ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De Tobia › 全文

De Tobia 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 759A–794B

Caput I

第I章PL 14, 759A
1

[0759] Proponit se de Tobiae virtutibus quas historice Scriptura commemorat, brevius dicturum: et primo qui captivitatem, et in ipsa ob exhibitam sepulturam, exsilium tulerit, narrat.

PL 14, 759A

彼は、聖書が歴史として語るトビトの徳について、手短に述べると言う。まず、捕囚を、またその捕囚のうちで葬りを施したゆえの追放を、どのように耐えたかを物語る。

2

Deinde quomodo reversus ab eodem officio non destiterit: ubi et hoc mortuos sepeliendi munus praedicatur.

PL 14, 759A

次に、帰ってからも同じ務めをやめなかったことを述べる。そこで、死者を葬るというこの務めもまた称えられる。

3

1. Lecto prophetico libro qui inscribitur Tobias, quamvis plene vobis virtutes sancti prophetae Scriptura insinuaverit, tamen compendiario mihi sermone de ejus meritis recensendis et operibus apud vos utendum arbitror; ut ea quae Scriptura historico more digessit latius, nos strictius comprehendamus, virtutum ejus genera velut quodam breviario colligentes.

PL 14, 759A

1. トビトと題される預言の書が読まれた。聖書は聖なる預言者の徳を諸君に十分に示したが、それでも私は、彼の功績と業を数え上げるにあたって、諸君の前で簡潔な話を用いるべきだと考える。聖書が歴史の仕方でいっそう広く整理したことを、我々はいっそう簡潔にまとめ、彼の徳の種類を、いわば要約書のようにして集めるためである。

4

2. Fuit vir justus, misericors, hospitalis, et hoc virtutum praeditus choro, subiit aerumnam captivitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis injuriam, quam privatam dolens (Tob. I, 2 et seq.) ; nec sibi virtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio illatam arbitratus (Tob. III, 1 et seq.) .

PL 14, 759A

2. 彼は義しく、慈しみ深く、客をもてなす人であり、この徳の合唱隊を備えて、捕囚の苦難に服した。彼はそれをへりくだって、忍耐をもって担い、私的な不正よりも共通の不正をいっそう嘆いた(トビト記1:2以下)。徳の助けが自分に何の益ももたらさなかったと嘆くのでもなく、むしろこの屈辱は、自分の罪の代価よりも小さく課せられたものだと考えた(トビト記3:1以下)。

5

3. Meruit edictum, ne quis ex filiis captivitatis mortuum sepulturae daret (Tob. I, 22) . At ille interdicto non revocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis, mortis metu videretur; erat enim misericordiae pretium, mortis poena.

PL 14, 760A

3. 彼は、捕囚の子らの誰も死者を葬ってはならないという布告を招いた(トビト記1:22)。だが彼は、禁令によって引き戻されるどころか、むしろ駆り立てられた。死の恐れから敬虔の務めを捨てたと見られないためである。慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕の代価は死の刑罰であった。

6

Talis flagitii deprehensus reus, vix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus et exsul restitui suis. 4. Iterum in his versabatur officiis; et si quid alimenti foret, peregrinum cum quo cibum sumeret, quaerebat.

PL 14, 760A

このような罪の咎で見つかった者として、彼は財産を奪われ、貧しい亡命者となって、友人の助けでようやく、ついに家の者たちのもとへ戻れた。4. 彼は再びこれらの務めに励んだ。食べ物が少しでもあれば、共に食べるための旅人を探した。

7

Itaque cum fessus a sepulturae revertisset munere, appositis sibi edendi subsidiis, misso filio, quaerebat consortem convivii (Tob. II, 1 et seq.) .

PL 14, 760B

そこで、葬りの務めから疲れて帰り、食べる備えが目の前に置かれると、息子を遣わして、食事を共にする者を探させた(トビト記2:1以下)。

8

Dum conviva accersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis, convivium deserebat: nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus jaceret exanime. 5. Hoc illi quotidianum opus, et magnum opus, et magnum quidem.

PL 14, 761A

客が呼ばれている間に、葬られていない遺体の残りがあると知らされると、彼は食事を捨てた。公の場に息のない体が横たわっているのに、自分が食べ物を取るのは敬虔でないと考えたからである。5. これが彼にとって日々の務めであり、大いなる務めであった。まことに大いなる務めであった。

9

Nam si viventes operire nudos Lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos? Si viantes ad longiora deducere solemus, quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde jam non revertantur? Ego, inquit Job, super omnem infirmum flevi (Job. XXX, 25) .

PL 14, 761A

律法が、生きている者の裸を覆うよう命じるなら、死んだ者を覆うことは、なおさら我々のなすべきことではないか。道行く者を遠くまで送るのが常ならば、二度と帰らないあの永遠の家へ旅立った者は、なおさらではないか。「私は、すべての弱い者のために泣いた」とヨブは言う(ヨブ記30:25)。

10

Quis infirmior defuncto, de quo dicit Scriptura alibi: Super mortuum plora (Eccli. XXII, 10) ? Ecclesiastes autem ait: Cor sapientum in domo luctus: cor autem stultorum in domo epulantium (Eccle. VII, 5) .

PL 14, 761A

死者より弱い者がいようか。聖書は別の箇所で、その死者について言う。「死者のために泣け」(集会の書22:10)。またコヘレトは言う。「賢い者の心は悲しみの家にあり、愚かな者の心は宴の家にある」(コヘレトの言葉7:5)。

11

Nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi jam non possit reddere, vindicare a volatilibus, vindicare a bestiis consortem naturae. Ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur, homines denegabunt!

PL 14, 761B

この務めにまさるものはない。もうあなたに返すことのできない者に施し、その者を鳥から救い、獣から救うこと、同じ本性を分かつ者を。野獣でさえ、死んだ体にこの人間らしさを示したと伝えられるのに、人間がそれを拒むのか。

Caput II

第II章PL 14, 761B
1

Qua ratione Tobias caecitatem tulerit, ne quid furti admitteretur caverit, et commodatam Gabelo pecuniam non repetierit, nisi senio fessus: denique quam abhorruerit a fenore malo, cum detestatione ejusdem, et boni commendatione.

PL 14, 761B

トビトはどのような理由で失明に耐え、盗みが入らぬよう用心し、ガバエルに貸した金を、老いに疲れるまで取り立てなかったか。さらに、彼がいかに悪しき利息を嫌ったか。その利息への呪詛と、善〔き利息〕の推奨とともに。

2

6. Tam sancto fessus officio Propheta dum requiescit in cubiculo suo, cadente de passerum nido albugine caecitatem incidit (Tob. II, 6, 10 et seq.) , nec conquestus ingemuit, nec dixit: Haec merces laborum meorum.

PL 14, 761B

6. このような聖なる務めに疲れ、預言者が自室で休んでいたとき、スズメの巣から白いもの〔albugo。巣から落ちた汚物を言うと取った〕が落ち、それが目を覆って失明した(トビト記2:6, 10以下)。彼は嘆いて呻くことも、「これが私の労苦の報いか」と言うこともなかった。

3

Fraudari magis se doluit obsequiorum quam oculorum munere: nec caecitatem poenam, sed impedimentum putabat.

PL 14, 761C

彼は、目という賜物を奪われたことよりも、務めを果たせなくなったことを嘆いた。失明を刑罰とは見ず、妨げと考えた。

4

Et cum victum mercede levaret conjugis, ne quid furtivum domum suam intraret cavebat: uxor hoedum pro mercede acceperat; at ille plus honestati quam pietati consulens, cui suam debebat alimoniam.

PL 14, 761C

妻の稼ぎで暮らしが支えられていたときも、盗品が家に入らぬよう気を配っていた。妻は報酬として仔山羊を受け取っていた。だが彼は、自分の糧を負っていた彼女への情愛よりも、誠実を重んじた。

5

Commendaverat proximo suo pecuniam quamdam quam toto vitae suae tempore in tanta indigentia non poposcit. Vix ubi se fessum vidit, et depositum senectute, insinuavit filio, non tam cupiens commendatum reposcere, quam sollicitus ne fraudaret haeredem.

PL 14, 761C

彼は隣人に、ある額の金を預けていたが、生涯のあいだ、あれほどの窮乏のなかでも請求しなかった。疲れ果て、老いに打ちひしがれたと見たときになって、ようやく息子に告げた。預けたものを取り戻したいというより、跡取りが欺かれることを案じたからである。

6

7. Quod igitur commendavit pecuniam, et non feneravit, justi servavit officium. Malum est enim fenus quo quaeruntur usurae: sed non illud fenus malum, de quo scriptum est: Fenera proximo tuo in tempore necessitatis illius (Eccl. XXIX, 2) .

PL 14, 761C

7. したがって、彼が金を預け、利息を取って貸さなかったのは、義しい者の務めを守ることであった。利子が求められる利息は悪い。だが、次のように書かれている利息は悪くない。「汝の隣人に、その窮乏のときに貸せ」(集会の書29:2)。

7

Nam et David ait: Justus miseretur et commodat (Ps. XXXVI, 21) . Aliud illud fenus est jure exsecrabile, dare in usuram pecuniam, quod Lex prohibet (Deut. XXIII, 19) .

PL 14, 762A

ダビデも言う。「義人は憐れみ、貸す」(詩篇36:21)。かの別の利息、すなわち利子を取って金を貸すことは、律法が禁じており、当然呪われるべきものである(申命記23:19)。

8

Sed Tobias hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum Domini praeteriret, ut ex substantia sua eleemosynam faceret, non pecuniam feneraret, non averteret faciem suam ab ullo paupere (Tob. IV, 6 et seq.) .

PL 14, 762A

だがトビトはこれを避けた。彼は息子に、主の命令を踏み越えず、自分の財産から施しをなし、金を利息を取って貸さず、いかなる貧者からも顔をそむけないよう戒めた(トビト記4:6以下)。

9

Haec qui monet, condemnat usuras fenoris, ex quo multi quaestum fecerunt, et multis commodare pecunias negotiatio fuit. Et quidem eam prohibuerunt sancti. 8. Quo gravius malum fenus est, eo laudabilior qui illud refugit.

PL 14, 762A

これを戒める者は、利息の利子を断罪する。それによって多くの者が利得を得、多くの者に金を貸すことが商売となっていたからである。実際、聖なる者たちはそれを禁じた。8. 利息が重い悪であるほど、それを避ける者はより称賛に値する。

10

Da pecuniam si habes, prosit alii quae tibi otiosa est. Da quasi non recepturus, ut lucro cedat, si reddita fuerit. Qui non reddit pecuniam, reddit gratiam: si fraudaris pecunia, acquiris justitiam; justus est enim qui miseretur et commodat.

PL 14, 762B

持っているなら金を与えよ。あなたには遊んでいる金が、ほかの者の益となるように。もう受け取らないつもりで与えよ。返されたなら、それが益となるように。金を返さない者は、感謝を返す。金を騙し取られるなら、あなたは正義を得る。「憐れみ、貸す」者は義しいからである。

11

Si amittitur pecunia, comparatur misericordia. Scriptum est enim: Qui facit misericordiam, fenerat proximo (Eccli. XXIX, 1) .

PL 14, 762B

金が失われても、慈しみが得られる。「慈しみを行う者は、隣人に貸す」と書かれているからである(集会の書29:1)。

Caput III

第III章PL 14, 762B
1

Ambrosius feneratorum inhumanitatem in pauperes, et eorum artes quibus illos sibi addicunt, oculis subjicit; ac demum in eosdem invehitur. 9. Multi dispendii metu non fenerant, dum fraudem verentur. Et hoc est quod petentibus consueverunt referre.

PL 14, 762B

アンブロシウスは、金貸しの貧者に対する非人間性と、貧者を自分に縛りつける彼らの手口を、目の前に示し、ついには彼らを論難する。9. 多くの者は、損失を恐れて貸さず、騙されることを恐れている。そして、乞う者たちにそう答えるのが常である。

2

Horum unicuique dicitur: Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum (Ibid., 13 et 14) .

PL 14, 762C

これらの者の一人一人に言われる。「兄弟と友のために金を失え。それを石の下に隠して、滅ぼすな。汝の宝を、いと高き者の命令の中に置け。そうすれば、金よりも汝に益となる」(集会の書29:13-14)。

3

Sed obsurduerunt aures hominum ad tam salutaria praecepta, et maxime divites aere illo suae pecuniae aures clausas habent. Dum pecuniam numerant, responsa non audiunt.

PL 14, 762C

だが、人々の耳はこれほど救いに満ちた命令に対して聾になり、とくに富者たちは、自分の金の銭で耳を塞いでいる。金を数えているあいだは、答えを聞かない。

4

Simul ut aliquis necessitate constrictus, aut pro suorum redemptione sollicitus, quos captivos barbarus vendit, rogare coeperit, statim dives vultum avertit, naturam non recognoscit, humilitatem supplicis non miseretur, necessitatem non sublevat, fragilitatem communem non considerat, stat inflexibilis, resupinus, non precibus inclinatur, non lacrymis movetur, non ejulatibus frangitur, jurans quod non habeat, immo et ipse feneratorem requirat, ut necessitatibus subveniat suis.

PL 14, 762C

誰かが必要に迫られ、あるいは蛮族が売る捕虜となった身内の身代金を案じて、乞い始めるや、たちまち富者は顔をそむけ、同じ本性を認めず、嘆願する者の卑しさを憐れまず、窮乏を和らげず、共通の脆さを顧みず、動じず、反り返って立ち、祈りにも傾かず、涙にも動かされず、泣き叫びにも砕かれず、持っていないと誓い、それどころか自分こそ、自分の必要を満たすために金貸しを探しているのだと言う。

5

Quid addis duritiae et avaritiae tuae sacramentum? Non absolveris perjurio, sed ligaris.

PL 14, 763A

汝は、自らの頑なさと貪欲に、なぜ誓約を加えるのか。汝は偽誓の罪から解かれず、かえって縛られる。

6

10. At ubi usurarum mentio facta fuerit, aut pignoris; tunc dejecto supercilio fenerator arridet, et quem ante sibi cognitum denegabat, eumdem tamquam paternam amicitiam recordatus osculo excipit, haereditariae pignus charitatis appellat, flere prohibet.

PL 14, 763A

10. だが、利子や質のことが話題になると、そのとき金貸しは眉を伏せて微笑み、先には知らぬと拒んでいた者を、父祖以来の友誼を思い出したかのように接吻で迎え、世襲の愛の証しと呼び、泣くことを禁じる。

7

Quaeremus, inquit, domi si quid nobis pecuniae est, frangam propter te argentum paternum quod fabrefactum est, plurimum damni erit: quae usurae compensabunt pretia emblematum? Sed pro amico dispendium non reformidabo, cum reddideris, reficiam.

PL 14, 763A

「家に金があるか探してみよう」と彼は言う。「あなたのために、父祖伝来の細工銀を砕こう。大きな損になるが。どんな利子が、象嵌の代価を埋め合わせるだろうか。だが、友のためなら、私は損を恐れない。あなたが返したときに、作り直そう」。

8

Itaque antequam det, recipere festinat: et qui in summa subvenire se dicit, usuras exigit. Kalendis, inquit, usuras dabis: fenus interim, si non habueris unde restituas, non requiro. Ita ut semel det, frequenter exagitat, et semper sibi debere efficit.

PL 14, 763B

こうして、貸す前から、取り戻すことを急ぐ。そして、元金について助けると言う者が、利子を取り立てる。「朔日に利子を払え。貸付のほうは、返す当てがなければ、さしあたり求めない」と彼は言う。こうして一度貸して、しばしば責め立て、いつも相手を債務者にしておく。

9

Hac arte tractat virum. Itaque prius eum chirographis ligat, et astringit vocis suae nexibus. Numeratur pecunia, addicitur libertas, absolvitur miser minore debito, majore ligatur. 11. Talia sunt vestra, divites, beneficia. Minus datis, et plus exigitis.

PL 14, 763B

この手でその男を扱う。まず証文で縛り、自分の言葉の絆で縛りつける。金は数えられ、自由は拘束され、哀れな者は小さな債務から解かれて、大きな債務で縛られる。11. 諸君、富者たちよ、諸君の恩恵とはそのようなものだ。与えるものは少なく、求めるものは多い。

10

Talis humanitas, ut spolietis etiam cum subvenitis. Fecundus vobis etiam pauper est ad quaestum. Usurarius est egenus, cogentibus vobis, habet quod reddat: quod impendat, non habet. Misericordes plane viri, quem alii absolvitis, vobis addicitis.

PL 14, 763B

助けるときにさえ奪うほどの人間らしさである。諸君にとっては、貧者でさえ利得を生む。窮乏者は利子を払う者となり、諸君に強いられて、返すものは持つが、費やすものは持たない。まことに慈しみ深い人々よ、他の者〔の債務〕から解いた者を、諸君は自分に縛りつける。

11

Usuras solvit, qui victu indiget. An quidquam gravius? Ille medicamentum quaerit, vos offertis venenum: panem implorat, gladium porrigitis: libertatem obsecrat, servitutem irrogatis: absolutionem precatur, informis laquei nodum stringitis.

PL 14, 763C

食べ物に事欠く者が、利子を払う。これより重いことがあろうか。彼は薬を求め、諸君は毒を差し出す。パンを乞い、諸君は剣を差し出す。自由を願い、諸君は隷属を課す。解放を祈り、諸君は醜い輪縄の結び目を締める。

Caput IV

第IV章PL 14, 763C
1

Qua ratione feneratores Judae et diabolo comparentur; et quid significetur nominibus creditoris, fenoris, sortis, ac debitoris?

PL 14, 763C

金貸しはどのような理由でユダや悪魔に比べられるか。債権者、利息、元金、債務者という名は、何を意味するか。

2

12. Hanc praecipue injustitiam deplorat sanctus David dicens: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate; et non defecit de plateis ejus usura et dolus (Ps. LIV, 11 et 12) .

PL 14, 763C

12. 聖なるダビデは、とりわけこの不正を嘆いて言う。「私は町に不法と争いを見た。その広場から利子と欺きが絶えなかった」(詩篇54:11-12)。

3

Itaque cum proditionem Judae subjecerit, hoc praemisit, sive quod ultra sacrilegii invidiam, conjuratis Dominicae necis fenoris crimen accideret, sive quod tantum sacrilegium satis abundeque usura fenoris ultum iret.

PL 14, 763C

こうして彼は、ユダの裏切りを後に続けるにあたって、これを先に置いた。それは、冒瀆への非難に加えて、主の殺害を共謀した者たちに、利息の罪が加わったためか、あるいは、それほどの冒瀆を、利息の利子が十分すぎるほどに罰したためである。

4

Mali feneratores qui dederunt pecuniam ut interficerent auctorem salutis: mali et isti, qui dant ut interficiant innocentem. Et iste quoque qui pecuniam acceperit, ut proditor Judas, laqueo se et ipse suspendit.

PL 14, 763D

救いの創始者を殺すために金を渡した金貸したちは悪い。無実の者を殺すために金を与える者たちもまた悪い。また、金を受け取ったこの者も、裏切り者ユダのように、自ら首をくくる。

5

Ipsum quoque Judam hoc maledicto putavit esse damnandum, ut scrutaretur fenerator ejus substantiam (Ps. XVIII, 11) ; quia quod proscriptio tyrannorum, aut latronum manus operari solet, hoc sola feneratoris nequitia consuevit inferre.

PL 14, 764A

彼はユダ自身も、この呪いによって罰せられるべきだと考えた。「金貸しが彼の財産を調べ尽くすように」(詩篇18:11〔底本は XVIII。この句は詩篇108:11(CVIII)にあり、その誤りか〕)。暴君の財産没収や盗賊の手が行うのが常であることを、金貸しの邪悪さだけが成し遂げるのが常だからである。

6

Doctiores autem ipsum feneratori putant diabolum comparatum, qui res animae, et pretiosae mentis patrimonium fenore quodam usurariae iniquitatis evertit, sic sumptu capit, sic auro illicit, sic reatu involvit, sic caput thesauro reposcit.

PL 14, 764A

だが、より学識ある人々は、金貸しが悪魔そのものに比べられると考える。悪魔は、魂の財産、尊い精神の家産を、いわば利子付きの不正な利息によって覆す。そのように浪費によって捕らえ、金によって誘い、罪責で巻き込み、宝をもって元金〔caput。「頭」「命」の意もある〕を取り立てる。

7

13. Quid vobis iniquius, qui nec sic capitis solutione estis contenti? Quid vobis iniquius, qui pecuniam datis, et vitam obligatis et patrimonium? Accipitis aurum argentumque pro pignore, et adhuc illum debitorem dicitis, qui vobis plus credidit, quam accepit a vobis?

PL 14, 764A

13. 諸君より不正な者がいようか。諸君は、元金〔capitis。命の意も含む〕の支払いにさえ満足しない。諸君より不正な者がいようか。金を貸しながら、命と家産を拘束する。質として金と銀を受け取りながら、なお、諸君から受け取ったものより多くを諸君に信用して預けた者を、債務者と呼ぶのか。

8

Vos creditores asseritis, qui amplius debetis: vos, inquam, dicitis creditores, qui non homini, sed pignori credidistis. Bene fenus appellatur quod datis, ita vile ac feneum est. 14. Sortem dicitis quod debetur.

PL 14, 764B

諸君は、自分こそ債権者だと主張するが、むしろ諸君のほうが多くを負っている。諸君は債権者と称するが、人にではなく質に信用を置いたのである。諸君が与えるものが「利息(fenus)」と呼ばれるのは、もっともである。それほど安っぽく、干し草のようなものだから〔fenus と feneum(干し草のような)の語呂〕。14. 諸君は、負われているものを「元金(sors)」と呼ぶ。

9

Etenim velut urna ferali misera sors volvitur, perituri debitoris luenda supplicio. Stant pallentes rei ad sortis eventum. Non sic trepidant de quorum damnatione sors ducitur: non sic dejecti ac suspensi pavitant, de quorum captivitate exspectatur sortis eventus.

PL 14, 764B

実際、哀れな元金は、葬いの壺の中のくじのように回され、滅びゆく債務者の刑罰で償われねばならない〔sors は「元金」と「くじ」の二義〕。被告たちは青ざめて、元金の行方を待って立つ。その断罪のためにくじが引かれる者たちも、これほどには震えない。その捕囚についてくじの結果が待たれる、打ちひしがれ、宙吊りの思いの者たちも、これほどには怯えない。

10

Illic enim unius captivitas, hic plurimorum addicitur. Et fortasse ideo sors, quia in eventu sunt patrimonia quae sub hac sorte volvuntur. Magnum et memorabile beneficium Dei.

PL 14, 764B

そこでは一人の捕囚が決められ、ここでは多くの者の捕囚が決められる。おそらく元金(sors)と呼ばれるのは、この「くじ」で回される家産が、結果に懸かっているからである。神の大いなる、記憶すべき恩恵である。

11

Hoc specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, quia ex usuris et iniquitate liberavit eos (Ps. LXXI, 14) . Et proprie ait: Ex usuris liberavit eos, quia usurae inferunt servitutem.

PL 14, 764C

これは、預言者の口によって、特に告げられている。神が父祖たちに与えたこととして、利子と不正から彼らを解放した、と(詩篇71:14)。そして、「利子から解放した」と固有の言い方で言う。利子が隷従をもたらすからである。

12

Quasi diceret, ex servitutis vinculo ereptos reddidit libertati. 15. Grave vocabulum debitorum. Debita peccata dicuntur. Debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut et illi de capite decernunt.

PL 14, 764C

隷従の鎖から救い出して、自由に戻した、と言うかのようである。15. 「債務者」という語は重い。罪は「負債」と言われる。罪人もまた「債務者」と呼ばれる。実際、あの者たちも、この者たちも、命〔頭〕をめぐって争うからである。

13

Culpae tamen habent nominum suorum, ut factorum diversitatem. Debita quamvis diversae quantitatis, unum habent nomen, unum onus, unum periculum. Nescit ergo quid poscat infelix, qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat, ignorat.

PL 14, 764C

それでも罪責には、行いの違いと同じく、名の違いがある。負債は、額が違っても、名は一つ、負担は一つ、危険は一つである。ゆえに、金を借りようと乞う不幸な者は、自分が何を求めているかを知らない。何を受け取るのかを、知らないのである。

Caput V

第V章PL 14, 764D
1

Pecunia feneratorum mari comparatur: hanc ubi quis accepit, statim nebulonum turbam ad se attrahit; ubi et de sortibus utriusque Testamenti.

