ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos › 全文

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 921A–1180D

In Psalmum I, Caput I

詩篇1篇講解 第I章PL 14, 921A
1

[0921] Quoniam summum virtuti incentivum proposuit Deus futurae beatitudinis delectationem: vehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitavit.

PL 14, 921A

神は、徳への最高の刺激として、来たるべき至福の楽しみを示した。悪魔は、誤りへの強い拍車もまた楽しみであると考え出した。

2

Utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam, a Domino Deo in paradiso voluptatis positus; ut aeterna delectatione frueretur, ad virtutem futurae sobolis provocandam.

PL 14, 921A

この二つの考えの証しを示すのは、人類の最初の人アダムである。彼は主なる神によって快楽の園に置かれた。それは、永遠の楽しみを享受することで、のちに生まれる子孫を徳へと促すためであった。

3

Neque enim erat incognitum Deo locum eum errori daturum, et caeteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari.

PL 14, 921A

というのも、彼が誤りに隙を与えることになること、そして、ほかの者たちには救いの望みが示されていなければならないことを、神が知らなかったわけではないからである。その望みによって、彼らは人類から奪い取られた住まいへと再び回復されるよう努めるのである。

4

Et idem per speciem serpentis quae praefiguravit delectationis illecebram, uxoria persuasione deceptus. Occasione igitur accepta, adversarius per delectationem mihi operatus est mortem.

PL 14, 921A

そして同じ彼は、楽しみの誘惑をあらかじめ象っていた蛇の姿を通して、妻の説得に欺かれた。こうして機会を得た敵対者は、楽しみを通して私に死をもたらした。

5

Itaque quod divina gratia tributum erat ad vitam, factum est mihi in mortem, eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit; ad lapsum enim speciem praetendit naturae.

PL 14, 921A

かくして、神の恩寵によって命のために授けられたものが、私にとって死となった。そして敵は、人の同意をそれだけ容易に得た。堕落させるために、本性の見かけを前に差し出したからである。

6

Delectarunt enim opera sua Dominum: delectarunt prima naturae exordia, quae videns Dominus ait: Bona valde (Gen. I, 31) .

PL 14, 921B

主は、自らの業を楽しんだ。すなわち本性の最初の始まりを楽しんだのであり、それを見て主は言った。「甚だ良い」(創世記1:31)。

In Psalmum I, Caput II

詩篇1篇講解 第II章PL 14, 921B
1

Laudant Angeli Dominum, psallunt ei Potestates coelorum, et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suavitate canorae vocis suae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3) .

PL 14, 921B

天使たちは主を賛美し、天の能天使たちは主に向かって歌い、世界の始まりより前からケルビムとセラフィムは、その澄んだ声の甘美さをもって言う。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな」(イザヤ6:3)。

2

Innumera angelorum millia assistunt, et seniores et turba magna sicut voces aquarum multarum concinunt Alleluia (Apoc. XIX, 1 et seq.) .

PL 14, 921B

数え切れぬ天使の群れが傍らに立ち、長老たちと大群衆が、多くの水の声のように声を合わせて「ハレルヤ」と歌う(黙示録19:1以下)。

3

Ipsum axem coeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus suavitate versari, ut sonus ejus extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae.

PL 14, 922A

さらに、もっと明確な説によれば、天の軸そのものが絶えざる調和の甘美さをもって回っており、その響きが地の果てにまで聞こえるようにされているという。そこには自然の秘められた場所がいくつかある。

4

Nec id ab usu naturae alienum videtur; quandoquidem vox missa gratiore plausu e nemoribus resultet, aut montibus, et suaviore sono reddant quod acceperint. In scopulis quoque ipsis et lapidibus reperit natura quod delectaret.

PL 14, 922A

これは自然のならわしに異なるとも見えない。声は放たれると、森や山々から心地よい響きとなってはね返り、受け取ったものをいっそう甘い音にして返すからである。自然は、岩や石の中にさえ、楽しませるものを見いだした。

5

Aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. Ferae ipsae, atque aves loci amoenioris aut modulatioris vocis delectatione mulcentur. Lactentibus quoque parvulis aut severitas terrori est, aut blanditiae voluptati. Naturalis igitur delectatio est.

PL 14, 922A

ある者は眺めの美しさに、ある者は用い方や魅力に楽しみを覚える。野獣や鳥さえも、心地よい場所や調子のよい声の楽しみによって、なごむ。乳飲み子でさえ、厳しさには怯え、あやされることには喜びを覚える。それゆえ、楽しみは自然なものである。

In Psalmum I, Caput III

詩篇1篇講解 第III章PL 14, 922B
1

Unde et David sanctus, qui adverteret unde homo, et qua esset fraude dejectus (nam si tenuisset infusam sibi a Domino aeternae illius coelestisque delectationis gratiam, nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subiisset injurias), itaque reparare eam studens ac reformare psallendi munere, coelestis nobis instar conversationis instituit.

PL 14, 922B

それゆえ聖なるダビデは、人間がどこから、どのような欺きによって突き落とされたかに気づいていた。実際、もし主から注ぎ込まれた、あの永遠の天上の楽しみの恩寵を保ち、世の誘惑に捕らえられて失うことがなかったなら、これほど惨めな苦難の害に遭うことは決してなかったであろう。そこで彼は、これを回復し、詩を歌うつとめによって改めようと努め、我々のために天上の暮らしにも似たものを定めた。

In Psalmum I, Caput IV

詩篇1篇講解 第IV章PL 14, 922B
1

Etenim licet omnis Scriptura divina Dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis psalmorum liber; quandoquidem ipse Moyses qui plano gesta majorum sermone descripsit, ubi tamen per mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in majora ingenium attollens suum (quia majora viribus suis fuerat assecutus), canticum Domino cecinit triumphale (Exod. XV, 1 et seq.) .

PL 14, 922B

実際、神の聖書はすべて神の恩寵を息づかせているが、とりわけ詩篇の書は甘美である。先人たちの事績を平易な言葉で記したモーセ自身、紅海を渡って父祖たちの民を記憶に値する驚嘆のうちに導き、ファラオ王が軍勢とともに沈むのを見たとき、自らの才をいっそう高いものへと引き上げ(自分の力を超えたものを得ていたからである)、主に向けて勝利の歌を歌った(出エジプト記15:1以下)。

2

Maria quoque tympanum sumens, caeteras hortabatur dicens: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare (Ibid. 20) .

PL 14, 923A

マリアもまた太鼓を取り、ほかの女たちを励まして言った。「主に向かって歌おう。主は栄光のうちに誉れを受けた。馬とその乗り手を海に投げ込んだ」(出エジプト記15:20)。

3

Ipse etiam Moyses cum legem Domini legisset, quo ejus memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: Audi, coelum, et loquar: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, sicut imber super gramen, sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 1 et seq.) .

PL 14, 923A

モーセ自身も、主の律法を読み聞かせたとき、その記憶を聞く者たちの胸に刻みつけるために、歌によって語って言った。「天よ、聞け。私は語ろう。私の語ることは雨のごとく待たれ、私の言葉は露のごとく降れ、草の上の小雨のごとく、牧草の上の雪のごとく」(申命記32:1以下)。

In Psalmum I, Caput V

詩篇1篇講解 第V章PL 14, 923B
1

Delectatur igitur cantico Deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. Inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando coelum testificabatur et terram; ut salutem suam coelestis sono gratiae concinentem avidius mundus audiret, et sacrae suavitate dulcedinis in aeternum Legis observantia mentibus inoleret humanis.

PL 14, 923B

このように、神は歌を楽しむ。賛美されることだけでなく、和解させられることをも楽しむのである。モーセが歌を最も用いたのも、天と地を証人に呼んだときであった。それは、天上の恩寵の響きに合わせて歌う自分の救いを世界がいっそう熱心に聞き、聖なる甘美さの優しさによって、律法の遵守が人の精神の中に永遠に根づくようにするためである。

2

Denique Legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysis fractae et comminutae sunt. Ubi vero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suavitatis exclusit.

PL 14, 923B

実際、律法の板は、歌によって固められる前には、モーセの憤りによって砕かれ、粉々にされた。しかし、そのような封印によって聖別されてからは、人の怒りに余地はなかった。聖なる甘美さによる聖化が、それを締め出したからである。

3

Canticum itaque Domini sicut ros mollior descendit e coelo, et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. Duo igitur haec cantica in libris Moysis tamquam duo mundi oculi, coelique lumina, totum corpus operis ejus illustrant.

PL 14, 923B

こうして主の歌は、やわらかな露のように天から降り、人々の信仰を、草が雨に潤されるように、霊の恩寵の雨によって満たした。それゆえ、モーセの書におけるこの二つの歌は、世界の二つの目、天の二つの光のように、その著作の体全体を照らしている。

In Psalmum I, Caput VI

詩篇1篇講解 第VI章PL 14, 923C
1

At vero David principaliter a Domino ad hoc munus electus est; ut quod in aliis rarum praeeminere reliquo opere videtur, in hoc juge et continuum refulgeret.

PL 14, 923C

しかしダビデは、主によってとりわけこの務めのために選ばれた。ほかの者においては他の業の中にまれに際立って見えるものが、彼においては絶え間なく、続けて輝き出るようにするためである。

2

Unum canticum legimus in libro Judicum (Judic. V, 2 et seq.) , reliqua, historiae more, decursa, quibus expressa sunt gesta majorum.

PL 14, 923C

士師記には、歌が一つ読まれる(士師記5:2以下)。そのほかは、歴史の習いに従って先人たちの事績を記したものが、流れるように続くだけである。

3

Unum Esaias canticum scripsit (Esai. XII, 1 et seq.) , quo legentium corda mulceret; in reliquis terribili tuba correptionis infremuit. Canticum ei ne ipsi quidem inimici objicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti.

PL 14, 923C

イザヤは歌を一つ書いた(イザヤ12:1以下)。読む者の心をなごませるためである。そのほかの箇所では、譴責の恐ろしいラッパを鳴らして怒号した。その歌については、彼の敵でさえ彼を責めることができなかった。彼らは、彼がほかのことを語ったために、死に至るまで彼を迫害した者たちである。

4

Unum Daniel (Dan. III, 52 et seq.) , unum Habacuc (Habac. III, 2 et seq.) . Salomon ipse David filius licet innumera cantica cecinisse dicatur; unum tamen quod Ecclesia receperit, canticorum Canticum dereliquit. In aliis igitur singula advertere licet.

PL 14, 923C

ダニエルは一つ(ダニエル3:52以下)、ハバククは一つ(ハバクク3:2以下)。ダビデの子ソロモン自身は、数えきれないほどの歌を歌ったと言われるが、教会が受け入れた歌として残したのは、「歌の中の歌」ただ一つである。このように、ほかの者たちにおいては、一つ一つに目を向けることができる。

In Psalmum I, Caput VII

詩篇1篇講解 第VII章PL 14, 923D
1

Historia instruit, Lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet: in libro Psalmorum profectus est omnium, et medicina quaedam salutis humanae. Quicumque legerit, habet quo propriae vulnera passionis speciali possit curare remedio.

PL 14, 923D

歴史は教え、律法は教え導き、預言は告げ知らせ、譴責は懲らしめ、道徳は説き勧める。詩篇の書には、すべての益があり、人の救いのための一種の薬がある。これを読む者は誰でも、自らの情念の傷を癒すための、特別な治療法を手にする。

2

Quicumque cernere voluerit, tamquam in communi animarum gymnasio, et quodam stadio virtutum diversa genera certaminum reperiens praeparata, id sibi eligat, cui se intelligit aptiorem, quo facilius perveniat ad coronam.

PL 14, 923D

見ようとする者は誰でも、魂たちの共同の競技場、徳の闘技場のようなところに、さまざまな種類の戦いが用意されているのを見いだして、自分にいっそうふさわしいと思うものを選べばよい。そうすれば、冠により容易に至ることができる。

3

Si quis gesta recensere majorum studeat, atque imitari velit, intra unum psalmum (Psal. LXXVII, 8 et seq.) totam paternae historiae seriem accipit comprehensam; ut thesaurum memoriae compendio lectionis acquirat. Faciliora quoque videntur, quae brevius explicantur.

PL 14, 924A

先人たちの事績を調べようとし、それに倣おうとする者は、一つの詩篇(詩篇77:8以下)の中に、父祖たちの歴史の全体が収められているのを見いだす。こうして、読むことを手短にして、記憶の宝を手に入れるのである。短く説かれたことは、いっそうたやすく見えもする。

4

Illud etiam quantae altitudinis, quod brevi intervallo offensionum adversa distinxit, et reconciliationis secunda subtexuit; ut simul cognosceres quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret?

PL 14, 924A

また、次のことがどれほど深いか。詩篇は、つまずきによる逆境を短い間隔で区切り、和解による順境をその後に織り込んでいる。それは、不信仰によるつまずきが何を損ない、速やかな信仰が何をもたらすかを、あなたが同時に知るためである。

5

Si quis vim legis explorat, quae tota in vinculo charitatis est (qui enim diligit proximum, legem implevit), in psalmis legat quanto dilectionis affectu pro totius plebis opprobrio repellendo, periculis se gravibus solus objecerit; in quo non imparem charitatis gloriam triumpho virtutis agnoscet.

PL 14, 924A

律法の力を探る者は、その力がすべて愛の絆にあるのだから(隣人を愛する者は律法を全うしたのである)、詩篇の中で、全民の恥辱を退けるために、どれほどの愛情をもって、ただ一人で重い危険に身を投じたかを読むがよい。その中に、徳の勝利にふさわしい、等しい愛の栄光を認めるであろう。

6

Si quis correptionum saeva formidat, audiat dicentem: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2) ; et discat quemadmodum debeat irati judicis temperare censuram.

PL 14, 924B

譴責の厳しさを恐れる者は、こう言う声を聞くがよい。「主よ、汝の怒りによって私を責めるな、汝の憤りによって私を懲らすな」(詩篇6:2)。そして、怒れる裁き主の判決をいかに和らげるべきかを学べ。

7

Si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) ; et advertat quia praeceptum Evangelicum spiritu praevidit, virtute praevenit.

PL 14, 924B

忍耐の手本を知りたいと願う者は、詩篇の中で読むがよい。「もし私が、私に悪を行った者に悪を返したのなら」(詩篇7:5)。そして、福音の戒めを彼が霊によって予見し、徳によって先取りしていたことに気づけ。

8

Habes itaque illud proverbiale: Quia mansuetus homo, cordis est medicus (Prov. XIV, 30) . Si quis praeterea adversus nequitiae spiritalis incursus vult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse noverit?

PL 14, 924B

あなたには、次の格言もある。「柔和な人は心の医者である」(箴言14:30)。さらに、霊的な悪の襲撃に対して守られたいと思う者は、歌うこと以上に何を知るべきであろうか。

9

Psallebat David adolescentior; et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat.

PL 14, 924B

ダビデは、まだ若いときに歌った。すると、以前に彼を苦しめていたサウルの邪悪な霊を追い払った。

In Psalmum I, Caput VIII

詩篇1篇講解 第VIII章PL 14, 924C
1

De virtute autem prophetiae quid loquar? Quod alii annuntiaverunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte videtur esse promissum, ut Dominus Jesus ex ejus semine nasceretur, sicut dixit ad eum Dominus: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11) .

PL 14, 924C

預言の力について、何を語ろうか。ほかの者たちが謎によって告げたことが、この人にだけは明らかに、はっきりと約束されたと見える。すなわち、主イエスが彼の子孫から生まれるということである。主が彼に言ったとおりである。「汝の腹の実を、私は汝の座に据えよう」(詩篇131:11)。

2

In psalmis itaque nobis non solum nascitur Jesus; sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris.

PL 14, 924C

こうして、詩篇の中で我々のためにイエスが生まれるだけでなく、体の救いをもたらす受難をも受け、休み、よみがえり、天に昇り、父の右に座す。

3

Id quod nemo praesumpserat hominum dicere, hoc solus hic Propheta annuntiavit, postea ipse Dominus in Evangelio praedicavit (Luc. XXIV, 44) .

PL 14, 924C

人間の誰一人としてあえて言おうとしなかったことを、この預言者だけが告げ知らせた。のちに主自身が福音書の中で宣べ伝えた(ルカ24:44)。

In Psalmum I, Caput IX

詩篇1篇講解 第IX章PL 14, 924C
1

Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt, aut aliqua dicta superiorum: psalmi nihil praeter quod suum est, habent. Quid igitur psalmo gratius?

PL 14, 924C

そのうえ、詩篇の書き手たちはみな〔底本は scriptores psalmorum。次の文と噛み合わず、本文が崩れているらしい。詩篇以外の書の書き手を言うものと解した〕、自分の書いたものの中に、手本を置くか、先人の何らかの言葉を置いた。詩篇は、それ自身のもの以外に何も持たない。それでは、詩篇にまさって心地よいものがあろうか。

2

Unde pulchre ipse David: Laudate, inquit, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio (Psal. CXLVI, 1) .

PL 14, 924D

それゆえ、ダビデ自身がみごとに言う。「賛美せよ。詩篇は善いものだからである。我々の神に、賛美は快く、ふさわしくあれ」(詩篇146:1)。

3

Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio.

PL 14, 924D

まことにそのとおりである。詩篇は民の祝福であり、神の賛美であり、民衆の称賛であり、すべての人の喝采であり、万人の言葉であり、教会の声であり、信仰の澄んだ告白であり、権威に満ちた敬虔であり、自由の喜びであり、楽しさの叫びであり、喜びのこだまである。

4

Ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a moerore allevat. Nocturna arma, diurna magisteria; scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diversis et disparibus vocibus unam exprimens cantilenam.

PL 14, 924D

詩篇は怒りを和らげ、思い煩いを取り去り、悲しみを軽くする。夜の武具であり、昼の教師であり、恐れのときの盾であり、聖なるときの祝祭であり、静けさの象りであり、平和と一致の保証である。竪琴のように、異なり不揃いな声から一つの旋律を生み出す。

5

Diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus. Mulieres Apostolus in Ecclesia tacere jubet: psalmum etiam bene clamant: hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui.

PL 14, 925A

日の出は詩篇を響かせ、日の入りは詩篇を鳴り渡らせる。使徒は女たちに教会で黙するよう命じるが、詩篇は女たちもよく声高に歌う。詩篇はあらゆる年齢にとって快く、男女のどちらにもふさわしい。

6

Hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc veterani tristes in cordis sui jucunditate respondent, hunc juvenes sine invidia cantant lasciviae, hunc adolescentes sine lubricae aetatis periculo et tentamento concinunt voluptatis, juvenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione verecundiae cum sobrietate gravitatis hymnum Deo, inflexae vocis suavitate modulantur.

PL 14, 925A

老人たちは、老いの硬さを脱ぎ捨てて詩篇を歌い、悲しみに沈んだ古参兵たちも、心の喜びのうちに応える。若者たちは、放縦のそしりを受けることなく歌い、青年たちは、滑りやすい年ごろの危険も快楽の誘惑もなしに声を合わせて歌う。若い娘たち自身も、主婦としての慎みを損なうことなく詩篇を歌い、少女たちも、恥じらいから滑り落ちることなく、重々しい節度をもって、抑揚をつけた声の甘美さで神への賛歌を歌い上げる。

7

Hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere. Ludus quidam est iste doctrinae majoris profectus, quam cum seria traditur disciplina. Quantum laboratur in Ecclesia ut fiat silentium, cum lectiones leguntur?

PL 14, 925A

幼い子らは詩篇を覚えようと熱心になり、乳児たちは詩篇を口ずさんで喜ぶ。ほかのことは習うのを避けるというのに。これは一種の遊びであって、まじめに教える訓練よりも、はるかに大きな学びの進歩をもたらす。朗読が行われるとき、教会で静けさを保つためにどれほど骨が折れることか。

8

Si unus loquatur, obstrepunt universi; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii. Omnes loquuntur, et nullus obstrepit. Psalmum reges sine potestatis supercilio resultant. In hoc se ministerio David gaudebat videri.

PL 14, 925B

一人が話せば、全員がざわめく。ところが詩篇が読まれるときには、詩篇自身が静けさをつくり出す。全員が声を出しているのに、誰も騒がしくしない。王たちも、権力の驕りなしに詩篇を響かせる。ダビデは、この奉仕にあずかる姿を見られることを喜んだ。

9

Psalmus cantatur ab imperatoribus, jubilatur a populis. Certant clamare singuli quod omnibus proficit. Domi psalmus canitur, foris recensetur. Sine labore percipitur, cum voluptate servatur; psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat.

PL 14, 925B

詩篇は皇帝たちによって歌われ、民によって喜びの声をあげて歌われる。誰もが、万人に益となるものを声に出そうと競う。詩篇は家で歌われ、外で語り直される。労せずして覚えられ、楽しみとともに保たれる。詩篇は、争う者たちを結び、不和の者たちを交わらせ、傷つけられた者たちを和解させる。

10

Quis enim non remittat ei, cum quo unam ad Deum vocem emiserit? Magnum plane unitatis vinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire! Dispares citharae nervi sunt, sed una symphonia.

PL 14, 925B

実際、神に向かって一つの声をあげた相手を、誰が赦さずにいられようか。民全体の数が一つの合唱隊に集まるのは、まことに大きな一致の絆である。竪琴の弦は互いに異なるが、調べは一つである。

11

In paucissimis chordis saepe errant digiti artificis; sed in populo spiritus artifex nescit errare. Psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio.

PL 14, 925C

ごくわずかな弦であっても、奏者の指がしばしば誤ることがある。しかし民の中では、奏者である霊は誤ることを知らない。詩篇は、夜の務めの交わりであり、昼の休息の報酬であり、初心者の教育であり、完全な者たちの堅固さである。

12

Angelorum ministerium, militia coelestis, hostia spiritalis. Psalmum et saxa respondent: psalmus canitur, et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur. Videmus flere praeduros, flecti immisericordes.

PL 14, 925C

天使たちの奉仕であり、天の軍務であり、霊的ないけにえである。詩篇には岩さえも応える。詩篇が歌われると、岩のように硬い胸さえも和らぐ。非常にかたくなな者たちが泣き、憐れみのない者たちが心を曲げるのを、我々は見る。

In Psalmum I, Caput X

詩篇1篇講解 第X章PL 14, 925C
1

Certat in psalmo doctrina cum gratia simul. Cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. Nam violentiora praecepta non permanent: quod autem cum suavitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consuevit elabi.

PL 14, 925C

詩篇においては、教えが魅力と同時に競い合う。楽しみのために歌われ、教育のために学ばれる。というのも、あまりに強い戒めは長続きしないが、甘美さとともに受け取ったものは、一度心の奥に注ぎ込まれれば、抜け落ちることがないからである。

2

Quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti? In his lego Canticum pro dilecto, et sacrae desiderio charitatis inflammor (Psal. XLIV, 1) ; in his torcularia divini mysterii recognosco (Psal. VIII, 1 et alibi) ; in his revelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis numera (Psal. L, 3 et seq.) ; in his disco vitare peccatum, dedisco erubescere poenitentiam delictorum.

PL 14, 926A

詩篇を読むあなたの前に現れないものがあろうか。詩篇の中に私は、「愛する者のための歌」を読み、聖なる愛への願いに燃え上がる(詩篇44:1)。その中に、神の奥義の酒ぶねを見いだす(詩篇8:1、ほか)。その中に、啓示の恩寵を数え上げ、復活の証しを数え上げ、約束の賜物を数え上げる〔底本は numera(数)。munera(賜物)と読み、そのように訳した〕(詩篇50:3以下)。その中で私は、罪を避けることを学び、罪の悔い改めを恥じることを忘れる。

3

Tantus rex, tantus propheta suo me provocavit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum, aut non commissum cavere.

PL 14, 926A

これほどの王、これほどの預言者が、自らの手本によって私を促した。犯した罪を軽くしようと努め、あるいは犯さなかった罪を避けようと努めるように。

In Psalmum I, Caput XI

詩篇1篇講解 第XI章PL 14, 926A
1

Quid igitur psalmus, nisi virtutum est organum, quod sancti Spiritus plectro pangens Propheta venerabilis, coelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare?

PL 14, 926A

それでは、詩篇とは徳の楽器でなくて何であろうか。尊ぶべき預言者が聖なる霊の撥で奏でて、天上の響きの甘美さを地上に響かせたのである。

2

Simul cum ille in fidibus et chordis, hoc est, in reliquiis mortuis diversarum vocum modulatus discrimina, divinae laudationis ad coelestia dirigeret cantilenam; docuit utique prius nobis peccato esse moriendum, et tunc demum in hoc corpore diversa opera discriminanda virtutum, quibus ad Dominum devotionis nostrae gratia perveniret; ut occupatis intentione coelestium nulla irreperet terrenorum libido vitiorum, simul animus coelestis gratiae suavitate nitesceret.

PL 14, 926A

彼は、弦と糸、すなわち死んだものの残りの上で、さまざまな声の違いを調べに乗せ、神への賛美の歌を天へと向かわせた。そのとき彼は、まず我々が罪に対して死ななければならないこと、そしてそのうえで、この体の中で、さまざまな徳の業を区別して行わなければならないことを教えたのである。それによって我々の敬虔の麗しさが主のもとに届くからである。天上のことに心を向けている者には、地上の悪徳の欲望が忍び入ることがなく、同時に心は天上の恩寵の甘美さによって輝くのである。

3

Merito igitur tanti ministrum muneris Dominus laudans ait: Inveni David secundum cor meum.

PL 14, 926B

それゆえ、これほどの務めに仕える者を、主は当然のこととして賛えて言った。「私はダビデを見いだした。私の心にかなう者を」。

In Psalmum I, Caput XII

詩篇1篇講解 第XII章PL 14, 926B
1

Aiunt etiam, eorum qui cithara canunt peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista; causas quoque modulaminum, et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii.

PL 14, 926B

また、竪琴を奏でる者のうち、より熟達した者は内に向かって奏でるという。アスペンドスの竪琴弾きについて物語が伝えるとおりである。また、調べの理由と、律動のいくつかの閂は、プサルテリウムの上の部分にあるという〔楽器のどの部分を言うのか定かでない。ここでは楽器の上部と解した〕。

2

Docuit ergo David intus nos canere oportere, intus psallere, quemadmodum canebat et Paulus, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) , et ad superiorum intuitum vitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed gravatur; cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus Propheta memoraverit dicens: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel: gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 22) . Sed jam psalmi istius qui propositus est nobis, ingrediamur exordia.

PL 14, 926C

こうしてダビデは、我々が内に向かって歌い、内に向かって詩を奏でなければならないことを教えた。パウロもこう言って歌っていたとおりである。「私は霊で祈り、精神でも祈ろう。霊で詩を歌い、精神でも詩を歌おう」(一コリント14:15)。そして、上にあるものを見つめて、我々の命と行いを形づくらなければならない。甘美さの楽しみが体の情念を呼び起こすことがないように。その情念によっては我々の魂は贖われず、むしろ重くされるからである。聖なる預言者も、自らの魂の贖いのために詩を歌うと述べている。「私は竪琴に合わせて汝に詩を歌う、イスラエルの聖なる者よ。私が汝に歌うとき、私の唇は喜び、汝が贖った私の魂も喜ぶ」(詩篇70:22)。さて、我々に示されたこの詩篇の初めに入ろう。

In Psalmum I, Caput XIII

詩篇1篇講解 第XIII章PL 14, 927A
1

(Vers. 1) Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum. Quam aptum, quam opportunum principium!

PL 14, 927A

(第1節)彼は言う。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まなかった者は」。なんとふさわしく、なんと時宜にかなった始まりであろうか。

2

Namque ut ii qui agonis aliquam solemnitatem receperint exhibendam, proponere praemium solent, jactare coronae nobilitatem, quo certaturi studio majore conveniant, nisu quoque propensiore decertent: ita Dominus noster Jesus regni coelestis gloriam, perpetuae quietis gratiam, vitae aeternae beatitudinem ad virtutis humanae incentiva proposuit.

PL 14, 927A

というのも、競技の祝祭を催すことを引き受けた者たちは、賞を示し、冠の栄誉を掲げるのが常である。競い合う者たちがいっそう熱意をもって集まり、いっそう力を込めて戦うためである。それと同じく、我々の主イエスは、人の徳を奮い立たせるために、天の国の栄光、永遠の安らぎの恩寵、永遠の生命の至福を示した。

3

Imperator quoque cum progreditur ad bellum, donativum militi, et promotiones dignitatum in numeris militaribus pollicetur; ut spes commodi furetur labores, et metum abscondat periculi.

PL 14, 927A

将軍もまた、戦いに赴くときには、兵に下賜金を約し、軍の隊列の中での昇進を約束する。利益の望みが苦労を盗み、危険への恐れを覆い隠すためである。

4

Velut praeco igitur magni imperatoris sanctus David hortatur milites, athletas vocat, praemium exprimit dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.

PL 14, 927A

そこで聖なるダビデは、偉大な将軍の触れ役のように、兵士たちを励まし、競技者たちを呼び集め、賞を示して言う。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まなかった者は」。

5

A praemio coepit, ut pondus futuri certaminis elevaret; mercedem praemisit, ut unusquisque praesentium rerum sollicitudines ac labores corde transiliens, ad emerendam beatitudinem futurorum avida festinatione contenderet. Beatus, inquit, vir.

PL 14, 927B

彼は賞から始めた。来たるべき戦いの重みを軽くするためである。報酬を先に示した。それは、各人が目の前の思い煩いと労苦を心の中で飛び越え、来たるべき〔世の〕至福を得るために、熱心に急ぐためである。「幸いな人」と彼は言う。

6

Quid plus potuit homini dari, quam quo nihil amplius potuit Deo Apostolica auctoritate deferri (I Tim. VI, 15 et 16) ? Beatus enim, et solus potens, et rex regum, et dominus dominantium Deus dictus est.

PL 14, 927B

人に、これ以上のものを与えることができたであろうか。使徒の権威によって、神に帰せられるものとして、これにまさるものはないのである(一テモテ6:15、16)。神は、幸いな者、ただ一人の力ある者、王の王、主の主と呼ばれているからである。

7

Ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium, beatitudinis tamen non supergreditur potestatem. Donavit nobis appellationis ejus commune consortium, quae digna aestimata est honore divino.

PL 14, 927B

彼こそ唯一の力ある者、王の王、主の主であるが、それでも至福の力を越えることはない。彼は我々に、その名の共有の分け前を与えた。その名は、神の栄誉にふさわしいと見なされている。

In Psalmum I, Caput XIV

詩篇1篇講解 第XIV章PL 14, 927C
1

Consideremus nunc qua ratione, Beatus vir, dixerit; et non magis, beati homines: cum uterque sexus vocetur ad gratiam. Numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia virum solum beatum nuncupavit?

PL 14, 927C

今、なぜ「幸いな人」と言い、「幸いな人々」と言わなかったのかを考えよう。男女の両方が恩寵に招かれているのに。「人(男)」とだけ幸いと呼んだことで、女たちを至福の交わりから締め出したのだろうか。

2

Absit; quia nec a consortio creaturae exclusit Deus feminas, quia prius virum condidit. Dixit enim Deus: Faciamus hominem secundum imaginem nostram, et secundum similitudinem nostram . . . .

PL 14, 927C

決してそうではない。神が先に男を造ったからといって、女たちを被造物の交わりから締め出したのではないからである。神はこう言った。「我々のかたちに、我々の似姿に、人を造ろう」……。

3

Et fecit, inquit, Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum; masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 26 et 27) . In homine uterque signatur: in viro sexus exprimitur.

PL 14, 927C

「神は人を造った。神のかたちに彼を造り、男と女に彼らを造った」(創世記1:26、27)。人においては両方が示され、男においては性が表される。

4

Sed quemadmodum cum homo dicitur, uterque comprehenditur: ita cum vir nominatur, et mulier cujus vir ille sit, intelligitur. Denique, Haec vocabitur, inquit, mulier, quoniam de viro suo sumpta est (Gen. II, 23) .

PL 14, 927C

しかし、「人」と言われるときに両方が含まれるように、「男」と名ざされるときには、その男の妻である女も含めて理解される。実際、こう言われている。「これは女と呼ばれる。男から取られたからである」(創世記2:23)。

5

Accedit illud, quoniam quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae: et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces.

PL 14, 927D

さらに次のことがある。本性が同じである者たちの働きが別々であるはずはなく、業が等しい者たちの報いも等しいはずである。

6

Virum igitur Scriptura dicendo, consortem copulae non praetermisit; quia et hominem dicendo, consortem non tacuit naturae.

PL 14, 927D

それゆえ聖書は、「男」と言うことで、結びつきの伴侶を見落としたのではない。「人」と言うことで、本性の伴侶を黙っていたのではなかったからである。

7

Itaque quemadmodum illic hominem factum legimus, et cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus: ita et hic cum legimus virum, de principali portione sexum quoque supparem recognoscimus.

PL 14, 928A

そこで、あの箇所で人が造られたと読むとき、本性は一つであっても、主たる性が先に造られたことを否定できないように、ここでも「男」と読むとき、主たる部分に基づいて、それに次ぐ性をも認めるのである。

8

Paria igitur studia virtutis, quia par praerogativa est creaturae. Quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet? Non ergo illic discernas honorem, mercedem dividas, ubi non discernitur sexus.

PL 14, 928A

したがって、徳への熱意は等しい。被造物としての特権が等しいからである。ところで、あなたに求められているのは体の戦いではなく、性を持たない魂の戦いであるのに、なぜ性を問題にするのか。性が区別されない所で、栄誉を区別し、報いを分けてはならない。

9

Non incaute tamen, si prior vocetur ad exercitium, qui fuit posterior ad lapsum. Quae male coepit, sequi debet, non praecedere; ut vel post experimentum sit verecundior. Male Eva naturae ordinem praetermisit, exspectare debuit praecedentem.

PL 14, 928A

とはいえ、堕落にあたって後の者であった者が、訓練へと先に招かれるのは、軽率なことではない。悪く始めた女は、あとに従うべきであって、先に立つべきではなく、そうすれば経験を経たのちには、いっそう慎み深くなる。エバは、本性の秩序を悪しく踏み越えた。先に立つ者を待つべきであった。

10

Astute serpens a posteriore coepit; ideo Propheta ad superiorem revertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus.

PL 14, 928B

蛇は巧みに、後の者から始めた。それゆえ預言者は上位の者に立ち返る。後の者に従わなかったなら、堕落しなかったはずの者にである。

In Psalmum I, Caput XV

詩篇1篇講解 第XV章PL 14, 928B
1

Denique prius nos revocavit a lapsu, quam ad palmam victoriae provocavit. Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum.

PL 14, 928B

こうして彼は、勝利のシュロへと促すより先に、堕落から我々を呼び戻した。彼は言う。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まなかった者は」。

2

Vide ubi beatus appelleris, o homo: non in divitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis, aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, verum etiam ministerium ad culpam exhibent ei qui uti his nesciat.

PL 14, 928B

人よ、あなたがどこで幸いと呼ばれるのかを見よ。富の中ではなく、権力や名誉の中ではなく、生まれの高貴さや、容姿の美しさの中ではなく、体の健やかさの中でもない。これらのうちに、本性としての善はない。それどころか、これらは容易にその反対に変わるだけでなく、これらを用いることを知らない者には、咎へのしもべともなる。

3

Quis enim justus propter pecuniam? Quis humilis in potestatibus? Quis misericors propter nobilitatem? Quis castus propter decorem? Illecebrosa haec magis sunt ad peccatum, quam fructuosa ad virtutis profectum.

PL 14, 928B

実際、金銭のゆえに正しい者が誰かいるか。権力の中で謙遜な者が誰かいるか。高貴な生まれのゆえに慈しみ深い者が誰かいるか。美しさのゆえに貞潔な者が誰かいるか。これらは、徳の進歩に実りをもたらすよりも、むしろ罪へと誘うものである。

In Psalmum I, Caput XVI

詩篇1篇講解 第XVI章PL 14, 928C
1

Quid sibi deinde vult quod maluit dicere: Non abiit, et non stetit, quasi de praeterito; cum potuerit dicere: Beatus vir qui non abit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stat, et in cathedra pestilentiae non sedet?

PL 14, 928C

さらに、「歩まなかった」「立たなかった」と、過去のことのように言うのを好んだのは、どういう意味か。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らない者は」と言うこともできたはずなのに。

2

Vide dogma; non enim statim beatus qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. Non enim otiose scriptum est: Ante mortem ne laudaveris aliquem (Eccli. XI, 30) .

PL 14, 928C

その教えを見よ。不敬虔な者でも罪人でもない者が、直ちに幸いなのではない。終わりが不確かだからである。実際、「死の前に誰をも賞賛するな」(集会の書11:30)と書かれているのは、理由のないことではない。

3

Ergo dum in hac vita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem qui vitam sine offensione concluserit, jure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum.

PL 14, 928C

したがって、人がこの命の中にある間は、定まった言明をもって賞賛されることはできない。まだ誤りにさらされうるからである。しかし、咎められることなく命を終えた者は、当然のこととして幸いという呼び名で数えられ、幸いな者たちの交わりを享受する。

In Psalmum I, Caput XVII

詩篇1篇講解 第XVII章PL 14, 928D
1

Sed forte dicas: Qua ratione ergo alibi dixit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1) ?

PL 14, 928D

しかしあなたは、おそらくこう言うであろう。それなら、なぜ別の箇所では「貧しい者、乏しい者に心を向ける人は幸いである」(詩篇40:1)と言ったのか、と。

2

Non enim dixit beatum qui intellexerit, sed eum qui intelligit; quoniam qui bonum operantur, in ipso opere et quo probentur, inveniunt, remunerationem sui in ipso opere consequentes. Siquidem beatae fructus est conscientiae bonum factum.

PL 14, 928D

彼は、心を向けた人が幸いだと言ったのではなく、心を向けている人が幸いだと言ったからである。善を行う者は、その行いそのものの中に、自分が認められる根拠を見いだし、行いそのものの中に報いを得る。善い行いは、幸いな良心の実りだからである。

3

Qui autem a malo temperant, non si semel aut bis declinaverint culpam, statim beati; sed si potuerint culpae contagium per omne vitae suae tempus evadere.

PL 14, 929A

これに対して、悪を避ける者は、一度や二度咎を避けたからといって、直ちに幸いなのではない。生涯のあらゆる時を通じて、咎の汚れから逃れおおせることができたときに〔幸いなのである〕。

In Psalmum I, Caput XVIII

詩篇1篇講解 第XVIII章PL 14, 929A
1

Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit, non eum qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum qui ab impiorum consilio temperaverit. Videtur enim magis laudandus qui virtutis munus impleverit, quam qui peccatum evaserit.

PL 14, 929A

さて、次の疑問が浮かぶ。なぜ彼は、敬虔の務めを果たした人ではなく、不敬虔な者たちのはかりごとを避けた人を、幸いと呼ぶことを選んだのか。徳の務めを果たした者のほうが、罪を逃れた者よりも、賞賛されるべきだと見えるからである。

2

Siquidem nec bos, nec equus, nec lapis in peccato esse consueverunt, aut sedere in cathedra pestilentiae. Sed illa beatitudinis non habent fructum, quae virtutis non habent sensum. Nam quomodo perveniunt ad legis praemium, quae non habent sequendae legis affectum?

PL 14, 929A

実際、牛も馬も石も、罪の中にいることや、疫病の座に座ることはない。しかし、徳の感覚を持たないものは、幸いの実りを持たない。律法に従う心を持たないものが、どうして律法の報いに至るであろうか。

3

De rationalibus ergo propositam sententiam video, hoc est, de nobis. Nobis autem initium bonorum, abstinentia peccatorum est; quoniam legimus: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27) .

PL 14, 929B

こうして、示された言葉が理性ある者について語られていることが分かる。すなわち我々についてである。我々にとって善の初めは、罪を慎むことである。「悪から離れ、善を行え」(詩篇36:27)と読むからである。

4

Hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas; ne terrearis mole majorum, qui leviorum exordio debeas provocari.

PL 14, 929B

実際これは教えの順序であって、低いものから、より完全なものへと進むためである。軽いものの始まりによって促されるべきあなたが、より大きなものの重さに怯えることのないようにである。

5

Scalarum enim similem esse Scriptura (Gen. XXVIII, 12) nos docet pietatis ascensum, per quas vidit angelos Domini ascendentes et descendentes sanctus Jacob, vir exercitationis; qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum virtutis paulatim nos proferre debere; et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea quae videntur humanae altiora naturae.

PL 14, 929B

聖書は、敬虔の上昇が梯子に似ていると教える(創世記28:12)。その梯子を伝って主の天使たちが昇り降りするのを、鍛錬の人である聖なるヤコブは見た。彼は我々に示された者であり、我々が彼を通して、徳の段階を少しずつ進めなければならないことを知るためである。こうして、低きところから高きところへ進むことができる。人の本性には高すぎると見えるところへ、小さな歩みを重ねて進むならば。

6

Has tibi scalas semper habeto propositas. Ne timeas, o homo, gradus hos ascendere disciplinae. Primus gradus vicinus est terrae, sequens similis est prioris. Sic per aequales gradus ad summa conscenditur. Ne fastidias, o homo, primum illum velut vilissimum gradum.

PL 14, 929C

この梯子を、あなたはいつも目の前に置け。人よ、この教えの段を昇ることを恐れるな。最初の段は地に近く、次の段は前の段に似ている。こうして、等しい段を経て頂へ昇る。人よ、あの最初の段を、最も卑しいものとして嫌うな。

7

Ille primus ascensus te a terris separat; aerem calcas, ubi ab humo elevaveris vestigium. In virtute positus surgendo liquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. Exordium ergo processionis ad virtutem est abstinere a peccato.

PL 14, 929C

あの最初の上昇は、あなたを地から引き離す。足を地面から上げたとき、あなたは空気を踏んでいる。徳の中に置かれて、あなたは昇ることで地を離れた。咎を避けるなら、地を離れるのである。したがって、徳へ進む歩みの始まりは、罪を慎むことである。

In Psalmum I, Caput XIX

詩篇1篇講解 第XIX章PL 14, 929C
1

Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi Legem dicentem: Non adulterabis, non homicidium facies (Exod. XX, 14 et 15) ; imperfectis enim ista praecepta convenientia videbantur.

PL 14, 929C

これが教えの教育であることを知るために、律法が言うのを聞け。「姦淫してはならない、殺してはならない」(出エジプト記20:14、15)。これらの戒めは、不完全な者にふさわしいと見えたからである。

2

Denique ipse Dominus Jesus sciens imperfectum, a quo interrogabatur quibus ad vitam aeternam operibus perveniret, respondit ei: Non adulterabis, non homicidium facies, non furtum facies, etc. (Matth. XIX, 18) .

PL 14, 929C

実際、主イエス自身も、どのような業によって永遠の生命に至るのかと尋ねてきた者が不完全であることを知って、彼にこう答えた。「姦淫してはならない、殺してはならない、盗んではならない」など(マタイ19:18)。

3

Deinde dicenti quod fecisset illa omnia, adjecit perfectiora dicens: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Ibid., 21) .

PL 14, 929D

そして、それらをすべて行ったと言う者に、さらに完全なことを加えて言った。「持っているものをすべて売り、貧しい人々に与えよ。そうすれば、天に宝を持つだろう」(マタイ19:21)。

4

Tantumque abesse docuit inter malorum declinationem, et imitationem bonorum, ut haec abnueret, qui illa sibi facilia judicabat. Sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit.

PL 14, 929D

こうして主は、悪を避けることと善を模倣することとの間には、これほどの隔たりがあることを教えた。前者を容易だと考えていた者が、後者を拒んだからである。しかし彼は前者にも昇っていなかったので、後者に自らを合わせることができなかったのである。

5

Nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. Ideoque gradum primum Legis ascende, ut possis ad Evangelii coeleste fastigium pervenire.

PL 14, 930A

実際、もし隣人を愛していたなら、自分の財産の助けを貧しい人々に与えることを拒まなかったはずである。それゆえ、律法の第一の段を昇れ。福音の天上の高みに至ることができるように。

6

Unde arbitror quod quasi sub Lege positus, morem Legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus Propheta magis cavenda denuntiet, quam sequenda proponat.

PL 14, 930A

それゆえ私は思う。聖なる預言者は、いわば律法の下に置かれた者として、第一の詩篇で律法の習いに従い、自らの人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕、従うべきことを示すよりも、むしろ避けるべきことを告げているのだと。

7

In quadragesimo autem psalmo (Psal. XL, 1 et seq.) , qui ex persona inscribitur Salvatoris, adhortatio magis virtutis fiat, quam erroris depressio; de passione enim Salvatoris loquitur (Ibid., 6 et seq.) .

PL 14, 930A

これに対して第四十の詩篇(詩篇40:1以下)は、救い主の人格からのものとして表題が付けられており、誤りを押しとどめることよりも、むしろ徳への勧めが行われる。救い主の受難について語っているからである(詩篇40:6以下)。

8

Et ideo Evangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audivimus dicentem: Beati misericordes (Matth. V, 7) ; et in psalmo propriae passionis, et in Evangelio misericordiam coronavit. Sed adoriamur jam psalmi explanationem, et virtutem inspiciamus Propheticam.

PL 14, 930A

そして、我々が推し量れるかぎり、福音の管理者もまた、「憐れみ深い人々は幸いである」(マタイ5:7)と言うのを我々が聞いたとき、自らの受難の詩篇においても福音書においても、慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕に冠を授けたのである〔底本の文は崩れているらしく、このように解した〕。さて、この詩篇の説明に取りかかり、預言の力を見よう。

In Psalmum I, Caput XX

詩篇1篇講解 第XX章PL 14, 930B
1

Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.

PL 14, 930B

彼は言う。「幸いな人、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった者は」。

2

Possumus dicere tres esse speeies peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis; beatumque eum significari, qui et non cogitaverit quod malum est.

PL 14, 930B

ここで表されていると我々が考える罪には、三つの種類があると言える。思いにおける罪、行いにおける罪、居続けることにおける罪である〔底本は speeies。species と読む〕。そして、幸いな人とは、悪であることを思いもしなかった者を指すのである。

3

Nam quomodo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus in die judicii revincendus est?

PL 14, 930B

実際、裁きの日に、自分の思いに告発されて論破されることになる者が、どうして幸いでありえようか。

4

Etiamsi hominem fefellit, testem refugit, accusatorem evasit; se tamen sui accusatorem vitare non poterit, quem maxime debet timere; quia et accusatorem habebit, et confitentem reum.

PL 14, 930B

たとえ人を欺き、証人を避け、告発者から逃れたとしても、自分自身の告発者から逃れることはできない。それこそが最も恐れるべき相手である。その者は、告発者を持ち、かつ自白する被告をも持つことになるからである。

5

Beatus ergo est qui et non cogitaverit quod malum est, et non operatus fuerit peccatum (quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum), et non perseveraverit in peccato.

PL 14, 930C

それゆえ、幸いな人とは、悪であることを思わず、罪を行わず(我々は思いもせずに罪を犯すこともあるからである。多弁のうちに、我々は罪を免れない)、罪の中に居続けなかった者である。

6

Vel sic: qui et non cogitaverit quod esset erroris, vel in ea cogitatione non steterit, vel certe non perseveraverit in iis cogitationibus, quas plenas erroris adverterit. Sed haec utrum recte conveniant, qui legerit, aestimabit.

PL 14, 930C

あるいは、こうも言える。誤りに属することを思わず、あるいはその思いの中に留まらず、あるいは少なくとも、誤りに満ちていると気づいた思いの中に居続けなかった者である。しかし、これらがふさわしく当てはまるかどうかは、読む者が判断するであろう。

7

Nam qui semel male cogitavit, nec stare in eo debuit, nec perseverare. Sed etsi non perseveraverit, beatus esse non potuit; quia stetit in eo quod improbe cogitavit.

PL 14, 930C

実際、一度悪く思った者は、その中に留まるべきではなく、居続けるべきでもなかった。しかし、居続けなかったとしても、幸いではありえなかった。よこしまに思ったことの中に留まったからである。

8

Etsi non stetit, tamen eo ipso quod cogitavit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem. Postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut veniabilis cogitatio sit, numquid veniabilis operatio peccatorum?

PL 14, 930C

たとえ留まらなかったとしても、悪く思ったというまさにそのことによって、幸いの実りを持つのかどうかは、寛大な解釈者をどこかに探さなければならない。結局のところ、自分の心が清いと言える者は誰もいない。思いは赦されうるとしても、罪の行いは赦されうるだろうか。

9

Postremo si veniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis, eo quod non perseveraverit in crimine? Deinde qui non cogitavit quae improba sunt, quomodo in peccato stare potuit, aut perseverare?

PL 14, 930D

さらに、留まることが赦されうるとしても、罪の中に居続けなかったからといって、それが幸いに満ちたものだと言えるだろうか。それに、よこしまなことを思わなかった者が、どうして罪の中に留まり、あるいは居続けることができたであろうか。

10

Ut beatus sit, qui tria haec jure servaverit, certe ordo diversus est. Primum est enim, ut non perseveraverit in peccato; secundum, ut non steterit in eo; tertium, ut non cogitaverit quod esset erroris.

PL 14, 931A

この三つを正しく守る者が幸いであるとするなら、順序は逆である。第一は、罪の中に居続けなかったこと、第二は、その中に留まらなかったこと、第三は、誤りに属することを思わなかったことである。

11

Qui enim non perseveraverit, potuit tamen stare; qui non stetit, potuit cogitare; qui autem nec cogitavit, vere beatus est.

PL 14, 931A

居続けなかった者も、なお留まることはありえた。留まらなかった者も、なお思うことはありえた。しかし、思いもしなかった者こそ、まことに幸いである。

In Psalmum I, Caput XXI

詩篇1篇講解 第XXI章PL 14, 931A
1

Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putavi, quo tres gradus recto ordine factos asseramus; ut qui beatus vult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est, in eorum cogitationibus non ambulet; deinde non stet in via peccatorum; tertio, non sedeat in cathedra pestilentiae.

PL 14, 931A

そこで私は、もう一つの伝承も見過ごすべきではないと考えた。それによれば、三つの段階が正しい順序で設けられている。幸いでありたい者は、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まない、すなわち彼らの思いの中を歩まない。次に、罪人たちの道に立たない。第三に、疫病の座に座らない。

2

Tu igitur qui in Ecclesia factus es Christianus, vel qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9) . Nec cogites quae sunt impia.

PL 14, 931A

それゆえ、教会でキリスト教徒となったあなた、あるいは恩寵へ向かうあなたは、不敬虔な者たちのはかりごとを慎め。そうして、こう言うことができるように。「神よ、不敬虔な者たちとともに私の魂を滅ぼすな、血を流す人々とともに私の命を滅ぼすな」(詩篇25:9)。不敬虔なことを思うな。

3

Quae sunt illa, nisi quae in Dei excogitantur injuriam? Pietas enim prima in Deum, secunda in parentes. Et quidem inimicus inserit frequenter diversa mentibus nostris: et ideo caute Propheta cogitationes magis, quam infusiones improvisas putavit ad crimen tenendas.

PL 14, 931B

それらは、神への侮辱のために思いめぐらされるもの以外の何であろうか。敬虔は、第一に神に対して、第二に親に対してだからである。そして実際、敵はしばしば、さまざまなものを我々の心に挿し入れる。それゆえ預言者は慎重に、思いのほうを、不意に注ぎ込まれるものよりも、罪として問うべきものと考えたのである。

4

Abstinuisti ergo ab impiorum consiliis? Recte; non tamen statim beatus. Cave etiam ne in via peccatorum steteris.

PL 14, 931B

あなたは不敬虔な者たちのはかりごとを慎んだのか。よろしい。しかし、直ちに幸いなのではない。罪人たちの道にも立たないように気をつけよ。

In Psalmum I, Caput XXII

詩篇1篇講解 第XXII章PL 14, 931B
1

Quanto examine Scripturae divinae verba ponuntur? Etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias; quia nec unius diei infans sine peccato; sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna.

PL 14, 931B

神の聖書の言葉は、なんと吟味をつくして置かれていることか。実際、我々はみな罪の下にあるので、聖書はあなたに、罪を犯さないことを求めてはいない。それは本性を超えることだからである。生まれて一日の幼子でさえ罪がないわけではない。そうではなく、長く続く一種の留まりのうちに、罪の中に居続けてはならないということである。

2

Non omnes impii sunt; ideo revocaris ab omnibus cogitationibus et conjurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo admoneris ut desinas peccare. Fuerit adolescentioris lapsus aetatis, debet eum maturitatis emendare processus.

PL 14, 931C

すべての者が不敬虔なのではない。それゆえあなたは、不敬虔な者たちのあらゆる思いと共謀から呼び戻される。しかし、すべての者が罪人である。それゆえ罪を犯すことをやめるよう諭される。若い年ごろの過ちがあったなら、成熟への歩みがそれを正すべきである。

3

Ergo in graviora non abeas, in levioribus non stes. Habes hoc et in Esaia dictum a Domino: Exi a Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20) : hoc est: Et si intrasti in confusionem vitiorum, exi.

PL 14, 931C

したがって、より重いものへ歩み入るな、軽いものにも留まるな。これは、イザヤにおいて主によって語られてもいる。「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」(イザヤ48:20)。すなわち、たとえ悪徳の混乱の中に入ったとしても、出よということである。

4

Non oportuit intrare; sed ingressus es, carnis lege cogente, et captivante te in lege peccati, exi, egredere vel serius, exue te servitio gravi. Non potuisti non introire in peccatum per fragilitatem: datur tibi exire peccato per sobrietatem.

PL 14, 931C

入るべきではなかった。しかし、肉の法則に迫られ、罪の法則のうちにあなたが虜にされて、入ってしまったのなら、出よ、遅くとも出よ、重い隷属を脱ぎ捨てよ。弱さのゆえに罪に入らずにいられなかったとしても、節度によって罪から出ることがあなたに与えられている。

5

Exi ergo a Babylone, fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae virtutum ordinem non tenet; confusa enim illecebris mente, delinquimus. Chaldaei sunt qui siderum cursus vanae studio superstitionis explorant, et impiae serunt gentilitatis errores.

PL 14, 931D

それゆえ「バビロンから出よ、カルデア人から逃れよ」。バビロンとは混乱であり、徳の秩序を保たないものである。心が誘惑によって混乱しているとき、我々は罪を犯すからである。カルデア人とは、虚しい迷信への熱心さをもって星々の運行を探り、不敬虔な異邦人の誤りを広める者たちである。

6

Ab his fuge, ne te capiant, ne te gravi laqueo captivitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis, et ante Legem; tu sub Lege natus es, fuge ab impiis.

PL 14, 931D

彼らから逃れよ。彼らがあなたを捕らえ、捕囚という重い罠にあなたを絡め取ることのないように。アブラハムはカルデア人であったが、律法より前にカルデア人から逃れた。あなたは律法の下に生まれた。不敬虔な者たちから逃れよ。

7

Ille haereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, haereditatem devotionis acquire.

PL 14, 932A

彼は父祖の遺産を退け、信仰の遺産を所有しようとした。あなたは、体の継承を捨て、敬虔の遺産を手に入れよ。

In Psalmum I, Caput XXIII

詩篇1篇講解 第XXIII章PL 14, 932A
1

Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. Multae sunt illecebrae, multi a virtute deflexus: gravia irritamenta sunt voluptatum, gravis fomes avaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae velut veneno quodam mentes hominum, et quadam animas pestilenti vitiorum tabe contaminant.

PL 14, 932A

しかし、罪の中に立ち止まらなかったとしても、それでもなお幸いではない。まだ、避けなければならないものがある。誘惑は多く、徳からの逸脱も多い。快楽の刺激は重く、貪欲の火口は重く、権力への欲望と栄誉への野心は、いわば毒のように人々の心を、またいわば悪徳の疫病のような腐敗によって魂を汚す。

2

Haec est cathedra pestilentiae super quam sederunt Scribae et Pharisaei, qui imponunt hominibus onera gravia, ipsi autem digito nolunt ea movere.

PL 14, 932A

これこそ、律法学者とファリサイ派の人々が座った疫病の座である。彼らは重い荷を人々に負わせるが、自分ではそれを指一本動かそうとしない。

3

Has cathedras de templo Salvator ejecit eorum qui se de honore jactarent, primatus quaererent dignitatum; eorum qui sacerdotio vel primatu honoris uterentur ad quaestum; eorum qui indulgentes gulae, nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam.

PL 14, 932A

救い主は、これらの座を神殿から追い出した。栄誉を誇り、高い位の首座を求める者たち、祭司職や首位の栄誉を利得のために用いる者たち、大食に耽って、守るべき節制の見張りをまったく果たさない者たちの座である。

4

Haec vera est pestilentia. Denique Heli filii erant filii pestilentiae. In hac quadam sede vitiorum prohibet Scriptura nos cervicem inflectere, viresque totius corporis reclinare. Adverte igitur proprietates.

PL 14, 932B

これこそまことの疫病である。実際、エリの子らは疫病の子らであった。聖書は、悪徳のいわばこの座に、首を曲げ、全身の力を横たえることを我々に禁じている。それゆえ、その特質に注意せよ。

In Psalmum I, Caput XXIV

詩篇1篇講解 第XXIV章PL 14, 932B
1

Et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Viam dici vitae hujus cursum, in dubium non venit; cum ipsa Scriptura dicat: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4) .

PL 14, 932B

「罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった」。道とはこの命の歩みを言うことは、疑いない。聖書自身が言うからである。「私が歩んでいたこの道に、彼らは私のために罠を隠した」(詩篇141:4)。

2

Et: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25) . Etenim quoniam cursum vitae hujus currimus, habemus semitam per quam ambulamus quotidie, donec perveniamus ad finem. Etsi non videmur corporaliter ire, progredimur.

PL 14, 932B

また、「汝の敵対者とは、汝が彼とともに道にいる間に、すみやかに和解せよ」(マタイ5:25)。実際、我々はこの命の歩みを走っているのであるから、終わりに至るまで毎日歩んでゆく小道を持っている。体の上で進んでいるように見えなくても、進んでいる。

3

Nam sicut in navibus dormientes ventis aguntur in portus; etsi nullus quiescentibus sensus est navigandi, tamen cursus eos urget ad finem et impellit ignaros: sic vitae nostrae spatio defluente, ad proprium unusquisque finem, cursu latente, deducitur.

PL 14, 932C

船の中で眠っている者が風に運ばれて港に着くのと同じである。休んでいる者には航海している感覚はなくても、航路は彼らを終わりへと急がせ、何も知らない彼らを押してゆく。そのように、我々の命の時が流れ去るうちに、一人ひとりは、気づかれぬ歩みによって、自分の終わりへと導かれる。

4

Unde dicitur: Surge qui dormis (Ephes. V, 14) ; tu enim dormis, et tempus tuum ambulat: et vide ne dum diu dormis, praetereat tempus. Ideo etsi dormis, cor tuum vigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua.

PL 14, 932C

それゆえ、こう言われる。「眠る者よ、起きよ」(エフェソ5:14)。あなたは眠っているが、あなたの時は歩んでいる。長く眠っているうちに、時が過ぎ去らないよう気をつけよ。だからたとえ眠っていても、あなたの心は目を覚ましていよ。あなたの心は撃たれることがない〔ferietur は ferio「撃つ」の未来受動と取った。「休む」(feriari)の意とも解されるが、その未来形は feriabitur である〕。心が怠けていなければ、あなたの時も怠けてはいない。

5

In via es, o homo, ambula ut pervenias; ne te nox in via occupet, ne consumatur dies vitae, antequam progressum virtutis acceleres. Viator es vitae hujus; omnia transeunt, omnia post te fiunt. Omnia in hac via cernis, et transis.

PL 14, 932C

人よ、あなたは道の上にいる。到達するために歩め。徳の前進を速めないうちに、道の上で夜があなたを捕らえ、命の日が尽きることのないように。あなたはこの命の旅人である。すべては過ぎ去り、すべてはあなたの後ろになる。あなたはこの道の上でいろいろなものを見ながら、通り過ぎてゆく。

6

Vidisti amoenitatem arborum, herbarum viriditatem, puritatem fontium, et quodcumque hujusmodi quo delectantur oculi; juvit spectare, delectavit parumper attendere; dum attendis, pertransisti.

PL 14, 932D

あなたは木々の快い眺め、草の緑、泉の清らかさ、そのほか目を楽しませるものを見た。眺めるのは心地よく、しばらく注意を向けるのも楽しかった。しかし、注意を向けているうちに、あなたは通り過ぎた。

7

Iterum dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter, concava rupium, praerupta montium, densa silvarum. Taediasti parum, iterum transisti. Talis haec vita est, cujus nec prospera permanent, nec adversa diuturna sunt.

PL 14, 932D

また歩むうちに、あなたは岩の多いでこぼこ道、岩のくぼみ、山の険しい崖、茂った森に出会った。少しうんざりしたが、再び通り過ぎた。この命もこのようなものであり、その順境も続かず、逆境も長くは続かない。

8

Ergo quasi in via locatum neque secunda extollant, neque adversa te frangant, nec plausibilia remorentur, nec moesta detineant. Festina semper ad finem, festina ut pervenias. Elige tamen viam antequam curras.

PL 14, 933A

それゆえ、道に置かれた者として、順境があなたを高ぶらせず、逆境があなたを打ち砕かず、喝采が足を止めさせず、悲しみが引き留めることのないようにせよ。いつも終わりへと急げ。到達するために急げ。ただし、走る前に道を選べ。

In Psalmum I, Caput XXV

詩篇1篇講解 第XXV章PL 14, 933A
1

Duae viae sunt: una justorum, altera peccatorum: una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit Propheta: Et vide si via iniquitatis in me est (Psal. CXXXVIII, 24) .

PL 14, 933A

道は二つある。一つは義人たちの道、もう一つは罪人たちの道である。一つは公正の道、もう一つは不法の道であり、後者について預言者は言った。「見よ、不法の道が私のうちにないかどうか」(詩篇138:24)。

2

Non solum ergo vita nostra via est, sed etiam in ipsa vita nostra aut virtutis via est, aut iniquitatis. Cave igitur ne in te gressus suos collocet avaritia, et sis via criminis; ne improbitas, ne libido, et sis via iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis.

PL 14, 933A

したがって、我々の命は道であるばかりでなく、その命そのものの中に、徳の道か不法の道かがある。それゆえ、あなたの内に貪欲が足を据えて、あなたが罪の道とならないよう気をつけよ。よこしまさや情欲が据えられて、あなたが、行き交う恥ずべき行いによって踏み固められた不法の道とならないよう気をつけよ。

3

Licet tibi eligere quos sequaris, aut justos, aut injustos. Justorum via angustior est, injustorum latior: illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi hujus illecebras, illa habet futurorum praemia.

PL 14, 933B

あなたには、義人に従うか不義の者に従うかを選ぶことが許されている。義人の道は狭く、不義の者の道は広い。前者は節度ゆえに狭く、後者は酩酊ゆえに広い。ふらつく者たちを受け入れうるからである。後者にはこの世の誘惑があり、前者には来たるべきものの報いがある。

4

In istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suavia sunt, non differunt diuturnam exspectationem, sed habent praesentem perfunctionem; quod autem serium est, labore quaeritur, eo quod a beata cogitatione vix capitur; quia oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se.

PL 14, 933B

後者には実りがより間近にあり、前者には望みがより遠い。心地よいものは長い待ち時間を置かず、すぐに味わえる。しかし、まじめなものは労苦によって求められ、幸いな思いによってさえかろうじて捉えられる。「目が見たことも、耳が聞いたこともないものを、神は自分を愛する者たちのために備えた」からである。

5

Difficile solemus credere quae non videmus: et ideo anima aestuat, et huc atque illuc velut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. Tunc illi occurrunt diversae rerum species, seque offundunt.

PL 14, 933B

我々は、見えないものを信じることを難しいと思いがちである。それゆえ魂は揺れ動き、いわば目のように、さまざまな思いをあちこちに巡らせる。そのとき、魂の前にはさまざまな事物の姿が現れ、押し寄せる。

6

Si ad sempiterna intendat, virtutem eligit; si ad praesentia, voluptatem praeponit. Grave et iniquum certamen adversus delectationes praesentium.

PL 14, 933B

永遠のものに心を向けるなら、徳を選ぶ。目前のものに向けるなら、快楽を優先する。目前のものの楽しみに逆らう戦いは、重く、不公平である。

7

Hic libertas est cupiditatum, illic servitus injuriarum, facere quae non vis, et ab iis quae desideraveris, abstinere; hic convivium, illic jejunium; hic intemperantia gaudiorum, illic perseverantia lacrymarum; hic saltatio, illic oratio; hic cantus dulces, illic gemitus graves.

PL 14, 933C

こちらには欲望の自由があり、あちらには不当な仕打ちへの隷属がある。望まぬことを行い、望んだものを控えることである。こちらには宴があり、あちらには断食がある。こちらには喜びの放縦があり、あちらには涙の忍耐がある。こちらには踊りがあり、あちらには祈りがある。こちらには甘い歌があり、あちらには重いうめきがある。

8

Scriptum est quidem: Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo epularum. Melius est audire increpationem sapientis, magis quam virum audientem canticum stultorum (Eccl. VII, 5 et 6) . Sed pauci haec audiunt, pauciores sequuntur.

PL 14, 933C

実際、こう書かれている。「賢い者の心は悲しみの家にあり、愚かな者の心は宴の家にある。賢い者の叱責を聞くほうが、愚かな者たちの歌を聞く人になるよりよい」(コヘレトの言葉7:5、6)。しかし、これを聞く者は少なく、従う者はさらに少ない。

9

Allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et impinguat audientis affectum, quam triste virtutis, quae fidei spem velut quodam cortice amari laboris involvit.

PL 14, 933C

人々をより強く惹きつけるのは、罪の甘さである。それは目前に流れ込み、聞く者の情を肥やす。徳の悲しさは、信仰の望みを、いわば苦い労苦の皮で包んでいるために、そうはいかない。

10

Beatus ergo atque mirabilis, qui talium viarum positus in electione, non fuerit illecebris voluptatis inflexus; ut gradum suum super vadosa et prava constituat. Non dicitur ei: Vae qui dereliquisti semitas directas, abeundo in vias tenebrarum (Eccl. VIII, 16) !

PL 14, 933D

それゆえ、このような道の選択に置かれながら、快楽の誘惑に心を曲げられず、浅瀬やねじれた所に足を据えない者は、幸いであり、驚嘆すべき者である。彼にはこう言われない。「禍いあれ、まっすぐな小道を捨てて、闇の道へ入った者よ」(コヘレトの言葉8:16)。

In Psalmum I, Caput XXVI

詩篇1篇講解 第XXVI章PL 14, 934A
1

Cognovimus igitur quae sit via peccatorum, in qua standum non esse Propheta nos admonet; sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: Noli stare in sermone malo (Ibid. 3) , hoc est, non persistere in sermonibus malis, similiter et operibus improbandis.

PL 14, 934A

こうして我々は、罪人たちの道がどのようなものか、そこに立ってはならないと預言者が我々に諭すものが何かを知った。コヘレトも同じことを教えて言う。「悪い言葉の中に立つな」(コヘレトの言葉8:3)。すなわち、悪い言葉に、同様に非とすべき行いに、留まるなということである。

2

Quomodo in bonis sit standum, sanctus idem Propheta praecipit dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Psal. CXXI, 2) . In Jerusalem standum est, de Babylone fugiendum.

PL 14, 934A

善いものにおいてどのように立つべきかを、同じ聖なる預言者が命じて言う。「我々の足は、汝の庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)。エルサレムに立ち、バビロンから逃れなければならない。

3

Et Moysi dicitur: Tu autem sta mecum (Deut. V, 31) , qui de Aegypto fugit, et cum Domino stans perseverabat. Et in Evangelio (Matth. XX, 9) , qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt.

PL 14, 934A

またモーセにはこう言われる。「しかし汝は、私とともに立て」(申命記5:31)。彼はエジプトから逃れ、主とともに立って留まり続けた。また福音書においても(マタイ20:9)、第十一時まで立っていた者たちは、働いた者たちと等しい報酬を受けた。

4

Et quae steterunt virgines usque ad adventum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt; quae autem discesserunt; et postea reverterunt, Dominicae excluduntur auctoritate sententiae (Matth. XXV, 10) .

PL 14, 934B

また、花婿の到来まで立っていた乙女たちは、ともに婚宴に入ることにふさわしいとされた。しかし、立ち去ってのちに戻ってきた乙女たちは、主の裁定によって締め出される(マタイ25:10)。

5

Didicimus ergo non stare in via peccatorum, stare autem in virtutis officio; quia scriptum est: Tu autem fide stas (Rom. XI, 20) .

PL 14, 934B

こうして我々は、罪人たちの道には立たず、徳の務めのうちに立つことを学んだ。「汝は信仰によって立っている」と書かれているからである(ローマ11:20)。

In Psalmum I, Caput XXVII

詩篇1篇講解 第XXVII章PL 14, 934B
1

Nunc consideremus quid sit: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Et quidem praemisimus, quod non simplex consessus in hujusmodi quod in usu est solio, reprehendatur. Quid enim invidiae haberet ad culpam?

PL 14, 934B

今度は、「疫病の座に座らなかった」とは何かを考えよう。我々はすでに、慣例となっているこの種の座にただ並んで座ることが、非難されるのではないと前置きした。実際、それに、咎とされるどんな非難があろうか。

2

Sed cum oculi Domini semper super fideles terrae sint; tamquam sub conspectu imperatoris locati, et veluti in ministerio quodam positi, stare debemus. Miles in procinctu stat, non sedet; miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit.

PL 14, 934B

しかし、主の目は常に地の忠実な者たちの上にあるのだから、我々は将軍の目の前に置かれた者のように、またいわば務めに就いた者のように、立っていなければならない。兵士は出撃の備えのうちに立つのであって、座らない。武具を着けた兵士は身をもたせかけず、身を奮い立たせ、まっすぐに立つ。

3

Ideoque militibus Christi dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1) . At contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato, se ab eo separare non possit.

PL 14, 934C

それゆえ、キリストの兵士たちにはこう言われる。「見よ、今、主を祝え、主のしもべたちよ、主の家に立つ者たちよ」(詩篇133:1)。これに対して不法は、鉛の一タラントの中に座る。罪に固着しているため、それから自分を切り離すことができないからである。

4

Etenim inveterati in errore, et studiose flagitiis inhaerentes, sedere dicuntur, qui nolunt assurgere, nec audire dicentem: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 2) .

PL 14, 934C

実際、誤りに古くなり、熱心に恥ずべき行いにしがみつく者たちは、座っていると言われる。彼らは立ち上がろうとせず、「座ってのちに、立ち上がれ」と言う声を聞こうとしない(詩篇126:2)。

5

Denique hic ipse Propheta alibi ait: Sederunt principes, et adversum me detrahebant (Psal. CXVIII, 23) .

PL 14, 934C

さらに、この同じ預言者が別の箇所で言う。「首長たちは座り、私に逆らって悪口を言った」(詩篇118:23)。

6

An ignoramus quod tantam vim habeat inveterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus immedicabilis invenitur?

PL 14, 934C

罪を犯す古くなった習慣が、本性を締め出すほど大きな力を持っていることを、我々は知らないだろうか。本性は、救いのために癒されうるのに、情念が時とともに強められると、癒しえないものと見いだされるのである。

7

Non ergo permaneamus in vitiis; sed unusquisque etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est (Prov. V, 3) de muliere meretrice. Ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris; exsili antequam te anni juventutis inveniant.

PL 14, 934D

それゆえ、悪徳の中に留まり続けてはならない。むしろ一人ひとり、たとえそこにいたとしても、咎から跳び出すがよい。娼婦について書かれているとおりである(箴言5:3)。彼女に目を向けるな、跳び出して、ぐずぐずするな。若い年月があなたを見いだす前に跳び出せ。

8

Sed, quod gravius est, plerique luxuriam corporis nec albenti erubuere canitie, et usque ad senectutis aetatem vitam produxere maculosam. Intimis enim concepta visceribus lues culpae, processu temporis coacervatur.

PL 14, 935A

しかも、より重いことには、多くの者は、体の放縦を、白くなった白髪の下でも恥じず、老年に至るまで、汚れた生涯を引き延ばした。実際、咎の疫は、深い内臓の奥に宿り、時が進むにつれて積み重なるからである。

9

Cave igitur ab impiorum consiliis, non penetrent hujusmodi consilia mentem tuam; ne dicatur de te: Alligavit quis ignem in sinu, vestimenta autem non comburet (Prov. VI, 2) ?

PL 14, 935A

それゆえ、不敬虔な者たちのはかりごとを警戒せよ。この種のはかりごとがあなたの心に入り込まないように。あなたについて、こう言われないように。「誰が火を懐に結びつけて、衣を焼かずにいられようか」(箴言6:2)〔ミーニュの引照は箴言6:2。箴言6:27 に当たる〕。

10

Etenim qui semel in sinu mentis flagitii flammam ferventis adoleverit, cito corporis sui vestimenta comburet.

PL 14, 935A

実際、恥ずべき行いの燃える炎を、一度心の懐で育てた者は、すぐに自分の体の衣を焼くことになる。

11

Et ut in stipulam ignis exsiliens, inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit, absumat: ita vel exigua scintilla peccati, si quo vitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. Noli ergo stare in peccato.

PL 14, 935A

火は藁に飛び移ると、そこにまとわりつき、取りついたすべてを焼き尽くすまで燃え続ける。そのように、罪のわずかな火花でさえ、どこかの悪徳の火口によってかき立てられれば、大火を引き起こす。それゆえ、罪の中に立つな。

12

Postremo posuisti vestigium supra voraginem culpae, cito aufer pedem; ne supra plantam tibi ascendat pollutio, et lapsu faciliore deceptus, supra lutum resideas.

PL 14, 935A

あなたはすでに、咎の深淵の上に足を置いた。すぐに足を引き上げよ。汚れが足の裏まで昇ってこないように、また、いっそう容易な転落に欺かれて、泥の上に座り込むことのないように。

In Psalmum I, Caput XXVIII

詩篇1篇講解 第XXVIII章PL 14, 935B
1

Cavenda ergo prima sunt vitia, ne in plura deinde graviora proserpant. Etenim sicut ii qui se in luto versant, quo magis volutantur, eo amplius inquinantur: ita qui semel se luto improbitatis asperserit, nisi ab eo velociter exsiliat, gravius sibi dedecoris sui coenum per singulos dies lutulentae conversationis obducit.

PL 14, 935B

それゆえ、最初の悪徳をこそ警戒せねばならない。それがのちに、いっそう多くの、いっそう重いものへと這い広がらないためである。実際、泥の中で転げ回る者たちが、転げ回るほどにいっそう汚れるように、一度でも不品行の泥を身にはねかけた者は、そこからすみやかに跳び出さなければ、日ごとに、汚れた暮らしによる自らの恥の泥をいっそう重く身に塗りたくる。

2

Itaque gravi odore terrae illius ac flagitiosae voraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia, corruptoque salubrium cogitationum spiramine, lues aestuantium passionum miseranda grassatur.

PL 14, 935B

こうして、あの地の、恥ずべき深淵の重い臭気から、魂のある種の疫病が感染し、健やかな思いの息吹が損なわれて、燃え立つ情念の哀れな悪疫が荒れ狂う。

3

Hinc lethale se mentibus virus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis. Est enim malus languor, erroris languor, avaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor.

PL 14, 935B

ここから致死の毒が精神に注ぎ込まれ、ここから病が体に、患いが魂に忍び寄る。実際、悪い患いがある。誤りの患い、貪欲の患い、飽くことのない欲求の患いである。

4

Istae divitiae sunt, ut ait Ecclesiastes: Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12) . Dic mihi, o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit? Respondebit, quia multos avara spes devorat.

PL 14, 935C

これらが富である。コヘレトが言うとおりである。「私が日の下で見た悪い患いがある。富が、それを持つ者の害となるように守られていることである」(コヘレトの言葉5:12)。私に言え、コヘレトよ、なぜこの患いは悪いのか。彼は答えるであろう、貪欲な望みが多くの者を食い尽くすからだと。

5

Insatiabilis edacitas cupiditatis est. Nescit satiari argento, qui concupiscit argentum (Ibid. 9) . Distendunt divitiae, non explent: Et si quis satiatus fuerit divitiis, non est, inquit, qui sinat eum dormire.

PL 14, 935C

欲求の貪食は飽くことを知らない。「銀を欲する者は、銀で満たされることを知らない」(コヘレトの言葉5:9)。富は膨らませるが、満たしはしない。「また、もし誰かが富で満たされたなら、その者を眠らせておく者はいない」と彼は言う。

6

Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira (Ibid. 11 et 16) . Quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat?

PL 14, 935C

「実に、その者の日々はみな、闇と、悲嘆と、多くの怒りと、患いと、憤りのうちにある」(コヘレトの言葉5:11、16)。金の気がかりな番をする者、損失を恐れ、利益を思案し、利息を勘定し、蔵を数える者が、どうして眠ることができようか。

7

Malus ergo languor qui bonam aufert mentis quietem. Est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio, saecularis ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. Omnis postremo mundi hujus corruptela pestilentia est.

PL 14, 935D

それゆえ、精神の善き安らぎを奪う患いは悪い。悪い患いとは、放縦、情欲、欲望、悦楽、世俗の野心であり、これらは節度という健やかさをたちまち損なう。要するに、この世の腐敗はすべて疫病である。

8

Ne ergo tetigeritis, ne attaminaveritis eam. Lues est, contaminat; morbus est, polluit. Ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut Apostolus dixit (Coloss. II, 21 et 22) , qui et alibi clamat: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10) ; morbos excitat, dolores inserit.

PL 14, 935D

それゆえ、これに触れてはならない、これを汚してはならない。それは悪疫であり、感染させる。病であり、穢す。使徒が言ったように、「味わってはならない。これらはすべて、用いることそのものによって朽ちるものである」(コロサイ2:21、22)。使徒はまた別の箇所でこう叫ぶ。「あらゆる悪の根は貪欲である」(一テモテ6:10)。それは病を引き起こし、苦痛を植えつける。

9

Denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus (Ibid.) . Ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos, neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit; ut evomantur ex ore Domini Jesu, quos propter gravia peccata rejecerit.

PL 14, 936A

事実、「これを求めた者たちは、多くの苦痛に身を刺し貫いた」(一テモテ6:10)。これは疫病であり、しばしば人を熱くも冷たくもせず、熱い者にとっても冷たい者にとってもいっそう悪いことに、ぬるくする。そうして、重い罪のゆえに主イエスが退けた者たちが、主の口から吐き出されることになる。

10

Ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. Omne caput in dolore, omne cor in moestitia (Esai. I, 5 et 6) . A pedibus usque ad caput peccatorum ulcera.

PL 14, 936A

これは少数の者ではなく、すべての者の病を引き起こすものである。「すべての頭は痛み、すべての心は悲しみのうちにある」(イザヤ1:5、6)。「足から頭に至るまで、罪人たちの腫れ物である」。

11

Omne caput in dolore, quando qui sapientes aestimantur, dolore cruciantur avaritiae; sensus enim sapientis in capite ejus.

PL 14, 936A

「すべての頭は痛み」とは、賢いと思われている者たちが、貪欲の痛みに苛まれているときのことである。「賢者の感覚はその頭にある」からである。

12

Quod referri potest etiam ad Ecclesiae praeeminentes: Omne cor in moestitia, quando sapimus quae sunt carnalia, et corporeis voluptatibus aciem nostri cordis infodimus. Unde ait Dominus (Ezech. XI, 19) ad hujusmodi, quod dederit illis cor carneum.

PL 14, 936A

これは教会の上に立つ者たちにも当てはめうる。「すべての心は悲しみのうちにある」とは、我々が肉に属することを思い、体の快楽に我々の心の眼差しを埋めてしまうときのことである。それゆえ主は、こうした者たちに、彼らに肉の心を与えたと言う(エゼキエル11:19)。

In Psalmum I, Caput XXIX

詩篇1篇講解 第XXIX章PL 14, 936B
1

A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu libidinis defraudetur, viduae pudorem expugnare non potuit, agrum invadere; et aegre cuncti invicem languores transferunt.

PL 14, 936B

足から頭に至るまで、病の恐るべき悪疫が這い広がる。人々が感染して苦しみ、他の者たちと苦しみを共にするときである。誰かが情欲の成就を阻まれ、寡婦の慎みを攻め落とせず、畑を侵すこともできなかったとする〔文の組みが崩れているらしく、「…できなかった」までを前の si 節に続く仮定と解した。ミーニュの脚注は、effectu(成就)を王室写本は affectu(情欲の衝動)と読む、とする〕。そのとき、彼らはやっとのことで、互いにあらゆる患いを移し合う。

2

Quoties ingemiscunt seniores quod diu potare non possint? Quoties dolent quod scortari desierint, cum scortandi habeant voluntatem? Quoties inter fabulas ebriorum virtutes probro sunt, peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia vanitati!

PL 14, 936B

老人たちは、もう長く飲めないことを、どれほどうめくことか。女遊びをやめたことを、しかも女遊びをする意志はあるのに、どれほど悲しむことか。酔っぱらいの話の中では、どれほど徳が恥辱とされ、罪が称賛とされ、品位が嘲弄され、自制が笑いぐさとされ、慈しみが空しいものとされることか。

3

Isti sunt morbi qui mala sua in multos transferunt. A paucis corruptela ad omnes pervenit. Sedent in consiliis derogantes sobriis, ructantes crapulam; sedent in tabernis de ebrietate certantes.

PL 14, 936B

これらは、自分の悪を多くの者に移す病である。少数の者から腐敗がすべての者に及ぶ。彼らは、はかりごとの席に座って節度ある者たちをけなし、飲みすぎの酒気をげっぷとして吐く。居酒屋にも座り、酔いを競い合う。

4

Inter hos meretrix plena vino, huic arridens, illum adurens, et omnes ardore inflammans libidinis.

PL 14, 936C

彼らの間には、酒に満ちた遊女がいて、この者に微笑み、あの者を燃え上がらせ、すべての者を情欲の熱で焼きつける。

5

Verecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur, et tamquam morbus transit in animas singulorum; qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris.

PL 14, 936C

慎み深い者が通りかかれば、赤面し、一人ひとりからけなされる。恥知らずな者であれば、皆の口にほめそやされ、病のように一人ひとりの魂の中に入り込む。実際、不品行で名の知れた者は、きわめて多くの人を誤りの模倣へと引き込む。

6

Itaque dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. Non sedeas inter eos, quos sanctus Propheta fugiebat. Illum imitare, fugientem utique, non sedentem, qui ait: Non sedi in consilio malignantium, et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4) .

PL 14, 936C

こうして、他人の罪を真似ることによって、彼らはそれを自分の悪にしてしまう。聖なる預言者が避けていた者たちの間に、あなたは座ってはならない。避けたのであって座ったのではない彼をこそ、まねよ。彼はこう言う。「私は悪をたくらむ者たちのはかりごとに座らず、不法を行う者たちと共に入ることもない」(詩篇25:4)。

7

Qua ratione eos fugiebas, David, explica nobis. Demonstra has partes, ut et nos eas fugere possimus, ne inficiamur earum contagio: Corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt: non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1) .

PL 14, 936C

ダビデよ、あなたはどういう理由で彼らを避けていたのか、我々に説明せよ。これらの部類を示せ、我々もそれらを避けることができ、その伝染に染まらないように。彼は言う。「彼らは堕落し、忌まわしい者となった。善を行う者はいない、一人に至るまでいない」(詩篇13:1)。

8

Generaliter ergo ad omnes flagitiosos potest referri: demum specialiter ad irrisores bonorum quos Aquila χλευαστὰς dixit, quod isti vere morbi sunt, qui irridendo bonos, plurimum animis operantur errorem, mentesque corrumpunt. Quanta dixit a quibus beatus vir debeat abstinere! Et adhuc adjicit alia.

PL 14, 936D

それゆえ、これは一般にはすべての不品行な者に当てはめうる。ついで特には、善人たちを嘲る者たちに当てはまる。アキュラは彼らを「嘲る者たち」と呼んだ〔ギリシア語〕。彼らは実に病であり、善人たちを嘲ることによって、魂の中に最大の誤りを働かせ、精神を腐敗させるからである。幸いな人が遠ざからねばならぬ事柄を、彼はなんと多く語ったことか。そして彼はなお、ほかのことを付け加える。

In Psalmum I, Caput XXX

詩篇1篇講解 第XXX章PL 14, 937A
1

(Vers. 2.) Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; hoc est, beatus ille qui haec faciat consilio, ratione, prudentia; potest enim et parvulus non per virtutem, sed per impossibilitatem et inscientiam delinquendi ab iis quae dicta sunt, abstinere.

PL 14, 937A

(第2節)「しかし主の律法の中に彼の意志はあり、その律法を彼は昼も夜も思い巡らすであろう」。すなわち、これらのことを、熟慮と理性と思慮をもって行う者は幸いである。というのも、幼な子でさえ、徳によってではなく、罪を犯す力もなく知識もないために、いま述べられた事柄を避けることはできるからである。

2

Potest et irrationabili pecudi convenire, cui nulla vis consilii, nullus sensus erroris est. Hoc est ergo quartum quod sequitur, in quo definitio beati viri a pecude discernitur; quia vir sapiens subditus legi est voluntate, non necessitate.

PL 14, 937A

同じことは、理性なき家畜にも当てはまりうる。家畜には熟慮する力はなく、誤りの感覚もない。それゆえ、これが続く第四のものであり、そこで幸いな人の定義は家畜から区別される。賢い人は、必然によってではなく、意志によって律法に従っているからである。

3

Plurimum enim refert; quia in voluntate, mercedis est fructus; in necessitate, dispensationis obsequium. Ita enim docuit nos Apostolus dicens: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17) .

PL 14, 937A

これは非常に大きな違いである。意志においては報いの実があり、必然においては管理の務めへの服従があるにすぎないからである。実際、使徒はこう言って我々に教えた。「もし私が自ら進んでこれを行うなら、私は報いを得る。もし嫌々ながらなら、管理の務めが私に委ねられているのである」(一コリント9:17)。

4

Ordo autem conveniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. Qui diligit, ex voluntate facit mandata legis; qui timet, invitus observat. Hanc disciplinam docendi etiam Dei justitiam in Lege accepimus.

PL 14, 937B

ところで、順序にかなっているのは、まず律法を愛し、次にそれを思い巡らすことである。愛する者は、意志によって律法の戒めを行う。恐れる者は、嫌々ながらそれを守る。神の正義をも教えるこの規律を、我々は律法の中に受け取った〔etiam Dei justitiam は docendi の目的語と取った〕。

5

Sic enim scriptum est: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) . Et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua.

PL 14, 937B

実際、こう書かれている。「聞け、イスラエルよ。汝の神である主は、唯一の神である」(申命記6:4)。また、「汝は、汝の神である主を、汝の心のすべてで、汝の魂のすべてで、汝の力のすべてで愛せよ」。

6

Et erunt verba haec quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et in anima tua: et demonstrabis ea filiis tuis, et loqueris eis sedens in domo, et ambulans in itinere, et in quiete, et in vigilia.

PL 14, 937B

「そして、私が今日汝に命じるこれらの言葉は、汝の心の中に、汝の魂の中にあるであろう。そして汝はそれを汝の子らに示し、家に座っているときも、道を歩むときも、休むときも、目覚めているときも、彼らに語るであろう」。

7

Et alligabis ea in signum in manu tua, et erunt monilia ante oculos tuos: et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in januis tuis (Ibid., 5-9) .

PL 14, 937B

「そして汝はそれをしるしとして汝の手に結び、それは汝の目の前の飾りとなるであろう。そして汝はそれを、汝の家々の敷居と、汝の門に書くであろう」(申命記6:5-9)。

8

Et infra: Et nunc, Israel, quid abs te postulat Dominus Deus tuus, nisi ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus (Deut. X, 12) ? Sapientia quoque dicit: Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, habebitis disciplinam (Sap. VI, 12) .

PL 14, 937C

また少し先には、「そして今、イスラエルよ、汝の神である主が汝に求めるのは、汝の神である主を愛し、そのすべての道を歩むことのほか、何があろうか」(申命記10:12)とある。知恵もまた言う。「それゆえ、私の言葉を慕い求めよ、それを愛せよ。そうすれば汝らは教えを得るであろう」(知恵の書6:12)。

9

Clara est, et quae numquam marcescat sapientia, et facile videtur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iis qui quaerunt illam. Legitime ergo docemur a sancto Propheta voluntatem in Lege habere, meditationem secundum Legem.

PL 14, 937C

「知恵は輝かしく、決して色あせることがなく、彼女を愛する者たちにたやすく見られ、彼女を求める者たちに見いだされる」。それゆえ我々は、聖なる預言者から、意志を律法の中に持ち、思い巡らしを律法に従って行うことを、正しく教えられている。

10

Voluntas in Lege non solum in studio, sed etiam in facto est. Prior voluntas, secunda operatio.

PL 14, 937C

律法の中の意志は、熱意にだけでなく、行いにもある。先に来るのは意志、次に来るのは働きである。

11

Denique et Domiminus dicenti sibi: Si vis, potes me mundare, respondit: Volo, mundare (Matth. VIII, 2 et 3) ; quo ostenderet operationibus nostris voluntatem praeviam esse debere.

PL 14, 937C

実際、主もまた、自分に「もし汝が望むなら、私を清めることができる」と言った者に、「私は望む。清くなれ」と答えた(マタイ8:2、3)〔底本は Domiminus。Dominus と読む〕。これは、我々の働きに意志が先立たねばならないことを示すためである。

12

Denique lex voluntarios quaerit; quia lex Domini irreprehensibilis est, convertens animam: nemo autem convertitur, nisi qui voluntate convertitur. Voluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris.

PL 14, 937D

実に、律法は進んで行う者たちを求める。「主の律法は非の打ちどころがなく、魂を立ち返らせる」からである。そして、意志によって立ち返る者でなければ、誰も立ち返らない。進んで行う者は〔労苦を〕覆い隠し、労苦の感覚を奪い去る。

In Psalmum I, Caput XXXI

詩篇1篇講解 第XXXI章PL 14, 938A
1

Ideoque die et nocte in Lege meditatur; in quo non tam continua legendi postulatur intentio, quam servandae Legis affectus. Ille enim plene meditatur, qui sibi ipse lex est, scriptum in corde suo legis intendens.

PL 14, 938A

それゆえ、彼は昼も夜も律法を思い巡らす。ここで求められているのは、絶えず読む専心というよりも、律法を守る心情である。実際、完全に思い巡らす者とは、自分自身が自らにとっての律法となり、律法の書かれたものを自らの心の中に見据えている者である。

2

Aquila tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem. Quod non tam a caeteris discrepans, quam alio referens posuit; quoniam qui Legem meditatur, semper in luce est, noctem non habet.

PL 14, 938A

しかしアキュラは、昼だけを置き、夜は置かなかった。これは他の訳と食い違っているというよりも、別のことを指して置いたのである。律法を思い巡らす者は、いつも光の中にいて、夜を持たないからである。

3

Etenim cujus lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare; quia justitia ejus sicut lumen effulget. Meditetur ergo Legem vita nostra, meditetur conversatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum coelestium.

PL 14, 938A

実際、その行いが輝いている者は、闇の中を歩むことなどできない。その人の正義は光のように輝き出るからである。それゆえ、我々の生活が、振る舞いが、行いが、天の奥義の理解が、律法を思い巡らすようにせよ。

4

Lex enim exemplar est et umbra coelestium, umbra futurorum bonorum, quae is qui credit in Lege, in Evangelio recognoscit. Meditetur in tenebris et die, id est, et in adversis positus, et prosperis. Lex enim praecipit ut diligas Dominum tuum.

PL 14, 938A

実に律法は、天のものの模範であり影であり、来るべき善きものの影である。律法を信じる者は、それを福音の中で認める。闇の中でも昼にも思い巡らすようにせよ。すなわち、逆境に置かれていても順境にあっても、である。実際、律法は命じている、あなたの主を愛せよと。

5

Qui diligit, in omni statu suo debet servare diuturnae charitatis affectum. Pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum verberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. Nos quoque Dominus castigat, et diligit.

PL 14, 938B

愛する者は、自分のあらゆる境遇の中で、永続する愛の心情を保たねばならない。父は子を愛する。叱るときにも愛し、杖で打つときにも愛する。実際、「自分の杖を惜しむ者は、自分の子を憎む」。我々をも主は懲らしめ、そして愛する。

6

Itaque etiam cum digna coertione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. Et tu cum castigaris dilige; quia ideo castigaris, ut recipiaris.

PL 14, 938B

それゆえ、我々が当然の懲らしめに値することをしでかすときにも、主は愛している。過ちを犯した者をも迎え入れるからである。実際、「主は、迎え入れるすべての子を懲らしめる」。あなたも、懲らしめられるときには愛せよ。懲らしめられるのは、迎え入れられるためだからである。

7

Nam quid grande est, si tunc diligas Dominum Deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus, facultatibus, liberis gaudes. Et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consuevimus.

PL 14, 938B

実際、あなたの神である主を愛するのが、万事があなたに満ち溢れ、望むものを享受し、栄誉と財産と子供たちを喜んでいるときだけだとしたら、何が偉大であろうか。また我々は、恩を施してくれた人に対して、感謝を返すのを常としている。

8

Denique cum laudaretur Job judicio coelesti, hoc retulit diabolus (Job, I, 10 et 11): Minime mirum si gratus esset Deo, cui tanta suppeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat universa, et pii cultoris praestet officium.

PL 14, 938C

現にヨブが天の判断によって称えられたとき、悪魔はこう言い返した(ヨブ記1:10、11)。あれほど多くの繁栄が彼に豊かに備わっていたのだから、神に感謝していても少しも不思議ではない。試されるべきなのは、それらをすべて失ってもなお、敬虔な礼拝者の務めを果たすかどうか、そのときである、と。

9

Haec igitur prima virtus, ut non frangaris adversis, non extollaris secundis. Id te Lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem, nec desperationem induas; victor non dicas: Virtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi (Deut. VIII, 17) ; sed omnia noveris divinae misericordiae deputanda.

PL 14, 938C

それゆえ、これが第一の徳である。すなわち、逆境に打ち砕かれず、順境に思い上がらないことである。律法はあなたにそれを教える。苦難の中で気構えを緩めず、絶望をまとわない。勝者となっても、「私の力と私の強さが、これを私に与えた」(申命記8:17)と言わない。むしろ、すべては神の慈しみに帰すべきものと知るのである。

In Psalmum I, Caput XXXII

詩篇1篇講解 第XXXII章PL 14, 938C
1

Clamat Esaias: Non confundetur qui in angustia est usque in tempus (Esai. VIII, 22) . Hoc primum bibe (Esai. IX, 1) . Quid est, hoc primum bibe? Sequestremus mystica, persequamur moralia, quae docet littera.

PL 14, 938C

イザヤは叫ぶ。「苦難の中にある者は、その時まで恥を受けることはない」(イザヤ8:22)。「これをまず飲め」(イザヤ9:1)。「これをまず飲め」とは何か。奥義にかかわる事柄はしばらく措き、文字が教える道徳にかかわる事柄を追うことにしよう。

2

Propter errorum gravia graves contritiones et vexationes populi dicit futuras; et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia.

PL 14, 938D

誤りの重さのゆえに、民に重い打ち砕きと苦しみが臨むと彼は言う。それらが先に来る必要があった。そのあとに慈しみが続くためである。

3

Bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei; bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis: bibe cum patientis affectu moerentis dolorem.

PL 14, 938D

それゆえ、まず苦難を飲め。「多くの苦難を経て、我々は神の国に入らねばならない」からである。苦難の感覚があなたの胸の内奥に注ぎ込まれるよう飲め。嘆く者の痛みを、耐え忍ぶ者の心情をもって飲め。

4

Dum enim conversus ingemueris, tunc Dominum tibi reconciliabis offensum. Hoc ergo primum bibe; ut sis in dolore et angustiis. Cito laetitia infundit errorem. Pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere, et recessit a Domino.

PL 14, 939A

実際、あなたが立ち返ってうめくとき、あなたは、あなたが怒らせた主と和解するであろう。それゆえ、これをまず飲め。痛みと苦難のうちにあるためである。喜びはすぐに誤りを注ぎ込む。民は肥え太り、膨れ上がって、遊ぶために立ち上がり、主から離れた。

5

Prodest tibi cor habere contritum. Hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a Domino. Doceat te Apostolus quid sit: Hoc primum bibe, hoc est, tribulationis poculum. Tribulatio enim patientiam operatur (Rom. V, 3 et 4) .

PL 14, 939A

砕かれた心を持つことは、あなたにとって益になる。これをまず飲め。あなたのいけにえが主に受け入れられるためである。それが何であるかを、使徒があなたに教えるように。「これをまず飲め」とは、すなわち苦難の杯のことである。「苦難は忍耐を生む」からである(ローマ5:3、4)。

6

Non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio. Tribulatio, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit. Bibe primum tribulationem, ut postea tibi tot virtutum pocula ministrentur.

PL 14, 939A

その前に苦難がなければ、忍耐はありえない。「苦難は忍耐を生み、忍耐は練達を、練達は希望を生む。希望は恥に終わらせない」と彼は言う。まず苦難を飲め。そうすれば、のちにあなたに、これほど多くの徳の杯が差し出される。

7

Et ut scias quia bibitur tribulatio, audisti dicentem hodie Prophetam: Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5) . Et in posterioribus ait: Et potum dabis nobis in lacrymis, in mensura (Psal. LXXIX, 6) .

PL 14, 939A

苦難が飲まれるものであることを知るために、今日、預言者がこう言うのをあなたは聞いた。「汝は我々に、痛悔のぶどう酒を飲ませた」(詩篇59:5)。さらにのちの箇所で彼は言う。「汝は涙のうちに、量りをもって、我々に飲み物を与えるであろう」(詩篇79:6)。

8

In mensura petit potum, non supra mensuram; ne ferre non possit. Denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suum cum fletu miscebat (Psal. CI, 10) , ut Domini in se inclinaret misericordiam.

PL 14, 939B

彼は量りをもって飲み物を求めるのであり、量りを超えてではない。耐えられなくならないためである。さらに、彼がどれほど善い心情でこれを願ったかを、自らの例で証明した。彼は自分の飲み物を涙と混ぜ(詩篇101:10)、そうして主の慈しみを自分に傾けさせようとしたのである。

In Psalmum I, Caput XXXIII

詩篇1篇講解 第XXXIII章PL 14, 939B
1

Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum (hoc enim tempus est ut inseramus mystico) bibe primum vetus Testamentum, ut bibas novum Testamentum. Nisi primum biberis, secundum bibere non poteris.

PL 14, 939B

それゆえ、これをまず飲め、第二のものも飲むためである(実際、今こそ奥義にかかわることを織り込むべき時である)。まず旧い契約を飲め、新しい契約を飲むためである。まず飲まなければ、第二のものを飲むことはできないであろう。

2

Bibe primum, ut sitim mitiges; bibe secundum, ut bibendi satietatem haurias. In veteri Testamento compunctio, in novo laetitia est. Vide quemadmodum Dominus artibus diaboli pro suis servulis obviaverit.

PL 14, 939B

まず飲んで、渇きを和らげよ。次に飲んで、飲むことの満足を汲み取れ。旧い契約には痛悔があり、新しい契約には喜びがある。見よ、主が、悪魔の術策に対して、自らの小さき僕たちのためにどのように立ち向かったかを。

3

Ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes circumveniret; Jesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum qui deceptus fuerat, reformaret.

PL 14, 939C

悪魔は欺きの食物で一人を欺いた。その一人において万人をたぶらかすためである。イエスは救いの食物で万人を贖った。万人において、欺かれたあの者をも作り直すためである。

4

Ille calicem aureum Babylonis excogitavit, ut quicumque plus biberent, plus sitirent; et quia potus placere non poterat, auri pretio illiceret ad bibendum. Propinavit de vino suo, cui etiam metalli suffragia requisivit.

PL 14, 939C

悪魔はバビロンの金の杯を考案した。飲む者が多く飲むほど、いっそう渇くようにするためである。その飲み物は気に入られえなかったので、金の価値によって飲むように誘った。自分のぶどう酒を飲ませ、そのために金属の後押しまでも求めたのである。

5

At vero Dominus Jesus aquam de petra effudit, et omnes biberunt. Qui biberunt in typo, satiati sunt; qui biberunt in veritate, inebriati sunt.

PL 14, 939C

しかし主イエスは、岩から水を注ぎ出し、すべての者が飲んだ。予型において飲んだ者は満たされ、真実において飲んだ者は酔った。

6

Bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confusionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae vitae munus rigaret aeternae.

PL 14, 939C

善い酔いである、それは喜びを注ぎ込み、混乱をもたらさない。善い酔いである、それは節度ある精神の歩みを確かにする。善い酔いである、それは永遠の生命の賜物を注ぎ潤す。

7

Hoc ergo poculum bibe, de quo dixit Propheta: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! Nec te moveat quod Babylonis aureum poculum est; quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior.

PL 14, 939D

それゆえ、この杯を飲め。預言者はそれについて言った。「汝の酔わせる杯は、なんとすばらしいことか」(詩篇22:5)。バビロンの杯が金であることに心を乱されてはならない。あなたもまた、金銀よりも貴い知恵の杯を飲むのだから。

8

Utrumque ergo poculum bibe veteris et novi Testamenti; quia in utroque Christum bibis. Bibe Christum, quia vitis est, bibe Christum, quia petra est quae vomuit aquam; bibe Christum, quia fons vitae est, bibe Christum, quia flumen est, cujus impetus laetificat civitatem Dei; bibe Christum, quia pax est; bibe Christum, quia flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es; bibe Christum, ut bibas sermones ejus; sermo ejus Testamentum est vetus, sermo ejus Testamentum est novum.

PL 14, 940A

それゆえ、旧い契約と新しい契約の両方の杯を飲め。そのどちらにおいてもキリストを飲むからである。キリストを飲め、彼はブドウの木だからである。キリストを飲め、彼は水を噴き出させた岩だからである。キリストを飲め、彼は生命の泉だからである。キリストを飲め、彼は川であって、その勢いが神の都を喜ばせるからである。キリストを飲め、彼は平和だからである。キリストを飲め、その腹から生ける水の川が流れ出るからである。キリストを飲め、あなたが贖われた血を飲むためである。キリストを飲め、その言葉を飲むためである。その言葉は旧い契約であり、その言葉は新しい契約である。

9

Bibitur Scriptura divina, et devoratur Scriptura divina cum in venas mentis ac vires animae succus verbi descendit aeterni. Denique non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Hoc verbum bibe, sed ordine suo bibe.

PL 14, 940A

神の聖書が飲まれ、神の聖書がむさぼり食われる。永遠の言葉の汁が、精神の血管と魂の力の中へと降りていくときである。実に、「人はパンだけで生きるのではなく、神の言葉のすべてによって生きる」。この言葉を飲め、ただし、その順序に従って飲め。

10

Primum bibe in veteri Testamento: cito fac ut bibas et in novo Testamento. Et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partes Judaeae, populus qui ambulatis in tenebris, videte lucem magnam; qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super vos (Esai. IX, 1 et 2) .

PL 14, 940A

まず旧い契約で飲め。すみやかに、新しい契約でも飲むようにせよ。そして、彼自身が急いでいるかのように、こう言う。「諸国民のガリラヤよ、ユダヤの地方よ、闇の中を歩む民よ、大いなる光を見よ。死の地に住む者らよ、光が汝らの上に輝くであろう」(イザヤ9:1、2)。

11

Bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna; lux non quotidiana, non diei, non solis, non lunae; sed lux illa quae umbram mortis excludat. Nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis ac diei videre non possunt.

PL 14, 940B

それゆえ、すみやかに飲め、大いなる光があなたの上に輝き出るために。日ごとの光ではなく、昼の、太陽の、月の光でもなく、死の影を締め出す、あの光である。実際、死の影の中にいる者は、太陽や昼の光を見ることなどできない。

12

Et quasi requirenti tibi unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: Quoniam puer natus est nobis, filius datus est nobis (Ibid., 6) . Puer, Quia ortus ex Virgine est; Filius, quia ex Deo natus tantae auctor est lucis. Puer nobis natus est.

PL 14, 940B

あなたが、これほどの輝きがどこから、これほどの恩寵がどこから来るのかと尋ねているかのように、預言者は答える。「幼子が我々に生まれ、子が我々に与えられたからである」(イザヤ9:6)。幼子とは、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれたからである。子とは、神から生まれ、これほどの光の創始者だからである。幼子は我々に生まれた。

13

Nobis, qui credimus; non Judaeis, qui non crediderunt; nobis, non haereticis; nobis, non Manichaeis; nobis natus est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; nobis natus est, quia carnem suscepit ex Virgine, quia homo natus est ex Maria.

PL 14, 940B

信じる我々にであって、信じなかったユダヤ人にではない。我々にであって、異端者たちにではない。我々にであって、マニ教徒たちにではない。我々に彼は生まれた。言葉は肉となり、我々の内に住んだからである。我々に彼は生まれた。おとめから肉を取り、マリアから人として生まれたからである。

14

Caro nascitur nobis, Verbum datur. Quod nostrum est, inter nos natum est: quod supra nos est, nobis donatum est.

PL 14, 940C

肉は我々に生まれ、言葉は与えられる。我々のものは、我々の間に生まれ、我々を超えるものは、我々に贈られた。

In Psalmum I, Caput XXXIV

詩篇1篇講解 第XXXIV章PL 14, 940C
1

Satis excurrimus, ut putamus, sed non otiose; ut doceremus quia et in tribulationibus diligere Dominum debemus, nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit, et laetitia tribulationi. Denique qui tribulatione non frangitur, et legem sequitur, beatus est.

PL 14, 940C

我々は、思うに十分に話を広げた。しかし無益にではない。苦難の中でも主を愛さねばならず、主から離れてはならないということを教えるためである。苦難のあとにはしばしば喜びが続き、喜びのあとには苦難が続くからである。実に、苦難によって打ち砕かれず、律法に従う者は幸いである。

In Psalmum I, Caput XXXV

詩篇1篇講解 第XXXV章PL 14, 940C
1

(Vers. 3.) Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.

PL 14, 940C

(第3節)「そして彼は、水の流れのほとりに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与えるであろう。その葉は落ちることなく、彼がなすことはすべて栄えるであろう」。

2

Quae ista beatitudo est, quae ligno arboris comparatur, nisi intelligamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum vitae in medio lignorum aliorum de terra productum?

PL 14, 940D

木になぞらえられるこの幸いとは、何であろうか。楽園、あの幸いな者たちの場所において、ほかの木々の真ん中に地から生え出た生命の木のことだと、我々が理解するほかないではないか。

3

Inter multa enim ligna quae erant speciosa ad aspectum, et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit, et in medio paradisi erat; ut caetera ligna ejus viriditate florerent. Quod esse hoc lignum dicimus, nisi per quod nobis salus venit?

PL 14, 941A

実際、見た目に美しく、食べるのに良い多くの木々の中に、地はこの木をも生え出させ、それは楽園の真ん中にあった。ほかの木々が、その緑によって花開くようにである。我々はこの木を何であると言うか。それを通して救いが我々に来るもののほかであろうか。

4

Et recte hoc terra produxit, quia eum Virgo generavit, quae erat terra secundum Auctoris sententiam, quae in eum dicta est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) .

PL 14, 941A

そして、地がこれを生え出させたのは正しい。おとめが彼を産んだからであり、そのおとめは、創造者の宣告によれば地であった。その宣告は、彼〔アダム〕に向けて「汝は地であり、地に帰るであろう」と言われたものである(創世記3:19)。

5

Pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum; quia erat in medio apostolorum discentium, vel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipse ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26) .

PL 14, 941A

また「ほかの木々の真ん中に」と読まれるのも見事である。彼は学ぶ使徒たちの真ん中にいたからであり、あるいは、精神と心の真ん中にいたからである。彼自身が言うとおりである。「汝らの真ん中に、汝らの知らない者が立っている」(ヨハネ1:26)。

6

Et alibi ait: Ego autem in medio vestrum sum (Luc. XXII, 27) . Denique et de ipso Salomon dixit: Lignum vitae est omnibus percipientibus eum (Prov. III, 18) .

PL 14, 941A

また別の箇所で彼は言う。「しかし私は、汝らの真ん中にいる」(ルカ22:27)。さらに、彼自身についてソロモンも言った。「彼を得るすべての者にとって、生命の木である」(箴言3:18)。

7

Qui ergo beatus est, imitator erit Domini Jesu, qui est lignum vitae, lignum sapientiae, plantatum in utero Virginis, voluntate Patris; a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo.

PL 14, 941B

それゆえ、幸いな者は、主イエスに倣う者となるであろう。主イエスは生命の木、知恵の木であり、父の意志によって、おとめの胎に植えられた。父によって、永遠にとどまるものとして植えられたのは、時が来れば実を与えるためであった。

8

Non enim potuit arescere ista plantatio, quae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis. Denique plenus Spiritu sancto Jesus regressus est ab Jordane. Hi sunt decursus aquarum de quibus dicitur in Evangelio: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 14, 941B

実際、この植え付けられたものが枯れることはありえなかった。霊的な恩寵の、自らの内にとどまる豊かさを持っていたからである。現に、聖なる霊に満ちたイエスは、ヨルダンから戻った。これらが水の流れであり、福音書でそれについてこう言われている。「その腹から、生ける水の川が流れ出る」。

9

Hoc autem dicebat de Spiritu quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum (Joan. VII, 38) .

PL 14, 941B

しかし彼は、自分を信じようとする者たちが受け始めていた霊について、これを言ったのである(ヨハネ7:38)。

In Psalmum I, Caput XXXVI

詩篇1篇講解 第XXXVI章PL 14, 941B
1

Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18) ? Est et Tigris fluvius Assyrios praeterfluens. Est et Euphrates in Babyloniam tendens.

PL 14, 941B

また別の伝承がある。エレミヤが我々に飲むことを禁じている水がある。彼はこう言う。「汝にとってエジプトの道が何だというのか、ギホンの水を飲むとは」(エレミヤ2:18)。また、アッシリア人のそばを流れるチグリス川がある。またバビロニアへ向かうユーフラテス川がある。

2

Est et Phison, qui Latina interpretatione oris dicitur commutatio, circumiens terram Evilath, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum; et lapis carbunculus, et lapis prasinus.

PL 14, 941C

またピションがある。ラテン語に訳せば「口の変化」と言われ、ハビラの地を巡る。そこには金があり、その地の金は良質であって、紅玉の石、緑玉の石もある。

3

Merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides: sed sit in ore dolus, ubi est aurum bonum; avaritia enim fidem frangit, nec tenet verborum simplicitatem. Ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant; ut aliud in pectore, aliud in sermone sit.

PL 14, 941C

当然、そこでは口が変えられ、約束への信義が守られない。金の良いところには、口に偽りがある。貪欲は信義を破り、言葉の素直さを守らないからである。貴重な装身具もまた、精神と心を変えてしまい、胸の中のことと言葉の中のことが別のものになる。

4

In illis ergo regionibus fluminum fuerunt Judaei captivi, abducti in Aegyptum, et ad Assyrios, et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant, et flebant suae calamitatis aerumnam; et ut hic ipse Propheta testatur (Psal. CXXXVI, 1 et seq.) ; illic suspenderunt organa sua, et omnem deposuere laetitiam, ubi graviora tolerarunt.

PL 14, 941C

それゆえ、そうした川の地方に、ユダヤの捕囚の民がいた。彼らはエジプトへ、アッシリア人のもとへ、バビロニア人のもとへ連れ去られ、そこでバビロンの川のほとりに座って、自分たちの災厄の苦しみに泣いた。この預言者自身も証しするとおりである(詩篇136:1以下)。そこで彼らは自分たちの楽器を掛け、あらゆる喜びを置いた。そこでいっそう重い苦しみを耐えたからである。

5

Denique reliquae decem Tribus ad Assyrios ductae sunt; duae autem Juda et Benjamin tamquam gravioris reae flagitii in Babyloniam transierunt.

PL 14, 941D

現に、残りの十部族はアッシリア人のもとへ連れていかれた。しかしユダとベニヤミンの二つは、より重い不品行の罪ある者として、バビロニアへ移った。

6

Atrocius enim sacerdotis filia adultera quam caeterae puniuntur; quia sacerdotalis generis gratiam turpi opprobrio decoloravit.

PL 14, 942A

実際、祭司の娘が姦淫したときには、ほかの者たちよりも苛烈に罰せられる。祭司の家系の誉れを、恥ずべき汚名によって色あせさせたからである。

In Psalmum I, Caput XXXVII

詩篇1篇講解 第XXXVII章PL 14, 942A
1

Sicut illi ergo in tentationibus gravissimis fuerunt: ita multis tentationibus se Salvator noster objecit; ut nulla tentationis nostrae certamina praeteriret.

PL 14, 942A

彼らが極めて重い試みの中にあったように、我々の救い主もまた、多くの試みに自らを投じた。我々の試みの戦いを、何一つ通り過ぎないためである。

2

Plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non. in ipsis decursibus; ut finitimum, non demersum intelligas. Fuit illi congressio prima carnis et sanguinis.

PL 14, 942A

それゆえ、彼がこれらの川の流れの「ほとり」に植えられたと言われるのは正しい。流れそのものの「中」にではない。近くに接していて、沈められてはいないと、あなたが理解するためである。彼には、肉と血との最初の衝突があった。

3

Denique ait: Pater, transfer a me calicem istum: sed non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39) . Fuit divitiarum objecta tentatio, cum omnia regna terrae ei inimicus offerret, si procidens Dominus adoraret eum.

PL 14, 942A

現に、彼は言う。「父よ、この杯を私から移せ。しかし私が望むことではなく、汝が望むことを」(マタイ26:39)。富の試みも彼に差し向けられた。敵が地のあらゆる王国を差し出し、もし主がひれ伏して自分を拝むなら、と言ったときである。

4

Habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. Fuit illi colluctatio adversus principes mundi: fuit in ipsa passione certamen adversus tentatores, quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant.

PL 14, 942B

あなたは、ギホンとピションという二つの川の流れを持つ。彼にはこの世の支配者たちに対する格闘があった。受難そのものの中に、試みる者たちに対する戦いがあった。ヘブライ語の解釈が「ペルシア人」と呼ぶ者たちであり〔どの名をヘブライ語で解いて「ペルシア人」とするのか、本文からは定かでない〕、彼らは偽りの証言を持ち出していた。

5

Adversus eos qui dicebant: Descendat nunc de cruce, et credimus ei (Marc. XV, 32) ; quae diabolus suggerebat. Habes Tigrim et Euphratem flumina.

PL 14, 942B

それは、「彼は今、十字架から降りるがよい。そうすれば我々は彼を信じる」と言った者たちに対する戦いであり、悪魔がこれらのことを吹き込んでいた。あなたは、チグリスとユーフラテスという川を持つ。

In Psalmum I, Caput XXXVIII

詩篇1篇講解 第XXXVIII章PL 14, 942B
1

Quadripartitum autem nobis certamen esse etiam Apostolus comprehendit dicens: Quia non est nobis luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum; adversus spiritualia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12) .

PL 14, 942B

しかし使徒もまた、我々の戦いが四つに分かれていることを、こう言って言い表した。「我々の格闘は、肉と血に対するものではなく、諸々の支配と権威に対し、この世の闇の支配者たちに対し、天にある悪の霊的なものに対するものだからである」(エフェソ6:12)。

2

Hi sunt fluvii qui de paradiso exeunt. Unde puto quod is qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. Quod non otiose expressit idem ipse sanctus Propheta, demonstrans his qui tentationes omnes subirent, deberi sibi jam paradisi requiem.

PL 14, 942B

これらが、楽園から出る川である。それゆえ私は、楽園に戻ろうと切望する者は、これらの水の流れを渡らねばならないと思う。この同じ聖なる預言者は、これを無益に表現したのではない。あらゆる試みを耐え抜く者たちには、すでに楽園の安らぎが当然与えられるべきことを示しているのである。

3

Itaque sic ait: Decursus aquarum descenderunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136) . Sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea; ut qui redit, per ignem revertatur, urat peccata sua, probet aurum suum: ita qui redit, per hos decursus redit.

PL 14, 942C

それゆえ、彼はこう言う。「私の目は、水の流れを降った」(詩篇118:136)〔「水の流れが私の目から下った」とも読める〕。実際、楽園の入り口には火の剣がある。戻る者が火を通って戻り、自分の罪を焼き、自分の金を吟味するためである。同じように、戻る者はこれらの流れを通って戻る。

4

Meritoque dicunt sancti: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12) . De istis decursibus et Esaias dicit: Si transeas per aquam, flumina non te concludent (Esai. XLIII, 2) . Quae flumina?

PL 14, 942C

聖徒たちが「我々は火と水の中を通り抜けた」(詩篇65:12)と言うのも当然である。これらの流れについて、イザヤも言う。「もし汝が水の中を通り抜けるなら、川々は汝を閉じ込めないであろう」(イザヤ43:2)。それはどの川か。

5

Audi dicentem David de iis qui festinabant ad paradisum: Forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem (Psal. CXXIII, 5) .

PL 14, 942C

楽園へ急いでいた者たちについてダビデが言うのを聞け。「おそらく我々の魂は、耐えがたい水を渡りきっていたであろう」(詩篇123:5)。

In Psalmum I, Caput XXXIX

詩篇1篇講解 第XXXIX章PL 14, 942D
1

Quamvis nonnulli de istis quatuor tentationibus etiam illud accipiunt: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13) .

PL 14, 942D

しかし、これら四つの試みについて、次の言葉をも理解する者が幾人かいる。「汝は、毒蛇とバシリスクの上を歩み、獅子と竜を踏みつけるであろう」(詩篇90:13)。

2

Ut ambulaverit in incarnatione, conculcaverit in passione, vel in traditione regni conculcet, quod Patri tradet, cum omnem evacuaverit principatum.

PL 14, 943A

彼は受肉において歩み、受難において踏みつけたことになる。あるいは、国の引き渡しにおいて踏みつける。そのとき、あらゆる支配を無力にして、国を父に引き渡すのである。

3

Pulchre autem Aquila τὸ μεταπεφυτευμένον dixit, hoc est, transplantatum, eo quod primo sit plantatum in Virgine, postea transplantatum in paradisum; sicut dixit ad latronem: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 14, 943A

アキュラが「移し植えられたもの」(メタペフュテウメノン)〔ギリシア語〕と言ったのは見事である。すなわち、移植されたものという意味である。最初はおとめの中に植えられ、のちに楽園へ移し植えられたからである。彼が盗人に言ったとおりである。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

In Psalmum I, Caput XL

詩篇1篇講解 第XL章PL 14, 943A
1

Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. Ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur; sed lignum vitae ac sapientiae dat fructum, hoc est, largitur et donat. Rursus illud occurrit: Si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit, et non semper?

PL 14, 943A

それゆえ、この木は時が来れば実を与える。地上の木は、実を「与える」のではなく「つける」と言われる。しかし生命と知恵の木は実を「与える」、すなわち惜しみなく授け、贈る。だが、また次の疑問が浮かぶ。もし知恵の木であるなら、なぜ「時が来れば」与え、常にではないのか。

2

Ne forte grave sit nobis hoc sentire de Christo; sed tu qui legisti quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet (Luc. XII, 42) Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram, in tempore utique, non semper, turbari utique non debes.

PL 14, 943A

もしかすると、これをキリストについて思うのは、我々には重く感じられるかもしれない。しかしあなたは、「主は、自らの家の者たちの上に、忠実で思慮深い管理者を立て、時に応じて彼らに麦の量を与えさせるであろう」(ルカ12:42)と読んだのだから、「時に応じて」であって常にではないことに、決して動揺してはならない。

3

Potest sapientia semper fructum dare; sed quia sapientia est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur, aut possimus accipere.

PL 14, 943B

知恵は常に実を与えうる。しかし知恵であるからには、知恵をもって与え、思慮をもって分け与えねばならない。それは、満ちた量を我々が受けるにふさわしくなり、あるいは受けられるようになる時が、もしあるならば、そのときのことである。

4

Sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum in gentibus; ut resurrectionis ejus consortium capere ac servare possimus. Nunc non possumus, odioso saeculo non sustinemus.

PL 14, 943B

ここでは終わりの時が実を〔結ぶ時〕であるように〔底本は sicut hic extremum tempus fructum で動詞を欠く。「実を〔結ぶ時〕である」と補って解した〕、あちらでも、諸国民の間に善い実を与えるであろう。それは、彼の復活への与りを、我々が受け、保つことができるためである。今は我々にはできない。憎むべき世にあっては、耐えられない。

5

Hic enim corruptela est, et cavendum fuit ne corrumperemus bonos fructus, quos lignum vitae daret; quia nunc corrupti, illic autem incorrupti: quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti, et nos commutabimur.

PL 14, 943B

ここには腐敗があるからである。生命の木が与える善い実を、我々が腐らせてしまうことを警戒せねばならなかった。今は朽ちる者であるが、あちらでは朽ちない者となるからである。彼は言う。「その時、死者たちも朽ちない者としてよみがえり、我々は変えられる」。

6

Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 52 et 53) . Quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? Novit ergo sapientia quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. Et ideo qui fructus sit sapientiae, quod folium consideremus.

PL 14, 943B

実際、「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは不死を着なければならない」(一コリント15:52、53)。では、死ぬはずの者が、死に奪い取られることになるものを受けて、何の益があったであろうか。それゆえ知恵は、誰に、いつ与えるべきかを知っている。知恵はその木の葉さえも失わない。それゆえ、何が知恵の実であり、何がその葉であるかを、我々は考えよう。

In Psalmum I, Caput XLI

詩篇1篇講解 第XLI章PL 14, 943C
1

Fructus interior est; folium, quo fructus vel a sole torrenti, vel a frigore defenditur. Fructus videtur esse fides, pax, doctrina, excellentia verae cognitionis, intentio bona, mysteriorum ratio.

PL 14, 943C

実は内側にあり、葉は、実を、焼きつける太陽からも寒さからも守るものである。実と見えるのは、信仰、平和、教え、真の認識の卓越、善い意図、奥義の道理である。

2

Hos fructus bona vita custodit: mala etiam si perceperit, amittit: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? In mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum coelestium.

PL 14, 943C

これらの実を、善い生き方が守る。悪い生き方は、たとえそれを得ていても失う。罪人に神は言った。「汝はなぜ私の正義を語るのか」(詩篇49:16)。奥義にかかわる事柄においては実であり、道徳にかかわる事柄においては葉である。天の奥義の観想によって〔そうである〕〔contemplatione の係りは定かでない。前の文全体にかかると取った〕。

3

Nam virtutes sine fide, folia sunt; videntur virere, sed prodesse non possunt. Agitantur vento, quia non habent fundamentum. Quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem; sed fructum non habent, quia fidem non habent!

PL 14, 943D

実際、信仰を欠く徳は、葉である。青々としているように見えるが、益になりえない。風に揺さぶられる。土台を持たないからである。なんと多くの異邦人が、慈しみを持ち、節度を持つことか。しかし実を持たない。信仰を持たないからである。

4

Labuntur cito folia, ubi ventus flaverit. Et aliqui Judaei habent castimoniam, sedulitatem in lectione multam, et diligentiam; sed sine fructu sunt, et versantur ut folia.

PL 14, 943D

風が吹けば、葉はたちまち滑り落ちる。またユダヤ人の中にも、貞潔を保ち、読むことに多大な熱心さと勤勉さを持つ者が幾人かいる。しかし実がなく、葉のように翻弄される。

5

Haec forte sunt folia quae Salvator in illa ficu reperit, sed fructum non invenit (Matth. XXI, 19) .

PL 14, 944A

これはおそらく、救い主があのイチジクの木に見つけた葉であり、しかし実は見いださなかったのである(マタイ21:19)。

In Psalmum I, Caput XLII

詩篇1篇講解 第XLII章PL 14, 944A
1

Mystica salvant, et a morte liberant: moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis.

PL 14, 944A

奥義にかかわるものは救い、死から解放する。しかし道徳にかかわるものは、美しさの飾りであって、贖いの助けではない。

2

Praestare autem mystica moralibus etiam ipse Dominus docet in Evangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret, et quereretur quod soror eam propria circa mensae ministerium non juvaret: Martha, Martha, Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi (Luc. X, 41 et 42) .

PL 14, 944A

奥義にかかわるものが道徳にかかわるものに優ることは、主自身も、自らの福音書の中でマリアについて語って教えている。マリアが主の足もとに座ってその言葉を聞き、マルタが給仕に忙しくして、実の妹が食卓の給仕で自分を手伝わないと不平を言ったときのことである。「マルタ、マルタ、マリアは自分のために最善の部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ10:41、42)。

3

Si illa quae Christo ministrabat ad mensam, non conferebatur ei quae verbum cupiebat audire; quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus?

PL 14, 944A

食卓でキリストに給仕していた者が、言葉を聞くことを熱望した者に比べられなかったのなら、働く者のうち誰を、永遠の認識に熱心な者と比べることができようか。

4

Ita tamen, ut nec illius operationi fides, nec hujus cognitioni, sicut Mariae, desit operatio; ne vel folia sine fructu sint, vel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus, et pateat injuriae.

PL 14, 944B

ただし、一方〔マルタ〕の働きに信仰が欠けず、他方の認識に、マリアがそうであったように、働きが欠けないためである。葉が実なきものとならないため、また実が自然の守りを欠いて覆われないまま、害にさらされることがないためである。

In Psalmum I, Caput XLIII

詩篇1篇講解 第XLIII章PL 14, 944B
1

Possumus etiam illud intelligere, quia foliis se texerunt Adam atque Eva, corporea vestimenta quaerentes, eo quod resurrectio Dominici corporis prophetaretur; quia nec caro, quae antea vice foliorum interire consueverat, peritura esset in Christo; justorumque omnium, qui secundum Evangelium ad imitationem ligni sapientiae nati ex Virgine vitam suam actusque formarent.

PL 14, 944B

次のようにも理解しうる。アダムとエバが葉で身を覆い、体の衣を求めたのは、主の体の復活が預言されていたからである。かつて葉のように滅びるのが常であった肉が、キリストにおいては滅びないからであり、また福音に従い、おとめから生まれた知恵の木にならって自らの生と行いを形づくるすべての義人たちにおいても、そうだからである。

2

Nam Graecus ita dixit: ὃ τὸν καρπὸν αὐτοῦ δόσει; quod potest ad beatum referri, μακάριος καρπὸν δόσει, Graece; Latine autem sic dicitur, ut sit: quia beatus dabit fructum, in resurrectione scilicet sua, quando potest perpetuum dare.

PL 14, 944B

実際、ギリシア語の本はこう言った。「その実を与えるであろうもの」(ホ・トン・カルポン・アウトゥー・ドセイ)〔ギリシア語〕。これは幸いな者に関係づけうる。「幸いな者は実を与えるであろう」(マカリオス・カルポン・ドセイ)〔ギリシア語〕。ラテン語では、こう言われる。すなわち、幸いな者は実を与えるであろう、と。つまり、彼の復活において、永続して与えうるときに、である〔ギリシア語の語形は底本のまま。関係詞を「…するもの」と解した〕。

3

Potest et sic, ὃ τὸν καρπὸν αὐτοῦ ὑπὲρ ξύλον, ut referatur ad lignum, cujus facta omnia prosperabuntur. In quo evidens testificatio, quia de Salvatore dictum est. Cujus enim nisi ipsius facta possunt universa laudari, et prosperos habere exitus?

PL 14, 944C

また次のようにも読める。「それはその実を、木の上に」(ホ・トン・カルポン・アウトゥー・ヒュペル・クシュロン)〔ギリシア語。底本のギリシア語は崩れているらしく、ラテン語の説明に従って木に係る読みと解した〕。そうすれば、そのわざがすべて栄える木に関係づけられる。ここには、これが救い主について言われたことの明白な証しがある。実際、彼自身のわざのほかに、誰のわざがことごとく称えられ、栄えある結末を持ちうるであろうか。

4

Aquila autem, dirigentur, ait: quod et ad quemcumque hominem referendum videtur, quem dirigit Dominus favore coelesti. A Domino enim diriguntur gressus viri, et orationem suam in conspectu Dei David propheta dirigi postulavit (Psal. CXL, 2) . Sed et ipse Dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curvarentur anfractu.

PL 14, 944C

アキュラは、「導かれるであろう」と言った〔複数形で、「彼がなすことはすべて」を受ける〕。これは、主が天の好意によって導く、どんな人にも関係づけるべきだと思われる。実際、人の歩みは主によって導かれ、預言者ダビデも、自分の祈りが神の前に導かれることを求めた(詩篇140:2)。しかし主自身もまた、自らのわざを導き、それが誤りのいかなる曲折にも曲げられないようにした。

In Psalmum I, Caput XLIV

詩篇1篇講解 第XLIV章PL 14, 944D
1

(Vers. 4.) Sequitur: Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae; hoc est, non sic ut beatus vir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in consilio pestilentium non sedit, volentium vel credentes pie, vel viventes pervertere; qui voluntatem habuit in Lege, et meditabitur in ea; aut, sicut Aquila posuit, resonabit in Lege: ut praecepta Legis resonet vita ejus, mores resultent sicut illorum, quorum in omnem terram exivit sonus.

PL 14, 944D

(第4節)続く言葉はこうである。「不敬虔な者たちはそうではない、そうではない。彼らは、風が地の面から吹き飛ばす塵のようである」。すなわち、彼らは幸いな人のようではない。その人が幸いなのは、不敬虔な者たちのはかりごとに歩まず、罪の中に立たず、疫病をまく者たちのはかりごとの席に座らなかったからである。その者たちとは、敬虔に信じる人々や敬虔に生きる人々を、ねじ曲げようと望む者たちである。その人は律法に意志を持ち、律法を思い巡らすであろう。あるいは、アキュラが置いたとおり、「律法の中で響き渡るであろう」。その人の生が律法の命令を響かせ、その振る舞いが、あの者たち——その響きが全地に出て行った者たち——の振る舞いと同じようにこだまするようにである。

2

Forte hic sonus doctrinae hominum exeat; illic autem ubi facie ad faciem dabitur videre, plenior quaedam verbi fieri videatur expressio.

PL 14, 945A

おそらくここでは、人々の教えの響きが出て行くのであろう。しかし、顔と顔を合わせて見ることが与えられるあちらでは、言葉のいっそう満ちた表現が生じると見えるであろう。

3

Non ergo sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cujus gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius.

PL 14, 945A

それゆえ、これらを行った幸いなこの人は、その行いがすべて栄える、植えられた木のようになるが、不敬虔な者はそのようにはならない。

4

Ideo repetivit vel qui scripsit, vel qui postea addidit (ut quidam putant) quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: Non sic impii, non sic, qui erunt tamquam pulvis; sunt enim terreni, et sicut pulvis projicitur a facie venti, ita et isti projicientur et dissipabuntur a Spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut ventus auster aspirare consuevit.

PL 14, 945A

それゆえ、書いた者か、あるいは(ある人々が考えるように)のちに付け加えた者かが、繰り返したのである。繰り返された文言がいっそう確かなものとなるように、「不敬虔な者たちはそうではない、そうではない。彼らは塵のようになる」と言って。実際、彼らは地に属するものであり、塵が風の前から吹き飛ばされるように、この者たちも、聖なる霊によって吹き飛ばされ、散らされるであろう。聖なる霊は、魂という肥沃で豊かな地に、救いをもたらす南風のように吹きつけるのを常とする〔salutaris は「魂」に係るとも読める〕。

In Psalmum I, Caput XLV

詩篇1篇講解 第XLV章PL 14, 945B
1

Huic vento dicitur in Canticis: Veni, auster (Cant. IV, 16) , ut clementia aeris mollioris cordis nostri arva laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant.

PL 14, 945B

この風に、雅歌でこう言われている。「来たれ、南風よ」(雅歌4:16)。より穏やかな空気の温和さによって、我々の心の畑が緩められるためである。その畑は冬の霜に固く締まって、種を受け入れる懐を拒んでいたのである。

2

Bonum est nobis ut hic ventus aspiret, qui naves Tharsis ferentes vero Salomoni quae ad templum ejus necessaria videntur, tutos deducat in portus. Sed tunc iste ventus aspirat, si boreas ille gravis ventus flare desierit.

PL 14, 945B

この風が吹くのは、我々にとって善いことである。この風は、まことのソロモンのもとへ、その神殿に必要と見えるものを運ぶタルシシュの船を、安全な港へと導くからである。しかし、この風が吹くのは、あの重い風である北風が吹くのをやめたときである。

3

Ideo vel Ecclesia, vel anima pia dicit: Exsurge, borea, et veni, auster (Ibid.) ; hoc est: Tu, borea, recede, et veni, auster: aspira hortum meum; ut flores non discutias, sed reserves.

PL 14, 945B

それゆえ、教会か敬虔な魂かが言う。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ」(雅歌4:16)。すなわち、「汝、北風よ、退け。そして来たれ、南風よ。私の園に吹け。花々を散らさず、守るように」ということである。

4

Anima igitur plena floribus pietatis hortum habet, vel ipsa hortus est, qui fructus ferat: anima quae impietati patet, pulverem habet, qui est infecundus ad fructum. Fructiferam quidem illam fecit Dominus; sed ipsa sibi collegit impietatis pulverem.

PL 14, 945B

それゆえ、敬虔の花に満ちた魂は、園を持つ。あるいはその魂自体が、実を結ぶ園である。不敬虔に開かれた魂は塵を持ち、それは実を結ぶには不毛である。主はその魂を実り豊かなものとして造った。しかしその魂は自分で、不敬虔の塵を自分に集めたのである。

In Psalmum I, Caput XLVI

詩篇1篇講解 第XLVI章PL 14, 945C
1

Quid te jactas, o plene impietatis? An quia honoribus es potens, et abundas divitiis? Non advertis quia pulvis es, et tu dispergeris et dissipaberis.

PL 14, 945C

汝は何を誇るのか、不敬虔に満ちた者よ。栄誉によって力があり、富に溢れているからか。汝は、自分が塵であり、汝もまた撒き散らされ、散らされることに気づかないのか。

2

Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35 et 36) .

PL 14, 945C

彼は言う。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギのようにそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」(詩篇36:35、36)。

3

Quid gloriaris, quia multa te servitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi sequuntur, quorum nobis enarras prosapiam, et tamquam majorum tuorum genus. Praefers divitias, quia conviviis pascis sodales.

PL 14, 945C

汝は何を誇るのか。多くの召使いが汝を取り巻き、多くの友が汝の脇を固め、非常に多くの馬が汝に従い、汝は我々にその馬たちの血統を、先祖の家系でもあるかのように語って聞かせるからか。汝は富を誇示する。宴で仲間たちを養っているからである。

4

Utinam egenos pasceres; utinam non jocorum ministros, sed votorum adjutores. Jactas quia prodeunti illico ceditur, et homines te tamquam feram declinant aut bestiam. Num haec esse aliquid putas? Non audis quia ea omnia tamquam umbra praetereant?

PL 14, 945C

せめて貧しい者たちを養えばよいのに。せめて、冗談の給仕ではなく、願いの助け手を養えばよいのに。汝は、通りかかればすぐに道が譲られ、人々が汝を野獣か獣のように避けることを自慢する。これらが何かであると思うのか。それらがすべて影のように過ぎ去ることを、聞いていないのか。

5

Quid juvant consulares praetextae, aut nitentes auro triumphales palmatae? Nudus exibis: nemo illic consulem recognoscet. Quid prosunt innumerae possessiones? Publicae sunt, non tuae. Hodie tu tenes, cras alius. Cum tu exieris, alius intrat.

PL 14, 946A

執政官の縁取りのある長衣や、金に輝く凱旋のシュロ模様の衣が、何の助けになるか。汝は裸で出て行く。あちらでは誰も執政官を見分けない。数えきれない所有地が何の益になるか。それは公のものであって、汝のものではない。今日は汝が持ち、明日は他の者が持つ。汝が出て行けば、他の者が入る。

6

Vix movisti pedem, alius gressum intulit. Quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur, et hoc putas esse privatum? Quem umquam a morte divitiae redemerunt? Immo quem non ad mortem divitiae coegerunt? Quem ab inferis suae revocarunt opes?

PL 14, 946A

汝が足を動かすかどうかのうちに、他の者が歩みを踏み入れる。汝より前にそこにいた者はどれほどいたことか、汝のあとに支配する者はどれほどいることか。それでもこれが私有のものだと思うのか。富が死から贖い出した者が、これまでにいたか。いや、むしろ、富によって死へ追いやられなかった者がいたか。冥界から、自らの財産が呼び戻した者がいたか。

7

Quem potentia excusavit a poena? Pulvis est impietas, sicut pulvis est impiorum potentia: caliginem infert, dare salutem non potest.

PL 14, 946A

権力が刑罰から免れさせた者がいたか。不敬虔は塵であり、不敬虔な者たちの権力も塵である。それは暗闇をもたらし、救いを与えることはできない。

8

Simul ut vehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissolvit: aerem turbat, solum nudat; ut pulvis projicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera.

PL 14, 946A

激しい息が吹き始めるやいなや、それを撒き散らし、解き散らす。空気を乱し、地面をむき出しにする。塵として吹き飛ばされ、煙のように消え、蝋のように溶ける。

In Psalmum I, Caput XLVII

詩篇1篇講解 第XLVII章PL 14, 946B
1

Hinc plerique non mediocrem moverunt quaestionem, utrum perituram naturam videatur asserere Scriptura divina; maxime quia alibi dixit: Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, et ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43) ; et alibi: Ecce confundentur et reverebuntur omnes adversarii; erunt enim tamquam non sint (Esai. XLI, 11) .

PL 14, 946B

これゆえ、多くの者が、小さからぬ問いを起こした。神の聖書は、本性が滅びるはずだと主張しているように見えるのではないか、と。とりわけ、別の箇所でこう言っているからである。「私は彼らを、風の前の塵のように粉々にし、通りの泥のように消し去る」(詩篇17:43)。また別の箇所では、「見よ、敵対する者はみな恥を受け、恐れ入るであろう。彼らは、いないもののようになるからである」(イザヤ41:11)。

2

Primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse, an praeter naturam? Si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. Denique dicant, utrum naturae peccatum conveniat, an non?

PL 14, 946B

そこで私はまず問う。彼らは、不敬虔を本性にしたがうものと考えるのか、それとも本性に反するものと考えるのか。もし本性にしたがうと主張するなら、彼らの見解が誤っているのは確かである。そこで、彼らに言わせよ。罪は本性にふさわしいのか、ふさわしくないのか。

3

Sed certum est peccare, deviare esse ab eo quod est secundum naturam. Quid igitur tam ineptum, quam ut dicant minus videri, impium esse, quam peccatorem; cum omnium acerbissimum sit, quidquid in Dei fieri videtur injuriam?

PL 14, 946B

しかし、罪を犯すとは、本性にしたがうところから逸れることである。では、不敬虔な者であることは、罪人であることよりも軽く見えると言うほど、愚かなことがあろうか。神への侮辱となると見えることなら何でも、あらゆるものの中で最も苛烈なものであるのに。

4

Quod si impie agere, non est praeter naturam: vivere ergo Impie secundum naturam est, nec peccati loco habendum, nec dignum reprehensione existimandum; nemo enim reprehenditur, qui operatur secundum naturam. Unde concluditur, quia impietas praeter naturam est.

PL 14, 946C

もし不敬虔に振る舞うことが本性に反しないのなら、不敬虔に生きることは本性にしたがうことであり、罪と見なされるべきでなく、非難に値するとも考えられるべきでない。実際、本性にしたがって働く者は誰も非難されないからである。ここから、不敬虔は本性に反するという結論が出る。

5

Quomodo igitur cum perditione consuetudinis, ἀπολλησομένας φύσεις, hoc est, perituras naturas inducit Scriptura, cum impietas non utique naturalis sit, sed praeter naturam? Quod enim non habet, non amittit: nec potest ea substantia perire, quae non fuit.

PL 14, 946C

それでは、習慣の滅びとともに〔cum perditione consuetudinis の意は定かでない。かく取った〕、聖書が「滅びるであろう本性」〔ギリシア語。底本の語形は崩れているらしく、続くラテン語の言い換えに従って訳した〕、すなわち滅びゆく本性を持ち出すのは、どういうことか。不敬虔は決して本性的なものではなく、本性に反するのだから。実際、持たないものは失わない。存在しなかった実体が滅びることもありえない。

6

Nam et pulvis commotus, aut in aquae substantiam transfertur, aut in aerem, aut in ignem, hoc est, in aliam videtur saepe transire naturam. Non ergo in nihilum deficit, sed in aliud transit.

PL 14, 946C

実際、塵も、動かされれば、水の実体に、あるいは空気に、あるいは火に移される。すなわち、しばしば別の本性へと移ると見える。それゆえ、無へと消えるのではなく、別のものへと移るのである。

In Psalmum I, Caput XLVIII

詩篇1篇講解 第XLVIII章PL 14, 946D
1

Quid obstat igitur quin et ille qui verbi virtute et ratione comminuitur ut pulvis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius; ut ex terreno fiat spiritalis homo, et ut lutum platearum sic deleatur, ut tollatur quidquid asperum ac sordidum videtur, remaneat quidquid planum ac mundum est?

PL 14, 946D

では、言葉の力と理によって塵のように砕かれる者が、無へ散らされるのではなく、より善いものへと変えられることを、何が妨げるのか。地に属する者から霊的な人となるのである。また、通りの泥は、荒く汚れて見えるものはことごとく取り除かれ、平らで清いものはことごとく残るように、消し去られるのである。

2

Et quod ait de adversariis Hierusalem: Sunt sicut qui non sunt; utique potuit dicere: Non erunt. Sed cum dixerit: Confundentur et reverebuntur; utique intelligis quia erunt per substantiam, et profectum conversionis, sed non erunt quasi adversarii, quod fuerunt.

PL 14, 947A

また、彼がエルサレムの敵について言うこと、「彼らは、いない者のようである」について。彼は「彼らはいなくなるであろう」と言うこともできたはずである。しかし「彼らは恥を受け、恐れ入るであろう」と言った以上、あなたは、彼らが実体においては存在し続け、立ち返りの進歩においても存在するが、かつてそうであったような敵としては存在しなくなる、と理解する。

3

Itaque per improbitatis defectum non erunt, erunt fide ac devotione mutati. Denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: Et iram Dei sustinebo, quia peccavi, donec justificet judicium meum (Mich. VII, 9) .

PL 14, 947A

こうして、彼らは不品行が尽きることによって存在しなくなるが、信仰と献身によって変えられた者として存在する。現に、別の箇所でも、罪人の人格からこう言われる。「私は神の怒りを負うであろう、私が罪を犯したからである。神が私の裁きを義としてくれるまで」(ミカ7:9)。

4

Convertere enim Deus cupiens peccatorem, punit eum et urit, ut purget. Unde ait: Et educet me in lucem (Ibid.) . Nam et ceram urit ignis, et liquescit, ut purgetur: et nos per ignem probamur: et fumus consumpto omni materiali expurgatur, et neque natura transit.

PL 14, 947A

実際、神は罪人を立ち返らせようと願って、これを罰し、焼いて、清める。それゆえ彼は言う。「そして私を光の中へ導き出すであろう」(ミカ7:9)。実際、火は蝋を焼き、蝋は溶けて、清められる。我々もまた火によって試される。煙もまた、あらゆる物質が焼き尽くされたあとに浄化され、しかも本性は過ぎ去らない。

5

Itaque et anima purgata ab omni labe, in id quod est deficit, non in id quod non est; unde ait Balaam: Moriatur anima mea ut anima justorum (Num. XXIII, 10) ; ut moreretur lapsus ejus, et quidam improbitatis usus: transiret autem in consuetudinem, vitamque justorum; omnia enim Deus salva vult esse.

PL 14, 947B

こうして、あらゆる汚れから清められた魂は、存在するものへと消え入り、存在しないものへとではない。それゆえ、バラムは言う。「私の魂は、義人たちの魂のように死ね」(民数記23:10)。その魂の堕落と、不品行のある種の慣行が死に、他方、魂は義人たちの習慣と生へと移るようにである。実際、神はすべてのものが救われてあることを望む。

6

Unde et Salomon ait: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) .

PL 14, 947B

それゆえソロモンもまた言う。「神は死を造らず、生きる者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:13)。

7

Fecit animam ut sit: creavit hominem in incorruptionem, quem ad imaginem sui fecit: sed homines a naturae munere deviantes, obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur.

PL 14, 947B

神は魂を、存在するように造った。人を、朽ちないものへと創造した。自らの像に似せて造ったのである。しかし人々は、本性の賜物から逸れ、自分たちを死に服する者とし、地に属する者として朽ちるようになった。

8

Sed Deus per tribulationes ad poenitentiam cogit, ut per poenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum improbitatis, et pereat; et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem virtutis et gratiae.

PL 14, 947B

しかし神は、苦難によって悔い改めへと促す。悔い改めによって、あの後から生じた不品行の悪が焼き尽くされ、消費されて滅び、かつて後から生じた不敬虔の占有地であった魂のあの場所が、徳と恩寵を受け入れるために開かれるためである。

9

Certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem Dei facta receptionem omnis virtutis admittit; utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio.

PL 14, 947C

魂の本性が貴いものであることは確かである。神に似せて造られた魂は、あらゆる徳を受け入れる。それは、上なる認識との交わりを奪われていないものだからである。

In Psalmum I, Caput XLIX

詩篇1篇講解 第XLIX章PL 14, 947C
1

Nunc illud superesse arbitramur, quod in multorum ore versatur, qua ratione Deus, cujus sine voluntate nec passer vilissimus cadit, et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Isaiam: Sic omnes gentes ut stillicidium de urceo, et sicut momentum staterae aestimatae sunt, et ut sputum aestimabuntur (Esai. XL, 15) .

PL 14, 947C

今や、多くの者の口に上る問題が残っていると我々は考える。その意志なしには最も取るに足りないスズメさえ落ちず、その前では頭の髪の毛も数えられている神が、イザヤを通して、なぜこう言ったのか。「すべての諸国民は、水がめからしたたる一滴のように、秤のわずかな傾きのように見なされており、唾のように見なされるであろう」(イザヤ40:15)。

2

Ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo, et ut sputum perit, et ad nullos usus proficit.

PL 14, 947C

それゆえ、すべての諸国民は、水がめからしたたる一滴のように滅び、唾が失せて何の用にも立たないように、滅びるのである。

3

Sed tu qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit Deus noster, ut et Abrahae dixerit: Benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3) ; et per David locutus sit ad Filium dicens: Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8) ; et infra: Omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11) ; qui legisti, quia obtulit Deus Filium suum pro omni gente, ut salvos faceret peccatores (Rom. VIII, 32) ; debes hoc loco vim divinae sententiae considerare.

PL 14, 947D

しかし、我々の神が諸国民を無とみなすまでには至らなかったと知っているあなたは、このことを考えねばならない。神はアブラハムにこう言った。「汝において、すべての諸国民は祝福されるであろう」(創世記12:3)。ダビデを通して子に向かって語り、こう言った。「私は汝に、諸国民を汝の相続分として与えよう」(詩篇2:8)。さらに先ではこう言う。「すべての諸国民が彼に仕えるであろう」(詩篇71:11)。そして、神が、罪人たちを救うために、あらゆる国民のために自分の子を差し出したと、あなたは読んだ(ローマ8:32)。あなたは、この箇所で神の宣告の力を考えねばならない。

4

Contemplatione etenim creaturarum coelestium, quae multae sunt (sicut coelum quod multipliciter majus quam terra est, ut a plerisque punctum comparatione coeli terra sit aestimata), Angelorum, Archangelorum, Principatuum, Potestatum, Thronorum, Dominationum, millium, et decem millium, et innumerabilium millium; contemplatione ergo horum gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt, cujus est omnis plenitudo.

PL 14, 948A

実際、天の被造物を観想すれば——それらは多く、天は地よりも幾倍も大きい。そのため、多くの人々によって、天と比べれば地は一点とみなされている——天使、大天使、権天使、能天使、座天使、主天使、千の、万の、数えきれない千の者たちを観想すれば、これらを観想することによって、諸国民は水がめからしたたる一滴のように見なされたのである。それ〔水がめ〕には、あらゆる充満がある〔cujus の先行詞は定かでない。水がめと取った〕。

5

Ex illa igitur plenitudine coelesti tamquam gutta cadens aestimatae sunt gentes. Quomodo enim poterant maximae videri, cum ipsa terra in qua sunt gentes, minima mundi portio sit, et omnium quae operatus est Deus, tamquam staterae exigua inclinatio gentes sint?

PL 14, 948A

それゆえ、あの天の充満から、したたり落ちる一滴のように、諸国民は見なされたのである。実際、諸国民がいるその地そのものが世界のごく小さな一部であり、神が造ったすべてのものの中で、諸国民が秤のわずかな傾きほどのものであるとき、どうして諸国民が最大のものと見ええたであろうか。

6

Simul cognosce per hanc stateram omnia Deum cum justitia condidisse, et in ipsis gentibus inesse quiddam naturaliter, in quo justitiae videretur vel exiguum esse momentum, et sputum ipsum tamquam ex universitate totius corporis interiorem existere portionem.

PL 14, 948B

同時に、この秤を通して、神がすべてを正義をもって造ったこと、そして諸国民そのものの中にも、本性的に何かがあり、そこには正義のわずかな重みなりと見られうるものがあること、また唾そのものも、全体の体の全体のうちの内なる一部として存在することを、知れ。

In Psalmum I, Caput L

詩篇1篇講解 第L章PL 14, 948B
1

Magis ergo hic misericordia praedicatur: quoniam qui venit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi vile contempsit, et allevavit momentum staterae; et sputo illi substantiam boni corporis donans, dignatus est omnes gentes in unum corpus Ecclesiae congregari.

PL 14, 948B

それゆえここでは、むしろ慈しみが宣べ伝えられている。失われたものを探すために来た者は、あの一滴を卑しいものとして軽んじず、秤の傾きを持ち上げ、あの唾に善い体の実体を与え、すべての諸国民が一つの体、すなわち教会へと集められることを良しとしたからである。

2

Inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers divinae ejus justitiae; quia ipse Moyses dixit de Israel: Ecce populus sapiens, et disciplinae tenax, gens magna (Deut. IV, 6) .

PL 14, 948B

ところで諸国民の中には、神の正義と決して無縁でないイスラエルも、数えられうる。モーセ自身が、イスラエルについてこう言ったからである。「見よ、知恵ある民、教えを堅く守る民、大いなる国民」(申命記4:6)。

3

Et ut scias quia supra meritum nostrum Dei bonitas redundavit, Apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32 et seq.) ; et subjunxit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

PL 14, 948C

また、神の善性が我々の功績を超えて溢れたと知るために、使徒はこの預言の箇所を解釈してこう言う。「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた、すべての者を憐れむためである」(ローマ11:32以下)。そして付け加えた。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きはなんと窮めがたく、その道はなんと辿りがたいことか。」

4

Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit: aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?

PL 14, 948C

「実に、誰が主の思いを知っていたか。誰が主の助言者であったか。あるいは、誰が先に主に与え、報いを受けるだろうか」。

5

Hunc autem locum praemittens Propheta ait: Sic omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt (Esai. XL, 15) , et reliqua, ut cognoscas intellectum istum cum interpretatione Apostolica convenire.

PL 14, 948C

ところで預言者は、この箇所を先に置いたうえで、こう言う。「すべての諸国民は、水がめからしたたる一滴のように見なされた」(イザヤ40:15)、以下略。この解釈が使徒の解釈と一致することを、あなたが知るためである。

In Psalmum I, Caput LI

詩篇1篇講解 第LI章PL 14, 948D
1

(Vers. 5.) Sed quid evidentius eo quod perituras naturas non videatur inducere, cum ipse subjecerit sanctus Propheta: Quoniam non resurgunt impii in judicio. Non enim dixit: Non resurgunt; sed ait: Resurgunt quidem, sed non in judicio.

PL 14, 948D

(第5節)しかし、本性が滅びることを導入していないと見えることについて、これ以上明白なことがあろうか。聖なる預言者自身が、こう付け加えているのだから。「不敬虔な者たちは裁きによみがえらない」。実際、彼は「彼らはよみがえらない」と言ったのではなく、「確かによみがえるが、裁きにおいてではない」と言ったのである。

2

Qui autem resurgit, est utique, et manet; sed quia non credidit in Christum, jam judicatus est; et ideo non venit in judicium, quem peracti jam manet poena judicii.

PL 14, 948D

しかし、よみがえる者は、確かに存在し、とどまる。けれども、キリストを信じなかったので、すでに裁かれている。そのため、すでに行われた裁きの刑罰がとどまっている者は、裁きに来ない。

3

Et de resurrectione quidem plurima divinarum Scripturarum sunt testimonia, quae non praetermisimus in libris consolationis et resurrectionis.

PL 14, 949A

復活については、確かに神の聖書の証しが非常に多くある。我々は、慰めと復活を扱った書物の中で、それらを見過ごさなかった。

4

De eo autem quod ait: Non resurgunt impii in judicio; secundum Evangelium absoluta sententia est, quia non omnes judicabuntur.

PL 14, 949A

「不敬虔な者たちは裁きによみがえらない」と彼が言うことについては、福音書によれば、すべての者が裁かれるわけではないという決定的な宣告がある。

5

Apostolus autem ait: Omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) .

PL 14, 949A

しかし使徒は言う。「実に、我々はみな、キリストの法廷の前に立たねばならない。それは、各人が、善であれ悪であれ、自分が行ったところに応じて、体に属する自分のものを受けるためである」(二コリント5:10)。

6

Haec putant plerique esse contraria; nec advertunt quia Salvator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in Dominum Jesum.

PL 14, 949A

これらは対立すると、多くの者が思う。しかし彼らは、救い主が、主イエスを信じなかった不実な者、不敬虔な者たちについて語ったことに気づかない。

7

Sic enim ait: Qui credit in me, non judicabitur, qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

PL 14, 949A

実際、彼はこう言う。「私を信じる者は裁かれない。信じない者は、すでに裁かれている。神の独り子の名を信じないからである。」

8

Hoc autem est judicium, quia venit lux in hunc mundum, et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera (Joan. III, 18, 19) . Liquet igitur de quibus dictum sit, hoc est, de iis qui non crediderunt in Dominum Jesum.

PL 14, 949B

「そして、これが裁きである。光がこの世に来たのに、人々は光よりも闇を愛した。彼らの行いは悪かったからである」(ヨハネ3:18、19)。それゆえ、誰について言われたのかは明らかである。すなわち、主イエスを信じなかった者たちについてである。

9

Apostolus quoque etsi dixit omnes, de iis utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die judicii reddituri sunt.

PL 14, 949B

使徒もまた、「すべて」と言ったとはいえ、それは確かに、信じた者たちについて言ったのである。ただし彼らは、審判の日に自分の行いの釈明をすることになる。

10

Denique ipse alibi ait (Rom. II, 15) , quia testimonium conscientiae nostrae in die judicii revelabitur, cum invicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent, et patebunt cordis occulta.

PL 14, 949B

実際、使徒自身が別の箇所で言う(ローマ2:15)。審判の日に、我々の良心の証しが明らかにされ、そのとき、書かれているとおり、我々の思いが互いに自らを訴え、あるいは弁護し、心の隠れたことが露わになる。

11

Quid autem hoc evidentius quod ait alibi: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 15) ? Immutabuntur enim justi in incorruptionem, manente corporis veritate. Daniel quoque dicit: Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10) .

PL 14, 949B

また、彼が別の箇所で言うこと、「我々はみなよみがえるが、みなが変えられるのではない」(一コリント15:15)〔ミーニュの引照は一コリント15:15。この句は15:51 にある〕ほど、明白なことがあろうか。義人たちは、体の真実を保ったまま、朽ちないものへと変えられるからである。ダニエルもまた言う。「裁きが座し、書物が開かれた」(ダニエル7:10)。

12

Ostendit ergo judicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: Multi qui sedent in tumulo terrae, exsurgent, isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium et confusionem aeternam; et intelligentes splendebunt sicut splendor coeli, et de justis multi sicut stellae lucebunt (Dan. XII, 2 et 3) .

PL 14, 949C

それゆえ彼は、来るべき裁きを示している。とりわけ、同じ者が別の箇所でこう言うときにはなおさらである。「地の墓に眠る多くの者が起き上がるであろう。ある者は永遠の生命へ、ある者は永遠の恥辱と汚辱へ。そして悟る者たちは天の輝きのように輝き、義人たちのうちの多くの者は星のように輝くであろう」(ダニエル12:2、3)。

In Psalmum I, Caput LII

詩篇1篇講解 第LII章PL 14, 949C
1

Quod istud est judicium sedentium judicum, et qui libri aperti, nisi conscientiae nostrae, velut libri peccatorum nostrorum seriem continentes? Quamquam hoc ipsum vile sit aestimare quasi humani simile judicii.

PL 14, 949C

この座に着く裁き人たちの裁きとは何か、また開かれた書物とは何か。それは我々の良心のことでなくて何であろう。良心は、我々の罪の連なりを収めた、いわば罪の書物である。もっとも、これを人間の裁きに似たものと見積もること自体が、そもそも卑小である。

2

Aliud est Christi judicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum: ubi cogitationes lucent apud eum, qui adhuc cogitantibus dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?

PL 14, 949C

キリストの裁きは別のものである。そこでは良心そのものが自らをさらけ出す。良心は、隠れたことの判定者から身を隠すことができない。そこでは、思いが明るく現れる。それは、なお思いめぐらしている人々にすでにこう言っていた者のもとである。「なぜ汝らは心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。

3

Cum Judaeis diceret, dicebat omnibus; ne quis putaret quod occulta possent esse quae eum fallerent, ne quis putaret quod parietibus clausis testem occulti erroris effugeret.

PL 14, 950A

ユダヤ人たちに言ったとき、彼はすべての人に言っていたのである。隠れたことが彼を欺き得ると誰も考えないように、また、壁を閉ざせば隠れた過ちの証人から逃れられると誰も考えないようにである。

4

Ideoque et Evangelista testatur dicens: Jesus autem sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8) . Quomodo ergo ait: Libri aperti sunt? Non utique atramento scripti, sed vestigiis delictorum, et flagitiorum inquinamento.

PL 14, 950A

それゆえ福音書記者も証しして言う。「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)。では、「書物は開かれた」と言うのは、どういう意味か。もちろん墨で書かれたものではなく、罪の足跡と、恥ずべき行いの汚れによって書かれたものである。

5

Aperietur liber conscientiae tuae, aperietur liber cordis tui, culpa nostra recitabitur. Est ibi liber, ubi est tabula; immo sunt libri inscripti, ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit Spiritu sancto Apostolica doctrina, sicut legimus, dicente Paulo: Epistola nostra vos estis. . . . inscripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2 et 3) .

PL 14, 950A

あなたの良心の書は開かれ、あなたの心の書は開かれ、我々の咎が読み上げられる。板のあるところに書物がある。いや、板が刻まれているところに、刻まれた書物がある。その板に、使徒の教えが聖なる霊によって刻むのである。我々が読むとおり、パウロはこう言っている。「汝らは我々の手紙である。…それは墨によってではなく、生ける神の霊によって書かれ、石の板にではなく、心の肉の板に書かれた」(二コリント3:2、3)。

6

Sunt ergo tabulae cordis inscriptae Spiritu sancto, istae recitabuntur. Si bene egeris, manebit Scriptura.

PL 14, 950B

それゆえ、聖なる霊によって刻まれた心の板こそ、読み上げられることになる。あなたが善く行ったなら、その記しは残る。

7

Vide ne tollas Spiritus sancti gratiam; vide ne deleas, et scribas atramento flagitia tua, ne veniat dies judicii, et dicat Judex: Recitentur libri, recitentur tabulae gestorum ejus; et dicat tibi: Ego scripsi tabulas tuas, cur delesti apices meos?

PL 14, 950B

気をつけよ、聖なる霊の恩寵を取り去ってはならない。気をつけよ、消して、あなたの恥ずべき行いを墨で書いてはならない。裁きの日が来て、裁き主が「書物を読み上げよ、彼の行いの板を読み上げよ」と言い、あなたにこう言うことのないように。「私があなたの板を書いたのに、なぜ私の筆跡を消したのか。」

8

Ego scripsi dona mea, quomodo delesti munera mea, et scripsisti opprobria tua? Non legisti quia scribo? Non tibi dixi per os Prophetae mei: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) ; judicium autem Verbi est.

PL 14, 950B

「私は私の賜物を書いたのに、どうして私の贈り物を消し、あなた自身の恥辱を書いたのか。私が書いているのを読まなかったのか。私の預言者の口を通して、あなたに言わなかったか。『私の舌は、速やかに書く書記の葦ペンである』(詩篇44:2)と」。しかし、裁きは言葉のものである〔「言葉」は子を指すと取った〕。

In Psalmum I, Caput LIII

詩篇1篇講解 第LIII章PL 14, 950B
1

Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt, in resurrectionem vitae: qui male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29) . Quod Daniel ait: in vitam aeternam; hoc Salvator: in resurrectionem vitae, dixit.

PL 14, 950B

それゆえ、「地の墓に眠る者の多くが起き上がる。善を行った者は生命の復活に、悪を行った者は裁きの復活に」(ヨハネ5:28、29)。ダニエルが「永遠の生命へ」と言うところを、救い主は「生命の復活へ」と言った。

2

Item quod ait Daniel: in opprobrium et confusionem; Salvator dixit: in resurrectionem judicii. Unde non expedit nobis ad judicium venire, et non expedit non venire; ne aut praedamnati videamur, aut in hac labe vitiorum subeamus tanti pondus judicii.

PL 14, 950C

同じく、ダニエルが「恥辱と汚辱へ」と言うところを、救い主は「裁きの復活へ」と言った。それゆえ、我々が裁きに来ることも益にならず、来ないことも益にならない。あらかじめ罪に定められたと見られることも、この悪徳の汚れを負ったままこれほどの裁きの重みを担うことも、避けたいからである。

3

Propheta rogat ne intret Dominus in judicium cum servo suo (Psal. CXLII, 2) ; quanto magis nos judicium Domini timere debemus? Pone quia misericors Dominus ignoscet: quanta prodentur quae latere credebam?

PL 14, 950C

預言者は、主がその僕とともに裁きに入らないようにと願う(詩篇142:2)。ましてや我々は、主の裁きをどれほど恐れねばならないことか。考えてみよ、慈しみ深い主が赦すとしよう。それでも、隠れていると私が信じていたことの、どれほど多くが暴かれることか。

4

Qui pudor, quae confusio erit mihi, cum is qui alios profitebar docere, ipse in eo deprehendar, in quo alios arguebam?

PL 14, 950C

他の人々に教えると公言していた私が、他人を咎めていたまさにその点で自分自身が見つけ出されるとき、私にはどんな恥、どんな辱めがあることか。

In Psalmum I, Caput LIV

詩篇1篇講解 第LIV章PL 14, 950C
1

Et ideo quoniam et Salvator duo genera resurrectionis posuit, et Joannes in Apocalypsi dixit: Beatus qui habet partem in prima resurrectione (Apoc. XX, 6) , isti enim sine judicio veniunt ad gratiam: qui autem non veniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reservantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem: aut si non impleverint, diutius in supplicio permanebunt.

PL 14, 950C

それゆえ、救い主は二種類の復活を立て、ヨハネも黙示録で「第一の復活に与る者は幸いである」(黙示録20:6)と言った。この人々は、裁きなしに恩寵へ至るからである。しかし、第一の復活には至らず、第二の復活のために取っておかれる者たちは、焼かれる。第一の復活と第二の復活のあいだの時を満たすまでである。あるいは満たさなければ、さらに長く刑罰のうちにとどまる。〔Et ideo quoniam で始まる文は主文を欠く。次節の「それゆえ願おう」が受けると取った〕

2

Ideo ergo rogemus ut in prima resurrectione partem habere mereamur. Sunt qui resurrexerunt in passione Christi; et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam, et audierunt vocem ejus, de qua scriptum est: Venit hora quando audient mortui vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Joan. V, 25) .

PL 14, 951A

それゆえ、我々は第一の復活に与るにふさわしい者とされるよう願おう。キリストの受難のときに復活した人々がいる。彼らはまことに幸いである。キリストの恩寵を受け、その声を聞いたからであり、この声について、こう書かれている。「時が来る。その時、死者は神の子の声を聞き、聞いた者は生きる」(ヨハネ5:25)。

3

Et: Ingressi sunt in sanctam civitatem (Matth. XXVII, 53) . Puto quod magis illam significet supernam, quam istam Hierusalem, quam reliquit, quam incusavit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intraverint.

PL 14, 951A

また、「彼らは聖なる都に入った」(マタイ27:53)とある。私は、これは彼が見捨て、咎めたこの地のエルサレムよりも、むしろ天上のそれを指すと思う。この地のものには足で入り、あの天上のものには功績によって入ったからである。〔reliquit, incusavit の主語は単数で、キリストを指すと取った〕

In Psalmum I, Caput LV

詩篇1篇講解 第LV章PL 14, 951B
1

Sed et illud caveamus, ut hic positi surgamus de tumulo terrae. Sunt qui viventes sepulcro sunt circumdati et repleti mortuis, quorum guttur sepulcrum est, non loquentium verba vitae, sed mortis.

PL 14, 951B

しかしこの点にも気をつけよう。ここに置かれたまま、地の墓から起き上がることである。生きながら墓に取り囲まれ、死人で満たされている者たちがいる。その喉は墓であり、命の言葉ではなく死の言葉を語る者たちである。

2

Si hic resurrexerimus a mortuis, et illic resurgemus: si hic non fuerimus ossa arida; sed acceperimus rorem Verbi, humorem Spiritus sancti, et illic vivemus; sic hic nos excitaverit Jesus voce sua magna, ut excitavit Lazarum, et per discipulos suos solverit a vinculis mortis, et induxerit in Bethaniam, ubi erat Lazarus, hoc est, in domum obeditionis, et adhibuerit hic convivio suo; et illic cum eodem recumbemus, et illic cum eo semper epulabimur, et illic nobis redolebit unguentum, quod solus proditor dolebat effusum.

PL 14, 951B

もしここで死者の中から復活したなら、あそこでも復活する。ここで乾いた骨とならず、言葉の露、聖なる霊の潤いを受けたなら、あそこでも生きる。ここでイエスが、ラザロを呼び起こしたときのように大いなる声で我々を呼び起こし、弟子たちを通して我々を死の縛めから解き、ラザロのいたベタニア、すなわち従順の家に導き入れ、ここで自分の宴席に連ならせたなら、あそこでも我々は彼とともに席に着き、あそこでも彼とともにいつまでも宴を楽しみ、あそこでも我々には、注がれたことを惜しんだのは裏切り者だけであった、あの香油が香るであろう。

In Psalmum I, Caput LVI

詩篇1篇講解 第LVI章PL 14, 951C
1

(Vers. 5.) Ergo impii non resurgunt in judicio. hoc est, in portionem eorum qui judicium subituri sunt; nec peccatores resurgunt in consilio justorum.

PL 14, 951C

(第5節)それゆえ、不敬虔な者たちは裁きにおいて復活しない。すなわち、裁きを受けることになる者たちの分け前へは〔復活しない〕。罪人たちも、義人たちのはかりごとのうちには復活しない。

2

Vides quia surgunt impii, et non surgunt in judicio justorum, quia peccatores etsi non resurgunt in consilio justorum; resurgunt tamen in judicio.

PL 14, 951C

不敬虔な者たちは起き上がるが、義人たちの裁きにおいては起き上がらないことが分かる。罪人たちは、義人たちのはかりごとのうちには復活しなくとも、裁きにおいては復活するからである。

3

Unde videntur qui bene crediderunt, et fidem suam etiam operibus exsecuti sunt, ipsi non judicari, sed surgere in consilio justorum: peccatores autem qui non possunt inter justos surgere, surgent in judicio. Habes duos ordines.

PL 14, 951C

ここから、正しく信じ、その信仰を行いによっても果たした者たちは、自ら裁かれることなく、義人たちのはかりごとのうちに起き上がると見える。他方、義人たちの間に起き上がることのできない罪人たちは、裁きにおいて起き上がる。ここに二つの階級がある。

4

Tertius superest impiorum, qui quoniam non crediderunt, jam judicati sunt; et ideo non surgunt in judicio, sed ad poenam: dilexerunt enim magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19) ; et ideo judicium eorum poena est, et forte poena tenebrarum.

PL 14, 951C

第三のものとして不敬虔な者たちが残る。彼らは信じなかったので、すでに裁かれている。それゆえ、裁きにおいてではなく、刑罰へと起き上がる。「彼らは光よりもむしろ闇を愛した」(ヨハネ3:19)からである。それゆえ彼らの裁きは刑罰であり、おそらく闇の刑罰である。

5

Et poterat quidem intelligi quod ii qui mala opera habent, credentes tamen in Christum, volentes quidem recte vivere; sed victi illecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem: id est, utrumque dilexerunt, sed magis tenebras.

PL 14, 952A

確かに、次のようにも解し得た。悪い行いを持ちながらキリストを信じ、正しく生きようとは望んだが、罪の誘惑に負けた者たちが、光よりも闇を愛したのだ、と。すなわち、両方を愛したが、より多く闇を愛したのである。

6

Sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto quod dilexerunt tenebras, et non lucem; lux enim Christus est. Qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem vel dilexisse credantur, quam nescierunt.

PL 14, 952A

しかし、信じなかった者たちについて先に述べているので、「彼らは闇を愛した」というのは、闇を愛して光を愛さなかったという意味に受け取るべきだと私は思う。光とはキリストだからである。したがって、光を信じなかった者たちが、知りもしなかった光を愛したとさえ考えられるのは、不合理である。

7

Nescierunt enim, neque intellexerunt, in tenebris ambulant sicut scriptum est (Psal. LXXXI, 5) .

PL 14, 952A

実に彼らは、「知らず、悟らず、闇の中を歩む」と書かれているとおりの者である(詩篇81:5)。

In Psalmum I, Caput LVII

詩篇1篇講解 第LVII章PL 14, 952B
1

(Vers. 6.) Sequitur: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Adverte sensum: Non resurgunt impii in judicio: quoniam novit Dominus viam justorum.

PL 14, 952B

(第6節)続けてこうある。「主は義人たちの道を知り、不敬虔な者たちの行路は滅びる」。この意味に注意せよ。不敬虔な者たちは裁きにおいて復活しない。主が義人たちの道を知っているからである。

2

Vias eorum utique novit, quorum dirigit gressus; sunt enim gressus hominum, qui a Domino diriguntur. Diriguntur a Domino et viae viri. Has novit Dominus vias, quae sunt rectae, quae ad illam vitam tendunt dicentis: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6) .

PL 14, 952B

主は、その歩みを導く者たちの道を、確かに知っている。人の歩みは主によって導かれるものだからである。人の道もまた主によって導かれる。主が知っているのは、正しい道、すなわち、「私は道であり、真理であり、命である」と語る者の、あの命へ向かう道である(ヨハネ14:6)。

3

Haec bona est via: tortuosa autem est via saeculi. Non dignatur illam viam nosse. Illos enim agnoscit, qui sunt ipsius, qui operantur opera ejus: qui autem operantur iniquitatem, his dicit Dominus: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis, non novi vos (Luc. XIII, 27) . Non per ignorantiam, sed per id quod indigni sint scientia Dei, nesciuntur.

PL 14, 952B

これは善い道である。他方、世の道は曲がりくねっている。主はその道を知ろうとはしない。主が認めるのは、自分に属する者、その業を行う者である。不法を行う者たちには、主はこう言う。「私から離れよ、不法を行うすべての者よ。私は汝らを知らない」(ルカ13:27)。無知によってではなく、神に知られるに値しない者であるために、彼らは知られないのである。

In Psalmum I, Caput LVIII

詩篇1篇講解 第LVIII章PL 14, 952C
1

Pulchre autem ait: Et iter impiorum peribit. Separavit Latinus, ut iter diceret, et tamquam discrevit iter a via; Graecus autem in utroque viam dixit. Non otiose tamen Latinus, quia et Dominus: Ego sum via, dixit; non dixit: Ego sum iter.

PL 14, 952C

「そして不敬虔な者たちの行路は滅びる」と言うのは見事である。ラテン語の訳は、「行路」と言うために分け、いわば行路を道から区別した。ギリシア語の本は、両方に「道」と言った。しかしラテン語の訳が分けたのは、理由のないことではない。主も「私は道である」と言い、「私は行路である」とは言わなかったからである。

2

Perire autem iter impiorum dixit, non impios. Servat eorum substantiam, qui si convertantur, solum iter impietatis amittent, quod nec ab initio fuit, nec erit. Quod accidens igitur est perit: quod substantivum, manet.

PL 14, 952C

彼は、不敬虔な者たちが滅びるとは言わず、不敬虔な者たちの行路が滅びると言った。彼らの実体を保っているのである。彼らが立ち返るなら、失うのは不敬虔の行路だけであり、それは初めからあったものでも、これからあるものでもない。したがって、偶有であるものは滅び、実体であるものは残る。

3

Pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: Anima quae peccat, ipsa morietur (Ezec. XVIII, 4) : ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur.

PL 14, 952C

不敬虔な者たちが滅びるのは、「罪を犯す魂、それが死ぬ」(エゼキエル18:4)と言われるのと同じ仕方においてである。すなわち、罪の棘によって死ぬのであって、自らの実体の全体が解体されて死ぬのではない。

In Psalmum XXXV, Caput I

詩篇35篇講解 第I章PL 14, 951D
1

[0951] Dicturus Propheta in psalmo sequenti quae esset forma justi, ante formam expressit injusti. Neque enim possumus cognoscere quae sit forma justitiae, nisi cognoscamus quae sit iniquitatis effigies; sunt enim sibi adversae atque contrariae.

PL 14, 951D

預言者は、続く詩篇で義人の姿がどのようなものかを語ろうとして、その前に不義の者の姿を表した。実際、不法の像がどのようなものかを知らなければ、正義の姿がどのようなものかを知ることはできないからである。両者は互いに逆であり、対立している。

2

Namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax versutia nequitiae: alia virtutum imagines praefert, alia vitiorum commercia praetendit.

PL 14, 953A

というのも、一方には本性の素朴なありさまがあり、他方には邪悪の欺く狡猾さがある。一方は徳の似姿を前に掲げ、他方は悪徳との取引を見せつける。

3

Convenire autem hunc ordinem et ipsa ratio docet; et si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum sequuntur.

PL 14, 953A

この順序が適切であることは、道理そのものが教えている。また、反対のものから証言を取るべきだとすれば、哲学の教師たち自身が、それに従いながら認めたことである。

4

Quis autem dubitet longe anteriorem Davidem Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister ejus; sed nec avi quidem avorum ejus videre potuerunt: cum ille in principio regni fuerit Judaeorum (quod per innumera annorum curricula propagatum est), iste post tempora captivitatis, quibus regnum gentis ejus jam fuerat dissolutum.

PL 14, 953A

ダビデがプラトンの時代よりはるかに先だったことを、誰が疑おうか。プラトンの師はもとより、その祖父の祖父たちでさえ、ダビデを見ることはできなかった。ダビデはユダヤ人の王国の初めにいたが(その王国は数えきれない年月の歩みを通じて続いた)、プラトンは捕囚の時代の後、すなわちその民の王国がすでに解体されていた時代の人だからである。

5

Ergo ipse qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam justitiae comprehendi, nisi ante discutiendam injustitiae seriem putavissent, exemplum attulit quod ii qui velint aurum quaerere, prius se luto obliniant.

PL 14, 953A

世俗の知恵の首位をすべての人に対して保つ人〔プラトン〕自身が、正義の姿は、〔人々が〕先に不義の連なりを吟味すべきだと考えるのでなければ捉えられないと言うにあたって、金を探そうとする者はまず自分に泥を塗るという例を挙げた。〔底本は putavissent(複数)。diceret の主語と合わず、本文が崩れているらしい。「〔人々が〕考えるのでなければ」と解した〕

6

Aurum itaque justitia, iniquitas lutum est. Quod a nostris quoque prius dictum esse non dubium est, cum scriptum sit: Ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43) . Et vere lutum; quia eos inquinat qui sibi appropinquaverint.

PL 14, 953B

それゆえ、金は正義であり、不法は泥である。これが我々の側の人々によっても先に言われたことは疑いない。「私は彼らを、通りの泥のように消し去る」(詩篇17:43)と書かれているからである。まことに泥である。近づく者を汚すからである。

7

Fugiamus ergo injustitiam, ne luteis sordibus inquinemur, atque in ejus voraginem non pes noster exterior, sed, quod est gravius, mens nostra mergatur.

PL 14, 953B

ゆえに不義を避けよう。泥の汚れに我々が汚されないように、またその深みに、外側の足ではなく、いっそう重大なことに我々の精神が沈められないように。

8

Et philosophia quidem aurum se quaerere dicit; sed lutum versat, quae divinitatem quaerit in statuis; sed vasa figuli virga confringet.

PL 14, 953B

なるほど哲学は金を探していると言う。だが泥をかき回している。像の中に神性を探しているからである。しかし、陶工の器は杖が打ち砕く。

9

Nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes; ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur. Bonum aurum, sanguis est Christi, dives ad pretium, profluus ad lavandum omne peccatum. Ordinem diximus, titulum consideremus.

PL 14, 953B

我々は、我々の体を清めるために金を探す。イエス・キリストの死を我々の体に帯び歩き、イエス・キリストの命が我々の体に現れるためである。善い金とは、キリストの血である。代価として豊かであり、あらゆる罪を洗うために豊かに流れる。順序は述べた。表題を考察しよう。

In Psalmum XXXV, Caput II

詩篇35篇講解 第II章PL 14, 953C
1

(Vers 1.) In finem, inquit, servo Domini psalmus David. In toto psalterii corpore solus hic titulus est, quod psalmum servo Domini se scripsisse testetur. Quis iste est servus Domini, videamus: quid psalmi series significet: cui dictus hic psalmus sit?

PL 14, 953C

(第1節)「終わりに向けて、主の僕に、ダビデの詩篇」と彼は言う。詩篇の書の全体の中で、主の僕のために詩篇を書いたと〔ダビデが〕証言する表題は、これ一つだけである。この主の僕とは誰か、見てみよう。詩篇の連なりは何を意味するのか。この詩篇は誰に向けて語られたのか。

2

Audiamus ad quem loquatur: Domine, inquit, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 6 et 7) . Cui hoc, nisi Filio Dei dicitur? Haec enim non humanae, sed divinae sunt potestatis.

PL 14, 953C

誰に向かって語るのかを聞こう。「主よ」と彼は言う。「天に汝の慈しみがあり、汝の真理は雲にまで及ぶ。汝の正義は神の山々のようであり、汝の裁きは大いなる淵である」(詩篇35:6、7)。これは神の子に対してでなければ、誰に語られるのか。これらは人の権能ではなく、神の権能に属するからである。

3

Sed quid sibi vult quod servo Domini dici psalmum hunc titulus declaravit (Psal. LXXXIX, 1) , cum orationem Moysi hominis Dei maluerit, quam servi Domini in posteriore titulo nuncupare? quod ergo consilium Prophetae fuerit non intelligo, vel potius ipsius domini Salvatoris, qui locutus est in Propheta.

PL 14, 953D

しかし、この詩篇が主の僕に語られたと表題が告げたこと(詩篇89:1)は、どういう意味であろうか。後の表題では、「主の僕の」祈りと呼ぶよりも、「神の人モーセの」祈りと呼ぶことを選んだのに。それゆえ、預言者の意図が何であったか、いやむしろ、預言者の中で語った、主である救い主その人の意図が何であったか、私は分からない。

4

Vere judicia ejus sicut abyssus multa, ut servo honorificentiam reservaret, sibi conditionem servitutis ascriberet. Videor mihi intelligere, videor hausisse aliquid de gratia spiritali.

PL 14, 953D

まことに彼の裁きは大いなる淵のようであり、僕のためには栄誉を取っておき、自分には僕の境遇を帰したのである。私は理解しているように思う、霊的な恩寵から何かを汲み取ったように思う。

5

Adversus injustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est: et ideo plus gravatur injustitia perfidorum, qui Christum Jesum Dominum recipere noluerunt, cum ille propter ipsos susceperit servitutem.

PL 14, 953D

述べたとおり、この詩篇は不義に対して書かれた。それゆえ、キリスト・イエス、主を受け入れようとしなかった不信の者たちの不義は、いっそう重くのしかかる。彼が彼らのために僕の身を取ったのに、である。

6

Quid enim tam iniquum, quam ingratos fuisse tantis beneficiis; ut quibus ille salutem daret, hi sanguinem ejus effunderent?

PL 14, 954A

彼が救いを与えようとした者たちが、その血を流したとは。これほどの恩に恩知らずであったことほど、不法なことがあろうか。

7

Denique alibi cum de sua passione loqueretur, ad acervandam Judaicae impietatis invidiam sic ait: Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me . . . (Psal. LXVIII, 18) . Pauper et dolens ego sum (Ibid., 30) .

PL 14, 954A

さらに別の箇所で、自らの受難について語るとき、ユダヤ人の不敬虔に対する憎しみを積み上げるために、こう言う。「汝の顔を、汝の僕から背けるな。私は苦しんでいるのだから、速やかに私に聞き入れよ…」(詩篇68:18)。「私は貧しく、苦しむ者である」(詩篇68:30)。

In Psalmum XXXV, Caput III

詩篇35篇講解 第III章PL 14, 954A
1

Veni, Paule, interpretare nobis, qua ratione Dominus coeli atque terrarum se pauperem dixerit, et quae sit ista paupertas. Tu certe illum divitem dixisti: quomodo idem dives et pauper est? Audiamus testimonium Pauli.

PL 14, 954A

パウロよ、来て、我々に解き明かせ。天と地の主が、どういう理由で自らを貧しいと言ったのか、またその貧しさとは何か。あなたは確かに彼を富める者と言った。どうして同じ者が、富める者であり貧しい者でもあるのか。パウロの証言を聞こう。

2

Scitis, inquit, gratiam Domini nostri Jesu Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini (II Cor. VIII, 9) .

PL 14, 954B

彼は言う。「汝らは、我々の主イエス・キリストの恩寵を知っている。彼は富んでいたのに、汝らのために貧しくなった。汝らが彼の貧しさによって富む者となるためである」(二コリント8:9)。

3

Veni et tu, Esaia, interpretare nobis quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores vulnerum sanare consuevit. Medicus venit, ut curaret aegros: quid ipse habuit quod doleret? Audiamus etiam Esaiae testimonium.

PL 14, 954B

イザヤよ、あなたも来て、我々に解き明かせ。傷の痛みを癒やすのが常であったキリストが、どうして自らを苦しむ者と言ったのか。医者は病人を治すために来た。彼自身に、何の苦しむことがあったのか。イザヤの証言も聞こう。

4

Pro nobis, inquit, dolet: et nos aestimavimus eum esse in doloribus (Esai. LIII, 4) . Expressit medici affectum, qui etiamsi ipse nullum vulnus habuit quod doleret, tamen compassus est vulneratis.

PL 14, 954B

彼は言う。「彼は我々のために苦しむ。我々は、彼が苦しみの中にいると思った」(イザヤ53:4)。医者の思いやりを表している。たとえ自身には苦しむべき傷がなかったとしても、傷ついた者たちとともに苦しんだのである。

5

Hoc igitur in psalmo Dominus exprobrat Judaeis: Ego propter vos pauper, ego pro vobis dolens, et vos mihi manus impias intulistis dicentes: Tollamus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12) . Injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19) .

PL 14, 954B

それゆえこの詩篇で、主はユダヤ人たちを責める。「私は汝らのために貧しくなり、私は汝らのために苦しんだのに、汝らは不敬の手を私に加え、こう言った。『義人を除こう。彼は我々に無用だからだ』(知恵の書2:12)。『彼のパンに木を投げ込もう』(エレミヤ11:19)と。」

6

Bene panem dixit pro carne ejus. Ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium. Non mirum ergo si esuriunt, qui sibi vitae aeternae alimoniam denegarunt. Pulchre etiam duo ista junxerunt: Injiciamus lignum in panem ejus.

PL 14, 954C

「パン」と言ったのは、彼の肉のことであり、見事である。彼が糧を運んで来たのに、彼らは恩に報いて刑罰を返した。ゆえに、永遠の生命の養いを自ら拒んだ者たちが飢えているのは、不思議ではない。彼らはこの二つを見事に結びつけた。「彼のパンに木を投げ込もう」と。

7

Nesciebant quid loquerentur Judaei, et mysterium loquebantur. Paradisum nobis Crux reddidit Christi. Hoc est lignum quod Adae Dominus demonstravit, dicens de ligno vitae, quod esset in medio paradisi, edendum: de ligno autem scientiae boni et mali, non edendum.

PL 14, 954C

ユダヤ人たちは自分の語ることを知らなかったが、奥義を語っていた。キリストの十字架は、我々に楽園を返した。これは、主がアダムに示した木である。主は、楽園の中央にある生命の木からは食べるべきであり、善悪の知識の木からは食べてはならないと言って、これを示した。

8

Erravit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustavit. Per lignum coepimus esurire; quia suum caro accepit alimentum. Ideo Dominus in Christo carnem junxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, vitae gratia redderetur.

PL 14, 954C

アダムは誤り、戒めを守らず、禁じられたものを味わった。木によって我々は飢え始めた。肉が自分の糧を手にしたからである。そこで主はキリストにおいて肉と木を結びつけ、古い飢えが止み、命の恩寵が返されるようにした。

9

Beatum lignum Domini, quod omnium peccata crucifixit. beata caro Domini, quae victum omnibus ministravit!

PL 14, 954D

主の木は幸いである。それはすべての人の罪を十字架につけた。主の肉は幸いである。それはすべての人に糧を与えた。

In Psalmum XXXV, Caput IV

詩篇35篇講解 第IV章PL 14, 954D
1

De paupertate igitur et dolore Domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter vidit et dixit, alter est electus ut diceret.

PL 14, 954D

それゆえ、主の貧しさと苦しみについては、適切なものだと私が思う聖なる人々の証言を挙げた。そのうち一人は見て語り、もう一人は語るために選ばれた者である。

2

Ipsorum igitur qui probati sunt, de servitute Domini testimonia iterum proferamus; immo sua quae de se ipse locutus in utroque est.

PL 14, 954D

それゆえ、認められた者たち自身の、主の僕としての身分についての証言を、改めて挙げよう。いや、むしろ、彼が両者の中で自らについて語った、彼自身の言葉を挙げよう。

3

Audiamus ergo quid dicat: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi ad congregandum Jacob et Israel ad eum (Esai. XLIX, 5). Advertimus ergo quod propter congregationem populi, formam susceperit servitutis.

PL 14, 954D

それゆえ、彼が何と言うかを聞こう。「母の胎から私を自分の僕として形づくった主は、こう言う。ヤコブとイスラエルを自分のもとに集めるために」(イザヤ49:5)。ゆえに我々は、民を集めるために彼が僕の形を取ったのだと気づく。

4

Audis, Judaee, et de gratia contumeliam refers; et hoc ad perfidiam derivas, propter quod magis credere debuisti. Ad te vocandum venit, et conviciaris. Ex utero servum se dixit.

PL 14, 955A

ユダヤ人よ、汝はこれを聞き、恩寵に対して侮辱で報い、しかも、それゆえにこそいっそう信じるべきであったことを、不信へとそらす。彼は汝を召すために来たのに、汝は罵る。彼は「胎から」自らを僕と言ったのである。

5

Audi, Ariane, ex quo utero: paululum supra recurre: Ex utero, inquit, matris meae, vocavit Dominus nomen meum (Psal. XLIX, 1) . Quod nomen ejus sit, audiamus, quo eum Pater vocavit.

PL 14, 955A

アレイオス派よ、聞け、どの胎からかを。少し上に戻れ。彼は言う。「私の母の胎から、主は私の名を呼んだ」(詩篇49:1)〔引照は底本のまま。引かれた言葉はイザヤ49:1 のもので、前節のイザヤ49:5 の「少し上」にあたる〕。父が彼を呼んだその名が何であるか、聞こう。

6

Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod interpretatur, Nobiscum Deus (Esai. VII, 14; Matth. I, 23) . Quod enim aliud nisi Filius Dei nomen est Christi? Accipe aliud.

PL 14, 955A

「見よ、おとめが胎に宿り、子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる。これは『我々とともに神』と訳される」(イザヤ7:14;マタイ1:23)。キリストの名が、神の子でなくて何であろうか。さらに別の証言を受け取れ。

7

Dixerat quidem et Gabriel ad Joseph de Maria: Pariet filium, et vocabit nomen ejus Jesum (Ibid., 21) . Accipe Dei vocem: Et tu, Bethleem Judaeae, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet Princeps qui regat populum meum (Mich. V, 2) .

PL 14, 955A

ガブリエルもまた、マリアについてヨセフに語っていた。「彼女は子を産み、その名をイエスと呼ぶ」(マタイ1:21)。神の声を受け取れ。「ユダヤのベツレヘムよ、汝はユダの君たちの中で決して小さくない。汝から、私の民を治める君が出るからである」(ミカ5:2)。

8

Adverte mysterium: ex utero Virginis idem et servus exivit et dominus; servus ad operandum, dominus ad imperandum; ut regnum Deo in hominum mentibus radicaret.

PL 14, 955B

奥義に注意せよ。おとめの胎から、同じ者が僕としても主としても出た。僕は働くために、主は支配するために。神のために、その国を人々の精神の中に根づかせるためである。

9

Utrinque unus, non alter ex Patre, et alter ex Virgine; sed idem qui ante saecula ex Patre, ipse postea carnem suscepit ex Virgine.

PL 14, 955B

どちらの面でも一人であり、父から出た者と、おとめから出た者という、別々の者ではない。世々の前に父から出たその同じ者が、のちにおとめから肉を受けたのである。

10

Ideo ergo et servus vocatur, et dominus: propter nos servus; sed unitate divinae substantiae Deus ex Deo, Princeps ex Principe, aequalis ex aequali; neque enim degenerem genuit (Matth. III, 17) , in quo se ipse complacere memoravit.

PL 14, 955B

それゆえ、僕とも主とも呼ばれる。我々のゆえに僕であるが、神の実体の一体性によって、神からの神、君からの君、等しい者からの等しい者である。父は、劣った者を生んだのではない(マタイ3:17)。この子において、自ら喜んでいると告げたからである。

In Psalmum XXXV, Caput V

詩篇35篇講解 第V章PL 14, 955B
1

Magnum, inquit, tibi est vocari puerum meum, ut statuas Tribus Jacob. Servat ubique suae vocabula dignitatis. Magnus Deus, et magnus puer: nec in carne magnitudinis suae nomen amittit, cujus magnitudinis nullus est finis.

PL 14, 955B

彼は言う。「私の僕と呼ばれることは、汝にとって大きなことである。ヤコブの諸部族を立てるために」。彼はどこでも、自らの尊厳にふさわしい呼び名を保つ。神は大いなる者であり、僕もまた大いなる者である。肉においても、その大いなることの名を失わない。その大いなることには、終わりがない。

2

Meritoque securus, cum in forma Dei esset, ut Apostolus dicit, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6 et seq.) .

PL 14, 955C

彼は当然、安んじていた。使徒が言うとおり、「神の形でありながら、神と等しくあることを奪い取ったものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取り、人間と同じ者となり、姿は人として見いだされた。自らを低くして、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」(フィリピ2:6以下)。

3

Hic est ergo aequalis quasi Dei Filius, hic servi formam in carne suscepit, hic mortem gustavit, cujus magnitudo non habet finem; quia finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti: ut in ipsum omnes credamus, hunc intimo adoremus affectu.

PL 14, 955C

それゆえ、神の子として〔神と〕等しい者、これが肉において僕の形を取った者、これが死を味わった者である。その大いなることには終わりがない。「キリストは、信じるすべての人が正義に至るための、律法の終わり」だからである。我々は皆、彼を信じ、この者を心の奥底の思いをもって拝もう。

4

Bona servitus, quae omnes liberos fecit: bona servitus, quae nomen super omne nomen acquisivit: bona humilitas, quae fecit, ut in nomine ejus omnes genu figant, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris.

PL 14, 955C

僕であることは善い。それはすべての人を自由にした。僕であることは善い。それはすべての名にまさる名を得させた。低くなることは善い。それは、その名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものの皆がひざを折り、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するに至らせた。

5

In hunc ergo finem dirigitur hic psalmus, ut et nos servi simus ad justitiam, non superbi ad arrogantiam. Servitus enim stipendium libertatis est: stipendium autem mortis arrogantia est. Sed jam ipsam psalmi seriem adoriamur.

PL 14, 955D

それゆえ、この詩篇はこの終わりに向けて導かれる。我々も、正義のための僕となり、傲慢に陥る高ぶった者とならないためである。僕であることは自由の報酬であり、傲慢は死の報酬である。さあ、詩篇の連なりそのものに取りかかろう。

In Psalmum XXXV, Caput VI

詩篇35篇講解 第VI章PL 14, 956A
1

(Vers. 2.) Dixit injustus, ut delinquat sibi. Quid dixerit, non expressit, et ideo sic intelligendum arbitror, quia quidquid dicit injustus, peccatum est. Omnis enim injustitia, peccatum; quoniam ubi organum vitiosum, quomodo potest cantus non esse vitiosus?

PL 14, 956A

(第2節)「不義の者は言った、自分に対して罪を犯すために」。何を言ったかは述べていない。それゆえ私は、次のように解すべきだと思う。不義の者が語るものは何であれ、罪である、と。あらゆる不義は罪だからである。楽器が損なわれているところで、どうして歌が損なわれていないことがあろうか。

2

Degeneris materiae decolor partus est. Quidquid ergo loquitur injustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem, sicut viperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est (De Tobia, cap. 12, num. 41, et inf. Psal. XXXVII, num. 8).

PL 14, 956A

劣った素材の産物は、色あせている。それゆえ、不義の者が語るものは何であれ不法であり、それは自らの作り手に返る。マムシの子が、まず自らの母を引き裂くようにである。よく言われるとおりである(『トビアについて』第12章第41段落、および後出の詩篇37篇講解第8段落)。

3

Sibi ergo delinquit. Nihil hac sententia sublimius dictum arbitror. In illis qui sibi sapientiam saeculi vindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognovi.

PL 14, 956B

それゆえ彼は、自分に対して罪を犯す。これより崇高に語られた言葉はないと私は思う。世の知恵を自分のものと主張した者たちのうちに、このようなことを私は読んだことがなく、知ったこともない。

4

Nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit Spiritus Dei, Spiritus veritatis: quia injustus sibi delinquat, sibi generet vulnera, se ipse confodiat.

PL 14, 956B

不思議ではない。彼らは人間の才によって語ったが、これを注いだのは、神の霊、真理の霊だからである。すなわち、不義の者は自分に対して罪を犯し、自分に傷を生み、自らを刺し貫く、と。

5

Nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut Scriptura asserit (Prov. XXVI, 9) : ita et injusti sermone nascuntur, quae compungant loquentem. Loquitur injustus, et interior ejus conscientia vulneratur; quia in omni sermone quem loquitur, non est fraudis immunis.

PL 14, 956B

実際、聖書が断言するように、「とげは酔う者の手に生える」(箴言26:9)が、それと同じく、不義の者の言葉からも、語る者を刺すものが生まれる。不義の者が語ると、その内なる良心が傷つく。彼が語るどの言葉においても、害を免れていないからである。

6

Cujus enim gravior est poena, quam propria, cum pro omni sermone det poenas? Serpens aliis infundit venenum, injustus sibi; in eum enim refunditur quidquid effuderit.

PL 14, 956B

自分自身の刑罰より重い刑罰を負うのは、誰であろうか。彼はあらゆる言葉について刑罰を受けるのである。蛇は他者に毒を注ぐが、不義の者は自分に注ぐ。注ぎ出したものはすべて、彼に注ぎ返されるからである。

7

Injustus igitur et aliis inutilis, et sibi noxius: justi autem vita fructuosa aliis, et sibi dulcis. Dicit enim Salomon: Fili, si sapiens eris, tibi sapiens eris, et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12) .

PL 14, 956B

それゆえ、不義の者は他の人々には役に立たず、自分には害となる。他方、義人の生は、他の人々には実り多く、自分には甘い。ソロモンは言う。「子よ、汝が賢くなるなら、汝は自分にとっても隣人たちにとっても賢い者となる。しかし、汝が悪い者になり果てるなら、汝は一人で悪を汲むことになる」(箴言9:12)。

In Psalmum XXXV, Caput VII

詩篇35篇講解 第VII章PL 14, 956C
1

Advertimus ergo quia justitia aliis est potius nata, quam sibi: commune commodum, non suum exspectat; et alienum bonum pro suo ducit emolumento.

PL 14, 956C

それゆえ我々は気づく。正義は、自分のためよりも、むしろ他の人々のために生まれたものである、と。それは共通の益を待ち望み、自分の益を待ち望まない。他人の善を、自分の利得とみなす。

2

Beata et praeclara justitia, cujus bonum omnibus proficit: ex uno plerumque ad plures proficiscitur, atque ad omnes pervenit.

PL 14, 956C

その善がすべての人に益する正義は、幸いで輝かしい。それは多くの場合、一人から多くの人へ進み、すべての人に及ぶ。

3

Justus David, qui parcebat inimico, et malebat innocentiam suam, quam vitam tueri; ne malo publico vindicaretur, atque appetendi principis in malis quoque causis aliis exemplum ederet, cum ipse vindictam de insidiatore sumpsisset.

PL 14, 956C

ダビデは義人であった。彼は敵を見逃し、自分の命よりも自分の潔白を守ることを望んだ。公の災いによって自分の仇が討たれることのないように〔ne malo publico vindicaretur の係りは定かでない。公の災いを代償に復讐が果たされることのないように、と取った〕、また、自分が待ち伏せする者に報復を加えて、悪しき理由のためにさえ君主を襲うという手本を他の人々に示すことのないように、である。

4

Justus Abel, qui de ovibus suis quas ei Dominus dederat, primitias Domino putaverit offerendas; et ideo plus placuit Deo, quia moram non fecit, devotionem probavit.

PL 14, 956D

アベルは義人であった。主が自分に与えた羊のうちから、初物を主に献げるべきだと考えた。そして、ためらわず、敬虔さを示したので、いっそう神に喜ばれた。

5

Sed hoc impius ferre non potuit, justitiae praevaricator, radix iniquitatis; et ideo fratrem occidit, quia hostia ejus Deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata.

PL 14, 956D

しかし、不敬虔な者はこれに耐えられなかった。正義の背反者、不法の根である。それゆえ兄弟を殺した。兄弟のいけにえが、自分の供え物よりも神に認められたからである。

6

Sed ille occisus Deo loquebatur in voce sanguinis sui, hic vivus a facie Domini repellebatur; et cum adhuc a Domino poenae cessarent, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.

PL 14, 956D

しかし、殺された者は、自らの血の声によって神に語り、殺した者は、生きながら主の顔から追い払われた。主からの刑罰がなお止まっているあいだも、自分の罪の良心が彼を責め苛んだ。

7

Latebat miser tremens et timens; et cum adhuc percussor deesset, ipsa sese injusti vita cruciabat. Acceperat signum, ne eum aliquis occideret: non ut vitae suavitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam: ut percussorem suum quotidie timendo pateretur.

PL 14, 957A

惨めな者は、震え、恐れて身を隠した。打ち殺す者がまだいないあいだにも、不義の者の生そのものが自分を苦しめた。彼は、誰も自分を殺さないようにという徴を受けていた。生の甘さを享受するためではなく、死が苦難を取り去ることのないように、毎日、自分を打ち殺す者を恐れつつ苦しむためであった。

8

Meruerat quidem ut percussor inhiberetur; sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.

