Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 14, 123A(Sermo I.) [0123] De mundi principio, duratione et unitate. Philosophorum errores referuntur ac perstringuntur.
PL 14, 123A(第1説教)世界の初め、持続、一つであることについて。哲学者たちの誤りが挙げられ、批判される。
1. Tantumne opinionis assumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium, Deum, et exemplar, et materiam, sicut Plato discipulique ejus; et ea incorrupta, et increata, ac sine initio esse asseverarent: Deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ideam intendentem, fecisse mundum de materia, quam vocant hylen, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse asseratur: ipsum quoque mundum incorruptum, nec creatum, aut factum existimarent: alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putavit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum iis, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere, quod adoriundum putasset.
PL 14, 123A1. 人々は、これほどの思い込みを抱くに至ったのか。ある者たちは、プラトンとその弟子たちのように、万物の三つの原理、すなわち神と範型と質料を立て、これらは朽ちず、造られず、初めを持たないと主張した。また、神は質料の創造主としてではなく、範型すなわちイデアに目を向ける工匠として、彼らがヒュレーと呼ぶ質料から世界を造ったのであり、その質料があらゆる事物に生成の原因を与えたと主張される。世界そのものも、朽ちず、創造されも造られもしなかったと考えた。また別の者たちは、アリストテレスとその徒が論じるべきだと考えたように、二つの原理、質料と形相を置き、さらにこれらに加えて、作用者と呼ばれる第三のものを置いた。着手しようと考えたことを適切に成し遂げる力が、その作用者に備わっているというのである〔本作は、カイサリアのバシレイオスの『ヘクサエメロン講話』(ギリシア語)に多くを負い、その議論や例をしばしばそのまま受けている〕。
2. Quid igitur tam inconveniens, quam ut aeternitatem operis cum Dei omnipotentis aeternitate conjungerent, vel ipsum opus Deum esse dicerent; ut coelum, et terram, et mare divinis prosequerentur honoribus?
PL 14, 123B2. 業の永遠を全能の神の永遠と結びつけ、あるいは業そのものを神だと言って、天と地と海に神的な栄誉をささげるほど、不合理なことがあろうか。
Ex quo factum est, ut partes mundi deos esse crederent, quamvis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit.
PL 14, 123Bそこから、世界の諸部分を神々だと信じるに至った。もっとも、世界そのものについては、彼らのあいだに小さくない論争がある。
3. Nam Pythagoras unum mundum asserit: alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scripsit Democritus, cui plurimum de Physicis vetustas auctoritatis detulit.
PL 14, 123B3. ピュタゴラスは世界は一つだと主張する。ほかの者たちは、デモクリトスが書いたように、世界は数限りなくあると言う。古代の権威は、自然学についてはデモクリトスにきわめて多くを認めた。
Ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse, sed semper fore praesumit astruere: plurimi vero nec fuisse semper, nec semper fore scriptis suis testificantur.
PL 14, 123Cアリストテレスは、世界そのものは常にあったし、常にあるであろうと、断言してはばからない。これに対してプラトンは、常にあったのではないが、常にあるであろうと、あえて断定する。だが非常に多くの者は、自らの著作で、世界は常にあったのでも、常にあるのでもないと証言している。
4. Inter has eorum dissensiones quae potest esse veri aestimatio? cum alii mundum ipsum Deum esse dicant, quod ei mens divina, ut putant, inesse videatur; alii partes ejus, alii utrumque; in quo nec quae figura sit deorum, nec qui numerus, nec qui locus, aut vita possit, aut cura comprehendi.
PL 14, 123C4. 彼らのこうした不一致のなかで、真実についてどんな判断がありえようか。ある者は世界そのものを神だと言う。神的な精神がそれに内在すると、彼らは考えるからである。ある者はその諸部分を、ある者は両方を神だと言う。そのいずれにおいても、神々の形がどのようなものか、数がどれほどか、場所や生活や配慮がどうであるかは、捉えることができない。
Siquidem mundi aestimatione volubilem, rotundum, ardentem, quibusdam incitatum motibus, sine sensu Deum conveniat intelligi, qui alieno, non suo motu feratur.
PL 14, 124A実際、世界の見かけによれば〔mundi aestimatione の係りは定かでない。このように取った〕、回転し、円く、燃え、ある種の運動に駆り立てられ、感覚をもたぬものを神と解することになろうが、それは自らの運動ではなく他のものの運動によって運ばれているのである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 14, 124AMoysis opinio de initio rerum, auctore mundi, et creatione materiae. Idem multis nominibus commendatur: cui uni, explosis atomis ideisque, credendum ostenditur.
PL 14, 124Aモーセの、物事の初め、世界の創造者、質料の創造についての見解。同じモーセが多くの点で推奨され、原子とイデアを退けて、彼ひとりが信じられるべきことが示される。
5. Unde divino spiritu praevidens sanctus Moyses hos hominum errores fore, et forte jam coepisse, in exordio sermonis sui sic ait, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1) ; initium rerum, auctorem mundi, creationem materiae comprehendens; ut Deum cognosceres ante initium mundi esse, vel ipsum esse initium universorum; sicut in Evangelio Dei Filius dicentibus sibi, Tu quis es? respondit: Initium quod et loquor vobis (Joan. VIII. 25) : et ipsum dedisse gignendis rebus initium, et ipsum esse creatorem mundi, non idea quadam duce imitatorem materiae, ex qua non ad arbitrium suum, sed ad speciem propositam sua opera formaret.
PL 14, 124B5. それゆえ聖なるモーセは、神の霊によって、人々のこうした誤りが生じるであろうこと、おそらくすでに始まっていることを予見し、自らの話の冒頭でこう言った。「初めに神は天と地を造った」(創世記1:1)。物事の初め、世界の創造者、質料の創造を、ここに含めたのである。それは、世界の初めより前に神がいること、あるいは神自身が万物の初めであることを、あなたが知るためである。福音書で神の子が、「汝は誰か」と言う人々に答えたとおりである。「初めである。そのことを私は汝らに語ってもいる」(ヨハネ8:25)。神自身が生まれるものに初めを与え、神自身が世界の創造主であって、あるイデアを導き手とする質料の模倣者ではないことを〔知るためである〕。模倣者であれば、その質料から、自分の意のままにではなく、前に置かれた形相に従って、自分の業を形づくることになろう。
Pulchre quoque ait, In principio fecit; ut incomprehensibilem celeritatem operis exprimeret, cum effectum prius operationis impletae, quam indicium coeptae explicuisset. 6. Quis hoc dicat advertere debemus.
PL 14, 124Bまた見事に「初めに造った」と言った。開始の表示を述べるより先に、完成した働きの成果を述べることで、業の把握しがたい速さを言い表すためである。6. 誰がこれを語るのかに、我々は注意しなければならない。
Moyses utique ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, quem de flumine collectum filia Pharao ut filium dilexit, et subsidiis regalibus fultum, omnibus saecularis prudentiae disciplinis informari atque instrui desideravit.
PL 14, 124Cそれは、エジプト人のあらゆる知恵に通じた、あのモーセである。ファラオの娘は彼を川から拾い上げ、息子のように愛し、王家の援助に支えられた彼が世俗の知恵のあらゆる学問を身につけ教えられることを望んだ。
Qui cum de aqua nomen acceperit, non putavit tamen dicendum, quod ex aqua constarent omnia, ut Thales dixit.
PL 14, 125A彼は水から名を受けたが、タレスが言ったように、万物が水から成ると言うべきだとは考えなかった。
Et cum esset in aula educatus regia, maluit tamen pro amore justitiae subire exsilium voluntarium, quam in tyrannidis fastigio peccati perfunctionem deliciis acquirere.
PL 14, 125A王宮で育てられたにもかかわらず、彼は、僭主の頂で快楽によって罪の享受を手に入れるよりも、正義への愛のために自ら亡命を受けることを選んだ。
Denique priusquam ad populi liberandi munus vocaretur, naturali aequitatis studio provocatus, accipientem injuriam de popularibus suis ultus, invidiae sese dedit, voluptatique eripuit, atque omnes regiae domus declinans tumultus, in secretum Aethiopiae se contulit; ibidem a caeteris negotiis remotus, totum divinae cognitioni animum intendit, ut gloriam Dei videret facie ad faciem.
PL 14, 125Aついに、民を解放する務めに召される前に、生来の公正への熱意に駆り立てられて、同胞が不正を受けるのに復讐した彼は、妬みに身をさらし、快楽から身を引き離し、王家のあらゆる騒ぎを避けて、エチオピアの奥地に退いた。そこで他のあらゆる仕事から離れ、神を知ることに全心を傾けて、顔と顔を合わせて神の栄光を見ようとした。
Cui testificatur Scriptura, quia nemo surrexit amplius Propheta in Israel, sicut Moyses, quem scivit Dominus facie ad faciem (Deut. XXXIV, 10) .
PL 14, 125A彼について聖書は証言する。「主が顔と顔を合わせて知ったモーセのような預言者は、イスラエルにもはや起こらなかった」(申命記34:10)。
Non in visione, neque in somniis sed os ad os cum Deo summo locutus; neque in specie, neque per aenigmata, sed clara atque perspicua praesentiae divinae dignatione donatus.
PL 14, 125B幻のうちにでも、夢のうちにでもなく、口と口とでいと高い神と語った。姿においてでも、謎によってでもなく、神の臨在の、明るく透き通った賜物を与えられた。
7. Is itaque Moyses aperuit os suum, et effudit quae in eo Dominus loquebatur, secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: Vade ergo, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Exod. IV, 12) .
PL 14, 125B7. このモーセが、口を開き、主が彼の内で語っていたことを注ぎ出した。それは、彼をファラオ王のもとへ遣わすときに、主が彼に言ったとおりである。「行け。私が汝の口を開き、何を語るべきかを汝に教えよう」(出エジプト記4:12)。
Etenim si quod de populo dimittendo diceret, a Deo acceperat, quanto magis quod de coelo loqueretur?
PL 14, 125B民を去らせることについて語るべきことを神から受けたのなら、天について語ることは、なおさらである。
Denique non in persuasione humanae sapientiae, nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et virtutis, tamquam testis divini operis ausus est dicere: In principio fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 125Bついに彼は、人間の知恵の説得においてではなく、哲学の見せかけの論争においてでもなく、霊と力の現れにおいて、神の業の証人として、あえて言った。「初めに神は天と地を造った」。
Non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum exspectavit negotium; neque disciplinam quamdam materiae, quam contemplando, mundum posset effingere, sed auctorem Deum exprimendum putavit.
PL 14, 125C彼は、原子の衝突によって世界が結合するという、遅く無為な仕事を待ち受けたのではない。また、それを観照して世界を形づくりうるような、質料についてのある教えを〔待ったのでもない〕。創造者である神が言い表されるべきだと考えたのである。
Advertit enim vir plenus prudentiae, quod visibilium atque invisibilium substantias, origines, et causas rerum mens sola divina contineat, non ut philosophi disputant, validiorem atomorum complexionem perseverantiae jugis praestare causam: sed judicavit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiva principia coelo ac terris darent, quae ut fortuito conjungerentur, ita fortuito ac temere dissolverentur, nisi in sui gubernatoris divina virtute constarent.
PL 14, 125Cこの思慮に満ちた人は、見えるものと見えないものの実体、起源、事物の原因を、神的な精神のみが包んでいることを悟った。哲学者たちが論じるように、原子のより強い結合が持続の絶えざる原因を与えるのではない。むしろ彼は、天と地にこのように微小で実体のない原理を与える者たちは蜘蛛の巣を織っているのだと判断した。それらは偶然に結びついたように、偶然に軽率に解体してしまうであろう、自らの統治者の神的な力のうちに成り立たないならば。
Nec immerito gubernatorem nesciunt, qui non noverunt Deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. Sequamur ergo eum, qui et auctorem novit, et gubernatorem, nec vanis abducamur opinionibus.
PL 14, 125C統治者を知らないのも当然である。万物がそれによって支配され統べられている神を、知らなかったのだから。それゆえ、創造者をも統治者をも知るあの人に従い、空しい臆説に連れ去られないようにしよう。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 14, 125DPrincipium suum a Deo mundum habere: ac proinde eum, licet sphaerica figura sit, aeternum non esse. 8. In principio, inquit.
PL 14, 125D世界はその初めを神から得ている。したがって、球形であっても永遠ではない。8. 「初めに」と彼は言う。
Quam bonus ordo, ut illud primum assereret, quod negare consueverunt, et cognoscerent principium esse mundi, ne sine principio mundum esse homines arbitrarentur.
PL 14, 126Aなんと善い順序であろう。彼らが否定するのを常としたことをまず主張し、世界に初めがあると彼らが知るようにしたのである。人々が世界を初めなきものと考えないためである。
Unde et David cum de coelo, et terra, et mari loqueretur, ait, Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 25) . Dedit ergo principium mundo, dedit etiam creaturae infirmitatem, ne anarchon, ne increatum, et divinae consortem substantiae crederemus.
PL 14, 126Aそこでダビデも、天と地と海について語って言った。「汝はすべてを知恵によって造った」(詩篇103:25)。こうして神は世界に初めを与え、被造物に弱さをも与えた。我々がそれを、アナルコン(初めのないもの)で、造られざるもので、神の実体の共有者であると、信じないためである。
Et pulchre addidit, Fecit, ne mora in faciendo fuisse existimaretur; ut vel sic intelligerent homines quam incomparabilis operator esset, qui tantum opus brevi exiguoque momento suae operationis absolveret, ut voluntatis effectus sensum temporis praeveniret.
PL 14, 126Aそして見事に「造った」と付け加えた。造るのに時間がかかったと考えられないためである。人々が、せめてそのようにして、これほどの業を自らの働きのわずかな一瞬で成し遂げた者が、どれほど比べがたい工匠であるかを悟るためである。意志の成果が時間の感覚に先んじたのである。
Nemo operantem vidit, sed agnovit operatum. Ubi igitur mora, cum legas: Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Ps. CXLVIII, 5) ?
PL 14, 126B働いている者を見た人はないが、働き終えた者は認めた。「彼が言うと、それらは造られ、彼が命じると、それらは創造された」(詩篇148:5)と読むのだから、時間のかかる余地がどこにあろうか。
Nec artis igitur usum, nec virtutis expendit, qui momento suae voluntatis majestatem tantae operationis implevit; ut ea quae non erant, esse faceret tam velociter, ut neque voluntas operationi praecurreret, neque operatio voluntati.
PL 14, 126Bそれゆえ彼は、技の用いも力の消費もせず、自らの意志の一瞬で、これほどの働きの威厳を満たした。存在しなかったものを、きわめて速く存在させたので、意志が働きに先んじることも、働きが意志に先んじることもなかった。
9. Miraris opus, quaeris operatorem, quis principium tanto operi dederit, quis tam cito id fecerit? Subjecit statim, dicens quia Deus fecit coelum et terram. Audisti auctorem, dubitare non debes.
PL 14, 126B9. あなたは業に驚き、働き手を尋ねる。これほどの業に誰が初めを与えたのか、誰がそれをこれほど速く造ったのか、と。彼はすぐに続けて、神が天と地を造ったと言った。創造者を聞いたのだから、疑ってはならない。
Hic est in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium, dicens: Benedictus Abraham a Deo summo, qui fecit coelum et terram (Gen. XIV, 19 et 22) . Et credidit Abraham Deo, et ait: Extendam manum meam ad Deum summum, qui fecit coelum et terram.
PL 14, 126Cこの神にあって、メルキゼデクは、多くの民の父アブラハムを祝福して言った。「アブラハムは、天と地を造ったいと高き神によって祝福されよ」(創世記14:19および22)。そしてアブラハムは神を信じて言った。「私は手を、天と地を造ったいと高き神に向けて伸ばそう」。
Vides quia hoc non homo invenit, sed Deus annuntiavit. Deus est enim Melchisedech, qui est rex pacis et justitiae, nec initium dierum neque finem habens. Non mirum ergo si Deus qui est sine initio, initium omnibus dedit; ut quae non erant, esse inciperent.
PL 14, 126Cあなたは、これを人間が見いだしたのではなく、神が告げ知らせたのだと分かる。メルキゼデクは神であり〔メルキゼデクを神(キリスト)と同じとする言い方。本文のとおり訳した〕、平和と正義の王であって、日々の初めも終わりも持たない者だからである。それゆえ、初めのない神が万物に初めを与え、存在しなかったものが存在し始めたことは、不思議ではない。
Non mirum si Deus qui omnia virtute sua continet, et incomprehensibili majestate universa complectitur, fecit haec quae videntur, cum etiam illa fecerit quae non videntur.
PL 14, 126C万物を自らの力で保ち、把握しがたい威厳で全体を包む神が、見えるものを造ったのは不思議ではない。見えないものをも造ったのだから。
Invisibilia autem iis quae videntur, potiora esse quis neget; cum ea quae videntur, temporalia sint, aeterna autem quae non videntur?
PL 14, 126C見えないものが見えるものより優れていることを、誰が否定できようか。見えるものは時間的であり、見えないものは永遠なのだから。
Quis dubitet quod Deus haec fecerit, qui per Prophetam locutus ait: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra et rupes in statera, et nemora in jugo?
PL 14, 126D神がこれらを造ったことを、誰が疑うだろうか。神は預言者を通して語って言う。「誰が手の平で水を量り、手の幅で天を量り、握った手で全地を量ったか。誰が山々を秤に、岩々を天秤に、森を秤の梁にかけたのか」。
Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit, vel quis instruxit eum (Esa. XL, 12) . De quo etiam alibi legimus: Quia tenet circuitum terrae, et terram velut nihilum fecit.
PL 14, 127A「誰が主の思いを知ったか、誰がその助言者であったか、誰が彼を教えたか」(イザヤ40:12)。この者について、我々はほかの箇所でも読む。「彼は地の円を保ち、地を無のようにした」。
Et Hieremias ait: Dii qui non fecerunt coelum et terram, peribunt a terra, et de sub coelo isto. Dominus qui fecit terram in virtute sua, et correxit in sapientia sua orbem, et in sua prudentia extendit coelum, et multitudinem aquae in coelo (Jerem. X, 11) .
PL 14, 127Aエレミヤも言う。「天と地を造らなかった神々は、地から、またこの天の下から滅びるであろう。主はその力によって地を造り、その知恵によって世界を整え、その英知によって天と、天にある水の大群を張り広げた」(エレミヤ10:11)。
Et addidit: Infatuatus est homo a scientia sua (Ibid., 14) . Qui enim corruptibilia mundi sequitur, et ex his putat quod divinae possit naturae comprehendere veritatem, quomodo non infatuatur versutae disputationis astutia?
PL 14, 127Aそして付け加えた。「人はその知識によって愚かになった」(エレミヤ10:14)。世界の朽ちるものに従い、それらから神的な本性の真理を捉えうると考える者が、狡猾な論争の巧妙さによって愚かにならないことがあろうか。
10. Cum ergo tot oracula audias, quibus testificatur Deus quod fecerit mundum, noli eum sine principio esse credere; quia quasi sphaera mundus esse dicatur, ut principium ejus nullum videatur exstare; et cum intonat, quasi in circuitu omnia commoventur, ut unde incipiant, ubi desinant non facile comprehendas; quia circuitus principium sensu colligere impossibile habetur.
PL 14, 127B10. これほど多くの託宣を聞くのだから、そこで神が世界を造ったと証言しているのだから、世界を初めなきものと信じてはならない。世界は球のようだと言われるために、その初めはまったく見当たらないように見えるのであろう。また雷鳴が響くと、あたかもすべてが円環の中で揺れ動くかのようで、どこから始まりどこで終わるのかを、あなたは容易には捉えられない。円環の初めを感覚で集めることは、不可能だと考えられているからである。
Neque enim sphaerae potes initium reperire, vel unde coeperit globus lunae, vel ubi desinat menstrua lunae defectio. Neque vero si ipse non comprehendas, idcirco non coepit, aut nequaquam desinet.
PL 14, 127B球の初めを見つけることはできないし、月の球がどこから始まったのか、月の欠けがどこで終わるのかも分からない。しかし、あなた自身が捉えられないからといって、それが始まらなかったとか、決して終わらないということにはならない。
Si ipse circuitum vel atramento, vel graphio ducas, vel centro exprimas, unde coeperis, aut ubi desieris, intervallo interposito non facile vel oculis colligis, vel mente repetis; et tamen et coepisse et desivisse ipse tibi testis es.
PL 14, 127Bもしあなたが円をインクで、あるいは尖筆で、あるいは中心から描くなら、どこから始め、どこで終えたかを、間隔が挟まれると、目で容易に集めることも、心で呼び戻すこともできない。それでも、始めたことも終えたことも、あなた自身が証人である。
Nam etsi sensum subterfugit, veritatem non subruit. Quae autem initium habent, et finem habent: et quibus finis datur, initium datum constat. Finem autem mundi futurum ipse Salvator docet in Evangelio suo, dicens: Coelum et terra praeteribunt (Matth. XXIV, 55) .
PL 14, 127C感覚を逃れても、真理を覆すことはないからである。初めを持つものは終わりをも持ち、終わりが与えられるものには初めが与えられたことが明らかである。世界の終わりが来ることを、救い主自身が福音書で教えて言う。「天と地は過ぎ去る」(マタイ24:55〔底本は55。35の誤り〕)。
Et infra: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) . Et Apostolus: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31) .
PL 14, 127Cまた後に、「見よ、私は世の終わりまで、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。また使徒も言う。「この世の姿は過ぎ去る」(一コリント7:31)。
11. Quomodo ergo coaeternum Deo mundum asserunt, et creatori omnium sociant, atque aequalem esse disputant creaturam, corpusque materiale mundi invisibili illi atque inaccessibili naturae divinae conjungendum putant, cum praesertim secundum suam sententiam non possint negare, quoniam cujus partes corruptioni et mutabilitati subjacent, hujus necesse est universitatem iisdem passionibus, quibus propriae portiones ejus sunt obnoxiae, subjacere?
PL 14, 127C11. では、どうして彼らは世界を神と同じく永遠だと主張し、万物の創造主と結びつけ、被造物が〔創造主と〕等しいと論じ、世界の物質的な身体を、あの見えない近づきがたい神の本性と結びつけるべきだと考えるのか。とりわけ、彼ら自身の見解に従っても、その諸部分が滅びと変化に服するものについては、その全体も、それ自身の諸部分が服している同じ受動に服することが必然だと、否定できないのに。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 14, 127DPrincipiorum varia genera: et in quo Deus fecisse coelum ac terram intelligendus. 12. Principium igitur esse docet qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 127D初めの種々の類。また、どの意味で神が天と地を造ったと解されるべきか。12. したがって「初めに神は天と地を造った」と言う者は、初めがあることを教えている。
Principium autem ad tempus refertur, aut ad numerum, aut ad fundamentum; quomodo in aedificanda domo initium fundamentum est. Principium quoque conversionis et depravationis dici posse Scripturarum cognoscimus auctoritate.
PL 14, 127Dさて、初めは、時間か、数か、基礎に関係づけられる。家を建てるとき、始めは基礎であるのと同じである。また、転換と堕落の初めということも言えることを、我々は聖書の権威によって知っている。
Est et principium artis ars ipsa, ex qua artificum diversorum deinceps coepit operatio. Est etiam principium bonorum operum finis optimus, ut misericordiae principium est, Deo placere quod facias. Eo enim ad conferendum hominibus subsidium maxime provocamur.
PL 14, 128Aまた技術の初めは、さまざまな職人の働きが以後そこから始まった、技そのものである。また善い業の初めは最善の目的でもあり、慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕の初めは、あなたが行うことが神に喜ばれることである。我々は、それによって人々に助けを与えるよう、最も強く促されるからである。
Est etiam virtus divina, quae hac exprimitur appellatione. Ad tempus refertur, si velis dicere in quo tempore Deus fecit coelum et terram, id est, in exordio mundi, quando fieri coepit, sicut ait Sapientia: Cum pararet coelum, cum illo eram (Prov. VIII, 27) .
PL 14, 128A神の力もまた初めであり、この呼び名で表される。時間に関係づけるなら、神がいつ天と地を造ったかを言おうとするとき、すなわち世界の発端、それが造られ始めたときである。知恵が言うとおりである。「彼が天を備えたとき、私は彼とともにいた」(箴言8:27)。
Ad numerum autem si referas, ita convenit, ut accipias: imprimis fecit Deus coelum et terram, deinde colles, regiones, fines inhabitabiles.
PL 14, 128A数に関係づけるなら、こう解するのが適切である。まず神は天と地を造り、次に丘、地方、人の住めない果てを造った。
Vel sic: ante reliquas visibiles creaturas, diem, noctem, ligna fructifera, animantium genera diversa, coelum et terram fecit.
PL 14, 128Bあるいはこうである。ほかの見える被造物、すなわち昼、夜、実をつける木々、生き物のさまざまな種類に先立って、天と地を造った。
Si vero ad fundamentum referas, principium terrae fundamenta esse legisti, dicente Sapientia: Quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum cuncta componens (Sap. VIII, 29) .
PL 14, 128B基礎に関係づけるなら、地の基礎が初めであると、あなたは読んでいる。知恵が言う。「彼が地の堅固な基礎を造っていたとき、私は彼のもとにいて、すべてを整えていた」(知恵の書8:29〔底本は Sap. VIII, 29。箴言8:29–30 の言葉である〕)。
Est etiam bonae principium disciplinae, sicut est illud: Initium sapientiae est timor Domini (Prov. I, 7) ; quoniam qui timet Dominum, declinat errorem, et ad virtutis semitam vias suas dirigit. Nisi enim quis timuerit Deum, non potest renuntiare peccato.
PL 14, 128Bよい教えの初めもあり、「知恵の初めは主への畏れである」(箴言1:7)とあるとおりである。主を畏れる者は誤りを避け、徳の小道へ自分の道を向けるからである。誰も神を畏れなければ、罪を捨てることはできない。
13. Quod aeque etiam de illo possumus accipere: Mensis hic initium mensium erit vobis (Exod. XII, 2) ; quamvis et de tempore istud accipiatur, quia de Pascha Domini loquebatur, quod veris initio celebratur.
PL 14, 128B13. 次の言葉についても、同じように解することができる。「この月は、汝らにとって月々の初めとなる」(出エジプト記12:2)。もっとも、これは時についても解される。主の過越について語っていたのであり、それは春の初めに祝われるからである。
In hoc ergo principium mensium, coelum et terram fecit, quod inde mundi capi oportebat exordium, ubi erat opportuna omnibus verna temperies.
PL 14, 128Cそれゆえ、この月々の初めに、神は天と地を造った。世界の発端は、あらゆるものにふさわしい春の温暖があるところから取られるべきだったからである。
Unde et annus mundi imaginem nascentis expressit, ut post hybernas glacies atque hyemales caligines serenior solito verni temporis splendor eluceat.
PL 14, 128Cそのため、一年も生まれる世界の像を表し、冬の氷と冬の闇のあとに、春の季節の輝きが、いつもよりいっそう晴れやかに輝き出るのである。
Dedit ergo formam futuris annorum curriculis mundi primus exortus, ut ea lege annorum vices surgerent, atque initio cujusque anni produceret terra nova seminum germina, quo primum Dominus Deus dixerat: Germinet terra herbam foeni, seminans semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum (Gen. I, 11) .
PL 14, 128Cこうして、世界の最初の出現が、以後の年々の巡りに形を与えた。その定めに従って年々の移り変わりが起こり、各年の初めに地が新しい種の芽を生み出すためである。その初めに、主なる神は言ったのである。「地は、種類に従い似姿に従って種を結ぶ牧草と、実を結ぶ実のなる木とを芽生えさせよ」(創世記1:11)。
Et statim produxit terra herbam foeni, et lignum fructiferum; in quo nobis et moderationis perpetuae divina providentia, et celeritas terrae germinantis ad aestimationem vernae suffragatur aetatis.
PL 14, 128Dすると直ちに、地は牧草と実をつける木を生み出した。ここには、永続する節度についての神の摂理と、芽吹く地の速さが、〔この時が〕春の季節に当たるという判断を、我々のために支えている。
Nam etsi quocumque tempore et Deo jubere promptum fuit, et terrenae naturae obedire, ut inter hybernas glacies et hyemales pruinas coelestis imperii fotu germinans terra fetum produceret; non erat tamen dispositionis aeternae rigido stricta gelu in virides subito fructus arva laxare, atque horrentibus pruinis florulenta miscere.
PL 14, 128Dたとえ、いかなる時にも、神には命じることが容易で、地の本性には従うことが容易であり、冬の氷や冬の霜のただなかでも、天の命令の暖かさによって芽吹く地が実を結ぶことができたとしても、凍てついて固く締まった野を突然緑の実りへとゆるめ、そそり立つ霜に花を混ぜることは、永遠の配剤にふさわしいことではなかった。
Ergo ut ostenderet Scriptura veris tempora in constitutione mundi, ait: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni (Exod. XII, 2) , primum mensem, vernum tempus appellans.
PL 14, 128Dそれゆえ聖書は、世界の成り立ちにおいて春の時期を示すために言う。「この月は汝らにとって月々の初めであり、汝らにとって年の月のうちの第一である」(出エジプト記12:2)。第一の月とは、春の時期を指している。
Decebat enim principium anni principium esse generationis, et ipsam generationem mollioribus auris foveri. Neque enim possent tenera rerum exordia aut asperioris laborem tolerare frigoris, aut torrentis aestus injuriam sustinere.
PL 14, 129A年の初めが生成の初めであり、その生成そのものがより穏やかな風に養われることが、ふさわしかったからである。事物のやわらかな始まりは、より厳しい寒さの労苦に耐えることも、焼きつく暑さの害に耐えることもできないであろうから。
14. Simul istud advertere licet, quia jure concurrit, ut eo tempore videatur in hanc generationem, atque in hos usus tributus ingressus, quo tempore ex hac generatione in regenerationem est legitimus transitus.
PL 14, 129A14. 同時に、次のことにも気づいてよい。この生成とこれらの用とへの入場が与えられたと見える時が、この生成から再生への正当な移行がある時と、まさしく重なるのである〔in hanc generationem と in hos usus はともに ingressus に係ると取った〕。
Siquidem verno tempore filii Israel Aegyptum reliquerunt, et per mare transierunt, baptizati in nube, et in mari, ut Apostolus dixit (I Cor. X, 1 et seq.) : et eo tempore Domini quotannis Jesu Christi Pascha celebratur, hoc est, animarum transitus a vitiis ad virtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad veritatem et sinceritatem.
PL 14, 129A実際、春の時期にイスラエルの子らはエジプトを去り、海を渡った。使徒が言ったように、雲の中、海の中で洗礼を受けたのである(一コリント10:1以下)。そしてその時期に、主イエス・キリストの過越が毎年祝われる。すなわち、魂が悪徳から徳へ、肉の情念から恩寵と心の節制へ、悪意と邪悪の酵母から真理と純粋へと移ることである。
Regeneratis itaque dicitur: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni (Exod. XII, 2) .
PL 14, 129B再生した者たちには、それゆえ言われる。「この月は汝らにとって月々の初めであり、汝らにとって年の月のうちの第一である」(出エジプト記12:2)。
Derelinquit enim et deserit, qui abluitur, intelligibilem illum Pharao principem istius mundi, dicens: Abrenuntio tibi, diabole, et angelis tuis, et operibus tuis, et imperiis tuis.
PL 14, 129B洗われる者は、あの、霊的に解されるファラオ〔intelligibilis は字義でなく霊的な意味で解される、の意〕、この世の君を捨て、見捨てるからである。そして言う。「悪魔よ、私は汝を、汝の使いたちを、汝の業を、汝の支配を捨てる」。
Nec jam serviet ei, vel terrenis hujus corporis passionibus, vel depravatae mentis erroribus, qui demersa omni malitia, vice plumbi, bonis operibus dextra laevaque munitus inoffenso saeculi hujus freta studet transire vestigio.
PL 14, 129Bもはや彼に仕えることはなく、この身体の地上的な情念にも、堕落した精神の誤りにも仕えない。彼はあらゆる悪意を鉛のように沈め、右にも左にも善い業で守られて、この世の海峡を、つまずくことのない歩みで渡ろうと努める。
In libro quoque, qui inscribitur de Numeris, ait Scriptura : Initium nationum Amalec, et semen ejus peribit (Num. XXIV, 20) .
PL 14, 129C『民数記』と題された書でも、聖書は言う。「諸国民の初めはアマレク、その子孫は滅びる」(民数記24:20)。
Et utique non omnium nationum primus est Amalec; sed quia per interpretationem Amalec rex accipitur iniquorum; iniqui autem gentes sunt: vide ne principem mundi hujus accipere debeamus, qui imperat nationibus voluntatem suam facientibus, cujus semen peribit: semen autem ejus impii et infideles sunt, quibus ait Dominus, Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 24) .
PL 14, 129C確かにアマレクがすべての民の第一なのではない。だが、解釈によれば、アマレクは不義の者たちの王と解され、不義の者たちは異邦の民である。だから、この世の君を理解すべきではないか、よく見よ。その君は、自分の意志を行う諸国民に命じ、その子孫は滅びる。その子孫とは不敬虔な者、不信仰な者であり、主は彼らに言う。「汝らは父である悪魔から出ている」(ヨハネ8:24〔底本は24。44の誤り〕)。
15. Est etiam initium mysticum, ut illud est, Ego sum primus et novissimus, initium et finis (Apoc. I, 8) . Et illud in Evangelio praecipue, quod interrogatus Dominus, quis esset, respondit: Initium, quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) .
PL 14, 129C15. 神秘的な初めもあり、「私は最初であり最後、初めであり終わりである」(黙示録1:8)というのがそれである。また福音書では特に、主が自分は誰かと問われたときに答えた言葉、「初めである。そのことを私は汝らに語ってもいる」(ヨハネ8:25)がある。
Qui vere et secundum divinitatem est initium omnium, quia nemo ante ipsum; et finis, quia nemo ultra ipsum: et secundum Salomonem (Prov. VIII, 22) initium est viarum Domini in opera ejus; ut per ipsum disceret hominum genus vias Domini sequi, et operari opera Dei.
PL 14, 129D彼は真実に、神性に従って、万物の初めである。彼より前には誰もいないからであり、また終わりである。彼の先には誰もいないからである。そしてソロモンによれば(箴言8:22)、彼は主の道の初めであり、その業のためにある。人類が彼を通して主の道に従い、神の業を行うことを学ぶためである。
In hoc ergo principio id est, in Christo, fecit Deus coelum et terram; quia per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; quia in ipso constant omnia.
PL 14, 130Aそれゆえ、この初め、すなわちキリストにおいて、神は天と地を造った。彼を通してすべてのものが造られ、彼なしには何一つ造られなかったからである。造られたものは、彼の内で命であった。すべてのものは彼の内に成り立つからである。
Et ipse est primogenitus totius creaturae, sive quia ante omnem creaturam; sive quia sanctus, quia primogeniti sancti sunt, ut primogenitus Israel, non quia ante omnes, sed quia sanctior caeteris.
PL 14, 130A彼は全被造物の長子でもある。それは、すべての被造物に先立つからであり、あるいは聖であるからである。長子は聖なるものだからであり、イスラエルの長子のように、すべてに先立つからではなく、ほかの者よりも聖だからである。
Sanctus autem Dominus supra omnem creaturam et secundum corporis susceptionem; quia solus sine peccato, solus sine vanitate. Omnis autem creatura subjecta vanitati est.
PL 14, 130A主は、身体を受けたことにおいても、あらゆる被造物の上に聖である。ただ一人、罪なく、ただ一人、空しさなくあるからである。あらゆる被造物は空しさに服している。
16. Possumus etiam intelligere: In principio fecit Deus coelum et terram; id est, ante tempus: sicut initium viae nondum via, et initium domus nondum domus.
PL 14, 130A16. 次のようにも理解できる。「初めに神は天と地を造った」とは、時に先立って、ということである。道の初めがまだ道ではなく、家の初めがまだ家ではないのと同じである。
Denique alii dixerunt, ἐν κεφαλαίῳ quasi in capite, quo significatur in brevi et in exiguo momento summa operationis impleta.
PL 14, 130Aついで、ほかの人々は、エン・ケパライオー(「頭において」)と言った。それは、いわば頭において、すなわち短い、わずかな一瞬に、働きの全体が完成したことを意味する。
Sunt ergo et qui principium non pro tempore accipiant, sed ante tempus, καὶ κεφαλαῖον vel caput; ut dicamus Latine quasi summam operis; quia rerum visibilium summa coelum et terra est, quae non solum ad mundi hujus spectare videntur ornatum, sed etiam ad indicium rerum invisibilium, et quoddam argumentum eorum quae non videntur, ut est istud propheticum: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Ps. XVIII, 1) .
PL 14, 130Bそれゆえ、初めを時間としてではなく、時に先立つものとして、またケパライオン(頭、要点)すなわち頭として〔「また」の語までギリシア語で刷られている〕受け取る者もいる。ラテン語で言えば、いわば業の総括である。見える事物の総括は天と地であり、それらはこの世界の飾りに関わるだけでなく、見えない事物の指標、見えないものの証しともなるように見えるからである。預言者の言葉のとおりである。「天は神の栄光を語り、大空はその手の業を告げる」(詩篇18:1)。
Quod secutus Apostolus aliis verbis in eamdem conclusit sententiam, dicens: Quia invisibilia ejus per ea quae facta sunt, intelliguntur (Rom. I, 20) .
PL 14, 130B使徒はこれにならい、別の言葉で同じ結論に至って言った。「その見えない性質は、造られたものを通して知られる」(ローマ1:20)。
Auctorem enim Angelorum et Dominationum et Potestatum facile intelligimus eum, qui momento imperii sui hanc tantam pulchritudinem mundi ex nihilo fecit esse, quae non erat; et non de exstantibus aut rebus, aut causis donavit habere substantiam.
PL 14, 130B天使たち、主権、権能の創造者を、我々は容易に理解する。その者は、自らの支配の一瞬で、存在しなかったこの世界のこれほどの美を、無から存在させ、既存の事物や原因から実体を持つよう与えたのではない。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 14, 130CMundum divinae operationis specimen esse: a gentilibus eum Dei umbram non recte dici: Filio enim soli, ut imago Dei sit, convenire. 17. Est ergo hic mundus divinae specimen operationis; quia dum opus videtur, praefertur operator.
PL 14, 130C世界は神の業の見本であること。異教徒たちが世界を神の影と呼ぶのは正しくないこと。神の像であることは子のみにふさわしいからである。17. したがって、この世界は神の業の見本である。業が見られるとき、その工匠が顕されるからである。
Namque ut istarum artium aliae sunt actuosae, quae sunt in corporis motu, aut sono vocis; cessavit motus aut sonus, nihil superfuit, nec remansit spectantibus vel audientibus: aliae theoreticae, quae vigorem mentis exerceant: aliae hujusmodi, ut cessante quoque operationis officio, operis munus appareat, ut aedificatio atque textura, quae etiam tacente artifice, peritiam ejus ostendunt, ut operatori operis sui testimonium suffragetur.
PL 14, 130Cというのも、これらの技には、身体の動きや声の響きにかかわる実演的なものがあり、動きや響きが止めば何も残らず、見る者にも聞く者にも何も留まらない。また、精神の力を働かせる観想的なものがある。さらに、働きの務めが止んでもなお業の成果が現れるものがあり、建築や織物がそれで、工匠が黙していても彼の巧みさを示し、その業が自らの工匠のために証しを立てるのである。
Similiter hic mundus divinae majestatis insigne est, ut per ipsum Dei sapientia manifestetur. Quem videns Propheta, simul et ad invisibilia oculos mentis attollens, ait: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) .
PL 14, 130D同様に、この世界は神の威厳のしるしであり、これを通して神の知恵が明らかにされる。預言者はこれを見て、同時に精神の目を見えないものへも上げて言う。「主よ、汝の業はなんと大いなるものとされたことか。汝はすべてを知恵によって造った」(詩篇103:24)。
18. Nec otiose utique factum legimus; quia gentiles plerique qui coaeternum Deo mundum volunt esse, quasi adumbrationem virtutis divinae, asserunt etiam sua sponte subsistere; et quamvis causam ejus Deum esse fateantur; causam tamen factum volunt non ex voluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est.
PL 14, 131A18. 我々が「造った」と読むのは、決して無駄なことではない。異教徒の多くは、世界が神と共に永遠であることを望み、世界は神の力の影のようなものだとして、それがおのずから存続するとさえ主張する。また、神がその原因であることは認めながらも、神がその原因となったのは自らの意志と配剤によってではなく、物体が影の原因であるようなしかたによってだとするのである。
Adhaeret enim umbra corpori, et fulgor lumini naturali magis societate, quam voluntate arbitra. Pulchre ergo ait Moyses, quia fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 131A影は物体に、輝きは光に、自由な意志によるよりも、むしろ自然の結びつきによって付き従う。それゆえモーセが、神は天と地を造ったと言うのは見事である。
Non dixit quia subesse fecit; non dixit quia causam mundo ut esset, praebuit: sed fecit quasi bonus quod foret utile: quasi sapiens quod optimum judicabat: quasi omnipotens quod amplissimum praevidebat.
PL 14, 131A彼は、神が〔世界を〕付き従うものとして造ったとは言わなかった。神が世界に存在する原因を与えたとも言わなかった。そうではなく、神は善なる者として有益となるものを造り、知恵ある者として最善と判断したものを造り、全能なる者として最も広大であると予見したものを造ったのである。
Quomodo autem quasi umbra esse poterat, ubi corpus non erat, cum incorporei Dei corporea adumbratio esse non possit? Quomodo etiam incorporei luminis splendor possit esse corporeus? 19. Sed si quaeris splendorem Dei, Filius est imago Dei invisibilis.
PL 14, 131Bしかし、物体がないところで、どうして影のようなものがありえたか。物体を持たない神にとって、物体的な影はありえないのである。また、物体を持たない光の輝きが、どうして物体的でありえようか。19. だが、もし神の輝きを求めるなら、子が見えない神の像である。
Qualis ergo Deus est, talis imago. Invisibilis Deus, etiam imago invisibilis. Est enim splendor gloriae paternae, atque ejus imago substantiae. In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 131Bしたがって、神がどのようなものであれば、像もそのようなものである。神が見えないなら、像もまた見えない。子は父の栄光の輝きであり、その実体の像だからである。「初めに、神は天と地を造った」と彼は言う。
Factus est ergo mundus, et coepit esse, qui non erat: Verbum autem Dei in principio erat, et erat semper. Sed etiam Angeli, Dominationes et Potestates, etsi aliquando coeperunt; erant tamen jam quando hic mundus est factus.
PL 14, 131Bこうして世界は造られ、存在していなかったものが存在し始めた。だが神の言葉は初めにあり、常にあった。天使たち、主権と権能もまた、いつか存在し始めたにせよ、この世界が造られたときにはすでにあった。
Omnia namque creata et condita sunt, visiblia et invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt, et in ipsum creata sunt (Coloss. I, 16) . Quid est in ipsum creata?
PL 14, 131C見えるもの〔底本は visiblia。visibilia と読む〕も見えないものも、座も主権も支配も権能も、すべては創造され造られたからである。「すべては彼によって造られ、彼に向けて創造された」(コロサイ1:16)。「彼に向けて創造された」とはどういうことか。
Quia ipse est haeres Patris, eo quod a Patre in ipsum transierit haereditas, sicut Pater dicit: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8) . Quae tamen haereditas a Patre transit in Filium, et in Patrem revertitur a Filio.
PL 14, 131C彼が父の相続人であり、父から彼へ相続財産が移ったからである。父が言うとおりである。「われに求めよ。われは汝に諸国民を汝の相続財産として与えよう」(詩篇2:8)。しかもこの相続財産は父から子へ移り、子から父へ帰る。
Egregie itaque Apostolus et hoc loco Filium dixit auctorem omnium, et majestate sua continentem omnia. Et ad Romanos de Patre ait: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipsum sunt omnia (Rom. XI, 36) .
PL 14, 131Cそれゆえ使徒は、この箇所でも見事に、子がすべてのものの創造者であり、その威厳によってすべてを保つ者だと言った。また、ローマの人々に宛てて、父について言う。「すべてのものは、彼から、彼によって、彼に向けてある」(ローマ11:36)。
Ex ipso principium et origo substantiae universorum, id est, ex voluntate ejus et potestate. Omnia enim ex ejus voluntate coeperunt; quia unus Deus Pater, ex quo omnia. Etenim tamquam ex suo fecit; quia unde voluit fecit. Per ipsum continuatio; finis in ipsum.
PL 14, 131C「彼から」とは、万物の実体の初めであり源であること、すなわち彼の意志と力に基づくことである。すべては彼の意志によって存在し始めたからである。唯一の神である父から、すべてのものが出る。実際、神は自らのものからのように造った。欲したところから造ったからである。「彼によって」とは存続であり、「彼に向けて」とは終わりである。
Ex ipso ergo materia. Per ipsum operatio quae ligavit atque constrinxit universa. In ipsum, quia quamdiu vult, omnia ejus virtute manent atque consistunt, et finis eorum in Dei voluntatem recurrit; et ejus arbitrio resolvuntur.
PL 14, 131Dしたがって、「彼から」に質料がある。「彼によって」に、万物を結び束ねた働きがある。「彼に向けて」とは、神が欲する限りにおいて、すべてが彼の力によって留まり存立し、それらの終わりが神の意志へと帰り、彼の裁量によって解消されるからである。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 14, 132AIn coelo et terra quatuor elementa, e quibus omnia componuntur, creata esse. Qualis coeli substantia; qualisve terrae positio; et quam diverse philosophi de coelorum natura judicarint: iis neglectis divinae auctoritati auscultandum.
PL 14, 132A天と地には、万物がそれから成る四つの元素が創造されたこと。天の実体はどのようなものか、地の位置はどのようなものか、また天の本性について哲学者たちがいかに異なる判断を下したか。これらは捨て置いて、神の権威に耳を傾けるべきこと。
20. In principio itaque temporis coelum et terram Deus fecit. Tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum: dies autem temporis portio est, non principium.
PL 14, 132A20. したがって、神は時間の初めに天と地を造った。時間はこの世界とともに始まったのであり、世界より前にあったのではない。日は時間の一部分であって、その初めではない。
Et quamquam lectionis serie possimus adstruere quod primo diem fecerit Dominus et noctem, quae sunt vices temporum; et secundo die firmamentum fecerit, quo discrevit aquam quae sub coelo est, et aquam quae super coelum; tamen satis est ad praesentem assertionem, quod in principio coelum fecerit, unde praerogativa generationis et causa; et terram fecerit, in qua esset generationis substantia.
PL 14, 132A聖句の連なりから、主がまず昼と夜、すなわち時間の交替を造り、第二の日に大空を造ってそれによって天の下にある水と天の上にある水とを分けたと論証することもできるが、今の主張にとっては、初めに天を造ったこと、すなわち生成の優位と原因であるものを造ったこと、また地を造ったこと、すなわち生成の実体であるものを造ったことで十分である。
In his enim quatuor illa elementa creata sunt, ex quibus generantur omnia ista quae mundi sunt. Elementa autem quatuor, aer, ignis, aqua, et terra, quae in omnibus sibi mixta sunt.
PL 14, 132Bというのは、この二つのうちに、世界に属するこれらすべてのものがそれから生じる四つの元素が創造されたからである。四つの元素とは空気、火、水、土であり、これらはすべてのもののうちで互いに混ざり合っている。
Siquidem et in terra ignem reperies, qui ex lapidibus et ferro frequenter excutitur; et in coelo, cum sit ignitus et micans fulgentibus stellis polus, aqua esse possit intelligi, quae vel supra coelum est, vel de illo superiore loco in terram largo frequenter imbre demittitur.
PL 14, 132B実際、地にも火は見いだされ、石や鉄からしばしば打ち出される。また天においては、天球は火のようであり、輝く星々できらめいているが、水もあると解することができる。それは天の上にあるか、あるいはその上の場所から豊かな雨となってしばしば地に降り注ぐものである。
Quae pluribus colligere possemus, si quid ad aedificationem Ecclesiae ista proficere videremus. Sed quia his occupari infructuosum negotium est, ad illa magis intendamus animum in quibus vitae sit profectus aeternae.
PL 14, 132Bこれらについてはさらに多くを集めることもできようが、それが教会の造り上げに役立つと見えるならばである。しかしこうしたことに携わるのは実りのない仕事であるから、永遠の生命への進歩があることがらにこそ、むしろ心を向けよう。
21. De qualitate igitur et substantia coeli satis est ea promere quae in Esaiae scriptis reperimus, qui mediocribus et usitatis sermonibus qualitatem naturae coelestis expressit, dicens quod firmaverit coelum sicut fumum (Esa. LI, 6) , subtilem ejus naturam nec solidam cupiens declarare.
PL 14, 132C21. それゆえ、天の性質と実体については、イザヤの書に見いだされることを述べれば十分である。彼は穏当でありふれた言葉で天界の本性の性質を表し、〔主が〕天を煙のように固めたと言って(イザヤ51:6)、その本性が希薄で固くないことを示そうとした。
Ad speciem quoque ejus abundat, quod ipse de coeli firmamento locutus est, quia fecit Deus coelum sicut cameram; quod intra coeli ambitum universa claudantur (Esa. XL, 22) , quae vel in mari geruntur vel terris.
PL 14, 132C天の姿についても、彼自身が天の大空について語ったことで十分である。すなわち、神は天を丸天井のように造った。海にも地にも行われるすべてのことが、天の円周の内に閉じ込められている(イザヤ40:22)。
Quod similiter significatur, cum legitur: Quia coelum Dominus extendit (Esa. XXXIV, 4) . Extenditur enim vel quasi pellis ad tabernacula habitationesque sanctorum; vel quasi liber, ut plurimorum scribantur nomina, qui Christi gratiam fide et devotione meruerunt, quibus dicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) .
PL 14, 132C同じことは、「主は天を広げた」(イザヤ34:4)と読まれるときにも示される。天は、聖なる者たちの幕屋と住まいのための皮のように広げられるのであり、あるいは、信仰と献身とによってキリストの恩寵にふさわしいとされた多くの者の名が書かれるための書物のように広げられる。彼らには言われている。「喜べ。汝らの名は天に書かれている」(ルカ10:20)。
22. De terrae quoque vel qualitate vel positione tractare nihil prodest ad spem futuri, cum satis sit ad scientiam, quod Scripturarum divinarum series comprehendit, quia suspendit terram in nihilo (Job. XXVI, 7) .
PL 14, 132D22. 地の性質や位置について論じることも、来るべきものへの希望には何の益もない。聖書の連なりが含んでいること、すなわち「地を無の上に懸けた」(ヨブ記26:7)で、知るには十分だからである。
Quid nobis discutere, utrum in aere pendeat, an super aquam, ut inde nascatur controversia, quomodo aeris natura tenuis et mollior molem possit sustentare terrenam? Aut quomodo, si super aquas, non demergatur in aquam gravis ruina terrarum?
PL 14, 133A地が空気の中に懸かっているのか、水の上にあるのかを我々が論じて何になろうか。そこから、希薄でより柔らかい空気の本性がどうして地の重みを支えうるのかという論争が生じるだけである。あるいは、水の上にあるのなら、地の重い塊がなぜ水に沈まないのか。
Aut quomodo ei maris unda non cedat, et in latera ejus sese loco suo mota diffundat? Multi etiam in medio aeris terram esse dixerunt, et mole sua immobilem permanere, quod aequabili motu hinc atque inde propendeat.
PL 14, 133Aあるいは、海の波がなぜ地に場を譲らず、自分の場所から動かされて、その側面にあふれ出ないのか。また多くの者は、地は空気の真ん中にあり、その重さによって動かずにとどまっていると言った。それは、地があちらこちらに等しい傾きで傾いているからだというのである。
De quo satis putamus dictum a Domino ad Job servum suum, quando locutus per nubem ait: Ubi eras cum fundarem terram? indica mihi, si habes scientiam. Quis posuit mensuras ejus, si nosti?
PL 14, 133Aこれについては、主がその僕ヨブに言ったことで足りると我々は考える。主は雲を通して語って言った。「われが地を据えたとき、汝はどこにいたか。汝に知識があるなら、われに示せ。誰がその寸法を定めたか、汝が知っているなら」。
Aut quis est qui superinduxit mensuram super eam, aut super quid circuli ejus confixi sunt (Job. XXXVIII, 4) ? Et infra: Conclusi mare portis, et dixi: Usque huc venies, et non transibis, sed in te comminuentur fluctus tui (Ibid. 10) .
PL 14, 133B「あるいは誰がその上に測り縄を張ったか。あるいはその環はいかなるものの上に打ち込まれたか」(ヨブ記38:4)。さらに下で言う。「われは海を門で閉じ込めて言った。ここまで来よ、越えてはならない。汝の波は汝の内で砕かれる」(ヨブ記38:10)。
Nonne evidenter ostendit Deus omnia majestate sua consistere in numero, pondere, atque mensura? Neque enim creatura legem tribuit, sed accepit, et servat acceptam.
PL 14, 133B神が、万物はその威厳によって数と重さと寸法において成り立つと、明白に示しているではないか。被造物は法を授けるのではなく、受けるのであり、受けた法を守る。
Non ergo quod in medio sit terra, quasi aequa lance suspenditur: sed quia majestas Dei voluntatis suae eam lege constringit; ut supra instabile atque inane stabilis perseveret, sicut David quoque propheta testatur dicens: Fundavit terram super firmamentum ejus, non inclinabitur in saeculum saeculi (Ps. CIII, 5) .
PL 14, 133Bしたがって、地は真ん中にあるから、等しい秤のように懸けられているのではない。そうではなく、神の威厳が自らの意志の法によって地を束ね、不安定で空虚なものの上に地が安定してとどまるようにしているのである。預言者ダビデもこう言って証しする。「彼は地をその堅固な基の上に据えた〔firmamentum は大空と同じ語。ここでは堅固な基の意〕。それは世々に傾くことがない」(詩篇103:5)。
Non utique hic quasi tantummodo artifex Deus: sed quasi omnipotens praedicatur, qui non centro quodam terram, sed praecepti sui suspenderit firmamento, nec eam inclinari patiatur.
PL 14, 133Bここで神は、単なる工匠としてではなく、全能者として宣べられている。神は地をある中心によってではなく、自らの命令の堅固さによって懸け、地が傾くことを許さないのである。
Non ergo mensuram centri, sed judicii divini accipere debemus; quia non artis mensura est, sed potestatis: mensura justitiae, mensura cognitionis; quia omnia non tamquam immensa praetereant ejus scientiam, sed cognitioni ejus tamquam dimensa subjaceant.
PL 14, 133Cしたがって、我々はこれを中心の寸法ではなく、神の裁定の寸法と解さなければならない。それは技の寸法ではなく、権力の寸法であり、正義の寸法、認識の寸法だからである。すべてのものは、測り知れないものとして神の知識を素通りするのではなく、測られたものとして神の認識のもとにあるのである。
Neque enim cum legimus: Ego confirmavi columnas ejus (Ps. LXXIV, 4) , vere columnis eam subnixam possumus aestimare, sed ea virtute quae suffulciat substantiam terrae atque sustineat.
PL 14, 133Cまた、「われがその柱を固めた」(詩篇74:4)と読むときも、地が本当に柱に支えられていると考えることはできず、地の実体を下から支え、保つ力によると考えるべきである。
Denique quod in potestate Dei sit terrae constitutio, etiam hinc collige, quia scriptum est: Qui aspicit terram, et facit eam tremere (Ps. CIII, 32) . Et alibi: Adhuc ego semel concutio terram (Agg. II, 8) .
PL 14, 133Cさらに、地の存立が神の権能のうちにあることは、次のことからも知れ。「地を見て、これを震わせる者」(詩篇103:32)と書かれている。また別の箇所には、「なお一度、われは地を揺るがす」(ハガイ2:8)とある。
Non ergo libramentis suis immobilis manet: sed frequenter Dei nutu et arbitrio commovetur, sicut et Job dicit: Quia Dominus commovet eam a fundamentis: columnae autem ejus exagitantur (Job. IX, 6) .
PL 14, 133Dしたがって、地は自らの釣り合いによって動かずにいるのではなく、しばしば神の意志と裁量によって動かされる。ヨブも言う。「主は地をその基から揺り動かす。その柱は揺らぐ」(ヨブ記9:6)。
Et alibi: Nuda inferna in conspectu ejus, et non est morti involucrum, extendens Boream pro nihilo, suspendens terram in nihilum, alligans aquam in nubibus suis . . .
PL 14, 133Dまた別の箇所にはこうある。「陰府は彼の前に裸であり、死には覆いがない。彼は北風を無のうちに広げ、地を無のうちに懸け、水を自らの雲の中に縛り……」
Columnae coeli avolaverunt, et expaverunt ab increpatione ejus: virtute mitigavit mare, disciplina stravit cetum: claustra autem coeli timent eum (Job. XXVI, 6) .
PL 14, 133D「天の柱は飛び去り、彼の叱責に震え上がった。力によって海を和らげ、教えによって海の怪物を打ち倒した。天の閂は彼を恐れる」(ヨブ記26:6)。
Voluntate igitur Dei immobilis manet et stat in saeculum terra, secundum Ecclesiastis sententiam (Eccle. I, 4) , et voluntate Dei movetur, et nutat.
PL 14, 134Aしたがって地は、神の意志によって動かず、永遠に立っている。これはコヘレトの見解(コヘレトの言葉1:4)のとおりである。しかも、神の意志によって動かされ、揺れもする。
Non ergo fundamentis suis nixa subsistit, nec fulcris suis stabilis perseverat: sed Dominus statuit eam, et firmamento voluntatis suae continet; quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Et haec fidei simplicitas argumentis omnibus antecellit.
PL 14, 134Aゆえに地は、自らの基に寄りかかって存続しているのでも、自らの支えによって安定してとどまっているのでもない。主がこれを立て、自らの意志の堅固さによって保っている。地の果てはことごとく主の手の内にあるからである。そして、この信仰の素朴さは、あらゆる論証にまさる。
Laudent alii quod ideo nusquam decidat terra; quia secundum naturam in medio regionem possideat suam, eo quod necesse sit eam manere in regione sua, nec in partem alteram inclinari, quando contra naturam non movetur, sed secundum naturam.
PL 14, 134Aほかの者たちは称えるがよい。地がどこへも落ちないのは、本性に従って中心に自らの領域を占めているからであり、地は自分の領域にとどまらざるをえず、他の側へ傾くことがない、なぜなら、地が動かされるのは本性に反してではなく、本性に従ってだからだ、と。
Praedicent artificis divini et operatoris aeterni excellentiam; quis enim artificum non ab illo accepit? aut quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam?
PL 14, 134A彼らは神なる工匠、永遠の造り手の卓越を宣べ伝えるがよい。工匠のうち、誰が彼から受けなかったか。誰が女たちに織物の知恵を、あるいは色模様の技を与えたか。
Ego tamen, qui profundum majestatis ejus, et artis excellentiam non queo comprehendere, non disputationis me libramentis committo atque mensuris: sed omnia reposita in ejus existimo voluntate, quod voluntas ejus fundamentum sit universorum, et propter eum adhuc mundus hic maneat.
PL 14, 134Bしかし私は、その威厳の深みと技の卓越を理解しえないので、論争の釣り合いや寸法に身を委ねない。そうではなく、すべては彼の意志に置かれており、彼の意志が万物の基であり、彼のゆえにこの世界がなおとどまっていると考える。
Quod Apostolicae quoque licet astruere auctoritatis exemplo. Scriptum est enim: Quia vanitati creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe (Rom. VIII, 20) .
PL 14, 134Bこれは使徒の権威の例によっても確証することができる。「被造物は、みずから望んだのではなく、希望のうちにこれを服させた者のゆえに、空しさに服したからである」(ローマ8:20)と書かれている。
Liberabitur autem et ipsa creatura a servitute corruptionis, cum divinae remunerationis gratia affulserit.
PL 14, 134Bしかし被造物自身も、神の報いの恩寵が輝くとき、滅びの隷属から解放される。
23. De natura autem et qualitate substantiae coeli quid enumerem ea quae disputationibus suis philosophi texuerunt? cum alii compositum coelum ex quatuor elementis asserant: alii quintam quamdam naturam novi corporis ad constitutionem ejus inducant, atque affingant aethereum esse corpus, cui neque ignis admixtus sit, neque aer, neque aqua, neque terra; quod hujusmodi elementa suum quemdam cursum habeant atque usum et motum naturae, ut graviora demergant, et in pronum ferantur, vacua et levia in superiora se subrigant; est enim proprius cuique motus, in sphaerae autem circuitu ista confundi, et vim sui cursus amittere, quoniam sphaera in orbem suum volvitur, et superiora inferioribus, superioribus quoque inferiora mutantur.
PL 14, 134B23. 天の実体の本性と性質について、哲学者たちがその論議で織り上げたことを、私はなぜ数え上げようか。ある者は、天は四つの元素から合成されていると主張し、別の者は、その構成のために、新しい物体という第五の本性を持ち込み、天は精気の物体であって、そこには火も空気も水も土も混ざっていないとこしらえる。それは、これらの元素にはそれぞれ固有の運行と、本性に属する用途と運動があって、より重いものは沈んで下へ向かい、空虚で軽いものは上へ昇るからだという。各々に固有の運動があるが、球の円運動においてはこれらが混乱し、自らの運行の力を失う。球は自らの軌道に回転し、上のものが下のものと、また下のものが上のものと入れ替わるからである。
Quorum autem secundum naturam motus mutati sunt, horum necessario ferunt mutari solere qualitates substantiarum suarum. Quid igitur defendimus aethereum corpus esse, ne videatur corruptioni obnoxium?
PL 14, 134C本性に従った運動が変えられたものは、その実体の性質も必然的に変わるのが常であると彼らは言う。それなら、なぜ我々は、天が朽ちることを免れていると見えるように、精気の物体であると擁護するのか。
Quod enim compositum ex corruptibilibus elementis est, necesse est resolvatur. Nam hoc ipso quod diversae eadem sint elementa naturae, simplicem et inviolabilem motum habere non possunt, cum se diversus elementorum motus impugnet.
PL 14, 134D朽ちる元素から合成されたものは、必ず分解する。実際、同じ元素が異なる本性のものである以上、単純で侵されない運動を持つことはできない。元素の異なる運動が互いに争うからである。
Unus enim motus omnibus aptus esse non potest, et elementis distantibus convenire. Nam qui levibus accommodus est, fit incommodus gravioribus elementis.
PL 14, 134D一つの運動がすべての元素に適し、離れ合う元素に合致することはありえない。軽いものに適した運動は、より重い元素には不適当になる。
Itaque quando ad superiora motus coeli est necessarius, terrenis gravatur; quando ad inferiora decursus expetitur, igneus vigor ille violenter attrahitur. Etenim contra naturae suae usum deorsum cogitur.
PL 14, 135Aこうして、天の運動が上方へ必要とされるとき、天は地的なものに重くされ、下方への運行が求められるときには、あの火の力が無理に引き寄せられる。自らの本性の用途に反して下へ強いられるからである。
Omne autem quod in contrarium cogitur, non naturae serviens, sed necessitati, cito solvitur, et in ea scinditur ex quibus videtur esse compositum, in suam quamque regionem singulis recurrentibus.
PL 14, 135Aしかし、反対の方向に強いられるものはすべて、本性ではなく必然に仕えているのであり、たちまち解体し、合成されていると見える諸元素へと分かれ、それぞれが自分の領域に戻る。
Haec igitur alii considerantes stabilia esse non posse, aethereum corpus coeli stellarumque esse arbitrati sunt, quintam quamdam naturam corporis introducentes, quo diuturnam coeli putarent mansuram esse substantiam.
PL 14, 135Aほかの者たちは、これらのことを考えて、天は安定したものではありえないとし、天と星々の物体は精気的であると判断した。物体の第五の本性を持ち込み、それによって天の実体が長く存続すると考えたのである。
24. Sed non ista opinio propheticae potuit obviare sententiae, quam divina quoque Domini Jesu Christi majestas in Evangelio comprobavit. Dixit enim David: Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli.
PL 14, 135A24. しかしこの見解は、預言者の見解に対抗することはできなかった。主イエス・キリストの神的な威厳も、福音書でそれを是認した。ダビデは言った。「主よ、汝は初めに地を据えた。天は汝の手の業である」。
Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterascent, et tamquam amictum mutabis ea, et mutabuntur; tu vero ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26 et seq.) .
PL 14, 135B「それらは滅びる。だが汝は存続する。すべては衣のように古び、汝は上着のようにそれらを替える。それらは替えられる。だが汝はまさにそのままであり、汝の年は尽きない」(詩篇101:26以下)。
Quod adeo probavit in Evangelio Dominus, ut diceret: Coelum et terra praeteribunt, mea autem verba non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) .
PL 14, 135Bこのことを主は福音書で是認して、こう言った。「天地は過ぎ去る。だがわが言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。
Nihil igitur agunt, qui propter coeli asserendam perpetuitatem, quintum corpus aethereum introducendum putarunt; cum aeque videant dissimilem caeteris adjunctam membri unius portionem, labem corpori magis afferre consuevisse.
PL 14, 135Bしたがって、天の永続を主張するために第五の精気の物体を持ち込むべきだと考えた者たちは、何もしていない。一つの肢体の一部分が他の部分と似ないまま付け加えられると、かえって体に汚れをもたらすのが常であることを、彼らも等しく見ているはずだからである。
Simul illud adverte, quia propheta David cum terram priori loco nominavit (Ps. CXLVIII, 5) , et postea coelum, credidit opus esse Domini declarandum; quando enim dixit et facta sunt, nihil interest quid prius exprimas, cum simul utrumque sit factum; simul ne haec saltem praerogativa coelo divinae videatur adjudicata substantiae, ut primogenitae creaturae privilegio potior aestimetur.
PL 14, 135B同時にこのことに注意せよ。預言者ダビデが先に地を挙げ(詩篇148:5)、そのあとで天を挙げたとき、彼は〔それが〕主の業であると宣言しなければならないと信じたのである。「彼が言うと、〔それらは〕造られた」と言った以上、どちらを先に述べても差し支えない。両方が同時に造られたからである。天が神的な実体のものと判定され、最初に造られた被造物の特権によってまさるとみなされるような優先権を、せめてこの点でも与えられることがないように、同時だというのである。
Itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt. Nobis autem satis est ad salutem, non disputationum controversia, sed praeceptorum veritas; nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut serviamus creatori potius quam creaturae, qui est Deus benedictus in saecula.
PL 14, 135Cだから、互いの論争で互いを論駁し合っている者たちは、彼ら自身の争いに任せておこう。我々には、救いのために、論争の紛糾ではなく命令の真理で足り、論証の巧妙さではなく精神の信仰で足りる。それは、被造物よりもむしろ創造主に仕えるためである。創造主は世々に祝福された神である。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 14, 135C(Sermo II.) Occurritur iis qui materiae aeternitatem e Scripturae verbis conantur adstruere. Terram eo invisibilem dici, quod aquis cooperta esset. Cur ea prius facta significetur, quam ornata. 25. Terra autem erat invisibilis et incomposita (Gen. I, 2) .
PL 14, 135C(第2説教)質料の永遠性を聖書の言葉から立証しようとする者たちに対抗する。地が「見えない」と言われるのは、水に覆われていたからであること。なぜ地が整えられる前に造られたと示されているのか。25. 「地は見えず、整えられていなかった」(創世記1:2)。
Bonus artifex prius fundamentum ponit: postea, fundamento posito, aedificationis membra distinguit, et adjungit ornatum.
PL 14, 135D優れた工匠は、まず基礎を据える。そののち、基礎が据えられると、建物の各部を区分し、飾りを加える。
Posito igitur fundamento terrae, et confirmata coeli substantia, duo enim ista sunt velut cardines rerum, subtexuit: Terra autem erat invisibilis et incomposita.
PL 14, 135Dこうして地の基礎が据えられ、天の実体が固められたのち――この二つは事物のいわば蝶番だからである――彼は続けた。「地は見えず、整えられていなかった」。
Quid est, Erat, nisi ne forte in infinitum et sine principio extendant opinionem suam, et dicant: Ecce quia materia, id est, hyle, sicut philosophi dicunt, etiam secundum Scripturam divinam non habuit initium.
PL 14, 135D「あった」とは何か。それは、彼らが自分たちの見解を限りなく、また初めなしに広げて、こう言うことがないようにするためである。「見よ、質料、すなわち哲学者たちの言うヒュレーは、神の聖書によっても初めを持たなかったのだ」。
Verum hoc dicentibus respondebis, quia scriptum est: Erat autem Cain operarius terrae (Gen. IV, 2) . Et de eo qui Jubal dictus est, habet Scriptura: Hic erat pater qui demonstravit psalterium et citharam (Ibid., 21) .
PL 14, 136Aしかしこう言う者たちには、あなたはこう答えるであろう。「カインは土を耕す者であった」(創世記4:2)と書かれている。またユバルと呼ばれた者について、聖書はこう言う。「これは、竪琴と琴を示した父であった」(創世記4:21)。
Et, Homo erat in Ausitide regione, cui nomen Job (Job. I, 1) . Desinant ergo de verbo quaestionem movere, cum praesertim praemiserit Moyses, quia fecit Deus terram. Erat ergo, ex quo facta est.
PL 14, 136Aまた、「アウシティスの地方に、ヨブという名の人がいた」(ヨブ記1:1)〔アウシティスはウツの地のことか〕。ゆえに、彼らが言葉をめぐって問いを立てるのはやめるがよい。まして、モーセが、神は地を造ったとすでに先に述べているのである。したがって、「あった」とは、地が造られたときからのことである。
Nam si sine principio eam dicunt esse, jam non solum Deum, sed etiam hylen sine principio dicentes, definiant ubinam erat. Si in loco, ergo etiam locus sine principio fuisse adstruitur, in quo erat materia rerum, quae principium non habebat.
PL 14, 136Aというのも、彼らが地を初めなきものと言うなら、神だけでなくヒュレーをも初めなきものと言うことになる。それならば、それがどこにあったのかを定義せよ。場所の中にあったのなら、初めを持たなかった事物の質料がその中にあったその場所もまた、初めなきものだったことになる。
Quod si absurdum videtur de loco credere, videte ne forte volatilem terram debeamus aestimare, quae non habens fundamentum, alarum remigiis suspendebatur.
PL 14, 136Bしかし、場所について信じるのが不条理に見えるなら、地は飛ぶものだったと我々は考えざるをえないのではないか、よく見よ。基礎を持たず、翼の櫂によって吊り下げられていたことになる。
Unde ergo ei alas sumemus, nisi forte huc derivemus prophetici sermonis interpretationem: A pennis terrae prodigia audivimus (Esa. XXIV, 16) ? Et illud: Vae terrae navium pennae (Esa. XVIII, 1) ? Sed hoc si accipiamus, in quo aere volabat terra?
PL 14, 136Bそれなら、地に翼をどこから取ってこようか。預言者の言葉の解釈をここへ引き寄せるほかないのではないか。「地の翼から、我々は不思議なことを聞いた」(イザヤ24:16)。またこう言う。「災いあれ、船の翼の地よ」(イザヤ18:1)。しかし、もしこれを受け入れるなら、地はどんな空気の中を飛んでいたのか。
Sine aere enim volare non poterat, sed aer adhuc esse non poterat, quia non erat sine rerum materia elementorum facta distinctio, cum ipsa adhuc elementa facta non essent. Ubi ergo erat materia ista alarum suffulta remigiis?
PL 14, 136B空気なしには飛べなかったが、空気はまだありえなかった。事物の質料のうちに元素の区別がまだ生じていなかったからであり、元素そのものがまだ造られていなかったからである。それなら、翼の櫂に支えられたこの質料はどこにあったのか。
In aere non erat, quia aer corpus est mundi: corpus autem esse aerem docet lectio (Sap. V, 12) , quia emissa sagitta in locum, quem jaculator intendit, incisus aer statim in seipsum resolutus est.
PL 14, 136B空気の中にはなかった。空気は世界の物体だからである。空気が物体であることは、〔知恵の書の〕一節が教えている。射手が狙う場所へ矢が放たれると、切り裂かれた空気がただちに元に戻るのである(知恵の書5:12)。
Ubi ergo erat hyle, nisi forte dicatur quadam dementi intentione, quia in Deo erat? Ergo Deus, qui est invisibilis naturae atque inviolabilis, qui lucem habitat inaccessibilem, incomprehensibilis et purissimus spiritus, locus erat materiae mundialis, et erat in Deo mundi portio, cum de hoc mundo non sit nec mens servulorum ejus, sicut habemus scriptum: De hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo (Joan. XVII, 14) .
PL 14, 136Cそれなら、ヒュレーはどこにあったのか。何か狂った思いつきで、神の中にあったと言われるのでなければ。そうなると、見えない本性を持ち、侵されることのない神、近づきえない光に住み、把握されえない最も清い霊である神が、世界の質料の場所であったことになり、世界の一部が神の中にあったことになる。「彼らはこの世界のものではない。私もこの世界のものではないように」(ヨハネ17:14)と我々のもとに書かれているとおり、神の僕たちの精神でさえこの世界のものではないのに。
26. Quemadmodum ergo invisibilia visibilibus, et ei qui ordinem ac decorem donavit omnibus, incomposita copulabantur? nisi forte quia dixit, Terra autem erat invisibilis, et invisibilem eam per substantiam credant; et ideo quia aquis operta, visibilis corporeis oculis esse non poterat, quemadmodum pleraque in profundo aquarum sita, visum oculorum, aciemque praetereant.
PL 14, 136C26. では、見えないものが見えるものと、そして万物に秩序と美を与えた者と、整えられていないものがどのように結びついたのか。もっとも、彼が「地は見えなかった」と言ったために、彼らがその実体によって地は見えなかったと信じるのでなければ。それとも、地は水に覆われていたので、肉の目には見えなかったのである。水の深みにある多くのものが、目の視力と鋭さを逃れるのと同じである。
Non enim Deo aliquid invisibile, sed creatura mundi creaturae utique aestimatione censetur. Invisibilis etiam terra, quia nondum lux quae illuminaret mundum, nondum sol: postea enim luminaria facta sunt coeli.
PL 14, 136D神にとって見えないものがあるのではなく、世界の被造物は、被造物の評価によって判断されるのである。地が見えなかったのは、世界を照らす光がまだなく、太陽もまだなかったからでもある。天の光るものはそののちに造られたからである。
Quod si solis radius plerumque etiam aquis operta illuminat, et profundo mersa splendore luminis sui prodit; quis dubitet Deo ea, quae in profundo sunt, invisibilia esse non posse; nisi forte sic accipiamus invisibilem terram, quod nondum verbo Dei et protectione visitabatur, quae hominem non habebat, propter quem Dominus respiceret in terram, sicut scriptum est: Dominus respexit super filios hominum, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII, 2) ?
PL 14, 136D太陽の光線は、水に覆われたものをもしばしば照らし、深みに沈んだものをもその光の輝きで現す。そうであれば、深みにあるものが神にとって見えないものでありえないことを、誰が疑おうか。もっとも、地が見えなかったとは、地がまだ神の言葉と保護によって訪れられていなかったという意味に解するのでなければ。地には、主がそのために地を顧みる人がまだいなかった。書かれているとおりである。「主は人の子らの上を見渡した。悟りのある者、神を求める者がいるかどうかを見るために」(詩篇13:2)。
Et alibi ait: De coelo jaculatus est judicium: terra tremuit et quievit (Psal. LXXV, 9) . Et merito invisibilis, quia incomposita, quae figuram et speciem congruentem adhuc non acceperat a proprio conditore.
PL 14, 137Aまた別の箇所で言う。「天から裁きを投げ下ろした。地は震え、静まった」(詩篇75:9)。地が見えなかったのは当然である。整えられておらず、自らの造り主から、ふさわしい姿と形をまだ受けていなかったからである。
27. Et fortasse dicant: Cur enim Deus, sicut dixit et facta sunt, non simul ornatus congruos assurgentibus donavit elementis, quasi non potuerit, coelum insignitum stellis subito ut creatum est, refulgere, et floribus ac fructibus terra vestiri?
PL 14, 137A27. おそらく彼らはこう言うであろう。「神が『言うと、それらは造られた』のなら、なぜ神は、生じてくる元素にふさわしい飾りを同時に与えなかったのか。天が造られたとたんに星々で飾られて輝き、地が花と実で装われることは、できなかったとでも言うのか」。
Potuit utique, sed ideo primo facta, postea composita declarantur, ne vere increata et sine principio crederentur, si species rerum velut ingeneratae ab initio, non postea additae viderentur.
PL 14, 137Aもちろんできた。だが、まず造られ、そののち整えられたと告げられているのは、事物の姿が、あたかも初めから生得のもので、のちに加えられたものと見えないならば、本当に造られざるもの、初めなきものと信じられるおそれがあったからである。
Incomposita terra legitur, et iisdem a philosophis aeternitatis, quibus Deus, privilegiis honoratur; quid dicerent si ab initio ejus pulchritudo vernasset?
PL 14, 137B地は整えられていないと読まれるのに、それでも哲学者たちによって、神と同じ永遠の特権をもって尊ばれている。もし初めから地の美しさが花開いていたなら、彼らは何と言ったであろうか。
Demersa aquis describitur, velut cuidam principiorum suorum addicta naufragio, et adhuc a nonnullis facta non creditur; quid si decorem primogenitum vindicaret?
PL 14, 137B地は水に沈められたと描かれ、いわば自らの原理の難破に引き渡されたようなものである。それでもなお、一部の者たちは地が造られたとは信じない。もし地が最初に生まれた飾りを主張していたなら、どうであったか。
Accedit illud, quod imitatores nos sui Deus esse voluit, ut primo faciamus aliqua, postea venustemus; ne dum simul utrumque adorimur, neutrum possimus implere. Fides autem nostra quodam gradu crescit.
PL 14, 137B加えて、神は我々が自らの模倣者であることを望んだ。それは、我々がまず何かを造り、そののちにそれを美しくするためであり、両方を同時に試みて、どちらも成し遂げられなくなることがないようにである。我々の信仰は、ある段階を踏んで成長するからでもある。
Ideo primo fecit Deus, postea venustavit, ut eumdem credamus ornasse qui fecit, et fecisse qui ornavit; ne alterum putemus ornasse, alterum creavisse: sed eumdem utrumque esse operatum; ut primo faceret, postea componeret, ut alterum altero crederetur.
PL 14, 137Bそれゆえ、神はまず造り、そののちに美しくした。造った者が飾ったのと同じ者であり、飾った者が造ったのと同じ者であると我々が信じるためである。一方が飾り、他方が創造したと考えることがないように。同じ者が両方を行ったのであり、まず造り、そののち整えたので、一方によって他方が信じられるようになるためである。
Habes in Evangelio hujus rei evidens testimonium (Joan. XI, 44) . Nam suscitaturus Lazarum Dominus, jussit ut Judaei removerent lapidem de sepulcro, ut mortuum videntes, postea resuscitatum crederent.
PL 14, 137C福音書に、この事の明白な証言がある(ヨハネ11:44)。主はラザロをよみがえらせようとして、ユダヤ人たちに墓から石を取り除くよう命じた。それは、彼らが死者を見て、そののちよみがえらされたことを信じるためであった。
Deinde vocavit Lazarum, et resurrexit, et ligatis manibus et pedibus exiit foras. Nonne poterat removere lapidem, qui poterat mortuum suscitare? Et qui potuit defuncto vitam reddere, non potuit nexus solvere vinculorum?
PL 14, 137Cそれから主はラザロを呼び、彼はよみがえって、手足を縛られたまま外に出てきた。死者をよみがえらせることのできた者が、石を取り除けなかったのか。死んだ者に命を返すことができた者が、縛めの結び目を解くことができなかったのか。
Cui vinctis pedibus gressum dedit, huic non potuit ruptis vinculis incessum reddere? Sed utique advertimus quod voluit primo demonstrare mortuum, ut oculis suis crederent: deinde resuscitare: tertio jubere ut ipsi vincula funeris solverent; ut inter ista fides infunderetur infidelibus, et per gradus quosdam credulitas nasceretur.
PL 14, 137C足を縛られた者に歩みを与えた者が、縛めが解かれたあとの歩みを返すことができなかったのか。そうではなく、我々はたしかに次のことに気づく。主はまず死者を示すことを望み、彼らが自分の目を信じるようにした。次によみがえらせ、第三に、葬りの縛めを彼ら自身が解くよう命じた。そうして、これらの合間に不信の者たちに信仰が注がれ、いくつかの段階を経て信じる心が生まれるようにしたのである。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 14, 137DTerram incompositam fuisse; tum quia in ea nihil distincti, tum quia tenebris esset velata. Malitiam per tenebras non intelligendam Spiritus sanctus qui ferebatur super aquas, aliaque declarant: sed vel maxime quod malitia non nisi a nobis oriatur.
PL 14, 137D地は整えられていなかったこと。その中に区別されたものが何もなく、また闇に覆われていたからである。闇によって悪意が解されるべきでないことは、水の上を運ばれていた聖なる霊をはじめ、他のことも示している。とりわけ、悪意は我々からのほかには生じないからである。
28. Fecit ergo Deus primo coelum et terram, ea tamen non quasi perpetua, sed quasi corruptibilis creaturae consummationi voluit subjacere.
PL 14, 137D28. 神はまず天と地を造った。しかし神は、これらを永続するものとしてではなく、朽ちる被造物の終わりに服するものとして造ることを望んだ。
Unde in Esaiae libro ait: Tollite in coelum oculos vestros, et aspicite terram deorsum; quia coelum ut fumus solidatum est, terra autem ut vestimentum veterascet (Esa. LI, 6) . Haec terra est, quae ante erat incomposita.
PL 14, 138Aそれゆえイザヤの書で言う。「汝らの目を天に上げ、下の地を見よ。天は煙のように固められ、地は衣のように古びる」(イザヤ51:6)。これは、以前に整えられていなかった地である。
Nondum enim erant maria suo fine distincta, et ideo vago fluctu, et profundo gurgite terra inundabatur. Considera, quia etiam nunc palustri uligine terra inhorrere consuevit, nec patiens est vomeris, ubi infusus terris humor exundat.
PL 14, 138Aまだ海は自らの境で区切られておらず、そのために地は、さまよう波と深い渦に水浸しにされていたからである。考えてみよ。今でも地は沼のような湿気で荒れるのが常であり、地にしみ込んだ水があふれる所では、鋤を受け入れない。
Erat ergo incomposita; ut pote solertis agricolae inarata culturis, quia adhuc deerat cultor.
PL 14, 138Aこうして地は整えられていなかった。巧みな農夫の耕作によって耕されていなかったからである。耕す者がまだいなかったのである。
Erat incomposita; quia nuda gignentium, nec thoris herbosa riparum, nec opaca nemoribus, nec laeta segetibus, nec umbrosa superciliis montium, nec odora floribus, nec grata vinetis. Merito incomposita, quae ornatibus indigebat, cui deerant vitium serta gemmantium.
PL 14, 138A地は整えられていなかった。生い出るものがなく、岸辺の寝床に草もなく、林に陰もなく、穀物に豊かでもなく、山の稜線に影もなく、花の香もなく、ブドウ畑に喜びもなかったからである。飾りを欠き、芽吹くブドウの花輪を欠いていた地が、整えられていなかったのは当然である。
Ostendere enim voluit Deus, quia nec mundus ipse haberet gratiam, nisi eum vario cultu operator ornasset. Coelum ipsum intextum nubibus, horrorem oculis, moestitiam animis excitare consuevit. Terra imbribus madefacta, fastidio est.
PL 14, 138B神は、造り主が多様な装いで飾らなかったなら、世界そのものも麗しさを持たなかったことを示そうとしたのである。天も雲に覆われると、目には恐ろしさを、心には悲しみを引き起こすのが常である。地も雨でぬかるむと、うとましい。
Maria procellis turbata, quos non incutiunt metus? Pulcherrima est rerum species, sed quid esset sine lumine? quid sine temperie? quid sine aquarum congregatione, quibus ante demersa poli hujus habebantur exordia?
PL 14, 138B嵐に乱された海は、誰に恐れを起こさないだろうか。事物の姿はこの上なく美しいが、光がなければ何であろうか。穏やかな気候がなければ何であろうか。水の集まりがなければ何であろうか。それらの水に、以前はこの天空の初めのものが沈められていたのである。
Tolle solem terris, tolle coelis stellarum globos, omnia tenebris inhorescunt. Sic erant antequam lumen huic mundo Dominus infunderet. Et ideo Scriptura ait: quia tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2) . Tenebrae erant, quia splendor deerat lucis.
PL 14, 138B地から太陽を取り去り、天から星々の球を取り去れ。すべては闇のなかで凍りつく。主がこの世界に光を注ぐ前は、このとおりであった。それゆえ聖書は言う。「闇が深淵の上にあった」(創世記1:2)。闇があったのは、光の輝きが欠けていたからである。
Tenebrae erant, quia aer ipse tenebrosus est. Aqua ipsa sub nube tenebrosa est, quia tenebrosa aqua in nubibus aeris. Erant ergo tenebrae super abyssos aquarum.
PL 14, 138C闇があったのは、空気そのものが暗いからである。水そのものも雲の下では暗い。「空の雲の中の水は暗い」からである〔詩篇の句をそのまま引いている〕。こうして闇は水の深淵の上にあった。
Non enim malas intelligendum arbitror potestates, quod Dominus earum malitiam creaverit; cum utique non substantialis, sed accidens sit malitia, quae a naturae bonitate deflexit.
PL 14, 138C私は、これを悪しき権能のことだと解すべきではないと考える。主が彼らの悪意を創造したことになるからである。悪意は実体的なものではなく付帯的なものであり、本性の善から逸れたものだからである。
29. Itaque in constitutione mundi opinio malitiae interim sequestretur, ne divinae operationi, et pulcherrimae creaturae, ea quae decolora sunt, admiscere videamur, maxime cum sequatur: Et spiritus Dei superferebatur super aquas (Ibid.) .
PL 14, 138C29. したがって、世界の構成について悪意という考えは、さしあたり脇へ置くのがよい。神の業と、この上なく美しい被造物に、色あせたものを混ぜるように見えないためである。とりわけ、次に「神の霊が水の上を運ばれていた」(創世記1:2)と続いているのだから。
Quem etsi aliqui pro aere accipiant, aliqui pro spiritu quem spiramus et carpimus aurae hujus vitalis spiritum; nos tamen cum sanctorum et fidelium sententia congruentes, Spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi operatio Trinitatis eluceat.
PL 14, 138Cこれを空気と解する者もあり、我々が呼吸し吸い込む、この命ある微風の息と解する者もあるが、我々は聖なる者たち、信仰ある者たちの見解に合わせて、聖なる霊と解する。世界の構成に三位一体の働きが輝き出るためである。
Praemisso enim quia in principio fecit Deus coelum et terram, id est in Christo fecit Deus, vel Filius Dei Deus fecit, vel per Filium Deus fecit; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, supererat plenitudo operationis in Spiritu, sicut scriptum est: Verbo Domini coelis firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) .
PL 14, 138D「初めに神は天と地を造った」と先に述べられたからである。すなわち、キリストにおいて神は造った。あるいは神なる神の子が造った。あるいは子を通して神は造った。「すべては彼によって造られ、彼なしには何も造られなかった」からである。そのうえで、業の充満が霊において残されていた。書かれているとおりである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、そのすべての力は〔固められた〕」(詩篇32:6)。
Itaque quemadmodum in Psalmo docemur operationem Verbi, quod est Verbum Dei, et virtutem quam dedit Spiritus sanctus; ita hic propheticum resultavit oraculum, quia Deus dixit, et Deus fecit. Spiritus quoque Dei superferebatur super aquas.
PL 14, 139Aこうして、詩篇で我々は、神の言葉である言葉の働きと、聖なる霊が与えた力とを教えられる。それと同様に、ここでも預言の託宣が響いた。神は言い、神は造った。そして神の霊も水の上を運ばれていた。
Ornando enim polo coeli, germinaturis terris pulchre Spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant novorum partuum semina germinare, secundum quod dixit propheta: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30) .
PL 14, 139A天空を飾り、これから芽を出す地を前にして、霊が運ばれていたのは見事である。霊によって、地は新しい産物の種を芽生えさせることになっていたからである。預言者の言うとおりである。「汝の霊を送れ。それらは創造され、汝は地の面を新たにする」(詩篇103:30)。
Denique Syrus, qui vicinus Hebraeo est, et sermone consonat in plerisque et congruit, sic habet: Et Spiritus Dei fovebat aquas, id est vivificabat, ut in novas cogeret creaturas, et fotu suo animaret ad vitam.
PL 14, 139Aさらに、ヘブライ語に近く、多くの点で言葉が一致し調和するシリア語は、こう記している。「神の霊は水を暖めていた」。すなわち命を与えていたのであり、新たな被造物へと促し、その暖めによって命へと息吹いたのである。
Nam etiam Spiritum sanctum legimus creatorem, dicente Job, Spiritus divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4) .
PL 14, 139B我々は聖なる霊が創造者であるとも読むからである。ヨブは言う。「私を造った神的な霊」(ヨブ記33:4)。
Sive ergo Spiritus sanctus superferebatur super aquas, tenebrae contrariarum virtutum super eas esse non poterant, ubi locum sibi tanta gratia vindicabat: sive, ut quidam volunt, aerem accipiant, respondeant qua ratione Spiritum Dei dixerit, cum satis fuerit spiritum nuncupare.
PL 14, 139Bしたがって、聖なる霊が水の上を運ばれていたのなら、それほどの恩寵が自らの場を主張していた所に、敵対する力の闇がその上にありえたはずがない。あるいは、ある者たちの望むとおり空気と解するのなら、「霊」と呼べば足りたのに、なぜ「神の霊」と言ったのか、彼らは答えるがよい。
30. Hi ergo volunt a Domino Deo nostro quatuor primum elementa generata, coelum, terram, mare, aerem; eo quod causae rerum, ignis et aer, terra et aqua sint, ex quibus mundi species constat et forma.
PL 14, 139B30. この者たちは、四つの元素が、すなわち天、地、海、空気が、我々の主なる神によってまず生み出されたと考える。事物の原因は火と空気、土と水であり、世界の姿と形はそれらから成り立つからだという。
Ubi igitur tenebrae nequitiarum spiritalium locum habere potuerunt, cum augustae hujus decorem figurae mundus indueret? Numquid simul malitiam Deus creavit?
PL 14, 139Bそれなら、この壮麗な形の美を世界がまとっていたのに、霊的な邪悪の闇がどこに場を持ちえたのか。神は同時に悪意をも創造したのか。
Sed ea ex nobis orta, non a creatore Deo condita, morum levitate generatur, non ullam creaturae habens praerogativam, nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis vitium, et errorem prolapsionis.
PL 14, 139Cそうではない。悪意は我々から生じたものであり、創造主なる神によって造られたものではない。それは振る舞いの軽薄さから生まれる。被造物としての何の特権も、自然的な実体の権威も持たず、持っているのは可変性の欠陥と、転落の誤りだけである。
Eradicari hanc Deus vult de animis singulorum, quomodo eam ipse generaret? Clamat propheta: Desinite a malitiis vestris (Is. I, 17) . Et praecipue sanctus David: Desine a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 15) ; quomodo ergo ei initium a Domino damus?
PL 14, 139C神は個々の魂からこれを根絶することを望んでいるのに、どうして神自身がこれを生み出すだろうか。預言者は叫ぶ。「汝らの悪をやめよ」(イザヤ1:17)。とりわけ聖なるダビデは言う。「悪をやめ、善を行え」(詩篇33:15)。それなのに、どうして我々はその始まりを主に帰するのか。
Sed haec opinio feralis eorum qui perturbandam Ecclesiam putaverunt. Hinc Marciones, hinc Valentini, hinc pestes illae Manichaeorum funesta sanctorum mentibus tentaverunt inferre contagia. Quid nobis in ipso lumine vitae tenebras mortis inquirimus?
PL 14, 139Cしかしこの致命的な見解は、教会をかき乱すべきだと考えた者たちのものである。ここから、マルキオン派の者たち、ウァレンティノス派の者たち、またマニ教徒たちというあの疫病が、聖なる者たちの心に死をもたらす汚染を持ち込もうと試みた。いのちの光そのもののなかに、なぜ我々は死の闇を求めるのか。
Scriptura divina salutem suggerit, vitae odorem fragrat, ut suavitatem legens capias, non ut praecipitii discrimen incurras. Simpliciter lege, o homo, non tibi ipse foveam pravus interpres effodias; simplex sermo est, quia fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 139C神の聖書は救いを示し、命の香りを漂わせる。読む者がその甘美さを受け取るためであって、断崖の危険に陥るためではない。人よ、素直に読め。ひねくれた解釈者として、自分で自分のために穴を掘ってはならない。言葉は単純である。「神は天と地を造った」。
Fecit quod non erat, non quod erat. Et terra erat invisibilis, ex quo facta est, erat; et erat invisibilis, quia exundabat aqua, et operiebat eam, et erant super eam tenebrae superfusae, quia nondum erat lumen diei, nondum solis radius, qui solet et sub aquis latentia declarare.
PL 14, 139D神は、なかったものを造ったのであり、あったものを造ったのではない。「地は見えなかった」とは、造られたときから〔地が〕あったということである。そして見えなかったのは、水があふれて地を覆い、その上に闇が注ぎ広がっていたからである。昼の光がまだなく、水の下に隠れているものをも現すのが常である太陽の光線がまだなかったからである。
Quid ergo dicunt quod Deus creaverit malum, cum ex contrariis et adversis nequaquam sibi adversa generentur? Nec enim vita mortem generat, nec lux tenebras. Non enim sicut mutabilitates affectuum, ita etiam generationum progressiones sunt.
PL 14, 139Dそれなのに、なぜ彼らは神が悪を創造したと言うのか。互いに反対し敵対するものから、自らに敵対するものが生じることはまったくない。命が死を生むことも、光が闇を生むこともないからである。生成の進み方は、心の動きの変わりやすさと同じではないからである。
Illae ex contrariis in contraria propositi deflexione vertuntur: istae non ex contrariis in adversa deflectuntur, sed ex ejusdem generis vel auctoribus, vel causis creatae, in similitudinem sui referuntur auctoris. 31. Quid igitur dicemus?
PL 14, 140A前者は、意図が逸れることによって、反対のものから反対のものへと転じる。しかし後者は、反対のものから敵対するものへと逸れるのではなく、同じ類の創始者あるいは原因から創造されたものが、自らの創始者に似たものへと帰る。31. では、我々は何と言おうか。
Si enim neque sine principio est, quasi increata, neque a Deo facta, unde habet natura malitiam? Nam mala esse in hoc mundo nullus sapiens denegavit, cum sit tam frequens in hoc saeculo lapsus ad mortem.
PL 14, 140Aもし悪意が、造られざるものとして初めなきものでもなく、神によって造られたものでもないなら、本性はどこから悪意を得るのか。この世界に悪があることを、賢い者は誰も否定しなかった。この世では、死への転落がこれほど頻繁にあるのだから。
Sed ex iis quae jam diximus, possumus colligere quia non est viva substantia, sed mentis atque animi depravatio, a tramite virtutis devia, quae incuriosorum animis quam frequenter obrepit. Non igitur ab extraneis est nobis, quam a nobis ipsis majus periculum.
PL 14, 140Aしかし、すでに述べたことから、悪は生きた実体ではなく、精神と心の堕落であり、徳の道から逸れたものであって、不注意な者たちの心にしばしば忍び寄るものだと結論できる。したがって、我々にとって、外からの者たちよりも我々自身のほうに、より大きな危険がある。
Intus est adversarius, intus auctor erroris, intus, inquam, clausus in nobismetipsis. Propositum tuum speculare, habitum tuae mentis explora, excubias obtende adversum mentis tuae cogitationes, et animi cupiditates.
PL 14, 140B敵は内にいる。誤りの創始者は内にいる。我々自身の中に閉じ込められているのだ。あなたの意図を見張れ。あなたの精神の態度を調べよ。あなたの精神の思いと心の欲望に対して、見張りを立てよ。
Tu ipse tibi es causa improbitatis, tu ipse dux flagitiorum tuorum, atque incentor criminum. Quid alienam naturam arcessis ad excusationem tuorum lapsuum?
PL 14, 140Bあなたは自分にとって、自分の不正の原因であり、自分の恥ずべき行いの導き手であり、罪の扇動者である。なぜ、自分の過ちの言い訳に、他者の本性を呼び出すのか。
Utinam te ipse non impelleres, utinam non praecipitares, utinam non involveres aut studiis immoderatioribus, aut indignatione, aut cupiditatibus, quae nos innexos velut quibusdam retibus tenent.
PL 14, 140Bあなたが自分を駆り立てなければよいのに。あなたが自分を突き落とさなければよいのに。度を越した熱中や、憤りや、欲望に、自分を巻き込まなければよいのに。それらは網のように我々をからめて捕らえている。
Et certe in nobis est moderari studia, cohibere iracundiam, coercere cupiditates: in nobis est etiam indulgere luxuriae, adolere libidines, inflammare iracundiam, vel inflammanti aurem accommodare, elevari magis superbia, effundi in saevitiam, quam reprimi humilitate, diligere mansuetudinem.
PL 14, 140Bたしかに、熱中を抑え、怒りを抑制し、欲望を制するのは我々の内にある。また、放縦に身をゆだね、情欲を燃やし、怒りに火をつけ、あるいは火をつける者に耳を貸し、謙遜によって抑えられるよりも高慢に高ぶり、柔和を愛するよりも荒々しさに流されるのも、我々の内にある。
Quid naturam accusas, o homo? Habet illa velut impedimenta quaedam, senectutem et infirmitatem. Sed senectus ipsa in bonis moribus dulcior, in consiliis utilior, ad constantiam subeundae mortis paratior, ad reprimendas libidines fortior.
PL 14, 140C人よ、なぜ本性を責めるのか。本性にはたしかに、老いと弱さという、いくつかの妨げがある。しかし老いそのものが、善い振る舞いにおいてはより甘美であり、助言においてはより有益であり、死に向かう堅固さにおいてはより備えがあり、情欲を抑えることにおいてはより強い。
Infirmitas quoque corporis, sobrietas mentis est. Unde ait Apostolus: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) . Itaque non in virtutibus, sed infirmitatibus gloriabatur.
PL 14, 140C身体の弱さもまた、精神の節度である。それゆえ使徒は言う。「私が弱いとき、そのとき私は強い」(二コリント12:10)。こうして彼は、力ではなく弱さを誇ったのである。
Responsum quoque divinum refulsit oraculo salutari; quia virtus in infirmitate consummatur. Illa cavenda (15, q. 1, cap. Illa cavenda) , quae ex nostra voluntate prodeunt, delicta juventutis, et irrationabiles passiones corporis.
PL 14, 140C神の答えも、救いの託宣として輝き出た。「力は弱さにおいて全うされる」と。避けるべきもの(15、問1、章「避けるべきもの」)〔この丸括弧はミーニュが本文に刷った教会法令集の箇所の指示で、アンブロシウスの言葉ではない〕とは、我々の意志から出るもの、すなわち青年時代の過ちと身体の理に合わない情念である。
Quorum igitur nos sumus domini, horum principia extrinsecus non requiramus; nec derivemus in alios, sed agnoscamus ea quae proprie nostra sunt. Quod enim possumus non facere si nolumus, hujus electionem mali nobis potius debemus, quam aliis ascribere.
PL 14, 140Dしたがって、我々が主である事柄について、その始まりを外に求めてはならない。他の者に転嫁してもならず、我々に固有のものを認めよう。我々が望まなければしないでいられることについては、その悪の選択を他人に帰するよりも、むしろ我々自身に負うべきである。
Ideo etiam in judiciis istius mundi voluntarios reos, non ex necessitate compulsos, culpa constringit, poena condemnat. Neque enim si per furorem aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est.
PL 14, 140Dだからこの世の裁きにおいても、必然によって強いられた者ではなく、自発的な被告人を、罪責が縛り、刑罰が断罪する。たとえ錯乱によって無実の者を殺した者がいても、その者は死刑に服するのではない。
Quin etiam ipsius divinae legis oraculo (Exod. XXI, 13) , si quis per imprudentiam intulerit necem, accipit impunitatis spem, refugii facultatem, ut possit evadere. Hoc igitur de eo quod proprie malum videtur, dictum sit.
PL 14, 140Dそれどころか、神の法の託宣そのもの(出エジプト記21:13)によれば、不注意によって殺害をなした者は、罰を免れる望みと、避難の道を与えられ、逃れることができる。以上は、本来の意味で悪と見えるものについて述べたものとしよう。
Mala enim non sunt nisi quae crimine mentem implicant et conscientiam ligant. Caeterum pauperiem, ignobilitatem, aegritudinem, mortem nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numeraverit; quia nec contraria istis in bonis habentur maximis, quorum alia nobis ex natura, alia ex commoditate accidere videntur.
PL 14, 141A悪とは、罪によって精神をからめ、良心を縛るもののほかにはないからである。ほかの、貧しさ、卑しい身分、病、死を、賢い者は誰も悪とは呼ばないであろうし、悪の運命のうちに数えもしないであろう。これらに反するものもまた、最大の善のうちには数えられないからである。それらのあるものは本性から、あるものは境遇から我々に起こると見える。
32. Non otiose nobis excursus iste processit; ut probaremus tenebras et abyssum simpliciter accipienda.
PL 14, 141A32. この脱線は、むだに進んだのではない。闇と深淵を、あるがままに受け取るべきことを証明するためである。
Erant enim tenebrae de obumbratione coeli; quia omne corpus umbram facit, qua obumbrat vel finitima vel inferiora, et ea maxime, quae operire atque includere videtur. Includit autem coeli polus, quia coelum sicut camera extenditur, quemadmodum supra demonstravimus.
PL 14, 141A闇は、天が影を落としたことから生じたのである。あらゆる物体は影をつくり、それによって隣接するものや下にあるものに影を落とし、とりわけ覆い、閉じ込めると見えるものに〔影を落とす〕。天空は閉じ込めるものである。天は丸天井のように広げられていると、先に示したとおりである。
Non ergo principalis erat tenebrosa substantia: sed quasi umbra secuta est mundi corpus caligo tenebrarum.
PL 14, 141Bしたがって、闇の実体が根本的にあったのではない。世界の物体に付き従う影のように、闇の暗さが続いたのである。
Itaque momento divinae praeceptionis mundus assurgens, intra se inclusit umbram; ut si quis in campi medio, quem sol meridianus illuminat, locum aliquem repente obsepiat, et densis ramorum frondibus tegat, nonne quo splendidior foris species loci ejus effulgeat, hoc horrenti desuper scena gurgustium ejus intus obscurius fit?
PL 14, 141Bこうして、神の命令の瞬間に世界は立ち上がり、自らの内に影を閉じ込めた。たとえば、真昼の太陽が照らす野原の真ん中に、ある場所を突然囲って、枝の茂った葉で覆うとする。その場所の外の姿が明るく輝くほど、上から恐ろしげに覆われたその小屋は、中がいっそう暗くならないだろうか。
Aut unde antrum, clausum undique hujus modi locum vocarunt, nisi quod atro inhorrescat situ atque offusione tenebrarum? Istae ergo tenebrae super aquarum abyssos erant.
PL 14, 141Bこの種の四方を閉ざされた場所を洞窟(antrum)と呼ぶのは、黒い(atrum)暗がりと闇の注ぎかけでおぞましいからではないか〔antrum の名を atrum(黒い)に結びつけている〕。したがって、この闇が水の深淵の上にあったのである。
Nam abyssum multitudinem et profundum aquarum dici, lectio Evangelii docet (Luc., VIII, 31) , ubi rogabant Salvatorem daemonia, ne juberet illis ut in abyssum irent. Sed qui docebat voluntates daemoniorum non esse faciendas, praecepit illis ut irent in porcos.
PL 14, 141B福音書の一節が、深淵とは水の多さと深さを言うと教えているからである。悪霊たちは救い主に、自分たちに深淵に行くよう命じないでくれと願った(ルカ8:31)。しかし、悪霊たちの意志は行われてはならないと教えていた彼は、彼らに豚の中に行くよう命じた。
Porci autem se in stagnum aquarum praecipitarunt, ut quod recusabant daemonia, non evaderent, sed digno praecipitio demergerentur. Erat ergo haec mundi incomposita species et forma.