PL 14, 764D

金貸しの金は海に比べられる。それを受け取るや、その者はたちまち、ならず者の群れを自分のもとに引き寄せる。そこではまた、新旧両約の「くじ」〔sors〕についても述べられる。

2

Consumpta per intemperantiam illa pecunia, miserum ad vendendam supellectilem fenerator adigit, aut inducias concedit, sed bellicis ipsis tristiores: sequitur demum nimis sera stultitiae poenitentia.

PL 14, 764D

その金が無節制によって使い果たされると、金貸しは哀れな者に家財を売るよう迫るか、あるいは猶予を与える。だがその猶予は、戦時の休戦よりも陰鬱である。ついには、あまりに遅い、愚かさへの悔いが続く。

3

16. Non novit pecunia feneratoris uno diutius loco stare, solita transire per plurimos. Uno teneri sacculo nescit, versari ac numerari expetit: usum requirit, ut acquirat usuram. Fluctus quidam est maris, non fructus. Pecunia numquam quiescit.

PL 14, 764D

16. 金貸しの金は、一所に長くとどまることを知らず、多くの者の手を渡るのが常である。一つの財布に収まることを知らず、巡り、数えられることを望む。使用を求めて、利子を得ようとする。それは海の波であって、実りではない。金はけっして休まない。

4

Labitur, velut scopulo illisa, ita gremium debitoris percutit, et continuo relabitur eo unde processit. Cum murmure venit, cum gemitu revertitur. Frequenter tamen placidum stat ventis mare, semper fenoris unda jactatur.

PL 14, 765A

金は滑り、岩に打ちつけられるように債務者の懐を打ち、すぐにそこから出たところへ引き返す。ざわめきとともに来て、うめきとともに戻る。もっとも海は、風のもとでもしばしば穏やかに保たれるが〔ventis の取り方は定かでない〕、利息の波はつねに揺さぶられている。

5

Mergit naufragos, exspuit nudos, vestitos exuit, insepultos relinquit. Nummum ergo petis, et naufragium suscipis.

PL 14, 765B

波は難破者を呑み込み、裸の者を吐き出し、衣をまとう者を剥ぎ、葬られぬまま置き去りにする。それゆえあなたは、銭を求めて、難破を引き受けているのだ。

6

Hinc Charybdis circumstrepit, hinc Sirenae quae voluptatis specie, et canorae dulcedinis suavitate in vada deductos caeca, repetendae domus, ut ferunt fabulae, spe et cupiditate fraudabant (Homer. Odyss. M.) .

PL 14, 765B

一方にはカリュブディスが轟き、他方には、快楽の姿と歌の甘さの心地よさで、人を見えない浅瀬へ導き、物語によれば、家に帰りたいという望みと欲を裏切って破滅させたセイレーンがいる(ホメロス『オデュッセイア』第12歌〔M の巻〕)。

7

17. Statim venditores unguenti et diversarum specierum irruunt, velut quidam canes sagaci praedae vagantis odore perstricti, venatores, piscatores, aucupes, caupones quoque miscentes mero aquam, qui nobilitatem vetusti generis et patriae, et natalem diem vini circumsonent: circumstantes repente parasiti quem ante solebant spernere, salutant, deducunt, ad laetitiam provocant, ad sumptum incitant dicentes: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter: vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.

PL 14, 765B

17. たちまち、香油や諸々の香料の売り手が、さまよう獲物の匂いに鋭く捕らえられた犬のように押し寄せる。猟師、漁師、鳥刺し、さらには酒に水を混ぜる居酒屋の主人までも押し寄せ、古い家系と故郷の高貴さ、ぶどう酒の生まれ年を喧伝する。にわかに取り巻く食客たちは、前なら見下していた者に挨拶し、お供し、喜びへ誘い、浪費へ駆り立てて言う。「来て、今あるよい物を楽しみ、若い日のように急いで被造物を用いよう。高価なぶどう酒と香油で満たされよう。時の花が我々を通り過ぎぬように」。

8

Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars, et haec est sors nostra (Sap. II, 6 et seq.) .

PL 14, 765C

「萎れる前に、バラの冠を着けよう。我々の放蕩が通らぬ草地はなく、どこにでも喜びのしるしを残そう。これが我々の分け前であり、これが我々のくじだからである」(知恵の書2:6以下)。

9

Et vere sors omnis illorum facta est: tu autem remanes exsors bonorum. 18. Non tales sortes tibi Scriptura monstravit. Non inter tales sortes David sanctus memorat dormiendum dicens: Si dormiatis inter medias sortes (Psal. LXVII, 14) .

PL 14, 765C

そして実際、すべてのくじは彼らのものとなった。だがあなたは、善きものの分け前を欠いたまま残る。18. 聖書は、このようなくじをあなたに示したのではない。聖なるダビデも、このようなくじの間で眠るべきだと述べているのではない。「汝らがくじの間で眠るなら」と言うのである(詩篇67:14)。

10

Nam si in medio illarum dormisses sortium, id est, veteris et novi Testamenti, non te pecuniae cupiditas in voraginem deterrimi fenoris demersisset, gratia spiritalis fidei tibi dedisset argentum, et in speciem auri divinae sapientiae institutione formasset.

PL 14, 765C

もしあなたが、あの「くじ」、すなわち旧約と新約の間で眠っていたなら、金銭への欲が、最悪の利息の深淵にあなたを沈めはしなかったであろう。霊的な信仰の恩寵があなたに銀を与え、神的な知恵の教えによって、それを金の姿に形づくったであろう。

11

Etenim si nos unum testimonium divinae Scripturae posuimus, et luxuriosum illud convivium declinavimus, utique potuit et iste salvari, si oraculis coelestibus inhaesisset.

PL 14, 765D

実際、我々が神の言葉の証言をただ一つ示すことで、あの放蕩の宴を避けたのなら、この者もまた、天の託宣に拠り頼んでいれば、確かに救われえたはずである。

12

19. Revertamur tamen ad convivium, non ut ejus degustemus epulas, sed cavendas aliis demonstremus.

PL 14, 765D

19. だが宴に戻ろう。その料理を味わうためではなく、他の者たちが避けるべきものとして示すためである。

13

Oneratur mensa peregrinis et exquisitis cibis: adhibentur nitentes ministri, magno empti pretio, sumptu pascendi majori: bibitur in noctem, dies convivio clauditur, ebrietati deficit. Surgit ille vini plenus, vacuus opum, dormit in lucem, vigilans somnium putat.

PL 14, 766A

食卓には、異国の珍味が山と積まれる。輝くような給仕たちが付き、高値で買われ、養う費用はさらにかさむ。夜まで飲み、日は宴で閉じられ、酩酊で果てる。彼は酒に満ち、財に空しくなって起き上がり、朝まで眠り、目覚めても夢だと思う。

14

Etenim ut in somniis sibi videtur subito dives ex paupere, sic etiam egenus ex divite. Dum defluit interim pecunia, usura superfluit: tempus minuitur, fenus augetur: thesaurus exinanitur, sors accumulatur: paulatim convivae se subtrahunt, sponsores conveniunt: mane fenerator pulsat ad januas, queritur dies solutioni transiisse praescriptos, injuriis vigilantem adoritur, in somnis dormientem excitat.

PL 14, 766A

夢の中で貧者が突然富者に見えるように、富者もまた突然貧者となる。そのあいだ金は流れ出るが、利子はあふれる。時は減り、利息は増え、宝は空になり、元金は積もる。客たちは次第に身を引き、保証人たちが集まる。朝には金貸しが戸口を叩き、定められた支払いの日が過ぎたと訴え、起きている者を罵倒で襲い、眠っている者を夢の中で呼び覚ます。

15

Non noctes quietae, non dies suavis est, non sol jucundus. Detrahuntur paulatim deauratae ac sericae vestes, et vaeneunt dimidio minoris. Ponit cum lacrymis ornamenta conjux jam tristior, empta charius, vendenda vilius.

PL 14, 766A

夜は安らがず、昼は快くなく、太陽も楽しくない。金の縫い取りの衣や絹の衣が少しずつ剥がされ、半値以下で売られる。妻はもはや悲しみを深めて、涙とともに飾りを置く。高く買われたものを、安く売らねばならない。

16

In auctione pueri constituuntur mensae ministri, et male assueti emptorem avertunt. Offertur pecunia creditori: Vix, inquit, haec solvit usuram, caput debes.

PL 14, 766B

競売には、食卓の給仕の少年たちが並べられるが、悪い躾けのために買い手を遠ざける。金が債権者に差し出される。「これでは利子もやっと払えるほどだ。元金は借りたままだ」と彼は言う。

17

20. Redit exhausto patrimonio capitis reus; et imminuto fenore, accipit inducias tristiores bellicis, quasi post biduum praeliaturus.

PL 14, 766B

20. 家産を使い果たして、元金の負債者が戻り、利息は減らされて、戦時の休戦よりも陰鬱な猶予を受ける。二日後に戦闘に臨む者のようである。

18

In bello enim incerta victoria, hic certa inopia: illic se clypeo tegit, hic nudus occurrit: illic lorica pectus includit, hic totus carcere includitur: illic manus telis onerat, armat sagittis, hic aere vacuas offert vinculis alligandas.

PL 14, 766B

戦では勝利は不確かだが、ここでは窮乏は確かである。あちらは盾で身を覆い、こちらは裸で立ち向かう。あちらは胸甲で胸を包み、こちらは全身が牢に閉じ込められる。あちらは手に槍を満たし、矢で武装し、こちらは銭のない空の手を、縛られるために差し出す。

19

Ducitur plerumque uterque captivus: ille habet quem accuset adversum belli eventum, hic praeter se quem accuset, non habet. Nihil est intolerabilius hac miseria, quae excusari non potest. Acerbat conscientia pondus injuriae.

PL 14, 766B

多くの場合、どちらも捕虜として連れ去られる。前者には、戦の成り行きを責める相手があるが、後者には、自分のほかに責める相手がない。弁解できないこの惨めさほど、耐えがたいものはない。良心が、不正の重みを苦くする。

20

21. Tunc secum reputat, tunc Scripturas recordatur, tunc dicit: Nonne mihi scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis, et de tuorum puteorum fontibus (Prov. V, 15) . Quid mihi cum puteo feneratoris, ubi et aqua includitur (Prov. XV, 17) .

PL 14, 766C

21. そのとき彼は心の中で数え、そのとき聖書を思い出し、言う。「私にはこう書かれていたではないか。『汝の器から水を飲み、汝の井戸の泉から飲め』」(箴言5:15)。金貸しの井戸と、私に何の関わりがあろうか。そこでは水までもが閉じ込められている(箴言15:17)。

21

Suaviora erant olera cum securitate, quam alienae epulae pastae cum sollicitudine. Non oportuit aliena quaerere. Deinde incideram debita, de meis oportuit fontibus remedium quaerere.

PL 14, 766C

安心のもとの野菜のほうが、不安のうちに食べる他人の宴よりも甘かった。他人のものを求めるべきではなかった。次に、負債に陥ってしまってからは、自分の泉から救いを求めるべきだった。

22

Erant domi vasa minutiora: melius erat ministerium deesse, quam cibum: melius vestem venalem proponere, quam libertatem addicere. Quid profuit quod publicare paupertatem meam verecundatus sum? Ecce alius publicavit.

PL 14, 766C

家には小さな器があった。食べ物が欠けるより、食器が欠けるほうがよかった。自由を引き渡すより、衣を売りに出すほうがよかった。自分の貧しさを公にするのを恥じたことに、何の益があったか。見よ、他人が公にした。

23

Ego nolui nutritores vendere, ecce alius adjudicat. 22. Sera haec consideratio. Tunc decuit metuisse tuis, cum acciperes aliena: tunc decuit succurrere, cum vulnera prima proserperent.

PL 14, 766D

私は養い手たちを売りたくなかった。見よ、他人が〔彼らを〕裁定によって取り上げる。22. この考えは遅い。あなたは、他人のものを受け取るときにこそ、自分のものを案じるべきだった。最初の傷が這い広がるときにこそ、手当てすべきだった。

24

Melius fuerat in principio tenuare sumptum, et necessitatem debiti rei familiaris angustiis allevare, quam ut ad horam ditatus alienis, postea exuereris et propriis.

PL 14, 766D

初めのうちに出費を切り詰め、負債の必要を、家計の窮屈さによって和らげるほうがよかった。一時だけ他人のもので富み、あとで自分のものまで剥ぎ取られるよりは。

Caput VI

第VI章PL 14, 767A
1

Quanta moliantur feneratores; ut incautos adolescentes depraedentur. 23. Accusamus debitorem quod imprudentius se gesserit: sed tamen nihil nequius feneratoribus, qui aliena damna lucra sua arbitrantur; et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur.

PL 14, 767A

金貸しどもが、不用心な若者たちを食い物にするために、どれほどの策を弄するか。――23. 我々は債務者が軽率にふるまったことを責める。だが、それでも金貸しほど邪悪な者はない。彼らは他人の損害を自分の利得と見なし、他人が所有するものはすべて自分の損失だと数えるのである。

2

Aucupantur haeredes novos, adolescentulos divites explorant per suos, adjungunt se, simulantes paternam et avitam amicitiam, volunt domesticas eorum cognoscere necessitates.

PL 14, 767A

彼らは新たな相続人を待ち伏せし、裕福な若者たちを手下に探らせ、父や祖父の代からの友誼を装って近づき、その家の内輪の窮状を知ろうとする。

3

Si quam causam invenerint, accusant verecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum.

PL 14, 767A

何か口実を見つければ、〔若者の〕遠慮を責め、羞恥を咎める。自分たちを頼りにしようとは、それまで考えも当てにもしなかったではないか、というのである。

4

Sin vero nullos laqueos alicujus necessitatis offenderint, intexunt tabulas, aiunt nobile praedium esse venale, amplam domum: accumulant proventus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemant.

PL 14, 767B

ところが、窮状につながる罠が何一つ見つからなければ、書付をちらつかせて、立派な地所が売りに出ている、広壮な屋敷がある、と言う。作物の収益を積み上げ、年々の収入を誇張し、買い込むよう勧める。

5

Similiter faciunt pretiosas vestes, et monilia nobilia praedicantes. Neganti se habere pecuniam, ingerunt suam dicentes: Utere ut tua: de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, debitam reddes.

PL 14, 767B

高価な衣や見事な首飾りについても、同じように褒めそやす。金がないと言う者には、自分の金を押しつけてこう言う。「自分のものとして使え。買った所有地の収穫から、代金を何倍にもして、借りた分を返せるだろう」と。

6

24. Praetendunt alienos fundos adolescenti, ut eum suis exspolient: tendunt retia, simul ut indagine cincta spatia fuerit ingressus, cogunt eum in retia cautionum, laqueos usurarum: petunt obligari sibi avitum praetorium, paternum sepulcrum: praestituitur dies solutioni, dissimulatur conventio, quando potest solutio sustineri; ubi satis securum reddiderint, repente ingruunt, et instant vehementius, causanti incumbunt dicentes: Tu possides tua praedia, nos nostram pecuniam non habemus: aurum dedimus, lignum tenemus: tibi fructuum emolumenta procedunt, nobis nihil accrescit pecuniae. Otiosa causatio est, saltem renovetur chirographum.

PL 14, 767B

24. 若者に他人の地所を見せつけて、若者自身の地所を奪い取ろうとする。網を張り、若者が狩り囲いの巡らされた場所に入るやいなや、証書の網、利子の罠へと追い込む。先祖伝来の別荘、父の墓を担保に差し出せと求める。支払いの日はあらかじめ定められるが、支払いを先に延ばせる間は、約定は見て見ぬふりをされる。十分に安心させたところで、突然襲いかかり、いっそう激しく迫り、言い訳をする者にのしかかって言う。「あなたは自分の地所を持っているが、我々は自分の金を持っていない。我々は金を出して、手元にあるのは木だけだ〔lignum。証文を書いた木の書板を言うと取った〕。あなたには収穫の利得が入るが、我々の金は少しも増えない。言い訳は無駄だ。せめて証書だけは書き換えてもらいたい」と。

Caput VII

第VII章PL 14, 767C
1

Quam sollicite feneratorem fugiat debitor, et cujusmodi sit utriusque occursus: quomodo hic dilatione accepta magis irretitus ad vendenda praedia adigatur: ac tandem omnibus destitutus et ad vincula paratus in desperationem incidat.

PL 14, 767C

債務者がいかに気を揉んで金貸しを避けるか、両者の出くわしはどのようなものか。債務者は猶予を得てかえっていっそう絡め取られ、地所を売るよう追い込まれ、ついにはすべてを失い、縛めを前にして絶望に陥る。

2

25. Itaque dum primum adolescens nihil putat de vestibus suis, aut etiam possessionibus esse vendendum, ad haec facienda poscit dilationem. Usurae applicantur ad sortem, accumulatur centesima. Jam suspirare incipit, jam malum suum agnoscere.

PL 14, 767D

25. こうして若者は、はじめは自分の衣服も所有地も売らねばならぬとは考えず、そのために猶予を求める。利子が元金に加えられ、百分の一〔月ごとに元金の百分の一を取る利子〕が積み上がる。やがて彼は溜め息をつきはじめ、やがて自分の災いを悟りはじめる。

3

Die ac nocte usuram cogitat: quidquid occurrerit, feneratorem putat: quidquid crepuerit, vocem sibi videtur feneratoris audire. Si habes, cur non solvis? Si non habes, cur malum malo adjungis, et de vulnere remedium quaeris?

PL 14, 767D

昼も夜も利子のことを考え、出会う者はみな金貸しかと思い、何か音がするたびに、金貸しの声が聞こえる気がする。あるのなら、なぜ払わないのか。ないのなら、なぜ災いに災いを加え、傷口から治療を求めるのか。

4

Cur quotidie obsidionem pateris feneratoris, expugnationem times? Vetus sententia est: Feneratoris et debitoris sibi occurrentium, prospectum amborum facit Dominus (Prov. XXIX, 13) .

PL 14, 768A

なぜ日ごと金貸しの包囲に耐え、攻め落とされることを恐れるのか。古い言葉がある。「出会う金貸しと債務者の、二人の見通しを主はつくる」(箴言29:13)。

5

Alter quasi canis praedam requirit, alter quasi fera praedonem declinat: ille quasi leo quaerit quem devoret, iste quasi bos juvenculus praedonis impetum reformidat: ille quasi accipiter unguibus olorem quaerit invadere, iste quasi anser aut fulica, mavult se vel in praerupta dejicere, vel in profunda demergere, quam istum humani corporis accipitrem sustinere.

PL 14, 768A

一方は犬のように獲物を探し、他方は獣のように略奪者をかわす。一方は獅子のように食らう相手を求め、他方は若い牛のように略奪者の襲撃に怖じ気づく。一方はタカのように爪でハクチョウを襲おうとし、他方はガチョウかオオバンのように、断崖に身を投げるか、深みに沈むほうを選び、人の体を狙うこのタカに耐えようとはしない。

6

Quid quotidie fugis? Et si non occurrat fenerator, occurrit tibi inopia tamquam bonus cursor.

PL 14, 768A

なぜ毎日逃げるのか。たとえ金貸しが出くわさなくても、窮乏のほうが、足の速い走者のようにあなたの前に現れる。

7

Ambos ergo videt Dominus, feneratorem, et debitorem: occurrentes sibi spectat ambos, testis alterius iniquitatis, alterius injuriae: illius avaritiam condemnat, hujus stultitiam.

PL 14, 768A

それゆえ主は両者を見る。金貸しも債務者も。出会う二人をともに注視し、一方の不正と他方の被害の証人となり、前者の貪欲と後者の愚かさを断罪する。

8

Ille gressus debitoris singulos numerat, aucupatur deflexus: iste continuo post columnas caput obumbrat. Nullam enim habet debitor auctoritatem. Ambobus in digitis usurarum repetitur saepius calculatio. Par cura, sed dispar affectus.

PL 14, 768B

金貸しは債務者の一歩一歩を数え、脇道にそれるのを待ち伏せる。債務者はすぐさま柱の陰に頭を隠す。債務者には何の権威もないからである。二人とも、指を折って利子の計算を何度も繰り返す。心配は同じだが、心の持ちようは違う。

9

Alter laetatur incremento fenoris, alter cumulo debitionis affligitur. Ille quaestus numerat, hic aerumnas. 26. Quid fugis hominem quem poteras et non timere? Quid fugis, aut quousque fugies?

PL 14, 768B

一方は利息の増えるのを喜び、他方は債務の山に苦しむ。前者は儲けを数え、後者は労苦を数える。26. 恐れずにすんだはずの人を、なぜ避けるのか。なぜ逃げるのか。いつまで逃げるのか。

10

Si quis pulsaverit nocte, feneratorem putas, sub lectum illico: si quem subito intrare senseris, tu foras exsilis.

PL 14, 768B

夜に誰かが戸を叩けば、金貸しかと思い、たちまち寝台の下に潜る。誰かが突然入ってくるのを感じれば、あなたは外へ飛び出す。

11

Canis latrat, et cor tuum palpitat, sudor effunditur, anhelitus quatit artus, quaeris quid mentiaris, ut feneratorem differas; et cum dilationem impetraveris, gaudes.

PL 14, 768B

犬が吠えれば心臓が打ち、汗が流れ、息切れが手足を震わせ、金貸しを先延ばしにするためにどんな嘘をつこうかと探し、猶予を取りつければ喜ぶ。

12

Fenore tuo simulat fenerator gravari: sed libenter impertit, quasi venator qui feram cinxerit, securus est praedae.

PL 14, 768C

金貸しは、あなたの利息のことで重荷を負わされたふりをするが、喜んで〔猶予を〕与える。獣を囲い込んだ猟師が獲物を確信しているのと同じである。

13

Tu oscularis caput, amplecteris genua, et quasi cervus sagitta toxicata ictus, paululum procedens, tandem victus veneno procumbis: aut quasi piscis qui fuscina fuerit infixus, quocumque fugerit vulnus vehit.

PL 14, 768C

あなたは〔金貸しの〕頭に口づけし、膝を抱く。そして毒矢に射られたシカが、少し進んだのち、ついに毒に負けて倒れるように、あるいは銛を突き刺された魚が、どこへ逃げても傷を負ったまま運ぶように、あなたは倒れる。

14

Et vere piscis ille in esca mortem devorat, ille hamum glutit, dum cibum quaerit; sed tamen hamum non vidit, quem tegit praeda: tu hamum cernis, et glutis. Hamus tuus fenus est creditoris: hamum voras, sed vermis te semper obrodit. Ipsa est esca quae decipit.

PL 14, 768C

実際、あの魚は餌の中に死を呑み込み、食べ物を探しながら釣り針を呑む。だが、獲物が覆い隠している針を、魚は見ていない。あなたは針が見えていながら呑み込む。あなたの針は、債権者の利息である。針を呑み込めば、虫が絶えずあなたをかじる。人を欺くのは、まさにその餌である。

15

Itaque et tibi fenoris nec cibus usui est, et hamus vulneri. An ignoras quia semel illaqueatus nodo, se magis, si fugiat, ipse constringit; et intra retia positus fugiendo magis dejicit super se retia? In plateas fugis, cum intra parietes tutus esse non possis.

PL 14, 768C

かくて利息は、あなたにとって食べ物としては役に立たず、針としては傷になる。一度結び目に絡め取られた者は、逃げようとすればかえって自分を締めつけ、網の中に置かれた者は、逃げることでかえって網を自分の上に引き倒すことを、知らないのか。壁の内側でさえ安全でいられないのに、あなたは広場へ逃げている。

16

Inveniet te cum voluerit fenerator. Denique ubi tempus impleveris, sicut lupus nocte irruit, dormire non sinit, exspectato die ad publicum trahit, aut tabulis venditionis cogit suscribere.

PL 14, 768D

金貸しは、望むときにあなたを見つけ出す。ついには、期限が満ちれば、オオカミのように夜に襲いかかって眠らせず、待ちかねた日には公の場へ引き立てるか、売買証書に署名するよう強いる。

17

Ut fureris pudoris dispendium, subscribis illico, venditurus avitum sepulcrum, paternae sane ut praetexatur aliquid verecundiae: emitur jejunum solum, jactatur quod infecunda vendiderit, dispendiis oneraverit debitorem, et superioris temporis ascribuntur dispendiis damna praesentis.