PL 14, 957A

彼は確かに、殺し手が妨げられるに値した。だが、絶え間なく、自分自身が自分の刑吏であり、殺し手であった。

In Psalmum XXXV, Caput VIII

詩篇35篇講解 第VIII章PL 14, 957A
1

Quae poena major quam timere quod vitare non possis, nec quod timueris, evadere? Unde praeclare David exprimens conventionem gravissimam conscientiae peccatricis ait: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 4) .

PL 14, 957A

避けることのできないものを恐れ、恐れたものから逃れることもできない、これより大きな刑罰があろうか。それゆえダビデは、罪ある良心のきわめて重い糾弾を見事に言い表して言う。「私は私の不法を知っており、私の罪は常に私に向かってある」(詩篇50:4)。

2

Offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati; nec quietum reum suum esse permittit, inferens miseram servitutem: atque in sua vincula trahit, ut enodare se non queat; quoniam volens ipse se vendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere, et libertatem innocentiae reservare.

PL 14, 957B

実際、我々の罪の像が、報復者として我々に覆いかぶさる。それは、自らの被告に安らぎを許さず、惨めな僕の身分を負わせ、自らの鎖に引きずり込んで、身を解き放てなくする。罪の代価を受け取らず、潔白の自由を保つことができたのに、自ら進んで身を売ったからである。

3

Itaque dum oramus, peccatum offunditur: ubi somno sensus se corporis relaxaverit, peccatum recurrit. Semper nobis error noster tamquam malus exactor occurrit, vel tamquam improbus fenerator conveniens debitorem.

PL 14, 957B

それゆえ、祈っているあいだにも、罪は覆いかぶさる。眠りによって体の感覚が緩むと、罪は戻って来る。我々の過ちは、いつも悪い取り立て人のように、あるいは無慈悲な金貸しが債務者に会いに来るように、我々の前に現れる。

4

Unde Dominus ait: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) . Sed justus novit quemadmodum peccatorum suorum vincula dissolvat, nec exspectat accusatorem, sed praevenit ut confitendo suum allevet omne delictum; ne habeat quod adversarius criminetur.

PL 14, 957B

それゆえ主は言う。「罪を行う者は、罪の僕である」(ヨハネ8:34)。しかし、義人は、自分の罪の鎖をどのようにして解くかを知っており、告発者を待たず、先んじて、告白することで自分のあらゆる罪を軽くする。敵対者が訴え立てるものを残さないためである。

5

Ideoque Scriptura tibi dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Vocem enim eripit adversario, et quasi dentes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae, peccatorum suorum confessione constringit.

PL 14, 957C

それゆえ聖書はあなたに言う。「義人は、語り始めに自分自身の告発者である」(箴言18:17)。彼は敵対者から声を奪い、敵意ある告発という獲物に向けて備えられた牙のようなものを、自らの罪の告白によって締め上げるのである。

6

Dixit Judas Iscariotes ut delinqueret sibi. Quid dixit: Quem osculatus fuero, ipse est: tenete eum (Matt. XXVI, 48) . Hoc dixit, et se ipse proprio ore egit in mortem.

PL 14, 957C

イスカリオテのユダは、自分に対して罪を犯すために語った。何を語ったか。「私が口づけする者、それが彼だ。彼を捕らえよ」(マタイ26:48)。こう語り、自分の口によって自らを死へ追いやった。

7

Quantos putamus in ipso fuisse tortores, ut sibi ipse tam gravis poenae exactor incumberet, et semetipse laqueo strangularet?

PL 14, 957C

我々は、ユダの中にどれほどの苦しめる者がいたと思おうか。自分自身にこれほど重い刑罰の取り立て人としてのしかかり、ついには自ら縄で首を絞めるまでになった。

In Psalmum XXXV, Caput IX

詩篇35篇講解 第IX章PL 14, 957C
1

Dixit injustus ut delinquat sibi. Locutus est justus: Ecce ego peccator male feci, et grex iste quid fecit (II Reg. XXIV, 17) ? Et remissum est omne peccatum. Dixit ergo justus, et sibi profuit.

PL 14, 957C

不義の者は、自分に対して罪を犯すために語った。義人は語った。「見よ、罪人である私が悪を行った。この群れが何をしたというのか」(サムエル記下24:17)。そして、あらゆる罪が赦された。こうして義人は語り、自分に益をもたらした。

2

Dixit Cain: Numquid ego custos sum fratris mei (Gen. IV, 9) ? et sibi ipse mentitus est. Dixit Ananias omne se venditi sui ruris pretium protulisse, et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude.

PL 14, 957D

カインは言った。「私は兄弟の番人であろうか」(創世記4:9)。そして自ら自分に偽った。アナニアは、売った畑の代金をすべて差し出したと言い、自分に偽った。偽りなく、より少なく献げることもできたのに。

3

Ideoque praeclare ait: Et mentita est iniquitas sibi (Psalm. XXVI, 12) . Sibi enim ante mentitur, cum in suum mentitur exitium; sibi delinquit, qui sibi innocentiae eripit suavitatem. Quis enim puritate et simplicitate pectoris dulcior fructus?

PL 14, 957D

それゆえ、〔詩篇は〕見事に言う。「不法は自分に偽った」(詩篇26:12)。実際、人は自らの破滅に向かって偽るとき、まず自分に偽る。自分に対して罪を犯す者とは、自分から潔白の甘さを奪う者である。胸の清さと素朴さより甘い実があろうか。

4

Quis cibus suavior, quam is quem animus bene sibi conscii, et mens innocentis epulatur? At vero iniquitas velut quodam plumbeo talento, ut Scriptura testificatur (Zach. V, 7) , conscientiam gravat.

PL 14, 957D

やましいところのない者の心と、潔白な者の精神が味わう糧より甘い食べ物があろうか。だが不法は、聖書が証しするとおり、鉛の重りのようなもので良心を圧する(ゼカリヤ5:7)。

5

Meritoque David ait: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psalm. XXXVII, 5) . Et Salomon: Sicut uva acerba dentibus, et fumus oculis, ita iniquitas omnibus utentibus ea (Prov. X, 26) .

PL 14, 958A

ダビデが言うのも当然である。「重い荷のように、それらは私の上に重くのしかかった」(詩篇37:5)。ソロモンもまた言う。「酸いブドウが歯に、煙が目に〔害をなす〕ように、不法はそれを用いるすべての者に〔害をなす〕」(箴言10:26)。

6

Gravis poena quae cibum impedit, aspectum obducit; et, quod est amplius, oculis mentis internae tenebrosam offundit caliginem, ut quod verum est, videre non possit injustus. Ideoque delinquit sibi, qui sibi quae pretiosa sunt, eripit.

PL 14, 958A

刑罰は重い。それは食を妨げ、視界をふさぎ、さらに、内なる精神の目に暗い闇を注ぎ、不義の者が真実なものを見ることができなくする。それゆえ、自分にとって貴いものを自分から奪う者は、自分に対して罪を犯すのである。

In Psalmum XXXV, Caput X

詩篇35篇講解 第X章PL 14, 958A
1

Dixit ergo injustus ut delinquat sibi. Justus autem loquitur, ut aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, hic loquitur ad salutem. De justis vero et fidelibus dictum est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).

PL 14, 958A

それゆえ不義の者は、自分に対して罪を犯すために語った。他方、義人は、他の人々と自分の益になるように語る。前者は破滅に向けて語り、後者は救いに向けて語る。義人と信ある者たちについては、こう言われている。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。

2

Illius lingua vulnerat, lingua autem prudentum sanat. Unde cum expostularet David cum rege Saul, quod oblitus beneficii, salutis ingratus eum persequeretur ad mortem, a quo toties jam videret se esse servatum; et vitam ejus appeteret, qui vitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire justitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a Domino sibi traditum non peremisset (I Reg. XXIV, 14) .

PL 14, 958B

前者の舌は傷つけるが、思慮ある者たちの舌は癒やす。それゆえダビデは、サウル王に抗議した。王は恩を忘れ、救いに恩知らずにも、自分を幾度も救ってくれたダビデを死に至るまで追い、王の救いのために自らの命を危険にさらした者の命を狙っていたからである。そのときダビデは、主によって自分の手に渡された待ち伏せする者を殺さなかった自分には、正義の実が失われないと言った(サムエル記上24:14)。

3

Ab injustis iniquitas prodivit, venenum a serpentibus effusum est, venenum et iniquitatis arma perierunt.

PL 14, 958B

不義の者たちから不法が現れ出た。蛇たちから毒が注ぎ出された。毒と不法の武器は滅びた。

In Psalmum XXXV, Caput XI

詩篇35篇講解 第XI章PL 14, 958B
1

Ideo scriptum est: Dixit injustus ut delinquat sibi. Quid dixit? Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14) . Effectum non habent verba, sed peccatum habent.

PL 14, 958B

それゆえ書かれている。「不義の者は、自分に対して罪を犯すために言った」。何と言ったのか。「私は私の玉座を雲の上に置き、いと高き者に等しくなる」(イザヤ14:14)。言葉は成就を持たないが、罪を持つ。

2

Inanis quidem pompa jactantiae; sed superbiae spiritus criminosus non timet convicio majestatem violare divinam.

PL 14, 958B

確かに、誇りの見せびらかしは空しい。だが、罪深い傲慢の霊は、罵りによって神の威光を傷つけることを恐れない。

3

Etenim si ullus Dei timor ejus inesset affectui, non in conspectu Dei plena doli gerenda sibi ausu temerario credidisset, quasi Deus non possit occulta cognoscere, qui scrutator est internorum.

PL 14, 958C

実際、もしその心情に神への畏れが少しでもあれば、神の面前で欺きに満ちたことを、無謀な大胆さで自分が行ってよいとは考えなかったはずである。内なるものを探る神が、隠されたことを知り得ないかのように。

4

Spectat omnia Deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat: cui omnia praesentia quae futura sunt, et manifesta quae latent.

PL 14, 958C

神はすべてを見ている。神を見逃すものは何もなく、神を欺く者は誰もいない。神にとっては、これから起こることもすべて現在であり、隠れていることも明らかである。

5

Etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit; quanto magis Deus summus, aeternus, etiam secreta penetralia mentis humanae, atque omne Angelorum consilium scientia sua scrutatur, et praevenit? Quid ergo aliud agit injustus, nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium?

PL 14, 958C

実際、この世の太陽でさえ、閉ざされた家の住まいにもしばしば光を差し入れるのだから、いと高く永遠の神は、なおいっそう、人間の精神の秘められた奥まで、また天使たちのあらゆるはかりごとまで、その知によって探り、先んじているのではないか。では、不義の者は、自分のために不法と憎しみを求めること以外に、何をしているのか。

In Psalmum XXXV, Caput XII

詩篇35篇講解 第XII章PL 14, 958D
1

Sic enim scriptum est: Non est timor Dei ante oculos ejus: quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniret iniquitatem suam et odium. Quid enim inveniret? Omnis enim qui quaerit, invenit: ergo si malum quaeritur, agitur ut inveniatur.

PL 14, 958D

実際、こう書かれている。「神への畏れは、彼の目の前にない。彼は、神の面前で欺いて行ったからである。自分の不法と憎しみを見いだすために」。実際、彼は何を見いだすというのか。求める者は皆、見いだすからである。それゆえ、悪が求められるなら、それが見いだされるように行われる。

2

Sed quemadmodum laudabilis est ille, qui bonum quod quaesivit, invenit, ita inveniabilis qui laboravit ut malum quod quaesierat, inveniret; bonis enim rebus, non flagitiis atque criminibus laborem nostrum nos oportet impendere.

PL 14, 958D

しかし、求めた善を見いだす者が称賛に値するのと同じく、求めた悪を見いだそうと労した者は、非難に値する〔底本は inveniabilis。語形が崩れているらしく、「非難に値する」と解した〕。我々は、恥ずべき行いや罪にではなく、善いことにこそ労苦を注ぐべきだからである。

3

Quid igitur nisi summae stultitiae atque dementiae est, odium quaerere, iniquitatem mais artibus invenire, quam bonus nemo quaesivit?

PL 14, 958D

では、憎しみを求め、善い者が誰も求めなかった不法を、悪い術〔底本は mais artibus。malis と読む〕によって見いだそうとすることは、極度の愚かさと狂気でなくて何であろうか。

In Psalmum XXXV, Caput XIII

詩篇35篇講解 第XIII章PL 14, 959A
1

Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. Nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo nexa conjugio, regiae abundans opibus potestatis: quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti, hospitii et affinitatis jure suscepit; cum quo depacta suam copulam, non multo post relicto viro, consortii sui jura mutavit.

PL 14, 959A

それゆえ、不道徳な者たちが、どのように自らの不法と憎しみを求めるかを考えよう。たしかにヘロディアは、四分領主フィリポの合法的な婚姻に結ばれ、王の権力の富に恵まれていた。彼女は、ローマまで赴こうとしていたヘロデを、夫の兄弟として、客人のもてなしと姻戚の権利によって迎え入れた。やがて彼と契約を結んで自分の結合を約束し、間もなく夫を捨てて、自分の結びつきの権利を取り替えた。

2

Nonne ea quaesivit iniquitatem et odium, quae conjugium deseruit, ut inveniret adulterium?

PL 14, 959A

婚姻を捨てて姦淫を見いだそうとした彼女は、不法と憎しみを求めたのではなかったか。

3

Et quia sanctus Baptista nuptias illicitas constanter increpuit dicens Herodi: Non licet tibi eam uxorem habere (Marc. VI, 18) , quae maritum contra Legem reliquit, et fratri mariti quasi ex Lege convenit; commota est adultera, ut eum vellet occidere.

PL 14, 959A

聖なる洗礼者は、ヘロデに「汝がその女を妻とすることは許されない」(マルコ6:18)と言って、不法な結婚を断固として咎めた。その女は、律法に反して夫を捨て、夫の兄弟と、あたかも律法に従うかのように結ばれたのである。そこでこの姦婦は激昂し、彼を殺そうとした。

4

Sed cognito quod Herodem ad necem justi non facile posset inflectere, excogitavit qua via istud efficeret. Natalis erat Herodis, quem luxu nimio, ut plerisque regibus mos est, celebrare consueverat. Adornavit filiam, ut in convivio regis pignus regale saltaret.

PL 14, 959A

しかし、義人を殺すようヘロデを容易には動かせないと知ると、どのような道でそれを成し遂げるかを考え出した。ヘロデの誕生日があり、彼は多くの王の習いのとおり、これを過度の贅沢で祝うのが常であった。彼女は娘を飾り立て、王の宴席で、王家の娘が踊るようにした。

5

Et cum placuisset Herodi, quod displicere debuit patruo, obtulit ei, ut quod vellet praemium pro saltationis opprobrio postularet. Matrem illa consuluit, cujus impulsu caput Baptistae poposcit.

PL 14, 959B

そして、叔父としては不快に思うべきことがヘロデの気に入ったので、彼は娘に、踊りの恥ずべき見返りとして望むものを求めるがよい、と申し出た。娘は母に相談し、その勧めによって洗礼者の首を求めた。

6

Victus Herodes, quia sacramento se constrinxerat daturum quidquid neptis propria petisset, jussit occidi Joannem, et caput ejus afferri. Quod allatum puellae dedit, et illa matri suae pertulit.

PL 14, 959B

ヘロデは屈した。実の姪が求めるものは何でも与えると、誓約で自らを縛っていたからである。彼はヨハネを殺し、その首を持って来させるよう命じた。それが運ばれると、娘に与え、娘はそれを母のもとへ持って行った。

7

Verum est ergo quod iniquitas et odium requirantur: quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, pravis artibus excogitatae fraudis elicuit.

PL 14, 959B

それゆえ、不法と憎しみが求められるというのは真実である。この女は、簡単な願いでは得られなかったものを、考え出した欺きの悪い術によって引き出したからである。

In Psalmum XXXV, Caput XIV

詩篇35篇講解 第XIV章PL 14, 959C
1

Quid de Juda proditore loquar qui quaesivit avaritiam, et invenit sacrilegium, dicens: Quid mihi dabitis, et ego eum vobis tradam (Matt. XXVI, 15) ?

PL 14, 959C

裏切り者ユダについて何を語ろうか。彼は貪欲を求め、冒瀆を見いだした。「私に何をくれるか。そうすれば私は彼を汝らに引き渡す」(マタイ26:15)と言って。

2

Nec expletus pauperum spoliis, ad plenitudinem criminum gravissimorum crimina ferendo pervenit, pia miscens charitatis sacramenta flagitiis, cum diceret: Quem osculatus fuero, ipse est: tenete eum (Ibid., 48) ; ut vere de eo dictum dubitari non queat: Verba oris ejus iniquitas et dolus.

PL 14, 959C

貧しい者たちの略奪品でも満たされず、罪を重ねて、きわめて重い罪の充満にまで至った。彼は愛の敬虔な秘跡を恥ずべき行いと混ぜ合わせて、「私が口づけする者、それが彼だ。彼を捕らえよ」(マタイ26:48)と言った。こうして、彼について「その口の言葉は不法と欺きである」と言われたことは、まことに疑い得ない。

3

Oscula labiis ferebat, offundebat venena pectoribus; meditabatur acerba supplicia, gratiae pignus afferebat.

PL 14, 959C

彼は唇に口づけを運びながら、胸に毒を注いでいた。苦い刑罰を思いめぐらしながら、好意の証しをもたらしていた。

In Psalmum XXXV, Caput XV

詩篇35篇講解 第XV章PL 14, 959C
1

Bene de eo prophetia addi fecit: Noluit intelligere ut bene ageret; non enim per naturam deliquit, sed per voluntatem. Denique Apostolus erat, audiebat quotidie divina mandata, discebat coeleste mysterium; potuit intelligere ut bene ageret, si voluisset.

PL 14, 959C

預言は、彼について見事にこう付け加えさせた。「善く行うために悟ろうとしなかった」。実際、彼は本性によってではなく、意志によって罪を犯したのである。事実、彼は使徒であり、毎日神の戒めを聞き、天の奥義を学んでいた。望みさえすれば、善く行うために悟ることができた。

2

Videbat sanari paralyticos, caecis refundi lumen, mortuos resuscitari; num debuit intelligere quod Deus esset, qui talia posset operari? Sed intelligere noluit, quia avarus homo et pecuniae intentus a cognitione divinitatis vigorem suae mentis avertit.

PL 14, 959D

彼は、麻痺した者たちが癒やされ、盲人に光が戻り、死者がよみがえらされるのを見ていた。これほどのことを成し得る者が神であると、悟るべきではなかったか。だが、彼は悟ろうとしなかった。強欲な人間で、金銭に心を向けていたので、神性の認識から自分の精神の力をそらしたのである。

3

Unusquisque enim qui se flagitiis ingurgitaverit, non vult intelligere quae coelestium mandatorum sunt, ne revocetur a vitiis. Vide illum fugientem intelligere, qui ait: Tenebrae operiunt me, et circumdant parietes: quis scit an videat Dominus (Eccles. XXIII, 26) ?

PL 14, 960A

実際、恥ずべき行いに身を浸した者は皆、悪徳から呼び戻されないために、天の戒めに属することを悟ろうとしない。悟ることを避けているこの者を見よ。彼は言う。「闇が私を覆い、壁が私を囲んでいる。主が見ているかどうか、誰が知るだろうか」(集会の書23:26)〔ミーニュは Eccles. と刷るが、集会の書の句である〕。

4

Non vult enim quaerere et invenire, quod Deus omnia videat atque cognoscat; ne metu retrahatur a crimine. Vide regem Achab petentem a Nabuthe vineam ejus; cognosce respondentem illum: Absit ut cedam haereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3) .

PL 14, 960A

彼は、神がすべてを見て知っていることを、探し求めて見いだそうとしないからである。恐れによって罪から引き戻されないためである。アハブ王が、ナボトにそのブドウ畑を求めているのを見よ。ナボトの答えを知れ。「私が父祖たちの相続地を譲るなど、あってはならない」(列王記三21:3)。

5

Non debuit intelligere quod justa referebat? Sed noluit intelligere ut bene ageret, et aliena non quaereret.

PL 14, 960A

彼は、ナボトが正しいことを言い返していたと、悟るべきではなかったか。だが、善く行い、他人のものを求めないようになるために悟ることを、彼は望まなかったのである。

6

Non debuit intelligere quod vero Elias Deo serviebat, cum videret in verbo Eliae clausum coelum tribus annis et tribus mensibus; et ad preces ejus pluvias esse demissas, ut arida omnia rigarentur? Sed noluit intelligere, ne perfidiam condemnaret, sequeretur fidem.

PL 14, 960B

エリヤが真に神に仕えていたと、悟るべきではなかったか。エリヤの言葉によって天が三年と三か月閉ざされ、その祈りによって雨が降らされ、乾いたものがすべて潤されたのを見ていたのに。だが、彼は悟ろうとしなかった。不信を断罪して、信仰に従うことになってしまわないためである。

In Psalmum XXXV, Caput XVI

詩篇35篇講解 第XVI章PL 14, 960B
1

(Vers. 5.) Quinetiam Iniquitatem meditatus est in cubili suo, ubi verum quaerere debuisset.

PL 14, 960B

(第5節)さらに、「彼は自分の寝床で不法を思いめぐらした」。そこでは真実を求めるべきであったのに。

2

In cubilibus enim compungere nos debent nostra peccata, non in ipsis delinquendo committi, dicente Propheta: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) .

PL 14, 960B

実際、寝床においては、我々の罪が我々を刺すべきであって、そこで罪を犯して罪に陥るべきではない。預言者が言うとおりである。「汝らが心の中で言うことについて、汝らの寝床で心を刺されよ」(詩篇4:5)。

In Psalmum XXXV, Caput XVII

詩篇35篇講解 第XVII章PL 14, 960B
1

Astitit, inquit, omni viae non bonae: malitiam autem odio non habuit. Non enim immerito injusta meditatur, qui in via erroris assistit, et malitiam diligit, quam odisse deberet. Plus dixit, astitit; quasi jamdudum in via nequitiae, diuturna statione, permaneat.

PL 14, 960B

彼は言う。「彼はすべての善くない道に立ち止まり、悪意を憎まなかった」。実際、誤りの道に立ち止まり、憎むべき悪意を愛する者が不義を思いめぐらすのは、理由のないことではない。「立ち止まった」と言うことで、彼はさらに多くを言った。あたかも、長く立ち続けることで、すでに久しく邪悪の道にとどまっているかのようである。

2

Ille enim beatus (Psal. I, 1) , qui in via peccatorum non stetit, non is qui in ea stare non desinat.

PL 14, 960C

実際、幸いな者(詩篇1:1)とは、罪人たちの道に立ち止まらなかった者であり、そこに立ち止まることをやめない者ではない。

3

Et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae David, impietatem fugere, in peccato non stare, in Lege meditari; ut intelligas quae bona sunt, et justa atque injusta secernas.

PL 14, 960C

それゆえ、聖なる預言者ダビデの第一の教えは、不敬虔を避け、罪に立ち止まらず、律法を思いめぐらすことである。あなたが善いものを悟り、正しいことと不義なことを見分けるためである。

4

In omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio succus inficiat, gravioraque multo sunt, animorum vitia, quam virgultorum.

PL 14, 960C

それゆえ、あらゆるものにおいて、生み出す根こそ見るべきである。無益な樹液が最初からそれを損なわないようにである。心の悪徳は、若枝の悪徳よりはるかに重い。

5

Cavendum ergo prae caeteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat, atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala fructus malos facit.

PL 14, 960C

それゆえ何よりも、悪意の習いが人間の気質に根づき、続く世代がすべて堕落することのないように用心すべきである。悪い木は悪い実を結ぶからである。

6

Nam si plerumque quod nolumus hoc agimus, et vitare non possumus; et quod odio habemus, hoc facimus, vinti quadam aut delectatione flagitii, aut obreptione peccati: quomodo possumus vitare quod amamus? Astringimur et inviti quomodo possumus voluntarii non teneri?

PL 14, 960C

というのも、我々はしばしば、望まないことを行い、避けることができず、憎んでいることをしてしまう。恥ずべき行いの悦び、あるいは罪の忍び寄りに負けた〔底本は vinti。victi と読む〕からである。それなら、愛しているものをどうして避けられようか。我々は、嫌々ながらでも縛られるのに、自ら望んでいるとき、どうして捕らえられずにいられようか。

7

Vix se exsolvit Paulus erroribus quotidiana decertatione luctando, ut vinculis captivitatis exutus, per Christi gratiam servaretur; et tu putas quod assistendo delictis possis ad coelestium repromissionum merita pervenire?

PL 14, 961A

パウロは、日々の戦いに格闘して、ようやく誤りから自らを解いた。捕らわれの縛めを脱して、キリストの恩寵によって救われるためである。それなのにあなたは、罪にとどまり続けながら、天の約束にかなう功績に至り得ると思うのか。

8

Luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. Certantibus quoque divinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona justitiae pro laborum meritis deferatur.

PL 14, 961A

冠は、格闘することによって求められるのであり、逆らうことによってではない。熱意によって獲得されるのであり、反抗〔底本は refragio。稀な語で、「反対」と解した〕によってではない。戦う者たちは、神の慈しみの助けをも願い求めねばならない。苦労の功績に応じて、正義の冠が授けられるためである。

In Psalmum XXXV, Caput XVIII

詩篇35篇講解 第XVIII章PL 14, 961A
1

(Vers. 6, 7.) Denique quid sequatur consideremus. Domine, inquit, in coelo misericordia tua; et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua sicut abyssus multa.

PL 14, 961A

(第6、7節)では、次に何が続くかを考えよう。彼は言う。「主よ、天に汝の慈しみがあり、汝の真理は雲にまで及ぶ。汝の正義は神の山々のようであり、汝の裁きは大いなる淵のようである」。

2

Nonne hunc locum secutus est Paulus ut diceret: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25) .

PL 14, 961B

パウロは、この箇所に従って、こう言ったのではないか。「ああ、私は惨めな人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか。神の恩寵が、我々の主イエス・キリストを通して」(ローマ7:24、25)。

3

Ubi enim mens humana turbatur, et certaminum dura atque aspera nos fatigant, Domini auxilium postulandum est. Ideoque conversus ad Dominum, ipsum invocat et implorat, ut laborantibus adjutor assistat.

PL 14, 961B

実際、人間の精神が乱れ、闘いの厳しさ、苛烈さが我々を疲れさせるところでは、主の助けを願わねばならない。それゆえ彼は、主に向き直って、主を呼び求め、嘆願する。労苦する者たちに、助け手として立ち会うようにと。

4

Misericordia ergo petenda de coelo est, et veritas Dei ex prophetarum oraculis colligenda, qui quasi nubes mysteria divinae cognitionis obtexunt.

PL 14, 961B

それゆえ、慈しみは天から願うべきであり、神の真理は、預言者たちの託宣から集めるべきである。預言者たちは、雲のように、神の認識の奥義を覆っている。

5

Posuit enim tenebras Deus latibulum suum; ut primo pluviam mysticae fertilitatis accipias, et tunc infusus rore coelesti fulgorem reseratae lucis agnoscas, ut possis dicere: Ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16) .

PL 14, 961B

実際、神は闇を自らの隠れ場とした。あなたがまず、神秘の豊穣の雨を受け、そののち、天の露を注がれて、開かれた光の輝きを認めるためである。そうして、こう言えるようになる。「彼の充満から、我々は受けた」(ヨハネ1:16)。

6

Quis enim potest secreta Dei facile comprehendere, cujus justitia sicut montes Dei, vel (sicut Aquila posuit) ut montes validi; eo quod validae virtutis plena praecepta sint.

PL 14, 961C

実際、誰が神の秘められたことを容易に理解できようか。神の正義は神の山々のようであり、あるいは(アキュラが置いたとおり)「力強い山々のよう」である。その戒めが、力強い力に満ちているからである。

7

Unde et Apostolus videns esse sublimia quae audivit, dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 23 et 24) ?

PL 14, 961C

それゆえ使徒も、聞いたことが崇高であると見て言う。「ああ、神の知恵と知識の富の高さよ〔altitudo は「深さ」とも訳せるが、アンブロシウスは次の節でこれを山々の高さに結ぶので「高さ」とした〕。その裁きは何と究めがたく、その道は何と探りがたいことか。誰が主の思いを知っていただろうか。あるいは、誰が主の相談相手であっただろうか」(ローマ11:23、24)〔引照は刷られたまま写す。この句はローマ11:33、34 にある〕。

8

Altitudinem itaque divitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium. Audi quorum montium. Ipse enim Dei Filius mons magnus est (Esai. XL, 9) ; et ideo ascende in hunc montem qui evangelizas Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo.

PL 14, 961C

それゆえ使徒は、知恵の富の高さを、山々の高さに結びつけた〔altitudo は山と結ぶので「高さ」とした〕。どの山々かを聞け。神の子自身が、大いなる山だからである(イザヤ40:9)。それゆえ、シオンに福音を告げる者よ、この山に登れ。キリストに根ざし、植えられて立つためである。

9

Est mons quasi sapientia Dei, est mons quasi justitia, est mons quasi scientia Dei, est mons quasi sanctificatio, est mons quasi redemptio, est mons quasi resurrectio.

PL 14, 961C

知恵のような山があり、正義のような山があり、神の知識のような山があり、聖化のような山があり、贖いのような山があり、復活のような山がある。

10

Demonstravit nobis hos montes Scriptura, quae dixit: In ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) .

PL 14, 961D

これらの山を、聖書は我々に示した。聖書は言う。「彼にあって、汝らはキリスト・イエスのうちにある。彼は神から我々にとって知恵となり、また正義、聖化、贖いとなった」(一コリント1:30)。

11

Vel quia angelis angelus factus est Dei Filius, prophetis propheta; cujus judicia sicut abyssus multa.

PL 14, 961D

あるいは、神の子が、天使たちには天使となり、預言者たちには預言者となったからである。その裁きは大いなる淵のようである。

12

Audi bona: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8) ; id est, scriptura veteris Testamenti, novi advocat seriem Testamenti ad consummationem sanctificationis et plenitudinem gratiae, sonitu quodam atque profluvio redundantiae spiritalis.

PL 14, 961D

よいことを聞け。「淵は淵を呼ぶ、汝の滝の声によって」(詩篇41:8)。すなわち、旧約の書が、新約の連なりを、聖化の完成と恩寵の充満へと、霊の溢れの響きと奔流とともに呼び寄せるのである。

In Psalmum XXXV, Caput XIX

詩篇35篇講解 第XIX章PL 14, 962A
1

(Vers. 8, 9.) Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.

PL 14, 962A

(第8、9節)「人と家畜を汝は救う、主よ。神よ、汝が汝の慈しみを増し加えたように。人の子らは汝の翼の守りのもとで望みを抱く。彼らは汝の家の豊かさに酔い、汝は汝の快楽の奔流から彼らに飲ませる」。

2

Quid est, homines et jumenta? Rationabiles utique, et irrationabiles. Rationabilibus judicia, irrationabilibus misericordia. Alii reguntur, alii nutriuntur.

PL 14, 962A

「人と家畜」とは何か。理性ある者と理性なき者のことである。理性ある者には裁きが、理性なき者には慈しみが与えられる。一方は導かれ、他方は養われる。

3

Ideoque addidit: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; id est, non generatio viperarum, sed filii hominum, qui ad imaginem et similitudinem Dei vivunt; non in pascuis, sed in conviviis collocantur: alii enim in loco pascuorum, alii in privilegio sacramentorum.

PL 14, 962A

それゆえ彼は付け加えた。「人の子らは汝の翼の守りのもとで望みを抱く」。すなわち、マムシの族ではなく、神の像と似姿にかたどって生きる人の子らである。彼らは牧草地にではなく宴席に置かれる。ある者は牧草地の所に、ある者は秘跡の特権のうちに〔置かれる〕からである。

4

Imperfectis succus lactis, perfectis mensa refectionis, de qua dixit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5) ; in qua panis vivus, id est, Verbum Dei; in qua oleum sanctificationis, quo impinguatur caput justi, et sensus firmatur interior, ut aboleatur oleum peccatoris; in qua etiam poculum inebrians, quam praeclarum, vel, quam validum (Ibid.) !

PL 14, 962B

未熟な者には乳の汁が、成熟した者には養いの食卓があり、これについて彼は言った。「汝は私の前に食卓を整えた」(詩篇22:5)。そこには生けるパン、すなわち神の言葉があり、そこには聖化の油があって、それによって義人の頭は肥え、内なる感覚は強められ、罪人の油は消し去られる。そこにはまた酔わせる杯もあって、なんと輝かしいことか、あるいは、なんと強いことか(詩篇22:5)。

5

Κράτιστον enim dixit Graecus vel potens, vel forte, vel validum; validum enim, quo abluuntur flagitia vel delentur. Bona ergo ebrietas poculi salutaris. Sed est alia ebrietas de redundantia Scripturarum. Est et alia ebrietas per infusionem Spiritus sancti.

PL 14, 962B

ギリシア語の本は「最強の」(クラティストン)〔ギリシア語〕と言ったが、これは力ある、あるいは強い、あるいは堅固な、という意味である。堅固な、というのは、それによって恥ずべき行いが洗い流され、あるいは消し去られるからである。ゆえに、救いの杯の酔いは善い酔いである。だが、聖書の豊かな溢れから来る別の酔いがある。また、聖なる霊の注ぎによる別の酔いもある。

6

Denique illi qui diversis linguis in apostolorum Actibus loquebantur (Act. II, 13) , musto pleni audientibus videbantur. Domus ergo Ecclesia est; ubertas domus, redundantia gratiarum; torrens voluptatis, Spiritus sanctus.

PL 14, 962B

実際、使徒言行録で異なる言語で語っていた者たちは(使徒言行録2:13)、聞く者には新しいぶどう酒に満ちているように見えた。ゆえに、家とは教会であり、家の豊かさとは恩寵の溢れ、快楽の奔流とは聖なる霊である。

In Psalmum XXXV, Caput XX

詩篇35篇講解 第XX章PL 14, 962C
1

Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut ejus soleant fluenta cessare. Cessavit et hic noster, cessavit aliquando torrens profluvii spiritalis in populo Judaeorum.

PL 14, 962C

奔流という名や習いにつまずくな。それは時に乾いて細くなり、その流れが止むのが常だからである。我々のこの〔奔流〕もまた止んだ。ユダヤの民のもとで、霊的な流れの奔流が、かつて止んだのである。

2

Quid dicam, torrens cessavit; cum mare cessaverit, sicut lectio hodierna nos docuit, dicente Domino: Ecce ego increpatione mea desolabo mare, et ponam flumina deserta, et arefient pisces eorum (Esai. L, 2) , utique Judaeorum suae ariditate perfidiae, ut enatare non possint?

PL 14, 962C

奔流が止んだなどと、どうして言うことがあろう。今日の朗読が我々に教えたとおり、海さえ止んだのである。主はこう言う。「見よ、私は私の叱責によって海を荒れ果てさせ、川を荒れ地とし、その魚は干からびる」(イザヤ50:2)。これはまさしく、ユダヤ人が自らの不信の乾きのゆえに泳ぎ出ることができない、ということではないか。

3

Cessavit ergo torrens propter Synagogae sacrilegia; quia erat illa plebs fide arida, sterilis operibus, captiva peccatis. Quid enim flueret non bibentibus, sed contaminantibus sacros meatus, cum ipsum fontem necarint?

PL 14, 962C

こうして奔流は、会堂の瀆聖の罪のゆえに止んだ。あの民は信仰において乾き、わざにおいて不毛で、罪に囚われていたからである。実際、飲むのではなく聖なる水路を汚す者たちに、何が流れようか。彼らは泉そのものを殺したのである。

4

Bonus torrens, qui illis cessavit, ut nobis abundaret, et sitim humanae cupiditatis averteret, sicut torrens in austro. Unde et Scriptura dicit: Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. IV, 16) , qui arbusculas paradisi perflare consuevit.

PL 14, 962D

善き奔流は、彼らには止み、我々には溢れ、人間の貪欲の渇きを遠ざけた。南の〔地の〕奔流のように。それゆえ聖書もこう言う。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ」(雅歌4:16)。南風は楽園の若木の間を吹き抜けるのを常とする。

In Psalmum XXXV, Caput XXI

詩篇35篇講解 第XXI章PL 14, 962D
1

Diximus sensum, etiam elocutionem consideremus, cur torrentem voluptatis, dixerit potatis eos, et non torrente, quasi de torrente; nisi quia aviditatem bibentium voluit exprimere, quasi torrentem ipsum vellent ebibere, si possent?

PL 14, 962D

意味については述べた。語り口についても考察しよう。なぜ彼は、「奔流から」というように「奔流で」とは言わず、「彼らに快楽の奔流を飲ませる」〔底本は potatis。potabis と読む。第19段落の引用は torrente(奔流から)と刷る〕と言ったのか。それは、飲む者たちの貪欲さを表そうとしたからでなくて何であろう。できるものなら奔流そのものを飲み干そうとするかのような貪欲さである。

2

Hic est forsitan torrens voluptatis quem in Genesi legimus (Gen. II, 10) , fontem qui abluit paradisum, et dividitur in quatuor flumina, quae circumeunt totam terram. Ex hoc enim fonte virtutes profluunt spiritales, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia.

PL 14, 962D

おそらくこれが、我々が創世記に読む快楽の奔流である(創世記2:10)。すなわち、楽園を洗い、四つの川に分かれて全地を巡る泉である。実際、この泉から霊的な徳が流れ出る。思慮、節制、勇気、正義である。

3

Bonus fons gratiae et splendoris ejusdem atque naturae, cujus et illud flumen de quo in posterioribus dicitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) .

PL 14, 963A

恩寵と輝きの善き泉であり、その本性は、のちに「川の勢いは神の都を喜ばせる」(詩篇45:5)と言われるあの川と同じである。

In Psalmum XXXV, Caput XXII

詩篇35篇講解 第XXII章PL 14, 963A
1

(Vers. 10, 11.) Aptissime itaque substituit: Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te; et justitiam tuam iis qui recto sunt corde.

PL 14, 963A

(第10、11節)それゆえ、彼は実にふさわしく付け加えた。「汝のもとに命の泉があり、汝の光の中で我々は光を見る。汝を知る者たちに汝の慈しみを差し伸べよ、心の正しい者たちに汝の正義を〔差し伸べよ〕」。

2

Etenim post commemorationem coelestium beneficiorum, jure gratiae referuntur auctori Domino nostro Jesu Christo, qui fons vitae irriguus aeternae descendit in terras, ut ariditatem nostri pectoris irrigaret.

PL 14, 963A

実際、天の恵みを思い起こしたのちには、感謝は当然、その与え手である我々の主イエス・キリストに帰される。キリストは永遠の生命の潤す泉として地上に降り、我々の胸の乾きを潤したのである。

3

Idem est splendor gloriae Dei Patris, et imago substantiae ejus; et ideo in lumine ejus vero, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videbimus, inquit, Patrem; quia Deus lux est.

PL 14, 963B

彼は父なる神の栄光の輝きであり、その実体の像である。それゆえ、彼の真の光において、すなわちこの世に来るすべての人を照らす光において、我々は父を見る、と彼は言う。神は光だからである。

4

Recte etiam dicitur: In lumine tuo videbimus lumen; secundum illud: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9) . Apud te ergo, Fons vitae, praesentem videbimus Patrem.

PL 14, 963B

「汝の光の中で我々は光を見る」と言われるのも正しい。「私を見る者は、私の父をも見る」(ヨハネ14:9)という言葉のとおりである。それゆえ、命の泉よ、汝のもとに、我々は現前する父を見る。

5

Sicut enim tu apud Patrem eras in principio Deus Verbum: ita apud te semper est Pater, qui in te est. Est enim apud ipsum, in quo est.

PL 14, 963B

実際、汝が初めに父のもとにあり、神である言葉であったように、汝のもとには、汝のうちにいる父が常にいる。父は、自らがうちにいる者のもとにいるからである。

6

Prophetatur autem adventus Domini Salvatoris, qui venturus in terram diceret: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; id est, unum sumus lumen, sicut unum nomen.

PL 14, 963B

さて、主なる救い主の到来が預言されている。彼は地上に来たとき、こう言うはずであった。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。すなわち、名が一つであるように、我々は一つの光である、ということである。

7

Per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus; immo Trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscujusque personae. Trinitas distinctionem significat personarum, unitas potestatem.

PL 14, 963B

光と名の一性によって、我々二者は一つである。いや、三位一体は実体の一性においては一つであるが、各々のペルソナの区別をもつ。三位一体はペルソナの区別を意味し、一性は権能を意味する。

8

Potest et ad Patrem dici: Quoniam apud te est fons vitae, id est, in te ex quo vita processit, erat Verbum, et semper erat, quia apud te erat.

PL 14, 963C

父に向かっても言うことができる。「汝のもとに命の泉がある」。すなわち、そこから命が出た汝のうちに、言葉がおり、常におり、汝のもとにいたからである。

9

Omnia per ipsum et in ipso facta sunt; et ipse est vita universorum, et ipse te nobis manifestavit, ut corda hominum ad cognitionem tuae majestatis illuminentur.

PL 14, 963C

万物は彼を通して、彼においてつくられた。彼は万物の命であり、彼が汝を我々に示した。人々の心が汝の威光の認識へと照らされるためである。

In Psalmum XXXV, Caput XXIII

詩篇35篇講解 第XXIII章PL 14, 963C
1

Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. Praerogativa praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur.

PL 14, 963C

それゆえ、「汝を知る者たちに汝の慈しみを差し伸べよ」。特権として慈しみが差し伸べられるのは、汝を知るという功が味方する者たちが、慈しみを受けるにふさわしくなるためである。

2

Denique in posterioribus etiam vilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum, dicente Domino: Memor ero Rahab et Babylonis scientibus me (Psal. LXXXVI, 4) ; id est, meretricis illius Rahab, et confusionis illius memor ero apud scientes me, vel inter ipsos; quia meretrix illa me agnovit, quem populus non agnovit.

PL 14, 963C

のちの箇所では、いっそう卑しい人々においてさえ、知ろうとする熱意が助けとなったことを我々は認める。主が言う。「私を知る者たちのために、私はラハブとバビロンを思い起こす」(詩篇86:4)。すなわち、あの遊女ラハブと、あの混乱〔バビロンを名の意味で言い換えたもの〕とを、私は私を知る者たちのもとで、あるいは彼らの間で思い起こす。あの遊女は、民が知らなかった私を認めたからである。

3

Inter illos ergo qui me sciverunt, commemorabitur Rahab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. Unde et in Evangelio dictum advertimus: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31) .

PL 14, 963D

それゆえ、私を知った者たちの間で、ラハブは、信仰にふさわしい報いを得るために思い起こされるであろう。だから福音書にも、こう言われていることに我々は気づく。「遊女たちと徴税人たちは、汝らに先立って天の国に入る」(マタイ21:31)。

4

Sed quia invalidi sumus ad exsequendum, licet devoti ad credendum: tu, praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo devotioni et fidei facta quoque nostra conveniant; nec studium mentis nostrae destituat corporis hujus infirmitas, sed in ipsis tentationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur Apostolus dicens: Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me virtus Christi (I Cor. XII, 9) .

PL 14, 963D

だが、我々は、信じることには熱心でも、実行するには力が弱いので、汝よ、汝を信じる者たちに汝の慈しみを差し伸べよ。我々の行いもまた、献身と信仰にかなうものとなるように。この体の弱さが、我々の精神の熱意を見捨てることのないように。むしろ、使徒が誇った誘惑と弱さそのものにおいて、我々が誇るように。使徒は言う。「それゆえ私は、いっそう喜んで私の弱さを誇ろう。キリストの力が私のうちに及ぶためである」(一コリント12:9)〔底本は「一コリント」と刷る。引用は二コリント12:9にあたる〕。

In Psalmum XXXV, Caput XXIV

詩篇35篇講解 第XXIV章PL 14, 964A
1

(Vers. 12, 13.) Pulcherrime itaque addidit; Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare.

PL 14, 964A

(第12、13節)それゆえ、彼は実に美しく付け加えた。「傲慢の足が私に来ることなく、罪人たちの手が私を動かすことのないように。そこで不法を行う者たちは倒れ、追い出され、立つことができなかった」。

2

Superius quidam accipiunt torrentem voluptatis tuae in tentationibus fortitudinem; sicut est martyrum, in quibus placuit Deo exhibere sibi suavis, et grati certaminis voluptatem.

PL 14, 964A

先の箇所について、ある人々は、誘惑の中における「汝の快楽の奔流」を勇気と解する。殉教者たちの場合がそうであり、彼らにおいて神は、甘美で喜ばしい戦いの快楽を自らのために示すことを良しとした。

3

Etenim si hyemes pro tentationibus accipiuntur: unde et orandum Dominus admonet, ne fiat fuga nostra hyeme aut sabbato, hoc est vel in tentatione, vel otio (Matth. XXIV, 20) ; hyeme autem crescit torrens, et adimpletur, atque intumescit: torrens utique pro graviore tentatione potest accipi, quae est in persecutionibus.

PL 14, 964A

実際、冬が誘惑の意に取られるなら(だから主は、我々の逃避が冬や安息日にならぬよう祈れと戒める。すなわち、誘惑のとき、あるいは安逸のときに、という意である(マタイ24:20))、そして冬には奔流が増し、満ち、膨れ上がるのだから、奔流は、迫害の中にある、より重い誘惑の意に取ることができる。

4

Et ideo bene torrens voluptatis dicitur, quia ubi superabundavit peccatum persecutionis, superabundavit et gratia confessionis.

PL 14, 964B

それゆえ「快楽の奔流」と言われるのは当を得ている。迫害の罪が満ちあふれたところには、告白の恩寵もまた満ちあふれたからである。

In Psalmum XXXV, Caput XXV

詩篇35篇講解 第XXV章PL 14, 964B
1

Vide virtutem Propheticae distinctionis. Primo injustum exposuit, qui vel in corde suo, vel in sermone dicit, ut sibi delinquat, vel in se delinquat; habet enim Graecus codex, ἐν ἑαυτῷ, id est, in se ipso, sed non omnes.

PL 14, 964B

預言者の区別の力を見よ。まず彼は不義の者を述べた。心の中で、あるいは言葉で、自分に対して罪を犯す、あるいは自分のうちで罪を犯す、と言う者である。ギリシア語の写本は「自分自身のうちで」〔ギリシア語〕、すなわち「自分自身において」と持つが、すべての写本がそうではない。

2

Et forte ideo, quia insipiens in corde suo dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1) . Ne forte et injustus intra se dicat, et intra se delinquat, licet Deum palam negare dementis sit; injustitiam autem plerique pro laude profitentur.

PL 14, 964B

おそらくそれは、「愚か者は心の中で言った、神はいない」(詩篇13:1)からである。不義の者もまた、自らのうちで語り、自らのうちで罪を犯すのかもしれない。神を公然と否むのは狂った者のすることだが、不義を誉れとして公言する者は多い。

3

Rapere enim, nocere etiam iis qui non laeserint, et circumvenire plerique sibi existimant gloriosum. Ergo primo injusti vitam exposuit, postea sacramentum divinae cognitionis adjunxit; ut timentes Deum, iniquitatem et injustitiam declinemus.

PL 14, 964C

実際、奪うこと、害を加えていない者にまで害を与えること、欺くことを、多くの者は自分にとって栄誉あることと思う。それゆえ彼はまず不義の者の生き方を述べ、次いで神を知ることの秘義を加えた。神を畏れる我々が、不法と不義を避けるためである。

4

Precem addidit, ut ab injustorum consortio justos suos liberare dignetur; ut in iis quoque qui mundo sunt corde, justitia divina praetendat, quasi speculatrix pia; ne nobis peccatorum velut hostium incursus obrepat, et capiat dormientes.

PL 14, 964C

彼は祈りを加えた。神が、自らの義人たちを不義の者たちとの交わりから解き放つことを良しとするように、というのである。また、心の清い者たちにも神の正義が、敬虔な見張りのごとく及ぶように。罪人たちの襲撃が、敵のように我々に忍び寄り、眠る我々を捕らえることのないように。

5

Ideo vigilandum est, semper castra Domini munienda sunt; quia nocte advenit inimicus et adversarius, quando somno sensus tenetur, cibo corpus distenditur.

PL 14, 964C

それゆえ目覚めていなければならず、主の陣営を常に守り固めなければならない。敵であり敵対者である者は夜に来るからである。そのとき感覚は眠りに捕らわれ、体は食物で膨れている。

6

Orandum ut justitia Dei praetendat in nobis, quae in infirmitate positos faciat fortiores, ut possit unusquisque nostrum dicere: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10) .

PL 14, 964D

神の正義が我々のうちに及ぶように祈らなければならない。それは、弱さの中に置かれた者をいっそう強くする。我々の各人が、「私が弱いとき、そのとき私は強い」(二コリント12:10)と言えるようになるためである。

In Psalmum XXXV, Caput XXVI

詩篇35篇講解 第XXVI章PL 14, 964D
1

Deinde etiam specialiter pro se orat; ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad Dominum: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, id est non in superbiam incidam. Denique et alibi meminit sui dicens: Si non ambulavi in magnis (Psal. CXXX, 1).

PL 14, 964D

それから彼は、自分自身のためにも特に祈る。我々が主に向かってどのように祈るべきかを教えるためである。彼は言う、「傲慢の足が私に来ることなく」。すなわち、私が傲慢に陥らないように、ということである。実際、別の箇所でも彼は自らについて思い起こして言う。「もし私が大いなるものの中を歩まなかったなら」(詩篇130:1)。

2

Hic oravit, ibi implevit: non implesset, nisi orasset. Cavenda superbia, quae etiam in prosperis supplantat. Denique gravius Adam in paradiso cecidit, quam si cecidisset in terra. De altissimis cadere, praecipitium est: in planis lapsus vocatur.

PL 14, 965A

ここで彼は祈り、あそこで成し遂げた。祈らなかったなら、成し遂げなかっただろう。傲慢は警戒しなければならない。それは順境においてさえ人の足をすくうからである。実際、アダムは楽園で、地上で倒れた場合よりも重く倒れた。最も高い所から落ちるのは墜落であり、平地でのそれはつまずきと呼ばれる。

3

Ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite ejus. Non mirum ergo si errat vestigium, ubi oculus non habetur. Praecedat oculus, ut pes sequatur. Quomodo enim in tenebris viator incederet?

PL 14, 965A

傲慢な者の足が迷うのは、頭を保たないからである。「賢者の目はその頭にある」からである。それゆえ、目が保たれていないところで足跡が迷うのは、不思議ではない。目が先に行き、足がそれに従うようにせよ。闇の中で、旅人がどうして歩めようか。

4

Cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus viam luna non monstret. Et tu in nocte es saeculi, monstret tibi Ecclesia viam; ex alto te justitiae sol illuminet, ut lapsum timere non possis.

PL 14, 965A

夜には、世の目のような月が道を示さなければ、足はすぐにつまずく。あなたもまた世の夜の中にいる。教会があなたに道を示すようにせよ。高みから正義の太陽があなたを照らすようにせよ。そうすれば、あなたは転倒を恐れずにすむ。

In Psalmum XXXV, Caput XXVII

詩篇35篇講解 第XXVII章PL 14, 965A
1

Et quia pedem dixerat superbiae, addidit: Et manus peccatorum non moveant me. Etenim sicut sancti membra sunt Christi, ita impii membra sunt diaboli. Manus peccatorum non moveant me, id est, actus eorum qui peccant, non me de justitiae statione dimoveant.

PL 14, 965A

彼は傲慢の足と言ったので、さらに加えた。「罪人たちの手が私を動かすことのないように」。実際、聖徒たちがキリストの肢体であるように、不敬虔な者たちは悪魔の肢体である。「罪人たちの手が私を動かすことのないように」とは、罪を犯す者たちの行いが、私を正義の持ち場から動かすことのないように、ということである。

2

Plerumque enim dum videmus peccatores prosperis abundare successibus, nutamus affectu, et quasi quadam peccatorum manu de radice virtutis avellimur. Cavendum ergo ne quos in domo Dei manus divina plantavit, manus adversa supplantet.

PL 14, 965B

しばしば我々は、罪人たちが順調な成功に富むのを見ると、心が揺らぎ、いわば罪人たちの手によって、徳の根から引き抜かれる。それゆえ、神の家に神の手が植えた者たちを、敵対する手が足をすくうことのないよう警戒しなければならない。

3

Pulchre tamen hoc dicit, qui a persecutoribus verberatur. Qui autem moventur de radice sua, qua jam Christo inhaeserant, cadunt.

PL 14, 965B

しかし、迫害者たちに打たれる者がこう言うのは、見事である。すでにキリストに結びついていた自らの根から動かされる者たちは、倒れる。

In Psalmum XXXV, Caput XXVIII

詩篇35篇講解 第XXVIII章PL 14, 965B
1

Unde addidit: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Quid est, ibi? Utrum ubi est superbia, ubi est manus peccatorum? An ubi stabant, ubi erant ante plantati; ibi ceciderunt? An in vicino, an in continenti, quasi in ipso tempore, in ipso loco?

PL 14, 965B

そこで彼は付け加えた。「そこで不法を行う者たちは倒れた」。「そこで」とは何か。傲慢のあるところ、罪人たちの手のあるところか。それとも、彼らが立っていたところ、以前に植えられていたところ、そこで倒れたのか。あるいは近くで、すぐに続いて、いわばその同じ時、同じ所でなのか。

2

Et videtur ambiguum. Sed alibi docemur qui sit ibi, ubi dicitur: Ibi dolores sicut parturientis (Psal. XLVII, 8) . Bonus dolor ei cui partus est fidei, quo Christus in Ecclesia formatur, et nascitur. Et alibi dicit: Memor ero Rahab, et Babylonis scientibus me.

PL 14, 965C

これは曖昧に見える。しかし、別の箇所で、「そこ」とは何かを我々は教えられる。「そこに、産む女のごとき苦しみがある」(詩篇47:8)〔引照は刷られたまま写す。この句は詩篇47:7 にある〕。信仰の出産をもつ者にとって、これは善い苦しみである。それによってキリストは教会の中で形づくられ、生まれる。また別の箇所で彼は言う。「私はラハブとバビロンを、私を知る者たちのために思い起こす」。

3

Etenim alienigenae, et Tyrus et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi (Psal. LXXXVI, 4) ; id est, ubi scientes me, ubi fundamenta in motus sanctis, ibi et alienigenae; quia et ipsi in me putaverunt esse credendum.

PL 14, 966A

実際、異国人も、ティルスも、エチオピア人の民も、これらの者はそこにいた(詩篇86:4)。すなわち、私を知る者たちのいるところ、聖なる山々に基のあるところに、異国人もまたいた。彼らもまた、私を信ずべきだと考えたからである〔底本は fundamenta in motus sanctis。詩篇86:1「その基は聖なる山々にある」により、in montibus(山々に)と読む〕。

4

Ibi ergo ceciderunt, ubi magis stare debuerunt; quia et in paradiso cecidit Adam, et Christus in ruinam venit, et in resurrectionem, ut ruina sit perfidorum: justorum autem et fidelium resurrectio.

PL 14, 966A

それゆえ彼らは、もっとも立っているべきところで倒れたのである。アダムも楽園で倒れ、キリストも倒れと復活のために来た。不信の者たちにとっては倒れとなり、義人と信仰ある者たちにとっては復活となるように。

In Psalmum XXXV, Caput XXIX

詩篇35篇講解 第XXIX章PL 14, 966A
1

Denique expulsi sunt; quia injusti viri in loco sancto stare non poterant. Unde et Apostolus dixit: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12) . Et utique ei dixit qui non corpore, sed fide stabat.

PL 14, 966A

こうして彼らは追い出された。不義の人々は聖なる所に立つことができなかったからである。だから使徒も言った。「立っている汝は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。そして使徒はこれを、体によってではなく信仰によって立っていた者に言ったのである。

2

Possumus et in futurum intelligere, ibi, ut est: erit fletus, et stridor dentium (Matth. XIII, 14) ; et: Nudus ibi pergam (Job. I, 21) . Quam brevis in exitu et quanta conclusio!

PL 14, 966A

「そこ」を未来について解することもできる。「そこには嘆きと歯ぎしりがあろう」(マタイ13:14)〔引照は刷られたまま写す。この句はマタイ13:42 にある〕と言われるとおりであり、また「裸で私はそこへ行く」(ヨブ記1:21)ともある。結末において、なんと短く、なんと大きな締めくくりであることか。

3

Non sim, inquit, superbus, ut peccem; non peccem, ne movear, ne cadam; non cadam, ne expellar, sicut Adam de paradiso expulsus est; quia in ipso primum pes superbiae stare non potuit. Nescit stare superbia; et si ceciderit, non novit resurgere.

PL 14, 966B

彼は言う。私は傲慢であってはならない、罪を犯さぬために。罪を犯してはならない、動かされぬために、倒れぬために。倒れてはならない、追い出されぬために。アダムが楽園から追い出されたように。まさに彼〔アダム〕において、傲慢の足は初めて立つことができなかったからである。傲慢は立つことを知らない。倒れたなら、立ち上がることを知らない。

4

Et ideo pulchre iste et in superioribus locutus est de superbis: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8) ; hoc enim stabile, illud infidum.

PL 14, 966B

それゆえこの者は、先の箇所でも傲慢な者たちについて見事に語った。「ある者は戦車に、ある者は馬に〔頼る〕。だが我々は、我々の神の名において大いなる者とされる」(詩篇19:8)。これは堅固であり、あれは頼りにならないからである。

5

Et subjecit: Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus (Ibid. 9) . Et in libro Michaeae prophetae scriptum est: Noli superbe gaudere mihi, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam (Mich. VII, 8) .

PL 14, 966B

そして彼は付け加えた。「彼ら自身は縛られて倒れ、我々は立ち上がり、起こされた」(詩篇19:9)。また預言者ミカの書にはこう書かれている。「私に対して高ぶって喜ぶな、私の敵よ、私が倒れたからといって。私は立ち上がる」(ミカ7:8)。

6

Cecidimus enim in hoc mundo, sed in Christo resurreximus: cui est honor, gloria, virtus, perpetuitas et a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 966C

実際、我々はこの世で倒れたが、キリストにおいて立ち上がった。彼に栄誉、栄光、力、永続は、世々より、今も常に、世々限りなくある。アーメン。

In Psalmum XXXVI, Caput I

詩篇36篇講解 第I章PL 14, 965D
1

[0965] Omnis Scriptura divina, vel naturalis, vel mystica, vel moralis est. Naturalis in Genesi, in qua exprimitur quomodo facta sunt coelum, maria, terrae, et quemadmodum mundus iste sit constitutus.

PL 14, 965D

神の聖書はすべて、自然的なものか、奥義的なものか、道徳的なものかである。自然的なものは創世記にあり、そこには、天、海、地がどのようにつくられたか、またこの世界がどのように構成されたかが述べられている。

2

Mystica in Levitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium. Moralis in Deuteronomio, in quo secundum Legis praeceptum vita humana formatur.

PL 14, 965D

奥義的なものはレビ記にあり、そこには祭司の奥義が含まれている。道徳的なものは申命記にあり、そこでは律法の命令に従って人間の生き方が形づくられる。

3

Unde et Salomonis tres libri ex plurimis videntur electi: Ecclesiastes de naturalibus, Cantica Canticorum de mysticis, Proverbia de moralibus.

PL 14, 965D

それゆえ、ソロモンの三つの書も、数多くの書の中から選ばれたと見える。コヘレトの言葉は自然的なものについて、雅歌は奥義的なものについて、箴言は道徳的なものについてのものである。

In Psalmum XXXVI, Caput II

詩篇36篇講解 第II章PL 14, 966D
1

Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his divisum est atque distinctum; sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est.

PL 14, 966D

しかし、すべての詩篇の体は一つであるから、そこには何も分けられ区別されてはいない。理が現れるところに応じて、この種の教えの規律は何一つ欠かされていない。

2

Namque et naturalem evidentissime comprehendit, dicendo de Angelis atque Virtutibus, et sole, et luna, et stellis, et lumine coeli coelorum, et aqua quae super coelos est: Quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.

PL 14, 966D

実際、詩篇は自然的なものを最も明白に含んでいる。天使と力天使、太陽、月、星、天の天の光、天の上にある水について語って、こう言う。「彼が語り、それらはつくられた。彼が命じ、それらは創造された」。

3

Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 6) . Et de mysticis locutus est, cum de occultis, et sacrae unctionis unguento, et de consummatione scripserit Tabernaculi (Psal. LXXXVIII, 21, et XLV, 5) .

PL 14, 967A

「彼はそれらを世々限りなく定め、命令を置き、それは過ぎ去らない」(詩篇32:9、148:6)。また詩篇は奥義的なものについても語った。隠されたものについて、聖なる塗油の香油について、幕屋の完成について書いたからである(詩篇88:21、45:5)。

4

Quorum multiplex gratia; quoniam multifariam et multis modis locutus est Dominus in Prophetis.

PL 14, 967A

それらの魅力は多様である。主は預言者たちのうちで、さまざまな仕方で、多くの方法で語ったからである。

5

Nam et venturum praefatus est Dei Filium Principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis, et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli Pro torcularibus (Psal. VIII et aliis) declararunt; et resurrecturum psalmus resurrectionis (Psal. LXV,) expressit, et alius postea titulus indicavit, in quo terra ejus est restituta (Psal. XCVI) , commutationem quoque universorum futuram fidei sacramentis.

PL 14, 967A

実際、神の子が大祭司として来ることを、詩篇は予め語った。また、我々のために苦しみを受けること、自らの血によって我々の罪を清めることを、「酒ぶねのために」という表題が(詩篇8ほか)明らかにした。また、復活することを、復活の詩篇が(詩篇65)表し、のちの別の表題が示した。その詩篇では彼の地が回復された(詩篇96)。万物の変容が信仰の秘跡によって来るであろうことも、そこで示されている。

6

Et de moralibus plura contexuit, diversaque virtutum genera demonstravit, et dedit praecepta vivendi, quibus ulcera nostrorum sanavit errorum, moresque renovavit humanos, atque intimos mutavit affectus; sicut docet psalmus trigesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistola sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit (I Pet. III, 11) ; atque iste qui nobis hodierna lectione propositus est.

PL 14, 967A

また道徳的なものについても、詩篇は多くを織り上げ、徳のさまざまな種類を示し、生き方の命令を与えた。それによって我々の過ちの傷を癒やし、人間の習いを新たにし、最も内なる心情を変えた。第三十三の詩篇がそれを教えるとおりである。聖なるペトロもその書簡で、この詩篇を我々の胸に貼る薬のように付した(一ペトロ3:11)。また、今日の朗読で我々に示されたこの詩篇もそうである。

7

Nam isti prae caeteris ethici reperiuntur: sed iste diffusior, qui trigesimus sextus inscribitur. Nam, etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior; quoniam ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere.

PL 14, 967B

実際、これらの詩篇は、他に先んじて倫理的なものと認められる。だが、第三十六と表題のつくこの詩篇は、より広がりがある。あちらは実に甘美で明るいが、それでもこちらはいっそう甘美である。あちらは私に、悪から舌を抑えることを教えたが、こちらは、怒りをやめ、憤りを捨てることを教えたからである。

8

Ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstravit. Quae majora fomenta sunt cordis humani, quam mansuetudo atque simplicitas: quibus et dolor omnis acceptae levatur injuriae, et labes criminis omnis excluditur?

PL 14, 967B

あちらは欺きなく語ることを命じ、こちらは柔和であることを教え、柔和の報いを示した。柔和と純真さにまさる、人の心の慰めがあろうか。それによって、受けたあらゆる不当の苦痛が和らげられ、あらゆる罪の汚れが締め出される。

In Psalmum XXXVI, Caput III

詩篇36篇講解 第III章PL 14, 967C
1

Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut vulnera nostra curemus; ne si velimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23) .

PL 14, 967C

それゆえ、これらの薬に手を伸ばして、我々の傷を癒やそう。他の人々を癒やすことができると言おうとして、「医者よ、自分自身を癒やせ」(ルカ4:23)と我々が言われることのないように。

2

Ergo quod etiam non medicis, sed vulgo quoque solet esse commune; ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia ejus aliqua scire se dicant: vel quod medicorum pueri faciunt nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus proferamus.

PL 14, 967C

これは医者に限らず、一般の人々にも共通するのが常のことである。医術を公言する者は少ないが、その治療法をいくつか知っていると言う者は非常に多い。あるいは、医者の下僕たちがするように、我々もまた、他人の薬によって、必要とする者に治療法を差し出そう。

3

Dives magistrum adhibeat, pauper ministrum. Qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso: qui planiora desiderat, in valle pascatur, ut parvulus. Qui fluvium metuit, de rivulo bibat: et qui profundum pavet, ad littus enatet.

PL 14, 967C

富む者は師を用い、貧しい者は下僕を用いよ。完全な者の高みを捉えうる者は、その者自身から取れ。より平らなものを望む者は、幼子のように谷で草を食め。川を恐れる者は小川から飲み、深みにおびえる者は岸辺へと泳ぎ出よ。

4

Pulchre autem sanctus David in superiore psalmo (Psal. XXXV) injusti vitam describit, hic justi; ibi injustus exponitur, hic justus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. Et ideo quod primum medicamentum sit justitiae consideremus.

PL 14, 967D

さて、聖なるダビデが、先の詩篇(詩篇35)では不義の者の生き方を描き、ここでは義人の生き方を描くのは、見事である。あそこでは不義の者が述べられ、ここでは義人が教え導かれる。あれは自らに対して罪を犯し、これは他人の罪をも取り除く。それゆえ、正義の第一の薬が何であるかを考察しよう。

In Psalmum XXXVI, Caput IV

詩篇36篇講解 第IV章PL 14, 968A
1

(Vers. 1) Noli, inquit, malignari inter malignantes: neque aemulatus fueris facientes iniquitatem. Primum discamus quid sit aemulari; licet minor vis sermonis hujus sit in Latino, quam in Graeco. Nam et in bono aemulationem legimus, et in malo.

PL 14, 968A

(第1節)彼は言う。「悪をなす者たちの中で悪意を抱くな。不法を行う者たちを妬むな」。まず、妬む〔aemulari〕とは何かを学ぼう。この語の力は、ラテン語ではギリシア語におけるよりも弱い。我々は、善いことにおいても悪いことにおいても妬み〔熱意〕を読むからである。

2

Denique Apostolus dicit: Bonum est aemulari in bono semper (Galat. IV, 18) . Et supra ipse dixit: Aemulantur vos non bene; sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini (Ibid., 17) . Et iterum ipse ait: Aemulamini meliora charismata (I Cor. XII, 31) .

PL 14, 968A

実際、使徒は言う。「善いことにおいて常に熱心になるのは善い」(ガラテヤ4:18)。またその前で、彼自身が言った。「彼らは汝らに熱心だが、善い意味ではない。彼らは汝らを締め出し、汝らが彼らに熱心になるようにしようとする」(ガラテヤ4:17)。さらに彼はまた言う。「より優れた賜物を熱心に求めよ」(一コリント12:31)。

3

Et ad Romanos habes. Dico ergo numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit; sed illorum delictum salus est gentibus, ut illos aemulentur (Rom. XI, 11) .

PL 14, 968A

ローマ書にもこうある。「では私は言う、彼らがつまずいたのは倒れるためだったのか。決してそうではない。むしろ彼らの罪によって諸国民に救いが来た、諸国民が彼らを妬むようになるためである」(ローマ11:11)。

4

Et infra: Vobis enim dico gentibus: quamdiu ego sum gentium Apostolus, ministerium meum illustrabo, si quo modo aemuler carnem meam, et salvos faciam aliquos ex ipsis (Ibid., 13) ; hoc est, afficiam carnem meam. Denique παραζηλώσω Graecus habet.

PL 14, 968B

さらに下にこうある。「諸国民である汝らに私は言う。私が諸国民の使徒である限り、私は私の務めを輝かせよう。どうにかして私の肉を妬ませ、彼らのうちの幾人かを救うために」(ローマ11:13)。すなわち、私の肉を動かそう、という意味である。実際、ギリシア語は「妬ませよう(パラゼーロソー)」〔ギリシア語〕と持つ。

5

Nam et hic: μὴ παραζήλου ἐν πονηρευομένοις habet; μήδε ζήλου τοὺς ποιοῦντας τὴν ἀνομίαν; hoc est, noli malignos in aemulationem excitare; quoniam illi non de bono, sed de malo certant.

PL 14, 968B

ここ〔詩篇〕でもまた、ギリシア語は、「悪をなす者たちの中で妬みを起こすな(メー・パラゼーロウ)」、「不法を行う者たちを妬むな(メーデ・ゼーロウ)」〔ギリシア語〕と持つ。すなわち、悪しき者たちを妬みへと駆り立てるな、ということである。彼らは善についてではなく、悪について競うからである。

In Psalmum XXXVI, Caput V

詩篇36篇講解 第V章PL 14, 968B
1

Quid est, in aemulationem excitare? Exemplo si possumus aperiamus. Intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum conjugum corda sollicitant: quos cum consuetudini suae probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum, student coram jugalibus eorum suum jactare flagitium; ut eas in zelum sui excitent et inflamment, triumphum quemdam de dolore probarum mentium et commotione captantes.

PL 14, 968B

「妬みへと駆り立てる」とは何か。できれば、例によって明らかにしよう。放縦な女たちがいて、他人の夫の心を惑わす。夫たちを自分の習いと恥辱に従わせると、自らの過ちの秘密を持つことに満足せず、その夫たちの妻の前で自分の恥ずべき行いを見せびらかそうとする。妻たちを自分への嫉妬へと駆り立てて燃え上がらせ、善良な心の苦しみと動揺から、いわば凱旋の誉れを得ようとして。

2

Quae aemulatione feminea thori proprii contumeliam non ferentes, solvunt complaciti vincla conjugii, aut quotidiana rixa decertant; fitque ex aemulatione discordia, ex dissensione dissidium, quo domus tota turbetur.

PL 14, 968C

そうした妻たちは、女らしい妬みから、自分の寝床への侮辱に耐えられず、合意によって結ばれた結婚のきずなを解くか、日々の口論で争う。妬みから不和が、不一致から離反が生じ、そのために家全体が乱される。

3

Exemplo igitur protervae mulieris cognosce qui legis, partes esse nequissimae detestabilisque versutiae, improba aemulatione alterius animam commovere: aliudque esse zelum, aliud parazelum.

PL 14, 968C

それゆえ、読むあなたは、この不遜な女の例から知れ。他人の心を悪しき妬みによって動かすことは、最も邪悪で忌まわしい奸計の仕業であること、またゼーロス〔zelum、熱意〕とパラゼーロス〔parazelum、妬ませること〕とは別のものであることを。

4

Haec est enim prava aemulatio, quae bonorum subintrat affectum: qua etiam Judaeus erravit qui a vero et bono Evangelicae disciplinae itinere, devia Legis aemulatione deflexit, sicut de se Apostolus ait (Philip. III, 6) , quod secundum aemulationem Legis persequebatur Ecclesiam Christi.

PL 14, 968C

これこそ、善き者の心情にひそかに入り込む、邪悪な妬みである。ユダヤ人もこれによって迷い、福音の教えの真にして善き道から、律法への逸れた熱意によって曲がった。使徒が自らについて、律法への熱意に従ってキリストの教会を迫害していた、と言っているとおりである(フィリピ3:6)。

In Psalmum XXXVI, Caput VI

詩篇36篇講解 第VI章PL 14, 968D
1

Ergo quamvis Deus noster ingratis Judaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis; tamen assumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed Synagoga tantum meretrix procax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem, praevaricationis se miscendo sacrilegiis.

PL 14, 968D

それゆえ、我々の神は、ユダヤ人の恩知らずな心情と不平にしばしば不快を覚えたけれども、一度迎え入れ、自らのために選んだ民を決して見捨てなかった。ただ、厚かましい遊女である会堂が、背反の瀆聖の罪に自らを交えることによって、神を妬みの苦さへと怒らせ始めたのである。

2

Denique dixit ad sacerdotem Aaron: Fac nobis deos quos adoremus (Exod. XXXII, 1) ; et vituli caput adorare coeperunt.

PL 14, 969A

実際、彼らは祭司アロンに言った。「我々に、礼拝する神々をつくれ」(出エジプト記32:1)。そして子牛の頭を礼拝し始めた。

3

Unde per canticum magnum Moysi Dominus in ore ipsius resultavit dicens: Ipsi excitaverunt me in aemulationem in non Deo, irritaverunt me in simulacris suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in natione insipiente irritabo eos (Deut. XXXII, 21) .

PL 14, 969A

それゆえ、モーセの大いなる歌を通して、主は彼自身の口に響かせて言う。「彼らは神ならぬものによって私を妬みへと駆り立て、自らの偶像によって私を怒らせた。しかし私も、民ならぬものによって彼らを妬みへと駆り立て、愚かな民族によって彼らを怒らせよう」(申命記32:21)。

4

En quomodo Dominus condemnavit Synagogae meretricios mores, quo ipsorum in eos versutiam retorqueret; et suo afficerentur ingenio, qui Dominum Deum suum a quo assumpti fuerant, gravibus sacrilegiis refutarunt, deos sibi quos colerent eligentes: assumens e contrario sibi Ecclesiam de profanis, quam praelatam sibi sine Lege, sine gratia Judaeorum populus ingemisceret; atque eo amplius in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo viliorum facta esset electio.

PL 14, 969A

見よ、主は会堂の遊女のような習いをどのように断罪したか。彼らの奸計を彼ら自身に向け返し、彼らが自らの性質に打たれるようにするためである。彼らは、自らを迎え入れた主なる自分たちの神を重い瀆聖の罪によって拒み、崇める神々を自ら選んだ。それに対して主は、神を知らぬ俗なる者たちのうちから教会を自らのために迎え、律法もなく恩寵もなく自分たちに優先されたこの教会を、ユダヤの民がうめくようにした。選ばれた者がいっそう卑しいほど、その心情はいっそう彼らへの妬みへと駆り立てられるのである。

5

Nam ante quo afficeretur ille populus non habebat; cum solum se a Domino consideraret electum.

PL 14, 969B

実際、以前、この民には心を動かされるものがなかった。自分だけが主に選ばれたと考えていたからである。

6

Ubi vero advertit adscitam ex nationibus convenam plebem quae sibi legem Domini, prophetarum oracula, Testamentum novum Domini vindicaret, tunc demum excruciari nimio coepit affectu, posteaquam se repudiatum esse cognovit.

PL 14, 969B

だが、諸民族から迎え入れられた寄留の民が、主の律法、預言者たちの託宣、主の新しい契約を自分のものと主張するのに気づくと、自分が退けられたと知ったのちに、ついに、過度の感情に責めさいなまれ始めた。

7

Denique si videat gentilium caeremonias, non movetur: si audiat profectum Ecclesiae, cruciatur miseraque torquetur invidia. Completur ergo in Judaea: Et ego in aemulationem eos excitabo in non gente.

PL 14, 969B

実際、異邦人の儀礼を見ても心は動かされないが、教会の進歩を聞けば苦しめられ、みじめな妬みに悶える。かくして、ユダヤにおいて成就する。「私もまた、民ならぬものによって彼らを妬みへと駆り立てよう」。

In Psalmum XXXVI, Caput VII

詩篇36篇講解 第VII章PL 14, 969C
1

Accedit ad cruciatus gravioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi videntur esse praelati, qui ne gentis quidem, alicujusve nationis nomen attollant.

PL 14, 969C

より重い苦痛の悲惨に加わるのは、罪人たちが諸国民のうちから自分に優先されたと見えることである。しかもその者らは、一つの民の名、あるいは何らかの民族の名すら掲げていない。

2

Nam omnis congregatio cujusque regionis nomen sibi vindicare consuevit, ut Aegyptii, Aethiopes, Syri, Judaei, Arabes, provinciae suae terrarumque suarum vocabulum praeferunt: nos de diversis populis congregati, vocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare; et ideo quia nomen non habebamus in terris, de coelo accepimus, ut Christi populus diceremur.

PL 14, 969C

実際、どの会衆も、自らの地方の名を我がものとするのが常であり、エジプト人、エチオピア人、シリア人、ユダヤ人、アラブ人は、自らの属州と国土の呼び名を掲げる。だが我々は、さまざまな民から集められたので、一つの民の呼び名を我々のものとすることができない。それゆえ、地上には名がなかったので、天から名を受け、キリストの民と呼ばれるようになった。

3

Sed hoc gentilis stultitiam putat, Judaeus opprobrium. Verum est ergo quod scriptum est, quia ultus est Deus propriam contumeliam, Ecclesiam sibi ex non gente quaerendo; et eam ex gente insipiente, vetusto illi atque regali populo praeferendo.

PL 14, 969C

だが異邦人はこれを愚かさと考え、ユダヤ人は恥辱と考える。それゆえ、書かれていることは真実である。神は、民ならぬものから教会を自らのために求め、愚かな民から教会を選んで、あの古く王家の民に優先させることによって、自らへの侮辱に報いたのである。

4

Quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: Quoniam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27) . Et iterum: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18) .

PL 14, 969D

優先された愚かな民が何であるかは、〔使徒が〕言うのを聞け。「神は世の愚かなものを選んだ、知恵ある者たちを辱めるために」(一コリント1:27)。また、「汝らのうちで誰かがこの世で自分は知恵ある者だと思うなら、知恵ある者となるために愚かな者になれ」(一コリント3:18)。

5

Reddidit ergo, non intulit Dominus aemulationis communionem; ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis.

PL 14, 969D

それゆえ主は、妬みの共有を報い返したのであって、持ち込んだのではない。それは模倣の形においてではなく、不法の刑罰においてあるように、というのである。

In Psalmum XXXVI, Caput VIII

詩篇36篇講解 第VIII章PL 14, 970A
1

Denique Latinus interpres volens distinctionem facere inter aemulationem virtutis, et aemulationem offensionis, ait: Numquid aemulamur Domino (I Cor. X, 20) ?

PL 14, 970A

さて、ラテン語の訳者は、徳への妬み〔熱意〕と、不興を招く妬みとを区別しようとして言う。「我々は主に妬みを起こさせるというのか」(一コリント10:20)〔引照は刷られたまま写す。この句は一コリント10:22 にある〕。

2

Hoc est, numquid Domino offensionem aemulationis inferimus, ut de iis edamus, quae immolata simulacris sunt; sicut Judaei, cum sacrificando simulacris exasperaverunt?

PL 14, 970A

すなわち、我々は主に妬みの不興を負わせて、偶像に献げられたものを食べるというのか。ユダヤ人が、偶像にいけにえを献げて主を怒らせたように。

3

Quod si inter homines excitandae aemulationis offendit intentio, et frequenter persona exasperati superior invenitur, quod incentoria aemulationis fraudi esse consuevit; cujus stultitiae est majestatem irritare divinam, et offendiculo aemulationis incessere, ubi nulla ultionis est difficultas?

PL 14, 970A

人間の間でさえ、妬みを掻き立てようとする意図は不快を与え、怒らされた者のほうがしばしばより上位の者であることが見いだされ、妬みの煽動はたいてい〔煽った者自身の〕害となるのが常であるとすれば、神の威光を怒らせ、報復に何の困難もないところで、妬みのつまずきをもって襲いかかるのは、いかなる愚かさであろうか。

In Psalmum XXXVI, Caput IX

詩篇36篇講解 第IX章PL 14, 970A
1

Non debemus igitur malignis aemulandi adversum nos aculeos ministrare, qui etiam non lacessiti, invidiae stimulis excitantur, ut noceant; sicut Cain fratrem occidit, quia magis illius sacrificium acceptum esset, quam quod ipse putaverat offerendum.

PL 14, 970A

それゆえ我々は、悪しき者たちに、我々に対する妬みの針を差し出してはならない。彼らは挑発されなくとも、嫉妬の刺に駆り立てられて害を加えようとするからである。カインが兄弟を殺したのも、兄弟のいけにえのほうが、自分が捧げるべきと考えたものよりも受け入れられたからである。

2

In quo non aemulatus Abel: sed invidus Cain praelationis gratiam scelesto parricidio persecutus est.

PL 14, 970B

その点でアベルは妬みを掻き立てたのではなく、嫉妬深いカインが、優先された恩寵を、凶悪な近親殺しをもって迫害したのである。

3

Non enim ille fratris voluit obumbrare sacrificium, sed servare sacrificii disciplinam; ut primitias nulla desidia moraretur, nec aliqua in usus proprios derivata usurpatione violaret.

PL 14, 970B

実際、アベルは兄弟のいけにえに影を落とそうとしたのではなく、いけにえの規律を守ろうとしたのである。初物がいかなる怠慢によっても遅れず、いかなる横取りによって自分の用に回されて損なわれることもないようにするためであった。

4

Saul quoque triumphatorem Palaestinorum David prophetam, et propriae conservatorem salutis, juvencularum sibi sermone praelatum tentavit insidiis, teli jaculo paravit occidere; ac pene sanguinem generi fuderat innocentis, nisi vulnus ille sinuati corporis inflexione elusisset.

PL 14, 970B

サウルもまた、ペリシテ人に勝利した預言者ダビデ、自らの安泰の守り手を、娘たちの言葉によって自分に優先されたゆえに、策略によって試み、槍を投げて殺そうと企てた。そして、もしダビデが体を曲げて傷を避けなかったなら、娘婿である無辜の者の血をほとんど流すところであった。

5

Quae ibi malitia, si juvenculae dixerunt: Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) ? Quam atrox autem invidia regis Saul, qui sermonis errorem in innocentis exitium derivavit!

PL 14, 970B

娘たちが「サウルは千、ダビデは万」(サムエル記上18:7)と言ったとして、それがいかなる悪意であろうか。だが、王サウルの嫉妬はなんと残忍なことか。言葉の誤りを、無辜の者の滅びへと向けたのである。

In Psalmum XXXVI, Caput X

詩篇36篇講解 第X章PL 14, 970C
1

Neque aemulatus, inquit, fueris facientes iniquitatem. Non repetivit quod dixerat, sed mutavit: aliud est enim subaemulari, aliud aemulari: subaemulatio astutiam habet, aemulatio simplicitatem.

PL 14, 970C

「不法を行う者たちを妬むな」と彼は言う。彼は、言ったことを繰り返したのではなく、変えた。ひそかに妬む〔subaemulari〕のと妬む〔aemulari〕のとは別だからである。ひそかな妬みは抜け目なさをもち、妬みは素朴さをもつ。

2

Sed tamen etiam ipsa cauta debet esse simplicitas et provida, ut noverit quid cavendum sit. Neque enim otiose dictum est: Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16) .

PL 14, 970C

しかしそれでも、素朴さそのものが用心深く先見の明のあるものでなければならず、避けるべきものを知るべきである。「汝らは蛇のように抜け目なく、ハトのように素朴であれ」(マタイ10:16)と言われたのは、無駄ではないからである。

3

Spiritalis ergo debet esse astutia, quae servet salutem, dolum nesciat. Spiritalis debet esse simplicitas. Videtur autem etiam alio loco distinctionem subaemulationis Scriptura fecisse, cum dicit: Et auferetur zelus Ephrem, et inimici Judae peribunt.

PL 14, 970C

それゆえ、抜け目なさは霊的でなければならず、安泰を守り、欺きを知らぬものでなければならない。素朴さも霊的でなければならない。また聖書は、別の箇所でも、ひそかな妬みの区別を立てたように見える。こう言うときである。「エフライムの妬みは取り去られ、ユダの敵は滅びる」。

4

Non erit aemulus Ephrem Judae, et Judas non vexabit Ephrem (Esai. XI, 13) . Alibi autem habes: Sic et vos, quoniam aemulatores estis spiritalium ad aedificationem Ecclesiae, quaerite ut abundetis (I Cor. XIV, 12) . Aemulatores pro bonis, et bonae rei imitatoribus posuit, aemulum pro obliquo et invido.

PL 14, 970D

「エフライムはユダを妬まず、ユダはエフライムを悩ませない」(イザヤ11:13)。また、別の箇所であなたはこう読む。「そのように汝らも、霊の賜物を熱心に求める者なのだから、教会を築き上げるために、それが豊かになるよう求めよ」(一コリント14:12)。彼は、善いもののために熱心な者、善き事の模倣者の意で aemulatores(熱心な者)を置き、aemulus(妬む者)は、ねじれた者、嫉妬深い者の意で置いた。

In Psalmum XXXVI, Caput XI

詩篇36篇講解 第XI章PL 14, 971A
1

(Vers. 2) . Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas; secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes.

PL 14, 971A

(第2節)それゆえ、第一は、悪しき者たちを、妬みの悪意へと挑発しないこと。第二は、不法を行う者たちを妬まないことである。

2

Plerumque enim videntes pii fraude aliquos et astutia quaesisse divitias, et pervenisse ad honores, aemulatione deformi, vias eorum sequi gestiunt; ut ad divitias et honores simili arte perveniant, vel in contrahendo conjugio circumscribant adolescentulas.

PL 14, 971A

しばしば敬虔な者たちは、ある者たちが欺きと抜け目なさによって富を求め、栄誉に至ったのを見て、醜い妬みから、彼らの道に従おうと逸る。同じ手口で富と栄誉に至ろうとし、あるいは結婚を結ぶにあたって若い娘たちを欺くのである。

3

Quid enim prodest, cum ipsae divitiae et omnis gloria saecularis tamquam fenum cito arescat, et tamquam olera herbarum in ipsa specie sui floris intercidant? Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni.

PL 14, 971A

そもそも何の益があろうか。富そのものも、世のあらゆる栄光も、草のようにたちまち枯れ、野菜のようにその花の盛りのうちに絶え果てるのに。「すべての肉は草、人のすべての栄光は草の花のごとし」。

4

Noli ergo magnopere affectare quod perpetuum esse non possit, noli esse aemulus et obliquus; noli esse contentiosus et decertator in zelo. Unde et Aquila dixit: Noli concertare in malignantibus. Symmachus: Noli contendere.

PL 14, 971A

それゆえ、続くはずのないものを、むやみに求めるな。妬む者、ねじれた者となるな。争いを好む者、熱意において競う者となるな。それゆえアキュラも言った。「悪をなす者たちに対して競い合うな」。シュンマコスは言った。「争うな」。

5

Noli etiam esse imitator iniquitatis et fraudis; sed esto apostolicae doctrinae, propheticae gratiae, sanctorumque virtutis imitator; ut fructum feras, et messem bonitatis recondas, sicut Joseph, qui multitudine frumenti famem diuturnae sterilitatis exclusit: ut Habacuc, qui prandium messoribus deferendo, elevatus ab angelo aerii tramitis iter carpsit, et redditus terris, inter saevos leonum strepitus pio prophetae dulce convivium ministravit.

PL 14, 971B

また、不法と欺きの模倣者となるな。むしろ、使徒の教え、預言者の恩寵、聖徒たちの徳の模倣者であれ。実を結び、善良さの収穫を蓄えるためである。長い不作の飢えを、穀物の豊かさによって締め出したヨセフのように。刈り入れ人たちに昼食を運ぶために天使に持ち上げられ、空の小道を進み、地に戻されて、獅子たちの猛々しい咆哮のただ中で、敬虔な預言者に甘美な宴を供したハバククのように。

In Psalmum XXXVI, Caput XII

詩篇36篇講解 第XII章PL 14, 971B
1

(Vers. 3.) Recte ergo dicit Propheta: Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabitata terram, et pasceris in divitiis ejus.

PL 14, 971B

(第3節)それゆえ預言者は正しく言う。「主に望みを置け、善を行え。地に住め〔底本は inhabitata。inhabita と読む〕。そうすれば、汝はその富で養われる」。

2

Quae est terra quam suadet inhabitandam, nisi anima tua, quam bene debes excolere, frequenter spiritalibus inarare vomeribus, ne longo inhorrescat situ?

PL 14, 971B

彼が住むよう勧める地とは、あなたの魂でなくて何であろうか。あなたはこれをよく耕さねばならず、霊的な鋤でしばしば耕して、長い放置のために荒れ果てることのないようにせよ。

3

Bonus enim agricola quotidiana operatione et pervigili sollicitudine exercet agrum suum, et propria rura custodit; ne devastet ea aper de sylva, et fructus maturos raptor eripiat.

PL 14, 971C

善い農夫は、日々の働きと眠らぬ心配りで自分の畑を耕し、自分の田畑を守る。森からイノシシがそれを荒らさず、略奪者が熟した実を奪わないようにするためである。

4

Ara ergo terram tuam, ut cum venerit, qui seminat verbum, animam tuam inveniat praeparatam; ne supra inculta cordis tui decidat semen, et veniant aves coeli, et diripiant quod fuerit seminatum.

PL 14, 971C

それゆえ、あなたの地を耕せ。言葉を蒔く者が来たとき、あなたの魂が整えられているのを見いだすように。種があなたの心の耕されていない所の上に落ち、空の鳥が来て、蒔かれたものを奪い去ることのないようにせよ。

5

Quae sit ergo terra, audi dicentem: Ecce exiit qui seminat, seminare agrum suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, aliud supra petram, aliud supra terram bonam . . . . (Luc. VIII, 5 et seq.) .

PL 14, 971C

地とは何であるかは、こう言う者の言葉を聞け。「見よ、種を蒔く者が、自分の畑に蒔きに出て行った。蒔くうちに、あるものは道端に、あるものは岩の上に、あるものは良い地の上に落ちた。……」(ルカ8:5以下)。

6

Quod autem supra terram bonam, ii sunt qui in corde bono audientes verbum retinent, et fructum afferunt per patientiam (Ibid., 15) . Mundum sit ergo cor tuum, munda sit anima tua, ut fructum bonitatis possis afferre, hoc est, gratiae spiritalis.

PL 14, 971C

「良い地の上」にあるものとは、良い心で言葉を聞いて保ち、忍耐によって実を結ぶ者たちである(ルカ8:15)。それゆえ、あなたの心は清くあれ、あなたの魂は清くあれ。善良さの実、すなわち霊的な恩寵の実をもたらすことができるように。

7

Bonitas enim fructus est Spiritus sancti; sicut scriptum est: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia (Galat. V, 22) . Hi sunt fructus, quorum divitiis pascimur, et ubertate satiamur.

PL 14, 971D

善良さは聖なる霊の実だからである。書かれているとおり、「霊の実は、愛、喜び、平和、忍耐、慈愛、善良、信仰、慎ましさ、節制である」(ガラテヤ5:22)。これらこそが、その富によって我々が養われ、その豊かさによって満たされる実である。

8

In hac terra vitem illam fructiferam justus Noe plantavit, et de fructu ejus bibit, atque intimo corde solutus est; quando eum laudabili pietatis amictu induit virtutum suarum geminata posteritas.

PL 14, 971D

この地に、義人ノアはあの実り豊かなブドウの木を植え、その実から飲んで、心の奥まで緩んだ。そのとき、彼の徳を受け継いだ二人の子孫が、称賛すべき敬虔の衣を彼に着せたのである。

9

Alio quoque loco nobis istas Propheta sanctus divitias demonstravit, quibus erat dives in Christo, et omnibus quae ad vitam aeternam conducerent, abundabat.

PL 14, 971D

別の箇所でも、聖なる預言者は我々にこれらの富を示した。彼はそれによってキリストにあって富み、永遠の生命に導くすべてのものに満ちていた。

10

Et re vera quis ditior, quam qui dives in Domino est; ut possit dicere: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, quasi in omnibus divitiis (Psal. CXVIII, 14) ? Quid enim poterat deesse viro, qui coelestibus ditabatur oraculis?

PL 14, 972A

実際、主において富む者にまさって富む者があろうか。彼は言うことができる。「汝の証しの道において、私はあらゆる富においてのように喜んだ」(詩篇118:14)。天の託宣によって富んでいた人に、何が欠けえようか。

11

Et ideo suadet hoc psalmo, ut thesaurum illum nobis quaeramus aeternum, et delectationem ejus acquisitione capiamus.

PL 14, 972A

それゆえ彼はこの詩篇で、あの永遠の宝を我々が求め、その獲得によってその喜びを得るよう勧める。

In Psalmum XXXVI, Caput XIII

詩篇36篇講解 第XIII章PL 14, 972A
1

(Vers. 4.) Ideoque ait: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Quare non dixit tuas; sed cordis tui petitiones?

PL 14, 972A

(第4節)それゆえ彼は言う。「主において喜べ。そうすれば彼は汝の心の願いを汝に与える。」なぜ「汝の願い」と言わず、「汝の心の願い」と言ったのか。

2

Etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt, nec omnes probantur a Christo; quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. Quae autem interioris sunt hominis, qui renovatus est Spiritu, illas petitiones Dominus petitori donat effectu.

PL 14, 972A

実際、外なる人の願いと内なる人の願いは共通ではなく、すべてがキリストに是認されるわけでもない。肉の法則はしばしば精神の法則に逆らうからである。しかし、霊によって新しくされた内なる人に属する願いは、主が、願う者にそれを成就して与える。

3

Unde et alibi ait: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omnes petitiones tuas confirmet (Psal. XIX, 5) .

PL 14, 972B

だから別の箇所でも彼は言う。「主が汝の心にしたがって汝に与え、汝のすべての願いを確かなものとするように」(詩篇19:5)。

4

Secundum cor ait, non secundum appetentiam carnis; et illas petitiones, inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis hujus illecebra et voluptatibus diriguntur.

PL 14, 972B

彼は「心にしたがって」と言い、肉の欲求にしたがって、とは言わない。また、心の奥底から出る願いを確かなものとするように、と言うのであって、この肉の誘惑と快楽から発せられる願いを、とは言わない。

In Psalmum XXXVI, Caput XIV

詩篇36篇講解 第XIV章PL 14, 972B
1

(Vers. 5, 6.) Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem. Hoc solo versiculo qualis esse debeas, declaravit.

PL 14, 972B

(第5、6節)「主に向かって汝の道を明らかにせよ。彼に望みを置け。彼が成し遂げる。彼は汝の正義を光のように、汝の裁きを真昼のように導き出す。」この一つの小節だけで、彼は、あなたがどうあるべきかを明らかにした。

2

Quis enim revelat viam suam, nisi qui Deo occultorum suorum arbitro interna sui pectoris confitetur? Bene ait, revela, hoc est, aperi conscientiam tuam, ne eam saeculi istius gravet umbra vel carnis.

PL 14, 972B

実際、誰が自分の道を明らかにするのか。自らの隠れたことの裁定者である神に、自らの胸の内なることを告白する者でなくて誰であろうか。彼が「明らかにせよ」と言ったのは見事である。すなわち、あなたの良心を開け。この世の、あるいは肉の影が、それを押さえつけることのないように。

3

Prorumpentia enim semina si fuerint obumbrata, tenuantur; soli objecta pinguescunt. Quid de seminibus loquor? Ipsas arbusculas, quominus sese in altum subjiciant, umbra silvestris internecat, et prohibet brachia ramosa diffundere.

PL 14, 972C

実際、芽を出す種は、影に覆われれば細くなり、日に当たれば肥える。種について何を言おうか。若木そのものさえ、森の影が、高く伸びることを妨げ、枝を広げることを禁じて、殺してしまう。

4

Pulchre autem dixit: Revela ad Dominum viam tuam, quia natura hominum prona peccato velut quoddam menti nostrae velamen obducit; ne nostra Domino peccata fateamur, qui potest vulnera nostra sanare: ut erubescat quis ore proprio postulare medicinam, ne coram hominibus sua prodantur opprobria.

PL 14, 972C

彼が「主に向かって汝の道を明らかにせよ」と言ったのは見事である。罪に傾く人間の本性が、いわば我々の精神に一種の覆いを掛け、我々の傷を癒やすことのできる主に、我々が罪を告白しないようにさせるからである。ある者は、自分の口で薬を求めることを恥じ、自分の恥が人々の前にさらされないようにする。

5

Premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit; et tamdiu differt, quoad vulnus efferveat, ut jam non fidei salubritate, sed immedicabili atrocitate ulceris detegatur.

PL 14, 972C

こうして良心は、隠れえないのに、人の内で自らを押しこめる。そして、傷が煮えたぎるまで引き延ばし、ついには信仰の健やかさによってではなく、潰瘍の癒えがたい惨さによって暴かれる。

6

Revela, inquit, ad Dominum viam tuam; hoc est, aperi viam tuam, noli abscondere, sicut abscondebat Cain, qui latere cupiebat; omnis enim qui male agit, odit lucem. Revelabat David viam suam, qui ait: Dico ego opera mea Regi (Psal. XLIV, 2) .

PL 14, 972D

彼は言う。「主に向かって汝の道を明らかにせよ」。すなわち、あなたの道を開き、隠すな。隠れたいと願ったカインが隠したようにしてはならない。悪を行う者はみな、光を憎むからである。ダビデは自分の道を明らかにした。彼は言う。「私は私のわざを王に告げる」(詩篇44:2)。

7

Aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi. Revelavit et Paulus, qui praesumpsit dicere: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4) . Is actus, ea vita sit, ut via tua coram Patre tuo luceat, qui in coelis est.

PL 14, 972D

あなたの感覚を開け。とがめられることを恐れるものが何一つないように。パウロもまた明らかにした。彼は敢えて言った。「私は自分に何もやましいところがない」(一コリント4:4)。あなたの行いが、あなたの生が、天にいるあなたの父の前で、あなたの道が輝くようなものであるように。

In Psalmum XXXVI, Caput XV

詩篇36篇講解 第XV章PL 14, 973A
1

Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana conditio est, et non nostrae est potestatis iter nostrum ex voluntate dirigere; ideo tibi dicit: Spera in Domino, et ipse faciet; hoc est, ut aperiat viam tuam, nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut possis tua occultare flagitia, dicens: Tenebrae operiunt me, quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 6) ?

PL 14, 973A

だが、人間の境遇はすべて弱さに服しており、我々の道を意志によって真っすぐにすることは我々の力のうちにないので、彼はあなたにこう言う。「主に望みを置け。彼が成し遂げる」。すなわち、彼があなたの道を開き、あなたが暴かれるのを恐れて光から逃げ、闇を愛することのないように、というのである。自らの恥ずべき行いを隠せるように、「闇が私を覆っている、誰が知ろう、いと高き者が見ているかどうか」(集会の書23:6)〔引照は刷られたまま写す。この句は集会の書23:26 にある〕と言うような者に、彼はあなたがなることを許さない。

2

Quomodo enim potest qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere tentamentis? qui falsum cogitat testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam judicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum?

PL 14, 973A

実際、姦淫を企む者が、自分の試みにふさわしい夜を求めないはずがあろうか。自らの欺きのために偽りの証人を立てようと考える者、無辜の者を押さえつけるために裁判官の買収を狙う者が、不法の秘密を探らないはずがあろうか。

3

Latro in solitudine subsidet, noctis tenebras opperitur, ut sceleri cedat effectus. Iniquitas ergo tenebrae sunt: Deus lux est.

PL 14, 973A

盗賊は人気のない所に潜み、夜の闇を待つ。罪が成し遂げられるようにするためである。それゆえ、不法は闇であり、神は光である。

4

Et si tu velis tuam occultare justitiam, Deus eam educet in lucem; nec patitur latere judicium quo ea quae bona sunt elegisti, quae improba refutasti. Nec solum facit tuum lucere judicium; sed lucere sicut meridiem.

PL 14, 973A

たとえあなたが自らの正義を隠そうとしても、神はそれを光の中へ導き出す。また、あなたが善いものを選び、悪しきものを退けたその裁きが、隠れていることを許さない。神はあなたの裁きを輝かせるだけでなく、真昼のように輝かせる。

5

Quando se sol iste in splendorem totus effundit, meridies est. Meridies erat quando Joseph cum fratribus epulabatur, non ultus injuriam, sed oblitus.

PL 14, 973B

この太陽がすっかり輝きの中に注がれるとき、それが真昼である。ヨセフが兄弟たちと宴を共にしたとき、それは真昼であった。彼は侮辱に報復せず、それを忘れたのである。

In Psalmum XXXVI, Caput XVI

詩篇36篇講解 第XVI章PL 14, 973B
1

(Vers. 7.) Subditus esto Domino, et obsecra eum. Non solum ut subjectus sis Deo, moneris; sed etiam ut obsecres Dominum, quo possis tuae studium subjectionis implere, sicut et supra ait: Revela Domino viam tuam, et spera in eum.

PL 14, 973B

(第7節)「主に服せよ、彼に懇願せよ。」あなたは、神に服するようにとだけでなく、主に懇願するようにとも勧められている。服従への熱意を果たすことができるためである。先に彼が言ったとおりである。「主に汝の道を明らかにせよ、彼に望みを置け。」

2

Non solum revelare viam tuam te convenit; sed etiam sperare in Dominum. Bona autem subjectio, non abjecta, non vilis, sed gloriosa atque sublimis; ille enim Deo est subditus, qui facit Domini voluntatem.

PL 14, 973B

あなたにふさわしいのは、自分の道を明らかにすることだけでなく、主に望みを置くことでもある。善き服従とは、卑しめられたものでも低いものでもなく、栄光あり崇高なものである。主の意志を行う者こそ、神に服しているのだからである。

3

Denique quis ignorat quod sapientia mentis praestantior, quam carnis sapientia sit? Sapientia autem mentis subjecta est Dei legi; sapientia carnis non est subdita. Et addidit Apostolus: Nec enim potest (Rom. VIII, 7) .

PL 14, 973C

実際、精神の知恵が肉の知恵にまさることを、知らぬ者があろうか。精神の知恵は神の律法に服するが、肉の知恵は服さない。使徒は付け加えた。「それは、できないからである」(ローマ8:7)。

4

Esto ergo subditus, hoc est, proximus Christo, ut Legem impleas. Denique Christus faciendo voluntatem Patris, Legem implevit. Et ideo finis est Legis, et plenitudo est charitatis; quia diligens Patrem, affectum omnem ejus adhibuit voluntati.

PL 14, 973C

それゆえ、服する者であれ。すなわち、キリストに近い者であれ。律法を満たすために。実際、キリストは父の意志を行うことによって、律法を満たした。それゆえ彼は律法の終わりであり、愛の充満である。父を愛して、その全き心情を父の意志に向けたからである。

5

Unde pro gloria Apostolus dixit: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 18) .

PL 14, 973C

だから使徒は、栄光について言った。「万物が彼に服したとき、そのとき彼自身も、万物を自らに服させた者に服するであろう。神が万物において万物となるためである」(一コリント15:18)〔引照は刷られたまま写す。この句は一コリント15:28 にある〕。

6

Et ipse de se ait: Nonne Deo subdita est anima mea; ab ipso enim salutare meum (Psal. LXI, 2)? Denique pro pietate erat, non pro infirmitate, Joseph et Mariae parentibus subditus.

PL 14, 973C

また彼自身が自らについて言う。「私の魂は神に服するのではないか。彼から私の救いがあるからである」(詩篇61:2)。実際、彼が両親であるヨセフとマリアに服したのは、敬虔のためであり、弱さのためではなかった。

7

Gloria autem Christi maxima, ut se universorum hominum pectoribus infundat, et omnes revocet ab impietate perfidiae, et gentilitatis affectu, ut sibi faciat esse subjectos.

PL 14, 973D

キリストの栄光は最大であり、それは、すべての人々の胸に自らを注ぎ、すべての人を不信の不敬虔と異邦の心情から呼び戻して、自らに服する者とすることである。

8

Cum autem sibi subjecerit omnia, cum intraverit plenitudo gentium, et salvus factus fuerit omnis Israel, et toto orbe unum fuerit corpus in Christo; tunc erit et ipse subjectus, munus suum Deo Patri offerens, et quasi Princeps omnium sacerdotum, et coelestibus corpus altaribus, ut sit sacrificium fides omnium.

PL 14, 973D

しかし、万物を自らに服させ、諸国民の充満が入り、全イスラエルが救われ、全世界において一つの体がキリストにおいてあるとき、そのとき彼自身も服するであろう。自らの捧げ物を父なる神に献げ、いわばすべての祭司の大祭司として、また天の祭壇に〔自らの〕体を〔献げ〕、すべての人の信仰がいけにえとなるようにするのである。

9

Pietatis ergo est ista subjectio, quod erit subjectus in corpore Dominus Jesus, cujus nos sumus corpus et membra. Esto ergo homo subjectus Christo, hoc est, subditus sapientiae Dei, subditus verbo, subditus justitiae, subditus virtuti; quia haec omnia Christus est.

PL 14, 974A

それゆえ、この服従は敬虔によるものであって、主イエスが体において服するであろうということである。我々はその体であり肢体である。それゆえ、キリストに服する人であれ。すなわち、神の知恵に服し、言葉に服し、正義に服し、力に服せよ。これらすべてがキリストだからである。

10

Omnis homo Deo se subjiciat; non enim unum, sed omnes docet ut subjiciant cor suum, subjiciant animam suam, subjiciant carnem suam, quo sit Deus omnia in omnibus.

PL 14, 974A

すべての人は神に自らを服させよ。彼は、一人にではなく、すべての人に、自らの心を服させ、自らの魂を服させ、自らの肉を服させ、神が万物において万物となるように教えるからである。

11

Subjectus ergo est qui plenus est gratiae, et suscipit jugum Christi, et mandata Domini strenue et incunctanter exsequitur; sine subjectione autem, qui se frustra extollit, sensu propriae carnis inflatus, insolens devotionis et piae declinans observantiam servitutis, quam ipso jure naturae Auctori debemus aeterno.

PL 14, 974A

それゆえ服する者とは、恩寵に満ち、キリストの軛を受け、主の命令を力強くためらわずに果たす者である。これに対して、服従なき者とは、いたずらに自らを高め、自分の肉の感覚に膨らみ、献身に不慣れで、本性の権利そのものによって永遠の創造者に我々が負う、敬虔な奉仕の務めを避ける者である。

12

Postremo qui sine peccato est, subjectus est Christo, quoniam redemptus a Domino est; qui autem in peccato est, non potest dici liber, sed servus, quem gravia tenent vincula peccati.

PL 14, 974B

最後に、罪なき者はキリストに服している。主によって贖われたからである。これに対して、罪の中にいる者は、自由な者とは言えず、重い罪の鎖に捕らわれた奴隷である。

In Psalmum XXXVI, Caput XVII

詩篇36篇講解 第XVII章PL 14, 974B
1

(Vers. 7.) Sequitur: Ne aemulatus fueris eum, qui prospere dirigitur in via sua, faciens iniquitatem. Evidenter hic quid superius senserit, intimavit: non excitandos malignos aemulatione ad malignitatem, neque imitandos facientes iniquitatem.

PL 14, 974B

(第7節)続けて言う。「自らの道で順調に導かれ、不法を行う者を妬むな。」ここで彼は、先に何を思っていたかを明白に示した。悪しき者たちへの妬みによって悪意へと駆り立てられてはならず〔non excitandos malignos aemulatione の係りは定かでない。悪しき者たちを妬んで、自らが悪意へ駆り立てられてはならない、の意に取った〕、不法を行う者たちを模倣してはならない、ということである。

2

Non enim iniquitas, sed prosperae res quae proveniunt iniqua gerentibus nos saepe sollicitant, ut eos putemus imitandos, quo ad eorum possimus pervenire successus dicentes: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.

PL 14, 974B

実際、我々をしばしば惹きつけるのは、不法そのものではなく、不法を行う者たちにもたらされる繁栄である。我々は、彼らの成功にたどり着けるように、彼らを模倣すべきだと思い、こう言う。「見よ、罪人たちこそ、この世で豊かで、富を得た」。

3

Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas; et fui flagellatus tola die (Psal. LXXII, 12 et seq.) .

PL 14, 974C

「そして私は言った。『それなら、私は空しく自分の心を義とし、無辜の者たちの間で自分の手を洗い、一日中〔刷りは t の横線が欠けて tola と見えるが、tota と読む〕打たれたのか』」(詩篇72:12以下)。

4

Si igitur flagellatus est David, cavere debemus ne et nos flagellemur; et dicatur nobis quia divitiae, honores, potentiae, generationi huic videantur esse disposita, quasi vaga et incerta pecuniae opera, iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla virtutis; ideoque velut somnium veniant, et cum somnio te resurgente deficiant.

PL 14, 974C

それゆえ、ダビデが打たれたのなら、我々もまた打たれることのないよう警戒しなければならない。そして、我々にこう言われるようにしなければならない。富、栄誉、権勢は、この世代のために備えられたと見えるが、それは金銭のさまよい定まらぬわざ、不法の儲けのようなものであって、徳へのいかなる報いのようなものでもない。それゆえ、夢のごとく来て、あなたが起き上がるとき、夢とともに消え失せる、と。

5

Ipsos athletas cum vicerint, certum est coronari, non antequam vincant. Nobis lucta cum saeculo est. Vince ante saeculum, ut coronam petas. Nemo ante coronatur, nisi certamen impleverit.

PL 14, 974C

競技者でさえ、勝ったときに冠を受けることは確かであり、勝つ前ではない。我々には世との格闘がある。まず世に勝て、冠を求めるために。誰も、闘いを果たす前に冠を受けはしない。

6

Qui stadium currunt, numquid ante bravium accipiunt, quam stadium percurrerint? Quanti priores in exitu cadunt, et cursus sui celeritate fraudantur? Numquid tu Deo, quam Paulus acceptior?

PL 14, 974C

競技場を走る者たちは、競技場を走り終える前に賞を受けるだろうか。どれほど多くの先頭の者が、終わり際に倒れ、自らの走りの速さの賞を奪われることか。あなたは、パウロよりも神に受け入れられているというのか。

7

Ille vas electionis, ille gentium Doctor numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. Denique audi dicentem: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

PL 14, 974D

あの選びの器、あの諸国民の教師も、この世で自分のために冠を求めようとは決してしなかった。さあ、彼が言うのを聞け。「私は善い戦いを戦い、走るべき道のりを走り終え、信仰を守った」。

8

Quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die (II Tim. IV, 7 et 8) .

PL 14, 975A

「今後、私のために正義の冠が備えられている。主はかの日にそれを私に報いるであろう」(二テモテ4:7、8)。

9

Paulus ille raptus in tertium coelum, qui audivit arcana quae non licet homini loqui: utrum in corpore esset raptus, an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est (II Cor. XII, 2) .

PL 14, 975A

あの第三の天にまで引き上げられたパウロは、人が語ることを許されない秘められたことを聞いた。体のまま引き上げられたのか、体を離れてなのか、彼は知らない。彼自身が証ししたとおりである(二コリント12:2)。

10

Paulus ergo dicit, in illa die coronam sibi esse reddendam; tu hic tibi ut reddatur insistis? Imple ergo certaminis tui tempus. Non semel athleta luctatur, nec semel praeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est.

PL 14, 975A

パウロは、かの日に自分に冠が報われると言う。あなたは、ここで自分に報いられようとしがみつくのか。それゆえ、あなたの闘いの時を満了せよ。競技者は一度だけ格闘するのではなく、兵士は一度だけ戦うのではない。自分の務めを果たし終えることができるようにするためである。あなたにとっても、闘いは一つの情念とだけのものではない。

In Psalmum XXXVI, Caput XVIII

詩篇36篇講解 第XVIII章PL 14, 975A
1

(Vers. 8) . Superiores si evaseris passiones, ira succedit; et ideo tibi dicit Scriptura: Desine ab ira, et relinque indignationem. Sunt multa vitia quae obrepunt insipientibus.

PL 14, 975A

(第8節)先の情念を逃れおおせたなら、次に怒りが来る。それゆえ聖書はあなたに言う。「怒りをやめよ、そして憤りを捨てよ」。愚か者たちに忍び寄る悪徳は多い。

2

Ira gravis passio est: plerumque accendit invitum; et volentem mitius vindicare, in furorem rapit, ut perimat quem putaverit coercendum. Commotus, gladio saepe transverberat innocentem. Amicos et fratres per indignationem plurimi peremerunt.

PL 14, 975B

怒りは重い情念である。多くの場合、望まぬ者をも燃え上がらせ、いっそう穏やかに報復しようとする者をさえ狂乱へ駆り立てて、抑えねばならぬと思った相手を殺させる。激した者は、しばしば剣で無実の者を刺し貫く。憤りのゆえに友や兄弟を殺した者は非常に多い。

3

Ideo Sapiens dicit: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV, 1) . Salomonis dictum est, quia non solum quoscumque de medio homines, sed etiam ipsos perdat ira sapientes.

PL 14, 975B

それゆえ賢者は言う。「怒りは賢者さえも滅ぼす」(箴言15:1)。これはソロモンの言葉であり、怒りが滅ぼすのは世の群衆の中の誰彼だけでなく、賢者その人たちさえも滅ぼすからである。

4

Et David sapientem monet dicens: Desine ab ira; ne cum accenderis eam, illa non desinat priusquam te ejus flamma consumat.

PL 14, 975B

またダビデは賢者に忠告して言う。「怒りをやめよ」。あなたが怒りに火をつけたなら、その炎があなたを焼き尽くすまで、怒りのほうはやもうとしないからである。

5

Relinque, inquit, indignationem; hoc est, natura te rapit, movet affectus, culpa te alicujus excitat vel offensa, ut indigneris; sed non usque quaque, ut modum nescias: relinque eam, finem impone, ne te in peccatum trahat.

PL 14, 975B

彼は「憤りを捨てよ」と言う。すなわち、本性があなたを駆り、感情が動かし、誰かの咎や無礼があなたを憤らせることはあろう。だが、際限なく、節度を知らぬようになってはならない。それを捨て、終わりを定めよ。それがあなたを罪へ引きずり込まぬように、ということである。

6

Hoc est, quod supra dixit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Non enim hortatur ut irascaris, sed ad tempus cedit affectui; dat tamen medicamentum, ne diutius vis ulceris serpat. Irascimini, quod ait, tuae est passionis.

PL 14, 975C

これは、先に彼が言ったことである。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)。彼は怒れと勧めているのではなく、しばらくの間は感情に譲っているのである。しかしなお薬を与えて、傷の勢いがいっそう長く這い広がらぬようにしている。「怒れ」と彼が言うのは、あなたの情念に属することである。

7

Medicus enim non statim adhibet medicamenta languori; si dolor fervet, fomenta adhibet, ut mitescat dolor; si febris exaestuat, remedii tempus exspectat, ipsum potum sitientibus negare consuevit.

PL 14, 975C

医者は、病の衰弱に薬をすぐには当てない。痛みが燃えているなら湿布を当てて痛みを和らげ、熱が高ぶっているなら手当ての時を待つ。渇く者にさえ飲み物を拒むのが常である。

8

Non dicit: Noli febrire, cum vapor fervet aegroti; sed dicit: Exspecta, desinat febris, digeratur commotio.

PL 14, 975C

病人の熱気が燃えているとき、医者は「熱を出すな」とは言わない。「待て、熱が引き、興奮が収まるように」と言う。

9

Sic et Propheta non potuit dicere homini, cujus caro ut variis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: Non irascere; sed dicit: Desine ab ira, et indignationem relinque, ne pecces; ira enim gravis est magistra peccati.

PL 14, 975C

そのように預言者も、その肉が、さまざまな病に冒されるように、さまざまな激情の情念にも駆り立てられる人間に向かって、「怒るな」とは言えなかった。だが「怒りをやめよ、罪を犯さぬよう憤りを捨てよ」と言う。怒りは罪の重い教師だからである。

10

Alius quoque medicus dicit: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26) ; ne dum diu differs, veniat ille qui calefactum corporis somno excitare consuevit, et stimulet te, inserat tibi cogitationes, et in secreta se tui pectoris immergat dicens: Vindica injuriam tuam, virum te esse cognosce: femineae infirmitatis est, non capere vindictam.

PL 14, 975C

もう一人の医者も言う。「太陽が汝らの怒りの上に沈むことのないように」(エフェソ4:26)。あなたが長く引き延ばすうちに、体の熱を眠りから呼び覚ます習いの者が来て、あなたを刺激し、あなたに思いを吹き込み、あなたの胸の奥へ身を沈めて言うことのないように、である。「あなたの受けた侮辱に報復せよ、自分が男であると知れ。報復を遂げないのは女の弱さである」。

11

Ergo contemnere te debuit servus, frater decipere, amicus illudere; et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam? Proscribas necesse est, gladio oportet insurgas, et dolorem tuum adversarii morte solvas.

PL 14, 975D

「それでは奴隷があなたを侮り、兄弟が欺き、友が嘲弄してよかったのか。それでもあなたはなお自分の受けた辱めに報復しないのか。追放処分を下さねばならぬ、剣で立ち向かわねばならぬ、あなたの苦痛を敵の死で晴らさねばならぬ」。

12

Vir fuit ille qui suum occidit inimicum, merito praedicatur; quia ita se vindicavit, ut alius ignorans audiret, eique irrogare non auderet injuriam. His stimulis plus accenditur, plus movetur; ut compleatur quod scriptum est: Ira perdit etiam sapientes.

PL 14, 976A

「自分の敵を殺した者こそ男であった」と、彼は当然のように称えられる。ほかの者が聞き知って、その人に侮辱を加えようとしなくなるほどに報復したからである。こうした刺激で人はいっそう燃え上がり、いっそう動かされる。「怒りは賢者さえも滅ぼす」と書かれていることが成就するためである。

In Psalmum XXXVI, Caput XIX

詩篇36篇講解 第XIX章PL 14, 976A
1

(Vers. 9.) Ergo tu ne audias eum; ne aemuleris ut nequiter facias. Quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur. Exterminantur qui radices non habent, sicut olera vel fenum. Olera infirmus manducet: tu autem vitem insere in agro tuo, vineam institue.

PL 14, 976A

(第9節)それゆえあなたは彼に耳を貸すな。悪事を働こうと妬むな。「悪事を行う者たちは根絶やしにされる」からである。根のない者たちは、野菜や草のように根絶やしにされる。野菜は弱い者が食べればよい。あなたは自分の畑にブドウの木を植え、ブドウ畑を設けよ。

2

Et si venerit Achab, qui tibi dicat: Da mihi vineam tuam, ut olera mihi seram (III Reg. XXI, 2); noli ei acquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscindat aeterna.

PL 14, 976A

もしアハブが来て、あなたに「私が野菜を蒔くために、汝のブドウ畑を私にくれ」と言うなら(列王記三21:2)、彼に従うな。あなたが同意したために、彼がはかないものを蒔き、永遠のものを切り倒さぬように。

3

Ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia majorum suorum haereditatem, ne regi quidem putavit esse cedendam; et lapidari maluit, ut vineam suam non daret in direptionem. Haereditas majorum, fides vera est.

PL 14, 976B

ナボトが聖なる人々の中に数えられるのは、先祖の相続地を、王に対してさえ譲ってはならぬと考え、自分のブドウ畑を略奪に渡すよりは石で打たれることを選んだからである。先祖の相続地とは、真の信仰である。

4

Exstiterunt Ariani regali subnixi potentia, qui templum Domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes; sed absit, ut apud mentem Domino servientem praeponderaret magis poenae formido, quam forma pietatis.

PL 14, 976B

王の権勢を頼むアレイオス派が現れ、主の神殿は自分たちに渡されねばならぬと考えて、苛烈な刑罰で脅した。だが、主に仕える心にとって、刑罰への恐れが敬虔の模範よりも重くのしかかるようなことが、あってはならない。

5

Non praevaluit perfidia, quia fides restitit. Est etiam quaedam vinea in pectoribus fidelium, de qua dicit Esaias: Vinea facta est dilecto in cornu uberi (Esai. V, 1) .

PL 14, 976B

不信は勝てなかった。信仰が抵抗したからである。信仰ある者たちの胸の中にも一つのブドウ畑があり、それについてイザヤは言う。「ブドウ畑は、愛する者のために、肥えた丘の角に造られた」(イザヤ5:1)。

6

Hanc vineam Dominus plantavit in cordibus nostris; et ideo legimus dicentem Deum: Ego te plantavi vitem fructiferam, totam veram (Jerem. II, 21) . Nemo ergo de agro animae nostrae hanc auferat vitem; quia benedicta est ea vitis.

PL 14, 976B

このブドウ畑を、主は我々の心に植えた。それゆえ我々は、神がこう言うのを読む。「私は汝を、実を結ぶブドウの木、すべて真正なものとして植えた」(エレミヤ2:21)。したがって、我々の魂の畑からこのブドウの木を取り去る者がいてはならない。そのブドウの木は祝福されているからである。

7

Ideoque dictum est de sanctis: A fructu frumenti, vini, et olei, multiplicati sunt (Psal. IV, 8) . Bonum est ergo habere intra te torcularia vino redundantia; ut fluat tibi vinum in vas tuum de vinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum!

PL 14, 976C

それゆえ、聖なる人々について言われている。「穀物とぶどう酒と油の実りから、彼らは増し加えられた」(詩篇4:8)。だから、あなたの内にぶどう酒のあふれる酒ぶねを持つのは善いことである。ソレクのブドウ畑から、あなたの器にぶどう酒が流れ込むように。あの酔わせる杯の、何と輝かしいことか。

8

Sorech enim vinea novi principii est, et novae aequitatis. Unde et dicitur nobis: Cantate Domino vestro canticum novum, principium ejus, magnificate nomen ejus ab extremo terrae (Esai. XLII, 10) . Haec ergo vinea uvas faciat, non iniquitatem.

PL 14, 976C

ソレクとは、新しい始まりと新しい公正のブドウ畑だからである。それゆえ我々にも言われる。「汝らの主に新しい歌を歌え、その始まりを。地の果てから、その名をあがめよ」(イザヤ42:10)。したがって、このブドウ畑は、不法ではなくブドウの房を結ぶがよい。

9

Ideo relicta est vinea Judaeorum; quia iniquitatem fecit, ut scriptum est (Esai. V, 7) , et non judicium. Nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.

PL 14, 976C

ユダヤ人のブドウ畑が見捨てられたのは、書かれているとおり(イザヤ5:7)、公正ではなく不法を行ったからである。我々はキリストにあって実を結び、永続する者となるにふさわしくされよう。

In Psalmum XXXVI, Caput XX

詩篇36篇講解 第XX章PL 14, 976D
1

Sustinentes enim Dominum possidebunt terram: illam utique viventium terram. Est quaedam terra coelestis, quae fructum coelestibus ferat, de qua ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13) .

PL 14, 976D

「主を待ち望む者たちは地を所有する」からである。もちろん、それは生ける者たちの地である。天に属する者たちに実りをもたらす、ある天の地がある。それについて彼は言う。「私は、生ける者たちの地で主の善いものを見ると信じる」(詩篇26:13)。

2

Haec terra multo hominum sudore ventri ministrat alimenta; illa terra bona Domini sine ullo labore fructificat, in qua justorum diuturna possessio, et piae mentis haereditas est. Et bene ait: Sustinentes autem Dominum haereditate possidebunt terram.

PL 14, 976D

この地は、人々の多くの汗によって、腹に食物を供する。あの地は、いかなる労苦もなしに主の善いものを実らせ、そこには義人たちの長く続く所有と、敬虔な心の相続がある。そして彼は適切にこう言う。「主を待ち望む者たちは、相続として地を所有する」。

3

Haec est enim terra quae non praeterit; nam coelum et terra praeteribunt, verba autem Domini non praeteribunt. Et ideo nec illa intelligibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui Domini verba conservant.

PL 14, 977A

これこそ過ぎ去らない地だからである。天と地は過ぎ去るが、主の言葉は過ぎ去らない。それゆえ、楽園のあの理知の地も過ぎ去ることはできない。そこには、主の言葉を守る者たちがいる。

4

In hac terra collocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet vitae; sed quia verba Domini servare non voluit, ideo in possessione quam acceperat, manere non meruit.

PL 14, 977A

アダムはこの地に置かれた、永遠の生命の実を受けるために。だが主の言葉を守ろうとしなかったので、受けていた所有地にとどまるにふさわしくなかった。

5

Qui autem verba Domini custodit, confidenter dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) .

PL 14, 977A

しかし主の言葉を守る者は、確信をもって言う。「私は主を待ち望みに待ち望んだ。すると主は私に目を留めた」(詩篇39:2)。

6

Adam autem quoniam non exspectavit Dominum (quomodo enim exspectavit qui refugit et offerre se timuit), ideo nec Dominus eum videre dignatus est; oculi enim Domini super justos. Hunc autem eousque videre nolebat, ut quaereret dicens: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ?

PL 14, 977A

ところがアダムは主を待ち望まなかった(逃げ去り、身を差し出すことを恐れた者が、どうして待ち望んだと言えよう)。それゆえ主も彼を見ることをよしとしなかった。「主の目は義人たちの上にある」からである。主は彼を見ようとしないあまり、尋ねるまでになった。「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:9)。

7

Qui quaeritur, pro absente habetur. Fides est quae nos repraesentat Deo, perfidia quae facit impios exsulare. Nullus itaque absens est Deo, nisi qui se absentem fecerit. Et ideo dicit: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. IX, 29) ; qui enim ignorat, ignorabitur.

PL 14, 977B

尋ねられる者は、不在と見なされている。我々を神の前に現前させるのは信仰であり、不敬虔な者たちを追放させるのは不信である。それゆえ、自らを不在にした者でなければ、神の前に不在の者はない。そして、だから主は言う。「汝の信仰のとおりに、汝に成るように」(マタイ9:29)。知らない者は、知られないからである。

8

Ergo Adam quasi peccator locum suum servare non potuit. De paradiso ejectus, in castellum est relegatus, ut ageret poenitentiam.

PL 14, 977B

こうしてアダムは、罪人として自分の場所を守ることができなかった。楽園から追い出されて、砦へ追いやられた、悔い改めを行うために。

9

Accepit dilationem, ne continuo penitus interiret; ut salva fieret Eva per generationem filiorum, fidem sancti Abel, prophetarum gratiam, Ecclesiae posteritatem.

PL 14, 977B

彼は猶予を受けた、ただちに完全に滅びないために。エバが、子らをもうけることを通して救われるために、すなわち聖なるアベルの信仰、預言者たちの恩寵、教会の子孫を通して。

In Psalmum XXXVI, Caput XXI

詩篇36篇講解 第XXI章PL 14, 977B
1

(Vers. 10.) Sed quia per haec redimi noluerit, et in peccato perseverandum ducit, de eo dicit Propheta: Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.

PL 14, 977B

(第10節)だが、これらによって贖われようとせず、罪にとどまり続けるべきだと考える者について、預言者は言う。「もうしばらくすれば、罪人はいなくなる。汝はその場所を探すが、見いだせない」。

2

Quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? Haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis. Et ideo in hac terra locus est peccatorum. Praeterit terra, quomodo peccatoris locus poterit inveniri?

PL 14, 977C

罪の場所が長く続くことはあり得ないのに、どうして将来も存在できよう。これこそ、無実の者の血を受けるために口を開いた地だからである。それゆえ、この地に罪人たちの場所がある。地が過ぎ去るのに、どうして罪人の場所が見いだされよう。

3

Ego arbitror quod ideo firmamentum inter aquam et aquam (Gen. I, 6) Deus esse praeceperit, ut a virtutibus peccata discerneret; et superior aqua quae laudat Dominum, quieta maneret erroris, inferior peccato esset obnoxia.

PL 14, 977C

私が思うに、神が水と水の間に大空があるよう命じた(創世記1:6)のは、徳から罪を分けるためである。主を賛美する上の水は迷いに乱されず静かにとどまり、下の水は罪に服するようにされた。

4

Denique illa Deum videt, haec non videt: quae super coelos est, videt; quae in abysso, non videt. Unde etiam dictum est: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt: turbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum (Psal. LXXVI, 17) .

PL 14, 977C

つまり、上の水は神を見るが、下の水は見ない。天の上にある水は見るが、深淵にある水は見ない。それゆえ、こうも言われた。「水は汝を見た、神よ。水は汝を見て、おののいた。深淵はかき乱された、水のとどろきの大きな響きである」(詩篇76:17)。

5

Merito turbantur abyssi super quas tenebrae sunt deformes, et ideo pacem habere non possunt.

PL 14, 977C

深淵がかき乱されるのは当然である。その上には醜い闇があり、それゆえ平和を持てないからである。

6

Unde rogavit legio daemoniorum ut in abyssum mitteretur, et se cum magno tumultu praecipitavit in fluctus (Matth. VIII, 31); ut porcorum gregem quem repererat, strangularet. Peccatores itaque abyssum petunt, ubi caligo tenebrarum.

PL 14, 977D

それゆえ悪霊の軍団は、深淵へ送られるよう願い、大きな騒ぎとともに波の中へ身を投げた(マタイ8:31)。見つけた豚の群れを絞め殺すためである。このように罪人たちは深淵を求める、そこには闇の暗さがある。

In Psalmum XXXVI, Caput XXII

詩篇36篇講解 第XXII章PL 14, 978A
1

(Vers. 11.) Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Merito terram possident in quibus Deus ipse requiescit; sicut divino per Esaiam resultavit oraculo dicens: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Esai. LXVI, 2) ?

PL 14, 978A

(第11節)「だが柔和な者たちは地を所有し、豊かな平和を喜ぶ」。神自身が安らぐ者たちが地を所有するのは当然である。神がイザヤを通して神的な託宣を響かせ、こう言ったとおりである。「私は誰の上に安らぐだろうか、へりくだり、静かで、私の言葉の前に震える者の上でなくて」(イザヤ66:2)。

2

Qui sunt mansueti, nisi quos nullus stimulus dissensionis exagitat, non ira perturbat, non saevitia exasperat, non rabies crudelitatis inflammat?

PL 14, 978A

柔和な者たちとは誰か。いかなる不和の刺激も駆り立てず、怒りも乱さず、残忍さも苛立たせず、残酷な狂乱も燃え立たせない者たちでなくて誰であろう。

3

Et ideo quia non vina, non epulas, non divitias, sed pacem Domini dilexerunt in corpore constituti; pro illa delectatione corporalium voluptatum, qua se putarunt esse fraudandos, ut gratiam adipiscerentur aeternam, delectabuntur in multitudine pacis, quam Dominus noster Jesus in diebus suis generi donavit humano; sicut prophetia quae non mentita est, comprehendit asserens: Orietur in diebus ejus justitia, et multitudo pacis, donec extollatur luna (Psal. LXXI, 7) .

PL 14, 978A

そして彼らは、体の内にありながら、ぶどう酒も宴も富も愛さず、主の平和を愛した。永遠の恩寵を得るために自らが奪われねばならぬと考えた、体の快楽の喜びの代わりに、「豊かな平和を喜ぶ」であろう。それは、我々の主イエスがその日々に人類に与えた平和である。偽ることのなかった預言が、こう断言して捉えている。「その日々に正義と豊かな平和が起こる、月が高く上げられるまで」(詩篇71:7)。

4

Quae igitur est pax qua cunctae Ecclesiae multiplicatus est populus; nisi illa de qua Dominus dixit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) ? Dedit pacem, qui animorum bella sedavit.

PL 14, 978B

では、すべての教会の民が増し加えられた平和とは、主が「私は私の平和を汝らに残す、私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)と言ったあの平和でなくて何であろう。心の戦いを鎮めた者が、平和を与えたのである。

In Psalmum XXXVI, Caput XXIII

詩篇36篇講解 第XXIII章PL 14, 978B
1

(Vers. 12, 13.) Sequitur: Observabit peccator justum, et fremet super eum dentibus suis. Dominus autem irridebit eum; quoniam prospicit quod veniat dies ejus.

PL 14, 978B

(第12、13節)続けて言う。「罪人は義人をうかがい、彼に向かって歯ぎしりする。しかし主は彼をあざ笑う。彼の日が来るのを見ているからである」。

2

Indignantis quidem et effervescentis in iracundiam consuetudo est, dentibus fremere: sed habet etiam cor maligni dentes suos, qui non resonare, sed lacerare consueverunt. Insidiae, commenta, nequitiae, dentes sunt peccatoris.

PL 14, 978B

憤り、怒りに沸き立つ者が歯ぎしりするのは、たしかに習いである。だが悪意ある者の心も自らの歯を持っており、それは音を立てるのでなく、引き裂くのを習いとしている。罠、たくらみ、邪悪な行いが、罪人の歯である。

3

Insidiatur ergo peccator justo, quia invidet; justi enim vita redarguit peccatorem, quem tacita majore auctoritate condemnat, quam si clara voce loqueretur. Sed justus timere non debet fremitum peccatoris, quia improbitas non potest esse perpetua.

PL 14, 978C

それゆえ罪人は義人を陥れようとうかがう、妬むからである。義人の生き方は罪人を咎め、黙したまま、声高に語るよりも大きな権威をもって罪人を断罪するからである。しかし義人は、罪人の歯ぎしりを恐れてはならない。邪悪は永遠ではあり得ないからである。

4

Insidiae temporales sunt; munimenta autem virtutis aeterna. Mors peccatoris omnem ejus potentiam fraudemque dissolvit.

PL 14, 978C

罠は一時のものであり、徳の砦は永遠である。罪人の死は、彼のあらゆる権勢と欺きを解き崩す。

In Psalmum XXXVI, Caput XXIV

詩篇36篇講解 第XXIV章PL 14, 978C
1

(Vers. 14.) Plus adjicit: Ecce, inquit, gladium evaginaverunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem. Quis est gladius peccatoris, nisi contrarius gladio Spiritus sancti?

PL 14, 978C

(第14節)彼はさらに加える。「見よ、罪人たちは剣を抜き、弓を引き絞った、貧しい者と乏しい者を打ち倒すために」。罪人の剣とは、聖なる霊の剣に対立するもの以外の何であろう。

2

Docuit hunc Scriptura me gladium; docuit Apostolus dicens, quia habemus loricam justitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14 et seq.) . Ergo verbum Dei gladius Spiritus sancti est.

PL 14, 978C

聖書はこの剣を私に教えた。使徒も教えて言う、我々は正義の胸当てと、信仰の盾と、救いの兜と、霊の剣、すなわち神の言葉を持っている、と(エフェソ6:14以下)。したがって神の言葉は、聖なる霊の剣である。

3

E contrario utique gladius spiritus nequissimi, verbum est malum. Hoc gladio Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quasi quodam ense percussit; hoc gladio Paulus Elimae adversanti disputationibus suis, oculorum lumen eripuit, et noctem caecitatis infudit.

PL 14, 978D

これと反対に、最も邪悪な霊の剣は、悪しき言葉である。この剣で使徒ペトロは、自らの言葉をいわば剣として、アナニアとサフィラを打った。この剣でパウロは、議論で逆らうエリマから目の光を奪い、盲目の夜を注ぎ込んだ。

4

Considera nunc mihi jurgantes peccatores, atque acerba jactantes insolentiae, et criminationum opprobria proferentes; nonne, si eos audias, dices: Gladium evaginaverunt peccatores; quando sermo turpis tamquam de vagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi?

PL 14, 979A

さて、争う罪人たちを私のために考えよ。彼らは横柄さの辛辣な言葉を投げつけ、非難の侮辱を口にしている。彼らの言うことを聞けば、あなたは「罪人たちは剣を抜いた」と言うのではないか。あたかも鞘から抜くように、卑しい言葉が放埒な口から出されるとき、その言葉は抑えられ、しまわれるのがふさわしかったのに。

5

Similiter ut gladius verbum Dei dicitur, et idem sermo est peccatoris: ita et arcus quem extendunt peccatores, mens eorum est; et sagitta quam jaciunt, sermo est venenatus.

PL 14, 979A

神の言葉が剣と呼ばれ、罪人の言葉もまた同じく剣であるように、罪人たちが引き絞る弓もまた彼らの精神であり、彼らが放つ矢は毒を帯びた言葉である。

6

Sicut enim sagitta est Christus, qui est Verbum Dei, cui dicitur: Posui te sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2), quae profertur ex pharetra Dei: ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum vulnerant innocentem, nisi ignita eorum jacula scuto fidei repellantur.

PL 14, 979A

神の言葉であるキリストが矢であり、彼に「私は汝を選ばれた矢として置いた」(イザヤ49:2)と言われ、それが神の矢筒から取り出されるように、不信の者たちの矢もあり、それは不法という弓から放たれて、用心のない無実の者を傷つける。ただし、彼らの燃える投げ槍が信仰の盾で撃ち返されるなら、その限りではない。

7

Et ideo sollicitus esse debes miles in praelio; quia pugna tibi non solum adversus carnem et sanguinem est, sed adversus ipsas quoque nequitias spiritales quae non videntur.

PL 14, 979B

それゆえあなたは、戦場の兵士として警戒していなければならない。あなたの戦いは、肉と血に対してだけでなく、目に見えない霊的な邪悪そのものに対してでもあるからである。

8

Abundent tibi arma fortia Deo, ut facile possis quae volueris tela depromere: ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. Esto Deo fortis, Deo dives, ut dicatur de te: Redemptio animae viri, divitiae ejus Prov. XIII, 8).

PL 14, 979B

神のために強い武器があなたに豊かにあるように。そうすれば、望む矢を容易に取り出せる。敵があなたを、貧しく武器のない者として打ちひしぐことのないように。神にあって強く、神にあって富む者であれ。あなたについて「人の魂の贖いは、その富である」と言われるように(箴言13:8)〔ミーニュは閉じ括弧のみを刷る〕。

9

Abundato thesauro sapientiae, esto dives in verbo et operibus bonis, ut possis esse munitus. Fuge divitias peccatoris, ne inveniat ubi vulnerare te possit. Esto misericors, ut invulnerabilis maneas, vel curare te possis, si fueris vulneratus.

PL 14, 979B

知恵の宝を豊かにし、言葉と善い行いに富む者となって、守られた者でいられるようにせよ。罪人の富から逃げよ、あなたを傷つけられる所を彼に見いだされないように。慈しみ深くあれ、傷を受けない者としてとどまるため、あるいは、傷を受けても自分を癒せるためである。

10

Est et pauper quem volunt adversarii vulnerare, ex illo numero de quo Salvator dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) .

PL 14, 979B

敵対者たちが傷つけようとする貧しい者もまた存在し、それは、救い主が語った者たちの数に属する。「幸いな者、霊において貧しい者たち。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。

In Psalmum XXXVI, Caput XXV

詩篇36篇講解 第XXV章PL 14, 979C
1

(Vers. 15.) Et ideo framea peccatorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

PL 14, 979C

(第15節)「それゆえ、罪人たちの剣は彼ら自身の心臓に突き刺さり、彼らの弓は折れるように」。

2

Ut quemadmodum revertitur pax in Dei servulos ab eis qui non receperint benedicentium pacem: ita etiam malitia peccatorum, qua justo nocere conantur, in eorum perniciem revertatur; quo suis telis et vulneribus trucidentur.

PL 14, 979C

祝福する者の平和を受け入れなかった者たちから、その平和が神の僕たちに戻ってくるように、罪人たちの悪意もまた、それによって義人を害そうと努めたその悪意が、彼ら自身の滅びへ戻ってくるように。それによって、自らの矢と傷で彼らが屠られるためである。

3

Saepe enim jacula in ipsos qui ea jecerint, refunduntur Quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in Domino confidentem, et regnum ejus ereptum ire contenderent, Ecclesiis Domini persecutionum saeva minitantes; ut subito ventus oriretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus, ac tela omnium, atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret.

PL 14, 980A

投げ槍はしばしば、それを投げた者たち自身に跳ね返るからである。これは最近の戦でも起こった。不信の者や神を汚す者たちが、主に信頼する一人の人を攻め立て、その王国を奪い取ろうと争い、主の諸教会に迫害の残酷を突きつけて脅していたとき、突然風が起こり、不信の者たちの手から盾を払い落とし、彼ら全員の槍と飛び道具を罪人の軍勢へ投げ返したのである。

4

Adhuc hostis deerat, et jam illi ventorum praelia ferre non poterant, suisque spiculis sternebantur. Et quod pejus est, non erant corporum graviora vulnera illa, quam mentium; deficiebant enim corde, cum Deum adversum se pugnare cognoscerent.

PL 14, 980A

まだ敵はいないのに、彼らはすでに風の戦いに耐えられず、自らの矢で打ち倒された。さらに悪いことに、あの傷は体のものよりも心のものの方が重かった。神が自分たちに逆らって戦っていると悟ったとき、彼らは心が挫けたからである。

5

Exierant itaque provocantes, et de pharetra cordis sui adversus populum Christianum venenata perfidiae jacula proferebant; sed in caput eorum sua revertebatur impietas.

PL 14, 980A

こうして彼らは挑発しながら出て行き、自らの心の矢筒から、不信の毒を帯びた矢をキリスト教徒の民に向けて取り出していた。だが彼らの不敬虔は、彼ら自身の頭に返ってきた。

6

Denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti, paratasque fidelibus insidias dissipavit Dominus; ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur, atque ad hostem arma sua transirent.

PL 14, 980B

ついに彼らは、自らの不信によって互いの間で崩れ、主は信仰ある者たちに仕掛けられていた罠を散らした。その結果、彼らは敬虔な者たちを害することができなかったばかりか、自らの助けを奪われ、その武器は敵のもとへ移った。

7

Quanto melius non protulissent gladium de vagina, hoc est, impia nequaquam verba prompsissent? Nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis verba sacrilegii gravibus suppliciis expiabit?

PL 14, 980B

鞘から剣を抜かなかったなら、すなわち不敬虔な言葉を決して口にしなかったなら、どれほどよかったであろう。実際、人は皆、無益な言葉について申し開きをせねばならぬのなら、神を汚す言葉を、どれほど重い刑罰で償わねばならないことか。

In Psalmum XXXVI, Caput XXVI

詩篇36篇講解 第XXVI章PL 14, 980B
1

Igne nos examinasti, dicit David (Ps. XVI, 3) . Ergo omnes igne examinabimur. Et Ezechiel dicit: Ecce venit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus ejus; aut quis sustinebit cum apparuerit nobis?

PL 14, 980B

ダビデは言う。「汝は我々を火で試した」(詩篇16:3)。したがって我々は皆、火で試される。またエゼキエルは言う。「見よ、全能の主が来る。その入場の日に誰が耐えようか。主が我々に現れるとき、誰が耐えようか」〔本文は「エゼキエル」と言うが、以下の引用は、引照が示すとおりマラキの箇所である。刷られたまま写した〕。

2

Quoniam ipse introibit sicut ignis conflatorii et sicut alveus lavantium; et sedebit conflans et purgans sicut aurum et argentum: et purgabit filios Levi, et effundet eos sicut aurum, et sicut argentum, et erunt Domino offerentes sacrificium in aequitate (Malach. III, 2 et 3) .

PL 14, 980B

「主自身が、精錬する者の火のように、また洗う者たちの桶のように入ってくるからである。主は座して、金や銀のように精錬し、清める。そしてレビの子らを清め、金や銀のように彼らを注ぎ出し、彼らは公正のうちに主にいけにえを献げる者となる」(マラキ3:2、3)。

3

Igne ergo purgabuntur filii Levi, igne Ezechiel, igne Daniel. Sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: Transivimus per ignem et aquam (Ps. LXV, 12) .

PL 14, 980C

こうして火によってレビの子らは清められ、火によってエゼキエルが、火によってダニエルが清められる。しかし彼らは、火で試されるとしても、こう言うであろう。「我々は火と水の中を通り抜けた」(詩篇65:12)。

4

Alii in igne remanebunt: illis rorabit ignis, ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis objecti sunt; ministros autem impietatis ultor ignis exuret. Vae mihi si opus meum arserit, et laboris hujus patiar detrimentum!

PL 14, 980C

ほかの者たちは火の中にとどまる。彼らには、燃え盛る炉の火の中へ投げ込まれたヘブライの少年たちに対してのように、火が露を降らせる。だが不敬虔の僕たちは、報復する火が焼き尽くす。もし私の業が焼けたなら、私にとって災いである、私はこの労苦の損失を被ることになる。

5

Et si salvos faciet Dominus servos suos, salvi erimus per fidem, sic tamen salvi quasi per ignem; et si non exurimur, tamen uremur. Quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos docet Scriptura divina.

PL 14, 981A

そして、もし主がその僕たちを救うなら、我々は信仰によって救われるが、それでも火をくぐるようにして救われる。焼き尽くされないにしても、焼かれはする。しかし、ある者は火の中にとどまり、ある者は通り抜けるということを、神的な聖書は別の箇所で我々に教えている。

6

Nempe in mare Rubrum demersus populus est Aegyptiorum (Exod. XIV, 22 et seq.) , transivit autem populus Hebraeorum; Moyses pertransivit, praecipitatus est Pharao: quoniam graviora eum peccata merserunt.

PL 14, 981A

たしかに、エジプト人の民は紅海に沈められたが(出エジプト記14:22以下)、ヘブライ人の民は渡った。モーセは渡り、ファラオは突き落とされた。さらに重い罪が彼を沈めたからである。

7

Eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis, qui superba in Deum jactavere convicia.

PL 14, 981A

そのように、神に傲慢な罵りを投げつけた、神を汚す者たちは、燃える火の湖に突き落とされるであろう。

8

Sequamur ergo hic positi columnam ignis, quae nos in hoc corpore positos illuminet, et viam monstret; ut in futurum nobis nebula refrigeret noctis: quo saeva incendia relevare possimus.

PL 14, 981A

それゆえ、この世に置かれている我々は、火の柱に従おう。それはこの体の内に置かれている我々を照らし、道を示し、将来には夜の雲が我々を冷やして、激しい火災を和らげることができるようにする。

In Psalmum XXXVI, Caput XXVII

詩篇36篇講解 第XXVII章PL 14, 981B
1

Vide autem Scriptura quid dicat: Arcum peccatorum Dominus confringat. Arcum autem suum posuit in nube, quo diluvia cessarent, tranquillitas refunderetur.

PL 14, 981B

聖書の言うことを見よ。「罪人たちの弓を主が折るように」。主は自らの弓を雲に置いた、それによって洪水がやみ、静けさが戻されるためである。

2

Unde credendum, quia adversarius et malignus arcum extendit suum, ut quietis animis moveat tempestates, excitet flatus.

PL 14, 981B

したがって、敵対する悪しき者が自らの弓を引くのは、静かな心に嵐を起こし、風を巻き起こすためだと信じねばならない。

3

Oremus ergo ut arcum malignitatis dissolvat Dominus Deus noster; adsit pauperi suo et inopi, qui propter Dei timorem duxit non affectandas esse divitias, non occupanda minorum praedia, non viduas relictis majorum haereditatibus exuendas.

PL 14, 981B

それゆえ祈ろう、我々の主なる神が悪意の弓を解きほぐしてくれるようにと。神を畏れるゆえに、富を追い求めてはならず、弱い者の農地を奪ってはならず、年長者の遺産を残された寡婦たちから剥ぎ取ってはならないと考えた、神の貧しく乏しい者のそばに、神がいてくれるように。

In Psalmum XXXVI, Caput XXVIII

詩篇36篇講解 第XXVIII章PL 14, 981B
1

(Vers. 16.) Melius est parum justo, super divitias peccatorum multas. Non ergo divitiae accusantur, sed divitiae peccatorum; nisi forte quia peccator dixit: Omnia haec mihi tradita sunt, et cui volo, do illa (Luc. IV, 6) .

PL 14, 981B

(第16節)「義人の持つわずかなものは、罪人たちの多くの富にまさる」。したがって、非難されているのは富ではなく、罪人たちの富である。あるいは、〔富が罪人たちのものと言われるのは〕罪人が「これらすべては私に渡されており、私は望む者にそれらを与える」(ルカ4:6)と言ったからかもしれない。

2

Deinde quoniam divitiae magis facem cupiditatis inflammant; et unusquisque dum majora desiderat, non declinat diverticula peccatorum. Unde et Salvator dixit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9) .

PL 14, 981C

さらに、富はむしろ欲望の松明を燃え立たせ、誰もがより大きなものを望むうちに、罪人たちの脇道を避けなくなるからである。それゆえ救い主も言った。「不法のマンモンで、汝らのために友をつくれ」(ルカ16:9)。

3

Iniquitatis enim census est, qui in diaboli potestate est, ut cui ille voluerit, conferatur.

PL 14, 981C

不法の財産とは、悪魔の権力のうちにあって、悪魔が望む者に授けられるものだからである。

4

Potest et illud intelligi: Melius est parum justo, super divitias peccatorum multas; quia est qui est dives in verbis, ut sunt philosophi istius mundi de sacrilegiis disputantes, de motu siderum, de stella Jovis ac Saturni, de generationibus hominum, de simulacrorum cultu, de geometria, de dialectica.

PL 14, 981C

次のようにも理解できる。「義人の持つわずかなものは、罪人たちの多くの富にまさる」。言葉に富む者がいるからである。この世の哲学者たちのように、瀆神的な事柄について、星の運行について、ユピテルとサトゥルヌスの星について、人間の誕生について、偶像の礼拝について、幾何学について、弁証術について論じる者たちである。

5

Philosophi ergo in sermone divites sunt, fidei inopes, veritatis exsortes. Et sunt plerique simplices Domini sacerdotes, in sermone pauperes, abstinentia et virtute sublimes.

PL 14, 981C

したがって哲学者たちは言葉に富み、信仰に乏しく、真理にあずからない。そして、素朴な主の司教たちも多く、言葉には貧しいが、節制と徳において崇高である。

6

Illi multis loquuntur perfidiam, isti paucis fidem asserunt; illi suos amittunt quotidie sacerdotes, hic pauper populos acquirit Ecclesiae, numeroque credentium.

PL 14, 981C

前者は多くの人々に不信を語り、後者は少数の人々に信仰を主張する。前者は日々自分たちの祭司を失い、この貧しい者は教会のために諸民を、また信じる者の数を獲得する。

7

Qui ergo hos audierit, et viderit operum qualitatem, dicit: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Hinc Salomon derivavit illud, quod quasi suum ipse posuit: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19) .

PL 14, 981D

それゆえ、これらの人々の言葉を聞き、その働きの質を見た者は言う。「義人の持つわずかなものは、罪人たちの多くの富にまさる」。ここからソロモンは、自らの言葉のように置いた次の句を導いた。「言葉が多ければ、罪を免れない」(箴言10:19)。

8

Dialectica ergo divitiis verborum fluit, pietas timorem Dei servat. Ideo hic parcus in verbis, dives in spiritu, magis vult timere, quam vana veri verba jactare; timor enim disciplina sapientiae est: loquacitas innocentiae virtutisque naufragium, atque incentivum prolapsionis et culpae.

PL 14, 982A

こうして弁証術は言葉の富に流れ、敬虔は神への畏れを守る。それゆえ、言葉に控えめで、霊に富むこの者は、真理の空しい言葉をまき散らすよりも、畏れることをいっそう望む。畏れは知恵の訓練だからである。多弁は無垢と徳の難破であり、転落と咎を煽り立てるものである。

In Psalmum XXXVI, Caput XXIX

詩篇36篇講解 第XXIX章PL 14, 982A
1

(Vers. 17.) Quoniam brachia, inquit, peccatorum conterentur. Ut actus eorum justo impedimentum afferre non possint; ne derelinquatur virga peccatorum super sortem justorum. Et Paulus ait: Conterat Deus satanam sub pedibus vestris (Rom. XVI, 20) .

PL 14, 982A

(第17節)「罪人たちの腕は砕かれるからである」と彼は言う。彼らの行いが義人に妨げをもたらすことができないように、また罪人たちの杖が義人たちの嗣業の上に残されないようにである。そしてパウロは言う。「神がサタンを、汝らの足の下で砕くように」(ローマ16:20)。

2

Si enim brachium ejus contritum fuerit, totus ipse conteretur; ut conculcentur ejus commenta, sicut venena serpentis.

PL 14, 982A

サタンの腕が砕かれるなら、彼の全体が砕かれるからである。その結果、彼のたくらみは、蛇の毒のように踏みつけられる。

In Psalmum XXXVI, Caput XXX

詩篇36篇講解 第XXX章PL 14, 982B
1

Confirmat autem justos Dominus, brachio adversarii dissoluto. Et ideo justus dicit: Et confirmasti super me manum tuam (Ps. XXXVII, 3) . Et Job ait: Manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21) .

PL 14, 982B

しかし主は、敵対者の腕を解き崩して、義人たちを強くする。それゆえ義人は言う。「汝は私の上に汝の手を強めた」(詩篇37:3)。またヨブは言う。「主の手が私に触れた」(ヨブ記19:21)。

2

Misit ergo Dominus manum suam in servum suum; et manum peccatoris quam in eum accepta miserat potestate, brachiumque contrivit. Ita diabolus suo sermone deceptus est, qui dixit: Mitte manum tuam in eum, et videamus si in faciem te non benedicat (Job. II, 5) .

PL 14, 982B

こうして主は、自らの僕に手を伸ばした。そして罪人の手を、彼に向かって受けた権能のもとで伸ばしていたその手を、また腕を砕いた。こうして悪魔は、自分の言葉に欺かれた。彼はこう言ったからである。「汝の手を彼に伸ばせ、彼が汝を面と向かって祝福しないかどうか、見よう」(ヨブ記2:5)。

3

Non enim ausus est dicere, maledicat; sed hoc intelligendum reliquit. Misit Deus manum suam, et confirmatus est Job. Coepit benedicere, qui maledicere credebatur; sanat enim justos, cum tangit manus divina, non vulnerat.

PL 14, 982B

悪魔は「呪うか」とあえて言わず、そう理解すべきことを残した。神は自らの手を伸ばし、ヨブは強められた。呪うと信じられていた者が祝福し始めた。神の手が触れるとき、義人たちを癒やし、傷つけはしないからである。

4

Misit manum suam, et leprosi macula omnis abscessit; tetigit caecorum oculos, et caecitate depulsa lumen refulsit oculorum. Pete ergo semper ut confirmeris, quoniam et tu qui stas, vide ne cadas. Nos stare debemus, ut confirmemur a Domino.

PL 14, 982C

主は手を伸ばし、重い皮膚病の者のあらゆる汚れは去った。盲人たちの目に触れ、盲目が追い払われて、目の光が輝いた。それゆえ、強められることをつねに願え。「立っている汝も、倒れぬように気をつけよ」。我々は立っているべきである、主によって強められるために。

5

Lubricum est saeculum, cito labimur. Ideo rogemus ut nos Dominus stabilire et confirmare dignetur.

PL 14, 982C

世は滑りやすく、我々はたちまち滑り落ちる。それゆえ祈ろう、主が我々を堅固にし強めることをよしとするようにと。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXI

詩篇36篇講解 第XXXI章PL 14, 982C
1

(Vers. 18, 19.) Noli putare quia viam tuam nesciat Dominus. Si justus es, novit. Crede dicenti Prophetae: Novit Dominus vias immaculatorum; et haereditas eorum immaculata erit. Non confundentur in tempore malo. Qui novit Dominum scitur a Domino.

PL 14, 982C

(第18、19節)主があなたの道を知らないなどと思うな。あなたが義人であるなら、主は知っている。預言者の言うことを信じよ。「主は汚れなき者たちの道を知っている。彼らの嗣業は汚れなきものとなる。災いの時に、彼らは恥を受けない」。主を知る者は、主に知られている。

2

Novit justos, nescit injustos; ideo injustis dicet: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: nescio vos (Matth. VII, 23) ; hoc est, quia estis indigni cognitione divina. Nescio vos; quia me ipsi nescire voluistis.

PL 14, 982C

主は義人たちを知り、不義の者たちを知らない。それゆえ不義の者たちに言う。「私から離れよ、不法を行うすべての者よ。私は汝らを知らない」(マタイ7:23)。すなわち、「汝らは神の認識にふさわしくないからである。私は汝らを知らない。汝ら自身が私を知ろうとしなかったからである」。

3

Opera vestra me nesciunt, facta vestra me nesciunt; etsi dicatis, quia me scitis, redarguunt vos peccata vestra. Omne peccatum a malo est: qui autem non peccat, in me manet, hoc scripsit Joannes (I Joan. III, 6) . Quid de Domino dicam, quia dedignatur impium scire?

PL 14, 982D

「汝らの業は私を知らず、汝らの行いは私を知らない。汝らが私を知っていると言っても、汝らの罪が汝らを論駁する」。「すべての罪は悪い者から出る。だが罪を犯さない者は私にとどまる」。これはヨハネが書いたことである(一ヨハネ3:6)。不敬虔な者を知ることを退ける主について、私は何を言おうか。

4

Paulus dedignatur, qui dixit: Si quis in vobis propheta est, aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis: qui autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 37 et 38) . Et alibi scriptum est: Cognovit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) .

PL 14, 983A

パウロも退ける。彼は言った。「汝らのうちに預言者、あるいは霊の人がいるなら、私が汝らに書くことを認めよ。だが知らない者は、知られない」(一コリント14:37、38)。また別の箇所に書かれている。「主は、自分のものである者たちを知った」(二テモテ2:19)。

5

Simus ergo Domini, ut cognoscat nos Dominus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

PL 14, 983A

それゆえ我々は主のものとなろう、主が我々を知り、主の名を呼ぶ者すべてが不法から離れるように。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXII

詩篇36篇講解 第XXXII章PL 14, 983A
1

Graecus habet: Novit Dominus dies immaculatorum. Sunt enim dies Eliae, sunt dies Nabuchodonosor; ideo Evangelium habet: In diebus Eliae, quando clausum est coelum (Luc. IV, 25) .

PL 14, 983A

ギリシア語の本はこう言う。「主は汚れなき者たちの日々を知っている」。エリヤの日々があり、ネブカドネツァルの日々があるからである。それゆえ福音書にはこうある。「エリヤの日々、天が閉ざされたとき」(ルカ4:25)。

2

Nox erat perfidis, sed Eliae lumen erat; clausum erat perfidis coelum, sed Eliae patebat; fames erat perfidis, sed Eliae ubertas; neque enim esurire poterat, cui cibum coelestia ministrabant; nec esuriebat, qui alios ipse pascebat.

PL 14, 983A

不信の者たちにとっては夜であったが、エリヤにとっては光であった。不信の者たちには天が閉ざされていたが、エリヤには開かれていた。不信の者たちには飢饉があったが、エリヤには豊かさがあった。天のものが食物を供していた者が飢えるはずはなく、他の者たちを自ら養っていた者が飢えることもなかったからである。

3

Ergo sibi dies est justus in tenebris; quia et lux in tenebris lucet. Et Joseph in Aegypto erat, et lucebat ei meridies; sicut infra dixit: Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 16) ?

PL 14, 983B

こうして義人は、闇の中でも自分にとって昼である。光は闇の中で輝くからでもある。ヨセフはエジプトにいたが、彼には真昼が輝いていた。彼が後に言うとおりである。「だが罪人に神は言った。『なぜ汝は私の正義を語るのか』」(詩篇49:16)。

4

Justitia lumen est, quia supra habes: Et educet sicut lumen justitiam tuam (Ps. XXXVI, 6) . Habes ergo quod in te luceat, si justitiam sequaris. Splendet tibi dies, lucet tibi nox; quia fideli et nox sicut dies illuminabitur.

PL 14, 983B

正義は光である。先に「主は汝の正義を光のように導き出す」(詩篇36:6)とあるからである。したがってあなたは、正義に従うなら、あなたのうちに輝くものを持っている。あなたには昼が輝き、あなたには夜が光を放つ。信仰ある者には夜も昼のように照らされるからである。

5

Dies igitur justi novit Dominus, quia ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) , hoc est, illum qui ad imaginem et similitudinem Dei vivit; illum qui se hominem esse cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, vulpium fraudem, rapinam luporum; illum hominem qui sic agit, quasi in hunc mundum supervenerit; qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus sit.

PL 14, 983B

したがって主は義人の日々を知っている。主は、この世に来るすべての人を照らす(ヨハネ1:9)からである。すなわち、神の像と似姿に従って生きる人を、自分が人間であることを知って、好色にいななく馬の欲情、野獣の狂暴、ウサギの臆病、キツネの欺き、オオカミの略奪を避ける人を。この世に新たに来た者のように振る舞う人間を、血によってでなく、肉の意志によってでなく、神から生まれた人を、である。

6

Venisti ergo, noli remanere, noli adhaerere terrenis. Ut scias autem quia dies boni sunt, audi dicentem: Abraham . . . diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Bonum habet diem, qui Dei Filium bonum Deum novit, et Dominum confitetur.

PL 14, 983C

あなたは来たのだから、とどまるな、地上のものに執着するな。日々が善いことを知るために、こう言う者に聞け。「アブラハムは……私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。神の子、すなわち善なる神を知り、主と告白する者は、善い日を持つ。

7

Et rursus ipse nos admonet cavere debere, quia dies mali sunt (Ephes. V, 16) . Qui mali sunt dies? In quibus utique malum cognoscitur, quod est a malo. Aut forte dies saeculi mali sunt; quia saeculum in maligno positum est.

PL 14, 983C

そして彼自身がまた我々に、日々は悪いから用心せねばならないと戒める(エフェソ5:16)。悪い日々とは何か。それは、悪い者から出る悪が認められる日々である。あるいは世の日々が悪いのかもしれない。世は悪い者の中に置かれているからである。

8

Sed legimus etiam post saeculum diem malum: In die mala liberabit eum Dominus (Ps. XL, 2) , hoc est, in die judicii, mala quidem propter multorum supplicia.

PL 14, 983C

しかし我々は、世の後にも悪い日があると読む。「悪い日に主は彼を救い出す」(詩篇40:2)。すなわち審判の日であり、多くの者の刑罰ゆえに悪い日である。

9

Necesse est enim ut torqueantur injusti, compatiantur justi; quia et Angeli gaudent, cum peccator a morte servatur unus.

PL 14, 983D

不義の者たちが責めさいなまれるとき、義人たちが共に苦しむのは当然だからである。天使たちさえ、一人の罪人が死から救われるとき喜ぶのだから。

10

Compatiuntur igitur cum punitur; etsi alibi legerimus: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum (Ps. LVII, 11) , quod suo loco reservo; etsi frequenter audieris cur laetetur; sed occupationes occupationibus non inseramus.

PL 14, 983D

それゆえ彼らは、罰せられるときに共に苦しむ。たとえ我々が別の箇所で「義人は不敬虔な者たちへの報復を見て喜ぶ」(詩篇57:11)と読んだとしても、である。それはしかるべき箇所のために取っておく。なぜ喜ぶのかは、あなたは何度も耳にしたであろう。だが、取り組むべきことに別の取り組むべきことを割り込ませるのはやめよう。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXIII

詩篇36篇講解 第XXXIII章PL 14, 984A
1

Novit Dominus dies immaculatorum, quia immaculatae innocentiae gratia ejus et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. Isti non habent diem, quia lucem fugiunt, de quibus pulchre dictum est: Dies eorum sicut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4) .

PL 14, 984A

「主は汚れなき者たちの日々を知っている」。汚れなき無垢な者を、主の恩寵とその充満が憐れむからである。迷う者たちを憐れみはしない。これらの者たちには日がない。光から逃げるからである。彼らについて見事に言われている。「彼らの日々は影のように過ぎ去る」(詩篇143:4)。

2

Cognitio ergo Dei, dignationis est, non visionis. Oculi ejus lux sunt: quos aspicit, illuminat; et ideo oculi ejus, dies justorum sunt.

PL 14, 984A

したがって、神が知るとは、ふさわしいとして顧みることであって、見ることではない。主の目は光である。主が目を注ぐ者たちを照らす。それゆえ主の目は、義人たちの日々である。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXIV

詩篇36篇講解 第XXXIV章PL 14, 984A
1

Unde et haereditas eorum in aeternum erit; quia aeterna bona, non temporalis haereditatis compendia quaesierunt.

PL 14, 984A

それゆえ彼らの嗣業は永遠に続く。彼らは永遠の善いものを求め、一時の嗣業の利得を求めなかったからである。

2

Et non habebunt de quo erubescant, in tempore malo, id est, judicii coelestis: et in diebus famis saturabuntur; quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) . Sed quis homo?

PL 14, 984A

「災いの時に、彼らは恥じることがない」、すなわち天の裁きの時に。「飢饉の日々には満ち足りる」。人はパンだけで生きるのではなく、神のすべての言葉で生きるからである(マタイ4:4)。だが、どの人であろうか。

3

Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum ejusmodi usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2) .

PL 14, 984B

「私はキリストにある一人の人を知っている。十四年前に(体のうちにあったのか私は知らない、体の外にあったのか私は知らない、神が知っている)、そのような者が第三の天まで引き上げられた」(二コリント12:2)。

4

Ille ergo homo qui in Christo est, qui se in carne esse non novit, qui non in carne ambulat, sed in spiritu; ille qui rapitur non solum ad coelum, sed etiam ad tertium coelum, rapitur ad paradisum, et audit arcana verba quae non licet homini loqui; qui non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus gloriatur: ipse non in solo pane, sed in omni verbo Dei vivit.

PL 14, 984B

したがって、キリストにあるその人、自分が肉にあることを知らず、肉にあってでなく霊にあって歩むその人、天へだけでなく第三の天へまで引き上げられ、楽園へ引き上げられて、人間が語ることの許されない秘密の言葉を聞くその人、自分の力でなく弱さを誇るその人は、パンだけでなく、神のすべての言葉で生きる。

5

Verbum enim Dei vita est, quia Verbum caro factum est. Unde praeclare dixit Evangelista: Quod factum est in ipso, vita est (Joan. I, 14) .

PL 14, 984B

神の言葉は生命だからである。言葉は肉となったからである。それゆえ福音書記者は見事に言った。「彼において成ったものは生命である」(ヨハネ1:14)〔引照は刷られたまま写す。この句はヨハネ1:3–4 にある〕。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXV

詩篇36篇講解 第XXXV章PL 14, 984B
1

Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Ibid., 3) ; et interposita distinctione subjiciunt: In ipso vita est (Ibid., 5) .

PL 14, 984B

アレクサンドリアの人々やエジプトの人々は、たしかにこう読む。「すべては彼を通して成った。彼なしには、成ったものは何一つ成らなかった」(ヨハネ1:3)。そして区切りを挟んで、こう続ける。「彼のうちに生命がある」(ヨハネ1:5)〔引照は刷られたまま写す。この句はヨハネ1:4 にある〕。

2

Salva sit fidelibus illa distinctio: ego non vereor legere: Quod factum est in ipso, vita est; et nihil habet quod teneat Arianus, quia non illius venena considero, sed lectionis sacrae consuetudinem recognosco.

PL 14, 984C

信仰ある者たちにとって、その区切りは損なわれずにあれ。私は「彼において成ったものは生命である」と読むことを恐れない。アレイオス派の者には、頼るべきものは何もない。私は彼の毒を考慮しているのでなく、聖なる読みの習いを確かめているからである。

3

Non enim dixit: Factum est Verbum ante omne principium. Non dixit: Factum est Verbum; sed si quod dixerit audire desideras: Verbum, inquit, erat apud Deum. Erat apud Deum, quod cum ipso operabatur, cum ipso dominabatur.

PL 14, 984C

ヨハネは「言葉は、あらゆる始まりの前に成った」とは言わなかった。「言葉は成った」とは言わなかった。だが、彼が何と言ったかを聞きたいなら、「言葉は神のもとにいた」と言う。神のもとにいたとは、彼と共に働き、彼と共に支配したということである。

4

Non dixit: Factum est Verbum; sed dixit: Deus erat Verbum: Deus autem non factura, sed factor est et creator. Aperi aures, et audi: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Discis esse Filium, in quo divinitatis est plenitudo?

PL 14, 984C

彼は「言葉は成った」とは言わず、「言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」と言った。神は被造物ではなく、造り主であり創造者である。耳を開き、聞け。「すべては彼を通して成った。彼なしには何一つ成らなかった」。神性の充満がそのうちにある者が子であると、汝は学んでいるか。

5

Aperi aures adhuc paululum, et audi dicentem: Quod factum est in ipso, vita est. In ipso, inquit, factum est: non Dei Verbum factum est.

PL 14, 984C

さらにもう少し耳を開き、こう言う声を聞け。「彼において成ったものは生命である」。彼において成った、と彼は言う。神の言葉が成ったのではない。

6

Aut si hoc movet te ad calumniam, quia dixit: in ipso factum est; numquid et Deo Patri calumniaris, quia Dei Filius dixit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21) ?

PL 14, 984D

あるいは、「彼において成った」と彼が言ったことが汝を中傷へ動かすなら、神の子が「真理を行う者は光に来る。その業が、神において成されたものであるとあらわにされるために」(ヨハネ3:21)と言ったとき、汝は父なる神をも中傷するのか。

7

Aut quia David dixit: Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem (Psal. CXVII, 21) ; hoc est, conversus es mihi in salutem, operatus es mihi ad salutem?

PL 14, 984D

〔あるいは汝は〕ダビデが「主よ、私は汝に告白する、汝は私に耳を傾け、私にとって救いとなったからである」(詩篇117:21)と言ったからといって〔中傷するのか〕。それは「汝は私にとって救いへと転じた、汝は私のために救いへ向けて働いた」ということである。

8

Possem aliis uti, sed nolo mihi credas; ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia veritatis.

PL 14, 985A

私はほかの例も用いることができるが、汝に私を信じてほしくない。それらが才知の議論であって、真理の証言ではないと、汝が思わないためである。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXVI

詩篇36篇講解 第XXXVI章PL 14, 985A
1

Ipse tonitrui filius, ipse qui in Christi pectore recumbebat, ipse cui secreta sua Dominus non tacebat, cui Petrus innuit ut Dominum interrogaret, et ille interrogavit, et Dominus revelavit; ipse exponat quid senserit de eo quod ait: Quod factum est in ipso, vita est.

PL 14, 985A

雷の子その人、キリストの胸にもたれていたその人、主がその秘密を隠さなかったその人、ペトロが主に尋ねよと合図し、彼が尋ねて、主が明らかにしたその人、その彼自身が、「彼において成ったものは生命である」という言葉をどう考えたかを説明するがよい。

2

Audi ergo interpretantem, quia tuas, Ariane, calumnias jam cavebat: Quod erat ab initio; et quod audivimus, et vidimus oculis nostris; quod perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae, et vita apparuit (I Joan. I, 1) .

PL 14, 985A

それゆえ、解き明かす者に聞け、アレイオス派の者よ、汝の中傷を彼はすでに警戒していた。「初めからあったもの、我々が聞き、我々の目で見たもの、我々が見つめ、我々の手が触れたもの、命の言葉について。そして命が現れた」(一ヨハネ1:1)。

3

Caro ergo est quae in Christo apparuit, vel Christus in carne; ipse nostra in omnibus vita est. Ipsius divinitas, vita est; ipsius aeternitas, vita est; ipsius caro, vita est; ipsius passio, vita est. Unde et Hieremias ait: In umbra ejus vivemus (Thren. IV, 20) .

PL 14, 985A

したがって、キリストにおいて現れたのは肉である。あるいは、肉におけるキリストである。彼自身がすべてにおいて我々の命である。彼の神性は命であり、彼の永遠は命であり、彼の肉は命であり、彼の受難は命である。それゆえエレミヤも言う。「その陰で我々は生きる」(哀歌4:20)。

4

Umbra alarum, umbra crucis, umbra est passionis. Ipsius mors, vita est: ipsius vulnus, vita est: ipsius sanguis, vita est: ipsius sepultura, vita est: ipsius resurrectio, vita est universorum. Vis scire quoniam mors ipsius vita est?

PL 14, 985B

翼の陰、十字架の陰、それは受難の陰である。彼の死は命であり、彼の傷は命であり、彼の血は命であり、彼の埋葬は命であり、彼の復活はすべての人の命である。彼の死が命であることを知りたいか。

5

In morte, inquit, ipsius baptizati sumus . . . . ut cum ipso in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3 et 4) .

PL 14, 985B

「彼の死において我々は洗礼を受けた。……それは、彼と共に命の新しさの中を歩むためである」(ローマ6:3、4)と彼は言う。

6

Et ipse ait: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 4 et 5) . Ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est; ut fructum multum afferret in nobis.

PL 14, 985B

また彼自身が言う。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う、一粒の麦が地に落ちて死ななければ、それだけでとどまる。だが死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12:4、5)〔引照は刷られたまま写す。この句はヨハネ12:24、25 にある〕。彼自身がその一粒の麦であり、我々のために体を解かれて死んだ。我々のうちに多くの実を結ぶためである。

7

Mors itaque ejus fructus est vitae. Quod factum est ergo in ipso, vita est. Caro facta est in ipso, vita est; infantia facta est in ipso, vita est; judicium factum est in ipso, vita est; mors facta est in ipso, vita est; remissio peccatorum facta est in ipso, vita est; vulnus factum est in ipso, vita est; illusio facta est in ipso, vita est; divisio facta est in ipso, vita est; sepultura facta est in ipso, vita est; resurrectio facta est in ipso, vita est.

PL 14, 985C

こうして彼の死は命の実である。「それゆえ彼において成ったものは、命である」。肉が彼において成ったことは命であり、幼年が彼において成ったことは命であり、裁きが彼において成ったことは命であり、死が彼において成ったことは命であり、罪の赦しが彼において成ったことは命であり、傷が彼において成ったことは命であり、嘲弄が彼において成ったことは命であり、〔衣の〕分配が彼において成ったことは命であり、埋葬が彼において成ったことは命であり、復活が彼において成ったことは命である。

8

Vide quanta in ipso facta sunt, quibus vitae nostrae facta conversio est, ut quae perierat, redderetur. Ad postremum venditio facta est in ipso, vita est: redemptio facta est in ipso, vita est.

PL 14, 985C

彼において成ったことがどれほど多いかを見よ。それらによって我々の命の転換が成し遂げられ、滅びていた命が取り戻された。最後に、売られることが彼において成ったことは命であり、贖いが彼において成ったことは命である。

9

Ad mortem venditus est a Juda, emptus a Judaeis ad mortem, ut pretioso ejus sanguine nos redimeremur ad vitam.

PL 14, 985C

彼は死へとユダに売られ、ユダヤ人たちに死へと買われた。その尊い血によって我々が命へと贖われるためである。

10

Haec est vita quae facta est, haec est vita quae apparuit, haec est vita quam audivimus, haec est vita quae erat apud Patrem; quia ipse qui erat in principio, ipse postea est natus ex Virgine, ut esset vita morituris.

PL 14, 985D

これこそ成った命であり、現れた命であり、我々が聞いた命であり、父のもとにあった命である。初めにいたその彼自身が、のちにおとめから生まれたのは、死にゆく者たちにとっての命となるためである。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXVII

詩篇36篇講解 第XXXVII章PL 14, 985D
1

Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus? Quid est, hominem in Christo? Hoc est, factum in Christo, in quo facta sunt omnia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16 et 17) , hoc est, in virtute ejus.

PL 14, 985D

我々に示されたこの箇所そのものに問おう。「キリストにある人」とは何か。すなわち、キリストにおいて成された者である。その彼において、座天使も主天使も権天使も能天使も、すべてのものが成った。「すべては彼を通して、彼において創造された。彼はすべてに先立ち、すべては彼において成り立っている」(コロサイ1:16、17)、すなわち彼の力にあって成り立っている。

2

Homo ergo in Christo, qui factus est ad imaginem ejus et similitudinem: homo in Christo, qui totus in Christo sit.

PL 14, 986A

したがって、キリストにある人とは、彼の像と似姿に従って造られた者である。キリストにある人とは、全体としてキリストの内にある者である。

3

Sicut enim Deus per unitatem et plenitudinem divinitatis Pater Deus totus in Filio est, et Filius in Patre: ita per intentionem et pietatis affectum (ut exempli vice, non comparationis utamur) homo totus in Christo est; qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est.

PL 14, 986A

父なる神が、神性の一致と充満によって、全体として子の内にあり、子が父の内にあるように、人も、志向と敬虔の心情によって全体としてキリストの内にある(これは比較としてでなく、例として我々が用いるのである)。主に結びつく者は、一つの霊となるからである。

4

Homo ergo in Christo, non ille terrenus, non ille peccati; sed homo Christi. Quid ergo movet: Quod factum est in ipso, vita est; si et homo praecipue interior, in ipso factus est, in ipso crucifixus, in ipso renovatus, in ipso sepultus, et cum ipso consepultus, in ipso resuscitatus?

PL 14, 986A

したがって、キリストにある人とは、あの地上の人、あの罪の人ではなく、キリストの人である。では、「彼において成ったものは生命である」ということの何が気にかかるのか。特に内なる人もまた彼において成り、彼において十字架につけられ、彼において新たにされ、彼において葬られ、彼と共に葬られ、彼において復活させられたというのに。

5

Quid movet, ut dixi, quia scriptum est: Quod factum est in ipso, vita est; cum homo dixerit: In Deo faciemus virtutem (Psal. LIX, 14) ? Si quaeris quae vita sit, si moveat quod factum sit in ipso, accipe. Nempe vita, Ecclesia est.

PL 14, 986A

すでに言ったとおり、「彼において成ったものは生命である」と書かれていることの何が気にかかるのか。人が「神において我々は力を行う」(詩篇59:14)と言ったというのに。どのような命かを尋ねるなら、また、彼において成ったということが気にかかるなら、受け取れ。まさしく命とは、教会である。

6

In ipso facta est, in ejus costa, in ipso resuscitata Eva. Eva autem vita, hoc est, quod factum est; quia Eva quae perierat, salva facta est per Ecclesiam, hoc est, per filiorum suorum generationem, sicut scriptum est (I Tim. II, 15) ; quia delictum superioris praevaricatricis sobria emendavit haereditas. Unde et ipse Paulus raptus est ad vitam, qui ante erat persecutor ad mortem.

PL 14, 986B

彼において、彼のあばら骨において成り、彼において復活させられたのは、エバである。そしてエバは命、すなわち成ったものである。滅びていたエバは、教会を通して、すなわち自らの子らをもうけることを通して、救われたからである。書かれているとおりである(一テモテ2:15)。先の背反者の罪を、節度ある相続が正したのである。それゆえパウロ自身も、かつては死に向かう迫害者であったが、命へ引き上げられた。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXVIII

詩篇36篇講解 第XXXVIII章PL 14, 986B
1

Prolixius evagati sumus, ut de eo homine qui non in solo pane, sed in omni verbo Dei viveret, diceremus. Revertamur ad psalmum: Et ideo immaculati non confundentur in die judicii, et in diebus famis saturabuntur.

PL 14, 986B

パンだけでなく、神のすべての言葉で生きるであろうあの人について語るために、我々は長く脇道にそれた。詩篇に戻ろう。「それゆえ汚れなき者たちは、裁きの日に恥じることがなく、飢饉の日々には満ち足りる」。

In Psalmum XXXVI, Caput XXXIX

詩篇36篇講解 第XXXIX章PL 14, 986C
1

(Vers. 20.) Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est, defecerunt. Vides subito aliquem ad potestatem venisse, et honoris insignia: sublimem judicas. Vides illi alium esse successum; nonne dicis de eo: Ubi honoratus et exaltatus est iste?

PL 14, 986C

(第20節)「尽き果てる者は、煙のように尽き果てる」。ギリシア語の本は、「彼らは尽き果てた」〔ギリシア語〕という形である。すなわち、「尽き果てた」(defecerunt)である。ある人が突然、権力と栄誉の標を手にしたのを、あなたは見る。あなたはその人を高貴と判断する。その人にほかの者が取って代わったのを見る。あなたは彼について「あの誉れを受け、高く上げられた者はどこにいるのか」と言うのではないか。

2

Defecit. Ideo plus dixit Graecus; quia ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praevenitur; ut meatus fluminum praeterisse citius quam venisse comprehendas; et dum ventura opperiris fluenta, te adhuc exspectante, fluxerunt.

PL 14, 986C

「彼は尽き果てた」。それゆえギリシア語の本はより多くを言った。誉れを受け高く上げられたと信じられるその所で、自らの衰えに先を越されるからである。その結果、川の流れが、来たよりも早く過ぎ去ってしまったと、あなたは悟る。流れ来るものを待つうちに、あなたがなお待っている間に、流れ去ってしまったのである。

3

Contra, humiles atque mansueti dum subjiciuntur a divitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate, et subito refulserunt. Ideoque Paulus in infirmitatibus sibi placuit, non in virtutibus.

PL 14, 986C

これに対し、謙虚な者や柔和な者は、富める者たちに従わされ、抑えつけられているうちに、自分のへりくだりによって高く上げられ、突然輝き出した。それゆえパウロは、力においてでなく弱さにおいて自らを喜んだ。

In Psalmum XXXVI, Caput XL

詩篇36篇講解 第XL章PL 14, 986D
1

Sed consideremus, ne quis putet eum in revelationibus gloriatum; et repetamus ea, ut se ipse defendat humilitatis magistrum.

PL 14, 986D

だが考察しよう、誰かが、彼が啓示を誇ったと考えることのないように。そして、彼自身がへりくだりの教師として自らを弁護するよう、それらを繰り返そう。

2

Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum ejusmodi usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2) .

PL 14, 986D

「私はキリストにある一人の人を知っている。十四年前に(体のうちにあったのか私は知らない、体の外にあったのか私は知らない、神が知っている)、そのような者が第三の天まで引き上げられた」と彼は言う(二コリント12:2)。

3

Ante annos quatuordecim revelatum sibi dicit, et tamen revelationem tamdiu apud se tenuit et repressit: nec dixisset, nisi utile nobis judicasset ut diceret; ne nos revelationibus extolleremur.

PL 14, 986D

十四年前に自分に啓示されたと彼は言う。それでも彼はその啓示を、それほど長く自分のもとに留め、抑えていた。我々が啓示によって思い上がらぬよう、語ることが我々に益になると判断していなければ、語らなかったであろう。

4

Si enim in tanta gratia non est gloriatus Paulus, nec nos gloriari oportet. Juvenis ipse non gloriatus est, senex gloriaretur?

PL 14, 987A

これほどの恩寵にあってパウロが誇らなかったのなら、我々も誇るべきではない。若い時に彼自身が誇らなかったのに、年老いてから誇るだろうか。

5

Deinde raptum se usque ad tertium coelum negare non potuit; et tamen utrum in corpore, an extra corpus raptus esset, se ignorare testatus est. Non ergo de scientia; sed de ignorantia gloriatur, et Dei circa se gratiam praedicat.

PL 14, 987A

さらに、彼は第三の天まで引き上げられたことを否定できなかった。それでも、体のうちで引き上げられたのか、体の外で引き上げられたのかは、知らないと証言した。したがって彼は、知識についてでなく、無知について誇り、自分に及ぶ神の恩寵を宣べ伝えている。

6

Quod scientiae est, negat; quod charitatis est, confitetur: scientia enim inflat, charitas vero aedificat. Et iterum, raptum ejusmodi hominem dixit: quemadmodum raptus esset, utrum in corpore, an extra corpus, incertum sibi esse memoravit. Vide stateram sapientiae.

PL 14, 987A

知識に属することは否定し、愛に属することは告白する。知識は人を高ぶらせ、愛は人を築き上げるからである。そしてまた、彼はそのような人が引き上げられたと言った。どのように引き上げられたのか、体のうちでか体の外でか、自分には確かでないと記した。知恵の秤を見よ。

7

Constituit unum in Christo, et se alterum, qui ait: Nescio. Quod alienum est, attollit. quod suum, humiliat. Et audivit, inquit, verba ineffabilia (I Cor. XII, 4) . Non dixit: Audivi, sed quod alter audieret, non negavit.

PL 14, 987A

彼は、キリストにある者を一人、自分をもう一人として立て、「私は知らない」と言う。自分のものでないことは持ち上げ、自分のものはへりくだらせる。「そして彼は、言い表せぬ言葉を聞いた」と彼は言う(一コリント12:4)〔引照は刷られたまま写す。この句は二コリント12:4 にある〕。彼は「私は聞いた」と言わなかったが、ほかの者が聞いたことを否定もしなかった。

8

Verecunde itaque testem se maluit significare quam vatem, et refugit videri coelestium arbiter secretorum. Testimonium enim dicere, veritatis est: meritum elationis non refugere, gloriantis. Ideoque ait: Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem non gloriabor (Ibid., 5) .

PL 14, 987B

こうして彼は慎み深く、預言者としてでなく証人として自分を示すことを望み、天の秘密の裁定者に見られることを避けた。証言することは真理に属し、高ぶりに値することを避けないのは、誇る者に属するからである。それゆえ彼は言う。「このような者については私は誇るが、私自身については誇らない」(一コリント12:5)〔引照は刷られたまま写す。この句は二コリント12:5 にある〕。

In Psalmum XXXVI, Caput XLI

詩篇36篇講解 第XLI章PL 14, 987B
1

Quid est autem quod ait audisse hominem, et hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? Quomodo hoc convenit, ut non licuerit homini loqui, quae licuerit homini audire?

PL 14, 987B

では、彼が、人が聞いたと言い、しかもキリストにあるその人が、人間が語ることの許されないことを聞いたと言うのは、どういうことか。人間が語ることを許されなかったことを、人間が聞くことは許された、というのが、どうして合うのか。

2

Si ipsi homini qui audivit, non licet loqui, quomodo ei creditum est audire, quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? Si alteri homini qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire?

PL 14, 987B

聞いた当の人に語ることが許されないのなら、語ることが許されなかったことを聞くことが、その人にどうして委ねられたのか。この隔たりは何か。もし外なる人であるほかの人にであるなら、人間に聞くことが許されなかったことを、人間がどうして知り得たのか。

3

Unde videtur non gratia loquendi illi homini defuisse qui esset in Christo, cui non defuit; sed eis qui audirent, locum, tempus, meritum defuisse.

PL 14, 987C

このことから、キリストにあったその人に語る恩寵が欠けていたのではない、彼には欠けていなかったと思われる。欠けていたのは、聞く者たちに、場所と時と功績だったのである。

4

Ille enim in coelo audivit; et ideo non competere judicatum est, ut id loqueretur in terris, quod audisset in coelo; cum in ipsa terra sit ista discretio, ut quod in altera regione canitur, in altera non canatur, secundum quod scriptum est: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4) ?

PL 14, 987C

彼は天で聞いた。それゆえ、天で聞いたことを地上で語るのはふさわしくないと判断された。地そのものにおいてさえ、ある地方で歌われることがほかの地方では歌われないという区別があるからである。「我々はどうして、主の歌を異国の地で歌えようか」(詩篇136:4)と書かれているとおりである。

5

Denique Hebraei non canebant in terra captivitatis, quod in sua patria canere consueverant. Haec terra captivitatis est, alia terra libertatis est; ista peccati, illa quietis aeternae; vallestris ista, illa coelestis.

PL 14, 987C

つまりヘブライ人たちは、捕囚の地では、自分たちの故国で歌い慣れていたものを歌わなかった。この地は捕囚の地であり、もう一つの地は自由の地である。こちらは罪の地、あちらは永遠の安息の地である。こちらは低地のもの〔vallestris は通常の語形でない。谷、低地に属する、の意に解した〕、あちらは天のものである。

6

Ergo in coelo illa nunc praedicabat Paulus, quae terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda.

PL 14, 987D

したがってパウロは、いま天で、かつて地上では宣べ伝えられなかったことを宣べ伝えていた。秘められた知恵は、完全な者たちの間で語られるべきだからである。

In Psalmum XXXVI, Caput XLII

詩篇36篇講解 第XLII章PL 14, 987D
1

Attamen quid commemoratio istius revelationis operatur, nisi ut doceat quod in revelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus; quia infirmitas, et remedium revelationis, et virtutis exercitium est?

PL 14, 987D

それにしても、この啓示の記憶は何をもたらすのか。啓示のうちには決して誇るべきでなく、弱さのうちにこそ誇るべきだと教えるためでなくて何であろう。弱さは啓示の治療であり、徳の鍛錬でもあるからである。

2

Contra autem revelatio, elationis lubricum est; namque ne revelationis sublimitate extolleretur ipse Paulus, qui raptus in tertium coelum est, stimulum carnis accepit. Subvenit ergo infirmitas, ne gratia in periculum verteretur.

PL 14, 987D

これに対して、啓示は高ぶりの滑りやすい場所である。実際、第三の天にまで引き上げられたパウロ自身も、啓示の高みによって思い上がることのないよう、肉に刺を受けた。こうして弱さが助けに来て、恩寵が危険に転じないようにした。

3

Utilior ergo infirmitas, quam gratia. Eadem quoque infirmitas officina virtutis est; sicut ipsi Apostolo testificatus est Dominus, quia virtus in infirmitatibus consummatur (II Cor. XII, 9) .

PL 14, 988A

それゆえ弱さは恩寵よりも有益である。同じ弱さはまた徳の工房でもある。主が使徒その人に証ししたとおり、「力は弱さのうちに完成される」(二コリント12:9)〔「徳」と「力」はラテン語では同じ virtus で、両義にかけて言う〕。

4

Denique iste post revelationem rogavit remedium sanitatis, et non impetravit; in infirmitate autem remedium non quaesivit, sed cursum consummavit, et coronam invenit.

PL 14, 988A

実際、この人は啓示ののち、健康の治療を願ったが、聞き入れられなかった。しかし弱さのうちにあって治療を求めず、自分の走路を走り終え、冠を見いだした。

In Psalmum XXXVI, Caput XLIII

詩篇36篇講解 第XLIII章PL 14, 988A
1

(Vers. 21.) Mutuatur, inquit, peccator, et non solvit: justus autem miseretur, et tribuit. Hoc quoque convenit personae Pauli, quia justus miseretur et tribuit. Vide illum Domini eloquia dividentem, vide argentum Domini fenerantem.

PL 14, 988A

(第21節)「罪人は借りるが、返さない。しかし義人は憐れみ、与える」と言う。これもまたパウロという人物にふさわしい。義人は憐れみ、与えるからである。主の言葉を分け与えている彼を見よ。主の銀を貸し付けている彼を見よ。

2

Unam mnam accepit, duas reddidit: duas accepit, quatuor reddidit: quinque accepit, decem reddidit. Non ligavit in sudario quod acceperat, sed nummulariis erogavit; et quod erogaverat, cum usuris recepit.

PL 14, 988A

一ムナを受けて二ムナを返し、二ムナを受けて四ムナを返し、五ムナを受けて十ムナを返した。受けたものを布に包んでおかず、両替人たちに出し、出したものを利子とともに受け取った。

3

Ita et accipientem a peccato maximo liberavit, ne apud eum pecunia Domini deperiret; et ipse ut decem civitatibus praeficeretur, emeruit.

PL 14, 988B

こうして彼は、受け取る者をも最大の罪から解き放ち、その者のもとで主の金が失われないようにした。そして自らも、十の町の上に立てられるにふさわしい者となった。

4

Quae sint decem civitates, in epistolis recognosce quas scripsit; etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est: Ite per orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. XVI, 15) .

PL 14, 988B

十の町が何であるかは、彼が書いた書簡のうちに見て取れ。もっとも、使徒たちは定められた数に縛られない。彼らには「全世界を行き巡って、すべての造られたものに福音を宣べ伝えよ」(マルコ16:15)と命じられているからである。

5

Hic ergo ab Hierusalem per Orientem et Illyricum et Italiam Domini pecuniam dispensavit. Et ne quis putaret quod suam feneraret, Domini esse pecuniam testabatur dicens: His autem qui matrimonio juncti sunt, denuntio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII, 10) .

PL 14, 988B

そこで彼は、エルサレムから東方とイリュリクムとイタリアを通って、主の金を分配した。また、自分の金を貸し付けていると誰かに思われないよう、それが主の金であることを、こう言って証しした。「結婚している者たちには、私ではなく主が命じる。妻は夫から離れてはならない」(一コリント7:10)。

6

Et alibi: Quid experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) . Denique ipse rex ita dixit, in quo figura est Domini: Oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. Meam, inquit, non tuam. Justus ergo miseretur et tribuit.

PL 14, 988B

また別の箇所ではこう言う。「汝らはなぜ、私のうちに語るキリストの証拠を求めるのか」(二コリント13:3)。さらに、その人のうちに主の象りがある王自身が、こう言った。「汝は私の金を両替人たちに預けるべきであった」。「私の〔金〕」と言い、「汝の〔金〕」とは言わなかった。それゆえ義人は憐れみ、与える。

7

Quomodo tribuat, audi dicentem: Per omnes Ecclesias doceo. Peccator autem mutuatur, et non solvit (I Cor. VII, 17) . Vide divitem mutuantem, et non reddentem: pauperem accipientem, et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. Haec moralia.

PL 14, 988C

どのように与えるかは、彼が言うのを聞け。「私はすべての教会で教えている」。「しかし罪人は借りるが、返さない」(一コリント7:17〔引照は前の「私はすべての教会で教えている」にかかる。後の句は講解する詩篇の第21節である〕)。富める者が借りて返さないのを見よ。貧しい者が受けて、すぐに報い、長く借金を負わないようにするのを見よ。以上は道徳に関する事柄である。

In Psalmum XXXVI, Caput XLIV

詩篇36篇講解 第XLIV章PL 14, 988C
1

Vide nunc pauperem mysticum, id est, simplicem et timentem Dei nomen, audientem verbum de castitate, et solventem; audientem de misericordia, et solventem; audientem de placiditate, et non irascentem: divitem vero illum arrogantem et superbum, audientem quidem, sed post se rejicientem sermones Dei; audientem de condemnatione luxuriae, et magis luxuriantem.

PL 14, 988C

さて、奥義の意味での貧しい者を見よ。すなわち、素朴で神の名を畏れ、貞潔についての言葉を聞いて返し、慈しみについて聞いて返し、穏やかさについて聞いて怒らない者である。他方、あの富める者を見よ。高慢で傲り、聞きはするが、神の言葉を後ろに投げ捨て、放縦への断罪について聞いて、かえって放縦に身をまかせる。

2

Denique Ecclesia solvit quod accepit, Synagoga non solvit. Cognosce Ecclesiam solvere: Tui, inquit, erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum servaverunt (Joan. XVII, 6) . Et alibi: Ipse enim Pater diligit vos, quia vos me diligitis (Joan. XVI, 27) .

PL 14, 988D

こうして、教会は受けたものを返し、会堂は返さない。教会が返していることを知れ。「彼らは汝のものであった。汝は彼らを私に与え、彼らは汝の言葉を守った」(ヨハネ17:6)。また別の箇所では「父自身が汝らを愛している。汝らが私を愛しているからである」(ヨハネ16:27)。

3

Reddidit ergo Ecclesia quam accepit a Domino pecuniam charitatis, sed Synagoga non reddidit.

PL 14, 988D

それゆえ、教会は主から受けた愛の金を返したが、会堂は返さなかった。

4

Ideoque de Judaeis dicitur: Si non venissem, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 24) ; quia audierunt utique, et non crediderunt.

PL 14, 988D

だからユダヤ人について、こう言われる。「もし私が来て彼らに語らなかったなら、彼らに罪はなかったであろう。しかし今や、彼らは自分の罪について言い訳できない」(ヨハネ15:24)。確かに聞いたのに、信じなかったからである。

5

Probatum est ergo quia mutuati sunt peccatores, et non solverunt. Peccator igitur eget semper: justus autem abundat et tribuit, cujus dives est conscientia.

PL 14, 989A

こうして、罪人たちは借りて、返さなかったことが証明された。それゆえ罪人は常に欠乏し、義人は豊かで、与える。その良心が富んでいるからである。

6

Ideoque Judaei in suis divitiis eguerunt: Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) ; Christiani autem in divitiis simplicitatis suae non defecerunt.

PL 14, 989A

だからユダヤ人は、自分たちの富のうちにあって欠乏した。「富める者たちは欠乏し、飢えた」(詩篇33:11)。他方、キリスト教徒は、自らの素朴さの富のうちにあって、衰えなかった。

In Psalmum XXXVI, Caput XLV

詩篇36篇講解 第XLV章PL 14, 989A
1

(Vers. 22.) Bonus ergo justus; et ideo addit Scriptura: Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram; maledicentes autem eum, disperibunt. Quomodo justus possidet terram, aut quam terram, cum Scriptura dicat: Numquid soli habitabitis super terram (Esai. V, 8) ?

PL 14, 989A

(第22節)それゆえ義人は善い者である。だから聖書は付け加える。「彼を祝福する者は地を所有し、彼を呪う者は滅びるからである」。義人はどのように地を所有するのか、またどの地をか。聖書は「汝らだけが地の上に住むのか」(イザヤ5:8)と言っているのに。

2

Et alibi: Vae habitantibus super terram (Apoc. VIII, 13) , quod increpationis est verbum atque maledicti. Cujus ergo terrae benedicta possessio est?

PL 14, 989A

また別の箇所では「地の上に住む者たちに災いあれ」(黙示録8:13)と言う。これは叱責と呪いの言葉である。それでは、いかなる地の所有が祝福されたものか。

3

Non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur: sed illius quae fluit mel et lac, id est, habet gratiam suavitatis, et fulgorem lucis aeternae.

PL 14, 989B

闇に覆い隠され、苦さに満ちたこの地ではない。蜜と乳を流すあの地、すなわち甘美の恩寵と永遠の光の輝きをもつ地である。

4

Accipe mellis boni suavitatem; immo supra mel: Fugiet dolor et gemitus et tristitia (Esai. XXXV, 10) ; quia suavitas gratiae amaritudinem humanae fragilitatis excludet.

PL 14, 989B

よい蜜の甘美を受け取れ。いや、蜜にまさるものを。「痛みもうめきも悲しみも逃げ去る」(イザヤ35:10)。恩寵の甘美が、人間の脆さの苦さを締め出すからである。

5

Et alibi: Et delebit omnem lacrymam de oculis eorum; et mors non erit amplius, neque luctus (Apoc. XXI, 4) . Accipe etiam lactis nitorem. Et non indigebunt lucerna, et lumine solis; ipse enim Dominus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Amen (Apoc. XXIV, 5) .

PL 14, 989B

また別の箇所では「彼らの目からすべての涙をぬぐい去り、死はもはやなく、悲嘆もない」(黙示録21:4)と言う。乳の輝きをも受け取れ。「彼らは灯火も太陽の光も要しない。主自身が彼らの上を照らし、彼らは世々限りなく統べ治めるからである。アーメン」(黙示録24:5〔底本の引照は24章5節。黙示録は22章までで、22:5 に当たる〕)。

In Psalmum XXXVI, Caput XLVI

詩篇36篇講解 第XLVI章PL 14, 989B
1

Est etiam mysticus justus, qui miseretur et tribuit, qui omnia verba quae accepit a Patre dedit nobis, et peccatorum nostrorum nobis aera dimisit, et sanguinem suum pro nostris debitis solvit; ut non in fenore essemus alieno, sed in suo aere bonus creditor nos haberet.

PL 14, 989B

奥義の意味での義人もいる。憐れみ、与える者であり、父から受けたすべての言葉を我々に与え、我々の罪の借財を我々に免じ、自らの血をもって我々の負債を払い、我々が他人の高利のもとにあるのでなく、善き債権者が自分の貸し金のうちに我々を持つようにした者である。

2

Est et peccator ille qui congregavit quae non peperit, et mutuatus est quod non tenebat, nec vult restituere quod accepit.

PL 14, 989C

また、罪人もいる。自分が産まなかったものを集め、持っていなかったものを借り、受けたものを返そうとしない者である。

3

Audi quia mutuatus est diabolus: Tibi, inquit, dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum (quia mihi tradita sunt, et cui volo, do illa) si procidens adoraveris me (Luc. IV, 6) .

PL 14, 989C

悪魔が借りたことを聞け。「汝にこの権力のすべてと、それらの栄光を与えよう(それは私に渡されたもので、私は望む者にそれを与える)。もし汝がひれ伏して私を拝むなら」(ルカ4:6)と彼は言う。

4

Nequissime, accepisti ad tentationem, non ad mortem; hoc est, accepisti ut probarentur Dei servuli, non ut exstinguerentur; accepisti ut Deus adoraretur, non ut negaretur; accepisti saecularia, cur eripis quae aeterna sunt? accepisti quae mundi sunt, cur vis auferre quae Christi sunt?