PL 14, 141C豚は水の淀みに身を投げ、悪霊たちが拒んでいたものを逃れられず、ふさわしい転落によって沈められた。こうして、世界のこの整えられていない姿と形があった。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 14, 141CCreatur lux: eadem a tenebris discernitur atque approbatur: et qua causa lux dies, ac tenebrae nox, appellatae. 33. Et Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas, et dixit Deus: Fiat lux (Gen., I, 3) .
PL 14, 141C光が創造されること。光は闇から区別され、是認されること。なぜ光が昼、闇が夜と呼ばれたのか。33. 「そして神の霊が水の上を運ばれていた。神は言った。光あれ」(創世記1:3)と彼は言う。
Merito praemissus est Spiritus Dei, ubi divina incipere habebat operatio. Fiat, inquit, lux. Unde vox Dei in Scriptura divina debuit inchoare, nisi a lumine? unde mundi ornatus, nisi a luce exordium sumere? Frustra enim esset, si non videretur.
PL 14, 141C神の業が始まろうとするところで、神の霊が先に置かれたのは当然である。「光あれ」と彼は言う。聖書における神の声は、光から始まるほかなかったであろう。世界の飾りは、光から起こりを取るほかなかったであろう。見られなければ、〔世界の飾りは〕むなしいからである。
Erat quidem Deus ipse in lumine, quia lucem habitat inaccessibilem, et erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: sed eam lucem fieri voluit, quae oculis corporalibus comprehenderetur.
PL 14, 141Dたしかに神自身は光の内にいた。近づきえない光に住み、「この世に来るすべての人を照らす真の光」であったからである。しかし神は、肉の目で捉えられる光が造られることを望んだ。
Qui aedificium aliquod dignum habitaculo patrisfamilias struere desiderat, antequam fundamenta ponat, unde lucem ei infundat explorat, et ea prima est gratia, quae si desit, tota domus deformi horret incultu. Lux est quae reliquos domus commendat ornatus.
PL 14, 142A家長にふさわしい住まいの建物を建てようと望む者は、基礎を据える前に、どこから光を入れるかを調べる。これが第一の麗しさであり、これが欠ければ家全体が見苦しい荒れ方で身震いするほどになる。家の残りの飾りを引き立てるのは光である。
Fiat, inquit, lux. Plena vox luminis non dispositionis apparatum significat, sed operationis resplendet effectu. Naturae opifex lucem locutus est, et creavit. Sermo Dei voluntas est, opus Dei natura est: lucem creavit, tenebras illuminavit.
PL 14, 142A「光あれ」と彼は言う。光の満ちた声は、配置の準備を意味するのではなく、業の成果として輝き出る。自然の工匠は光を語り、そして創造した。神の言葉は意志であり、神の業は本性である。光を創造し、闇を照らした。
Et dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux. Non ideo dixit, ut sequeretur operatio, sed dicto absolvit negotium. Unde pulchre Davidicum illud: Dixit et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5) , quia dictum implevit effectus.
PL 14, 142A「神は言った。光あれ。すると光があった」。神が言ったのは、あとから業が続くようにするためではなく、言うことによって仕事を完了した。それゆえダビデの言葉は見事である。「彼が言うと、それらは造られた」(詩篇148:5)。言葉を成果が満たしたからである。
Auctor ergo lucis Deus: locus autem et causa tenebrarum mundus est. Sed bonus auctor ita lucem dixit, ut mundum ipsum infuso aperiret lumine, atque ejus speciem venustaret. Resplenduit igitur subito aer, et expaverunt tenebrae novi luminis claritate.
PL 14, 142B光の創造者は神であり、闇の場所と原因は世界である。しかし善い創造者は、注がれた光で世界そのものを開き、その姿を美しくするために、光を語った。こうして空気は突然に輝き、闇は新しい光の輝きに震え上がった。
Repressit eas, et quasi in abyssos demersit repente per universa mundi fulgor lucis infusus. Pulchre itaque et proprie dixit: Facta est lux.
PL 14, 142B世界の隅々にまで注がれた光の輝きは、闇を押さえつけ、突如としていわば深淵に沈めた。それゆえ、「光があった」と言ったのは見事で、適切である。
Sicut enim cito lux coelum, terras, maria illuminat, et momento temporis sine ulla comprehensione retectis surgentis diei splendore regionibus, nostro se circumfundit aspectui; ita ortus ejus cito debuit explicari.
PL 14, 142Bというのも、光が速やかに天、地、海を照らし、一瞬のうちに、昇る昼の輝きによって諸地方が何の把握も要さずに現れ、我々の視界に広がるように、その起こりも速やかに展開されなければならなかったのである。
Quid miramur si Deus locutus est lucem, et caliganti mundo lumen emicuit, quando si quis inter aquas mersus, oleum ore emiserit, clariora faciat ea quae profundi tegebantur occultis?
PL 14, 142B神が光を語り、暗い世界に光が輝き出たとして、何を驚くことがあろうか。水の中に沈んだ者が口から油を出せば、深みの隠れたところに覆われていたものがいっそう明るく見えるようになるというのに。
Dixit Deus; non ut per vocis organa quidam sonus sermonis exiret, nec ut linguae motus coeleste formaret alloquium, atque aerem istum quidam verborum strepitus verberaret: sed ut voluntatis suae cognitionem proderet operationis effectu.
PL 14, 142C神は言った。それは、声の器官によって言葉の音が出たという意味ではなく、舌の動きが天の語りかけを形づくり、言葉のざわめきがこの空気を打ったという意味でもない。そうではなく、自らの意志の認識を、業の成果によって示すためであった。
34. Et discrevit inter lucem et tenebras; et vidit Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4) . Dixit et sonum vocis nullus audivit: discrevit, et operationis molimina nemo deprehendit: vidit et oculorum ejus intentionem nullus aspexit.
PL 14, 142C34. 「神は光と闇を分けた。神は光を見て、それが善いと見た」(創世記1:4)。神は言ったが、声の響きを誰も聞かなかった。分けたが、業の営みを誰も見て取らなかった。見たが、その目の注視を誰も目にしなかった。
Et vidit, inquit, Deus lucem quia bona est. Nec quod ignorabat, vidit; nec id quod nesciebat ante, aut non viderat, comprobavit: sed bonorum operum proprium est, ut externo commendatore non egeant, sed gratiam suam, cum videntur, ipsa testentur.
PL 14, 142C「神は光を見て、それが善いと見た」と彼は言う。知らなかったことを見たのではなく、以前に知らなかったこと、見ていなかったことを確認したのでもない。そうではなく、善い業に固有のこととして、外からの推薦者を必要とせず、見られるときにそれ自身が自らの麗しさを証しするのである。
Plus est quod probatur aspectu, quam quod sermone laudatur. Suo enim utitur testimonio, non alieno suffragio.
PL 14, 142D眼差しによって是認されるものは、言葉によって称えられるものにまさる。それは他者の支持ではなく、自らの証言を用いるからである。
Quod si apud nos oculis judicium emittitur, quibus simul et gratia venustatis, et rerum mensura comprehenditur: quanto magis Deus omnia quae probat, videt, et quae videt, probat, secundum quod scriptum est, quia Oculi Domini super justos (Ps. XXXIII, 16) ?
PL 14, 142D我々の間では、美しさの麗しさと事物の寸法が同時に捉えられる目によって判断が下されるのだが、まして神は、是認するものをすべて見、見るものをすべて是認する。書かれているとおりである。「主の目は義人の上にある」(詩篇33:16)。
Lucis natura hujusmodi est, ut non in numero, non in mensura, non in pondere, ut alia, sed omnis ejus in aspectu gratia sit. Propriis itaque sermonibus naturam lucis expressit, quae videndo complacet, quoniam ipsa videndi officium subministrat.
PL 14, 143A光の本性は、ほかのものとは違って、数にも寸法にも重さにもよらず、その麗しさのすべてが見られることにある。それゆえ神は、光の本性を固有の言葉で表した。光は見ることによって喜ばれる。光自身が見る務めを供するからである。
Nec immerito tantum sibi praedicatorem potuit invenire, a quo jure prima laudatur; quoniam ipsa fecit, ut etiam caetera mundi membra digna sint laudibus. Vidit ergo Deus lucem, et vultu suo illuminavit, et vidit quia bona est.
PL 14, 143A光が、自らにこれほどの宣べ手を見いだしえたのも、ゆえなくはない。この宣べ手によって、光は最初のものとして正当に称えられる。光自身が、世界の他の部分をも称賛にふさわしいものにしたからである。こうして神は光を見て、その顔で照らし、それが善いと見た。
Non ex parte Dei, sed generale judicium est. Itaque non in splendore tantummodo, sed in omni utilitate gratia lucis probatur. Unde et discretio fit inter lucem et tenebras; ut separata lucis natura atque tenebrarum, nihil videatur intra se habere confusum.
PL 14, 143Aこれは神の側の部分的な判断ではなく、全般的な判断である。それゆえ光の麗しさは、輝きにおいてだけでなく、あらゆる有用性において是認される。そのため光と闇の区別もなされる。光の本性と闇の本性が分けられて、自らの内に何も混ざったものを持たないと見えるようになるためである。
35. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem vocavit (Gen. I, 5) ; ut et nomine ipso diem noctemque distingueret.
PL 14, 143A35. 「神は光を昼と呼び、闇を夜と呼んだ」(創世記1:5)。名そのものによっても、昼と夜を区別するためである。
Advertimus itaque quod lucis ortus antequam sol diem, videatur aperire; principia enim diei noctis exitum claudunt, finisque temporis et status limes nocti et diei videatur esse praescriptus. Diem sol clarificat, lux facit.
PL 14, 143Bこうして我々は、光の起こりが、太陽が昼を開くよりも前に昼を開くと見えることに気づく。昼の初めは夜の終わりを閉じ、時間の終わりと、夜と昼の境の限りは、定められていると見えるからである。昼を輝かせるのは太陽だが、昼をつくるのは光である。
Frequenter coelum nubibus texitur, ut sol tegatur, nec ullus radius ejus appareat; lux tamen diem demonstrat, tenebras abscondit.
PL 14, 143B天はしばしば雲に覆われて、太陽が隠れ、その光線が少しも現れない。それでも光は昼を示し、闇を隠す。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 14, 143BDiem nocti contra quam nonnullis videatur, hic anteponi. Cur dies unus potius dicatur quam primus; ac matutino fine concludatur. 36. Et factum est vespere, et factum est mane dies unus (Gen. I, 5) .
PL 14, 143B一部の人々の考えとは逆に、ここでは昼が夜に先立てられていること。なぜ「第一の」日ではなく「一つの」日と言われるのか、また朝を終わりとして閉じられること。36. 「そして夕があり、朝があって、一つの日となった」(創世記1:5)。
Quaerunt aliqui, cur prius vesperum, postea mane Scriptura memoraverit, ne forte noctem priusquam diem significare videatur.
PL 14, 143Cある人々は、なぜ聖書が先に夕を、あとに朝を挙げたのかと問う。夜を昼より先に置いているように見えはしないか、というのである。
Nec advertunt primo quod praemiserit diem, dicendo: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem: deinde quod vesper finis diei sit, et mane finis noctis.
PL 14, 143Cだが彼らは、第一に、聖書が先に昼を述べていることに気づいていない。「そして神は光を昼と呼び、闇を夜と呼んだ」と言っているからである。次に、夕は昼の終わりであり、朝は夜の終わりであることにも気づいていない。
Ergo ut praerogativam et primatus nativitatis diei daret, prius finem diei significavit, postquam secutura nox esset, deinde postea finem noctis adjunxit.
PL 14, 143Cしたがって、昼の生まれに優先と第一位を与えるために、聖書はまず、夜がこれに続くことになる昼の終わりを示し、そのあとで夜の終わりを付け加えたのである。
Eo usque autem noctem diei Scriptura anteferre non potuit, ut et diei et noctis tempora, diei appellatione concluserit, tamquam principalis auctoritate nominis vindicaverit.
PL 14, 143Cしかも聖書は、夜を昼の前に置くことなど到底できなかった。それゆえ昼の名のもとに昼と夜の両方の時を閉じ込め、いわば主たる名の権威をもって〔両者を〕自らのものと主張したのである。
Et hanc Scripturae esse consuetudinem, ut potiori appellationem deputet, frequentibus exemplis probamus. Siquidem et Jacob dixit: Dies vitae meae, pusilli et mali (Gen. XLVII, 9) . Et iterum: Omnes dies vitae meae.
PL 14, 143C優れたほうに呼び名を割り当てるのが聖書の習いであることは、多くの実例によって我々は証する。ヤコブも「わが生涯の日々は、短く、悪しきものであった」(創世記47:9)と言い、さらに「わが生涯のすべての日々」と言った。
Et David posuit: Dies annorum nostrorum (Ps. LXXXIX, 10) ; non dixit et noctes. Unde advertimus ea quae nunc in specie historiae traduntur, vim statuisse legis in posterum. Principium ergo diei, vox Dei est: fiat lux; et facta est lux. Finis diei vesper est.
PL 14, 143Dまたダビデも「我々の年の日々」(詩篇89:10)と置いたが、夜々とは言わなかった。ここから我々は、いま物語の姿で伝えられていることが、後の世にとって法の力を定めたのだと悟る。それゆえ昼の初めは神の声であり、「光あれ」、そして光があった。昼の終わりは夕である。
Jam sequens dies ex noctis fine succedit. Sententia autem Dei evidens, quia diem primo vocavit lucem, et secundo vocavit tenebras noctem.
PL 14, 144A次の日は、夜の終わりから続いて来る。神の宣告は明らかである。神は最初に光を昼と呼び、二番目に闇を夜と呼んだからである。
37. Praeclare etiam unum non primum diem dixit; nam secuturo secundo, et tertio die, et deinceps reliquis primum potuit dicere: et hoc ordinis videbatur, sed legem statuit, ut viginti quatuor horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine definiantur, ut si diceret: Viginti quatuor horarum mensura unius diei tempus est.
PL 14, 144A37. 聖書が「第一の」日ではなく「一つの」日と言ったのも見事である。あとに第二の日、第三の日が来ることになるのだから、聖書は「第一の」と言うこともできたし、それが順序にかなうと見えたであろう。だが聖書は法を定めた。昼と夜の二十四時間が、ただ「日」という名だけで規定されるように、というのである。あたかも、「二十四時間の長さが一日の時である」と言うかのようである。
Sicut enim virorum generatio computatur, et intelligitur etiam feminarum, quia nectuntur secunda potioribus; ita etiam dies numerantur, et noctes aestimantur adjunctae. Sicut igitur circuitus unus, ita dies unus.
PL 14, 144A男たちの世代が数えられ、女たちの世代もその中に含めて解されるのは、劣るものが優れたものに結び付けられているからである。それと同じく、日々は数えられ、夜々は付け加わったものとして見積もられる。したがって、一つの周回があるように、一つの日がある。
Nam plerique etiam hebdomadam unam unum diem dicunt; quod in se quasi in unum redeat diem, et quasi septies in se recurrat. Est autem circuitus figura haec a se incipere, et in se reverti. Unde et saeculum unum interdum Scriptura dicit.
PL 14, 144B多くの人は一つの週をさえ一つの日と言う。それはいわば自らのうちに一つの日として戻り、七たび自らのうちを巡るからである。周回とは、自分から始まり、自分に帰ることを形とする。それゆえ聖書は、ときに「一つの世」とも言う。
Nam etsi aliis locis saecula appellat, videtur magis diversitates statuum publicorum vel negotiorum significare, quam saeculorum successiones aliquas definire: Quia dies Domini magnus et praeclarus (Joel. II, 11) .
PL 14, 144B聖書は別の箇所では「世々」と呼んでいるけれども、それは世々の何らかの継起を定めるというより、むしろ公けの状態や営みの違いを指すものと見える。「主の日は大いなる、輝かしい日だからである」(ヨエル2:11)。
Et alibi, Ut quid vobis quaerere diem Domini (Amo. V, 16) ? Et hic tenebrae et non lux. Manifestum est enim quod male consciis et indignis dies ille tenebrosus sit, quo fulgebit innocentia, et mens noxia cruciabitur.
PL 14, 144Bまた別の箇所には、「なぜ汝らは主の日を求めるのか」(アモス5:16)とある。そして「それは闇であって、光ではない」。疚しい良心をもつ者、ふさわしくない者にとって、その日が闇であるのは明らかである。その日には無垢が輝き、罪ある精神は責め苛まれるからである。
Caeterum quod sine interpolatione noctium, et successione tenebrarum dies perpetuus ille remunerationis aeternae futurus sit, Scriptura nos docet (Esa. LX, 19.)
PL 14, 144B他方、あの永遠の報いの日が、夜の中断も闇の続きもない絶え間ない日となることは、聖書が我々に教えている(イザヤ60:19)。
38. Pulchre autem vicem utramque unum dicturus diem, matutino cum fine conclusit, ut et a luce inchoare diem doceret, et in lucem desinere. Non enim est integrum diei tempus, nisi et noctis fuerit expletum.
PL 14, 144C38. また、二つの交替を一つの日と呼ぼうとして、聖書が朝をもってそれを閉じたのは見事である。日が光から始まり、光に終わることを教えるためである。夜までが満たされなければ、昼の時は完全ではないからである。
Unde et nos semper quasi in die honeste ambulemus, et abjiciamus opera tenebrarum. Noctem enim ad quietem corporis datam esse cognoscimus, non ad muneris alicujus vel operis functionem, quae somno et oblivione transcurritur.
PL 14, 144Cそれゆえ我々も、あたかも昼にいるかのように常に慎みをもって歩み、闇の業を捨てよう。夜は身体の休息のために与えられたものであり、何らかの務めや仕事を果たすためではないと我々は知っている。夜は眠りと忘却のうちに過ぎ去るものである。
Non sit nobis commessatio, ebrietas, cubile, impudicitia. Non dicamus: Tenebrae et parietes operiunt nos, et quis scit si videbit Altissimus?
PL 14, 144C我々のうちに、酒宴も、泥酔も、寝床〔の放蕩〕も、放縦もあってはならない。「闇と壁が我々を覆っている。いと高き者が見るだろうか、誰が知ろう」と我々が言うことのないように。
Sed sit in nobis amor lucis, et cura honestatis, ut tamquam in die ambulantes, opera nostra coram Deo lucere cupiamus, cui est honor, laus, gloria, potestas, cum Domino nostro Jesu Christo, et cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
PL 14, 144Cむしろ我々のうちに光への愛と、廉直への配慮があるように。昼に歩む者のように、我々の業が神の前で輝くことを願うためである。神にこそ、我々の主イエス・キリストと、また聖なる霊とともに、誉れ、賛美、栄光、権力が、世々に、今も、常に、世々の限りなくある。アーメン。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 14, 143D(Sermo III.) [0143] Operibus primi diei strictim recensitis, rejectisque iis qui mundo materiam aeternam affingebant, transit ad secundum diem: et in rerum creatione non naturae possibilitatem, sed potentiam Dei spectandam docet.
PL 14, 143D(第3説教)第一日の業を簡潔に振り返り、世界に永遠の質料をこしらえる者たちを退けたのち、第二の日に移る。そして、事物の創造においては、自然の可能性ではなく神の力に目を向けるべきことを教える。
1. Diem primum, vel potius unum, maneat enim ei prophetici praerogativa sermonis, ut potuimus, absolvimus; in quo conditum coelum, terram creatam, aquarum exundantiam, circumfusum aerem, discretionem factam lucis atque tenebrarum Dei omnipotentis, et Domini Jesu Christi, Spiritus quoque sancti operatione cognovimus.
PL 14, 144D1. 第一の日、というよりむしろ一つの日を──預言の言葉の優先権はこの日に保たれるべきだからである──我々はできるかぎり論じ終えた。この日に、天が造られ、地が創造され、水があふれ、空気が周りに注がれ、光と闇の区別がなされたことを、我々は、全能の神と、主イエス・キリストと、また聖なる霊の働きによるものとして知った。
Quis ergo non miretur dissimilibus membris disparem mundum in corpus unum assurgere, et insolubili concordiae charitatisque lege in societatem et connexionem sui tam distantia convenire, ut quae discreta natura sunt, in unitatis et pacis vinculum velut individua compactione nectantur?
PL 14, 145Aそれゆえ、似ない肢体から成る不揃いな世界が一つの体へと立ち上がり、解くことのできない和合と愛の法によって、かくも隔たったものどもが互いの結びつきと連関へと集まり、本性上は分かたれているものが、いわば不可分の結合によって一致と平和の絆に結ばれていることに、誰が驚かずにいられようか。
Aut quis haec videns, possibilitatem rationis infirmo ingenio rimetur? Quae omnia vis divina, incomprehensibilis humanis mentibus, et ineffabilis sermonibus nostris, voluntatis suae auctoritate connexuit.
PL 14, 145Aまたこれを見て、弱い才知で理の可能性を探り尽くそうとする者が誰かいようか。人の精神には把握できず、我々の言葉では言い表せない神の力が、自らの意志の権威によって、これらすべてを結び合わせたのである。
2. Fecit igitur Deus coelum et terram, et ea quasi auctor esse praecepit, non tamquam figurae inventor, sed tamquam operator naturae.
PL 14, 145B2. それゆえ神は天と地を造った。そして、それらが存在するよう命じた。いわば創造者として、すなわち形の考案者としてではなく、自然の工作者としてである。
Nam quomodo sibi conveniunt operatoria impassibilis Dei virtus et passibilis materiae natura, tamquam altera ab altera, quo indiguerint, mutuantes?
PL 14, 145Bというのも、受苦しえない神の働きかける力と、受苦しうる質料の本性とが、どうして適合するのか。まるで一方が他方から、必要なものを借り合うかのように。
Nam si increata materia, videtur ergo Deo creandae potestas materiae defuisse, et ab ea operationi subjacentia mutuata.
PL 14, 145Bもし質料が創造されたものでないなら、神には質料を創造する権力が欠けており、質料から、働きの下に置かれるものを借り受けたことになるからである。
Si vero incomposita, mirum admodum coaeternam Deo materiam decorem sibi non potuisse conferre, quae substantiam non a creatore acceperit, sed sine tempore ipsa possederit. Plus ergo invenit operator omnium, quam contulit.
PL 14, 145B他方、もし質料が整えられていないものだとすれば、神と共に永遠である質料が、自らに美を授けることができなかったのは、まことに驚くべきことである。その質料は、創造主から実体を受けたのではなく、時なくして自ら所有していたというのに。それゆえ万物の工作者は、授けたよりも多くを見いだしたことになる。
Invenit materiam, in qua posset operari: contulit autem figuram, quae decorem inventis rebus afferret.
PL 14, 145B工作者は、自分が働きかけうる質料を見いだし、見いだした物に美をもたらす形を授けたのである。
Unde excipiendus a caeteris tamquam dies unus, non conferendus cum caeteris tamquam dies primus est, quo fundamenta rerum omnium posita, et causae esse coeperunt, quibus mundi hujus atque universae visibilis creaturae fulta substantia est.
PL 14, 145Cそれゆえ、この日は、他の日から区別されるべき「一つの日」であり、他の日と並べて比べられるべき「第一の日」ではない。この日に、万物の基礎が据えられ、この世界と目に見える被造物のすべての実体を支える原因が存在し始めたのである。
Quare ad secundi diei admiranda opera sermo nobis prodeat, quorum eminentia non secundum tractatus nostri possibilitatem: sed secundum scriptoris veritatem, ad laudem referenda est Creatoris.
PL 14, 145Cそこで、第二の日の驚くべき業へと、我々の話を進めよう。その卓越は、我々の論じ方の可能性に従ってではなく、記した者の真実に従って、創造主への賛美へと帰されねばならない。
3. Vos igitur quaeso, ut naturaliter aestimare, quae dicimus probabiliter, ac simplici mente et sedulo ingenio pensare dignemini, non secundum philosophiae traditiones, et inanem seductionem suasoria verisimilia colligentes; sed secundum regulam veritatis, quae oraculis divini sermonis exprimitur, et contemplatione tantae majestatis fidelium pectoribus infunditur, quia scriptum est: Confirma me in verbis tuis.
PL 14, 145C3. 諸君に願う。我々が確からしく述べることを自然のままに評価し、素朴な心と熱心な才知をもって考量してもらいたい。哲学の伝承や空しい惑わしに従って、説得的な本当らしさを寄せ集めるのではなく、神の言葉の託宣に表され、かくも大いなる威光の観想によって信じる者たちの胸に注がれる、真理の規範に従ってである。「汝の言葉のうちに私を堅くせよ」と書かれているからである。
Narraverunt mihi injusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine: omnia praecepta tua veritas (Psal. CXXVIII, 28, 85 et 86) .
PL 14, 145D「不義の者どもは私に営みを語った。だが汝の法のようではない、主よ。汝のすべての戒めは真理である」(詩篇128:28, 85, 86)〔番号は底本のまま。CXXVIII は CXVIII の誤りで、ウルガタの詩篇118を指す。28節は直前の「汝の言葉のうちに私を堅くせよ」に、85–86節がこの句に当たる〕。
Non ergo secundum elementorum naturas, sed secundum Christum, qui omnia quae voluit fecit, abundans plenitudine divinitatis suae, consideremus quae facta sunt, et naturae possibilitatem interrogemus.
PL 14, 145Dそれゆえ我々は、元素の本性に従ってではなく、欲したことをすべて行い、自らの神性の充満にあふれているキリストに従って、造られたものを考察し、自然の可能性を問おうではないか。
Neque enim cum in Evangelio leprosos curaret, caecis visum refunderet, populus qui aderat et spectabat illa, medicinae ordinem recognovit: sed potestatem Domini miratus, dedit, ut scriptum est, Deo laudem (Luc. XVIII, 43) .
PL 14, 145D福音書で、キリストが重い皮膚病の者たちを癒し、盲人に視力を取り戻させたとき、その場にいて見ていた民は、医術の手順を思い起こしたのではなく、主の権力に驚嘆し、書かれているとおり、神に賛美を献げたのだからである(ルカ18:43)。
Neque secundum numeros Aegyptiorum et concursus siderum, mensuras elementorum extendit manum suam Moyses, ut divideretur mare Rubrum, sed divinae imperio potestatis obtemperans.
PL 14, 146Aモーセが紅海を分けるために手を伸ばしたのも、エジプト人の数理や星々の会合、元素の尺度に従ったのではなく、神の権力の命令に従ってのことであった。
Unde et ipse ait: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6) . Illo igitur sancta plebs eleva mentem tuam, et totum animum tuum eo confer.
PL 14, 146Aそれゆえ彼自身も言う。「汝の右の手は、主よ、力によって栄光を受けた。汝の右の手は、主よ、敵を打ち砕いた」(出エジプト記15:6)。それゆえ、聖なる民よ、あなたの精神をかなたへ高く上げよ。あなたの心のすべてをそこへ向けよ。
Non sic Deus videt, quemadmodum homo; Deus in corde, homo in facie. Nec sic igitur homo videt, quemadmodum Deus. Audis quia Deus vidit, et laudavit.
PL 14, 146A神の見方は、人の見方とは違う。神は心を見、人は顔を見る。それゆえ人の見方も神のようではない。あなたは聞いている、神は見て、賛美した、と。
Noli igitur tuis oculis aestimare quae facta sunt, opinionibusque colligere: sed quae Deus vidit et probavit, ea tu retractanda non putes.
PL 14, 146Aそれゆえ、造られたものを自分の目で見積もったり、臆説によって推し量ったりしてはならない。神が見て是認したものを、あなたは考え直すべきものと思ってはならない。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 14, 146BFirmamentum, ut aquas ab aquis disterminet, creatur. Coeli probantur plures esse, ac coelestium orbium concentus refellitur. 4. Et dixit Deus: fiat firmamentum inter mediam aquam, et sit discernens inter aquam et aquam; et factum est sic (Gen. I, 6) .
PL 14, 146B大空は、水を水から分けるために創造される。天が複数あることが証明され、また天球の和音〔の説〕が論駁される。4. 「そして神は言った、水の真ん中に大空あれ、そして水と水を分けるものであれ。そして、そのようになった」(創世記1:6)。
Audi verba Dei, Fiat dicit. Jubentis est, non aestimantis. Imperat naturae, non possibilitati obtemperat, non mensuras colligit, non pondus examinat. Voluntas ejus mensura rerum est. Sermo ejus finis est operis: Fiat, inquit, firmamentum inter mediam aquam.
PL 14, 146B神の言葉を聞け。「あれ」と言う。これは命じる者の言葉であって、推し量る者の言葉ではない。神は自然に命じるのであって、可能性に従うのではない。尺度を集めず、重さを量らない。その意志が事物の尺度である。その言葉が業の終わりである。「大空あれ、水の真ん中に」と神は言う。
Firmum est omne quod statuit Deus. Et satis pulchre praemisit: Fiat firmamentum, antequam subjiceret inter mediam aquam; ut tu prius crederes firmamentum ex praecepto Dei factum, quam de aquarum proflua qualitate dubitares.
PL 14, 146B神が定めたものはすべて堅固である。そして「水の真ん中に」と付け加える前に、「大空あれ」と先に述べたのは、まことに見事である。あなたが、水の流れ去る性質を疑うより先に、大空が神の命令によって造られたことを信じるようにするためである。
Si naturam elementorum consideres, quomodo inter aquas solidatum est firmamentum? Illae profluunt, illud constringitur: illae currunt, hoc manet. Et sit, inquit, discernens inter aquam. Sed aqua confundere, non discernere solet.
PL 14, 146Cもしあなたが元素の本性を考えるなら、どうして水の間に大空が固められたのか。水は流れ去るが、大空は固く締まっている。水は走るが、大空は留まる。そして神は「水を分けるものであれ」と言う。だが水は、分けるよりむしろ混ぜ合わせるのがふつうである。
Quomodo jubet quod scit secundum elementorum rationem esse contrarium? Sed cum sermo ejus ortus naturae sit, jure usurpat dare legem naturae, qui originem dedit.
PL 14, 146C元素の理法に照らして対立すると知っていることを、どうして命じるのか。だが、その言葉が自然の始まりである以上、始源を与えた者が自然に法を与えるのは当然の権利である。
5. Sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum sit quod in superioribus coelum appellavit, an aliud, et sint duo coeli, an plures.
PL 14, 146C5. だがまず、大空とは何かを考えよう。上で神が天と呼んだものと同じものか、別のものか。天は二つか、それとも多数か。
Nam sunt qui unum coelum esse dicant, nec alterius coeli faciendi, cum esset una hyle, ut ipsi aiunt, potuisse suppetere substantiam; quoniam cum omnis superiori coelo esset expensa, nihil reliqui fuit, quod ad aedificationem secundi coeli tertiive proficeret.
PL 14, 146D天は一つだと言う者たちがいる。彼らの言うところでは、ヒュレー(質料)は一つであったから、別の天を造るための実体は足りるはずがなかった。というのも、質料はすべて上の天のために費やされてしまい、第二の天や第三の天の建造に役立つ残りは何もなかったからである。
Alii vero innumeros coelos et mundos esse asserunt, quos irrident sui. Non enim nobiscum illis major, quam cum suis pugna est, qui geometricis numeris et necessitatibus contendunt probare quod aliud coelum esse non possit, nec pati naturam uti secundum aut tertium sit, nec operatoris virtutem idoneam, ut multos coelos faceret.
PL 14, 146D他方、数えきれない天と世界があると主張する者たちもいるが、彼らは自分たちの側の者たちから嘲笑されている。彼らにとって、我々との争いは、自分たちの側の者たちとの争いより大きくはない。その者たちは、幾何学的な数と必然性によって、別の天はありえず、自然は第二の天や第三の天があることを許さず、工作者の力も多くの天を造るにふさわしくない、と証明しようと争っているのである。
Et quis non hanc eorum artificem facundiam irrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura ejusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures coelos facere potuerit, de quo scriptum est: Dominus autem coelos fecit (Psalm. XCV, 5) .
PL 14, 147Aそして、誰が彼らのこの技巧的な雄弁を嘲笑せずにいられようか。同一の原因から同じ種類のものが多く人間によって作られうることを否定しないのに、万物の創造主については、複数の天を造りえたかどうかを疑うのだから。その創造主について、こう書かれている。「しかし主は天々を造った」(詩篇95:5)。
Et alibi: Omnia quaecumque voluit fecit (Ps. CXIII, 3) . Quid enim difficile ei, cui velle fecisse est? Fluitat igitur illis impossibilitatis ratio, cum de Deo disputant, cui vere dicitur: Quia impossibile tibi nihil est.
PL 14, 147Aまた別の箇所に、「主は望んだことをすべて行った」(詩篇113:3)とある。望むことがそのまま行うことである者に、何が難しかろうか。それゆえ、神について論じるとき、不可能という論拠は彼らのもとで揺れ動く。神には、「汝にとって不可能なことは何もない」と、まことに言われるのである。
6. Itaque nos non solum secundum, sed etiam tertium coelum esse negare non possumus, cum Apostolus raptum se ad tertium coelum scriptorum suorum testificatione confirmet (II Cor., II) .
PL 14, 147A6. それゆえ我々は、第二の天だけでなく第三の天もあることを否定できない。使徒が、自分が第三の天にまで引き上げられたことを、自らの書いたものによって証言しているからである(二コリント2)〔底本の章の番号は2。12章の誤り〕。
David etiam coelos coelorum in illo laudantium Dominum constituit choro (Psal. CXLVIII) . Quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae, globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus vel potius globis connexa memorant omnia, quos sibi innexos et velut insertos versari retro et contrario caeteris motu ferri arbitrantur, eoque impulsu et motu ipsorum orbium dulcem quemdam et plenum suavitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu, et acuta cum gravibus temperante, ita varios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suavitatem.
PL 14, 147Bダビデもまた、「天の天」を、主を賛美する合唱隊の中に据えた(詩篇148)。これを真似て、哲学者たちは、五つの星と太陽と月の球体が調和して動くという説を持ち込んだ。彼らは、万物がこれらの軌道、あるいはむしろ球体につながれていると語り、それらの球体は互いに結び付けられ、いわば嵌め込まれて、逆向きに回転し、ほかのものとは反対の運動で運ばれると考える。そして、その衝撃と軌道そのものの運動によって、甘美で、快さと技巧に満ち、きわめて心地よい旋律をもつ音が出るという。かくも巧みな運動によって裂かれた空気が、高い音と低い音とを調えつつ、均整のとれたさまざまな和音を生み出し、ついには音楽の歌のどんな快さをも超える、というのである。
7. Hujus rei fidem si requiras atque exspectes sensu nobis et auditu probari, haesitant. Nam si vera forent, quomodo tanto motu orbium concrepante, cum ille coelestis orbis, cui affixos ferunt stellarum cursus, qui sine intermissione volvuntur, concitatiorem habeat conversionem atque acutum sonum excitet, hic autem lunaris gravissimum, non audiretur a nobis, cum leviora audire soleamus?
PL 14, 147B7. この事柄の確かさを、我々の感覚と聴覚によって証明するよう求め、待つならば、彼らはためらう。もしそれが真実なら、軌道の運動がかくも鳴り響いているのに、星々の運行が貼り付けられていると彼らが言う、絶え間なく回転するあの天の軌道はより急な回転をもち高い音を発し、月の軌道は最も低い音を発するというのに、それがなぜ我々に聞こえないのか。我々はもっと軽い音さえ聞くのがふつうであるのに。
Fidem ergo ejus disputationis si testimonio nostro et auditus munere exigamus probari, referunt obsurduisse aures nostras, et hebetiorem nobis sensum audiendi factum, propter illam a principio nostrae generationis concepti sonitus consuetudinem.
PL 14, 147Cそれゆえ、この論の確かさを、我々自身の証言と聴覚の働きによって証明するよう求めるならば、彼らはこう答える。我々の耳は聞こえなくなり、聞く感覚は鈍くなったのだ、我々の誕生の初めから受け入れてきたあの響きに慣れてしまったために、と。
Et exemplum afferunt, eo quod Nilus fluviorum maximus, eo videlicet loco ubi se ex altissimis montibus in catadupa illa praecipitat, magnitudine fragoris sui aures accolarum obstruat, ut audiendi munere carere dicantur. Sed facile his ipsa respondet veritas.
PL 14, 147Cそして例を挙げる。河川のうち最大のナイルが、高い山々から滝となって落下するその場所では、轟音の大きさが近隣の住民の耳をふさぎ、聞く働きを欠くと言われるほどだという。だが、真理そのものが、彼らに容易に答える。
Nam qui tonitrua audimus nubium collisione generata, tantorum orbium conversiones, qui majori utique sicut motu ferri aestimantur, ita vehementiores sonitus excitarent, non audiremus?
PL 14, 147D実際、雲の衝突から生じる雷を我々は聞くのだ。ならば、これほど巨大な軌道の回転は、より大きな運動で運ばれると考えられているとおり、それだけ激しい音を立てるはずなのに、我々は聞かないというのか。
Addunt praeterea, ideo sonum hunc non pervenire ad terras, ne capti homines per suavitatem ejus atque dulcedinem, quam celerrimus ille coelorum effecit motus, ab orientalibus partibus usque in occasum, propria negotia atque opera derelinquerent, et omnia hic otiosa remanerent, quodam humanae ad coelestes sonos mentis excessu.
PL 14, 147Dさらに彼らは付け加える。この音が地上に達しないのは、天の、東から西にまで及ぶきわめて速い運動がもたらしたその音の甘美さと快さに魅せられて、人々が自分の務めと仕事を放棄し、人の精神が天上の音に恍惚となって、地上のすべてが手つかずのまま放置されることがないためだ、と。
Sed ea quae sunt aliena a studio nostro, et a divinae lectionis serie, iis qui foris sunt, relinquamus: nos inhaereamus Scripturarum coelestium magisterio.
PL 14, 148Aだが、我々の関心事とも、神の書の朗読の流れとも無縁なことは、外にいる者たちに任せよう。我々は、天来の聖書の教えにとどまろう。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 14, 148AFirmamentum non idem esse ac coelum: veras aquas super ipso residere perperam negari, idque ostendi Scriptura, exemplis, ac multiplici ratione: ubi qui calidam soli naturam inesse nolunt, revincuntur.
PL 14, 148A大空は天と同じではない。上に実際の水があることを偽りと否定するのは誤りであり、それが聖書、実例、さまざまな論拠によって示される。そこでは、太陽に熱い本性があることを認めない者たちが論駁される。
8. Propositum igitur nobis est, quia dixit Deus: Fiat firmamentum inter medium aquae, et sit discernens inter aquam et aquam. Et hinc tractatur, utrum hoc firmamentum appellet quod ante jam fecit, de quo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram.
PL 14, 148A8. さて、我々の課題はこうである。神が「水の真ん中に大空あれ、そして水と水を分けるものであれ」と言ったからである。そしてここから、〔神が〕大空と呼んでいるのは、すでに先に造ったもの、すなわち「初めに神は天と地を造った」と書かれているものなのかどうかが論じられる。
Nec fallit quod aliqui ante nos ita acceperint, eo quod supra creatum auctore Deo et conditum coelum Scriptura expresserit, hic expositionem operis, creationisque diffuderit; ut ibi quasi summa operis breviter comprehensa sit, hic operationis qualitas per ipsas concurrentium rerum digesta sit species.
PL 14, 148B我々以前の幾人かがこう解したことも見逃せない。聖書は上で、創造者である神によって創造され造られた天を述べ、ここでは業と創造の説明を広げたのであって、そこでは業の総体がいわば簡潔にまとめられ、ここでは働きの性質が、居合わせる事物そのものの姿によって配列されたのだ、と。
Sed movet nos, quia et nomen aliud significatur, et species solidior, et causa discernitur, et persona cooperatoris adjungitur.
PL 14, 148Bだが我々の心を動かすのは、別の名が示され、形がより固く、原因が区別され、協働者のペルソナが付け加えられていることである。
Sic enim scriptum est: Et discrevit Deus inter medium aquae quae erat sub firmamento, et inter medium aquae quae erat super firmamentum (Gen. I, 7) .
PL 14, 148Bこう書かれているからである。「そして神は、大空の下にあった水の真ん中と、大空の上にあった水の真ん中とを分けた」(創世記1:7)。
9. Et primo volunt id destruere quod frequenti Scripturarum lectione inolitum nostris et impressum est mentibus, quia aquae super coelos esse non possint, dicentes rotundum esse orbem illum coeli, cujus in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est.
PL 14, 148B9. そして彼らはまず、聖書の頻繁な朗読によって我々の精神に根づき刻み込まれていること、すなわち水が天の上にありうることを、覆そうとする。天のあの球は丸く、その中央に地があり、その周回の上に水がとどまることはできない、〔水は〕上から下へ流れるとき、必ず流れ去り滑り落ちるからだ、と言うのである。
Quomodo enim aqua super orbem, ut aiunt, stare potest, cum orbis ipse volvatur? Haec est illa versutia dialecticae. Da mihi unde tibi respondeam. Quod si non detur, nullum verbum refertur.
PL 14, 148C実際、彼らの言うように球が回転しているのに、水が球の上にどうしてとどまれよう。これが弁証術のあの狡智である。私が答える拠り所を与えよ、というわけだ。それが与えられなければ、何の言葉も返されない。
Petunt sibi concedi axem coeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse immobilem; ut astruant aquas super coelos esse non posse, quod omnes eas volvendo se axis effunderet: quasi vero ut concedam illis quod postulant, et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo et longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest comprehendere, nisi is qui impletur in omnem plenitudinem Dei, ut Apostolus ait (Eph., III, 18, 19) .
PL 14, 148C彼らは、天の軸が急な運動で回転させられ、地の球は不動であることを認めるよう求める。水が天の上にありえないと主張するためで、軸が回転してそれをすべて振り落とすだろうというのである。だが、たとえ私が、彼らの求めることを認め、彼らの臆説に従って彼らに答えるとしても、あの高さと深みに、長さも幅もあることを、彼らは否定できるというのか。それを把握できるのは、使徒が言うように「神の充満のすべてにまで満たされる」者のほかにない(エフェソ3:18, 19)。
Quis enim potest facile esse divini operis aestimator? Est ergo latitudo in ipsa coeli altitudine.
PL 14, 148D神の業を容易に見積もれる者が、誰にいようか。それゆえ、天の高さそのもののうちに、幅がある。
Sunt etiam, ut de his dicamus quae scire possumus, pleraque aedificia foris rotunda, intus quadrata, et foris quadrata, intus rotunda, quibus superiora sunt plana, in quibus aqua haerere soleat.
PL 14, 148D我々が知りうることについて語るならば、外側は丸く内側は四角、あるいは外側は四角く内側は丸い建物が数多くあり、その上部は平らで、そこには水がとどまるのがふつうである。
Quae tamen ideo dicimus, ut advertant opiniones suas opinionibus verisimilioribus revinci posse, et desinant tantum opus Dei, humanae operationis et nostrae possibilitatis contemplatione metiri.
PL 14, 148Dだがこれを我々が言うのは、彼らが、自分たちの臆説が、より真実らしい臆説によって論駁されうることに気づき、神のかくも大いなる業を、人の業と我々の可能性の観想によって測ることをやめるためである。
10. Nos autem Scripturarum seriem atque ordinem sequimur, et opus contemplatione aestimamus auctoris, et quid dictum sit quaerimus, et quis dixerit, et cui dixerit: Fiat, inquit, firmamentum in medio aquae, et sit discernens inter aquas.
PL 14, 149A10. 我々は聖書の連なりと順序に従い、業を、創造者についての観想によって評価し、何が言われたか、誰が言ったか、誰に言ったかを問う。「大空あれ、水の真ん中に、そして水と水を分けるものであれ」と神は言う。
Audio firmamentum fieri per praeceptum quo divideretur aqua, et ab inferiore superior discerneretur. Quid hoc manifestius? Qui jussit discerni aquam interjecto et medio firmamento, providit quemadmodum divisa atque discreta manere possit.
PL 14, 149A私は聞く、大空が命令によって造られ、それによって水が分けられ、上の水が下の水から区別されることを。これ以上に明らかなことがあろうか。水を、間に挿まれた中間の大空によって分けよと命じた者は、分けられ区別された水がどのようにとどまりうるかをも、あらかじめ備えたのである。
Sermo Dei virtus naturae est, et diuturnitatis substantia quoadusque velit eam manere qui statuit, sicut scriptum est: Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit (Ps. CXLVIII, 6) .
PL 14, 149A神の言葉は自然の力であり、それを定めた者がそれのとどまることを望むかぎり、持続の実体である。書かれているとおりである。「彼はそれらを世々に定め、命令を置いた。それは過ぎ去らない」(詩篇148:6)。
Et ut scias, quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus coeli esse, audi superiora: Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Ibid. 4, 5) .
PL 14, 149Bそして、汝が上方の天にありうることを否定する、まさにその水について神がこう言ったのだと汝が知るために、その前を聞け。「天の天よ、彼を賛美せよ。天の上にある水は、主の名を賛美せよ」(詩篇148:4, 5)。
Nonne quasi adversanti tibi dixit: Quoniam ipse dixit et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt: statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit (Ibid. 5) . An non videtur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret?
PL 14, 149B汝に反対する者に向かうかのように、神はこう言ったではないか。「彼が言い、そしてそれらは造られた。彼が命じ、そしてそれらは創造された。彼はそれらを世々に定め、命令を置いた。それは過ぎ去らない」(詩篇148:5)。自分の業に法を与えるこの創造者は、汝にはふさわしいと見えないのか。
Deus est qui dicit, venerabilis natura, inaestimabilis magnitudine, immensus in remunerationibus, incomprehensibilis in operibus, cujus altitudinem sapientiae quis investigare facilis?
PL 14, 149B語るのは神である。その本性は畏敬すべく、その偉大さは測り知れず、報いにおいて量り尽くしえず、業において把握しがたい。その知恵の高さを、誰が容易に究めえようか。
Iste dicit Filio, id est, dicit brachio suo, dicit virtuti suae, dicit sapientiae suae, dicit justitiae suae. Et facit Filius quasi potens, facit quasi virtus Dei, facit quasi sapientia Dei, facit quasi justitia divina.
PL 14, 149B神はこれを子に言う。すなわち、自らの腕に言い、自らの力に言い、自らの知恵に言い、自らの正義に言う。そして子は、力ある者のように行い、神の力のように行い、神の知恵のように行い、神的な正義のように行う。
Cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum coeli potuit tantae majestatis operatione unda suspendi? 11. De aliis haec collige, de iis quae viderunt oculi hominum, quomodo ad Judaeorum transitum, si rationem quaeris, se unda diviserit.
PL 14, 149Cこれを聞いて、天の大空の上に、かくも大いなる威光の働きによって水が吊り下げられえたことを、汝はなぜ驚くのか。11. ほかの例からこれを推し量れ。人間の目が見たことからである。ユダヤ人の通過に際し、理由を求めるなら、波がどのように自ら分かれたかを。
Non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua, et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. Gelaverunt enim fluctus, et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. Nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare.
PL 14, 149C水が水から自ら分かれ、深みで水の混ざり合いが地の中央によって隔てられることは、自然のふつうの在り方ではない。波は凍りつき、大空の形となって、前例のない終わりをもって、その流れを抑えた。ヘブライの民を解放するのに、ほかの仕方もありえたのではないか。
Sed tibi voluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non vidisti, aestimares esse credenda. Jordanis quoque, reflexo amne, in suum fontem revertitur. Haerere aquam, cum labitur inusitatum; rursum redire in superiora sine ullo repagulo impossibile habetur.
PL 14, 149Cだが神は、汝に示そうと望んだのである。その光景によって、汝が見なかったことも信じるべきものと見積もるようにと。ヨルダン川も、流れが逆流して、その源へ戻る。水が流れ落ちるときにとどまることは異例であり、何の妨げもなく再び上方へ戻ることは不可能とされる。
Sed quid impossibile ei qui dedit posse infirmis ut infirmus dicat: Omnia possum in eo qui me confortat (Phil., IV, 13) . Dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluvia nubibus generetur, an sinu nubium colligatur.
PL 14, 149Dだが、力を与えた者にとって、何が不可能か。その者は、弱い者が「私は、私を強くする者によって、すべてをなしうる」と言えるようにしたのである(フィリピ4:13)。彼らは、空気がどのように雲へと凝集するのか、雨は雲々によって生み出されるのか、それとも雲々の懐に集められるのかを、せめて言うがよい。
Videmus plerumque exire nubes de montibus. Quaero utrum de terris ascendat aqua, an ea quae super coelos est, largo imbre descendat. Si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora quae gravior est, et portetur aere, cum aer subtilior sit.
PL 14, 150A我々はしばしば、雲が山々から立ちのぼるのを見る。私は問う。水は地から上るのか、それとも天の上にある水が、豊かな雨となって下るのか。もし上るのなら、より重いものが上方へ上り、より希薄な空気に運ばれるのは、確かに自然に反する。
Aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur, ita summo orbe diffunditur. Si fundi, ut volunt, non desinit, utique non desinit rapi: quia si axis coeli semper movetur, et aqua semper hauritur.
PL 14, 150Aあるいは、もし水が全体の球の急な運動によってさらわれるのなら、球の底で運び去られるように、頂でも注ぎ散らされる。もしそれが、彼らの言うように、注ぎ出されることをやめないなら、運び去られることもやめない。天の軸が絶えず動くなら、水も絶えず汲み上げられるからである。
Si descendit; manet ergo jugiter supra coelos quae habet unde descendat. Deinde quid obstat si confiteantur quia aqua supra coelos suspensa sit?
PL 14, 150Aもし下るのなら、下る元を持つ水が、天の上に絶えずとどまっていることになる。さらに、天の上に水が吊り下げられていると彼らが認めるなら、何の妨げがあろうか。
Nam quo verbo dicunt terram in medio esse suspensam, et immobilem manere, cum utique gravior sit quam aqua; ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius coelestis conversione, quae super coelos est.
PL 14, 150Aというのも、彼らはどんな言い分で、地が中央に吊り下げられ、不動のままとどまると言うのか。地は水より重いのに。同じ理由によって、天の上にある水が、あの天の球の回転によって投げ落とされないとも、言えるはずである。
Sicut enim terra inani suspenditur, vel pondere librato undique immobilis perseverat; ita et aqua aut gravioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. Ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum jubetur exire.
PL 14, 150B地が虚空に吊り下げられ、あるいはあらゆる側から均衡した重さによって不動のままとどまるように、水もまた、地と同じかそれより重い重さによって釣り合わされている。それゆえ海は、出て行けと命じられるときでなければ、たやすく地の上にあふれ出さない。
12. Deinde cum ipsi dicant volvi orbem coeli stellis ardentibus refulgentem, nonne divina providentia necessario prospexit, ut intra orbem coeli, et supra orbem redundaret aqua, quae illa ferventis axis incendia temperaret?
PL 14, 150B12. さらに、彼ら自身が、燃える星々で輝く天の球が回転していると言うのだから、神の摂理は、天の球の内にも上にも水があふれて、あの沸き立つ軸の炎熱を和らげるようにと、必然的に配慮したのではないか。
Propterea quia exundat ignis et fervet, etiam aqua exundavit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret, et tenera rerum exordia insolitus vapor laederet.
PL 14, 150B火があふれて沸き立つので、水もまた地の上にあふれ出た。上り来る太陽と瞬く星々の灼熱が地を焼き尽くすことのないように、また、事物の柔らかな始まりを、いつにない熱気が傷つけることのないようにである。
Quanti fontes, fluvii, lacus irrigant terras; quia eas internus quidam ignis vaporat? Unde enim aut arbores germinarent, aut frumenta vel sata prorumperent, vel orta coquerentur; nisi ea interior quoque ignis animaret?
PL 14, 150C泉、川、湖がいかに多く地を潤すことか。それは、ある内なる火が地を温めているからではないか。そうでなければ、木々はどこから芽を出し、穀物や播かれたものはどこから萌え出で、生まれ出たものはどこから熟するのか。内なる火が、それらに生命を与えるのでないかぎり。
Qui etiam de saxis frequenter excutitur, et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exsilit. Ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneat, coelique clementia temperet aquarum rigorem; ita etiam aquarum redundantia non superflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi conveniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat, ita et aqua restinguit ignem.
PL 14, 150Cこの火は、石からもしばしば打ち出され、木そのものからも、打たれるときにしばしば飛び出す。それゆえ、火の被造物が、秩序づけられ整えられたまま存続し、天の穏やかさが水の冷たさを和らげるために必要であるように、水があふれていることもまた余分ではない。一方が他方に滅ぼされないようにである。というのも、両者に適した尺度がなければ、火が水を干上がらせるように、水も火を消すからである。
Ideoque pondere et mensura examinavit universa; numerata enim sunt ei et stillicidia pluviarum, sicut in libro Job legimus (Job. XXVIII, 25) .
PL 14, 150Cそれゆえ神は、重さと尺度によって万物を量った。ヨブ記に読むとおり、「雨のしずくも彼のために数えられている」からである(ヨブ記28:25)。
Sciens vel rerum facilem defectum fore, vel solutionem universitatis, si alterum exsuperaretur ab altero, ita utriusque temperavit dispendia; ut neque plus ignis excoqueret, neque exuberaret aqua: sed imminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum detraheret, et necessarium reservaret.
PL 14, 150D神は、一方が他方に凌駕されるなら、事物が容易に衰えるか、宇宙が解体するかするだろうと知って、両者の消耗をそのように調節した。火が焼きすぎることも、水があふれすぎることもなく、両者の減少が節度あるものとなり、余分なものは取り除き、必要なものは取っておくようにである。
Itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus, Barbarorum atque Romanorum intersecans populos, donec Ponto ipse condatur, Rhenus de jugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus adversus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus invector, Rhodanus rapido concitus cursu Thyrrheni aequoris freta scindens, in quo non mediocre fertur navigantium periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant, itemque de Septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitans mare, prolixum est singulorum prosequi fluviorum nomina qui vel in nostrum mare derivantur, vel exinaniuntur Oceano; cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torret ur ardoribus, atque aestu soluta fatiscit in pulverem, miserandi agricolae labore consumpto; ut frequenter ad potum, siccatis puteis, arido gurgite subsidium vitale deficiat.
PL 14, 151Aそれゆえ、地から、最大の河川のかくも多くの流れが噴き出している。ナイル川は氾濫した流れでエジプトを水浸しにし、ドナウ川は西の方から出て、蛮族とローマ人の民を分けながら、自ら黒海に呑み込まれるまで流れる。ライン川はアルプスの尾根から大洋の深みまで流路を向け、ローマ帝国が荒々しい諸族に対して築いた記憶すべき壁である。ポー川は、海路の物資をイタリアの援助へ運ぶ忠実な輸送者である。ローヌ川は急な流れに駆られてティレニア海の海峡を切り裂き、そこでは、海の波と川の流れが互いに争うため、航行者に小さからぬ危険があると伝えられる。同じく北の方からは、コーカサスの山々から注ぐファシス川が、他の多くの川とともに黒海に身を投げる。我々の海に流れ込み、あるいは大洋に注いで空になる川の名を、一つ一つ挙げるのは長くなる。かくも水が豊かであるのに、それでも南の地方の土は、しばしば灼熱に焼かれ〔底本は torret ur と分かち書き。torretur と読む〕、暑さにほどけて塵に崩れ、哀れな農夫の労苦は費やされる。井戸が干上がって、飲むための命の助けが、乾いた淵から絶えることもしばしばである。
Et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluvios siccabo, (Esa. XLIV, 27) , sicut per Esaiam futurum annuntiavit. Sed etiam antequam ille dies adveniat, divino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit.
PL 14, 151Bそして、イザヤを通して未来を告げたとおり、深淵に「汝は荒れ果てよ。私はすべての川を干上がらせる」(イザヤ44:27)と言う時が、確かに来るであろう。だがその日が来る前にも、神の裁量によってあらかじめ定められたその日の前に、元素の本性は、互いのあいだで少なからず争い合っている。
Crebro itaque aut inundationibus mundus hic quatitur, aut nimio aestu et ariditate vexatur. 13. Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad vim caloris, et incredulus non eris.
PL 14, 151Bそれゆえ、この世界は、しばしば洪水に揺さぶられ、あるいは過度の暑さと乾きに苛まれる。13. それゆえ、あなたは、水の多さを信じがたいと思ってはならない。熱の力に目を向けよ。そうすればあなたは不信にならない。
Multum est quod ignis absorbet: quod vel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici vasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concava, levi lucernae concepto lumine affigunt corpori quemadmodum calor ille omnem in se rapiat humorem?
PL 14, 151C火が吸い込むものは多い。それは、次のことからも我々に明らかなはずである。医者たちは、口の狭い、上の方が平らな、内が空洞の器に、小さな灯火の光を入れて身体に当てるが、その熱が体液をことごとく自らに引き寄せるではないか。
Quis igitur dubitet quod ignitus aether, et magno fervens vapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina, nec lacus, nec ipsa maria vim ejus possent restinguere?
PL 14, 151Cそれゆえ、燃えるエーテルが、大いなる熱で沸き立ち、創造者のある法に抑えられていなければ、すべてを燃え上がらせ焼き尽くすであろうことを、誰が疑おうか。川も、湖も、海そのものも、その力を消すことはできないほどである。
Et ideo desuper aqua impetu quodam descendens, in tantos plerumque imbres rumpitur, ut flumina et lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. Unde frequenter et solem videmus madidum atque rorantem.
PL 14, 151Cだからこそ、上から水が勢いをもって下り、しばしば大雨となって破れ、川や湖が突然満たされ、海そのものがあふれる。それゆえ我々は、太陽がしばしば湿り、雫を垂らしているのも見る。
In quo evidens dat indicium, quod alimentum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit. 14. Tantum autem inest illis impugnandae veritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse; eo quod albus sit, non rubicundus, aut rutilus in speciem ignis.
PL 14, 151Dこれによって太陽は、自らを適温にするために水を糧として取ったことの明白な徴を与えている。14. だが彼らには真理に抗おうとする熱心さがあまりにも強く、太陽そのものが熱い本性をもつことを否定する。白くて、火の姿のように赤くも、赤く輝きもしないからだという。
Et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit, et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conversionis accidere. Quod ideo dicendum putant, ut nihil videatur humoris consumere: quia calorem quo humor vel minuitur, vel plerumque exhauritur, non habet naturalem.
PL 14, 151Dそして、太陽は本性として火ではなく、いくらか熱をもつとしても、それは回転の過度の運動から生じるのだと言う。彼らがそう言わねばならぬと考えるのは、太陽が水分を少しも消費しないように見せるためである。水分を減らし、しばしば枯渇させる熱は、太陽が本性として持っていないというのだ。
Sed nihil agunt, cum ista componunt; quia nihil interest, utrum ex natura calorem quis habeat, an ex passione, aut aliqua ex causa; quia ignis omnis consumptor humoris est, vel hujus modi materiae, quam flamma consuevit exurere.
PL 14, 152Aだが、彼らがこうしたことを組み立てても、何の役にも立たない。熱を本性から持つか、受ける状態から持つか、あるいは何かの原因から持つかは、どうでもよいからである。すべての火は、水分、または炎が焼き尽くすのがふつうのそのような材料の、消費者だからである。
Nam sive ex lignis haud quaquam semiustulatis, sed inter se collisis, ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si de igne accendas facem: sive de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleverit, sed accidens causa generaverit.
PL 14, 152Aというのも、焼けてもいない木々を互いに擦り合わせて打ち出された火を木の葉に受けても、炎は燃え上がる。それは、火から松明に火をつけるのと同じである。また炎の光から光を灯すなら、その光の姿と本性は同じであり、それが自然の火によって燃え上がったのではなく、偶発的な原因が生んだものであっても変わらない。
Vel hinc saltem contemplentur solis calorem, quo diversa ei Deus constituit cursus sui loca et tempora; ne si semper in iisdem moraretur locis, quotidiano ea vapore exureret.
PL 14, 152Aせめて次のことからでも、彼らは太陽の熱を考えるがよい。その熱のゆえに、神は太陽に、その運行のさまざまな場所と時を定めた。いつも同じ場所にとどまれば、日々の熱でそれらを焼き尽くしてしまうからである。
Mare ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, quod ea quae fluviis in freta influat, calore absumatur, tantumque vapore diurno consumi, quantum quotidie ex diversis fluviorum cursibus invehatur.
PL 14, 152B海そのものが塩辛く苦い水をもつのは、河川から海へ流れ込む水が熱に消耗されるからであり、日ごとの熱によって消費される量は、毎日さまざまな河川の流れから運び込まれる量に等しいからだ、と彼ら自身が言う。
Quod ex solis quadam dijudicatione fieri perhibetur, qui quod purum ac leve est, sibi rapit, quod grave atque terrenum, relinquit: ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu ac suavitate potandi sit.
PL 14, 152Bこれは、太陽のある選別によって起こると伝えられる。太陽は、清く軽いものを自らに奪い取り、重く土のようなものを残す。そこから、飲むうえで役にも快さにも欠ける、あの塩辛く乾いたものが残る。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 14, 152BCoelum, nomen commune; speciale vero, firmamentum: et unde vox utraque desumpta. Hinc coeli acceptiones nonnullae; et ad extremum cum coelorum ac firmamenti, tum aquarum moralis interpretatio. 15. Sed revertamur ad propositum. Fiat firmamentum inter medium aquae.
PL 14, 152B「天」は共通の名であり、「大空」は固有の名であること。また両方の語がどこから取られたか。そこから、天についてのいくつかの用法。最後に、天と大空、さらに水についての道徳的解釈。15. だが本題に戻ろう。「水の真ん中に大空あれ」。
Non moveat, sicuti jam dixi, quia supra coelum ait, hic dicit firmamentum; quoniam et David dicit: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Ps. XVIII, 1) , hoc est, mundi opus cum videtur, suum laudat auctorem.
PL 14, 152C上では「天」と言い、ここでは「大空」と言うことに、すでに述べたように、戸惑ってはならない。ダビデも言うからである。「天は神の栄光を語り、その手の業を大空は告げ知らせる」(詩篇18:1)。すなわち、世界の業が見られるとき、それは自らの創造者を賛美する。
Invisibilis enim majestas ejus per ea quae videntur, agnoscitur. Et videtur mihi nomen coelorum commune esse, quia plurimos coelos Scriptura testificatur, nomen autem esse speciale, firmamentum.
PL 14, 152C「その見えない威光は、見えるものを通して知られる」からである。そして私には、「天」の名は共通のものであると思われる。聖書は非常に多くの天を証言しているからである。他方、「大空」は固有の名である。
Siquidem et hic ita habetur: Et vocavit Deus firmamentum coelum (Gen. I, 8) , ut videatur supra generaliter dixisse, in principio coelum factum, ut omnem coelestis creaturae fabricam comprehenderet: hic autem specialem firmamenti hujus exterioris soliditatem, quod dicitur coeli firmamentum, sicut legimus in hymno prophetico: Benedictus es in firmamento coeli (Dan. III, 36) .
PL 14, 152C実際、ここでもこう言われている。「そして神は大空を天と呼んだ」(創世記1:8)。上では、「初めに天が造られた」と、天上の被造物の全体の構造を包含するために一般的に述べたと見え、他方ここでは、この外側の大空の固さ、すなわち「天の大空」と言われるものを、特に述べたと見える。我々が預言者の賛歌に読むとおりである。「汝は天の大空において祝福されている」(ダニエル3:36)。
Nam coelum, quod οὐρανὸς Graece dicitur, Latine, quia impressa stellarum lumina velut signa habeat, tamquam caelatum appellatur: sicut argentum quod signis eminentibus refulget, caelatum dicimus, οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι dicitur, quod videatur . . . . . .
PL 14, 152Dというのも、天(coelum)は、ギリシア語でウーラノスと言うが、ラテン語では、星々の光が刻印された印のように天に備わっているので、いわば「彫られたもの(caelatum)」と呼ばれる。浮き彫りの印で輝く銀を、我々が「彫り銀(caelatum)」と呼ぶのと同じである。他方ウーラノスは、「見られること」から〔ギリシア語の句(アポ・トゥー・ホラスタイ)。底本の綴りには誤植があり、「見られる」の不定詞と解した。ミーニュの脚注は、ローマ版がこの不定詞の形を持ち、写本は崩れた綴りを持つとする〕、すなわち見えるから、そう言われる……〔底本はここに点を刷り、文が途切れている。ミーニュの脚注は、続くギリシア語が写本で崩れて読めないため省いたとする〕。
Igitur terrae, quae obscurior est, οὐρανὸς nuncupatur, quia lucidus est, tamquam visibilis. Unde puto et illud dictum: Volatilia coeli semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Gen. I, 20) .
PL 14, 152Dそれゆえ、より暗い地に対して、〔天は〕明るく、いわば目に見えるものであるから、ウーラノスと呼ばれる〔本文が崩れているらしく、「地に対して」と解した。terrae の格は定かでない。直前は、脚注の言う読めないギリシア語の欠落である〕。ここから、次のことも言われたのだと私は思う。「天の鳥たちは、天にいる私の父の顔を常に見ている」(創世記1:20)〔引照は底本のまま。言葉はマタイ18:10 に創世記1:20 の「天の鳥」を合わせたもので、ミーニュの脚注はこの「天の鳥」を天使と解する〕。
Et: volatilia circa firmamentum coeli; eo quod potestates, quae sunt in illo visibili loco, spectent haec omnia, et subjecta suis habeant conspectibus.
PL 14, 153Aまた、「鳥たちは天の大空のあたりに」〔と言われた〕。あの見える場所にいる諸権力が、これらすべてを見張り、自分たちの目の前に服したものとして持っているからである。
16. Denique clausum coelum dictum est temporibus Eliae quando in Achab et Jezabel perfidia regnabat, cum populus regali sacrilegio deserviret, eo quod nemo ad coelum oculos erigebat, nemo ejus auctorem venerabatur, sed ligna et lapides adorabant. Unde hoc colligimus?
PL 14, 153A16. さらに、エリヤの時代に、アハブとイゼベルの不信が支配していたとき、民が王の冒瀆に仕えていたので、天は閉ざされたと言われた。誰も天に目を上げず、誰もその創造者を敬わず、木や石を拝んでいたからである。我々はこれをどこから結論するのか。
Quia et in maledictionibus populi Israel dixit Deus: Erit tibi coelum super caput tuum aeneum, et terra tua ferrea (Levit. XXVI, 19) , quando pretium perfidiae luens populus Judaeorum, intemperie coeli, et terrae infecunditate mulctatur; de coelo enim causa fertilitatis.
PL 14, 153A神がイスラエルの民への呪いの中で言ったからである。「汝の頭の上の天は青銅となり、汝の地は鉄となる」(レビ記26:19)。ユダヤ人の民は、不信の代価を払って、天候の乱れと地の不毛によって罰せられた。肥沃の原因は天から来るからである。
Denique et Moyses benedictiones tribui Joseph a finibus coeli et rore abyssi fontium deorsum, et secundum horam a solis cursu, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium et collium aeternorum dedit, eo quod moderatione coelesti terrarum fecunditas nutriatur.
PL 14, 153Bさらにモーセも、ヨセフに与えられる祝福を、天の果てから、また下方の泉の淵の露から、また時に応じて太陽の運行から、また時宜にかなう月々から、また永遠の山々と丘の頂から、授けた。地の豊穣が天の調節によって養われるからである。
Ferreum ergo coelum, quod nullum exsudat humorem, quando nullis nubibus imber rumpitur. Est etiam ferreum coelum subobscurus aer, pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra, tunc veluti super caput nostrum humor suspensus videtur, et per momenta imminere.
PL 14, 153Bそれゆえ「鉄の」天とは、どんな湿りもにじみ出さない天、どんな雲からも雨が破れ出ない天である。また、鉄の天とは、やや暗い、重くたれこめ霧がかった、鉄錆色の空気でもあり、寒さの凝りで地が締めつけられるとき、湿り気がいわば我々の頭上に吊り下がって見え、刻々と迫って来るのである。
Plerumque etiam glacialibus ventorum flatibus rigentes aquae consolidantur in nivem, et rupto aere nix funditur. Neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore. Ideo et firmamentum dicitur, quod non sit invalidum, nec remissum.
PL 14, 153Bまたしばしば、氷のように冷たい風の息で、凍った水は雪へと固まり、空気が破れて雪が注ぎ出される。この大空も、いくらかの轟音なしには破れえないのである。それゆえ「大空」とも言われる。弱くもなく、緩んでもいないからである。
Unde et de tonitrubus, quae concepto intra sinum nubium spiritu cum se vehementer erupturus eliserit, magno concrepant sonitu, ait Scriptura: Firmans tonitrua (Amos. IV, 13) .
PL 14, 153Cそれゆえ雷鳴についても、雲の懐の内に取り込まれた息が激しく噴き出そうとして衝突するとき、大きな響きをもって鳴り響くが、聖書は言う。「雷鳴を堅くする者」(アモス4:13)。
A firmitate ergo firmamentum est nuncupatum, vel quod divina virtute firmatum sit, sicut Scriptura nos docet, dicens: Laudate eum in firmamento virtutis ejus (Ps. CL, 1) .
PL 14, 153Cそれゆえ「大空(firmamentum)」は、堅固さ(firmitas)から名づけられた。あるいは、神の力によって堅くされたからである。聖書が我々に教えて言うとおりである。「その力の大空において彼を賛美せよ」(詩篇150:1)。
17. Nec praeterit retulisse aliquos coelos coelorum ad intelligibiles virtutes, firmamentum ad operatorias. Et ideo laudare coelos, vel enarrare gloriam Dei, annuntiare firmamentum: sed non quasi spiritalia, sed quasi opera mundi enarrant, quemadmodum supra diximus.
PL 14, 153C17. ある人々が、「天の天」を知性的な諸力に、大空を働きかける諸力に関係づけたことも、見逃さない。それゆえ、天が賛美し、神の栄光を語り、大空が告げ知らせるのだ、と。だが、それらは霊的なものとしてではなく、世界の業として語っているのである。上で述べたとおりである。
Alii quoque purificatorias virtutes interpretati sunt aquas, quae super coelos sunt. Accipimus haec quasi ad tractatus decorem: nobis tamen non alienum videtur atque absurdum, si aquas veras propter illam causam, quam diximus, intelligamus.
PL 14, 153Dまた別の人々は、天の上にある水を、浄める諸力と解した。我々はこれを、論じ方の飾りとして受け取る。しかし我々には、先に述べた理由によって、実際の水と解することも、不適切でも不条理でもないと思われる。
Nam et ros et gelu et frigus et aestus, secundum hymnum propheticum benedicunt Dominum, benedicit et terra (Dan. III, 64 et seq.) : et illa non ad intelligibiles naturas referimus, sed ad veritatem.
PL 14, 154A露も、霜も、寒さも、暑さも、預言者の賛歌によれば、主を祝福し、地もまた祝福するからである(ダニエル3:64以下)。我々は、これらを知性的な本性に関係づけるのではなく、真理に関係づける〔veritas はここで、比喩に対して実際にあるものを言う〕。
Laudant etiam dracones Dominum (Ps. CXLVIII, 7) ; quia natura eorum et species cum videtur, non minimum vel decoris offundit, vel inesse rationis ostendit.
PL 14, 154A竜たちも主を賛美する(詩篇148:7)。その本性と姿は、見られるとき、少なからぬ美しさを放ち、あるいは理がそこにあることを示す〔竜に理性があるという意味ではなく、その造りに理が宿ることを言う〕からである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 14, 154AQuam perfecta Patris ac Filii in operibus suis conjunctio. Videre in Deo idem atque approbare. Opus laudare partibus nondum absolutis Deo proprium. 18. Et vidit Deus quia bonum (Gen. I, 3) . Facit Filius, quod vult Pater: laudat Pater, quod facit Filius.
PL 14, 154A父と子の、その業における結びつきがいかに完全であるか。神において「見る」ことは「是認する」ことと同じであること。部分がまだ完成していない業を賛美することは、神に固有であること。18. 「そして神は、それが善いと見た」(創世記1:3)。父の欲することを子が行い、子の行うことを父が賛美する。
Nihil in illo naturae degeneris invenitur, cujus opus a paterna non degenerat voluntate. Vidit utique, non oculis corporalibus intendit: sed definivit plenitudini gratiae convenire, ut mihi ejus judicium cognosceretur; nos enim solemus etiam de iis, quae divina sunt, disputare.
PL 14, 154B子には、劣った本性など何も見いだされない。その業は父の意志から外れないからである。神は確かに「見た」が、それは肉の目を向けたのではなく、恩寵の充満にかなうもの〔gratia はここで「麗しさ」の意とも取れる〕と定めたのである。それは、私にその判断が知られるためであった。我々は、神的な事柄についてさえも論じ合うのがふつうだからである。
Et quid mirum si de opere retractare possint, qui de ipsius operatoris generatione faciunt quaestiones? Ipsum in judicium vocant, ipsum inaequalem atque degenerem asserere conantur. Ideo legis: Et dixit Deus, et fecit Deus.
PL 14, 154Bまた、工作者そのものの生まれについてさえ問いを立てる者たちが、業についてあれこれ論じ直しうるとして、何の不思議があろうか。彼らはその工作者自身を裁きの場に呼び出し、彼が〔父と〕等しくなく劣った者だと主張しようと試みる〔アレイオス派が子について言うことを指す〕。だからあなたは読む。「そして神は言った」、「そして神は造った」と。
Eodem Pater et Filius majestatis honorantur nomine. Et vidit Deus quia bonum. Dixit tamquam omnia quae Pater vellet scienti, et vidit tamquam omnia quae Filius faceret scientia tenens, et efficiens operatione consorti. 19. Vidit quia bonum.
PL 14, 154B父と子は、威光の同じ名で尊ばれる。「そして神は、それが善いと見た」。神は、父の欲するすべてを知っている者に向かって語るように言い〔「知る者」の係りは定かでない。父が子に語ると取った〕、子の行うすべてを知によって把握する者として見、〔子と〕共にある働きによって成し遂げる者として見た。19. 「神は、それが善いと見た」。
Non utique cognovit quod nesciebat, sed probavit quod placebat. Non quasi incognitum placuit opus; quia nec quasi incognitus Pater qui complacuit in Filio, sicut scriptum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17) .
PL 14, 154C神は、知らなかったことを知ったのではなく、気に入っていたことを是認したのである。業は、知られていないもののように気に入られたのではない。父も、知られていないもののようではなく、子において喜んだからである。書かれているとおり、「これは私の愛する子、私の心にかなう者である」(マタイ3:17)。
Scit autem semper Filius voluntatem Patris, et Pater Filii, et audit Patrem Filius semper, et Pater Filium per unitatem naturae, voluntatis atque substantiae.
PL 14, 154C子は父の意志をつねに知り、父は子の意志をつねに知る。子は父に、父は子に、つねに聞く。本性と意志と実体の一致によってである。
Denique testatur hoc in Evangelio suo Filius, dicens ad Patrem: Sciebam quia semper me audis (Joan., XI, 42) . Imago est enim invisibilis Dei Filius. Omnia Patris quasi imago exprimit, omnia ejus quasi splendor gloriae illuminat, atque nobis manifestat.
PL 14, 154C実際、子はこのことを自らの福音書の中で証し、父に向かってこう言っている。「私は、汝がいつも私に聞くと知っていた」(ヨハネ11:42)。子は見えない神の像だからである。子は、父のすべてを像として表し、そのすべてを栄光の輝きとして照らし、我々に顕すのである。
Videt et Filius Patris opus, sicut et Pater Filii; sicut et ipse Dominus declaravit: Non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem (Joan. V, 19).
PL 14, 154D子もまた父の業を見る。父が子の業を見るように。主自らが宣言したとおりである。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。
Videt ergo facientem Patrem, et videt per secretum invisibilis naturae, et audit similiter. Denique ait: Sicut audio, judico, et judicium meum verum est; quia non sum solus, sed ego, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 16) . 20. Hoc mysticum est, illud morale.
PL 14, 155Aそれゆえ子は、行う父を見る。見えない本性の秘められた所を通して見、同じように聞く。実際、こう言う。「私は聞くとおりに裁き、私の裁きは真実である。私は独りではなく、私と、私を遣わした父とがいるからである」(ヨハネ8:16)。20. これは神秘的な解釈であり、次は道徳的な解釈である。
Vidit mihi, probavit mihi. Quod Deus probavit, tu reprehensibile ne dixeris; quoniam quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) , scriptum tibi esse meministi; ergo bonum Dei nemo blasphemet.
PL 14, 155A神は私のために見、私のために是認した。神が是認したものを、あなたは非難すべきものと言ってはならない。「神が清めたものを、汝は俗なものと言ってはならない」(使徒言行録10:15)とあなたのために書かれていることを、あなたは覚えている。それゆえ、神の善を、誰も冒瀆してはならない。
Si firmamentum bonum, quanto magis bonus ejus creator; etiamsi Ariani nolint, Eunomiani reclament, radicis degeneris fructus deterior. 21. Vidit, inquit, Deus quia bonum.
PL 14, 155A大空が善いのなら、その創造主はなおさら善い。たとえアレイオス派が望まず、エウノミオス派が異を唱えようとも。根が劣るなら、実はいっそう劣るのである。21. 「神は、それが善いと見た」と言う。
Solent artifices singula prius facere, et postea habili commissione connectere: ut qui vultus hominum vel corpora excudunt de marmore, vel aere fingunt, vel ceris exprimunt, non tamen sciunt quemadmodum sibi possint membra singula convenire, et quid gratiae afferat futura connexio; et ideo aut laudare non audent, aut pro parte laudant.
PL 14, 155A職人たちは、各部分をまず作り、あとで巧みな組み合わせで結び合わせるのがふつうである。人の顔や体を大理石から彫り出し、青銅で形づくり、蝋で写し取る者たちは、それでも各肢体が互いにどう合うか、将来の結合がどんな優美さをもたらすかを知らない。それゆえ、賛美することをあえてしないか、部分に応じてだけ賛美する。
Deus vero tamquam aestimator universitatis, praevidens quae futura sunt, quasi perfecta jam laudat, quae adhuc in primi operis exordio sunt, finem operis cognitione praeveniens.
PL 14, 155Bしかし神は、宇宙を見積もる者として、将来のことを予見し、まだ最初の業の始まりにあるものを、すでに完成したかのように賛美する。認識によって業の終わりを先取りしているのである。
Nec mirum si apud quem rerum perfectio, non in consummatione operis, sed in suae praedestinatione est voluntatis, laudat singula, quasi convenientia futuris: laudat plenitudinem singulorum venustate compositam.
PL 14, 156A事物の完成が、業の完成にではなく、自らの意志の予定にある神が、個々のものを、将来のものにふさわしいものとして賛美しても不思議はない。神は、個々のものの美しさによって組み立てられた充満を賛美する。
Illa est enim vera pulchritudo, et in singulis membris esse quod deceat, et in toto; ut in singulis gratia, in omnibus formae convenientis plenitudo laudetur.
PL 14, 156A真の美とは、個々の肢体にふさわしいものがあり、全体にもふさわしいものがあることだからである。個々のものには優美が、すべてには適合した形の充満が、賛美されるように。
22. Sed jam etiam secundus nobis claudatur dies, ne dum opus astruimus firmamenti, infirmiores eos, qui audiunt, dicendi prolixitate faciamus; dum in noctem sermo producitur, quae adhuc carens lunae, stellarumque lumine, nondum enim luminaria creata sunt coeli, obscuritatem possit afferre remeantibus: simul ut cibo, potuque curentur corpora, ne animis epulantibus, fragilitas carnis de nocturno quoque jejunio conqueratur.
PL 14, 156A22. だが今や、我々の第二の日も閉じられるべきである。大空の業を論証するうちに、話の長さで聞く者たちをいっそう弱らせることのないように。また、話が夜にまで引き延ばされれば、夜はなお月と星の光を欠き──天の光るものはまだ創造されていないからである──帰る者たちに暗さをもたらしうる。同時に、身体が食べ物と飲み物で手当てされるように。魂が饗宴にあずかっているのに、肉の弱さが夜の断食をも嘆くことのないようにである。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 14, 155B(Sermo IV.) [0155] Cum aquae divino obediant imperio, homines eidem non parere flagitiosum. In aquarum congregatione Ecclesiae figuram exprimi. Quam praeclarum spectaculum exhibeat eadem Ecclesia; et quomodo super flumina fundata sit.
PL 14, 155B(第4説教)水が神の命令に従うのに、人間が同じ命令に従わないのは恥ずべきことである。水の集まりのうちに教会の姿が表されている。同じ教会がいかに輝かしい光景を示すか、またいかにして教会が川の上に基を据えられたか。
1. Dies tertius nobis hodie in sermone nascatur, qui ortus est in lectione. Praeclarus dies, qui terram a naufragio liberavit, dicente Deo: Congregetur aqua quae est sub coelo in congregatione una (Gen. I, 9) . De quo praefationem adoriri placet.
PL 14, 155C1. 朗読のうちに昇った第三の日が、今日、我々の説教のうちにも生まれるように。輝かしい日である。神が「天の下にある水は一つの集まりへと集められよ」(創世記1:9)と言って、地を難破から解き放った日だからである。この日について、前置きから始めたい。
Congregetur aqua dictum est, et congregata est; et frequenter dicitur, Congregetur populus, et non congregatur. Non mediocris pudor est imperio Dei insensibilia elementa parere, et homines non obedire, quibus sensus ab ipso tributus est auctore.
PL 14, 155C「水は集められよ」と言われると、水は集められた。ところが、しばしば「民は集まれ」と言われても、民は集まらない。感覚をもたない元素が神の命令に従い、感覚を創造者自身から授けられた人間が従わないのは、並々ならぬ恥である。
Et fortasse hic pudor fecerit, ut hodie plures conveniretis; ne quo die congregata est aqua in congregationem unam, eo die populus nequaquam congregatus in Ecclesiam Domini videretur.
PL 14, 155Cおそらくこの恥のゆえに、今日は諸君の多くが集まったのであろう。水が一つの集まりへと集められたその日に、民が主の教会へと集められていないように見えることのないためである。
2. Nec hoc solum obedientis aquae exemplum habemus; nam et alibi scriptum est: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt (Ps. LXXVI, 17) .
PL 14, 155D2. 水が従った例は、これだけではない。ほかの箇所にも書かれている。「水は汝を見た、神よ、水は汝を見て、恐れた」(詩篇76:17)。
Neque enim verisimile non videtur de aquis dictum, quando alibi quoque idem propheta ait: Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Ps. CXIII, 3) .
PL 14, 155Dこれが水について言われたとするのは、もっともらしくないわけではない。同じ預言者がほかの箇所でも、「海は見て逃げ、ヨルダンは後ろへ向きを変えた」(詩篇113:3)と言うからである。
Hoc enim vere factum quis ignorat, quod ad Hebraeorum transitum mare fugerit, quando se unda divisit; transivit populus pulverulento vestigio, perisse mare credens, fugisse fluctus?
PL 14, 155Dヘブライ人が渡るとき、波が分かれて海が逃げたことは、本当に起こったことだと、知らない者があろうか。民は埃っぽい足跡をつけて渡り、海は消え失せ、波は逃げ去ったと信じていたのである。
Denique credidit hoc Aegyptius, et ingressus est: sed illi rediit unda, quae fugerat. Novit ergo aqua et congregari, et timere, et fugere, quando Deus praecipit. Hanc imitemur aquam et unam congregationem Domini, unam Ecclesiam noverimus.
PL 14, 155Dついでエジプト人もこれを信じて入って行ったが、逃げていた波は彼に向かって戻って来た。だから水は、神が命じるとき、集められることも、恐れることも、逃げることも知っている。この水に倣おう。そして主の一つの集まり、一つの教会を知ろう。
3. Congregata est hic quondam aqua ex omni valle, ex omni palude, ex omni lacu. Vallis est haeresis, vallis est gentilitas; quia Deus montium est, non vallium. Denique in Ecclesia exsultatio est, in haeraesi et gentilitate fletus et moeror.
PL 14, 156C3. ここにかつて、すべての谷から、すべての沼から、すべての湖から、水が集められた。谷とは異端であり、谷とは異邦の民である。神は山の神であって、谷の神ではないからである。実際、教会には歓喜があり、異端と異邦の民には嘆きと悲しみがある。
Unde ait: Disposuit in convalle fletus (Ps. LXXXIII, 6 et 7) . Ex omni igitur valle congregatus est populus catholicus. Jam non multae congregationes sunt, sed una est congregatio, una Ecclesia.
PL 14, 156Cそれゆえ、こう言われる。「彼は涙の谷に定めた」(詩篇83:6, 7)。こうして、すべての谷から公同の民が集められた。もはや多くの集まりはなく、一つの集まり、一つの教会があるのみである。
Dictum est et hic: congregetur aqua ex omni valle, et facta est congregatio spiritalis, et factus est unus populus; ex haereticis et gentibus repleta Ecclesia est.
PL 14, 156Cここでも「水はすべての谷から集められよ」と言われ、霊的な集まりが生じ、一つの民となった。教会は異端者たちと異邦人たちから満たされたのである。
Vallis est scena, vallis est circus, ubi currit mendax equus ad salutem, ubi vilis et abjecta contentio, ubi litium foeda deformitas. Ex his igitur qui circo inhaerere consueverant, fides crevit Ecclesiae, quotidianus coetus augetur.
PL 14, 156C谷とは劇場であり、谷とは競技場である。そこでは偽りの馬が救いに向かって走り〔詩篇32:17「馬は救いに偽り」をふまえた言い方〕、卑しく見下げ果てた争いがあり、訴訟のおぞましい醜さがある。したがって、競技場に入り浸るのを常としていた者たちから、教会の信仰は成長し、日ごとの集会は増している。
4. Palus est luxuria, palus est intemperantia, palus est incontinentia: in qua volutabra libidinum sunt, bestiarum murmura, latibula passionum: ubi mersantur quicumque inciderint, et non emergunt: ubi labuntur pedum vestigia, fluitant singulorum incessus: ubi fulicae se dum lavant, polluunt: ubi flebiles desuper gemitus columbarum: ubi pigra testudo coenoso haeret in gurgite; denique aper in palude, cervus ad fontes.
PL 14, 156D4. 沼とは放縦であり、沼とは無節制であり、沼とは自制のなさである。そこには欲情の泥浴び場があり、獣のうなり声があり、情念の隠れ家がある。そこに落ち込んだ者はみな沈められ、浮かび上がれない。足の跡は滑り、一人ひとりの歩みは揺れ動く。そこではオオバンが身を洗いながら汚れ、頭上にはハトの嘆きの声が悲しげに響き、のろい亀が泥の淵にへばりついている。要するに、沼には猪がおり、泉には鹿がいる。
Ex omni igitur palude, ubi quasi ranae veterem querelam canebant, congregata est fides, congregata est puritas animi, mentisque simplicitas.
PL 14, 156Dこうして、蛙たちが古い嘆きの歌を歌っているようなすべての沼から、信仰が集められ、心の清さが集められ、精神の素直さが集められた。
5. Congregata est aqua ex omni lacu, et ex omni fovea, ut nemo fodiat foveam fratri suo, in quam ipse incidat: sed omnes se invicem diligant, omnes se invicem foveant, et quasi unum corpus diversa se membra sustentent: quos non mortiferi cantus, et acroamata scenicorum quae mentem emolliant ad amores, sed concentus Ecclesiae, et consona circa Dei laudes populi vox et pia vita delectet: quibus non purpurea peripetasmata, non aulaea pretiosa spectare voluptati sit, sed hanc pulcherrimam mundi fabricam, hanc distantium inter se elementorum copulam, coelum sicut cameram extensum, ut inhabitantes in hoc mundo tegat, terram ad operandum datam, diffusum aerem, clausa maria, populum hunc divinae operationis organum, in quo divini modulamen resultet oraculi, et Dei spiritus intus operetur, templum istud sacrarium Trinitatis, sanctitatis domicilium, Ecclesiam sanctam, in qua refulgent aulaea coelestia, de quibus dictum est: Dilata locum tabernaculorum tuorum, et aulaeorum tuorum: fige, ne parcas: longiores fac funiculos tuos, et palos tuos confirma: adhuc in dexteram et sinistram extende, et semen tuum gentes haereditate possidebit, et civitates desertas inhabitabis (Esa. LIV, 2 et 3) .
PL 14, 157A5. 水はすべての湖から、またすべての穴から集められた。それは、だれも自分の兄弟のために穴を掘り、自分がそこに落ち込むことのないためであり、みなが互いに愛し合い、互いに温め合い、あたかも一つの体のように、さまざまな肢体が互いを支えるためである。彼らを楽しませるものは、死をもたらす歌や、精神を軟弱にして愛欲へ誘う役者たちの聞き物ではなく、教会の合唱であり、神への賛美のまわりで調和する民の声と敬虔な生活である。彼らにとって、紫の幕や高価な垂れ幕を見ることは快楽ではない。そうではなく、世界のこの最も美しい構造を、互いに隔たる元素のこの結合を、〔この世界に〕住む者たちを覆うために天蓋のように張られた天を、働くために与えられた地を、広がる空気を、閉じ込められた海を、神の働きの楽器であるこの民を、そこで神の託宣の調べが響き返し、神の霊が内で働く民を、三位一体の聖所であり聖性の住まいであるこの神殿を、聖なる教会を見ることが快楽なのである。その教会には天の垂れ幕が輝いている。これについて言われた。「汝の天幕と汝の垂れ幕の場所を広げよ。打ち付けよ、惜しむな。汝の綱を長くし、汝の杭を固めよ。なお右へ左へ伸ばせ。汝の子孫は諸国民を嗣業として所有し、荒れた町々に住むであろう」(イザヤ54:2, 3)。
Habet ergo aulaea, quibus attollit vitam bonam, peccata tegit, culpam obumbrat. 6. Haec est Ecclesia quae super maria fundata est, et super flumina praeparata.
PL 14, 157B教会は垂れ幕を持っている。それによって善い生活を高く掲げ、罪を覆い、咎に陰を落とすのである。6. これが、海の上に基を据えられ、川の上に備えられた教会である。
Supra vos enim confirmata est et praeparata, qui sicut flumina puro in eam mundi fonte decurritis, de quibus dictum est: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam a voce aquarum multarum (Ps. XCII, 3) .
PL 14, 157Bというのも、教会は諸君の上に固められ、備えられたからである。諸君は、清い泉から、清い者として川のように教会へ流れ込む〔mundi は諸君に係る「清い」と取った。「世界の」とも読める〕。これについて言われた。「川は声をあげた、主よ、川は声をあげた、多くの水の声から」(詩篇92:3)。
Et addidit: Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus (Ib. 4) Bona flumina; hausistis enim ex illo perenni et pleno fonte, quo fluistis qui ait vobis: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 14, 157Cそして付け加えた。「海の高波は驚くべきもの、いと高き所の主は驚くべきもの」(詩篇92:4)。川は善い。諸君は、あの尽きることなく満ちた泉から汲み、そこから流れ出たからである。その泉とは、諸君に言った者である〔qui ait vobis は「泉」すなわちキリストを指すと取った〕。「わたしを信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出るであろう」(ヨハネ7:38)。
Hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum. Sed jam quasi boni Jordanis fluenta revertimini mecum in originem.
PL 14, 157Cしかし、これは霊について言ったのである。彼を信じる者たちが受けようとしていた霊である。さあ諸君、善きヨルダンの流れのように、わたしとともに源へ帰れ。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 14, 157CTerram superfusis aquis prius invisibilem, iisdem unum in locum confluentibus apparuisse. Stabilitatem ac postea fluiditatem aquis inditam divina potestate, quae variis exemplis astruitur.
PL 14, 157C水が上に注がれていたあいだ見えなかった地は、その同じ水が一つの場所へと流れ集まったとき、現れた。水に固さと、のちに流動性とが与えられたのは神の権力によることであり、それはさまざまな例によって裏づけられる。
Quam mirum aquas omnes uno loco contineri, illisque suos limites a Deo praefigi potuisse. 7. Congregetur, inquit, aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida. Et factum est sic.
PL 14, 157Cすべての水が一つの場所にとどめられ、それらに神が定めの境を前もって置くことができたのは、なんと驚くべきことか。7. 「天の下にある水は一つの集まりへと集められよ。乾いたところが現れよ」と神は言う。「そのようになった」。
Fortasse parum crediderit aliquis superioribus sermonibus nostris, quibus tractavimus invisibilem ideo fuisse terram, quod aquis operta tegeretur, ut corporeis oculis videri non posset.
PL 14, 158Aあるいは、これまでの我々の説教、すなわち、地が見えなかったのは、水に覆われて隠れていたため、肉の目では見ることができなかったからだと論じた説教を、あまり信じない者がいるかもしれない。
Ad se enim propheta retulit, hoc est, ad nostram conditionem, non ad divinae majestatem naturae, quae utique omnia videt.
PL 14, 158Aというのも、預言者は自分自身に、すなわち我々の被造の条件に照らして述べたのであって、すべてを見通す神の威光ある本性に照らして述べたのではないからである。
Sed ut advertatis quia non quasi nostri ingenii probandi gratia, sed vestrae causa instructionis suscepimus hunc tractandi laborem adstipulantem nobis lectionis seriem testificamur, quae aperte probat post congregationem aquae quae erat super terram, et post derivationem ejus in maria, apparuisse aridam.
PL 14, 158Aしかし、我々が自分の才知を試すためではなく、諸君の教えのためにこの論じる労苦を引き受けたことを諸君が悟るよう、我々は朗読の筋道が我々に賛同していることを証しとする。それは、地の上にあった水が集められ、海へ導かれたのちに、乾いたところが現れたことを、はっきりと証明している。
Desinant ergo nobis dialecticis disputationibus movere negotia dicentes: Quomodo terra invisibilis, cum omni corpori naturaliter et species et color insit, omnis autem color sit subjectus aspectui? Clamat Dei vox: Congregetur aqua et appareat arida.
PL 14, 158Bだから、こう言って我々に弁証術の議論で面倒をかけるのはやめてもらいたい。「あらゆる物体には本性上、形相も色も備わっているのに、どうして地が見えないことがあるのか。しかも、色はすべて視覚に服しているのに」。神の声は叫ぶ。「水は集められよ。乾いたところが現れよ」。
Et iterum Scriptura dicit: Congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida. Quid opus fuit iterare, nisi occurrendum quaestionibus judicasset propheta? Nonne videtur dicere: Non dixi invisibilem secundum naturam, sed secundum superfusionem aquarum?
PL 14, 158Bそして聖書はもう一度言う。「水は一つの集まりへと集められ、乾いたところが現れた」。繰り返す必要がどこにあったのか。預言者が、問いに先回りすべきだと判断したのでなければ。彼はこう言っているように見えないか。「わたしは地が本性において見えないと言ったのではない。水が上に注がれていたために見えなかったと言ったのである」。
Denique addidit sublato velamine apparuisse aridam, quae ante non videbatur. 8. Iterum quoque quaestiones alias serunt dicentes: Si in congregationibus diversis aqua erat, quomodo si illae congregationes in superioribus erant, non defluebat aqua in eum locum, ad quem post Domini imperium derivata est?
PL 14, 158Bつまり彼は、覆いが取り除かれて、それまで見えなかった乾いたところが現れた、と付け加えたのである。8. 彼らはさらに別の問いも持ち出して言う。「水が別々の集まりのうちにあったのなら、それらの集まりがもし高い所にあったとすれば、なぜ水は、主の命令ののち導かれて行ったあの場所へ流れ下らなかったのか」。
Natura enim aquarum sponte in inferiora prolabitur. Sin vero in inferioribus erant illae congregationes, quomodo contra naturam suam aqua ad superiora conscendit? Itaque aut naturalis cursus imperio non eguit: aut contra naturam imperio proficere non potuit.
PL 14, 158C「水の本性は、おのずと低い所へ流れ落ちるものである。だが、もしそれらの集まりが低い所にあったのなら、水はどうして自らの本性に逆らって高い所へ上ったのか。そうすると、自然の流れは命令を要しなかったか、あるいは本性に反することについては命令が効を奏しえなかったか、そのどちらかである」。
Cui quaestioni facile respondebo, si mihi ipsi ante respondeant ante praeceptum Domini hanc aquarum fuisse naturam ut laberetur, ut flueret.
PL 14, 158Cこの問いに、わたしは容易に答えよう。ただし、主の命令の前に水の本性が流れ下り、流れるものであったことを、まず彼らがわたし自身に答えて示すならばである。
Non enim ex usu hoc habet caeterorum elementorum, sed speciale et proprium: non ex quodam ordine, sed magis ex voluntate et operatione Dei summi. Quid jusserit Deus audiunt. Vox autem Dei, efficiens naturae est. Eam vocem effectus operationis implevit.
PL 14, 158C実際、水がこの性質をもつのは、ほかの元素のならいによるのではなく、水に固有の特別なものであり、何らかの秩序によるのではなく、むしろ至高の神の意志と働きによるのである。彼らは神が何を命じたかを聞いている〔audiunt の主語は定かでない。論敵たちと取ったが、水が神の命令を聞くとも取れる〕。ところで神の声は、本性を生み出すものである。その声を、働きの成就が満たした。
Coepit labi aqua, et in unam confluere congregationem, quae ante erat diffusa per terras, et plurimis receptaculis inhaerebat. Cursum ejus ante non legi, motum ejus ante non didici, nec oculus meus vidit, nec auris audivit.
PL 14, 159A水は流れ始め、一つの集まりへと流れ集まり始めた。それ以前は、水は地上に広がり、非常に多くの受け皿にとどまっていた。その流れが以前にあったとはわたしは読んでおらず、その動きが以前にあったとは学んでおらず、わたしの目は見ず、耳は聞かなかった。
Stabat aqua diversis locis, ad vocem Dei mota est. Nonne videtur quia naturam ei hujusmodi vox Dei fecit? Secuta est creatura praeceptum, et usum fecit ex lege. Primae enim constitutionis lex formam in posterum dereliquit.
PL 14, 159A水はさまざまな場所にとどまっていたが、神の声によって動かされた。神の声がこのような本性を水に与えたと見えないだろうか。被造物は命令に従い、法に基づいて習いをなした。最初の制定の法が、後の世への型を残したからである。
Denique semel diem fecit et noctem: ex illo manet utriusque diuturna successio, et diuturna reparatio.
PL 14, 159A実際、神は一度だけ昼と夜を造った。そのときから、両者が長く交替し、長く新たにされることが続いている。
Jussa est etiam aqua currere in congregationem: ex illo currit, fontes labuntur in fluvios, in freta currunt flumina, lacus derivantur in maria, ipsa se aqua praecedit, urget, et sequitur. Unus est ductus, unum corpus.
PL 14, 159A水もまた、集まりへ向かって流れよと命じられた。そのときから流れている。泉は川へと滑り落ち、川は海峡へと走り、湖は海へ導かれ、水は自らに先立ち、押し、そして従う。流れは一つ、体は一つである。
Et cum sit altitudo diversa; indiscreta tamen dorsi ejus aequalitas. Unde et aequor appellatum arbitror, quod superficies ejus aequalis sit.
PL 14, 159B深さはさまざまであるのに、その背の平らさは分け隔てがない。それゆえ海がアエクオル〔平らな面〕と呼ばれたのだと思う。その表面が平らだからである。
9. Respondi secundum illorum propositum; illi nunc respondeant mihi, si numquam viderint fontes ex inferioribus scaturire, de pavimento aquam surgere. Quis eam cogit? Unde prorumpit? Quemadmodum non deficit? Quomodo fit ut ima soli ora undam vomant?
PL 14, 159B9. わたしは彼らの提示に沿って答えた。今度は彼らがわたしに答えるがよい。泉が低い所から湧き出し、水が地面から立ち上るのを見たことがないのか。だれがそれを強いているのか。どこから噴き出すのか。どうして尽きないのか。大地の底の縁が波を吐き出すのは、どうしたことか。
Haec secundum occultae secreta naturae. Caeterum quis ignorat quod rapido plerumque impetu in ima descendens, in superiora se subrigat, atque in supercilium montis attollat: plerumque etiam canalibus manu artificis derivata, quantum descenderit, tantum rursus ascendat?
PL 14, 159Bこれは隠れた本性の秘密に従ってのことである。それにしても、水がしばしば激しい勢いで低い所へ下り、高い所へせり上がって山の頂にまで持ち上がること、またしばしば、職人の手で水路に導かれると、下った分だけまた上ることを、知らない者があろうか。
Itaque si vel impetu suo fertur, vel artificis ingenio contra naturam suam ducitur et elevatur, miramini si divini operatione praecepti aliquid ad usum naturae ejus accessit, quod in usu ante non fuerit?
PL 14, 159Bそれゆえ、水が自らの勢いによって運ばれ、あるいは職人の才覚によって、自らの本性に反して導かれ持ち上げられるのなら、神の命令の働きによって、水の本性の習いに、以前には習いになかった何かが加わったとしても、諸君は不思議に思うのか。
Dicant nunc mihi quomodo tamquam in utrem congregaverit aquas maris (Ps. XXXII, 7) , ut scriptum est, quomodo eduxerit de petra aquam? Qui potuit de petra educere aquam quae non erat, non potuit aquam educere quae erat?
PL 14, 159Cでは、彼らはわたしに言うがよい。書かれているように、神はどのようにして革袋に入れるように海の水を集めたのか(詩篇32:7)。どのようにして岩から水を引き出したのか。そこになかった水を岩から引き出すことのできた神が、そこにあった水を引き出すことができなかったというのか。
Percussit petram, et fluxerunt aquae (Ps. LXXVII, 20) , clamat David, et torrentes inundaverunt. Et alibi: Super montes stabunt aquae (Ps. CIII, 6) .
PL 14, 159C「神は岩を打ち、水が流れ出た」(詩篇77:20)とダビデは叫ぶ。「奔流はあふれた」。また別の箇所では、「山の上に水が立つであろう」(詩篇103:6)。
Habes in Evangelio (Matth., VIII, 24 et seq.) , quod cum gravis esset procella, et magnus in mari motus, ita ut trepidarent apostoli naufragii periculum, excitaverunt dormientem in puppi Dominum Jesum, et surgens imperavit vento et mari, sedata est tempestas, refusa tranquillitas.
PL 14, 159C福音書にこうある(マタイ8:24以下)。激しい嵐となり、海に大きな揺れが起こって、使徒たちが難破の危険に震えたとき、彼らは艫で眠っている主イエスを起こした。主は起き上がって風と海に命じ、嵐は静まり、凪が戻った。
Qui potuit imperio mare totum sedare, non potuit aquas imperio movere? Atqui in diluvio sic accepimus, quod eruperint abyssi fontes (Gen. VII, 11) , et quod induxerit postea spiritum, et siccaverit aquam (Gen. VIII, 1) : si nolunt obedisse naturam, usumque elementi imperio Dei esse conversum; vel hoc concedant potuisse immisso vento aquas currere, quod quotidie videmus in mari, ut inde aquae currant, unde flaverit ventus.
PL 14, 159D命令によって海全体を静めることのできた者が、命令によって水を動かすことができなかったのか。しかも洪水では、深淵の泉が噴き出し(創世記7:11)、のちに神が霊〔spiritus。続く「風」から見て、ここでは風の意とも取れる〕を送り込んで水を乾かしたと(創世記8:1)、我々は聞いている。もし彼らが、本性が従い、元素の働きが神の命令によって転じられたことを認めたくないのなら、せめて次のことは認めるがよい。風が吹き込めば水が流れうるということを。我々は毎日これを海で見ている。風が吹いてきた方向から、水は流れてくるのである。
Si tempore Moysi excitato Austro valido siccatum est mare, eodem modo siccari non potuit congregatio aquarum, et in mare profluere aqua, quae postea divisa est a profundo (IV Reg., VI, 6) ?
PL 14, 160Aモーセの時代に強い南風が起こされて海が乾いたのなら、同じようにして水の集まりが乾き、のちに深みから分けられた水が海へ流れ出ることができなかったであろうか(列王記四6:6)。
Sed discant naturam posse converti, quando petra aquas fluxit, et ferrum aquae supernatavit, quod utique Elisaeus orando facere meruit, non imperando. Si igitur Elisaeus ferrum levavit contra naturam, Christus aquas movere non potuit?