PL 14, 768D

恥という損失をこっそり逃れようと、あなたはすぐさま署名する。先祖の墓まで売ろうとして。せめて父祖の体面がいくらかでも取り繕われるように、というのである〔paternae … verecundiae の係りは定かでない。「父祖の体面」と取った〕。買い取られるのは痩せた土地だけで、〔債務者が〕不毛の地を売ったと言い立てられ、債務者に損失が負わされ、先の期間の損失に今の損害が加算される〔jactatur 以下の主語が定かでなく、受身のまま訳した〕。

18

Mox et laudata venduntur, et inferuntur jam non instrumenta, sed vincula. 27. Tamen adhuc quaerendi fidejussores. Tribuuntur induciae non ut praedam libertatis inveniat, sed ut consortem servitutis adjungat, qui se societ aerumnoso.

PL 14, 769A

やがて、称賛された品々も売られ、持ち込まれるのは、もはや文書ではなく鎖である。27. それでもなお、保証人を探さねばならない。猶予が与えられるのは、自由という獲物を見つけさせるためではなく、苦難の者と身を結ぶ、奴隷の仲間を加えさせるためである。

19

At quid juvare potest alienae calamitatis accessio? Jam et amici fugiunt, convivae non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit, et ut pugil ictus varios concertantium, ita iste honestorum vitat occursus, et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, vigilanti exit obtutu.

PL 14, 769A

だが、他人の災難が加わったところで、何の助けになろう。すでに友は逃げ、宴の客は見知らぬふりをし、彼自身も人々の視線を避ける。拳闘士が闘う者たちのさまざまな打撃を避けるように、彼は立派な人々との出会いを避け、誰かに行き会うと気を張って、油断のない眼差しで立ち去る。

20

Redit paratus ad vincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, quietem inferre. Redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit, et feneratoris se aere devinxerit. 28. O quantos miseros aliena fecerunt bona!

PL 14, 769A

彼は縛めの覚悟を決めて帰り、死を望んで帰る。死ねば安らぎがもたらされると考えながら。他人の金を避けなかったこと、金貸しの銭で自分を縛ったことを、悲惨にも自ら責めながら帰る。28. ああ、他人の財産のために、どれほど多くの者が惨めになったことか。

21

Quid, inquit (Jerem. II, 18) , tibi ut bibas aquam Geon? Quid, inquam, tibi, ut biberes calicem feneratoris? Multi, inquit, mutuati ad tempus, et necessitatibus consuluerunt suis, et pecuniam reddiderunt. Et quanti se propter fenus strangulaverunt!

PL 14, 769B

「汝に何の用があって」と言う(エレミヤ2:18)、「ゲオンの水を飲むのか」。私も言おう。あなたに何の用があって、金貸しの杯を飲もうとしたのか。「多くの者が一時的に借りて、自分の必要をまかない、金を返したではないか」とあなたは言う。だが、利息のために首をくくった者が、どれほどいたことか。

22

Illos consideras, hos non enumeras: reminisceris evasisse aliquos, non reminisceris oppetisse: nummos redditos imputas, laqueos appetitos non computas, quos deformitati tam dedecorosae conventionis plerique verecundiores ad contumeliam, fragiliores ad injuriam, expetito interitu praetulerunt, opprobrium vitae amplius quam mortis supplicium pertimescentes.

PL 14, 769B

あなたは前者を思い浮かべ、後者を数え上げない。何人かが逃れおおせたことは思い出すが、何人かが命を落としたことは思い出さない。返された銭は勘定に入れるが、求められた首吊りの縄は数えない。あまりに不名誉な契約の醜さよりも、縄のほうをむしろ選んだ者は多い。恥を重んじる者は侮辱を前に、弱い者は不当な仕打ちを前に、破滅を求めてそちらを選び、生涯の恥辱を、死の刑よりもいっそう恐れたのである。

Caput VIII

第VIII章PL 14, 769C
1

Liberos pro paternis debitis per summam indignitatem sub hasta vaenire: sed huic malo subvenire posse neminem, cum expleri nequeat feneratoris avaritia; quam in rem Scripturae locus explicatur, simulque ostenditur materiam praevaricationis esse fenerationem.

PL 14, 769C

子らが父の負債のゆえに、きわめて不当にも競売に付される。だがこの災いを救える者は誰もいない。金貸しの貪欲は満たされえないからである。この件に関連して聖書の箇所が説き明かされ、あわせて、金貸しの営みが背反の材料であることが示される。

2

29. Vidi ego miserabile spectaculum, liberos pro paterno debito in auctionem deduci, et teneri calamitatis haeredes, qui non essent participes successionis; et hoc tam immane flagitium non erubescere creditorem. Instat, urget, addicit.

PL 14, 769C

29. 私は惨めな光景を見た。子らが父の負債のゆえに競売に出され、相続にあずからない者たちが、災難の相続人として捕らえられているのである。しかも債権者は、これほど非道な悪行を恥じない。迫り、責め立て、競り落とす。

3

Mea, inquit, nutriti pecunia, pro alimonia servitium recognoscant, pro sumptu licitationem subeant. Agitetur hasta de pretiis singulorum. Non immerito hasta agitatur, ubi caput quaeritur: non immerito ad auctionem pervenitur, ubi sors poscitur.

PL 14, 769D

「私の金で育てられたのだから」と〔債権者は〕言う、「養育の代わりに奴隷奉公を認めよ、費用の代わりに競売を受けよ。一人ひとりの値で槍を振るえ〔競売にかけよ〕」と。元金(caput)が求められるところで槍が振るわれるのは、もっともであり、元金(sors)が要求されるところで競売に至るのも、もっともである〔caput は「元金」と「人の頭」の二義をもつ語で、語呂になっている〕。

4

Haec est feneratoris inhumanitas, haec debitoris stultitia, ut filiis quibus non relinquit pecuniam, libertatem auferat, pro testamento chirographum dimittat, pro emolumento haereditatis syngrapham obligationis.

PL 14, 769D

これが金貸しの非情であり、債務者の愚かさである。金を遺さない子らから、自由まで奪い、遺言の代わりに自筆の証書を、相続の利益の代わりに債務の証書を残すのである。

5

Quid sibi vult paterni in liberos scriptura maledicti, ubi nulla est impii offensa peccati? An potest durius aliquod esse maledictum, graviusque servitium? Et illa saepe post mortem habet defunctus compendia, quod non spectat miserias filiorum.

PL 14, 770A

子らに対する父の呪いの書き物は、何を意味するのか〔scriptura … maledicti の指すものは定かでない。父が残した債務の証文が、子らへの呪いを書き記したものとなることを言うと取った〕。そこには不敬な罪の過ちが何もないのに。これより厳しい呪い、これより重い隷従があろうか。それでもなお、死者はしばしば死後に、子らの惨めさを目にしないという、あの利得を得ている。

6

30. Vendit plerumque et pater liberos auctoritate generationis, sed non voce pietatis: ad auctionem pudibundo vultu miseros trahit dicens: Solvite filii gulae meae sumptum, solvite paternae mensae pretium: vomite quod non devorastis, reddite quod non accepistis; hoc meliores, quod vestro pretio redimitis patrem, vestra servitute paternam emitis libertatem.

PL 14, 770A

30. しばしば父親が、生んだ者の権威によって子らを売る。だが、慈愛の声によってではない。恥じらいの顔つきで、哀れな子らを競売へ引き立てて言う。「子らよ、私の胃袋の費用を払え、父の食卓の代金を払え。食わなかったものを吐き出せ、受け取らなかったものを返せ。このことであなたたちはいっそう優れた者となる、あなたたちの代価で父を請け戻し、あなたたちの隷従で父の自由を買うのだから」と。

7

31. Esto ut aliquis qui subvenire possit, accedat. Quis tantam expleat Charybdim? quis rationes feneratoris agnoscat? quis avaritiam satiet? quae non iste pretia exaggeret, cum viderit redemptores? Non enim suo magis lucro quam alieno detrimento pascitur.

PL 14, 770A

31. 誰か助けられる者が現れたとしよう。誰がこれほどのカリュブディスを満たせるだろう。誰が金貸しの勘定を認めるだろう。誰が貪欲を飽かせるだろう。請け戻す者を見れば、この男がどんな代価でも吊り上げないことがあろうか。彼は自分の利得によってよりも、他人の損害によって肥えるからである。

8

Vera profecto, vera est, utpote Dei, divina sententia, qui cum iratus esset propter impietatem populi Judaeorum, quod post deos abiret alienos: Cui, inquit, vendidi vos feneratori (Esai. L, 1) ?

PL 14, 770B

まことに、真実である、神の言葉として真実な、神の決定がある。神はユダヤの民が異なる神々に従ったその不敬のゆえに怒って、こう言ったのである。「私は汝らを誰に売ったのか、金貸しにか」(イザヤ50:1)。

9

Venditur enim qui obligatus feneratori fuerit, et venditur non uno pretio, sed quotidiano: venditur non cum definitione, sed cum accessione diuturna. Nova usurarum auctio per menses singulos, nova sub quotidiana licitatione venditio.

PL 14, 770B

金貸しに縛られた者は売られるが、売られるのは一度きりの値でではなく、日ごとの値でである。取り決められた額で売られるのではなく、長く続く加算とともに売られる。月ごとに利子の新たな競売があり、日々の競りのもとで新たな売却がある。

10

Qui plus obtulerit, trahit semper, venalis addicitur, numquam quasi venditus aestimatur. Magna igitur vis coelestis sententiae. Non satis judicavit Dominus dicere: Cui vendidi vos; sed addidit feneratori?

PL 14, 770B

より高い値を付けた者がいつも〔売られた者を〕引いて行き、売り物として競り落とされるが、売られた者としてはけっして評価されない。それゆえ天の判決の力は大きい。主は「誰に私は汝らを売ったのか」と言うだけでは足りないと判断し、「金貸しに」と付け加えたのである。

11

Offensus nihil potuit gravius invenire, quo vindicaret in perfidos. Derelictus expostulat, cur ita fugerint salutis auctorem, quasi feneratori eos alicui Dominus vendidisset digna poena.

PL 14, 770C

背かれて憤った神は、背信の者たちに報復するのに、これより重いものを見いだせなかった。捨てられた神は、なぜ彼らが救いの創始者から逃げたのかと詰め寄る。まるで主が彼らを何者かの金貸しに、ふさわしい刑罰として売ったかのようにである。

12

Dominum relinquentes habent servi quod amplius quam carceris poenas et vincula reformident: habent liberi quod paveant pro libertatis incuria.

PL 14, 770C

主を捨てる奴隷は、牢獄の刑罰や鎖よりもいっそう恐れるべきものを得る。自由な者は、自由をおろそかにしたことで恐れるべきものを得る。

13

32. Simul illud adverte, quod feneratio praevaricationis materia judicata sit; quod is facile recedat a Domino, qui feneratori se potuerit obligare. Fenus enim radix mendacii, causa perfidiae est.

PL 14, 770C

32. 同時にこの点にも注意せよ。金貸しの営みは背反の材料と判断されたこと、金貸しに身を縛りえた者は、たやすく主から離れることである。利息は偽りの根であり、不信の因だからである。

14

Ego, inquit, vos non vendidi; sed peccatis vestris venditi estis (Ibid.) . Ergo qui se feneratori obligat, ipse se vendit; et quod pejus est, vendit se non aere, sed culpa.

PL 14, 770C

「私は汝らを売ったのではない。汝らが売られたのは、汝らの罪のゆえである」と神は言う(イザヤ50:1)。ゆえに、金貸しに身を縛る者は、自分自身を売るのである。しかも、いっそう悪いことに、銭によってではなく、咎によって自分を売る。

Caput IX

第IX章PL 14, 770D
1

Peccati feneratorem diabolum esse, qui Salvatori etiam divitias suas ostentarit; ei feneratorem haud absimilem; atque ibidem de centesima usurae, ac centesima ove; deque creditoris nomine quod sibi imponit verus exactor.

PL 14, 770D

罪の金貸しは悪魔であること。悪魔は救い主にさえ自分の富を見せつけたこと。悪魔に金貸しがよく似ていること。同じ箇所で、百分の一の利子と百番目の羊について、また、真の取り立て人が自らに付ける債権者という名について。

2

33. Quis iste peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum obnoxiae successionis, usuris defeneravit omne genus humanum (Vid. S. August. lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3) ?

PL 14, 770D

33. この罪の金貸しとは誰か。悪魔でなくて何であろう。エバはこの悪魔から、後に続く者を縛る罪を借り受け、全人類を利子によって債務漬けにした(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を見よ)。

3

Denique quasi malus fenerator chirographum tenuit, quod postea Dominus suo cruore delevit. Etenim quod mortis erat scriptum apicibus, debuit morte dissolvi. Fenerator ergo diabolus.

PL 14, 771A

実際、悪い金貸しのように、悪魔は自筆の証書を握っていた。のちに主が自らの血でそれを抹消した。死の文字で書かれたものは、死によって解消されねばならなかったからである。それゆえ悪魔は金貸しである。

4

Denique ostendebat Salvatori divitias suas dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) .

PL 14, 771A

実際、悪魔は救い主に自分の富を見せて言った。「これらすべてを汝に与えよう、もし汝がひれ伏して私を拝むなら」(マタイ4:9)。

5

At vero Dominus aeris solutor alieni, nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: Ecce venit hujus mundi princeps, et in me suum non invenit nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 14, 771A

だが主は、他人の負債の弁済者であり、悪魔に何の負いもなかった。主はこう言うことができた。「見よ、この世の支配者が来る。私の内に、彼のものは何も見いださない」(ヨハネ14:30)。

6

Nihil debebat, sed solvebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5) . 34. Quid distat malitia hujus principis mundi? Fenerator pecuniae caput obligat, manum tenet, sorte ducit. O nomen triste de dulci!

PL 14, 771A

主は何も負っていなかったが、すべての人のために支払った。主みずからこう証ししている。「私は奪わなかったものを、そのとき償っていた」(詩篇68:5)。34. この世の支配者の悪意と〔金貸しとの〕間に、何の隔たりがあろうか。金の貸し手は頭〔caput。「元金」の意もある〕を縛り、手を押さえ、元金〔sors、「籤」「運命」の意もある〕で引き回す。ああ、甘いものから出た、悲しい名よ〔何を「甘いもの」と言うのかは定かでない。sors(籤・分け前)が金貸しの口では「元金」という悲しい名になることを言うと取った〕。

7

Dominus ovem centesimam liberavit; illa centesima salutis, haec mortis est; et terra bona centuplum fructum reddit. Vae iis qui dicunt quod amarum est, dulce; et quod dulce, amarum! Quid amarius usura, quid dulcius gratia?

PL 14, 771B

主は百番目の羊を解き放った。あの百番目は救いの、この百〔分の一〕は死の百である〔centesima は「百番目」と、月ごとに元金の百分の一を取る利子の二義で、語呂になっている〕。良い地は百倍の実を結ぶ。「災いあれ、苦いものを甘いと言い、甘いものを苦いと言う者に」。利子ほど苦いものがあろうか、恩寵ほど甘いものがあろうか。

8

Nonne hoc ipso sermone quo centesimam appellant, revocare deberent in memoriam Redemptorem, qui venit centesimam ovem salvare, non perdere? 35. Quis gravior exactor est? Et hoc triste nomen.

PL 14, 771B

百分の一と呼ぶまさにその言葉によって、彼らは、百番目の羊を滅ぼすためでなく救うために来た贖い主を、思い出すべきではないか。35. これより苛酷な取り立て人が誰かあろうか。この名もまた悲しい。

9

Denique Dominus ait: Populus meus, exactores vestri circumscribunt vos (Esai. III, 14) . Et in Evangelio habes: Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, da operam liberari ab illo; ne forte perducat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem (Luc. XII, 58) .

PL 14, 771B

実際、主は言う。「私の民よ、汝らの取り立て人は汝らを欺く」(イザヤ3:14)。福音書にも、あなたは次の言葉を見いだす。「汝が訴え人とともに役人のもとへ行くなら、その者から解放されるよう努めよ。さもなくば、その者は汝を裁判官のもとへ連れて行き、裁判官は汝を取り立て人に引き渡し、取り立て人は汝を牢獄に入れるであろう」(ルカ12:58)。

10

Quis iste sit exactor agnosce, qui etiam novissimum quadrantem exigit, et idem se creditorem vocat, atque in hoc etiam nomine fraudem facit: ut qui veneni pocula melle illinit, ut sub grato odore mors lateat, atque illita calicis ora vim fraudis abscondant. Creditor praetexitur quasi fidelis; et quasi incredulus, ad quem fidelis oppignorat.

PL 14, 771C

この取り立て人が何者かを知れ。彼は最後の一クワドランス〔小額の銅貨〕まで取り立てながら、自分を債権者と呼び、この名においてすら欺きを行う。毒の杯に蜜を塗る者のようにである。快い香りの下に死が潜み、杯の縁に塗られたものが欺きの力を隠すのである。債権者という名は、あたかも信実な者のように見せかけに使われるが、実際は、信実な者がその者のもとに質を入れる相手であって、不信の者のようである〔creditor は「信ずる者」の意の語。後半の句は意味が取りにくく、そう解した〕。

Caput X

第X章PL 14, 771C
1

Feneratoris, ne debitoris cadaver ad sepulturam efferretur, prohibentis historia. 36. Quoties vidi a feneratoribus teneri defunctos pro pignore, et negari tumulum, dum fenus exposcitur?

PL 14, 771C

金貸しが、債務者の遺体が埋葬のために運び出されるのを妨げた話。36. 私は幾度、金貸したちが死者を質として押さえ、利息が取り立てられている間、墓が拒まれているのを見たことか。

2

Quibus ego acquievi libenter, ut suum constringerent debitorem, ut electo eo, fidejussor evaderet; hae sunt enim feneratoris leges.

PL 14, 771D

私は彼らの言い分に喜んで同意した。彼らが自分の債務者を締めつけるように、またその者が選び出されれば〔electo eo の意は定かでない。字義どおりに訳した〕保証人が免れるように、と。これが金貸しの法だからである。

3

Dixi itaque: Tenete reum vestrum; et ne vobis possit elabi, domum ducite, claudite in cubiculo vestro, carnificibus duriores; quoniam quem vos tenetis, carcer non suscipit, exactor absolvit; peccatorum reos post mortem carcer emittit, vos clauditis; legum severitate defunctus absolvitur, vobis tenetur.

PL 14, 771D

そこで私は言った。「諸君の被告〔債務者〕を押さえておけ。逃れられぬよう、家へ連れて行き、自分の寝室に閉じ込めよ。諸君は死刑執行人よりも苛酷である。諸君が押さえているその者を、牢獄は受け入れず、取り立て人も赦す。罪を負う者を、牢獄は死後に解き放つのに、諸君は閉じ込める。法の厳しさのもとでは死者は赦されるのに、諸君のもとでは押さえられている」と。

4

Certe hic sortem suam jam memoratur implesse; non invideo tamen, pignus vestrum reservate. Nihil interest inter funus et fenus, nihil inter mortem distat et sortem: personat, personat funebrem ululatum fenoris usura.

PL 14, 772A

確かにこの者は、すでに自分の元金(sors)を満たしたと言われている〔sors は「元金」と「運命」の二義。運命を全うした、すなわち死んだことを掛ける〕。だが私は惜しまない。諸君の質を取っておくがよい。葬儀(funus)と利息(fenus)の間には何の違いもなく、死(mortem)と元金(sortem)の間にも隔たりはない〔funus と fenus、mors と sors の音の近さによる語呂〕。利息の利子は、葬送の嘆きの声を響かせる、響かせる。

5

Nunc vere capite minutus est quem convenitis; vehementioribus tamen nexibus alligate, ne vincula vestra non sentiat: durus et rigidus est debitor, et qui non jam noverit erubescere. Unum sane est quod non timere possitis, quia poscere non novit alimenta.

PL 14, 772A

いまやまことに、諸君が訴える相手は頭を減じられている〔capite minutus。caput は「頭」「元金」「身分」の意をもち、語呂になっている〕。それでも、もっと強い縛りで縛れ、諸君の鎖を感じさせずにおくな。債務者は頑固で強情であり、もう赤面することを知らぬ者である。ただ一つ、諸君が恐れずにすむことがある。彼は食物を求めることを知らない、ということだ。

6

37. Jussi igitur levari corpus, et ad feneratoris domum exsequiarum ordinem duci: sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant. Ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares: nec fallebat sententia, nisi quod plures constabat illic esse morituros.

PL 14, 772A

37. そこで私は、遺体を持ち上げ、葬列の次第を整えて金貸しの家へ運ぶよう命じた。だが、そこからも、閉じ込められた者たちの呻きで、同じような声が響いていた。そこにもまた葬儀があると思われ、そこでも死者が嘆かれていると思われたであろう。その見立ては誤っていなかった。ただ、そこで死にゆく者のほうが多いことが明らかであった、という点を除いては。

7

Victus religionis consuetudine fenerator (nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur) rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur; tunc tantum vidi humanos feneratores gravari me; tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur fraudatos esse, donec feretro colla subjecti, ipsi defuntcum ad sepulcra deducerent, graviori moerore deflentes pecuniae suae funus.

PL 14, 772B

宗教の慣習に押し切られ、金貸しは(ほかの場所でも、こうした者が質として受け入れられると言われているからである)、遺骸を墓所まで運ぶよう頼む。そのとき初めて、人間味のある金貸したちが私を重荷に感じるのを見た。それでも私は、あとで騙されたと嘆くことのないよう、彼らの人情が先を見越しているのだと言い立てた。やがて彼らは棺台の下に首を差し入れ、自ら死者〔底本は defuntcum。defunctum と読む〕を墓へ運び、いっそう深い悲しみで、自分たちの金の葬儀を嘆いたのである。

Caput XI

第XI章PL 14, 772B
1

Usura etiam ab aleatoribus exigitur, quorum in lusu varia fortuna est, sed lucrum cedit feneratori. Hujus in illos quanta tyrannis, et quae leges aleatorum. Postremo barbarorum quorumdam furor in aleam describitur. 38. Aliud non minoris acerbitatis accipite.

PL 14, 772B

利子は賭博者からも取り立てられる。その遊戯では運はさまざまに変わるが、儲けは金貸しのものになる。彼らに対する金貸しの専横はどれほどであり、賭博者たちの法とは何か。最後に、ある蛮族たちの賭博への熱狂が述べられる。――38. 同じく劣らず苛酷な別の事柄を聞け。

2

Observant isti aleatorum conventicula, et perdentis aerumnam commoditatem suam judicant: spondent pro singulis.

PL 14, 772C

この者たちは賭博者の集まりをうかがい、負ける者の苦境を自分に好都合と見て、一人ひとりのために保証人となることを請け合う。

3

Varios primo sors ludit eventus, ad diversos saepe transfertur victoria, stipendiaque ejus vicissim atque aerumna mutantur: omnes vincuntur et vincunt, fenerator solus acquirit: penes alios inane nomen quod vicerint, penes feneratorem solum fructus est, non annuus, sed momentarius; illi soli faciunt lucrum in omnium detrimento, illis solis est usura victoriae.

PL 14, 772C

はじめ運はさまざまな成り行きを弄び、勝利はしばしば別の者へ移り、その報酬と苦難は代わる代わる入れ替わる。誰もが負け、誰もが勝つ。得をするのは金貸しだけだ。ほかの者のもとには「勝った」という空しい名があるだけで、実りは金貸しだけのもとにあり、それは年ごとではなく、瞬間ごとのものである。彼らだけが万人の損失から利得を作り、彼らだけが勝利の利子を持つ。

4

Videas reliquos subito egentes, repente divites, deinde nudos, singulis jactibus statum mutantes. Versatur enim eorum vita, ut tessera; volvitur census in tabula, fit ludus de periculo, et de ludo periculum: quot propositiones, tot proscriptiones.