PL 14, 989C

この最悪の者よ、汝が受けたのは誘惑のためであって、死のためではない。すなわち、神の僕たちが試されるために受けたのであり、滅ぼされるためではない。神が拝されるために受けたのであり、否まれるためではない。世俗のものを受けたのに、なぜ永遠のものを奪うのか。世界に属するものを受けたのに、なぜキリストに属するものを取り去ろうとするのか。

5

Da illa cui vis, non invidemus. Cur nobis a te quae nos volumus, invidentur? Tu adorari vis, qui omnibus nequior, ipsa quoque indignus es servitute.

PL 14, 989D

汝が望む者にそれを与えよ。我々は惜しまない。なぜ汝は、我々の望むものを我々に惜しむのか。誰よりも邪悪でありながら拝まれたがる汝は、奴隷の身にすら値しない。

In Psalmum XXXVI, Caput XLVII

詩篇36篇講解 第XLVII章PL 14, 989D
1

(Vers. 23.) A Domino gressus viri corrigentur. Graecus διαβήματα dixit, hoc est, transitus. Et ideo dicitur tibi: Si transeas per aquam, flumina te non concludent (Esai. XLIII, 2) .

PL 14, 989D

(第23節)「人の歩みは主によって正される」。ギリシア語の本は「ディアベーマタ」〔ギリシア語〕と言った。すなわち「通過」である。だからあなたに、「汝が水の中を通り過ぎるとき、川は汝を閉じ込めない」(イザヤ43:2)と言われている。

2

Transi ergo, noli cessare; sicut bonus viator cum venerit ad aliquod viae signum, non stat, sed pertransit; et tu in via es, quamdiu in hoc cursu es constitutus. Paulus si stetisset, cursum suum non consummasset.

PL 14, 990A

それゆえ通り過ぎよ、立ち止まるな。よい旅人が道のある標識に着いても立ち止まらず、そのまま通り過ぎるように。あなたも、この走路に置かれているかぎり、道の上にいる。パウロがもし立ち止まっていたなら、自分の走路を走り終えなかったであろう。

3

Vide ne ideo dicat: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12) . Non enim qui transivit, potest timere ne cadat. Vidi, inquit, impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Infra vers. 35) .

PL 14, 990A

そのために彼がこう言うのではないか、よく見よ〔vide ne … dicat の係りは定かでない。このように取った〕。「立っている汝は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10:12)。通り過ぎた者は、倒れることを恐れえないからである。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギの上にそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」(後の第35節)と言う。

4

Videns ergo impium superexaltatum, qui non stetit, non offendit: si stetisset, et miratus illum fuisset, et secutus esset, offenderat, et ceciderat sicut impius.

PL 14, 990A

それゆえ、高く上げられた不敬虔な者を見ても、立ち止まらなかった者はつまずかない。もし立ち止まり、彼に感嘆し、彼に従っていたなら、つまずき、不敬虔な者のように倒れていたであろう。

5

Ideo Moyses videns rubum relucere et non ardere, ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3) . Qui transit de hoc saeculo, magnum visum videt: qui solvit vincula istius nexus quo ligamur huic corpori, magnum visum videt.

PL 14, 990A

だからモーセは、柴が輝きながら燃えないのを見て言った。「私は通り過ぎて、この大いなる光景を見よう」(出エジプト記3:3)。この世から通り過ぎる者は、大いなる光景を見る。我々をこの体に縛りつけているこの結び目の縄目をほどく者は、大いなる光景を見る。

6

Moyses in Exodo, ut legitur, multa videt miracula: non tanta alius videt qui non est in Exodo. Idem Moyses transivit: transivit et populus patrum, quia de terra captivitatis exibat.

PL 14, 990B

モーセは、読まれるとおり、「出エジプト」〔書名であるとともに「脱出」の意〕において多くの奇跡を見る。「出エジプト」の中にいない他の者は、これほど多くを見ない。同じモーセが通り過ぎた。父祖たちの民も通り過ぎた。捕囚の地から出て行くところだったからである。

7

Dirigebantur itaque a Domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis; ut nec diei ardor afficeret commeantes, nec impedimentum viantibus tenebrae noctis afferrent.

PL 14, 990B

かくて彼らの歩みは、主によって導かれていた。彼らには夜は火の柱が、昼は雲の柱が照らし、昼の暑さが旅する者を害さず、夜の闇が行く者に妨げをもたらさないようにされていた。

In Psalmum XXXVI, Caput XLVIII

詩篇36篇講解 第XLVIII章PL 14, 990B
1

Et tu merere factis, votisque deposce ut gressus tui a Domino dirigantur, ne moveantur pedes tui; quia scriptum est: Mei autem pene moti sunt pedes; paulo minus effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2).

PL 14, 990B

あなたもまた、行いによって功を立て、願いをもって切に求めよ。あなたの歩みが主によって導かれ、あなたの足が動かされないように、と。こう書かれているからである。「しかし私の足はほとんど動かされ、私の歩みはあやうく注ぎ出されるところだった」(詩篇72:2)。

2

Cavendum est quoque ne rectam semitam derelinquas, et diverticula te viarum tortuosarum decipiant; ideo dicitur: Parate viam Domino: rectas facite semitas ejus (Esai. XL, 3) .

PL 14, 990C

まっすぐな小道を捨てることのないよう、また曲がりくねった道の脇道があなたを欺くことのないよう、警戒せねばならない。それゆえ「主の道を備えよ。その小道をまっすぐにせよ」(イザヤ40:3)と言われる。

3

Paremus ergo viam Domino Deo nostro in mentibus nostris; rectas faciamus animorum semitas, ne labamur; non effundantur gressus nostri sicut uxoris Lot, quae post se respexit, et gressus tenere non potuit, sed effusi sunt, cum in salem esset repente conversa; non effundantur sicut Aegyptiorum, quorum gressum maris fluctus effudit.

PL 14, 990C

それゆえ我々の神なる主のために、我々の精神のうちに道を備えよう。我々の心の小道をまっすぐにし、滑らないようにしよう。我々の歩みが、後ろを振り返って歩みを保てず、突然塩に変えられたとき注ぎ出されたロトの妻のようにならないように。また、海の波がその歩みを押し流したエジプト人たちのようにならないように。

4

Ipsis Hebraeis qui cum Moyse erant, quia peccaverunt in deserto, ceciderunt vestigia pedum, ne in terram resurrectionis intrarent.

PL 14, 990C

モーセと共にいた当のヘブライ人たちも、荒れ野で罪を犯したために、足の跡が崩れ落ち、復活の地に入ることがなかった。

In Psalmum XXXVI, Caput XLIX

詩篇36篇講解 第XLIX章PL 14, 990C
1

Nonne etiam de his pulchre dicitur quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in vanum effusus labor, vota sunt destituta.

PL 14, 990C

彼らについても、彼らの歩み〔processus〕は注ぎ出されたと見事に言われているではないか。彼らの希望は崩れ、労苦は空しく注ぎ出され、願いは見捨てられたのである。

2

Considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, vitae attentioris affectum, piae propositum servitutis, sedulae observationis officium; subitoque eum esse mutatum, discessisse de monasterio, valedixisse jejuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae.

PL 14, 990D

考えてみよ。ある人が何年かのあいだ、正直さへの熱意、貞潔の守り、より注意深い生活への愛着、敬虔な奉仕の志、勤勉な遵守の務めをもっていたのに、突然変わり、修道院を去り、断食に別れを告げ、自制を捨て、享楽にふけり、放縦に励むという場合を。

3

Dudum de monasteriis exierunt, et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. Nonne de his pulchre dixeris: Effusi sunt gressus eorum, quos bene direxisse poenituit?

PL 14, 991A

さきごろ修道院を出た者たちが、いまや放縦の教師となり、不自制をまき散らす者、厚かましさを煽る者、慎みを貶める者となっている。正しく歩みを導いたことを悔いた彼らについて、あなたは見事に「彼らの歩みは注ぎ出された」と言えるのではないか。

4

Egerunt itaque novi generis poenitentiam pro virtutibus, et non agunt pro delictis. Sed hi ex nobis exierunt, dicit Joannes, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum perseverassent (I Joan. II, 19) .

PL 14, 991A

かくして彼らは、徳を悔いるという新しい種類の悔い改めをなし、罪を悔いることはしない。しかしヨハネは言う。「彼らは我々のうちから出て行ったが、我々に属してはいなかった。もし我々に属していたなら、我々とともにとどまっていたであろう」(一ヨハネ2:19)。

5

Hi ergo viam suam condemnaverunt, quibus convenit dici: O qui dereliquistis semitas rectas, abeundo in vias tenebrarum; et qui laetamini in malis, et gaudetis in eversione mala, quorum semitae pravae, et flexuosi cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor ipsorum; cur odisse coepistis viam rectam, et justum consilium deseruistis (Prov. II, 13 et seq.) ?

PL 14, 991A

それゆえ彼らは自らの道を断罪したのであり、彼らにはこう言うのがふさわしい。「ああ、闇の道に入って行くために、まっすぐな小道を捨てた者たちよ。悪事を喜び、悪しき転覆を楽しむ者たち。その小道は曲がり、その走路は曲がりくねる。その創始者自身が滑りやすく曲がりくねっているように。なぜ汝らはまっすぐな道を憎み始め、正しいはかりごとを捨てたのか」(箴言2:13以下)。

6

Non vos direxit Dominus: quem autem dirigit Dominus, viam ejus cupiet, sicut scriptum est, et ipsius semitis delectabitur.

PL 14, 991B

主は諸君を導かなかった。しかし主が導く者は、書かれているとおり、その道を慕い、その小道を喜ぶであろう。

In Psalmum XXXVI, Caput L

詩篇36篇講解 第L章PL 14, 991B
1

Utrumque tamen intelligi potest, ita est medium, quod et ipse qui a Domino dirigitur, viam Domini cupiet; quia duce ipso, omnis levatur labor, omnia impedimenta removentur, incentiva subministrantur: et ipse Dominus non aspernatur, sed libenter accipit viam viri quem ad virtutem ipse direxerit.

PL 14, 991B

しかし、どちらにも解しうる。事柄はそのように中間にあり、主によって導かれる当人もまた、主の道を慕うのである。主自身が導き手であれば、あらゆる労苦は軽くされ、あらゆる妨げは取り除かれ、励ましが与えられるからである。そして主自身も、自ら徳へと導いた人の道を退けず、喜んで受け入れる。

2

Pulchre autem viri gressus dirigi dicuntur a Domino; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, sine offensione servare vestigium. Qui enim plantat et rigat, nihil sunt; sed qui dat incrementum Deus: ipsi soli gloria virtutum jure defertur.

PL 14, 991B

人の歩みが主によって導かれると言うのは見事である。つまずきなく足跡を保つことは、望む者や走る者のなすことではなく、憐れむ神のなすことだからである。植える者も水を注ぐ者も無に等しく、成長させる神だけがすべてである。徳の栄光は、当然ただ神にのみ帰される。

In Psalmum XXXVI, Caput LI

詩篇36篇講解 第LI章PL 14, 991C
1

(Vers. 24.) Denique etiam justus cadit interdum; sed si justus est, cum acciderit, non conturbabitur. Quod conditionis est, cadit; quod justitiae, resurgit: quoniam justum Deus non derelinquit, sed confirmat manum ejus. Qua ratione non pedem, sed manum dixit?

PL 14, 991C

(第24節)実際、義人でさえ時に倒れる。しかし義人であるなら、倒れても動転しない。人の条件に属することとしては倒れ、正義に属することとしては起き上がる。神は義人を見捨てず、その手を堅くするからである。どのような理由で、足でなく手と言ったのか。

2

Nisi forte ea, quoniam qui cadit, non magis pede labitur, sed infirmus lubrico saepe decipitur, vel offendit in petra; hic autem justi casum intellige, id est, fortioris.

PL 14, 991C

おそらく、倒れる者は足で滑るというより、弱い者がしばしば滑りやすい所に欺かれ、あるいは岩につまずくからであろう〔non magis pede labitur, sed … の理由づけが取りにくい。このように取った〕。しかしここでは、義人、すなわちより強い者の転倒と解せよ。

3

Denique de populo qui luctatur, si genu fixerit, vel pede lapsus fuerit, pro victo habetur; athleta qui luctandi peritiam habet, et ad coronam luctatur, etiam volens genu figit, ut vincat; et si lapsus fuerit, non excluditur; et si ab eo qui superior sit, prematur, manibus tamen se sustinens, jure decertat; nec aufertur bravium, nisi fuerit fusus in ventrem, aut distentus vinculo lacertorum.

PL 14, 991C

実際、格闘する一般の者たち〔populus。熟達した競技者(athleta)に対して言う〕については、膝をつくか、足を滑らせれば、負けとみなされる。格闘の技に熟達し、冠のために戦う競技者は、勝つために自ら膝をつくことさえあり、また滑っても排除されず、優勢な者に押さえ込まれても、手で身を支えているかぎり、正当に戦い続ける。腹ばいに投げ出されるか、腕の縛めで引き伸ばされるのでなければ、賞は奪われない。

4

Inde oriuntur crebra certamina; quia multa et incognita plerisque sunt genera ruinarum. Nam casus eorum proprie appellantur ruina, Graece enim πτώματα nuncupantur.

PL 14, 991D

ここから頻繁に闘争が起こる。倒れ方の種類が多く、多くの人に知られていないからである。実際、彼らの転倒は固有には「崩落」と呼ばれ、ギリシア語では「プトーマタ」〔ギリシア語。「倒れること」の意〕と呼ばれる。

5

Ergo quum stringitur et urgetur, saepe se volvit, et fit supra qui inferior habebatur, superioremque dum surgit, elidit: quod videtur Scriptura significare, cum dicit: Universum stratum versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4) .

PL 14, 992A

そこで、締め上げられ押しつけられると、しばしば身を転がし、下にいたと思われた者が上になり、起き上がりながら上の者を叩きつける。聖書がこう言うとき、そのことを示していると見える。「汝は、彼の弱さのうちに、その寝床をすべて返した」(詩篇40:4)。

6

Itaque de eo dicitur: Cum ceciderit bonus athleta, non turbabitur; plerique enim volunt teneri, quo maturius vincant, qui de arte praesumunt.

PL 14, 992A

だから彼について言われる。「善い競技者は、倒れても動転しない」。技に自信のある者の多くは、より早く勝つために、組み付かれることを望むからである。

7

Sed etiamsi assignatus, ut ipso verbo utar, et primo et secundo fuerit, non excluditur; licet ei interdum reparare luctamen, et vincere saepe contingit, et cedere eum qui secunda contentione superavit.

PL 14, 992A

しかし、その語そのものを使えば、一度目も二度目も〔負けを〕言い渡された〔assignatus。格闘の言葉らしく、意味が定かでない。負けを言い渡されたと解した〕としても、排除されない。彼が再び組み直すことは許され、勝つことも往々にして起こり、二度目の争いで勝った者のほうが屈することもある。

8

Ita ergo etiam justus etsi offendiculum incurrerit et ceciderit, non relinquat tamen studium devotionis et fidei, sobrietatem teneat, poenitentiam gerat, saepe se reparet.

PL 14, 992A

こうして義人もまた、つまずきに出会って倒れたとしても、献身と信仰への熱意を捨ててはならず、節度を保ち、悔い改めをなし、しばしば自らを立て直すべきである。

9

Ideo interrogat Petrus: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei; usque septies (Matth. XVIII, 21 et 22) ? Et respondit Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies.

PL 14, 992B

だからペトロは問う。「もし兄弟が私に対して罪を犯したら、何度彼を赦そうか。七度までか」(マタイ18:21、22)。主は答えた。「七度だけではなく、七十倍の七度まで」。

10

Ut scias autem quia athletae sumus et impellimur, et alii ruunt, et plerique eliduntur, audi dicentem: Suffulsit Dominus omnes qui ruunt, et corrigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14) .

PL 14, 992B

あなたが知るために言うが、我々は競技者であり、押され、ある者は崩れ落ち、多くは叩きつけられる。彼が言うのを聞け。「主は崩れ落ちるすべての者を支え、叩きつけられたすべての者を起こす」(詩篇144:14)。

11

Unde et ipse de se dicit David, vel ille qui locutus est in Propheta: Impulsus subversus sum ut caderem; et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13) ; Jesus enim non cecidit, sed impulsus est. Etenim cum ipse convertat elisos, quomodo ipse potuit elidi?

PL 14, 992B

ダビデ自身、あるいは預言者の中で語ったあの人も、自分についてこう言う。「私は押されて、倒れるほどに突き崩された。しかし主が私を受け止めた」(詩篇117:13)。イエスは倒れず、押されたのである。叩きつけられた者を立ち返らせる者自身が、どうして叩きつけられえたであろうか。

12

Justum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur Scriptura, quae dicit: Numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat; aut qui aversus fuerit, non revertetur? Vae iis qui avertuntur aversione impudenti, dicit Dominus (Jerem. VIII, 4 et 5) .

PL 14, 992B

義人が倒れても起き上がりうることは、聖書が証しする。「倒れる者は、さらに起き上がることをしないだろうか。背を向けた者は、立ち返らないだろうか。恥知らずな背向によって背を向ける者たちに災いあれ、と主は言う」(エレミヤ8:4、5)。

In Psalmum XXXVI, Caput LII

詩篇36篇講解 第LII章PL 14, 992C
1

Utinam quidem ineluctabilis et insuperabilis sit Christi athleta, et in omni aetate, in omni virtutum genere gloriosus, sicut ille ait: Sed in omnibus superamus propter eum qui nos dilexit (Rom. VIII, 37) . Quid est in omnibus?

PL 14, 992C

キリストの競技者が、組み伏せられえず、打ち負かされえない者であり、あらゆる年齢、あらゆる種類の徳において栄光に満ちていてほしいものである。あの人が言うとおりである。「しかしすべてにおいて、我々は我々を愛した者のゆえに勝つ」(ローマ8:37)。すべてにおいて、とは何か。

2

Sunt athletae qui vocentur pueri, ephebi, viri; hoc est, παῖδες, ἐφήβοι, πύκται. Etiam Scriptura has in luctatoribus novit aetates, dicente David: Ne avertas faciem tuam a puero tuo (Psal. LXVIII, 18) ; et juvenis fui, et senui (Infra vers. 25) .

PL 14, 992C

少年、青年、成人と呼ばれる競技者がいる。すなわち「パイデス」「エペーボイ」「ピュクタイ」〔ギリシア語。それぞれ少年、青年、拳闘士の意〕である。聖書もまた、格闘する者たちのうちにこれらの年齢を知っており、ダビデはこう言う。「汝の顔を、汝の少年〔puer。僕の意でもある〕から背けるな」(詩篇68:18)。また「私は若者であったが、老いた」(後の第25節)。

3

Unde et Joannes ait: Scribo vobis, pueri; quia cognovistis patrem: scribo vobis, juvenes; quia vicistis malum: scribo vobis, patres; quia cognovistis eum qui est ab initio (I Joan. II, 12 et seq.) Maturior itaque ad patres scribens, maturos designat fidei devotionisque processu.

PL 14, 992C

だからヨハネも言う。「少年たちよ、私は汝らに書く。汝らが父を知ったからである。若者たちよ、私は汝らに書く。汝らが悪に勝ったからである。父たちよ、私は汝らに書く。汝らが初めからいる者を知ったからである」(一ヨハネ2:12以下)。それゆえ、より円熟した調子で父たちに書くことによって、信仰と献身の進みにおいて円熟した者たちを示している。

4

Virtutum ergo istae, non infirmitatis aetates sunt; neque enim sine virtute puer est, qui cognovit Patrem Deum virtutum. Ex illo puero isti sunt pueri, qui prius quam sciret vocare patrem, aut matrem, accepit virtutem Damasci, et spolia Samariae.

PL 14, 993A

それゆえこれらは徳の年齢であって、弱さの年齢ではない。実際、諸力の神である父を知った少年は、徳なき者ではない〔virtus は「徳」と「力」の両義〕。これらの少年たちは、あの少年から出た者である。その少年は、父、また母と呼ぶことを知る前に、ダマスコの力とサマリアの戦利品を受けた。

5

Ipse est puer qui natus est nobis, filius qui datus est nobis, cujus principatus super humeros ejus. Ipse nos docuit pueritiam esse virtutem dicens: Sinite pueros, et nolite eos prohibere ad me venire (Luc. XVIII, 16) .

PL 14, 993A

彼こそ、我々のために生まれた少年、我々に与えられた子であり、その主権は彼の肩の上にある。彼は我々に、少年であることが徳であると教えた。「少年たちをそのままにしておけ。彼らが私のもとに来るのを妨げるな」(ルカ18:16)と言って。

6

Et alibi: Amen, amen, dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3) . Ipsa quoque corporis fortitudine pueri plerumque viros vincunt.

PL 14, 993A

また別の箇所では「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。汝らが立ち返り、この少年のようにならなければ、天の国には入れない」(マタイ18:3)。体の力強さそのものにおいても、少年たちがしばしば大人に勝つ。

7

Et utique si aetatem pueritiae consideremus, non potest puer aut usum omnem scire, aut vim subire luctandi. Novimus tamen quod frequenter pueri quos non poterant portare, vicerunt. Adeo vigor animi infirmitatem excludit aetatis.

PL 14, 993A

また、少年期の年齢を考えれば、少年はあらゆる経験を知ることも、格闘の力に耐えることもできない。しかし我々は、少年たちが、担ぎ上げられなかったほどの者にさえ勝ったことをしばしば知っている。それほどに心の気力は、年齢の弱さを締め出す。

In Psalmum XXXVI, Caput LIII

詩篇36篇講解 第LIII章PL 14, 993B
1

Quales autem pueri, tales et ephebi, hoc est, spiritales. Novit Scriptura adolescentem Paulum jam proximum conversioni (Act. VII, 57) ; novit et Euthycum adolescentem, qui cum sermonibus Pauli intentus haereret, somno victus de tritecto cecidit et resurrexit (Act. XX, 9) ; novit et Joannem adolescentem in Christi pectore recumbentem (Joan. XIII, 23) , qui tam fortis fuit, ut persecutionem non timeret, malum vinceret.

PL 14, 993B

少年がそうであるように、青年もまた、すなわち霊の人である。聖書は、すでに回心の近くにいた青年パウロを知っている(使徒言行録7:57)。また、パウロの話に熱心に聞き入っていたが、眠気に負けて三階から落ち、起き上がった青年エウティコ〔底本は Euthycum〕を知っている(使徒言行録20:9)。また、キリストの胸に寄りかかっていた青年ヨハネを知っている(ヨハネ13:23)。彼は迫害を恐れず、悪に勝つほど強かった。

2

Hic est puer qui patrem genitalem reliquit (Matth. IV, 20) , secutus Patrem eum quem cognovit aeternum; adolescens amictus sindone, Dominum sequebatur tempore passionis, qui sua omnia dereliquerat (Marc. XIV, 51) ; maturior, Deum Verbum in principio ipso semper fuisse atque esse cognovit (Joan. I, 1 et 2) , et manere in se probavit.

PL 14, 993B

これが、生みの父を捨て(マタイ4:20)、自分が永遠と知った父に従った少年である。亜麻布をまとった青年として、受難のときに主に従っていた。彼は自分のものをすべて捨てていた(マルコ14:51)。より円熟してからは、神なる言葉が初めからつねにあり、今もあることを知り(ヨハネ1:1、2)、それが自らのうちにとどまることを確かめた〔in se の se は言葉自身とも、ヨハネ自身とも取れる。ヨハネのうちにと解した〕。

In Psalmum XXXVI, Caput LIV

詩篇36篇講解 第LIV章PL 14, 993C
1

Viros quoque Scriptura nos docuit spiritales, Agabo propheta dicente: Virum hunc cujus est zona haec, sic alligabunt Judaei in Hierusalem (Act. XXI, 11) . Et Festus ait: Vir quidam est relictus a Felice in custodia (Act. XXV, 14) .

PL 14, 993C

聖書はまた、霊の人としての成人たちをも我々に教えた。預言者アガボがこう言う。「この帯の持ち主であるこの男〔vir。上の「成人」と同じ語〕を、ユダヤ人たちはエルサレムでこのように縛るであろう」(使徒言行録21:11)。またフェストゥスは言う。「ある男〔vir〕が、フェリクスによって獄に残されている」(使徒言行録25:14)。

2

Ante passionem suam Paulus adolescens dicitur, in passione sua vir significatur, qui cursu consummato, esset jam proximus ad coronam.

PL 14, 993C

パウロは受難の前には青年と呼ばれ、受難のうちには成人と示される。走路を走り終えて、すでに冠の近くにいたからである。

In Psalmum XXXVI, Caput LV

詩篇36篇講解 第LV章PL 14, 993C
1

Cognovimus aetates pro fide et devotione certantes, cognoscamus etiam genera certaminum singulorum. Haec quoque Scripturae nos doceat tenor.

PL 14, 993C

我々は、信仰と献身のために争う年齢を知った。さらに、個々の争いの種類をも知ろう。これもまた聖書の趣旨が我々に教えるように。

2

In hoc itaque saeculari agone alii sunt, qui simplici quodam et legitimo genere luctantur, et ligaturis tantum corporis certant, verberare non norunt, qui palestritae vocantur; alii qui caedem et pulveris jactum membrorum nexibus miscent, omni sibi verberandi jure permisso: quos pammacharios vocant, eo quod omnis litis et pugnae adversum se habeant potestatem; alii qui cestibus adversum se decernunt, et dilaceratis capitibus, cruciantur: hi πύκται feruntur.

PL 14, 993D

さて、この世の競技においては、素朴で正規のある種の様式で格闘し、体の組み技だけで争い、打つことを知らない者たちがいて、レスリング競技者(パレストリタイ)と呼ばれる。また、殴打と砂ぼこりの投げ合いを四肢の組み合いに混ぜ、あらゆる打撃の権利を自らに許されている者たちがいて、これは、あらゆる争いと闘いを互いに行う権限をもつことから、パンマカリウスと呼ばれる。また、革の拳帯で互いに決着をつけ、頭を裂かれて苦しむ者たちがいて、これは「ピュクタイ」〔ギリシア語。拳闘士〕と言われる。

In Psalmum XXXVI, Caput LVI

詩篇36篇講解 第LVI章PL 14, 994A
1

Haec omnia certamina subiit Paulus apostolus, sicut ipse demonstrat. Itaque dicit: Quoniam non est nobis pale adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et (ut compendio utar) adversus nequitias spiritales (Ephes. VI, 12) .

PL 14, 994A

使徒パウロは、これらすべての競技を経た。自ら示しているとおりである。こう言う。「我々の格闘(パレー)〔ギリシア語〕は、肉と血に対するものではなく、支配者たち、権力者たち、そして(簡潔に言えば)霊的な邪悪に対するものだからである」(エフェソ6:12)。

2

In Latinis plerisque colluctatio reperitur, in Graecis omnibus πάλη scribitur; πάλη enim Graecorum, lucta est Latinorum. Et vere pale; quia caro et sanguis, et nequitiae spiritales patientia et continentia corporis, et animi moderatione superantur.

PL 14, 994A

ラテン語の本の多くには「取っ組み合い(コルクタティオ)」とあり、ギリシア語の本ではすべて「パレー」〔ギリシア語。格闘〕と書かれている。ギリシア人の「パレー」は、ラテン人の「組み討ち(ルクタ)」だからである。そして実際、これは格闘である。肉と血、また霊的な邪悪は、忍耐と体の自制、心の抑制によって打ち負かされるからである。

3

Ira, furor, caedes, arma sunt diaboli. Alibi quoque plagis supra modum caesum se esse significat dicens: In plagis supra modum, in mortibus frequenter (II Cor. XI, 23) .

PL 14, 994A

怒り、激昂、殺戮は、悪魔の武器である。パウロは別の箇所でも、度を越えて打たれたことを示して言う。「鞭打たれることは度を越え、死に瀕することはしばしば」(二コリント11:23)。

4

Hierosolymis autem pugnis se esse percussum; ubi cum intervenientibus militibus, aliquando cessassent Judaei percutere Paulum, ipse pontifex Ananias circumstantibus jussit percutere os ejus, cui respondit Apostolus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate.

PL 14, 994A

またエルサレムでは拳で打たれたと言う。そこでは、兵士たちが割って入ったので、ユダヤ人たちがしばらくパウロを打つのをやめたとき、大祭司アナニア自身が、周りに立つ者たちにその口を打つよう命じた。使徒は彼に答えた。「神は汝を打つであろう、白く塗られた壁よ。」

5

Et tu sedens judicas me secundum Legem, et extra Legem jubes me percuti (Act. XXIII, 3) ? Scivit profecto referire, qui graviore pugno pontificem repercussit; ipse enim corporaliter caesus est: illi retulit quod in animam percuteretur a Christo.

PL 14, 994B

「それなのに汝は座って、律法に従って私を裁きながら、律法に反して私を打てと命じるのか」(使徒言行録23:3)。より重い拳で大祭司を打ち返した者は、確かに打ち返すすべを知っていた。彼自身は体を打たれたが、相手には、魂においてキリストに打たれるであろうと言い返したのである。

6

In prima quoque epistola ad Corinthios scribens ait: Ego igitur sic curro, non ut in incertum: sic enitor, non ut aera caedens (I Cor. IX, 16) . Quod Latine dixit, enitor, Graece ait, πυκτεύω.

PL 14, 994B

一コリント書でも、書いて言う。「それゆえ私はこのように走る。当てもなく走るようにではない。このように励む。空を打つ者のようにではない」(一コリント9:16〔底本の引照は9章16節。この句は9章26節に当たる〕)。ラテン語で「励む」と言うところを、ギリシア語は「ピュクテウオー」〔ギリシア語。拳闘をする〕と言う。

7

Et vere quasi bonus pycta, non aerem, sed aerias potestates et Judaeorum capita verberabat; quia caput omnium Jesum Dominum non habebant. In omni itaque certamine Apostolus est probatus, qui etiam coronam cursus consummati accepit. Unde et ipse ait: Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 13) .

PL 14, 994B

そして実際、善い拳闘士(ピュクテース)のように、彼は空を打つのでなく、空中の諸権威とユダヤ人たちの頭を打っていた。万物の頭である主イエスを、彼らがもたなかったからである。こうして使徒はあらゆる争いにおいて試され、走り終えた走路の冠をも受けた。だから彼自身が言う。「私を強める者のうちに、私はすべてをなしうる」(フィリピ4:13)。

In Psalmum XXXVI, Caput LVII

詩篇36篇講解 第LVII章PL 14, 994C
1

Habet et Christus, qui in pueritia sua aevi maturos vicerint; ut Daniel puer spiritu valido seniores illos redarguit Judaeorum, et de victoriae jure dejecit in mortem. Habet et alios, qui priusquam nascerentur, in matris ventre luctati sunt.

PL 14, 994C

キリストには、少年のうちに、年を重ねた者たちに勝った者たちもいる。たとえば少年ダニエルは、強い霊をもって、ユダヤ人のあの長老たちを論駁し、勝利の権利によって死に突き落とした。また、生まれる前に母の胎内で格闘した者たちもいる。

2

Denique Jacob fratrem supplantavit Esau, et malum vicit; atque ita de utero matris exivit, ut victoriae insigne monstraret, et pedem senioris degeneris victor inverteret. Hieremias in vulva matris sanctificatus est et probatus.

PL 14, 994C

実際、ヤコブは兄弟エサウを出し抜き、悪に勝った。そして母の胎から、勝利の印を示すように出てきて、勝者として、堕落した年長者の足をひっくり返した。エレミヤは母の胎のうちで聖別され、是認された。

3

Joannes Baptista Principem agonis humani, praemiatoremque luctantium, necdum natus venisse cognovit, atque in utero matris exsiliens piae bravium confessionis emeruit.

PL 14, 994C

洗礼者ヨハネは、人間の競技の首領、格闘する者たちに褒賞を与える者が来たのを、まだ生まれぬうちに知り、母の胎内で躍りながら、敬虔な告白の賞を得た。

4

Recte jam tunc designatus est ad coronam, qui ante omnes ad Christi agonem fidei testis et praeco virtutis suum nomen obtulerat. Bonus praeco, qui ad certamen alios excitabat.

PL 14, 994C

すでにそのとき、彼は冠へと定められていた。それは正しいことである。彼は、すべての者に先立って、キリストの競技のために、信仰の証人、徳の布告者として自分の名を差し出していたからである。善い布告者であった。彼は人々を争いへと奮い立たせたのである。

5

Et vere bonus praeco; qui tam magna voce clamavit, ut ad ejus sonum secreta coelestia resultarent. Quid multa? Terram movit, coelum implevit.

PL 14, 994D

まことに善い布告者である。その声は非常に大きく叫んだので、その響きに天の奥まった所々が反響した。多言を要しようか。彼は地を動かし、天を満たした。

6

Ideoque vocis nomen accepit; quia Verbum Dei vox sacrata praecessit, quemadmodum ipse nos docuit dicens: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 23) . Dixit hoc Esaias propheta: de se dictum iste firmavit (Esai. XL, 3) .

PL 14, 994D

それゆえ彼は声という名を受けた。神の言葉に、聖別された声が先立ったからである。彼自身が我々にこう言って教えた。「私は荒れ野で叫ぶ者の声である」(ヨハネ1:23)。これは預言者イザヤが言ったことであり、この人はそれが自分について言われたものだと確証した(イザヤ40:3)。

7

Audivimus quid dixit praeco: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Joan. I, 23) . Haec est vox singularis et sola, tam sonora, ut ab omnibus audiretur; tam dulcis, ut universorum corda mulceret.

PL 14, 995A

布告者が何と言ったかを、我々は聞いた。「主の道を備えよ。その小道をまっすぐにせよ」(ヨハネ1:23)。これは唯一の、ただ一つの声であり、すべての人に聞こえるほど響き、すべての人の心を和らげるほど甘い。

8

Istos ergo athletas suos Dominus confirmavit ut vincerent; numquam enim suos deserit, et relinquit.

PL 14, 995A

それゆえ主は、自らのこの競技者たちを、勝つように堅くした。主は自らの者を決して見捨てず、置き去りにしないからである。

In Psalmum XXXVI, Caput LVIII

詩篇36篇講解 第LVIII章PL 14, 995A
1

(Vers. 25.) Et ideo addidit Propheta: Juvenis fui, et senui: sic Latini; aliqui autem juxta Graecos habent: Juvenis fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

PL 14, 995A

(第25節)だから預言者は付け加えた。「私は若者であったが、老いた」。ラテン語の本ではこうである。しかし、ギリシア語に従ってこう読む者たちもある。「私は若者であった。実に私は老いた。そして義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを乞うのも見なかった」。

2

Simpliciter qui vult intelligere, patet sensus, quod vitae suae tempore David non viderit justum derelictum.

PL 14, 995A

素直に理解しようとする者には、意味は明らかである。ダビデは、自分の生涯のあいだ、義人が見捨てられるのを見なかった、ということである。

3

Sed hoc et brevis temporis est, et incredibile; siquidem multos videmus in saeculo justos ab hominibus derelinqui, quando eos aliqui potentium persequuntur; et nullus ad eos audet accedere, cum in timore aut in injuria viderit constitutos.

PL 14, 995A

しかしこれは短い期間にしか当てはまらず、信じがたい。この世では、多くの義人が人々に見捨てられるのを我々は見るからである。有力者のある者が彼らを迫害するとき、彼らが恐れや不当な扱いのうちに置かれているのを見て、誰も彼らに近づこうとしない。

4

Unde Job dicit: Fratres mei discesserunt, agnoverunt extraneos magis quam me: amici mei immisericordes facti sunt; et qui me noverant, obliti sunt nomen meum (Job. XIX, 13) .

PL 14, 995B

だからヨブは言う。「私の兄弟たちは去り、私よりも他人を知る者となった。私の友は無慈悲になり、私を知っていた者たちは私の名を忘れた」(ヨブ記19:13)。

5

David quoque non solum destitutum; sed etiam impugnatum se ab amicis et proximis clamat: Amici, inquit, mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt (Psal. XXXVII, 12) .

PL 14, 995B

ダビデもまた、見捨てられただけでなく、友や近しい者たちに攻められたと叫ぶ。「私の友、私の近しい者たちは、私に逆らって近づいた」(詩篇37:12)と言う。

6

Ergo si in hoc saeculo reperiuntur justi derelicti, quomodo sibi contraria dixit David; nisi intelligas quod justus etsi in saeculo derelinquitur, a Domino tamen non derelinquitur?

PL 14, 995B

それでは、この世で見捨てられた義人が見いだされるのなら、ダビデはどうして自分に矛盾することを言ったことになるのか。義人がこの世では見捨てられても、主には見捨てられないと、あなたが解するのでなければ。

7

Neque enim Job cum esset in stercore (Job. II, 3) , a Domino derelictus est, quem in angelorum concilio Dominus ipse sua voce laudabat, quem tentari passus est, ut coronaret; tentationem autem in corpus dedit, in animam denegavit.

PL 14, 995B

実際、ヨブが肥やしの上にいたときにも(ヨブ記2:3)、主に見捨てられたのではない。天使たちの会議の中で主自身が自らの声でヨブをほめ、冠を授けるために試されるのを許した。しかし試練は体に与え、魂には拒んだ。

8

Nec derelictus David cui regnum dedit, ut populo imperaret electo: quem parricidalibus praeliis appetitum, regni sui depulsum finibus, victoriae jure restituit.

PL 14, 995C

ダビデもまた見捨てられなかった。主は彼に、選ばれた民を治めるよう王国を与えた。近親殺しの戦いで襲われ、自らの王国の境から追われた彼を、勝利の権利をもって元に戻した。

9

Ipsi quoque Jacob, Elias et Elisaeus, et Joannes Baptista, et caeteri qui in caprinis pellibus circumeuntes errabant in solitudinibus, et montibus, et speluncis, et foveis terrae, licet ludibria multa et acerba supplicia tolerasse videantur; tamen non derelicti sunt.

PL 14, 995C

ヤコブ自身、エリヤ、エリシャ、洗礼者ヨハネ、また山羊の皮をまとって荒れ野、山、洞穴、地の穴をさまよい歩いたその他の人々も、多くの嘲りと苛烈な責め苦を耐えたように見えるが、見捨てられはしなかった。

10

Siquidem cum fratrem fugeret Jacob, et per deserta incomitatus erraret, obdormivit, et surgens vidit ibi multitudinem coelestis militiae, et ait: Hic locus vocatur castra Angelorum (Gen. XXXII, 2) .

PL 14, 995C

実際、ヤコブは兄弟から逃れて、供もなく荒れ野をさまよい、眠り込み、起き上がって、そこに天の軍勢の大群を見て言った。「この場所は天使たちの陣営と呼ばれる」(創世記32:2)。

11

Non satis fuit castrum vocare; sed castra, quae tantae multitudini convenirent. Vides ergo quia solum se putabat, et castra eum coelestis exercitus sequebantur; sicut (I Cor. X, 4) et patres nostros Moysis tempore, ne in deserto sitirent, petra (ut scriptum est) sequebatur.

PL 14, 995D

彼は「砦」〔castrum〕と呼ぶだけでは足りず、これほどの大群にふさわしい「陣営」〔castra、複数形〕と呼んだ。それゆえ、あなたは見る。彼は自分を一人と思っていたが、天の軍勢の陣営が彼に従っていたのである。これはちょうど(一コリント10:4)、我々の父祖たちにも、モーセの時代、荒れ野で渇かないように、岩が(書かれているとおり)従っていたのと同じである。

12

Nam cum in Exodo legerimus (Exod. XVII, 6) quod sitiente populo, percussit Moyses virga petram, et aqua fluxit, et bibit populus Dei; iterum in Levitico legerimus, vel in Numeris quod rursus Moyses tetigerit petram virga (Num. XX, 11) , et scaturiverit aqua patribus ad bibendum; praeclare Apostolus hoc interpretatus est dicens: Bibebant autem de consequenti eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) .

PL 14, 995D

出エジプト記で、民が渇いていたとき、モーセが杖で岩を打ち、水が流れ出て、神の民が飲んだと読み(出エジプト記17:6)、またレビ記あるいは民数記〔岩をふたたび打つ記事は民数記20章にあり、レビ記には無い〕で、モーセがふたたび杖で岩に触れ(民数記20:11)、父祖たちが飲むために水がほとばしったと読んだけれども、使徒はこれを見事に解釈して言う。「彼らは、自分たちに付き従う岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。

13

Illos igitur querulos, illos murmurantes, illos praevaricantes, tamen non deserebat Dominus, sed sequebatur. Quid de Elia et Elisaeo dicam, quibus per deserta gradientibus equi de coelo, et igneus currus occurrit?

PL 14, 996A

こうして、あの不平を言い、つぶやき、背反した者たちをも、主は見捨てず、付き従った。エリヤとエリシャについては何と言おうか。荒れ野を歩む彼らに、天から馬と火の戦車が出会ったのである。

14

Quomodo derelictus Elias, qui est invitatus a Christo (Matth. XVII, 3) ? quomodo derelictus in terris, qui raptus ad coelum? quomodo egenus et nudus et inanis, qui geminati spiritus haereditatem discipulo dereliquit; ut una melotide haeres donatus fluvios sisteret, Jordanem revocaret in fontem, regum exercitus pasceret in deserto, et potum sitientibus ministraret?

PL 14, 996A

キリストに招かれたエリヤ(マタイ17:3)が、どうして見捨てられたことになろうか。天に取り上げられた者が、どうして地上で見捨てられたことになろうか。弟子に二倍の霊の相続を残した者が、どうして貧しく、裸で、空虚だというのか。弟子は一枚の毛皮の外套〔melotis〕を相続して与えられ、川をとどめ、ヨルダンを源へ呼び戻し、王たちの軍勢を荒れ野で養い、渇く者に飲み物を与えたのである。

15

Ad ejus arbitrium de coelo profluebant pocula, in terris mortui resurgebant. Quomodo derelictus est Elisaeus, qui cum Syrorum vallatus esset exercitu, ut captivus raperetur ad regem, dicente Giezi servo: Domine, quid faciemus, ait: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis.

PL 14, 996B

彼の意のままに、天から飲み物が流れ出て、地上では死者たちが起き上がった。エリシャは、どうして見捨てられたことになろうか。シリア人の軍勢に包囲され、捕虜として王のもとへ引かれていこうとしていたとき、従者ゲハジが「ご主人様、どうしましょう」と言うと、彼は言った。「恐れるな。我々と共にいる者は、彼らと共にいる者より多い」。

16

Et dixit: Domine, aperi oculos ejus, ut videat. Et aperti sunt oculi ejus, et vidit montem et omnia in circuitu equis innumeris et coelestibus repleta legionibus (IV Reg. VI, 16 et 17) .

PL 14, 996B

そして彼は言った。「主よ、彼の目を開け。彼が見るように」。すると彼の目は開かれ、山とその周り一面が、数えきれない馬と天の軍団で満ちているのを見た(列王記四6:16、17)。

17

Paulus quoque qui dixit, periculis in mari, periculis in deserto se esse jactatum (II Cor. XI, 26) , tamen ipse testificatus est dicens: Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31) ?

PL 14, 996B

パウロも、海の危難、荒れ野の危難にさらされたと言ったが(二コリント11:26)、それでも自ら「神が我々の味方であるなら、誰が我々に敵対するか」(ローマ8:31)と証言した。

18

Ergo si ille derelictus, et destitutus ab hominibus, apud Deum abundat et profluit. Nam et Elias destitutus erat, ita ut diceret: Domine, accipe animam meam (III Reg. XIX, 4) ; et tamen vigebat apud Deum, ut ipsis esset regibus virtute terribilis.

PL 14, 996B

それゆえ、あの者は、見捨てられ、人々に見放されていても、神のもとで豊かにあふれている。エリヤもまた見放されており、「主よ、私の魂を取れ」(列王記三19:4)と言うほどであった。それでも神のもとで栄え、王たちにすら力において恐るべき者であった。

In Psalmum XXXVI, Caput LIX

詩篇36篇講解 第LIX章PL 14, 996C
1

Quomodo juvenis hoc David potuit comprehendere? Juvenis enim magis temporalia, quam aeterna considerat; quia aetas ea propendet ad vitia. Sed sunt quidam in juventute senes, et alii juvenes in senectute.

PL 14, 996C

この若者ダビデは、どうしてこれを悟りえたのか。若者は永遠のものより、むしろ一時的なものを考えるからである。その年齢は悪徳へ傾くからである。しかし、若くして老成した者もあり、老いて若い者もある。

2

Sunt, inquam, viri quorum animi senilium gravitate censentur, in quibus aetas senectutis sit vita immaculata, in quibus vigeat incana prudentia: qualis erat Hieremias, qui cum se juvenem contuitu memoraret aetatis, et per juventutem excusaret, quod praedicandi impar officio videretur, ait illi Dominus: Noli dicere: Quia juvenis ego sum; quoniam ad omnes ad quoscumque misero te, abibis (Jerem. I, 7) .

PL 14, 996C

心が老人の重みによって量られる人々がいる、と私は言う。そういう人々においては、老年の年齢が汚れなき生活であり、白髪の思慮が盛んである。エレミヤもそうであった。彼は年齢の見かけから自分を若者と言い、若さを言い訳にして、説教の務めに不釣り合いに見えると言ったとき、主は彼に言った。「『私は若者だ』と言うな。汝は、私が汝を遣わすすべての人々のもとへ行くからである」(エレミヤ1:7)。

3

Ita juvenem non putavit, quem aptum propheticae gratiae judicabat. Talis ergo juvenis fuit David, qui renovatus esset, et refloruisset, ut ipse dixit (Psal. CII, 5) , velut aquilae juventus sua.

PL 14, 996D

こうして〔主は〕、預言の恩寵にふさわしいと判断した者を、若者とは見なさなかった。ダビデはそのような若者であった。自ら言うとおり(詩篇102:5)、新たにされ、ふたたび花開き、その若さはワシの若さのようになった。

4

Sic ergo intelligi oportet: Juvenis fui; sed sanctificatus, sed propheta in gentibus positus, qui jam possem regni coelestis sacramenta cognoscere, et vera praemia considerare justitiae: sed non vidi justum derelictum.

PL 14, 996D

それゆえこう解すべきである。「私は若者であった」。しかし聖別され、諸国民の中に置かれた預言者として、すでに天の国の秘義を知り、正義の真の報いを考えることができた。「しかし私は、義人が見捨てられるのを見なかった」。

5

Postea quoque alibi et usu roboratus et munere, acquisivi incrementa sapientiae. Eadem circa justum visa est mihi gratia permanere.

PL 14, 997A

その後、別の箇所でも、経験によっても務めによっても強められ、私は知恵の増しを得た。義人のもとに、同じ恩寵がとどまっていると私には見えた。

In Psalmum XXXVI, Caput LX

詩篇36篇講解 第LX章PL 14, 997A
1

Explanavimus, ut potuimus, quomodo dixerit: Juvenis fui; sed quomodo addiderit: Etenim senui, consideremus. Bona juventus, sed melior senectus; qui enim usque in finem perseveraverit, hic salvus erit.

PL 14, 997A

「私は若者であった」と彼がどう言ったかは、できるかぎり説明した。「実に私は老いた」とどう付け加えたかを考えよう。若さは善いが、老年はいっそう善い。終わりまで耐え忍ぶ者こそ救われるからである。

2

Unde non perfunctorie de patriarcha Abraham dictum est (Gen. XXV, 8) , quod nutritus esset in senectute bona.

PL 14, 997A

だから、族長アブラハムについても、軽々しくではなく、彼は良い老年のうちに養われたと言われている(創世記25:8)。

3

Et Joannes senex coepit scribere Evangelium, vel Epistolas, qui cum refugeret apostolum se scribere, seniorem scripsit (Epist. II et III) ; nec minor est aestimatus, cui cygnea quaedam suppeteret gratia senectutis.

PL 14, 997A

ヨハネもまた、老いてから福音書あるいは手紙を書き始め、自分を使徒と書くことを避けて「長老」と書いた(二ヨハネ、三ヨハネ)。白鳥のような老年の魅力に恵まれていたので、劣る者とは見なされなかった。

4

Ipse Vas electionis dominicae scribens ad Philemonem ait: Cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Jesu, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo (Philem., 9 et 10) .

PL 14, 997A

主の選びの器自身が、フィレモン書に書いて言う。「汝は老人パウロのような者、今やキリスト・イエスの囚人でもある者〔cum sis talis, ut Paulus senex … の係りは定かでない。このように取った〕であるから、獄中で私が生んだ私の子オネシモのことで、汝に願う」(フィレモン9、10)。

5

Volens itaque illi plurimum deferre, seniori Paulo eum, non juveni comparavit; et ibi se senem esse gloriatus est, ubi jam in vinculis tenebatur. Et videte distantiam; adolescens significatus est in alterius passione, senex in sua (Act. VII, 57) .

PL 14, 997B

そこで彼は、フィレモンに大いに敬意を表そうとして、彼を若いパウロではなく、老いたパウロにたとえた。そして、すでに獄につながれていたその場で、自分が老人であることを誇った。諸君も、その違いを見よ。他人の受難においては青年と示され、自分の受難においては老人と示される(使徒言行録7:57)。

6

Ibi ut adolescens, quia Judaeorum vestimenta servabat; hic senex, ubi sui corporis exuvias exuebat.

PL 14, 997B

あの場では、ユダヤ人たちの衣を預かっていたので青年であった。この場では、自らの体の抜け殻を脱ごうとしていたので老人である。

7

Denique et Petrus ibi senex dicitur, ubi certamen est passionis: Cum junior, inquit, esses, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

PL 14, 997B

さらにペトロも、争いである受難の場面で老人と言われる。「汝は若かったとき、自ら帯を締め、望むところを歩いた。しかし老いたときには、汝の手を伸ばし、他の者が汝に帯を締め、汝の望まないところへ連れて行く」と言う。

8

Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI, 18) . Ante certamen junior dicitur, in certamine senex, qui omne certamen impleverit.

PL 14, 997B

彼はこれを、どのような死によって神に栄光を現すことになるかを示して言ったのである(ヨハネ21:18)。争いの前には若いと言われ、争いのうちでは、あらゆる争いを成し遂げた者として老人と言われる。

9

Hoc ergo dicit David ille juventute bellator, in senectute pacificus: Juvenis, inquit, fui; sed nolo me adhuc juvenem putes: Etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

PL 14, 997C

それゆえ、若いときには戦士、老いては平和を築く者であったあのダビデは言う。「私は若者であった」。しかし、あなたが私をいまだ若者と思うことを私は望まない。「実に私は老いた。そして義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを乞うのも見なかった」。

In Psalmum XXXVI, Caput LXI

詩篇36篇講解 第LXI章PL 14, 997C
1

Quod est semen justi? Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus; non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16) . Audi justi semen.

PL 14, 997C

義人の子孫とは何か。約束はアブラハムとその子孫に語られた。「子孫たちに」とは、多数についてのようには言わず、一人についてのように「汝の子孫に」と言う。それはキリストである(ガラテヤ3:16)。義人の子孫について聞け。

2

Filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) . Et nunc si quis ex gentibus veniens sermonem audiat nostrum, et Dominus juvare dignetur, ut formetur Christus in animo ejus, quo partus fidei ferat: semen ei Christus erit.

PL 14, 997C

「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。今も、異邦人から来て我々の説教を聞く者があり、主が、信仰の産み子をもたらすように、その心のうちにキリストが形づくられるよう助けるなら、その者にとってキリストが子孫となる。

3

Illic in utroque. Abraham itaque et generationis pater erat secundum carnem, et is qui verbum Domini in pectoribus justorum primus infuderit.

PL 14, 997D

そこ〔アブラハムにおいて〕には、その両方がある〔illic の指すものは定かでない。アブラハムの場合と取った〕。アブラハムは、肉による系譜の父であり、また主の言葉を義人たちの胸に最初に注いだ者でもあった。

4

Et ideo hoc semen Abrahae panes istos quibus praebeatur corporalis alimonia, non requirit; quia habet panem justitiae, qui descendit de coelo (Joan. VIII, 39) .

PL 14, 997D

だから、アブラハムのこの子孫は、体の養いが供されるあのパンを求めない。天から降った正義のパンをもっているからである(ヨハネ8:39〔天から降ったパンはヨハネ6章の言葉で、この引照は次の文の「アブラハムの業」にかかるらしい〕)。

5

Sicut enim negantur filii Abrahae qui opera Abrahae non fecerint: ita semen Abrahae sunt, et inter filios recipiuntur, qui opus ejus effecerint.

PL 14, 997D

実際、アブラハムの業を行わなかった者たちが、アブラハムの子らであることを否定されるように、その業を成し遂げた者たちは、アブラハムの子孫であり、子らのうちに受け入れられる。

6

Verum Abrahae semen Elias, cui angelus alimenta praebebat, et in virtute escae illius quadraginta dierum curriculis ambulabat. Non requirebat istam corporis hujus alimoniam verum semen Abrahae, cui panes deferebantur de coelo.

PL 14, 998A

まことのアブラハムの子孫はエリヤである。天使は彼に食べ物を供し、彼はその食物の力によって四十日の行程を歩いた。体のこの養いを、まことのアブラハムの子孫は求めなかった。彼には天からパンが運ばれたのである。

7

Denique corvi ei quotidianum convivium ministrabant. Ita indigus erat omnium, ut nihil haberet suum, et mittebatur ut victum aliis largiretur. Verum semen Daniel, cui inter leones posito aerea fercula per Habacuc prophetam referta messorum epulis vehebantur.

PL 14, 998A

さらに、カラスが毎日の食事を彼に供した。彼はあらゆるものに欠けていて、自分のものを何一つ持たなかったが、他の者たちに食物を恵むために遣わされた。まことの子孫はダニエルである。獅子の間に置かれた彼に、預言者ハバククを通して、刈り入れ人たちの食事を満たした空中の皿〔aerea は「青銅の」とも読める〕が運ばれた。

8

Est ergo panis Angelorum, quem manducavit homo; sic enim scriptum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) . Hic est panis, de quo dixit David: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit.

PL 14, 998A

それゆえ天使たちのパンがある。人が食べたものである。こう書かれているからである。「人は天使たちのパンを食べた」(詩篇77:25)。これこそ、ダビデが言ったパンである。「主は私を養い、私には何も欠けない。緑の場所に、そこに主は私を置いた」。

9

Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2) . Bonus David docuit me panem angelorum, et ipse me docuit aquam refectionis. Haec refectio spiritalis est, haec refectio requies est mentis internae. Bona aqua, quae peccatum lavat, mundat interna.

PL 14, 998B

「憩いの水のほとりに、主は私を導いた」(詩篇22:2)。善きダビデは私に天使たちのパンを教え、彼自身が私に憩いの水を教えた。この憩いは霊的なものであり、この憩いは内なる精神の安息である。罪を洗い、内なるものを清める水は善い。

10

Quae sit aqua haec, audiamus. Si quis, inquit, sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 14, 998B

この水が何であるか、聞こう。「誰でも渇く者は、私のもとに来て飲め。私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」と言う。

11

Hoc autem dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum (Joan. VII, 37 et seq.) . Ergo nec hoc pane, nec aqua refectionis indiget justus, cui Spiritus sanctus est requies et refectio.

PL 14, 998B

しかし彼はこれを、彼を信じる者たちがやがて受けようとしていた霊について言ったのである(ヨハネ7:37以下)。それゆえ義人は、このパンにも憩いの水にも欠けない。義人にとっては、聖なる霊が安息であり憩いだからである。

In Psalmum XXXVI, Caput LXII

詩篇36篇講解 第LXII章PL 14, 998B
1

(Vers. 26.) Quomodo autem poterit indigere, qui tota die miseretur et fenerat? Quid est quod fenerat justus? Non aes, non ferrum, non plumbum: sed argentum igni examinatum.

PL 14, 998B

(第26節)一日じゅう憐れみ、貸し付ける者が、どうして欠乏しえようか。義人が貸し付けるものとは何か。青銅でもなく、鉄でもなく、鉛でもない。火で試された銀である。

2

Hoc defert ad mensam Domini, et dividit requirentibus: cui unam, cui duas, cui quinque mnas quotidie dividit, et numquam deficit. Sed fenerationem audivimus in Lege reprehensam, dicente Moyse: Non fenerabis (Deut. XXIII, 19) .

PL 14, 998C

これを彼は主の食卓に運び、求める者たちに分け与える。ある者には一ムナ、ある者には二ムナ、ある者には五ムナを毎日分け与え、決して尽きない。しかし、利子を取って貸し付けることが律法で非難されているのを、我々は聞いている。モーセが「汝は利子を取って貸し付けてはならない」(申命記23:19)と言うからである。

3

Duplex est feneratio: una pecuniae, altera gratiae. Divide utramque; quia scriptum est: Si recte offeras, non recte dividas, peccasti: quiesce (Gen. IV, 7) . Et tu recte divide, ne pecces.

PL 14, 998C

貸し付けには二つある。一つは金銭の、もう一つは恩寵の貸し付けである。両方を分けよ。こう書かれているからである。「汝が正しくささげても、正しく分けなければ、汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。あなたも、罪を犯さぬよう、正しく分けよ。

4

Ipse Moyses doceat te dividere, qui admonuit recte dividendum; ut sequaris, quod Abel egit, qui recte divisit: fugias quod Cain parricida fecit, qui recte dividere nesciebat.

PL 14, 998C

正しく分けるよう戒めたモーセ自身に、あなたは分けることを教わるがよい。正しく分けたアベルのしたことに従い、正しく分けるすべを知らなかった近親殺しのカインのしたことを避けるために。

5

Dividit ergo Spiritus sanctus divisiones, qui operatur omnia dividens singulis prout vult: ille prout vult, tu prout potes, prout ingenio vales. Divide quando Lex de pecunia dicat, quando de gratia.

PL 14, 998C

こうして聖なる霊が、分け前を分ける。霊は、すべてを働き、各人に望むままに分け与える。霊は望むままに、あなたはできるままに、才能の及ぶままに。律法がいつ金銭について語り、いつ恩寵について語るかを見分けて分けよ。

6

Dixit enim tibi: Fenerabis gentibus, cujus Dominus usuras exigit: tu autem non mutuaberis (Deut. XV, 6.) Est et pecunia fenoris, est et gratia, cujus Dominus usuras exigit; pecunia fenoris, aes habet, gratia fidem confert.

PL 14, 998D

あなたには言われているからである。「汝は諸国民に貸し付ける。その〔貸し付け〕の主は利子を取り立てる。しかし汝は借りない」(申命記15:6〔「その〔貸し付け〕の主は利子を取り立てる」は申命記15:6 に無い。アンブロシウスの補いか、次の文の句が紛れ込んだものか定かでない〕)。金銭の貸し付けもあり、恩寵の貸し付けもあり、その主は利子を取り立てる〔cujus の先行詞は定かでない。恩寵と取った〕。金銭の貸し付けは青銅をもち、恩寵は信仰を授ける。

7

Fenerato ergo fidem gentibus, ut tibi abundet gratia: tu autem noli mutuari quasi indigus, sed quasi dives et locuples fenerato.

PL 14, 998D

それゆえ諸国民に信仰を貸し付けよ。あなたに恩寵があふれるように。あなたは、貧しい者のように借りるな。富める者、豊かな者のように貸し付けよ。

8

Feneravit Petrus, feneravit Paulus, feneravit Joannes Evangelista, vel uterque, et non indiguit; hoc est, fenerarunt pecuniam Christi, non fenerarunt pecunias ad usuram. Fenera ergo, et noli desistere fenerare.

PL 14, 999A

ペトロは貸し付けた。パウロも貸し付けた。福音書記者ヨハネも、あるいは両者〔uterque の指すものは定かでない〕が貸し付けたが、欠乏しなかった。すなわち彼らはキリストの金を貸し付けたのであって、利子のために金銭を貸し付けたのではない。それゆえ貸し付けよ。貸し付けることをやめるな。

9

Audis quid dicat Scriptura: Tota die miseretur et fenerat. Justus per diem fenerat, avarus in nocte; gratia enim lucis est, avaritia autem usura tenebrarum est. Et ideo semen fenerantis fidem in benedictione erit, habens utique praemium benedictionis.

PL 14, 999A

聖書が何と言うか、あなたは聞く。「一日じゅう憐れみ、貸し付ける」。義人は昼のうちに貸し付け、貪欲な者は夜に貸し付ける。恩寵は光に属し、貪欲は闇の利子だからである。それゆえ、信仰を貸し付ける者の子孫は、祝福のうちにあるであろう。確かに祝福の報いをもつのである。

In Psalmum XXXVI, Caput LXIII

詩篇36篇講解 第LXIII章PL 14, 999A
1

(Vers. 27, 28, 29.) Declina a malo, et fac bonum; et inhabita in saecula saeculorum. Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos: in aeternum conservabuntur. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit.

PL 14, 999A

(第27、28、29節)「悪から離れ、善を行え。そして世々限りなく住め。主は裁きを愛し、聖なる者たちを見捨てないからである。彼らは永遠に守られる。不義の者たちは罰せられ、不敬虔な者たちの子孫は滅びる」。

2

Justi haereditate possidebunt terram; et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. His versiculis demonstrat Propheta quod pertineamus ad Dominum, et ipse arbiter cogitationum, operationumque nostrarum sit, spectans merita singulorum, qui nihil sine judicio agit; sed malos et bonos actus judicio discernit.

PL 14, 999A

「義人たちは相続によって地を所有し、その上に世々限りなく住む」。預言者はこれらの小節によって、我々が主に属しており、主自身が我々の思いと行いの裁定者であり、一人ひとりの功績を見ていることを示す。主は裁きなしには何も行わず、悪しき行いと善き行いを裁きによって見分ける。

3

Declinandum ergo est a malo et faciendum est bonum. Ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas; postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. Noli putare quod Deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur.

PL 14, 999B

それゆえ、悪から離れ、善を行わねばならない。善と悪を混同しないために、まず罪なき者であること、次いで、あなたが永続できるよう、無垢の実りを差し出すことである。あなたの罪が神を素通りすると思うな。多くの者はそのようにして滑り落ちるからである。

4

Ipse universa cernit et damnat, et impiorum semen exterminat; semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem (Job. I, 1) . Nam utique Job de semine Esau genitus Scripturae testificatione signatur.

PL 14, 999B

主はすべてを見て断罪し、不敬虔な者たちの子孫を絶つ。ここで子孫とは、肉体の生殖による子孫ではなく、内なる精神の、また不敬虔の継承のことである(ヨブ記1:1)。ヨブは、聖書の証言によってエサウの子孫から生まれた者と記されているからである。

5

Quomodo ergo semen Esau periit in Job, cum tantus iste vir fuerit, ut venturum in terras Dominum praevideret, qui cetum istius saeculi diabolum subjugaret? Ergo hoc quaeritur, ne malitia transfundatur in posteros.

PL 14, 999B

それではどうして、エサウの子孫がヨブにおいて滅びたのか。この人は、地に来るであろう主が、この世の海の怪物〔底本は cetum。cetus(海の怪物)の対格で、ヨブ記40–41章のレビヤタンを悪魔に当てたものとも読める〕である悪魔を服従させることを、あらかじめ見るほどの人だったのに。求められているのは、悪意が子孫に流れ込まないことなのである。

6

Hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus: fiat non familiae haeres, sed gratiae; ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit acquirere.

PL 14, 999C

これをキリストは洗礼の秘跡によって行う。各人が、生まれつきのものを脱ぎ、新たに生まれたものをまとうように。家系ではなく恩寵の相続人となり、永遠の住まいという永続の宿を自分のものにできるように。

7

Qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit Deum in saecula saeculorum.

PL 14, 999C

そして、世々限りなく住むに値する者は、自らもまた世々限りなく神を尊ぶであろう。

In Psalmum XXXVI, Caput LXIV

詩篇36篇講解 第LXIV章PL 14, 999C
1

(Vers. 30 et seqq.) Ubi moralibus justum instituit disciplinis, ut qualis deberet esse, te doceret, quaeve esset perfectae forma justitiae; ad sapientiam et theoremata mentem vult ejus assurgere; et excitat ejus intentionem, ut spectet intento corde coelestia, et divina intra se volvat oracula, atque ad ea quae complaceant Deo, suum informet affectum: sit meditatus in Lege, nec ulla eum Domini mandata praetereant; motus divini Sacramenti cognoscat.

PL 14, 999C

(第30節以下)ここで〔預言者は〕、義人を道徳の訓練によって教え、どのような者であるべきか、完全な正義の型は何かを、あなたに教えたうえで、その精神が知恵と観想(テオレーマタ)〔ギリシア語〕へと高まることを望む。そして義人の注意を呼び覚まし、張りつめた心で天のものを見つめ、神の託宣を自らのうちで思い巡らし、神の意にかなうことへと自らの情を形づくるようにさせる。すなわち、律法を思い巡らす者となり、主の戒めが一つも彼を素通りせず、神の秘義の動きを知るように。

2

Denique abhinc vidi in praeceptis sanctum Prophetam assurgere: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius: nec damnabit, inquit, eum Dominus, cum judicabitur illi.

PL 14, 1000A

実際、ここから先で、私は聖なる預言者が戒めのうちに高まるのを見た。「義人の口は知恵を思い巡らし、その舌は裁きを語る。その神の律法は彼の心の中にある」。「その者が裁かれるとき、主は彼を断罪しない」と言う。

3

Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te, ut haereditate possideas terram: cum perierint peccatores videbis. Vidi impium superexaltatum et elevatum ultra cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

PL 14, 1000A

「主を待ち望め、その道を守れ。そうすれば主は汝を高く上げ、汝は相続によって地を所有する。罪人たちが滅びるとき、汝は見るであろう。私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギをも超えてそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった。私は彼を探したが、その場所は見いだされなかった」。

4

Superiora moralia, haec intelligibilia. Quod est justi os quod meditabitur sapientiam, nisi interioris hominis?

PL 14, 1000A

前の部分は道徳に関するもの、これは知性で捉えるべきものである。「知恵を思い巡らす」義人の口とは、内なる人の口でなくて何であろう。

5

Duo sunt enim homines in singulis: unus interior, alter exterior; interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur; exterior quae sunt corporis.

PL 14, 1000B

一人ひとりのうちには二人の人がいる。一人は内なる人、もう一人は外なる人である。内なる人は精神に属することを思い、精神に属することを語る。外なる人は体に属することを〔思い、語る〕。

6

Tamen adveniens Dominus utrumque conjunxit; et duos in uno homine condidit; ne diversis sese impugnent motibus, sed invicem sibi voluntatum suarum unitate socientur. Ideo os justi meditabitur sapientiam.

PL 14, 1000B

しかし主は来て、両方を結び合わせ、一人の人のうちに二つを据えた。それらが異なる動きで互いを攻めることなく、意志の一致によって互いに結ばれるように。それゆえ義人の口は知恵を思い巡らす。

7

Jam enim et ipse exterior homo justi in interioris hominis transfusus est disciplinam: et in ejus conformatus naturam, ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est.

PL 14, 1000B

実際、義人の外なる人そのものも、すでに内なる人の訓練へと移し入れられている。その本性にかたどられ、その務めを果たし、肉が内なる精神に属することを思い巡らすのである。

8

Sed ne hoc incredibile tibi videatur, audi Apostolum dicentem (Philip. III, 21) quia Dominus Jesus transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae.

PL 14, 1000B

しかしこれがあなたに信じがたく思われないよう、使徒が、主イエスが我々の卑しさの体を、自らの栄光の体と同じ形に変えたと言うのを聞け(フィリピ3:21)。

9

Quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex Virgine, carnem Spiritu Dei in Mariam superveniente generatam, quae in nullo discrepavit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse virtutum, nec in usus ejus transire potuisse; cum supra hominem fuerit quod tactu ejus sanabantur aegroti, caecis refundebatur aspectus, mortui resurgebant?

PL 14, 1000B

罪なき肉、おとめから取られた肉、神の霊がマリアに臨んで生まれた肉、知恵の訓練から何一つ外れなかった肉が、内なる人の徳を分けもたず、その働きに移ることもできなかったなどと、誰が言いえようか。その肉に触れて病人が癒やされ、盲人に視力が戻され、死者が起き上がったことは、人を超えていたのに。

10

Competenter ergo scriptum est: os justi meditabitur sapientiam; eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus: qualis enim terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Absit ergo terrenus, remansit coelestis.

PL 14, 1000C

それゆえ「義人の口は知恵を思い巡らす」と書かれているのは相応である。人全体が霊的であって、決して地的ではないからである。「地的な者がそうであるように、地的な者たちもそうであり、天的な者がそうであるように、天的な者たちもそうである」。それゆえ地的な者は遠ざかり、天的な者が残ったのである。

11

Ideoque in tempora Redemptoris referens Propheta, meditabitur, dixit: licet unus e pluribus, meditatur, scripserit. Nec abhorret a sensu; quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. Alii putant os pro mente dictum.

PL 14, 1000C

だから預言者は、贖い主の時代に言及して「思い巡らすであろう」と言った。たとえ多くのもの〔訳・写本〕のうちの一つが「思い巡らす」〔現在形〕と書いているとしても〔licet unus e pluribus … の取り方は定かでない。読みの違いを言うと取った〕、意味に反しない。預言者たちの霊にとって、未来のことは現在のことだからである。「口」は「精神」の意で言われたと考える者たちもある。

12

Pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens: Narratio justi semper sapientia: stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12) ; id est quod saepe varietur, nec in sua perseveret sententia, et tamquam in tenebris lumen videatur offundere, nec tenere.

PL 14, 1000D

ソロモンもこれを見事に説明して我々に言う。「義人の語りはつねに知恵であり、愚か者は月のように変わる」(集会の書27:12)。すなわち、しばしば変わり、自分の考えにとどまらず、あたかも闇の中に光を注ぎかけるように見えながら、それを保てない、ということである。

In Psalmum XXXVI, Caput LXV

詩篇36篇講解 第LXV章PL 14, 1001A
1

Sit ergo tibi semper in corde et ore meditatio sapientiae, et lingua tua loquatur judicium, lex Dei tui in corde tuo sit. Ideo tibi dicit Scriptura: Loqueris in illis sedens in domo, ambulans in via, dormitans, resurgens (Deut. VI, 7) .

PL 14, 1001A

それゆえ、あなたの心と口にはつねに知恵の黙想があり、あなたの舌は裁きを語り、あなたの神の律法はあなたの心にあるようにせよ。だから聖書はあなたに言う。「汝は家に座してはそれらについて語り、道を歩みては、まどろみては、起き上がりては語れ」(申命記6:7)。

2

Loquamur ergo Dominum Jesum; quia ipse est Sapientia, ipse est Verbum et Verbum Dei. Nam et hoc scriptum est: Aperi os tuum verbo Dei. Ipsum spirat, qui sermones ejus resonat, et verba meditatur. Ipsum semper loquamur.

PL 14, 1001A

それゆえ主イエスについて語ろう。彼こそ知恵であり、言葉であり、神の言葉だからである。実際、こうも書かれている。「汝の口を神の言葉に向かって開け」。彼の言葉を響かせ、その言葉を黙想する者は、彼を呼吸している。我々はつねに彼について語ろう。

3

Cum de sapientia loquimur, ipse est: cum de virtute loquimur, ipse est: cum de justitia loquimur, ipse est: cum de pace loquimur, ipse est: cum de veritate, et vita, et redemptione loquimur, ipse est. Aperi os tuum Dei verbo, scriptum est: tu aperi, ille loquetur.

PL 14, 1001B

知恵について語るなら、彼である。力について語るなら、彼である。正義について語るなら、彼である。平和について語るなら、彼である。真理、生命、贖いについて語るなら、彼である。「汝の口を神の言葉に向かって開け」と書かれている。あなたが開け、彼が語るであろう。

4

Ideo dixit David: Audiam quid loquatur in me Dominus (Ps. LXXXIV, 9) . Et ipse Dei Filius dicit: Aperi os tuum, et adimplebo illud (Ps. LXXX, 11) . Sed non omnes ut Salomon possunt percipere sapientiae perfectionem; non omnes ut Daniel.

PL 14, 1001B

だからダビデは言った。「主が私の内で何を語るか、私は聞こう」(詩篇84:9)。そして神の子自身が言う。「汝の口を開け、私はそれを満たそう」(詩篇80:11)。しかし、すべての人がソロモンのように知恵の完全さを受け取れるわけではなく、すべての人がダニエルのようであるわけでもない。

5

Omnibus tamen pro possibilitate infunditur spiritus sapientiae; sed omnibus qui fideles sunt. Si credas, habes spiritum sapientiae; ideo Sapiens dicit: Credidi propter quod locutus sum (Ps. CXV. 10) . Cum credideris, accipies loquendi gratiam.

PL 14, 1001B

それでも知恵の霊は、各人の可能に応じてすべての人に注がれる。ただし、信じる者であるすべての人にである。あなたが信じるなら、あなたは知恵の霊を持っている。だから賢者は言う。「私は信じた、それゆえ語った」(詩篇115:10)。あなたは信じたとき、語る恩寵を受けるであろう。

6

Et qui credit, redimitur; et qui orat, redimitur: si pie intendat orationibus, et in oratione assiduus sit, diem praeveniat, noctem frequentet, soli matutinus occurrat, ut ante ipse illuminetur a Christo, quam terra solis exortu; et qui psallit redimitur; et qui compungitur, redimitur.

PL 14, 1001B

信じる者は贖われ、祈る者は贖われる。敬虔に祈りに心を向け、祈りに励み、日に先んじ、夜をしばしば祈りに過ごし、朝まだきに太陽に会いに出るなら〔そうである〕。それは、太陽が昇って大地を照らすよりも先に、その人自身がキリストによって照らされるためである。また詩篇を歌う者は贖われ、心を刺される者は贖われる。

In Psalmum XXXVI, Caput LXVI

詩篇36篇講解 第LXVI章PL 14, 1001C
1

Ideo semper meditare, semper loquere quae Dei sunt, sedens in domo. Domum possumus accipere Ecclesiam, possumus accipere domum interiorem in nobis, ut intra nos loquamur.

PL 14, 1001C

だから、家に座しては、つねに黙想し、つねに神のものを語れ。家とは教会と解することもでき、我々の内にある内なる家と解することもできる。そうすれば我々は自分の内で語ることになる。

2

Sedent judices in Hierusalem; sederunt sedes in judicio; sedit etiam judicum concilium, et libri aperti sunt. Prophetia dicit: Et tu cum consilio omnia fac (Eccli. XXXII, 24) .

PL 14, 1001C

裁き人たちはエルサレムに座り、座は裁きのために据えられた。裁き人たちの会議も座に着き、書物が開かれた。預言は言う。「汝は何事をも熟慮してせよ」(集会の書32:24)。

3

Cum consilio de factis tuis judica, cum consilio vinum bibe, cum consilio loquere; ut effugias peccatum, ne incidas per multiloquium. Sedens loquere tecum, quasi qui judices: in via loquere, ne umquam vaces.

PL 14, 1001C

あなたの行いについて熟慮して裁け。熟慮してぶどう酒を飲め。熟慮して語れ。そうすれば、多弁によって罪に陥ることなく罪を逃れる。座しては、裁く者のように自分と語れ。道にあっては語れ、決して怠るな。

4

In via loqueris, si in Christo loquaris, quia via Christus est. In via loquere tibi, loquere Christo. Audi quomodo illi loquaris. Volo, inquit, viros in omni loco orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8) .

PL 14, 1001D

あなたが道で語るのは、キリストにあって語る場合である。キリストが道だからである。道にあっては自分に語れ、キリストに語れ。どのように彼に語るべきか聞け。「私は望む、男たちがあらゆる場所で、怒りと争論なしに清い手を上げて祈ることを」と彼は言う(一テモテ2:8)。

5

Loquere, o homo, dormitans, ne tibi somnus mortis obrepat. Audi quomodo dormitans loquaris: Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem; donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Ps. CXXXI, 4 et 5) .

PL 14, 1002A

人よ、まどろみながら語れ。死の眠りがあなたに忍び寄らないためである。まどろみながらどのように語るべきか聞け。「もし私が私の目に眠りを、私のまぶたにまどろみを与えるなら、主のために場所を、ヤコブの神のために幕屋を見いだすまでは」(詩篇131:4–5)。

6

Vince naturam diligentia, exclude corporis somnum. Naturam nobis formare non possumus, possumus diligentiam. Homo erat David: indulgebat aliquid somno per noctem; sed excludebat somnum, lavans per singulas noctes lectum suum et lacrymis irrigans stratum suum.

PL 14, 1002A

勤勉によって本性に打ち勝て、体の眠りを締め出せ。我々は本性を形づくることはできないが、勤勉は形づくることができる。ダビデは人間であった。夜のあいだ、いくらかは眠りに身を任せた。しかし眠りを締め出し、夜ごとに自分の寝床を洗い、涙で自分の臥所を潤した。

7

Ideo memor erat in stratu suo semper Domini sui, et in ipso meditabatur; ut diluculum praeveniret, et in tenebris ei illucesseret Christus dicens: Surge qui dormis (Ephes. V, 14) . Non in omnibus haec gratia est, sed potest esse et in pluribus diligentia.

PL 14, 1002A

だから彼は自分の臥所でつねに自分の主を覚え、主について黙想した。それは夜明けに先んじるためであり、闇の中で彼のためにキリストが輝き、こう言うためであった。「眠る者よ、起きよ」(エフェソ5:14)。この恩寵はすべての人にあるわけではないが、勤勉ならばもっと多くの人にあり得る。

8

Ne igitur exspectes ut excitet te Christus; sed potius Christum excita. Excitat eum qui de ipso dormitans cogitat. Si tu illum excitaveris, et ipse te excitabit a somno, resuscitabit a morte dicens tibi: Exsurge a mortuis (Ibid.) .

PL 14, 1002B

それゆえ、キリストがあなたを起こすのを待つな。むしろキリストを起こせ。彼について、まどろみながら思う者が、彼を起こすのである。あなたが彼を起こすなら、彼もあなたを眠りから起こし、死から甦らせ、あなたにこう言う。「死者の中から立ち上がれ」(エフェソ5:14)。

9

Cum surges ergo vel resurges, ipsum loquere, ut impleas quod juberis. Audi quomodo te Christus excitet. Anima tua dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) ; et Christus ait: Aperi mihi, soror mea, sponsa. Audi quomodo tu exsuscites Christum.

PL 14, 1002B

だから、あなたが起き上がるとき、あるいは甦るときは、彼について語れ。命じられることを果たすためである。キリストがどのようにあなたを起こすか聞け。あなたの魂は言う。「私の兄弟の声が戸を叩いている」(雅歌5:2)。そしてキリストは言う。「私に開けよ、わが妹、花嫁よ」。あなたがどのようにキリストを起こすか聞け。

10

Anima dicit: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, si suscitaveritis et resuscitaveritis charitatem (Cant. III, 5) . Charitas Christus est. Audi etiam quomodo dormiens loquaris: Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2) . Haec communiter: attolle nunc paulo altius mentem tuam.

PL 14, 1002B

魂は言う。「エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせる、もし汝らが愛を呼び覚まし、再び呼び覚ますなら」(雅歌3:5)。愛とはキリストである。眠りながらどのように語るかも聞け。「私は眠っているが、私の心は目覚めている」(雅歌5:2)。ここまでは一般的なことである。さて、あなたの精神をもう少し高く上げよ。

In Psalmum XXXVI, Caput LXVII

詩篇36篇講解 第LXVII章PL 14, 1002C
1

Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo hujus habitationis, quae dissolvitur, in qua peregrinamur a Domino. In corpore enim isto positi, dum supervestire magis quam nos exspoliare volumus, exsulamus a Christo, et graviter ingemiscimus.

PL 14, 1002C

家に座しては語れ。この地上の家、この住まいの家においてである。それは崩れ去り、その中で我々は主から離れて旅人となっている。この体の内に置かれて、我々は脱ぐよりもむしろ上に着ることを望むあいだ、キリストから離れて流浪し、深くうめいている。

2

In hac sedens ergo confitere peccata tua; quia sedisti, et non stetisti, et non dixisti: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2) .

PL 14, 1002C

だから、この家に座しながら、あなたの罪を告白せよ。あなたは座したのであって、立ってはいなかった。そして「我々の足は、汝の庭に立っていた、エルサレムよ」(詩篇121:2)とは言わなかったからである。

3

Loquere magis, et noli occultare delicta; loquere sedens: ut audias dicentem: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2) . Loquere in via ambulans, id est, carpens vitae istius cursum.

PL 14, 1002C

むしろ語れ、罪を隠すな。座しながら語れ。それは、こう言う声を聞くためである。「座した後に起き上がれ、苦しみのパンを食べる者たちよ」(詩篇126:2)。道を歩みながら語れ。すなわち、この生の道のりを歩みつつ語れ。

4

Hic loquere, ne illic obmutescas, sicut ille obmutuit qui angelo Christi ante non credidit; postea tamen cum credidisset, vocem recepit. Loquere dormiens et quiesceas, consepultus in Christo; ut cum ipso in novitate vitae resurgas.

PL 14, 1002D

ここで語れ、あちらで黙らぬように。キリストの天使をかつて信じなかった者が黙したように。もっとも、のちに信じたとき、彼は声を取り戻した。眠りにつき憩うときも語れ。キリストと共に葬られ、彼と共に命の新しさにおいて甦るためである。

5

Loquere etiam sepultus in tumulo; sicut loquebantur animae sanctorum, petentes de mortis auctore vindictam. Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 10) ?

PL 14, 1003A

墓に葬られているときにも語れ。聖徒たちの魂が、死の張本人に対する報復を求めて語ったようにである。「聖にして真実なる主よ、いつまで汝は我々の血を裁かず、報復しないのか」(黙示録6:10)。

6

Loquere postremo cum surgis; sicut docuit ille qui dixit: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi; quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) .

PL 14, 1003A

最後に、起き上がるときにも語れ。こう言った者が教えたようにである。「私は眠り、憩い、甦った。主が私を支えるからである」(詩篇3:6)。

7

Et illic ergo: Os justi meditabitur sapientiam, donec ad sublimiora tabernaculi secreta coelestis, ac sacrae plena jucunditatis atque laetitiae ipse perveniat; quemadmodum Scriptura nos docuit, dicente David: Haec recordatus sum, et effudi super me animam meam; quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.

PL 14, 1003A

だからあちらでも、「義人の口は知恵を思い巡らす」。それは、彼自身が天の幕屋の、より高い奥所、聖なる喜びと歓びに満ちた所に至るまでである。ダビデがこう語って、聖書が我々に教えたとおりである。「私はこれらを思い起こし、私の魂を私の上に注ぎ出した。私は驚くべき幕屋の場所に、神の家に至るまで入るからである」。

8

In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI, 5) . Ergo et sedentes in hac corporea domo, et egressi hinc, atque ambulantes in via, cum rapiemur, si meremur, obviam Christo, et dormientes loquemur.

PL 14, 1003B

歓びと告白の声の中に、祝宴をなす者の響きがある(詩篇41:5)。だから、この体の家に座しているときも、ここから出て道を歩んでいるときも、もし我々がそれに値するなら、キリストに出会うために引き上げられるときも、眠るときも、我々は語るであろう。

In Psalmum XXXVI, Caput LXVIII

詩篇36篇講解 第LXVIII章PL 14, 1003B
1

Accipe tertiam ἀναγογὴν, qua se anima elevat justi. Est enim quidam spiritalis somnus intelligendus, de quo Salomon ait: Si enim sedeas, sine timore sedebis; si dormias, suaviter requiesces, et non timebis pavorem qui superveniet tibi, neque impetus impiorum supervenientes tibi (Prov. III, 24 et seq.) .

PL 14, 1003B

第三の上昇的解釈(アナゴーゲー)〔ギリシア語。底本は綴りが崩れているが、「上昇」の意の語と取った〕を受け取れ。それによって義人の魂は自らを高める。実際、ある霊的な眠りを解さねばならない。それについてソロモンは言う。「もし汝が座すなら、恐れなく座し、もし眠るなら、安らかに憩い、汝に降りかかる恐怖も、汝に襲いかかる不敬虔な者たちの攻撃も恐れないであろう」(箴言3:24以下)。

2

Cum suavitate requiesces, et pavorem, et supervenientes impiorum impetus non timebis; si lingua tua loquatur judicium Dei, et semper illud ante oculos habeas; ut peccato locum nullum relinquas, et noveris quod delicti pretium supplicii retributione solvetur.

PL 14, 1003B

あなたは安らぎのうちに憩い、恐怖も、襲いかかる不敬虔な者たちの攻撃も恐れないであろう。それは、あなたの舌が神の裁きを語り、つねにそれを目の前に置くなら〔そうなる〕。そうすれば罪に少しの場所も残さず、罪の代価は刑罰の報いによって支払われると知るであろう。

3

Ipse enim hoc in nonagesimo interpretatus est psalmo dicens: Non timebis a timore nocturno, et a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab occursu et daemonio meridiano.

PL 14, 1003C

彼自身がこれを第九十篇で解き明かして言っている。「汝は夜の恐怖も、昼に飛ぶ矢も、闇の中を歩き回る事も、襲撃と真昼の悪霊も恐れないであろう」。

4

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis (Ps. XC, 5 et seq.) .

PL 14, 1003C

「千人が汝の傍らに倒れ、一万人が汝の右に倒れるが、汝には近づかないであろう。ただ汝は自らの目で見つめ、罪人たちへの報いを見るであろう」(詩篇90:5以下)。

5

Justus enim cum loquitur judicium Dei, vel cum loquitur ipse quae justa sunt, et veri plena judicii, non cum iracundia loquitur, non ex animi moerentis afflictione, non ex dolore, non ex aliqua passione; sed loquitur ex veritate, loquitur ex aequitate, ut non propendat affectu, sed quae loquitur, vero pendat examine: judicat enim quae dicenda sint, vel non promenda.

PL 14, 1003C

義人が神の裁きを語るとき、あるいは自ら正しいこと、真実の裁きに満ちたことを語るとき、彼は怒りをもって語るのではなく、嘆く心の苦悶からでも、痛みからでも、何らかの情念からでもなく、真理から、公平から語る。それは、情に傾くことなく、語ることを真実の吟味で量るためである。語るべきこと、あるいは口に出すべきでないことを、彼は裁き分けるからである。

6

Cui simile est illud: Labia sapientium alligata sunt sensu (Prov. XV, 7) ; eo quod omnia quae loquuntur, vero sensui convenire videantur, et sensus sui prudentia intelligant, quae loqui debeant vel tacere: ut quae silenda sunt, cohibeant claustro quodam nexuque labiorum; in iis autem quae oporteat dici, labiorum vincula resolvantur.

PL 14, 1003D

これに似たものがこれである。「知恵ある者たちの唇は分別によって結ばれている」(箴言15:7)。彼らの語ることがみな真実の分別にかなうと見え、何を語り、何を黙るべきかを自らの分別の思慮によって悟り、黙るべきことは唇の一種の閂と結び目で押さえ、語られるべきことについては唇の縛りが解かれるからである。

7

Merito ergo praemisit: Os justi meditabitur sapientiam; meditatio enim diuturna plenum poterit habere judicium, quod loquetur justus in tempore; cum ea quae perfecta sunt, facie ad faciem, viderit. Nunc enim de iis quae non comprehendimus, loqui vera non possumus.

PL 14, 1003D

それゆえ彼が前もって「義人の口は知恵を思い巡らす」と述べたのは当然である。長い思い巡らしこそ、義人がしかるべき時に語る満ちた裁きを持ち得るのであり、それは完全なものを顔と顔とを合わせて見たときである。今は、我々が把握していないことについて、真実を語ることはできない。

8

Denique nec Paulus praesumpsit dicere, qui raptus in paradisum audivit secreta coelestia: sed volens non in iis errare quae diceret, ait: Quam inscrutabilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33) !

PL 14, 1004A

だからパウロでさえ、楽園に引き上げられて天上の秘密を聞いたが、あえて語ろうとはしなかった。そして、語ることについて誤りたくないと望んで、彼は言う。「神の裁きは何と究めがたく、その道は何と測りがたいことか」(ローマ11:33)。

9

Nunc autem absolutus corpore, forsitan investigabilium viarum genera, et judicia ejus quae sicut abyssus multa sunt, comprehendit.

PL 14, 1004A

しかし今は、体から解かれて、おそらく測りがたい道の諸種類と、深淵のように多い神の裁きを、把握している。

In Psalmum XXXVI, Caput LXIX

詩篇36篇講解 第LXIX章PL 14, 1004A
1

(Vers. 31.) Adhuc justitiae forma describitur et augetur, dicente Scriptura: Lex Dei ejus in corde ipsius; et non supplantabuntur gressus ejus. In corde justi lex Dei est. Quae lex? Non scripta, sed naturalis; justo enim non est lex posita, sed injusto.

PL 14, 1004A

(第31節)なお正義の姿が描かれ、増し加えられる。聖書は言う。「彼の神の律法は彼の心にあり、彼の歩みはつまずかされない」。義人の心には神の律法がある。いかなる律法か。書かれたものではなく、自然の律法である。義人のために律法が置かれたのではなく、不義な者のためだからである。

2

In corde ejus lex est, non perfunctorie, sicut in labiis Judaeorum; corde enim creditur ad justitiam. Qui credit, et loquitur; qui autem loquitur, non continuo credit.

PL 14, 1004A

彼の心に律法はある。ユダヤ人たちの唇にあるような、おざなりのものではない。心で人は信じて正義に至るからである。信じる者は語りもするが、語る者がただちに信じるわけではない。

3

Denique non credidit populus, de quo dictum est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) .

PL 14, 1004B

だから、こう言われた民は信じなかった。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。

4

Si igitur gentes cum ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex, cognoscentes quae sequi debeant vel cavere; quanto magis fidelis et justus, qui ad imaginem et similitudinem Dei vivit, decora novit et honesta decernere, et uti legitimo quodam naturalis sapientiae gubernaculo, ne ejus supplantentur vestigia; sicut Esau, quem propter gulae aviditatem frater supplantavit ut caderet, atque in mortem vestigia ejus effudit.

PL 14, 1004B

それゆえ、諸国民が律法の命じることを行うとき、彼らは自分自身にとっての律法であり、何に従い何を避けるべきかを知っているのなら、神の像と似姿に従って生きる信仰ある義人は、どれほどいっそう、ふさわしく立派なことを見分け、本性的な知恵の、いわば法にかなった舵を用いることができ、その足跡がつまずかされないようにできることか。エサウは、食欲のために兄弟に足をすくわれて倒れ、その足跡を死へと突き落とされた。

In Psalmum XXXVI, Caput LXX

詩篇36篇講解 第LXX章PL 14, 1004B
1

(Vers. 32, 33.) Quo magis justus est quisque, eo magis illi insidiatur inimicus; et ideo ait Scriptura: Considerat peccator justum, et quaerit perdere eum. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus: nec damnabit eum, cum judicabitur illi.

PL 14, 1004B

(第32、33節)人が義しければ義しいほど、敵はその人を狙う。だから聖書は言う。「罪人は義人を見張り、これを滅ぼそうと求める。しかし主は彼を罪人の手に見捨てず、彼が裁かれるとき、彼を罪に定めない」。

2

Videns ergo peccator quia justus in ore suo loquitur, et in corde meditatur sapientiam, quia in lingua sua judicium loquitur, quia in corde suo legem Domini custodit; mortem peccati ei conatur inferre, sed Dominus tuetur eum.

PL 14, 1004C

それゆえ罪人は、義人が口で語り、心で知恵を黙想し、舌で裁きを語り、心で主の律法を守っているのを見て、罪の死を彼にもたらそうと企てる。しかし主が彼を守る。

3

Et ideo non timeamus insidias peccatoris, quoniam Deus pro nobis est. Si ergo Deus pro nobis, qui contra nos? Propterea non derelinquet justum suum Deus, nec damnabit eum, cum habuerit de ipso judicium. Verus enim judex est; et ideo justitia non potest periclitari.

PL 14, 1004C

だから我々は罪人の策略を恐れまい。神が我々の味方だからである。神が我々の味方なら、誰が我々に敵対するのか。それゆえ神は自らの義人を見捨てず、彼について裁きを行うとき、彼を罪に定めない。神は真実の裁き主だからである。だから正義が危うくなることはあり得ない。

4

Unde et Aquila dixit: Nec damnabit eum in judicando eo. Symmachus: Nec damnabit, cum judicatur justus.

PL 14, 1004C

それでアキュラは言った。「彼を裁くにあたって、彼を罪に定めない」。シュンマコスは言った。「義人が裁かれるとき、罪に定めない」。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXI

詩篇36篇講解 第LXXI章PL 14, 1004C
1

Sed quia Septuaginta viri sic posuerunt: Cum judicabitur illi; putamus quod ad aliud respexerit, quia scriptum est: Quoniam ipse Dominus veniet in judicium (Esai. III, 14) . Sed in quod judicium?

PL 14, 1004C

しかし七十人訳者たちはこう置いた。「彼が裁かれるとき」。我々は、これは別のことを見ていると考える。「主自身が裁きに来る」と書かれているからである(イザヤ3:14)。ではどのような裁きにか。

2

Audi dicentem: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ps. L, 6) . Ideo ergo praebet se Dominus audiendum, ut de se judicetur, quo magis vincat.

PL 14, 1004D

こう言う者に聞け。「私は汝にのみ罪を犯し、汝の前に悪を行った。それは、汝が汝の言葉において義とされ、汝が裁かれるときに勝つためである」(詩篇50:6)。だから主は、自分について裁かれるため、いっそう勝つために、自らが聞かれるようにその身を差し出す。

3

Quomodo se praebeat, audi: Populus meus, quid feci tibi; aut in quo contristavi te; aut quid molestus tibi fui; responde mihi? Quia ex Aegypto eduxi te, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3 et 4) .

PL 14, 1004D

どのように身を差し出すか、聞け。「私の民よ、私は汝に何をしたか。何において汝を悲しませたか。何において汝を煩わせたか。私に答えよ。私は汝をエジプトから導き出し、奴隷の家から汝を解放したのだ」(ミカ6:3–4)。

4

Et alibi: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25 et 26) .

PL 14, 1004D

また別の箇所では、こう言う。「私こそ、私こそ、汝の不法を消す者であり、私は思い出さない。しかし汝は思い出せ、そして我々は裁かれよう」(イザヤ43:25–26)。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXII

詩篇36篇講解 第LXXII章PL 14, 1005A
1

Grave hoc judicium, cum Dominus de se postulat contra hominem judicari. Quid enim respondeas ei, qui universa tibi contulit, omnibus te praefecit; subjecit tibi Aegyptios, ad quos hospes adveneras, insectantes postea mari mersit.

PL 14, 1005A

これは重い裁きである。主が、自分について人に対して裁かれることを求めるとき、そうである。あなたはこれに何と答えるのか。彼はすべてをあなたに与え、すべてのものの上にあなたを立て、あなたが寄留者として来たエジプト人たちをあなたに従わせ、のちに追ってきた者たちを海に沈めた。

2

Ille tuos delevit hostes, atque subvertit, ille te creavit et condidit, ille suo sanguine te redemit; et tu tradis te, ut servias ejus inimico! Ille tibi omnia peccata dimisit, et tu graviora committis!

PL 14, 1005A

彼はあなたの敵を滅ぼして覆し、彼はあなたを造って据え、彼は自らの血であなたを贖った。それなのにあなたは、彼の敵に仕えようと身を引き渡す。彼はあなたのすべての罪を赦した。それなのにあなたはいっそう重い罪を犯す。

3

Vocat te, in judicium venies, quid responsurus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi?

PL 14, 1005A

彼はあなたを呼ぶ。あなたは裁きに来るであろう。彼がもう一度あなたを赦してくれなければ、あなたは滅びたも同然であるのに、その彼にあなたは何と答えるつもりか。

4

Ideoque videns sanctus David hac quadam moralitate Dei amplius se gravari, judicium refugit, misericordiam poscit dicens: Et ne intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2) .

PL 14, 1005A

それで聖なるダビデは、神のこの種の厳正さ〔moralitas の語義は定かでない。神が人を道徳の規準で量ることと取った〕によって自分がいっそう重く責められるのを見て、裁きを避け、慈しみを乞うて言う。「汝の僕と共に裁きに入るな。汝の前では、生きている者は誰も義とされないからである」(詩篇142:2)。

5

Confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi collocatum. Caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum; non enim mortui saeculi sunt, qui moriuntur in Christo; illi autem sunt mortui saeculi, qui omnem vitam suam quam vixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt.

PL 14, 1005B

彼は、自分が世の死者のように闇の中に置かれていると告白する。「世の死者のように」と、彼は慎重に言った。「死者」とは言わなかった。キリストにあって死ぬ者は世の死者ではない。世の死者とは、世で生きた自らの全生涯を、滅びと死のうちに据える者たちである。

6

Et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: Cito exaudi me, Domine; quia defecit spiritus meus (Ibid., 7) . Talis enim judicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda veritas foret potius, quam misericordia conferenda.

PL 14, 1005B

それで彼は、絶望した者のように、治療の手立てに逃れ込んで言う。「主よ、速やかに私に聞け。私の霊は尽き果てたからである」(詩篇142:7)。そのような裁きが自分の前に差し出されて、彼は尽き果てたのである。その裁きでは、慈しみが与えられるよりも、むしろ真実が吟味されるはずだったからである。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXIII

詩篇36篇講解 第LXXIII章PL 14, 1005B
1

Tamen tam pius est Dominus, ut etsi nemo justificetur in conspectu ejus vivens (quis enim quamvis justus non obnoxius est peccato; aut cujus talis est vita, ut digna judicetur Dei similitudine?) utique ad imaginem et similitudinem Dei factus debet, sicut Deus qui sine peccato est, ita et is qui ad imaginem ejus est, sine peccato esse.

PL 14, 1005B

それでも主はきわめて慈愛深い。彼の前では生きている者は誰も義とされないとしても(いかに義しい者であっても、罪責を負わない者があろうか。あるいは誰の生涯が、神の似姿にふさわしいと判定されるほどのものであろうか)、また神の像と似姿に造られた者は、罪なき神のように、その像である者もまた罪なき者でなければならないとしても、〔なお慈愛深いのである〕〔ut etsi … debet の結果節は明示されない。文が途中で切れているらしく、「なお慈愛深い」と補った〕。

2

Qua ergo dignus est poena qui gratiam tantam Dominicae operationis, et similitudinem divini decoris amisit? Sed quia misericors est, etiamsi ipse se judicio subjiciat; justum tamen non judicat, sed injustum.

PL 14, 1005C

それでは、これほど大きな主の働きの恩寵と、神的な美しさの似姿とを失った者は、いかなる刑罰に値するか。しかし主は憐れみ深いので、たとえ自ら裁きに身を服させるとしても、義人を裁くのではなく、不義な者を裁く。

3

Justo parcit, quasi conditionis fragilitate peccanti: injustum punit, quasi qui detestetur ingratum.

PL 14, 1005C

義人を主は、造られた者の脆さのゆえに罪を犯した者として赦す。不義な者を主は、恩知らずを憎む者として罰する。

4

Deinde etiamsi multa habeas opera justitiae, noli esse impatiens atque arrogans, quo praemia tibi justitiae in hoc saeculo existimes flagitanda, aut indigne tibi adversa accidisse aliqua conqueraris. Quamdiu enim vivis, certamen tibi debetur, non praemium.

PL 14, 1005C

さらに、あなたが正義の行いを多く持っていても、焦って傲慢になるな。この世で正義の報いを要求できると考えたり、何か不運が自分に不当に降りかかったと嘆いたりしないためである。あなたが生きているあいだは、あなたには闘いが負わされているのであって、報いではないからである。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXIV

詩篇36篇講解 第LXXIV章PL 14, 1005C
1

(Vers. 34.) Exspecta ergo vel auxiliatorem, vel remuneratorem Dominum: Et custodi vias ejus; hoc est exspectare et ejus quem exspectandum putas, mandata conservare.

PL 14, 1005C

(第34節)それゆえ、助け手として、あるいは報いる者として、主を待て。「そして彼の道を守れ」。これは、待つこと、そして待つべきだとあなたが考える者の戒めを守ることである。

2

Etsi conteraris, etsi affligaris, etsi aegritudine deficias, tamen exspecta Dominum, et non te confundet spes.

PL 14, 1005D

たとえあなたが打ち砕かれ、悩まされ、病に衰えようとも、なお主を待て。そうすれば希望があなたを辱めることはない。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXV

詩篇36篇講解 第LXXV章PL 14, 1005D
1

Veniet Dominus, et exaltabit te, ut haereditate possideas terram. Liquet superiorem esse terram, non istam in valle terrenam; sed illam quae est repromissionis aeternae in qua quicumque constituitur, exaltatur a Domino.

PL 14, 1005D

主は来て、あなたを高め、あなたが相続によって地を所有するようにする。これは上にある地であって、谷にあるこの地上のものではないことが明らかである。永遠の約束の地であり、そこに据えられる者は誰でも、主によって高められる。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXVI

詩篇36篇講解 第LXXVI章PL 14, 1005D
1

Videbis autem cum perierint peccatores; tunc enim justorum remuneratio erit, cum judicium fuerit de meritis impiorum. Sed non uno genere pereunt peccatores.

PL 14, 1005D

「罪人たちが滅びるとき、汝は見るであろう」。義人たちへの報いがあるのは、そのとき、不敬虔な者たちの功罪について裁きがなされるときだからである。しかし罪人たちは一通りの仕方で滅びるのではない。

2

Ante tibi pereunt, si eorum potentiam et divitias non mireris: si non te moveat cum eos honoribus, liberis, amicis abundare cognoveris.

PL 14, 1006A

あなたにとっては、彼らの権勢と富に驚かないなら、彼らはすでに滅びている。彼らが名誉、子ら、友に富んでいると知っても、あなたの心が動かされないなら、〔彼らはすでに滅びている〕。

3

Haec enim saeculi sunt, et saeculum saeculari subjacet malignitati: et princeps mundi iis qui sibi serviunt, favet; secundum illud: Omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) .

PL 14, 1006A

これらは世のものであり、世は世俗の悪意に服している。そして世の君は、自分に仕える者たちに肩入れする。「もし汝がひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)とあるとおりである。

4

Quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat, in eis diutius esse non possit? Transit etiam ipse, quomodo possunt non transire quae contulit? Tu modo constantem animum gere, justitiam tene, nemo te moveat, et videbis nihil esse impium.

PL 14, 1006A

なぜあなたは、それらが自分に与えられることを求めるのか。与える不敬虔な者自身が、それらの中にそれ以上長くとどまれないというのに。彼自身も過ぎ去る。彼が与えたものが過ぎ去らないはずがあろうか。あなたはただ堅固な心を持ち、正義を保て。誰にもあなたを動かさせるな。そうすれば、不敬虔な者は無に等しいと見るであろう。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXVII

詩篇36篇講解 第LXXVII章PL 14, 1006A
1

(Vers. 35.) Denique audi dicentem: Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat.

PL 14, 1006A

(第35節)さらに、こう言う者に聞け。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられ、レバノンスギの上にそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」。

2

Vidi eum in saeculo hoc, vidi oculis corporis; vidi etiam jactantem se, et superexaltantem sermonibus suis, aestimantem se aliquid esse, qui nihil est. Quomodo se superexaltat? Ponam, inquit, thronum meum super nubes: et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14) .

PL 14, 1006B

私は彼をこの世で見た。体の目で見た。彼が自慢し、自らの言葉で自らを高く持ち上げ、無に等しいのに自分を何者かだと思っているのも見た。どのように自らを持ち上げるのか。「私は私の座を雲の上に置こう。そして私はいと高き者に似るであろう」と彼は言う(イザヤ14:14)。

3

Exaltat se, ut videas eum sicut cedros Libani superexaltatas: et ipsae altae sunt, et in monte sunt altissimo.

PL 14, 1006B

彼は自らを高める。あなたが彼を、高く持ち上げられたレバノンスギのように見るためである。それらのスギ自身も高く、いと高い山の上にある。

4

Merito ergo superexaltatae sunt, et superexaltatus videtur impius, qui se in illo monte constituit, de quo scriptum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19) . Huic. Cui?

PL 14, 1006B

それゆえ、それらのレバノンスギが高く持ち上げられたのも、不敬虔な者が高く持ち上げられたと見えるのも当然である。彼は、あの山の上に自らを据えたからである。その山について、こう書かれている。「もし汝らがカラシ種ほどの信仰を持つなら、この山に言うであろう。『持ち上げられよ、そして海に投げ込まれよ』」(マタイ17:19)。「この山に」とは、どの山にか。

5

Daemonio, inquit, a quo iste invasus fuerat et oppressus, quem miramini esse sanatum. Ideo charitatem magis habet in Christo, quam potestatem in diabolo.

PL 14, 1006B

悪霊に、と彼は言う。この者はその悪霊に襲われ、押さえつけられていたが、諸君は彼が癒されたことに驚いている。だから彼は、悪魔の内にある権能よりも、キリストにおける愛をいっそう持っている〔この文の主語と potestatem in diabolo の意は定かでない。癒された者が、悪魔の支配よりもキリストの愛のもとにあると取った〕。

6

Vides cedrum in monte altissimo superexaltatam; sed vento frangitur, sed igni exuritur, sed vetustate dissolvitur: ita est dives in saeculo. Fulget quidem splendore quodam gratiae saecularis ut Libanus, nixus est mundi potentia, opibus et divitiis exsultat.

PL 14, 1006C

あなたは、いと高い山の上に高く持ち上げられたレバノンスギを見る。しかしそれは風に折られ、火に焼かれ、古びて崩れる。世にある富者もそのとおりである。彼はレバノンのように世俗の好意のある種の輝きで光り、世の権勢に拠りかかり、財産と富に歓喜する。

7

Videtur tibi aliquid esse, antequam dicas: Transiens videbo (Exod. III, 3) . Sicut enim Moyses animo et mente transivit materialia, et Deum vidit: ita et tu si transeas hinc, ad Dei gratiam vestigium tuae mentis attollens, videbis eum nihil esse qui in hac terra sibi potentissimus videbatur.

PL 14, 1006C

あなたが「私は通り過ぎて見よう」(出エジプト記3:3)と言う前は、彼はあなたには何者かに見える。モーセが心と精神で物質的なものを通り過ぎて神を見たように、あなたもここから通り過ぎ、あなたの精神の歩みを神の恩寵へと上げるなら、この地で自分をきわめて有力だと思っていた者が無に等しいことを見るであろう。

8

Ideo animae tuae dicit, menti tuae dicit Deus Verbum: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis et pertransibis (Cant. IV, 8) . Si transeas saecularia, pertransibis ad paradisum.

PL 14, 1006C

だから神なる言葉は、あなたの魂に、あなたの精神に言う。「レバノンからここに来たれ、花嫁よ、レバノンからここに来たれ。汝は通り過ぎ、さらに通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。あなたが世のものを通り過ぎるなら、楽園へと通り抜けるであろう。

9

Audi transeuntem, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) . Audi iterum pertranseuntem: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43) .

PL 14, 1006C

通り過ぎる者に聞け。「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い出せ」(ルカ23:42)。さらに通り抜ける者に聞け。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXVIII

詩篇36篇講解 第LXXVIII章PL 14, 1006D
1

Quid est: Ecce non erat. In principio utique Verbum erat. Et qui Verbum videt, qui particeps Verbi est, utique et ipse est; quia Verbum Dei semper est, et sermo qui de ipso est, non est: Est et non; sed: Est; et manet in eo qui sequitur Deum.

PL 14, 1006D

「見よ、彼はいなかった」とはどういうことか。初めに言葉はあった、まさにそうである。言葉を見る者、言葉にあずかる者は、まさに自らも存在する。神の言葉はつねにあり、神についての言葉は「ある、そしてない」ではなく、「ある」だからである。そしてそれは、神に従う者の内にとどまる。

2

Qui autem nescit Verbum, non est, quia non adhaeret ei qui dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14) . Qui autem adhaeret ei, unus spiritus est. Ubi autem spiritus, ibi et vita.

PL 14, 1006D

言葉を知らない者は存在しない。「私はある者である」と言った者につながっていないからである(出エジプト記3:14)。彼につながる者は、彼と一つの霊である。霊のあるところには命もある。

3

Ideo tibi dicit Scriptura de Deo: Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt (Rom. IV, 17) ; hoc est, vocat gentes quae non erant, tamquam populum suum qui erat; erant enim patres nostri, qui erant electi Dei.

PL 14, 1007A

だから聖書は、神についてあなたに言う。「死者を生かし、存在しないものを、存在するもののように呼ぶ者」(ローマ4:17)。すなわち、存在しなかった諸国民を、存在していた自分の民として呼ぶのである。我々の父祖たちこそ、存在した神の選ばれた者たちだったからである。

4

Et alibi dicitur: Cognovit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19) ; non cognoscit eos qui non sunt. Et Esther ait: Non des virgam regni tui iis qui non sunt (Esther. XIV, 11) .

PL 14, 1007A

また別の箇所では言われる。「主は、自分のものである者たちを知った」(二テモテ2:19)。存在しない者たちを知らない。そしてエステルは言う。「汝の王国の杖を、存在しない者たちに与えるな」(エステル記14:11)。

5

Recte ergo justus dicit: Et transivi, et ecce non erat; hoc est, vidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum. Ubi autem transivi mente supra mundum, vidi quia jam non erat, qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.

PL 14, 1007A

それゆえ義人が「私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」と言うのは正しい。すなわち、世が無に等しいと考える前は、私は彼がこの世で高く持ち上げられているのを見た。しかし精神で世界の上を通り過ぎたとき、かつてこの世界で高く持ち上げられていた者がもういないのを見た、という意味である。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXIX

詩篇36篇講解 第LXXIX章PL 14, 1007A
1

Et tu, si justus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. Coelum et terra transibunt; verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35) . Justo ergo omnia transeunt.

PL 14, 1007A

あなたもまた、義人であるなら、今あるものから来たるべきものへと通り過ぎよ。そうすれば今あるものがあなたにとって過ぎ去る。「天と地は過ぎ去る。しかし私の言葉は過ぎ去らない」(マタイ24:35)。だから義人にとっては、すべてが過ぎ去る。

2

Transit impius, similis vanitati est, et dies ejus sicut umbra praetereunt. Nec solum praetereunt justo praesentia; sed etiam cum ad ea quae sunt futura, intenderit, jam ista praetereunt. Vide quomodo justo praesentia praeteriere.

PL 14, 1007B

不敬虔な者は過ぎ去り、空しさに似て、その日々は影のように過ぎ去る。義人にとっては、今あるものが過ぎ去るばかりでなく、来たるべきものへと心を向けたときにも、それらはすでに過ぎ去る。義人にとって今あるものがどのように過ぎ去ったか、見よ。

3

Utique temporibus David prophetae Synagoga erat, Ecclesia ex gentibus non erat: et idem futuris quasi praesentibus dicit: Benedicite gentes Deum nostrum (Psal. LXV, 8) . Deinde supra ait: Ascendit Deus in jubilatione (Psal. XLVI, 6) .

PL 14, 1007B

預言者ダビデの時代には、確かに会堂があり、諸国民からなる教会はなかった。それなのに彼は、来たるべきことを、すでに現在であるかのように言う。「諸国民よ、我々の神を祝福せよ」(詩篇65:8)。さらにその前には、こう言う。「神は歓呼のうちに昇った」(詩篇46:6)。

4

Transivit perfidiae ventura tempora, non aetate, sed mente; et resurrectionem Domini multo post saeculo futuram, pia fidei devotione celebravit dicens: Psallite Deo nostro, psallite; psallite Regi nostro, psallite (Ibid., 7) .

PL 14, 1007B

彼は、不信の来たるべき時代〔perfidiae ventura tempora の係りは定かでない。ユダヤの民の不信が続く後の時代と解した〕を、年齢においてではなく精神において越え、はるか後の世に来る主の復活を、信仰の敬虔な献身をもって祝って言った。「我々の神に詩を歌え、歌え。我々の王に詩を歌え、歌え」(詩篇46:7)。

5

Quasi interesset ipsis Christi et Ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. Causam quoque celebritatis expressit dicens: Regnavit Dominus super omnem terram (Ibid., 8) .

PL 14, 1007C

彼はあたかも、キリストと教会の婚姻の結びつきの秘義そのものに居合わせているかのように、こうして躍り、喜ぶ。祝祭の理由も言い表した。「主は全地の上に王となった」(詩篇46:8)。

6

Ergo si nos praetereamus, et illa praeteriisse quae futura sunt, nobis videntur; ut si in navigando terram praetereas, illam quoque videas praeterire, et quasi a te discedere.

PL 14, 1007C

それゆえ、我々が通り過ぎるなら、来たるべきものも過ぎ去ったと我々には見える。たとえば、航海しながら陸を通り過ぎると、陸のほうが過ぎ去り、あなたから離れていくように見えるようなものである。

7

Saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram; et tamen cum eam fugiunt navigantes, ipsa potius fugere videtur a navigantibus. Et tu si fugias mundum hunc, et ipse te effugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeteribit.

PL 14, 1007C

船乗りたちはしばしば、とりわけ嵐のとき、陸から逃れる。それでも航海しながら陸から逃れるとき、陸のほうが航海する者たちから逃げるように見える。あなたもこの世界から逃れるなら、この世界のほうがあなたから逃れる。この陸を通り過ぎるなら、陸のほうがあなたを通り過ぎるであろう。

8

Et tu in mari hoc navigas, et in hoc saeculo fluctuas; fuge terram, saxa habet, lapides habet; sicut scriptum est: Lapides de via projicite (Esai. LXII, 10) . Si festines per aerium hoc profundum ad portum divinae voluntatis, videbis tibi haec omnia praeteriisse. Quid enim interest utrum praeterierint, an tibi ea judices praeteriisse?

PL 14, 1007C

あなたもこの海を航海し、この世でさ迷っている。陸から逃れよ。そこには岩があり、石がある。「道から石を取り除け」と書かれているとおりである(イザヤ62:10)。もしあなたが、この空の深みを通って神の意志の港へ急ぐなら、あなたはこれらすべてが自分にとって過ぎ去ったのを見るであろう。それらが過ぎ去ったのか、あなたがそれらは過ぎ去ったと判断するのか、何の違いがあろうか。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXX

詩篇36篇講解 第LXXX章PL 14, 1007D
1

Est et alius impius qui videtur exaltatus et elevatus super cedros Libani; et si transeas, non erit, nec locum ejus invenies. Vide mihi scribam Judaicum reddentem seriem veterum Scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum.

PL 14, 1007D

もう一人の不敬虔な者もいる。彼はレバノンスギの上に高く持ち上げられているように見える。しかし、あなたが通り過ぎるなら、彼はいないであろうし、彼の場所も見いださないであろう。ユダヤの律法学者を思い浮かべよ。彼は古い聖書の連なりを唱えるが、それに従わない。あなたは、彼が唇で唱えているのだと聞くが、学識ある者として感嘆する。

2

Interrogas quid sentiat: respondet secundum litteram, percurrit historiam. Superexaltatus videtur tibi et elevatus, si litteram cogites.

PL 14, 1008A

あなたが彼に何を考えているか尋ねると、彼は文字に従って答え、歴史をざっと述べる。文字だけを考えるなら、彼はあなたには高く持ち上げられているように見える。

3

Transi ad intelligentiam spiritalem, quia Lex spiritalis est; vides illum nihil esse, tum dicis: Vidi impium superexaltatum. . . . et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

PL 14, 1008A

霊的な理解へと通り過ぎよ。律法は霊的だからである。あなたは彼が無に等しいことを見る。そのときあなたは言う。「私は不敬虔な者が高く持ち上げられているのを見た。〔……〕私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった。私は彼を探したが、彼の場所は見いだされなかった」。

4

Quaesivi eum ubi esse debuerat, ubi vita est: non illum inveni. Non erat ibi, ubi vita erat; quia mortuus erat, et ideo nec locus ejus inventus est. Quis enim mortui locus, qui non erat, nec fuit umquam?

PL 14, 1008A

私は彼がいるはずの所、命がある所で彼を探した。しかし彼を見いださなかった。彼は、命のあった所にはいなかった。死んでいたからであり、それゆえ彼の場所も見いだされなかった。死んだ者には、いなかった者、かつて一度もいなかった者には、いかなる場所があるというのか。

5

Non enim fuit, qui in littera erat; littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quaesivi ergo eum, ut invenirem: ille se non praebuit, ut inveniretur; hoc est, ego eum volui convertere: ille se mihi praebere noluit, ut converteretur.

PL 14, 1008A

文字の内にいた者は、いなかったのである。文字は殺し、霊は生かすからである。だから私は、見いだすために彼を探した。彼は見いだされるために自らを差し出さなかった。すなわち、私は彼を立ち帰らせようとしたが、彼は立ち帰るために私に自らを差し出そうとしなかった。

6

Feci quae erant quaerentis: ille refugit ea, quae esse debuerant revertentis. Denique anima quae converti vult, Verbum requirit; et cum invenerit, dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4) , hoc est, Dei Filium, Dei Verbum.

PL 14, 1008A

私は、探す者のなすべきことをした。彼は、立ち帰る者のなすべきことを避けた。さて、立ち帰りたいと思う魂は、言葉を探し求める。そして見いだしたとき、言う。「私は彼を捕らえた。そして手放さない」(雅歌3:4)。すなわち、神の子、神の言葉を、である。

7

Injustum autem qui sanari noluit, quaesivi eum, et non inveni; et ideo non illum imiteris.

PL 14, 1008B

しかし不義な者、癒されることを望まなかった者を、私は探したが見いださなかった。だから彼を見倣うな。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXXI

詩篇36篇講解 第LXXXI章PL 14, 1008B
1

(Vers. 37.) Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Qui custodit innocentiam, aequitatem videt; quoniam qui mundus est, Deum videt, cujus virga recta est, et recta justitia; ut aversetur eos qui declinaverint ad studia pravitatis. Bona innocentia, quae Deum videt.

PL 14, 1008B

(第37節)「無垢を守り、公正を見よ」。無垢を守る者は公正を見る。清い者は神を見るからである。神の杖はまっすぐで、正義もまっすぐであり、邪悪を追う方へ逸れた者たちを退ける。無垢は善いものであり、神を見る。

2

Denique alii posuerunt: Custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit, nec dolum novit. Ideo inquit: Custodi perfectionem; quia sunt reliquiae homini pacifico. Reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de ejus exuviis.

PL 14, 1008B

さらに、他の人々はこう置いた。「完全を守れ」。悪意を知らず、欺きを知らない者こそ完全だからである。だから彼は言う。「完全を守れ、平和の人には残るものがあるからである」。「残るもの」とは、死んだ人の体、その脱け殻について言われる。

3

Ideo reliquiae, quia post mortem hominis videntur superesse; supersunt enim quae servantur ad resurrectionem. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere immortalitatem.

PL 14, 1008C

それが残るものと言われるのは、人の死のあとになお残って見えるからである。復活のために保たれるものが残るからである。この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは死なないものを着なければならない。

4

Ergo magis reliquiae sunt hominis spes resurrectionis, et fides conversionis, et gratia dilectionis; quoniam impii non resurgunt in judicium; vita autem Justorum nota est Deo, et judicio Domini comprobatur.

PL 14, 1008C

それゆえ、人の残るものとはむしろ、復活への希望、立ち帰りの信仰、愛の恩寵である。不敬虔な者たちは裁きへと甦るのではないからである。しかし義人たちの生は神に知られ、主の裁きによって承認される。

5

Huic loco pulchre illud convenit Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5) .

PL 14, 1008C

この箇所には、こう言われていることがよく合う。「残りの者たちは、恩寵の選びによって救われた」(ローマ11:5)。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXXII

詩篇36篇講解 第LXXXII章PL 14, 1008C
1

(Vers. 38.) Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt. Justorum reliquiae virtutes sunt: impiorum reliquiae improbitas atque perfidiae peccatum. Ea delebuntur, ut non sint.

PL 14, 1008C

(第38節)「しかし不義な者たちは共に滅ぼされ、不敬虔な者たちの残るものは失われる」。義人たちの残るものとは徳である。不敬虔な者たちの残るものとは、邪悪と不信仰の罪である。それらは、存在しなくなるように消し去られる。

In Psalmum XXXVI, Caput LXXXIII

詩篇36篇講解 第LXXXIII章PL 14, 1008D
1

(Vers. 39.) Salus autem justorum a Domino; non a saeculo, non ab elemento. Coelum et terra praeteribunt. Non committo salutem meam coelo; quia et ipsum praeterit, quia de pluribus coelis dictum est: Ipsi peribunt, tu autem permanes (Psal. CI, 27) .

PL 14, 1008D

(第39節)「しかし義人たちの救いは主から来る」。世からでも、元素からでもない。天と地は過ぎ去る。私は自分の救いを天に委ねない。天もまた過ぎ去るからである。多くの天について、こう言われている。「それらは滅びる。しかし汝は存続する」(詩篇101:27)。

2

Deo soli committo, qui permanet, qui potest peccata donare; ut protector meus sit in tempore tribulationis, et adjuvet me, et liberet me, et eripiat me a peccatoribus judicii sui tempore, et salvum me faciat, quoniam speravi in eum.

PL 14, 1008D

私は、存続する者、罪を赦すことができる者である神にのみ委ねる。それは、神が患難の時に私の守り手となり、私を助け、私を解放し、神の裁きの時に罪人たちから私を救い出し、私を救ってくれるようにである。私は彼に望みを置いたからである。

3

In ipsum solum speravi; non vult enim nos et sibi et alii servire. Qui ipsi soli servit, liberatur; quoniam ipsi est laus, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.

PL 14, 1009A

私はただ彼にのみ望みを置いた。彼は、我々が自分にも他者にも仕えることを望まないからである。ただ彼にのみ仕える者は解放される。賛美、栄光、永続は世々の前から彼のものであり、今も常に、世々限りなく彼のものだからである。

In Psalmum XXXVII, Caput I

詩篇37篇講解 第I章PL 14, 1009A
1

[1009] De Poenitentia duos jam dudum scripsi libellos, et iterum scribendum arbitror. Primum, quia utile est vel quotidie veniam delictorum precari; deinde quoniam in illis duobus libellis adhortatio poenitentiae vel profectus est, si geratur; nunc autem quemadmodum agi poenitentia debeat, exprimendum est; nihil enim prodest agere, nisi ita agatur ut oportet.

PL 14, 1009A

私はすでに先に、『悔い改めについて』の二つの書を書いたが、もう一度書かねばならないと考える。第一に、罪の赦しを日々祈ることは有益だからである。第二に、あの二つの書は悔い改めへの勧めであり、もし実行されるなら、その進歩でもあるが、今は、悔い改めがどのように行われるべきかを述べねばならないからである。行うべきとおりに行われなければ、行っても何の益もないのである。

2

In quo sanctus David sequendum nobis proposuit magisterium, qui ideo mihi videtur gustasse peccatum ut doceret quemadmodum peccatum posset aboleri. Unde enim medicina, nisi de vulnere sumpsit exordium?

PL 14, 1009B

この点で、聖なるダビデは我々が従うべき教えを示した。彼は、罪がどのように取り除かれ得るかを教えるために罪を味わったのだと、私には思われる。傷から始まったのでなければ、薬はどこから生じたであろうか。

3

Dum prima aetas generis humani docet alios quod sibi profuit, et quemadmodum vulnus suum sanaverit, aliis ostendit; usus artem fecit, et aegritudo magisterium. Ipsa est enim prima et valida secta medicinae, quam experientia, non conjectura formavit.

PL 14, 1009B

人類の最初の時代が、自分に役立ったことを他の人々に教え、自分の傷をどのように癒したかを他の人々に示したとき、経験が技術を作り、病が教師となった。これこそ医術の最初の、そして力強い流派であり、推測ではなく経験が形づくったものである。

4

Ideoque ab experientia ἐμπειρικοὶ primo medici sunt vocati, et ex ea secta caeterae derivatae sunt, atque ab ea usum quemdam suae sumpsere virtutis.

PL 14, 1009B

それで、経験にちなんで最初の医者たちは「経験派(エンペイリコイ)」〔ギリシア語〕と呼ばれ、その流派から他の流派が派生し、それから自らの力の何らかの用い方を取り入れた。

5

Quid autem est ad cohortationem poenitentiae validius, quam quod sanctus propheta David peccatorum nostrorum nos docuit poenitere? Quis enim dedignetur humiliare se Deo, cum rex se humiliaverit?

PL 14, 1009B

悔い改めへの勧めとして、聖なる預言者ダビデが我々の罪を悔い改めることを我々に教えたこと以上に力強いものがあろうか。王が自らを低くしたというのに、誰が神の前に自らを低くすることを恥じるであろうか。

6

Aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, solvens pretium lacrymarum pro redemptione peccati?

PL 14, 1009C

あるいは、これほどの預言者が自らの魂を苦しめ、罪の贖いのために涙の代価を払ったというのに、誰が自らの魂を苦しめることをためらうであろうか。

7

Et quamvis toto scriptorum suorum corpore gerendae poenitentiae praecepta diffuderit (quis enim ejus psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis; cum alibi quemadmodum impulsus sit (Psal. CXVII, 13) , alibi quemadmodum conturbatus (Psal. XXIX, 8) , ostenderit: ut non solum quemadmodum sint sananda, sed etiam quemadmodum cavenda vulnera, demonstraret, et suo nos doceret exemplo?

PL 14, 1009C

彼は悔い改めを行うための教えを、自らの書き物の全体にわたって広めたけれども——彼のどの詩篇が、罪ある良心のための薬でないだろうか。ある箇所では自分がどのように突き倒されたか(詩篇117:13)、別の箇所ではどのように乱されたか(詩篇29:8)を示した。それは、傷がどのように癒されるべきかだけでなく、どのように避けられるべきかをも示し、自らの手本によって我々に教えるためだったのではないか。

8

Quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior) tamen in trigesimo septimo psalmo majorem vim doloris interni, et lamentabilis deplorationis expressit.

PL 14, 1009C

より強い者でさえ倒れた所で、誰が自分は立っていると信じ得るか——、第三十七篇では、内なる痛みと嘆きの悲しみの、いっそう大きな力を表した。

In Psalmum XXXVII, Caput II

詩篇37篇講解 第II章PL 14, 1009D
1

(Vers. 1.) Denique in exordio ipse nos titulus admonet hujusmodi praecepta formari; sic enim legimus: In commemorationem, inquit, diei sabbati psalmus David.

PL 14, 1009D

(第1節)まさに冒頭で、表題自体が、この種の教えが形づくられることを我々に告げている。こう読むからである。「安息日の記念に、ダビデの詩篇」と彼は言う。

2

Plena enim est poenitentiae definitio, commemoratio delictorum; ut unusquisque peccata sua velut quodam quotidiani sermonis castiget flagello, et commissa sibi flagitia condemnet.

PL 14, 1009D

悔い改めの完全な定義は、罪の想起である。それは、各人が自らの罪を、日々の言葉のいわば鞭で懲らし、自分が犯した恥ずべき行いを断罪するためである。

3

Sic enim docemur, dicente Domino: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Et Apostolus ait: Ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .

PL 14, 1009D

こうして我々は教えられている。主が言うからである。「汝の不法を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。そして使徒は言う。「口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。

4

Sed forte moveat, quia non dixit peccatorum commemorationem; sed diei sabbati, aut (sicut alius habet) sabbatorum (Exod. XX, 8 et seq.) . Quid est autem sabbatum, nisi requies futurorum, levamen praesentium, quo Lex jubet hominum opera feriari, onera deponi?

PL 14, 1010A

しかし、「罪の想起」とは言わず、「安息日の」、あるいは(別の者が記すとおり)「諸安息日の」(出エジプト記20:8以下)と言ったことに、あるいは心が動くかもしれない。安息日とは、来たるべきものの憩い、今あるものの軽減でなくて何であろうか。それによって律法は、人間の仕事が休まれ、荷が降ろされることを命じる。

5

Quae sunt graviora onera, nisi nostra peccata? Haec deponantur in sabbatorum diebus, hoc est, in hoc vitae istius tempore.

PL 14, 1010A

我々の罪にまさる重い荷が、ほかにあろうか。それらは安息日に降ろされるべきである。すなわち、この生のこの時のうちに、である。

6

Septem enim diebus hebdomas omnis concluditur, sex diebus mundus ille formatus est, septimo die requievit Dominus ab opere suo, qui in nostra mansuetudine requiescit, sicut ipse dixit: Super quem requiescam, nisi supra humilem et mansuetum (Esai. LXVI, 2) ?

PL 14, 1010B

一週間は七日で終わり、六日でかの世界は形づくられ、七日目に主は自らの業から憩った。主は我々の柔和さの内に憩う。彼自身が言ったとおりである。「私は誰の上に憩おうか。低き者、柔和な者の上でなくて」(イザヤ66:2)。

7

Absolve te ergo omni sabbato, et alleva pondus errorum; ut securus ad illius futuri sabbati requiem pervenire merearis. Nam si hinc peccata gravia portaveris, illic requiem non habebis.

PL 14, 1010B

それゆえ、毎安息日にあなた自身を解き放ち、過ちの重荷を軽くせよ。それは、安らかに、あの来たるべき安息日の憩いに至るにふさわしくされるためである。ここから重い罪を担って行けば、あちらでは憩いを得ないからである。

8

Exonera igitur tuam mentem, rejice omnia quibus conscientia gravatur et premitur, ne fiat fuga tua hyeme vel sabbato: vita haec in labore est, illa in requie. Leviorem te saeculi hujus reperiat consummatio, ne oneratus peccatis fugere non possis.

PL 14, 1010B

だからあなたの精神の荷を降ろせ。良心が重くのしかかり、圧迫されるものをすべて投げ捨てよ。あなたの逃避が冬や安息日に起こらないためである。この生は労苦の内にあり、あの生は憩いの内にある。この世の終わりがあなたをいっそう軽い者として見いだすように。罪を背負って逃げられなくならないようにである。

9

Ante fuge, ut praevenias. Fugit saeculum, qui saeculi illecebris non tenetur, qui se omni cura ejus absolvit. Fuge etiam futuram iram, hoc est, judicii diem.

PL 14, 1010B

先に逃げ、先んじよ。世の誘惑に捕らわれない者、あらゆる世の気づかいから自らを解き放つ者が、世を逃れる。来たるべき怒り、すなわち裁きの日をも逃れよ。

10

Fugit eam qui egerit poenitentiam; sic enim definivit Baptista Johannes dicens: Generatio viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 7 et 8) .

PL 14, 1010C

悔い改めを行った者は、それを逃れる。洗礼者ヨハネがそう定めて言ったからである。「マムシの子らよ、来たるべき怒りから逃れることを、誰が汝らに示したか。それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ」(マタイ3:7–8)。

In Psalmum XXXVII, Caput III

詩篇37篇講解 第III章PL 14, 1010C
1

Audistis hodie legi quia Joannes baptizabat in Aenon, juxta Salim. (Joan. III, 23) . Aenon dicitur oculus suppliciorum: Salim ipse ascendens; hoc habet interpretatio.

PL 14, 1010C

諸君は今日、「ヨハネはサリムの近くのアイノンで洗礼を授けていた」と読まれるのを聞いた(ヨハネ3:23)。アイノンとは「刑罰の目」と言われ、サリムとは「上りゆく者」である。その解釈はこうなっている。

2

Qui ergo baptizari eligit, supplicia praevidet; et ideo confugit ad baptismatis sacramentum, ut peccatum omne deponat, ne obnoxius incipiat esse suppliciis.

PL 14, 1010C

それゆえ洗礼を受けることを選ぶ者は、刑罰を予見している。だから洗礼の秘跡に逃れ込み、あらゆる罪を降ろして、刑罰に服する者となり始めないようにするのである。

3

Et forte supplicia praevidet qui baptizatur baptismo poenitentiae; at vero ille gratiam spectat, qui baptizatur in Christo. Baptismus ergo Joannis, oculus suppliciorum est: baptismus Christi, oculus gratiarum.

PL 14, 1010C

そして、悔い改めの洗礼を受ける者は、おそらく刑罰を予見している。しかしキリストにおいて洗礼を受ける者は、恩寵を見る。それゆえヨハネの洗礼は刑罰の目であり、キリストの洗礼は恩寵の目である。

4

Tametsi in Aenon baptizabat Joannes, juxta ascendentem baptizabat; hoc enim et ista habet interpretatio, ut Salim dicatur ipse ascendens. Proximus ergo erat Christo, qui ejus nuntiabat adventum.

PL 14, 1010D

もっとも、ヨハネはアイノンで洗礼を授けていたが、それは上りゆく者の近くで授けていたのである。この解釈によれば、サリムとは「上りゆく者」のことだからである。それゆえ、キリストの到来を告げていた彼は、キリストの最も近くにいた。

5

Etenim Filius hominis qui descendit de coelo, ipse est et qui ascendit in coelum, ut impleret omnia.

PL 14, 1010D

実際、天から降った人の子は、すべてを満たすために天に上った者でもある。

6

Sed quia qualis coelestis, tales et coelestes; et ille ascendit in coelum, qui terrena deponens consepelitur in Christo; ut cum Christo resurgat a morte peccati ad novitatem vitae, haereditatisque consortium; ut fiat, sicut scriptum est; Dei haeres, Christi cohaeres (Rom. VIII, 17) .

PL 14, 1010D

しかし、天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもそうなのであって、地上のものを降ろしてキリストと共に葬られる者が、天に上る。それは、キリストと共に、罪の死から命の新しさへ、そして相続の共有へと甦るためである。書かれているとおり、神の相続人、キリストと共なる相続人となるためである(ローマ8:17)。

In Psalmum XXXVII, Caput IV

詩篇37篇講解 第IV章PL 14, 1011A
1

Vera ergo medicina est gerere poenitentiam: quae tunc legitime praedicata est, quando medicus venit e coelo, qui non exasperaret vulnera, sed sanaret.

PL 14, 1011A

それゆえ、悔い改めを行うことこそ真の薬である。それが正しく宣べられたのは、傷を悪化させず癒すはずの医者が、天から来たときであった。

2

Bonus medicus, qui docuit quemadmodum in hac terra corporis nostri remedia quaereremus; cum flos nobis herbae salutaris oriretur, qui de peccato damnavit peccatum in carne.

PL 14, 1011A

善き医者は、この地で我々の体の治療法をどのように求めるべきかを教えた。その医者は、肉において罪を罪に定めた者であり、救いの草の花として我々に咲き出た。

3

Antidotum ergo facta est caro, quae erat venenum ante peccati: quia erat illecebra peccatorum.

PL 14, 1011A

こうして、以前は罪の毒であった肉が、解毒剤となった。それは、罪への誘惑だったからである。

4

Audi quemadmodum antidotum caro Dei fit: Verbum factum est caro (Joan. I, 14) ; misit manum in cavernam aspidum, venenum evacuavit, peccatum abstulit; id est, de peccato damnavit peccatum in carne.

PL 14, 1011A

神の肉がどのように解毒剤となるか聞け。「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)。彼は毒蛇の穴に手を入れ、毒を無力にし、罪を取り去った。すなわち、肉において罪を罪に定めたのである。

In Psalmum XXXVII, Caput V

詩篇37篇講解 第V章PL 14, 1011B
1

Et ut hoc possit plenius considerari, ipsum Apostoli capitulum recenseamus. Namque ita scriptum est: Deus mittens Filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne; ut justificatio Legis impleretur in nobis, ut non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3 et 4) .

PL 14, 1011B

これをいっそう十分に考察できるように、使徒のその一節そのものを見直そう。こう書かれているからである。「神は、自らの子を罪の肉の似姿において遣わし、罪から、肉において罪を罪に定めた。それは律法の義が我々の内に満たされるためであり、我々が肉に従ってではなく霊に従って歩むためである」(ローマ8:3–4)。

2

Venit ergo Dei Filius in similitudine carnis peccati: non utique in similitudine carnis venit, qui veram carnem suscepit; sed in similitudine carnis peccati, id est, carnis peccatricis. Facta enim erat fraude et veneno infusa serpentis caro nostra, caro peccati.

PL 14, 1011B

それゆえ神の子は罪の肉の似姿において来た。真の肉を取った者が、肉の似姿において来たのではないことは確かである。そうではなく、罪の肉、すなわち罪ある肉の似姿において来たのである。我々の肉は、蛇の欺きと毒を注ぎ込まれて、罪の肉となっていたからである。

3

Postquam est obnoxia facta peccato, facta erat caro mortis; quia erat morti debita. Hujus carnis jam reae, jam praejudicatae similitudinem Christus in sua carne suscepit; quia etsi naturalem substantiam carnis hujus susceperat, non tamen contagia ulla susceperat: nec in iniquitatibus conceptus, et natus est in delictis, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed de Spiritu sancto natus ex Virgine est.

PL 14, 1011B

罪に服するようになったのち、それは死の肉となっていた。死に負い目があったからである。すでに有罪とされ、すでに先に断罪されたこの肉の似姿を、キリストは自らの肉に取った。彼はこの肉の本性的な実体を取ったとはいえ、いかなる汚れも取らなかったからである。彼は不法のうちに身ごもられたのでも、罪のうちに生まれたのでもなく、血からでも、肉の意志からでも、男の意志からでもなく、聖なる霊によって、おとめから生まれたのである。

4

Quid ergo est: De peccato damnavit peccatum in carne? Utrum de similitudine carnis peccati; an quia peccata nostra Christus non usu, sed qualitate suscepit: non crimine, sed suae misericordiae sacramento; et peccatum pro nobis factus est, qui peccatum ipse non fecit?

PL 14, 1011C

では、「罪から、肉において罪を罪に定めた」とはどういうことか。罪の肉の似姿によってか。それとも、キリストが我々の罪を、使用によってではなく性質において〔non usu, sed qualitate の意は定かでない。罪を自ら行ったのではなく、罪ある者の性質(ありさま)を帯びたと取った〕、罪状によってではなく自らの慈しみの秘義において取ったからか。そして彼自身は罪を犯さなかったのに、我々のために罪とされたのである。

5

An vero quia etiam de ista carne peccati, hoc est, nostra hac obnoxia et praejudicata damnavit peccatum in carne, docendo quemadmodum in carne positi non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum?

PL 14, 1011C

あるいは、この罪の肉、すなわち我々のこの、罪に服し先に断罪された肉からも、肉において罪を罪に定めたということなのか。それは、肉の内に置かれた我々が、肉に従ってではなく霊に従って歩むことを教えることによってである。

6

Peccatum quippe est secundum carnem ambulare; quia luxui, et voluptatibus, et lasciviis, et carnis cupiditatibus vivit, qui secundum carnis sapientiam conversatur; sapientia enim carnis inimica est Deo: unde qui in carne sunt, Deo placere non possunt.

PL 14, 1011C

肉に従って歩むことは、実際、罪である。肉の知恵に従って振る舞う者は、奢侈、快楽、放縦、肉の欲望に生きているからである。肉の知恵は神に敵対するものである。だから肉にある者は、神に喜ばれることができない。

7

Ideoque peccatum damnat de peccato qui se a carnis vitiis abluendo, secundum spiritum vivit, totus Deo deditus, et coelestibus intentus oraculis: propter quod Christus advenit, ut non suam, id est carnis, sed Dei faceret voluntatem.

PL 14, 1011D

それゆえ、肉の悪徳を洗い去って霊に従って生き、全く神に身を捧げ、天の託宣に心を向ける者は、罪から罪を断罪する。そのためにキリストは来た。それは、自分の、すなわち肉の意志ではなく、神の意志を行うためであった。

8

Si quis ergo illum sequatur, ut faciat quae placent Deo, et carnis suae comprimat appetentiam, imitator est Christi.

PL 14, 1011D

それゆえ、神に喜ばれることを行い、自らの肉の欲求を抑えるために彼に従う者は、キリストの模倣者である。

In Psalmum XXXVII, Caput VI

詩篇37篇講解 第VI章PL 14, 1012A
1

Quid senserimus, expressimus. Qui legis, elige quid sequaris. Nullus error, ubi simplex pietatis affectus, atque omnis fidelis est sensus. Damnavit peccatum Christus, suscipiendo similitudinem carnis peccati, ut delicta nostrae carnis aboleret.

PL 14, 1012A

我々が考えたところは述べた。これを読むあなたは、何に従うかを選べ。敬虔の素朴な情があり、あらゆる思いが信仰にかなっているところには、誤りはない。キリストは、罪の肉の似姿を取ることで罪を断罪し、我々の肉の罪を取り除いた。

2

Damnavit peccatum, ut peccata nostra in sua carne crucifigeret; factus pro nobis ipse peccatum, ut nos in ipso essemus justitia Dei, qui eramus captivitas mortis, et praeda serpentis. Ergo pietatis est susceptio peccatorum ista, non criminis.

PL 14, 1012A

彼は罪を断罪した。我々の罪を自らの肉において十字架につけるためである。我々のために自ら罪となったのは、我々が彼において神の正義となるためであった。我々は死の捕虜、蛇の獲物だったのである。それゆえ、この罪の引き受けは敬虔に属するのであって、罪状に属するのではない。

3

Per hoc peccatum nos Deus aeternus absolvit, qui Filio suo proprio non pepercit, et peccatum eum fecit esse pro nobis.

PL 14, 1012A

この罪によって、永遠の神は我々を解き放った。神は自らの固有の子を惜しまず、我々のために彼を罪とした。

4

Deinde damnavit peccatum Christus in carne de ipsa carne peccati, quae judicabili quodam vigore et auctoritate censoria, odit vitia quae amare consueverat, et horret impudicitiam, quam voluptatem putabat.

PL 14, 1012A

さらに、キリストは肉において罪を、罪の肉そのものから断罪した。その肉は、ある裁く力〔judicabili の意は定かでない。「裁きを下す」と取った〕と監察官のような権威とによって、かつて愛するのを常としていた悪徳を憎み、快楽と思っていた不貞を恐れる。

5

Segregat se a lasciviis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat avaritiam, quae virilitatem quamdam carnis effeminat. En tibi illum Christi imitatorem, et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem.

PL 14, 1012B

その肉は、放縦から離れ、欲望を退け、罪状と恥ずべき行いを捨て、貪欲を追い払う。貪欲は肉のある種の雄々しさを女々しくするからである。見よ、キリストの模倣者を。彼自身が、罪から罪を肉において断罪しているのである。

6

Sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor, non ut aera caedens: sed castigo corpus meum, et servituti redigo; ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (II Cor. IX, 26 et 27) .

PL 14, 1012B

「私はこのように走る。目標の定まらない者のようにではない。私はこのように闘う。空を打つ者のようにではない。むしろ私は自分の体を打ち叩き、隷属させる。他の人々に宣べ伝えたのち、自分が失格者とされないためである」と彼は言う(二コリント9:26–27)〔底本の引照は「二コリント」と刷るが、この句は一コリント9:26–27 にある〕。

In Psalmum XXXVII, Caput VII

詩篇37篇講解 第VII章PL 14, 1012B
1

Non superflue, ut arbitror, evagati sumus; quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. Cui medicinae prospiciens Deus sicut terram istam salubres herbarum atque arborum succos ferre praecepit, quibus carnis vulnera curarentur; ita etiam praeceptis salutaribus replevit divinarum seriem Scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur.

PL 14, 1012B

我々が脱線したのは、思うに余計なことではなかった。これもまた人間の治療に関わることだったからである。この治療に配慮して、神は、この地が、肉の傷を癒す薬草や樹木の健やかな汁を産出するように命じたように、神の書物の連なりをも、魂の弱さが癒される救いの戒めで満たした。

2

Itaque quam grave est, ut muta animalia medicari sibi noverint, et vulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent; et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in veteribus Scripturis semina demonstraret, et nova ipse deferret?

PL 14, 1012C

それゆえ、物言わぬ動物が自らを治すことを知り、自らの傷のために健やかな草を求め、選び取ることを厭わないのに、人間の勤勉がそれを求めないとは、何と重大なことか。人間には、古い聖書の中の救いの薬の種を示し、自ら新しいものをもたらす医者までが遣わされたというのに。

3

Quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie judicantur? De ipsa terra sumamus exempla.

PL 14, 1012C

それゆえ、おざなりに有害だと判断されているものの、どれほど多くのものが健やかなものであることか。地そのものから例を取ろう。

In Psalmum XXXVII, Caput VIII

詩篇37篇講解 第VIII章PL 14, 1012C
1

Serpens alit venenum, morsus noxios habet, vulnerat carnem; sed in ipso quoque ejus veneno antidotum reperies, si requiras. Denique caro ejus exuritur, cujus pulvere theriaca conficitur, qua veneni vis consuevit hebetari, ut nocere non possit.

PL 14, 1012C

蛇は毒を養い、有害な咬み傷を持ち、肉を傷つける。しかしその毒そのものの中にも、あなたが探すなら、解毒剤を見いだすであろう。実際、蛇の肉は焼かれ、その粉末からテリアカ〔解毒剤〕が作られ、それによって毒の力は鈍らされ、害をなすことができなくなるのが常である。

2

Non terra ergo in vitio, quae serpentem generat; sed ille qui nescit cavere serpentem. Ipse serpens potest tibi prodesse, si intelligas; immo si medici praecepta non spernas. Imitandum disce quem putas esse fugiendum.

PL 14, 1012D

それゆえ、蛇を生む地に悪があるのではない。蛇を警戒することを知らない者にある。あなたが理解するなら、蛇そのものがあなたの役に立ち得る。いや、医者の戒めを軽んじないなら〔役に立つ〕。避けるべきだと思っているものを、見倣うべきものとして学べ。

3

Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16) . Serva caput tuum sicut serpens; et si laceratus toto corpore fueris, revivisces.

PL 14, 1012D

「汝らは蛇のように賢く、ハトのように素直であれ」と彼は言う(マタイ10:16)。蛇のようにあなたの頭を守れ。そうすれば、全身を引き裂かれても、あなたは生き返るであろう。

4

Caput tuum Christus est, quia caput ipse est viri: si servaveris fidem, etsi mortuus fueris sicut serpens, et tu resurges. Imitare serpentem, qui exteriorem suum exuit, ut renovetur interior: imitare serpentem, qui venenum suum evomit.

PL 14, 1012D

あなたの頭はキリストである。彼が人の頭だからである。もしあなたが信仰を守るなら、蛇のように死んだとしても、あなたも甦るであろう。外側のものを脱ぎ捨てて内側が新しくされる蛇を見倣え。自らの毒を吐き出す蛇を見倣え。

5

Beatus et tu si cogitationes tuas malas evomas, et malitiae tuae venena deponas. Celebris sermo est, et scriptorum auctoritate robustus, serpentem aquis appropinquantem sibilo sibi feminae anguis sponsare concubitus; illam propriae consulentem saluti, ea spondere lege petitos coitus sui usus, si serpens venenum evomat; captumque obedire jussis, arma deponere, ac proprii more conventus caput ori ejus inserere; atque, ubi calescere coeperit consuetudo, seu naturae quadam violentia, seu libidinis ardore feminam stringere ora, morsusque libidinis osculis premere, atque ita caput serpentis abscindi.

PL 14, 1012D

あなたもまた、自らの悪い思いを吐き出し、自らの悪意の毒を降ろすなら幸いである。よく知られた話であり、著作者たちの権威によって裏づけられているが、蛇が水に近づき、シューという声で、雌蛇との交わりを自分に取り決めるという〔sibilo sibi … sponsare の係りは定かでない。「シューという声で、自分のために…取り決める」と取った〕。雌は自らの安全を考え、蛇が毒を吐き出すという条件で、求められた交わりを約束する。捕らえられた蛇は命令に従い、武器を置き、交わりの習いに従って頭を雌の口に差し入れる。そして習慣が熱を帯び始めると、本性のある種の激しさによってか、情欲の熱によってか、雌は口を締め、情欲の咬みつきを口づけで押さえ込み、こうして蛇の頭が切り落とされる。

In Psalmum XXXVII, Caput IX

詩篇37篇講解 第IX章PL 14, 1013A
1

Nonne in natura serpentis mysterium fidei recognosces? Serpens ille paradisi prior feminam ad culpae adulterium provocavit; sed ubi venenum ejus effusum est in hunc mundum, soboles illius feminae circumventione parentis, et fraude multa serpentis, armis eum suis exuit, et caput illius amputavit.

PL 14, 1013A

蛇の本性の中に、あなたは信仰の奥義を認めないであろうか。楽園のあの蛇は、先に女を咎の姦淫へと誘った。しかしその毒がこの世界に注ぎ出されたとき、あの女の子孫は、親の計略と、蛇に対する多くの欺きによって〔circumventione parentis, et fraude multa serpentis の意は定かでない。前段の雌蛇の譬えに合わせ、蛇を欺き返すことと取った〕、彼から武器を剥ぎ取り、その頭を切り落とした。

2

Quod si venena praevaluerint, et peccatum in quo est aculeus mortis irrepserit; utere medicorum exemplo, ut tibi serpens vel sero moriatur.

PL 14, 1013B

もし毒が勝り、死の棘のある罪が忍び込んだなら、医者たちの例を用いよ。蛇があなたにとって、遅くとも死ぬようにするためである。

3

Conteras ejus venenum, corpusque comminuas, et admixtum salutaribus succis noveris temperandum; ut non solum vim suam et virus amittat, sed etiam fiat remedium de veneno.

PL 14, 1013B

その毒を砕き、体を細かく砕き、健やかな汁に混ぜて調合されるべきことを知れ。そうすれば、蛇が自らの力と毒を失うばかりでなく、毒から薬が生まれる。

4

Moritur autem tibi serpens ille intelligibilis, si tu moriaris peccato, et tibi tua peccata moriantur. Sic conteritur ejus venenum, si te tua facta compungant: sic omne virus ejus aboletur, si bonis operibus tegas, et fideli confessione temperes crimen admissum.

PL 14, 1013B

あなたにとって、あの、知性で捉えられる蛇〔intelligibilis。目に見える蛇に対し、象りとして理解される蛇を言う〕が死ぬのは、あなたが罪に対して死に、あなたの罪があなたにとって死ぬ場合である。あなたの行いがあなたの心を刺すなら、このようにその毒は砕かれる。あなたが善い行いで覆い、犯した罪を信仰ある告白で和らげるなら、このようにその毒はすべて取り除かれる。

5

Audi quemadmodum virtus draconis ipsius conteratur. Conterat, inquit, Deus Satanam sub pedibus vestris (Rom. XVI, 20) .

PL 14, 1013B

竜の力がどのように砕かれるか聞け。「神がサタンを汝らの足の下で砕くように」と彼は言う(ローマ16:20)。

6

Contere primo cor tuum, in quo erat draconis cubile; ut non inveniat ubi possit habitare: contere draconis carnes: carnes ejus peccata nostra sunt. Ideo tibi dicit Deus: Epulantur in eo gentes (Job. XL, 25) .

PL 14, 1013C

まずあなたの心を砕け。そこに竜の寝床があった。竜が住める場所を見いださないようにするためである。竜の肉を砕け。その肉とは我々の罪である。だから神はあなたに言う。「諸国民は彼を食する」(ヨブ記40:25)。

7

Et infra ait: Praecurrit mori: Carnes autem corporis ejus sunt adhaerentes ei (Job. XLI, 13 et 14) . Sicut enim sancti, corpus et membra sunt Christi; ita peccatores qui peccatum non deserunt, sed peccato inhaerent, corpus draconis et membra sunt.

PL 14, 1013C

さらに下で言う。「死が先を走る。しかし彼の体の肉は彼に付着している」(ヨブ記41:13–14)〔底本は praecurrit mori。ミーニュの脚注は、すべての写本と古い版がこう読み、ローマ版は七十人訳(「滅びが彼の前を走る」)に従って praecurrit mors ei(死が彼の前を走る)と読む、とする。脚注に従い「死が先を走る」の意に解した〕。聖徒たちがキリストの体と肢体であるように、罪を捨てず、罪に付着している罪人たちは、竜の体と肢体だからである。

8

Ideo nos Christi corpus epulamur; illi autem corpus epulantur draconis: nos epulamur, qui Christo adhaerere contendimus, remissionem quotidianam et veniam peccatorum; illi autem qui peccatis quotidie peccata connectunt, continuationem flagitiorum epulantur et criminum.

PL 14, 1013C

だから我々はキリストの体を食する。しかし彼らは竜の体を食する。我々は、キリストにつながろうと努める者として、日々の赦しと罪の許しを食する。しかし、日々罪に罪をつなぎ合わせる彼らは、恥ずべき行いと罪の連続を食する。

In Psalmum XXXVII, Caput X

詩篇37篇講解 第X章PL 14, 1013D
1

Contere igitur has carnes, et super eas contritionem tui cordis asperge: deinde mitte super omnia ea Jordanis aquam. Jordanis enim descensio et ascensio est, quoniam qui in fontem sacrum descenderit, et adscendit; ut quae superiora sunt quaerat.

PL 14, 1013D

それゆえ、この肉を砕け。その上にあなたの心の悔恨を振りかけよ。それから、それらすべての上にヨルダンの水を注げ。ヨルダンとは下ることと上ることである。聖なる泉に下った者は、上りもするのであり、それは上にあるものを求めるためである。

2

Descendit enim in mortem Christi, qui baptizatur in Christo, et in resurrectionem ejus ascendit.

PL 14, 1013D

キリストにおいて洗礼を受ける者は、キリストの死へと下り、その復活へと上るからである。

3

Si autem jam baptizatus errasti, mitte aquam lacrymarum, non mendacem, sed veram; ut de profundo clames ad Dominum Deum tuum, et dicatur de te: Vox audita est in Rama, fletus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15) .

PL 14, 1013D

しかし、すでに洗礼を受けたのに過った場合には、涙の水を注げ。偽りの涙ではなく、まことの涙を。それは、あなたが深みからあなたの主なる神に叫び、あなたについてこう言われるためである。「ラマで声が聞こえた。大いなる嘆きと泣き叫び。ラケルは子らのために泣き、慰められることを望まなかった。彼らがもういないからである」(エレミヤ31:15)。

4

Rachel Ecclesia est, in qua benedicitur plebs Dei: ipsa pro te fleat, ipsa tua peccata deploret, et fleat plurimum; ut consolationem facile non admittat, quemadmodum qui plurimum dolent. Ideo consolari se noluit; quoniam qui eras, esse desisti.

PL 14, 1014A

ラケルとは教会であり、そこで神の民が祝福される。教会自身があなたのために泣き、あなたの罪を嘆き、大いに泣くように。それは、深く悲しむ者たちのように、慰めを容易に受け入れないためである。だから慰められることを望まなかったのである。かつてのあなたは、もはやいなくなったからである。

5

Sed hac perseverantia doloris et fletus emereatur ut dicat: Filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 32) . Aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Judaeorum; quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent.

PL 14, 1014A

しかし、この悲しみと涙の粘り強さによって、教会はこう言うに値する者となるように。「私の子は死んでいたが、生き返った。失われていたが、見いだされた」(ルカ15:32)。あるいはおそらく、ラケルが慰められることを望まなかったのは、ユダヤ人の子らのことであり、彼らがいないからである。彼らを産んだのは、まさに彼らが存在するためだったのである。

6

Et ideo non admisit consolationem, occisis parvulis ab Herode; quia nec in adventum Jesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et parvulos interficerent, ut inter eos et filius Virginis necaretur.

PL 14, 1014A

したがって、ヘロデによって幼子たちが殺されたときにも、彼女は慰めを受け入れなかった。彼らはイエスの到来をも信じず、罪の量りを満たして、幼子たちまで殺し、その中におとめの子をも殺そうとしたからである。

7

Ergo Ecclesia Domini in Judaeis consolari noluit, quia non sunt: in Christianis autem qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet; quoniam coeperunt esse, qui non erant.

PL 14, 1014B

こうして、主の教会はユダヤ人たちのうちでは、彼らがいないゆえに慰められることを望まなかった。しかし諸民族から集められたキリスト教徒たちのうちでは宴を開き喜ぶ。存在していなかった者たちが、存在し始めたからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XI

詩篇37篇講解 第XI章PL 14, 1014B
1

Misisti ergo aquam Jordanis, aquam gratiae; hoc primum bibe: misisti aquam lacrymarum, aquam poenitentiae; hoc secundum est poculum, ut primum repares. Bibe aquam de tuis vasis, bibe aquam de tuis fletibus, ut dicas: Et potum meum fletu temperabam (Psal. CI, 10) .

PL 14, 1014B

それゆえあなたはヨルダンの水、恩寵の水を注いだ。これをまず飲め。あなたは涙の水、悔い改めの水を注いだ。これは第二の杯であり、最初のものを回復するためである。あなた自身の器から水を飲め。あなた自身の涙から水を飲め。そして言え。「私は涙で私の飲み物を薄めていた」(詩篇101:10)。

2

Fletus ergo tuus, potus est tuus; et lacrymae tuae, cibus est tuus. Fuerunt, inquit, mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI, 4) .

PL 14, 1014B

それゆえあなたの涙はあなたの飲み物であり、あなたの涙はあなたの食べ物である。「私の涙は私にとってパンとなった」と彼は言う(詩篇41:4)。

3

Si lacrymae panes, habes ex peccato iniquitatis cibum conversionis, secundum illud quod legis in Evangelio: Quoniam cui plus dimittitur, plus diligit (Luc. VII, 47) .

PL 14, 1014B

涙がパンであるなら、あなたは不法の罪から回心の糧を得ているのである。それは、あなたが福音書で読む、あの言葉のとおりである。「多く赦される者は、多く愛するからである」(ルカ7:47)。

4

Unde saepe videmus aliquos qui ante negligentes fuerant Christiani, peccato aliquo commisso, fieri diligentiores, et ex illo per poenitentiam evadere solere perfectos. Sicut igitur ex peccato conversio, ita remedium de veneno.

PL 14, 1014C

それゆえ我々はしばしば見る。以前は怠惰であったキリスト教徒が、何らかの罪を犯した後に、いっそう熱心になり、そこから悔い改めを通じて完全な者となって抜け出すことがよくあるのを。したがって、罪から回心が生じるように、毒から薬が生じるのである。

5

Audi hoc remedium: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Venenum, peccatum est; remedium, accusatio sui criminis: venenum, iniquitas est; confessio, remedium prolapsionis. Et ideo vere remedium de veneno est, si dicas iniquitates tuas, ut justificeris.

PL 14, 1014C

この薬を聞け。「義人は、語り始めに自分自身の告発者である」(箴言18:17)。毒とは罪であり、薬とは自分の罪状を訴えることである。毒とは不法であり、告白とは堕落への薬である。だから、あなたが義とされるために自分の不法を口にするなら、まことに毒から薬が生まれるのである。

In Psalmum XXXVII, Caput XII

詩篇37篇講解 第XII章PL 14, 1014C
1

Sed jam psalmum adoriamur, ut ipse nos doceat quemadmodum agenda poenitentia sit. Itaque sic incipit:

PL 14, 1014C

さて、もう詩篇に取りかかろう。悔い改めをどのように行うべきかを、詩篇自身が我々に教えてくれるように。それゆえ、こう始まる。

In Psalmum XXXVII, Caput XIII

詩篇37篇講解 第XIII章PL 14, 1014D
1

(Vers. 2.) Domine, ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me. Qui poenitentiam agit, paratus esse debet ad opprobria perferenda injuriasque subeundas; nec commoveri, si quis ei peccati sui crimen objiciat.

PL 14, 1014D

(第2節)「主よ、汝の怒りによって私を責めるな。汝の憤りによって私を懲らすな」。悔い改めを行う者は、嘲りに耐え、侮辱を受ける用意がなければならない。誰かが自分の罪の罪状を突きつけても、動揺してはならない。

2

Cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem? Quod si ab homine argui timere non debet, quanto magis a Domino Deo suo, cui omnes etiam in iis quae sunt occulta, peccamus; cum praesertim condemnatio praesentium, absolutio futurorum sit.

PL 14, 1014D

自分自身を訴えなければならないのに、他の者が責めるのをどうして我慢しないでいられようか。人に責められることを恐れるべきでないのなら、いわんや、我々がみな隠れたことにおいてさえ罪を犯している相手、自分の主なる神に責められることを恐れるべきでないのは、なおさらである。ことに、現在における有罪の宣告は、将来における赦免となるからである。

3

Qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur. Vae mihi! si de me dicatur: habet mercedem suam (Matth. VI, 2) . Si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen gravatur?

PL 14, 1015A

世で有罪とされない者たちは、人々とともに鞭打たれることはない。私にとって災いである。もし私についてこう言われるなら。「彼はすでに報いを受けている」(マタイ6:2)。善い行いでさえこの判決で断罪されるのなら、罪はなおさら重くのしかかるではないか。

4

Nam si misericordia facili jactata sermone, fructu fraudatur aeterno, quanto magis iniquitatis poena acerbi fenoris accessione differtur?

PL 14, 1015A

慈しみでさえ、安易な言葉で言いふらされるなら永遠の実りを奪われるのであれば、不法の刑罰は、きびしい利息が加わって、ますます先に延ばされるではないか。

5

Ergo qui poenitentiam agit, offerre se debet ad poenam; ut hic puniatur a Domino, non ad supplicia aeterna servetur: nec expectare tempus, sed occurrere divinae indignationi.

PL 14, 1015A

それゆえ、悔い改めを行う者は、刑罰に自らをさし出さなければならない。ここで主によって罰せられ、永遠の責め苦に取っておかれることのないように。時を待たず、神の憤りを迎えに出なければならない。

In Psalmum XXXVII, Caput XIV

詩篇37篇講解 第XIV章PL 14, 1015A
1

Vide facta David ejus precibus convenire. Offenderat Dominum; quia numerari jusserat populum.

PL 14, 1015A

ダビデの行いが、彼の祈りと合致していることを見よ。彼は主を怒らせた。民を数えるように命じたからである。

2

Confessione praevenit Dei nuntium, peccasse se valde, et nimis stulte fecisse commemorans: non quasi admoneret oblitum, sed quasi urgeret morantem; ne diutius commotionem differret offensae.

PL 14, 1015A

彼は神の使いに先んじて、告白によって、自分が大いに罪を犯し、あまりにも愚かなことをしたと述べた。それは、忘れている者に思い出させるためではなく、ぐずぐずしている者を促すかのようにであり、咎めの憤りをこれ以上先に延ばさないようにするためであった。

3

Peccavi, inquit, valde, quoniam verbum hoc feci (I Par. XXI, 8) ; et nunc, Domine, dele iniquitatem servi tui. Quomodo autem deleantur peccata, audi dicentem: Solutum est peccatum ejus; quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. XL, 2) .

PL 14, 1015B

彼は言う。「私は大いに罪を犯した。この事を行ったからである。主よ、今や汝の僕の不法を取り除け」(歴代誌上21:8)。しかし、罪がどのように取り除かれるかは、こう言う者に聞け。「彼の罪は解かれた。主の手から自分の罪の二倍を受けたからである」(イザヤ40:2)。

4

Non ergo penitus sibi peccatum remitti postulat; sed moderata solutione deleri; hoc est, ut in futurum ejus memoria deleatur.

PL 14, 1015B

それゆえ彼は、罪が全く赦されることを求めたのではない。節度ある解きによって取り除かれること、すなわち、将来、その記憶が消されることを求めたのである。

5

Denique quasi interpellantis voce conventus Dominus, ne vindicta commissi protelaretur erroris, misit ad eum Nathan prophetam; et ille venit ad regem, et dixit ei: Quid fieri velis, elige: triennium famem super terram: aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum, et illos persequentes: aut triduo fieri mortem in terra.

PL 14, 1015B

ついに、主は、あたかも願う者の声によって呼び出されたかのように、犯された過ちへの報復が延びることのないよう、預言者ナタン〔歴代誌上21章とサムエル記下24章では預言者ガド〕を彼のもとに遣わした。ナタンは王のところに来て言った。「汝の望むことを選べ。地に三年の飢饉か、汝が三か月、敵の前から逃げ、彼らが追うか、あるいは地に三日の死が起こるか」。

6

Et nunc scito, et vide quid respondeam illi qui misit me (I Par. XXI, 11 et 12) . Vide docentem Deum qua moderatione ejus indignatio leniatur, si non penitus verbera recusemus; sed qualitatem levandi, non evitandi supplicii postulemus.

PL 14, 1015C

「今、知れ、そして見よ。私を遣わした者に何と答えようか」(歴代誌上21:11–12)。神がどのような節度によってその憤りが和らげられるかを教えているのを見よ。それは、我々が鞭をまったく拒まず、刑罰を避けることではなく軽くすることを求めるならば、というものである。

7

Tria proposuit, ut quod moderatius putaret, eligeret. Vide etiam quemadmodum ad poenitentiam provocat; ut nos offeramus injuriae: eligere poenam mandans, ut in ipsa poena electionis quaedam praerogativa servetur, et reo suo blandiatur hoc verbo.

PL 14, 1015C

神は三つを示した。より節度があると思うものを選ばせるためである。さらに、神がどのように悔い改めへと促すかを見よ。我々が不当な仕打ちに自らをさし出すためであり、刑罰を選ぶよう命じて、その刑罰そのものの中にも選択の何らかの特権が保たれるようにし、この言葉で自分の罪人をなだめているのである。

8

Et dixit David ad Nathan: Angustiae mihi sunt in his tribus: sed magis incidam in manus Domini, quoniam magna est misericordia illius, quam in hominum manus (I Par. XXI, 13) . Numquid donari sibi poenam poposcit erroris?

PL 14, 1015C

ダビデはナタンに言った。「この三つのうちに私は窮している。しかし私は、人の手に落ちるよりは、むしろ主の手に落ちよう。その慈しみは大きいからである」(歴代誌上21:13)。彼は、過ちの刑罰を赦してもらうよう求めただろうか。

9

Quod si fecisset, impudentiae notaretur, qui moderationi divinae fuisset ingratus. Nam plurimum suffragratur reo verecunda confessio; et poenam quam defensione evitare non possumus, pudore levamus.

PL 14, 1015D

もしそうしたなら、神の節度に対して恩知らずであった者として、恥知らずの烙印を押されただろう。恥を知る告白は罪人を大いに助けるからである〔底本は suffragratur。suffragatur と読む〕。弁明によっては避けられない刑罰を、我々は恥じ入ることによって軽くするのである。

10

Elegit non quod a flagello esset immune, sed quod moderatius judicavit; ut Dei lenitati magis, qui nosset ignoscere, quam hominum se committeret potestati, qui mensuram ultionis frequenter excederent. Miseretur itaque, qui nescit errare; non miseretur, qui erroris est particeps.

PL 14, 1015D

彼は、鞭から免れるものを選んだのではなく、より節度があると判断したものを選んだ。赦すことを知る神の寛大さに身をゆだねるためであり、しばしば報復の度を越える人々の権力にゆだねないためであった。それゆえ、憐れむのは過つことを知らない者であり、憐れまないのは過ちの共犯者である。

In Psalmum XXXVII, Caput XV

詩篇37篇講解 第XV章PL 14, 1016A
1

Nec fefellit sanctum David fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam divinae miserationis emeruit.

PL 14, 1016A

聖なるダビデを、その信仰は欺かなかった。咎めの最中にあっても、神の憐れみの恩寵を得たのである。

2

Nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire; sed ad horam prandii libenter indulsit, et (ut verbo Scripturae utar) habuit poenitentiam super malitiam (II Reg. XXIV, 16) .

PL 14, 1016A

三日間、地に死を行おうと定めた神は、一日さえも過ぎるのを許さず、昼食の時刻にはすすんで赦し、(聖書の言葉を用いれば)「災いについて悔い改めた」(サムエル記下24:16)。

3

Vide quomodo te Scriptura hortatur, ut et tu poenitentiam non refugias, sed sequaris Deum, quem sequi debes. Bene addidit, super malitiam; quia videtur omnis dura esse vindicta.

PL 14, 1016A

聖書があなたをどのように励ましているかを見よ。あなたもまた悔い改めを避けず、従うべき神に従うように、と。「災いについて」と付け加えたのはよい。あらゆる報復は苛酷に見えるからである。

4

Ideo et dies judicii, dies dicitur mala, de qua beatus est qui per Deum liberatur; ut scriptum est: In die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2) . Et dixit, inquit, angelo Dominus ut ibi parceret.

PL 14, 1016A

それゆえ、裁きの日も悪い日と呼ばれる。その日に神によって救い出される者は幸いである。こう書かれているとおりである。「悪い日に主は彼を救い出す」(詩篇40:2)。そして彼は言う。「主は使いに、そこで赦すようにと言った」。

5

Vide autem quia quando vult Dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. Et vidit David ferientem angelum, et dixit: Ecce ego sum; ego peccavi, et ego pastor male feci, et isti in hoc grege quid fecerunt?

PL 14, 1016B

しかし見よ、主が赦そうと望むとき、主は願い求める恩寵と確信を与える。ダビデは打つ使いを見て言った。「見よ、私がここにいる。私が罪を犯した。羊飼いである私が悪を行った。この群れの者たちは何をしたというのか」。

6

Fiat manus tua in me et in domum patris mei (I Par. XXI, 17) . Si mandaverat Dominus angelo ut parceret, quomodo feriebat adhuc angelus; nisi quia Dominus etsi vult ignoscere, vult rogari, et ut rogetur, operatur?

PL 14, 1016B

「汝の手が私と私の父の家に向かうように」(歴代誌上21:17)。もし主が使いに赦すよう命じたのなら、なぜ使いはなおも打っていたのか。それは、主が赦そうと望みながらも願い求められることを望み、願い求められるように働きかけるからにほかならない。

7

Nec vidisset homo angelum ferientem, nisi Dominus ejus oculis angelum revelasset. Unde et Elisaeus dicit: Domine, aperi nunc oculos pueri hujus, ut videat.

PL 14, 1016B

主が使いをその目に現さなかったなら、人は打つ使いを見ることもなかっただろう。それゆえエリシャも言う。「主よ、今この若者の目を開き、見えるようにせよ」。

8

Et aperti sunt oculi pueri ejus, et vidit montem equis repletum et curribus in circuitu prophetae (IV Reg. VI, 17) . Nec te moveat quod persona vilior servuli, quam prophetae vel regis; quia vilior et equorum et curruum species, quam sanctitas angelorum.

PL 14, 1016B

「すると若者の目が開かれ、預言者の周りの山が馬と戦車で満ちているのを見た」(列王記四6:17)。若者の身分が預言者や王より卑しいことに、あなたは心を動かされてはならない。馬や戦車の姿は、天使たちの聖性より卑しいからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XVI

詩篇37篇講解 第XVI章PL 14, 1016C
1

Et fortasse aliquibus perfunctorie legentibus durum videatur quod David ille humilis corde atque mansuetus, qui parcebat inimicis, mortem magis populi elegit, quam suam fugam, aut famem super terram.

PL 14, 1016C

もしかすると、うわべだけ読む一部の者には、こう思われるかもしれない。心がへりくだり柔和で、敵を容赦したあのダビデが、自分の逃亡や地の飢饉よりも、民の死を選んだのは苛酷ではないか、と。

2

Famem populi vitavit; quia gravior morte et omnibus suppliciis habetur, quam sequitur etiam pestilentia, quae coelum contaminat, mortem acervat.

PL 14, 1016C

彼は民の飢饉を避けた。飢饉は、死よりも、またあらゆる刑罰よりも重いとされるからである。それには疫病も続き、疫病は空を汚し、死を積み上げる。

3

Suam fugam non poposcit, propter illud; quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est: populus pro propheta intervenire non poterat. Scriptum est enim: Si populus erraverit, sacerdos orabit pro eo; si sacerdos erraverit, quis rogabit pro eo?

PL 14, 1016C

自分の逃亡を求めなかったのは、次の理由による。預言者は民のために執り成すことができ、実際そうなった。しかし民は預言者のために仲に立つことはできなかった。こう書かれているからである。「民が過てば、祭司が彼のために祈る。祭司が過てば、誰が彼のために願うのか」。

4

Et tamen ubi vidit occidi populum, ipse se angelo ferienti obtulit; ut ipse potius pro populo feriretur. Plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se obtulit, quam si sermonem propositae conditionis optasset. In electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem.

PL 14, 1016D

それでもなお、民が殺されるのを見たとき、彼は自ら打つ使いに身をさし出した。民よりもむしろ自分が打たれるためである。死者たちの姿そのものにも怖じず、剣に身をさし出したことは、示された条件の言葉を望んだ場合よりも、はるかに大きなことである。こうして、選択においては理性に従い、悲しみにおいては敬虔に従ったのである。

In Psalmum XXXVII, Caput XVII

詩篇37篇講解 第XVII章PL 14, 1016D
1

Vide autem Domini gratiam, quod et ipse a proposita conditione deflexit. Numquid aliquod miserationis est crimen; quia plus minatur, et minus exigit? Qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet.

PL 14, 1016D

しかし主の恩寵を見よ。主自身もまた、示した条件からそれたのである。脅しは大きく、要求は小さいことが、憐れみの罪状になるだろうか。報償を与えるにあたって自らの約束を守る者が、刑罰を取り立てるにあたっては定められたことを引き戻すのである。

2

Cum irascitur in reum, differt: cum miseretur, properat, ut absolvat; terret, ut corrigat; admonet, ut emendet; praevenit, ut ignoscat.

PL 14, 1017A

罪人に対して怒るときには延ばし、憐れむときには赦すために急ぐ。正すために脅し、改めさせるために戒め、赦すために先んじる。

3

Unde et alibi ait Propheta de Domino: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto . . . . verumtamen faex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV, 9) . Ad terrendum plenus est calix, ad feriendum non est exinanitus.

PL 14, 1017A

それゆえ預言者は別の箇所で主について言う。「主の手には、混ぜた純粋のぶどう酒で満ちた杯がある。……しかしそのかすは空にされていない」(詩篇74:9)。杯は脅すために満ちており、打つためには空にされていない。

4

Plenus erat calix, cum mors per triduum mandaretur: sed occurrit misericordia Dei, tenuit manum Angeli, priusquam calicem istum exinaniret.

PL 14, 1017A

死が三日間命じられたとき、杯は満ちていた。しかし神の慈しみが来て、使いがこの杯を空にする前に、その手を押しとどめたのである。

5

Ut scias autem quia calix poena vel gladius est, audi dicentem: Accipe calicem vini meri hujus de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te: et voment, et insanient a facie gladii (Jerem. XXV, 15 et 16) .

PL 14, 1017A

杯が刑罰であり剣であることを知るために、こう言う者に聞け。「私の手から、この純粋のぶどう酒の杯を取り、私が汝を遣わすすべての諸国民に飲ませよ。彼らは剣の前で吐き、狂うだろう」(エレミヤ25:15–16)。

6

Et ad Hierusalem dicitur: Bibisti calicem irae de manu Domini; calicem enim ruinae bibisti, et exinanisti, nec erat qui te consolaretur (Esai. LI, 17) .

PL 14, 1017B

またエルサレムにはこう言われる。「汝は主の手から怒りの杯を飲んだ。滅びの杯を飲み、空にした。汝を慰める者はいなかった」(イザヤ51:17)。

7

Hierusalem mensuram bibit, quae supra mensuram peccavit: Ecclesia Christianorum calicem irae exinanire non novit, sed exinanitum unguentum: propter quam se Christus exinanivit, ut ubique fragraret. De manu Domini hoc munus accepit: poculum autem mortis ignorat.

PL 14, 1017B

エルサレムは、度を越えて罪を犯したので、量りを飲んだ。キリスト教徒の教会は、怒りの杯を空にすることを知らず、空にされた香油を知る。キリストはこの教会のために自らを空にし、あまねく香るようにした。教会はこの賜物を主の手から受けた。死の杯は知らない。

8

Duos calices lego, unum mortis, alterum vitae. Mortis calicem suo Christus exinanivit in sanguine; et novum calicem ministravit, ut dicamus: Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 13) . Novi calix est Testamenti, qui in remissionem effunditur peccatorum. Effunditur hic calix, et faex ejus non invenitur, quia mundat omne delictum.

PL 14, 1017B

私は二つの杯を読む。一つは死の杯、もう一つは命の杯である。キリストは死の杯を、自らの血において空にした。そして新しい杯を供して、我々がこう言えるようにした。「私は救いの杯を取ろう」(詩篇115:13)。新しい契約の杯とは、罪の赦しのために注がれる杯である。この杯は注がれ、そのかすは見いだされない。あらゆる罪を清めるからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XVIII

詩篇37篇講解 第XVIII章PL 14, 1017C
1

Diximus quemadmodum in ulciscendo inflectat Dominus commotionem suam: dicamus quemadmodum in remunerando praeveniat nostram precationem, et doceamus exemplo.

PL 14, 1017C

主が報復するにあたり、どのようにその憤りを曲げるかを、我々は述べた。次に、報いるにあたり、どのように我々の祈りに先んじるかを述べ、例によって示そう。

2

Audi illum ex duobus latronem dicentem Domino: Memento mei, Domine; cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) . Respondit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.

PL 14, 1017C

二人の盗賊のうちの、あの者が主にこう言うのを聞け。「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い出せ」(ルカ23:42)。主は答えた。「アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」。

3

Ille adhuc rogabat, ut meminisset sui, cum venisset in regnum suum; et Dominus cum nondum venisset, ei jam regnum coeleste tribuebat. Quam velox misericordia! Tardius votum precantis, quam remunerantis est praemium.

PL 14, 1017C

彼は、自分の国に来るときに自分を思い出してくれるよう、なおも願っていた。ところが主は、まだ来てもいないのに、すでに天の国を彼に与えていた。なんと速い慈しみであろうか。祈る者の願いは、報いる者の賜物よりも遅いのである。

In Psalmum XXXVII, Caput XIX

詩篇37篇講解 第XIX章PL 14, 1017C
1

Ideo ergo David moderationem tenuit, non remissionem oravit dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Furor graece θυμὸς dicitur, et irae impetus.

PL 14, 1017C

それゆえダビデは節度を保ち、赦免を祈りはしなかった。こう言うのである。「主よ、汝の怒りによって私を責めるな。汝の憤りによって私を懲らすな」。憤り(furor)はギリシア語ではテューモス〔ギリシア語〕と言い、怒りの激発のことである。

2

Hoc ergo Latinus voluit exprimere: Neque in ira, neque in ipso impetu irae arguas me, aut corripias. Correptio autem, eruditio est. Ipsa graece dicitur παίδευσις, de qua dicitur: Beatus homo quem tu erudieris, Domine (Psal. XCIII, 13) !

PL 14, 1017D

ラテン語の訳者は、こう表現しようとしたのである。怒りによって、怒りの激発そのものによって、私を責めるな、懲らすなと。懲らしめ(correptio)とは訓育である。それはギリシア語ではパイデウシス〔ギリシア語〕と言い、それについてこう言われる。「汝が訓育する人は幸いである、主よ」(詩篇93:13)。

3

Non enim Deus passioni patet, ut irascatur, cum sit impassibilis; sed quia vindicat, videtur irasci. Nobis hoc videtur; quia ipsi cum commotione vindicare consuevimus.

PL 14, 1018A

神は、情念にさらされて怒るのではない。神は情念を持たないからである。だが、報復するので、怒っているように見える。我々にそう見えるのは、我々自身が動揺とともに報復するのが常だからである。

4

Plerumque tamen et homines inveniuntur cum vindicant, non moveri; sed summa patientia celebrare vindictam, exercere tormenta. Cur ergo mireris in Deo, si hoc interdum in homine recognoscas? Vindictam autem iram esse supra diximus.

PL 14, 1018A

しかし、人々も報復するときに、動揺せず、きわめて忍耐強く報復を行い、責め苦を加える場合が多い。それなら、人にそれをときおり認めるのだから、神にあってそれを不思議に思うことがあろうか。報復が怒りであることは、すでに先に述べた。

5

Denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum: non quia legum iram, sed quia legum severitatem incidit.

PL 14, 1018A

そもそも、罰せられた者について、その者は法の怒りに陥ったと言うのが慣わしである。法の怒りというのではなく、法の厳しさに陥ったということである。

6

Sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum ait: Misit in eos iram per angelos malos (Psal. LXXVII, 49) , id est, vindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. Nescit ergo irasci qui auctor est legum, cui terrendi est voluntas, non puniendi.

PL 14, 1018A

同様に別の箇所でも、エジプト人への十の災いについてこう言う。「悪い使いたちを通して、彼らに怒りを送った」(詩篇77:49)。すなわち報復である。法は怒ることを知らず、法の執行者がそれを知るのである。それゆえ、法の制定者は怒ることを知らない。その者に意志があるのは、脅すことであって罰することではない。

7

Imitamini ergo, imperatores, exemplum divinum; ut sitis in statuendis legibus severiores, in exigendis suppliciis misericordes. Severitas legum insolentem restringat audaciam, misericordia principum reos subtrahat poenae.

PL 14, 1018B

それゆえ皇帝たちよ、神の模範に倣え。法を定めるにあたってはいっそう厳しく、刑罰を課すにあたっては憐れみ深くあれ。法の厳しさは不遜な大胆さを抑え、君主たちの慈しみは罪人たちを刑罰から救い出すように。

8

Recognoscit igitur Propheta culpam suam, videt vulnera, curari postulat. Qui sanari vult, argui non reformidat: sed non vult argui in furore, sed in verbo Dei. Verbum Dei, sanitas est. Sic enim legimus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20) .

PL 14, 1018B

こうして預言者は自らの咎を認め、傷を見て、癒やされることを願う。癒やされることを望む者は、責められることを恐れない。しかし、憤りによって責められることは望まず、神の言葉によって責められることを望む。神の言葉は癒やしだからである。こう読むとおりである。「彼は自らの言葉を遣わし、彼らを癒やした」(詩篇106:20)。

9

Non vult erudiri in ira; sed in doctrina; ut si medicum roges, ne secet vulnus tuum, sed medicamentum apponat; urget medicamento, sed non secat. Denique est dolor, sed non supra mensuram doloris: mordet, sed non cruentat.

PL 14, 1018B

彼は怒りによって訓育されることを望まず、教えによって訓育されることを望む。たとえば、あなたが医者に、傷を切らずに薬を当てるよう頼む場合である。薬で迫るが、切りはしない。痛みはあるが、痛みの度を越えない。かみつくが、血を流させない。

In Psalmum XXXVII, Caput XX

詩篇37篇講解 第XX章PL 14, 1018C
1

(Vers. 3.) Et addidit: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Eadem videtur dicere, quae sanctus Job; sed diversa sunt. Nam et ille ait: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum furor bibit sanguinem meum: cum incipio loqui, compungunt me (Job. VI, 4) .

PL 14, 1018C

(第3節)彼はさらに言った。「汝の矢が私に突き刺さったからである」。聖なるヨブが言ったのと同じことを言っているように見えるが、違いがある。ヨブもこう言うからである。「主の矢は私の体にある。その憤りは私の血を飲む。私が語り始めると、矢は私を突き刺す」(ヨブ記6:4)。

2

Ille de vulnere sui corporis queritur; hic deplorat animae suae vulnera. Et forte hic agit poenitentiam de peccato: ille causam agit infirmitatis humanae; et quasi nostrae imbecillitatis assertor, ad remedium operis auxilium Creatoris exposcit.

PL 14, 1018C

ヨブは自分の体の傷について嘆くが、こちら〔ダビデ〕は自分の魂の傷を嘆く。おそらくこちらは罪について悔い改めを行っているのに対し、ヨブは人間の弱さの訴訟を担い、いわば我々の脆さの擁護者として、自らの作品を癒やすために創造主の助けを求めている。

3

Hic igitur precatur, ille patrocinatur. Ideoque vehementior hujus est dolor; quia animae vulnera graviora quam carnis sunt.

PL 14, 1018C

それゆえこちらは祈り、ヨブは弁護している。それゆえ、こちらの悲しみのほうが激しい。魂の傷は肉の傷より重いからである。

4

Ille dicit sagittas Domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, hujus effunditur; ille compungitur, hic vulneratur; illum manus Dei tetigit, super hunc gravi pondere confirmata est; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus.

PL 14, 1018C

ヨブは主の矢が自分の体にあると言うが、こちらは矢が突き刺さっていると嘆く。ヨブの血は飲まれ、こちらの血は流される。ヨブは突き刺され、こちらは傷つけられる。神の手はヨブに触れたが、こちらの上には重い重みをもって据えられた。こちらは自分の魂が惑わしで満たされていることを嘆き、ヨブは自分の体が潰瘍で満たされていることを嘆く。

5

Manum autem Dei, virtutem intelligimus puniendi. Haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae injuriam ob tentatam Sarae pudicitiam flagellavit. Haec manus Aegyptiorum currus, equos et populos Rubri maris demersit profundo.

PL 14, 1018D

神の手とは、罰する力のことと我々は解する。この手は、アブラハムへの不当な仕打ち、すなわちサラの貞潔を狙ったことのゆえに、エジプトの王を打った。この手は、エジプト人の戦車と馬と軍勢を紅海の深みに沈めた。

6

Haec manus mentem gravavit regis Saul, ut gratiam sui conservatoris odisset; et pro praevaricatione coelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, victus ab hostibus (quo spectaculo nihil est deformius regi) gladium in se suum ipse converteret, ne captivus senex viveret filiis et regno superstes.

PL 14, 1019A

この手は王サウルの精神を重くし、彼は自分を救った者の好意を憎むようになった。天の統治への背反のゆえに、仲間に見捨てられ、息子たちも殺されて頼る者もなくなり、敵に敗れて(王にとってこれ以上の醜い光景はない)、捕らわれの老人として息子たちと王国に生き残らぬよう、自らの剣を自分に向けた。

7

Hanc manum David in seipso expertus et liberis, alterius incestum, alterius parricidium deploravit, et (quod pio patri gravius est salutis suae exitiis) simul opprobria sobolis, et pietatis deflevit excidia: quorum alter ad incestum accensus de germanitatis affectu, alter ad parricidium armatus est studio castitatis.

PL 14, 1019A

この手をダビデも自分自身と子らにおいて経験し、一人の近親相姦と、もう一人の近親殺しを嘆いた。そして、(敬虔な父にとって自分の命の滅びよりも重いこととして)子孫の恥辱と敬虔の崩壊を同時に嘆いた。一人は兄妹の情から近親相姦に燃え立ち、もう一人は貞潔への熱意から近親殺しに武装したのである。

8

Vide quemadmodum illos in gravissimis criminibus confinia lusere virtutum. Utinam aut ille sororem non amasset, aut hic non vindicasset!

PL 14, 1019A

見よ、きわめて重い罪において、徳の隣り合うものが、彼らをどのようにもてあそんだかを。一方が妹を愛さなければよかったのに、他方が報復しなければよかったのに。

9

Ad postremum et ipse patriae finibus pulsus a filio, fugiebat hostem, quem optabat haeredem: metuebat vincere, ne pietatis dispendio vinceretur.

PL 14, 1019B

最後には、ダビデ自身も息子に祖国の境から追われ、跡継ぎにと望んだ敵から逃げた。勝つことを恐れた。敬虔を損なうことで、かえって自分が打ち負かされることのないようにである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXI

詩篇37篇講解 第XXI章PL 14, 1019B
1

Sed forte aliquis dicat: Quomodo in parricidio, vel in incestu manus fuerit Dei, cum opus illud inimici sit? Cognoscamus igitur quoniam et ubi diabolus vulnerat, sagittae Domini vulnerare dicantur.

PL 14, 1019B

しかし、おそらく誰かがこう言うであろう。近親殺しや近親相姦において、それは敵の業であるのに、どうして神の手があったのか、と。それゆえ我々は知ろう。悪魔が傷つけるときにも、主の矢が傷つけると言われるのだと。

2

Nempe sic legimus, quod cum in concilio angelorum sanctum Job servulum suum Dominus conversus ad diabolum praedicaret (Job. I, 8 et seq.) : ut ureretur invidus, et humani generis adversarius (laus enim inferioris substantiae viri, condemnatio ejus est, qui de statu superiore dejectus est) responderit diabolus, quia non gratis Job Dominum veneraretur, qui nutu Dei omnibus abundaret.

PL 14, 1019B

確かに我々はこう読む。天使たちの会議の中で、主が悪魔に向き直り、自分の僕である聖なるヨブを称賛したとき(ヨブ記1:8以下)、妬み深い人類の敵が焼かれるように(劣った実体の人間への称賛は、より高い地位から突き落とされた者への断罪だからである)、悪魔は答えた。ヨブは、神の意のままにすべてに恵まれているので、ただで主を畏れているのではない、と。

3

Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange omnia quae habet: videamus si non in faciem te benedicat (Job. I, 11) . Et Deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Job.

PL 14, 1019C

「しかし汝の手を伸ばし、彼が持つすべてのものに触れよ。彼が汝の面前で汝を祝福しないか見てみよう」(ヨブ記1:11)。そこで神は悪魔に、ヨブが持つすべてのものに手を伸ばす権能を与えた。

4

Quibus gestis, cum sanctus Job immobilis in sua fortitudine permaneret; quia non est motus Job aut interitu filiorum, aut dispendio facultatum: iterum Dominus ad diabolum dixit, illudens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Job, filios ejus interemisset; ipsum tamen nequaquam movere de virtutis statione potuisset.

PL 14, 1019C

これが行われたとき、聖なるヨブは自らの堅固さにおいて揺るがず留まった。ヨブは、子らの死にも財産の損失にも動かされなかったからである。主は再び悪魔に言って、彼をあざけった。ヨブが持っていたすべてを散らし、その子らを殺したのに、それでも彼を徳の持ち場から少しも動かせなかったではないか、と。

5

Et ille respondit: Quaecumque habet homo, pro anima sua dabit. Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange carnem et ossa ejus (Job. II, 4 et 5) . Et accepit iterum potestatem, ut mitteret manum suam in corpus ejus; tamen ut animam ipsius custodiret.

PL 14, 1019C

悪魔は答えた。「人は持っているすべてのものを自分の魂のために差し出す。しかし汝の手を伸ばし、彼の肉と骨に触れよ」(ヨブ記2:4-5)。そして悪魔は再び、ヨブの体に手を伸ばす権能を受けた。ただし、その魂は守ることという条件付きである。

6

Et perfudit ulceribus sanctum Job (Job XIX, 21) , ubi est egressus a Domino. Advertimus ergo quod manus Domini dicatur, ubi est hominis, diabolo infestante, tentatio.

PL 14, 1019D

そして悪魔は、主のもとから出て、聖なるヨブを潰瘍で覆った(ヨブ記19:21)〔ミーニュの引照の番号は本文の内容と合わない(この出来事はヨブ記2:7)が、刷られたまま写す〕。それゆえ我々は、悪魔が人を悩ませてその人に試みが生じるとき、それは主の手と言われることを知る。

7

Siquidem et Job manum Domini dixit esse quae se tetigerit (Job XVI, 12) , et sagittas Domini esse memoravit sagittas piratarum. Et tradidit, inquit, me in manus injusti (Ibid., 14) .

PL 14, 1019D

実際ヨブも、自分に触れたのは主の手だと言い(ヨブ記16:12)、主の矢とは海賊たちの矢だと述べた。彼は言う。「主は私を不義な者の手に引き渡した」(ヨブ記16:14)。

8

Ipse itaque absolvit, quia cum diabolus vulnerat, Domini sunt sagittae, qui vulnerandi permisit diabolo potestatem. Denique si mandes, ut tuus servulus verberetur, nonne etiamsi ab adstante alio caedatur, a te dicitur verberatus?

PL 14, 1019D

こうしてヨブ自身が結論づける。悪魔が傷つけるときにも、矢は主のものであり、主が傷つける権能を悪魔に許したのである。実際、あなたが自分の僕を鞭打つよう命じたなら、たとえ傍らに立つ別の者が打つとしても、その僕はあなたによって鞭打たれたと言われるではないか。

9

Est et illa ratio; quia Dominus ideo dat tentatori potestatem, ut hominum in tentationibus probetur affectus. Ideo fit persecutio, ut fides luceat, virtus excellat, mens interna omnibus manifestetur.

PL 14, 1020A

次の理由もある。主が試みる者に権能を与えるのは、試みにおいて人々の心情が試されるためである。迫害が起こるのは、信仰が輝き、徳が際立ち、内なる精神がすべての人に明らかにされるためである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXII

詩篇37篇講解 第XXII章PL 14, 1020A
1

Ergo tentatio quasi sagitta penetrat interiora hominis, et quasi gladius Dei, qui scrutatur interna.

PL 14, 1020A

それゆえ、試みは矢のように人の内側に突き刺さり、神の剣のように内にあるものを探る。

2

Gladius autem verbum est Dei validum, et acutius omni gladio acutissimo: de quo gladio audi dicentem Mariae Simeonem: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .

PL 14, 1020A

剣とは、神の力ある言葉であり、あらゆる鋭い剣よりも鋭い。この剣について、シメオンがマリアに言うのを聞け。「汝自身の魂をも剣が貫く。多くの人の心の思いが明らかになるためである」(ルカ2:35)。

3

Verbo enim Dei omnia revelantur, in cujus conspectu nuda et aperta sunt omnia. Anima ipsa videtur, medullae interiores, cogitationesque manifestae sunt: nec ulla postremo est creatura, ut Scriptura dicit (Heb. IV, 12 et 13) , quae se a cognitione ejus abscondat. Ergo vendamus omnia, ut verbum emamus, ipsumque in nostris visceribus recondamus.

PL 14, 1020A

神の言葉によってすべてが明らかにされる。その目の前では、すべてが裸であらわだからである。魂そのものが見られ、奥深い髄も、思いも明らかである。聖書が言うとおり、その知から身を隠せる被造物は、結局どこにもない(ヘブライ4:12-13)。それゆえ、言葉を買うためにすべてを売り、その言葉を我々の内臓の中にしまっておこう。

In Psalmum XXXVII, Caput XXIII

詩篇37篇講解 第XXIII章PL 14, 1020B
1

Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. Quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus vile judicat pro salute.

PL 14, 1020B

最後に悪魔自身が証言している。人は持っているすべてのものを自分の魂のために差し出すと。そして、一つの魂を贖うために、全財産でも値するだけの代価にはならないと認めている。我々は、悪魔自身が救いのためにはつまらぬものと判断する財産を、なぜ惜しむのか。

2

Parum dixi pro salute, parum esse et pro errore testatur. Denique, haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) . Nec solum divitias mundi, sed etiam honores et regna monstravit.

PL 14, 1020B

救いのためにはと言ったが、それでは足りない。悪魔が証言するところでは、過ちのためにさえ足りないのである。ついに悪魔は言う。「もし汝がひれ伏して私を拝むなら、これらすべてを汝に与えよう」(マタイ4:9)。そして、世の富だけでなく、栄誉と王国をも示した。

3

Si tanto constat, ut diabolus adoretur; quantum Christianus debet offerre, ut cum Christo resuscitetur? Sed diabolum dimittamus quasi hircum emissionis in desertum; neque enim fidelis assertor est veritatis; etsi aliquando transfiguret se in angelum lucis.

PL 14, 1020B

悪魔を拝むために、それほどの代価がかかるのなら、キリスト教徒は、キリストとともに復活するために、どれほどを差し出すべきだろうか。しかし、悪魔は、荒れ野に放たれる雄山羊のように送り出しておこう。悪魔は、ときに光の天使に姿を変えるとしても、真理の信頼できる証人ではないからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXIV

詩篇37篇講解 第XXIV章PL 14, 1020C
1

Abundant nobis divinarum testimonia scripturarum, quibus instruimur nihil esse in homine pretiosius fide, nullum tantum esse patrimonium, quod salutis nostrae atque animae pretio conferatur.

PL 14, 1020C

我々には神の聖書の証しが豊富にある。それによって我々は、人にあって信仰より尊いものはなく、我々の救いと魂の代価に比べられるほどの財産はないと教えられる。

2

Fide Abraham patriam suam reliquit (Gen. XII, 4 et seq.) , et terram, et proximos etiam quos videbat, et eum quem non videbat, tanquam adspiciens sequebatur. Moyses quoque animae suae pretium majus omnibus Aegypti divitiis aestimavit (Hebr. XI, 26) .

PL 14, 1020C

信仰によってアブラハムは自分の祖国を去った(創世記12:4以下)。土地も、目に見える近親者も後にし、目に見えない者に、あたかも見ているかのように従った。モーセもまた、魂の代価をエジプトのあらゆる富よりも大きいと考えた(ヘブライ11:26)。

3

Quid de viris sublimibus loquar? Rahab meretrix (Josue II, 4 et seq.) alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam vitae periculis putavit esse redimendam: quae exploratores Jesu Nave civibus suis quaerentibus denegavit; et hostes patriae, legatos tamen fidei, maluit occultare quam prodere.

PL 14, 1020C

高貴な人々について何を言おうか。遊女ラハブ(ヨシュア記2:4以下)は、世にあって異邦の女であったが、それでも自分の魂は、自分が持つすべてを軽んじるだけでなく、命の危険を冒しても贖うべきだと考えた。彼女は、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕の斥候を、探しに来た同胞に引き渡さなかった。祖国の敵であっても信仰の使者である彼らを、裏切るよりかくまうことを選んだのである。

4

Non eam minae civium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. Disce vir, disce Christiane, quomodo verum Jesum sequi debeas; quando femina contempsit omnia sua, et Jesum in figura propter similitudinem nominis est secuta.

PL 14, 1020D

同胞の脅しも、戦いの危険も、祖国の炎上も、身内の危機も、彼女を恐れさせなかった。男よ、学べ。キリスト教徒よ、学べ。まことのイエスにどのように従うべきかを。一人の女が自分のすべてを軽んじ、名の類似のゆえに象りにおけるイエスに従ったのである。

5

Unde praeclare Salomon dixit: Divitiae viri, redemptio animae ejus (Prov. XIII, 8) . Redime ergo animam tuam.

PL 14, 1021A

それゆえ、ソロモンは見事に言った。「人の富は彼の魂の贖いである」(箴言13:8)。だから、あなたの魂を贖え。

6

Vilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem: vilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9) .

PL 14, 1021A

金銭は卑しいが、信仰によって尊くなる。しまい込まれているときは卑しく、ばらまかれるときに尊い。こう書かれているとおりである。「彼は散らして貧しい者に与えた。その正義は世々限りなく続く」(詩篇111:9)。

In Psalmum XXXVII, Caput XXV

詩篇37篇講解 第XXV章PL 14, 1021A
1

Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua; sed etiam ipsam carnem tuam pro justitia, qua nulla potest locupletior esse possessio (possessio enim pretiosa, homo mundus) etsi flumina te superiora concluserint, transis.

PL 14, 1021A

それゆえ、あなたが、自分のすべてのものを軽んじるだけでなく、正義のために自分の肉さえ軽んじることができる者となるなら(正義より豊かな所有はありえない。清い人こそ尊い所有だからである)、たとえ上から川があなたを閉じ込めても、あなたは渡る。

2

Nam etsi dederit tentandi tui Dominus potestatem, mandat tamen diabolo ut animam tuam ipse custodiat; secundum quod scriptum est: Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3) ; tentat enim ut adversarius, defendit ut servus.

PL 14, 1021A

なぜなら、たとえ主があなたを試みる権能を与えても、主は悪魔に、あなたの魂を自ら守るよう命じるからである。こう書かれているとおりである。「敵と守る者を滅ぼすために」(詩篇8:3)。悪魔は敵として試み、僕として守るのである。

3

Scriptum est enim: Et volet tibi unicornuus servire (Job. XXXIX, 9) . Servit enim, qui non ex voluntate sua quod optat, exsequitur; sed ex necessitate mandatis imperialibus invitus obtemperat.

PL 14, 1021B

こう書かれているからである。「一角獣〔底本は unicornuus。unicornis と読む〕は汝に仕えようとする」(ヨブ記39:9)。仕えるとは、自分の意志から望むことを行うのでなく、必要に迫られ、支配者の命令に不本意ながら従うことだからである。

4

Vide altitudinem Christi, quemadmodum retorsit in diabolum malitiae suae pretium. Ille nos cogit, quod odio habemus, hoc facere: Non enim quod volo, hoc ago, ut Apostolus dixit, sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 15) .