PL 14, 160Aだが、彼らは学ぶがよい。岩が水を流し、鉄が水に浮かんだとき、本性は転じられうるのだと。後者はエリシャが祈ることによって成し遂げるに値したのであって、命じることによってではない。それならば、エリシャが本性に反して鉄を浮かべたのに、キリストは水を動かすことができなかったというのか。
Sed movit, qui potuit dicere: Lazare, veni foras (Joan. XI, 23) , et mortuum sucitavit; Deus enim quod jubet, facit. Itaque pari exemplo dictum accipe: Congregetur aqua, et congregata est.
PL 14, 160Aいや、動かしたのである。「ラザロよ、外に出て来い」(ヨハネ11:23)〔底本の番号のまま。この言葉は11:43 に当たる〕と言うことができ、死者を甦らせた者である〔底本は sucitavit。suscitavit と読む〕。神は命じたことを成すからである。だから、同じ例にならって語を受け取れ。「水は集められよ」と言われると、水は集められた。
Dicendo autem congregetur, non solum movit eam de loco: sed etiam statuit in loco, ut non praeterflueret, sed maneret. 10. Hoc itaque majoris miraculi est, quomodo omnes congregationes in unam congregationem defluxerint, et una congregatio non adimpleta sit.
PL 14, 160B神は「集められよ」と言うことによって、水をその場所から動かしただけでなく、その場所に定め、流れ去らずにとどまるようにもした。10. したがって、すべての集まりが一つの集まりへと流れ下りながら、その一つの集まりが満ちあふれなかったことのほうが、より大きな奇跡である。
Nam et Scriptura hoc inter mirabilia constituit, dicendo: Omnes torrentes eunt in mare, et mare non adimpletur (Eccl. I, 7) . Utrumque igitur ex praecepto Dei, ut fluat aqua, et non superfluat.
PL 14, 160B聖書もこのことを驚くべきことの一つに数えて、こう言うからである。「すべての川は海に注ぐが、海は満ちない」(コヘレトの言葉1:7)。それゆえ両方とも神の命令によるのである。水が流れること、そしてあふれないことである。
Circumscripta igitur imposito fine maria clauduntur, ne superfusa terris inundent omnia, et destituto arvorum cultu, munus terrenae fecunditatis impediant; cognoscant igitur divini esse praecepti, operationisque coelestis.
PL 14, 160Bこうして海は、置かれた限りによって区切られ、閉じ込められている。地の上にあふれて万物を水浸しにし、畑の耕作を奪って、地の実りという贈り物を妨げることのないようにである。だから彼らは、これが神の命令と天の働きによることを認めるがよい。
Ait enim Dominus per nubem ad Job inter alia etiam de maris claustro: Posui ei fines, apponens claustra et portas. Dixi autem ei: Usque huc venies, nec transgredieris, sed in te ipso conterentur fluctus tui (Job. XXXVIII, 10) .
PL 14, 160B主は雲を通してヨブに、ほかのことのなかで、海の囲いについても言っているからである。「わたしは海に限りを置き、閂と門を付けた。そして海に言った。ここまで来るがよい、越えてはならない。汝の波は汝自身のうちで砕かれるであろう」(ヨブ記38:10)。
Nonne ipsi videmus mare frequenter undosum, ita ut in altum fluctus ejus tamquam mons aquae praeruptus insurgat, ubi impetum suum ad littus illiserit, in spumas resolvi, repagulis quibusdam arenae humilis repercussum, secundum quod scriptum est: Aut non timebitis me, dicit Dominus, qui posui arenam fines mari (Hier. V, 22) ?
PL 14, 160C我々自身、海がしばしば波立ち、その波が水の険しい山のように高くそびえ立つのを見る。だがその勢いが岸に打ちつけると、低い砂の柵のようなものに跳ね返されて、泡へと砕ける。書かれているとおりである。「汝らはわたしを恐れないのか、と主は言う。わたしは砂を海の限りとして置いたのに」(エレミヤ5:22)。
Infirmissimo itaque omnium vilis sabulonis pulvere vis maris intempesta cohibetur, et velut habenis quibusdam coelestis impeiri praescripto sibi fine revocatur, violentique aequoris motus in sese frangitur, atque in reductos sinus suos scinditur.
PL 14, 160Cこうして、あらゆるもののうちで最も弱い、卑しい砂の粉によって、海の時ならぬ力は抑えられ、天の命令〔底本は impeiri。imperii と読む〕の手綱のようなものによって、定められた限りへと呼び戻される。荒れ狂う海の動きは自らのうちで砕け、引き戻された自らの入り江へと分かれて行く。
11. Caeterum nisi vis statuti coelestis inhiberet, quid obstaret quin per plana Aegypti, quae maxime humilioribus jacens vallibus campestris asseritur, mare Rubrum Aegyptio pelago misceretur?
PL 14, 160D11. それにしても、もし天の定めの力が抑えていなかったなら、何が妨げるだろうか。エジプトの平野――とりわけ低い谷間に横たわる野原だと言われる――を通って、紅海がエジプトの海と混ざり合うのを。
Denique docent hoc qui voluerunt haec duo sibi maria connectere, atque in se transfundere. Sesostris Aegyptius, qui antiquior fuit, et Darius Medus, qui majoris contuitu potentiae in effectum voluit adducere, quod ab indigena fuerat ante tentatum.
PL 14, 160D実際、この二つの海を互いに結んで、一方を他方へ流し込もうとした者たちがこれを教えている。より古い時代のエジプト人セソストリスと、メディア人ダレイオスである。後者は、より大きな権力を恃んで、土地の者がかつて試みたことを実現しようとした。
Quae res indicio est, quod superius est mare Indicum, in quo mare Rubrum, quam aequor Aegyptium quod inferius alluit. Et fortasse ne latius se mare effunderet, de superioribus ad inferiora praecipitans, ideo molimina sua rex uterque revocavit.
PL 14, 161Aこの事実は、紅海を含むインド洋のほうが、その下を洗うエジプトの海よりも高いことの証拠である。おそらく、海が高みから低みへ突き進んで、さらに広くあふれ出ることのないよう、両王は自らの企てを取りやめたのであろう。
Liber III, Caput III
第III巻 第III章PL 14, 161ACollectionem aquarum unam et continuam esse, nomina vero pro diversitate regionum diversa. Quomodo locum aquis, toto orbe diffusis, Deus paraverit. Item de lacubus et stagnis sub una congregatione comprehensis.
PL 14, 161A水の集まりは一つで連続しているが、名は地方の違いに応じてさまざまである。全世界に広がっていた水のために、神がいかにして場所を備えたか。また、湖や沼も一つの集まりのうちに含まれることについて。
12. Quaero nunc, cum dixerit: Colligatur aqua in collectionem unam; quomodo diffusas per lacus, paludes, stagna, aquas, et superfusas vallibus et campis omnibusque planioribus locis, currentes fontibus atque fluminibus, una potuerit recipere collectio: aut quomodo una collectio, cum hodieque diversa sint maria?
PL 14, 161B12. さて、わたしは問う。神が「水は一つの集まりへと集められよ」と言ったとき、湖や沼や池に散らばり、谷や野やあらゆる平らな場所の上にあふれ、泉や川となって流れていた水を、どうして一つの集まりが受け入れることができたのか。あるいは、今日なお海が複数あるのに、どうして一つの集まりなのか。
Nam et Oceanum mare dicimus, et Tyrrhenum, et Adriaticum, et Indicum, et Aegyptium, et Ponticum, et Propontidem, et Hellespontum, et Euxinum, Aegaeum Ionium, Atlanticum. Plerique etiam Creticum, et Septentrionale Caspium appellant mare.
PL 14, 161Bというのも、我々は大洋を海と呼び、ティレニア海、アドリア海、インド洋、エジプト海、ポントス海、プロポンティス、ヘレスポントス、エウクセイノス海、エーゲ海、イオニア海、大西洋と呼ぶからである。多くの者はまた、クレタ海や、北方のカスピ海をも海と呼んでいる。
Unde consideremus Scripturae verba, quae librato sunt trutinata examine. 13. Colligatur, inquit, aqua in collectionem unam. Una aquarum, jugisque et continua congregatio est, sed diversi sinus maris, ut quidam de Scriptoribus forensibus ait (Plat. in Timaeo) .
PL 14, 161Bそこで、秤にかけて吟味された聖書の言葉を考えてみよう。13. 「水は一つの集まりへと集められよ」と神は言う。水の集まりは一つであり、絶え間なく連続している。ただし、海の入り江はさまざまである。世俗の著作家の一人も、そう言っている(プラトン『ティマイオス』)。
Namque pontus maris nostri sinus amplissimus, meritoque in diversis locis diversa sunt nomina, quia vocabula aquis, ex regionum vocabulis adhaeserunt.
PL 14, 161C実際、ポントス〔黒海〕は我々の海の最も広い入り江である〔pontus は「外海」とも読めるが、「入り江」と言われるので黒海と取った〕。さまざまな場所でさまざまな名があるのは当然である。水に付いた呼び名は、地方の呼び名に由来するからである。
Una autem congregatio aquarum, eo quod jugis unda atque continua ab Indico mari usque ad Gaditani oram littoris, et inde in mare Rubrum extremo circumfusa orbem terrarum includit Oceano: interius quoque Tyrrheno Adrias, Adriae caetera maria miscentur, nominibus distincta non fluctibus.
PL 14, 161Cしかし、水の集まりは一つである。波は絶え間なく連続して、インド洋からガデスの海岸の縁にまで至り、そこから紅海へと進み、最果てを取り巻いて、大洋をもって人の住む世界を囲んでいる〔この一文は本文が乱れているらしく、このように解した〕。内側でも、ティレニア海にアドリア海が、アドリア海にほかの海々が混ざり合っており、区別されるのは名によってであって、波によってではない。
Unde pulchre habes, quia Deus congregationes aquarum vocavit maria (Gen. I, 10) . Ita et una est generalis collectio, quae dicitur mare, et multae collectiones quae maria pro regionibus nuncupantur.
PL 14, 161Cそれゆえ、「神は水の集まりを海と呼んだ」(創世記1:10)とあるのは見事である。こうして、海と呼ばれる全体としての一つの集まりがあり、また地方に応じて海々と称される多くの集まりがある。
Sicut enim multae terrae, ut Africa, Hispania, Thracia, Macedonia, Syria, Aegyptus, Gallia, atque Italia pro regionum appellantur vocabulis, et una est terra: ita multa dicuntur pro locorum appellationibus maria, et unum est mare, sicut ait propheta, dicens: Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti, Aquilonem et mare tu creasti (Ps. LXXXVIII, 12) .
PL 14, 161Cなぜなら、アフリカ、ヒスパニア、トラキア、マケドニア、シリア、エジプト、ガリア、イタリアのように、多くの地が地方の名で呼ばれながら、地は一つであるように、場所の呼び名に応じて多くの海が言われながら、海は一つだからである。預言者はこう言っている。「天は汝のもの、地も汝のもの。汝は世界とそれに満ちるものを基づけ、北と海を汝は創造した」(詩篇88:12)。
Et ad Job ipse Dominus ait: Conclusi autem mare portis (Job. XXXVIII, 8) . 14. Nunc quia de una collectione diximus, illud occurrit; utrum cum per omnem fere terram et super terram fuerint diffusae aquae per vallestria agrorum, concava montium, planitiemque camporum, modo aequoris fusa congregatio una potuerit omnes illas aquas recipere atque exinanire terras, quae ante fuso per universum flumine stagnabantur.
PL 14, 162Aまたヨブに対して、主自身が言う。「わたしは海を門で閉じ込めた」(ヨブ記38:8)。14. 一つの集まりについて語ったので、次のことが問題になる。水がほとんど全地にわたって、また地の上に、畑の窪地、山の凹み、野の平地を通って広がっていたとすると、海のように広がった一つの集まりが、それらすべての水を受け入れ、以前は広がった流れで全面に水がたまっていた地を空にすることができたのかどうか。
Nam si ita operta erant omnia; non enim diceret, visa est terra, nisi retectam vellet locis omnibus demonstrare.
PL 14, 162Aというのも、もしすべてがそのように覆われていたのなら〔si の文は帰結を欠き、途中で言い換えられている〕――実際、すべての場所で地があらわにされたことを示そうとしたのでなければ、「地は見えた」とは言わなかったはずである。
Si diluvium Noe tempore abscondit et montes, quando aquarum jam et super coelos et infra firmamentum fuerat facta discretio; quanto magis dubitari non potest etiam montium vertices illa superfusione latuisse? Quo igitur illa omnis aquarum redundantia derivata est?
PL 14, 162Bノアの時代の洪水が山々さえ隠したのなら――そのときすでに、天の上の水と大空の下の水との区別がなされていたのだが――、山々の頂もあの氾濫のもとに隠れていたことは、なおさら疑いえない。では、あの水のあふれはすべて、どこへ導かれたのか。
Quae receptacula eam tam continua atque connexa absorbere potuerunt? De quo multus nobis potest sermo suppetere. 15. Primum quia potuit creator omnium et ipsarum terrarum spatia diffundere; quod aliqui ante nos confirmantes, propria posuerunt sententia.
PL 14, 162Bこれほど連続して連なった水を、どんな受け皿が飲み込むことができたのか。これについては、我々に多くの話ができよう。15. 第一に、万物の創造主は、地そのものの広がりをも押し広げることができた。我々より前にこれを確言した者たちがおり、彼ら自身の見解を示している。
Ego quid facere potuerit, non praetermitto: quid fecerit quod aperte Scripturarum auctoritate non didici, quasi secretum praetereo, ne forte etiam hinc alias sibi quaestiones requirant.
PL 14, 162Bわたしは、神が何をなしえたかは省かない。だが、神が何をなしたかについて、聖書の権威からはっきりとは学んでいないことは、秘められたこととして通り過ぎる。この点からも彼らがさらに別の問いを自分たちのために探し出すことのないようにである。
Assero tamen secundum Scripturas, quia potuit locorum humilia, et camporum aperta diffundere, sicut ipse ait: Ego ante te ambulabo, et montes planos faciam (Esa. XLV, 2) .
PL 14, 162Cそれでも、聖書に従って断言する。神は、場所の低みを、野の開けた所を押し広げることができた。神自身が言うとおりである。「わたしは汝の前を行き、山々を平らにする」(イザヤ45:2)。
Potuit etiam ipsa aquarum vis profundiora ea facere, quae insederat: tanto fluctuum motu, tantoque aestu concitatioris elementi, qui quotidie ima pelagi torquere, et arenas, vertere soleat de profundo.
PL 14, 162Cまた、水の力そのものが、自分が居座っていた場所をより深くすることもできた。それは、波のこれほど大きな動きと、より激しくなった元素のこれほど大きな沸き立ちによる。これは日々、海の底をかき回し、深みから砂を巻き上げるのを常としている。
Quis deinde sciat, in quantum se illud magnum et inausum navigantibus atque intentatum nautis fundat mare, quod Britannias frementi includit aequore, atque in ulteriora et ipsis fabulis inaccessa secreta se porrigit?
PL 14, 162Cさらに、船乗りが敢えて乗り出さず、水夫が試みたことのないあの大きな海が、どこまで広がっているか、だれが知ろう。それはブリタニアを怒号する水面で囲み、さらに遠く、物語さえ近づかない奥まで伸びている。
Quis deinde non colligat quantum Lucrino et Averno in Italia, Tiberiadi quoque in Palaestina, et ei lacui qui inter Palaestinam et Aegyptum Arabiae deserta protendit, portubusque diversis Augusti atque Trajani, caeterisque per universum orbem infusum addiderit mare?
PL 14, 162Cさらに、イタリアのルクリヌス湖とアウェルヌス湖に、パレスチナのティベリアス湖に、パレスチナとエジプトのあいだでアラビアの荒野を押し広げる湖に〔どの湖か不詳〕、アウグストゥスとトラヤヌスの種々の港に、またほかの全世界の場所に、流れ込んだ海がどれほど加えたかを、だれが推し量らないだろうか。
16. Sed sunt etiam non confusi lacus, et stagna quae non miscentur fluctibus, ut Larius et Benacus, Albanus quoque aliique plures, quomodo una congregatio aquarum?
PL 14, 163A16. だが、混ざり合っていない湖や、波と混ざらない沼もある。ラリウス湖やベナクス湖、アルバヌス湖、そのほか多くがそうである。それなのに、どうして水の集まりは一つなのか。
Sed quemadmodum dicitur, quia fecit Deus duo luminaria, id est, solem et lunam, cum sint utique et stellarum lumina: ita et una congregatio dicitur, cum sint plurimae. Neque enim annumerantur, quae non conferuntur.
PL 14, 163Aしかし、神が二つの光るもの、すなわち太陽と月を造ったと言われるのは、星の光もあるのに、そう言うのである。それと同じように、集まりが非常に多くあっても、一つの集まりと言われる。比べ合わされないものは、数え合わされもしないからである。
Liber III, Caput IV
第III巻 第IV章PL 14, 163ATerrae praecipuam qualitatem, cum arida vocatur, significari. Quae sint elementorum, quibus invicem connectuntur, proprietates; idque speciatim de terra disquiritur.
PL 14, 163A地が「乾いたところ」と呼ばれるとき、地の際立った性質が示されている。元素が互いに結びつけられるときの、それぞれの固有の性質とは何か。そしてそのことが、とりわけ地について探究される。
17. Sed, ut videtur, quoniam de mari loquebamur, aliquantulum exundavimus; ad propositum revertamur, et consideremus quid sit, quod ait Dominus: Congregetur aqua in unam congregationem, et appareat arida, et non dixerit, terra. Quod praeclare positum quis non advertat?
PL 14, 163B17. だが、どうやら海について語っていたために、少しあふれ出てしまったようである。本題に戻り、主が「水は一つの集まりへと集められよ。乾いたところが現れよ」と言い、「地」と言わなかったのは何ゆえかを考えよう。これが見事な置き方であることに、だれが気づかないだろうか。
Terra enim potest et luto esse permixta, aquis madida, cujus species superfusis aquis non appareat. Arida autem non solum ad genus, sed etiam ad speciem terrarum refertur, ut sit utilis, sicca, habilis et apta culturis.
PL 14, 163Bというのも、地は泥と混ざり、水に濡れていることもありうる。そのとき、上に注がれた水のために、その形は現れない。ところが「乾いたところ」は、地の類に関わるだけでなく、地の種にも関わる。有用で、乾いており、耕作に向いて適しているということである。
Simul prospectum est, ne videatur sole magis quam Dei praecepto esse siccata, quia arida facta est antequam sol crearetur.
PL 14, 163B同時に、地が神の命令によってよりも太陽によって乾かされたと見えることのないよう、配慮がなされた。地は太陽が創造される前に乾いたものとなったからである。
Unde et David discernens mare et terram, ait de Domino Deo: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus fundaverunt (Ps. XCIV, 5) . Arida enim expressio naturae est, terra appellatio quaedam simplex negotii, quae in se habeat proprietatem.
PL 14, 163Bそれゆえダビデも、海と地を区別して、主なる神について言う。「海は神のものであり、神がそれを造った。その手が乾いたところを基づけた」(詩篇94:5)。「乾いたところ」は本性の表現であるが、「地」は事柄の単純な呼称にすぎず、それ自体のうちに固有性を含んでいる〔quae in se habeat proprietatem の係りは定かでない。「呼称」に係ると取ったが、固有性を含むのは「乾いたところ」の方だとも読める〕。
Sicut enim animal generis significatio est, cui inest proprium aliquid et excellens; rationabile autem proprium est hominis: ita et terra potest communiter dici vel scatens aquis, vel deserta et invia, et sine aqua.
PL 14, 163Cというのも、「動物」が類を示す語で、そのうちに何か固有で優れたものが備わっており、理性的であることは人間に固有であるように、「地」もまた、水に満ちたものとも、荒れて道のない、水のないものとも、共通して言いうるからである。
Ergo et illi quae scatet aquis, inest ut habeat ariditatem. Remota enim aqua, incipit esse arida, sicut habes scriptum: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim (Ps. CVI, 33) , hoc est, de terra aquosa aridam fecit.
PL 14, 163Cしたがって、水に満ちた地にも、乾いていることが備わっている。水が除かれると、乾いたものとなり始めるからである。書かれているとおりである。「神は川を荒れ野に変え、水の湧き出る所を渇きに変えた」(詩篇106:33)。すなわち、水の多い地から乾いたところを造ったのである。
18. Habet ergo terra propriam qualitatem suam, sicut et singula elementa habent, nam et aer humidam qualitatem, et aqua frigidam, et ignis calidam. Et hoc est principale proprium elementis singulis, quod ratione colligimus.
PL 14, 163C18. だから地は、それぞれの元素と同じく、固有の性質をもつ。空気は湿った性質、水は冷たい性質、火は熱い性質をもつ。そしてこれが、それぞれの元素の主要な固有性であり、我々は理によってこれを推論する。
Comprehendere autem sensibiliter et corporaliter si velimus, velut connexa et composita reperimus; ut si terra arida et frigida, aqua frigida et humida, aer calidus et humidus, ignis calidus et siccus; et sic sibi per has jugales qualitates singula miscentur elementa.
PL 14, 163Dしかし、感覚と物体に即して把握しようとすれば、元素は結ばれ合わされたものとして見いだされる。地は乾いて冷たく、水は冷たく湿り、空気は熱く湿り、火は熱く乾いている。こうして、結び合わせるこれらの性質によって、元素は一つひとつ互いに混ざり合う。
Nam terra cum sit aridae et frigidae qualitatis, connectitur aquae per cognationem qualitatis frigidae, et per aquam aeri, quia humidus est aer.
PL 14, 163Dすなわち、地は乾いて冷たい性質をもつから、冷たい性質が同族であることによって水に結ばれ、水を介して空気に結ばれる。空気が湿っているからである。
Ergo aqua tamquam brachiis quibusdam duobus frigoris et humoris, altero terram, altero aerem videtur amplecti, frigido terram, aerem humido.
PL 14, 164Aこうして水は、冷たさと湿りという二本の腕のようなものによって、一方で地を、他方で空気を抱いていると見える。冷たさで地を、湿りで空気を抱くのである。
Aer quoque medius inter duo compugnantia per naturam, hoc est, inter aquam et ignem, utrumque illud elementum conciliat sibi; quia et aquis humore, et igni calore conjungitur.
PL 14, 164A空気もまた、本性上相争う二つのもの、すなわち水と火のあいだにあって、その両方の元素を自らと和解させる。水とは湿りによって、火とは熱によって結ばれるからである。
Ignis quoque cum sit calidus et siccus natura, calore aeri annectitur, siccitate autem in communionem terrae ac societatem refunditur; atque ita sibi per hunc circuitum et chorum quemdam concordiae societatisque conveniunt.
PL 14, 164A火もまた、本性上熱く乾いているから、熱によって空気に結ばれ、乾きによって地との交わりと結びへ戻される。こうして元素は、この巡りと、和合と結びの一種の輪舞によって、互いに一つに集まる。
Unde et graece στοιχεῖα dicuntur, quae latine elementa dicimus, quod sibi conveniant et concinant. 19. Huc autem progressi sumus, quia Scriptura ait, quod Deus vocaverit aridam terram, hoc est, quia quod principale est ejus, nuncupavit proprietate naturae.
PL 14, 164Aそれゆえ、我々がラテン語で元素と呼ぶものは、ギリシア語ではストイケイア(元素)と言われる。互いに一致し、調和するからである。19. 我々がここまで進んだのは、聖書が、神は乾いたところを地と呼んだと言うからである。すなわち、地の主たるものを、本性の固有性によって名づけたということである。
Naturalis enim proprietas siccitas est terrae: haec ei praerogativa servata est. Principalis ergo siccitas. Subest etiam ut sit frigida: sed non praeferuntur secunda primis. Ut autem humida sit, aquarum id affinitate sortitur.
PL 14, 164B地の自然な固有性は乾きである。この優先権が地に保たれている。したがって主たるものは乾きである。冷たいことも備わっているが、第二のものが第一のものより優先されることはない。湿っていることは、水との親近性によって得ているものである。
Ergo illud suum, istud alienum: suum, quod arida; alienum, quod humida. Auctor itaque naturae quod primo donavit, hoc tenuit; quia istud ex natura, illud ex causa.
PL 14, 164Bゆえに、一方は地自身のもの、他方は他から来たものである。乾いていることは地自身のもの、湿っていることは他から来たものである。したがって本性の創造者は、最初に与えたものを保った。一方は本性から、他方は原因から来るからである。
Ex principalibus igitur, non ex accidentibus terrae debuit proprietas definiri; ut secundum praerogativam qualitatis ejus informaretur nostra cognitio.
PL 14, 164Bゆえに地の固有性は、偶有的なものからではなく、主要なものから定められるべきであった。地の性質の優先権に従って、我々の認識が形づくられるためである。
Liber III, Caput V
第III巻 第V章PL 14, 164BQuaedam hoc Scripturae loco addita esse nonnullos arbitrari. Maris commendatio a pulchritudine ac multiplici utilitate, sed praecipue quod insulanos anachoretas undis amplectatur, et coetus ecclesiastici figuram referat: quae claudit pia auctoris precatiuncula.
PL 14, 164B聖書のこの箇所には後から付け加えられたものがあると考える人々がいる。海は、その美しさと多様な有用さのゆえに称えられる。とりわけ、島に住む隠修士たちを波が抱くこと、また教会の集会の姿を映していることのゆえである。著者の敬虔な短い祈りがこれを締めくくる。
20. Et vidit Deus quia bonum (Gen., I, 10) . Non praeterimus quia aliqui nec in Hebraeo putant esse, nec in caeteris interpretationibus: quia congregata est aqua in collectiones suas, et apparuit arida, et vocavit Deus aridam terram, et collectiones aquarum vocavit maria.
PL 14, 164C20. 「そして神は、それが善いと見た」(創世記1:10)。我々は、次のことを見過ごさない。ある人々は、ヘブライ語にもほかの翻訳にもないと考えている。すなわち、「水は自らの集まりへと集められ、乾いたところが現れ、神は乾いたところを地と呼び、水の集まりを海々と呼んだ」という句である〔続く節から見て、問題とされるのは、「そのようになった」のあとで成就を繰り返す「水は自らの集まりへと集められ、乾いたところが現れた」の部分と取った〕。
Cum enim dixerit Deus quia factum est sic, satis esse putant vocem operatoris ad celebratae operationis indicium.
PL 14, 164Cというのも、「そのようになった」と神が言った以上、造り手の声だけで、成就した働きの示しとして十分だと彼らは考えるのである。
Sed quia in aliis quoque creaturis habet et definitionem praeceptionis, et repetitum operationis vel indicium, vel effectum, ideo nos non putamus absurdum id quod perhibetur additum, etiamsi caeteris Interpretibus vel veritas doceatur suppetere, vel auctoritas.
PL 14, 164Cしかし、ほかの被造物の場合にも、命令の言い渡しと、働きの示しあるいは成就の繰り返しがあるのだから、我々は、付け加えられたと伝えられるこの句が不条理だとは思わない。たとえほかの翻訳者たちには、真理あるいは権威が備わっていると教えられるにしてもである。
Multa enim non otiose a Septuaginta viris Hebraicae lectioni addita et adjuncta comperimus. 21. Vidit ergo Deus quia bonum mare.
PL 14, 164D七十人の者たちが、ヘブライ語の朗読に多くのことを、意味もなくではなく、付け加え添えていることを、我々は知っているからである。21. こうして、神は海が善いと見た。
Etsi pulchra sit species hujus elementi, vel cum surgentibus albescit cumulis ac verticibus undarum, et cautes nivea rorant aspergine, vel cum aequore crispanti, clementioribus auris, et blando serenae tranquillitatis purpurascentem praefert colorem, qui eminus spectantibus frequenter offunditur, quando non violentis fluctibus vicina tundit littora, sed velut pacificis ambit et salutat amplexibus, quam dulcis sonus, quam jucundus fragor, quam grata et consona resultatio, ego tamen non oculis aestimatum creaturae decorem arbitror; sed secundum rationem operationis judicio operatoris convenire, et congruere definitum.
PL 14, 164Dこの元素の姿は美しい。波が盛り上がって山と頂をなして白く泡立ち、雪のようなしぶきが岩に降りかかるときも、穏やかな風にさざ波立つ水面が、澄んだ凪の優しさのなかで紫に染まる色を見せるときも、そうである。その色は、遠くから眺める人々にしばしば注ぎかかる。海が荒々しい波で近い岸を打つのでなく、平和な抱擁のように岸を巡って挨拶するときである。その音はなんと甘く、響きはなんと楽しく、こだまはなんと心地よく調和していることか。しかしわたしは、被造物の美が目で測られるものだとは考えない。そうではなく、働きの理に従って、造り手の判断に適い、ふさわしいと定められたもの、そう考える。
22. Bonum igitur mare, primum quia terras necessario suffulcit humore, quibus per venas quasdam occulte succum quemdam haud inutilem subministrat.
PL 14, 165A22. だから海は善い。第一に、海は地を湿りで必然的に支えているからである。海は、ある種の脈を通してひそかに、有益ならざることのない汁を地に供給する。
Bonum mare, tamquam hospitium fluviorum, fons imbrium, derivatio alluvionum, invectio commeatuum, quo sibi distantes populi copulantur, quo praeliorum removentur pericula, quo barbaricus furor clauditur, subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in voluptatibus, salubritas valetudinis, separatorum conjunctio, itineris compendium, transfugium laborantium, subsidium vectigalium, sterilitatis alimentum.
PL 14, 165A海は善い。川の宿であり、雨の源であり、流れ込む水の導き先であり、物資の運び入れであり、それによって互いに隔たった民が結ばれ、戦いの危険が遠ざけられ、蛮族の猛り狂いが封じられる。窮乏のときの助けであり、危険のときの避難所であり、楽しみのときの喜びであり、健康の良い環境であり、離れた者たちの結び目であり、旅路の近道であり、苦しむ者たちの逃れ場であり、税収の支えであり、不毛のときの糧である。
Ex hoc pluvia in terras transfunditur; siquidem de mari aqua radiis solis hauritur, et quod subtile ejus est, rapitur: deinde quanto altius elevatur, tanto magis etiam nubium obumbratione frigescit, et imber fit qui non solum terrenam temperat siccitatem, sed etiam jejuna arva fecundat.
PL 14, 165B海から雨は地に注ぎ込まれる。海の水は太陽の光線に汲み上げられ、その軽い部分が奪い取られる。そして高く上がれば上がるほど、雲の陰のためにも冷え、雨となって、地の乾きを和らげるだけでなく、飢えた畑を実らせる。
23. Quid enumerem insulas, quas velut monilia plerumque praetexit, in quibus ii qui se abdicant intemperantiae saecularis illecebris, fido continentiae proposito eligunt mundo latere, et vitae hujus declinare dubios anfractus?
PL 14, 165B23. 島々を数え上げる必要があろうか。海はそれらを首飾りのようにしばしば前面に飾っている。そこでは、世俗の放縦の誘惑を捨てた者たちが、節制の確かな志をもって、世から身を隠し、この人生の定めなき曲がり道を避けることを選ぶ。
Mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, gravitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, mundi hujus sobrietas, tum fidelibus viris atque devotis incentivum devotionis, ut cum undarum leniter alluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum sanctorum choro, hymnis sanctorum personent.
PL 14, 165Cしたがって海は、節制の隠れ家であり、自制の鍛錬の場であり、厳粛さの退き所であり、安全の港であり、世の静けさであり、この世の素面さである。さらに、信仰深く敬虔な人々にとっては敬虔への励ましである。穏やかに寄せる波の音に、詩篇を歌う者たちの歌が競い、島々は波の静かな聖なる合唱に手を打ち〔fluctuum sanctorum choro の係りは定かでない。「波の静かな、聖なる合唱」と取った〕、聖なる者たちの賛歌を響かせる。
Unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem comprehendam quam vidit operator? Et quid plura? Quid aliud ille concentus undarum, nisi quidam concentus est plebis?
PL 14, 165C造り手が見た海の美しさのすべてを、わたしはどうして捉えることができようか。これ以上何を言おう。あの波の調べは、民の調べでなくて何であろうか。
Unde bene mari plerumque comparatur Ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis vestibulis undas vomit: deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridet, cum responsoriis psalmorum, cantus virorum, mulierum, virginum, parvulorum, consonus undarum fragor resultat.
PL 14, 165Cそれゆえ教会はしばしば海にたとえられるのがふさわしい。教会はまず、入って来る民の群れとともに、すべての玄関口から波を吐き出す。ついで全会衆の祈りのなかで、引き返す波のようにざわめく。詩篇の応唱とともに、男たち、女たち、童貞の女たち、幼子たちの歌が、波の調和した響きとなってこだまする。
Nam illud quid dicam, quod unda peccatum abluit, et sancti Spiritus aura salutaris aspirat?
PL 14, 165D次のことをどう言ったらよいだろうか。波が罪を洗い流し、聖なる霊の息が救いをもたらして吹き込むということを。
24. Det nobis Dominus illa successuum flumina prospero ligno currere, tuto portu consistere, nequitiae spiritalis graviora quam ferre possumus, tentamenta nescire, fidei ignorare naufragia, habere pacem profundam: et si quando aliquid sit, quod graves nobis saeculi hujus excitet fluctus, evigilantem pro nobis habere gubernatorem Dominum Jesum, qui verbo imperet, tempestatem mitiget, tranquillitatem maris refundat, cui est honor et gloria, laus, perpetuitas a saeculis et nunc et semper, in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 14, 165D24. 主が我々に、成功の流れを順風の舟で行くことを、安全な港にとどまることを、耐えうる以上に重い霊的な邪悪の誘惑を知らずにいることを、信仰の難破を知らずにいることを、深い平和をもつことを与えるように。そしてもし、この世の重い波を我々のために立てる何かが起こるときには、我々のために目覚めている舵取りとして主イエスをもつように。主は言葉で命じ、嵐を和らげ、海の静けさを戻す。この主に、栄誉と栄光、賛美、世々からの永続が、今も常に、世々限りなくある。アーメン。
Liber III, Caput VI
第III巻 第VI章PL 14, 166A(Sermo V.) Terrae suam speciem, quae in germinatione ac viriditate posita est, percommode additam esse; vocem Dei fecunditatis causam praebere: quod quidam solis calori perperam acceptum ferunt.
PL 14, 166A(第5説教)芽生えと緑のうちにある地の姿が、まことにふさわしく付け加えられたこと。神の声が豊かな実りの原因を与えること。ある人々はこれを誤って太陽の熱のおかげとしている。
25. Discedente aqua, conveniebat ut species terrae daretur et gratia, ut invisibilis et incomposita desineret esse.
PL 14, 166B25. 水が退くと、地に姿と麗しさが与えられ、地が見えず整えられていない状態をやめることがふさわしかった。
Nam plerique etiam hoc dicunt esse invisibile, quod speciem non habet; et ideo accipiunt terram invisibilem fuisse, non quia videri non posset a summo Deo vel angelis ejus, nam adhuc homines creati non erant, vel etiam pecudes, sed quia sine sua specie erat.
PL 14, 166B実際、多くの人々は、姿をもたないものをも「見えないもの」と言う。そこで彼らは、地が見えなかったのは、至高の神やその天使たちに見ることができなかったからではなく――その時点ではまだ人間は造られておらず、家畜もいなかった――、地が自らの姿を欠いていたからだと解する。
Species autem terrae est germinatio et viriditas agri. Unde ut et visibilem eam et compositam faceret Deus, ait: Germinet terra herbam feni, seminans semen secundum genus, et lignum fructiferum faciens fructum secundum genus, cujus semen suum in ipso (Gen. I, 11) .
PL 14, 166Bところで地の姿とは、畑の芽生えと緑である。それゆえ神は、地を見えるものとし、整ったものとするために言った。「地は、干し草となる草を芽生えさせよ。種類に従って種を生じる〔草を〕、また種類に従って実を結ぶ実りの木を、その種が自らのうちにあるものを」(創世記1:11)。
26. Audiamus verba veritatis, quorum series salus est audientium. Prima enim illa vox Dei singulis creaturis impertita gignendis, lex naturae est, quae terris in omne aevum remansit, futurae successionis datura praescriptum, quemadmodum vel generandi vel fructificandi in reliquum usus adolesceret.
PL 14, 166B26. 真理の言葉を聞こう。その連なりは、聞く者たちの救いである。個々の被造物に生み出すために分け与えられた、神のあの最初の声は、自然の法則であり、これが地に永遠に残った。それは来たるべき継続の定めを与え、残りの時にも、生み出し実を結ぶ習いが育つようにするものである。
Prima itaque germinatio est, quando nascentia videntur erumpere: deinde cum eruperit et profecerit germen, fit herba: herba quoque ubi paululum processerit, fit fenum. Quam utilis, quam vehemens vox.
PL 14, 166Cしたがって最初の芽生えとは、生まれ出るものが突き破って出て来るのが見えるときである。ついで芽が突き破って成長すると、草となる。草も少し進むと、干し草となる。なんと有用で、なんと力強い声であろうか。
Germinet terra herbam feni, hoc est, ipsa per se germinet terra, nullum alterius quaerat auxilium, non cujusquam indigeat ministerio.
PL 14, 166C「地は、干し草となる草を芽生えさせよ」とは、地がそれ自体で芽生えよ、ほかの助けを求めるな、だれの奉仕も要るな、ということである。
27. Solent enim plerique dicere: Nisi clementior solis calor tepefecerit terras, et quodam modo radiis suis foverit, non poterit germinare terra: et propterea gentes divinum honorem deputant soli; quod virtute caloris sui terrarum penetret sinus, sparsaque foveat semina, vel rigentes gelu venas arborum relaxet.
PL 14, 166C27. 多くの人々はこう言うのが常だからである。「太陽のより穏やかな熱が地を温め、その光線でいわば温めて育てなければ、地は芽生えることができない」。そのために異邦の民は、太陽に神の栄誉を帰している。太陽は熱の力によって地の懐に入り込み、蒔かれた種を温め、霜で固くなった木々の脈をゆるめるというのである。
Audi ergo Deum velut hanc vocem emittentem: Conticescat ineptus sermo hominum qui futurus est, facessat vana opinio. Antequam solis fiat luminare, herba nascatur: antiquior ejus sit praerogativa, quam solis.
PL 14, 166Dならば、神がこの声を発しているかのように聞け。「来たるべき人間たちの愚かな言葉は黙れ、空しい思いなしは去れ。太陽が光るものとなる前に、草は生えよ。草の優先権は太陽の優先権より古いものとなれ」。
Ne error hominum convalescat, germinet prius terra, quam fotus solis accipiat. Sciant omnes solem auctorem non esse nascentium. Dei clementia terram relaxat, Dei indulgentia prorumpere facit fructus.
PL 14, 166D人間の誤りが強まることのないよう、地は太陽の温めを受ける前に芽生えよ。すべての者は、太陽が生まれ出るものの創始者ではないことを知るがよい。神の寛大さが地をゆるめ、神の恵みが実りを噴き出させる。
Quomodo sol vivendi usum ministrat oriundis, quando illa prius divinae operationis vivificatione sunt edita, quam sol in hos vivendi usus veniret? Junior est herbis, junior feno.
PL 14, 167A生まれ出ようとするものに、太陽が生きる習いを与えるとは、どうしてありえようか。それらは、太陽がこうした生きる習いのために現れるより前に、神の働きの命を与える力によって生み出されたのである。太陽は草より若く、干し草より若い。
Liber III, Caput VII
第III巻 第VII章PL 14, 167ACur pabulum pecori prius creatum, quam cibus homini. Herbam virentem humanae imaginem esse conditionis, cujus fragilitas eleganti descriptione exponitur. Ejusdem herbae imitatores in fructu ferendo nos esse oportere; ubi Manichaei Eunomianique perstringuntur.
PL 14, 167Aなぜ家畜の飼料が、人間の食物より先に造られたのか。青々とした草は人間の条件の似姿であり、その儚さは優美な描写によって示される。我々は、同じ草にならって実を結ぶべきである。ここでマニ教徒とエウノミオス派が批判される。
28. Et forte miretur aliquis quod prius pecori pabulum, quam cibus homini sit creatus. In quo primum profundum Dei debemus advertere, quod etiam minima quaeque non negligat, sicut in Evangelio Sapientia Dei dicit: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa: nonne vos pluris estis illis (Matth. VI, 26) ?
PL 14, 167A28. おそらく、家畜の飼料が人間の食物より先に造られたことを、不思議に思う者がいるだろう。ここでまず我々が心に留めるべきは、神の深さである。神は、どんなに小さなものも軽んじない。福音書で神の知恵が言うとおりである。「空の鳥を見よ。種を蒔かず、刈らず、倉に集めもしない。それでも汝らの天の父は彼らを養う。汝らは彼らよりも価値があるではないか」(マタイ6:26)。
Cum enim illa pascuntur Dei gratia, nemo sibi debet de sua industria et virtute blandiri. Deinde quia simplicem victum et naturalem cibum reliquis cibis debuit anteferre.
PL 14, 167B彼らは神の恩寵によって養われているのだから、誰も、自分の努力や力を誇って自らにへつらってはならない。次に、神は単純な糧、自然の食物を、ほかの食物より前に置かなければならなかったのである。
Hic enim sobrietatis est cibus, reliqui deliciarum atque luxuriae: hic communis omnibus animantibus cibus, ille paucorum.
PL 14, 167Bこれは節制の食物であり、ほかのものは贅沢と放縦の食物である。これはすべての生き物に共通の食物であり、あれは少数の者の食物である。
Exemplum itaque frugalitatis, magisterium parcimoniae est, herbae simplicis victu olerisque vilis aut pomi contentos esse omnes oportere quem natura obtulit, quem liberalitas Dei prima donavit.
PL 14, 167Bそれゆえ、質素の手本、倹約の教えとは、すべての者が、単純な草の食物、安価な野菜、あるいは果実――自然が差し出し、神の寛大さが最初に与えた食物――で満足すべきだということである。
Ille salubris, ille utilis cibus, qui morbos repellat, qui resecet cruditates, nullo hominum partus labore, sed divino effusus munere, sine satione fruges, fructus sine semine, tam dulcis, tam gratus, ut etiam repletis voluptati atque usui sit.
PL 14, 167Cこれは健やかな、有益な食物であり、病を退け、消化不良を断つ。人のいかなる労苦によっても生み出されず、神の賜物として注がれ、蒔かれずして穀物を、種なくして果実を与える。しかも甘く心地よく、満ち足りた者にも楽しみと用のためになる。
Denique ad primas datus mensas, ad secundas remansit. 29. Quid autem creaturae hujus attexam miraculum , et sapientiae operatricis argumentum exprimam?
PL 14, 167C実際それは、最初の食卓に供され、第二の食卓にも残った〔secundae mensae は食後の果物の皿をいう〕。29. この被造物の驚くべきことに、さらに何を付け加えよう。そして、業をなす知恵の証しを、どう言い表そう。
In hac enim germinum specie, et illo virentis herbae munere imago est vitae humanae, et naturae conditionisque nostrae insigne quoddam spectatur, et speculum elucet.
PL 14, 167Cこの芽生えの姿と、青々とした草のこの贈り物のうちに、人間の生の似姿があり、我々の本性と条件の何らかの標があらわれ、鏡が輝いているからである。
Illa herba et flos feni figura est carnis humanae, sicut bonus divinitatis Interpres organo suae vocis expressit, dicens: Clama. . Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni.
PL 14, 167Cあの草と干し草の花は、人間の肉の象りである。神性の善き通訳者が、自らの声の器をもって言い表したとおりである。「呼べ」〔底本は「Clama. .」と刷る。ピリオドが二つ続く〕。「わたしは何を呼ぼうか」。「すべての肉は干し草、人間のすべての栄光は干し草の花のようである」。
Aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Esa. XL, 6 et seq.) . Dei sententia vox humana est. Dicit Deus, Clama: sed in ipso Esaia loquitur. Ille respondit: Quid clamabo? Et tamquam quid loqueretur audisset, adjunxit: Omnis caro fenum.
PL 14, 167D「干し草は枯れ、花は落ちる。だが主の言葉は永遠に残る」(イザヤ40:6以下)。神の宣告が人間の声である。神は「呼べ」と言うが、語っているのはイザヤその人のうちである。彼は答えた。「わたしは何を呼ぼうか」。そして語るべきことを聞いたかのように、付け加えた。「すべての肉は干し草」。
Et vere; viret enim gloria hominis in carne quasi fenum: et quae putatur esse sublimis, exigua quasi herba est, praematura ut flos, caduca quasi fenum germinat vitae viriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris vitae quasi flos praetendens juncunditatem, breviori spatio occasura, sicut herba feni, quod priusquam evellatur, arescit.
PL 14, 167Dまことにそのとおりである。人間の栄光は肉において、干し草のように青々としている。高いと思われているものも、草のように取るに足りず、花のように早すぎ、干し草のように落ちやすい。姿においては生の緑を芽生えさせるが、実においては堅固さを芽生えさせない。花のように、より快活な生の喜び〔底本は juncunditatem。jucunditatem と読む〕を前面に出しながら、干し草の草のように、引き抜かれる前に枯れて、より短い間に沈むのである。
Quae enim firmitudo in carne, quae salubritas potest esse diuturna. 30. Hodie videas adolescentem validum, pubescentem, aetatis viriditate florentem, grata specie, suavi colore; crastina die tibi facie et ore mutatus occurrit: et qui pridie tibi lautissimus decorae formae visus est gratia, alio die miserandus apparet aegritudinis alicujus infirmitate resolutus.
PL 14, 168A肉において、長く続く堅固さ、長く続く健やかさが、どうしてありえようか。30. あなたは今日、たくましく、年ごろの若者を見るかもしれない。年齢の緑に花開き、姿は快く、色艶は好ましい。ところが翌日、顔も口もすっかり変わって、あなたの前に現れる。前日にはあなたに、麗しい容姿の優美さによって、このうえなく華やかな者と見えた彼が、別の日には、何らかの病の弱さに力を失って、憐れむべき者として現れるのである。
Plerosque aut labor frangit, aut inopia macerat, aut cruditas vexat, aut vina corrumpunt, aut senectus debilitat, aut eviratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. Nonne verum est, quia aruit fenum, et flos decidit?
PL 14, 168A多くの者を、労苦が打ち砕き、貧窮が痩せ衰えさせ、消化不良が苦しめ、酒が損ない、老年が弱らせ、快楽が男らしさを奪い、放縦が色艶を失わせる。「干し草は枯れ、花は落ちた」とは、まことではないか。
Alius avis atavisque nobilis, et majorum honestatus infulis, prosapiae veteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus, destituitur ab omnibus, a sodalibus derelinquitur, impugnatur a proximis.
PL 14, 168Bある者は、祖父にも曾祖父にも高貴な生まれで、祖先の飾り紐によって名誉を得、古い家系の紋章で名高く、友に富み、被護民に取り巻かれ、両脇を守られ、大勢の家人を引き連れて出て行き、また連れ帰る。ところが突然、思いがけない危険の重みに襲われると、すべての者に見捨てられ、仲間に置き去りにされ、身近な者たちに攻撃される。
Ecce verum est, quia sicut fenum vita hominis, priusquam evellatur, arescit. Est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora volitans singulorum, clarus honoribus, praeeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus, populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conversione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos imminentis poenae deflet aerumnam.
PL 14, 168B見よ、「人の命は干し草のように、引き抜かれる前に枯れる」とは、まことである。また、久しく財の豊かさにあふれ、気前のよさの評判が一人ひとりの口に飛び交い、栄誉に名高く、権力で抜きん出て、法廷では高く、座席では崇められ、幸いな者として民に評価されていた者もいる。ところが、先触れの叫びのうちに導かれているときに、事態の突然の転換によって、自らが他の者たちを投げ込んだあの牢獄へ引きずられ、自分の被告たちのあいだで、迫る刑罰の苦難を嘆くのである。
Quantos pridie caterva plaudentium, et invidiosa frequentis populi domum pompa deduxit, et nox una gloriosae illum splendorem deductionis abolevit, ac repentinus lateris dolor, effusis gaudiis, luctuosam gravis successionem moeroris admiscuit!
PL 14, 168C前日には、拍手する群衆と、群がる民の羨まれる行列によって家まで送られた者が、どれほどいたことか。ところが一夜がその送りの栄えある輝きを消し去り、突然の脇腹の痛みが、喜びを流し去って、重い悲嘆の嘆かわしい続きを混ぜ入れたのである。
Hujusmodi igitur est gloria hominis sicut flos feni: quae etiam cum defertur nihil operibus adjungit, in qua nullus fructus acquiritur; et cum amittitur, evanescit, omnem scenam hominis, et quam desuper obumbrabat repente destituens, et quam intus animabat.
PL 14, 168Cこのように、人間の栄光は干し草の花のようなものである。それは、与えられても業に何も加えず、そこからは何の実りも得られない。失われると、消え去って、人間の舞台全体を――上から陰で覆っていたものも、内から生かしていたものも――突然見捨てる。
31. Atque utinam imitaremur hanc herbam, de qua ait Dominus: Germinet terra herbam feni, seminans semen secundum genus, et secundum similitudinem. Seminemus igitur semen secundum genus.
PL 14, 168C31. 願わくは、この草に我々が倣うように。主はこの草について言う。「地は、種類に従い、また似姿に従って種を生じる、干し草となる草を芽生えさせよ」。ならば、我々は種類に従って種を蒔こう。
Quod sit genus, audi dicentem oportere nos quaerere illud divinum, si quomodo illud tractare possimus aut invenire: Quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
PL 14, 168Dその種類とは何か。我々があの神的なものを探し求めるべきだと言う声を聞け。それを手探りし、見いだすことができるかもしれないからである。「もっとも、それは我々一人ひとりから遠くない」。
In ipso enim vivimus, et sumus, et movemur; sicut quidam vestrum, inquit, dixerunt, cujus et genus sumus (Act. XVII, 28) . Secundum hoc genus seminemus semen non in carne, sed in spiritu.
PL 14, 168D「彼のうちに我々は生き、あり、動いている。汝らのある者たちも言ったとおり、我々はその種族〔種類〕でもある」(使徒言行録17:28)。この種類に従って、肉にではなく、霊に種を蒔こう。
Non enim carnalia, sed spiritualia seminare debemus, qui ad vitam pervenire volumus aeternam. Quae sit autem similitudo, non ignoras, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus es. Herba generi respondet suo, tu non respondes tuo generi.
PL 14, 168D永遠の生命に至ろうと望む我々は、肉に属するものではなく、霊に属するものを蒔かなければならないからである。似姿とは何かを、神の像と似姿に造られたあなたは、知らないわけではない。草は自らの種類に応えるが、あなたは自らの種類に応えない。
Tritici granum sparsum terrae generis sui gratiam reddit, et tu degeneras. Fruges non adulterant sui sinceritatem seminis, tu adulteras puritatem animae, vigorem mentis, corporis castitatem. 32. Non agnoscis opus esse te Christi.
PL 14, 169A地に蒔かれた小麦の粒は、自らの種類の麗しさを返すが、あなたは堕落する。穀物は自らの種の純粋さを偽らないが、あなたは魂の清さを、精神の力を、体の貞潔を偽る。32. あなたは、自分がキリストの業であることを認めない。
Manibus suis, ut legimus, te ille formavit, et tu, Manichaee, alterum tibi adsciscis auctorem.
PL 14, 169A我々が読むとおり、キリストは自らの手で汝を形づくった。それなのに汝、マニ教徒は、別の創造者を自分のために迎え入れる。
Pater Deus dicit ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen., I, 26) ; et tu, Photiniane, dicis quia in constitutione mundi adhuc non erat Christus; et tu, Eunomiane, dicis quia dissimilis est Patri Filius.
PL 14, 169A父なる神は子に言う。「我々の像に、我々に似せて人を造ろう」(創世記1:26)。ところが汝、フォティノス派は、世界の創設のときにはまだキリストはいなかったと言う。また汝、エウノミオス派は、子は父に似ていないと言う。
Nam si imago, non dissimilis utique: sed totum ex toto exprimens Patrem, quem Pater substantiae suae unitate signavit. Pater dicit: Faciamus; et tu cooperatorem negas? Quod dixit Pater, Filius fecit; et tu aequalem negas, in quo complacuit Pater.
PL 14, 169B像であるなら、似ていないはずがない。それは全体において全体から父を写し取るもので、父はこれを自らの実体の一性によって刻印したのである。父は「造ろう」と言う。それなのに汝は、協力者を否定するのか。父が言ったことを、子が造った。それなのに汝は、父が喜んだ子が〔父と〕等しいことを否定するのか。
Liber III, Caput VIII
第III巻 第VIII章PL 14, 169BDe virtute seminaria; deque germinandi ac fructificandi modo plane mirabili: item de terrae feracitate, agri pleni pulchritudine, herbarum salubritate ac remediis. 33. Germinet, inquit, terra herbam feni secundum genus.
PL 14, 169B種の力について。芽生えと実りのまことに驚くべき仕方について。また地の豊かさ、満ちた畑の美しさ、草の健やかさと薬効について。33. 「地は、種類に従って、干し草となる草を芽生えさせよ」と神は言う。
In omnibus quae dicuntur nascentia terrae, primum germen est; ubi se paululum sustulerit, fit herba, postea fenum, inde fit fructus. Sunt nascentia quae de radice germinant, ut arbores quae non sunt satae, ex aliarum arborum radice nascuntur.
PL 14, 169B地に生まれ出ると言われるすべてのものにおいて、最初は芽である。それが少し自らを持ち上げると草となり、のちに干し草となり、そこから実が生じる。根から芽を出すものがある。蒔かれていない木が、ほかの木の根から生まれるのがそうである。
In arundine videmus quomodo in extremo ejus velut quidam fit nodus e latere, et inde alia arundo germinat. Est ergo in radice vis quaedam seminarii. Insitiva quoque in superioribus germinant. Aliis ergo a radice, aliis diverso munere series successionis acquiritur.
PL 14, 169C葦では、その先端の脇にいわば節のようなものができ、そこから別の葦が芽生えるのを我々は見る。したがって根には、種の何らかの力がある。接ぎ木されたものも、上のほうで芽を出す。こうして、あるものは根から、あるものは別の働きによって、継続の連なりを得る。
Inest enim nascentibus singulis aut semen, aut virtus aliqua seminaria, et ea secundum genus; ut quod nascitur ex ea, simile eorum quae sata sunt, vel quorum de radice sit, germinet.
PL 14, 169C生まれ出るものには、一つひとつに種か、何らかの種の力が備わっており、しかもそれは種類に従っている。それによって、そこから生まれるものは、蒔かれたもの、あるいは根の元のものに似て芽を出すのである。
De tritico triticum, de milio milium, de pyro pyrus albo flore prorumpit: castanea quoque surgit de radice castaneae. 34. Germinet, inquit, terra herbam feni secundum genus.
PL 14, 169C小麦から小麦が、キビからキビが、ナシから白い花のナシが噴き出し、クリもクリの根から立ち上がる。34. 「地は、種類に従って、干し草となる草を芽生えさせよ」と神は言う。
Et continuo parturiens terra novos se fudit in partus, et induit se amictum viriditatis, gratiam fecunditatis assumpsit, diversisque compta germinibus, proprios suscepit ornatus.
PL 14, 169Dすると直ちに、地は産みの苦しみのなかで新しい産物を注ぎ出し、緑の衣をまとい、豊かな実りの麗しさを身につけ、さまざまな芽で飾られて、それぞれ固有の装いを受けた。
Miramur quod tam cito germinaverit; quanto majora miracula sunt, si spectes singula, quemadmodum vel jacta in terram semina resolvantur, ac nisi mortua fuerint, nullum fructum afferant: si vero fuerint quadam sui morte resoluta, in uberiores fructus resurgant.
PL 14, 169D我々は、地がこれほど早く芽生えたことに驚く。しかし、一つひとつを見るなら、奇跡はどれほど大きいことか。地に投げられた種は、ほどけ崩れ、死ななければ、何の実りももたらさない。だが、自らの一種の死によってほどけ崩れたなら、より豊かな実りへとよみがえる。
Suscipit igitur granum tritici putris gleba, et sparsum cohibet occatio, ac velut materno terra gremio fovet et comprimit.
PL 14, 170Aこうして、朽ちやすい土塊が小麦の粒を受け入れ、まぐわによる土かきが蒔かれた粒を閉じ込め、地は母の懐のように、これを温めて抱き締める。
Inde cum se granum illud resolverit, herbam germinat, grata ipsa jam species herbescentis viriditatis, quae statim genus sativi similitudine sui prodit; ut in ipso suae stirpis exordio cujus generis herba sit recognoscas, atque in herbis fructus appareat; paulatimque adolescit ut fenum, culmoque pubescens erigitur et assurgit.
PL 14, 170Aそこで、その粒がほどけると、草が芽生える。草の緑になりゆくその姿は、すでに心地よく、ただちに蒔かれたものの種類を、自らの似姿によって表す。そのため、その株の始まりそのものにおいて、草がどの種類のものかを見分けることができ、草のうちに実りが現れている。草は少しずつ干し草のように育ち、茎とともに成熟して、まっすぐに立ち上がる。
Ast ubi se geniculata jam spica sustulerit, vaginae quaedam futurae frugi parantur, in quibus granum formatur interius; ne tenera ejus primordia aut frigus laedat, aut solis aestus exurat, aut ventorum inclementia, vel imbrium vis saeva decutiat.
PL 14, 170Aところが、節のある穂が持ち上がると、来たるべき実りのための鞘のようなものが整えられ、その内側で粒が形づくられる。柔らかい始まりが、寒さに傷つけられ、太陽の熱に焼かれ、風の荒々しさや雨の激しい力に打ち落とされることのないようにである。
Succedunt quidam ordines spicae, mirabili arte formati, vel ad speciem grati, vel ad tutamen nexu quodam inter se naturalis colligationis adstricti, quos providentia divina formavit.
PL 14, 170B穂の列が次々に続く。驚くべき技で形づくられ、姿が心地よく、守りのために、自然の結びつきのつながりによって互いに固く結ばれている。これらを神の摂理が形づくった。
Et ne frugis numerosioris pondere velut quaedam cedat fultura culmorum, vaginis quibusdam ipse culmus includitur, ut geminatis viribus frugem possit multiplicem sustinere, ne impar oneri curvetur in terram.
PL 14, 170Bまた、より多い実りの重みに、茎の支えがいわば折れてしまわないよう、茎そのものが何枚かの鞘に包まれている。それによって力を二重にして、幾重もの実りを支えることができ、重荷に耐えきれずに地へ曲がることがない。
Tum supra ipsam spicam vallum struitur aristarum, ut quasi quadam in arce praetendat, ne avium minorum morsibus spica laedatur, aut suis exuatur fructibus, aut vestigiis proteratur. 35. Quid dicam quemadmodum clementia Dei humanae prospexerit utilitati?
PL 14, 170Bさらに穂そのものの上には芒の防柵が築かれ、いわば砦のように前に張り出す。それは、小鳥たちの嘴で穂が傷つけられ、あるいは実を奪われ、あるいは足で踏みにじられることのないようにである。35. 神の寛大さが人間の益のために、いかに配慮したかを、どう語ろうか。
Feneratum terra restituit quod accepit, et usurarum cumulo multiplicatum. Homines saepe decipiunt, et ipsa feneratorem suum sorte defraudant: terra fidelis manet.
PL 14, 170B地は、貸し付けられたものを、受け取った分を、利息の積み重なりによって増やして返す。人間はしばしば欺き、元金さえも自分の貸し手から騙し取る。地は誠実なままである。
Et si quando non solverit, si forte adversata fuerit frigoris inclementia, aut nimia siccitas, aut immensa vis imbrium, alio anno superioris anni damna compensat; ita et quando proventus spem destituit agricolae, nihil terra delinquit: et quando arridet, ubertas fecundae matris se in partus effundit, ut numquam ullum dispendium suo inferat creditori.
PL 14, 170Cそして、もし返さないことがあっても、たまたま寒さの荒々しさ、あるいは過度の干ばつ、あるいは雨の途方もない力がそれに逆らったときには、地は翌年に前年の損を埋め合わせる。このように、収穫が農夫の望みを裏切るときでさえ、地は何の過ちも犯していない。そして地が微笑むときには、豊かな母の豊かさが産み出すものとなってあふれ出し、自分の債権者に決して損失を与えない。
36. Quae vero species pleni agri! Qui odor! Quae suavitas! Quae voluptas agricolarum! Quid digne explicare possumus, si nostro utamur alloquio?
PL 14, 170C36. 実りに満ちた畑の姿は、まことになんと美しいことか。なんという香り、なんという甘さ、農夫たちのなんという喜びか。我々の言葉を用いて、ふさわしく言い表せるものがあろうか。
Sed habemus Scripturae testimonia, quibus agri suavitatem benedictioni et gratiae sanctorum advertimus comparatam, dicente sancto Isaac: Odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen., XXVII, 27) .
PL 14, 170Cしかし我々には聖書の証言がある。それによって、畑の甘さが聖なる者たちの祝福と恩寵にたとえられていることに気づく。聖なるイサクがこう言っている。「わたしの子の香りは、満ちた畑の香りのようである」(創世記27:27)。
Quid igitur describam purpurascentes violas, candida lilia, rutilantes rosas, depicta rura nunc aureis, nunc variis, nunc luteis floribus, in quibus nescias, utrum species amplius florum, an vis odora delectet?
PL 14, 170Dでは、紫に染まるすみれ、白い百合、赤く輝くバラ、あるいは黄金色の、あるいは色とりどりの、あるいは黄色の花で彩られた野を、どう描こうか。そこでは、花の姿がより楽しませるのか、香りの力がより楽しませるのか、あなたにはわからないだろう。
Pascuntur oculi grato spectaculo, longe lateque odor spargitur, cujus suavitate complemur. Unde divine Dominus ait: Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11) ; cum ipso est enim quam ipse formavit.
PL 14, 170D目は心地よい光景に養われ、香りは遠く広く散って、その甘さに我々は満たされる。それゆえ主は神的に言う。「野の美しさはわたしとともにある」(詩篇49:11)。神が形づくったものは、神とともにあるからである。
Quis enim alius artifex possit tantam rerum singularum exprimere venustatem? Considerate lilia agri (Matth., VI, 28) , quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum videantur assurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat, quae tamen vallo in circuitu floris obsepta nulli pateat injuriae.
PL 14, 171A実際、ほかのどんな工匠が、一つひとつのものの、これほどの麗しさを形づくりえようか。「野の百合を見よ」(マタイ6:28)。花びらの白さはどれほどか、花びらは密に重なり、根もとから先端へ立ち上がるように見え、杯の形を表し、内側には金のような姿が輝いている。しかも花の周囲は柵のようなものでふさがれ、どんな害にもさらされない。
Si quis hunc florem decerpat, et sua solvat in folia, quae tanti est artificis manus quae possit lilii speciem reformare?
PL 14, 171Aもしだれかがこの花を摘み取って、その花びらをばらばらにしたなら、百合の姿を作り直せるほどの、どれほど偉大な工匠の手があろうか。
Quis tantus imitator naturae, ut florem hunc redintegrare praesumat, cui Dominus tantum testimonium tulit, ut diceret: Nec Salomon in omni gloria sua sic vestiebatur, sicut unum ex istis (Ibid., 29) ?
PL 14, 171A自然をこれほど写し取る者が、この花を元どおりにしようと企てうるだろうか。この花について主は、これほどの証しを立てて言った。「ソロモンも、その栄華のきわみにおいて、この花の一つほどにも装われてはいなかった」(マタイ6:29)。
Rex opulentissimus et sapientissimus inferior judicatur, quam hujus floris pulchritudo. 37. Quid enumerem succos herbarum salubres? quid virgultorum ac foliorum remedia? Cervus aeger ramusculos oleae mandit, et sanus fit.
PL 14, 171A最も豪奢で最も賢い王が、この花の美しさより劣ると判じられるのである。37. 草の健やかな汁を、どうして数え上げようか。若枝や葉の薬効を、どうして数え上げようか。病んだ鹿はオリーブの小枝を噛んで、健やかになる。
Locustas quoque folia oleae arrosa liberant ab aegritudine. Rubi folia superjacta serpenti, interimunt eum. Culices non tangent te, si absinthii herbam cum oleo coquas, et eo te perunxeris.
PL 14, 171Bイナゴもまた、オリーブの葉をかじって病から解かれる。キイチゴの葉は、蛇の上に投げかけると、これを殺す。ニガヨモギの草を油で煮て、それを身に塗れば、蚊はあなたに触れないだろう。
Liber III, Caput IX
第III巻 第IX章PL 14, 171BNoxia cum utilibus non sine ratione generari; cum quod uni noxium, alteri sit utile; atque ad noxia evitanda instinctum brutis, hominibus rationem Deus indiderit. Quam decens ordo in terrae fructificatione servatus.
PL 14, 171B有害なものが有益なものとともに生じるのは理由なくしてではないこと。ある者に有害なものは他の者には有益であること。また有害なものを避けるために、神は獣には本能を、人間には理性を与えたこと。地の結実において、いかに麗しい秩序が守られていることか。
38. Sed forte dicant aliqui: Quid quod cum utilibus etiam lethalia et perniciosa generantur? Cum tritico conium quod inter alimenta vitae noxium reperitur, et nisi praevisum fuerit, consuevit saluti nocere. Inter alia quoque nutrimenta vitae helleborum deprehenditur.
PL 14, 171C38. だが、おそらく誰かが言うだろう。有益なものとともに、致死的で破滅をもたらすものまで生じるのはどうしたことか、と。小麦とともに毒ニンジンが生える。これは命の糧のあいだに見いだされる有害な草で、あらかじめ気づかれなければ、健康を損なうのが常である。命の糧となる他の食物のあいだに、ヘレボルスも見つかる。
Aconita quoque fallunt frequenter, et decipiunt colligentem. Sed hoc ita est, ac si reprehendas terram, quia non omnes homines boni. Sed quod plus est accipe, quia non omnes boni Angeli in coelo.
PL 14, 171Cトリカブトもしばしば人を欺き、摘む者をだます。だが、これは、人間がみな善人ではないからといって地を責めるようなものである。もっと言えば、天においてすべての天使が善であるわけではない、ということも受け取るがよい。
Sol ipse prae nimio calore spicas torret, adurit autem gignentium prima exordia. Luna quoque viantibus iter demonstrat, latronum prodit insidias.
PL 14, 171C太陽自身も、あまりの熱で穂を焼き、生まれ出るものの最初の芽を焦がす。月もまた、旅人には道を示すが、盗賊の待ち伏せをあらわにする。
Num igitur dignum est ut in his quae utilia sunt, posthabentes conditoris gratiam confiteri, propter aliqua alimentorum noxia creatoris prospicientiae derogemus, quasi vero omnia gulae causa debuerint procreari, aut exigua sint quae ventri nostro divina indulgentia ministraverit?
PL 14, 171Cそれなら、有益なものにおいては造り主の恩寵を告白することを後回しにしておきながら、いくつかの食物が有害であることを理由に、創造主の先見をそしってよいものだろうか。まるで、すべてのものが食い意地のために生み出されねばならなかったかのように、あるいは、神の寛大さが我々の腹にあてがったものが乏しいかのように。
Definitae nobis escae sunt, et notae omnibus, quae et voluptatem generent, corporis salubritatem. 39. Singula autem eorum quae generantur e terris, specialem quamdam rationem habent, quae pro virili portione complent universae plenitudinem creaturae.
PL 14, 171D我々には食物が定められており、それはすべての人に知られていて、快楽をも身体の健やかさをも生む。39. さて、地から生じるものはそれぞれ、固有の理法を持っていて、それぞれの分に応じて、被造物の全体の充満を満たしている。
Alia ergo esui, alia alii nascuntur usui. Nihil vacat, nihil inane germinat terra. Quod tibi putas inutile, aliis utile est; immo ipsi tibi frequenter alio est usu utile.
PL 14, 172Aそれゆえ、あるものは食べるために、あるものは別の用のために生まれる。何ひとつ空しいものはなく、地は何ひとつ空っぽのものを芽生えさせない。あなたが無益だと思うものは他の者には有益であり、いや、あなた自身にとっても、しばしば別の用途で有益である。
Quod escam non adjuvat, medicinam suggerit: et saepe eadem quae tibi noxia sunt, avibus aut feris innoxium ministrant pabulum. Denique sturni vescuntur conium, nec fraudi est eis, quoniam per qualitatem sui corporis venenum succi lethalis evadunt.
PL 14, 172A食物の助けにならないものは薬を供し、あなたにとって有害なものと同じものが、しばしば鳥や獣には害のない餌を供する。たとえばムクドリは毒ニンジンを食べるが、害を受けない。自分の身体の性質によって、致死的な汁の毒を免れるからである。
Frigida enim vis ejus est succi, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus, praecoci digestione praeveniunt, priusquam vitalia ipsa pertentet.
PL 14, 172Aその汁の力は冷たいのだが、ムクドリは、心臓の座へ通じる細い孔のゆえに、それが命にかかわる部分を襲う前に、早い消化によって先回りするのである。
Helleborum autem periti loquuntur escam esse et alimoniam coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis vim pabuli nocentis evitent.
PL 14, 172Aヘレボルスは、詳しい者たちの言うところでは、ウズラの食物であり養いである。ウズラは、身体のある生まれつきの調和によって、有害な餌の力を避けるからである。
Etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui videtur esse contrarium: quanto magis proprietate naturae ad cibum proficit, quod medica manu convertitur ad salutem!
PL 14, 172B実際、医術の理に従って、人間の身体の健やかさのためにも、一見それに反するものがしばしば調合されるのなら、医者の手によって健康へと向け変えられるものは、自然の固有の性質によって食物として益をなすことが、なおさらではないか。
Per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur, ubi vigiliarum aegri afflictantur incommodo. Nam quid de opio loquar, quod etiam nobis quotidiano prope usu innotuit, quoniam dolores eo gravissimi internorum saepe viscerum sopiuntur?
PL 14, 172Bマンドラゴラによっても、眠りがしばしば呼び寄せられる。病人が不眠の不快に悩まされているときである。阿片については何を言おうか。これは日々用いられるほどで、我々にもなじみがある。それによって、内臓の非常にひどい痛みがしばしば鎮められるからである。
Nec illud praeterit, quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt, et helleborum vetustae passiones aegri corporis sunt solutae. 40. Non solum igitur nulla in his reprehensio creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum.
PL 14, 172B毒ニンジンによって、情欲の狂乱がたいてい萎えたこと、ヘレボルスによって、病んだ身体の古い病が解けたことも、見過ごせない。40. だから、これらのことには、創造主への非難がまったくないばかりか、感謝すべきことがさらに増えるのである。
Siquidem quod ad periculum putabas esse generatum, ad remedia tibi salutis operatur. Nam et id quod periculi est, per providentiam declinatur: et id quod salutis, per industriam non amittitur.
PL 14, 172B危険のために生まれたと思っていたものが、あなたのために健康の薬として働くのだから。危険であるものは摂理によって避けられ、健康にかかわるものは勤勉によって失われずにすむ。
An non oves et caprae ea quae sibi noxia sunt declinare didicerunt, et solo odore per quoddam naturae mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen evadendi periculi, vel tuendae salutis agnoscunt, noxiaque pariter ac profutura distinguunt; ita ut plerumque cum armata venenis tela senserint, notas petere herbas atque his remedium vulneri dicantur adhibere?
PL 14, 172C羊や山羊は、自分に有害なものを避けることを学んだのではないか。ただ匂いによって、自然のある奥義を通じて、理性を欠きながらも、危険を逃れ、健康を守る理を知り、有害なものと有益なものとを同じように見分ける。そこで、毒を仕込んだ矢を受けたと感じると、たいてい知っている草を求め、それを傷に当てて手当てすると言われているほどである。
Cibus illis ergo medicina est, ut resilire sagittas videas e vulnere, et fugere venena, non serpere. Denique cervis cibus venenum est. Coluber cervum fugit, leonem interficit: draco elephantem ligat, cujus ruina mors victoris est.
PL 14, 172Cこうして、彼らにとって食物は薬であり、矢が傷から跳ね返り、毒が逃げ去って、這い広がらないのを見ることになる。また、鹿にとっては毒が食物である。蛇は鹿から逃げ、獅子を殺す。竜は象を縛る。その象の倒れることは、勝者の死となる。
Et ideo summa vi utrimque certatur; ille ut pedem alliget, in quo casus vincti sibi nocere non possit; iste ne posteriore extremus pede, aut calle capiatur angusto, ubi vel ipse se non queat retorquere, et draconem gravi proterere vestigio, vel sequentis elephanti auxilium non habere.
PL 14, 172Dそれゆえ双方は全力で争う。一方〔竜〕は、足を縛って、縛られた象が倒れても自分に害が及ばないようにしようとする。他方〔象〕は、後ろ足から最後に捕らえられたり〔posteriore extremus pede の構文は定かでない。最後尾の後ろ足を捕らえられる意に取った〕、狭い小道で捕らえられたりしないようにする。そこでは、自分で体をひねって竜を重い足で踏みつぶすこともできず、後に続く象の助けを得ることもできない。
41. Ergo si irrationabilia animalia norunt quibus sibi aut medicentur herbis, aut subsidiis opem afferant; homo nescit cui rationabilis sensus innascitur, aut tam alienus a vero est, ut quae cuique apta sint usui minime deprehendat: aut ita naturae ingratus bonis, ut quoniam taurini haustus sanguinis lethalis est homini, propterea putet laboriosum animal aut nasci non debuisse, aut sine sanguine debuisse generari, cujus virtus ad cultum agrorum utilis, ad usum plaustrorum habilis, ad alimoniam suavis, diverso munere fulcit agricolas, quibus Deus, si bona sua norint, universa donavit, dicens: Germinet terra herbam feni, spirans semen secundum genus.
PL 14, 172D41. それゆえ、理性を持たない動物が、どの草で自らを治し、どの助けで救いをもたらすかを知っているのに、理性ある感覚が生まれつき備わっている人間は、それを知らないのか。あるいは真理からそれほど遠く、各々がどの用に適しているかをまったく見分けないのか。あるいは自然の善いものに対してそれほど忘恩であり、牛の血を飲むことが人間には致命的だからといって、この働き者の動物は生まれるべきでなかった、あるいは血なしに造られるべきだったと考えるのか。その力は畑の耕作に有益で、荷車の用に適し、食物としては美味であり、さまざまの務めで農夫たちを支えている。神は、彼らが自分の善きものを知るならば、この農夫たちにすべてを与えた。こう言って。「地は、種類に従って種を生じる〔底本は spirans。seminans と同じに取った〕、干し草となる草を芽生えさせよ」。
Non solum enim spontaneam alimoniam comprehendit quae est in herbis et radicibus, atque in arborum, reliquisque fructibus: sed etiam eam quae industria comparatur, et cultu rusticani laboris acquiritur.
PL 14, 173Aというのも、神は、草や根、木々やその他の実のうちにある自生の糧だけでなく、勤勉によって手に入れられ、農夫の労苦の耕作によって得られる糧をも含んでいるからである。
42. Quam decorum autem quod non statim fundere terras semen jussit et fructus: sed primum germinare, deinde herbescere campos statuit, postea secundum proprietatem sui generis semen adolescere, ut numquam arvorum vacaret gratia, quae grato primum decore vernarent, postea fructuum suggererent utilitatem!
PL 14, 173B42. 神が、地にただちに種と実を注ぐよう命じたのではなく、まず芽生えさせ、次に野を草で覆わせ、その後に、それぞれの類の固有の性質に従って種を成熟させると定めたのは、なんと麗しいことか。それは、田畑の麗しさが絶えることのないためであり、田畑はまず心地よい美しさで春らしく装い、その後に実りの益を供するのである。
Liber III, Caput X
第III巻 第X章PL 14, 173BSemina numquam proprie degenerare, cum eorum non mutetur genus, sed perfectio: lolium enim ac zizania e frumenti semine nequaquam nasci.
PL 14, 173B種は本来の意味で変質することはけっしてなく、変わるのはその類ではなく完成度であること。実際、ドクムギや毒麦が穀物の種から生まれることはまったくない。
Verbum Dei miram terrae fecunditatem contulisse antequam homo peccaret; attamen terram etiam nunc ea non prorsus esse destitutam.
PL 14, 173B神の言葉は、人が罪を犯す前に、地に驚くべき豊かさを授けたこと。それでも地は今なお、それをまったく失ってはいないこと。
43. Sed forte quis dicat: Quomodo secundum genus terra profert semina, cum plerumque semina jacta degenerent, et cum bonum triticum fuerit seminatum, decolor ejus species, et inferior forma reddatur?
PL 14, 173C43. だが、おそらく誰かが言うだろう。地が種を類に従って生み出すと言うが、蒔かれた種はたいてい変質するではないか。良い小麦を蒔いても、その見た目は色あせ、形は劣ったものになるではないか、と。
Sed hoc si quando accidit, non ad translationem generis, sed ad aegritudinem quamdam et inaequalitatem seminis videtur esse referendum.
PL 14, 173Cしかし、このことが時に起こるとしても、それは類が移ったためではなく、種の何らかの病や不揃いに帰すべきものと思われる。
Non enim desinit esse triticum, si aut frigore aduratur, aut imbre madidetur: sed specie magis quam genere colore quoque et corruptione mutatum.
PL 14, 173Cというのも、小麦は、寒さに焼かれたり雨に濡れたりしても、小麦であることをやめはしないからである。変わったのは類よりも姿であり、色と傷みである。
Denique frequenter madidata frumenta in sui generis speciem revertuntur, si aut sole, aut ignibus torreantur, aut diligentibus commissa cultoribus, aeris temperie, terrarumque feracium ubertate foveantur. Itaque reparatur in sobole, quod degeneraverat in parente.
PL 14, 173C実際、湿った穀物は、太陽や火で乾かされるとき、あるいは勤勉な農夫に託され、気候の穏やかさと肥えた土地の豊かさに養われるとき、しばしば自分の類の姿に戻る。こうして、親において変質していたものが、子において回復される。
Unde non periclitamur, ne praeceptum illud Dei cujus usus naturae inolevit, in reliquum successionis vitio destitutum sit, cum hodieque in seminibus generis sui sinceritas reservetur.
PL 14, 173Dそれゆえ、自然のうちに根づいたその用をもつ神の命令が、後の世代の欠陥のために後世にまで失われはしないかと、我々は案じない。今日もなお、種のうちに自らの類の純粋さが保たれているからである。
44. Nam lolium et reliqua adulterina semina quae frugibus saepe miscentur, zizania nuncupari Evangelii lectione cognovimus (Matth., XIII, 24) : sed ea proprium quoddam genus habent, non ex tritici semine in aliud genus seminis decolori mutatione translata, degenerem traxere naturam.
PL 14, 173D44. 実際、ドクムギやその他、穀物にしばしば混じる偽りの種が毒麦と呼ばれることを、我々は福音書の朗読で知っている(マタイ13:24)。しかしそれらは固有の類を持っており、小麦の種から色あせる変化によって別の種類の種へ移され、劣った本性を帯びるに至ったものではない。
Denique hoc docet Dominus dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania inter triticum (Ibid.) .
PL 14, 174A実際、主はこのことを教えて言う。「天の国は、自分の畑に良い種を蒔いた人に似ている。ところが人々が眠っている間に、その敵が来て、小麦の間に毒麦を蒔き足した」(マタイ13:24)。
Advertimus utique quod zizania et triticum ut nominibus, ita et genere videantur esse discreta. Denique et servi dixerunt ad patremfamilias: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
PL 14, 174A毒麦と小麦は、名においてと同じく、類においても別のものと見えることに、我々は気づく。実際、僕たちも家の主人に言った。「主よ、あなたは畑に良い種を蒔いたのではありませんか。それなら、どこから毒麦が生えたのですか」。
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit (Ibid., 27) . Aliud enim est semen diaboli, aliud semen est Christi quod seritur ad justitiam. Denique aliud Filius hominis, aliud diabolus seminavit. Adeo diversa natura utriusque seminis, ut contrarius seminator sit.
PL 14, 174Aすると彼は彼らに言う。「敵である人がこれをした」(マタイ13:27)。悪魔の種とキリストの種とは別のものであり、キリストの種は正義へと蒔かれる。人の子が蒔いたものと悪魔が蒔いたものは別である。この二つの種の本性は大いに異なり、そのため蒔く者どうしも敵対している。
Quod seminat Christus, regnum est Dei: quod seminat diabolus, peccatum est. Quomodo igitur potest unius generis esse regnum atque peccatum? Sic est, inquit, regnum Dei, quemadmodum si homo jactet semen super terram.
PL 14, 174Bキリストが蒔くものは神の国であり、悪魔が蒔くものは罪である。それなら、国と罪が同じ類のものでありえようか。彼は言う。「神の国は、人が地に種を投げるようなものである」。
45. Est et homo qui seminat verbum, de quo scriptum est: Qui seminat, verbum seminat (Marc. IV, 14) . Hic homo verbum seminavit super terram, quando dixit: Germinet terra herbam, et subito terrarum germina pullularunt, et diversae rerum species refulserunt.
PL 14, 174B45. 言葉を蒔く人もいて、その人について書かれている。「蒔く者は言葉を蒔く」(マルコ4:14)。この人は、「地は草を芽生えさせよ」と言ったとき、地の上に言葉を蒔いたのであり、たちまち地の芽が萌え出で、さまざまな物の種類が輝き出た。
Hinc pratorum virens gratia abundantiam pabuli ministravit: inde camporum spica flavescens, imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit.
PL 14, 174Bそこから牧場の緑の麗しさは豊かな飼料を供し、またそこから野の黄ばむ穂は、豊かな作物が波打つさまによって、揺れ動く海の姿を描き出した。
Sponte omnes fructus terra suggessit: etsi arata sine cultore esse non poterat, nondum enim erat formatus agricola; inarata tamen opimis messibus redundabat, et haud dubito an majore proventu. Siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem.
PL 14, 174C地は自ら、すべての実を供した。耕された地は耕す者なしにはありえなかっただろうが、耕す者はまだ形づくられていなかった。それでも、耕されないまま、豊かな収穫にあふれていた。いや、むしろもっと多くの収穫があったと、私は疑わない。耕す者の怠慢が地の豊かさを損なうこともありえなかったからである。
Nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris acquiritur, ubi cultus spectatur agrorum; et negligentia vel offensa, aut diluviis pluviarum, aut terrarum ariditatibus, aut grandinis jactu, aut quacumque ex causa, soli uberis sterilitate mulctatur.
PL 14, 174C今は、耕作が見られるところで、豊かさはひとりひとりに労苦に見合うだけ得られる。怠慢や過ちがあれば、雨の洪水、地の乾き、雹の襲来、あるいは何らかの理由によって、肥沃な土地の不毛という罰を受ける。
Tunc autem proventu spontaneo terra fructus locis omnibus invehebat; quoniam is praeceperat, qui universorum est plenitudo. Verbum enim Dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto.
PL 14, 174Cだが当時、地は自然の産出によって、あらゆる所に実をもたらしていた。万物の充満である者が命じていたからである。神の言葉が地で実を結んでおり、地はまだ何の呪いにも定められていなかった。
Antiquiora enim mundi nascentis exordia, quam nostra peccata sunt; et recentior culpa propter quam condemnati sumus in sudore vultus nostri panem manducare, sine sudore alimenta nescire.
PL 14, 174Dというのも、生まれつつある世界の初めは、我々の罪よりも古いからである。我々が「顔に汗してパンを食べる」ことを、すなわち汗なしには糧を知らないことを宣告されたのは、それよりも新しい過ちのゆえである。
46. Denique hodieque fecunditas terrae veterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. Quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur.
PL 14, 174D46. 今日もなお、地の豊かさは、自然に実る肥沃さの働きによって、昔の豊饒を成し遂げている。今なお自ずから生じるものの、なんと多いことか。
Sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur, magna ex parte manent nobis divina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur.
PL 14, 175Aそれだけでなく、手で求められるものそのものにおいても、神の恵みは大いに我々のうちに残っており、たとえば、穀物が休んでいる者に運び入れられる。
Quod propositae docet lectionis exemplum, dicente Domino: Quia sic est regnum Dei quemadmodum si homo jaciat semen super terram, et obdormiat, inquit, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille (Marc., IV, 26) .
PL 14, 175Aこのことは、掲げられた朗読の例が教える。主は言う。「神の国は、人が地に種を投げ、眠り、夜も昼も起き上がり、その間に種が芽を出して育つが、彼はそれを知らないようなものである」(マルコ4:26)。
Ultro enim terra fructificat, primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica. Et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Dormienti igitur tibi, o homo, et nescienti fructus suos ultro terra producit. Dormis et surgis, et frumenti per noctem incrementa miraris.
PL 14, 175A地は自ら実を結ぶからである。はじめに草、次に穂、次に穂の中に満ちた小麦を。そして実を結ぶと、ただちに鎌を入れる。収穫の時が来たからである。人よ、あなたが眠って知らないうちに、地は自ら実を生み出す。あなたは眠り、起き上がり、一晩のうちの穀物の成長に驚く。
Liber III, Caput XI
第III巻 第XI章PL 14, 175ADe ortu arborum: atque inibi de rosa quae primo sine spinis nata, illis postmodum inhorruit, et vitae nostrae speculum facta est. 47. Diximus de herba feni, nunc dicamus de ligno fructuoso faciente fructum secundum genus, cujus semen ejus in ipso sit.
PL 14, 175A木々の生い出ることについて。またそこで、初め棘なしに生まれたが、のちに棘で毛羽立ち、我々の生の鏡となったバラについて。47. 我々は干し草となる草について述べた。いま、「実を結ぶ木で、実をその類に従って結び、その種がそれ自身のうちにあるもの」について述べよう。
Dixit et facta sunt, et subito, ut supra floribus, herbarumque viriditatibus, ita hic nemoribus terra vestita est. Concurrerunt arbores, consurrexere silvae, vertices repente montium fronduerunt.
PL 14, 175B神が言うと、それらは成った。すると、先に花々や草の緑で覆われたように、今度は林で、地がたちまち覆われた。木々が駆け集まり、森が立ち上がり、山々の頂が突然葉を茂らせた。
Hinc pinus, hinc cupressus in alta se extulerunt cacumina, cedri et piceae convenerunt. Abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio vertice, etiam casus marinos tuto subitura remigio, nec solum ventis, sed etiam fluctibus certatura processit.
PL 14, 175Bこちらでは松が、あちらでは糸杉が高い梢へと身を伸ばし、杉とトウヒが集まった。モミもまた、地の根と空にそびえる頂に満足せず、海の災難をも安全な漕ぎ手の働きで耐え抜き、風だけでなく波とも争おうと進み出た。
Nec non et laurus assurgens odorem suum dedit numquam suo exuenda velamine. Umbrosae quoque ilices verticem protulerunt, inhorrentem comam hibernis quoque temporibus servaturae.
PL 14, 175C月桂樹も立ち上がって自分の香りを放ったが、自分の覆いを脱ぎ捨てることは決してない。陰をつくるカシも頂を差し出し、冬の季節にも逆立つ髪を保つことになる。
Hoc enim in singulis privilegium natura denuit in reliquum, quod sub ictu mundi surgentis accepit: et inde manet sua ilicibus praerogativa, manet cupressibus, ut nulli venti eas crinis sui honore despolient.
PL 14, 175C自然は、世界が立ち上がったその一瞬に受けたこの特権を、それぞれに後世まで保たせた〔底本は denuit。語義が定かでなく、「保たせた」と解した。detenuit または tenuit とも読める〕。こうして、カシにはカシ固有の特典が、糸杉にも残っており、どんな風も、その髪の飾りを奪い去ることがない。
48. Surrexerat ante floribus immixta terrenis sine spinis rosa, et pulcherrimus flos sine ulla fraude vernabat: postea spina sepsit gratiam floris, tamquam humanae speculum praeferens vitae, quae suavitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe compungat.
PL 14, 175C48. 先に、地上の花々に混じって、棘のないバラが立ち上がっており、このうえなく美しい花が、いささかの偽りもなく咲いていた。のちに棘が花の麗しさを囲った。それは、人の生の鏡を差し出すようであり、その生は、自らの享楽の甘美さを、隣り合う気づかいの刺でしばしば突き刺す。
Vallata est enim elegantia vitae nostrae, et quibusdam sollicitudinibus obsepta, ut tristitia adjuncta sit gratiae.
PL 14, 175C実際、我々の生の優雅さは垣を巡らされ、いくつかの憂いで囲われていて、悲しみが麗しさに結びつけられている。
Unde cum unusquisque aut suavitate rationis, aut prosperioris cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum convenit, per quam nobis in paradisi amoenitate florentibus spinae mentis, animaeque sentes jure condemnationis ascripti sunt.
PL 14, 175Dそれゆえ、ひとりひとりが理にかなった喜びや、順調な歩みの成功を喜ぶとき、過ちを思い起こすのがふさわしい。その過ちによって、楽園の心地よさに花咲いていた我々に、心の棘と魂の茨が、断罪の定めによって割り当てられたのである。
Irrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis, aut fastigio potestatis, aut fulgore virtutis, semper tibi spina proxima est, semper est sentis, semper inferiora tua respice, super spinas germinas, nec prolixa gratia manet: brevi unusquisque decurso aetatis flore marcessit.
PL 14, 176Aそれゆえ、人よ、あなたは高貴な家柄の輝き、権力の高み、徳の光によって輝いているとしても、棘はつねにあなたの近くにあり、茨はつねにある。つねにあなたより下のものを見よ。あなたは棘の上に芽生えているのである。その麗しさも長くは続かない。ひとりひとりは、盛りの年齢の花が短く過ぎ去れば、萎れる。
Liber III, Caput XII
第III巻 第XII章PL 14, 176ALaudatur vitis, et cum Ecclesia comparatur: nec non exemplum ejus nobis ad imitationem proponitur. 49. Sane ut caduca tibi noveris communia esse cum floribus, ita etiam laeta cum vitibus, quibus generatur vinum, quo cor hominis laetificatur.
PL 14, 176Aブドウの木が称えられ、教会に比べられること。またその模範が、我々に倣うべきものとして示されること。49. ところで、あなたは、はかないものが花々と共通していると知るのと同じように、喜ばしいものが、ブドウの木、すなわち「人の心を喜ばせる」酒を生むものと共通していることも知るがよい。
Atque utinam, o homo, hujus generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam jucunditatemque fructifices! In te ipso suavitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus tibi inest, id est, in te ipso quaerenda jucunditas tuae est conscientiae.
PL 14, 176A人よ、この類の模範に倣ってほしい、自分自身のために喜びと快さを実らせるように。あなたの恩寵の甘美さはあなた自身のうちにあり、あなたから芽生え、あなたのうちにとどまり、内にある。すなわち、あなたの良心の快さは、あなた自身のうちに求められるべきものである。
Ideo ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov., V, 15) . Primum omnium nihil gratius florentis odore vitis. Siquidem de flore earum succus expressus poculi genus conficit, quod et voluptati et saluti sit.
PL 14, 176Bだから、〔聖書は〕言う。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から飲め」(箴言5:15)。まず何よりも、花咲くブドウの木の香りほど心地よいものはない。その花から絞られた汁は、快楽にも健康にもなる飲み物をつくる。
Deinde quis non miretur ex acini vinacio vitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam velut quodam amplexu fovet, et quibusdam brachiis ligat, et circumdat lacertis, pampinis vestit, sertis uvarum coronat?
PL 14, 176B次に、ブドウ粒の種からブドウの木が木の梢の頂にまで伸び出るのを、誰が驚かずにいられようか。ブドウの木は、その木を抱擁のようにいたわり、腕のようなもので縛り、腕で取り巻き、葉で着せ、ブドウの房の花冠で飾る。
Quae ad imitationem vitae nostrae primum vivam defigit radicem, deinde quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam, ita et claviculis quidquid apprehenderit, stringit, hisque se erigit et attollit.
PL 14, 176Bブドウの木は、我々の生に倣って、まず生きた根を打ち込み、次に、本性として柔らかくはかないので、腕のようなもののように、巻きひげで、つかんだものを何であれ締めつけ、それによって自らを起こして持ち上げる。
50. Hujus est similis plebs Ecclesiae, quae velut quadam fidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait Propheta: Vineam ex Aegypto transtulisti, et plantasti radices ejus, et replesti terram: operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei: extendisti palmites ejus usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus (Ps. LXXIX, 9) .
PL 14, 176C50. 教会の民はこれに似ている。信仰という根のようなものに植えられ、へりくだりという取り木によって抑えられている。これについて預言者は美しく言う。「汝はエジプトからブドウの木を移し、その根を植え、地を満たした。その陰は山々を覆い、その木立は神の杉となった。汝はその若枝を海まで、その取り木を川まで広げた」(詩篇79:9)。
Et per Esaiam ipse Dominus locutus est dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi: et maceriam circumdedi, et circumfodi vineam Sorech, et aedificavi turrim in medio ejus (Esa., V 1 et seq.) .
PL 14, 176Cまた主自身が、イザヤを通して語った。「ブドウ畑は、愛する者のために、肥えた場所の角に造られた。私は石垣を巡らし、ソレクのブドウ畑の周りを掘り、その真ん中に塔を建てた」(イザヤ5:1以下)。
Circumdedit enim eam velut vallo quodam coelestium praeceptorum, et angelorum custodia. Immittet enim angelus Domini in circuitu timentium eum. Posuit in Ecclesia velut turrim apostolorum et prophetarum atque doctorum, qui solent pro Ecclesiae pace praetendere.
PL 14, 176C主は、天の戒めと天使の見守りという、いわば垣で、それを囲んだ。「主の天使は、主を畏れる者たちの周囲に〔陣を〕送り込む」からである。教会の中には、使徒と預言者と教師たちからなる塔のようなものを置いた。彼らは教会の平和のために身を挺するのが常である。
Circumfodit eam, quando exoneravit terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat, quam istius mundi sollicitudo et cupiditas vel pecuniae vel potentiae.
PL 14, 176D主は、地上の気づかいの重みから解き放ったときに、周りを掘った。何ものも、この世の憂いと、金銭や権力への欲望ほどには、心を重くしないからである。
Quod tibi demonstratur in Evangelio (Luc., XIII, 11) , cum legis, quia illa mulier quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat ut sursum respicere non posset.
PL 14, 177Aこのことは、あなたが福音書を読むとき(ルカ13:11)、あの女に示されている。彼女は弱さの霊を持ち、身をかがめて、上を見上げることができなかった。
Curvata enim erat anima ejus, quae inclinabatur ad terrena compendia, et coelestem gratiam non videbat. Respexit eam Jesus, et vocavit, et statim mulier onera terrena deposuit.
PL 14, 177A彼女の魂が曲がっていたのである。地上の利得へと身をかがめ、天の恩寵を見ていなかった。イエスは彼女を見て、呼び、女はたちまち地上の重荷を下ろした。
Illis cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat, quibus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam (Matt. XI, 28) . Ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respiravit, et erecta est.
PL 14, 177Aその欲望に、次の言葉を告げられた者たちもまた重荷を負っていたことが示される。「疲れ、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私は汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。それゆえ、あの女の魂は、いわば周りを掘られて息をつき、身を起こされたのである。
51. Sed eadem vitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram. Reciduntur alia sarmenta, alia propagantur: reciduntur quae inani effusione luxuriant, propagantur ea quae bonus agricola judicaverit fructuosa.
PL 14, 177A51. だが、そのブドウの木も、周りを掘られたあとは、再び縛られて起こされ、地に垂れ戻ることがない。枝のあるものは切り落とされ、あるものは伸ばされる。むなしく溢れて茂るものは切り落とされ、良い農夫が実を結ぶと判断したものは伸ばされる。
Quid ego adminiculorum ordines, jugationisque describam gratiam, quae vere atque manifeste aequalitatem docent in Ecclesia esse servandam, ut nemo se dives aut honoratus extollat, nemo pauper dejiciat, ignobilisque desperet?
PL 14, 177B支柱の並びや、棚仕立ての麗しさを、私がどうして述べ尽くそうか。それらは、教会において平等が守られるべきことを、まことに明らかに教えている。富める者、尊ばれる者が思い上がらず、貧しい者が卑屈にならず、生まれの低い者が絶望しないように。
Omnibus sit in Ecclesia par atque una libertas, omnibus impertiatur justitia communis et gratia.
PL 14, 177B教会においてすべての人に、等しく一つの自由があるように。すべての人に、共通の正義と恩寵が分け与えられるように。
Ideo turris in medio est, quae exemplum de illis rusticanis, de illis circumferat piscatoribus, qui virtutum arcem tenere meruerunt: quorum exemplis noster erigatur affectus, neque humi vilis et despicabilis jaceat; sed uniuscujusque mens ad superiora se subrigat, ut audeat dicere: Nostra autem conversio in coelis est.
PL 14, 177Bそれゆえ塔が真ん中にあり、あの田舎者たち、あの漁師たちの模範を担っている。彼らは徳の砦を保つにふさわしいとされた者たちである。その模範によって、我々の心の傾きが起こされ、地面に卑しくさげすまれて横たわるのではなく、ひとりひとりの精神が上へと身を起こし、あえてこう言うことができるように。「だが我々の暮らしは天にある」。
Unde ne aliquibus procellis saeculi possit reflecti, et tempestate deduci, claviculis illis et circulis quasi amplexibus charitatis proximos quosque complectitur, et in eorum conjunctione requiescit.
PL 14, 177Cそのため、世のいかなる嵐によっても曲げ戻され、風雨に引き離されることのないように、ブドウの木は、あの巻きひげと環によって、抱擁のような愛で身近なものをすべて抱きかかえ、それらとの結びつきのうちに安らぐ。
Charitas est igitur quae nos superioribus nectit, coeloque inserit. Qui enim manet in charitate, Deus in eo manet. Unde et Dominus ait: Manete in me, et ego in vobis.
PL 14, 177Cそれゆえ、我々を上にあるものに結びつけ、天に接ぎ木するのは愛である。「愛にとどまる者には、神がその者にとどまる」からである。それゆえ主も言う。「私にとどまれ、そうすれば私も汝らのうちにとどまる」。
Sicut palmes non potest fructum afferre a se, nisi manserit in vite; sic et vos, si in me non manseritis. Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan., XV, 4) .
PL 14, 177C「枝は、ブドウの木にとどまらなければ、自分では実を結べない。汝らも、私にとどまらなければ、そうである。私はブドウの木、汝らは枝である」(ヨハネ15:4)。
52. Evidenter igitur exemplum vitis ad nostrae vitae institutionem arcessendum esse signavit, quae primum veris tepefacta temperie gemmare perhibetur: deinde ex ipsis sarmentorum articulis fructum emittere, de quibus oriens uva formatur, paulatimque augescens immaturi partus retinet acerbitatem, nec potest nisi matura jam et cocta dulcescere.
PL 14, 177C52. それゆえ主は、ブドウの木の例が我々の生の教育のために引かれるべきものであることを、明らかに示した。ブドウの木は、まず春の穏やかな暖かさに温められて芽吹くと言われる。次に、枝の節そのものから実を出し、そこからブドウの房が生じて形づくられ、少しずつ大きくなるが、未熟な実の渋さを保ち、熟して煮えたようになるまでは甘くなることができない。
Vestitur interea viridantibus pampinis vinea, quibus et adversum frigus, omnemque injuriam non exiguo munitur subsidio, et a solis ardore defenditur.
PL 14, 177Dそのあいだ、ブドウ畑は緑の葉で覆われる。葉は、寒さとあらゆる害に対してかなりの守りとなり、また太陽の焼けつきからも守る。
Quid autem eo vel spectaculo gratius, vel fructu est dulcius, videre serta pendentia velut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uvas vel aureo colore vel purpureo renitentes?
PL 14, 177Dこの眺めほど心地よいものが、またこの実りより甘いものが、ほかにあるだろうか。花輪が垂れ下がるさまは、美しい田舎の首飾りのようであり、金色や紫に輝く房を摘むのである。
Hyacinthos caeterasque gemmas fulgere existimes, coruscare indicos, albarum emicare gratiam. Nec advertis ex his admoneri te, homo, ne immaturos fructus tuos dies supremus inveniat, aut plenae tempus aetatis opera imparata dedeceant.
PL 14, 178Aあなたは、ヒヤシンス石やほかの宝石が輝き、インド産の〔宝石〕がきらめき、白い〔ブドウの〕麗しさが光り出ると思うだろう〔indicos は名詞が欠けており、宝石と補った。albarum も同様に、ブドウと補った〕。人よ、あなたは気づかない。これらからあなたは、最後の日が自分の未熟な実を見いだすことのないように、また、満ちた年の時が準備のできていない業によって恥をかくことのないように、戒められているのである。
Acerbus enim fructus amarior esse consuevit; nec potest dulce esse, nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleverit.
PL 14, 178A酸っぱい実はいっそう苦くなるのが常である。完全の成熟に至るまで育ったものでなければ、甘くはありえない。
Huic viro perfecto nec frigus horridae mortis, nec sol iniquitatis nocere consuevit; quia obumbrat eum gratia spiritalis, et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores.
PL 14, 178Aこの完全な人には、恐ろしい死の寒さも、不正の太陽も、害を及ぼすのが常ではない。霊的な恩寵が彼を陰で覆い、この世の欲望と肉の情欲のあらゆる火を消し、その熱を防ぐからである。
Laudent te quicumque conspiciunt, et agmina Ecclesiae velut quaedam palmitum serta mirentur: spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia: delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, justitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Ps. CXXVII, 3) ; eo quod redundantiam vitis fructiferae, copiosae munere liberalitatis imiteris.
PL 14, 178A見る者がみな、あなたを称えるように。教会の群れを、枝の花輪のように驚嘆するように。信じる者ひとりひとりが、魂の美しい首飾りを見つめるように。知恵の成熟、信仰の輝き、告白の麗しさ、正義の美、慈しみの豊かさを喜ぶように。そうして、あなたにこう言われるように。「汝の妻は、汝の家の脇で実り豊かなブドウの木のようである」(詩篇127:3)。それは、あなたが、実を結ぶブドウの木の豊かさを、惜しみない気前のよさの賜物で模範としているからである。
Liber III, Caput XIII
第III巻 第XIII章PL 14, 178BDe arborum utilitate, ac diversitate; de ratione illas jugandi ac medicandi; postremo de arboreorum succorum proprietatibus: cum morali ad singula expositione.
PL 14, 178B木々の有用さと多様さについて。それらを接ぎ木し、手当てする方法について。最後に、木の汁の固有の性質について。それぞれに道徳的な説明を添えて。
53. Sed quid ego in sola vite immoror, cum omnia genera arborum utilia sint, alia ad fructum nata, alia ad usum data? Nam et quibus non est fructus uberior, tamen usus pretiosior est.
PL 14, 178C53. だが、なぜ私はブドウの木だけにとどまるのか。あらゆる種類の木は有益であり、あるものは実のために生まれ、あるものは用のために与えられている。実際、実がさほど豊かでないものにも、用はいっそう貴重なのである。
Cedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod hujusmodi materies et procera sit spatiis, nec onerosa parietibus. Lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cupressus.
PL 14, 178C杉は、屋根の頂を支えるのに適している。この種の材は、長さに恵まれ、壁に重荷とならないからである。糸杉も、天井板や飾られた棟に向いている。
Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Trabes domorum nostrarum cedrinae, lacunaria nostra cupressina (Cant., I, 16) ; in his esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes verticem Ecclesiae sua virtute sustineant, et fastigium ejus exornent.
PL 14, 178Cそれゆえ教会も雅歌で言う。「我々の家の梁は杉、我々の天井は糸杉」(雅歌1:16)。これらによって教会は、自らの頂の麗しい飾りを示している。それらは、梁のように教会の頂を自らの力で支え、その頂を飾るのである。
Laurus et palma ad insigne victoriae. Lauro victorum capita coronantur, palma manus victricis ornatus est. Unde et Ecclesia ait: Dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines ejus (Cant., VII, 8) .