PL 14, 772D

ほかの者たちが、突然貧しくなり、たちまち富み、次いで裸になり、一投ごとに身分を変えるのを見ることができよう。彼らの生は、さいころのように転がり、財産は盤の上で転がされ、遊戯は危険となり、危険は遊戯となる。賭けの数だけ、没収の布告がある。

5

Clamor plaudentium, fletus despoliatorum, gemitus deplorantium. Sedet inter hos creditor ut tyrannus, damnans unumquemque sorte capitali, agitat hastas, feralem instituit de singulorum exuviis auctionem: alios proscriptioni addicit, alios servituti: non tanti occisi sub tyrannis sunt.

PL 14, 772D

喝采の叫び、身ぐるみ剥がれた者の泣き声、嘆く者の呻き。その中に債権者が僭主のように座り、一人ひとりを元金(sors capitalis)で断罪し〔「元金」と「死刑」の二義の語呂〕、槍を振るい、一人ひとりの剥ぎ取られた衣で、死の競売を開く。ある者を没収に、ある者を隷従に引き渡す。僭主の下で殺された者も、これほど多くはなかった。

6

Vitae igitur hanc aleam rectius dixerim, quam pecuniae; sub momento fertur, quod valeat in aeternum. Ebrietas judicat, et nullus appellat. Habet et alea suas leges, quas fori jura non solvant.

PL 14, 773A

それゆえ私は、これを金の賭けではなく、命の賭けと呼ぶほうが正しいと言いたい。永遠に値するものが、瞬時に運び去られるからである。酔いが裁き、誰も上訴しない。賭博にも独自の法があり、広場の法もそれを解けない。

7

Notatur, si credi potest, infamia, qui putaverit renitendum, et infamium sententia gravius quam censura judicialis inurit opprobrium; quoniam qui apud judicem damnantur, apud illos gloriosi sunt: qui apud illos damnantur, apud judicem criminosi sunt.

PL 14, 773A

〔賭博の掟に〕逆らうべきだと考える者は、信じがたいことだが、不名誉の烙印を押される。不名誉な者たちの判決は、裁判官の譴責よりも重い恥辱を焼きつける。裁判官のもとで有罪とされる者は彼らのもとで栄誉を受け、彼らのもとで有罪とされる者は裁判官のもとで罪人だからである。

8

Nobile constituit Moyses seniorum judicium (Exod. XVIII) : hi tamen de levioribus judicabant; verbum grave, hoc est, de potioribus negotiis Moysi judicio reservare consueverant. Hic dicitur: Aleonum consilium judicavit, et plus eorum timetur potentia, quam leonum.

PL 14, 773A

モーセは長老たちの高貴な裁判所を設けた(出エジプト記18章)。ただし彼らはより軽い事柄を裁き、重大な事案、すなわちより重要な訴訟は、モーセの裁きに留保する習いであった。ここでは言われる。「賭博者らの協議が裁いた」と。獅子らの力よりも、彼らの力のほうが恐れられている〔aleones(賭博者)と leones(獅子)の語呂〕。

9

Inter has feras vivis fenerator atque versaris. His bestiis cibum eripis, his tetrior aestimaris, his crudelior plus timeris.

PL 14, 773B

汝は金貸しとして、これらの猛獣の間で生き、行き交う。獣たちから食物をもぎ取る。汝は獣たちよりおぞましいと見なされ、獣たちよりも残酷であるがゆえに、いっそう恐れられている。

10

39. Ferunt Chunorum populos omnibus bellum inferre rationibus, feneratoribus tamen esse subjectos; et cum sine legibus vivant, aleae solius legibus obedire, in procinctu ludere, tesseras simul et portare, et plures suis quam hostilibus jactibus interire: in victoria sua captivos fieri, et spolia suorum perpeti, quae pati ab hoste non noverint: ideo numquam belli studia deponere; quod victus aleae ludo, cum totius praedae munus amiserit, ludendi subsidia requirat bellandi periculo: frequenter autem tanto ardore rapi, ut cum ea quae sola magni aestimant, victus arma tradiderit, ad unum aleae jactum vitam suam potestati vel victoris vel feneratoris addicat.

PL 14, 773B

39. 伝えられるところでは、フン族の諸民族は、あらゆる口実で戦争を仕掛けながら、金貸したちには従属し、法なしに暮らしながら賭博の法にだけは従う。戦闘態勢のままで賭け、さいころをも携え、敵の投げよりも自分たちの投げで多く死に、自らの勝利においても捕虜となり、敵からは受けることを知らなかった略奪を、仲間から被る。それゆえ戦いの熱意を捨てることがない。賭けに負けた者は、戦利品全体の賜物を失ったとき、遊びを続ける資金を、戦いの危険に求めるからである。しばしばまた、これほどの熱情に駆られ、彼らが唯一大事と見なす武器を、負けて渡したのち、一投のさいころで、自分の命を勝者か金貸しの権力に委ねる。

11

Denique constituit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide, pretium servitutis quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsolverit.

PL 14, 773C

実際、彼らの一人で、ローマ皇帝にも信義において知られていた者が、このような運に敗れて自ら招いた隷属の代価を、命じられた死の責め苦で支払ったことが、確かめられている。

12

Premit ergo fenerator etiam colla Chunorum, et eos urget in ferrum, premit barbaros suae terrore saevitiae.

PL 14, 774A

かくて金貸しは、フン族の首をさえ押さえつけ、彼らを剣へと駆り立て、蛮族をその残忍さの恐怖によって押さえつける。

Caput XII

第XII章PL 14, 774A
1

De feneratorum exactione, et variis vocabulis quibus utuntur. Eorum pecunia comparatur cum echidna aliisque serpentibus; ubi cur usuras Graeci τόκους dixerint, explicatur. 40. Quid enim tetrius eo qui hodie fenerat, et cras expetit?

PL 14, 774A

金貸したちの取り立てと、彼らの用いるさまざまな名について。彼らの金は、エキドナ〔毒蛇の一種〕などの蛇に比べられる。そこでは、なぜギリシア人たちが利子を「トコス」と呼んだかが説明される〔ギリシア語の tokos は「利子」と「子」の二義をもち、語呂になっている〕。――40. 今日貸して明日取り立てる者より、忌まわしい者があろうか。

2

Et (Eccli. XX, 16) odibilis, inquit, homo hujusmodi. Oblatio quidem blanda, sed immanis exactio. Verum ipsa oblationis humanitas facit et exactionis saevitiam: protulit pecuniam, hypothecas exigit, et in suis apothecis recondit.

PL 14, 774A

また、「そのような人は憎まれる」と言う(集会の書20:16)。申し出はたしかに優しいが、取り立ては残忍である。だが、申し出の人当たりのよさそのものが、取り立ての残酷さをもたらす。金を差し出し、抵当を要求し、それを自分の倉に納めるのである。

3

Una pecunia a feneratoribus datur, et quam multa a debitoribus exiguntur? Quanta sibi fecerunt vocabula?

PL 14, 774B

一口の金が金貸しから与えられるが、債務者からはどれほど多くが取り立てられることか。彼らはどれほど多くの名を自分で作ったことか。

4

Nummus datur, fenus appellatur: sors dicitur, caput vocatur: aes alienum scribitur: multorum hoc capitum immane prodigium numerosam exactionem efficit: syngrapham nuncupat, chirographum nominat, hypothecas flagitat, pignus usurpat, fiducias vocat, obligationem asserit, usuras praedicat, centesimas laudat.

PL 14, 774B

銭が渡されると、利息と呼ばれる。元金と言われ、頭(caput)と呼ばれる。負債は書き付けられる。この多くの頭をもつ巨大な怪物が、数々の取り立てを生む。債務証書(syngrapha)と名乗り、自筆の証書(chirographum)と名づけ、抵当(hypothecae)を求め、質(pignus)を横取りし、信託担保(fiducia)と呼び、拘束(obligatio)を言い立て、利子を説き、百分の一を称える。

5

41. Echidna quaedam est feneratoris pecunia, quae tanta mala parturit. Echidna tamen fecunda poenis viscera trahens, partu suo rumpitur. Et morte materna docet sobolem non esse degenerem in matrem. Igitur incipiunt esse serpentes, illam morsibus suis scindunt.

PL 14, 774B

41. 金貸しの金は、ある種のエキドナであり、これほどの災いを産む。しかしエキドナは、刑罰に満ちた腹を引きずり、自分の出産で裂ける。そして母の死によって、子が母に劣らない者であることを教える。やがて子らは蛇になりはじめると、牙で母を引き裂く。

6

Illic ubi nascitur venenum, primum probatur. Pecunia autem feneratoris omnia mala sua concipit, parit, nutrit, atque ipsa magis in sobole sua crescit, tristi prole numerosior.

PL 14, 774C

毒が生まれるその場所で、毒はまず試される。金貸しの金は、自分のあらゆる悪を孕み、産み、育て、まさに自分の子においていっそう増大し、悲しい子孫でいよいよ数を増す。

7

Non minus flexuosa quam serpens, atque in orbem tota se colligens, ut caput servet: reliquo flagellat corpore, illud solum producit ad vulnera: spiris ingentibus quos comprehenderit, ligat, solo capite interficit: salvo capite, etiam si reliqua pars ejus dilapidata fuerit, reviviscit.

PL 14, 774C

〔金は〕蛇に劣らずくねり、全身を円く巻いて頭を守る。残りの体で打ちつけ、傷つけるためにはその頭だけを繰り出す。巨大なとぐろで捕らえた相手を縛り、頭だけで殺す。頭が無事なら、残りの部分が引き裂かれても、生き返る〔ここも caput は「頭」と「元金」の二義にかかる〕。

8

42. Diversa quoque serpentibus sunt conveniendi et parturiendi tempora: pecunia fenebris a die initae conventionis crescentibus serpit usuris, quae parturire non novit; quia dolores magis ipsa in alios transfundit.

PL 14, 775A

42. 蛇には、交尾の時期と産む時期もそれぞれ異なる。利息の金は、約定を結んだ日から、増えゆく利子とともに這い進み、産む苦しみを知らない。苦痛を、自分では他人のうえに注ぎ込むからである。

9

Ibi dolores ut parturientis; unde etiam τόκους Graeci appellaverunt usuras, eo quod dolores partus animae debitoris excitare videantur. Veniunt kalendae, parit sors centesimam: veniunt menses singuli, generantur usurae, malorum parentum mala proles.

PL 14, 775A

そこには産婦のような苦痛がある。それゆえギリシア人も、利子をトコスと呼んだ〔tokos は「産むこと」「子」「利子」の意〕。債務者の魂に産みの苦しみを呼び起こすように見えるからである。月初めが来れば、元金は百分の一を産む。ひと月ごとに利子が生じる。悪しき親たちの悪しき子である。

10

Haec est generatio viperarum. Crevit centesima, petitur nec solvitur, applicatur ad sortem. Fit maledictum propheticum (Ps. LIV, 12) , dolus in dolo, usura improbi seminis fetura deterior.

PL 14, 775A

これがマムシの子孫である。百分の一は増え、請求されても支払われず、元金に加えられる。預言者の呪いが実現する(詩篇54:12)。欺きの上の欺きであり、不敬な種から生まれる利子は、生む親よりもたちが悪い。

11

Itaque non jam centesima incipit esse, sed summa, hoc est, non fenoris centesima, sed fenus centesimae.

PL 14, 775B

こうして、それはもはや百分の一ではなくなり、総額となる。すなわち、利息の百分の一ではなく、百分の一の利息となるのである。

Caput XIII

第XIII章PL 14, 775B
1

Usurae etymologiam prosequens ostendit illam leporibus ipsis, ac plantis quibuslibet fecundiorem esse, feneratorisque aviditate omnem aliam superari: dein ad institutam usurae cum animalibus ac plantis comparationem redit.

PL 14, 775B

利子(usura)の語源をたどりつつ、それがノウサギ自身やあらゆる植物よりも多産であり、金貸しの貪欲があらゆる他のものを凌ぐことが示される。ついで、はじめに設けた、利子と動物・植物との比較に戻る。

2

43. Usuram quoque ab usu arbitror dictam, quod ut vestes usu, ita usuris patrimonia scindantur. Lugubre cerae prima littera sonat. Parturit vox doloris est: quid tibi potest esse boni, quod a dolore incipit et ab obligatione?

PL 14, 775B

43. 利子(usura)という語は、使用(usus)から来ていると私は思う。衣が使うことですり切れるように、財産が利子によって裂かれるからである。蠟板に〔書かれた usura の〕第一の文字は、悲痛な音を響かせる〔底本は Lugubre cerae prima littera sonat。ミーニュの脚注は、cerae は蠟を引いた帳簿・書板の意で、「利子の語が書き込まれる書板の第一の文字が悲痛に響く」と解し、usura の頭の u は昔ギリシア語の二重母音 ou と同じ音で、梟の声に似るので不吉に響くとされたと説く〕。「産む」という語は苦痛の声である〔ミーニュの脚注は、ローマ版がこの二文を「〔利子を言う〕ギリシア語の語は悲痛に響く。産むことは苦痛の声だからである」と改めた推定を、すべての写本に反するとして退け、写本の読みを保つ〕。苦痛と拘束から始まるものから、汝に何の善がありえようか。

3

Lepores ferunt generare simul et educare, et continuo parturire: istis quoque anaglyphariis usurarum generatur et supergeneratur usura, enutritur ac nascitur, et nata jam parturit.

PL 14, 775C

ノウサギは、産むと同時に育て、すぐにまた孕むと言われる。利子のこうした浮き彫り細工〔anaglyphariis。語義が定かでなく、浮き彫りのように手の込んだ勘定の意かと取った〕においても、利子の上に利子が生じ、さらに重ねて生じ、育てられ、生まれ、生まれたそばから孕む。

4

Radices quoque arborum primo plantantur ut prendant: cum prenderint, tunc virescere incipiunt, postea pullulare: at vero pecunia fenebris vix plantata jam pullulat.

PL 14, 775C

木の根もまず植えられて根づき、根づいてから緑になりはじめ、のちに芽吹く。ところが利息の金は、植えられるやいなや芽吹く。

5

Semina tempore erumpunt, animalia tempore pariunt: Tempus enim pariendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi plantatum; tempus occidendi, et tempus sanandi (Eccle. III, 2 et 3) .

PL 14, 776A

種は時に応じて芽を出し、動物は時に応じて産む。「産むに時があり、死ぬに時がある。植えるに時があり、植えたものを抜くに時がある。殺すに時があり、癒すに時がある」(コヘレトの言葉3:2-3)。

6

Et infra: Tempus acquirendi, et tempus reddendi: tempus custodiendi, et tempus expellendi (Ibid., 6) , ut Ecclesiastes ait: pecunia fenebris hodie seminatur, cras fructificat: semper parit, et numquam interit: semper plantatur, vix evellitur.

PL 14, 776A

さらに下にこうある。「得るに時があり、返すに時がある。守るに時があり、追い出すに時がある」(コヘレトの言葉3:6)。コヘレトの言うとおり、利息の金は今日蒔かれ、明日実を結ぶ。つねに産み、けっして死なない。つねに植えられ、ほとんど抜かれない。

7

Vult semper fenerator acquirere, numquam perdere: numquam custodire pecuniam suam, semper expellere: numquam sanare, semper occidere.

PL 14, 776A

金貸しは、つねに得ようとし、けっして失おうとしない。自分の金をけっして守らず、つねに追い出す。けっして癒さず、つねに殺す。

8

44. Et quia bonus ad omnia magister Ecclesiastes liber est Salomonis, paulisper ipsi inhaereamus: Non satiabitur oculus, inquit, videndo, et non satiabitur auris auditu (Eccl. I, 8) : nec fenerator expletur accipiendo, nec affectus ejus quotidiano numerandi aeris satiatur auditu.

PL 14, 776A

44. コヘレトはあらゆることに良い師であり、ソロモンの書であるから、しばらくそれに寄り添おう。「目は見て満足することがなく、耳は聞いて満たされることがない」(コヘレトの言葉1:8)。金貸しも受け取ることで満たされず、その欲も、日ごとに銭を数える音を聞いて満足しない。

9

Et iterum: Omne quod fuit, ipsum est quod erit (Ibid., 9) : Crescit semper pecunia, otium nescit avaritia, nescit usura ferias. Omnes, inquit, torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur (Ibid., 7) .

PL 14, 776B

また言う。「あったことは、これからもあることである」(コヘレトの言葉1:9)。金はつねに増え、貪欲は暇を知らず、利子は休日を知らない。「すべての川は海に流れ込むが、海は満ちることがない」と言う(コヘレトの言葉1:7)。

10

Mare istud fenerator est; omnium patrimonia tamquam fluctus absorbet, et ipse nescit expleri. Mari tamen plerique utuntur ad quaestum, feneratore nemo utitur nisi ad dispendium: illic multorum commodum est, hic universorum naufragium.

PL 14, 776B

この海とは金貸しである。あらゆる者の財産を波のように呑み込み、自らは満たされることを知らない。だが、海は多くの者が儲けのために用いるのに、金貸しは損害のためでなければ誰も用いない。海では多くの者の利益があるが、金貸しのもとでは万人の難破がある。

11

45. Multa sunt animantia quae cito generare incipiunt, sed cito etiam generare desistunt: sors cito generat, et numquam desinit; immo cum exordium crescendi acceperit, in infinitum extendit augmentum.

PL 14, 776C

45. 早くから産みはじめるが、早く産むのをやめる生き物は多い。元金は早く産み、けっして産むのをやめない。それどころか、増える始まりを得たのち、限りなく増加を伸ばし続ける。

12

Omne deinde quod crescit, cum ad naturae suae formam atque mensuram, magnitudinemque pervenerit, vacat incremento: sed feneratorum pecunia tempore semper augetur, et ultra formam maternae sortis excedens modum non tenet.

PL 14, 776C

また、育つものはすべて、自分の本性の形と大きさと量に達すれば、成長をやめる。だが金貸したちの金は時とともにつねに増し、母なる元金の形を超えて、限りを保たない。

13

Pleraque etiam animantium cum coeperint ea quae ex his orta sunt generare, tamquam effetis viribus usum generationis amittunt: sors autem fenoris cum fuerit crescentibus exaequata centesimis, et vetustatem sui renovat, et partus solitos adjunctione multiplicat.

PL 14, 777A

また生き物の多くは、自分から生まれたものが子を産みはじめると、力尽きたかのように、生殖の働きを失う。ところが利息の元金は、増え続ける百分の一の利子と同じ大きさに達しても、自らの老いを新たにし、いつもの産みを加算によって増やす。

Caput XIV

第XIV章PL 14, 777A
1

Usuram prohiberi lege divina, unde et sumptum est illud Catonis, fenerare est hominem occidere.

PL 14, 777A

利子は神の法によって禁じられていること。そこから「利息を取るのは人を殺すことである」というカトーの言葉も引かれたこと。

2

Vestimentum pignori acceptum ante noctem reddendum esse; ac fenoris nomine intelligendum quidquid praeter sortem exigitur: post quae sequitur extorsionum divitibus familiarium reprehensio.

PL 14, 777A

質として受け取った衣は、夜になる前に返さねばならないこと。利息の名のもとに、元金のほかに取り立てられるものはすべて含まれること。これに続いて、富者たちにありがちな強要への非難が述べられる。

3

46. Non novum nec perfunctorium hoc malum est, quod veteris atque divinae praescripto legis inhibetur. Populus qui despoliaverat Aegyptum, qui pede transierat mare, monetur a fenoris pecunia cavere naufragia.

PL 14, 777B

46. 古くからの、神の法の定めによって禁じられているこの悪は、新しいものでも、ささいなものでもない。エジプトを略奪し、足で海を渡った民が、利息の金による難破を避けるよう戒められる。

4

Et cum de aliis peccatis semel aut multum iterata admonitione praescripserit, de fenore saepius intimavit. Habes in Exodo: Quod si pecuniam feneraveris pupillo, orphano, pauperi, apud te non suffocabis eum, non impones illi usuram (Exod. XXII, 25) .

PL 14, 777B

ほかの罪については、一度か、せいぜい数度の戒めで定めたのに、利息についてはもっとしばしば告げた。あなたは出エジプト記にこうあるのを見る。「もし汝が孤児、みなしご、貧しい者に金を貸すなら、汝のもとで彼を窒息させてはならない、彼に利子を課してはならない」(出エジプト記22:25)。

5

Ostendit quid sit suffocare, id est, usuram imponere; strangulat enim, et quod pejus est, animam laqueus creditoris: quo sermone et praedonis violentiam, et deformis nodum mortis expressit.

PL 14, 777B

窒息させるとは何か、すなわち利子を課すことだと、彼は示す。債権者の縄は首を絞め、いっそう悪いことに、魂を絞めるからである。この言葉で、略奪者の暴力と、醜い死の結び目を表した。

6

Quod si pignus acceperis vestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud; est enim hoc coopertorium ejus tantum, hoc vestimentum turpitudinis ejus in quo dormiet. Quod si itaque proclamaverit ad me, exaudiam eum (Ibid., 23) .

PL 14, 777B

「もし汝が隣人の衣を質に取るなら、日の沈む前にそれを返せ。それは彼の唯一の覆いであり、彼が眠るときの、彼の恥を隠す衣だからである。もし彼が私に叫ぶなら、私は彼を聞き入れよう」(出エジプト記22:23〔底本は Ibid., 23。内容は22:26-27に当たる〕)。

7

Audistis, feneratores, quid Lex dicat, de qua dixit Dominus: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) ? Quam Dominus non solvit, vos solvitis? Usuram, inquit, petere, suffocare est.

PL 14, 777C

諸君は聞いたか、金貸したちよ、律法が何と言うかを。主はその律法について言った。「私は律法を廃止するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。主が廃止しなかったものを、諸君は廃止するのか。利子を求めることは窒息させることだ、と律法は言う。

8

Hoc quoque foris sero est dictum a quibusdam eorum prudentibus: Quid est, fenerare? Hominem, inquit (Cicero, lib. II Offic., in fine) , occidere. Sed utique non Cato prior quam Moyses, qui legem accepit. Multo ille posterior.

PL 14, 777C

外の者たちの中の、ある賢者たちも、遅まきにこう言った。「利息を取って貸すとは何か。人を殺すことだ」と彼は言う(キケロ『義務について』第2巻末)。だがカトーは、律法を受けたモーセより先ではありえない。ずっと後の人である。

9

47. Si pignus acceperis vestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud, ne nudati appareat turpitudo (Exod. XXII, 26 et 27) . Vos vero exuitis atque nudatis, et non redditis.

PL 14, 777C

47. 「もし汝が隣人の衣を質に取るなら、日の沈む前にそれを返せ。彼の裸の恥が現れないように」(出エジプト記22:26-27)。ところが諸君は、衣を剥ぎ、裸にし、返さない。

10

Videte ne sol occidat super avaritiam vestram, ne sol justitiae vobis occidat; quia justitiam non tenetis, aut sol iniquitatis super flagitia vestra condatur.

PL 14, 777D

日が諸君の貪欲の上に沈まぬよう、正義の太陽が諸君に沈まぬよう気をつけよ。諸君は正義を保っていないのだから。あるいは、不義の太陽が諸君の悪行の上に沈まぬよう気をつけよ。

11

Dies quoque perit invito, nox irruit sicut Judae, qui cum diabolus se misisset in cor ejus, surrexit ad proditionem, et facta est nox; sol enim justitiae occiderat ei, et recubuerat super eum.

PL 14, 777D

日は、望まぬ者にも尽きる。ユダのもとには夜が襲った。悪魔がその心に入ったとき、彼は裏切りのために立ち上がり、夜になった。正義の太陽が彼のために沈み、彼の上に横たわったからである。

12

Qui in cor ejus intravit, fecit illi tenebras, ut lucis non videret auctorem. Ibi miser periit in illo convivio in quo alii salvantur. Reddite igitur vestimentum debitori, in quo dormiat, et quietus sit.

PL 14, 778A

その心に入った者が、彼に闇をもたらし、彼は光の創始者を見られなくなった。そこでこの哀れな者は、ほかの者たちが救われる、その晩餐において滅びた。それゆえ、債務者に衣を返せ。眠れるように、安らげるように。

13

Si nolueritis reddere: exaudiam, inquit, eum; quia misericors sum (Ibid.) . Si vos non exauditis, ego exaudiam, ego miserebor, ego non despiciam inopis precem.

