終えたとき、そのとき途方に暮れる」と書かれているとおり、神の永遠の威光は捉えがたいからである(集会の書18:6)。
Cant. V, Caput LV
雅歌5章の講解 第LV章PL 15, 1932CIrritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum de Domini vultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere.
PL 15, 1932C願いの成果は確かに空しかったが、僕の心の動きは称賛に値した。自らの本性を越えて敬虔によって進み、主の天使たちから推して〔de Domini angelis aestimabat の係りは定かでない。主の天使たちから推し量って、と取った〕、主の顔についてどれほど多くを望むべきかを考え、それによって自らの切望を満たそうと逸ったからである。
Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem: Sicut enim stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum; quae et si seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 41-44) .
PL 15, 1932D彼は、人そのものにおいて、死後に来る別の栄光、別の輝きがあることを知っていた。「星が星と輝きにおいて異なるように、死者の復活もそうである。それは朽ちるものとして蒔かれても、朽ちないものとして起き上がり、栄光において起き上がり、力において起き上がり、霊の体が起き上がる」(一コリント15:41–44)。
Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Domini videre cuperet, cum esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam ceperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi.
PL 15, 1932Dゆえに、これらを知りえた彼が、主の顔を見たいと望むほどに確信したのは当然であった。体の死を経たのちには、見ることになっていたからである。確かに彼はそのような姿をすでに身に帯びており、主もすでにそのような姿を是認していたので、天の務め人、託宣の執行者として、天使たちと隔たりがなかった。
Et ideo cum sciret, Quia angeli pusillorum quotidie vident faciem Patris qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) , putavit quod jam eam videre posset et deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita; sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, ultra in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum se nescire dixit (II Cor. XII, 3) .
PL 15, 1932Dそれゆえ彼は、「小さな者たちの天使たちは、天にいる父の顔を日々見ている」と知っていたので(マタイ18:10)、すでにそれを見ることができ、また見るべきだと考えた。いわば体を忘れ、肉を脱いだかのようにである。体のうちにまだ置かれていながら楽園へ引き上げられたあの者〔パウロ〕が、体のうちでか〔底本は ultra「さらに」。utrum「…か」と読む〕、体の外でか、第三の天にまで引き上げられたのか、自分は知らないと言ったのと同じである(二コリント12:3)。
Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione carnali sunt, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatione in carne non sunt, sed in coelo.
PL 15, 1933A聖なる者たちは、体を帯びていても、肉のうちにではなく霊のうちにいるからである。欲望と肉の暮らしのうちにある者たちは、神に喜ばれえない。聖なる者たちは、暮らしにおいて肉のうちにではなく、天にいる。
Cant. V, Caput LVI
雅歌5章の講解 第LVI章PL 15, 1933AEx his ergo Sponsae languentis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens, velut quodam vultu conscientiae desiderabat, aperire ei faciem mentis internae, et cognosci plenius gestiebat.
PL 15, 1933Aゆえに、これらから、病む花嫁の心の動きを理解しよう。彼女は、いわば無実の者として、良心の顔とでもいうものによって神の顔を見ることを望み、内なる精神の顔を神に開き、いっそう十分に知られることを熱望した。
Amor impatiens, diu noctuque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differuntur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est.
PL 15, 1933B待ちきれぬ愛は、昼も夜も、遊女の戸口を叩き、手に入れたいという望みがさらに引き延ばされるなら、待ち望みつつ、その待つことによって自ら衰え果てる。ここにあるのは、愛の終わりではなく、むしろ愛の増し加わりである。
Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat; si tamen spes proprior assurgat, dat vires spes proxima; si autem absentia sit dilecti, eo ipso quo absentem desiderat, quae concupivit, animae suae patitur defectionem.
PL 15, 1933B望ましいものは何であれ、望む者に与えられないなら、その者はそれを求めて衰え果て、望む者は、いわば魂そのものを投げ出す。ただし、望みがより近くに立ち上がるなら、近づいた望みは力を与える。だが、愛する者が不在であれば、不在の者を望むというそのことによって、恋い焦がれた者は、自らの魂の衰え果てを被る。
Itaque quanto longius est illud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. Id ergo deficere est, in id unumquemque totis studiis migrare, quod diligat; illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur.
PL 15, 1933Bそれゆえ、望まれるものが遠いほど、望む者はいっそう衰え果てる。ゆえに衰え果てるとは、人が全力を尽くして、自分が愛するもののうちへ移り行くことである。愛すべきものとして受け入れたものを思い、それに結びつき、それを語り立て、魂のある種の衰え果てによって、そのものの中へ注ぎ込まれる。
Ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem; deficiens a desiderio, et in angustiis constituta, et tamquam resoluta videbatur (Tob. X, 3 et seq.) . Quid enim aliud nisi defectum quemdam ejus verba significant?
PL 15, 1933Cたとえば、母が子の帰りを待つ場合のようにである。トビアの妻〔『トビト記』のトビトの妻〕が旅に出た子を待っていたとき、彼女は望みのあまり衰え果て、苦悩のうちに置かれ、いわば解けてしまったように見えた(トビト記10:3以下)。いったい、彼女の言葉は、ある種の衰え果てのほかに何を意味しているだろうか。
Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit; et quo diutius abest qui desiderat, eo exspectantis desideria majore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur.
PL 15, 1933Cだが、心の動きが疲れるほど、愛はいよいよ増す。望む者が〔相手から〕長く離れているほど、待つ者の望みは、愛のいっそう大きな力によって燃え上がる。肉は衰え果てるが、切望は養われ、増大する。
Cant. V, Caput LVII
雅歌5章の講解 第LVII章PL 15, 1933CItaque sancta anima nescit aliud desiderare quam Sponsum, qui est Christus Jesus: illum concupiscit, illum desiderat, in illum totis intendit viribus, illum gremio mentis fovet, illi se aperit et effundit, et hoc solum veretur, ne illum possit amittere.
PL 15, 1933Cこうして、聖なる魂は、花婿であるキリスト・イエスのほか、何も望むことを知らない。彼を欲し、彼を望み、全力を彼に向け、精神の懐で彼を温め、彼に自らを開き、注ぎ出し、ただ一つ、彼を失うことになりはしないかということだけを恐れる。
Itaque quanto majore desiderio excitata fuerit anima, cupiens adhaerere Deo salutari suo, tanto magis deficit. Ergo ista defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur.
PL 15, 1933Dこうして、魂は、自らの救いである神に結びつくことを願って、より大きな望みに駆り立てられるほど、いっそう衰え果てる。ゆえに、この衰え果ては、確かに弱さの減少を、しかし力の獲得をもたらす。
Concupiscebat, desiderabat, deficiebat, toto dissolvebatur affectu, ut totus illius fieret quem desiderabat, sicut etiam David ipse dicit: Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum (Ps. CXLI, 3 et 4) .
PL 15, 1933D彼女は欲し、望み、衰え果て、全き心の動きをもって解け崩れた。望んでいたその者のものにすっかり成るためである。ダビデ自身も言うとおりである。「私は彼の前に私の祈りを注ぎ出し、彼の前に私の苦難を告げる。私の霊が私のうちで衰え果てている間に」(詩篇141:3、4)。
Defecit enim ejus spiritus; immo ab eo defecit spiritus, qui seipsum negat, ut adhaereat Christo.
PL 15, 1934A実に彼女の霊は衰え果てた。いや、キリストに結びつくために自分自身を否む者から、その者の霊が衰え去った。
Itaque quasi amoris impatiens, circumcursabat, et quaerebat ubique Dei Verbum, quia vulnerata, quia nuda; et quaerebat adminiculum alicujus a quo Christus rogaretur ut veniret.
PL 15, 1934Aこうして、愛に堪えかねたかのように、彼女は駆け回り、至るところで神の言葉を探した。傷つき、裸であったからである。そして、キリストが来るようにと願われる、その相手となる誰かの助けを探した。
Vide aestuantem, vide desiderantem: Adjuro, inquit, vos, filiae Hierusalem, etc.; deinde filiabus coelestis illius civitatis admixta, Verbum requirit, et quaerendo, et speciem ejus contemplando, ejus in se excitat charitatem.
PL 15, 1934A燃え立つ彼女を見よ、望む彼女を見よ。「私は汝らに誓わせる、エルサレムの娘たちよ」云々と彼女は言う。次いで、あの天の町の娘たちに交じって言葉を求め、求めることにより、またその姿を見つめることにより、言葉への愛を自らのうちに呼び起こす。
Cant. V, Caput LVIII
雅歌5章の講解 第LVIII章PL 15, 1934A(Vers. 10.) Frater, inquit, meus candidus et rubeus, electus ex millibus. Decet enim, virgo, ut plene noveris quem diligis, atque omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium incorporationis agnoscas.
PL 15, 1934A(第10節)「私の兄弟は白く、また赤く、千の中から選ばれた」と彼女は言う。処女よ、あなたが愛する者を十分に知り、彼のうちに、生来の神性の、また引き受けられた体化の奥義の、すべてを認めるのは、ふさわしいことだからである。
Candidus ergo est merito, quia patris splendor: rubeus, quia partus est virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae.
PL 15, 1934Bゆえに彼が白いのは当然である。父の輝きだからである。赤いのは、おとめの産んだ子だからである。彼のうちには、二つの本性の色が輝き、赤く光る。
Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit a Virgine, sed qui erat venit in Virginem.
PL 15, 1934Bただし、彼のうちで神性の標のほうが、体の秘義よりも古いことを忘れるな。彼はおとめから始まったのではなく、すでにあった者がおとめの中に来たからである。
Cant. V, Caput LIX
雅歌5章の講解 第LIX章PL 15, 1934BFrater meus candidus et rubeus. Candidus claritate aeterna, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit.
PL 15, 1934B「私の兄弟は白く、また赤い」。白いのは永遠の輝きによって、赤いのは人の色の姿によってであり、彼は受肉の秘義によってそれを引き受けた。
Meritoque et ipsum quod est rubeum, bene olet; quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore flagrarunt.
PL 15, 1934Bそして、赤いそのものがよく香るのは当然である。キリストの肉は罪なきものであり、背信の者たちはそれに触れて自らの手を汚した。聖なる者たちは敬ってそれを拝し、敬虔の香りを放った〔底本は flagrarunt「燃え立った」。fragrarunt「香りを放った」と読む〕。
Cant. V, Caput LX
雅歌5章の講解 第LX章PL 15, 1934BElectus ex millibus. Decem millia, inquit Jacob, Ephraem et millia Manasse; id est, et Judaeorum et gentium dominetur, et ex utroque populo acquirat sibi Ecclesiae plenitudinem.
PL 15, 1934B「千の中から選ばれた」。ヤコブは言う。「エフライムには一万、マナセには千」。すなわち、ユダヤ人にも諸国民にも君臨し、両方の民から自らのために教会の充満を獲得するように、ということである。
Ideoque dexteram suam super Ephraem posuit sanctus Jacob; eo quod legis, dicente Ecclesia in Canticis canticorum: Frater meus candidus et rubeus, electus ex decem millibus.
PL 15, 1934Cそれゆえ聖ヤコブは、自らの右手をエフライムの上に置いた。教会が雅歌の中で「私の兄弟は白く、また赤く、一万の中から選ばれた」と言うのを、あなたは読むからである。
Denique etiam David juvenculae Mariae auctorem ex cujus successione Christus est natus per Virginis partum, in decem millibus praedicabant: Saul autem in millibus, cum reverentiae gratiam circa regem magis praeponere debuissent.
PL 15, 1934C実に、人々は、若い娘マリアの始祖であり、その血統からキリストがおとめの出産によって生まれたダビデをも一万によって称え、サウルは千によって称えた。王に対する敬意という好意をこそ、むしろ優先すべきであったのに〔cum 以下の含意は定かでない。人々は王サウルへの敬意をむしろ重んじるべきであったのに、と取った〕。
Cant. V, Caput LXI
雅歌5章の講解 第LXI章PL 15, 1934C(Vers. 11.) Caput ejus aurum Cephas. Quod significat stabilem eminentemque sapientiam. Corpus Christi Ecclesia est, hujus caput ut aurum, quia sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est, viri justi atque prudentes.
PL 15, 1934C(第11節)「彼の頭は金、ケファ」〔ケファは岩の意〕。これは堅固で抜きん出た知恵を意味する。教会はキリストの体であり、その頭は金のようである。聖なる者たちの知恵が貴いからである。すなわち、義にして思慮ある人々のことである。
Cant. V, Caput LXII
雅歌5章の講解 第LXII章PL 15, 1934DCrines ejus ut abietes, nigrae sicut corax. De hoc alibi dixit, Capillamentum tuum, ut grex tonsarum. Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est: Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccle. II, 14) .
PL 15, 1934D「その髪はモミの木のようで、カラスのように黒い」。これについて彼は別の箇所で言った。「汝の髪は、毛を刈られた雌の群れのよう」。髪と言うのは、すべての感覚の力が頭にあるからである。「知者の目は、その頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。
Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum. Et hujusmodi disputatores crines Ecclesiae sunt, sicut pulli corvorum quibus Dominus escam dat: sicut dedit sancto Jacob, et eum pavit a juventute sua. Hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit Dominus coelestibus sacramentis.
PL 15, 1934Dゆえに教師たちの思慮は深く、暗いものを明らかにし、感覚の深みを開くことができる。このような論じ手は教会の髪であり、主が餌を与えるカラスの雛のようである。聖なるヤコブにも与え、その若いときから彼を養ったとおりである。主は、この高い者たち、深い者たちを、教えの豊かさによって、天の秘義をもって養う。
Cant. V, Caput LXIII
雅歌5章の講解 第LXIII章PL 15, 1935A(Vers. 12.) Oculi quoque ejus sicut columbae. Oculi sunt viri videlicet spiritualibus ornati sensibus, qui ad videnda mysteria sunt acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationali lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus immaculata sinceritas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memoravit, dicens:
PL 15, 1935A(第12節)「彼の目もまた、ハトのようである」。目とは、すなわち霊の感覚で飾られた人々のことである。彼らは奥義を見るのに鋭く、神の聖書の秘められたことに分け入る用意があり、理にかなった乳で輝いている。彼らのうちには、欺きの汚れた混乱は何もなく、単純な心情の汚れなき誠実さがある。それゆえ彼は、水の豊かさのうちで乳に洗われたこれらのハトを記して、次のように言った。
Cant. V, Caput LXIV
雅歌5章の講解 第LXIV章PL 15, 1935AOculi ejus sicut columbae super abundantiam aquarum, lotae in lacte, sedentis super plenitudinem, Baptizat in lacte Dominus, id est, in sinceritate.
PL 15, 1935A「彼の目は、豊かな水の上のハトのようで、乳で洗われ、満ちあふれるものの上に座す者のものである」〔sedentis は属格。そのまま訳した〕。主は乳で、すなわち純粋さの中で、洗礼を授ける。
Et isti sunt qui vere baptizantur in lacte, qui sine dolo credunt, et puram fidem deferunt, ut immaculatam induant gratiam.
PL 15, 1935Aそして、まことに乳で洗礼を受けるのは、欺きなく信じ、清い信仰をもたらして、汚れのない恩寵を身にまとう者たちである。
Ideo candida Sponsa ascendit ad Christum, quia in lacte baptizata est; ideo mirantur eam virtutes, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 7) ?
PL 15, 1935Bそれゆえ白く輝く花嫁はキリストのもとに上る。乳で洗礼を受けたからである。それゆえ力天使たちは彼女に驚いて言う。「白くされて上ってくるこの者は誰か」(雅歌8:7)〔底本は雅歌8:7と刷る。この句は雅歌8:5にあたる〕。
Ante paululum dicebat, Nigra sum (Cant. I, ) : nunc dealbata cernitur, et ascendit ad coelum, et innixa Dei Verbo, alta jam penetrat.
PL 15, 1935B少し前まで彼女は「私は黒い」(雅歌1:)〔底本は節の番号の所を空けたまま刷る〕と言っていた。今は白くされた姿で見え、天に上り、神の言葉にもたれて、すでに高みに分け入る。
Cant. V, Caput LXV
雅歌5章の講解 第LXV章PL 15, 1935BNec immerito illic aquarum abundantia, ubi Christus, unde mens humana repleri cupiat. Has sitit aquas cervus, quas cum biberit, sitire non possit. Has aquas sitivit Propheta cum dixit: Sitivit in te anima mea (Psalm. XLI, 3) .
PL 15, 1935Bそこに水の豊かさがあるのは、キリストがいるところだからであり、これは当然である。そこから人間の精神が満たされることを望むのである。シカはこの水を渇望し、これを飲めば、もはや渇くことができない。預言者はこの水を渇望して言った。「私の魂は汝を渇き求めた」(詩篇41:3)。
Sedet ergo Christus super abundantiam aquarum, et super plenitudinem, et ideo qui baptizat in aqua dicit: Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan I, 16) .
PL 15, 1935Bそれゆえキリストは、水の豊かさの上に、満ちあふれるものの上に座している。そこで、水で洗礼を授ける者は言う。「我々もみな、その満ちあふれるものから受けた」(ヨハネ1:16)。
Unde et oculus suppliciorum non alienus est ab Ecclesia; quia etsi baptizabat Joannes in Enon, baptizabat juxta Salim, ubi erat aquarum abundantia, et duodecim fontes, et septuaginta palmarum arbores.
PL 15, 1935Bそれゆえ、刑罰の目〔oculus suppliciorum は文脈に合わず、本文が崩れているらしい。そのまま訳した〕も、教会と無縁ではない。ヨハネはアイノンで洗礼を授けていたが、サリムのほとりで洗礼を授けていたのであり、そこには水が豊かにあり、十二の泉と七十本のナツメヤシがあった〔十二の泉と七十本のナツメヤシは出エジプト記15:27 のエリムのこと。ここではサリムに重ねている〕。
Hos fontes habet Ecclesia, hoc est, in veteri Testamento duodecim patriarchas, in novo duodecim apostolos; ideoque dictum est: In Ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Psalm. LXVII, 27) .
PL 15, 1935C教会はこれらの泉を持つ。すなわち、古い契約においては十二人の族長、新しい契約においては十二人の使徒である。それゆえ言われた。「諸教会において、イスラエルの泉から出た主なる神をほめたたえよ」(詩篇67:27)。
His fontibus ante perfunditur, quicumque mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes, toto orbe fluxerunt. Ubi isti fontes, ibi ascensio animarum.
PL 15, 1935Cいと聖なる奥義にあずかる者は誰でも、まずこれらの泉で注ぎ清められる。これらの泉は、永遠の泉から湧き出て、全世界に流れたからである。これらの泉のあるところに、魂の上昇がある。
Denique Salim interpretati sunt, ipsum ascendentem; ille enim vere ascendit, qui propria peccata deponit. Hoc igitur verbo purificatoriae sanctificationis usus exprimitur.
PL 15, 1935C実に、サリムは「上りつつあるその者」と訳された。まことに上るのは、自らの罪を下ろす者だからである。ゆえにこの言葉によって、清める聖化の働きが表される。
Cant. V, Caput LXVI
雅歌5章の講解 第LXVI章PL 15, 1935C(Vers. 13.) Genae ejus sicut phialae aromatis, gignentes unguentaria. Jam genas et caetera intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent, vel praedicatione crucis Dominicae sicut Verbi quadam linea alligent audientem, vel modestia verecundi et juventutis flore gratissimi.
PL 15, 1935C(第13節)「彼の頬は香料の鉢のようで、香油を生み出す」。今や我々は、頬やそのほかのものが魂の徳であり、教師たちの多様さであると理解する。彼らは、行き届いた配慮によって精神に霊の糧を供給し、あるいは主の十字架の宣べ伝えによって、言葉のいわば一筋の線のように聞く者をつなぎ止め、あるいは控えめで慎み深く、若さの花盛りにあってこのうえなく愛らしい者たちである。
Etsi a tactu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi: et sicut in genis quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, sic et in his eluceat pulchritudo doctrinae.
PL 15, 1935Dたとえ触れることから〔a tactu は文意が取りにくい。a tractatu「論述から」の誤りかもしれない。刷られたとおり訳した〕恥じらいによって退けられても、彼らのうちにキリストの香りが立ちのぼるように。頬に、いわば祭司の頭から香油が流れ下るように、彼らのうちにも教えの美しさが輝き出るように。
Cant. V, Caput LXVII
雅歌5章の講解 第LXVII章PL 15, 1935DLabia ejus distillantia myrrham plenam. Per myrrham enim passionis unguentum et resurrectionis gratia declaratur, quae redivivum vitae odorem suscitatis mortuorum visceribus infundit.
PL 15, 1935D「彼の唇は、満ちたミルラを滴らせる」。実に、ミルラによって、受難の香油と、復活の恩寵が示される。復活の恩寵は、よみがえった死者たちのはらわたに、再生した生命の香りを注ぎ込むのである。
Clausae sint igitur labiorum fores tuorum, et obseratum maneat vocis vestibulum, tunc fortasse reserandum, cum audieris Verbum Dei. Tunc tibi myrrha sudabit, tunc tibi baptismatis aspirabit gratia; ut ab elementis mundi commoriare, et cum Christo resurgas.
PL 15, 1936Aそれゆえ、あなたの唇の戸は閉ざされているがよい。声の前庭は閂をかけられたままであるがよい。それを開くのは、おそらく、あなたが神の言葉を聞いたときである。そのとき、あなたにはミルラがにじみ出、そのとき、あなたに洗礼の恩寵が吹き込まれる。あなたが世界の諸元素から離れて〔キリストと〕ともに死に、キリストとともによみがえるためである。
Cant. V, Caput LXVIII
雅歌5章の講解 第LXVIII章PL 15, 1936ALabia ejus distillantia myrrham plenam. Nos autem otiosos nos putamus, si verbo tantummodo studere videamur: et pluris aestimamus eos qui operantur, quam eos qui studium cognoscendae veritatis exercent; dicunt enim plerique: Ecce homo et opera ejus: quasi qui verbo studeat, non operatur; cum magis opus istud quam caetera sint.
PL 15, 1936A「彼の唇は、満ちたミルラを滴らせる」。ところが我々は、ただ言葉に熱心であるように見えるなら、自分を無為の者だと思い、真理を知ろうと努める者たちより、働く者たちのほうを高く評価する。多くの者がこう言うからである。「見よ、人とその業を」。まるで言葉に熱心な者が働いていないかのようにである。ほかの働き以上に、この働きこそ働きであるのに。
Si enim opus justitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo: utique opus est etiam sapientia; istae enim quatuor principales virtutes habentur. Nam si operatur Christus secundum quod justitia est, utique operatur secundum quod Verbum est.
PL 15, 1936B正義が働きであり、節制が働きであり、勇気が働きであるなら、知恵もまた確かに働きである。これら四つが主要な徳とされているからである。なぜなら、キリストが正義である限りにおいて働くのなら、言葉である限りにおいて必ず働いているからである。
Et operabatur cum esset in principio apud Patrem. Denique per ipsum omnia facta sunt, ut scias operatorem omnium esse, et opus nostrum esse Christum Jesum. Etenim secundum quod Verbum est, Verbum inquirentibus, grande opus Verbum est.