PL 14, 178C月桂樹とナツメヤシは勝利の印である。月桂樹で勝者の頭は冠され、ナツメヤシは勝利する手の飾りである。それゆえ教会も言う。「私は言った、私はナツメヤシに登り、その高みを握ろう」(雅歌7:8)。
Quae eminentiam videns Verbi. et sperans quod ad ejus altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem, dicit: Ascendam in palmam; ut omnia inferiora relinquat, et ad superiora contendat, ad bravium Christi, ut suaves ejus fructus carpat et gustet.
PL 14, 178D教会は、言葉の卓越を見て〔底本は「Verbi. et」と句点を打つ(コンマの欠けか)。「et」以下に続けて取った〕、その高さと知識の頂に登れることを望み、言う。「私はナツメヤシに登ろう」。すべての下にあるものを後にして、上にあるものを目指し、キリストの賞を目指して、その快い実を摘み、味わうためである。
Suavis enim virtutis est fructus. Populus quoque coronis arbor umbrosa victricibus, et salix lenta vitibus habilis vinciendis, quid aliud mystice declarant, nisi bona esse Christi vincula, quae nocere non soleant, vincula gratiae, vincula charitatis, ut unusquisque suis vinculis glorietur, sicut gloriabatur et Paulus, dicens: Paulus vinctus Jesu Christi (Philem. I, 1) ?
PL 14, 179A徳の実は快いからである。ポプラもまた、勝者の冠のための陰をつくる木であり、柳はしなやかで、ブドウを縛るのに適している。これらは神秘的な意味で、キリストの縛めが善いものであり、害を与えることのないものだと示すほかに、何を表しているだろうか。恩寵の縛め、愛の縛めであり、ひとりひとりが自分の縛めを誇るためである。パウロも誇って言った。「イエス・キリストの囚人パウロ」(フィレモン1:1)。
His ligatus vinculis dicebat: Quis nos separabit a charitate Christi (Rom. VIII, 35) ? Vinculis abstinentiae, vinculis charitatis. His ligatus vinculis etiam David ait: In salicibus, in medio ejus suspendimus organa nostra (Ps. CXXXVI, 2) .
PL 14, 179Aこの縛めに縛られて、彼は言っていた。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」(ローマ8:35)。節制の縛め、愛の縛めである。この縛めに縛られて、ダビデも言う。「その中の柳に、我々は竪琴を掛けた」(詩篇136:2)。
Buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis, levi materia usum manus puerilis informat. Unde ait Scriptura: Scribe in buxo (Esa., XXX, 8) .
PL 14, 179Aツゲも、文字の字画を刻むのに役立ち、軽い材は子どもの手の働きを形づくる。それゆえ聖書は言う。「ツゲの板に書け」(イザヤ30:8)。
Simul ut admoneat te ipsa materia quae semper viret, nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis.
PL 14, 179B同時にそれは、いつも緑で、決して自らの葉を脱がない材そのものによって、あなたがいつも希望をなおざりにして裸にされることのないよう、むしろ信仰によって、救いの希望がいつもあなたのうちに芽生えるように、あなたに戒めるためでもある。
54. Quid ego enumerem quanta varietas arborum, quam diversus in singulis et pulcher ornatus, quam patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediviva castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam silvam ex se pullulare consuevit; quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis, aut novella deprehenditur; junioribus enim exiliores rami, antiquioribus validiora et nodosa sunt brachia: illis folia levigata atque diffusa, istis contractiora et aspera.
PL 14, 179B54. 木々の種類がどれほど多いか、それぞれの飾りがどれほど異なり美しいか、ブナがどれほど広く枝を張り、モミがどれほど高く、松がどれほど葉を茂らせ、カシがどれほど陰をなし、ポプラがどれほど二色であり、クリが林のように茂り再び生えることを、私が数え上げる必要があろうか。クリは切り倒されるとすぐに、自分から森を芽生えさせるのが常である。また、木々そのものにおいて、老いた齢も若い齢も見分けられる。若いものには細い枝が、古いものにはいっそう強く節くれだった腕がある。若いものの葉は滑らかに広がり、古いものの葉は縮れて粗い。
Sunt etiam arbores quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non noverint: aliae quibus aut juventus viret, aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam detrimento sit, ut per plures sui rediviva successione removentur haeredes.
PL 14, 179Bまた、老いて枯れた根のために、切られたときに自分の後継を再び生じさせることを知らない木もある。ほかには、若さが青々とした木や、本性がより豊かな木があり、それらを切ることは損失というよりむしろ利益となる。こうして、多くの後継ぎによる再生によって、その木は更新される〔底本は removentur。renoventur の誤りと解した〕。
55. Est etiam, quod mireris, ipsis sexus in pomis, est discretio sexus in arboribus. Nam videas palmam quae dactylos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subjicientem, et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, quam marem palmam appellant pueri rusticorum.
PL 14, 179C55. また、あなたが驚くことに、果実そのもののうちにさえ性の別があり、木々のうちにも性の別がある。実際、あなたはナツメヤシを見るだろう。これはナツメヤシの実をつけ、たいてい枝を傾けて下に差し出し、欲情と抱擁の姿を、田舎の少年たちが雄のナツメヤシと呼ぶ木に向かって示す。
Illa ergo palma feminea est, et sexum suum subjectionis specie confitetur. Unde locorum cultores praejaciunt ramis ejus dactylorum vel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori velut quidam sensus perfunctionis infunditur, et expetiti concubitus gratia repraesentatur.
PL 14, 179Cそれゆえ、そのナツメヤシは雌であり、服従の姿で自分の性を告白している。そこで土地の耕作者たちは、その枝の上に、雄の実や若枝の種を前もって投げかける。それによって、その雌の木にはいわば享楽の感覚が注がれ、求められた交わりの喜びがもたらされる。
Quo munere donata rursus erigitur, et elevat ramos suos, et in veterem statum comam suam rursus attollit. De ficu quoque eadem opinio est.
PL 14, 179Dこの贈り物を与えられると、ナツメヤシは再び身を起こし、枝を上げ、茂みを昔の姿勢へと再び持ち上げる。イチジクについても同じ見方がある。
Ideoque plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus vel aura tentati aliqua, vel aestu defluere ferantur in terram.
PL 14, 179Dそのため、多くの人が、栽培された実り豊かなイチジクのかたわらに、野生のイチジクを接ぎ木すると言われる。実り豊かな栽培のイチジクの実が、何らかの風にあおられ、あるいは暑さによって、早く地に落ちると言われるからである。
Unde gnari hujus remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem, medentur ejus infirmitati; ut possit fructus proprios reservare, jamjamque si deforent remedia, lapsuros.
PL 14, 179Dそこで、この手当てを知る者たちは、野生の木の青い実を、あの実り豊かな木に結びつけ、その弱さを治す。そうして、その木が自分の実を保つことができるようになる。手当てがなければ、実はいまにも落ちてしまうであろう。
Quo admonemur velut quodam aenigmate naturae non refugere eos, qui a nostra fide et consortio separati sunt; eo quod et gentilis qui fuerit acquisitus, quo gravior fuerit assertor erroris, eo vehementior possit fidei defensor exsistere; et si quis de haereticis convertatur, velut confirmet eam partem in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquid naturae directum, ut vivida possit esse ejus sententia, si adminiculetur ei attentio sobrietatis, observantia castitatis.
PL 14, 180Aこれによって我々は、謎のようなかたちで、自然が戒めていることを知る。我々の信仰と交わりから離れた者を、避けてはならない。異邦人が獲得されたなら、誤りの主張者として強かったほど、信仰の擁護者としていっそう激しい者となりうるからである。また、異端者のうちの誰かが回心すれば、見解を改めて身を寄せた側を、いわば堅固にする。ことに、彼がなにか自然のまっすぐさを持っているなら、その主張は生き生きとしうる。節制への注意や貞潔の遵守が、彼を支えるならば。
Profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de praesentia et conjunctione agrestis illius arboris tuam possis corroborare virtutem. Ita enim tua nec dissolvetur intentio, et diligentiae fructus et gratiae reservabitur.
PL 14, 180Aそれゆえ、彼に対してあなたの熱意を注ぎ出せ。あの実を結ぶイチジクが野生の木の側にあって結びつくのと同じように、あなたは自分の徳を強めることができよう。そうすれば、あなたの意図は解けず、勤勉と恩寵の実が保たれる。
56. Quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum!
PL 14, 180B56. 本性の硬さが勤勉な努力で和らげられうることを教えるものは、なんと多いことか。農耕はそのための例を差し出す。
Nam plerumque cito florent mala granata, et fructum afferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis excolantur: plerumque succus vanescit interior, et fortis species ejus pulchra praetenditur.
PL 14, 180Bたとえばザクロは、たいてい早く花をつけるが、熟練者の適切な手当てで世話されなければ、実を結ぶことができない。たいてい内側の汁が失せ、外側には美しい姿だけが示される〔底本は fortis。foris と読む〕。
Quae non immerito comparatur Ecclesiae, ut habes in Canticis ad Ecclesiam dictum: Ut cortex mali punici genae tuae (Cant., IV, 3) . Et infra: Si floruit vitis, floruerunt mala granata (Cant., VII, 12) .
PL 14, 180Bこれは教会に比べられるのも理由なきことではない。雅歌で教会に向けて言われている。「ザクロの皮のような汝の頬」(雅歌4:3)。さらに後でも。「ブドウの木が花を咲かせたなら、ザクロが花を咲かせた」(雅歌7:12)。
Ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit, tot martyrum sanguine speciosa, et quod est amplius Christi cruore dotata; simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub una munitione conservans, et virtutum negotia multa complectens.
PL 14, 180B教会は、信仰の善い輝きと告白の輝きを示し、多くの殉教者の血で美しく、さらに、キリストの血を賜物として与えられている。同時にこの果実の働きによって、多くの実を一つの囲いの内に保ち、多くの徳の営みを抱えている。
Sapiens enim spiritu celat negotia. Amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ex amaris dulces fiant fructus, ut et terebrent ejus radicem arboris, et in medium inserant surculum ejus arboris quam Graeci πεύκην, nos piceam dicimus; quo facto succi amaritudo deponitur.
PL 14, 180C「賢い者は霊によって事柄を隠す」からである。アーモンドについても、農夫は次のような手当てをすると言われる。苦い実を甘くするために、その木の根に穴を開け、その真ん中に、ギリシア人がペウケーと呼び、我々がピケアと呼ぶ木(トウヒ)の若枝を差し込む。そうすると、汁の苦味が取れる。
Ergo si agricultura convertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae, et disciplinae attentio mitigare possunt quaslibet aegritudines passionum? Nemo ergo positus vel in adolescentiae vel intemperantiae lubrico, de sui conversione desperet.
PL 14, 180Cそれゆえ、農耕が株の性質を変えるのなら、教えへの熱意と規律への注意は、情念のどんな病をも和らげることができないだろうか。それゆえ、青年期や放縦の滑りやすい境にある者は、誰も自分の回心に絶望してはならない。
Ligna plerumque in meliores vertuntur usus, et non possunt hominum corda mutari? 57. Docuimus non solum inter diversi generis arbores esse fructuum diversitates, sed plerumque in eadem specie arborum compugnare sibi fructus.
PL 14, 180C木はたいてい、より良い用へと変えられるのに、人の心は変えられないというのか。57. 我々は、異なる類の木のあいだで実の違いがあるだけでなく、同じ種類の木のなかでも、実が互いに争うことがしばしばあることを教えた。
Alia enim species masculorum, alia femineorum fructuum, sicut de dactylis supra diximus. Quis autem possit comprehendere varietatem, speciem gratiamque pomorum, singulorum quoque utilitatem fructuum, succorumque proprietatem, quae cuique rei apta videantur, quemadmodum aegris visceribus hominum amariora poma medicentur, et inflationem asperitatemque interiorem temperent, quemadmodum rursus humorum aspera pomorum dulcibus temperentur?
PL 14, 180D雄の実と雌の実とでは種類が違う。ナツメヤシについて先に述べたとおりである。果実の多様さ、姿、麗しさ、ひとつひとつの実の有用さ、汁の固有の性質、どの実がそれぞれのものに適するかを、誰が捉えきれようか。いっそう苦い実が、人間の病んだ内臓をどう癒し、膨満と内の荒れをどう和らげるか。また逆に、体液の荒れが、実の甘さによってどう和らげられるか。
Denique ea medicina antiquior, quae herbis curare consuevit et succis; nec ulla firmior sanitas, quam quae salubribus reformatur alimentis. Unde secundum naturam docemur, quia sola nobis esca medicina est.
PL 14, 181A実際、草と汁で治すこの医術のほうが古く、健康な食物で回復される健康ほど確かな健康はない。ここから我々は、自然に従って、食べ物だけが我々にとっての薬であると教えられる。
Herbis certe ulcera aperta clauduntur, herbis curantur interna. Ideoque medicorum est opus herbarum potestates noscere. Hinc enim medendi usus inolevit.
PL 14, 181Aたしかに草によって、開いた傷口はふさがれ、草によって、内の病は治される。それゆえ、草の力を知ることは医者の務めである。治療の習いは、ここから根づいたからである。
Liber III, Caput XIV
第III巻 第XIV章PL 14, 181ADe simplicium pomorum differentia, foliorumque diversitate: ubi praecipue de pampino, et folio ficus; deque variis aliorum foliorum figuris.
PL 14, 181A単純な果実の違いと葉の多様さについて。そこでとくにブドウの葉とイチジクの葉について、また他の葉のさまざまな形について。
58. Sed ut ad simplicia poma revocemus stylum, alia sunt quae coquuntur sole, alia quae testis aut corticibus clausa complentur.
PL 14, 181B58. だが、筆を単純な果実に戻すと、太陽によって熟すものもあれば、殻や皮に閉じられて実るものもある。
Mala et pyra, uvarum quoque genera omnia nuda objecta sunt soli: nucis autem et nucleae, nuclei quoque fructus et testa opertus et cortice, alitur tamen et ipse calore solis atque nutritur; et quantum pineae densitate nucleus absconditur, tantum solis calore nutritur.
PL 14, 181Bリンゴとナシ、またブドウの種類はすべて、むき出しのまま太陽にさらされる。だが、クルミとハシバミ、また核の実は、殻と皮で覆われているが、それでもやはり太陽の熱によって養われ育つ。松かさの密度のなかに核が隠される分だけ、太陽の熱によって育てられるのである。
59. Quanta deinde Domini providentia, ut ubi mollior fructus, ibi folii crassitudo validius tegumentum tuendo deferat pomo, quod videmus in fructu ficulneae.
PL 14, 181B59. 主の摂理は、なんと大きいことか。実が柔らかいところでは、葉の厚みがいっそう強い覆いとなって果実を守る。イチジクの実に見られるとおりである。
Delicatiora itaque validioribus munienda sunt, ut et ipse quoque Dominus per Hieremiam docet, dicens: Sicut ficus istas bonas recognoscam translatos Juda, quos emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bona, et confirmabo oculos meos super illos in bona (Hier. XXIV, 5) .
PL 14, 181B繊細なものは、いっそう強いもので守られなければならない。主自身もエレミヤを通して教えて言う。「これらの良いイチジクのように、私は、この地から良いこととしてカルデア人の地へ送り出した、移されたユダの人々を認め、彼らの上に私の目を良いこととして据えよう」(エレミヤ24:5)。
Tamquam delicatos enim velut quodam misericordiae suae validiori sepsit tegmine, ne teneri fructus maturius interirent. Denique de ipsis etiam in posterioribus dicit: Delicati mei ambulaverunt vias asperas (Baruc., IV, 26) .
PL 14, 181C主は、彼らを繊細な者たちのように、いわば自らの慈しみのいっそう強い覆いで囲い、柔らかい実が早く滅びないようにした。後の箇所でも、彼らについて言う。「私の繊細な者たちは険しい道を歩んだ」(バルク4:26)。
Quibus infra ait: Constantes estote filii, et clamate ad Deum (Ibid., 27) . Hoc enim solum adversus omnes procellas atque injurias inviolabile tegmen, impenetrabile munimentum est. Ubi ergo teneri fructus, ibi crassiora tegmina et munimenta foliorum.
PL 14, 181C彼らに、さらに後でこう言う。「子らよ、堅くあれ、そして神に叫べ」(バルク4:27)。これだけが、あらゆる嵐と害に対する、破られることのない覆いであり、貫かれることのない守りだからである。それゆえ、柔らかい実のあるところには、葉の厚い覆いと守りがある。
Contra autem ubi fructus validiores, ibi teneriora folia, ut malus arbor docet. Pomum enim validius non multo indiget protectionis auxilio; nam ipsa protectionis crassioris umbra pomo nocere plus posset.
PL 14, 181Cこれに対して、実がいっそう強いところには、葉はいっそう薄い。リンゴの木が教えている。強い実は守りの助けをさほど必要とせず、むしろ厚い守りの陰が、実を害することのほうが多いからである。
60. Denique doceat nos pampinus naturae gratiam, et divinae sapientiae interna mysteria. Videmus enim ita scissum atque divisum, ut trium foliorum speciem videatur ostendere: ita pars media distincta est, ut nisi inferioribus haereret, separata spectantibus videretur.
PL 14, 181D60. そこで、ブドウの葉が、我々に自然の恩寵と、神の知恵の内なる奥義を教えてくれるように。我々は、それが三枚の葉の姿を示していると見えるほどに裂かれ、分けられているのを見る。中央の部分は、下の部分につながっていなければ、見る者には切り離されたものに見えたであろうほどに、区別されている。
Ea autem ratio videtur servata naturae, ut et solem facilius admittat, et umbram obtexat. Denique procerius media pars ejus extenditur, et in ipsa summitate tenuatur, ut plus pulchritudinis quam tegumenti praeferat.
PL 14, 182A自然の理はこう守られているように見える。すなわち、太陽をより容易に受け入れ、同時に陰を覆うためである。その中央の部分はいっそう長く伸び、先端では細くなり、覆いよりも美しさを多く示す。
Etenim bravii speciem videtur effingere, significans quod uva inter pendentes caeteros fructus habeat principatum, cui tacito quodam judicio naturae, sed evidenti indicio innascitur species et praerogativa victoriae.
PL 14, 182Aそれは褒賞の形を象っているように見える。垂れ下がる他の実のなかで、ブドウの房が首位を占めることを示している。自然の黙した判断によってであるが、明白な印によって、勝利の姿と特典が生まれつき備わっているからである。
Secum igitur habet bravium suum, quo et munimen sibi praebetur adversum injurias aeris, pariterque imbrium violentiam, et impedimentum non affertur ad recipiendum solis calorem, quo tepefacta alitur, coloratur, augetur.
PL 14, 182Aこうしてブドウの房は、自分の賞を自らのもとに持っている。それによって、空気の害と雨の激しさに対する守りが自らに与えられ、同時に、太陽の熱を受けるのに妨げが及ばない。その熱に暖められて、房は養われ、色づき、大きくなる。
Ficulneae quoque folium, aeque prope ut pampinus, quadrifida interscinditur divisione: quod eo clarius videtur, quo majus est folium, sane non ita ut pampinus vel ora omni, vel summitate crispanti.
PL 14, 182Aイチジクの葉も、ブドウの葉とほとんど同じように、四つに裂ける分かれ方をしている。これは葉が大きいほどはっきり見える。ただし、ブドウの葉のように縁や先端が縮れているわけではない。
Sicut enim in ficulneae folio crassitudo validior, ita in pampino species elegantior. Crassitudo igitur folii proficit ad tempestatis injuriam repellendam, intercisio ad fructus gratiam vaporandi.
PL 14, 182B実際、イチジクの葉では厚みがいっそう強く、ブドウの葉では姿がいっそう優雅である。それゆえ葉の厚みは嵐の害を退けるのに役立ち、切れ込みは実が暖められる恩恵のために役立つ。
Denique hoc genus pomi grandinem non cito, maturitatem cito sentit; quia et latere videtur adversum injurias, et patere ad gratiam.
PL 14, 182B実際、この種の果実は、雹をなかなか感じず、熟すのは早く感じる。害に対しては隠れ、恩恵に対しては開かれているように見えるからである。
61. Quid ego foliorum describam diversitates quemadmodum alia rotunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile ventis labentia, alia quae levi motu decutiantur aurarum?
PL 14, 182B61. 葉の違いを、私がどうして述べ尽くそうか。丸いもの、細長いもの、しなやかなもの、固いもの、どんな風にも容易には落ちないもの、軽いそよ風の動きで振り落とされるもの。
Liber III, Caput XV
第III巻 第XV章PL 14, 182BStupenda aquae diversitas! Inde et fructuum qui ea nutriuntur, differentia nascitur; et stillantium ex arboribus lacrymarum discrepantia: quibus accuratioris perscrutationis excusatio subjungitur.
PL 14, 182B水の驚くべき多様さ。そこから、水に養われる実の違いが生じ、木から滴る涙の相違が生じる。これらについて、あまり精密な探究を控えることの弁明が添えられる。
62. Inexplicabile est singularum rerum exquirere velle proprietates, et vel diversitates earum manifesta testificatione distinguere, vel latentes occultasque causas indeficientibus aperire documentis.
PL 14, 182C62. 個々のものの固有の性質を探り求めようとすること、その違いを明白な証言で区別すること、隠れた原因をたゆみない証拠で明らかにすることは、説き尽くせない。
Una nempe atque eadem est aqua, et in diversas plerumque sese mutat species: aut inter arenas flava, aut inter cautes spumea, aut inter nemora viridantior, aut inter florulenta discolor, aut inter lilia fulgentior, aut inter rosas rutilantior, aut in gramine liquidior, aut in palude turbidior, aut in fonte perspicacior, aut in mari obscurior, assumpto locorum quibus influit colore, decurrit.
PL 14, 182C水は一つで同じものだが、しばしば多くの姿へと自らを変える。砂のあいだでは黄色く、岩のあいだでは泡立ち、林のあいだではいっそう緑がかり、花の咲くあいだでは色を変え、百合のあいだではいっそう輝き、バラのあいだではいっそう赤く、草のなかではいっそう澄み、沼ではいっそう濁り、泉ではいっそう透き通り、海ではいっそう暗く、流れ入る場所の色を帯びて流れ下る。
Rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter vaporantia ferveat, inter umbrosa frigescat, sole repercussa exaestuet, nivibus irrigata glaciali humore canescat.
PL 14, 182D冷たさもまた同じ理によって変わる。暖かいもののあいだでは沸き立ち、陰のなかでは冷え、太陽に照り返されては煮え立ち、雪に潤されては氷の水気で白くなる。
Quemadmodum autem sapor ejus ipse convertitur, ut nunc asperior, nunc amarior, nunc vehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate varietur?
PL 14, 182Dその味そのものも、どのように変わることか。注がれる種々のものの性質に応じて、あるときはいっそう荒く、あるときはいっそう苦く、あるときはいっそう激しく、あるときはいっそう渋く、あるときはいっそう甘く、さまざまになる。
Asperatur immaturioribus succis, tunso cortice nucis, foliisque contritis, amarior fit absinthio, vino vehementior, austerior alliis: gravescit veneno, melle dulcescit.
PL 14, 183Aまだ熟さない汁、砕かれたクルミの殻、すりつぶされた葉によって荒くなり、ニガヨモギによっていっそう苦くなり、酒によっていっそう強く、ニンニクによっていっそう辛くなる。毒によって重くなり、蜜によって甘くなる。
Si vero ei lentiscum, terebinthi quoque fructus, vel nucis interior pars misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. Cum sit autem altrix omnium virgultorum, diversos singulis usus ministrat.
PL 14, 183Aさらに、乳香樹や、テレビンノキの実、あるいはクルミの内側の部分がそこに混ぜられるなら、油の柔らかい本性へとたやすく移る。水はすべての若木の養い手であるから、それぞれに異なる用を供する。
Si radices alluat vel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus vires, radicem impinguat, caudicem provehit, ramos diffundit, folia virescere facit, fructuum alit semina, pomum augere consuevit.
PL 14, 183A水が根を潤し、あるいは雲から注いで降るなら、すべてのものに異なる力を与える。根を肥やし、幹を伸ばし、枝を広げ、葉を緑にし、実の種を養い、果実を大きくするのが常である。
Ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt succos, alia dulciores, alia tardos, alia praematuros. Ipsae quoque inter se discrepant suavitate.
PL 14, 183Aそれゆえ、水がすべてのものの同じ養い手であるのに、木の種類によって、あるものはいっそう渋い汁を、あるものはいっそう甘い汁を、あるものは遅い汁を、あるものは早い汁をもたらす。木どうしもまた、甘さにおいて異なる。
Alia suavitas est in vinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in ficu, discreta in malo, dispar in dactylo. 63. Tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est. Pondere quoque distat frequenter ut specie.
PL 14, 183Aブドウの木には一つの甘さがあり、オリーブには別の、サクランボには別の、イチジクには別の甘さがあり、リンゴでは区別され、ナツメヤシでは異なる。63. 水の触れ心地そのものも、ある所では柔らかく、ある所ではいっそう荒く、たいていはいっそう濃い。重さもまた、姿と同じようにしばしば異なる。
Nam plerisque locis gravior, plerisque levior aestimatur. Non mirum igitur si cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se lacrymae arborum, quae ejusdem aquae alluvione generantur. Et cum una sit omnium causa, diversus singularum usus, diversa natura est.
PL 14, 183B実際、多くの場所ではいっそう重く、多くの場所ではいっそう軽いと見積もられる。それゆえ、水自身がそれ自体のうちで異なるなら、同じ水の流入によって生じる木の涙もまた、互いに異なるのは不思議でない。原因はすべてに一つであるのに、ひとつひとつの用は異なり、本性は異なる。
Aliam vim habet cerasi arboris lacryma, aliam lentisci. Disparem quoque balsami guttam odorata Orientis ligna sudare produntur: diversum quoque lacrymarum genus virgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam vi naturae secretioris illacrymant.
PL 14, 183Bサクランボの木の涙は一つの力を持ち、乳香樹の涙は別の力を持つ。東方の香る木々は、バルサムの異なる滴を汗のように流すと伝えられる。エジプトとリビアのオオウイキョウの若枝も、自然のあるいっそう隠れた力によって、別の種類の涙を流す。
Quid autem tibi referam, clementem licet esse sermonem, quod electrum lacryma virgulti sit, et in tantae materiae soliditatem lacryma durescat?
PL 14, 183Bさて、琥珀が若枝の涙であり、その涙がこれほどの物質の硬さにまで固まるということを、あなたに何と語ろうか〔clementem… の係りは定かでない。「穏やかな話ではあるが」と取った〕。
Nec levibus id astruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones, aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae videtur, cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse.
PL 14, 183Cこのことは軽い証拠で裏づけられるのではない。琥珀のなかに、葉や、若枝のごく小さな破片や、小さな生き物のたぐいが、しばしば見つかるからである。琥珀は、まだ柔らかい滴であったときにそれらを受け入れ、固まってからとどめたと見える。
64. Sed quid ego vili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium providentia divina formaverit?
PL 14, 183C64. だが、なぜ私は、自然の高貴で貴重な理に対して、卑近な言葉で論じ争うのか。この話は人間の知恵に養われているのに、万物の自然は神の摂理が形づくったのである。
Unde velut habenis quibusdam verborum cohibenda diffusio est; ne quod Salomoni specialiter sapientiae munere divinitus videtur esse collatum, usurpatorie videamur exponere differentias arborum et virtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et improvisa, sicut scriptum est (III Reg., IV, 33) , quae nec ab ipso tamen manifestata produntur; ut mihi videatur potuisse eum disputare de virgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnes creaturae explicare rationes.
PL 14, 183Cそれゆえ、言葉の広がりは、いわば手綱のようなもので抑えられなければならない。木々の違いや根の力、また隠された予見されないものすべてについて、あたかもソロモンに特別に知恵の賜物によって神から授けられたと見えるものを、我々が不遜にも説いていると見えることのないように。聖書にも書かれているとおりである(列王記三4:33)。その彼でさえ、それらを明らかにして伝えているわけではない。私には、彼は若木の種類について論じることはできたが、被造物のあらゆる理をより完全に説き明かすことはできなかったと見える。
Liber III, Caput XVI
第III巻 第XVI章PL 14, 184AQuomodo ad vocem Domini subito omne virgultorum genus efflorescens victum, delicias ac medicinam ministraverit. Quo etiam modo plantae omnes aut semen, aut aliquid quod seminis vicem suppleat, in se habeant.
PL 14, 184A主の声によって、あらゆる種類の低木がたちまち花開き、食物と楽しみと薬を供したことについて。また、すべての植物が、種か、種の代わりを果たす何かをそのうちに持つことについて。
De magna Dei virtute in singulis; ubi speciatim de pinea ac myricis. 65. Quod si irriguis aquarum plerumque et segetes laetiores sunt, et virides fabae, et hortorum multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si viridantibus thoris fluviorum exundantium ripa decoratur; quemadmodum ad verbum Domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura virgultorum omnis effloruit?
PL 14, 184A神の大いなる力が個々のものにあることについて。特に松かさとぎょりゅうについて。65. 水に潤された所では、たいてい穀物もいっそう豊かで、そら豆も青々とし、庭の多様な美しさが生まれ、また生まれ変わり、あふれる川の岸が青む草の床で飾られるというのに、あらゆる水の流れよりもあふれ出る主の言葉によって、低木のすべての被造物がたちまち花開いたのは、どのようにしてか。
Festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti olerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se vestire myrtetis: properaverunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, victum hominibus, pecori pabulum ministrare.
PL 14, 184B野は、自らに播かれていない作物を生み出すことを急ぎ、庭は、知られざる種類の野菜と花の不思議を芽吹かせることを、川の岸は、ミルトスの茂みで身を装うことを急いだ。木々は、早く生え、早く花をまとい、人間に食物を、家畜に飼料を供することを急いだ。
Fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. Simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo vesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole.
PL 14, 184B実はすべての者に共通であり、用もまたすべての者に与えられた。木々は両方を同時に芽吹かせた。一つは我々が食べるもの、もう一つは涼しい木陰によって我々が太陽から守られるものである。
Cibus in fructu, usus amoenitatis in folio; tamen quia praescia erat providentia Creatoris, quod fructum sibi maxime humana aviditas vindicaret, reliquis providit animantibus, ut specialem his donaret alimoniam.
PL 14, 184B食物は実にあり、心地よさという用は葉にある。しかし創造主の摂理は、人間の貪欲が何よりも実を自分のものにしようとすることを予知していたので、ほかの生き物のために備え、彼らに特別な糧を与えた。
Itaque esca his non mediocris in foliis est, corticibusque silvestribus: ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est, succi, lacrymae, surculi pariter ministrata sunt.
PL 14, 184Cこうして彼らにとって、葉にも野の樹皮にも、少なからぬ餌がある。また、薬として用いるのに役立つもの、すなわち樹液、滴、若枝も、同じく供された。
Itaque illa quae post experimento, usu et exemplo utilia cognovimus, ea a principio Creator cui usui apta donaret, praescientiae suae majestate de sinu terrarum jussit exire.
PL 14, 184Cこうして、後になって経験と使用と実例によって有益だと我々が知ったものを、創造主は初めから、どの用に適したものとして与えるかをあらかじめ知る自らの威厳をもって、地の懐から出るよう命じた。
66. Et quia jussit Dominus, ut germinaret terra herbam feni, et lignum fructiferum, faciens fructum secundum genus, cujus semen ejus in eo (ne forte quis dicat in multis arboribus, neque fructum, neque semen videri, et putet divinum in aliquo vacillare praeceptum, ut a veritate sit devium) illud advertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur universa gignentia, aut habeant aliqua quae videantur cum virtute seminum convenire: idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit comprehendere.
PL 14, 184C66. 主は、地が草、すなわち干し草となるものと、実のなる木とを芽生えさせ、種類に従って実を結ばせ、その種がそのうちにあるように命じたのだが(多くの木には実も種も見えないと誰かが言い、神の命令がどこかで揺らいで、真理からそれたと思うことのないように)、次のことに留意すべきである。生え出るものすべてが、種を用いることも、種の力に合致すると見えるものを何か持つこともない、ということは決してありえない。そしてこのことは、注意深く見る人なら、明白な証拠によって理解できるであろう。
Nihil videntur seminis habere salices; habent tamen in foliis granum quoddam quod habeat virtutem seminis, ut eo commisso terris, tamquam posito surgat arbor de surculo; et tamquam de semine se exsuscitet.
PL 14, 185A柳は種を何も持たないように見える。しかし葉に、種の力を持つある粒を持っていて、それを地に委ねれば、あたかも挿した若枝からのように木が生え、また種からのように目覚める。
Grano itaque illo radix primum coalescit: de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem hujusmodi generis arborum silva. Habet autem et radicis generatio virtutem seminis; unde plerique ea satione incrementum sui memoris propagarunt.
PL 14, 185Aその粒によってまず根が固まり、根から、柳だけでなく、これに似た種類のほかの木々の林も芽吹く。根の発生にもまた種の力があり、それゆえ多くの人々がこの植え方によって、自分の木立〔底本は memoris。nemoris(木立)の誤りと見た〕を増やし広げた。
67. Magna Dei virtus in singulis. Nec miretur aliquis si in virgultis magnam Dei dixi esse virtutem. Siquidem magnam suam virtutem in locustis esse dixit et brucho, eo quod divinae majestatis offensa magno moderamine sterilitatis Judaicae atque inopiae solveretur.
PL 14, 185A67. 神の力は個々のものにおいて大いなるものである。私が低木にも神の大いなる力があると言ったことを、誰も怪しんではならない。実際、神は自らの大いなる力がイナゴと毛虫にあると言った。神の威厳への侮辱が、ユダヤ人の不毛と欠乏という大いなる統御によって償われるためである。
Magna enim virtus patientia, magna virtus providentia. Indigni etenim erant, qui uterentur fecunditate terrena, qui terrarum laeserant creatorem. Et vere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur.
PL 14, 185B忍耐は大いなる力であり、摂理は大いなる力であるからだ。地の創造主を傷つけた者たちは、地の豊かさを用いるにふさわしくなかったのである。そして、これほどの不敬の不義を惨めな飢えで罰する者は、まことに大いなる者である。
Itaque si magna virtute Dei sterilem bruchum terra generavit, quanto magis virtute magna, quae fecunda sunt, procreat!
PL 14, 185Bそれゆえ、神の大いなる力によって地が不毛な毛虫を生んだのなら、実り豊かなものを生み出すのは、なおさらどれほど大いなる力によることか。
68. Quis pineam videns non stupeat tantam divino praecepto artem inolitam, impressamque naturae: quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari assurgat glutino, quo proprios fovet fructus?
PL 14, 185B68. 松かさを見て、これほどの技が神の命令によって植え付けられ、本性に刻み込まれていることに驚かない者があろうか。中心そのものから隔たりの大きさはさまざまであっても、〔松かさは〕自らの実を育む同じ粘りによって等しくそびえ立つのである。
Itaque per circuitum eadem species et ordo servatur, et quidam in singulis plagis nucleorum partus exuberat, atque in orbem redit fructus et gratia.
PL 14, 185Bこうして周囲に沿って同じ姿と秩序が保たれ、それぞれの区画に松の実の産出が豊かにあふれ、実とその美しさが輪となって巡る。
Itaque in pinea ista imaginem sui natura videtur exprimere, quae a primo illo divino coelestique mandato privilegia accepta custodit, et partus suos quadam annorum vice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur.
PL 14, 185Cこうして、この松かさにおいて、本性は自らの像を表しているように見える。本性は、かの最初の、神の天上の命令から受けた特権を守り、自らの産物を、年々のある交替と秩序をもってもたらし、時の終わりが満たされるまでそうする。
69. Sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat; ita etiam in myricis, id est, humilibus virgultis figuram improbae calliditatis expressit.
PL 14, 185C69. だが、この実において好ましい自らの姿を示したように、ぎょりゅう、すなわち低い低木においては、よこしまな狡猾さの姿を表した。
Sicut enim duplici corde viri ubique praesto sunt, et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt, et vitiosissimis glutinantur: ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec virgulta nascuntur. Unde et Hieremias dubia morum atque insincera myricis comparavit (Hier. XVII, 6) .
PL 14, 185C二心の人々がどこにでもいて、善人のもとでは愛想の良さと素直さを装い、きわめて悪しき者たちには膠のように付くのと同じく、水の多い所にも荒れ地にも、これらの低木は反対のしかたで生える。それゆえエレミヤも、移ろいやすく不誠実な振る舞いをぎょりゅうになぞらえた(エレミヤ17:6)。
Liber III, Caput XVII
第III巻 第XVII章PL 14, 185DSurditate humani cordis increpata, mirabilis Dei providentia in minimis declaratur; ubi praecipue de arboribus semper virentibus et illarum differentiis, tum de primo vitis cultore, ac vini usu disseritur.
PL 14, 185D人間の心の耳の聞こえなさが叱責されたあと、最も小さなものにおいて神の驚くべき摂理が明らかにされる。とくに常緑の木々とそれらの違いについて、さらに最初のブドウ栽培者とぶどう酒の用について論じられる。
70. Germinet, inquit, terra herbam virentem, et statim omni surgente germine terra completa est. Et homini dicitur: Dilige Dominum Deum tuum (Deut., VI, 5) , et non est charitas Dei omnium infusa visceribus. Surdiora corda hominum sunt, quam dura saxorum.
PL 14, 185D70. 「地は青々とした草を芽生えさせよ」と神は言い、たちまちあらゆる芽が生え出て、地は満ちた。ところが人に対しては「汝の神である主を愛せよ」(申命記6:5)と告げられるのに、神の愛はすべての者の内奥に注がれていない。人間の心は、岩の硬さよりもなお聞こえない。
Terra indebitos fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non veneramur auctorem.
PL 14, 186A地は、創造者に従うことで、本来供する義務のない実りを我々に供する。我々は、創造者を敬わないことで、負うべき務めを拒む。
71. Vide in parvis quae providentia sit Dei, et quia comprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reservaverit, alia mutationes habere voluerit exspoliationis, et amictus.
PL 14, 186A71. 小さなものの中に、神の摂理がどのようなものかを見よ。そして、あなたには把握できないのだから、神がいかにして、あるものは常に花を保つように取っておき、あるものは葉を落とし、また衣をまとうという変化を持つことを望んだかを、驚嘆せよ。
Inter cana nivium, pruinas frigorum, viriditatem suam arva conservant: et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haud exiguam speciem viriditatis obtexunt. In ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus vestiuntur, non mediocris distantia est.
PL 14, 186A雪の白さの中、霜の寒さの中でも、畑は自らの緑を保つ。畑そのものが氷に覆われていても、自らが産み出したものの少なからぬ緑の姿を、その上に織りかける。また、長く続く葉をまとう木々の種類そのものの中にも、少なからぬ違いがある。
Servat indumentum suum semper olea, vel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant; nec ea quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini, perpetui integritate vestitus vice muneris obumbrantes.
PL 14, 186Bオリーブや松はいつも装いを保つが、それでも葉をしばしば替える。その葉を、長く続くものとしてではなく、次々に取って代わるものとして、自らの木の美しさに差し出し、途切れぬ装いの完全さを、役目を交替しながら覆っている。
Palma autem virens semper manet conservatione et diuturnitate, non immutatione foliorum. Nam quae primo germinaverit folia, ea sine ulla substitutionis successione conservat.
PL 14, 186B他方、ナツメヤシは、葉の入れ替わりによってではなく、保ち続け長持ちすることによって、常に青いままである。というのは、最初に芽生えた葉を、取って代わるものの継起なしに保つからである。
Imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: Statura tua similis facta est palmae (Cant., VII, 7) .
PL 14, 186Bそれゆえ人よ、これに倣え。あなたにも「汝の背丈はナツメヤシに似た」(雅歌7:7)と言われるように。
Serva viriditatem pueritiae tuae, et illius innocentiae naturalis, quam a primordio recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum, et folium tuum non defluat.
PL 14, 186Bあなたの少年期の青さと、初めから受けたかの自然の無垢を保て。水の流れのかたわらに植えられた者として、あなたの実を時に備えて持ち、あなたの葉が落ちないようにするためである。
Hanc viriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta Ecclesia dicit: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant., II, 3) . Hanc praerogativam doni virentis acceperunt et Apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos.
PL 14, 186B常にキリストにおいて花咲く恩寵のこの青さに従って、教会は言う。「その陰を私は慕い、そこに座った」(雅歌2:3)。使徒たちもまた、この青々とした賜物の特権を受けた。その葉は決して落ちることがありえず、その陰さえもが病人をいやすほどであった。
Obumbrant enim infirmitates corporis fides mentis, et florentia merita virtutum. Mane ergo plantatus in domo Domini, ut in atriis ejus sicut palma floreas, et ascendat in te gratia Ecclesiae, et sit odor narium tuarum sicut mala, et fauces tuae sicut vinum optimum (Cant. VII, 9) , ut inebrieris in Christo.
PL 14, 186C心の信仰と、花咲く徳の功績が、体の弱さに陰を落とすからである。それゆえ、主の家に植えられたまま留まれ。その庭でナツメヤシのように花を咲かせ、教会の恩寵があなたのうちに上り、「汝の鼻の香りはリンゴのように、汝の喉は最上のぶどう酒のようになる」(雅歌7:9)ように。あなたがキリストにおいて酔うためである。
72. Bene admonuit iste versiculus repetere pene intermissum, quia diximus praecepto Domini vitem etiam pullulasse, quam postea post diluvium a Noe plantatam esse cognovimus (Gen., IX, 20) .
PL 14, 186C72. この一句は、ほとんど中断していたことを繰り返すように、よく促した。主の命令によってブドウもまた芽を出したと我々は言ったが、それをのちに、洪水のあとにノアが植えたと我々は知っているからである(創世記9:20)。
Sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae, et plantavit vitem, et bibit de vino ejus, et obdormivit. Non ergo Noe auctor est vitis, sed plantationis. Neque enim nisi eam reperisset ante generatam, plantare potuisset. Cultor ergo, non auctor est vitium.
PL 14, 186C実際あなたはこう読んでいる。「ノアは土を耕す者で、ブドウを植え、そのぶどう酒を飲んで眠り込んだ」。それゆえノアはブドウの創始者ではなく、植え付けの創始者である。彼は、先に生じていたブドウを見いだしていなければ、植えることもできなかったはずだからである。それゆえ彼はブドウの栽培者であって、創始者ではない。
Deus autem qui sciret quod vinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, immodice sumptum ad vitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam humano arbitrio reservavit; ut parcimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana conditio.
PL 14, 186Dしかし神は、ぶどう酒が節度をもって飲まれれば健康を与え、思慮を増し、度を越して取れば悪徳の原因を与えると知っていたので、被造物を与え、その豊かさは人間の裁量に委ねた。自然が惜しみつつ与えることが節制の教えとなり、豊かさの害と泥酔の転落は、人間の境遇が自らに帰すようにするためである。
Denique et ipse inebriatus est Noe, et obdormivit consopitus a vino. Itaque per vinum patuit deformitati qui per diluvium excrevit ad gloriam: sed Dominus et in eo creaturae suae gratiam reservavit, ut ejus fructum nobis converteret ad salutem, ac per eum nobis remissio peccatorum proveniret.
PL 14, 187A実にノア自身も酔い、ぶどう酒に眠らされて眠り込んだ。こうして、洪水を通して栄光へと成長した者が、ぶどう酒を通して醜態をさらした。しかし主は、そのぶどう酒にも自らの被造物の恩寵を保ち、その実を我々の救いへと向け、それを通して我々に罪の赦しが及ぶようにした。
Unde pie Isaac dixit: Odor Jacob, odor agri pleni, id est, naturalis odor (Gen., XXVII, 27) . Quid enim pleno rure suavius? Quid vitis odore jucundius? Quid fabae flore gratius?
PL 14, 187Aそれゆえイサクは敬虔に言った。「ヤコブの香りは、満ちた畑の香り」、すなわち自然の香りである(創世記27:27)。実際、満ちた田園より甘美なものがあろうか。ブドウの香りより楽しいものが。そら豆の花より好ましいものが。
Unde quamvis ingeniose quis ante nos dixerit: Non vitem aut ficum Patriarcha olebat aut frugem, sed virtutum spirabat gratiam; ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipiam, quem fraus nulla composuit, sed veritas indulgentiae coelestis infudit.
PL 14, 187Aそれゆえ、我々より前に誰かが巧みに、「族長が香っていたのはブドウでもイチジクでも穀物でもなく、徳の恩寵を香らせていたのだ」と言ったとしても、私はやはり、大地そのものの素朴で混じりけのない香りを、祝福の恩寵として受け取る。それは、いかなる欺きも調合したものではなく、天の寛大さの真実が注いだものである。
Denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis Dominus a rore coeli vim vini, olei, atque frumenti: cui est honor, laus, et gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 14, 188A実に、最も聖なる祝福の中に数えられるのは、主が我々に、天の露から、ぶどう酒とオリーブ油と穀物の力を与えることである。誉れと賛美と栄光は、この主にある。永続は世々より、今も常に、世々のすべてにわたってある。アーメン。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 14, 187B(Sermo VI) [0187] Lectorem parat ad creationem solis recte intelligendam, declinandamque in eo idolomaniam; qua de re ejusdem cum auctore suo comparationem instituit, et ordinem quo inter alia creatus est, expendit, subjecta eleganti terrae prosopopaeia.
PL 14, 187B(第6説教)読者に、太陽の創造を正しく理解し、そこにおける偶像狂いを避けるよう備えさせる。この点で、太陽とその創造者との比較を行い、ほかのものの中で太陽が創造された順序を吟味する。優雅な大地の擬人法が添えられている。
1. Qui vindemiam colligit, vasa prius quibus vinum infunditur, mundare consuevit, ne sors aliqua vini gratiam decoloret.
PL 14, 187B1. ブドウの収穫をする者は、ぶどう酒を注ぐ器をまず清めるのが常である。何かの汚れ〔底本は sors。ミーニュの脚注は良質の写本十本の読みとしてこれを採り、sordes(汚れ)の意に解する〕がぶどう酒の良さを損なわないためである。
Quid enim prodest ponere vitem ordine, fodere quotannis, aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adjungere ulmis, et quodam connubio copulare, si tanto labore vina quaesita in vase coacescant?
PL 14, 187B実際、ブドウを列に並べ、毎年掘り返し、鋤で畝を引き、剪定し、支え、楡に結びつけ、一種の結婚のように連ね合わせても、これほどの労苦で得たぶどう酒が器の中で酸っぱくなるなら、何の益があろうか。
Matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos; ne quid pulveris, ne quid purgamentorum oculis ejus insidat, quo tuentis bebetetur obtutus; neve aliqua caligo nebulosa corporeos visus spectantis obducat.
PL 14, 187B朝の太陽の昇るのを見たいと望む者も、自分の目を清める。見つめる視線が鈍らない〔底本は bebetetur。hebetetur(鈍る)と読む〕よう、目に塵も汚れも付かないように、また、霧のような暗がりが見る者の肉眼の視覚を覆わないようにするためである。
Nobis in lectione exoriendus est sol, qui ante non fuerit. Primum jam diem sine sole transivimus: secundum sine sole transegimus: tertium sine sole confecimus: quarto die jubet Deus fieri luminaria solem, et lunam, et stellas.
PL 14, 187C我々にとっては、朗読の中で、以前には存在しなかった太陽が昇らなければならない。第一の日は太陽なしに過ぎた。第二の日も太陽なしに過ごした。第三の日も太陽なしに成し遂げた。第四の日に神は、光るもの、すなわち太陽と月と星が造られるよう命じる。
Sol incipit, emunda oculos mentis, o homo, animique interiores obtutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii, et puri cordis turbet aspectum. Emunda aurem, ut vase sincero Scripturae divinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio.
PL 14, 187C太陽が始まる。人よ、心の目を、魂の内なる視線を清めよ。罪の藁くずが、あなたの知性の鋭さをかすませ、清い心の眺めを乱すことのないように。耳を清めよ。澄んだ器で神の聖典の清らかな流れを受け、いかなる汚染も入り込まないようにするためである。
Procedit sol magno jubare diem, magno mundum complens lumine, vaporans calore. Cave, o homo, solam ejus perpendere magnitudinem; ne nimius fulgor ejus visus tuae mentis obcaecet; ut qui e regione in radium ejus intendit, repercusso lumine omnem subito amittit aspectum; ac nisi in caeteras partes vultum suum oculosque convertat, aestimat se nihil videre, et tuendi munere esse fraudatum: si vero deflectat obtutum, integrum sibi officium perseverat.
PL 14, 187C太陽は進み出て、大いなる輝きで昼を、大いなる光で世界を満たし、熱で温める。人よ、その大きさだけを思いめぐらすことのないよう用心せよ。その過度の輝きがあなたの心の視覚を盲目にしないためである。正面からその光線に目を向ける者は、反射した光によってたちまちすべての視力を失い、顔と目をほかの方へ向けなければ、自分は何も見えず、見るという務めを奪われたのだと思う。しかし視線をそらせば、務めは損なわれないまま自分に残る。
Cave igitur ne et tuum radius ejus exoriens confundat aspectum. Et ideo prius firmamentum coeli aspice, quod ante solem factum est: terram aspice, quae ante quam sol procederet, coepit esse visibilis atque composita: germina ejus aspice anteriora solis lumine.
PL 14, 188Bだから、昇るその光線があなたの視線をも混乱させないよう、用心せよ。それゆえまず、太陽より前に造られた天の大空を見よ。太陽が進み出る前に、見えるものとなり整えられ始めた地を見よ。太陽の光に先立つ、地の芽生えを見よ。
Anterior bruchus quam sol, antiquior herba quam luna. Noli ergo Deum credere, cui vides Dei munera esse praelata. Tres dies transacti sunt, et solem nemo quaesivit, et luminis claritas abundavit. Habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis.
PL 14, 188B毛虫は太陽より先であり、草は月より古い。ゆえに、神の賜物がその者より前に置かれていると見る相手を、神と信じてはならない。三日が過ぎたが、太陽を求めた者はおらず、光の明るさは満ちていた。実際、昼にもそれ自身の光があり、それは太陽の先行者だからである。
Non igitur te tanto splendori solis temere committas. Oculus est enim mundi, jucunditas diei, coeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae. 2. Sed quando hunc vides, auctorem ejus considera: quando hunc miraris, lauda prius ipsius creatorem.
PL 14, 188Bだから、太陽のこれほどの輝きに軽々しく身を委ねてはならない。それは世界の目であり、昼の楽しみ、天の美、自然の恩寵、被造物の卓越である。2. しかし、これを見るときは、その創造者を考えよ。これに驚嘆するときは、まずその創造主を賛美せよ。
Si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille justitiae! Si tam velox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia; quantus ille qui ubique semper est, et majestate sua complet omnia?
PL 14, 188C被造物にあずかる仲間であるこの太陽がこれほど好ましいなら、かの正義の太陽はどれほど善いことか。この太陽が、昼も夜も駆ける進行ですべてを巡るほど速いなら、いつもどこにでもあって、自らの威厳ですべてを満たすあの者は、どれほど偉大か。
Si admirabilis qui jubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli, et non exoritur, ut legimus (Job IX, 7) ?
PL 14, 188C出るよう命じられるものが驚嘆すべきものなら、我々が読むように(ヨブ記9:7)、太陽に語りかけると太陽が昇らなくなる者は、驚嘆をどれほど超えていることか。
Si magnus est qui per horarum vices locis aut accedit, aut decedit quotidie, qualis ille qui etiam cum se exinaniret, ut nos eum possemus videre, erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum?
PL 14, 188C時刻の移り変わりによって毎日、場所に近づいたり離れたりするものが大いなるものなら、我々が彼を見ることができるよう自らを空しくしたときにも、「この世に来るすべての人を照らすまことの光」であったあの者は、どれほどのものか。
Si praestantissimus, qui objectu terrae patitur saepe defectus; quantae majestatis qui ait: Adhuc semel ego movebo terram (Agg. I, 7) ? Illum terra abscondit; istius motum non potest sustinere, nisi voluntatis ejus substantia fulciatur.
PL 14, 188C地が間に入ることによってしばしば欠けを被る太陽が、最も卓越したものであるなら、「もう一度、私は地を揺るがす」(ハガイ1:7)と言う者は、どれほどの威厳であろうか。太陽は地が隠す。しかし地は、その者の意志の実体に支えられるのでなければ、その者の動きに耐えることができない。
Si caeco damnum est hujus solis gratiam non videre; quanto magis peccatori damnum, veri luminis munere defraudatum, perpetuae noctis tenebras sustinere?
PL 14, 188D盲人にとって、この太陽の恩恵を見ないことが損失であるなら、罪人にとって、真の光の賜物を奪われて永遠の夜の闇に耐えることは、どれほど大きな損失か。
3. Ergo cum vides solem, attende terram, quae ante fundata est: attende herbam feni, quae praestat ordinis privilegio: attende ligna, quae plaudunt quod priora luminibus coeli esse coeperunt. Numquid merita feni majora quam solis?
PL 14, 189A3. だから太陽を見るときは、先に基礎を据えられた地に目を向けよ。秩序の特権によって〔太陽に〕先んじる干し草に目を向けよ。天の光より先に存在し始めたことを喜ぶ木々に目を向けよ。干し草の功績が太陽より大きいことがあろうか。
Aut numquid potior ligni praerogativa? Absit ut in sensibilia tanti muneris praeferamus ministro.
PL 14, 189Aあるいは木々の特権のほうが優れているだろうか。感覚を持たぬもの〔底本は in sensibilia。insensibilia と読む〕を、これほどの務めを担う僕より上に置くなど、あってはならない。
Quid igitur praevidit altitudo sapientiae et scientiae Dei, ut prius inciperent ligna esse, quam illa duo mundi luminaria, et quidam coelestis oculi firmamenti; nisi ut cognoscerent omnes divinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam?
PL 14, 189Aでは、神の知恵と知識の深さは何を予見して、世界の二つの光るもの、すなわち天の大空のいわば目〔である太陽と月〕よりも先に、木々が存在し始めるようにしたのか。聖なる朗読の証言によって、すべての者が、地は太陽なしでも実り豊かでありうると知るためでなくて何であろうか。
Nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare, potest utique semina accepta nutrire, et proprio fotu sine calore solis partus edere.
PL 14, 189A実際、太陽なしに最初の物の種を芽生えさせえた地は、確かに、受けた種を養い、自らの温めによって、太陽の熱なしに産物を生むこともできる。
4. Hac igitur voce quadam suorum munerum clamat natura: Bonus quidem sol, sed ministerio, non imperio: bonus meae fecunditatis adjutor, sed non creator: bonus meorum altor fructuum, sed non auctor.
PL 14, 189B4. こうして自然は、自らの賜物のいわば声で叫ぶ。「太陽は確かに善い。だが仕える務めにおいてであって、支配においてではない。私の豊かな実りの助け手として善いが、創造主ではない。私の実りを育てる者として善いが、創始者ではない。」
Interdum partus meos et ipse adurit: frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. Non sum ingrata conservo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subjectus est vanitati, mecum corruptionis subditus servituti.
PL 14, 189B「ときには太陽自身が私の産物を焼く。しばしば太陽自身が私に害となり、多くの場所で私を持参金のない者として放置する。だが私は、仲間の僕に恩知らずではない。彼は私の用のために与えられ、私と共に労苦に縛られ、私と共に空しさに服し、私と共に朽ちるという隷属に従っている。」
Mecum congemiscit, mecum parturit, ut veniat adoptio filiorum, et humani generis redemptio, quo possimus et nos a servitio liberari. Mecum assistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit Domino Deo nostro.
PL 14, 189B「彼は私と共にうめき、私と共に産みの苦しみを負い、子らが養子とされること、人類の贖いが来て、我々もまた隷属から解放されうるようにと願う。私と共に立って創造者を賛美し、私と共に、我々の主なる神に賛歌を歌う。」
Ubi major ejus est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. Ubi sol benedicit, ibi terra benedicit. Benedicunt (Ps. CXLVIII, 3 et seq.) ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt volucres mecum.
PL 14, 189C「太陽の恩恵がより大きいところでは、そこで私は太陽と共通の仲間である。太陽が祝福するところでは、地も祝福する。実を結ぶ木々も祝福し、家畜も祝福し、鳥も私と共に祝福する(詩篇148:3以下)。」
In mari positus illum nauta accusat, me desiderat: in montibus illum pastor declinat, ad mea germina, ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus accurrit.
PL 14, 189C「海にいる船乗りは太陽を責め、私を慕う。山にいる羊飼いは太陽を避け、暑さにあえぎつつ、陰をつくってもらおうと私の芽生えへ、私の木々へ急ぐ。渇き疲れて、私の泉に駆け寄る。」
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 14, 189CSolem Dei Filio servire, a quo ad ornamentum coelicum aliis luminibus creatus fuit. Fecunditatem a Deo terris inditam, non a sole: cum factus sit in potestatem diei, sicut et luna in potestatem noctis: quod etiam Christo et Ecclesiae accommodatur.
PL 14, 189C太陽は神の子に仕えること。太陽は神の子によって、ほかの光とともに天の飾りとして創造された。地に植えられた豊かな実りは神によるのであって、太陽によるのではない。太陽は昼を支配するものとして造られ、月が夜を支配するものとして造られたのと同じである。これはキリストと教会にも当てはまる。
5. Sed ne oculorum tibi exiguum videatur esse testimonium, emunda aurem, admove eam coelestibus oraculis. Duobus enim et tribus testibus stat omne verbum. Audi dicentem: Fiant luminaria in firmamento coeli ad illuminationem terrae (Gen., I, 14) . Quis hoc dicit?
PL 14, 189D5. だが、目の証言が小さいとあなたに思われることのないよう、耳を清め、それを天の託宣に近づけよ。「すべての言葉は、二人三人の証人によって立つ」からである。語る者に聞け。「天の大空に光るものがあって、地を照らすようになれ」(創世記1:14)。これを誰が言うのか。
Deus dicit. Et cui dicit nisi filio? Deus ergo Pater dicit: Fiat sol; et Filius fecit solem. Dignum enim erat, ut solem mundi faceret Sol justitiae. Ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum illuminavit, ipse ei donavit fundendi luminis potestatem.
PL 14, 189D神が言う。では、子でなければ誰に言うのか。ゆえに父なる神が「太陽あれ」と言い、子が太陽を造った。世界の太陽を、正義の太陽が造るのはふさわしかったからである。ゆえに彼自身が太陽を光へと導き、彼自身がそれを照らし、彼自身がそれに光を注ぐ力を与えた。
Factus est ergo sol; ideo et ipse servit, quoniam dictum est: Fundasti terram, et permanet: dispositione tua permanet dies, quoniam universa serviunt tibi (Ps. CXVIII, 90 et 91) . Etenim cum dies serviat, quomodo non servit sol, qui factus est in potestatem diei?
PL 14, 189Dこうして太陽は造られた。それゆえ太陽自身も仕える。「汝は地を据え、それは存続する。汝の配剤によって昼は存続する。すべては汝に仕えるからだ」(詩篇118:90-91)と言われているからである。実際、昼が仕えるのに、昼を支配するよう造られた太陽が仕えないことがあろうか。
Quomodo non servit luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis? Etenim quanto majorem his gratiam creator donavit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis illuminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, coelum velut quibusdam floribus coronatum, ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes vernante depictum spirantium rosarum vivis monilibus renitere: quanto igitur amplius his decoris videtur esse collatum, tanto amplius debent.
PL 14, 190A夜を支配するよう造られた月と星が仕えないことがあろうか。実際、創造主は、これらにどれほど大きな恩寵を与えたことか。空気はいつもにまして太陽の明るさで輝き、昼はいっそう晴れやかに光り、夜の闇は月と星の輝きに照らされ、天は、いわば花々で冠を戴いたかのように、燃える光るものによってきらめく。それは、春の楽園に描かれた、香るバラの生きた首飾りで輝いていると思われるほどである。ゆえに、これらに授けられた飾りが多いと見えるほど、それだけ多くを負っているのである。
Cui enim plus committitur, plus debet. Et ideo bene a plerisque ornamentum coeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum.
PL 14, 190A多く託された者は、多くを負うからである。それゆえ多くの人々が、これを天の飾り〔何をそう呼んだのかは明示されない。星々に飾られた天を言うと取った〕と呼んだのはもっともである。星々の貴重な首飾りだからである。
6. Atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed divinae indulgentiae deputatur, ait Propheta: Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te illis, colligent sibi, aperiente te manum, universa implebuntur bonitate (Ps. CIII) .
PL 14, 190B6. そして、地の豊かさが太陽の熱に帰されるのではなく、神の寛大さに帰せられることを我々が知るために、預言者は言う。「すべてのものは汝に期待する。汝が時に応じて食物を与えるのを。汝が与えれば彼らは集め、汝が手を開けば、すべては善きもので満たされる」(詩篇103)。
Et infra: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ibid., 30) . Et in Evangelio: Considerate volatilia coeli, quia neque serunt, nec metunt, et Pater vester coelestis pascit illa (Matt. VI, 16) .
PL 14, 190Bさらに下で言う。「汝の霊を送れ。そうすれば彼らは創造され、汝は地の面を新たにする」(詩篇103:30)。また福音書では、「天の鳥を見よ。それらは蒔かず、刈り入れもしないが、汝らの天の父がそれらを養う」(マタイ6:16)〔底本のまま。この言葉はマタイ6:26 にある〕。
Non ergo sol aut luna fecunditatis auctores sunt; sed Deus Pater per Dominum Jesum omnibus liberalitatem fertilitatis impertit.
PL 14, 190Bゆえに、太陽や月が豊かさの創始者なのではなく、父なる神が、主イエスを通して、すべてに実りの惜しみなさを分け与える。
7. Pulchre autem exposuit nobis Propheta quid sit quod ipse ait: Quia fecit Deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis (Ps. CXXXV, 8 et 9) .
PL 14, 190C7. ところで預言者は、自ら言う「神は太陽を昼を支配するものとして、月を夜を支配するものとして造った」(詩篇135:8-9)ということが何であるかを、見事に我々に説明した。
Nam et in isto psalmo centesimo tertio de quo supra diximus, scripsit: Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum (Ps. CIII, 19) . Cum enim dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi cognoscit occasum.
PL 14, 190C実際、先に我々が述べた第百三詩篇でも、彼は書いた。「彼は月を時節のために造った。太陽はその没するところを知っている」(詩篇103:19)。昼がその時を満たし始めると、太陽は自らに定められた没するところを知るのである。
Est ergo in diei potestate sol, et luna in potestate noctis, quae temporum vicibus obedire compellitur, et nunc impletur lumine, atque vacuatur: licet plerique hunc locum mystice de Christo et Ecclesia videantur accipere; quod agnoverit Christus proprii corporis passionem, qui ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan., XVII, 1) , ut illo occasu suo omnibus donaret vitam aeternam, qui perpetuae mortis urgebantur occasu: et Ecclesia tempora sua habeat, persecutionis videlicet et pacis.
PL 14, 190Cゆえに太陽は昼の支配のもとにあり、月は夜の支配のもとにある。月は時の移り変わりに従わされ、今は光で満たされ、今は空になる。もっとも、多くの人々は、この箇所をキリストと教会についての神秘的な意味で受け取っているようである。すなわち、キリストは自らの体の受難を知っていた。「父よ、時が来た。汝の子を栄光あるものとせよ」(ヨハネ17:1)と言った者である。それは、彼がその没する時によって、永遠の死の没落に迫られていたすべての者に、永遠の生命を与えるためであった。そして教会は自らの時を持つ、すなわち迫害の時と平和の時を。
Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest; quia aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur, et effusi pro Christo sanguinis clarificata victoriis majus devotionis suae et fidei toto orbe lumen effundat.
PL 14, 190D実際、〔教会は〕月のように欠けるように見えるが、欠けはしない。陰になることはありえても、欠けることはありえない。迫害の中で、ある者たちが離れることによって減るが、それは殉教者たちの告白によって満たされるためであり、キリストのために流された血の勝利によって栄光を帯び、自らの献身と信仰のより大きな光を全世界に注ぐためである。
Namque luna luminis imminutionem habet, non corporis, quando per vices menstruas deponere videtur lumen suum, ut mutuetur a sole; quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest.
PL 14, 190D実際、月が持つのは光の減少であって、体の減少ではない。月ごとの移り変わりによって、自らの光を脱ぎ、太陽から借りるように見えるときである。これは、空気が澄んで透明であり、いかなる霧も月を暗くしていないときに、たやすく見て取れる。
Orbis enim lunae integer manet, etsi non similiter totus, ut pars ejus effulgeat. Et qualis videri solet cum plenus est luminis, talis est magnitudine: sed per umbram quamdam lumine suo viduatus apparet.
PL 14, 191A実際、月の円盤は完全なままで、その一部が輝くようには全体が同じように輝かないだけである。光に満ちているときに見えるのと同じ大きさなのだが、ある影によって光を奪われて見える。
Et inde cornua ejus refulgent; quia corpus ejus in orbem diffunditur, et velut deficiente portionis luce insinuatur.
PL 14, 191Aそこから月の角が輝く。その体は円く広がっていて、一部の光が欠けるにつれて、いわば〔影のうちに〕包み込まれるからである〔insinuatur の意は定かでない。欠けた部分が影に包まれて見えることと取った〕。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 14, 191AAliud esse lumen diei, aliud siderum. Discrimen diurnum ac nocturnum signis duobus notari, ac duplicem esse ignis operationem, illuminare et urere, quae in retributione meritorum separabuntur. Deum dici ignem exurentem et qua causa.
PL 14, 191A昼の光は一つ、星々の光は別である。昼と夜の区別は二つのしるしで示され、火のはたらきは二重であって、照らすことと焼くことであり、これらは功績への報いにおいて分けられる。神が焼き尽くす火と呼ばれること、およびその理由。
Postremo omni corpori suam umbram adhaerere. 8. Movere autem potest quod ait: Fiant luminaria ad illuminationem super terram, quae discernant inter diem et noctem (Gen. I, 13) .
PL 14, 191A最後に、すべての体にはその影が付き従うこと。8. ところで、「地の上を照らす光るものがあって、昼と夜を分けよ」(創世記1:13)〔底本のまま。この言葉は創世記1:14 にある〕と言われていることは、疑問を起こしうる。
Quia et supra jam ubi lumen fecit dixerat: Separavit Deus inter lucem ac tenebras, et factum est vespere, et factum est mane dies unus.
PL 14, 191Bというのは、先に光を造ったところで、すでに彼は言っていたからである。「神は光と闇を分けた。そして夕となり、朝となり、第一の日となった」。
Sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae, et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini videatur adjungere, quod vel ortus diei potest prodere, vel occasus.
PL 14, 191Bだが、昼の光と、太陽と月の光、星々の光とは別であることを考えよう。太陽自身がその光線によって、昼の光に輝きを加えるように見えるからであり、そのことは、昼の始まりか終わりが明かしうる。
Nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies; quia amplius quoque meridiano sole resplendet. Quod ostendit Propheta, dicens: Et educet quasi lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Ps. XXXVI, 6) .
PL 14, 191B実際、太陽の前にも昼は光るが、照り返しはしない。昼は真昼の太陽によって、なおいっそう輝くからである。預言者はこれを示して言う。「彼は汝の正義を光のように、汝の裁きを真昼のように引き出す」(詩篇36:6)。
Non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti justitiam comparavit. 9. Deinde non solum unum signum, sed etiam duo voluit esse diurnae discretionis atque nocturnae; ut et lux discretionem faciat, et solis exortus; et iterum lucis defectus, et stellarum ortus inter occasum diei distinguat, et noctis exordium.
PL 14, 191B実際、預言者は聖なる者の正義を、光にだけでなく、真昼の光にも比べた。9. さらに彼は、昼と夜の区別のしるしが、一つだけでなく二つあることを望んだ。光が区別を作り、また太陽の出が区別を作る。そして再び、光の欠けることと、星々の出ることが、昼の没するときと夜の始まりとの間を区別する。
Nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant: et tunc luna oritur, et stellae. Et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum illuminatio noctis spatia testantur.
PL 14, 191C実際、太陽が沈んでも、闇が地を覆うまで、昼の名残がなおいくらか留まり、そのとき月が昇り、星々が昇る。夜については、月と星々の照らすことが夜の時間を証していることが明らかである。
Siquidem per diem fulgorem illum lunarem, stellarumque omnium sol exortus abscondit. De die autem vel ipsa solis flagrantia docere nos potest diversam diurni luminis et solis esse naturam, et ipsam esse speciem discolorem.
PL 14, 191C実際、昼のあいだは、昇った太陽が月と星々すべてのあの輝きを隠す。だが昼については、太陽の燃える熱さそのものが、昼の光と太陽の光とは本性が異なり、その見え方も色が異なることを、我々に教えうる。
Simplex est enim lucis species, ut lumen praebeat. At vero sol non solum virtutem illuminandi habet, sed etiam vaporandi; igneus est enim. Ignis autem et illuminat et exurit.
PL 14, 191C光の姿は単純で、光を与えるだけである。だが太陽は、照らす力だけでなく、温める力も持っている。火のようなものだからである。そして火は照らし、また焼く。
Unde Dominus volens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad obediendi studium provocaret, atque ad fidem inflammaret ejus affectum, in igne visus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie videbatur.
PL 14, 191Dそれゆえ主は、モーセに自らの働きの不思議を示そうとして、それによってモーセを従う熱意へと促し、その心情を信仰へと燃え立たせるために、柴の中の火として現れた。柴は焼け尽くされず、ただ火の姿で輝くように見えた。
Alterum igitur munus ignis vacabat, alterum operabatur. Vacabat exustionis vis, operabatur illuminationis. Ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam vehementiorem materiem consuevit exurere.
PL 14, 191Dこうして火の一つの務めは休み、もう一つは働いていた。焼く力は休み、照らす力が働いていた。それゆえモーセは驚いた。火が、より激しい燃料さえ焼くのが常であるのに、自らの本性に反して柴を焼かなかったからである。
Sed Domini ignis illuminare solet, exurere non solet. 10. At forte dicas: Quomodo scriptum est: Ego sum ignis consumens (Deut., IV, 24) ? Bene admonuisti. Non solet consumere, nisi sola peccata.
PL 14, 192Aだが主の火は、照らすのが常で、焼くのが常ではない。10. しかしあなたは言うかもしれない。「『私は焼き尽くす火である』(申命記4:24)と書かれているのは、どうしてか」。よくぞ思い出させた。それは、罪のほかは焼き尽くさないのが常である。
In retributionis quoque meritorum colligimus dividi ignis naturam; ut alios illuminet, alios exurat, illuminet justos, exurat impios.
PL 14, 192A功績への報いにおいても、火の本性が分かたれると我々は理解する。ある者を照らし、ある者を焼き、義人を照らし、不敬な者を焼くのである。
Non eosdem quos illuminat, exurit; et quos exurit, illuminat: sed illuminatio ejus inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio vehemens ad supplicium peccatorum. 11. Sed revertamur ad discretionem diei ac noctis.
PL 14, 192A照らされる同じ者たちを焼くのではなく、焼かれる者たちを照らすのでもない。ただ、その照らしは善きものを享受するために消えることがなく、その焼却は罪人の刑罰のために激しい。11. では、昼と夜の区別に戻ろう。
Oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox infunditur. Non est enim luci societas ulla cum tenebris; siquidem naturali lege hoc Dominus in prima operatione sua constituit. Etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem ac tenebras.
PL 14, 192B昼の光が昇ると夜は追い払われ、昼が去ると夜が注がれる。光は闇といかなる交わりも持たないからである。実際、主は自然の理として、このことを最初の働きの中で定めた。光を造ったとき、光と闇の間の区別をも造ったからである。
Denique in ipso die, jam sole terris infuso, videmus umbram vel hominis, vel virgulti alicujus a lumine separari, ut mane ad Occasum dirigatur, vesperi retorqueatur in Orientem, meridianis horis ad Septentrionem inclinet: lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit.
PL 14, 192B実際、昼そのものの中でも、すでに太陽が地に注がれているとき、人の影も、何かの低木の影も、光から分かたれているのが見える。朝には西へ向かい、夕には東へ折れ返り、真昼の時刻には北へ傾く。それでも光とは混ざり合わず、譲って退く。
Similiter et nox cedere videtur diei, et se ab ejus lumine declinare; est enim, ut peritiores probarunt qui nobis vel aetate vel munere praecurrerunt, umbra terrae.
PL 14, 192B同様に夜も昼に譲り、その光から退くように見える。実際、我々より年齢にも職務にも先立った熟達者たちが証明したように、夜とは地の影だからである。
Naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adjungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pinxerint, nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere vim naturae: et quasi naturalis juris praevaricator habeatur, cujus pictura non etiam umbram suam exprimat.
PL 14, 192B実際、影は本性として体に付き、結び付いている。画家さえも、描いた体の影を表現しようと努め、自然の力を途切れさせないことが技であると主張する。そして、絵が自らの影をも表現しない者は、いわば自然の理の違反者と見なされる。
Ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte qua lumen repercutitur, umbra subsistit: sic cum decedente die e regione luminis ejus aut solis terrae objectus occurrit, obumbratur aer. Unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum.
PL 14, 192Cゆえに、昼に、太陽の正面に何かの体があるとき、光が跳ね返される側に影が生じるように、昼が去るときに、その光あるいは太陽の正面に地が障害として現れると、空気に影がさす。それゆえ、夜を作るのは地の影であることが明らかである。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 14, 192CLuminaria facta sunt in signa, sed non nativitatum. Mathematicorum scientia inutilis est, ac impossibilis. Quam inepte proprietates animalium terrestrium ad coelestia, et horum ad homines transferat.
PL 14, 192C光るものはしるしとして造られたが、誕生のしるしとしてではない。占星術師の知識は無益であり、不可能である。彼が地上の動物の特性を天のものへ、さらにそれらを人間へと移すのは、いかに愚かなことか。
Quam ridicule stabilem vitae statum e signis erraticis pendere asserat. Quam impie illis qualitates, quae noceant innocentibus, attribuat. Quam stulte tandem proponat manifeste falsa, et malitiae ac inertiae excusationem suppeditet.
PL 14, 192C生の安定した状態が、移ろう宮に懸かっていると主張するのは、いかに滑稽か。無垢の者を害するような性質をそれらに帰するのは、いかに不敬か。ついには明白な偽りを提示し、悪意と怠惰の言い訳を供するのは、いかに愚かか。
12. Fecit ergo solem, et lunam, et stellas, et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae stellisque nocturnas; ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque illuminent. Et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos (Gen., I, 14) .
PL 14, 192D12. 神は太陽と月と星を造り、それらに時の尺度を前もって定めた。太陽には昼の尺度、月と星には夜の尺度である。太陽が昼の好ましさを増し、月と星が影と闇を照らすためである。「それらは、しるしのため、時節のため、日のため、年のためにあれ」(創世記1:14)。
Divisa tempora habent paresque mensuras pro mensium vicibus sol et luna cum stellis, et sunt in signa. Non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua colligantur; nam et Dominus dixit: Et erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25) .
PL 14, 193A太陽と月は星とともに、月々の移り変わりに応じて、区分された時と等しい尺度を持っており、またしるしとしてある。太陽と月から何らかのしるしが得られることを、我々は否定できない。主も言った。「太陽と月と星にしるしがあるだろう」(ルカ21:25)。
Et quaerentibus Apostolis signum adventus ejus, respondit: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo (Matth., XXIV, 29) . Haec dixit fore signa futurae consummationis: sed conveniens debet curae nostrae mensura servari.
PL 14, 193Aまた、使徒たちが彼の到来のしるしを尋ねたとき、答えた。「太陽は暗くなり、月はその光を与えず、星は天から落ちる」(マタイ24:29)。これらを、来るべき終わりのしるしになると言ったのである。だが、我々の関心には、ふさわしい尺度が守られねばならない。
13. Denique nonnulli nativitatum tentaverunt exprimere qualitates, qualis futurus sit unusquisque qui natus sit; cum hoc non solum vanum, sed etiam inutile sit quaerentibus, impossibile pollicentibus.
PL 14, 193A13. ところで、ある人々は、誕生の性質を言い表そうと試みた。生まれた者がそれぞれどのような者となるかをである。これは、尋ねる者にとって空しいだけでなく無益であり、約束する者にとっては不可能である。
Quid enim tam inutile, quam ut unusquisque persuadeat sibi hoc esse quod natus est? Nemo ergo debet vitam suam, statum moresque mutare et eniti quo melior fiat, sed in ea persuasione manere.
PL 14, 193B実際、誰もが、自分は生まれたとおりのものだと自らを信じ込ませることほど、無益なことがあろうか。ゆえに誰も、自らの生き方、境遇、習慣を変え、より善くなろうと努めるべきではなく、その信念にとどまることになる。
Neque probum potes laudare, nec condemnare improbum, qui necessitati nativitatis suae respondere videatur. Et quomodo Dominus aut bonis praemia proposuit, aut improbis poenas, si facit necessitas disciplinam, et conversationem stellarum cursus informat?
PL 14, 193Bあなたは、誠実な者を称賛することも、不誠実な者を断罪することもできない。その者は、自らの誕生の必然に応じているように見えるのだから。そして、必然が規律を作り、星々の運行が生き方を形づくるのなら、主はどうして、善人に報いを、不誠実な者に罰を示したのか。
Et quid est aliud quam hominem de homine exuere, si nihil moribus, nihil institutioni, nihil studiis derelinquitur? Quam multos videmus ereptos criminibus atque peccatis in meliorem statum esse conversos!
PL 14, 193B習慣にも、教育にも、努力にも何も残されないなら、これは人間から人間性を剥ぎ取ること以外の何であろうか。罪や過ちから救い出されて、よりよい状態に転じた人々を、我々はどれほど多く見ていることか。
Redempti sunt Apostoli, et congregati ex peccatoribus: non utique nativitatis suae hora, sed Christi eos sanctificavit adventus, et hora Dominicae passionis redemit a morte.
PL 14, 193C使徒たちは贖われ、罪人たちの中から集められた。決して彼らの誕生の時ではなく、キリストの到来が彼らを聖別し、主の受難の時が彼らを死から贖った。
Latro damnatus, ille qui est cum Domino crucifixus, non beneficio nativitatis suae, sed fidei confessione ad paradisi aeterna transivit.
PL 14, 193C主とともに十字架につけられた、有罪とされた盗賊は、自らの誕生の恩恵によってではなく、信仰の告白によって、楽園の永遠のものへと移った。
Jonam in mari non vis nativitatis, sed dissimulatae divinae praeceptionis praecipitavit offensa, eumdemque cetus excipiens, ad indicium futuri mysterii post triduum revomuit, et propheticae merito gratiae reservavit.
PL 14, 193Cヨナを海に投げ込んだのは、誕生の力ではなく、神の命令を知らぬふりをした罪過であった。大魚は彼を受け入れ、来るべき奥義のしるしとして三日ののちに吐き戻し、預言者としての恩寵の功績のゆえに、彼を保った。
Petrum de carcere imminenti morte perimendum angelus Christi, non stellarum series liberavit. Paulum caecitas convertit ad gratiam, et percussum a vipera, turbatumque naufragio, non remedia nativitatis, sed devotionis merita servaverunt.
PL 14, 193Cペトロを、差し迫った死によって滅ぼされるはずのところ、牢から救い出したのは、キリストの天使であって、星々の連なりではない。パウロを恩寵へと転じさせたのは、盲目であった。毒蛇に打たれ、難破に翻弄されたとき、彼を守ったのは、誕生の救済策ではなく、献身の功績であった。
Quid de illis dicemus, qui eorum precibus, cum fuissent mortui, resurrexerunt? Utrum illos sua nativitas, an apostolica gratia resuscitavit? Quid opus fuit, ut se jejuniis periculisque committerent, si quo volebant nativitatis beneficio poterant pervenire?
PL 14, 193D彼らの祈りによって、死んでいたのによみがえった人々については、何と言おうか。彼らの誕生が彼らを甦らせたのか、使徒の恩寵が甦らせたのか。望むところへ誕生の恩恵によって到達できたのなら、断食と危険に身を委ねる必要がどこにあったであろうか。
Quod si credidissent, dum exspectant fatorum necessitatem, numquam ad tantam pervenissent gratiam. Inutilis igitur ista persuasio. 14. Quid quod etiam impossibilis?
PL 14, 194Aもし彼らが、運命の必然を待って信じていたなら、これほどの恩寵には決して至らなかったであろう。ゆえにこの信念は無益である。14. しかも不可能でもあるとは、どういうことか。
Nam ut de eorum aliquid disputatione sumamus, redarguendi gratia non probandi, magnam vim dicunt esse nativitatis, eamque minutis quibusdam et certis colligi oportere momentis: ac nisi verius colligatur, summam esse distantiam; brevi enim atomo, exiguoque momento distare nativitatem inopis et potentis, egentis et divitis, innocentis et noxii; et plerumque eadem hora generari longaevitati debitum, et prima pueritiae aetate moriturum, si reliqua disparia sint, et aliquo puncto discreta.
PL 14, 194A彼らの説の一部を、論駁のためであって証明のためではなく、議論に取り上げるとしよう。彼らは、誕生の力は大きく、それは細かな確かな瞬間によって把握されねばならず、正確に把握されなければ、差異は最大になるという。極小の原子〔atomus。ここでは時間の、それ以上分けられない最小の単位を言う〕、わずかな瞬間によって、貧しい者と有力な者、乏しい者と富める者、無垢な者と有害な者の誕生は隔たるのだと。そしてしばしば、同じ時刻に、長寿を負う者と、幼年の初めに死ぬはずの者が生まれるが、他のことが異なっていれば、ある一点によって分かたれるのだと。
Hoc quemadmodum possint colligere, respondeant. Constitue partum feminae; obstetrix utique eum primo cognoscit, explorat vagitum, quo nati vita colligitur, attendit utrum masculus sit, an femina. Quot vis inter has moras praeterire momenta?
PL 14, 194Aこれをどのようにして把握しうるのか、彼らは答えよ。女の出産を想定せよ。産婆がまず確かにそれを知り、産声を確かめる。それによって、生まれた者の生が確認される。男か女かに注意する。これらの手間のあいだに、いくつの瞬間が過ぎ去るとあなたは思うか。
Pone mathematicum praeparatum. Numquid potest vir interesse puerperio? Dum mandat obstretrix, audit Chaldaeus, ponit horoscopium; in alterius sortem jam nati fata migrarunt, de altero quaeritur, et alterius genitura proponitur.
PL 14, 194B準備のできた占星術師を置いてみよ。男が産室に居合わせることができるだろうか。産婆〔底本は obstretrix。obstetrix と読む〕が知らせているあいだにカルデア人は聞き、ホロスコープを立てる。すでに生まれた子の命運は、〔そのあいだに〕別の者の籤へと移ってしまった。ある者のことが問われ、別の者の出生図が示される。
Pone veram esse eorum opinionem de nativitatum necessitatibus, non potest vera esse collectio. Puncta transeunt, fugit tempus irreparabile. Non est dubium quod tempus in atomo et in momento oculi sit.
PL 14, 194B彼らの、誕生の必然についての見解が真実であるとしてみよ。それでも、その把握が真でありうることはない。点は過ぎ行き、取り返しのつかない時は逃げる。時間が原子の中に、目の瞬間の中にあることは疑いない。
Adducor ut credam, quando omnes in atomo, in momento, in ictu oculi resuscitamur, ut Apostolus protestatur dicens: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus; non omnes autem immutabimur, in atomo, in momento oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor., XV, 52) .
PL 14, 194B我々はみな、使徒が証言して言うとおり、原子において、瞬間において、目のまばたきにおいて甦らされるのだから、私は〔時間が原子のうちにあると〕信じるよう導かれる。「見よ、汝らに奥義を言う。我々はみなよみがえる。だが、みなが変えられるのではない。原子において、目の瞬間において、最後のラッパで。ラッパが鳴り、死者は朽ちない者としてよみがえり、我々は変えられる」(一コリント15:52)。
Inter effusionem, et susceptionem, depositionemque pignoris, inter fletum ejus et nuntium quot atomi transierunt! Et hoc ut simpliciter ista texuerim.
PL 14, 194C誕生と、受け取りと、〔子という〕預かりものを下ろすことのあいだ、その泣き声と知らせのあいだに、いくつの原子が過ぎ去ったことか。しかも、私はこれらを単純に述べただけである。
Nam et ipsi vitalem illum signorum duodecim circuitum in duodecim partes dividunt: et quia triginta diebus sol duodecimam partem spherae ejus quae inenarrabilis habetur, regreditur, quo gyrus solis anni circuitu compleatur, in triginta portiunculas, quas μοίρας Graeci vocant, unamquamque duodecim illarum distribuunt portionem; ipsam quoque portiunculam in sexaginta vices conferunt.
PL 14, 194C実際、彼ら自身も、十二宮の生命の巡りを十二の部分に分ける。三十日で太陽は、言い表せない〔底本は inenarrabilis。恒星の天球を言う inerrabilis(さまよわない)の誤りか〕とされるその球の十二分の一を戻り、それによって太陽の軌道が年の巡りで完結する。そこで彼らは、それら十二の各部分を、ギリシア人がモイラ(部分)と呼ぶ三十の小部分に分け、その小部分そのものをさらに六十の回に分ける。
Rursus unumquodque de illis sexaginta sexagies secant. Quam incomprehensibile est, quod sexagesimo sexagesimae portiunculae nativitatis momenta constituant, et quis singulorum signorum sit aut motus, aut species in nativitate nascentis!
PL 14, 194Cさらに、それらのそれぞれを六十に切り分ける。小部分の六十分の一のさらに六十分の一が、誕生の瞬間を構成するとは、何と把握しがたいことか。また、生まれる者の誕生時に、それぞれの宮の動きや姿が何であるかも、そうである。
Unde cum impossibile sit tam subtiles minutias temporis comprehendere, exigua autem immutatio invehat universitatis errorem, totum negotium plenum est vanitatis. Disputatores eorum quae sua sunt, nesciunt, quomodo aliena noverunt?
PL 14, 194Dゆえに、これほど微細な時間の細片を把握するのは不可能であり、わずかな変更が全体に誤りをもたらすのだから、この仕事全体は空しさに満ちている。自分のものを知らない論者たちが、どうして他人のものを知りえようか。
Quid sibi immineat ignorant, quomodo possunt aliis quae sibi futura sunt, denuntiare? Ridiculum est credere, quia si possent, sibi potius providerent.
PL 14, 195A彼らは、自分に迫るものを知らない。どうして他人に、その者に来るはずのことを告げられようか。彼らにできると信じるのは滑稽である。できるのであれば、むしろ自分のために備えるはずだからだ。
15. Jam illud quam ineptum, ut si quis signo arietis ortum esse se dicat, ex usu pecudis aestimetur praestantissimus consilio, quod in grege hujusmodi emineat pecus: aut locupletior, eo quod vestitum habeat aries naturalem, et quotannis lucrum capiat indumenti, eoque viro illi familiaria videantur quaestuum esse compendia!
PL 14, 195A15. さらに、次のことはなんとふさわしくないことか。もし誰かが、牡羊の宮のもとに生まれたと言えば、羊の習性から、その者は思慮に最もすぐれていると評価され、そのような群れの中で羊が際立つから、というのは。あるいは、牡羊は生まれつきの衣を持ち、毎年衣の利益を得るので、その者はいっそう富むとされ、その男にとって、利益の蓄財が身近なもののように見える、というのは。
Similiter et de tauri, et de piscium signis argumentatur; ut ex natura vilium animantium coeli motus, et signorum interpretandas existiment potestates.
PL 14, 195A牡牛の宮や魚の宮についても、同様に論じる。卑しい動物の本性から、天の動きと宮の力を解釈すべきだと考えているのである。
Cibus ergo noster vivendi nobis decreta constituit, et alimenta nostra nobis, id est, aries, taurus, et piscis, morum imprimunt disciplinam.
PL 14, 195Bゆえに、我々の食物が我々に生き方の定めを立て、我々の糧、すなわち牡羊、牡牛、魚が、我々に習俗の規律を刻むというのか。
Quomodo igitur de coelo nobis causas rerum, et substantiam vitae hujus arcessunt, cum ipsis coelestibus signis causas motus sui ex qualitatibus escae vilis impertiant?
PL 14, 195Bではどうして、彼らは天から、我々に事の原因とこの生の実体を引き出すのか。天の宮そのものに、卑しい餌の性質から、自らの動きの原因を与えているというのに。
Liberalem aiunt signo natum arietis, eo quod lanam suam aries non invitus deponat: et hujusmodi virtutem vilis animantis malunt naturae deputare, quam coelo, unde et serenitas nobis fulget, et pluvia saepe descendit.
PL 14, 195B彼らは、牡羊の宮のもとに生まれた者は気前がよいという。牡羊が自分の毛を嫌がらずに脱ぐからだと。そして、このような徳を、彼らは天に帰するよりも、むしろ卑しい動物の本性に帰したがる。天からは晴れた空が我々に輝き、雨もしばしば降ってくるのに。
Laboriosos et patientes servitii, quos nascentes taurus aspexerit, quia animal laboriosum et assuetum jugo spontaneae servituti colla submittit.
PL 14, 195B牡牛が生まれた者に目を向けたなら、労苦に耐え、隷属に忍耐強い者になるという。牡牛は労苦を負い、軛に慣れた動物として、自ら進んで頸を隷属に差し出すからである。
Percussorem quoque, cujus nativitatem scorpius in sua parte complexus sit, et malitiae venena revomentem, eo quod animal venenatum sit.
PL 14, 195B殺し屋であり、その誕生をサソリが自らの領域のうちに抱いた者、悪意の毒を吐き返す者についても〔彼らは語る〕。サソリは毒のある動物だからである。
Quid igitur auctoritatem vivendi daturum te signorum coelestium dignitate praetendis, et de nugis quibusdam argumentum assertionis assumis?
PL 14, 195Cでは、汝は、生き方に権威を与えようとして、なぜ天の宮の威厳を口実にし、つまらぬものから主張の論拠を取るのか。
Nam si de animalibus assumptae hujusmodi morum proprietates coeli motibus imprimuntur, et ipsum videtur bestialis naturae potestati esse subjectum, ex qua causas vitalis substantiae, quas hominibus impertiret, accepit.
PL 14, 195C実際、動物から取ったこのような習性の特質が天の動きに刻まれるのなら、天そのものが獣の本性の力に服していることになる。天は、人間に分け与えるはずの生の実体の原因を、その本性から受け取ったことになるからである。
Quod si hoc abhorret a vero, multo magis illud ridiculum, veri eos subsidio destitutos, hinc fidem suae disputationis arcessere. 16. Deinde illud consideremus, quod planetas illa signa appellant, quorum motibus formari asserunt vitae nostrae necessitates.
PL 14, 195Cこれが真実から遠いのなら、真実の助けを欠いた彼らが、ここから自分たちの議論への信頼を引き出すのは、はるかに滑稽である。16. 次に、彼らが惑星と呼ぶ宮、その動きによって我々の生の必然が形づくられると彼らが主張するものについて、考えよう。
Sive igitur, ut nomen sonat, semper vagentur: sive, ut ipsi dicunt, quod concito motu ferantur, et decies millies in die, aut si hoc incredibile videtur, multiplicem speciem innumera sui conversione commutent; fide caret quod tam vago sui errore, et tam celeri motu fixam nobis atque immobilem vivendi substantiam, sortemque decernant.
PL 14, 195Dそれゆえ、名の響きのとおり、それらが常にさまようにせよ。あるいは彼ら自身が言うように、急速な動きで運ばれ、一日に一万度、あるいはそれが信じがたいなら、無数の回転によって多様な姿を変えるにせよ。これほど定めなくさまよい、これほど速く動くものが、我々に、固定して不動の生の実体と運命を定めるというのは、信じるに足りない。
Ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores, aliorum tardiores esse circuitus; ut in eadem hora et videant se frequenter, et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur.
PL 14, 195Dそれでも彼らは、すべての動きが等しいわけではなく、あるものの周回は速く、あるものの周回は遅いという。そのため、同じ時刻に、互いにしばしば見え、またしばしば隠れる。一方が他方を追い越すあいだに。
17. Aiunt autem plurimum referre, utrum ortum generati benefica signa videant an malefica et noxia; et in eo nativitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat.
PL 14, 196A17. また彼らは、生まれた者の誕生のとき、吉の宮が見るのか、凶で有害な宮が見るのかが、きわめて重要だと言う。誕生の差異はそこにあり、吉の宮の視線は大いに益し、凶で有害な宮の視線は大いに害する、と。
Sic enim eadem signa quae venerantur, appellare consueverunt. Necesse enim habeo eorum uti nominibus, quorum utor assertionibus, ne ignorata magis quam vacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent.
PL 14, 196A実際、彼らは崇める同じ宮を、そのように呼ぶのを常とした。私は、その主張を用いる者たちの名称を用いざるをえない。彼らが、自らの論拠を、空しく破壊されたものとしてではなく、むしろ知られざるものとして言い立てることのないようにするためである。
Itaque cum illum vagum, celeremque motum non queant comprehendere, saepe fit ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi gravis atque nocituri incurrat offensio.
PL 14, 196Aこうして彼らは、あのさまよう速い動きを把握できないので、しばしば、点と瞬間の把握しがたい微細さによって、吉の宮の視線を置いてしまう。そこへ、重く害をなす〔宮〕の衝突が襲うのに。
Et quid mirum si ibi luduntur homines, ubi signa innoxia blasphemantur? Quae si natura noxia esse creduntur, Deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est, et fuit improbitatis operator.
PL 14, 196B無害な宮が冒瀆されるところで、人々が弄ばれるのに、何の不思議があろうか。これらの宮が本性として有害だと信じられるなら、至高の神が咎められる。悪であるものを造ったのなら、不正を働く者であったことになるからである。
Si vero ex sua voluntate putantur assumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa; quid tam irrationabile, quod etiam irrationabilium bestiarum excedat immanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur?
PL 14, 196Bだが、罪なき者、まだいかなる最悪の悪事も自覚しない者たちを害するものを、宮が自らの意志で身につけたと考えられるなら、〔その者たちには〕過ちより先に罰が帰される。理性なき獣の残酷さをも超えるほど不合理なことが、ほかにあろうか。すなわち、欺きや好意の用いられ方が、人間の功績に帰されず、宮の動きに委ねられるとは。
Nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus occurrit: avertit se paululum, et aerumnam ab se abstulit, et crimen absolvit.
PL 14, 196B「その者は何も過ちを犯さなかったが、有害な星が彼を見た。サトゥルヌスの星が彼に出会ったのだ。〔だが星は〕少し身をそらし、彼から苦難を取り去り、罪を免じた」と彼は言う。
18. Sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam si culex aut musca inciderit, exuere se non potest: si vero validiorum animantium ullum genus incurrisse visum est, pertransivit, et casses rupit infirmos, atque inanes laqueos dissipavit.
PL 14, 196B18. しかし、彼らのこの知恵は蜘蛛の巣になぞらえられる。そこに蚊や蝿が落ちれば、抜け出せない。だがより強い動物が入り込んだと見えれば、通り抜け、弱い網を破り、空しい罠を散らす。
Talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, validiores sensu offensionem habere non possint.
PL 14, 196Cカルデア人の網はそのようなもので、弱い者はそこに掛かるが、より分別のある者は、害を被りえない。
Itaque vos qui validiores estis, cum videritis mathematicos, dicite: Telam araneae texuerunt, quae nec usum aliquem potest habere, nec vincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras: sed quasi passer aut columba casses invalidos praepetis volatus celeritate dissolvas.
PL 14, 196Cそれゆえ、より強い諸君は、占星術師を見たら言え。「彼らは蜘蛛の巣を織った。あなたが蚊や蝿のように自分の弱さゆえにつまずいて掛かるのでなく、雀やハトのように、すばやい飛翔の速さで弱い網を断ち切るなら、その巣は何の役にも立たず、縛ることもできない」と。
Etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur, et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum? Nam si ita esset, quantae ad diem regalium nativitatum exprimerentur figurae?
PL 14, 196C実際、賢明な者のうち誰が、日ごとにしばしば変わり、さまざまにそれ自身へ戻る宮の動きが、権力の印をもたらすと信じるだろうか。もしそうなら、日ごとに、王家の誕生の図がどれほど表されることか。
Quotidie ergo reges nascerentur, nec regalis in filios transmitteretur successio: sed semper ex diverso statu, qui jus imperialis acquirerent potestatis, orirentur.
PL 14, 196Dそうなら、毎日王が生まれ、王位が子らに受け継がれることはなく、いつも異なる境遇から、帝権の法を獲得する者が現れるはずである。
Quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio?
PL 14, 196Dでは、息子に支配権が帰せられるべきかどうかを、息子の出生図から調べる王が、いったいいるだろうか。王国の継承を自らの裁量で自分の者たちに譲るのではないか。
Legimus certe quod Abia genuit Asa, et Asa genuit Josaphat, et Josaphat genuit Joram, et Joram genuit Oziam (Matth., I, 7 et 8) ; et reliqua omnis usque ad captivitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est.
PL 14, 196D我々は確かに読んでいる。アビアがアサを生み、アサがヨサファトを生み、ヨサファトがヨラムを生み、ヨラムがオジアを生んだ(マタイ1:7-8)。そして捕囚に至るまでの残りもすべて、王たちを通して、血筋と栄誉が等しく継承された。
Numquid quia reges fuerunt, signis coelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? Quis enim hominum potest habere in his dominatum?
PL 14, 197A彼らは王であったから、自らの動きを天の宮によって形づくられるように命じることができたのか。実際、人間のうち誰が、これらに支配権を持ちうるか。
19. Deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri, factaque referantur, cur leges propositae sunt, jura etiam promulgata, quibus aut poena improbis decernitur, aut securitas defertur innoxiis?
PL 14, 197A19. さらに、もし我々の行為と所業が、振る舞いの定めにではなく、生誕の必然に帰されるのなら、なぜ法が定められ、さらに法令が公布されたのか。それらによって、不誠実な者には罰が定められ、無垢な者には安全が与えられるのに。
Cur non venia datur reis, cum utique, ut ipsi aiunt, non sua voluntate, sed ex necessitate deliquerint? Cur laborat agricola, et non magis exspectat ut inelaboratos fructus privilegio suae nativitatis invehat receptaculis horreorum?
PL 14, 197Aなぜ被告に赦しが与えられないのか。彼らは、彼ら自身が言うとおり、自らの意志ではなく必然によって過ちを犯したのだから。なぜ農夫は労苦するのか。むしろ、耕さずとも実った作物を、自らの誕生の特権によって穀物倉の貯蔵所に運び入れるのを、待たないのか。
Si ita natus est, ut ei divitiae absque opera affluant, utique opperiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat; non vomerem arvis imprimat, non curvae manum falci admoveat, non legendae vindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes serias vina fundantur fluentia, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus silvestris oleae bacca desudet; nec diffusi aequoris transfretaturus periculum, propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali divitiarum thesaurus illabi.
PL 14, 197Bもし彼が、労せずに富が流れ込むように生まれたのなら、地が種なしに自然の収入を産むのを待てばよい。畑に鋤を押し当てず、曲がった鎌に手を近づけず、ブドウを摘む費用に身を投じず、流れるぶどう酒がひとりでにあらゆる大甕に注がれ、どの幹にも接がれていない野生オリーブの実が、ひとりでに油を滴らせればよい。また、広がる海を渡る危険を前に、商人は自らの安全を案じて怖れることもない。怠けている彼に、彼らの言う、ある生誕の運命によって、富の宝が滑り込みうるのだから。
Sed non haec est universorum sententia. Denique impiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole fervente tostas aestu in area terit fruges: et negotiator impatiens flantibus euris intuto plerumque navigio sulcat mare.
PL 14, 197Bだが、これはすべての者の見解ではない。実際、勤勉な農夫は鋤を深く押し当てて地を割り、裸で耕し、裸で蒔き、灼熱の太陽の下、暑さで焼かれた穀物を打ち場で踏む。商人は我慢できず、東風の吹く中、しばしば危うい船で海に畝を引く。
Unde importunitatem eorum, temeritatemque condemnans propheta ait: Erubesce, Sidon; dixit mare (Esa. XXIII, 4) , hoc est, si pericula vos non movent, vel pudor comprimat, verecundia confundat.
PL 14, 197Cそれゆえ預言者は、彼らの執拗さと無謀を断罪して言う。「恥じよ、シドンよ、と海は言った」(イザヤ23:4)。すなわち、危険が諸君を動かさないなら、せめて恥が抑え、羞恥が打ち砕くように。
Erubesce, Sidon, in qua nullus virtuti locus, nulla salutis cura, nulla juventus pro excubiis patriae bello dedita, armisque exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. Semen, inquit, mercatorum sicut messis (Ibid., 3) .
PL 14, 197C「恥じよ、シドンよ」。そこには勇気の居場所がなく、救いへの配慮がなく、祖国の見張りのために戦いに身を捧げ、武器で鍛えられた若者がなく、すべての関心は利得に、すべての努力は商売にある。「商人たちの種は刈り入れのようだ」と彼は言う(イザヤ23:3)。
Quae autem merces homini Christiano, si non ex voluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit? Ubi enim decreta necessitas, ibi inhonorata industria.
PL 14, 197Cところで、キリスト教徒にとって、もしその配慮と仕事を、意志ではなく必然によって整えるなら、何の報いがあろうか。必然が定められているところ、努力は尊ばれないからである。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 14, 197DLuminarium vicinitate vel remotione annuas tempestates definiri: quod Christo, Synagogae, atque Ecclesiae accommodatur. Cur umbrae majores in hyeme, in aestate minores; et quaedam alia id genus. Denique quomodo eadem luminaria sint in dies.
PL 14, 197D光るものの近さや遠さによって一年の季節が定まること。これがキリスト、シナゴーグ、教会に当てはめられること。冬には影が大きく夏には小さいわけ、またこの類のいくつかのこと。最後に、同じ光るものがどのようにして日々のためにあるのか。
20. Multa diximus, plura nolumus; ne quis ea quae a nobis de illorum assertionibus usurpantur ad refellendum, ad recognoscendum assumpta arbitretur. Nam quae pueri risimus, ea senes commemorare qui possumus?
PL 14, 198A20. 我々は多くを語ったが、さらに語ろうとは思わない。我々が反駁のために彼らの主張から援用したものを、誰かが、承認のために取り上げたものと思うことがないようにである。少年のころ我々が笑ったことを、老いた今、どうして語り伝えることができようか。
Nunc ad ea quae secundum lectionem supersunt, dirigamus stylum. 21. Sint, inquit, luminaria in signa, et in tempora, et in dies, et in annos. De signis diximus. Tempora autem quae sunt, nisi mutationum vices, hyems, ver, aestas atque autumnus?
PL 14, 198A今や、〔創世記の〕朗読に従ってなお残っている事柄へ、筆を向けよう。21. 「光るものは、しるしのために、季節のために、日々のために、年々のためにあれ」とある。しるしについては語った。では季節とは、変化の移り行き、すなわち冬、春、夏、秋でなくて何か。
In istis igitur temporibus aut velocior est transitus solis, aut tardior. Alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus. Itaque cum sol meridianis partibus immoratur, hyems nobis est.
PL 14, 198Aさて、これらの季節においては、太陽の通過が速いか遅いかである。ある季節は光線でかすめ、ある季節は熱で燃え立たせるからである。それゆえ、太陽が南の方角にとどまるとき、我々には冬である。
Nam cum sol longius abest, terra rigescit gelu, stringitur frigore, et plurima noctis umbra terras operit, ut multo prolixiora sint noctis spatia quam diei. Hinc oritur causa, ut hybernis flatibus nimia vis nivium, pluviarumque fundatur.
PL 14, 198B太陽がより遠く離れると、大地は霜でこわばり、寒気に締めつけられ、夜の影が最も多く大地を覆い、夜の長さが昼よりはるかに長くなるからである。ここから、冬の風とともに雪と雨の過剰な力が注ぎ出される原因が生じる。
Cum vero ex meridianis decedens partibus supra terram redit, noctis ac diei exaequat tempora: et quo magis moras suis adjungit cursibus, eo paulatim temperiem aeris hujus reducit, et revocat aurarum clementiam, quae fovens omnia, repetendos cogit in partus, ut terra germinet, ac resoluta sulcis semina reviviscant, virescant arbores, ad perpetuitatem quoque conservandi generis eorum quae vel in terris sunt, vel aquis gaudent, annuis fetibus successio propagetur.