PL 14, 778A

諸君が返そうとしないなら、「私は彼を聞き入れよう、私は慈しみ深いからだ」と神は言う(出エジプト記22:26-27)。諸君が彼を聞き入れないなら、私が聞き入れ、私が憐れみ、私は貧しい者の祈りを退けない。

14

48. In Deuteronomio quoque scriptum est: Non exiges a fratre tuo usuram pecuniae, et usuram escarum, et usuram omnium rerum quascumque feneraveris fratri tuo. Si alienigenae credideris, usuram exiges ab eo: a fratre autem tuo non exiges (Deut. XXIII, 19 et 20) .

PL 14, 778A

48. 申命記にもこう書かれている。「汝は兄弟から、金の利子も、食物の利子も、汝が兄弟に貸したあらゆるものの利子も、取り立ててはならない。他国人に貸したなら、彼から利子を取り立ててよい。だが兄弟からは取り立ててはならない」(申命記23:19-20)。

15

Vides quantum pondus in verbis sit. Noli, inquit, exigere usuram a fratre tuo, hoc est, cum quo habere debes omnia communia, ab eo tu usuram exigis?

PL 14, 778B

あなたは、この言葉にどれほどの重みがあるかを見る。「汝の兄弟から利子を取り立てるな」と言う。それは、あらゆるものを共有しているはずの相手から、汝が利子を取り立てるのか、ということである。

16

Frater tuus consors naturae, et cohaeres gratiae, noli ab eo exigere amplius, a quo durum est repetere quod dederis, nisi cum habuerit unde solvat.

PL 14, 778B

汝の兄弟は、本性を分かち合う者であり、恩寵の共同相続人である。貸したものを、返す当てができたときでもなければ、取り戻すのが辛いその相手から、それ以上取り立てるな。

17

49. Et quia plerique refugientes praecepta Legis (14, quaest. 3, c. Plerique) , cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt; ideo audiant quid Lex dicat: Neque usuram, inquit, escarum accipies, neque omnium rerum quascumque feneraveris fratri tuo.

PL 14, 778B

49. また、律法の戒め(『教令集』第2部第14事例第3問題「Plerique」法文〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕)を避けようとする者が多く、商人たちに金を貸したのち、金そのものでは利子を取り立てず、その商品から、利子の利得のようなものを受け取る。そこでこの者たちは、律法が何と言うかを聞け。「食物の利子も、汝が兄弟に貸したあらゆるものの利子も、受け取ってはならない」と。

18

Fraus enim ista et circumscriptio Legis est, non custodia. Et putas te pie facere, quia a negotiatore velut munus suscipis? Inde ille fraudem facit in mercium pretio, unde tibi solvit usuram.

PL 14, 778B

そのようなものは、律法に対する欺きと詐取であって、守ることではない。汝は、商人から贈り物のように受け取るのだから、敬虔にふるまっていると思うのか。商人はまさにそこから、汝に利子を払うために、商品の値で欺きを行うのだ。

19

Fraudis illius tu auctor, tu particeps, tibi proficit quidquid ille fraudaverit. Et esca usura est, et vestis usura est, et quodcumque sorti accedit, usura est: quod velis ei nomen imponas, usura est. Si licitum est, cur vocabulum refugis, cur velamen obtexis?

PL 14, 778C

その欺きの創始者は汝であり、汝はその共犯者であり、彼が欺き取ったものはすべて汝の利益になる。食物も利子であり、衣も利子であり、元金に加わるものはすべて利子である。どんな名を付けようと、それは利子である。許されるものなら、なぜその名を避けるのか。なぜ覆いを掛けるのか。

20

Si illicitum est, cur incrementum requiris? 50. Quod pejus est, hoc vitium plurimorum est, et maxime divitum, quibus hoc nomine struuntur cellaria.

PL 14, 778C

許されないものなら、なぜ増加分を求めるのか。50. さらに悪いことに、この悪習は多くの者、とりわけ富める者たちのものであり、その名目で貯蔵庫が満たされる。

21

Si quis instaurandum convivium putat, ad negotiatorem mittit, ut absynthiati cupellam sibi gratis deferat: ad cauponem dirigit, ut Picenum vinum, aut Tyriacum requirat: ad lanium, ut vulvam sibi procuret: ad alium, ut poma sibi adornet.

PL 14, 778C

宴を整えようと考える者は、商人のもとへ人をやり、ニガヨモギ酒の小樽をただで届けさせる。居酒屋の主人のもとへ人を向かわせ、ピケヌム産のぶどう酒か、テュロス産のもの〔Tyriacum は「テュロスの」と取った〕を求めさせる。肉屋には子宮の肉を調達させ、別の者には果物を整えさせる。

22

Itaque humanitatem judicant quae alieno periculo constant. Tu bibis, et alius diffluit lacrymis: tu epularis, et alios cibo tuo strangulas: tu symphonia delectaris et alius miserabili deplorat ululatu: tu poma degustas, et alius spinam vorat.

PL 14, 778D

こうして彼らは、他人の危険によって成り立つものを、人情と見なす。汝が飲む間、他人は涙に暮れ、汝が宴を楽しむ間、他人たちを汝の食事で絞め殺し、汝が合奏を楽しむ間、他人は哀れな泣き声で嘆き、汝が果物を味わう間、他人は棘を呑み込む。

23

Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Spina usura est, spina centesima est, tribulus est fenus, male urit. Quomodo ergo potes fructum habere de spinis? Si iste fructus de spinis non nascitur, ille nascetur aeternus.

PL 14, 779A

「人は棘からブドウを、アザミからイチジクを集めるだろうか。」利子は棘であり、百分の一は棘であり、利息はアザミであり、ひどく焼く。ならば、棘からどうして実を得られようか。この実が棘から生まれないのなら、あの実は永遠のものとして生まれるだろう。

24

De aerumnis ditaris, de lacrymis lucrum quaeris, de fame aliena pasceris, de exuviis despoliatorum hominum cudis argentum: et judicas te divitem, qui stipem poscis a paupere?

PL 14, 779A

汝は労苦から富み、涙から儲けを求め、他人の飢えで養われ、身ぐるみ剥がれた人々の衣から銀貨を鋳る。それでいて、貧しい者に施しをねだる汝が、自分を富者と見なすのか。

25

Sed audi quid dicat Salvator: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24) ?

PL 14, 779A

だが、救い主の言葉を聞け。「災いあれ、汝ら富める者よ、汝らは自分の慰めをすでに受けている」(ルカ6:24)。

Caput XV

第XV章PL 14, 779A
1

Alienigenam a quo usuras licet exigere, solum esse eum, quem licet occidere: fratrem vero ejusdem vel fidei vel juris consortem: quamlibet usuram proscribi, et de benedictionibus ejus qui ab illa abstinuerit, cum exhortatione ad misericordiam et veritatem.

PL 14, 779A

他国人から利子を取り立ててよいのは、殺してよい者に限ること。同じ信仰あるいは同じ法を共にする者は兄弟であり、どれほどの利子であれ禁じられること。また、それを慎んだ者への祝福について、慈しみと真実への勧めを添えて。

2

51. Sed forte dices quia scriptum est: Alienigenae fenerabis (Deut. XXIII, 20) ; et non consideras quid Evangelium dicat, quod est plenius. Sed hoc interim sequestremus, Legis ipsius verba considera: Fratri tuo, inquit, non fenerabis ad usuram: sed alienigenam exiges.

PL 14, 779B

51. だが汝はおそらく、「汝は他国人に利息を取って貸すであろう」と書かれている(申命記23:20)と言うだろう。そして汝は、福音書が言うことを考えていない。福音書のほうがより完全である。だが今はそれを脇に置き、律法そのものの言葉を考えよ。「汝の兄弟には利子を取って貸してはならない。他国人からは取り立てる」と言う。

3

Quis erat tunc alienigena, nisi Amalech, nisi Amorrhaeus, nisi hostes? Ibi, inquit, usuram exige. Cui merito nocere desideras, cui jure inferuntur arma, huic legitime indicantur usurae. Quem bello non potes facile vincere, de hoc cito potes centesima vindicare te.

PL 14, 779B

当時の他国人とは、アマレク人やアモリ人、すなわち敵にほかならなかった。「そこでは利子を取り立てよ」と言う。害を与えたいと望むのももっともな相手、法にかなって武器を向けられる相手に、合法的に利子が課される。戦争では容易に打ち負かせない相手には、百分の一〔centesima。元金の百分の一を毎月取る利子〕ですばやく報復できる。

4

Ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuram flagitat: sine gladio se de hoste ulciscitur, qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi jus belli, ibi etiam jus usurae.

PL 14, 779B

殺しても罪とならない相手から、利子を取り立てよ。利子を求める者は剣なしに戦い、敵の利子の取り立て人となる者は刀なしに敵に報復する。ゆえに戦争の法のあるところに、利子の法もある。

5

Frater autem tuus omnis, fidei primum, deinde romani juris est populus: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Ps. XXI, 23) . 52. Denique etiam in Levitico praescribit Lex usuram a fratre non esse poscendam.

PL 14, 779C

しかし、汝の兄弟とは、すべて、第一に信仰の、次いでローマ法の民である。「私は私の兄弟たちに汝の名を告げ、教会の中で汝を讃えよう」(詩篇21:23)。52. さらに、レビ記においても、律法は、兄弟から利子を求めてはならないと定めている。

6

Sic enim habes: Et vivet frater tuus tecum, pecuniam tuam non dabis illi in usuram, et in amplius recipiendum non dabis illi escas tuas (Levit. XXV, 36) . Generaliter haec sententia Dei omne sortis exclusit augmentum.

PL 14, 779C

そこにはこうある。「汝の兄弟は汝とともに生きる。汝は彼に金を利子付きで与えてはならず、より多く受け取ることを見込んで汝の食物を与えてはならない」(レビ記25:36)。この神の言葉は、一般的に、元金のあらゆる増加を排した。

7

Unde et David et benedictum aestimavit, et dignum habitatione coelesti, qui pecuniam non dedit in usuram (Ps. XIV, 5) . Si ergo qui non dedit, benedictus; sine dubio maledictus, qui ad usuram dedit. Cur ergo maledictionem potius eligis, quam benedictionem?

PL 14, 779C

それゆえダビデも、金を利子付きで与えなかった者を、祝福された者とし、天の住まいにふさわしい者と見なした(詩篇14:5)。与えなかった者が祝福されるなら、利子付きで与えた者は疑いなく呪われる。ではなぜ汝は、祝福よりもむしろ呪いを選ぶのか。

8

Potestis benedicti esse, si velitis, potestis justi esse. Homo enim justus secundum Ezechiel (Ezech. XVIII, 7) , qui pignus debitori reddet, et pecuniam suam in usuram non dabit, et superabundantiam non accipiet, et ab injustitia avertet manum suam: Justus est iste, inquit, vita vivet, dicit Dominus (Ibid., 9) .

PL 14, 779D

諸君は、望むなら祝福された者となれるし、義人となれる。エゼキエルによれば、義人とは、債務者に質を返し、自分の金を利子付きで与えず、余剰を受け取らず、不正から手を引く者である(エゼキエル18:7)。「この者は義人であり、命によって生きる」と、主は言う(エゼキエル18:9)。

9

Qui autem pignus non reddidit, et in simulacra apposuit oculos suos, iniquitatem fecit, cum usura dedit, et superabundantiam accepit, hic vita non vivet. Omnes iniquitates istas fecit, morte morietur: sanguis ejus super ipsum erit.

PL 14, 779D

「だが、質を返さず、偶像に目を向け、不正を行い、利子付きで与え、余剰を受け取った者は、命によって生きることはない。これらの不正をすべて行ったので、死によって死ぬ。その血は彼の上にある。」

10

Vide quomodo feneratorem cum idololatra copulavit, quasi crimen aequaret. Elige ergo quod dulce est. 53. Cur semper tristes, cur semper amarissimi, cur semper solliciti? Procedat aliquando a vobis misericordia, procedat veritas: obligetur mendacium, fraus odio sit.

PL 14, 780A

汝は、金貸しが偶像崇拝者と結びつけられたさまを見よ。あたかも二つの罪を等しいものとしたかのようである。ゆえに、甘いものを選べ。53. なぜ諸君は、いつも悲しげで、いつもこの上なく苦々しく、いつも思い煩うのか。ときには諸君のうちから、慈しみが出で、真実が出でよ。偽りは縛られ、欺きは憎まれよ。

11

Docuistis perjurium: feneratorium sacramentum dicitur, ubi paratur perjurium. Parastis frequenter cum reddita fuerit pecunia, quod syngrapha non appareat: pejeratis postea quod non receperitis pecuniam. Nolite ergo semper miseri esse, semper avari, semper moesti.

PL 14, 780A

諸君は偽りの誓いを教えた。金貸しの誓約〔feneratorium sacramentum〕と呼ばれるものがあり、そこでは偽誓が用意される。金が返されたとき、債務証書が見つからないように、諸君はしばしば仕組んだ。のちに諸君は、金を受け取らなかったと偽って誓う。ゆえに、いつも惨めで、いつも貪欲で、いつも陰気であるな。

12

Leones sunt, et feritatem suam mutant: De manducante, inquit, exivit esca, et de forte et tristi exivit dulce (Judic. XIV, 14) ; Graecus, et tristi habet; sic invenimus. Tamen de forti hoc intelligitur; quia leo fortis est feritate: et qui ferus, tristis.

PL 14, 780B

獅子でさえ、自らの野性を変える。「食らう者から食べ物が出、強く陰鬱な者から甘いものが出た」(士師記14:14)。ギリシア語の本文は「そして陰鬱な者から」としている。我々もそのように見いだした〔Graecus, et tristi habet は簡潔で定かでない。ギリシア語の聖書(七十人訳)の本文に「陰鬱な者から」とある、の意に取った〕。だが、これは強い者について言われていると解される。獅子は野性において強く、野性の者は陰鬱だからである。

13

Et de vobis qui pecuniam et avaritiam devoratis, exeat misericordia; haec enim esca est egenorum: et de tristi exeat dulce, ut dimittatis ei qui non habet unde dissolvat. Quid trahitis peccata ut fune longo, et jugi loro vitulae?

PL 14, 780B

諸君、金と貪欲を貪り食う者たちからも、慈しみが出よ。これこそ貧しい者の食べ物だからである。陰鬱な者から甘いものが出て、返す当てのない者に〔債務を〕免除せよ。なぜ諸君は、長い綱で、雌の子牛のくびきの革紐で引くように、罪を引きずるのか。

14

Quod fit utique, cum fenus producitis. Tenetis pauperem debitorem, vel ibi sit aliqua gratia, ubi nulla spes commodi. Et hoc secundum avaritiam vestram loquor.

PL 14, 780B

それはまさに、諸君が利息を引き延ばすときに起こることである。諸君は貧しい債務者を捕らえておく。せめて、何の見返りも見込めないその場に、いくらかの好意〔gratia。ここでは神の恩寵ではなく、人から受ける好意・感謝の意〕が得られるように。これも、諸君の貪欲に合わせて私は言っている。

Caput XVI

第XVI章PL 14, 780B
1

Ex Evangelico praecepto fenerandum his, a quibus nihil exspectetur, immo etiam inimicis: uberrimum fenus illius esse, qui Domino feneraverit: nec diffidendum ipsius paupertati quae veras largitur divitias.

PL 14, 780B

福音書の戒めによれば、何も期待できない者たちに貸すべきであり、それどころか敵にも貸すべきこと。主に貸した者の利息こそ最も豊かであること。真の富を与える主自身の貧しさを疑ってはならないこと。

2

54. Caeterum Dominus in Evangelio talibus magis existimat fenerandum, a quibus redhibitio non speretur. Sic enim ait: Et si mutuum dederitis a quibus speratis recipere, quae vobis est gratia?

PL 14, 780C

54. さらに主は福音書において、返済が期待できないような者たちにこそ貸すべきだと考えている。こう言うからである。「もし汝らが、返してもらえると期待する相手に貸すなら、汝らにどんな恩寵があろうか」。

3

Nam peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant; verumtamen amate inimicos vestros, et benefacite eis, et mutuum date nihil sperantes; et erit merces vestra multa in coelo, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus super ingratos et malos.

PL 14, 780C

「罪人たちも、返してもらうために罪人たちに貸すからだ。だが、汝らの敵を愛し、彼らに善を行い、何も期待せずに貸せ。そうすれば、汝らの報いは天で大きく、汝らはいと高き者の子となろう。いと高き者は、恩知らずな者にも悪い者にも、慈愛に満ちているからである」。

4

Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc., VI, 34 et seq.) . Advertitis quod nomen a Domino fenerator acceperit, quod nomen etiam qui fenori vestro fuerit obligatus.

PL 14, 780C

「汝らの父が慈しみ深いように、汝らも慈しみ深くあれ」(ルカ6:34以下)。諸君は、金貸しが主からどんな名を受けたか、また諸君の利息に縛られた者も同じ名を受けたことに、気づくか。

5

Peccatores, inquit, peccatoribus fenerant, ut recipiant: uterque peccator, et fenerator, et debitor. Vos autem, inquit, amate inimicos vestros. Non discutiatis quid mereantur inimici, sed quid vos facere oporteat.

PL 14, 780D

「罪人たちは、返してもらうために罪人たちに貸す」と言う。金貸しも債務者も、どちらも罪人である。「だが汝らは」と言う、「汝らの敵を愛せ」。敵がどんな報いに値するかを吟味するな。自分が何をなすべきかを考えよ。

6

Date mutuum iis a quibus non speratis vos, quod datum fuerit, recepturos. Nullum hic damnum est, sed compendium.

PL 14, 780D

貸した物を返してもらえるとは期待しない相手に、貸し与えよ。ここには損失はなく、利益がある。

7

Minimum datis, multum recipietis: in terra datis, et id vobis solvetur in coelo: fenus amittitis, mercedem magnam habebitis: feneratores esse desinitis, filii eritis Altissimi: eritis misericordes, qui vos Patris aeterni probetis haeredes.

PL 14, 780D

諸君は、ほんの少し与えて、多くを受け取る。地上で与えて、天でそれを支払われる。利息を失い、大きな報いを得る。金貸しであることをやめ、いと高き者の子となる。慈しみ深い者となり、永遠の父の相続人であることを、自ら示すであろう。

8

55. Sed feneratorum vos delectat et usurarum vocabulum. Id quoque non invideo. Docebo quomodo boni feneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. Dicit Salomon: Fenerat Domino qui miseretur pauperi: secundum datum autem ejus retribuet ei (Prov. XIX, 17) .

PL 14, 781A

55. だが諸君は、金貸しと利子という名も好んでいる。私はそれも惜しまない。いかにして諸君が良い金貸しとなり、いかにして良い利子を求めうるかを教えよう。ソロモンは言う。「貧しい者を憐れむ者は主に貸す。主はその与えたものに応じて彼に報いる」(箴言19:17)。

9

Ecce bonum fenus de malo factum est: ecce irreprehensibilis fenerator: ecce usura laudabilis. Nolite ergo jam invidentem me vestris commodis aestimare. Putatis quod hominem subtraham vobis debitorem?

PL 14, 781A

見よ、悪から善い利息が作られた。見よ、非難の余地のない金貸し、見よ、称賛に値する利子。ゆえに、私が諸君の利益を妬んでいるとは、もはや思うな。債務者という人間を諸君から取り上げようとしている、と思うのか。

10

Deum provideo, Christum subrogo, illum demonstro qui vos fraudare non possit. Fenerate ergo Domino pecuniam vestram in manu pauperis.

PL 14, 781A

私は神を備え、キリストを代わりに立て、諸君を欺くことのできない相手を示す。ゆえに、貧しい者の手において、主に諸君の金を貸せ。

11

Ille astringitur et tenetur: ille scribit quidquid egenus acceperit: Evangelium ejus cautio est: ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem; quid dubitatis dare?

PL 14, 781B

彼は縛られ、拘束される。貧しい者が受け取るものはすべて、彼が書き付ける。福音書が彼の保証証書である。彼はすべての困窮者のために約束し、彼が信義を言明する。何をためらうのか、与えることを。

12

Si quis vobis dives hujus saeculi offeratur, qui fide promittat sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam: pauper est vobis Dominus coeli, et conditor mundi hujus; et adhuc deliberatis quem ditiorem quaeratis fidejussorem.

PL 14, 781B

もしこの世の富者が現れ、誰か債務者のために自分の信義によって約束するなら、諸君はすぐに金を数えて渡す。ところが、天の主、この世界の創造者が、諸君には貧しい者として現れているのに、諸君はなお、より富んだ保証人をどれにするかと思案している。

13

56. Sed allegatis, quia pauper est factus, cum dives esset. Vidistis ergo quia fides ejus dives est, fides ejus idonea est; pauper est factus, cum pro nobis solveret, et adhuc paupertas ipsa non decipit; nos enim divites fecit, quos pauperes putabatis.

PL 14, 781B

56. だが諸君は、彼は富んでいたのに貧しくなったと申し立てる。ならば諸君は、彼の信義が富んでおり、彼の信義が十分であることを見たのである。彼は我々のために支払うときに貧しくなったのであり、その貧しさそのものも、なお人を欺かない。彼は、諸君が貧しいと思っていた我々を、富者にしたのだから。

14

Dicit enim Apostolus: Pauper factus est cum dives esset, ut in illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9) . Bona inopia, quae largitur divitias. Nolite ergo vos paupertatem timere, ut sitis divites.

PL 14, 781C

使徒は言う。「彼は富んでいたのに貧しくなった。それは、彼の貧しさによって汝らが富む者となるためである」(二コリント8:9)。富を与えるその貧しさは、善い貧しさである。ゆえに諸君は、富む者となるために、貧しさを恐れるな。

15

Date otiosam pecuniam, et recipietis fructuosam gratiam, et pauperum subvenietis necessitatibus, et vobis custodiae sollicitudo minuetur. Non peribit quod pauper acceperit; et vobis quod dederitis inopi, sine custode servabitur.

PL 14, 781C

眠っている金を与えよ。そうすれば実り多い恩寵を受け、貧しい者たちの窮乏を助け、諸君自身は番をする気苦労が減る。貧しい者が受け取ったものは失われない。諸君が窮乏者に与えたものは、番人なしに守られる。

16

Quod si incrementum usurarum quaeritis, in Lege benedictio, in Evangelio coelestis est merces: quid suavius benedictione; quid majus est coelo?

PL 14, 781C

だがもし諸君が利子の増加を求めるなら、律法には祝福があり、福音書には天の報いがある。祝福より甘いものがあろうか。天より大きいものがあろうか。

17

Si escarum desideratur usura, ea quoque praesto est, sicut legimus: Is enim qui miseretur pauperis, ipse pascetur (Prov. XXII, 9) .

PL 14, 781C

もし食物の利子が望まれるなら、それもまた手近にある。我々が読むとおりである。「貧しい者を憐れむ者は、自らが養われる」(箴言22:9)。

Caput XVII

第XVII章PL 14, 781C
1

Occurritur objectioni, qua nonnulli negant generaliter prohibitum ne pignus retineatur, sed ad pauperum pignora Legem restringunt. 57. Reddite ergo pignora quae tenetis, quoniam fidejussorem idoneum reperistis.

PL 14, 781C

異論に答える。一部の者は、質を留め置くことが一般に禁じられているのではなく、律法は貧しい者の質に限られるのだと言って否定する。57. それゆえ、諸君が留め置いている質を返せ。諸君は十分な保証人を見いだしたのだから。

2

Sed obmurmurant adhuc dicentes, quia licet tenere pignora, et se Lege defendunt. Aiunt enim: Scriptum est in Deuteronomio: Si fuerit tibi debitum a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignerare pignus: sed foris stabis, et homo apud quem est debitum tuum, proferet tibi foris pignus.

PL 14, 781D

しかし彼らはなおも不平を鳴らして、質を留め置くことは許されていると言い、律法を盾に自分を守る。こう言うのである。申命記にこう書かれている。「もし汝に、汝の隣人から何か負債があるなら、その家に入って質を取ってはならない。汝は外に立て。汝に負債のある者が、外で汝に質を差し出すであろう」。

3

Si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius; sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et erit in te misericordia coram Domino Deo tuo (Deut. XXIV, 10 et seq.) .