PL 15, 1936B彼は、初めに父のもとにいたときにも働いていた。実に、「彼によって万物が造られた」。あなたが、彼が万物の働き手であり、キリスト・イエスが我々の働きであることを知るためである。実際、言葉である限りにおいて、言葉を探求する者たちにとって、言葉は大いなる業である。
Unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem Verbum Domini audiret, ea quae audiebat ei quae ministrabat meruit anteferri; dicenti enim Marthae: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare?
PL 15, 1936Bそれゆえ、マルタが奉仕に忙しくしていたとき、マリアは主の言葉を聞いていた。聞いていた彼女のほうが、奉仕していた彼女より上に置かれるにふさわしかった。マルタが言ったからである。「主よ、妹が私だけに奉仕を任せたままにしているのを、汝は気にかけないのか」。
Dic ergo illi ut me adjuvet; respondens dixit Dominus: Martha, Martha, Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi (Luc. VII, 40-42) . Ita Verbum cognoscere majus opus esse quam ministrare, divinae auctoritate sententiae definitur.
PL 15, 1936B「だから、私を助けるよう彼女に言え」。主は答えて言った。「マルタ、マルタ、マリアは良い部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ7:40–42)〔引照は底本のまま写した。引かれた句はルカ10:40–42にあたる〕。このように、言葉を知ることは奉仕することより大きな業であると、神的な権威ある判決によって定められている。
Cant. V, Caput LXIX
雅歌5章の講解 第LXIX章PL 15, 1936CSed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Non in sermone esse regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20) .
PL 15, 1936Cしかし、おそらく誰かが、使徒によって「神の国は言葉にではなく、力にある」(一コリント4:20)と言われている、と言うだろう。
Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosco; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis. Hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis commendare.
PL 15, 1936C書かれていることは否定しない。だが、どのような言葉についてかを私は知っている。確かに、思い上がった者が垂れ流した言葉、聞く者に益をもたらせない言葉、霊と力の示しを欠いた言葉、このような言葉を、パウロは知ることを潔しとしない。むしろ彼は、言葉の力を推奨することを望むのである。
Denique volebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore et tremore, ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Jesum; trementes, pacem ejus tranquillitatemque servarent.
PL 15, 1936C実に、使徒は、自分の言葉がそのようなものであることを望んでいた。彼は弱さのうちに来て〔qui は sermonem にもかかりうるが、一コリント2:3 の使徒の言葉により使徒と取った〕、他の者たちをより強くし、「恐れとおののきのうちに」来て、恐れる者たちが主イエスのほか何ものも恐れず、おののく者たちが彼の平和と静けさを守るようにしたのである。
Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat: Et sermo, inquit, meus, et praedicatio mea non in persuasione humanae sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis (II Cor. II, 4) ; quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed in ostensione spiritus, sed in Dei virtute firmatur.
PL 15, 1936Dだから、使徒の言葉がどのようなものであったかを聞け。「私の言葉と私の宣教は、人間の知恵の言葉の説得にあるのではなく、霊と力の示しにある」と彼は言う(二コリント2:4)〔引照は底本のまま写した。引かれた句は一コリント2:4にあたる〕。信仰は、法廷弁論めいた知恵の言葉にではなく、霊の示しによって、神の力によって固められるからである。
Cant. V, Caput LXX
雅歌5章の講解 第LXX章PL 15, 1936DErgo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto et philosophico vanitas mundi.
PL 15, 1936Dそれゆえ、聖なる者たちの言葉には力があり、他方、この法廷弁論的で哲学的な言葉には世の空しさがある。
Virtutem autem esse in sermone sanctorum, etiam iste propheta te edoceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12) ; hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare.
PL 15, 1936D聖なる者たちの言葉に力があることは、この預言者もあなたに教えるであろう。彼は言う。「主は福音を告げる者たちに、大いなる力をもって言葉を与える」(詩篇67:12)。すなわち、彼らが大いなる力をもって福音を宣べ伝えることができるようにということである。
Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus, praedicatio autem Evangelii sermo sanctorum est; ita dubium non residet quin in sermone sancto sit virtus. Et haec myrrha distillans ex labiis Sponsi, scilicet per quam vitia mortificantur.
PL 15, 1937Aこうして、福音の宣教に力があることは証明された。ところが福音の宣教は聖なる者たちの言葉である。したがって、聖なる言葉に力があることには疑いが残らない。そして、これが花婿の唇から滴るミルラ、すなわち、それによって悪徳が殺されるものである。
Cant. V, Caput LXXI
雅歌5章の講解 第LXXI章PL 15, 1937A(Vers. 14.) Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Vide quae manus fecerint hominem, et quem hominem fecerint!
PL 15, 1937A(第14節)「彼の手は丸く削り出され、金で、ヒヤシンス〔宝石のヒヤシンス石か、花か、定かでない〕に満ちている」。どのような手が人を造ったか、またどのような人を造ったかを見よ。
Illum utique Quem secundum Christum induimus, exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum: ubi non est servus, et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Colloss., III, 9-11) .
PL 15, 1937Aそれはもちろん、我々がキリストにならって着る人である。「その行いとともに古い人を脱ぎ捨て、新しい人を着ている。この人は、これを創造した者の像にしたがい、認識へと新たにされる。そこには僕も自由人もなく、キリストがすべてであり、すべてのうちにある」(コロサイ3:9–11)。
Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis (Galat. III, 27) . Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit; sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere.
PL 15, 1937Bそれゆえ我々はキリストを着たのであり、別の箇所でも「汝らはキリストを着た」と言われている(ガラテヤ3:27)。我々は聖なる霊を受けた。この霊は、我々の罪を赦すだけでなく、我々をも、自らの司教として他の者たちの罪を赦す者にする。
Ideo ait Propheta: Tu finxisti me et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5) : finxit per lutum, posuit manum per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris accipiant.
PL 15, 1937Bそれゆえ預言者は言う。「汝は私を形づくり、私の上に汝の手を置いた」(詩篇138:5)。粘土によって形づくり、霊的な恩寵によって手を置いた。もっとも、多くの者はこの詩篇を、救い主の人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕語られたものと解している。
Audi quia manus Domini etiam spiritus dicitur, clamat Job: Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4) . Istae sunt ergo manus quae hominem paraverunt, Christus et Spiritus.
PL 15, 1937B聞け、主の手は霊とも呼ばれる。ヨブは叫ぶ。「神的な霊が私を造った」(ヨブ記33:4)。ゆえに、人を整えた手とは、キリストと霊である。
Cant. V, Caput LXXII
雅歌5章の講解 第LXXII章PL 15, 1937BErgo Dominus Jesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem; et postea de luto finxit, et voluit salvare quod fecerat, salvare quod plasmaverat, ut totum hominem salvum faceret.
PL 15, 1937Bゆえに主イエスは、我々の体の創造者でもある。彼は、まず人を像に即して造り、のちに泥から形づくり、造ったものを救おうと望み、形づくったものを救おうと望んだ。人を丸ごと救うためである。
Istae sunt manus Dei tornatiles, id est, perfectae: aureae propter sapientiam qui est Christus, plenae hyacinthis propter Spiritum sanctum, et plenitudinem charismatum ejus.
PL 15, 1937Cこれらが、神の丸く削り出された手、すなわち完全な手である。金であるのは、キリストである知恵のゆえであり、ヒヤシンスに満ちているのは、聖なる霊とその賜物の充満のゆえである。
Cant. V, Caput LXXIII
雅歌5章の講解 第LXXIII章PL 15, 1937C(Vers. 14.) Venter ejus eburneus, distinctus saphiris. Apostolus, Et si, inquit, crucifixus est ex infirmitate; ecce venter, id est, carnis infirmitas: Vivit tamen ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4) ; ecce distinctio saphiri.
PL 15, 1937C(第14節)「彼の腹は象牙で、サファイアで飾り分けられている」。使徒は言う。「たとえ弱さのゆえに十字架につけられたとしても」。ここに腹がある、すなわち肉の弱さである。「それでも神の力によって生きている」(二コリント13:4)。ここにサファイアの飾り分けがある。
Saphirus enim eo quod coeli sereni speciem gerat, quae sunt divinitatis opera significat. Onir autem propter castitatem et nitorem et perpetuitatem, carnem illam significat Salvatoris, de qua idem Apostolus dicit: Quia etsi Christum secundum carnem novimus, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16) .
PL 15, 1937C実に、サファイアは、晴れた空の姿を帯びているので、神性の業を意味する。他方、オニル〔底本は Onir と刷る。本文が崩れているらしく(ebur「象牙」とも読める)、前の節の象牙を指す語と解した〕は、その貞潔と輝きと永続のゆえに、救い主のあの肉を意味する。同じ使徒はその肉について言う。「実に、たとえ我々がキリストを肉にしたがって知っていたとしても、今はもはや知っていない」(二コリント5:16)。
Cant. V, Caput LXXIV
雅歌5章の講解 第LXXIV章PL 15, 1937D(Vers. 15.) Crura illius columnae marmoreae, fundatae super bases aureas. Significant columnas esse Ecclesiae Apostolos, qui fundati sunt in timore sancto.
PL 15, 1937D(第15節)「彼の脛は大理石の柱、金の台座の上に据えられている」。これは、柱が教会の使徒たちであり、聖なる恐れのうちに据えられた者たちであることを示している。
Nam sicut Petrus, Jacobus, Joannes et Barnabas columnae esse videbantur Ecclesiae, sic et quicumque vicerit hoc saeculum, fit columna Dei, quam confirmat qui dicit: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4) .
PL 15, 1937D実に、ペトロ、ヤコブ、ヨハネ、そしてバルナバが教会の柱と見なされていたように、この世に打ち勝つ者は誰でも神の柱となる。その柱を、「私がその柱を固めた」(詩篇74:4)と言う者が固めるのである。
Ita et basis aurea timor plenus disciplinae, quia initium sapientiae est. In timore ergo sapientium apostolica praedicatio tamquam super basim auream columna firmatur Christi.
PL 15, 1937Dそのように、金の台座もまた、規律に満ちた恐れである。それが知恵の初めだからである。それゆえ、賢者たちの恐れのうちで、使徒の宣教は、金の台座の上に立つキリストの柱のように固められる。
Igitur eloquio et apostolico sermoni tribunal est timor justi, et basis aurea plena prudentiae: simulacrum autem bonum tamquam effigies veritatis, sermo sanctorum.
PL 15, 1938Aそれゆえ、語り〔eloquio の持ち主は本文に示されない。キリストの語りか〕と使徒の言葉にとって、義人の恐れは壇であり、思慮に満ちた金の台座である。よい像とは、いわば真理の似姿であって、聖なる者たちの言葉である。
Cant. V, Caput LXXV
雅歌5章の講解 第LXXV章PL 15, 1938AEt vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subjecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Domini (Esai. XI, 2) ; quantis timorem subjecit, ut haberet quod sequi possit!
PL 15, 1938Aそして、聖なる者たちの恐れが、いわば金の台座であることを見よ。イザヤを読め。非の打ち所のない善い恐れをなすために、恐れをどれほど多くのものの下に置いたかを見よ。「知恵と理解の霊、助言と力の霊、認識と敬虔の霊、主の恐れの霊」(イザヤ11:2)。恐れが従うことのできるものを持つように、恐れをどれほど多くのものの下に置いたことか。
Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur.
PL 15, 1938A知恵によって形づくられ、理解によって教えられ、助言によって導かれ、力によって固められ、認識によって治められ、敬虔によって飾られる。
Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) ; quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominum consolantem.
PL 15, 1938B主への恐れからこれらを取り去れば、それは理を欠いた愚かな恐れとなる。「外には戦い、内には恐れ」(二コリント7:5)と言われる、あれらの恐れの一つである。パウロもそれに苦しめられたであろう、もし慰める主を持たなかったなら。
Cant. V, Caput LXXVI
雅歌5章の講解 第LXXVI章PL 15, 1938B(Vers. 15.) Species ejus ut Libani, electus ut cedri. In altis habitat, et humilia respicit, quia species ejus sicut cedrus Libani, quae comam nubibus, radicem terris inserit; principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris fructus coelo proximos ediderunt.
PL 15, 1938B(第15節)「彼の姿はレバノンのよう、レバノンスギのように選ばれている」。彼は高き所に住み、低き者を顧みる。彼の姿は、レバノンのレバノンスギのようだからである。そのスギは、梢を雲に、根を大地に差し入れる。実に、その初めは天から出て、その後ろの部分は地において、天に最も近い実を生み出した。
Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam, hyeme juxta ac aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur: solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur.
PL 15, 1938Bこの種の木は決して自らの緑を失わず、冬にも夏にも等しく葉を養い、色が変わって移ろうこともない。風は、この木だけはその飾りを決して奪わない。この木だけは、古い衣を脱ぐことも、新しい花をまとうこともない。
Sic apostolica quoque gratia nescit defectum, et perpetua venustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus membris viget, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat; et ideo non defluit neque deficit, quia nihil in ea ruinosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi.
PL 15, 1938Bそのように、使徒の恩寵もまた衰えを知らず、永続する自らの麗しさのうちに花開く。それゆえ、花咲く肢体によって力強く、耐え忍ぶ広い心によって、正義とその他の徳の頂を常に支える魂は、朽ちることを知らない。だからその魂は流れ去らず、衰えない。そのうちには、崩れやすいものも緩んだものも、動くものも、滑るものも、言葉の欠点によってそこから注ぎ出されうるものも、何もないからである。
Cant. V, Caput LXXVII
雅歌5章の講解 第LXXVII章PL 15, 1938C(Vers. 16.) Guttur illius suavissimum, et totus desiderium. Judicia Domini vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10 et 11) .
PL 15, 1938C(第16節)「彼の喉は最も甘美、彼は全身が慕わしい」。「主の裁きは真実であり、それ自体において義とされ、金よりも、多くの宝石よりも慕わしい」(詩篇18:10、11)。
Quod severum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suave est; quia ipse suavis est: Denique gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXIII, 9) .
PL 15, 1938Cほかの者においては厳しいものが、キリストにおいては甘美であり、快い。キリスト自身が快いからである。実に、「味わえ、そして見よ、主は快いと」(詩篇23:9)〔引照は底本のまま写した。この句は詩篇33:9にあたる〕。
Dulcia judicia confitenti, quia ipse dicit: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur. Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26) .
PL 15, 1938C告白する者にとって裁きは甘美である。主自身が言うからである。「私は、私こそは、汝の不法を消し去る者である。私は思い出さない。しかし汝は思い出せ。我々は裁かれよう。汝の不法を語れ、義とされるために」(イザヤ43:25、26)。
Dulcia judicia agenti poenitentiam, quia ipse dixit: Gaudium erit super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . Si dulcia sunt igitur judicia Domini, suavitatis fructus percipere elaboremus.
PL 15, 1938D悔い改めを行う者にとって裁きは甘美である。主自身が言ったからである。「悔い改めを行う一人の罪人には、悔い改めを必要としない九十九人の義人におけるよりも大きな喜びがあるだろう」(ルカ15:7)。それゆえ、主の裁きが甘美であるなら、その快さの実りを受けるよう、我々は努めよう。
Vis scire quam dulcia judicia Domini? Qui credit in ipso, non judicatur (Joan. III, 18) . Dulcia ergo judicia credentibus: qui autem non credunt, non Christi judicio damnati sunt, qui venit non ut judicet mundum, sed ut salvet et redimat; sed impietatis suae subiere judicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt.
PL 15, 1938D主の裁きがどれほど甘美か知りたいか。「彼を信じる者は裁かれない」(ヨハネ3:18)。それゆえ、信じる者たちにとって裁きは甘美である。しかし信じない者たちは、キリストの裁きによって罪に定められたのではない。キリストは世界を裁くためではなく、救い、贖うために来たからである。彼らは自らの不敬虔の裁きを受けたのである、罪の赦しを信じようとしなかったのだから。
Non enim possunt ad ejus pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eum, judicio ejus videntur indigni. Judicium enim ejus quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem judicium est, qua lux venit in hunc mundum (Ibid. 19) .
PL 15, 1939A彼らは、知ることを拒んだ者の恵みにあずかることができないからである。それゆえ、彼を信じなかった者たちは、彼の裁きにふさわしくないと見える。彼の裁きとは何か、彼自身が言うのを聞いて知れ。「裁きとはこうである。光がこの世界に来たこと〔底本は qua。quia と読む〕」(ヨハネ3:19)。
Dulce ergo, quod lux est, dulce judicium, quod praecedit misericordia; sic enim scriptum est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1) . Dulce etiam guttur et suavissimum, unde haec misericordia praecedit et hoc judicium.
PL 15, 1939Aそれゆえ、光であることは甘美である。慈しみが先立つ裁きは甘美である。こう書かれているからである。「慈しみと裁きを私は汝に歌おう、主よ」(詩篇100:1)。喉もまた甘美であり、最も甘美である。そこから、この慈しみもこの裁きも先立って出るからである。
Cant. V, Caput LXXVIII
雅歌5章の講解 第LXXVIII章PL 15, 1939A(Vers. 16.) Et totus desiderabilis. Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . Homo quippe erat secundum carnem, sed ultra hominem, secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed ultra hominem, cum emundaret.
PL 15, 1939A(第16節)「彼は全身が慕わしい」。「人の子らにまさって姿が麗しい」(詩篇44:3)。まことに、肉にしたがえば人であったが、神的な働きにしたがえば人を超えていた。実に、重い皮膚病の者に触れたときは人と見えたが、清めたときは人を超えていた。
Et cum Lazarum fleret mortuum, quasi homo flebat: sed supra hominem erat, cum mortuum vinctis jubet pedibus exire. Homo videbatur, cum penderet in cruce: sed supra hominem cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret.
PL 15, 1939Bまた、死んだラザロを悼んで泣いたときは、人のように泣いた。だが、死者に、足を縛られたまま出てくるよう命じたときは、人の上にあった。十字架にかかっていたときは人と見えたが、墓が開かれて死者たちをよみがえらせたときは、人の上にあった。
Nec sibi adblandiatur virus Apollinaris, quod ita legitur: Et specie inventus ut homo (Philip. II, 7) ; non enim negatus est homo Jesus, cum alibi ipse Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) ; sed confirmatus est.
PL 15, 1939B「姿において人のように見いだされた」(フィリピ2:7)とこのように読まれることに、アポリナリスの毒がつけ込んで得意になってはならない。人イエスは否定されていないからである。別の箇所でパウロ自身が彼について言っている。「神と人との仲介者、人であるキリスト・イエス」(一テモテ2:5)。むしろ、人であることは確証されたのである。
Id enim est usus et moris Scripturae sic significare, sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I) .
PL 15, 1939B聖書には、このように表す慣わしと習いがあるからである。福音書にも我々はこう読む。「我々は彼の栄光を見た、父からの独り子のような栄光を」(ヨハネ1章)。
Sicut ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus Dei Filius; ita et homo dicitur, et perfectio fuisse in eo hominis non negatur.
PL 15, 1939Cこうして、「独り子のよう」と言われても、神の子が独り子であることは否定されない。同じく、人とも言われるが、彼のうちに人の完全性があったことは否定されない。
Cant. V, Caput LXXIX
雅歌5章の講解 第LXXIX章PL 15, 1939CCum esset igitur in forma servi, humiliatus usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria. Quid ei igitur obfuit servitus?
PL 15, 1939Cそれゆえ、僕の姿にあり、死に至るまで自らを低くしたときにも、彼は神の栄光のうちにあった。では、僕であることが彼に何の害になったか。
Servus autem factus legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in carne; omnis enim creatura servit, dicente propheta: Quia universa serviunt tibi.
PL 15, 1939C彼が僕となったと読まれるのは、おとめから生まれ、肉において造られたと読まれるからである。あらゆる被造物は仕えるからである。預言者が言う。「万物は汝に仕える」。
Haec est Christi gloria, quia servitutem suscepit in corpore suo, ut libertatem omnibus redderet: peccata nostra portavit, ut mundi peccatum tolleret: servus, peccatum, maledictum factus est, ut tu peccati servus esse desisteres, te divinae sententiae maledicto absolveret.
PL 15, 1939Cこれがキリストの栄光である。彼は、すべての者に自由を返すために、自らの体において僕であることを引き受けた。世界の罪を取り除くために、我々の罪を担った。僕となり、罪となり、呪いとなった。あなたが罪の僕であることをやめ、彼があなたを神的な判決の呪いから解き放つためである。
Ille ergo maledictum suscepit tuum: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno: ille maledictum in cruce factus est, ut tu benedictus esses in Dei regno: ille dehonestatus et depretiatus est, nec aliquid aestimatus: ille dicebat, In vacuum laboravi; per quem meruit Paulus dicere, Non in vacuum laboravi (Philip. II, 16) ; ut boni operis fructum, et evangelicae praedicationis gloriam suis conferret servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.
PL 15, 1939Dこうして彼は、あなたの呪いを引き受けた。「木にかけられた者はみな呪われている」からである。彼は十字架において呪いとなった、あなたが神の国で祝福された者となるためである。彼は辱められ、値を落とされ、何ほどにも思われなかった。彼は「私は空しく労した」と言っていた。彼によってパウロは「私は空しく労したのではない」(フィリピ2:16)と言うにふさわしくされた。それは、善い業の実りと福音宣教の栄光を自らの小さな僕たちに授け、それによってすべての者が労苦の重荷から解かれるためであった。
Cant. V, Caput LXXX
雅歌5章の講解 第LXXX章PL 15, 1939D(Vers. 17.) Talis est dilectus meus, et amicus meus, filiae Hierusalem. Sic Ecclesia vel anima sancta filiabus coelestis illius civitatis admixta Verbum requirit, et quaerendo illius in se excitat charitatem: illis vero requirentibus et dicentibus: Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, ut quaeramus eum tecum?
PL 15, 1939D(第17節)「これが私の愛する者、私の友、エルサレムの娘たちよ」。こうして教会、あるいは聖なる魂は、あの天の町の娘たちに交じって言葉を求め、探し求めることによって、自らのうちに言葉への愛を呼び起こす。一方、彼女たちが探し求めて、こう言うとき、「汝の愛する者はどこへ行ったのか、女たちのうちで最も美しい者よ。汝の愛する者はどこへ向きを変えたのか、我々が汝とともに彼を探すために」〔文は主節を欠いたまま終わり、次の節の答えにつながる〕。
Cant. VI, Caput I
雅歌6章の講解 第I章PL 15, 1940A(Vers. 1.) Dilectus, inquit, meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
PL 15, 1940A(第1節)「私の愛する者は、自分の園へ、香料の花壇へ降りた、園で養われ、ユリを摘むために」と彼女は言う。
Ubi Verbum quaerat, agnoscit: quod inter orationes sanctorum moretur, et quod ipsis inhaereat, novit, et quod Ecclesiam suam vel animas justorum suorum inter lilia pascat, intelligit.