PL 14, 1021B

キリストの高さを見よ。キリストは、悪魔の悪意の報いを、どのように悪魔自身に返したか。悪魔は、我々が憎んでいることを我々にさせようとする。使徒が言ったとおりである。「私は、望むことを行わず、憎むことを行っている」(ローマ7:15)。

5

Retorsit in illum Dominus, ut et ipse plerumque non faciat quod vult; sed quod odit, hoc faciat. Denique animam quam vult expugnare, custodit.

PL 14, 1021B

主はそれを悪魔に返し、悪魔自身がしばしば、望むことを行わず、憎むことを行うようにした。実際、悪魔は、打ち破ろうと望む魂を守っているのである。

6

Nos corruptelam carnis condemnamus, et sequimur; ut illa vidua quae promissam marito fidem irritam facit, et postea nubere vult, quod ante fugiebat (I Tim. V, 20) .

PL 14, 1021B

我々は肉の堕落を断罪しながら、それに従う。夫に約束した信義を無にして、後に、以前は避けていた結婚を望むあの寡婦のようにである(一テモテ5:20)〔ミーニュの引照の番号は本文の内容と合わない〕。

7

Ille inimicus est sanctis, et defensor adhibetur, quo amplius puniatur; ut nocere non audeat, qui nocere desiderat. Et quanto tolerabilius est amare virtutes, etsi implere non possis, quam odisse virtutes, quibus nocere non possis.

PL 14, 1021C

悪魔は聖なる者たちの敵であるが、守る者として用いられる。いっそう罰せられるためである。害を加えたいと願う者が、害を加えることを敢えてしないようにである。徳を満たせなくても愛するほうが、害を加えられない徳を憎むよりも、どれほど耐えやすいことか。

In Psalmum XXXVII, Caput XXVI

詩篇37篇講解 第XXVI章PL 14, 1021C
1

(Vers. 4.) Non est, inquit, sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Exposuit nobis hunc locum Esaias: Peccavimus, et tu iratus es nobis (Esai. LXIV, 5) . Quis est tamen irae Domini vultus? Ne forte ille, quia Oculi Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17) .

PL 14, 1021C

(第4節)彼は言う。「私の肉には、汝の怒りの顔のゆえに、健やかさがない」。この箇所をイザヤが我々に説いた。「我々は罪を犯し、汝は我々に怒った」(イザヤ64:5)。しかし、主の怒りの顔とは何か。おそらく、「主の目は悪を行う者の上にある」(詩篇33:17)という、あの目のことだろうか。

2

Si enim oculi Domini super justos, quomodo a vultu irae Dei infirmatur Propheta? Unde et illud considera, quod ipse David in posterioribus dixit: Quoniam ex omnibus tribulationibus eripuisti me; et super inimicos meos respexit oculus meus (Psal. LIII, 9) .

PL 14, 1021C

主の目が義人の上にあるのなら、預言者が神の怒りの顔のゆえに衰えるとは、どういうことか。それゆえ、ダビデ自身が後に言ったことも考えよ。「汝は私をすべての苦難から救い出し、私の目は私の敵を見下ろした」(詩篇53:9)。

3

Sicut enim bona justorum respicit; ita et peccatorum occulta deprehendit. Nisi forte ad Christum hoc referas, qui ab omnibus, a quibus conterebatur, ereptus est; quando se exuit a populo Judaeorum, qui eum frequentibus sacrilegiis et quotidianis impietatibus conterebant; et inimicos suos vocavit ad gratiam, quos oculus Dei vidit et amavit.

PL 14, 1021D

主は義人たちの善を見るように、罪人たちの隠れたことをも捕らえる。ただし、これをキリストに当てはめるなら別である。キリストは、自分を砕いたすべての者から救い出された。度重なる冒瀆と日々の不敬虔によって自分を砕いたユダヤの民から、自らを脱ぎ捨てたとき、神の目が見て愛した自分の敵たちを、恩寵へと呼んだのである。

4

Ergo quia pius est Deus, nequaquam est desperandum. Etsi irascitur, ignoscit; etsi percutit, sanat; etsi tradit in interitum carnem, spiritum salvat. Noli ergo timere carnis infirmitatem; quia sanctus cum infirmatur, potentior est.

PL 14, 1021D

それゆえ、神は慈愛深いのだから、決して絶望してはならない。怒っても赦し、打っても癒やし、肉を滅びに渡しても霊を救う。だから、肉の弱さを恐れるな。聖なる者は弱るときにこそ、いっそう力強いからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXVII

詩篇37篇講解 第XXVII章PL 14, 1022A
1

Quid autem est quod ait: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum? Quae sunt ista ossa; utrum animae, an corporis?

PL 14, 1022A

では、「私の骨には、私の罪のゆえに平安がない」と彼が言うのは、どういうことか。その骨とは何か。魂の骨か、体の骨か。

2

Sed non tanta esset doloris cura corporei, ubi et anima laborat; cum sancti sit velle carnem propter animam flagellari; sicut se flagellabat et Paulus, ne ejus reprobaretur assertio.

PL 14, 1022A

しかし、魂が苦しんでいる場合に、体の苦痛への関心がそれほど大きいはずはない。聖なる者は、魂のために肉が打たれることを望むものだからである。パウロも、自分の主張が退けられないように自分を打ちたたいた。

3

Sunt quaedam interioris ossa hominis, sicut et membra sunt caetera, oculi mentis, et nares; sicut Job dixit: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3) . Sunt ergo et ossa, quibus charitatis quaedam compago formatur.

PL 14, 1022A

内なる人にも骨がある。ほかの肢体、すなわち精神の目や鼻もあるのと同じである。ヨブは言った。「私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。それゆえ、愛の結び合いがそれによって形づくられる、そのような骨もある。

4

Unde et Adam dixit de consorte charitatis, et cohaerede gratiae vitae: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23) . Quod Apostolus interpretatus ait: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .

PL 14, 1022A

それゆえアダムも、愛の伴侶であり命の恩寵の共同相続人について言った。「これこそ今や、私の骨の骨、私の肉の肉」(創世記2:23)。使徒はこれを解き明かして言う。「この秘義は偉大である。私は、キリストと教会について言っているのである」(エフェソ5:32)。

5

Christi autem et Ecclesiae sacramentum non carnale, sed spiritale esse quis dubitet; cum bonus quisque in ipso conjugio non carnis, sed virtutis decore teneatur: et mores diligat in uxore, non usus?

PL 14, 1022B

キリストと教会の秘義が肉的ではなく霊的であることを、誰が疑おうか。実際、善い人は誰でも結婚においてさえ、肉ではなく徳の美しさに引かれ、妻において、性の交わりではなく人柄を愛するのである。

6

Denique audi, quia non secundum carnem loquitur, sed secundum virtutem interiorem: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15) . Virtus itaque non caro est, quae Dei Patris novit abscondita.

PL 14, 1022B

さらに聞け。彼が肉に従って語るのではなく、内なる徳に従って語っていることを。「汝が隠れたところで造った私の骨は、隠されていない」(詩篇138:15)。それゆえ、父なる神の隠れたものを知るのは、徳であって肉ではない。

In Psalmum XXXVII, Caput XXVIII

詩篇37篇講解 第XXVIII章PL 14, 1022B
1

Ergo non est pax animae virtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt, et offundunt se mentibus nostris.

PL 14, 1022B

それゆえ、我々の罪が目の前に集まり、我々の精神に覆いかぶさるとき、魂の諸々の徳には平安がない。

2

Et hoc bene interpretatus est gentium Doctor electus, in epistola secunda ad Corinthios dicens: Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra; sed in omnibus sumus afflicti: foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) .

PL 14, 1022C

諸国民の教師に選ばれた者も、二コリント書でこれをよく解き明かして言う。「我々がマケドニアに来たときも、我々の肉には少しも休みがなかった。あらゆる面で苦しめられ、外には戦い、内には恐れがあった」(二コリント7:5)。

3

Illum Macedonum peccata vexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit?

PL 14, 1022C

彼をさいなんだのはマケドニア人の罪であった。まして、自分自身の罪は、我々一人ひとりをどれほどかき乱すことか。それで我々には安らぎがありえないのである。

4

Gravior adversarius nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. Rei sumus sine accusante, sine tortore cruciamur, sine vinculis astringimur, sine venditore vendimur.

PL 14, 1022C

我々にとってより重い敵は、我々自身の咎である。咎は、怠けている者を駆り立て、健やかな者を苦しめ、喜ぶ者を悲しませ、穏やかな者を落ち着かなくさせ、柔和な者を揺さぶり、眠る者を起こす。我々は告発者なしに罪に定められ、拷問者なしに責めさいなまれ、鎖なしに縛られ、売る者なしに売られる。

5

Unde et Scriptura dicit: Peccatis vestris venditi estis (Esai. L, 1) . Haec igitur peccata sunt, quae contra nos semper sunt; ut dixit Propheta: Vendiderunt nos, et dominantur nobis (Esai. III, 12) .

PL 14, 1022C

それゆえ聖書も言う。「汝らは汝らの罪によって売られた」(イザヤ50:1)。これらの罪こそ、つねに我々に敵対するものである。預言者が言ったとおりである。「彼らは我々を売り、我々を支配している」(イザヤ3:12)。

6

Servus qui venditur, superiore servitio exit; ut ad Dominum alterum migret: nos nec superiorum jugum deponimus, et ad nova peccata curvamur.

PL 14, 1022D

売られた奴隷は、以前の奴隷の身から出て、別の主人のもとに移る。我々は、以前の軛を降ろしもせず、新しい罪にかがみ込む。

In Psalmum XXXVII, Caput XXIX

詩篇37篇講解 第XXIX章PL 14, 1022D
1

(Vers. 5.) Unde et ingemuit Sanctus dicens: Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me; hoc est, iniquitates meae supertransierunt caput meum, et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite ejus.

PL 14, 1022D

(第5節)それゆえ聖なる者はうめいて言った。「私の不法は私の頭を越えて積み重なった。重い荷のように私の上に重くのしかかった」。すなわち、私の不法は私の頭を越え、私の上にそびえ立ち、私の感覚を押さえつける。賢者の目は、その頭にあるからである。

2

Et ideo Nabal malus erat durus; quia sensus ejus malitia et iniquitas obstruebant. Unde et Abigaeae verbum ferre non potuit; sed obduruit cor ejus, et quasi infirmus occubuit.

PL 14, 1023A

それゆえ悪いナバルは頑なであった。悪意と不法が彼の感覚をふさいでいたからである。だから彼はアビガイルの言葉に耐えられず、その心は硬くなり、病人のように倒れ伏したのである。

3

Aut vide ne hoc sit caput, de quo ait Apostolus (Coloss. II, 19) , quia non tenet illud, mente carnis inflatus. Hoc autem caput Christus est; quia omnis viri caput Christus.

PL 14, 1023A

あるいは、これは、使徒が語る頭(コロサイ2:19)のことではないか。肉の精神で思い上がった者は、それを保たないと言われている。この頭とはキリストである。キリストはすべての男の頭だからである。

4

Hoc est caput quod per compaginationes et colligationes totius plebis crescit in incrementum Dei; quia in omnibus nobis per singula membra sua Christus assurgit.

PL 14, 1023A

この頭は、全会衆の結合と結び目を通して、神の成長へと育つ。キリストは、我々すべての内で、それぞれの肢体を通して立ち上がるからである。

5

Ergo quando nos ingravant nostra peccata, et talento quodam iniquitatis plumbeo ad terrena deprimimur, dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum; ut possimus oculos nostrae mentis attollere, et audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 14, 1023A

それゆえ、我々の罪が我々を重くし、不法の鉛の重りのようなものによって地上のものへと押さえつけられるとき、罪の鎖を断ち切り、その軛を我々から投げ捨てよう。そうすれば、我々の精神の目を上げ、こう言う声を聞くことができる。「労苦し、重荷を負う者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

6

Denique Aegyptum avaritia onerabat, pecunia vexabat mercatus Aethiopes, sicut scriptum est: Laboravit Aegyptus, mercatus Aethiopum, et Sabaim viri excelsi ad te transibunt (Esai. XLV, 14) .

PL 14, 1023B

実際、エジプトは貪欲に重荷を負わされ、金銭がエチオピア人の商いを悩ませていた。こう書かれているとおりである。「エジプトは労苦した。エチオピア人の商いも、背の高い男たちサバ人も、汝のもとに渡る」(イザヤ45:14)。

7

Laboravit Aegyptus, antequam cognosceret veritatem: sed jam non laborat postquam transivit ad Christum. Sequuntur volentes Sabaei viri, qui ante fugiebant; quia tenent eos vincula charitatis, quae adamante fortiora sunt.

PL 14, 1023B

エジプトは、真理を知る前には労苦した。しかしキリストへと渡った今は労苦しない。以前は逃げていたサバ人の男たちも、今はすすんでついて来る。愛の鎖が彼らを捕らえているからであり、それは金剛石より強いのである。

8

Pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: Omne caput in dolore, et omne cor in moestitia: a pedibus usque ad caput non est vulnus, neque cicatrix, neque plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) .

PL 14, 1023B

イザヤのあの言葉も、この箇所にうまく当てはまる。「頭はみな痛み、心はみな悲しみに沈む。足から頭まで、傷も、傷跡も、熱を帯びた打ち傷もない」〔ラテン語は否定だけで言い、そのままでは意味が取りにくい。前の句と合わせて、全身に健やかなところがないという意か〕(イザヤ1:5-6)。

9

Fervet enim iniquitas, cum dominatur, super caput nostrum sese extollens, et locum occupans; ne eum Christus magister teneat poenitentiae.

PL 14, 1023B

不法は、支配するときに熱を帯びるからである。我々の頭の上に身を高く掲げ、その場を占めて、悔い改めの師であるキリストがそこを占めないようにする。

10

Non mediocrem vim habent istae iniquitates, si consideres hominem illum iniquitatis, qui venturus est secundum opera satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus et omnis eductione iniquitatis: quem cavendum nobis Apostolus demonstravit (II Thes. II, 9 et 10) , quia operationem erroris accipiet; ut probentur fideles, judicentur infidi.

PL 14, 1023C

あの不法の人、サタンの働きに従って、あらゆる力、偽りのしるしと不思議、あらゆる不法の惑わし〔底本は omnis eductione。語の切れ目の誤りで、omni seductione と読む〕をもって来るべき者を考えるなら、これらの不法は並々ならぬ力を持っている。使徒は、これを我々が警戒すべきものとして示した(二テサロニケ2:9-10)。その者は迷いの働きを受け、それによって信ある者は試され、信なき者は裁かれる。

In Psalmum XXXVII, Caput XXX

詩篇37篇講解 第XXX章PL 14, 1023C
1

(Vers. 6.) Merito ergo sub iniquitatibus positus, et (quod pejus est) suis, corruptas esse et computruisse dicit cicatrices suas a facie insipientiae suae; quia levantem onera iniquitatum tardius remedium sequebatur.

PL 14, 1023C

(第6節)それゆえ、不法の下に置かれ、しかも(さらに悪いことに)自分自身の不法の下に置かれている彼が、自分の愚かさのゆえに、自分の傷跡は腐り、膿んでしまったと言うのは当然である。不法の重荷を持ち上げようとする者〔levantem の係りは定かでない〕に、救いは遅れてついて来たからである。

2

Tamen et Job sancto qui saniem radebat suorum ulcerum perfusus ulceribus a pedibus usque ad caput, sanitas est refusa; et Lazarus pauper qui jacebat ad januam divitis, lambentibus ulcera ejus canibus, de cicatricum suarum fetore sublatus, ab angelis in Abrahae sinu est collocatus.

PL 14, 1023C

それでも、潰瘍で覆われ、足の裏から頭まで潰瘍だらけで、自分の潰瘍の膿を削っていた聖なるヨブには、健やかさが注ぎ戻された。また、富める者の門のところに横たわり、犬が潰瘍をなめていた貧しいラザロは、自分の傷跡の悪臭から引き上げられ、天使たちによってアブラハムの懐に置かれた。

3

Est ergo in sancto David spes in remedium sanitatis; quia non unguentum redolent, sed fetorem suorum vulnera peccatorum; et quia affligitur his atque curvatur, et non delectatur.

PL 14, 1023D

それゆえ、聖なるダビデには、癒やしの救いへの望みがある。彼の罪の傷は香油の香りではなく悪臭を放ち、彼はそれに苦しめられて身をかがめ、それを楽しんでいないからである。

4

Specta nunc epheborum aliquem lascivum, et egregie libidinosum, qui in stupris vitam suam exigat, more illius divitis in bysso et ostro jacentem, atque epulantem quotidie splendide, cui natent pavimenta vino, tegatur humus floribus et spinis cooperta piscium, incensis diversorum thymiamatum odoribus triclinia compleantur, quemadmodum se beatum putet, et bene se olere judicet; cumque gravia atque diuturna animae suae vulnera gerat, et corruptum sanguinem fluat, nullum tamen fetorem suae cicatricis accipiat.

PL 14, 1024A

さて、ある放縦で並外れて好色な若者を見よ。淫行のうちに自分の命を過ごし、あの富める者のように亜麻布と紫衣をまとって横たわり、毎日華やかに宴を張る。その床はぶどう酒で泳ぎ、地面は花と魚の骨で覆われ、さまざまな香の匂いが焚かれて食堂に満ちている。彼は自分を幸いだと思い、自分は良い香りがすると判断する。ところが、自分の魂の重く長く続く傷を負い、腐った血を流していながら、自分の傷跡の悪臭を少しも感じないのである。

5

Obstructas enim coeno nares habet, nec potest dicere: Spiritus divinus, qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3) . Ideo dives ille remedium salutis invenire non potuit, pauper invenit. Denique alter apud inferos in supplicio, alter in requie.

PL 14, 1024A

鼻が泥でふさがれているので、「私の鼻にある神の息」と言うことができない(ヨブ記27:3)。それゆえ、あの富める者は救いの薬を見いだせず、貧しい者が見いだした。ついに、一方は冥界で責め苦の中にあり、他方は安らぎの中にある。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXI

詩篇37篇講解 第XXXI章PL 14, 1024B
1

Invenit ergo perpetuae salutis remedium etiam sanctus propheta David, qui fetere sibi animae suae vulnera fatebatur, et a facie insipientiae suae computruisse sibi cicatrices proprias loquebatur.

PL 14, 1024B

それゆえ、聖なる預言者ダビデも、永遠の救いの薬を見いだした。彼は、自分の魂の傷が自分にとって悪臭を放つことを告白し、自分の愚かさのゆえに自分の傷跡が膿んでしまったと語った。

2

Sed est et insipientia quae per stultitiam praedicationis credentibus salutem afferat. Refugit ergo Propheta Evangelico jam spiritu sapientiam istius mundi, qua non cognoscitur Deus: quae tegit sua vulnera, non revelat ad Dominum.

PL 14, 1024B

しかし、宣教の愚かさによって信じる者に救いをもたらす愚かさもある。それゆえ預言者は、すでに福音の霊において、この世の知恵を避ける。この知恵によっては神は知られず、それは自分の傷を覆い隠して、主に向かって明らかにしない。

3

Melior igitur insipientia, quae oculos habet ut videat ulcera sua, quam sapientia quae non habet.

PL 14, 1024B

それゆえ、自分の潰瘍を見るための目を持つ愚かさは、それを持たない知恵よりも優れている。

4

Et ideo insipientiae suae obtutu admonitus spiritali tantus rex, afflictum se miseriis protestatur; ut remedium possit poenitentiae reperire, quod Judas qui agrum de iniquitatis mercede possedit, reperire non potuit.

PL 14, 1024B

こうして、これほどの王が、霊的な自らの愚かさの凝視に促されて、自分は悲惨に苦しめられていると宣言する。それは、不法の報酬で畑を手に入れたユダが見いだせなかった悔い改めの薬を、見いだせるようにするためである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXII

詩篇37篇講解 第XXXII章PL 14, 1024C
1

(Vers. 7.) Miseriis, inquit, afflictus et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. Usque in quem finem se dicit esse curvatum? Utrum legitimum in finem poenitentiae?

PL 14, 1024C

(第7節)彼は言う。「私は悲惨に苦しめられ、終わりまで身をかがめた。一日中悲しんで歩いた」。どのような終わりまで身をかがめたと言うのか。定められた悔い改めの終わりまでであろうか。

2

Aut amplius, ut mystice intelligamus, usque ad Christum, qui finis Legis est; qui se passus est verberari, passus est corpus suum mortuum lapidari? Sed nullum fetorem poenitentiae, odorem vero omnem gratiae vulnera illa redolebant.

PL 14, 1024C

あるいは、奥義的に解するなら、さらに進んで、律法の終わりであるキリストまでであろうか。キリストは自ら鞭打たれることを忍び、死んだ自分の体が石〔の墓〕に納められることを忍んだ〔ミーニュの脚注は、ローマ版だけが vulnerari(傷つけられる)と読み、ここの lapidari は石の墓に閉じ込められることと同じ意味であろう、とする〕。しかし、あの傷は悔い改めの悪臭を少しも放たず、むしろ恩寵のあらゆる香りを放っていた。

3

Denique non tabes mortis de vulnere ejus, sicut hominum caeterorum; sed fons vitae scaturivit aeternae; ut Scriptura nos edocet dicens: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus Salvatoris (Esai. XII, 3) . Exsilivit ergo de vulnere aqua, ut nos biberemus salutem.

PL 14, 1024C

実際、その傷から、他の人々のような死の腐敗ではなく、永遠の生命の泉が湧き出た。聖書が我々に教えるとおりである。「水は喜びとともに救い主の泉からほとばしり出る」(イザヤ12:3)。それゆえ、傷から水がほとばしり出て、我々が救いを飲むようにしたのである。

4

Bibent omnes peccatores terrae, ut peccata deponant. Vide singula. Miseriis afflictus est Christus, ut beatos faceret homines, qui erant in miseriis constituti. Nemo miserum eum qui sit justus, appellet; quia ipse dixit: Vos nemo faciet miseros (Esai., XXXIII, 1) .

PL 14, 1024D

地のすべての罪人は、罪を降ろすために飲むだろう。一つひとつを見よ。キリストは悲惨に苦しめられた。悲惨のうちに置かれた人々を幸いにするためである。義人である者を、誰も惨めな者と呼んではならない。キリスト自身が言ったからである。「汝らを惨めにする者は誰もいない」(イザヤ33:1)。

5

Curvatus est ille, ut nos erigeremur: contristatus est ille, ut nos laetificaret; secundum quod scriptum est: Si enim ego constristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (II Cor. II, 2) .

PL 14, 1025A

キリストは身をかがめた。我々が立ち上がるためである。キリストは悲しんだ。我々を喜ばせるためである。こう書かれているとおりである。「もし私が汝らを悲しませるなら、私によって悲しむ者でなければ、誰が私を喜ばせるだろうか」(二コリント2:2)。

6

Qui contristatur ergo ex Domino Jesu Christo, ipse laetificat Christum; et ipse laetificatur a Christo. Ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus.

PL 14, 1025A

それゆえ、主イエス・キリストによって悲しむ者は、自らキリストを喜ばせ、自らキリストによって喜ばされる。だから我々も、おざなりに償ってはならないことを知る。

7

Curvemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseverantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris; sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. Quas ille suscipiebat pro servulis suis, nos subeamus pro Domino.

PL 14, 1025A

終わりまで身をかがめよう。すなわち、キリストへの信仰だけでなく、我々の苦難に耐え抜くことをも捧げ、我々の苦難のうちに喜ぼう。キリストが自分の苦難のうちに喜んだのと同じである。キリストが自分の僕たちのために引き受けたものを、我々は主のために引き受けよう。

8

Hic ergo finis. Ut adimpleam, inquit, qui desunt tribulationum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quae est Ecclesia, cujus sum factus minister (Coloss. I, 24) .

PL 14, 1025B

これが終わりである。彼は言う。「私は、キリストの苦難の欠けているところを、私の肉において満たす。それは、彼の体、すなわち教会のためであり、私はその仕え人となった」(コロサイ1:24)。

9

Videmus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscepimus; ut non solum pro nobis, sed etiam pro Ecclesia Domini sustinere fortiter passiones corporis debeamus. David autem addidit et animae passiones.

PL 14, 1025B

司教の務めを引き受けた我々が、何を引き受けるべきかを見る。我々は自分のためだけでなく、主の教会のためにも、体の苦難を雄々しく耐えなければならない。ダビデはさらに魂の苦しみをも付け加えた。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXIII

詩篇37篇講解 第XXXIII章PL 14, 1025B
1

(Vers. 8, 9, 10, 11.) Denique ipse ait: Quoniam anima mea completa est illusionibus: et non est sanitas in carne mea. Incurvatus sum et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. Et ante te omne desiderium meum, et gemitus meus non est absconditus a te.

PL 14, 1025B

(第8、9、10、11節)ついに彼自身が言う。「私の魂は惑わしで満ちた。私の肉には健やかさがない。私は曲げられ、はなはだしく低くされた。私は心のうめきのために吠えていた。私の願いはすべて汝の前にあり、私のうめきは汝から隠されていない」。

2

Cor meum conturbatum est, et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. Advertimus igitur laborem animae majorem esse, quam carnis.

PL 14, 1025B

「私の心はかき乱され、私の力は私を見捨て、私の目の光は私とともにない」。それゆえ、魂の労苦は肉の労苦より大きいことを、我々は知る。

3

Denique quibus anima illusionibus compleatur, intellige; eo quod in tentationibus diabolus ei videatur illudere et insultare quasi graviter laboranti. Symmachus tamen ait lumbos, in quibus seminaria sunt generationis humanae.

PL 14, 1025C

さて、魂がどのような惑わしで満たされるのかを理解せよ。試みにおいて、悪魔が、ひどく苦しんでいる者をあざけり、からかうように見えるからである。しかしシュンマコスは〔「魂」とあるところを〕「腰」と言う。そこに人類の生殖の種がある。

4

Unde praecinctos lumbos habere te praecipit Sapientia Dei (Luc. XII, 35) ; ne tua castimonia resolvatur.

PL 14, 1025C

それゆえ神の知恵は、あなたが腰に帯を締めていることを命じる(ルカ12:35)。あなたの貞潔が解けてしまわないようにである。

5

Denique ut scias quia in lumbis sunt libidinis commotiones, quae plerumque excitantur a diabolo; quando contendit dissipare membra Christi, et facere membra meretricis: Ecce, inquit, fortitudo ejus in lumbis, et virtus ejus in utero (Job. XL, 11) .

PL 14, 1025C

さらに、腰には、悪魔によってしばしばかき立てられる肉欲の動きがあることを、あなたが知るために言う。悪魔はキリストの肢体を引き裂き、娼婦の肢体にしようとするのである。「見よ、その力は腰にあり、その力は腹にある」とある(ヨブ記40:11)。

6

In lumbis viri semina sunt, in utero autem feminae. Illudit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium, incestum, fornicationem. Et ideo qui fornicatur, in corpus suum peccat, non extra corpus.

PL 14, 1025C

男の腰には種があり、女の腹にもある。そこで悪魔はそれらにおいてあざけり、姦淫、近親相姦、淫行を行わせる。それゆえ、淫行をする者は自分の体に対して罪を犯すのであり、体の外にではない。

7

Primum, quia infirmatur caro, quae libidinibus diffluit, et non servat moderamina castitatis; deinde quoniam seminaria quae debent soboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur.

PL 14, 1025D

第一に、肉欲に流れ、貞潔の節度を守らない肉が弱るからである。第二に、子孫を生み出すのに役立つはずの種が、体の汚れを生み出し、後の世の実りを生み出さないからである。

8

Inde itaque dicuntur illusiones fortasse, quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter illudat.

PL 14, 1025D

こうして、これらが「惑わし」と呼ばれるのは、おそらく、体の熱が、性交を行わなくても、これらにおいてしばしば惑わすからであろう。

9

Unde bene Septuaginta viri animae illusiones dixerunt; eo quod diabolus affectus alicujus illudens, in vanum studeat vires ejus effundere, virtutemque vacuare, resolvere fortitudinem. Ideoque alibi ait: Et renes mei resoluti sunt (Psal. LXXII, 21) .

PL 14, 1025D

それゆえ七十人訳者が「魂の惑わし」と言ったのは適切である。悪魔は、ある心の動きをあざけり、むなしくその力を流し出し、その強さを空にし、その力強さを解こうと努めるからである。だから別の箇所で言う。「私の腎は解けた」(詩篇72:21)。

10

In quo nos etiam beatus confirmat Apostolus, quod non illusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus; quia et animae et corporis nostri Christus est virtus, qui curat aegrotos, quasi medicus: confirmat invalidos, quasi omnium fortitudo.

PL 14, 1026A

この点で、幸いな使徒も我々を力づける。我々は、魂の惑わしも肉の弱さも恐れてはならない。我々の魂と体の力はキリストであり、病人を医者のように癒やし、弱い者をすべての者の力として強めるからである。

11

Denique etsi foris homo noster corrumpitur; sed renovatur interior de die in diem (II Cor. IV, 16) .

PL 14, 1026A

ついに、「たとえ我々の外なる人は衰えても、内なる人は日々新たにされる」(二コリント4:16)。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXIV

詩篇37篇講解 第XXXIV章PL 14, 1026A
1

His itaque animae illusionibus fatigatus incurvaverat et humiliaverat se nimis sanctus David, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput ejus, ut diximus, locum daret, aut inimico cederet, qui in posterioribus docet ei non esse cedendum dicens: Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis; et gloriati sunt qui oderant te, in medio festi tui?

PL 14, 1026A

こうしてこれらの魂の惑わしに疲れ果て、聖なるダビデは身を屈め、いたく自らを低くしていた。だがそれは、すでに述べたように、不法が彼の頭の上に重なり立つのに場を与えたとか、敵に屈したとかいうことではない。後の箇所で彼は、敵に屈してはならないと教えて言う。「敵は汝の聖なる所でどれほど悪をなしたことか。汝を憎む者たちは汝の祭りの只中で誇った」。

2

Posuerunt signa sua signa; et non cognovi sicut in via supra summum. Quasi in silva lignorum securibus consciderunt januas ejus (Psal. LXXIII, 3 et seq.) .

PL 14, 1026B

「彼らは自らの印を印として置いた。私は、頂の上の道におけるように、知らなかった。森の木々の中でするように、斧でその門を切り倒した」(詩篇73:3以下)。

3

Inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus (quid est summum, nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est Sapientia) ego non cognovi, id est, non acquievi, non his consensi, et meae sententiam cogitationis adjunxi.

PL 14, 1026B

彼は言う。「私の敵どもが自らの不法の印を頂の上に置いたとき(頂とは、感覚があり、キリストが知恵である所の、あなたの頭でなくて何であろう)、私は知らなかった」。すなわち、私は同意せず、彼らに賛同せず、私の思いの判断を彼らに加えなかった〔底本は meae sententiam … adjunxi で否定辞が無い。前の二句に合わせ「加えなかった」と解した〕。

4

Unde et alibi habes: Non cognovi verbum nequam; et: Declinantes a me malignos non cognoscebam (Ps. C, 3 et 4) . Denique cum omnia noverit Christus, peccatum non cognovit; cognoscit enim quae sua sunt, id est, quae virtutum sunt, non quae flagitiorum.

PL 14, 1026B

それゆえ別の箇所でもあなたは読む。「私は邪悪な言葉を知らなかった」。また「私から離れる悪しき者どもを、私は知らなかった」(詩篇100:3、4)。実にキリストはすべてを知っていたが、罪は知らなかった。自らに属するもの、すなわち徳に属するものは知るが、恥ずべき行いに属するものは知らないからである。

5

Ideoque Scriptura tibi dicit: Cognovit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19) . Iniquis autem dicit: Discedite a me, quia non novi vos (Luc. XIII, 27) . Et per Hieremiam locutus est dicens: Sicut agnus ductus sum ad immolandum, et nescivi (Jerem. XI, 19) .

PL 14, 1026B

それゆえ聖書はあなたに言う。「主は、自分のものである者たちを知った」(二テモテ2:19)。不法な者たちには言う。「私から離れよ、私は汝らを知らない」(ルカ13:27)。またエレミヤを通して語って言った。「私は屠られるために引かれる子羊のようであった。そして私は知らなかった」(エレミヤ11:19)。

6

Quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat? Sed nescivi, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum. Nolo scire quae sanguinis sunt.

PL 14, 1026C

前もって予告していたことを、どうして知らなかったのか。だが彼は言う。「私は知らなかった、彼らの思いを、彼らの悪意を」。私は血に属することを知ろうと思わない。

7

Denique non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Ps. XV, 4) ; et: Deleo iniquitates eorum, et memor non sum (Esai., XLIII, 25) . Nolo scire quae remissurus adveni.

PL 14, 1026C

実に、「私は血による彼らの集会を集めない」(詩篇15:4)、また「私は彼らの不法を消し去り、思い起こさない」(イザヤ43:25)とある。私は、赦すために来たその罪を知ろうと思わない。

8

Non cognovi ligna quae ardeant, nec quae in acervo lignorum sunt posita, vel stipulam, vel fenum, ut citius ea nutrimentis suis flamma consumat.

PL 14, 1026C

私は、燃えるはずの木を知らなかった。また、炎が自らの糧としてそれらをいっそう速く焼き尽くすように薪の山の中に置かれたもの、藁や干し草も知らなかった。

9

Illa volo scire quae maneant, ut fructum suae mercedis accipiant: illa volo scire quae supra fundamentum aedificata sunt, ut meliorentur; non quae in via, ubi ea diripiant transeuntes: illa volo scire quae vitis sunt, illa certa ligna quae ferant fructum, non ea quae in fasces collecta ad incendium praeparantur; id est non sum illis arbiter et socius quae caduca sunt. Non ergo societas alicujus rei, sed societas criminosa in culpa est.

PL 14, 1026C

私が知ろうと望むのは、とどまって、その報いの実を受けるものである。土台の上に建てられたものを知ろうと望む、それらがよりよくなるように。道の上にあって、通りがかる者たちが奪い去るようなものではない。私が知ろうと望むのは、ブドウに属するもの、実を結ぶ確かな木であって、束に集められて焼却のために備えられるものではない。すなわち、滅びゆくものの裁定者にも仲間にも、私はならない。それゆえ咎となるのは、何かとの交わりではなく、罪ある交わりである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXV

詩篇37篇講解 第XXXV章PL 14, 1026D
1

Qua ratione autem non cognovit in infructuosis et fragilibus gloriantes? Quia malis operibus et iniquitatis suae securibus evertunt animae fidelis ingressus, et crudelibus factis scindunt piae mentis vestibula; ne per ea possit Christus intrare.

PL 14, 1026D

では、実を結ばず脆いものを誇る者たちを、彼はどうして知らなかったのか。彼らは悪い行いと自らの不法の斧によって、信仰ある魂の入口を倒し、残酷なふるまいによって、敬虔な精神の玄関を裂くからである。その入口を通ってキリストが入ることができないようにするためである。

2

Debet autem unusquisque portas suas et januas custodire; ut cum venerit Christus et pulsaverit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales (Ps. XXXVIII, 7) .

PL 14, 1027A

各人は自らの門と戸を守らねばならない。キリストが来て戸を叩くとき、先導し先駆けする、仕える権能たちが言うためである。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の戸よ、高く上がれ」(詩篇38:7)〔番号は刷られたまま。この句は詩篇23:7にある〕。

3

Vere principes, qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. Simile quoque illud est Salomonis: Si spiritus habentis potestatem ascenderit adversum te, locum tuum non relinquas; quia cura mitigabit delicta magna (Eccl. X, 4) .

PL 14, 1027A

まことに君主たちとは、自らをよく治めて、その魂にキリストの入る道が開かれた者たちである。ソロモンの次の言葉もこれに似ている。「権力を持つ者の霊が汝に向かって昇ってきても、汝の場を離れるな。配慮は大きな罪をなだめるからである」(コヘレトの言葉10:4)。

4

Diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. Ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit inimici et aufert peccatum, ne malitia potestatem habentis nocere possit.

PL 14, 1027A

勤勉と信仰が上の位置を占め、背信が下の位置を占めるからである。それゆえ、よき勤勉があなたのもとに上るように。それは敵の策略を締め出し、罪を取り去り、権力を持つ者の悪意が害をなすことのないようにする。

5

Hanc videt Ecclesiastes in Canticis malitiam sub sole, hoc est, in hoc mundo, unde et subsolanum locum hunc Scriptura memoravit. Sub sole ergo vidit, non supra solem, ubi pax angelorum est, vel sanctitas coelestium potestatum.

PL 14, 1027A

コヘレトはその歌の中で〔底本は in Canticis。ミーニュの脚注は、ここの「歌」はコヘレトの言葉そのものを指し、『世から逃れることについて』4・20 の in hymnis(賛歌の中で)も同じである、とする〕、この悪意を日の下に見ている。日の下とは、すなわちこの世界においてである。それゆえ聖書はこの場所を「日の下の場所」〔subsolanus は普通「東の」の意。ここでは sub sole にかけて「日の下の」と取った〕として記した。したがって彼が見たのは日の下であって、天使たちの平和や天の権能たちの聖性がある、日の上ではない。

6

Aut forte sub sole iniquitatis dixit; malitiae enim diabolus praesidet, virtutibus Christus.

PL 14, 1027B

あるいはおそらく、彼は「不法の日の下」と言ったのであろう。悪意には悪魔が君臨し、徳にはキリストが君臨するからである。

7

Itaque ut vinceret spiritum potestatem habentem, quam ad tempus accepit, incurvabat se in oratione David, cervicem sicut circulum flectens, et humiliabat in precibus; oratio enim se humiliantis nubes penetrat, et elementorum alta transcendit, ut Christo appropinquet.

PL 14, 1027B

それゆえ、一時のあいだ受けたその権力を持つ霊に打ち勝つために、ダビデは祈りの中で身を屈め、首を輪のように曲げ、祈りの中で自らを低くした。自らを低くする者の祈りは雲を貫き、諸元素の高みを越えて、キリストに近づくからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXVI

詩篇37篇講解 第XXXVI章PL 14, 1027B
1

Et rugiebat a gemitu cordis sui. Rugit, qui gemitum solum, non verba exprimit. Haec est ergo illa praeclara oratio, quando interpellat pro nobis Spiritus gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26) , ut Vas electionis asseruit.

PL 14, 1027B

「そして彼は心のうめきのために吠えていた」。うめきだけを表し、言葉を表さない者が吠える。これこそ、選ばれた器が断言したとおり、霊が言葉に尽くせないうめきをもって我々のためにとりなすとき(ローマ8:26)の、あの傑出した祈りである。

2

Hic est gemitus quem non despicit Deus, qui non despicit servum juniorem orbatum patre, nec viduam, si effundat loquelam.

PL 14, 1027C

これは神が軽んじないうめきである。神は、父を失った年若い僕を軽んじず、寡婦が言葉を注ぎ出すなら、その寡婦をも軽んじない。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXVII

詩篇37篇講解 第XXXVII章PL 14, 1027C
1

Gemitum ergo ante omnia signum Spiritus sancti Apostolus ponit, ut legimus. Denique custodiamus animae nostrae januas; ne multiloquii securibus scindatur nostrae confessionis ingressus.

PL 14, 1027C

それゆえ使徒は、何にもましてうめきを聖なる霊の印として置く。我々が読むとおりである。ゆえに、我々の魂の戸を守ろう。多言の斧によって、我々の告白の入口が裂かれないためである。

2

Nihil insolens et superbum nostro ex ore procedat; ne securim levemus aut malleum, quae non intrant in Ecclesiam Domini. Claude januam, cum oras, ne se ingerat spiritus nequam; ut et ibi peccatum extorqueat, ubi lucrum volumus pietatis acquirere.

PL 14, 1027C

傲慢で尊大なものが、我々の口から出てはならない。主の教会に入らない斧や槌を、我々が振り上げないためである。祈るときには、戸を閉ざせ。邪悪な霊が入り込み、我々が敬虔の益を得ようと望むその場所でまで、罪を強いることのないように。

3

Qui sic orat, non est a Domino gemitus ejus absconditus. Denique sic sancti Petri gemitus et cognitus et exauditus est, quando flevit amarissime. Utique non lacrymae amarae, sed amarus qui eas fundebat affectus.

PL 14, 1027C

このように祈る者のうめきは、主から隠されていない。実に聖ペトロのうめきも、彼がいとも苦く泣いたとき、知られ聞き届けられた。苦かったのは涙ではなく、それを流した心の情であることは言うまでもない。

4

In ipso perfido Achab gemitus invenisset gratiam; nisi manens invidia cumulasset offensam. Non enim perfunctorius gemitus praedicatur; sed qui habet conversionem; scriptum est enim: Si conversus ingemueris, salvus eris.

PL 14, 1027D

不実なアハブにおいてさえ、うめきは恩寵を見いだしていたであろう、もし居座った妬みが罪を積み上げていなければ。形ばかりのうめきが説かれているのではなく、回心を伴ううめきが説かれているのである。「もし汝が回心してうめくなら、汝は救われる」と書かれているからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXVIII

詩篇37篇講解 第XXXVIII章PL 14, 1028A
1

Constituamus etiam ante Dominum omne desiderium nostrum: Quid est desiderium? Bonae enim rei legi desiderium: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc. XXII, 15) ; et: Cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2) .

PL 14, 1028A

我々の願望もすべて主の前に置こう。願望とは何か。実に私は、善いものの願望について読む。「私は切に願っていた、汝らとともにこの過越を食べることを」(ルカ22:15)。また「シカは水の泉を慕う」(詩篇41:2)。

2

Puto autem quod is qui poenitentiam gerit, qui se affligit, non bona sua debeat, sed commissa sibi enumerare peccata.

PL 14, 1028A

だが思うに、悔い改めを行い、自らを苦しめる者は、自分の善いことではなく、自らが犯した罪を数え上げるべきである。

3

Denique versiculis illis, ut arbitror, hoc docemur, quibus ait: Deus, vitam meam nuntiabo tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Ps. LV, 9) . Non enim quasi innocentem vitam annuntiat, ubi lacrymae funduntur, quae solent legationem suscipere pro delictis.

PL 14, 1028A

実際、これらの小節によって我々はこのことを教えられると、私は考える。「神よ、私は私の生を汝に告げる。汝は私の涙を汝の前に置いた」(詩篇55:9)。涙が流される所で、無垢の生を告げているのではないからである。涙とは、罪のゆえの使節の務めを引き受けるのが常のものである。

4

Nisi forte sic intelligamus, quod etsi innocens quisque sit, securus esse non possit, cui sint adversus gravissimos hostes quotidiana certamina; et ideo haec licet laeta sit conscientia, tamen pugna lacrymabilis.

PL 14, 1028A

ただし、次のように解することもできよう。たとえ無垢な者であっても、日ごとに最も重い敵と戦いを交える以上、安心してはいられない。それゆえ、この良心は喜ばしくとも、戦いは涙を誘うものなのである。

5

Juxta hos ergo versiculos concupiscentiam possumus accipere magis, quam desiderium; ἐπιθυμίαν enim Graecus posuit: concupiscentia autem et desiderium ἐπιθυμία dicitur. Sed concupiscentia et de bono et de malo dicitur.

PL 14, 1028B

これらの小節にしたがえば、我々はこれを願望というよりむしろ欲望と解しうる。ギリシア語の本文は「欲望」(エピテュミア)〔ギリシア語〕と置いたからである。欲望も願望も「エピテュミア」〔ギリシア語〕と言われる。だが欲望は善についても悪についても言われる。

6

Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini (Ps. LXXXIII, 13) , pro bono; in Lege autem aliter: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7) , utique pro malo.

PL 14, 1028B

「私の魂は主の庭を欲し求め、力尽きた」(詩篇83:13)〔番号は刷られたまま。この句は詩篇83:3にある〕は善について言われる。だが律法では別である。「私は欲望を知らなかった、もし律法が『汝は欲してはならない』と言わなかったならば」(ローマ7:7)、これはむろん悪について言われる。

7

Denique subjecta nos doceant, quia occasione accepta, peccatum per mandatum operatur omnem concupiscentiam in hominis affectu.

PL 14, 1028B

実際、続く箇所が我々に教えてくれるとおり、機会をとらえて、罪は戒めによって、人の情の中にあらゆる欲望を働かせる。

8

Possumus tamen sic accipere, Ante te omne desiderium pono; hoc est tibi manifesto, quae impetrare desidero; ut ad seriem petitionum, non ad jactantiam referendum videatur esse virtutum. Jactantia enim insolens etiam in integro, deprecatio autem in peccatore laudabilis.

PL 14, 1028B

それでも、「汝の前に私はあらゆる願望を置く」とは、すなわち、私が得ようと願うことを汝に明らかにする、という意味に解することができる。それは、徳の誇示ではなく、願いの連なりに関わると見えるようにするためである。誇示は罪なき者においてさえ尊大であり、嘆願は罪人においてさえ称賛に値するからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XXXIX

詩篇37篇講解 第XXXIX章PL 14, 1028C
1

Addidit etiam Propheta, quia cum cor suum conturbatum sit deseruerit se fortitudo sua. Magnum periculum si cor exagitetur, quo credimus ad justitiam.

PL 14, 1028C

預言者はさらに付け加えた。自らの心が乱されたとき、その力が彼を見捨てた、と。もし、それによって我々が正義に至るべく信ずる心が揺り動かされるなら、それは大きな危険である。

2

Sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum si dolor sentitur, et sensus ejus exprimitur, remedium salutis ostenditur (dolere enim tolerabilius est, quam non dolere; aliud enim vivificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit) ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit.

PL 14, 1028C

だが、病の大きな危険のうちで、痛みが感じられ、その感覚が表されるなら、救いの治療が示されるように(痛むことは痛まないことより耐えやすいからである。痛むなら、それはなお生気がとどまっている印であり、痛みの感覚がまったく無いなら、それは最期の死の徴だからである)、心もまた、自らの動揺の原因を認めるとき、救いの徴を示すのである。

3

Denique turbatum est cor David adversus Nabal hominem pestilentem, et gratiam reperit, dum occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis, et sanctificationem benedictionis acciperet.

PL 14, 1028C

実際、ダビデの心は、疫病のような人ナバルに対して乱されたが、アビガイルが出会ったとき、恩寵を見いだした。彼女は憤りの動揺をなだめ、祝福という聖別を〔ダビデから〕受けたのである。

4

At vero Nabal duro et rigido corde verbum uxoris ferre non potuit, et obstupefactus obriguit, et in mortem incidit.

PL 14, 1029A

だが、ナバルは、硬く頑なな心で、妻の言葉に耐えられず、呆然として硬直し、死に陥った。

In Psalmum XXXVII, Caput XL

詩篇37篇講解 第XL章PL 14, 1029A
1

Quae autem Prophetam deseruit fortitudo? Utrum carnis an mentis? Si carnis non utique desperanda sanitas. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) .

PL 14, 1029A

では、預言者を見捨てた力とは、どの力か。肉の力か、精神の力か。もし肉の力なら、健やかさは決して絶望すべきものではない。力は弱さのうちに完全にされる(二コリント12:9)からである。

2

De quo non mediocriter disputavit arbiter et praeliator qui luctae mentis et corporis sciens, temperabat utriusque certamen; ut restringeret carnem; si cerneret fortiorem, ne in legem peccati captivam duceret mentem.

PL 14, 1029A

これについて、裁定者であり闘士である者〔パウロのこと〕が、並々でなく論じた。彼は精神と体の闘いを知って、双方の戦いを調整した。すなわち、肉がより強いと見れば、それが精神を罪の法の捕虜として引いていかぬよう、肉を抑えたのである。

3

Revocabat itaque carnem, virtutem autem menti jungebat: sic ad coronam meruit pervenire. Ergo hoc dicit Propheta: Si carnis fortitudo deseruit, mentis fortitudo praevaluit.

PL 14, 1029A

こうして彼は肉を呼び戻し、力を精神に結びつけた。そうして冠に至るに値した。したがって預言者はこう言う。もし肉の力が見捨てたのなら、精神の力が勝った、と。

4

Quod si fortitudinem mentis accipimus deseruisse, non mirum si in gravissimis tentationibus corde turbato putat se homo mentis suae fortitudine deseri. Ipse te doceat dicens: Fortitudo mea et laus mea Dominus (Ps. CXVII, 14) .

PL 14, 1029A

だが、もし精神の力が見捨てたと解するなら、きわめて重い試みのなかで心が乱されたとき、人が自らの精神の力に見捨てられたと思うのも不思議ではない。彼自身があなたに教えるだろう。「私の力、私の称賛は主である」(詩篇117:14)。

5

Dominum ergo quaerebat; et ideo ne deseri mereretur, saepius putabat esse quaerendum: et sicubi fluctuabat, putabat se esse desertum. Sic Apostoli excitant dormientem; ne obdormiret sibi, non quia eum obdormisse credebant.

PL 14, 1029B

それゆえ彼は主を求めていた。そして、見捨てられるに値することのないよう、より頻繁に求めねばならないと考えていた。どこかで揺らぐときには、自分は見捨てられたと考えた。使徒たちが眠る者〔舟の中で眠るキリストのこと〕を起こしたのも同様である。彼が自分たちに対して眠り込んでしまわないようにであって〔sibi の係りは定かでない。「自分たちに対して」と取ったが、「自らのうちに」とも読める〕、彼が眠り込んだと信じたからではない。

6

Sic Elisaeus (ut superiorum utamur exemplis) Ubi est, inquit, Deus Eliae? (IV Reg. II, 14.) Non quod putaret absentem; sed quia praesentiam ejus in beneficiis requirebat.

PL 14, 1029B

エリシャも同様である(先の例を用いるなら)。「エリヤの神はどこにいるのか」と彼は言う(列王記四2:14)。神が不在だと思ったからではなく、神の臨在を、与えられる恵みのうちに求めたからである。

7

Sic Hieremias eum sequebatur ut medicum, dicens: Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac et salvabor. Non laboravi post te (Jerem. XVII, 14) .

PL 14, 1029B

エレミヤも同様に、神を医者として追い求めて言う。「主よ、私を癒やせ、そうすれば私は癒やされる。私を救え、そうすれば私は救われる。私は汝に従うことに疲れなかった」(エレミヤ17:14)。

8

Sic Ecclesia requirebat eum in Canticis Canticorum, et rogabat filias Hierusalem, ut suscitarent dilectionem (Cant. III, 5) . Quaerebat ut inveniret, quem sua dilectione retinebat, nec unquam sentiebat absentem.

PL 14, 1029B

教会も同様に、雅歌の中で神を求め、エルサレムの娘たちに、愛を呼び覚ましてくれるよう頼んだ(雅歌3:5)。彼女は、自らの愛によってとどめている神を、見いだすために探し求めたのであり、神が不在だと感じたことは一度もなかった。

9

Sic ergo et David non querebatur a Christo se esse desertum; sed judicabat illo praesente, se non posse turbari.

PL 14, 1029C

こうしてダビデもまた、キリストに見捨てられたと嘆いていたのではない。彼が臨在するなら、自分が乱されることはありえないと判断していたのである。

In Psalmum XXXVII, Caput XLI

詩篇37篇講解 第XLI章PL 14, 1029C
1

Denique ut scias de Christo magis intelligendum, addidit: Et lumen oculorum meorum non est mecum.

PL 14, 1029C

実際、これがキリストについてこそ解すべきことだと、あなたがよく分かるように、彼は付け加えた。「そして私の目の光は私とともにない」。

2

Quod est verum lumen omnium, nisi Christus Jesus de quo Joannes dicit: Erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) ; quia ipse est qui illuminat et corporis oculos, et mentis obtutum?

PL 14, 1029C

万人の真の光とは、イエス・キリストでなくて何であろう。ヨハネは彼について言う。「世に来るすべての人を照らす真の光があった」(ヨハネ1:9)。体の目も精神の眼差しも照らすのは、彼だからである。

3

Rogemus ergo ut semper nobis suum lumen infundat, et semper nobiscum sit, sicut erat cum David; et ideo audebat dicere: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) .

PL 14, 1029C

ゆえに祈ろう、彼がその光を常に我々に注ぎ、ダビデとともにいたように常に我々とともにいるようにと。だからダビデは大胆に言えたのである。「汝のもとに命の泉があり、汝の光のうちに我々は光を見る」(詩篇35:10)。

4

Ille certe quasi propheta magnum viderat lumen: nobis lucerna ejus luceat, ne possimus errare. Et lucerna Verbum est, sicut verum lumen est Verbum, quod totum illuminat mundum. Denique lucerna pedibus meis Verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 15) .

PL 14, 1029D

確かに彼は預言者として大いなる光を見ていた。我々には彼の灯火が輝くように、我々が迷うことのないように。そして灯火とは言葉であり、全世界を照らす真の光が言葉であるのと同じである。実に「汝の言葉は私の足の灯火である、主よ」(詩篇118:15)〔番号は刷られたまま。この句は詩篇118:105にある〕。

5

Et lucernam illam etiam Propheta quaerebat, non laternam. Lucernam autem illam Johannes invenit, et demonstravit: cum laterna persecutor advenit et demonstravit; laterna enim clausum habet, non liberum lumen.

PL 14, 1029D

預言者もまたその灯火を求めていたのであって、角灯ではない。その灯火をヨハネは見いだし、示した。角灯とともに迫害者が来て、示した。角灯は光を閉じ込めており、自由な光を持たないからである。

6

Judaeus quasi lucerna sub modio, vel faces sub velamine potest videre, sed non videt: nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur aeternam; ut ad ejus imaginem a gloria in gloriam per Spiritum sanctum reformemur.

PL 14, 1030A

ユダヤ人は、枡の下の灯火や覆いの下の松明のように、見ることはできるが、見ない。だが我々は、覆いを取り去られた顔で、主の永遠の栄光を映し見る。それは、その像に従い、栄光から栄光へと、聖なる霊によって造り変えられるためである。

7

Venit ergo persecutorum turba cum laternis; et ideo inclusam in eis lucem videre eorum oculi nequiverunt. Venit cum facibus, quae plus habent in fumo caliginis, quam splendoris in lumine. Denique facibus mortuorum cadavera ardere consueverunt.

PL 14, 1030A

こうして迫害者の群れが角灯を携えてやって来た。それゆえ彼らの目は、その中に閉ざされた光を見ることができなかった。松明を携えてやって来たが、それは光の輝きよりも、煙の闇の方を多く持つ。実際、松明で死者の遺体が焼かれるのが常である。

8

Sibi ergo Judaei jam ferebant incendia, qui persequebantur salutis auctorem. Venere cum armis, significantes armis se perituros esse Romanis usque ad excidium totius civitatis et templi, qui pacem Domini recusarunt.

PL 14, 1030A

こうしてユダヤ人は、救いの創始者を迫害しながら、すでに自らに火災を招いていた。彼らは武器を携えてやって来たが、それは、主の平和を拒んだ者たちが、ローマ人の武器によって、全市と神殿の滅びに至るまで滅ぼされることを示していた。

In Psalmum XXXVII, Caput XLII

詩篇37篇講解 第XLII章PL 14, 1030B
1

(Vers. 12, 13, 14, 15.) Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et proximi mei a longe steterunt. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem: et dolum tota die meditabantur.

PL 14, 1030B

(第12、13、14、15節)「私の友と隣人は、私に向かって近づき、立った。そして私の隣人は遠くに立った。そして私の命を求める者たちは力を振るった。そして私に悪を求める者たちは空しいことを語り、一日中欺きをたくらんでいた」。

2

Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus, qui non aperit os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Videro qui sint qui argute ista discutiant.

PL 14, 1030B

「だが私は、耳の聞こえない者のように聞かず、口を開かない、口のきけない者のようであった。そして私は、聞かず、口に叱責を持たない人のようになった」。これらのことを精緻に論じる者が誰であるかは、私が見ておこう。

3

Mihi in primo praecipue isto versiculo Domini videtur tenenda sententia; quia in tentationibus inimici fiunt hominis etiam domestici ejus. Hoc ergo sanctus David pure atque sincere et dolenter fatetur.

PL 14, 1030B

私には、とりわけこの最初の小節において、主の言葉を保つべきだと思われる。すなわち、試みの中では、人の身内さえその人の敵になる、という言葉である。聖なるダビデはこのことを、率直に、誠実に、痛みをもって告白する。

4

Verus enim dolor est, et interioris cordis confessio; quando enumerantur omnia quibus secreta mentis viscera amarissimo compunguntur affectu, et domestico felle exacerbantur.

PL 14, 1030C

それは真の痛みであり、内なる心の告白である。精神の奥深い内臓が、いとも苦い情に突かれ、身内の苦汁によっていよいよ苦しめられるすべてのことが、数え上げられるときである。

5

Deplorat igitur Propheta ab amicis se et proximis impugnatum, a quibus utique non impugnari debuit, sed juvari.

PL 14, 1030C

それゆえ預言者は、友や隣人に攻撃されたことを嘆く。彼らは、攻撃すべき者ではなく、むろん助けるべき者であった。

6

Quod utique cum sancti Job querimonia concurrit (Job. XVI, 2 et seq.) ; quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui majora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia convenissent: quod utique cavendum est nobis.

PL 14, 1030C

これはむろん聖なるヨブの嘆きと重なる(ヨブ記16:2以下)。彼もまた、あの三人の王〔七十人訳はヨブの三人の友を王と呼ぶ〕、悪の慰め手たちを責めたのである。彼らは友情のゆえに彼を慰めに集まったのに、彼にいっそう大きな戦いを加えた。我々はこのことを避けねばならない。

7

Consolatio enim mitis esse debet, non aspera, quae magis dolorem leniat, fervorem mitiget, quam commotionem excitet. Certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae ferventibus vulneribus molliora medicamenta consuevit adhibere, quibus dolorem allevet.

PL 14, 1030C

慰めは穏やかでなければならず、きついものであってはならない。それは、動揺を掻き立てるよりも、痛みを和らげ、熱をなだめるものである。体の医術そのものも我々に教えるだろう。それは熱を持った傷に、痛みを軽くするより柔らかな薬を当てるのが常である。

8

Ideoque foventur primo vulnera, post secantur; ne offendat ipsa durities, et incisio vulnus exasperet. Quanto igitur magis cavere nos convenit; ut cum venerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur?

PL 14, 1030D

それゆえ傷はまず温め、のちに切開される。硬さそのものが傷を痛めず、切開が傷を悪化させないためである。まして我々は、慰めに赴いたとき、軽々しく、形ばかりに語らぬよう、いっそう用心すべきではないか。

9

Septem diebus tacuit Job, tacuerunt amici, nec locuti essent, nisi Job dolore prorupisset in vocem; quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua. Etiam taciturnitas ipsa medicina est, et velox in sermonibus magis vulnerat.

PL 14, 1030D

ヨブは七日間黙し、友たちも黙した。ヨブが痛みのあまり声を発しなかったなら、彼らは語らなかったであろう。あなたがどこから始めるかは探らねばならない。あなたの慰めが、その言葉そのもののゆえに人を傷つけないようにである。沈黙そのものも薬であり、言葉に性急な者はいっそう傷つける。

10

Quid miraris si alterum vulnerat, cum frequenter ipse se vulneret; quia ex multiloquio peccatum non effugit?

PL 14, 1031A

言葉に性急な者が他人を傷つけるとしても、何を不思議がるのか。彼はしばしば自分自身をも傷つけているのである。多言からは罪を逃れられないからである。

11

Etenim si medicus medendi tempus exspectat, ut digestis aegritudinibus, medicinae subsidia deferantur; ne acerba adhuc et immatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur, et beneficium sentire non possit; quanto magis explorare nos convenit, ut opportune a nobis medicinalis sermo procedat, qui non accendere luctum, sed lenire videatur?

PL 14, 1031A

実際、医者は、病が熟してから治療の助けを施すため、癒やす時を待つ。まだ苦く未熟な病が、彼らの言うように、治療の薬に抗い、益を感じ取れなくならないためである。まして我々は、嘆きを燃え立たせるのではなく和らげると見える癒やしの言葉が、時宜にかなって我々から出るよう、見定めるべきではないか。

12

Vis urget doloris: premitur cor mulieris afflictae, quae immaturo obitu maritum amisit, aut filios: quid properas cum te illa non audiat, nisi defervescat dolor? Saepe lites de consolationibus vidimus excitatas. Venisti ut doleas, non ut litiges.

PL 14, 1031A

痛みの力が迫る。早すぎる死のゆえに夫を、あるいは子らを失った、苦しむ女の心は圧迫されている。痛みが静まらなければ彼女はあなたの言うことを聞かないのに、なぜ急ぐのか。慰めをめぐって争いが起きるのを、我々はしばしば見た。あなたは、ともに痛むために来たのであって、争うために来たのではない。

13

Ordo sermonis ipse quaerendus est; ne peccatum apud Deum incurras, dum desideras hominem consolari; ne dicenti tibi: Audi haec, et alia multa quae nihil prosint; respondeat: Audite consolatores malorum (Ibid.) ; ne in luctu alterius certamen garrulae disputationis inducas; ne non accedas, cum oporteat; ne accedas, et durior sit tuus sermo.

PL 14, 1031B

言葉の順序そのものを見定めねばならない。人を慰めようと望むうちに、神の前で罪を犯さないように。あなたが「これを聞け」と、また益のない他の多くのことを言うとき、「悪の慰め手たちよ、聞け」と彼が答えないように(ヨブ記16:2以下)。他人の悲しみの中に、おしゃべりな議論の争いを持ち込まないように。必要なときに近づかないことがないように。近づいても、あなたの言葉がいっそう硬くならないように。

14

Denique quid dicatur de talibus, doceat te sanctus Job: Simul mihi venerunt tentationes gravissimae, circumdederunt me insidiantes: fratres mei discesserunt a me, cognoverunt extraneos magis quam me. Amici mei immisericordes facti sunt (Job. XIX, 12 et seq.) .

PL 14, 1031B

実に、このような者たちについて何が言われるかは、聖なるヨブがあなたに教えるだろう。「いとも重い試みが、ともに私に来た。待ち伏せる者たちが私を取り囲んだ。私の兄弟たちは私から離れ去り、私よりも他人を知った。私の友は慈しみのない者となった」(ヨブ記19:12以下)。

15

Hic ergo naturalis est sensus etiam sancti prophetae David; ut queratur se ab amicis impugnatum, a proximis destitutum.

PL 14, 1031B

それゆえこれは、聖なる預言者ダビデにとっても自然な感情である。友に攻撃され、隣人に見捨てられたことを嘆くのである。

In Psalmum XXXVII, Caput XLIII

詩篇37篇講解 第XLIII章PL 14, 1031C
1

Sed ne mysticus quidem abhorreat pietatis affectus, ut pro angelis dixerit, qui praetendunt timentibus Dominum; ut eripiant eos de tentationibus, quas ferre non possent. Quomodo ergo longe stant, qui ad adjumentum sunt attributi?

PL 14, 1031C

だが、これを天使たちについて言ったとする、奥義にかなう敬虔な解も、退けられはしない。天使たちは、主を畏れる者たちの前に立ち、耐えられぬ試みから彼らを救い出す。ではなぜ、助けのために割り当てられた者たちが、遠くに立っているのか。

2

Sed non illi se separant, sed qui urgetur tentationibus putat eos longe abesse, quos propius sibi adesse desiderat; et arbitratur dissimulare, cum illi juvandi tempus nutu sui imperatoris exspectent, qui athletam suum quo gloriosius vinceret, diutius certare praecepit.

PL 14, 1031C

だが、彼らが離れているのではなく、試みに迫られている者が、より近くにいてほしいと願う者たちを、遠くにいると思い、彼らが知らぬふりをしていると考えるのである。実際には彼らは、自らの総帥の合図によって助ける時を待っている。総帥は、競技者がより栄光ある勝利を収めるよう、いっそう長く闘うことを命じたのである。

3

Et videtur hoc magis sequentibus convenire; quia angelis protectionis excubias relaxantibus, insidiabantur inimici, quaerentes in anima ejus invenire quod noceat. Tunc enim potestas illis gravioris tentationis permittitur, cum culpa animae gravior reperitur.

PL 14, 1031C

そしてこれは、続く箇所にいっそうふさわしいと見える。天使たちが守りの見張りを緩めたので、敵が待ち伏せ、彼の魂の中に害をなすものを見いだそうとしたのである。魂の咎がより重いと見いだされるとき、より重い試みの権能が彼らに許されるからである。

4

Unde habes illud in libro Regnorum regis Achab ad Eliam dictum; quando eum Propheta vehementer increpavit, et mortem ei denuntiavit: Invenisti, inquit, me. Et respondit Elias: Inveni; quia fecisti malignum in conspectu Domini (III Reg. XXI, 20) .

PL 14, 1031D

ここから、あなたは列王記の中に、アハブ王がエリヤに言ったあの言葉を持つ。預言者が彼を激しく叱責し、死を告げたときである。「汝は私を見いだした」と彼は言う。するとエリヤは答えた。「私は見いだした。汝が主の前で悪をなしたからである」(列王記三21:20)。

5

Vides ergo quia regibus non temere vel a prophetis Dei, vel a sacerdotibus facienda injuria sit; si nulla sint graviora peccata, in quibus debeant argui: ubi autem peccata graviora sunt, ibi non videtur a sacerdote parcendum; ut justis increpationibus corrigantur.

PL 14, 1031D

ゆえにあなたは分かる、王たちに対しては、神の預言者によっても司教によっても、軽率に侮辱を加えてはならない、もしそれより重い、責められるべき罪が無いのなら、と。だがより重い罪がある所では、司教は容赦すべきとは見えない、正しい叱責によって彼らが矯正されるために。

In Psalmum XXXVII, Caput XLIV

詩篇37篇講解 第XLIV章PL 14, 1032A
1

Tamen David in hoc loco dicit quod nihil invenisse videantur; et ideo inimici ejus vanitatem locuti sunt, quoniam nihil quod pro veritate loquerentur, invenerint. Aut certe, quia etsi peccavi, tamen peccata mea poenitendi dolore purgabam.

PL 14, 1032A

だがダビデはこの箇所で、彼らは何も見いださなかったように見える、と言う。それゆえ彼の敵どもは空しいことを語った、真理のために語りうることを何一つ見いださなかったからである。あるいは確かに、私が罪を犯したとしても、悔い改めの痛みによって私の罪を浄めていたからである。

2

In quo illi cum dolo mecum loquebantur: ut me objurgatione confunderent, et a conversione revocarent.

PL 14, 1032A

そのことで彼らは欺きをもって私に語りかけていた。非難によって私を混乱させ、回心から呼び戻すためである。

3

Et vide ne hoc magis senserit, quaesisse illos mala ejus: sed cum vellent accusare, praeventos; quoniam vulnera sua ipse patefecerat, sui accusator existens; et ideo vim accusationis eorum esse annulatam: locutos autem fuisse vana, quae confesso culpam nocere jam non possent.

PL 14, 1032A

そして、彼がむしろこう感じていたのではないか、見るがよい。彼らは彼に悪を求めたが、告発しようとしたときには先を越されたのだ、と。彼自身が自らの傷を明らかにし、自らの告発者となっていたからである。それゆえ彼らの告発の力は無効にされ、彼らが語ったのは空しいことだった。罪を告白した者を、もはや害しえなかったからである。

In Psalmum XXXVII, Caput XLV

詩篇37篇講解 第XLV章PL 14, 1032C
1

Exclusi igitur a criminationis invidia, dolum adhibebant; ut insurgerent, inquit, et mihi insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem: quorum ego dolum videns, velut surdus non audiebam. Considera vim sermonis.

PL 14, 1032C

こうして彼らは、告発という敵意に満ちた手段を封じられ、欺きを用いた。彼は言う、立ち上がって私を嘲り、それによって私を何らかの動揺へと駆り立てようとしたのである。その欺きを見て、私は聞こえない者のように聞かなかった。言葉の力を考えよ。

2

Non dixit, quia simulabam non me audire quae dicerent: sed non audiebam, dixit; et quod intentione mentis vocem loquentis excluderet: nec aperiret os suum, sicut mutus.

PL 14, 1032C

彼は、彼らの言うことを聞かぬふりをしていたとは言わず、聞かなかったと言った。語る者の声を、精神の集中によって締め出し、口のきけない者のように口を開かなかったのである。

3

Beatus qui potest tantam habere virtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci.

PL 14, 1032C

これほどの徳を持ちうる者は幸いである。挑発されても怒らず、動揺させられても仕返しをしようとしない。

4

Inimici hoc agunt, ut provocent ad iracundiam: maledicunt, ut maledicamus: criminantur, ut crimen retorqueamus: conviciantur, ut excitent nos ad vicissitudinem contumeliae.

PL 14, 1032C

敵はこうして怒りを呼び起こそうとする。呪い、我々も呪うようにさせる。罪を着せ、我々に罪を投げ返させる。罵り、我々を侮辱の応酬へとかき立てる。

5

Unde praeclare Petrus de Domino Jesu in epistola sua posuit: Quia cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 23) .

PL 14, 1032C

それゆえペトロは、主イエスについて自らの手紙に見事にこう記した。「ののしられても、ののしり返さず、苦しめられても、脅さなかった」(一ペトロ2:23)。

6

Ad ejus ergo similitudinem atque imaginem justus suae vitae cupiens instituta formare, accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus, et non aperit os suum; ut illum imitetur, qui sicut agnus ad victimam ductus, sic non aperuit os suum; et cum possit habere quod referat, magis vult silere quam dicere.

PL 14, 1032C

ゆえに義人は、その似姿と像に従って自らの生の定めを形づくろうと望み、訴えられても黙し、傷つけられても赦し、挑発されても知らぬふりをし、口を開かない。屠り場へ引かれる子羊のように口を開かなかった彼に倣うためである。そして、言い返すものを持ちえても、言うより黙ることをむしろ望む。

7

Ipse enim Dominus Jesus vere cum accusaretur, tacebat; et cum percuteretur, non repercutiebat. Denique percussus respondit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23) ?

PL 14, 1032C

実に主イエス自身が、訴えられるとき黙し、打たれても打ち返さなかった。ただし打たれたときには答えた。「もし私が悪く言ったのなら、その悪について証しせよ。もしよく言ったのなら、なぜ私を打つのか」(ヨハネ18:23)。

8

Vide quemadmodum quasi vere infirmus, et quasi is qui se vindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu: ita ergo et tu si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis; ne redarguendi vicissitudine commotionem tuam prodas.

PL 14, 1032C

見よ、彼がまことに弱い者のように、自らを守れない者のように、いかに子どものような情をもって語ったかを。ゆえにあなたもまた、咎める者を咎め返す手立てがあるなら、黙している方がよい。咎め返す応酬によって、自らの動揺をさらけ出さないように。

9

Melius est enim dissimulare iujuriam, quam cum redarguis, vindicare. Bonus mutus, qui loqui male nescit, cujus ex ore crimen exire non novit. Hic est mutus vere beatus, qui cum tacet, intra se loquitur.

PL 14, 1032D

侮辱〔底本は iujuriam。injuriam と読む〕を知らぬふりをする方が、咎め返しつつ仕返しするよりよい。悪く語ることを知らず、その口から罪が出ることを知らない、口のきけない者は善い。黙しているとき、自らの内で語る者こそ、まことに幸いな口のきけない者である。

10

Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat me dicere sermonem. Talia loquebatur intra se Zacharias, cum obmutuisset: et vere quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur, obmutuit; et ut loqueretur, exauditus a Christo est.

PL 14, 1033A

「主は私に教えの舌を与える、いつ私が言葉を語るべきかを知るために」。このようなことを、ザカリアは口がきけなくなったとき、自らの内で語っていた。実際、語ることが彼に益とならなかったので、語らないよう口がきけなくなり、語るために、キリストに聞き届けられたのである。

11

Denique scripsit quod Christus exaudiret; et vocem recepit, quam Christus indulsit; et gratiam adjunxit, quam ante non habuit; ut prophetaret eum, cujus mandatis ante non credidit.

PL 14, 1033A

実際、彼は、キリストが聞き届けることを書き記した〔quod Christus exaudiret は「キリストが聞き届けること(名をヨハネとすること)を」とも「キリストが聞き届けたので」とも読める〕。そしてキリストが与えた声を取り戻し、以前は持たなかった恩寵を加えられて、かつてその命令を信じなかったその者を預言した。

12

Quid de Domino omnium virtutum loquor, cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, cum se ad periculum mortis cognovit addictam, vocem emiserit? Accusabatur, et tacebat: ducebatur ad mortem, et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem.

PL 14, 1033A

あらゆる力の主〔「万軍の主」の言い回し〕について何を語ろう。女スザンナは、性の弱さに動じず、自分が死の危険に引き渡されたと知っても、声を発しなかったのに〔底本は nec … emiserit。否定が「声を発した」にかかると取り、「発しなかった」と解した〕。彼女は訴えられても黙し、死へと引かれても沈黙で身を覆い、恥を露わにしなかった。

13

Intra se tamen loquebatur Deo, qui eam magis audivit tacentem: quae si voluisset loqui, forsitan non esset audita.

PL 14, 1033A

だが彼女は、内で神に語っていた。神は、黙している彼女の声をいっそうよく聞いた。もし彼女が語ろうとしていたなら、おそらく聞かれなかったであろう。

In Psalmum XXXVII, Caput XLVI

詩篇37篇講解 第XLVI章PL 14, 1033B
1

Et tu ergo qui proposuisti satisfacere pro delictis Domino Deo tuo, illi soli interiore corde te purga, illum contuere, qui potest peccata diluere. Adjuvat te, qui putaverit arguendum.

PL 14, 1033B

それゆえあなたも、主なるあなたの神の前で罪の償いをしようと決意したのなら、ただ神のみに、内なる心においてあなた自身を浄めよ。罪を洗い流しうる神を見つめよ。あなたを責めるべきだと考える者は、あなたを助けている。

2

Denique cum malediceretur David, et ejus dux Abessa injuriam regis vellet ulcisci, dixit ad eum David: Dimitte illum, ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 12) .

PL 14, 1033B

実際、ダビデが呪われたとき、その将軍アビシャイが王への侮辱に仕返しをしようとして、ダビデは彼に言った。「彼を放っておけ、呪わせよ。主が彼にそう言ったのだから。主が私の卑しさを見て、この呪いの代わりに私に善いものを報いるように」(サムエル記下16:12)。

3

Vides igitur quod a conviciantibus adjuveris, ut Dominus audiat te, et peccatum tuum remittat? Nam cum ipse accusator tui esse debeas, et coacervare flagitia, teque ipsum offerre supplicio; quomodo negare objecta desideras?

PL 14, 1033B

だからあなたは分かるか、主があなたの言うことを聞き、あなたの罪を赦すために、あなたは罵る者たちによって助けられたことを。あなた自身が自分の告発者であるべきであり、恥ずべき行いを積み上げ、自らを罰に差し出すべきなのに、突きつけられたことを否むなどと、どうして望めようか。

4

Poenitentia patientiam quaerit, patientia mitigat delicta magna. Quomodo irasceris aliis, tuae ipse reus conscientiae? Quomodo commoveris, cum debeas esse miserabilis? Qui arguitur, et (quod est amplius) a semetipso, curare debet sua vulnera, non alterum vulnerare.

PL 14, 1033C

悔い改めは忍耐を求め、忍耐は大きな罪をなだめる。あなた自身が自らの良心の被告であるのに、どうして他人に怒るのか。憐れまれるべきなのに、どうして動揺するのか。責められる者、しかも(なお重いことに)自分自身から責められる者は、自らの傷を癒やすべきであり、他人を傷つけるべきではない。

5

Nemo alium vulnerando se sanat. Medice, cura teipsum. Si medicus, quanto magis reus prius curare se debet!

PL 14, 1033C

誰も他人を傷つけることで自らを癒やしはしない。「医者よ、汝自身を癒やせ」。医者であるなら、まして被告人はまず自らを癒やすべきである。

6

Confiteris peccatum tuum, et medicum te profiteris alienum: etsi veritatis est quod retorques, temporis non est; peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras injustitias meas (Psal. XLIX, 16) ?

PL 14, 1033C

あなたは自らの罪を告白しながら、他人の医者を自称する。あなたが言い返すことが真理に属するとしても、時機ではない。神は罪人に言ったのである。「なぜ汝は私の掟〔底本は injustitias(不義)。引かれた詩篇49:16 の句は justitias(掟)なので、そのように読む〕を語るのか」(詩篇49:16)。

7

Usurpasti tibi ut de Lege arguas, qui contra Legem (Exod. XXIII, 1) ipse fecisti. Quid lacrymarum tempus amittis?

PL 14, 1033C

あなたは、自らは律法に反して(出エジプト記23:1)行いながら、律法によって責める権利を自ら奪い取った。なぜ涙の時を失うのか。

8

Quid concertando vanos sermones aut audis aut loqueris; cum tibi scriptum sit: Non accipias auditum vanum; cum legeris in Evangelio (Matth. XII, 36) pro omni sermone otioso judicium esse subeundum? Etsi alius loquitur, tace; etsi alius conviciatur, aurem tuam obstrue.

PL 14, 1033C

争って空しい言葉を、なぜ聞き、なぜ語るのか。あなたには「空しい聞き伝えを受け入れてはならない」と書かれており、福音書においてあらゆる無益な言葉について裁きを受けねばならない(マタイ12:36)と読んだのに。他人が語っても、黙せ。他人が罵っても、あなたの耳をふさげ。

In Psalmum XXXVII, Caput XLVII

詩篇37篇講解 第XLVII章PL 14, 1033D
1

(Vers. 16, 17.) David tacendo vicit adversarios suos: et quia sicut mutus factus est, vocem recepit; quia conversus ad Dominum loquebatur dicens: Quoniam in te, Domine, speravi: tu exaudies me, Domine, Deus meus. Quia dixi, ne aliquando exsultent in me inimici mei.

PL 14, 1033D

(第16、17節)ダビデは黙することで敵に勝った。そして口のきけない者のようになったがゆえに、声を取り戻した。主に向き直って語り、こう言ったからである。「主よ、私は汝に望みをかけた。汝は私を聞き届ける、主よ、私の神よ。私は言ったからである、私の敵どもが私に対して決して勝ち誇らぬように、と」。

2

Vide singula: tacebat David, loquebantur inimici, provocabant ut aliquid et ipse loqueretur. Dicebant: Audiamus vocem tuam. Intra se ille tacitus loquebatur: Quid opus est, ut ista audiant, quibus prodesse non possunt?

PL 14, 1033D

ひとつひとつを見よ。ダビデは黙し、敵どもは語り、彼自身にも何かを語るよう挑発していた。彼らは言った。「あなたの声を聞こう」。彼は黙したまま、内で語った。「これらのことを、益を得られぬ者たちに聞かせる必要が何であろう」。

3

In te, Domine, speravi; tibi soli loquor: tu audi, qui exaudire potes. A te semper poposci, ne aliquando exsultent in me inimici mei; quia etsi peccavi, tu peccatum dimittis: etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exsultare possint qui peccatis laetantur alienis.

PL 14, 1034A

「主よ、私は汝に望みをかけた。私は汝にだけ語る。聞き届けることのできる汝が聞け。私は汝にいつも求めた、私の敵どもが私に対して決して勝ち誇らぬように、と。たとえ私が罪を犯しても、汝は罪を赦し、たとえ私が倒れても、汝は立ち上がらせる。他人の罪を喜ぶ者たちが、勝ち誇る口実を持たぬようにである」。

4

Plus enim acquisivimus, qui plus peccavimus; quia beatiores facit tua gratia, quam nostra innocentia. Habemus hunc sensum et in libro Michaeae prophetae: Noli gaudere super me, inimica mea; quia cecidi, sed resurgam (Mich. VII, 8) .

PL 14, 1034A

実際、より多く罪を犯した我々は、より多くを得たのである。汝の恩寵は、我々の無垢よりも我々を幸いにするからである。この考えを、我々は預言者ミカの書にも持つ。「私の敵よ、私のことで喜ぶな。私は倒れたが、立ち上がる」(ミカ7:8)。

5

Non est gravis infirmitatis ruina, si non sit etiam voluntatis studium ab ea non resurgendi. Habe voluntatem surgendi, praesens est qui faciat ut resurgas.

PL 14, 1034A

倒れることは、そこから立ち上がるまいとする意志の熱意まで伴うのでなければ、重い弱さではない。立ち上がろうとする意志を持て。あなたを立ち上がらせる者が、そこにいる。

In Psalmum XXXVII, Caput XLVIII

詩篇37篇講解 第XLVIII章PL 14, 1034B
1

Dixit ergo David in corde suo, petens ut exaudiretur a Domino, et ut non exsultarent in eum ejus inimici: petens etiam ut in conversionis suae proposito permaneret; ne, dum propositi sui gressus quasi quidam pedes suae animae commoventur, in eum adversarii superba et magniloquentiae plena loquerentur; ut faciunt qui insultare desiderant.

PL 14, 1034B

それゆえダビデは心の内で言った。主に聞き届けられることを求め、敵が彼に対して勝ち誇らぬことを求めて。また、回心の決意にとどまることを求めて。彼の決意の歩みが、いわば彼の魂の足のように揺らぐとき、敵対者が彼に対し、傲慢で大言に満ちたことを語らぬようにである。侮辱を望む者たちがするとおりに。

2

Tametsi moveatur ut homo, paratum ad flagella se dicit; ut vel supplicio solvat errorem. Etsi cessent flagella Domini, se tamen dolore proprio memorat flagellari; ut non inveniat culpa quod damnet, quam bona confessio praevenerit.

PL 14, 1034B

たとえ人として揺らぐとしても、彼は鞭打ちの用意があると言う。せめて刑罰によって過ちを償うためである。たとえ主の鞭が止んでも、自らの痛みによって鞭打たれていると思い起こす。それは、良き告白が先んじた咎が、罪に定めるものを見いだせぬようにするためである。

3

Hoc est ergo quod ait: Et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt; eo quod tam prompti sunt ad insultationis ludibria, ut in commotione pedum meorum paratam habuerint magniloquentiam; vel certe sic: Dum commoventur pedes mei, putantes quod caderem, superba jam et magniloqua sunt locuti.

PL 14, 1034B

これこそ彼が言う次の言葉である。「そして私の足が揺らぐとき、彼らは私に対して大言を語った」。彼らは嘲りの戯れにあまりに敏捷で、私の足が揺らぐと、すでに大言を用意していたのである。あるいはまた次のようにも取れる。「私の足が揺らぐとき」、私が倒れると思い、彼らはすでに傲慢で大言に満ちたことを語っていた、と。

In Psalmum XXXVII, Caput XLIX

詩篇37篇講解 第XLIX章PL 14, 1034C
1

Sed tamen quia ipse in posterioribus pene motos pedes suos dixit (Psal. LXXII, 2) , ne quid oriatur hinc scrupuli, considera hic doceri nos affectum poenitentiae, ibi opinionem ejus erroris excludi, quod divitiae et successus prosperior flagitiosorum nos movere non debeant.

PL 14, 1034C

だが彼自身が後の箇所で、自分の足はほとんど揺らいだと言ったのだから(詩篇72:2)、ここから何か疑いが生じないよう、考えよ。ここでは、我々が悔い改めの情を教えられ、そこでは、あの誤った見解が退けられて、富や悪人たちのより順調な成功が我々を動かしてはならないことが教えられるのである〔ibi 以下の構文は取りにくい。quod 以下を退けられる誤りの中身ではなく、教えられることと取った〕。

2

Consuetudo autem locutionis in Scripturis divinis hujusmodi reperitur. Sic enim et alibi: Dum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati (Psal. CXXV, 1) . Quamquam sanctus non in ostensione verborum, sed in virtute spiritus probari se velit.

PL 14, 1034C

聖書における語法は、このようなものと見いだされる。実際、別の箇所にもこうある。「主がシオンの捕囚を連れ戻したとき、我々は慰められた者のようになった」(詩篇125:1)。もっとも、聖なる人は、言葉の見せかけによってではなく、霊の力によって、自らが証明されることを望む。

3

Sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consuevit.

PL 14, 1034C

ゆえに我々は常に意味を見なければならない。その意味さえ、ヘブライ語からギリシア語へ、ギリシア語からラテン語へと頻繁に訳されることで、弱められるのが常である。

In Psalmum XXXVII, Caput L

詩篇37篇講解 第L章PL 14, 1034D
1

(Vers. 18.) Ad omnia itaque superiora pulchrum remedium, quod in flagella paratus est, et offert se Domino, ut quae placuerint Deo, flagella sustineat (I Par. XXI, 13) .

PL 14, 1034D

(第18節)それゆえ、前述のすべてに対する見事な薬は、鞭を受ける覚悟ができていることであり、主に身を差し出して、神の善しとした鞭を耐え忍ぶことである(歴代誌上21:13)。

2

Elegisse quidem lego sanctum David flagelli genus, quod aequanimiter sustineret: sed elegit, quia de tribus conditionibus eligendae unius necessitas mandabatur.

PL 14, 1034D

聖なるダビデは、平静に耐えうる種類の鞭を選んだと、私は読む。だが彼が選んだのは、三つの条件から一つを選ぶ必要が命じられていたからである。

3

Ubi autem non mandatur, ad omnia paratus est Dei servulus, seu corporalem aegritudinem subeat, seu fugam a facie inimici, sive obitum filiorum, quos non timet praemittere; quia recipere potest imperterritus.

PL 14, 1034D

だが命じられていない所では、神の小さな僕は、すべてに備えている。体の病を受けるにせよ、敵の面前から逃れるにせよ、子らの死を迎えるにせよ。彼は子らを先立たせることを恐れない。恐れることなく〔彼らを〕取り戻しうるからである。

4

Nam et sciens quod si hic fuerit punitus supplicio temporali, levare in futurum perpetuae possit poenam aerumnae: rogat ergo ut recipiatur petitio sua, et castigetur ipse, ut recipiatur; castigat enim Dominus omnem filium quem recipit.

PL 14, 1035A

また、もし彼がここで現世の刑罰によって罰せられるなら、将来の永遠の苦難の刑罰を軽くしうると知っているからである。それゆえ彼は、自らの願いが受け入れられることを求め、受け入れられるために自ら懲らしめられることを求める。主は、受け入れるすべての子を懲らしめるからである。

In Psalmum XXXVII, Caput LI

詩篇37篇講解 第LI章PL 14, 1035A
1

(Vers. 19.) Si servulum tuum videas peccata propria confitentem ultro offerre se poenae, inflecteris, ignoscis: et de Domini miseratione diffidis?

PL 14, 1035A

(第19節)あなたは、自分の小さな僕が自らの罪を告白し、進んで刑罰に身を差し出すのを見れば、心を動かされ、赦す。それなのに主の憐れみを疑うのか。

2

Judex ipse cui non licet in plurimis causis a gladio temperare, quia legibus servit; potest tamen lucrum donare poenarum: et tu adhuc trepidas, quid a legum Domino et misericordiae Auctore deposcas, cui lex voluntas est, et donandi jus?

PL 14, 1035A

裁判官自身は、多くの事件で剣を控えることが許されない。法に仕えているからである。それでも刑罰を免じて〔罪人に〕得をさせることはできる〔lucrum donare poenarum は定かでない。刑罰を免じて罪人に得をさせる意と取った。科料による利得を免ずる意とも読める〕。ましてあなたは、法の主、慈しみの創始者に何を求めるべきか、なおためらうのか。その者にとっては、法とは意志であり、赦す権利がある。

3

Si tamen tu petas tibi tua peccata donari, nec consideres honores tuos, aut erubescas amicos tuos; ne dignitatem tuam deflexisse videaris.

PL 14, 1035A

ただし、自らの罪の赦しを求める際には、自らの威信を曲げたと見られはしないかと、自らの名誉を顧みたり、友人たちを恥じたりしてはならない。

4

Amicus Dei, propheta Dei, rex ab ipso electus Deo, et unctus in regnum, flagellis se spontaneus offerebat, nec erubescebat: et tu erubescis?

PL 14, 1035B

神の友、神の預言者、神自身に選ばれて王として油を注がれた者が、自ら進んで鞭に身を差し出し、恥じなかった。それなのにあなたは恥じるのか。

5

Non multum ista verecundia tibi opitulabitur, cum ad judicium Dei veneris; sed pudoris te istius poenitebit, cum in conspectu non solum hominum, sed etiam Angelorum et omnium Potestatum coelestium constitutus, coeperis peccata propria non negare.

PL 14, 1035B

その恥じらいは、あなたが神の裁きに至るとき、さして助けにならない。あなたは、人々の前だけでなく、天使たちとすべての天の権能たちの前に立たされ、自らの罪を否認しなくなったとき、その恥を悔やむであろう。

6

Quomodo excusabis, cum tanta commiseris? Praetendes conditionis infirmitatem, quia nemo sine peccato? Respondebitur tibi: Debuisti ergo agere poenitentiam, dederam remedium, cur refutasti? Subtexes pudorem, quod honores tuos erubueris?

PL 14, 1035B

これほどのことを犯しておいて、どう言い訳するのか。人の境遇の弱さ、罪なき者はいないと言い立てるのか。あなたにはこう答えられるだろう。「ならば悔い改めを行うべきだった。私は薬を与えておいたのに、なぜ拒んだのか」。あなたは、自らの名誉を恥じたのだと、恥を口実に付け加えるのか。

7

Dicet: Si tu erubuisti me coram amicis tuis, et ego te erubescam coram Patre meo, qui est in coelis. Disce verum esse quod scriptum est, quia est verecundia adducens peccatum (Eccli. IV, 25) .

PL 14, 1035B

彼は言うだろう。「もし汝が友人たちの前で私を恥じたなら、私もまた、天にいる私の父の前で、汝を恥じるであろう」。書かれていることが真であると学べ。「罪を招く恥がある」(集会の書4:25)。

8

David in conspectu suo dolorem suum ponebat, ne unquam oblivisceretur; David iniquitatem suam ipse pronuntiabat; David de peccato suo, non de opibus cogitabat; David non erubescebat sua recensere peccata, ne de iis erubesceret in meo judicio constitutus: et tu erubescebas?

PL 14, 1035C

ダビデは、自らの痛みを自らの目の前に置き、決して忘れないようにした。ダビデは、自らの不法を自ら告げた。ダビデは、自らの罪を思い、富のことを思わなかった。ダビデは、私の裁きの座に立つときに自らの罪を恥じることのないよう、それらの罪を数え上げることを恥じなかった。それなのにあなたは恥じたのか。

9

Non esset hodie in requie servulus meus Job, si erubuisset tres illos reges amicos suos; nec ipse David, si erubuisset delicta propria confiteri. Ergo quia non erubuit mihi sua aperire peccata; nec ego erubescam ei mea secreta reserare.

PL 14, 1035C

私の小さな僕ヨブも、あの三人の王、すなわち自らの友を恥じていたなら、今日安息のうちにはいなかったであろう。ダビデ自身も、自らの罪を告白することを恥じていたなら、安息のうちにはいなかったであろう。ゆえに、彼が私に自らの罪を打ち明けることを恥じなかった以上、私も彼に私の秘密を明かすことを恥じない。

10

Et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se judicio voluntatique committere; nec ego de talibus servulis erubescam, ut appellem amicos, qui meam studuerint facere voluntatem.

PL 14, 1035C

そして、彼ら二人とも、自らの行いの値を私の手に置き、自らを私の裁きと意志に委ねることを恥じなかったのだから、私もまた、私の意志を行おうと努めたそのような小さな僕たちを、友と呼ぶことを恥じない。

11

Ideoque quoniam illi ante in moerore, nunc in consolatione: tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. Chaos inter vos magnum est; ut neque illorum ad te gratia, nec tua ad illos possit poena transire. Audis ergo quid dicat David?

PL 14, 1035D

それゆえ彼らは先には嘆きのうちに、今は慰めのうちにある。あなたは先には快楽のうちに、今は責め苦のうちにある。あなたと彼らの間には大きな淵がある。彼らの好意があなたのもとへ、あなたの刑罰が彼らのもとへ、渡ることができないほどに。では、ダビデが何と言うか、あなたは聞いているか。

12

Audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur: si hic emendaveris, Hic requiesces. Non te dulcia mundi et saeculi hujus amoena delectent; grave enim fel movere consuerunt.

PL 14, 1035D

聞け、あなたに正し改めることがなお許されている間に。もしここで改めるなら、ここであなたは安らぐであろう。世の甘いものや、この世の快いものがあなたを喜ばせてはならない。それらは重い苦汁を呼び起こすのが常だからである。

13

Non ille jucunda quaerebat positus in regno, qui potius eligebat mortem sanctorum, quam vitam flagitiosorum.

PL 14, 1036A

王位にありながら快いものを求めなかった彼は、むしろ、聖なる者たちの死を、恥ずべき者たちの生よりも選んだ。

In Psalmum XXXVII, Caput LII

詩篇37篇講解 第LII章PL 14, 1036A
1

(Vers. 20, 21.) Inimici, inquit, mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi; quoniam subsecutus sum justitiam.

PL 14, 1036A

(第20、21節)彼は言う。「私の敵どもは生きており、私に対して強められた。私を不当に憎む者たちは数を増した。善の代わりに悪を返す者たちが、私を中傷した。私が正義に付き従ったからである。」

2

Sed quanto illustrior ille, qui quotidie moriebatur, ut populos suos vivificaret: et corpus suum mortis vulneribus offerebat; sicut ipse ait: In mortibus frequenter (II Cor. XI, 23) !

PL 14, 1036A

だが、日ごとに死に、自らの民を生かすために、自らの体を死の傷に差し出した者は、どれほど輝かしいことか。彼自身が言うとおりである。「しばしば死に直面した」(二コリント11:23)。

3

Mors enim honesta redemptio vitae est etiam decoloris, aut innoxiae firmamentum: exitus autem mortis in manu vitae. Et ideo malebat Apostolus quotidie mori; ut vitae suae meritum comprobaret. Scriptum est enim: Non laudes hominem in vita sua.

PL 14, 1036A

実際、名誉ある死は、色あせた命でさえ贖い、無垢の命の支えとなる。だが死の帰趨は命の手の内にある〔exitus autem mortis in manu vitae は意味が取りにくい。死がどう終わるかは、それまでの生き方にかかっている、の意と解した〕。それゆえ使徒は、日ごとに死ぬことを選んだ。自らの生の功績を証するためである。「人をその生の間に褒めてはならない」と書かれているからである。

4

Qui enim vivunt, morientur: qui moriuntur, resurgent. Propior ergo saluti est, qui moritur ut resurgat, quam ille qui vivit ut moriatur.

PL 14, 1036B

生きる者は死に、死ぬ者は復活するからである。それゆえ、復活するために死ぬ者は、死ぬために生きる者より、救いに近い。

5

Quis est autem qui quotidie moritur (Eccl. XI, 30) , nisi qui mortem Domini Jesu in sua carne circumfert, ut omnia ei peccata moriantur?

PL 14, 1036B

日ごとに死ぬ者(集会の書11:30)〔ミーニュは Eccl. と刷ってこの位置に置くが、集会の書11:30 に当たるのは前の節の「人をその生の間に褒めてはならない」である〕とは、主イエスの死を自らの肉に携え、あらゆる罪が彼にとって死ぬようにする者でなくて誰であろう〔ei(彼にとって)は、死を携える者を指すと取った〕。

6

Confirmati autem et multiplicati sunt inimici David in hoc saeculo; sed non idoneum firmamentum, nisi ejus qui confirmatur in Christo. Denique illi confirmantur in saeculo, qui oderunt justum inique: non ergo justum odium, sed injustum; cum odissent inique.

PL 14, 1036B

ダビデの敵どもは、この世で強められ、数を増した。だがそれは、キリストにあって強められる者の支えでなければ、ふさわしい支えではない。実に、義人を不当に憎む者たちが、世で強められるのである。それゆえその憎しみは正しい憎しみではなく、不当な憎しみである。彼らは不当に憎んだのだから。

In Psalmum XXXVII, Caput LIII

詩篇37篇講解 第LIII章PL 14, 1036B
1

Sed vide distantiam. In posterioribus ait: Qui oderunt me gratis (Psal. LXVIII, 5) ; hic habet: Qui oderunt me inique. Sed ibi ex persona Christi, hic ex persona sua; ubi ex persona Christi loquitur, gratis odio habetur: ubi ex sua, inique.

PL 14, 1036B

だが違いを見よ。後の箇所で彼は言う。「理由なく私を憎む者たち」(詩篇68:5)。ここでは「不当に私を憎む者たち」とある。だが、あちらはキリストの人格から、こちらは自らの人格からである。キリストの人格から語るときは、理由なく憎まれ、自らの人格からのときは、不当に憎まれる。

2

Homo enim potest uni alicui vulneri non patere, ut puta injustitiae, intemperantiae, impudicitiae; aliis autem vulneribus patet.

PL 14, 1036C

実際、人は、ひとつの傷、たとえば不義、不節制、不貞潔には開かれていなくとも、他の傷には開かれている。

3

In Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicujus potuerit vulnus accipere, immunis a culpa, et integer a delicto, atque immaculatus a vitio.

PL 14, 1036C

だがキリストには、何らかの罪の傷を受けうる理由は何一つありえなかった。咎を免れ、罪を免れて無傷で、悪徳によって汚れなき者だからである。

4

Sunt autem qui putant utrumque psalmum ex persona Christi esse decursum, qui pro nostris peccatis satisfaciebat Patri. Hic ergo dicebat se appetitum contra justitiam, illic contra gratiam.

PL 14, 1036C

だが、両方の詩篇がキリストの人格から語られたと考える者たちがいる。彼は、我々の罪のために父に償いをしていたというのである。したがって彼は、ここでは正義に反して攻撃されたと言い、あちらでは好意に反して攻撃されたと言った〔「正義に反して」は inique(不当に)を、「好意(gratia)に反して」は gratis(理由なく)を言い換えたもので、gratis と gratia は同じ語に出る〕。

In Psalmum XXXVII, Caput LIV

詩篇37篇講解 第LIV章PL 14, 1036C
1

Et bene addit, ut probaret se injuste appetitum: Quoniam subsecutus sum justitiam. Quanta vis verbi in unius syllabae adjectione, ut subsecutum se diceret justitiam, non secutum Propior est enim qui subsequitur, quam ille qui sequitur, et suppar quam impar, et successio haeredis magis, quam accessio nuncupatur.

PL 14, 1036C

そして彼は、自らが不当に攻撃されたことを証すために、見事に付け加える。「私が正義に付き従ったからである」。一音節を加えることに、言葉の力はどれほどあることか。彼は正義に「付き従った」と言い、「従った」とは言わなかったのである〔ラテン語では subsecutus と secutus、接頭辞 sub- の一音節の違いである。ミーニュは secutum のあとに感嘆符を刷る〕。実際、付き従う者は従う者より近く、ほぼ等しい者は等しくない者より近い。相続人〔が受け継ぐこと〕も、「付加」よりもむしろ「継承」と呼ばれる〔「継承」successio も sub- を冠する語で、ad- を冠する「付加」accessio と対比している〕。

In Psalmum XXXVII, Caput LV

詩篇37篇講解 第LV章PL 14, 1036D
1

(Vers. 22.) Et tamen quamvis subsequatur justitiam, non suae virtutis putat esse, sed gratiae coelestis, si non deseratur a Christo; eoque orat impensius dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me; hoc est, homines me dereliquerunt, amici mei impugnaverunt dilectum sibi proximum: non appropinquaverunt.

PL 14, 1036D

(第22節)それでも、彼は正義に付き従っていても、キリストに見捨てられないのは自らの徳によるのではなく、天の恩寵によると考え、それゆえいっそう熱心に祈って言う。「私を見捨てるな、主よ、私の神よ。私から離れるな。」すなわち、人々は私を見捨て、私の友は、自分たちに愛された隣人を攻撃した。彼らは近づかなかった。

2

Fugiebant me quasi mortuum, et abominati sunt; quia peccata mea tibi aperire desideravi, et confiteri; quia flagellis tuis me obtuli vulnerandum; quia elegi cicatrices vulnerum super epulas regum, et jactantiam potestatum: tu solus me non derelinquas, tu haereas servulo tuo, qui de terra suscitas inopem, et de stercore erigis pauperem.

PL 14, 1037A

彼らは、私を死人のように避け、忌み嫌った。私が自らの罪を汝に明かし、告白することを望んだからであり、汝の鞭に傷つけられるよう身を差し出したからであり、王たちの宴や権能者たちの誇示よりも、傷の傷跡を選んだからである。ただ汝だけは私を見捨てるな。汝は汝の小さな僕から離れずにいよ。汝は地から貧しい者を起こし、糞土から乏しい者を引き上げる者である。

3

Tuo comitatu fretus, frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. Computruerunt quidem cicatrices meae; sed adhuc tuorum verberum desidero cicatrices, quae sanatis vulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat.

PL 14, 1037A

汝の随行を頼みとして、私は、諸民に取り巻かれる者よりも、自らをいっそう多くの者に伴われていると見なすだろう〔ambientibus populis の取り方は定まらない。比較の奪格と取った。「諸民が私を取り巻くときよりも」とも読める〕。私の傷跡はたしかに腐った。だがなお私は、汝の鞭の傷跡を望む。それは、傷が癒やされるとき覆われ、のちにどんな潰瘍も現れなくなるものである。

4

Bonae triumphalium vulnerum cicatrices, quibus victores hujus terreni praelii gloriantur. Quanto illustriora vulnera, quae pro fide et nominis tui gloria videntur excepta! Ista est cicatrix quae coelum aperit, regnum acquirit, immortalitatem invenit.

PL 14, 1037A

凱旋の傷の傷跡は善い。この地上の戦いの勝者たちはそれを誇る。まして、信仰と汝の名の栄光のために受けたと見える傷は、どれほど輝かしいことか。これこそ、天を開き、国を得、不死を見いだす傷跡である。

5

Haec ergo, fratres, est cicatrix beata, quoniam beati qui laverunt stolas suas in sanguine suo.

PL 14, 1037B

兄弟たちよ、これが幸いな傷跡である。自らの血で自らの衣を洗った者たちは幸いだからである。

6

Sic coepit stola esse gloriae, caro mortis (Rom. VII, 24) : in qua et Paulus ante periclitabatur electus Dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis hujus, ut legimus.

PL 14, 1037B

こうして、死の肉が栄光の衣となり始めた(ローマ7:24)。その肉の中で、神に選ばれたパウロでさえ、以前は危うい状態にあった。この死の体から解放されることを求めなかったなら〔危うかった〕、と我々は読むとおりである〔nisi petisset … の条件節は periclitabatur と時制がずれる。「求めなかったなら危うかったであろう」の意と解した〕。

In Psalmum XXXVII, Caput LVI

詩篇37篇講解 第LVI章PL 14, 1037B
1

Et ideo qui sumus in hoc corpore mortis, oremus ne bonus ille dilectus Dei medicus nos derelinquat, quem patriarcha David ne a se discederet, precabatur. Ipsi nos committamus, parati ad curandum quo velit curari medicamento.

PL 14, 1037B

それゆえ、この死の体のうちにある我々は、あの善い、神に愛された医者が、我々を見捨てないよう祈ろう。族長ダビデは、その医者が自分から離れないよう祈っていた。我々は自らを彼に委ね、彼が癒やそうと望むどんな薬によっても癒やされる備えをしよう。

2

Nemo dicit medico corporis sui quemadmodum sit curandus. Novit medicus quae singulis vulneribus medicamenta conveniant, cujus ulceris putredo ferro sit amputanda, ne in totius corporis serpat exitium.

PL 14, 1037B

誰も、自分の体の医者に、どう癒やされるべきかを言いはしない。医者は、それぞれの傷にどの薬が合うか、どの潰瘍の腐敗を刃物で切り取らねば全身の滅びに広がるかを知っている。

3

Si dixerit medicus medicinae genus quo curari aeger debeat, et ille fastidiat, discedit medicus et aegrum derelinquit. Vide eum qui curari velit, omni genere medico acquiescentem; attende ordinem.

PL 14, 1037C

もし医者が、病人が癒やされるべき治療の種類を言い、病人がそれを嫌がるなら、医者は去り、病人を見捨てる。癒やされることを望む者が、あらゆる種類の医術に従うのを見よ。順序に注意せよ。

4

Aperit primo vulnera sua medico, et dicit: Cura me, sed rogo ne in ira tua, quia non sustinent duram medicinam infirmitates meae. Medicina Christi, correptio est; corripit enim Dominus quem vult convertere.

PL 14, 1037C

彼はまず自らの傷を医者に開き、言う。「私を癒やせ。ただ、汝の怒りによってではないよう、私は願う。私の弱さは厳しい薬に耐えられないからである」。キリストの医術とは、叱責である。主は、立ち帰らせようと望む者を叱るからである。

5

Ideo et Paulus ad medicum dicit: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2) . Non ergo recusat curari, qui petit argui; sed levari vult poenam, ne in iracundia arguatur, et impetu irae corripiatur.

PL 14, 1037C

だからパウロも医者に言う。「責めよ、懇願せよ、叱れ」(二テモテ4:2)。ゆえに、責められることを求める者は、癒やされることを拒んでいるのではない。刑罰が軽くなり、怒りの中で責められ、怒りの勢いで叱られることがないよう望むのである。

In Psalmum XXXVII, Caput LVII

詩篇37篇講解 第LVII章PL 14, 1037C
1

Et vide processum. Primo petit argui; postea, quod majus est, corripi. Deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam enumerat et accusat; non vult enim latere sua delicta.

PL 14, 1037C

その進み方を見よ。まず彼は責められることを求め、のちに、より大きなこととして、叱られることを求める。さらに、自らの罪を告白するだけでなく、数え上げ、告発もする。自らの罪が隠れることを望まないからである。

2

Nam ut febres cum in alto sunt, non queunt mitigari; cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi: ita peccatorum morbus dum tegitur, inardescit; si confessionibus proditur, evaporat.

PL 14, 1037D

熱が深部にあるあいだは和らげられず、外に噴き出すときは、終わる望みをもたらす。それと同じく、罪の病は、覆われているあいだは燃え上がり、告白によって明らかになれば蒸散する。

3

Et ideo justus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; gravat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur.

PL 14, 1038A

それゆえ義人は、話の初めに自らの告発者となる。潰瘍の伝染が内側に広がらぬうちにである。薬が求められなければ、罪の記憶が良心を重くするからである。

4

Et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur; sicut offerebat se David in flagella Domini dicens: Redde mihi duplicia peccata, dummodo hic vindices; noli me deserere, noli avertere faciem tuam a me; noli dedignari atque horrescere fetorem vulnerum meorum.

PL 14, 1038A

そして、医者が遅れるなら、病人は早く切開されるよう自ら身を差し出すべきである。ダビデが主の鞭に身を差し出したように。彼は言った。「私に罪を二倍にして返せ、ただしここで報復せよ。私を捨てるな、汝の顔を私から背けるな。私の傷の悪臭を、軽んじ、おぞましがるな」。

5

Et Job servulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput, et remedium suae sanitatis invenit; licet illud vulnus virtutis fuerit, istud erroris. Fetebant vulnera, quae medici curare non possent.

PL 14, 1038A

汝の小さな僕ヨブもまた、足から頭まで潰瘍で打たれ、自らの健全の薬を見いだした。ただし、あの傷は徳の傷であり、この私の傷は過ちの傷であったが。医者が癒やしえない傷が悪臭を放っていた。

6

Locutus es, Domine, mysteria sacramentorum tuorum, manifestasti venena serpentis; et solius sermonis tui medicamento servi tui curata sunt vulnera, quia tu eum non deseruisti; et non derelinquas me, Domine, ne discesseris a me.

PL 14, 1038A

主よ、汝は汝の秘義の奥義を語り、蛇の毒を明らかにした。そして汝の言葉だけの薬によって、汝の僕の傷は癒やされた。汝が彼を見捨てなかったからである。そして私を見捨てるな、主よ、私から離れるな。

7

Homines me dereliquerunt; quia sordent illis vulnera mea, quae pietati tuae putavi esse reseranda. Illi dicunt: Exi a nobis, quia peccator es tu; discede, ne nos polluas.

PL 14, 1038B

人々は私を見捨てた。私の傷が彼らには汚らわしいからである。私はそれを汝の慈愛に開くべきだと考えた。彼らは言う。「我々から出て行け、あなたは罪人だからだ。去れ、我々を汚すな」。

8

Tu autem, Domine, curas, et non pollueris; adjuvas, et non contaminaris; quia Deus salutis meae es, Domine, et manus tua non perdere, sed sanare consuevit.

PL 14, 1038B

だが汝は、主よ、癒やしても汚れず、助けても汚されない。汝は私の救いの神だからである、主よ。汝の手は、滅ぼすのではなく癒やすのが常である。

In Psalmum XXXVII, Caput LVIII

詩篇37篇講解 第LVIII章PL 14, 1038B
1

Complevimus psalmum etiam cum ejus interpretatione versiculi quem Graeci nonnulli codices, sed non omnes habent latini. Nam ante responsorium proximum versiculus est, Et projecerunt me, sicut mortuum abominatum; hoc est, illi qui reddebant mihi mala pro bonis.

PL 14, 1038B

我々は詩篇を終えた。ギリシア語の写本のいくつかは持っているが、ラテン語の写本は全部が持っているわけではない小節の解釈までも終えた〔Graeci nonnulli codices, sed non omnes … latini の係りは定かでない。「ギリシア語の写本のいくつか」と「ラテン語の写本の全部ではないもの」が持つ、と取った〕。次の応唱の前に、「彼らは私を、忌むべき死人のように投げ捨てた」という小節がある。すなわち、私に善の代わりに悪を返していた者たちが投げ捨てたのである。

2

Sed tu ne derelinquas me, Domine, ne discesseris a me; hoc enim sequitur; id est: Tu ne derelinquas, qui mortuum fetentem curare consuesti. Denique habemus hoc in Evangelio.

PL 14, 1038C

しかし、「主よ、汝は私を見捨てるな、私から離れるな」。これが続く句だからである。すなわち、悪臭を放つ死人を癒すのを常としてきた汝は、見捨てるな、ということである。福音書にもこのことがある。

3

Nam cum venisset ad monumentum Lazari, et dixisset: Tollite lapidem; ait Martha: Jam fetet, quatriduanus est enim; respondit ei: Non dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei (Joan. XI, 39 et 40) ? Et clamavit Lazarum, et sanus exivit.

PL 14, 1038C

〔イエスが〕ラザロの墓に来て、「石を取りのけよ」と言ったとき、マルタは言った。「もう臭います。四日経っているからです」。〔イエスは〕彼女に答えた。「もし汝が信じるなら、神の栄光を見るであろうと、私は汝に言わなかったか」(ヨハネ11:39、40)。そして彼はラザロを呼び、ラザロは健やかな者として出て来た。

4

Credamus ergo et nos; ut de vulneribus nostris acquiramus medicinam salutis, et futuram gloriam.

PL 14, 1038C

それゆえ我々も信じよう。我々の傷から、救いの薬と来たるべき栄光とを得るために。

In Psalmum XXXVII, Caput LIX

詩篇37篇講解 第LIX章PL 14, 1038C
1

In orationibus igitur et obsecrationibus, cum dolore et lacrymis exigenda poenitentia est, ut illam gloriam Dei videre mereamur.

PL 14, 1038C

それゆえ、祈りと嘆願において、苦しみと涙をもって悔い改めを果たさねばならない。あの神の栄光を見るにふさわしい者となるためである。

2

Neque te moveat quod luctus, dolor, commaceratio corporis, gravissimae passiones sunt; etsi gravissimae videntur, tamen indignae sunt hujusmodi passiones ad superventuram gloriam, sicut testis tibi est apostolus Paulus (Rom. VIII, 18) .

PL 14, 1038C

悲嘆、苦痛、体の衰弱は、きわめて重い苦難であるが、それによってあなたが動揺してはならない。きわめて重く見えるとしても、この種の苦難は、やがて来る栄光に比べれば取るに足りない。使徒パウロがあなたの証人となっている通りである(ローマ8:18)。

3

Non pigeat ergo nos hic leviora deferre; ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus perpetua praemia reportantes per Dominum Jesum: cui est laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.

PL 14, 1038D

それゆえ我々は、ここでより軽いものを担うことを厭うてはならない。そうすれば、かしこで賛美と栄光に満ちたものを得ることができ、一時的なものの代わりに永続する報いを持ち帰ることができる。主イエスを通して。彼に賛美、栄誉、栄光、永続が、永遠の昔から、今も、いつも、世々限りなくある。アーメン。

In Psalmum XXXVIII, Caput I

詩篇38篇講解 第I章PL 14, 1039A
1

[1039] (Vers. 1.) In superiore psalmo expressa forma poenitentiae est: in hoc sequenti patientiae forma signatur.

PL 14, 1039A

(第1節)前の詩篇では悔い改めの型が表された。続くこの詩篇では、忍耐の型が示される。

2

Quem psalmum David scripsit, et Idithum viro disciplinis leviticis et sacerdotalibus erudito canendum dedit, qui ante arcam Domini psalmorum seriem pangendi solertissimus praecinebat.

PL 14, 1039A

この詩篇をダビデが書き、レビ人の教えと祭司の教えに通じたエドトンに、歌うために与えた。エドトンは主の箱の前で、詩篇の連なりを作ることにきわめて巧みで、先唱していた者である。

3

Ergo quia non Idithum scripsit hunc psalmum, sed propheta David, et Idithum viro canendi perito psallendum dedit; ideo sic inscriptus est titulus.

PL 14, 1039A

それゆえ、エドトンがこの詩篇を書いたのではなく、預言者ダビデが書き、歌うことに巧みなエドトンに詩篇として歌わせるために与えたのである。そのため、表題はこのように記されている。

4

Denique etiam in saecularibus scriptis alii erant qui scribebant, alii qui in scena, vel cantica, vel comoedias, vel tragoedias, canere consueverant.

PL 14, 1039B

さらに、世俗の著作においても、書く者と、舞台で歌や喜劇、悲劇を歌うのを常とする者とは別であった。

5

Et illi quidem coronam Olympicam postulabant: unde et ἐπινίκιον hymnum eorum scripta in fine testantur; David autem qui non haec serta coronarum marcentium requirebat, sed illam incorruptibilem et incontaminatam remunerationum coelestium haereditatem pio desiderabat affectu, hymnum non victoriae ἐπινίκιον; sed ei scripsit, qui victoriam in se credentibus impertiebat, qui finis est omnium quae pia mente deposcimus.

PL 14, 1039B

そして後者は、オリュンピアの冠を求めていた。それゆえ彼らの作品は、終わりに〔in fine。作品の末尾を言うが、表題の「終わりに向けて」と同じ語〕、これが「勝利の祝いの」〔ギリシア語〕賛歌であることをも証している。しかしダビデは、しおれゆく花冠のこのような輪を求めず、天の報いの、朽ちることなく汚れなき嗣業を敬虔な心情で望んだので、勝利の祝いの賛歌(エピニキオン)〔ギリシア語〕ではなく、自らを信じる者に勝利を授ける者〔キリスト〕のために書いた。彼こそ、我々が敬虔な精神で願い求めるすべてのものの終わりである。

6

Sive enim sapientiam quaeras, sive virtuti studeas, sive veritati, sive viae atque justitiae, sive resurrectioni, in omnibus tibi sequendus est Christus, qui est virtus Dei atque sapientia, veritas, via, justitia, resurrectio.

PL 14, 1039B

というのも、知恵を求めるにせよ、徳に励むにせよ、真理、あるいは道と正義、あるいは復活を求めるにせよ、あらゆる場合にあなたはキリストに従わねばならない。キリストは神の力であり知恵、真理、道、正義、復活である。

7

Ad quem igitur contendas, nisi ad perfectionem omnium, summamque virtutum? Et ideo tibi dicit: Veni, sequere me (Matth. XIX, 21) ; hoc est, ut ad consummationem virtutum pervenire merearis.

PL 14, 1039C

では、あなたは誰に向かって進むというのか。万物の完成であり、諸徳の頂である者〔キリスト〕のほかにあろうか。それゆえ彼はあなたに言う。「来て、私に従え」(マタイ19:21)。すなわち、あなたが徳の完成に至るにふさわしい者となるためである。

8

Ergo qui sequitur Christum, ipsum pro possibilitate sua debet imitari; ut praecepta ejus secum ipse meditetur, et divinorum exempla factorum.

PL 14, 1039C

それゆえ、キリストに従う者は、できる限り彼を模倣すべきである。すなわち、彼の戒めと、神の業の模範とを、自ら心の中で思い巡らすためである。

In Psalmum XXXVIII, Caput II

詩篇38篇講解 第II章PL 14, 1039C
1

Et ideo David secum ipse meditabatur, quod Christum in se locutum esse retinebat, ut cum aliqui ei essent molesti, et eum ad contentionem lacessere conarentur, patientiam indueret, certandi studia declinaret, ex quibus inanis strepitus et jurgia frequenter oriuntur.

PL 14, 1039C

それゆえダビデは、自分のうちでキリストが語ったと確信していたので、自ら思い巡らしていた。それは、誰かが自分にとって煩わしく、論争へと挑発しようとするときに、忍耐をまとい、争いへの熱を避けるためであった。争いからは空しい騒ぎと口論がしばしば生じるのである。

2

Ideoque cum sancto David plerique ejus virtutibus invidentes, qui eum de proposito mansuetudinis, et humilitatis affectu crederent diducendum, frequenter ingruerent; ipsae quoque praecipue nequitiae spiritales in coelestibus, adversus quas grave luctamen est justis, ad commovendum eum ministros suae improbitatis impellerent: ne inter obstrepentium crebra certamina, et disceptationum tumultus sermo aliquis sibi offensionis excideret, tacere sanctus Propheta proposuit.

PL 14, 1039C

それゆえ、聖なるダビデの徳をねたむ多くの者が、彼を柔和の決意と謙遜の心情から引き離せると考えて、しばしば襲いかかった。また、とりわけ天上における霊的な邪悪の諸霊――義人にとっては重い格闘の相手である――までもが、彼を動揺させようとして、自らの邪悪の下僕たちを駆り立てた。そこで聖なる預言者は、騒ぎ立てる者たちの絶え間ない争いと論争の騒擾のさなかに、何か躓きとなる言葉が自分から漏れ出ることのないよう、黙することを決意した。

3

O validum scutum circumspectae munitionis silentium! O fidissimum stabilitatis fundamentum, in quo si quis potuerit stare, lubricum verbi timere non possit! Multi enim etiam stabili corde firmati, incauti tamen, sermonis fluctuantis errore saepe ceciderunt.

PL 14, 1039D

おお、用心深い防備の力強い盾である沈黙よ。おお、安定のこの上なく確かな土台よ。そこに立つことのできた者は、言葉の滑りやすさを恐れることがありえない。多くの者が、堅固な心に支えられていながら、不用意であったために、揺れ動く言葉の過ちによってしばしば倒れたからである。

4

Videns igitur hujusmodi insidiis et vano concertantium strepitu se Propheta tentari, intra se ipse tacitus conferebat, legem sibi taciturnitatis imponens; et cum taceret, insultantibus sibi, et ut loqueretur aliquid provocantibus; qualia solent insolentium esse certamina atque sermones: Responde nobis, si de aequalitate praesumis: vides et tu esse te victum, et nihil habere quod referas; cum se prope ad vocem conviciis videret impelli, se ipse revocabat, ut loqueretur in corde.

PL 14, 1040A

それゆえ預言者は、この種の策略と、論争する者たちの空しい騒ぎによって自分が試みられているのを見て、黙したまま心の内で自らと語り合い、自らに沈黙の掟を課した。そして彼が黙していると、人々は彼を嘲り、何か言うよう挑発した。傲慢な者たちの争いと言葉の常として、こう言うのである。「もし対等だと自負するなら、我々に答えよ。あなたも、自分が負かされ、言い返すことが何もないと分かっているのだろう」。ほとんど罵りによって声を出すよう駆り立てられていると見たとき、彼は自らを呼び戻し、心の中で語ろうとした。

In Psalmum XXXVIII, Caput III

詩篇38篇講解 第III章PL 14, 1040B
1

(Vers. 2.) Dixi, Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam; dum consistit peccator adversum me; hoc est, proposui, confirmavi, imperavi mihi, locutus sum cordi meo: Custodiam vias meas.

PL 14, 1040B

(第2節)「私は言った、私は私の道を守ろう、私の舌で罪を犯さぬように。私は私の口に見張りを置いた、罪人が私に向かって立っている間」。すなわち、私は決意し、固め、自らに命じ、自分の心に語ったのである。「私は私の道を守ろう」と。

2

Si alii dixissem, sermo meus stare deberet; quanto magis stabile debet esse, quod mihi ipse constitui!

PL 14, 1040B

もし他の者に言ったのであれば、私の言葉は堅く立つべきである。まして、自分自身に自ら定めたことは、どれほど堅固であるべきか。

3

Si quis alienum fallat, indecorum est: si quis proximum, grave; quanto igitur gravius, si quis se ipsum eo quod sibi promiserit, putet esse fraudandum; ut ipse sibi infidelis suo judicio et despicabilis aestimetur.

PL 14, 1040B

他人を欺くのは見苦しい。隣人を欺くのは重い。それならば、自分自身に約束したことについて自分を欺いてよいと考えるのは、どれほど重いことか。そうすれば、自分自身の判断においても、自らに不忠実で卑しい者と見なされるであろう。

4

Cui igitur idoneus videri potest, qui sibi vilis est? Teneamus igitur animae constantiam nostrae; ne in offensionem labia loquendi festina prorumpant. Et Job plagam suam silentio vicit, et tolerantiam suam taciturnitate superavit.

PL 14, 1040C

では、自分にとって卑しい者が、誰に対してふさわしい者と見えようか。それゆえ我々は、自分の魂の堅固さを保とう。唇が、せっかちに語って躓きへと突っ走ることのないように。ヨブも、自分の災いを沈黙によって打ち負かし、自分の忍耐を黙することによって凌駕した。

5

Non bene creditur carni: vicissemus, si Eva tacuisset. Ergo primum illud processit ex voce peccatum, et serpens ille nequissimus atque versutus per vocem nos ante tentavit.

PL 14, 1040C

肉をよく信用してはならない。もしエバが黙っていたなら、我々は勝っていたであろう。それゆえ、最初のあの罪は声から生じたのであり、あのきわめて邪悪で狡猾な蛇も、声によって先に我々を試みた。

6

Atque utinam aut Adam surdus fuisset, aut Eva obmutuisset: ille, ne vocem suae uxoris audiret; ista, ne loqueretur marito, et lubricae vocis ministerio serpentis in virum venena transfunderet.

PL 14, 1040C

アダムが耳が聞こえなかったなら、あるいはエバが口を閉ざしていたなら、どれほどよかったであろう。前者は妻の声を聞かぬために、後者は夫に語らず、滑りやすい声の務めによって蛇の毒を夫に注ぎ込まぬために。

7

Cain quoque etsi parricidio naturam violavit humanam, et oblitteravit impius jura pietatis; tamen per vocem sacrilegium sceleri suo addidit, ut negaret Deo necati fratris interitum. Quid de singulis dicam?

PL 14, 1040C

カインも、近親殺しによって人間の本性を傷つけ、不敬にも敬愛の掟を消し去ったが、それでも声によって自分の悪行に冒瀆を加え、殺した兄弟の死を神に向かって否認した。個々の例について何を語ろうか。

8

Populus ipse electus a Domino, cui tacitus Moyses aperuit mare, ingratus coelestibus beneficiis obmurmurabat, quo divinam contraxit offensam.

PL 14, 1040D

主に選ばれた民そのものも、モーセが黙したままその前で海を開いたのに、天の恵みに感謝せず、呟き、それによって神の怒りを招いた。

9

Deinde ipsum ducem invii illius atque inusitati itineris Moysen respuit, et a fratre ejus Aaron deos sibi fieri quos coleret, postulavit.

PL 14, 1040D

さらに、あの道なき前例なき旅路の指導者であるモーセ自身を退け、その兄弟アロンに、自分たちが崇めるための神々を作るよう求めた。

In Psalmum XXXVIII, Caput IV

詩篇38篇講解 第IV章PL 14, 1040D
1

Unde etiam ipse considerans tanta vocis pericula: Dixi: inquit, Custodiam vias meas. Quae sint igitur istae viae hominis, quae magnopere praecavendae, ne quid gravioris offensionis incurrant, admonet nos tantus Propheta diligentius considerare.

PL 14, 1040D

それゆえ、預言者自身も、声の危険がこれほど大きいことを考えて言う。「私は言った、私は私の道を守ろう」と。では、重い躓きに陥らぬよう大いに警戒すべき人間の道とは何なのか。これほどの預言者が、我々にそれをより注意深く考えるよう促している。

2

Admonet etiam Salomon ejus filius paternae mentis interpres perspicacius examinare, qui scripsit: Tria mihi sunt impossibilia intelligere, et quartum quod non agnosco.

PL 14, 1041A

その子ソロモンも、父の心の解釈者として、いっそう鋭く吟味するよう促している。彼はこう書いた。「私には理解できないことが三つあり、第四に、私が知らないことがある」。

3

Vestigium aquilae volantis, et viam serpentis in petra, et semitas navis in pelago navigantis, et vias viri in juventute. Talis via mulieris adulterae, quae postquam egit, abluta nihil egisse se dicit iniquum (Prov. XXX, 18 et seq) .

PL 14, 1041A

「飛ぶワシの足跡、岩の上の蛇の道、海を行く船の進路、そして青年期の男の道である。姦淫する女の道もこのようである。彼女は事を行ってから、身を洗って、何も不正を行っていないと言う」(箴言30:18以下)。

4

Tria ergo impossibilia sibi esse dixit ad intelligendum, et quartum quod ille habens inter homines sapientiae signaculum, non agnosceret, viarum videlicet viri in juventute processum.

PL 14, 1041A

それゆえ彼は、理解することが自分にはできないものが三つあり、人間の間で知恵の印を持つ彼が知らない第四のものがある、と言った。すなわち、青年期における男の道の進み行きである。

5

Quarum igitur vel inexplicabilis, vel difficilis agnitio, potest facilis earum esse custodia? Unde non immerito ipse David delictorum juventutis suae non defensionem obtulit, sed oblivionem rogavit.

PL 14, 1041A

では、その認識が説明できないか、あるいは困難なこれらの道を、見守ることが容易でありえようか。だから、ダビデ自身が、自分の青年期の罪について弁明を差し出さず、その忘却を願ったのは、理由のないことではない。

6

Delicta, inquit, juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7) . Non immerito igitur Salomon dixit se non agnoscere quod pater ejus, in quo major Dei gratia fuit, se ignorasse testatus est.

PL 14, 1041B

「私の青年期の罪と、私の無知を、思い出すな」(詩篇24:7)と彼は言う。それゆえ、ソロモンが、自分の父――彼には神の恩寵がより大きかった――が自分は知らなかったと証したことを、自分は知らないと言ったのは、理由のないことではない。

7

Et fortasse delicta juventutis ad fervorem retulit carnis, ignorantiam autem ad verborum prolapsionem, quae non ex sententia nostra, sed impetu quodam et cursu loquendi plerumque funduntur; quod periculosum esse Propheta cognoscens ait: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1) .

PL 14, 1041B

そしておそらく彼は、青年期の罪を肉の熱に、無知を言葉の滑り落ちに帰したのであろう。言葉の滑りは、我々の考えからではなく、ある衝動と話す勢いによって、たいていの場合注ぎ出される。預言者は、これが危険であると知って言う。「私は信じた、それゆえ語った」(詩篇115:1)。

8

Supra fundamentum ergo virtutis vox tuta est; sine fundamento, lubrica. Ideo quasi quodam tubae sono Scripturae divinae electus interpres increpuit: Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) . Fides Credentium principalis est, confessio exsecutionis.

PL 14, 1041B

それゆえ、徳の土台の上では声は安全であり、土台がなければ滑りやすい。だから、聖書の選ばれた解釈者は、いわばラッパの響きのように声を上げた。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。信じる者においては信仰が第一であり、告白は実行に属する。

In Psalmum XXXVIII, Caput V

詩篇38篇講解 第V章PL 14, 1041C
1

Quomodo igitur proposuerit sanctus propheta David, aut propter quid custodire vias suas, audiamus: Ut non, inquit, delinquam in lingua mea. Si hoc cavet Propheta, tu non caves?

PL 14, 1041C

では、聖なる預言者ダビデがどのように、また何のために自分の道を守ろうと決意したのか、聴こう。彼は言う。「私の舌で罪を犯さぬように」。もし預言者がこれを警戒するなら、あなたは警戒しないのか。

2

Si hoc metuit, in quo Dei gratia loquebatur, tu non metuis, qui erroris verba non refugis, et theatralibus sermonibus delectaris? Tu non reformidas, cui scriptum est in Evangelio (Matth. XII, 36) , quia pro omni otioso verbo rationem es redditurus?

PL 14, 1041C

その者のうちで神の恩寵が語っていた者がこれを恐れるなら、誤りの言葉を避けず、劇場の言葉を喜ぶあなたは、恐れないのか。福音書に「あらゆる無益な言葉について、汝は釈明をすることになる」と、あなたに書かれているのに(マタイ12:36)、あなたは恐れないのか。

3

Si pro otioso verbo periculum est, quanto magis pro criminoso! Non omne quod otiosum, est criminosum: sed omne quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum, excidetur, et in ignem mittetur.

PL 14, 1041C

無益な言葉に危険があるなら、罪深い言葉にはどれほどか。無益なものがすべて罪深いわけではない。しかし、実を結ばないものはすべて危険であり、根こそぎにされるべきである。実を結ばない木はみな切り倒され、火に投げ込まれるからである。

4

Cum movetur animus, exagitatur stimulantibus adversariis, obstrepentibus, illudentibus, criminantibus, excidit verbum commotionis; ideo silentium et tutum est, et decorum, quod servat cum gravitate cautelam. Quid enim labia nostra, nisi quaedam nostra vincula sunt?

PL 14, 1041D

心が動かされ、敵対者たちに駆り立てられ、騒ぎ立てられ、嘲られ、告発されるとき、動揺の言葉が漏れ出る。それゆえ、沈黙は安全であり、品位がある。重々しさとともに用心を保つからである。我々の唇とは、我々の枷にほかならないのではないか。

5

Denique vinculis labiorum suorum unusquisque constringitur. Ideo sapiens in tempore tacet, et secum ipse considerat quo tempore loqui debeat. De quo praeclare ipse Salomon: Labia Sapientis alligata sunt intellectu (Prov. XV, 7) .

PL 14, 1041D

実に、誰もが自分の唇の枷によって縛られている。だから賢者は、時に応じて黙し、いつ語るべきかを自ら考える。これについてソロモン自身が見事に言う。「賢者の唇は理解によって縛られている」(箴言15:7)。

6

Quando ergo vides illudentibus protervis, sapientem tacere, dic: Ligavit iste intellectu labia sua; hoc est prudenter tacet, ne labiorum suorum vinculis alligetur.

PL 14, 1041D

それゆえ、図々しい者たちが嘲っているとき、賢者が黙しているのを見たなら、言え。「この人は理解によって自分の唇を縛った」と。すなわち、自分の唇の枷に縛られぬよう、思慮深く黙しているのである。

7

Posuit ori suo custodiam, sepsit aures suas spinis, vectem adhibuit foribus oris sui, servat thesaurum cordis sui et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat; ne quisquam prius fur in cor ejus aut perturbator irrumpat, et ad eos captivum trahat, quibus flagitia sua vendat.

PL 14, 1042A

彼は自分の口に見張りを置き、自分の耳をいばらで囲い、自分の口の戸に閂を掛け、自分の心の宝と自分の言葉の銀を守る。それは、吟味され精錬されたものを、必要なときに差し出すためである。盗人や攪乱者が先に彼の心に押し入り、彼を捕らわれ人として、自分の恥ずべき行いを売りつける相手のもとへ引いて行かぬようにするためである。

In Psalmum XXXVIII, Caput VI

詩篇38篇講解 第VI章PL 14, 1042A
1

Meditabatur Judas Christum vendere, sed revocabat eum tanta Domini gratia, et quaedam paternae delinimenta pietatis, quibus furor ejus molliebatur: nec erupisset in scelus, nisi se in cor ejus, quia Christum fallere se putabat, adversarius demersisset.

PL 14, 1042A

ユダはキリストを売ることを思い巡らしていたが、主の恩寵の大きさと、父のような情愛のなだめとが彼を引き戻し、それによって彼の激しさは和らげられていた。キリストを欺いていると彼が思っていたために敵対者が彼の心に沈み込まなかったなら、彼は悪行へと突入しなかったであろう〔quia Christum fallere se putabat の主語は、ユダとも敵対者とも取れる。ユダと取った〕。

2

Non ergo dubites quando aliqui tibi molesti sunt volenti servare justitiam, ministros esse illius nequissimi peccatoris, qui omnium auctor est flagitiorum.

PL 14, 1042A

それゆえ、正義を守ろうとするあなたに誰かが煩わしいとき、彼らが、あらゆる恥ずべき行いの張本人であるあの最も邪悪な罪人の下僕であることを、疑うな。

3

Videbat David propheticis oculis, agnoscebat ejus figuram; ideo tacebat, ne illius faceret voluntatem, qui interturbare gestit affectum.

PL 14, 1042B

ダビデは預言者の目で見ており、その象りを認めていた〔ejus(その)は、前節の「あの最も邪悪な罪人」を指すとも、ユダを指すとも取れる〕。それゆえ黙していた。心を乱すことにはやるあの者の意志を行わぬためである。

4

Premebat vocem, claudebat portas suas silentio, praetendebat in eo patientia, et taciturnitatis vigilabat custodia; ne inimicus obreperet, ne de claustris oris vagus aliquis sermo et incautus exiret.

PL 14, 1042B

彼は声を押さえ、沈黙によって自分の門を閉じ、そこに忍耐が防ぎを張り、沈黙の見張りが目覚めていた。敵が忍び込まぬように、口の閂からさまよう不用意な言葉が出てゆかぬように。

5

Ideo fortior est patiens, qui se ipsum continet, quam qui urbes capit. Justus ipse sibi claustrum est, ipse sibi pervigil custos.

PL 14, 1042B

だから、自分を抑える忍耐強い者は、町々を奪う者より強い。義人は自分自身にとっての閂であり、自分自身にとっての寝ずの番人である。

In Psalmum XXXVIII, Caput VII

詩篇38篇講解 第VII章PL 14, 1042B
1

Cum sibi ergo ipse praetenderet, loquebatur in suo corde: Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Adest semper inimicus, quia semper insidiatur. Etsi illum non vides, adest: etsi illum non sentis, incursat.

PL 14, 1042B

それゆえ彼は、自分自身の前に〔防ぎを〕張りながら、自分の心の中で語った。「私は私の口に見張りを置いた、罪人が私に向かって立っている間」。敵は常にそこにいる。常に策をめぐらしているからである。あなたが彼を見なくとも、彼はそこにいる。あなたが彼を感じなくとも、彼は襲いかかっている。

2

Si non vides, videnti crede: Consistit, inquit, peccator adversum me. Qui videt peccatum suum, videt etiam peccatorem sibi in iis quae gesserit, illudentem. Qui autem peccatorem praeviderit, potest vitare peccatum.

PL 14, 1042C

あなたが見ないのなら、見ている者を信じよ。彼は言う。「罪人が私に向かって立っている」。自分の罪を見る者は、自分のなしたことにおいて自分を嘲る罪人をも見る。罪人をあらかじめ見ていた者は、罪を避けることができる。

3

Videbat David consistere adversum se peccatorem; quando Semei maledicebat et lapidabat regem suum, et clamabat: Exi, vir sanguinum (II Reg. XVI, 7) .

PL 14, 1042C

ダビデは、罪人が自分に向かって立っているのを見ていた。シメイが自分の王を呪い、石を投げ、叫んだときである。「出て行け、血の男よ」(サムエル記下16:7)。

4

Neque enim tam praeruptus foret, ut nec tanti regis reverentia moveretur, nec armatum ejus timeret exercitum, cum unus de exercitu ejus conviciantem potuisset occidere; sed amentem diabolus fecerat, qui eum impellebat ad mortem.

PL 14, 1042C

実際、彼がこれほど無謀で、これほどの王への畏敬にも動かされず、王の武装した軍勢をも恐れなかったとは、考えにくい。王の軍勢の一人が、罵る彼を殺すこともできたのだから。しかし悪魔が彼を狂わせ、死へと駆り立てていたのである。

5

Ideo David adversus auctorem magis praeliabatur, quam ministrum persequebatur. Quid enim magnum, de homine invalido vindicari, quem ad furorem alter urgebat, in cujus nece peccator habuisset voluntatis effectum?

PL 14, 1042C

だからダビデは、下僕を追うよりも、むしろ張本人に対して戦っていた。実際、別の者が怒りへと駆り立てていた無力な人間に報復することに、何の偉大さがあろうか。その人間が殺されれば、罪人〔悪魔〕は自分の意志の成果を得たであろうに。

6

Non gladio diabolus, sed verbo Dei vincitur: ideo taceat lingua hominis, Dei Verbum loquatur. Denique et Christus tacebat ante Pilati judicium constitutus, ut nobis daret formam tacendi; quia lingua corporis facilis est ad errorem, proclivis ad lapsum.

PL 14, 1042D

悪魔は剣によってではなく、神の言葉によって打ち負かされる。だから人間の舌は黙し、神の言葉が語るようにせよ。キリストもまた、ピラトの裁きの前に立って黙していた。我々に黙する型を与えるためである。体の舌は誤りに陥りやすく、堕落に傾きやすいからである。

7

Sunt autem et qu tacentes loquantur; sicut Moyses qui stabat attonitus, et tacebat, cui dixit tacenti Deus: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 5) ? Ut Susanna, quae tacuit in periculis suis, et Dominus exaudivit eam.

PL 14, 1042D

しかし、黙したまま語る者たちもいる〔刷りは qu で i の字が欠けているが、qui と読む〕。モーセは、茫然として立ち、黙していた。黙している彼に神は言った。「なぜ汝は私に向かって叫ぶのか」(出エジプト記14:5)〔ミーニュの引照は出エジプト記14:5。出エジプト記14:15 に当たる〕。スザンナも、自分の危機のなかで黙し、主は彼女の願いを聞き入れた。

8

Ergo etiamsi in te verbum Dei sit; et tacebis in Dei verbo, et tacitus clamabis, ut audiaris a Christo.

PL 14, 1042D

それゆえ、たとえあなたのうちに神の言葉があるとしても、あなたは神の言葉において黙し、黙したまま叫び、キリストに聞かれるであろう。

In Psalmum XXXVIII, Caput VIII

詩篇38篇講解 第VIII章PL 14, 1042D
1

Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta David, in quo ea quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante in eo locutus est Christus.

PL 14, 1042D

それゆえ、キリストのものを思い巡らせ。預言者ダビデが自らのうちで思い巡らしていたものである。この詩篇で自分が思い巡らしたと彼が言うことを、キリストがあらかじめ彼のうちで語っていた。

2

Sic enim scriptum est: Ego autem cum in aliquo mihi molesti essent, induebam me cilicio; et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13) . Quid est, in aliquo?

PL 14, 1043A

次のように書かれているからである。「しかし私は、彼らが何かにおいて私にとって煩わしかったとき、粗布をまとい、断食によって私の魂を低くした。そして私の祈りは私の懐に返るであろう」(詩篇34:13)。「何かにおいて」とは何か。

3

Quia tunc maxime aut sermo non opportunus elabitur, aut affectus movetur; quando vel in dolore aliquo et tristitia sumus, vel indignatione animus aegrescit, vel aliquibus sollicitudinibus impeditur, aut disceptationibus occupatur. Qui igitur molesti?

PL 14, 1043A

そのときこそ、とりわけ、時宜にかなわぬ言葉が滑り出るか、心が動かされるからである。何らかの苦痛と悲しみのうちにあるとき、あるいは憤りによって心が病むとき、何らかの心労に妨げられ、論争に忙殺されているときである。では、煩わしい者たちとは誰か。

4

Primum de ipso auctore peccati et angelis suis intellige; deinde de iis qui malunt sequaces ejus esse, quam Christi.

PL 14, 1043A

まず、罪の張本人とその天使たちについて理解せよ。次に、キリストよりも彼に従う者であることを好む者たちについて理解せよ。

5

Impellitur uxor, ut sancti Job (Job II, 10 et alibi) : amicus, quod in illo ipso libro manifestatur; filius, ut Abessalon; servus, libertus, domesticus; quia inimici hominis etiam domestici ejus, ut exagitent eum singuli.

PL 14, 1043A

聖なるヨブの場合のように、妻が駆り立てられる(ヨブ記2:10ほか)。友もそうである。このことはその同じ書において明らかである。アブサロムのように、息子もそうである。下僕、解放奴隷、家の者もそうである。人の敵は、その家の者でもあり、一人ひとりが彼を苦しめるからである。

6

Quod igitur remedium adversus hujusmodi animorum aegritudines, nisi patientia, nisi silentium?

PL 14, 1043B

では、この種の心の病に対する薬は、忍耐と沈黙のほかに何があろうか。

7

Et, quod est gravius, ille te magis lacessit, qui beneficiis tuis usus sit: et inter ipsos amplius ille exasperat, qui plus tibi debeat; quo magis ingrati hominis acerbitate, aut vilis alicujus personae indignitate movearis.

PL 14, 1043B

そして、さらに重いことに、あなたの厚意を受けた者のほうが、いっそうあなたを挑発する。まさにその者たちの間でも、より多くを負っている者のほうが、いっそう苛立たせる。それは、恩知らずの人間の辛辣さや、卑しい人物の無礼によって、あなたがいっそう心を動かされるようにである。

In Psalmum XXXVIII, Caput IX

詩篇38篇講解 第IX章PL 14, 1043B
1

Ergo justus, etsi amicus ei est insolens, dolet pro amico; quia idcirco amicus suus labitur, quia a tentatore impellitur.

PL 14, 1043B

それゆえ義人は、友が自分に対して無礼であっても、その友のために悲しむ。友が躓くのは、誘惑する者に駆り立てられているからだからである。

2

Si pro amico dolet, multo magis pro uxore, pro filio: si eos quoque sibi insolentes experiatur; et si frater exagitat, ut Esau sanctum Jacob, dolet et quaerit sibi fratrem reconciliare, vel fugere a facie ejus, ut Rebecca suadebat, ne iracundia fratris occasionem nocendi aliquam reperiret; et si proximus aut domesticus, dolet; et si minister, aut libertus, aut servus, fert patienter, et in his omnibus tacet: ne ei respondeat, a quo eum cernit impelli.

PL 14, 1043B

友のために悲しむなら、妻や息子のためにはなおさらである。彼らも自分に対して無礼であると分かるなら、そうである。また、兄弟が苦しめるなら――エサウが聖なるヤコブを苦しめたように――悲しみ、兄弟と和解しようとするか、リベカが勧めたように彼の顔の前から逃れようとする。兄弟の怒りが害する何らかの機会を見いださぬようにである。隣人や家の者であっても悲しみ、下僕、解放奴隷、奴隷であっても忍耐して耐え、これらすべてにおいて黙す。自分を駆り立てていると見える者に、答えてしまわぬようにである。

3

Conviciatur ergo ex domesticis aliquis? dolet et tacet; conviciatur libertus? tacet; conviciatur servus? tacet. Sic vincitur qui laqueum ejus animae per escam vocis extendit.

PL 14, 1043C

では、家の者の誰かが罵るか。悲しみ、黙す。解放奴隷が罵るか。黙す。奴隷が罵るか。黙す。このようにして、彼の魂に対して声という餌によって罠を張る者は、打ち負かされる。

4

Tace ergo et tu cum tibi indignus conviciatur; tace cum tibi servus, et maxime tuus, contumeliam facit; et dic in corde tuo: Ego taceo: Tu autem ne taceas, Domine (Psal. XXXIV, 22) ; et adde: Ne discedas a me, ut David propheta dicebat; hoc est, ne solum me impugnantibus derelinquas.

PL 14, 1043C

それゆえ、あなたも、取るに足りない者があなたを罵るとき黙せ。奴隷が、とりわけあなた自身の奴隷が、あなたを侮辱するとき黙せ。そして自分の心の中で言え。「私は黙っている。しかし主よ、汝は黙るな」(詩篇34:22)。さらに加えよ。「私から離れるな」と。預言者ダビデが言っていたようにである。すなわち、私を攻める者たちのなかに私一人を置き去りにするな、ということである。

5

Non est enim solus, cui Deus praesens est. Accipe testimonium. Ecce, inquit, venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .

PL 14, 1043C

神が共にいる者は、一人ではないからである。証言を受けよ。彼は言う。「見よ、時が来る。汝らはそれぞれ自分のところへ散らされ、私を一人残すであろう。しかし私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。

In Psalmum XXXVIII, Caput X

詩篇38篇講解 第X章PL 14, 1043D
1

Justus ergo adversus insolentes sibi tacet, justus orat. Audi justum orantem: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) .

PL 14, 1043D

それゆえ義人は、自分に対して無礼な者たちに対して黙し、義人は祈る。祈る義人の声を聞け。「私を愛するかわりに、彼らは私を中傷した。しかし私は祈っていた」(詩篇108:4)。

2

Justus maledicentibus sibi benedicit; ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 13) . Justus diligit inimicos suos.

PL 14, 1043D

義人は自分を呪う者たちを祝福する。使徒たちがそうしていたように。パウロは断言して言う。「我々は呪われ、そして祝福する」(一コリント4:13)。義人は自分の敵を愛する。

3

Vide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa virtutum, dicente Domino: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) .

PL 14, 1043D

見よ、主が「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)と言うとき、徳の増し加わりへと、少しずつ、一段一段登るよう教えられているさまを。

4

Justus orat pro calumniantibus; quia et hoc praecepit Dominus adjungens: Benefacite iis qui oderunt vos, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Ibid.) . Ipse est per omnia justus, qui haec custodit et servat.

PL 14, 1044A

義人は、中傷する者たちのために祈る。これも主が命じたからである。主はこう付け加えた。「汝らを憎む者に善を行え、汝らを中傷し迫害する者のために祈れ」(マタイ5:44)。これらを守り保つ者こそ、あらゆる点で義人である。

5

Primum, quia tacet, et non respondet inimicis; deinde quia orat, hoc est, non est otiosus affectu. Et qui orat, bona orat, non ea quae cuique possint suo inimico nocere. Plus est ergo orare, quam tacere. Justus maledicentibus sibi benedicit.

PL 14, 1044A

第一に、黙して、敵に答えないからである。第二に、祈るからである。すなわち、心情において怠けていない。そして祈る者は、善いことを祈るのであって、誰かが自分の敵を害しうるようなことを祈るのではない。それゆえ、祈ることは黙することより多い。義人は自分を呪う者たちを祝福する。

6

Plus est et hoc quam orare pro se; securus enim sui benedicit ei, quem non timet, aut etiam ei quem ante metuebat. Justus diligit inimicum. Plus est diligere, quam benedicere; quia major est mentis dilectio, quam sermonis gratia.

PL 14, 1044A

これもまた、自分のために祈ることより多い。実際、自分について安心している者は、恐れない相手、あるいは以前は恐れていた相手をも祝福する。義人は敵を愛する。愛することは祝福することより多い。心の愛は、言葉の好意よりも大きいからである。

7

Justus benefacit ei cujus odiis appetitus est. Justus orat pro calumniantibus. Bona charitas, et pietas bona: utrumque Dei, et utrumque est Deus; quia charitas est Deus, ut dixit Joannes in epistola (I Joan. IV, 16) .

PL 14, 1044A

義人は、自分が憎しみを向けられている相手に善を行う。義人は、中傷する者たちのために祈る。善い愛と善い敬愛。そのどちらも神のものであり、どちらも神である。ヨハネが手紙で言ったように、愛は神だからである(一ヨハネ4:16)。

8

Ideo utrumque conjunctum est: Diligite inimicos vestros . . . . et orate pro calumniantibus et persequentibus vos.

PL 14, 1044B

それゆえ、両者は結び合わされている。「汝らの敵を愛せ……そして汝らを中傷し迫害する者のために祈れ」。

9

Plenitudo Legis est charitas: sed etiam haec Evangelii plenitudo pro calumniantibus et persequentibus nos jubet orare, ut peccatis eorum veniam postulemus; sicut divino judicio Job sanctus electus est, cujus oratio regum illorum calumniantium justo aboleret offensam (Job XLII, 8).

PL 14, 1044B

「律法の完成は愛である」。しかし、福音のこの完成もまた、我々を中傷し迫害する者のために祈り、彼らの罪の赦しを求めるよう命じる。聖なるヨブが神の裁きによって選ばれたのも、その祈りが、あの中傷していた王たち〔ヨブの友人たちのことか〕の過失を正しく消し去るためであった(ヨブ記42:8)。

In Psalmum XXXVIII, Caput XI

詩篇38篇講解 第XI章PL 14, 1044B
1

Ergo etsi infirmus es, ora; etsi fortis es, ora. Infirmus pro te oras, fortis pro inimico tuo oras. Bonum scutum infirmitatis, oratio. Tu oras, et Dominus te protegit.

PL 14, 1044B

それゆえ、あなたが弱いなら祈れ。強いなら祈れ。弱い者は自分のために祈り、強い者は自分の敵のために祈る。祈りは弱さの良き盾である。あなたが祈れば、主があなたを守る。

2

Bonum scutum etiam triumphantis, ut inimicum tuum quem possis ferire, defendas; ne ab aliquo trucidetur, et (quod est majus) a Christo, qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19) .

PL 14, 1044C

祈りは、勝利している者にとっても良き盾である。あなたが打つこともできる敵を守るためである。彼が誰かに屠られぬように、また(これがより大きいことだが)、「復讐は私のもの、私が報いる」と言ったキリストに屠られぬようにである(ローマ12:19)。

3

Haec est oratio, quae in sinum convertitur deprecantis, fructum referens eorum quae voluit impetrare; ut dona in ejus animam ac mentem recurrant, quae poposcit a Domino; sicut in posterioribus hic idem propheta te docuit dicens: Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

PL 14, 1044C

これが、祈る者の懐に返ってくる祈りであり、望んで得ようとしたものの実りをもたらす。主に求めた賜物が、その魂と精神に還ってくるようにである。同じ預言者が後の箇所で、あなたにこう教えた通りである。「こうして私は、私の生涯のうちで汝を祝福し、汝の名において私の手を上げる」。

4

Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 5 et 6) . Ipse est sinus animae, secretum orationis ejus penetralia voluntatis, et quaedam recurrentium votorum intima receptacula.

PL 14, 1044C

「私の魂が、脂肪と脂で満たされたようになるように」(詩篇62:5、6)。これこそ魂の懐であり、祈りの秘められた所、意志の奥所、返ってくる願いのある奥深い受け皿である。

5

Unde et justi in Abrahae sinu requiescere leguntur (Luc. XVI, 22) , quod in ejus gratia, in ejus requie, in ejus placiditate requiescant, qui conformem ei induerint fidem, et eamdem in bonis operibus fecerint voluntatem.

PL 14, 1044C

それゆえ義人たちは、アブラハムの懐に憩うと読まれる(ルカ16:22)。すなわち、彼の好意、彼の安息、彼の穏やかさのうちに憩うのである。彼と同じ信仰をまとい、同じ意志を善い行いにおいて為した者たちが。

In Psalmum XXXVIII, Caput XII

詩篇38篇講解 第XII章PL 14, 1044D
1

Sed forte miretur aliquis, cum Dominus dixerit per os David, quod humiliabat in jejunio animam suam (Psal. XXXIV, 13) ; quomodo ipse David ait in posterioribus: Si non humiliter sentiebam; sed exaltavi animam meam (Psal. CXXX, 2) .

PL 14, 1044D

しかし、ある人はおそらく不思議に思うであろう。主がダビデの口を通して、断食によって自分の魂を低くしたと言ったのに(詩篇34:13)、そのダビデ自身が後の箇所で言うからである。「もし私が謙遜に考えなかったのなら、私は私の魂を高めたのだ」(詩篇130:2)。

2

Verum is consideret aliud esse quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis: sapientia mentis sublimis est; sapientia autem carnis non debet inflari.

PL 14, 1044D

しかしその者は、精神の知恵に関わることと、心の謙遜に関わることとは別であると考えるべきである。精神の知恵は崇高であり、肉の知恵は思い上がってはならない。

3

Humiliabat ergo David in jejunio animam suam, ut castigandum nostrae carnis tumorem doceret. Exaltabat animam Propheta, per sublimem Dei gratiam; quoniam et qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11) .

PL 14, 1044D

それゆえダビデは、断食によって自分の魂を低くし、我々の肉の腫れ上がりが懲らされるべきことを教えた。預言者は、神の崇高な恩寵によって魂を高めた。自らを高める者は低くされ、自らを低くする者は高められるからである(ルカ14:11)。

4

Nec solum superbus retunditur, et humilis attollitur digna remuneratione meritorum, sicut primum est intelligendum: sed quia verbum Dei ex omni parte acutum est, velut gladius qui ex duabus acutus est partibus, ego arbitror posse intelligi, quia et qui se exaltat, novit se humiliare: et qui se humiliare novit, etiam exaltare se novit.

PL 14, 1045A

高ぶる者がくじかれ、へりくだる者が功績にふさわしい報いによって高められるだけではない。それが第一に理解されるべきことではあるが、神の言葉はあらゆる側が鋭く、両側が鋭い剣のようである以上、私は次のようにも理解できると考える。すなわち、自らを高める者も自らを低くすることを知り、自らを低くすることを知る者は、自らを高めることをも知るのである。

5

Denique Paulus ostendit, dicens: Ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare (Philip. IV, 11) .

PL 14, 1045A

実際、パウロはこう言って示している。「私は、自分のいる境遇で満ち足りることを学んだ。低くされることも知り、豊かであることも知っている」(フィリピ4:11)。

6

Ergo et David non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et dejiciunt Ariani; et exaltando animam suam, sensus vigorem, fideique gratiam, virtutis humilitatis pio repraesentabat affectu.

PL 14, 1045A

それゆえダビデも、キリストについて低く考えないことによって、自分の魂を高めた。その魂を、アレイオス派は低め、投げ落とす。そして自分の魂を高めることによって、考えの力と信仰の恩寵を、謙遜の徳の敬虔な心情をもって表していた〔sensus は、ここではキリストについての考え・理解を言う〕。

In Psalmum XXXVIII, Caput XIII

詩篇38篇講解 第XIII章PL 14, 1045B
1

(Vers. 3) Ideo ergo dicebat: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; quia noverat quando se humiliare deberet, et noverat quando silere deberet.

PL 14, 1045B

(第3節)それゆえ彼は言っていた。「私は口を閉ざし、低くされ、善いことから黙した」。いつ自らを低くすべきかを知り、いつ黙すべきかを知っていたからである。

2

Obmutuit, ne ipsa litigiosa cum objurgantibus contentione perstreperet: humiliatus est, ut tumorem dejiceret superborum, vel ut ipsos quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo: siluit a bonis; quia bona conscientia non eget defensione verborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui judex.

PL 14, 1045B

彼が口を閉ざしたのは、咎め立てる者たちとの、争いにみちた口論で自分が騒ぎ立てぬためであった。低くされたのは、高ぶる者たちの腫れ上がりを打ち倒すため、あるいは彼ら自身に、どのように自らを低くすべきかを自分の模範で教えるためであった。善いことから黙したのは、善い良心は言葉による弁明を必要とせず、自らの証言に拠り、自ら自分の裁き手だからである。

3

Ideoque justus dicit: Quis contradicat, aut quis resistat mihi (Esai. L, 8) ? Et Paulus dicit: Mihi enim pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3) .

PL 14, 1045B

だから義人は言う。「誰が反論し、誰が私に逆らうか」(イザヤ50:8)。そしてパウロは言う。「私にとって、汝らから、あるいは人の日から裁かれることは、取るに足りないことである」(一コリント4:3)。

4

Adversum calumniantes et peccatores justus suo judicio contentus est: meritorum autem suorum judicium Christo reservat. Ideoque addidit: Qui dijudicat me, Dominus est (Ibid., 4) .

PL 14, 1045B

中傷する者たちや罪人たちに対しては、義人は自分の判断で満足している。しかし自分の功績の裁きは、キリストに留保する。だから彼は付け加えた。「私を裁くのは主である」(一コリント4:4)。

5

Pulcherrime eum judicem elegit, qui nulla fraude fallatur; ut eum nec occulta praetereant, nec infirmae conditionis lapsus offendat: qui fragilitati norit ignoscere. Ad omnia igitur utile silentium.

PL 14, 1045C

彼は、いかなる欺きにも欺かれない者を裁き手に選んだ。実に見事である。その者には隠れたことも見過ごされず、弱い境遇の躓きも怒りを招かない。脆さを赦すことを知る者だからである。ゆえに沈黙は、あらゆることに益がある。

6

Si peccatum agnoscis, tace, ne negando exaggeres; si non agnoscis, tace securus de innocentia. Non possunt aliena verba, crimen affigere, quod propria non recepit conscientia.

PL 14, 1045C

罪を認めるなら黙せ。否定して罪を大きくしないためである。認めないなら、無実に安んじて黙せ。他人の言葉は、自分の良心が受け入れなかった罪状を貼り付けることはできない。

In Psalmum XXXVIII, Caput XIV

詩篇38篇講解 第XIV章PL 14, 1045C
1

Sequitur: Et dolor meus renovatus est. Adhuc in inferiore virtutis gradu positus haec verba depromit, quod dolor sibi peccatorum veterum objectione renovatus sit, quae deleta jam obduxisse videbatur oblivio, vel bonorum operum texerat compensatio.

PL 14, 1045C

続く。「そして私の痛みは新たにされた」。彼はなお徳の低い段階に置かれて、これらの言葉を述べる。すなわち、すでに消されたと思われた古い罪、忘却が覆ったように見えた罪、あるいは善い行いの埋め合わせが覆っていた罪を突きつけられて、痛みが新たにされた、というのである。

2

Denique in posterioribus quasi fortior dicit: Viderunt me, et moverunt capita sua (Psal. CVIII, 25) ; eo quod minarentur, et nocere non possent. Et addidit: Maledicent illi, et tu benedices (Ibid. 28) .

PL 14, 1045D

実際、後の箇所では、いっそう強い者のように言う。「彼らは私を見て、頭を振った」(詩篇108:25)。脅しはしても、害することはできなかったからである。そして付け加えた。「彼らは呪うが、汝は祝福する」(詩篇108:28)。

3

Et quod quasi validior loquitur, negligens injuriae, vel pudoris, cui benedictio Domini pro omnibus abundaret. Ergo in isto psalmo trigesimo octavo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione virtutis, dicit sibi dolorem esse renovatum.

PL 14, 1045D

また、彼がいっそう力のある者のように語るのは、侮辱や恥を気にかけず、主の祝福が彼にとってすべてに優って余りあるからである。それゆえ、この第38篇では、いわば何らかの黙想のうちにあり、まだ徳のあらゆる完成には置かれていないため、痛みが新たにされたと言うのである。

4

Validissimus enim cicatricis offensionem sentire non novit, nec plagam potest timere, qui fortior est.

PL 14, 1046A

実際、きわめて強い者は、傷跡への打撃を感じることを知らず、より強い者は、打撃を恐れることもできない。

5

In ipso pugilum certamine solet plerumque qui fortior est exspectare, ut inferioris ictu aliquo lacessatur, quo acrior offensus insurgat; ita exercitatione nimia atque patientia roboratus, ut tamquam insensibilis ad dolorem, plagam sentire non possit, percussus ridet, lacessitus initiatur.

PL 14, 1046A

拳闘士たちの試合そのものでも、より強い者は、劣る者の何らかの一撃に挑発され、いっそう激しく怒って立ち上がるのを待つのがふつうである。過度の鍛錬と忍耐によって鍛えられ、痛みに対していわば無感覚のようになって、打撃を感じることができず、打たれても笑い、挑発されても〔底本は initiatur。incitatur(駆り立てられる)とも読めるので、そのように訳した〕奮い立つのである。

6

At vero inferior si forte ictum ferientis supra obductam cicatricem veteris vulneris exceperit, renovatum sentit dolorem.

PL 14, 1046A

しかし、劣る者は、もし打つ者の一撃を、古い傷の覆われた傷跡の上に受ければ、痛みが新たにされるのを感じる。

7

Sic est cui objiciuntur peccata superiora, quae competenter doluit atque deflevit; ut satisfactione congrua vulneri peccatorum suorum obduceret cicatricem.

PL 14, 1046A

過去の罪を突きつけられる者も、そのようである。彼はその罪を、ふさわしく痛み、嘆いた。適切な償いによって、自分の罪の傷に傷跡を覆わせるためであった。

8

Si perfectus est, tacet conviciantibus, nullo sibi dolore renovato; quia etsi peccavit, securus est quia sine poenitentia sunt Dei dona; et ideo quae semel donavit, resolvere ac renovare non soleat, cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates, et memor non ero (Esai. XLIII, 25) Si autem imperfectus et immemor coelestium praeceptorum, dolor ei tamquam rescissa cicatrice reparatur.

PL 14, 1046B

もし完全であれば、罵る者たちに対して黙し、痛みが新たにされることはない。罪を犯したとしても、神の賜物には悔いがない〔取り消されることがない〕ことを知って、安心しているからである。だから、一度与えたものを、神は取り消し新たにすることをふつうにはしない。神自身が言ったからである。「私は、私こそは、不法を消し去る者であり、もう思い出さない」(イザヤ43:25)。しかし、もし不完全で、天の戒めを忘れているなら、傷跡が裂かれたかのように、痛みが回復される。

In Psalmum XXXVIII, Caput XV

詩篇38篇講解 第XV章PL 14, 1046B
1

(Vers. 4.) Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Graviora vulnera, sicut novimus, caustico medicamento vel admoto igne curantur. Ergo vir sapiens ipse medicus est sibi: tamen etsi medicus est, vulnus suum curat.

PL 14, 1046B

(第4節)「私の心は私のうちで熱くなり、私の黙想のうちに火が燃え上がるであろう」。我々の知るとおり、より重い傷は、焼灼の薬か、当てられた火で癒される。それゆえ、賢い人は自分自身にとっての医者である。しかし医者であっても、自分の傷を癒しているのである。

2

Ideoque si non plene consummatus est ad inoffensae habitudinem sanitatis, vaporatur ejus cor, habet febrem, ignescit ad objecta convicia. Et si tacet, vel intra se teritur.

PL 14, 1046C

だから、傷つかない健康の状態へまだ完全には至っていなければ、彼の心は熱され、熱を持ち、浴びせられた罵りに燃え上がる。そして黙していても、内でさいなまれる。

3

Lapis si ad lapidem teratur, ignem excutit; ita etiam bona conscientia pudore succenditur, si renovetur ei suorum recordatio delictorum. Et in ipsa meditatione ignis exardescit. Non malus ignis, qui adurat, sed non exurat.

PL 14, 1046C

石を石にこすり合わせれば、火が出る。同様に、善い良心も、自分の罪の記憶が新たにされれば、恥によって燃え立つ。そして黙想そのものの中で、火が燃え上がる。これは悪い火ではない。焼きはするが、焼き尽くさないからである。

4

Talis ignis Dei quem Moyses in rubo vidit; quando rubus urebatur, sed non exurebatur. Est ergo ignis, qui peccatum minuit, et suo culpam ardore depascit.

PL 14, 1046C

モーセが茨の中に見た神の火は、そのようなものである。茨は燃えていたが、焼き尽くされなかった。ゆえに、罪を減らし、その熱で咎を食い尽くす火がある。

5

Est et ignis qui coelestium scripturarum meditationibus excitatur; velut ille de quo dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9) .

PL 14, 1046C

また、天の聖書の黙想によって掻き立てられる火もある。エレミヤが言う火のようにである。「私の骨のうちには、燃え上がる火があった」(エレミヤ20:9)。

6

Aut ille de quo Cleophas, et qui simul iter agebat, quando post resurrectionem eis se Christus adjunxit, sermone mutuo conferebant dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?

PL 14, 1046C

あるいは、復活の後、キリストが彼らに加わったとき、クレオパと、共に道を行っていた者が、互いに語り合って言った火である。「聖書を我々に開いていたとき、我々の心は我々のうちで燃えていたではないか」(ルカ24:32)。

7

Ideo et Dominus venit, ut ignem hunc in terram mitteret; quo illuminaret animas universorum, studium accenderet, crimen exureret.

PL 14, 1046D

だから主も、この火を地に投げるために来た。それによって、すべての者の魂を照らし、熱意に火をつけ、罪を焼き尽くすためである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XVI

詩篇38篇講解 第XVI章PL 14, 1047A
1

(Vers. 5.) Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, Domine, finem meum: et numerum dierum meorum qui est; ut sciam quid desit mihi. Bonus ignis, qui fecit ut Propheta loqueretur.

PL 14, 1047A

(第5節)「私は私の舌で語った。主よ、私の終わりと、私の日々の数がどれほどであるかを、私に知らせよ。私に何が欠けているかを知るために」。預言者に語らせた火は、良い火である。

2

Et vide ne ipse sit ignis qui visus est, quando in die Pentecostes in unum locum discipulis congregatis, decidit cum vi magna super eos Spiritus sanctus, et linguis variis loquebantur.

PL 14, 1047A

そして見よ、これは、ペンテコステの日に、弟子たちが一つの場所に集まっていたとき、大きな力をもって彼らの上に聖なる霊が降り、彼らがさまざまな言葉で語ったとき、見られた火そのものではないか。

3

Sic enim scriptum est: Quia visae sunt linguae eorum dispersae tamquam ignis (Act. II, 3) . Hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: Ecce do tibi in os verba mea in ignem (Jerem. V, 14) .

PL 14, 1047A

こう書かれているからである。「彼らの散らされた舌が、火のように見えた」(使徒言行録2:3)。これこそ、エレミヤに言った者である。「見よ、私は汝の口に、私の言葉を火として置く」(エレミヤ5:14)。

4

Hanc ergo et David linguam ignis accepit, ut divinae cognitionis succensus ardore loqueretur: Notum fac mihi, Domine, finem meum.

PL 14, 1047A

ダビデも、この火の舌を受け、神の認識の熱に燃え立って語った。「主よ、私の終わりを私に知らせよ」。

5

Non de morte sua quaerit (neque enim hic finis resurrecturo) sed de eo fine quaerit, de quo Apostolus dixit (I Cor. XV, 24 et seq.) : Quia ille finis, quando Dominus Jesus tradet regnum Deo Patri, et evacuabit omnes Principatus et Potestates: et quando mors novissima omnium destruetur: ut mala deficiant, et bona aeterna succedant.

PL 14, 1047A

彼は自分の死について尋ねているのではない(復活しようとする者にとって、これは終わりではないからである)。使徒が語った終わりについて尋ねているのである(一コリント15:24以下)。「その終わりとは、主イエスが王国を神なる父に引き渡し、すべての権天使と能天使を無力にするときであり、また死がすべてのものの最後に滅ぼされるときである」。悪が尽き、永遠の善が続くようにである。

6

Et ideo dictum est: Fugit dolor, tristitia, et gemitus (Esai. XXXV, 10) . Hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: Et quis est qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me (II Cor., II, 2) ?

PL 14, 1047B

だから、こう言われている。「痛みと悲しみとうめきは逃げ去る」(イザヤ35:10)。この終わりを、パウロも人々の間で働かせて言った。「私を喜ばせる者は、私によって悲しむ者のほかに誰がいるか」(二コリント2:2)。

7

Objurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat, ut agerent poenitentiam; quo irrevocabilem veniam et salutem, cujus Deum non poeniteret, mererentur. Ille igitur verus est finis, qui non unius erit finis, sed omnium. Quomodo ergo finem meum dixit?

PL 14, 1047B

実際、彼は譴責することによって、痛み、悲しみ、うめきを起こし、悔い改めを行わせた。それによって、神が悔いることのない、取り消されえない赦しと救いを、彼らが得るためである。したがって、それこそ真の終わりであり、一人の終わりではなく、すべての者の終わりとなるであろう。では、なぜ「私の終わり」と言ったのか。

8

Sed considera quis loquatur. Utique homo, vel unus ex hominibus usus communitate substantiae, vel quia ad formam universorum describitur, et ad perfectionem consummati hominis eruditur.

PL 14, 1047B

しかし、誰が語っているかを考えよ。もちろん人間である。実体の共通性によって人間たちの一人であるか、あるいはすべての者の型に従って描き出され、完成した人間の完全さへと教育されているのである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XVII

詩篇38篇講解 第XVII章PL 14, 1047C
1

Unde et addidit notum sibi fieri numerum dierum qui est, ut sciat quid desit sibi. Ad perfectionem utique quid desit, non ad istius corporis vitam de quo propheta David cupiebat absolvi dicens: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est, et habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX, 5) .

PL 14, 1047C

それゆえ彼は、自分の日々の数がどれほどであるかを知らされるように、また自分に何が欠けているかを知るようにと付け加えた。欠けているものとは、もちろん完全さに関してであって、この体の生命に関してではない。預言者ダビデは、そこから解き放たれることを望んで言っていた。「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引き、私はケダルの住民と共に住んだ」(詩篇119:5)。

2

Denique dierum numerum cognoscere volebat, non etiam noctium. Hic enim dies et noctes sunt: ibi vero dies soli, ibi lumen perpetuum atque diuturnum. Et ideo addidit: Qui est, inquit, non qui transeat.

PL 14, 1047C

実際、彼が知りたがったのは日々の数であって、夜の数ではない。ここには日と夜があるが、かしこには日だけがあり、かしこには永続して長く続く光がある。だから彼は付け加えた。「どれほどであるか」と言い、「過ぎ去るもの」とは言わない。

3

Coelum enim et terra praeteribunt, fides autem permanet, et dies Christi; quia heri et hodie ipse est, et in saecula. Quem autem numerum quaerat, accipe. In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2) .

PL 14, 1047C

天と地は過ぎ去るが、信仰は残り、キリストの日も残る。彼は昨日も今日も、また世々にわたって同じだからである。彼がどのような数を求めているのかを、受け取れ。彼は言う。「私の父の家には、住まいが多くある」(ヨハネ14:2)。

4

Dat ergo unicuique locum Dominus Jesus, hoc est, aptam pro uniuscujusque meritis mansionem. Unusquisque enim in suo ordine. Praecessit ergo, ut pararet in se credentibus locum.

PL 14, 1047D

それゆえ主イエスは、各人に場所を与える。すなわち、各人の功績に応じた適切な住まいを与える。各人はそれぞれ自分の順序にあるからである。それゆえ彼は、自らを信じる者たちのために場所を備えるべく、先に行った。

5

Unde etiam et dixit: Si abiero, et paravero vobis locum, iterum venio ad vos, et accersam vos ad meipsum; ut ubi ego sum, et vos sitis: et quo vado scitis, et viam scitis (Ibid., 3 et 4) . Est ergo via per quam resurgens Christus ascendit.

PL 14, 1048A

だから彼は言った。「私が行って、汝らのために場所を備えたなら、再び汝らのもとに来て、汝らを私自身のもとへ迎える。私のいるところに汝らもいるためである。そして私の行く所を汝らは知っており、その道を汝らは知っている」(ヨハネ14:3、4)。それゆえ、復活したキリストが登った道がある。

6

Et ille quidem ascendit super omnes coelos ad Dei sedem: homines autem a primo coelo ad secundum, et deinceps a secundo ad tertium, et ab illo per distinctiones fere ad septimum coelum, atque in ipsam apsidem et summitatem coelorum qui merentur, ascendunt.

PL 14, 1048A

そして彼は、すべての天の上に、神の座にまで登った。しかし人間は、功績にふさわしい者たちが、第一の天から第二の天へ、さらに第二から第三へ、そこから区分を経てほぼ第七の天へ、そして天々の円天井そのもの、その頂へと登る。

7

Si ergo numerus viarum est, et numerus mansionum; utique numerus dierum est, per quos ad coeli altitudinem pervenitur.

PL 14, 1048A

それゆえ、道の数があり、住まいの数があるなら、当然、それらを通って天の高みに至る日々の数もある。

In Psalmum XXXVIII, Caput XVIII

詩篇38篇講解 第XVIII章PL 14, 1048A
1

(Vers. 6.) Ecce veteres posuisti dies meos: Alius habet: Palaestas posuisti dies meos. Si secundum Septuaginta viros, veteres accipimus dies; hoc est, secundum veterem hominem intelligimus exactos. Sed vetus homo noster affixus est cruci.

PL 14, 1048A

(第6節)「見よ、汝は私の日々を古いものとして置いた」。別の訳はこう言う。「汝は私の日々をパライスタとして置いた」〔ラテン語に写されたギリシア語で、「手のひらの幅」と「格闘者」の意を併せ持つ。以下、この語が論じられる〕。七十人訳者に従って日々を「古い」ものと受け取るなら、すなわち、古い人に従って過ぎ去った日々と解する。しかし我々の古い人は、十字架に付けられた。

2

Ergo et vetus dies praeteriit, novus venit. Alius enim dies hominis, alius dies Christi, quem Abraham vidit, et gavisus est; de quo et David ait: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) .

PL 14, 1048B

それゆえ古い日も過ぎ去り、新しい日が来た。人の日と、キリストの日とは別である。アブラハムはその日を見て、喜んだ。ダビデもこれについて言う。「これは主が造った日、我々はその中で喜び楽しもう」(詩篇117:24)。

3

Sanctus ergo in die Domini exsultat in die novo, in quo Deus Dominus illuxit nobis, et dedit novam lucem in innoxiam vitam et integram reformatis.

PL 14, 1048B

それゆえ聖なる者は、主の日、新しい日に喜び躍る。その日に、神なる主が我々に照り、新しい光を与えた。傷なき全き生命へと造り直された者たちのために。

4

Ideo vir justus securus novae lucis et gratiae Dei dicit (Apoc. XXI, 1, et XXII, 5) : Erit mihi coelum novum, et terra nova, et novum lumen. Non enim lucerna, et lumen solis illic lucebit, aut lunae; sed Dominus illuminabit super populum suum. Illa ergo desideravi, illa exoptavi; et ideo diem hominis non requisivi.

PL 14, 1048B

だから義人は、新しい光と神の恩寵を確信して言う(黙示録21:1、22:5)。「私には新しい天と新しい地と新しい光がある。そこでは、灯火も、太陽や月の光も輝かず、主が自らの民の上に照らすからである。それゆえ私はそれらを望み、それらを切に願った。だから、人の日を求めなかったのである」。

In Psalmum XXXVIII, Caput XIX

詩篇38篇講解 第XIX章PL 14, 1048C
1

Quod si palaestas accipimus dies, ex nomine intelligimus plenos certaminis et laboris; quoniam palaestae luctatores in agone dicuntur, qui luctantur ad coronam.

PL 14, 1048C

しかし、もしパライスタを日々として受け取るなら、その名から、格闘と労苦に満ちた日々と理解される。パライスタは、競技において、冠を目指して格闘する格闘者たちを指して言われるからである。

2

Ergo quia et nobis lucta non solum adversus carnem et sanguinem est; sed et adversus spiritalia nequitiae in coelestibus; dies nostri, hoc est, vitae istius, in labore sunt et dolore.

PL 14, 1048C

それゆえ、我々にとっても、格闘は血肉に対してだけでなく、天上にある霊的な邪悪に対しても行われる。だから我々の日々、すなわちこの生命の日々は、労苦と痛みのうちにある。

3

Unde et in posterioribus ait: Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni: et plurimum eorum labor et dolor (Psal. LXXXIX, 9 et 10) .

PL 14, 1048C

だから、後の箇所でも言う。「我々の年は、クモのように思いを巡らす。我々の年の日々は、それ自体で七十年である。もし力ある者たちにあっては、八十年。その大部分は労苦と痛みである」(詩篇89:9、10)。

4

Unde et apostolus Paulus abundantius caeteris apostolis laboravit; ut legitime certando ad coronam quam cuperet, perveniret.

PL 14, 1048C

だから使徒パウロも、ほかの使徒たちよりも多く労苦した。ふさわしく格闘して、望む冠に至るためである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XX

詩篇38篇講解 第XX章PL 14, 1048D
1

Sed tamen quia et architectorum mensurae palaestae dici feruntur, quibus ad structurae numerum vel modum spatii colligendum, aedificia metiuntur, locumque eum in quo aedificia sunt locanda; et quia per Esaiam locutus est Deus: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu?

PL 14, 1048D

しかしまた、建築家の物差しもパライスタと呼ばれるといわれ、それによって建築の数や空間の寸法を割り出し、建物を測り、建物を置くべき場所を測る。また、神がイザヤを通して語ったので、「誰が手で水を、手のひらで天を、閉じた手で全地を測ったか」。

2

Quis statuit montes statera (Esai. XL, 12) ? Videamus ne forte hic sensus hoc sermone sit colligendus, eo quod cognitos dies omnium habeat Deus: cui nihil immensum sit, qui omnia mensura quadam suae scientiae comprehendat, nihilque ei sit inaestimabile, nihil inexaminatum atque innumerabile, qui ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7) .

PL 14, 1049A

「誰が山々を秤で定めたか」(イザヤ40:12)。我々は、この言葉から、おそらく次のような意味が引き出されるべきではないかを見よう。すなわち、神はすべての者の日々を知っているということである。神にとって測りえないものは何もなく、神は自らの知の一種の尺度によってすべてを包み込み、評価できないもの、吟味されないもの、数えられないものは何もない。神は言う。「しかし汝らの頭の髪も、すべて数えられている」(ルカ12:7)。

3

Hoc ergo dicit Propheta: Ecce novisti dies meos; non te praetereunt quotidiani actus mei; peccata mea ante oculos tuos posuisti: et ideo substantia mea tamquam nihilum ante te. Quid enim est homo, nisi quia memor ejus es? Homo vanitati similis factus est.

PL 14, 1049A

預言者はこう言っているのである。「見よ、汝は私の日々を知っている。私の日ごとの行いは、汝から漏れない。汝は私の罪を、汝の目の前に置いた。それゆえ私の実体は、汝の前では無に等しい。人とは何か、汝が彼を覚えているのでなければ。人は空しさに似たものとなった」。

4

Homo in peccato: et si aliquid habeat probitatis atque virtutis, recte caeteris terrenis animantibus antefertur, et in conspectu animalium quibus est praepositus, antecellit; in conspectu autem Dei tamquam nihil est ejus substantia.

PL 14, 1049A

人は罪のうちにある。もし何らかの誠実さと徳を持っているなら、ほかの地上の生き物より正しく優先され、自分が治めている動物たちの目には卓越している。しかし神の目には、その実体は無に等しい。

5

Unde et alibi ait: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2) . Quod Symmachus manifestius expressit dicens: Et vita mea tamquam nihilum ante te.

PL 14, 1049B

だから別の箇所でも言う。「汝の前では、生きているどんな人も義とされないからである」(詩篇142:2)。シュンマコスはこれをより明らかに表現して言った。「そして私の生命は、汝の前では無に等しい」。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXI

詩篇38篇講解 第XXI章PL 14, 1049B
1

Sunt autem qui breves putant dies dictos, quia Symmachus σπιθαμὰς posuit: σπιθαμὴ autem palmus est; et quia palmo mensus dicitur (Esai. XL, 12) Deus coelum (palma autem vel palmus portio manus est metientis, et aliquid comprehendentis), ideo tamquam breves dies aestimant nuncupatos; cum cognitio Dei per mensuram, ut supra diximus, possit intelligi: coelestis autem ista cognitio, ut ad mensuram facta sint omnia.

PL 14, 1049B

しかし、日々が短いという意味で言われたのだと考える者たちがいる。シュンマコスが「掌幅」(スピタマス)〔ギリシア語〕を置いたからである。「掌幅」(スピタメー)〔ギリシア語〕とは、手のひらの幅である。また、神が手のひらで天を測ったと言われる(イザヤ40:12)(手のひら、あるいは掌幅は、測る者の手の一部であり、何かを包み込む部分である)。そのために、日々が短いものとして名づけられたと彼らは考える。しかし、神の知は、先に述べたとおり、測りによって理解されうる。そして天のこの知とは、すべてのものが測りに従って造られたというものである。

2

Non ergo breves, sed magni dies Prophetae possunt intelligi, quos Deus mensus est palmo, quo mensus est coelum.

PL 14, 1049C

それゆえ、預言者の日々は短いのではなく、大いなる日々と理解できる。神が天を測ったその手のひらで、それらを測ったのである。

3

Neque enim breves suae vitae dies diceret, qui postea ait: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) ; nisi forte quia propter peccata hominum breviores vitae istius dies fecit Deus, quae ante et nongentis et septingentis annis extendebatur ut nunc intra centum annorum curricula claudatur.

PL 14, 1049C

実際、のちに「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)と言う者が、自分の生命の日々が短いと言うはずがない。ただし、おそらく、人々の罪のために神がこの生命の日々を短くしたのだという場合は別である。以前は九百年、七百年にも延びていたものが、今は百年の歩みの内に閉ざされているのである。

4

Sic ergo intelligendum est: Ecce peccato obnoxios dies meos nosti; dies enim vitae hujus, quae peccato est obnoxia, breves sunt: dies autem vitae aeternae sine fine.

PL 14, 1049C

それゆえ、このように理解すべきである。「見よ、汝は私の日々が罪に服しているのを知っている」。罪に服するこの生命の日々は短いが、永遠の生命の日々は終わりがないからである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXII

詩篇38篇講解 第XXII章PL 14, 1049D
1

Aut certe sic (nostrum est enim argumentis quaerere veritatem, tuum est eligere quid sequaris): Ne peccatum, inquit, cresceret, abbreviasti dies vitae humanae qua vivimus, in his terris; et tamen cum maturior in hoc brevi cursu istius vitae finis sit peccatorum, mortis celeritate substantia mea tamquam nihilum ante te; quia etsi ad imaginem et similitudinem Dei facti sumus, gravat tamen nos in hoc corpore constitutos quaedam terrena contagio: quae non gravaret, si nos exuere magis veterem hominem, cum induimus gratiam, quam supervestire mallemus; minorem etiam laborem nobis exspoliatus homo vetus, quam supervestitus afferret.

PL 14, 1049D

あるいは、確かにこう〔解すべきである〕(論証によって真理を探るのは我々の務めであり、何に従うかを選ぶのはあなたの務めである)。彼は言う。「罪が増さぬように、汝は、我々がこの地上で生きている人間の生命の日々を短くした」。そして、この生命の短い歩みのうちに、罪の終わりがより早く熟するのだから、死の速やかさによって〔文は省略的で、詩篇38:6 の句をそのまま続けている。「死が速やかなので」と解した〕「私の実体は、汝の前では無に等しい」。我々は神の像と似姿に従って造られたとはいえ、この体の中に置かれた我々を、地上的なある汚れが重くしているからである。恩寵を着るとき、古い人を着重ねるよりも、脱ぎ捨てることをむしろ望むなら、その汚れは重くしないであろう。脱ぎ捨てられた古い人は、着重ねられた古い人よりも、我々にいっそう小さな労苦をもたらすであろう。

2

Nam quod exspoliamur, abjicimus: quod supervestimur, induimus. Et ideo ingemiscimus et laboramus, donec mortale hoc veteris hominis indumentum, et errori effectum obnoxium, novitate suae vitae spiritualis absorbeat; ut si supra venenum plurima mella fundantur, aegre ac nimis sero veneni virus aboletur.

PL 14, 1050A

脱ぎ捨てられるものは我々が投げ捨てるものであり、着重ねられるものは我々が身にまとうものだからである。だから我々はうめき、労苦する。古い人の死ぬべきこの衣、誤りに服させられた衣を、その霊的な生命の新しさが呑み込むまで。毒の上に多くの蜜を注いでも、毒の害は、苦労して、あまりにも遅くにしか消え去らないのと同じである。

3

Aqua etiam multa diu cum veneni felle luctatur, si non illud exspuat, sed absorbeat. Ideo laboriosa poenitentia, suavis gratia; quia peccatum exspoliatur, ubi gratia est: absorbetur, ubi poenitentia; ibi remittitur, hic absconditur.

PL 14, 1050B

多くの水も、毒の苦味を吐き出さずに呑み込むなら、長くそれと格闘する。だから悔い改めは労苦に満ち、恩寵は甘い。恩寵のあるところでは、罪は脱ぎ捨てられ、悔い改めのあるところでは、罪は呑み込まれる。前者では赦され、後者では覆われる。

4

Et ideo scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) .

PL 14, 1050B

だから書かれている。「不法を赦され、罪を覆われた人々は幸いである」(詩篇31:1)。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXIII

詩篇38篇講解 第XXIII章PL 14, 1050B
1

(Vers. 7.) Et requievit paulisper ingemiscens humanae conditionis aerumnam; quia dixerat: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

PL 14, 1050B

(第7節)彼は、人間の境遇の苦難にうめきつつ、しばし休んだ。「しかし、生きているすべての人は、まったく空しい」と言ったからである。

2

Et post diapsalma, resumpto spiritu, ait: Quamquam in imagine Dei ambulet homo; tamen vane conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Vide quomodo ante asperitatem suae sententiae temperavit: postea rationem suae vocis absolvit.

PL 14, 1050B

そして間奏(ディアプサルマ)〔ギリシア語〕のあと、息を取り戻して、言う。「人は神の像のうちを歩むとはいえ、空しく乱される。彼は蓄えるが、誰のために集めるのかを知らない」。見よ、彼がまず自分の文言の厳しさをどのようにやわらげ、のちに自分の言葉の理由をどのように解き明かしたかを。

3

Temperavit dicendo: Quia in imagine Dei ambulat homo. Beatus homo, qui ad similitudinem Dei per fidem ambulas: beatus qui in te fidem habes: beatior si avaritiam non haberes. Aliud bonum mentis est aeternum, aliud vanum carnalis cupiditatis incendium.

PL 14, 1050C

彼は、「人は神の像のうちを歩む」と言うことでやわらげた。人よ、神の似姿に向かって信仰によって歩むあなたは、幸いである。自らのうちに信仰を持つあなたは幸いである。貪欲を持たないなら、あなたはいっそう幸いであろう。一方に精神の永遠の善があり、他方に肉の欲望の空しい炎がある。

4

Fides enim Deo militat; avaritia tentatori: ista congerit quod sibi prosit, illa quod proficiat alienis. Quid igitur tam vanum, quam nescire cui laboret haeredi? Quis enim scit si sibi filius, aut nepos proprius supervivat?

PL 14, 1050C

信仰は神のために戦い、貪欲は誘惑する者のために戦うからである。前者〔信仰〕は自分に益となるものを集め、後者〔貪欲〕は他人を益するものを集める。では、誰を相続人として労苦しているのかを知らないことほど、空しいものがあろうか。実際、自分の息子や孫が自分より生き延びるかどうか、誰が知るだろうか。

5

Saepe aut in tabulis testamenti scriptus haeres funesto ambitu testatorem praecedit ad tumulum, aut haereditatem superstes absorbet, aut luxuriosus dissipat, aut stultissimus non tuetur, aut proscriptus amittit.

PL 14, 1050C

しばしば、遺言書に相続人として記された者が、不吉な成り行きで遺言者より先に墓に行き、あるいは生き残った者が遺産を呑み込み、あるいは放蕩者が浪費し、あるいはきわめて愚かな者が守らず、あるいは追放された者が失う。

6

Si quem ergo videris studiose divitias congregantem, dic et tu: Vane conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Neque enim secum potest auferre, quae possidet; et cum morietur, relinquet alienis divitias suas.

PL 14, 1050D

だから、熱心に富を集めている者を見たなら、あなたも言え。「彼は空しく乱される。蓄えるが、誰のために集めるのかを知らない」。実際、自分の持つものを携えて行くことはできず、死ぬときには、自分の富を他人に残すであろう。

7

Succedit frequenter inimicus et ingratus, et decessori successor insultat. Quos ille dilexit, iste persequitur: quos ille nutrivit, hic vendit.

PL 14, 1051A

後を継ぐのは、しばしば敵であり、恩知らずであり、後継者は先立った者を嘲る。先の者が愛した者たちを、後の者は迫害し、先の者が養った者たちを、後の者は売る。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXIV

詩篇38篇講解 第XXIV章PL 14, 1051A
1

Graecus tamen non habet: In imagine Dei; sed tantummodo: In imagine. In qua ergo imagine ambulat homo? In ea utique ambulat ad cujus similitudinem factus est; id est, ad imaginem Dei. Imago autem Dei Christus; qui est splendor gloriae, et imago substantiae ejus.

PL 14, 1051A

しかしギリシア語の本には、「神の像のうちに」はなく、ただ「像のうちに」とだけある。では、どの像のうちを人は歩むのか。当然、それに似せて造られた像、すなわち神の像のうちを歩む。神の像はキリストである。彼は栄光の輝きであり、その実体の像である。

2

Christus ergo imago Dei venit ad terras; ut jam non in umbra ambularemus, sed in imagine. In Christo enim imagine ambulat, qui sequitur Evangelium. Ideo discipulo suo dicit: Vade retro post me (Marc. VIII, 33) , ut me sequaris.

PL 14, 1051A

それゆえ、神の像であるキリストが地に来た。我々がもはや影のうちではなく、像のうちを歩むためである。実際、福音に従う者は、像であるキリストのうちを歩む。だから彼は自分の弟子に言う。「私の後ろに行け」(マルコ8:33)。あなたが私に従うためである。

3

Ideo erravit populus Judaeorum; quia in umbra ambulavit. Ideo non errat populus Christianus; quia in imagine ambulat, habens solem sibi justitiae refulgentem. Bona imago, non ceris picturae fucata radiantis, sed plenitudine divinitatis expressa.

PL 14, 1051A

だから、ユダヤの民は誤った。影のうちを歩んだからである。キリスト教の民は誤らない。像のうちを歩み、自分に輝く正義の太陽を持っているからである。良い像である。輝く絵画の蝋で彩られたものではなく、神性の充満によって刻み出された像である。

4

In qua imagine et Pater simul videtur et Filius; quia per utrumque eorum unitas operationis effulget. Etsi jam resurrexit Christus, tamen in Evangelio (Joan. XI, 44) nobis adhuc ejus imago monstratur. Lego quod Lazarum suscitaverit; et Patris opus et Filii credo.

PL 14, 1051B

この像のうちには、父も子も同時に見られる。両者を通して、働きの一致が輝き出るからである。キリストはすでに復活したが、それでも福音において、彼の像はなお我々に示される(ヨハネ11:44)。私は、彼がラザロをよみがえらせたと読み、それを父と子の業であると信じる。

5

Filius vocavit, Pater audivit, et Lazarus ambulavit. Lego quia eum daemones fatebantur; fatebantur et Patrem, quia Dei Filium precabantur; fatebantur et ipsum, quia per ipsum ejiciebantur.

PL 14, 1051B

子が呼び、父が聞き、ラザロは歩んだ。私は、悪霊たちが彼を告白したと読む。彼らは父をも告白した。神の子に嘆願したからである。また彼自身をも告白した。彼によって追い出されたからである。

6

Scriptum est enim: Quod si in Spiritu Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matth. XII, 27) ?

PL 14, 1051B

書かれているからである。「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、汝らの子らは何によって追い出すのか」(マタイ12:27)。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXV

詩篇38篇講解 第XXV章PL 14, 1051C
1

Primum igitur umbra praecessit, secuta est imago, erit veritas. Umbra in Lege, imago vero in Evangelio, veritas in coelestibus. Umbra Evangelii et Ecclesiae congregationis in Lege, imago futurae veritatis in Evangelio, veritas in judicio Dei.

PL 14, 1051C

まず影が先に行き、像が続き、真理が来ることになる。影は律法にあり、像は福音にあり、真理は天上にある。福音と教会の集いの影は律法にあり、来たるべき真理の像は福音にあり、真理は神の審判にある。

2

Ergo quae nunc celebrantur in Ecclesia, eorum umbra erat in sermonibus prophetarum: umbra in diluvio, umbra in Rubro mari; quando baptizati sunt patres nostri in nube, et in mari: umbra in petra, quae aquam fluxit, et populum sequebatur.

PL 14, 1051C

それゆえ、今教会で祝われていることの影は、預言者たちの言葉の中にあった。影は洪水にあり、紅海にあった。そのとき我々の父祖たちは雲の中で、また海の中で洗礼を受けた。影は岩にもあった。岩は水を流し、民に従っていった。

3

Nonne illud in umbra erat sacrosancti hujus mysterii sacramentum? Nonne in umbra erat aqua de petra, quasi sanguis ex Christo, quae fugientes se populos sequebatur, ut biberent, et non sitirent: redimerentur, et non perirent?

PL 14, 1051C

この至聖なる奥義の秘跡は、あそこで影のうちにあったのではないか。岩から出た水は、いわばキリストから出た血として影のうちにあり、自分から逃げる民に従って、彼らが飲んで渇かず、贖われて滅びないようにしたのではないか。

4

Sed jam discessit umbra noctis et caliginis Judaeorum, dies appropinquavit Ecclesiae. Videmus nunc per imaginem bona, et tenemus imaginis bona.

PL 14, 1051C

だが今や、ユダヤ人の夜と暗闇の影は去り、教会の昼が近づいた。我々は今、像を通して善いものを見ており、像の善いものを保っている。

5

Vidimus Principem sacerdotum ad nos venientem, vidimus et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum: sequimur, ut possumus, sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium: etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio; quia etsi nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris quando Christi corpus offertur: immo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur.

PL 14, 1051D

我々は、大祭司が我々のもとに来るのを見た。我々のために自らの血を献げるのを見、また聞いた。我々は、できるかぎり、司教として〔大祭司に〕従い、民のためにいけにえを献げる。功績においては弱いが、いけにえによって尊ばれる者である。今キリストが献げているようには見えないとしても、キリストの体が献げられるとき、キリスト自身が地上で献げられるからである。いやむしろ、その言葉が献げられるいけにえを聖別するキリスト自身が、我々のうちで献げる者であると明らかにされる。

6

Et ipse quidem nobis apud Patrem advocatus assistit: sed nunc eum non videmus; tunc videbimus, cum imago transierit, veritas venerit. Tunc jam non per speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta, videbuntur.

PL 14, 1052A

また、キリスト自身は確かに父のもとで我々の弁護者として傍らに立っている。だが今は我々は彼を見ない。像が過ぎ去り、真理が来るとき、我々は彼を見るであろう。そのとき、もはや鏡を通してではなく顔と顔を合わせて、完全なものが見られるであろう。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXVI

詩篇38篇講解 第XXVI章PL 14, 1052A
1

Ascende ergo, homo, in coelum, et videbis illa quarum umbra hic erat vel imago. Videbis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione: non in velamine, sed in luce.

PL 14, 1052A

それゆえ、人よ、天に上れ。そうすれば、その影、あるいは像がここにあったものを見るであろう。あなたは部分的にではなく、謎の中でではなく、完成において見る。覆いの中でではなく、光の中で見る。

2

Videbis verum lumen, aeternum atque perpetuum Sacerdotem; cujus hic imagines videbas, Petrum, Paulum, Joannem, Jacobum, Matthaeum, Thomam. Videbis perfectum hominem jam non in imagine, sed in veritate; qualis enim coelestis, tales et coelestes.

PL 14, 1052A

あなたは真の光を、永遠にして不変の祭司を見るであろう。ここであなたが見ていたのは、その像であった。ペトロ、パウロ、ヨハネ、ヤコブ、マタイ、トマスである。あなたは完全な人を、もはや像においてではなく真理において見る。天に属する者がそうであるように、天に属する者たちもそうだからである。

3

Utique et ipsi jam in gloria vel decore, jam in resurrectionis gratia; non in corpore mortis, et corruptionis deformitate.

PL 14, 1052A

確かに彼ら自身もまた、すでに栄光と美しさのうちに、すでに復活の恩寵のうちにある。死の体のうちにではなく、朽ちゆくことの醜さのうちにでもない。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXVII

詩篇38篇講解 第XXVII章PL 14, 1052B
1

Vide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi lux coelestium est. Hic si quis tyranni imagines habeat, qui jam victus interiit, jure damnatur. Quomodo tu hostis et adversarii imaginem in civitatem veri imperatoris inducis; nisi ut ipse te damnes?

PL 14, 1052B

地上の者の像を、天上の者たちの光があるところにまで持ち込まないよう気をつけよ。ここで、すでに敗れて滅んだ僭主の像を持つ者がいれば、正当に断罪される。まして、あなたが敵であり敵対者である者の像を、真の皇帝の都に持ち込むなら、自分で自分を断罪するためでなくて何であろうか。

2

Et si volueris imaginem terrestris inferre, contradicet tibi princeps istius mundi, et dicet: Mea est imago haec; et quae offers, mea sunt.

PL 14, 1052B

もしあなたが地上の者の像を持ち込もうとするなら、この世の支配者があなたに異議を唱え、こう言うであろう。「この像は私のものだ。あなたが差し出すものも私のものだ」。

3

Quid facies deprehensus, cum tibi dixerit: Mea est avaritia, mea est ambitio, meae divitiae, quarum imaginem in te recognosco? Ipse est enim adversarius et defensor.

PL 14, 1052B

捕らえられたとき、あなたはどうするのか。その者が「貪欲は私のものだ、野心は私のものだ、富は私のものだ。私はその像をあなたの中に認める」と言ったなら。実に、その者は訴える者であり、また弁護する者でもある。

4

Quod si fueris qualis Jacob, dices Labae qui se transfigurat in angelum lucis: Recognosce si quid tuorum in me invenis (Gen. XXXI, 32) . Tunc ille requiret, et non inveniens confutatus abscedet; quia abscondisti atque oblitterasti omnia simulacra vitiorum.

PL 14, 1052B

もしあなたがヤコブのような者であるなら、光の天使に姿を変えるラバンにこう言うであろう。「汝のものが何か私のところに見つかるか、確かめよ」(創世記31:32)。そのとき彼は探し、見つけられずに論破されて立ち去る。あなたが、悪徳のすべての像を隠し、消し去ったからである。

5

Beatus qui potest dicere: Veniet hujus mundi princeps, et in me suum inveniet nihil (Joan. XIV, 3) . Quae sua sunt enim quaerit ille, non illa quae Christi.

PL 14, 1052C

「この世の支配者が来るが、私のうちに自分のものを何も見いだすことはない」(ヨハネ14:3)〔底本の番号のまま。引かれた句はヨハネ14:30にある〕。こう言えるのは幸いな者である。その者〔支配者〕が求めるのは自分のものであって、キリストのものではないからである。

6

Si ergo quae sunt Christi sequeris, noli quas non habebas affectare divitias, augere quas habebas; et divitem te sibi sentiat pauper. Induc in domum tuam inopem, frange panem esurienti, et nudum operi; ut tibi thesaurus condatur in coelo, qui tecum transeat.

PL 14, 1052C

それゆえ、あなたがキリストのものに従うのなら、持っていなかった富を得ようとするな。持っていた富を増やそうとするな。貧しい者があなたを自分にとって富める者と感じるようにせよ。乏しい者をあなたの家に迎え入れよ。飢えた者にパンを裂き、裸の者に衣を着せよ。そうすれば、あなたとともに移っていく宝が、あなたのために天に蓄えられる。

7

Pauper Christus est factus, cum dives esset, ut nos sua inopia divites faceret. Noli ergo propter divitias vane conturbari, excitari de somno, cogitare quemadmodum pecuniam tuam serves, opes tuas augeas, de nocte procedere, excubare ad judicis domum; ut aliena diripias, litem moveas pauperi, verearis exactorem tributi: vana est ista conturbatio.