PL 14, 782A

「だが、その者が貧しい者であるなら、その質を取ったまま寝てはならない。日の入りまでに必ずその質を返せ。その者は自分の衣で眠り、汝を祝福し、主なる汝の神の前で、汝のうちに慈しみがあるであろう」(申命記24:10以下)。

4

Et alibi, inquiunt, scriptum est: Non pignerabis molam, neque lapidem superiorem molae; quoniam hic pignerat (Ibid., 6) . Et alibi: Non accipies pignus vestimenti viduae (Ibid., 17) .

PL 14, 782A

また別の所には、と彼らは言う、こう書かれている。「臼も、臼の上石も質に取ってはならない。それを質に取る者は〔債務者の生計そのものを〕質に取るからである〔hic pignerat の係りは定かでない。右のように取った〕」(申命記24:6)。また別の所には、「寡婦の衣を質に取ってはならない」(申命記24:17)。

5

Unde argumentantur quia specialia pignora sint interdicta, non omnia, id est, pauperis et viduae. Molam quoque et lapidem superiorem molae prohibitum pignerari.

PL 14, 782A

ここから彼らは、禁じられているのは特定の質であって、すべてではない、つまり貧しい者と寡婦の質だけだと論じる。臼と臼の上石も、質に取ることが禁じられているのだという。

6

58. Sed cum per Ezechielem prophetam ipse Dominus dicat (Ezech. XVIII, 7) , justum esse qui pignus reddidit, injustum qui tenuit: utique non speciale aliquod, sed generaliter omne pignus suadet esse reddendum; cum dicat Job: Conscriptionem quam habui adversus aliquem juramento conceptam, imponens coronam legebam, et si non scindens eam reddidi, nihil accipiens a debitore (Job. XXXI, 26 et 27) .

PL 14, 782B

58. しかし、主自身が預言者エゼキエルを通して、質を返した者は義しく、質を留めた者は不義であると言っているのであるから(エゼキエル18:7)、主が返すべきだと勧めているのは、どれか特定の質ではなく、あくまで質のすべてである。ヨブも言っている。「私は、誰かに対して持っていた、誓いによって作成された証書を、冠を載せて読み、そして破って返し、債務者から何も受け取らなかった〔et si non scindens … の構文が崩れている。このように解した〕」(ヨブ記31:26, 27)。

7

Cum Dominus nihil ab iis quibus mutuum dederimus, sperandum esse praecipiat (Luc. VI, 34) , quod recipere debeamus, quomodo pignus secundum Legem putant esse retinendum?

PL 14, 782B

主は、我々が貸し与えた相手から、返してもらうべきものを何も当てにしてはならないと命じているのに(ルカ6:34)、彼らはどうして、律法に従って質を留め置くべきだと考えるのか。

Caput XVIII

第XVIII章PL 14, 782B
1

Ut objicientibus nos divina lege ad fenerandum incitari fiat satis, inquiritur quid justus v. g. Petrus fenori dare valeat; ostenditurque suos illi sermones esse, quos feneret.

PL 14, 782B

神の法によって我々は利息を取って貸すよう促されているのだと異議を唱える者たちに満足を与えるために、義人、たとえばペトロが、利息として何を貸し付けることができるかが問われ、彼にとって利息を取って貸すものは自分の言葉であることが示される。

2

59. At ne pari recrudescant modo, et dicant etiam se ad fenerandum incitari Legis oraculo; quia scriptum est: Fenerabis gentibus multis, tu autem non mutuaberis (Deut. XXVIII, 12) ; tempus est plenius et expressius disputare et docere quid fenerandum, et quibus Legis statuta praescribant; praecedit enim fenoris causa pignoris causam.

PL 14, 782C

59. だが、彼らが同じやり方でまたぶり返し、自分たちも律法の託宣によって利息を取って貸すよう促されていると言わぬように——「汝は多くの諸国民に利息を取って貸すであろう。だが汝は借りることはない」と書かれているからである(申命記28:12)——何を利息を取って貸すべきか、また律法の定めがそれを誰に命じているかを、もっと十分に、もっとはっきりと論じ、教える時である。利息の問題は、質の問題に先立つのだから。

3

Mutuabitur, inquit, peccator, et non solvet: justus autem miseretur, et tribuet (Ps. XXXVI, 21) . Audis, debitor, quid debeas declinare: audis, creditor, quid debeas imitari.

PL 14, 782C

「罪人は借りて、返さない。だが義人は慈しみ、与える」と言われている(詩篇36:21)。債務者よ、あなたは何を避けねばならないかを聞いている。債権者よ、あなたは何を見倣うべきかを聞いている。

4

Et infra: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et fenerat (Ibid., 25) . Unde huic justo quod tota die feneret?

PL 14, 782C

また下のほうにはこうある。「私は若かったが、年老いた。だが義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを求めるのも、私は見たことがない。彼は一日中、慈しみ、利息を取って貸す」(詩篇36:25)。この義人に、一日中利息を取って貸すだけのものが、どこにあるのか。

5

Ergo dives justus est; et quanto ditior unusquisque fuerit, tanto justior: qui plus habuerit unde feneret, ipse erit justior. Sed difficile dives intrat in regnum coelorum. 60. Quid ergo feneret, dic mihi, sancte David?

PL 14, 782D

それゆえ、富める者が義人だということになる。しかも、富めば富むほど義しく、利息を取って貸すだけのものをより多く持つ者ほど、より義しいことになる。だが、富める者が天の王国に入るのは難しい。60. では、聖なるダビデよ、何を利息を取って貸すのか、私に言ってくれ。

6

Contra me protuli testimonium, nisi mihi subvenis. Petrus dicebat: Argentum et aurum non habeo (Act. III. 6) , numquid non erat justus? Tu mihi ergo expone quid feneret.

PL 14, 782D

あなたが私を助けてくれないなら、私は自分に不利な証言を持ち出したことになる。ペトロは「銀も金も私にはない」と言っていた(使徒言行録3:6)。彼は義人ではなかったのか。それなら、何を利息を取って貸すのかを、あなたが私に説明してくれ。

7

Dixisti enim: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio (Ps. CXI, 5) . Inveni quid fenerat justus. Petrus quoque me doceat et ipse quid feneret, qui dixit inopi attendenti ad se et ad Joannem: Argentum et aurum non habeo.

PL 14, 783A

あなたは言ったのだから。「幸いなるかな、慈しみ、貸す人は。彼は自分の言葉を裁きにおいて整える」(詩篇111:5)。義人が何を利息を取って貸すのかを、私は見いだした。自分とヨハネに目を向けた貧しい者に「銀も金も私にはない」と言ったペトロにも、彼自身が何を利息を取って貸したのかを、私に教えてもらいたい。

8

Nihil ergo dabis pauperi, apostole? Das tamen, et plus das quam alii: das inopi, quod alii dare non possunt: das inopi, post quod egere non possit: das inopi, quod etiam divites accipere concupiscunt: das inopi, quod ii qui istud argentum et aurum habent, conferre non noverint; quia avaritia eos impedit: das inopi, qui eis divitibus facias ditiorem.

PL 14, 783A

使徒よ、ではあなたは貧しい者に何も与えないのか。いや、あなたは与える。しかも他の人々より多く与える。他の人々が与えられないものを貧しい者に与える。それを受けたのちには乏しくなりえないものを貧しい者に与える。富める者たちさえ受けたがるものを貧しい者に与える。あの銀や金を持つ者たちが、貪欲に妨げられて、差し出すすべを知らないものを貧しい者に与える。あの富める者たちよりも〔彼を〕富ませるものを貧しい者に与える〔底本は qui。ミーニュの脚注は、qui を古い形の奪格(=quo)と取り、先行詞「その贈り物」を補って「それによって彼をあの富める者たちより富ませる贈り物を」と解する。刊本と一部の写本は quod eum divitibus faciat (ditiorem) と読む〕。

9

Incitasti animum meum, concupisco hoc donum tuum. Dicito, rogo, quid des. Noli me diu suspensum reddere, cupio petere, si cito solvas.

PL 14, 783A

あなたは私の心を駆り立てた。私はあなたのその賜物を切に望む。頼む、何を与えるのか言ってくれ。私を長く宙吊りにしないでくれ。あなたがすぐに支払ってくれるなら、私は求めたいのだ。

10

Sed solvisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem pauperis, non diutius eum desperare fecisti, non vacuus ad templum ascendisti dicens: Argentum et aurum non habeo.

PL 14, 783B

だが、あなたはすぐに支払った。貧しい者を待たせなかった。貧しい者の願いを蔑まなかった。彼をそれ以上絶望させなかった。「銀も金も私にはない」と言いながら、空手で神殿に上ったのではなかった。

11

Non illi soli plenis manibus ascendunt, qui argentum et aurum habent: ascendit et pauper non vacuus: ascendit et ille non vacuus, quia aurum et argentum non habet. Audiamus quid det iste pauper: Sed quod habeo, inquit, do tibi.

PL 14, 783B

満ちた手で上って行くのは、銀や金を持つ者だけではない。貧しい者も空手ではなく上って行く。あの者も、金も銀も持たないからこそ、空手ではなく上って行く。この貧しい者が何を与えるか、聞こう。「だが、私が持っているものを、汝に与える」と彼は言う。

12

In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Ibid.) . O optanda paupertas; o ditior inopia! Claudicabat, cui divites dabant: unus pauper dedit, et statim qui claudus erat, sanus est factus.

PL 14, 783B

「ナザレのイエスの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。ああ、望ましい貧しさよ。ああ、より豊かな乏しさよ。富める者たちが施していた相手は足の不自由なままであったが、一人の貧しい者が与えると、足の不自由であった者はたちまち癒やされた。

13

61. Habet ergo justus quod feneret, habet et argentum quod feneret, sermones suos fenerat: hoc est justi argentum; eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo.

PL 14, 783C

61. こうして義人には、利息を取って貸すものがある。利息を取って貸す銀もある。義人は自分の言葉を利息を取って貸すのである。これが義人の銀である。「主の言葉は、清い言葉、火で試された銀、地で吟味され、七たび精錬されたもの」だからである。

14

Hoc fenerat qui Legem accipit, qui Legem meditatur, qui Legem exercet: hoc feneravit Petrus, hoc feneravit Paulus, quibus dicitur ut ad viros nationum pergerent.

PL 14, 783C

律法を受け、律法を思い巡らし、律法を行う者が、これを利息を取って貸す。ペトロはこれを利息を取って貸し、パウロもこれを利息を取って貸した。彼らは、諸国民の人々のもとへ行くよう言われたのである。

15

Ad Cornelium centurionem Petro, cui dicitur: Surge, vade nihil dubitans, quoniam ego misi illos; et surrexit et ivit (Act. X. 20) . Et infra dixit: Numquid aquam vetare possumus, ne baptizentur ii, qui Spiritum sanctum acceperunt (Ibid., 47) ?

PL 14, 783C

百人隊長コルネリウスのもとへ行ったのはペトロである。彼は「立って、ためらわずに行け。私が彼らを遣わしたのだから」と言われ、立って行った(使徒言行録10:20)。のちに彼は言った。「聖なる霊を受けた者たちが洗礼を受けるのを、水で妨げることができようか」(使徒言行録10:47)。

16

Jussitque eos baptizari. Hoc est Fenerabis gentibus, ut peccata dimittas, debita auferas: tu autem non mutuaberis. Mutuatur enim peccator, et non solvet peccata sua; quia peccator est.

PL 14, 783C

そして彼は、彼らに洗礼を授けるよう命じた。これが「汝は諸国民に利息を取って貸す」ということ、すなわち、罪を赦し、負債を取り除くということである。「だが汝は借りることはない」。罪人は借りて、自分の罪を返さないからである。彼は罪人だからである。

17

Paulo dicitur (Act. IX, 15) : Fenerabis gentibus qui missus est ad gentes; Joanni dicitur: Fenerabis gentibus; Jacobo et caeteris dicitur: Fenerabitis gentibus; quibus dictum est: Ite, baptizate gentes (Matth. XXVIII, 19) .

PL 14, 783D

パウロには、諸国民のもとへ遣わされた者として、「汝は諸国民に利息を取って貸す」と言われる(使徒言行録9:15)。ヨハネには「汝は諸国民に利息を取って貸す」と言われる。ヤコブとその他の者たちには「汝らは諸国民に利息を取って貸す」と言われる。彼らには「行って、諸国民に洗礼を授けよ」と言われた(マタイ28:19)。

18

62. Dicitur populo patrum: Si custodieris mandata Dei, benedictus eris, et fenerabis gentibus verbum (Deut. XXVIII. 12) . Denique non de pecunia dici significant sequentia: Princeps eris gentibus multis: tibi autem nemo dominabitur.

PL 14, 783D

62. 父祖たちの民にはこう言われる。「汝が神の命令を守るなら、汝は祝福され、汝は諸国民に言葉を利息を取って貸す」(申命記28:12)。続く言葉は、これが金銭について言われているのではないことを示している。「汝は多くの諸国民の長となるが、汝を支配する者は誰もいない」。

19

Constituet te Dominus Deus tuus caput, et non in caudam, et eris tunc supra, et non subter, si exaudieris vocem Domini Dei tui (Ibid., 13) . Et sequitur: Si autem non audieris, maledictus tu in civitate, et maledictus in agro (Ibid., 16) .

PL 14, 784A

「主なる汝の神は汝を頭とし、尾とはしない。汝が主なる汝の神の声に聞き従うなら、そのとき汝は上に立ち、下にはならない」(申命記28:13)。続けてこうある。「だが聞き従わないなら、汝は町で呪われ、畑で呪われる」(申命記28:16)。

20

Et infra: Maledicta progenies ventris tui (Ibid., 18) . Non pecunia utique benedictum facit, sed cognitio Dei, praedicatio verbi: si gratiam Domini feneremus, si indigentibus eloquia Domini conferamus, si observemus mandata coelestia.

PL 14, 784A

さらに下には「汝の胎の子孫は呪われる」(申命記28:18)とある。祝福をもたらすのは、決して金銭ではなく、神を知ること、言葉を宣べ伝えることである。主の恩寵を我々が利息を取って貸すなら、乏しい者たちに主の言葉を差し出すなら、天の命令を守るなら、そうなのである。

21

Et contra maledictum non facit, si desit pecunia quae feneretur: sed si desit studium, si desit observatio coelestium statutorum, maledictus eris.

PL 14, 784A

また逆に、呪いをもたらすのも、利息を取って貸す金銭が欠けていることではない。熱意が欠け、天の定めを守ることが欠けるなら、あなたは呪われる。

Caput XIX

第XIX章PL 14, 784A
1

Judaeos primo gentibus fenerasse, postmodum gentes in Christum credentes vicem illis reddidisse, quod pecuniam suam amisissent: ejusdem pecuniae laus, atque ad illam fenerandam exhortatio: et quo pacto in ea re Israelitis antepositae fuerint nationes.

PL 14, 784A

ユダヤ人がまず諸国民に利息を取って貸し、のちに、キリストを信じた諸国民が、ユダヤ人が自分たちの金銭を失ったので、彼らに返礼をしたこと。この金銭への賛美と、それを利息を取って貸すようにとの勧め。またこの点で、イスラエル人よりも諸国民がどのように優先されたか。

2

63. Denique mysterium Ecclesiae evidenter exprimitur. Primum enim dixit ad discipulum Legis: Si audieris Legem, et custodieris, fenerabis gentibus (Deut. XV, 6) ; quod factum est a patribus nostris.

PL 14, 784B

63. こうして、教会の奥義が明白に表される。まず、律法の弟子にこう言ったのである。「汝が律法に聞き従い、これを守るなら、汝は諸国民に利息を取って貸す」(申命記15:6)。これは我々の父祖たちによって成し遂げられた。

3

Feneravit Moyses gentibus, qui proselytos acquisivit, feneravit Jesus Nave, feneravit Gedeon, feneravit Samuel, David, Salomon, Elias, Elisaeus; et si quis volebat verbum cognoscere, pergebat ad eos: regina Austri venit audire sapientiam Salomonis.

PL 14, 784B

モーセは諸国民に利息を取って貸した。彼は改宗者を獲得した。ヌンの子ヨシュア、ギデオン、サムエル、ダビデ、ソロモン、エリヤ、エリシャも利息を取って貸した。言葉を知ろうと望む者は、彼らのもとへ行った。南の女王は、ソロモンの知恵を聞くために来た。

4

64. Ubi coepit populus Jadaeorum non custodire Legem, coeperunt advenae, hoc est, ex populo nationum qui in Dominum Jesum crediderunt, interpretationem Scripturarum fenerare illi vetusto populo.

PL 14, 784C

64. ユダヤ人〔底本は Jadaeorum。Judaeorum と読む〕の民が律法を守らなくなり始めると、寄留者たち、すなわち、主イエスを信じた諸国民の民のうちの者たちが、聖書の解釈を、あの古い民に利息を取って貸し始めた。

5

Feneravit Timotheus patre Graeco ortus verbum Judaeis, cum sacerdotium recepisset; feneramus hodieque sacerdotes in Ecclesia verbum Judaeis, qui de Synagoga ad Ecclesiam transierunt; feneramus et novam et vetustam pecuniam: etenim quam habuerunt, jam non habent; oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt; pecuniam habent, et non habent; quia usum ejus ignorant, pretium ejus nesciunt, figuram ejus et formam non cognoverunt.

PL 14, 784C

ギリシア人の父から生まれたテモテは、司教職を受けたとき、ユダヤ人に言葉を利息を取って貸した。今日もなお、教会の司教である我々は、シナゴーグから教会へ移ったユダヤ人に言葉を利息を取って貸している。我々は新しい金銭も古い金銭も貸している。というのも、彼らが持っていたものを、彼らはもう持っていないからである。目はあるが見ず、耳はあるが聞かない。金銭を持っていて、持っていない。その使い道を知らず、その値打ちを知らず、その象りと形を知らなかったからである。

6

Nam si cognovissent, numquam auctorem pecuniae denegassent dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc., XIX, 14) .

PL 14, 784C

もし知っていたなら、「我々はこの者が我々の王となることを望まない」と言って、金銭の創始者を否むことは決してなかったであろう(ルカ19:14)。

7

Qui quidem rediens, accepto regno, jussit vocari servos suos quibus dedit pecuniam, et eos qui fenerassent pecuniam, praedicavit: ei autem qui pecuniam tenuit otiosam domini sui respondit: Sciebas quod ego homo austerus sum, tollo quod non posui, meto quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exegissem illam (Ibid., 22 et 23) ?

PL 14, 784D

この者は実際、王国を受けて帰ってくると、金銭を与えた自分の僕たちを呼ぶよう命じ、金銭を利息を取って貸した者たちを称えた。しかし、主人の金銭を遊ばせておいた者には、こう答えた。「私が厳しい人間で、置かなかったものを取り、蒔かなかったものを刈ると知っていたのに、なぜ私の金銭を両替の卓に預けなかったのか。そうすれば、私が来て、利子付きで必ずそれを取り立てたであろうに」(ルカ19:22, 23)。

8

65. Audistis quae pecunia boni feneratoris sit, quae pecunia bonas acquirat usuras, quae pecunia non infamet feneratorem, non opprimat debitorem, quam pecuniam aerugo non possit obducere, non penetrare tinea, quae pecunia non de terreno thesauro sit, sed de aeterno, quae pecunia divitem faciat accipientem, nec aliquid imminuat feneranti.

PL 14, 784D

65. 諸君は聞いた。どのような金銭が良い金貸しのものであるか。どのような金銭が良い利子を生むか。どのような金銭が金貸しに悪評を招かず、債務者を圧迫しないか。どの金銭を錆が覆うことができず、虫が食い入ることができないか。どの金銭が地上の宝ではなく永遠の宝から出ているか。どの金銭が受ける者を富ませ、貸す者から何も減らさないか。

9

Haec pecunia usuram habet: non centesimam ejus quod dederit portionem, sed centuplum fert fructum.

PL 14, 785A

この金銭は利子を持つ。貸したものの百分の一ではなく、百倍の実を結ぶ。

10

Expande igitur sinum mentis, ut hujus pecuniae numeratam tibi suscipias quantitatem: intende cordis obtutum, ut agnoscas pecuniae hujus imaginem et inscriptionem: certe hanc pecuniam excute, tabulam supra mensam animae tuae quae stabilis virtutibus sit, quadratam constitue, conde in thesauro pectoris tui, de quo doctus scriba depromit nova et vetera.

PL 14, 785A

それゆえ、この金銭の数えられた額をあなたが受け取れるよう、精神の懐を広げよ。この金銭の像と銘を見分けられるよう、心の眼差しを注げ。この金銭をよく振るって確かめ、徳によって堅固な、あなたの魂の卓の上に、四角い板を据えよ。そして、教えを受けた書記が新しいものと古いものを取り出す、あなたの胸の宝庫にそれを収めよ。

11

Vides qualis haec pecunia sit, quemadmodum creditorem, debitoremque invisa in se conjungat nomina. Qui invehebar in feneratores, jam provoco debitorem.

PL 14, 785B

あなたは、この金銭がどのようなものか、それが債権者と債務者という疎まれる名を、どのようにして自らのうちで結び合わせるかを、見ている。金貸したちを激しく攻撃していた私が、今や債務者を促す。

12

Hujus ergo feneratores pecuniae vos esse desidero; ut ad vos qui mutuum sumant, sponte festinent: per quam non nummum, sed regnum possitis acquirere: per quam non maledicta quaeratis, sed benedictionis gratiam.

PL 14, 785B

それゆえ私は、諸君がこの金銭の金貸しとなることを望む。借りようとする者たちが、自ら進んで諸君のもとへ急ぐように。この金銭によって、諸君が手に入れうるのは貨幣ではなく王国であり、この金銭によって、諸君が求めるのは呪いではなく祝福の恩寵である。

13

66. Hanc pecuniam fenerat populus nationum, qui scivit accipere feneratum, qui scivit cernere, qui scivit excutere. Recusasti indiga fenoris spiritalis, egere coepisti. De te ergo a Dei filio dictum est: Mutuabitur peccator, et non solvet (Ps. XXXVI, 21) .

PL 14, 785B

66. この金銭を、諸国民の民が利息を取って貸している。彼らは、貸し付けられたものを受け取ることを知り、見分けることを知り、振るって確かめることを知っていた。汝は、霊的な利息を必要としていながら〔indiga の係りは定かでない。このように取った〕、これを拒み、乏しくなり始めた。それゆえ、汝について、神の子によってこう言われたのである。「罪人は借りて、返さない」(詩篇36:21)。

14

Tibi dicitur Advena qui est in te, ascendet super te: tu autem descendes in imum (Deut. XXVIII, 43) .

PL 14, 785B

汝にはこう言われる。「汝のうちにいる寄留者は、汝の上に上る。だが汝は最も低い所へ下る」(申命記28:43)。

15

Nescit enim summum, qui Christum ignorat: in inferno semper est, qui non ascendit ad Christum: in summo autem populus qui verbum recipit, hic habet fidei patrimonium omne.

PL 14, 785C

キリストを知らない者は、最高のものを知らないからである。キリストのもとへ上らない者は、常に冥界にいる。最高の所にいるのは、言葉を受け入れる民であり、この民が信仰の財産のすべてを持つ。

16

De hoc dicit Lex: Hic tibi foenerabit, tu autem non fenerabis ei: hic tibi erit caput, tu autem eris cauda (Ibid., 44) , hoc est, ille erit primus, tu ultimus et abjectus.

PL 14, 785C

これについて律法は言う。「この者が汝に利息を取って貸し、汝は彼に利息を取って貸さない。この者は汝の頭となり、汝は尾となる」(申命記28:44)。すなわち、彼が第一となり、汝が最後の卑しい者となる、ということである。

17

Auferam a Judaea caput et caudam, initium et finem: initium Christum, qui interrogatus quis esset, respondit: Initium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) : finem quoque Christum dicit: ipse est enim finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) . Ergo qui non credit ad justitiam, nec initium, nec finem habet, sed ipse finis sui est.

PL 14, 785C

「私はユダヤから頭と尾を取り去る」〔イザヤ9:14 の言葉による〕。すなわち、始めと終わりを取り去る。始めはキリストである。彼は、何者かと問われて答えた。「私が汝らにも語っている初めである」(ヨハネ8:25)。終わりもまたキリストだと彼は言う。「彼こそ、信じるすべての者に対して義となるための、律法の終わりだからである」(ローマ10:4)。したがって、義に至るために信じない者は、始めも終わりも持たず、自らが自らの終わりである。

Caput XX

第XX章PL 14, 785C
1

Praemisso pignoris, commendati, ac depositi discrimine, ostendit spirituale pignus esse, quod reddi Lege jubeatur; corporeum tamen etiam reddi oportere: qui verbum Dei audierit debitorem esse, nec ab eo pignus tollendum.