PL 15, 1940A〔彼女は〕どこで言葉を求めるべきかを悟る。言葉が聖なる者たちの祈りのただ中にとどまり、彼らに結びついていることを知り、言葉がその教会を、あるいは自らの義人たちの魂を、ユリの中で養っていることを理解する。
Hoc mysterium tibi in Evangelio demonstravit, cum in sabbato duceret per seminata discipulos. Moyses per desertum duxit populum Judaeorum, Christus per seminata ducit, Christus per lilia ducit; quia per passionem ejus desertum floret ut lilium.
PL 15, 1940Aこの奥義を、〔彼は〕福音書であなたに示した。安息日に弟子たちを麦畑の中を通らせたときである。モーセはユダヤ人の民を荒れ野を通って導いた。キリストは麦畑を通って導き、キリストはユリの中を通って導く。その受難によって、荒れ野はユリのように花咲くからである。
Sequamur ergo, ut in die sabbati illius magni, in quo requies magna est, fructus colligamus.
PL 15, 1940Bだから我々は従おう。あの大いなる安息日の日に、そこには大いなる安息があるのだが、実りを集めるためである。
Nec verearis ne Pharisaei accusent seminata colligentes: etsi illi accusant, Christus excusat, et similes facit quas vult animas se sequentes David illius, qui supra Legem panem propositionis manducabat, novae gratiae sacramenta prophetica jam tum mente concipiens.
PL 15, 1940B麦畑の穂を摘む者たちをファリサイ派が咎めるのではないかと恐れるな。彼らが咎めようとも、キリストは弁護し、自らに従う魂のうち、望む魂を、あのダビデに似たものにする。ダビデは律法を超えて供えのパンを食べ、新しい恩寵の預言的な秘跡を、すでにそのとき精神に抱いていたのである。
Cant. VI, Caput II
雅歌6章の講解 第II章PL 15, 1940B(Vers. 2.) Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Facilis vox et communis videtur, sed paucorum est. Satis rarus est enim qui potest dicere: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi.
PL 15, 1940B(第2節)「私は私の愛する者のもの、私の愛する者は私のもの、ユリの間で草を食む者」。たやすく、ありふれた言葉に見えるが、少数の者の言葉である。「私は私の愛する者のもの、私の愛する者は私のもの」と言える者は、実に、かなり稀だからである。
Quid est dicere: Tuus sum? ille enim dicit qui adhaeret Deo totis sensibus, qui aliud cogitare non novit, ille hac voce utitur, qui potest dicere Domino: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8) .
PL 15, 1940B「私は汝のもの」〔元の著作の文脈を受けた言い方。雅歌の句ではなく、詩篇118:94 の句を受ける〕と言うとは何か。これを言うのは、全感覚をもって神に結びつき、ほかのことを考えることを知らない者である。この言葉を用いるのは、主に「我々に父を示せ。そうすれば我々は満ち足りる」(ヨハネ14:8)と言える者である。
Numquid hac voce utitur avidus pecuniae, honoris, potestatis? Multis non est satis Deum scire, et quidem pluribus.
PL 15, 1940C金銭や栄誉や権力を貪る者が、この言葉を用いるだろうか。多くの者にとって、神を知るだけでは十分でない。実際、大多数の者にとってそうである。
Tanti populi, tantae nationes, tanti divites paupertatem putant Domino servire; et qui supra omnes est, illis exiguus et angustus est: illis non est satis Dei Filius, in quo sunt omnia.
PL 15, 1940Cこれほど多くの民、これほど多くの諸民族、これほど多くの富者が、主に仕えることを貧しさと思う。万物の上にある者が、彼らには小さく狭い。万物がその中にある神の子も、彼らには十分でない。
Denique ille dives in Evangelio cui dictum est: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21) ; Deum sibi non sufficere judicavit.
PL 15, 1940C実に、福音書のあの富める者は、「もし完全になりたいなら、持っているものをすべて売って、貧しい者たちに与えよ」(マタイ19:21)と言われたが、神は自分には十分でないと判断したのである。
Denique et contristatus est, quasi quod pluris esset, relinquere juberetur, quod minus esset, eligere. Ille ergo dicit: Tuus sum, qui potest dicere: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Ibid., 27) .
PL 15, 1940C実に彼は悲しんだ。より多くを捨てるよう命じられ、より少ないものを選ぶことになったかのようにである。「私は汝のもの」と言うのは、「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)と言える者である。
Cant. VI, Caput III
雅歌6章の講解 第III章PL 15, 1940DApostolorum vox ista est, nec omnium tamen apostolorum; nam et Judas apostolus fuit, et in convivio Christi inter apostolos recumbebat. Dicebat et ipse: Tuus sum; sed voce, non corde.
PL 15, 1940Dこの言葉は使徒たちの言葉であるが、とはいえすべての使徒の言葉ではない。ユダも使徒であり、キリストの宴席で使徒たちの間に身を横たえていたからである。彼もまた「私は汝のもの」と言っていた。だが口で言ったのであって、心でではなかった。
Venit et introivit in eum Satanas, et coepit dicere: Non est tuus, Jesus, sed meus est. Denique ea quae mea sunt, cogitat, quae mea sunt in pectore suo volvit: tecum epulatur, et mecum pascitur: a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit: tuus est apostolus, et meus mercenarius.
PL 15, 1940Dサタンが来て、彼の中に入り、こう言い始めた。「イエスよ、この者は汝のものではない。私のものである。実に、この者は私のものを考え、私のものを胸の中で転がしている。汝と共に宴を楽しみ、私と共に養われる。汝からパンを受け取り、私から金銭を受け取る。汝と共に飲み、私に汝の血を売る。汝の使徒であり、私の雇い人である。」
Non potest dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es; quia ea quae sunt corporis, concupiscis: in illius adolescentulae amore te mihi vendidisti: in illius concubitu meretricis pretium pro te annumeravi.
PL 15, 1940D世俗の者は「私は汝のもの」と言えない。主人を複数持っているからである。情欲が来て言う。「あなたは私のものだ。あなたは体に属するものを欲しがるからだ。あの若い娘への愛において、あなたは自分を私に売った。あの娼婦との同衾において、私はあなたの代価を数えて払った。」
Venit avaritia, et dicit: Argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est: possessio quam tenes, juris tui emptio, venditio libertatis tuae est.
PL 15, 1941A貪欲が来て言う。「あなたの持つ銀と金は、あなたの隷属の代価である。あなたが保つ所有は、あなたの権利の購入であり、あなたの自由の売却である。」
Venit luxuria, et dicit: Meus es; unius diei convivium, pretium tuae vitae est: ille sumptus epularum, tui capitis licitatio, tui est summa contractus.
PL 15, 1941A奢侈が来て言う。「あなたは私のものだ。一日の宴は、あなたの生命の代価である。あの饗宴の出費は、あなたの首への競り値であり、あなたの契約の総額である。」
Et quod pejus est, caro emptus es pretio, vilior cibo es tuo: pretiosior est unius diei mensa tua, quam totius temporis vita: inter calices te redemi, inter epulas acquisivi. Venit ambitio, et dicit tibi: Plane meus es.
PL 15, 1941A「さらに悪いことに、あなたは高値で買われたのだ〔caro は副詞「高値で」と取った。名詞「肉」とも読めるが、そのときは carne となるはずである〕。あなたは自分の食物より安い。一日の食卓の方が、あなたにとって、生涯のすべての時の生命よりも高価なのだ。杯のあいだに私はあなたを買い戻し、宴のあいだに手に入れた。」野心が来て、あなたに言う。「まことにあなたは私のものだ。」
Nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? Nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati?
PL 15, 1941A「あなたに他の者たちを支配させたのは、あなた自身が私に仕えるようにするためだと知らないのか。あなたに権力を与えたのは、あなたを私の権力に服させるためだと知らないのか。」
An ignoras ipsi Domino salvatori dictum esse ab hujus mundi principe, cum ei ostendisset omnia regna mundi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) ? Ante ergo ipse subjicitur, qui alios vult habere subjectos.
PL 15, 1941Bあなたは知らないのか。この世の君主が、主なる救い主自身に、世のすべての国々を示したうえで、こう言ったのを。「もし、ひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。他の者たちを自分に従わせようと望む者は、まず自分が従わされるのである。
Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est! Quomodo ergo tu qui hujusmodi es, potes Christo dicere: Tuus sum?
PL 15, 1941Bあらゆる悪徳が来て、それぞれが言う。「あなたは私のものだ。」これほど多くの者が権利を主張する者は、なんと安い奴隷であることか。それなら、このような者であるあなたが、どうしてキリストに「私は汝のもの」と言えるだろうか。
Respondebit tibi ille: Non quicumque dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21) : non quicumque dicit mihi: Tuus sum, meus est.
PL 15, 1941B彼はあなたに答えるであろう。「私に向かって『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない」(マタイ7:21)。「私に向かって『私は汝のもの』と言う者がみな、私のものなのではない。」
Cant. VI, Caput IV
雅歌6章の講解 第IV章PL 15, 1941BMeus plane es, si vocem non redarguat conscientia, si sermonem tuum animus aut opera non refutent. Ego non nego meum esse eum qui ipse se non neget, aut certe si pro me seipsum sibi abneget. Nolo habere servulum plurimis dominis servientem.
PL 15, 1941B「あなたが確かに私のものであるのは、良心がその言葉を咎めず、あなたの心やあなたの行いが、あなたの言葉を否まない場合である。自分自身を否まない者〔「自分自身を否まない」の意は取りにくい。自分が私のものであることを否まない者の意と取った〕、あるいは少なくとも、私のために自分自身を自ら否む者が私のものであることを、私は否定しない。多くの主人に仕える小さな僕を持つことは望まない。」
Nam quomodo meus est, si mihi dicat verbo: Tuus sum; et operibus neget, et factis se diabolo adjudicet et obstringat?
PL 15, 1941C「実際、言葉では私に『私は汝のもの』と言いながら、行いでは否み、わざによって自らを悪魔に帰属させ、縛りつけるなら、どうして私のものでありえようか。」
Non est meus quem libido succendit, quia mea est castitas: non est meus quem cura spoliandi minores exagitat, quia mea largitio est: non est meus, quem aura mobilitatis inquietat, quia tranquillitas mea est.
PL 15, 1941C「情欲に火をつけられた者は私のものではない。貞潔は私のものだからである。目下の者たちから奪おうとする配慮にかき立てられた者は私のものではない。気前のよさは私のものだからである。移り気の風に心を乱される者は私のものではない。静けさは私のものだからである。」
Non est meus vini crapula temulentus, illuvie ambitionis impurus, gloriae saecularis cupidus, ebrius in periculum, qui non potest sobriae moderationis servare vestigium. Pax sum ego, litigare non novi: ut quid mihi eum de quo veniat diabolus et dicat.
PL 15, 1941C「ぶどう酒の深酒に酔いしれた者、野心の汚れで不潔になった者、世俗の栄光を貪る者、危険に向かって酔っている者、節度ある自制の歩みを保てない者は、私のものではない。私は平和であり、争うことを知らない。悪魔が来て、その者について言うような者が、私にとって何であろうか〔本文は句点で切るが、文は次の節に続く〕。」
Meus est; nam mihi sua colla curvavit, mea in illo plura reperio: nomen sibi tuum vindicat, et meum munus. Non est ergo Christi, nisi qui est alienus a crimine: non est Christi, nisi qui potest semper se Christi servulum demonstrare.
PL 15, 1941C「あの者は私のものだ。私に自分の首をかがめたのだから。あの者の中には私のものが多く見つかる。汝の名を自分のものと称し、また私の賜物〔munus。「務め」とも読める〕をも自分のものとしている。」それゆえ、罪から縁遠い者でなければ、キリストのものではない。常に自分がキリストの小さな僕であることを示せる者でなければ、キリストのものではない。
Cant. VI, Caput V
雅歌6章の講解 第V章PL 15, 1941DEgo dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Videtur inter dilecta dilecti dicere: Secretum meum mihi, secretum meum mihi.
PL 15, 1941D「私は私の愛する者のもの、私の愛する者は私のもの、ユリの間で草を食む者」。〔彼女は〕愛する者の愛するもののただ中で、こう言っているように見える。「私の秘密は私のもの、私の秘密は私のもの。」
Quaedam enim in exstasi amoris sui occulta fidei intellexerat mysteria, quae nec ipsis filiabus Hierusalem propalanda censebat. Mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi mysteria putaverit indignis esse vulganda.
PL 15, 1941D実に彼女は、自らの愛の恍惚のうちに、信仰の隠された奥義をいくつか悟っていたが、それをエルサレムの娘たちにさえ明かすべきでないと考えていた。王の奥義を隠しておくのは善い。自分に託された奥義を、ふさわしくない者たちに広めるべきだと考えた者は、神に対して罪を犯すからである。
Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet.
PL 15, 1942Aそれゆえ、偽りを語るだけでなく、真実であっても、語るべきでない相手に告げるなら、それは危険である。
Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis, ei cui loquitur, effundit mysterium: nonnulli etiam studio lucri, mercedem proditionis sequuntur, ut tegenda silentio vendant loquendo: alii ut plura noscere videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent: plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt quod revocare non possunt.
PL 15, 1942Aこの悪徳は四つに分かれる。追従、貪欲、自慢、不用意なおしゃべりである。語りかける相手に取り入ろうとするとき、人は奥義を漏らしてしまうからである。利益を求める熱心さから、裏切りの報酬を追う者たちもいる。沈黙で覆うべきものを、語ることによって売るのである。また、より多くを知っているように見られ、自分の知識を誇示しようとして、隠すべきことを明かす者もいる。多くの者は、分別なく語るとき、取り戻せない言葉を放つ。
Ideo vir laudatur serius, et non otiosus. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat.
PL 15, 1942Aそれゆえ、重厚で、無駄口をきかない人が称賛される。自分の言葉を隠す人がいた。使徒パウロのように、一人ひとりに何を語るべきか、いつ何を語るべきかを知っている人である。
Cant. VI, Caput VI
雅歌6章の講解 第VI章PL 15, 1942B(Vers. 3.) Beneplacita es, soror mea, speciosa sicut Hierusalem, admiratio sicut ordinata. Veritas amoris ex sui perpetuitate probatur. Laudatur itaque Sponsa a Sponso, quod tam bene et constanter requisierit eum.
PL 15, 1942B(第3節)「汝は喜ばれる者、私の妹よ、エルサレムのように麗しく、整えられたもののような驚嘆の的」。愛の真実は、その永続によって証明される。それゆえ花嫁は花婿からたたえられる。彼をこれほど善く、揺るぎなく求めたからである。
Ideoque jam non solum soror dicitur, sed etiam beneplacita nominatur, quasi ei complacita; quia complacuit Patri: et, speciosa sicut Hierusalem, admiratio sicut ordinata; quod civitatis aeternae universa habeat mysteria: et admirationi sit omnibus videntibus eam; quia plena ut aequitas, atque perfecta est: et fulgorem de Verbi lumine mutuata, dum id semper intendit, sit etiam terribilis ordine quodam ad summum provecta virtutum.
PL 15, 1942Bこうして彼女はもはや「妹」と呼ばれるだけでなく、「喜ばれる者」とも名づけられる。いわば彼に喜ばれた者、ということである。彼は父の心にかなったからである〔complacuit の主語は花婿と取った。花嫁とも読める〕。また「エルサレムのように麗しく、整えられたもののような驚嘆の的」と言われるのは、永遠の町の奥義をことごとく持ち、彼女を見るすべての者の驚嘆の的となるからである。彼女は公正さのように満ちて完全であり、言葉の光から輝きを借りて、常にそこへ心を向けているので、ある秩序を踏んで徳の頂へと進み、「恐るべき」ものともなるのである。
Cant. VI, Caput VII
雅歌6章の講解 第VII章PL 15, 1942BPulchra es, inquit, amica mea, suavis et decora, etc. Et vera pulchra, quae intendit in illum de quo dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) . Unde et nos intendamus quantum possumus animum in illo, et in illo simus.
PL 15, 1942B「汝は美しい、私の友よ、快く、また麗しい」云々と彼は言う。まことに美しいのは、「人の子らにまさって姿が麗しい」(詩篇44:3)と言われるあの者に心を向ける者である。それゆえ我々もまた、できる限り心を彼に向け、彼のうちにあろう。
Illud animo teneamus, quod est pulchrum, decorum, bonum; ut fiat illuminatione ejus et fulgore speciosa anima nostra, et mens dilucida.
PL 15, 1942C美しく、端正で、善いものを心に保とう。我々の魂が、その照らしと輝きによって麗しくなり、精神が明るくなるためである。
Nam si oculi nostri cum aliqua obducuntur caligine, pascuntur agrorum viriditate, et specie nemoris vel collis umbrosi omnem inaequalitatem aegrescentis obtutus repellunt, et quadam salubri specie pupillae ipsae atque orbes colorari videntur: quanto magis hic mentis oculus, cum illud summum intuetur bonum, et in eo versatur, atque eo pascitur, splendescit atque enitet.
PL 15, 1942C実に、我々の目が何らかの霞に覆われたとき、野の緑によって養われ、森や木陰の丘の姿によって、衰えゆく視線のあらゆる不調を退け、ある健やかな姿によって瞳そのものと眼球が色づけられると見える。それならば、この精神の目が、あの最高の善を見つめ、そのうちに身を置き、それによって養われるとき、どれほどいっそう輝き、光り出すことか。
Pulchra ut Hierusalem. Non caduci itaque ista est corporis pulchritudo, vel morbo peritura vel senio, sed nullis obnoxia casibus, opinioni bonorum numquam moritura meritorum; quoniam non humanis jam, sed coelestibus, quorum vitam vivit in terris, digna est comparari. Ideoque Sponsus Sponsae jam quasi perfectae, dicit:
PL 15, 1942C「エルサレムのように美しい」。したがって、これは移ろいやすい体の美しさではなく、病や老いで滅びるものでもない。いかなる災いにも服さず、善い功績の名声において決して死ぬことがない。彼女はもはや人間のものにではなく、天のものたちに比べられるにふさわしいからである。彼女は地上にあって、その〔天のものたちの〕生命を生きているのである。それゆえ花婿は、もはや完全な者のようになった花嫁に言う。
Cant. VI, Caput VIII
雅歌6章の講解 第VIII章PL 15, 1942D(Vers. 4.) Averte oculos tuos a me, quia me avolare fecerunt. Noli contra me intendere devotione nimia ac fide. Possibilitatem naturae et conditionis propriae supergressa es, quia lucem inaccessibilem e regione intueri est grave.
PL 15, 1942D(第4節)「汝の目を私から背けよ、それらは私を飛び去らせたからだ」〔花婿の言葉の二人称。この句と、これを言い換えて続く二文は雅歌の句そのものの言い換えなので「汝」と訳す。花婿が句を離れて魂に語りかける地の文では「あなた」とする〕。過度の献身と信仰をもって、私に向かって目を注ぐな。汝は自らの本性と境遇の可能性を超えてしまった。近寄りがたい光を正面から見ることは堪えがたいからである。
Averte, inquit, oculos tuos a me: eo quod plenitudinem divinitatis ejus, et splendorem veri luminis sustinere non possit.
PL 15, 1942D「汝の目を私から背けよ」と彼は言う。彼女が、彼の神性の満ちあふれるものと、まことの光の輝きに堪えられないからである。
Cant. VI, Caput IX
雅歌6章の講解 第IX章PL 15, 1943APossumus tamen et sic accipere: Averte oculos tuos a me; etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae. Elevas enim me videndo: ego autem ideo descendi, ut omnes elevem.
PL 15, 1943Aしかし我々は、次のようにも受け取ることができる。「汝の目を私から背けよ。汝は完全であるが、私にはなお贖うべき別の魂があり、支えるべき別の魂がある。汝は見つめることで私を高める。だが私は、すべての者を高めるために降りたのである。」
Etsi surrexi, et habeo Patris sedem, tamen orphanos non relinquam vos, paterno quasi praesidio destitutos, sed praesentia mea vos confirmabo. Habes in Evangelio hoc scriptum: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 15, 1943A「私はよみがえって父の座にあるけれども、汝らを孤児として残しはしない。父のような守りを失った者として捨てておかず、私の臨在によって汝らを堅くする。」あなたは福音書に、こう書かれているのを見いだす。「見よ、私は世の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)。
Averte ergo oculos a me, quia me elevas. Quanto enim quis ad Dominum intendit, tanto amplius Dominum elevat, et ipse elevatur. Unde et ille ait: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psalm. XXIX, 1) . Sanctus enim exaltat Dominum, peccator humiliat.
PL 15, 1943A「だから、目を私から背けよ。汝は私を高めるからである。」人は主に心を向ければ向けるほど、主をいっそう高め、自らも高められる。それゆえあの人も言う。「主よ、私は汝をあがめる、汝が私を受け入れたからである」(詩篇29:1)〔引照は底本のまま写した。この句は詩篇29:2にある〕。聖なる者は主をあがめ、罪人は主を卑しめるのである。
Vult ergo avertere illam oculos, ne eam considerans, quod jam ad superiora sequi possit, elevetur et caeteras animas derelinquat. Ideo et in Evangelio non omnibus discipulis, sed perfectioribus suam gloriam demonstravit (Matth. XVII, 1) .
PL 15, 1943Aだから彼は、彼女が目をそらすことを望む。彼女がすでに高みへ従うことができると見て、自分が高められ、ほかの魂を見捨ててしまわぬためである。それゆえ福音書でも、彼は自らの栄光をすべての弟子にではなく、より完全な者たちに示した(マタイ17:1)。
Constitue nunc aliquem doctorem, qui rem obscuram aperire velit audientibus, quemadmodum etsi ipse potens in sermone sit et scientia; condescendat tamen ad eorum inscitiam, qui non intelligunt, et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intelligi.
PL 15, 1943Bいま、ある教師を想定せよ。彼は聴き手に、不明瞭な事柄を明らかにしようとしている。たとえ彼自身が語りにも知識にも力があるとしても、理解しない者たちの無知にまで身を低くし、理解されうるように、素朴で平易な、ありふれた言葉を用いる。
Si quis igitur inter audientes vivacior sensu sit, qui facile sequi possit, elevat eum atque excutit. Hunc videns doctor revocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus et planioribus immorari; quo et caeteri sequi possint.
PL 15, 1943Bそれゆえ、聴き手の中に、感覚の敏い、たやすく付いて来られる者がいれば、その者は教師を高め、また奮い立たせる。教師はその者を見て、呼び戻す。その者が、教師がいっそう低く平易な事柄にとどまるのを許すようにと、ほかの者も付いて来られるようにするためである。
Cant. VI, Caput X
雅歌6章の講解 第X章PL 15, 1943B(Vers. 5-7.) Laudatur etiam Sponsa quod fidelis, quod verbo potens, quod fructibus fecunda diversis, quod una sit columba, habens spiritus unitatem, in qua sit pax, quae facit utraque unum: et quae non sit composita ex diversis elementis discretae compugnantisque naturae.