PL 14, 1052C

キリストは、富める者であったのに貧しくなった。自らの貧しさによって我々を富める者とするためである。それゆえ、富のために空しく心を乱されるな。眠りから起こされるな。どうすれば自分の金を守り、財産を増やせるかと思い巡らすな。夜に出歩き、裁判官の家の前で見張るな。他人のものを奪い取るためであり、貧しい者に訴訟を起こすためであり、税の取り立て人を恐れるためである。そのような心の乱れは空しい。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXVIII

詩篇38篇講解 第XXVIII章PL 14, 1052D
1

(Vers. 8.) Et ideo Justus dixit: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Et substantia mea ante te est.

PL 14, 1052D

(第8節)それゆえ、義人は言った。「そして今、私の待望は何か。主ではないか。私の実体は汝の前にある」。

2

Spes et patientia nostra Christus est: ipse factus est redemptio nostra, ipse est nostra exspectatio; ut dicamus singuli: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) . Respice ergo nos in judicio tuo.

PL 14, 1053A

我々の希望と忍耐はキリストである。キリスト自身が我々の贖いとなり、キリスト自身が我々の待望である。我々が一人ひとり、こう言うためである。「私は主を待ち望みに待ち望んだ。すると主は私に目を留めた」(詩篇39:2)。それゆえ、汝の裁きにおいて我々に目を留めよ。

3

Respiciat super nos misericordia tua; ut qui de merito diffidimus nostro, per tuam misericordiam liberemur, in cujus potestate est animae nostrae vitaeque substantia.

PL 14, 1053A

汝の慈しみが我々の上に目を注ぐように。自らの功績を頼みにできない我々が、汝の慈しみによって解き放たれるためである。その権能のうちに、我々の魂と命の実体がある〔cujus の先行詞は「慈しみ」とも「汝」とも取れる。汝の権能と解した〕。

4

Et ideo non timeamus corporis mortem; sed eum qui potest animam nostram vel servare, vel perdere: cujus substantia virtus est, quam Deus ad similitudinem sui pectoribus infudit humanis.

PL 14, 1053A

それゆえ、我々は体の死を恐れず、我々の魂を救うことも滅ぼすこともできる者を恐れよう。魂の実体は徳である〔cujus は「魂」を受けると取った〕。神は自らに似せて、その徳を人の胸に注ぎ込んだ。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXIX

詩篇38篇講解 第XXIX章PL 14, 1053A
1

(Vers. 9.) Quisquis igitur habet istam substantiam animae suae, dicit: Ab omnibus iniquitatibus meis eripe me. Non unius criminis lapsum fatetur, qui ab omnibus se iniquitatibus solvi precatur.

PL 14, 1053A

(第9節)それゆえ、自らの魂のこの実体を持つ者は誰でも言う。「私のすべての不法から私を救い出せ」。すべての不法から解き放たれるよう祈る者は、一つの罪状による転落だけを告白しているのではない。

2

Scit enim quod nisi Dominus ignoscat, nemo salvus esse possit, quicumque natus est sub peccato, quem ipsa noxiae conditionis haereditas astrinxit ad culpam.

PL 14, 1053B

その者は知っている。主が赦さなければ、罪のもとに生まれた者は誰一人、救われえないことを。罪ある境遇という遺産そのものが、その者を咎へと縛りつけたのである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXX

詩篇38篇講解 第XXX章PL 14, 1053B
1

Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Quis est insipiens, nisi qui peccatum facit, et eligit mala pro bonis? Ergo qui auctor est peccatorum, ipse insipiens magis, quam ejus minister.

PL 14, 1053B

「汝は私を、愚か者への恥辱として与えた」と彼は言う。愚か者とは、罪を犯し、善の代わりに悪を選ぶ者でなくて誰であろうか。それゆえ、罪の創始者こそ、その下僕よりもいっそう愚かである。

2

Cum peccamus igitur, in opprobrium tradimur adversario; ut ille nos quasi inimicus in die judicii accuset et prodat.

PL 14, 1053B

それゆえ、我々は罪を犯すとき、恥辱として敵対者に引き渡される。裁きの日に、その者が我々を敵のように訴え、突き出すためである。

3

Suscipiamus ergo opprobrium crucis Christi, quod suscepit Moyses, et Aegypti thesauris regalibus praetulit; et ideo non est insipienti in opprobrium traditus. Alii habent codices: Opprobrium insipienti ne tradas me.

PL 14, 1053B

それゆえ、キリストの十字架の恥辱を受けよう。モーセはそれを受け、エジプトの王家の宝よりも重んじた。だからこそ、愚か者への恥辱として引き渡されることはなかった。別の写本には次のようにある。「愚か者への恥辱として私を引き渡すな」。

4

Sed magis David eam consuetudinem habet, ut sua magis opprobria et peccata fateatur, nec de peccatis suis erubescat et opprobriis, qui scit in confessione esse veniam, et in peccati sui condemnatione justitiam.

PL 14, 1053B

しかし、ダビデにはむしろ、自分の恥辱と罪をいっそう告白する習いがある。告白のうちに赦しがあり、自らの罪を断罪することのうちに正義があると知る者として、自らの罪と恥辱を恥じない。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXI

詩篇38篇講解 第XXXI章PL 14, 1053C
1

(Vers. 10.) Denique ex his quae sequuntur, manifestatur hic sensus; quia subjecit: Obmutui, et non aperui os meum; quoniam tu fecisti me; hoc est, dedisti me in opprobrium insipienti, ideo obmutui, et non aperui os meum, ne peccata majora contraherem.

PL 14, 1053C

(第10節)実際、続く言葉から、この意味は明らかになる。彼がこう付け加えたからである。「私は黙し、口を開かなかった。汝が私を造ったからである」。すなわち、汝が私を愚か者への恥辱として与えたので、私は黙し、口を開かなかった。より大きな罪を招かないためである。

2

Agnovi voluntatem tuam, ut ad tempus erubescerem, et postea salvus fierem veniam postulando. Prodest ergo interdum et opprobrium.

PL 14, 1053C

「私は汝の意志を知った。しばらくの間は恥じ、のちに赦しを求めて救われるようにという意志を」。それゆえ、恥辱もときには益となる。

3

Siquidem etiam ipse prodest carnis interitus; ut testificatur Apostolus dicens: Tradidi eum in interitum carnis; ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (I Cor. V, 5) .

PL 14, 1053C

実際、肉の滅びそのものも益となる。使徒が証言して言うとおりである。「私は彼を、肉の滅びに引き渡した。我々の主イエス・キリストの日に霊が救われるためである」(一コリント5:5)。

4

Opprobrium quoque prodesse David ipse testatus est dicens ad Abessam: Sine, maledicat mihi Jeminaeus; quoniam dixit illi Dominus; ut videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto hoc. (II Reg. XVI, 11 et 12) .

PL 14, 1053D

恥辱が益となることは、ダビデ自身も、アビシャイ〔底本は Abessam。七十人訳の形 Abessa による〕に向かってこう言って証言した。「放っておけ。ベニヤミン人〔底本は Jeminaeus。「イェミニの子」すなわちベニヤミン人シムイを指す〕に私を呪わせよ。主が彼に言ったからである。主が私の卑しさを見て、この呪いの代わりに私に善いものを報いるためである」(サムエル記下16:11、12)。

5

Et revera vidit opprobrium ejus Dominus, quod flens ibat et excalceatus, operto capite; et amovit ejus opprobrium.

PL 14, 1053D

実際、主は彼の恥辱を見た。彼が泣きながら、履物もはかず、頭を覆って行ったことである。そして主は彼の恥辱を取り去った。

6

Liquet igitur quia cum datus in opprobrium David fugerit, et humiliatus sit, et nudis pedibus Domino satisfecerit, et lapides jacientem non repercusserit, et in maledicentem non permiserit vindicari, et post haec regno suo integro restitutus sit; quia et opprobrium a Domino sit, et prosit magis sustinere opprobrium, quam refellere.

PL 14, 1053D

それゆえ明らかである。ダビデは恥辱に引き渡されて逃れ、卑しめられ、裸足で主に償いをし、石を投げる者に打ち返さず、呪う者に復讐することを許さなかった。そして、そののち、損なわれない自らの王国に回復された。ゆえに、恥辱は主から来るものであり、恥辱を退けるよりも耐えるほうがいっそう益になる。

7

Denique victoria post secuta est. Ergo opprobrium prodest. Sed quid est quod addidit: Quoniam tu fecisti me?

PL 14, 1054A

ついに、勝利がのちに続いた。それゆえ、恥辱は益となる。だが、彼が付け加えた「汝が私を造ったからである」とは何か。

8

Nonne ideo obmutuisse se dicit, et non aperuisse os suum: quia agnovit Domini voluntatem: propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret Domino per opprobrium pro peccato?

PL 14, 1054A

彼が、黙して口を開かなかったと言うのは、主の意志を知ったからではないか。罪のゆえの恥辱によって主に償いがなされるよう、そのために忍耐して耐えたのだと〔言っているのではないか〕。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXII

詩篇38篇講解 第XXXII章PL 14, 1054A
1

(Vers. 11.) Unde et adjunxit: Amove a me plagas tuas (Psal. XXXVII, 18) . Quomodo hoc sibi congruit?

PL 14, 1054A

(第11節)それゆえ彼はさらに付け加えた。「汝の打撃を私から取り去れ」(詩篇37:18)〔底本の引照の番号のまま。引かれた句はこの詩篇の第11節にある〕。これはどう辻褄が合うのか。

2

In superiore psalmo flagellis se obtulit, hic flagella a se postulat amoveri; nisi quia solvit jam de manu Domini duplicia peccata sua, erubescendo, opprobria sustinendo? Compunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella.

PL 14, 1054A

前の詩篇では、彼は鞭に自らを差し出した。ここでは、鞭が自分から取り去られるよう求めている。それは、恥じることによって、恥辱に耐えることによって、自らの罪のために主の手から二倍の償いをすでに払ったからでなくて何であろうか〔イザヤ40:2「主の手から自らの罪のために二倍を受けた」を踏まえる〕。心と思いの悔恨の鞭があり、また叱責の鞭もある。

3

Videamus tamen ne ideo dixerit ante Deum esse substantiam animae suae; quia non impugnaret adversarius eam, nisi potestatem accepisset a Domino; quod enim fecit Dominus, et tuetur. Denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendit, ne quis noceat ei.

PL 14, 1054B

だが、見よう。彼が自らの魂の実体は神の前にあると言ったのは、敵対者が、主から権能を受けなければ魂を攻撃しなかったからではないか。主が造ったものを、主は守りもするからである。実に天使が人の周りにおり、誰も彼を害さないよう立ちはだかる。

4

Non discedit angelus, nisi jussus a Domino, ut suus athleta decertet. Ergo quasi substantia Domini praesumit veniam sibi iniquitatum suarum a Conditore suo posse concedi; et ideo rogat, quia novit Auctorem suum misericordem.

PL 14, 1054B

天使は、主から命じられなければ去らない。自分の競技者が戦い抜くためである。それゆえ彼は、いわば主の実体として〔主に属するもの、主の造ったものとして、の意と取った〕、自らの不法の赦しが創造主から与えられうると確信する。そしてそれゆえに求める。自らの造り主が憐れみ深いと知っているからである。

5

Deinde quia datus sit in opprobrium, non resistit; sed patitur adversum se assistere peccatorem, et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut virtus succedat, culpa ponatur.

PL 14, 1054B

次に、恥辱に引き渡されたのだから、逆らわない。罪人が自分に敵対して傍らに立つことに耐え、自らの実体の良心は黙す。その良心は善であり、体の猛りを抑えることができる。徳が代わりに来て、咎が捨てられるためである。

6

Postremo quia factus a Domino est, citius sibi posse donari peccatum confidenter existimat, qui fortitudinem manus Domini potuerit sustinere.

PL 14, 1054B

最後に、主によって造られたのだから、主の手の強さに耐えることができた者は、罪がいっそう速やかに自分に赦されうると、確信をもって考える。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXIII

詩篇38篇講解 第XXXIII章PL 14, 1054C
1

Et hoc utique bonae substantiae est, etsi a fortitudine manus Domini defecisse se dicit. Fortis manus sicut male percutit, sic cito sanat: quae fortis ad vulnus, fortis et ad remedium est.

PL 14, 1054C

彼は主の手の強さのゆえに力尽きたと言うが、それでもこれはやはり善い実体に属することである。強い手は、痛烈に打つように、速やかに癒しもする。傷に強い手は、治療にも強い。

2

Unde et ipse ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39) ; ut non meminerit vulneris, qui sanatus evasit. Denique haec manus Domini sancto Job omnia abstulit, et omnia repraesentavit; immo omnia cumulo auxit, ut amissa geminaret.

PL 14, 1054C

それゆえ主自身も言う。「私は打ち、そして癒やす」(申命記32:39)。癒されて出てきた者が、傷を思い出さないためである。実に、主のこの手は聖なるヨブからすべてを奪い、すべてを返した。いやむしろ、すべてを山と積んで増し、失ったものを倍にした。

3

Nec te moveat quod defecisse se dixit. Est qui deficit, et fortior surgit; suffulcit enim Dominus omnes qui ruunt, et corrigit omnes elisos. Cum virtute enim surgit quicumque corrigitur. Defecit Paulus a fortitudine manus hujus.

PL 14, 1054C

彼が力尽きたと言ったことに、あなたが心を動かされてはならない。力尽きて、いっそう強く起き上がる者がいる。主は倒れる者をみな支え、打ちひしがれた者をみな立て直すからである。立て直される者は誰でも、力とともに起き上がる。パウロはこの手の強さのゆえに力尽きた。

4

Cecidit persecutor, et surrexit Evangelii praedicator. Hoc est quod ait: A fortitudine manus tuae ego defeci.

PL 14, 1054C

迫害者が倒れ、福音の宣教者が起き上がった。「汝の手の強さのゆえに、私は力尽きた」と彼が言うのは、このことである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXIV

詩篇38篇講解 第XXXIV章PL 14, 1054D
1

(Vers. 12.) Et addidit: In increpationibus super iniquitatem erudisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.

PL 14, 1054D

(第12節)彼はさらに付け加えた。「汝は叱責によって、不法について人を教え導き、その魂をクモのように衰えさせた」。

2

Graecus ὑπὲρ ἀνομίας dixit, hoc est, pro iniquitate; et integrum versum, ἐν ἐλεγμοῖς ὑπὲρ ἀνομίας ἐπαίδευσας ἄνθρωπον posuit, quod est: In increpationibus pro iniquitate erudisti hominem.

PL 14, 1054D

ギリシア語の本は「不法のために」〔ギリシア語〕と言った。すなわち「不法のゆえに」である。また節の全体を「叱責において、不法のために、汝は人を教え導いた」〔ギリシア語〕と置いた。これは、「叱責において、不法のゆえに、汝は人を教え導いた」ということである〔ラテン語の本は super「〜について」と読み、ギリシア語は「〜のために」である〕。

3

Ideo Sapiens dixit: Quis mihi dabit cogitationum mearum flagella . . . . (Eccli. XXIII, 2) et labiorum meorum signaculum (Eccli. XXII, 33) ?

PL 14, 1054D

それゆえ、知者は言った。「誰が私に、私の思いの鞭を……(集会の書23:2)、また私の唇の封印を(集会の書22:33)与えてくれるだろうか」。

4

Ut cor suum ipse suis cogitationibus flagellaret, et signaret labia sua; quo et vetera peccata minueret, nec alia loquendo renovaret; quo propriis increpationibus eruditus, exercitia virtutis indueret.

PL 14, 1054D

自らの心を、自らの思いによって自ら鞭打ち、唇に封印をするためである。それによって昔の罪を減らし、語ることで別の罪を新たにしないためであり、自らの叱責によって教えられ、徳の鍛錬を身にまとうためである。

5

Tabescit autem anima, quando peccatum minuitur: vel cum anima tabescit, culpa deponitur: incrassatur, cum peccata cumulantur. Unde ait Dominus de peccatoribus: Non permanebit in his Spiritus meus in aeternum; quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3) .

PL 14, 1055A

魂が衰えるのは、罪が減るときである。あるいは、魂が衰えるとき、咎が脱ぎ捨てられる。罪が積み重ねられるとき、魂は肥え太る。それゆえ、主は罪人たちについて言う。「私の霊は、彼らのうちにとこしえに留まらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。

6

Et alibi Scriptura dicit: Incrassatum est cor populi hujus (Act. XXVIII, 27) . Ideo et Hieremias primum baculum vidit nucinum: deinde ollam ferventem, ut tabesceret anima prophetae incipientis; quo culpa discederet, ut accederet gratia.

PL 14, 1055A

また別の箇所で、聖書は言う。「この民の心は肥え太った」(使徒言行録28:27)。それゆえ、エレミヤもまずクルミの木の杖を見て、次に煮えたぎる鍋を見た。始めたばかりの預言者の魂が衰えるためであり、咎が去って恩寵が来るためである。

7

Sed cur prius baculum, postea ollam? Quoniam qui baculo non corrigitur, in ollam mittitur, ut ardeat et tabescat.

PL 14, 1055A

だが、なぜ先に杖で、あとに鍋なのか。杖で正されない者は、鍋に入れられ、燃えて衰えるからである。

8

Et ideo ad prophetam Ezechielem dicitur: Accipe tibi sartaginem . . . : et accipies iniquitates domus Israel . . . . et consummabis, et tabescent, inquit, in suis iniquitatibus (Ezech. IV, 3 et seq.) .

PL 14, 1055A

それゆえ、預言者エゼキエルに言われる。「汝のために平鍋を取れ……そしてイスラエルの家の不法を取れ……そして全うせよ。彼らは自らの不法のうちに衰える」と彼は言う(エゼキエル4:3以下)。

9

Et alibi in eodem libro dicit Dominus: Sed ego magnum faciam titionem, et multiplicabo ligna, et succendam ignem; ut liquefiat caro, et imminuatur jus (Ezech. XXIV, 9 et 10) .

PL 14, 1055B

同じ書の別の箇所で、主は言う。「だが私は大きな燃えさしを作り、薪を増やし、火をつけよう。肉が溶け、汁が減るためである」(エゼキエル24:9、10)。

10

Quibus testimoniis significatur quod animae perfidorum admoto igne tabescant; ut deponant crassitudinis quemdam carnalis humorem.

PL 14, 1055B

これらの証言によって、不信の者たちの魂は、火が近づけられると衰え、肥えた厚みのような、肉の体液を脱ぎ捨てることが示される。

11

Mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum; ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis vigorem; et velut jure quodam, ita quibusdam infuderat animam illecebris cupiditatum.

PL 14, 1055B

それゆえ、罪人たちの魂も、平鍋に入れられる。罪の肉のようなものが流れ落ちるためである。それは魂と精神の活力を覆っていた。そして、いわば汁のようなものによって、欲望の誘惑の数々に魂を浸していた。

12

Exspectant igitur nos quaedam sartagines; ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat, et deponat omnem duritiem et pinguedinem quamdam carnalis arvinae: quod patientur qui luxuriati sunt in hac vita; et magis ludibria dedecorum, quam opera ulla virtutum exercenda sibi more Judaico crediderunt.

PL 14, 1055B

それゆえ、いくつかの平鍋が我々を待っている。だから、ここで我々の心を砕き、細やかにし、あらゆる硬さと、肉の脂のような肥え太りを脱ぎ捨てよう。この世で放縦に暮らした者たちは、それを耐え忍ぶであろう。彼らは、ユダヤ人のやり方で、徳の何らかの業よりも、むしろ恥ずべき嘲りのたわむれこそ自分たちが行うべきものだと信じたのである。

13

Incrassatus est enim Jacob, et pinguis factus est, et surrexit ludere: quem a fidei veritate lusus ille in perfidiae traduxit errorem.

PL 14, 1055C

実に、ヤコブは肥え太り、脂ぎり、立ち上がって遊んだ。その遊びが、彼を信仰の真理から不信の誤りへと導いた。

14

Merito ergo Paulus castigabat corpus suum, ne nutriret corpus peccati; luxuriando enim facimus membra peccati, sobrietate autem membra justitiae. Non natura ergo, sed culpa delinquit.

PL 14, 1055C

それゆえ、パウロが自らの体を打ち懲らしたのは当然である。罪の体を養わないためである。実に、放縦によって我々は罪の肢体を作り、節度によって正義の肢体を作る。それゆえ、罪を犯すのは本性ではなく咎である。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXV

詩篇38篇講解 第XXXV章PL 14, 1055C
1

Nec iterum vana et inania sequamur, ne telam araneae texere judicemur: eo quod peccata nulla perpetuitatis possunt habere substantiam.

PL 14, 1055C

また、我々は空しく虚ろなものを追ってはならない。クモの巣を織っていると判定されないためである。どんな罪も、永続する実体を持ちえないからである。

2

Unde cum videris aliquos studere facultatibus ampliandis, cumulandis potestatibus, affectando decori, dices illud Esaiae: Telam araneae texunt isti in omnibus diei unius, (Esai. LIX, 5) , quae diuturna esse non potest; sed cito scinditur, atque opus ejus omne dissolvitur.

PL 14, 1055C

それゆえ、財産を広げ、権力を積み上げ、見栄えを求めて励む者たちを見たなら、イザヤのあの言葉を言うであろう。「この者たちは、一日のうちのすべてにおいてクモの巣を織っている」(イザヤ59:5)〔底本は in omnibus diei unius。読みが定かでない。「一日じゅう」の意に取った。ミーニュの脚注は、isti in omnibus diei unius の語はヴァティカンの写本と五つのガリアの写本にあり、ほかの写本と版はこれを欠く、とする〕。それは長持ちしえず、すぐに裂け、その仕事はことごとく崩れる。

3

Non enim supra solidum aliquod firmamentum locatur; sed in vacuo suspenditur. Nihil laxum, nihil molle verum Christi militem decet; ecce enim qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Arguti sibi et industrii omnes avari videntur.

PL 14, 1055D

それは堅固な土台の上に置かれるのではなく、虚空に吊るされる。緩んだものも、柔らかなものも、キリストの真の兵士にはふさわしくない。見よ、柔らかな衣を着る者は、王の家にいる。貪欲な者はみな、自分では鋭敏で勤勉だと思っている。

4

Quid argutius, quid sollicitius aranea, quae operi suo diebus ac noctibus semper intendit, nec ullo sumptu, ullaque impensa conficit vestimentum? Sed vanum est omne quod fecerit. Sic homo omnis est, qui opus suum supra Christi non constituit fundamentum.

PL 14, 1056A

クモよりも鋭敏で、心を砕くものがあろうか。クモは、自分の仕事に昼も夜もつねに励み、費用も支出もかけずに衣を作り上げる。だが、クモが作ったものはすべて空しい。自分の仕事をキリストの土台の上に据えない人は、みなそのとおりである。

5

Vane noctibus et diebus et ipse turbatur; cum eum plerumque araneae modo etiam in ipso suae improbitatis molimine, operis sui ruina convolvat.

PL 14, 1056A

その者もまた、夜も昼も空しく心を乱される。その者はしばしば、クモのように、自らの邪悪な企ての骨折りのさなかにすら、自分の仕事の崩壊に巻き込まれるのである。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXVI

詩篇38篇講解 第XXXVI章PL 14, 1056A
1

(Vers. 13.) Et ideo sapiens qui cognoscit hujus saeculi vanitatem, non diuturnam vitae hujus precatur usuram; sed ad illa aeterna festinat, et labore hujus corporis et dolore gestit absolvi; sicut Propheta desiderasse cognoscitur dicens: Exaudi, Domine, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas.

PL 14, 1056A

(第13節)それゆえ、この世の空しさを知る賢者は、この命を長く享受することを祈らず、永遠のものへと急ぎ、この体の労苦と痛みから解かれることを切望する。預言者がそう望んだと知られるとおりである。彼は言う。「主よ、私の祈りと嘆願を聞き入れよ。耳で私の涙を聞き取れ」。

2

Ne sileas a me, quoniam advena ego sum apud te in terra, et peregrinus; sicut omnes patres mei. Alius est incola, alius advena, alius accola.

PL 14, 1056B

「私に対して黙するな。私は汝のもとの地で寄留者であり、旅人である。私のすべての父祖たちと同じである」。居住者と、寄留者と、仮住まいの者とは別である。

3

Incola, qui de loco est, et genitalem locum incolit: advena qui aliunde venit: accola, qui ad tempus colit, et mutatur annorum vicibus. Hoc est ergo quod dicit David: Apud te alienus sum, dum in terra sum: non sum nunc paradisi tui incola.

PL 14, 1056B

居住者とは、その土地の者であり、生まれた土地に住む者である。寄留者とは、よそから来た者である。仮住まいの者とは、一時期だけ住み、年の移り変わりとともに移る者である。それゆえ、ダビデの言うことはこうである。「私は汝のもとでよそ者である、地上にいるあいだは。私はいま、汝の楽園の居住者ではない」。

4

Unde exposuit hoc ipse subjiciens: Et peregrinus; sicut omnes patres mei. Quod aperuit et apostolus Paulus, asserens quoniam cum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 7) ; quia etsi fides in nobis est, per fidem tamen ambulamus, non per speciem, id est, non facie ad faciem, quasi praesentes; ambulamus enim in aenigmate adhuc, non in veritate.

PL 14, 1056B

だから彼は、続けて付け加えて、これを自ら解き明かした。「旅人である。私のすべての父祖たちと同じである」。使徒パウロもこれを明らかにして、我々がこの体にあるあいだは、主から離れて旅をしていると断言した(二コリント5:7)。我々のうちに信仰があるとしても、我々は信仰によって歩むのであり、見えるものによってではない。すなわち、顔と顔を合わせて、いわば現前しているようにではない。我々はなお謎の中を歩んでいて、真理の中を歩んでいないからである。

5

Denique addidit: Audemus ergo et confidimus magis peregrinari corpore, et adesse ad Dominum (Ibid., 8) .

PL 14, 1056C

ついに、彼は付け加えた。「それゆえ我々は敢えて行い、むしろ体から離れて旅し〔底本は peregrinari corpore で前置詞 a が無いが、奪格だけでも同じ意味になる〕、主のもとにいることを確信する」(二コリント5:8)。

6

Audemus praesumptionis in Deo fidei, non temeritatis est verbum; et consentimus, id est, volentes acquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem velut principaliter nostro judicio dependentes: volumus verum esse quod cupimus; ut appropinquemus ad Dominum, a quo nos videtur futurorum et praesentium distantia separare.

PL 14, 1056C

「我々は敢えて行う」という言葉は、神における確信の、信仰の言葉であって、無謀の言葉ではない。そして「我々は同意する」〔前節の引用は confidimus「確信する」と刷るが、ここでは consentimus「同意する」として講じる〕、すなわち、望んで従い、願うのであって、より完全な知識の権威を、いわば第一に自らの判断に依存させるのではない。我々は、願っていることが真であることを望む。主に近づくためである。来たるべきものと現在のものとの隔たりが、我々を主から引き離しているように見える。

7

Audemus ergo adesse; et ideo inquit: Connitimur (Ibid., 9) . Cognoscis verbum volentis adhuc pervenire, non ejus qui pervenerit. Affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur.

PL 14, 1056C

それゆえ、我々は敢えてそこにいようとする。だから彼は言う。「我々は努める」(二コリント5:9)。あなたが知るのは、なお到達しようと望む者の言葉であって、到達した者の言葉ではない。それゆえ、この言葉には意欲が示されており、成就が示されているのではない。

8

Denique ipsum testem sui sermonis interroga; immo audi dicentem, vel potius audi dubitantem, cum dicit: Ideo connitimur, sive absentes, sive praesentes placere illi (Ibid.) : absentes adhuc per fidem, praesentes per speciem.

PL 14, 1056C

ついに、彼の言葉の証人である彼自身に尋ねよ。いやむしろ、語る彼を聞け。いやむしろ、ためらう彼を聞け。彼は言う。「それゆえ我々は、不在であっても、現前していても、彼に喜ばれるよう努める」(二コリント5:9)。不在とはなお信仰によって、現前とは見えるものによって〔という意味である〕。

9

Unde et hoc potest intelligi, quod et hic positi, et illic placere nostro judici, redemptori quoque nostrarum desideramus animarum.

PL 14, 1056D

そこから、次のようにも理解できる。我々は、ここにいても、あそこにいても、我々の裁き主に、また我々の魂の贖い主にも喜ばれることを望んでいる、ということである。

10

Necesse est enim nos ei assistere per speciem; ut unusquisque operum suorum merita dignae adipiscatur sortis examine: vel justus in requie, vel impius in aerumna.

PL 14, 1057A

我々は、見えるものによって彼の前に立たねばならないからである。各人が自らの業の功績を、ふさわしい運命の審査によって得るためである。義人は安息のうちに、不敬虔な者は苦難のうちに。

11

Fundit igitur lacrymas; quoniam cum advena in terram venerit, demoretur et separetur a patria longo detentus exsilio.

PL 14, 1057A

それゆえ彼は涙を流す。寄留者が地に来たなら、そこに留まり、祖国から切り離され、長い追放に引き留められるからである。

12

Considera nunc mihi illum Adam de paradiso ejectum, in castellum relegatum, spectantem unde dejectus sit, flentem ubertim; quia reminiscitur quid amiserit, quove deciderit.

PL 14, 1057A

さあ、あのアダムを私のために思い描け。楽園から追い出され、砦〔castellum は「集落」とも取れる〕に追放され、自分がどこから突き落とされたかを見つめ、あふれるほど泣いている。何を失い、どこへ落ちたかを思い出しているからである。

13

Et ideo gratias agamus Deo, qui nos perpetuo exsilio liberavit, aperiens januam qua revertamur ad patriam. Unde Apostolus praesumpsit dicere: Ergo jam non estis advenae atque peregrini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19) .

PL 14, 1057A

それゆえ、神に感謝しよう。神は、我々を永遠の追放から解き放ち、祖国へ帰るための門を開いた。だから使徒は、敢えてこう言った。「それゆえ、汝らはもはや寄留者でも旅人でもなく、聖なる者たちの市民、神の家の者である」(エフェソ2:19)。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXVII

詩篇38篇講解 第XXXVII章PL 14, 1057B
1

(Vers. 14.) Hoc volens recipere David antequam Christus veniret in terram, dixit: Remitte mihi ut refrigerer, priusquam eam, et amplius non ero; hoc est, hic mihi remitte, ubi peccavi.

PL 14, 1057B

(第14節)ダビデは、キリストが地上に来る前に、これを受け取ろうと望んで言った。「私を赦せ。私が安らぎを得るために。私が行って、もはやいなくなる前に」。すなわち、私が罪を犯したここで、私を赦せ、ということである。

2

Nisi hic remiseris mihi, ibi remissionis requiem invenire non potero; quod enim in terra ligatum manserit, ligatum manebit in coelo, quod solutum in terra fuerit, solutum erit in coelo.

PL 14, 1057B

ここで私に赦さなければ、あそこで赦しの安らぎを見いだすことはできない。地上で縛られたままのものは、天でも縛られたままであり、地上で解かれたものは、天でも解かれるからである。

3

Propheta enim et praedicator Ecclesiae congregandae, evangelico spiritu indulgentias Domini praevidebat; et praecipienda apostolis ei Dominus revelabat; immo haec erat vetus sententia, ut qui se ligasset in terris, vinctus migraret a corpore.

PL 14, 1057B

実に預言者であり、集められるべき教会の宣教者である彼は、福音の霊によって、主の赦免をあらかじめ見ていた。主は、使徒たちに命じられるはずのことを、彼に啓示していた。いやむしろ、これが古い定めであった。地上で自らを縛った者は、縛られたまま体から移ってゆく、というものである。

4

Ideo Dominus, quod ante erat judicii sui, dedit apostolis peccata remittendi aequitate solvenda; ne cito solvenda, diu ligata manerent.

PL 14, 1057B

それゆえ主は、以前は自らの裁きに属していたもの、すなわち罪を赦す〔権能〕を使徒たちに与えた。それらは公平に解かれるべきものである。すぐに解かれるべきものが、長く縛られたままにならないためである。

5

Denique audi dicentem: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelo (Matth. XVI, 19) . Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum, ut et solvas et liges.

PL 14, 1057C

ついに、彼が言うのを聞け。「私は汝に天の国の鍵を与える。汝が地上で縛るものは何であれ、天でも縛られる。汝が地上で解くものは何であれ、天でも解かれる」(マタイ16:19)。「汝に」と彼は言う、「私は天の国の鍵を与える」。解くためにも縛るためにも、である。

6

Hoc Novatianus non audivit, sed Ecclesia Dei audivit; ideo ille in lapsu, nos in remissione: ille in impoenitentia, nos in gratia. Quod Petro dicitur, apostolis dicitur.

PL 14, 1057C

これをノウァティアヌスは聞かなかったが、神の教会は聞いた。それゆえ、あの者は堕落のうちに、我々は赦しのうちにある。あの者は悔い改めなしに、我々は恩寵のうちにある。ペトロに言われることは、使徒たちに言われる。

7

Non potestatem usurpamus, sed servimus imperio; ne postea cum venerit Dominus, et ligatos invenerit quos oportuit solvi, commoveatur adversus dispensatorem, qui ligatos servaverit servos, quos Dominus jusserat solvi dicens, quoniam qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multum: qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit minus (Luc. XII, 47) .

PL 14, 1057C

我々は権能を奪い取るのではなく、命令に仕えている。のちに主が来て、解かれるべきであった者たちが縛られたままなのを見つけ、管理人に対して怒ることのないためである。その管理人は、主が解くよう命じた縛られた僕たちを、縛られたままにしておいたことになる。主は言う。「主人の意志を知りながら、その意志に従って行わなかった僕は、多く打たれる。だが、知らずに、打たれるにふさわしいことを行った者は、少なく打たれる」(ルカ12:47)。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXVIII

詩篇38篇講解 第XXXVIII章PL 14, 1058A
1

Merito ergo David remitti sibi postulat quod sciebat non esse iis, qui secundum Aaron erant, sacerdotibus attributum: sed Evangelio servabatur. Cui ergo non remittitur, in exsilio est, in peregrinationis injuria perseverat. Hic ergo petenda est venia.

PL 14, 1058A

それゆえ、ダビデが、自分に赦しが与えられるよう求めたのは当然である。彼は、それがアロンに連なる祭司たちには授けられておらず、福音のために保たれていると知っていたからである。それゆえ、赦されない者は追放のうちにあり、旅の苦難のうちにとどまり続ける。それゆえ、赦しはここで求めねばならない。

2

Hic enim dictum est: Beati qui nunc fletis; quia ridebitis (Luc. VI, 21) : hic locus est veniae postulandae. Deploremus igitur in terris, ut mereamur indulgentiam.

PL 14, 1058A

実にここでこそ、「今泣いている汝らは幸いである。汝らは笑うからである」(ルカ6:21)と言われた。ここが、赦しを求めるべき場である。それゆえ、赦免にあずかるにふさわしくなるよう、地上で嘆こう。

3

Nisi remissum peccatum hic fuerit, non habebimus requiem: si requies non fuerit, non erit vita aeterna: si vita aeterna non fuerit, non erimus. Ideo petit remitti sibi, antequam eat, ut sit.

PL 14, 1058A

罪がここで赦されなければ、我々は安息を得ない。安息がなければ、永遠の生命はない。永遠の生命がなければ、我々は存在しない。だから彼は、自分が去って行く前に、存在できるよう、赦されることを求める。

4

Si enim remissum non fuerit, non ero, inquit, cum iis qui sunt, cum iis qui in paradisum merentur ascendere. Qui autem non est, consumetur cum descendentibus in lacum, qui in catenis et carcere fuerit derelictus.

PL 14, 1058B

実に、赦されなければ、「私は存在しない」と彼は言う。存在する者たち、すなわち楽園に昇るにふさわしい者たちとともには。だが、存在しない者は、鎖と牢獄に残されて、穴に下る者たちとともに滅ぼされる。

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXIX

詩篇38篇講解 第XXXIX章PL 14, 1058B
1

Non ergo definitive dicit: Non ero; quia alibi dicit: Psallam tibi in cithara, Deus sanctus Israel. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23) . De redemptione ergo praesumit.

PL 14, 1058B

それゆえ、彼は「私は存在しない」と断定して言うのではない。別の箇所で、こう言うからである。「イスラエルの聖なる神よ、私は竪琴で汝に詩篇を歌おう。私が汝に歌うとき、私の唇は喜ぶ。汝が贖った私の魂も喜ぶ」(詩篇70:22、23)。それゆえ、贖いについて彼は確信している。

2

Et alibi audi dicentem: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) . Erit ergo qui placere praesumit.

PL 14, 1058B

また別の箇所で、彼が言うのを聞け。「私は生ける者たちの地で、主に喜ばれよう」(詩篇114:9)。それゆえ、喜ばれることを確信する者は、存在することになる。

3

Potest et sic intelligi; quia dixit: Advena ego sum apud te in terra; et peregrinus, sicut omnes patres mei; et ideo remitte mihi, ut peregrinus esse desinam: remitte mihi exsilium, quo relegatus sum.

PL 14, 1058B

このようにも理解できる。彼は言った。「私は汝のもとの地で寄留者であり、旅人である。私のすべての父祖たちと同じである」。それゆえ、「私を赦せ」とは、旅人であることをやめるために、私が追いやられているこの追放を私に免じよ、ということである。

4

Si remiseris antequam discedam hinc, non ero amplius exsul atque peregrinus. Cum enim tu remiseris, non ero peregrinus; sed civis ero sanctorum tuorum. Ero cum patribus meis, qui et ipsi fuerunt ante peregrini, nunc vero jam cives sunt.

PL 14, 1058C

私がここから去る前に汝が赦すなら、私はもはや追放された者でも旅人でもない。汝が赦すとき、私は旅人ではなく、汝の聖なる者たちの市民となる。私は父祖たちとともにいる。彼らもまた以前は旅人であったが、いまやすでに市民である。

5

Ero domesticus Dei, ut poenam non timeam, gratiam merear: per Dominum nostrum Jesum Christum, cum quo tibi est laus, honor, gloria, perpetuitas, cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 1058C

私は神の家の者となり、刑罰を恐れず、恩寵を受けるにふさわしくなる。我々の主イエス・キリストによって。彼とともに、汝に、聖なる霊とともに、賛美、栄誉、栄光、永続が、世々より、今もつねに、世々限りなくある。アーメン。

In Psalmum XXXIX, Caput I

詩篇39篇講解 第I章PL 14, 1057C
1

[1057] In superioribus psalmis poenitentiam praedicavit: deinde de patientia sua, et perturbatione hominis est locutus: in trigesimo autem et nono psalmo, novum annuntiat Testamentum; qui enim malorum poenitentiam agit, exspectat.

PL 14, 1057C

先の詩篇で、彼は悔い改めを説いた。次に、自らの忍耐と、人の動揺について語った。だが第三十九篇では、新しい契約を告げる。悪事の悔い改めをする者は、待ち望むからである。

2

Sed non est perfecti exspectare, sed exspectasse; nemo enim nisi qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.

PL 14, 1057D

だが、完成した者のしるしは、待ち望むことではなく、待ち望み終えたことである。終わりまで耐え抜いた者でなければ、誰も救われないからである。

In Psalmum XXXIX, Caput II

詩篇39篇講解 第II章PL 14, 1058D
1

(Vers. 2, 3.) Ideo addidit: Exspectans exspectavi Dominum. Ubi ergo hoc dicitur, nisi in Evangelio? in quo jam nobis qui exspectabatur, advenit: in quo jam nobis non Legis caligat umbra, sed veritas fulget; quia Christus illuxit, qui exaudivit deprecationes suorum, et eduxit nos de lacu miseriae, et de luto faecis; ubi jam demersi tenebamur nostrorum voragine peccatorum, et totus homo noster inhaerebat, nec poterat sese animus noster eruere, obrutus multiplicis labe flagitii.

PL 14, 1058D

(第2、3節)それゆえ、彼は付け加えた。「私は主を待ち望みに待ち望んだ」。これは福音以外のどこで言われているだろうか。福音において、待ち望まれていた者はすでに我々のもとに来た。福音において、もはや律法の影は暗くなく、真理が輝いている。キリストが光を放ったからである。彼は自らの者たちの嘆願を聞き入れ、我々を悲惨の穴から、泥の澱から導き出した。そこで我々はすでに沈められ、自らの罪の深淵に捕らえられ、我々の全身がそこにはまり込み、我々の心は、数多くの醜行の汚れに覆われて、自らを引き上げることもできなかった。

2

Gratias igitur Domino Jesu, unigenito Dei Filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e coelo; ut nos de lacu ac limo istius mundi, et coenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis hujus eriperet, atque in carne sua statueret animi nostri interiora vestigia; ut confirmati in Dei verbo, et per crucem Dominici corporis passionibus absoluti, ambulemus jam non in opprobrio dedecoris, sed in remissione peccati.

PL 14, 1059A

それゆえ、主イエス、神の独り子、我々の贖い主に感謝しよう。彼は我々にすべての罪を赦すために天から降った。この世の穴と泥から、地の泥濘のような沼から、さらにこの死の体からも我々を引き上げ、自らの肉において、我々の心の内なる足跡を据えるためである。我々が神の言葉において堅固にされ、主の体の十字架によって情念から解かれ〔passionibus は「主の体の受難によって赦されて」とも読める〕、もはや恥の恥辱のうちにではなく、罪の赦しのうちに歩むためである。

3

Confirmatus igitur et radicatus in Christo, supra petram sibi memorat pedum suorum statuta vestigia. Unde dicit Apostolus: Bibebant autem de consequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) .

PL 14, 1059B

それゆえ、キリストにあって堅固にされ、根を張った者は、岩の上に据えられた自らの足の歩みを思い起こす。そこで使徒は言う。「彼らは、付き従う岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。

4

Petra, eo quod sitientes sequatur, confirmet labentes; ne sitientibus aqua desit, labentibus firmamentum.

PL 14, 1059B

岩と言われるのは、渇く者たちに従い、倒れる者たちを堅固にするからである。渇く者たちに水が、倒れる者たちに支えが欠けないためである。

In Psalmum XXXIX, Caput III

詩篇39篇講解 第III章PL 14, 1059B
1

(Vers. 4.) Exspectanti ergo mihi, Domine Jesu, aliquando venisti, direxisti gressus meos in Evangelio, immisisti in os meum canticum novum, quod est novum Testamentum.

PL 14, 1059B

(第4節)それゆえ、主イエスよ、待ち望んでいた私のもとに、汝はついに来た。汝は福音において私の歩みを導き、私の口に新しい歌を入れた。それは新しい契約である。

2

Gaudentes jam canimus hymnum Deo nostro, quia novarum virtutum praecepta cognovimus; ut nostra omnia relinquamus, Christum sequentes, et nostros diligamus inimicos. Novos etiam hausimus mores; ut pro persequentibus nos, precem Domino deferamus.

PL 14, 1059B

我々は今、喜びつつ、我々の神に賛歌を歌う。新しい徳の掟を知ったからである。それは、我々のものをすべて捨ててキリストに従い、我々の敵を愛するというものである。また、新しい習いをも汲み取った。我々を迫害する者のために、主に祈りを献げるというものである。

3

Maledicentes ecce benedicimus. Nescimus opera nostra jactare, aut celare peccata. Angelorum etiam more nuptias refutamus.

PL 14, 1059C

見よ、我々は呪う者を祝福する。我々は、自らの業を誇ることも、罪を隠すことも知らない。天使のやり方に倣って、結婚をも退ける。

In Psalmum XXXIX, Caput IV

詩篇39篇講解 第IV章PL 14, 1059C
1

(Vers. 5.) Quid multa? De illo aerumnoso peccatore beatus homo factus est, jam non respiciens in istius mundi varias vanitates. Vanitas enim vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2) , totus hic mundus est; sicut dixit sapiens Salomon.

PL 14, 1059C

(第5節)多く言う必要があろうか。あの惨めな罪人から、幸いな人が生まれた。その人はもはや、この世のさまざまな空しさを顧みない。「空しさの空しさ、すべては空しい」(コヘレトの言葉1:2)と、知恵あるソロモンが言ったとおり、この世界全体がそうである。

2

Quid enim nisi vanum est ea sequi, quae perseverare non possunt; et omnia tamquam umbra praetereunt?

PL 14, 1059C

実に、存続しえないものを追い、しかもすべてが影のように過ぎ去るのに、それに従うことは、空しくなくて何であろうか。

3

Insaniae autem falsae, aut certamina ista bellorum, in quibus pro temporali possessione sanguis tantus effunditur: aut contentionum theatralium dissensiones: aut Circensium plena furoris studia declarantur: aut haereticorum doctrina feralis: aut pseudoprophetarum in modum oraculorum coelestium simulati gestus, verba composita.

PL 14, 1059C

「偽りの狂気」として示されるのは、一時的な所有のためにこれほど多くの血が流される戦争のあの争いであり、あるいは劇場での争いの対立、あるいは競技場の見世物への怒りに満ちた熱中、あるいは異端者の致命的な教え、あるいは偽預言者が天の託宣をまねて装う身振りと、こしらえた言葉である。

4

Sic enim dicit propheta: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitates, et insanias falsas.

PL 14, 1059D

預言者はこう言うからである。「幸いな人。その人の希望は主の名である。その人は空しさと偽りの狂気を顧みなかった」。

In Psalmum XXXIX, Caput V

詩篇39篇講解 第V章PL 14, 1059D
1

Sunt ergo et verae insaniae, et forsitan prophetarum, qui in excessu mentis positi prophetabant, repleti Dei Spiritu, ut quibusdam insanire viderentur; cum propriae salutis immemores, nudi plerumque et excalceati, sicut Esaias sanctus, per populos currerent, vociferantes non quae ipsi vellent, sed quae a Domino juberentur. Ex his igitur intelligitur affulsisse remedium salutis; quoniam qui exspectabatur, adest.

PL 14, 1059D

それゆえ、真の狂気もあり、それはおそらく預言者たちのものである。彼らは精神の忘我のうちに置かれて預言し、神の霊に満たされていたので、ある人々には狂っているように見えた。自らの救いを忘れて、しばしば裸で、履物もはかず、聖なるイザヤのように、民の間を走り、自分たちが望むことではなく、主から命じられることを叫んだのである。それゆえ、これらから、救いの薬が輝き出したことが理解される。待ち望まれていた者が、そこにいるからである。

In Psalmum XXXIX, Caput VI

詩篇39篇講解 第VI章PL 14, 1060A
1

Exspectavit eum Adam de paradiso ejectus; ut longo liberaretur exsilio. Exspectavit eum in Noe justo, qui ad semen futurorum est reservatus; ut ex illo justitiae semina in hominibus pullularent.

PL 14, 1060A

アダムは、楽園から追い出されて、彼を待ち望んだ。長い追放から解放されるためである。彼を義人ノアにおいて待ち望んだ。ノアは来たるべきものの種のために保たれた。彼から正義の種が人々の間に芽吹くためである。

2

Ipsum putabat publicae salutis auctorem, qui diluvio superstes esse meruisset. Ipsum sapientiae principem, qui excoluisset vitem, et ex ejus fructu inebriatus foret.

PL 14, 1060A

洪水を生き延びるにふさわしいとされた者こそ、公の救いの創始者であると彼は考えた。ブドウを耕し、その実で酔った者こそ、知恵の頭であると〔考えた〕。

3

Quid est enim vitis nisi sapientia? sicut aperuit nobis David coelestis interpres oraculi dicens: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Psal. CXXVII, 3).

PL 14, 1060A

実に、ブドウとは知恵でなくて何であろうか。天の託宣の通訳者ダビデが、我々に明らかにして言うとおりである。「汝の妻は、汝の家の脇で豊かに実るブドウのようである」(詩篇127:3)。

4

Eo quod in ipso esset sapientiae plenitudo, quae exspectabatur in Christo, qui novo repletus sapientiae sacramento, quod oculus non vidit, nec auris audivit, inusitatum nobis deferre mysterium properavit; ut nudus jaceret, et exuberantis sapientiae pocula inaudita proflueret: ut obliti superiorum, in novos mores, et novam sobrietatem vitae resurgeremus aeternae; quo per stultitiam praedicationis Deus agnosceretur, quem per sapientiam non cognovit hic mundus.

PL 14, 1060B

知恵の充満が彼のうちにあったからである。それはキリストにおいて待ち望まれていた。キリストは、知恵の新しい秘義に満たされ、目が見ず、耳が聞かなかったもの、我々には見慣れぬ奥義を運んでくることを急いだ。裸で横たわり、あふれる知恵の、聞いたことのない杯を注ぎ出すためである。我々が先のことを忘れ、新しい習いと、永遠の生命の新しい節度へと復活するためであり、この世が知恵によって知らなかった神が、宣教の愚かさによって知られるためである。

5

Denique in figura illa dormientis et nudati patris, qui stultitiam risit, maledictus est: qui venerati sunt, benedictionis gratiam sunt adepti.

PL 14, 1060B

ついに、あの眠って裸にされた父の象りにおいて、その愚かさを笑った者は呪われた。敬った者たちは、祝福の恩寵を得た。

6

Ideoque qui mortem unigeniti Filii Dei, patris et creatoris omnium, ad offendiculum, aut opprobrium nostrae fidei objiciendam esse crediderint, peccatorum suorum nexibus ad perpetuam maledictionis aerumnam tenentur astricti: qui vero eam pro totius humani generis absolutione suscipiunt, virtutis aeternae praesidio fulciuntur.

PL 14, 1060B

それゆえ、万物の父であり創造主である神の独り子の死を、我々の信仰のつまずきや恥辱として突きつけるべきだと考える者たちは、自らの罪の縄目によって、永遠の呪いの苦難へと縛りつけられている。だが、全人類の解放のためにその死を受け入れる者たちは、永遠の力の守りに支えられる。

7

Crux enim Christi Judaeis offendiculum, Graecis stultitia, ut Apostolus dixit (I Cor. I, 23 et seq.) : nobis autem qui credimus in Dominum Jesum, virtus Dei atque sapientia est.

PL 14, 1060C

実に、キリストの十字架は、使徒が言ったように、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさである(一コリント1:23以下)。だが、主イエスを信じる我々にとっては、神の力であり知恵である。

In Psalmum XXXIX, Caput VII

詩篇39篇講解 第VII章PL 14, 1060C
1

Exspectatus est in Moyse, cum siccasset et pertransisset undas maris, et impossibile viribus humanis, pedestris viae aperiret in fluctibus iter: sequeretur petra, et vomeret aquas; ut sitientium patrum in medio deserti viscera interna satiaret.

PL 14, 1060C

彼はモーセにおいて待ち望まれた。モーセは海の波を乾かして渡り、人の力では不可能な、歩いて渡る道を波の中に開いた。岩は従い、水を吐き出した。荒れ野の真ん中で渇く父祖たちの内臓を満たすためである。

In Psalmum XXXIX, Caput VIII

詩篇39篇講解 第VIII章PL 14, 1060C
1

Exspectatus est, et in Aaron principe sacerdotum, qui inter vivos ac mortuos medius stetit: et serpentem statuit luem mortis; ne a cadaveribus defunctorum ad viventium transiret interitum.

PL 14, 1060C

彼は、大祭司アロンにおいても待ち望まれた。アロンは、生ける者たちと死者たちの間に立ち、這い広がる死の疫病を食い止めた。それが亡くなった者たちの死体から、生きている者たちの滅びへと移らないためである。

2

Quid enim tam proprium Christi, quam advocatum apud Deum Patrem astare populorum, mortem suam offerre pro cunctis, repellere necem, vitam reformare perituris?

PL 14, 1060D

実に、神なる父のもとで諸民の弁護者として立ち、すべての者のために自らの死を献げ、殺戮を退け、滅びゆく者たちに命を作り直すことほど、キリストに固有のことがあろうか。

In Psalmum XXXIX, Caput IX

詩篇39篇講解 第IX章PL 14, 1060D
1

Exspectatus est et in Jesu Nave, et certe venit, qui et potestatem suam et nomen accepit; ut et populum in terram repromissionis induceret, et vere Jesu nomine vocaretur.

PL 14, 1060D

彼は、ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕においても待ち望まれ、確かに来た。この者は自らの権能と名を受けた。民を約束の地に導き入れるためであり、まことにイエスの名で呼ばれるためである〔七十人訳では、ヨシュアの名は「イエス」である〕。

2

Siccavit fluenta, convertit amnem in suum fontem, solem statuit, donec consummaret in virtute victoriam. Sed adhuc figura erat ille, non veritas.

PL 14, 1061A

彼は流れを乾かし、川をその源へ向けて戻し、太陽を止め、力によって勝利を完成させた。だが、あの者はなお象りであって、真理ではなかった。

3

Denique verus ei dux militiae coelestis effulsit, et adoravit eum Jesus Nave; quamvis adhuc nondum in corpore verus astiterat, sed adhuc venerat in figura.

PL 14, 1061A

ついに、天の軍勢の真の指揮官が、彼に輝き出し、ヌンの子ヨシュアはその者を拝した。真の者は、まだ体においては現れていなかったが、象りにおいてすでに来ていたのである。

In Psalmum XXXIX, Caput X

詩篇39篇講解 第X章PL 14, 1061A
1

Quando igitur verus advenit? Audi dicentem: Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Tunc dixi, ecce venio.

PL 14, 1061A

それでは、真の者はいつ来たのか。彼が言うのを聞け。「私は告げ、語った。彼らは数を超えて増えた。汝はいけにえと献げ物を望まなかったが、私のために体を整えた。そのとき私は言った。見よ、私は来る」。

2

In capite Libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui. Quid evidentius quam quod cum Evangelii sui munere nobis Jesus verus advenit? Ipse locutus est, et innumeri credentium populi congregati sunt, qui vix singuli ante credebant.

PL 14, 1061A

「書の冒頭に、私について、汝の意志を私が行うことが記されている。私の神よ、私はそれを望んだ」。真のイエスが、自らの福音の賜物とともに我々のもとに来たこと以上に、明らかなことがあろうか。彼自身が語り、信じる者たちの数えきれない民が集められた。彼らは以前には、一人ひとりがかろうじて信じるだけであった。

3

Ipse venit in carne, et cessavit sacrificium Judaeorum. Cessavit oblatio pro peccato, quia peccatorum remissor advenerat. Non erat remedium necessarium Legis, ubi Legis Auctor astabat.

PL 14, 1061B

彼自身が肉において来て、ユダヤ人のいけにえは止んだ。罪のための献げ物は止んだ。罪を赦す者が来たからである。律法の創始者が傍らに立つところでは、律法による治療は必要なかった。

In Psalmum XXXIX, Caput XI

詩篇39篇講解 第XI章PL 14, 1061B
1

In capite Libri scriptum est de me. Scriptum profecto de Christo est in principio veteris Testamenti quod venturus esset, ut in redemptione hominum, Dei Patris faceret voluntatem; quando scriptum est, quia Evam in specie Ecclesiae ad hominis adjumenta formavit.

PL 14, 1061B

「書の冒頭に、私について書かれている」。確かに、キリストについては、旧約の初めに、彼が来ることになっていると書かれている。人々の贖いにおいて、父なる神の意志を行うためである。そこには、彼が教会の姿でエバを、人の助けのために形づくったと書かれている。

2

Quid enim nobis in hac corporis infirmitate, et saeculi istius perturbatione praesidio potest esse; nisi sola Ecclesiae gratia, qua redimimur: et fides nostra, qua vivimus? In capite Libri scriptum est: Os de ossibus meis, et caro de carne mea.

PL 14, 1061B

実に、この体の弱さと、この世の動揺のなかにある我々にとって、教会の恩寵——それによって我々は贖われる——と、我々の信仰——それによって我々は生きる——のほかに、何が守りとなりえようか。書の冒頭に書かれている。「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉」。

3

Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 23, 24) .

PL 14, 1061C

「このゆえに、人は父と母を離れ、その妻に結ばれ、二人は一つの肉となる」(創世記2:23、24)。

4

Quis iste sit qui locutus est, aut de quo istud sit sacramentum, audi dicentem: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .

PL 14, 1061C

語ったのが誰か、あるいはこの秘義が誰についてのものかは、彼が言うのを聞け。「この秘義は偉大である。私は、キリストと教会について言っているのである」(エフェソ5:32)。

5

Unde et admonet (Ibid., 25) ut sic diligat homo uxorem suam, quemadmodum Ecclesiam Christus; quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ipsius, et de ossibus ejus.

PL 14, 1061C

そこで彼は、人が自らの妻を、キリストが教会を愛したように愛するよう勧める(エフェソ5:25)。我々は彼の体の肢体であり、彼の肉から、彼の骨からだからである。

6

Quae igitur major salus, quam esse cum Christo, et ei unitate quadam corporis adhaerere, in quo nec macula sit ulla, nec tortitudo peccati?

PL 14, 1061C

それゆえ、キリストとともにいること、また一つの体の一体性によって彼に結ばれることほど、大きな救いがあろうか。そこにはいかなる汚れも、罪のゆがみもない。

In Psalmum XXXIX, Caput XII

詩篇39篇講解 第XII章PL 14, 1061C
1

Scriptum est in capite Libri, quod Abel justi placuit hostia Deo, displicuit oblatio parricidae (Gen. IV, 4 et 5) .

PL 14, 1061C

書の冒頭に、義人アベルのいけにえは神に喜ばれ、近親殺し〔カイン〕の献げ物は喜ばれなかったと書かれている(創世記4:4、5)。

2

Nonne aperte significavit Dominus Jesus offerendum se esse pro nobis; ut in sua passione novi sacrificii gratiam consecraret, ritum populi parricidalis aboleret? Quid autem expressius, quam quod a sancto Patriarcha oblatus est filius, et aries immolatus est?

PL 14, 1061C

主イエスが、自分が我々のために献げられねばならないことを、明らかに示したのではないか。自らの受難において新しいいけにえの恩寵を聖別し、近親殺しの民の儀式を廃するためである。また、聖なる族長によって子が献げられ、雄羊がほふられたことほど、はっきりしたことがあろうか。

3

Nonne aperte ostendit hominis carnem, quae omnibus terrenis est communis animantibus, non divinitatem unigeniti Filii Dei obnoxiam futuram sacrae vulneri passionis?

PL 14, 1061D

それは、すべての地上の生き物に共通である人の肉こそが、神の独り子の神性ではなく、受難の聖なる傷にさらされることになる、と明らかに示しているのではないか。

In Psalmum XXXIX, Caput XIII

詩篇39篇講解 第XIII章PL 14, 1062A
1

Scriptum est in capite Libri, venturum hominem qui Potestatibus coelestibus imperaret (Gen. XXVIII, 12) .

PL 14, 1062A

書の冒頭に、天の能天使たちを支配することになる人が来ると書かれている(創世記28:12)。

2

Impletum est, quando Dominus Jesus venit in terras, et angeli ministrabant ei; sicut ipse dignatus est dicere: Ex hoc videbitis coelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51) .

PL 14, 1062A

それは、主イエスが地に来たとき、天使たちが彼に仕えたときに成就した。彼自身が言ったとおりである。「これから、汝らは天が開かれ、神の天使たちが人の子のもとに上り、また下るのを見るであろう」(ヨハネ1:51)。

In Psalmum XXXIX, Caput XIV

詩篇39篇講解 第XIV章PL 14, 1062A
1

Scriptum est in capite Libri: Agnus sine macula, mundus, maturus, masculus, anniculus erit vobis; et occidet eum omnis synagoga (Exod. XII, 5) . Quis iste sit agnus, audistis dicentem: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) .

PL 14, 1062A

書の冒頭に書かれている。「傷のない、清い、成熟した、雄の、一歳の子羊が、汝らのためのものとなる。会堂のすべてがこれをほふる」(出エジプト記12:5)。この子羊が誰であるかは、諸君は、彼が言うのを聞いた。「見よ、神の子羊、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。

2

Hic est qui occisus est ab omni populo Judaeorum: quem adhuc hostili odio persequuntur. Et illum quidem oportebat pro omnibus mori; ut in ejus cruce fieret remissio peccatorum, et sanguis ipsius mundi inquinamenta lavaret: sed vae illis qui auctorem salutis propriae negaverunt!

PL 14, 1062A

これこそ、ユダヤ人の全民によってほふられた者であり、彼らはいまなお敵意の憎しみで彼を迫害している。確かに、彼がすべての者のために死ぬ必要があった。その十字架において罪の赦しが成し遂げられ、その血が世の汚れを洗うためである。だが、自らの救いの創始者を否んだ者たちに災いあれ。

3

Fecistis, inquit, consilium; sed non per me (Esai. XXX, 1) . Quomodo poterat probare parricidium, qui consilium non probabat? Et tamen quanta pietas! Abhorrebat quidem a consilio; sed si converterentur, remedium non negabat.

PL 14, 1062B

「汝らは、はかりごとを行った。だが、私によるものではない」と彼は言う(イザヤ30:1)。はかりごとを認めなかった者が、どうして近親殺しを認められたであろうか。それでも、何と大きな慈愛であろうか。彼ははかりごとを嫌っていたが、彼らが立ち返るなら、治療を拒みはしなかった。

In Psalmum XXXIX, Caput XV

詩篇39篇講解 第XV章PL 14, 1062B
1

Scriptum est etiam, non solum in capite; sed in omni Legis complexione, venturum hominem ad conservandum hominum genus, qui omnia vellet quae Deus vellet. Unde intelligis quoniam divinitatis ejusdem est, qui ejusdem est voluntatis.

PL 14, 1062B

さらに、冒頭においてだけでなく、律法の全体を通して、神が望むことをすべて望む人が、人類を救うために来ることが書かれている。そこから、あなたは悟る。同じ意志を持つ者は、同じ神性に属するのである。

2

Unde etiam ad sacrificium passionis voluntarius accessit, meritoque praedixit: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8) .

PL 14, 1062B

そこから、彼は自ら進んで受難のいけにえに近づき、当然こう予告した。「私は自ら進んで汝にいけにえを献げよう」(詩篇53:8)。

In Psalmum XXXIX, Caput XVI

詩篇39篇講解 第XVI章PL 14, 1062B
1

Sed forte dicas: Quomodo in Evangelio dixit: Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc, sed non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39) .

PL 14, 1062B

だが、あなたはおそらく言うであろう。福音ではどうして彼はこう言ったのか。「父よ、できることなら、この杯を私から取り除け。だが、私の望むようにではなく、汝の望むようにせよ」(マタイ26:39)。

2

Et videtur quidem esse distantia voluntatis: verum intelligimus aliud esse quod secundum unitatem divinitatis exprimitur, ubi dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : aliud quod secundum hominis est locutus affectum, quem innuit cautum esse debere, nec praesumere quod facile implere non possit; ne dum praemium quaerit, incidat sacrilegium.

PL 14, 1062C

確かに、意志の隔たりがあるように見える。だが、我々は理解する。神性の一体性に従って表現されること、すなわち「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言うところと、人の感情に従って彼が語ったこととは別である。後者によって彼は、人は慎重でなければならず、容易に果たせないことを見込んではならないと示した。報いを求めるあまり、冒瀆に陥らないためである。

3

Unde ait: Cum persequentur vos in hac civitate; fugite in aliam (Matth. X, 23) . Merito ergo et hic subiturus corporis passionem, coepit contristari, et moestus esse: et assumptis Petro et duobus filiis Zebedaei: Tristis est anima mea (Matth. XXVI, 38) , ante praemisit; et subjecit postea: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.

PL 14, 1062C

だから彼は言う。「汝らがこの町で迫害されるなら、別の町へ逃げよ」(マタイ10:23)。それゆえ、ここでも、体の受難を受けようとして、彼が悲しみ、嘆き始めたのは当然である。ペトロとゼベダイの二人の子を伴い、先に「私の魂は悲しい」(マタイ26:38)と言い、のちに続けた。「目を覚まして祈れ。誘惑に陥らないためである」。

4

Spiritus promptus est, caro autem infirma (Ibid., 41) . Vides ubique eum secundum hominem loqui, secundum hominem orare, secundum hominem tristem esse, secundum hominem dixisse: Pater meus, si possibile est (Matth. X, 23) .

PL 14, 1062D

「霊は進んでいるが、肉は弱い」(マタイ26:41)。あなたは、彼が至るところで人として語り、人として祈り、人として悲しみ、人として「私の父よ、できることなら」(マタイ10:23)と言ったことを見ている〔底本の番号のまま。この句はマタイ26:39にある〕。

5

Quod utique non impossibile Deo; sed hominis est dubitare, Dei confirmare. Ideo promptiores assumpsit, quasi electos ultimi judicii sui testes, qui verborum ejus agnoscerent sacramentum. Denique alii dormiebant, isti soli fida mente vigilabant.

PL 14, 1062D

これは、神にとって不可能なことではない。だが、ためらうのは人のことであり、確かにするのは神のことである。それゆえ、彼はいっそう熱心な者たちを、自らの最後の裁きの選ばれた証人として伴った。その言葉の秘義を悟る者たちとしてである。実際、ほかの者たちは眠っていたが、この者たちだけが、忠実な心で目を覚ましていた。

6

Unde et per Hieremiam nondum suscepto corpore, ipse ait: Ego sicut agnus ductus sum, et nescivi (Jerem. XI, 19) . Quid est quod nesciat Sapientia Dei, quae in arcano Patris semper est? Et ideo enarravit omnia Filius Dei, quia Dei Patris ipse sapientia est.

PL 14, 1063A

だから、体をまだ受けていないときにも、エレミヤを通して彼自身が言う。「私は連れていかれる子羊のようで、知らなかった」(エレミヤ11:19)。神の知恵、父の秘められた所に常にある者が、知らないことがあろうか。それゆえ、神の子はすべてを説き明かした。彼自身が父なる神の知恵だからである。

7

Quomodo praescivit se sicut agnum esse ducendum, et quo duceretur nescisse se dicit? Aut quomodo in superioribus per os ipsius David ait: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ?

PL 14, 1063A

自分が子羊のように連れていかれることを前もって知っていたのに、どこへ連れていかれるかを知らなかったと彼が言うのは、どうしてか。あるいは、先の箇所で、彼がダビデその人の口を通して言うのは、どうしてか。「神よ、私の神よ、私に目を留めよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:2)。

8

Quomodo derelinquitur a Patre Filius, qui ait: Et non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) ? Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9) ?

PL 14, 1063A

「私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)と言う子が、どうして父に見捨てられるのか。また別の箇所では、「私は引き渡され、出ていかなかった」(詩篇87:9)と言う。

9

Et alibi: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 8) ? nisi ut advertas quod hominum sensum exprimit, qui putant se a Domino suo, quando sunt in periculis, derelictos.

PL 14, 1063A

また別の箇所では、「私は起き上がったが、なおも汝とともにいる」(詩篇138:8)〔ミーニュの引照は詩篇138:8。詩篇138:18 に当たる〕と言う。それは、彼が人々の感覚を表していることに、あなたが気づくためでなくて何であろうか。人々は、危険の中にいるとき、自らの主に見捨てられたと思うのである。

10

Denique audi quod sequitur: Longe, inquit, a salute mea, verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2) ; hoc est, alia verba sunt delictorum, alia sacramenta salutis aeternae. Non praejudicant verba virtuti: suis viribus substantia divina fulcitur.

PL 14, 1063B

ついに、続く言葉を聞け。「私の救いから遠い、私の罪の言葉は」と彼は言う(詩篇21:2)。すなわち、罪の言葉は別であり、永遠の救いの秘義は別である。言葉は、〔神の〕力を損なわない。神の実体は、自らの力によって支えられる。

11

Homo videtur, homo auditur, Deus in operibus agnoscitur. Et tamen de hoc homine dictum est: Et homo est et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9) ? Quid est, quis? Non quo nemo, sed quo rarus, quo sapiens; sicut illud: Quis ascendet in montem Domini?

PL 14, 1063B

人は見られ、人は聞かれ、神は業において認められる。それでも、この人について、こう言われている。「彼は人である。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)。「誰が」とは何か。誰もいないという意味ではなく、まれな者、知恵ある者という意味である。「誰が主の山に登るか」と言われるのと同じである。

12

Quis sapiens et intelliget ea (Ose. XIV, 10) ? Denique alibi: Vir insipiens non cognoscit ea, et stultus non intelligit haec (Psal. XCI, 7) . Et tu ergo cum legis Evangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis: illuminet te Sapientiae fulgor aeternae.

PL 14, 1063B

「誰が知恵ある者で、これらを悟るだろうか」(ホセア14:10)。また別の箇所では、「愚かな人はこれを知らず、愚か者はこれを悟らない」(詩篇91:7)。それゆえ、あなたも福音を読むときは、知恵ある者として、愚か者としてではなく、読むものを知れ。永遠の知恵の輝きがあなたを照らすように。

13

Verba quidem sunt; sed et ipsa mundant, et ipsa illuminant, et ipsa confirmant, et ipsa vivificant. Unde ait Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et non relinquemus te (Joan. VI, 69) .

PL 14, 1063C

確かに言葉ではある。だが、まさにこれらが清め、これらが照らし、これらが堅固にし、これらが生かす。そこでペトロは言う。「主よ、我々は誰のもとに行こうか。汝は永遠の生命の言葉を持っている。我々は汝を離れない」(ヨハネ6:69)。

In Psalmum XXXIX, Caput XVII

詩篇39篇講解 第XVII章PL 14, 1063C
1

Denique ut adverteremus, quod secundum hominem locutus esset, paulo post dixit: Ecce appropinquat hora, ut Filius hominis tradatur in manus peccatorum (Matth. XXVI, 45) .

PL 14, 1063C

実に、彼が人間に即して語ったことを我々に悟らせるために、少しあとで言った。「見よ、時が近づいた。人の子が罪人たちの手に引き渡される」(マタイ26:45)。

2

Et Judae osculanti ait: Juda, osculo filium hominis tradis; hoc est, venenum infundis osculo, quo gratia charitatis infunditur: osculo quod sacrae pacis insigne est: osculo quo amicitia fida firmatur: osculo, quo fides sancta signatur?

PL 14, 1063C

そして接吻するユダに言う。「ユダよ、汝は接吻で人の子を引き渡すのか」。すなわち、愛の好意が注がれるその接吻で毒を注ぐのか。聖なる平和の印であるその接吻で、忠実な友情を固めるその接吻で、聖なる信仰が封印されるその接吻で、そうするのか。

3

Hoc ergo osculo tradis periculo, quem propter osculi commercium venerari deberes? Et tradis filium hominis homo, qui propter hominum salutem descendit de coelo? Sic enim scriptum est: Filius hominis qui est in coelo, ipse est qui descendit e coelo (Joan. III, 13) .

PL 14, 1063D

では、汝は、接吻の交わりゆえに崇めるべき者を、この接吻で危険に引き渡すのか。しかも人である汝が、人々の救いのために天から降った人の子を引き渡すのか。こう書かれているからである。「天にいる人の子、その者こそ天から降った者である」(ヨハネ3:13)。

4

Filium hominis tradis, qui te ex peccatore apostolum fecit: Filium hominis tradis, qui venit, ut in sanguine suo omnium peccata dilueret? Ego osculum non nego: ipse videris, qui violaveris osculi sanctitatem.

PL 14, 1063D

汝を罪人から使徒にした人の子を引き渡すのか。自らの血によってすべての人の罪を洗い流すために来た人の子を引き渡すのか。私は接吻を否定しない。接吻の聖さを犯した汝自身が、そのことを考えるがよい。

5

An non legisti quod utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) ? Nec immerito graviore telo tantae dignationis percussus est Judas, quam si eum fulmine perculisset.

PL 14, 1064A

汝は読まなかったのか。友の傷は敵の進んでする接吻よりも益がある(箴言27:6)と。ユダがこれほどの懇ろさというより重い武器に打たれたのは、故なきことではない。雷で打ち倒されたとしても、それほど重くはなかったであろう。

6

Denique patientiam Domini ferre non potuit, qui majestatem prodidit; adeo ut sibi ipsi tanti sceleris reatus non posset ablui. Itaque abiit, pecuniam refudit; hoc est, condemnavit avaritiam suam tantae impietatis auctorem, pretium perfidiae synagogae reddidit.

PL 14, 1064A

要するに、威光を売り渡した者は、主の忍耐に耐えることができなかった。その結果、これほどの罪の責めは、自分では洗い流せなかった。そこで彼は去り、金を投げ返した。すなわち、これほどの不敬の張本人である自らの貪欲を断罪し、背信の代価を会堂に返したのである。

7

Non excusatur proditor, qui poenitentiae locum invenire non potuit; sed acervatur sacrilegium Judaeorum, qui etiam proditoris vocibus arguuntur.

PL 14, 1064A

裏切り者が弁解されるのではない。彼は悔い改めの余地を見いだすことができなかった。だが、ユダヤ人たちの冒瀆は積み重ねられる。彼らは裏切り者の言葉によってさえ責められるのである。

8

Ille suum crimen agnovit dicens, quod tradiderit sanguinem justum: isti et pretium sceleris receperunt, et acrioribus studiis justitiae principem persecuti sunt.

PL 14, 1064A

彼は、義なる血を引き渡したと言って、自らの罪を認めた。だがこの者たちは、罪の代価を受け取り、さらに激しい熱意で正義の君を迫害した。

9

Ideo ad istorum omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absolvitur; quia ille Christum in suppliciis agnovit suis, quem isti in beneficiis non agnoverunt: et peccatum suum confessus est Christo, qui sciret ignoscere; quia in cruce sua regnum Domini mente conspexit, quod in convivio Christi Judas videre non potuit.

PL 14, 1064B

それゆえ、これらすべての者への永続する断罪として、十字架につけられた盗賊は赦される。彼は自らの刑罰のうちにキリストを認めたが、この者たちは数々の恵みのうちに認めなかった。彼は赦すことを知る者であるキリストに自らの罪を告白した。十字架の上でも、主の国を心で見たが、ユダはキリストの食事の席でそれを見ることができなかった。

10

Ideo precationem latronis vox secuta est coelestis hujusmodi: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 14, 1064B

それゆえ、盗賊の祈りに、次のような天の声が続いた。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

11

Tripudiabas, draco, quod apostolum subtraxeras Christo: plus amisisti quam sustulisti, qui latronem vides in paradisum esse translatum. Nemo est qui possit excludi, quando receptus est latro, minister tuus; et eo pervenit, unde ipse dejectus es.

PL 14, 1064B

竜よ、汝は使徒をキリストから奪い去ったと小躍りしていた。だが汝は、奪ったものより多くを失った。盗賊が楽園へ移されるのを見ているのだから。汝の下僕であった盗賊が迎え入れられたとき、締め出される者はもはや誰もいない。汝自身が突き落とされた場所へ、彼は至ったのである。

In Psalmum XXXIX, Caput XVIII

詩篇39篇講解 第XVIII章PL 14, 1064C
1

Subtexuimus ista propter illum versiculum, quia dixit: Ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui; hoc est, divinitatis mihi tecum, Pater, una voluntas est. Et quia una voluntas, una substantia est; quia et inseparabilis majestas, et potentia Trinitatis.

PL 14, 1064C

我々がこれらを付け加えたのは、あの小節のためである。彼は言った。「汝の意志を行うために。私の神よ、私は望んだ」。すなわち、「父よ、神性において、私にとって汝と一つの意志がある」ということである。意志が一つであれば、実体も一つである。威光も三位一体の力も分かたれないからである。

2

Sed alia vox carnis, et tamen ad voluntatem Dei et ipsa consensit dicens: Non quod ego volo, sed quod tu vis (Marc. XIV, 57) . Et alibi: Si non potest hoc transire, nisi illud bibam, fiat voluntas tua (Matth. XXV, 42) .

PL 14, 1064C

だが肉の声は別であり、それでも肉自身も神の意志に同意して言った。「私が望むことではなく、汝が望むことが〔なされるように〕」(マルコ14:57)〔底本の番号(14:57)のまま。この句はマルコ14:36にある〕。そして別の箇所では、「もしこれが過ぎ去りえず、私がそれを飲まねばならないなら、汝の意志がなされるように」(マタイ25:42)〔底本の番号のまま。この句はマタイ26:42にある〕。

3

Communis affectus est mortem timere, quam suscepit Christus; ut crucifigeret, sicut crucifixit, et carnem; mihi enim est luctatus, ut mihi vinceret.

PL 14, 1064C

死を恐れることは、共通の情である。キリストはその死を引き受けた〔quam は「死」を受けると取った〕。肉をも十字架につけるためであり、実際に十字架につけたのである。彼は私のために戦ったからである。私のために勝つためであった。

4

Etsi caro Christi fortis, nec peccato obnoxia; tamen peccata suscepit: infirmitates suscepit, etsi nihil habuit quod doleret. Denique audi dicentem, quia pro nobis dolet (Esai. LIII, 4) . . . donec ejiciat in veritate judicium (Esai. XLII, 4) .

PL 14, 1064C

キリストの肉は強く、罪に服してもいなかった。それでも彼は罪を引き受けた。弱さを引き受けた。苦しむべきものは何も持っていなかったのに。そこで、彼が我々のために苦しむと言うのを聞け(イザヤ53:4)〔底本はここで引用が途切れ、点を三つ打つ〕……「真理において裁きを導き出すまで」(イザヤ42:4)。

5

Non enim alteram carnem, sed hanc suscepit; ut Apostolus docet dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem (I Cor. XV, 53) . Etsi de Virgine natus est et Spiritu sancto, tamen hominis est filius; quia homo Virgo.

PL 14, 1064D

彼は別の肉ではなく、この肉を引き受けたからである。使徒が教えて言うとおりである。「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは不死を着なければならない」(一コリント15:53)。彼はおとめと聖なる霊から生まれたが、それでも人の子である。おとめは人だからである。

6

Et ideo quod natum est ex carne, caro est: et qui natus est de homine, homo dicitur, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus.

PL 14, 1064D

それゆえ、「肉から生まれたものは肉である」。そして人から生まれた者は、人と呼ばれる。「神と人々との間の仲介者、人であるキリスト・イエス」である。

In Psalmum XXXIX, Caput XIX

詩篇39篇講解 第XIX章PL 14, 1065A
1

Propterea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem: et immortalis, ut faceret immortalem. Si quis ergo eum sequitur, induet immortalitatem.

PL 14, 1065A

それゆえ、朽ちない者として彼はこの肉を引き受けた。肉を朽ちないものにするためであり、不死の者として〔引き受けた〕のは、肉を不死にするためである。したがって、誰であれ彼に従う者は、不死を着るであろう。

2

Si quis voluntatem ejus facit, non morietur in aeternum; sed dicit ei Christus: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Quid est, hodie? Hoc est, de nocte transisti, mecum eris in lumine. Noli tenebras formidare, quem aeterna lux suscepit.

PL 14, 1065A

誰であれ彼の意志を行う者は、永遠に死なない。むしろキリストは彼に言う。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。「今日」とは何か。すなわち、あなたは夜から移った。私とともに光の中にいるであろう、ということである。暗闇を恐れるな。永遠の光があなたを迎え入れたのだから。

3

Pulchre etiam subjunxit: Mecum eris in paradiso (Ibid.) ; hoc est, noli dubitare de carne, et me in carne vidisti: noli timere, ne et tu cadas de paradiso, sicut cecidit Adam; sed audi quia mecum eris, quo praesente, cadere non possis.

PL 14, 1065A

さらに彼は見事に付け加えた。「私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。すなわち、肉について疑うな。あなたは私を肉において見たのだから。アダムが楽園から堕ちたように、あなたもまた堕ちはしないかと恐れるな。むしろ聞け、「私とともに」いるのだと。私がいるなら、あなたは堕ちることができない。

4

Cecidit caro in paradiso, antequam susciperetur a Christo. Ibi eris susceptus, ubi et ille qui suscepit; quia non mentitus est dicens: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24) .

PL 14, 1065B

肉は、キリストに迎え入れられる前に、楽園で堕ちた。あなたは、迎え入れた者のいるその場所に迎え入れられてそこにいるであろう。彼は偽って言ったのではない。「私のいるところに、彼らも私とともにいることを望む」(ヨハネ17:24)。

5

Non recedet pastor a gregibus suis, licet jam lupum in paradiso timere non possis, cui dictum est: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18) .

PL 14, 1065B

羊飼いは自分の群れから離れない。もっとも、あなたはもはや楽園でオオカミを恐れることはありえない。あなたには、こう言われているのだから。「私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた」(ルカ10:18)〔cui は「あなた」を受けると取った。この言葉は弟子たちに向けて語られたものである〕。

6

Ideo ante consummationem adversarius dejicitur in incendium, catenis quoque perpetuis alligatur; ut tu jam nullas insidias pertimescas.

PL 14, 1065B

それゆえ、終わりの完成の前に敵対者は火の中に投げ落とされ、永遠の鎖にも縛られる。あなたがもはや、いかなる策略も恐れないようにするためである。

In Psalmum XXXIX, Caput XX

詩篇39篇講解 第XX章PL 14, 1065B
1

Et Adam ut caderet, a serpente deceptus est, et flexus est ab uxore. Ideo jam nullae in paradiso nuptiae, sed omnes erunt sine celebritatibus nuptiarum, sicut angeli in coelo. Non dixerat Adae: Mecum eris; quia sciebat illum esse casurum, ut redimeretur a Christo.

PL 14, 1065B

アダムもまた、蛇に欺かれ、妻に引き曲げられて、堕ちるに至った。それゆえ楽園にはもはや婚姻はなく、すべての者は、天の天使たちのように、婚礼の祝いなしにいるであろう。〔主は〕アダムには「私とともにいる」と言わなかった。彼が堕ちることを知っていたからである。キリストによって贖われるためである。

2

Felix ruina, quae reparatur in melius. Ideo jam pius pastor, bonus negotiator gregem suum, et mercem propriam non reliquit. Erit quidem et adhuc in paradiso cum angelis pugna serpenti, donec dejiciatur: sed qui cum Christo est, timere non poterit.

PL 14, 1065C

より善いものへと回復される堕落は、幸いである。それゆえ、敬虔な羊飼い、善い商人は、自らの群れと自らの商品を見捨てなかった。確かに楽園には、なお天使たちと蛇との戦いがあるであろう。蛇が投げ落とされるまでは。だがキリストとともにいる者は、恐れることはありえない。

3

Adam cum Christo non fuit, quando deceptus est. Nam si cum Christo fuisset, et in ejus praeceptione permansisset, perire utique non potuisset. Non mansit in Christo, quia non in ejus sermone permansit. Denique audi, qui maneat in Christo.

PL 14, 1065C

アダムは、欺かれたとき、キリストとともにいなかった。もしキリストとともにいて、その戒めにとどまっていたなら、滅びることは決してありえなかったからである。彼はキリストにとどまらなかった。その言葉にとどまらなかったからである。では、誰がキリストにとどまるのか、聞け。

4

Si manseritis, inquit, in me et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis, petetis; et fiet vobis (Joan. XV, 7) . Et infra: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in mea dilectione (Ibid., 10) . Vis scire, quia cum Christo Adam non erat?

PL 14, 1065C

彼は言う。「汝らが私にとどまり、私の言葉が汝らにとどまるなら、汝らは望むものを何でも求めるであろう。そしてそれは汝らになされる」(ヨハネ15:7)。さらに下で、「汝らが私の戒めを守るなら、汝らは私の愛にとどまるであろう」(ヨハネ15:10)。アダムがキリストとともにいなかったと、あなたは知りたいか。

5

Dixit ei Dominus: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ? Qui utique quasi absentem requirit, non diceret: Ubi es; si eum in se manere cognosceret. Sed quis eum absentem fecerit, audiamus. Absconderunt se, inquit, ambo a facie Domini (Ibid., 8) .

PL 14, 1065D

主は彼に言った。「アダムよ、汝はどこにいるのか」(創世記3:9)。不在の者を探すかのように問うたのである。もし彼が自分のうちにとどまっていると認めていたなら、「どこにいるのか」とは言わなかったであろう。だが、誰が彼を不在にしたのか、聞こう。「二人とも、主の顔を避けて身を隠した」と彼は言う(創世記3:8)。

6

Omnes videt Christus: sed qui se abscondit, absconditur; quoniam qui ignorat, ignoratur. Cognoscit enim eos Dominus qui sunt ipsius. Ille omnes suos vult esse, quos condidit et creavit. Utinam, tu homo, non fugias, et te ipse a Christo non abscondas!

PL 14, 1065D

キリストはすべての者を見ている。だが自らを隠す者は、隠される。知らない者は、知られないからである。「主は、自分のものである者たちを知っている」。主は、自らが造り、創造したすべての者を、自分のものであることを望む。人よ、あなたが逃げず、自らをキリストから隠さなければよいのだが。

7

Ille etiam fugientes requirit, et absconditos non vult perire, sed clamat dicens: Adam, ubi es? Hoc est, homo, ubi es? Ego te in lumine posui, tu tenebras requisisti.

PL 14, 1066A

彼は逃げる者をも探し、隠れた者が滅びることを望まず、叫んで言う。「アダムよ、汝はどこにいるのか」。すなわち、人よ、あなたはどこにいるのか。私はあなたを光の中に置いたのに、あなたは暗闇を求めたのである。

In Psalmum XXXIX, Caput XXI

詩篇39篇講解 第XXI章PL 14, 1066A
1

Denique in paradiso, ubi semper matutinus erat dies, vesper est factus; quoniam omnia peccata tenebrosa sunt. Ideoque habes (Ibid., 8) , quia audierunt vocem Domini Dei deambulantis ad vesperam in paradiso. Simul cognosce mysterium.

PL 14, 1066A

実に、いつも朝であった楽園に、夕が生じた。すべての罪は暗いからである。そこで、あなたは読む(創世記3:8)。彼らは、主なる神が夕方に楽園を歩く声を聞いた、と。同時に奥義を知れ。

2

Mane errasti: ad vesperam liberaberis. Quomodo enim vespera, ubi Christus est? Nam licet sedes ejus supra coelum coelorum, tamen in sanctis suis Christus est. Quomodo ergo vespera ubi Deus est, cum Deus lux sit?

PL 14, 1066A

朝にあなたは迷った。夕に解放されるであろう。キリストのいるところに、どうして夕があろうか。その座は天の天の上にあるとしても、キリストは自らの聖なる者たちのうちにいる。では、神が光であるのに、神のいるところにどうして夕があろうか。

3

Denique Saulo in itinere lux refulsit, quando ei Christus occurrit. Unde etiam lumine Dei refulgente, caecatus est persecutor. Cur ergo caecatus; nisi quia non agnoverat Christum? Nam si cognovisset lucis arbitrum, non amisisset lumen oculorum.

PL 14, 1066B

実際、サウロには道中で光が輝いた。キリストが彼に出会ったときである。それゆえ、神の光が輝いたとき、迫害者は盲目になった。ではなぜ盲目になったのか。キリストを認めていなかったからではないか。もし光の主宰者を知っていたなら、目の光を失いはしなかったであろう。

4

Denique et ubi agnovit, recepit. Indicio est quod non agnoverit Christum, qui audita voce: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? respondit: Quis es, Domine (Ibid., 5) ? Non quaesisset quis esset, si cognovisset.

PL 14, 1066B

そして、認めたとき、彼は〔視力を〕取り戻した。彼がキリストを知らなかったことは、次のことが示している。「サウロ、サウロ、なぜ汝は私を迫害するのか」(使徒言行録9:4)という声を聞いて、彼は答えた。「主よ、汝は誰か」(使徒言行録9:5)。もし知っていたなら、誰であるかを尋ねはしなかったであろう。

5

Unde et Dominus quasi ignoranti dicit: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum tibi est adversus stimulum calcitrare (Ibid., 5) . Et ille dixit: Domine, quid me oportet facere (Ibid., 6) ? Vide congruentia utrimque magisteria.

PL 14, 1066B

それゆえ主は、知らない者に対するように言う。「私は、汝が迫害しているナザレのイエスである。突き棒に逆らって蹴るのは、汝にはつらいことである」(使徒言行録9:5)。すると彼は言った。「主よ、私は何をなすべきか」(使徒言行録9:6)。双方にふさわしい教えを見よ。

6

Medicus minatur, ut corrigat; terret, ut curet: aeger primo medici personam requirit, si sit idoneus a quo sanari se posse praesumat; ubi medicinae audivit auctorem, remedium poposcit, salutem invenit.

PL 14, 1066B

医者は、正すために脅し、癒すために怖がらせる。病人はまず医者の人となりを尋ねる。その医者が、自分を癒しうると見込めるほどふさわしい者かどうかを。医術の創始者と聞くや、薬を求め、健康を見いだした。

7

Denique ab accedente non solum expulit caecitatem: sed etiam lucem quam non habuerat, accepit; ut Christum videret, quem antea non viderat.

PL 14, 1066C

実に、〔医者は〕近づいた者から盲目を追い払っただけでなく、〔その者は〕持っていなかった光をも受けた。以前には見なかったキリストを見るためである〔ab accedente は「近づく者から」と取り、expulit の主語を医者であるキリスト、accepit の主語をサウロと解した〕。

In Psalmum XXXIX, Caput XXII

詩篇39篇講解 第XXII章PL 14, 1066C
1

(Vers. 10, 11.) Sed videamus sequentia; repetito tamen versiculo, de quo videtur esse tractatus: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

PL 14, 1066C

(第10、11節)続くところを見よう。ただし、講解の対象となっている小節をもう一度挙げておく。「見よ、私は来る、汝の意志を行うために。私の神よ、私は望んだ。そして汝の律法を、私の心の真ん中に」。

2

Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Justitiam tuam non abscondi in corde meo.

PL 14, 1066C

「私は大いなる教会で汝の正義を良く告げ知らせた。見よ、私は唇を妨げない、主よ、汝は知っている。私は汝の正義を、私の心の中に隠さなかった」。

3

De superiore itaque versiculo intelligimus: Ecce venio non solum ut voluntatem tuam faciam; sed etiam legem tuam in medio cordis mei. Alii habent: In medio ventris mei.

PL 14, 1066C

そこで、先の小節について我々は理解する。「見よ、私は来る、汝の意志を行うためだけでなく、汝の律法を私の心の真ん中に〔置くためにも〕」。他の本には「私の腹の真ん中に」とある。

4

Est enim venter et mentis, qui semina concipit sensuum; de quo Esaias dixit: In utero accipimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI, 18) .

PL 14, 1066D

精神にもまた腹があり、それが感覚の種子を宿すからである。それについてイザヤは言った。「我々は胎に身ごもり、救いの霊を産んだ」(イザヤ26:18)。

5

Hoc utero parturivit et Paulus, qui ait: Filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19) . Christus ergo non in ventre corporeo, sed in animae quodam ventre formatur.

PL 14, 1066D

この胎でパウロもまた産んだ。彼は言う。「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。したがってキリストは、体の腹ではなく、魂のある腹において形づくられる。

6

Hoc ventre Apostolus genuit; sicut scriptum est: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15) .

PL 14, 1066D

この腹で使徒は生んだ。書かれているとおりである。「私は福音によって汝らを生んだ」(一コリント4:15)。

7

Ideo alii bene habent: In medio cordis; alii: In medio ventris; ut interioris hominis ventrem intelligas, qui in medio esse cordis accipitur: in quo naturalis legis praescripta servamus; quae non solum custoditur, sed etiam fit in cordibus nostris.

PL 14, 1067A

それゆえ、他の本が「心の真ん中に」とよく伝え、別の本が「腹の真ん中に」と伝えるのは、あなたが内なる人の腹を理解するためである。それは心の真ん中にあると解される。そこで我々は自然の律法の定めを守る。それは守られるだけでなく、我々の心の中で行われもするのである。

8

Unde et scriptum est, quia non solum auditores legis justi sunt apud Deum; sed etiam factores legis justificabuntur (Rom. II, 13) .

PL 14, 1067A

それゆえ、こうも書かれている。神の前で義なのは律法の聞き手だけではなく、律法を行う者が義とされるのである(ローマ2:13)。

9

Sunt enim qui naturaliter ea quae legis sunt, faciunt; sicut gentes quae legem non audiunt et sibi lex sunt, qui cognita sibi legis praecepta conservant.

PL 14, 1067A

実際、自然のままに律法に属することを行う者たちがいる。律法を聞かない諸国民が、自らに対して律法となり、知った律法の掟を守る者たちである。

10

Ergo quasi gentilis populi congregator, personam nostram suscepit hoc loco Christus; ut diceret facere se legem in medio cordis sui.

PL 14, 1067A

したがってキリストは、いわば異邦の民を集める者として、この箇所で我々の人格を引き受けた。律法を自らの心の真ん中に行っていると言うためである。

11

Siquidem populus nationum legem quam non audivit, implevit; ut agnosceret Christum quem populus Judaeorum qui legem acceperat, non recepit, nec cognoscendum putavit; quia scriptum est: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit (Esai. I, 3) .

PL 14, 1067A

実に、諸民族の民は、聞いたことのない律法を満たした。律法を受けたユダヤ人の民が受け入れず、認めるべきだとも考えなかったキリストを、認めるためである。書かれているからである。「牛は自分の持ち主を知り、驢馬は主人の飼い葉桶を知っている。だがイスラエルは私を知らなかった」(イザヤ1:3)。

12

Hic ergo credentium venter est, in quo Spiritus sanctus operatus est, et eum semine spiritali implere consuevit; sicut testificatur in Evangelio Dominus Jesus, qui ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .

PL 14, 1067B

したがってこれが信じる者たちの腹であり、そこで聖なる霊が働き、それを霊の種子で満たすのを常としている。福音書で主イエスが証しするとおりである。彼は言う。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。

13

Ex illo flumine ista sunt flumina, de quo legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) . De quibus ergo fluunt hujusmodi flumina spiritalia, de his bene dicitur (Psal. XCII, 3 et 4) : Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam.

PL 14, 1067B

これらの川は、あの川から出る。それについて我々は読む。「川の勢いは神の都を喜ばせる」(詩篇45:5)。したがって、この種の霊の川がその者たちから流れ出る人々について、よく言われている(詩篇92:3、4)。「川は上げた、主よ、川は上げた、その声を」。

14

Elevabunt flumina fluctus suos a voce aquarum spiritalium, quae supra coelos Deum laudant.

PL 14, 1067C

川は、天の上で神を賛美する霊の水の声から、その波を上げるであろう。

In Psalmum XXXIX, Caput XXIII

詩篇39篇講解 第XXIII章PL 14, 1067C
1

Qui elevaverit vocem suam, hic potest dicere: Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Quid est quod addidit, magna; nisi quia fuit ante non magna?

PL 14, 1067C

自らの声を上げた者、その者こそ言うことができる。「私は大いなる教会で汝の正義を良く告げ知らせた」。なぜ「大いなる」と付け加えたのか。それ以前は大きくなかったからではないか。

2

Quae est magna, nisi de totius orbis terrarum partibus congregata; quando ab oriente et occidente, septentrione et meridie populi gentium sunt vocati?

PL 14, 1067C

全世界の各地から集められたもの以外に、何が大いなる教会であろうか。東から西から、北から南から、諸国民の民が呼び集められたときである。

3

Alibi tamen legimus magnam Ecclesiam: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna: in populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18) . Ibi ergo Ecclesia magna, ubi populus gravis; hoc est, non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere, et surrexit ludere.

PL 14, 1067C

しかし別の箇所でも、我々は大いなる教会を読む。「主よ、私は大いなる教会で汝を告白し、重みある民の中で汝を賛美する」(詩篇34:18)。したがって、重みある民のいるところに大いなる教会がある。すなわち、落ち着きなく浮ついた民、座って食べ飲みし、立って遊んだ民ではない。

4

Gravis populus est qui fidem Deo suo servat, et qui non aliqua levitate mutetur: neque nutet et fluctuet, sed charitate sit fundatus in Christo; ut possit dicere: Confido enim, quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio separare me possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35 et seq.) .

PL 14, 1067C

重みある民とは、自らの神に信義を守り、何らかの軽薄さで変わることのない民である。揺れず、波立たず、愛によってキリストに基礎を据えられている。こう言うことができるためである。「私は確信している。死も、剣も、患難も、キリスト・イエスにある神の愛から私を引き離すことはできない」(ローマ8:35以下)。

In Psalmum XXXIX, Caput XXIV

詩篇39篇講解 第XXIV章PL 14, 1068A
1

Qui autem praedicat in Ecclesia magna, non abscondit justitiam Dei in corde suo; sed exaltat viribus vocem suam, annuntians Christum. Non timet eum coram populo praedicare, non erubescit crucem ejus; sed gloriatur in illa Domini passione.

PL 14, 1068A

だが大いなる教会で宣べ伝える者は、神の正義を自らの心の中に隠さず、力を尽くして声を上げ、キリストを告げ知らせる。民の前でキリストを宣べ伝えることを恐れず、その十字架を恥じず、主のその受難を誇る。

2

Non sequitur litteram Legis; sed eruit profunda mysteria, quibus revelet Domini Jesu gloriam: quem Lex significavit esse venturum ad Ecclesiam, quae magna est congreganda. Justitia igitur fides est. Denique credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.

PL 14, 1068A

彼は律法の文字には従わず、奥義の深みを掘り出し、それによって主イエスの栄光を現す。律法は、このイエスが、集められるべき大いなる教会に来ると示した。したがって、正義とは信仰である。実際、アブラハムは神を信じ、それが彼に義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕。

3

Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti (Gen. XV, 6) . Sic et alibi: Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Psal. CXXXVIII, 2) .

PL 14, 1068B

「見よ、私は唇を妨げない、主よ、汝は知っている」(創世記15:6)〔ミーニュは創世記15:6の引照を「汝は知っている」の後に刷る。この引用は詩篇39:10のものであり、引照は前節のアブラハムの句にかかるらしい〕。同じく別の箇所にも言う。「汝は私の座ることと立ち上がることを知っている」(詩篇138:2)。

In Psalmum XXXIX, Caput XXV

詩篇39篇講解 第XXV章PL 14, 1068B
1

Ad Patrem dicit: Justitiam meam non abscondi in corde meo: veritatem tuam, et salutare tuum dixi.

PL 14, 1068B

父に向かって言う。「私は私の正義を、私の心の中に隠さなかった。汝の真理と汝の救いを私は語った」。

2

Totus ex persona Christi psalmus iste est; ideo justitiam meam dicit: licet non arroganter et homo possit dicere justitiam suam, qui Deo credit, et fidem suam sibi reputari ad justitiam confitetur.

PL 14, 1068B

この詩篇はすべてキリストの人格から出たものである。それゆえ「私の正義」と言う。神を信じる人間も、自らの信仰が正義と見なされることを告白するなら、傲慢にならずに自らの正義と言うことができるが。

3

Veritatem et misericordiam diligit, qui fidem praedicat veram, et peccata dimittit. Ideo enim Christus advenit, ut fidem statueret, remissionem tribueret peccatorum.

PL 14, 1068B

真理と慈しみを愛する者とは、真の信仰を宣べ伝え、罪を赦す者である。キリストが来たのは、信仰を確立し、罪の赦しを与えるためだからである。

In Psalmum XXXIX, Caput XXVI

詩篇39篇講解 第XXVI章PL 14, 1068B
1

(Vers. 15.) Et quia ex persona Salvatoris totum hunc esse diximus psalmum; ne forte dicant apollinaristae: Ecce corpus, dixit, praeparasti mihi (Psalm. vers. 7) , non etiam animam; audiant in inferioribus psalmi hujus dicentem: Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.

PL 14, 1068B

(第15節)この詩篇全体が救い主の人格から出たものだと我々は述べた。そこでアポリナリオス派が、「見よ、汝は私に体を備えた」と彼は言った(この詩篇の第7節)、魂をではない、などと言うことのないように、彼らはこの詩篇の下の方で、彼がこう言うのを聞くがよい。「私の魂を取り去ろうと求める者たちは、ともに恥じ、うろたえよ」。

In Psalmum XXXIX, Caput XXVII

詩篇39篇講解 第XXVII章PL 14, 1068C
1

Haec sunt quae in hoc psalmo difficiliora arbitrati sumus: reliqua plana et facilia, nec indiga esse interpretationis existimavimus; cum si in Tractatum incidant, in alio psalmo in quo videntur esse repetita, rectius prosequemur, favente domino Jesu: cui est laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 1068C

以上が、この詩篇で我々がより難しいと考えたところである。残りは平易で容易であり、解釈を必要としないと判断した。もしそれらが講解の対象となるなら、同じものが繰り返されていると見える別の詩篇で、主イエスの助けによって、より適切に論じよう。彼に、賛美、栄誉、栄光、世々からの永続がある。今も、いつも、世々の限りに。アーメン。

In Psalmum XL, Caput I

詩篇40篇講解 第I章PL 14, 1067D
1

[1067] (Vers. 1.) Bono ordine, qui in superiore psalmo dixit: Ecce venio (Psal. XXXIX, 9) ; in hoc jam venit, et patitur: et ideo quadragesimus psalmus inscribitur, quia quadraginta diebus jejunavit Dominus Jesus, ut eo numero consummaret hominis qui perierat, perfectionem.

PL 14, 1067D

(第1節)前の詩篇で「見よ、私は来る」(詩篇39:9)と言った者が、この詩篇ではすでに来て、苦しむのは、よい順序である。そしてこれが第四十の詩篇と題されるのは、主イエスが四十日断食したからである。滅んだ人間の完成を、その数によって成し遂げるためであった。

2

Sicut enim per appetentiam interdicti fructus amiserat gratiam, ita per jejunium reparari ejus virtutem oportuit; ut qui perierat in Adam, repararetur in Christo.

PL 14, 1067D

実際、禁じられた実を欲したことによって〔人は〕恩寵を失ったように、断食によってその徳が回復されねばならなかった。アダムにおいて滅んだ者が、キリストにおいて回復されるためである。

3

Ideo ergo, in finem; quia ipse finis est spei nostrae, ad ipsum studia nostra dirigimus, ad ipsum vota nostra conferimus; quia ipse est plenitudo, ipse est consummatio universorum, ipse omnium summa virtutum.

PL 14, 1068D

それゆえ「終わりに向けて」とある。彼自身が我々の希望の終わりだからである。我々は彼に向けて我々の熱意を向け、彼に我々の願いを寄せる。彼こそが充満であり、彼こそがすべてのものの完成であり、彼こそがすべての徳の総和だからである。

4

Ideo, ipsi David; quasi ei qui solus ex omnibus in sua carne nostra peccata suscepit, qui solus Dei Agnus peccatum totius mundi abstulit, qui solus chirographum decreti, sanguinis sui effusione delevit, et tulit de medio, atque suffixit cruci: quasi sapientia sciens quomodo vetus peccatum mundi solveret: quasi redemptio, quomodo hominem renovaret a culpa: quasi sanctificatio, quomodo eum sanctificaret ad gratiam. Hic ergo titulus, hoc principium.

PL 14, 1069A

それゆえ「ダビデ自身に」とある。それはあたかも、すべての者のうちただ一人、自らの肉において我々の罪を引き受けた者に、ただ一人、神の子羊として全世界の罪を取り除いた者に、ただ一人、自らの血を流すことによって掟の証書を消し、中から取り去り、十字架に釘付けにした者に向けて、というかのようである。彼は知恵として、世の古い罪をいかに解くかを知っており、贖いとして、人を咎からいかに新たにするかを知っており、聖化として、いかに人を恩寵へと聖別するかを知っている。これが表題であり、これが冒頭である。

In Psalmum XL, Caput II

詩篇40篇講解 第II章PL 14, 1069A
1

(Vers. 2.) Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Aperi aures tuas, qui incipis sacramenta Dominicae cognoscere passionis. Ideo tibi dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) .

PL 14, 1069A

(第2節)「窮乏する者と貧しい者について悟る人は幸いである」。主の受難の秘義を知り始めるあなたよ、耳を開け。それゆえあなたに言われている。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)。

2

Ideo surdo illi et muto aures et labia tetigit Dominus in Evangelio (Marc. VII, 16) ; ut sciret quid audiret in mysterio, quid etiam loqueretur, et quando loqueretur.

PL 14, 1069A

それゆえ主は、福音書であの耳が聞こえず口のきけない者の耳と唇に触れた(マルコ7:16)。奥義において何を聞くか、また何を語るか、そしていつ語るかを知るためである。

3

Neque enim otiose scriptum est: Dominus mihi dedit linguam eruditionis; ut scirem quando oporteat sermonem dicere (Esai. L, 4) . Scire ergo debes quid audias, scire quid loqui debeas, scire etiam quando loqui debeas.

PL 14, 1069B

実際、こう書かれているのは、理由のないことではない。「主は私に教えの舌を与えた。いつ言葉を語るべきかを私が知るためである」(イザヤ50:4)。したがってあなたは、何を聞くべきかを知り、何を語るべきかを知り、さらにいつ語るべきかをも知らねばならない。

In Psalmum XL, Caput III

詩篇40篇講解 第III章PL 14, 1069B
1

Audi ergo dicentem: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Beatus quidem qui compatitur pauperi, qui haurit ejus necessitates, scit quid mali inopia afferat indigenti: sed quid sibi vult istud exordium in Domini passione?

PL 14, 1069B

それゆえ聞け、彼は言う。「窮乏する者と貧しい者について悟る人は幸いである」。確かに、貧しい者とともに苦しみ、その必要を汲み取り、欠乏が困窮する者にいかなる悪をもたらすかを知る者は幸いである。だが、主の受難におけるこの冒頭は何を意味するのか。

2

Verum est quidem quod propter pauperes passus est; sed tamen ipse corripuit Judam dicentem de illo unguento, quod effuderat Maria super pedes Christi: Potuit hoc venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus (Marc. XIV, 5) .

PL 14, 1069B

確かに彼が貧しい人々のために苦しんだのは本当である。しかし彼自身、あの香油について語ったユダを叱った。マリアがキリストの足に注いだ香油についてである。ユダは言った。「これは三百デナリオンで売って、貧しい人々に与えることができたのに」(マルコ14:5)。

3

Idem et caeteri apostoli senserant, sed alio affectu: ille per avaritiam, isti per misericordiam; Judas enim furto prospiciebat, discipuli pauperum alimoniae consulebant. Quibus in commune respondit: Sinite illam, ut in die sepulturae meae servet illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper (Joan. XII, 7 et 8) .

PL 14, 1069C

ほかの使徒たちも同じことを考えていたが、心の動きは違った。あの者は貪欲によって、この者たちは慈しみによって。ユダは盗みのために備えていたが、弟子たちは貧しい人々の養いを案じていたのである。彼は両者に共通して答えた。「彼女のするに任せよ。私の葬りの日のために、それを取っておくのだから。貧しい人々はいつも汝らとともにいるが、私はいつもいるのではない」(ヨハネ12:7、8)。

In Psalmum XL, Caput IV

詩篇40篇講解 第IV章PL 14, 1069C
1

Ergo alius intelligendus est hic beatus, qui intelligit super pauperem. Hic de fide dicit, alibi de misericordia. Prior ergo fides, secunda misericordia. Cum fide, pretiosa misericordia: sine fide, nuda; sine fide, instabilis.

PL 14, 1069C

したがって、貧しい者について悟るこの幸いな人は、別の者と理解せねばならない。ここでは信仰について言い、別の箇所では慈しみについて言う。したがって、先にあるのは信仰、第二に慈しみである。信仰とともにあれば慈しみは貴く、信仰がなければ裸であり、信仰がなければ不安定である。

2

Fides enim virtutum omnium stabile fundamentum est. Beatus ergo qui intelligit super Christi inopiam et paupertatem, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: dives in regno, pauper in carne; quia suscepit hanc pauperum carnem.

PL 14, 1069C

信仰はすべての徳の確固たる土台だからである。したがって、キリストの窮乏と貧しさについて悟る人は幸いである。彼は我々のために、富んでいたのに貧しくなった。国においては富み、肉においては貧しい。貧しい人々のこの肉を引き受けたからである。

3

Pauperes enim facti sumus nimis, qui virtututum exuvias pretiosas fraude serpentis amisimus, exclusi de paradiso, ejecti de patria, in exsilium relegati, ipso quoque nudati corporis integumento, quod antea virtutum septa muniebant, postea delicta nudarunt.

PL 14, 1069D

実際、我々は余りに貧しくなった。蛇の欺きによって徳〔底本は行末で virtu-tutum と重ねる。virtutum と読む〕の貴い衣を失い、楽園から締め出され、故郷から追われ、追放に送られ、体の覆いまでも裸にされたのである。その覆いは、以前は徳の囲いが守っていたが、のちに罪が裸にした。

4

Si ergo egenus et pauper in carne, utique egenus et pauper in carnis istius passione. Non ergo in divitiis suis, sed in nostra passus est paupertate.

PL 14, 1070A

したがって、肉において窮乏し貧しいのなら、まさにこの肉の受難においても窮乏し貧しい。ゆえに彼は自らの富においてではなく、我々の貧しさにおいて苦しんだのである。

5

Ideoque non plenitudo divinitatis, quae in illo corporaliter habitat, ut Scriptura testatur (Coloss. II, 9) , sed caro passa est. Hoc intellige, hoc persequere, id tene, ne dicatur tibi: Noluit intelligere super mendicum et pauperem.

PL 14, 1070A

それゆえ、聖書が証しするように、彼のうちに体をもって宿る神性の充満(コロサイ2:9)が苦しんだのではなく、肉が苦しんだのである。このことを悟れ、これを追い、これを堅く保て。「彼は乞食と貧しい者について悟ろうとしなかった」とあなたに言われないためである。

6

Nam si hic dubitas, certe in illo psalmo qui adversus proditionem Judae ex persona dicitur Salvatoris, de illo versiculo dubitare non poteris, in quo ait: Et persecutus est hominem inopem et mendicum (Psal. CVIII, 17) .

PL 14, 1070A

実際、もしここで疑うなら、ユダの裏切りに対して救い主の人格から語られるあの詩篇の、あの小節については、疑うことができないであろう。そこで彼は言う。「彼は窮乏した人、乞食を迫害した」(詩篇108:17)。

7

Intellige ergo in paupertatem Christi, ut dives sis; intellige in infirmitatem ejus, ut accipias sanitatem; intellige in crucem ejus, ut non erubescas; intellige in vulnus ejus, ut vulnera tua cures; intellige in mortem ejus, ut acquiras vitam aeternam; intellige in sepulturam ejus, ut invenias resurrectionem.

PL 14, 1070A

それゆえ、あなたが富む者となるために、キリストの貧しさを悟れ。健康を受けるために、その弱さを悟れ。恥じないために、その十字架を悟れ。あなたの傷を癒すために、その傷を悟れ。永遠の生命を得るために、その死を悟れ。復活を見いだすために、その埋葬を悟れ。

In Psalmum XL, Caput V

詩篇40篇講解 第V章PL 14, 1070B
1

Sed forte dicas: Quomodo dives in paupertate Christus? Etsi mihi ingenium deficiat, tamen non deficiunt divinarum subsidia lectionum; cum dixerit Apostolus: Quoniam Dominus Jesus pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini (II Cor. VIII, 9) .

PL 14, 1070B

だがおそらくあなたは言うだろう。「貧しさのうちに、キリストはどうして富んでいるのか」と。たとえ私の才が足りなくとも、神の書の読みの助けは尽きない。使徒が言ったからである。「主イエスは、富んでいたのに貧しくなった。汝らが彼の貧しさによって富む者となるためである」(二コリント8:9)。

2

Quae ergo ista paupertas, quae divites facit? Consideremus eam, intendamus in ipsum venerabile Sacramentum. Quid purius potest eo esse atque simplicius?

PL 14, 1070B

では、人を富む者とするこの貧しさとは何か。それを考察しよう。尊ぶべき秘跡そのものに目を向けよう。これより清く、これより純真なものがありえようか。

3

Non taurino quisquam perfunditur sanguine, ut sacra dicuntur habere gentilium: non hircorum atque arietum cruore peccator lavatur (neque enim quisquam ita purificatur; caro enim lavatur, non culpa diluitur), sed exiet, inquit (Esai. XII, 3) , aqua cum delectatione de fontibus Salvatoris: et paratur in conspectu tuo mensa coelestis, et poculum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) !

PL 14, 1070B

誰も雄牛の血を浴びはしない。異邦人の祭儀にはそれがあると言われているが。罪人は、雄山羊や雄羊の血で洗われはしない(実際、誰もそのようには清められない。肉は洗われても、咎は洗い流されないからである)。むしろ彼は言う。「喜びとともに、救い主の泉から水が出る」(イザヤ12:3)。そして「汝の目の前に天の食卓が備えられ、酔わせる杯は何とすばらしいことか」(詩篇22:5)。

4

Hae sunt divitiae simplicitatis, in quibus est Christi pretiosa paupertas. Est et in moribus paupertas bona; unde et Dominus dixit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) . Et in Psalmis invenimus quia Dominus humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19) .

PL 14, 1070C

これらが純真の富であり、そこにキリストの貴い貧しさがある。生き方における貧しさもまた善いものである。それゆえ主は言った。「幸いな者、霊において貧しい者たち」(マタイ5:3)。また詩篇に、「主は霊において低い者たちを救う」(詩篇33:19)とあるのを我々は見いだす。

5

Est et in collatione tenui paupertas abundans, si abundet fides. Unde Apostolus ait: Et profunda paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum (II Cor. VIII, 2) .

PL 14, 1070C

乏しい献げ物のうちにも、信仰が豊かであれば、あふれる貧しさがある。それゆえ使徒は言う。「彼らの深い貧しさは、彼らの純真さの富へとあふれた」(二コリント8:2)。

In Psalmum XL, Caput VI

詩篇40篇講解 第VI章PL 14, 1070D
1

Ut autem et ex aliis vocibus ejus intelligamus, quia ipse se pauperem dixit, habemus alibi scriptum: Pauper et dolens ego sum (Ps. LXVIII, 30) ; hoc est, quia pro nobis dolet, ut legimus (Esai. LIII, 4) , neque enim in se habuit quod doleret.

PL 14, 1070D

だが彼がほかの言葉からも、自らを貧しいと言ったことを我々が悟るために、別の箇所に書かれているのを我々は見る。「私は貧しく、苦しむ者である」(詩篇68:30)。すなわち、我々のために苦しんでいるということである。我々が読むとおりである(イザヤ53:4)。彼は自らのうちに、苦しむべきものを持っていなかったのだから。

2

Sicut ergo pro nobis dolet, ut Esaias interpretatus est, qui eum vidit in spiritu: pro nobis utique tristis erat; juxta quod animam suam tristem appellavit usque ad mortem, tamen non propter mortem: et carnem dixit infirmam, quae mortis subjacuit infirmitati; ut aculeum mortis infringeret, quo nos in die judicii liberaret, quam non perfunctorie malam dixit.

PL 14, 1071A

したがって、霊において彼を見たイザヤが解き明かしたように、彼は我々のために苦しんでいる。まさに我々のために悲しんでいたのである。「私の魂は死ぬばかりに悲しい」と自らの魂を呼んだとおりだが、それは死のためではない。また彼は、死の弱さに服した肉を弱いと言った。死の針を砕くためである。それによって裁きの日に我々を解放するであろう。その日を、彼はおざなりにではなく悪い日と言った。〔この文は構文が緩く、quo と quam を、死の針と裁きの日に係るものと取った〕

In Psalmum XL, Caput VII

詩篇40篇講解 第VII章PL 14, 1071A
1

(Vers. 2.) Sic enim subtexuit: In die mala liberabit eum Dominus; quoniam amara videtur, quae plures adjudicat poenae. Via enim virtutis angusta est, lata delicti; ideo rariores in virtute ambulant, plures in flagitio versantur.

PL 14, 1071A

(第2節)実際、彼は続けた。「悪い日に、主は彼を解放するであろう」。より多くの者を刑罰に宣告する日は、苦いと見えるからである。徳の道は狭く、罪の道は広い。それゆえ徳において歩む者はまれで、恥ずべき行いに身を置く者は多い。

2

Quo fit ut inferior eorum sit numerus, qui praemia remunerationis accipient, quam qui ob pretium gravium peccatorum sortem adversam judicii reportabunt. Quasi dolens igitur dixit malam judicii diem.

PL 14, 1071A

その結果、報いの褒賞を受ける者の数は、重い罪の代価として裁きの不運な運命を持ち帰る者の数より少ない。したがって彼は、苦しむかのように、裁きの日を悪い日と言った。

3

Nam si angeli in unius peccatoris absolutione laetantur; quanto magis homines in tantorum condemnatione hominum macerabuntur! Et bene dolet pro ea ove, quam humeris suis ipse reportavit, et ad ovile suum revocavit errantem.

PL 14, 1071B

というのも、天使たちが一人の罪人の赦しを喜ぶのなら、これほど多くの人々が断罪されるとき、人々はどれほど心を痛めることか。そして彼は、自らの肩に担いで連れ戻し、さまよっていたのを自らの囲いへ呼び戻したあの羊のために、苦しむのは当然である。

4

Affectu nostro loquitur Dei Filius; quia nobis dies judicii acerba est, quam timemus. Omnibus mala videtur, quia plena terroris est: qua Deus non solum forensia hominis, sed etiam occulta dijudicat: qua cogitur unusquisque aperire quod fecit, aut quod sensit.

PL 14, 1071B

神の子は、我々の情をもって語る。我々にとって、我々の恐れる裁きの日は苦いからである。すべての者にそれは悪い日と見える。恐れに満ちているからである。その日に神は、人の外に現れたことだけでなく、隠れたことをも裁く。その日には、すべての者が、自らの行ったことや、思ったことを明かさざるをえない。

5

Ideoque multi damnantur, pauci coronantur. Sed etiam ipsi qui coronantur, dolebunt; justi enim coronabuntur: justus autem quasi suam putat fratris aerumnam. Et quis ego sum qui de illa judicem, qua homo angelorum conciliis inseretur?

PL 14, 1071B

それゆえ多くの者が断罪され、冠を受ける者は少ない。だが冠を受ける者たち自身も心を痛めるであろう。義人が冠を受けるのであり、義人は兄弟の苦難を自らのもののように考えるからである。そして、人が天使たちの集いに加えられるその日について、私は何者として論じえようか。

6

Ipsius Domini audiamus sententiam: Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii hominis; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29) .

PL 14, 1071C

主自身の判決を聞こう。彼は言う。「時が来る。その時、墓にいるすべての者は人の子の声を聞き、善を行った者は生命の復活へと出て来る。だが悪を行った者は、裁きの復活へと出て来る」(ヨハネ5:28、29)。

7

Judicabuntur ergo qui mala egerunt: et ideo mala dies et aspera ab ipso judice nuncupatur; ut scias quia ipse nobis compatitur in Evangelio, qui compassus est in prophetis.

PL 14, 1071C

したがって、悪を行った者は裁かれる。それゆえ、その日は裁き主自身によって悪い日、厳しい日と呼ばれる。彼が預言者たちにおいて苦しみをともにしたように、福音書においても我々とともに苦しむと、あなたが知るためである。

In Psalmum XL, Caput VIII

詩篇40篇講解 第VIII章PL 14, 1071C
1

Sed etiam sic possumus accipere: In die mala, hoc est, in tempore malo; mundus enim in malo positus est. Et ideo mali dies istius mundi, et abundat diei malitia sua. Non mediocre est, ut hic liberemur ab insidiis peccatoris.

PL 14, 1071C

だが次のようにも解することができる。「悪い日に」とは、すなわち悪い時にである。世は悪の中に置かれているからである。それゆえこの世の日々は悪く、日ごとにその悪があふれている。ここで罪人の策略から解放されることは、並のことではない。

2

Qui fuerit hic liber a crimine, ibi erit liber a poena, et severitatem judicii subire non poterit.

PL 14, 1071C

ここで罪から自由であった者は、かしこで刑罰から自由であり、裁きの厳しさを被ることがありえない。

In Psalmum XL, Caput IX

詩篇40篇講解 第IX章PL 14, 1071D
1

(Vers. 3) Et ideo votis opus est et precibus quotidianis, et advocatione Principis sacerdotum, de quo dicit Joannes Evangelista: Advocatum habemus apud Patrem Dominum Jesum, et ipse est deprecatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2) .

PL 14, 1071D

(第3節)それゆえ、願いと日ごとの祈り、そして大祭司の弁護が必要である。それについて福音記者ヨハネは言う。「我々には、父のもとに弁護者、主イエスがおり、彼自身が我々の罪のための宥めである」(一ヨハネ2:2)。

2

Hic ergo advocatus noster, et deprecatio pro peccatis totius saeculi orat pro eo qui intelligit et credit in Christum, et dicit: Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum.

PL 14, 1071D

したがって、我々の弁護者であり、全世の罪のための宥めであるこの者は、悟ってキリストを信じる者のために祈り、こう言う。「主は彼を守り、彼を生かし、彼を幸いにするように」。

3

Conservet a periculis, vivificet tamquam in mortis tenebris constitutum, beatum facere bonorum operum accessione dignetur.

PL 14, 1072A

危険から守り、死の闇に置かれたかのような者を生かし、善い業を加えることによって幸いにすることを良しとするように、ということである。

In Psalmum XL, Caput X

詩篇40篇講解 第X章PL 14, 1072A
1

Et emundet, inquit, in terra vitam ejus (Ibid.) . Bene addidit, in terra; quia nisi hic mundatus fuerit, ibi mundus esse non poterit. Vel certe hoc modo: Emundet in terra. Quomodo enim quis mundus in luto; cum terra eum obliniat? Ergo Domini manus est necessaria, quae fecit de terra corpus; ut ipsa mundare dignetur.

PL 14, 1072A

彼は言う。「そして、地上で彼の命を清めるように」(詩篇40:3)〔底本は Ibid. と刷る。直前の引照は一ヨハネ2:2だが、この引用は詩篇40:3のものである。ミーニュの脚注は、この句が写本 Germ. と Carn. の詩篇、および1583年のローマ版にのみあり、他のすべてには欠けるとする〕。「地上で」と付け加えたのは適切である。ここで清められなければ、かしこで清くありえないからである。あるいは確かに、次のように〔読める〕。「地上で清めるように」。実際、泥の中で、誰が清くありえようか。地が彼に塗りつけるのに。したがって、地から体を造った主の手が必要である。その手が自ら清めることを良しとするように。

In Psalmum XL, Caput XI

詩篇40篇講解 第XI章PL 14, 1072A
1

(Vers. 3.) Et non tradat eum in manus inimici ejus. Quis est inimicus; nisi leo ille qui circuit rugiens, quaerens quem devoret? Alii habent Graeci: Et non tradat eum in animas inimicorum ejus.

PL 14, 1072A

(第3節)「そして彼を、敵の手に引き渡さないように」。敵とは誰か。吠えながら、誰を食い尽くそうかと探し回るあの獅子でなくて何か。ギリシア語の別の本にはこうある。「そして彼を、敵どもの魂に引き渡さないように」。

2

Animas pro manibus posuit: eo quod inimicorum animae bonis insidientur, et cogitationibus suis justum conentur evertere. Dicuntur et animae pro hominibus. Omnes animae septuaginta, quae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 27) .

PL 14, 1072A

彼は手の代わりに魂を置いた。敵どもの魂が善い者たちに策を巡らし、自らの思いによって義人を覆そうとするからである。魂は人の代わりにも言われる。「エジプトに下った魂は、すべて七十」(創世記46:27)。

3

Ideo et David maluit Dei se committere potestati, quam insidiis inimicorum, qui parcere sua voluntate nescirent.

PL 14, 1072B

それゆえダビデもまた、自らの意志で容赦することを知らない敵どもの策略よりも、神の権能に自らを委ねることを選んだ。

In Psalmum XL, Caput XII

詩篇40篇講解 第XII章PL 14, 1072B
1

(Vers. 4.) Sequitur: Dominus opem ferat illi supra lectum doloris ejus: universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Quis est lectus doloris, nisi caro infirmitatis?

PL 14, 1072B

(第4節)続く。「主は、彼の苦痛の寝台の上で彼に助けをもたらすように。汝は彼の寝床のすべてを、その弱さのうちで裏返した」。苦痛の寝台とは、弱さの肉でなくて何か。

2

Et bene lectus doloris, quia corpus est mortis, de quo se liberari deprecatur Apostolus (Rom. VII, 24) ; ut tamquam de tumulo quodam possit adsurgere, in quo aegra jacet anima, et quasi quodam decumbit in lectulo.

PL 14, 1072B

そして「苦痛の寝台」とはよく言ったものである。それは死の体であり、使徒がそれから解放されることを願っている(ローマ7:24)。病んだ魂が横たわる塚のようなものから起き上がることができるように、また魂が小さな寝台に伏すかのようにである。

3

Symmachus, lectum miseriae, dixit: Aquila, grabatum miseriae: expressius Septuaginta viri, lectum doloris, putaverunt esse dicendum.

PL 14, 1072B

シュンマコスは「悲惨の寝台」と言い、アキュラは「悲惨の粗末な寝床」と言った。七十人訳者は、より言い表した形で「苦痛の寝台」と言うべきだと考えた。

4

His ergo versiculis utendum est apud eos, qui diutius infirmitate corporis detinentur; ut habeant medicinam Dei, quo sani esse mereantur.

PL 14, 1072C

したがって、これらの小節は、体の病弱に長く捕らえられている人々のもとで用いるべきである。彼らが神の薬を得て、それによって健やかになるに値するためである。

5

Lectus ergo animae caro infirma est, cujus aegritudini anima nostra compatitur, quae si habeat adjutorem Dominum, dicit ei: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Luc. V, 24) .

PL 14, 1072C

それゆえ魂の寝台は弱い肉であり、その病に我々の魂は苦しみをともにする。魂が主を助け手として持つなら、主は魂に言う。「起きよ、汝の寝床を取り、汝の家へ行け」(ルカ5:24)。

6

Quo confortatus Dei verbo qui aeger erat, surgit et tollit lectum suum in quo jacebat, et redit in statum pristinum sanitatis. Hoc est in domum suam regredi, ut habitet in domicilio robustissimae valetudinis.

PL 14, 1072C

神の言葉によって力づけられた病人は、起き上がり、横たわっていた寝床を担ぎ、健やかさのもとの状態に戻る。これが自分の家に帰ることであり、最も強い健康の住まいに住むためである。

7

Qui habitat, regit: qui regit, virtutis habet sibi gratiam suffragantem. Sed etiam stratum omnem versat Dominus in infirmitate languentis, cui adesse dignatur. Quod versatur, statum mutat, aut ex sanitate in aegritudinem, aut ex aegritudine ad sanitatem. Hic ergo qui aegrotat, versat se ad remedium sanitatis.

PL 14, 1072C

住む者は治め、治める者には、徳の恩寵が自らを支えている。だが主は、衰える者の弱さにおいて、寝床をすべて裏返しもする。その者のそばにいることを良しとするからである。裏返されるものは状態を変える。健やかさから病へ、あるいは病から健やかさへ。したがって、ここで病む者は、健やかさの治療へと自らを転じるのである。

In Psalmum XL, Caput XIII

詩篇40篇講解 第XIII章PL 14, 1072D
1

Sic ergo Dominus Jesus, etsi vulneratus est propter peccata nostra, tamen non in illa infirmitate permansit; sed se ipse versavit in melius ad universorum salutem. Itaque passione infirmitas est soluta, mors resurrectione.

PL 14, 1072D

こうして主イエスは、我々の罪のために傷つけられたが、その弱さにとどまり続けはしなかった。むしろ自ら、すべての者の救いのために、より善いものへと身を転じた。それゆえ、受難によって弱さが解かれ、復活によって死が解かれた。

2

Sicut ergo se ipse versavit ad populorum redemptionem, nec sensit aculeum mortis, aut vulneris infirmitatem: sic eum qui in se credit, etsi graviter aegrotantem, ut a morte liberet, versat ad vitam.

PL 14, 1072D

したがって、彼が自ら、諸民族の贖いのために身を転じ、死の針も、傷の弱さも感じなかったように、自らを信じる者を、たとえ重く病んでいても、死から解放するために、命へと転じる。

3

Omnem ergo stratum, hoc est, universorum hominum infirmitatem in sua infirmitate versavit. Suscepit enim infirmitates omnium in sua carne, erexit se in crucem, et versavit omnium infirmitates in sui corporis infirmitate.

PL 14, 1073A

それゆえ彼は、寝床のすべて、すなわちすべての人間の弱さを、自らの弱さにおいて転じた。すべての者の弱さを自らの肉において引き受け、十字架へと身を起こし、すべての者の弱さを、自らの体の弱さにおいて転じたからである。

4

Unde dicit Esaias: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LIII, 5) . Habent hoc luctatores, ut se subjiciant iis quibus congrediuntur atque luctantur, ut opprimi posse videantur; et subito cum superati aestimantur elidunt, et quadam arte se versant, ut effundant superiorem.

PL 14, 1073A

それゆえイザヤは言う。「彼の打ち傷によって、我々は癒された」(イザヤ53:5)。格闘士にはこういうことがある。組み合って格闘する相手の下に自ら身を置き、押さえつけられうるかのように見せる。そして、打ち負かされたと思われたとき、突然締め上げ、ある技によって身を転じ、上の者を投げ出すのである。

5

Cadit qui portabatur, et is qui portabat, superior invenitur, ut sternat urgentem. Spiritali itaque palaestra Dominus Jesus onera nostra suscipiens in illa se passionis suae congressione subjecit; et in infirmitatis specie, ut eum adversarius hominem parem caeteris judicaret, quem facile posset opprimere, divinitatis arma deposuit, humanitatis tegmen assumpsit.

PL 14, 1073A

担がれていた者が倒れ、担いでいた者が上になり、攻め立てる者を打ち倒す。それゆえ、霊の格闘場で、主イエスは我々の重荷を引き受け、自らの受難のあの組み合いにおいて身を下に置いた。そして弱さの姿において、敵対者が彼を、容易に押さえつけうるほかの者と同じ人間と見なすように、神性の武具を脱ぎ、人間性の覆いをまとった。

6

Securus victoriae propius tentator accessit: in costa eum telo militis voluit vulnerare, reputans et hunc sicut Adam per costam posse prosterni.

PL 14, 1073B

勝利を確信して、誘惑者はいっそう近くに来た。兵士の槍で脇腹を傷つけようとし、アダムが脇腹を通して倒されたように、この者も倒されうると考えたのである。

7

Sed vulneratus latere Dominus Jesus vitam produxit e vulnere, evacuavit omne peccatum, dejecit adversarium, cui mortem latronis eripuit; et in illa morte, in illa sui corporis sepultura cum aestimaretur oppressus, elisus sua se virtute versavit: cecidit adversarius, Dominus resurrexit.

PL 14, 1073B

だが脇腹を傷つけられた主イエスは、傷から命を引き出し、すべての罪を空しくし、敵対者を投げ落とした。その敵対者から盗賊の死を奪い取り〔cui mortem latronis eripuit は、十字架の上の盗賊を、敵対者の手から死より救い出した意に取った〕、あの死において、自らの体のあの埋葬において、押さえつけられたと思われたとき、打ち倒されながら、自らの力によって身を転じた。敵対者は倒れ、主は復活した。

In Psalmum XL, Caput XIV

詩篇40篇講解 第XIV章PL 14, 1073B
1

(Vers. 5.) Sequitur: Ego dixi: Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Potest et ex persona regis David hoc dici, qui videns in spiritu tantam victoriam et gratiam Christi, petit ut in illa remissione peccatorum omnium et sui misereatur; quoniam ipse, etsi legibus quasi rex, non teneretur humanis, Deo tamen obnoxium se pro peccatis suis esse cognoscit.

PL 14, 1073B

(第5節)続く。「私は言った。『主よ、私を憐れめ。私の魂を癒せ。私は汝に対して罪を犯したのだから』」。これは王ダビデの人格からも語られうる。彼は霊においてキリストのこれほどの勝利と恩寵を見て、すべての罪のあの赦しのうちに、自分をも憐れんでくれるよう求める。彼自身は、王として人間の法には縛られないとしても、自らの罪のゆえに神に責めを負う者であると認めているからである。

2

Confitetur ergo peccatum suum; ut accipiat remissionem, et generalis indulgentiae munus inveniat. Potest et ex persona Salvatoris hoc exprimi, qui nobis misericordiam Dei postulat, et peccasse se dixit, quia pro nobis peccatum factus est.

PL 14, 1073C

したがって彼は自らの罪を告白する。赦しを受け、全般的な赦免の賜物を見いだすためである。これは救い主の人格からも表されうる。彼は我々のために神の慈しみを求め、自らが罪を犯したと言った。我々のために罪とされたからである。

3

Simul nos docet, cum in aliquo sumus adversus inimicos Dei certamine constituti, ut Dei imploremus auxilium: ipsi peccata nostra fateamur, et tunc maxime cum urgemur et terimur, cum dolore et amaritudine nos prosternamus, ne tacuisse videamur; quo medicina citius nostris vulneribus deferatur, ut sanati adversario resistamus.

PL 14, 1073C

同時に彼は我々に教える。我々が神の敵に対する何らかの戦いに置かれているとき、神の助けを乞うべきこと、我々自身の罪を告白すべきこと、とりわけ攻め立てられ打ちのめされているとき、悲しみと苦さをもって身を投げ出し、黙っていたと見られないようにすべきことを。我々の傷に薬がいっそう早くもたらされ、癒された者として敵対者に抵抗するためである。

4

Quomodo enim potest congredi vulneratus? Unde discimus, quia peccatorum nostrorum aculeis vulneramur? Vulnus medicum quaerit, medicus confessionem exigit.

PL 14, 1073D

傷ついた者が、どうして戦いえようか。我々の罪の針によって傷つけられていることを、我々はどこから学ぶのか。傷は医者を求め、医者は告白を求める。

In Psalmum XL, Caput XV

詩篇40篇講解 第XV章PL 14, 1073D
1

(Vers. 6.) Hinc quoque magis ac magis aperire Salvator sacramentum suae incipit passionis, quod cum Evangelio concordare non dubium est.

PL 14, 1073D

(第6節)ここからもまた、救い主は自らの受難の秘義を、いよいよ明らかに示し始める。それが福音書と一致することは疑いない。

2

Nam maledicebant ei Judaei, mortem ejus expetebant, insidiabantur, urgebant, crescentem quotidie gloriam ejus operis non ferentes. Hoc ergo prophetia annuntiat, quod in Evangelio completum est: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?

PL 14, 1074A

ユダヤ人は彼を呪い、その死を求め、策を巡らし、攻め立てた。日ごとに増すその業の栄光に耐えられなかったのである。それゆえ預言が告げているのは、福音書で成就したことである。「私の敵は私に悪を言った。『いつ彼は死に、その名は滅びるのか』」。

3

Amentes, qui vitae auctorem mori posse credebant: sed vota eorum Ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis conditionem, suum nomen augeret; et ideo psallebat ei dicens: Memor ero nominis tui in omni generatione et generationem (Psal. XLIV, 18) .

PL 14, 1074A

命の創始者が死にうると信じていた者たちは、正気を失っていた。だが教会は彼らの願いを砕いた。彼が体の状態に即して死んだとしても、自らの名を高めると信じていたのである。それゆえ彼に向かって歌って言った。「私は汝の名を、あらゆる世代に、世代から世代へと思い起こす」(詩篇44:18)。

4

Repetebat: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2) . Morientur illi, qui te mori posse praesumunt: non moriar ego, quae te novi vitae arbitrum, salutis auctorem.

PL 14, 1074A

教会はまた繰り返した。「汝の名は注ぎ出された香油である」(雅歌1:2)。汝が死にうると思い込む者たちは死ぬであろう。汝を命の主宰者、救いの創始者と知る私は死なない。

5

Novimus enim quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati; quando eis Maria Magdalena resurrexisse Dominum nuntiavit, et quando eis, clausa janua, Dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas vulnera ejus vidit, et credidit.

PL 14, 1074B

我々は、受難と復活のとき、弟子たちが集まって祈っていたことを知っている。マグダラのマリアが主の復活を彼らに告げたとき、戸が閉ざされていたのに主が復活の体で彼らに自らを現したとき、トマスがその傷を見て信じたときである。

6

Insultabant ergo Judaei quasi mortuo: sed Dominus viventem se apostolis revelabat. Cum ergo dicerent Judaei: Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII, 19) ; cum dicerent quia mirabilibus operibus suis seducit populum; quid aliud dicebant, nisi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?

PL 14, 1074B

それゆえユダヤ人は、死んだ者に対するかのように嘲っていた。だが主は、生きている自らを使徒たちに現していた。したがって、ユダヤ人が「見よ、世界全体が彼に従って行った」(ヨハネ12:19)と言ったとき、その驚くべき業で民を惑わすと言ったとき、彼らは「いつ彼は死に、その名は滅びるのか」と言うほかに、何を言っていたのか。

7

Et ideo in ejus passione clamabant: Tolle, tolle a terra talem hunc: crucifigatur, crucifigatur (Joan. XIX, 15) . Factum est quod petebant, sublatus a terra est, resurrexit, ad coelum ascendit, et regnum suum de nobis paradisi sedibus reformavit.

PL 14, 1074B

それゆえ彼の受難のとき、彼らは叫んでいた。「取り除け、取り除け、このような者を地から。十字架につけよ、十字架につけよ」(ヨハネ19:15)。彼らの求めたことは成就した。彼は地から取り除かれ、復活し、天に昇り、我々から成る自らの国を、楽園の座において再興した。

In Psalmum XL, Caput XVI

詩篇40篇講解 第XVI章PL 14, 1074C
1

(Vers. 7.) De Juda quoque proditore evidens prophetia subtexitur in his versiculis, qui sequuntur: Et egrediebatur ut videret, vana locutus: cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur. Sic distinctum Graecis in codicibus in venimus.

PL 14, 1074C

(第7節)裏切り者ユダについても、続くこれらの小節に、明白な預言が付け加えられている。「そして彼は見るために出て行き〔底本は egrediebatur。ミーニュの脚注は、ローマ版が Et ingrediebatur「入って来て」と読み、これがあらゆる言語の詩篇とも、下のアンブロシウス自身の「Ingrediebatur ergo Judas」とも合うが、アンブロシウスの写本と他の版はみな egrediebatur とする、と記す〕、空しいことを語った。その心は自分のために不法を集めた」。「外へ出て行き、そして語っていた」。ギリシア語の写本では、このように区切られているのを我々は見いだした〔刷りの文字が欠けているが invenimus と読む〕。

2

Ingrediebatur ergo Judas quaerens prodere Salvatorem, ut videret quid ageret, quidve loqueretur; ut eum caperet in sermone, et Judaeis annuntiaret: sed nihil inveniebat, qui nihil intelligebat.

PL 14, 1074C

それゆえユダは、救い主を裏切ろうとして入り込んでいた。何をし、何を語るかを見るためであり、言葉尻をとらえて、ユダヤ人に告げるためであった。だが彼は何も悟らなかったので、何も見いださなかった。

3

Bene ait Scriptura (Joan. XIII) quia intus cum Jesu non erat, qui de doctrina ejus recesserat, et institutiones ejus reliquerat. Volebat intrare, sed penetrare non poterat; quia eum sua excludebat perfidia.

PL 14, 1074C

聖書はよく言っている(ヨハネ13)。彼はイエスとともに内にいなかった。その教えから離れ、その定めを捨てたからである。入りたがったが、突き通すことはできなかった。自らの背信が彼を締め出したからである。

4

Omnis enim impudicus, aut avarus, aut immundus (quod est idolorum servitus) non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Non solum ergo ingredi moliebatur, et non ingrediebatur; sed etiam volebat videre, et non videbat.

PL 14, 1074D

「すべて、淫らな者、貪欲な者、汚れた者(それは偶像への隷属である)は、キリストと神の国で相続分を持たない」。したがって彼は、入ろうと企てながら入らなかっただけでなく、見ようと望みながら見なかったのである。

5

Denique loquebatur Jesus in parabolis, sed non audiebat Judas. Denique divina non videbat mysteria; non enim omnes audiunt verbum Dei, qui sibi videntur audire. Nam si omnes audirent, non diceret Jesus: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) .

PL 14, 1074D

実際、イエスはたとえで語っていたが、ユダは聞いていなかった。また神の奥義を見ていなかった。神の言葉を聞くと自分で思っている者がみな聞いているわけではないからである。もしみなが聞いているなら、イエスは言わなかったであろう。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)。

6

Et ideo quia non audiebat, neque videre poterat, loquebatur vana pro veris, et putabat quod Jesum falleret dicens: Potuit hoc venundari, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 9) ; cum furtis suis, non pauperibus provideret, appellans rabbi.

PL 14, 1075A

それゆえ、聞かず、見ることもできなかったので、彼は真実の代わりに空しいことを語り、イエスを欺いていると思っていた。「これは売って、貧しい人々に与えることができたのに」(マタイ26:9)と言いながら、実際には貧しい人々にではなく自らの盗みのために備えており、〔イエスを〕ラビと呼んでいた。

7

Nam quomodo doctorem appellabat a cujus magisterio deviabat; cujusque cor (in quod se immerserat diabolus) congregabat sibi et augebat iniquitates? Sibi enim erat iniquus, sibi injustus, sibi delinquebat, qui intra se dolum meditabatur, qui latere non poterat.

PL 14, 1075A

教えから外れていく相手を、どうして師と呼んでいたのか。その心(そこに悪魔が入り込んでいた)は、自分のために不法を集め、増していた。自らに対して不法であり、自らに対して不義であり、自らに対して罪を犯していた。彼は内に欺きを企てながら、隠れることができなかった。

8

Non enim circum veniebatur Jesus, qui prodebatur volens, et testificabatur: Unus ex vobis me tradet (Joan. XIII, 21) . Denique confessus est Judas, dicens: Numquid ego sum, rabbi? Et Dominus ait: Tu dixisti (Matth. XXVI, 25) . Nec sic intellexit Judas quod cognosceretur. Nam si intellexisset, non prodidisset.

PL 14, 1075A

イエスは欺かれてはいなかった。進んで裏切られ、そして証しした。「汝らのうちの一人が私を引き渡す」(ヨハネ13:21)。ついにユダは告白して言った。「まさか私ではないでしょう、ラビ」。すると主は言う。「汝が言った」(マタイ26:25)。ユダはそれでも、自分が見抜かれていることを悟らなかった。もし悟っていたなら、裏切らなかったであろう。

In Psalmum XL, Caput XVII

詩篇40篇講解 第XVII章PL 14, 1075B
1

Sed nihilominus, et egrediebatur foras, et loquebatur. Aptus versiculus adversum eos qui secretum alicujus produnt.

PL 14, 1075B

だがそれにもかかわらず、「外へ出て行き、そして語っていた」。これは、誰かの秘密を売り渡す者たちに対してふさわしい小節である。

2

Pulchre ait: Egrediebatur foras; foris enim lupi, foris praedones: intus Moyses in nube cum Jesu, foris Judaei: intus Zacharias sacerdos in templo, foris multitudo: intus Spiritus sanctus in cordibus nostris clamat ad Patrem, foris adversarius noster sicut leo pervigilat ad rapinam: foris infideles, intus fideles.

PL 14, 1075B

彼は見事に言う。「外へ出て行っていた」と。外にはオオカミども、外には略奪者ども。内にはモーセが雲の中でイエスとともにおり、外にはユダヤ人。内には祭司ザカリアが神殿におり、外には群衆。内には聖なる霊が我々の心の中で父に向かって叫び、外には我々の敵対者が獅子のように略奪のために目を覚ましている。外には不信の者、内には信じる者。

3

Et ideo eos qui foris sunt, judicabit Deus: eos autem qui intus sunt, Christus absolvit. Egrediebatur igitur Judas, et loquebatur.

PL 14, 1075B

それゆえ、外にいる者たちを神は裁き、内にいる者たちをキリストは赦免する。したがってユダは外へ出て行き、そして語っていた。

4

Egrediebatur de fide: egrediebatur de concilio et numero apostolorum; egrediebatur de convivio Christi ad latrocinium diaboli: egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis, qui vana ad perfidos loquebatur: egrediebatur foras, qui vitae internae mysteria relinquebat; egrediebatur, qui Scripturae interiora non noverat.

PL 14, 1075C

彼は信仰から出て行き、使徒たちの会議と数から出て行き、キリストの食事の席から悪魔の強盗行為へ、聖化の恩寵から死の罠へと出て行った。彼は背信の者たちに空しいことを語っていた。外へ出て行った者は、内なる命の奥義を捨てていた。出て行った者は、聖書の内奥を知らなかったのである。

5

Si enim scisset, intellexisset dicentem: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Intellexisset etiam illud: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 14 et 15) .

PL 14, 1075C

実際、もし知っていたなら、彼は言う者の言葉を悟ったであろう。「眠る者は、再び起き上がることを加えないのか」。またこれをも悟ったであろう。「だが汝は、心を同じくする人、私の導き手、私の知己、私とともにいつも甘い食物を取っていた者。我々は主の家で、心を一つにして歩いた」(詩篇54:14、15)。

6

Non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octavum, non alios, non alia testimonia Scripturarum. De quo bene Evangelista dicit Joannes, et caeteris infidelibus: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent (I Joan. II, 19) .

PL 14, 1075C

それゆえ彼は、この詩篇を悟らず、第百八の詩篇も、ほかの詩篇も、聖書のほかの証言も悟らなかった。彼について、また他の不信の者たちについて、福音記者ヨハネはよく言っている。「彼らは我々のうちから出て行ったが、我々に属してはいなかった。もし我々に属していたなら、我々とともにとどまっていたであろう」(一ヨハネ2:19)。

In Psalmum XL, Caput XVIII

詩篇40篇講解 第XVIII章PL 14, 1075D
1

(Vers. 8.) Non manebat ergo cum apostolis proditor, qui foras exibat, et cum perfidis susurrabat. Quo verbo usa est Scriptura divina, demonstrans sine auctoritate esse perfidiam, quae timet quod loquitur, deprehendi.

PL 14, 1075D

(第8節)それゆえ裏切り者は、使徒たちとともにとどまっていなかった。外へ出て行き、背信の者たちとささやき合っていたからである。神の聖書がこの語を用いたのは、自らの語ることを見破られるのを恐れる背信は、権威を欠くことを示すためである。

2

Fideli autem dicitur: Exalta viribus vocem tuam (Esai. LVIII, 1) . En quo deciderat apostolus Judas, qui missus erat fidem gentibus pleno auctoritatis praeconio praedicare; ut in aurem insusurraret insidiatoribus magistri sui, quod timeret audiri.

PL 14, 1075D

だが信じる者には言われる。「力を尽くして汝の声を上げよ」(イザヤ58:1)。見よ、使徒ユダはどこまで落ちたことか。権威に満ちた宣言をもって諸国民に信仰を宣べ伝えるために遣わされたのに、自分の師を狙う者たちの耳に、聞かれるのを恐れることをささやいたのである。

3

Nonne judicio suo se ipse damnavit? Sed erubescebat audiri, quod facere non timebat: erubescebat; quia adversus vitae suae, sanctificationis, et honoris auctorem cogitabat mala: nec gratiam beneficiis rependebat, sed mala pro bonis bono referebat magistro; quod etiam saeculi homines damnare consueverunt: erubescebat ingratus deprehendi, erubescebat avarus videri; cum pro pecunia auctoris sui salutem proderet: erubescebat videri perfidus.

PL 14, 1076A

彼は自らの判断で、自らを断罪したのではないか。だが彼は、行うことを恐れなかったことが聞かれるのを恥じた。恥じたのは、自らの命、聖化、栄誉の創始者に対して悪を企てていたからであり、恩義に感謝で報いず、善い師に、善に対して悪を返したからである。それは世の人々でさえ非難するのを常としている。彼は忘恩の者として見破られるのを恥じ、貪欲な者と見られるのを恥じた。金のために自らの創始者の救いを売り渡したのだから。背信の者と見られるのを恥じたのである。

4

Similiter et Judaei qui adversus fidei magistrum falsos testes perfidi subornabant, ut dicerent eo quod praedicasset templum Dei quod Salomon condidit, destruendum; cum ille de templo sui corporis significasset: Solvite hoc templum, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) ; vere foris erant, qui a cognitione Verbi coelestis erant exclusi.

PL 14, 1076A

同様に、信仰の師に対して偽りの証人を買収した背信のユダヤ人たちも〔外にいた〕。ソロモンが建てた神の神殿は壊されるべきだと彼が宣べ伝えたと、言わせるためである。彼は自らの体の神殿について示したのだった。「この神殿を壊せ。三日で私はそれを立て直す」(ヨハネ2:19)。まことに彼らは外にいた。天の言葉を知ることから締め出されていたからである。

In Psalmum XL, Caput XIX

詩篇40篇講解 第XIX章PL 14, 1076B
1

(Vers. 9.) Verbum, inquit, iniquum proposuerunt adversum me; id est, illicitum, et contra jus et fas sermonem proposuerunt, mihi facientes de humano sanguine pactiones, quem sceleratissime vendidit Judas: Judaei quoque emendum non minore scelere crediderunt, vanissimi homines; quasi qui dormit, inquit, non adjiciat ut resurgat (Ibid.) . Quid sit adjectio, consideremus.

PL 14, 1076B

(第9節)「彼らは私に対して不法の言葉を持ち出した」と彼は言う。すなわち、許されない、法にも神法にも反する言葉を持ち出し、私に対して、人の血について取引をした。その血を、ユダは最も罪深い仕方で売った。ユダヤ人もまた、それを買うべきだと、劣らぬ罪をもって思い込んだ。最も空しい人々である。彼は言う。「眠る者は、再び起き上がることを加えないかのように」(詩篇40:9)〔底本は Ibid. と刷る。直前の引照はヨハネ2:19だが、この引用は詩篇40:9のものである〕。「付け加え」とは何か、考えよう。

In Psalmum XL, Caput XX

詩篇40篇講解 第XX章PL 14, 1076B
1

Naturale est omnibus terrenis animantibus, et volatilibus coeli, et piscibus maris nasci et mori: homini vero quem pretiosiorem caeteris terrae animantibus Deus fecerat, hanc praecipue contulit gratiam, ut mortuus reviviscat.

PL 14, 1076B

地上のすべての生き物、天の鳥、海の魚にとって、生まれ、死ぬことは自然である。だが人間には、神が地のほかの生き物より貴く造ったので、とりわけこの恩寵を授けた。死んだ者がよみがえるという恩寵である。

2

Haec ergo adjectio dicitur ad renovationem vitae superioris. Denique et Ezechiae regi cum praescripsisset Dominus, quod vitae suae tempus implesset: et per Esaiam mandasset, ut ordinaret domum suam; quia moriturus esset: atque ille orasset ad Dominum, et flevisset fletu magno; misertus Dominus mandavit ei: Ecce adjicio ad tempus tuum annos quindecim (Esai. XXXVIII, 5) .

PL 14, 1076B

それゆえこの「付け加え」は、先の命の更新について言われる。実際、王ヒゼキヤについても、主が、彼がその命の時を満たしたと定め、イザヤを通して、死ぬことになるから自分の家を整えるよう命じ、彼が主に祈って大いに泣いたとき、主は憐れんで彼に命じた。「見よ、私は汝の時に十五年を加える」(イザヤ38:5)。

3

Et alibi sanctus David ait: Dies super dies regis adjicies annos ejus (Psal. LX, 7) . Inventum ergo homini quod addatur: Deo autem addi nihil potest; quia scriptum est: Non est adjicere, neque minuere, in quo perfecta et plena sunt omnia (Eccli. XXVIII, 5) .

PL 14, 1076C

また別の箇所で、聖なるダビデは言う。「汝は王の日々に日々を、その年々を加える」(詩篇60:7)。したがって、人には加えられるものが見いだされる。だが神には何も加えられえない。書かれているからである。「すべてのものが完全で満ちているところには、加えることも減らすこともない」(集会の書28:5)〔ミーニュの引照は集会の書28:5。集会の書18:5 に当たる〕。

4

Etsi Christus resurrexit, utique in eo quod assumpserat, resurrexit, in quo plenitudini divinitatis ejus nihil vel decedere potuit, vel accedere.

PL 14, 1076C

キリストは復活したが、それはもちろん、引き受けたもののうちで復活したのであり、そこにおいて彼の神性の充満から何かが去ることも、加わることもありえなかった。

5

Deus enim incorporeus et immortalis est, cujus summa natura, et plenitudo virtutum sine ulla carnis accessione signatur.

PL 14, 1076C

神は体を持たず、不死であり、その最高の本性と諸々の力の充満は、肉の何の付加もなしに示されるからである。

6

Caro autem dispensationis in Christo est, quam miserationis titulo, et pietatis jure suscepit; ut captivam redimeret, ablueret contaminatam, mortuam resuscitaret. Et pulchre ait: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat?

PL 14, 1076D

だが肉は、キリストにおいては経綸に属する。彼はそれを、憐れみの名と慈愛の権利によって引き受けた。捕らわれた肉を贖い、汚れた肉を洗い、死んだ肉をよみがえらせるためである。そして彼は見事に言う。「眠る者は、再び起き上がることを加えないのか」。

7

Non dixit, non adjicitur; sed, non adjiciet ut resurgat; eo quod ipse se Dei Filius resuscitavit; sicut supra diximus dixisse eum Judaeis: Solvite hoc templum, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 14, 1076D

彼は「加えられない」とは言わず、「再び起き上がることを加えない」と言った。神の子自らが自分をよみがえらせたからである。我々が先に、彼がユダヤ人に言ったと述べたとおりである。「この神殿を壊せ。三日で私はそれを起こす」(ヨハネ2:19)。

8

Adjectionem accepit caro, quasi sumpta de homine, suscepta de Virgine: sed quasi Deus adjectionem ipsam operatus est, qui virtute propria resurrexit; ut esset suae resurrectionis operator.

PL 14, 1076D

肉は付け加えを受けた。人から取られ、おとめから引き受けられたものとして。だが神としては、彼自らがその付け加えを働いた。自らの力で復活し、自らの復活の働き手となったのである。

9

Ut autem intelligas quod et Pater Filium, et Filius ipse se resuscitaverit, agnosce operationem illam divinae fuisse virtutis; quia Patri et Filio una virtus, communis operatio; quandoquidem una atque eadem substantia Trinitatis est.

PL 14, 1077A

だが、父が子をよみがえらせ、子自身も自らをよみがえらせたことをあなたが悟るために、その働きが神の力に属するものであったと認めよ。父と子には一つの力、共通の働きがあるからである。三位一体の実体は一つ、同一だからである。

In Psalmum XL, Caput XXI

詩篇40篇講解 第XXI章PL 14, 1077A
1

(Vers. 10.) Sed quid ego caeteros arguo (dicit Dominus Jesus)? quid mirum si populus me non cognovit, et cruci adjudicavit; cum apostolus meus mercedem proditionis exegerit, cum conviva meus mortem meam vendiderit?

PL 14, 1077A

(第10節)しかし私は、ほかの者たちをなぜ責めるのか(と主イエスは言う)。民が私を認めず、十字架刑に処したとして、何の不思議があろう。私の使徒が裏切りの報酬を求め、私の食卓の仲間が私の死を売ったというのに。

2

Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me supplantationem.

PL 14, 1077A

「まことに、私の平和の人、私が望みをかけた者、私のパンを食べていた者は、私に対する足払いをいよいよ大きくした」。

3

Aliqui Judam excusandum putant; quia refudit pecuniam quam pro mercede proditionis acceperat: sed ecce quia ultra Judaeorum condemnatur infidelitatem; cui enim plus datum est, plus exigitur ab eo. Quid, inquit, de aliis querar?

PL 14, 1077A

ユダは弁護すべきだと考える者たちがいる。受け取った裏切りの報酬の金を投げ返したからである。しかし見よ、彼はユダヤ人の不信仰をも越えて断罪されている。「多く与えられた者は、多く求められる」からである。ほかの者たちについて何を嘆くことがあろうか、と〔主は〕言う。

4

Homo pacis meae, cui pacem meam dederam, pacem meam relinquere volueram, persecutoribus deductis me tradidit, et fefellit me, in quem speravi.

PL 14, 1077B

私の平和の人――私が私の平和を与えておいた者、私の平和を〔彼に〕残そうと私が望んでいた者――は、迫害者たちを導いて私を引き渡し、私を欺いた。私が望みをかけた者が、である。

5

Numquid ignoravit proditorem sui futurum, de quo ante praedixit: Unus ex vobis me tradet (Joan. XIII, 21) ? (Hoc autem dicebat de Juda, sicut scriptum est in Evangelio.) Non utique; sed quo amplius condemnaret eum, de fide ejus sperasse se dixit.

PL 14, 1077B

彼は、誰が自分の裏切り者となるかを知らなかったのか。その者については前もって「汝らのうちの一人が私を引き渡す」(ヨハネ13:21)と告げていたのに。(これはユダについて言ったのである、福音書に書かれているとおり。)決してそうではない。むしろ彼をいっそう断罪するために、彼の信義に望みをかけたと言ったのである。

6

Aquila, confisus eram, dixit: Symmachus posuit, confidebam. Plus enim gravamus eum in quo plurimum spei vel fiduciae habuisse nos dicimus; si postea spem nostram opinionemque destituit.

PL 14, 1077B

アキュラは「私は信頼していた」(confisus eram)と言い、シュンマコスは「私は頼みにしていた」(confidebam)と置いた。我々は、最も多くの望みや信頼を寄せていたと言う相手を、のちに我々の望みと見込みをその者が裏切ったなら、いっそう重く責めるからである。

In Psalmum XL, Caput XXII

詩篇40篇講解 第XXII章PL 14, 1077B
1

Simul ostendit quanta vis divinae sanctificationis sit, quae excludat malitiam, et depravatum emendet ingenium; si forma propositi melioris accedat. Quantos scimus esse conversos?

PL 14, 1077B

同時に彼は、神の聖化の力がどれほど大きいかを示している。それは悪意を締め出し、ゆがんだ素質を正すのである。より善い目標の手本が加わるならば、である。どれほど多くの者が回心したかを、我々は知っている。

2

Mutatus est Zachaeus ille publicanus, et ad quaestum avaro intentus affectu, qui postea quadrupla redhibitione solvit errorem, condemnavit in se avaritiam, temporis superioris abjuravit lucra, compensavit in pauperes, si deesset exactor.

PL 14, 1077C

徴税人のザアカイは変えられた。利得をむさぼる心で利益に傾いていた者が、のちには四倍の返還で過ちを償い、自らのうちの貪欲を断罪し、以前の利得を捨てると誓い、取り立てる者がいなければ、貧しい者たちに償った。

3

Latro ipse nequitiam suam proposito meliore mutavit, agnovit in cruce Christum, confessus est Dei Filium, regem voce propria nuncupavit. Quo tempore justi plerique nutabant, ipsi certe latebant apostoli: carnifex ipse centurio non negavit.

PL 14, 1077C

盗賊自身も、より善い志によって己の邪悪を変え、十字架の上でキリストを認め、神の子と告白し、自らの声で王と呼んだ。そのとき多くの義人は揺らぎ、使徒たち自身は確かに身を潜めていた。処刑人の役にあった百人隊長自身は、否まなかった。

4

Quid de tempore Evangelii loquor? Rahab meretrix erat, quae perfidiae atque intemperantiae se alebat stipendiis; tamen ubi exploratores vidit quos miserat Jesus Nave, fidem induit; et periculo imminente, justitiam reservavit; nec susceptos prodidit, sed fideli humanitate protexit.

PL 14, 1077C

福音書の時代のことを、なぜ私は言うのか。ラハブは遊女であり、不実と放埒の報酬で身を養っていた。しかしヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕が遣わした斥候たちを見るや、信仰をまとい、危険が迫っているときも正義を守り、迎え入れた者たちを売らず、信義ある人情でかくまった。

5

Ideo ergo sperasse se dicit; quasi jure praesumpserit, ut apostolus superiora deponeret, meliora sequeretur: et qui sanctificandi alios munus acceperat, ipse in se sanctitatis gratiam custodiret, et sinceritatis inhaereret officiis.

PL 14, 1077D

だからこそ彼は「望みをかけた」と言うのである。使徒が以前のものを捨て、より善いものに従うことを、当然のこととして見込んだかのように。そして、他の者を聖化する務めを受けた者が、自分自身のうちにも聖性の恩寵を守り、誠実の務めに固く留まるはずだ、と。

6

Bene, ait, speravi; quia homini dedit eligendi arbitrium, quid sequatur. Posui, inquit, ante te bonum et malum (Deut. XXX, 15) . Si malum elegeris, non natura delinquit, sed eligentis affectus.

PL 14, 1078A

「私が望みをかけたのは正当であった」と言う。人に、何に従うかを選ぶ自由な裁量を与えたからである。「私は汝の前に善と悪を置いた」(申命記30:15)と言う。もし悪を選ぶなら、罪を犯すのは本性ではなく、選ぶ者の心の傾きである。

7

Si unusquisque hominum condemnatur qui malum elegerit; quid de Juda dicimus, qui prodidit eum cui copulabatur suavitate convivii?

PL 14, 1078A

悪を選んだ人間が誰でも断罪されるのなら、宴席の親しさによって結ばれていた相手を裏切ったユダについて、我々は何と言うべきか。

In Psalmum XL, Caput XXIII

詩篇40篇講解 第XXIII章PL 14, 1078A
1

Qui edebat, inquit, panes meos, ampliavit super me supplantationem. Quid est quod addidit, panes meos?

PL 14, 1078A

「私のパンを食べていた者は、私に対する足払いをいよいよ大きくした」と言う。「私のパン」と付け加えたのは、どういうことか。

2

Potuit dicere: Qui edebat panes mecum; nisi illam intelligas, quae specialis est Christi, hoc est, verbi coelestis alimoniam; non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) .

PL 14, 1078A

「私とともにパンを食べていた者」と言うこともできたはずである。ただし、キリストに固有のもの、すなわち天の言葉の糧のことをあなたが理解するならば、話は別である。「人はパンのみによって生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」(マタイ4:4)からである。

3

Denique alibi dicit: Qui semper mecum dulces capiebas cibos (Ps. LIV, 15) . Quibus versiculis bene utimur adversus eos qui necandos esse crediderint, cum quibus videntur epulati.

PL 14, 1078A

さらに別の箇所では、「汝は私とともにいつも甘い食べ物を取っていた」(詩篇54:15)と言う。これらの小節を我々は、ともに食事をしたと見える相手を殺すべきだと信じた人々に対して、よく用いる。

4

Gentiles hoc custodire memorantur, hostes plerumque, latrones etiam; ut parcant iis cum quibus recordentur se iniisse convivium: ferae quoque ipsae pabulorum societate mitescunt.

PL 14, 1078B

異邦人も、たいていは敵どうしでさえ、また盗賊でさえも、これを守ると伝えられている。ともに宴を張ったと覚えている相手は容赦するのである。野獣でさえ、餌を分かち合うことで穏やかになる。

5

Unde propter hujusmodi affectum gratiae convivalis, si verba consideremus, non otiose dulces cibos dixit. Quomodo enim dulces, qui cito corrumpuntur? Sed vide ne dulces cibos dixerit verba vitae.

PL 14, 1078B

それゆえ、このような宴席の好意の情のゆえに、言葉をよく考えるなら、「甘い食べ物」と言ったのは無意味ではない。すぐに腐るものがどうして甘いと言えようか。むしろ、「甘い食べ物」とは命の言葉のことを言ったのではないか、よく見よ。

6

Hos enim cibos nulla amaritudo corrumpit, nulla mortis corruptela contaminat. Unde et semper dixit. Non enim semper edere quis poterat. Semper autem verbo Dei possumus inhaerere, et noctibus et diebus, si in lege Dei die et nocte meditemur.

PL 14, 1078B

この食べ物は、いかなる苦みも損なわず、死の腐敗も汚さないからである。ゆえに「いつも」とも言った。人はいつも食べることはできないからである。しかし我々は、神の律法を昼も夜も思い巡らすなら、夜も昼も、いつでも神の言葉に固く留まることができる。

In Psalmum XL, Caput XXIV

詩篇40篇講解 第XXIV章PL 14, 1078C
1

Quid est etiam, ampliavit? Graecus ἐμεγάλυνεν dixit, hoc est, magnificavit. Utrumque nobis exposuit Dominus quod movere nos posset, dicens in Evangelio: Qui manducat mecum panem, levavit super me calcaneum (Joan. XIII, 18) .

PL 14, 1078C

「大きくした」(ampliavit)とは、また何か。ギリシア語の本は「大いなるものとした(エメガリュネン)」〔ギリシア語〕と言った。ラテン語で言えば「大いなるものとした」(magnificavit)である。我々を動揺させかねないこの両方を、主は福音書で次のように言って説明した。「私とともにパンを食べる者は、私に対して踵を上げた」(ヨハネ13:18)。

2

Unde assumptus hic sermo sit, consideremus. Fuimus, inquit, increduli errantes, servientes desideriis et voluptatibus (Tit. III, 3) . Fateamur errorem, ut diluamur.

PL 14, 1078C

この言葉がどこから取られたのか、考えてみよう。「我々はかつて不信仰で、迷い、欲望と快楽に仕えていた」(テトス3:3)と言う。迷いを告白しよう、洗い流されるために。

3

Et ego vidi aliquem puer athletam, cum elisisset adversarium, frontem ei percussisse calcaneo: quod signum fuit, eo quod insultaverit victo. Hoc est quod ait: Magnificavit super me supplantationem; quo verbo insultantis jactantiam declaravit.

PL 14, 1078C

私もまだ少年のとき、ある競技者が、相手を打ち倒すと、その額を踵で打つのを見たことがある。それは、敗れた者を嘲ったことの印であった。これが、「私に対する足払いを大いなるものとした」と言うことである。この語によって、嘲る者の高慢を示したのである。

4

Levavit ergo et Judas super Christum calcaneum suum, cum proderet eum; sed non levavit impune. Adhuc Adam calcaneum levat, quod a serpente est vulneratum. Et utique ei pedes laverat Christus.

PL 14, 1078C

こうしてユダもまた、キリストを裏切るとき、キリストに対して自分の踵を上げた。しかし罰を受けずには上げなかった。今もなおアダムは、蛇に傷つけられた踵を上げている。そして確かにキリストは、彼〔ユダ〕の足を洗っていたのである。

5

Audierat dicentem: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Joan. XIII, 10) . Sed quod lavit gratia, inquinaverat perfidia. Judas ergo calcaneum levavit ad vulnus. Vere non tenuit caput, qui calcaneum super Christum levavit.

PL 14, 1078D

彼は「すでに体を洗った者は、足を洗う以外には要らない。全身が清いからである」(ヨハネ13:10)と言うのを聞いていた。しかし恩寵が洗ったものを、不実が汚したのである。こうしてユダは、傷つけるために踵を上げた。まことに、キリストに対して踵を上げた者は、頭を保たなかった。

6

Adam super se levavit, hic super Christum; et ideo eum serpens gravius quam caeteros vulueravit. Levavit calcaneum suum, qui fraudulentum osculum porrigebat, quo supplantaret auctorem; ideoque scriptum est in Propheta: Ampliavit super me supplantationem.

PL 14, 1079A

アダムは自分に対して〔踵を〕上げ、この者はキリストに対して上げた。それゆえ蛇は、彼を他の者よりも重く傷つけた〔刷りの文字が欠けているが vulneravit と読む〕。裏切りの接吻を差し出した者は、自分の踵を上げた。その接吻で、創始者の足をすくおうとしたのである。それゆえ預言者のうちに「私に対する足払いをいよいよ大きくした」と書かれている。

7

Esau quoque ait de fratre suo: Bis me jam supplantavit (Gen. XXVII, 36) . Qui supplantat, dolum facit, quo adversarium elidit, aut vulnerat.

PL 14, 1079A

エサウも自分の兄弟について言う。「すでに二度、彼は私の足をすくった」(創世記27:36)。足をすくう者は、策略を用いて相手を打ち倒し、あるいは傷つける。

8

Ideo et Judas supplantasse dicitur; quia osculo suo vulnus infixit, quo invadendi Salvatoris signum persecutoribus demonstravit.

PL 14, 1079A

だからユダも足をすくったと言われる。その接吻で傷を刻みつけ、それによって救い主を捕らえる合図を迫害者たちに示したからである。

9

Supplantavit ergo quasi serpens; quia serpens suo ore venenum infundit, et vulnerat dente calcaneum: et hic enim non divinitatem Christi, sed corporis extremum calcaneum vulneravit.

PL 14, 1079A

こうして彼は、蛇のように足をすくった。蛇は自分の口で毒を注ぎ、牙で踵を傷つける。そしてこの者もまた、キリストの神性ではなく、体の最も末端の踵を傷つけたのである。

10

Levavit etiam Judas calcaneum quasi luctator insolens et superbus, in quo caput percuteret Salvatoris: sed caput Christi ferire non potuit; quia caput Christi Deus. Suum sane caput informis laquei nodo ligavit, ut remedium sibi salutis auferret.

PL 14, 1079B

ユダはまた、傲慢で尊大な格闘士のように踵を上げた。それによって救い主の頭を打とうとしたのである。しかしキリストの頭を打つことはできなかった。キリストの頭は神だからである。彼は確かに、自分の頭を醜悪な輪縄の結び目で縛り、救いの薬を自分から取り去った。

In Psalmum XL, Caput XXV

詩篇40篇講解 第XXV章PL 14, 1079B
1

Vide si pie potes illud aptare, quod in Genesi dixit sanctus patriarcha Jacob, cum de filiis prophetaret: Dan judicabit populum suum tamquam unam tribum in Israel; et: Fiat Dan sicut serpens sedens in via, et in semita, mordens calcaneum equi: et cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 16 et 17) .

PL 14, 1079B

あなたが敬虔にこれを当てはめることができるかどうか、見よ。聖なる族長ヤコブが創世記で、息子たちについて預言したときに言ったことである。「ダンは自分の民を裁く、イスラエルの一つの部族として」。また、「ダンは、道に、また小道に座る蛇のようになれ。馬の踵を噛み、騎手は後ろへ落ち、主から救いを待つ」(創世記49:16、17)。

2

Legimus quidem (Judic. XIII, 25) quod Samson de tribu Dan judex fuerit in Israel: sed alius hic significatur futurus, qui ex ea tribu progressus populum suppliciis sacrilegae impietatis affliget.

PL 14, 1079B

我々は確かに、ダンの部族のサムソンがイスラエルの士師であったと読む(士師記13:25)。しかしここで示されているのは別の者、すなわち、その部族から出て、民を不敬な冒瀆の責め苦で苦しめる者である。

3

Antichristus ille, qui sedebit in templo tamquam sit Deus, vere judicium quod habet interpretatio; Dan enim judicium significatur.

PL 14, 1079C

反キリストとは、「神であるかのように神殿に座る」あの者であり、まことに、その名の訳が示すとおり「裁き」である。ダンは「裁き」を意味するからである〔底本の文は動詞を欠き、整っていない。「…である」と補って解した〕。

4

Et pulchre dixit, quia populum suum judicabit, qui perpetuae poenae fiet obnoxius; qui enim non credit, jam judicatus est: qui autem credit, non judicabitur; quia credit in Dei Filium animae suae redemptorem.

PL 14, 1079C

そして、「自分の民を裁く」と言ったのは見事である。彼は永遠の刑罰を負う者となるからである。「信じない者はすでに裁かれている」が、信じる者は裁かれない。魂の贖い主である神の子を信じるからである。

5

Et ideo tamquam judicii liber dicit: Qui dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4) . Judicaturus est ergo populum impietatis, non plebem; illi enim judicantur qui cadunt ruina perfidiae, non qui resurgunt fidei libertate.

PL 14, 1079C

それゆえ、裁きから自由な者として言う。「私を裁くのは主である」(一コリント4:4)。したがって彼は、不敬虔の民を裁くのであって、〔神の〕民衆を裁くのではない。裁かれるのは、不信の破滅によって倒れる者であって、信仰の自由によって立ち上がる者ではない。

In Psalmum XL, Caput XXVI

詩篇40篇講解 第XXVI章PL 14, 1079C
1

Sedebit igitur in via, et insidiabitur in semita, sicut serpens; ut vulneret transeuntes, et mordeat equi nostri calcaneum; animam enim fidelium non poterit vulnerare.

PL 14, 1079C

したがって彼は、道に座り、小道で蛇のように待ち伏せして、通る者たちを傷つけ、我々の馬の踵を噛もうとする。信じる者たちの魂は傷つけることができないからである。

2

In qua autem via sedebit, et in qua semita; nisi ex quibus Christus Dominus, ut legimus, nationum populum vocavit ad coenam suam dicens: Exi in vias, et circa sepes, et compelle ut intrent; ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23) .

PL 14, 1079D

では、いかなる道に、いかなる小道に彼は座るのか。我々が読むところでは、主キリストが諸民族の民を自らの宴に招いて、「道と垣根のあたりへ出て行き、入るよう強いよ。私の家がいっぱいになるように」(ルカ14:23)と言った、その道と小道のほかにあろうか。

3

Et quia similiter Judas amplificasse super Christum legitur supplantationem, videtur hoc loco ipse signari, quod mordere haberet calcaneum equi, quo Christus Dominus vehebatur.

PL 14, 1079D

また、ユダもキリストに対して同じように足払いを大きくしたと読まれるので、ここで彼自身が示されているように見える。すなわち、主キリストが乗っていた馬の踵を噛むことになる者として。

4

Unde dictum est: Equitatus tuus salus (Habac. III, 8) ; quod caro ejus, mundi totius erat susceptura peccatum; ut salus pro exitio, et vita aeterna pro morte succederet.

PL 14, 1079D

それゆえ「汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)と言われた。その肉が、全世界の罪を引き受けるはずであり、滅びに代えて救いが、死に代えて永遠の生命が続くためである。

5

Vulneratus est ergo equus non mendax solus ad salutem: vulneratus est equus, qui mundi totius peccata suscepit, et onera nostra portavit, et non fuit fatigatus: vulneratus est equus, qui ad furorem concubitus adhinnire nescivit.

PL 14, 1079D

こうして傷つけられたのは、救いのために偽ることのない唯一の馬である。傷つけられたのは、全世界の罪を引き受け、我々の荷を担い、疲れなかった馬である。傷つけられたのは、交わりの狂乱にいななくことを知らなかった馬である。

6

Et ideo fortassis Joanni Evangelistae coelum apertum, et albus equus est demonstratus, super quem sedebat habens in capite diademata, et in femore suo nomen scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16) .

PL 14, 1080A

そしておそらくそれゆえに、福音記者ヨハネには天が開かれ、白い馬が示された。その上に座る者は、頭に多くの冠を戴き、その腿に名が書かれていた。「王の王、主の主」(黙示録19:16)。

7

Albus erat, quia erat immaculatus, qui nulla peccati inquinamenta cognoverat. Nam si libido tenebrosa est, recte sanctimonia relucet et splendet. Hic ergo equus est vulneratus, sed non retardatus.

PL 14, 1080A

白かったのは、汚れがなかったからである。罪のいかなる汚れをも知らなかったのである。情欲が暗いものであるなら、聖潔が輝き光るのは当然である。それゆえ、この馬は傷つけられたが、遅らされはしなかった。

8

Denique cum ipso vulnere de tumulo resurrexit, cucurrit ad coelum supra omnes angelos et archangelos, velocior omni equitatu militiae coelestis inventus, supra equos etiam illos igneos quibus Elias raptus est.

PL 14, 1080A

すなわち、その傷のまま墓から復活し、天へ走り、すべての天使と大天使の上に出て、天の軍勢のいかなる騎兵よりも速いことが明らかになった。エリヤが引き上げられた、あの火の馬たちよりも上である。

9

Et merito velocior, qui super omnes coelos, et supra coelum coelorum ad sedem Dei omnipotentis ascendit, et sedet; ut Scriptura nos docuit dicens: Videbitis abhinc Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Marc. XIV, 62) .

PL 14, 1080B

そして、すべての天の上、天の天の上、全能の神の座にまで昇り、座しているのであるから、速いのは当然である。聖書が我々に教えて言うとおりである。「汝らは今から、人の子が力の右に座しているのを見るであろう」(マルコ14:62)。

In Psalmum XL, Caput XXVII

詩篇40篇講解 第XXVII章PL 14, 1080B
1

Hic itaque equus in figura et ante est demonstratus tempore Machabaeorum, quem sedebat dux ille militiae coelestis aureis armis refulgens, qui Heliodorum depeculatorem illum depositi vidualis, caeterorumque quae sacrae fuerant commendata custodiae, et stravit, et perculit, et postea exoratus Oniae precibus sacerdotis vitali usui reformavit.

PL 14, 1080B

したがって、この馬は象りとして、すでに先にマカバイ人の時代に示された。その馬には、金の武具に輝くあの天の軍勢の指揮官が座っていて、寡婦の預かり金と、聖なる保管に委ねられていたその他のものを奪ったヘリオドロスを、打ち倒し、打ちのめし、のちに祭司オニアの祈りに懇願されて、生きる務めへと戻したのである。

2

Unde vere in eo arma aurea refulserunt; quia solus equum hunc sedit, et vicit, in quo nullus culpae immunis evasit. Non Enoch, qui raptus est, ne malitia mutaret cor ejus: non Abraham, non Isaac, non Jacob, non Moyses. Omnes enim sub peccato, omnes sub morte.

PL 14, 1080B

それゆえ、まことに彼のもとで金の武具が輝いた。この馬に座して勝ったのは彼ただ一人であり、その〔馬の〕うちで咎を免れて抜け出た者は誰もいなかったからである〔in quo の係りは定かでない。馬のうちで、と取った〕。悪が彼の心を変えることのないように連れ去られたエノクも、そうではない。アブラハムも、イサクも、ヤコブも、モーセもそうではない。すべての者は罪の下にあり、すべての者は死の下にあるからである。

3

Denique regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Solus iste est qui peccatum non fecit: solus est Christus qui peccatum abstulit mundi, qui dixit morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ?

PL 14, 1080C

実に「死はアダムからモーセまで支配した」。罪を犯さなかったのは彼ただ一人であり、世の罪を取り去ったのはキリストただ一人であり、死に向かって言ったのである。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の針はどこにあるか」(一コリント15:55)。

In Psalmum XL, Caput XXVIII

詩篇40篇講解 第XXVIII章PL 14, 1080C
1

Quomodo ergo amplificavit super hunc supplantationem suam Judas, et cecidit eques retrorsum? Quod in Juda est, dolum fecit: quod in Christo, volens passus est. Saepe videmus fortiorem velle percuti; ut acrior lacessitus insurgat, vehementius excitetur.

PL 14, 1080C

では、いかにしてユダはこの者に対して自らの足払いを大きくし、そして騎手は後ろへ落ちたのか。ユダに属することとしては、彼は策略を為した。キリストに属することとしては、自ら望んで受難した。我々はしばしば、より強い者が打たれることを望むのを見る。挑まれて、いっそう激しく立ち上がり、より烈しく奮い立つためである。

2

Momordit ergo serpens calcaneum equi, virus suae fraudis evomuit: volens eques se ipse dejecit, volens cecidit; ut nos levaret. Quid est tamen, quod ait Scriptura: Et cadet eques retrorsum (Gen. XLIX, 17) ? Cur retrorsum, nisi ut regeret retro se sequentes?

PL 14, 1080C

こうして蛇は馬の踵を噛み、自らの欺きの毒を吐き出した。騎手は、自ら望んで身を投げ落とし、自ら望んで落ちた。我々を引き上げるためである。しかし、聖書が言う「騎手は後ろへ落ちる」(創世記49:17)とは、どういうことか。なぜ後ろへなのか。自らの後ろに従う者たちを導くためでなければ、何であろう。

3

Retrorsum erat Petrus, cui dixit: Vade retro post me (Marc. VIII, 33) . Retro erant apostoli, et caeteri discipuli. Ideo retrorsum cecidit; quia super quos cadit, salvat.

PL 14, 1080D

後ろにいたのはペトロであり、彼にこう言った。「私の後ろに行け」(マルコ8:33)。後ろにいたのは使徒たち、そして他の弟子たちである。だから後ろへ落ちたのである。その上に落ちる者たちを、救うからである。

4

Omnis enim qui super hunc lapidem, inquit, ceciderit, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, emundabit eum (Luc. XX, 18) . Alii habent, ventilabit eum; alii, comminuet.

PL 14, 1080D

「この石の上に落ちる者は誰でも、砕かれる。しかし、その石が誰かの上に落ちるなら、その者を清める」(ルカ20:18)と言う。ある本は「その者をあおぎ分ける」とし、別の本は「その者を粉々にする」としている。

5

Qui enim ventilat frugem, mundat a paleis: qui comminuit aliquid, in pulverem redigit; ut mollitia pulveris, vel poculo salubri, vel reliquo medicinae usui sine ulla perturbatione proficiat.

PL 14, 1080D

穀物をあおぎ分ける者は、もみ殻から清める。何かを粉々にする者は、それを粉にする。粉のやわらかさが、健やかにする杯にも、その他の薬の用いにも、いささかの障りもなく役立つようにするためである。

6

Unde colligimus cavendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo, ex ejus decidat corpore, hoc est, excutiatur ab Ecclesia; ipsa est enim mortis ruina perpetuae.

PL 14, 1080D

このことから我々は、次のことに用心すべきだと結論する。一度洗礼によってキリストに受け入れられた者が、その体から落ちないように、すなわち教会から振り落とされないように。これこそが永遠の死の崩落だからである。

7

Illum autem qui venit crediturus in Christum; ut eum mors ejus inveniat, crux ejus assumat, clavus infigat, sanguis infundat, sepultura quoque ejus involvat, gratia resurrectionis attollat, de somno suscitet, a morte vivificet: illum, inquam, a saeculo liberat, a peccato mundat, sanat a vulnere, a duritia impietatis inflectit, ad mansuetudinem pietatis emollit, ut circumciso corde, incircumscriptum illum et incomprehensibilem hauriat spiritum, bibat poculum salutis aeternae. Cecidit ergo eques retrorsum.

PL 14, 1081A

しかし、キリストを信じようとして来る者は――その者を、キリストの死が見いだし、十字架が引き取り、釘が打ちつけ、血が注ぎ、葬りもまた包み、復活の恩寵が引き上げ、眠りから呼び覚まし、死から生かすのであるが――、その者を、と私は言う、〔キリストは〕世から解放し、罪から清め、傷から癒し、不敬の頑なさから曲げ、敬虔の柔和へと和らげて、心に割礼を受けた者が、限られることも捉えられることもない霊を汲み、永遠の救いの杯を飲むようにする。こうして騎手は後ろへ落ちたのである。

In Psalmum XL, Caput XXIX

詩篇40篇講解 第XXIX章PL 14, 1081A
1

Accipe et aliud, cur retrorsum et non ante ceciderit. Post ipsum omnes, nemo ante ipsum. Cecidit ergo non sibi, sed omnibus; ut duritiam cordis nostri super nos cadendo molliret. Cecidit super Adam, quem quaerebat, ut inveniret.

PL 14, 1081A

もう一つのことも受け取れ。なぜ前ではなく後ろへ落ちたのか。彼の後にすべての者があり、彼の前には誰もいない。したがって彼は、自分のためではなく、すべての者のために落ちた。落ちることによって、我々の心の頑なさを、我々の上で和らげるためである。彼は、探し求めて見いだそうとしたアダムの上に落ちた。

2

Retro eum quaesivit; ut supra humeros suos bonus pastor imponeret, secumque paradiso in illius redemptione latronis inveheret.

PL 14, 1081B

彼は、後ろから〔アダムを〕探した。善い羊飼いとして自分の肩の上に載せ、あの盗賊の贖いのときに、ともに楽園へ運び入れるためである。

In Psalmum XL, Caput XXX

詩篇40篇講解 第XXX章PL 14, 1081B
1

Sed forte dicas: Et persecutores ceciderunt retrorsum. Sic enim scriptum est (Joan. XVIII, 6) , quia principes sacerdotum, quos adduxerat proditor Judas, et caeteri qui ad comprehendendum advenerant Dominum Jesum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

PL 14, 1081B

しかしあなたはおそらく言うであろう。迫害者たちも後ろへ落ちたではないか、と。確かにそう書かれている(ヨハネ18:6)。裏切り者ユダが連れてきた大祭司たち、そして主イエスを捕らえに来た他の者たちは、後ろへ退き、地に倒れたのである。

2

Hoc est quod et ego dico, quia super peccatores voluit cadere, non super justos; justus enim medico non indiget, sed peccatores. Si apostolorum umbra sanabat; quanto magis caro Christi quos tangit, a morte defendit!

PL 14, 1081B

これこそ私も言うことである。彼は義人たちの上にではなく、罪人たちの上に落ちようとしたのである。義人は医者を必要とせず、罪人が必要とするからである。使徒たちの影が癒したのなら、キリストの肉は、触れた者たちを、どれほどいっそう死から守ることか。

3

Denique leprosum tetigit, et sine dilatione mundavit. Ut scias autem qui legis, quia et persecutores suos voluit liberare, testem Christi interroga.

PL 14, 1081B

実に、彼は重い皮膚病の人に触れ、ただちに清めた。しかし、これを読むあなたが、彼が自分の迫害者たちをも解放しようとしたことを知るために、キリストの証人に尋ねよ。

4

Nam cum inveheretur Petrus in Judaeos, quod principem vitae interfecissent, remedium demonstravit; ut agerent poenitentiam, remitti sibi peccatum quod admiserant, mererentur.

PL 14, 1081C

ペトロがユダヤ人たちに対し、命の君を殺したと激しく責めたとき、彼は薬を示した。悔い改めて、犯した罪が赦されるにふさわしくなるように、と。

5

Quid autem dubitas, quod ideo cecidit, ut resuscitaret; cum ipse dixerit: Percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 19) ? Verborum tamen videto distantiam.

PL 14, 1081C

また、彼が復活させるために落ちたことを、なぜあなたは疑うのか。彼自身が「私は打ち、そして癒す」(申命記32:19)〔ミーニュの引照は申命記32:19。申命記32:39 に当たる〕と言ったのに。しかし言葉の違いを見よ。

6

In Genesi habetur: Cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 17) ; hoc est, ut oculos non avertat, actio mentem propriam non reflectat, resurrectionis suae praerogativam vindicet, et divina se resuscitet potestate.

PL 14, 1081C

創世記にはこうある。「騎手は後ろへ落ち、主から救いを待つ」(創世記49:17)。すなわち、目をそらさず、行為が自らの精神を振り向かせず、自らの復活の先んじる特権を主張し、神の力によって自らを復活させる、ということである。

7

Hic autem habetur: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 6). Qui terrenus est, in terram cadit: qui coelestis, coelo inhaeret.

PL 14, 1081C

しかしここ〔ヨハネ〕にはこうある。「後ろへ退き、地に倒れた」(ヨハネ18:6)。地に属する者は、地に倒れる。天に属する者は、天に固着する。

8

Et si corpore cadit, virtute non cadit: nec iis quae sua sunt, sed quae sursum semper intendit; semper enim ad Patrem respicit, ut ejus circa nos impleat voluntatem.

PL 14, 1081D

また、体においては落ちても、力においては落ちない。自分に属するものにではなく、常に上にあるものに向かっているからである。常に父を見つめ、我々に関する父の意志を成し遂げるのである。

9

Utinam et isti non abiissent retrorsum, sed Christum excepissent! sicut excepit Joseph, et sepelivit eum in monumento novo.

PL 14, 1081D

ああ、彼らもまた後ろへ退かず、キリストを迎え入れていたなら。〔アリマタヤの〕ヨセフが迎え入れ、彼を新しい墓に葬ったように。

10

Qui fidelis est, in terram non cadit: qui infidelis, cadit et descendit in inferiora terrarum; sicut scriptum est: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16) .

PL 14, 1081D

信仰ある者は、地に倒れない。信仰なき者は、倒れて地の底へ降る。「生きたまま冥界に下れ」(詩篇54:16)と書かれているとおりである。

11

Ergo persecutor super terram, et in infernum cadit: Christus super resurrecturos, Christus super petram, Christus super Ecclesiam. Audi quomodo super Ecclesiam cadat. Retro erat Petrus, et sequebatur eum cum a Judaeis ad Caiphae domum Synagogae principis duceretur.

PL 14, 1082A

したがって迫害者は、地の上に、また冥界に落ちる。キリストは、復活する者たちの上に、キリストは岩の上に、キリストは教会の上に〔落ちる〕。教会の上にどのように落ちるかを聞け。後ろにいたのはペトロであり、キリストがユダヤ人たちによって、会堂の長カヤファの家へ連れて行かれたとき、彼に従っていた。

12

Ipse est Petrus cui dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) . Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia: ubi Ecclesia, ibi nulla mors; sed vita aeterna.

PL 14, 1082A

彼こそ、キリストが「汝はペトロである。私はこの岩の上に、私の教会を建てる」(マタイ16:18)と言った、そのペトロである。したがってペトロのいるところに教会があり、教会のあるところに死は少しもなく、永遠の生命がある。

13

Et ideo addidit: Et portae inferi non praevalebunt ei: et tibi dabo claves regni coelorum (Ibid.) . Beatus Petrus, cui non inferorum porta praevaluit, non coeli porta se clausit; sed e contrario destruxit inferni vestibula, patefecit coelestia. In terris itaque positus coelum aperuit, inferos clausit.

PL 14, 1082A

だから彼は加えた。「そして冥界の門は、これに打ち勝たない。そして汝に、私は天の国の鍵を与える」(マタイ16:18)。幸いなペトロ、彼には冥界の門が打ち勝たず、天の門も閉ざされなかった。むしろ反対に、冥界の前庭を打ち壊し、天のものを開いた。それゆえ地に置かれながら、天を開き、冥界を閉じたのである。

In Psalmum XL, Caput XXXI

詩篇40篇講解 第XXXI章PL 14, 1082B
1

Potest et illud convenire huic loco, quod Samaritanus descendentem de Hierico hominem vulneratum illum a latronibus non praeterivit; sed suscepit eum, et vulnera ejus curavit, infundens oleum et vinum: et imposuit supra jumentum suum, et duxit ad stabulum.

PL 14, 1082B

次のこともこの箇所に当てはまりうる。サマリア人は、エリコから下って盗賊たちに傷つけられたあの人のそばを通り過ぎず、彼を引き取り、油とぶどう酒を注いでその傷を手当てし、自分の家畜に乗せて宿屋へ連れて行った。

2

Quid dubitas de equo bono, cum bonum et jumentum legeris? Cum legeris in Hierusalem illam, et equites multos et plurimos cum quadrigis et curribus introire?

PL 14, 1082B

あなたは善い馬について、なぜ疑うのか。善い家畜について読んでいるというのに。あのエルサレムに、多くの、きわめて多くの騎手が、四頭立ての戦車や車とともに入るのを読んでいるというのに。

3

Nec te moveat quod legisti: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt (Psal. XIX, 8 et 9) .

PL 14, 1082B

「ある者たちは車に、ある者たちは馬に〔頼む〕。しかし我々は、我々の神、主の名によって大いなるものとされる。彼らは縛られ、倒れた」(詩篇19:8、9)とあなたが読んだことに、惑わされるな。

4

Sed Elias non cecidit, qui curru introivit; ubi enim Dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absolvuntur universi. In nomine autem Dei nostri et pauper est tutus, et dives; et nobilis, et ignobilis; et infirmus, et potens. Fidei non praejudicant opes; si tamen uti opibus noverimus.

PL 14, 1082B

しかしエリヤは落ちなかった。彼は車で入ったのである。神の名のあるところ、誰も縛られず、すべての者が解かれるからである。我々の神の名においては、貧しい者も富む者も、高貴な者も卑しい者も、弱い者も強い者も安全である。富は信仰を損なわない。ただし、富を用いることを我々が心得ているならば。

In Psalmum XL, Caput XXXII

詩篇40篇講解 第XXXII章PL 14, 1082C
1

(Vers. 11.) Et ideo nomen Dei in se habens dicit: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam illis.

PL 14, 1082C

(第11節)それゆえ、神の名を自らのうちに持つ者は言う。「しかし汝、主よ、私を憐れめ。私を復活させよ。そうすれば私は彼らに報いよう」。

2

Quod utique non quasi de resurrectione dubitans dicit, qui in potestate habebat dicere: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) ; sed formam dat homini, ut misericordiam a Deo, et resurrectionem de Deo speret.

PL 14, 1082C

これは決して、復活を疑って言うのではない。彼は、「この神殿を壊せ。そうすれば三日で私はそれを復活させる」(ヨハネ2:19)と言う権能を持っていたからである。むしろ、人が神からの慈しみと、神による復活を望むように、手本を与えているのである。

3

Deinde non resuscitari se petit: sed resuscitari sibi postulat Matthiam in locum Judae; ut apostolicus numerus impleatur. Etenim quia necesse habebat perire filius perditionis, ut Scriptura impleretur; oportebat in locum ipsius subrogari filium salutis.

PL 14, 1082C

次に、彼は自分が復活させられることを願うのではなく、ユダの代わりにマティアが自分のために復活させられることを求める。使徒の数が満たされるためである。実に、滅びの子が、聖書が成就するために滅びる必要があったのだから、その代わりに救いの子が補われるべきであった。

4

Tertium accipe. Resuscitari se, hoc est, corpus suum, poscit: corpus autem Christi, Ecclesia est.

PL 14, 1082D

三つめを受け取れ。彼は、自分が復活させられること、すなわち自分の体〔の復活〕を求める。キリストの体とは、教会である。

5

Et quia Judas figura erat infidelis populi Judaeorum, qui pecunia vel emit, vel vendidit Christum (quod faciunt qui pluris ducunt pecuniam, quam religionem) pro interitu plebis in fide significat Ecclesiae sibi gratiam resurrecturam.

PL 14, 1082D

そしてユダは、金によってキリストを買いも売りもした不信のユダヤ人の民の象りであったから(金を宗教より重んじる者たちがすることである)、彼は、〔ユダヤ人の〕民の滅びに代えて、教会の信仰のうちに恩寵が自分のために復活することを示しているのである。

6

Unde et ipsa dicit in Canticis: Si suscitaveritis et resuscitaveritis charitatem (Cant. II, 7) ; cum quaereret de juvenculis Christum, quia Christus charitas est.

PL 14, 1083A

それゆえ教会自身も、雅歌で言う。「もし汝らが愛を呼び起こし、また呼び覚ますなら」(雅歌2:7)。若い娘たちにキリストを尋ねたときのことである。キリストは愛だからである。

In Psalmum XL, Caput XXXIII

詩篇40篇講解 第XXXIII章PL 14, 1083A
1

Quod autem ait: Retribuam illis; hoc intelligimus, quia florentis Ecclesiae processibus cruciabuntur: et tunc cognoscent quae poena perfidiae sit; cum adverterint qui fidei sit splendor, et gratiae.

PL 14, 1083A

「私は彼らに報いよう」と言うことについて、我々はこう解する。彼らは栄える教会の進展に責め苛まれ、そのとき、不信の刑罰がいかなるものかを知るであろう。信仰と恩寵の輝きがいかなるものかに気づいたときに、である。

2

Vel quia bonus Dominus est, qui poterat dicere: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12) .

PL 14, 1083A

あるいは、主が善であるからである。主は「彼らは私に、善に代えて悪を報いた」(詩篇34:12)と言うことができたほどであるのに〔なお彼らに善をもって報いると言う〕。

3

Et medium verbum est retributionis, vel in bono, vel in malo: retributurum in bono esse se dicit: quia etsi caecitas in Israel ex parte continget, tamen cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel Christi miseratione salvabitur.

PL 14, 1083A

「報い」という語は、善にも悪にも通じる中間の語である。彼は、善をもって報いるつもりだと言うのである。イスラエルに部分的に盲目が生じても、諸国民の満ちる数が入るとき、そのとき全イスラエルは、キリストの憐れみによって救われるからである。

In Psalmum XL, Caput XXXIV

詩篇40篇講解 第XXXIV章PL 14, 1083B
1

(Vers. 12.) Et subjecit: In hoc cognovi quoniam voluisti me; quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

PL 14, 1083B

(第12節)そして彼は付け加えた。「これによって、私は、汝が私を望んだことを知った。私の敵が、私について喜ぶことはないからである」。

2

Superius de passione sua locutus est quasi homo: hinc jam aperit majestatem suam, quod solus sine peccato, solus cui peccator inequitare non potuit, solus quem Pater ut unicum Filium dilexerit. Qua ratione ergo inimicus non est laetatus super eum?

PL 14, 1083B

先には、自らの受難を人として語った。ここからは、すでに自らの威光を明かしている。罪なき者はただ彼のみであり、罪人が上に乗りかかることのできなかったのはただ彼のみであり、父が独り子として愛したのはただ彼のみだからである。では、いかなる理由で、敵は彼のことで喜ばなかったのか。

3

Quia etsi mortem suscepit pro nobis, resurrexit tamen; et ipse insultavit inimico, cujus victoriam destruxit, et aculeum mortis infregit.

PL 14, 1083B

彼は我々のために死を引き受けたが、それでも復活したからである。そして自ら、敵を嘲った。その勝利を打ち壊し、死の針を砕いたのである。

4

Et nos, licet in saeculo moesti simus, atque in moerore nostro et contritione cordis animique nostri laetetur inimicus; tamen resurgentes ejus gaudium destruimus. Unde et Michaeas dixit: Noli super me gaudere, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam (Mich. VII, 8) . Resurrectio est ergo quia inimici omnia vincula solvuntur, triumphus omnis aboletur.

PL 14, 1083B

我々もまた、世においては悲しみ、我々の嘆きと、我々の胸と心の砕かれたことのうちに敵が喜ぶとしても、復活して、その喜びを打ち壊す。それゆえミカもこう言った。「私の敵よ、私のことで喜ぶな。私は倒れたが、立ち上がる」(ミカ7:8)。したがって復活とは、敵のすべての束縛が解かれ、すべての凱旋が廃されることである。

In Psalmum XL, Caput XXXV

詩篇40篇講解 第XXXV章PL 14, 1083C
1

(Vers. 13, 14.) Sequitur: Propter innocentiam autem meam suscepisti me: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et in saeculum: fiat, fiat. Innocens nulli nocet, in neminem peccat.

PL 14, 1083C

(第13、14節)続く。「しかし私の無垢のゆえに、汝は私を引き取り、永遠に汝の前で私を堅くした。主、イスラエルの神は、世から世まで祝福される。そうあれ、そうあれ」。無垢な者は誰にも害を与えず、誰に対しても罪を犯さない。

2

Ideo sine peccato, sine dolo Christus Scripturae divinae auctoritate signatur. Hoc igitur et hic declaratur, ubi dicit: Propter innocentiam autem meam suscepisti me. Quae autem susceptio significatur?

PL 14, 1083C

それゆえ、キリストは罪なく、策略なき者として、神の聖書の権威によって印づけられている。このことはここでも明らかにされている。「しかし私の無垢のゆえに、汝は私を引き取った」と言うところである。では、いかなる引き取りが示されているのか。

3

Nam et alibi legimus: Suscepisti me ex utero matris meae (Psal. CXXXVIII, 13) . Ergo quia ab omni concretione generationis humanae mundus est natus, qui de Spiritu est natus et Virgine; ideo eum Pater suscepit, quia ortum illius nulla corporeae generationis concretio usitata fuscavit.

PL 14, 1083C

実に、別の箇所でも我々は読む。「汝は私の母の胎から私を引き取った」(詩篇138:13)。したがって、霊とおとめから生まれた者は、人間の生殖のあらゆる凝結から清く生まれたのであるから、父は彼を引き取った。その誕生を、肉体の生殖の通常の凝結が曇らせることがなかったからである。

4

Suscepit eum resurgentem; quia nulla eum offensio prolapsionis aspersit. Immaculatus ad Patrem rediit, a quo immaculatus exivit; quando descendit in terras.

PL 14, 1083D

父は、復活する彼を引き取った。いかなる堕落のつまずきも、彼に振りかからなかったからである。彼は汚れなく、父のもとへ戻った。地へ降ったとき、汚れなくそこから出てきた父のもとへ。

5

Unde dicit ei Pater: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; hoc est, generationis meae in te privilegium recognosco, quem nulla macula potuit inquinare peccati.