PL 14, 198Bだが南の方角から離れて大地の上に戻ってくると、夜と昼の長さをひとしくする。そして、その歩みに留まる時を加えるほど、しだいにこの空気の温和を取り戻し、そよ風の穏やかさを呼び戻す。そよ風はすべてを温めて、新たな出産へと促し、大地が芽吹き、畝のなかでほぐされた種が生き返り、木々が緑になるようにする。また、地上にいるもの、水を喜ぶものの種族を永く保つために、年ごとの産み子によって世代の継承が増え広がるようにする。
Ast ubi ad aestivas conversiones in Septentrionem se subrigit, spatia diurna producit, noctes vero arctat et astringit.
PL 14, 198Cだが夏の転回へ向けて北のほうに身を起こすと、昼の長さを引き延ばし、夜を狭め、縮める。
Itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur atque miscetur, eo amplius et ipsum aerem vaporat, et terrarum exsiccat humorem, adolescere facit semina, et tamquam in succos viriles maturescere poma silvarum.
PL 14, 198Cこうして、絶えざる交わりによってこの空気とますます結び合い混じり合うほど、空気そのものをいっそう熱し、大地の湿りを乾かし、種を成長させ、森の果実を、いわば雄々しい汁気のうちに熟させる。
Tunc quia flagrantior est, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc illuminat locum.
PL 14, 198Cそのとき、〔太陽は〕いっそう燃えているので、真昼にはより小さな影を作る。高みからこの場所を照らすからである。
22. Unde et Synagoga dicit in Canticis canticorum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi manes in meridiano, ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6) , hoc est: Annuntia mihi, Christe, quem dilexit anima mea.
PL 14, 198C22. それゆえシナゴーグも雅歌のなかで言う。「私に告げよ、わが魂の愛した者よ。汝はどこで草を食ませ、どこで真昼に憩うのか。私が汝の仲間たちの群れのかたわらで、身を覆われた者とならぬように」(雅歌1:6)。すなわち、「私に告げよ、キリストよ、わが魂の愛した者よ」である。
Cur non potius quem diligit? Sed Synagoga dilexit, Ecclesia diligit, nec umquam circa Christum suum mutat affectum. Ubi, inquit, pascis, ubi manes in meridiano.
PL 14, 198Dなぜ「愛している者」ではないのか。それは、シナゴーグは愛したが、教会は愛しており、自らのキリストへの思いを決して変えないからである。「どこで草を食ませ、どこで真昼に憩うのか」と言う。
Sequi te cupio quasi alumna, quae quasi copulata ante retinebam, et greges tuos quaerere, quia amisi meos.
PL 14, 198Dかつては、いわば〔汝と〕結ばれた者として〔汝を〕つかまえていた私が、今は養い子として汝に従い、汝の群れを探すことを望む。自分の群れを失ったからである〔retinebam の目的語は明示されない。汝(キリスト)と取った〕。
In meridiano pascis, hoc est in Ecclesiae loco, ubi justitia resplendet, ubi fulget judicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi majores sunt dies, quod eis sol justitiae tamquam aestivis mensibus diutius immoretur.
PL 14, 198D「真昼に草を食ませる」とは、教会の場においてということである。そこでは正義が輝き、裁きが真昼のように光り、影が見えず、日々がより長い。正義の太陽が、夏の月々のように、そこにより長くとどまるからである。
Denique dies Domini non est brevis, sed magnus; quia scriptum est: Donec veniat dies Domini magnus (Joel. II, 31) . Unde et Jacob ait: Omnes dies vitae meae quos ago, breves et maligni (Gen. XLVII, 9) . Est enim maligna lux dubia.
PL 14, 199A実に、主の日は短くなく、大きい。「主の大いなる日が来るまで」(ヨエル2:31)と書かれているからである。それゆえヤコブも言う。「私が過ごしている私の生涯の日々はみな、短く、悪しきものである」(創世記47:9)。不確かな光は悪しきものだからである。
Ergo dies breves dubiae lucis sunt, et umbrosi: dies magni sine umbra sunt, ut plurimi in aliquibus locis ferventioribus usu, exemploque cognoverunt.
PL 14, 199Aそれゆえ、短い日々は不確かな光の日々であり、影が多い。大きな日々は影がない。これは、いくつかのより暑い土地にいた多くの者が、経験と実例によって知っているとおりである。
Synagoga itaque in diebus brevibus et malignis, cujus typum plerumque Jacob in persona sua exprimit, vel populi ejus umbram habebat plurimam, quae solem justitiae non videbat, et videbat illum non ex alto super caput suum, sed ex meridiano illuminantem, quando illi hyems erat.
PL 14, 199Aそれゆえシナゴーグは、短く悪しき日々のなかにあり――ヤコブはしばしばその型を自らの人格に表している――あるいはその民は、きわめて多くの影をもち、正義の太陽を見ていなかった。そして、それを頭上の高みから照らすものとしてではなく、南から照らすものとして見ていた。そのときそれには冬だったからである。〔vel の係りは定かでない。「シナゴーグ、あるいはその民は」と取った〕
Ecclesiae autem dicitur: Hyems abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus messis advenit (Cant., II, 11) . Ante adventum Christi hyems erat, post adventum Christi flores sunt veris, et messis aestatis.
PL 14, 199Bだが教会にはこう言われる。「冬は去り、自ら過ぎ去った。花が地に現れ、刈り入れの時が来た」(雅歌2:11)。キリストの到来の前は冬であり、キリストの到来の後は春の花と夏の刈り入れである。
Ex meridiano ergo et ex gentium conversione illum illuminantem videns obumbratur. Populus autem gentium qui erat confusionis, gentiles qui sedebant in tenebris, lucem viderunt magnam, qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis.
PL 14, 199Bそれゆえ〔シナゴーグは〕、南から、また諸国民の回心から、それが照らすのを見て、影を負う〔obumbratur の主語は明示されない。直前の教会ではなくシナゴーグと取った〕。ところで、混乱のうちにあった諸国民の民、闇のうちに座していた異邦人たちは、「大いなる光を見た。死の影の地に座していた者たちに、光が昇った」。
Magna lux divinitatis, quam nulla umbra mortis interpolat. Ideoque ex alto illuminat, quia et hoc scriptum est, dicente Zacharia: In quibus visitavit nos oriens ex alto: illuminare iis qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I, 78 et 79) .
PL 14, 199B神性の光は大いなるものであり、いかなる死の影もそれを遮らない。それゆえ高みから照らす。これも、ザカリアが言って書かれているからである。「そのうちに、高みから昇る者が我々を訪れた。闇と死の影のうちに座す者たちを照らすために」(ルカ1:78, 79)。
Est sane et aliqua salutis umbra non mortis, ut est illa: Sub umbra alarum tuarum protege me (Ps. XVI, 8) . Umbra quidem, quia corporis est: umbra, quia crucis, sed umbra salutis; quia in ea erat peccatorum remissio, et resuscitatio mortuorum.
PL 14, 199Cもっとも、死ではなく救いの影もある。「汝の翼の影の下に私を守れ」(詩篇16:8)がそれである。たしかに影である。体の影だからである。十字架の影だからである。だが救いの影である。そこに罪の赦しと死者の復活があったからである。
23. Exemplum ergo possumus accipere; quia hyemales dies breves, sed umbras majores habent: aestivi dies majores, sed umbras minores habent. Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est dici vel fine: et hoc apud nos in parte Occidentis.
PL 14, 199C23. したがって我々は一つの例を受け取ることができる。冬の日々は短いが影は大きく、夏の日々は大きいが影は小さい。また正午には、日〔底本は dici。diei と読む〕の初めや終わりよりも影は小さい。これは我々のいる西方の地域でのことである。
Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fuerint in partibus meridianis, eo quod habentes super verticem suum solem, undique per circuitum illuminentur, unde ἄσκιοι dicuntur Graece.
PL 14, 199Cしかし、南方の地域には、一年のうちの二日間、影のない者たちがいたことがある。彼らは太陽を頭の真上にもち、周囲からあまねく照らされるので、ギリシア語でアスキオイ(影のない者)と呼ばれる。
Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto fieri solem, ut per angusta puteorum aquam quae in profundo est, viderint refulgere. Esse autem dicuntur in meridiano qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant.
PL 14, 199Dまた多くの者は、太陽が真向かいの高みにあるので、深いところにある水が井戸の狭い通路を通して輝くのを見たと伝える。ところで、南方にはアンピスキオイ(両側に影をもつ者)と呼ばれる者たちがいると言われる。両側に影を投げるからである。
Umbra enim e regione solis ambulantibus post tergum est; ut puta si contra Orientem pergas, matutinis horis; si contra meridianam plagam contendas, medio die; si contra Occidentem, in occasu diei.
PL 14, 199D影は、太陽に向かって歩む者たちの背後にある。たとえば、朝の時刻に東に向かって進むなら、正午に南の方角に向かって急ぐなら、日没に西に向かうなら、そうである。
Ex tribus igitur partibus fit tibi sol obvius. ex Oriente, ex Meridiano, ex Occidente. Mane et sero post tergum est, meridie quoque a latere: at vero a Septentrione numquam est sol, et ideo umbra si contra Septentrionem dirigas, sive mane, sive sero, sive meridie, non potest esse post tergum.
PL 14, 200Aしたがって三つの方角から、太陽はあなたの前に出会う。東から、南から、西から。朝と夕は背後にあり、正午には脇にある。だが北から太陽が来ることは決してない。それゆえ、北に向かって進むなら、朝であれ夕であれ正午であれ、影が背後にあることはありえない。
Soli sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum circa Meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere. Hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum ad Aquilonem sol dirigit.
PL 14, 200A実際、我々が住むこの地上の世界で、南の辺りに置かれた者だけが、南の方角に影を投げるように見える。これは、太陽が北へ向かう盛夏に起こると言われる。
Postea nos autumnus excipiens, infringit quidem aestuum magnitudinem: sed paulisper relaxato ac deposito calore, per temperiem medii moderaminis sine fraude nos atque ulla noxa flatibus tradit hyemalibus. 24. Sint, inquit, etiam in dies.
PL 14, 200Aそのあと秋が我々を受け止め、暑さの大きさをたしかに挫くが、熱がしばらく緩められ捨てられたのち、中間の穏やかな節度によって、我々を欺くことなく、害もなく、冬の風に引き渡す。24. 「日々のためにもあれ」とある。
Non ut faciant dies, sed ut in eis habeant principatum, ut ortum diei uberiore sol illuminet gratia, ut per totum diem designandi ejus habeat potestatem cursus sui munere.
PL 14, 200Bそれは日々を作るためではなく、日々において支配をもつため、すなわち太陽が日の始まりをより豊かな恩寵で照らし、一日を通じて、その運行という任務によって日を標示する権能をもつためである。
Sic accipiunt nonnulli quod ait propheta: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Ps. CXXXV, 8) . Circumferunt enim lumen.
PL 14, 200Bある者たちは、預言者が言ったことをこう解する。「太陽を日の権能に、月と星々を夜の権能に」(詩篇135:8)。光をめぐらすからである。
In annos quoque ordinati sunt sol et luna: luna per trecentos dies duodenis vicibus suum cursum conficiens, consummat annum, secundum Hebraeos, aliquibus diebus adjectis; secundum Romanos, bis sexto semel intra quinquennium unius diei adjectione celebrato.
PL 14, 200B年々のためにも、太陽と月は定められた。月は、三百日〔底本のまま。月の十二巡は三百五十日余であり、数に問題があるか〕にわたって十二回その運行を完了して一年を満たす。ヘブライ人によれば数日を加えて、ローマ人によれば、五年のうちに一度、一日を加えて「二度目の第六日」を祝うことで〔そうする〕〔bis sextum は三月朔日の六日前を二度数える閏日。「五年のうちに一度」は両端を含めて数えた四年ごとを言う〕。
Solstitialis quoque annus est, cum sol expleto per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit, recurrit. Annua enim fertur ei totius spatii esse perfunctio.
PL 14, 200B至点の年もある。それは、太陽がすべての宮を巡る周回を終え、その運行の始まりを取った所へ戻るときである。全空間を巡り終えることが、一年ごとに行われると言われるからである。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 14, 200CSolis ac lunae magnitudo hinc probatur, quod omnibus eadem appareat. Solvitur objectio et de remotorum aspectu pulchre disputatur: tum asserta solis magnitudine, nonnihil de temperamento ejusdem adjicitur. 25. Fecit ergo Deus haec duo luminaria magna.
PL 14, 200C太陽と月の大きさは、それがすべての人に同じに見えることから証される。反論は解かれ、遠くにあるものの見え方が美しく論じられる。次いで太陽の大きさが主張され、その温度の調和についていくらか付け加えられる。25. それゆえ神はこれら二つの大きな光るものを造った。
Possumus accipere non tam aliorum comparatione magna, quam suo munere, ut est coelum magnum, et mare magnum. Nam et magnus sol, qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine, nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare, coelique faciem.
PL 14, 200C大きいとは、他との比較によるよりも、その任務によってと解しうる。天が大きく、海が大きいのと同じである。太陽が大きいのは、その熱で地の世界を満たすからであり、月が大きいのはその光で〔満たすからで〕、地だけでなく、この空気も、海も、天の面も〔満たす〕。
Quae in quacumque parte fuerint coeli, illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis; ut ea tamquam suis tantum regionibus immorari, et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant; cum similiter luceant universis, ut nemo his propiorem alium, quam ipse est, arbitretur.
PL 14, 200Dそれらは天のどの部分にあっても、すべてを照らし、すべての人に等しく見られる。それで、それぞれの民は、それらが自分たちの地域にだけとどまり、自分たちのためだけにあって輝いていると信じる。実際にはすべての者に同じように輝くのであり、自分より他の誰かのほうがそれらに近いと考える者は誰もいない。
Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis lunae idem videtur. Nam etsi interdum augeatur lumen ejus atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi apparet, talis et omnibus; nam si longe positis minor videretur, propius constitutis major refulgeret, et proderet angustiarum et exiguitatis indicium.
PL 14, 200Dその大きさの明白な例は、月の円盤がすべての人間に同じに見えることである。その光は時に増し時に減るが、それでも同じ夜に、私に見えるとおりのものが、すべての人にも見える。遠くに置かれた者に小さく見えるのなら、近くに据えられた者にはより大きく輝き、狭さと小ささの徴を露わにするだろう。
Etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes majora credimus; quo magis finitimus fueris, eo tibi ejus rei quam cernis, magnitudo cumulatur. Solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus.
PL 14, 201A実際、我々は他のものを遠くから見れば小さいと考え、近くで見れば大きいと信じる。近くなるほど、あなたが見るものの大きさはあなたにとって積み重なる。太陽の光線は誰にとってもより近くはなく、誰にとってもより遠くはなく、同じく月の球体もすべての人にひとしい。
Similis sol et Indis et Britannis eodem momento videtur, cum oritur. Nec cum vergit in occasum, minor apparet Orientalibus quam Occidentalibus: nec Occidentalibus cum oritur, inferior quam Orientalibus aestimatur.
PL 14, 201A太陽は、昇るとき、同じ瞬間にインド人にもブリタンニア人にも同じように見える。西に傾くときも東方の者に西方の者より小さく見えることはなく、昇るときも西方の者に東方の者より劣ると思われることはない。
Quantum distat, inquit, Oriens ab Occidente (Ps. CII, 12) ? Haec invicem sibi distant: sed sol a nullo distat, nulli praesentior, nulli remotior est.
PL 14, 201A「東は西からどれほど隔たっているか」(詩篇102:12)と〔詩篇は〕言う。これらは互いに隔たっている。だが太陽はだれからも隔たらず、だれにもより近くはなく、だれにもより遠くはない。
26. Neque te moveat quod tamquam cubitalis tibi orbis videatur solis, cum oritur: sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio.
PL 14, 201B26. また、昇るときの太陽の円盤が一腕尺ほどに見えても、動揺するな。太陽と大地のあいだにどれほどの隔たりがあるかを考えよ。我々の視力の弱さは、大きな損失なしにはそれを越えることができない。
Caligat aspectus noster, numquid sol caligat, aut luna? Angustus noster obtutus, numquid ideo angustiora efficit quae videntur? Species minuitur, non magnitudo detrahitur. Neque enim infirmitatis nostrae passiones passioni luminarium debemus ascribere.
PL 14, 201B我々の視力はかすむ。だが太陽や月がかすむだろうか。我々の視野が狭いからといって、見られるものまで狭くなるだろうか。見かけは小さくなるが、大きさが削られるのではない。我々の弱さの受ける害を、光るものの受ける害に帰してはならない。
Mentitur noster aspectus: noli ergo fidele aestimare ejus judicium. Fit coelestium minor spectaculi figura, non sui forma.
PL 14, 201B我々の視覚は欺く。ゆえにその判断を信頼できると思うな。天のものの見せる姿が小さくなるのであって、その形そのものが小さいのではない。
De summo vertice montium si subjectum oculis tuis campum spectare desideras, atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora judicabis?
PL 14, 201B山の頂から、眼下の野を見ようと望み、そこで草を食む家畜の群れを見るなら、アリに似た体だと判断しないだろうか。
Si mare spectes e specula aliqua littorali, nonne tibi navium maximae inter caeruleos fluctus, et vela candentia refulgentes velut columbarum volitantium speciem eminus posito videntur obtexere?
PL 14, 201Cどこか海辺の見張り台から海を眺めるなら、青黒い波のなかで、最も大きな船々も、白く輝く帆とともに、遠くに立つ者には、飛ぶハトの姿をまとうように見えるのではないか。
Quid ipsae insulae quae mare dividunt, terrarum arva diffindunt, quam angusto aestimantur fine concludi? Quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa de raris?
PL 14, 201C海を分け、陸の畑を分かつ島々そのものも、いかに狭い境に囲まれていると見なされることか。いかにして、ごつごつしたものが丸く、まばらなものが密に見えることか。
Has ergo infirmitates visus tui perpende; et eorum, quae astruimus fidem, ex te ipso arbiter justus accersi.
PL 14, 201Cゆえにあなたの視覚のこれらの弱さをよく量れ。そして、我々が主張することの確証を、公正な判定者としてあなた自身から取り出せ〔accersi は命令法 accerse の形と取った〕。
27. Si vis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare, considera quanti stellarum globi axem coeli videantur intexere, et innumeris insignire luminibus; non queunt tamen tenebras noctis, et coeli nubila detergere.
PL 14, 201C27. 太陽の大きさを、心の眼だけでなく体の眼でも見積もりたいなら、考えよ。どれほど大きな星々の球が天の軸を織り込み、数えきれぬ光で飾るように見えることか。それでも夜の闇や天の雲を拭い去ることはできない。
Simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore vanescunt, aperitur aer, coelique facies purpurascenti rubore perfunditur.
PL 14, 201Dだが太陽が昇りのしるしを先立てて送るや否や、星々の火はみな一つの光るものの輝きの下に消え去り、空気は開け、天の面は紫がかった赤に染まる。
Adhuc spirans exordium, et jam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor, et surgentis solis praevia aura dulcis aspirat. Dic mihi, quaeso, nisi magnus orbis esset, quomodo magnum posset orbem illuminare terrarum?
PL 14, 201D始まりがなお息づくうちに、はやくも一瞬の速さで満ちた光の輝きがきらめき、昇る太陽に先立つそよ風が甘く吹く。言え、頼む。もし円盤が大きくなかったなら、どうして大きな地の世界を照らせようか。
28. Quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis attribuit; ut neque vapor ejus igneus, ut videtur, terrarum venas, succos, rerumque species infusus exureret, neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus, nullum terris semen caloris inoleret, sed jejunam atque inopem fructuum derelinquens, ad nullam fertilitatis gratiam vaporaret?
PL 14, 201D28. では、造り主のこれほどの調節と節度について、何を語ろうか。造り主は太陽の任務にその尺度を与えた。それは、その火のような熱が、見えるとおり、大地の脈、汁気、物の姿に注がれて焼き尽くすことのないように、また逆に、これほど世界の空間を隔てて冷やされて、地にいかなる熱の種も育たず、実りに乏しく貧しいまま残して、いかなる豊穣の恩寵にも熱しないことのないようにするためである。
Liber IV, Caput VII
第IV巻 第VII章PL 14, 202APlurima quae de sole dicuntur, lunae etiam convenire; eam tamen proprios quoque habere effectus, quorum aliqui hic recensentur. 29. Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte ejus ac fratre memoravimus.
PL 14, 202A太陽について言われることの多くは月にも当てはまること。それでも月は固有の働きももつこと。そのいくつかがここで挙げられる。29. 月の理法についても、その伴侶にして兄弟について述べたことと似たことが当てはまる。
Siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater; ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructus.
PL 14, 202A実際、月は兄弟と同じ務めに身を置いている。闇を照らし、種を温め、実りを増すことである。
Habet etiam pleraque a fratre distincta; ut quem toto die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris asseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere.
PL 14, 202Bまた兄弟とは異なる多くのこともある。日中の熱が大地の湿りを乾かした分を、短い夜の時間に露が元に戻す。月自身も露を豊かにもたらすと言われる。実に、夜がいっそう晴れて月が夜通し出ているときには、より多くの露が畑に降りそそぐと伝えられる。
Et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis Canticorum Christus dicit ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Cantic. V, 2) .
PL 14, 202Bまた多くの者は、戸外で休むとき、月の光のもとにいたほど、自分の頭にいっそう多くの湿りが集まったと感じた。それゆえ雅歌でもキリストは教会に言う。「私の頭は露で満たされ、私の髪は夜のしずくで〔満たされている〕」(雅歌5:2)。
Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit nova; et cum sit imminuta, cumuletur. In quo grande mysterium. Nam et defectui ejus compatiuntur elementa: et processu ejus quae fuerint exinanita, cumulantur, ut animantium cerebrum, et maritimorum humida.
PL 14, 202Bさらに月は欠け、また満ちる。新たに昇り直すときには小さく、欠けたのちにはまた満ちる〔cumuletur の主語は月と取った〕。そこに大いなる奥義がある。月の欠けには諸元素も同情し、その進行によって空にされたものが満たされる。たとえば動物の脳や、海のものの湿り気がそうである。
Siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia, cum globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant, qui hoc usu proprio compererunt. Videmus ergo ortum ejus et defectum rationis esse, non infirmitatis.
PL 14, 202C実際、月の球が成長するとき、カキはより満ちたものが見つかり、ほかの多くのものもそうだと伝えられる。木々の内部についても、自らの経験によってそれを確かめた者たちは同じことを述べる。したがって我々は、月の昇りと欠けが、弱さではなく理法に属することを見る。
Numquam enim tantam rebus mutationem daret, nisi praestantem virtutem haberet et gratiam a conditore collatam.
PL 14, 202C月に造り主から与えられたすぐれた力と恩寵がなかったなら、これほどの変化を物事に与えることは決してないだろう。
30. Aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani viri allegaverunt lunae exortu solere mutari: sed si id mutationis lunaris quadam fieret violentia, ad omnes ortus ejus intexeretur nubibus coelum, pluviae funderentur.
PL 14, 202C30. 学識のあるキリスト者の幾人かも、月の昇りによって空気が変わるのが常だと主張した。しかし、もしそれが月の変化のある種の強制力によって起こるなら、月が昇るたびに天は雲に覆われ、雨が注ぐはずである。
Denique cum ante dies esset sermo de pluvia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: Ecce neomenia dabit eam. Et quamvis cupidi essemus imbrium; tamen ejusmodi assertiones veras esse, nolebam.
PL 14, 202C実際、数日前、有益だろうと言われた雨のことが話題になったとき、ある者が言った。「見よ、ネオメーニア(新月)がそれをもたらすだろう」。我々は雨を切望していたが、それでも私は、そのような主張が真であってほしくなかった。
Denique delectatus sum, quod nullus imber effusus est; donec precibus Ecclesiae datus, manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de providentia et misericordia Creatoris.
PL 14, 202Dそして実際、雨が降らなかったことを喜んだ。やがて教会の祈りによって雨が与えられ、それは月の初めからではなく、創造主の摂理と慈しみから望むべきものだと示された。
Sane Euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae, et acceptos fluctus refundant, vel etiam ipsi magno ferantur impetu; in ortu tamen ejus stant placidi, quoadusque luna sine lumine est.
PL 14, 202Dエウリポス海峡の潮は、月のほかの姿に応じてあらゆる方向にあふれ、受けた波を押し戻し、あるいはみずから大きな勢いで運ばれもするが、月が昇るときには、月に光がないあいだ、静かに留まる。
At vero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos revertuntur. Ampotis quoque, quae in Oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum servare dicatur, lunari exortu evidens mutationis suae fertur indicium dare; ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat, et majore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur, et iterum iisdem impulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.
PL 14, 202Dしかし日々の進みが月を再び織り出すと、潮はふたたび引き返す流れに戻る。大洋にあるとされるアンポティス(引き潮)〔ギリシア語の音写〕も、他の日々には己の秩序を守ると言われるが、月が昇るとき、その変化の明らかな徴を示すという。すなわち、アンポティスが見られる西の海そのものが、常より多く寄せては退き、より大きな潮の勢いで運ばれ、月のある種の息吹によって後ろへ引かれるかのようになり、同じものに押され引き戻されて、ふたたび固有の尺度へと流れ戻るのである。
Liber IV, Caput VIII
第IV巻 第VIII章PL 14, 203ALunae mutatio rerum instabilitatem docet: at ipsa turpiter in moribus nostris exprimitur. Christi mysterium atque Ecclesiam eadem repraesentat: quam qui magicis cantibus de coelo detrahi credunt, irridendi.
PL 14, 203A月の変化は物事の不安定さを教える。それは我々の習俗のうちに恥ずべきしかたで表れている。同じ月が、キリストの奥義と教会を表す。月が魔術の歌で天から引き下ろされると信じる者たちは、嘲笑されるべきである。
31. Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam vim mutationis habeat suae; considera et in eo magnum esse mysterium, quod ejus exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum et mundanae totius creaturae esse posse, quod non aliquando resolvatur.
PL 14, 203B31. それゆえ、月が自らの変化の力をこれほどもつのに、どのように欠けを被るのかとあなたが不思議に思うなら、そこにもまた大いなる奥義があると考えよ。人よ、月の例によってあなたは知る。人間の事柄にも、世界全体の被造物にも、いつかほどけることのないものはありえないと。
Nam si etiam luna, cui tantum Dominus commisit ministerium, ut illuminet orbem terrarum, et crescit, et deficit, deficiunt enim omnia quae ex nihilo orta usque ad perfectionem venerunt, iterum perfecta minuuntur, coelum enim et terra praeteribunt; cur non id moderationis assumimus, ut neque in adversis abjiciamus animum, qui enim omnia fecit ex nihilo, facile te quoque potens est ad summa et perfecta provehere; et rursum non extollamur in prosperis, neque in potestate aliqua nos, divitiisque jactemus, neque in viribus corporis, aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis corruptio, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur.
PL 14, 203Bたとえ月でさえ――主が地の世界を照らすというこれほどの務めを委ねた月でさえ――満ち、また欠けるのなら、すなわち、無から生じて完成に至ったものはみな欠け、完成したのちに再び減じるのなら(「天と地は過ぎ去る」からである)、なぜ我々は次の節度を身につけないのか。逆境にあって心を捨てないこと――すべてを無から造った者は、あなたをも最高の完全なものへ容易に引き上げうるからである――、そしてまた順境にあって思い上がらず、何らかの権力や富を誇らず、体の力や美しさを自慢しないこと。そこには朽ちやすさとたびたびの変化があるからである。むしろ、未来にとどまる魂の恩寵を追い求めよう。
Nam si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat; multo magis contristare te debet, si anima profectu virtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis, atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae et inscientiae.
PL 14, 203C実際、月の没することがあなたを悲しませるなら――月は常に自らを回復し、改め形づくるのに――、魂が徳の進歩に満たされたのち、のちに心の不安定さと不注意のために自らの目標から逸れ、その努力をしばしば変えるなら、それはなおいっそうあなたを悲しませるべきである。それは愚かさと無知のしるしだからである。
Unde et Scriptura ait: Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12) . Et ideo sapiens non cum luna mutatur; sed permanebit cum sole. Unde non luna est particeps stultitiae; quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna.
PL 14, 203Cそれゆえ聖書も言う。「愚者は月のように変わる」(集会の書27:12)。だから賢者は月とともには変わらず、太陽とともにとどまる。したがって、月が愚かさにあずかるのではない。月が愚者のように変わるのではなく、愚者が月のように変わるのだからである。
Denique semen justi sicut luna perfecta in aeternum manet, et testis in coelo fidelis. Aliud enim est fungi ministerio, aliud circumferri ingenio, et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. Luna pro te laborat, et propter voluntatem Dei subdita est.
PL 14, 203C実に、「義人の子孫は、完全な月のように永遠にとどまり、天における忠実な証人である」。務めを果たすことと、気質によってあちこち運ばれ、感覚の弱さのために定まった考えをもたないこととは別である。月はあなたのために労苦し、神の意志のゆえに服している。
Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum, qui subjecit in spe. Illa ergo non sponte mutatur: tu sponte mutaris. Illa congemiscit et comparturit in sua mutatione: tu non intelligis, et gratularis frequenter.
PL 14, 203D「被造物は、むなしさに服した。自らの意志によってではなく、望みのうちに服させた者のゆえにである」。月は自らの意志で変わるのではない。あなたは自らの意志で変わる。月は自らの変化のなかでともに呻き、ともに産みの苦しみを味わう。あなたは理解せず、しばしば喜んでさえいる。
Illa tuam redemptionem frequenter exspectat, ut a communi totius creaturae servitio liberetur: tu et tuae redemptioni, et illius libertati affers impedimentum.
PL 14, 203D月はあなたの贖いをしばしば待ち望む。全被造物に共通の隷属から解放されるためである。あなたはあなた自身の贖いにも、月の自由にも、妨げをもたらしている。
Tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu exspectaris, et nec sero converteris, adhuc et illa mutatur. 32. Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis vivacitate. Minuitur luna, ut elementa repleat. Hoc est vere grande mysterium.
PL 14, 204Aゆえに、あなたが待たれ、遅くなっても回心しないあいだ、月がなお変わりつづけるのは、月の愚かさではなくあなたの愚かさである。32. だから月を体の眼で見積もるな。心の鋭さで〔見積もれ〕。月が欠けるのは、諸元素を満たすためである。これこそ真に大いなる奥義である。
Donavit hoc ei qui omnibus donavit gratiam. Exinanivit eam, ut repleat qui etiam se exinanivit, ut omnes repleret. Exinanivit enim se ut descenderet nobis: descendit nobis ut ascenderet omnibus.
PL 14, 204Aこれを月に授けたのは、すべての者に恩寵を授けた者である。彼は月を空にした。満たすためであり、彼は、すべてを満たすために自らをも空にした者である。彼は我々のもとへ降るために自らを空にし、万人のために昇るために我々のもとへ降った。
Ascendit enim, inquit, super omnes coelos ut impleret omnia (Ephes. IV, 10) . Itaque qui exinanitus advenerat, de plenitudine sua apostolos adimplevit. Unde unus ex his dicit: Nam de plenitudine ejus omnes nos accepimus (Joan. I, 16) .
PL 14, 204A「彼はすべての天の上に昇った、すべてを満たすために」(エフェソ4:10)と言う。こうして、空にされて来た彼は、自らの充満から使徒たちを満たした。それゆえ使徒の一人は言う。「その充満から我々はみな受けた」(ヨハネ1:16)。
Ergo annuntiavit luna mysterium Christi. Non mediocris in qua signum posuit suum: non mediocris quae typum dilectae habet Ecclesiae, quod significat Propheta dicens: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec tollatur luna (Ps. LXXI, 7) .
PL 14, 204Bそれゆえ月はキリストの奥義を告げ知らせた。月は並のものではない。キリストはそこに自らのしるしを置いたからである。愛された教会の型をもつ月は並のものではない。預言者はそれを示して言う。「その日々に正義と平和の豊かさが興る、月が除かれるまで」(詩篇71:7)。
Et in Canticis Dominus de sua sponsa ait: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol (Cant. VI, 9) ?
PL 14, 204Bまた雅歌で、主は自らの花嫁について言う。「暁のように見晴らし、月のように麗しく、太陽のように選ばれたこの者はだれか」(雅歌6:9)。
Et merito speciosa sicut luna Ecclesia, quae toto mundo refulsit, et tenebras saeculi hujus illuminans dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) .
PL 14, 204B教会が月のように麗しいのは当然である。教会は全世界に輝き、この世の闇を照らして言う。「夜は過ぎ去り、昼は近づいた」(ローマ13:12)。
Pulchre ait, Prospiciens, quasi suos de superiore prospectans, sicut habes: Dominus de coelo prospexit super filios hominum (Ps. XIII, 2) .
PL 14, 204B「見晴らす」と巧みに言う。自分の民を高みから見はるかすようにである。「主は天から人の子らの上を見渡した」(詩篇13:2)とあるとおりである。
Prospiciens ergo Ecclesia, sicut luna defectus habet et ortus frequentes: sed defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur.
PL 14, 204C教会は見晴らすものとして、月のように、欠けと昇りをたびたびもつ。しかし欠けによって成長し、迫害によって減じられ、告白者たちの殉教によって冠を授けられることを通じて、これによって大きくなるに値した。
Haec est vera luna, quae de fratris sui luce perpetua lumen sibi immortalitatis et gratiae mutuatur.
PL 14, 204Cこれこそ真の月であり、兄弟〔太陽〕の永続する光から、不死と恩寵の光を自らのために借りている。
Fulget enim Ecclesia non suo, sed Christi lumine; et splendorem sibi arcessit de sole justitiae, ut dicat: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20) . Beata plane quae tantum insigne meruisti!
PL 14, 204C教会が輝くのは自分の光ではなくキリストの光による。正義の太陽から輝きを自らに引き寄せ、こう言う。「生きているのはもはや私ではない。キリストが私のうちに生きている」(ガラテヤ2:20)。これほどの栄誉にあずかった者よ、まことに幸いである。
Unde te non tuis neomeniis, sed typo Ecclesiae beatam dixerim. In illis enim servis, in hoc diligeris. 33. Quam ridiculum autem quod te plerumque credunt homines magicis carminibus posse deduci! Aniles istae fabulae, ac vulgi opiniones.
PL 14, 204Cそれゆえ私は、あなたが自らの新月祭によってではなく、教会の型によって幸いだと言おう。前者ではあなたは奴隷として仕え、後者では愛されるのである。33. 人々が、あなたがしばしば魔術の歌で引き下ろされうると信じるのは、なんと滑稽なことか。老婆の作り話、民衆の思い込みである。
Quis enim opus Dei tanto ministerio deputatum arbitraretur Chaldaicis superstitionibus posse tentari? Lapsus sit ille, qui se transfigurat in angelum lucis, et deductus voluntate propria, non carminum potestate.
PL 14, 204D神の業で、これほどの務めに当てられたものが、カルデア人の迷信で試みられうると、だれが考えるだろうか。墜ちたのは、光の天使に身を変じるあの者であり〔sit の法は定かでない。「墜ちたのは…である」と取った〕、彼は自らの意志で引き下ろされたのであって、歌の力によるのではない。
Sane et in hoc quasi Ecclesia putaris posse de loco tuo et statione deduci. Multi tentant Ecclesiam: sed sagae artis ei carmina nocere non possunt. Nihil incantatores valent, ubi Christi canticum quotidie decantatur.
PL 14, 204D実際、あなたはこの点でも、教会のように、自分の場所と持ち場から引き下ろされうると思われている。多くの者が教会を試みる。だが魔女の術の呪文は教会を害しえない。キリストの歌が日々歌われるところでは、呪術師たちは何の力もない。
Habet incantatorem suum dominum Jesum, per quem magorum incantantium carmina, et serpentum venena evacuavit: et ipsa sicut serpens exaltatus devorat colubros Aegyptiorum; ferale licet carmen immurmuret, hebetatur in Christi nomine.
PL 14, 205A教会は、自らの呪文師として主イエスをもつ。彼によって、呪文を唱える魔術師たちの歌と蛇の毒を無力にした。教会自身、高く掲げられた蛇のように、エジプト人たちの蛇を呑み込む。たとえ不吉な歌をつぶやこうとも、キリストの名の前で鈍る。
Sic et Elymam magum Paulus non solum sagae artis infirmitate, sed etiam oculorum amissione caecavit. Sic Petrus Simonem alta coeli magico volatu petentem, dissoluta carminum potestate, dejecit et stravit.
PL 14, 205A同じようにパウロは、魔術師エリマを、魔女の術の弱さによるだけでなく、目を失わせて盲目にした。同じようにペトロは、天の高みを魔術の飛行で目指すシモンを、歌の力を解いて投げ落とし、地に打ち伏せた。
Liber IV, Caput IX
第IV巻 第IX章PL 14, 205AConclusio quarti diei. Quam vanum sit eum cavere; et unde in eumdem daemonum ac gentilium offensio derivata. 34. Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus.
PL 14, 205A第四の日の結び。それを避けることがいかに空しいか、またなぜ悪霊たちと異教徒たちの嫌悪が同じ日に向けられるのか。34. 第四の日は、私の考えでは、見事に終わった。
Quomodo ergo quartum plerique consueverunt cavere, et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus nova luce mundus emicuit? An sinistris sol coepit auspiciis? Et quomodo aliis potest bona signare, qui sibi eligere diem sui nescivit exortus?
PL 14, 205Bそれなのに、多くの者が第四〔の日〕を避けるのを常とし、世界全体が新しい光で輝き出したこの数で何かを始めるのは無益だと考えるのは、どういうわけか。太陽は不吉な前兆のもとに始まったのか。自分の出現の日を選ぶことを知らなかった者が、どうして他の者たちに吉兆を示しえようか。
Aut quomodo signa ejus probant, cujus ortum non probant? Quid etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit, et quarta decima diem signat salutis? An displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis?
PL 14, 206Aあるいは、その出現を是認しない者が、そのしるしをどうして是認するのか。月についてはどうか。月も第四日に始まり、第十四日には救いの日を示す。贖いの奥義が祝われる数が気に入らないのか。
Ideo daemones declinandum fore persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. Ideo gentiles nihil adoriendum asserunt; quia sciunt tunc primum artes suas vacare coepisse, et populos gentiles ad Ecclesiam demigrasse.
PL 14, 206Aそれゆえ悪霊たちは、その数こそ彼らの邪悪が滅ぼされた数なので、避けるべきだと説く。それゆえ異教徒たちは、何も企ててはならないと主張する。彼らの技が空しくなり始め、異邦の民が教会へ移り住んだのが、そのときだったと知るからである。
Lunam certe quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant. Nolunt ergo eisdem exordiis inchoare, quibus serenitas inchoatur.
PL 14, 206A彼らは、四日目の月が、澄んでおり先の鈍らない角をもつなら、残りの日々、月の終わりまで晴天の徴を与えると考える。ゆえに、晴天が始まるまさにその始まりで始めることを望まない。
Sed jam cavendum ne nobis in sermone dies quartus occidat; cadunt enim umbrae majores de montibus, lumen minuitur, umbra cumulatur.
PL 14, 206Aだが、我々の説教のなかで第四の日が沈まぬよう、すでに警戒すべきである。山々から大きな影が落ち、光は減じ、影が積もるからである。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 14, 205B(Sermo VII.) [0205] Ornatis superioribus duobus elementis, mari propria praerogativa conceditur. Describitur aquarum obedientia, ac mira fecunditas, qua homo gustatis interdictis abutitur. Demum ostenditur reptilia non modo serpentes vocitari, sed etiam pisces.
PL 14, 205B(第7説教)上の二つの元素が飾られたので、海に固有の特権が与えられる。水の従順と驚くべき多産が描かれ、人間は禁じられたものを味わってそれを濫用する。最後に、「はうもの」は蛇だけでなく魚もそう呼ばれることが示される。
1. Vestita diversis terra germinibus virebat omnis, coelum quoque sole et luna, geminis vultus sui luminibus, stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet; ut et ipsi gratia vivificationis divino proveniret munere.
PL 14, 205C1. 大地は多様な芽をまとって一面に緑をなし、天も、その顔の双子の光である太陽と月と、星々の美しさに飾られて輝いていた。第三の元素、すなわち海が残っていた。これにも、神の賜物によって、命を与える恩寵が及ぶためである。
Aethereo enim spiritu omnes terrarum fetus aluntur. Terra quoque semina resolvens, universa vivificat: et maxime tunc primum verbo Dei jussa viridescere, vivificationis suae munere pullulabat. Vacabat aqua, et a divinae operationis feriata beneficio videbatur.
PL 14, 205C実際、大地のあらゆる実りは、天空の気によって養われる。大地もまた種をほどいてすべてに命を与える。ことに、そのときはじめて神の言葉によって緑になるよう命じられ、命を与えるという自らの任務によって芽吹いた。水は手空きで、神の業の恩恵から休んでいるように見えた。
Habet adhuc Creator quod illi conferat. quo munia terrarum possit aequare: reservabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogativae collati sibi muneris vindicaret. Vivificavit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant.
PL 14, 205D創造主にはまだ水に授けるものがあった。それによって水が地の任務に並びうる。創造主はそれを水のためにとっておいた。水自身も、授かった任務の特権の何か固有で特別なものを自分のものにするためである。地は先に命を与えたが、それは息する魂をもたないものにであった。
Aqua jubetur ea producere quae viventis animae vigorem dignitatemque praeferrent, et sensum tuendae salutis, et fugiendae mortis acciperent.
PL 14, 205D水は、生きる魂の活力と品位を示し、自らの安全を守る感覚と死を避ける感覚を受けるものを生み出すよう命じられる。
2. Dixit itaque Deus, Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli (Gen. I, 20).
PL 14, 205D2. そこで神は言った。「水は、生きる魂どものはうものを種類に従って、また飛ぶ鳥を、天の大空に従って地の上を飛ぶものを、生み出せ」(創世記1:20)。
Venit mandatum et subito aqua jussos fundebatur in partus: generare fluvii, vivificare lacus, mare ipsum coepit diversa reptilium genera parturire, et secundum genus effundere quodcumque formaverat.
PL 14, 206C命令が下ると、たちまち水は命じられたとおり、産みへと注ぎ出された。川は産み、湖は命を与え、海そのものも、はうものの多様な種を産み始め、形づくったものを何であれ種類に従って注ぎ出した。
Non exigui gurgites, non coenosae paludes vacabant, quin omnia datam sibi creandi assumerent potestatem. Pisces exsiliebant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, conchae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini.
PL 14, 206C小さな淵も泥深い沼も空いてはおらず、みな与えられた創造の力を受け取った。魚は川から跳ね上がり、イルカは波の中で前奏をなし、貝は岩に、カキは深みに付き、ウニが育った。
Vae mihi! ante hominem coepit illecebra, abundantia copiarum, nostrae mater luxuriae. Ante hominem deliciae. Prior ergo hominum tentatio, quam natura: sed nihil natura deliquit; alimenta dedit, non vitia praescripsit.
PL 14, 206Cああ、私は災いだ。人間より先に、誘惑、物の豊かさ、我々の放縦の母が始まった。人間より先に美食があった。ゆえに人間の誘惑は自然より先にあった。だが自然は何も罪を犯さなかった。糧を与えたが、悪徳を命じはしなかった。
Haec communia dedit, ne tibi aliqua velut propria vindicares. Tibi suos fructus terra producit; tibi scaros et accipenseres, et omnes fetus suos generant aquae: et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti.
PL 14, 206C自然はこれらを共有のものとして与え、あなたが何かを自分のものとして主張しないようにした。あなたのために大地はその実りを産み、あなたのためにブダイやチョウザメ、水のすべての産み子が生まれる。それでもあなたは満足せず、禁じられた糧を味わった。
Ad invidiam tuam omnia congeruntur, ut praevaricatio tuae aviditatis oneretur. 3. Sed neque quam multae species et nomina sint, possumus enarrare, quae omnia momento divinae praeceptionis animata sunt.
PL 14, 206Dすべてがあなたへの非難をあおるために集められ、あなたの貪欲の違反が重くされる。3. だが、いかに多くの種と名があるかを、我々は述べ尽くせない。それらはみな、神の命令の一瞬で命を与えられたのである。
Simul coibat forma corporis et operabatur anima, vitalis etiam vigor reliquae virtutis. Repleta erat terra germinibus, mare impletum animantibus. Ibi insensibilia pullulabant, hic sensibilia versantur. In terris quoque aqua suas sibi vindicat portiones.
PL 14, 206D形体と魂とが同時に結びつき、働き、ほかの力の生命の活力もそうだった。地は芽でいっぱいになり、海は生き物でいっぱいになった。そこでは感覚のないものが芽吹き、ここでは感覚をもつものが動く。地の上でも、水は自らの分け前を主張する。
Lambunt terram pisces aquarum, et ex ea sibi praedam requirunt. Culices quoque et ranunculi circa genitales strepunt paludes, et ipsae audierunt Domini mandatum dicentis: Producant aquae reptilia animarum viventium.
PL 14, 207A水の魚は地をなめ、そこから獲物を探す。蚊や小さな蛙も、生みの沼辺で鳴き立て、これらも「水は、生きる魂どものはうものを生み出せ」と言う主の命令を聞いたのである。
4. Scimus reptilia dici genera serpentum, eo quod super terram repant: sed multo magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam.
PL 14, 207A4. 我々は、「はうもの」が蛇の種類を言うと知っている。地の上をはうからである。しかし、泳ぐものはすべて、はうことの様相あるいは本性をはるかに多くもつ。
Nam etsi in profundum qui se demerserint, aquam videantur findere; tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus (Ps. CIII, 25) .
PL 14, 207A実際、深みに潜るものは水を割るように見えるが、水面を泳ぐときには、水のいくつかの背の上を引きずりながら全身ではう。それゆえダビデも言う。「これは大きく広い海、そこには、数えきれぬはうものがいる」(詩篇103:25)。
Quinetiam cum pleraque pedes habeant, et ambulandi usum, eo quod sint amphibia, quae vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluviales, quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur Nilo in flumine; tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum. Siquidem et navis acta remis labitur, et aquas sulcat carina.
PL 14, 207Aそれどころか、多くのものは足をもち、歩く用をもつ――水にも地にも生きる両生のものである――、たとえばアザラシ、ワニ、川の馬、すなわちヒッポポタモスと呼ばれるもの、ナイル川で生まれるからである。だがこれらも水の深みにあっては歩かず泳ぎ、足を歩むための足取りとして使うのではなく、はうための櫂のように使う。実際、船も櫂に押されて滑り、竜骨が水を掘る。
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 14, 207BVirtute hujus vocis, producant aquae reptilia, multo plura in mari quam in terra esse producta; eamque gratiam aquis additam, ut quae in terris noxia, in mari innoxia generentur. 5. Producant aquae reptilia, dixit Dominus.
PL 14, 207Bこの言葉の力によって、「水は、はうものを生み出せ」、地よりも海にはるかに多くが生み出されたこと。そして、地では有害なものが海では無害に生まれるよう、水に恩寵が加えられたこと。5. 「水ははうものを生み出せ」と、主は言った。
Brevis sermo, sed vehemens, et late patens, communem minimis et maximis naturam infudit. Eodem momento producitur balena quo rana ejusdem vi operationis nascitur. Non laborat in maximis Deus, non fastidit in minimis.
PL 14, 207B短い言葉だが、力強く、広く行き渡り、最小のものにも最大のものにも共通の本性を注いだ。鯨が生み出されるのと同じ瞬間に、同じ働きの力によって蛙が生まれる。神は最大のものにも労せず、最小のものも嫌がらない。
Nec doluit natura parturiens delphinas; sicut non doluit, cum exiguos murices cochleasque produceret. Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint.
PL 14, 207Cまた自然は、イルカを産むのに苦しまなかった。小さなムレックス貝や巻貝を生み出したときに苦しまなかったのと同じである。人よ、海には地よりどれほど多いかに注意せよ。
Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas?
PL 14, 207C数えられるなら数えよ。魚のあらゆる種を、小さなものも最大のものも。コウイカ、タコ、リトストラコス〔不詳。「石の殻をもつもの」の意の語か〕、カラボス〔不詳。エビの類か〕、カニ、そしてこれらのなかの無数の同種を。蛇の種類について何を言おう。竜、ウツボ、ウナギを。
Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, vitulos marinos, cete immania, delphinas, phocas, leones.
PL 14, 207Cサソリ、蛙、亀、イタチ、またサメ〔canes maritimi。字義は「海の犬」。サメの類で、「サメ」と訳す〕、海の子牛、巨大な鯨、イルカ、アザラシ、獅子も見落とすまい〔いずれも海の生き物の名であろうが、何を指すか定かでない〕。
Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt?
PL 14, 207Cクロウタドリ、ツグミ、クジャクまで付け加えようか。その色は鳥にも写されているのが見られる〔以上は魚の名〕。クロウタドリは黒く、クジャクは背と首が多彩に彩られ、ツグミは腹がまだらである。その他、地の種と名が自分のものとしたものがある。
Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit. 6. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis.
PL 14, 207D実際これらは、まず海とさまざまな川で始まった。じつに水が、生きる魂どものはうものを、神の合図による命令で最初に生み出した。6. 次の恩寵を加えよ。我々が地で恐れるものを、水中では愛するのである。
Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis.
PL 14, 208A実際、地では有害なものも水では無害で、蛇そのものも毒がない。獅子は地では恐ろしいが、波の中では甘美である。ウツボは、何か有害なものをもつと言われるが、食物としてはより貴重である。蛙は沼では恐ろしいが、水中では見事で、ほとんどあらゆる糧に勝る。
Plura si quis vult cognoscere, a diversis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia comprehendere. Canes sane et in mari cave, quos et in Ecclesia molestos esse et cavendos Apostolus docet dicens: Cavete canes, cavete malos operarios (Phil. III, 2) .
PL 14, 208Aもっと知りたい者は、各地の漁師に尋ねよ。すべてを把握できる者はいないからである。ただし海でも犬〔canes。前節の「サメ」(canes maritimi、海の犬)に掛けている〕に用心せよ。使徒は、それが教会にも厄介で用心すべきだと教えて言う。「犬どもに用心せよ、悪い働き手どもに用心せよ」(フィリピ3:2)。
Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Terrena se novit vindicta foetoris ulcisci: haec non minorem habet gratiam capta, quam libera.
PL 14, 208Aイタチの臭いは地では重いが、水では甘い。地のイタチは悪臭という報復で身を守ることを知るが、水のそれは、捕らえられても自由なときに劣らぬ魅力をもつ。
Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui à flore nomen inolevit: seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es.
PL 14, 208Bティマルス〔カワヒメマスのこと〕よ、あなたを我々の言及で名誉なきままに放ちはしない。あなたには花から名がついた。ティキヌス川の水があなたを育てたにせよ、麗しいアテシス川の水が育てたにせよ、あなたは花である。
Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit: Aut piscem olet aut florem; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius? Quid suavitate jucundius? Quid odore flagrantius?
PL 14, 208B実に、心地よい芳香を放つ者について機知をもって言われた次の言い草は、よく知られている。「魚か花の匂いがする」。こうして、この魚の匂いは花のそれと同じだと言われた。あなたの姿よりも麗しいものがあろうか。甘美さより快いものがあろうか。香りより芳しいものがあろうか。
Quod mella flagrant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere.
PL 14, 208B蜜が香るのと同じものを、あなたは体で吐く。ワタリガラス〔魚の名〕やスズキ〔lupus。字義は「狼」。地中海のスズキの類の魚で、「スズキ」と訳す。続く「狼」はこの名に掛けている〕の柔らかさをどう語ろうか。子羊はこれらの狼を恐れることを知らない。
Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, ut his propheticum illum dictum de Ecclesiae sanctitate jure conveniat: Tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt (Esa. LXV, 25) .
PL 14, 208B水の恩寵はかくも大きく、獅子〔魚の名〕でさえ、その水の子牛〔魚の名〕を避けるほどである〔底本は fugiant(避ける)のまま訳した。ミーニュの脚注によれば、写本の一部と古い諸版は「その子牛と獅子が象られる」と、ローマ版は「……獅子が結ばれる」と読む〕。それゆえ、教会の聖性についてのあの預言の言葉がそれらに正しく当てはまる。「そのとき、狼と子羊はともに草を食み、獅子と牛はともに藁を食う」(イザヤ65:25)。
Nec mirum, quandoquidem etiam in Ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum convivia, amictus imbuunt?
PL 14, 208C驚くべきことではない。教会においても、水は、盗賊の悪が洗われて潔白な者と同列にされるという働きをするのだから。王たちの宴を飾り、衣を染める紫貝にも触れようか。
Aquarum est igitur quod in regibus adoratur: aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Judaeis gratos; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt.
PL 14, 208C王たちにおいて崇められるものは、水のものである。輝くあの色も水のものである。海の豚〔イルカの類か〕も、ユダヤ人にさえ好まれることを付け加えよ。水が洗い清めないような汚れはなく、それゆえ彼らは、それらを地で生まれたもののように汚れたものとは見なせないからである。
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 14, 208CMultiplicem piscibus rationem esse generandi, ac singularem in prolem pietatis sensum. Quanta sit eorum puritas, qua non solum alia bruta, sed etiam homines ipsos superant. 7. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium.
PL 14, 208C魚には生まれ方が多様であり、子への情愛の感覚が格別であること。その清浄さがどれほどのもので、ほかの獣のみならず人間をも凌ぐこと。7. こうして魚の用は数えきれず、種も数えきれない。
Alii ova generant, ut varii majores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium.
PL 14, 208D卵を産むものがある。トロクタ〔マスのこと〕と呼ばれる大きな斑のものがそうで、それらは水に委ねて温めさせる。水は命を与え、造り、あの最初の命令の任務を、永続する法のように今も果たしている。優しい、生き物たちの母である。
Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera hujusmodi.
PL 14, 209A生きた子を自分の体から産むものもある。イタチ〔海の魚の名。何を指すか定かでない〕、小さな犬〔小型のサメの類か〕、巨大な鯨、イルカ、アザラシ、その他この類のものである。
Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere.
PL 14, 209Aこれらは子を産んでから、わが子に対して誰かが何か陰謀や脅しを企てているのを察すると、子を守るため、あるいは幼い年の恐れを母の情で鎮めるため、口を開け、無害の歯で子を吊り下げ、体内にも迎え入れ、産みの腹に隠すと伝えられる。
Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt: illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo objecto natos suos defendant a periculis.
PL 14, 209A人間のどんな情が、魚のこの敬虔を真似られようか。我々には接吻など飽きるほどである。魚には、腹を開いて生まれた子を迎え、無傷のまま呼び戻し、自らの熱のぬくもりでふたたび子を活気づけ、息で養い、一つの体に二つが生きることでも足りない。安全をもたらすか、あるいは自らの体をさしだして子を危険から守るまでは。
Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus?
PL 14, 209Bこれを見て、たとえ〔同じことを〕なしうるとしても、魚のこれほどの敬虔に譲らない者があろうか。自然が人間では守らないものを魚では守っていることに、驚き呆れない者があろうか。
Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios: aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt.
PL 14, 209B多くの女は、疑いから、継母のような憎しみで、狙った自分の子らを殺した。ほかの女たちは、読むとおり、飢えのなかで自分の産んだ子を食べた。
Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat. 8. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent: alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos.
PL 14, 209B人間の子らにとって、母は墓となった。魚の子にとっては、親の子宮が壁のようであり、内臓という堡塁によって、子らを害から守り通す。8. こうして魚の種類はさまざまな用をもつ。卵を産むものもあり、生きて形の整った子を産むものもある。
Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit.
PL 14, 209B卵を産むものは、鳥のように巣を編まず、長い温めの労を負わず、自分の煩いをもって養わない。卵が落ちると、水がいわば自らの本性の懐で、優しい乳母のようにそれを受け取り、速い温めによって生き物にして返す。
Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit. 9. Tum deinde quam pura et inviolata successio! Nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo. Scorpaena quoque castitatem immaculati connubii generi suo servat.
PL 14, 209C実際、親の接触が続くだけで、卵は命を得て落ち、魚が出てくる。9. さらに、その継承のなんと清く、損なわれないことか。どれも他と交わらず、自らの種と交わる。ティマルスはティマルスと、スズキはスズキと。スコルパエナ〔カサゴの類か〕もまた、汚れなき婚姻の貞潔を自らの種に守る。
Itaque habet pudicitiam generis sui, sed venenum generis sui non habet; non enim percutit scorpaena, sed reficit.
PL 14, 209Cこうしてスコルパエナは自らの種の貞潔をもつが、自らの種の毒はもたない。スコルパエナは刺すのではなく、元気を回復させるからである。
Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur: vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae.
PL 14, 209Cゆえに魚の種は、異種の姦通的な交わりを知らない。ロバと雌馬とのあいだの種の交わりや、また逆に馬がロバと交わるようなことは、人間の多大な配慮によって行われるが、それらこそ自然の真の姦通である。
Nam utique majus est quod in naturae colluvionem committitur, quam quod in personae injuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii jumentalis; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est?
PL 14, 209D実際、自然の混淆に対してなされることは、人格への侵害に対してなされることより大きい。人よ、あなたは家畜の姦通の仲立ちをし、姦通で生まれたもののほうを、真正のものより貴重だと考えるのか。
Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas!
PL 14, 209Dあなた自身が異なる種を混ぜ、異なる種子を交ぜ、しばしば嫌がるものを禁じられた交わりに強い、それを勤勉と呼ぶ。
Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia.
PL 14, 209D人間についてはそれを、異種の混合が子を産み出しうるようにはできないので、生まれつきのものを人間から取り去り、男から男を剥ぎ、体の一部を切り取って性を否定し、去勢者に仕立てる。自然が人間において拒んだことを、厚かましさが成し遂げるためである。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 14, 210AMutuam aquae ac piscium necessitudinem docere, qualis parentum et filiorum necessitudo esse debeat. Quomodo respirationis usum aqua suppleat in piscibus. 10. Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera.
PL 14, 210A水と魚の相互の絆について。親と子の絆はどうあるべきかを教える。水は魚において呼吸の働きをどう補うか。10. 水がいかに善き母であるかは、次のことからも考えよ。
Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo.
PL 14, 210A人よ、あなたは、親が子を勘当すること、断絶、憎しみ、不和を教えてきた。親と子の絆とは何であるかを学べ。
Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere: et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico.
PL 14, 210A魚は水なしでは生きられず、自分の親との交わりから引き離されることも、自分の養い手の務めから切り離されることもできない。これは或る本性によって起こることで、引き離されればたちまち死ぬ。
Neque enim, ut omnia, hujus aeris vivunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent vivere non capientes spiritus infusionem. Quod est nobis spiritus, illis est aqua.
PL 14, 210Aというのも、魚は、すべて〔の動物〕のように、この空気の息によって生きるのではないからである。息を吸い込み、息を返す本性が魚には備わっていない。さもなければ、息の注ぎ込みを受け取らないまま、水の下でいつまでも生きることはできないであろう。我々にとって息であるものが、魚にとっては水である。
Sicut nobis spiritus, ita illis aqua vivendi ministrat substantiam: nos intercluso commeatu spiritus, quia ne brevi quidem spatio possumus expertes esse spiritus vitalis, statim exstinguimur; pisces quoque sublati de aqua, sine substantia sui vivi esse non possunt.
PL 14, 210B我々にとって息が〔そうする〕ように、魚にとっては水が生きる実体を供する。我々は息の通い路を絶たれれば、短い間ですら命の息なしではいられないので、たちまち絶えてしまう。魚もまた水から取り上げられれば、自らの〔命の〕実体を欠いて生きていられない。
11. Et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum; et cum sit ipse poris plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat.
PL 14, 210B11. その理由は明らかである。我々においては、肺が胸郭のより広い奥まった所で息を受け入れ、それ自身が多くの孔によって通り抜けられるので、息が注がれることで内なる熱を冷ます。
Thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et succos salubres sanguinemque discernit. Fit pulmo pervius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus pervenire.
PL 14, 210B胸郭は養分を受け入れるとともに、食物の余り物と、滋養ある汁と血とを分ける。肺は通り抜けられるものとなり、それゆえ息の吸い入れはより容易にそこへ達しうる。
Pisces vero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere.
PL 14, 210C一方、魚は鰓を持ち、これをあるときは畳んで閉じ、あるときは広げて開く。この閉じることと開くことの間に水が受け入れられ、通り抜け、浸み入るあいだに、水は呼吸の務めを果たしていると見える。
Propria igitur natura est piscium, nec communis cum caeteris; specialis usus, et a caeteris vivendi quaedam separata et secreta substantia.
PL 14, 210Cそれゆえ魚の本性は固有のものであって、ほかの動物と共通ではない。その用い方は特別であり、生きるための実体も、ほかのものから分かたれ、隔てられた或るものである。
Propterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur; etiamsi servati in vivariis suis vivant.
PL 14, 210Cそのため魚は〔人の手で〕養われることがなく、陸の動物のように、人の手の感触や何らかの愛撫を喜ぶこともない。たとえ生け簀に保たれて生きているとしても、そうである。
Liber V, Caput V
第V巻 第V章PL 14, 210CPisces cur tam bene dentati. Hi sibi invicem in escam cedunt: quod imitantur avari, qui vehementi objurgatione castigantur. 12. Quid autem de densitate dicam dentium?
PL 14, 210C魚はなぜこれほど歯が密なのか。魚は互いに餌食となり合う。これは貪欲な者たちが真似ているところで、彼らは激しい叱責によって懲らしめられる。12. 歯の密なことについては何と言おうか。
Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent: sed utraque pars armata est dentibus; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui.
PL 14, 210D魚は、牛や羊のように片側にだけ歯があるのではなく、どちらの側も歯で武装している。水の中にいるので、もし長く食物をこねまわして素早く送り込まなければ、水の洗い流しによって餌が歯から奪われ、溶け去りかねないからである。
Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant.
PL 14, 210Dそれゆえ魚は密で鋭い歯を持ち、素早く切り込み、素早く噛み砕き、たやすく、何の遅れも引き延ばしもなく送り込む。
Denique non ruminant; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere. 13. Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potiorum subjecti ubique inferiores sunt.
PL 14, 210Dかくして魚は反芻しない。ただしそのうちブダイだけは反芻するといわれる。そうしたことを理解する機会か経験か関心のあった人々が伝えるところである。13. 実際、魚たちもまた、自分たちの仲間の力の暴力を免れなかった。より強い者の貪欲に、弱い者はどこにあっても服している。
Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur.
PL 14, 211A弱い者ほど、獲物として身をさらすことが多い。たしかに大半は草や小さな虫で養われる。しかし互いに食い合い、自分たちの肉で養われるものもいる。
Minor apud illos esca majoris est: rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni.
PL 14, 211A彼らにあっては、小さい者が大きい者の餌である。さらにその大きい者自身も、より強い者に襲われ、他者を餌食にする者が別の者の餌となる。
Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium.
PL 14, 211Aこうして、自分が他者を呑んだのに、別の者に呑まれ、双方が一つの腹に収まり、自分を呑んだ者に呑まれた者も同じ腹に入り、一つの臓腑の中に、獲物と報復との共同が同時に成り立つということが起こる。
Et ipsis sponte forte haec accrevit injuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia.
PL 14, 211Bおそらく彼らにも、この不正は自ずと増し加わったのであろう。我々においてそれが本性からではなく、貪欲から始まったのと同じである。
Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla; ne quis potior inferiorem invaderet daturus in se potentiori exemplum injuriae.
PL 14, 211Bあるいは魚は人間の用に供せられたゆえに、しるしともなるよう造られたのであろう。それは、魚たちに我々の習いの悪を見て、その手本を避けるためである。強い者が弱い者を襲い、より強い者に対して不正の手本を自ら与えることになってはならない。
Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat, in quem ipse incidat. 14. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum.
PL 14, 211Bそれゆえ、他者を傷つける者は、自分の落ちる罠を自分で用意しているのである。14. そしてあなたこそ魚である。他人の臓腑に襲いかかり、弱い者を沈め、退く者を深みまで追い詰めるあなたがそうである。
Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat.
PL 14, 211B気をつけよ。あなたがあれを追っているうちに、自分がより強い者に陥り、あなたの策略を避けている者があなたを他人の策略へ引き込み、あなたに追われていたとき自分の苦難を恐れていた者が、かえって先にあなたの苦難を見ることのないように。
Quid interest inter divitem improbae cupiditatis ingluvie absorbentem infirmorum patrimonia, et silurum de minorum piscium visceribus alvum repletum?
PL 14, 211B邪悪な欲望の貪りによって弱い者たちの財産を呑み込む富者と、小さな魚たちの臓腑で腹を満たしたナマズとの間に、何の違いがあるか。
Defunctus est dives, et nihil ei sua spolia profuerunt, imo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. Captus est silurus, et inutilis praeda detecta est. Quanti in eo reperiuntur, qui alios devoraverant?
PL 14, 211C富者は死んだが、その奪ったものは何の益にもならず、かえってその略奪の悪名が彼をいっそう忌まわしくした。ナマズは捕えられ、その獲物は役に立たぬものとして暴かれた。その腹の中に、他の魚を呑んでいたものがどれほど多く見いだされることか。
Et tu dives habes in sinu tuo alterius praedatorem. Ille habebat facultates pauperis quas invaserat: tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti, et adhuc tanto non satiaris augmento; et dicis quod alios vindicaveris, cum eadem committas quae ulcisceris, injusto injustior, et iniquo iniquior, et avaro avarior.
PL 14, 211Cそしてあなた、富者よ、あなたも懐に別の略奪者を抱えている。あの者は、襲って奪った貧しい者の財産を持っていた。あなたはその者を押しつぶして、あなたの財産に二つの財産を加えた。それでもなお、これほどの増加に満たされず、自分が罰していることと同じことをしながら、他の者たちのために報復したのだと言う。不正な者よりもさらに不正に、不義な者よりもさらに不義に、貪欲な者よりもさらに貪欲に。
Vide ne idem te qui piscem illum finis inveniat: hamum cave, cave retia. Sed praesumis de potentia, quod nemo tibi possit resistere: praesumebat et silurus quod hamum nemo sibi jaceret, nemo retia tenderet, et, si incidisset, universa dirumperet; et tamen fuscinam non evasit, aut nexus vinculi validioris incurrit, quibus se non posset exuere.
PL 14, 211Cあの魚に降りかかった同じ最期があなたを見舞うことのないよう見よ。釣り針に気をつけよ、網に気をつけよ。しかしあなたは、誰もあなたに逆らえないほどの力を当てにしている。ナマズも、誰も自分に針を投げず、誰も網を張らず、もし掛かっても全部を引き裂くだろうと当てにしていた。それでも銛を免れず、あるいはより強い縛めの結び目に陥り、そこから身を脱することができなかった。
Sine dubio et hominum iniquitas quo graviora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit; quin aliquando dissolvat quod pro scelerum pretio constat difficile posse vitari.
PL 14, 211D疑いなく、人間の不正もまた、より重いことを行ったほどに、それだけ自らの悪事によって安全ではいられなくなる。いつかは、悪事の代価として避けがたいと定まっているものを支払わずにはすまない。
Liber V, Caput VI
第V巻 第VI章PL 14, 211DHominem esse piscem: sed piscem alium bonum, alium malum inveniri: bonum vero Petri hamum, ac sinum timere non debere. 15. Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es: Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregavit.
PL 14, 211D人間は魚であること。ただし魚には善いものと悪いものが見いだされること。善い魚はペトロの釣り針も網の懐も恐れてはならないこと。15. それゆえ人よ、あなたは魚である。あなたが魚であることを聞け。「天の国は、海に投げ入れられ、あらゆる種類の魚を集めた網に似ている。」
Cum autem esset impletum, duxerunt id ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasis suis, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matt. XIII, 47) .
PL 14, 212A「網が満ちると、人々はそれを岸へ引き上げ、座って、最も良いものを自分たちの器に選び入れ、悪いものは外へ投げ捨てた。世の終わりにもこのようになる。天使たちが出て行き、悪い者たちを正しい者たちのただ中から分け、火の炉に投げ込む」(マタイ13:47)。
Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant; nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine, in cujus oris confessione bonum pretinm reperitur, quo tributum apostolicum, et census Christi possit exsolvi.
PL 14, 212Aこうして、善い魚と悪い魚がある。善い魚は価のために保たれ、悪い魚はただちに焼かれる。善い魚を網は絡め取るのではなく引き上げ、釣り針は殺し滅ぼすのではなく、尊い傷の血を注ぐ。その口の告白のうちに善い価〔底本は pretinm。pretium と読む〕が見いだされ、それによって使徒の貢納とキリストの人頭税が納められうる。
Sic enim scriptum est, dicente Domino: Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis, an ab alienis?
PL 14, 212B次のように書かれているからである。主は言った。「地の王たちは、誰から税または人頭税を取るのか。自分の子らからか、それとも他人からか」。
Et respondente Petro, ab alienis, ait Dominus: Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies ibi staterem; illum sumens dabis eis pro me et te (Matt. XVII, 24) .
PL 14, 212Bペトロが「他人からです」と答えると、主は言った。「海へ行き、釣り針を投げ、最初に上がってきた魚を取れ。その口を開ければ、そこにスタテル貨が見つかる。それを取って、わたしと汝のために彼らに渡せ」(マタイ17:24)。
16. Noli igitur, o bone piscis, Petri hamum timere: non occidit, sed consecrat. Noli quasi vilem te contemnere, quia vides corpus infirmum: habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras.
PL 14, 212B16. それゆえ善い魚よ、ペトロの釣り針を恐れるな。それは殺すのではなく、聖別する。身体が弱いのを見て、自分を卑しいものと見くびるな。あなたは口の中に、ペトロのためにもキリストのためにも献げうるものを持っている。
Noli timere Petri retia, cui dicit Jesus: Duc in altum, et laxato retia. Non enim in sinistram partem mittit, sed in dexteram, sicut jussus a Christo est. Noli timere sinum ejus, quia dictum est ei: Ex hoc eris homines vivificans.
PL 14, 212Bペトロの網を恐れるな。イエスはそのペトロに言う。「沖へ漕ぎ出せ。網を降ろせ」〔底本は laxato。laxate と読む〕。彼は左の側にではなく右の側に〔網を〕投げるのである。キリストに命じられたとおりに。その網の懐を恐れるな。彼にこう告げられたからである。「今から汝は、人々を生かす者となる」。
Ideo misit retia, et complexus est Stephanum, qui de Evangelio primus ascendit habens in ore suo staterem justitiae. Unde confessione constanti clamavit dicens: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei.
PL 14, 212Cそれゆえ彼は網を投げ、ステファノを抱え込んだ。ステファノは福音から最初に上がってきた者で、口に正義のスタテル貨を持っていた。それゆえ彼は揺るがぬ告白をもって叫んで言った。「見よ、天が開かれ、人の子が神の右に立っているのが見える」。
Pro hoc pisce stabat Dominus Jesus; sciebat enim esse in ore ejus pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri judicium, atque doctrinam, et Christi gratiam locuples assertor implevit.
PL 14, 212C主イエスはこの魚のために立っていた。その口の中に自分の人頭税の価があるのを知っていたからである。こうして、栄光ある殉教によって、ペトロの判断も教えもキリストの恩寵も、豊かな証人が満たした。
Liber V, Caput VII
第V巻 第VII章PL 14, 212CPer mare Evangelium et Ecclesiam signari, et quid in mari hoc praestare debeat homo piscis. Conjuges ad mutuam morum tolerantiam, charitatem, fidem, exemplo viperae impelluntur. Cur idem exemplum in utramque partem usurpatum.
PL 14, 212C海によって福音と教会が表されること、そしてこの海の中で、魚である人間が何を示すべきか。夫婦は、毒蛇の例によって、互いの習いへの寛容、愛、誠実へと促される。なぜ同じ例が両方の側に用いられたか。
17. Nec te moveat quod pro mari Evangelium posui. Evangelium est, in quo Christus ambulavit: Evangelium est, in quo licet titubaverit Petrus, quando negavit; tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis invenit gratiam: Evangelium est, de quo martyr ascendit: Evangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quo mittitur rete, quod simile est regno coelorum: Evangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria: Evangelium est mare, in quo Hebraeus evasit, Aegyptius interemptus est: Evangelium est mare, quia sponsa Christi Ecclesia est, et divinae gratiae plenitudo, quae supra maria fundata est, sicut dixit Propheta: Ipse super maria fundavit eam (Ps. XXIII, 2) .
PL 14, 212D17. 私が海の代わりに福音を置いたことに、動揺してはならない。福音とは、その上をキリストが歩んだものである。福音とは、ペトロが否んだときにはよろめいたとしても、キリストの右手によって信仰の砦と、立つ恩寵とを見いだしたものである。福音とは、そこから殉教者が上がってくるものである。福音は海であり、その中で使徒たちが漁をし、天の国に似た網が投げ入れられる。福音は海であり、その中でキリストの奥義が表される。福音は海であり、その中でヘブライ人は逃れ、エジプト人は滅ぼされた。福音は海である。キリストの花嫁が教会であり、神の恩寵の充満であって、それは海の上に据えられているからである。預言者が言ったとおりである。「彼こそ海の上にそれを据えた」(詩篇23:2)。
Exsili super undas, o homo, quia piscis es: non te opprimant saeculi istius fluctus: si tempestas est, pete altum et profundum: si seneritas, lude in fluctibus: si procella, cave a scopuloso littore; ne te in rupem furens aestus illidat.
PL 14, 213A人よ、波の上に跳べ。あなたは魚なのだから。この世の波があなたを押しつぶすことのないように。嵐であれば、沖の深みを目指せ。凪〔底本は seneritas。serenitas と読む〕であれば、波の中で戯れよ。突風であれば、岩の多い岸辺を避けよ。荒れ狂う波があなたを岩に打ちつけることのないように。
Scriptum est enim: Estote astuti sicut serpentes (Matt. X, 16) . 18. Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et servanda conjugia, diligamus tributa nobis consortia.
PL 14, 213A書かれているからである。「汝らは蛇のように賢くあれ」(マタイ10:16)。18. 賢い蛇のことが例として挙げられたのだから、我々は結婚を求め、守ることにおいて賢くあろう。我々に与えられた伴侶を愛そう。
Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se convenerint, et si vir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla absentia complacitam minuat charitatem.
PL 14, 213Bたとえ、生まれたときには遠い地方に隔てられていた者たちが互いに結ばれたとしても、また夫が異国へ急いだとしても、いかなる隔たりも、いかなる不在も、すでに好ましく結ばれた愛を減らしてはならない。
Eadem lex praesentes absentesque connectit: idem naturae vinculum inter distantes et consistentes conjugalis charitatis jura constrinxit: eodum jugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiam si alter obeat separatarum regionum longa divortia; quia non corporis cervice, sed mentis, jugum gratiae receperunt.
PL 14, 213B同じ法が、居る者と居ない者とを結びつける。同じ本性の絆が、離れている者たちと留まっている者たちとの間に、夫婦の愛の権利をつなぎ止めた。同じ祝福の軛〔底本は eodum。eodem と読む〕によって、二人の首は結ばれている。たとえ一方が離れた地方の長い隔たりを越えて行くとしても、そうである。二人は恩寵の軛を、身体の首にではなく、心の〔首に〕受けたからである。
Vipera nequissimum genus bestiae, et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam, vel novam praeparat: progressaque ad littus, sibilo testificata praesentiam sui, ad conjugalem amplexum illam evocat.
PL 14, 213B毒蛇は獣のうちで最も邪悪な種であり、蛇の類のあらゆるものにまさって狡猾である。交わりたい欲望を起こすと、海のウツボ、すでに知っている相手を求め、あるいは新たな相手を整える。岸辺へ進み出て、シューという音で自分の居ることを知らせ、夫婦の抱擁へとウツボを呼び出す。
Muraena autem invitata non deest, et venenatae serpenti expetitos usus suae impertit conjunctionis.
PL 14, 213Cウツボは招かれて欠けることなく、毒を持つ蛇に、求められた結合の用を与える。
Quid sibi vult sermo hujusmodi, nisi ferendos esse mores conjugum; et si absens est, ejus opperiendam praesentiam, sit licet asper, fallax, inconditus, lubricus, temulentus? Quid pejus veneno, quod in conjuge muraena non refugit?
PL 14, 213Cこのような話は何を言おうとしているのか。夫婦の習いは耐え忍ばれるべきであり、たとえ不在であっても、その者が帰るのを待つべきだということである。たとえその者が荒く、偽りがあり、粗野で、移り気で、酒に酔う者であっても。毒よりも悪いものがあるだろうか。ウツボは配偶者においてそれを避けない。
Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineae facilitatem: tu virum tuum non potes, o mulier, sustinere? Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam (33, q. 5, c. Adam per Evam) .
PL 14, 213C呼ばれて欠けることなく、蛇の滑りやすさを熱心な愛で抱く。彼〔夫〕はあなたの悪と、女の軽薄さの脆さとを担っている。女よ、あなたは自分の夫を耐え忍ぶことができないのか。アダムがエバによって欺かれたのであって、エバがアダムによって欺かれたのではない(33, q. 5, c. Adam per Evam〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す。この文はアンブロシウス自身の言葉で、そこに引かれている〕)。
Quem vocavit ad culpam mulier, justum est ut eum gubernatorem assumat; ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Semel placuit. Numquid vir frequenter est eligendus?
PL 14, 213C女が罪へ呼んだその男を、導き手として迎えるのは正しい。再び女の脆さのために倒れることのないように。だが彼は荒々しく、粗野だという。一度は気に入ったのである。夫は何度も選び直されるべきものだろうか。
Comparem suum et bos requirit, et equus diligit; et si mutetur alius, tamen trahere jugum nescit compar alterius, et se non totum putat: tu jugalem repudias tuum, et putas saepe mutandum; et si uno defuerit die, superducis rivalem, et statim incognita causa quasi cognita pudoris exsequeris injuriam.
PL 14, 213D牛でさえ自分の連れを求め、馬も愛する。他のものと取り替えられても、他の者の連れは軛を引くことを知らず、自分が全きものではないと考える。ところがあなたは、自分の連れ合いを退け、しばしば替えるべきだと思う。一日でも欠けると、恋敵を引き入れ、原因が分からないのに、あたかも分かったかのように、貞操への侮辱の報復を行う。
Vipera absentem requirit, absentem vocat, et blando proclamat sibilo; atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens, verecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, advenientem de longinquo maritum contumeliis repellis.
PL 14, 214A毒蛇は不在の相手を求め、不在の相手を呼び、甘い鳴き声で叫ぶ。そして連れが近づくのを感じると、毒を吐き出して、夫に敬意を捧げ、結婚の恩寵を恥じらう。ところが女よ、あなたは遠くから帰ってくる夫を罵りで追い返す。
Vipera mare prospectat, explorat iter conjugis: tu injuriis viam viro obstruis: tu litium moves venenum, non rejicis: tu conjugalis amplexus tempore dirum virus exaestuas; nec erubescis nuptias, nec revereris maritum.
PL 14, 214A毒蛇は海を見はるかし、連れ合いの道を探る。あなたは侮辱によって夫の道をふさぐ。あなたは諍いの毒を掻き立て、捨てない。夫婦の抱擁の時に恐ろしい毒を煮えたぎらせ、婚姻を恥じず、夫を敬わない。
19 Sed etiam tu, vir, possumus enim etiam sic accipere, depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit: propelle indignationem, cum blanda conjux ad charitatem provocat. Non es dominus, sed maritus: non ancillam sortitus es, sed uxorem.
PL 14, 214A19 〔ミーニュ版も段落番号 19 の後に点を刷っていない〕しかし夫よ、あなたもまた――このようにも受け取れるからである――熱心な妻があなたを出迎えるときには、心のおごりと習いの荒さを捨てよ。優しい妻が愛へと促すときには、憤りを払いのけよ。あなたは主人ではなく夫であり、女奴隷を得たのではなく妻を得たのである。
Gubernatorem te Deus voluit esse sexus inferioris, non praepotentem. Redde studio vicem, redde amori gratiam. Vipera venenum suum fundit: tu non potes duritiam mentis deponere?
PL 14, 214B神はあなたを、より弱い性の導き手たらしめようとしたのであって、権勢者にではない。熱意には熱意で報い、愛には恩で報いよ。毒蛇は自分の毒を注ぎ出す。あなたは心の頑なさを捨てられないのか。
Sed habes naturalem rigorem: debes temperare eum contemplatione conjugii, et reverentia conjunctionis deponere animi feritatem. Potest et sic. Nolite quaerere, viri, alienum thorum, nolite insidiari alienae copulae. Grave est adulterium, et naturae injuria.
PL 14, 214Bしかしあなたには生来の厳しさがある。ならば結婚を思うことでそれを和らげ、結合への敬意によって心の荒々しさを捨てねばならぬ。このようにも〔読むことが〕できる。夫たちよ、他人の寝床を求めてはならない。他人の結合を陥れようとしてはならない。姦淫は重く、本性への侮辱である。
Duos primum Deus fecit, Adam et Evam, hoc est, virum et uxorem, et uxorem, de viro, hoc est, de costa Adam; et jussit ambos esse in uno corpore, et in uno spiritu vivere. Quid unum separas corpus, unum dividis spiritum? Naturae adulterium est.
PL 14, 214B神は初めに二人を造った。アダムとエバ、すなわち男と妻である。妻は男から、すなわちアダムの肋骨から造られた。そして二人が一つの体にあり、一つの霊で生きるよう命じた。なぜ一つの体を引き離し、一つの霊を分けるのか。それは本性の姦淫である。
Hoc docet muraenae et viperae non jure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discite, o viri, qui alienam permolere quaerit uxorem, cujus serpentis sibi adsciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit.
PL 14, 214Cウツボと毒蛇の、種の定めによってではなく情欲の燃えによって求められた抱擁が、これを教える。夫たちよ、学べ。他人の妻を犯そうとする者が、どの蛇の同棲を自分に取り込もうと望むのか、そして自分自身がどの蛇に比べられるべきかを。〔この文の係りは定かでない。右のように取った〕
Festinat ad viperam, quae se in gremium viri non directo tramite veritatis, sed lubrico devii amoris infundit.
PL 14, 214C彼は毒蛇のもとへ急ぐ。その毒蛇は、真理のまっすぐな道によってではなく、逸れた愛のすべりやすい道によって、男の懐に身を注ぎ込む。
Festinat ad eam quae venenum suum resumit, ut vipera quae fertur peracto conjunctionis munere venenum quod evomuerat, rursus haurire; adultera enim vipera est (Prov. XXIII, 32) .
PL 14, 214C彼は、自分の毒を再び取り込む女のもとへ急ぐ。結合の務めが済むと、吐き出した毒を再び飲み込むと伝えられる毒蛇のようにである。姦通する女は毒蛇だからである(箴言23:32)。
Unde et Salomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per vinum libido fervere consueverit, tamquam a colubri ictu extenditur, et tamquam a cornuta diffunditur illi venenum.
PL 14, 214Cそれゆえソロモンも言う。酔った者は、ぶどう酒によって情欲が燃え立つのが常であるから、蛇に打たれたかのように身を伸ばされ、角のある蛇〔のもの〕のように、その者に毒が広がる、と。
Et ut scias quod de adultera dixit, adjecit: Oculi tui cum viderint alienam, os tuum loquitur perversa (Ibid., 33) .
PL 14, 214Cそして、彼が姦通する女について語ったとあなたが知るように、こう付け加えた。「汝の目が他人〔の妻〕を見るとき、汝の口は邪悪なことを語る」(箴言23:33)。
20. Nec quisquam velut contraria posuisse nos credat, ut et ad bonum et ad malum viperae hujus exemplo uteremur; cum ad institutionem utrumque proficiat, si erubescamus aut fidem non exhibere dilecto, cui exhibet serpens; aut relinquentes sancta conjugia, lubrica et nocitura salutaribus praeferamus, quod facit qui cum serpente miscetur.
PL 14, 214D20. これらを、善にも悪にもこの毒蛇の例を用いるために、我々が相反することを並べたのだと、誰も思ってはならない。どちらも教えに役立つからである。愛する者に対して、蛇でさえ示す誠実を示さないことを恥じるか、あるいは聖なる結婚を捨てて、滑りやすく害をなすものを救いとなるものよりも選ぶことを恥じるか。それは、蛇と交わる者のすることである。
Liber V, Caput VIII
第V巻 第VIII章PL 14, 215ADe astutia polypi, et cancri, quibus fraudulenti homines adumbrantur; cum exhortatione ad fugiendam cupiditatem.
PL 14, 215Aタコとカニの狡猾さについて。それらによって欺く人間たちが影のように示される。貪欲を逃れるようにとの勧めを添えて。
21. Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumvenire et decipere nititur, et in novas se fraudes componere; ut quem vi obtinere non potest, circumscribat dolo, et fuco quodam artis obducat: fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque ejus nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, cassibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit.
PL 14, 215A21. 我々は、各人が自分の兄弟を欺き、だまそうと努め、新たな詐欺に身を整える狡猾さについて話を織り上げ始めたのだから、――力では得られない者を謀りで陥れ、技の偽装で覆い隠すのである――私はタコの欺きの才を素通りしないことにする。タコは浅瀬の岸で岩を見つけると、それに身を張りつけ、その朧な才によって岩の色を帯び、背を似た姿で覆って、欺きを少しも疑わずに寄って来た多くの魚を、彼らが見慣れたものを警戒せず、岩だと思っているうちに、ひそかな技の網に閉じ込め、自分の肉の懐で捕らえる。
Sic spontanea venit praeda, et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant, et diversas nocendi artes movent; ut singulorum mentes sensusque pertentent, cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiae volutabris; ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant; eoque citius labuntur, dum declinare non norunt, nec cavere quod noceat, cum gravior sit et magis noxia improbitas benignitatis obumbrata velamine.
PL 14, 215Bこうして獲物はおのずから来て、次のような手口で捕えられる。これは、自分の才をしばしば変え、害をなすさまざまな技を動かす者たちのやり方に等しい。彼らは一人ひとりの心と感覚を探る。節制する者たちの中に置かれれば節制を説き、放埓な者たちの集まりでは、貞潔への熱意から逸れ、放埓の泥浴び場に沈んだ者のようにふるまう。それは、彼らの言うことを聞き、あるいは見る者が、不用心な安易さで彼らを信じるためである。そうして、避けることも害となるものに用心することも知らないうちに、いっそう早く足をすくわれる。善意の覆いで陰らされた邪悪は、いっそう重く、いっそう害をなすからである。
Et ideo cavendi sunt qui crines suae fraudis, et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem.
PL 14, 215Bそれゆえ、自分の欺きの触毛と腕を遠く広くまき散らす者や、多様な姿を身にまとう者には用心せねばならない。
Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit. 22. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit!
PL 14, 215Cこうした者たちもまたタコであり、多くの絡みつくものを持ち、狡猾な才の足跡を持つ。それによって、自分の欺きの岩礁に落ちたものは何でも網にかけうる。22. カニもまた、食べ物のためにどれほどの幻惑の技を仕掛けることか。
Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis ejus epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam ejus includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur.
PL 14, 215Cカニもまたカキを好み、その肉のごちそうを求める。ところが、食べ物を求めるのと同じく危険を見通してもいる。この狩りは難しく、また危険だからである。難しいのは、餌がより堅い殻の内に閉じ込められているからであり、――至上の命令の解き明かし手である自然は、肉の柔らかさを、いわば城壁によって守り、殻の真ん中の窪んだ懐でこれを養い、温め、谷のようなところに広げているのである。――それゆえカニの試みはすべて空しい。閉じたカキを力ずくでは開けられないからである。危険なのは、カキがその鋏を挟み込むことがありうるからで、それゆえ策略に逃れ、新たな詐欺で罠を企てる。
Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur.
PL 14, 215Dそこでカニは、あらゆる生き物が快さにやわらげられることを踏まえて、カキが風のまったくない遠い場所で、太陽の光に向かって、自分の二枚折りの板を開き、殻の閂を外すことがないかうかがう。それは、自由な空気に触れて、自分の臓腑の或る快さを味わうためである。そのときカニはこっそり小石を差し入れ、カキが閉じるのを妨げる。こうして閂が開いているのを見つけ、安全に鋏を差し入れて、内側の臓腑を食べつくす。
23. Sunt ergo homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant.
PL 14, 216A23. だから、カニの手口で、他人を欺くことへと忍び込む人々がいる。自分の徳の弱さを或る策略で支え、兄弟に謀りを織りなし、他人の苦難で養われる。だがあなたは自分のもので満足せよ。他人の損害によって養われるな。
Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium.
PL 14, 216A善い食べ物とは、無垢の素朴さである。自分の善きものを持つ者は、他人のものに罠をかけることを知らず、貪欲の松明に燃え上がることもない。その者にとって、あらゆる利得は、徳には損失であり、欲望には火である。
Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat?
PL 14, 216Aそれゆえ、自分の善きものを知っているなら、真理を伴う貧しさは幸いであり、あらゆる宝にまさって選ばれるべきである。神への畏れを伴う僅かな贈り物は、畏れを伴わない大きな宝にまさるからである。人を養うのに、どれほどのものがあればよいのか。
Aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia.
PL 14, 216Bあるいは、他の人々にも好意を示すに足りる余りを求めるにせよ、それも多くはない。好意を伴う野菜の持てなしは、不和を伴う肥えた子牛の用意にまさるからである。
Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
PL 14, 216Bそれゆえ我々は、才を、恩寵を求め、救いを守るために用いよう。他人の無垢を欺くためにではなく。海の例を、我々の救いの進歩のために用いることは許されるが、他人を危うくするためには許されない。
Liber V, Caput IX
第V巻 第IX章PL 14, 216BDe praescientia echini futuram tempestatem nuntiantis. Eum accepisse hoc donum a Deo, cujus indulgentia in omnia creata praedicatur.
PL 14, 216B嵐が来ることを告げるウニの予知について。ウニはこの賜物を神から受けたのであり、その慈しみは、造られたすべてのものに及ぶと宣べられる。
24. Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus.
PL 14, 216B24. ウニは小さく、卑しく、侮られる動物である。海のものを言っているのだが、航海する者たちにとっては、たいてい来たるべき嵐の指標であり、あるいは凪を告げる者であるのが常である。
Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere.
PL 14, 216Cすなわち、風の嵐を予知すると、強い小石をつかみ、それをバラストのように運び、錨のように引きずる。波に振り落とされないためである。こうしてウニは自分の力で釣り合いを取るのではなく、他のものの安定の重さに導かれている。
Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, hos coeli motus et signa comprehendere?
PL 14, 216Cこの徴によって船乗りたちは、来たるべき荒れのしるしとしてこれを受け取り、不意の旋風に備えのないまま見つけられないよう用心する。どんな占星術師、どんな星占い、どんなカルデア人が、このように星の運行を、天のこれらの動きとしるしを、捉えうるだろうか。
Quo ingenio ista collegit? Quo doctore percepit? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt.
PL 14, 216Cウニはどんな才でこれらを集めたのか。どんな師によって会得したのか。これほどの予兆の解き明かし手は誰だったのか。人々は空気の乱れをしばしば見るが、しばしば間違う。それはたいてい嵐にならずに散るからである。ウニは間違わない。ウニにはそのしるしが決して見過ごされない。
25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae hujus munus acceperit.
PL 14, 216D25. 小さな動物にどこからそれほどの知があって、未来を告げるのか。ウニには、それほどの賢明さを持ちうる何ものもないのだから、それだけいっそう、万物の主の慈しみによって、この予知という賜物をも受けたのだと信じよ。
Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur; si pascit volatilia; si paravit corvo escam, pulli enim ejus ad Dominum clamant; si mulieribus dedit texturae sapientiam; si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice ejus formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae; si haec irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus, quod etiam in echinum contulerit hujus gratiam praescientiae?
PL 14, 216Dというのも、神が草をこのように装わせて我々を驚かせ、空の鳥を養い、ワタリガラスに餌を備え――その雛は主に向かって叫ぶのだから――、女たちに織物の知恵を与え、蜘蛛が、これほど巧みに、見事に、ゆるい網を戸口に吊るすのに、知恵に無縁のままにしておかなかったとすれば、また、自ら馬に力を与え、その首から恐れを解き放って、馬が野で跳ね、王たちに向かって行っては嘲り、遠くから戦いを嗅ぎつけ、ラッパの音に奮い立つようにしたとすれば、また、これらの理性のない多くのもの、草や百合のような感覚のない他のものを、自らの知恵の定めで満たしたとすれば、神がウニにもこの予知の恩寵を授けたことを、なぜ我々は疑うのか。
Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia: omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est (Ps. CIII, 24) .
PL 14, 217A神は何一つ、探られないままにも、見過ごされたままにもしておかなかったからである。すべてを養う神はすべてを見る。すべてを知恵のうちに造った神は、すべてを知恵で満たす。書かれているとおりである(詩篇103:24)。
Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat?
PL 14, 217Aそれゆえ、神がウニを自らの顧みにあずからぬものとして見過ごさず、これを気にかけ、来たるべきことのしるしを授けているなら、あなたのことを気にかけないだろうか。
Imo vero considerat, sicut testatur ejus divina Sapientia dicens: Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis (Matth. VI, 26) ? Si foenum agri quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei?
PL 14, 217Aいや、気にかけている。神の神的な知恵が証しして言うとおりである。「もし神が空の鳥を見やり、それを養うなら、汝らはそれらよりはるかにまさっているではないか」(マタイ6:26)。「今日あって、明日は火に投げ込まれる野の草を、神がこのように装わせるなら、信仰の薄い汝らには、なおさらではないか」。
Liber V, Caput X
第V巻 第X章PL 14, 217BCuique piscium generi praescripta esse sua domicilia, unde humana levitas, ac luxuria condemnantur: tamen quosdam pisces ad sobolem loca mutare; cujus rei ratio expenditur, et hominis reprehenditur incontinentia. Item de specialibus aliquorum piscium virtutibus.
PL 14, 217B魚の種類それぞれに固有の住み処が定められていること。そこから人間の軽薄さと奢侈が断罪される。しかし、ある魚は子孫のために場所を移すこと。その理由が検討され、人間の無節制が責められる。また、いくつかの魚の特別な力について。
26. An vero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus?
PL 14, 217B26. それとも我々は、魚の種類ごとに、自分たちに定められた住み処を持ち、同じ種類のどの魚もそれを越えず、他の種類のものも侵さないという美点もまた、自然の或る賜物なしに魚に備わっていると考えるのか。
Quis geometra his divisit habitacula nullis rumpenda temporibus? Sed geometram audivimus, thalassometram numquam audivimus; et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram ejus quod oporteat; ut tantum satis sit unicuique, quantum ad usum abundet, non quantum aviditas quaedam immoderata sibi vindicet.
PL 14, 217Cどの幾何学者が、いかなる時にも破られない住まいを魚たちに分けたのか。我々は幾何学者のことは聞いたが、タラッソメトレース(海を測る者)のことは聞いたことがない。それでも魚は自分の尺度を知っている。それは、都市の城壁や門で定められたものでも、家々の建物でも、畑の境で区切られたものでもなく、必要なことの尺度である。各々にとっては、用に足りるだけで十分なのであって、或る抑えのない貪欲が自分のものと主張するだけの量ではない。
Lex quaedam naturae est tantum quaerere, quantum sufficiat ad victum, et alimentorum modo sortem censere patrimonii. Hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio.
PL 14, 217C食べるのに足りるだけを求め、食物の量で財産の分け前を量ることは、自然の或る法である。この種類の魚は海のあの入り江で養われ、生まれ、あの種類は別の入り江で〔養われ、生まれる〕。
Denique non reperies confusa genera piscium: sed quod hic abundat, alibi deest. Et iterum ille sinus maris cephalos alit, lupos ille: ille saxatiles, locustas alius.
PL 14, 217Cこうして、魚の種類が入り交じっているのを見いだすことはない。ここに多いものは、よそには欠けている。また、海のあの入り江はボラを養い、あの入り江はスズキを、あの入り江は岩場の魚を、別の入り江はイセエビを養う。
Non est libera vagandi potestas; nec tamen aut interclusa montibus copia, aut fluviis interlabentibus transitus impeditur, sed usus naturae impressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum.
PL 14, 217Dさまよう自由はない。とはいえ、山に道が閉ざされているのでも、間を流れる川に通行が妨げられているのでもなく、自然に刻まれた習いが、各々を祖国の境のうちに留め、住人の域を越えて出ることを疑わしいものとしているのである。
27. At nobis longe alia sententia est, mutare exsilio domos, incolarum fastidio teneri, advenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum jungere, domum ad domum. Deficit terra hominibus, sternuntur et maria.
PL 14, 218A27. しかし我々の考えははるかに異なる。亡命によって住まいを替え、住人への嫌悪にとらわれ、よそから来た者の好意を得ようとし、我々の父祖が据えた永遠の境を移し、畑に畑を、家に家を連ねる。地は人々に足りなくなり、海までもならされる。
Rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, ut possideant freta: spatia maris sibi vindicant jure mancipii, pisciumque jura sicut vernaculorum conditione sibi servitii subjecta commemorant.
PL 14, 218Aさらに、各人の欲望のために地が切り開かれ、海が注ぎ込まれて、島を造り、海峡を所有する。海の広がりを所有権によって自分のものと主張し、魚の権利さえ、家内生まれの奴隷の身分のように、自分に隷属するものと数え立てる。
Iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. His ostreae in fluctibus nutriuntur: his in vivario piscis includitur. Luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum.
PL 14, 218A「海のこの入り江は私のもの、あの入り江は別の者のもの」と彼は言う。権力ある者たちは元素を自分たちの間で分ける。ある者たちのためにはカキが波の中で養われ、ある者たちのためには生け簀に魚が閉じ込められる。奢侈には、カキの貯蔵庫を持たなければ、海さえ足りない。
Itaque aetates earum numerant, et piscium receptacula instruunt; ne convivia divitis mare non possit implere. Nam vicini nomen quibus audiunt auribus! Quibus oculis intuentur possessiones eorum! Quemadmodum dies noctesque excogitant, ut aliquid proximi auferant!
PL 14, 218Aそれゆえ彼らはカキの年齢を数え、魚の囲いを整える。富者の宴を満たしえない海となることのないようにである。実際、隣人の名を、どんな耳で聞くことか。その所有地を、どんな目で見つめることか。昼も夜も、隣人から何かを奪い取ろうと、どれほど思案することか。
Numquid soli habitabitis super terram (Isai. V, 9) ? clamat propheta. Cognoscit haec Dominus, et vindictae reservat. 28. Quantum aliena a piscibus aviditatis rapina!
PL 14, 218B「汝らだけがこの地の上に住むのか」(イザヤ5:9)と預言者は叫ぶ。主はこれを知り、報復のために取っておく。28. 魚には、他人のものを奪う貪欲の略奪がなんと無縁なことか。
Illi naturalia captant secreta, et ultra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interjacet, vel ulterius ulla sit posita.
PL 14, 218B魚は自然の隠れた所を求め、人の住む世界の果てを越えた海を知っている。そこには島が間に入ることもなく、陸が横たわることもなく、さらにその先にも陸は置かれていない。
Illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa immensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis, qui videre potuerunt: illic quietum aevum exigunt discreta ab insulis, et ab omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et habitacula distributa.
PL 14, 218Bこうして、広がる海が見渡す用をすべて遮り、利益のために航行する大胆さを妨げる、まさにその所に、鯨が身を隠すといわれる。これらは巨大な種類の魚で、その体は山に等しいと、見ることのできた人々が我々に伝えた。そこで魚たちは島から離れて静かな生涯を送り、海辺の諸都市のあらゆる交わりから隔てられて、自分の領域と、分けられた住み処を持つ。
Manent in his inoffenso vicinorum limite, nec vago transitu mutationes quaerunt locorum: sed tamquam patrium solum diligunt, et in his immorari dulce arbitrantur. Quae ideo elegerunt, ut solitariam vitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere.
PL 14, 218C魚はそこに、隣人との境に障りなく留まり、さまよい渡って場所の変化を求めることもない。祖国の土地のようにそこを愛し、そこにとどまることを甘美と考える。魚がそこを選んだのは、他人の目の妨げから遠く離れて、ひとり静かな生活を送れるようにするためである。
29. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes conjuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt.
PL 14, 218C29. とはいえ、気まぐれな性分から場所を移すのではなく、子を育む必要から移す魚の種類もある。ふさわしい定められた時にそれを行うために、多くの場所から、海のさまざまな入り江から、数えきれない魚が、示し合わせたかのように集まり、隊を組んで北風の吹く方へ向かい、自然の或る法によって北の方の海をめざす。
Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora?
PL 14, 218D上って行くのを見れば、或るレウマ(流れ)だと言うであろう。それほどの勢いで突き進み、波を断ち切り、プロポンティスを抜けてエウクセイノス海へ、激しい勢いで流れ込む。誰が魚にこれらの場所を告げ、時を命じたのか。
Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Homines suum imperatorem habent, cujus exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt.
PL 14, 218D誰が進む配置を、連れ立つ秩序を、帰る目当てと時を授けたのか。人間には自分の司令官がいて、その命令が待たれ、合図の札が出され、属州の人々が集まるよう布告が掲げられ、軍団付きの護民官たちに書状が送られ、日が定められる。それでも多くの者は定められた日に間に合わない。
Quis imperator piscibus praeceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus?
PL 14, 219Aどの司令官が魚に命令を与えたのか。どの教師がこの訓練を授けたのか。どの宿営係が道程を割り振るのか。どの指揮官が、誰も落ちこぼれないように道を導くのか。
Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat.
PL 14, 219Aだが私は、その司令官が誰であるかを知っている。神の定めによって万物の感覚に自らの命令を注ぎ、黙したまま、ものを言わぬ生き物に自然の訓練の秩序を授ける。その司令官は、大きなものを貫くだけでなく、どんな小さなものにも自らを注ぐ。
Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers?
PL 14, 219A魚は神の法に従うのに、人間は逆らう。魚は天の命令にいつもながら聞き従うのに、人間は神の命令を無にする。ものを言わず、理性を欠いているからといって、魚はあなたに軽蔑すべきものと見えるのか。
Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cujus rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur?
PL 14, 219Bだが気をつけよ。理性なきものよりもなお理性なき者と見いだされるなら、むしろあなたが自分自身を軽んじ始めることになる。この魚の渡りより理にかなったことがあろうか。魚はその理を言葉では説き明かさないが、行いで語っている。
Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est.
PL 14, 219B魚は夏の時にポントス海の海峡へ向かう。海のほかの入り江よりも、この入り江のほうが甘いからである。太陽がこの海にとどまるのは、ほかの海にとどまるほど長くはなく、そのため、甘くて飲める水をすべて吸い尽くすことがない。
Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis.
PL 14, 219B海のものまでが、たいていは甘い水を喜ぶことを、誰が知らずにいよう。実際、魚は川をたどって上流へ上るので、他の種類の魚がしばしば川で捕えられる。
Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris judicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia.
PL 14, 219Bこうして、この理由がポントス海を魚にとってより好ましくし、また恒例の北風の吹きが暑さを和らげるので、そこを他のどこよりも好都合と判断する。そこで産み、自分の子を育てることができる。柔らかな稚魚はよその地の労苦に耐えがたいが、そこでは空気の優しい穏やかさが彼らを温めるからである。
Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur. 30. Quaenam ista sit ratio consideremus.
PL 14, 219Cこうして務めを終えると、全員がそろって、来たときの隊列のまま帰る。30. この理がどのようなものか、考えてみよう。
Objectus est Ponti sinus boreae caeterorumque ventorum violentissimis flatibus; unde gravis illic procella furit, et tempestates moventur, ita ut de profundo arena vertatur: cujus rei fluctus arenosus indicio est, qui ventorum motu insurgens altius, tum pondere gravior, haud dubie non solum navigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur.