PL 15, 1943B(第5–7節)花嫁はまた、忠実であること、言葉に力があること、さまざまな実りに豊かであること、一羽のハトであることのゆえにたたえられる。彼女は霊の一致を持ち、そこには平和があり、それは双方を一つにする。また彼女は、互いに隔たり争い合う本性の、異なる要素から成り立ってはいない。
Quid enim tam diversum, quam ignis et aqua, aer et terra, ex quibus corporis nostri creatura consistit?
PL 15, 1943C火と水、空気と地、これらから我々の体の被造物は成り立っているが、これほど異なるものがほかにあろうか。
Anima autem benedicta omnis simplex, quae imitatur dicentem: Ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) ; haec enim est consummatio atque perfectio, unde et addidit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus: et ego in his, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ibid., 23) .
PL 15, 1943Cしかし、祝福された魂はみな単一であり、こう言う者にならう。「彼らすべてが一つであるように。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らも我々のうちで一つであるように」(ヨハネ17:21)。これが完成であり完全だからである。それゆえ彼はこう付け加えた。「彼らが一つであるように、我々が一つであるように。私は彼らのうちに、汝は私のうちに。彼らが完全に一つとなるように」(ヨハネ17:23)。
Haec est ergo una columba atque perfecta, quae simplex atque spiritualis, neque hujus turbatur corporis passionibus, in quo foris pugnae, intus timores sunt.
PL 15, 1943Cこうして、これが一羽の完全なハトである。単一で霊的であり、この体の情念に乱されることがない。この体には、外には戦いがあり、内には恐れがある。
Denique hoc verbo unitatis concordiam et pacem significari Scriptura nos docet, dicens: Multitudo autem credentium habebat cor unum et animam unam, et non erat separatio in eis ulla (Act. IV, 32) .
PL 15, 1943D実に、聖書は、この「一つ」という語が和合と平和を意味することを、我々に教えて言う。「信じる者の群れは、心も一つ、魂も一つであって、彼らのうちに分かれはなかった」(使徒言行録4:32)。
Cant. VI, Caput XI
雅歌6章の講解 第XI章PL 15, 1943DNec otiose fecunditatis laudatur anima, non solum quod sit fecunda virtutibus, sed etiam quod nihil habeat in se mali; illud enim decorum atque speciosum est, in quo nihil sit mali. Decorum enim quod bonum; quod autem indecorum, hoc malum.
PL 15, 1943D魂が実り豊かさについてたたえられるのは、理由のないことではない。徳に実り豊かであるだけでなく、自らのうちに悪を何も持たないからである。悪が何もないものは美しく麗しい。美しいものは善であり、美しくないものは悪だからである。
Speciosa fecunditas est bonorum operum, contraria ergo speciositati sterilitas; quoniam qui privatur specie vel decore, in eo est omne malum: quod autem malum, hoc sterile et infecundum. Cujus rei quod evidentius indicium, quam terra est?
PL 15, 1943D善い業の実り豊かさは麗しい。したがって、麗しさに反するのは不毛である。麗しさや美しさを奪われた者のうちにはあらゆる悪があり、悪であるものは不毛で実りがないからである。このことの証拠で、大地より明白なものがあろうか。
Terra enim quae bona est, fertilis atque fecunda: quae autem mala, ea jejuna atque sterilis; quae vero fertilis, haec et decora.
PL 15, 1944A善い大地は肥えていて実り豊かであり、悪い大地は痩せて不毛であり、肥えた大地は美しいからである。
Quid enim pleno agro pulchrius, cum seges fluctuat, cum poma irrutilant, vel cum uvarum serta dependent, aut baccis onusta olea curvescit, vel viridanti gramine montium vertices, vallium humilia vestiuntur?
PL 15, 1944A満ち足りた野より美しいものがあろうか。麦畑が波打ち、果実が赤く輝き、ブドウの房が連なって垂れ、あるいはオリーブが実の重みでたわみ、あるいは山々の頂や谷の低みが若草の緑に覆われているときに。
Cant. VI, Caput XII
雅歌6章の講解 第XII章PL 15, 1944AOmnium enim bonorum auctor est Deus: et quae sunt ejus, profecto omnia bona sunt, et nusquam illic malum; et si in illo mens nostra maneat, malum nescit.
PL 15, 1944A実に、神はすべての善の創り主であり、神に属するものは、まことにすべて善いものであって、そこにはどこにも悪がない。我々の精神が神のうちにとどまるなら、悪を知らない。
Anima igitur quae in Deo non manet, ipsa sibi auctor malorum est, itaque peccat: Anima autem quae peccat, ipsa morietur; aureis enim vinculis soluta virtutum, prona fertur praecipitio, et labitur ad inferiora.
PL 15, 1944Aそれゆえ、神のうちにとどまらない魂は、自分自身にとって悪の創り主であり、こうして罪を犯す。「罪を犯す魂は、その魂が死ぬ」。徳の金の絆から解かれて、断崖へと真っ逆さまに運ばれ、低い所へ滑り落ちるからである。
Anima autem beata est, quam nulla adversa corporis praelia expugnant. Haec anima sicut passer laqueo contrito, evolat. Escae enim malorum sunt voluptates corporeae: his quisquis intendit, laqueo innectit animam suam.
PL 15, 1944Bしかし、体の敵対する戦いの何ものにも打ち破られない魂は幸いである。この魂は、罠が砕かれたスズメのように飛び去る。悪の餌は、体の快楽だからである。これに心を向ける者は誰でも、罠に自分の魂を絡め取らせる。
Qui autem ab escis ejus temperat, et de tenebris ejus exit, ejus anima fulget ut diluculum, de qua dicitur:
PL 15, 1944Bその餌を慎み、その闇から出る者の魂は、曙のように輝く。その魂について言われる。
Cant. VI, Caput XIII
雅歌6章の講解 第XIII章PL 15, 1944B(Vers. 9.) Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, pulchra sicut luna? Prospicit enim tamquam de domo libera, nec dicit: Tenebrae cooperiunt me, et parietes circumdant me, et quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 26) ?
PL 15, 1944B(第9節)「曙のように見渡し、月のように美しいこの者は、いったい誰か」。実に彼女は、自由な家から見渡すように見渡し、「闇が私を覆い、壁が私を取り囲む。いと高き者が見ていることを、誰が知ろうか」(集会の書23:26)とは言わない。
Sed ipsa magis lucem expetit tamquam in superioribus domus suae, id est, corporis sui: et supra mundum posita, divina intuetur et ad aeterna se elevat, ut Deo adsit; jam lumen suorum operum sicut luna orbem suum toto orbe circumferens.
PL 15, 1944Bむしろ彼女自身は、自らの家の上の階、すなわち自らの体の上の階にいるかのように、光を求める。そして世界の上に置かれ、神的なものを見つめ、永遠なるものへ自らを高めて、神のもとにある。〔彼女は〕すでに、月が自らの円盤を全円で運び回るように、自らの業の光を運び回っている〔文の構造が定かでない。jam 以下を独立した節と取った〕。
Cant. VI, Caput XIV
雅歌6章の講解 第XIV章PL 15, 1944C(Vers. 10.) In hortum nucis descendi, videre in nativitate torrentis, et inspicere si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
PL 15, 1944C(第10節)「私はクルミの園に降りた、急流の生まれる所を見るために、ブドウの木が花を咲かせたか、ザクロが芽を出したかを調べるために」。
Invitatur denique Dei Verbum in hortum nucis, in quo fructus propheticae lectionis, et sacerdotalis est gratia, quae amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est.
PL 15, 1944C実に、神の言葉はクルミの園に招かれる。そこには預言の朗読の実りと、祭司の恩寵がある。その恩寵は、試練にあっては苦く、労苦にあっては固いが、内なる徳においては実り豊かである。
Unde etiam virga Aaron nucea floruit, non jam natura sua, sed virtute secreta. Descendat ergo in hortum, ut vindemiet fidem, capiat odores, pabulum coeleste reperiat, suavitatem nostri mellis epuletur.
PL 15, 1944Cそれゆえ、アロンの杖もクルミの木のものとして花咲いたが、もはやそれ自身の本性によってではなく、秘められた力によってであった。そこで彼は園に降りるがよい、信仰を収穫し、香りを受け取り、天の糧を見いだし、我々の蜜の甘美を味わうために。
Cant. VI, Caput XV
雅歌6章の講解 第XV章PL 15, 1944DDum enim laudatur a Sponso, verecunde refugiens coram laudari; deinde sponsi amore revocata, ait: In hortum nucis descendi videre in nativitate torrentis. Ubi enim est Ecclesia, nisi ubi virga et gratia floret sacerdotalis?
PL 15, 1944D実際、彼女は花婿にたたえられているあいだ、面前でたたえられることを慎み深く避け、次いで花婿の愛に呼び戻されて言う。「私はクルミの園に降りた、急流の生まれる所を見るために」。実際、教会がどこにあるかといえば、祭司の杖と恩寵が花咲くところにほかならない。
Ibi est frequenter, ut in amaritudinibus et in tentationibus probetur. Per nucem amaritudines intelligimus, per torrentem tentationes, sed tamen tolerabiles, quia scriptum est: Torrentem pertranavit anima nostra (Psalm. CXXIII, 5) .
PL 15, 1944D教会はしばしばそこにあり、苦味と誘惑のうちで試される。クルミによって我々は苦味を、急流によって誘惑を解する。ただし、それは堪えうるものである。書かれているからである。「我々の魂は急流を渡りきった」(詩篇123:5)。
Itaque descendit in locum amaritudinis, ubi floret vitis et malorum granatorum specie diversus et multiplex fructus, qui velut uno tegmine totius corporis fide et charitate munitur.
PL 15, 1944Dこうして彼女は苦味の場所に下った。そこではブドウの木が花を咲かせ、ザクロの姿をした多様で多彩な実りがあり、その実りは、体全体を覆う一つの覆いのようにして、信仰と愛によって守られている。
Cant. VI, Caput XVI
雅歌6章の講解 第XVI章PL 15, 1945AIn illa ergo amaritudine non cognovit se anima, Corruptibile enim corpus gravat animam, et terrenum habitaculum cito inclinatur (Sap. IX) . Se autem cognoscere semper debet.
PL 15, 1945Aだから、あの苦味のうちで、魂は自分を知らなかった。「朽ちゆく体は魂を重くし、地の住まいはたちまち傾く」(知恵の書9章)からである。だが魂は常に自分を知らなければならない。
Sed tentatus est Petrus, et non se cognovit et Petrus; nam si cognovisset, non negasset auctorem. Sed cognovit eum Christus.
PL 15, 1945Aしかしペトロは試みられ、ペトロもまた自分を知らなかった。もし知っていたなら、創造者を否まなかったであろう。だがキリストは彼を知っていた。
Denique cognovit, quia et respexit; cognoscit enim Dominus qui sunt ejus: et tamquam suum misericordiae suae frenis ut bonus rector, revocavit a lapsu: rector ergo noster Christus est. Unde et sequitur:
PL 15, 1945A実に、彼を顧みたのであるから、知っていたのである。主は自分に属する者を知っているからである。そして、良き御者のように、慈しみの手綱で、彼を自分のものとして堕落から呼び戻した。それゆえ我々の御者はキリストである。したがって、次の句が続く。
Cant. VI, Caput XVII
雅歌6章の講解 第XVII章PL 15, 1945A(Vers. 11.) Posuit me currus Aminadab: eo quod anima conjungatur corpori, et velut quidam equorum frementium currus, rectorem sui quaerat aurigam.
PL 15, 1945A(第11節)「アミナダブの馬車が私を据えた」。これは、魂が体と結び合わされ、いわば嘶く馬たちの馬車のようなものとして、自分の導き手である御者を求めるからである。
Aminadab enim pater Naason fuit, sicut in Numeris legimus (Num. I, 7) , qui erat princeps populi Juda, cujus figura refertur ad Christum, qui verus populi princeps animam justi velut currum agitator ascendens, Verbi habenis gubernat, ne violentorum equorum furore in praeceps et abrupta rapiatur.
PL 15, 1945Bというのも、アミナダブはナアソンの父であったと、我々は民数記で読む(民数記1:7)。ナアソンはユダの民の君であり、その象りはキリストに帰せられる〔cujus の指すのはナアソンともアミナダブとも取れる。ナアソンの象りと取った〕。キリストは、真の民の君として、御者が馬車に乗り込むように義人の魂に乗り込み、言葉の手綱で御し、荒れ狂う馬たちの猛りによって、断崖と絶壁へ押し流されないようにする。
Sunt enim ejus velut quatuor equi quatuor affectiones, ira, cupiditas, voluptas, timor: quibus furentibus cum coeperit agi, nequaquam seipsam cognoscit.
PL 15, 1945Bというのも、魂にはいわば四頭の馬があり、それは四つの情動、すなわち怒り、貪欲、快楽、恐れである。これらが荒れ狂うとき、それらに駆られ始めると、魂はけっして自分自身を知らない。
Corruptibile enim corpus animam gravat, et tamquam irrationabilium animalium currus invitam rapit, volventibus curis velut quodam impetu proruentem, donec memoratae corporis passiones Verbi virtute mitescant.
PL 15, 1945B朽ちゆく体は魂を重くし、理性なき獣たちの馬車のように、魂が望まなくとも、これを連れ去る。心配事が渦巻くなかで、魂はいわば激しい勢いで突き進む。それは、先に述べた体の情念が言葉の力によって穏やかになるまで続く。
Cant. VI, Caput XVIII
雅歌6章の講解 第XVIII章PL 15, 1945CHaec Verbi tamquam boni agitatoris est providentia, ne illi animae quae in se non est morti obnoxia, corpus mortale conjunctum, agitationem sui faciat esse difficilem.
PL 15, 1945Cこれは、善き御者としての言葉の配慮である。それ自体としては死に服していない魂にとって、結び合わされた死すべき体が、その魂を駆ることを困難にしないようにするためである。
Primo igitur hos veloces corporis motus domitet, et nexu rationis infrenet: deinde caveat ne dispari motu se velut equi implicent; ut bonum aut improbus decoloret, aut tardus impediat, aut turbidus inquietet.
PL 15, 1945Cそれゆえまず、体のこれらの素早い動きを馴らし、理性の結びで抑えるべきである。次に、馬のように不揃いな動きで互いに絡み合わないよう警戒すべきである。善い馬を、邪な馬が色あせさせ、のろい馬が妨げ、乱れた馬が騒がせることのないようにである。
Fremit enim equus malitiae, seseque jactando currum laedit, gravat jugalem. Hunc bonus auriga demulcet, et in campum veritatis emittit, fraudis declinat anfractus. Tutus ad superiora cursus est, periculosus ad inferiora descensus.
PL 15, 1945C実際、悪意の馬は嘶き、身を揺さぶって馬車を傷つけ、同じ軛につながれた馬に重くのしかかる。善き御者はこれをなだめ、真理の野へ放ち、欺きの曲がり角を避ける。高みへ向かう走りは安全であり、低みへ降る下りは危険である。
Inde quasi bene emeriti qui portaverunt jugum Verbi, usque ad Domini praesepe ducuntur, in quo non fenum est esca, sed panis qui descendit de coelo.
PL 15, 1945Cそこから、言葉の軛を担った者たちは、いわば功を積んだ者として、主の飼い葉桶まで導かれる。そこでは、干し草が餌ではなく、天から降ったパンが餌である。
Hujus currus rotae sunt, de quibus dixit Propheta: Et spiritus vitae erat in rotis (Ezech. I, 20) ; eo quod currus animae teres atque rotundus sine ulla offensione volvatur.
PL 15, 1945Cこの馬車の車輪とは、預言者が語ったものである。「命の霊が車輪の中にあった」(エゼキエル1:20)。魂の馬車が、いかなるつまずきもなく、滑らかに丸く転がるからである。
Cant. VI, Caput XIX
雅歌6章の講解 第XIX章PL 15, 1945DPosuit me currus Aminadab. Anima ergo currus, quae bonum rectorem sustinet. Si currus est anima, habet equos vel bonos vel malos. Boni equi virtutes animae: mali equi, passiones corporis sunt. Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat.
PL 15, 1945D「アミナダブの馬車が私を据えた」。それゆえ、魂とは、良き御者を乗せる馬車である。魂が馬車であるなら、善い馬か悪い馬かを持つ。善い馬は魂の徳であり、悪い馬は体の情念である。それゆえ良き御者は、悪い馬を引き止めて呼び戻し、善い馬を駆り立てる。
Boni equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia: mali equi iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas. Interdum ipsi equi inter se dissident, et aut iracundia protendit, aut timor: et se invicem impediunt, et cursum retardant.
PL 15, 1945D善い馬は四頭、思慮、節制、勇気、正義であり、悪い馬は怒り、欲望、恐れ、不法である。ときにはその馬どうしが争い、怒りか恐れが前に出て、互いを妨げ合い、走りを遅らせる。
At vero boni equi volant, et a terris ad superiora se subrigunt, animamque elevant; maxime si jugum habeant suave et onus leve dicentis: Tollite jugum meum super vos; jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29) .
PL 15, 1946Aだが、善い馬は飛ぶように走り、地から高みへ身を起こし、魂を持ち上げる。とりわけ、こう言う者の軛が柔らかく、荷が軽いときにはそうである。「私の軛を汝らの上に負え。私の軛は柔らかく、私の荷は軽いからである」(マタイ11:29)。
Cant. VI, Caput XX
雅歌6章の講解 第XX章PL 15, 1946AIpse rector est, qui novit equos proprios gubernare, ut aequalis omnium cursus sit: velociores prudentia tardat, justitia admonet flagello proprio segniores; temperantia mansuetiores, fortitudo duriores reddit.
PL 15, 1946Aこの御者こそ、自らの馬を御することを知る者であり、すべての馬の走りが等しくなるようにする。速すぎる馬は思慮が遅くし、鈍い馬には正義が自らの鞭で促し、節制は馬をより穏やかにし、勇気はより堅固にする。
Novit copulare discordes, ne forte currum suum dissipent. Itaque licet intelligibili spectaculo videre unamquamque animam cum summo certamine ad coelum rapi, festinantes equos qui priores praeveniant ad bravium Christi, quorum prius imponatur palma cervicibus.
PL 15, 1946A彼は不和の馬どうしをつなぎ合わせることを知っており、馬車を壊さぬようにする。したがって、知性の光景として、一つ一つの魂が最大の競い合いをもって天へ運ばれ、馬たちが急いで、先にキリストの賞に達しようとし、その首に先にナツメヤシの枝が載せられるのを、見ることができる〔palma は「ナツメヤシ」であり、勝利の賞のしるしとしての枝をも指す〕。
Isti sunt equi subjecti fidei jugo, astricti vinculo charitatis, justitiae frenis, retinaculis sobrietatis.
PL 15, 1946Bこれらの馬は、信仰の軛に服し、愛の紐で結ばれ、正義の轡と、節度の手綱で抑えられている。
Cant. VI, Caput XXI
雅歌6章の講解 第XXI章PL 15, 1946BPulchre ergo ait: Posuit me currus Aminadab, hoc est, pater populi: ipse autem qui pater populi, idem pater Naason, id est, serpentum.
PL 15, 1946Bしたがって、「アミナダブの馬車が私を据えた」と言うのは適切である。アミナダブとは、民の父のことである。そして民の父であるその人は、同じくナアソン、すなわち蛇たちの父でもある。
Jam tu recole quis sicut serpens in cruce pependerit pro salute universorum, et intelligas illam animam esse pacificam, cui Pater Deus praesul sit, Christus agitator; quia scriptum est et hoc nomen in nostris: Pater, pater, agitator Israel (IV Reg. XI, 12) . Hic ergo agitator dicit:
PL 15, 1946Bさあ、あなたは、誰が蛇のようにすべての人の救いのために十字架に掛けられたかを思い起こせ。そして、この魂が平和をもたらす魂であると悟れ。その魂には、父なる神が先導者となり、キリストが御者となる。我々のもとでもこの名が書かれているからである。「父よ、父よ、イスラエルの御者よ」(列王記四11:12)〔引照は底本のまま写した。この句は列王記四2:12 にある〕。それゆえ、この御者は言う。
Cant. VI, Caput XXII
雅歌6章の講解 第XXII章PL 15, 1946B(Vers. 12.) Convertere, Sunamitis, convertere. Bene et quasi agitator dicit, et quasi ad currum dicit: Convertere, Sunamitis, hoc est, pacifica; quae enim pacifica est anima, cito se convertit et corrigit, etiamsi ante peccavit: et magis eam Christus ascendit, et regere dignatur, cui dicitur: Ascende in equos tuos, et equitatus tuus sanitas.
PL 15, 1946B(第12節)「向き直れ、シュラムの女よ、向き直れ」。彼は御者として、また馬車に向かって語るように、まことに適切に言う。「向き直れ、シュラムの女よ」、すなわち平和をもたらす者よ。実際、平和をもたらす魂は、たとえ以前に罪を犯していても、すみやかに向き直り、自らを正す。キリストはその魂にいっそう乗り、これを御することをよしとする。そのキリストに向かって言われる。「汝の馬に乗れ、汝の騎行は救いである」〔cui を直前の Christus ととった〕。
Et alibi: Misisti equos tuos Tharsis (Habac. III, 8) . Hi sunt equi Christi. Ascendit ergo equos suos Christus: ascendit Verbum Dei animas pias.
PL 15, 1946Cまた別の所で言われる。「汝は汝の馬をタルシスに送った」(ハバクク3:8)〔引照は底本のまま写した。ハバクク3:8 は前の節の「汝の馬に乗れ」の句で、この句はハバクク3:15 に近い〕。これらがキリストの馬である。こうしてキリストは自らの馬に乗る。神の言葉は敬虔な魂たちに乗るのである。
Cum fuerit anima nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere; convertere Sunamitis, quod pacificam significat: tunc accipiet in se sicut signaculum Christum, hoc est, imaginem Dei, ut sit ad imaginem; quoniam Qualis coelestis, tales et coelestes, et oportet nos portare imaginem coelestis (I Cor. XV, 48) , id est, pacem.
PL 15, 1946C我々の魂が平和をもたらす魂となって、それに「向き直れ、向き直れ、シュラムの女よ」と言われるとき(この語は平和をもたらす者を意味する)、そのとき魂は、自らのうちに、印のようにキリストを、すなわち神の像を受け、〔神の〕像に従ったものとなる。「天に属する者がどのような者であるか、天に属する者たちもそのような者であり、我々は天に属する者の像を帯びなければならない」(一コリント15:48)とあるからであり、その像とは、平和のことである。
Atque ut sciamus verum esse, habes in eisdem Canticis, in ultimo jam perfectae animae dici, quod et mihi dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut signaculum in brachium tuum (Cant. VIII, 6) ; ut luceat pax in corde meo, et in operibus meis Christus, formetur in me sapientia, et justitia, et redemptio.
PL 15, 1946Cそして、これが真実であることを我々が知るために、あなたは同じ雅歌の最後のところ、すでに完成した魂に言われている言葉を見いだす。その言葉を、主イエスが私にも言ってくれるように。「私を印として汝の心に置け、印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。それは、私の心には平和が、私の業にはキリストが輝くためであり、私のうちに知恵と正義と贖いが形づくられるためである。
Cant. VII, Caput I
雅歌7章の講解 第I章PL 15, 1946D(Vers. 1.) Quam speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab! Moduli femorum tuorum similes torquibus, opere artificis. Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari.