PL 14, 785C

質、委託物、預かり物の区別をまず示したのち、律法が返すよう命じる質は霊的な質であるが、物体的な質もまた返さねばならないことを示す。神の言葉を聞いた者は債務者であり、その者から質を取ってはならない。

2

De evangelicis vestimentis, et de tunica quam omnes jubemur induere. Bonum amictum esse Dei verbum; esse pignus Dominicae sortis, esse sapientiae vestimentum; tamdem esse verbum coangustandum.

PL 14, 785C

福音書の衣について。我々全員が着るよう命じられているチュニカ〔下着〕について。神の言葉は良い外衣であり、主のくじ〔分け前〕の質であり、知恵の衣であること。ついには〔底本は tamdem。tandem と読む〕、言葉を縮めねばならないこと〔coangustare は「狭める、縮める」の意〕。

3

67. Cognovimus fenus legitimum, cognoscamus et pignus quod Lex reddi jubet ante solis occasum. Quid sit istud audi dicentem Apostolum: Dedit Deus pignus Spiritum in cordibus nostris (II Cor. I, 22) . Tripliciter autem et pignus, et commendatum, et depositum dicitur.

PL 14, 785D

67. 我々は合法の利息を知った。では、律法が日の入り前に返すよう命じる質をも知ろう。それが何かは、使徒の言うことを聞け。「神は、我々の心に質として霊を与えた」(二コリント1:22)。さて、質も、委託物も、預かり物も、三通りに言われる。

4

Pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est: commendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus. Unde ait Apostolus: Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est commendatum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12) .

PL 14, 786A

質とは、貸した金のかたに受け取ったものを言い、委託物と預かり物とは、我々が保管のために誰かに託したものを言う。それゆえ使徒は言う。「私は、誰を信じたかを知っており、彼が、私の委託したものをかの日まで守ることができると確信している」(二テモテ1:12)。

5

Depositum quoque idem docuit quod esset, dicens: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum qui habitat in nobis (Ibid., 14) . Numquid Spiritus commendati auri argentique custos est, aut per Spiritum sanctum pecunia custoditur?

PL 14, 786A

預かり物が何であるかも、彼は同じく教えている。「良い預かり物を、我々のうちに住む聖なる霊によって守れ」(二テモテ1:14)。霊は、委託された金銀の番人であろうか。あるいは、聖なる霊によって金銭が守られるのだろうか。

6

Spiritale igitur pignus custoditur ab Spiritu, ne aves coeli veniant, et auferant illud de cordibus nostris. 68. Petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus quod ipse donavit, et depositum suum commendatumque conservet.

PL 14, 786B

それゆえ、霊的な質は霊によって守られる。空の鳥が来て、我々の心からそれを奪い去らないように。68. だから、求めよう。キリストが、自ら与えたこの質を我々のうちで守り、自分の預かり物と委託物を保つように。

7

Nihil enim accepit a nobis, sed ipse nobis credidit quod nostrum non erat. Et ideo detrimento honestatis afficitur, qui depositum violarit alienum.

PL 14, 786B

彼は我々から何も受け取らず、自ら、我々のものではなかったものを我々に託したのである。それゆえ、他人の預かり物を侵した者は、名誉を損なわれる。

8

Si commendatum hominis nulla debemus fraude violare, quanto magis divinum et spiritale depositum bona fide servare nos congruit, ne existimationis et utilitatis gravia damna subeamus. 69. Hoc igitur pignus est quod Lex prohibet pignerari, et violenter auferri.

PL 14, 786B

人の委託物を、我々はいかなる欺きによっても侵してはならないのなら、神の、霊的な預かり物を、誠実に守ることは、なおさら我々にふさわしい。評判と益に重い損失を被らないためである。69. したがって、律法が質に取ることも、暴力で奪うことも禁じているのは、この質である。

9

Sic enim habet Scriptura: Si debitum tibi fuerit a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignerare pignus; et homo apud quem est debitum tuum, proferet tibi foras pignus.

PL 14, 786C

聖書はこう記しているからである。「もし汝に、汝の隣人から何か負債があるなら、その家に入って質を取ってはならない。汝に負債のある者が、汝に外へ質を差し出すであろう」。

10

Si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis; et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et erit in te misericordia (Deut. XXIV, 10 et seq.) .

PL 14, 786C

「だが、その者が貧しい者であるなら、その質を取ったまま寝てはならない。日の入りまでに必ずその質を返せ。その者は自分の衣で眠り、汝を祝福し、汝のうちに慈しみがあるであろう」(申命記24:10以下)。

11

70. Dices itaque mihi: Ecce Lex auferri pignus prohibuit, non suscipi: pauperi autem jussit reddi, non omnibus. At de corporalibus quidem pignoribus sanctus etiam Esdras docuit nos, quod jam, feneratores, adversus patrum vestrorum non possitis venire professionem.

PL 14, 786C

70. そこで汝は私にこう言うだろう。見よ、律法が禁じたのは質を奪い取ることであって、受け取ることではない。返すよう命じたのも、貧しい者に対してであって、万人に対してではない、と。だが、物体の質については、聖なるエズラもまた、我々に教えた。金貸したちよ、諸君はもはや、諸君の父祖たちの宣言に背くことはできないということを。

12

Nam cum juberentur qui feneraverant, et acceperant aliena pignora, ut restituerent ea, dixerunt: Reddimus, et ab ipsis nihil quaerimus (Nehem. V, 12) .

PL 14, 786D

利息を取って貸し、他人の質を受け取っていた者たちは、それを返すよう命じられたとき、こう言った。「我々は返す。彼らからは何も求めない」(ネヘミヤ記5:12)。

13

Boni patres, qui statuerunt pignora debitorum esse reddenda: boni etiam feneratores qui responderunt quod et pignora redderent, et pecuniam non requirerent, quam dedissent. Et sententia vos paternae censionis his astringit, et professio creditorum.

PL 14, 786D

質は債務者に返さねばならないと定めた父祖たちは善良であり、質を返し、貸し与えた金銭をも請求しないと答えた金貸したちもまた善良である。父祖たちの決議の意見と、債権者たちの宣言とが、諸君を縛る。

14

71. Est autem et aliud pignus quod Lex spiritalis prohibet auferri; et si datum fuerit, reddi jubet ante solis occasum: quod homo debitor reddit, et ipse protulit.

PL 14, 787A

71. ところで、霊的な律法が奪うことを禁じ、また、与えられたなら日の入り前に返すよう命じる、もう一つの質がある。債務者である人が返し、また自ら差し出した質である。

15

Debitor est autem omnis qui audit verbum regni et non intelligit: venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ipsius. Noli ergo introire in domum ejus, ut illud pignus accipias. Vae enim qui scandalizaverit unum de pusillis istis!

PL 14, 787A

債務者とは、王国の言葉を聞いて理解しない者のすべてである。悪しき者が来て、その者の心に蒔かれたものを奪い去る。それゆえ、その質を受け取るために、その者の家に入ってはならない。この小さな者の一人をつまずかせる者は災いだからである。

16

Si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. Si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum: pignus autem vestimentum est.

PL 14, 787A

もし自らの愚かさによって自分の質を失ったのなら、あなたに咎はない。だが、貧しい者であるなら、日の入り前に質を返せ。質とは衣である。

17

Si sibi dives videtur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper qui non habeat divitias spiritus, redde illi vestimentum suum ante solis occasum.

PL 14, 787A

自分を富める者と思うなら、その者は、自分の質を引き渡したのだとすれば、自ら欺いているのである。だが、霊の富を持たない貧しい者であるなら、日の入り前に、その者の衣を返せ。

18

72. Si de corporali ageretur pignore, utique magis per diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno lumine proderetur; tenebrae enim nudum non produnt.

PL 14, 787B

72. もし物体的な質が問題であるなら、裸の体の恥が昼の光にさらされないために、いっそう昼のうちに返さねばならなかったはずである。闇は裸を暴かないからである。

19

Ac si hoc moveret quod non haberet pauper, quo dormiens tegi posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum. Nunc autem dicendo vestimentum, tunicam magis significat qua induimur atque vestimur.

PL 14, 787B

また、もし貧しい者に、眠るときに身を覆うものがないということが律法を動かしたのなら、必ず、掛け布か外衣を返すべきだと言ったはずである。だが今、「衣」と言うことで、我々が身に着け、まとうチュニカを、むしろ意味している。

20

Redde ergo pauperi tunicam suam, ut dormiat in ea noctu. 73. Nonne tibi videtur illum pauperem significare, qui cum tunica una jubetur pergere, alteram non requirere, emissus a Christo ad Evangelium praedicandum (Matth. X, 10) ?

PL 14, 787B

それゆえ、貧しい者にそのチュニカを返し、夜にそれを着て眠れるようにせよ。73. あなたには、福音を宣べ伝えるためにキリストによって遣わされ、チュニカ一枚で行き、もう一枚を求めぬよう命じられた、あの貧しい者を指しているように思われないか(マタイ10:10)。

21

Ipse est enim pauper spiritu, qui dormire possit: nam satiato divitiis, non est qui sinat eum dormire. Dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem dives dormire non potest, quia divitiis et voluptatibus suffocatur.

PL 14, 787C

実際、眠ることができるのは、霊において貧しいその者である。富に満ち足りた者を眠らせる者はいない。貧しい者は復活の眠りを眠るが、富める者は、富と快楽に息を詰まらされて、眠ることができない。

22

Dormit Christi quietem dicentis: Ego dormivi et quievi, et surrexi (Psal. III, 6) . Haec est tunica illa desuper texta qua erat indutus Christus, quam scindere non potuerunt illi milites quos agnoscis.

PL 14, 787C

彼はキリストの安息を眠る。キリストは言う。「私は眠り、憩い、そして起き上がった」(詩篇3:6)。これが、キリストが着ていた、上から織られたあのチュニカであり、あなたも知っているあの兵士たちが、裂くことのできなかったものである。

23

Nullus enim eorum vestimentum Christi scindit, sed dividit; sicut scriptum est: Diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19) .

PL 14, 787C

彼らのうちの誰も、キリストの衣を裂かず、分けたからである。こう書かれているとおりである。「彼らは私の衣を互いに分け、私の衣の上でくじを引いた」(詩篇21:19)。

24

Diviserunt sibi evangelistae vestimenta ejus, et super vestem ejus, hoc est, super praedicationem Evangelii qua vestitur hodieque Dominus Jesus, miserunt sortem.

PL 14, 787C

福音書記者たちは、彼の衣を互いに分け、彼の衣の上、すなわち、主イエスが今日もなおまとっている福音の宣教の上で、くじを引いた。

25

Illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum duodecimus numero, excluso nomine proditoris, adjungeretur. Bene autem de evangelistis dictum est quia miserunt sortem; sors enim veluti divino pendet examine.

PL 14, 787D

それはまさに、マティアに当たったあのくじであり、裏切り者の名が除かれて、使徒の十二番目の数に加えられたのである。福音書記者たちについて「くじを引いた」と言われたのは適切である。くじは、いわば神の裁定にかかっているからである。

26

Et ideo quia non potestate propria sunt locuti, neque omnes eadem omnia; sed plerique dixerunt diversa, quae alius non dixerat: sancti Spiritus gratiam velut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de operibus Domini Jesu; ut ejus gesta sibi describenda pro ejus nutu dividerent.

PL 14, 787D

そして彼らは、自分の権限で語ったのではなく、全員が同じことをすべて語ったのでもなく、むしろ多くの者は、ほかの者が言わなかった別のことを語った。聖なる霊の恩寵が、主イエスの業について各人が語るべきことを、いわばくじ引きのように彼らに割り当てたのだと、我々は知る。彼らが、その事績を、その意向に従って分担して書き記すようにするためである。

27

74. Est et illa tunica quam demonstrat Apostolus dicens: Induite Dominum Jesum (Rom. I, 3, 14) . Haec est tunica quae inhonesta operit nostra, et in iis abundantiorem honestatem circumdat in Christo.

PL 14, 788A

74. 使徒が示す、あのチュニカもある。「主イエスを着よ」と彼は言う(ローマ1:3, 14〔底本のまま。13:14の誤りか〕)。これは、我々の恥ずべきものを覆い、そこに、キリストにおいてより豊かな名誉をまとわせるチュニカである。

28

Induimus viscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Judaeis scandalum, Graecis stultitia videbatur. Illi erubescunt, qui eam erubescendam putant: nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu.

PL 14, 788A

我々はキリストにおいて慈しみのはらわたを着、十字架の栄光を着る。十字架はユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさと見えたものである。それを恥ずべきものと考える者たちは赤面する。だが我々には、主イエスの十字架以外に誇ることが、決してあってはならない。

29

Haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem Domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccaverit, eo plus diligit.

PL 14, 788A

我々のこの卑しいものは、より豊かな名誉を持つ。主の受難によって、我々のために永遠の王国が備えられるからである。人は、より多く罪を犯したほど、より多く愛するのだから。

30

Consepeliamur igitur domino Jesu, ut participes resurrectionis ejus esse mercamur: exspoliemus veterem hominem cum actibus ejus, induamus novum, in quo est remissio peccatorum. 75. Bonus ergo amictus atque vestitus, verbum Dei.

PL 14, 788B

それゆえ、我々は主イエスとともに葬られよう。その復活にあずかるにふさわしくなるためである。古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よう。新しい人のうちに、罪の赦しがある。75. こうして、神の言葉は良い外衣であり衣である。

31

Hoc vestitu filii Noe pudenda patris operuerunt, accipientes super humeros vestimentum, et retrorsum pergentes; ne viderent virilia patris, hoc est, corporea quae habent pudorem quemdam generationis humanae: et ideo qui videre voluit, angustioris animi dignam mercedem recepit, ut servus fieret; omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati.

PL 14, 788B

この衣によって、ノアの子らは父の恥ずべき所を覆った。肩に衣を載せ、後ろ向きに歩んで、父の陰部を見ないようにしたのである。すなわち、人間の生殖のある種の恥じらいをともなう、体の部分を、である。それゆえ、見ようと望んだ者は、狭い心にふさわしい報いを受け、僕となった。罪を犯す者は皆、罪の僕だからである。

32

Unde ille in terrenis remansit. Hoc pauperi nemo tollat vestimentum; aut si tulerit, sol non occidat super despoliatum: eum ante restituat, ne peccatum pauperis feneratori possit ascribi; et non solum suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato.

PL 14, 788B

それゆえ彼は地上のものにとどまった。誰もこの衣を、貧しい者から奪ってはならない。もし奪うなら、衣を奪われた者の上に日が沈まぬうちに、それを返さねばならない。貧しい者の罪が金貸しに帰せられることのないように。また、金貸しが、自分の罪だけでなく他人の罪にまで苦しみ始めることのないように。

33

Hoc pignus in hac saeculi nocte reddatur, hoc vestimento in his mundi tenebris induatur. 76. Hoc pignus illius Dominicae sortis est, non illius contrariae.

PL 14, 788C

この質は、この世の夜のうちに返されねばならず、この衣は、この世の闇のうちにまとわれねばならない。76. この質は、あの主のくじ〔分け前〕のものであり、あの逆のくじのものではない。

34

Legimus enim duas sortes in Levitico, de quibus dictum est: Unam Deo facies, alteram transmissori (Levit. XVI, 18) . Transmissor sortem suam ad foeneratores transmittit: servi Domini in sorte sunt Christi.

PL 14, 788C

実際、我々はレビ記に二つのくじを読む。それについてこう言われている。「汝は、一つを神のものとし、もう一つを送り出す者〔transmissor。荒れ野へ送り出される贖罪の山羊のくじを言う〕のものとする」(レビ記16:18〔底本のまま。二つのくじのことは16:8にある〕)。送り出す者は、自分のくじを金貸したちのもとへ送り出す。主の僕たちは、キリストのくじのうちにいる。

35

In hac sorte constitutus Aaron, contrariae sortis exclusit aerumnam, cum inter duas partes populi constitutus, mortem a defunctis serpere in sortem vivorum sui corporis non permisit objectu. Hujus sortis bonum pignus est Verbi amictus.

PL 14, 788C

このくじのうちに据えられたアロンは、逆のくじの苦難を締め出した。民の二つの部分の間に立ち、死者たちから生きている者たちのくじへと死が忍び寄るのを、自分の体を盾として差し出すことで、許さなかったからである。このくじの良い質は、言葉の外衣である。

36

Hanc vobis tunicam nemo auferat, debitores: hanc tunicam nulli oppigneretis, si vultis numquam turpitudinem sustinere, ut dormiatis inter cleros sicut Aaron, dormiatis inter duo Testamenta, ut dormiatis somnum resurrectionis, et vos reparare possitis.

PL 14, 788C

債務者たちよ、このチュニカを、誰にも諸君から奪わせるな。このチュニカを、誰にも質に入れるな。恥辱を決して負わず、アロンのように二つのくじ〔cleros。ギリシア語のクレーロス(くじ・分け前)。詩篇67:14 の「くじの間で眠る」による〕の間で眠り、二つの契約〔旧約と新約〕の間で眠り、復活の眠りを眠って、自らを立て直せるようになりたいのなら。

37

Hoc est vestimentum quod etiamsi oppigneraveris, recipiendum in Proverbiis sanctus Salomon suadet dicens: Aufer vestimentum tuum: praeterit enim injuriosus (Prov. XXVII, 13) .

PL 14, 788D

たとえあなたがそれを質に入れたとしても、取り戻すべきだと、聖なるソロモンが箴言で勧めるのは、この衣である。「汝の衣を取り去れ。不正を働く者が通り過ぎるからである」(箴言27:13)。

38

77. Sapientiae vestimentum est ex illis indumentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit: hoc est, indumentum fidei constat ex praedicatione coelestium, et Dominicae sanguine passionis: bysso aetherea figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum coeleste confertur.

PL 14, 788D

77. 知恵の衣は、知恵が亜麻布と紫布で自らのために作ったあの衣服のうちの一つである。すなわち、信仰の衣服は、天上のことの宣教と、主の受難の血から成る。亜麻布によって天空のものが象られ、紫の姿によって聖なる血の奥義が示される。これによって、天の王国が授けられる。

39

Denique vestimentum sapientiae significari superiora indicant; praemisit enim dicens: Sapiens esto, fili, ut laetetur cor tuum (Prov. XXVII, 11) . Et infra duos versus ait: Imprudentes autem supervenientes damnum pendent (Ibid., 12) . Aufer vestimentum tuum.

PL 14, 789A

実際、知恵の衣が意味されていることを、先立つ言葉が示している。先に彼はこう言っているからである。「私の子よ、知恵ある者であれ。汝の心が喜ぶように」(箴言27:11)。そして二節下にこう言う。「だが、思慮のない者たちは、不意に襲われて損害を払う」(箴言27:12)。「汝の衣を取り去れ」。

40

Aufer igitur, ne damnum excipias imprudentiae; et ne exutum te proprio vestimento nequissimus ille communis fenerator agnoscens, confusionem tui detegere conetur opprobrii, et persuadeat tibi, ut te foliis tegas, et nudum te esse conspiciens, in Dei verearis venire conspectum.

PL 14, 789A

それゆえ取り去れ。思慮のなさの損害を被らないために。また、あの極悪の、万人に共通の金貸しが、あなたが自分の衣を剥がれたのを見て、あなたの恥辱の混乱を暴こうと試み、あなたに、葉で身を覆い、自分が裸であると見て、神の前に出ることを恐れるよう、説き伏せることのないように。

41

78. Redde, inquit, proximo in tempore, coangusta verbum, et fideliter age cum illo; et in omni tempore invenies quod tibi necessarium sit (Eccli. XXIX, 2 et 3) , Non amat multis innocentia se defendere.

PL 14, 789A

78. 彼は言う。「隣人に時に応じて返し、言葉を縮め、彼に誠実に行え。そうすれば、いつの時にも、汝に必要なものを見いだすであろう」(集会の書29:2, 3)。無垢は、多くの言葉で自らを弁護することを好まない。

42

Susanna vocis adsertione non eguit: verbum coangustavit ad Dominum, et statim adipisci meruit castitatis propriae testimonium. Plurima presbyteri loquebantur, qui laborabant verborum fuco obducere veritatem, sed non filia Juda. Tacuit apud homines, locuta est Deo.

PL 14, 789B

スザンナは、声高な主張を必要としなかった。彼女は言葉を主に向けて縮め、たちまち、自らの貞潔の証しを得るにふさわしいとされた。長老たちは多くを語り、言葉の飾りで真実を覆おうと努めたが、ユダの娘はそうしなかった。人々の前では黙し、神に語った。

43

Erubescenda erat in plebe ipsa defensio muliebris; et dum pudor defenditur, impudentia praetendebatur. Coangustavit verbum dicens ad Dominum: Tu scis quia falsa dixerunt de me (Dan. XIII, 41) . Et Dominus spiritum Danielis pueri castitatis excitavit ultorem.

PL 14, 789B

民衆の面前での女の弁明は、恥ずべきものとなるはずだった。恥じらいが擁護されるうちに、恥知らずが口実に立てられていたであろう。彼女は言葉を縮め、主に向かってこう言った。「汝は知っている。彼らが私について偽りを語ったことを」(ダニエル13:41)。すると主は、貞潔の復讐者として、少年ダニエルの霊を奮い立たせた。

44

79. Coangusta ergo verbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat. Sive mystice: Coangusta verbum, hoc est, consumma. Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram, hoc est, ex multis ratiociniis abbreviata tibi summa conveniat.

PL 14, 789B

79. それゆえ、言葉を縮めよ。債権者には、返済が答え、舌が答えることのないように。あるいは奥義の読みでは、「言葉を縮めよ」とは、「完結させよ」ということである。「主は、言葉を完結させ、短縮して、地の上でなす」とあるからである。すなわち、多くの勘定から切り詰められた総額が、あなたに合うようになる、ということである。

45

Deducito quod expensis diversis est erogatum, ut salvum habeas quod supersit: quomodo Dominus de multis dispensationibus Judaeorum, ex multo illo ratiocinio peccatorum consummavit tandem atque breviavit, ut reliquiae salvae fierent per electionem gratiae, et servarentur ad semen, per quos intermortuam spem Synagogae resuscitaret.

PL 14, 789C

さまざまな支出に支払われた分を差し引け。残るものを無事に保つためである。それは、主が、ユダヤ人の多くの経綸と、あの罪の多くの勘定から、ついに完結させ、短縮して、残りの者たちが恩寵による選びによって救われ、種として保たれるようにしたのと同じである。主は、彼らを通して、シナゴーグの半ば死んだ希望を甦らせるのである。

Caput XXI

第XXI章PL 14, 789C
1

Reprehenduntur ii qui cum solvendo non sint, mutuum sumunt. Iidem quam abjecti, et quemadmodum ad condictam diem non reddentes ex amicis inimicos faciant; unde nulli mutuum sumendum concluditur. Quid per molam et lapidem supermolarem non obligandam intelligatur?

PL 14, 789C

返済の力がないのに借りる者たちが咎められる。同じ者たちが、いかに卑しいか、また取り決めた日に返さないことで、友人を敵にしてしまうさまが述べられ、そこから、誰も借りてはならないという結論が導かれる。質に入れてはならない臼と上石によって、何が解されるか。

2

80. Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adjuvit, rependas molestiam! Cum istum fraudaveris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non invenies creditorem.

PL 14, 789D

80. 自分を助けてくれた者に、恩の代わりに厄介を返すとは、なんと醜いことか。借りのある相手を欺けば、のちに自分が窮したときに、あなたは債権者を見いだせなくなる。

3

Quam indignum, ut cum victum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et victum tuum possis, et debitum sustinere! Ante cogita unde dissolvas, et sic mutuum sume. Fructus, inquit, agrorum capio.

PL 14, 789D

まだ何の借りもないうちから自分の食い扶持さえ支えられないのに、食い扶持も借金も支えられると思うとは、なんと不相応なことか。まず、どこから返すのかを考え、そのうえで借りよ。「私は畑の収穫を得ている」と彼は言う。

4

Sed qui non abundant usui, quomodo abundabunt contracti fenoris incremento? Sed possessionem meam vendo. Et unde fructus, quibus utaris ad sumptum? Fenus non pecunia sua solvitur, sed augetur: numerando coacervatur et crescit.