PL 14, 219Cポントス海の入り江は、北風やほかの風の最も激しい吹きにさらされている。そのためそこでは重い暴風が荒れ狂い、嵐が起こり、深みから砂が巻き上げられるほどである。砂を含んだ波がその証拠で、風の動きで高く盛り上がり、さらに重さで重くなって、疑いなく航行する人々だけでなく、海の生き物自身にも耐えがたいものとされる。
Accedit illud, quod plurima et maxima Ponto flumina misceantur, cum hyberno tempore sinus ipse frigidior torrentium rigescat allapsu; propterea pisces tamquam arbitri fluentorum, aestate illic aspirantis aurae clementiam captare consueverunt: cujus amoenitate perfuncti, rursus hyemis aspera declinare contendunt; et Septentrionalis plagae saeva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies.
PL 14, 219C加えて、ポントス海にはきわめて多く、きわめて大きな川が注ぎ込むうえ、冬には入り江自体が、急流の流れ込みでいっそう冷えて凍りつく。それゆえ魚は、いわば流れの審判者のように、夏にそこで吹きかける風の穏やかさを捕えるのを常とする。その快さを味わい終えると、冬の厳しさを避けようとまた急ぎ、北の地帯の荒々しさを逃れて、ほかの入り江へ身を移す。そこでは風の静けさがより柔らかいか、太陽の温和さが春のようになるのが常である。
Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia: Novit tempus eundi atque redeundi: novit tempus perfunctionis et jactationis, et novit ut non queat falli (Eccles. III, 2 et seq.) ; quia non rationis aestimatione, et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis.
PL 14, 219Dこうして魚は産む時を知っている。ソロモンは知恵〔in Sapientia は書名なら知恵の書だが、以下はコヘレトの言葉3章の句を魚に当てはめて言い換えたもの。「その知恵において」とも読める〕の中で、これを大いなる奥義として言った。「彼は行く時と帰る時を知っている。遂行の時と投げ出す時を知っている」(コヘレトの言葉3:2以下)。しかも欺かれえないように知っている。魚は理性の見積もりや議論の論拠を用いるのではなく、自然の吹き込みを用いる。それこそ敬虔の真の教師である。
Denique omnes animantes praescripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt.
PL 14, 220A結局、すべての生き物は産む時を定められているのに、人間だけが、それが区別されず、乱れている。ほかの種類は時の穏やかさを求めるが、女たちだけが自分の産みを、無慈悲な時に注ぎ出す。
Vaga enim et intemperans libido generandi vagam pariendi aetatem exhibet. Pisces tanta maria transmittunt, ut utilitatem aliquam generi suo quaerant.
PL 14, 220Aさまよい、節度のない生殖の欲望が、さまよう産みの年齢を示すからである。魚はこれほど多くの海を渡って、自分の種に何らかの益を求める。
Nos quoque diffusa aequora transfretamus: sed quanto honestius, quod successionis amore, quam quod pecuniae aviditate suscipitur? Denique illis ad pietatem, nobis ad quaestum transmissio deputatur.
PL 14, 220A我々もまた広い海を渡る。しかし、跡継ぎへの愛から行うのは、金銭への貪欲から行うのに比べて、どれほど名誉あることか。結局、魚にとっては渡りは敬虔のため、我々にとっては利得のためと数えられる。
Illi sobolem referunt omnibus mercibus cariorem: nos mercem longe imparem ad periculi vicem misera lucri cupidine reportamus. Itaque illi patriam repetunt: nos derelinquimus. Illis nando incrementum generis acquiritur: nobis minuitur navigando.
PL 14, 220B魚は、あらゆる商品より貴い子孫を携えて帰る。我々は、危険の代償とはまるで釣り合わぬ商品を、惨めな利得の欲によって持ち帰る。それゆえ魚は祖国を求めて戻り、我々は祖国を捨てる。魚には泳ぐことで種の増しが得られ、我々には航海することで減る。
31. Quis igitur neget divinitus illis infusum ingenium esse hujusmodi atque virtutem? Cum videat istos in Aquilonem tam solemnem obeundae fecunditatis peregrinationem vivaci ingenio componere; alios in exiguo corpore tantum validitatis assumere, ut maximas navium plenis currentes velis in mediis fluctibus sistant: sicut brevis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur navem ingentem sistere; ut quasi radicatam mari haerere videas, nec moveri.
PL 14, 220B31. それなら、このような才と力が神によって魚に注ぎ込まれたことを、誰が否定できようか。ある魚が、北へ向かうこれほど恒例の、子を成すための旅を、機敏な才で整えるのを見るなら、また別の魚が小さな体にこれほどの力を持ち、帆をいっぱいにして走る最大の船を、波のただ中で止めてしまうのを見るなら。小さなエケネイス(コバンザメ)という魚は、これほど容易に巨大な船を止めると伝えられ、船はいわば海に根を張ったかのように動かずにいるのが見える。
Aliquamdiu enim immobilem servat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse suppetere virtutis? Quid gladios loquar, aut serras, aut canes maritimos, aut balenas, aut zygaenas? Quid etiam turturis centrum, et hoc mortuae?
PL 14, 220Bしばらくのあいだ船を動かないままに保つからである。この魚に、創造主の賜物なしに、これほどの力が備わりえたと考えるのか。メカジキ、ノコギリエイ、サメ、鯨、シュモクザメのことを何と言おうか。トゥルトゥル〔底本は turtur(キジバト)。この列挙はバシレイオスの講話をそのまま受けており、そこでの trygōn(キジバトとアカエイの両方を指すギリシア語)を turtur と訳したもので、アカエイを指す〕の針についても、しかも死んだものの針について、何と言おうか。
Sicut enim viperae os si quis calcaverit recens dumtaxat, gravius quam venenum nocere perhibetur, et immedicabile vulnus serpere: ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam viva periculi afferre memoratur.
PL 14, 220C毒蛇の骨〔os は「口」とも読めるが、踏むという文脈から骨と取った〕は、新しいうちに踏んだだけでも毒より重く害をなし、癒しえない傷が広がると伝えられる。それと同じく、トゥルトゥルも死んだあとの針のほうが、生きているときより危険をもたらすと伝えられる。
Lepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri, corruptelam invehit.
PL 14, 220C小さな野ウサギ〔底本は lepusculus。アメフラシのことか〕もまた、陸では臆病な動物だが、海では恐るべきもので、素早く、容易には取り除けない害毒をもたらす。
Voluit enim te creator nec in mari satis ab insidiantibus esse securum; ut propter pauca quae noceant, quasi in excubiis positus, armis fidei semper et scuto devotionis accinctus, a Domino tuo debeas salutis sperare praesidium.
PL 14, 220C創造主は、あなたが海の中でも、陰謀をめぐらす者から十分に安全ではないことを望んだからである。わずかな害をなすものがあるために、あなたは見張りに立つ者のように、信仰の武具と献身の盾を常に帯びて、あなたの主から救いの守りを望まねばならない。
Liber V, Caput XI
第V巻 第XI章PL 14, 220DDe piscibus Atlantici maris: item de sale, corallio et aliis quibusdam. Ob ea, sed maxime ob navigationem, mare terris praestare: post quae paucis de Jona ac Petro memoratis, sermo clauditur. 32. Veniamus ad Atlanticum mare.
PL 14, 220D大西洋の魚について。また、塩、珊瑚、そのほかのいくつかのものについて。これらのゆえに、とりわけ航海のゆえに、海は陸にまさること。そのあと、ヨナとペトロについて少し述べて、話は閉じられる。32. 大西洋へ行こう。
Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus eminere.
PL 14, 220Dそこの鯨は、なんと巨大で、はかりしれぬ大きさであることか。それらがときに波の上に浮かび上がると、島が歩いているのかと思われ、きわめて高い山々がその頂を天に向けてそびえているかのようである。
Quae non acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, ut eorum conspectu nautae a navigandi in illis locis praesumptione revocentur, nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent.
PL 14, 221Aこれらは浜辺にも岸辺にも見られず、大西洋の深みでのみ見られるといわれる。それは、その姿によって、船乗りたちがそうした場所での航海の大胆さから呼び戻され、元素の隠れた所に、死の極みの恐怖なしには近づかないようにするためである。
33. Sed jam assurgamus ipsi de profundo maris, et aliquantulum sermo noster emergat, atque ad superiora se subrigat: spectemus ea quae usitata multis, et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis vertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur; quod de Britannicis salibus nihil mirum, qui in speciem marmoris validi, ejusdem metalli niveo candore resplendent, salubres corporis cibo, et potui nimis grati.
PL 14, 221A33. さあ、我々自身も海の深みから立ち上がろう。我々の話もいくらか浮かび上がり、より高いところへ身を起こそう。多くの人に慣れ親しまれ、かつ優雅さに満ちたことを見よう。水が塩の堅さに変わり、しばしば鉄で切られるほどになること。ブリタンニアの塩については何の不思議もない。それは強い大理石の姿をして、同じ石材〔metallum は鉱物・石材の意。直前の大理石を指すと取った〕の雪のような白さで輝き、身体の食べ物として健康によく、飲み物としても非常に好ましい。
Quomodo etiam non indecorus lapis corallium in mari herba sit, si in aerem transferatur, in lapidis firmitatem solidetur. Unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit.
PL 14, 221Aまた、見栄えの悪くない石である珊瑚が、海の中では草であるのに、空気中に移されると石の堅さに固まること。さらに、自然がどこから、きわめて貴い真珠をカキの内に埋め込んだのか、海の水がどのようにして、これほど柔らかい肉の中でそれを固めたのか。
Quae difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia jacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur.
PL 14, 221B王たちのもとでは容易に見いだされぬものが、浜辺では安物のように人々の間に転がり、荒い岩や岩礁で集められる。
Aureum etiam vellus aqua nutrit, et lanam in memorati speciem metalli gignunt littora, cujus colorem nullus adhuc eorum qui fucis diversis obducunt vellera, imitari potuit; adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria!
PL 14, 221B水は金色の羊毛をも養い、岸辺は、先に述べた金属の姿をした羊毛を生む。さまざまな染料で羊毛を覆う者たちのうち、いまだ誰もその色を真似ることができなかった。これほどに、海の自然の優雅さを、人間の勤勉は満たしえないのである。
Scimus qua sollicitudine vellera ovium etiam minus pretiosa curentur: sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. Hinc naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequavit: hoc quoque piscis est vellus.
PL 14, 221B羊の羊毛は、あまり高価でないものでさえ、どれほどの配慮をもって扱われるかを我々は知っている。たとえ最良のものであっても、そこに染料が自然に生じることは決してない。これに対して、この羊毛の色は生来のもので、いまだいかなる染料もこれに並ばなかった。これもまた魚の羊毛である。
Sed et ipsi murices qui insigne dant regium, sunt maritimi. 34. Et quae pratorum gratia, vel hortorum amoenitas potest caerulei maris aequiparare picturam?
PL 14, 221B王の標を与える貝紫貝(ムレックス)そのものも、海のものである。34. 牧場のどんな優雅さ、庭のどんな楽しさが、青い海の絵に匹敵しえようか。
Aurum licet in pratis flores refulgeant, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet: et illi cito marcescunt, ista diu duratura servatur. Lilia in hortis eminus nitent, vela in navibus: hic odor, illic ventus aspirat. Quae utilitas in folio!
PL 14, 221Cたとえ牧場の花が黄金のように輝こうとも、海の羊毛も黄金の輝きで光る。花はすぐにしぼみ、これは長く保たれる。庭の百合は遠くから輝き、船の帆も輝く。一方では香りが、他方では風が吹き込む。葉にどんな益があるか。
In navibus quanta commercia! Lilia suavitatem narium, vela hominum salutem invehunt. Adde pisces salientes, et delphinas ludentes: adde rauco sonantes fluctus murmure: adjice currentes naves ad littora, vel de littoribus exeuntes.
PL 14, 221C船にはどれほどの商いがあることか。百合は鼻の快さを運び、帆は人々の無事を運ぶ。さらに、跳ねる魚と戯れるイルカを加えよ。しゃがれた音をひびかせて鳴る波を加えよ。岸辺へ走る船、岸辺から出て行く船を加えよ。
Et cum e carceribus mittuntur quadrigae, quanto studio spectantium et amore certatur! Equus tamen in vanum currit, non in vanum navigia. Ille in vanum, quia vacuus: ista ad utilitatem, quasi plena frumenti.
PL 14, 221C四頭立ての馬車が発走門から放たれるとき、見る者たちの熱意と愛によって、どれほどの競い合いが繰り広げられることか。だが馬は空しく走り、船は空しく走らない。馬が空しいのは空っぽだからであり、船は穀物を満載したかのように、益のために走る。
Quid iis gratius, quae non verbere aguntur, sed ventorum spiramine: ubi nemo refragatur, sed omnes fautores sunt: ubi nemo vincitur quicumque pervenerit, sed omnes puppes quae pervectae fuerint, coronantur: ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est.
PL 14, 221D鞭によって駆り立てられるのではなく、風の息によって進むものより、好ましいものがあろうか。そこでは誰も逆らわず、すべてが味方である。そこでは、着いた者は誰一人負けとされず、運び着けられた船はすべて冠を受ける。そこでは、ナツメヤシが無事の報酬であり、勝利は帰還の褒賞である。
Quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! Isti perpetuantur, hi resolvuntur. Adjunge remigiis contexta littora, quibus vexillum exeundi aura de coelo est. Itaque aurigae plausum inanem referunt: hi solvunt vota servati.
PL 14, 221Dまっすぐな走りと、折り返す走りとは、どれほど違うことか。前者は続いてゆき、後者は解かれる。漕ぎ手たちで覆われた岸辺を加えよ。彼らにとって出発の旗は、天からのそよ風である。こうして馬車の御者たちは空しい喝采を持ち帰り、船乗りたちは、救われた者として誓願を果たす。
35. Quid de Jona dignum loquar, quem cetus excepit ad vitam, reddidit ad prophetandi gratiam? Emendavit aqua, quem terrena deflexerant: psallebat in utero ceti, qui moerebat in terris.
PL 14, 222A35. ヨナについて、ふさわしくは何を語ろうか。大魚は彼を命のために受け入れ、預言する恩寵のために返した。陸のものが彼を逸らせたが、水が彼を正した。陸で嘆いていた者が、大魚の腹の中で詩篇を歌っていた。
Et ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum Filii hominis signum Jonae. Sicut iste in utero ceti, sic Jesus in corde terrae.
PL 14, 222A二つの元素のそれぞれの贖いが見過ごされないように、陸の救いが海においてまず先に起こった。人の子のしるしがヨナのしるしだからである。この者が大魚の腹の中にいたように、イエスは地の心臓にいた。
In utroque remedium; majus tamen in mari pietatis exemplum; quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt, et quem homines crucifixerunt, pisces servarunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur: et confessus in fluctibus, tamen negavit in terris.
PL 14, 222Aどちらにも癒しがある。だが海の中のほうが、敬虔のより大きな手本である。人間が拒んだ者を魚が受け入れ、人間が十字架につけた者を魚が救ったからである。ペトロも海の中ではよろめくが、倒れない。波の中で告白しながら、それでも陸では否んだ。
Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur: hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Sed jam rogemus Dominum, ut sermo noster quasi Jonas ejiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet.
PL 14, 222Bそれゆえ、あそこ〔海〕では、献身する者のように手でつかまれ、ここ〔陸〕では、忘れた者のように、咎める眼差しで呼びかけられる。さて、我々の話がヨナのように陸に吐き出され、もはや海原でいつまでも揺れていることのないよう、主に願おう。
Et bene jam exivit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris: sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in terra aestuare incipiamus ingenio, et nobis etiam verba deficiant. Certe plus nobis quam Ninivitis data est in aquis remissio peccatorum.
PL 14, 222Bそして、我々の悪から我々に陰を作るヒョウタンは、すでにうまく生え出た。だがそれも、太陽が進むと枯れて、休むべきことを諭す。我々が地上で才に燃え始め、我々には言葉までも尽きることのないようにである。たしかに我々には、ニネベの人々よりも多く、水の中で罪の赦しが与えられた。
Liber V, Caput XII
第V巻 第XII章PL 14, 222B(Sermo VIII.) Fingit sibi e memoria aves evolasse, ad quas orationem eleganter revocat. Auditores sibi attentionem praebituros dicit, se autem illis brevitatem. Denique variarum avium suavitatem exoptat.
PL 14, 222B(第8説教)説教者は、鳥たちが記憶から飛び去ったかのように装い、巧みにそれへ話を呼び戻す。聴衆は注意を向けてくれるだろうと言い、自分は彼らに簡潔さを約束する。最後に、さまざまな鳥の快い歌を切に望む。
36. Et cum paululum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura avium disputatio, et sermo hujusmodi nobis cum ipsis avibus evolaverat.
PL 14, 222C36. そして少しのあいだ黙したのち、再び話を始めて言った。最愛の兄弟たちよ、鳥の本性についての必要な議論が我々から逃げ去っていた。この種の話は、鳥たちそのものとともに我々から飛び去っていたのである。
Fit enim natura quadam, ut hi qui aliquid intuentur, vel dicendo exprimere volunt, eorum qualitatem quae vel intuentur vel loquuntur, adsumant; ut cum pigrioribus immoremur, et cum velocibus celeri rapiamur adspectu, stylo quoque aut tardiore utamur aut rapido.
PL 14, 222C何かを見つめる者や、それを言葉で言い表そうとする者は、自分が見つめ、あるいは語るものの性質を、或る本性によって身にまとうものだからである。のろいものとともにいればとどまり、素早いものとともにいれば素早い眼差しにさらわれ、筆もまた、遅いものか速いものかを用いる。
Itaque cum caveo ne mari demersa praetereant, et aquis operta me lateant, effugit omne volatile; quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi volatus; nec umbra saltem pennae me praepetis reclinavit, quae in aquis relucere potuit.
PL 14, 222Cそういうわけで、私が海に沈んだものが見過ごされ、水に覆われて私に隠れることのないよう用心しているうちに、飛ぶものはことごとく逃げてしまった。身をかがめて水の最も深い渦を探っているあいだ、空を飛ぶものを振り返らなかったからである。水に映りえた、飛び去る翼の影さえ、私を振り向かせなかった。
Verum ubi omne negotium expeditum putavi, et absolutum me credidi, et diem quintum consummatum arbitratus sum; venit in mentem avium natura, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt: quod velut solemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt; ut decursi vel adoriendi nocturni juxta ac diurni temporis laudes suo referant creatori.
PL 14, 222Dしかし、すべての仕事は片づいたと思い、終わったと信じ、第五日は完了したと考えたとき、鳥の本性が思い浮かんだ。鳥は寝に就くとき、務めを果たし終えた喜びのうちに、歌で天空をなだめるのを常とする。これを、日が昇るとき、また沈むときに、厳かに行うのが常である。それは、過ぎ去った時とこれから始まる時との、夜と昼とを問わぬ賛美を、自分の創造主に捧げるためである。
Magnum igitur incentivum excitandae nobis devotionis amiseram. Quis enim sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aves solemni devotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur.
PL 14, 223Aこうして私は、我々の献身を呼び起こす大きな刺激を失っていた。人間の感覚を持つ者で、詩篇の祝いなしに一日を閉じることを恥じない者があろうか。きわめて小さな鳥たちさえ、厳かな献身と甘い歌とで、昼と夜の始まりを送るというのに。
37. Redeat igitur nobis volaticus sermo, qui pene fuerat elapsus ex oculis, et aquilae modo alta petens volatus suos obduxerat nubibus; nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite levamus ad coelum, speculati vacuum aeris volatibus ferri, ad necessitatem styli putavimus esse revocandum.
PL 14, 223A37. それゆえ、飛び立つ話が我々のもとへ戻って来るように。それはほとんど目から滑り去り、ワシのように高みを求めて、自分の飛翔を雲で覆っていた。ただし、水で洗った目を深みから天へ上げ、空が飛翔のために空いているのを見て取ったとき、それを筆の必要へと呼び戻すべきだと考えたのである〔nisi quia の係りは定かでない。右のように取った〕。
Eritis vos judices, qui estis aucupes verbi, utrum consultius evolasset, an utiliter in vestra retia sit relapsus.
PL 14, 223A諸君は言葉の鳥刺しなのだから、その話がより賢明に飛び去ったのか、それとも益あるように諸君の網に落ちて戻ったのか、判定する者となるであろう。
Nec vereor ne fastidium nobis obrepat in volatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis; aut aliquis nobis in disputatione obdormiat, cum possit avium cantibus excitari.
PL 14, 223A飛翔を探ることにあたって、深みを探ることには忍び込まなかった倦怠が我々に忍び込むことを、私は恐れない。議論の最中に誰かが眠り込むことも恐れない。鳥の歌で目覚めうるのだから。
Sed profecto qui inter mutos pisces vigilaverit, non dubito quod inter canoras aves somnum sentire non possit, cum tali ad vigilandum gratia provocetur. Neque vero vile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae.
PL 14, 223Bものを言わぬ魚のあいだで目覚めていた者が、歌う鳥のあいだで眠気を覚ええないことを、私は疑わない。このような恩恵によって目覚めへと促されるのだから。通り過ぎることもできたものを、卑しいと見なしてはならない。それは、生き物における被造物の三分の一だからである。
Tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum, volatile, aquatile. Denique sic scriptum est: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secus firmamentum coeli secundum genus.
PL 14, 223B生き物に三つの種類があることは疑いない。陸のもの、飛ぶもの、水のものである。実際、こう書かれている。「水は、生きる魂ある這うものを、その種類にしたがって産み出せ。また地の上、天の大空に沿って飛ぶ鳥を、その種類にしたがって〔産み出せ〕」。
38. Revocamur ad superiora sicut obliviosi viatores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua revertentes vestigia incuriae suae mulctam repetito itineris labore suscipiunt.
PL 14, 223B38. 我々は、忘れっぽい旅人のように、前のところへ呼び戻される。不用意に通り過ぎてしまった旅人は、自分の足跡を引き返して、道の労苦を繰り返すことで、自分の不注意の罰を受ける。
Est tamen etiam bonus viator, qui dispendium regressionis, reliqui itineris compendiosa celeritate, compenset, ut mihi faciendum arbitror; maxime cum de avibus sermo sit, quae solent oculos hominum volatu properatiore perstringere.
PL 14, 223Cしかし、良い旅人もいる。引き返しの損失を、残りの道のりを手早い近道で行くことで埋め合わせる。私もそうすべきだと考える。とりわけ、人の目を素早い飛翔で打つのを常とする鳥についての話だからである。
Quid enim convenit iis immorari, in quibus celeritas placere consuevit? Avius igitur atque inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris avibus resonet atque resultet.
PL 14, 223C素早さが喜ばれるものにとどまることが、何のふさわしさになろうか。それゆえ、このような種類の文章としては道を逸れた、見慣れない我々の話が、歌う鳥に響き、こだまするように。
39. Sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub gravi mortis imminentis terrore delectant? Unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimi suavitatem? Unde mihi vocem psittaci, dulcedinemque merularum?
PL 14, 223C39. しかし、死が迫る重い恐怖のもとでさえ喜ばしい白鳥の歌を、私はどこから得ようか。沼さえ甘美な歌の快さを響かせる、あの自然の調べを、どこから得ようか。オウムの声と、クロウタドリの甘さを、どこから得ようか。
Utinam saltem luscinia canat, quae dormientem de somno excitet! Ea enim avis signare solet diei surgentis exortum, et effusiorem diluculo deferre laetitiam.
PL 14, 223Dせめてナイチンゲールが歌ってくれればよいのに。眠っている者を眠りから呼び覚ますであろう。この鳥は、昇る日の始まりを告げ、夜明けにいっそう溢れる喜びをもたらすのが常だからである。
Tamen si illorum suavitas deest, sunt gementes turtures, et raucae columbae, tum etiam cornix plena voce pluviam vocat. Unde rurale aviarium sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt, persequamur.
PL 14, 223Dそれでも、あの鳥たちの快さが欠けているなら、嘆くキジバトがいる。しわがれ声のハトがいる。さらにはカラスが声いっぱいに雨を呼ぶ。それゆえ、田舎の鳥の世界〔rurale aviarium〕を、できる言葉で、田舎の人々が我々に教えた知識にしたがってたどろう。
Liber V, Caput XIII
第V巻 第XIII章PL 14, 223DExorsurus a volucribus aquaticis primum de halcyone disserit, et quanta sit divina benignitas in eam avem exponens, nos ad exspectandam a Deo opem hortatur. De avibus imbrium aut ventorum praesagis; deque fida anserum custodia. [0224]
PL 14, 223D水鳥から語り始め、まずハルキュオーン〔かわせみ〕について論じ、この鳥に対する神の慈しみがいかに大きいかを説き明かして、我々が神の助けを待ち望むよう勧める。雨や風を予知する鳥たちについて、またガチョウの忠実な見張りについて。
40. Et quoniam de aquatilibus reptilibus diximus, arduum est ut subito ad aves coeli sermo noster ascendat. Et ideo de iis avibus prius dicamus, quae circa aquas maris fluminumque versantur, cum quibus possumus emergere. Itaque ab halcyone sermonem adoriamur.
PL 14, 223D40. さて、水に棲む這うものについては語ったので、我々の話が急に天の鳥へと昇るのは険しい。それゆえ、まず海や川のほとりで暮らす鳥たち、我々がともに浮かび上がることのできる鳥たちについて語ろう。そこで、ハルキュオーンから話を始めよう。
Ea est avis maritima, quae in littoribus fetus suos edere solet, ita ut in arenis ova deponat medio fere hyemis.
PL 14, 223Dこれは海辺の鳥で、浜辺で雛を産む習いがあり、冬のほぼ真ん中に砂の上に卵を置く。
Nam id temporis fovendis habet deputatum partubus, quando maxime insurgit mare, littoribusque vehementior fluctus illiditur, quo magis repentinae placiditatis solemnitate avis hujus eluceret gratia.
PL 14, 223Dというのは、この鳥は、海が最も荒れ、波が岸辺にいっそう激しく打ちつける時を、雛を温める時と定めているからである。それは、突然の凪という荘重な出来事によって、この鳥に与えられた恩寵がいっそう輝くためである。
Namque ubi undosum fuerit mare, positis ovis subito mitescit, et omnes cadunt ventorum procellae, flatusque aurarum quiescunt, ac placidum ventis stat mare, donec ova foveat halcyone sua.
PL 14, 224Bすなわち、海が波立っていても、卵が置かれると海は突然に和らぎ、風の嵐はすべて収まり、そよ風の息吹も静まり、風のないまま海は穏やかに立ち続ける。ハルキュオーンが自分の卵を温め終えるまでそうである。
Septem autem dies fotus sunt, quibus decursis, educit pullos, fetusque absolvit: illico alios quoque septem dies adjungit, quibus enutriat partus suos, donec incipiant adolescere.
PL 14, 224B卵を温める日は七日で、それが過ぎると雛を孵し、産みを終える。ただちにさらに七日を加え、その間に雛を養い、雛が成長しはじめるまで育てる。
Nec mireris tam exiguum nutriendi tempus, cum absolutio fetuum tam paucorum dierum sit. Tantam autem gratiam minuscula avis divinitus indultam habet, ut hos quatuordecim dies nautici praesumptae serenitatis observent, quos et halcyonidas vocant, quibus nullos motus procellosae tempestatis horrescant.
PL 14, 224B養う期間がこれほど短いことを怪しんではならない。雛の産みが済むのもわずか数日だからである。この小さな鳥は、神から授かったそれほどの恩寵を持っているので、船乗りたちはこの十四日を、あらかじめ見込まれた凪の日として心に留める。彼らはこの日々をハルキュオーニデス〔halcyonides。ギリシア語に由来する語〕とも呼び、その間は荒れた天候の動きをいささかも恐れない。
41. Nonne vos passeribus pluris estis (Luc. XII, 7) ? Dominus ait. Si igitur avis minusculae contemplatione et insurgit mare, et repente comprimitur, atque aspera hyemis inter graves procellas tempestatesque ventorum detergit coeli nubila, fluctusque componit elementis omnibus subito infusa tranquillitas; quantum praesumere debeas, o homo, ad imaginem Dei factus, agnoscis; si tamen aviculae istius fidem studio devotionis imiteris.
PL 14, 224C41. 「汝らは雀よりも価値があるではないか」(ルカ12:7)と主は言う。それならば、この小さな鳥を顧みて海が波立ち、また突然に静まり、冬の荒々しさのただなか、重い嵐と風の暴れのさなかに、天の雲が払われ、波が鎮められ、あらゆる元素に突然の静けさが注ぎ込まれるのだとすれば、神の像に造られた人よ、あなたはどれほどを期待すべきか分かるはずである。ただし、この小さな鳥の信頼を、献身の熱意をもって見倣うならばである。
Illa tempestates videns insurgere, saevire ventos, inter hyberni saeva non revocatur, neque reflectitur, sed impellitur.
PL 14, 224Cあの鳥は、嵐が起こり、風が荒れ狂うのを見ても、冬の猛威のただなかで呼び戻されることも、引き返すこともなく、かえって押し進められる。
Denique in littore sua ova constituit, ubi ea relabente fluctu madida adhuc arena suscipiat: nec insurgentes fluctus quos immurmurare atque allabi videt, reformidat.
PL 14, 224Cそうして浜辺に自分の卵を置く。そこでは、引いてゆく波のあとの、まだ湿った砂が卵を受け止める。そして、ざわめきながら打ち寄せてくる波が見えても、これを恐れ尻込みしない。
42. Et ne putes quod ovorum videatur habere contemptum; continuo ubi deposuerit ova, nidificat, et suo partus corpore fovet, nec saluti propriae alluvione littoris pertimescit: sed secura de Dei gratia, ventis se committit et fluctibus. Parum est hoc.
PL 14, 224D42. 卵を軽んじているのだと思ってはならない。卵を産むとただちに巣を作り、自分の体で雛を温め、岸辺に寄せる波のために自分の命が危うくなることも恐れない。むしろ神の恩寵に安んじて、風と波に身をゆだねる。これだけではない。
Adjungit totidem alios ad nutriendum dies: nec interpellari tot diebus infidi maris tranquillitatem veretur, tentatque meritum suum naturae jam solemnitate fundatum.
PL 14, 224D同じ数の日をさらに加えて雛を養う。これほどの日数のあいだ、信用のおけない海の静けさが中断されることを恐れず、すでに自然の荘重な定めによって据えられた自分の功を試みる。
Illa teneros fetus non latibulis aliquibus abscondit aut tectis, nec includit cavernis, sed nudo et rigenti committit solo; nec defendit a frigore, sed divino fotu, quo magis caetera despiciat, tutiores fore existimat.
PL 14, 224Dあの鳥は、柔らかな雛を、何かの隠れ場や屋根の下に隠すことも、洞穴に閉じこめることもなく、むき出しの凍えた地面にゆだねる。寒さから守りもしないが、ほかのものを軽んじれば軽んじるほど、雛は神の温めによっていっそう安全になると考える。
Quis nostrum parvulos suos non vestimentis tegat, tectisque abscondat? Quis non claudat eos septis cubiculorum? Quis non ita diligenter undique fenestras obstruat, ne qua possit aura vel leviter penetrare?
PL 14, 225A我々のうち誰が、自分の幼子を衣で包まず、屋根の下に隠さないだろうか。誰が、寝室の囲いの中に閉じこめないだろうか。誰が、わずかな風でさえ入りこまないように、あらゆる側の窓をこれほど念入りに塞がないだろうか。
Merito quos tam sollicite induimus ac fovemus, exuimus eos clementiae coelestis involucro: halcyone vero quos nudos projicit, eos divino vestit indumento.
PL 14, 225A当然ながら、我々がこれほど心を配って着せ、温めている子らを、天の慈しみの覆いからむしろ剥ぎ取っているのである。ところがハルキュオーンは、裸で投げ出した雛に、神の着物を着せる。
43. Nec vos praeteribo, mergi, quibus ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit; quomodo saepe mergentes aurarum signa colligitis, et praevidentes tempestatem futuram, propere medio revolatis ex aequore, et ad littorum tuta cum clamore contenditis.
PL 14, 225A43. 潜り鳥〔mergus〕たちよ、潜ることの絶え間なさからこの名が付いた諸君をも、私は見過ごさない。しばしば潜りながら風のしるしを読み取り、来たるべき嵐を前もって見て取ると、急いで海の真ん中から飛び戻り、叫びながら岸辺の安全な所へ向かう。
Quomodo etiam, fulicae, quae maritimo delectamini profundo, refugientes quam praesenseritis commotionem maris, in vado luditis.
PL 14, 225Bまた、オオバンたちよ、海の深みを喜ぶ諸君も、海のうねりを察知するやいなや、そこから逃げて、浅瀬で遊ぶ。
Ipsa ardea quae paludibus inhaerere consuevit, notas deserit sedes, imbresque formidans supra nubes volat; ut procellas nubium sentire non possit.
PL 14, 225B沼地に居つくのが常のサギ自身も、慣れ親しんだ住処を離れ、雨を恐れて雲の上を飛ぶ。雲の嵐を感じなくて済むようにである。
Consideremus diversas volucres maris, quemadmodum imminente ventorum motu ad tutiora et tunc temporis dulciora sibi stagna se conferant, atque in abscondito terrarum sinu cognita sibi alimenta rimentur.
PL 14, 225B海のさまざまな鳥を観察しよう。風が迫ると、いかにして、より安全でそのころには快い水辺へ移り、土地の隠れた奥に、自分に馴染みの餌をあさるかを。
44. Nocturnas autem anserum quis non miretur excubias, qui vigilias suas etiam cantus assiduitate testantur? Denique eo etiam Romana Capitolia a Gallo hoste servarunt. Merito illis debes, Roma, quod regnas. Dii tui dormiebant, et vigilabant anseres.
PL 14, 225B44. 夜ごとのガチョウの見張りに驚かない者があろうか。ガチョウは絶え間ない鳴き声によっても自分の寝ずの番を示す。実に、これによってローマのカピトリウムをも、敵であるガリア人から守った。ローマよ、汝が支配しているのは、当然ガチョウたちのおかげである。汝の神々は眠っており、ガチョウが目覚めていた。
Ideo illis diebus anseri sacrificas, non Jovi. Cedunt enim dii vestri anseribus, a quibus se sciunt esse defensos, ne et ipsi ab hoste caperentur.
PL 14, 225Cだから、汝はその日々にはユピテルにではなくガチョウに犠牲を捧げる。諸君の神々は、自分たちを守ってくれたのがガチョウだと知っていて、ガチョウに道を譲るのである。そうしなければ、神々自身が敵に捕らえられていたであろう。
Liber V, Caput XIV
第V巻 第XIV章PL 14, 225CAves cum piscibus multiplici cognatione conjungi; nullas tamen pedum officio carere. De variis variarum avium generibus ac differentiis.
PL 14, 225C鳥は魚とさまざまの類縁によって結ばれていること。それでも、足の働きを欠く鳥はないこと。さまざまな鳥のさまざまな種類と違いについて。
45. Pulchre autem post descriptionem piscium, de iis avibus quae assuetae sunt aquis, sermo successit; quia et ipsae similiter usu natandi et munere delectantur.
PL 14, 225C45. 魚の描写のあと、水に親しんだ鳥たちへと話が移ったのは、まことに見事である。この鳥たちもまた、泳ぐことの習いと務めを同じく楽しむからである。
Unde prima cognatio videtur avibus istis esse cum piscibus; quoniam natandi communia quaedam videntur utrique generi esse consortia. Secunda quoque cognatio omnibus avibus et piscibus est; eo quod volantis usus species sit natantis.
PL 14, 225Cここから、これらの鳥と魚との第一の類縁があると見える。泳ぐことについて、両方の類に何か共通の交わりがあるように見えるからである。あらゆる鳥と魚には第二の類縁もある。飛ぶことの習いは泳ぐことの一つの姿だからである。
Sicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secat. Atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium; ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo vel quo velint se facile convertant, vel impetu quodam e regione iter suum dirigant.
PL 14, 225D魚が泳いで水を切るように、鳥は速い飛翔で空気を切る。どちらの類にも、尾と、櫂のような鰭や翼が同じようにそなわっている。魚は鰭で前方へ身を起こして先へ進み、尾の舵で、望む方向へ容易に向きを変え、あるいは一気の勢いで真っすぐに進路をとる。
Aves quoque aeri volatibus suis velut aquis innatant, et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se vel ad superiora subrigunt vel ad inferiora demergunt.
PL 14, 226A鳥もまた、飛びながら、水に浮かぶように空気に浮かび、腕のようなものを伸ばし、尾によって、上へ身を起こし、あるいは下へ沈む。
Unde quoniam in nonnullis idem usus et species, ideo de aquis utriusque generis nativitas divina praeceptione processit. Dixit enim Deus: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus: et volatilia super terram secus firmamentum coeli secundum genus.
PL 14, 226Aこのように、ある点では働きも姿も同じであるから、両方の類の誕生は神の命令によって水から出たのである。神は言った。「水は、生きている魂の這うものを、その種類にしたがって生み出せ。また、地の上、天の大空に沿って飛ぶ鳥を、その種類にしたがって〔生み出せ〕」。
Non immerito igitur, quia de aquis genus utrumque producitur, natandi proprietas utrisque suppeditat.
PL 14, 226Aしたがって、両方の類が水から生み出されたので、泳ぐという固有の性質が両方に備わっているのは、理由のないことではない。
46. Sane cum et coluber lubricus omnesque serpentes (ideo enim serpenti nomen est inditum, quia non possunt ambulare, sed serpere), dracones quoque simili modo ut pisces plerique sine pedibus sunt; nullum avium genus pedum officio caret, quia omnibus victus e terris; et ideo pedum munere fulciuntur, quia hujusmodi ad escam quaerendam indigent ministerio.
PL 14, 226A46. たしかに、すべりやすい蛇も、すべての這うものも(這うものと名づけられたのは、歩くことができず、這うほかないからである)、また竜も、魚と同じように、多くは足がない。だが、足の働きを欠く鳥の種類はない。すべての鳥の食物は地から得られるからである。それゆえ足の務めに支えられている。この種のものは、餌を探すために足の助けを必要とするからである。
Itaque aliae volucres unguibus armantur ad raptum, ut accipitres et aquilae quae rapinam venationis exercent: aliae vel ad incedendum vel ad cibum sibi parandum usu ministerioque utuntur accommodo.
PL 14, 226Bそのため、ある鳥は、獲物を奪うために爪で武装している。たとえば、狩りによって略奪を行うタカやワシである。ほかの鳥は、歩くため、あるいは自分の食物を得るために、ふさわしい用い方と働きを用いる。
47. Unum autem nomen avium, sed genera diversa; quae quis possit memoria aut cognitione comprehendere? Sunt itaque aves quae carne vescuntur.
PL 14, 226B47. 鳥の名は一つだが、種類は多様である。誰がそれを記憶や知識で捉えきれようか。まず、肉を食べる鳥がある。
Ideo his ungues asperi, curvatum atque acutum os, velox volatus; quoniam raptu vivunt; ut possint facile corripere praedam quam sequuntur, propere vel ore vel unguibus eviscerare. Sunt etiam aves, quae reperto pascuntur semine: aliae diverso et fortuito cibo.
PL 14, 226Bそれゆえ、これらの鳥の爪は鋭く、嘴は曲がって尖り、飛翔は速い。奪って生きているからである。追っている獲物を容易につかみ、嘴か爪で素早く引き裂くためである。また、見つけた種を食べる鳥もあり、さまざまな偶然の食物を食べる鳥もある。
Est etiam diversitas copularum, quarum gratia carent, quae intendunt rapinis. Nam propter aviditatem praedandi, vel propter insidias explorandi, nec ipsis inter se convenit; et ideo declinant sui copulam. Refugit enim avaritia consortium plurimorum.
PL 14, 226C群れの作り方にも違いがある。略奪に心を向ける鳥は、群れることの好ましさを欠いている。獲物をむさぼる貪欲のため、また待ち伏せをうかがうために、彼らは互いにもなじまない。それゆえ、同類と群れることを避ける。貪欲は多数の仲間を避けるからである。
Deinde conjunctio plurimorum facile ipsa se proderet. His ergo avibus nihil est copulatorium praeter jugale consortium. Ergo aquilis accipitribusque hic usus est vitae.
PL 14, 226Cさらに、多数が結びつけば、それ自体がたやすく露見してしまうであろう。それゆえ、これらの鳥には、夫婦の交わり以外に連れ合いの関係は何もない。ワシやタカの生活の習いはこのようなものである。
Contra vero palumbes, grues, sturni, corvi atque cornices, etiam turdi gaudent plurimorum connexione.
PL 14, 226Cこれに対し、モリバト、ツル、ムクドリ、ワタリガラス、カラス、またツグミは、多数が連れ立つことを喜ぶ。
48. Alia quoque avium genera enchoria quae manent in locis semper: alia adventitia quae obeunt regiones alias, et peracta hyeme revertuntur: sunt alia quae hyeme redeunt, aestate peregrinantur a nobis; sive quod alia hyemis tempore ad calidiora se conferant; sive quod pleraque rursus aestatem in iis locis exigant, quae amoeniora noverunt.
PL 14, 226C48. 鳥の種類には、また、エンコーリア(土着のもの)もあり、これは常に同じ場所にとどまる。渡来するものもあり、これは別の地方をめぐって、冬が過ぎると戻ってくる。冬に戻り、夏には我々のもとから旅立つものもある。それは、ある鳥は冬の時期に暖かい土地へ移るからであり、あるいはまた、多くの鳥が、より快いと知っている土地で夏を過ごすからである。
Turdi denique autumni fine, hyemis confinio, quasi exacta aestate se referunt. Quibus nos inhospitali immanitate molimur insidias, et diverso genere nunc infida sede decipere, nunc visco eos fallere, nunc laqueis captare contendimus.
PL 14, 226Dたとえばツグミは、秋の終わり、冬の境に、夏が終わったかのように戻ってくる。我々は、もてなしを欠いた残酷さで、彼らに罠を仕掛ける。さまざまの手口で、ときには当てにならない止まり場でだまし、ときには鳥もちで欺き、ときには網で捕らえようと躍起になる。
Ciconiae reditus vexillum veris attollit. Grues quia alta petunt, amant frequenter peregrinari.
PL 14, 227Aコウノトリの帰りは、春の旗を掲げる。ツルは高みを目指すので、しばしば旅をすることを好む。
49. Aliae aves ad manum se subjiciunt, et mensae herili assuescunt, tactuque mulcentur: aliae formidant: aliae iisdem quibus homines domiciliis delectantur: aliae secretam in desertis vitam diligunt, quae requirendi sibi victus difficultatem libertatis amore compensant.
PL 14, 227A49. 手に身を差し出し、主人の食卓に慣れ、撫でられて心地よくなる鳥もある。怖がる鳥もある。人間と同じ住まいを喜ぶ鳥もある。荒れ野で人目を離れた生活を愛し、自分の食物を求める困難を自由への愛で埋め合わせる鳥もある。
Aliae vocibus tantum strepunt: aliae canoro delectant suavique modulamine. Quaedam ex natura, aliae ex institutione diversarum vocum obloquuntur discrimina; ut hominem putes locutum, cum locuta sit avis. Quam dulcis merularum, quam expressa vox psittaci est!
PL 14, 227Aただ声高に鳴くだけの鳥もあれば、響きのよい快い旋律で楽しませる鳥もある。ある鳥は生まれつきで、ある鳥は仕込まれて、さまざまな声の違いを真似て答える。鳥が話したのに、人が話したと思うほどである。クロウタドリの声はなんと甘く、オウムの声はなんとはっきりしていることか。
Sunt etiam aliae simplices, ut columbae: aliae astutae, ut perdices: gallus jactantior, pavus speciosior.
PL 14, 227Aまた、ハトのように素直な鳥もあり、ヤマウズラのように狡猾な鳥もある。雄鶏はいっそう誇らしげで、クジャクはいっそう華やかである。
Sunt etiam vitae in avibus et operum diversitates; ut aliae ament in commune consulere, et collatis viribus velut quamdam curare rempublicam, et tamquam sub rege vivere: aliae sibi quaeque prospicere, imperium recusare, et, si capiantur, indigno velint exire servitio.
PL 14, 227A鳥の中には、暮らしぶりと営みの違いもある。ある鳥は、共同のために相談することを好み、力を合わせて、いわば国家のようなものを営み、王のもとにいるかのように生きる。ある鳥は、それぞれ自分のことだけを考え、支配を拒み、捕らえられても、ふさわしくない隷属から逃れようとする。
Liber V, Caput XV
第V巻 第XV章PL 14, 227BDe gruibus, atque earum vigilantia in custodiis, nec non de ordine ab iisdem inter volandum servato. Et hac occasione de priscae reipublicae statu, humanaeque incuriae causis. 50. Ab iis igitur ordiamur, quae nostro usui se imitationem dederunt.
PL 14, 227Bツルについて、またツルが見張りに際して見せる油断のなさ、さらに飛ぶあいだ彼らが守る秩序について。この機会に、古い国家のありさまと、人間の無頓着の原因について。50. では、我々の用に自らを見倣わせた鳥たちから始めよう。
In illis enim politia quaedam et militia naturalis, in nobis coacta atque servilis. Quam injusso et voluntario usu grues in nocte sollicitam exercent custodiam!
PL 14, 227B彼らには、一種の政治と生まれつきの軍務がある。我々のもとでのそれは、強いられた隷属的なものである。ツルが夜に、命じられもせず自ら進んで、いかに気を配って見張りを務めることか。
Dispositos vigiles cernas: et caeteris consortibus quiescentibus, aliae circumeunt et explorant, ne qua ex parte insidiae tendantur, atque omnem deferunt impigro sui vigore tutelam.
PL 14, 227C見張りが配置されているのが見えるであろう。ほかの仲間が休んでいるあいだ、一部は見回って探り、どこからか罠が仕掛けられることのないようにし、疲れを知らない力で一切の守りを果たす。
Post ubi vigiliarum fuerit tempus impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore componit; ut excitet dormientem, cui vicem muneris traditura est.
PL 14, 227Cその後、見張りの時が満ちると、務めを終えたものは、あらかじめ鳴き声を上げて眠りに就く。眠っているもの、これから勤めの番を渡す相手を起こすためである。
At illa volens suscipit sortem, nec usu nostro invita et pigrior somno renuntiat: sed impigre suis excutitur stratis, vicem exsequitur, et quam accepit gratiam pari cura atque officio repraesentat.
PL 14, 227Cすると、その相手は喜んで順番を受け取る。我々の習いのように嫌々ながら、眠気に負けて断ることはない。むしろ、すぐに自分の寝床から身を起こし、番を務め、受け取った恩義を、同じ心遣いと勤めで返す。
Ideo nulla desertio, quia devotio naturalis: ideo tuta custodia, quia voluntas libera. 51. Hunc etiam volantes ordinem servant, et hac moderatione omnem laborem allevant; ut per vices fungantur ductus sui munere.
PL 14, 227Cそれゆえ、見捨てることがない。献身が生まれつきのものだからである。それゆえ、見張りは確かである。意志が自由だからである。51. 飛ぶときにも、この秩序を守り、このような節度によってあらゆる労苦を和らげる。順番に、先導の務めを果たすのである。
Praecedit enim una caeteras praestituto sibi tempore, et quasi ante signa praecurrit: deinde convertitur, et sequenti sortem ducendi agminis cedit.
PL 14, 227Dすなわち、一羽が、自分に定められた時間、ほかの鳥に先んじ、いわば軍旗の前を行くように先頭を飛ぶ。次に向きを変えて、後ろに続くものに、群れを導く順番を譲る。
Quid hoc pulchrius, et laborem omnibus et honorem esse communem, nec paucis arrogari potentiam, sed quadam in omnes voluntaria sorte transcribi? 52. Antiquae hoc reipublicae munus, et instar liberae civitatis est.
PL 14, 227Dこれほど美しいことがあろうか。労苦も栄誉もすべての者に共通であり、権勢が少数のものに独り占めされず、一種の自発的な順番によってすべてのものに移されてゆくとは。52. これは古い国家の務めであり、自由な都市の姿である。
Sic ab initio acceptam a natura, exemplo avium politiam homines exercere coeperunt; ut communis esset labor, communis dignitas, per vices singuli partiri curas discerent, obsequia imperiaque dividerent, nemo esset honoris exsors, nullus immunis laboris.
PL 14, 228Aこうして、人間は、初めから自然によって与えられた政治を、鳥の手本にならって営みはじめた。それは、労苦が共通であり、尊厳が共通であり、順番に一人ひとりが配慮を分け合うことを学び、服従と命令を分担し、誰も栄誉にあずからない者がなく、誰も労苦を免れる者がないようにするためであった。
Hic erat pulcherrimus rerum status, nec insolescebat quisquam perpetua potestate, nec diuturno servitio frangebatur; quia et sine invidia erat ordine muneris et temporis moderatione delata promotio; et tolerabilior videbatur quae communi cadebat sorte custodia.
PL 14, 228Aこれは最も美しい世のありさまであった。誰も永続する権力のゆえに思い上がらず、長い隷属に打ちひしがれることもなかった。務めの順序と時の節度によって授けられる昇進には、妬みがなかったからである。共通のくじによって回ってくる見張りのほうが、耐えやすく思われた。
Nemo audebat alium servitio premere, cujus sibi successuri in honorem mutua forent subeunda fastidia: nemini labor gravis, quem dignitas secutura relevaret.
PL 14, 228A誰も他人を隷属に押しつぶそうとはしなかった。その者が栄誉に就いたあと、同じ苦痛を自分が互いに受けねばならないからである。誰にとっても、のちに続く尊厳が慰めとなる労苦は、重くなかった。
Sed postquam dominandi libido vindicare coepit indebitas, et indeptas nolle deponere potestates: posteaquam militiae non jus commune coepit esse, sed servitus: posteaquam non ordo factus est suscipiendae potentiae, sed studium vindicandae, coepit etiam ipsa laboris functio durius sustineri; et quae non est voluntaria, cito locum relinquit incuriae.
PL 14, 228Aしかし、支配への欲望が、与えられていない権力を要求し、手にした権力を手放そうとしなくなってから、軍務が共通の権利でなく隷属になりはじめてから、権力を受ける順序ではなく権力を要求する熱意が生じてから、労苦の務めそのものもいっそうつらいものとして担われるようになった。自発的でないものは、すぐに怠慢に場所を譲る。
Homines quam inviti subeunt vigiliarum munia, quam aegre unusquisque in castris periculum sortitus excubat, quod tuendum sibi regali praeceptione committitur! Proponitur poena desidiae; et tamen plerumque obrepit incuria, non servantur excubiae.
PL 14, 228B人間は、見張りの務めにいかに嫌々就くことか。軍営で危険の番に当たった者が、いかにしぶしぶ見張りに立つことか。王の命令によって守るべく委ねられた任務であるのに。怠けには罰が定められている。それでもたいていは怠慢が忍びこみ、見張りは守られない。
Necessitas enim quae invito imponit obsequium, affert plerumque fastidium. Nihil est enim tam facile, quin habeat difficultatem, quod facias invitus. Ergo et jugis labor avertit affectum, et continua et diuturna potentia gignit insolentiam.
PL 14, 228Bというのは、嫌がる者に服従を課す強制は、たいてい嫌悪を生むからである。いやいやながら行うことは、どんなに易しいことでも困難を伴う。したがって、絶え間ない労苦は愛着をそらし、継続する長い権力は思い上がりを生む。
Quem invenias hominum, qui sponte deponat imperium, et ducatus sui cedat insigne, fiatque volens numero postremus ex primo?
PL 14, 228B人間のうち、自ら進んで支配を手放し、指導者の徽章を譲り、喜んで第一の者から最後の者の数に入る者を、誰が見いだせようか。
Nos autem non solum de primo, sed etiam de medio saepe contendimus, et primos discubitus in convivio vindicamus: ac si semel delatum fuerit, volumus esse perpetuum. Ideo inter grues aequanimitas in laboribus est, humilitas in potestatibus.
PL 14, 228C我々は、一位だけでなく、中ほどの席をめぐってさえしばしば争い、宴席の上座を要求する。いったん与えられれば、それが永続することを望む。それゆえ、ツルのあいだには、労苦において平静と、権力において謙遜がある。
Admonentur ut exerceant custodiae vices, non admonentur ut de potestate decedant; quia ibi naturalis quies somni interpellanda, hic voluntariae sedulitatis gratia praestanda est.
PL 14, 228C彼らは、見張りの番を果たすよう促されるが、権力から退くよう促されることはない。そこでは眠りの自然な休息を妨げなければならず、ここでは自発的な熱意の恩義が示されなければならないからである。
Liber V, Caput XVI
第V巻 第XVI章PL 14, 228CQuomodo ciconiae proficiscantur, atque a cornicibus deducantur ac defendantur. Laudatur earumdem cornicum hospitalitas, et humana reprehenditur negligentia. Tandem ciconiarum pietati in parentes nostra impietas opponitur.
PL 14, 228Cコウノトリがいかに旅立ち、カラスにいかに導かれ守られるか。そのカラスの客を遇する心が称賛され、人間の怠慢が非難される。最後に、コウノトリの親への敬虔が、我々の不敬と対比される。
53. Ciconias ferunt collecto proficisci agmine, si quo pergendum putant, et simul plerisque circa Orientem locis invehi, et quasi tessera militari pariter omnes moveri.
PL 14, 228D53. コウノトリは、どこかへ行かねばならないと考えるとき、群れをなして旅立つという。東方のほとんどの地域では、同時に押し寄せ、軍の合言葉によるかのように、皆が一斉に動くという。
Exercitum credas cum signis suis pergere, sic omnes viandi comitandique et praeeundi ordinem servant.
PL 14, 228D軍隊が軍旗とともに進んでいると思うであろう。それほどに、皆が旅と同行と先導の順序を守る。
Cornices autem deducunt eas ac dirigunt, et velut quibusdam turmis stipatricibus prosequuntur; adeo ut adjumenta quaedam bellantibus adversus inimicas aves conferre credantur, et propriis periculis bella aliena suscipere.
PL 14, 228Dカラスはコウノトリを導き、進路を指し示し、いわば随伴の騎兵隊のようにつき従う。そのため、カラスは敵の鳥と戦うコウノトリに一種の援助を与え、自分の危険を冒してよその戦いを引き受けると信じられるほどである。
Cujus rei indicium est, quia nullae per intervallum aliquod temporis residere in iis locis reperiuntur; et quia cum vulneribus revertentes manifesta quadam sanguinis sui voce caeterisque loquuntur indiciis gravium se certaminum subiisse conflictum.
PL 14, 229Aそのしるしは、しばらくのあいだ、その地方にとどまっているカラスは一羽も見いだされないこと、また、傷を負って帰ってくるカラスは、自分の血のはっきりしたいわば声と、その他のしるしによって、激しい戦いの衝突を耐えてきたことを語っていることである。
Quis igitur illis poenam desertionis indixit? Quis derelictae militiae supplicia praescripsit formidolosa; ut nulla prosequendis hospitalibus turmis sese subtrahere nitatur: sed certatim omnes deductionis munere officioque fungantur?
PL 14, 229Aでは、誰がカラスに、見捨てることへの罰を定めたのか。誰が、軍務を放棄した場合の恐ろしい刑罰を命じたのか。客となった騎兵隊に随行することから、どのカラスも身を引こうとせず、皆が競って導く務めと勤めを果たすのは、なぜなのか。
54. Discant homines hospitalia servare jura, et ex avibus cognoscant quid religionis hospitibus sit deferendum, quae obsequia deputanda, quibus cornices etiam pericula sua negare non soleant.
PL 14, 229A54. 人間は、客を遇する掟を守ることを学ぶがよい。そして、鳥から、客に対していかなる敬意を払うべきか、いかなる奉仕を当てるべきかを知るがよい。カラスは客のためには自分の危険さえ拒むことがない。
His igitur nos januas claudimus, quibus aves etiam animas suas conferunt; et quos illae consortio prosequuntur discriminis, eos tecti prohibemus hospitio; et quorum illae bella suscipiunt, his nos bella frequenter inferimus.
PL 14, 229Bそれなのに我々は、鳥でさえ自分の命を差し出す相手に対して戸を閉ざす。鳥が危険を分かち合いつつ随行する相手を、我々は屋根の下の宿から締め出す。鳥が戦いを引き受ける相手に、我々はしばしば戦いを仕掛ける。
Mentior, si non Sodomitanis haec fuit causa supplicii: aut Aegyptius furor genti hospitae dum bellum conatur inferre, inhospitalitatis poenas infidae naufragio plebis exsolvit.
PL 14, 229Bこれがソドムの人々の刑罰の原因でなかったなら、私は偽りを言っていることになる。また、エジプトの狂暴は、客となった民に戦いを仕掛けようとして、信義なき民の難破によって、客を遇さなかった報いを受けたのである。
55. Quam vero rationabilium non excedat pietatem ac prudentiam avis hujus clementia considerandum, quam nec post exemplum quidem irrationabilium quisquam nostrum imitari potuerit.
PL 14, 229B55. だが、この鳥の慈しみが、理性あるものの敬虔と思慮をどれほど凌いでいるかを考えねばならない。理性なきものの手本があってさえ、我々の誰もそれを真似ることができなかったのである。
Nam depositi patris artus per longaevum senectutis plumarum tegmine alarumque remigio nudatos circumstans soboles pennis propriis fovet.
PL 14, 229Bすなわち、年老いて羽毛の覆いと翼の櫂を失い、裸になった父の四肢が横たえられると、子らはそのまわりに立って、自分の羽で温める。
Et quid dicam, collatitio cibo pascit, quando etiam ipsa reparat naturae dispendia, ut hinc atque inde sublevantes senem fulcro alarum suarum ad volandum exerceant, et in pristinos usus desueta jam revocent pii patris membra?
PL 14, 229Cそればかりか、私は何と言おうか。持ち寄った餌で養うのである。自然が与えるべきものの損失を自ら補い、あちらこちらから老いた父を支え、翼の支えで飛ぶことを練習させ、使われなくなった敬虔な父の四肢を、元の働きに呼び戻す。
Quis nostrum levare aegrum non fastidiat patrem? Quis fessum senem suis humeris imponat, quod in ipsa historia vix credibile habetur? Quis ut pius sit, non hoc servulis mandet obsequium?
PL 14, 229C我々のうち誰が、病んだ父を持ち上げることを嫌わないだろうか。誰が、疲れた老人を自分の肩に載せるだろうか。それは歴史そのもののなかでさえ、信じがたいとされている。誰が、たとえ敬虔であっても、この奉仕を召使いたちに任せないだろうか。
At vero avibus non est grave, quod pietatis est plenum: non est onerosum, quod solvitur naturae debito. Non recusant aves pascere patrem, quod etiam praescripta necessitate sub terrore poenarum plerique hominum recusarunt. Aves non scripta, sed nata lex stringit.
PL 14, 229Cしかし鳥にとっては、敬虔に満ちたことは重荷ではない。自然の負債として支払われることは、煩わしくない。鳥は父を養うことを拒まない。人間の多くは、必要が定められ、罰の恐怖があっても、これを拒んだのに。鳥を縛るのは、書かれた法ではなく、生まれつきの法である。
Aves ad hoc munus nulla praecepta conveniunt, sed gratiae naturalis officia. Aves non erubescunt reverendi senis membra portare; est enim vectura pietatis, quod eo usque frequenti testificatione percrebuit, ut congruae mercedem remunerationis invenerit.
PL 14, 229D鳥がこの務めに向かうのに、いかなる命令もいらない。自然の恩義の務めがあるだけである。鳥は、尊ぶべき老人の四肢を担うことを恥じない。それは敬虔の運搬だからであり、このことは頻繁な証言によってここまで広まって、ふさわしい報いの返礼まで見いだしたのである。
Nam Romanorum usu pia avis vocatur. Et quod vix uni imperatori consulto senatus delatum dicitur, hoc istae aves in commune meruerunt. Habent ergo aves istae decreta patrum ad propriae insigne clementiae. Pios enim filios patrum prius oportuit judicio praedicari.
PL 14, 229Dすなわち、ローマ人の用法では、この鳥は「敬虔な鳥」と呼ばれる。ただ一人の皇帝に、元老院の決議によってようやく授けられたと言われるもの、これを、この鳥たちは共同で受けるに値した。したがって、これらの鳥は、自らの慈しみのしるしとして、父たち〔patres は元老院議員の称で、ここでは親の意と掛けている〕の決議を受けている。敬虔な子らは、まず父たちの判断によって宣言されなければならなかったからである。
Habent etiam universorum suffragia; nam retributio beneficiorum ἀντιπελάργησις nominatur; πέλαργος enim ciconia dicitur. Virtus itaque ab his nomen accepit, cum relatio gratiarum ciconiae vocabulo nuncupatur.
PL 14, 230A鳥たちはまた、すべての人々の賛同をも得ている。恩恵への報いはアンティペラルゲーシス(コウノトリ返し、すなわち恩返し)と呼ばれ、ペラルゴスはコウノトリのことだからである。こうして、徳がこの鳥から名を受けた。恩に報いることが、コウノトリの名で呼ばれるのである。
Liber V, Caput XVII
第V巻 第XVII章PL 14, 230ADe hirundinis sedulitate, industria et pietate in filios. De paupertate ipsius qua hominis in egestate positi impatientia, improbitas et desperatio arguuntur.
PL 14, 230Aツバメの勤勉さ、工夫、子らへの敬虔について。そのツバメの貧しさについて。それによって、困窮に置かれた人間の、耐えられなさ、不正、絶望が責められる。
56. Habemus aviariae sobolis erga cultus patrios pietatis exemplum: accipiamus nunc maternae sedulitatis in filios grande documentum.
PL 14, 230A56. 我々は、鳥の子が親を養う務めにおいて示す敬虔の手本を得た。今度は、子らに対する母の熱心さの大きな手本を受け取ろう。
Hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis affectu, quae indiga rerum omnium pretiosiores auro nidos struit; quia sapienter nidificat. Nidus enim sapientiae potior est auro.
PL 14, 230Aツバメは、体は小さいが、敬虔な情において際立って高く、あらゆる物に乏しいのに、金よりも貴い巣を作る。賢く巣を作るからである。実に、知恵の巣は金にまさる。
Quid enim sapientius, quam ut et volandi vaga libertate potiatur, et hominum domiciliis parvulos suos et tecto commendet, ubi sobolem nullus incurset?
PL 14, 230Bというのは、これ以上に賢いことがあろうか。飛びまわる気ままな自由を手にしながら、人間の住まいの屋根に自分の幼い子らを預け、そこでは誰も雛を襲わないのである。
Nam et illud est pulchrum; ut a primo ortu pullos suos humanae usu conversationis assuescat, et praestet ab inimicarum avium insidiis tutiores. Tum illud praeclarum, qua gratia domos sibi sine ullo adjutore tamquam artis perita componat.
PL 14, 230B次の点もまた美しい。生まれた時から、雛を人間との暮らしに慣らし、敵である鳥の罠から雛をいっそう安全にする。さらに、あのこともすばらしい。誰の助けもなく、技に熟練した者のように、自分の家を組み立てる、その優美さである。
Legit enim festucas ore, easque luto illinit, ut conglutinare possit. Sed quia lutum pedibus non potest deferre, summitatem pennarum aquae infundit; ut facile his pulvis adhaereat, et fiat limus quo paulatim festucas vel minutos surculos sibi colligat, atque adhaerere faciat: eo genere nidi totius fabricam struit; ut quasi pavimenti solo pulli ejus intra aedes suas sine offensione versentur, nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum, aut teneris frigus irrepat.
PL 14, 230Bすなわち、嘴でわらを集め、それに泥を塗って、貼り合わせることができるようにする。ところが、足で泥を運ぶことはできないので、羽の先を水に浸す。こうして埃がそこに容易に付き、泥となる。その泥で少しずつわらや小さな小枝を集め、貼り付かせる。この種の巣の全体の構造をこうして組み上げる。ちょうど床の地面のように、雛が自分の家のうちで差し障りなく動きまわれるようにするためであり、どの雛も編み目のすきまに足を突っ込むことがなく、柔らかな雛に寒さが忍び入ることもないようにするためである。
57. Sed hoc industriae officium prope commune multis avibus: illud vero singulare, in quo est praeclara cura pietatis, et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quaedam medicae artis peritia; quod si qua pulli ejus fuerint caecitate suffossi oculos sive compuncti, habet quoddam medendi genus, quo possit eorum lumina intercepto usui reformare.
PL 14, 230C57. だが、この勤勉の務めは、多くの鳥にほぼ共通である。むしろ、これこそ独特のことである。そこには、敬虔の見事な配慮、思慮ある理解と知識のしるし、さらに医術の心得のようなものがある。すなわち、もし雛が失明によって目をえぐられたり、突かれたりしたなら、ある種の治療の術をそなえていて、失われていた視力を回復することができるのである。
Nemo igitur de inopia queratur, quod vacuas pecuniae proprias aedes reliquerit. Pauperior est hirundo, quae vacua aeris abundat industria.
PL 14, 230Cだから、誰も貧しさを嘆いてはならない。自分の家が金のないまま空になっているからといって。ツバメはさらに貧しい。銅貨一つ持たないのに、工夫に富んでいる。
Aedificat, nec impendit: tecta attollit, et nihil aufert proximo; nec indigentia et paupertate ad nocendum aliis compellitur: nec in gravi filiorum imbecillitate desperat.
PL 14, 230C建てるが、費やさない。屋根を高く上げるが、隣人からは何も取らない。欠乏と貧しさに駆られて他人を害することもなく、子らが重く弱っていても絶望しない。
Nos vero et paupertas afficit, et inopiae necessitas vexat, et plerosque indigentia cogit in flagitium, impellit in crimen.
PL 14, 230Dところが我々は、貧しさに苦しめられ、欠乏の必要に悩まされ、多くの者は困窮ゆえに恥ずべき行いに追いやられ、罪に駆り立てられる。
Lucri quoque studio in fraudes versamus ingenium, aptamus affectum, atque in gravissimis passionibus spem deponimus, fractique animo resolvimur, improvidi et inertes jacemus; cum de divina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint.
PL 14, 230Dさらに、利得の熱心から、才知を欺きへと向け、情をそれに合わせる。最も重い苦難のさなかに希望を捨て、気力が砕けて萎え、先を見ず、無気力に横たわる。だが、神の憐れみについては、人間の助けが尽きたときにこそ、いっそう望まなければならないのである。
Liber V, Caput XVIII
第V巻 第XVIII章PL 14, 230DAmorem in filios a cornicibus homines edoceri, eorumque damnari impietatem. Accipitres et aquilas inclementiae neutiquam accusandos; sed fulicam quae abdicatum aquilae pullum nutrit, commendandam.
PL 14, 230D人間はカラスから子への愛を教えられ、その不敬は断罪されること。タカとワシは決して無慈悲だと責められるべきでなく、むしろ、ワシに勘当された雛を養うオオバンが称賛されるべきこと。
58. Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur; et sollicitae ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo temporis nutriendi officia non relinquunt.
PL 14, 231A58. 人間は、カラスの習いと敬虔から子を愛することを学ぶがよい。カラスは、飛ぶようになった子らにも、心を尽くして付き添い、柔らかな子らが弱ることのないよう気づかって餌を与え、長い期間、養う務めを放棄しない。
At vero feminae nostri generis cito ablactant etiam illos quos diligunt: aut si ditiores sunt, lactare fastidiunt. Pauperiores vero abjiciunt parvulos, et exponunt, et deprehensos abnegant.
PL 14, 231Aところが、我々の種の女たちは、愛している子でさえ早く乳離れさせる。あるいは、裕福であれば、乳を与えることを嫌う。貧しい女たちはといえば、幼子を捨て、さらし、見つかれば否認する。
Ipsae quoque divites, ne per plures suum patrimonium dividatur, in utero proprios necant fetus, et parricidalibus succis in ipso genitali alvo pignora sui ventris exstinguunt, priusque aufertur vita, quam tradatur. Quis docuit nisi homo filios abdicari?
PL 14, 231A富める女たち自身も、家産が多くの者に分けられないよう、子を胎内で殺し、肉親殺しの薬液によって、まさに生み出す腹の中で自分の腹の子らを消し去る。生命は、渡される前に奪われる。子を勘当することを教えたのは、人間をおいて誰か。
Quis reperit tam immitia patrum jura? Quis inter naturae fraterna consortia fratres impares fecit? Unius divitis filii diversa sorte caeduntur.
PL 14, 231B父たちの、これほど冷酷な権利を考えついたのは誰か。自然の兄弟の交わりのうちに、兄弟たちを不揃いにしたのは誰か。一人の富者の子らが、異なる運命で切り分けられる。
Alius totius paternae sortis ascriptionibus inundatur: alius opulentae haereditatis patriae deplorat exhaustam atque inopem portionem. Numquid natura divisit merita filiorum? Ex pari omnibus tribuit, quod ad nascendi atque vivendi possint habere substantiam.
PL 14, 231Bある者には、父の財産全体の記載が溢れるほど与えられ、別の者は、豊かな父祖の遺産のうち、自分の取り分が尽きて乏しいことを嘆く。自然が、子らの功を分けたとでもいうのか。自然は、生まれ生きるための資力として持てるものを、すべての者に等しく与えた。
Ipsa vos doceat non discernere patrimonio, quos titulo germanitatis aequastis. Etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, non debetis his, ut id communiter habeant in quod a natura substituti sunt, invidere.
PL 14, 231B自然そのものが、諸君に教えるがよい。兄弟の名によって等しくした者たちを、財産で区別してはならないと。実際、諸君は、生まれたということを共通に与えた者たちに対して、自然によって〔相続人として〕定められたものを彼らが共通に持つことを、惜しんではならない。
59. Accipitres feruntur in eo duram adversum proprios fetus habere inclementiam, quod ubi eos adverterint tentare volatus primordia, nidis ejiciunt suis, continuoque eliminant; ac si morentur, propulsant pennis atque praecipitant, verberant alis, coguntque audere quod trepidant; nec ullum postea deferunt his munus alimoniae.
PL 14, 231C59. タカは、自分の雛に対して厳しい無慈悲を持つと言われる。雛が飛び立ちの初めを試みるのに気づくと、自分の巣から放り出し、ただちに追い出す。ためらえば、羽で突き落とし、投げ落とし、翼で打ち、恐れていることをあえてさせる。その後は、餌の務めを一切与えない。
Quid mirum tamen si rapere assueti nutrire fastidiunt? Consideremus ad hoc eos esse generatos, ut etiam aves ad cavendum formido exerceat; ne passim curas relaxent, sed pericula praedonibus declinanda prospiciant.
PL 14, 231Cしかし、奪うことに慣れた鳥が養うことを嫌うのは、何の不思議があろうか。彼らが生み出されたのは、恐れが鳥たちをも用心へと鍛えるためであると考えよう。それは、鳥たちが気づかいをところ構わず緩めることなく、略奪者から避けるべき危険を見越すためである。
Deinde cum his natura quadam praedandi munus inoleverit, magis a tenero pullos suos instituere videntur ad praedam, quam pastus abdicare compendiis.
PL 14, 231Cさらに、この鳥たちには本性として略奪の務めが根づいているので、彼らは、餌を節約するために雛を勘当するというよりも、むしろ幼いときから雛を略奪へと仕込んでいるように見える。
Cavent ne in tenera aetate pigrescant, ne solvantur deliciis, ne marcescant otio, ne discant cibum magis exspectare quam quaerere, ne naturae suae deponant vigorem. Intermittunt studia nutriendi; ut in usus rapiendi audere compellant.
PL 14, 231D彼らは、幼い年齢で雛が怠けないように、快楽に溶けないように、暇で衰えないように、餌を探すより待つことを覚えないように、自分の本性の力を捨てないように、警戒する。養う熱意を控えるのは、奪う習いに向かってあえて踏み出させるためである。
60 Aquila quoque plurimo sermone usurpatur quod suos abdicet fetus, sed non utrumque, verum unum ex pullis duobus. Quod aliqui fieri putaverunt geminandorum alimentorum fastidio.
PL 14, 231D60〔ミーニュ版も段落番号 60 の後に点を刷っていない〕 ワシもまた、自分の子を勘当すると、多くの言葉で語られる。ただし、両方ではなく、二羽の雛のうち一羽をである。ある人々は、これを、二つ分の餌を嫌うためだと考えた。
Sed id non arbitror facile credendum, praesertim cum Moyses tantum testimonium pietatis in pullos suos huic dederit avi, ut diceret: Sicut aquila protegit nidum suum et super pullos suos confidit et expandit alas suas; et adsumpsit eos, et suscepit super scapulas suas.
PL 14, 232Aだが、私はこれをたやすく信じるべきではないと考える。ことに、モーセがこの鳥に、自分の雛に対するそれほどの敬虔の証しを与えているからである。彼は言った。「ワシが自分の巣を守り、雛の上に身を置き、翼を広げるように。そして彼らを取り上げ、自分の肩の上に受けた。」
Dominus solus ducebat eos (Deut. XXXII, 11) . Quomodo ergo expandit alas, si occiderit alterum? Unde puto non avaritia nutriendi eam inclementem fieri, sed examine judicandi.
PL 14, 232A「主のみが彼らを導いていた」(申命記32:11)。では、一羽を殺すのなら、どうして翼を広げるのか。だから私は、ワシが無慈悲になるのは養う費用を惜しむ貪欲からではなく、見極めの吟味からだと考える。
Semper enim fertur probare quos genuit; ne generis sui inter omnes aves quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret.
PL 14, 232Aワシは、自分が産んだ雛を、常に試すと伝えられている。堕落した子の醜さが、すべての鳥の中で自分の種族の王にも等しい高みを汚さないようにするためである。
Itaque asseritur quod pullos suos radiis solis objiciat, atque in aeris medio parvulos ungue suspendat; ac si quis repercusso solis lumine, intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi vigore servaverit, is probatur, quod veritatem naturae sinceri obtutus constantia demonstraverit: sin vero lumina sua praestrictus radio solis inflexerit, quasi degener et tanta indignus parente rejicitur; nec aestimatur educatione dignus, qui fuit indignus susceptione.
PL 14, 232Aそのため、ワシは雛を太陽の光線にさらし、空の真ん中に爪で幼子をぶら下げると言われる。そして、太陽の光が照り返しても、目の鋭さを怯えさせず、見る力を損なわずに保つ者は、その確かな視線の揺るぎなさが本性の真実を示したとして認められる。だが、太陽の光に目をくらまされて視線をそらす者は、いわば堕落した、これほどの親にふさわしくない者として退けられる。受け入れられる価値がなかった者は、育てられる価値もないと見なされる。
Non ergo eum acerbitate naturae, sed judicii integritate condemnat; nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat. 61. Hanc tamen, ut quibusdam videtur, regalis avis inclementiam plebeiae avis excusat clementia.
PL 14, 232Bゆえにワシは、その雛を本性の苛酷さによってではなく、判断の誠実さによって断罪する。自分のものとして勘当するのではなく、いわば他人のものとして拒むのである。61. それでも、ある人々の見るところでは、王の鳥のこの無慈悲は、庶民の鳥の慈しみによって償われる。
Avis enim cui fulica nomen est, quae graece dicitur φηνὴ, susceptum illum, sive abdicatum, sive non agnitum aquilae pullum cum sua prole connectit; atque intermiscens suis, eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari nutrimentorum subministratione pascit et nutrit.
PL 14, 232Bすなわち、フルカ〔オオバン〕という名のこの鳥は、ギリシア語ではフェーネー(phēnē)と呼ばれ〔ギリシア語〕、拾い上げたワシの雛を、勘当されたものであれ、認められなかったものであれ、自分の子と結びつける。自分の子らに混ぜて、自分の子に対するのと同じ母の熱意の務めと、同じ養いの供給で、これを養い育てる。
Ergo φηνὴ alienos nutrit: nos vero nostros immiti crudelitate projicimus. Aquila vero si projicit, non quasi suum projicit, sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod pejus est, quos nostros recognoscimus, abdicamus.
PL 14, 232Cこうして、フェーネーは他人の子を養う。ところが我々は、自分の子を無情な残酷さで投げ捨てる。ワシが投げ捨てるのは、自分の子としてではなく、堕落した者として見分けないからである。我々は、さらに悪いことに、自分のものと認める子を勘当する。
Liber V, Caput XIX
第V巻 第XIX章PL 14, 232CLaudatur ob viduitatem turtur, et hoc nomine mulieribus anteponitur etiam christianis. 62. Sed veniamus ad turturem, quam lex Dei velut castae hostiae munus elegit (Levit. XII, 8) .
PL 14, 232Cやもめ暮らしのゆえにキジバトが称賛され、この点でキリスト教徒の女たちよりさえも上に置かれる。62. では、キジバトに移ろう。神の律法は、これを清い犠牲の捧げ物として選んだ(レビ記12:8)。
Denique cum Dominus circumcideretur, oblata est; quia scriptum est in lege Domini, ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24) . Hoc est enim verum Christi sacrificium pudicitia corporalis, et gratia spiritalis.
PL 14, 232C実際、主が割礼を受けたとき、これが捧げられた。主の律法に、「キジバトのつがい、あるいは二羽のハトの雛」を犠牲として捧げるよう書かれているからである(ルカ2:24)。キリストの真の犠牲とは、からだの貞潔と、霊的な恩寵だからである。
Pudicitia ad turturem refertur, ad columbam gratia. Fertur etenim turtur ubi jugalis proprii fuerit amissione viduata, pertaesum thalamos, et nomen habere conjugii; eo quod primus amor fefellerit eam dilecti morte deceptam, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit, et amarus ad gratiam, qui plus doloris ex morte, quam suavitatis ex charitate generaverit.
PL 14, 232D貞潔はキジバトに、恩寵はハトに当てはまる。キジバトは、自分の連れ合いを失ってやもめになると、寝室と結婚の名をうんざりして避けると言われる〔ミーニュの脚注は、ここに省略があり、「キジバトは寝室などを厭わしいものとする」と補って読めるとする〕。最初の愛が、愛する者の死によって欺かれて、自分をあざむいたからである。その愛は、永続について不実であり、また喜びについては苦かった。死から生んだ苦痛のほうが、愛から生んだ甘美よりも多かったからである。
Itaque iterare conjunctionem recusat, nec pudoris jura aut complaciti viri resolvit foedera, illi soli suam charitatem reservat, illi custodit nomen uxoris. Discite, mulieres, quanta sit viduitatis gratia, quae etiam in avibus praedicatur.
PL 14, 233Aこうして、再び結びつくことを拒み、貞潔の権利も、気に入った夫との約束も解かず、ただその夫にだけ自分の愛を取っておき、その夫のために妻の名を守る。女たちよ、学べ。やもめ暮らしの恩寵がいかに大きいかを。それは鳥においてさえ宣べ伝えられている。
63. Quis igitur has leges turturi dedit? Si hominem quaero, non invenio. Homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae viduitatis praescribere.
PL 14, 233A63. では、誰がキジバトにこれらの律法を与えたのか。人間を尋ねても見いだせない。いかなる人間もあえてしなかった。パウロでさえ、やもめ暮らしを守るための律法をあえて定めなかったのだから。
Denique ipse ait: Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario (I Tim. V, 14) . Et alibi: Bonum est illis si sic permaneant: quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 8) .
PL 14, 233A実際、彼自身は言う。「それゆえ、私は若い者たちが結婚し、子を産み、家の母となり、敵対する者にいかなる機会も与えないことを望む」(一テモテ5:14)。また別の所では言う。「彼らがこのままでいるなら、それは彼らにとってよい。だが自分を抑えられないなら、結婚せよ。燃えるよりは結婚するほうがよいからである」(一コリント7:8)。
Optat Paulus in mulieribus, quod in turturibus perseverat. Et alibi juniores hortatur, ut nubant; quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere vix possunt.
PL 14, 233Aパウロが女たちに望んでいることが、キジバトにおいては続いている。また別の所で若い者たちに結婚を勧めるのは、我々の女たちがキジバトの貞潔をほとんど満たせないからである。
Ergo turturibus Deus hunc infudit affectum, hanc virtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur.
PL 14, 233Bそれゆえ、キジバトに、この情を注ぎ、この節制の徳を与えたのは神である。皆が従うべきことを定めることができるのは、神だけだからである。
Turtur non uritur flore juventutis, non tentatur occasionis illecebra: turtur nescit primam fidem irritam facere; quia novit castimoniam servare prima connubii sorte promissam.
PL 14, 233Bキジバトは、青春の花盛りに燃えることもなく、好機の誘いに試されることもない。キジバトは、最初の誓いを無効にすることを知らない。最初の結婚の定めにおいて約束した貞潔を守ることを知っているからである。
Liber V, Caput XX
第V巻 第XX章PL 14, 233BVultures, quae sine maris copula gignere dicuntur, virginei partus possibilitatem astruere.
PL 14, 233Bハゲワシは、雄との交わりなしに産むと言われ、処女の出産が可能であることを裏づける。
64. Diximus de viduitate avium, eamque ab illis primum exortam esse virtutem: nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem avibus ita esse asseveratur, ut possit etiam in vulturibus deprehendi.
PL 14, 233B64. 我々は鳥のやもめ暮らしについて語り、この徳がまず鳥から生じたことを述べた。今度は、純潔について語ろう。それは、多くの鳥においてこのとおりであるとされており、ハゲワシにも見いだされうるほどである。
Negantur enim vultures indulgere concubitu, et conjugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine conjunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat.
PL 14, 233Cというのは、ハゲワシは性の交わりにふけらず、夫婦の習いや結婚の交わりの定めによって交じらず、雄の種なしに身ごもり、交わりなしに産むと言われる。そうして生まれたものは、長い寿命によって多くの年に及び、その生涯の連なりは百年にまで延び、短い寿命の終わりがたやすく彼らを襲うことはない。
65. Quid aiunt, qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cujus pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei Matre, quod in vulturibus possibile non negatur?
PL 14, 233C65. 我々の奥義を笑うのを常とする者たちは、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕が産んだと聞くと何と言うのか。男とのいかなる交わりもその貞潔を損なわなかった未婚の女に、出産は不可能だと考えるのか。ハゲワシについては可能だと否定されないことが、神の母については不可能だとされるのか。
Avis sine masculo parit, et nullus refellit; et quia desponsata viro Maria virgo peperit, pudori ejus faciunt quaestionem.
PL 14, 233C鳥が雄なしに産んでも、誰も反駁しない。ところが、夫に婚約していたマリアがおとめのまま産んだというだけで、その恥じらいを問題にする。
Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem?
PL 14, 233D我々は気づかないだろうか。主が、自然そのものから、あらかじめ多くの例を先に示し、それによって、受けた受肉の気高さを証し、真実を裏づけたことに。
Liber V, Caput XXI
第V巻 第XXI章PL 14, 233DDe avibus sub quadam reipublicae forma constitutis. Ubi praecipue de apibus, deque earum mirabili natura in prolis generatione, in regis institutione ac fide erga illum, in constructione favorum, collectione mellis, nec non ejus utilitate, etc.
PL 14, 233Dある種の国家の形をもって成り立つ鳥について。ここでは特にミツバチについて、またその子を生むときの驚くべき本性、王の立て方とその王への忠実、蜂の巣の構築、蜜の採集、さらにその有用さなどについて。
66. Nunc age, quae aves velut quamdam rempublicam curare videantur expediam, atque vitae hujus aetatem agere sub legibus. Hic enim reipublicae usus est, leges omnibus esse communes, atque observari eas devotione communi.
PL 14, 234A66. さあ、いまや、どの鳥が、いわば国家のようなものを営み、この生涯の歳月を法のもとで過ごしているように見えるかを述べよう。国家の習いとは、法がすべての者に共通であり、共通の献身をもって守られることだからである。
Uno omnes teneri vinculo: non alteri jus esse, quod alius sibi intelligat non licere; sed quod liceat, licere omnibus; et quod non liceat, omnibus non licere.
PL 14, 234A皆が一つの絆に結ばれている。他の者には許されないと知っている事柄が、ある者には権利として許されることはない。許されることは皆に許され、許されないことは皆に許されない。
Esse etiam communem reverentiam patrum, quorum consilio respublica gubernetur, commune omnibus urbis domicilium, commune conversationis officium, unum praescriptum omnibus, unum esse consilium.
PL 14, 234Aまた、父たちへの尊敬が共通であって、その協議によって国家は治められる。都市の住まいが皆に共通であり、暮らしの務めが共通であり、皆に一つの定めがあり、一つの方針がある。
67. Magna haec, sed quanto in apibus praestantiora, quae solae in omni genere animantium communem omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine, in commune omnibus labor, communis cibus, communis operatio, communis usus et fructus est, communis volatus.
PL 14, 234A67. これらは偉大だが、ミツバチにおいては、どれほどまさっていることか。ミツバチは、あらゆる種類の生き物のなかで唯一、皆に共通の子を持ち、皆が一つの住まいに暮らし、一つの祖国の敷居に閉じこめられている。皆にとって労苦が共通であり、食物が共通であり、働きが共通であり、用いることと実りが共通であり、飛ぶことも共通である。
Quid plura? Communis omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis omnibus communis et partus; quoniam neque inter se ullo concubitu miscentur, nec libidine resolvuntur, nec partus quatiuntur doloribus, et subito maximum filiorum examen emittunt, e foliis et herbis ore suo prolem legentes.
PL 14, 234B何をさらに言おうか。産みが皆に共通であり、処女の体の純潔も、出産も、皆に共通である。互いに交わりによって交じることもなく、情欲に溶けることもなく、出産の苦痛に揺さぶられることもなく、突然、子らの大きな群れを送り出す。葉や草から口で子を集めてである。
68. Ipsae sibi regem ordinant, ipsae sibi populos creant; et licet positae sub rege, sunt tamen liberae. Nam et praerogativam judicii tenent, et fidae devotionis affectum; quia et tamquam a se substitutum diligunt, et tanto honorant examine.
PL 14, 234B68. 彼らは自分で王を定め、自分で民を作り出す。王のもとに置かれていても、なお自由である。実際、判断の優先権を保ち、忠実な献身の情を持っている。自分たちが据えた者として王を愛し、また、これほどの群れで王を尊ぶからである。
Rex autem non sorte ducitur; quia in sorte eventus est, non judicium, et saepe irrationabili casu sortis melioribus ultimus quisque praefertur: neque imperitae multitudinis vulgari clamore signatur, quae non merita virtutis expendit, nec publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis nutat incerto: neque privilegio successionis et generis regalibus thronis insidet; siquidem ignarus publicae conversationis, cautus atque eruditus esse non poterit.
PL 14, 234C王は、くじで選ばれることはない。くじには偶然の結果があるだけで、判断がなく、理性なき偶然によって、しばしば、より優れた者より最後の者が先に立てられるからである。また、無知な群衆の通俗的な叫びによって指名されることもない。群衆は徳の功を量らず、公共の利益の得失を探らず、移ろいやすさという不確かさのままに揺れる。また、相続と生まれの特権によって王座に座るのでもない。公共の暮らしを知らない者は、用心深く学識ある者にはなれないからである。
Adde adulationes atque delicias, quae teneris inolitae aetatibus vel acre ingenium enervare consueverunt; tum institutiones spadonum, quorum plerique suo magis quaestui, quam usui publico animum regis inclinant.
PL 14, 234Cさらに、追従と贅沢を加えてみよ。これらは幼い年に染みつくと、鋭い才能さえ骨抜きにするのが常である。また、宦官たちによる教育がある。その多くは、公の益よりも自分の利得に、王の心を傾けさせる。
Apibus autem rex naturae claris formatur insignibus; ut magnitudine corporis praestet et specie; tum quod in rege praecipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad vindicandum.
PL 14, 234Cところが、ミツバチの王は、本性によって際立ったしるしで形づくられる。体の大きさと姿で抜きん出ており、さらに、王においては最も大切なことだが、気質の穏やかさにおいてもそうである。針を持ってはいるが、それを復讐のために用いない。
Sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus; ut leniores sint ad puniendum, qui maxima potestate potiuntur. Sed et apes illae quae non obtemperaverint legibus regis poenitenti condemnatione se mulctant; ut immoriantur aculei sui vulnere.
PL 14, 234D本性の法とは、文字に書かれず、習いに刻まれたものだからである。最大の権力を持つ者ほど、罰することにおいて寛大であるようにである。しかし、王の法に従わなかったミツバチは、自ら悔いる刑罰を自分に科す。自分の針の傷によって死ぬのである。
Quod Persarum populi hodieque servare dicuntur: ut pro commissi pretio ipsi in se propriae mortis exsequantur sententiam.
PL 14, 234Dペルシア人の諸民族は、今日もこれを守っていると言われる。犯したことの代価として、自分自身が自分に対して自らの死の判決を執行するのである。
Itaque nulli sic regem, non Persae qui gravissimas in subditos habent leges, non Indi, non populi Sarmatarum tanta quanta apes reverentia devotionis observant; ut nullae e domibus exire audeant, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit primo egressus, et volatus sibi vindicaverit principatum.
PL 14, 235Aこうして、誰も王をこれほどに崇めない。きわめて重い法を臣民に課すペルシア人も、インド人も、サルマタイ人の諸民族も、ミツバチが示すほどの献身の敬意をもって王を崇めない。ミツバチは、王がまず外に出て、飛ぶことで先頭を主張するまでは、どのミツバチも巣から出ようとせず、どこかの餌場へ進み出ようともしない。
69. Processus autem est per rura redolentia, ubi inhalantes horti floribus, ubi fugiens rivus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris juventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio.
PL 14, 235A69. 進んでゆくのは、香り立つ野原である。花で息づく庭があり、草の間を流れ去る小川があり、愛すべき岸辺がある。そこに、若者の活発な遊びがあり、野の鍛錬があり、気づかいの息抜きがある。
Opus ipsum suave, de floribus, de herbis dulcibus fundamina castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus, nisi quaedam castrorum species? Denique ab his praesepibus apum fucus arcetur.
PL 14, 235A仕事そのものも快い。花から、甘い草から、軍営の最初の土台が据えられる。蜂の巣は、軍営の一種の形でなくて何であろうか。そして、ミツバチのこれらの囲いから、雄蜂は締め出される。
Quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates favorum, in quibus minutae ac rotundae cellulae connexione sui invicem fulciuntur?
PL 14, 235Bどんな四角い軍営が、巣板の格子がもつほどの技と優美を持ちうるだろうか。そこでは、小さく丸い小部屋が、互いの連なりで支え合っている。
Quis architectus eas docuit hexagonia illa cellularum indiscreta laterum aequalitate componere, ac tenues inter domorum septa ceras suspendere, stipare mella, et intexta floribus horrea nectare quodam distendere?
PL 14, 235Bどの建築家が教えたのか。小部屋の六角形を、辺の違いのない等しさで組み立て、家々の仕切りのあいだに薄い蠟を吊るし、蜜を詰め込み、花で織りなされた倉を、ある種の蜜で満たすことを。
Cernas omnes certare de munere, alias invigilare quaerendo victum, alias sollicitam castris adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, et speculari concursus nubium, alias de floribus ceras fingere, alias rorem infusum floribus ore colligere; nullam tamen alienis insidiari laboribus, et rapto vitam quaerere: atque utinam raptorum insidias non timerent.
PL 14, 235B見るがよい。皆が務めを競い合っている。ある者は餌を探して見張り、ある者は軍営に気を配って警備を置き、ある者はこれから来る雨を探り、雲の集まりをうかがい、ある者は花から蠟を形づくり、ある者は花に注がれた露を口で集める。それでいて、他人の労苦を狙う者も、奪うことで生きようとする者もいない。奪う者の罠を恐れずに済めばよいのだが。
Habent tamen spicula sua, et inter mella fundunt venenum, si fuerint lacessitae, animasque ponunt in vulnere ardore vindictae.
PL 14, 235Cそれでも彼らは自分の針を持ち、挑発されれば蜜のあいだに毒を注ぎ、復讐の熱に駆られて傷のうちに命を置く。
Ergo mediis castrorum vallibus humor ille roris infunditur, paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae, florumque odore fragrare mellis incipit suavitatem.
PL 14, 235Cこうして、軍営の谷間の真ん中に、あの露の水分が注がれ、時が進むにつれて少しずつ蜜に凝る。初めは液状であったのが、蠟が固まり、花の香りが加わって、蜜は甘さを放ちはじめる。
70. Merito quasi bonam operariam Scriptura apem praedicat dicens: Vade ad apem, et vide quomodo operaria est. Operationem quoque quam venerabilem mercatur, cujus laborem reges et mediocres ad salutem sumunt. Appetibilis enim est omnibus et clara (Prov., VI, 8) .
PL 14, 235C70. 聖書がミツバチをよい働き者として称えるのは当然である。「ミツバチのところへ行き、いかに働き者であるかを見よ。またその働きを、いかに尊ぶべきものとして営むかを。王も庶民も、その労苦〔の実り〕を健康のために取る。それは、すべての者に慕われ、名高い」(箴言6:8)。
Audis quid dicat propheta? Mittit utique te ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. Vides quam laboriosa, quam grata sit.
PL 14, 235C預言者の言うことが聞こえるか。彼はあなたを遣わして、あの小さなミツバチの手本に倣い、その働きを見倣わせようとしている。それがいかに骨折りで、いかに好ましいかが分かるであろう。
Fructus ejus ab omnibus desideratur, et quaeritur, nec pro personarum diversitate discernitur: sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aequali suavitate dulcescit.
PL 14, 235Dその実りは、すべての人に望まれ、求められ、人の違いによって区別されない。むしろ、分け隔てのないその優美さは、王にも庶民にも等しい甘さで甘く味わわれる。
Nec solum voluptati, sed etiam saluti est: fauces obdulcat, et curat vulnera, internis quoque medicamentum infundit ulceribus. Itaque cum sit infirma robore apis, valida est vigore sapientiae, et amore virtutis.
PL 14, 236Aそれは、快楽のためだけでなく、健康のためでもある。喉を甘くし、傷を癒し、内部の潰瘍にも薬を注ぐ。このように、ミツバチは力は弱いが、知恵の活力と徳への愛において強い。
71. Denique regem suum summa protectione defendunt, et perire pro eo pulchrum putant. Incolumi rege nesciunt mutare judicium, mentem inflectere: amisso, fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt; quod is qui principatum habuit muneris, interemptus est.
PL 14, 236A71. こうして、彼らは自分の王を最大の守りで守り、王のために死ぬことを美しいと考える。王が無事なあいだは、判断を変えず、心を曲げることを知らない。王を失うと、務めを守る忠実さを捨て、自分たちの蜜を自分で奪い去る。支配の務めを持っていた者が、殺されたからである。
72. Itaque cum aves aliae vix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant, et duplici caeteris fecunditate praeponderant.
PL 14, 236A72. こうして、ほかの鳥が一年にようやく一度しか子を産まないのに、ミツバチは二度産み、二倍の多産で他の生き物に勝る。
Liber V, Caput XXII
第V巻 第XXII章PL 14, 236AVolatilia cur dicuntur volantia super terram secus firmamentum coeli. Atque ibidem de ea quae observatur in avibus, corporis diversitate. Postremo nonnulla de cygno et cicada subjunguntur.
PL 14, 236A飛ぶもの〔鳥〕が、なぜ「地の上に、天の大空に沿って飛ぶ」と言われるのか。また同じ箇所で、鳥に見られる体の違いについて。最後に、白鳥とセミについて若干のことが付け加えられる。
73. Consideremus nunc quid sit, quod ait: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum genus secus firmamentum coeli. Cur super terram dixerit, certum est; quia victum de terra quaerunt.
PL 14, 236B73. では、〔聖書が〕「水は、生きている魂の這うものを、その種類に従って、また飛ぶものを、地の上に、天の大空に沿って、その種類に従って生ぜよ」と言っていることが何であるかを考えよう。なぜ「地の上に」と言ったかは明らかである。糧を地から求めるからである。
Secus firmamentum autem coeli quomodo, cum aquilae ultra caeteras aves volent, et tamen ipsae non secus firmamentum coeli?
PL 14, 236Bだが「天の大空に沿って」とはどういうことか。ワシは他の鳥よりも高く飛ぶのに、そのワシでさえ天の大空に沿ってはいないではないか。
Sed quia graece οὐρανὸς dicitur, quod latine coelum appellamus: οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι, id est, a videndo, ideo quod aer perspicuus sit, et ad videndum purior, in aere volitantia genera dixit animantium.
PL 14, 236Bしかしギリシア語で ouranos(ウーラノス)と言われるものを、ラテン語で我々は coelum(天)と呼ぶ。そして ouranos は apo tou horasthai(アポ・トゥ・ホラスタイ)、すなわち「見ること」から来ており、それは空気が透明で、見るのにいっそう清らかだからである。それゆえ、空気の中を飛び回る生き物の類を〔「天の大空に沿って」と〕言ったのである。
Et ne moveat quod ait, secus firmamentum coeli, non proprie firmamentum hic posuit, sed abusive; eo quod comparatione aetherei illius corporis etiam iste aer quem possumus oculis comprehendere, quasi crassior et densior vicem habeat firmamenti.
PL 14, 236Cまた、「天の大空に沿って」と言っていることにつまずくことのないように。ここで彼は「大空」という語を本来の意味で置いたのではなく、転用して置いたのである。あのエーテルの物体に比べれば、我々が目でとらえることのできるこの空気もまた、いわば粗く濃いものとして、大空の役を果たしているからである。
74. Nunc quia diximus quae volatilia, quam naturam habeant et gratiam, et ea pauca de multis; neque enim vacat universa describere, cum sint similia atque ejusdem generis; tamen aves ipsae quam inter se diversitatem habeant consideremus.
PL 14, 236C74. さて、飛ぶものがどのような本性と魅力を持つかを我々は述べた。しかもそれは多くのうちのわずかな例にすぎない。似たものや同じ類のものをすべて描き出すのは暇のないことだからである。それでも、鳥どうしがどのような違いを互いに持つかを考えよう。
Invenimus enim cornicis pedes velut quibusdam digitis distantibus separatos atque divisos, corvorum quoque atque pullorum aliter etiam formatos a natura pedes; avium quae carne vescuntur, cernimus quasi incurvos atque sinuatos, ac velut ad praedam paratos.
PL 14, 236Cというのも、カラスの足は、いくつかの指がいわば離れて、分かれ別れているのを、またワタリガラスや鶏の足も、自然によって別様に形づくられているのを、我々は見いだす。肉を食べる鳥の足は、いわば曲がって湾曲しており、獲物のために備えられたようだと見て取る。
Eae vero quae natandi habent usum et consuetudinem, latos habent pedes, et membrana quadam illos digitos pedum sibi copulatos atque conjunctos.
PL 14, 236Dだが泳ぐ習いと慣れを持つ鳥は、幅広い足を持ち、その足の指は、ある膜によって互いに結ばれ、つなぎ合わされている。
In quo admirabilis patet ratio naturae; ut et illae ad volandum vel ad rapiendum cibum usu accommodo fulciantur, et istae ad natandum adjumenta habeant competentia, quo melius aquis possint supernatare, et quasi remis quibusdam, ita pedibus suis membranae illius extensione latioribus aquarum fluenta propulsent.
PL 14, 237Aここに自然の驚くべき理が明らかになる。すなわち、前者は、飛ぶため、あるいは餌をつかむために、それに適した用い方で支えられ、後者は、泳ぐのにふさわしい助けを備えて、水の上によりよく浮かび、いわば櫂のように、あの膜が広がることでいっそう幅広くなった足で、水の流れを押しやるのである。
75. Cygnus quoque cur proceriore collo utatur in promptu est; ut quia est paululum segnior corpore, nec facile potest aquarum inferiora penetrare, cervicem extendat ad praedam, quae quasi praevia reliqui corporis escam quam invenerit, rapiat, atque eruat e profundo.
PL 14, 237A75. 白鳥がなぜ、より長い首を用いるのかも明らかである。体がやや鈍重で、水の下のほうに容易に入り込めないので、獲物に向かって首を伸ばし、その首がいわば体の残りの先導として、見つけた餌をつかみ、深みから引き出すのである。
Adde et illud, quia suavior et magis canorus per procera modulus colla distinguitur, et longiore exercitatione purior longe resultat.
PL 14, 237Aさらにこのことも加えよ。長い首を通ることで、調べはいっそう甘く歌に富んだものとして際立ち、また、より長い道筋を経る〔longiore exercitatione を、長い首の中を声が運ばれることと取った〕ことで、ずっと澄んで響き返るのである。
76. Quam dulcis etiam in exiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, quo puriorem aerem id temporis attrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores.
PL 14, 237B76. 小さな喉のセミの歌も、なんと甘いことか。その歌によって、真昼の暑さのさなかに木立が裂ける。正午の暑さのころ、いっそう歌に富むようになるからで、その時刻により清らかな空気を息とともに吸い込むほど、歌声はいっそう澄んで響くのである。
Nec apes ipsae insuave quiddam canunt; habent enim gratam in rauco illo vocis suae murmure suavitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum videmur imitari, quo crepitu ad excitandos animos in vigorem nihil aptius aestimatur.
PL 14, 237Bミツバチでさえ、不快な何かを歌うのではない。あのしわがれた声のつぶやきの中に、心地よい甘さがあるからである。我々はまず、割れたラッパの音でそれをゆっくりと真似ているように見える。心を奮い立たせて活気づけるのに、この響きほど適したものはないと考えられている。
Et haec illis gratia manet, cum pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur; sed aerio vesci spiramine.
PL 14, 237Bこの心地よさは、彼らが肺も、息をするという務めも用い方も全く持たず、空気の息吹で養われていると明らかにされているのに、なお保たれている。
Denique si quis eas superfundat oleo, propere necantur; eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint: continuoque si quis acetum his superfundat, illico reviviscunt, eo quod vis aceti cito illos poros, qui concretione olei obstruuntur, humore feratur aperire.
PL 14, 237Bそこで、もし誰かが彼らに油を注ぎかければ、たちまち死ぬ。孔がふさがれて、あの空気の息吹を吸い込めなくなるからである。ところが、すぐに誰かが酢を彼らに注ぎかければ、たちまち生き返る。油が固まってふさがれた孔を、酢の力が湿り気によって速やかに開くからだといわれる。
Liber V, Caput XXIII
第V巻 第XXIII章PL 14, 237CDe verme Indico, chamaeleonte, lepore ac phoenice; quibus ad fidem resurrectionis ac mortis praeparationem informamur. De praescientia vulturum; et locustae ad ultionem divinam exsequendam ministerio, quae tamen a seleuci ave devoratur.
PL 14, 237Cインドの虫、カメレオン、野ウサギ、不死鳥について。これらによって、我々は復活への信と死への備えへと教えられる。ハゲワシの予知について。また、神の報復を行う務めにおけるイナゴについて。しかしそのイナゴはセレウキスという鳥に食い尽くされる。
77. Et quia de volatilibus dicimus, non putamus alienum ea complecti quae de verme Indico tradit historia, vel eorum relatio qui videre potuerunt.
PL 14, 237C77. 我々は飛ぶものについて語っているのだから、インドの虫について史書が伝えていること、あるいはそれを見ることのできた人々の報告を、ここに含めるのも場違いとは思わない。
Fertur hic corniger vermis converti primum in speciem caulis, atque in eam mutari naturam; inde processu quodam fieri bombylius; nec eam tamen formam, figuramque custodit, sed laxis et latioribus foliis videtur pennas assumere.
PL 14, 237Cこの角のある虫は、まず茎の姿に変わり、その本性へと変えられると言われる。そこから、ある過程を経て絹虫(ボンビュリオス)となる。しかしその形も姿もそのままにはとどまらず、ゆるく幅広い葉をもって翼を得るように見える。
Ex his foliis mollia illa Seres depectunt vellera, quae ad usus sibi proprios divites vindicarunt. Unde et Dominus ait: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) .
PL 14, 237Dこれらの葉から、セレス人があの柔らかい羊毛を梳き取り、富者はそれを自分たち固有の用のために取り上げた。それゆえ主も言う、「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか。柔らかい衣をまとった人か。見よ、柔らかい衣を着る者は王の家にいる」(マタイ11:8)。
Chamaeleon quoque diversas species fertur vario colore mentiri. Lepores certe, quod de proximo facile cognovimus, hyeme albescere, aestate in suum colorem redire non dubium est.