PL 15, 1946D(第1節)「汝の歩みは履物の中で何と美しくなったことか、アミナダブの娘よ。汝の腿の垂れ飾りは、名匠の手の業になる首飾りに似ている」。ここでも、歩みは教会の、あるいは魂の進歩を意味していることに疑いはない。
Quam speciosi sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) ! Utique speciosos dicit evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2) , hoc est, fluenta et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu.
PL 15, 1946D「平和を福音として告げる者たち、善きことを福音として告げる者たちの足は、何と美しいことか」(イザヤ52:7)。確かに彼は、福音の宣教と論議の進展を美しいと言っているのである。別の箇所で「川を渡れ」(イザヤ47:2)と言われているとおりであり、すなわち、この世の流れ滑りやすいものを、精神の揺るぎない歩みで走り越えよ、ということである。
Quod de animae incessu dici David evidenter ostendit, afferens quod torrentem iniquitatum anima sua transiret (Psal. CCXIII, 5) .
PL 15, 1947Aこれが魂の歩みについて言われていることを、ダビデははっきり示している。自分の魂が不法の急流を渡ったと述べているのである(詩篇213:5)〔底本の引照は CCXIII。刷られたまま写す。引かれた句は詩篇123:5にあたる〕。
Cant. VII, Caput II
雅歌7章の講解 第II章PL 15, 1947ASed quid sibi vult quod ait, in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exodi III, 5): quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus.
PL 15, 1947Aでは、教会の歩みが履物の中で美しいと彼が言うのは、どういう意味か。我々は、モーセに「汝の足の履物を脱げ」(出エジプト記3:5)と言われたと読む。これによって彼は、体の束縛に縛りつけられて留まらないよう諭されたと見える。
Ergo speciosam in Canticis significat animae pulchritudinem, quae carne tanquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit.
PL 15, 1947Aそれゆえ、雅歌が示しているのは魂の美しさである。その魂は、肉を履物のように用い、その履物そのものに妨げられず、歩みの美しさにおいてまさる。
Calceat ergo se anima ecclesiasticam gratiam, ut cursum vitae hujus et transitum cum decore praetereat.
PL 15, 1947Aそれゆえ魂は、教会の恩寵を自らに履く。この世の生の歩みと通過を、美しく通り過ぎるためである。
Quod fit si calceamentum suum non inquinet luto corporali, non in vitiorum mergat voragine: si castiget carnem suam, ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere praegravetur. Bonum calceamentum animae pudicitia est, bonus gressus est in vestigio castitatis.
PL 15, 1947Aそれは、魂が自分の履物を体の泥で汚さず、悪徳の渦に沈めず、自分の肉を懲らして、走ることが遅れず、太い脂の重みに押さえつけられないなら、実現する。魂のよい履物は貞潔であり、よい歩みは貞潔の足跡にある。
Sapientia autem amictus est animae, unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur te (Prov. IV, 8) .
PL 15, 1947B知恵は魂の衣である。だから「それを尊べ。そうすれば、それは汝を抱く」(箴言4:8)と書かれている。
Utamur ergo corpore tanquam calceamento ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non praeceptum: ad obsequium, non delectationem: ad obedientiam, non dissensionem; et in via sapientiae vestigium collocemus, ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat.
PL 15, 1947Bそれゆえ、体を履物のように用いよう。より低い徳の働きのために。奉仕のために、命令のためではなく。恭順のために、悦楽のためではなく。従順のために、不和のためではなく。そして知恵の道に足跡を置こう。急流のいかなる力も我々の歩みを閉ざすことのないようにである。
Cant. VII, Caput III
雅歌7章の講解 第III章PL 15, 1947BIdeo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Exodi III, 5). Dictum est et ad Jesum Nave (Josue V, 16) .
PL 15, 1947Bそれゆえモーセに「履物を脱げ」(出エジプト記3:5)と言われた。ヌンの子ヨシュアにも言われた(ヨシュア記5:16)。
De Christo autem dictum non est, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir, cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11) ; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant.
PL 15, 1947Bしかしキリストについては、そう言われたのではなく、むしろ洗礼者が言って、こう書かれている。「私の後に来る人がいる。私はその人の履物を運ぶ値打ちもない」(マタイ3:11)。罪なしではいられなかった者たちが、自分の履物を脱ぐよう諭されるのは、当然だからである。
Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum a peccatis immune servavit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum.
PL 15, 1947Cしかしこの者は、自分の履物を脱がないだけでなく、他の者たちの履物をも解き放つ。自分の体を罪から免れたまま保っただけでなく、すべての罪の赦しを与えたからである。
Cant. VII, Caput IV
雅歌7章の講解 第IV章PL 15, 1947CErgo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto.
PL 15, 1947Cそれゆえ教会は、キリストにならって美しく、履物の中ですべての罪から洗われている。
Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris: quando autem etiam inferioris gradus aut doctrinae homines Verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt, speciosa est in calceamentis.
PL 15, 1947Cそしておそらく、教会が完全な者たちの間で知恵を語るとき、教会は上の肢体において美しい。他方、より低い段階の、あるいはより低い教えの人々が言葉に従い、信仰の連なりを忘れず、司教の掟を守るとき、教会は履物において美しい。
Plerumque clerus erravit, sacerdos mutavit sententiam, divites cum saeculi istius terreno rege senserunt, populus fidem propriam reservavit.
PL 15, 1947Cしばしば聖職者団は誤り、司教は意見を変え、富者たちはこの世の地上の王と同じ考えになった。しかし民は、自分の信仰を守り通した。
Cant. VII, Caput V
雅歌7章の講解 第V章PL 15, 1947DUnde etiam de Domino Jesu bene possumus dicere, quia et in his quae corporalia sunt, speciosos gressus Verbum habeat, cum de moralibus disputatur. Et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus, ne obumbretur eorum disputatio, sed eluceat.
PL 15, 1947Dそれゆえ、主イエスについても、体に属するものにおいてさえ、道徳が論じられるとき、言葉が美しい歩みを持っていると言うことができる。そして使徒たちも、おそらくそのために、裸足で遣わされる。彼らの論議が覆い隠されず、輝き出るためである。
Itaque Ecclesia filia Aminadab, hoc est, voluntarii vel beneplaciti; quia voluntarius eam vel beneplacitus congregavit, et in calceamentis speciosa est. Meritoque additum est:
PL 15, 1947Dそれゆえ教会は、アミナダブ、すなわち自発の者あるいは好意の者の娘である。自発の者あるいは好意の者が教会を集めたからである。そして教会は履物の中で美しい。そして次の句が付け加えられたのは当然である。
Cant. VII, Caput VI
雅歌7章の講解 第VI章PL 15, 1948AModuli femorum tuorum similes torquibus, opere manuum artificis; ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur.
PL 15, 1948A「汝の腿の垂れ飾りは、名匠の手の業になる首飾りに似ている」。教会の子孫の飾りが歌われるためである。
Per femur enim insigne generationis agnoscimus, juxta illud: Accingere gladium tuum super femur, potentissime (Psal. XLIV, 4) : quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine omnibus daturus salutem.
PL 15, 1948A腿によって我々は誕生の印を認めるからである。「いと力ある者よ、汝の剣を腿の上に帯びよ」(詩篇44:4)とあるとおりである。これによって、神の子が自分自身を空しくしたとき、言葉の神性を帯び、人としての誕生を履物のように履いて、すべての人に救いを与えるためにおとめから出て来たことが示されている。
Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa, quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur, ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum.
PL 15, 1948A垂れ飾りとは、婦人たちの首に掛けるのが常である貴重な飾りのことである。それゆえ教会のこれほどの進展が示されており、最も貴重な飾りに、また凱旋する者たちの首飾りになぞらえられている。これらは戦士たちの飾りだからである。
Unde et Symmachus Epitrachelia dixit, hoc est, quae sint circa collum. Sive ergo generatio Christi ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignis spiritualibus cervices fidelium adornavit. Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et:
PL 15, 1948Aそれゆえシュンマコスは「エピトラケーリア」と言った。すなわち首のまわりにあるものである〔エピトラケーリアはギリシア語で「首に掛けるもの」の意〕。したがって、おとめからのキリストの誕生であれ、教会の増殖であれ、それは見かけでは、名匠の手によって飾られた首飾りのようであるが、真の徳の霊的な印で、信じる者たちの首を飾った。実に、教会の肢体のこの描写はすべて、美と称賛に満ちている。実際また、次のことが言われる。
Cant. VII, Caput VII
雅歌7章の講解 第VII章PL 15, 1948B(Vers. 2.) Umbilicus ejus tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens; eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficit spiritali.
PL 15, 1948B(第2節)「その臍は、混ぜ物の尽きることのない、丸く仕上げられた混酒器のようだ」と称えられる。あらゆる教えにおいて円く整えられ、知識の充満と霊的な飲み物において欠けることがないからである。
Et venter ejus non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam moralium suavitate repleatur.
PL 15, 1948Bその腹は、コムギの山、すなわち天の奥義のいっそう強い食物で肥えるだけでなく、さらに、いわばユリのようなもので、道徳の事柄の甘美さによって満たされる。
Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis sui sicut purpura.
PL 15, 1948Bそれゆえ教会自身も、功ある女王のように、キリストの血で冠を授けられる。書かれているとおりである。「その頭の飾りは紫のようだ」。
Sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges quibus regnum dat aeternum.
PL 15, 1948Bキリストの血は紫である。それは聖なる者たちの魂を染め、色で輝くだけでなく、権能においても輝く。王たちを作り、しかもよりよい王たちを作り、彼らに永遠の国を与えるからである。
Cant. VII, Caput VIII
雅歌7章の講解 第VIII章PL 15, 1948CUmbilicus tuus ut crater tornatilis, numquam indigens poculis. Umbilicus animae ac venter subtilis est illius quae ascendit ad Christum; ideoque laudatur voce Sponsi dicentis: Umbilicus tuus ut crater tornatilis, non deficiens mixto; venter tuus acervus tritici muniti inter lilia.
PL 15, 1948C「汝の臍は、丸く仕上げられた混酒器のようで、杯に事欠くことがない」。キリストへ上る魂の臍と腹は、繊細である。それゆえ、花婿の声によって称えられる。花婿は言う。「汝の臍は、混ぜ物の尽きることのない、丸く仕上げられた混酒器のようだ。汝の腹は、ユリの間に囲まれたコムギの山」。
Est enim in omni doctrina tornatus, et potus spiritalis non deficiens plenitudine, et coelestium secretorum cognitione.
PL 15, 1948C実際、それはあらゆる教えにおいて円く整えられ、霊的な飲み物の充満においても、天の秘められたことの認識においても、欠けることがない。
Venter quoque animae mysticus, sicut umbilicus, quo ventre non solum fortem cibum sumit quo corda firmantur, sed etiam suave ac florulentum quo delectantur.
PL 15, 1948C奥義の意味での魂の腹もまた、臍のようである。この腹で、魂は、心を堅くする強い食物を取るだけでなく、心が喜ぶ甘く花の香る食物をも取る。
Cant. VII, Caput IX
雅歌7章の講解 第IX章PL 15, 1948C(Vers. 4.) Oculi tui stagna in Hesebon, in portis filiae multorum, Nares tuae sicut turris Libani. Stagna in Hesebon quid est, nisi in cogitationibus rationabilibus abundantia, quae est in portis Ecclesiae, cui merito defertur multitudo doctrinae?
PL 15, 1948C(第4節)「汝の目はヘシュボンの池、多くの者の娘の門にある。汝の鼻はレバノンの塔のようだ」。ヘシュボンの池とは何か。理性的な思索の豊かさにほかならない。それは教会の門にあり、教会には教えの多さが当然ながら授けられる。
Filia enim multorum, plurimarum doctrinarum posteritas est et effectus, cujus nares odor est sacrificiorum, floribus omnibus praestans.
PL 15, 1948D「多くの者の娘」とは、きわめて多くの教えの子孫であり結果であって、その鼻は、あらゆる花にまさるいけにえの香りである。
Cant. VII, Caput X
雅歌7章の講解 第X章PL 15, 1948DNasus tuus sicut turris Libani: praecelsa supra modum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum odorans, et fidem ejus cujus gratia delictorum suorum detergeret fetorem.
PL 15, 1948D「汝の鼻はレバノンの塔のようだ」。それは並外れて高くそびえ、それゆえダマスコの顔を見渡す。すなわち異邦人の民の香りを嗅ぎ、またその民の信仰の香りを嗅ぐ。その信仰のゆえに、民は自らの罪の悪臭を拭い去るであろう〔cujus gratia の cujus の指すものは定かでない。信仰を指すと取り、gratia を「…のゆえに」の意に解した。「その〔信仰の〕恩寵によって」とも読める〕。
Facies igitur Damasci fides est gentium, nullo obumbrata amictu, nullo adoperta vestitu, nuda ac libera, coelo magis intenta quam terris. Hanc speculantur et prospiciunt nares Ecclesiae, quod suave est in ea et odorum aspirationis et gratiae colligentes.
PL 15, 1948Dそれゆえダマスコの顔とは諸国民の信仰であり、いかなる覆いにも陰らされず、いかなる衣にも覆われず、裸で自由で、地よりも天にいっそう向けられている。教会の鼻はこれを見渡し、そこにある甘いもの、息吹と恩寵の香りを集めている。
Cant. VII, Caput XI
雅歌7章の講解 第XI章PL 15, 1949AEt bene, Nares ejus sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia remissio peccatorum. Sume igitur has nares, o homo, ut a graveolentibus florulenta secernas, et tunc vivificabit te Dominus.
PL 15, 1949Aそして「その鼻はレバノンの塔のようだ」と言うのは適切である。いけにえの中に教会の甘い香りがあり、そこでは、よい香りの献げ物は罪の赦しだからである。それゆえ、人よ、この鼻を取れ。悪臭のものから花の香るものを選り分けるためである。そのとき、主はあなたを生かす。
Cum enim adverterit quid de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae, ut si specie aliqua capitur, aut duritia aut infirmitate non flectitur, flectat eam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae odorem capiat aeternae.
PL 15, 1949A実際、あなたが彼に求めること、すなわち精神の目を空しさから背けさせることに彼が心を留めるとき、彼はあなたの魂とともに働く。魂が何らかの外見に捕らえられたり、頑なさや弱さのために曲がらなかったりするなら、彼は言葉の軛でそれを曲げ、自らの手綱で導く。神の意志によって悪徳から引き離され、永遠の生命の香りを受けるためである。
Cant. VII, Caput XII
雅歌7章の講解 第XII章PL 15, 1949B(Vers. 8.) Ascendam in palmam, et apprehendam sublimitatem ejus. Unde cognosce quia et istam ascendit, et perduxit eam ad locum palmae, quando et dicit ad eam: Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis!
PL 15, 1949B(第8節)「私はナツメヤシに登り、その高みを捕らえよう」。それゆえ知れ、彼はこの魂にも乗り〔元の著作の文脈を受けた言い方。言葉が敬虔な魂たちを馬として乗ることを言う〕、ナツメヤシの場所へ連れて行ったのである。彼は彼女に言う。「愛よ、汝は何と麗しく、甘やかになったことか、汝の楽しみのうちで」。
Statura tua similis facta est palmae (Cant. VII, 6) . Et ipsa ait: Dixi, ascendam ad palmam. Sed etiam ipsa charitas palma est, ipsa est enim plenitudo victoriae; plenitudo enim Legis charitas est.
PL 15, 1949B「汝の背丈はナツメヤシに似たものとなった」(雅歌7:6)。そして彼女自身が言う。「私は言った、ナツメヤシに登ろう」。だが愛そのものもナツメヤシである。愛は勝利の完成そのものだからである。愛は律法の完成だからである。
Curramus ergo ut comprehendamus, curramus ut vincamus: qui vicit, ascendit in palmam, et manducat fructus ejus: qui vicit, jam non currit, sed sedet, sicut scriptum est: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, 21) .
PL 15, 1949Bそれゆえ走ろう、捕らえるために。走ろう、勝つために。勝った者はナツメヤシに登り、その実を食べる。勝った者はもはや走らず、座る。書かれているとおりである。「勝つ者には、私とともに私の座に座ることを与えよう。私も勝って、私の父とともにその座に座したように」(黙示録3:21)。
Hinc philosophi currilia illa animarum in suis libris expressere certamina, nec tamen ad palmam pervenire potuerunt; quoniam suavitatem Verbi et altitudinem, illorum animae nescierunt.
PL 15, 1949Bそこから哲学者たちは、魂のあの馬車の競い合いを自らの書に書き表したが、ナツメヤシに達することはできなかった。彼らの魂は、言葉の甘美さと高さを知らなかったからである。
Ascendam, inquit, in palmam vincendo saeculum; ut teneam Verbi altitudinem, quam cognovit haec anima, in qua erat Verbi conversio; sic enim ait:
PL 15, 1949C「私はナツメヤシに登ろう、世に勝つことによって」と彼女は言う。「言葉の高さを保つために」。その高さを、この魂は知っていた。この魂のうちには言葉の向き直りがあったからである。実際、彼女はこう言う。
Cant. VII, Caput XIII
雅歌7章の講解 第XIII章PL 15, 1949C(Vers. 10.) Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Hunc sensum tertio repetivit diverse in Canticis canticorum. In principio ait: Frater meus mihi, et ego ei: qui pascitur in liliis usque dum aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16) .
PL 15, 1949C(第10節)「私は私の兄弟のもの、彼の向き直りは私の上にある」。この意味を、彼は雅歌の中で三度、形を変えて繰り返した。初めには言う。「私の兄弟は私のもの、私は彼のもの。彼はユリの中で草を食む、日が息づき、影が傾くまで」(雅歌2:16)。
Deinde ait: Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascitur inter lilia (Cant. VI, 2) . In fine ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus.
PL 15, 1949C次に言う。「私は私の兄弟のもの、私の兄弟は私のもの、ユリの間で草を食む者」(雅歌6:2)。終わりには言う。「私は私の兄弟のもの、彼の向き直りは私の上にある」。
Primum ad institutionem animae; ideo et praemisit: Frater meus mihi; illo enim demonstrante se etiam adhaerendi Deo sumpsit affectum. Quod sequitur secundum profectum: tertium secundum perfectionem.
PL 15, 1949C第一は魂の養成に当たり、それゆえ彼女は先に「私の兄弟は私のもの」と言った。彼が自らを示したので、〔魂は〕神に結びつこうとする思いまで抱いたからである。続くものは進展に、第三は完成に当たる。
In primo quasi in institutione adhuc umbras videt anima, necdum Verbi appropinquantis revelatione commotas; et ideo adhuc ei dies Evangelii non refulgebat: in secundo sine umbrarum confusione odores pios carpit: in tertio jam perfecta requiem in se Verbo ministrat; ut convertatur super eam, et caput suum reclinet atque requiescat; et invitat ad agrum suum dicens:
PL 15, 1949D第一の、いわば養成の段階では、魂はなお、近づく言葉の啓示によってまだ動かされていない影を見ており、それゆえ福音の日はまだ彼女に輝いていなかった。第二の段階では、影の混乱なしに敬虔な香りを摘む。第三の段階では、すでに完全となって、自らのうちに言葉のための安らぎを備え、言葉が彼女の上に向き直り、頭を傾けて憩うようにする。そして、自分の野へ招いて言う。
Cant. VII, Caput XIV
雅歌7章の講解 第XIV章PL 15, 1950A(Vers. 11.) Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis. Supra ad hortum invitabat; hic ad agrum habentem non solum florum gratiam, sed etiam triticum et hordeum, hoc est, solidarum firmamentum virtutum, ut fructus ejus aspiciat.
PL 15, 1950A(第11節)「来よ、私の兄弟よ、野へ出て行こう、砦で休もう」。先には園へ招いていたが、ここでは、花の魅力だけでなく、コムギとオオムギをも持つ野へ招く。すなわち堅固な徳の支えを持つ野であり、彼がその実を見るためである。
Requiescamus, inquit, in castellis, ad quae Adam cum de paradiso ejectus esset, fuerat relegatus: in his requiescebat, sed terram operabatur.
PL 15, 1950A「砦で休もう」と彼女は言う。アダムは楽園から追い出されたとき、その砦に追いやられていた。彼はそこで休んだが、地を耕していた。
Cant. VII, Caput XV
雅歌7章の講解 第XV章PL 15, 1950AQua autem ratione exire eum in agrum velit, intellectus manifestus est; ut quasi bonus pastor pascat gregem suum, lassos allevet, revocet errantes. Nam et si ista anima nova et vetera servavit, tamen sunt adhuc velut agni, qui lactis succo nutriendi sunt.
PL 15, 1950Aしかし、彼女が彼に野へ出ることを望む理由は、明白である。それは、善き牧者のように自分の羊の群れを養い、疲れた者たちを癒し、迷う者たちを呼び戻すためである。実際、この魂が新しいものも古いものも守ったとしても、なお子羊のような者たちがいて、乳の汁で養われなければならない。
Ergo quasi perfecta, non pro se, sed pro aliis intervenit; ut de sinu patris exeat, ut procedat foras tamquam sponsus de thalamo suo; egrediens currat viam, ut infirmos lucretur; non in illo secreto patris solio, et in illa luce immoretur, quo invalidi equi conscendere non queunt; sed ut assumatur et inducatur in domum Sponsae atque secretum.
PL 15, 1950Aそれゆえ彼女は、いわば完成した者として、自分のためではなく他の者たちのために執り成す。それは、彼が父の懐から出て、自分の婚礼の部屋から出てくる花婿のように外へ進み出て、弱い者たちを得るために、出て行って道を走るためである。力の弱い馬たちが登ることのできない、あの父の秘められた座、あの光のうちに、彼がとどまることなく、むしろ花嫁の家と奥まった所に迎え入れられ、導き入れられるようにである。
Sit foris sibi, ut nobis intus: sit medium nostrum, etsi non videatur a nobis. Unde ait: Quis dabit te, frater, lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te (Cant. VIII, 1) .
PL 15, 1950B彼は自分にとっては外にあれ、我々にとっては内にあるように。たとえ我々に見られなくとも、我々の真ん中にいるように。それゆえ彼女は言う。「兄弟よ、私の母の乳房を吸っている汝を、誰が私に与えるだろうか。外で汝を見いだせば、私は汝に口づけしよう」(雅歌8:1)。
Bona anima, quae foris est, ut Verbum intus sit: illa extra corpus, ut Verbum habitet in nobis.
PL 15, 1950B善き魂とは、言葉が内にあるようにと、外にある魂である。その魂は体の外にあり、言葉が我々の内に住むためである。
Cant. VII, Caput XVI
雅歌7章の講解 第XVI章PL 15, 1950BAssumam te, inquit, et inducam te (Ibid., 2) . Recte assumitur, et inducitur Verbum Dei; quia pulsat animam, ut aperiatur sibi ostium: et nisi apertum sibi ostium invenerit, non intrat. Si quis autem aperuerit januam, intrat et coenat.