PL 14, 790A

だが、使うにも足りない者たちが、どうして、背負った利息の増加に足るだけを持てようか。「だが私は自分の土地を売る」と言う。ならば、費用に充てる収穫は、どこから得るのか。利息は、その金銭で払い切られるのではなく、増える。数えられるうちに積み上がり、大きくなっていく。

5

81. Deinde non cogitas humilitatem et verecundiam postulantis? Donec accipias, oscularis manus feneratoris superbi, humilias vocem tuam, ne clarior sonitus vocis tuae aures ejus offendat, ne plures te audiant deprecantem.

PL 14, 790A

81. さらに、乞う者の卑屈さと恥を、あなたは考えないのか。借りるまでは、あなたは傲慢な金貸しの手に口づけし、声を低くする。あなたの声の高い響きが彼の耳に障らぬように、また、多くの者があなたの懇願を聞かぬように。

6

Paupertas non habet crimen, nulla indigentiae infamia est: sed debere verecundum est, non reddere inverecundum.

PL 14, 790A

貧しさに罪はなく、乏しさに恥はない。だが、借りがあることは恥ずかしく、返さないことは恥知らずである。

7

Postulabis dilationem, cum coeperis conveniri in tempore praescriptae solutionis: pro pecunia afferes taedia, causaberis de tempore, excusationes strues; et cum totum promiseris, ne in universum fraudare videaris, vix dimidium restitues.

PL 14, 790B

あなたは、定められた返済の期日に取り立てを受け始めると、猶予を求めるであろう。金銭の代わりに煩わしさを差し出し、時期を口実にし、言い訳を積み上げる。そしてすべてを約束しながら、全額を欺くと見られないよう、辛うじて半分を返すのである。

8

De amico inimicum facies, pro honore referes contumeliam, pro benedictione maledictum. Quam haec opinionem laedant considera: quam a viro bono discrepent, recognosce. 82. Ergo dum liber es a vinculis, ipse te revoca a jugo et onere servitutis. Dives es?

PL 14, 790B

あなたは友を敵とし、名誉の代わりに侮辱を返し、祝福の代わりに呪いを返す。これらが評判をどれほど傷つけるかを考えよ。善き人からどれほど隔たるかを見極めよ。82. それゆえ、鎖から自由であるうちに、自ら進んで、隷属の軛と重荷から身を引け。あなたは富んでいるか。

9

Non sumas mutuum? pauper es? Non sumas mutuum. Dives es? Nullam pateris petendi necessitatem. Pauper es? Considera solvendi difficultatem. Opulentia usuris minuitur, paupertas usuris non levatur.

PL 14, 790B

借りるな〔底本は Non sumas mutuum? と疑問符を付す。直前の「富んでいるのか」を受けて、「富んでいるなら借りるな」の意に取った〕。貧しいのか。借りるな。富んでいるのか。あなたには、乞わねばならない必要など生じない。貧しいのか。返す難しさを考えよ。富は利子で減り、貧しさは利子で軽くならない。

10

Numquam enim malum malo corrigitur, nec vulnus curatur vulnere, sed exasperatur ulcere. 83. Hoc vide, ne dum pecuniam petis, molam tuam obliges, aut lapidem supermolarem.

PL 14, 790B

悪が悪で正されることは決してなく、傷が傷で癒やされることもなく、かえって潰瘍でひどくなるからである。83. これに気をつけよ。金銭を求めるうちに、あなたの臼、あるいは上石を質に入れてしまわぬように。

11

Mola est qua similago conficitur, qua molit similaginem una mulier quae assumitur, et altera quae relinquitur.

PL 14, 790C

臼とは、それで上等の小麦粉が作られるものであり、それで、取られる一人の女と残される別の一人の女が、小麦粉を挽くものである。

12

Fortasse illa assumitur, quae semper molit verbum Dei, ut habeat similaginem, et spiritalem facit farinam, expurgat vetus fermentum, ut sit nova conspersio, custodit molam suam, interpretatur Scripturas, servat sibi lapidem supermolarem: illa autem relinquitur quae oppignerat molam suam.

PL 14, 790C

おそらく取られるのは、神の言葉を絶えず挽いて上等の粉を得、霊的な粉を作り、古いパン種を除いて新しい練り粉となり、自分の臼を守り、聖書を解釈し、自分のために上石を保つ女であり、残されるのは、自分の臼を質に入れる女である。

13

Cum aliquid emoluerit perfunctorie, oppignerat lapidem qui est super molam. Quis iste sit lapis, quaero. Legi: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Ps. CXVII, 23) . Quare super molam?

PL 14, 790C

その女は、おざなりに少し挽いたとき、臼の上にある石を質に入れる。この石は何か、と私は問う。私は読んだ。「家を建てる者たちが捨てた石は、隅の親石となった」(詩篇117:23)。なぜ臼の上なのか。

14

Quia ipse est qui molentes juvat: ipse est qui dicit: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere (Joan. V, 39) . 84. Noli, fenerator, hunc lapidem supermolarem oppignerare, ne cadas super illum.

PL 14, 790D

それは、挽く者たちを助けるのが彼であり、「聖書を調べよ。汝らは、聖書の中に永遠の生命があると思っている」と言うのが彼だからである(ヨハネ5:39)。84. 金貸しよ、この上石を質に入れてはならない。その上に倒れぬように。

15

Omnis enim qui ceciderit super hunc lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. Nec viduae pignus suscipias.

PL 14, 790D

この石の上に倒れる者は皆、砕かれ、この石が誰かの上に倒れかかるなら、その者を粉々にするからである。寡婦の質も受け取ってはならない。

16

Grave et utrumque secundum litteram, ut usum, instrumentumque vivendi egeno auferas, aut viduae pignus detrahas: sed gravius, si animae quae verbi vidua est, verbum teneas, et ei sterilitatem viduitatis indicas.

PL 14, 791A

字義に従えば、どちらも重い。生きるための用と道具を貧しい者から奪うことも、寡婦から質を取り上げることも、である。だが、言葉の寡婦である魂に対して、汝が言葉を留め置き、寡婦であることの不毛を彼女に突きつけるなら、さらに重い。

Caput XXII

第XXII章PL 14, 791A
1

Quem feneratorem imitari debeamus; et quomodo Ecclesiae Deus plus dederit, cui et ipsa plus reddidit non exigenti; deque divina misericordiae ac judicii dispensatione.

PL 14, 791A

我々がどの金貸しを見倣うべきか。また、神が教会により多くを与えたこと、教会もまた、取り立てることのない神に、自らより多くを返したこと。そして、神の慈しみと裁きの配剤について。

2

85. Atque ut sciatis quod amanti haec affectu suadeam, ut sciatis quod liceat et bene fenerare, ostendam vobis quem feneratorem debeatis imitari, Duo, inquit, erant debitores uni feneratori, unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.

PL 14, 791A

85. 私が愛する心でこれを勧めていることを諸君が知るため、また、良く利息を取って貸すことも許されていると諸君が知るために、諸君がどの金貸しを見倣うべきかを示そう。彼は言う。「二人の債務者が一人の金貸しにいた。一人はデナリオン五百、もう一人は五十を借りていた」。

3

Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon pharisaeus dixit: Aestimo quia is cui plus donavit (Luc., VII, 41 et seq.) . Et laudata est sententia ejus, dicente Domino: Recte judicasti.

PL 14, 791B

「彼らには返すものがなかったので、金貸しは二人とも赦した。では、どちらが彼をより多く愛するか」。ファリサイ派のシモンは答えて言った。「より多く赦された者だと思う」(ルカ7:41以下)。そして彼の判断は称えられた。主が「汝は正しく判断した」と言ったのである。

4

Recte judicavit pharisaeus, qui male cogitavit, putans quod ignoraret magis Dominus peccata mulieris, quam donaret. Sed laudatur ejus sententia, ut excusatio ei omnis adimatur.

PL 14, 791B

ファリサイ派の者は、悪しく考えたが、正しく判断した。彼は、主が女の罪を赦すというよりむしろ知らないのだと考えたのである。それでも彼の判断が称えられたのは、彼から一切の言い訳を取り去るためである。

5

86. Plus remissum est Ecclesiae, quae congregata est ex populo nationum, quoniam plus debebat: sed et ipsa plus solvit non exigenti, sed donanti.

PL 14, 791B

86. 諸国民の民から集められた教会は、より多く負っていたので、より多く赦された。だが教会もまた、取り立てず、かえって赦す者に、より多く返した。

6

Dedit aquam pedibus Christi, quia sua peccata mundavit: osculata est pedes, ferens pacis insignia: misit oleum in pedes ejus, misericordiam et ipsa in pauperes conferendo. Isti sunt pedes Christi, in his innocentius ambulat Christus. Et capillis capitis sui tersit.

PL 14, 791B

教会はキリストの足に水を与えた。自分の罪を清めたからである。足に口づけした。平和の印を帯びてである。彼の足に油を注いだ。貧しい者たちに施すことで、自らも慈しみを注いだのである。これらが、キリストの足であり、キリストはこれらの足で、より無垢に歩む。そして、自分の頭の髪でぬぐった。

7

Christo enim humiliatur, quicumque habet humilitatis affectum. Et ideo, inquit, dimissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Ibid., 47) . 87. Adverte quod Dominus et misericordiam quasi liberalis impertit, et judicium cum miseratione dispensat.

PL 14, 791C

キリストに対して、謙遜の心を持つ者は誰でも、自らを低くするからである。それゆえ彼は言う。「彼女の多くの罪は赦された。彼女が多く愛したからである」(ルカ7:47)。87. 注意せよ。主は、気前のよい者のように慈しみを施し、また憐れみをもって裁きを配剤する。

8

Ante donavit per gratiam, sed quibus donaret sciebat. Non habet quod excuset Judaeus. Mihi quasi peccatori plura donavit, illi quasi ingrato minora concessit.

PL 14, 791C

主はまず恩寵によって赦したが、誰に赦すかを知っていた。ユダヤ人には、言い訳にするものがない。私には、罪人であるかのように、より多くを与え、あの者には、恩知らずであるかのように、より少なく与えた。

9

Scivit tamen quod et ille quasi ingratus non possit quod accepisset exsolvere, et Ecclesia memor gratiae eo plura solveret, quo plura meruisset.

PL 14, 791C

それでも主は、あの者が、恩知らずであるかのように、受けたものを返し尽くすことができず、恩寵を覚える教会が、受けるにふさわしかった分だけ多く返すことを、知っていた。

Caput XXIII

第XXIII章PL 14, 791C
1

Oggerentibus usurae antiquitatem reponitur etiam culpam antiquam esse, quam solutum Christus venerit, invexerit autem diabolus: huic feneratores assimilari, nec non etiam eos qui fidejussorem obligant, in quo sibi alterum parant inimicum.

PL 14, 791C

利子が古くからあると持ち出す者には、罪もまた古くからあるのだと答える。キリストはその罪を解くために来たのであり、それを持ち込んだのは悪魔である。金貸したちはこの悪魔に似ており、また、保証人を縛る者たちも同様で、その者たちは保証人のうちに、自分のために別の敵を作っている。

2

Quam cavendum sit, ne quis pro alio se obliget, aut saltem pro summa suis majore facultatibus! 88. Habetis ergo quem sequamini feneratorem, si vultis laude donari, si vultis non esse quod reprehendatur a nobis. Nos enim non personae obtrectamus, sed avaritiae.

PL 14, 791C

他人のために身を縛らぬよう、少なくとも自分の資力を超える額のために縛らぬよう、どれほど用心すべきか。88. それゆえ、諸君には従うべき金貸しがいる。賞賛を与えられたいなら、我々から咎められる者でありたくないなら。我々は人を非難するのではなく、貪欲を非難するのだから。

3

Nec fallit dixisse aliquos, cum ante hoc biduum tractatus noster eorum compunxisset affectum: Quid sibi voluit Episcopus adversus feneratores tractare, quasi novum aliquid admissum sit, quasi id non etiam superiores fecerint, quasi non vetus sit fenerare?

PL 14, 792A

二日前に我々の説教が彼らの心を刺したとき、ある者たちがこう言ったことを、我々は知らないわけではない。「司教は、金貸したちに対して何を論じようというのか。何か新しいことがなされたかのように。以前の人々もそれをしなかったかのように。利息を取って貸すことが古くからあることではないかのように」。

4

Verum est, nec ego abnuo: sed et culpa vetus est. Denique peccatum ab Adam: ex illo culpa, ex quo et Eva: ex illo praevaricatio, ex quo et humana conditio.

PL 14, 792A

その通りであり、私も否定しない。だが、罪もまた古い。実に、罪はアダムからあり、咎はエバがいた時から、背反は人間の造りが生じた時からある。

5

Sed ideo Christus venit, ut inveterata aboleret, nova conderet; et quae inveteraverat culpa, renovaret gratia. Ideo se passioni obtulit, ut renovaretur spiritu, et absolveret universos (Conf. Aug. lib. I contr. Jul. Pelag., c. 3) .

PL 14, 792B

しかしキリストは、古びたものを廃し、新しいものを築くために来た。古びた咎を、恩寵によって新たにするためである。それゆえ彼は受難に自らを献げた。人が霊によって新たにされ、彼がすべての者を赦すためである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を見よ)。

6

Diabolus autem Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret haereditatem. 89. Quid feneratores faciunt? Decipiunt defeneratos, obligant fidejussores: sed non Tobias pignus quaesivit, aut fidejussorem poposcit (Tob. I, 17, et IV, 22) .

PL 14, 792B

悪魔はエバを欺いて、男を出し抜き、相続財産を質に入れさせた。89. 金貸したちは何をするか。利息で身を滅ぼした者たちを欺き、保証人を縛る。だがトビトは、質を求めず、保証人も要求しなかった(トビト記1:17, 4:22)。

7

Curandum est igitur, ut fidejussorem requiras, ut eum tuis nominibus astringas. Ecce paratur alter inimicus. Nam cum non habueris unde debitum solvas, ille pro te tenebitur. Inveniris in eo circumventor et fallax, qui amicum deceperis.

PL 14, 792B

それゆえ、あなたは、保証人を求め、あなたの債務で彼を縛ることに腐心することになる。見よ、別の敵が用意されている。あなたが債務を払うものを持たなかったとき、彼があなたの代わりに責めを負うのである。あなたは、友を欺いた者として、彼のうちに、ごまかしと偽りの者と見いだされる。

8

Ille nudabitur, ille pro te in vincula ducetur: illum graviorem exactorem creditore patieris qui allegat: stimula civem tuum quem spopondisti.

PL 14, 792C

彼は裸にされ、彼はあなたの代わりに鎖につながれて連れ去られる。あなたは彼を、債権者よりも厳しい取り立て人として耐えねばならなくなる。債権者は彼に「あなたが保証した同市民を急き立てよ」と申し立てるからである〔qui allegat 以下の係りは定かでない。qui を creditore に係け、その言葉を保証人への催促と取った〕。

9

Ita fiet ut ipse quoque esse incipias ingratus, et praetereas illud quod scriptum est: Gratiam repromissoris ne obliviscaris; dedit enim pro te animam bonam (Eccli. XXIX, 20) . Necesse est dicas: Quis enim te quaerebat fidem dicere?

PL 14, 792C

こうして、あなた自身も恩知らずになり始め、「保証人の恩を忘れるな。彼は汝のために善い魂を与えたのである」と書かれていることを、見過ごすことになる(集会の書29:20)。あなたはこう言わざるをえなくなる。「いったい誰が、あなたに保証を申し出るよう求めたというのか」。

10

Nam nisi tu fidem dixisses, ego non accepissem pecuniam. Adulteram accepi pecuniam, aes auro admixtum mihi dedit: utinam te non obtulisses! Fortasse creditor te subornavit, vel tu illum.

PL 14, 792C

「あなたが保証しなかったなら、私は金銭を受け取らなかっただろう。私は偽りの金銭を受け取った。金に銅を混ぜたものを、彼は私に渡した。あなたが名乗り出なければよかったのだ。おそらく債権者があなたをそそのかしたか、あなたが彼をそそのかしたのだろう」。

11

90. Ergo cave ne alieno te obliges debito; ne hoc quoque vendidisse dicaris: ne si quid tibi, ut habet usus amicitiae, debitor dederit gratiae, te videatur emisse.

PL 14, 792C

90. それゆえ、他人の債務で自分を縛らぬよう用心せよ。これをも売ったと言われないように。また、友情の慣わしとして、債務者があなたに好意のしるしに何かを与えたとき、あなたがそれを買ったと見られないように。

12

Aut si vis intervenire, moveris amici obsecratus oratis, erubescis negare; ita interveni, ut si debito solvendo non fuerit, de tuo noveris esse solvendum. In haec paratus accede.

PL 14, 792D

あるいは、介入したいなら、友の願いに動かされ、懇願されて断るのが恥ずかしいなら〔底本は moveris amici obsecratus oratis, erubescis negare。ミーニュの脚注は、本文に崩れは無く、moveris と erubescis の前に si(もし)を補って解せばよいとする。oratis は「願い」の奪格〕、友が払えなかったときは〔ミーニュの脚注は、si debito solvendo non fuerit を、amicus(友)を補って解する〕、自分の財から払わねばならないと心得て、介入せよ。その覚悟をして近づけ。

13

Legisti enim: Non spondeas super virtutem tuam; si enim spoponderis, quasi restituens cogita (Eccli. VIII, 16) .

PL 14, 793A

あなたは読んだはずだ。「汝の力を超えて保証してはならない。もし保証したなら、返済する者であるかのように考えよ」(集会の書8:16)。

14

Et infra: Recipe proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne cadas (Eccli. XXIX, 27) , id est, ne majore te obliges nominis quantitate quam ferre possunt et exsolvere tuarum copiae facultatum. Si enim quod habes tradas, amisisti opes, non amisisti fidem.

PL 14, 793A

また下にはこうある。「隣人を、汝の力に応じて受け入れよ。そして、汝は倒れぬよう自分に気をつけよ」(集会の書29:27)。すなわち、あなたの資力が負い、返済しうる額を超える債務名義で、自分を縛らぬように、ということである。実際、持っているものを差し出すなら、財産は失ったが、信義は失わなかったのである。

15

Famae tuae damna non sentis, redemisti amicum sine tua fraude. Alibi quoque id te monent Proverbia Salomonis dicentis: Spondens sponde amico tuo, quemadmodum qui obligat se sponsorem amicorum suorum (Prov. XVII, 18) .

PL 14, 793A

あなたは名声の損害を被らず、自分の欺きなしに友を請け出したのである。ソロモンの箴言も、別の所で、これをあなたに戒めている。「汝の友のために保証せよ、友たちの保証人として自らを縛る者のように」(箴言17:18)。

16

Si autem non habes, audi quid Salomon dicat: Noli te dare in sponsionem erubescens personam: si enim non habueris unde solvas, auferent stramentum de sub lateribus tuis (Prov. XXII, 26 et 27) . Ergo bonus fenerator acquiret gratiam, exsecratiotionem improbus.

PL 14, 793A

だが、持っていないなら、ソロモンが何と言うか聞け。「人の顔を恥じて、保証に身を投じてはならない。もし返すものがなければ、彼らは汝の脇の下から敷物を取り去るであろう」(箴言22:26, 27)。それゆえ、良い金貸しは好意を得、不正な金貸しは呪詛〔底本は exsecratiotionem。exsecrationem と読む〕を得る。

Caput XXIV

第XXIV章PL 14, 793B
1

Quomodo Tobias in mercedis solutione nobis imitandus; quodve fenerandi genus idem nos doceat?

PL 14, 793B

トビトは、賃金の支払いにおいて、いかに我々の見倣うべき者であるか。また、同じ彼が、我々にどのような貸し付けを教えるのか。

2

91. Sed non his tantum virtutum finibus contentus sanctus Tobias, mercenario quoque scivit solvendam esse mercedem, dimidium usque obtulit (Tob. IV, 15) ; meritoque pro mercenario invenit Angelum (Tob. XII, 5) .

PL 14, 793B

91. 聖なるトビトは、これらの徳の限りだけでは満足せず、雇い人にも賃金を払うべきことを知っており、半分に至るまで差し出した〔雇い人として同行した者に、持ち帰った財の半分まで差し出したことを言うらしい(トビト記12章)〕(トビト記4:15)。そして、雇い人の代わりに天使を見いだしたのも、当然のことである(トビト記12:5)。

3

Et tu unde scis ne forte justum aliquem mercede defraudes, pejus si infirmum? Vae enim illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis! Qui scis an in eo angelus sit?

PL 14, 793B

あなたは、もしかして誰か義人の賃金を詐取してはいないと、どうして知っているのか。弱い者であれば、なおさら悪い。この小さな者の一人をつまずかせる者は災いだからである。その者のうちに天使がいるかどうか、あなたにどうしてわかろう。

4

Neque enim dubitare debemus quod in mercenario possit esse angelus, cum esse possit Christus, qui in minimo quoque esse consuevit.

PL 14, 794A

雇い人のうちに天使がいる可能性を、我々は疑ってはならない。キリストがいる可能性もあるからである。キリストは、最も小さな者のうちにも在るのを常とした。

5

92. Redde ergo mercenario mercedem suam, nec eum laboris sui mercede defraudes; quia et tu mercenarius Christi es, et te conduxit ad vineam suam, et tibi merces reposita est coelestis.

PL 14, 794A

92. それゆえ、雇い人に賃金を返せ。その労苦の賃金を詐取してはならない。あなた自身もキリストの雇い人であり、キリストは自分のブドウ畑にあなたを雇い、あなたには天の賃金が取り置かれているからである。

6

Non ergo laedas servum operantem in veritate, neque mercenarium dantem animam suam: non despicias inopem qui vitam suam labore exercet suo, et mercede sustentat. Hoc est enim interficere hominem, vitae suae ei debita subsidia denegare.

PL 14, 794A

だから、真理のうちに働く僕を傷つけてはならない。自分の魂を差し出す雇い人を傷つけてはならない。自分の労苦で命を営み、賃金で支えている貧しい者を、蔑んではならない。その者の命に当然必要な支えを拒むことは、人を殺すことだからである。

7

Et tu mercenarius es in hac terra: da mercedem mercenario, ut et tu possis dicere Domino, cum precaris: Da mercedem, Domine, sustinentibus te (Eccli. XXXVI, 18) . 93. Tobias tibi dicit: Luxuria mater est famis (Tob. IV, 15) , in quo continentiam docet.

PL 14, 794A

あなたもまた、この地上では雇い人である。雇い人に賃金を与えよ。そうすれば、あなたも祈るときに、主にこう言える。「主よ、汝を待ち望む者たちに報いを与えよ」(集会の書36:18)。93. トビトはあなたに言う。「放縦は飢えの母である」(トビト記4:15)。ここで彼は自制を教えている。

8

Dicit etiam: Mercedem omni homini qui penes te operatus fuerit, redde eadem die, et non maneat penes te merces hominis; et merces tua non minorabitur (Ibid., 15) . Dicit tibi: Noli vinum bibere in ebrietatem (Ibid., 16) .

PL 14, 794B

また言う。「汝のもとで働いたすべての人の賃金は、同じ日に返せ。人の賃金を汝のもとに留めておいてはならない。そうすれば、汝の報いは減らされない」(トビト記4:15)。また、あなたに言う。「酔うまでぶどう酒を飲むな」(トビト記4:16)。

9

Dicit tibi: De pane tuo communica esurientibus (Ibid., 17) . Vide quid te fenerare cupiat: Et de vestimentis tuis nudos tege: ex omnibus quae abundaverint tibi, fac eleemosynam. Omni tempore benedic Dominum (Ibid., 18 et seq.) . In his itaque fenus aeternum est, et usura perpetua.

PL 14, 794B

あなたに言う。「汝のパンを、飢えた者に分け与えよ」(トビト記4:17)。彼があなたに、何を利息を取って貸すことを望んでいるかを見よ。「汝の衣で、裸の者を覆え。汝に余ったものはすべて、施しにせよ。いつでも主を祝福せよ」(トビト記4:18以下)。これらにおいてこそ、永遠の利息があり、絶えざる利子がある。