PL 14, 238Aカメレオンもまた、さまざまな色を変えて、さまざまな姿を装うと言われる。野ウサギは、身近なものとして我々が容易に知っているとおり、冬には白くなり、夏には本来の色に戻ることは疑いない。
78. Haec ideo libavi, ut ad commutationis fidem, quae in resurrectione futura est, etiam ista exempla nos provocent: sed ita ut commutationem illam dicamus, quam Apostolus evidenter expressit dicens: Omnes quidem resurgemus: non omnes autem immutabimur (I Cor. XV, 51) .
PL 14, 238A78. 私がこれらをかいつまんで述べたのは、復活のときに起こる変化への信を、これらの例も我々に促すようにするためである。ただし、その変化とは、使徒が明確に言い表したそれのことだと言わなければならない。「我々はみな復活する。だがみなが変えられるのではない」(一コリント15:51)。
Et infra ait: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (Ibid., 52) .
PL 14, 238Aそして少し先でこう言う。「死者は朽ちないものとして復活し、我々は変えられる。この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬものが死なないものを着ねばならないからである」(一コリント15:52)。
Plerique enim commutationis genus et formas quas non acceperant, interpretati, nequaquam praesumptionis indebitae incongrua usurpatione caruerunt.
PL 14, 238Aというのも、多くの者は、変化の種類と、受けてもいない形とを解釈して、不当な思い上がりという不適切な僭称を免れなかったのである。
79. Phoenix quoque avis in locis Arabiae perhibetur degere, atque ea usque ad annos quingentos longaeva aetate procedere.
PL 14, 238B79. 不死鳥という鳥もまた、アラビアの地に住むと伝えられ、五百年に及ぶ長寿に至るという。
Quae cum sibi finem vitae adesse adverterit, facit sibi thecam de thure et myrrha et caeteris odoribus, in quam impleto vitae suae tempore intrat, et moritur.
PL 14, 238Bこの鳥は、自らに命の終わりが近づいたと気づくと、乳香と没薬とその他の香料で自分のために箱を作り、命の時が満ちると、その中に入って死ぬ。
De cujus humore carnis vermis exsurgit, paulatimque adolescit, ac processu statuti temporis induit alarum remigia, atque in superioris avis speciem formamque reparatur.
PL 14, 238Bその肉の汁から虫が生じ、しだいに成長し、定められた時が過ぎると、翼の櫂をまとい、先の鳥の姿と形に回復される。
Doceat igitur nos haec avis vel exemplo sui resurrectionem credere, quae et sine exemplo, et sine rationis perceptione ipsa sibi insignia resurrectionis instaurat. Et utique a ves propter hominem sunt, non homo propter aves.
PL 14, 238Bそれゆえ、この鳥が、自らの例によって我々に復活を信じることを教えるがよい。この鳥は、範例もなく、理の把握もなしに、自ら復活のしるしを新たにするのである。まことに、鳥〔ミーニュ版は行頭で a ves と字間を空けて刷る。組版の乱れで、aves と読む〕は人のためにあり、人が鳥のためにあるのではない。
Sit igitur exemplo nobis, quia auctor et creator avium sanctos suos in perpetuum perire non patitur, qui avem unicam perire non passus, resurgentem eam sui semine voluit reparari.
PL 14, 238Bゆえに、これは我々への範例となる。鳥の造り主であり創造主は、自らの聖なる者たちが永遠に滅びることを許さない。一羽の鳥さえ滅びることを許さず、その鳥が復活するとき、自らの種から回復させようと望んだからである。
Quis igitur huic annuntiat diem mortis; ut faciat sibi thecam, et impleat eam bonis odoribus, atque ingrediatur in eam, et moriatur illic ubi odoribus gratis foetor funeris possit aboleri.
PL 14, 238Cでは、誰がこの鳥に死の日を告げるのか。自分のために箱を作り、よい香りでそれを満たし、その中に入り、そこで死ぬように。そこでは、快い香りによって、遺体の悪臭が消され得るのである。
80. Facet tu, o homo! tibi thecam; exspolians veterem hominem cum actibus suis, novum indue. Theca tua, vagina tua Christus est, qui te protegat et abscondat in die malo. Vis scire quia theca protectio est? Pharetra, inquit, mea protexi eum (Esai. XLIX, 2) .
PL 14, 238C80. 人よ、あなたも〔ミーニュ版は詰めて組んだ行で Facet tu と刷る。Fac et tu と読む〕自分のために箱を作れ。古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。あなたの箱、あなたの鞘はキリストである。キリストは災いの日にあなたを守り、かくまう。箱が守りであることを知りたいか。「わが矢筒で、私は彼を守った」と言う(イザヤ49:2)。
Theca ergo tua est fides: imple eam bonis virtutum tuarum odoribus; hoc est, castitatis, misericordiae, atque justitiae, et in ipsa penetralia fidei suavi factorum praestantium odore redolentia totus ingredere: ea te amictum fide exitus vitae hujus inveniat; ut possint ossa tua pinguescere, et sint sicut hortus ebrius, cujus cito semina suscitantur.
PL 14, 238Cそれゆえ、あなたの箱は信仰である。あなたの徳のよい香りでそれを満たせ。すなわち貞潔、慈しみ、正義の香りで。そして、優れた行いの甘い香りを放つ信仰の奥所そのものへ、全身で入れ。信仰をまとったあなたを、この生の終わりが見いだすように。そうすれば、あなたの骨は肥え、潤された園のようになり、その種はたちまち芽生える。
Cognosce ergo diem mortis tuae, sicut cognovit et Paulus, qui ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7 et 8) .
PL 14, 238Dゆえにあなたの死の日を知れ。パウロもそれを知っていた。彼は言う、「私はよい戦いを戦い抜き、走るべき道を走り終え、信仰を守った。あとは、正義の冠が私のために備えられている」(二テモテ4:7、8)。
こうして彼は、よい不死鳥のように自らの箱に入り、それを殉教のよい香りで満たした。
81. Interrogabo te: tu autem responde mihi, unde vultures mortem hominum signis quibusdam annuntiare consueverint, quo indicio edocti atque instructi sint; ut cum bellum lacrymabile inter se adversae acies instruunt, multo praedictae volucres sequantur agmine, et eo significent quia multitudo hominum casura sit bello, futura praeda vulturibus?
PL 14, 239A81. 私はあなたに問おう。あなたは私に答えよ。ハゲワシが人の死を何らかのしるしで告げるのを常としているのは、どこから来たのか。どんなしるしによって教えられ、仕込まれたのか。敵対する軍勢が互いに涙を誘う戦いのために陣を整えるとき、先に述べた鳥は大群をなしてついて来て、そのことによって、戦いで人々の多くが倒れ、ハゲワシの獲物となるであろうと示すのである。
Quod utique ex specie instructionis humanae quadam videntur ratione colligere. 82. Usque ad locustam quoque gratia divina penetravit, quae cum agmine conferto regionis cujusque occupaverit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo, nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi divinae signum praeceptionis acceperit.
PL 14, 239Aこれは確かに、人間の陣立ての姿から、何らかの理によって推し量っているように見える。82. 神の恩寵はイナゴにまで及んでいる。イナゴは密集した群れでそれぞれの地方の広がりを占めると、まず害のない住処で休らい、神の命令のしるしを受けるまでは、よそ者の襲来のように作物を食い荒らすことはない。
Etenim sicut in Exodo legimus (Exod. X, 12) , ea quoque coelestis ultionem offensionis exsequitur piae ministra vindictae.
PL 14, 239B実際、出エジプト記に読むとおり(出エジプト記10:12)、イナゴもまた、天に対する侮辱の報復を行う、敬虔な復讐の下僕なのである。
83. Hanc quoque avis devorat σελευκὶς, sic enim Graeco avis haec nuncupatur nomine, data ad remedium malorum quae locusta consuevit inferre: cui creator inexplebilem dedit devorandi naturam; ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus, possit exstinguere.
PL 14, 239B83. このイナゴをも、セレウキス(Seleukis)という鳥が食い尽くす。この鳥は、ギリシア語でこの名で呼ばれるのだが、イナゴがもたらすのを常とする災いへの救いとして与えられた。創造主はこの鳥に、飽くことのない食らう本性を与えた。それは、我々が先に述べた災厄を、尽きることのない餌食によって滅ぼせるようにするためである。
Liber V, Caput XXIV
第V巻 第XXIV章PL 14, 239BDe nocturnis avibus; in primis de lusciniae incubantis cantu: de noctua, vespertilione et gallo; unde nonnulla ad nostros mores accommodantur. 84. Sed quid hoc est?
PL 14, 239B夜の鳥について。まず、卵を抱くナイチンゲールの歌について。フクロウ、コウモリ、雄鶏について。そこから、いくつかのことが我々の生き方に当てはめられる。84. だが、これはどうしたことか。
Dum sermonem producimus, ecce tibi jam et nocturnae aves circumvolant, et in eo ipso in quo finiendum sermonem admonent, sui quoque assumendam commemorationem producunt.
PL 14, 239C我々が話を長引かせているうちに、見よ、もう夜の鳥たちまでが飛び回っている。そして、まさに話を終えるべきだと促しながら、自分たちのことも取り上げて述べるように、その言及を持ち出してくるのである。
Repetunt diversae aves aviaria sua, quas vesper nocte cogit decedere, et se in latibulis suis abdunt, canoro occasum diei carmine prosequentes; ne immunes abeant gratiarum, quibus creatorem suum omnis creatura collaudat.
PL 14, 239Cさまざまな鳥が自分たちの鳥小屋に戻る。夕べが、夜とともに鳥たちを退かせるのである。鳥たちは隠れ場に身を隠し、歌声ゆたかに日の入りを見送る。あらゆる被造物がその創造主をともにたたえる感謝の務めを果たさずに去ることのないようにである。
85. Habet etiam nox carmina sua, quibus vigilias hominum mulcere consuevit; habet et noctua suos cantus.
PL 14, 239C85. 夜にも夜の歌がある。それによって人々の寝ずの時を和らげるのを常とする。フクロウにもそれ自身の歌がある。
Quid autem de luscinia dicam, quae pervigil custos cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate solatur; ut mihi videatur haec summa ejus esse intentio, quo possit non minus dulcibus modulis, quam fotu corporis animare ova quae foveat.
PL 14, 239Cナイチンゲールについては何と言おうか。この寝ずの番人は、卵を体のふところと膝で温めているとき、長い夜の眠れぬ労苦を、歌の甘美さで慰める。私には、その最大の関心は、温めている卵を、体の温もりに劣らず、甘い調べによっても生かすことにあるように思われる。
Hanc imitata tenuis illa mulier, sed pudica, in usum molae lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis parvulis non deesse, nocturno cantu moestum paupertatis mulcet affectum.
PL 14, 239Dあの貧しいが貞淑な女は、これを真似ている。碾き臼のために石を腕で引きながら、子らにパンの糧が欠けないようにするため、夜の歌によって貧しさの悲しい思いを和らげている。
Et quamvis suavitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis.
PL 14, 239D彼女はナイチンゲールの甘美さを真似ることはできないが、それでも敬虔の熱心さにおいてこれを真似ている。
86. Noctua ipsa quemadmodum magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem; et quo fuerit nox obscurior, eo contra usum avium caeterarum inoffensos exercet volatus.
PL 14, 240A86. フクロウは、大きな灰青色の瞳によって、夜の闇の暗い恐ろしさを感じない。そして夜が暗いほど、他の鳥の習いに反して、何にもぶつからずに飛ぶ。
Exorto autem die, et circumfuso splendore solis, visus ejus hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. Quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad videndum, videre non soleant, et visus sui officio solis fungantur in tenebris.
PL 14, 240Aだが日が昇り、太陽の輝きが周りに広がると、その視力は鈍る。まるで闇の中をさまようかのようである。このしるしによって、目を持ちながら見ることを常としない者たちがいること、そして視力の務めを闇の中でだけ果たす者たちがいることを、それは示している。
De cordis oculis loquor, quos habent sapientes mundi, et non vident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur, et coeli alta se videre credunt, describentes radio mundum, mensuram aeris ipsius colligentes.
PL 14, 240A私が言うのは心の目のことである。世の賢者たちはそれを持っているが、見えていない。光の中では何も見分けず、闇の中を歩む。悪霊どもの暗がりを探り回り、また天の高みを見ていると思い込んで、杖で世界を描き、空気そのものの寸法を測り取っている。
Porro autem a fide devii, perpetuae caecitatis tenebris implicantur, habentes in proximo diem Christi et lumen Ecclesiae, et nihil videntes aperiunt os quasi scientes omnia, acuti ad vana, hebetes ad aeterna, et longae disputationis anfractu prodentes inscitiae propriae caecitatem.
PL 14, 240Bさらに、信仰から外れた者たちは、永遠の盲目の闇に包まれる。キリストの昼と教会の光がすぐそばにあるのに、何も見ずに、すべてを知っているかのように口を開く。空しいことには鋭く、永遠のことには鈍く、長い議論の曲がりくねりによって、自らの無知という盲目をさらけ出すのである。
Itaque dum cupiunt subtilibus evolare sermonibus, quasi noctuae in lumine evanuerunt. 87. Vespertilio animal ignobile a vespere nomen accepit. Est autem volatilis, eademque quadrupes, et dentibus utitur, quos in aliis avibus reperire non soleas.
PL 14, 240Bこうして彼らは、細やかな言葉で飛び立とうと望むうちに、光の中のフクロウのように消え失せた。87. コウモリは卑しい動物で、その名を夕べ(vesper)から受けた。それは飛ぶものであるとともに四つ足でもあり、他の鳥には見いだせない歯を用いる。
Parit ut quadrupedia, non ova, sed pullos viventes. Volitat in aere avium more; sed crepusculo vespertino consuevit offundi. Volitat autem non aliquo pennarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa velut pennarum volatu circumfertur atque vegetatur.
PL 14, 240B四つ足の獣のように、卵ではなく生きた子を産む。鳥のように空中を飛ぶが、夕方の薄明に〔空へ〕広がり出るのを常とする〔ミーニュ版は offundi と刷り、脚注は一部の写本の読み offendi を挙げる〕。羽ではなく、自らの膜の櫂に支えられて飛び、それによって宙に浮き、羽ばたきのように運ばれて生気を保つ。
Habet et illud hoc vile animal, quod sibi invicem adhaerent, et quasi in speciem botryonis ex aliquo loco pendent: ac si se ultima quaeque laxaverit, omnes resolvuntur. Quod fit quodam munere charitatis, quae difficile in hominibus hujus mundi reperitur.
PL 14, 240Cこの卑しい動物にはこのこともある。互いにくっつき合い、ブドウの房のような形でどこかからぶら下がる。そして、いちばん端のものが手を放すと、全員がほどけ落ちる。これは愛の務めのようなものによって行われるが、その愛は、この世の人間の間ではなかなか見いだされない。
88. Est etiam galli cantus suavis in noctibus; nec solum suavis, sed etiam utilis, qui quasi bonus cohabitator et dormientem excitat, et sollicitum admonet, et viantem solatur, processum noctis canora significatione protestans.
PL 14, 240C88. 夜には雄鶏の甘い歌もある。それは甘いだけでなく、有益でもある。よき同居人のように、眠る者を起こし、気に病む者に注意を促し、旅人を慰め、夜が進んでいることを、歌声ゆたかなしるしで知らせる。
Hoc canente latro suas relinquit insidias; hoc ipse lucifer excitatus oritur, coelumque illuminat; hoc canente moestitiam trepidus nauta deponit, omnisque crebro vespertinis flatibus excitata tempestas et procella mitescit; hoc canente devotus affectus exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat; hoc postremo canente ipsa Ecclesiae petra culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret, negando contraxerat.
PL 14, 240Cこれが鳴くと、盗人は待ち伏せを捨てる。これが鳴くと、明けの明星自身が呼び起こされて昇り、天を照らす。これが鳴くと、おびえた船乗りは悲しみを脱ぎ捨て、夕べの風にしばしばかき立てられたあらゆる嵐と暴風は静まる。これが鳴くと、敬虔な心は祈りへと躍り出て、読むという務めをも新たにする。これが鳴くと、ついには教会の岩その人が、雄鶏が鳴く前に否んで負った自分の罪を洗い流した。
Istius cantu spes omnibus redit, aegris levatur incommodum, minuitur dolor vulnerum, febrium flagrantia mitigatur, revertitur fides lapsis, Jesus titubantes respicit, errantes corrigit.
PL 14, 240Dその歌によって、すべての人に希望が戻り、病人の苦しみは和らぎ、傷の痛みは減り、熱の燃えるような火照りは鎮まり、倒れた者に信仰が戻り、イエスはよろめく者を顧み、迷う者を正す。
Denique respexit Petrum, et statim error abscessit: pulsa est negatio, secuta confessio. Quod non fortuito accidisse, sed ex sententia Domini lectio docet.
PL 14, 241A実際、イエスはペトロを顧み、直ちに迷いは去った。否認は追い払われ、告白が続いた。これが偶然に起こったのではなく、主の言葉によって起こったことを、聖書の箇所が教える。
Sic enim scriptum est, quia dixit Jesus ad Simonem: Non cantabit gallus, priusquam me ter abneges (Matth. XXVI, 34) .
PL 14, 241Aこう書かれているからである。イエスはシモンに言った。「雄鶏は鳴かない、汝が三度私を否むまでは」(マタイ26:34)。
Bene fortis in die Petrus, nocte turbatur; et ante galli cantum labitur, et labitur tertio; ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque mutatione turbatum.
PL 14, 241A昼には強いペトロが、夜には動揺する。雄鶏が鳴く前に倒れ、しかも三度倒れる。それは、彼が軽率な口のほとばしりによって倒れたのではなく、心の変化によっても動揺したのだと、あなたが知るためである。
Idem tamen post galli cantum fit fortior, et jam dignus quem Christus aspiciat: oculi enim Domini super justos. Agnovit venisse remedium, post quod jam errare non posset: et in virtutem ab errore mutatus, amarissime flevit; ut lacrymis suis deleret errorem.
PL 14, 241Aしかし同じ人が、雄鶏の鳴いた後にはいっそう強くなり、もはやキリストが見つめるにふさわしい者となる。「主の目は義しい者の上にある」からである。ペトロは、癒やしが来たことを悟った。これがあった後には、もはや迷うことはあり得ない。そして迷いから力へと変えられ、いとも苦く泣いた。自らの涙によって迷いを消し去るためである。
Liber V, Caput XXV
第V巻 第XXV章PL 14, 241APia Auctoris precatio. Lacrymarum commendatio. Dimissio auditorum ad refectionem. Denique ad mysteria Dominici corporis invitatio.
PL 14, 241A著者の敬虔な祈り。涙の勧め。聴衆を食事のために解散させること。最後に、主の体の奥義への招き。
89. Respice nos quoque, Domine Jesu, ut et nos propria recognoscamus errata, solvamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum.
PL 14, 241B89. 主イエスよ、我々をも顧みよ。我々もまた自分の誤りを認め、敬虔な涙によって罪責を解き、罪の赦しを受けるにふさわしくなるように。
Ideo consulto sermonem protraximus; ut nobis quoque gallus cantaret, et loquentibus subveniret, quo si quod delictum obrepsisset in verbo, culpam, Christe, donares. Da, quaeso, lacrymas Petri, nolo laetitiam peccatoris.
PL 14, 241B我々が意図して話を引き延ばしたのは、我々にも雄鶏が鳴き、語る我々を助けて、もし言葉において何か過ちが忍び込んでいたなら、キリストよ、汝がその咎を赦すためである。願う、ペトロの涙を与えよ。私は罪人の喜びを望まない。
Fleverunt Hebraei, et per mare sunt dehiscentibus undis liberati. Laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos, et mari mersus cum populo suo occidit. Exsultavit et Judas in mercede proditionis suae, sed ipsius se mercedis laqueo strangulavit.
PL 14, 241Bヘブライ人は泣いた。そして海が割れ、波の間を通って解放された。ファラオは、ヘブライ人を閉じ込めておいたことを喜んだが、民とともに海に沈んで死んだ。ユダもまた裏切りの報酬に歓喜したが、その報酬の縄で自らを絞め殺した。
Flevit errorem suum Petrus, et meruit ut aliorum aboleret errores. 90. Sed jam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus: tempus est quo melius aut tacetur, aut fletur: tempus est quo celebratur indulgentia peccatorum.
PL 14, 242Aペトロは自分の過ちを泣き、他の人々の過ちを消し去るにふさわしい者となった。90. だが今や、話を終え、閉じるべき時である。黙るか泣くかのほうがよい時、罪の赦しが祝われる時である。
Nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet; quoniam jam Petri gallus in nostro sermone cantavit. Fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene flevit et in nos pia Christi ora convertat.
PL 14, 242A我々のためにも、あの神秘の雄鶏が聖なる務めの中で鳴け。すでにペトロの雄鶏が、我々の話の中で鳴いたのだから。自分のためによく泣いたペトロが、我々のために泣き、キリストの敬虔な眼差しを我々に向けさせよ。
Approperet Jesu domini passio, quae quotidie delicta nostra condonat, et munus remissionis operatur. 91. Bonus Dominus dimittere jejunos non vult, ne quis deficiat in via.
PL 14, 242A主イエスの受難が近づけ。それは日ごとに我々の過ちを赦し、赦しの賜物を成し遂げる。91. 善き主は、断食している者たちを解散させようとはしない。道で力尽きる者がないようにである。
Si ille dicit, Misereor hujus turbae; quia triduum est quod perseverant mecum, et non habent escam, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth., XV, 32) ; cujus intenta sermoni Maria apparatus recusabat epularum: quanto magis nos considerare debemus, quia non multi sunt, qui in verbo Dei vivunt, et ideo refectio corporis desideratur!
PL 14, 242Bもし主が「この群衆をあわれむ。三日間私とともにとどまり、食べるものがないからである。私は彼らを断食のまま帰らせたくない。道で力尽きないように」と言うのなら(マタイ15:32)、またその言葉に聞き入っていたマリアが饗宴の支度を断ったのなら、まして我々は、神の言葉に生きる者が多くはないこと、それゆえに体の糧が求められていることを、いっそう考えるべきではないか。
Certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est. 92. Et ideo qui cum avibus lusimus, cum gallo cantavimus, jam Domini canamus mysteria, et ad corpus Jesu conveniant aquilae peccatorum ablutione renovatae; jam enim cetus ille magnus verum nobis Jonam reddidit: et gratulemur quod factus est nobis vespere dies quintus; fiat nobis mane dies sextus.
PL 14, 242B確かに、あの三日間よりも、我々のこの翌日のほうが骨が折れる。92. それゆえ、鳥たちとともに戯れ、雄鶏とともに歌った我々は、今や主の奥義を歌おう。罪の洗いによって新たにされたワシたちが、イエスの体のもとに集まるように。今やあの大魚が、まことのヨナを我々に返したからである。そして、我々にとって夕べとなって第五の日が成ったことを喜ぼう。我々に朝が来て、第六の日が成るように。
Liber VI, Caput I
第VI巻 第I章PL 14, 241C(Sermo IX.) [0241] Ultimi hujus sermonis difficultas exemplo certantium in ludis publicis explicatur; atque a rerum, de quibus agitur, jucunditate utilitateque conciliatur attentio.
PL 14, 241C(第9説教)この最後の説教の難しさが、公の競技で競う者たちの例によって説明される。また、論じられる事柄の快さと有益さによって、注意が求められる。
1. Sextus iste est dies, quo mundanae creaturae origo cuncluditur; et ideo etiam sermonis nostri quem de rerum exordiis assumpsimus, finis paratur.
PL 14, 241C1. これは第六の日であり、この日に世界の被造物の起源が結ばれる〔ミーニュ版は cuncluditur と刷る。concluditur の誤植〕。それゆえ、万物の始まりについて我々が取り上げたこの説教の終わりも、備えられている。
Qui etsi per quinque jam dies non mediocri labore nobis processerit; tamen hodierno die, majore curarum accrescit foenore, quia in hoc et superiorum dierum periculum est, et totius summa certaminis.
PL 14, 241Dこの説教は、すでに五日間、並々ならぬ労苦をもって我々の前に進んできたが、それでも今日は、気苦労の利子がいっそう膨らむ。この日には、これまでの日々の危うさも、競技全体の総決算もかかっているからである。
Etenim si in fidibus aut cantibus et athletarum contentionibus crebris licet et maximis ludicris, tamen superiores dies sine ullo coronae transiguntur dispendio, postremus autem dies habet sortem coronae, in quo et decernendi periculum est, et cedendi opprobrium, et vincendi praemium: quanto magis in hoc tanto agone sapientiae, tanto non paucorum sed universorum judicio, cum hodie nobis velut quaedam certaminis corona procedat, major sollicitudo angit; ne et superiorum effundamus laborem dierum, et praesentis subeamus pudorem.
PL 14, 241Dというのも、竪琴や歌、また運動競技者たちの度重なる競い合い、さらには最大の競技においてさえ、前の日々は冠を失う損失なしに過ぎていき、最後の日だけが冠の籤を持つ。その日には、判定される危うさも、敗れる恥辱も、勝つ褒賞もある。そうであるなら、知恵のこのような大きな競技において、少数の人々ではなくすべての人々の判断のもとで、今日あたかも競技の冠のようなものが我々に近づいているときには、いっそう大きな心配が我々を苦しめる。前の日々の労苦を無駄にし、今日の恥を負うことにならないかと。
Neque enim eadem dicendi conditio, quae canendi atque luctandi; cum in illis ludus offensionis, in isto lapsus sit mortis. Illic si pecces, spectantium fastidium est: hic damnum est audientium.
PL 14, 242C語ることの条件は、歌うことや格闘することの条件と同じではない。あちらでは不快を与えるのは遊びにすぎないが、こちらでは、つまずきは死に至る。あちらで失敗しても、見物人が嫌気を覚えるだけだが、こちらでは聞く者たちの損失となる。
2. Assistite igitur mihi tamquam coronae judices, et ingredimini mecum in hoc magnum et admirabile totius visibilis theatrum creaturae.
PL 14, 242D2. それゆえ、冠の審判者として私のそばに立ち、私とともに、見えるすべての被造物の、この大きく驚くべき劇場に入れ。
Etenim si is qui explorat novorum adventus hospitum, toto eos circumducit urbis ambitu, praestantiora quaeque opera demonstrans, non mediocrem locat gratiam: quanto magis sine fastidio accipere debetis, quod velut quadam sermonis manu per hanc communem vos circumduco patriam, et singularum rerum species et genera demonstro, ex omnibus colligere cupiens, quanto vobis creator universorum gratiam uberiorem, quam universis donaverit.
PL 14, 242Dというのも、新しく来た客人たちを探し出して案内する者が、町を丸ごとめぐって彼らを連れ回し、ひときわ優れた建造物を次々に示して、少なからぬ好意を得るとすれば、まして諸君は、うんざりすることなく受け取るべきである。私はいわば説教の手によって、この共通の祖国を諸君にめぐり案内し、個々のものの姿と類を示している。そして、万物の創造主が、万物に与えたよりもどれほど豊かな恩寵を諸君に与えたかを、すべてから汲み取ろうと望んでいるのである。
Vobis igitur haec corona proponitur, vos hodie cupio vestro judicio coronare. Non enim nos athletarum modo marcentia serta deposcimus, sed viride vestrae sanctitatis examen; quo decernatis per omnes quidem creaturas providentiam penetrare divinam, sed cum caeteris vobis commune corporeae fragilitatis esse consortium, prae caeteris tamen vos animi virtute constare, quae sola nihil habet commune cum caeteris.
PL 14, 243A諸君のためにこそ、この冠は差し出されている。私は今日、諸君自身の判断で諸君に冠を授けたい。我々が求めるのは、運動競技者たちのしおれた花冠のようなものではなく、諸君の聖さによる生き生きとした判定である。それによって諸君が判定してほしい。神の摂理はすべての被造物に及ぶが、肉体の脆さを分かち合うことは諸君も他のものと共通であり、それでも他のものにまさって、諸君は魂の徳において立つのであり、それだけが他のものと何も共通するものを持たない、と。
Liber VI, Caput II
第VI巻 第II章PL 14, 243AAd tractandum de bestiarum natura Ambrosius accedit: Scripturam simpliciter accipiendam docet: instituit sui cum paupere conviva comparationem: curiosas quaestiones fugiendas monet; eamque rem Moysis exemplo confirmat.
PL 14, 243Aアンブロシウスは獣の本性を論じにかかる。聖書は素朴に受け取るべきだと教える。自分と貧しいもてなし手との比較を立てる。詮索好きな問いは避けるよう戒め、この事柄をモーセの例で確かめる。
3. Nunc age, naturas bestiarum dicamus, et hominis generationem. Audio enim jamdudum aliquos insusurrare dicentes: Quamdiu aliena discimus, et nostra nescimus? Quamdiu de reliquis animantibus docemur scientiam, et nosmetipsos ignoramus?
PL 14, 243B3. さあ、今や獣の本性と人間の誕生について語ろう。というのも、すでに前から、こうつぶやく者たちがいるのが聞こえる。「いつまで我々は他人のことを学び、自分のことを知らずにいるのか。いつまで他の生き物についての知識を教わり、自分自身を知らずにいるのか」。
Illud dicat quod mihi prosit, unde me ipsum noverim. Et justa est conquestio: sed ordo servandus est quem Scriptura contexuit; simul quia non possumus plenius nos cognoscere, nisi prius quae sit omnium natura animantium cognoverimus.
PL 14, 243B「私が自分自身を知るに至る事柄を、語ってほしい」と。この嘆きももっともである。だが、聖書が織りなした順序は守らなければならない。同時に、あらゆる生き物の本性がどのようなものかを先に知らなければ、我々は自分自身をより十分に知ることができないからでもある。
4. Producat, inquit, terra animam viventem secundum genus, quadrupedes, et serpentes, et bestias terrae, et pecora secundum genus, et omnia reptilia. Et fecit Deus bestias terrae, et omnia pecora ad genus, et omnia repentia terrae ad genus.
PL 14, 243B4. 「地は、生きている魂を、その種類に従って、四つ足の獣、這うもの、地の獣、家畜を、その種類に従って、またすべての這うものを生ぜよ。そして神は、地の獣と、すべての家畜をその種類に従って、また地のすべての這うものをその種類に従って造った。」
Et vidit Deus quia bona, et dixit Deus: Faciamus hominem (Gen., I, 24, 25, 26) . Hoc loco non ignoro quosdam bestiarum et pecorum et serpentium terrae species alio retulisse; ut haec ad immanitates criminum, stultitiam peccatorum, nequitiam cogitationum referrent: ego autem simplices naturas uniuscujusque generis accipio.
PL 14, 243C「そして神は、それが良いことを見た。神は言った、我々は人を造ろう」(創世記1:24、25、26)。この箇所について、私は知っている。ある人々は、獣や家畜や地の蛇の種類を別のものに結びつけ、これらを罪の残忍さ、罪びとたちの愚かさ、思いの邪悪さに当てはめたことを。しかし私は、それぞれの類の素朴な本性として受け取る。
5. Nec vercor ne quis me pauperis convivae praesumptioni conferendum putet, qui studio humanitatis complures roget, nec his quidquam nisi viles et usitatos apponat cibos, et tenui mensae pauperis apparatu plus reprehensionis incurrat ex fastidio convivarum, quam gratiae referat ex hospitalitatis affectu.
PL 14, 243C5. また、私を貧しいもてなし手の僭越と同列に置く人がいはしないかと恐れてもいない。そのもてなし手は、人情の熱意から大勢を招きながら、彼らには安っぽくありふれた食べ物のほか何も供さず、貧しい食卓のささやかな用意によって、もてなしの心から返される好意よりも、客たちの嫌気から受ける非難のほうを多く招くのである。
Nec enim Elisaeum amici quasi malum convivam agrestia apponentem olera refutarunt (IV Reg., I, 39) .
PL 14, 243D実際、友人たちはエリシャを、野の草を供する悪い主人であるかのようには拒まなかった(列王記四1:39)〔ミーニュの引照は I, 39。4:39 の誤り〕。
Simile vanis relationibus exquisitum illud et accuratum opipare convivium est, in quo phasiani aut turturis species apponitur, et intus pullus manducatur, aut pullus infertur, et ostreis est fartus, aut spondylis: aut poculum bibitur quod diverso colore atque odore in alienos mutetur sapores: maritima terrenis, terrena maritimis farciuntur.
PL 14, 243Dむなしい語りに似ているのは、あの凝りに凝った、手の込んだ豪勢な饗宴である。そこではキジやキジバトの形のものが供され、その中で雛が食べられ、あるいは雛が出されて、カキやスポンデュロス〔二枚貝の一種か〕が詰められ、あるいは、色と香りの違いによって別の味に変わる杯が飲まれ、海のものが陸のものに、陸のものが海のものに詰め込まれる。
Hoc est reprehendere providentiam Creatoris, qui nobis ad victum omnia donavit, quod non illa miscuerit: sed haec dulcia primo videntur, et postea fiunt amara. Quo enim eopiosior fuerit luxuries, eo perniciosior intemperantia est.
PL 14, 244Aこれは、我々の糧のためにすべてを与えた創造主の摂理を、それらを混ぜ合わせなかったといって非難することである。だが、これらは初めは甘く見え、のちに苦くなる。贅沢が豊かであるほど、放縦はいっそう破滅的だからである〔ミーニュ版は eopiosior と刷る。copiosior の誤植〕。
Elisaeus autem amara apposuit, sed postea facta sunt dulcia. Denique qui ante in illo cibo mortem putabant, postea in eo suavitatis et vitae gratiam sunt adepti.
PL 14, 244Aだがエリシャは苦いものを供したが、のちにそれは甘くなった。かつてその食べ物の中に死を思っていた人々は、のちにそこから、甘美さと命の恩寵を得た。
6. Neque rursus formidini est, ne plures videar invitasse, quam possum pascere, et vobis panes deficiant verborum meorum; quia et Elisaeus etsi merito inimitabilis nobis imitandus fide, non consideravit quantos panes haberet, sed quos haberet dividere omnibus voluit, et sufficere omnibus judicavit. (Ibid., 42) .
PL 14, 244A6. また逆に、私が養える以上に多くの人々を招いたように見え、私の言葉のパンが諸君に足りなくなるのではないかと、恐れることもない。エリシャは、我々が到底まねできない人ではあるが、信仰においては我々がまねすべき人であり、自分がいくつのパンを持っているかを考えず、持っているものをすべての人に分けようと望み、それがすべての人に足りると判断したからである(列王記四1:42)〔ミーニュの引照は「同、42」で、先の IV Reg. I を受ける。4:42 の誤り〕。
Itaque decem panes hordeaceos dividere in plebem jussit ministro. Et dixit minister: Quid, dabo hoc in conspectu centum virorum? Et respondit, Da et manducent, quoniam haec dicit Daminus: Manducabunt et relinquent (Ibid., 43) .
PL 14, 244Bそこで彼は、十個の大麦のパン〔ミーニュの脚注は、写本と古い版はみな「十個」と読み、ローマ版は七十人訳とウルガタに合わせて「二十個」とするという〕を民に分けるよう、従者に命じた。従者は言った。「これを百人の前に与えるのか」。彼は答えた。「与えて、食べさせよ。主はこう言うからである。彼らは食べて、なお余すであろう」(列王記四1:43)〔ミーニュの引照は「同、43」で、先の IV Reg. I を受ける。4:43 の誤り。ミーニュ版は主を Daminus と刷る。Dominus の誤植〕。
Fides igitur vestra faciet abundare pauperis linguae convivium. Nec vereor, ne jejunia vos edaciores faciant; quominus repleti, et esurientes ac vacui revertamini, quia scriptum est: Confirmat justos Dominus, et in diebus famis saturabuntur (Ps. XXXVI, 17 et 79) .
PL 14, 244Bゆえに、諸君の信仰が、貧しい舌の饗宴を豊かにするであろう。断食が諸君をいっそう食い意地の張った者にして、満たされることなく、飢え、空っぽのまま帰ることになるのではないかとも恐れない〔quominus の係りは定かでない。「満たされないことになるのを」と取った〕。「主は義しい者を支え、飢饉の日々に彼らは満ち足りる」と書かれているからである(詩篇36:17と79)〔79 は 19 の誤りか〕。
Multo pulchrius est hordeaceos panes non erubescere, et apponere quod habeas, quam negare. Elisaeus qui sibi nihil reliquit, populis abundavit.
PL 14, 244B大麦のパンを恥じず、持っているものを供するほうが、断るよりはるかに美しい。自分のために何も残さなかったエリシャは、民に豊かに与えた。
Elisaeus ergo hordeaceos panes non erubuit apponere; nos erubescimus simplices intelligere creaturas, quae simplicibus et suis declarantur vocabulis! Coelum legimus, coelum accipiamus: terram legimus, terram intelligamus frugiferam.
PL 14, 244Bエリシャは大麦のパンを供することを恥じなかった。我々は、素朴な、それ自身の言葉で示される被造物を、素朴に理解することを恥じている。「天」と読めば、天と受け取ろう。「地」と読めば、実りをもたらす地と理解しよう。
7. Quid mihi quaerere quae sit ejus mensura circuitus, quam geometrae centum octoginta millibus stadiorum aestimaverunt? Libenter fateor me nescire quod nescio, imo quod scire nihil proderit.
PL 14, 244C7. 私にとって、その周囲の寸法がどれほどかを尋ねる必要があろうか。幾何学者たちはそれを十八万スタディオンと見積もった。私は、知らないことを、いやむしろ知っても何の益もないことを、知らないと喜んで認める。
Melius est genera terrarum scire quam spatia, quae circumfuso mari, interjectis Barbarorum regionibus, suffusa atque invia paludibus humo, quemadmodum possumus comprehendere? quod impossibile esse hominibus Scriptura demonstrat, dicente Deo: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu?
PL 14, 244C地の広さよりも、地の種類を知るほうがよい。海に囲まれ、蛮族の地方が間に挟まれ、沼で水浸しになって通れない土地がある中で、どうしてその広さを我々は把握できようか。それが人間には不可能であることを、聖書は示している。神が言う。「誰が手で水を量り、手のひらで天を量り、握った手で地全体を量ったのか。」
Quis statuit montes in libra, et rupes in statera, et nemora in jugo (Esai., XL, 12) ? et infra: Qui tenet gyrum terrae, et habitantes in ea sicut locustas: qui statuit coelum ut cameram (Ibid., 22) .
PL 14, 244D「誰が山を秤で、岩を天秤で、森をくびきで定めたのか」(イザヤ40:12)。さらに先で、「地の円を保ち、その上に住む者たちをイナゴのように〔見る〕者、天を丸天井のように据えた者」(イザヤ40:22)。
Quis igitur aequalem sibi cum Deo potestatem et scientiam audeat vindicare; ut quae Deus majestatis suae esse proprio signavit oraculo, haec sibi homo ad cognitionem suppetere posse praesumat?
PL 14, 244Dでは、誰が神と対等の力と知識を自らに要求してよいだろうか。神が自らの威厳に属するものと、自らの告知によって印をつけたものを、人が自分の認識に届き得ると思い上がるなどということが。
8. Certe Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum: sed quia spiritum Dei accepit, quasi minister Dei inanem illam et usurpatoriam Philosophiae doctrinam veritatis rationi posthabuit: et ea descripsit mihi quae nostrae spei accommoda judicavit, quod terram fecerit Deus, quod produxerit terra juxta Dei omnipotentis imperium, operationemque domini Jesu virgulta de terris, et omnem animam viventem secundum genus.
PL 14, 244D8. 確かにモーセはエジプト人のあらゆる知恵に通じていた。しかし神の霊を受けたので、神に仕える者として、哲学のあの空虚で僭称にすぎない教えを、真理の理よりも下に置いた。そして、我々の希望にふさわしいと判断したことを私に記した。すなわち、神が地を造ったこと、全能の神の命令と主イエスの働きに従って〔operationem の係りは定かでない。juxta の下に imperium と並ぶものと取った〕、地が地から灌木と、種類に従うすべての生きている魂を生じさせたことである。
At non ille putavit dicendum, quantum de spatio aeris occupet umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque abducit inferiora axis illuminans; et quemadmodum in regionem umbrae mundi hujus incidens lunae globus eclipsim faciat; quoniam, quae nihil ad nos, quasi nihil profutura praeteriit.
PL 14, 245Aしかし彼は、太陽が我々から退き、昼を連れ去って軸の下方を照らすとき、地の影が空気の広がりのどれほどを占めるかを、また月の球がこの世界の影の領域に落ち込んで食を起こす仕組みを、語るべきだとは考えなかった。我々に何の関わりもないことは、何の益もないものとして通り過ぎたのである。
Vidit enim in sancto Spiritu non illas marcescentis jam sapientiae vanitates sequendas, quae rebus inexplicabilibus mentem nostram occupant, luduntque operam, sed ea potius describenda, quae ad virtutis spectarent profectum.
PL 14, 245A彼は聖なる霊において見たからである。すでにしぼみつつある知恵のあの空しさ、すなわち説明のつかない事柄で我々の心を占め、労を徒労にするようなものに従うべきではなく、むしろ徳の進歩に関わることこそ記すべきであると。
Liber VI, Caput III
第VI巻 第III章PL 14, 245BAnimantibus inditam Dei verbo generationis legem in specierum successionibus perseverare. Minime negandam naturae eorum quae genita sunt, veritatem: at homini belluinam imitari vitam, flagitiosum esse.
PL 14, 245B生き物に神の言葉によって与えられた産みの法は、種が次々に受け継がれるなかで存続する。生み出されたものの本性の真実は、決して否定されるべきではない。しかし、人間が獣の生き方をまねるのは恥ずべきことである。
Demum sequitur vitiorum quorumdam certis animalibus familiarium atque adeo fugiendorum expositio. 9. Inhaereamus igitur propheticis dictis, nec Spiritus sancti quasi vilia despectui habeamus alloquia.
PL 14, 245B続いて、特定の動物になじみ深く、それゆえ避けるべきいくつかの悪徳の説明が述べられる。9. それゆえ、預言者たちの言葉に固執しよう。聖なる霊の語りかけを、取るに足らぬものとして軽んじてはならない。
Producat, inquit, terra animam viventem pecorum et bestiarum et reptilium. Quid argumentamur alia, ubi evidenter creaturarum terrestrium natura formatur?
PL 14, 245B「地は、家畜と獣と這うものの、生きている魂を生ぜよ」と言う。地上の被造物の本性が明白に形づくられているところで、我々はなぜ別の論拠を求めるのか。
Currit enim in constitutione mundi per omnem creaturam Dei Verbum; ut subito de terris omnia quae statuit Deus, animantium genera producantur, et in futurum lege praescripta, secundum genus sibi, similitudinemque universa succedant, ut leo leonem generet, tigris tigridem, bos bovem, cygnus cygnum, aquila aquilam.
PL 14, 245Cというのも、世界の成り立ちのとき、神の言葉はあらゆる被造物を貫いて走る。神が定めたすべての生き物の類が、たちまち地から生み出され、これから先も、定められた法に従って、すべてのものが、その種類とそれ自身の似姿に従って続いていくように。すなわち、獅子は獅子を、虎は虎を、牛は牛を、白鳥は白鳥を、ワシはワシを生むように。
Semel praeceptum in perpetuum inolevit naturae. Et ideo ministerii sui obsequium praebere terra non desinit; ut priscae animantium species reparabili generis successione in novas reparentur aetates. 10. Sed vis ad usum hominis derivare quae genita sunt?
PL 14, 245C一度なされた命令は、永遠に本性に根づいた。それゆえ地は、自らの務めの奉仕を差し出すことをやめない。生き物の古い種が、回復し続ける類の継承によって、新しい世代へと再び整えられるようにである。10. しかし、あなたは、生み出されたものを人間の用へと引き寄せたいのか。
Noli veritatem unicuique generi naturae propriae denegare, et multo magis ea ad gratiam aptabis humanam.
PL 14, 245Cそれぞれの類の本性に固有の真実を、否定してはならない。そうすれば、それらを人間の悦びにかなうように、はるかによく合わせることになろう。
Primum quia omnia genera pecorum, bestiarum, ac piscium in alvum natura prostravit; ut alia ventre repant, alia quae pedibus sustinentur, demersa magis quadrupedi corporis gressu, et velut affixa terris videas esse, quam libera.
PL 14, 245Dまず、家畜、獣、魚のあらゆる類を、自然は腹のほうへ伏せさせた。あるものは腹で這い、あるものは足で支えられるが、四つ足の体の歩みによっていっそう下へ沈み、自由なものというより、地につながれたもののようにあなたには見えるはずである。
Siquidem cum erigendi se non habeant facultatem, de terra victum requirunt, et ventris in quem deflectuntur, solas sequuntur voluptates. Cave, o homo! pecudum more curvari. Cave ne in alvum te non tam corpore, quam cupiditate deflectas.
PL 14, 246A実際、自分を起こす能力を持たないので、地から糧を求め、自分たちが身をかがめる先である腹の快楽だけを追う。人よ、用心せよ。家畜のようにかがめられることのないように。体よりむしろ欲望によって、自分を腹のほうへ曲げることのないように用心せよ。
Respice corporis tui formam, et speciem congruentem celsi vigoris assume. Sine sola animalia prona pascantur. Cur te in edendo sternis ipse, quem natura non stravit? Cur eo delectaris in quo naturae injuria est?
PL 14, 246A自分の体の形を顧み、それにふさわしい、高く伸びる力強さの姿を取れ。うつむいた動物だけが草を食むままにしておけ。なぜ食べるときに、自然がうつ伏せにはしなかったあなた自身が、自らを地に伏せるのか。なぜ、自然への侮辱であるものを喜ぶのか。
Cur noctes et dies cibo intentus, pecorum more terrena depasceris? Cur illecebris corporalibus deditus, ipsum te inhonoras, dum ventri atque ejus passionibus deservis? Cur intellectum tibi adimis, quem tibi Creator attribuit?
PL 14, 246Aなぜ夜も昼も食べ物にかかりきりになり、家畜のように地のものを食い荒らすのか。なぜ肉体の誘惑に身を委ね、腹とその情念に仕えながら、自分自身を辱めるのか。なぜ、創造主があなたに授けた知性を、自分から取り去るのか。
Cur te jumentis comparas, a quibus te voluit Deus segregari dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9) ?
PL 14, 246Aなぜ自分を駄獣と比べるのか。神は、あなたをそれらから分け隔てようとして、こう言ったのである。「馬や騾馬のようになってはならない。それらには知性がない」(詩篇31:9)。
Aut si te edacitas equi intemperantiaque delectat, et adhinnire ad feminas voluptati est, delectet in freno maxillas tuas camoque constringi.
PL 14, 246Bあるいは、馬の食い意地と放縦があなたを喜ばせ、雌に向かっていななくことが快楽であるなら、馬銜で頬を、口輪で口を締められることを喜ぶがよい。
Si crudelitas te pascit, ferarum haec rabies est, quae propter saevitiam trucidantur; vide ne in te quoque crudelitatis tuae vertatur immanitas.
PL 14, 246B残酷さがあなたを養うのなら、それは野獣の狂暴さであり、野獣はその猛々しさのゆえに屠られる。あなたの残酷さの凶暴さが、あなた自身にも向かうことのないよう気をつけよ。
11. Piger asinus, et expositus ad praedam, sensuque tardior quid aliud docet, nisi nos vivaciores esse debere, nec desidia corporis animique pigrescere, confugere ad fidem, quae onera gravia allevare consueverit?
PL 14, 246B11. 怠惰で、獲物にされやすく、感覚の鈍いロバは、我々がもっと機敏でなければならず、体と心の怠惰のために鈍くなってはならないこと、重い荷を軽くするのを常とする信仰に逃れるべきことのほか、何を教えているだろうか。
12. Fraudulenta vulpes foveis se latibulisque demergens, nonne indicio est infructuosum esse animal, odioque dignum propter rapinam, despectu propter infirmitatem, et ideo suae incautum salutis dum insidiatur alienae?
PL 14, 246B12. 狡猾な狐は、穴や隠れ場に身を沈める。それは、この動物が実りのない動物であり、略奪のゆえに憎しみに値し、弱さのゆえに侮られるに値し、それゆえ他者に罠を仕掛けているうちに自分の安全には無頓着であることの、しるしではないだろうか。
13. Perdicem astutam quae aliena ova diripiat, hoc est, perdicis alterius, et corpore foveat suo: sed fraudis suae fructum habere non posse; quia cum eduxerit pullos suos, amittit eos; quia ubi vocem ejus audierint quae ova generavit, relicta ea ad illam se naturali quodam munere et amore conferunt, quam veram sibi matrem ovorum generatione cognoverint; significantes hanc nutricis fungi officio, illam parentis.
PL 14, 246C13. 狡猾なヤマウズラは、他のものの卵、すなわち別のヤマウズラの卵を奪い、自分の体で温めるが、その欺きの実を得ることはできないと〔言われる〕〔動詞が脱けている。「言われる」を補って読んだ〕。雛をかえすと、それらを失うからである。卵を産んだほうの声を聞くと、雛は彼女を捨てて、ある自然の務めと愛によってそちらへ向かう。卵を産んだことによって、その鳥を自分の真の母と認めるのである。こうして、こちらは養い手の務めを、あちらは親の務めを果たすことを示すのである。
Itaque incassum proprios fundit labores, ac fraudis suae pretio mulctatur. Unde et Hieremias ait: Clamavit perdix, et congregavit quae non peperit (Hier., XVII, 11) , id est, ova congregavit, et clamavit quasi ovans suae fraudis effectu.
PL 14, 246Cこうして、ヤマウズラは自分の労苦を空しく注ぎ、欺きの代価を支払わされる。それゆえエレミヤも言う。「ヤマウズラが鳴いて、産まなかったものを集めた」(エレミヤ17:11)。すなわち卵を集め、自分の欺きの成果に得意になって鳴いたのである。
Sed ludit operam; quia impenso labore alii educit, quos ipsa diuturnae fotu sedulitatis animaverit.
PL 14, 246Dしかし、その労苦は徒労となる。費やした労苦によって、自分が長い世話の熱心さで命を与えた雛を、他者のために育てるからである。
Hujus imitator est diabolus, qui generationes creatoris aeterni rapere contendit; et si quos insipientes et sensus proprii carentes vigore potuerit congregare, fovens eos illecebris corporalibus, ubi primum vox Christi parvulis fuerit infusa, discedunt atque ad eam se conferunt matrem, quae pullos suos sicut avis materno amore complectitur.
PL 14, 246D悪魔はこれをまねる者である。悪魔は、永遠の創造主が産んだものを奪おうとし、愚かで、自分の感覚の力に欠ける者たちを集めることができたなら、肉体の誘惑で彼らを温める。だが、キリストの声が幼子たちに注ぎ込まれるやいなや、彼らは立ち去って、母のもとへ向かう。その母は、鳥が雛を母の愛で抱きかかえるように、自らの雛を抱く。
Congregavit enim diabolus gentiles, quos non creaverat: sed ubi in Evangelio suo vocem Christus emisit, ad eum se potissimum contulerunt, quos sub umbra alarum suarum ipse suscepit, et matri dedit Ecclesiae nutriendos.
PL 14, 247A悪魔は、自分が創造しなかった異邦人たちを集めた。しかしキリストがその福音において声を発すると、彼らはとりわけキリストのもとへ向かった。キリストは彼らを自らの翼の陰で受け入れ、母である教会に、育てられるように渡した。
14. Leo naturae suae superbus ferocia aliarum ferarum generibus miscere se nescit: sed quasi rex quidam plurimorum dedignatur consortium. Qui etiam cibum fastidit hesternum, et ipsas suae escae reliquias aversatur.
PL 14, 247A14. 獅子は、自らの本性の猛々しさを誇り、他の野獣の類に混じることを知らない。むしろ多くのものの王であるかのように、仲間づきあいを軽んじる。昨日の食べ物さえ嫌い、自分の餌の残りものも避ける。
Quae autem se ei sociare fera audeat, cujus voci tantus naturaliter inest terror; ut multa animantium quae per celeritatem possent impetum ejus evadere, rugientis ejus sonitu velut quadam vi attonita atque icta deficiant?
PL 14, 247Aどんな野獣が、獅子と仲間になろうとするだろうか。その声には、生まれつき大きな恐ろしさがあり、その速さによって襲撃を逃れ得るはずの多くの生き物が、獅子の吼える音に、ある力に打たれ、驚かされたようになって、へたり込んでしまうのである。
15. Nam de pardi specie nec Scriptura siluit quod varietate coloris motus varios animae suae prodat. Dicit enim Hieremias: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Hier. XIII, 23) .
PL 14, 247B15. ヒョウの姿については、聖書も黙っていない。その毛色の多様さによって、魂のさまざまな動きを表すというのである。エレミヤは言う。「エチオピア人がその皮を変え、ヒョウがその斑を変えることがあろうか」(エレミヤ13:23)。
Non solum enim de figura, sed etiam de mobilitate furoris istud accipitur; eo quod tenebrosis et inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus decoloratus populus Judaeorum boni propositi gratiam jam tenere non possit, nec ad emendationem ullam correctionemque remeare, qui semel ferinam induerit immanitatem.
PL 14, 247Bというのも、これは姿のことだけでなく、怒りの移ろいやすさについても受け取られるからである。暗く、落ち着きがなく、移ろいやすい、不実な心と魂の変化によって色あせたユダヤ人の民は、もはやよい志の恩寵を保つことができず、一度獣の凶暴さをまとった者は、いかなる矯正や是正にも戻ることができない。
Liber VI, Caput IV
第VI巻 第IV章PL 14, 247BDe mira indole nonnullorum animalium in vitandis sibi noxiis, atque utilibus prosequendis; et de naturalibus virtutibus quas in illis imitari nos oporteat.
PL 14, 247Bいくつかの動物が、自らに害のあるものを避け、有益なものを追い求めるうえで示す驚くべき資質について。また、それらのうちに見られる自然の徳で、我々がまねるべきものについて。
16. Est tamen etiam in natura quadrupedum, quod imitari nos sermo adhortetur propheticus, quo exemplo caveamus desidiam, et exiguitate vel infirmitate corporis a virtutis studio non reflectamur, neque revocemur ab ullius propositi magnitudine.
PL 14, 247C16. しかしながら、四つ足の動物の本性の中にも、預言者の言葉が我々にまねるよう勧めているものがある。その例によって我々は怠惰を警戒し、体の小ささや弱さのゆえに徳への熱意から引き戻されることも、いかなる志の大きさからも呼び戻されることもないようにするのである。
Exigua est enim formica, quae majora suis audet viribus; neque servitio ad operandum cogitur, sed spontaneae proposito prospicientiae futura alimentorum subsidia sibi praestruit.
PL 14, 247Cというのも、アリは小さいが、自分の力にまさることをあえて行う。奴隷としての仕事を強いられているのでもなく、自ら進んで、先を見通す志をもって、将来の糧の蓄えを自分のために備える。
Cujus ut imiteris industriam Scriptura commonet te dicens: Confer te ad formicam, o piger, et aemulare vias ejus, et esto illa sapientior (Prov., VI, 6) .
PL 14, 247Cその勤勉さをまねるよう、聖書はあなたに告げて言う。「怠け者よ、アリのもとに行き、その道をまねよ。そして、それよりも賢くあれ」(箴言6:6)。
Illa enim nullam culturam possidet, neque eum qui se cogat habens, neque sub domino agens, quemadmodum praeparat escam, quae de tuis laboribus sibi messem recondit; et cum tu plerumque egeas, illa non indiget.
PL 14, 247Dアリは耕作地を何も持たず、自分を強いる者もおらず、主人のもとで働いているのでもない。それなのに、いかに餌を備えることか。アリはあなたの労苦から自分のために収穫を蓄えるのである。あなたはたいてい乏しいのに、アリは不足しない。
Nulla sunt ei clausa horrea, nullae impenetrabiles custodiae, nulli inviolabiles acervi. Spectat custos, furtaque prohibere non audet: aspicit sua damna possessor, nec vindicat.
PL 14, 247Dアリには閉ざされた穀倉も、突破できない番人も、侵されることのない積み上げもない。番人は見ていながら、盗みを防ぐことをあえてしない。持ち主は自分の損失を見ていながら、取り返さない。
Nigro convectatur agmine praeda per campos, fervent semitae comitatu viantium, et quae comprehendi angusto ore non possunt, humeris grandia frumenta truduntur. Spectat haec dominus messis, et erubescit tam parca piae industriae negare compendia.
PL 14, 247D黒い列をなして、獲物は野を越えて運ばれ、小道は行き交う者たちの連れ立ちでたぎる。狭い口にはくわえられない大粒の穀物は、肩で押される。収穫の主人はこれを見て、これほど慎ましい敬虔な勤勉の稼ぎを否むことを恥じる。
17. Quid autem de canibus loquar, quibus insitum est natura quadam referre gratiam, et sollicitas excubias pro dominorum salute praetendere? Unde ad immemores beneficii, et desides atque ignavos clamat Scriptura: Canes muti, nescientes latrare (Esai., LVI, 10) .
PL 14, 248A17. 犬については何を言おうか。犬には、ある本性によって、恩に報いること、主人たちの安全のために気を配って番をすることが、生まれつき備わっている。それゆえ聖書は、恩を忘れ、怠惰で臆病な者たちに向かって叫ぶ。「口のきけない犬、吠えることを知らない」(イザヤ56:10)。
Sunt ergo canes qui noverint latrare pro dominis, noverint sua tecta defendere. Unde et tu disce vocem tuam exercere pro Christo, quando ovile Ecclesiae incursant lupi graves.
PL 14, 248Aだから、主人のために吠えることを知り、自分の家を守ることを知る犬がいる。あなたもまた、重い狼どもが教会の羊の囲いに襲いかかるとき、キリストのために自分の声を働かせることを学べ。
Disce in ore tuo verbum tenere; ne quasi mutus canis commissam tibi fidei custodiam quodam praevaricationis silentio deseruisse videaris.
PL 14, 248A口に言葉を保つことを学べ。口のきけない犬のように、あなたに託された信仰の守りを、ある背信の沈黙によって捨てたと見られることのないように。
Talis canis viator et comes angeli est, quem Raphael in libro prophetico non otiose sibi et Tobiae filio adjungendum putavit, quando perrexit ut Asmodaeum fugaret, firmaret copulam conjugalem (Tob. VI, 1, et XI, 9) .
PL 14, 248Bこのような犬は、旅人であり、天使の連れである。ラファエルは預言の書において、自分とトビアの子に、この犬を付き添わせるのをむだではないと考えた。アスモデウスを追い払い、夫婦の結びつきを固めるために進んで行ったときである(トビト記6:1と11:9)。
Memoris enim affectus gratia pellitur daemonium, stabilitur conjugium. Mutae itaque specie bestiae sanctus Raphael angelus Tobiae juvenis, quem tuendum receperat, ad relationem gratiae erudiebat affectum.
PL 14, 248B記憶する心の恩によって、悪霊は追い払われ、結婚は固められる。こうして聖なる天使ラファエルは、物言わぬ獣の姿によって、自らが守るために引き受けた若者トビアに、恩に報いる心を教えたのである。
Quis enim non erubescat gratiam bene de se merentibus non referre, cum videat etiam bestias refugere crimen ingrati? Et illae impertitae alimoniae servant memoriam, tu non servas salutis acceptae?
PL 14, 248B実際、自分によくしてくれた者たちに恩を返さないことを、誰が恥じないだろうか。獣でさえ恩知らずの罪を避けるのを見るのに。獣たちは与えられた養いの記憶を保つのに、あなたは受けた救いの記憶を保たないのか。
18. Ursa insidians licet, ut Scriptura ait (Thren., III, 10), est enim plena fraudis fera; tamen fertur informes utero partus edere, sed natos lingua fingere atque in speciem sui similitudinemque formare.
PL 14, 248B18. 熊は、聖書の言うとおり待ち伏せをする(哀歌3:10)。欺きに満ちた野獣だからである。だがそれでも、形のない子を腹から産み、生まれた子を舌で形づくり、自分の姿と似姿へと整えると言われる。
Non miraris in fera tam pii oris officia, cujus naturam pietas exprimit? Ursa igitur partus suos ad sui effingit similitudinem, tu filios tuos instituere similes tui non potes? 19. Quid quod etiam medendi industriam non praetermisit?
PL 14, 248Cこれほど敬虔な口の務めを、野獣に見て驚かないか。その本性を、敬虔が形づくっているのである。熊が自分の子を自分に似せて形づくるのに、あなたは自分の子らを自分に似るよう教え込むことができないのか。19. その熊が、癒やす勤勉さをも欠かさないことはどうか。
Siquidem gravi affecta caede, et consauciata vulneribus mederi sibi novit herbae cui nomen est φλόμος, ut Graeci appellant, ulcera subjiciens sua; ut solo curentur attactu. Serpens quoque pastu feniculi caecitatem repellit exceptam.
PL 14, 248C実際、重い打撃を受け、傷を負わされると、ギリシア人がフロモス(ビロードモウズイカ)と呼ぶ草に自分の傷を当てがって、自らを癒やすことを知っており、触れるだけで傷が癒えるようにする。蛇もまた、ウイキョウを食べることで、降りかかった盲目を追い払う。
Itaque ubi oculos obduci sibi senserit, nota remedia petit, nec fraudatur effectu. Testudo visceribus pasta serpentis, cum venenum adverterit sibi serpere, origano medicinam suae salutis exercet: et cum sit volutabris palustribus mersa; curare se tamen proprio novit antidoto, certoque auxilio sanitatis potestates herbarum etiam ipsa scire se comprobat.
PL 14, 248Cこうして、目に覆いがかかるのを感じると、知っている薬を求め、効き目を失うことがない。蛇の内臓を食べた亀は、毒が自分に這い広がるのに気づくと、オレガノによって自分の健康の薬を施す。沼の泥浴び場に沈んでいても、自分の解毒薬で自らを癒やすことを知っており、確かな健康の助けによって、自分も草の力を知っていることを示している。
Videas etiam vulpem lacrymula pinus medentem sibi, et tali remedio imminentis mortis spatia proferentem.
PL 14, 248D狐もまた、松の小さな涙〔樹脂〕で自らを癒やし、そのような薬によって迫る死の時を延ばすのが見られよう。
20. Clamat ipse Dominus in Hieremiae libro: Turtur et hirundo, agri passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicia Domini (Hier., XVIII, 7) . Novit hirundo quando veniat, quando etiam revertatur.
PL 14, 248D20. 主自身がエレミヤの書で叫ぶ。「キジバトとツバメ、野の雀は、自分たちの入って来る時を守った。だが私の民は、主の裁きを知らなかった」(エレミヤ18:7)〔ミーニュ版の引照は XVIII, 7。この句はエレミヤ8:7 にあり、番号の誤り〕。ツバメは、いつ来るかを知り、またいつ戻るかをも知っている。
Novit etiam pia avis annuntiare adventus sui testimonio veris indicium. Novit etiam formica explorare serenitatis tempora; nam cum adverterit madidatos imbre fructus suos humescere, explorato diligentius aere quando jugem possit servare temperiem, acervos reserat suos, et de cavernis foras suis humeris exportat; ut jugi sole propria frumenta siccentur.
PL 14, 249A敬虔な鳥は、自分の到来を証しとして春のしるしを告げることをも知っている。アリもまた、晴天の時を探ることを知っている。雨に濡れた自分の実が湿っていくのに気づくと、いつ絶えず穏やかな天気が保たれ得るかを空気から念入りに探って、自分の積み上げを開き、洞穴から外へ肩で運び出す。絶え間ない太陽の光で自分の穀物が乾くようにである。
Denique haud quaquam illis diebus omnibus rumpi de nubibus imbres videris, nisi cum fruges suas horreis propriis formica revocaverit. Boves impendente pluvia ad praesepia se tenere noverunt.
PL 14, 249A要するに、アリが自分の穀物を自分の穀倉に取り戻さないかぎり、これらの日々のすべてにわたって雲から雨が破れ落ちるのを、あなたは見ることがあるまい。牛は、雨が迫ると、自分の飼い葉桶にとどまることを知っている。
Iidem ubi naturali sensu mutationem coeli collegerint, foras spectant, et ultra praesepia cervices extendunt suas una omnes specie; ut prodire se velle testentur.
PL 14, 249A同じ牛たちは、天気の変化を生まれつきの感覚で悟ると、外を眺め、飼い葉桶の向こうに首を伸ばす。みな同じ姿で、出て行きたいという意を示すのである。
Ovis sub adventu hyemis inexplebilis ad escam insatiabiliter herbam rapit, eo quod praesentiat asperitate hyemis defuturam; ut se prius herbae pabulo farciat, quam gelu adurente omnis herba deficiat.
PL 14, 249A羊は冬の到来のとき、食べることに飽くことなく、貪欲に草をひったくる。冬の厳しさで草がなくなることを予感するからである。霜が焼きつけてあらゆる草が尽きる前に、まず草の餌で腹を満たすためである。
Echinus iste terrenus, quem vulgo ericium vocant, si quid insidiarum praesenserit, spinis suis clauditur, atque in sua se arma colligit, ut quicumque eum contingendum putaverit, vulneretur.
PL 14, 249Bあの地のウニ、俗にハリネズミ(ericius)と呼ばれるものは、何か罠を予感すると、自分の棘の中に閉じこもり、自分の武器に身を集める。それを触れようと考えた者は誰であれ傷つくようにである。
Idemque echinus futuri providens geminas sibi respirandi vias munit; ut quando Boream flaturum collegerit, Septentrionalem obstruat; quando Noto cognoverit detergi aeris nubila, ad Septentrionalem se conferat, ut flatus declinet obvios, et e regione nocituros.
PL 14, 249B同じハリネズミは、未来を見通して、自分のために息をする道を二つ備える。北風が吹くと察したときには北の口をふさぎ、南風によって空気の雲が払われると知ったときには北の口のほうへ移る。真正面から来て害となる風を避けるためである。
21. Unde dignam Domino laudem Propheta detulit, dicens: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24) .
PL 14, 249B21. そこで預言者は、主にふさわしい賛美をささげて言った。「主よ、汝の業はなんと大いなるものとなったことか。汝はすべてを知恵によって造った」(詩篇103:24)。
Omnia penetrat divina sapientia, implet omnia: idque locupletius ex irrationabilium sensibus, quam ex rationabilium disputatione colligitur. Validius est enim naturae testimonium, quam doctrinae argumentum.
PL 14, 249C神の知恵はすべてに浸透し、すべてを満たす。そしてそのことは、理性ある者たちの議論からよりも、理性なき者たちの感覚からいっそう豊かに明らかになる。自然の証言は、教えの論証よりも強いからである。
Cui animanti incognitum est quemadmodum suam tueatur salutem: si virtus suppetit, resistendo; si velocitas, fugiendo; si astutia, praecavendo? Quis eas usum medendi herbarumque docuit habere notitiam?
PL 14, 249Cいかなる動物が、自分の安全をどのように守るかを知らないだろうか。力があれば抵抗によって、速さがあれば逃走によって、悪知恵があれば用心によって。薬の用い方と草の知識を持つことを、誰が彼らに教えたのか。
Homines sumus, et saepe specie herbarum fallimur, et plerumque quas salubres putamus, noxias reperimus. Quoties inter dulces epulas cibus lethalis irrepsit, et inter ipsas aulicorum excubias ministrorum, vitalia regum feralis esca penetravit?
PL 14, 249C我々は人間であり、しばしば草の見かけに欺かれ、安全だと思ったものが有害だったと見いだすことが多い。甘い饗宴の最中に、致命的な食物が忍び込んだことが、どれほどあったことか。宮廷の従者たちの警護のただ中でさえ、王たちの命の中へ、死をもたらす餌が入り込んだことが。
Ferae solo norunt odore noxia et profutura discernere: nullo praevio, nullo praegustatore carpitur herba, nec laedit. Melior enim magistra veritatis natura est.
PL 14, 249C野獣は匂いだけで、害になるものと益になるものを見分けることを知っている。先導する者も毒味役もなく草が摘まれても、害をなさない。自然は、真理のよりよい教師だからである。
Haec sine ullius magisterio suavitatem sanitatis nostris infundit sensibus, eadem doloris acerbitatem docet esse fugiendam. Hinc vita dulcior, hinc mors amarior. Haec commendat leaenae catulos suos, et immitem feram materno mollit affectu.
PL 14, 249D自然は、誰の教えもなしに、健康の甘美さを我々の感覚に注ぎ込み、同じ自然が、苦痛の苦さは避けるべきだと教える。ここから命はいっそう甘く、死はいっそう苦くなる。自然は、雌獅子にその子らを託し、荒々しい野獣を母の情で和らげる。
Haec tigridis interpellat ferocitatem, et imminentem eam praedae reflectit. Namque ubi vacuum raptae sobolis cubile repererit, illico vestigiis raptoris insistit.
PL 14, 249D自然は、雌の虎の猛々しさを遮り、獲物に向かう勢いを引き戻す。実際、奪われた子の空の寝床を見つけると、ただちに奪った者の足跡を追う。
At ille quamvis equo vectus fugaci, videns tamen velocitate ferae se posse praeverti, nec evadendi ullum suppetere sibi posse subsidium, technam hujusmodi fraude molitur.
PL 14, 249Dだがその者は、足の速い馬に乗っていても、野獣の速さに先を越されそうだと見て取り、逃れる助けが何も残されていないので、次のような欺きの策略を企てる。
Ubi se contiguum viderit, sphaeram de vitro projicit: at illa imagine sui luditur, et sobolem putat, revocat impetum, colligere fetum desiderans.
PL 14, 250A獣が間近に迫ったと見るや、ガラスの球を投げる。すると雌の虎は自分の映る像に欺かれ、それを子だと思い、勢いを引き返して、子を拾い集めようと望む。
Rursus inani specie retenta totis se ad comprehendendum equitem viribus fundit et iracundiae stimulo velocior fugienti imminet.
PL 14, 250Aまたしても空しい姿に引き止められ、母は全力で騎手を捕らえようと身を投げ出し、怒りの刺激にいっそう速くなって、逃げる者に迫る。
Ille iterum sphaerae objectu sequentem retardat; nec tamen sedulitatem matris memoria fraudis excludit: cassam versat imaginem, et quasi lactatura fetus residet. Sic pietatis suae studio decepta, et vindictam amittit et sobolem.
PL 14, 250A男は再び球を投げて追う母を遅らせる。それでも欺かれた記憶が母の熱心さを閉め出すことはない。母は空しい像をひっくり返し、子に乳を飲ませようとするかのように座り込む。こうして自らの愛情への熱意に欺かれ、復讐も子も失うのである。
22. Quod nobis Scriptura affert, quae dicit: Filii, diligite patres vestros: parentes, nolite ad iracundiam provocare filios vestros (Coloss., III, 20) . Natura hoc bestiis infundit, ut catulos proprios ament, fetus suos diligant.
PL 14, 250A22. このことを聖書は我々に告げて言う。「子らよ、汝らの父を愛せよ。親たちよ、汝らの子らを怒らせてはならない」(コロサイ3:20)。自然はこれを獣たちに注ぎ込み、自分の子を愛し、自分の産んだものを慈しむようにさせた。
Nesciunt illae odia novercalia, nec mutato concubitu parentes a sobole depravantur, neque noverunt praeferre filios posterioris copulae, superioris autem negligere. Norunt pignora sua, nesciunt charitatis differentiam, odiorum incentiva, offensionum discrimina.
PL 14, 250B獣たちは継母の憎しみを知らない。相手が変わっても親は子から引き離されず、後の交わりの子を先の子より重んじ、先の子をなおざりにすることも知らない。自分の子らを知り、愛情の差別も、憎しみの火種も、不和の違いも知らない。
Simplex ferarum natura est, nescit veritatis calumnias. Sic enim omnia temperavit Deus, ut quibus minus rationis daret, plus indulgeret affectus. Quae fera pro catulis suis non ipsa potissimum se offerat morti?
PL 14, 250B獣たちの本性は単純で、真理への中傷を知らない。神がすべてをこのように調えたからである。理性を少ししか与えなかった者には、より多くの愛情を授けた。どの獣が、子らのために、まっさきに自ら死に身を差し出さないであろうか。
Quae fera fetus suos innumeris licet obsessa cuneis armatorum, non suis visceribus tegat? Ingruat licet telorum seges, illa tamen parvulos suos muro sui corporis septos immunes praestat periculi. Quid dicit homo qui mandatum negligit, naturam oblitterat!
PL 14, 250Bどの獣が、数知れぬ武装した軍勢に囲まれても、自分の子らをおのれの腹で覆わないであろうか。矢の穂の収穫が降りかかろうとも、母は幼い子らを自らの体の壁で囲って、危険から守る。戒めをなおざりにする人間は何と言うのか。自然を消し去っているのだ。
Filius patrem despicit, pater abdicat filium; et hoc putant jus esse, ubi damnatur fecunditas: se potius pater damnat, qui facit irritum esse quod genuit. Et hoc putatur auctoritatis esse, ubi sterilitatis natura mulctatur.
PL 14, 250C子は父を見下し、父は子を勘当する。そして、多産が咎められるところに、これが法だと人々は思っている。だが父は、自分の産んだものを無に帰させるのだから、むしろ自分を咎めているのである。また、自然が不妊の罰を受けるところに、これが権威だと思われている。
23. Exsortem rationis canem esse nemo dubitaverit; tamen si sensus ejus vigorem consideres, censes eum sentiendi sagacitate vim sibi rationis adsciscere.
PL 14, 250C23. 犬に理性がないことを疑う者はいないだろう。しかし、その感覚の力を考えるなら、犬は嗅ぎ分ける鋭さによって、理性の力を自分のものにしていると、あなたは見るであろう。
Denique quod pauci in gymnasiis constituti, qui totam in discendo vitae longaevitatem contriverint, vix potuerunt cognoscere, ut syllogismorum conjunctiones contexerent, hoc naturali canis eruditione comprehendere facile poterit aestimari.
PL 14, 250C実際、体育場に身を置き、学ぶことに生涯の長い歳月を費やした少数の者でさえ、三段論法の結びつきを編み上げることをようやく知りえたのに、これを犬は生まれつきの教養によって容易に会得しうると考えられる。
Nam ubi vestigium leporis cervive repererit, atque ad diverticulum semitae venerit, et quoddam viarum compitum quod partes in plurimas scinditur; obiens singularum semitarum exordia, tacitus secum ipse pertractat, velut syllogisticam vocem sagacitate colligendi odoris emittens.
PL 14, 250Cというのも、犬は野ウサギや鹿の足跡を見つけ、道の分かれ目に、いくつにも裂ける辻に来ると、一つ一つの道の入口を巡り、黙って自らのうちで考え抜く。匂いを集める鋭さによって、三段論法の声を発するかのようである。
Aut in hanc partem, inquit, deflexit, aut in illam; aut certe in hunc se anfractum contulit: sed nec istam, nec illam ingressus est viam: superest igitur ut in istam se partem sine dubitatione contulerit.
PL 14, 250D「この方へ曲がったか、あの方へか。あるいはこの曲がり角へ入ったのか。だがこの道にもあの道にも入っていない。ゆえに、この方へ疑いなく向かったことが残る」と犬は言う。
Quod homines vix prolixa compositae artis meditatione componunt, hoc canibus ex natura suppetit; ut ante mendacium deprehendant, et postea falsitate repudiata inveniant veritatem.
PL 14, 250D人間が、整えられた技術の長い思索によってようやく組み立てることを、犬は生まれつき持っている。先に偽りを見つけ出し、後で虚偽を退けて真理を見いだすのである。
Nonne totos dies conferunt philosophi propositiones sibi in pulvere dividentes, qui radio sibi describunt singulas, et ex tribus cum unam earum veram esse necesse sit, duas primo interficiunt tamquam mendacio congruentes, et sic in ea quae relicta est, vim veritatis inhaerere definiunt?
PL 14, 250D哲学者たちは、塵の上で命題を分け、棒で一つひとつ描き、三つのうち一つが真であることが必要なとき、まず二つを偽りに合致するものとして消し、こうして残ったものに真理の力が宿ると定めて、まる幾日をも費やしているではないか。
Quis tam tenax potest esse beneficii, et memor gratiae? Quandoquidem pro domino etiam in latrones insilire noverunt, et extraneorum accessus prohibere nocturnos, et mori pro dominis, et commori cum dominis sint parati?
PL 14, 251A犬ほどに恩義を保ち、恩を覚えている者があろうか。犬は主人のために盗賊にも飛びかかり、夜に忍び寄る見知らぬ者を寄せつけず、主人のために死に、主人とともに死ぬ備えができているではないか。
Saepe etiam necis illatae evidentia canes, ad redarguendos reos indicia prodiderunt; ut muto eorum testimonio plerumque sit creditum. 24. Antiochiae ferunt in remotiori parte urbis crepusculo necatum virum, qui canem sibi ' adjunctum haberet.
PL 14, 251A犬はしばしば、加えられた殺害の明白な証拠によって、犯人を論破する手がかりを示した。そのため、犬の物言わぬ証言がしばしば信じられた。24. アンティオキアで、町の人里離れた所で、夕暮れに一人の男が殺されたという。その男は犬を連れ〔ミーニュ版は adjunctum の前に「'」を刷る。印刷の汚れで、読まない〕ていた。
Miles quidam praedandi studio minister caedis exstiterat: tectus idem tenebroso adhuc diei exordio in alias partes concesserat: jacebat inhumatum cadaver, frequens spectantium vulgus astabat, canis questu lacrymabili domini deflebat aerumnam.
PL 14, 251A一人の兵士が、略奪の欲に駆られて殺害の下手人となった。夜明けのまだ暗いうちに身を隠し、別の場所へ去っていた。埋葬されていない遺体が横たわり、見物の群衆が大勢立ち、犬は涙を誘う鳴き声で主人の不幸を嘆いていた。
Forte is qui necem intulerat, ut se habet versutia humani ingenii, quo versandi in medio auctoritate praesumpta fidem adscisceret innocentiae, ad illam circumspectantis populi accessit coronam, et velut miserans appropinquavit ad funus.
PL 14, 251Bたまたま、殺害を行った者が、人間の才知の狡猾さのままに、人前に姿を現すことで、思い込ませた権威によって潔白への信頼を得ようと、見回す民衆の輪に近づき、哀れむふりをして遺体のそばへ寄った。
Tum canis sequestrato paulisper questu doloris, arma ultionis assumpsit atque apprehensum tenuit et velut epilogo quodam miserabile carmen immurmurans universos convertit in lacrymas, fidem probationi detulit, quod solum tenuit ex plurimis, nec dimisit.
PL 14, 251Bすると犬は、しばらく悲しみの嘆きを脇に置いて、復讐の武器を取り、その男をつかまえて離さず、あたかも結びの言葉のように悲しい歌を低くつぶやいて、皆を涙に変えた。多くの人々の中でただ一人を捕らえて放さないことで、証明に信頼性を与えたのである。
Denique perturbatus ille, quod tam manifestum rei indicem neque odii, neque inimicitiarum, neque invidiae, aut injuriae alicujus poterat objectione evacuare, crimen diutius nequivit refellere.
PL 14, 251Bついに男は動揺した。これほど明白に事を示す者に対して、憎しみも、敵意も、妬みも、何らかの不正も、非難の口実にして無効にすることができなかったからである。もはや罪状を長くは退けられなかった。
Itaque quod erat difficilius, ultionem persecutus est; quia defensionem praestare non potuit. Quid nos dignum nostro referimus Creatori, cujus cibo vescimur, et dissimulamus injurias, et saepe inimicis Dei eas quas a Deo accepimus, epulas exhibemus?
PL 14, 251Cこうして犬は、主人を守ることはできなかったので、より難しいこと、すなわち復讐を果たしたのである。我々は、我々の創造主に値するだけのものを返しているだろうか。その食物で養われながら、損害を黙認し、しばしば神から受けた食卓を神の敵に供しているのである。
25. Quid agniculis simplicius, quos minusculae parvulorum comparamus innocentiae? Saepe ex his in magno grege agniculus per ovilia tota vagatus errat a matre, et cum eam reperire non possit, balatu frequenti absentem citat, ut responsurae vocem excitet, quo ad ejus sonum errabunda replicet vestigia: multis licet versetur in millibus ovium, recognoscit vocem parentis, festinat ad matrem, lactis quoque materni notos sibi fontes requirit: quamvis cibi desiderio teneatur et potus, transcurrit tamen aliena ubera gravida, licet humore lactis exundent; solam matrem requirit, solius sibi materni uberis pauperes succos significat abundare.
PL 14, 251C25. 小さな子羊より単純なものがあろうか。我々はこれを幼な子たちの小さな無垢に比べている。大きな群れの中で、子羊が羊小屋じゅうをさまよって母から迷い出ることがしばしばある。母を見つけられないとき、頻りに鳴いて、そこにいない母を呼び、返事の声を引き出そうとして、その音をたよりにさまよう足取りを引き返す。何千もの羊の中にいても、親の声を聞き分け、母のもとへ急ぎ、母の乳の知り慣れた泉を求める。食べ物と飲み物への欲求に捕らえられていても、乳があふれていようと、乳房の張った他の母羊たちのそばを駆け抜け、ただ母だけを求め、母の乳房だけが自分には乏しい乳の汁で豊かだと示すのである。
Illa quoque inter multa agniculorum millia solum filium novit; unus plurimorum balatus, eadem species; illa tamen fetum suum discernit a caeteris, et solum filium tacito pietatis testimonio recognoscit.
PL 14, 251D母羊もまた、何千もの子羊の中でただ自分の子だけを知っている。多くの鳴き声は一つであり、姿も同じである。それでも母は自分の子を他の子から見分け、ただ自分の子だけを、無言の愛情の証しによって見分ける。
Pastor errat in discretione ovium, agniculus in agnitione matris nescit errare. Pastor fallitur specie: sed ovis pietate non fallitur. Unus odor omnibus, sed tamen habet natura odorem suum domesticum quem soboles chara speciali quadam videtur proprietate redolere.
PL 14, 252A羊飼いは羊を見分けるのに誤るが、子羊は母を見分けるのに誤ることを知らない。羊飼いは姿に欺かれるが、母羊は愛情によって欺かれない。匂いは皆に同じである。それでも自然は自分に固有の家の匂いを持っており、愛しい子はある特別な固有性によってそれを放つように見える。
26. Habet suos usus natura, et sensus domesticos. Vix infantulo coeperunt dentes prorumpere, et jam novit sua arma tentare. Nondum catulo dentes, et tamquam habeat, ore proprio se quaerit ulcisci.
PL 14, 252A26. 自然は自分の習わしと、家の感覚を持っている。幼な子は歯が生えはじめたばかりでも、すでに自分の武器を試すことを知っている。子犬はまだ歯がなくとも、あるかのように、自分の口で仕返しを求める。
Nondum cervo cornua, et tamen fronte praeludit, atque ea quae nondum expertus sit, tela minitatur. Lupus si prior hominem viderit, vocem eripit, et despicit eum tamquam victor vocis ablatae. Idem si se praevisum senserit, deponit ferociam, non potest currere.
PL 14, 252A鹿はまだ角がなくとも、額で稽古し、まだ経験していない武器を脅しに用いる。狼は人より先に人を見れば、声を奪い、奪った声の勝者のように人を見下す。同じく、自分が先に見られたと気づけば、凶暴さを捨て、走ることができない。
Leo gallum et maxime album veretur. Caprea vulnerata dictamnum petit, et de vulnere excludit sagittas. Norunt et bestiae remedia sua. Leo aeger simiam quaerit, ut devoret; quo possit sanari. Leopardus capreae agrestis sanguinem bibit, et vim languoris evitat.
PL 14, 252B獅子は雄鶏、とりわけ白いものを畏れる。傷ついたノロジカはディクタムヌス〔薬草の名〕を求め、傷から矢を追い出す。獣たちもまた、自分の治療法を知っている。病んだ獅子は猿を探して、食らう。それで癒されうる。ヒョウは野生のノロジカの血を飲み、衰弱の力を避ける。
Omnis fera aegra canis hausto curatur sanguine. Ursus aeger formicas devorat. Cervus oleae ramusculos mandit. 27. Ergo ferae norunt expetere ea quae sibi prosint; tu ignoras, o homo, remedia tua!
PL 14, 252B病んだ獣はみな、犬の血を飲んで治る。病んだ熊はアリを食らう。鹿はオリーブの小枝を噛む。27. こうして、獣たちは自分に益になるものを求めることを知っている。あなたは、人よ、自分の治療法を知らない。
Tu nescis quomodo virtutem eripias adversario, ut te tamquam praeventus lupus effugere non possit, ut oculo tuae mentis ejus perfidiam deprehendas, et prior cursum verborum ejus impedias, impudentiam ejus et acumen disputationis obtundas.
PL 14, 252Bあなたは、敵対者の力をどのように奪うかを知らない。それは、先手を打たれた狼のように、敵があなたから逃れられなくするためであり、あなたの精神の目で敵の不実を見抜き、その言葉の進みを先に妨げ、その厚かましさと議論の鋭さを鈍らせるためである。
Quod si te ille praevenerit, vocem tibi aufert: et si obmutueris, solve amictum tuum, ut sermonem resolvas. Et si in te insurrexerit lupus, petram cape, et fugit. Petra tua Christus est. Si ad Christum confugias, fugit lupus, nec terrere te poterit.
PL 14, 252Cもし彼があなたに先んじるなら、あなたから声を奪う。そしてあなたが黙らされたなら、あなたの衣を解け。言葉を解き放つためである。もし狼があなたに襲いかかるなら、岩をつかめ。すると〔狼は〕逃げる。あなたの岩はキリストである。キリストのもとに逃れるなら、狼は逃げ、あなたを脅かすことはできない。
Hanc petram quaesivit Petrus, cum titubaret in fluctibus, et invenit; quia dexteram amplexus est Christi. 28. Quid dicam allio homines delectari, et illud ad escam sumere, quod et leopardus fugit?
PL 14, 252Cペトロは波の中でよろめいたとき、この岩を求め、そして見いだした。キリストの右手を抱きしめたからである。28. ニンニクを人々が喜び、それを食物として取り、ヒョウさえも避けるものであるのを、どう言おうか。
Denique sicubi allium aliquis confricandum putaverit, leopardus inde exsilit, nec resistit. Cujus venenata fera odorem non potest sustinere, id tu pro cibo sumis, et visceribus infundis internis? Sed medicatur interdum doloribus.
PL 14, 252C実際、誰かがニンニクをすりつぶそうと考えた所からは、ヒョウは跳んで逃げ、踏みとどまらない。毒をもつ獣が匂いに耐えられないものを、あなたは食物として取り、体の内に注ぎ込むのか。だが、ときに痛みを癒すことはある。
Sumatur pro medicamento, non pro cibo: sumatur ab aegrotantibus, non ab epulantibus. Medicamentum quaeris, et jejunium fugis; quasi majus aliud remedium reperire possis. Jejuni hominis sputum si serpens gustaverit, moritur.
PL 14, 252C薬として取るがよい、食物としてではなく。病む者が取るがよい、宴に興ずる者ではなく。あなたは薬を求めながら、断食を避ける。それ以上に大きな別の治療法を見いだせるかのように。断食した人の唾を蛇が味わえば、死ぬ。
Vides quanta vis jejunii sit; ut et sputo suo homo terrenum serpentem interficiat, et merito spiritalem. 29. Quantam Dominus etiam minusculis infudit prudentiam! Turtur nido suo, ne pullos suos incurset lupus, squillae folia superjacit.
PL 14, 252D断食の力がいかに大きいか、あなたは見ている。人がその唾で地上の蛇を殺し、また当然、霊的な蛇をも殺すほどである。29. 主は小さなものにさえ、いかに大きな賢慮を注いだことか。キジバトは、狼が雛に襲いかかることのないよう、自分の巣に海葱の葉をかぶせる。
Novit enim quod hujusmodi folia lupi fugere consuerint. Novit vulpecula quomodo posteritatem foveat suam: et tu ignoras, tu negligis quomodo adversum lupos nequitiae spiritalis posteritatem vitae hujus habeas tutiorem?
PL 14, 253Aこの類の葉を狼が避けるのを常としていると、キジバトは知っているからである。子狐は子孫をどのように温めるかを知っている。それなのにあなたは知らず、あなたは顧みない。霊的な邪悪の狼に対して、この生の子孫をいっそう安全に保つ方法を。
Liber VI, Caput V
第VI巻 第V章PL 14, 253AQua ratione Dominus aliis bestiis colla breviora, aliis longiora creaverit. Ubi potissimum elephanti membra, proprietates, atque in re militari usus describuntur.
PL 14, 253A主がなぜ、ある獣には首を短く、ある獣には長く創造したのか。とくにここでは、象の肢体、特性、そして軍事における用途が描かれる。
30. Sed revertamur ad seriem creaturae, et consideremus qua ratione Dominus aliis bestiis angustiora colla formaverit, ut leonibus atque tigridibus, ursis quoque; aliis prolixiora, ut elephantis et camelis.
PL 14, 253A30. だが被造物の連なりに戻り、主がなぜ、ある獣には、たとえば獅子や虎、また熊のように、より狭い首を形づくり、ある獣には、たとえば象や駱駝のように、より長い首を形づくったのかを考えよう。
Nonne evidens causa est; quia illis feris quae carne vescuntur, non erat opus prolixitate cervicis? Non enim in terras pascendi gratia cervicem atque ora dejiciunt: sed aut cervum invadunt, aut bovem ovemque discerpunt.
PL 14, 253B理由は明白ではないか。肉を食う獣たちには、長い首は必要がなかったからである。彼らは草を食むために首と口を地面に下げるのではない。鹿に襲いかかり、あるいは牛や羊を引き裂くのである。
Camelus vero cum sit altior, quomodo herbis minutissimis pasceretur, nisi longiora usque ad terram colla ad usum pastionis extenderet?
PL 14, 253B一方、駱駝は背が高いので、きわめて小さな草をどうして食むことができようか。地面に届くほど長い首を、牧草を食むために伸ばさなければ、できない。
Itaque camelus pro ratione proceritatis suae prolixiora colla sortitus est, equus pro ratione, bos quoque simili modo; hi enim pascuntur herbis.
PL 14, 253Bそれゆえ駱駝はその背丈に応じて、より長い首を割り当てられ、馬もその背丈に応じて、牛も同様である。これらは草を食うからである。
31. Elephantus autem etiam prominentem promuscidem habet; quia cum sit eminentior cunctis, se inclinare ad pascendum non potest. Itaque ejus ad colligendum cibum utitur ministerio.
PL 14, 253B31. 象には、さらに突き出た鼻、すなわち長鼻もある。象は何よりも背が高いので、食むために身をかがめることができない。そこで、食物を集めるのにその鼻の働きを用いる。
Ea immani bestiae largi potus infundit humorem; ideoque concava est, quo ad restinguendam tantae belluae sitim plenos lacus hauriat, aut collecto flumine possit inundare potantem.
PL 14, 253Bこの巨大な獣に、鼻は豊かな飲み物の水を注ぎ込む。そのため中は空洞になっており、あれほどの獣の渇きを癒すために、満ちた湖をくみ上げ、あるいは集めた川の流れを飲む者の上に注ぐことができる。
Cervix sane minor est quam poscat tanti corporis moles; ne ea quoque oneri magis esset quam usui. Ideoque nec genua inflectit, quia rigidioribus opus fuit cruribus, quo velut columnis tanta possit membrorum machina sustineri.
PL 14, 253C首は、あれほどの体の重みが求めるよりは小さい。これもまた用よりむしろ負担になることのないようにである。膝を曲げることもしない。堅い脚が必要だったからである。それは、柱のようにして、あれほどの肢体の大きな構造を支えうるためである。
Calcaneum leviter incurvat, rigent caetera pedum a summo usque ad imum. Nec sicut in ancylas nos saepe deponimus, ita se etiam bestia potest tanta deflectere; meritoque non volvendi se, neque curvandi usum cum caeteris animantibus potest habere communem.
PL 14, 253C踵はわずかに曲がるが、足の残りは上から下まで硬い。我々がしばしば〔関節を曲げて〕身を下ろすようには〔ミーニュ版は in ancylas と刷り、脚注は ancylae を肘や脚の曲がり目のことだとする〕、これほどの獣は身をかがめることもできない。それゆえ、転がったり身をかがめたりする習いを、他の動物と共に持つことができないのは当然である。
Fulcitur hinc inde trabibus maximis; ut in somno aliquantulum sine periculo reflectatur, quia pes ejus nulla artuum conjunctione distinguitur.
PL 14, 253C象は、あちこちから非常に大きな梁で支えられる。眠りの中で少しは傾けても危険がないようにするためである。その足は関節で区切られていないからである。
Mansuetis igitur veluti quaedam fulcra eorum quibus hic usus est, parantur ingenio: feris autem et agrestibus, quia nemo hujusmodi quibus sustentari queant fulcra substernit, hinc venit usus periculi.
PL 14, 253Cそこで、飼い慣らされたものには、この用法を知る人々の工夫によって、いわば支えが整えられる。だが野生のものには、そのように支える支えを下に敷く者はいないので、ここから危険に遭うことになる。
32. Namque arbori innixi aut costas fricant, aut in somno sese relaxant, quae nonnumquam victa atque inflexa tanto corpore frangitur: ille vero qui sese in eamdem refuderat, corruit nec erigere atque elevare se potest; ibique jacens interit, aut gemitu suo proditus sternitur, dum ventre caeterisque juxta mollioribus ad vulnus patet.
PL 14, 253D32. というのも、象は木にもたれて、脇腹をこするか、眠りの中でくつろぐからである。その木は、ときにあれほどの体に負けて曲がり、折れる。同じ木に身を預けていた象は倒れ、立ち上がることも身を起こすこともできない。そこで横たわったまま死ぬか、自分のうめき声に露見して打ち倒される。腹とそれに近いほかの柔らかい部分が傷にさらされているからである。
Nam dorsum ejus caeteraque exteriora non ulla facile solent tela penetrare. Sunt autem qui propter ebur has illis insidias parent; ut arbores eas quibus se applicare consueverint, ex alia parte qua infrequentior usus ei sit, aliquantulum recidant, ut reflectente se elephanto, pondus membrorum ejus sustinere non possit ruinamque ejus arcessat.
PL 14, 254Aその背と、そのほかの外側は、どんな飛び道具も容易には貫かない。だが、牙のためにこうした罠を象に仕掛ける者たちがいる。象が身をもたせかけるのを常とする木々を、象があまり使わない側から少し切り込んでおくのである。象が身を傾けるとき、木はその肢体の重さを支えきれず、象の倒れを招く。
33. Sed si quis ista reprehendit, reprehendat etiam altitudines aedificiorum; quia citius gravem minantur ruinam, et difficilius lapsa reparantur.
PL 14, 254A33. だが、もしこれを非難する者がいるなら、建物の高さをも非難せよ。高い建物はより早く重い崩壊の脅威となり、倒れたものは修復がより難しいからである。
Verum si illa aut propter pulchritudinem, aut propter speculam frequenter attollimus; haec quoque in elephantis probare debemus, quia magnum rebus bellicis usum ministrant.
PL 14, 254Aしかし、我々が美しさのために、あるいは見張りのために、そうしたものをしばしば高く築くのなら、象においてもこれを是認すべきである。象は戦争の事柄に大きな用をなすからである。
Inde gens Persarum ferox bellis, valida sagittis omnique telorum jactu, quia de superioribus ad inferiora validiore nisu tela torquentur, acies eorum velut gradientibus turribus septa procedit.
PL 14, 254Aそれゆえペルシア人の民は、戦いに猛々しく、矢と、あらゆる投擲に強い。上から下へは、より強い勢いで飛び道具が放たれるからである。その軍列は、歩く塔に囲まれたかのように進む。
In mediis campis tamquam de muro dimicant; et velut in arce quadam et specula collocati spectant magis bella, quam subeunt. Ita alieni a periculo videntur, tuti molibus bestiarum.
PL 14, 254B野の真ん中で、彼らは城壁の上から戦うかのように戦い、いわば城塞や見張り台に据えられたかのように、戦いを受けるよりも眺める。このように危険と無縁に見え、獣たちの巨体に守られている。
Quis enim eas adire audeat, cum desuper jaculis facile figatur, inferius elephantorum conteratur incursu? Denique cedunt illis acies et armatorum cunei, et castra illa quadrata solvuntur.
PL 14, 254B実際、誰がそれに近づこうとするだろうか。上からは投げ槍に容易に射抜かれ、下では象の突進に踏みつぶされるのに。ついに、象の前に軍列も武装した楔形の隊も退き、あの方陣の陣営は崩される。
Intolerabili namque impetu in hostes ruunt; ut nullo agmine bellatorum, nulla constipatione militum, nullo clypeorum retardentur objectu: velut quidam mobiles montes versantur in praeliis, et ut colles alto eminent vertice, mugitus fragore omnium perturbant confidentiam.
PL 14, 254B象は耐えがたい勢いで敵に突進し、どんな戦士の隊列にも、どんな兵士の密集にも、盾を前に並べることにも妨げられない。動く山のように戦闘の中を巡り、丘のように高い頂が突き出て、咆哮の轟きですべての者の自信を乱す。
Quid his faciat pedes, quamvis lacertis validus, et manu promptus; cum sibi septus armatorum populis gradienti murus occurrat? Quid faciat eques, cum equus ejus perterrefactus tantae bestiae immanitate diffugiat?
PL 14, 254C歩兵は、腕力が強く、手がすばやくとも、これに何ができようか。武装した人々の群れに囲まれた壁が、歩む自分に立ちはだかるときに。騎兵に何ができようか。その馬があれほどの獣の巨大さにおびえて散り散りに逃げるときに。
Quid faciat sagittarius, cum desuper ferrata virorum corpora jaculi ictum sentire non possint; bestia quoque nec nuda facile penetrabilis ferro sit, et munita loricis, obvias sine sui periculo acies secet, et conterat turmas?
PL 14, 254C弓兵に何ができようか。上にいる鉄をまとった男たちの体は、投げ槍の打撃を感じえないのに。また、その獣自身も、裸でも鉄に貫かれにくく、鎧で守られて、行く手の軍列を自らは危険なしに切り裂き、騎兵隊を踏みつぶすのに。
34. Itaque ut immensa aedificia, ita elephanti fundamentis validioribus sustinentur; alioquin imparibus fulti pedibus, intra brevem laberentur aetatem. Nunc autem et trecentis et amplius feruntur annis vitam producere; quia omnia sibi ad magnitudinem membra conveniunt.
PL 14, 254C34. こうして、巨大な建物がそうであるように、象はより強い土台で支えられる。さもなければ、釣り合わない足で支えられて、短い寿命の間に崩れるだろう。だが現に、三百年以上も生きると伝えられている。あらゆる肢体が大きさに釣り合っているからである。
Ideoque non distincti ut nobis, sed compacti artus sunt, quo sint robustiores. Quam cito hominibus si diu steterint, aut velocius cucurrerint, vel jugiter ambulaverint, genua vexantur et plantae!
PL 14, 254Dそれゆえ、その四肢は、我々のように区切られているのではなく、より頑丈であるように固められている。人間は、長く立っているか、速く走るか、続けて歩くと、いかに早く膝と足の裏を痛めることか。
Conjuncta enim et articulata facilius quam concreta atque solidata aut doloris sensum, aut casum offensionis admittunt. 35. Et quid miraris, si vestiti armis timentur; quandoquidem dentibus suis tamquam naturalibus spiculis semper armati sunt?
PL 14, 254Dつながって関節のあるものは、固まって密になったものより、痛みの感覚や、ぶつかっての傷を受けやすいのである。35. 武装すれば恐れられるのを、あなたはなぜ不思議がるのか。象は、生まれつきの槍のような牙で、いつも武装しているのだから。
Promuscide sua quidquid involverint, frangunt: pede vero quidquid compresserint, velut quodam lapsu ruinae ingentis exanimant. Involvunt promuscide nemora ad sui escam, et quasi quidam altissimi dracones serpentinis quos coeperint, spiris flagellant.
PL 14, 255A象は鼻で巻いたものは何でも砕く。足で押さえつけたものは何でも、巨大な崩落の滑りのように息の根を止める。食物のために森の木々を鼻で巻き取り、いわば非常に高い竜のように、とらえたものを蛇のようなとぐろで打ちすえる。
Plerumque eas in orbem colligunt, maxime cum de terra cibus legitur, aut potus hauritur. Documento itaque nobis sunt, quod nihil superfluum sit creatum; et tamen haec tantae molis bestia subjecta nobis, imperiis servit humanis.
PL 14, 255Aたいてい鼻を円く丸める。とくに地面から食物を拾うとき、あるいは飲み物をくみ上げるときである。こうして、何も余分なものは創造されていないことを我々に示す証拠となっている。しかも、これほど大きな塊の獣が我々に従わされて、人間の命令に仕えているのである。
Liber VI, Caput VI
第VI巻 第VI章PL 14, 255ABelluas robustissimas ac ferocissimas homini a Creatore subditas: eisdem minutissima animalia terrori atque exitio esse. Tum paucis de serpentum utilitate disputatis, homo ad sui animaeque propriae cognitionem excitatur.
PL 14, 255Aきわめて強い、きわめて猛々しい獣たちが、創造主によって人間に従わされていること。同じ獣たちにとって、きわめて小さな動物が恐れと破滅のもとであること。そのうえで、蛇の有用性について少し論じたのち、人は自分と自分の魂とを知るよう促される。
36. Etenim quoniam de hominis creatura dicturi sumus, commendationem ejus praestruere et praelibare debemus.
PL 14, 255B36. さて、我々は人間の創造について語ろうとしているのだから、その称賛をあらかじめ備え、先に味わっておくべきである。
Videbatur nihil elephantis creatura habere robustius, nihil tam terribile vel procerum, nihil tam ferum quam leones vel tigrides sunt; et haec serviunt homini, et naturam suam humana institutione deponunt. Obliviscuntur quod nata sunt, induunt quod jubentur.
PL 14, 255B被造物には象より強いものは何もなく、獅子や虎ほど恐ろしく、背が高く、猛々しいものはないと見えた。それでも、これらは人間に仕え、人間の訓練によって自分の本性を捨てる。生まれつきのものを忘れ、命じられたものを身につける。
Quid multa? Docentur ut parvuli, serviunt ut infirmi, verberantur ut timidi, corriguntur ut subditi, in mores transeunt nostros; quoniam motus proprios perdiderunt.
PL 14, 255B多言は要るまい。これらは幼な子のように教えられ、弱い者のように仕え、臆病者のように打たれ、従う者のように矯正され、我々の習慣へと移っていく。自分の動きを失ったからである。
37. Mirabilis igitur natura in maximis; mirabilis enim in excelsis Dominus, mirabilis etiam in minimis.
PL 14, 255B37. それゆえ自然は最も大きなものにおいて驚嘆すべきである。主は高いところで驚嘆すべきであるが、最も小さなものにおいても驚嘆すべきである。
Sicut enim non minus plana camporum, quam montium alta miramur, nec plus altitudinem cedri stupemus, quam vitis aut oleae brevis fecunditatem: ita non amplius miror elephantum quia procerus est, quam murem, quia terribilis elephanto est.
PL 14, 255Cというのも、我々は山の高みに劣らず野原の平らかさを驚き、杉の高さに、背の低いブドウの木やオリーブの実りより多く感嘆することもないからである。同様に、私は背が高いからといって象に、象にとって恐ろしいからといってネズミに驚く以上に、驚きはしない。
Naturae igitur haec potentia est; ut terribilia aliis, aliis meticulosa sint. Est enim donata praerogativa quaedam singulis creaturis; ut quibusdam privilegiis propriis fulciantur. Formidabilis tauris elephantus murem timet.
PL 14, 255Cしたがって、これは自然の力である。ある者にとって恐ろしいものが、別の者にとっては恐れるものとなる。個々の被造物には、ある特権が与えられており、それぞれ固有の特典によって支えられているからである。雄牛にとって恐ろしい象が、ネズミを恐れる。
Leo quidem rex ferarum exiguo scorpionis aculeo exagitatur, et veneno serpentis occiditur. Eximia leonis pulchritudo comantes cervice toros excutit, vel sublato pectore attollit ora.