PL 15, 1950B「私は汝を迎え入れ、汝を導き入れよう」と彼女は言う(雅歌8:2)。神の言葉が迎え入れられ、導き入れられるのは正しい。言葉は魂の戸をたたき、自分に戸が開かれるようにするからである。そして、自分のために戸が開かれているのを見いださなければ、入らない。しかし、誰かが戸を開けるなら、入って食事をともにする。
Sic Sponsa Verbum assumit, ut assumendo doceatur. Unde non immerito ascendit ad hanc, ad superiores mansiones, et semper processum accipit virtutis.
PL 15, 1950Cこのように花嫁は言葉を迎え入れ、迎え入れることによって教えられる。それゆえ、これ〔ad hanc〕へ、すなわちより高い住まいへと上るのも当然であり、つねに徳の前進を受ける〔底本は ad hanc。adhuc(なお、さらに)の誤りかもしれず、その場合は「さらに高い住まいへ」となる〕。
Cant. VII, Caput XVII
雅歌7章の講解 第XVII章PL 15, 1950CVeni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineis, videamus si floruit vitis. Multi agri fructus habent; sed ille melior est, qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis.
PL 15, 1950C「来よ、私の兄弟よ、野へ出て行こう、砦で休もう、夜明けにブドウ畑へ起き出そう、ブドウの木が花を咲かせたか見よう」。多くの野が実りを持つが、実りにも花にもあふれているものがよりよい。それゆえ教会の野は、さまざまな豊かさに実り多い。
Hic cernas germina virginitatis flore vernantia; illic tamquam in campis silvae, viduitatem gravitate pollentem; alibi tamquam uberem frugem Ecclesiae, segetem conjugii replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Jesu redundantia, in quibus fidelis conjugii fructus exuberat.
PL 15, 1950Cここに見えるのは、花で春のように芽吹く処女性の若枝であり、あちらに見えるのは、野の中の森のような、威厳にまさる寡婦の身分であり、また別のところに見えるのは、教会の豊かな収穫、世界の穀倉を満たす結婚の麦畑であり、そして、いわば嫁いだブドウの木の実りであふれる主イエスの搾り場であり、そこには信仰ある結婚の実りがあふれている。
Cant. VII, Caput XVIII
雅歌7章の講解 第XVIII章PL 15, 1950DSponsa desiderii sui copiam adepta, loquitur ad Sponsum: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus ad vineas. Advertis quemadmodum Sponsa Verbum invitet Dei, ut veniat in terras et tollat peccata mundi.
PL 15, 1950D花嫁は自分の願いが叶う機会を得て、花婿に語る。「来よ、私の兄弟よ、野へ出て行こう、砦で休もう、夜明けにブドウ畑へ起き出そう」。あなたは見て取る、花嫁が神の言葉を、地に来て世の罪を取り除くよう招いていることを。
Ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus spinis. Castellum erat in quo religatus Adam perpetuo suae posteritatis haeredes stringebat exsilio. Illo ergo ducit Ecclesia Christum, ut Adam liberet.
PL 15, 1950Dこの野は以前は荒れ果て、我々の罪の茨で汚れ、茨で荒々しかった。砦とは、アダムが縛りつけられ、永久の追放によって自分の子孫の相続人たちを拘束していた場所である。教会はそこへキリストを導く。アダムを解き放つためである。
Deinde exsulibus absolutis, coepit mundi istius ager idoneos habere cultores: et qui erat ante jejunus, factus est vitis aeternae plantatione fecundus.
PL 15, 1951Aその後、追放された者たちが赦されると、この世界の野は適した耕作者を持ち始め、以前は不毛であったものが、永遠のブドウの木の植え付けによって実り豊かになった。
Nec sic tamen spiritalibus laeta palmitibus evagatur, sed ad has vineas vocat Christum, ubi psallentes sint et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseveret.
PL 15, 1951Aそれでもなお、霊的な枝を喜んで、あてもなくさまようことはせず、これらのブドウ畑にキリストを呼ぶ。そこには詩篇を歌い祈る者たちがいて、夜も昼も害のない実りが絶えない。
Cant. VII, Caput XIX
雅歌7章の講解 第XIX章PL 15, 1951A(Vers. 12.) Ibi, inquit, dabo ubera mea, ibi mandragorae dederunt odorem. Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares et feminas putent esse, sed feminas gravis odoris.
PL 15, 1951A(第12節)「そこで私は私の乳房を与えよう」と彼女は言う、「そこでマンドラゴラは香りを放った」。多くの者は、マンドラゴラの間に一種の性別を見分け、雄も雌もあると考えるが、雌は強い臭いをもつとする。
Significat ergo gentes, quae ante fetebant, cum essent infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructus ferre coepisse, postquam in adventum Domini crediderunt.
PL 15, 1951Aそれゆえ、これが意味するのは、以前は悪臭を放っていた諸国民、すなわち背信のために去勢されたような無力さによって弱かった者たちが、主の到来を信じてのち、よい香りの実を結び始めたことである。
Legimus etiam quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia, ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob.
PL 15, 1951A我々はまた、聖なるラケルが、妹のレアからマンドラゴラを受け取ったと読む。それは、その夜、レアが聖なるヤコブと寝ることを〔ラケルが〕許すという条件であった〔concederet の主語と ei の指すものは定かでない。ラケルがレアにその夜を譲ると取った〕。
Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu.
PL 15, 1951B長子ルベンは、マンドラゴラを母レアのもとへ持って来た。レアは目がただれていて、会堂の象りを受けた。弱い精神の視力が鈍り、キリストの恩寵を見ることができなかったからである。
Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei Filio susceperat, Ecclesiae concessit.
PL 15, 1951Bこれによって、以前に会堂が神の子、すなわち長子から受けていた実りを、会堂が教会に譲ったことが示される。
Sed quia illius noctis petito concubitu concepit et genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium; quoniam credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt, unde ait Ecclesia:
PL 15, 1951Bしかし、レアはその夜の共寝を求めて身ごもり、自分の子孫の相続人を産んだので、奥義を成就した。使徒たちが信じたとき、ユダヤ人の残りの者たちが、恩寵の選びによって救われたからである。それゆえ教会は言う。
Cant. VII, Caput XX
雅歌7章の講解 第XX章PL 15, 1951B(Vers. 13.) Nova et vetera, frater meus, servavi tibi. Quis dabit te fratrem lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te et inducam in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me, ibi docebis me.
PL 15, 1951B(第13節)「新しいものも古いものも、私の兄弟よ、私は汝のために取っておいた。誰が、私の母の乳房を吸う兄弟である汝を、私に与えるだろうか。外で汝を見いだせば、私は汝に口づけしよう。しかも人々は私を軽んじないだろう。私は汝を迎え入れ、私の母の家に、私を身ごもった者の奥の間に導き入れよう。そこで汝は私を教えるだろう」。
Habens ergo informationem novarum et veterum Scripturarum, nec despicabilem se sentiens, non solum orationibus in secreto cordis Verbum tenet, verum etiam psallentis chori vocibus, velut quibusdam eum gratiae osculis osculatur.
PL 15, 1951Cこうして教会は、新旧の聖書の教えを備え、自分が軽んじられるべき者ではないと感じて、心の奥の祈りによって言葉を保つだけでなく、歌う合唱の声によっても、いわば恩寵の口づけによるかのように、彼に口づけする。
Cant. VII, Caput XXI
雅歌7章の講解 第XXI章PL 15, 1951CNova et vetera, frater meus, servavi tibi; hoc est dicere, teneo omnia mandata novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest: non dicit alia congregatio, non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens; nec secundum spiritum vetera.
PL 15, 1951C「新しいものも古いものも、私の兄弟よ、私は汝のために取っておいた」。これは、「私は新しい契約と古い契約のすべての戒めを保つ」と言うことである。これを言えるのは教会だけである。ほかの集まりは言わない。会堂は言わない。字義に従っては新しいものを保たず、霊に従っては古いものを保っていないからである。
Non dicit haeresis Manichaea, Vetera servavi tibi, quae prophetas non suscipit. Merito dealbata dicitur, quae utriusque fulget gratia Testamenti.
PL 15, 1951C預言者たちを受け入れないマニ教の異端は、「古いものを汝のために取っておいた」とは言わない。両方の契約の恩寵に輝く者が、白くされた者と言われるのは当然である。
Cant. VII, Caput XXII
雅歌7章の講解 第XXII章PL 15, 1951DAdjuravi vos, filiae Hierusalem, quod suscitetis et resuscitetis dilectionem usquequo voluerit.
PL 15, 1951D「私は汝らに誓わせた、エルサレムの娘たちよ、愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますようにと、〔愛が〕望むときまで」〔voluerit の主語は定かでない。愛と取った〕。
Adhuc quaerit suscitantem, et suscitari eam sibi poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari. Dicunt itaque virtutes illae, quae portas custodiunt coeli.
PL 15, 1951D彼女はなお、呼び覚ます者を求め、〔愛が〕エルサレムの娘たちによって自分のために呼び覚まされるよう求める。彼女たち、すなわち信じる魂たちのために、花婿が自分へのより豊かな愛へと駆り立てられることを、彼女は望む。そこで、天の門を守るあの力天使たちが言う。
Cant. VIII, Caput I
雅歌8章の講解 第I章PL 15, 1951D(Vers. 5.) Quae est quae haec ascendit candida, innitens super fratrem suum? Quomodo ea quae posuit caput suum super laevam sapientiae, ut aperiret manus pauperi ad subveniendum inopi; partitis aut derelictis sibi, non invasis atque direptis divitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis etiam operibus acquisivit, non inani saecularis jactantia ambivit dignitatis, hoc est enim caput suum, et quoddam sensuum principale supra manum sapientiae constituere.
PL 15, 1951D(第5節)「兄弟にもたれて、白くなってここへ上ってくるこの者は誰か」。〔それは〕どのようにしてか。頭を知恵の左手の上に置いた者としてである〔底本は Quomodo ea quae posuit … と続け、この文には主文が無い。次の文の「この魂は、と私は言う、…上る」が主文を受け直しているので、このように解した〕。その者は、貧しい者に手を開いて乏しい者を助けるために、分けられたか自分に遺された富を用い、奪い取られ略奪された富は用いず、栄光を望んで善い業によってもそれを得て、世の空しい誇示によって地位を求めなかった〔dignitatis は dignitates の別形と取った〕。実際、自分の頭と、感覚のいわば主要なものを、知恵の手の上に据えるとは、そういうことである。
Ea, inquam, anima meritis ascendit albentibus, ex isto vitae hujus ut plerique habent deserto, ad illum florentem semper locum jucunditatis aeternae.
PL 15, 1952Aこの魂は、と私は言う、白く輝く功績によって、多くの者が読むように、この生の荒れ野から、永遠の喜びの常に花咲く場所へと上る〔「多くの者が読むように」は、雅歌8:5 の本文を「荒れ野から上る」と読む写本の読みを言う〕。
Cant. VIII, Caput II
雅歌8章の講解 第II章PL 15, 1952AIstae sunt virtutes, quae et in Esaiae libro dicunt: Quis est iste qui advenit de Edom, rubor vestimentorum ex Bosor, sic speciosus in stola (Esai. LXIII, 1) ?
PL 15, 1952Aこれらこそ、イザヤの書でも言う力天使たちである。「エドムから来るこの者は誰か、ボツラから来る衣の赤み、かくも美しい装いの者は」(イザヤ63:1)。
Istae, inquam, sunt quae mirantur ex isto confragoso scopulosoque deserto aliquam ascendere animam posse, sine magnorum labe vitiorum; et ideo gratulantur repertam, quae vestimenta innocentiae naturalis non polluerit atramento insipientiae saecularis, sed magis sapientiae spiritalis et gratiae candore mundarit.
PL 15, 1952A彼らこそ、この険しく岩だらけの荒れ野から、大きな悪徳の汚れなしに魂が上りうることに驚く者たちである。それゆえ彼らは、自然の無垢の衣を、世の無分別という黒で汚さず、むしろ霊的な知恵と恩寵の白さで清めた魂が見いだされたことを喜ぶ。
Admirantur filiae Hierusalem, sanctae animae patriarcharum et prophetarum, veterumque justorum, vel coelestes potentiae dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum?
PL 15, 1952Bエルサレムの娘たち、すなわち族長たちや預言者たち、古い義人たちの聖なる魂、あるいは天の権能たちは、驚いて言う。「兄弟にもたれて、白くされて上ってくるこの者は誰か」。
Hoc est, talibus solemnitatibus fulget Ecclesia, et quae ante per diem fusca erat, jam splendet in noctibus, et relucet. Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait:
PL 15, 1952Bすなわち、教会はこのような祝祭に輝き、以前は昼のうちは黒ずんでいたのに、今や夜々に輝き、照り返すのである。主自身も、賛美する者たちのこれほどの務めに喜んで言う。
Cant. VIII, Caput III
雅歌8章の講解 第III章PL 15, 1952B(Vers. 6.) Pone me ut signaculum super cor tuum, ut sigillum super brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi, zelus tuus. Alae ejus, alae ignis, et flammae. Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non obruent eam.
PL 15, 1952B(第6節)「私を印として汝の心の上に置け、封印として汝の腕の上に置け。愛は死のように強く、汝の熱情は冥界のように堅いからである。その翼は、火の翼、炎の翼。多くの水も愛を締め出すことができず、川もそれを覆い尽くさない」。
Quia vidit tantam devotionem Ecclesia, idoneos putat esse jam populos, qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus.
PL 15, 1952C教会のこれほどの献身を見て〔底本は Ecclesia(主格)。Ecclesiae と読む〕、彼は、我々の心にも腕にも彼の印を帯びることのできる民が、すでに適していると考える。
Ipsum enim Pater signavit Deus, et qui testimonium ejus accepit, signavit quia Deus verax est; et ideo operantes cibum permanentem in vitam aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei.
PL 15, 1952C実際、父なる神が彼自身に印を押した。そして彼の証しを受け入れた者は、神が真実であると〔それに〕印を押した。だから、永遠の生命へと至る朽ちない食物のために働く者たちは、見えない神の像であるキリストの像と似姿に合わせて印を押されたのである。
Sicut ergo Deus verax est; et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tuae non operentur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi: sed illa quae Dei sunt, ut pauperibus largiantur, debiles sublevent, mortuos honorent tumulis sepulturae.
PL 15, 1952Cだから、神が真実であるように、あなたも自分の感覚と行いにおいて真理に印を押せ。あなたの口が偽りを語らず、あなたの手が、欺くこの世界の人間の業を行わず、神に属する業を行うように。それは、〔その手が〕貧しい者に施し、弱い者を支え、死んだ者を墓の葬りで敬うことである。
His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli; unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia, an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid.) .
PL 15, 1952Cこれらの業によって愛が求められる。死の危険によってさえ、誰もキリストから引き離されえないためである。そこで彼〔使徒〕は言う。「誰が我々をキリストから引き離すだろうか。苦難か、窮乏か、迫害か」(ローマ8:35)。また下では言う。「私は確信している、死も、命も、天使たちも」(ローマ8章)〔底本は Ibid.。引かれた句はローマ8:38にあたる〕。
Cant. VIII, Caput IV
雅歌8章の講解 第IV章PL 15, 1952DEa specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus alae ignis. Habet alas sicut columba, sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8) .
PL 15, 1952Dこの様相において、愛の熱情もまた堅く、その翼は火の翼である。愛は翼をもち、それはハトのようである。実際、ハトの羽は銀に輝き、愛する者はそれで飛び立ち、こう言う。「見よ、私は逃げて遠く離れ、荒れ野にとどまった」(詩篇54:8)。
Sed alae charitatis alae sunt ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. Hoc vapore fecit Dominus ferventes Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem.
PL 15, 1952Dしかし愛の翼は火の翼であり、それによって愛は、愛〔dilectio〕の熱をかき立てる。この熱によって、主は自分の天使たちを燃える霊とし、自分に仕える者たちを、焼くが焼き尽くさない火とした。
Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans, fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 3) .
PL 15, 1953A我々はまた、神殿の翼についても読む。悪魔は試みて、救い主をその上に登らせた。それは神殿の頂にあった(マタイ4:3)〔引照は底本のまま写した。この場面はマタイ4:5にある〕〔ala は鳥の「翼」であり、神殿の張り出した頂をも指す〕。
Sunt ergo fastigia pietatis, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua exstinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant.
PL 15, 1953Aこうして、敬虔の頂があり、愛の頂がある。それらは恩寵の熱を人間の胸に燃やすのを常とする。多くの水も愛を消して締め出すことができず、世俗の嵐の川もそれを閉じ込めることのないようにである。
Diximus quia charitas excludit timorem, non diximus quod excludit omnem perturbationem; etenim qui Deum diligit, profunda est ei confirmatae mentis tranquillitas.
PL 15, 1953A我々は、愛が恐れを締め出すと述べた〔元の著作の文脈を受けた言い方〕が、愛があらゆる動揺を締め出すとは述べなかった。というのも、神を愛する者には、固められた精神の深い静けさがあるからである。
Cant. VIII, Caput V
雅歌8章の講解 第V章PL 15, 1953A(Vers. 7.) Aquae, inquit, multae non poterunt excludere charitatem, et flumina non inundabunt ipsam. Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt.
PL 15, 1953A(第7節)「多くの水は」と言う、「愛を締め出すことができず、川もそれをあふれて覆うことはない」。多くの水とは、さまざまな情念のことであり、川とは、体の動きにかき立てられた世俗の貪欲のことである。それでもそれらは、愛の城壁を覆すことができない。
Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5) . Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem?
PL 15, 1953Bそれゆえ愛に基礎を置いた者は言う。「我々の魂は急流を渡り通った」(詩篇123:5)。海の水は、モーセの愛を締め出すことができただろうか。
Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria: qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus, dignum sacrilegii sui exitum pertulerunt.
PL 15, 1953Bそして、字義に従っても詩篇の連なりがあなたを助けるように言えば、まさに神を愛する彼〔モーセ〕は、海を通る道が自分には安全だと信じた。しかし、神を愛さなかった者たちは、波に沈められ、自らの瀆聖にふさわしい最期を被った。
Cant. VIII, Caput VI
雅歌8章の講解 第VI章PL 15, 1953B(Vers. 5.) Quae est haec quae ascendit, innitens super fratrem suum? Superius dixerunt, Quaenam est haec prospiciens tanquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol?
PL 15, 1953B(第5節)「兄弟にもたれて上ってくるこの者は誰か」。先に彼らは言った。「曙のように見渡し、月のように麗しく、太陽のように選ばれたこの者は、いったい誰か」。
Hic plus quod adjiceretur, inventum est, eo quod Verbo Dei innixa ascenderat; perfectiores enim supra Christum recumbunt, sicut et Joannes in Christi pectore recumbebat.
PL 15, 1953Cここでは、付け加えられるべきさらなるものが見いだされた。神の言葉にもたれて上っていたからである。実際、より完全な者たちは、ヨハネがキリストの胸に身を横たえていたように、キリストにもたれて身を横たえる。
Ita ergo et haec vel incumbebat in Christum, vel supra ipsum se reclinabat: aut certe quoniam de nuptiis loquimur, jam quasi tradita in Christi dextera, in thalamum ducebatur Sponso. Et quia jam copula charitatis est, blanditur ei sponsus, et dicit:
PL 15, 1953Cだから彼女もまた、キリストにもたれかかり、あるいは彼の上に身をもたせかけていたのである。あるいは、我々は婚礼について語っているのだから、すでにキリストの右手に引き渡されたかのようにして、花婿のもとの婚礼の部屋へ導かれていた。そして、すでに愛の結合ができているので、花婿は彼女に甘く語りかけて言う。
Cant. VIII, Caput VII
雅歌8章の講解 第VII章PL 15, 1953CSub arbore malo elevavi te, illic parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te. Bona anima quae requiescit sub arbore fructuosa, et maxime boni odoris.
PL 15, 1953C「リンゴの木の下で、私は汝を引き上げた。そこで汝の母は汝を産みの苦しみで産み、そこで汝を産んだ者が汝を産みの苦しみで産んだ」。実り多く、とりわけ香りのよい木の下で憩う魂は、善い魂である。
Nam si Nathanael bonus, in quo dolus nullus erat, sub arbore fici visus est; utique bona anima, quae sub arbore mali elevata est a Sponso suo. Plus est enim elevari, quam videri: plus etiam a sponso elevari.
PL 15, 1953C実際、偽りのない善き人ナタナエルがイチジクの木の下で見られたのなら、リンゴの木の下で自分の花婿によって引き上げられた魂は、なおのこと善い魂である。見られるよりも引き上げられるほうが大きいことであり、さらに花婿によって引き上げられるのはいっそう大きい。
Nam etsi Nathanael videbatur sub arbore, tamen anima ejus sponsa non erat; quia occulte veniebat ad Christum, quia verebatur Judaeos. Non erat speciosa sicut luna, electa ut sol, quae erat in umbra; quia quae sponsa per diem nubit, publice confitetur.
PL 15, 1953Dというのも、ナタナエルはたしかに木の下で見られたが、彼の魂は花嫁ではなかったからである。彼はユダヤ人を恐れて、ひそかにキリストのもとへ来ていた〔福音書でひそかにキリストのもとへ来たのはニコデモ(ヨハネ3:2)であるが、本文のままナタナエルのこととして訳す〕。影の中にいた者は、月のように麗しくも、太陽のように選ばれてもいなかった。花嫁は昼のうちに嫁ぎ、公然と告白するからである。
Ideo ista sub arbore mali, illa sub ficu; quia haec confessionis suae odorem diffundebat longius, illa habebat puritatis innocentiae suavitatem, flagrantiam spiritus non habebat.
PL 15, 1953Dそれゆえ、この魂はリンゴの木の下に、あの魂はイチジクの木の下にいた。この魂は自らの告白の香りをいっそう遠くまで広げていたが、あの魂は清らかさと無垢の甘美さを持ってはいても、霊の芳香は持っていなかったからである。
Cant. VIII, Caput VIII
雅歌8章の講解 第VIII章PL 15, 1953DIllic, inquit, parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te; ibi enim nascimur, ibi renascimur. Parturiuntur autem in quibus imago Christi formatur, unde et Paulus ait: Filioli quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .
PL 15, 1953D「そこで汝の母は汝を産みの苦しみで産み、そこで汝を産んだ者が汝を産みの苦しみで産んだ」と彼は言う。そこで我々は生まれ、そこで新たに生まれるからである。産みの苦しみで産まれるのは、キリストの像が形づくられる者たちである。だからパウロも言う。「私が産みの苦しみで産んでいる幼子たちよ、キリストが汝らの内に形づくられるまで」(ガラテヤ4:19)。
Parturivit enim qui in utero accipit spiritum salutis, et aliis infundit. Unde quoniam jam formatus in hac erat Christus, ait:
PL 15, 1954A産みの苦しみで産んだのは、胎に救いの霊を受け、それをほかの者たちに注ぎ込む者だからである。だから、キリストがすでにこの〔魂〕の内に形づくられていたので、彼女は言う。
Cant. VIII, Caput IX
雅歌8章の講解 第IX章PL 15, 1954A(Vers. 6.) Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum. Signaculum Christi in fronte est, signaculum in corde: in fronte, ut semper confiteamur: in corde, ut semper diligamus: signaculum in brachio, ut semper operemur.