PL 14, 1083D

それゆえ父は彼に言う。「汝は私の子である。今日、私は汝を生んだ」(詩篇2:7)。すなわち、いかなる罪の汚れも汚すことのできなかった汝において、私は自らの生む特権を認める、という意味である。

6

Inter peccatores versatus es, peccata omnium suscepisti, peccatum pro omnibus factus es, maledictum pro omnibus factus es; sed nullus usus potuit ad te transire peccati. Ita inter peccatores versatus es, quasi inter angelos versareris.

PL 14, 1084A

汝は罪人たちの間に身を置き、すべての人の罪を引き受け、すべての人のために罪となり、すべての人のために呪いとなった。しかしいかなる罪の習いも、汝に移ることはできなかった。こうして汝は、罪人たちの間にいながら、あたかも天使たちの間にいるかのようであった。

7

Fecisti terram esse quod coelum est; ut et ibi peccatum tolleres. Hodie te genui, in quo complacui. Probasti te Filium, qui implesti in omnibus Patris voluntatem. Hodie te genui, in quo lucem immaculatae prolis agnosco. Heri mihi et hodie ipse es, et in saeculum.

PL 14, 1084A

汝は、地を天のごときものとした。そこでも罪を取り除くためである。今日、私は汝を生んだ。汝において私は喜んだ。汝は自らが子であることを証した。汝はすべてにおいて父の意志を成し遂げたからである。今日、私は汝を生んだ。汝のうちに、汚れなき子の光を私は認める。昨日も今日も、汝は私にとって同じであり、世々に至るまでそうである。

8

Nox in te nulla est, quia totus es dies. Bene confirmatus in conspectu Patris dicitur in aeternum; quia apud Patrem semper est: et vere in conspectu ejus, cujus splendor est gloriae, et imago substantiae.

PL 14, 1084A

汝のうちに、いかなる夜もない。汝は全き昼だからである。父の前で永遠に堅くされたと言われるのは、もっともである。彼は、父のもとに常にいるからである。まことに、彼が栄光の輝きであり実体の像である、その者〔父〕の前に。

9

Sed quemadmodum complacet in Filio Pater; ita et Filius benedicit Patrem. Pater enim honorificat Filium, et Filius honorificat Patrem.

PL 14, 1084A

しかし、父が子において喜ぶように、子もまた父を祝福する。父は子に栄誉を与え、子は父に栄誉を与えるからである。

In Psalmum XL, Caput XXXVI

詩篇40篇講解 第XXXVI章PL 14, 1084B
1

Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel; hoc est, populi Deum videntis, qui et Dominum suum et Deum credit: A saeculo et in saeculum: fiat, fiat. In Hebraeo habetur: Amen, amen; ut asseruerunt, qui librum legerunt in Hebraicis litteris scriptum.

PL 14, 1084B

「祝福される、主、イスラエルの神は」と言う。すなわち、神を見る民の〔神〕であり、その民は彼を自らの主、また神と信じる。「世から世まで。そうあれ、そうあれ」。ヘブライ語には「アーメン、アーメン」とある。ヘブライ文字で書かれた書を読んだ者たちが断言したとおりである。

2

Graecus hoc loco γένοιτο, γένοιτο dixit: quod est: Fiat, fiat. Quod verbum diversas significationes habet, ut sit interdum imperantis, interdum precantis, interdum confirmantis aliquid: imperantis est, cum superior inferiori statuit quid faciendum sit, vel sequendum: precantis est, sicut illud: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10) ; non enim Deo quis imperat, sed precem fundit: confirmantis est, cum benedicit propheta, vel sacerdos, vel sanctus aliquis; et populus respondet: Fiat, fiat.

PL 14, 1084B

ギリシア語の本はこの箇所で「ゲノイト、ゲノイト」と言った〔ギリシア語〕。これは「そうあれ、そうあれ」(fiat, fiat)である。この語はさまざまな意味を持ち、ときに命じる者の言葉となり、ときに祈る者の言葉となり、ときに何かを確認する者の言葉となる。命じる者のものであるのは、上位の者が下位の者に、何をなすべきか、あるいは何に従うべきかを定めるときである。祈る者のものであるのは、「汝の意志が成れ」(マタイ6:10)のようなときである。誰も神に命じるのではなく、祈りを注ぐからである。確認する者のものであるのは、預言者や司教や何か聖なる者が祝福し、民が「そうあれ、そうあれ」と答えるときである。

3

Hic ergo magis confirmatio mihi videtur benedictionis, quam oratio, vel deprecatio: maxime quia repetitio ipsius facta sermonis est. Et videtur Hebraeus quidem sermo mutatus; sed idem sensus expressus.

PL 14, 1084C

ここでは、祈りや懇願であるより、むしろ祝福の確認であると、私には思われる。とりわけ、その言葉そのものが繰り返されているからである。ヘブライ語の語は変えられたように見えるが、同じ意味が表されている。

4

Sicut enim cum sacerdos benedicit, populus respondet, amen, confirmans benedictionem sibi, quam plebi sacerdos a Domino deprecatur; ita in psalmo responsum est: Fiat, fiat; quasi: Amen, amen.

PL 14, 1084C

すなわち、司教が祝福すると、民が「アーメン」と答え、司教が主に民のために願う祝福を、自分たちのものとして確認するように、詩篇でも「そうあれ、そうあれ」と、いわば「アーメン、アーメン」と答えられているのである。

5

Amen autem confirmationis verbum evidenter ostenditur in Evangelio, ubi Dominus confirmans sermonem suum dicit: Amen dico vobis (Matth. XIX, 23) .

PL 14, 1084C

「アーメン」が確認の語であることは、福音書で明らかに示される。そこで主は、自らの言葉を確認して言う。「アーメン、私は汝らに言う」(マタイ19:23)。

6

Major autem vis est, ubi repetitus est sermo; quod in libro Evangelii secundum Joannem frequentius invenimus; quia ipse maxime de coelestibus et profundis mysteriis est locutus; sicut scriptum est: Amen, amen dico tibi; nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) .

PL 14, 1084C

語が繰り返される箇所では、力はいっそう大きい。そのことをヨハネによる福音書の書物で、我々はより頻繁に見いだす。彼がとりわけ天上の、深い奥義について語ったからである。こう書かれているとおりである。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。水と聖なる霊によって新たに生まれない者は、神の国に入ることができない」(ヨハネ3:5)。

7

Et alibi: Amen, amen dico vobis; si quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23) . Abundant duo exempla; reliqua vero si quis quaesierit, inveniet.

PL 14, 1084D

また別の箇所ではこう言う。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。汝らが私の名によって父に何かを求めるなら、父は汝らに与える」(ヨハネ16:23)。二つの例で十分である。残りは、もし誰かが探すなら、見いだすであろう。

In Psalmum XL, Caput XXXVII

詩篇40篇講解 第XXXVII章PL 14, 1085A
1

Indicium quoque est libri finiti: Fiat, fiat. Nam in quinque libros divisum videtur esse psalterium. Primus liber hoc psalmo finitur, hoc est, quadragesimo.

PL 14, 1085A

「そうあれ、そうあれ」は、書が終わったことの徴でもある。詩篇は五つの書に分けられていると見えるからである。第一の書は、この詩篇、すなわち第四十篇で終わる。

2

Et pulchre usque ad passionem Salvatoris quadragesimus psalmus est comprehensus, qui finem libro daret, quoniam passio Domini finis est quadragesimae: ut secundus liber a mysteriis renovationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur.

PL 14, 1085A

そして、救い主の受難に至るまで、第四十の詩篇が含まれていることは見事である。この詩篇が書に終わりを与えるのは、主の受難が四旬節の終わりだからである。第二の書が、新しくされることの奥義から始まるためであり、この書は、四旬節に連なるものとして、より完全な秘跡を含んでいる〔quadragesimae の係りは定かでない。四十(四旬節)に続く書として、と取った〕。

3

Nam et baptismatis praenuntiat sacramenta, cum dicit: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2) : et requiem sanctorum qui ad tabernaculum coeleste pervenerint: et Spiritus sancti descensionem, quando effusa est gratia spiritalis in quadam voce coelestium cataractarum: quia virtute magna Spiritus ferebatur, ut legimus in Actibus apostolorum (Act. II, 2) : et ingressum renovati hominis ad altare: et Salvatoris ascensum: et sanctificationem propositi virginalis.

PL 14, 1085A

実に、〔第二の書は〕洗礼の秘跡をも予告している。「シカが水の泉を慕うように」(詩篇41:2)と言うときである。また、天の幕屋に至った聖なる者たちの安息を、また聖なる霊の降下を、すなわち、天の水門の声のようなもののうちに、霊の恩寵が注がれたときを。霊が大いなる力で運ばれていたからである。使徒言行録で我々が読むとおりである(使徒言行録2:2)。また、新しくされた人の祭壇への入場を、救い主の昇天を、処女の志の聖化を〔予告している〕。

4

Qui liber finitur in psalmo septuagesimo primo, quo regnum Christi pacificum toto orbe diffusum prophetico sermone annuntiatur, remissioque peccatorum; ubi cum benedictionem Domini praemisisset, subtexuit: Et replebitur majestate ejus omnis terra: Fiat, fiat (Psal. LXXI, 19) .

PL 14, 1085B

この書は第七十一篇で終わる。そこでは、全世界に広がるキリストの平和の国と、罪の赦しが、預言の言葉で告げられている。そこで彼は、主の祝福を先に述べたのち、続けて言った。「そして全地は、その威光で満たされる。そうあれ、そうあれ」(詩篇71:19)。

5

Tertius quoque liber finitur octuagesimo octavo psalmo; et ibi habet: Benedictus Dominus in aeternum: Fiat, fiat (Psal. LXXXVIII, 53) .

PL 14, 1085B

第三の書も第八十八篇で終わり、そこにはこうある。「主は永遠に祝福される。そうあれ、そうあれ」(詩篇88:53)。

6

Quartus liber finitur psalmo centesimo quinto, ubi habet: Benedictus dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat (Psal. CV, 48) .

PL 14, 1085B

第四の書は第百五篇で終わり、そこにはこうある。「主、イスラエルの神は、世から世の果てまで祝福される。そして全ての民は言うであろう、そうあれ、そうあれ」(詩篇105:48)。

7

Quintus liber usque ad finem est; ubi pro hoc verbo Propheta dicit: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6) .

PL 14, 1085B

第五の書は終わりまで続く。そこでは、この語の代わりに預言者が言う。「すべての霊は主を賛美せよ」(詩篇150:6)。

In Psalmum XL, Caput XXXVIII

詩篇40篇講解 第XXXVIII章PL 14, 1085C
1

Sed iterum forsitan te moveat, quomodo quinque libros asseram, cum unum Psalterium sit. Sed etiam Evangelium unum est, et quatuor libros esse negare non possumus.

PL 14, 1085C

しかし、詩篇は一つなのに、なぜ私が五つの書と主張するのかと、あなたはまた惑うかもしれない。だが福音もまた一つであり、しかも四つの書があることを我々は否定できない。

2

Unum autem Evangelium esse, et alibi (Lib. I in Lucam, in prooemio) , ni fallor, intimavimus; et si iterum exigitur, facile possumus edocere, cum Salvator dixerit: Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium (Matth. XXVI, 13) .

PL 14, 1085C

福音が一つであることは、別の箇所(『ルカによる福音書講解』第1巻、序)でも、思い違いでなければ、すでに示した。もしふたたび求められるなら、容易に教えうる。救い主が「アーメン、私は汝らに言う。この福音が宣べ伝えられるところはどこでも」(マタイ26:13)と言ったからである。

3

Et Apostolus: Miror quod sic tam cito transferimini in aliud Evangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt qui vos pervertunt (Galat. I, 6 et 7). Et alibi: Notum enim facio vobis, fratres, Evangelium (I Cor. XV, 1) .

PL 14, 1085C

また使徒は言う。「私は驚く。汝らがこうも早く、別の福音へと移っていることに。それは別のものではなく、ただ汝らを惑わす者たちがいるだけである」(ガラテヤ1:6、7)。また別の箇所では、「兄弟たちよ、私は汝らに福音を知らせる」(一コリント15:1)。

4

Nec usquam habes aliter de corpore isto quatuor librorum, nisi Evangelium significatum. Denique quia unum corpus est etiam psalmorum, Scriptura dixit: In decachordo psalterio, cum cantico in cythara (Psal. XCI, 4) . Sed iterum quia quinque libri sunt, dixit alibi: In vasis psalmorum (Psal. LXX, 22) .

PL 14, 1086A

この四つの書という体について、あなたはどこにも、〔一つの〕「福音」として示される以外の言い方を見いださない。さらに、詩篇もまた一つの体であるから、聖書は言った。「十弦のプサルテリウムで、竪琴を伴う歌とともに」(詩篇91:4)。しかし五つの書があるので、ふたたび別の箇所で言った。「詩篇の器で」(詩篇70:22)。

In Psalmum XL, Caput XXXIX

詩篇40篇講解 第XXXIX章PL 14, 1086A
1

Pulchre autem quinque libri et unum Psalterium; quoniam quinque sensibus homo exterior vivificatur: et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante Deum locuples Petri apostoli testimonio reperitur (I Pet. III, 4) .

PL 14, 1086A

五つの書と一つの詩篇であるのは見事である。外なる人は五つの感覚によって生かされ、また、我々の内なる、心の隠れた人は、五つの霊的な感覚によって完成されるからである。この人こそ、使徒ペトロの証言によれば、ただ一人神の前に豊かな者と見いだされる(一ペトロ3:4)。

2

Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) . Habes unum sensum. Et sicut sunt qui oculos habent, et non vident; ita sunt qui oculis non videntibus, plus videre creduntur. Unde et prophetae dicebantur videntes, etiam qui oculis non viderent.

PL 14, 1086A

「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)と言う。あなたは一つの感覚を持っている。そして、目を持っていても見ない者がいるように、見えない目でありながら、より多く見ると信じられている者たちがいる。それゆえ預言者たちは、目で見なくとも、「見る者」と呼ばれた。

3

Bonus etiam ille odor, de quo Apostolus dixit: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Unde et Job dicit: Et Spiritus divinus, qui est in naribus meis (Job XXVII, 3) . Idem ergo odor Christi, et Spiritus sancti est Deo; quia unus odor est Trinitatis.

PL 14, 1086B

あの香りも善いものであり、それについて使徒は言った。「我々は神にとってキリストの善い香りである」(二コリント2:15)。それゆえヨブも言う。「そして私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。したがって、キリストの香りと聖なる霊の香りは、神にとって同じである。三位一体の香りは一つだからである。

4

Est et interior cibus, de quo dixit Dominus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelo est (Joan. IV, 34) .

PL 14, 1086B

内なる食物もあり、それについて主は言った。「私の食物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。

5

Est et interior tactus, quo Christum tetigit mulier illa in Evangelio, quae per duodecim annos sanguinem profluebat, nec a medicis acceperat sanitatem; sed accepit a Christo. Fidei tactus est, quo tangitur Christus.

PL 14, 1086B

内なる触覚もあり、それによって福音書のあの女は、キリストに触れた。十二年間血を流し続け、医者たちからは癒しを受けられず、キリストから受けた女である。信仰の触覚こそ、それによってキリストが触れられるものである。

6

Denique eam homines non videbant; sed videbat Jesus, et se vidisse testatus est dicens: Tetigit me aliquis; nam et ego cognovi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) . Cognitio Christi, collatio sanitatis est.

PL 14, 1086C

すなわち、人々は彼女を見なかったが、イエスは見ており、見たと証して言った。「誰かが私に触れた。私は、力が私から出て行ったことを知ったからである」(ルカ8:46)。キリストを知ることは、癒しを与えることである。

7

Ergo quoniam decem sensus homini inesse manifestum est; ideo David, qui et foris et intus canebat; foris corpore, intus corde, dicit in psalmo: In decachordo psalterio psallam tibi (Psal. CXLIII, 9) .

PL 14, 1086C

こうして、人には十の感覚が備わっていることが明らかであるから、外でも内でも歌ったダビデは、外では体で、内では心で歌い、詩篇で言う。「十弦のプサルテリウムで、私は汝に歌おう」(詩篇143:9)。

In Psalmum XL, Caput XL

詩篇40篇講解 第XL章PL 14, 1086C
1

Psalterium ergo est homo consummatus in Christo; in quo sicut arte concinentium fila chordarum; ita convenientium resonant opera canora virtutum, ut possit dicere: Psallam tibi, Deus, in cithara sanctus Israel: gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 24 et 25) .

PL 14, 1086C

したがって、プサルテリウムとは、キリストにおいて完成された人である。その人のうちでは、弦が、ともに歌う者たちの技によって響くように、調和する徳の歌うわざが響き、こう言えるまでになる。「イスラエルの聖なる者よ、私は竪琴で汝に歌おう。私が汝に歌うとき、私の唇は喜び、汝が贖った私の魂も喜ぶ」(詩篇70:24、25)。

2

Paulus ait de se: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) . Hic et intus et foris gaudet: sed ille adhuc in certamine, iste in remissione; quia redemptionem animae suae se meruisse cognoverat. Qui psallit, in laetitia est: qui luctatur, in sollicitudine.

PL 14, 1087A

パウロは自分について言う。「外には戦い、内には恐れ」(二コリント7:5)。この者〔詩篇の話し手〕は、内でも外でも喜ぶ。だがパウロはなお闘いのうちにあり、この者は安らぎのうちにある。自らの魂の贖いにあずかるにふさわしくなったと知っていたからである。歌う者は喜びのうちにあり、闘う者は憂慮のうちにある。

3

Verum et Paulus sciebat psallere: sed adhuc se processibus reservabat, cum foret plenius comprobatus, ut psalleret; et ideo dixit: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) .

PL 14, 1087A

しかしパウロも歌うことを知っていた。だが、より十分に認められたときに歌うために、なお進歩に自らを取っておいたのである。それゆえ言った。「私は霊で祈り、精神でも祈ろう。霊で詩を歌い、精神でも詩を歌おう」(一コリント14:15)。

In Psalmum XL, Caput XLI

詩篇40篇講解 第XLI章PL 14, 1087A
1

Et quia geminum psallendi officium demonstravit, geminam quoque vocem esse Scriptura edocuit, Propheta dicente: Voce mea ad Dominum clamavi, et vox mea ad Deum, et intendit mihi (Psal. LXXVI, 2). Quid est mea? Potuit enim dicere: Clamavi ad Dominum.

PL 14, 1087A

そして、歌うことの務めが二重であると示したので、聖書は声もまた二重であると教えた。預言者が言う。「私の声で私は主に叫んだ。私の声は神に向かい、彼は私に耳を傾けた」(詩篇76:2)。「私の」とは何か。「私は主に叫んだ」と言うこともできたはずである。

2

Sed quae nostra est vox; nisi ista quae melior est, quae nescit errare? Nam ex multiloquio peccatum incurrimus, et vitare non possumus.

PL 14, 1087B

しかし、我々の声とは何か。このより善い、誤ることを知らない声でなくて何であろう。多弁によって我々は罪に陥り、それを避けることができないからである。

3

Illa vox Prophetae est quae ad Deum pervenit, quae tacente Moyse, clamavit ad Dominum: qua etiam in orationibus suis Anna clamabat, cum oris sui labia non moveret; et impetravit filium, quem ante diu non impetraverat, cum corporis voce clamasset.

PL 14, 1087B

あの声こそ預言者の声であり、神に届くものである。それは、モーセが黙しているとき、主に叫んだ。この声でハンナも祈りの中で叫んだ。口の唇を動かさずにである。そして、以前に体の声で叫んだときには長く得られなかった息子を、彼女は得たのである。

4

De hac voce dixit Dominus: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum, qui est in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6) . Quid est reddet? Hoc est, quod deprecatus es, quod orasti.

PL 14, 1088A

この声について主は言った。「しかし汝は、祈るとき、汝の部屋に入り、戸を閉めて、隠れたところにいる汝の父に祈れ。そして隠れたところで見る汝の父は、汝に報いる」(マタイ6:6)。「報いる」とは何か。あなたが願ったもの、祈ったものを〔与える〕ということである。

5

Sicut enim peccatores de manu Domini recipiunt peccata sua duplicia; ita e contrario justi recipiunt cum affectu propria postulata. Audi quomodo recipiant. Ascendit oratio tua ad Deum, et descendit ad te.

PL 14, 1088A

罪人たちが主の手から自らの罪を二倍にして受けるように、反対に義人たちは、自らの願ったものを成就をもって受ける〔底本は affectu(心をこめて)。ミーニュの脚注は、写本はすべて affectu だが、旧版は effectu と読むとする。旧版の effectu に従った〕。いかに受けるかを聞け。あなたの祈りは神へ上り、あなたのもとへ下る。

6

Unde et in psalmo legimus: Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV, 13) ; ut fructum scilicet referat postulanti. Benedictus Dominus Deus Israel, qui tanta nobis aperuit mysteria: a saeculo, et in saeculum; id est, ex infinito in infinitum: Fiat, fiat.

PL 14, 1088A

それゆえ詩篇でも我々は読む。「そして私の祈りは私の懐に返るであろう」(詩篇34:13)。願う者に実りを返す、ということである。「主、イスラエルの神は祝福される」。彼は我々にこれほどの奥義を開いたのである。「世から世まで」、すなわち、無限から無限まで。「そうあれ、そうあれ」。

In Psalmum XLIII, Caput I

詩篇43篇講解 第I章PL 14, 1087B
1

[1087] (Vers. 1.) Psalmi titulus est: In finem filiis Core intellectus. Ubi passionis Dominicae, et baptismatis, et ingressionis ad altare sacrosanctum decursa mysteria sunt, docet sanctus propheta David quemadmodum athletam suum, cujus nomen teneatur in agone sanctorum, Christus exerceat.

PL 14, 1087B

(第1節)詩篇の表題は「終わりに向けて、コラの子らに、理解」である。主の受難、洗礼、聖なる祭壇への進み入りの奥義が〔先の詩篇で〕一通りたどられたところで、聖なる預言者ダビデは、キリストが自らの競技者――その名は聖なる者たちの競技のうちに留められるであろう――をいかに鍛えるかを教える。

2

Sicut enim sine labore nostro, non ex operibus, sed ex fide per gratiam suam nobis peccata donavit, et ad coronae petitionem indulgentissimus nos et benignus admisit, nec superiora nobis fecit obesse flagitia, quibus tanto certamine judicaremur indigni (quaeritur enim etiam in iis qui lustrale certamen hoc subeunt, etiam disciplina vivendi), ita rursus ne tanta peccatorum donatione resoluti, in superiora flagitia vel desidiam revertamur, psalmus iste nos admonet multa nobis, et gravia certamina esse proposita; ut nemo nisi qui legitime certaverit, coronetur.

PL 14, 1087C

実に、キリストは、我々の労苦なしに、行いによってではなく信仰によって、自らの恩寵により我々に罪を赦し、冠を願い求めることを、きわめて寛大に、また慈しみ深く我々に許し、これほどの競技にふさわしくない者と我々が判定されるような先の恥ずべき行いを、我々の妨げとはしなかった(この清めの競技〔lustrale は「清めの」とも「五年ごとの(祭典の)」とも読める〕に臨む者たちにも、生き方の規律が問われるのだから)。それと同じく、反対に、これほどの罪の赦しに気を緩めて、先の恥ずべき行いや怠惰に戻ることのないように、この詩篇は、我々の前に多くの、また重い闘いが置かれていることを戒める。正当に闘った者でなければ、誰も冠を受けないためである。

3

Luctandum est igitur adversus carnis hujus illecebras, et fervorem sanguinis: luctandum est adversus nequitias spiritales. Nemo gravior domestico adversario: nemo nocentior hoste eo, cui coelestis substantiae potentia suffragatur.

PL 14, 1087C

したがって我々は、この肉の誘惑と血の熱に対して闘わねばならない。霊的な邪悪に対して闘わねばならない。身内の敵ほど重い敵はなく、天の実体の力に助けられている敵ほど害をなす敵はない。

4

Cum dico nemo, divini memento sermonis, quo dixit Dominus: Quia major ex natis mulieris Joanne Baptista nemo (Matth. XI, 11) . Nam qui natus est ex Virgine, ipse super omnes est.

PL 14, 1087D

「誰も」と私が言うとき、主の言葉を思い起こせ。主は言った。「女から生まれた者のうち、洗礼者ヨハネより大きい者はいない」(マタイ11:11)。おとめから生まれた者は、すべての者の上にいるからである。

5

Et ideo neminem vereamur, qui Christum habemus; quoniam si Christus pro nobis, quis contra nos?

PL 14, 1088B

だから、キリストを持つ我々は、誰をも恐れまい。もしキリストが我々のためにいるなら、誰が我々に敵対しうるか。

6

Certemus ergo usque ad finem; ut evacuatis omnibus, quae adversus Jesum et Domini voluntatem in nostro ante corpore militabant, verae exercitiis virtutis intenti, soli Deo nostro et Domino serviamus.

PL 14, 1088B

したがって最後まで闘おう。かつて我々の体のうちで、イエスと主の意志に逆らって戦っていたものがすべて無力にされ、真の徳の訓練に励んで、ただ我々の神、主にのみ仕えるために。

7

Hic enim finis, ut scriptum est: Primitiae Christus . . . . . deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; cum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Virtutem. . . . ut mors novissima destruatur (I Cor. XV, 23 et seq.) , et incipiamus Deo esse subjecti, regnum in nobis coeleste servantes, ubi erat ante colluvio peccatorum.

PL 14, 1088C

これこそ終わりだからである。こう書かれているとおりである。「初穂はキリスト……次に終わりが来る。そのとき彼は、国を神である父に渡し、すべての権天使と能天使と力天使を無力にしたのち……最後の敵として死が滅ぼされる」(一コリント15:23以下)。そして我々は神に服し始め、かつて罪の汚泥のあった我々のうちに、天の国を守るのである。

In Psalmum XLIII, Caput II

詩篇43篇講解 第II章PL 14, 1088C
1

Merito ergo: In finem filiis Core intellectus, psalmus inscribitur; ut in eo cognoscendo non vulgaris auditus, sed intellectus spiritalis operetur. Denique Aquila psalmum disciplinae posuit.

PL 14, 1088C

それゆえ、この詩篇が「終わりに向けて、コラの子らに、理解」と表題されているのはもっともである。これを知るうえで働くのは、世俗の聞き方ではなく、霊的な理解だからである。実際、アキュラはこの詩篇を「規律の詩篇」と置いた。

2

Et ideo tibi dicit Scriptura: Da in disciplinam cor tuum; aures autem tuas praepara sermonibus intellectus (Prov. XXIII, 12) . Et alibi: Dilige sapientiam et disciplinam (Prov. I, 3) .

PL 14, 1088C

それゆえ聖書はあなたに言う。「汝の心を規律に与えよ。汝の耳を理解の言葉に備えよ」(箴言23:12)。また別の箇所では、「知恵と規律を愛せ」(箴言1:3)。

3

Sapientia est quae sensus scaturit: disciplina in habitudinem quamdam naturae coalita forma virtutum, et mentis confirmata sententia scientiae disciplinis.

PL 14, 1088D

知恵とは、感覚を湧き出させるものである。規律とは、本性のある種の習態に固まった徳の形であり、精神の判断が知の訓練によって堅められたものである。

4

Intelligere quoque obscurum sermonem atque dictionum prudentiam et aenigmata Proverbiorum Scriptura nos docuit (Ibid.) , cujus auctoritate colligimus has prudentiae principales esse virtutes; eo quod sapientia semper quasi mater fecunda parturiat, disciplina quasi severior magistra distringat, intellectus quasi diligens quaesitor inveniat, et veram justitiam, judiciumque rimetur.

PL 14, 1088D

暗い言葉と、語の思慮と、箴言の謎を理解することをも、聖書は我々に教えた(箴言)。その権威によって、これらが思慮の主要な徳であると我々は結論する。知恵が、いつも実り豊かな母のように産み、規律が、より厳しい教師のように鍛え、理解が、熱心な探究者のように見いだし、真の正義と判断を探り出すからである。

In Psalmum XLIII, Caput III

詩篇43篇講解 第III章PL 14, 1089A
1

Doceamus haec sacrae testimoniis lectionis. Sapientia dicit: Ego quasi fons a paradiso, dixi: Rigabo meum hortum . . . . et adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam (Eccli. XXIV, 41, 42 et 46) .

PL 14, 1089A

これを、聖なる書の証言によって教えよう。知恵は言う。「私は楽園から出る泉のように、『私は私の園を潤そう』と言った……そしてなお、教えを預言のように注ごう」(集会の書24:41、42、46)。

2

Nam generationes suas menti hominis, bonos videlicet sensus, quasi pia mater infundit. Accipe etiam testimonia disciplinae: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, nec defeceris ab eo correptus (Prov. III, 11 et 12) ; quem enim diligit Deus, corripit.

PL 14, 1089A

実に、知恵は自らの産物、すなわち善い感覚を、敬虔な母のように人の精神に注ぐ。規律についての証言も受け取れ。「子よ、神の規律をおろそかにするな。神に叱責されて、力を落とすな」(箴言3:11、12)。神は愛する者を懲らしめるからである。

3

Severa quidem in corripiendo, sed dulcis in corrigendo est disciplina; ne fluitemus et vagemur errantes, sed recipiamur a Christo. Disciplina enim non examinata vagatur, ut scriptum est. Sed pro conservatione hic posuit disciplinam.

PL 14, 1089B

規律は、懲らしめるときには厳しいが、正すときには甘い。我々が漂い、迷い歩くことなく、キリストに受け入れられるためである。吟味されない規律はさまよう、と書かれているとおりである。しかしここで彼は、規律を保持のために置いた。

4

Tamen sicut sapientia, ita et disciplina, et perfecta et imperfecta eodem nomine nuncupatur: sed ubi sine adjectione, vel disciplina vel sapientia nuncupantur, definitionem perfectionis accipiunt. Inexaminata ergo fluitat disciplina, sed examinata non fluitat.

PL 14, 1089B

とはいえ、知恵と同じく規律も、完全なものも不完全なものも同じ名で呼ばれる。しかし、付加語なしに規律あるいは知恵と呼ばれるときは、完全性の規定を受ける。したがって、吟味されない規律は漂うが、吟味された規律は漂わない。

5

De intellectu quoque eadem Scriptura definit, quia intellectus bonus est omnibus qui eum faciunt (Psal. CX, 10) : intellectus autem cum in se et sapientiae gratiam habeat, et ordinem disciplinae; utique docemur quod et sapientia et disciplina bonae sint eis, qui earum instituta suis ministeriis exsequuntur. Diximus de titulo, psalmum adoriamur.

PL 14, 1089B

理解についても同じ聖書が定めている。「理解は、これを行うすべての者に善い」(詩篇110:10)。理解が自らのうちに知恵の恩寵と規律の秩序の両方を持つのであるから、我々は確かに、知恵も規律も、その定めを自分たちの務めによって果たす者にとって善いものであると教えられる。表題については語った。詩篇に取りかかろう。

In Psalmum XLIII, Caput IV

詩篇43篇講解 第IV章PL 14, 1089C
1

(Vers. 2.) Deus auribus nostris audivimus; sic Symmachus: Theodotion, in auribus nostris dixit; sicut et Septuaginta viri. Quid est quod ait, auribus nostris? Quod si non satis esset, audivimus, certe si hoc placuerat: Auribus audivimus, plenum erat.

PL 14, 1089C

(第2節)「神よ、我々は我々の耳で聞いた」。シュンマコスはこう置いた。テオドティオンは「我々の耳のうちで」と言った。七十人訳者たちもそう言っている。「我々の耳で」と言うのは、どういうことか。「我々は聞いた」では十分でないとしても、少なくとも、そう決めたのなら、「耳で聞いた」で十分であったはずである。

2

Cum ergo additum est, nostris, quid sibi hoc vult; nisi ut intelligas illa esse nostra, quae mentis sunt; et ea esse meliora, quam quae istius corporis? Et ideo quasi de alio dicit hic ipse Propheta: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) .

PL 14, 1089C

では、「我々の」と付け加えられているのは、どういう意味か。我々のものとは精神に属するものであり、この体に属するものよりも優れている、とあなたが理解するためでなくて何であろう。それゆえ、この同じ預言者は、別のものについて語るかのように言う。「肉が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇55:5)。

3

Et alibi: Voce mea ad Dominum clamavi, et vox mea ad Deum, et respexit me (Psal. LXXVI, 2) . Illa vox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico.

PL 14, 1089C

また別の箇所でも。「私の声で私は主に叫び、私の声は神に向かい、彼は私を顧みた」(詩篇76:2)。「私の声」とは、キリストに聞かれる声であり、公衆の中で響く声ではない。

4

Non vult igitur suum esse, quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem Dei et similitudinem meminit se creatum. Denique Scriptura nos edocet, prius ad imaginem Dei hominem esse formatum (Gen. I, 27) , postea de luto factum (Gen. II, 7) .

PL 14, 1089D

だから、神の像と似姿に造られたことを思い起こす者は、朽ちるもの、地に属するものが自分のものであるとは望まない。実に聖書は我々に教える。人はまず神の像に形づくられ(創世記1:27)、その後に泥から造られた(創世記2:7)と。

5

Quasi superior ergo (superior enim qui antiquior) et gubernator et rector hujus corporis animae vigor dicit: Auribus nostris audivimus. Quis iste est, nisi cui dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) ?

PL 14, 1089D

そこで、上位の者として――より古い者が上位だからである――この体の統治者、支配者である魂の活力が言う。「我々の耳で我々は聞いた」。これは誰か。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)と言われる者でなくて誰であろう。

6

Sunt enim qui aures habent, et audire mysteria non possunt, de quibus dicit Jesus in revelatione Joannis: Foras canes et veneficos et impudicos (Apoc. XXII, 15) ; quibus flagitiorum cupiditas, et aerugo pecuniae aurem obstruit audiendi. Consideremus igitur quae audisse se dicant, vel a quibus audivisse commemorent.

PL 14, 1090A

耳を持ちながら、奥義を聞くことのできない者がいるからである。彼らについてイエスは、ヨハネの黙示で言う。「外には犬、魔術を行う者、淫らな者」(黙示録22:15)。恥ずべき行いへの欲と、金銭の錆が、彼らの聞く耳をふさぐ。では、彼らが何を聞いたと言うのか、あるいは誰から聞いたと言い立てるのかを、考えよう。

In Psalmum XLIII, Caput V

詩篇43篇講解 第V章PL 14, 1090A
1

Et patres, inquit, nostri annuntiaverunt nobis. Qui sunt isti patres nostri? Titulus habet quia psalmus filiis Core scriptus sit; ut ab ipsis canatur, qui psallendi munus receperant, et in hujusmodi officium fuerant deputati.

PL 14, 1090A

「そして我々の父祖たちが我々に告げた」と言う。この我々の父祖とは誰か。表題によれば、この詩篇はコラの子らのために書かれた。歌う務めを受け、そのような職務に定められた者たち自身によって歌われるためである。

2

Core autem et Dathan et Abiron cum aliis qui adversum Moysen et Aaron insurrexerant studio contumaci, terrae hiatu in deserto vorati sunt et necati. Quibus mortuis, qui alii patres eorum filiis mirabilia opera Domini annuntiare potuerunt?

PL 14, 1090A

ところが、コラ、またダタンとアビラムは、他の者たちとともに、頑なな熱心さでモーセとアロンに逆らって立ち上がり、荒れ野で、地の裂け目に呑まれて死んだ。彼らが死んだのち、他のどの父祖が、彼らの子らに主の驚くべき業を告げることができたのか。

3

In malevolam enim animam non ingreditur sapientia. Si sui ergo patres non annuntiaverunt filiis, alieni multo minus, qui declinarunt sobolem perfidorum. Qui sunt itaque isti patres?

PL 14, 1090B

悪意ある魂のうちには、知恵は入らないからである。それゆえ、自分の父祖たちが子らに告げなかったのなら、他人の父祖たちはなおさらである。彼らは不信の者たちの子孫を避けたのだから。では、これらの父祖とは誰か。

4

Vide ne illi, de quibus dictum est: Interroga patrem tuum, ipse tibi dicet (Deut. XXXII, 7) . Interroga quando legis Paulum: vel si non legis, et movet te aliquid, in ipso require.

PL 14, 1090B

見よ、彼らは、「汝の父に尋ねよ。彼は汝に語るであろう」(申命記32:7)と言われた者たちではないか。パウロを読むときに尋ねよ。読まなくとも、何かがあなたを動かすなら、その人自身のうちに探せ。

5

Ipse est enim bonus pater, qui potest docere et formare in nobis Dominum Jesum; sicut ipse testatus est dicens: Filioli mei, quos ego parturio; donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 14, 1090B

彼こそ、我々のうちに主イエスを教え、形づくることのできる善い父だからである。自ら証して言ったとおりである。「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。

6

Ostendit tibi hos patres Evangelista Joannes, qui ait: Dico vobis, patres, qui cognovistis eum qui est ab initio (I Joan. II, 13) . Isti sunt patres, quorum senectus vita immaculata est.

PL 14, 1090B

福音記者ヨハネは、これらの父祖をあなたに示している。彼は言う。「父たちよ、私は汝らに言う。汝らは、初めからある者を知ったからである」(一ヨハネ2:13)。彼らこそ父祖であり、その老いは汚れなき生である。

7

Ideo in conventu seniorum appone digitum ori tuo; ut audias quod tibi prosit, et vitae aeternae sacramenta cognoscas: ne interstrepas insolens tiro doctoribus; et qui adhuc discere debeas, dicere praesumas. Quid igitur isti patres annuntiaverint Core filiis audiamus.

PL 14, 1090C

だから、長老たちの集いでは、指を口に当てよ。あなたの益になることを聞き、永遠の生命の秘義を知るためである。新参者でありながら、無礼にも教える者たちの話に割り込んで騒ぐな。なお学ぶべきなのに、語ることを僭越にもするな。では、これらの父祖がコラの子らに何を告げたのかを聞こう。

In Psalmum XLIII, Caput VI

詩篇43篇講解 第VI章PL 14, 1090C
1

Opus, inquit quod operatus es in diebus antiquis. Qui sint isti dies in quibus Deus magna et mirabilia operatus sit, requiramus.

PL 14, 1090C

「業」と彼は言う、「汝が昔の日々になした」。神が大いなる驚くべきことをなした、その日々とは何か、尋ねてみよう。

2

Et docet nos Scriptura esse aliquos praeclaros dies in quibus refulserint facta divina; cum lectum sit, quia sol in tenebras convertetur, et luna in sanguinem, priusquam veniat dies Domini magnus et illustris.

PL 14, 1090C

聖書は、神の業が輝き出した輝かしい日々がいくつかあることを我々に教える。というのは、「太陽は闇に変わり、月は血に変わる、主の大いなる輝かしい日が来る前に」と読まれるからである。

3

Et erit, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 31 et 32). In ipso enim die Christus hominibus resurrexit, et ideo specialiter de ipso dictum est: Hic est dies quem fecit Dominus: exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) .

PL 14, 1090C

「主の名を呼ぶ者は誰でも救われる」(ヨエル2:31、32)。まさにその日にキリストは人々のために復活した。そのためその日について特に、「これは主が造った日、我々はその中で喜び楽しもう」(詩篇117:24)と言われたのである。

4

Cum igitur omnes dies Deus fecerit, huic tamen diei prae caeteris divini operis praerogativa delata est, quo peccatum omne sublatum est. Dies autem alii peccatorum sunt. Hic ergo est dies quem illuminavit sol ille justitiae.

PL 14, 1090D

神はすべての日をつくったのだが、それでもこの日には、ほかの日々にまさって、神の業の特権が授けられた。この日にあらゆる罪が取り除かれたからである。ほかの日々は罪人たちのものである。それゆえこれこそ、あの正義の太陽が照らした日である。

5

Nam et ipsa ortus suos et occasus habere consuevit. Unde et scriptum est: Orietur in diebus ejus justitia (Psal. LXXI, 7).

PL 14, 1090D

というのも、正義そのものにも、昇ることと沈むことが常としてあるからである。そこで「その日々に正義が昇る」(詩篇71:7)とも書かれている。

6

Sunt ergo dies Christi quibus orta justitia est: sunt dies Christi quibus orta est pacis abundantia: sunt dies Christi quibus orta sapientia est.

PL 14, 1091A

したがって、正義が昇った日々はキリストの日々であり、平和の豊かさが昇った日々もキリストの日々であり、知恵が昇った日々もキリストの日々である。

7

Audi quomodo exoriatur sapientia: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18) .

PL 14, 1091A

知恵がどのように昇るかを聞け。「汝らのうちで誰かがこの世で自分は知恵ある者だと思うなら、知恵ある者となるために愚かな者になれ」(一コリント3:18)。

8

Et ideo dicit Sapientia, quae stulta istius mundi elegit: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) .

PL 14, 1091A

それゆえ、この世の愚かなものを選んだ知恵が言う。「主は私を、その業のために、その道の初めとしてつくった」(箴言8:22)。

9

Sicut enim in diebus Oziae regis, et in diebus Nabuchodonosor exorta perfidia est, dominata captivitas; sic in diebus Domini Jesu exorta est fides, quae splendorem suae claritatis et luminis toto orbe diffundit.

PL 14, 1091A

実際、ウジヤ王の日々にもネブカドネツァルの日々にも不信が昇り、捕囚が支配した。それと同じように、主イエスの日々には信仰が昇り、その輝きと光の輝かしさを全世界に広げる。

10

Qui enim meliores dies, quam quibus refulsit nobis visio Dei; sicut dixit Jacob? Sic enim scriptum est: Vidi Deum facie ad faciem; et salva facta est anima mea. Et continuo exortus est ei sol (Gen. XXXII, 30 et 31) .

PL 14, 1091A

では、神を見ることが我々に輝き出した日々にまさる日々が、どこにあろうか。ヤコブも言ったとおりである。こう書かれている。「私は神を顔と顔を合わせて見た。そして私の魂は救われた」。「そしてすぐに、彼に太陽が昇った」(創世記32:30、31)。

11

Quis iste sol, nisi qui dies fecit fulgere justitiae, quibus in terra natus est Christus ex Virgine? In specie vidit Jacob, et Deum vidisse se dixit: in veritate viderunt Judaei, et non crediderunt.

PL 14, 1091B

この太陽とは誰か。正義の日々を輝かせた者、すなわちその日々に地上でキリストがおとめから生まれた、そのキリストでなくて誰であろう。ヤコブは姿において見て、神を見たと言った。ユダヤ人は真実において見たが、信じなかった。

12

Ideo illis breviati sunt dies, nobis illuminati; quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. Unde Judaicam sanctus David refugiens caecitatem ait: Ne deducas me in dimidium dierum meorum (Psal. CI, 25) .

PL 14, 1091B

それゆえ彼らには日々が縮められ、我々には照らされた。彼らにとっては日が尽きようとし、我々にとっては日が近づいていたからである。そこで聖なるダビデはユダヤ人の盲目を避けて言う。「私の日々の半ばで私を連れ去るな」(詩篇101:25)。

13

Sic enim dies Domini magnus et illustris est, utique non prolixitate temporis, sed justitiae vel gratiae claritate.

PL 14, 1091B

実際、主の日が大いなる輝かしい日であるのは、むろん時間の長さによってではなく、正義あるいは恩寵の輝きによってである。

14

Ergo sunt dimidii dies, quibus breviantur dies impietatis caligine, et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas (Mich. III, 6) , sicut scriptum est. Namque ut justis oritur sol justitiae; sic occidit infidelibus.

PL 14, 1091B

それゆえ、半ばの日々というものがある。それは不敬虔の暗さと不信の汚れによって日々が縮められる日々であり、書かれているとおり、その日々に「太陽が預言者たちの上に沈む」(ミカ3:6)。義人たちには正義の太陽が昇るように、不信の者たちには沈むからである。

In Psalmum XLIII, Caput VII

詩篇43篇講解 第VII章PL 14, 1091C
1

Sed occurrit illud quia dicit Dominus: Propter electos breviabuntur dies (Matth. XXIV, 22) . Et videtur contrarium, nisi diligenter advertas, et superiora repetas; dicit enim Dominus: Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere.

PL 14, 1091C

だが、主が「選ばれた者たちのために日々は縮められる」(マタイ24:22)と言っていることが思い浮かぶ。注意深く読まず、前に言われたことを繰り返し見ないなら、これは反対のことに見える。主は言うからである。「そのとき、誰かが汝らに『見よ、キリストはここにいる』『いや、あそこだ』と言っても、信じるな」。

2

Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Ibid., 23 et 24) .

PL 14, 1091C

「偽キリストや偽預言者が立ち上がり、大きなしるしと不思議を行って、できることなら選ばれた者たちさえ誤りに導くであろう」(マタイ24:23、24)。

3

Et ideo ne decipiantur electi, admonet Dominus quid sequendum sit; ut non falsorum prophetarum sermone capiamur, neque nos eorum aliqua prodigiosa facta decipiant: sed tunc credamus Christum esse venturum, cum dies pleni justitiae coeperint refulgere.

PL 14, 1091C

そこで、選ばれた者たちが欺かれないように、何に従うべきかを主は戒める。我々が偽預言者たちの言葉に捕らえられないように、また彼らの不思議な業のどれかが我々を欺かないように、というのである。むしろ、正義に満ちた日々が輝き始めたときにこそ、キリストが来ると信じよう。

4

Christus enim pleno majestatis suae lumine revelabitur; et sicut fulgur exit ab oriente, et toto lumen suum usque in Occidentem orbe diffundit: sic et Filius hominis cum suis angelis veniens illuminabit hunc mundum; ut credat omnis homo, et salva fiat omnis caro.

PL 14, 1091C

キリストは、その威光の満ちた光をもって現れるからである。稲妻が東から出て、全地に西まで光を広げるように、人の子もその天使たちとともに来て、この世界を照らすであろう。すべての人が信じ、すべての肉が救われるようになるためである。

5

Non ergo credamus Antichristo, de quo dicent falsi prophetae: Hic est Christus; dies enim perfidiae, erunt Antichristi dies.

PL 14, 1091D

それゆえ、反キリストを信じてはならない。偽預言者たちは彼について「これがキリストだ」と言うだろう。不信の日々は反キリストの日々となるからである。

6

Non credamus iis qui dicent: Christus in deserto, Christus in penetralibus; jam enim omnia plena sunt Christi, ubi appropinquare coeperit Christus.

PL 14, 1091D

「キリストは荒れ野にいる、キリストは奥の間にいる」と言う者たちを信じてはならない。キリストが近づき始めるところでは、すでにすべてがキリストに満ちているからである。

7

Sed cum viderimus facta quae Christus in Evangelio suo ante praedixit, tunc credamus ejus adventum; ne dum verum quaerimus lumen, infidelitatis tenebras incidamus.

PL 14, 1091D

むしろ、キリストが自らの福音書の中で前もって告げたことが起こるのを見たときに、そのときこそ彼の到来を信じよう。真の光を求めるうちに、不信仰の闇に落ち込むことのないようにである。

In Psalmum XLIII, Caput VIII

詩篇43篇講解 第VIII章PL 14, 1092A
1

Cavenda ergo signa perfidiae, quibus breviantur dies atque minuuntur. Sol enim obscurabitur, stellae cadent, hoc est, justi Dei; sunt enim qui fulgeant sicut stellae in coelo.

PL 14, 1092A

それゆえ、日々が縮められ減らされる、その不信のしるしを警戒せねばならない。「太陽は暗くなり、星は落ちる」とあるが、星とは神の義人たちのことである。天にある星のように輝く者たちがいるからである。

2

Cum haec videris, crede adhuc tardare Christum; ubi enim Christus, ibi fides clarior: ubi Antichristus, ibi dies dimidii; de quibus utique non quereretur David propheta, si ad temporis brevitatem videretur esse referendum; cum ipse alibi dixerit: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) !

PL 14, 1092A

これらを見たら、キリストはなお遅れていると信じよ。キリストのいるところには、より明るい信仰があり、反キリストのいるところには、半ばの日々があるからである。預言者ダビデが、もしこれが時の短さに関わると見られるのであれば、この半ばの日々について嘆くはずがない。彼自身が別の箇所で「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引いた」(詩篇119:5)と言っているからである。

3

Quomodo enim aut illum dilatum incolatum coelestem, aut hunc terrenum comperendinatum doleret, qui ante poposcerat, ne in dimidium dierum suorum deduceretur; cum dierum brevitas celerandi cursus istius compendium videretur afferre?

PL 14, 1092A

というのも、「私の日々の半ばで連れ去られないように」とあらかじめ求めていた者が、あの天の寄留が延びたことを、あるいはこの地上の寄留が先送りされたことを、どうして嘆くだろうか。日々の短さは、この道のりを急ぎ終える近道をもたらすと見えるはずなのに。

4

Unde colligitur et illud quod ait: Honora patrem et matrem, ut longaevus sis super terram (Exod. XX, 12) ; quomodo intelligere debeamus.

PL 14, 1092B

ここから、「汝の父と母を敬え、地の上で長く生きるために」(出エジプト記20:12)という言葉も、どう理解すべきかが導かれる。

5

Multi enim qui honorant, cito saepe rapiuntur, ut immatura aetate moriantur: multi etiam qui minus deferunt parentibus suis, longaevae fruuntur stipendiis senectutis; et nisi longaevitatem illam vitae accipiamus aeternae, invenitur Scriptura destitui subsidio veritatis.

PL 14, 1092B

実際、敬う者の多くがしばしばすぐに連れ去られ、若くして死ぬ。また、自分の両親にあまり敬意を払わない者の多くが、長寿の老年の歳月を享受する。この長寿を永遠の生命のそれと受け取らなければ、聖書は真理の支えを欠くことになる。

6

Unde Graecus expressius dixit: Ut sis multorum dierum; hoc est, πολυήμερος. Quicumque enim cultus pios sedulo servat officio, a tenebris noctis alienus, in dierum luce versatur.

PL 14, 1092B

そこでギリシア語の本はより的確に、「多くの日を持つ者となるために」と言った。すなわち「ポリュエーメロス」〔ギリシア語〕である。敬虔な礼拝を熱心に務めとして守る者は誰でも、夜の闇とは無縁で、日々の光の中に身を置くからである。

7

Et ideo qui legit Deuteronomium: Leget, inquit, illud omnibus diebus vitae suae (Deut. XVII, 19) ; non utique noctibus, sed diebus; quia dies fulget legenti mysteria veritatis, et divinae pietatis oracula. Consideremus sequentia.

PL 14, 1092B

だから、申命記を読む者について、「彼はそれを自らの生涯のすべての日々に読む」(申命記17:19)と言う。むろん夜々にではなく、日々にである。日は、読む者に真理の奥義と神の敬虔の託宣を輝かせるからである。続くところを考察しよう。

In Psalmum XLIII, Caput IX

詩篇43篇講解 第IX章PL 14, 1092C
1

(Vers. 3.) Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos.

PL 14, 1092C

(第3節)「汝の手が諸国民を滅ぼし、汝は彼らを植えた。汝は民を苦しめ、彼らを追い出した」。

2

Scimus quidem quod multas gentes eradicaverit Dominus et everterit; ut possessionem sibi Judaeorum populus inveniret, quarum gentium terras Abrahae semini daturum se Dominus declaravit: sed cum psalmus iste Evangelium Domini, et tempora adventus ejus annuntiet, non mihi videtur quae superius a Judaeis gesta sunt, recensere; sed quae futura, signare: quemadmodum crediturus esset populus nationum.

PL 14, 1092C

確かに我々は、主が多くの国民を根こそぎにし、覆したことを知っている。ユダヤの民が自らの領地を得るためであり、主はその国民たちの地をアブラハムの子孫に与えると宣言していた。しかしこの詩篇は主の福音と主の到来の時を告げているのだから、私には、すでにユダヤ人によってなされたことを数え上げているのではなく、これから起こることを示しているように思われる。諸民族の民がどのように信じるようになるかを、である。

3

Confirmat igitur fidem Ecclesiae, antequam nuntiet, et victorias pietatis ejus enumerat: quae non in brachio, neque in gladio suo feras expulit gentes, et non certamine bellico turmas fugavit hostiles; sed mansuetudine ac fide terras inimicorum sine ullo cruore possedit; fides enim sola pugnavit.

PL 14, 1092C

それゆえ詩篇は、教会の信仰を、告げる前にあらかじめ確かなものとし、その敬虔の勝利を数え上げる。教会は、自らの腕によっても剣によっても野蛮な諸国民を追い出したのではなく、戦いによって敵の隊を敗走させたのでもない。柔和と信仰によって、敵の地を一滴の血も流さずに所有したのである。ただ信仰だけが戦ったからである。

4

Et ideo triumphos meruit, quos non revocaret perfidia, sed augeret; quia persecutionibus suis non vincitur Ecclesia Domini, sed probatur. Quae sunt igitur istae gentes quas vicerit Ecclesia, cognoscamus. Vetera dico vocabula, sed mysteria nova.

PL 14, 1092D

それゆえ教会は、不信が取り消すことのできない、むしろ増し加えるような勝利を得るにふさわしかった。主の教会は、自らに対する迫害によって打ち負かされず、むしろ試されるからである。では、教会が打ち負かしたこの諸国民とは何か、知ろう。古い名であるが、新しい奥義だと私は言う。

5

Chananaei sunt, Chettaei, et Amorrhaei, Pherezaei, vel Cerethaei, quorum infra vocabula digeremus. Haec autem populorum sunt nomina; sed et passionum infirmitates, et humanorum incentiva et opprobria peccatorum.

PL 14, 1092D

カナン人、ヘト人、アモリ人、ペリジ人、あるいはケレティ人〔Cerethaei〕であり、その名についてはのちに整理して述べよう。これらは民の名であるが、同時に情念の弱さであり、人間の罪の誘因と恥辱でもある。

6

Quod primum est igitur, homo in Christo ipse se domuit, et ipse se vicit; ut sibi viveret. Sibi enim vivit, qui Deo vivit; ut vitam Christi vivat aeternam. Non ergo pugnavit militaribus armis, et ferreis telis populus Ecclesiae; sicut pugnavit populus Judaeorum.

PL 14, 1093A

それゆえ第一に、人はキリストにあって自らを服従させ、自らに打ち勝った。自分自身に対して生きるためである。神に対して生きる者が、自分自身に対して生きるのであり、それはキリストの永遠の生命を生きるためである。したがって教会の民は、ユダヤ人の民が戦ったように、軍の武器や鉄の武具で戦ったのではない。

7

Ille in figura pugnavit, nos pugnamus in spiritu: ille adversum alienigenas pugnavit, nos ipsi bellum habemus in nobis; et ideo prius nobis vincendae sunt proprii corporis passiones.

PL 14, 1093A

彼らは象りにおいて戦ったが、我々は霊において戦う。彼らは異国の人々に対して戦ったが、我々は我々自身の中に戦いを持つ。それゆえ、我々はまず自らの体の情念に打ち勝たねばならない。

In Psalmum XLIII, Caput X

詩篇43篇講解 第X章PL 14, 1093A
1

Audi pugnantem apostolum Paulum adversus gentem Chananaeorum: Video, inquit, legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23) . Nunc se erigit caro nostra, nunc dejicit.

PL 14, 1093A

カナン人の民に対して戦う使徒パウロを聞け。「私は、私の肉の法が私の精神の法に逆らい、罪の法の中に私を捕らえているのを見る」(ローマ7:23)と彼は言う。我々の肉は、あるときは自らを立て、あるときは自らを打ち倒す。

2

Erigit menti, dejicit potestati: et ubi se urgeri viderit, constantiam deserit, et ad subjectionem parata ducitur in legem peccati; ut fidem deserat, perfidiae succumbat; et Chettaeae infirmitatis in ditione destituta vero, cedat mendacio, serviat crimini, acquiescat errori; et tamquam Amorrhaeus loquatur amara pro dulcibus.

PL 14, 1093A

肉は、精神に対しては〔自らを〕立て、〔罪の〕権力に対しては〔自らを〕打ち倒す。そして自分が追い詰められるのを見ると、堅固さを捨て、服従の用意ができて、罪の法へと引かれてゆく。こうして信仰を捨て、不信に屈し、ヘト人の弱さの支配のもとで真理を見捨てられて〔destituta vero の vero は「真理」と取った〕、偽りに譲り、罪に仕え、誤りに同意し、アモリ人のように甘いものの代わりに苦いものを語るのである。

3

Fides enim dulcis, amara perfidia est. Unde praeclare Petrus quid fides esset, expressit dicens: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus (Joan. VI, 69 et 70) ; quomodo igitur jubes ut discedamus a te?

PL 14, 1093B

信仰は甘く、不信は苦いからである。そこでペトロは信仰とは何かを見事に言い表して言った。「主よ、我々は誰のもとへ行こうか。汝は永遠の生命の言葉を持っている。そして我々は信じている」(ヨハネ6:69、70)。〔ペトロの言わんとするところは〕それなのに、どうして汝は、我々に汝から離れ去るよう命じるのか、である。

4

Captus enim coelestium suavitate verborum, discedere nolebat a Christo. Qui autem negat Christum, ipse se separat vel separatur a Christo.

PL 14, 1093B

天の言葉の甘美さに捕らえられて、彼はキリストから離れようとしなかったのである。キリストを否む者は、自らキリストから離れるか、離されるかする。

5

Sed neque versuta Amorrhaeorum disputatio, quae per philosophiam nonnullos a veritate transducit: neque Jebusaeorum turpis abjectio, quae se subjicit atque substernit cursum currentibus saecularem, qui non potest esse perpetuus; sed in portis deficit mortis, de quibus exaltatum David propheta se gaudet (Psal. IX, 15) : neque Cinaeus, qui per suam pecuniam possidetur; sicut insatiabili avarus affectu: neque Cenezeus, qui putat in divitiis possessionem esse perpetuam, et vanam spem constituit in caducis, atque inani opinione se jactat: neque Raphaim, qui profitetur aliis se ferre medicinam, cum vulnera sua curare non possit; et ideo si quis ad hujusmodi medicum confugerit, necesse est prius patrimonium suum omne consumat, quam profectum sanitatis accipiat; sicut illa mulier in Evangelio (Luc. VIII, 43 et 44) quae per duodecim annos fluentem sanguinem corporalium voluptatum statuere non potuit, nisi posteaquam confugit ad Christum.

PL 14, 1093B

しかし、哲学によって何人かを真理から引き離す、アモリ人の狡猾な議論も〔…ない。以下の neque も同様で、述語を欠く〕。エブス人の恥ずべき卑屈も〔…ない〕。それは、世の道のりを走る者たちの下に自らを従え、敷き広げる。だがその道のりは永続することができず、死の門で尽きる。その門から引き上げられたことを、預言者ダビデは喜ぶ(詩篇9:15)。ケニ人も〔…ない〕。それは、満ち足りることのない欲望をもつ貪欲な者のように、自分の金に所有されている。ケナズ人も〔…ない〕。それは、富の中に永続する所有があると思い、はかないものに空しい希望を置き、むなしい思い込みで自らを誇る。レファイムも〔…ない〕。それは、自分の傷は癒やせないのに、他人には薬をもたらすと公言する。それゆえ、このような医者に逃れ込む者は、健康が回復する前に、自らの財産をすべて使い果たさざるをえない。福音書のあの女が、そうであった(ルカ8:43、44)。彼女は十二年のあいだ、体の快楽の流れる血を止めることができず、キリストに逃れ込んで初めて止められたのである。

6

Intellexit enim quod nemo perfectus medicus; nisi qui descendisset e coelo, de quo cognoverat dictum: Misit verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20) ; et advertit de ipso dictum: Ecce dedi verba mea in os tuum, et constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et destruere, et perdere, et aedificare, et plantare (Jerem. I, 9 et 10) .

PL 14, 1093D

彼女は、天から降った者のほかに完全な医者はいないと悟ったからである。この者について、「彼は自らの言葉を遣わし、彼らを癒やした」(詩篇106:20)と言われているのを彼女は知っていた。また、この者について言われたことに気づいた。「見よ、私は私の言葉を汝の口に置いた。私は今日、汝を諸国民と諸王国の上に立て、根こそぎにし、破壊し、滅ぼし、建て、植えさせる」(エレミヤ1:9、10)。

7

Nam licet frequenter Deus locutus sit in prophetis; in quo tamen expressius, quam in suo locutus est Filio, qui virtutem omnem exprimens Patris ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) ?

PL 14, 1094A

というのも、神は預言者たちによって何度も語ったが、神が自らの子において語ったほどに的確に語った箇所がどこにあろうか。子は父の力のすべてを言い表して言う。「私の教えは私のものではなく、私を遣わした者のものである」(ヨハネ7:16)。

8

Non ergo Hieremias, qui tempore captivitatis suscepit exsilium; sed Dominus Jesus suis verbis eradicavit ex intimis pectoribus vitia gentilium, perfidiam nationum, et versutarum cogitationum prava commenta destruxit, atque omnia vestigia iniquitatis abolevit.

PL 14, 1094A

それゆえ、捕囚の時に流刑を受けたエレミヤではなく、主イエスが、自らの言葉によって、異邦人たちの悪徳を心の奥底から根こそぎにし、諸民族の不信を、巧妙な思考の邪悪な企てとともに破壊し、不法の痕跡をことごとく消し去った。

9

Deinde infudit postea fidem, et continentiae disciplinam; ne tamquam in vase corrupto confusione vitiorum coacescerent sacramenta virtutum.

PL 14, 1094A

それから、のちに信仰と自制の規律を注いだ。壊れた器の中で、悪徳の混乱のために徳の秘義が酸っぱくならないようにである。

In Psalmum XLIII, Caput XI

詩篇43篇講解 第XI章PL 14, 1094B
1

Unde pulchre tibi Apostolus dicit: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 1) . Quid est Moyses, nisi Lex; quoniam ipse interpres est Legis: finis autem Legis Christus Jesus?

PL 14, 1094B

そこで使徒はあなたに見事に言う。「しかし死は、アダムからモーセまで支配した」(ローマ5:1)〔底本の引照は 5:1 と刷る。引かれているのは 5:14〕。モーセとは律法のことでなくて何であろうか。彼は律法の解釈者であり、律法の終わりはキリスト・イエスだからである。

2

Regnavit ergo peccatum in hoc mundo, et in peccato mors saeva, atque intolerabilis quaedam poena peccati. Docuit quidem nos Moyses levare ad Dominum manus, pii cultus instituens disciplinam.

PL 14, 1094B

こうして、この世において罪が支配し、罪の中で死が、残酷な、耐えがたい罪の刑罰として支配した。確かにモーセは我々に、主に向かって手を挙げることを教え、敬虔な礼拝の規律を定めた。

3

Docuit quemadmodum Amalech versutiloquus vinceretur; ut mores nostros et opera levaremus ad Christum, sic destrui posse perfidiam: sin vero dejiceremus animam, inclinaremus affectum, et a continentiae studio averteremus ingenium, ut persuasio nos vana superaret; nullum remedium futurum, nisi Jesus depressa jam brachia Moysi, tamquam infirmitatem Legis attolleret, et sua misericordia sustineret.

PL 14, 1094B

彼は、巧みに語るアマレクがどのように打ち負かされるかを教えた。すなわち、我々の振る舞いと業をキリストに向かって挙げるなら、そのように不信を打ち壊すことができる。しかし、もし魂を打ち倒し、心を傾け、自制への熱意から才能を背けて、むなしい説得に打ち負かされるなら、モーセの下がった腕を、律法の弱さを支えるかのように、イエス〔ラテン語ではヨシュアも Jesus と書く。アマレクと戦ったヨシュアにキリストを重ねている〕が持ち上げ、自らの慈しみで支えるのでなければ、救いはない、と。

4

Sed infirmum adhuc fuisset Legis auxilium; nisi ipse Jesus venisset in terras, qui in se nostras susciperet infirmitates, quem solum nostra peccata gravare non possent, nec inclinare manus ejus: qui se inclinavit usque ad mortem, mortem autem crucis, in qua expandens manus suas, totum orbem qui erat periturus, erexit: levavit jacentes, atque ad se omnium gentium fidem traxit, dicens homini: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) .

PL 14, 1094C

しかし、イエス自身が地上に来て、我々の弱さを自らに引き受けなければ、律法の助けはなお弱かったであろう。彼だけは、我々の罪が重荷とならず、その手を下げさせることもできなかった。彼は死に至るまで、十字架の死に至るまで身を低くした。その十字架で手を広げ、滅びるはずだった全世界を立ち上がらせ、倒れている者たちを起こし、すべての国民の信仰を自らのもとに引き寄せて、人に言った。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

5

Hoc est ergo disperdere atque plantare; ut vitiosa eradicentur, meliora plantentur in pectoribus singulorum.

PL 14, 1094C

これが、滅ぼし、植えるということである。すなわち、悪しきものが根こそぎにされ、よりよいものが一人ひとりの心に植えられるのである。

6

De quo praeclare Moyses in Exodi cantico ait: Inducens plantato eos in montem haereditatis tuae, in praeparatum habitaculum tuum (Exod. XV, 17) ; petens ut induceret Dominus populum suum in illa praecelsae virtutis sapientiaeque plantaria, ibique plantaretur in opera sua, et institueretur praeceptorum coelestium disciplinis, atque in eo praepararet sibi suae sanctificationis habitaculum: quod utique non haereditario jure, nec nostrorum contemplatione meritorum; sed pro sua gratia Dominus conferre dignatur.

PL 14, 1094C

このことについて、モーセは出エジプト記の歌の中で見事に言う。「汝は彼らを導き入れ、汝の嗣業の山に、汝の備えた住まいに植えよ」(出エジプト記15:17)。主がその民を、いと高い徳と知恵の苗床へ導き入れ、そこで自らの業の中に植えられ、天の戒めの教えによって教育され、そのことによって主が自らのために、自らの聖化の住まいを備えるように、と願っているのである。主がこれを授けるのは、相続の権利によるのでも、我々の功績を顧みてでもなく、自らの恩寵によってである。

7

Quomodo enim, ubi remanere non potuimus, eo redire possemus; nisi privilegio fulti redemptionis aeternae?

PL 14, 1095A

実際、留まることができなかった場所に、どうして我々が戻ることができようか。永遠の贖いの特権に支えられるのでなければ。

In Psalmum XLIII, Caput XII

詩篇43篇講解 第XII章PL 14, 1095A
1

(Vers. 4.) Et ideo pulchre dixit Propheta: Quoniam non in gladio suo possederunt terram, et brachium suum non liberavit eos: sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui; quoniam complacuit tibi in illis.

PL 14, 1095A

(第4節)それゆえ預言者は見事に言った。「彼らは自らの剣で地を所有したのではなく、彼らの腕が彼らを救ったのでもない。むしろ汝の右手と、汝の腕と、汝の顔の光が〔救った〕。汝は彼らにおいて喜んだからである」。

2

Quae igitur terra est, quae non brachio capiatur, non gladio possideatur; nisi terra repromissionis, de qua hic ipse dixit Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13) ?

PL 14, 1095A

では、腕で奪われることも剣で所有されることもない地とは、どの地であろうか。約束の地でなくて何であろうか。この同じ預言者がそれについて言っている。「私は、生ける者たちの地で主の善いものを見ると信じる」(詩篇26:13)。

3

Non immerito igitur ejus tam praeclara possessio est, in qua non saeculi adversa dominantur, sed Domini bona aeterna fructificant.

PL 14, 1095A

それゆえ、その所有がかくも輝かしいのは当然である。そこでは世の逆境が支配するのではなく、主の永遠の善いものが実を結ぶからである。

4

Ideoque non gladio acquiritur, sed mansuetudine possidetur, sicut Dominus Jesus testificatus est dicens: Beati mites; ipsi enim possidebunt terram (Matth. V, 4) .

PL 14, 1095B

だからそれは剣で獲得されるのではなく、柔和によって所有される。主イエスが、「柔和な者は幸いである。彼らは地を所有するからである」(マタイ5:4)と言って証しした。

5

Nemo ergo impacificus, nemo arrogans aut superbus; sed mansuetus et humilis corde: qui nihil sibi arroget; sed totum ad gratiam referat: non in sua fortitudine glorietur, sed dextera Dei credat se esse protectum dicens: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16) .

PL 14, 1095B

それゆえ、〔この地には〕平和を欠く者は誰もおらず、傲慢な者も高ぶる者もおらず、心の柔和でへりくだった者だけがいる。その者は何も自分に帰さず、すべてを恩寵に帰し、自分の強さを誇らず、神の右手に守られていると信じて言う。「主の右手は力を行った、主の右手は私を高めた」(詩篇117:16)。

6

Gladio quoque Dei memoret se esse servatum, illuminatum quoque Dei vultu omnipotentis in quibus omnibus Christus est protector, dextera, defensor, et gladius. Unde et Simeon dixit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35) .

PL 14, 1095B

また、〔その者は〕神の剣によって自らが救われたことを思い起こし、全能の神の顔によって照らされたことも思い起こすがよい。そのすべてにおいてキリストは守り手であり、右手であり、擁護者であり、剣である。そこでシメオンもマリアに言った。「そして汝自身の魂をも剣が貫く」(ルカ2:35)。

7

Gladius enim Dei verbum est, quod acutius omni gladio usque ad divisiones animae cogitationesque pertransit; ut nulla cognitionem ejus occulta praetereant.

PL 14, 1095B

神の剣とは言葉であり、それはあらゆる剣よりも鋭く、魂と思いの分かれ目にまで貫き通し、何一つ隠れたものがその認識をすり抜けることのないようにするからである。

8

Vultus quoque paterni splendor est Christus; et ideo dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) ; quasi splendor gloriae ejus, et imago substantiae. Ad ipsum ergo omnia jure referenda sunt.

PL 14, 1095C

父の顔の輝きもまたキリストである。そのため彼は言う。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。あたかも「その栄光の輝き、その実体の像」のようである。それゆえ、すべては当然、彼に帰されねばならない。

9

Ipsi Moyses, ipsi Aaron, ipsi etiam Patres sacrabant universa quae gesserant; ut de hostibus triumpharent.

PL 14, 1095C

彼に、モーセも、アロンも、さらには父祖たちも、自分たちが成し遂げたすべてを聖別して献げた。敵に勝利するためである。

10

Neque enim in sua confidentia dixit Jesus Nave: Stet sol contra Gabaon (Josue X, 12) ; sed quia praesumebat in Christo, quem ducem militiae coelestis agnovit, et suppliciter adoravit: et ideo gentes feras eradicare promeruit, et populum Patrum in terram repromissionis inducere; quia nihil suis operibus deputabat, credens indigna esse opera hominum tanta gloriae remuneratione coelestis: quam Dominus ex sua magis misericordia, quam pro nostrorum contemplatione factorum statuit in se credentibus conferendam.

PL 14, 1095C

ヌンの子ヨシュア〔ラテン語は Jesus Nave。七十人訳の言い方〕が「太陽よ、ギブオンの上に止まれ」(ヨシュア記10:12)と言ったのは、自分の確信によるのではなく、天の軍勢の将と認めて恭しく礼拝したキリストに頼っていたからである。だから彼は、野蛮な諸国民を根こそぎにし、父祖たちの民を約束の地に導き入れるにふさわしかった。自分の業には何も数えず、人間の業は天の栄光というこれほどの報いにふさわしくないと信じていたからである。その報いを主は、我々の行いを顧みてよりも、自らの慈しみによって、自らを信じる者たちに授けると定めた。

11

Unde et Abraham impigre Deo credidit; ut apud eum justificationis gratiam reperiret, quam mercedem sui operis collocaret; uberiora enim dona sunt largientis, quam merces operantis.

PL 14, 1095D

そこでアブラハムも、ためらわずに神を信じた。神のもとで、自らの業の報酬を積むよりも、義認の恩寵を見いだすためである〔quam は「…よりも」と取った。関係詞と取れば「それを自らの業の報酬として置く」となる〕。与える者の賜物は、働く者の報酬よりも豊かだからである。

12

Propterea et illi qui aequalitatem mercedis inviderat, respondit Dominus: Si ego bonus; oculus tuus quare nequam (Matth. XX, 15) ? Patres ergo nostri, ut pote proximi et haeredes patriarcharum, plantati in terra repromissionis, non suis hoc meritis vindicabant.

PL 14, 1095D

そのため主は、賃金の平等をねたんだ者に答えた。「私が善い者であるのに、汝の目はなぜ悪いのか」(マタイ20:15)。それゆえ我々の父祖たちは、族長たちに近い者、その相続人として約束の地に植えられたが、これを自らの功績によるとは主張しなかった。

13

Ideo nec Moyses eos induxit, ne Legis hoc existimetur esse, sed gratiae; Lex enim merita examinat, gratia fidem spectat.

PL 14, 1096A

だからモーセも彼らを導き入れなかった。これが律法のものと考えられず、恩寵のものと考えられるためである。律法は功績を吟味し、恩寵は信仰を見るからである。

14

Unde praeclare Apostolus fidem patrum secutus ait: Sed neque qui plantat, est quicquam, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7) .

PL 14, 1096A

そこで使徒は父祖たちの信仰に従って見事に言う。「植える者も水を注ぐ者も何ものでもなく、成長を与える神〔がすべてである〕」(一コリント3:7)。

15

Non enim Jesus Nave qui induxit, neque qui plantavit eos; sed Deus qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum.

PL 14, 1096A

彼らを導き入れたヌンの子ヨシュアでも、彼らを植えた者でもなく、民に成長を与えた神が、栄光の首位を持つのである。

In Psalmum XLIII, Caput XIII

詩篇43篇講解 第XIII章PL 14, 1096A
1

Nec te moveat quia superius dixit: Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos (Psal. XLIII, 3) .

PL 14, 1096A

また、先に彼が「汝の手が諸国民を滅ぼし、汝は彼らを植えた」(詩篇43:3)と言ったことに、あなたが惑わされてはならない。

2

Hinc enim colligis quia non omnis qui plantat, aut qui rigat, incrementum dat: sed qui incrementum potest dare, potest ipse plantare; sicut gentes plantasse dicitur Dominus.

PL 14, 1096A

ここから、植える者や水を注ぐ者のすべてが成長を与えるのではなく、成長を与えることのできる者が自ら植えることもできるのだ、とあなたは結論する。主が諸国民を植えたと言われるように、である。

3

Ipse enim plantavit, qui plantationi donavit effectum; in iis tamen qui per fidem Christi Domino placere meruerunt, cui soli a Patre dicitur Deo: Filius meus tu es: in te complacui (Marc. I, 11) .

PL 14, 1096A

植えた者とは、植えることに実を結ぶ力を与えた者だからである。ただしそれは、キリストの信仰によって主の意にかなうにふさわしかった者たちの中においてであり、その主にのみ、父から、神である者に向かって言われる〔Deo は a Patre にかけて「父なる神から」とも読める〕。「汝は私の子である。汝において私は喜ぶ」(マルコ1:11)。

4

Qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam consequuntur. Et pulchre ait: Complacuit tibi in illis; ut distantia videatur jure servata.

PL 14, 1096B

したがって、キリストにあずかる者たちは、彼の意にかなう恩寵を得る。そして彼は見事に言う。「汝は彼らにおいて喜んだ」。両者の隔たりが正しく保たれていると見えるようにである。

5

Recte enim Deus in Filio complacet; quia aequalis est Patri, nec in ullo decolor invenitur, quia complacet divinae jure naturae, et unitate substantiae. Et recte complacet in Filio Pater; quia Pater honorificatur in Filio, sicut in Patre Filius.

PL 14, 1096B

神が子において喜ぶのは当然である。子は父に等しく、どの点でも色あせた者と見いだされず、神の本性の権利と実体の一致によって〔神が子において〕喜ぶからである。また父が子において喜ぶのも当然である。父は子において栄光を受け、子は父において栄光を受けるからである。

6

In nobis autem Deo complacuit; quia nobis ipse donavit, ut ei placere possimus. Pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum Scriptura nos docuit.

PL 14, 1096B

だが我々において神が喜んだのは、我々が神の意にかなうように、神自らが我々に与えたからである。しかも、これが人に特別に与えられたものであって、傲慢に奪い取ったものではないことを、聖書は敬虔に我々に教えた。

7

Decet enim ut in iis complaceat Deo, quos ad similitudinem suam fecit, et quos per imaginem suam voluit praerogativam gratiae habere coelestis. In imagine ergo sua Deus complacet: in iis autem qui secundum imaginem ipsius sunt, complacet Deo.

PL 14, 1096B

実際、神が自らに似せてつくった者たち、自らの像によって天の恩寵の特権を得ることを望んだ者たちにおいて、神が喜ぶのはふさわしい。それゆえ、神は自らの像において喜び、その像にかたどった者たちにおいて神は喜ぶ。

8

In his autem suum munus, et suum donum; quod tunc revelabitur, cum perfectum illud advenerit; quia cum apparuerit quid simus, similes ei erimus ut scriptum est (I Joan. III, 2) .

PL 14, 1096C

そして彼らにおいて神は、自らの務めと自らの賜物を〔喜ぶ〕。それは、あの完全なものが来るときに現れる。「我々が何であるかが現れるとき、我々は彼に似た者となる」と書かれているとおりである(一ヨハネ3:2)。

In Psalmum XLIII, Caput XIV

詩篇43篇講解 第XIV章PL 14, 1096C
1

(Vers. 5.) Ergo qui non in brachio suo, hoc est, in sua operatione praesumit, sed in Dei gratia; credens quod non facta sua unumquemque justificant, sed fides prompta, dicit Domino: Tu es ipse Rex meus, et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

PL 14, 1096C

(第5節)それゆえ、自らの腕に、すなわち自らの働きにではなく、神の恩寵に頼る者、人を義とするのは自分の行いではなく、備えのできた信仰だと信じる者は、主に言う。「汝こそ私の王、私の神、ヤコブに救いを命じる者」。

2

Non perfunctorius sermo est, ut dicas: Tu es ipse Rex meus. Non quicumque hoc dicit, sed in quo Dei regnum est: in quo autem regnat Deus, utique in eo peccata non regnant; non enim Deo regnum est commune cum crimine.

PL 14, 1096C

「汝こそ私の王」と言うのは、おざなりの言葉ではない。これを言うのは誰でもよいのではなく、その内に神の国がある者である。神がその内に王として治める者の内には、罪は王として治めない。神の国は、罪状と共有されるものではないからである。

3

Quis autem dicit Deum suum, nisi qui ipsi exhibet plenum reverentiae et pietatis affectum? Justo enim dicitur: Ego sum Deus tuus.

PL 14, 1096D

自分の神と呼ぶ者とは、神に畏敬と敬虔に満ちた心を示す者でなくて誰であろうか。義人に向かって「私は汝の神である」と言われるのである。

4

Denique et Thomas ubi tetigit manu propria latus Christi, et evidentia indicia indubitatae resurrectionis invenit, respondit: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 28) .

PL 14, 1096D

さらにトマスも、自分の手でキリストの脇腹に触れ、疑いえない復活の明白な証拠を見いだしたとき、「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)と答えた。

5

Dominus, quia redemit servulos suos: Deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitavit.

PL 14, 1096D

主と言うのは、自らの小さなしもべたちを贖ったからであり、神と言うのは、ただ復活しただけでなく、自らを自ら起こしたからである。

6

Mandavit autem salutes Jacob; quia in singulis oraculis salus est: in singulis quoque salus est mansionibus: salus in ministeriis angelorum, qui ad protectionem hominum deputantur. Ex mandato ergo Dei salus homini, non ex sua operatione confertur.

PL 14, 1096D

彼はヤコブに救いを命じた。一つ一つの託宣に救いがあり、一つ一つの住まいにも救いがあり、人々を守るために任じられた天使たちの務めにも救いがあるからである。それゆえ、人に救いが与えられるのは、神の命令により、自分の働きによるのではない。

7

Deus enim maluit ut salus homini fide potius, quam operibus quaereretur; ne quis gloriaretur in suis factis, et peccatum incurreret. Qui autem gloriatur in Domino, fructum pietatis acquirit, et jactantiae crimen evadit.

PL 14, 1097A

神は、人の救いが業よりもむしろ信仰によって求められることを望んだ。誰も自分の行いを誇って罪に陥ることのないためである。しかし主において誇る者は、敬虔の実を得て、高ぶりの罪を免れる。

In Psalmum XLIII, Caput XV

詩篇43篇講解 第XV章PL 14, 1097A
1

(Vers. 6.) Hic igitur est qui potest dicere: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Quid est ventilare cornu? Dedit Dominus cornua pluribus animantibus, ut possint se a ferarum incursione defendere.

PL 14, 1097A

(第6節)それゆえ、これこそ言うことのできる者である。「汝において我々は、敵を角で突き散らす」。角で突き散らすとは何か。主は多くの動物に角を与えた。野獣の襲撃から身を守れるようにするためである。

2

Ideoque et bos leoni frequenter resistit, ursum proterit; cervus quoque, quamvis sit pavidus, tamen et ipse cornibus se tuetur: aries quoque arietat lupum. Ergo ea quae cornua habent animalia, ventilare dicuntur. Sed homo cornua non habet. Quomodo ergo ventilat?

PL 14, 1097A

だから牛はしばしば獅子に立ち向かい、クマを踏みつける。シカも臆病ではあるが、やはり角で身を守る。雄羊もオオカミに突きかかる。このように、角を持つ動物が突き散らすと言われる。だが人は角を持たない。では、どうして突き散らすのか。

3

Unde? Vide Scriptura quid dicat: In te, inquit, inimicos nostros ventilabimus cornu. Cornu nostrum es tu, Domine Jesu; et ideo sicut non in brachio nostro praesumimus, ita nec in cornibus nostris ventilandi habemus praesidium, sed in Christo.

PL 14, 1097B

何によってか。聖書が何と言っているか、見よ。「汝において我々は、敵を角で突き散らす」と言う。汝は我々の角である、主イエスよ。それゆえ、我々が自分の腕に頼らないように、突き散らすための守りも自分たちの角にあるのではなく、キリストにある。

4

Habet enim fides cornua sua, quae mutuatur a Christo. Siquidem non otiose in benedictionibus Moysi legimus: Qui visus est in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem ejus, glorificatus inter fratres suos primogenitus: tauri decus species ipsius, cornua unicornui cornua ipsius: in ipsis gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae.

PL 14, 1097B

信仰は自らの角を持ち、それをキリストから借りているからである。というのも、モーセの祝福の中に、むなしくなく次のように読むからである。「柴の中に現れた者が、ヨセフの頭の上に、その頂の上に臨むように。兄弟たちの中で栄光を受けた長子、その姿は雄牛の栄え、その角は一角獣の角。それらによって彼は、諸国民を地の果てまで一緒に突き散らす」。

5

Haec decem millia Ephraem, et haec millia Manasse (Deut. XXXIII, 16 et 17). Quis est in rubo visus Moysi, nisi primogenitus Dei Filius, qui ait: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6) .

PL 14, 1097B

「これはエフライムの万であり、これはマナセの千である」(申命記33:16、17)。モーセに柴の中で現れた者とは、神の長子である子でなくて誰であろうか。彼は言った。「私は汝の父祖たちの神、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」(出エジプト記3:6)。

6

Ideo se demonstravit humanis aspectibus; quia venturus erat ut ab omnibus videretur. Ideo rubus urebatur, et non exurebatur; quia terram istam quae nobis spinas germinabat et sentes, disponebat urere per continentiae disciplinam, quam consumere per mortis aerumnam.

PL 14, 1097C

彼が人間の目に自らを示したのは、すべての人に見られるために来ようとしていたからである。柴が燃えても燃え尽きなかったのは、我々にとげと茨を生やしていたこの地を、死の苦難によって焼き尽くすのではなく、自制の規律によって焼こうとしていたからである。

7

Unde dicit Propheta: Ure renes meos, et cor meum (Psal. XXV, 2) . Revelavit ergo futurum quoddam corporei splendoris indicium, quo per resurrectionem caro ista fulgeret. Quid enim significabat ignis innoxius, nisi lumina resurgentium?

PL 14, 1097C

そこで預言者は言う。「私の腰と心を焼け」(詩篇25:2)。こうして彼は、肉体の輝きの将来のしるしを現した。それによってこの肉が復活において輝くのである。害のない火は、復活する者たちの光でなくて何を意味していたであろうか。

8

Unde praesumpsit Apostolus dicere, quia sicut stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41 et 42) .

PL 14, 1097C

そこで使徒は、「星が星と輝きにおいて異なるように、死者の復活もまたそうである」(一コリント15:41、42)と、あえて言ったのである。

9

Hic ergo, inquit, veniat super caput tribus Joseph; ut exaltet caput populi sui: veniat etiam super verticem; ut verticem capilli perambulet, amputaturus superflua delictorum, sanctificaturus ornamenta virtutum.

PL 14, 1097D

それゆえ彼は言う、この者がヨセフの部族の頭の上に臨むように、と。その民の頭を高く上げるためである。頭頂の上にも臨むように、とある。髪の頂を巡り歩き、罪の余分なものを切り取り、徳の飾りを聖別するためである。

In Psalmum XLIII, Caput XVI

詩篇43篇講解 第XVI章PL 14, 1097D
1

Hic est glorificatus inter fratres suos; sicut ipse dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) . Quae major est gloria, quam pectoribus nationum cognitionem divinitatis infundere?

PL 14, 1097D

この者こそ、兄弟たちの中で栄光を受けた者である。彼自身が言うとおりである。「私は汝の名を私の兄弟たちに語る」(詩篇21:23)。諸民族の心に神性の認識を注ぎ込むこと以上に大きな栄光が、どこにあろうか。

2

Quem in visione vidit Joseph, quod manipulum ejus adorarent fratrum manipuli, adoraret eum sol et luna cum stellis. Manipulus ille in figura carnis accipitur; omnis enim caro fenum.

PL 14, 1098A

ヨセフは幻の中でこの者を見た。すなわち、兄弟たちの束が彼の束を拝み、太陽と月が星々とともに彼を拝んだのである。その束は肉の象りと解される。「すべての肉は草」だからである。

3

Fenum hoc nostrum suscepit; ut suum triticum germinaret, et fructum resurrectionis afferret. Quaeris testimonium?

PL 14, 1098A

彼は我々のこの草を引き受けた。自らのコムギを芽生えさせ、復活の実を結ぶためである。あなたは証しを求めるか。

4

Audi de se dicentem: Nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum afferet (Joan. XII, 24) .

PL 14, 1098A

彼が自分について言うのを聞け。「一粒のコムギが地に落ちて死ななければ、それだけで残る。だが死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12:24)。

5

Denique ut scias quia de Dei Filio dicit Moyses, ait: Glorificatus inter fratres suos primogenitus (Deut. XXXIII, 17) . Utique non Joseph erat primogenitus inter filios Jacob, sed Ruben; nam Joseph post plurimos erat. Sed primogenitus dicitur, qui venturus erat, ut nationum populos congregaret.

PL 14, 1098A

さらに、モーセが神の子について言っていることをあなたが知るために、彼は言う。「兄弟たちの中で栄光を受けた長子」(申命記33:17)。ヤコブの子らの中で長子だったのはヨセフではなく、ルベンであったことは確かである。ヨセフは多くの者のあとの生まれだった。しかし、来て諸民族の民を集めようとしていた者が、長子と呼ばれているのである。

In Psalmum XLIII, Caput XVII

詩篇43篇講解 第XVII章PL 14, 1098B
1

Unde pulchre ait Scriptura: Tauri decus ejus (Ibid.) . Sicut enim taurus ducit armentum; ita Christus plebem gentium duxit ad Ecclesiam, induxit ad pascua; ut posset dicere: In loco pascuae ibi me collocavit: super aquam refectionis constituit me (Psal. XXII, 2 et 3) .

PL 14, 1098B

そこで聖書は見事に言う。「雄牛の栄えは彼のもの」(申命記33:17)。雄牛が牛の群れを導くように、キリストは諸国民の民衆を教会へ導き、牧草地へ導き入れた。そのため彼は言うことができた。「牧草の場所に、そこに彼は私を置いた。休みの水のほとりに私を立てた」(詩篇22:2、3)。

2

Hujus tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem; ut vitam adipiscerentur aeternam. Mugivit hic taurus, et mors refugit. Leo rugit, et quis non timet?

PL 14, 1098B

この雄牛の栄えに、我々の弱さの理解の及ぶかぎり、牛の群れは、先に行く彼に従った。永遠の生命を得るためである。この雄牛が鳴くと、死は逃げ去った。獅子が吼えれば、誰が恐れないであろうか。

3

Vere maxima taurus victima; ut ab adversariis assumamus testimonia (Virg. lib. II Georg.) . Quae major enim victima, quam quae mundi totius peccatum suo cruore mundavit?

PL 14, 1098B

まことに、「雄牛は最大のいけにえ」である。敵対者たちからも証言を引くとすれば、である(ウェルギリウス『農耕詩』第2巻)。実際、全世界の罪を自らの血で清めた者にまさる大きないけにえが、どこにあろうか。

4

Audi quia ipsum taurum dicit etiam sanctus propheta Jacob; cum revelaret Domini passionem, quem Judaei postea persecuti sunt. In furore, inquit, suo subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6) .

PL 14, 1098B

聖なる預言者ヤコブも、この者を雄牛と呼んでいることを聞け。ヤコブは主の受難を明らかにしていたのであり、その主をユダヤ人はのちに迫害した。「彼らは怒りのうちに雄牛の腱を切った」(創世記49:6)と彼は言う。

5

Et ut aperiret quia de Judaeis dicebat, addidit: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid., 7) .

PL 14, 1098C

そして、ユダヤ人のことを言っているのを明らかにするため、こう付け加えた。「私は彼らをヤコブの中で分け、イスラエルの中に散らす」(創世記49:7)。

6

Hic est homo qui luctatus est cum Jacob, et femur ejus tetigit, quo tactu Patriarchae nervus obstupuit: significans ex ejus successione secundum carnem se esse venturum, qui subnervandus esset a populo Judaeorum in sui corporis passione.

PL 14, 1098C

これは、ヤコブと格闘して、その腿に触れた人である。その接触で、族長の腱はしびれた。それは、ユダヤ人の民によって自らの体の受難において腱を切られることになる者が、肉によって彼の子孫から来ることを示していた。

7

Quod non intelligentes mysterium, statuerunt ne nervum manducarent filii Israel. Et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicarunt, ne vitam mereantur aeternam; quia scriptum est: Nisi manducaveritis carnem filii Hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis in vobis ipsis vitam.

PL 14, 1098C

この奥義を理解せず、イスラエルの子らは腱を食べないと定めた。こうして彼らは聖なる血の贖いを自ら奪い、救いをもたらす受難の恩恵をも自ら退けた。その結果、永遠の生命を受けるにふさわしくならないのである。こう書かれているからである。「汝らが人の子の肉を食べず、その血を飲まなければ、汝ら自身の内に生命を持たない」。

8

Qui autem manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habebit vitam aeternam (Joan. VI, 54 et 55) . Accipe aliud. Quid est nervus, nisi quo corpus omne constringitur? Corpus Christi Ecclesia est, quae vinculo stringitur charitatis.

PL 14, 1098D

「しかし、私の肉を食べ、私の血を飲む者は、永遠の生命を持つ」(ヨハネ6:54、55)。別の解も受け取れ。腱とは、それによって体全体が束ねられるものでなくて何であろうか。キリストの体とは教会であり、それは愛のきずなで束ねられている。

9

Quid aliud in Christo Judaei, nisi charitatis vinculum omne solverunt? Merito Petrus sacerdos eligitur; qui spiritu charitatis divinae triplici se ligavit. 17. Accipe adhuc quia ipsum significavit Moyses.

PL 14, 1098D

ユダヤ人はキリストにおいて、愛のきずなをことごとく解いたのでなくて何をしたであろうか。ペトロが司教に選ばれたのは当然である。彼は神の愛の霊によって、三度自らを結んだ。17.〔底本は段落番号 17 を二度組む〕モーセが彼を示したことを、さらに受け取れ。

10

Adjecit: Cornua unicornui, cornua ipsius: in ipsis gentes ventilabit (Deut. XXXIII, 17) . Sed noli timere quia ventilat; dixit enim: Percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39) .

PL 14, 1099A

彼は付け加えた。「その角は一角獣の角。それらによって彼は諸国民を突き散らす」(申命記33:17)。だが、突き散らすことを恐れるな。彼は言ったからである。「私は打ち、そして癒やす」(申命記32:39)。

11

Bona cornua, quibus inclusit orbem terrarum: bona cornua, quibus leonem illum nostrum adversarium ventilavit: bona cornua, quibus fecit ut cornua adversarii timere nequeamus; quia et satanas habet cornua sua, sicut testificatus est Daniel dicens: Videbam et cornu illud, quod faciebat pugnam cum sanctis: et invalescebat eis, donec venit Antiquus dierum (Dan. VII, 21 et 22) .

PL 14, 1099A

善き角である。それによって彼は地の全体を取り囲んだ。善き角である。それによって彼は、我々の敵であるあの獅子を突き散らした。善き角である。それによって彼は、我々が敵の角を恐れずにいられるようにした。サタンもまた自らの角を持つからである。ダニエルがそう証しして言う。「私は見ていた、あの角が聖なる者たちと戦いをして、彼らに勝っていたが、ついに日の老いたる者が来た」(ダニエル7:21、22)。

12

Hic est Antiquus dierum. Quis autem unicornuus, nisi unigenitus Dei Filius, et unicum Dei Verbum, quod erat in principio apud Patrem?

PL 14, 1099A

これこそ日の老いたる者である。一角の者とは、神の独り子、神の唯一の言葉、初めに父のもとにあった言葉でなくて誰であろうか。

13

Quod Verbum suis cornibus gentium populos mortificavit, et vivificavit; ut fierent in decem millia Ephraem usque ad terminos terrae, et usque in millia Manassen: eo quod crediturus esset in eum populus nationum, qui totum repleret orbem terrarum, crediturus esset postea etiam populus Judaeorum, ex oblivione conversus ad gratiam.

PL 14, 1099A

この言葉は、自らの角によって諸国民の民を殺し、また生かした。こうして彼らは、エフライムの万となり、地の果てまで至り、さらにマナセの千にまで至るのである。諸民族の民が彼を信じることになっており、全世界を満たすからである。そののちにはユダヤ人の民も信じることになっており、忘却から恩寵へと立ち返るのである。

14

Oblitus est enim salutem suam, qui tam sero converteretur ad Christum. Ideo Saul in millibus, David in decem millibus; quia durus in paucis, mansuetus in pluribus.

PL 14, 1099B

実際、これほど遅くキリストに立ち返る者は、自らの救いを忘れていたのである。そこで、サウルは千、ダビデは万。少数の者の中では厳しく、多数の者の中では柔和だったからである。

In Psalmum XLIII, Caput XVIII

詩篇43篇講解 第XVIII章PL 14, 1099B
1

Neque tamen abnuo, si quis quasi ad Joseph dictum putat: Primogenitus tauri decus ejus (Deut. XXXIII, 17) ; et sic distinguendum putat, quia dedit et sanctis suis cornua: Exaltavit enim cornu populi sui (Psal. CXLVIII, 14) .

PL 14, 1099B

それでも、もし誰かが「長子、雄牛の栄えは彼のもの」(申命記33:17)という言葉がいわばヨセフに向けて言われたと考え、「長子」で区切ってそう読むべきだと考えるなら、私は拒まない〔「Primogenitus」のあとで句を切る読みである〕。神は自らの聖なる者たちにも角を与えたからである。「彼は自らの民の角を高く上げた」(詩篇148:14)。

2

Et Anna mater prophetae Samuel dicit: Exsultavit cor meum in Domino: et exaltatum est cornu meum in Deo meo (I Reg. II, 1) . Habuit utique et Joseph in Domino cornua spiritalia.

PL 14, 1099B

また預言者サムエルの母ハンナは言う。「私の心は主において躍り、私の角は私の神において高く上げられた」(サムエル記上2:1)。ヨセフもまた、主において霊的な角を持っていたことは確かである。

3

Accipiatur itaque Joseph, dummodo in ipso figura sit Christi, cui dicitur: Joseph filius meus amplificatus, filius meus junior, ad me revertere (Gen. XLIX, 22) .

PL 14, 1099C

それゆえ、ヨセフを受け入れよう。ただし、彼のうちにキリストの象りがあるかぎりにおいてである。そのキリストに言われている。「ヨセフ、私の子は増し加えられた。私の子は若い。私のもとに帰れ」(創世記49:22)。

4

Neque enim Joseph ad Jacob revertitur; sed Christus a mortuis resuscitatus ad Patrem Deum revertitur; ut scriptum est: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7) .

PL 14, 1099C

ヨセフがヤコブのもとに帰るのではなく、死者の中から復活させられたキリストが、父なる神のもとに帰るのだからである。こう書かれているとおりである。「天の頂からその出発があり、その出会いは彼の頂にまで及ぶ」(詩篇18:7)。

5

Esto tamen, ut de Joseph accipiatur Revertere ad me; quia populus revertitur in terram Chananaeorum, in quibus ante habitaverant patriarchae.

PL 14, 1099C

それでも、「私のもとに帰れ」がヨセフについて言われたものと受け取られるとしよう。民が、族長たちがかつてその間に住んでいたカナン人の地に帰るからである。

6

Unde dicit Isaac ad Jacob: Non accipies uxorem a filiabus Chananaeorum (Gen. XXVIII, 1) ; et mittit eum in Mesopotamiam, ut ibi sibi conjugem reperiret. Numquid ei insidiati sunt domini sagittarum?

PL 14, 1099C

そこでイサクはヤコブに言う。「汝はカナン人の娘たちから妻を迎えてはならない」(創世記28:1)。そして彼をメソポタミアに遣わし、そこで自分の妻を見つけさせる。矢を射る者たちが彼を待ち伏せしたことがあっただろうか。

7

Numquid ipse propter benedictionem uteri materni in toto orbe benedictus est, et non Dominus Jesus, quem Virgo generavit?

PL 14, 1099D

母の胎の祝福のゆえに全世界で祝福されたのは、彼自身であろうか。おとめが生んだ主イエスではないのか。

8

Et ideo non solum supra homines, sed etiam supra angelos et archangelos, et supra omnem sublimitatem coelestium benedictus est potestatum; sicut Scriptura testatur dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis (Psal. CXVII, 26 et 27) : Dominus enim Deus ipse est Rex regum, et Dominus dominantium in his quae habentur in coelis.

PL 14, 1099D

そのため、主イエスは人々の上にだけでなく、天使たちや大天使たちの上にも、天のあらゆる能天使たちの崇高さの上にも祝福されている。聖書が証しして言うとおりである。「主の名によって来る者は祝福されている。神は主であり、我々に光を放った」(詩篇117:26、27)。主なる神こそ、王の王、天にあるものの中で主の主だからである。

9

Propter haec cornua Domini Jesu, et David in voce tubae corneae canens (Psal. XCVII, 6) , auditus a Christo est: et Moyses docuit (Num. X, 10) sacrificiorum ritus tubae sonitu esse celebrandos; sicut et scriptum est: Canite in initio mensis tuba (Psal. LXXX, 4) .

PL 14, 1100A

主イエスのこれらの角のゆえに、ダビデも「角のラッパの音で」歌い(詩篇97:6)、キリストに聞き入れられた。モーセも、いけにえの儀式はラッパの響きで行われねばならないと教えた(民数記10:10)。「月の初めにラッパを吹き鳴らせ」(詩篇80:4)と書かれているとおりである。

10

Cui hoc, nisi nobis scriptum est? Menses enim ab initio lunae veteres observare consueverant. Luna autem Ecclesia est, quae spiritalibus et Evangelicis praedicationibus in abundantia pacis, ut Propheta dixit (Psal. LXXI, 7) , extollitur. In Christo ergo cornu ventilabimus inimicos nostros.

PL 14, 1100A

これは誰のために書かれたのか。我々のためでなくて誰のためであろうか。古人は月を、月の新しい初めから数える習いだったからである。月とは教会であり、教会は、預言者が言ったように(詩篇71:7)平和の豊かさのうちに、霊的な福音の宣教によって高められる。それゆえ我々は、キリストにあって、角で我々の敵を突き散らす。

In Psalmum XLIII, Caput XIX

詩篇43篇講解 第XIX章PL 14, 1100A
1

Et in nomine ejus spernemus insurgentes in nos. Quid est nomen nisi quo proprie unusquisque significatur, quod ei non sit commune cum caeteris? Homo enim commune vocabulum est; nisi addas qui vocetur, non potest declarari.

PL 14, 1100A

「そして彼の名において、我々は、我々に立ち向かう者たちを蔑む」。名とは、それぞれの者が固有に言い表され、他の者たちと共通でないもの以外の何であろうか。「人」は共通の呼び名であり、何と呼ばれる者かを付け加えなければ、特定することはできない。

2

Nomen ergo proprietas uniuscujusque est, quo possit intelligi. Unde arbitror quod et Moyses volens proprium Dei, et aliquid de eo speciale cognoscere, quod non esset commune cum coelestibus potestatibus, interrogavit: Quod est nomen tuum (Exod. III, 13) ?

PL 14, 1100B

それゆえ名とは、一人ひとりの固有のものであり、それによって理解できるものである。そこで私は、モーセもまた、神に固有のもの、神について特別なこと、天の能天使たちと共通でないことを知りたいと思い、尋ねたのだと考える。「汝の名は何か」(出エジプト記3:13)。

3

Denique cognoscens mentem ejus Deus, non respondit nomen, sed negotium; hoc est, rem expressit, non appellationem, dicens: Ego sum qui sum (Ibid., 14) ; quia nihil tam proprium Dei, quam semper esse.

PL 14, 1100B

そこで神は、彼の心を悟って、名ではなく事柄を答えた。すなわち、呼び名ではなく実在を言い表して、こう言った。「私は在る者である」(出エジプト記3:14)。永遠に在ること以上に神に固有なものはないからである。

4

Quia ergo negant Christum coaeternum Patri, videant quia Deum negant, cujus est semper esse, nec aliquando non fuisse.

PL 14, 1100B

それゆえ、キリストが父と共に永遠であることを否む者たちは、神を否んでいるのだと見るがよい。永遠に在ること、かつて存在しなかったことが一度もないことは、神に属するからである。

5

Hac ergo cognitione proprietatis divinae Moyses insurgentes in se volebat spernere: vel, ut Aquila, aut Symmachus dixerunt, calcare resistentes sibi tamquam serpentes et scorpiones: quos etiam Dominus dicit in Evangelio (Luc. X, 19) esse spiritalibus vestigiis proterendos; ut viam nostram impedire non possint, quae ducit ad secreta paradisi.

PL 14, 1100B

それゆえ、神に固有のものについてのこの認識によって、モーセは、自分に立ち向かう者たちを蔑もうとした。あるいは、アキュラやシュンマコスが言ったように、自分に逆らう者たちを、蛇やサソリのように踏みつけようとした。主も福音書の中で、彼らは霊的な足で踏みにじられるべきだと言っている(ルカ10:19)。我々の道、楽園の奥へ至る道を、彼らが妨げることのできないようにするためである。

6

Habemus ergo in nobis studium divinae cognitionis: habemus Dei Verbum, quod est nomen Patris. Haec vere proprietas Dei, quia Pater Christi est: et ideo in nomine Patris venit, qui venit ut Patris faceret voluntatem.

PL 14, 1100C

それゆえ我々は、神を知ろうとする熱意を我々のうちに持つ。我々は神の言葉を持つ。それは父の名である。神がキリストの父であること、これこそ真に神に固有のものである。それゆえ、父の意志を行うために来た者は、父の名によって来たのである。

7

Et ideo ait: In nomine Patris veni, et non me suscepistis: si alius venerit in nomine suo, illum suscipietis (Joan. V, 4) ; significans Judaeos in Antichristum credituros, qui in Christum credere noluerunt.

PL 14, 1100C

そのため彼は言う。「私は父の名によって来たが、汝らは私を受け入れなかった。もし他の者が自分の名によって来るなら、汝らはその者を受け入れる」(ヨハネ5:4)〔底本の引照のまま。この言葉はヨハネ5:43にある〕。キリストを信じようとしなかったユダヤ人が、反キリストを信じるようになることを示しているのである。

8

Ergo qui in Christum credit, non in arcu suo, nec in gladio suo sperat; sed in nomine ejus spem victoriae locat.

PL 14, 1100C

それゆえ、キリストを信じる者は、自らの弓にも自らの剣にも望みを置かず、彼の名に勝利の望みを置く。

In Psalmum XLIII, Caput XX

詩篇43篇講解 第XX章PL 14, 1100D
1

(Vers. 7.) Et ideo ait: Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me. Sed si in arcu sperandum est, in Dei certe arcu sperandum est quem posuit in nube; ut a diluvio genus humanum timere desineret.

PL 14, 1100D

(第7節)そのため彼は言う。「私は私の弓に望みを置かない。私の剣は私を救わない」。だが、弓に望みを置くべきだとするなら、それは、神が雲の中に置いた神の弓にこそ置くべきである。人類が洪水を恐れなくなるためであった。

2

Isto arcu nos protegit, quo arcu et jaculatur sagittas, quibus percutiat inimicos et adversarios nostros.

PL 14, 1100D

この弓によって神は我々を守る。この弓によって神は矢を放ち、それで我々の敵と対抗者たちを打つのである。

In Psalmum XLIII, Caput XXI

詩篇43篇講解 第XXI章PL 14, 1101A
1

(Vers. 8, 9.) Unde et ait: Liberasti enim nos ex affligentibus nos: et eos qui oderunt nos, confudisti. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.

PL 14, 1101A

(第8、9節)そこで彼は言う。「汝は我々を、我々を苦しめる者たちから救った。我々を憎む者たちを汝は辱めた。神において我々は一日中賞賛される。汝の名において我々は永遠に告白する」。

2

Audi quomodo nos liberet; quia sagittis quas jaculatur e coelo, terrae nostrae interiora penetrantur; ut motus omnis terrenus intereat et quiescat, sicut in posterioribus ait: De coelo jaculatus es judicium: terra tremuit, et quievit (Psal. LXXV, 9) .

PL 14, 1101A

彼がどのように我々を救うかを聞け。天から放つ矢によって、我々の地の内奥が貫かれ、地的な動きがことごとく消えて静まるのである。後の箇所で彼が言うとおりである。「汝は天から裁きを放った。地は震え、そして静まった」(詩篇75:9)。

3

Sic igitur liberamur, dum confunduntur inimicae et adversariae potestates; vel sapientia carnis istius retusa coelestibus imperatis, in suis criminibus erubescit, et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis, et vesani amoris incendio: avarus in immodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura invaserit, eo majora desiderat: ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere, qui et hic confunduntur gravissime: sed multo amplius confundentur; cum viderint sanctos Domini resurgentes et Evangelicum illud impleri, quod ait Dominus: Multi dormientium in terrae monumentis resurgent: isti in vitam aeternam, et hi in opprobrium et perpetuam confusionem (Joan. V, 28 et 29) .

PL 14, 1101A

こうして我々は救われる。敵意ある敵対する権能が辱められ、また、この肉の知恵が天の命令に鈍らされて、自らの罪を恥じ、自らの恥ずべき行いを恥じて辱められるときである。姦淫する者は自らの情欲の炎と、狂おしい愛の火の中で、貪欲な者は、他人のものを奪いながら、奪えば奪うほどいっそう多くを望む、節度のない欲望の燃え盛りの中で、酒におぼれる者は酩酊の中で、悪事を働く者は犯した悪の中で辱められる。彼らはこの世でも甚だしく辱められるが、はるかにいっそう辱められるのは、主の聖なる者たちが復活するのを見て、主が言う福音書のあの言葉が成就するのを見るときである。「地の墓に眠る者たちの多くが復活する。ある者たちは永遠の生命へ、ある者たちは恥辱と永遠の辱めへ」(ヨハネ5:28、29)〔引かれた言葉はダニエル12:2に近く、ヨハネ5:28–29と合わせて引いているらしい〕。

In Psalmum XLIII, Caput XXII

詩篇43篇講解 第XXII章PL 14, 1101B
1

Cum coeperint ergo illi resuscitari in confusionem perpetuam, sanctus Domini dicit: In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.

PL 14, 1101B

それゆえ、彼らが永遠の辱めへと復活させられ始めるとき、主の聖なる者は言う。「神において我々は一日中賞賛される。汝の名において我々は永遠に告白する」。

2

Opulentus in divitiis laudatur, luxuriosus in conviviis, scortator in nocte, potens in hac vita quae habet noctes: sanctus autem non in hac vita, sed in Deo laudabitur; qui Domino per omnia placere gestivit, qui potest dicere: Fortitudo et laudatio mea Dominus (Psal. CXVII, 14) .

PL 14, 1101B

富める者は富において賞賛され、放蕩の者は宴において、淫らな者は夜において、権力ある者は夜々を持つこの生において賞賛される。だが聖なる者は、この生においてではなく、神において賞賛される。彼は、すべてにおいて主の意にかなうことを切に望んだ者であり、こう言うことができる。「主は私の強さ、私の賛美」(詩篇117:14)。

3

Laudabitur tota die; quia honeste egit, et opera sua non abscondit et crimina, sed regi patefecit aeterno, in die ambulans, non in tenebris et occultis.

PL 14, 1101C

彼は一日中賞賛される。誠実に行い、自らの業も罪も隠さず、永遠の王に明らかにして、昼に歩み、闇と隠れたところでは歩まなかったからである。

4

Unde et Apostolus: Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13) ; hoc est, non in ganeis atque gurgustiis, non in cubilibus et impudicitiis, in quibus flagitiosus se putat parietibus esse tectum, ut possit Dei scientiam praeterire; cum invelata apud Deum universorum flagitia sint, et occulta divinae cognitioni peccata hominum esse non possint.

PL 14, 1101C

そこで使徒も言う。「昼のように、品位をもって歩もう」(ローマ13:13)。すなわち、安酒場や粗末な居酒屋でなく、寝室や不貞の中でなく、ということである。恥ずべき行いの者は、そうした所で壁に覆われていると思い、神の知を逃れうると考える。しかし神のもとでは、すべての者の恥ずべき行いは覆いがなく、人々の罪が神の認識から隠れていることはありえない。

5

Ergo sanctus laudabitur in futurum; quia non quaesivit praesentium laudem, sed gratiam futurorum.

PL 14, 1101C

それゆえ聖なる者は、将来において賞賛される。現在の賞賛を求めず、来るべきものの恩寵を求めたからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXIII

詩篇43篇講解 第XXIII章PL 14, 1101C
1

Vide tamen distantiam. Hic dum est, in Domino gloriatur: illic in Domino laudabitur, et pro brevi tempore mercedem aeternitatis accipiet. Aquila tamen posuit: In Domino gloriabimur tota die. Symmachus ait: Deo hymnum dicemus per omnem diem.

PL 14, 1101C

だが、その隔たりを見よ。この世にある間、彼は主において誇る。かの世では主において賞賛され、短い時間の代わりに永遠の報いを受ける。ただしアキュラは「主において我々は一日中誇る」と記した。シュンマコスは言う。「神に賛歌を、我々は一日中歌う」。

2

Concordat omnium sensus, ut non desinamus circa Dei laudes, sive hymnum dicendo, sive divinam per omnia momenta gloriam concinendo.

PL 14, 1101D

すべての訳の意味は一致している。我々が神への賛美から離れないということ、すなわち賛歌を歌うことにより、あるいはあらゆる時に神の栄光を歌い合わせることによってである。

3

Qui enim hymnum dicit, puro corde et spiritaliter dicit, et omne genus passionis excludit humanae; ut nullo moerore, nullius doloris acerbitate impediatur ejus officium, exasperetur ejus affectus: sed hymnum Deo dicendo, immobilis atque irrevocabilis perseveret; sicut ipse David qui ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2) ; sicut Job, qui amissis filiis, interemptis omnibus suis, direptis facultatibus, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) .

PL 14, 1101D

賛歌を歌う者は、清い心で、霊的に歌い、人間のあらゆる種類の情念を締め出す。それゆえ、どんな悲嘆も、どんな苦痛の激しさも、その務めを妨げることがなく、その心情を苛立たせることもない。むしろ神に賛歌を歌い、揺らがず、取り消されることなく続ける。ダビデ自身が言うとおりである。「私はいつでも主を祝福する。その賛美は常に私の口にある」(詩篇33:2)。ヨブもそうであり、子らを失い、すべての家の者が殺され、財産が奪われたとき、言った。「主が与え、主が取った……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。

In Psalmum XLIII, Caput XXIV

詩篇43篇講解 第XXIV章PL 14, 1102A
1

(Vers. 10.) Nunc autem repulisti et confudisti nos. Et non progredieris Deus in virtutibus nostris.

PL 14, 1102A

(第10節)「だが今、汝は我々を退け、辱めた。神よ、汝は我々の軍勢とともに進み出ないであろう〔virtutibus は「力」「徳」とも読める。第26段落以下の講解に合わせて「軍勢」と取った〕」。

2

Cum ipse sanctus David alio loco dixerit: Quia non repellet Dominus plebem suam (Psal. XCIII, 14) ; quomodo hoc loco ait: Repulisti nos; praesertim cum haec de plebe dicat, cui non mediocria insignia propriae virtutis enumeret?

PL 14, 1102A

聖なるダビデ自身が別の箇所で「主は自らの民を退けない」(詩篇93:14)と言っているのに、この箇所ではどうして「汝は我々を退けた」と言うのか。しかも彼がこれを語るのは、自らの徳の少なからぬしるしを数え上げているその民についてなのである。

3

Neque enim mediocre est dicere quod tempestates et variae tentationes super se venerint, et obliti non sint Dominum Deum suum, et inique non egerint in Testamentum ejus (Infra vers. 19) , et caetera quae sequuntur.

PL 14, 1102B

実際、嵐と様々な試みが自分たちの上に来ても、自分たちの主なる神を忘れず、その契約に対して不正を行わなかった(下の第19節)、などと言うのは、並大抵のことではない。また、それに続くその他のことも、そうである。

4

Unde etiam, Apostolus sanctus interpretatur (Rom. X) , et dicit quod eo usque non repulerit plebem suam Dominus, ut posuerit loquentem eum: Tota die expandi manus meas ad plebem non credentem, et contradicentem (Esai. LXV, 2) .

PL 14, 1102B

そこで聖なる使徒も解釈し(ローマ10章)、主は自らの民をまったく退けなかったので、預言者を立てて、〔主の言葉として〕次のように語らせたほどであった、と言う。「一日中、私は、信じない民、逆らう民に向かって手を広げた」(イザヤ65:2)〔ut posuerit loquentem eum は、主が預言者を語る者として立てた、と取った。eum を主自身と取ることもできる〕。

5

Cujus sermonis auctoritate subnixus ait: Dico igitur: Numquid repulit Deus haereditatem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1) . Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit.

PL 14, 1102B

この言葉の権威に支えられて、使徒は言う。「それゆえ私は言う、神は自らの嗣業を退けたのか。決してそうではない。私もイスラエル人であり、アブラハムの子孫、ベニヤミンの部族の者だからである」(ローマ11:1)。神は、あらかじめ知っていた自らの民を退けなかった。

6

Sed potest hoc loco dici quoniam ideo non repulit plebem, quia reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Et videtur in paucis non repulisse quidem populum; tametsi non totum populum, sed ex eo plurimos repulisse.

PL 14, 1102B

だが、この箇所では次のように言える。神が民を退けなかったのは、残りの者たちが恩寵の選びによって救われたからである。確かに少数の者においては民を退けなかったように見える。しかし神は、民全体を退けたのではなくとも、そのうちの大多数を退けたのである。

7

Unde addidit ponendo responsum Dei, quod non solum in paucis servaverit plebem, sed etiam septem millia virorum sibi reliquerit, qui non curvaverunt genua ante Baal (Ibid., 4) .

PL 14, 1102C

そこで使徒は、神の返答を置いて付け加えた。神は、少数の者において民を保ったのみならず、バアルの前に膝を屈めなかった七千人の男を、自分のために残した、と(ローマ11:4)。

8

Verum fuerit hoc dictum ab Apostolo secundum Evangelium; quoniam Dominus transierat ad gentes: responsi autem divini tempus referatur ad zelum adhuc fidei ferventem; quando etiam prophetarum gratia redundabat populo Judaeorum.

PL 14, 1102C

確かに、これは使徒によって福音に従って言われたのであろう。主はすでに諸国民のもとへ移っていたからである。だが、神の返答の時は、なお燃えていた信仰の熱意に関わるものとされるべきである。そのときはまだ、預言者たちの恩寵もユダヤ人の民に満ちあふれていたからである。

9

Unde si Eliae tempore negavit Dominus a se plebem repulsam; multo magis tempore David, vel filiorum Core, quo adhuc fides electi populi praenitebat.

PL 14, 1102C

それゆえ、エリヤの時代に主が、民は自分から退けられていないと言ったのなら、ダビデの時代、あるいはコラの子らの時代には、いっそうそうである。そのときにはまだ、選ばれた民の信仰が輝いていたからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXV

詩篇43篇講解 第XXV章PL 14, 1102D
1

Tamen ut et ipsum sanctum David interrogemus, quomodo Dominus plebem suam non repulerit, colligamus. Nam cum sit Deus appropinquans, non elonginquans, sicut habet scriptura veteris Testamenti (Jerem. XXIII, 23) ; utique qui appropiat, non repellit.

PL 14, 1102D

それでも、聖なるダビデ自身にも尋ねるつもりで、主がどのようにしてその民を退けなかったのか、まとめてみよう。神は近づく神であって、遠ざかる神ではない、と旧約の聖書にある(エレミヤ23:23)。近づく者は、確かに退けない。

2

Est enim misericordiae divinae, ut nulli causa sit mortis, et omnes putet esse redimendos.

PL 14, 1102D

誰に対しても死の原因とならず、すべての者が贖われるべきだと考えることは、神の慈しみに属するからである。

3

Sed vide ne ille repellatur, qui se elongat a Domino, sicut dicit David: Quoniam ecce qui se elongant a te peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27) . Quid est, abs te fornicantur?

PL 14, 1102D

ただ、退けられるのは、主から遠ざかる者ではないかと見よ。ダビデが言うとおりである。「見よ、汝から遠ざかる者は滅びる。汝から離れて姦淫する者を、汝はすべて滅ぼした」(詩篇72:27)。「汝から離れて姦淫する」とは何か。

4

Quia turpitudinis suae ludibriis te relinquunt, et a te recedunt, et a praeceptis tuis devii sunt. Denique alibi habes scriptum: Adulteros autem judicat Deus disperdens eos a se (Hebr. XIII, 4) . Repulisti ergo, hoc est, alienando abs te perdidisti eos.

PL 14, 1103A

自らの恥辱のたわむれによって汝を捨て、汝から離れ、汝の戒めから逸れている、ということである。さらに、別の箇所にはこう書かれているのをあなたは見る。「姦淫する者を神は裁き、彼らを自分から滅ぼし去る」(ヘブライ13:4)。それゆえ汝は退けた、すなわち、汝から遠ざけることによって彼らを滅ぼしたのである。

5

Ergo qui se a Domino separat, ipse a Domino separatur: et qui non cognoscit Dominum, a Domino non cognoscitur: et qui ignorat, ignoratur; sicut ipse Dominus dixit: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis, nescio vos (Matth. VII, 23) .

PL 14, 1103A

それゆえ、主から自らを引き離す者は、自ら主から引き離される。主を知らない者は、主に知られない。知らない者は、知られない。主自身が言ったとおりである。「私から離れよ、不法を行うすべての者よ。私は汝らを知らない」(マタイ7:23)。

6

Non enim scire dignatur injustitiae ministros et iniquitatis auctores. Peccator ergo non repellitur; quia ipse se repellit. Hoc igitur genere dicit: Nunc autem repulisti et confudisti nos.

PL 14, 1103A

主は、不義に仕える者たちや不法の創始者たちを、知ろうとしないからである。それゆえ罪人は退けられるのではなく、自ら退くのである。この意味で彼は言う。「だが今、汝は我々を退け、辱めた」。

In Psalmum XLIII, Caput XXVI

詩篇43篇講解 第XXVI章PL 14, 1103B
1

Quomodo tamen repellat Deus, qui sequitur versiculus exponit. Quia non progredieris, inquit, Deus in virtutibus nostris. Deus quando non adjuvat, repellere videtur.

PL 14, 1103B

神がどのようにして退けるのかは、続く小節が説き明かす。「神よ、汝は我々の軍勢とともに進み出ないであろう」と〔詩人は〕言う。神は、助けないとき、退けているように見える。

2

Unusquisque enim qui adjumenta non sentit divinitatis sibi opitulatione conferri, repulsum se putat atque desertum. Quid est autem quod ait: Non progredieris, Deus?

PL 14, 1103B

神性の助けが自分に授けられているのを感じない者は誰でも、自分は退けられ見捨てられたと思うものである。では「神よ、汝は進み出ないであろう」と言うのは、どういうことか。

3

Et quid sibi vult quod Deus interdum aut progredi dicitur, aut egredi, aut exsurgere, aut descendere?

PL 14, 1103B

また、神がときに進み出る、あるいは出て行く、あるいは立ち上がる、あるいは降ると言われるのは、何を意味するのか。

4

Non enim corporaliter Deus movetur, aut de aliquo loco exit, aut ad alterum transit, qui supra omnia est: aut vere exsurgit, quasi in aliquo jaceat cubili, vel in aliqua sede corporaliter sedeat; sed haec dicuntur, ut tu intelligas quando et ad quem egredi dicatur, et ad quem exsurgere.

PL 14, 1103B

万物の上にある神は、体をもって動かされるのでも、どこかの場所から出て行くのでも、別の場所へ移るのでもない。また、どこかの寝床に横たわっているかのように本当に立ち上がるのでも、どこかの座に体をもって座っているのでもない。そうではなく、これらのことが言われるのは、神がいつ、誰に向かって出て行くと言われ、誰に向かって立ち上がると言われるのかを、あなたが悟るためである。

5

Legimus enim in hoc ipso psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine (Infra, vers. 25) ? Et considerandum ne quando nostris improbabilibus actibus obdormire videatur; ut in Evangelio legimus, cum adhuc imperfecti essent apostoli, quod his Jesus Christus dormiebat (Matth. VIII, 24) .

PL 14, 1103B

この同じ詩篇に、こう読むからである。「立ち上がれ、なぜ汝は眠るのか、主よ」(下の第25節を見よ)。また、我々の非難に値する行いのゆえに、神が眠っているように見えることがないかを、考えねばならない。福音書に読むとおり、使徒たちがまだ不完全であったとき、イエス・キリストは彼らのもとで眠っていた(マタイ8:24)。

6

Verum ubi metu naufragii et timore perculsi sunt, Christum excitaverunt dormientem (Ibid., 25) . Perfidis ergo dormit Dominus Jesus, fidelibus vigilat.

PL 14, 1103C

しかし、難破の恐れと畏れに打たれたとき、彼らは眠っているキリストを起こした(マタイ8:25)。それゆえ、主イエスは、信なき者にとっては眠り、信ある者にとっては目を覚ましている。

In Psalmum XLIII, Caput XXVII

詩篇43篇講解 第XXVII章PL 14, 1103C
1

Denique et qui fidelis est, intrat ad Deum: et a negligente Deus videtur exire, atque discedere. Certe imperfectos et adhuc infirmos attrahit ad se Dominus; sicut legisti dicentes juvenculas: Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3) .

PL 14, 1103C

実に、信ある者は神のもとへ入り、怠る者から見れば神は出て行き、去って行くように見える。確かに、不完全でまだ弱い者たちを、主は自らのもとへ引き寄せる。若い娘たちが「我々を引き寄せよ、汝の香油の香りを追って我々は走ろう」と言うのを、あなたは読んだとおりである(雅歌1:3)。

2

At vero Moyses qui jam fortior erat, et electus a Domino, et ascendere legitur, et intrare ad Dominum Deum suum, sicut scriptum est: Quia ascendit Moyses in montem, et circumdedit lux montem, et descendit majestas Domini in montem Sina, et cooperuit eum nubes sex diebus: et vocavit Dominus Moysen die septimo, de media nube.

PL 14, 1103C

しかし、すでにいっそう強く、主に選ばれていたモーセについては、登ることも、自らの神である主のもとへ入ることも読まれる。書かれているとおりである。「モーセが山に登ると、光が山を取り囲み、主の威光がシナイ山に降り、雲が六日間それを覆った。そして主は七日目に、雲の真ん中からモーセを呼んだ」。

3

Aspectus autem majestatis Domini tamquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israel. Et intravit Moyses in mediam nubem (Exod. XXIV, 15 et seq.) .

PL 14, 1103D

「主の威光の姿は、イスラエルの子らの前で、山の頂の上に燃える火のようであった。そしてモーセは雲の真ん中に入った」(出エジプト記24:15以下)。

4

Sicut ergo hic Moyses intrabat in nubem, ubi primum ad montem vocatus a Domino est; ita in posterioribus perfectior, cum ipse intraret in tabernaculum suum, descendebat ad eum columna nubis, et stabat in ostio tabernaculi; et stans totus populus adoraverunt unusquisque ad ostium tabernaculi sui: in nube autem Dominus; posuit enim tenebras latibulum suum (Exod. XXXIII, 9 et 10) .

PL 14, 1103D

かくして、モーセは、初めに主から山へ呼ばれたときには雲の中に入ったが、のちにはいっそう完全となって、自分の幕屋に入るときには、雲の柱が彼のもとへ降り、幕屋の入り口に立った。そして全民は立ち上がり、それぞれ自分の幕屋の入り口で礼拝した。雲の中には主がいる。「主は闇を自らの隠れ場とした」からである(出エジプト記33:9、10)〔「主は闇を自らの隠れ場とした」は詩篇17:12の言葉で、出エジプト記の引照には当たらない〕。

5

Ut scias autem quia de Domino dicit: Et locutus est, inquit, Dominus ad Moysen (Exod. XXXIII, 1) .

PL 14, 1104A

これが主について言われていることを、あなたが知るために、こう言う。「そして、主はモーセに語った」と(出エジプト記33:1)。

6

Quod autem extra castra tabernaculum Moysi positum esse commemoratur, ut occurreret Deo, non videtur esse contrarium; qui enim Deum quaerit, quasi ad Deum intrat, et tota mente ad cognitionem ejus ingreditur.

PL 14, 1104A

モーセの幕屋が、神に出会うために陣営の外に置かれたと記されていることは、これと矛盾するとは見えない。神を求める者は、いわば神のもとへ入るのであり、精神のすべてをもって神の認識へと入って行くからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXVIII

詩篇43篇講解 第XXVIII章PL 14, 1104A
1

Justus ergo intrat ad Dominum; sicut Moyses intrabat in nubem: in nube autem Deus. Denique: Ecce Dominus venit in nube levi (Esai. XIX, 1) .

PL 14, 1104A

それゆえ義人は主のもとへ入る。モーセが雲の中へ入ったのと同じである。雲の中には神がいる。実に、「見よ、主は軽やかな雲に乗って来る」(イザヤ19:1)。

2

Et in Evangelio habes scriptum: Cum autem oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6) . Ergo intus quasi in cubiculo tuo Deus est.

PL 14, 1104A

また福音書には、こう書かれているのをあなたは見る。「汝が祈るときは、汝の部屋に入り、戸を閉めて、隠れたところにいる汝の父に祈れ。そして隠れたところで見る汝の父は、汝に報いる」(マタイ6:6)。それゆえ、神は内に、いわばあなたの部屋にいる。

3

Audi etiam alibi, quia intus est Deus. Ecce, inquit, Dominus procedet de loco suo, et descendet et ascendet super excelsa terrae, et movebuntur montes sub eo, et valles liquescent (Mich. I, 3 et 4) .

PL 14, 1104B

別の箇所でも、神が内にいることを聞け。「見よ、主は自らの場所から出て、降り、地の高い所の上に登り、山々はその下で動き、谷は溶ける」と言う(ミカ1:3、4)。

4

Scriptura hoc dicit: et jam tunc significabat quod desereret populum Judaeorum, et transiret ad gentes. Denique et in psalmo hoc invenimus expressum, cum dicit David: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) .

PL 14, 1104B

聖書はこれを語り、すでにそのとき、神がユダヤ人の民を見捨て、諸国民のもとへ移ることを示していた。実に、詩篇にもこのことが表されているのを我々は見いだす。ダビデがこう言うときである。「そして彼自身は、花婿が自らの婚礼の部屋から出るように進み出る。巨人のように、道を走ることを喜んだ」(詩篇18:6)。

In Psalmum XLIII, Caput XXIX

詩篇43篇講解 第XXIX章PL 14, 1104B
1

His igitur generibus reperimus egressum Dei, aut ejus ingressum; sicut et Dominus dicit Jesus quia ad virum timentem veniat.

PL 14, 1104B

こうして、このような仕方で、神が出て行くこと、あるいは入ることを、我々は見いだす。主イエスもまた、〔主を〕畏れる人のもとへ来ると言っている。

2

Ecce, inquit, sto ad januam, et pulso: et si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad eum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III, 20) .

PL 14, 1104B

「見よ、私は戸口に立って叩いている。もし誰かが私の声を聞いて戸を開くなら、私はその人のもとへ入り、その人と食事を共にし、その人も私と共にする」と言う(黙示録3:20)。

3

Haec igitur diximus propterea quod ait Propheta: Repulisti nos, et non progredieris, Deus, in virtutibus nostris.

PL 14, 1104C

我々がこれらを語ったのは、預言者が「汝は我々を退け、神よ、汝は我々の軍勢とともに進み出ないであろう」と言っているからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXX

詩篇43篇講解 第XXX章PL 14, 1104C
1

Simpliciter autem et illud accipiamus; quia Deus progressus est in virtutibus Judaeorum, quando Jesus Nave ducem militiae coelestis adoravit: et ideo sine ferro vicit, et sine ulla obsidione destruxit urbem Hiericho, quae habebat validissimos muros.

PL 14, 1104C

次の理解も、素朴に受け取ろう。ヌンの子ヨシュア〔七十人訳の言い方〕が天の軍の将を拝したとき、神はユダヤ人の軍勢とともに進み出たのである。それゆえ彼は剣なしに勝ち、包囲することもなく、極めて堅固な城壁をもつ町エリコを破壊した。

2

Quando enim progressus est in virtutibus servorum suorum Deus, victoria consecuta est. Nam progressus est angelus ad Ezechiae preces, et stravit innumeras copias Assyriorum.

PL 14, 1104C

神が自らの僕たちの軍勢とともに進み出たときには、勝利が伴った。実に、ヒゼキヤの祈りに応じて天使が進み出て、アッシリア人の無数の軍勢を打ち倒した。

3

Sed interdum et quos vult in certamine coronari Dominus, veluti derelinquit ad tempus; ut fide vincant, nec rebus secundis et prosperis devotio remittatur. Denique saepe qui prosperorum cursu, et secundorum usurpatione ceciderunt, corriguntur adversis.

PL 14, 1104C

しかし、主は、戦いで冠を受けさせようと望む者たちをも、ときに、いわば一時のあいだ見捨てる。信仰によって勝つため、また順調で栄えた状況のために信心が緩まないためである。実際、順調な歩みと、恵まれた状況をほしいままに用いたことで倒れた者が、逆境によって矯正されることは多い。

4

Ideo frequenter invenimus Judaeos post victoriam lapsos, post servitium correctos; quia precibus et deplorationibus Deum ad se redire fecerunt.

PL 14, 1104D

だからこそ、ユダヤ人が勝利ののちに堕落し、隷属ののちに矯正されたことを、我々はしばしば見いだす。祈りと嘆きによって、彼らは神を自分たちのもとへ立ち返らせたからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXXI

詩篇43篇講解 第XXXI章PL 14, 1104D
1

Unde et illud quod secundum hominem dictum est, et hominis affectum, huic sententiae non repugnat; quia dixit Dominus: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ?

PL 14, 1104D

ゆえに、人間に即して、人間の感情に即して語られたあの言葉も、この見解に反しない。主がこう言ったからである。「神よ、私の神よ、私に目を留めよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:2)。

2

Non quod derelictus sit Dominus, qui ait alibi: Quoniam solus non sum, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) ; sed quia secundum carnem hominis et affectum, qui in certamine gravi est constitutus, derelictus videtur a Domino.

PL 14, 1104D

主が見捨てられたのではない。主は別の箇所でこう言う。「私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。そうではなく、人の肉と、激しい戦いのただなかに置かれた者の感情に即して、主から見捨てられたかのように見えるのである。

3

Denique non otiose ait Scriptura (Luc. IV, 13) , quia post tentationem primam discessit ab eo diabolus usque ad tempus, hoc est, usque ad certamen; ubi enim magnum certamen sacrae passionis advenit, iterum adversarius ad tentamenta successit: homo autem quando velut in ambiguo constitutus est, putat se a Deo suo esse desertum.

PL 14, 1105A

実に、聖書が理由なく言うのではない。最初の誘惑ののち、悪魔は時が来るまで、すなわち戦いのときまで、彼から離れた(ルカ4:13)。聖なる受難の大いなる戦いが来たとき、敵対者は再び誘惑へと進み出たからである。人は、いわば不確かな状態に置かれたとき、自分は自らの神に見捨てられたと思う。

4

Sed quaemadmodum hoc secundum carnis affectum accipimus; quia sibi homo visus est derelictus, cujus processum operatus est Christus in corpore suo: ita etiam divinitate sciebat se numquam derelinqui a Patre; quia ipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10), et solum se non esse signavit.

PL 14, 1105A

だが、人が自分には見捨てられたと思われたのだから――その人の歩み〔processum。何を言うかは定かでない〕を、キリストは自らの体において成し遂げたのである――、我々がこれを肉の感情に即して受け取るのと同じく、神性においては、父に決して見捨てられないことを、彼は知っていた。「私は父の内におり、父は私の内にいる」と彼自身が言い(ヨハネ14:10)、自分が独りではないことを示したからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXXII

詩篇43篇講解 第XXXII章PL 14, 1105B
1

(Vers. 11.) Substituit etiam versiculum istum: Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris. Non est bene, qui retrorsum a vertitur, quia nemo mittens manum in aratrum, respiciens retro, habilis est regno Dei (Luc. IX, 62) .

PL 14, 1105B

(第11節)彼はまたこの小節をも続けた。「汝は我々を、我々の敵の前で後ろへ向けた」。後ろへ向けられるのはよいことではない〔底本は「a vertitur」と離して刷る。avertitur と読む〕。「手を鋤にかけてから後ろを見る者は、神の国にふさわしくない」からである(ルカ9:62)。

2

Denique uxor Lot, quia retro respexit, ad verticem montis, hoc est, ad superiora pervenire non potuit; sed in salem conversa est, quae species cito solvitur, nec potest usum habere diuturnum.

PL 14, 1105B

実に、ロトの妻は、後ろを振り返ったので、山の頂、すなわち高い所に達することができず、塩に変えられた。その姿はすぐに溶け、長く用いられることもできない。

3

Sic sunt qui temporalia sequuntur, et non sequuntur aeterna: et hic infatuantur a stultitia sua, et futurorum gratiam habere non possunt. Sunt tamen qui retro positi obliviscuntur superiorum, et ad priora se extendunt, ut ad bravium valeant pervenire.

PL 14, 1105B

このように、時間的なものを追い、永遠のものを追わない者たちがいる。こうした者はここで自らの愚かさによって愚かにされ、来たるべきものの恩寵を得ることができない。しかし、後ろに置かれても、以前のものを忘れ〔superiora はここでは「先に過ぎたもの」の意。フィリピ3:13を踏まえる〕、前にあるものへと身を伸ばして、褒賞に達することができるようにする者たちもいる。

4

Et Petro dicitur: Vade retro me, Satana (Marc. VIII, 33) ; ut in melius provocetur. Et in numeris prior est, qui post Christum est. Ideo ergo prae inimicis, quia illi nos affligunt, et illi insectantur.

PL 14, 1105B

またペトロに言われる。「サタンよ、私の後ろへ退け」(マルコ8:33)。より善いものへと促されるためである。数においては、キリストの後ろにいる者が先である。だから「敵の前で」とあるのは、彼らが我々を苦しめ、彼らが追い迫るからである。

5

Retrorsum nos esse voluisti, ut extendamus nos ad superiora, ut semper ante nos attendamus, persequentes inimicos nostros, et eorum locum transire cupientes.

PL 14, 1105C

汝は我々が後ろにあることを望んだ。我々が上にあるものへ身を伸ばし、常に前に心を向け、我々の敵を追い、彼らの場所を越えることを望むためである。

In Psalmum XLIII, Caput XXXIII

詩篇43篇講解 第XXXIII章PL 14, 1105C
1

Denique sic Theodotion habet, quomodo Septuaginta viri; hoc est, quomodo iste versus expositus est. Aquila habet: Avertisti nos retro ab affligente. Symmachus: Ordinasti nos novissimos ab omni adversario.

PL 14, 1105C

実に、テオドティオンは七十人訳者と同じ読みをもつ。すなわち、この節はこう説かれたとおりである。アキュラはこう読む。「汝は我々を、苦しめる者から後ろへ向けた」。シュンマコスはこう読む。「汝は我々を、あらゆる敵対者から見て最後に置いた」。

2

Contraria nobis quae sunt, nisi voluptuaria istius saeculi, et plena deliciarum atque lasciviae, et quae sunt incentiva luxuriae? Uxor Lot decepta est; quia post se habebat luxuriam Sodomitanorum, et regionis ejus illecebras. Unde decepta est?

PL 14, 1105C

我々に敵対するものは、この世の快楽に属するもの、悦楽と放縦に満ちたもの、そして放蕩を煽るものでなくて何であろうか。ロトの妻は欺かれた。後ろにソドムの人々の放蕩と、その地の誘惑があったからである。何によって欺かれたのか。

3

Quia post se respexit. Et tu ergo ne ad inimicos tuos respicias, posuit te Deus novissimum in saeculo. Vel: Qui humilitate se ultimum facit, non convertitur retro; sed semper ante respicit. Ut scias autem qui sint inimici tui, audi dicentem: Audi, Israel . . . .

PL 14, 1105D

後ろを振り返ったからである。それゆえ、あなたもあなたの敵のほうを振り返らないように、神はあなたをこの世で最後に置いた。あるいは、へりくだりによって自らを最後の者とする者は、後ろへ向かうのではなく、常に前を見る。あなたの敵が誰かを知るために、こう語る声を聞け。「聞け、イスラエルよ……」。

4

Quid est quod in terra es inimicorum . . . . pollutus es cum mortuis (Baruc. III, 9, 10 et 11) ? Quis tamen tam inimicus et hostis tuus, quam princeps istius mundi, et ejus socii, qui persecuti sunt usque ad crucem Dominum Jesum, ejus potentiam nescientes?

PL 14, 1105D

「汝が敵の地にいる……、死者とともに汚れた〔のは〕、どういうことか」(バルク3:9、10、11)。しかし、この世の支配者と、その仲間たち、すなわちその力を知らずに主イエスを十字架に至るまで迫害した者たちほど、あなたの敵であり仇である者が、誰かいるだろうか。

5

Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Ergo tu etsi novissimus es, noli inimicos tuos sequi; sed sequere Dominum Jesum, et crucem ejus cum laetitia, et insiste vestigiis ejus.

PL 14, 1105D

実際、もし彼らが知っていたなら、威光の主を決して十字架につけなかっただろう。ゆえにあなたは、たとえ最後の者であっても、あなたの敵に従うな。主イエスと、その十字架に、喜びをもって従え。そしてその足跡をたどれ。

6

Qui enim Christum sequitur, post se non respicit; id est, ad luxurias atque illecebras peccatorum; et ideo potest dicere cum sanctis: Non recessit retro cor nostrum (Infra, vers. 19) .

PL 14, 1106A

実に、キリストに従う者は、後ろを、すなわち罪人たちの放蕩と誘惑を振り返らない。それゆえ聖なる者たちとともにこう言うことができる。「我々の心は後ろに退かなかった」(下の第19節を見よ)。

7

Unde intelligitur quod et is qui ante inimicos suos est, corde fit novissimus atque postremus, si ad illos respiciat, et carnalibus potius quam spiritalibus affectu mentis intendat.

PL 14, 1106A

ここから、自らの敵の前にいる者も、もし彼らのほうを振り返り、霊的なものより肉的なものに心の思いを向けるなら、心において最後の、最も後ろの者となることが分かる。

8

Potest etiam qui novissimus est, corde prior esse; si ea quae in coelo sunt, consideret, et non quae in terris. Audi quia novissimus in saeculo, inter primos sit apud Christum.

PL 14, 1106A

最後にいる者も、もし地にあるものでなく天にあるものを思うなら、心において先の者であることができる。聞け、この世で最後の者が、キリストのもとでは先頭の者たちの中にいるのである。

9

Puto quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, sicut morti destinatos; ut spectaculum simus huic mundo, et angelis et hominibus (I Cor. IV, 9) .

PL 14, 1106A

「私は思う、神は我々使徒を、死に定められた者のように最後の者として示した。我々が、この世に、天使にも人にも、見せ物となるためである」(一コリント4:9)。

10

Novissimum se dixit, et idem tamen quod primus esset ostendit, cum dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

PL 14, 1106B

彼は自らを最後の者と言ったが、それでも、自分が先の者であることを示している。「しかし我々の生き方は天にある」と言うときである(フィリピ3:20)。

In Psalmum XLIII, Caput XXXIV

詩篇43篇講解 第XXXIV章PL 14, 1106B
1

(Vers. 12.) Sequitur: Et qui oderant nos, diripiebant sibi. Dedisti nos tamquam oves escarum; et in nationes dispersisti nos.

PL 14, 1106B

(第12節)続く言葉。「そして我々を憎んでいた者たちは、自分たちのために奪い取っていた。汝は我々を、食物となる羊のように与え、諸民族の中に我々を散らした」。

2

Miraris forsitan quod cum in posterioribus, ut diximus, summam habeant fidei constantiam qui loquuntur, hic dicant quod ab iis qui oderant eos, diripiebantur: sed non te ista perterreant.

PL 14, 1106B

すでに述べたように、語る者たちは後の部分では信仰の最高の堅固さをもっているのに、ここでは、自分たちを憎んでいた者たちに奪い取られていたと言うので、あなたはおそらく不思議に思うだろう。だが、これらのことがあなたを怯えさせてはならない。

3

Multi enim hic diripiuntur; et tamen merita eorum a Christo non queunt separari. Rapiebantur apostoli, caedebantur virgis, in carcerem trudebantur, separabantur a se, et tamen cum Christo manebant: immo hoc ipso quod rapiebantur a perfidis, eorum merita crescebant, et gratia in coelestibus augebatur.

PL 14, 1106B

実際、多くの者がここで奪い取られる。それでも、彼らの功績はキリストから引き離されえない。使徒たちは引き立てられ、鞭で打たれ、牢に押し込まれ、互いから引き離された。それでもキリストとともにとどまった。いや、信なき者たちに引き立てられること自体によって、彼らの功績は増し、天における恩寵は増し加わった。

4

Non enim statim qui ab hominibus diripitur, etiam vincitur. Vide apostolum Paulum gratulatum in periculis suis: vide gloriantem, quod per fenestram in sporta demissus sit.

PL 14, 1106C

人々に奪い取られる者が、直ちに打ち負かされるのでもないからである。使徒パウロが自らの危険の中で喜んだのを見よ。窓から籠に入れられて吊り降ろされたことを誇っているのを見よ。

5

Vide quemadmodum sanctus Hieremias, sanctus Ezechiel, sanctus Daniel in captivitatem deducti, et ab Assyriis direpti, nullam tamen captivitatem propriae fidei pertulerunt; nec in Testamentum Domini deliquere, qui servaverunt in captivitate etiam legis praecepta divinae, nec de interdictis cibis putaverunt contra institutionem majorum aliquid usurpandum.

PL 14, 1106C

見よ、聖なるエレミヤ、聖なるエゼキエル、聖なるダニエルが、捕囚に連れ去られ、アッシリア人に奪い取られながら、自らの信仰の捕囚はまったく被らなかった。彼らは主の契約に対して罪を犯さず、捕囚の中でも神の法の戒めを守り、禁じられた食物については、先祖の定めに反して何かを用いてよいとは考えなかった。

In Psalmum XLIII, Caput XXXV

詩篇43篇講解 第XXXV章PL 14, 1106C
1

Unde bene Theodotion dixit: Et qui oderant nos, exsultabant super nos; insultatio enim inimicorum non affert praejudicium bonis mentibus, sed nec direptio inimicorum.

PL 14, 1106C

それゆえテオドティオンは適切にこう言った。「そして我々を憎んでいた者たちは、我々のことで歓喜していた」。敵の嘲りは、善き心に何の損害ももたらさず、敵の略奪もまたそうだからである。

2

Ideoque sanctus dicit, qui certus est quod direptio sibi obesse non possit: Quis nos separabit a charitate Christi?

PL 14, 1106D

そこで、略奪が自分に害を与ええないと確信している聖なる者は言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか」。

3

Tribulatio, an angustia? et caetera: Sed in his omnibus superamus et supervincimus per eum qui dilexit nos: scientes quod neque mors, neque vita, neque angelus, neque Potestates, neque praesentia, neque futura . . . . separare nos possint a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35 et seq.) .

PL 14, 1106D

「艱難か、苦悩か」など。「しかしこれらすべてにおいて、我々は、我々を愛した彼によって勝ち、勝ち過ぎている。死も、生も、天使も、能天使も、現在のものも、未来のものも……、我々を、我々の主キリスト・イエスにある神の愛から引き離しえないと、我々は知っているからである」(ローマ8:35以下)。

4

Ergo qui talis est, non separatur a Christo. Unde etiamsi corporaliter diripiatur, spiritaliter tamen liber est: et non solum direptioni obnoxius non est, sed etiam rapinam sibi laudabilem quaerit; sicut illi de quibus scriptum est: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 14, 1106D

それゆえ、そのような者は、キリストから引き離されない。したがって、たとえ体において略奪されても、霊においては自由であり、略奪を受けないばかりか、自らのために称賛に値する奪取をさえ求める。次のように書かれている人々がそうである。「洗礼者ヨハネの日々から、天の国は迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

5

Victor est itaque qui in terrenis positus captivus perfidiae esse non novit; nec solum ei non diripitur quod praeclarum est, sed magis ipse diripit quod aeternum est.

PL 14, 1107A

こうして、地上のものの中に置かれながら、信なさの虜となることを知らない者は勝利者である。その者からは、輝かしいものが奪い取られないばかりか、むしろその者自身が、永遠のものを奪い取る。

In Psalmum XLIII, Caput XXXVI

詩篇43篇講解 第XXXVI章PL 14, 1107A
1

Sunt etiam qui fiant oves escarum. Bonus Dominus noster Jesus Christus quia factus est ovis epulationis nostrae. Quaeris quomodo factus sit? Audi dicentem: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 14, 1107A

食物となる羊になる者たちもいる。我々の主イエス・キリストは善い。彼は我々の宴の羊となったからである。あなたは、どのようにして羊となったのかと問う。こう語る声を聞け。「我々の過越、キリストはほふられた」(一コリント5:7)。

2

Et considera quemadmodum parentes nostri in figura diripientes agnum manducabant significantes Domini Jesu passionem, cujus quotidie vescimur sacramento.

PL 14, 1107A

また考えよ、我々の先祖が象りのうちに、子羊を奪い取るようにして食べ、主イエスの受難を示していたことを。我々は、その主の秘跡によって日々養われている。

3

Per ipsam igitur ovem facti sunt greges escarum, sicut Aquila dixit: vel, greges in escas, sicut Theodotion locutus est: vel, pascua edentium, sicut Symmachus dixit. Sed bona epulatio non solum non est metuenda sanctis, sed etiam concupiscenda.

PL 14, 1107B

こうして、その羊そのものによって、食物の群れとなった。「食物の群れ」とアキュラが言ったとおりである。あるいは「食物となる群れ」と、テオドティオンが語ったとおり、あるいは「食べる者たちの牧草地」と、シュンマコスが言ったとおりである。しかし、善い宴は、聖なる者たちにとって恐れるべきものでないばかりか、慕い求めるべきものでさえある。

4

Aliter enim ad regnum coelorum non potest perveniri; cum ipse Dominus dixerit: Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam aeternam (Joan. VI, 54) .

PL 14, 1107B

そうでなければ天の国に至ることはできないからである。主自身がこう言った。「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝らは永遠の生命をもたない」(ヨハネ6:54)。

5

Probatum est igitur quod Dominus noster sit cibus, sit epulatio, vel alimentum edentium; sicut ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ibid., 51) .

PL 14, 1107B

こうして、我々の主は、食物であり、宴であり、あるいは食べる者たちの糧であることが証された。彼自身が言うとおりである。「私は、天から降った生けるパンである」(ヨハネ6:51)。

In Psalmum XLIII, Caput XXXVII

詩篇43篇講解 第XXXVII章PL 14, 1107C
1

Et ut scias quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: Nos omnes unus panis sumus (I Cor. X, 17) . Non ergo timeamus, quia facti sumus oves escarum.

PL 14, 1107C

これらすべてが我々のために成されたことを、あなたが知るために言うが、彼が降ったそのことのゆえに〔ex quo ille descendit, ex illo の係りは定かでない。そう取った〕、聖なる者は言う。「我々は皆、一つのパンである」(一コリント10:17)。それゆえ、我々が食物となる羊となったことを恐れてはならない。

2

Sicut enim Domini caro, et sanguis ipsius nos redemit; ita etiam Petrus pro Ecclesia multa toleravit. Multa etiam sanctus apostolus Paulus, et caeteri apostoli pertulerunt; cum caederentur virgis, cum lapidarentur, cum in carceres truderentur.

PL 14, 1107C

実に、主の肉と、その血が我々を贖ったように、ペトロもまた教会のために多くを耐え忍んだ。聖なる使徒パウロも、他の使徒たちも多くを耐えた。鞭で打たれ、石で打たれ、牢に押し込まれたときである。

3

Illa enim tolerantia injuriarum, et usu periculorum Domini fundatus est populus, et Ecclesia incrementum est consecuta; cum caeteri ad martyrium festinarent, videntes per illas passiones nihil apostolorum decessisse virtutibus; sed etiam propter hanc brevem vitam immortalitatem illis esse quaesitam.

PL 14, 1107C

実に、その侮辱への忍耐と、危険の経験によって、主の民〔Domini の係りは定かでない。populus にかけて取った〕は基礎づけられ、教会は成長を得た。他の者たちは、それらの受難を通じて使徒たちの徳が何も減じなかったばかりか、この短い生と引き換えに不死が彼らのために得られたのを見て、殉教へと急いだのである。

In Psalmum XLIII, Caput XXXVIII

詩篇43篇講解 第XXXVIII章PL 14, 1107D
1

Quod ostendit etiam qui sequitur versiculus, quia dixerunt: Et inter gentes dispersisti nos. Similiter Theodotion dixit: Aquila autem et Symmachus: In gentibus, aut inter gentes ventilasti nos.

PL 14, 1107D

続く小節もこれを示している。彼らはこう言ったからである。「そして汝は我々を諸国民の間に散らした」。テオドティオンも同様に言った。アキュラとシュンマコスは、「諸国民の中で汝は我々をふるいにかけた」、あるいは「諸国民の間で汝は我々をふるいにかけた」と言った。

2

Missi sunt enim sancti apostoli ad gentes, et dispersi sunt inter gentes, sicut et prophetae sancti, de quibus supra diximus; ut illa dispersione fructus plurimi nascerentur.

PL 14, 1107D

聖なる使徒たちは諸国民のもとへ遣わされ、諸国民の間に散らされた。上で述べた聖なる預言者たちもまたそうである。その散らされることによって、多くの実が生まれるためである。

3

Ut enim Dominus noster Jesus Christus sicut granum cecidit in terram, et mortuus est, ut multum fructum afferret: ita etiam dispersi sunt apostoli sancti, ut bonum inter gentes semen afferrent; quo ad eorum similitudinem fructus gentium pullularet.

PL 14, 1108A

我々の主イエス・キリストが、一粒の穀粒のように地に落ちて死に、多くの実を結ぶためであったように、聖なる使徒たちも散らされた。諸国民の間に善い種をもたらし、それによって、彼らに似て諸国民の実が芽吹くようにするためである。

4

Denique Scriptura hoc dicit dixisse Dominum: Quia propterea vos misi, ut vos eatis, et fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV, 16) .

PL 14, 1108A

実に、聖書は、主がこう言ったと述べている。「私は、汝らが行って多くの実を結び、汝らの実が残るようにと、そのために汝らを遣わした」(ヨハネ15:16)。

5

Factus est ergo Dominus Jesus Christus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: Et semini tuo (Gen. XVII, 8) ; quod est Christus. Semen ergo omnium Christus.

PL 14, 1108A

こうして、主イエス・キリストは種のようになった。アブラハムに言われたとおりである。「そして汝の種に」(創世記17:8)。それはキリストである〔semen は「種」とも「子孫」とも訳せる〕。ゆえに、キリストはすべての者の種である。

6

Et ideo se cadere passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae.

PL 14, 1108A

それゆえ彼は、自らが落ち、まかれることを受け入れた。我々の卑しい体を、自らの体と同じ形に変えるためである。

7

Hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulavit, et ex illo ad ejus imaginem figurati, quasi semina apostoli sancti missi sunt per diversa atque dispersi, ut in agrum Ecclesiae gentes congregatae diversis fructibus refulgerent toto orbe terrarum.

PL 14, 1108A

こうして、この救いの種は、すべての人のために芽吹いた。そして彼から、その似姿に象られて、聖なる使徒たちは、種のように、さまざまな所へ遣わされ、散らされた。教会の畑に集められた諸国民が、さまざまな実をもって、全世界に輝くためである。

8

Istae ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem David dicit: Aedificans Hierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans (Psal. CXLVI, 2) .

PL 14, 1108B

それゆえ、これらが「散らされた者たち」と言われるのである。のちに同じダビデが言うとおりである。「主はエルサレムを建て、イスラエルの散らされた者たちを集める」(詩篇146:2)。

9

Dispersi sunt enim ut novos fructus facerent, et postea veluti triticum novum Ecclesiae horreis inveherentur.

PL 14, 1108B

彼らが散らされたのは、新しい実を結ぶためであり、のちに新しいコムギのように教会の穀倉へ運び入れられるためだからである。

In Psalmum XLIII, Caput XXXIX

詩篇43篇講解 第XXXIX章PL 14, 1108B
1

Haec autem dispersio non in inferioribus fit; hoc est, non in terra, sed in coelo. Denique Legis hoc praecepta confirmant, per quam dicit Dominus: Si fuerit dispersio tua a summo coelo usque ad summum coeli, inde congregabo te, dicit Dominus (Deut. XXX, 4).

PL 14, 1108B

ところで、この散らされることは、下のところで、すなわち地で起こるのではなく、天で起こる。実に、律法の戒めがこれを確証している。主は律法を通してこう言う。「もし汝が散らされるのが、天の頂から天の頂に至るまでであっても、そこから私は汝を集める、と主は言う」(申命記30:4)。

2

Quae est dispersio a summo coelo usque ad summum coelum? Quis iste tantus, qui sic potuerit disseminari? Si homo, in terra natus est: ab imo, non a summo coepit.

PL 14, 1108C

天の頂から天の頂に至る散らされることとは何か。このように種まかれえた、これほどの者は誰か。もし人であるなら、地に生まれたのであり、頂からではなく底から始まった。

3

Si ista te movent, atque perturbant, redi ad superiora istius sancti prophetae, et audi quis ille sit tantus qui hujusmodi in terris segetes fecundavit, ut fructus earum ad coelestia receptacula perveniret.

PL 14, 1108C

これらのことがあなたを動揺させ、かき乱すなら、この聖なる預言者の前の箇所へ戻り、地上にこのような穀物を実らせ、その実が天の貯蔵所にまで達した、これほどの者が誰であるかを聞け。

4

Est autem ille sponsus qui quasi gigas percucurrit hanc viam totam, inviam aliis, sibi perviam: et ex illo coepit pervia jam esse mortalibus; ita tamen, ut isti ascenderent: solus tamen ille ipse ante descenderet, ut postea sancti ejus mererentur ascendere.

PL 14, 1108C

それは、巨人のようにこの道をすべて走り抜けた花婿である。他の者には道のない道であるが、彼自身には通れる道である。そして彼から、その道は死すべき者たちにも通れるものとなり始めた。ただし、この者たちが登るようにであり、しかし彼自身だけが先に降ったのである。のちに彼の聖なる者たちが登るにふさわしくされるためである。

5

Audi ergo quomodo disseminatio fuerit de coeli summo ad coeli summum. A summo, inquit, coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 7) . Cui homini hoc possit attribui?

PL 14, 1108C

そこで、種まきが天の頂から天の頂へと及んだのがどのようにしてかを聞け。「天の頂から彼の出で立ちがあり、その出会いは彼の頂にまで至る」と言う(詩篇18:7)。どの人にこれを帰しえようか。

6

Moyses vix in verticem Sinae montis ascendit, et hoc quia vocatus a Domino est, et hortatus est voce coelesti. A summo coelo quis descenderet nisi Christus, qui et cum descendit in terras, manebat in coelo?

PL 14, 1108D

モーセは辛うじてシナイ山の頂に登ったが、それも主に呼ばれ、天の声に励まされたからである。天の頂から降る者は、キリストでなくて誰であろうか。キリストは地へ降ったときにも、天にとどまっていたのである。

7

Nemo enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelis (Joan. III, 13) . Vides ergo quia et cum descenderet et ascenderet, ipse erat et manebat in coelo.

PL 14, 1108D

「天から降った者、すなわち天にいる人の子のほかには、誰も天に登った者はいない」(ヨハネ3:13)。あなたは見る、降ったときにも登ったときにも、彼自身が天にいて、とどまっていたのである。

8

Ipse enim dixit: Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) . Ipse est, qui est in coelo. Haec de dispersione satis dicta sint.

PL 14, 1109A

彼自身がこう言ったからである。「私は天と地を満たしている、と主は言う」(エレミヤ23:24)。天にいる者は彼である。散らされることについては、これで十分に語られたとしよう。

In Psalmum XLIII, Caput XL

詩篇43篇講解 第XL章PL 14, 1109A
1

Caeterum quod ait: ventilasti nos; etsi verbo distat, sensu congruit. Sicut enim illi qui dispersi sunt, probati sunt: ita etiam qui ventilati sunt, ad probationem pervenire meruerunt.

PL 14, 1109A

さて、彼が「汝は我々をふるいにかけた」と言うことは、語は異なっても、意味は一致する。散らされた者たちが試されたように、ふるいにかけられた者たちもまた、吟味に至るにふさわしくされたからである。

2

Sicut enim triticum si ventilatur, et a paleis separatur, mundum est, si autem ventilatum non fuerit, mundum esse non poterit; sed exstat paleis concretum atque permixtum: ita etiam homo nisi tentationibus fuerit ventilatus, fragilia quaeque veluti paleas a se non potest separare.

PL 14, 1109A

実に、コムギがふるいにかけられ、もみ殻から分けられるなら清いが、ふるいにかけられなければ清くありえず、もみ殻と固まり混ざり合ったままである。そのように、人もまた、誘惑によってふるいにかけられなければ、弱いものすべてを、もみ殻のように自分から分けることができない。

3

Unde etiam ad Petrum dictum est: Simon, ecce satanas expostulavit, ut ventilet vos sicut triticum: ego autem rogavi Patrem meum, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31 et 32) . Vide quid dicit, et intellige. Ventilatur Petrus, ut Christum negare cogatur.

PL 14, 1109A

それゆえ、ペトロにも言われた。「シモン、見よ、サタンが汝らをコムギのようにふるいにかけることを求めた。だが私は、汝の信仰が失われないよう、私の父に願った」(ルカ22:31、32)。彼の言うことを見て、悟れ。ペトロはふるいにかけられ、キリストを否むよう強いられる。

4

Incidit tentationes, quaedam locutus est quasi plena palearum: sed locutus est verbo, ut fundatior esset affectu. Denique flevit, et paleas suas lavit, et illis tentationibus meruit, ut pro se Christus interveniret.

PL 14, 1109B

彼は誘惑に陥り、いわばもみ殻に満ちたことを語った。だが言葉で語っただけであり、それは心の思いにおいていっそう堅固にされるためであった。ついに彼は泣き、自らのもみ殻を洗い、それらの誘惑によって、キリストが自分のためにとりなすにふさわしくされた。

5

Quanto majus est patrocinium, quam perturbationis illius tentamentum? Et ideo plus quam passus est, acquisivit; acquisivit enim Christum sibi patrocinantem. Cogitur autem adversarius sanctos Domini ad sua damna tentare.

PL 14, 1109B

その動揺の誘惑より、その擁護はどれほど大きいことか。だから彼は、受けた以上のものを得た。自らのために擁護してくれるキリストを得たのである。敵対者は、自らの損失となるのに、主の聖なる者たちを誘惑するよう強いられる。

6

Dum enim tentat, meliores reddit; ut qui tentatur, possit et alios instituere, qui sibi ipse invalidus videbatur. Denique Petrus Ecclesiae praeponitur, postquam tentatus a diabolo est.

PL 14, 1109B

誘惑することによって、彼は彼らをよりよい者にしてしまう。自分では無力と思われた、誘惑される者が、他の者たちをも教えることができるようになるためである。実に、ペトロは、悪魔に誘惑されたのちに、教会の上に立てられた。

7

Ideoque ante significat Dominus quid sit illud, quod postea eum pastorem elegit Dominici gregis. Nam huic dixit: Tu autem conversus confirma fratres tuos (Ibid., 32) .

PL 14, 1109C

それゆえ主は、のちに彼を主の群れの牧者に選んだのが何のためであるかを、あらかじめ示している。彼にこう言ったからである。「だが汝は、立ち返ったとき、汝の兄弟たちを強めよ」(ルカ22:32)。

8

Conversus est ergo sanctus apostolus Petrus ad bonam frugem, et ventilatus est sicut triticum; ut esset ipse cum sanctis Domini unus panis, qui nobis esset alimentum.

PL 14, 1109C

こうして、聖なる使徒ペトロは善き実りへと立ち返り、コムギのようにふるいにかけられた。主の聖なる者たちとともに一つのパンとなり、我々の糧となるためである。

9

Dum enim Petri actus legimus, Petri praecepta cognoscimus, fit nobis vitae aeternae et salutis alimentum.

PL 14, 1109C

我々がペトロの行いを読み、ペトロの教えを知るとき、それは我々にとって、永遠の生命と救いの糧となるからである。

In Psalmum XLIII, Caput XLI

詩篇43篇講解 第XLI章PL 14, 1109C
1

(Vers. 13.) Vendidisti, inquit, populum tuum sine pretio. Emendi et vendendi videtur aequalis quidam esse contractus: sed tamen si ementis et vendentis affectum consideres, unusquisque sibi viliorem vendit, et complacitum emit.

PL 14, 1109C

(第13節)「汝は汝の民を、代価なしに売った」と〔詩人は〕言う。売買は、ある同等の契約であるかに見える。しかし、買う者と売る者の心の思いを考えるなら、人はみな、自分にとって価値の低いものを売り、気に入ったものを買う。

2

Ut enim praeter id genus hominum loquamur, qui negotiationem vendendis mancipiis exercent; non facile quisquam vendit nisi eum, qui sibi displiceat, et quem usui suo inhabilem putet: et iterum, unusquisque emere desiderat eum, quem utilitati vel ministerio accommodum judicaverit.

PL 14, 1109D

奴隷の売買を商いとする種類の人々は別にして言えば、自分に気に入らず、自らの用に向かないと思う者でなければ、誰もたやすくは売らない。また逆に、人はみな、益や奉仕に適すると判断した者を買いたがる。

3

Sed et ipsi qui in vendendis mancipiis sumptum exercent suum, et sectantur lucra; utique ita viles habent eos, quos vendunt, ut eis viliores sint quam pecunia: et saepe etiam ipsi quos negotiationi suae magis habiles aestimaverint, malunt tenere, quam vendere.

PL 14, 1109D

しかし、奴隷を売るために費用を投じ、利益を追う者たちでさえ、自分の売る者たちを、代価の金銭よりも価値の低いものと見るのは当然である。そして、自らの商いにいっそう向くと見積もった者たちは、売るより手元にとどめたがることも多い。

In Psalmum XLIII, Caput XLII

詩篇43篇講解 第XLII章PL 14, 1109D
1

Ita ergo et Deus viliorem vendidit, potiorem emit. Vendidit populum Judaeorum, non inclementia Dei, sed sua culpa; quibus recte dicitur: Ecce peccatis vestris venditi estis, et propter iniquitates vestras dimisi matrem vestram (Esai. L, 1) .

PL 14, 1109D

こうして、神もまた、より劣るものを売り、より優れたものを買った。ユダヤ人の民を売ったのは、神の無慈悲によってではなく、彼ら自身の咎によってである。彼らには正しくこう言われる。「見よ、汝らは汝らの罪のゆえに売られ、汝らの不法のゆえに、私は汝らの母を去らせた」(イザヤ50:1)。

2

Hoc itaque genere venditus populus Judaeorum, emptus est populus Christianus: ille peccato venditus, hic emptus sanguine. Unde Petrus ait: Pretio empti estis, non corruptibilibus argento vel auro empti estis . . . . sed pretioso sanguine (I Pet. I, 18 et 19) .

PL 14, 1110A

かくして、ユダヤ人の民はこのようにして売られ、キリスト教徒の民が買われた。前者は罪によって売られ、後者は血によって買われた。それゆえペトロは言う。「汝らは代価をもって買われた。朽ちる銀や金で買われたのではなく……、貴い血によって」(一ペトロ1:18、19)。

3

Quis est sanguis pretiosus, nisi Agni illius immaculati, hoc est, Domini nostri Jesu Christi? Ergo sine pretio populus Judaeorum, pretiosus autem populus Christianus. Ille pretium non habet, quia peccatum habet: iste in pretio est, cui peccatum remissum est.

PL 14, 1110A

貴い血とは、あの汚れなき子羊の、すなわち我々の主イエス・キリストの血でなくて何か。それゆえ、ユダヤ人の民は代価なきものであり、キリスト教徒の民は貴いものである。前者は、罪を負っているから代価をもたない。後者は、罪を赦されたから、代価のうちにある。

4

Unde recte Ecclesiae filiis dicitur: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII, 23) . Si tibi dicitur, ne servus fias hominum, et perdas propriam libertatem; multo magis dicitur tibi, ne servus fias peccati.

PL 14, 1110A

それゆえ、教会の子らには正しくこう言われる。「汝らは代価をもって買われた。人々の奴隷となるな」(一コリント7:23)。あなたが、人々の奴隷となって自らの自由を失うなと言われるのなら、罪の奴隷となるなと、あなたにはいっそう強く言われるのである。

5

Et iterum, ne servus fias serpentis inimici et adversarii: sed servias soli Domino, qui propria te redemit charitate; quia ipse est suorum redemptio servulorum.

PL 14, 1110B

また重ねて、敵であり敵対者である蛇の奴隷となるな。ただ主にのみ仕えよ。主は自らの愛によってあなたを贖った。主自身が、自らの小さな奴隷たちの贖いだからである。

In Psalmum XLIII, Caput XLIII

詩篇43篇講解 第XLIII章PL 14, 1110B
1

Non vendit ergo Dominus nisi servum malum: non vendit utique bonum. Nam etsi Joseph venditus est, non dixit tamen Propheta: A Domino venditus est Joseph; sed: In servum venditus est Joseph (Psal. CIV, 17) , quem fratres proprii vendiderunt: quem Dominus tamen in figura propriae passionis redemit a servitute, renovavit ad gratiam.

PL 14, 1110B

それゆえ、主が売るのは悪い奴隷だけである。善い者は決して売らない。実際、ヨセフは売られたが、預言者は「ヨセフは主によって売られた」とは言わず、「ヨセフは奴隷として売られた」と言った(詩篇104:17)。彼を売ったのは自分の兄弟たちであり、しかし主は、自らの受難の象りとして、彼を奴隷の身分から贖い、恩寵へと新たにした。

2

Vendiderunt itaque eum fratres, et acceperunt pecuniam: sed Dominus eum non solum libertati reddidit, sed etiam dignitate cumulavit.

PL 14, 1110B

こうして兄弟たちは彼を売り、金を受け取った。だが主は、彼を自由に戻したばかりか、栄誉をもって満たした。

3

Figuram autem in eo fuisse Domini Jesu ostendit Scriptura, quae dicit: Filius meus zelo appetitus . . . . ad me revertere (Gen. XLIX, 22) . Et alibi: Primogenitus tauri decus ejus (Deut. XXXIII, 17) ; eo quod exaltaverit Deus Pater cornu Christi sui.

PL 14, 1110C

彼のうちに主イエスの象りがあったことを、聖書は示している。聖書はこう言う。「私の子は、熱意に求められ……私のもとへ帰れ」(創世記49:22)。また別の箇所でこう言う。「長子、雄牛の栄えは彼のもの」(申命記33:17)。父なる神が、自らのキリストの角を高く上げたからである。

In Psalmum XLIII, Caput XLIV

詩篇43篇講解 第XLIV章PL 14, 1110C
1

Qui ergo venditur, vilis et sine pretio est; quasi qui magis non sit, quam qui sit. Unde et Aquila dixit: Tradidisti populum tuum, ut non esset. Et Symmachus: Tradidisti populum tuum sine substantia.

PL 14, 1110C

売られる者は、価値が低く、代価がない。いわば、あるというより、ないに近い者である。それゆえアキュラは言った。「汝は汝の民を、あらざるものとなるように引き渡した」。シュンマコスは言った。「汝は汝の民を、実体なしに引き渡した」。

2

Non sunt enim, qui repudiantur a Christo: sunt autem qui eliguntur a Domino; quoniam Dominus vocavit quae non sunt, tamquam quae sunt: et electae sunt gentium nationes; ut destrueretur perfidia Judaeorum.

PL 14, 1110C

実に、キリストに退けられる者たちは、あらぬ者たちである。他方、主に選ばれる者たちは、ある者たちである。主は、あらぬものを、あるもののように呼んだからである。そして諸国民の諸民族が選ばれた。ユダヤ人の不信が打ち壊されるためである。

3

In nihilum ergo traditus est ille populus; quia peccato suo venditus est; nullam enim habet culpa substantiam.

PL 14, 1110C

こうして、あの民は無へと引き渡された。自らの罪によって売られたからである。咎は実体をまったくもたない。

In Psalmum XLIII, Caput XLV

詩篇43篇講解 第XLV章PL 14, 1110D
1

Unde dictum puto: Et non fuit multitudo in commutationibus eorum; hoc est, gratis nos dispersisti per nationes.

PL 14, 1110D

それゆえ、こう言われたのだと私は思う。「そして彼らの交換に、多数はなかった」。すなわち、汝は我々を、ただで諸民族の間に散らした、ということである。

2

Neque enim tu quidquam per commutationem accipis, ut animam tradas hominis; nihil enim tibi gratius est animae conversione: sed si converti detrectat, ipsa se tradit in nihilum; ut peccato et flagitio mancipetur.

PL 14, 1110D

汝は、人の魂を引き渡すために、交換によって何かを受け取るのではない。汝にとって、魂が立ち返ること以上に喜ばしいものはないからである。しかし、もし魂が立ち返るのを拒むなら、魂は自ら無へと自らを引き渡し、罪と恥ずべき行いに隷属させられる。

3

Ideo tu sine pretio et sine commutatione degenerem populum vendidisti. Unde in posterioribus ait: Non enim est illis commutatio (Psal. LIV, 20) . Quare non est illis commutatio? Quia non timuerunt, inquit, Deum (Ibid.) .

PL 14, 1110D

それゆえ汝は、代価なしに、交換なしに、堕落した民を売った。それゆえ、のちの箇所で彼は言う。「彼らには交換がないからである」(詩篇54:20)。なぜ彼らには交換がないのか。「彼らは神を畏れなかったからである」と〔詩人は〕言う(詩篇54:20)。

In Psalmum XLIII, Caput XLVI

詩篇43篇講解 第XLVI章PL 14, 1110D
1

Duplex autem intellectus quare commutationem non habuerit populus erroris; quia non potest homo argento, vel auro, vel possessionibus redimere animam suam.

PL 14, 1110D

なぜ誤りの民に交換がなかったのかについては、二重の理解がある。〔その一つは、〕人は銀や金や財産によって自らの魂を贖うことができない、ということである。

2

Quam enim dabit commutationem animae suae; cum illa temporalia vel caduca sint: anima autem permaneat vel ad praemium, vel ad poenam?

PL 14, 1111A

実に、その魂のためにどんな交換を与えるだろうか。それらは一時的で、はかないものであるが、魂は報いへ、あるいは刑罰へと存続するからである。

3

Non fuit autem illa commutatio etiam in impiis, quae est in resurrectione, de qua dicit Apostolus: Omnes resurgemus, non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51) .

PL 14, 1111A

だが、復活において起こるあの交換〔commutatio は「変化」の意にも取れる〕は、不敬虔な者たちにもなかった。それについて使徒は言う。「我々は皆復活するが、皆が変えられるわけではない」(一コリント15:51)。

4

Potest quoque et sic intelligi, quia etsi pauci redempti immutari meruerunt, ut Abraham, Isaac, Jacob, Moyses: non tamen ad omnes commutatio ipsa pervenit.

PL 14, 1111A

こうも理解できる。贖われた少数の者は、アブラハム、イサク、ヤコブ、モーセのように、変えられるにふさわしくされたが、それでも、その交換そのものはすべての者に及んだのではない、と。

5

Est etiam illud, ut non sit multitudo in commutationibus gravium peccatorum; secundum quod scriptum est, quia quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia in judicium: quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24) .

PL 14, 1111A

また次のこともある。重い罪の交換には多数はない、ということである。書かれているとおり。「ある人々の罪は明らかで、裁きに先立つ。しかし、ある人々の罪は、あとから従う」(一テモテ5:24)。

6

Quae gravia sunt atque manifesta, praecedunt, et sine ulla dubitatione merguntur: quae autem leviora sunt, bonis operibus saepe relevantur. Beati enim quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ubi autem iniquitas propendet, nulla bonorum operum commutatione revocatur.

PL 14, 1111B

重く明白な罪は先立ち、何のためらいもなく沈められる。他方、より軽い罪は、善い行いによってしばしば軽くされる。「その不法を赦され、その罪を覆われた者たちは幸いである」。しかし、不法が重くのしかかるところでは、善い行いの交換によっても呼び戻されない。

In Psalmum XLIII, Caput XLVII

詩篇43篇講解 第XLVII章PL 14, 1111B
1

Ergo et si quis redemptus est de populo Judaeorum, non ideo redemptus quia multam habuit aestimationem sui, nec quia multitudinem habuit in commutatione sua: sed redemptus est gratis; quod te docet Apostolus dicens: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5) .

PL 14, 1111B

それゆえ、ユダヤ人の民から贖われた者がいても、それは、自らに対する評価が高かったからでも、自らの交換に多数があったからでもない。ただで贖われたのである。使徒はこれをあなたに教えて言う。「残りの者たちは、恩寵の選びによって救われた」(ローマ11:5)。

2

Ubi autem gratia, non utique merito operum, nec justificatione virtutum: sed liberalitate donantis, electione redimentis; quod aeque Scriptura te docuit, dicente apostolo Paulo: Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Ibid., 6) .

PL 14, 1111B

恩寵のあるところは、決して行いの功績や、徳による義認によるのではなく、授ける者の寛大さ、贖う者の選びによる。聖書も同じことをあなたに教えた。使徒パウロはこう言う。「もし恩寵によるのなら、もはや行いによるのではない。そうでなければ、恩寵はもはや恩寵ではない」(ローマ11:6)。

3

Quid ergo quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus? Quare non sit consecutus, agnosce, quia se justificare cupiebat, quia operum suorum jactantiam requirebat, quia fidem non detulit, nec gratiam recognovit. Et ideo electio consecuta est, quae vocantem audivit, advenientem suscepit.

PL 14, 1111C

では何か。イスラエルは、求めていたものを得なかった。なぜ得なかったのかを知れ。自らを義としようと望み、自らの行いの誇りを求め、信仰を差し出さず、恩寵を認めなかったからである。それゆえ、呼ぶ者に耳を傾け、来る者を受け入れた選びのほうが、得たのである。

In Psalmum XLIII, Caput XLVIII

詩篇43篇講解 第XLVIII章PL 14, 1111C
1

(Vers. 14.) Merito ergo in persona populi illius dicitur: Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris: illusionem et derisum iis, qui sunt in circuitu nostro.

PL 14, 1111C

(第14節)それゆえ、あの民の立場で、こう言われるのは当然である。「汝は我々を、我々の隣人たちにとっての辱めとし、我々の周りにいる者たちにとっての嘲りと笑いぐさとした」。

2

Qui sunt isti finitimi, et quemadmodum ad viciniam Israelitae populi pertinuisse videantur, non est facile discernere; si spiritalis vicinia requiratur, habens quoddam lumen cognitionis ad investigandum mysterium Christi: praesertim cum in ipso libro Salomonis qui scribitur Ecclesiastes, didicerimus quia quo magis quaeritur sapientia, eo profundior judicetur.

PL 14, 1111C

この隣人たちが誰であり、どのようにしてイスラエルの民の隣人に属していたと見えるのか、見分けるのは容易でない。もし霊的な隣人関係が求められるのであれば、それはキリストの奥義を探究するための、ある認識の光をもつものである。ことに、コヘレトの言葉と題されるソロモンの書そのものにおいて、知恵は、求められるほど深いと判断されることを、我々は学んだからである。

3

Sic enim scriptum est: Dixi, sapientiam requiram, et ipsa longe facta est a me, longe magis quam erat: et in profundo altitudinem quis inveniet ejus (Eccl. VII, 24 et 25) ?

PL 14, 1111D

こう書かれているからである。「私は言った、知恵を探し求めよう。しかし知恵は私から遠くなった。かつてよりもはるかに遠くなった。深みにある、その奥深さを、誰が見いだすだろうか」(コヘレトの言葉7:24、25)。

4

Unde diffidentia oboritur mihi scrutari divinitus spirantis Scripturae mysteria, et ejus examinare sermones: quod ille digne potuit, qui inter perfectos sapientiam loquebatur.

PL 14, 1112A

それゆえ、神の霊感を受けて息づく聖書の奥義を探り、その言葉を吟味することについて、私には不安が生じる。それは、完全な者たちの間で知恵を語っていたあの者〔パウロ〕が、ふさわしく成しえたことである。

5

Ego perfectos video, nec immerito perfectos dixerim; cum videam vos sensus exercitatos habere, ad discretionem boni et mali: sed et ipse tamen qui sciebat solidiores capere cibos, adjumenta quaerebat; ut in eo verbum Domini curreret (II Thess. III, 1) .

PL 14, 1112A

私は完全な者たちを見ている。完全な者たちと呼ぶのも不当ではない。諸君が、善と悪を見分けるために訓練された感覚をもつのを、私は見ているからである。しかし、より堅い食物をとることを知っていたその彼自身も、助けを求めた。主の言葉が、彼において走るためである(二テサロニケ3:1)。

6

Nec iste quoque sine precatione hoc potuit usurpare, ut laudatio ejus jucunda fieret Deo (Psal. CXLVI, 1) ; non enim usurpantis, sed precantis assertio est.

PL 14, 1112A

この者もまた、祈りなしにこれを自らのものとすることはできなかった。「彼の賛美が神にとって喜ばしいものとなるように」(詩篇146:1)。それは、自らのものとする者の主張ではなく、祈る者の主張だからである。

In Psalmum XLIII, Caput XLIX

詩篇43篇講解 第XLIX章PL 14, 1112A
1

Tamen ne penitus refugisse videamur, consideremus qui vicini tribubus fuerint Judaeorum. Nam ut vetera recenseamus, Philisthiim tribui Judae finitimi habebantur: et alio latere iidem tribui Ruben appropinquabant.

PL 14, 1112A

とはいえ、完全に避けたと見えないように、ユダヤ人の諸部族の隣人であった者たちが誰であったかを考えよう。昔のことを数え上げるなら、ペリシテ人はユダ族の隣接者とされており、また別の側では、同じ者たちがルベン族に接していた。

2

Ammonitae quoque in deserto erant: et qui erant in finibus Tyri et Sidonis, Galilaeae copulabantur; hoc est, tribui Zabulon, et tribui Nephthalim, quae erant in Galilaea; sicut Esaias dixit: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem (Esai. IX, 1) .

PL 14, 1112B

アンモン人も荒れ野にいた。またティルスとシドンの境にいた者たちは、ガリラヤに接していた。すなわち、ガリラヤにあったゼブルン族とナフタリ族に接していたのである。イザヤが言ったとおりである。「ゼブルンの地とナフタリの地、ヨルダンの向こうの海の道」(イザヤ9:1)。

3

Unde potest quis colligere, quae proprietas uniuscujusque singularum fuerit tribuum, ut certis quibusque finitimis jungerentur; quo paulatim etiam gentibus infunderetur cognitio coelestium sacramentorum.

PL 14, 1112B

ここから、それぞれの部族のどのような固有の性質のゆえに、それらがそれぞれ定まった隣人たちと結びつけられたかを、人は推し量りうる。それは、少しずつ諸国民にも天の秘義の認識が注ぎ込まれるためであった。

4

Quod utique potest intelligi de illa muliere Chananaea, quae exivit de finibus suis; ut Domino Jesu occurreret transeunti, et posthabitis simulacris suis, adoraret verum salutis auctorem: cui testimonium dedit Dominus noster Jesus Christus, quod magna esset fides ejus.

PL 14, 1112B

このことは、確かに、あのカナンの女について理解しうる。彼女は自らの境から出て、通り過ぎる主イエスに出会い、自らの偶像を顧みずに、救いの真の創始者を拝した。我々の主イエス・キリストは、彼女の信仰が大きいことを証しした。

5

Resplendebat quidem jam gratia Evangelii, et praesentiae lumen augustae: sed tamen quia sponte exivit, et misericordiam postulavit, et Dominum pia voce confessa est, et quasi fastidio habita, in clamore petitionis propriae perseveravit; non mediocrem praerogativam accepit istiusmodi mulier, quae prima exivit de gentium nationibus, et perseveranti obsecratione tantum Domini testimonium meruit reportare.

PL 14, 1112C

確かに、福音の恩寵と、尊い臨在の光は、すでに輝いていた。しかし、彼女は自ら進んで出て、慈しみを求め、敬虔な声で主を告白し、いわば疎んじられたようにされても、自らの願いの叫びに固執し続けた。このような女は、諸国民の諸民族から最初に出た者として、並々ならぬ特権を受け、粘り強い嘆願によって、主のこれほどの証しを受けて持ち帰るにふさわしくされた。

In Psalmum XLIII, Caput L

詩篇43篇講解 第L章PL 14, 1112C
1

In quo quidem loco velut dubitasse quosdam cognovi, quid sit quod ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) ; quasi nobilitatem generis electi ad salvandas animas Dominus quaesisse videatur, qui venit ut omnes redimerentur.

PL 14, 1112C

この箇所で、彼が次のように言うのはどういうことかと、ある人々が疑いを抱いたらしいことを、私は知った。「私は、イスラエルの家の失われた羊のほかには、遣わされていない」(マタイ15:24)。それは、すべての人が贖われるために来た主が、あたかも、魂を救うにあたって、選ばれた血筋の高貴さを求めたかのように見えるからである。

2

Sed ostendere dignatus est propositum, quod eos quos primo elegerat, nequaquam refutare cupiebat; et saepe devios et errantes tamen paterno quodam revocare quaerebat affectu.

PL 14, 1112D

しかし主は、先に選んだ者たちを決して拒もうとは望まず、道を外れ迷っている者たちをも、父のような情愛によってしばしば呼び戻そうと努めた、その意図を示した。

3

Sed ubi ipsi auctorem proprium reliquerunt, sciens se Deum montium esse, non vallium, et regnum coelorum non a fastidientibus, sed a cogentibus diripi, paulatim conversus ad gentes est; ut et nationum plus probaretur affectus, et illorum merito pertinacia condemnaretur.

PL 14, 1112D

しかし彼ら自身が自らの創始者を捨てたとき、主は、自らが谷の神ではなく山々の神であり、天の国は、疎んじる者たちからではなく、力ずくで迫る者たちから奪い取られるものであると知っていたので、少しずつ諸国民へと向きを変えた。諸民族の情愛がいっそう証され、彼らの頑なさが、当然に断罪されるためである。

In Psalmum XLIII, Caput LI

詩篇43篇講解 第LI章PL 14, 1113A
1

Quid deinde sibi vult quod ait: Non licet accipere panem filiorum, et mittere catulis (Matth. XV, 26) ? Utique filios dixit Israelitas, hoc est, populum Judaeorum: catulos autem populum nationum. Quid ergo?

PL 14, 1113A

では、「子らのパンを取って、小犬たちに投げ与えるのは許されない」(マタイ15:26)と彼が言うのは、何を意味するのか。確かに「子ら」とはイスラエルの人々、すなわちユダヤ人の民を言い、「小犬たち」とは諸民族の民を言ったのである。ではどうなるのか。

2

Divitum aut nobiliorum est accipere sacramenta coelestia, et non eorum qui magis ad cognitionem mysterii coelestis pio mentis fervore contendant?

PL 14, 1113A

天の秘義を受けることは、富める者や、より高貴な者のものであって、むしろ精神の敬虔な熱意をもって、天の奥義の認識へと励む者たちのものではないのか。

3

Et si Israelita fuerit aliquis remissus et negligens, vel contumax, qui rejiciat post se sermones Dei: Chananaeus autem qui impigre velit acquirendis mentem intendere sacramentis; ille potius qui dissimulat, quam iste qui defert studium, praeferendus est?

PL 14, 1113A

またもし、あるイスラエル人が、気が抜け、怠り、あるいは頑固で、神の言葉を後ろへ投げ捨てるとして、他方カナン人が、秘義を得ようと精神を熱心に向けようとするなら、素知らぬ顔をするあの者のほうが、熱意を差し出すこの者よりも、優先されるべきなのか。

4

Non utique. Et ideo diligenter oportet intendi quid expresserit, qui cum dixisset: Non licet accipere panem filiorum, et mittere catulis, respondente Chananaea: Quia et catuli canum edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Ibid., 27) ; studium ejus humilitatemque laudavit, quae non sibi profundum sapientiae a primordio vindicavit; quamvis de finibus Tyri et Sidonis jam esset egressa: sed micas quasdam verbi salutaris quae de mensa dominorum suorum caderent, crederet colligendas.

PL 14, 1113B

決してそうではない。それゆえ、彼が何を言い表したのかを、注意深く見なければならない。彼は「子らのパンを取って、小犬たちに投げ与えるのは許されない」と言い、カナンの女が「犬の小犬たちも、その主人たちの食卓から落ちるパン屑を食べるからです」と答えたとき(マタイ15:27)、彼女の熱意と謙遜を称賛した。彼女は、初めから知恵の深みを自分のものと主張せず、すでにティルスとシドンの境から出て来ていたにもかかわらず、救いの言葉のパン屑、その主人たちの食卓から落ちるものを、拾い集めるべきだと信じたのである。

5

Qui enim diligenter et subtiliter Scripturae verba rimatur, is ad altitudinem mysteriorum pervenire consuevit.

PL 14, 1113B

聖書の言葉を注意深く、精密に探る者は、奥義の奥深さに達するのが常だからである。

6

Unde et huic dicitur: Magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Ibid., 28) ; hoc est, ut aperiatur tibi ostium verbi, et refulgeat vitae aeternae salubre mysterium.

PL 14, 1113B

それゆえ、この女にこう言われる。「汝の信仰は大きい。汝の望むとおりになれ」(マタイ15:28)。すなわち、あなたに言葉の戸が開かれ、永遠の生命の救いの奥義が輝き出るように、ということである。

In Psalmum XLIII, Caput LII

詩篇43篇講解 第LII章PL 14, 1113C
1

Ergo qui vicinus est, exeat, et Christum videre desideret, et in oratione clamet; sicut ista Chananaea exivit de finibus suis, et Christum vidit, et jugi voce clamavit, ut ejus misericordiam reportaret.

PL 14, 1113C

それゆえ、隣人である者は出て行き、キリストを見ることを望み、祈りの中で叫ぶがよい。このカナンの女が自らの境から出て、キリストを見、絶え間ない声で叫び、その慈しみを持ち帰ったように。

2

Credentibus itaque Chananaeis Judaeus in opprobrio sit, quia ipse non credidit: et illudi sibi doleat, et derideri se ab iis qui in circuitu sunt, ingemiscat.

PL 14, 1113C

こうして、カナン人たちが信じるとき、ユダヤ人は辱めの中にあるがよい。自らは信じなかったからである。自らが嘲られることを悲しみ、周りにいる者たちから笑われることにうめくがよい。

In Psalmum XLIII, Caput LIII

詩篇43篇講解 第LIII章PL 14, 1113C
1

Et videtur prophetia haec esse de nationibus credituris; maxime cum sequentia istud ostendant, quia ait: Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis; quia Judaeorum delicto salus gentibus: et quae illis in figura gesta sunt, ad cognitionem nostram profecisse, Apostolo auctore (I Cor. X, 11) , cognovimus.

PL 14, 1113C

そして、この預言は、やがて信じる諸民族についてのものと見える。ことに、続く言葉がそれを示しているからである。こう言う。「汝は我々を、諸国民にとってのたとえとし、諸民族の間での頭を振ること〔嘲りのしぐさ〕とした」。ユダヤ人の罪によって、諸国民に救いがあるからである。また、彼らに象りとして起こったことが、我々の認識のために役立ったことを、使徒の権威に基づいて(一コリント10:11)、我々は知った。

2

Et vere in opprobrium positi sunt gentibus; quia gentes opprobrium crucis Dominicae omnibus divitiis saecularibus praetulerunt. Qui autem crucem illam putavit opprobrium, et quasi opprobrium refugit, is vere in diuturno mansit opprobrio.

PL 14, 1113D

そして実に、彼らは諸国民にとっての辱めとされた。諸国民が、主の十字架の辱めを、この世のあらゆる富より優先したからである。他方、あの十字架を辱めと思い、辱めであるかのように避けた者は、まことに長く続く辱めの中にとどまった。

3

Tamen quia non secundum carnem Israelitae videntur, qui potuerunt dicere: Quia inique non egimus in Testamento Domini (Infra, vers. 19) : nec recessit retro cor eorum a Domino; vide ne iis se in circuitu positis illusioni et derisui fuisse commemorent, de quibus dicit Dominus: Circumdederunt me vituli multi (Psal. XXI, 13) .

PL 14, 1113D

それでも、「我々は主の契約のうちで、不法に行わなかった」(下の第19節を見よ)と言いえた者たちは、肉に従ってのイスラエル人とは見えない。彼らの心は、主から後ろへ退かなかった。彼らが、周りに置かれたあの者たち、すなわち主が「多くの子牛が私を取り囲んだ」(詩篇21:13)と言うその者たちにとって、嘲りと笑いぐさとなったと言い立てていないか、見よ。

4

Circumdederunt enim eum persecutores, quando secundum consilium voluntatis suae subiit passionem. Unde et alibi ait: Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos (Psal. CXVII, 11) .

PL 14, 1114A

迫害者たちは、彼が自らの意志のはかりごとに従って受難に臨んだとき、彼を取り囲んだからである。それゆえ、別の箇所でも言う。「彼らは取り囲み、私を取り囲んだ。主の名によって、私は彼らに報復した」(詩篇117:11)。

5

Ideo melius est viam rectam tenere, in qua facinorosi ambulare non possunt. Cito cadunt, quia non in directione ambulant. Unde et illi quando voluerunt Jesum Dominum comprehendere, ubi respexit eos, ceciderunt.

PL 14, 1114A

それゆえ、悪人たちが歩むことのできない正しい道を保つほうがよい。彼らは、まっすぐに歩んでいないので、すぐに倒れる。それゆえ、彼らが主イエスを捕らえようとしたとき、彼が彼らを見ると、彼らは倒れた。

6

Propter hos igitur qui in circuitu ambulare consueverunt, angelum Dominus apposuit, qui a tergo insidiantes repellat inimicos. Praetendit igitur angelus Domini in circuitu timentium eum, et eos tuetur atque custodit.

PL 14, 1114A

こうして、周りを巡り歩くのが常であるこれらの者たちのゆえに、主は天使を傍らに置いた。背後から待ち伏せる敵を退けるためである。ゆえに、主の天使は、彼を畏れる者たちの周りに陣を張り、彼らを守り、見張る。

7

In circuitu enim impii ambulant; sicut scriptum est (Psal. XI, 9) . Vide itaque distantiam. Impii in circuitu ambulant: angelus autem praetendit in circuitu eorum, qui non ambulant in circuitu; et ideo praetendit, ut eruat justos ab insidiis persequentium.

PL 14, 1114B

「悪人たちは周りを巡り歩く」と書かれているとおりである(詩篇11:9)。ゆえに、その隔たりを見よ。悪人たちは周りを巡り歩き、天使は、周りを巡り歩かない者たちの周りに陣を張る。それゆえ陣を張るのは、義人たちを、迫害する者たちの待ち伏せから救い出すためである。

8

Justi ergo spiritales Israelitae videntur esse qui haec loquuntur, eo quod tentationibus saeculi subjacuerint, et opprobrium fuerint vicinorum; hoc est, eorum qui Hierusalem patriam non incolebant.

PL 14, 1114B

こうして、これらのことを語る義人たちは、霊的なイスラエル人であると見える。彼らは世の誘惑に服し、隣人たち、すなわち祖国エルサレムに住んでいなかった者たちにとっての辱めとなったからである。

9

Illusioni etiam fuerunt spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas justis lucta esse consuevit. Denique historia te doceat quod abducti Judaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua videbantur esse subjecti, tamen multo meliores gentibus habebantur.

PL 14, 1114B

また彼らは、霊的な悪と諸権能の嘲りの的となった。義人たちは、それらに対して闘うのが常である。さらに、歴史があなたに教えるであろう、バビロニアに連れ去られたユダヤ人は、自らの罪のゆえに服従させられたように見えても、それでも諸国民よりはるかに優れた者とされていたことを。

10

Pejores enim erant in circuitu eorum, qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum gravium essent mole curvati.

PL 14, 1114C

実に、彼らの周りにいて彼らを嘲った者たちのほうが、いっそう悪かった。彼ら自身は、重い罪の重みに屈していたというのに。

In Psalmum XLIII, Caput LIV

詩篇43篇講解 第LIV章PL 14, 1114C
1

Primus ergo intellectus de captivis patribus usurpandus est, quibus insultaverunt Assyrii, illudentes eis in Babylonia: quibus etiam rex ille nequissimus dominabatur Nabuchodonosor.

PL 14, 1114C

こうして、第一の理解は、捕囚となった先祖たちについて採られるべきである。アッシリア人は彼らを嘲り、バビロニアで彼らを笑いものにした。あの最も邪悪な王ネブカドネツァルも、彼らを支配していた。

2

Secundus intellectus ad altiora referendus est, quod saevissimus rex diabolus est: ipse est Assyrius Nabuchodonosor, qui bonis insidiari solet, ut eos in peccatum trahat per carnis illecebram.

PL 14, 1114C

第二の理解は、より高いことへ関係づけられるべきである。最も残忍な王は悪魔である。彼こそがアッシリア人ネブカドネツァルであり、善い者たちを待ち伏せ、肉の誘惑によって彼らを罪へと引きずり込むのが常である。

3

Attende igitur hunc regem eo loco, ubi dicit Apostolus: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23) ; hoc est, in illa lege carnalis illecebrae.

PL 14, 1114C

ゆえに、この王に注意せよ。使徒がこう言う箇所である。「私は、私の肉の法が、私の精神の法に逆らい、私を罪の法のうちに虜にして引き行くのを見る」(ローマ7:23)。すなわち、肉の誘惑というあの法のうちに、である。

4

Adversarius leo est, qui urget obnoxios, justos fatigat. Unde pulchre posuit Aquila: Spretionem et pompam posuisti nos iis, qui in circuitu nostro sunt.

PL 14, 1114C

敵対者は獅子であり、責めに服する者を追い立て、義人を疲れさせる。それゆえ、アキュラは見事にこう置いた。「汝は我々を、我々の周りにいる者たちにとっての、軽蔑と行列とした」。

5

Ita enim despicabiles aestimabantur, qui theatrum facti sunt huic mundo, et angelis et hominibus; quia etsi in Testamento non peccent Dei, nec carnis illecebris reflectantur a Domino; tamen quasi in pompa quadam circumferri videntur et despici: quandoquidem peccatores humilitati justorum insultare consueverint; ut opprobrium ducant crucem Domini Salvatoris, humilitatemque justorum.

PL 14, 1114D

実に、この世に、天使にも人にも見せ物〔theatrum は「劇場」〕となった者たちは、このように軽蔑すべき者と見なされた。彼らは、神の契約において罪を犯さず、肉の誘惑によって主から引き戻されることもないのに、いわば何らかの行列の中で引き回され、軽んじられているように見える。罪人たちは義人たちの謙遜を嘲るのが常であり、救い主なる主の十字架と、義人たちの謙遜を、辱めと見なすからである。

6

Denique quasi in quadam pompa theatri constitutus Apostolus dicit: Placeo mihi in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis (II Cor. XII, 10) .

PL 14, 1115A

ついに、いわば劇場の行列の中に立たされた使徒は言う。「私は、侮辱の中に、窮乏の中に、迫害の中に、苦難の中に、満足している」(二コリント12:10)。

7

In istis placet sibi, qui omnia quae mundi sunt, detrimentum putat; ut Christum lucrifaciat, solum per vitam et mortem requirens: cui vivere Christus est, et mori lucrum, ut inveniatur in Christo.

PL 14, 1115A

これらの中で、彼は満足している。世のものをすべて損失と見なし、キリストを得るために、生においても死においてもただキリストだけを求め、彼にとって生きることはキリストであり、死ぬことは益であって、キリストにあって見いだされるようにと望む者がそうである。

In Psalmum XLIII, Caput LV

詩篇43篇講解 第LV章PL 14, 1115A
1

(Vers. 15.) Adjiciunt adhuc isti Israelitae dicentes: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis. Quibus gentibus posuisti, nisi credituris?

PL 14, 1115A

(第15節)これらイスラエルの人々はさらに言う。「汝は我々を、諸国民にとってたとえ話とし、諸民の間で頭を振ることとした。」信じることになる者たちに対してでなくて、どの諸国民に対して汝は〔そうして〕置いたのか。

2

Ea enim quae acciderunt Judaeis, in similitudinem figurae facta sunt; ut fieret nobis typus et figura excidium Judaeorum, atque ex illa similitudine per parabolam, solutionem praesentibus requiramus, quo exempla eorum cavere possimus.

PL 14, 1115A

ユダヤ人たちに起こったことは、象りの似姿として起こったのである。ユダヤ人たちの滅亡が我々にとって予型となり象りとなるように、またその似姿から、たとえ話を通して、我々が今の事柄のために解き明かしを求め、それによって彼らの例を避けることができるようにである。

3

Deinde quia Judaicae res omnes quasi parabolae sunt; hoc est, quasi figurae egentes solutione.

PL 14, 1115B

さらに、ユダヤ人にまつわる事柄はすべて、いわばたとえ話だからである。すなわち、解き明かしを要する象りのようなものだからである。

4

Denique Dominus Judaeis in parabola loquebatur, ut imperiti non intelligerent, intelligerent sapientes; ut intelligebant Apostoli, et in quo movebantur, interrogabant Dominum: Judaei autem nec intelligebant, nec iterum discere non intellecta cupiebant.

PL 14, 1115B

実際、主はユダヤ人たちにたとえ話で語っていた。無知な者は理解せず、賢い者は理解するためである。使徒たちは理解していたし、わからずに戸惑うところがあれば主に尋ねた。ところがユダヤ人たちは、理解せず、理解できなかったことを改めて学ぼうとも望まなかった。

In Psalmum XLIII, Caput LVI

詩篇43篇講解 第LVI章PL 14, 1115B
1

Quid sit parabola, accipe. Abraham igitur duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22) . Non intelligebat hoc Judaeus nisi secundum litteram. Nesciebat quis de filiis duobus acciperet haereditatem patris; quia ad carnalia propendebat.