PL 14, 255C獅子は獣の王であるが、サソリの小さな針に悩まされ、蛇の毒に殺される。獅子の優れた美しさは、首のたてがみの盛り上がりを振り立て、あるいは胸を張って顔を上げる。
Sed quis non miretur tam brevi scorpionis aculeo, ut incorporeum putes, ingentium corporum exire mortem? 38. Nec hoc quisquam reprehendat, quod Creator serpentes creaturis suis, aliaque vel animantium vel herbarum genera venenata miscuerit.
PL 14, 255Cだが、誰が驚かずにいられようか。サソリの短い針、これは体がないと思うほどなのに、そこから巨大な体の死が出てくる。38. 創造主が自分の被造物の中に、蛇や、毒をもつほかの動物や草の種類を混ぜたことを、誰も非難してはならない。
Nata sunt enim haec ad correptionem nostram, non ad deformationem. Nam quae ignavis, aut infirmis, aut impiis plerumque offensioni atque terrori sunt, aliis usui ita sunt haec, ut paedagogi parvulis.
PL 14, 255Dこれらは我々を懲らしめるために生まれたのであって、醜くするためではない。怠け者や弱い者や不敬な者にとってはしばしばつまずきと恐れであるものが、ほかの者にとっては、幼な子にとっての養育係たちのように、役に立つものだからである。
Amari videntur, acerbi et molesti, formidabiles verbere, libertatem lasciviendi negant, necessitatem disciplinae exigunt, pueriles animos, ne luxu defluant, terrore constringunt; ideoque horum austeritate frugi evadunt, sobrii, continentes, laudi magis quam ludo dediti.
PL 14, 255D養育係たちは苦く、厳しく、うるさい者に見える。鞭が恐ろしく、遊びほうける自由を認めず、規律の必要を求め、少年の心が放縦に流れないよう、恐れで引き締める。そのため、その厳しさによって、子どもたちは倹約な、慎み深い、節度ある者となり、遊びよりも称賛に打ち込む。
Vides quid terribilia ista flagella proficiant? Sic et serpentes flagella sunt eorum quibus infirma animi aetas, et quaedam puerilis mentis est virtus; caeterum fortioribus nocere non possunt.
PL 14, 256Aこれらの恐ろしい鞭が何の役に立つか、あなたは見ているか。同様に、蛇たちもまた、心の年頃が弱く、精神の力がいわば子どものような者たちの鞭である。だが、より強い者たちを害することはできない。
Denique confidenti in Domino dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Ps. XC, 13) .
PL 14, 256Aそこで、主に信頼する者について言われた。「汝は毒蛇とバシリスクの上を歩み、獅子と竜を踏みつける」(詩篇90:13)。
Paulum momordit vipera, et putabant eum quasi peccatorem vix de naufragio servatum, veneno esse moriturum; sed posteaquam inviolabilis mansit excussa in ignem vipera, plus apud intuentes venerationis invenit.
PL 14, 256Aパウロを毒蛇がかんだとき、人々は、難破からかろうじて救われた罪人のように、彼は毒で死ぬだろうと思った。だが、毒蛇が火の中に振り落とされても彼は無傷のままであったので、見ていた人々のもとでより大きな畏敬を得た。
Sed et ipse Dominus ad omnes ait: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, damnabitur (Marc., XVI, 6) .
PL 14, 256Aまた、主自身がすべての人に言った。「信じて洗礼を受けた者は救われる。だが信じない者は罪に定められる」(マルコ16:6)〔ミーニュ版の引照は XVI, 6。16 の誤り〕。
Signa autem credentium haec dixit fore, ut serpentes manu mulceant, venena his atque omne mortiferum, etiamsi biberint, nocere non possint. Tua igitur tibi magis incredulitas, o homo, quam venena metuenda serpentium sunt.
PL 14, 256B主は、信じる者たちのしるしとして、彼らは手で蛇をなでても、毒を飲んでも、あらゆる死をもたらすものも彼らを害しえない、と言った。したがって、人よ、あなたにとって恐れるべきは、蛇の毒よりも、むしろあなた自身の不信仰である。
Time igitur illa, ut saltem dum formidantur illa, ad fidem provocare te possint. Quod si Deum non times, vel ultricia perfidiae venena formides.
PL 14, 256Bだから、それらを恐れよ。それらが恐れられている間に、せめてあなたを信仰へと促すことができるように。もし神を恐れないのなら、せめて不信仰への報復の毒を恐れよ。
39. Nunc quoniam et elephantos vides tibi subditos, et leones esse subjectos; nosce te ipsum, o homo, quod non, ut ferunt, Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te formosa in mulieribus (Cant. I, 7) , quamquam multo antea Moyses in Deuteronomio scripserit: Attende tibi, o homo.
PL 14, 256B39. さて、あなたは象があなたに従わされ、獅子が服していることを見ている。ならば、人よ、あなた自身を知れ。これは、世に言うピュティアのアポロンの言葉ではなく、聖なるソロモンの言葉である。彼は言う。「女たちの中で美しい者よ、もし汝が汝自身を知らなければ」(雅歌1:7)。もっとも、ずっと以前にモーセが申命記に書いている。「人よ、汝自身に気をつけよ」。
Attende tibi (Deut., IV, 9) , ait lex. Et Propheta ait: Nisi scias te. Cui hoc dicit? Formosa, inquit, in mulieribus. Quae est pulchra in mulieribus, nisi anima, quae in utroque sexu praestantiam possidet pulchritudinis?
PL 14, 256B律法は言う。「汝自身に気をつけよ」(申命記4:9)。そして預言者は言う。「もし汝が汝自身を知らなければ」。これは誰に言うのか。「女たちの中で美しい者に」と言う。女たちの中で美しい者とは、魂でなくて何であろうか。魂は男女いずれにおいても優れた美しさを持っている。
Et merito decora est, quae non terrena sed coelestia, non corruptibilia sed incorrupta desiderat, in quibus decus perire non soleat. Corporalia enim omnia processu aetatis, aut aegritudinis inaequalitate marcescunt.
PL 14, 256Cしかも、魂が美しいのは当然である。地上のものではなく天のものを、朽ちるものではなく朽ちないものを望むからである。それらの中では、美しさが失われることがない。肉体のものはすべて、年齢の進行により、あるいは病の不均衡によって衰えるからである。
Huic attende, dicit Moyses, in qua tu totus es, in qua melior tui portio est. Denique interpretatus est Dominus quis sis tu, dicens. Attendite vobis a falsis prophetis (Math., VII, 15) ; isti enim animam debilitant, mentem subruunt. Non igitur caro tu es.
PL 14, 256Cモーセは言う。これに気をつけよ。そこにこそあなたのすべてがあり、そこにあなたのより良い部分があるのだ、と。そして主は、あなたが誰であるかを解き明かして言った。「汝ら自身に気をつけよ、偽預言者たちから」(マタイ7:15)。彼らは魂を弱め、精神を掘り崩すからである。したがって、あなたは肉ではない。
Quid enim est caro sine animae gubernaculo, mentis vigore? Caro hodie sumitur, cras deponitur. Caro temporalis, anima diuturna. Caro amictus est animae, quae se induit quodam corporis vestimento. Non igitur tu vestimentum es, sed qui vestimento uteris.
PL 14, 256C魂という舵取りも、精神の力もない肉とは何であろうか。肉は今日まとわれ、明日脱がれる。肉は一時的であり、魂は永続する。肉は魂の衣であり、魂は肉体という衣服をまとう。したがってあなたは衣服ではなく、衣服を用いる者である。
Ideo tibi dicitur, ut exspolians veterem hominem cum actibus ejus, novum induas, qui non in corporis qualitate, sed in spiritu mentis, et agnitione renovatur (Coloss., III, 10) .
PL 14, 256Dそのため、あなたに言われている。古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よ。この人は肉体の質においてではなく、精神の霊において、また認識において新たにされる(コロサイ3:10)。
Non, inquam, caro es tu; neque enim carni dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) . Et alibi, Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (Ibid., 5) : sed renovatis dicitur et fidelibus in quibus permanet Spiritus Dei.
PL 14, 256D私は言う。あなたは肉ではない。肉に対しては、「神の神殿は聖なるものであり、それは汝らである」(一コリント3:17)とは言われないからである。また別の箇所では「汝らは神の神殿であり、聖なる霊が汝らのうちに住む」(一コリント3:5)〔ミーニュ版の引照は「同、5」。直前の書名を補った。3:16 の誤り〕とある。だが、これは新たにされた者、神の霊がとどまる信じる者たちに言われている。
In carnalibus autem non permanet, quia scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis; quoniam carnes sunt (Gen., VI, 3) .
PL 14, 256D一方、肉的な者たちのうちには〔霊は〕とどまらない。こう書かれているからである。「私の霊は、これらの人間のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。
Liber VI, Caput VII
第VI巻 第VII章PL 14, 257AHominis creationem a consideratione creatoris auspicatur. Filium Patris imaginem esse, nec non inter eos unitatem distinctionemque inveniri demonstrat. Denique hominem ut cognoscat unde oriatur, cujusve imaginem, et in qua parte eam gerat, admonet.
PL 14, 257A人間の創造を、創造主の考察から始める。子が父の像であること、また両者の間に一致と区別が見いだされることを論証する。最後に、人が自分がどこから生じたのか、誰の像なのか、どの部分にその像を担っているのかを知るよう促す。
40. Sed ipsius creationis nostrae seriem consideremus. Faciamus, inquit, hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram (Gen., I, 26) . Quis hoc dicit? Nonne Deus, qui te fecit? Quid est Deus? Caro, an spiritus?
PL 14, 257A40. では、我々の創造そのものの順序を考えよう。「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」(創世記1:26)と彼は言う。これを言うのは誰か。あなたを造った神ではないか。神とは何か。肉か、霊か。
Non caro utique, sed spiritus, cujus similis caro esse non potest; quia ipse incorporeus et invisibilis est, caro autem comprehenditur et videtur. Cui dicit? Non sibi utique, quia non dicit, faciam, sed faciamus.
PL 14, 257A肉でないことは確かで、霊である。肉は霊に似ることができない。霊は体を持たず見えないが、肉はつかまえられ、見られるからである。誰に言うのか。自分に言うのでないことは確かだ。「私は造る」とは言わず、「我々は造ろう」と言っているからである。
Non Angelis; quia ministri sunt; servi autem cum domino, et opera cum auctore non possunt operationis habere consortium: sed dicit Filio: etiamsi Judaei nolint; etiamsi Ariani repugnent.
PL 14, 257B天使たちにではない。天使たちは仕える者であり、僕が主人とともに、業が作り手とともに、働きを分かち合うことはできないからである。そうではなく、子に言うのである。ユダヤ人が望まなくとも、アレイオス派が逆らっても。
Sed et Judaei conticescant, et Ariani cum suis parentibus obmutescant, qui dum unum a consortio divinae operationis excludunt, plures inserunt; et praerogativam quam Filio negant, servulis donant.
PL 14, 257Bだが、ユダヤ人は沈黙し、アレイオス派もその親たちとともに口を閉ざすがよい。彼らは一者を神の働きの分かち合いから除こうとして、多数を持ち込み、子には否定する特権を卑しい僕たちには与えているのである。
41. Sed esto; ut adminiculo servulorum ad operandum Deus vobis indiguisse videatur. Si operatio communis est cum angelis Deo, numquid Deo et angelis imago communis est? Numquid angelis diceret: Faciamus hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram?
PL 14, 257B41. だが、それでよいとしよう。諸君にとっては、神が働くのに卑しい僕たちの助けを必要としたように見えるとしよう。もし働きが神と天使たちに共通なら、像も神と天使たちに共通なのか。天使たちに向かって「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」と言うことがあるだろうか。
Sed quid sit imago Dei audi dicentem: Qui eripuit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, et primogenitus universae creaturae (Coloss. I, 13, et seq.) .
PL 14, 257C神の像とは何か、語る者に聞け。「彼は我々を闇の力から救い出し、その光栄ある子の国へと移した。この子において我々は贖いを、罪の赦しを得ている。この子は見えない神の像であり、すべての被造物の最初に生まれた者である」(コロサイ1:13以下)。
Ipse est imago Dei Patris, qui semper est, et erat in principio. Denique imago est qui dicit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan., XIV, 8 et 9) . Et quomodo tu cum imaginem vivam Patris viventis videas, dicis: Ostende nobis Patrem?
PL 14, 257C子こそ父なる神の像であり、常に在り、初めにおいてあった。まさに、像であるのは、こう言う者である。「フィリポよ、私を見る者は父をも見る」(ヨハネ14:8, 9)。それなのに、生ける父の生ける像を見ていながら、あなたはどうして「父を我々に示せ」と言うのか。
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Imago Dei virtus est, non infirmitas: imago Dei sapientia est, imago Dei justitia est: sed sapientia divina est, et sempiterna justitia.
PL 14, 257C「私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを、汝は信じないのか」。神の像とは力であって弱さではない。神の像とは知恵であり、神の像とは正義である。だが、それは神的な知恵であり、永遠の正義である。
Imago Dei est solus ille, qui dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; ita habens similitudinem Patris, ut divinitatis, et plenitudinis habeat unitatem. Ubi dicit, faciamus, quomodo inaequalitas?
PL 14, 257D神の像とは、「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)と言った者、ただ一人である。父の似姿をもち、神性と充満の一致をもつほどである。「我々は造ろう」と言うところに、どうして不平等があろうか。
Cum iterum dicat, ad similitudinem nostram, ubi est dissimilitudo? Sic et in Evangelio ubi dicit: Ego et Pater, utique non una persona est: ubi autem ait, unum sumus, nulla est discrepantia divinitatis aut operis.
PL 14, 257Dまた「我々の似姿に」と言うところに、どこに不似があろうか。福音書でも同様に、「私と父」と言うところでは、確かに一つのペルソナではない。だが「一つである」と言うところには、神性にも働きにも、いかなる相違もない。
Non igitur in utroque una persona, sed una substantia est. Et bene addidit, sumus; quia semper esse divinum est, ut coaeternum credas, quem putabas dissimilem esse. Aeternus est enim, de quo dicit Moyses: Qui est misit me (Exod., III, 14) .
PL 14, 257Dしたがって、双方に一つのペルソナがあるのではなく、一つの実体がある。そして、「である」(sumus)を彼はよく添えた。常に在ることは神的であるので、似ていないと思っていた者を、あなたが同じく永遠であると信じるためである。モーセが語る者は永遠だからである。「在る者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。
Pulchre etiam illud praemisit: Ego et Pater. Nam si Patrem praemisisset, tu minorem Filium judicares: sed praemisit Filium, quem non convenit credi Patre superiorem. Adjunxit Patrem, ut advertas Deum Patrem et Filium ejus ordinis praejudicio non teneri.
PL 14, 258A「私と父」と先に置いたのも見事である。もし父を先に置いたなら、あなたは子をより劣る者と判断したであろう。だが子を先に置いた。子が父より上位にあると信じるのはふさわしくない。そして父を添えた。神である父と子とが、順序の先入観に縛られないことに、あなたが気づくためである。
42. Attende, inquit, tibi soli (Deut., IV, 9) . Aliud enim sumus nos, aliud sunt nostra, aliud quae circa nos sunt. Nos sumus, hoc est, anima et mens: nostra sunt corporis membra, et sensus ejus: circa nos autem pecunia est, servi sunt et vitae istius apparatus.
PL 14, 258A42. 「汝自身にのみ気をつけよ」(申命記4:9)と彼は言う。我々である者と、我々のものと、我々の周りにあるものとは、別だからである。我々であるものとは、魂と精神である。我々のものとは、肉体の四肢とその感覚である。我々の周りにあるものとは、金銭、僕たち、そしてこの生の備えである。
Tibi igitur attende, et te ipsum scito, hoc est, non quales lacertos habeas, non quantam corporis fortitudinem, non quantas possessiones, quantam potentiam, sed qualem animam ac mentem, unde omnia consilia proficiscuntur, ad quam operum tuorum fructus refertur.
PL 14, 258Aそれゆえ、あなたは自分自身に気をつけ、自分を知れ。すなわち、どんな腕をもっているか、どれほどの体の強さ、どれほどの財産、どれほどの権力があるかではない。どんな魂と精神をもっているかである。あらゆる計画はそこから出て、あなたの働きの実りはそこに帰するのである。
Illa est enim plena sapientiae, plena pietatis atque justitiae; quoniam omnis virtus a Deo est.
PL 14, 258B魂は知恵に満ち、敬虔と正義に満ちているからである。あらゆる徳は神から来るからである。
Cui dicit Deus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esa. XLIX, 16) , illa anima (de Poenit., dist. 2, cap. Illa anima) a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis.
PL 14, 258B「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)と神が語りかけるその魂(『悔悛について』第2区分、章「その魂」)〔ミーニュが本文に刷った出典の書き込みで、この文がグラティアヌス『教令集』の悔悛論(第2区分、章「その魂」)に引かれていることを示す〕は、自らのうちに徳の恩寵と敬虔の輝きを照り返すものであり、神によって描かれる。
Illa anima bene picta est, in qua elucet divinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est.
PL 14, 258Bその魂はよく描かれている。そこには神の働きの像が輝き出ている。その魂はよく描かれている。そこには栄光の輝きと、父の実体の像がある。この像に従って輝き出るなら、その絵は貴重である。
Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum: sed ubi lapsus est, deposuit imaginem coelestis, sumpsit terrestris effigiem.
PL 14, 258Bこの像に従ってアダムは罪を犯す前にあった。だが堕ちたとき、天の像を脱ぎ、地の姿をまとった。
Sed fugiamus hanc imaginem, quae intrare civitatem Dei non potest, quia scriptum est: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Ps. LXXII, 20) .
PL 14, 258Cだが、この像を避けよう。それは神の都に入ることができないからである。こう書かれている。「主よ、汝の都で、汝は彼らの像を無に帰せしめる」(詩篇72:20)。
Et non intrat indigna imago, et quae intraret, excluditur; quia non intrabit, inquit, in eam omne commune, et faciens exsecrationem et mendacium (Apoc. XXI, 27) : sed ille intrabit in eam, cujus in fronte agni nomen scriptum est.
PL 14, 258Cふさわしくない像は入らない。入ろうとするものは締め出される。「その都には、すべての汚れたもの、忌まわしいことと偽りを行う者は入らない」(黙示録21:27)と言われているからである。だが、額に小羊の名が記されている者は、そこに入る。
43. Anima igitur nostra ad imaginem Dei est. In hac totus es, homo; quia sine hac nihil es, sed es terra, et in terram resolveris.
PL 14, 258C43. それゆえ、我々の魂は神の像に従っている。人よ、あなたはこの魂においてあなたのすべてである。この魂がなければ、あなたは何ものでもなく、土であり、土へと解体されるからである。
Denique ut scias quia sine anima caro nihil est: Nolite, inquit, timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt (Matth., X, 28) . Quid igitur in carne praesumis, qui nihil amittis, si carnem amiseris?
PL 14, 258C魂がなければ肉は無であると知るがよい。「体を殺しても魂を殺せない者たちを恐れるな」(マタイ10:28)と言われている。では、肉を失っても何も失わないあなたが、なぜ肉に頼るのか。
Sed illud time, ne animae tuae defrauderis auxilio. Quam enim dabit homo commutationem pro anima sua, in qua non exigua sui portio, sed totius humanae universitatis substantia est?
PL 14, 258Dむしろ、あなたの魂の助けを奪われることを恐れよ。「人は自分の魂と引き換えに何を与えるだろうか」。魂には、人自身のわずかな部分ではなく、人間の全体の実体があるからである。
Haec est per quam caeteris ferarum aviumque dominaris animantibus: haec est ad imaginem Dei, corpus autem ad speciem bestiarum. In hac pium divinae imitationis insigne; in illo cum feris ac belluis vile consortium.
PL 14, 258D魂によって、あなたは獣や鳥のほかの動物たちを支配する。魂は神の像に従っており、体は獣たちの姿に従っている。魂には神にならう敬虔なしるしがあり、体には野獣や猛獣との卑しい分かち合いがある。
Liber VI, Caput VIII
第VI巻 第VIII章PL 14, 258DUt pressius intelligatur ubi divina similitudo resideat, corporis et animae dotes examinantur. Ostenditur totum hominem animae vocabulo designari. Qui Dei imaginem fuco, crudelitate, perfidia oblitterant, objurgantur.
PL 14, 258D神の似姿がどこに宿るのかをいっそう正確に理解するため、肉体と魂の賜物が吟味される。人間全体が魂という名で示されることが明らかにされる。化粧、残酷、不実によって神の像を消し去る者たちは叱責される。
Sub haec exhortatio ad vigilantiam contra vitia, et pauperum ac divitum inter se comparatio caput absolvit. 44. Sed tractemus limatius quid sit ad imaginem Dei. Caro numquid ad imaginem Dei est? Ergo in Deo terra est; quia caro terra est. Ergo corporeus Deus.
PL 14, 258Dこれに続いて、悪徳に対する警戒の勧告と、貧しい者と富める者との相互の比較によって、章は締めくくられる。44. では、神の像に従うとはどういうことか、いっそう丹念に論じよう。肉は神の像に従っているだろうか。それなら神のうちに土がある。肉は土だからである。それなら神は有形の神である。
Ergo infirmus ut caro, passionibusque subjectus. Et forte caput tibi videatur ad similitudinem Dei, quia eminet: aut oculi, quia intuentur: vel aures, quia audiunt. Si altitudinem spectes, num proceri videmur, quia paululum vertice eminemus a terris?
PL 14, 259Aそれなら神は肉のように弱く、受苦に服する。そしてあなたには、頭が高く突き出ているから神の似姿に見えるのかもしれない。あるいは、目が見るから、耳が聞くからか。背の高さを見るなら、我々は頭頂がわずかに地面から高いからといって、背が高いと言えるのか。
Sed ideo non pudet, eo nos similes Dei dici, quia serpentibus caeterisque reptantibus, aut quia damulis, atque ovibus, et lupis celsiores sumus? Et quantum in ea parte cameli nobis atque elephanti proceriores sunt?
PL 14, 259Bそれなのに、蛇やほかの這うものよりも、あるいは小鹿や羊や狼よりも背が高いからといって、我々が神に似ていると言われることを恥ずかしく思わないのか。この点では、駱駝や象のほうが我々よりどれほど背が高いことか。
Obtutus est quidem praestans, spectare elementa mundi, cognoscere quae nullus annuntiet, sed tuus deprehendat aspectus; verum hoc ipsum quantum est quod videmus; ut eo ad similitudinem Dei nos esse dicamus, qui omnia videt, spectat omnia, latentes deprehendit affectus, scrutatur cordis occulta?
PL 14, 259Bなるほど、視力は優れている。世界の元素を眺め、誰も告げない事柄を、あなたの眼差しがつかむ。しかし、我々が見るものはそれ自体どれほどのものか。それをもって、すべてを見、すべてを見渡し、隠れた情念をつかみ、心の秘密を探る神に、我々が似ていると言えようか。
Non pudet hoc dicere; cum ipse me totum videre non possim? Quod ante pedes est, video; quod a tergo est, videre non possum. Cervicem meam nescio, non novi occipitium, renes meos videre non possum.
PL 14, 259Bこう言うのを恥じないのか。私自身、自分の全体を見ることもできないのに。目の前にあるものは見えるが、背後にあるものは見えない。自分のうなじを知らず、後頭部を知らず、腰を見ることもできない。
Similiter quantum est quod audivimus; cum id quod paululum distet, videre et audire non possim? Si interjecti parietes sint, impeditur aspectus, impeditur auditus. Deinde corpus nostrum uno in loco haeret, angusto includitur spatio.
PL 14, 259C聞くことについても同様に、聞こえるものはどれほどのものか。少し離れたものさえ、見ることも聞くこともできないのに。間に壁があれば、視覚は妨げられ、聴覚も妨げられる。さらに、我々の体は一つの場所にくっついており、狭い空間に閉じ込められている。
Omnes ferae latiores sunt homine, omnes etiam velociores. 45. Non ergo caro potest esse ad imaginem Dei, sed anima nostra quae libera est, et diffusis cogitationibus atque consiliis huc atque illuc vagatur, quae considerando spectat omnia.
PL 14, 259C獣はみな、人間より広く、みな、より速い。45. したがって、神の像に従うのは肉ではなく、我々の魂である。魂は自由であり、散らばる思いと考えをもってあちこちさまよい、思いめぐらすことですべてを見渡す。
Ecce nunc sumus in Italia, et cogitamus ea quae ad Orientales aut Occidentales partes spectare videntur, et cum illis versari videmur qui in Perside sunt constituti, et illos videmus qui degunt in Africa, si quos cognitos nobis ea terra susceperit: sequimur proficiscentes, inhaeremus peregrinantibus, copulamur absentibus, alloquimur separatos, defunctos quoque ad colloquium resuscitamus, eosque ut viventes complectimur et tenemus, et vitae officia his usumque deferimus.
PL 14, 259C見よ、いま我々はイタリアにいて、東や西の地方に属すると思われることを考えている。ペルシアにいる人々のもとにいるように思われ、アフリカで暮らす人々を見ている。その地が我々の知人を受け入れていればの話であるが。旅立つ人々に付いていき、旅人たちにつき従い、不在の人々と結ばれ、離れた人々に語りかけ、死者たちさえ対話のために呼び起こし、生者のように抱きしめて離さず、生の務めと交わりをそれらに捧げる。
Ea igitur est ad imaginem Dei, quae non corporeo aestimatur, sed mentis vigore: quae absentes videt, transmarina visu obit, percurrit aspectu, scrutatur abdita, huc atque illuc uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert: quae Deo jungitur, Christo adhaeret, descendit in infernum, atque ascendit, libera versatur in coelo.
PL 14, 259Dしたがって、神の像に従っているのは、肉体の力ではなく精神の力によって評価される魂である。魂は不在の者を見、海の彼方を眼差しでたどり、見渡し、隠されたものを探る。一瞬のうちに感覚を全地の果てと世界の秘密へあちこち運ぶ。魂は神に結ばれ、キリストに付き従い、冥界に下り、また上り、自由に天を巡る。
Denique audi dicentem: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III, 20) . Non est ergo ad imaginem Dei, in qua Deus semper est? Sed audi quia ad imaginem est Dei.
PL 14, 260Aさらに、こう言う者に聞け。「だが我々の市民権は天にある」(フィリピ3:20)。では、神がいつもそこにいる魂は、神の像に従っていないのか。だが、それが神の像に従っていることを聞け。
Dicit enim Apostolus: Nos itaque omnes revelata facie gloriam Dei speculantes ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu (II Cor. III, 18) .
PL 14, 260A使徒は言う。「我々はみな、覆いを取り除かれた顔で神の栄光を見つめ、主の霊によるように、栄光から栄光へと同じ像に変えられていく」(二コリント3:18)。
46. Quia igitur cognovimus animam esse ad imaginem Dei; nunc consideremus utrum de anima potuerit dici: Faciamus hominem ad imaginem. Sed audi et istud, quia anima nomine hominis nuncupatur.
PL 14, 260A46. こうして魂が神の像に従っていることを我々は知った。ならば次に、「我々は像に従って人を造ろう」が魂について言われえたかどうかを考えよう。だがこれも聞け。魂は人間の名で呼ばれる。
Scriptum est enim in Genesi: Filii autem Joseph qui facti sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae quae intraverunt cum Jacob in Aegyptum septuaginta quinque (Gen. XLVI, 27) .
PL 14, 260A創世記に書かれているからである。「ヨセフの子らで、エジプトで彼に生まれたのは、魂九つ。ヤコブとともにエジプトに入ったすべての魂は七十五」(創世記46:27)。
Et multo aptius anima vel homo Latine, vel Graece ἄνθρωπος dicitur; alterum ab humanitate, alterum ab intuendi habens vivacitate, quae magis animae, quam corpori convenire non dubium est.
PL 14, 260Bそして魂は、ラテン語でホモ(人間)と、ギリシア語でアントロポス(人間)と呼ばれるほうが、はるかにふさわしい〔anima vel homo は「魂、すなわち人間は」とも読める〕。一方の名は人間性に由来し、他方は見つめることの活発さに由来する〔アントロポスを「見上げる」の意の語から説く語源説による〕。これらが肉体よりも魂にふさわしいことは疑いがない。
Cui rei etiam illud jure concurrit dictum in Threnis Hieremiae: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum (Thren. III, 25) . De hominibus dixit, et animam adjiciendam putavit.
PL 14, 260Bこのことには、エレミヤの哀歌で言われたこともまた正しく合致する。「主は、彼を待ち望む者たちに、彼を求める魂に、善である」(哀歌3:25)。人々について言って、魂を付け加えるべきだと考えたのである。
Melius enim quaerit ista si sola sit, abducens se a corporis coeno, et a cupiditate carnali. Ipsa est ad imaginem Dei conformis Domini Jesu. Qui autem conformes Filii Dei, sancti sunt.
PL 14, 260B魂は、ただひとりであるとき、肉体の泥と肉の欲望から身を引き離して、いっそうよく〔主を〕求めるからである。この魂こそ、主イエスに似た神の像に従うものである。神の子に似た者は聖なる者である。
Sic enim legimus, dicente Paulo: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti: quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; ut sit primogenitus in multis fratribus.
PL 14, 260Bそのようにパウロが言うのを我々は読む。「神を愛する者たち、計画に従って召された聖なる者たちには、すべてが益となるよう働くことを我々は知っている。神はあらかじめ知った者たちを、あらかじめ定めて、その子の像に似た者とした。その子が多くの兄弟たちの中で最初に生まれた者となるためである」。
Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, hos et clarificavit (Rom. VIII, 28 et seq.) . Utrum igitur secundum corpus, an secundum animam justificatio tibi conferri videatur, quaeso respondeas.
PL 14, 260C「あらかじめ定めた者たちを神は召し、召した者たちを義とし、義とした者たちを栄光に与らせた」(ローマ8:28以下)。では、義認が肉体に従ってあなたに授けられると思うのか、魂に従ってか、答えてもらいたい。
Sed dubitare non potes, cum justitia unde justificatio derivata est, mentis utique non corporis sit. 47. Pictus es ergo, o homo, et pictus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque pictorem.
PL 14, 260Cだが、あなたは疑いえない。義認の由来する正義は、確かに精神のものであって、肉体のものではないのだから。47. したがって、人よ、あなたは描かれた者であり、あなたの主なる神によって描かれた。あなたは善い工匠、善い画家を持っている。
Noli bonam delere picturam, non fuco sed veritate fulgentem, non cera expressam sed gratia. Deles picturam, mulier, si vultum tuum materiali candore oblinas, si acquisito rubore perfundas.
PL 14, 260C善い絵を消してはならない。それは化粧によってではなく真理によって輝き、蝋によってではなく恩寵によって表された絵である。女よ、白粉で顔を塗り、買った赤みを浴びせるなら、あなたは絵を消している。
Illa pictura vitii, non decoris est: illa pictura fraudis, non simplicitatis est: illa pictura temporalis est, aut pluvia, aut sudore tergitur: illa pictura fallit et decipit; ut neque illi placeas, cui placere desideras, qui intelligit non tuum, sed alienum esse quod placeas; et tuo displiceas auctori, qui videt opus suum esse deletum.
PL 14, 260Cその絵は悪徳のものであって、美のものではない。その絵は欺きのものであって、素朴さのものではない。その絵は一時的で、雨か汗でぬぐわれる。その絵は人を欺き、惑わせる。あなたが喜ばせたい相手を喜ばせることもできず、その相手は、あなたが気に入られるのはあなたのものではなく他人のものだと悟る。そしてあなたの造り主にも気に入られない。造り主は自分の作品が消されたのを見ているからである。
Dic mihi, si supra artificem aliquem inducas alterum, qui opus illius superioris novis operibus obducat, nonne indignatur ille, qui opus suum adulteratum esse cognoverit?
PL 14, 260D言え。もしあなたがある工匠の上に別の者を立て、その者が上の工匠の作品を新しい作品で塗りつぶしたなら、自分の作品が偽造されたと知った工匠は憤らないか。
Nolli tollere picturam Dei, et picturam meretricis assumere, quia scriptum est: Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis? Absit (I Cor. VI, 15) . Quod si quis adulterat opus Dei grave crimen admittit.
PL 14, 260D神の絵を取り去って、遊女の絵を身につけてはならない〔ミーニュ版は Nolli と刷る。Noli の誤植〕。こう書かれているからである。「ではキリストの肢体を取り上げて、遊女の肢体とするのか。断じてそうではない」(一コリント6:15)。もし誰かが神の作品を偽造するなら、重い罪を犯している。
Grave est enim crimen; ut putes quod melius te homo, quam Deus pingat. Grave est ut dicat de te Deus: Non agnosco colores meos, non agnosco imaginem meam, non agnosco vultum, quem ipse formavi, rejicio ego quod meum non est.
PL 14, 261A重い罪である。人間のほうが神よりもあなたを美しく描くと思うのは。神があなたについてこう言うのは重い。「私は私の色を認めない。私の像を認めない。私自身が形づくった顔を認めない。私のものでないものを私は退ける」。
Illum quaere qui te pinxit: cum illo habeto consortium: ab illo sume gratiam, cui mercedem dedisti. Quid respondebis?
PL 14, 261A「あなたを描いた者を求めよ。その者と交わりを持て。報酬を払ってやったその者から恩寵を受けよ」〔前節の神の言葉の続きで、化粧を施した者を指して皮肉に言う〕。あなたは何と答えるのか。
48. Quod si grave est adulterare opus Dei, quid de illis dicemus, qui interficiunt opus Dei, qui humanum sanguinem fundunt, qui vitam quam Deus donavit, extorquent, qui dicunt: Tollamus Justum, quia inutilis est nobis?
PL 14, 261A48. もし神の作品を偽造するのが重いのなら、神の作品を殺す者たち、人の血を流す者たち、神が与えた命をもぎ取る者たちについて、何と言おうか。彼らは言う。「義人を取り除こう。我々には役に立たない」。
Unde bene lectum est hodie: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20) .
PL 14, 261Aそれゆえ、今日読まれたことは正しい。「狐には穴があり、空の鳥には巣があって休むが、人の子には頭を横たえる所がない」(マタイ8:20)。
Vulpes ergo se abscondit in fovea, avis se tuetur in nido: homo non absconditur in fovea, sed decipitur. Fovea vero os hominis est, fovea alta pectus est hominis, ubi sunt noxia et fraudulenta consilia, malae cogitationes. Tu ambulas, et alius tibi foveam parat.
PL 14, 261B狐は穴に身を隠し、鳥は巣で身を守る。人は穴に隠れるのではなく、欺かれる。穴とは人の口であり、深い穴とは人の胸である。そこには害をなす、欺きの計画、悪い思いがある。あなたが歩いている間に、別の者があなたのために穴を設ける。
In medio laqueorum ambulas, quos absconderunt tibi in via inimici tui. Omnia ergo circumspice, ut effugias sicut damula de retibus, et sicut avis de laqueo.
PL 14, 261Bあなたは、敵が道に隠した罠の真ん中を歩いている。だから、網から逃れる小鹿のように、罠から逃れる鳥のように、すべてを見回せ。
Damula retia aspectus vivacitate declinat: avis devitat laqueos, si ad superiora se conferat, et terrena supervolet. In superioribus enim nemo tendit retia, laqueum nullus abscondit. Ideo cujus conversatio in supernis est, hujus non solet in praedam venire captura.
PL 14, 261B小鹿は視力の鋭さで網を避ける。鳥は、高みへ飛び上がり、地上のものの上を飛び越えれば、罠を免れる。高いところには、誰も網を張らず、誰も罠を隠さないからである。したがって、その市民権が高いところにある者は、たいてい捕らわれの獲物にはならない。
Sed quid miraris si homo decipitur ab homine, quando Filius hominis ubi requiesceret, non habebat? Et ille quidem talem hominem fecit, in quo caput suum reclinaret.
PL 14, 261Bだが、人が人に欺かれることを、あなたは不思議がるのか。人の子が身を休める所を持たなかったのに。もっとも、彼は、自分の頭を横たえることのできるような人間を造った。
Sed posteaquam in pectore nostro non requies proximi coepit esse, sed fovea; posteaquam alter alteri nectere coepit insidias, quem juvare deberet, caput suum Christus avertit a nobis: sed postea tamen maluit illud morti offerre pro nobis.
PL 14, 261Cだが、我々の胸に隣人の休み場がなくなり、穴ができはじめてから、助けるべき相手に対して互いに罠を仕掛けはじめてから、キリストは頭を我々から背けた。それでも後には、頭を我々のために死に差し出すことをむしろ望んだ。
Noli igitur esse fraudulentus, crudelis, immitis; ut in te Christus caput reclinet. 49. Denique cum fecisset piscium belluas, cum fecisset ferarum genera et bestiarum, non requievit: requievit autem posteaquam hominem ad imaginem suam fecit.
PL 14, 261Cだから、欺く者、残酷な者、無慈悲な者であってはならない。キリストがあなたのうちに頭を横たえるためである。49. 実際、神は魚の怪物を造り、獣と野獣の種類を造ったときには休まなかった。だが、人を自分の像に造ったあとで休んだ。
In quo requiescat audi dicentem: Supra quem requiescam nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Esai. LXVI, 2) ? Esto ergo humilis, et quietus, ut in tuo Deus requiescat affectu.
PL 14, 261C神がどこに休むのかを、語る言葉に聞け。「私の言葉の前に震える、へりくだった静かな者のほかに、誰の上に私は休もうか」(イザヤ66:2)。だから、へりくだった静かな者であれ。神があなたの心に休むためである。
Qui non requievit in bestiis, multo magis non requiescet in pectore bestiali. Sunt enim animi bestiales, sunt ferae forma hominum indutae, de quibus dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15) .
PL 14, 261C獣のうちに休まなかった神は、獣のような胸のうちには、なおさら休まない。獣のような心があり、人の姿をまとった獣がいるからである。彼らについて主は言う。「偽預言者に気をつけよ。彼らは羊の衣を着て汝らのところに来るが、内は貪欲な狼である」(マタイ7:15)。
In his ergo non requievit Deus: sed requievit in moribus humanis, quos fecit Deus ad imaginem suam et similitudinem, quando fecit virum qui non debet velare caput suum; quoniam imago et gloria est Dei.
PL 14, 261Dこうした者たちのうちに神は休まなかった。しかし、人間の習慣のうちに休んだ。神はそれを自分の像と似姿に造った。頭を覆ってはならない男を造ったときである。男は神の像であり、栄光だからである。
Hujus viri animae dicit: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esa. XLIX, 16) . Non dixit, pinxi ventrem tuum: non dixit, pinxi inferiora tua: sed dixit, pinxi muros tuos, valida se asserens homini murorum dedisse praesidia: ut si pervigil speculator in portis sit, obsidionis possit periculum propulsare.
PL 14, 261Dこの人の魂に〔神は〕言う、「見よ、エルサレムよ、わたしは汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。「汝の腹を描いた」とは言わず、「汝の下の部分を描いた」とも言わず、「汝の城壁を描いた」と言った。人間に城壁という堅固な守りを与えたと主張するのである。それは、目覚めた見張りが門にいれば、包囲の危険を退けることができるようにするためである。
Dicit itaque: Non tibi voluptates dedi, non illecebras cupiditatum, non incentiva luxuriae, non alieni decoris concupiscentiam, sed dedi tibi fundamenta muralia, dedi tibi turrium excelsa fastigia, in quibus constitutus expugnari ab hoste non metuas, nec ingruentium legionum terribilia licet tentamenta formides.
PL 14, 262Aそれゆえ神は言う、「わたしは汝に快楽を与えなかった。欲望の誘惑も、放縦の刺激も、他人の美しさへの欲情も与えなかった。わたしが汝に与えたのは、城壁の土台であり、塔の高い頂である。そこに据えられていれば、汝は敵に攻め落とされることを恐れず、押し寄せる軍団の恐ろしい攻撃をも恐れなくてよい」。
Denique habes in Esaia, quia justi anima dicit, vel Ecclesia: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esa. XXVII, 3) : munita per Christum, obsessa per diabolum. Sed non debet obsidionem vereri, cui Christus adjutor est.
PL 14, 262A実際、イザヤ書には、義人の魂、あるいは教会が言うと記されている、「わたしは守られた町、わたしは包囲された町」(イザヤ27:3)。キリストによって守られ、悪魔によって包囲されているのである。しかし、キリストが助け手である者は、包囲を恐れるべきではない。
Munitur enim gratia spiritali et saecularibus periculis obsidetur. Unde et in Canticis habes dictum: Ego murus, et ubera mea turres (Cant. VIII, 10) .
PL 14, 262Bというのも、霊の恩寵によって守られ、世の危険によって包囲されるからである。それゆえ雅歌にも、こう語られている、「わたしは城壁、わたしの乳房は塔」(雅歌8:10)。
Murus est Ecclesia, turres ejus sunt sacerdotes, quibus abundat et de naturalibus verbum, et de moralibus disciplina. 50. Cognosce ergo te, decora anima; quia imago Dei es. Cognosce te, homo; quia gloria es Dei. Audi quomodo gloria.
PL 14, 262B城壁は教会であり、その塔は司教たちである。彼らには、自然について語る言葉も、道徳について教える規律も豊かにある。50. それゆえ、自分を知れ、麗しい魂よ。あなたは神の像だからである。自分を知れ、人よ。あなたは神の栄光だからである。どのように栄光であるかを聞け。
Propheta dicit, Mirabilis facta est cognitio tua ex me (Ps. CXXXVIII, 6) , hoc est, in meo opere tua mirabilior est facta majestas, in consilio hominis tua sapientia praedicatur.
PL 14, 262B預言者は言う、「汝の知識は、わたしから出て驚くべきものとなった」(詩篇138:6)。すなわち、わたしの業において汝の威厳はいっそう驚くべきものとなり、人間の計画において汝の知恵が宣べ伝えられる、ということである。
Dum me intueor, quem tu in ipsis cogitationibus occultis et internis affectibus deprehendis, scientiae tuae agnosco mysteria.
PL 14, 262B汝がまさに隠れた思いと内なる情念のうちに見抜くこのわたしを見つめるとき、わたしは汝の知識の奥義を認める。
Cognosce ergo te, o homo, quantus sis, et attende tibi; ne quando laqueis implicatus diaboli fias praeda venantis; ne forte in fauces tetri illius leonis incurras, qui rugit et circuit quaerens quem devoret.
PL 14, 262Bそれゆえ、人よ、自分がどれほどの者かを知り、自分に注意せよ。いつか悪魔の罠に絡め取られて、猟る者の獲物となることのないように。吠えながら歩き回り、呑み込む相手を探しているあの忌まわしい獅子の口に、うっかり飛び込むことのないように。
Attende tibi, ut consideres quid in te intret, quid ex te exeat. Non de cibo dico, qui absorbetur et egeritur, sed de cogitatione dico, de sermone assero.
PL 14, 262C自分に注意し、何が自分のうちに入り、何が自分から出てゆくかを考えよ。私が言うのは、呑み込まれ排出される食物のことではなく、思いのことであり、言葉のことである。
Non in te intret alieni thori concupiscentia, non irrepat in tuam mentem, non rapiat oculus tuus transeuntis feminae pulchritudinem, animus, non includat, non sermo tuus tentamentorum machinas nectat, non in dolo prodat, non maledico proximum aspergat opprobrio.
PL 14, 262C他人の寝床への欲望があなたのうちに入ってはならない。それがあなたの精神に忍び込んではならない。あなたの目が、通りすがりの女の美しさを奪い取ってはならない。心も、〔それを〕内に閉じ込めてはならない〔ミーニュ版は animus の後に読点を置くが、animus を includat の主語と解した〕。あなたの言葉が、誘惑の企みを編み上げてはならない。欺きによって〔人を〕裏切ってはならない。悪口によって隣人を侮辱で濡らしてはならない。
Venatorem te fecit Deus, non expugnatorem, qui dixit: Ecce ego mitto venatores multos (Hier. XVI, 16) : venatores non criminis, sed absolutionis; venatores non culpae utique, sed gratiae.
PL 14, 262C神はあなたを猟師にしたのであって、攻め落とす者にしたのではない。神は言った、「見よ、わたしは多くの猟師を遣わす」(エレミヤ16:16)。罪科の猟師ではなく、赦免の猟師である。咎の猟師ではなく、まさに恩寵の猟師である。
Piscator Christi est, cui dicitur: Amodo eris homines vivificans (Luc. V, 10) . Sic mitte retia tua, sic mitte oculos tuos, sic mitte sermones tuos: ut nullum opprimas, sed alleves fluctuantes. Attende, inquit, tibi (Eccli. XXVIII, 30) .
PL 14, 262Cキリストの漁師とは、「今から汝は人々を生かす者となる」(ルカ5:10)と言われた者である。そのように網を投げよ。そのように目を投げよ。そのように言葉を投げよ。誰をも押さえつけず、揺れ動く者たちを助け起こすためである。「自分に注意せよ」と彼は言う(集会の書28:30)。
Sic sta, ne cadas: sic curre, ut ad bravium pervenias: sic certa, ut saepe decernas; quia legitimo debetur corona certamini.
PL 14, 262Dそのように立って、倒れないようにせよ。そのように走って、賞に到達するようにせよ。そのように戦って、しばしば勝負を決するようにせよ。規定にかなった競技にこそ冠が与えられるべきだからである。
Miles es, hostem diligenter explora; ne tibi nocturnus irrepat: athleta es, manibus adversario propior esto, quam vultu; ne oculum feriat tuum.
PL 14, 262Dあなたは兵士である。敵を入念に探れ。夜にあなたに忍び寄らせないためである。あなたは競技者である。顔よりも手を敵に近づけておけ。敵があなたの目を打たないためである。
Liber obtutus sit, argutus incessus; ut irruentem effundas, cedentem occupes, vulnus vigilanti aspectu exeas, forti congressu repellas. quod si fueris vulneratus, attende tibi, curre ad medicum, quaere remedium poenitentiae.
PL 14, 262D視線は自由であり、足取りは機敏であるように。襲いかかる者を打ち倒し、退く者を捕らえ、油断のない眼差しで傷を避け、力強い組み打ちで撃退するためである。もし傷を負ったなら、自分に注意し、医者のもとへ走り、悔い改めという薬を求めよ。
Attende tibi; quia carnem habes, quae cito labitur: veniat tibi bonus animarum medicus sermo divinus, aspergat tibi oracula Domini tamquam medicamenta salubria.
PL 14, 263A自分に注意せよ。あなたは滑りやすい肉を持っているからである。魂の良き医者である神の言葉があなたのもとに来るように。主の託宣を、身を癒やす薬のようにあなたに振りかけるように。
Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo iniquum: serpit enim sicut venenum, et lethalia infert contagia. Attende tibi; ne obliviscaris Deum qui fecit te, ne nomen ejus in vanum accipias.
PL 14, 263A自分に注意せよ。隠れた不義の言葉があなたの心に生じないように。それは毒のように這い広がり、致死の感染をもたらすからである。自分に注意せよ。あなたを造った神を忘れないように。その名をみだりに口にしないように。
51. Attende tibi, lex dicit ne cum manducaveris, et satiatus fueris, et domos aedificaveris, et habitare coeperis, et pecoribus tuis repletus fueris, et auro et argento abundaveris, et omnibus quaecumque tibi fuerint, in multitudine exaltes te corde, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 12, et seq.) .
PL 14, 263A51. 自分に注意せよ。律法は言う、「汝が食べて満ち足り、家を建てて住み始め、家畜で満たされ、金銀が豊かになり、持つものすべてが増したとき、心の中で高ぶり、汝の神である主を忘れることのないように」(申命記8:12以下)。
Quid enim habes, o homo, quod non accepisti? Nonne haec omnia sicut umbra praetereunt? Nonne domus tua haec pulvis est et ruina? Nonne haec omnia falsa? Nonne saeculi hujus thesaurus vanitas est? Nonne tu ipse es cinis?
PL 14, 263B人よ、あなたは受けなかったもので何を持っているのか。これらはみな影のように過ぎ去るのではないか。あなたのこの家は、塵であり廃墟ではないか。これらはみな偽りではないか。この世の宝は空しいものではないか。あなた自身が灰ではないか。
Respice in sepulcra hominum, et vide quid ex te nisi cinis et ossa remanebunt, hoc est, ex corpore tuo: respice, inquam, et dic mihi quis ibi dives, quis pauper sit? Discerne inopes ac potentes. Nudi omnes nascimur, nudi morimur.
PL 14, 263B人々の墓を見よ。そして、あなたの、すなわちあなたの体のうちから、灰と骨のほかに何が残るのかを見よ。見よ、と私は言う、そして私に言え、そこでは誰が富者で、誰が貧者なのか。貧しい者と権力のある者とを見分けてみよ。我々はみな裸で生まれ、裸で死ぬ。
Nulla discretio inter cadavera mortuorum; nisi forte quod gravius foetent divitum corpora distenta luxurie. Quem audisti pauperem cruditate defunctum? Prodest illi inopia sua: exercet corpus, non opprimit.
PL 14, 263B死者の亡骸の間には何の区別もない。ただ、贅沢で膨れた富者の体のほうが、いっそうひどく臭うことを除いては。貧しい者が消化不良で死んだと、あなたは聞いたことがあるか。貧しさは彼の益となる。体を鍛えこそすれ、押しつぶしはしないからである。
Nec tamen audivimus justum derelictum, et semen ejus quaerens panem; quoniam qui bene operatur in terra sua, abundat alimentis. Attende ergo tibi, dives; quia et tu carnem portas sicut pauper.
PL 14, 263Cしかも、我々は、義人が見捨てられ、その子孫がパンを求めるのを聞いたことがない。自分の地で善く働く者は、食べ物に富むからである。それゆえ、富める者よ、自分に注意せよ。あなたも貧しい者と同じく肉を担っているからである。
52. Attende tibi, pauper; quia anima tua pretiosa est: et si caro mortalis, diuturna anima: et si tibi deest pecunia, non deest gratia: et si non est domus ampla, non diffusa possessio, coelum patet, terra libera est.
PL 14, 263C52. 貧しい者よ、自分に注意せよ。あなたの魂は尊いからである。肉は死すべきものでも、魂は長く続く。金が足りなくとも、恩寵は欠けていない。広い家がなく、広がった所有地がなくとも、天は開かれ、地は自由である。
Omnibus in commune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia, quam coeli facies stellis insignita fulgentibus? Numquid latiora divitum rura, quam spatia terrarum?
PL 14, 263C元素は万人に共通のものとして与えられている。世界の飾りは、富める者にも貧しい者にも等しく開かれている。きらめく星々を散りばめた天の面より、このうえなく高価な家々の金張りの格天井のほうが美しいだろうか。大地の広がりより、富者の田畑のほうが広いだろうか。
Unde ad eos qui domum ad domum, et villam ad villam jungunt, dictum est: Numquid soli habitabitis super terram (Esai. V, 8) ?
PL 14, 263Dそれゆえ、家に家を、畑に畑をつなぎ合わせる者たちに、こう言われた、「汝らだけが地の上に住むのか」(イザヤ5:8)。
Majorem domum tu habes: pauper, in qua clamas et exaudiris: O Israel, inquit propheta, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magnus et non habet finem, altus et immensus (Baruc. III, 24 et seq.) .
PL 14, 263D貧しい者よ、あなたはもっと大きな家を持っている。そこであなたが叫べば、聞き入れられる。預言者は言う、「イスラエルよ、神の家はなんと大きく、その所有の地はなんと広大なことか。大きくて終わりがなく、高くて測りがたい」(バルク3:24以下)。
Domus Dei diviti est communis, et pauperi; difficile est tamen divitem intrare in regnum coelorum. Sed forte doles, quod nullum tibi auratorum lychnorum lumen refulgeat: sed multo illustrior tibi lumine circumfuso luna resplendet.
PL 14, 263D神の家は、富める者にも貧しい者にも共通である。しかし、富める者が天の国に入るのは難しい。だが、あなたは金のランプの光があなたに輝かないことを嘆くかもしれない。だが月は、周りに注ぐ光によって、はるかに明るくあなたの上に輝いている。
De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus vaporentur: sed habes solis calorem, qui tibi orbem terrarum temperet, et hyberno te defendat a frigore. An illos beatos putas, qui servitiorum sequentium stipantur catervis?
PL 14, 264Aあなたはおそらく冬を嘆くだろう。あえぐ火で暖められる床下暖房が自分にはないからである。だが、あなたには太陽の熱がある。それが地上をあなたのために温め、冬の寒さからあなたを守る。それとも、後に従う奴隷の群れに取り巻かれている者たちを、幸いだと思うのか。
Sed qui alienos pedes requirunt, suis uti nesciunt. Denique a paucis praeceduntur, a plurimis portantur. Nisi forte illud miraris, quod abundant auro, argento, pecunia: quantis abundant vides, quantis egeant non vides.
PL 14, 264Aしかし、他人の足を必要とする者は、自分の足を使うことを知らない。しかも彼らは、少数の者に先導され、多数の者に担がれる。あるいは、彼らが金、銀、財貨に富んでいることに感嘆するのかもしれない。だが、あなたには彼らが何を豊かに持つかが見えても、何を欠いているかは見えない。
Sed eburneis lectis accumbere pretiosum putas; et non consideras pretiosiorem esse terram, quae pauperi thoros graminum sternit, in quibus dulcis requies, suavis est somnus, quem ille aurea compositus sponda, tota pervigil nocte quaerit, et non capit.
PL 14, 264Aだが、あなたは象牙の寝台に横たわるのを貴いことと思い、地のほうがいっそう貴いことには思い至らない。地は貧しい者に草の寝床を敷いてくれる。そこには甘美な憩いがあり、心地よい眠りがある。富者は金の寝台枠に身を横たえながら、夜通し目覚めたままでそれを求めても、得られない。
O quanto te ille beatiorem judicat vigilans quiescentem! Illud praetereo, quod multo est praestantius: quoniam justus qui hic eguerit, illic abundabit; et qui hic laborem toleraverit, illic consolationem habebit: qui autem hic receperit bona, illic mercedem eorum sperare non poterit.
PL 14, 264Bああ、目覚めている彼は、憩っているあなたを、自分よりどれほど幸いと判じることか。それよりはるかに優れたことを私は措いておく。ここで乏しかった義人は、あちらで豊かになり、ここで労苦に耐えた者は、あちらで慰めを得る。ところが、ここで善いものを受けた者は、あちらでその報いを望むことができないのである。
Paupertas enim mercedem suam reservat, census absumit. 53. Attende ergo tibi, pauper, attende, dives; quia et in paupertate et divitiis tentamenta sunt. Ideoque Sapiens dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi (Prov. XXX, 8) .
PL 14, 264B貧しさは自らの報いを取っておき、財産はそれを使い果たす。53. それゆえ、貧しい者よ、自分に注意せよ。富める者よ、自分に注意せよ。貧しさにも富にも誘惑があるからである。だから知恵ある者は言う、「富も貧しさも、わたしに与えるな」(箴言30:8)。
Et qua ratione petierit hoc dicit; satis est enim homini habere quod sibi sufficit. Quia divitiae ut epulis ventrem, ita animum curis sollicitudinibusque distendunt.
PL 14, 264B彼はなぜこれを求めたのかも語る。人にとっては、自分に足りるだけのものを持てば十分だからである。富は、食事が腹を膨らませるように、心を思い煩いと気苦労で膨らませる。
Ideoque petit constitui sibi quae opus sunt et sufficientia: Ne repletus, inquit, mendax fiam, et dicam: Quis me videt? Aut factus pauper furtum faciam, et jurem nomine Domini (Ibid.) .
PL 14, 264Cだから彼は、必要なもの、足りるものが自分に定められるように求める。「満ち足りて偽る者となり、『誰がわたしを見ているか』と言うことのないように。また貧しくなって盗みを働き、主の名によって誓うことのないように」(箴言30:8)。
Fugienda igitur et cavenda sunt tentamenta mundi; ne pauper desperet, ne opulens insolescat. Scriptum est enim: Cum expuleris gentes, et coeperis uti terris eorum, ne dicas: Virtus mea et manus mea hanc mihi possessionem paravit (Deut. VIII, 17) .
PL 14, 264Cそれゆえ、世の誘惑は避け、用心しなければならない。貧しい者が絶望せず、富む者が高ぶらないためである。実際、こう書かれている、「汝が諸国民を追い払い、その地を用い始めたとき、『わたしの力とわたしの手が、この所有をわたしのために備えた』と言うな」(申命記8:17)。
Sic est qui opes suas merito ascribit suo. Et ideo quasi probatus proprium non agnoscit errorem: sed longo trahit fune peccatum.
PL 14, 264C自分の富を自分の功績に帰する者は、このような者である。そしてそのために、いわば〔自分は〕認められた者であるかのように、自らの固有の過ちを認めず、長い綱で罪を引きずってゆく。
Nam si credat quod accessio pecuniae aut fortuiti eventus aut turpis astutiae sit, non habet locum insolentia in quibus aut nulla laus, et inanis labor, aut cupiditas inverecunda sit modum nesciens ponere voluptati.
PL 14, 264Cというのは、財貨の増加が偶然の出来事や恥ずべき狡知によると信じるなら、傲慢の入り込む余地はないからである。そこには、称賛がなく空しい労苦があるか、そうでなければ、快楽に限度を置くことを知らない恥知らずな貪欲があるだけである。
Liber VI, Caput IX
第VI巻 第IX章PL 14, 264DDe corporis humani praestantia, deque singulorum ejus membrorum conformatione, dispositione atque officiis. 54. Sed jam etiam de ipso hominis corpore aliqua dicenda sunt, quod praestantius caeteris decore et gratia esse quis abnuat?
PL 14, 264D人間の体のすぐれていることについて、またその一つ一つの肢体の構成、配置、働きについて。54. さて、人間の体そのものについても、いくつか語らなければならない。それが他の体よりも美しさと優美さにおいてすぐれていることを、誰が否定するだろうか。
Nam etsi una atque eadem omnium terrenorum corporum videatur esse substantia, firmitudo et proceritas quibusdam major in bestiis: forma tamen humani corporis est venustior, status erectus et celsus; ut neque enormis proceritas sit, neque vilis et abjecta pauxillitas: tum ipsa habitudo corporis suavis et grata; ut neque belluina vastitas horrori sit, nec gracilitas tenuis infirmitati.
PL 14, 265Aというのは、地上のあらゆる体の実体は一つの同じものと見えるにしても、頑丈さと背丈の高さは獣のあるものにおいてより大きいが、それでも人間の体の姿のほうがいっそう麗しく、その姿勢は直立して高い。法外な背丈でもなく、卑しく見すぼらしい矮小さでもない。さらに、体の釣り合いそのものが快く好ましく、獣のような巨大さが恐れを生むことも、ひよわな細さが弱々しさを生むこともない。
55. Ac primum omnium cognoscamus humani corporis fabricam instar esse mundi. Siquidem ut coelum eminet aeri, terris, mari quae velut quaedam membra sunt mundi: ita etiam caput supra reliquos artus nostri corporis cernimus eminere, praestantissimumque esse omnium, tamquam inter elementa coelum, tamquam arcem inter reliqua urbis moenia.
PL 14, 265A55. まず何よりも、人間の体の造りが世界に似ていることを知ろう。天が、世界の肢体のような空気、地、海の上に高くそびえているように、我々の体でも、頭が他の肢体の上にそびえているのが見え、元素の中で天がそうであるように、また町の他の城壁の中で城砦がそうであるように、あらゆるものの中でもっともすぐれている。
In arce hac regalem quamdam habitare sapientiam secundum propheticum dictum: Quia oculi sapientis in capite ejus (Eccl., II, 14) : hanc esse caeteris tutiorem, et ex illa omnibus membris vigorem providentiamque deferri.
PL 14, 265Bこの城砦には、預言者の言葉のとおり、王のごとき知恵が住まう。「知恵ある者の目は頭にある」(コヘレトの言葉2:14)。この〔知恵〕は他の部分よりも安全であり、そこからすべての肢体に活力と先見とが送られる〔ことを知ろう〕。
Quid enim robur et validitas lacertorum proficiat, quid velocitas pedum, nisi capitis velut principis sui imperialis quaedam adminiculetur potestas? Ex hoc enim aut destituuntur universa, aut omnia fulciuntur.
PL 14, 265B実際、腕の力と強さが何の役に立ち、足の速さが何の役に立つだろうか。頭の、いわば自らの君主の、支配者としての権能が助けないならば。すべてはこの頭から見捨てられるか、すべてが支えられるかのどちらかだからである。
Quid agat fortitudo, nisi oculo duce utatur ad praelium? Quid fuga, si desit obtutus? Carcer est totum corpus tenebroso inhorrens situ; nisi oculorum illuminetur aspectu. Quod ergo sol et luna in coelo, hoc sunt oculi in homine.
PL 14, 265B勇気は何をなすだろうか、目を戦いの導き手としないならば。逃げることは何になるか、視線が欠けているならば。体全体は、目の眺めによって照らされないならば、闇の中にすくんだ牢獄である。それゆえ、天における太陽と月は、人間における目にあたる。
Sol et luna duo mundi lumina: oculi autem quaedam in carne sidera fulgent desuper, et inferiora claro illustrant lumine, nec patiuntur noctis quibusdam nos tenebris implicari. Speculatores quidam nostri die ac nocte excubant.
PL 14, 265B太陽と月は世界の二つの光である。目は、肉の中にある星のようなもので、上から輝き、下にある物を明るい光で照らし、我々が夜の闇に巻き込まれるのを許さない。我々の見張りが、昼も夜も寝ずに番をしているのである。
Nam ex sopore membris caeteris citius excitantur, et vigilantes circumspectant omnia; viciniores enim sunt cerebro, unde omnis manat usus videndi.
PL 14, 265C目は、他の肢体よりも眠りからすみやかに呼び覚まされ、目覚めて周りのすべてを見回す。目は脳にいっそう近く、見るというあらゆる働きはそこから流れ出るからである。
Neque vero praepropere quisquam huc descendisse me credat, quod relicto vertice oculos praedicem, cum alienum non sit summam rem in parte laudare. Oculos enim certum est esse capitis portionem.
PL 14, 265C頭頂を後にして目を称えるからといって、私が早まってここまで降りて来たなどと思う者がいないように。全体を部分において称えることは、場違いではないのだから。目が頭の一部であることは確かである。
Caput itaque oculis explorat omnia, auribus occulta rimatur, cognoscit abscondita, audit quid aliis agatur in terris.
PL 14, 265Cこうして頭は、目によってすべてを探り、耳によって隠れたことを調べ、隠されたことを知り、地上で他の者たちが何をしているかを聞く。
56. Ipse autem vertex capitis quam suavis et gratus, quam speciosa caesaries, quam reverenda in senibus, quam veneranda in sacerdotibus, quam terribilis in bellatoribus, quam decora in adolescentibus; quam compta in mulieribus, quam dulcis in pueris?
PL 14, 265C56. ところで、頭の頂そのものは、なんと快く好ましいことか。髪はなんと美しく、老人にあってはなんと尊敬を集め、司教にあってはなんと敬われ、戦士にあってはなんと恐ろしく、若者にあってはなんと麗しいことか。女たちにあってはなんと整えられ、子どもたちにあってはなんと愛らしいことか。
Alium sexum crinita non decet, alium tonsa non decet. Ex arboribus licet quae humani sit gratia capitis, aestimare. In capite arboris omnis est fructus, ibi omnis est pulchritudo, illius coma nos aut a pluviis tegit, aut defendit a sole.
PL 14, 265D長髪の姿は一方の性に似合わず、刈った髪は他方の性に似合わない。人間の頭の優美さがどのようなものかは、木々から推し量ってよい。木の頭にすべての実りがあり、そこにすべての美しさがある。その葉の冠は、我々を雨から覆い、あるいは太陽から守る。
Tolle arbori comam, tota arbor ingrata est. Quanto igitur major humani capitis ornatus est, qui cerebrum nostrum, hoc est, sedem originemque nostrorum sensuum capillis capitis munit et vestit; ne aut frigore vexetur aut aestu?
PL 14, 265D木から葉の冠を取り去れば、木全体が見苦しくなる。それならば、人間の頭の飾りは、どれほど大きいことか。それは我々の脳、すなわち我々の感覚の座であり源であるものを、頭の髪で守り、覆い、寒さや暑さに苦しめられないようにするのである。
Illic enim fons universorum est; et ideo ubi injuria nocet, ibi gratia praeeminet. 57. Quid sine capite est homo, cum totus in capite sit?
PL 14, 266Aそこにこそ万物の源泉があるからである。それゆえ、害が損なうところに、優美がまさって際立つのである。57. 頭がなければ人間は何であろうか。人間は全体が頭にあるのに。
Cum caput videris, hominem agnoscis: si caput desit, nulla agnitio esse potest: jacet truncus ignobilis, sine honore, sine nomine. Sola aere fusa principum capita, et ducti vultus de aere vel de marmore ab hominibus adorantur.
PL 14, 266A頭を見れば、人間であると見分ける。頭が欠けていれば、見分けることはできない。名もなく誉れもない、卑しい胴体が横たわっているだけである。君主たちの、青銅で鋳た頭像と、青銅や大理石で象った顔だけが、人々に崇められる。
Non immerito igitur huic quasi consultori suo caetera membra famulantur, et circumferunt illud servili gestamine sicut numen, atque in sublime locatum vehunt.
PL 14, 266Aそれゆえ、他の肢体が、いわば助言者であるこの頭に仕え、これを神像のように奴隷の担ぎ方で運び、高く据えて運ぶのは、もっともなことである。
Unde censoria potestate quo vult dirigit quorumdam obsequia servulorum, et praecepta singulis obeunda decernit. Videas imperatori suo singula gratuito stipendio militare.
PL 14, 266Aそこで頭は、監察官の権限をもって、さまざまな召使いの務めを望む方へ差し向け、一つ一つに果たすべき命令を定める。〔肢体の〕一つ一つが、自らの指揮官のために、無報酬の俸給で兵役に服するのが見えよう。
Alia portant, alia pascunt, alia defendunt, vel ministerium suum exhibent: parent ut principi, ancillantur ut domino.
PL 14, 266Bあるものは運び、あるものは養い、あるものは守り、あるいは自らの務めを果たす。君主に対するように従い、主人に対するように仕える。
Inde velut quaedam procedit tessera, quam debeant pedes obire regionem, quae militiae munia manus consummandis operibus exsequantur, quam venter abstinendi vel edendi formam impositae teneat disciplinae.
PL 14, 266Bそこから、いわば一種の合言葉のようなものが出される。足がどの地域を巡るべきか、手がどんな務めを果たして仕事を成し遂げるべきか、腹が課せられた規律に従って、断つか食べるかの形をどう守るべきか。
58. Huic frons libera, nudis aperta temporibus, quae mentis habitum specie sui prodat: nunc laeta, nunc tristior: nunc erecta ad severitatem, nunc ad lenitatem remissior, quae signis forensibus internam exprimat voluntatem.
PL 14, 266B58. この頭に、自由な額がある。あらわなこめかみに向かって開かれ、その姿によって心の状態を示す。あるときは明るく、あるときは沈み、あるときは厳しさに向かって引き締まり、あるときは柔和に向かってゆるむ。外に表れるしるしによって内なる意志を表すのである。
Imago quaedam animi loquitur in vultu, fidei basis in qua quotidie Domini nomen inscribitur et tenetur.
PL 14, 266B心の像のようなものが顔に語る。〔額は〕信仰の土台であって、そこに日々、主の名が書き込まれ、保たれる〔額に十字のしるしをすることを言うらしい〕。
Eam geminae sepes superciliorum sequuntur, quae oculis munimenta praetendunt, praetexunt gratiam; ut et venustas decoris arrideat, et diligentia protectionis assistat.
PL 14, 266B額に続いて、眉毛の双子の垣根がある。それは目に守りを差し出し、優美を縁取る。麗しさの美しさが微笑み、守りの入念さが寄り添うためである。
Si quid enim de capite sordium decidat, aut arenae pulvis, aut ros nebulae, aut humescentis verticis sudor, excipitur supercilio, ne teneras offensa acie visiones mollium perturbet oculorum.
PL 14, 266Cというのは、頭から何か汚れが落ちるなら、あるいは砂の塵、霧の露、湿った頭頂の汗が落ちるなら、それは眉に受け止められ、刺激された視線が、柔らかな目の繊細な視覚を乱さないようにされるからである。
59. Adhaerent velut quibusdam montium superciliis oculi; ut et protegente montis cacumine tutiores sint, et tamquam in summo locati, de quadam scena superiore universa prospectent.
PL 14, 266C59. 目は、山の眉のようなものに付いている。そうして、山の頂が守ってくれるのでいっそう安全であり、いわば高みに据えられて、上方の舞台のようなところからすべてを見渡すのである。
Neque enim oportebat eos humiles esse sicut aures, vel os, ipsosque narium interiores sinus. Specula enim semper ex alto est; ut advenientium catervarum hostilium explorari possit adventus, ne improviso occupent otiantem vel urbis populum vel imperatoris exercitum.
PL 14, 266C目が、耳や口や、鼻の内側のくぼみのように、低くあるべきではなかったからである。見張り台はつねに高い所にある。近づいてくる敵の群れの到来を探ることができ、敵が、暇にしている町の民なり君主の軍勢なりを不意に襲うことのないようにするためである。
Sic latronum quoque caventur incursus, si exploratores in muris aut turribus aut montis excelsi supercilio sint locati; ut desuper spectent plana regionum, in quibus insidiae latronum latere non possint.
PL 14, 266D同じように、盗賊の襲撃も防がれる。城壁や塔、あるいは高い山の眉に斥候が置かれ、上から平地を見渡し、盗賊の伏兵がそこに潜めないようにするのである。
In mari quoque positus si quis terrae appropinquare se conjicit, in ipsa mali fastigia, et celsa antennarum cornua voti explorator ascendit, et adhuc invisibilem reliquis navigantibus eminus terram salutat.
PL 14, 266D海にいる者も、陸に近づいていると推測すれば、願いを抱いた見張りが、マストの先端や帆桁の高い角に登り、他の航海者にはまだ見えない陸を、遠くから迎える。
60. At forte dicas: Si specula editior necessaria fuit, cur non supra summum verticem capitis oculi constituti sunt, sicut cancris vel scarabaeis in summo sunt, quibus licet nullum caput appareat, colla ac dorsa tamen caetero corpore celsiora sunt?
PL 14, 266D60. だが、あなたはおそらくこう言うだろう。「より高い見張り台が必要だったのなら、なぜ目は頭の頂の上に据えられていないのか。カニや甲虫の目は頂にある。頭は見えなくても、首と背は他の体より高い」。
Sed illis testa valida, nec tam tenuis membrana sicut nobis, quae facile possit offendi, ruboque et caeteris interscindi sentibus.
PL 14, 267Aしかしそれらには堅い殻があり、我々のように薄い膜ではないので、傷つけられやすくも、茨や他の棘に引き裂かれやすくもない。
Aliis quoque animantibus hujusmodi species, ut possint oculos aut ad cervicem conferre, ut equi, ac boves, ac propemodum omnes ferae, aut ad alas suas, ut aves quo tuta quiete potiantur.
PL 14, 267A他の生き物にも、このような形がある。馬や牛や、ほとんどすべての獣のように、目を首の方へ、あるいは鳥のように翼の方へ寄せることができ、そうして安全な休息を得るのである。
Nobis autem in summa propemodum corporis parte constitui oculos oportuit tamquam in arce, et ab omni vel minima offensione defendi, quae duo sibi compugnantia videbantur.
PL 14, 267Aしかし我々にとっては、目は体のほとんど最上部に、城砦のように据えられ、しかもどんな小さな傷害からも守られる必要があった。この二つは互いに相争うように見えた。
Nam si in humili essent propter tutamen, munus impediretur; si in vertice, paterent ad injuriam.
PL 14, 267Aというのは、守りのために低い所に置けば、働きが妨げられ、頭頂に置けば、害に対してさらされてしまうからである。
Itaque ne vel usui muneris aliquid detraheretur, vel aliquid ad propulsandam injuriam non prospiceretur, eo loci oculos constituit, cui supercilia desuper non minimum protectionis impertiant, subter malae aliquantulum elevatae haud exiguum munitionis adjungant, interiorem partem sepiant nares, exteriorem quoque frontis malarumque gibbi extuberent: et licet ossium compage connexa et aequata confinia circumvallare videantur, inter haec medii sunt oculorum orbes, et tuti ad cavendum, et ad intuendum liberi, et decori ad gratiam, ut pote in crystalli speciem refulgentes.
PL 14, 267Bそこで、働きの用が損なわれることのないように、また害を退けるための備えが欠けることのないように、〔神は〕目をそのような場所に据えた。上からは眉が少なからぬ守りを与え、下からは少し盛り上がった頬が小さくない防備を添え、内側は鼻が囲い、外側も額と頬の隆起が張り出している。骨の組み合わせで結ばれ、均された境が取り巻いているように見えるが、そのただ中に目の球があって、用心するには安全であり、見るには自由であり、水晶のような姿で輝くので、優美さにおいても麗しい。
In quorum medio pupillae sunt, quae videndi munus operantur. Hae ne qua incidentis injuriae offensione laedantur, pilis hinc inde consertis velut quodam vallo per circuitum muniuntur.
PL 14, 267Bその真ん中に瞳があり、見るという働きを果たす。この瞳が、降りかかる害の打撃で傷つけられることのないように、両側に組み合わされた毛が、いわば柵のように周りを固めている。
Unde tutum sibi auxilium postulans Propheta ait: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi (Ps. XVI, 8) ; ut protectionis divinae fieret ei tam sollicita et tuta custodia, quam pupillam oculi tutissimo quodam naturae vallo munire dignatus est.
PL 14, 267Cそれゆえ預言者は、安全な助けを求めて言う、「主よ、わたしを目の瞳のように守れ」(詩篇16:8)。神の守りが、〔神が〕目の瞳を自然のきわめて安全な柵で守ってくれたのと同じほど入念で安全なものとして、彼に与えられるようにというのである。
Simul quia innocentia et integritas levi sorde aspersa violatur, et gratiae suae munus amittit; et ideo prospiciendum, ne quis eam pulvis erroris oblimet, aut ulla vexet festuca peccati; quia scriptum est: Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 5) .
PL 14, 267C同時に、無垢と完全さは、わずかな汚れを振りかけられても損なわれ、その恩寵の賜物を失うからである。それゆえ、誤りの塵がそれを汚したり、罪の藁屑がそれを苦しめたりしないよう、備えなければならない。こう書かれているからである、「まず汝の目から梁を取り除け。そのとき汝は、汝の兄弟の目から藁屑を取り除くために見えるようになるだろう」(マタイ7:5)。
61. Itaque propter oculos ferunt medendi periti cerebrum hominis in capite locatum, alios autem nostri corporis sensus propter cerebrum finitimo quodam esse domicilio constitutos.
PL 14, 267C61. そこで、医術に通じた者たちは、人間の脳が頭に置かれているのは目のためであり、我々の体の他の感覚は脳のために、隣り合う住まいに置かれていると言う。
Initium enim nervorum et omnium sensuum voluntariae commotionis cerebrum est, atque inde omnis eorum quae diximus, causa manat. Initium autem arteriarum et insiti caloris, quo animantur et tepefiunt vitalia, cor esse plerique arbitrantur.
PL 14, 267C脳は、神経とあらゆる感覚の随意の動きの始まりであり、そこから、我々の述べたものすべての原因が流れ出る。これに対し、動脈と生得の熱――それによって生命の器官が生気を得て温まる――の始まりは心臓だと、多くの者は考えている。
Sensuum autem singulorum velut organum nervi sunt, qui velut chordae et fides quaedam de cerebro oriuntur, et per partes corporis in singula quaeque officia derivantur.
PL 14, 267D個々の感覚のいわば道具となるのは神経である。神経は、弦や琴糸のように脳から起こり、体の各部分を通って、それぞれの働きへと導かれてゆく。
Ideoque mollius est caeteris cerebrum, quia omnes suscipit sensus; unde omnes nervi, et quo referunt universa, quae vel oculus viderit, vel auris audierit, vel odor inhalaverit, vel lingua increpuerit, vel os saporis acceperit.
PL 14, 268Aそれゆえ脳は他の部分よりも柔らかい。すべての感覚を受けるからである。そこからすべての神経が出ており、目が見たもの、耳が聞いたもの、嗅覚が吸い込んだもの、舌が響かせたもの、口が味わったもののすべてを、そこへ伝える。
Quod enim molle, ad compassionem aptius: quod autem durum ex aliquo rigore nervorum, ad agendum efficacius. 62. Praestantissimum quoque audiendi munus est, et visui supra gratia.
PL 14, 268A柔らかいものは共感により適しており、神経のある硬さによって硬いものは、行うのにより効果がある。62. 聞くという働きもまたきわめてすぐれており、優美さにおいて視覚にまさる〔「visui supra gratia」は解しにくい。「視覚にまさる優美がある」と取った〕。
Ideo aures exstantiores sunt; ut et ornatus decorem praeferant, et excipiant omne illud quidquid de vertice sordium humorisve defluxerit; simul ut in earum sinibus vox repercussa sine offensione interiores ingrediatur anfractus.
PL 14, 268Aそれゆえ耳は突き出ている。飾りの美しさを示し、頭頂から流れ落ちるどんな汚れや湿りも受け止めるためである。同時に、耳の窪みの中で反響した声が、害なくして、奥の曲がりくねった道へ入ってゆくためでもある。
Nam nisi ita esset, quis non ad omnem fortioris sonum vocis attonitus redderetur; cum inter ipsa subsidia frequenter improviso ictus clamore nos obsurdescere sentiamus?
PL 14, 268Aそうでなかったなら、強い声のどんな響きにも、誰が呆然とならないだろうか。現にこれらの守りがありながら、不意の叫びに打たれて耳が聞こえなくなるのを、我々はしばしば感じているのに。
Tum velut quaedam propugnacula videas praetendere adversus frigoris asperitatem, calorisque flagrantiam; ut neque frigus penetret ductus patentes, neque nimius adurat aestus. Sinuatio autem interiorum aurium modulandi quemdam numerum praestat et disciplinam.
PL 14, 268Bさらに、耳が、寒さの厳しさや暑さの燃えさかりに対して、いわば防壁のように張り出しているのが見えよう。寒さが開いた管に入り込まず、過度の暑さが焼かないようにするためである。内耳の曲がりくねりは、旋律を整える一種の拍子と規律を与える。
Siquidem per anfractus aurium quidam rhythmus efficitur, et modulis quibusdam ingressae sonus vocis exprimitur. Tenaces praeterea sermonis accepti ipsos esse anfractus aurium usus ipse nos docet.
PL 14, 268B実際、耳の曲がりくねりによって、一種のリズムが生じ、入ってきた声の響きは、いくつかの調べとして形づくられる。そのうえ、耳の曲がりくねりそのものが、受けた言葉をよく保つことを、経験が我々に教えている。
Siquidem velut in concavis montium, vel in recessu rupium, vel in anfractu fluminum vox auditur dulcior, et responsa suavia referens echo resultat. Ipsae quoque sordes aurium non inutiles quae ligant vocem: ut tenacior ejus in nobis et memoria sit, et gratia.
PL 14, 268B実際、山のくぼみや岩の奥まり、川の曲がりのような所では、声はより甘く聞こえ、こだまが心地よい答えを返して響く。耳垢もまた、声を結びとめるのであって、無用ではない。我々のうちで、声の記憶も優美さもいっそう保たれるようにするためである。
63. De naribus autem quid loquar, quae bivio et procero foramine antrum quoddam recipiendis odoribus praestant; ut non perfunctorie odor transeat, sed diutius inhaereat naribus, et earum ductu cerebrum, sensusque depascat?
PL 14, 268C63. 鼻については何を言おうか。鼻は、二股の長い穴によって、においを受けるための洞のようなものを備える。においがざっと通り過ぎるのではなく、鼻にいっそう長くとどまり、鼻の通路を通って脳と感覚とを養うようにするためである。
Ideo diutius odor flagrat acceptus, quam sermo resonat, aut visus apparet. Plerumque quod momento brevi fueris odoratus, toto die tibi spirat in naribus. Per eas quoque purgamenta capitis defluunt, et sine fraude atque offensione aliqua corporis derivantur.
PL 14, 268Cそれゆえ、受けたにおいは、言葉が響くよりも、見えるものが現れるよりも、長く香る。短い一瞬だけ嗅いだものが、一日中、鼻の中で香ることもしばしばである。鼻からはまた頭の汚れが流れ出て、体に何の損ないも害もなく排出される。
64. Est etiam non mediocris sensus in tactu, atque in eo voluptas gratissima, sincerumque judicium. Plerumque enim tactu probamus, quae oculis probare non possumus. 65. Postremum quoque officium est oris aut linguae, quod tamen omnibus vires ministrat.
PL 14, 268C64. 触覚にも、並々ならぬ感覚があり、そこにはこのうえなく快い喜びと、純粋な判断がある。我々はしばしば、目では確かめられないものを、触れて確かめるからである。65. 最後の働きは口、あるいは舌の働きであるが、それでもすべてに力を供給する。
Nam neque oculi vigorem videndi haberent, nisi virtutem substantiae corporalis acciperent, quae cibo defertur et potu, neque aures audiendi, aut nares odorandi, aut manus tangendi, nisi corpus omne confortetur alimentis.
PL 14, 268Dというのは、目は、食物と飲み物によって運ばれる体の実体の力を受けなければ、見る力を持たないであろうし、耳は聞く力を、鼻は嗅ぐ力を、手は触れる力を、体全体が養分によって強められなければ持たないであろうからである。
Deficimus enim viribus, nisi eas cibi competentis assiduitate reparemus. Denique confecti fame nullis oblectantur sensuum voluptatibus, sed quasi exsortes eorum delinimenta non sentiunt.
PL 14, 268D我々は、ふさわしい食物をたえず取って力を回復しなければ、力が尽きる。実際、飢えに疲れ果てた者は、感覚の喜びのどれにも楽しみを覚えず、それらから締め出された者のように、心地よさを感じない。
66. Quid ego describam dentium vallum, quo cibus conficitur, et plenae fit vocis expressio? Quae sine dentibus alimonia delectaret?
PL 14, 269A66. 私は歯の柵をどう描こうか。それによって食物は砕かれ、完全な声の発音もなされる。歯なしで、どんな食べ物が喜びとなろうか。
Denique aevi maturos plerumque cernimus hoc ipso citius senescere, quod amissis dentibus nullam possint cibi virtutem validioris assumere. Ideo muta infantia, quia non habet adhuc organum vocis.
PL 14, 269A実際、年を重ねた者が、まさにこのために早く衰えるのをしばしば見る。歯を失ったために、より固い食物の力を取り入れられないのである。幼児が話せないのも、まだ声の器官を持たないからである。
67. Linguae quoque non solum in loquendo, sed etiam in edendo munus pretiosissimum est. Ea enim velut plectrum loquentis, et quaedam edentis est manus, quae defluentem cibum dentibus suggerit et ministrat.
PL 14, 269A67. 舌の働きもまた、話すことだけでなく、食べることにおいてもきわめて貴い。舌は、話す者の撥のようなものであり、食べる者の手のようなものでもあって、流れ落ちる食物を歯に差し出し、仕える。
Vox quoque aeris quodam remigio vehitur, et per inane portatur, eademque vis quae aerem verberat, nunc commovet, nunc demulcet audientis affectum, iratum mitigat, fractum erigit, solatur dolentem. Sit igitur nobis canorum commune cum avibus.
PL 14, 269A声もまた、空気の櫂のようなものに運ばれ、空虚を通って伝わる。空気を打つその同じ力が、あるときは聞く者の心を動かし、あるときはなだめ、怒る者をやわらげ、くじけた者を立ち上がらせ、悲しむ者を慰める。それゆえ、歌う声は我々にとって鳥と共通なものであるとしよう。
Sed apud quem quo sono vocis utatur, quod est rationabile, non potest cum omnibus animantibus irrationabilibus scilicet esse commune. Nam et ipsi sensus communes nobis sunt cum animantibus caeteris: sed tamen non eadem his caeterae animantes industria utuntur.
PL 14, 269Bしかし、誰の前でどのような声音を用いるかということは、理性にかかわることであるから、理性なきすべての生き物と共通でありえないのは明らかである〔「apud quem quo sono vocis utatur」は言葉を切り詰めた構文で、「誰の前でどのような声音を用いるか」という間接疑問を主語と解した〕。実際、感覚そのものは他の生き物と我々に共通だが、他の生き物は、同じ工夫をもってそれらを用いはしない。
Erigit bucula ad coelum oculos, sed quid spectet ignorat. Erigunt ferae, erigunt aves, omnibus est liber aspectus: sed soli inest homini eorum quae aspicit affectus interpres.
PL 14, 269B若い雌牛は天に目を上げるが、何を見ているのか知らない。獣も、鳥も目を上げる。すべての生き物に、見ることは自由である。しかし、見るものを解き明かす心が備わっているのは、人間だけである。
Spectat oculis ortus obitusque signorum, videt ornamentum coeli, miratur stellarum orbes, fulgores quoque diversos intelligit singulorum, quando hesperus surgat, quando lucifer: cur ille vespertinus, hic matutinus irradiet: quos motus Orion habeat, quos luna defectus: quemadmodum sol suos norit occasus, circuitus quoque cursus sui solemnitate custodiat.
PL 14, 269B人間は目で星座の出没を見つめ、天の飾りを見、星々の巡りに驚嘆し、個々の星の異なる輝きをも理解する。宵の明星がいつ昇り、明けの明星がいつ昇るのか、なぜ一方が夕に、他方が朝に光を放つのか。オリオンがどんな動きをし、月がどんな欠けをするのか。太陽がどのようにして自らの沈む所を知り、自らの運行の巡りを定めの正しさで守っているのか。
Audiunt quoque animantes caeterae, sed quis praeter hominem audiendo cognoscit? Secreta sapientiae solus homo ex omnibus generibus quae in terris sunt, auditu et meditatione et prudentia colligit, qui potest dicere: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.
PL 14, 269C他の生き物も聞くが、聞くことによって知るのは、人間のほかに誰か。地上にあるすべての種類のうちで、知恵の奥義を、聞くこと、思いめぐらすこと、思慮によって集めるのは、人間だけである。人間は言うことができる、「私は、主なる神が私のうちで何を語るかを聞こう」。
Hoc est pretiosissimum, quod homo divinae vocis sit organum, et corporalibus labiis exprimit coeleste oraculum, sicut illud est: Clama. Quid clamabo? Omnis caro foenum (Esa. XL, 6) . Accepit quod diceret, et clamavit.
PL 14, 269C人間が神の声の器官であり、肉体の唇で天の託宣を言い表すこと、これこそがもっとも貴い。「叫べ。わたしは何を叫ぼうか。すべての肉は草である」(イザヤ40:6)とあるとおりである。人間は語るべきことを受け、叫んだのである。
Sibi habeant prudentiam suam qui coeli terrarumque spatia radio describunt. Sibi habeant intellectum suum, de quo dicit Dominus: Et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 19) .
PL 14, 269C天と地の広がりを測量の杖で描く者たちは、自分の思慮を自分のものとしておくがよい。自分の理解を自分のものとしておくがよい。それについて主は言う、「賢い者たちの理解を、わたしは退ける」(一コリント1:19)。
Neque numeros orationis ac modos, et modulos musicae sapientiae constituam in loco: sed eam sapientiam definio, de qua dicit Propheta: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi (Psal. L, 8) .
PL 14, 269D私は、弁論の律動や調べ、音楽の旋律を、知恵の位置に据えはしない。私が知恵として定めるのは、預言者が語る知恵である、「汝の知恵の不確かなことと隠れたことを、汝はわたしに明らかにした」(詩篇50:8)〔ミーニュ版は manifestati と刷る。manifestasti の誤植〕。
68. Quid autem loquar de osculo oris, quod pietatis et charitatis est pignus? Osculantur se et columbae, sed quid ad humani osculi venustatem, quo amicitiae insigne humanitatisque praefulget, in quo plenae charitatis fidelis exprimitur affectus?
PL 14, 269D68. 口の接吻については何を言おうか。それは敬愛と愛の証しである。ハトもまた口づけを交わすが、人間の接吻の麗しさに比べれば何であろうか。それによって友情と人間らしさのしるしが輝き、そこで充ち足りた愛の誠実な情が言い表される。
Unde et Dominus velut prodigii genus in proditore condemnans ait: Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48) ? hoc est charitatis insigne convertis ad signum proditionis et infidelitatis indicium? Pacis hoc pignore uteris ad officium crudelitatis?
PL 14, 270Aそれゆえ主も、裏切り者のうちに一種の怪異を見て断罪し、言った、「ユダよ、汝は接吻で人の子を引き渡すのか」(ルカ22:48)。つまり、愛のしるしを裏切りの合図に、不忠の標に変えるのか。平和の証しを、残酷な務めに用いるのか。
Bestiali igitur oris obsequio inferentem potius necem, quam charitatis foedera deferentem divinae arguit vocis oraculo. Illud quoque praecipuum, quod soli homines ore exprimimus, quae corde sentimus. Itaque cogitationes tacitae mentis, oris sermone signantur.
PL 14, 270Aこうして主は、獣のような口の奉仕によって、愛の契りを捧げるよりもむしろ死をもたらす者を、神の声の託宣によって責めた。また、心で感じることを口で言い表すのは人間だけであるというのも、際立ったことである。そこで、黙した精神の思いは、口の言葉によって印される。
Quid est igitur os hominis, nisi quoddam sermonis aditum, fons disputationis, aula verborum, promptuarium voluntatis? Absolvimus velut quamdam humani corporis regiam, in qua sit licet quaedam quantitas portionis, forma tamen universitatis est.
PL 14, 270Aそれでは、人間の口とは何であろうか。言葉の入口〔ミーニュ版は quoddam … aditum と中性形で刷る。「入口」の意に解した〕、議論の泉、言葉の広間、意志の貯蔵庫にほかならない。我々は、いわば人間の体の王宮を語り終えた。そこには部分としての一定の大きさはあるにせよ、全体の形がある。
69. Sequitur guttur per quod totius corporis vitale commercium, et spiritus hujus commeatus infunditur. Succedunt brachia, et validi lacertorum tori, validae ad operandum manus, et procerioribus digitis habiles ad tenendum.
PL 14, 270B69. 次に喉が続く。それを通って、体全体の生命の交わりと、この息の通行が注ぎ込まれる。続いて腕、腕の力強い筋肉の盛り上がり、働くのに力強い手、やや長い指によって握るのに巧みな手がある。
Hinc aptior usus operandi, hinc scribendi elegantia, et ille calamus scribae velociter scribentis, quo divinae vocis exprimuntur oracula.
PL 14, 270Bここから、働くことのいっそうふさわしいあり方が生まれ、書くことの優美さが生まれ、速く書く書記のあの筆が生まれる。それによって神の声の託宣が書き記される。
Manus est quae cibum ori ministrat: manus est quae praeclaris enitet factis, quae conciliatrix divinae gratiae sacris infertur altaribus, per quam offerimus et sumimus sacramenta coelestia: manus est quae operatur pariter atque dispensat divina mysteria, cujus vocabulo non dedignatus est se Dei filius declarari, dicente David: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Ps. CXVII, 16) .
PL 14, 270B手は、食物を口に運ぶものである。手は、すぐれた行いによって輝くものである。手は、神の恩寵の取りなし手として聖なる祭壇に差し出され、それによって我々は天の秘跡を捧げ、受ける。手は、神の奥義をなし、かつ分け与えるものであり、神の子は、自分がその名で言い表されることを厭わなかった。ダビデは言う、「主の右手は力をなした。主の右手はわたしを高く上げた」(詩篇117:16)。
Manus est quae fecit omnia, sicut dixit Deus omnipotens: Nonne manus mea fecit haec omnia (Esa., LXVI, 2) ? Manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix. Quae cum sit loco inferior, totum verticem comit, et honesto venustat ornatu.
PL 14, 270C手は、すべてを造ったものである。全能の神が言ったとおりである、「わたしの手がこれらすべてを造ったのではないか」(イザヤ66:2)。手は、体全体の防壁であり、頭の守り手である。手は位置の上では下にあるが、頭頂全体を整え、品位ある飾りで美しくする。
70. Quis digne explicet pectoris cratem, ventrisque mollitiem? Aliter enim viscera molliora non possent foveri, et intestinorum sinus duris haud dubie ossibus laederentur.
PL 14, 270C70. 胸の格子と腹の柔らかさを、誰がふさわしく説き明かせるだろうか。そうでなければ、柔らかな内臓は温められえず、腸の曲がりは、疑いなく硬い骨によって傷つけられるであろうからである。
Quid tam salutare, quam ut pulmo cordi finitimo limite jungeretur; ut cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque humore citius temperetur? Ideoque mollior pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat.
PL 14, 270C肺が心臓と隣り合う境で結ばれているほど、健やかなことがあろうか。心臓が怒りと憤りで燃え上がるとき、肺の血と湿りによって、いっそう早く冷まされるのである。それゆえ肺は柔らかい。つねに湿っているからであり、同時に憤りの硬さを和らげるためでもある。
Haec ideo strictim percurrimus, ut tamquam indocti obvia perstringere, non tamquam medici plenius scrutari videamur et persequi quae naturae latibulis abscondita sunt.
PL 14, 270Dこれらを我々が手短にたどったのは、無学の者のように行き当たりのことに触れるのであって、医者のように、自然の隠れ場に潜むものをより十分に探り尽くそうとするのではないと見えるようにするためである。
71. Lien quoque cum jecore habet viciniam fructuosam, qui dum assumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit; ut per fibras jecoris minutiores ciborum possint tenues atque subtiles reliquiae transire, quae vertantur in sanguinem, viribusque proficiant, et non cum fimo et sordibus egerantur.
PL 14, 270D71. 脾臓もまた肝臓と、益をもたらす近さにある。脾臓は自らの養いとなるものを取り込みながら、見つけた汚れをことごとく拭い去る。こうして、食物の細く精妙な残りが、肝臓のいっそう細かな繊維を通り抜け、血に変わって力の足しとなり、糞や汚れと共に排出されないようになる。
Intestinorum vero circumplexi orbes, et sine aliquo licet nodo sibi tamen invicem nexi, quid aliud nisi divinam prospicientiam Creatoris ostendunt; ut non cito esca pertranseat, et statim a stomacho decurrat?
PL 14, 271A腸の巻きつく輪は、結び目こそ無いものの互いにつながっており、創造主の神的な先見を示す以外の何であろうか。食物がすぐに通り過ぎて、ただちに胃から下ってしまわないようにしているのである。
Quod si fieret, jugis fames et continua vorandi libido hominibus gigneretur. Exinanitis enim visceribus et exhaustis, dum momentaria effusione vacuarentur, necesse esset inexplebilem atque insatiabilem cibi et potus generari cupiditatem, quam sine dubio matura mors sequeretur.
PL 14, 271Aもしそうなれば、絶え間ない飢えと、貪り食うことへの止まない欲望が、人々に生じるであろう。内臓が空にされ、すり減らされ、一瞬の流出で空になれば、食べ物と飲み物への飽くことのない、満たされぬ渇望が生まれざるをえず、それに疑いなく早死にが続くであろうからである。
Ideoque provide conficitur primum esca in utero superiore, deinde in jecore coquitur, ejusque vapore digestus transfunditur succus ejus in reliquas corporis partes; eaque substantia artus aluntur humani, quam juvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam: reliquum autem velut superfluum per intestina deducitur, et per illud ex transverso ostium derivatur.
PL 14, 271Aこうして食物は、先を見て整えられ、まず上の腹で砕かれ、次に肝臓で煮られ、その熱気によって消化された汁が、体の他の部分に注ぎ込まれる。その実体によって人間の肢体は養われ、若者はそれを成長のために、老人は持ちこたえるために受ける。残りは、余分なものとして腸を通って導かれ、横にあるあの戸口から排出される。
72. Denique etiam in Genesi arca Noe ad fabricam humani corporis accipitur, de qua dixit Deus: Fac tibi arcam ex lignis quadratis, nidos facies in ea, et bituminabis eam intus et foris bitumine, et sic facies arcam (Gen. VI, 14) .
PL 14, 271B72. 実際、創世記でも、ノアの箱舟が人間の体の造りになぞらえて受け取られている。それについて神は言った、「汝のために四角い材木で箱舟を造れ。その中に巣を設け、内も外もアスファルトで塗り、こうして箱舟を造れ」(創世記6:14)。
Et infra: Ostium vero facies ex transverso: inferiora autem arcae bicamerata et tricamerata facies (Ibid. 16) . Hoc ergo significat Dominus, quod ostium ex posteriori sit parte, per quod egerantur ciborum superflua.
PL 14, 271Bさらに下に、「戸口は横に造れ。箱舟の下の階は、二層、三層に造れ」(創世記6:16)とある。それゆえ主はここで、戸口が後ろの部分にあり、それを通して食物の余りが排出されることを示している。
Decore enim Creator noster ductus reliquiarum a vultu hominis avertit, ne dum alvum purgamus, inquineremus aspectum. Simul illud considera, quod ea quae pudoris plena sunt, eo loco constituta sunt, ubi operta vestibus dedecere non possint.
PL 14, 271Bというのは、我々の創造主は、品位のゆえに、残り物の通り道を人間の顔から遠ざけたからである。腹を清めるときに、見る目を汚すことのないようにするためである。同時にこれも考えよ。恥じらいに満ちたものは、衣で覆われても見苦しくならない場所に置かれている。
73. Venarum pulsus vel infirmitatis internuntius, vel salutis est. Eaedem tamen cum toto diffusae sint corpore, neque nudae atque intectae sunt, et ita levibus operiuntur visceribus; ut explorandi copia sit, et celeritas sentiendi, quando nulla est viscerum crassitudo, quae pulsum possit obducere.
PL 14, 271C73. 血管の脈は、病弱の使いであるか、健やかさの使いである。とはいえ血管は、体全体に広がっているのに、むき出しで覆いなくあるのではなく、薄い肉で覆われている。それは、確かめる機会があり、感じ取る速さがあるようにするためである。脈を覆い隠すほどの厚い肉が無いのである。
Ossa quoque omnia tenui operta sunt viscere, et revincta nervis; praecipue tamen capitis levi tecta sunt corio. Unde quo possint aliquod adversum imbres et frigora habere munimen, capillis densioribus vestiuntur.
PL 14, 271C骨もすべて薄い肉で覆われ、筋で縛られている。ただ頭の骨は薄い皮で覆われている。そこで、雨と寒さに対して何らかの守りを持てるように、より濃い髪で身を包まれている。
Quid de genitalibus loquar, quae venis e regione cervicis per renes lumbosque deductis suscipiunt genitale semen ad munus et ad gratiam procreandi? 74. Quid de officio pedum, qui totum corpus sine ulla sustinent oneris injuria?
PL 14, 271C生殖の部分については何を言おうか。それは、首の辺りから腎臓と腰を通って導かれた血管から、子を生む働きと優美さのために、生殖の種を受ける。74. 足の務めについては何を言おうか。足は荷の害なしに、体全体を支える。
Flexibile genu, quo prae caeteris Domini mitigatur offensa, ira mulcetur, gratia provocatur.
PL 14, 272A曲がる膝。それによって、他のどの部分にもまして、主の憤りが和らげられ、怒りがなだめられ、恩寵が呼び寄せられる。
Hoc enim Patris summi erga Filium donum est: Ut in nomine Jesu omne genu curvetur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnium lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II, 10 et 11) .
PL 14, 272Aそれは、至高の父から子への賜物だからである、「イエスの名において、天のもの、地のもの、冥界のものの、すべての膝が屈められ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するために」(フィリピ2:10, 11)。
Duo enim sunt quae prae caeteris Deum mulcent, humilitas, et fides. Pes itaque exprimit humilitatis affectum, et sedulae servitutis obsequium: fides aequat Filium Patri, atque utriusque eamdem gloriam confitetur.
PL 14, 272A神をなだめるものは、他にもまして二つある。へりくだりと信仰である。それゆえ足は、へりくだりの心と、たゆまぬ奉仕の従順を表す。信仰は、子を父と等しいものとし、両者に同じ栄光を告白する。
Recte autem non plures, sed duo sunt homini pedes; quaterni enim pedes feris ac belluis sunt, bini avibus. Et ideo unus quasi de volatilibus est homo, qui alta visu petat, et quodam remigio volitet sublimium sagacitate sensuum.
PL 14, 272A人間に足が、いくつもではなく二つなのは正しい。獣や野獣には四つずつの足があり、鳥には二つずつだからである。それゆえ人間は、いわば飛ぶものの一つであって、高みを目で求め、櫂のようなものによって、高いものを求める感覚の鋭さをもって飛ぶ。
Et ideo de eo dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5) ; eo quod propior sit coelestibus, et sublimior aquilis, qui possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est.
PL 14, 272Bそれゆえ人間について、こう言われた、「汝の若さは、ワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。天のものにより近く、ワシよりも高い者だからである。その者は言うことができる、「しかし、我々の市民権は天にある」。
Liber VI, Caput X
第VI巻 第X章PL 14, 272BDiei sexto, totique adeo operi finem positurus quomodo Deus requievisse dicatur, aperit, et Creatoris laudibus sermonem coronat.
PL 14, 272B第六日に、ひいては業全体に終わりを置こうとして、神がどのようにして憩ったと言われるのかを明らかにし、創造主への賛美をもって説教を飾る。
75. Sed jam finis sermoni nostro sit, quoniam completus est dies sextus, et mundani operis summa conclusio est; perfecto videlicet homine in quo principatus est animantium universorum, et summa quaedam universitatis, et omnis mundanae gratia creaturae.
PL 14, 272B75. さて、我々の話はもう終わりとしよう。第六の日が満了し、世界の業の完結が成し遂げられたからである。人間が完成されたとき、その人間のうちに、あらゆる生き物に対する首位と、宇宙の頂点とも言うべきものと、世界のすべての被造物の麗しさとがあったのである。
Certe deferamus silentium; quoniam requievit Deus ab omnibus mundi operibus: requievit autem in recessu hominis, requievit in ejus mente atque proposito. Fecerat enim hominem rationis capacem, imitatorem sui, virtutum aemulatorem, cupidum coelestium gratiarum.
PL 14, 272C確かに、我々は沈黙を捧げよう。神は世界のあらゆる業から憩ったからである。しかも神が憩ったのは人間の奥まった所であり、人間の精神と志においてであった。神は人間を、理性を受け入れうる者、自らにならう者、徳を競い求める者、天の恩寵を慕う者として造っていたからである。
In his requiescit Deus qui ait: Super quem requiescam, nisi supra humilem, et quietum, et trementem verba mea (Esa. LXVI, 2) ? 76. Gratias ergo Domino Deo nostro qui hujusmodi opus fecit in quo requiesceret.
PL 14, 272C神はこれらのうちに憩う。神は言う、「わたしが憩うのは、へりくだり、静かで、わたしの言葉の前に震える者のほかに誰の上であろうか」(イザヤ66:2)。76. したがって、憩うための、このような業を造った主なる我々の神に、感謝を。
Fecit coelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui peccata dimitteret.
PL 14, 272C神は天を造ったが、憩ったとは読まない。地を造ったが、憩ったとは読まない。太陽と月と星を造ったが、そこでも憩ったとは読まない。しかし、人間を造り、そのとき憩ったと読む。罪を赦す相手を得たからである。
Aut forte tunc jam futurae Dominicae passionis praecessit mysterium, quo revelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemtione secundum quod ipse dixit: Ego dormivi et requievi, et exsurrexi; quoniam Dominus suscepit me (Ps. III, 6) .
PL 14, 272Dあるいはおそらく、そのときすでに、来たるべき主の受難の奥義が先んじて示されたのであろう。キリストは人間のうちに憩うであろうこと、人間の贖いのために肉体において自らに憩いをあらかじめ定めていることが、そこで啓示されたのである。それはキリスト自らがこう言ったとおりである、「わたしは眠り、憩い、そして起きた。主がわたしを受け入れたからである」(詩篇3:6)。
Ipse enim requievit, qui fecit: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 14, 273Aというのは、造った者自らが憩ったのである。その者に、誉れと栄光と、世々からの永続とがあり、今も、いつまでも、世々限りなくある。アーメン。