PL 15, 1954A(第6節)「私を印として汝の心に置け、封印として汝の腕に置け」。キリストの印は額にあり、印は心にある。額にあるのは、我々が常に告白するため、心にあるのは、常に愛するためであり、腕にある印は、常に行うためである。
Luceat ergo imago ejus in confessione nostra, luceat in lectione, luceat in operibus et factis; ut si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis.
PL 15, 1954A彼の像が、我々の告白において輝き、読むことにおいて輝き、業と行いにおいて輝くように。できることなら、彼の姿の全体が我々の内に刻み出されるように。
Ipse sit caput nostrum, quia caput viri Christus: ipse oculus noster, ut per illum videamus Patrem: ipse vox nostra, per quam loquamur ad Patrem: ipse dextera, per quam Deo Patri sacrificium nostrum offeramus.
PL 15, 1954A彼が我々の頭であるように。男の頭はキリストなのだから。彼が我々の目であるように。彼を通して我々は父を見るのである。彼が我々の声であるように。その声によって我々は父に語るのである。彼が右手であるように。その手によって我々は、我々の犠牲を父なる神に献げるのである。
Ipse quoque est signaculum nostrum, quod est charitatis et perfectionis insigne; quia diligens pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater signavit Deus (Joan. VI, 27) . Charitas itaque nostra Christus. Bona charitas, quando obtulit se morti pro dilectis: bona charitas quae peccatum remisit.
PL 15, 1954B彼はまた我々の印でもあり、それは愛と完成のしるしである。父は〔子を〕愛して、子に印を押したからである。我々が読むとおりである。「父なる神が印を押した者」(ヨハネ6:27)。だから、我々の愛はキリストである。善い愛とは、彼が愛する者たちのために自らを死に献げたときのものであり、善い愛とは、罪を赦した愛である。
Cant. VIII, Caput X
雅歌8章の講解 第X章PL 15, 1954BEt ideo anima nostra induat charitatem, et charitatem ejusmodi quae sit valida ut mors; quia sicut mors finis peccatorum est, ita et charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit: Charitas enim non cogitat malum, neque gaudet super iniquitate, sed omnia sustinet (I Cor. XIII, 5) .
PL 15, 1954Bだから、我々の魂は愛をまとえ。しかも、死のように強い、そのような愛をまとえ。死が罪の終わりであるように、愛もそうだからである。主を愛する者は、罪を犯すことをやめるからである。「愛は悪を思わず、不法を喜ばず、すべてを耐え忍ぶ」(一コリント13:5)。
Nam qui quae sua sunt non quaerit, quomodo aliena quaeret? Est et mors illa valida per lavacrum, per quod peccatum omne sepelitur, et culpa dimittitur.
PL 15, 1954C自分のものを求めない者が、どうして他人のものを求めるだろうか。洗いによる強い死もある。それによってあらゆる罪が葬られ、咎が赦される。
Talis erat charitas quam deferebat Evangelica illa mulier, de qua Dominus ait: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) .
PL 15, 1954C福音書に出てくるあの女が携えていたのも、そのような愛であった。彼女について主は言った。「彼女の多くの罪は赦された。彼女が多く愛したからである」(ルカ7:47)。
Est et illa mors sanctorum martyrum valida, quae culpam abolet superiorem; et ideo valida, cujus non impar est charitas, quae adaequatur martyrum passioni, ut auferat meritum delictorum.
PL 15, 1954C聖なる殉教者たちの強い死もある。それは以前の咎を消し去る。そして強いと言われるのは、その愛が劣らず、殉教者たちの受難に等しくされるからであり、それによって罪の報いを取り去るのである。
Cant. VIII, Caput XI
雅歌8章の講解 第XI章PL 15, 1954CZelus quoque ut inferi, quoniam qui Dei zelum habet, pro Christo nec suis parcit. Itaque et mortem habet charitas, et zelum habet charitas, et alas ignis habet charitas. Denique Christus diligens Moysen, in igne ei apparuit.
PL 15, 1954C「熱情もまた冥界のようである」。神への熱情を持つ者は、キリストのために自分の身内さえ容赦しないからである。だから愛は死を持ち、熱情を持ち、火の翼を持つ。実に、キリストはモーセを愛して、火の中で彼に現れた。
Et Hieremias habens in se donum divinae charitatis, dicebat: Et erat ignis inflammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 9) .
PL 15, 1954Dまたエレミヤは、神的な愛の賜物を自らの内に持って言っていた。「私の骨の中には燃え上がる火があった。私は至る所で力が抜け、耐えることができない」(エレミヤ20:9)。
Bona igitur charitas alas habens ignis ardentis, quae volitat per pectora et corda sanctorum, et exurit quidquid materiale et terrenum est: quidquid vero sincerum est, probat; et quod contigerit, suo igne meliorat.
PL 15, 1954Dそれゆえ、燃える火の翼を持つ愛は善い。それは聖なる者たちの胸と心の中を飛び回り、物質的で地上のものはすべて焼き尽くし、純粋なものは試して認め、触れたものを自らの火でいっそう善くする。
Cant. VIII, Caput XII
雅歌8章の講解 第XII章PL 15, 1954DHunc ignem in terram misit Dominus Jesus, et refulsit fides, accensa est devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit.
PL 15, 1954D主イエスはこの火を地に投じた。すると信仰が輝き、献身に火がともり、愛が照らされ、正義が輝き出た。
Hoc igne inflammavit corda apostolorum suorum, sicut testatur Cleophas dicens: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Alae igitur ignis in flamma, Scripturae sunt divinae.
PL 15, 1954Dこの火で、彼は自分の使徒たちの心を燃え上がらせた。クレオパが証しして言うとおりである。「彼が聖書を開いていたとき、我々の心は我々の内で燃えていたではないか」(ルカ24:32)。それゆえ、炎の中の火の翼とは、神的な聖書のことである。
Denique aperiebat Scripturas, et ignis exibat, atque audientium corda penetrabat. Et verae alae ignis, quia: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psalm. XI, 7) .
PL 15, 1955A実に、彼が聖書を開くと、火が出て、聞く者たちの心を貫いた。そしてそれは真の火の翼である。「主の言葉は清らかな言葉、火で試された銀」だからである(詩篇11:7)。
Cum Paulus quoque assumeretur a Christo, vidit circumfulsisse super se lucem, et super eos qui simul erant, cecidit a pavore, et probatior resurrexit. Denique apostolus factus est, qui persecutor advenerat.
PL 15, 1955Aパウロもまた、キリストに迎え取られたとき、自分の上に、また同行していた者たちの上にも光が照り巡るのを見て、恐れのあまり倒れ、そして試された者としていっそう確かになって起き上がった。実に、迫害者として来た者が使徒となったのである。
Spiritus quoque sanctus descendit, et replevit totam domum in qua erant plurimi sedentes, et visae sunt dispertitae linguae tanquam ignis. Bonae alae, alae charitatis, vere alae quae volitabant per ora apostolorum: et alae ignis, quia purgatum sermonem loquebantur.
PL 15, 1955A聖なる霊もまた降り、大勢が座っていた家全体を満たし、分かれた舌が火のように見えた。それは善い翼、愛の翼、使徒たちの口を飛び回っていたまことの翼である。それは火の翼でもある。清められた言葉を語ったからである。
Cant. VIII, Caput XIII
雅歌8章の講解 第XIII章PL 15, 1955BHis alis evolavit Enoch, raptus ad coelum; his alis evolavit Elias, curru igneo et equis igneis ad superna translatus. His alis Dominus Deus per columnam ignis ducebat patrum plebem.
PL 15, 1955Bこの翼によって、エノクは天に取り去られて飛び去った。この翼によって、エリヤは、火の馬車と火の馬で上方へ移されて飛び去った。この翼によって、主なる神は火の柱で父祖たちの民を導いた。
Has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbones ignis de altari, et tetigit os prophetae, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit.
PL 15, 1955Bセラフィムはこの翼を持っていた。祭壇から火の炭を取って預言者の口に触れ、彼の不法を取り去り、罪を清めたときである。
Harum alarum igne purgati sunt filii Levi, et baptizabantur populi nationum, sicut testificatur Joannes, dicens de Domino Jesu: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Matth. III, 11) .
PL 15, 1955Bこの翼の火によってレビの子らは清められ、諸民族の民たちは洗礼を受けていた。ヨハネが主イエスについて証しして言うとおりである。「彼は汝らに、霊と火で洗礼を授ける」(マタイ3:11)。
Merito uri renes suos volebat et cor suum David, quia alas igneas charitatis sciebat non esse metuendas. Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia, quia charitatis eos flamma refrigerabat.
PL 15, 1955Bダビデが自分の腎と心を焼かれることを望んだのは、当然である。愛の火の翼は恐れるべきものではないと知っていたからである。ヘブライの少年たちが燃える炉の中で火の焼けつきを感じなかったのも、当然である。愛の炎が彼らを涼しくしたからである。
Et ut plenius cognoscamus quia alas habet perfecta charitas, audisti dudum dicentem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII, 27) .
PL 15, 1955Cそして、完全な愛が翼を持つことをいっそう十分に知るために、あなたは先ほど〔元の著作の文脈を受けた言い方〕〔主が〕こう言うのを聞いた。「雌鶏が雛を翼の下に集めるように、私は汝の子らを何度集めようとしたことか」(マタイ23:27)〔底本は23:27。23:37のことか〕。
Cant. VIII, Caput XIV
雅歌8章の講解 第XIV章PL 15, 1955CSumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigunt. Exuat unusquisque animam suam involucris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto. Sic enim purgatur anima, velut aurum optimum.
PL 15, 1955Cそれゆえ、炎のように上方へ導くこの翼を、我々は取ろう。めいめいは、自分の魂をより汚れた覆いから脱がせ、泥を拭い去った魂を、金のように火で試せ。魂は、最上の金のように、そのようにして清められるからである。
Pulchritudo autem animae sincera virtus et decor, verior cognitio supernorum; ut videat illud bonum ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. Eo igitur vivit, atque intellectum accipit.
PL 15, 1955C魂の美しさは、純粋な徳と飾り、天上のものについてのいっそう真実な認識である〔sincera virtus et decor と verior cognitio supernorum の切れ目は定かでない。並べて述語と取った〕。それは、すべてがそれに依存し、それ自身は何ものにも依存しない、あの善を魂が見るためである。それゆえ魂はそれによって生き、知性を受ける。
Vitae enim fons est summum illud bonum, cujus in nobis accenditur desiderium, cui appropinquare et misceri voluptas est: quod ei qui non videt, desiderio est: et ei qui videt, vita est; ideoque universa alia despicit, hoc uno mulcetur, et delectatur.
PL 15, 1955Cあの最高の善は生命の源であり、それへの憧れが我々の内にともされる。それに近づき、それと混じり合うことは快楽である。それは、見ない者にとっては憧れの対象であり、見る者にとっては生命である。それゆえ〔見る者は〕ほかのすべてを見下し、この唯一のものによって慰められ、喜ぶ。
Hoc est quod subministrat universam substantiam: ipsum autem manens in semetipso, dat aliis; nihil autem in se ex aliis suscipit, de quo Propheta ait: Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) .
PL 15, 1955Dこれこそ、全実体を供給するものである。それ自身は自らの内にとどまりつつ他に与え、他から自らの内に何も受け取らない。これについて預言者は言う。「私は主に言った、汝は私の神である。汝は私の善きものを必要としないからである」(詩篇15:2)。
Cant. VIII, Caput XV
雅歌8章の講解 第XV章PL 15, 1955DAlae ejus, alae ignis. Omnes oportet per ignem probari, quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est quod, ejectis Adam et Eva de paradisi sede, posuit Deus in exitu paradisi gladium igneum versatilem.
PL 15, 1955D「その翼は火の翼」。楽園に戻ることを望む者は誰でも、火によって試されなければならない。実際、アダムとエバが楽園の座から追い出されたとき、神が楽園の出口に、回転する火の剣を置いたと書かれているのは、無意味ではない。
Omnes oportet transire per flammas, sive ille Joannes evangelista sit, quem ita dilexit Dominus, ut de eo diceret ad Petrum: Si eum volo manere, quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 22) .
PL 15, 1956Aすべての者が炎をくぐらねばならない。主がペトロに向かって彼について「もし私が彼をとどまらせようと望むなら、それが汝に何のかかわりがあるか。汝は私に従え」と言うほどに愛した福音書記者ヨハネであってもである(ヨハネ21:22)。
De morte ejus aliqui dubitaverunt, de transitu per ignem dubitare non possumus; quia in paradiso est, nec separatur a Christo.
PL 15, 1956A彼の死について疑った者はいたが、火を通ることについては、我々は疑えない。彼は楽園におり、キリストから分けられていないからである。
Sive ille sit Petrus, qui claves accepit regni coelorum, qui supra mare ambulavit, oportet dicat: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psalm. LXV, 12) .
PL 15, 1956A天の国の鍵を受け、海の上を歩いたペトロであっても、こう言わねばならない。「我々は火と水を通り抜け、汝は我々を安らぎへ導き出した」(詩篇65:12)。
Sed Joanni cito versabitur gladius igneus; quia non invenitur in eo iniquitas, quem dilexit aequitas. Si quid in eo vitii humani fuit, charitas divina decoxit: Alae enim ejus sicut alae ignis.
PL 15, 1956Aだが、ヨハネには火の剣が速やかに向きを変える。公正が愛した者のうちには、不法が見いだされないからである。彼のうちに何か人間的な欠点があったとしても、神的な愛がそれを煮つめて純化した。「その翼は火の翼のよう」だからである。
Qui hic habuerit charitatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. Ipsi Petro qui toties mortem suam pro Christo obtulit, dicit: Transi, recumbe. Sed ille dicit: Igne nos examinavit, sicut ipse examinavit argentum.
PL 15, 1956Bここで愛の火を持つ者は、あちらで剣の火を恐れるはずがない。キリストのために幾度も自分の死を差し出したそのペトロ自身に、〔主は〕言う〔「言う」の主語は定かでない。主と取った〕。「通り過ぎよ、横になれ」。だが彼は言う。「彼は火で我々を試した、自ら銀を試したように」。
Cant. VIII, Caput XVI
雅歌8章の講解 第XVI章PL 15, 1956BAlae ejus, alae ignis. Ergo quia volandi nobis data est copia, excitet unusquisque in se gratiam Dei, ac posteriora obliviscens, priora appetens, ad destinata contendat.
PL 15, 1956B「その翼は火の翼」。それゆえ、我々には飛ぶ機会が与えられているのだから、めいめいは自らの内に神の恩寵を呼び覚まし、後ろのものを忘れ、前のものを求めて、定められた目標へ向かって励め。
Procul a militiae honoribus, procul ab aestibus mundi; ne quod fabulae ferunt, aestu solis cera resoluta lcareos volatus penna relabente destituat.
PL 15, 1956B軍務の栄誉から遠く離れよ、世の熱気から遠く離れよ。物語が伝えるように、太陽の熱で蝋が溶け、羽が抜け落ちて、イカロス〔底本は lcareos。Icareos と読む〕の飛翔を挫くことのないようにである。
Nam licet gravitas dictorum obsit, poetico tamen sale declarare voluerunt prudentium maturitati tutos esse volatus per coelum; juvenilem vero levitatem obnoxiam cupiditatibus mundi, refluentibus pennis, et per oblivia veritatis meritorum compage resoluta, majore pernicie in terram relabi.
PL 15, 1956Bたしかに語られたことの重みは妨げとなるけれども〔gravitas dictorum obsit の意味は定かでない。作り話であることが言葉の重みを損なうけれども、の意に取った〕、詩の機知によって彼らは示そうとした。思慮ある者たちの成熟にとって天を渡る飛翔は安全であり、他方、世の欲望に従属する若者の軽薄は、羽が流れ落ち、真理を忘れて功の結合が解けて〔meritorum compage の意味は定かでない。「功の結びつき」と取った〕、いっそう大きな破滅へと地に落ち戻る、と。
Cant. VIII, Caput XVII
雅歌8章の講解 第XVII章PL 15, 1956CHaud facilis volatus omnibus, difficilis etiam discordantibus in terris animalibus vitae cursus humanae est. At si tibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram, conjunctam animalibus quatuor.
PL 15, 1956Cすべての者にとって飛翔は容易でなく、地上で互いに調和しない生き物たちにとっては、人の生の歩みもまた困難である。だが、もし我々の行いの秩序があなたに適うなら、預言者は我々の内にも、地の上のあの一つの車輪が四つの生き物に結びついているのを見るだろう。
Videbit ergo rursus Ezechiel, videt enim adhuc et viget et vigebit (Ezech. I, 15 et 16) : videbit, inquam, rotam in medio rotae, super terram sine offensione labentem.
PL 15, 1956Cそれゆえエゼキエルは再び見るだろう。彼は今もなお見ており、盛んであり、これからも盛んであるだろうからである(エゼキエル1:15、16)。私は言う、彼は、地の上をつまずきなく滑る、車輪の中にある車輪を見るだろう。
Rota enim super terram, vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum.
PL 15, 1956C地の上の車輪とは、魂の徳に適合させられた体の生であり、福音の掟へとつながる歩みによって形づくられたものである。
Rota autem in medio rotae, velut vita intra vitam, quod sanctorum sibi vita non dissonet; sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel hoc in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae.
PL 15, 1956C車輪の中にある車輪とは、いわば生の内なる生であり、聖なる者たちの生が自らと調和を欠かないということである。先の年代がどのようであったにせよ、後の年代もそのようであるように。あるいは、この体の生において、永遠の生命の用が回される〔vel hoc 以下の構文は定かでない。このように取った〕。
Cum ista congruerint, tunc divina vox resultet, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit.
PL 15, 1956Dこれらが調和したとき、そのとき神の声が響き返り、そのとき、玉座の似姿の上に、人の姿のような似姿が現れるだろう。
Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14) : hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque, aut montem ascendit, aut navim.
PL 15, 1956Dこの人は言葉である。「言葉は肉となった」からである(ヨハネ1:14)。この人は我々の生き物たちの御者であり、我々の行いの導き手であって、我々の功の度合いに応じて、しばしば馬車に乗り、あるいは山に登り、あるいは船に乗る。
Cant. VIII, Caput XVIII
雅歌8章の講解 第XVIII章PL 15, 1956DPone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, quae nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago justitiae, imago sapientiae, imago virtutis.
PL 15, 1956D「私を印として汝の心に置け、封印として汝の腕に置け」。新しいものも古いものも私のために取っておいたあなたよ〔以下、花婿が魂に語りかける言葉として述べる。雅歌の句の引用は「汝」とし、句を離れて花婿が魂に語りかける講解の地の文は「あなた」と訳す〕。あなたは私の印であり、私の像と似姿にかたどられている。あなたのうちには、正義の像、知恵の像、徳の像が輝いている。
Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis: sit effigies Evangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias.
PL 15, 1957A神の像があなたの心にあるのだから、あなたの業にもあるようにせよ。福音の姿が、あなたの行いのうちにあるようにせよ。あなたのふるまいにおいて、私の掟を守るためである。
Effigies Evangelii erit in te, si percutienti maxillam, alteram praebeas, si diligas inimicum tuum, si crucem tuam tollas, et me sequaris. Ideo crucem ego pro te portavi; ne tu propter me portare dubitares.
PL 15, 1957A福音の姿は、あなたのうちにあるだろう。もし、頬を打つ者にもう一方の頬を差し出し、あなたの敵を愛し、あなたの十字架を取って私に従うならば。それゆえ私は、あなたのために十字架を担った。あなたが私のために担うことをためらわないようにするためである。
Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod jam Dominus Deus Ecclesiam sibi copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, impares se tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae pondus sustinere non possent, excusant dicentes:
PL 15, 1957Aエルサレムの娘たちはこれを聞いた。すでに主なる神が教会を自分に結びつけようとしていることを。そして、言葉の偉大さをよく考えて、自分たちはこれほどの婚礼にはふさわしくないと見積もり、これほどの結合の重みに耐えられないのではないかと、言い訳して言う。
Cant. VIII, Caput XIX
雅歌8章の講解 第XIX章PL 15, 1957B(Vers. 8.) Soror nostra parvula, et ubera non habet. Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeant, quae nubilis significant tempus aetatis.
PL 15, 1957B(第8節)「我々の妹は小さく、乳房がない」。実際、婚礼を延ばしたい者は、このように言い訳するのが常である。未熟な年齢の弱さを口実に挙げ、乳房がないと付け加える。乳房は、嫁ぐことのできる年頃の時を示すからである。
Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc conjunctioni habiles judicentur. Turbatae igitur, quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt:
PL 15, 1957Bこれは、嫁ごうとするすべてのおとめに共通のしるしであるのが常で、乳房が目立ち始めたとき、そのとき結婚に適すると判断される。それゆえ彼女たちは、花婿が愛〔dilectio〕の熱意によって婚礼を急がせることに動揺して、言う。
Cant. VIII, Caput XX
雅歌8章の講解 第XX章PL 15, 1957BQuid faciemus sorori nostrae, in die qua loquetur in ea, vel ut Symmachus, qua loquetur ei? Hoc est, in sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urget conjunctio spiritalis?
PL 15, 1957B「我々の妹のために、彼女において語られる日に、我々は何をしようか」。あるいはシュンマコスによれば、「彼女に語られる日に」。すなわち、婚約の祝いの席では語り合いが行われ、婚礼が確定されるのが常だということである。それゆえ「我々は何をしようか」と、動揺した彼女たちは言う。霊的な結合が迫っているからである。
A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet.
PL 15, 1957B彼女たちは、これほどの婚礼から言い逃れることはできない。魂と霊の結合、あるいはキリストと教会の結合を、幸いと思わない者は誰もいないからである。
Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari; ideo differre desiderant, ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior. Dicunt ergo:
PL 15, 1957Cだが、言葉、あるいは聖なる霊の充満が震え輝き、それらに等しくなりうるものは何もないので、彼女たちは延ばすことを望む。その延期によって、魂、あるいは教会が、より完全になりうるようにである。それゆえ彼女たちは言う。
Cant. VIII, Caput XXI
雅歌8章の講解 第XXI章PL 15, 1957C(Vers. 9.) Si murus est, aedificemus super eum receptacula argentea: et si janua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas. Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae jam perfectior dicit: Ego civitas munita (Esai. XXVII, 3) .
PL 15, 1957C(第9節)「もし城壁なら、その上に銀の避難所を築こう。もし戸なら、その上にスギの板を刻もう」。城壁とは聖なる者の魂である。教会もまた自分の城壁を持っており、すでにより完全になって言う。「私は堅固にされた町」(イザヤ27:3)。
Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam.