PL 14, 1115B

たとえ話とは何かを知れ。アブラハムには二人の子がいた。一人は女奴隷から、一人は自由な女から生まれた(ガラテヤ4:22)。ユダヤ人はこれを文字どおりにしか理解しなかった。二人の子のうち誰が父の相続を受けるのかを知らなかった。肉的なものに傾いていたからである。

2

Egebat parabola solutione. Venit gentium Doctor, et fides nationum, et intellexit quod duae illae mulieres duo sint Testamenta: unum a monte Sina, quod in servitutem generavit populum Judaeorum, quod est Agar (Ibid., 24) .

PL 14, 1115B

たとえ話は解き明かしを必要としていた。諸国民の教師が来て、諸民族の信仰が来て、あの二人の女は二つの契約であると悟った。一つはシナイ山からのもので、ユダヤの民を奴隷へと生んだ。それがハガルである(ガラテヤ4:24)。

3

Et ideo Sina, quod per interpretationem mensuram ejus significat: mensura autem Legis est, superabundans autem gratia est. Sina quoque merces dicitur, et convenit populo Judaeorum, qui justificari se mercede operum, quam fidei gratia maluerunt.

PL 14, 1115C

それゆえシナイは、解釈すれば「その尺度」を意味する。ところで尺度とは律法のものであり、あふれるばかりなのは恩寵である。シナイはまた「報酬」とも言われ、ユダヤの民にふさわしい。彼らは、信仰の恩寵によってよりも、行いの報酬によって義とされることを望んだのである。

4

Ergo quae sub Lege erat Hierusalem, cum filiis suis serviebat: quae autem sursum est Hierusalem, libera est. Et ideo Sara, quae principalis dicitur, libertatem habet; quod princeps sui sit, qui justus atque integer est.

PL 14, 1115C

それゆえ、律法の下にあったエルサレムは、その子らとともに奴隷であった。だが上にあるエルサレムは自由である。それゆえ、「第一の女」と呼ばれるサラは自由を持つ。義であり無傷である者は、自分自身の主人だからである。

5

Ex duobus igitur Testamentis duo populi: unus Judaeorum, alius nationum, qui in Christo credidit.

PL 14, 1115C

それゆえ二つの契約から二つの民が生じる。一つはユダヤ人の民、もう一つはキリストを信じた諸民族の民である。

6

Ille Judaeorum, qui non credidit, servit: ipse est secundum carnem natus; quia secundum carnem interpretatus est Scripturam divinam, et secundum litteram, non secundum spiritum.

PL 14, 1115C

あのユダヤ人の民は、信じなかったので、奴隷である。それは肉によって生まれた者である。神の聖書を、肉に従って、文字に従って解釈し、霊に従っては解釈しなかったからである。

7

Qui autem de libera, natus est per repromissionem; hoc est, cui repromissio ex fide, ipse est Ecclesiae filius, tenens gratiae libertatem propter quem Ecclesia dicit: Expelle ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 16) .

PL 14, 1115D

だが自由な女から生まれた者は、約束によって生まれた。すなわち、約束が信仰に由来する者であり、彼こそ教会の子であって、恩寵の自由を保つ。この者のために教会は言う。「女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに相続人とはならないからである」(創世記21:16)〔ミーニュの引照は創世記21:16。創世記21:10 に当たる〕。

8

Et Apostolus ait: Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae (Galat. IV, 31) . Haec est ergo solutio; quia quod ignorabat Judaeus, fides gentium soluit, infusa a Paulo doctore mentibus nationum. Ideo ergo illorum gesta nobis in parabola sunt.

PL 14, 1116A

また使徒は言う。「それゆえ、兄弟たちよ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子である」(ガラテヤ4:31)。これが解き明かしである。ユダヤ人が知らなかったことを、諸国民の信仰が解いたのである。この信仰は、教師パウロによって諸民族の心に注がれた。それゆえ、彼らの行ったことは我々にとってたとえ話なのである。

In Psalmum XLIII, Caput LVII

詩篇43篇講解 第LVII章PL 14, 1116A
1

Sed et Dominus dixit: Factus sum illis in parabolam: adversum me exercebantur qui sedebant in porta (Psal. LXVIII, 12 et 13) . In parabolam autem factus; quia dicitis, inquit: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23) .

PL 14, 1116A

しかし主もまた言った。「私は彼らにとってたとえ話となった。門に座る者たちは私に対して活動していた」(詩篇68:12、13)。たとえ話となったのは、彼が言うとおり、「汝らは言う。『医者よ、自分自身を癒やせ』」(ルカ4:23)だからである。

2

In parabolam factus est; quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. Ideoque scriptum est: Videte, ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 20) ; hoc est, non in otio, sed in negotio.

PL 14, 1116A

たとえ話となったのは、門に座る者たちを咎めたからである。出てゆくときには、我々は暇な者ではなく活動的な者でなければならない。それゆえ、「汝らの逃亡が冬や安息日に起こらぬようにせよ」(マタイ24:20)と書かれている。すなわち、暇のうちにではなく、務めのうちに、ということである。

3

Ergo pigri sedebant Judaei; quia stare non poterant, qui verae Hierusalem atria nesciebant; si enim scivissent illam Hierusalem, requisivissent. Isti ergo fatigati in porta sedebant. Nec solum dixit, sedebant; sed etiam oderant Dominum in portis redarguentem.

PL 14, 1116A

それゆえ、ユダヤ人たちは怠けて座っていた。真のエルサレムの庭を知らない者は、立つことができなかったからである。もしあのエルサレムを知っていたなら、求めたであろう。それゆえ、彼らは疲れ果てて門に座っていた。ただ「座っていた」と言うだけでなく、さらに、彼らが門で咎める主を憎んだ、とも言う。

4

In porta enim erat, qui subiturus erat sui corporis passionem, per quam migraret e terris, rediret ad coelum. In porta erat cum diceret: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII, 35) .

PL 14, 1116B

門にいたのは、自らの体の受難を受けようとしていた者である。その受難によって彼は地上から移り、天に帰るのであった。彼は、「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)と言ったとき、門にいたのである。

5

Quid est ergo: Factus sum illis in parabolam (Psal. LXVIII, 12) ; nisi quia finis Legis est Christus, et mors ejus solvit aenigmata prophetarum; eaque quae ante Judaeis erant incognita, cum prophetarentur, postea manifestata sunt Dominicae passionis effectu?

PL 14, 1116B

では、「私は彼らにとってたとえ話となった」(詩篇68:12)とは何か。キリストは律法の終わりであり、その死が預言者たちの謎を解いたということ、そして、預言されたときにはユダヤ人たちに知られていなかった事柄が、のちに主の受難の成就によって明らかにされたということにほかならないではないか。

6

Factus est illis in parabolam; quia quasi vilem se praebuit, ingerens se illis, nec refugiens eorum seditiones, et perducens eos ad tempus beneplaciti sibi; ut moreretur pro omnibus hominibus, quo illius sanguine genus hominum mundaretur.

PL 14, 1116B

彼が彼らにとってたとえ話となったのは、いわば卑しい者として身を示し、彼らに自らを差し出し、彼らの騒乱から逃げず、自らの好むときまで彼らを導いたからである。それは、すべての人のために死に、その血によって人類が清められるためであった。

In Psalmum XLIII, Caput LVIII

詩篇43篇講解 第LVIII章PL 14, 1116C
1

Similiter in parabola scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4) . Solvit hanc parabolam Apostolus dicens: Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt.

PL 14, 1116C

同じようにたとえ話の中に、「汝は脱穀する牛の口をくくってはならない」(申命記25:4)と書かれている。使徒はこのたとえ話を解いて言う。「神は牛のことを気にかけているのか。それとも、確かに我々のために言っているのか。我々のために書かれたのだから。」

2

Quis est qui arat, nisi qui in spe arat (I Cor. IX, 9 et 10) ? ut in judicio Domini metat?

PL 14, 1116C

「耕す者とは、希望をもって耕す者でなくて誰か」(一コリント9:9、10)。主の裁きにおいて刈り取るためではないか。

3

Et ideo quasi boni agricolae, ubi propter spem inarata fuerit terra nostra continentia corporali: non carnalia, sed spiritalia seminemus: quoniam de carnalibus corruptela colligitur, de spiritalibus vita aeterna acquiritur.

PL 14, 1116C

それゆえ、良い農夫のように、希望のゆえに我々の地が体の節制によって耕されずにおかれたところでは〔inarata の係りは定かでない。体の節制によって肉の種を蒔かずにおかれた地と取った〕、肉のものではなく霊のものを蒔こう。肉のものからは腐敗が集められ、霊のものからは永遠の生命が得られるからである。

4

Typus itaque et figura nobis sint gesta majorum. Typus lex scripta in cordibus nostris, ut nobis in ea quaedam futurorum figura, non veritas sit. Lex ergo quasi figura sit nobis: Evangelium quasi lumen et signaculum veritatis.

PL 14, 1116C

それゆえ、先人たちの行いが我々にとって予型であり象りであるように。予型とは我々の心に書かれた律法であり、それは、我々にとってその中に未来の事柄の象りがあって、真理ではないということである。それゆえ律法は我々にとって象りのようであれ。福音は、いわば真理の光であり印である。

In Psalmum XLIII, Caput LIX

詩篇43篇講解 第LIX章PL 14, 1116D
1

In parabola ergo Dominus ostendit se Judaeis: sed non intellexerunt parabolam; quia medicum non receperunt, qui curaret animas laborantium, et omni aegritudine et inaequalitate incommoditatis absolveret.

PL 14, 1116D

それゆえ主は、たとえ話のうちに自らをユダヤ人たちに示した。だが彼らはたとえ話を理解しなかった。苦しむ者たちの魂を癒し、あらゆる病と、不調による不均衡から解き放つ医者を、受け入れなかったからである。

2

Factus est etiam in parabolam, quia carnem suscepit, quam crucifixerunt Judaei, non intelligentes parabolam spiritalem. Eo usque enim non intellexerunt, ut cum auctorem vitae crucifigerent, et suspensam in cruce cernerent carnem Domini salutarem, moverent caput.

PL 14, 1117A

彼はまた、たとえ話となった。ユダヤ人たちが十字架につけた肉を、彼が受けたからである。彼らは霊的なたとえ話を理解しなかった。命の創始者を十字架につけ、十字架に掛けられた主の救いの肉を見ながら、頭を振るほどにまで、理解しなかったのである。

3

Nam si intellexissent, utique non insultassent, sed ingemuissent. Et tamen ipsa commotio capitis illis in similitudinem cessit; ut non hoc significaret quod illi sentiebant, sed quod mysteria declarabant.

PL 14, 1117A

もし理解していたなら、確かに嘲りはせず、うめいたであろう。それでも、この頭を振ることそのものが、彼らにとっては似姿となった。それは、彼らが思っていたことではなく、奥義が示していたことを意味した。

4

Illi enim secundum vulgi usum insultantes Domino movebant caput suum; sicut qui justis insultare desiderant, si forte eos viderint in hoc saeculo fatigari, movent caput.

PL 14, 1117A

彼らは、群衆の習いに従って主を嘲りながら自分の頭を振ったのである。それは、義人を嘲りたがる者たちが、もしこの世で義人が疲れているのを見かけたなら、頭を振るのと同じである。

In Psalmum XLIII, Caput LX

詩篇43篇講解 第LX章PL 14, 1117A
1

Quae commotio capitis geminum intellectum habet. Reprehensibiles enim videntur secundum Scripturae auctoritatem, qui movent caput; cum dicat et Matthaeus: Qui transibant blasphemabant Dominum Jesum moventes capita sua (Matth. XXVII, 39) .

PL 14, 1117A

この頭を振ることには二重の解釈がある。聖書の権威に従えば、頭を振る者たちは非難されるべき者に見える。マタイも言うからである。「通りかかる者たちは、頭を振りながら主イエスを冒瀆していた」(マタイ27:39)。

2

Et Marcus: Qui praeteribant (Marc. XV, 29) . Transeuntes autem quod reprehensibiles aestimentur, docet hic ipse Propheta, qui dicit de vinea sabaoth: Et vindemiant eam omnes transeuntes viam (Psal. LXXIX, 13) .

PL 14, 1117B

またマルコも言う。「通り過ぎる者たちは」(マルコ15:29)。通り過ぎる者たちが非難されるべき者と見なされることは、この預言者自身が、サバオト〔万軍〕のブドウ畑について言う箇所で教えている。「道を通り過ぎるすべての者が、それのブドウを摘む」(詩篇79:13)。

3

Denique et qui sequitur versus, hoc signat: Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Ibid., 14) .

PL 14, 1117B

実際、続く節もこれを示している。「森のイノシシがそれを荒らし、ひとり歩きの野獣がそれを食い荒らした」(詩篇79:14)。

4

Et in posterioribus ait: Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8) ; eo quod qui transit, et non stat in atriis Domini, non dat benedictionem.

PL 14, 1117B

また後の箇所では言う。「道を通り過ぎる者たちは言わなかった。『主の祝福が汝らの上にあるように』」(詩篇128:8)。通り過ぎて、主の庭に立ちとどまらない者は、祝福を与えないからである。

5

Ita ergo Judaei movebant caput super Dominum Jesum, ut praeterirent, qui firmum solidumque fidei vestigium habere non poterant. Movebant autem caput suum, quorum caput Christus esse debuerat, quem non debuit dimovere et deturbare perfidia Judaeorum.

PL 14, 1117B

こうしてユダヤ人たちは、主イエスに対して頭を振りつつ通り過ぎた。信仰の確かで堅固な足場を持てなかったからである。しかも彼らは自分の頭を動かした。キリストが彼らの頭であるはずであった。ユダヤ人の不信は、そのキリストを退け、突き落とすべきではなかった。

6

Sed quia non passi sunt membra se esse Christi, ideo caput eorum non fuit Christus. Non erat etiam Lex caput eorum, quia exspoliabantur et Lege a populo nationum. Non fuit his caput verbum Dei; quia amiserant prophetas, et apostolos non habebant.

PL 14, 1117C

しかし、彼らは自分がキリストの肢体であることを受け入れなかったので、キリストは彼らの頭ではなかった。律法も彼らの頭ではなかった。諸民族の民によって、律法をも奪われたからである。神の言葉は彼らの頭ではなかった。預言者たちを失い、使徒たちを持たなかったからである。

7

Hoc de reprehensibili commotione capitis dictum sit. Est tamen et laudabilis capitis commotio: reprehensibilis Judaeis, laudabilis populo nationum. Quid est enim caput, nisi in quo sensus sunt?

PL 14, 1117C

これは、頭を振ることの非難すべき面について言われたことである。だが頭を振ることには称賛すべき面もある。ユダヤ人にとっては非難すべきであり、諸民族の民にとっては称賛すべきである。頭とは、感覚の宿るところにほかならないではないか。

8

Oculi enim sapientis in capite ejus; quos moveri oportet oculos, id est, mentis tuae sensus, ne aliquo torpore pigrescant.

PL 14, 1117C

「賢者の目は頭の中にある」。その目、すなわちあなたの精神の感覚は、いかなる鈍さによっても怠惰にならぬよう、動かされねばならない。

9

Move ergo prudentiam tuam, move sapientiam, move cogitationes tuas coelestium collatione sermonum, et propheticorum disputatione verborum; ita ut non pecces in Testamento Dei, sed fides firma sit. Sunt enim haeretici qui movent sensus suos, ut perfidiam tamen, non fidem excitent.

PL 14, 1117C

それゆえ、あなたの思慮を動かせ、知恵を動かせ、天上の言葉を比べ合わせ、預言の言葉を論じ合うことによって、あなたの思考を動かせ。こうして神の契約に対して罪を犯さず、信仰が堅固であるようにせよ。異端者たちもまた自分の感覚を動かすが、それは不信を起こすためであり、信仰を起こすためではない。

In Psalmum XLIII, Caput LXI

詩篇43篇講解 第LXI章PL 14, 1117D
1

Sed jam expressius de ipsa capitis commotione quae in similitudinem populi est posita, dicendum est. Quis est caput populorum, nisi Christus? Caput enim mulieris vir, caput viri Christus. Sed et Lex caput intelligibilis mulieris.

PL 14, 1117D

だが今や、民の似姿として置かれたこの頭を振ることそのものについて、より明確に語らねばならない。諸民の頭とは、キリストにほかならないではないか。「女の頭は男であり、男の頭はキリストである」。また、律法も知性で捉えられる女の頭である。

2

Denique sub Lege tamquam sub viro est populus Judaeorum; quia Lex νόμος dicitur Graece; et ideo Synagoga νόμῳ quasi masculo copulata est, sed Legi corporali, non spiritali; hoc est, ritui Legis Judaico, cujus vinculis illigata est, legitimi nesciens sacramenta conjugii.

PL 14, 1117D

実際、ユダヤ人の民は、律法の下に、いわば夫の下にある。律法はギリシア語で「律法(ノモス)」〔ギリシア語〕と言われるからである。それゆえ会堂は、いわば男性である「律法(ノモス)」〔ギリシア語。ラテン語の lex は女性名詞だが、ギリシア語の nomos は男性名詞なので、「男」に見立てる〕と結ばれている。ただしそれは、体に属する律法であって、霊的な律法ではない。すなわち、ユダヤ的な律法の儀礼であり、会堂はその縛りに縛られて、正当な婚姻の秘義を知らない。

3

Si autem mortua fuerit Lex, hoc est, Legis interpretatio corporalis; tunc plebs, quasi mortuo conjuge priore, legitime nubet secundo viro, qui ex mortuis resurrexit. Est etiam caput mulieris hujus Evangelium.

PL 14, 1118A

だがもし律法が、すなわち律法の体に属する解釈が死ぬなら、そのとき民は、先の夫が死んだ妻のように、死者のうちから復活した第二の夫と、正当に結婚するであろう。この女の頭は福音でもある。

4

Unde quidam mystice interpretati, mortificato ritu Judaico, tamquam fratri defuncti Evangelio mulierem eam nubere ex Lege voluerunt; quia Lex annuntiaverit Evangelium. Ideo prior Lex vir, postea secundi viri nuptiae, hoc est, Evangelii sacramenta sunt.

PL 14, 1118A

それゆえ、ある人々は奥義的に解して、ユダヤ的な儀礼が死に絶えたとき、あの女が、律法に従って、死んだ者の兄弟に嫁ぐように福音に嫁ぐ、と考えた。律法が福音を告げ知らせたからである。それゆえ、先の律法は夫であり、のちの第二の夫との婚姻は、すなわち福音の秘義である。

5

Duo enim quasi conjugia, duo sunt Testamenta. Unum conjugium vetus est Testamentum, quod morte viri prioris solutum est. Et ideo mulier illa cui Lex mortua est, recte in secundum conjugium convenit, hoc est, Testamentum novum.

PL 14, 1118A

二つの契約は、いわば二つの婚姻だからである。一つの婚姻は古い契約であり、先の夫の死によって解消された。それゆえ、律法が死んだあの女は、正しく第二の婚姻、すなわち新しい契約へと向かう。

6

Sic duobus fratribus una conjungitur, cui superiora peccata moriuntur, meliora postea sacramenta renovantur.

PL 14, 1118B

こうして一人の女が二人の兄弟に結ばれる。彼女にとって、先の罪は死に、より良い秘義がのちに新しくされる。

7

Hoc nobis Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam quae sub viro est mulier, vivente viro, ligata est legi; hoc est, viri sui legi, ut ei debeat castitatem: Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri; id est, ut cui velit, nubat, dummodo mortuo viro, nubat; quia vivo viro, inquit, adultera vocabitur, si juncta fuerit alteri viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ita ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2 et 3) .

PL 14, 1118B

使徒はこれを我々に明白に説き明かして言った。「夫のもとにある女は、夫が生きている間は法に縛られている」。すなわち、夫の法に縛られ、彼に貞潔を負う、ということである。「だが夫が死んだなら、夫の法から解かれている」。すなわち、夫が死んだ後であるかぎり、望む相手に嫁いでよい、ということである。「夫が生きているのに他の男と結ばれたなら、姦淫の女と呼ばれる。だが夫が死んだなら、夫の法から解放され、他の男といても姦淫の女にはならない」と彼は言う(ローマ7:2、3)。

8

Hoc sacramentum etiam ad Christum et Ecclesiam pertinere, etiam alibi demonstravit quia magnum est sacramentum (Ephes. V, 32) .

PL 14, 1118B

この秘義がキリストと教会にも関わることを、使徒は別の箇所でも示した。「それは大いなる秘義である」(エフェソ5:32)。

9

Hic quoque non praetermisit dicens: Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis Legi per corpus Christi; ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit (Rom. VII, 4) .

PL 14, 1118C

ここでも彼は〔これを〕見逃さず、言った。「それゆえ、私の兄弟たちよ、汝らもキリストの体を通して律法に対して死んだ。他の者、死者のうちから復活した者のものとなるためである」(ローマ7:4)。

10

Quomodo mortificatus es Legi, nisi ut tibi Legis umbra moriatur, cum accedis ad sacramenta coelestia? Nec enim aliter debes accedere ad Evangelium; nisi solutus interpretationis corporalis impedimentis.

PL 14, 1118C

あなたはどのようにして律法に対して死んだのか。天上の秘義に近づくとき、律法の陰があなたにとって死ぬためにほかならない。体に属する解釈の妨げから解かれてでなければ、あなたは福音に近づいてはならないのである。

11

Alioquin adulterium est, veris falsa miscere: pudicitia autem spiritalis, si anima tua exuta omnibus impedimentis deviae cognitionis, sine ruga accedat ad Dei verbum.

PL 14, 1118C

さもなければ、偽りを真と混ぜることは姦淫である。霊的な貞潔とは、あなたの魂が、道を外れた認識のあらゆる妨げを脱ぎ捨て、しわなく神の言葉に近づくことである。

12

Ergo sicut Ecclesiae caput Christus, ita et Synagogae caput Lex; hoc est, iis qui sub Lege sunt, propter quos apostolus fecit se esse sub Lege, cum sub lege non esset; ut ea qui sub Lege sunt, lucrifaceret.

PL 14, 1118C

それゆえ、教会の頭がキリストであるように、会堂の頭は律法である。すなわち、律法の下にある者たちの頭であり、使徒は彼らのために、自分は律法の下にないのに、律法の下にある者となった。律法の下にある者たち〔底本は ea。続く文の「ut eos qui erant sine Lege」に合わせて eos と読む〕を獲得するためである。

13

Et iterum doctor gentium factus est, quasi esset ipse sine Lege; ut eos qui erant sine Lege, acquireret Christo. Pulchre autem ait quod sine Lege Dei non esset, et in Lege Christi permaneret (I Cor., IX, 21) .

PL 14, 1118D

また再び、諸国民の教師となったときは、自分があたかも律法なき者であるかのようになった。律法なき者たちをキリストのために獲得するためである。しかも彼は、自分が神の律法なき者ではなく、キリストの律法のうちにとどまっていると、見事に言っている(一コリント9:21)。

In Psalmum XLIII, Caput LXII

詩篇43篇講解 第LXII章PL 14, 1118D
1

Lex autem Synagogae caput non a principio; quia Christus erat caput veteris Synagogae, quam Moyses fundavit et condidit. Denique audi dicentem quia verbo Domini fundata est. Fide, inquit, Moyses grandis factus negavit se esse Pharaonis regis nepotem.

PL 14, 1118D

しかし、律法が会堂の頭であるのは、初めからではない。古い会堂の頭はキリストであり、その会堂をモーセが基礎づけ、築いたからである。実際、それが主の言葉によって基礎づけられたと言う者の声を聞け。「信仰によって」と彼は言う、「モーセは大人になって、ファラオ王の孫であることを拒んだ。」

2

Maluit enim afflictis compati, quam temporalibus delectari: majoresque divitias aestimavit et praetulit thesauris Aegypti, improperium Christi. Aspiciebat enim mercedem repromissionum Dei (Hebr. XI, 24 et seq.) , quae est resurrectionis gratia.

PL 14, 1118D

「彼は、苦しむ者たちとともに苦しむことを選び、一時的なものを楽しむことを選ばなかった。キリストの辱めを、エジプトの宝にまさる大きな富と考え、それを選んだ。彼は、神の約束の報いを見つめていたからである」(ヘブライ11:24以下)。それは復活の恩寵である。

3

Sed ubi propter perfidiam Judaeorum mortuum est infidelibus Dei Verbum, et excidit pectoribus Judaeorum; legis spiritalis intellectus occubuit, et nupsit Synagoga ritui corporali, observationique perfidiae.

PL 14, 1119A

しかし、ユダヤ人たちの不信のゆえに、神の言葉が不信の者たちにとって死に、ユダヤ人たちの胸から落ちたとき、霊的な律法の理解は沈み、会堂は体に属する儀礼に、不信の遵守に嫁いだ。

4

Sed non fuit illa sobrietas spiritalium nuptiarum, sed adulterium castitatis. Ideo Synagoga libera esse non potuit, quae male nupserat, et non crediderat resurrectionem Christi futuram.

PL 14, 1119A

だがそれは、霊的な婚姻の節度ではなく、貞潔に対する姦淫であった。それゆえ、悪しく嫁ぎ、キリストの来たるべき復活を信じなかった会堂は、自由でありえなかった。

5

Unde bene ei nupsit Ecclesia, cui secundum sacram dispensationem secundum carnem mortuus est Christus; ut illa Judaea anima quae ante fuerat ligata peccato, per mortem Christi absolveretur vinculo delictorum.

PL 14, 1119A

それゆえ、教会は彼に見事に嫁いだ。聖なる経綸に従い、肉において、この教会のためにキリストは死んだのである。それは、以前は罪に縛られていたあのユダヤの魂が、キリストの死によって罪の絆から解かれるためである〔cui の係りは定かでない。cui を教会と取った〕。

6

Non nubit ergo mulier alteri viro, nisi mortuus fuerit vir suus; hoc est, nisi a vinculo legitimi amoris fuerit absoluta. Si autem mortuus vir ejus fuerit, liberata est.

PL 14, 1119A

それゆえ女は、自分の夫が死なないかぎり、他の夫に嫁がない。すなわち、正当な愛の絆から解かれないかぎり、嫁がない。だが夫が死んだなら、解放されている。

In Psalmum XLIII, Caput LXIII

詩篇43篇講解 第LXIII章PL 14, 1119B
1

Sane tenebatur ex Lege, ut fratri proprii conjugis copularetur; si semen nullum maritus ei reliquisset (Deut. XXV, 55) . Quod vinculum magis nectebat interpretatio litterae, quam gratia spiritalis.

PL 14, 1119B

確かに、夫が彼女に子孫を残さなかったときは、彼女は自分の夫の兄弟と結ばれるよう、律法によって義務づけられていた(申命記25:55〔底本は25:55。25:5 の誤植か〕)。この絆を固くしていたのは、霊的な恩寵よりも文字の解釈であった。

2

Denique habebat in voluntate frater defuncti, ut si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. Unde calciamentum suum solvere jubebatur, ut esset a nexu copulae ejus exutus, quam a sui gratia ostendisset alienam.

PL 14, 1119B

実際、亡くなった者の兄弟には、望まなければ、亡くなった者の子孫を起こすために兄弟の妻を迎えない、という意志の自由があった。それゆえ彼は、自分の履き物を脱ぐよう命じられた。自分の好意とは無縁であると示した女との結びつきの絆から、自分が解かれたことを示すためである。

3

Sic enim scriptum est, quia solvebat vir calciamentum suum, et dabat proximo suo dicens: Hoc erit in testimonium in Israel. Et dicebat propinquus: Accipe, et acquire tibi tu. Et solvebat calciamentum suum.

PL 14, 1119B

実際、こう書かれている。男は自分の履き物を脱いで隣人に渡し、言った。「これはイスラエルにおける証しとなる。」親族は言った。「受け取り、汝のものとして獲得せよ。」そして彼は自分の履き物を脱いだ。

4

Dicebant etiam astantes: Det tibi Dominus uxorem, quae intrat domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia, quae aedificaverunt utraeque domum Israel, et fecerunt virtutem in Ephrata (Ruth. IV, 7, 8, 11) . Sed hoc ex litterae interpretatione Judaeum ligabat.

PL 14, 1119C

また傍らに立つ者たちも言った。「主が、汝の家に入る妻を汝に与えるように。ラケルとレアのように。この二人はともにイスラエルの家を建て、エフラタで力ある業をなした」(ルツ記4:7、8、11)。しかしこれは、文字の解釈によってユダヤ人を縛っていた。

5

Caeterum figura erat, quod Christus venturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret. Merito fratris: quia dictum est: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) ; et: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5) .

PL 14, 1119C

だが実は、それは、キリストが地上に来て、亡くなった民の子孫を起こすことの象りであった。彼が兄弟であるのは当然である。「私は汝の名を私の兄弟たちに語る」(詩篇21:23)と言われ、また「彼らの父祖があり、彼らからキリストが肉に従って出た」(ローマ9:5)と言われているからである。

6

Vel quia Evangelium defunctae Legis reparationem operaretur in posteris; ut semen quod Lex non reliquerat, Evangelii tenor resuscitaret.

PL 14, 1119C

あるいは、福音が、亡くなった律法の回復を、後の世代の者のうちに成し遂げるからである。律法が残さなかった子孫を、福音の趣旨が起こすのである。

In Psalmum XLIII, Caput LXIV

詩篇43篇講解 第LXIV章PL 14, 1119D
1

Non mirum ergo si caput suum prava interpretatione moverunt; ut ipsi a se deturbarent sapientiam, suae salutis auctorem: aut certe movendo caput suum, causa fieret commotionis capitis non paucis; sed populis.

PL 14, 1119D

それゆえ、彼らが誤った解釈によって自分の頭を動かしたのは、不思議ではない。こうして彼ら自身が、自らの救いの創始者である知恵を、自分から突き落としたのである。あるいは少なくとも、自分の頭を動かすことによって、少数の者にではなく諸民に、頭を振ることの原因となったのである。

2

Commotio haec capitis facta est: quandoquidem in omnem terram exivit sonus eorum; ut fieret omnis terra Domini, et regnum Domini esset in nationibus.

PL 14, 1119D

この頭を振ることは生じた。「その響きは全地に出て行った」からである。それは、全地が主のものとなり、主の王国が諸民族の中にあるようになるためであった。

3

Unde et in posterioribus dicit: Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedes super Cherubim, moveatur terra (Psal. XCVIII, 1) .

PL 14, 1119D

それゆえ後の箇所では言う。「主は王となった。諸民は怒れ。ケルビムの上に座す汝よ、地は動かされよ」(詩篇98:1)。

4

Quod pulchre Aquila interpretatus est, ut ἀλάλαγμα diceret; hoc est, transmutationem, quae est de loco ad locum, de Judaea ad populos nationum.

PL 14, 1120A

アキュラはこれを見事に解釈して、「アララグマ」〔ギリシア語。この語は「叫び」の意で、続く「移し替え」という説明に合わない。ミーニュの脚注はアララグマが本来の語であることを疑い、「変化」を言う語(アロイオーシス)であったろうと推す。これに従って解した〕と言った。すなわち、場所から場所への、ユダヤから諸民族の民への移し替えである。

5

Quod ex ea lectione quae in Evangelio est, liquido poterit manifestari, quemadmodum Lex mota sit, dicente Scriptura: Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.

PL 14, 1120A

律法がどのようにして動かされたかは、福音の中にあるあの箇所から、はっきりと明らかにしうる。聖書は言う。「モーセの座に、書記たちとファリサイ派の人々が座った。」

6

Omnia ergo quae dicunt vobis, servate et facite: secundum opera eorum nolite facere; quae enim dicunt, non faciunt. Alligant autem onera gravia, et imponunt super humeros hominum: ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Omnia autem faciunt, ut videantur ab hominibus (Matth. XXIII, 2 et seq.) .

PL 14, 1120A

「それゆえ、彼らが汝らに言うことはすべて、守り、行え。だが彼らの行いに従って行うな。彼らは言うが、行わないからである。重い荷を縛って人々の肩に載せるが、自分たちはそれを指一本で動かそうともしない。彼らはすべてを、人々に見られるために行う」(マタイ23:2以下)。

In Psalmum XLIII, Caput LXV

詩篇43篇講解 第LXV章PL 14, 1120A
1

Quid est, sederunt Scribae; nisi quia littera scribitur? unde et γραμματεῖς Graece dicuntur scribae, litterae sequentes interpretationem, non spiritus intellectum; littera autem occidit.

PL 14, 1120A

「書記たちが座った」とは、文字が書かれるということにほかならないではないか。それゆえギリシア語でも書記たちは「文字の人(グランマテイス)」〔ギリシア語。「文字」(グランマ)から出た語〕と言われる。彼らは文字の解釈に従う者であって、霊の理解に従う者ではない。だが「文字は殺す」。

2

Litteram ergo occidentem sequentes, et ipsa appellatione resonantes scribae: pharisaei autem sunt, hoc est, qui a veritatis unitate divisi sunt; phares enim interpretatur divisio.

PL 14, 1120B

それゆえ、殺す文字に従い、呼び名そのものにも響き合う者が書記たちである。ファリサイ派の人々とは、真理の一致から分けられた者たちである。「ファレス」は「分割」と解釈されるからである。

3

Dividunt autem pharisaei hoc genere verba Legis, ut resonent, et in ipsa meditentur: spiritalis autem mysteria Legis et sacramenta non videant. Nam si Lex spiritalis est, utique praecepta Legis sunt spiritalia, et opera ejus spiritalia sunt.

PL 14, 1120B

ファリサイ派は、律法の言葉を、響くように、またそれ自体の中で思い巡らすように、こうして分ける。だが律法の霊的な奥義と秘義を見ない。実際、律法が霊的であるなら、律法の命令は霊的であり、その業も霊的である。

4

Docentes ergo quae Moyses scripsit, onera gravia ligant corporalibus Legis (gravia sunt enim quae contraria jugo Christi sunt) et per doctrinam suam deviam gravia onera imponunt auribus audientium, quae ipsi ne tantum quidem volunt movere, ut a corporalibus Legis ad spiritalia Scripturae verba commoveant.

PL 14, 1120B

それゆえ、モーセが書いたことを教えながら、彼らは律法の体に属することがらによって重い荷を縛る(キリストの軛に反するものが重いからである)。そして自らの道を外れた教えによって、聞く者の耳に重い荷を負わせるが、彼ら自身はそれを、律法の体に属することがらから聖書の霊的な言葉へと動かすほどにも、動かそうとしない。

5

Sic enim intelligendum est, quia digito suo nolunt movere illa; hoc est, nec exiguo puncto atque momento transferunt se ad intelligentiam spiritalem. Hinc est et illud, quod scriptum est: Quod si in digito Dei ego ejicio daemonia (Luc. XI, 20) .

PL 14, 1120C

実際、「自分の指でそれを動かそうとしない」とは、次のように解さねばならない。すなわち、わずかな一点、わずかな瞬間にも、霊的な理解へと自らを移さない、ということである。ここから、「もし私が神の指で悪霊を追い出すのなら」(ルカ11:20)とも書かれている。

6

Quid sit digitus, interpretatur ipsa Scriptura, quae dicit in alio libro Evangelii: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia (Matth. XII, 28) .

PL 14, 1120C

指とは何かは、福音書の別の書で聖書自身が解釈している。「もし私が神の霊で悪霊を追い出すのなら」(マタイ12:28)。

7

Digitus ergo Dei, Spiritus Dei est; Deus enim Spiritus est, et nihil habet in sua substantia corporale, sed totus est Spiritus. In Spiritu ergo Dei ejicit daemonium, qui in digito Dei ejicit.

PL 14, 1120C

それゆえ、神の指とは神の霊である。神は霊であり、その実体に体に属するものを何一つ持たず、全き霊だからである。それゆえ、神の指で悪霊を追い出す者は、神の霊によって悪霊を追い出すのである。

8

Unde et sanctus David ait: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) ; hoc est, Spiritus tui opera sunt coeli, sicut et scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 14, 1120C

それゆえ聖なるダビデも言う。「私は汝の天を見る、汝の指の業を」(詩篇8:4)。すなわち、天は汝の霊の業である。それはまた、書かれているとおりである。「主の言葉によって天は堅くされ、その口の霊によって、それらのすべての力が〔堅くされた〕」(詩篇32:6)。

In Psalmum XLIII, Caput LXVI

詩篇43篇講解 第LXVI章PL 14, 1120D
1

Ut ergo concludamus disputationem, scribae et pharisaei nihil ad interiorem hominem referunt, qui ut ipse ad imaginem Dei et similitudinem factus est; ita in iis quae cogitat et quae meditatur, debet magis quae spiritalia sunt, quam quae carnalia cogitare.

PL 14, 1120D

それゆえ議論を結ぶなら、書記たちとファリサイ派は、何ものも内なる人に関わらせない。内なる人は、神の像と似姿に造られたのであるから、思考し思い巡らす事柄においても、肉に属するものよりも霊的なものを思うべきである。

2

Totum ergo ad illum exteriorem, ad illum terrenum hominem referre contendunt: et ideo omnia eorum opera talia sunt, ut videantur ab hominibus; non ut placeant Patri, qui in abscondito videt. Timent enim sua opera revelare.

PL 14, 1120D

彼らはすべてを、あの外なる、あの地上的な人に関わらせようと努める。それゆえ彼らの業はすべて、人々に見られるためのものであり、隠れたところで見る父に喜ばれるためのものではない。彼らは自分の業が明らかにされることを恐れるからである。

In Psalmum XLIII, Caput LXVII

詩篇43篇講解 第LXVII章PL 14, 1121A
1

Haec est ergo commotio capitis quae facta est in populis; vel, sicut Aquila et Symmachus dixerunt, in gentibus; omnes enim gentes moverunt caput suum, ut Legem spiritaliter interpretarentur.

PL 14, 1121A

それゆえ、これが諸民の間で起こった頭を振ることである。あるいは、アキュラとシュンマコスが言ったように、諸国民の間で起こったことである。すべての国民が自分の頭を振って、律法を霊的に解釈するようになったからである。

2

Nemo secundum litteram Legis se putet esse salvandum; quia littera Legis maledictum habet: spiritus benedictionem affert. Nemo ex operibus Legis justificari potest; quia sub maledicto sunt omnes, qui sub littera sunt.

PL 14, 1121A

律法の文字に従って自分が救われると考える者は、誰もあってはならない。律法の文字は呪いを持ち、霊は祝福をもたらすからである。律法の行いによって義とされうる者はいない。文字の下にある者は皆、呪いの下にあるからである。

3

Fugiant ergo omnes maledictum Legis, et confugiant ad benedictionis gratiam; ut benedictionem habeant in coelestibus, in Christo Jesu, qui mortuus est pro nobis, ut fides transiret ad gentes: qui etsi vir fuit ante Synagogae, nec ipsam deseruit, et nos redemit; illam enim non deseruit, ut reliquiae salvae fierent: nos redemit eligendo populos nationum.

PL 14, 1121A

それゆえ、すべての者は律法の呪いを逃れ、祝福の恩寵に逃れ込め。そうして、キリスト・イエスにおいて、天上のものにおける祝福を持つように。キリストは、信仰が諸国民へ渡るために、我々のために死んだ。彼はかつては会堂の夫であったが、会堂をも見捨てず、我々を贖った。会堂を見捨てなかったのは、残りの者が救われるためであり、我々を贖ったのは、諸民族の民を選ぶことによってである。

4

Haec ergo electio gentium salus Judaeis; reliquiae enim non per opera sua, sed per electionem gratiae salvae factae sunt. Gratia est ergo Christi quae et nos redemit, et reliquias vivificavit.

PL 14, 1121B

それゆえ、この諸国民の選びはユダヤ人にとって救いである。残りの者は、自らの行いによってではなく、恩寵の選びによって救われたからである。したがって、我々をも贖い、残りの者をも生かしたのは、キリストの恩寵である。

5

Commotio autem capitis facta est in gentibus: sed ex hac commotione non mediocris mutationis gratiam Judaei pertulerunt, quorum reliquiae salvae factae sunt.

PL 14, 1121B

頭を振ることは諸国民の間で起こった。だがユダヤ人は、この頭を振ることから、並々ならぬ変化の恩寵を受けた。その残りの者は救われたのである。

In Psalmum XLIII, Caput LXVIII

詩篇43篇講解 第LXVIII章PL 14, 1121B
1

(Vers. 16.) Sequitur: Tota die verecundia mea contra me est: et confusio vultus mei operuit me. Quid est quod interdum ex persona unius, interdum ex persona plurimorum psalmus hic dicitur?

PL 14, 1121B

(第16節)続けて言う。「一日中、私の恥は私に対してあり、私の顔の恥辱が私を覆った。」この詩篇が、あるときは一人の人の人格から、あるときは多くの人の人格から語られるのは、どういうことか。

2

Namque a principio a pluribus coepit, ut est: Deus auribus nostris audivimus, et caetera quae sequuntur (Supra, vers, 2 et seq.) . Deinde ait: Tu es ipse Rex meus, et Deus meus. Iterum: In te inimicos nostros ventilabimus.

PL 14, 1121C

実際、初めは多くの者によって始まり、「神よ、我々は自分の耳で聞いた」とあり、以下に続く言葉もそうである(上、第2節以下)。次に言う。「汝こそ、私の王、私の神である。」再び、「汝によって我々の敵を吹き散らす。」

3

Et postea: Non enim in arcu meo sperabo; et: In Deo laudabimur tota die: et: Tota die verecundia mea contra me est.

PL 14, 1121C

そして後には、「私は自分の弓に望みを置かないからである」、また「神によって我々は一日中ほめたたえられる」、また「一日中、私の恥は私に対してある」と言う。

4

Quid sibi vult ista mutatio, quae frequenter in psalmis repetitur; sicut et in centesimo octavo psalmo ait: Deus laudem, meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2) . Hoc de uno, sequitur de pluribus?

PL 14, 1121C

詩篇でしばしば繰り返されるこの交替は何を意味するのか。第108篇でも言う。「神よ、私の賛美に対して黙するな。罪人の口と偽る者の口が、私に対して開かれたからである」(詩篇108:2)。これは一人についてだが、続きは多くの者についてか。

5

Locuti sunt adversum me lingua dolosa . . . . et posuerunt odium pro dilectione mea (Ibid., 3 et 5) . Deinde de uno: Constitue super eum peccatorem (Ibid., 6) . Quod videtur in centesimo octavo psalmo aliud ad populum Judaeorum referri, aliud ad Judam proditorem.

PL 14, 1121C

「彼らは私に対して偽りの舌で語った……そして私の愛に代えて憎しみを置いた」(詩篇108:3、5)。次いで一人について。「彼の上に罪人を立てよ」(詩篇108:6)。第108篇では、あるものはユダヤ人の民に、あるものは裏切り者ユダに関わらせられているように見える。

6

Quando pluraliter dicta, ad populum: quando singulariter, ad Judam. Hic quoque possumus dicere, quando pluraliter dicta, ad sanctos: quando singulariter, ad Dominum nostrum Jesum Christum referri; quia aestimari potest et pro pluribus in Propheta locutus, et ipse pro se.

PL 14, 1121D

複数で言われたことは民に、単数で言われたことはユダに。ここでも、複数で言われたことは聖なる者たちに、単数で言われたことは我々の主イエス・キリストに関わると言うことができる。預言者の中で、彼が多くの者のために語り、また自分自身のために語った、と考えることができるからである。

7

Et ideo dixerit: Verecundia mea contra me est; quae dicitur ἐντροπή; ἐντροπή autem est, quando verecundiam vult quis incutere alicui, ut inflectat propositum suum, sicut est: Descendat nunc de cruce, et credimus ei: confidit in Deo, liberet nunc eum (Matth. XXVII, 42 et 43) .

PL 14, 1122A

それゆえ彼は言ったのであろう。「私の恥は私に対してある」。これは「恥じ入らせ(エントロペー)」〔ギリシア語〕と言われる。「恥じ入らせ(エントロペー)」とは、誰かが他人に恥を植え付けて、その意図を曲げさせようとするときのことである。たとえば、「今、十字架から降りるがよい。そうすれば我々は彼を信じる。彼は神に信頼している。今、神が彼を救えばよい」(マタイ27:42、43)というのがそうである。

8

Pulchre autem ait: Tota die; quia Incarnatio Domini nostri Jesu Christi lucem attulit mundo. Dies itaque Incarnationis est, de quo idem dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis (Joan. XII, 35) ; et: Abraham diem meum vidit (Joan. VIII, 56) .

PL 14, 1122A

「一日中」と言ったのは見事である。我々の主イエス・キリストの受肉が世界に光をもたらしたからである。それゆえ受肉の日があり、同じ主はこの日について言う。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。また、「アブラハムは私の日を見た」(ヨハネ8:56)。

9

Ergo haec verecundia habet in se confusionem. Unde et Symmachus: Tota die, inquit, confusio mea contra me est. Quae autem confusio Christi, nisi crux; quod nudus pependit in ea?

PL 14, 1122A

それゆえ、この恥は恥辱を内に持つ。シュンマコスも、「一日中、私の恥辱は私に対してある」と言う。キリストの恥辱とは十字架にほかならない。彼がその上に裸で掛かったからである。

10

Et bene, tota die; quia ex quo affixus est cruci, usque in horam nonam tenebrae factae sunt: et post horam nonam lux refulsit usque in vesperum. Hic dies ex tribus primus.

PL 14, 1122B

「一日中」とはよく言った。十字架に釘づけられたときから第九時まで闇が生じ、第九時のあとに光が輝いて夕べにまで及んだからである。この日は、三つの日のうちの第一の日である。

11

Potest tamen et chorus sanctorum pluraliter de se, et singulariter loqui; chorus enim quasi singularem personam habet, sed numerus plurimorum est; sicut illud est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) . 68.

PL 14, 1122B

しかし、聖なる者たちの合唱隊も、自分たちについて複数で、また単数で語ることができる。合唱隊はいわば単一の人格を持つが、数は多数だからである。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)というのがそうである。

12

Quae autem est confusio, quae operuit Dominum Jesum, cum confusionem peccata faciant; ipsa sunt enim quae operiunt peccatorem: hic autem peccatum non fecerit?

PL 14, 1122B

68.〔底本は段落番号 68 を二度組み、二つ目をこの段落の頭に置く〕では、主イエスを覆った恥辱とは何か。罪が恥辱を生み、罪人を覆うのはまさに罪であるのに、彼は罪を犯さなかったではないか。

13

Sed quemadmodum est confusio adducens peccatum, ita est confusio quae peccatum abolet; ut confusio crucis Domini nostri Jesu Christi, per quam peccata mundantur.

PL 14, 1122B

しかし、罪を招く恥辱があるように、罪を取り除く恥辱もある。我々の主イエス・キリストの十字架の恥辱がそうであり、それによって罪が清められる。

14

Est etiam omnis confusio bona, quam pro Christi nomine subeas, et admodum gloriosa; si verbi gratia in persecutione lex sit, ut verberetur Christianus, ut dignitatem amittat, ut careat privilegio, ut in vincula ducatur.

PL 14, 1122C

また、キリストの名のためにあなたが受ける恥辱はすべて善く、まことに栄光に満ちている。たとえば迫害のうちに、キリスト教徒は鞭打たれ、地位を失い、特権を欠き、鎖につながれると定める法がある場合である。

15

Haec utique confusio etsi privilegium non habet, habet gloriam piae confessionis. Est autem et Christi confusio, sicut ipse ait: Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 33) . Bona ergo confusio.

PL 14, 1122C

この恥辱は、たとえ特権を持たなくても、敬虔な告白の栄光を持つ。またキリストの恥辱もあり、彼自身が言うとおりである。「人々の前で私を恥じた者を、私もまた、天にいる私の父の前で恥じ入らせる」(マタイ10:33)。それゆえ、善い恥辱がある。

16

Plerisque tamen hujusmodi confusio Christi amara est; hoc est, non credentibus: jucunda credentibus.

PL 14, 1122C

しかし多くの者にとって、このようなキリストの恥辱は苦い。すなわち、信じない者にとってである。信じる者には快い。

In Psalmum XLIII, Caput LXIX

詩篇43篇講解 第LXIX章PL 14, 1122D
1

(Vers. 17.) Sive ergo velis confusionem Christi intellige in crucem ejus, quae Judaeis videbatur esse confusio, qui insultabant ei; quasi erubesceret Christus in eo opere, in quo publicam operabatur salutem: sive etiam hanc confusionem, quae ingeri videbatur, a voce exprobrantis et obloquentis: a facie inimici et persequentis.

PL 14, 1122D

(第17節)それゆえ、あなたが望むなら、キリストの恥辱を、その十字架に関わるものと解せ。それはユダヤ人たちには恥辱と見えたのであり、彼らは彼を嘲った。あたかもキリストが、公けの救いをなしていたその業のゆえに恥じ入っているかのようにである。あるいはまた、この恥辱を、咎め立てし悪口を言う者の声から、敵であり迫害する者の顔から、浴びせられると見えたものと解せ。

2

Erubescebat enim sic lapsum esse electum populum suum, et confundebatur in eos apud Patrem, quorum finis advenerat; praesens enim erat Filio Pater, a quo numquam potest Filius separari.

PL 14, 1123A

彼は、自分の選んだ民がこのように堕ちたことを恥じ、その終わりが来た者たちのことを、父の前で恥じ入った。子には父が居合わせ、子が父から離れることは決してありえないからである。

3

Et ideo Pater audiebat dicentem Judaeis: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38) .

PL 14, 1123A

それゆえ父は、ユダヤ人たちにこう言う彼の声を聞いていた。「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま、汝らに残される」(マタイ23:38)。

In Psalmum XLIII, Caput LXX

詩篇43篇講解 第LXX章PL 14, 1123A
1

Sunt autem qui etiam in confusione sua gloriantur; sicut illi de quibus dicit Apostolus: Quia gloria eorum in confusione ipsorum (Philip. III, 19) ; quibus contraria est gloria Christi, qui crucem suscepit, nec confusionem refugit.

PL 14, 1123A

しかし、自分の恥辱を誇る者たちもいる。使徒が彼らについて言うとおりである。「彼らの栄光は彼ら自身の恥辱にある」(フィリピ3:19)。キリストの栄光は、この者たちとは反対である。彼は十字架を受け、恥辱を避けなかった。

2

Quam nos quoque minime timere debemus, nec formidine aut fastidio declinare; ne peccatum supra nos adducat, quae potest adducere gratiam vitae.

PL 14, 1123A

我々もこの恥辱を決して恐れてはならず、恐怖や嫌悪から避けてはならない。命の恩寵をもたらしうるものを避けることが、かえって罪を我々の上に招かぬようにするためである〔adducat の主語は定かでない。恥辱を避けることと取った〕。

3

Est enim et confusionis gloria, ut si in multos gentiles incidas, vel philosophos, et illi tibi objiciant crucem Christi, et verbo respondere non possis, nec salutaria quisquam audiat verba referentem, est confusio; sed a voce exprobrantis et obloquentis: a facie inimici et persequentis.

PL 14, 1123B

恥辱にも栄光がある。たとえば、多くの異邦人や哲学者に出会い、彼らがあなたにキリストの十字架を突きつけ、あなたが言葉で答えられず、救いの言葉を述べても誰も聞こうとしないなら、それは恥辱である。だがそれは、咎め立てし悪口を言う者の声から、敵であり迫害する者の顔からの恥辱である。

4

Et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam ejus: esto sicut homo mutus et tacens, et quasi non audiens verba insultantium et obloquentium; non quo respondere nequeas, sed quo respondere non debeas. Omni enim rei tempus: tempus tacendi, et tempus loquendi.

PL 14, 1123B

それゆえ、「愚か者にはその愚かさに応じて答えるな」。物言わぬ黙した人のようであれ。嘲る者たち、悪口を言う者たちの言葉を聞いていないかのようであれ。答えられないからではなく、答えるべきでないからである。「すべてのことに時がある。黙る時があり、語る時がある。」

5

Tacendum est, quando paratum non invenis auditorem: loquendum est, quando Dominus linguam eruditionis indulget; ut sermo tuus operetur in affectibus audientium. Quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem?

PL 14, 1123B

聞き手が備えているのを見いださないときは黙らねばならない。主が教えの舌を与えるときは語らねばならない。あなたの言葉が聞き手の心情に働くためである。だが、あなたの救いの言葉を聞こうとしないがゆえにあなたに悪口を言う者が、どうしてあなたの言うことを聞こうか。

6

Aut quomodo tibi acquiescat, qui persecutor est, et velit te sibi vindicare? Aut, ut Aquila dixit, vel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi haereditas ad gentes videatur esse transfusa?

PL 14, 1123C

あるいは、迫害者であって、あなたに報復しようとする者〔te sibi vindicare は「あなたを自分のものとする」とも読めるが、続くアキュラやシュンマコスの「復讐し罰する」と対になるので、報復の意に取った〕が、どうしてあなたに従おうか。あるいは、アキュラやシュンマコスが言ったように、キリストの相続が諸国民に移されたように見えることを、あなたにおいて復讐し罰しようとする者が、〔どうして従おうか〕。

7

Longe itaque ista confusio a confusione et opprobrio peccatoris. Istius enim conscientia illuminatur, qui oblitus non est Dei sui: illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum.

PL 14, 1123C

それゆえ、この恥辱は、罪人の恥辱や辱めから遠い。この者の良心は、自分の神を忘れなかったことで照らされる。あの者たちの良心は、その才知が曇り、罪の記憶に乱される者たちのものであり、恥じ入らされる。

In Psalmum XLIII, Caput LXXI

詩篇43篇講解 第LXXI章PL 14, 1123C
1

(Vers. 18, 19, 20.) Et ideo bene sibi conscii dicunt: Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua.

PL 14, 1123C

(第18、19、20節)それゆえ、良心にやましいところのない者たちは言う。「これらすべてが我々の上に臨んだが、我々は汝を忘れず、汝の契約において不法を行わなかった。我々の心は後ろに退かず、汝は我々の小道を汝の道からそらした。」

2

Videtur versiculus ultimus non concordare superioribus. Nam quomodo declinarunt ii, quibus divinitatis nulla obrepsit oblivio, nec alicujus iniquitatis conscientia, nec ulla desidia?

PL 14, 1123D

最後の小節は、前のものと調和しないように見える。神性を忘れることも、いかなる不法の意識も、いかなる怠りもひそかに忍び込まなかった者たちが、どうしてそれたのか。

3

Sed si consideres quia justus vix salvus fit, intelligis profecto et ipsius nonnumquam titubare vestigia, et auctorem declinationis eorum Deum videri; quia ipse quoque patitur justos saepe tentari, quo magis probentur tentationibus eruditi.

PL 14, 1123D

しかし、義人はかろうじて救われると考えるなら、その足取りもときに揺らぐこと、そして彼らがそれる原因は神であると見えることを、あなたは理解する。神自身が、義人がしばしば試みられるのを許すからであり、それは、彼らが試みによって鍛えられ、いっそう確かめられるためである。

4

Quis est autem tam fortis, ut nequaquam in tentatione moveatur; nisi Dominus adjutor ei assistat? Denique conturbatus est et ipse propheta David: quia dixit in sua abundantia: Non movebor in aeternum (Ps. XXIX, 7) .

PL 14, 1124A

だが、主が助け手としてそばに立たないのに、試みのうちにまったく動揺しないほど強い者が誰であろう。実際、預言者ダビデ自身も動揺した。彼は自分の豊かさのうちに、「私は永遠に動かされない」(詩篇29:7)と言ったからである。

5

Aut quis est ille quem locus afflictationis, et terrae corruptela non moveat; cum divina sententia neminem exceperit, qui sit ab exercitio et a fatigatione terrae hujus immunis, cui dictum est: Maledicta terra in omnibus operibus tuis . . . spinas, inquit, et tribulos germinabit (Gen. III, 7, 18) .

PL 14, 1124A

あるいは、苦難の場や地の腐敗に動かされない者が誰であろう。神の宣告は、この地の労苦と疲労を免れる者を一人も除外しなかった。その人に言われた。「地は汝のすべての行いにおいて呪われる……それは、と彼は言う、茨とアザミを生えさせる」(創世記3:7、18〔底本は 3:7。3:17 の誤植か〕)。

6

Denique ipse Paulus Dominicae vas electionis, a maledictione veteris sententiae absolutus Domini Jesu passione, tamen captivum se duci in legem peccati vehementissime deploravit, nec quemquam nisi Christum a quo liberaretur invenit: cum eum lex sui corporis et umbra mortis urgeret.

PL 14, 1124A

実に、主の選びの器であるパウロ自身も、主イエスの受難によって古い宣告の呪いから解かれていたが、それでも罪の法に捕らわれて引かれてゆくことを痛切に嘆き、解放してくれる者としてキリストのほかに誰も見いださなかった。自分の体の法と死の陰が彼を圧迫していたときである。

In Psalmum XLIII, Caput LXXII

詩篇43篇講解 第LXXII章PL 14, 1124B
1

Diximus sensum: sed expressius qui locus sit afflictationis, considerare nos convenit. Utrum hic mundus, qui in maligno positus est: an vero caro nostra, in qua anima nostra humiliatur, dum in istius carnis descendit societatem: an adversa quibus exercemur in hoc corpore constituti, in quo ingemiscimus gravati; quod nolumus spoliari, sed supervestiri?

PL 14, 1124B

我々は〔この句の〕意味を述べた。しかし、苦難の場がどこであるかを、より明確に考えるのが適切である。悪しき者の内に置かれているこの世界か。それとも、我々の魂がこの肉との交わりに降るときに辱められる、我々の肉か。それとも、この体の中に置かれて我々が試練を受ける逆境か。我々はその中で重荷を負ってうめく。我々は、脱がされることではなく、上にさらに着ることを望む。

2

Gravis enim labor est dum exspectamus, ut absorbeatur mortale hoc a vita, quo nos exspoliare debemus; minore enim labore exspoliatur, quam absorbetur. Et vide ne ea diversitas sit exspoliantis se, et exspectantis ut absorbeatur a vita.

PL 14, 1124B

実に、この死ぬべきものが命に呑み込まれるのを我々が待つあいだ、労苦は重い。我々はこの死ぬべきものを自分から脱ぎ去らねばならないのである。脱ぎ去られるほうが、呑み込まれるよりも労が少ないからである。自分を脱ぐ者と、命に呑み込まれるのを待つ者との相違が、それではないかと見て取れ。

3

Exspoliat gratia, absorbet poenitentia: exspoliat sublimitas mentis, absorbet diligentia. Quomodo autem dubites quod afflictationis hic locus sit, quando corpus est mortis, in quo operit nos etiam umbra mortis?

PL 14, 1124B

恩寵が脱がせ、悔い改めが呑み込む。精神の高さが脱がせ、勤勉が呑み込む。ところで、体が死の体であって、その中で死の陰さえも我々を覆うのに、ここが苦難の場であることを、どうしてあなたは疑えようか。

4

Et ideo ad lucernam illam semper debemus intendere, quae est verbum Dei; ut sciamus quemadmodum nostri animi semitas dirigamus et vestigia mentis interna, ut lux animorum solvat tenebras corporales.

PL 14, 1124C

それゆえ我々は、あの灯火、すなわち神の言葉に、つねに目を向けねばならない。それによって、我々の心の小道と精神の内なる足跡をどのように正すかを知り、心の光が体の闇を解くようにするためである。

In Psalmum XLIII, Caput LXXIII

詩篇43篇講解 第LXXIII章PL 14, 1124C
1

Pulchre autem et Aquilae interpretatio quemadmodum intelligere debeamus locum afflictationis, expressit dicendo: Quoniam humiliasti nos in loco sirenarum? Ut non caro in vitio sit, sive natura; sed ea quae carnem corruptibilem esse fecerunt.

PL 14, 1124C

アキュラの解釈もまた、我々が苦難の場をどのように解すべきかを、見事に表している。「汝が我々を、セイレンの場所で卑しめたからである」と言うことによってである。それは、肉、すなわち本性に欠陥があるのではなく、肉を朽ちるものにしたものに〔欠陥がある〕、ということである。

2

Denique sirenas quarum secundo (Esai. XIII, 21) et tertio (Mich., I, 9) mentionem fecit Scriptura divina, quasdam fuisse puellas gentilis tradidit historia, quae vocis propriae suavitate, canendi illecebris, audiendique studio illectos navigantes ad littus admovere navigia provocabant: eosque, cum gratiam vocis sequerentur, scopuloso in loco naufragium facere solitos vetustas posteris tradidit (Hom. Od., B) .

PL 14, 1124C

セイレンについては、神の聖書が第二の箇所(イザヤ13:21)と第三の箇所(ミカ1:9)で言及しているが、異邦人の物語は、これをある少女たちであったと伝える。彼女たちは自分の声の甘美さ、歌の誘い、聴こうとする熱意によって、引き寄せられた航海者たちに、岸辺へ船を寄せるようそそのかした。そして彼らは、声の魅力を追ううちに、岩だらけの場所で難破するのが常であったと、古い時代は後代に伝えた(ホメロス『オデュッセイア』B巻〔底本は B。M の誤りか〕)。

3

Earum autem interpretatio haec est, voluptas vocis, et quaedam adulatio. Ita ergo saeculi voluptas nos quadam carnali adulatione delectat ut decipiat.

PL 14, 1124D

その解釈は、声の快楽、そしてある種の追従である。それゆえ、世の快楽もまた、ある種の肉的な追従によって我々を喜ばせるが、それは欺くためである。

4

Ut ergo illic non littus in vitio erat, sed canora dulcedo, quae faciebat asperitatem littoris non caveri: ita non caro in vitio; sed ea quibus caro ista sollicitatur et fluctuat. Denique mare, si tempestas desit, quietum est: si procella saeviat, periculosum.

PL 14, 1124D

それゆえ、あの場合、欠陥があったのは岸辺ではなく、岸の険しさを警戒させなくした歌の甘さであったように、欠陥があるのは肉ではなく、この肉を駆り立て揺り動かすものである。実際、海も、嵐がなければ静かであり、突風が荒れ狂えば危険である。

In Psalmum XLIII, Caput LXXIV

詩篇43篇講解 第LXXIV章PL 14, 1125A
1

Et Septuaginta virorum videtur cum his sententia convenire; cum dicunt quia scriptum est: Quoniam humiliasti nos. Cujus interpretationis testimonia de Scripturis sunt nobis arcessenda divinis.

PL 14, 1125A

また、七十人訳者たちの文も、これらと一致するように見える。彼らは、「汝は我々を卑しめた」と書かれていると言うからである。この解釈の証言を、我々は神の聖書から引き出さねばならない。

2

Ait enim in Deuteronomio: Si exieris, inquit, in pugnam adversus inimicos tuos, et tradiderit tibi eos Dominus Deus tuus in manus tuas, et depraedatus fueris spolia eorum, et videris in ea depraedatione mulierem bonam specie, et cohabitaveris cum ea (Deut. XXI, 10 et 11) .

PL 14, 1125A

申命記で言うからである。「もし汝が」と彼は言う、「敵に対する戦いに出て、汝の主なる神が彼らを汝の手に渡し、汝が彼らの戦利品を奪い取り、その略奪品のうちに、姿の美しい女を見て、彼女と共に住んだなら」(申命記21:10、11)。

3

Et infra: Si nolueris eam postea, dimittes eam liberam . . . . quia humiliasti eam (Ibid., 14) . Vides ergo quoniam non natura sui eam, sed is qui ei integritatem pudoris eripuit, humiliasse perhibetur.

PL 14, 1125A

また下で言う。「もし汝が後に彼女を望まないなら、彼女を自由にして去らせよ……汝が彼女を卑しめたからである」(申命記21:14)。それゆえ、彼女を卑しめたとされるのは、彼女自身の本性ではなく、彼女から慎みの無傷を奪った者であることを、あなたは見る。

4

Humilitas ergo operis est, per quod caro ista, peccati corpus effecta est, et locus afflictationis.

PL 14, 1125B

それゆえ卑しめは、この肉を罪の体とし、苦難の場とした行いに属する。

5

Iterum alibi: Si virgo desponsata fuerit viro, et inveniens eam homo in civitate dormierit cum ea, educentur ambo ad portam civitatis suae, et lapidabuntur: et morietur juvencula, quia non exclamavit in civitate, nec invocavit hominem, qui subveniret: et vir, inquit, quia humiliavit mulierem proximi sui (Deut. XXII, 23 et 24) .

PL 14, 1125B

また別の箇所では言う。「もし処女が男と婚約していて、ある男が町で彼女を見つけて、彼女と寝たなら、二人とも町の門へ引き出され、石で打たれる。若い女は死ぬ。町の中で叫ばず、助けに来る人を呼ばなかったからである。男もまた、と彼は言う、隣人の妻を卑しめたからである」(申命記22:23、24)。

6

Et hic eadem est hujus causa sermonis, ut a corruptore humiliata dicatur. Tertium quoque habes de hac re testimonium, et plura, si quaeras.

PL 14, 1125B

ここでも、この語を用いる理由は同じで、犯した者によって卑しめられたと言われているのである。この件については第三の証言もあなたは持っている。探せば、さらに多くある。

7

Tamen de eodem libro audi: Si quis invenerit virginem, quae non sit desponsata, et vim faciens ei dormierit cum ea, et inventus fuerit, dabit qui dormierit cum ea, patri juvenculae quinquaginta denarios, et erit uxor ejus, quia humiliavit eam: nec poterit dimittere eam per omne tempus, propter quod humiliavit eam (Ibid., 28, et 29) .

PL 14, 1125B

しかし同じ書から聞け。「もし誰かが、婚約していない処女を見つけ、力ずくで彼女と寝て、見つかったなら、彼女と寝た者は、若い女の父に五十デナリを与え、彼女は彼の妻となる。彼が彼女を卑しめたからである。彼は生涯、彼女を去らせることはできない。彼が彼女を卑しめたゆえである」(申命記22:28、29)。

8

Ipse sermo repetitus est, ut intelligas quia non conditio carnis videatur nos humiliare, sed culpa.

PL 14, 1125C

同じ語が繰り返されているのは、肉の条件が我々を卑しめるように見えるのではなく、咎が卑しめるのだと、あなたが理解するためである。

In Psalmum XLIII, Caput LXXV

詩篇43篇講解 第LXXV章PL 14, 1125C
1

Nec tamen negare possumus quod multis humilietur et caro, loco ipso, illecebris ipsis, fragilitate quoque qua patuit errori.

PL 14, 1125C

それでも、肉もまた多くのことによって卑しめられることを、我々は否定できない。その場そのもの、誘いそのもの、そして誤りにさらされた脆さによってである。

2

Quae, licet non a mediocri adversario serpente decepta sit, habebat tamen sui non mediocrem gratiam, antequam peccatum irreperet: in conspectu erat Dei Adam, in paradiso vigebat, coelesti gratia refulgebat, loquebatur cum Deo.

PL 14, 1125C

肉は、並みならぬ敵である蛇に欺かれたとはいえ、罪が忍び込む前には、それ自体に並みならぬ恩寵を持っていた。アダムは神の目の前にあり、楽園で栄え、天の恩寵に輝き、神と語っていた。

3

Numquid eum humiliatum ante legisti, nisi postea quam praevaricatio eum humiliavit sua. Cujus vitii haereditatem ad nos usque transmisit; ut in hoc corpore constituti nolimus peregrinari de corpore, et adesse Deo.

PL 14, 1125C

あなたは、背反が彼を卑しめたそののちでなければ、彼が卑しめられたとは読んだことがあるまい。この欠陥の相続を、彼は我々にまで伝えた。そのため、この体の中に置かれて、我々は体から離れて旅立ち、神のもとにいることを望まない。

4

Et ideo humiliamus animam nostram quae se ad Deum gestit attollere: sed corruptibile hoc corpus gravat animam, terrenaque habitacula praeponderant, ut mens devota Deo frequenter inclinetur ad saeculum, nec se subjicere Deo possit, quoniam subjectionem sui sapientia carnis ignorat, quae nostrum involvit affectum.

PL 14, 1125D

それゆえ我々は、神へと自らを高めようと望む自分の魂を、卑しめる。だがこの朽ちる体が魂を押さえつけ、地上の住まいが重くのしかかるので、神に献げられた精神が、しばしば世へと傾き、神に服することができない。肉の知恵、我々の心情を巻き込むものは、自分を服させることを知らないからである。

In Psalmum XLIII, Caput LXXVI

詩篇43篇講解 第LXXVI章PL 14, 1125D
1

Dicentes haec de nobis, quid de carne Domini nostri Jesu Christi dicemus? Qui utique suscepit carnis istius veritatem, et ideo semetipsum humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8) . Diligenter attende, et considera singula.

PL 14, 1125D

我々についてこう述べたが、我々の主イエス・キリストの肉については何と言おうか。彼は確かにこの肉の真実を受け、それゆえ「死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで、自らを低くした」(フィリピ2:8)。注意深く心を向け、一つ一つを考えよ。

2

Vide quia volens suscepit hanc formam corporis nostri, et tuae obsequia servitutis, in similitudinem hominum factus: non in similitudinem carnis, sed in similitudinem hominum peccatorum; omnis enim homo sub peccato.

PL 14, 1126A

見よ、彼は自ら望んで、我々の体の姿と、あなたの隷従の務めを引き受け、人間の似姿となった。肉の似姿としてではなく、罪人である人間たちの似姿として、である。すべての人は罪の下にあるからである。

3

Ideo et specie inventus ut homo; ut scriptum est de eo: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9) ? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum operationem.

PL 14, 1126A

それゆえ、姿において人間として見いだされた。彼について、「彼は人である。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)と書かれているとおりである。肉に従えば人間、しかし働きに従えば人間を超える者である。

4

Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum (Phil. II, 8) ; quia ad eos Deus venit qui humiliati fuerant, liberandos. Ipse se ergo humiliavit propter nos.

PL 14, 1126A

「人間として」と彼は言う、「自らを低くした」(フィリピ2:8)。それは、低くされていた者たちのもとへ、解放するために神が来たからである。それゆえ彼は我々のために自らを低くした。

5

Non ergo corpus illius corpus mortis; siquidem corpus est vitae: nec caro illius, umbra mortis; siquidem fulgor est gloriae: nec in eo locus afflictationis; siquidem in illo corpore omnibus gratia consolationis. Humiliavit se, ut disceres quid sit humilitas.

PL 14, 1126A

それゆえ、彼の体は死の体ではない。それは命の体だからである。彼の肉は死の陰ではない。それは栄光の輝きだからである。彼のうちに苦難の場はない。その体において、すべての者に慰めの恩寵があるからである。彼が自らを低くしたのは、あなたが謙遜とは何かを学ぶためである。

6

Denique audi dicentem: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) . Ille se humiliavit, ut tu exaltareris; qui enim se humiliat exaltabitur. Sed non omnes qui humiliantur, exaltabuntur; multos enim crimen humiliat ad ruinam. Humiliatus est autem Dominus usque ad mortem; ut de portis mortis exaltaretur.

PL 14, 1126B

実際、彼が言うのを聞け。「私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者である」(マタイ11:29)。彼は、あなたが高められるために自らを低くした。「自らを低くする者は高められる」からである。だが、低くされた者がすべて高められるのではない。多くの者を、罪が破滅へと低くするからである。主は死に至るまで低くされた。それは、死の門から高められるためであった。

In Psalmum XLIII, Caput LXXVII

詩篇43篇講解 第LXXVII章PL 14, 1126B
1

Ecce vide gratiam Christi, vide beneficia ejus. Posteaquam Christus advenit, haec caro quae erat umbra mortis, coepit per gratiam Domini refulgere, et habere lumen proprium; unde et dictum est: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22) .

PL 14, 1126B

見よ、キリストの恩寵を見よ、その賜物を見よ。キリストが来たのち、死の陰であったこの肉は、主の恩寵によって輝き始め、固有の光を持ち始めた。それゆえ、「汝の体の灯火は汝の目である」(マタイ6:22)と言われた。

2

Sed vide de quo oculo dicat; non de exteriore, sed de interiore: Si oculus, inquit, tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Ibid.) . Interior utique est oculus, qui totum hominis corpus illuminat.

PL 14, 1126C

だが、どの目について言っているのかを見よ。外の目ではなく内の目である。「もし汝の目が純一であれば、汝の体全体が明るくなる」と彼は言う(マタイ6:22)。人の体全体を照らす目は、確かに内の目である。

3

Interior est etiam oculus, qui aufert toti corpori caecitatem; quia scriptum est: Si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit (Ibid., 23) . Vides in uno homine unde tenebrae nascantur, unde lumen oriatur.

PL 14, 1126C

体全体から盲目を取り去る目もまた、内の目である。「だがもし汝の目が悪ければ、汝の体全体が暗くなる」と書かれているからである(マタイ6:23)。一人の人のうちで、闇がどこから生まれ、光がどこから昇るかを、あなたは見る。

4

Ipse ergo tibi es caligo, vel lumen. Caligo iniquitatis est, tenebrae peccatorum: lumen innocentiae. Ipse tibi ergo es vel injuriae auctor, vel gratiae: operatio divina nihil errat. Lumen in te ipso est; quia innocens infantia tua est.

PL 14, 1126C

それゆえあなた自身が、自分にとって闇であり、また光である。闇は不法の闇、罪の暗がりであり、光は無垢の光である。それゆえあなた自身が、自分にとって、不当の原因であり、あるいは恩寵の原因である。神の働きには誤りがない。光はあなた自身のうちにある。あなたの幼年は無垢だからである。

5

Pura mens hominis ante adolescentiae lubricum, et juventutis errorem. Tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. Denique idem oculus, hoc est, sensus hominis, tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente.

PL 14, 1126C

人の精神は、青年期の滑りやすさと若年の過ちの前では、清い。それゆえ、光であるものを、あなたは自分にとって闇にしてしまった。実際、同じ目、すなわち人の感覚は、罪人においては暗く、無垢の者においては輝く。

In Psalmum XLIII, Caput LXXVIII

詩篇43篇講解 第LXXVIII章PL 14, 1126D
1

Nec illud praetereamus quod Symmachus ait: Afflixisti nos in loco deserto. Ideo affligimur quia interdum destituimur protectione coelesti, et regio ista sub maledicto est, vel in lubrico saeculari.

PL 14, 1126D

シュンマコスが言うことも見過ごしてはならない。「汝は我々を荒れ地で苦しめた」。我々が苦しめられるのは、ときに天の保護から見放されているからであり、この地は呪いの下にある、あるいは世の滑りやすい足場にあるからである。

2

Necdum quoque benedixerat terram suam Dominus noster Jesus Christus; et ideo laborabant, nec ad lumen pietatis ejus oculorum spiritalium intendebatur obtutus. Deinde quia voluptas et delectatio mundi frequenter irrepit (Hom., Odys., M) .

PL 14, 1126D

また、我々の主イエス・キリストはまだ自らの地を祝福していなかった。それゆえ彼らは労苦し、霊的な目の凝視は、彼の敬虔の光へ向けられなかった。さらに、世の快楽と喜びがしばしば忍び込むからである(ホメロス『オデュッセイア』M巻)。

3

Unde non vinculis hominis illius ligare nos atque vincire debemus, nec cera aures claudere: sed avertere aurem quotiescumque aliena a fide, et contraria vel adversa utilitati nostrae aliquis existimat obloquenda; ne in eo sermone operiat nos umbra mortis: et si quid tale profertur, nos tamen Dei verbum debemus inserere, quod mentis nostrae oculos fulgore disputationis illuminet.

PL 14, 1127A

それゆえ、我々は、あの人〔オデュッセウスのことか〕の縛りで自分を縛りつけ繋ぐべきではなく、蠟で耳をふさぐべきでもない。信仰に無縁なこと、あるいは我々の益に反し逆らうことを、誰かが言い立てるべきだと思うたびに、耳をそむけるべきである。その言葉の中で死の陰が我々を覆わないためである。もしそのようなことが語られたなら、それでも我々は神の言葉を差し挟まねばならない。それは議論の輝きによって、我々の精神の目を照らす。

In Psalmum XLIII, Caput LXXIX

詩篇43篇講解 第LXXIX章PL 14, 1127A
1

(Vers. 21, 22.) Sequitur: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deos alienos. Nonne Deus requiret ista? Aquila, investigabit ista, dixit. Symmachus, inveniet ista? Ipse enim novit occulta cordis.

PL 14, 1127A

(第21、22節)続けて言う。「もし我々が我々の神の名を忘れ、我々の手を他の神々へ広げたなら、神はこれらを探し求めるのではないか。」アキュラは「これらを探り出す」と言い、シュンマコスは「これらを見いだすのではないか」と言った。「神は、心の隠れたことを知っているからである。」

2

Quia propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis. Quid est quod ait: Requiret Deus? Quasi si non requirat, ignoret: et sic requiret Deus oblivionem tuam quae irrepsit, ut auferat ejus omne vestigium.

PL 14, 1127A

「汝のゆえに、我々は一日中死に処され、屠られる羊のように見なされた。」「神は探し求める」と言うのはなぜか。もし探し求めないなら、知らないことになるかのようである。実は、神はあなたの、忍び込んだ忘却を探し求めて、その痕跡をすべて取り去るのである。

3

Unde et Aquila dixit: Investigabit ista. Nam utique qui novit cordis occulta, quomodo quaerit, cui etiam ea quae sunt interiora, manifesta sunt? Siquidem apud Deum conscientia uniuscujusque se prodit, et cogitatio hominis apud eum se aut condemnat, aut purgat.

PL 14, 1127B

それゆえアキュラも、「これらを探り出す」と言った。実際、心の隠れたことを知る者が、どうして探し求めるのか。心の内にあることさえ、彼には明らかであるのに。まことに神のもとでは、一人ひとりの良心が自らを現し、人の思いは、彼のもとで自らを罪に定め、あるいは自らを清める。

4

Denique Aquila visiones cordis dixit, eo quod videat cor nostrum, et omnis nostri cogitatio cordis in promptu sit apud Deum, atque ei cogitationum nostrarum imago resplendeat.

PL 14, 1127B

実際、アキュラは「心の幻」と言った。神が我々の心を見ており、我々の心のすべての思いが神のもとで明白であり、我々の思いの像が神に対して輝き出るからである。

5

Bene illud ait Aquila: In te morte afficimur; quoniam in Christo mori, arduum et gloriosum: et in ipso moritur, qui pro ejus nomine sacra passione est coronatus.

PL 14, 1127B

アキュラが「汝において我々は死に処される」と言ったのは適切である。キリストにおいて死ぬことは険しく、また栄光に満ちており、彼の名のために聖なる受難によって冠を受けた者は、彼において死ぬからである。

6

Sed quid miraris quod requirentem Deum occulta cordis versiculus iste declaret; cum alibi Deum scrutatorem legeris cordis?

PL 14, 1127C

だが、この小節が、神が心の隠れたことを探し求めると表すからといって、なぜ不思議がるのか。他の箇所では、神が心を究める者であると、あなたは読んだではないか。

7

Quid etiam miraris si verbis nostris majestas divinae substantiae explicari non possit (Jerem. XVII, 20) , cum ait Apostolus: Nolite ante tempus quid judicare, donec veniat Dominus qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) ?

PL 14, 1127C

また、神の実体の威光が我々の言葉では説き明かせない(エレミヤ17:20〔引照は刷られたまま写す〕)としても、なぜ不思議がるのか。使徒は言う。「時が来る前に何も裁くな。主が来て、闇の隠れたことを照らし、心のはかりごとを明らかにするまでは。そのとき、各人は神から称賛を受ける」(一コリント4:5)。

8

Tenebras cordis saepe loco criminis legimus; immo prope ubique. Vide ergo ne ista sint occulta tenebrarum, quae sunt cordis occulta; ideoque tenebrarum nomen acceperint, quod ea ab aliis non deprehendantur, sed lateant.

PL 14, 1127C

心の闇が罪の代わりに言われているのを、我々はしばしば読む。いや、ほとんどどこでもそうである。それゆえ、心の隠れたことこそ「闇の隠れたこと」ではないかと、考えよ。それが闇の名を受けたのは、他の者に見破られず、隠れているからである。

9

Et ideo Dominus in die judicii illuminaturus asseritur occulta tenebrarum; quia cor uniuscujusque manifestabitur, quod ante occultum erat: soli quidem Christo cognitum, qui sciens judicii sui gratiam ait: Nihil est occultum, quod non manifestabitur (Matth. X, 26) .

PL 14, 1127C

それゆえ、主は裁きの日に闇の隠れたことを照らすと言われる。以前は隠れていた各人の心が明らかにされるからである。それはキリストだけに知られており、彼は自らの裁きの恩寵を知って言った。「隠れているもので、明らかにされないものはない」(マタイ10:26)。

In Psalmum XLIII, Caput LXXX

詩篇43篇講解 第LXXX章PL 14, 1127D
1

Sunt autem multa quae propter verecundiam premimus, et ut impleamus coeleste mandatum, tacito apud nos tenemus affectu; ne videamur in iis quae nostra sunt, gloriari; et eorum fructum vulgando incipiamus amittere.

PL 14, 1127D

我々が恥じらいのゆえに秘めておくことは多く、天の掟を満たすために、心の内に黙して保っていることがある。それは、我々のものについて誇っていると見られぬためであり、また、言いふらして、その実りを失い始めることのないためである。

2

Sunt autem occulta sapientiae, quae raptus in paradiso apostolus Paulus audivit: et quia non licebat ea homini loqui, apud se tegebat: non quia usum eorum aut gratiam aliis invideret; sed quod non licebat homini loqui, forte etiam homini audire non proderat: quae tunc illuminabit Dominus, cum illuminandorum secretorum tempus advenerit.

PL 14, 1127D

知恵の隠れたことどももある。楽園に引き上げられた使徒パウロが聞いたものがそれであり、人が語ることは許されなかったので、彼はそれを自分の内に隠していた。それは、その用いも恩寵も他の人々に惜しんだからではない。人が語ることの許されないことは、おそらく人が聞くことも益にならなかったからである。主は、明らかにされるべき秘密の時が来たとき、これらを照らし出すであろう。

3

Vide ne etiam in Evangelio distantiam aliquam reperias, ubi dixit: Nihil occultum quod non manifestabitur, neque opertum quod non revelabitur (Ibid.) .

PL 14, 1128A

福音書にも何か隔たりを見いだしはしないかと見よ。そこで主は言った。「隠れているもので、現れないものはなく、覆われているもので、明らかにされないものはない」(マタイ10:26)。

4

Illud tamen adstipulatur ad superiorem interpretationem, ut utrumque de bonis esse credamus; quia scriptum est: Cognoscit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19) .

PL 14, 1128A

それでも、次のことが先の解釈を裏づけ、どちらも善いことについて言われていると我々に信じさせる。「主は、自分のものである者たちを知っている」(二テモテ2:19)と書かれているからである。

5

Suos ergo cognoscit, et eos cognoscit qui cognoscunt Deum: ignorat autem eos qui ignorant Deum; qui enim ignorat, ignorabitur.

PL 14, 1128A

それゆえ、主は自分の者たちを知っており、神を知る者たちを知っている。しかし神を知らない者たちのことは知らない。知らない者は、知られないからである。

6

Dominus ergo quae bona sunt, recognoscit: ea quae sunt plena cognitionis divinae, ea quae sunt occulta sapientiae, novit Dominus: aversatur autem ea, quae sunt plena iniquitatis atque peccati.

PL 14, 1128A

それゆえ、主は、善いものを認め知る。神の知に満ちたもの、知恵の隠れたものを、主は知っている。しかし、不法と罪に満ちたものからは、顔を背ける。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXI

詩篇43篇講解 第LXXXI章PL 14, 1128B
1

Denique si istorum personam consideres, quos nulla divini cultus oblivio separavit, ut alieno Deo expanderent suas manus, atque aperire suas animas noluerint, intelliges quod in occultis suis non flagitia aliqua erant, sed ea quae essent innocentiae, continebant; quandoquidem morte afficiebantur pro Dei cultu, totaque die versabantur in morte: sicut et versabatur Paulus, qui ait: Quotidie morior per vestram gloriam (I Cor. XV, 31) .

PL 14, 1128B

さらに、これらの人々の姿を考えてみれば、彼らは神への礼拝を少しも忘れて離れたのではなく、異なる神に手を伸べず、また自分の魂を開こうとしなかったのであるから、彼らが隠していたものの中には何ら恥ずべき行いがあったのではなく、無垢に属することを秘めていたのだと悟るであろう。というのも、彼らは神への礼拝のゆえに死に処され、一日中死の中にあった。それはパウロが死の中にあったのと同じで、彼は言う。「私は日々死んでいる、汝らの誉れによって」(一コリント15:31)。

2

Et vere quotidie Paulus moriebatur secundum carnem, in jejuniis, in naufragiis, in diversis periculis, in miseriis constitutus: sed non totus moriebatur.

PL 14, 1128B

そして実際、パウロは日々、肉において死んでいた。断食のうちに、難船のうちに、さまざまな危険のうちに、悲惨のうちに置かれていた。しかし、全く死んでいたのではなかった。

3

Moriebatur homo ejus exterior, sed renovabatur interior: et ideo non deficiebat, cum tot periculis urgeretur; quia etsi exterior homo ejus corrumpebatur, interior renovabatur de die in diem; quia diem sibi uniuscujusque fides et gratia operationis illuminat.

PL 14, 1128C

彼の外なる人は死んでゆき、しかし内なる人は新たにされていた。それゆえ、これほど多くの危険に迫られても力尽きなかった。外なる人は朽ちても、内なる人は日々新たにされていたからである。各人の信仰と働きの恩寵が、その人のために昼を照らすからである。

4

Unde nec Paulus apostolus noctem sciebat; quia qui renovatur, semper in luce est. An tibi non videtur in luce, qui Christi in se continet charitatem?

PL 14, 1128C

それゆえ使徒パウロも夜を知らなかった。新たにされる者は、常に光の中にいるからである。キリストへの愛を自らのうちに保つ者が光の中にいないと、あなたには思えるだろうか。

5

Et ideo immolationis securus dura non refugit: nec eum persecutio ulla, aut fames, aut gladius potest a Christo Domino separare, quem vincula divinae charitatis astringunt.

PL 14, 1128C

それゆえ、いけにえとなることに確信をもつ者は、つらいことを避けない。迫害も飢えも剣も、神の愛の絆に縛られた者を、主キリストから引き離すことはできない。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXII

詩篇43篇講解 第LXXXII章PL 14, 1128C
1

(Vers. 23.) Interim tamen in bonis etiam operibus mens humana turbatur, et tentationibus quatitur.

PL 14, 1128C

(第23節)それでも、善い業のうちにあってさえ、人の精神は時に乱され、試みに揺さぶられる。

2

Tamen et hoc justorum est, ut cum se tentari viderint, adjumentum deposcant; sicut apostoli in Evangelio (Matth. VIII, 25) , cum Christus dormiret in navi, tempestatem fluctuum formidantes excitaverunt Dominum Jesum, ut ab his formidinem propulsaret.

PL 14, 1128C

しかし、試みを受けていると見たとき、助けを求めるのは義人たちのしるしでもある。福音書の使徒たちがそうであった(マタイ8:25)。キリストが舟の中で眠っていたとき、彼らは波の嵐を恐れて主イエスを起こし、恐れを払いのけてもらおうとした。

3

Nonne tibi videntur sancti apostoli istos dixisse versiculos: Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsurge, et ne repellas usque in finem. Certe etsi littera distare videatur, concordat sententia.

PL 14, 1128D

聖なる使徒たちがこれらの小節を言ったのだと、あなたには思えないだろうか。「起きよ。なぜ眠っているのか、主よ。起きよ、終わりまで退けるな」。確かに、文字は違って見えても、意味は一致している。

4

Neque vero vel in corpore constitutus ita dormiebat Dominus noster Jesus Christus, ut ignoraret tempestatem maris, et exorta procella ventorum cognitionem ejus per altitudinem soporis excederet. Dormiebat corpore, sed virtute vigilabat.

PL 14, 1128D

また、体をもってそこにいた主イエス・キリストは、海の嵐を知らなかったほど眠っていたのではなく、起こった風の突風も、眠りの深みのゆえにその認識を逃れたのでもなかった。体では眠っていたが、力においては目覚めていた。

5

Et dispositio illa fuit, ut ascenderet in navem Dei Filius, Dei Verbum: ascenderent etiam simul discipuli sui: quos remissos et negligentes esse non passus, quasi de Domini praesentia et favore securos, somno corporis sese composuit.

PL 14, 1129A

そして、神の子、神の言葉が舟に乗り込み、弟子たちも共に乗り込むというのは、あの配剤であった。弟子たちが、主の臨在と好意に安んじるかのように、気を緩め怠ることを、彼は許さず、体の眠りに身を横たえた。

6

Ergo illa specie somni, dormire sese mundo huic, apostolis Verbum Dei demonstrabat. Vigilabat tamen ejus potestas et providentia, quae excitavit tempestatem in mari; ut navis propemodum insurgentibus fluctibus operiretur: qua discipuli tempestate turbati, utrum salubris consilii se provisione fulcirent, an vero remedium excederent, cognosceretur.

PL 14, 1129A

それゆえ、その眠りの姿によって、神の言葉は、この世に対して自らは眠っていることを使徒たちに示していた。しかし、彼の権能と先見は目覚めていて、海に嵐を起こした。波が立ち上がって、舟はほとんど覆われんばかりになった。弟子たちはこの嵐に乱され、救いの助言の備えにすがるのか、それとも救済の手立てを外れるのかが、明らかになるためであった。

7

Sed illis quibus Jesus non dormiebat, vigilabat fides: et ideo surgentes excitaverunt Dominum Jesum, dicentes: Domine, salva nos, perimus (Matth. VIII, 25) .

PL 14, 1129B

しかし、イエスが眠っていなかった彼らにとっては、信仰が目覚めていた。それゆえ、立ち上がって主イエスを起こし、言った。「主よ、我々を救え。我々は滅びる」(マタイ8:25)。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXIII

詩篇43篇講解 第LXXXIII章PL 14, 1129B
1

Vide si etiam illud discrepat ab Evangelio, quod de Jona legimus (Jonae, I, 5), qui dormiebat in ventre navis, et stertebat: in quo sacrae passionis figura praecessit.

PL 14, 1129B

福音書と食い違うと思われるのは、ヨナについて我々が読むこと(ヨナ1:5)でもないかと見よ。彼は舟の腹の中で眠り、いびきをかいていた。この中に、聖なる受難の象りが先立って現れた。

2

Sicut enim Jonas dormiebat in navi, et stertebat securus, quasi non metuens deprehendi; ita Dominus noster Jesus Christus, qui figuram illam sacramento suae mortis implevit, tempore Evangelii in navi dormivit: et sicut ille tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti; ita filius hominis tribus diebus et tribus noctibus fuit in corde terrae, in sui corporis passione.

PL 14, 1129B

ヨナは舟の中で眠り、見つかることを恐れていないかのように安んじていびきをかいていた。同じように、我々の主イエス・キリストは、その象りを自らの死の秘義によって成就し、福音の時代に舟の中で眠った。またヨナが三日三晩、鯨の腹の中にいたように、人の子も三日三晩、自らの体の受難において、地の心の中にいた。

3

Qui ubi se excitavit a morte, et somnum sui corporis relaxavit, ut pro salute resurgeret universorum, Discipulos visitavit. Hic est ergo verus Jonas, qui obtulit animam suam redemptionem pro nobis.

PL 14, 1129B

彼が死から目覚め、自らの体の眠りを解き、すべての人の救いのために復活したとき、弟子たちを訪れた。これこそ真のヨナであり、我々のために自らの魂を贖いとして献げた者である。

4

Propterea ergo sublatus et missus est in mare, ut exciperetur et devoraretur a ceto, quo intra alvum ceti positus ejus interiora vacuaret. De quo ceto hoc dictum sit, audi Job dicentem: Qui habet, inquit, magnum cetum captivum reddere (Job III) . Quis iste est?

PL 14, 1129C

それゆえ、彼が引き上げられて海に投げ込まれたのは、鯨に受け取られ呑み込まれるためであり、鯨の腹の中に置かれてその内を空にするためであった。これがどの鯨について言われたのかは、ヨブが言うのを聞け。「大きな鯨を捕らわれの身にする力を持つ者は」と彼は言う(ヨブ記3)。これは誰か。

5

Utique cognoscis, cum legeris quod Dominus noster Jesus Christus captivam duxerit captivitatem; devicto enim adversario et inimico, nos qui captivi eramus, coepimus libertatem possidere per Christum (Ephes. IV, 8) .

PL 14, 1129C

主イエス・キリストが捕らわれの身を捕らえて引いたと読めば、あなたは確かに分かるであろう。敵対者、敵を打ち破ったので、捕らわれ人であった我々は、キリストによって自由を所有し始めたのである(エフェソ4:8)。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXIV

詩篇43篇講解 第LXXXIV章PL 14, 1129C
1

Denique ipsa oratio sancti Jonae docet Dominicae passionis esse mysteria, cum dixit: Clamavi, inquit, ad Dominum meum in tribulatione mea, et audivit me de ventre inferni (Jonae II, 3) . Vides quia inferni ventrem dixit, non ceti?

PL 14, 1129C

さらに、聖なるヨナの祈りそのものが、主の受難の奥義を教えている。彼は言った。「私は苦難の中で私の主に叫び、主は冥界の腹の中から私の声を聞いた」(ヨナ2:3)。彼が言ったのは鯨の腹ではなく冥界の腹であることが、あなたには分かるか。

2

Dominus autem non in cetum, sed in infernum descendit; ut et illi qui in infernis erant, a perpetuis vinculis solverentur. Denique plerique etiam resurrexerunt.

PL 14, 1129C

ところが主は、鯨の中ではなく冥界に下った。それは、冥界にいた者たちも永遠の鎖から解かれるためである。実際、多くの者が復活もした。

3

Quae autem flumina circumdederunt Jonam, aut de qua abysso dixit Jonas: Abyssus circumdedit me novissima, mersit caput meum in fissuras montium; descendi in terram, cujus serae sunt continentes aeternales (Ibid., 6 et 7) ?

PL 14, 1129C

では、どの川がヨナを取り巻いたのか。また、ヨナはどの深淵について言ったのか。「最も深い淵が私を取り巻き、山々の裂け目に私の頭は沈んだ。私は、その閂が永遠の隔てである地に下った」(ヨナ2:6、7)。

4

Utique hoc ad personam Jonae non quadrat, et convenit. Filius autem Dei descendit in fissuras montium, quando descendit in tumulum; ipsum enim Joseph, sicut Evangelium docet (Matth. XXVII, 60) , posuit in monumento suo novo, quod excidit in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti.

PL 14, 1129C

これは確かにヨナその人には当てはまらず、合いもしない〔non は quadrat と convenit の両方にかかると取った〕。神の子は、墓に下ったとき、山々の裂け目に下ったのである。ヨセフが、福音書の教えるとおり(マタイ27:60)、岩に掘った自分の新しい墓に彼を納め、墓の入口に大きな石を転がしておいたからである。

5

Denique et in alio libro: Posuit, inquit, eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus erat (Joan. XIX, 41) .

PL 14, 1130A

さらに別の書にも言う。「まだ誰も納められたことのない、掘られた墓に彼を納めた」(ヨハネ19:41)。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXV

詩篇43篇講解 第LXXXV章PL 14, 1130A
1

Quis autem est, qui cum voce laudis et confessionis Domino sacrificavit; nisi Princeps omnium sacerdotum, qui et vota pro omnibus vovit et reddidit? Solus enim effectus sui habuit potestatem.

PL 14, 1130A

賛美と告白の声をもって主にいけにえを献げた者は、誰であろうか。すべての祭司たちの大祭司、すべての人のために誓願を立て、それを果たした者のほかにない。彼のみが、自らの成就する力を持っていたからである〔effectus sui の係りは定かでない。自らの誓願を成し遂げる力と取った〕。

2

Sicut enim Jonas missus est in mare, et quievit mare a commotione sua; ita Dominus noster Jesus Christus venit in hunc mundum, ut mundum lucrifaceret, et sanguine suo omnia pacificaret, sive terrena, sive coelestia.

PL 14, 1130A

ヨナが海に投げ込まれ、海がそのうねりから静まったように、我々の主イエス・キリストはこの世に来て、世を獲得し、自らの血によってすべてのものを、地上のものも天上のものも、平和にした。

3

Adventu igitur suo redemit universos homines; et provocavit ad Dei cultum operibus suis, cum mortuos resuscitaret, sanaret infirmos, timorem Dei humanis infundens affectibus.

PL 14, 1130B

それゆえ、彼はその到来によってすべての人を贖い、その業によって神への礼拝へと人々を促した。死者をよみがえらせ、病人を癒し、神への畏れを人の心情に注ぎ込んだのである。

4

Ipse est qui sacrificavit Domino sacrificium salutare pro nobis, et dignas conversionis nostrae hostias Deo obtulit; ipse est qui dormivit, et evigilavit.

PL 14, 1130B

我々のために、救いのいけにえを主に献げ、我々の回心にふさわしい犠牲を神に献げたのは、彼自身である。眠り、そして目覚めたのは、彼自身である。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXVI

詩篇43篇講解 第LXXXVI章PL 14, 1130B
1

Cavendum est ergo ne obdormiat peccatoribus; obdormire enim videtur iis, quibus non resurrexerit, et quos in finem repellit. Quis autem est qui repellitur; nisi qui peregrinatur a Domino, quia non peregrinatur a corpore?

PL 14, 1130B

それゆえ、彼が罪人たちに対して眠ることのないように、用心せねばならない。彼は、自らが復活しなかった者たち、終わりまで退ける者たちに対して眠っているように見えるからである。では、退けられる者とは誰か。主から離れて旅する者のほかにない。体から離れて旅していない〔体の住まいにとどまっている〕からである。

2

Quomodo enim possunt Deo placere qui in carne sunt? Et ideo non in carne simus, sed spiritu: adhaereamus Domino Jesu, qui se in octogesimo et octavo psalmo repulsum dicit pro nobis.

PL 14, 1130B

肉にある者たちが、どうして神に喜ばれることができようか。それゆえ、我々は肉にではなく、霊にあろう。詩篇第八十八篇で我々のために退けられたと言う主イエスに、すがりつこう。

3

Tu vero repulisti pro nihilo, Domine, distulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui (Psal. LXXXVIII, 39 et 40) .

PL 14, 1130C

「しかし汝は、無きものとして退け、主よ、汝のキリストを遠ざけ、汝の僕の契約を覆した」(詩篇88:39、40)。

4

Itaque repulsus in nobis factus est in opprobrium vicinis suis; ille enim suscepit opprobrium crucis, ut nos gloriam suae resurrectionis indueret.

PL 14, 1130C

それゆえ、退けられた彼は、我々の中で、隣人たちの嘲りとなった。彼は十字架の辱めを受けたが、それは我々に自らの復活の栄光を着せるためであった。

5

Repulsus videtur, quasi mortuus; et perfusus confusione, quasi crucifixus: sed benedictus est in aeternum, qui maledictionem sustulit, benedictionis gratiam comparavit.

PL 14, 1130C

退けられたように見え、死んだ者のように見える。恥辱を浴びせられ、十字架につけられた者のように見える。しかし、呪いを取り去り、祝福の恩寵を獲得した彼は、永遠にほめたたえられる。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXVII

詩篇43篇講解 第LXXXVII章PL 14, 1130C
1

(Vers. 24.) Sequitur: Quare faciem tuam avertis? Avertere a nobis Deum faciem suam putamus, quando sumus in aliquibus afflictionibus constituti; ut tenebrae nostro offundantur affectui, quibus impediti fulgorem veritatis oculis nostris haurire nequeamus.

PL 14, 1130C

(第24節)続けてこう言う。「なぜ汝の顔を背けるのか」。神が我々から顔を背けると我々が思うのは、何らかの苦難のうちに置かれているときである。我々の心情に闇が注がれ、それに妨げられて、真理の輝きを我々の目に汲み取ることができなくなる。

2

Etenim si in nostrum Deus attendat ingenium, et nostram mentem visitare dignetur, certi simus quod nulla res nobis caliginem possit obducere.

PL 14, 1130C

実際、神が我々の才に目を留め、我々の精神を訪れることを良しとするなら、いかなるものも我々に暗闇を覆いかぶせることはできないと確信してよい。

3

Etenim si vultus hominis caeteris membrorum partibus plus refulget, et quemcumque intuemur, vel incognitum agnoscimus, vel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur; quanto magis Dei vultus quem spectat, illuminat!

PL 14, 1130D

実際、人の顔が体のほかの部分にまさって輝き、我々が誰を見ても、見知らぬ人であればその人が誰かを知り、知っている人であれば見覚えがあると気づき、我々の眼差しがその人が隠れたままでいることを許さないのなら、まして神の顔は、それが見る者をどれほど照らすことか。

4

De quo ut caetera ejus sunt; ita et hoc praeclarum sancti Apostoli, qui vere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus; unde ait: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Domini in facie Christi Jesu (II Cor. IV, 6) .

PL 14, 1130D

これについては、彼のほかの言葉がそうであるように、聖なる使徒のこの言葉もまた輝かしい。使徒は真にキリストの解き明かし手であり、より適切な感覚と言葉によってキリストを我々の精神に注ぎ込もうとして、こう言う。「闇の中から光が輝き出よと言った神は、キリスト・イエスの顔において主の輝きの知を照らすために、我々の心の中に輝いた」(二コリント4:6)。

5

Ubi igitur in nobis reluceat Christus, audivimus. Est enim fulgor aeternus animorum, quem ideo Pater misit in terras, ut ejus illuminati vultu, aeterna et coelestia spectare possimus, qui ante terrena caligine tenebamur.

PL 14, 1131A

それゆえ、キリストが我々の中でどこに再び輝くかを、我々は聞いた。キリストは心の永遠の輝きであり、父がそれを地に遣わしたのは、その顔に照らされて、かつて地上の暗闇に捕らわれていた我々が、永遠のもの、天のものを見ることができるためである。

6

Quid de Christo loquar; cum etiam Petrus apostolus dixerit ad illum claudum ex utero matris suae: Respice in nos (Act. III, 4) ; qui respexit in Petrum, et fidei illuminatus est gratia? Neque enim accepisset remedium sanitatis, nisi fideliter credidisset.

PL 14, 1131A

キリストについて何を語ろうか。使徒ペトロも、母の胎にいたときから足の不自由なあの者に言ったではないか。「我々を見よ」(使徒言行録3:4)。その者はペトロを見て、信仰の恩寵に照らされた。彼が癒しを受けたのは、信仰をもって信じたからにほかならない。

7

Unde cum tanta gloria esset in apostolis, audiens transire Dominum Jesum Zacchaeus ascendit in arborem; quia exiguus et pusillus in turba eum videre non poterat. Vidit Christum, et lumen invenit. Vidit eum, et qui ante aliena rapiebat, sua contulit. Merito ergo dicunt isti: Quare faciem tuam avertis?

PL 14, 1131A

それゆえ、使徒たちにこれほどの栄光があったとき、ザアカイは主イエスが通り過ぎるのを聞いて木に登った。背が低く小さかったので、群衆の中で主を見ることができなかったからである。彼はキリストを見て、光を見いだした。彼を見て、以前は他人のものを奪っていた者が、自分のものを差し出した。それゆえ、この者たちが「なぜ汝の顔を背けるのか」と言うのは当然である。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXVIII

詩篇43篇講解 第LXXXVIII章PL 14, 1131B
1

Aut fortasse propterea dicitur; quia desiderantibus Christi moram faciebat adventus. Ipse enim est vultus Patris, qui est imago et gloria Dei.

PL 14, 1131B

あるいは、そう言われるのは、キリストの到来が、それを望む者たちにとって遅れていたからであろう。キリストこそ、父の顔であり、神の像、神の栄光だからである。

2

Certe si non ad Incarnationis ejus hoc accipiamus sacramentum, recte etiam illud usurpant sancti dicentes: Quare faciem tuam avertis? hoc est: Et si avertis, Domine, faciem tuam a nobis, tamen signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine.

PL 14, 1131B

確かに、これをキリストの受肉の秘義に当てはめないとしても、聖なる者たちが「なぜ汝の顔を背けるのか」と言うのは正当である。すなわち、「主よ、たとえ汝が我々から顔を背けても、汝の顔の光は我々の中に印されている、主よ」ということである。

3

Tenemus illud in cordibus nostris, et in intimo splendet affectu; neque enim quisquam potest subsistere, si tu avertas faciem tuam. Omnia enim a te exspectant, ut tu des illis cibum in tempore.

PL 14, 1131B

我々はそれを心の中に保ち、それは心の奥底の情において輝いている。汝が顔を背けるなら、誰も立ち続けることはできない。「すべてのものは汝を待ち望む、汝が時にかなって彼らに食物を与えるように」。

4

Dante te his, colligent: aperiente te manum tuam, universa implebuntur bonitate: avertente autem te faciem, turbabuntur. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur.

PL 14, 1131B

「汝が彼らに与えるとき、彼らは集める。汝が手を開くとき、すべては善で満たされる。しかし汝が顔を背けるとき、彼らは乱される。汝が彼らの霊を取り去るとき、彼らは力尽き、自分の塵に帰る」。

5

Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 27 et seq.) . Agnoscis quae sit esca, quam Deus hominibus subministrat?

PL 14, 1131C

「汝が霊を送るとき、彼らは造られ、汝は地の面を新たにする」(詩篇103:27以下)。神が人々に供する食物が何か、あなたは分かるか。

6

Ipse est cibus quem secundum voluntatem Patris unigenitus Filius ejus Dominus noster epulatur; sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Joan. IV, 34) . Hic cibus nobis est salutaris, et omnia Dei sunt salutaria.

PL 14, 1131C

それは、父の意志に従って、その独り子である我々の主が食する食物そのものである。彼自身が言うとおりである。「私の食物は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。この食物は我々にとって救いであり、神のものはすべて救いである。

In Psalmum XLIII, Caput LXXXIX

詩篇43篇講解 第LXXXIX章PL 14, 1131C
1

Audis quaedam Dei membra, cognosce virtutes. Manus quippe ejus, plenitudo bonitatis est: facies ejus, illuminatio mentis est.

PL 14, 1131C

神のある肢体のことを聞いたなら、その力を知れ。実に、その手は善の充満であり、その顔は精神の照らしである。

2

Et ideo semper ab eo speremus, in ipsum vota nostra et omnia studia dirigamus: nec desperemus, etsi corporaliter eum videre non possumus; neque enim desperavit Moyses, cui dictum est: Non potes videre faciem meam; non enim videbit faciem meam homo, et vivet.

PL 14, 1131C

それゆえ、我々は常に彼に望みを置き、我々の誓願とあらゆる努力を彼に向けよう。たとえ体をもって彼を見ることができなくても、絶望してはならない。モーセも絶望しなかった。彼にはこう告げられていたのである。「汝は私の顔を見ることができない。人は私の顔を見て、なお生きることはないからである」。

3

Et addidit: Ecce locus apud me, stabis in petra: et cum transierit gloria mea, ponam te in cavernam petrae, et operiam te manu mea, donec transeam; et tollam manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 20 et seq.) .

PL 14, 1131D

そして付け加えた。「見よ、私のもとに場所がある。汝は岩の上に立て。私の栄光が通り過ぎるとき、私は汝を岩の洞穴に置き、私が通り過ぎるまで私の手で汝を覆う。そして私は手を取りのけ、汝は私の後ろを見るであろう。しかし私の顔は、汝は見ることができない」(出エジプト記33:20以下)。

4

Non ergo videtur ab homine facies Dei. Est tamen locus in quo fide se monstret homini Deus.

PL 14, 1131D

それゆえ、神の顔は人に見られない。しかし、神が信仰において人に自らを示す場所はある。

5

Est hic locus apud Deum: et ideo si steterimus in petra, id est, in carnis istius conscientia, et fidei firmitate; etsi plenitudinem ejus videre non possumus, tamen quantum possumus, quasi reliquias ejus luminis hauriemus.

PL 14, 1131D

この場所は神のもとにある。それゆえ、我々が岩の上、すなわちこの肉〔キリストの受肉した肉を指すと取った〕についての自覚と信仰の堅固さの中に立つなら、神の充満を見ることはできなくても、できるかぎり、その光の残りのようなものを汲み取るであろう。

6

Neque enim Moyses totam divinitatis ejus plenitudinem vidit, quae habitat in Christo corporaliter: sed vidit posteriora Christi, vidit splendorem ejus ut homo, vidit ejus gloriam passionis, per quam regnum nobis coeleste reseravit.

PL 14, 1132A

モーセは、キリストのうちに体をもって宿る神性の充満のすべてを見たのではなかった。キリストの後ろ姿を見、人としての彼の輝きを見、彼の受難の栄光を見たのである。その受難によって、天の国を我々のために開いたのである。

In Psalmum XLIII, Caput XC

詩篇43篇講解 第XC章PL 14, 1132A
1

Aquila autem: Quare faciem tuam abscondis, posuit; sed etiam caeteri, quod videtur convenire cum Moysi dictis, qui ait: Demonstra te mihi (Exod. XXXIII, 13) , quasi diceret: Noli vultum tuum mihi abscondere, sed magis demonstra videre cupienti.

PL 14, 1132A

アキュラは「なぜ汝は顔を隠すのか」と置いた。ほかの訳者たちもそうしており、これはモーセの言葉と合致すると見える。モーセは言う。「汝自身を私に示せ」(出エジプト記33:13)。それは、「汝の顔を私から隠すな、むしろ、見ることを切望する私に示せ」と言うようなものである。

In Psalmum XLIII, Caput XCI

詩篇43篇講解 第XCI章PL 14, 1132A
1

Et addidit: Oblivisceris, inquit, inopiam nostram, et tribulationem nostram. De qua inopia dicit sanctus Propheta quod in oblivionem venerit Dei? Aut quae est ista inopia, quam excidisse Deo nostro et Domino conqueratur?

PL 14, 1132A

そして付け加えた。「汝は我々の窮乏と我々の苦難を忘れる」。聖なる預言者は、どの窮乏が神の忘却に落ちたと言うのか。あるいは、我々の神にして主から抜け落ちたと預言者が嘆くこの窮乏とは何か。

2

Non otiosa ista est inopia; nisi forte ea quae protectorem Deum et remuneratorem habere consueverit.

PL 14, 1132B

この窮乏は空しいものではない。ただし、それはおそらく、神を保護者として、また報いる者として持つのを常としてきた窮乏のことであろう〔nisi forte の係りは定かでない。「〜でないかぎり」と打ち消すのでなく、どの窮乏を言うのかを限る句と取った〕。

3

Si enim est inopia cui patet regnum coelorum, recte isti inopiam suam divinis excidisse sensibus arbitrantur, qui animam suam humiliatam in pulvere deplorabant, et ventrem suum in terra haerere dicebant.

PL 14, 1132B

天の国が開かれている窮乏があるのなら、自分たちの窮乏が神の感覚から抜け落ちたと思うのは、もっともである。彼らは自らの魂が塵の中でへりくだらされたことを嘆き、自分の腹が地に着いていると言っていたからである。

4

Qui autem in terra haerent, videntur divina protectione privari. Quae sit ergo ista inopia, audi: Beati enim pauperes spiritu, ipsorum enim est regnum coelorum (Matth. V, 3) .

PL 14, 1132B

しかし地に着いている者は、神の保護を奪われていると見える。それゆえ、この窮乏がいかなるものかを聞け。「幸いな者、霊において貧しい者たち。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。

5

Si ergo beata paupertas est, cui patet coelum, terrenas istas divitias negligamus, corporalem redundantiam declinemus.

PL 14, 1132B

それゆえ、天が開かれている貧しさが幸いであるなら、地上のこれらの富を軽んじ、体の余剰を避けよう。

6

Sequamur vestigia apostolorum, ante quorum pedes unusquisque quod habebat pecuniae ex suorum agrorum pretio conferebat, ut pauperibus dispensaretur.

PL 14, 1132B

使徒たちの足跡に従おう。使徒たちの足もとで、人は皆、持っていた金を自分たちの畑の代金から差し出し、貧しい人々に分け与えられた。

7

Istam igitur inopiam evangelicam hi sancti viri multo ante exercere coeperant; et ideo dicebant: Oblivisceris inopiam nostram. Tale est hoc, quale illud apostolicum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) . Bona ergo paupertas, quae a pietate procedit, et virtutum exercitatione suscipitur.

PL 14, 1132C

それゆえ、この聖なる人々は、はるか以前から、この福音的な窮乏を実践し始めていた。だから「汝は我々の窮乏を忘れる」と言ったのである。これは、あの使徒の言葉と同じである。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った」(マタイ19:27)。それゆえ、敬虔から出て、徳の実践によって引き受けられる貧しさは善いものである。

In Psalmum XLIII, Caput XCII

詩篇43篇講解 第XCII章PL 14, 1132C
1

Nec solum inopiam, sed etiam tribulationem suam in oblivionem Deo venisse deplorant. Bonae sunt et tribulationes quae sunt propriae justorum, qui non pro meritis suis, sed pro pietate eas sustinent: in quibus justus non atteritur, sed dilatatur, sicut sanctus Propheta declarat dicens: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2) .

PL 14, 1132C

彼らは窮乏だけでなく、自分たちの苦難も神の忘却に落ちたと嘆いている。義人に固有の苦難も善いものである。義人は自らの功績のためではなく、敬虔のゆえにそれを耐え忍び、その中で押し潰されず、広げられる。聖なる預言者がこう言って示すとおりである。「苦難の中で、汝は私のために広げた」(詩篇4:2)。

2

Et ipse Dominus Jesus ait: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudinem (Psal. CXVII, 5) . Dilatavit sancto apostolo Paulo, quando ei oculorum lumen eripuit; ita enim confessus est Christum, quem negabat antea.

PL 14, 1132C

主イエス自身も言う。「苦難の中で私は主を呼び、主は私に聞き入れて、広い所へ導いた」(詩篇117:5)。主は聖なる使徒パウロのために広げた。その目の光を奪ったときである。こうして彼は、以前否んでいたキリストを告白した。

3

Ideo vas electionis esse promeruit. Denique ut scias quia dilatavit Paulo Dominus Jesus, audi ipsum Apostolum dicentem: Os nostrum patet ad vos `o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11) .

PL 14, 1132D

それゆえ、彼は選びの器となるにふさわしいとされた。さらに、主イエスがパウロのために広げたと知るために、使徒自身の言葉を聞け。「我々の口は汝らに向かって開き、コリントの人々よ〔底本は o Corinthii の前に浮いた小さな印を刷る。「o Corinthii」と読んだ〕、我々の心は広げられている」(二コリント6:11)。

4

Aperi ergo os, confitere Christum; quia plenitudo est: ubi plenitudo, ibi etiam latitudo. Et quasi bonus magister qui discipulos habere optaret aequales, nos quoque hortatus est ut dilataremur, dicens: Dilatamini et vos (II Cor. VI, 13) .

PL 14, 1132D

それゆえ、口を開き、キリストを告白せよ。キリストは充満であり、充満のあるところには広さもあるからである。そして弟子たちが自分と等しくなることを望む善い教師のように、使徒は我々にも広げられることを勧めて言った。「汝らもまた広げられよ」(二コリント6:13)。

In Psalmum XLIII, Caput XCIII

詩篇43篇講解 第XCIII章PL 14, 1133A
1

Cum autem Deus alicubi in tribulatione dilatat; tunc fiet latitudo cordis, sicut arena maris innumerabilis. Quae sit ista latitudo audi dicentem sanctum Salomonem: Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 7) .

PL 14, 1133A

しかし、神が苦難のうちにある者をどこかで広げるとき、心の広さが生じ、それは海の砂のように数えきれない。この広さがいかなるものかを、聖なるソロモンの言葉から聞け。「私は願った、すると悟りが私に与えられた。私は呼び求めた、すると知恵の霊が私に来た」(知恵の書7:7)。

2

Ut enim acciperet sapientiam a Deo, non divitias, non nobilitatem, non potestatem; sed sapientiam postulavit, et in illa omnia quae etiam non postulavit, invenit.

PL 14, 1133A

神から知恵を受けるために、彼は富も、高貴も、権力も求めず、知恵を求めた。そして、求めなかったすべてのものも、知恵の中に見いだした。

3

Unde Scriptura dicit quia talis erat latitudo cordis ejus, sicut arena maris innumerabilis (III Reg. IV, 29) . Unde hanc percipias latitudinem, ait de seipso cognoscens: In latitudine cordis tui describe eam (Prov. VII, 3) .

PL 14, 1133A

それゆえ聖書は、彼の心の広さが、海の砂のように数えきれなかったと言う(列王記三4:29)。この広さをどこから受けとめるのかを、彼は自分自身のことから知って言う〔この文の係りは定かでない。Unde を「どこから」と取った〕。「それを汝の心の広さの中に書き記せ」(箴言7:3)。

4

Et ideo qui habet sapientiam, non in occulto teneat eam, non ad momentum; sed canat eam in exitu: ubique quod sentit, cum auctoritate praedicet.

PL 14, 1134A

それゆえ、知恵を持つ者は、それを隠して持ってはならず、一時のためだけに持ってもならない。出口でそれを歌い〔in exitu。箴言1:20 の、知恵が「出口で」歌われるという句を踏まえ、人の行き交う外の場所を言うらしい〕、どこでも、自らが感じることを権威をもって宣べ伝えよ。

In Psalmum XLIII, Caput XCIV

詩篇43篇講解 第XCIV章PL 14, 1134A
1

Symmachus autem pro tribulatione afflictationem posuit. Sive tamen afflictatio sit, sive tribulatio, opus est ut nos maneamus in Domino, nec ab eodem recedamus; quoniam praesule Domino et assistente nobis, omne certamen fortiter possumus sustinere.

PL 14, 1134A

シュンマコスは「苦難」の代わりに「苦悩」と置いた。しかし、それが苦悩であれ苦難であれ、我々は主のうちにとどまり、主から離れないことが必要である。主が先に立ち、我々のそばにいるなら、どんな戦いにも雄々しく耐えることができるからである。

2

Si autem Dominum negligamus, et longe nos faciamus a Domino, facimus nobis adversarium fortiorem.

PL 14, 1134A

しかし、主を軽んじ、主から遠ざかるなら、我々は自分のために、より強い敵を作ることになる。

In Psalmum XLV, Caput I

詩篇45篇講解 第I章PL 14, 1133B
1

[1133] (Vers. 1.) Titulus psalmi hujus ita inscribitur: In finem, pro filiis Core pro occultis, psalmus ipsi David. Quid est, pro occultis?

PL 14, 1133B

(第1節)この詩篇の表題はこう記されている。「終わりに向けて、コラの子らのために、隠れたことどものために、詩篇、ダビデ自身に」。「隠れたことどものために」とは何か。

2

Occultorum habuisse se cognitionem per revelationem Domini Jesu, in quinquagesimo quoque psalmo sanctus Propheta commemorat dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) .

PL 14, 1133B

聖なる預言者は、五十篇でも、主イエスの啓示によって自分が隠れたことの知を得たと述べている。「汝は私に、汝の知恵の不確かなことと隠れたことを明らかにした」(詩篇50:8)。

3

Quae autem illa sint occulta, in Evangelio sancto docemur, dicente Dei Filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus, et parvulis revelata (Matth. XI, 25) .

PL 14, 1133B

その隠れたことがいかなるものかは、聖なる福音書で教えられる。神の子が、知恵の奥義は知者には隠され、幼子には示されたと言っているのである(マタイ11:25)。

4

Haec sunt illa, ni fallor, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: quae praeparavit Dominus diligentibus eum.

PL 14, 1133C

これこそ、私が誤らなければ、「目が見たことがなく、耳が聞いたことがなく、人の心に上ったこともないもの」であり、主が自らを愛する者たちのために備えたものである。

5

Ergo in occulto cordis nostri occulta sapientiae recondamus, non temere aliquibus divulgemus; nisi sacramentorum consortibus, quos Dominus vocavit ad gratiam suam, qui se in abscondito vult rogari; quoniam solus est, qui abscondita et occulta cognoscat.

PL 14, 1133C

それゆえ、知恵の隠れたことは、我々の心の隠れた所に納めておこう。軽々しく誰かに言いふらしてはならない。ただし、主が自らの恩寵へと召した、秘跡にあずかる者たちには別である。主は隠れた所で求められることを望む。隠れたことと秘められたことを知るのは、主ただ一人だからである。

In Psalmum XLV, Caput II

詩篇45篇講解 第II章PL 14, 1133C
1

Denique ipse Dominus Jesus ad percipiendam Legem solum Moysen, non absque Jesu tamen, in montem voluit ascendere. In Evangelio quoque Petro, Joanni, et Jacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam revelavit (Matth. XVII, 1) .

PL 14, 1133C

さらに、主イエス自身は、律法を受けるために山に登らせるのを、モーセ一人に望んだ。ただしヨシュア〔ラテン語は Jesus。ヌンの子ヨシュアを言う七十人訳の言い方〕を伴わないわけではなかった。福音書でも、弟子たちの全員のうち、ペトロ、ヨハネ、ヤコブだけに、自らの復活の栄光を明らかにした(マタイ17:1)。

2

Ita occultum suum voluit esse mysterium: et admonebat frequenter, ne cui facile quae viderant, annuntiarent; ne offendiculum quisquam subiret infirmior, qui vim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset.

PL 14, 1133D

このように、主は自らの奥義が隠れたものであることを望み、見たことを軽々しく誰かに告げないよう、しばしば戒めた。揺れ動く心の持ち主で、秘義の力を汲み取ることのできない弱い者が、つまずきに陥らないためである。

3

Denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui tria tabernacula Domino, et servulis crederet esse facienda.

PL 14, 1133D

さらに、ペトロ自身は、自分が何を言っているのか分かっていなかった。主と下僕たちのために三つの幕屋を作るべきだと考えたのである。

4

Deinde fulgorem gloriae Domini transfigurantis se sustinere non potuit: sed in terram cecidit, ceciderunt et filii tonitrui Jacobus et Joannes et nubes operuit eos; nec potuerunt surgere nisi postea quam Jesus venit, et tetigit eos, et jussit ut surgerent, et formidinem sequestrarent.

PL 14, 1133D

その上、彼は、自らを変貌させる主の栄光の輝きに耐えられなかった。地にひれ伏し、雷の子らであるヤコブとヨハネもひれ伏し、雲が彼らを覆った。イエスが来て、彼らに触れ、立ち上がり恐れを遠ざけるよう命じるまで、彼らは立ち上がることができなかった。

5

Introierunt ergo in nubem, ut abdita, et occulta cognoscerent; atque ibi audierunt vocem Dei dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite (Ibid., 5) . Quid est, Hic est filius meus dilectus?

PL 14, 1133D

こうして彼らは、隠されたこと、秘められたことを知るために、雲の中に入った。そしてそこで、神の声が言うのを聞いた。「これは私の愛する子、私は彼を喜ぶ。彼に聞け」(マタイ17:5)。「これは私の愛する子」とは何か。

6

Hoc est, noli errare, Simon, ut servulis Filium Dei conferendum putes: Hic est Filius meus; non Moyses filius, non Elias filius; quamvis alter aperuerit mare, alter clauserit coelum.

PL 14, 1134B

すなわち、シモンよ、神の子を下僕たちと並べてよいと考えて誤るな、ということである。「これは私の子」であって、モーセは子ではなく、エリヤは子ではない。一人は海を開き、一人は天を閉じたとしてもである。

7

In verbo enim Domini uterque naturam vicit elementi: sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui solidavit aquas, coelum siccitate clausit, et quando voluit, in imbres resolvit.

PL 14, 1134B

というのも、主の言葉によって、二人とも元素の本性に勝った。しかし彼らは務めを果たしたのであり、水を固め、天を乾きによって閉ざし、望むときに雨となして解き放ったのは、この者自身である。

8

Ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, astipulantur ministeria servulorum: ubi gloria Domini resurgentis ostenditur, servulis splendor absconditur. Namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit, et omnia earum lumina mundano sub sole vanescunt.

PL 14, 1134C

復活の証しが取り入れられるところでは、下僕たちの務めが傍らで証言する。復活する主の栄光が示されるところでは、下僕たちの輝きは隠される。というのも、昇った太陽は星々の群れそのものを覆い、その光はすべて、世の太陽のもとで消え失せるからである。

9

Quomodo ergo sub aeterno sole justitiae, atque illo fulgore divino videri poterant stellae carnales? Ubi ergo sunt illa lumina, quae vestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? Tenebrae sunt universa, comparatione lucis aeternae.

PL 14, 1134C

ならば、永遠の正義の太陽、あの神の輝きのもとで、肉の星々が見えることがどうしてあろうか。それなら、かつて何かの奇跡によって諸君の目の前で輝いていたあの光は、どこにあるのか。永遠の光に比べれば、すべては闇である。

10

Alii ministeriis suis Deo placere festinent: hic solus est verum lumen et aeternum, in quo Pater complacet, vel in quo beneplacitum est mihi; ut meum sit, quidquid hic fecit: et quidquid ego feci, Filii opus esse jure credatur.

PL 14, 1134C

他の者たちは、自らの務めによって神に喜ばれようと急ぐがよい。真の永遠の光はこの者ただ一人であり、この者の中で父は喜ぶ。あるいは父の言葉で言えば、「この者のうちに私の好意がある」。それは、この者が行ったことは何であれ私のものであり、私が行ったことは何であれ、正当に子の業であると信じられるためである〔ここから「私」は父を指し、父の言葉として言われていると取った〕。

11

Ipsum audite dicentem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Non dixit: Ego et Moyses unum sumus. Non dixit sibi et Eliae ullum divinae gloriae esse consortium. Quid tria tabernacula praeparatis? Non in terris habet iste tabernaculum, sed in coelo.

PL 14, 1134D

彼が言うのを聞け。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。「私とモーセとは一つである」とは言わなかった。自分とエリヤとのあいだに神の栄光の何らかの共有があるとは言わなかった。諸君は、なぜ三つの幕屋を備えるのか。この者は地上に幕屋を持つのではなく、天に持つ。

12

Audierunt apostoli, et ceciderunt pavore turbati. Venit Dominus, et levavit eos, et jussit ne cui dicerent quod vidissent.

PL 14, 1134D

使徒たちは聞いて、恐れに乱されてひれ伏した。主が来て、彼らを起こし、見たことを誰にも言わないよう命じた。

In Psalmum XLV, Caput III

詩篇45篇講解 第III章PL 14, 1134D
1

Huic ergo tua occulta servato, cui David sua occulta mandabat dicens: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 13) . Munda enim debent esse receptacula, in quibus sunt pietatis occulta mysteria.

PL 14, 1134D

それゆえ、あなたの隠れたことは、ダビデが自分の隠れたことを託した彼のために守れ。ダビデは言う。「私の隠れたことから私を清めよ、主よ」(詩篇18:13)。敬虔の隠れた奥義が納められている器は、清くなければならないからである。

2

Et ideo tibi dicitur: Bibe aquam de vasis tuis, et de puteorum tuorum fontibus . . . . et in plateis superfluant aquae tuae, ut irriguo fonte munderis (Prov. V, 15 et 16) . Ideo tibi dicitur: Vino torcularia tua redundent (Prov. III, 10) .

PL 14, 1134D

だからこそ、あなたにはこう言われている。「汝の器から水を飲み、汝の井戸の泉から……。汝の水は広場にあふれ出よ、潤す泉によって汝が清められるために」(箴言5:15、16)。だからこそ、あなたにはこう言われている。「汝の酒ぶねは、ぶどう酒であふれよ」(箴言3:10)。

3

Ideo dicitur: In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te in aqua contradictionis (Psal. LXXX, 8) . Est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeva tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores.

PL 14, 1135A

だからこそ、こう言われている。「苦難の中で汝は私を呼び、私は汝を解き放った。嵐の隠れ所で私は汝に聞いた。論争の水のほとりで私は汝を試した」(詩篇80:8)。苦難のうちには、胸の内にある荒々しい嵐がある。外には戦いがあり、内には恐れがあるときである。

4

Est aqua contradictionis, quando velut quodam amarissimi salis aestu fluctuant nostrae cogitationes, nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur.

PL 14, 1135A

論争の水とは、我々の思いが、きわめて苦い塩のたぎりのように揺れ動き、精神の底にいかなる確定の安定もなくて、静まらないときのことである。

5

Tunc tempestas in abscondito, tunc aqua contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .

PL 14, 1135A

そのときこそ、嵐の隠れ所であり、論争の水であって、それはキリストの言葉のみによって静められる。その言葉によって、彼は我々の罪を赦す。彼自身が言ったとおりである。「今や汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに清い」(ヨハネ15:3)。

6

Loquere, Domine Jesu: verbum tuum medicina est, verbum tuum lumen est, verbum tuum nostrae colluvionis ablutio est, verbum tuum fons est. Tu loqueris, et culpa lavatur.

PL 14, 1135B

語れ、主イエスよ。汝の言葉は薬であり、汝の言葉は光であり、汝の言葉は我々の汚濁の洗いであり、汝の言葉は泉である。汝が語れば、咎は洗われる。

In Psalmum XLV, Caput IV

詩篇45篇講解 第IV章PL 14, 1135B
1

Et quia de abscondito tempestatis, et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est Dei verbum. Caro factum est, ut carnem servaret; aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret, et amaritudinem impietatis auferret.

PL 14, 1135B

嵐の隠れ所と論争の水について論が及んだので、言うなら、神の言葉は我々にとってすべてとなった。肉となったのは、肉を救うためであり、水となったのは、その恩寵によって論争の水を和らげ、不敬虔の苦さを取り去るためである。

2

Ideoque scriptum est: Aqua alta verbum in corde viri (Prov. XX, 5) . Alibi verbum, alibi iterum consilium; ibi enim bonum consilium, ubi bonum est Dei verbum.

PL 14, 1135B

それゆえ、こう書かれている。「深い水は、人の心にある言葉である」(箴言20:5)。ある所では言葉、別の所ではまたはかりごとである。神の言葉が善いところに、善いはかりごとがあるからである。

3

Et ideo tibi Lex dicit: Attende tibi, ne fiat tibi verbum malum in corde tuo (Deut. XV, 9) ; et dicat Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ? Misit enim Deus Verbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet.

PL 14, 1135B

それゆえ、律法はあなたに言う。「汝は自分に気をつけよ、悪い言葉が汝の心に生じないように」(申命記15:9)。またイエスは言う。「なぜ汝らは心の中で悪を思うのか」(マタイ9:4)。神が自らの言葉を遣わしたのは、人を癒すためであり、滅ぼすためではなかった。

4

Hoc Verbum medicina est, non poena. Hoc Verbum in corde tuo, et in ore sit tuo: hoc Verbum sit in occultis, ubi diabolus insidiatur: intret Verbum, exeat diabolus.

PL 14, 1135C

この言葉は薬であって、刑罰ではない。この言葉はあなたの心にあり、あなたの口にあれ。この言葉は、悪魔が待ち伏せする隠れた所にあれ。言葉が入り、悪魔が出てゆけ。

5

Nam si irrepserit diabolus, Christus recedit; quomodo recessit a Juda postquam se diabolus in cor ejus immersit. Et tu ergo dic: Ab occultis meis munda me, Domine; ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo.

PL 14, 1135C

というのも、悪魔が忍び込めば、キリストは去るからである。悪魔がユダの心に身を沈めたのち、キリストがユダから去ったとおりである。あなたもまた言え。「私の隠れたことから私を清めよ、主よ」。悪魔が、獅子がその巣穴にいるように、隠れた所で待ち伏せしないためである。

6

Quod si Christi occulta pie fideliterque servaveris, insidiandi diabolo locus esse non poterit.

PL 14, 1135C

しかし、キリストの隠れたことを敬虔に、また誠実に守るなら、悪魔が待ち伏せする余地はありえないであろう。

7

Ideoque in psalmo nono David de occultis scribens Domini sacramentis; quod est conversio peccatorum, vocatio gentium, Dei regnum, praeparatio cordis, judicium pauperum, refectio inopum; ante de occultis pectoris tui atque secretis exterminandum adversarium dicit: ne sedeat in occultis ut interficere cupiens innocentem.

PL 14, 1135C

それゆえ詩篇第九篇で、ダビデは主の隠れた秘義について書いている。すなわち罪人たちの回心、諸国民の召し出し、神の国、心の備え、貧しい者たちの裁き、乏しい者たちの回復である。それに先立って、あなたの胸の隠れた奥まった所から敵を根絶すべきだと言う。無垢な者を殺そうと望んで、隠れ場に座ることのないためである。

8

Ideoque tibi dicitur: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6) .

PL 14, 1135D

それゆえ、あなたにはこう言われている。「汝の部屋に入り、戸を閉めて、隠れたところにいる汝の父に祈れ」(マタイ6:6)。

9

Illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita: ibi tuam patientiam deprehendat, vel tegendae injuriae, vel jactantiae declinandae; occultat enim sapiens injuriam suam.

PL 14, 1135D

あなたの祈りはそこに下れ。隠れたことを探る者が、そこでそれを聞くためである。そこで、不当な仕打ちを覆い隠すこと、あるいは高ぶりを避けることにおけるあなたの忍耐を、彼が見いだすためである。賢い者は、自らが受けた不当な仕打ちを隠すからである。

10

Ibi est latibulum sapientiae; posuit enim tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) . Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) .

PL 14, 1135D

そこに知恵の隠れ家がある。「彼は闇を自らの隠れ家とした」(詩篇17:12)。「悪しき者たちは私を探すが、見いださない」(箴言1:28)。

In Psalmum XLV, Caput V

詩篇45篇講解 第V章PL 14, 1136A
1

Ideo Abraham puteum fodit, ut aquam qui quaereret, inveniret: ideo puteum fodit Isaac: ideo Dominus Jesus sedebat ad puteum; erat autem ibi fons Jacob. Sedebat ad puteum, ut quaereres, Fons ibi est, ubi Christus est.

PL 14, 1136A

だからこそ、アブラハムは井戸を掘った。求める者が水を見いだすためである。だからこそ、イサクも井戸を掘った。だからこそ、主イエスは井戸のほとりに座っていた。そこにはヤコブの泉があった。あなたが求めるようにと、井戸のほとりに座っていた。キリストのいるところに、泉がある。

2

Fons est, ut aquae supereffluant requirentibus; quo et universa carnis vel flagitia diluantur, vel restinguantur incendia.

PL 14, 1136A

それは、水が求める者たちにあふれるようにとの泉であり、そこで肉のあらゆる恥ずべき行いが洗い流され、あるいは炎が消される。

3

Haec ergo est altitudo sapientiae et scientiae Dei; ut mali eam non inveniant, boni quaerant, atque in ejus acquirendae studio et meditatione versentur. Vis scire quam verum sit?

PL 14, 1136A

これこそ、神の知恵と知識の深みである。悪しき者たちはそれを見いださず、善き者たちは求め、それを得ようと熱心に思いを巡らす。これがどれほど真実か、知りたいか。

4

Audi sapientiae ipsius verba: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9) .

PL 14, 1136A

知恵自身の言葉を聞け。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる。探せ、そうすれば見いだす。叩け、そうすれば汝らに開かれる」(ルカ11:9)。

5

Pulsa ergo januam; quia Christus est janua: pulsa ostium Verbi; ut aperiatur tibi ad eloquendum mysterium Christi, et absconditos in Christo sapientiae possis invenire thesauros.

PL 14, 1136A

それゆえ、門を叩け。キリストは門だからである。言葉の戸を叩け。キリストの奥義を語り出すために、あなたに開かれ、キリストのうちに隠された知恵の宝を見いだせるようになるためである。

6

In ipso nobis sapientia, in ipso vita nostra abscondita est; sicut Paulus asseruit (Coloss. III, 3) , qui usque ad tertium raptus est coelum, ut audiret ea quae homini non licet loqui. Quanta occultorum est disciplina! Licet scire homini, et non licet loqui. Scire vita est, loqui mors est.

PL 14, 1136B

彼のうちに我々の知恵があり、彼のうちに我々の命は隠されている。パウロが断言したとおりである(コロサイ3:3)。パウロは第三の天にまで引き上げられ、人が語ることを許されないことを聞いた。隠れたことの教えは、なんと大きいことか。人は知ることは許され、語ることは許されない。知ることは命であり、語ることは死である。

In Psalmum XLV, Caput VI

詩篇45篇講解 第VI章PL 14, 1136B
1

Cognoscentes ergo quia finis occultorum qui Graece σκοπὸς dicitur, hic est, atque ea summa, ut et indigni non apprehendant sapientiae disciplinam: et qui desiderium habent, vitae tamen et fidei meritis suffragantibus, cognitionem divinorum capere sacramentorum laborant, et quotidianis exercitationibus desudant, ut intentionis suae fructum mereantur adipisci; nonum psalmum et quadragesimum quintum diligentius legamus, ut absconditam in mysterio sapientiam fideli possimus mente comprehendere. Soli enim isti de occultis titulum praetulerunt. Sed jam psalmum adoriamur.

PL 14, 1136B

それゆえ、隠れたことの終わり、ギリシア語で「目標(スコポス)」〔ギリシア語〕と言われるものとその要点は、次のとおりだと知って、すなわち、不相応な者が知恵の教えをつかまないこと、また望みを持つ者は、生と信仰の功績が助けとなるなら、神の秘義の認識を得ようと励み、日々の鍛錬に汗を流して、その努力の実りを得るに値するようになることだと知って、第九篇と第四十五篇をいっそう注意深く読もう。隠された知恵を、奥義のうちに、信仰ある心で捉えうるためである。表題に隠れたことを掲げたのは、これらだけだからである。では、もう詩篇に取りかかろう。

In Psalmum XLV, Caput VII

詩篇45篇講解 第VII章PL 14, 1136C
1

Deus noster refugium et virtus. Quid est, noster? Hoc est, eorum qui in te credimus. Sic et alibi: Domine, refugium factus es nobis (Psal LXXXIX, 1) . Nobis, inquit, credentibus, non incredulis: nobis quaerentibus, non refugientibus veritatem.

PL 14, 1136C

「我々の神は、避け所にして力」。「我々の」とは何か。すなわち、汝を信じる我々の神ということである。別の箇所でも同じである。「主よ、汝は我々の避け所となった」(詩篇89:1)。「我々の」とは、信じる者たちにとってであって、信じない者たちにとってではない。真理を求める者にとってであって、真理から逃げる者にとってではない。

2

Ille enim hoc potest dicere, qui in solius Dei praesidio suae constituit spem salutis. Nobis ergo refugium factus es, et nostrum refugium et virtus, qui sumus ex populis nationum.

PL 14, 1136C

これを言うことができるのは、自らの救いの望みを、ただ神の守りにのみ置いた者である。それゆえ、汝は我々の避け所となり、諸民族の民から出た我々の避け所であり、力である。

3

Judaei te negaverunt, Judaei non te receperunt; et ideo es conversus ad gentes, vocasti nos, et refugium factus es nostrum, et virtus es nobis. Vis scire quia de nobis qui sumus ex gentibus, dictum sit?

PL 14, 1136C

ユダヤ人は汝を否み、ユダヤ人は汝を受け入れなかった。それゆえ汝は異邦人に向き直り、我々を召し、我々の避け所となり、我々の力となった。これが、異邦人から出た我々について言われたことだと知りたいか。

4

Crux Domini Judaeis offendiculum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est (I Cor. I, 18) . Et infra: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo (Ibid., 30) .

PL 14, 1136D

「主の十字架は、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさであるが、我々にとっては神の力、また知恵である」(一コリント1:18)。さらにその後に言う。「汝らは神によって、キリスト・イエスのうちにある。彼は神から我々にとって知恵となった」(一コリント1:30)。

5

Utique Paulus non de Judaeis, nec de gentibus dixit: sed de iis qui conversi ad Dominum Jesum praedicarent suae salutis auctorem. Confugisti ergo ad Christum?

PL 14, 1136D

確かにパウロは、ユダヤ人についても異邦人についても言ったのではなく、主イエスに立ち帰って、自らの救いの創始者を宣べ伝える者たちについて言ったのである。それゆえ、あなたはキリストのもとに逃れたのか。

6

Non deseras fundamentum, confirmatorem tuum non derelinquas; ut te qui suscepit, ipse tueatur, et mercem suam pius animarum nostrarum negotiator agnoscat.

PL 14, 1136D

土台を捨てるな。あなたを堅くする者を見捨てるな。あなたを受け入れた者自身があなたを守り、我々の魂の慈愛深い商人が、自らの商い物を見分けるためである。

In Psalmum XLV, Caput VIII

詩篇45篇講解 第VIII章PL 14, 1137A
1

(Vers. 2.) . Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Bene nimis ad utrumque respondit, et ut in tribulationibus quae nos nimis invenerunt, et adjutor nimis possit intelligi.

PL 14, 1137A

(第2節)「我々に甚だしく臨んだ苦難における助け手」。「甚だしく」は両方によく応じている。「甚だしく我々に臨んだ苦難において」とも、「甚だしい助け手」とも解しうる。

2

Quanto enim majores tribulationes fuerint, tanto majora nobis et vehementiora adjumenta sunt necessaria.

PL 14, 1137A

苦難が大きければ大きいほど、我々にはより大きく、より力強い助けが必要だからである。

3

Et ideo plerumque fit, ut in gravioribus et asperioribus certaminibus coronemur: quia lacrymis et gemitibus et orationibus frequentioribus aeternae opem nobis divinitatis adsciscimus.

PL 14, 1137A

それゆえ、より重く、より厳しい戦いにおいて冠を受けることがしばしば起こる。涙とうめきと、より頻繁な祈りによって、永遠の神性の助けを我々は自分のものとするからである。

In Psalmum XLV, Caput IX

詩篇45篇講解 第IX章PL 14, 1137A
1

(Vers. 3.) Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur, et transferuntur montes; quia si tu pro nobis, quis contra nos?

PL 14, 1137A

(第3節)こうして、我々の地が乱され、山々が移されるときにも、我々は恐れない。「汝が我々のためにいるなら、誰が我々に敵対するか」だからである。

2

Timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis enervatur, vaporatur febribus, dolore vexatur, exanimatur angustiis.

PL 14, 1137B

我々は、この肉の弱さを恐れることはありえない。肉は、恐れと戦慄に砕かれ、欲望に燃え上がり、放蕩に溶かされ、快楽に力を抜かれ、熱病に熱せられ、痛みに苦しめられ、苦難に息も絶えんばかりになる。

3

Vel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit Salvator: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis; sed etiam si monti huic dixeritis: Tollere, et jactare in mare; nihil impossibile erit vobis (Matth. XXI, 21) .

PL 14, 1137B

あるいは、あの山々が海の心の中に移されるときもそうである。救い主はこれについてこう言った。「もし汝らがカラシ種ほどの信仰を持つなら、イチジクの木についてのことを行うだけでなく、この山に向かって、『取り去られて、海に投げ込まれよ』と言うなら、汝らに不可能なことは何もないであろう」(マタイ21:21)。

4

Misit se hic mons in cor Judae, et mentem ejus gravi tempestate turbavit, diversarum exagitans fluctibus passionum.

PL 14, 1137B

この山は、ユダの心に自らを投げ込み、さまざまな情念の波に揺さぶって、その精神を重い嵐で乱した。

5

Sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et devotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Jacob, sicut odor agri pleni; ita etiam procellosi maris inquietudine figuratur anima ejus, qui quietus esse non novit, et amaris cogitationibus excitat graves fluctus.

PL 14, 1137B

善い業と、信心と信仰の実りに豊かな魂は、土地の豊かさにたとえられる。「ヤコブの香りは、満ちた畑の香りのようである」というとおりである。同じように、静まることを知らず、苦い思いで重い波を起こす者の魂は、嵐の海の落ち着きのなさに象られる。

6

Denique nec osculo suo Dominus Jesus Judae proditoris amaritudinem temperavit. Suscepit osculum proditor, infudit venenum, mortem irrogavit: cujus aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non evasit.

PL 14, 1137C

さらに、主イエスは、自らの接吻によっても、裏切り者ユダの苦さを和らげなかった。裏切り者は接吻を受け、毒を注ぎ込み、死をもたらした。その針をキリストは鈍らせたが、裏切り者だけは逃れなかった。

7

Et ut evidenter montem hujusmodi nobis manifestaret, alibi quoque cum daemonium ab homine jussisset exire, apostolis interrogantibus qua causa illud ipsi ejicere nequivissent, ait: Non ejicitur hoc genus, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20) .

PL 14, 1137C

そして、この種の山を我々にはっきり示すため、別の箇所でも、人から悪霊が出てゆくよう命じたとき、使徒たちが、なぜ自分たちはそれを追い出せなかったのかと尋ねると、こう言った。「この種のものは、祈りと断食によらなければ追い出されない」(マタイ17:20)。

8

Et addidit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc illo (Ib., 19) , manu significans quis ille mons esset, quem posset perfecta transferre fides.

PL 14, 1137C

そして付け加えた。「もし汝らがカラシ種ほどの信仰を持つなら、この山に『ここからあちらへ移れ』と言うであろう」(マタイ17:19)。完全な信仰が移すことのできるあの山が何であるかを、手で指し示したのである。

9

Perfecta enim fides grano sinapis comparata est, dicente Apostolo: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2) .

PL 14, 1137C

完全な信仰は、カラシ種にたとえられているからである。使徒は言う。「たとえ私があらゆる信仰を持ち、山々を移すほどであっても、愛を持たなければ、私には何の益もない」(一コリント13:2)。

In Psalmum XLV, Caput X

詩篇45篇講解 第X章PL 14, 1137D
1

(Vers. 4.) Sunt etiam qui ita distinguunt: Et transferentur montes; ut sequatur: In cordibus maris sonuerunt, et turbatae sunt aquae ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Non bonae aquae quae sonant, atque turbantur, et potum praebere non possunt.

PL 14, 1137D

(第4節)「そして山々が移される」で区切り、続けて「海の心の中で響き、その水は乱された。山々はその力のゆえに乱された」と読む者たちもいる。響き、乱れて、飲み物を与えることのできない水は、良い水ではない。

2

Meliores sunt quae pertranseunt; sicut scriptum est: Inter medios montes pertransibunt aquae, et potabunt omnes bestiae agri: suscipient onagri in sitim suam (Psal. CIII, 10 et 11) .

PL 14, 1138A

より良いのは、通り過ぎてゆく水である。こう書かれているとおりである。「山々の間を水は通り過ぎ、野のすべての獣は飲む。野生のロバは自らの渇きにそれを受ける」(詩篇103:10、11)。

3

Denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem ut introiret in porcos, magno impetu se praecipitavit in mare (Luc. VIII, 32) : et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt.

PL 14, 1138A

さらに、悪霊の軍団が豚に入る許しを求めて受けたとき、激しい勢いで海に突進した(ルカ8:32)。そして、その群れが突進したことで、あの水は乱された。

4

Alibi quoque idem David propheta sic posuit: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt (Psal. LXXVI, 17) ; hoc est, bonae virtutes, quae Verbi coelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. De malis autem virtutibus quid dicit?

PL 14, 1138A

別の箇所でも、同じ預言者ダビデはこう記している。「水は汝を見た、神よ、水は汝を見て、恐れた」(詩篇76:17)。これは、天の言葉の認識によって穏やかになった善い力のことであり、響きと轟きによって恐ろしいのではない。では、悪い力については何と言うのか。

5

Et conturbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum (Ibid., 17 et 18) . Abyssi Deum non vident, et ideo turbationibus semper obnoxiae sunt. Et exposuit quid essent abyssi. Multitudo, inquit, sonitus aquarum.

PL 14, 1138A

「深淵は揺り動かされた。水の音の多さ」(詩篇76:17、18)。深淵は神を見ず、それゆえ常に動揺にさらされている。そして、深淵とは何かを説明した。「水の音の多さ」と言う。

6

Nam et bestia illa Antichristus ex abysso ascendit, ut adversus Eliam atque Enoch, atque Joannem qui propter testimonium Domini Jesu terris sunt redditi, praeliaretur: ut legimus in Joannis Apocalypsi: cui datum est os loquendi magna, ut adversus Deum plena furoris convicia et sacrilegii personaret (Apoc. XIII, 5 et seq.) .

PL 14, 1138B

というのも、あの獣、反キリストも、深淵から上ってくるからである。それは、主イエスの証しのために地に戻された、エリヤとエノクとヨハネに対して戦うためである。ヨハネの黙示録で我々が読むとおりである。「その獣には、大いなることを語る口が与えられた。神に対して怒りに満ちた罵りと冒瀆を響かせるためである」(黙示録13:5以下)。

In Psalmum XLV, Caput XI

詩篇45篇講解 第XI章PL 14, 1138B
1

Sonuerunt ergo aquae, id est, immundi spiritus, cum turbarentur videntes opera Dei, in Domini salutaris adventu appropinquare sibi judicium pertimescentes. Sonuerunt et turbatae sunt aquae in Domini passione.

PL 14, 1138B

それゆえ、水は響いた。すなわち汚れた霊たちは、神の業を見て乱されたとき、救いの主の到来において、自分たちに裁きが近づくことをひどく恐れた。主の受難において、水は響き、乱された。

2

Unde et dictum est: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II, 1) ? Et alibi Scriptura dicit: Periit memoria eorum cum strepitu (Psal. IX, 8) . Diabolus sonum quaerit, Christus silentium.

PL 14, 1138B

それゆえ、こう言われた。「なぜ諸国民はざわめき、民は空しいことをもくろんだのか」(詩篇2:1)。また別の箇所で聖書は言う。「彼らの記憶は、騒がしさとともに滅びた」(詩篇9:8)。悪魔は騒がしさを求め、キリストは静けさを求める。

3

Denique sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Esai. LIII, 7) . Et alibi: Non clamabit, neque contendet, nec quisquam audiet in platea vocem ejus (Esai. XLII, 2 et 3) . . . . donec ejiciat in victoria judicium (Matth. XII, 19 et 20) .

PL 14, 1138C

さらに、「毛を刈る者の前の子羊のように、彼は口を開かなかった」(イザヤ53:7)。また別の箇所で、「彼は叫ばず、争わず、誰も広場で彼の声を聞かない……勝利に至るまで裁きを送り出す」(イザヤ42:2、3、マタイ12:19、20)。

4

Quae est ista nisi de serpente victoria? In hac fortitudine Filii Dei conturbati sunt montes; cum diabolus et ministri ejus viderent mortuos resurgentes.

PL 14, 1138C

この勝利は、蛇に対する勝利でなくて何であろうか。神の子のこの力によって、山々は乱された。悪魔とその使いたちが、死者たちがよみがえるのを見たときである。

5

Isti sunt montes qui turbantur: illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Et alius cui dicitur: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 23) . Et Enoch qui raptus est; ne malitia saeculi mutaretur.

PL 14, 1138C

乱される山々とは、これらのものである。楽園へと移される山々とは、こう言われた者たちである。「今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。また、こう言われた別の者もいる。「私が来るまで彼がこのようにとどまることを私が望むなら、汝に何の関わりがあるか。汝は私に従え」(ヨハネ21:23)。また、世の悪意に変えられないために引き上げられたエノクもいる。

In Psalmum XLV, Caput XII

詩篇45篇講解 第XII章PL 14, 1138D
1

Post Domini passionem quid aliud sequi debuit, nisi quia de corpore Domini flumen exivit: quando de latere ejus aqua fluxit et sanguis, quo laetificavit animas universorum; quia illo flumine lavit peccatum totius mundi?

PL 14, 1138D

主の受難の後に、主の体から川が出たことのほかに、何が続くべきであっただろうか。その脇腹から水と血が流れ出たとき、それによって、すべての人の魂を喜ばせた。その川によって、全世界の罪を洗ったからである。

2

Est et fluvius qui de Eden exiit, et circumiit universam terram, Verbum Dei quo paradisus intelligibilis irrigatur, et omnis anima vocatur ad gratiam Christi, dicente ipso Dei Verbo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.

PL 14, 1139A

エデンから出て、全地を巡った川もある。それは神の言葉であり、それによって知的な楽園は潤され、すべての魂がキリストの恩寵へと召される。神の言葉自身が言う。「渇く者は、私のもとに来て飲め」。

3

Cui ego dedero aquam, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38 et 39) . Ex illo enim unico Dei Verbo quatuor fluviorum prudentiae et fortitudinis, temperantiae quoque et justitiae fluenta manarunt.

PL 14, 1139A

「私が水を与える者の腹からは、生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38、39)。この唯一の神の言葉から、思慮と勇気、また節制と正義の、四つの川の流れがあふれ出たからである。

4

Alii enim per Spiritum datur sermo sapientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum . . . Haec enim operatur omnia unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XIII, 9 et seq.) .

PL 14, 1139A

「ある者には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある者には同じ霊において信仰が、ある者には一つの霊において癒しの恩寵が、ある者には力ある業の働きが……。これらすべてを、同一の霊が働かせ、望むままに一人ひとりに分け与える」(一コリント13:9以下〔底本は 13:9。引かれた文は一コリント12:8以下に当たる〕)。

5

Hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque virtutis spontanea divisione transfundit.

PL 14, 1139A

これらが川の激しい流れである。川が、働きと力の務めの恩寵へと、自発的な分与によって自らを注ぎ移すときである。

In Psalmum XLV, Caput XIII

詩篇45篇講解 第XIII章PL 14, 1139B
1

His igitur fluminis superni meatibus civitas illa in qua Deus inhabitat, irrigatur; et sanctificatur Altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo; vel corpus illud quod Virgo generavit, de quo Gabriel angelus dixit: Et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei vivi (Luc. I, 35) .

PL 14, 1139B

それゆえ、この天上の川の流路によって、神が住むあの町は潤され、いと高き者の幕屋は聖とされる。それはキリストが住むすべての魂であり、また、おとめが産んだあの体でもある。その体について、天使ガブリエルは言った。「汝から生まれる聖なるものは、生ける神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。

2

Bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata. Admirabile templum Dei, et aula coelestis, quod solutum corrumpi non potuit, sed intra triduum resurrexit, resuscitatum ab ipso qui mortuus videbatur.

PL 14, 1139B

善い幕屋であり、いかなる罪も覆い隠すことのできなかったものである。神の驚くべき神殿、天の広間であり、解かれても朽ちることがなく、三日のうちに復活した。死んだと見えた当の者自身によって、よみがえらされたのである。

3

Nec mirum, quando Deus in medio civitatis ejus erat, nec commotus est, sive quia nullius peccati prolapsione commotus est Dei Filius, nec alicujus erroris offensione titubavit, aut corporalis illecebrae nutavit impulsu; sive quia non reliquit animam ejus Dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni colluvione delicti immaculata duraverit.

PL 14, 1139B

驚くには当たらない。神がその町の真ん中にいて、動かされなかったのである。それは、神の子がいかなる罪への転落にも動かされず、いかなる誤りのつまずきにもよろめかず、体の誘惑の衝撃にも揺らがなかったからであり、あるいは、神の恩寵が彼の魂を見捨てず、魂のうちに離れずにとどまり、魂があらゆる罪〔delictum〕の汚濁から無傷で保たれたからである。

4

Unde et ad Patrem Dei Filius dixit: Nec derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10) . Ergo quia suberat ei nec in carne peccare, divine ait: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV, 10) . Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9) .

PL 14, 1139C

それゆえ、神の子は父にも言った。「汝は私の魂を冥界に捨て置かない」(詩篇15:10)。それゆえ、肉においてさえ罪を犯さないことが彼に備わっていたので〔suberat ei nec in carne peccare の読みは定かでない。「肉においてさえ罪を犯さないことが彼にはできた」と取った〕、神として言う。「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:10)。また別の箇所で、「私は引き渡され、出ていかなかった」(詩篇87:9)。

5

Ab eo utique non egrediebatur, cui dixit postea: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 18) . Ubi autem aliquis gravius peccat, commovetur in eo Deus, ut ab eo transeat.

PL 14, 1139C

彼は確かに父から出ていかなかった。のちに父にこう言ったとおりである。「私は起き上がり、なお汝とともにいる」(詩篇138:18)。しかし、誰かがより重く罪を犯すとき、その人において神は動かされ、その人から過ぎ去る。

6

Unde et Adae peccanti deambulare visus est, et Stephano stare; quia ille in praevaricatione lapsus est, hic in martyrio coronatus. Et in Zachariae libro ita scriptum est: Ambulavit in commotione indignationis irae suae Dominus (Zach. IX, 14) .

PL 14, 1139C

それゆえ、神は、罪を犯すアダムには歩いているように見え、ステファノには立っているように見えた。アダムは背反に陥って倒れ、ステファノは殉教において冠を受けたからである。ゼカリヤ書にもこう書かれている。「主は、怒りと憤りの動揺のうちに歩んだ」(ゼカリヤ9:14)。

7

Simile et in Evangelio dictum est Judaeis: Ecce derelinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38) . Dereliquit enim Dominus Judaeos, et statim secuta est ruina Synagogam. Quod si eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. Aperuimus ergo quod dictum est: Deus in medio ejus non commovebitur.

PL 14, 1140A

福音書でも、ユダヤ人に似たことが言われた。「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま、汝らに残される」(マタイ23:38)。主はユダヤ人を見捨て、ただちに会堂に滅びが続いたのである。もしキリストが会堂を見捨てていなかったなら、最後の滅亡が会堂に続くことは決してなかったであろう。それゆえ、「神はその真ん中にいて、動かされない」と言われたことを、我々は明らかにした。

In Psalmum XLV, Caput XIV

詩篇45篇講解 第XIV章PL 14, 1140A
1

Sequitur: Adjuvabit eam Deus diluculo. Quo significatur quia resurrectio matutina adjumentorum nobis coelestium subsidia confert, quae noctem repulit, diem refudit, dicente Scriptura: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus (Ephes. V, 14) .

PL 14, 1140A

続けてこう言う。「神は夜明けにそれを助けるであろう」。これが示すのは、朝の復活が、天からの助けの支えを我々にもたらすということである。それは夜を退け、昼を注ぎ出した。聖書は言う。「眠る者よ、起きよ、死者の中から立ち上がれ、そうすればキリストが汝を照らす」(エフェソ5:14)。

2

Vide autem mysterium. Vespere passus est Christus: ideo et secundum Legem ad vesperam agnus occiditur (Exod. XII, 6) .

PL 14, 1140A

しかし、奥義を見よ。キリストは夕方に苦しみを受けた。だから、律法に従っても、子羊は夕方に屠られる(出エジプト記12:6)。

3

Mane surrexit; sic enim scriptum est: Una autem sabbati venit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc esset obscurum, et vidit lapidem amotum ab ostio (Joan. X, 1) .

PL 14, 1140B

朝に復活した。こう書かれているからである。「週の初めの日、マグダラのマリアは、まだ暗いうちの夜明けに墓に来て、石が入口から取りのけられているのを見た」(ヨハネ10:1)〔引照の番号は刷られたまま。引かれた文はヨハネ20:1に当たる〕。

4

Ad vesperam mundi occiditur, deficiente jam luce; quia in tenebris erat hic totus mundus, et majoribus fuisset tenebrarum squaloribus involutus; nisi Christus nobis e coelo lux aeterna venisset, innocentiae tempora generis refusurus humano.

PL 14, 1140B

世の夕方に、光がすでに尽きかけて、彼は屠られる。この世界全体が闇の中にあり、さらに大きな闇の汚れに包まれていたはずであった。キリストが天から我々に永遠の光として来て、人類に無垢の時代を注ぎ戻したのでなければ。

5

Passus est ergo Dominus Jesus, et sanguine suo nostra peccata donavit, lux refulsit conscientiae purioris, et dies resplenduit gratiae spiritalis. Unde et Apostolus ait: Nox praecessit, dies appropinquavit (Rom. XIII, 12) . Evigilavimus igitur, jam non dormiamus.

PL 14, 1140B

それゆえ、主イエスは苦しみを受け、自らの血によって我々の罪を赦した。より清い自覚の光が輝き、霊的な恩寵の昼が輝き渡った。だから使徒も言う。「夜は過ぎ去り、昼が近づいた」(ローマ13:12)。それゆえ、我々は目覚めた。もはや眠ってはならない。

6

Vestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conversationis atque exuvias revertamur. Comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, vale diximus: sobrietatem elegimus, cujus gratia Jacob primatus quos non habebat, invenit.

PL 14, 1140B

我々は光の衣を着た。闇の暮らしの衣と脱ぎ捨てたものに戻ってはならない。夜の時に属する、放蕩の宴と快楽には別れを告げた。節度を選んだのである。この節度によって、ヤコブは自らが持たなかった長子の権利を得た。

In Psalmum XLV, Caput XV

詩篇45篇講解 第XV章PL 14, 1140C
1

In aliis quoque codicibus invenitur: Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid hoc quoque significet, ipse Propheta nos doceat. Namque ipse in posterioribus dixit: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4) .

PL 14, 1140C

他の写本には、「神はその顔によってそれを助けるであろう」ともある。これが何を意味するかは、預言者自身が我々に教えるがよい。彼自身が後の箇所でこう言っているからである。「汝の顔を示せ、そうすれば我々は救われる」(詩篇79:4)。

2

Aspectus ergo Dei, salus nostra est, atque in ejus vultu nostrum est adjumentum. In quo quanta vis sit, divina Scriptura declarat, quae non otiose attexuit, quod respexit Deus super munera Abel, super munera autem Cain non respexit (Gen. IV, 4 et 5) ; et ideo contristatus est Cain, quod sacrificium suum Deo displicuisse cognovit, placuisse germani.

PL 14, 1140C

それゆえ、神の眼差しは我々の救いであり、神の顔のうちに我々の助けがある。その力がどれほど大きいかを、神の聖書は示している。聖書は無益にではなく、こう付け加えた。神はアベルの供え物に目を留めたが、カインの供え物には目を留めなかった(創世記4:4、5)。それゆえ、カインは悲しんだ。自分のいけにえが神に気に入られず、弟のいけにえが気に入られたと知ったからである。

3

Unde et illud quod hodie in psalmi responsorio decantatum est, plurimum nostrae conducit assertioni: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2) . Quem Dominus respicit, salvat.

PL 14, 1140D

それゆえ、今日、詩篇の応唱で歌われたことも、我々の主張に大いに資する。「私は主を待ち望みに待ち望んだ。すると主は私に目を留めた」(詩篇39:2)。主が目を留める者を、主は救う。

4

Denique in Domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente (licet ipse Petri sermo titubantis fidelior sit, quam doctrina multorum), respexit eum Christus, et Petrus flevit; quo proprium lavit errorem. Ita quem visus est voce denegare, lacrymis fatebatur.

PL 14, 1141A

さらに、主の受難のとき、ペトロが心ではなく言葉においてよろめいたとき(もっとも、よろめくペトロの言葉自体、多くの人の教えよりも信仰に満ちている)、キリストは彼を見つめ、ペトロは泣いた。それによって、自らの過ちを洗った。こうして、声で否んだと見えたその者を、涙で告白したのである。

In Psalmum XLV, Caput XVI

詩篇45篇講解 第XVI章PL 14, 1141A
1

Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Adventu Domini Salvatoris adversariae potestates cum sua legione turbatae sunt, jussae ab humanis exire corporibus, et precatae ut mitterentur in porcos.

PL 14, 1141A

「諸国民は乱れ、諸王国は傾いた。いと高き者は声を出し、地は動いた」。救い主である主の到来によって、敵対する権力は、その軍団とともに乱された。人の体から出てゆくよう命じられ、豚の中に送られることを願った。

2

Turbatis nequissimis potestatibus, necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna peccati. Erat enim grave regnum, quod sibi in grave servitium subjugaverat omnium animos peccatorum; qui enim facit peccatum, servus est peccati.

PL 14, 1141A

極悪の権力が乱されたので、偶像の崇拝者たちも乱されざるをえず、罪の諸王国も傾かざるをえなかった。それは重い王国であり、すべての罪人の心を、重い隷従へと自らに服させていたからである。「罪を犯す者は罪の奴隷である」。

3

Regnum autem peccati, mortis est regnum, quod diu toto orbe praevaluit. Unde et Apostolus ait: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14) .

PL 14, 1141B

罪の王国は死の王国であり、長いあいだ全世界で優勢であった。それゆえ、使徒も言う。「しかし死は、アダムからモーセまで、アダムの背反に似た罪を犯さなかった者たちの上にも支配した。彼は来たるべき者の型である」(ローマ5:14)。

4

Venit veritas, figura cessavit: venit vita, regnum mortis evanuit: venit remissio peccatorum, et peccati vincula resoluta sunt. Ante etiam leviora delicta mortis nexibus stringebantur: post adventum autem Domini salutaris etiam graviora flagitia sunt remissa.

PL 14, 1141B

真理が来て、象りは終わった。命が来て、死の王国は消え去った。罪の赦しが来て、罪の鎖は解かれた。以前は、より軽い罪さえも死の絆に縛られていた。しかし救い主である主の到来ののちは、より重い恥ずべき行いさえも赦された。

5

Inclinata sunt ergo regna spiritalium nequitiarum quae sunt in coelestibus; quia cultus simulacrorum, et illecebra peccati coepit imminui Evangelicae praedicatione doctrinae. Inclinata est perfidia posteaquam coepit fides in nationum regnare pectoribus.

PL 14, 1141B

それゆえ、天上にある霊的な悪の勢力の王国は傾いた。偶像の崇拝と罪の誘惑が、福音の教えの宣教によって衰え始めたからである。信仰が諸民族の胸を支配し始めたのち、不信は傾いた。

6

Inclinantur regna peccati, cum legitur: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12) . Inclinavit omnia regna perfidiae voce sua Dominus dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .

PL 14, 1141C

こう読まれるとき、罪の王国は傾く。「罪が、汝らの死ぬべき体を支配してはならない」(ローマ6:12)。主は、不信のすべての王国を、自らの声によって傾けた。こう言ったのである。「労苦し、重荷を負う者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

In Psalmum XLV, Caput XVII

詩篇45篇講解 第XVII章PL 14, 1141C
1

Hanc vocem dedit Altissimus, et omnes eum secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes, et perpetuae mortis atrocitatem, atque intolerabilem flagitiorum omnium servitutem; cum polliceretur fessis requiem, captivis remissionem, servientibus libertatem: et decusso jugo ferreo Babylonii regis, jugum suum suave cervicibus fidelium subrogaret; ne vacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis astringeret.

PL 14, 1141C

この声を、いと高き者は出した。すると諸民族のすべての民が彼に従った。罪の過酷な王国と、絶え間ない死の残酷さ、あらゆる恥ずべき行いの耐えがたい隷従から逃れて従ったのである。彼は、疲れた者に休息を、捕らわれた者に解放を、仕える者に自由を約束し、バビロンの王の鉄のくびきを砕いて、自らの軽いくびきを信じる者たちの首にかけた。敵が、むき出しの異邦人の首を、自らの不法の鎖でふたたび縛ることのないためである。

2

Christus enim quos alligat, liberat: et quos astringit, absolvit. Denique qui servus vocatus a Domino est, libertus est Domini; et qui liber vocatus est, servus Christi est. Ideoque in suis vinculis Paulus gloriatur dicens: Paulus vinctus Jesu (Ephes. III, 1) .

PL 14, 1141D

キリストは、自らが縛る者を自由にし、自らがきつく縛る者を解く。さらに、奴隷として主に召された者は主の解放奴隷であり、自由の身で召された者はキリストの奴隷である。それゆえ、パウロは自らの鎖を誇って言う。「イエスの囚人パウロ」(エフェソ3:1)。

3

Quod sub aliis contumelia, sub Christo gloria est. Dedit vocem suam in passione Dominus, et universa elementa tremuerunt, omnis terra commota est (Psalm. XXIII, 1) ; ut ritus gentilium solveretur, fieretque terra Domini, et plenitudo ejus, ut scriptum est; cessarent auguria perfidorum, et sacrificium impietatis cognitio fidei et studium devotionis abolerent.

PL 14, 1141D

他の者のもとでは辱めであることが、キリストのもとでは栄光である。主は受難のとき声を出し、すべての元素は震え、全地は動いた(詩篇23:1)。それは、異邦人の儀礼が解かれ、書かれているとおり、地とそれに満ちるものが主のものとなるためであり、不信者たちの占いがやみ、不敬虔のいけにえを、信仰の認識と信心への熱意が廃するためであった。

4

Dat vocem suam Dominus quotidie, et resultat in cordibus singulorum; ut terrenum omne decedat ejus, qui bene credit affectu, atque omnes interiorum sensus animorum ab errore, a corruptione luxuriae et dissolutione, ad cognitionem coelestium sacramentorum, et studium castitatis; a nequitia ad virtutem pia confessione moveatur.

PL 14, 1142A

主は日々その声を出し、それは一人ひとりの心の中に響き返る。よく信じる者の心情から地上的なものがすべて去り、内なる心のあらゆる感覚が、誤りから、放縦の腐敗と堕落から、天の秘義の認識と貞潔への熱意へと、邪悪から徳へと、敬虔な告白によって動かされるためである。

In Psalmum XLV, Caput XVIII

詩篇45篇講解 第XVIII章PL 14, 1142A
1

(Vers. 8.) Motos ergo eos dicit qui in terra sunt, vel quia terra erant omnes homines, in quibus erat terrena corruptio; quia occulos mentium ad sublime gratiae coelestis elevare atque attollere nesciebant; nec poterant dicere: Deus virtutum nobiscum; cum quibus non erat nisi prolapsionis incentor, et auctor erroris.

PL 14, 1142A

(第8節)それゆえ、地にいる者たちが動かされたと言う。あるいは、すべての人が地であったからである。彼らのうちには地上的な腐敗があり、心の目〔底本は occulos。oculos と読む〕を天の恩寵の高みに上げ、持ち上げることを知らなかった。そのため、「諸力の神は我々とともにある」と言うことができなかった。彼らとともにいたのは、転落の扇動者、誤りの創始者にほかならなかった。

2

Sed posteaquam vox Domini in Evangelio resultavit, audet Propheta dicere: Deus virtutum nobiscum. Bene dicit; Deus virtutum nobiscum; qui credidit quod Virgo in utero accepit et peperit.

PL 14, 1142B

しかし、主の声が福音書の中で響き返ったのち、預言者は大胆に言う。「諸力の神は我々とともにある」。彼は正しく言う。「諸力の神は我々とともにある」。おとめが胎に宿し産んだものを信じた者だからである。

3

Audemus et nos dicere; Deus virtutum nobiscum; posteaquam Emmanuel, hoc est, Deus coepit esse nobiscum. Ubi ergo Emmanuel, ibi Deus virtutum nobiscum.

PL 14, 1142B

我々もまた大胆に言う。「諸力の神は我々とともにある」。インマヌエル、すなわち「神が我々とともにある」ことが始まったのちだからである。それゆえ、インマヌエルのあるところに、諸力の神は我々とともにある。

In Psalmum XLV, Caput XIX

詩篇45篇講解 第XIX章PL 14, 1142B
1

Susceptor noster Deus Jacob (Ibid.) . Imitemur ergo patriarcham Jacob, odorem ejus, virtutem ejus, laborem ejus.

PL 14, 1142B

「我々の支え手はヤコブの神」(詩篇45:8)。それゆえ、族長ヤコブにならおう。その香りに、その徳に、その労苦にならおう。

2

Sicut enim Abrahae opera facere debemus, ut filii ejus appellari jure mereamur; ita etiam exercitia atque certamina sancti Jacob subire debemus, ut Deus Jacob Deus noster esse credatur.

PL 14, 1142B

我々は、アブラハムの業を行わねばならない。彼の子と呼ばれるにふさわしい者となるためである。同じように、聖なるヤコブの修練と戦いをも引き受けねばならない。ヤコブの神が我々の神であると信じられるためである。

3

Nam si opera Jacob, vel quia illum aequare non possumus, studia operis ejus ac fidei non agnoscat in nobis; quomodo quasi Deus Jacob nos juvare dignabitur?

PL 14, 1142C

もし、ヤコブの業を、あるいはヤコブには等しくなれないにしても、彼の業と信仰への熱意を、神が我々のうちに認めないなら、どうして、ヤコブの神として我々を助けることを良しとするだろうか。

In Psalmum XLV, Caput XX

詩篇45篇講解 第XX章PL 14, 1142C
1

(Vers. 9.) Dum haec diceret, ecce per Spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum; et videns ex gravi perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in adventu Domini salutaris, clamat ad universos dicens: Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram.

PL 14, 1142C

(第9節)彼がこれを語っていたとき、見よ、聖なる霊によって、将来のことの像が現に彼に注ぎ込まれた。そして、戦いの重い動乱ののち、救い主である主の到来において平和が全世界に広がるのを見て、彼はすべての人に叫んで言う。「来て見よ、主の業を。主が地の上に置いた驚異を」。

2

Venite, ad congregationem spectat: Videte, ad intentionem, et cognoscendae studium veritatis. Videte, inquit, opera Domini plena miraculis, in quibus magnarum sunt signa virtutum. Denique τέρατα Graece, admiranda dicuntur Latine.

PL 14, 1142C

「来たれ」は集会に関わり、「見よ」は注意と、真理を知ろうとする熱意に関わる。彼は言う。主の業を見よ。それは驚異に満ち、その中には大いなる力のしるしがある。実際、ギリシア語で「テラタ」〔ギリシア語〕と言われるものは、ラテン語では「驚嘆すべきもの」と言われる。

3

Non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera Domini, sed quasi plena admirationis. Praeclare posuit super terram; id est, in terram.

PL 14, 1142D

それゆえ、主の業を、不吉な恐ろしさを帯びたものとしてではなく、驚嘆に満ちたものとして受けとれ。「地の上に」置いたとは見事な言い方であり、すなわち「地の中に」ということである。

In Psalmum XLV, Caput XXI

詩篇45篇講解 第XXI章PL 14, 1142D
1

(Vers. 10.) Auferens bella usque ad fines terrae, arcum conteret et confringet arma: et scuta comburet igni.

PL 14, 1142D

(第10節)「地の果てまで戦いを取り去り、弓を砕き、武器を打ち砕く。盾を火で焼く」。

2

Et vere antequam Romanum diffunderetur imperium, non solum singularum urbium reges adversum se praeliabantur; sed etiam ipsi Romani bellis frequenter civilibus atterebantur. Pugnavit Marius adversus Cinnam. In utraque parte Romanus fusus est sanguis.

PL 14, 1142D

実際、ローマの支配が広がる以前は、各々の都市の王たちが互いに戦っていただけでなく、ローマ人自身も、しばしば内戦に消耗した。マリウスはキンナと戦った。どちらの側でも、流されたのはローマの血であった。

3

Sylla insurrexit, et Mario victori rursus civilia bella commovit. Lepidus Sertoriusque rebelles se Romano imperio praebuerunt. Caesar Pompeium est persecutus, et Galliarum furorem excitavit adversus arma Romana.

PL 14, 1143A

スッラが立ち上がり、勝利したマリウスに対して、ふたたび内戦を起こした。レピドゥスとセルトリウスは、ローマの支配に反逆した。カエサルはポンペイウスを追撃し、ガリアの猛りをローマの武力に対して掻き立てた。

4

Devicto seniore Pompeio, juniorem in Hispaniarum partibus debellavit. Quid Triumviros loquar ex hostibus amicos, ex amicis rursus in hostiles tumultus esse progressos: maria quoque Actiaco bello infecta sanguine Romanorum?

PL 14, 1143A

年長のポンペイウスを破ったのち、年少のポンペイウスをヒスパニアの地で平らげた。三頭の者たちについては何を語ろうか。敵から味方となり、味方からまた敵対の騒乱へと進んだ。海もまた、アクティウムの戦いでローマ人の血に染まった。

5

Unde factum est, ut taedio bellorum civilium, Julio Augusto Romanum deferretur imperium; et ita praelia intestina sedata sunt.

PL 14, 1143A

その結果、内戦の倦厭から、ローマの支配はユリウス・アウグストゥスに委ねられ、こうして内輪の戦いは鎮められた。

6

Hoc autem eo profecit, ut recte per totum orbem apostoli mitterentur, dicente Domino Jesu: Euntes docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19) . Illis quidem etiam interclusa barbaricis montibus regna patuerunt, ut Thomae India, Matthaeo Persia.

PL 14, 1143B

このことは、使徒たちが全世界へ正しく遣わされるという結果をもたらした。主イエスが言ったとおりである。「行って、すべての国の民を教えよ」(マタイ28:19)。実際、彼らには、蛮族の山々に閉ざされた王国さえも開かれた。トマスにはインド、マタイにはペルシアがそうである。

7

Sed tamen quo plura obirent spatia terrarum, in exortu Ecclesiae potestatem Romani imperii toto orbe diffudit, et dissidentium mentes, terrarumque divortia donata pace composuit.

PL 14, 1143B

それでも、彼らがより多くの地の広がりを巡れるように、〔主は〕教会の興りにあたって、ローマ帝国の権力を全世界に広め、与えられた平和によって、不和の者たちの心と、地の隔たりとを整えた。

8

Didicerunt omnes homines sub uno terrarum imperio viventes, unius Dei omnipotentis imperium fideli eloquio confiteri.

PL 14, 1143B

地の一つの支配のもとに生きるすべての人は、唯一の全能の神の支配を、信仰の言葉で告白することを学んだ。

In Psalmum XLV, Caput XXII

詩篇45篇講解 第XXII章PL 14, 1143B
1

Abstulit ergo bella usque ad fines terrae; quod factum esse non dubium est. Sed vide ne bella infirmitatis abstulerit, quae sunt in corde titubantium.

PL 14, 1143B

それゆえ、地の果てまで戦いを取り去った。これが成ったことは疑いない。しかし、彼が取り去ったのは、よろめく者たちの心にある弱さの戦いではなかったかと、見よ。

2

Qui enim terrena transierit, jam non dicit: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) ; sed dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

PL 14, 1143B

地上のものを越えた者は、もはや「外には戦い、内には恐れ」(二コリント7:5)とは言わず、「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)と言う。

3

Transi ergo mundum, ut incipias esse supra mundum; περάσαι enim transire est, vel ut dicam expressius, transfretare. Abstulit ergo Dominus bella, quae movebat nobis nequitia spiritalis: et devicto diabolo, pacem suam nobis reliquit.

PL 14, 1143C

それゆえ、世を越えよ。世の上にいるようになるためである。「ペラサイ」〔ギリシア語〕とは、越えてゆくことであり、もっとはっきり言えば、海を渡ることである。それゆえ、主は、霊的な邪悪が我々に仕掛けていた戦いを取り去り、悪魔を打ち破って、自らの平和を我々に残した。

4

Arcum confregit, de quo ignita adversarii jacula spargebantur: et scuta perfidiae combussit igni; ut scutum fidei inviolabile permaneret.

PL 14, 1143C

弓を砕いた。その弓から、敵の火の矢が放たれていたのである。そして不信の盾を火で焼いた。信仰の盾が、傷つけられずに残るためである。

In Psalmum XLV, Caput XXIII

詩篇45篇講解 第XXIII章PL 14, 1143C
1

(Vers. 11.) Vacate, inquit, et videte, quia ego sum Dominus. Vox Domini post bella sedata: Vacate, ut nulla animarum sit occupatio; ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat.

PL 14, 1143C

(第11節)「手を空けよ、そして見よ、私が主であると」と言う。戦いが鎮められたのちの主の声である。「手を空けよ」とは、魂にいかなる煩いもなくなるように、ということである。世俗的な動揺の注ぎかけが、内なる精神の目を覆わないためである。

2

Vacate, inquit, ab erroribus, vacate a perturbationibus, vacate a peccatis; quia omnis qui peccat, non vidit Deum, nec cognovit eum (I Joan. III, 6) ; sicut in Epistola sua dixit Joannes Evangelista.

PL 14, 1144A

誤りから手を空けよ、動揺から手を空けよ、罪から手を空けよ、と言う。「罪を犯す者は皆、神を見たことがなく、神を知ったこともない」(一ヨハネ3:6)。福音記者ヨハネが、自らの書簡で言ったとおりである。

3

Vacate ergo studio cognoscendae divinitatis: nolite terrenis operibus occupari. Ideo rex Aegyptiorum augeri jubebat numerum laterum, et caetera onera Judaeorum; ne cognoscerent Deum, et cultui sacro vacarent, offensus Moysi et Aaron voce sanctorum, qui dicebant: Dimitte populum Dei, ut eamus et serviamus Domino Deo nostro (Exod. V, 6 et seq.) .

PL 14, 1144A

それゆえ、神性を知ろうとする熱意に専念せよ。地上の仕事に没頭してはならない。だからこそ、エジプト人の王は、煉瓦の数を増やすよう、またユダヤ人のほかの重荷も増やすよう命じていた。彼らが神を知り、聖なる礼拝に専念しないようにするためであった。王は、聖なる者であるモーセとアロンの声に気分を害していた。二人はこう言っていた。「神の民を去らせよ、我々が行って、我々の神である主に仕えるために」(出エジプト記5:6以下)。

In Psalmum XLV, Caput XXIV

詩篇45篇講解 第XXIV章PL 14, 1144A
1

Exaltabor inter gentes, et exaltabor in terra. Erat sublimis Dominus in excelsis, id est, in Angelis et Archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant, nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant: sed non erat sublimis in populis nationum, qui Deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere videbantur.

PL 14, 1144A

「私は諸国民の中で高められ、地において高められる」。主は高い所において崇高であった。すなわち、天使と大天使、族長と預言者たちのうちにおいてである。彼らは主について崇高なことを思い、地上の像や石の偶像と並べなかった。しかし、諸民族の民のうちでは崇高ではなかった。彼らは、自らの神を、洞穴や、洞窟の住まいの中に探すように見えたからである。

2

Denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat, et quasi sepultum quaerebat in tumulo. Unde dicit ad eam Christus: Maria, quid ploras? quem quaeris (Joan. XX, 15) ? numquid eum qui posset auferri?

PL 14, 1144B

さらに、マグダラのマリアは叱責される。彼女はキリストを死んだ者のように泣き、葬られた者のように墓の中に探していたからである。それゆえ、キリストは彼女に言う。「マリアよ、なぜ泣くのか。誰を探しているのか」(ヨハネ20:15)。取り去られうる者をか、というのである。

3

Audivit vocem, et recognovit eum, et volebat contingere; et ait Dominus: Noli me tangere (Ibid., 17) , quem putas mortuum. Ad Patrem vado. Miraris quod in tumulo non invenisti, quem coelestia praestolantur?

PL 14, 1144B

彼女は声を聞いて、彼だと悟り、触れようとした。すると主は言った。「私に触れるな」(ヨハネ20:17)。あなたが死んだと思っている者に、である〔quem putas mortuum の係りは定かでない。主の言葉に添えたアンブロシウスの言葉と取った〕。「私は父のもとへ行く」。天上のものが待ち受けている者を墓の中に見いだせなかったことを、あなたは不思議がるのか。

4

Aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides perfecta non tangit; sicut haemorrhoissa plena eum tetigit fide. Unde Dominus ait: Tetigit me aliquis: sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46) .

PL 14, 1144B

あるいは、彼女が叱責されたのは、完全な信仰のほかにはキリストに触れられないからであろう。長血の女は、満ちた信仰をもってキリストに触れた。それゆえ主は言う。「誰かが私に触れた。私は、私から力が出て行ったのを感じる」(ルカ8:46)。

5

Quo dicto, agnovit in se illa quod exeunte fuerat virtute curata; et statim confessa est sui conscia quod Dominum ipsa tetigisset. Unde Dominus ait: Fides tua te salvam fecit: vade in pace (Ibid., 48) .

PL 14, 1144C

この言葉によって、彼女は、力が出ていくことで自分が癒されたのだと、自らの内に悟った。そして、自覚をもって、自分が主に触れたのだとただちに告白した。それゆえ主は言う。「汝の信仰が汝を救った。平安のうちに行け」(ルカ8:48)。

6

Exaltatus autem in terra Dominus est, secundum quod ipse ait: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32) . Vel quod facta est voluntas ejus sicut in coelo et in terra.

PL 14, 1144C

主は地において高められた。主自らが言うとおりである。「私が高く上げられるとき、私はすべてを私のもとへと引き寄せる」(ヨハネ12:32)。あるいは、その意志が、天におけるように地においても行われたからである。

In Psalmum XLV, Caput XXV

詩篇45篇講解 第XXV章PL 14, 1144D
1

(Vers. 12.) Et repetit dicens: Deus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Repetitio confirmatio est.

PL 14, 1144D

(第12節)そして繰り返して言う。「諸力の神は我々とともにある、我々の支え手はヤコブの神」。繰り返しは確証である。

2

Vel quia non solum quando natus ex Virgine est, factus est nobiscum Deus; sed etiam post resurrectionem ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum. . . . usque ad consummationem mundi (Matt. XXVIII, 20) .

PL 14, 1145A

あるいは、神が我々とともにいるようになったのは、おとめから生まれたときだけでなく、復活ののちにも、彼自身がこう言ったからである。「見よ、私は汝らとともにいる……世の終わりまで」(マタイ28:20)。

3

Cui est honor et gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 1146A

彼に、栄誉と栄光、世々からの永続がある。今も、常に、世々限りなく。アーメン。

In Psalmum XLVII, Caput I

詩篇47篇講解 第I章PL 14, 1145A
1

[1145] (Vers. 1.) Hujus titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda sabbati (Psal. XLI et seq.) .

PL 14, 1145A

(第1節)この詩篇の表題はこうである。「歌の詩篇、コラの子らに、安息日の第二日に」(詩篇41以下)。

2

Boni filii Core, et psalmis jam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus ad virtutum studia convenientibus in semetipsis pangerent spiritale psalterium, et cognitioni divinitatis, pervigiles specula mentis intenti, coelestium mysteriorum digni forent haurire secreta.

PL 14, 1145A

コラの良き子らは、すでに先の詩篇でも認められている。ふさわしい思いと、徳への熱意に適う考えとをもって、自らの内に霊的なプサルテリウムを奏で、精神の物見の塔から目覚めて神性の認識に注意を向け、天の奥義の秘密を汲み取るにふさわしい者であったからである。

3

Et ideo cum psalmorum ante arcam Domini quotidie canendorum munus et officium recepissent, videntur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum.

PL 14, 1145B

そこで、主の箱の前で日々歌うべき詩篇の務めと職分を受けたとき、彼らは、「歌の詩篇」を安息日の第二日に特に受けて歌い合わせるために選ばれたと見える。

4

Etenim quibus recte videbatur esse commissum, ut ascensionem Domini ab inferis resurgentis voce sua psallerent; his utique deferendum fuit, ut ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent.

PL 14, 1145B

実際、冥界から復活する主の上昇を自らの声で歌うことが正当に委ねられていたと見える者たちには、復活の日そのものを自らの務めと奉仕によって祝うことも、当然委ねられるべきであった。

5

Quid est enim secunda sabbati; nisi Dominica dies quae sabbatum sequebatur? Dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione Legis anterior.

PL 14, 1145B

実際、「安息日の第二」とは何か。安息日に続く主日ではないか。安息日は、日の順序では後であり、律法による聖別では先であった。

6

Sed ubi finis Legis advenit, qui est Christus Jesus ( finis enim (Rom. X, 4) Legis Christus ad justitiam omni credenti ) et resurrectione sua octavam sanctificavit: coepit eadem prima esse, quae octava est, et octava quae prima: habens ex numeri ordine praerogativam, et ex resurrectione Domini sanctitatem.

PL 14, 1145C

しかし、律法の終わりであるキリスト・イエスが来て(「律法の終わりは、信じるすべての者にとって正義に至るキリストだからである」(ローマ10:4))、自らの復活によって第八の日を聖別したとき、第八の日であるその同じ日が第一の日となり始め、第一の日がまた第八の日となった。その日は、数の順序からは優先権を、主の復活からは聖性を持つのである。

7

Unde et in Evangelio legimus δευτερόπρωτον sabbatum (Luc. VI, 1) , quod Latine dicitur secundo-primum. Ubi enim Dominica dies coepit praecellere, qua Dominus resurrexit; sabbatum quod primum erat, secundum haberi coepit a primo.

PL 14, 1145C

それゆえ福音書において我々は、「第二第一の(デウテロプロートン)安息日」〔ギリシア語〕(ルカ6:1)と読む。これはラテン語では「第二-第一」と言われる。主が復活した主日が優れ始めたとき、第一であった安息日は、第一のものから第二と見なされ始めたからである。

8

Prima enim requies cessavit, secunda successit. Unde et ad Hebraeos scribens Apostolus ait: Postera ergo die restat requies populo Dei. Festinemus igitur intrare in illam requiem (Heb. IV, 8, 9 et 11) .

PL 14, 1145C

第一の安息は止み、第二の安息が続いたからである。それゆえ、使徒もヘブライ人に書き送って言う。「それゆえ翌日に、神の民のために安息が残っている。ゆえに我々は、その安息に入ることを急ごう」(ヘブライ4:8、9、11)。

In Psalmum XLVII, Caput II

詩篇47篇講解 第II章PL 14, 1145D
1

Requies ergo vera jam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. Ideoque qui sabbati secundum Legem solemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud.

PL 14, 1145D

それゆえ真の安息は、もはや働きをやめることにではなく、復活の時にある。だから、律法に従って安息日の祭りを守っていた者たちは、「安息日の一日」と呼んでいた。安息日が一つだけであって、ほかにはないかのようにである。

2

Nos qui observantiam induimus spiritalem, et ad similitudinem et requiem Dei cupimus nostram formare militiam, atque in illa civitate coelesti nostrum exhibere ministerium: ubi non est exemplar, non umbra, sed veritas; primam dicimus sabbati, sicut scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matt. XXVIII, 1) .

PL 14, 1146A

霊的な遵守をまとい、神の似姿と安息に合わせて自らの軍務を形づくり、かの天の都で自らの奉仕を果たすことを望む我々、すなわち、手本も影もなく真理があるところでの奉仕を望む我々は、「安息日の第一日」と言う。書かれているとおりである。「安息日の夕べ、安息日の第一日に明るくなるころ」(マタイ28:1)。

3

Nihil autem pulchrius, nihil expressius. Ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupavit. Joannes quoque Evangelista dicit: Prima sabbati venit mane Maria Magdalena; cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1) .

PL 14, 1146B

これ以上に美しく、これ以上に明確なものはない。復活の前には「安息日」と言い、復活の後には「安息日の第一日」と呼んだ。福音記者ヨハネもまた言う。「安息日の第一日、マグダラのマリアが朝早く来た。まだ闇のあるうちであった」(ヨハネ20:1)。

4

Tenebrae pro tempore, mane pro gratia. Sed isti expressius secundum Evangelium, quasi recusso velamine.

PL 14, 1146B

「闇」は時を、「朝」は恩寵を言う。しかしこれらの者たち〔isti の指す者は定かでない。福音記者たちと取った〕は、福音に従って、覆いを払いのけたかのように、いっそう明確に〔語る〕。

5

David autem sub Lege positus, et moderationem tenuit debitae cantionis, et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem Dominicam declararet; quo apud Judaeos ordinem numeri putaret esse servatum, et spiritale sacramentum agnosceret revelatum. Audiamus igitur quid dicat, qui in secunda sabbati Deo psallit.

PL 14, 1146B

ダビデは律法のもとに置かれていたので、定められた歌の節度を守りつつ、奥義を押し隠さず、「安息日の第二日」によって主日を明らかにした。それによって、ユダヤ人のもとでは数の順序が守られていると思われ、〔分かる者には〕霊的な秘義が啓示されたと認められるようにしたのである。それゆえ、安息日の第二日に神に詩を歌う者が何を言うかを、聞こう。

In Psalmum XLVII, Caput III

詩篇47篇講解 第III章PL 14, 1146C
1

(Vers. 2.) Magnus, inquit, Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in loco sancto ejus. Non ergo ubique Deus magnus et laudabilis est? Ille quidem ubique magnus et potens est; sed angusta mens non capit magnitudinem divinae ejus potestatis et gratiae.

PL 14, 1146C

(第2節)「主は大いなる者、いと賞賛されるべき者、我々の神の都、その聖なる所において」と彼は言う。では、神はどこでも大いなる、賞賛されるべき者ではないのか。たしかに神はどこでも大いなる、力ある者である。しかし狭い精神は、神の力と恩寵の大きさを容れられない。

2

Quanto autem magis appropinquat Deo nostra cognitio, tanto praecellentior ejus nobis videtur esse majestas.

PL 14, 1146C

しかし、我々の認識が神に近づくほど、神の威光はいっそう卓越したものと我々に見える。

3

Denique Thomas qui ante dicebat: Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25) ; ubi misit digitum suum, et evidentia resurrectionis cognovit indicia, admirans intra se Dei gratiam: Dominus, inquit, meus et Deus meus (Ibid., 28) .

PL 14, 1146C

実際、トマスは以前、「私が彼の手に釘の跡を見、私の手を彼の脇腹に入れるのでなければ、私は信じない」(ヨハネ20:25)と言っていたが、指を入れて復活の確かなしるしを知ると、神の恩寵を心の内で驚嘆しつつ言った。「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)。

4

Tunc ergo plenissime divinitatem ejus dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitavit ab inferis. Denique in Sion hymnus Deum decet, et votum ei solvitur in Hierusalem.

PL 14, 1146D

こうして彼は、主が冥界から復活したことを疑わなかったとき、最も満ちた仕方でその神性と主権を告白した。「シオンでは讃歌が神にふさわしく、エルサレムでは誓願が神に果たされる」。

5

Quid igitur mirum si in civitate coelesti, et in illo superno et aethereo loco potentia ejus vehementius praedicatur?

PL 14, 1147A

それゆえ、天の都において、あの上方の天空の所において、その力がいっそう強く宣べ伝えられるとして、何の不思議があろうか。

In Psalmum XLVII, Caput IV

詩篇47篇講解 第IV章PL 14, 1147A
1

(Vers. 3.) Addidit: Dilatans exsultationem universae terrae. Et vere magnus dicitur, qui istius terrae in qua ante intolerabilium peccatorum germina pullulabant, ubi erat moeror tristitiae et gemitus, exsultationem toto orbe diffudit.

PL 14, 1147A

(第3節)彼は付け加えた。「全地の歓喜を広げる者」。実際、以前は耐えがたい罪の芽が生い茂り、悲しみの嘆きとうめきがあったこの地の歓喜を、全世界に広げた者は、まことに大いなる者と言われる。

2

Itaque hominum conscientia quae ante flagitiorum suorum gurgitibus demersa lugebat, nunc per indulgentiam Christi, et remissionem omnium peccatorum metu absoluta laetatur.

PL 14, 1147A

こうして、以前は自らの悪行の渦に沈んで嘆いていた人間の良心は、今やキリストの赦しと、すべての罪の赦免によって恐れから解かれ、喜んでいる。

3

Convenit igitur etsi ita intelligamus, ut diximus; sed quia in vetustis exemplaribus aliquibus reperimus: εὐρίζῳ ἀγαλλιάματι πάσης τῆς γῆς; quod Latine significat bona radice exsultatione universae terrae: sensum quidem eumdem advertimus; quia divina in nobis Dei Patris dona laudantur, qui dedit nobis exsultationem bona radice fundatam, Deum videlicet Jesum, veram et fecundissimam vitem, de qua sacramenta fluxere coelestia; in quibus est perpetua et diuturna laetitia, quod his abluatur omne peccatum, et conscientia interna mundetur: elocutionemque convenire cognoscimus; quia bene radicata exsultatione laetamur, qui exsultamus in Christo. Saeculi enim laetitia temporalis est, perpetua autem laetitia ejus qui gaudet in Domino.

PL 14, 1147A

この文は前述のように解しても適合する。しかし、いくつかの古い写本に我々が見いだすところでは、「よく根づいた(エウリゾー)歓喜、全地の」〔ギリシア語〕とあり、これはラテン語では「良い根から出る全地の歓喜」を意味する。意味は同じと我々は認める。神である父が我々に与えた神の賜物が、たたえられているからである。父は我々に、良い根に基づく歓喜を与えた。すなわち神なるイエスを、まことの、最も豊かに実るブドウの木として与えた。そのブドウの木から天の秘跡が流れ出た。その秘跡には永続する長い喜びがある。それによってあらゆる罪が洗われ、内なる良心が清められるからである。語法も適していると我々は認める。キリストにおいて歓喜する我々は、よく根づいた歓喜をもって喜ぶからである。世の喜びは一時的であるが、主において喜ぶ者の喜びは永続する。

In Psalmum XLVII, Caput V

詩篇47篇講解 第V章PL 14, 1147B
1

(Vers. 4.) Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in gradibus ejus dignoscetur, cum suscipiet eam. Cur sit exsultatio universae terrae, evidenter expressit; quoniam Dominus Jesus Ecclesiam sibi ex peccatoribus congregavit.

PL 14, 1147B

(第4節)「シオンの山、北の脇腹、大いなる王の都。神はその階段で知られる、その都を受け入れるとき」。なぜ全地の歓喜があるのかを、彼は明らかに述べた。主イエスが、罪人たちの中から教会を自分のために集めたからである。

2

Itaque qui erant ante latera aquilonis, id est, socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: Exsurge, aquilo, ut veniat auster (Cant. IV, 16) ; facti sunt Christo fideles. Ipsi sunt enim de quibus dicitur: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion (Psal. CXXIV, 1) .

PL 14, 1147C

こうして、以前は「北の脇腹」であった者たち、すなわち悪魔の仲間、悪魔に付き従う者たち(悪魔には「北風よ、起きよ、南風が来るように」(雅歌4:16)と言われる)は、キリストに忠実な者となった。彼らこそ、「主に信頼する者はシオンの山のようである」(詩篇124:1)と言われている者たちである。

3

Facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi, et baptismatis sacramentum. Aquilonis intelligibilis gravis est flatus, qui prius tempestates asperrimas et procellas humanis movebat affectibus: coepit suos amittere, qui vexabat alienos.

PL 14, 1147C

こうして彼らは、キリストの恩寵と洗礼の秘跡によって、シオンの山となった。知性で捉えられる北風は重い息吹であり、以前は人間の感情に最も激しい嵐と暴風を起こしていた。他人を苦しめていた者が、自分の者たちを失い始めた。

4

Gentem omnem everterat Judaeorum, nationes omnes suo revinctas tenebat imperio, ipsius erant latera; hoc est, aspirabant cum eo.

PL 14, 1147C

〔北風は〕ユダヤの民をすべて覆し、あらゆる民族を縛りつけて自らの支配のもとに保っていた。彼らが北風の脇腹であった。すなわち、彼とともに息を吹いていた。

5

Sicut enim principis latera dicimus stipatores ejus et comites, et sicut mulier latus est viri, eo quod morigera ei societate jungatur; ita latera erant diaboli, qui faciebant ipsius voluntatem.

PL 14, 1147C

君主の脇腹とはその護衛と側近を言い、女が夫の脇腹であるのは、従順な交わりで夫に結びついているからである。それと同じく、悪魔の脇腹とは、悪魔の意志を行う者たちであった。

6

Ii ergo nunc sunt mons Sion, qui Deum speculantur aeternum, et ipsi noctibus et diebus intendunt.

PL 14, 1147D

したがって、今シオンの山であるのは、永遠の神を見守り、夜も昼も注意を向ける者たちである。

7

Vide mihi Paulum cum persequeretur Ecclesiam Domini, latus aquilonis fuisse: vide nunc cum legitur in Ecclesia, montem esse speculatorium, per quem Christi gloriam cognoscimus, et videmus.

PL 14, 1148A

見よ、パウロは、主の教会を迫害していたときは、北の脇腹であった。見よ、今や教会で彼が読まれるとき、彼は物見の山であり、それを通して我々はキリストの栄光を知り、見るのである。

8

Et quia Graecus montes dixit, hoc est, ὄρη; vide quomodo servuli Christi montes sint. Montes in circuitu ejus (Ibid., 2) ; in quibus est Ecclesia Domini, quae est civitas Regis magni.