PL 15, 1957Cこれが、十二の使徒の門を持つ城壁であり、それらの門を通って、諸民族の民に教会への入口が開かれている。
Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum spectandi ac tuendi possint habere subsidium.
PL 15, 1957Cだが城壁は、町全体の周囲を囲んでいても、避難所が備えられているときにこそいっそう堅固である。そこでは、町の防衛者たちが、安全に見渡し、守るための支えを持つことができる。
Sed quia rationalis haec civitas est, et omnis spes ejus in Dei Verbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporeis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta.
PL 15, 1957Dだがこの町は理性的であり、その望みはすべて神の言葉にあるので、必要とされる防壁は鉄のものではなく銀のものである。その防壁は、体の快楽によってではなく、天の言葉によって敵の攻撃を退けるのが常である。
Cant. VIII, Caput XXII
雅歌8章の講解 第XXII章PL 15, 1957DEo fulta praesidio, eo splendore fulgens, habilior Christi copulae judicatur. Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9); et ecclesia janua nuncupatur, quia per ipsam patet populis aditus ad salutem.
PL 15, 1957D〔この町は〕その守りに支えられ、その輝きに照り映えて、キリストとの結合により適すると判断される。そして、戸はキリストであり、彼は言う。「私を通って入る者があれば、救われる」(ヨハネ10:9)。教会もまた戸と呼ばれる。民に対して、教会を通って救いへの入口が開かれているからである。
Sed ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel angeli, vel animae justorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem. Est enim suavis hujus materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat.
PL 15, 1958Aだが、異端者たちのガや虫に腐らされることのないようにと、エルサレムの娘たち、あるいは天使たち、あるいは義人たちの魂は言う。「その上にスギの板を築こう」〔先の引用では「刻もう」とある〕、すなわち、高い信仰の良い香りを。この材の香りは甘美であり、虫も、ガも、これを腐らせないからである。
Ideo hujus materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur.
PL 15, 1958Aそれゆえ、この材を用いることが選ばれるのは、屋根の頂を高く上げるためであり、また、字母を形づくるためである。その字母によって少年の年齢は、自由学芸の学びへと染められる。
Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.
PL 15, 1958Aそれゆえこの材は、優美さにおいて崇高であり、荷にとって軽く、香りにとって甘美であり、知識の道具として有用であり、永遠の認識への奉仕にふさわしい。
Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem; ita et Ecclesia Verbi decore jam capta, festinabat ad nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit:
PL 15, 1958Aだが、キリストが自分の花嫁を愛して、霊的な結合の祝いへと急がせたように、教会もまた、言葉の麗しさにすでに心を奪われて、婚礼へと急いでいた。それゆえ、エルサレムの娘たちが仕掛けようとはやっていた遅れと延期に我慢できず、彼女は言う。
Cant. VIII, Caput XXIII
雅歌8章の講解 第XXIII章PL 15, 1958B(Vers. 10.) Ego murus, et ubera mea turres. Hoc est, nolite dubitare utrum murus sim; illae enim dixerant: Si murus est; ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera?
PL 15, 1958B(第10節)「私は城壁、私の乳房は塔」。すなわち、私が城壁かどうかを疑うな、ということである。彼女たちは「もし城壁なら」と言ったからである。「私は城壁である」と彼女は言う。「私は小さな乳房を持っているのではなく、私の乳房は塔のようである。どうして汝らは、私には乳房がないと言うのか」。
Sensus habeo ut turres sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7) . His uberibus, id est, sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat.
PL 15, 1958B「私は知恵の塔のような感覚を持ち、そこには豊かさがある。『豊かさが汝の塔の中にある』と書かれているとおりである(詩篇121:7)」。これらの乳房、すなわち感覚によって、彼女は自分がこれほどの婚礼にふさわしいと考えていた。
Sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum ejus abundantiam non videbant. Et addidit:
PL 15, 1958Bだが、エルサレムの娘たちには、まだそう考えることができなかった。彼女の感覚の豊かさを見ていなかったからである。そして彼女は付け加えた。
Cant. VIII, Caput XXIV
雅歌8章の講解 第XXIV章PL 15, 1958C(Vers. 11.) Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem; hoc est, deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Jesu.
PL 15, 1958C(第11節)「私は彼の目に、平和を見いだす者のようであった」。すなわち、「汝らは私の感覚について思案している。私は、あらゆる精神にまさり、心と感覚をキリスト・イエスにおいて守る、神の平和を見いだしているのに」ということである。
Talis, inquit, eram in oculis sponsi, qualis quae habet pacem; scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, gaudebunt.
PL 15, 1958C「私は花婿の目に、平和を持つ者のような者であった」と彼女は言う。「正しく平和を求める者たちは、喜ぶだろう」と書かれているからである。
Cant. VIII, Caput XXV
雅歌8章の講解 第XXV章PL 15, 1958C(Vers 12.) Ego, inquit, civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) . His munitur muris, his obsessa defenditur. Et vere murus anima, quae praetenditur in castris. Unde et ipsa ait in Canticis: Ego murus, et ubera mea sicut turres (Vers. 10) .
PL 15, 1958C(第12節)「私は堅固にされた町、私は包囲された町」と彼女は言う(イザヤ27:3)。この城壁によって守られ、この城壁によって、包囲されても守られる。そしてまことに、陣営の前に張り出される魂は城壁である。それゆえ彼女自身も雅歌で言う。「私は城壁、私の乳房は塔のよう」(第10節)。
Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait: In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Esai. XLIX, 16) .
PL 15, 1958C主が描いた城壁は善い城壁である。彼自身が言うとおりである。「私は自分の手に汝の城壁を描いた。汝はつねに私の目の前にいる」(イザヤ49:16)。
Bona anima quae habet speculatorem Deum, et in manibus ejus est; sicut anima prophetica, quae in manus Dei commendatur ut spiritus (Psal. XXX, 6) , et quae in conspectu Dei est: Oculi enim Domini super justos; sicut et ipse ait: Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem.
PL 15, 1958C神を見張り役とし、神の手の内にある魂は善い魂である。預言者の魂のように、それは霊として神の手に委ねられ(詩篇30:6)、神の目の前にある。「主の目は義人たちの上にある」からである。彼女自身が言うとおりである〔底本は ipse「彼自身」。ipsa と読む〕。「私は彼の目に、平和を見いだす者のようであった」。
Bonas turres habet, quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam. Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu. Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in propheta dicens:
PL 15, 1958D知解されるものについての言葉と、道徳に関するものについての規律をも持つ魂は、善い塔を持つ。こうして、愛する男と愛する女が急ぐうちに、霊的な結合が祝われた。双方の合意によって求められた結合である。それゆえ、霊は婚礼の歌を歌うかのように、預言者の中で喜び躍って言った。
Cant. VIII, Caput XXVI
雅歌8章の講解 第XXVI章PL 15, 1959A(Vers. 11.) Vinea facta est Salomoni in Beelamon, dedit vineam suam iis qui servant. Clamat ergo Spiritus, Plantata est congregatio populorum, sed vitis aeternae radice fundata, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto corda subjecit.
PL 15, 1959A(第11節)「ソロモンに、ベエラモンにブドウ畑があった。彼はそのブドウ畑を、守る者たちに与えた」。それゆえ霊は叫ぶ。諸民の集まりが植えられた。しかしそれは永遠のブドウの根に据えられ、霊的な心を、柔和な心で言葉の軛の下に服させた〔底本は corda「心」。軛との係りからは colla「首」とも読める〕。
Plantata autem est in multitudine nationum. Hoc enim intelligendum Beelamon, Symmachus, Aquila, aliaeque translationes graeco sermone docuerunt.
PL 15, 1959Aそれは諸民族の大群の中に植えられた。ベエラモンがそう解すべきことを、シュンマコス、アキュラ、その他のギリシア語の訳が教えているからである。
Repudiata est vetus copula quae fructum afferre non poterat, data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit, sed revocata totius spatia orbis implevit.
PL 15, 1959A古い結合は退けられた。実を結ぶことができなかったからである。ブドウ畑は、新しい忠実な耕作者たちに与えられた。彼らは実を結ぶことができるだけでなく、守ることもできた。こうして、一匹の羊がさまよったが、呼び戻されて、全世界の広がりを満たしたのである。
Unam ovem error abduxerat, sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo, sed in Ecclesia jam murus est et murus validus. Erravit Adam, murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.
PL 15, 1959A誤りは一匹の羊を連れ去っていたが、主の恩寵は諸民の群れを集めた。人はさまよったが、教会の中にはすでに城壁があり、しかも堅固な城壁である。アダムはさまよったが、ダビデは城壁であり、神の戒めを忘れなかった。
Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus; ideoque ait Ecclesia:
PL 15, 1959Bこうして守られ、霊的な防備で囲まれたこのブドウ畑は、キリストに千の実を、守る者たちには二百の実を与える。それゆえ教会は言う。
Cant. VIII, Caput XXVII
雅歌8章の講解 第XXVII章PL 15, 1959B(Vers. 12.) Vitis mea in conspectu meo mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum. Perfectio et plenitudo Christi est portio parvulorum.
PL 15, 1959B(第12節)「私のブドウは私の前にある。ソロモンに千、実を守る者たちに二百」。完全さと充満はキリストのものであり、幼い者たちのものは分け前である〔Perfectio et plenitudo Christi est portio parvulorum の句の切れ目は定かでない。このように取った〕。
Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Benjamin fratri juniori tribuit Joseph, singulas reliquis fratribus (Gen. XLIII, 34) .
PL 15, 1959Bあなたはこの奥義を創世記に見る。そこではヨセフが、年下の兄弟ベニヤミンに五つの分を与え、ほかの兄弟たちには一つずつ与えた(創世記43:34)。
Domino igitur quinque sensuum portio et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit, sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad gentes evocandas sapientiae principatum.
PL 15, 1959Bそれゆえ主には、五つの感覚の分と優先権が帰される。それは、主が愛する者自身が主に与えるものである〔tribuit の主語は定かでない。「主が愛する者自身が主に与える」と取った〕。主がパウロをも愛し、諸国民を呼び出すために、知恵の首位を彼に与えたようにである。
Facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium excrescit uberibus: donec, soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae juventuti maternae praesidio virtutis acquirat.
PL 15, 1959Bこの恐れは、聖なる処女たちから去れ。教会はまず彼女たちにこれほどの守りを与えた。教会は、幼い子らの成長を気づかい、自らいわば城壁のように、塔のように豊かな乳房をもって育ち上がる。ついには、敵の包囲による襲撃が解かれ、母の徳の守りによって、強壮な若者たちのために平和を獲得する。
Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7) .
PL 15, 1959Cそれゆえ預言者も言う。「平和が汝の力のうちにあるように、豊かさが汝の塔の中にあるように」(詩篇121:7)。
Cant. VIII, Caput XXVIII
雅歌8章の講解 第XXVIII章PL 15, 1959C(Vers. 13.) Qui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum, ingreditur in hortos, et inveniens illic Sponsum sedentem et disputantem cum amicis, ait: Qui sedes in hortis, vocem tuam insinua mihi: mihi, inquit, non amicis.
PL 15, 1959C(第13節)「園の中に座す者よ、友らが汝の声に耳を傾けている。汝の声を私に聞かせよ」。それゆえこの魂は、自らの乳房の魅力〔gratia は「恩寵」とも取れる〕を持って園に入り、そこに花婿が座して友たちと論じ合っているのを見いだして言う。「園の中に座す者よ、汝の声を私に聞かせよ」。「私に」と彼女は言う、「友らにではなく」。
Cant. VIII, Caput XXIX
雅歌8章の講解 第XXIX章PL 15, 1959CQui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat, et in hortis positi amici intendebant voci ejus: sed quia amici illi de coelestibus erant, Archangeli vel Dominationes et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus audire non poterat, quam cupiebat audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi.
PL 15, 1959C「園の中に座す者よ、友らが汝の声に耳を傾けている。汝の声を私に聞かせよ」。彼女は、キリストが園に座していること、そして園に置かれた友らが彼の声に耳を傾けていることを喜んでいた。だが、その友らは天の者たち、すなわち大天使たち、あるいは主天使たち、座天使たちであったので(人間は、天の戒めに従わなかったために楽園から追い出されていた。それゆえ教会はまだ、聞くことを望んでいた彼の声を聞くことができなかった)、彼女は言う。「汝の声を私に聞かせよ」。
Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem, ut disputantem cum angelis Dominum Jesum audire possimus.
PL 15, 1959Dそれゆえ我々もまた、彼が我々の内に座ることを望むなら、閉ざされ守られた園となり、徳の花、恩寵の甘美さを実らせよう。天使たちと論じ合う主イエスを、我々が聞くことができるようにである。
Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait:
PL 15, 1960Aだが、教会が充満に達したとき、さまざまな迫害によって試みられることになっていたので、言葉の恩寵に喜んでいたとき、彼女は突然、迫害者たちの策略を見抜く。そして彼女は、自分のためよりも花婿のために恐れたので、あるいは、我々の中のキリストが迫害者たちにいっそう狙われるので、こう言う。
Cant. VIII, Caput XXX
雅歌8章の講解 第XXX章PL 15, 1960A(Vers. 14.) Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinnulo cervorum, super montes aromatum. Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent.
PL 15, 1960A(第14節)「逃げよ、私の兄弟よ。汝は、カモシカか、子ジカのようになれ、香料の山々の上で」。彼が逃げるのは、より重い試みに耐えられない弱い者たちのためである。
Ideo scriptum est, ut de civitatibus ad civitates fugiamus: et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam.
PL 15, 1960Aそれゆえ、我々は町から町へ逃げるようにと書かれている。もし彼らがこの町で我々を迫害するなら、別の町へ逃げよう、と。
Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infimis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possit beatae resurrectionis afferre. Montes aromatum sancti sunt.
PL 15, 1960Aそれゆえ、前に述べたとおり、彼は弱い者たちのために、迫害者たちから逃げる。あるいは、最も低い所から逃げて、香料の山々へ移る。殉教に代えて幸いな復活の香りをもたらすことのできる者として〔qui possit は単数で、先行詞は定かでない。逃げる彼を指すと取った。山々を指すとも読める〕。香料の山々とは聖なる者たちである。
Ad eos confugit Christus; quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) . Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione subsistit.
PL 15, 1960Bキリストが彼らのもとへ逃れるのは、「その基は聖なる山々にある」(詩篇86:1)からである。それゆえ彼が逃れるのは、自分の確かな土台である者たちのもとである。我々の中では逃げ、彼らの中では確かな持ち場にとどまる。
Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Mons aromatum David, cujus orationis odor ascendebat ad Dominum, et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) .
PL 15, 1960Bそれゆえ、香料の山とはパウロであり、彼は「我々は神にとってキリストの良い香りである」と言うことができる(二コリント2:15)。香料の山とはダビデであり、その祈りの香りが主のもとに上っていた。それゆえ彼は言っていた。「私の祈りが、香のように汝の前に向けられるように」(詩篇140:2)。
Cant. VIII, Caput XXXI
雅歌8章の講解 第XXXI章PL 15, 1960BSymmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicit ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, jam in hortis sedes, superno digna es paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt: ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis captus est Christus.
PL 15, 1960Bだが、シュンマコスとアキュラは、キリストが教会に向かって言う言葉として訳した。「園に座す女よ」、すなわち「汝はすでに園に座しており、天上の楽園にふさわしい。それゆえ、友らが耳を傾けている汝の声を私に聞かせよ。私もそれを聞きたいと望む」。教会は、キリストが園で捕らえられた後に、園にいるようになった。
Cant. VIII, Caput XXXII
雅歌8章の講解 第XXXII章PL 15, 1960CFuge, frater meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi, in montes aromatum. Serpentinis enim invisus colubris, et effugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) .
PL 15, 1960C「逃げよ、私の兄弟よ。シカ、あるいは子ジカのようになれ、香料の山々へ」。というのは、〔シカ〕は、蛇の類〔serpentinis colubris〕に憎まれ、犬たちから逃げ、地を這う蛇たちに敵意を抱くので、徳の高みのほかには住むことを知らず、「我々は神にとってキリストの良い香りである」(二コリント2:15)と言うことのできる、教会のそのような娘たちのもとのほかには、とどまることを知らないからである。
Sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide sperant. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus ligaverunt.
PL 15, 1960Cだが、ある者たちにとっては死に至る死の香りであり、それは滅びる者たちにおいてである。ある者たちにとっては生命に至る生命の香りであり、それはとりわけ、主の復活の香りを生き生きとした信仰によって望む者たちにおいてである。これらの者こそ、香料の山々であり、主イエスの体を受け取り、亜麻布に香料とともに巻いた。
Quicumque enim crediderunt, quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt. Ubi ergo Christus quaeritur, in pectore prudentis scilicet sacerdotis?
PL 15, 1960Dイエスが死に、葬られ、復活したと信じた者は誰でも、これらの者は、まことの信仰の高い頂を、徳の頂によって高く掲げた。では、キリストはどこで求められるのか。むろん、思慮ある司教の胸の中においてではないか。
Cant. VIII, Caput XXXIII
雅歌8章の講解 第XXXIII章PL 15, 1960DFuge, frater meus. Hortatur ut fugiat Sponsus, quia jam sequi poterit ipsa terrena fugientem. Dicit ut similis sit damulae quae evadit de retibus; vult enim et ipsa fugere, et evolare supra mundum. Fugiamus ergo in patriam verissimam.
PL 15, 1960D「逃げよ、私の兄弟よ」。彼女は花婿に逃げるよう促す。彼女自身がすでに、地上のものから逃げる者に従えるようになるからである。彼女は、網から逃れる小ジカのようになれと言う。彼女自身もまた逃れ、世界の上へ飛び去ることを望むからである。それゆえ、最もまことの故郷へ逃れよう。
Illic patria nobis, et pater a quo creati sumus, ubi est Hierusalem civitas quae est mater omnium. Sed quae est fuga? Non utique pedum, qui sunt corporis; isti enim quocumque currunt, in terra currunt, et de solo ad solum transeunt.
PL 15, 1960Dそこに我々の故郷があり、我々がそれによって造られた父がいる。そこには、すべての者の母である都エルサレムがある。だが、その逃れるとは何か。足による逃れではない。足は体のものだからである。足はどこへ走っても地の上を走り、地面から地面へ移るだけである。
Nec navibus fugiamus aut curribus, aut equis qui obligantur et cadunt; sed fugiamus animo et oculis, aut pedibus interioribus assuescamus oculos nostros videre quae dilucida et clara sunt, spectare vultum continentiae et temperantiae, omnesque virtutes; in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit: et seipsum spectet quis et conscientiam suam, illum oculum mundet; ne quid sordidum habeat.
PL 15, 1961A船で逃れてもならず、馬車や馬で逃れてもならない。それらは縛られ、倒れる。我々は心と目で、あるいは内なる足で逃れよう〔底本はここに句切りが無い。ここで文を切った〕。我々の目を、明るく澄んだものを見ることに慣らそう。自制と節制の顔つきを、またあらゆる徳を見つめることにである。それらには、粗いもの、暗いもの、曲がったものが何もない。また、人はおのれ自身とおのれの良心を見つめ、その目を清め、少しの汚れも持たないようにせよ。
Quod enim videtur, non debet dissonare ab eo qui videt; quoniam conformes nos Deus imaginis voluit esse Filii sui.
PL 15, 1961A見られるものは、見る者と調和しないものであってはならない。神は我々を、自らの子の像に似た者にしようと望んだからである。
Cant. VIII, Caput XXXIV
雅歌8章の講解 第XXXIV章PL 15, 1961BCognitum igitur nobis est illud bonum, nec longe est ab unoquoque nostrum: In ipso enim vivimus, adsumus, et movemur; ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28) , ut Apostolus gentiles voluit monere.
PL 15, 1961Bそれゆえ、あの善は我々に知られており、我々のひとりひとりから遠くない。「我々は彼の内に生き、存在し、動いている。我々は彼の一族でもある」からである(使徒言行録17:28)。使徒が異邦人たちに諭そうと望んだとおりである〔ut 以下の係りは定かでない。使徒が異邦人たちを諭した言葉として取った〕。
Ipsum est enim bonum quod quaerimus, et solum bonum; nemo enim bonus, nisi solus Deus. Hic est oculus, qui magnum illum et verum decorem intuetur.
PL 15, 1961B我々が求めるのはこの善そのものであり、唯一の善だからである。「善い者は誰もいない、ただ神のほかには」からである。これは、あの大いなるまことの美を見つめる目である〔Hic の指すものは定かでない。善を見る目と取った〕。
Solem nisi sanus et valens oculus non aspicit, nec bonum potest videre nisi anima bona: fiat ergo bonus, qui vult videre Dominum, et quod est bonum. Hujus boni similes simus, et secundum id operemur quae bona sunt.
PL 15, 1961B健やかで力ある目でなければ太陽を見ることはできず、善い魂でなければ善を見ることはできない。それゆえ、主を、そして善であるものを見ようと望む者は、善い者となれ。我々は、この善に似た者となり、それにしたがって、善いことを行おう。
Hoc est bonum quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum, ipsum est quod semper manet, dans vivere et esse omnibus; quia fons est omnium vitae Christus, de quo propheta ait: In umbra ejus vivemus.
PL 15, 1962Aこれこそ、あらゆる働きの上にあり、あらゆる精神と知性の上にある善である。常にとどまるのはそれであり、すべての者に生きることと存在することを与える。キリストはすべての者の生命の源だからである。彼について預言者は言う。「その陰のもとで我々は生きるだろう」。
Nunc enim vita nostra abscondita in Christo est: cum autem apparuerit Christus vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria.
PL 15, 1962A今は我々の生命はキリストの内に隠されている。しかし、我々の生命であるキリストが現れるとき、我々も彼とともに栄光の内に現れるだろう。
Cant. VIII, Caput XXXV
雅歌8章の講解 第XXXV章PL 15, 1962AErgo non timeamus mortem; quoniam requies est corporis, animae autem vel libertas vel absolutio.
PL 15, 1962Aそれゆえ、死を恐れまい。死は体にとっては安息であり、魂にとっては解放であり、あるいは解き放ちだからである。
Nec vereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest; quia non timemus eum qui potest vestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest.
PL 15, 1962A肉を殺すことはできても魂を殺すことのできない者を、恐れまい。衣を奪うことのできる者を我々は恐れず、我々のものを盗むことはできても我々自身を盗むことのできない者を恐れないからである。
Nos igitur animae simus, si volumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Jacob, id est, imitatores ejus.
PL 15, 1962Bそれゆえ我々は魂であろう、もし我々が、ヤコブの仲間である者たち、すなわち彼を見倣う者たちのうちのヘブライ人でありたいと望むなら。
Nos animae simus, nostra autem membra vestimenta sunt: servanda sunt quidem vestimenta ne scindantur, ne inveterascant: sed illo magis qui his utitur, servare se debet et custodire.
PL 15, 1962B我々は魂であろう。我々の肢体は衣である。衣は裂けないように、古びないように保たれるべきではある。だが、それ以上に、それらを用いる者こそ、自らを保ち、守らなければならない。