PL 14, 1148A

そしてギリシア語の本は「山々」(オレー)〔ギリシア語〕と言っているので、キリストの小さな僕たちがいかに山であるかを見よ。「その周りには山々がある」(詩篇124:2)。その山々の中に主の教会があり、それは大いなる王の都である。

9

Simul quia Dominus secundum coeli tractum in Venerario passus est; qui erat locus in latere aquilonis. Ibi autem et mons Sion, ibi Hierusalem quae in terris.

PL 14, 1148A

同時に、主は天の方位に従って、ウェネラリウム〔場所の名。不詳〕で苦しみを受けた。そこは北の脇腹にある場所であった。そこにはシオンの山もあり、地上のエルサレムもある。

In Psalmum XLVII, Caput VI

詩篇47篇講解 第VI章PL 14, 1148A
1

Vide ne id quoque videatur expressum, quia congregatio plebis Dei, quae erat aquiloni conjuncta per culpam, Ecclesia Christi est facta per gratiam; ut jam non Synagoga, sed Christi Ecclesia nuncupetur.

PL 14, 1148A

これもまた表されているのではないか、と見てみよ。神の民の会衆は、咎によって北風に結ばれていたが、恩寵によってキリストの教会となった。もはや会堂ではなく、キリストの教会と呼ばれるのである。

2

Et quia reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt, in ipsis Deus cognoscitur, in Petro, Paulo, Joanne, Jacobo, qui graves et excelsi viri velut fundamenta et culmina sunt Ecclesiae.

PL 14, 1148B

そしてユダヤ人の残りの者は恩寵の選びによって救われたので、まさにその者たちのうちに神は知られる。すなわちペトロ、パウロ、ヨハネ、ヤコブのうちに、である。彼らは重みある高貴な人で、教会の土台であり頂であるようである。

3

Quasi fundamenta gravia, quos nulla gravis aquilonis flabra concusserint; sed immobiles fidei servaverunt fundamentum, ne Ecclesia tota nutaret: praecelsi quasi culmina, qui verticem ejus turribus suae virtutis erexerint.

PL 14, 1148B

重い土台のようであるのは、いかなる重い北風の突風も彼らを揺るがさず、彼らが動かぬ信仰の土台を保って、教会全体が揺らがないようにしたからである。高くそびえる頂のようであるのは、自らの徳の塔によって教会の頂を高く立てたからである。

4

Etenim sicut in operibus suis conditor, et in aedificationibus suis aedificator agnoscitur; ut etiamsi nomen non audias, tamen ex operum qualitate artificem deprehendas (et quid mirum de humanis, cum ipsius Creatoris aeterni, qui non videtur a nobis, invisibilia tamen ejus per ea quae facta sunt, intelligamus), ita in excelsis et magnis domibus (quae domus nos sumus, si libertatis et gloriae fundamentum usque ad finem firmum tenuerimus) Deus habitator agnoscitur, ut Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob.

PL 14, 1148B

実際、創り手はその作品において、建て主はその建物において知られる。名を聞かなくとも、わざの質から職人を見抜くことができる(人間のことで何の不思議があろうか。永遠の創造主自身は我々に見えないが、その見えないものを、造られたものを通して我々は理解するのだから)。それと同じように、高く大きな家々において(その家とは我々であり、自由と栄光の土台を終わりまで固く保つならばそうである)、神は住む者として知られる。アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神として。

5

Ipse enim verus Deus, qui tales viros praeceptorum suorum institutione fundavit. Ergo sicut in illis se Deum demonstravit aeternum; ita, inquit, cum Regis magni suscipiet civitatem, gradibus ejus receptionem suae cognitionis infundet: ut fiant docibiles Dei, qui mandatum ejus et audierint, et putaverint exsequendum; ne ab illius domus aedificatae in petra firmitate degenerent.

PL 14, 1148C

この神こそ、そのような人々を自らの戒めの教えによって土台づけた、真の神だからである。それゆえ、彼らにおいて自らを永遠の神として示したように、大いなる王の都を受け入れるときにも、その階段に、自らを知らしめる受容を注ぎ入れる、と彼は言う。神に教えられる者となるためである。すなわち、その命令を聞き、行うべきものと考えた者たちが、岩の上に建てられたその家の堅固さから、堕落しないためである。

In Psalmum XLVII, Caput VII

詩篇47篇講解 第VII章PL 14, 1148C
1

(Vers. 5, 6.) Hoc, inquit, videntes reges terrae congregati sunt, et transierunt in unum. Ipsi videntes tunc admirati sunt.

PL 14, 1148C

(第5、6節)「これを見て」と彼は言う。「地の王たちは集まり、一つになって越えて行った。彼ら自身は見て、そのとき驚嘆した」。

2

Boni reges qui sui corporis possunt se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari. Ideo verus rex, qui flagitiis esse nescivit obnoxius, in quo culpae et erroris illecebra regnare non potuit.

PL 14, 1148C

良き王たちとは、自らの体の統治者としてふるまえる者たちである。彼らは、族長アブラハムの起源と教えそのものから流れ出た者たちで、アブラハムは、罪が克服されうることを教えた。それゆえ彼は真の王であった。悪行に従属することを知らず、その内で咎と誤りの誘惑が支配できなかったからである。

3

Unde et dictum est ad hujusmodi virum a filiis Chet: Rex a Deo tu es nobis (Gen. XXIII, 6) .

PL 14, 1149A

それゆえ、このような人に向かって、ヘトの子らから言われたのである。「汝は我々にとって、神による王である」(創世記23:6)。

4

Tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt; ut in uno essent corde, et in uno spiritu, sicut legimus: Quia multitudo credentium habebat unam animam, et cor unum, et non erat in his aliqua separatio (Act. IV, 32) .

PL 14, 1149A

こうして、肉を治めるそのような地の王たちが集まった。心を一つにし、霊を一つにするためである。我々が読むとおりである。「信じる者の群れは、一つの魂と一つの心を持ち、彼らの間にはいかなる分裂もなかった」(使徒言行録4:32)。

5

Ii sunt qui transierunt in unum non tam locum, quam in eumdem affectum atque propositum. Probato enim dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) .

PL 14, 1149A

彼らは、一つの場所へというよりも、同じ情と同じ志へと越えて行った者たちである。試された者には、こう言われるからである。「越えて来て、席に着け」(ルカ17:7)。

6

Neque enim mediocris virtutis est, ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire, et carnalis vitae consuetudinem commutare, omnemque ejus abolere usum, novos mores assumere, totumque statum conversationis veteris detorquere.

PL 14, 1149A

実際、不正なものから正しいものへ、地上のものから永遠のものへと越え、肉の生活の習慣を変え、その用いをことごとく廃し、新しい習いを身につけ、古い生き方の状態をすっかり転換することは、並の徳によることではない。

7

Meritoque dicitur ei: Si transeas per aquam, tecum sum (Esai. XLIII, 2) . Cum transeunte est Deus, non cum desistente.

PL 14, 1149B

そして当然、その者にはこう言われる。「汝が水を越えて行くなら、私は汝とともにいる」(イザヤ43:2)。神は、越えて行く者とともにおり、立ち止まる者とともにはいない。

In Psalmum XLVII, Caput VIII

詩篇47篇講解 第VIII章PL 14, 1149B
1

Ii ergo qui intra semetipsos erant ante discordes, ubi in unum, mente et studio convenerunt, recepta pace quae fecit utraque unum, et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissolvit: admirati sunt, vel eum qui in gradibus suis dignoscitur, vel homines ita esse conversos; ut qui ante diabolo serviebant, nunc Domino Jesu justi pietate servitii mancipati sint.

PL 14, 1149B

それゆえ、以前は自分たちの内で不和であった者たちが、心と熱意において一つとなり、双方を一つにして、中間の壁を壊すことで自らの肉において敵意を解いた平和を受け入れたとき、驚嘆した。その階段において知られる者を、あるいは、人々がこのように変えられたことを。以前は悪魔に仕えていた者たちが、今や正しい奉仕の敬虔によって主イエスのものとされたことを。

2

Et quia reges sui corporis in semetipsis vim non mediocris laboris experti (neque enim facile atque mediocre est animum vincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciviam, averruncare luxuriam, quae repugnabat et Paulo, ut captivum sibi peccati lege constringeret) sicut gratiam in iis qui virtute processerant, mirabantur: ita etiam ne quis relaberetur in vitia, de superiore virtutum dejectus fastigio, commovebantur.

PL 14, 1149B

そして、自らの体の王たる者たちは、自分たちの内で並ならぬ労苦の力を味わったので(心を征し、欲望を断ち、肉の放縦を飼いならし、放蕩を追い払うのは、たやすく並のことではないからである。放蕩はパウロにも逆らい、彼を罪の法則のもとに捕らわれ人として縛ろうとした)、徳において進んだ者たちの内にある恩寵に驚嘆したように、また、徳の高い頂から落とされて悪徳へ滑り戻る者が誰もないようにと、動揺していた。

3

Proclivis enim et mutabilis in utrumque est humana conditio; ut quocumque intenderit, eo propendeat et vergat vel ad studia virtutum, vel ad illecebram delictorum.

PL 14, 1149C

人間のありようは、どちらへも傾きやすく、変わりやすい。向かう先がどちらであれ、そちらへ傾き、向かう。徳への熱意へか、罪の誘惑へかである。

In Psalmum XLVII, Caput IX

詩篇47篇講解 第IX章PL 14, 1149C
1

Et ideo non mediocri quatiebantur affectu; ita ut ex formidine tremor apprehenderet eos, considerantes illud quod scriptum est: Quia in locis impiorum ingemiscent justi (Prov. XXVIII, 28) .

PL 14, 1149C

それゆえ彼らは並ならぬ情に揺さぶられ、恐れから震えが彼らを捕らえるほどであった。書かれていることを考えたからである。「不敬虔な者たちの場所では、義人たちがうめく」(箴言28:28)。

2

Denique vide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit; et virtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit: meritoque a Christo supra esse reprehensum, quod ausus sit usurpare constantiam, nec obnoxiam considerare naturam.

PL 14, 1149C

実に、見よ、ペトロが最も苦く泣いているのを。誤りが彼に忍び込み、体の脆さの転落によって自らの精神の徳をゆがめたからである。そして見よ、彼が先に、堅固さを僭称し、自らの本性が陥りやすいことを考えようとしなかったために、キリストから当然に咎められたのを。

3

Et hic quidem per gratiam emendavit errorem; sed Judas mansit in crimine, perseveravit in gemitu. Justus erat cum apostolorum numero necteretur: sed quia supplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum; quod de gratia sit relapsus ad poenam.

PL 14, 1149D

そして彼は恩寵によって誤りを正したが、ユダは罪の中にとどまり、うめきのうちに居続けた。使徒たちの数に連ねられていたときには義人であった。しかし悪魔に足をすくわれたので、今は不敬虔な者たちの場所で嘆き、うめいている。恩寵から刑罰へ落ちたからである。

4

Ergo cadentibus hujusmodi viris, qualis fuit proditor Judas, vel Saul a Domino Deo suo accitus ad regnum, etiam fortes viri trepidabant.

PL 14, 1149D

それゆえ、裏切り者ユダのような人々、あるいは主なる自らの神に王位へと召されたサウルのような人々が倒れるのを見て、強い者たちさえ震えていた。

In Psalmum XLVII, Caput X

詩篇47篇講解 第X章PL 14, 1150A
1

(Vers. 7.) Conferentes denique quanto certamine perveniretur ad finem, quantae contritiones justorum, quantae sollicitudines, qualis adversarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines praepositi terroris, quae vincula continentiae, quae conscientiae verbera, non mediocriter conturbabantur; ne quis tantis vel laboribus vitae austerioris cederet, vel doloribus.

PL 14, 1150A

(第7節)さらに、どれほどの闘いをもって終わりに至るのか、義人たちにどれほどの砕かれがあり、どれほどの憂いがあり、どのような敵がいて、長い労苦によってどれほどの争いがあり、前もって立てられた恐れの苦みがどれほどあり、自制の鎖がどのようなもので、良心の鞭がどのようなものかを比べ合わせて、彼らは並ならず動揺していた。誰かがこれほどの労苦に、あるいはより厳しい生き方の苦痛に屈しないようにと。

2

Sunt enim ibi dolores acerbi et graves; id est, in Ecclesia, in illa civitate Regis magni sunt dolores, sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis.

PL 14, 1150A

そこには激しく重い苦痛があるからである。すなわち教会の中、大いなる王のその都の中には、産みの苦しみのような苦痛がある。キリストが我々の内に形づくられるまで。

3

Neque enim sine dolore Paulus erat, cum videret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum. Ideoque dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) .

PL 14, 1150A

パウロも、愚かなガラテヤ人たちにおいて、自分の教えの進みがいっそう遅いのを見たとき、苦痛なしにはいなかった。だから言っていた。「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、再び産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。

4

Testificatur et Dominus in Evangelio graves esse parturientis dolores; cum dicit: Mulier cum parturit, tristitiam habet; quia venit dies ejus: cum autem pepererit puerum, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est homo in hoc mundo (Joan. XVI, 21) .

PL 14, 1150B

主もまた福音において、産む女の苦痛が重いことを証しする。こう言うときである。「女は産むとき、その時が来たので悲しみを持つ。しかし男の子を産んだなら、この世に人が生まれた喜びのために、もはやその悲しみを思い出さない」(ヨハネ16:21)。

5

Magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum acquirat; ne sine gubernatore quasi navis in saeculi istius salo fluctuet. Denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad Patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent.

PL 14, 1150B

したがって、人が自らのためにキリストを獲得するのは大いなる労苦である。舵取りなしに、船のようにこの世の海で漂うことのないためである。実際、使徒たちは、キリストが父のもとへ帰ると語ったとき悲しんだ。導く者がいなくなって見捨てられると思ったからである。

6

Gaudium Christus est. Ipse est et puer quem parturit, qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. Qui pepererit, et enutrierit, exsultat: qui parturit, quatitur atque compungitur.

PL 14, 1150B

喜びとはキリストである。キリストは、その人が産むところの男の子でもある。その人は自らの精神の胎に救いの霊を受けたのである。産み、養った者は歓喜する。産んでいる者は、揺さぶられ、刺されるように痛む。

In Psalmum XLVII, Caput XI

詩篇47篇講解 第XI章PL 14, 1150C
1

Bonum est ut et parias, et enutrias eum. Ne coquas agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19) , ne dicatur tibi: Vae in utero habentibus et nutrientibus (Matth. XXIV, 19) .

PL 14, 1150C

あなたが彼を産み、また育てることはよい。「子羊をその母の乳で煮るな」(出エジプト記23:19)。「胎に宿す者と乳を飲ませる者には災いあれ」(マタイ24:19)とあなたに言われることのないためである。

2

Sic enim Christus natus est ex Maria, ut agnoscas eum, sicut bos agnovit possessorem suum: et scias quia ipse te creavit, et majores tuos ipse possedit. Non eum quasi parvulum nutrias, sed quasi verum atque perfectum Deum ex vero et perfecto Deo noveris adorandum.

PL 14, 1150C

キリストがマリアから生まれたのは、あなたが、牛が自分の持ち主を認めたように彼を認めるためである。そして、彼があなたを創り、あなたの先祖たちを自ら所有したことを、あなたが知るためである。彼を幼な子のように養ってはならない。そうではなく、まことの完全な神から出たまことの完全な神として、礼拝されるべき者と知れ。

3

Sic eum Magus adoravit, ut non in lacte matris agnum coqueret; sed quasi Deum veneraretur aeternum. Denique ut eum inveniret, coelum aspiciebat. Non ergo quaerebat in terris, quem de coelo fulgens stella monstrabat.

PL 14, 1150C

博士〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕はこのように彼を礼拝した。子羊を母の乳で煮ることなく、永遠の神として崇めたのである。実際、彼を見いだすために、天を見上げていた。それゆえ、天から輝く星が示した者を、地上には探さなかった。

4

Ideo eum Maria non parturivit, sed peperit, quia et Dominum et salutare sciebat ex se esse generandum, sicut ipsa testatur dicens: Magnificat anima mea Dominum: et laetatus est spiritus meus in Deo salutari meo (Luc. I, 46 et 47) .

PL 14, 1150C

それゆえマリアは、産みの苦しみを経て彼を産んだのではなく、〔ただ〕産んだ。主であり救いである者が自分から生まれることを知っていたからである。彼女自身がこう言って証ししているとおりである。「私の魂は主をあがめ、私の霊は私の救い主なる神において喜んだ」(ルカ1:46、47)。

5

Ibi ergo dolores sicut parturientis. Dolor est ut parturias, dolor est ut enutrias, quem in principio debes habere perfectum.

PL 14, 1150D

したがって、そこには産む女のような苦痛がある。産むことは苦痛であり、育てることは苦痛である。その者を、あなたは初めから完全に持たねばならない。

In Psalmum XLVII, Caput XII

詩篇47篇講解 第XII章PL 14, 1150D
1

(Vers. 8.) Ideoque plerique graviter conteruntur, sicut versiculus significat, qui secutus est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

PL 14, 1150D

(第8節)それゆえ、多くの人が激しく砕かれる。続く小節が示すとおりである。「激しい霊によって、汝はタルシシュの船を砕く」。

2

Nam dum ad fidei perfectionem Dei famuli pervenire desiderant, commacerant corpus suum, castigando severius, et redigendo in ministerium servitutis; ne reprobentur qui fuerant jam probati. Hoc autem faciunt in spiritu sancto valido atque vehementi.

PL 14, 1151A

神の僕たちは、信仰の完成に至ることを望むとき、自らの体を痛めつける。いっそう厳しく懲らしめ、奉仕の隷従に服させるのである。すでに試されていた者が、失格とされることのないためである。しかし彼らはこれを、強く激しい聖なる霊において行う。

3

Est enim spiritus consilii atque virtutis, ut nimia abstinentia dissolvant corpus suum, quo omnes ejus evacuent voluptates; ut dicatur illis: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3) .

PL 14, 1151A

実際それは、はかりごとと力の霊であって、〔それによって〕彼らは過度の禁欲で自らの体を解き、それによってその快楽をすべて空にする〔ut 以下の係りは定かでない。霊の働きによる結果と取った〕。そして彼らには、こう言われる。「垂れた手と緩んだ膝よ、強くなれ」(イザヤ35:3)。

4

Cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad vitam resurgit aeternam. Mentior, nisi astipulatur Scriptura, quae dicit: Dissolvi et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23) . Qui dissolvitur, incipit esse cum Christo.

PL 14, 1151A

人がこの地上の組み合わせから解かれるとき、そのときいっそう強く永遠の生命へとよみがえるからである。聖書がこれを裏書きしていないなら、私は偽っていることになる。聖書は言う。「解かれて、キリストとともにいること、それははるかに良い」(フィリピ1:23)。解かれる者は、キリストとともにいることを始める。

5

Et alibi: Tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV, 6) . Qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissolvere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit.

PL 14, 1151B

また別の箇所では。「私の解かれる時が迫っている」(二テモテ4:6)。したがって、禁欲によって自らを解くことを思い巡らした者は、自らの受難の日を恐れることができない。

In Psalmum XLVII, Caput XIII

詩篇47篇講解 第XIII章PL 14, 1151B
1

Et bene ait spiritum vehementem, naves dicturus. Naves autem de corporibus dixit, quae vago diversarum passionum fluctu moventur: et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. Unde et alibi ait: Qui descendunt in mare in navibus (Psal. CVI, 23) .

PL 14, 1151B

彼が、船と言おうとして、〔まず〕「激しい霊」と言ったのはよい。「船」とは、体のことを言ったのである。体は、さまざまな情念のさまよう波に動かされ、舵取りがいなければすぐに沈められる。それゆえ、別の箇所でも言う。「船で海に下る者たち」(詩篇106:23)。

2

Bene autem navigant, qui in navibus Christi crucem sicut arborem praeferunt, atque inde explorant flabra ventorum; ut corpora sua dirigant ad sancti Spiritus gratiam, in ligno Domini tuti atque securi: nec permittunt naves suas vago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis, et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt; ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint.

PL 14, 1151B

よく航海するのは、キリストの船において、十字架を帆柱のように前に掲げ、そこから風の吹き方を探る者たちである。彼らは自らの体を聖なる霊の恩寵へと向け、主の木の中で安全に守られ、船をさまよう波のままに海を迷わせず、進路を定めて救いの港へ、恩寵の完成へと急ぐ。確かな停泊地を得るためである。そこでは、解体された〔船〕が復活において自らの航路を立て直すことができ、そこでは難破を恐れることがない。

In Psalmum XLVII, Caput XIV

詩篇47篇講解 第XIV章PL 14, 1151C
1

Et nos igitur circumspectemus hanc gratiam, speculatores ejus simus, exploremus eam; ut fiant corpora nostra naves Tharsis.

PL 14, 1151C

それゆえ我々もこの恩寵を見回し、その物見となり、それを探ろう。我々の体がタルシシュの船となるためである。

2

Tunc enim caro ad servitutem redigitur, cum ad Dei intendimus gratiam; ut id quod amarum ad tempus sit, sicut est jejunium, non quod dulce et voluntarium, sequamur. Tharsis ergo est speculatorium gratiae, intelligibilis civitas, ut Sion superior.

PL 14, 1151C

肉は、我々が神の恩寵へ向かうとき、隷従へと服させられる。それは、一時のあいだ苦いもの、例えば断食を我々が追い求め、甘く自発的なものを追わないためである。したがってタルシシュとは恩寵の物見所であり、知性で捉えられる都、上のシオンのような都である。

3

Ad eam festinabat Jonas. De ea dixit Scriptura, quia sociatus est Josaphat Oziae regi, et sic placuit ut facerent, et irent ad eum naves in Tharsis.

PL 14, 1151C

ヨナはそこへ急いでいた。聖書はそれについて言う。ヨシャファトがオジア王〔底本は Oziae。ミーニュの脚注は、ローマ版だけが Ochosiae(アハズヤ)と読むとする。歴代誌下20:35 で相手の王はアハズヤである〕と結び、こうして〔船を〕造り、船が〔彼のもとから〕タルシシュへ行くことが良しとされた、と〔facerent の目的語が無く、ad eum の係りも定かでない。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は「ut facerent naves, et irent in Tharsis」(船を造ってタルシシュへ行く)と読む。これに従って船を造ったことと解した〕。

4

Sed quia impio se conjunxit, ideo missus est ad eum propheta, qui diceret ei: Destruxit Dominus opus tuum, et contritae sunt naves tuae, et non potuerunt ire in Tharsis (II Paral. XX, 35, 36 et 37) .

PL 14, 1151C

しかし不敬虔な者と結んだので、それゆえ彼のもとに預言者が遣わされ、こう告げた。「主は汝のわざを壊した。汝の船は砕かれ、タルシシュへ行くことができなかった」(歴代誌下20:35、36、37)。

5

Quo significatur quod praevaricantium mandatum Dei corpora ad consummationem gratiae pervenire non possint.

PL 14, 1151D

これによって、神の命令に背反する者たちの体は、恩寵の完成に至ることができない、と示される。

6

Ad Salomonem autem, utpote sapientem et pacificum virum naves de Tharsis cum auro et argento, et dentibus eburneis sine ulla offensione veniebant, et eo ipse mittebat.

PL 14, 1152A

一方ソロモンのもとには、知恵ある平和の人であったので、タルシシュの船が金と銀と象牙を積んで、何の支障もなく来ており、彼自身もそこへ〔船を〕送っていた。

7

Habebat enim cum rege Hiram sacrae negotiationis spiritale commercium, et mutuae gratiae concertantis affectum.

PL 14, 1152A

彼は王ヒラムとの間に、聖なる交易の霊的な交わりと、競い合う互いの好意の情を持っていたからである。

8

Has ergo naves ii qui regali in se auctoritate potiuntur ad coercendam ferociam corporalem, videntes ex corruptibilibus in corruptas, ex maculosis summa gratiae luce fulgentes, ex dissolutis atque detritis esse renovatas, vivere ex mortuis, ex sepultis resurgere, celebri sermone commemorant.

PL 14, 1152A

それゆえ、自らのうちに王の権威を持ち、体の凶暴さを抑える者たちは、これらの船が、朽ちるものから朽ちないものへ〔底本は in corruptas(朽ちたものへ)。文脈から incorruptas と読んだ〕、汚れたものから恩寵の最高の光に輝くものへ、解体され擦り減ったものから新たにされたものとなり、死者から生き、葬られた者からよみがえったのを見て、それをよく知られた言葉で語り伝える。

In Psalmum XLVII, Caput XV

詩篇47篇講解 第XV章PL 14, 1152A
1

(Vers. 9.) Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum.

PL 14, 1152A

(第9節)「我々が聞いたとおり、見もした、諸力の主の都において、我々の神の都において。神はこれを永遠に基づけた」。

2

Audivimus extra civitatem, vidimus in civitate, cui Deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundano, luna non quaeritur: fundamentum ejus non temporale, sed aeternum est.

PL 14, 1152B

都の外では聞き、都の中で見た。その都では神が永遠の光であり、この世の太陽なしに昼が輝き、月は求められない。その基は一時的なものではなく、永遠である。

In Psalmum XLVII, Caput XVI

詩篇47篇講解 第XVI章PL 14, 1152B
1

(Vers. 10.) Suscepimus, inquit, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Si ad Filium Dei dicitur, templum ita intelligimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 14, 1152B

(第10節)「神よ、我々は汝の慈しみを、汝の神殿の真ん中で受けた」と彼は言う。神の子に向けて言われているなら、神殿をこのように解する。彼が自らの体について言ったことに従ってである。「この神殿を壊せ。三日のうちに私はそれをよみがえらせる」(ヨハネ2:19)。

2

Vere templum Dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. Vere templum Dei caro illa in qua nullum peccati potuit esse contagium; sed pro delicto mundi totius fuit ipsa sacrificium.

PL 14, 1152B

まことに、キリストの体は神の神殿であり、その中に我々の罪の清めがある。まことに、罪の汚れがありえなかったあの肉は神の神殿であるが、全世界の罪のために、それ自身がいけにえとなった。

3

Vere templum Dei caro illa, in qua Dei imago fulgebat, et corporaliter plenitudo divinitatis habitabat; quoniam ipse Christus est plenitudo. Ergo ad ipsum dicitur: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

PL 14, 1152B

まことに、あの肉は神の神殿である。その中で神の似姿が輝き、神性の充満が体をもって宿っていた。キリスト自身が充満だからである。それゆえ彼に向かって言われる。「神よ、我々は汝の慈しみを、汝の神殿の真ん中で受けた」。

4

Quod quid est, nisi quod ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26) ; hoc est, in medio vestri est, et non videtur? Si autem ad Patrem refertur, quid est: In medio templi tui; nisi quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi?

PL 14, 1152C

これは、彼が「汝らの真ん中に、汝らの知らない者が立っている」(ヨハネ1:26)と言ったことでなくて何であろうか。すなわち、「汝らの真ん中にいるのに、見えない」ということである。しかし父に関わるなら、「汝の神殿の真ん中で」とは何か。神がキリストにおいて世を自分と和解させていた、ということでなくて何であろう。

In Psalmum XLVII, Caput XVII

詩篇47篇講解 第XVII章PL 14, 1152C
1

In illo ergo templo suscepimus, inquit, misericordiam tuam; hoc est, Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis. Sicut enim redemptio Christus, ita et misericordia.

PL 14, 1152C

したがって、あの神殿において我々は汝の慈しみを受けた、と彼は言う。すなわち、肉となって我々の内に宿った言葉である。キリストが贖いであるように、慈しみでもあるからである。

2

Quae autem major misericordia, quam quod pro nostris flagitiis se praebuit immolandum; ut sanguine suo mundum lavaret, cujus peccatum nullo alio modo potuisset aboleri?

PL 14, 1152C

我々の悪行のために自らをいけにえとして差し出し、自らの血で、他のいかなる方法でも除かれえなかった世の罪を洗ったこと以上に、大きな慈しみがあろうか。

3

Etenim si de sanctis viris Apostolus dixit: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus inhabitat in vobis (I. Cor. III, 16) ; quanto magis carnem Domini Jesu templum Dei dixerim, qui semper plenus Spiritu sancto legitur, et ipse testificatur dicens: Sentio de me virtutem exiisse (Luc. VIII, 46) ; quae virtus omnium vulnera acerba sanabat.

PL 14, 1152D

実際、使徒が聖なる人々について「汝らは神の神殿であり、聖なる霊が汝らの内に住む」(一コリント3:16)と言ったのなら、常に聖なる霊に満ちていると読まれ、自ら「私は、私から力が出て行ったのを感じる」(ルカ8:46)と言って証しする主イエスの肉を、どれほどいっそう神の神殿と呼んでよいことか。その力は、すべての者の激しい傷を癒やしていた。

4

Potest et illud intelligi quod dixit suscepisse se cum populo misericordiam Dei in medio templi ejus; quoniam ipse Ecclesiam suam fundavit, et propagavit in aeternum; quoniam ipse vere cum Filio suo unigenito hanc gratiam plebi suae contulit, quem aedificatorem etiam demonstravit dicens: Hic aedificabit mihi civitatem (Esai. XLV, 13) ; quae diffusa toto orbe terrarum, fecit ut tota terra plena laudis ejus esset et nominis.

PL 14, 1153A

また、こうも解せる。すなわち、民とともに神の慈しみを、その神殿の真ん中で受けたと〔詩篇の話し手が〕言った、ということである。神自らが自らの教会を基づけ、永遠に広げたからであり、神自らが、まことに自らの独り子とともに、この恩寵を自らの民に与えたからである。その独り子を、神はまた建て主として示した。「この者が私のために都を建てる」(イザヤ45:13)と言って。その都は全地に広がり、全地がその賛美とその名に満ちるようにした。

5

Sicut enim scriptum est: Laudis ejus plena est terra (Habac. III, 3) ; ita scriptum est: Datum est ei nomen super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quod Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9 et seq.) .

PL 14, 1153A

実際、「その賛美は地に満ちている」(ハバクク3:3)と書かれているとおり、また次のように書かれている。「彼にはあらゆる名にまさる名が与えられた。それは、イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものの、すべての膝がかがみ、すべての舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにあると告白するためである」(フィリピ2:9以下)。

In Psalmum XLVII, Caput XVIII

詩篇47篇講解 第XVIII章PL 14, 1153B
1

(Vers. 11.) Unde proprie dixit Propheta: Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua. Non mirum est si plenus est justitiae Dei, qui est dextera Dei.

PL 14, 1153B

(第11節)それゆえ預言者は適切に言った。「神よ、汝の名のとおり、汝の賛美も地の果てにまで及ぶ。汝の右の手は正義に満ちている」。神の右の手である者が、神の正義に満ちていることは不思議ではない。

2

Idem autem est virtus Dei, et justitia Dei; ut et secundum id quod justitiae Dei plenus est, eam justitiae plenitudinem in eo esse quam Pater habet, noveris: et secundum id quod virtus et justitia Dei Patris et sapientia legitur, nihil in eo divinae majestatis intelligas esse diversum; sed omnia accepisse a Patre Filium, et omnis gloriae paternae Filium splendorem esse cognoscas, et ejus characterem substantiae: qui ita expressit Patrem, ut in eo totus sit Pater, sicut in Patre totus est Filius.

PL 14, 1153B

神の力と神の正義は同じものである。したがって、神の正義に満ちているという点からは、父が持つ正義の充満が彼の内にあることを、あなたは知れ。また、神なる父の力であり正義であり知恵であると読まれる点からは、彼の内に神の威光のうちで異なるものが何もないと理解せよ。そうではなく、子がすべてを父から受けたこと、そして子が父のすべての栄光の輝きであり、その実体の刻印であることを認めよ。子は父をそのように表した。それゆえ彼の内に父がまるごとおり、父の内に子がまるごといるのである。

In Psalmum XLVII, Caput XIX

詩篇47篇講解 第XIX章PL 14, 1153C
1

(Vers. 12.) Et quia vidit in spiritu Propheta laudes Christi terris in omnibus praedicandas, velut epilogo quodam faciens suscepti sermonis excessum ad laetitiam nos et cultum nominis ejus hortatur dicens: Laetetur mons Sion; id est, qui confidunt in Domino, sicut ipse postea interpretatus est dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, etc. (Psal. CXXIV, 1) .

PL 14, 1153C

(第12節)預言者は、キリストの賛美があらゆる地で宣べ伝えられるのを霊において見たので、着手した講話の、いわば結びの言葉のような締めくくり〔excessum の意は定かでない。「締めくくり」と取った〕をなして、我々を喜びと、その名への礼拝へと励まして言う。「シオンの山は喜べ」。すなわち、主に信頼する者たちである。彼自身がのちにこう解釈している。「主に信頼する者はシオンの山のようである」云々(詩篇124:1)。

2

Ipse Dominus Jesus, qui est mons et altitudo Ecclesiae suae, quae Christum suum toto speculatur affectu, laetetur fide ejus et devotione quae complacuit Deo; quoniam repudiata est infidelis.

PL 14, 1153C

主イエス自身は、自らの教会の山であり高みである。その教会は、自らのキリストを全き情をもって見守っている。〔その主が〕、教会の信仰と、神に喜ばれた献身を喜ぶように。不信の者は退けられたからである。

3

Potest igitur et hoc pie intelligi, quoniam etiam superior omnibus ipse est mons, in quem is ascendere jubetur qui fidem praedicat, dicente Scriptura: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9) .

PL 14, 1153C

したがって、これも敬虔に解せる。すなわち、彼自身が、すべてにまさる山であり、信仰を宣べ伝える者がその山に登るよう命じられている、と。聖書がこう言う。「シオンに福音を告げる者よ、高い山に登れ」(イザヤ40:9)。

In Psalmum XLVII, Caput XX

詩篇47篇講解 第XX章PL 14, 1153D
1

Exsultent, inquit, animae confitentes tibi. Ipsae sunt filiae Judaeae illius in qua notus est Deus. Nam ista Judaea quae in carne est vel littera, non agnovit Dominum. Nam si agnovisset, etiam recepisset.

PL 14, 1153D

「汝に告白する魂たちは歓喜せよ」と彼は言う。これらは、神が知られているあのユダヤの娘たちである。肉による、あるいは文字によるあのユダヤは、主を認めなかったからである。もし認めていたなら、受け入れもしたであろう。

2

Sed non agnovit, quem non recepit, et judicia ejus refugit: quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat; quoniam omne peccatum semen inimici est. Confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant.

PL 14, 1153D

しかし、受け入れなかった者を、それは認めなかったのであり、その裁きを避けた。その裁きにおいて、彼は、彼らが父アブラハムからではなく悪魔の種から出ていると語っていた。あらゆる罪は敵の種だからである。しかし告白の娘たちは、罪を行わず、罪を覆う。

3

Et ideo beati quorum tecta sunt peccata. Meritoque exsultabunt filiae confessionis propter judicia Domini, cum cognoverint judicia ejus et vias ejus, quae in hoc saeculo inscrutabilia et investigabilia sunt hominibus: et cum facie ad faciem spectare coeperint veritatem, tunc illa quae nunc videntur inscrutabilia, comprehendent, et eorum cognitione gaudebunt.

PL 14, 1153D

それゆえ、「罪を覆われた者たちは幸いである」。そして当然、告白の娘たちは主の裁きのゆえに歓喜する。彼女らが主の裁きと道を知るとき、である。それらはこの世では、人間にとって究めがたく、探りがたい。そして顔と顔を合わせて真理を見始めるとき、今は究めがたいと見えるものを把握し、それを知ることを喜ぶ。

In Psalmum XLVII, Caput XXI

詩篇47篇講解 第XXI章PL 14, 1154A
1

(Vers. 13.) Circumdate, inquit, Sion, et complectimini eam: narrate in turribus ejus. Qui intelligunt Sion, circumdant eam, et complectuntur suis sensibus; ut teneant, et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina virtutis possit auferri.

PL 14, 1154A

(第13節)「シオンを巡り、これを抱け。その塔で語れ」と彼は言う。シオンを理解する者は、それを巡り、自らの感覚で抱く。それを保って手放さないためである。徳の物見としての教えが、自分から奪われることのないように。

2

Ideoque illa in Canticis dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4) ; quae Dei sapientiam requirebat, et complectebatur justitiam Dei brachiis charitatis, et quibusdam fidei et devotionis lacertis; ipse est enim piae mentis amplexus.

PL 14, 1154A

だから、あの女は雅歌で言う。「私は彼を捕らえた。そして手放さない」(雅歌3:4)。彼女は神の知恵を求め、神の正義を、愛の腕と、いわば信仰と献身の腕とで抱いていた。それが敬虔な精神の抱擁だからである。

3

Comprehendamus ergo et nos quantum possumus interna mysteria veritatis, et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris, virtutemque coelestis oraculi: quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum, in montem ascendit, atque in nubem intravit; ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Jesu; quia nemo sine vero Jesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere.

PL 14, 1154B

それゆえ我々もまた、できる限り、真理の内なる奥義をつかもう。それを書きつけ、我々の感覚に固定しよう。また、天の託宣の力をもそうしよう。エジプト人のあらゆる知恵に通じていたあのモーセは、その力を得るために山に登り、雲の中に入った。覆われた隠れたことを知るためであり、仲間のヨシュア〔ラテン語は Jesus。七十人訳の言い方〕が彼に寄り添っていた。真のイエスなしには、誰も知恵の不確かなものや隠れたものを把握できないからである。

4

Et ideo in specie Jesu Nave, veri Salvatoris significabatur ei aspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles Dei, qui Legem aperiret, Evangelium revelaret.

PL 14, 1154B

そしてそれゆえ、ヌンの子ヨシュア〔Jesu Nave。七十人訳の言い方〕の姿において、真の救い主の臨在が、彼に息を吹きかけるものとして示されていた。その救い主によって、すべての者が神に教えられる者となるのであり、救い主は律法を開き、福音を啓示するのである。

In Psalmum XLVII, Caput XXII

詩篇47篇講解 第XXII章PL 14, 1154C
1

Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua, et complexi fuerint intellectu ascendentes super turres ejus, narrant desuper ei qui non potuerit ascendere in turres ejus, quid agendum, vel quid cavendum sit.

PL 14, 1154C

それゆえ、自らの思慮でシオンを巡り、知解によってこれを抱いた者たちは、その塔の上に登りつつ、塔に登れなかった者に、上から、何をなすべきか、何を警戒すべきかを語る。

2

Murata est enim civitas Dei; ideoque alibi dicit Dominus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) . Distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit, deprehendi.

PL 14, 1154C

神の都は城壁を巡らされているからである。それゆえ別の箇所で主は言う。「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。都は塔によって区切られており、そこから、待ち伏せする者が近づき始めれば見つけられる。

3

Habet ille exercitus suos, quibus animas Dei obsidere consuevit, admovere machinas; ut possit turres expugnare munitas. Sed vos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia.

PL 14, 1154C

あの敵は自らの軍勢を持っており、それによって神の魂たちを包囲するのが常であり、攻城の機械を寄せて、堅固な塔を攻め落とそうとする。しかし「汝らは塔から宣べ伝えよ」と彼は言う。塔には、エルサレムの豊かさがあるからである。

4

Praedicate justitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur, et in murorum altissimis praedicatur. Et alibi iterum dicit: In muris tuis constitui custodes, diebus ac noctibus in finem non tacebunt (Esai. LXII, 6) .

PL 14, 1154C

正義を宣べ伝え、警戒を促せ。知恵は〔都の〕出口で歌われ、城壁のいと高い所で宣べ伝えられるからである。また別の箇所でも再び言う。「私は汝の城壁に見張りを立てた。彼らは昼も夜も、終わりに至るまで黙らない」(イザヤ62:6)。

5

Narrate ergo sine intermissione, sine fine. Adversarius vigilat, circuit, et rabie ferina quaerit, quos invenerit, devorare. Ideo semper canendus est Dominus, qui dentes leonum conterat, et ora confringat; ut nobis nocere non possint.

PL 14, 1154D

それゆえ、絶え間なく、終わりなく語れ。敵は目を覚まし、巡り歩き、獣の狂暴さで、見つけた者を食い尽くそうと探している。だから、獅子の歯を砕き、その口を打ち砕く主を、常に歌わねばならない。それが我々に害を加えることができないために。

In Psalmum XLVII, Caput XXIII

詩篇47篇講解 第XXIII章PL 14, 1154D
1

(Vers. 14, 15.) Ponite, inquit, corda vestra in virtute ejus; id est, ut virtutem ejus intelligatis: et distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.

PL 14, 1154D

(第14、15節)「汝らの心を、その力に置け」と〔詩篇の語り手は〕言う。すなわち、その力を悟れということである。「その段を分かて、次の世代に語り告げるために。これこそ神、我々の神、永遠に、世々にわたって。彼は我々を世々にわたって治める」。

2

Βάρεις dixit Graecus, hoc est, excelsas et turritas domos; unde Propheta cum de civitate Dei et inhabitantibus eam loqueretur: Distribuite, inquit, gradus ejus; hoc est, mansiones ejus altas atque sublimes in coelestibus. Quo docet ordinem servandum esse meritorum.

PL 14, 1155A

ギリシア語の本は「館(バレイス)」〔ギリシア語〕と言った。すなわち、高く塔のようにそびえる家々のことである。それゆえ預言者は、神の都とそこに住む者たちについて語るとき、「その段を分かて」と言った。すなわち、天にあるその高く崇高な住処を〔分かて〕ということである。これによって、功績の順序が守られねばならないことを教えている。

3

Unusquisque enim in suo ordine (Joan. XIV, 2) . Unde et Dominus ire et praeparare se dicit Discipulis mansiones; ut pro suorum ratione meritorum digna unusquisque habitacula consequatur, in quibus requiem illam carpat aeternam.

PL 14, 1155A

「各人は、それぞれ自分の順序にある」(ヨハネ14:2)〔この句は一コリント15:23 の言葉で、刷られた引照は次の文の住処の句を指すらしい。引照は刷られたまま写した〕からである。それゆえ主も、弟子たちのために自分が行って住処を備えると言う。各人が、自分の功績の釣り合いに応じてふさわしい住まいを得て、そこであの永遠の安息を味わうためである。

In Psalmum XLVII, Caput XXIV

詩篇47篇講解 第XXIV章PL 14, 1155A
1

Sunt etiam sublimia et alta praecepta, in quibus sunt occulta pietatis mysteria, et theoremata sermonum coelestium. Haec, inquit, distribuite, et pro captu uniuscujusque dividite, quantum possit unusquisque ingenio proprio comprehendere.

PL 14, 1155A

崇高で高い戒めもまたある。そこには敬虔の隠れた奥義と、天上の言葉の考究が含まれている。「これらを分かて」と〔詩篇の語り手は〕言う。各人の受け取る力に応じて分けよ。各人が自分の才能で理解しうる限りにおいてである。

2

Neque enim omnibus Paulus eadem disputabat. Aliis nihil praedicabat nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, non in persuasione sapientiae verbi; sed in ostensione spiritus atque virtutis; inter perfectos autem sapientiam loquebatur; quia non capiebat universus populus percipere sapientiam in mysterio quae abscondita est.

PL 14, 1155B

パウロはすべての人に同じことを論じたわけではないからである。ある人々には、キリスト・イエス、しかも十字架につけられた者のほかは何も宣べ伝えなかった。それは言葉の知恵の説得によるのではなく、霊と力の証明によるものであった。しかし完全な者たちの間では知恵を語った。民全体は、奥義において隠されている知恵を受け取ることができなかったからである。

In Psalmum XLVII, Caput XXV

詩篇47篇講解 第XXV章PL 14, 1156A
1

Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intelligant, prudentes studiosius quaerant: et enarrent in progenie altera, quae spiritus foret virtute perfectior; quoniam generatio superior per infirmitatem fidei, perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit.

PL 14, 1156A

それゆえキリストはそれを隠した。愚か者たちはそれを悟らず、思慮ある者たちはいっそう熱心に求めるためである。そして「次の世代に語り告げる」ためである。その世代は、霊の力によっていっそう完全であるはずであった。前の世代は信仰の弱さのゆえに、完全な知恵の秘義を知ることができなかったからである。

2

Et ideo signum quaerebat, veritatem repudiabat; cum utique non veritas signi, sed signum veritatis sit. Unde respondit ei Dominus: Generatio nequam et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi Jonae prophetae (Matth. XII, 39) .

PL 14, 1156A

それゆえその世代は徴を求め、真理を退けていた。しかし実のところ、真理が徴の真理なのではなく、徴が真理の徴なのである。そこで主はその世代に答えた。「邪悪で姦淫の世代は徴を求める。しかし、預言者ヨナの徴のほかには、それに徴は与えられない」(マタイ12:39)。

3

Ad arguendam itaque perfidiam Judaeorum, Jonae exemplum accersitur; eo quod Ninivitae signo crediderunt, et praedicationem Jonae qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt: Judaei autem nec post resurrectionem Domini Jesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit, et vivit ac regnat per omnia saecula. Amen.

PL 14, 1156A

こうして、ユダヤ人の不信を論駁するために、ヨナの例が引かれる。ニネベの人々は徴を信じ、鯨の腹の中にいたヨナの宣教に従うべきだと考えた。ところがユダヤ人たちは、主イエスの復活の後でさえ信じなかった。主は地の心臓から三日ののちに復活し、生き、すべての世々にわたって支配する。アーメン。

In Psalmum XLVIII, Caput I

詩篇48篇講解 第I章PL 14, 1155B
1

[1155] (Vers. 1, 2.) Audite haec, omnes gentes: auribus percipite omnes qui habitatis orbem terrae. In principio ipso vocem Domini salutaris agnoscimus gentes vocantis ad Ecclesiam; ut errori renuntient, veritatem sequantur, et pii cultus munus agnoscant.

PL 14, 1155B

(第1、2節)「諸国民よ、これを聞け。地の世界に住むすべての者よ、耳で受け取れ」。まさにその冒頭において、我々は、救いをもたらす主の声が、諸国民を教会へと呼んでいるのを認める。彼らが誤りを捨て、真理に従い、敬虔な礼拝の務めを認めるためである。

2

Sed quia serpentis venenis infecta erant corda successionis humanae, et peccatis obnoxia conscientia dum desperat veniam, se revocare non poterat: remedium pollicetur, indulgentiam sponte pietatis suae largitate promittit; ut reus non timeat, bene conscius gratuletur, quod bono domino exhibeat ministerium servitutis, qui noverit peccata donare, honorare virtutes.

PL 14, 1155C

ところが、人類の世代の心は蛇の毒に冒されており、罪に囚われた良心は赦しに絶望するあまり、自らを呼び戻すことができなかった。そこで〔主は〕治療を約束し、自らの敬虔の豊かさのゆえに、自発的に赦免を約束する。罪ある者が恐れず、良心に疚しさのない者が喜ぶためである。罪を赦し、徳を称えることを知る善き主に、奉仕の務めを捧げうるからである。

3

Denique eadem serie vocationis etiam in Evangelio nos Dominus adhortatur dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29) .

PL 14, 1155C

そののち、同じ召命の連なりをもって、福音書においても主は我々に勧めて言う。「労する者、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる。私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである」(マタイ11:28、29)。

4

Deinde jugum suum suave, et onus leve esse commemorat; quoniam qui desperaverit medicinam, sanus esse non poterit. Et ideo omnibus grata est mansuetudo, quae vulnera interiorum curat animorum.

PL 14, 1155C

さらに、自分の軛は快く、荷は軽いと述べる。治療に絶望した者は、健やかになることができないからである。それゆえ、内なる心の傷を癒やす柔和は、すべての人に喜ばしい。

In Psalmum XLVIII, Caput II

詩篇48篇講解 第II章PL 14, 1155D
1

Venturus igitur ad aegrotos, venturus ut medicus, qui gravia ulcera nostra curaret; medicamenta proponit, ut videant homines, et ad remedium salutis fida sedulitate concurrant.

PL 14, 1155D

こうして主は、病人のもとへ来ようとし、医者として来ようとして、我々の重い腫れ物を癒やすために、薬を示す。人々がそれを見て、忠実な熱心さをもって、救いの癒やしへ駆け寄るためである。

2

Sic illa in Evangelio meruit sanitatem, quae profluvio sanguinis per duodecim annos laborabat. Audivit medicum venisse, festinavit contingere dicens: Si tetigero fimbriam ejus, salva ero (Matth. IX, 20 et 21) .

PL 14, 1155D

こうして福音書の中で、十二年間血の流れに苦しんでいたあの女は、健やかさを得るに値した。彼女は、医者が来たと聞き、触れようと急いで言った。「その衣の房に触れれば、私は救われる」(マタイ9:20、21)。

3

Intra se hoc dixit, et Christus audivit: et tetigit fimbriam, et virtus de Salvatore processit, quae curavit aegram, firmavit invalidam, profluvium statuit, pietatem probavit.

PL 14, 1156B

彼女はこれを心の内で言い、キリストはそれを聞いた。彼女は房に触れ、救い主から力が出て、病む女を癒やし、弱り果てた女を強め、血の流れを止め、〔彼女の〕敬虔を証しした。

4

Similiter ergo et hic omnes gentes vocat ad sapientiae fontem atque prudentiae: redemptionem omnibus pollicetur, ut nemo trepidet, nemo desperet, ubi nullus excipitur; sed omnis anima invitatur ad gratiam, ut sine pretio redimatur a crimine, et fructum vitae adipiscatur aeternae.

PL 14, 1156C

同様にここでも、主はすべての諸国民を、知恵と思慮の泉へと呼ぶ。すべての人に贖いを約束し、誰も恐れず、誰も絶望しないようにする。そこでは誰も除かれず、すべての魂が恩寵へと招かれ、代価なしに罪から贖われ、永遠の生命の実を得るのである。

In Psalmum XLVIII, Caput III

詩篇48篇講解 第III章PL 14, 1156C
1

Hic sensus est psalmi, quem suo ordine digeremus, cum explicuerimus superiorum vim qualitatemque verborum. Praecipiuntur enim audire gentes, et auribus percipere qui inhabitant orbem terrae.

PL 14, 1156C

これがこの詩篇の意味である。我々は、前に述べた語の力と性質を説き明かしたのち、これをそれ自身の順序に従って整理しよう。〔詩篇は〕諸国民に聞くよう命じ、地の世界に住む者たちに耳で受け取るよう命じているからである。

2

Illum utique orbem terrarum, de quo supra dixit: Domini est terra et plenitudo ejus: orbis terrarum, et qui habitant in eo. Ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit eum (Psal. XXIII, 1 et 2) .

PL 14, 1156C

それはまさしく、前に「地とその満ちるものは主のもの。地の世界も、そこに住む者たちも。主はそれを海の上に基づけ、川の上に備えた」(詩篇23:1、2)と言った、あの地の世界である。

3

Quam Graeci οἰκουμένην dicunt, eo quod inhabitetur a Christo; sicut ipse dixit: Quoniam inhabitabo in illis; inhabitat enim, ut impleat quae vacua videbantur. Quae est ergo οἰκουμένη; nisi sancta Ecclesia, templum Dei, et habitaculum Christi?

PL 14, 1156D

ギリシア人はこれを「住まわれる地(オイクーメネー)」〔ギリシア語〕と呼ぶ。キリストによって住まわれるからであり、彼自身が「私は彼らの内に住む」と言ったとおりである。空しく見えたものを満たすために住むのである。では「住まわれる地(オイクーメネー)」〔ギリシア語〕とは、聖なる教会、神の神殿、キリストの住まいでなくて何であろうか。

4

Nec incongrue Latini dissono quidem sermone, sed pari sensu, orbem terrae nuncupaverunt; eo quod vita sanctorum qui inhabitantur ab Spiritu, sicut rota in orbem sine ulla cursus sui offensione volvatur.

PL 14, 1156D

ラテン人もまた、言葉こそ違うが意味は同じく、これを「地の円〔オルビス〕」と呼んだのは、不適切ではない。霊に住まわれている聖徒たちの生は、車輪のように、自らの歩みに何のつまずきもなく、円を描いて回るからである。〔orbis は「世界」であると同時に「円」「輪」の意〕

In Psalmum XLVIII, Caput IV

詩篇48篇講解 第IV章PL 14, 1157A
1

In tribulationibus igitur fundatur Ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et moerore, in rebus adversis et in fluminibus praeparatur. In quibus fluminibus? Audi dicentem: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3) .

PL 14, 1157A

それゆえ教会は、苦難の中に基づけられ、嵐と暴風の中、憂慮と悲嘆の中、逆境の中、そして川の中に備えられる。どの川の中にか。語る声を聞け。「川は声を上げた」(詩篇92:3)。

2

Audi et in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem accipiebant credentes in eum (Joan. VII, 38 et 39) .

PL 14, 1157A

福音書の中でも聞け。「私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」。これは、彼を信じる者たちが受けようとしている霊について言ったのである(ヨハネ7:38、39)。

3

In his ergo fluminibus praeparatur Ecclesia, in quibus profluit Dei gratia. Hi sunt fluvii qui aure percipiunt verbum Dei, et loquuntur; ut verbum infundant pectoribus singulorum.

PL 14, 1157A

それゆえ教会は、神の恩寵が流れ出るこれらの川の中に備えられる。これらは、耳で神の言葉を受け取り、そして語る川である。各人の胸に言葉を注ぎ込むためである。

4

Ideoque Scriptura discretionem fecit dicendo: Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem terrae. Possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere, nisi Electi Dei.

PL 14, 1157A

それゆえ聖書は区別を設けて言った。「諸国民よ、これを聞け。地の世界に住むすべての者よ、耳で受け取れ」。すべての者が聞くことはできるが、耳で受け取ることができるのは、神の選ばれた者たちのほかにはない。

5

Ideoque Salvator dicit: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) . Illas aures dicit interioris hominis spiritales, cujus et nares legimus, dicente Job: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job XXVII, 3) .

PL 14, 1157B

それゆえ救い主は言う。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)。これは、内なる人の霊的な耳のことを言っている。その鼻もまた我々は読む。ヨブが言う。「私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。

6

Non omnes homines has aures, et has nares habent. Alia est enim forma corporis, alia gratiae spiritalis. Qui spiritalis est, audit omnia, dijudicat omnia: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Hic enim terrigena est, ille coelestis.

PL 14, 1157B

すべての人がこの耳とこの鼻を持つのではない。体の形と、霊的な恩寵の形とは別だからである。霊的な者は、すべてを聞き、すべてを見分ける。しかし生まれながらの人は、神の霊に属することを受け入れない。後者は地から生まれた者であり、前者は天に属する者だからである。

In Psalmum XLVIII, Caput V

詩篇48篇講解 第V章PL 14, 1157B
1

(Vers. 3.) Ideoque addidit: Quique terrigenae, et filii hominum: simul in unum dives et pauper, ut universos vocaret. Quis est terrigena, nisi filius hominis? Quis est spiritalis, nisi Dei Filius?

PL 14, 1157B

(第3節)それゆえ彼は付け加えた。「地から生まれた者も人の子らも、ともに一つに、富める者も貧しい者も」。すべての人を呼ぶためである。地から生まれた者とは、人の子でなくて誰か。霊的な者とは、神の子でなくて誰か。

2

Ille ex sanguine concretus, et ex carnis et viri voluptate generatus: iste ex Deo natus. Alius dives in omni verbo, et scientia: alius pauper, gratia tamen dives; quia et pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum.

PL 14, 1157B

前者は血から凝り固まり、肉と男の快楽から生まれた。後者は神から生まれた。ある者はあらゆる言葉と知識に富み、ある者は貧しいが、それでも恩寵に富む。貧しい者が叫び、主が彼を聞き入れたからである。

3

E contrario est et dives in superbia, et pauper in humilitate. Omnes vocantur ad Ecclesiam, ut omnes redimantur a Christo. Qui aeger est, medicum invenit; qui sanus, sapientiam acquirit; captivus redemptorem, liber remuneratorem. Omnes aedificat Scriptura divina.

PL 14, 1157C

逆に、高ぶりにおいて富む者もおり、へりくだりにおいて貧しい者もいる。すべての人が教会へ呼ばれる。すべての人がキリストによって贖われるためである。病む者は医者を見いだし、健やかな者は知恵を得、捕らわれ人は贖い主を、自由な者は報いを与える者を見いだす。神の聖書はすべての人を築き上げる。

4

In ea invenit unusquisque, quo aut vulnera sua curet, aut merita confirmet. Simul autem in unum divitis et pauperis facta vocatio, in quamdam humilitatem aequalitatemque nos provocat; ut neque dives fastidiat inopem, neque diviti pauper invideat: sed utrumque sibi gratia una connectat; quia et Dominus pauper factus est, cum dives esset; ut idem et pauperum salvator esset et divitum.

PL 14, 1157C

各人は聖書の中に、自らの傷を癒やすか、自らの功績を固めるものを見いだす。富める者と貧しい者がともに一つに呼ばれたことは、我々をある種のへりくだりと平等へと促す。富める者が乏しい者を見下さず、貧しい者が富める者を妬まず、一つの恩寵が両者を結び合わせるためである。主もまた、富んでいたのに貧しくなった。貧しい者の救い主でも、富める者の救い主でもあるためである。

In Psalmum XLVIII, Caput VI

詩篇48篇講解 第VI章PL 14, 1157D
1

(Vers. 4.) Et subtexuit: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Merito omnes vocantur, quia omnibus sapientiae fons abundat, nec thesauro pecuniario comparatur, quae pretiosior thesauris omnibus declaratur.

PL 14, 1157D

(第4節)そして彼は織り込んだ。「私の口は知恵を語り、私の心の思い巡らしは思慮を語る」。すべての人が呼ばれるのは当然である。知恵の泉は万人に満ちあふれ、金銭の宝とは比べられないからである。知恵はあらゆる宝よりも貴いと宣言されている。

2

Ideoque nec dives avertitur, nec pauper excluditur; quia sapientia non facultates discriminat, sed voluntates. Ille aptior, qui prior affectu, et proximus disciplina. Quod si meditatio cordis prudentiam loquitur, quanto magis perfecta doctrina!

PL 14, 1157D

それゆえ富める者も退けられず、貧しい者も締め出されない。知恵が区別するのは財力ではなく意志だからである。愛情において先んじ、教えにおいて近い者が、より適している。心の思い巡らしが思慮を語るのであれば、完成された教えは、なおさらそうである。

3

Deinde admonemur non tumultuarium proferre sermonem: sed exercitio quodam meditationis, et statera mentis internae examinare dicenda; quia scriptum est alibi: Statera fallax non bonum (Prov. XX, 23) .

PL 14, 1158A

さらに我々は、騒がしく軽率な言葉を発するのではなく、ある種の思い巡らしの訓練と、内なる精神の秤によって、語るべきことを吟味せよと戒められる。別の箇所に「偽りの秤は良くない」と書かれているからである(箴言20:23)。

In Psalmum XLVIII, Caput VII

詩篇48篇講解 第VII章PL 14, 1158A
1

(Vers. 5.) Inclinabo ad parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam. Sapiens auditor intendit, atque inclinat aurem suam, ut intelligat parabolarum figuras. Ipsum aurem suam dicit Salvator, qui aurem habet audiendi.

PL 14, 1158A

(第5節)「私は譬えに耳を傾ける。プサルテリウムのうちに、私の提題を開く」。賢い聞き手は注意を向け、自らの耳を傾けて、譬えの象りを理解しようとする。聞く耳を持つ者のことを、救い主は、まさに自らの耳と呼んでいる。

2

Aperit etiam Dominus clausam propositionem suam; cum aptum organum sibi et vas electionis invenerit, quod psalterium vocat: cujus similis Paulus dulcis gratiae cantilenam nervis omnibus sibi concinentibus resultavit, sancti Spiritus plectro interiorem chordam, exterioremque pulsando, ut et lingua oraret et mente.

PL 14, 1158A

主はまた、自らの閉ざされた提題を開く。自らにふさわしい楽器、選びの器を見いだしたときであり、それを「プサルテリウム」と呼ぶ。パウロはこれに似て、甘美な恩寵の歌を、すべての弦が自らとともに調和して響くように奏でた。聖なる霊の撥で、内なる弦も外なる弦も打ち、舌でも精神でも祈るようにしたのである。

3

Ideoque ait: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) . Hujusmodi ergo virum Christus multo ante promittit, per quem manifestaret abscondita, et involuta prophetici obscuritate sermonis aperiret.

PL 14, 1158B

それゆえ彼は言う。「私は霊で祈り、精神でも祈ろう。霊で詩を歌い、精神でも詩を歌おう」(一コリント14:15)。このような人を、キリストははるか前から約束していた。その人を通して隠されたものを明らかにし、預言の言葉の暗さに包まれたものを開こうとしたのである。

4

Bonum psalterium, cum fidei vita consentit, et caro animae, virtuti aspirat voluntas. Hoc est dulce psalterium, ubi canora est disciplina vivendi; ut impleatur illud quod scriptum est: Clara erit lingua mutorum (Esai. XXXIII, 6) .

PL 14, 1158B

良いプサルテリウムとは、信仰と生が一致し、肉が魂に、意志が徳に調和するときのものである。これが甘美なプサルテリウムであり、そこでは生き方の訓練が調べ豊かに響く。「口の利けない者たちの舌は、明らかになる」(イザヤ33:6)〔ミーニュの引照はイザヤ33:6。イザヤ35:6 に当たる〕と書かれたことが満たされるためである。

In Psalmum XLVIII, Caput VIII

詩篇48篇講解 第VIII章PL 14, 1158B
1

(Vers. 6.) Sequitur: Ut quid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Hoc est, cum os meum loquatur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam, in die judicii timere quid possum; nisi forte calcanei mei iniquitas mihi sit abluenda (Cf. August. l. I contr. Jul. Pel., cap. 3) ?

PL 14, 1158B

(第6節)続く。「なぜ私は悪しき日に恐れようか。私のかかとの不法が私を取り囲む」。すなわち、私の口が知恵を語り、私の心の思い巡らしが思慮を語っているのに、裁きの日に私は何を恐れうるのか。ただし、私のかかとの不法が私において洗い清められねばならないのでなければ(アウグスティヌス『ユリアヌス駁論』第1巻第3章を参照せよ)、の話である。

2

Alia est iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, et obnoxiam haereditatem successionis humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus.

PL 14, 1158C

我々の不法と、我々のかかとの不法とは別である。アダムはかかとにおいて蛇の歯に傷つけられ、自らの傷によって、人類の世代に、罪責を負う相続を残した。我々すべてがその傷によって足を引きずるのである。

3

Unde Dominus discipulis pedes lavit, ut lavaret venena serpentis: et Petrus reprehenditur quod excusabat, ne sibi Dominus pedes lavaret. Ideoque dictum est ei: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem (Joan. XIII, 8) .

PL 14, 1158C

それゆえ主は弟子たちの足を洗った。蛇の毒を洗うためである。ペトロは、主が自分の足を洗うのを辞退したために咎められた。そこで主は彼に言った。「私が汝の足を洗わなければ、汝は私とともに分け前を持たない」(ヨハネ13:8)。

4

Quo audito, non solum pedes, sed etiam manus obtulit abluendas. Cui Dominus respondit: Qui lotus est, non habet necesse ut iterum lavet, nisi ut pedes lavet: sed est mundus totus (Ibid., 10) .

PL 14, 1158C

これを聞くと、彼は足だけでなく手も洗ってもらおうと差し出した。主は彼に答えた。「すでに体を洗った者は、足を洗うほかは、再び洗う必要がない。全身が清いからである」(ヨハネ13:10)。

In Psalmum XLVIII, Caput IX

詩篇48篇講解 第IX章PL 14, 1158D
1

Ergo David dicit: Iniquitates meae superposuerunt caput meum (Psal. XXXVIII; 5) ; qui se noverat in iniquitate esse conceptum, et in delictis a matre esse generatum.

PL 14, 1158D

それゆえダビデは言う。「私の不法は、私の頭の上に積み重なった」(詩篇38:5)〔引照は刷られたまま。この言葉は詩篇37:5 にある〕。彼は、自分が不法の中で身ごもられ、罪の中で母から生まれたことを知っていたからである。

2

Dominus autem qui sua peccata non habuit, nec cognovit proprias iniquitates, ait: Iniquitas calcanei mei circumdabit me; hoc est, iniquitas Adae, non mea.

PL 14, 1158D

ところが主は、自分の罪を持たず、自分自身の不法を知らなかったが、こう言う。「私のかかとの不法が私を取り囲む」。すなわち、アダムの不法であって、私のものではない。

3

Sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim judicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur. Unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi, quam reatum aliquem nostri esse delicti.

PL 14, 1159A

しかしそれは私にとって恐れとなりえない。裁きの日には、他人の不法の悪行ではなく、我々自身の内にある我々の悪行が罰せられるからである。それゆえ私は、かかとの不法とは、何らかの我々の罪の責めというよりも、むしろ罪を犯す滑りやすさであると考える。

4

Meritoque Dominus qui pro nobis universa suscepit: Lavemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre; quo fida statio possit esse virtutum, et ne paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito: et non metuat lubricum haereditatis, qui cupit vestigium tenere virtutis.

PL 14, 1159A

当然、我々のためにすべてを引き受けた主は言う。「我々は足をも洗おう」。かかとの滑りやすさを取り除くためである。それによって、徳に確かな足場がありうるようにし、自分の決意に立つ備えのある者が、父祖の誤りによってよろめかないようにし、徳の足跡を保とうと望む者が、相続の滑りやすさを恐れないようにするのである。

5

Iniquitas ergo calcanei nostri praevaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem coelestium mandatorum.

PL 14, 1159A

それゆえ我々のかかとの不法とは、アダムの背反である。それによって彼は、天の戒めの軽視と無視へと転落した。

In Psalmum XLVIII, Caput X

詩篇48篇講解 第X章PL 14, 1159B
1

Est etiam iniquitas calcanei, Judae haesitanda proditio. Calcanei ideo, quia scriptum est: Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Psal. XXXVII, 18) .

PL 14, 1159B

かかとの不法とは、口にするのも言いよどむべきユダの裏切りでもある〔底本は haesitanda。ミーニュの脚注は、吃る者に起こるように、ためらう舌で、ほとんど意に反してでなければ口に出せないもの、の意とする〕。「かかと」と言うのは、「私とともにパンを食べる者は、私に向かってそのかかとを上げる」(詩篇37:18)〔引照は刷られたまま。この言葉はヨハネ13:18 にある〕と書かれているからである。

2

Bene et ibi suum, et hic meum dixit: suum, quia Christus sine iniquitate, haec autem solius iniquitas proditoris: meum autem calcaneum, quasi ultimum sui corporis Judam Christus appellat, cujus nos sumus corpus et membra.

PL 14, 1159B

ここでも向こうでも、うまく言い分けている。向こうでは「その者の」、ここでは「私の」と言った。「その者の」と言うのは、キリストには不法がなく、これは裏切り者だけの不法だからである。「私のかかと」と言うのは、キリストがユダを、自らの体のいわば最も末端として呼んでいるのである。我々はその体であり肢体である。

3

Apostoli praestantiora et actuosa membra sunt Christi: Judas calcaneum, quasi extrema pars corporis serpenti obnoxia, et patens vulneri. Primum ergo calcaneum Adam, secundum calcaneum Judas.

PL 14, 1159B

使徒たちはキリストの、いっそう優れた、働きのある肢体である。ユダはかかと、すなわち蛇に晒され、傷を受けやすい、体の末端のような部分である。したがって第一のかかとはアダム、第二のかかとはユダである。

4

Ille lapsus totius haereditatis, hic solius proditoris, qui haereditatem implicare non potuit; quia jam non carnales sumus, sed Redemptoris haereditas, Scriptura dicente: Est haereditas credentibus in Domino (Esai. LIV, 17) .

PL 14, 1159B

前者は全相続の転落であり、後者は裏切り者一人のものである。彼は相続を巻き込むことができなかった。我々はもはや肉に属する者ではなく、贖い主の相続だからである。聖書は言う。「主にあって信じる者たちには、相続がある」(イザヤ54:17)。

In Psalmum XLVIII, Caput XI

詩篇48篇講解 第XI章PL 14, 1159C
1

Est et illa iniquitas calcanei sui, quae circumdedit Christum: Circumdantes, inquit, circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos (Psal. CXVII, 11) .

PL 14, 1159C

キリストを取り囲んだ、自らのかかとの不法もある。「彼らは取り囲み、私を取り囲んだ。主の名によって、私は彼らに報復した」(詩篇117:11)。

2

Calcaneum ejus Synagoga est, decor et gloria vultus ejus Ecclesia; sicut scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1) .

PL 14, 1159C

そのかかととは会堂であり、彼の顔の飾りと栄光は教会である。「主は王となり、飾りをまとった」(詩篇92:1)と書かれているとおりである。

In Psalmum XLVIII, Caput XII

詩篇48篇講解 第XII章PL 14, 1159C
1

(Vers. 7.) Illi ergo sunt calcaneum, de quibus dicit: Qui confidunt in virtute sua, quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11) . Quod de Judaeis dictum est.

PL 14, 1159C

(第7節)それゆえ、かかととは次のように語られる者たちである。「自らの力に頼り、自らの富の豊かさを誇る者たち」。「富める者たちは欠乏し、飢えた」(詩篇33:11)。これはユダヤ人について言われたことである。

2

Sed et omnes qui luxuriose vivunt, et non tenent caput, calcaneum Christi sunt. Sed haec generalia, quae late patent. Caeterum specialiter de Juda locutus est proditore, qui sibi validus et dives apostolatus gloria videbatur.

PL 14, 1159C

しかし、贅沢に生き、頭〔キリスト〕をしっかりと保たない者もみな、キリストのかかとである。ただしこれらは、広く及ぶ一般的なことである。他方、特に裏切り者ユダについて彼は語った。ユダは、使徒職の栄光のゆえに、自分は強く富んでいると思っていたのである。

In Psalmum XLVIII, Caput XIII

詩篇48篇講解 第XIII章PL 14, 1159D
1

(Vers. 8, 9.) Denique de Passione Domini sermo contexitur Frater non redimit, redimet homo; nec dabit Deo propitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae; hoc est, ut quid timebo in die mala?

PL 14, 1159D

(第8、9節)さらに、主の受難についての語りが織り上げられる。「兄弟は贖わない。人が贖う。人は神に自らの宥めを与えず、自らの魂の贖いの代価も与えない」〔底本は contexitur の後に句読点がなく、引用の始まりはイタリック体で示されるのみである〕。すなわち、「なぜ私は悪しき日に恐れようか」ということである。

2

Quid enim potest mihi nocere, qui non solum non indigeo redemptore, sed ipse omnium sum redemptor? Alios liberos faciam, et pro me ipso ipse trepidabo? Ecce faciam nova omnia, quae supra ipsum germanitatis affectum sint atque pietatem.

PL 14, 1160A

私に何が害をなしうるだろうか。私は贖い主を必要としないどころか、自分がすべての人の贖い主なのである。他の人々を自由にしようとする私が、自分自身のことで怯えるであろうか。見よ、私は、兄弟の情愛と敬虔そのものをも超える、すべての新しいことをなそう。

3

Quem frater eodem matris utero effusus in lucem redimere non potest, quia parilis naturae infirmitate retinetur, redimet homo: sed ille homo de quo scriptum est: quia mittet illis Dominus hominem, qui salvabit eos (Esai. XIX, 20) ; qui de se ipso dixit: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40) .

PL 14, 1160A

同じ母の胎から光の中へ出た兄弟は、同じ本性の弱さに縛られているため、贖うことができない。人が贖う。ただしその人は、「主は彼らに人を送り、その人が彼らを救う」(イザヤ19:20)と書かれた人であり、自らについて「私は汝らに真理を語った人であるのに、汝らは私を殺そうとしている」(ヨハネ8:40)と言った人である。

4

Sed quamvis homo sit, quis cognoscet eum? Quare nemo cognoscet? Quia sicut unus Deus, ita et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus.

PL 14, 1160A

だが人であるとはいえ、誰が彼を知るであろうか。なぜ誰も知らないのか。神が一つであるように、神と人との間の仲保者も一つ、人であるキリスト・イエスだからである。

5

Ipse est solus qui redimet hominem, vincens pietate germanos; quia pro alienis sanguinem suum fudit, quem nemo potest offerre pro fratre.

PL 14, 1160A

ただ彼ひとりが人を贖う者であり、敬虔において兄弟たちに勝る。他人のために自らの血を流したからである。それを兄弟のために捧げうる人は、誰もいない。

6

Itaque corpori proprio non pepercit, ut nos redimeret a peccato: et dedit semetipsum redemptionem pro omnibus; sicut verus ejus testis asseruit apostolus Paulus, qui ait: Veritatem dico, non mentior (Rom. IX, 1) . Sed quare solus hic redimet?

PL 14, 1160B

こうして彼は、自らの体を惜しまず、我々を罪から贖った。そして、すべての人のための贖いとして自らを与えた。彼の真の証人である使徒パウロが、「私は真実を言う。偽りは言わない」(ローマ9:1)と断言したとおりである。ではなぜ、彼ひとりが贖うのか。

7

Quia nemo potest eum aequare pietate; ut pro servulis suis animam suam ponat: nemo integritate; omnes enim sub peccato, omnes Adae illius subjacent prolapsioni. Solus Redemptor eligitur, qui peccato veteri obnoxius esse non possit.

PL 14, 1160B

彼に敬虔において並ぶ者は誰もおらず、自らの小さな僕たちのために自らの魂を捨てる者もいないからである。無傷さにおいても並ぶ者はいない。すべての人が罪の下にあり、すべての人があのアダムの転落に服しているからである。古い罪に捕らわれえない者だけが、贖い主として選ばれる。

8

Ergo per hominem, Dominum Jesum intelligamus, qui suscepit hominis conditionem; ut in carne sua peccatum omnium crucifigeret, et chirographum universorum suo cruore deleret.

PL 14, 1160B

したがって、「人」によって、我々は主イエスを理解しよう。彼は人の条件を引き受け、自らの肉において、すべての人の罪を十字架につけ、自らの血によって、すべての人の債務証書を消し去った。

In Psalmum XLVIII, Caput XIV

詩篇48篇講解 第XIV章PL 14, 1160C
1

Sed forte dicas: Quomodo redempturus frater negatur, cum ipse dixerit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) ? Sed non quasi frater nobis, sed quasi homo Christus Jesus, in quo Deus erat; nobis peccata dimisit.

PL 14, 1160C

しかしおそらく、あなたはこう言うであろう。贖おうとする者が兄弟であることが否定されるのは、どうしてか。彼自身が「私は汝の名を私の兄弟たちに語る」(詩篇21:23)と言っているのに、と。だがキリスト・イエスは、我々に対する兄弟としてではなく、人として、その内に神がいたのであり、我々の罪を赦した。

2

Sic enim scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) . In illo Christo Jesu, de quo solo dictum est: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) .

PL 14, 1160C

こう書かれているからである。「神はキリストの内にあって、世を自らと和解させていた」(二コリント5:19)。ただ彼についてのみ「言葉は肉となって、我々の間に宿った」(ヨハネ1:14)と言われた、あのキリスト・イエスの内に、である。

3

Non ergo quasi frater, sed quasi Dominus habitavit in nobis, cum habitaret in carne. Cum igitur reconciliaverit Deo mundum, utique ipse reconciliatione non eguit. Pro quo enim peccato suo propitiaret Deum, qui nulla peccata cognovit?

PL 14, 1160C

それゆえ彼は、兄弟としてではなく、主として我々の内に宿った。肉の内に宿ったときのことである。したがって、彼が世を神と和解させたとき、彼自身は和解を必要としなかった。罪を何も知らなかった者が、自らのどの罪のために神を宥めようというのか。

4

Denique didrachma poscentibus Judaeis, quod pro peccato dabatur ex Lege, dixit ad Petrum: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, aut ab alienis? Respondit Petrus: ab alienis. Cui dixit Dominus: Ergo liberi sunt filii.

PL 14, 1160C

さらに、ユダヤ人たちが、律法に基づき罪のために納められていた二ドラクマを求めたとき、彼はペトロに言った。「シモンよ、地の王たちは、誰から税や貢ぎを受けるか。自分の子らからか、それとも他人からか」。ペトロは答えた。「他人からです」。主は彼に言った。「それなら、子らは自由である」。

5

Ut autem non faciamus illis offendiculum . . . . mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore ejus, invenies staterem: illum tollens dabis pro me et pro te (Matth. XVII, 24 et seq.) .

PL 14, 1160D

「しかし、我々が彼らにつまずきを与えないために……釣り針を投げ、最初に上がってきた魚を取れ。その口を開ければ、スタテルが見つかる。それを取って、私と汝のために彼らに与えよ」(マタイ17:24以下)〔底本は引用の途中を省略し、点で示している〕。

6

Ostendit quod non pro se propitiationem debeat peccatorum; quia servus peccati non erat, sed ab omni erat liber errore Filius Dei. Filius enim liber, servus est in reatu.

PL 14, 1161A

彼は、罪の宥めを自分のためには負っていないことを示す。神の子は、罪の僕ではなく、あらゆる誤りから自由だったからである。子は自由であり、罪責のうちにあるのは僕だからである。

7

Ergo liber iste ab omnibus, nec pretium redemptionis animae suae dat, cujus sanguinis pretium poterat abundare ad universa mundi totius redimenda peccata. Recte ergo alios liberat, qui pro se nihil debeat.

PL 14, 1161A

それゆえ彼はあらゆるものから自由であり、自らの魂の贖いの代価を与えることもない。その血の代価は、全世界のすべての罪を贖うのに余りあるほどであった。ゆえに、自分のためには何も負わない者が、他の者たちを解放するのは正しい。

In Psalmum XLVIII, Caput XV

詩篇48篇講解 第XV章PL 14, 1161A
1

(Vers. 10.) Plus adjicio. Non solum pro se Christus pretium non debet suae redemptionis aut propitiationem pro peccato, sed etiam si de fideli quocumque homine accipias, possit intelligi quia non debeant singuli propitiationem suam; quia propitiatio omnium Christus est, et ipse est universorum redemptio.

PL 14, 1161A

(第10節)さらに付け加える。キリストが、自らの贖いの代価や罪のための宥めを自分のために負っていないというだけではない。あなたが信仰ある人を誰であれ取り上げても、各人が自らの宥めを負うのではないと理解されうる。キリストはすべての人の宥めであり、彼自身がすべての人の贖いだからである。

2

Cujus enim hominis sanguis jam idoneus est ad redemptionem sui, cum pro redemptione omnium suum sanguinem Christus effuderit? Est ergo cujusquam sanguis qui Christi possit sanguini comparari?

PL 14, 1161B

すべての人の贖いのためにキリストが自らの血を流した以上、いかなる人の血が、すでに自分自身の贖いに足りるであろうか。キリストの血に比べうる血が、誰かにあるであろうか。

3

Aut quis tam potens homo, qui pro se propitiationem suam dare possit supra eam propitiationem, quam in se obtulit Christus, qui solus Deo mundum reconciliavit per suum sanguinem?

PL 14, 1161B

あるいは、自らの血によって世を神と和解させた唯一の者、キリストが自らにおいて捧げたあの宥めを超えて、自分のために自らの宥めを与えうるほど力ある人が、誰であろうか。

4

Quae major hostia; quod praestantius sacrificium; qui melior advocatus, quam qui pro peccatis omnium factus est deprecatio, et animam suam dedit pro nobis redemptionem?

PL 14, 1161B

これより大いなる犠牲があろうか。これより優れたいけにえがあろうか。すべての人の罪のために執り成しとなり、我々のために自らの魂を贖いとして与えた者にまさる、どんな弁護者があろうか。

5

Non quaeritur ergo propitiatio, aut redemptio singulorum; quia omnium pretium sanguis est Christi, quo nos redemit Dominus Jesus, qui solus Patrem reconciliavit: et laboravit usque in finem; quia nostrum laborem ipse suscepit dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis . . . et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .

PL 14, 1161B

それゆえ、各人の宥めも贖いも求められない。すべての人の代価はキリストの血であり、主イエスはそれによって我々を贖った。彼ひとりが父との和解をもたらし、終わりまで労した。我々の労苦を自ら引き受けて言ったからである。「労苦する者は、みな私のもとに来よ……私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)〔底本は引用の途中を省略している〕。

6

Vide laborantem: Laboravi olamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII, 4) . Et alibi: Issachar quod bonum est, concupivit requiescens inter fortes. Et infra: Supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et 15) .

PL 14, 1161C

労する彼を見よ。「私は叫びつつ労し、私の喉は嗄れた」(詩篇68:4)〔底本は olamans。clamans「叫びつつ」と読む〕。また別の箇所では「イッサカルは、善いものを望み、強い者たちの間で休んでいる」。さらに下では「彼は労するために肩を差し出し、農夫となった」(創世記49:14、15)。

7

Ergo homo non dabit jam propitiationem suam, nec redemptionem; quia semel ablutus est a peccato per sanguinem Christi. Laborabit tamen, ut servet praecepta vivendi, et a mandatis coelestibus non recedat.

PL 14, 1161C

それゆえ人はもはや自らの宥めも贖いも与えない。キリストの血によって、一度で罪から洗われたからである。だが彼は、生きるための戒めを守り、天の命令から離れないために、労するであろう。

8

Dum vivit, in labore sit, et perseveret in eo; ut vivat in finem, ne et ipse morte moriatur, cum sit jam redemptus a morte.

PL 14, 1161C

生きている間は労苦のうちにあるべきであり、それを続けるべきである。終わりまで生きるためであり、すでに死から贖われているのに、自らもまた死によって死ぬことのないためである。

In Psalmum XLVIII, Caput XVI

詩篇48篇講解 第XVI章PL 14, 1161C
1

(Vers. 11.) Qui autem servaverit mandata vitae, non videbit interitum, cum viderit mori eos, qui sibi sapientissimi et prudentissimi in hoc saeculo videbantur.

PL 14, 1161C

(第11節)「しかし、命の戒めを守る者は、滅びを見ない」。この世で自らをいとも賢く、いとも思慮深いと思っていた者たちが、死ぬのを見るときにも、である。

2

Quod specialiter ad scribas et pharisaeos spectat, qui sibi cathedras in synagogis vindicant, quasi sapientiae principatum.

PL 14, 1161D

これは特に、律法学者とファリサイ派の人々に関わる。彼らは会堂の中で自分たちのために座席を要求し、いわば知恵の首位を主張した。

3

Qui vere frustra laborant, cum putant quia per didrachmum liberentur, cum spiritale pretium animae suae, atque illud singulare Dominici corporis sacrificium, inani quadam Legis interpretatione contempserint, refugientes baptismatis sacramentum.

PL 14, 1161D

彼らは二ドラクマによって自由にされると考えているが、まことに空しく労している。自らの魂の霊的な代価と、あの主の体の唯一のいけにえを、律法の空虚な解釈によって軽んじ、洗礼の秘跡を避けたからである。

4

Neminem enim sanguis redemit hircorum atque taurorum: sed omnes unus sanguis liberat Christi, cujus in Levitico figura, non veritas est. Non enim per didrachma, sed illius solius sanguinis pretio liberamur.

PL 14, 1161D

山羊や雄牛の血は、誰をも贖わなかった。キリストの唯一の血が、すべての人を自由にする。レビ記の中にあるのはその象りであり、真理ではない。我々が自由にされるのは二ドラクマによってではなく、ただ彼の血の代価によってである。

In Psalmum XLVIII, Caput XVII

詩篇48篇講解 第XVII章PL 14, 1162A
1

Simus ergo docibiles Dei; ut nemo nostrum videat interitum in illo die, quando damnabuntur morte perpetua sapientes istius mundi, vel principes Judaeorum, quando simul insipiens et stultus peribunt. Non idem est utrumque.

PL 14, 1162A

それゆえ、我々は神に教えられる者となろう。あの日、この世の賢者たちやユダヤ人の指導者たちが永遠の死に定罪されるとき、我々のうちの誰も滅びを見ないためである。そのとき、無分別な者と愚かな者は、ともに滅びる。この二つは同じではない。

2

Stultus est qui nihil sapit, et stulta intelligit: insipiens, qui male sapit. Dixit insipiens, quia non est Deus.

PL 14, 1162A

愚かな者とは、何も味わい知らず、愚かなことを悟る者であり、無分別な者とは、悪しく味わい知る者である。無分別な者は「神はいない」と言った。

3

Quomodo iniquus, non quia aequitatem nesciat, sed quia improbitate cordis sui iniqua committat: improbus quoque dicitur; eo quod probitatem malitia sua destruere velit, non quia probitatem ignoret.

PL 14, 1162A

同様に、不正な者とは、公正を知らないからではなく、自らの心のよこしまさのゆえに不正を行うからそう呼ばれる。よこしまな者もまた、そのように言われる。高潔さを知らないからではなく、自らの悪意によって高潔さを壊そうとするからである。

4

Ipse ergo insipiens et stultus quando pereunt, alienis relinquunt divitias suas; suum enim et legitimum stultitiae et improbitatis haeredem reperire non possunt. Legitimi enim dicunt: Quia filii Dei sumus.

PL 14, 1162A

それゆえ、この無分別な者と愚かな者は、滅びるとき、自らの富を他人に残す。愚かさとよこしまさの、自らの正当な相続人を見いだせないからである。正当な者たちは言う。「我々は神の子である」と。

5

Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 16 et 17) . Insipientes ergo divitias non habent, quia nec haereditatem habent.

PL 14, 1162B

「子であるなら、相続人でもある。神の相続人であり、キリストとともに共同の相続人である。ただし、ともに栄光を受けるために、ともに苦しむのであれば」(ローマ8:16、17)。それゆえ無分別な者たちは富を持たない。相続をも持たないからである。

6

Non habent divitias infidi, non possessionem; fideli enim totus mundus possessio est. Non habent haereditatem, quia sola est haereditas credentibus in Domino. Suas autem divitias habent.

PL 14, 1162B

不信の者たちは富も所有も持たない。信仰ある者にとっては、全世界が所有だからである。彼らは相続を持たない。相続は、主にあって信じる者たちだけのものだからである。ただし彼らは自らの富を持つ。

7

Ideoque avarus dicit: Non habeo quo congregem fructus meos (Luc. XII, 17) ; non enim verus fructus, sed avari fructus, pecunia est. Et Dominus avaro dicit: Vade, vende bona tua . . . et veni; sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 14, 1162B

それゆえ貪欲な者は言う。「私には、自分の実りを集める場所がない」(ルカ12:17)。真の実りではなく、貪欲な者の実りとは、金銭だからである。そして主は貪欲な者に言う。「行って、汝の財産を売り……そして来て、私に従え」(マタイ19:21)〔底本は引用の途中を省略している〕。

8

Non enim perfectum bonum est patrimonium, sed haec sunt avari bona, quae in emolumento aliquo constituta sunt. Vende, inquit, quae putas tua esse; cum tua non sint, quia ad alios fluminis modo transeunt: et sequere me, ut bonum immortale cognoscas.

PL 14, 1162B

財産は完全な善ではなく、これらは、何らかの利得の内に据えられた、貪欲な者の財にすぎない。「汝が自分のものと思っているものを売れ」と主は言う。「それらは汝のものではない。川のように他人へと移っていくからである。そして私に従え。不滅の善を知るために」。

9

Sapientes ergo in interitum deducuntur, quibus Deus abscondit, quae parvulis revelavit. Peribunt simul, et in uno eodemque loco erunt insipiens et stultus, et alienis relinquent divitias suas; quia non invenit nequitia legitimum successorem.

PL 14, 1162C

それゆえ賢者たちは滅びへと導かれる。神は、幼子たちに現したことを、彼らには隠したからである。無分別な者と愚かな者は、ともに滅び、一つの同じ場所にいる。そして自らの富を他人に残す。邪悪は、正当な後継者を見いだせないからである。

In Psalmum XLVIII, Caput XVIII

詩篇48篇講解 第XVIII章PL 14, 1162C
1

(Vers. 12.) Et sepulcra eorum domus illorum in saeculum, tabernacula eorum in progenie et generatione: invocaverunt nomina eorum in terris ipsorum. Ubique Scriptura sepulcra pro vilibus ducit, quibus degeneres, et vitae hujus cupidi comparantur.

PL 14, 1162C

(第12節)「彼らの墓は、彼らの家、世々に。彼らの幕屋は、世代から世代へ。彼らは自分たちの地の上に、自分たちの名を呼び求めた」。聖書はどこでも、墓を卑しいものと見なし、堕落した者、この世の生を貪る者をそれになぞらえる。

2

Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11) . His ergo qui ad diem et de die vivunt, sepulcra pro domibus sunt. Domus enim justorum non in terra est, sed in coelo; sicut Apostolus docuit dicens: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

PL 14, 1162C

「彼らの喉は、開かれた墓である」(詩篇5:11)。それゆえ、その日暮らしに、日ごとに生きる者たちにとって、墓は家の代わりである。義人の家は地にではなく、天にあるからである。使徒が「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)と教えたとおりである。

3

Ipsa est domus nostra, quae domus est Christi. Unde ait Scriptura: Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus, tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda essent: Christus vero tamquam filius in domo sua (Heb. III, 5 et 6) .

PL 14, 1162D

これこそ我々の家であり、キリストの家である。それゆえ聖書は言う。「モーセは、彼の全家において、のちに語られることの証しとして、僕として忠実であった。しかしキリストは、自らの家において、子として〔忠実〕である」(ヘブライ3:5、6)。

4

Piis ergo domus est Ecclesia, piis patria coelum est. Ideoque justus ait: Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13) . Luxuriosis domus sepulcrum est.

PL 14, 1162D

それゆえ敬虔な者たちにとって、家は教会であり、故郷は天である。それゆえ義人は言う。「私は、汝のもとで、地上の寄留者、旅人である。私のすべての先祖と同じように」(詩篇38:13)。贅沢な者たちにとっては、家は墓である。

5

Denique tamquam in sepulcro vivunt, qui possunt dicere: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13) , resurrectionem ante oculos non habentes. Ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt.

PL 14, 1163A

実際、「食べて飲もう。明日、我々は死ぬのだから」(イザヤ22:13)と言いうる者たちは、復活を目の前に持たず、墓の中に生きているようなものである。それゆえ彼らは自らの墳墓に付き、墓に埋もれてしがみつく。自分たちが復活させられうるとは信じなかったからである。

6

Habitaculum ergo illis in suo busto est, et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est; qui vermes sui corporis haeredes relinquunt; ut hic tantum sit memoria eorum, et in aeternum transire non possit.

PL 14, 1163A

こうして彼らの住まいは自らの墓所の内にあり、彼らの幕屋は、地上の世代から世代へと続く。彼らは自らの体の相続人として、蛆を残す。彼らの記憶がここにのみあり、永遠に過ぎ越すことができないためである。

In Psalmum XLVIII, Caput XIX

詩篇48篇講解 第XIX章PL 14, 1163A
1

Denique nomina eorum in terris ipsorum; quia opera eorum corruptibilia atque terrena. Et ideo ibi scribuntur eorum nomina, ubi vivere maluerunt.

PL 14, 1163A

そして彼らの名は、彼ら自身の地の上にある。彼らの業が朽ちるものであり、地に属するものだからである。それゆえ、彼らの名は、生きることを望んだその場所に記される。

2

Qui autem elevaverunt opera sua, iis dicitur: Nolite gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) .

PL 14, 1163A

しかし、自らの業を高く上げた者たちには、こう言われる。「悪霊が汝らに服従したことを喜ぶな。むしろ、汝らの名が天に書かれていることを喜べ」(ルカ10:20)。

3

Hinc ergo intelligamus quia non otiose Dominus eos arguit, qui aedificabant sibi sepulcra, vel tumulos prophetarum, et exornabant ea (Matth. XXIII, 28) . Condemnantur enim Judaei, qui prophetis quos occiderant, terrena solatia, non aeterna praemia deferebant.

PL 14, 1163B

ここから我々は、主が、自分たちのために墓、すなわち預言者たちの墳墓を築き、それを飾っていた者たち(マタイ23:28)を咎めたのは、理由のないことではないと悟ろう。ユダヤ人は、自分たちが殺した預言者たちに、永遠の報いではなく、地上の慰めを捧げたのであり、それゆえ罪に定められるのである。

4

Ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem (Matth. VIII, 22) ; quia aeterno Patri sine cessatione esse debet intentus. Et in Esaiae libro scriptum est: Quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulcrum (Esai. XXII, 6) ?

PL 14, 1163B

それゆえ主は、自分の弟子が父を葬ることを禁じる(マタイ8:22)。永遠の父に、絶え間なく心を向けているべきだからである。イザヤの書にも書かれている。「汝が自分のために墓を築き、掘ったとは、どういうことか」と彼は言う(イザヤ22:6)〔引照は刷られたまま。この言葉はイザヤ22:16 にある〕。

5

Et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat. Relinque sepulcra, quae reliquerunt, qui audita voce Domini in ipsius passione surrexere de tumulis. Noli inter mortuos habitare, qui vivis.

PL 14, 1163B

またマリアは、墓の中にキリストを探していたことで咎められる。墓を離れよ。主の声を聞き、その受難のときに墓から起き上がった者たちが、墓を離れたのである。生きているあなたは、死者の間に住むな。

6

Audi vocem resuscitantis Jesu: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut lumen tibi Christi infundatur (Ephes. V, 14) . Alterum lumen ejus Spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis illuxit.

PL 14, 1163B

復活させるイエスの声を聞け。「眠る者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ。キリストの光が汝に注がれるために」(エフェソ5:14)。彼のもう一つの光は聖なる霊であり、諸言語の分散の中で、聖なる使徒たちに火のように輝いた。

In Psalmum XLVIII, Caput XX

詩篇48篇講解 第XX章PL 14, 1163C
1

(Vers. 13, 14.) Sequitur: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis quae sine sensu sunt; et similis factus est illis. Haec via eorum in offendiculum ipsis: et postea in ore suo complacebunt.

PL 14, 1163C

(第13、14節)続く。「人は、誉れの中にあったとき、悟らなかった。感覚を欠く家畜に比べられ、それらに似た者となった。この彼らの道は、彼ら自身にとってつまずきである。その後、彼らは自らの口において満足する」。

2

Quia non intellexit homo, cum in honore esset (est autem honor, quia ad imaginem Dei factus est, factus est rationis capax), comparatus est jumentis, quae sensum non habent: qui autem intellexit, angelis comparatur.

PL 14, 1163C

人は誉れの中にあったとき悟らなかったので(誉れとは、神の像に似せて造られたこと、理性を受け入れる力を持つものとして造られたことである)、感覚を持たない家畜に比べられる。しかし悟った者は、天使たちに比べられる。

3

Et ideo hic bonorum operum claritate magnificatus est: ille sicut equus adhinniens aestimatur colluvione vivendi, quae viae offendiculum affert in turpitudine et obscenitate viventibus. Insipientia enim viri contaminat vias ejus.

PL 14, 1163C

それゆえ後者は、善い業の輝きによって高く称えられる。前者は、いななく馬のように見なされる。生き方の汚泥のためであり、それは、恥辱と猥褻の中に生きる者たちに、道のつまずきをもたらす。「人の無分別が、その道を汚す」からである。

4

Hujusmodi autem viri vivunt secundum appetentiam suam, quae offendiculum creat, et post offendiculum complacebunt in ore suo, sed non in corde. Non enim boni, de quibus dicitur: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI, 5) .

PL 14, 1163D

こうした人々は、自らの欲求に従って生きる。それがつまずきを生み、つまずきののち、彼らは自らの口において満足するが、心においてではない。「口では祝福し、心では呪っていた」(詩篇61:5)と言われた者たちは、善き者ではないからである。

5

Quo responsum est etiam iis qui habent in codicibus suis ita scriptum: Et postea in ore suo benedicent. Verbum enim tuum prope, et in ore tuo sit, et in corde.

PL 14, 1163D

これによって、写本に「その後、彼らは自らの口で祝福する」と書かれている人々にも、答えがなされている。「汝の言葉は近くにある。汝の口にも、心にもあれ」。

In Psalmum XLVIII, Caput XXI

詩篇48篇講解 第XXI章PL 14, 1163D
1

(Vers. 15.) Sicut oves in infernum deducentur: nors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutinum; et auxilium eorum veterascet in inferno, a gloria eorum. Qui noluerunt ut pasceret eos Christus, depascet eos mors.

PL 14, 1163D

(第15節)「羊のように、彼らは冥界へと導かれる。死〔底本は nors。mors「死」と読む〕が彼らを食い尽くす。そして義人たちは、朝に彼らを支配する。彼らの助けは、冥界の中で古びる。彼らの栄光から」。キリストに自分たちを牧されることを望まなかった者たちを、死が食い尽くす。

2

Quis ergo dimittat bonum pastorem, qui pro ovibus suis animam suam ponit, quia pertinet ad eum gregis sui cura? Aut quis eligat mercenariam mortem, quae operum pessimorum digna mercede referatur?

PL 14, 1164A

それゆえ、自らの羊のために自らの魂を捨てる善き牧者を、誰が手放すであろうか。羊の群れへの配慮は、彼に属するからである。あるいは、最悪の業にふさわしい報酬として差し出される、雇われ人の死を、誰が選ぶであろうか。

3

Simul cognosce, o homo, quia Christus verus est pastor, qui suos pascit ad vitam. Mors subintravit, quae ad interitum adducit alienos, et devorat eos, quibus potest propter eorum flagitia praevalere.

PL 14, 1164A

同時に、人よ、知れ。キリストこそ真の牧者であり、自らの者たちを命へと牧する。死が忍び入り、他人を滅びへと導き、その悪行のゆえに打ち勝ちうる者たちを呑み込むのである。

4

Quibus licet in hac vita studium potentiae fuerit et divitiarum, ut aliis dominarentur: sed in resurrectione erit servitus, cum justis matutinus splendor illuxerit: quorum figura est, quod Jacob dominus praeponitur fratri.

PL 14, 1164A

彼らは、この世の生では、他の者たちを支配するための権力と富に熱心でありえたとしても、復活のときには奴隷となる。朝の輝きが義人たちに照り出すときである。その象りが、ヤコブが兄の主人として立てられたことである。

5

Miserabilis itaque servitus, ut eo tempore quo alii vocantur in gloriam splendoris et luminis, horum gloria veterascat et consumatur in tenebris inferorum. Meritoque de his dicitur: De honore suo et gloria sua expulsi sunt; quia temporalis haec gloria.

PL 14, 1164A

それゆえ、哀れな隷属である。他の者たちが輝きと光の栄光へ呼ばれるそのときに、この者たちの栄光は古び、冥界の闇の中で尽きるのである。そして当然、彼らについてこう言われる。「彼らは自らの誉れと栄光から追い出された」。この栄光は一時的なものだからである。

In Psalmum XLVIII, Caput XXII

詩篇48篇講解 第XXII章PL 14, 1164B
1

(Vers. 16.) Verumtamen Deus liberabit, inquit, animam meam de manu inferni; cum acceperit eam. Bene hoc dicit, qui sciebat animam suam in inferno non derelinquendam. Descendit enim, ut captivos absolveret de faucibus inferorum, non ut in his captiva remaneret.

PL 14, 1164B

(第16節)「しかし、神は私の魂を冥界の手から解き放つ。彼がそれを受け取るとき」と彼は言う。自らの魂が冥界に打ち捨てられないことを知っていた者として、これはふさわしい言葉である。彼は、囚われ人たちを冥界の喉から解くために降ったのであり、自らがそこに囚われて留まるためではなかった。

In Psalmum XLVIII, Caput XXIII

詩篇48篇講解 第XXIII章PL 14, 1164B
1

(Vers. 17.) Ergo quoniam haec, quae in isto saeculo sunt, nobiscum transire non possunt; ideo tibi dicitur: Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.

PL 14, 1164B

(第17節)それゆえ、この世にあるものは我々とともに過ぎ越すことができないので、あなたにこう言われている。「人が富んだときも、その家の栄光が増し加わったときも、恐れるな」。

2

Quoniam non cum morietur, accipiet omnia: neque simul descendet cum eo gloria domus ejus. Noli, inquit, expavescere divitias, et potentiam divitis, et gloriam saecularem; quoniam caduca illa sunt, et citius abeunt quam venerunt.

PL 14, 1164C

「彼は死ぬとき、すべてを受け取るのではない。その家の栄光も、彼とともに下りはしない」からである。彼は言う。「富も、富める者の権勢も、世俗の栄光も、恐れるな。それらは移ろいやすく、来たときよりも早く去るからである」。

3

Somnium est iste thesaurus: evigilas, et recessit; quoniam qui potuerit crapulam mundi istius edormire, et sobrietatem virtutis assumere, ista contemnit, et pro nihilo pecuniam ducit. Neque timueris cum multiplicatam gloriam domus alicujus potentis audieris.

PL 14, 1164C

この宝は夢である。目覚めれば、それは去っている。この世の酩酊から眠って醒め、徳の節度を身につけることができた者は、これらを軽んじ、金銭を無に等しいとみなす。ある権力者の家の栄光が増し加わったと聞いても、恐れるな。

4

Inspice diligenter, et vacua est, quae nihil habeat in se de fidei plenitudine. Et quid de domo dicam? Vacuus erat totus hic mundus antequam numero credentium eum Christus impleret. Ideoque scriptum est: Judicabit inter gentes, replebit ruinas (Psal. CIX, 6).

PL 14, 1164C

注意深く見よ。それは、信仰の充満を自らのうちに何も持たないなら、空である。家について何を言おうか。この全世界は、キリストが信じる者たちの数でこれを満たす前は、空であった。それゆえ、「彼は諸国民の間を裁き、廃墟を満たす」(詩篇109:6)と書かれている。

5

Quid enim aliud erat ante in hoc mundo, nisi ruina perfidiae? Quid est ruina? Audi dicentem: Ubi ruina, ibi et aquilae (Matth. XXIV, 28) ; id est, ubi ruina, ibi et resurrectio. Ruina, vacua firmitatis est: resurrectio, plenitudo vivendi est.

PL 14, 1164D

以前のこの世に、不信の廃墟のほかに何があったであろうか。廃墟とは何か。語る声を聞け。「廃墟のあるところ、そこにはワシもいる」(マタイ24:28)。すなわち、廃墟のあるところ、そこには復活もある。廃墟とは堅固さを欠くもの、復活とは生の充満である。

6

Ideoque nos Adae illius ruina vacuavit, sed Christi replevit gratia. Ideo se ille exinanivit; ut nos repleret, atque in carne hominis plenitudo virtutis habitaret. Quid sit ruina, cognosce.

PL 14, 1164D

それゆえ、あのアダムの廃墟は我々を空にしたが、キリストの恩寵は満たした。そのために彼は自らを空にした。我々を満たし、人の肉の内に力の充満が宿るためである。廃墟とは何か、知れ。

7

Dum vivit homo, infusus est spiritu: ubi mortuus fuerit, vacuus utique hujus vitalis est spiritus.

PL 14, 1164D

人は生きている間は、霊を注がれている。死んだときには、この命の霊に関して確かに空である。

8

Multo magis vacuum facit amissio gratiae spiritalis, quem gratia replere consuevit; ut possimus dicere: Quoniam nos omnes de plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16) . De alio dicitur: In vacuum laboravi (Esai. XLIX, 4) : justus autem sicut odor agri pleni.

PL 14, 1164D

霊的な恩寵を失うことは、恩寵が満たすのを常としていた者を、はるかに大きく空にする。恩寵が満たすからこそ、我々は言いうるのである。「我々はみな、彼の充満から受けた。恩寵に代わる恩寵を」(ヨハネ1:16)。別の者については言われる。「私は空しく労した」(イザヤ49:4)。しかし義人は、満ちた畑の香りのようである。

In Psalmum XLVIII, Caput XXIV

詩篇48篇講解 第XXIV章PL 14, 1165A
1

(Vers. 18.) Quid autem non vacuum, quod saeculare atque mundanum; cum recte dixerit, qui mundum istum sobria virtute contempsit: nudus sum natus, nudus et moriar (Job. I, 21) ? Numquid secum quis potest auferre quae possidet?

PL 14, 1165A

(第18節)この世のもの、世俗のものは、空でないことがあろうか。この世を節度ある徳によって軽んじた者が、正しく言ったのに。「私は裸で生まれ、裸で死ぬ」(ヨブ記1:21)。自分の所有するものを、自分とともに持ち去れる者がいるだろうか。

2

Hic omnia derelinquit, solus intrat in tumulum, et vacuum illius divitis est sepulcrum, quem nec ipsa terra capiebat. Unde dictum est: Numquid soli habitabitis super terram? Numquid descendit in illud sepulcrum gloria domus ejus aut copiae (Esai. V, 8) ?

PL 14, 1165A

この者はすべてを残し、ひとりで墓に入る。その富める者の墓は空である。大地そのものも彼を収めきれなかったのに。それゆえ言われた。「汝らは、地の上にただ汝らだけで住むのか。その墓の中に、その家の栄光や財産が降っていくのか」(イザヤ5:8)。

3

Vide vim Scripturae. Gloria saeculi non descendit cum peccatore, sed gloria virtutis ascendit cum innocente. Et ut compendiosius dicamus, gloria hominis cum ascendente ascendet: cum descendente non descendet. Quod gratiae est ac virtutis, ascendet.

PL 14, 1165A

聖書の力を見よ。世の栄光は罪人とともに下りはしないが、徳の栄光は無垢な者とともに上る。さらに簡潔に言えば、人の栄光は、上る者とともに上り、下る者とともには下らない。恩寵と徳に属するものが上るのである。

4

In paradisum ascenditur, in infernum descenditur. Descendant, inquit, in infernum viventes (Psal. LIV, 16) . Ideoque Lazarus pauper per angelos in Abrahae sinum est elevatus.

PL 14, 1165B

人は楽園へ上り、冥界へ下る。「生きながら冥界へ下るがよい」と彼は言う(詩篇54:16)。それゆえ貧しいラザロは、天使たちによってアブラハムの懐へと上げられた。

5

Dives luxuriosus elevans in inferno oculos suos rogat Abraham ut mittat pauperem, et digito suo contingat linguam ejus, quo requiem aliquam in ardore maximo constitutus posset adipisci.

PL 14, 1165B

贅沢な金持ちは冥界で目を上げ、アブラハムに、貧しい者を遣わして、指で自分の舌に触れさせてくれるよう願う。最大の炎熱の中に置かれた彼が、何らかの安らぎを得られるようにである。

6

Vide illum pauperem bonis omnibus abundantem, quem sancti Patriarchae requies beata circumdabat. Vide hunc vacuum, qui sibi in hoc saeculo abundare omnibus videbatur, cujus anima in vita ipsius benedicebatur: sed nunc iners morte cruciatur (Luc. XVI, 22 et seq.) .

PL 14, 1165B

あの貧しい者を見よ。あらゆる善に満ち、聖なる族長の幸いな安息に囲まれていた。この空の者も見よ。この世で自分はすべてに満ちていると思い、その生きている間は魂が祝福されていたのに、今や活気なく死に苦しめられている(ルカ16:22以下)。

In Psalmum XLVIII, Caput XXV

詩篇48篇講解 第XXV章PL 14, 1165C
1

(Vers. 19.) Unde pulchre sequitur: Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi, cum benefeceris ipsi. Benedicent, inquit, eum benedictione terrena. Stulti homines, qui praesentia, non futura considerant.

PL 14, 1165C

(第19節)それゆえ、見事に続く。「彼の魂は、その生きている間に祝福される。汝が彼に善を行うとき、彼は汝に告白する」。「彼らは彼を、地上の祝福をもって祝福する」と彼は言う。目の前のものを見て、将来のものを顧みない、愚かな者たちである。

2

Benedicent eum asseclae ejus atque parasiti. Ipse quoque beatum se putat, si agrum aliquem quem desiderabat, invaserit. Confitetur tunc Deo, cum ei in hoc saeculo secunda succedunt: quando autem adversa contingunt, impio ore maledicit.

PL 14, 1165C

彼の取り巻きや食客が彼を祝福する。彼自身もまた、欲しがっていた畑を奪い取れば、自分は幸いだと思う。この世で順境が続くときには神に告白し、逆境が起こるときには、不敬虔な口で呪う。

3

Hoc ergo dicit, quia saecularis non agit gratias in paupertate positus et adversis; justus autem in augustiis magis Dominum grato benedicit affectu. Denique diabolus ad Deum dicit: Quid mirum, si te benedicit Job? Abundant ei omnia.

PL 14, 1165C

したがって彼が言うのは、世俗の者は、貧しさや逆境に置かれると感謝しないが、義人は、困難の中でこそ、感謝にあふれた愛情で主を祝福する、ということである。事実、悪魔は神に言う。「ヨブが汝を祝福しても、何の不思議があろうか。すべてが彼に満ちているのだ」。

4

Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange ea quae possidet, videamus si in faciem te benedicet (Job. I, 11) . Et dedit ipsi Dominus potestatem, ut quae saeculi essent hujus, auferret: carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet.

PL 14, 1166A

「しかし汝の手を伸ばして、彼の所有するものに触れよ。汝の顔に向かって汝を祝福するかどうか、見よう」(ヨブ記1:11)。そして主は〔悪魔〕に、この世のものを奪う権能を与え、ヨブの肉を、腫れ物の苛烈さで覆わせた。

5

Job tamen benedicebat dicens: Dominus, dedit, Dominus abstulit . . . . sit nomen Domini benedictum (Ibid., 21) .

PL 14, 1166A

それでもヨブは祝福して言った。「主が与え、主が取った……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)〔底本は引用の途中を省略している〕。

In Psalmum XLVIII, Caput XXVI

詩篇48篇講解 第XXVI章PL 14, 1166A
1

(Vers. 20, 21.) Introibit usque in progeniem patrum ejus: usque in saeculum non videbit lumen. Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis, quae sensum non habent, et similis factus est illis.

PL 14, 1166A

(第20、21節)「彼は、その父祖たちの世代にまで入る。永遠に光を見ない。人は、誉れの中にあったとき、悟らなかった。感覚を欠く家畜に比べられ、それらに似た者となった」。

2

Ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. Qui est pater impiorum, Dominus declaravit dicens: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44) . Sunt et illi patres de quibus dicitur: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22) .

PL 14, 1166A

それゆえ、この者は自らの父祖たちの世代に入ると彼は言う。不敬虔な者たちの父が誰かは、主が「汝らは、父である悪魔から出た者だ」と述べて示した(ヨハネ8:44)。「死者たちに、自分たちの死者を葬らせよ」(マタイ8:22)と言われた、あの父たちもいる。

3

Ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in Ecclesiam Domini (Deut. XXIII, 3) ; ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores.

PL 14, 1166B

それゆえモアブ人も、第三、第四の世代に至るまで、主の教会に入ることを禁じられた(申命記23:3)。その子らが、自分たちの父祖の罪のゆえに、その行いと習慣を真似た者たちの世代に入るためである。

4

Unde et scriptum est: Filii adulterorum in consummatione erunt (Sap. III, 16) . Ergo qui non illum patrem qui in coelo est, sequitur; sed illum terrena colluvione viventem, in progenie terreni patris intrat.

PL 14, 1166B

それゆえ「姦淫の者たちの子らは、終局に至る」(知恵の書3:16)とも書かれている。すなわち、天にいるあの父に従わず、地の汚泥の中に生きるあの父に従う者は、地上の父の世代に入るのである。

5

Qualis enim terrenus, tales et terreni; ut sit ejus vita terrena, requies nulla post mortem. In aeternum non videbit lumen; quoniam temporale quaesivit.

PL 14, 1166B

「地に属する者がそうであるように、地に属する者たちもそうである」。その生は地上のものにとどまり、死後の安息は何もない。「永遠に光を見ない」。一時的なものを求めたからである。

6

Ille autem qui Christi secutus est gloriam, qui desideravit illud lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, inveniet et videbit lumen aeternum; quia eum Christus redemit a morte.

PL 14, 1166C

しかし、キリストの栄光に従い、あの、この世に来るすべての人を照らす光を望んだ者は、永遠の光を見いだし、見る。キリストが彼を死から贖ったからである。

In Psalmum XLVIII, Caput XXVII

詩篇48篇講解 第XXVII章PL 14, 1166C
1

Tunc ergo cogitabit secum, quia cum in honore esset, non intellexit; et ideo erit similis jumentorum, qui similis debuit esse angelorum, per Domini nostri Jesu Christi gratiam: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 1166C

そのとき彼は、自らの心の内で考えるであろう。誉れの中にあったのに悟らなかったこと、それゆえ、我々の主イエス・キリストの恩寵によって天使たちに似るべきであったのに、家畜に似た者となることを。主イエス・キリストに、誉れ、栄光、永続が、世々から、今も、常に、世々のすべての世にわたって、ある。アーメン。

In Psalmum LXI, Caput I

詩篇61篇講解 第I章PL 14, 1166D
1

[1165] (Vers. 1.) Omnium nostrum indubia consuetudo est, ut festinemus ad finem, et eorum quae legimus vel vidimus et audivimus, velimus summam cognoscere. Unde titulus ipse otiosos nos esse non patitur, nec feriatis praeterire auribus desiderii communis indicium.

PL 14, 1166D

(第1節)我々すべてにとって疑いのない習いは、終わりへと急ぎ、読み、見、聞いたことの要点を知ろうとすることである。それゆえ、表題そのものが、我々が怠けていることも、共通の願いの表れを、休んだ耳で通り過ぎることも許さない。

2

Prae caeteris enim, licet etiam in caeteris clareat, divinum tamen in hujusmodi psalmo refulget oraculum. Unde diligentius quid sit finis consideremus; finis enim dicitur τέλος, et summa rei ejus quam volumus explicare.

PL 14, 1166D

他のどの詩篇にもまして——他の詩篇にも明らかではあるが——この詩篇において、神の託宣は輝く。それゆえ、終わりとは何かを、いっそう入念に考えよう。「終わり」は「テロス」〔ギリシア語〕と言い、我々が説き明かそうとするその事柄の要点でもあるからである。

3

Finis dicitur Christus, quia ipse est finis Legis; sicut scriptum est: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) . Finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis.

PL 14, 1167A

キリストは「終わり」と呼ばれる。彼が律法の終わりだからである。「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての人を正義に至らせる」(ローマ10:4)と書かれているとおりである。また彼が初めであり終わりであるゆえにも、「終わり」と呼ばれる。

4

Ergo isti psalmi qui titulantur: In finem; aut de Christo sunt, aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur: ipsius Christi, cum ipse se nuntiat, venturumque promittit in terras, et futuram nobis revelare dignatur proprii corporis passionem.

PL 14, 1167A

それゆえ、「終わりに向けて」と題されたこれらの詩篇は、キリストについてのものか、キリスト自身のものかである。キリストについてのものとは、彼が告げ知らされるときであり、キリスト自身のものとは、彼が自ら告げ、地上に来ることを約束し、自らの体の来たるべき受難を、我々に明かすことを良しとするときである。

In Psalmum LXI, Caput II

詩篇61篇講解 第II章PL 14, 1167A
1

Ideoque ipsi David inscribuntur in titulo, quasi vero David, ipsi Domino prophetici oris ministeria deputentur, per quem humanae vocis officio vis coelestis increpuit, et divina sententia resultavit.

PL 14, 1167A

それゆえ、これらの詩篇は表題に「ダビデ自身に」と記される。あたかも真のダビデに、すなわち主自身に、預言の口の務めが帰せられるかのようである。この者を通して〔per quem が主を指すかダビデを指すかは定かでない〕、人の声の務めによって天の力が鳴り響き、神の判断が反響した。

In Psalmum LXI, Caput III

詩篇61篇講解 第III章PL 14, 1167B
1

Meritoque pro Idithum, qui fuit propheta, et psalmos cum sex filiis canebat suis, velut quaedam praefatio est; eo quod esset his venia prophetanda, qui in psallendi ministerio constituti, divina oracula humana voce loquerentur.

PL 14, 1167B

そして「エドトンのために」とあるのは当然、ある種の序のようなものである。エドトンは預言者であり、六人の子らとともに詩篇を歌っていたからである。詩篇を歌う務めに就いて、神の託宣を人の声で語る者たちには、赦しが預言されるはずだったのである。

2

Et quia pro totius mundi abolendo errore suscipienda Dominici corporis passio foret, hujus licet nomine cujus sedulitas probaretur, commendatiorem eruditionem plebis expressit. Itaque ipsum audiamus loquentem.

PL 14, 1167B

そして、全世界の誤りを廃するために主の体の受難が引き受けられるはずであったので、その熱心さが認められた者の名によってではあるが、民の教えをよりいっそう推奨されるものとして表した〔この箇所は文意が通りにくい。「彼は」の主語が定かでなく、こう解した〕。そこで我々は、彼自身が語るのを聞こう。

In Psalmum LXI, Caput IV

詩篇61篇講解 第IV章PL 14, 1167B
1

(Vers. 2) Nonne Deo subdita erit anima mea? Suscepturus carnem hominis Dominus noster Jesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati veteris primum debuit abolere contagium?

PL 14, 1167B

(第2節)「私の魂は神に服するのではないか」。我々の主イエスは、人の肉を引き受けて、それを自らのうちで清めようとしていた。古い罪の汚染を最初に廃すること以上に、何を先にすべきであっただろうか。

2

Nam quia per inobedientiam culpa irrepserat, dum mandata divina temerantur, obedientiam utique prae caeteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet.

PL 14, 1167B

咎は、神の戒めが犯されることによって、不従順を通して忍び込んだのであるから、彼は他の何よりも従順を作り直し、誤りの苗床を断たねばならなかった。

3

Fibra enim peccati inde manaverat: et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare; ut medicamentorum salubre remedium vulneris ora sentirent.

PL 14, 1167C

罪の根はそこから流れ出たからである。それゆえ、良い医者のように、まず腫れ物の根を切り取らねばならなかった。薬の癒やしの効き目を、傷口が感じるようにするためである。

4

Frustra enim cicatricem curaveris, si serpant interiora contagia; immo acerbatur vulnus, si foris clauditur, cum interius virus exaestuat. Nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus? Hoc erat non sanare cicatricem, sed claudere.

PL 14, 1167C

内なる汚染が広がるなら、傷跡を癒やしても無駄である。むしろ、内側で毒が煮えたぎっているのに外が閉じられれば、傷は悪化する。罪を赦したとしても、罪を犯す心の傾きが残るなら、何の益があったろうか。これは傷跡を癒やすのではなく、閉じることであった。

5

Voluit itaque mundare vulnus, ut affectum sanaret; ne inobedientiae sors ulla remaneret. Suscepit ipse obedientiam, ut nobis eam transfunderet.

PL 14, 1167C

それゆえ彼は、傷を清めて、心の傾きを癒やそうとした。不従順の分け前が何も残らないようにするためである。彼は自ら従順を引き受け、それを我々に注ぎ込んだ。

6

Sic enim oportebat, ut quoniam per inobedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus obedientiam justi constituerentur multi.

PL 14, 1167C

こうあるべきだったからである。一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたのだから、一人の従順によって、また多くの者が義人とされるように、と。

In Psalmum LXI, Caput V

詩篇61篇講解 第V章PL 14, 1167D
1

Unde valde errare eos res indicat, qui carnem hominis a Christo aiunt esse susceptam, affectum negant: et contra ipsius Domini Jesu venire consilium, qui hominem ex homine tollunt; cum homo sine affectu hominis esse non possit.

PL 14, 1167D

このことから、キリストは人の肉は受けたが感情は受けなかったと言う者たちが、大いに誤っていることが事実によって明らかである。彼らは人から人を取り去り、主イエス自身のはかりごとに反している。人は人の感情なしにはありえないからである。

2

Nam caro sine affectu et praemii immunis et culpae est. Illud ergo suscipere debuit et sanare, unde culpa manaverat; ut originem erroris et quasdam prorumpentis delicti fores clauderet.

PL 14, 1167D

感情のない肉は、報いからも咎からも免れているからである。それゆえキリストは、咎が流れ出たその源を受け取って癒さねばならなかった。誤りの起こりと、噴き出そうとする罪の門を閉ざすためである。

3

Unde ego hodie hominem agnoscerem Dominum Jesum, cujus carnem non video, affectum lego: unde, inquam, hominem eum agnoscerem; nisi esurisset, nisi sitisset, nisi flevisset, nisi dixisset: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .

PL 14, 1168A

私は今日、主イエスの肉は見ないが、その感情は読む。その彼を、私は何によって人と認めるであろうか。もし彼が飢えず、渇かず、泣かず、「私の魂は死ぬほど悲しい」(マタイ26:38)と言わなかったなら、何によって、と私は言う、彼を人と認めるであろうか。

4

Denique scriptum est: Et homo est, et quis cognoscet eum (Hier. XVII, 9) ? Sed homo per ista cognoscitur, qui per opera divina supra homines aestimatur.

PL 14, 1168A

さらに、「彼は人である。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9)と書かれている。しかし、神の業によって人を超える者と見なされる彼が、こうしたことを通して人と認められるのである。

5

Itaque ipse eo usque se hominem credi volebat, cum Deus esset; ut se appellaret hominem dicens: Quid me quaeritis occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40) ?

PL 14, 1168A

それゆえ、神であるのに、自分が人であると信じられることをそれほどまでに望んだので、自分を人と呼んで言った。「汝らに真理を語った人間である私を、なぜ殺そうとするのか」(ヨハネ8:40)。

6

Nec solum hominem, sed etiam filium hominis diceret, sicut ait: Quid me dicunt esse homines filium hominis (Matth. XVI, 13) ? Unde ille summam tenere fidei pronuntiatus est, qui et Dei Filium cognovit, et hominem non negavit.

PL 14, 1168A

また、ただ人と言うだけでなく、人の子とも言ったのである。「人々は、人の子である私を何者と言っているのか」(マタイ16:13)と言っているとおりである。それゆえ、神の子と認め、しかも人であることを否まなかったあの者が、信仰の頂を保つと宣言されたのである。

7

Ipse igitur utrumque unus, inseparabilis numero, et agnoscendus operis distinctione, non varietate personae.

PL 14, 1168B

したがって、彼は一人で両方であり、数のうえで分けられず、その区別は業の違いによって認められるべきものであって、ペルソナの違いによるのではない。

8

Non enim alter ex Patre, et alter ex Maria: sed qui erat ex Patre, carnem sumpsit ex Virgine: affectum assumpsit ex matre, ut infirmitates nostras ipse susciperet. Unde ait Propheta: Et pro nobis dolet (Esai. LIII, 4) .

PL 14, 1168B

父から生まれた者と、マリアから生まれた者とが別なのではない。父から生まれた者が、おとめから肉を取り、母から感情を受けたのである。我々の弱さを自ら引き受けるためである。それゆえ預言者は言う。「彼は我々のために苦しむ」(イザヤ53:4)。

9

Quomodo dolebat meo dolore, si meum non gerebat affectum? Homo, inquit, in plaga, et sciens ferre infirmitatem (Ibid., 3) .

PL 14, 1168B

もし私の感情を担っていなかったなら、どうして私の苦痛をもって苦しんだだろうか。「彼は打たれた人であり、弱さを担うことを知っている」(イザヤ53:3)と言う。

In Psalmum LXI, Caput VI

詩篇61篇講解 第VI章PL 14, 1168B
1

Itaque quasi homo infirmatus est, quasi homo doluit; et nos quasi hominem aestimavimus eum esse in doloribus: sed quasi victor infirmitatum, non infirmitatibus victus, pro nobis non pro se dolebat; et infirmatus est non propter sua, sed propter nostra peccata, ut nos suo livore sanaret.

PL 14, 1168B

こうして彼は人のように弱くなり、人のように苦しんだ。我々は彼が苦痛の中にある人であると見なした。しかし、弱さに打ち勝つ者として、弱さに打ち負かされた者ではなく、自分のためではなく我々のために苦しんだのであり、弱くなったのも自分の罪のためではなく我々の罪のためであって、その打ち傷によって我々を癒すためであった。

2

Quid utique est homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem; nisi quia plagae habebat compassionem? Aut quomodo sciebat ferre infirmitatem, si sensum infirmitatis excluserat? Quod enim portamus, hoc pro onere sustinemus.

PL 14, 1168C

「打たれた人であり、弱さを担うことを知っている」とは何を言うのか。打たれた傷を共に痛む心があったということにほかならない。また、弱さの感覚を排していたのなら、どうして弱さを担うことを知り得たであろうか。我々が担うものは、重荷として耐えるからである。

3

Suscepit ergo peccata nostra, ut portaret: suscepit etiam, ut purgaret. Denique scriptum est: Et peccata eorum ipse purgavit. Ideo ipse haereditate possidebit multos, et fortium partietur spolia (Ibid., 11 et 12) .

PL 14, 1168C

こうして彼は我々の罪を担うために受け取り、さらに清めるためにも受け取った。さらに、「彼自身が彼らの罪を清めた。それゆえ彼は多くの者を嗣業として受け、強い者たちの分捕り物を分け取る」(イザヤ53:11、12)と書かれている。

4

Ibi enim major triumphus, ubi mens interna mundatur. Quod portat igitur ad remissionem pertinet: quod purgat, ad correctionem. Suscepit itaque compassionem nostram, suscepit et subjectionem. Quod enim subjecit sibi omnia, suum est: quod subjectus est, nostrum est.

PL 14, 1168C

内なる精神が清められるところにこそ、より大きな凱旋があるからである。それゆえ、彼が担うことは赦しに属し、清めることは矯正に属する。こうして彼は我々の共苦を受け、服従をも受けた。万物を自分に服させたことは彼のものであり、服したことは我々のものである。

5

Ideoque ait: Nonne Deo subdita erit anima mea? Anima, inquit, subdita, non divinitas: anima subjecta, non Dei virtus. Virtus enim Dei non potestati subdita est; sed unitate, et consortio ejus utitur potestatis.

PL 14, 1168D

それゆえ彼は言う。「私の魂は神に服するのではないか」。魂が服するのであって、神性が服するのではない。魂が服するのであって、神の力が服するのではないと言うのである。神の力は権能に服するのではなく、その一致と交わりによって権能を用いるからである。

6

Illa subjecta est, quae humanae conditionis fragilitate plerumque mutatur, non quae mutari non potest. Anima carni compatitur, et animae caro, quae sibi quodam contubernio copulantur.

PL 14, 1168D

服するのは、人の条件の脆さによってしばしば変わるものであり、変わることのできないものではない。魂は肉と共に痛み、肉は魂と共に痛む。両者は一種の同居によって結ばれているからである。

7

Illa subjicitur, quae tristis est; quia scriptum est: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) .

PL 14, 1169A

服するのは、悲しむものである。「私の魂は死ぬほど悲しい」(マタイ26:38)と書かれているからである。

8

Illa subjicitur quae suscepta, non ex Deo Patre nata: quamquam ipsa subjectio non in specie quidem infirmitatis sit, sed in operatione virtutis; dispensationis magis temporariae arbitra, quam perpetuo servitio mancipata. Unde et ait: Nonne Deo subdita erit anima mea?

PL 14, 1169A

服するのは、受け取られたものであって、父なる神から生まれたものではない。もっとも、この服従自体は弱さの外見においてではなく、力の働きにおいてあるのであり、永続する隷属に縛られたものではなく、むしろ一時的な救いの計画の裁定者である。それゆえ彼は言う。「私の魂は神に服するのではないか」。

In Psalmum LXI, Caput VII

詩篇61篇講解 第VII章PL 14, 1169A
1

Cur dixit, erit, si sempiterna subjectio est? Sed quia Filius Dei qui loquebatur aeternus est, animam autem suscepit ex tempore; ideo futuram subjectionem animae suae dicit.

PL 14, 1169A

もし服従が永遠のものなら、なぜ「服するであろう」と言ったのか。語っていた神の子は永遠であるが、魂は時において受け取ったので、自分の魂の服従を将来のものとして言うのである。

2

Per ipsam ergo obedientia, per ipsam humilitas; quae tamen non ad infirmitatem potentiae suscepta sunt, sed ad magisterium disciplinae.

PL 14, 1169A

それゆえ、この魂を通して従順があり、この魂を通して謙遜がある。しかし、これらは力の弱さのために受けられたのではなく、訓練の教えのために受けられたのである。

3

Ipse enim Dominus Jesus cum esset in Dei forma, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, in specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 6-8) .

PL 14, 1169B

主イエスは、神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自分を空しくして僕の形を取り、人間と同じ者となり、姿において人として見いだされ、自分を低くして、死に至るまで従順となった(フィリピ2:6-8)。

4

Sicut Apostolus dicit, non jugem et perpetuam, sed temporalem subjectionem cupiens declarare: qualis sit suscepta cum carne, et deposita cum ipsius corporis servitute. Sic etiam ad Hebraeos scriptum est.

PL 14, 1169B

使徒はこう言って、永続する不変の服従ではなく、一時的な服従であることを示そうとしている。それは肉と共に受け取られ、その体の隷属と共に捨てられるようなものである。ヘブライ書でも同じように書かれている。

5

Nam cum proposuisset exemplum dicens: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech; subjecit idem Paulus: Qui in diebus carnis preces et supplicationes adhibuit ei, qui posset liberare eum de morte, cum magna voce et lacrymis: et exauditus ab illo metu.

PL 14, 1169B

使徒パウロは、「汝は永遠に祭司である、メルキゼデクの位に従って」という例を示した後、続けて言った。「肉の日々に、自分を死から救うことのできる者に、大きな叫びと涙をもって祈りと願いを捧げ、その畏れのゆえに聞き入れられた」。

6

Quamquam esset Filius, didicit ex his quae passus est obedientiam: et consummatus obtemperantibus sibi causa factus est salutis aeternae: vocatus a Deo sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 6-10) .

PL 14, 1169C

「彼は子であったのに、受けた苦しみから従順を学び、完成されて、自分に従う者たちに永遠の救いの原因となり、神によってメルキゼデクの位に従う祭司と呼ばれた」(ヘブライ5:6-10)。

7

Nonne igitur evidenter clamavit Apostolus dicens obedientiam illam et humilitatem non divinitatis fuisse, sed carnis? Quod enim discitur, temporale est.

PL 14, 1169C

それゆえ使徒は、あの従順と謙遜が神性のものではなく肉のものであったと、明白に叫んだのではないか。学ばれるものは一時的だからである。

8

Quasi homo ergo ex his quae passus est, didicit obedientiam; ut consummaretur in carne, et per obedientiae transfusam in nos successionem causa fieret nobis salutis aeternae, quibus ante per inobedientiae haereditatem primus ille Adam causa factus est mortis.

PL 14, 1169C

したがって、人として受けた苦しみから従順を学んだのである。肉において完成され、従順が我々へと注ぎ込まれて継承されることによって、我々にとって永遠の救いの原因となるためである。それまで我々には、不従順の相続によって、最初のアダムが死の原因となっていたのである。

In Psalmum LXI, Caput VIII

詩篇61篇講解 第VIII章PL 14, 1169C
1

Subjectio ergo magisterium virtutis humanae, non divinae imminutio potestatis est. Nam si illum minorem Filium et inaequalem Patri dicunt, quia erat subditus Patri Deo; numquid et matre ideo minor, quia subditus erat matri?

PL 14, 1169C

それゆえ服従は、人の徳の教えであって、神の権能が減じたことではない。もし彼らが、子は父なる神に服していたから、父より劣り、父と等しくないと言うなら、母に服していたからといって、母よりも劣るのだろうか。

2

Lectum est enim de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51) . Sed pietas omnibus nobis non dispendio, sed incremento est, per quam omnibus nobis Dominus Jesus fidem infudit et gratiam; ut nos spiritu fideli subditos Patri faciat Deo.

PL 14, 1169D

「彼は彼らに服していた」(ルカ2:51)と、ヨセフとマリアについて読まれているからである。しかし、この敬虔は我々すべてにとって損失ではなく益である。それによって主イエスは我々すべてに信仰と恩寵を注ぎ、我々を信仰の霊において父なる神に服する者としたからである。

3

Et ideo novo et profundo consilio Apostolus ait quod ipse Patri erit subjectus in nobis, cum fuerit in omnibus plenitudo fidei, et quaedam devotionis unitas.

PL 14, 1170A

それゆえ使徒は、新しく深いはかりごとによって、信仰の充満と一種の献身の一致が万人のうちに満ちるとき、彼自身が我々のうちにあって父に服することになると言う。

4

Nunc enim quamdiu sententiis discrepamus, quodammodo regnum Christi minoramus; quia nondum ei subjecta sunt omnia, cujus regnum unitas est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) ; sicut scriptum est.

PL 14, 1170A

今は我々の意見が食い違っている間、いわばキリストの国を小さくしている。その国は一致であるのに、まだ万物がキリストに服していないからである。「万物が彼に服したとき、そのとき彼自身も、万物を自らに服させた者に服するであろう。神が万物において万物となるためである」(一コリント15:28)と書かれているとおりである。

5

Nunc enim potestate supra omnes est, sed opus est ut sit in omnibus voluntate: volet autem, cum omnia in nobis cognoverit sui plena, et vacua delictorum.

PL 14, 1170A

今は権能において万人の上にあるが、意志において万人のうちにあることが必要である。そして、我々のうちにあるすべてが彼自身で満ち、罪から空になっていることを彼が知るとき、彼はそれを望むであろう。

6

Nondum igitur subjectus est Patri; quia nondum omnia et in omnibus Christus: cum autem fuerit omnia et in omnibus Christus, erit omnia et in omnibus Deus.

PL 14, 1170A

それゆえ、キリストはまだ父に服していない。まだキリストがすべてにおいてすべてとなっていないからである。キリストがすべてにおいてすべてとなるとき、神がすべてにおいてすべてとなるであろう。

7

Unde colligitur unum esse regnum Patris et Filii, et etiam Spiritus sancti; quia qui Filium receperit, recipit et Patrem, recipit et Spiritum sanctum; quia una potestas, una gratia, una operatio Trinitatis est.

PL 14, 1170B

ここから、父と子、さらに聖なる霊の国は一つであると結論される。子を受け入れる者は父をも受け入れ、聖なる霊をも受け入れるからである。三位一体の権能は一つ、恩寵は一つ、働きは一つだからである。

In Psalmum LXI, Caput IX

詩篇61篇講解 第IX章PL 14, 1170B
1

Meritoque addidit Dominus: Ab ipso enim salutare meum. Quasi diceret: Nolite turbari quia dixi animam meam fore Deo subditam. Anima erit subdita, quae vestri est portio: salutare autem meum ab ipso; hoc est, quia a Patre et in Patre semper sum.

PL 14, 1170B

主はそれゆえ当然、「私の救いは彼からである」と付け加えた。あたかもこう言うかのようである。私の魂が神に服するであろうと言ったからといって、狼狽するな。服する魂は、諸君の部分である。しかし、私の救いは彼からである。すなわち、私は父から、また父のうちに、常にいるということである。

2

A Patre enim veni in hunc mundum: etsi videtis hominem, Dei Filium credite. Cum venerit autem Paracletus quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26) .

PL 14, 1170B

私は父からこの世に来たからである。諸君が人を見ているとしても、神の子と信じよ。「私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートス、父から出る真理の霊が来るとき、彼は私について証しするであろう」(ヨハネ15:26)。

3

Et Filius a Patre procedit, et Spiritus ab ipso procedit. De unitate ergo divinitatis ambiguum nihil.

PL 14, 1170C

子は父から出、霊は父から出る。それゆえ神性の一致について、あいまいなことは何もない。

4

Ideoque concupivit David hoc salutare Dei nobis dari; quia ipse est vita aeterna, si et Patrem verum Deum cognoscamus et Filium, quem pro nostra certum est salute venisse: sed non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Assertionem suae divinitatis sequestrat, et dispensationis humanae repraesentat officium.

PL 14, 1170C

それゆえダビデは、この神の救いが我々に与えられることを切望した。それは、真の神である父と、また我々の救いのために来たことが確かな子とを、我々が知るなら、永遠の生命だからである。しかし、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えなかった。キリストは自分の神性の主張を脇に置き、人としての救いの計画の務めを果たしたのである。

In Psalmum LXI, Caput X

詩篇61篇講解 第X章PL 14, 1170C
1

(Vers. 3.) Ideoque adjunxit statim: Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius.

PL 14, 1170C

(第3節)そこで彼はすぐに付け加えた。「まことに彼こそ私の神、私の助け手、私の守り手である。私はもはや動かされない」。

2

Haec utique quasi homo loquitur; quia in Deo spem nostram debemus reponere, ne facile labamur: quamquam in eo quod locutus est: Non movebor amplius; ostendat habere se divinae insignia potestatis.

PL 14, 1170C

これは確かに人として語っている。我々は神に望みを置かねばならず、そうすれば容易には滑り落ちないからである。しかし、「私はもはや動かされない」と語ったことにおいて、彼は自分が神の権能の徴を備えていることを示している。

3

Habes enim alibi dicentem: Adhuc ego semel terram movebo (Aggae. II, 7) . Movit diluvio, quando praeter arcam Noe caro omnis interiit: movit cum Sodoma et Gomorrha sacro igne consumptae sunt. Haec supernae indignationis indicia sunt.

PL 14, 1170D

あなたは別の箇所で、彼がこう言うのを見いだす。「もう一度、私は地を動かす」(ハガイ2:7)。彼は洪水によって動かした。ノアの箱舟のほかは、すべての肉が滅びたときである。また、ソドムとゴモラが聖なる火で焼き尽くされたときにも動かした。これらは上からの憤りの徴である。

4

Sed quia elegit genus hominum Dominus magis servare quam perdere, non movebitur amplius ad indignationem, qui venit ad misericordiam: venit ut redimeret nos suo sanguine, non ut nostrum effunderet: venit ut se offerret pro nobis, et quasi bonus negotiator mercem suam proprii corporis passione servaret.

PL 14, 1170D

しかし、主は人類を滅ぼすよりも救うことを選んだので、慈しみのために来た者は、もはや憤りへと動かされることはない。彼は自分の血で我々を贖うために来たのであり、我々の血を流すために来たのではない。我々のために自分を捧げるために来たのであり、善い商人のように、自分の体の受難によって、自分の商品を守るために来たのである。

In Psalmum LXI, Caput XI

詩篇61篇講解 第XI章PL 14, 1171A
1

(Vers 4.) Et cum hoc diceret, levavit oculos suos, et vidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum convenire, et ait: Quousque irruitis in hominem, interficientes universos, hoc est: Quid delere genus festinatis humanum?

PL 14, 1171A

(第4節)こう言いながら、彼は目を上げ、一方には迫害者たち、他方には霊的な悪が、一つに集まるのを見て、言った。「いつまで汝らは人に襲いかかり、ことごとくを殺そうとするのか」。すなわち、「なぜ諸君は人類を滅ぼそうと急ぐのか」ということである。

2

Hominem nescitis me pro omnium redemptione venisse? Obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem.

PL 14, 1171A

諸君は知らないのか。私が人として万人の贖いのために来たのだということを。私は万人のために自分を捧げた。万人を私の捧げ物によって守るためである。

3

Hominem ergo aut pro humana omni accipimus multitudine: aut si de uno accipimus, de ipso dictum intelligimus: Irruitis, sed in hominem; quia supra Deum irruere non potestis; sicut habes alibi: Quid me quaeritis occidere hominem (Joan. VIII, 40) ?

PL 14, 1171A

それゆえ、「人」を、人間のすべての群れのこととして受け取るか、あるいは一人のこととして受け取るなら、その一人について言われたものと解する。「汝らは襲いかかるが、それは人に対してである。神の上には襲いかかることができないからである」。あなたは別の箇所でも、「汝らはなぜ、人である私を殺そうとするのか」(ヨハネ8:40)と言うのを見いだす。

4

Neque enim divinitas morti poterat esse subjecta, sed humana susceptio. Si ergo in me irruitis, et me vultis tenere; quid eos qui mecum sunt, vultis occidere? Satis est vobis habere quem quaeritis.

PL 14, 1171B

死に服することができたのは神性ではなく、人として受けたものだからである。それゆえ、諸君が私に襲いかかり、私を捕らえようとするなら、なぜ私と共にいる者たちを殺そうとするのか。諸君は、求めている者を手に入れれば十分である。

5

Neque quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adjutore non egeo. Non requiro legatum, nuntium non praemitto; sed ipse me nuntius obtuli non quaerentibus: me tradidi non comprehendentibus; ut liberarem eos qui mortis laqueis fuerant comprehensi.

PL 14, 1171B

私は受難の仲間を求めない。万人の救いのために、私は助け手を必要としないからである。使者を求めず、先触れも遣わさない。私自身が使者となって、求めなかった者たちに自分を捧げ、捕らえなかった者たちに自分を引き渡した。死の罠に捕らえられていた者たちを解き放つためである。

6

Irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae, ignari quia veni non ut inclinarem parietem, et maceriam impellerem; sed ut solverem.

PL 14, 1171B

それゆえ諸君は、傾いた壁、押し倒された石垣に襲いかかるように襲いかかっているが、私が来たのは壁を傾けるためでも、石垣を押し倒すためでもなく、取り壊すためであることを知らない。

7

Veni enim pax, ut faciam utraque unum; et medium parietem maceriae solvens, qui carnem et animam dividebat, ut unum sentire non possent: et ideo caro animae repugnabat, et subdita imperio ejus esse non poterat; quia objecti parietis obstaculo gubernaculis ejus parere non poterat.

PL 14, 1171C

私は平和として来たからである。双方を一つにするためであり、肉と魂とを分けて、両者が一つに感じることができないようにしていた、石垣の中間の壁を取り壊すためである。そのために肉は魂に逆らい、魂の支配に服することができなかった。間に立てられた壁の妨げのために、魂の統べ治めに従うことができなかったからである。

In Psalmum LXI, Caput XII

詩篇61篇講解 第XII章PL 14, 1171C
1

Lex igitur carnis legi mentis adversabatur. Hunc parietem veterum inimicitiarum velut murum sustulit Dominus Jesus, et pervios fecit esse conventus mentis et carnis; ut in unum coeuntes, id quod erat utrique salutare, sequerentur.

PL 14, 1171C

それゆえ、肉の法は精神の法に逆らっていた。主イエスは、この古い敵意の壁を城壁のように取り去り、精神と肉との出会いを通れるものとした。両者が一つに合わさって、双方にとって救いとなるものに従うためである。

2

Paries ergo quaedam eminentia delictorum est. Unde ad pontificem Judaeorum dicit Paulus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3) ; paries enim luto cementisque construitur.

PL 14, 1171C

それゆえ壁とは、罪が積み上がった一種の高まりである。だからパウロはユダヤ人の大祭司に言う。「白く塗った壁よ、神が汝を打とうとしている」(使徒言行録23:3)。壁は泥と砕石で築かれるからである。

3

Hinc aedificabant Aegyptii civitates, quando Judaei lateres facere cogebantur. In Aegypto lutum conficiebatur, et populus Dei peccatum illic operabatur. Ideo gemebat, ideo exauditus et liberatus est a peccato. Ideo Lex data, promissa gratia; ut Lex peccatum ex parte resecaret, gratia omne donaret.

PL 14, 1171D

エジプト人はここから都市を建てていた。ユダヤ人が煉瓦を作らされていたときである。エジプトでは泥が練られ、神の民はそこで罪を行っていた。それゆえ嘆き、それゆえ聞き入れられ、罪から解放されたのである。それゆえ律法が与えられ、恩寵が約束された。律法が罪を部分的に断ち切り、恩寵がすべてを赦すためである。

In Psalmum LXI, Caput XIII

詩篇61篇講解 第XIII章PL 14, 1171D
1

(Vers. 5.) Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium ejus repellebamus.

PL 14, 1171D

(第5節)彼がこれらのことを我々に授け、我々のためにこれらのことを引き受けているのに、我々は彼の代価を退けていた。

2

Unde ait: Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; quando pretium referente Juda proditore, Judaei in loculum mittere noluerunt dicentes: Non licet nobis mittere in loculum; quia pretium sanguinis est (Matth. XXVII, 6) .

PL 14, 1171D

それゆえ彼は言う。「しかし、彼らは私の代価を退けようと考えた」。裏切り者ユダがその代価を差し出したとき、ユダヤ人たちは、「これを献金箱に入れるのは許されない。血の代価だからである」(マタイ27:6)と言って、それを入れようとしなかった。

3

Damnatur hic judicio suo proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed validus sceleris sui testis. Unusquisque enim gravior accusator est sui, et inexcusabilem in se fert ipse sententiam.

PL 14, 1171D

ここで裏切り者は自らの判断によって断罪される。受け取った代価を投げ返したからである。彼は聖なる捧げ物の証しとしては弱いが、自分の罪の証人としては強い。人はみな、自分自身に対してより重い告発者であり、自分の中に弁解の余地のない判決を負っているからである。

4

Principes Synagogae suo condemnant se judicio. Profitentur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dum arguunt refundentem. Nam si recipiendum non fuit, nec solvendum fuit. Atque utinam aut non dedissent, aut quia dederant, nec recepissent.

PL 14, 1172A

会堂の指導者たちは、自分たちの判断によって自らを断罪する。彼らが差し出した代価を返した者を責めるとき、それが血の代価であると明言しているからである。受け取るべきでなかったのなら、払うべきでもなかった。彼らが払わなかったか、あるいは払ったからには受け取り返しもしなかったなら、どれほどよかったことか。

5

Repudiarunt enim quod in loculum mittere noluerunt, et emerunt inde agrum in sepulturam peregrinorum.

PL 14, 1172A

彼らは、献金箱に入れようとしなかったものを退け、それで異国人の埋葬のための畑を買ったのである。

6

Merito ergo gentiles, quibus agri ejus qui morte emptus est Christi, sepultura profecit, jam non sunt advenae, atque peregrini: sed cives sanctorum facti sunt, et domestici Dei; quia consepeliuntur Dei Filio: Judaei autem qui passionis ejus pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo.

PL 14, 1172A

それゆえ、キリストの死によって買われたあの畑の埋葬の恩恵を受けた異邦人たちは、もはや旅人でも寄留者でもなく、聖なる者たちと同じ市民、神の家の者となったのは当然である。神の子と共に葬られるからである。しかし、その受難の代価を退けたユダヤ人たちは、キリストから離れて異郷をさまよっている。

7

Tolerabilior illis vel in hoc proditor, quod confitetur errorem: illi autem crimen suum excusando acerbant. Verecundior est enim confessio post delictum. Impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: Quid ad nos? Tu videris (Ibid., 4) .

PL 14, 1172B

この点でも裏切り者のほうが彼らよりまだ耐えやすい。自分の過ちを告白するからである。彼らは自分たちの罪状を弁解することで、かえってそれをひどくした。罪の後の告白は、より慎み深いからである。それゆえ、共通の冒瀆を告白する者に、「我々に何の関わりがあるか。汝が見るがよい」(マタイ27:4)と言って反論したのは、恥知らずであった。

8

Quid enim dicebat proditor, nisi hoc: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Ibid.) ? Quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum; cum scelus sceleri sit adjunctum, ut quem scelerate emerunt, sceleratius trucidarent?

PL 14, 1172B

裏切り者は、「私は罪を犯した。義なる血を引き渡したのだから」(マタイ27:4)と言う以外の何を言っていたのか。引き渡す者の罪状であったものが、どうして受け取る者の罪でないことがあり得ようか。罪に罪が加えられ、悪辣に買った者を、さらに悪辣に屠ったのだから。

In Psalmum LXI, Caput XIV

詩篇61篇講解 第XIV章PL 14, 1172B
1

Cucurri, inquit, in siti. Verum est quidem quod Dominus noster Jesus sitivit. Beata Domini sitis; quia sitivit pro nobis, et maxime in passione. Denique dixit: Sitio (Joan. XIX, 28) .

PL 14, 1172B

「私は渇きのうちに走った」と彼は言う。我々の主イエスが渇いたというのは確かにそのとおりである。主の渇きは幸いである。我々のために渇いたからであり、とりわけ受難において渇いたからである。それゆえ彼は言った。「私は渇く」(ヨハネ19:28)。

2

Tunc itaque sitiebat, quando de latere suo restinctura sitim omnium vivae aquae fluenta fundebat. Denique scriptum est: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan., VII, 38) .

PL 14, 1172C

こうして、自分の脇腹から、万人の渇きを癒す生ける水の流れを注ぎ出そうとしたとき、彼は渇いていたのである。「その腹から生ける水の川が流れ出るであろう」(ヨハネ7:38)と書かれている。

3

Sed in Graeco medie positum est; quia ἔδραμον et singularem et pluralem numerum significat. Ergo etiam cucurri; et cucurrerunt, juxta Graecum possumus intelligere.

PL 14, 1172C

しかし、ギリシア語では〔単数とも複数とも取れる〕中間の形に置かれている。「走った」という語形(エドラモン)〔ギリシア語〕が単数も複数も意味するからである。それゆえ、ギリシア語に従えば、「私は走った」とも「彼らは走った」とも解することができる。

4

Diximus autem quid exprimat, cucurri, hoc est, festinavi sitim omnium suscipere, ut universos perpetui fontis ubertate satiarem (cui enim dedero aquam, non sitiet, neque hic, neque in futurum (Joan. IV, 13) , sicut dictum est ad Samaritanam); nunc dicamus quid significet: Cucurrerunt in siti.

PL 14, 1172C

「私は走った」が何を表すかは、すでに述べた。すなわち、万人の渇きを引き受けることを急いだのであり、永遠の泉の豊かさによってすべての人を満たすためである(「私が水を与える者は、ここでも将来も渇かない」(ヨハネ4:13)とサマリアの女に言われたとおりである)。今度は、「彼らは渇きのうちに走った」が何を意味するかを述べよう。

5

Hoc est, festinaverunt ut perfidiae suae aestu fontem vivum negantes, aeterna fauces suas ariditate siccarent; sicut ipse Dominus ait: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et fecerunt sibi contritos lacus (Jerem. II, 13) .

PL 14, 1172C

すなわち、彼らは急いだのである。自分たちの不信の熱によって生ける泉を拒み、永遠の乾きで自分たちの喉を干上がらせるために。主自身が言うとおりである。「彼らは生ける水の泉である私を捨て、自分たちのために砕けた水溜めを作った」(エレミヤ2:13)。

6

Nec mirum si sitierunt, qui aquam fontis aeterni tenere non poterant lubrici perfidiae suae rimis. Sitierunt ergo; quia se potu privaverunt spiritali, quem hauserant de consequenti petra.

PL 14, 1172D

永遠の泉の水を保つことができなかった者たちが渇いたのは、不思議ではない。彼らの不信の滑りやすい裂け目からこぼれたからである。それゆえ彼らは渇いた。付き従う岩から汲んだ霊的な飲み物を、自ら奪ったからである。

7

Unde et Symmachus ait: Τῷ δόλῳ αὐτῶν εὐλόγουν, hoc est, placuit illis in mendacio, cum objicerent falsa pro veris. Omne mendacium sitim habet, veritas ubertatem, quae in perpetuum perseverat.

PL 14, 1172D

それゆえシュンマコスは言う。「彼らは自分たちの欺きによって祝福していた」〔ギリシア語〕。すなわち、彼らは偽りの中で喜んでいたのであり、真実の代わりに偽りを差し出していたのである。偽りはみな渇きを抱え、真理は豊かさを抱え、その豊かさは永遠に続く。

In Psalmum LXI, Caput XV

詩篇61篇講解 第XV章PL 14, 1172D
1

Et quam cito probavit, quia cucurrerunt in mendacio! Ore suo, inquit, benedicebant, et corde suo maledicebant. Misera perfidorum sitis, qui aliud tenebant corde, et ore aliud loquebantur.

PL 14, 1172D

彼らが偽りのうちに走ったことを、彼はなんと早く証明したことか。「彼らは口で祝福し、心で呪っていた」と彼は言う。不信の者たちの渇きは惨めである。心では一つのことを持ち、口では別のことを語っていた。

2

Ubi autem fidei exundat ubertas, corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem. Quomodo autem benedixerint ore, et corde maledixerint, series Passionis ostendit, cum dicerent: Descendat de cruce et credimus ei (Matth. XV, 32) . Stulti!

PL 14, 1172D

しかし、信仰の豊かさがあふれるところでは、「心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」。彼らが口で祝福し、心で呪っていたことは、受難の経過が示している。「十字架から降りてみよ。そうすれば彼を信じる」(マタイ15:32)と言ったときである〔引照は底本の刷られたまま。この言葉はマルコ15:32にあり、マタイ27:42にも近い言葉がある〕。愚か者どもよ。

3

De morte surrexit, et non crediderunt; quomodo si de cruce descenderet, credidissent? Speravit in Domino, eripiat eum: liberet nunc eum, quoniam vult eum (Psal. XXI, 9) ; quia illudentes potius quam optantes ista dicebant, et interrogabant utrum esset Dei Filius, verbis pacifica loquentes, corde accusationem sacrilegii cogitantes.

PL 14, 1173A

彼は死から復活したのに、彼らは信じなかった。十字架から降りたなら、どうして信じただろうか。「彼は主に望みを置いた。主が彼を救い出すがよい。今、彼を解き放つがよい。主が彼を望んでいるのだから」(詩篇21:9)。彼らは望んでいたのではなく嘲っていたのであり、これらのことを言い、神の子であるかと問うて、言葉では平和を語りながら、心では冒瀆の告発を思っていたからである。

In Psalmum LXI, Caput XVI

詩篇61篇講解 第XVI章PL 14, 1173A
1

Sed haec mystica, veniamus ad moralia. Etenim quoniam non semel appetitur Christus, appetitus est semel in suo corpore quod suscepit in Virgine, appetitus est frequenter in eo corpore, quod est Ecclesia; nos enim sumus corpus Christi et membra. Appetitur et in singulis sanctis suis et innocentibus, qui Domino se dicarunt.

PL 14, 1173A

しかし、これらは奥義に関わることである。道徳に関わることに進もう。キリストは一度だけ狙われるのではないからである。キリストは、おとめの内で受けた自分の体において一度狙われ、教会である体において繰り返し狙われた。我々はキリストの体であり、その肢体だからである。キリストは、主に身を献げた自分の聖なる者たち、無垢な者たち一人ひとりにおいても狙われる。

In Psalmum LXI, Caput XVII

詩篇61篇講解 第XVII章PL 14, 1173B
1

Recordamur aliquem (Gratiano imperat.) proxime ab omnibus appetitum, a suis destitutum ac proditum: qui dudum in suggestu locatus imperii, subito egens omnium ab ipsis quorum haereditarium fuerat sortitus obsequium, coepit urgeri, ingruentibus in exitum, inferentibus mortem, nullo auxiliatore, nullo jam socio sui, nullo comite.

PL 14, 1173B

我々は、ごく最近、万人から狙われ、自分の者たちに見捨てられ、裏切られた一人の人(グラティアヌス帝)を思い出す。彼は先ごろまで統治の壇上に据えられていたのに、突然すべてを失い、その奉仕が世襲であったはずのまさにその者たちによって追い詰められ始めた。破滅へと襲いかかる者たち、死をもたらす者たちがおり、助け手は一人もなく、もはや仲間も、供もいなかった。

2

Quid aliud melius dixerit, quam quod ex ipso cui se devovit, acceperat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Hoc est, quid persequimini; quid furitis; quid insultatis? Carnem potestis interficere, animam non potestis.

PL 14, 1173B

身を献げた当の神から受けたもの、「私の魂は神に服するのではないか」という言葉のほかに、何がよりよく言えただろうか。すなわち、「なぜ諸君は迫害するのか。なぜ荒れ狂うのか。なぜ嘲るのか。諸君は肉を殺すことはできるが、魂を殺すことはできない」ということである。

3

Vitam illam corporis potestis eripere, meritum non potestis exstinguere. Scriptum est enim: Nolite timere eos qui possunt occidere carnem, animam autem non possunt: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28) .

PL 14, 1173B

体のあの命は奪い取れるが、功績を消し去ることはできない。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼすことのできる者を恐れよ」(マタイ10:28)と書かれているからである。

4

Anima ergo quae Deo subdita est, non est humanae subdita potestati; ab ipso enim vitae fructum sperat aeternae, et perpetuae salutis auxilium. Ille ergo cui me tradidi, et necatum tuebitur, et mortuum resuscitabit, et ulciscetur occisum.

PL 14, 1173C

それゆえ、神に服している魂は、人の権能に服してはいない。魂は神から、永遠の生命の実りと、永続する救いの助けを望むからである。「私が身を委ねた者は、殺された私を守り、死んだ私を復活させ、殺された私の仇を討つであろう」。

5

Raptus est justus, ne malitia mutaret cor ejus. Mors ergo ista magis peccati fuga, quam morientis est detrimentum.

PL 14, 1173C

「義人は奪い去られた。悪が彼の心を変えないためである」。それゆえこの死は、死ぬ者の損失であるというより、むしろ罪からの逃避である。

In Psalmum LXI, Caput XVIII

詩篇61篇講解 第XVIII章PL 14, 1173C
1

Etenim ipse est Deus meus, adjutor meus, defensor meus: non movebor amplius. Qui labitur, commovetur; eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat.

PL 14, 1173C

「まことに彼こそ私の神、私の助け手、私の守り手である。私はもはや動かされない」。滑る者は動かされる。自分の無傷と無垢の、いわば持ち場から流れ落ちるからである。

2

Semel enim in petra Christi locatus lubricum non debet habere vestigium; sed tenere status proprii firmamentum. Unde immobilis dicitur, qui servat immobilem voluntatem, et propositum aliquod intentione animi fidelis exsequitur.

PL 14, 1173C

一度キリストの岩の上に据えられた者は、滑りやすい足跡を持ってはならず、自分の立場の堅固さを保たねばならない。それゆえ、不動の意志を保ち、忠実な心の集中によって何かの志を成し遂げる者が、不動と言われる。

3

Nam et Dei immobilem voluntatem legimus, sicut habes ad Hebraeos: In quo amplius Deus ostendere volens haeredibus repromissionis immobilitatem voluntatis suae, interposuit jusjurandum (Hebr. VI, 17) .

PL 14, 1173D

神の意志が不動であることも我々は読んでいる。ヘブライ書にあるとおりである。「そこで神は、約束の相続人たちに、自分の意志の不動をさらにはっきり示そうとして、誓いを介在させた」(ヘブライ6:17)。

4

Recte ergo immobilis voluntas Dei, quae nullius peccati movetur illecebris. Homines vero mobiles, lubrici ad delinquendum, faciles ad errandum. Denique de Judaeis dictum est: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua (Matth. XXVII, 39) .

PL 14, 1173D

それゆえ、神の意志が不動であるのは当然である。それはいかなる罪の誘惑にも動かされない。しかし人間は動きやすく、罪を犯すことに滑りやすく、誤ることに容易である。だから、ユダヤ人については、「通りかかる者たちは、頭を振りながら彼を冒瀆した」(マタイ27:39)と言われている。

5

Et ipse Dominus in psalmo ait: Omnes qui videbant me, aspernabantur me: et locuti sunt labiis, et moverunt caput (Psal. XXI, 8) . Caput omnium Christus est. Melius est igitur ut maneat Christus in nobis, quam aliqua nostri commotione moveatur.

PL 14, 1174A

主自身も詩篇の中で言う。「私を見る者はみな私を軽んじ、唇で語り、頭を振った」(詩篇21:8)。万人の頭はキリストである。それゆえ、キリストが我々のうちにとどまるほうが、我々の側の何らかの動揺によってキリストが動かされるよりもよい。

6

Unde Judaei moventes capita sua dicebant: Tolle a terra talem hunc (Act. XXII, 22) . Geraseni rogabant, ut de finibus eorum recederet (Luc., VIII, 37) : Ecclesia autem tenuit eum, nec dimisit eum.

PL 14, 1174A

それゆえ、ユダヤ人たちは頭を振りながら言った。「このような者を地から取り去れ」(使徒言行録22:22)。ゲラサの人々は、自分たちの領地から立ち去るようにと願った(ルカ8:37)。しかし教会は彼を捕らえて、離さなかった。

7

Ideo illa quae tenuit eum, possidet: illi qui moverunt, tenere non possunt. Pulchre autem ait evangelista quia transeuntes movebant capita sua (Matth. XXVII, 39) : transeuntes, non stantes. Stamus in atriis sanctis, praeterimus in plateis.

PL 14, 1174A

それゆえ、彼を捕らえた教会は彼を所有し、動かした者たちは彼を捕らえておくことができない。福音書記者が、通りかかる者たちが頭を振った(マタイ27:39)と言うのは美しい。通りかかる者であって、立つ者ではない。我々は聖なる庭に立ち、広場では通り過ぎる。

8

Sacerdos praeteriit, levita pertransivit: stetit ille qui vulnera inflicta curavit. Et ideo illi non dixerunt qui transibant viam: Benedictio Domini super vos: benedicimus vos de domo Domini (Psal. CXXVIII, 8) ; stantes enim, non transeuntes sunt pedes benedicentium.

PL 14, 1174B

祭司は通り過ぎ、レビ人は通り過ぎたが、負わされた傷を癒した者は立ち止まった。それゆえ、道を通りかかる者たちは、「主の祝福が汝らにあるように。我々は主の家から汝らを祝福する」(詩篇128:8)とは言わなかった。祝福する者たちの足は、通り過ぎるのではなく、立っているからである。

9

Denique et vineam cujus soluta munitio est, transeuntes vindedemiant, non manentes. Transeuntes sibilant, sicut in Threnis Hieremiae legimus: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem (Thren. II, 15) .

PL 14, 1174B

さらに、囲いが取り払われたブドウ畑〔底本は vindedemiant。vindemiant と読む〕でも、収穫するのは通りかかる者であって、とどまる者ではない。通りかかる者は口笛を吹く。エレミヤの哀歌に読むとおりである。「道を通るすべての者は、汝に手をかけ〔tenuerunt。手を打つの意か〕、口笛を吹き、エルサレムの娘に向かって頭を振った」(哀歌2:15)。

10

Ideo sacerdos non potuit coronari, levita non potuit, quia transierunt, et tamquam umbra praeterierunt. Stephanus autem martyrio coronatus est; quia stantem videbat Dominum Jesum, immobilem, non praetereuntem.

PL 14, 1174B

それゆえ祭司は冠を受けることができず、レビ人も受けることができなかった。通り過ぎ、影のように過ぎ去ったからである。しかしステファノは殉教によって冠を受けた。立っている主イエスを見ていたからである。動かず、通り過ぎることのない主を。

11

Immobilis ergo fide Stephanus immobilem Christum videbat: nullo erat mortis timore commotus. Non movit se Stephanus, non movit se Christus. Commoti sunt filii proditoris, de quibus dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent (Psal. CVIII, 10) .

PL 14, 1174C

それゆえステファノは、信仰によって動かない者として、動かないキリストを見ていた。死の恐れによって動かされることは少しもなかった。ステファノは動かず、キリストも動かなかった。裏切り者の子らは動かされた。彼らについて言われている。「彼の子らは動かされて追い払われ、乞い歩くがよい」(詩篇108:10)。

12

Eget enim medico qui movetur. Inops peccator, dives est justus; quia nullo bono deficit, qui Dominum semper inquirit.

PL 14, 1174C

動かされる者は医者を必要とするからである。罪人は貧しく、義人は富んでいる。常に主を尋ね求める者は、いかなる善にも欠けないからである。

In Psalmum LXI, Caput XIX

詩篇61篇講解 第XIX章PL 14, 1174C
1

Et quia inde tractus est sermo, qui dixit: Non movebor amplius; quod moveri ad culpam sit, ostendit ipse David dicens: Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos (Psal. LXV, 9).

PL 14, 1174C

そして、「私はもはや動かされない」と言った言葉がここから導かれたのであるから、動かされるとは咎へと動かされることであると、ダビデ自身が示している。「私の魂を命に置き、私の足が動かされることを許さなかった者」(詩篇65:9)。

2

Unde et sancto dicitur a Domino Deo nostro: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31) ; quoniam qui Deo proximus est, lapsui non potest esse vicinus.

PL 14, 1174D

それゆえ、聖なる者にも、我々の主なる神から言われる。「しかし汝はここに、私と共に立て」(申命記5:31)。神に近い者は、墜落の近くにいることがありえないからである。

3

Omnis enim culpa velut adversario nisu de loco dejicere, et de proprio statu mentem movere consuevit: quod vel ab hoste, vel ab luctamine tractum videtur. Perturbat ira, incendit libido, stimulat invidia, excruciat avaritia, timor dejicit, moeror affligit.

PL 14, 1174D

すべての咎は、敵対する力によるかのように、人を場所から突き落とし、心をそれ自身の立場から動かすのが常だからである。これは敵から、あるいは格闘から引かれた比喩と見える。怒りは乱し、情欲は燃やし、妬みは刺し、貪欲は責めさいなみ、恐れは突き落とし、悲嘆は苦しめる。

4

Et Petro dictum est a Domino Jesu: Veni retro post me (Marc. VIII, 33) . Non dixit: Veni retro (hoc enim diabolo soli dixit) sed: Veni retro post me; non est enim retro, qui post Christum est.

PL 14, 1174D

ペトロにも主イエスから言われた。「私のうしろに、私に従って来い」(マルコ8:33)。「うしろに来い」とだけ言ったのではなく(それは悪魔にだけ言ったのである)、「私のうしろに、私に従って来い」と言った〔retro は「うしろへ」、post me は「私の後に」で、アンブロシウスは後者が付くことに意味を見る〕。キリストに従う者は、後ろへ退いているのではないからである。

5

Sed quia errabat Petrus, sicut Dominus ipse ait ad ipsum: Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Ibid.) ; ideo post me veni, ut incipias non humana, sed divina sentire. Ideo et hic justus rapiendus e terris ait: Non movebor amplius.

PL 14, 1175A

しかし、ペトロは誤っていた。主自身が彼に言うとおりである。「汝は神のことを思わず、人のことを思っている」(マルコ8:33)。それゆえ、「私に従って来い」と言ったのは、あなたが人のことではなく神のことを感じ始めるためである。それゆえ、ここでも、地から奪われようとする義人は言う。「私はもはや動かされない」。

6

Dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23) . Non enim labi poterit qui coeperit esse cum Christo; quia mors justo non naturae finis, sed culpae est.

PL 14, 1175A

「解かれて、キリストとともにいること、それははるかに良い」(フィリピ1:23)からである。キリストと共にいることを始めた者は、滑り落ちることがありえない。義人にとって、死は本性の終わりではなく、咎の終わりだからである。

In Psalmum LXI, Caput XX

詩篇61篇講解 第XX章PL 14, 1175A
1

Inter has voces subito videt agmina persequentium, et inter pericula positus non de se sollicitus; sed de his quos liberare cupiebat, ait: Quousque irruitis in hominem, interficientes universos (Supra, vers. 4) ? Si me quaeritis, cur alios vultis occidere?

PL 14, 1175A

こうした言葉のさなか、彼は突然、迫害する者たちの群れを見て、危険の中に置かれながら、自分のことではなく、解放したいと望んでいた者たちのことを案じて言う。「いつまで汝らは人に襲いかかり、ことごとくを殺そうとするのか」(上、第4節)。諸君が私を求めるなら、なぜほかの者たちを殺そうとするのか。

2

Offero me ipse pro multis; quia pro omnibus solus se ille potuit offerre, qui auctor est omnium.

PL 14, 1175B

私自身が多くの者のために自分を捧げる。万人のために自分を捧げることができたのは、万人の創始者であるあの者ひとりだけだったからである。

3

Ipsius ergo quem sequebatur imitator ait (Joan. XVIII, 8 et 9) : Si me quaeritis, sinite hos abire; ut impleatur sermo quem dixit Jesus: Quia non perdidi ex ipsis quemquam praeter unum (hoc enim in alio libro sententia Domini comprehendit); qui tamen sua magis periit voluntate, quam mea, inquit, severitate punitus est.

PL 14, 1175B

それゆえ、彼が従っていた者の模倣者として彼は言う(ヨハネ18:8、9)。「私を求めるなら、この者たちを去らせよ。イエスが語った言葉が成就するためである。『私は彼らのうちから、一人のほかは誰も滅ぼさなかった』」(それは別の書で主の言葉が含んでいるからである)。しかしその一人は、私の厳しさによって罰せられたというより、むしろ自分の意志によって滅んだのだ、と彼は言う。

4

Et cum ego me sponte offeram, irruitis et incumbitis tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae (Psalmi vers. 4) ; hoc est: Apex dudum nobilis sedis augustae, et circumfusi toto orbe Romano validus quondam murus imperii, sicut paries inclinatus, aut maceries impulsa collabor.

PL 14, 1175B

私が自ら進んで自分を差し出しているのに、諸君は、傾いた壁、押し倒された石垣のように、私に襲いかかり、のしかかる(詩篇の第4節)。すなわち、かつて高貴な皇帝の座の頂にあり、ローマ世界全体に広がる統治の、かつては強固な城壁であった私が、傾いた壁、押し倒された石垣のように崩れ落ちる、ということである。

In Psalmum LXI, Caput XXI

詩篇61篇講解 第XXI章PL 14, 1175C
1

Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: Tollamus justum, tollamus misericordem; quia gravis est nobis etiam ad videndum: sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putaverunt; hoc est enim: Pretium meum cogitaverunt repellere; quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis jungit.

PL 14, 1175C

しかし、よしとしよう。彼らは私を死に至るまで狙い、殺すために私を求めて言った。「義人を取り除こう、慈しみ深い者を取り除こう。我々には見るのさえ重いからだ」。しかし彼らは、私の評判、私の貞潔までも、偽りの中傷で傷つけようと考えた。すなわち、「彼らは私の代価を退けようと考えた」とはこのことである。我々の代価は貞潔であり、それは我々を家畜から分け、天使に結びつけるからである。

2

Pretium nostrum misericordia est, quae nos dum confertur inopibus, redimit a morte. Pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et servitute depressos Christo acquisivit.

PL 14, 1175C

我々の代価は慈しみである。それは貧しい者たちに与えられるとき、我々を死から贖う。我々の代価は信仰である。それは、異邦人の誤りと隷属に押さえつけられたすべての人間を、キリストのために獲得した。

3

Pretium nostrum bona existimatio est; quia uniuscujusque nostrum meritorum series aestimatur. Pretium nostrum munditia atque simplicitas est; quia scriptum est: Possessio pretiosa vir mundus (Prov. XII, 27) ; nihil enim pretiosius viro simplici.

PL 14, 1175C

我々の代価は良い評判である。我々一人ひとりの功績の連なりが評価されるからである。我々の代価は清さと純真である。「清い人は貴重な所有物である」(箴言12:27)と書かれているからである。純真な人より貴いものはない。

4

Unde Apostolus pulchre: Abundavit, inquit, in divitiis simplicitatis suae (II Cor. VIII, 2) . Quid enim simplicitate ditius: quae sicut bonus paterfamilias satis sibi abundat, et sua puritate contenta, non quaerit alienum, nec abrodit; sed de se caeteros fingit?

PL 14, 1176A

それゆえ使徒は見事に言う。「彼はその純真の富において満ちあふれた」(二コリント8:2)。純真より豊かなものがあろうか。それは、善い家長のように、自分にとって十分に満ち足り、自分の清らかさに満足して、他人のものを求めず、かじり取りもせず、自分を基準にほかの人々を思い描くのである。

5

Innocens enim credit omni verbo, nec se in artes varias saepe commutat; sicut astutia quae ut sit cauta, timet omnia, nec se consiliis suis credit: versat suas ipsa sententias. Simplicitas autem timere nil novit.

PL 14, 1176A

無垢な者は、どんな言葉も信じ、さまざまな術策へとしばしば自分を変えることもないからである。狡猾が、用心深くあるために万事を恐れ、自分のはかりごとさえ信じず、自分の判断をひっくり返すのとは違う。純真は、何も恐れることを知らない。

6

Hoc igitur genere pretium justi repellere tentaverunt; etsi possit et illud intelligi, quia aurum ejus manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes.

PL 14, 1176A

彼らはこのようなやり方で、義人の代価を退けようとした。また、次のようにも解することができる。彼の金を手では受け取りながら、心の奥では退けていた、すなわち、獲物を握りながら信義を否んでいたのである。

In Psalmum LXI, Caput XXII

詩篇61篇講解 第XXII章PL 14, 1176B
1

Unde et ait: Cucurri in siti; eo quod fidem quaereret, et invenire non posset, destitutus a sociis, a propriis derelictus.

PL 14, 1176B

それゆえ彼は言う。「私は渇きのうちに走った」。忠実を求めたが見いだすことができず、仲間に見捨てられ、身内に見放されたからである。

2

Sic Dominum Jesum legimus in Evangelio et esurisse, et sitisse (Matth., IV, 2, et Joan. XIX, 28) ; cum esuriret fidem nostram, sitiret opera nostra, quaerere videretur aliena.

PL 14, 1176B

このように我々は、福音書で主イエスが飢え、また渇いたと読む(マタイ4:2、ヨハネ19:28)。キリストは我々の信仰に飢え、我々の業に渇き、他人のものを求めているかのように見えたのである。

3

Aut ut ad sitim corporis referamus, quanta indignitate dicit: Cucurri in siti? hoc est: Ego sitiebam, cum alii mea vina ructarent; et ex illo suggestu sublimis imperii, opulentiaque regali, ad extrema sitis plebeia quadam vilitate deductus sum.

PL 14, 1176B

あるいは体の渇きに関係づけるなら、「私は渇きのうちに走った」と、どれほどの屈辱をもって言っていることか。すなわち、ほかの者たちが私のぶどう酒を飲んで満ち足りている間、私は渇いていたのであり、あの崇高な統治の壇上と王者の富から、民衆のような卑しさへと、極度の渇きにまで落とされたのである。

In Psalmum LXI, Caput XXIII

詩篇61篇講解 第XXIII章PL 14, 1176B
1

Et quia Graecus habet ἔδραμον, quod significat et cucurri singulariter, et cucurrerunt pluraliter, potest et sic intelligi: Cucurrerunt in siti, quorum fauces aestu nimio fundendi mei sanguinis aruerunt. Sicut enim est sitis fidei, ita et perfidiae.

PL 14, 1176B

ギリシア語の本は「走った」の形(エドラモン)〔ギリシア語〕を持ち、それは単数では「私は走った」、複数では「彼らは走った」を意味するので、こうも解することができる。「彼らは渇きのうちに走った」。私の血を流そうとする過度の熱のために、喉が干上がった者たちである。信仰の渇きがあるように、不信の渇きもあるからである。

2

Sitim illam justus sitit, qui ait: Sitivit anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 3) . Istam perfidi, quorum lingua prae siti aruit. Quam sitivit ille qui inter convivii dapes et pocula constitutus, innocentis convivae necem moliebatur Augusti?

PL 14, 1176C

あの渇きは、「神よ、私の魂は汝に渇いた」(詩篇41:3)と言う義人が渇くものである。この渇きは、不信の者たちが渇くものであり、その舌は渇きのあまり干上がった。宴の馳走と杯の間に身を置きながら、客人である無実の皇帝の死を企てていたあの者は、いかなる渇きを渇いたことか。

3

Nonne tibi videbatur, impie, cum manducares, caedem parares, quod humana sub dentibus tuis ossa crepitarent? Cum vinum biberes, et parricidium cogitares, quod illis poculis sanguinem tibi innocentis infunderes?

PL 14, 1176C

不敬虔な者よ。汝は食べながら殺戮を準備していたとき、汝の歯の下で人の骨が砕ける音がするように思われなかったか。ぶどう酒を飲みながら近親殺し〔主君殺し〕を思っていたとき、あの杯で無実の者の血を自分に注いでいるように思われなかったか。

4

Ita prorsus alienus non solum ab imitatione, sed etiam a lectione divina; ut non tibi veniret in mentem versiculus ille psalmorum: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14 et 15) .

PL 14, 1176C

汝は、神的な模倣からのみならず、聖なる書を読むことからもまったく無縁であったので、詩篇のあの小節が汝の心に浮かばなかった。「だが汝は、心を同じくする人、私の導き手、私の知己、私とともに甘い食物を取っていた者」(詩篇54:14、15)。

5

Atque ille alius, cujus meminit in Evangelio ipse Dominus Jesus: Qui edebat mecum panem, levabit super me calcaneum suum (Joan. XIII, 18) .

PL 14, 1177A

また、福音書で主イエス自身が言及しているあの別の者もそうである。「私と共にパンを食べていた者が、私に向かってかかとを上げるであろう」(ヨハネ13:18)。

In Psalmum LXI, Caput XXIV

詩篇61篇講解 第XXIV章PL 14, 1177A
1

Quid tibi faciam Ephraem; quid tibi faciam Juda (Ose. VI, 4) ? Plures reliquisti nobis proditionis tuae et fraudis haeredes; haec enim etiam ad proditorem Judam potest per apostrophen derivari. Prodidisti vitam, regnum, Dominum.

PL 14, 1177A

「エフライムよ、汝に何をしようか。ユダよ、汝に何をしようか」(ホセア6:4)。汝は我々に、汝の裏切りと欺きの相続人を多く残した。これは頓呼によって、裏切り者ユダにも向けることができるからである。汝は命を、王国を、主を裏切った。

2

Sed Jesus Dominus semel in se, frequenter in servulis suis proditur. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi, inquit, fecistis (Matth. XXV, 40) . Tu commissos tibi loculos et pecunias pauperum suscepisti, iste provincias sibi creditas.

PL 14, 1177A

しかし主イエスは、一度は自分自身において、しばしば自分の僕たちにおいて裏切られる。「汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:40)と言うからである。汝は託された財布と貧しい者たちの金を受け取ったが、この者は自分に任された属州を受け取った。

3

Tu apostoli honorem, ille militiae dignitatem, administrationis infulas. Numero honores ejus, ut crimen exaggerem.

PL 14, 1177A

汝は使徒の名誉を、あの者は軍務の位階と統治の飾り帯を受けた。私は彼の栄誉を数え上げる。罪状を重くするためである。

4

Convivii violastis uterque consortium: tu tamen de convivio ad proditionem surrexisti, iste ad necem; hoc est, tu, licet in scelere, verecundior, qui negasti quod inferendam necem credideris Domino quem prodebas, qui pretium refudisti; ne residere apud te merces parricidii videretur.

PL 14, 1177A

諸君はどちらも宴の交わりを汚した。しかし汝は宴から裏切りへと立ち上がり、この者は殺害へと立ち上がった。すなわち汝は、罪のうちにあるとはいえ、より慎み深かった。汝は、自分が裏切っていた主に死が加えられると信じていたことを否み、代価を投げ返したからである。近親殺しの報酬が汝のもとにとどまっていると見られないためであった。

5

Iste non solum tenuit acceptam, verum etiam extorsit non oblatam mercedem proditionis. Iste non solum deceptus non est alieno mendacio: sed fefellit suo, et fefellit ut occideret.

PL 14, 1177B

この者は、受け取った裏切りの報酬を持ち続けたばかりか、差し出されなかった報酬までも強奪した。この者は、他人の偽りに欺かれなかっただけでなく、自分の偽りで欺き、殺すために欺いた。

6

Et cum ille convivium recusaret, qui se videret esse perimendum, iste sacramentum obtulit; ne qua periret sibi cumulandi pars criminis. Postremo superioris proditoris pecunia profecit ad sepulturam peregrinorum: iste sepulturam integram suo principi denegavit.

PL 14, 1177B

殺されようとしているのを見たあの者〔グラティアヌスを指すと解した〕が宴を拒んだとき、この者は誓約を差し出した。罪を積み重ねるのに、どの部分も欠けないようにするためである。最後に、先の裏切り者の金は異国人の埋葬の役に立ったが、この者は自分の君主に、完全な埋葬を拒んだ。

In Psalmum LXI, Caput XXV

詩篇61篇講解 第XXV章PL 14, 1177B
1

Nec defuit qui manus lavaret dicens: Innocens sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24) ; in quo se Pilatus non diluit, sed inquinavit: et implicavit, non exuit. Nam etsi nullum pondus in perditorum judiciis, tamen vinculum majus in confessionibus.

PL 14, 1177B

手を洗って言う者にも事欠かなかった。「私はこの義人の血について潔白である」(マタイ27:24)。この言葉でピラトは自分を洗い清めたのではなく、汚したのであり、巻き込まれたのであって、脱したのではない。滅びた者たちの判断には何の重みもないが、告白にはより大きな縛りがあるからである。

2

Justos enim non aliena absolvit sententia, sed sua vita: injusti se ipsos vehementius suis vocibus alligant, qui alios alligare non possunt. Tamen ne huic quoque deesse confessio propria videretur, juravit ut pejeraret.

PL 14, 1177C

義人を放免するのは他人の判決ではなく自分の生き方であり、不義な者は、他人を縛ることができなくとも、自分の言葉によって自分自身をいっそう強く縛る。それでもなお、この者にも自らの告白が欠けているように見えないために、偽って誓うために誓った。

3

Lavit manus, cum Evangelium tangeret: ne quid deesset exemplo. Lavit aqua manus, ut sceleratius inquinaret innocentis sanguine. Nec Herodes defuit, cui alter Pilatus se placiturum credidit, si captum principem destinasset.

PL 14, 1177C

彼は福音書に触れながら手を洗った。先例に欠けるところがないようにである。水で手を洗ったが、それは無実の者の血でいっそう罪深く汚すためであった。ヘロデにも事欠かなかった。もう一人のピラトは、捕らえた君主を送れば彼の意に適うと信じた。

4

Quid illud quoque dicam, quod is quoque vestem dealbatam indutus est ad illudendum: postea quoque regia veste donatus est ad moriendum; ne amisisse honorem debitum videretur?

PL 14, 1177C

さらに、あの者〔is が誰を指すかは定かでない。殺された皇帝グラティアヌスと取った〕もまた、嘲りのために白い衣を着せられ、のちには死ぬために王の衣を与えられたということを、どう言おうか。受けるべき栄誉を失ったと見えないためであった。

5

Nam etsi scelere interiit, jus tamen collatae sibi potestatis etiam mortuus reservabat, eorum ipsorum a quibus negabatur, vel ministerio, vel assensu.

PL 14, 1178A

彼は罪によって滅んだが、それでも死してなお、自分に授けられた権能の権利を、彼を否認したまさにその者たちの奉仕か同意によって保っていたのである。

In Psalmum LXI, Caput XXVI

詩篇61篇講解 第XXVI章PL 14, 1178A
1

Addebatur huic tanto sceleri pompa feralis; nisi is qui impatienter ista deflebat, cognitis quae parabantur, justo commotus dolore increpasset victorem superbum, tyrannis illa, non regibus inferri solere.

PL 14, 1178A

この大きな罪に、さらに葬送の行列が加えられるところであった。もし、これらのことを耐えがたく嘆いていたあの者〔is qui … deflebat が誰を指すかは本文から定かでない〕が、準備されていることを知り、正当な悲しみに動かされて、傲慢な勝者を叱責しなかったなら、そうなっていたであろう。そのようなことは、王に対してではなく、僭主に対して行われるのが常だと。

2

Sic horrore flagitii territus deposuit teterrimi sceleris apparatum. Nec petitor igitur sepulturae defuit, etsi Joseph ille qui justus dicebatur, defuit. Sed longe Maximus saevior denegabat, quod ipse Pilatus auferre non potuit.

PL 14, 1178A

こうして彼は、悪行の恐ろしさに怯え、この極悪の罪の準備を取りやめた。それゆえ、埋葬を請い求める者に事欠くことはなかった。義人と呼ばれたあのヨセフ〔アリマタヤのヨセフ〕がいなかったとしてもである。しかしマクシムスは、ピラトでさえ奪えなかったものを、はるかに残酷に拒んだ。

3

In quo parricidae humanitas defuit, innocenti tamen non defuit gratia: et ad tempus assumpta patientia, vindicta paululum comperendinata est.

PL 14, 1178A

この点で、近親殺しには人間らしさが欠けていたが、無実の者には恩寵が欠けなかった。そして、一時のあいだ忍耐が引き受けられ、報復はしばらく先に延ばされた。

In Psalmum LXI, Caput XXVII

詩篇61篇講解 第XXVII章PL 14, 1178B
1

(Vers. 6, 7.) Ideoque ait: Verumtamen Deo subjecta est anima mea; quoniam ab ipso est patientia mea. Quia ipse est Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Hoc est, numquid sepultura corporis negata perpetuae quietis mansionem mihi abstulit?

PL 14, 1178B

(第6、7節)それゆえ彼は言う。「しかし、私の魂は神に服している。私の忍耐は彼から来るからである。彼こそ私の神、私の救い、私を引き受ける者である。私は移り去らない」。すなわち、体の埋葬が拒まれたからといって、永遠の安息の住まいが私から取り去られたであろうか、ということである。

2

Habeo habitaculum meum in Domini tabernaculo, et in sancto monte ejus requiescam. Non emigrabo humano scelere; quia Domini favore susceptus sum; quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio a charitate Christi me separare poterunt.

PL 14, 1178B

私は主の幕屋に私の住まいを持ち、その聖なる山で憩う。人の罪によって移り去ることはない。主の好意によって受け入れられたからであり、死も剣も苦難も、キリストの愛から私を引き離すことはできないからである。

3

Non enim innocens de tabernaculis justorum, sed peccator emigrat. Migrant Judae proditoris haeredes, de quibus et similibus eorum merito dicitur: Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent; ejiciantur de habitaculis suis (Ps. CVIII, 10) .

PL 14, 1178B

無垢な者が義人たちの幕屋から移り去るのではなく、罪人が移り去るからである。裏切り者ユダの相続人たちは移り去る。彼らとその類の者たちについては、当然こう言われる。「彼の子らは動かされて追い払われ、乞い歩くがよい。その住まいから追い出されるがよい」(詩篇108:10)。

In Psalmum LXI, Caput XXVIII

詩篇61篇講解 第XXVIII章PL 14, 1178C
1

Quod bene et ad Dominum Jesum Christum refertur, qui cum descendisset in terras, ut crucifigeretur, ut sepeliretur; non emigravit a Patre, sed in Patre mansit. Traditus sum, et non egrediebar (Ps. LXXXVII, 9) .

PL 14, 1178C

これは主イエス・キリストにもよく当てはまる。彼は十字架につけられ、葬られるために地に降りたが、父から移り去ることなく、父のうちにとどまった。「私は引き渡され、出ていかなかった」(詩篇87:9)。

2

Nec deposuit quod erat, sed reservavit: nec desivit esse in Dei forma, sed perseveravit: non immutata per susceptionem corporis Dei gloria, sed manente, triumphum acquisivit, potentiam non amisit.

PL 14, 1178C

彼は自分であったものを捨てたのではなく、保った。神の形であることをやめたのではなく、とどまった。体を受けたことによって神の栄光が変わることなく、とどまったままで、凱旋を獲得し、力を失わなかった。

3

Unde ipse ait: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Marc. XIV, 62) .

PL 14, 1178C

それゆえ彼自身が言う。「汝らは今から、人の子が力の右に座しているのを見るであろう」(マルコ14:62)。

In Psalmum LXI, Caput XXIX

詩篇61篇講解 第XXIX章PL 14, 1178C
1

(Vers. 9.) Unde convocatos gentium populos, et acquisitos Patri, suo sanguine, hortatur ad fidem dicens: Sperate in eum omnes conventus plebis meae; hoc est, non solus Israel, sed omnes, inquit: nec solae reliquiae, sed etiam gentium plenitudo: nec solae gentes, sed Israel; cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit.

PL 14, 1178C

(第9節)それゆえ彼は、集められた諸国民と、自分の血によって父のために獲得された民に、信仰を勧めて言う。「望みを彼に置け、私の民のすべての集いよ」。すなわち、イスラエルだけでなく、すべての者であると彼は言う。残りの者だけでなく、諸国民の満ちるものもである。諸国民だけでなく、イスラエルもである。諸国民の満ちるものが入るとき、そのとき全イスラエルが救われるからである。

2

Quis potest divina mysteria comprehendere? Quorum tanta multitudo est, ut jure Paulus miretur, meritoque dixerit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33) !

PL 14, 1179A

神の奥義を、誰が理解できようか。その奥義はあまりに数が多いので、パウロが驚き、当然次のように言ったのである。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ」(ローマ11:33)。

3

Repulsae gentes sunt, ut eligeretur Israel: caecatus est postea Israel propter vocationem gentium; et caecati Israel reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt, postquam intravit gentium plenitudo. Ita culpa Israel profuit gentibus: fides gentium Israelitem populum liberavit.

PL 14, 1179A

イスラエルが選ばれるために、諸国民は退けられた。のちに、諸国民の召しのためにイスラエルは盲目にされ、盲目にされたイスラエルの残りの者は、諸国民の満ちるものが入ったのち、恩寵の選びに従って救われた。こうして、イスラエルの咎は諸国民に益をもたらし、諸国民の信仰はイスラエルの民を解放した。

In Psalmum LXI, Caput XXX

詩篇61篇講解 第XXX章PL 14, 1179A
1

Effundite, inquit, coram illo corda vestra. Qui induit fidem, prius perfidiam debet exuere, evacuare cor suum omni labe malitiae; ut capax fiat cor ejus gratiae spiritalis. Ideoque Apostolus ait: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23) .

PL 14, 1179A

「彼の前に汝らの心を注ぎ出せ」と彼は言う。信仰を身にまとう者は、まず不信を脱ぎ捨て、自分の心を悪意のあらゆる汚れから空にせねばならない。その心が霊的な恩寵を受け入れる器となるためである。それゆえ使徒は言う。「汝らの精神の霊において新たにされよ」(エフェソ4:23)。

2

Cum enim effunditur vetus malitia, nova sumitur gratia, qua unusquisque renovatur. Dicit ergo Filius Dei: Effundite coram illo corda vestra; quia sciebat Patrem esse dicturum: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28) .

PL 14, 1179B

古い悪意が注ぎ出されるとき、新しい恩寵が受けられ、それによって人はそれぞれ新しくされる。それゆえ神の子は言う。「彼の前に汝らの心を注ぎ出せ」。父が、「私はすべての肉の上に、私の霊を注ぐ」(ヨエル2:28)と言うことを知っていたからである。

3

Est etiam illa traditio, ut cor nostrum videamur effundere, quando omnes cogitationes alicui et voluntates nostri cordis aperimus. Ergo jactemus in Deum cogitationes nostras, nec aliquid eum latere credamus. Effundimus cor nostrum coram ipso, cum disceptationes exinanimus humanas.

PL 14, 1179B

また、次のような言い習わしもある。自分の心のすべての考えと意志を誰かに開くとき、我々は自分の心を注ぎ出すと言われる。それゆえ、我々の考えを神に投げ出し、神に隠れることが何かあると思わないようにしよう。人間の論争を空にするとき、我々は神の前に自分の心を注ぎ出すのである。

In Psalmum LXI, Caput XXXI

詩篇61篇講解 第XXXI章PL 14, 1179B
1

(Vers. 10.) Verumtamen vani filii hominum: mendaces filii hominum in stateris ut decipiant.

PL 14, 1179B

(第10節)「しかし、人の子らは空しい。人の子らは偽り者であり、秤の上で欺く」。

2

Si vani filii hominum, et mendaces filii hominum, possunt non vani esse filii Dei; qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt.

PL 14, 1179B

人の子らが空しく、人の子らが偽り者であるなら、神の子らは空しくないということがありうる。神の子らは、血によってでも、肉の意志によってでも、男の意志によってでもなく、神から生まれたのである。

3

Nam filii hominum videntur sibi ponderare aequitatem et gravitate severioris judicii examinare justitiam, duri aliis, sibi remissi, operibus iniqui, sermone censores. Unde Salomon ait: Exsecrabile Domino duplex pondus, et statera fallax non bona (Prov. XX, 23) .

PL 14, 1179C

人の子らは、自分では公平を量り、より厳しい裁きの重みで正義を吟味しているように見えるが、他人には厳しく、自分には甘く、行いにおいて不正で、言葉において監察官である。それゆえソロモンは言う。「二重の分銅は主に忌まわしく、偽りの秤は良くない」(箴言20:23)。

4

In quo significat eos qui rapinam inexplebili corde meditantur, et sobrietatem fronte praetendunt.

PL 14, 1179C

ここで彼は、飽くことのない心で略奪を企てながら、額には節度を掲げる者たちを指している。

5

Tales scribae Judaeorum sunt, qui onera gravia aliis observantiae durioris imponunt, non habentes rectum jugum animae suae; sed propensa iniquitate curvati: ipsi autem suorum refugi praeceptorum sunt Invenitur itaque in avaritia tamquam in radice vitiorum omnium, quae sit caput iniquitatis et fomes: quam homo renuntians mundo, et consepultus Christo per baptismatis sacramentum, qui sit mortuus saeculo, declinare debet atque defugere.

PL 14, 1179C

このような者が、ユダヤ人の律法学者である。彼らは他人に、より厳格な遵守という重い荷を負わせ、自分の魂のために真っすぐな軛を持たず、傾いた不法のために曲がっており、自分たち自身は自分たちの掟を避ける者である〔底本は sunt の後に句点がなく、Invenitur と続く。文が崩れているらしい〕。それゆえ貪欲のうちには、あらゆる悪徳の根として、不法の頭であり火種であるものが見いだされる。世を捨て、洗礼の秘跡によってキリストと共に葬られ、世に対して死んだ人は、これを避け、逃れねばならない。

In Psalmum LXI, Caput XXXII

詩篇61篇講解 第XXXII章PL 14, 1179D
1

(Vers. 11.) Nolite, inquit, sperare in iniquitate, et rapinam nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite cor apponere. Vides quia affluunt, non vides quia praeterfluunt? Nudus es natus, nudus moriturus es. Quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis?

PL 14, 1179D

(第11節)「不法に望みを置くな。略奪を欲するな。富が流れ込んでも、心を寄せるな」と彼は言う。あなたは、富が流れ込んでくるのを見て、流れ去っていくのを見ないのか。あなたは裸で生まれ、裸で死ぬのである。あなたと共に持ち去ることのできないものを、なぜ受け取ろうとするのか。

2

Fluenta sunt quae miraris: quomodo veniunt, sic transeunt et recedunt. Solus Jordanis retrorsum conversus est, in quem descendisti: qui te admonet, ut in ipsum naturae fontem et originem revertaris, quae te nudum, non veste amictum edidit; ut discas superflua non requirere.

PL 14, 1180A

あなたが驚嘆しているものは流れである。来るように、通り過ぎ、去っていく。ただヨルダンだけが後ろへ向きを変えた。あなたはその中に降りた。それは、あなたが自然の源、起源そのものへ帰るようにと促す。自然は、あなたを衣をまとわない裸で産み出した。余計なものを求めないことを学ぶためである。

3

Hoc quod erubescis, esse te nudum, culpa docuit, non natura. Nulla enim esset verecundia genitalium, si culpa non esset. Neque enim caetera animalia vestiuntur, ut tegantur; neque vestiuntur, ut muniantur.

PL 14, 1180A

あなたが裸であることを恥じるのは、咎が教えたのであって、本性が教えたのではない。咎がなければ、陰部への恥じらいは何もなかったであろう。ほかの動物も、覆うために衣を着せられるのではなく、守られるために衣を着せられるのでもない。

4

Satis munita sunt omnia naturae suae tegmine; nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, jus commune perdidimus.

PL 14, 1180A

すべてのものは、自分の本性の覆いによって十分に守られている。我々は、余計なものを求めているうちに、本性の覆いを失い、共通の権利を失った。

5

Ideoque in hoc psalmo ascribitur doctrina medicabilis; quia vel Idithum, vel se ipsum illius nomine, exercitio spiritali, subeundis tentationibus erudivit, ut in angustiis quis positus subjiciat se Deo; et si peccavit ante, peccare desistat, nec recidivo errore moveatur.

PL 14, 1180A

それゆえ、この詩篇には、癒しをもたらす教えが帰されている。〔ダビデは〕エドトンを、あるいはその名の下に自分自身を、霊的な鍛錬によって、受けるべき試練に向けて教育したからである。窮地に置かれた者が神に服し、以前に罪を犯したのなら罪を犯すことをやめ、再発する誤りに動かされないためである。

In Psalmum LXI, Caput XXXIII

詩篇61篇講解 第XXXIII章PL 14, 1180B
1

(Vers. 12.) Semel locutus est Deus, duo haec audivi. Semel locutus est Deus, et plura audita sunt; quia non per litteras et syllabas est locutus.

PL 14, 1180B

(第12節)「神は一度語り、私はこの二つを聞いた」。神は一度語ったのに、多くのことが聞かれた。文字や音節によって語ったのではないからである。

2

Locutus est per aenigmata, locutus est per visiones, locutus est per divisiones gratiarum, locutus est per Spiritum singulorum. Nos autem plura loquimur, et vix audimur. Semel locutus in Lege est, eadem iterum locutus est in Evangelio.

PL 14, 1180B

神は謎によって語り、幻によって語り、恩寵の分配によって語り、一人ひとりの霊によって語った。しかし我々は多く語りながら、ほとんど聞かれない。神は律法において一度語り、同じことを福音において再び語った。

3

Aut fortasse, ut ego puto, quia multifariam locutus est in prophetis, novissime autem locutus est in filio suo. Semel locutus est, quando locutus in Filio est; et audita sunt etiam illa quae ante audita non erant ab iis quibus locutus fuerat per prophetas.

PL 14, 1180B

あるいは、おそらく私が思うには、神は預言者たちにおいて多くの仕方で語り、最後には自分の子において語ったからである。子において語ったとき、神は一度語ったのであり、以前には聞かれなかったことも、預言者たちを通して語りかけた相手に聞かれたのである。

4

Semel ergo locutus est in novo Testamento, et vetus auditum est Testamentum, quod non audiebatur; quia ipse Dominus dixit de populo Judaeorum: Videbunt, et non videbunt: audient, et non audient (Marc. IV, 12) . Audient aure corporea, sed non audient mentis auditu.

PL 14, 1180C

それゆえ、新しい契約において一度語り、聞かれなかった古い契約が聞かれた。主自身がユダヤ人の民について言ったとおりである。「彼らは見るが見ず、聞くが聞かない」(マルコ4:12)。彼らは肉体の耳では聞くが、精神の聴覚では聞かないのである。

In Psalmum LXI, Caput XXXIV

詩篇61篇講解 第XXXIV章PL 14, 1180C
1

Nobis ergo, hoc est, Ecclesiae, semel locutus est, et duo audita sunt; quia et illa audivimus et intelleximus, quae non intellexerunt, qui legerunt: non audierunt, qui audierunt.

PL 14, 1180C

それゆえ、我々、すなわち教会に、神は一度語り、二つが聞かれた。読んだ者たちが理解しなかったことを、我々は聞き、理解したからである。聞いた者たちは、聞かなかったのである。

2

Solus enim Christus aurem aperuit humanam ad cognoscenda mysteria; solus libri signaculum solvit, et resolvit aenigmata prophetarum.

PL 14, 1180C

キリストだけが、奥義を知るために人の耳を開いたからである。ただ一人、書物の封印を解き、預言者たちの謎を解いた。

In Psalmum LXI, Caput XXXV

詩篇61篇講解 第XXXV章PL 14, 1180D
1

(Vers. 13.) Ideoque ipse reddet unicuique secundum opera, in quo et qualitatem operum comprehendit; ut aut complurium et meliorum restituat praemia meritis singulorum; aut contra et numero gravemur, et acerbitate meritorum. Explicit Tomi Decimi Quarti Pars Prior

PL 14, 1180D

(第13節)「それゆえ彼自身が、おのおのにその業に従って報いる」。ここで彼は、業の質も含めて言っている。一人ひとりの功績に対して、より多く、より善い報いを返すか、逆に、数においても、功績の苛烈さにおいても、我々が重く負わされるか、である。〔巻末の奥付。ミーニュは脚注の下、頁の下端に「第十四巻前半、終わり」と刷る〕