ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De Nabuthe Jezraelita › 全文

De Nabuthe Jezraelita 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 731A–756B

Caput I

第I章PL 14, 731A
1

[0731] Quomodo exemplo Nabuthe et Achab pauperes quotidie a divitibus opprimantur; cum tamen natura omnes aequales produxerit, et sepulcrum aequales accipiat: qua de re Ambrosius fastum ac stultitiam divitum insectatur.

PL 14, 731A

ナボトとアハブの例によって、貧しい者たちがいかに日々富者たちに抑圧されているか。それなのに自然はすべての人を等しく生み、墓も等しく受け入れる。この点について、アンブロシウスは富者たちの高慢と愚かさを責める。

2

1. Nabuthe historia tempore vetus est, usu quotidiana. Quis enim divitum non quotidie concupiscit aliena? Quis opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem, atque inopem aviti ruris eliminare finibus? Quis contentus est suo?

PL 14, 731A

1. ナボトの物語は、時代は古いが、日々のことである。富者のうち、他人のものを日々欲しがらない者がいるだろうか。大富豪のうち、自分のささやかな畑から貧者を追い立てようと励まない者がいるだろうか。祖先伝来の田園の境から、困窮者を追い出そうとしない者がいるだろうか。自分のもので満足している者が誰かいるだろうか。

3

Cujus non inflammet divitis animum vicina possessio? Non igitur unus Achab natus est: sed, quod pejus est, quotidie Achab nascitur, et numquam huic saeculo moritur. Si unus occidit, assurgunt plurimi: plures qui rapiant, quam qui amittant.

PL 14, 731A

隣の所有地が、どの富者の心をも燃え立たせないことがあろうか。したがって、アハブは一人だけ生まれたのではない。さらに悪いことに、アハブは日々生まれ、この世において決して死なない。一人が死ねば、多くの者が立ち上がる。奪う者のほうが、失う者より多い。

4

Non unus Nabuthe pauper occisus est: quotidie Nabuthe sternitur, quotidie pauper occiditur. Hoc metu percitum humanum genus cedit jam suis terris, migrat cum parvulis pauper onustus pignore suo: sequitur uxor illacrymans tamquam ad bustum prosequatur maritum.

PL 14, 731B

貧しいナボトは一人だけ殺されたのではない。ナボトは日々打ち倒され、貧者は日々殺される。この恐れに駆り立てられた人類は、すでに自分たちの土地を離れ、貧者は幼子たちとともに、自分の質草〔pignus は子らを指すとも読める〕を背負って移り住み、妻は涙にくれて従う。まるで夫を墓まで見送るかのように。

5

Minus tamen deplorat illa, quae deflet suorum funera; quia etsi amisit conjugis praesidium, sepulcrum tenet: et si filios non tenet, tamen exsules non dolet, non ingemit graviora funeribus tenerae prolis jejunia.

PL 14, 731B

それでも、身内の葬いを嘆くあの女のほうが、嘆きは小さい。夫の庇護を失っても、彼女には墓があり、子らを手もとに持たなくても、子らが追放されるのを悲しむことはなく、幼い子らの、葬いよりも重い飢えに呻くこともないからである。

6

2. Quousque extenditis, divites, insanas cupiditates? Numquid soli inhabitabitis super terram? Cur ejicitis consortem naturae? et vindicatis vobis possessionem naturae?

PL 14, 731B

2. 富者たちよ、諸君はいつまで狂った欲を広げるのか。諸君だけが地の上に住むというのか。なぜ、自然を分かち合う仲間を追い出すのか。なぜ、自然の所有を自分たちのものだと主張するのか。

7

In commune omnibus divitibus atque pauperibus terra fundata est, cur vobis jus proprium soli, divites, arrogatis? Nescit natura divites, quae omnes pauperes generat. Neque enim cum vestimentis nascimur, nec cum auro, argentoque generamur.

PL 14, 731B

地は、富者にも貧者にもすべての人に共通のものとして据えられた。富者たちよ、なぜ諸君は、土地についての自分だけの権利を僭称するのか。自然は富者を知らない。自然はすべての人を貧しい者として生むからである。実際、我々は衣服とともに生まれるのではなく、金銀とともに産み出されるのでもない。

8

Nudos fudit in lucem, egentes cibo, amictu, poculo: nudos recipit terra quos edidit, nescit fines possessionum sepulcro includere. Cespes angustus aeque et pauperi abundat et diviti: et terra quae viventis non cepit affectum, totum jam divitem capit.

PL 14, 731B

自然は人々を裸のまま光の中へ注ぎ出した。食べ物にも、衣にも、飲み物にも事欠く者として。地は、産んだ者たちを裸のまま受け入れ、所有地の境を墓に囲い込むことを知らない。狭い芝土は、貧者にも富者にも等しく十分である。生きている者の欲を容れなかった地が、今や富者を丸ごと受け入れる。

9

Nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus. Omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulcri. Quis discernat species mortuorum? Redoperi terram, et si potes, divitem deprehende.

PL 14, 731B

したがって自然は、我々が生まれるときに区別することを知らず、我々が尽きるときにも区別することを知らない。すべてを同じように造り、すべてを同じように墓の懐に閉じ込める。死者の姿を誰が見分けられようか。土を掘り起こせ〔底本は Redoperi。「覆いを取れ」の意に取った〕。そして、できるものなら、富者を見つけ出してみよ。

10

Eruderato paulo post tumulum, et si cognoscis egentem, argue; nisi forte hoc solo quod cum divite plura pereunt. 3. Sericae vestes, et auro intexta velamina, quibus divitis corpus ambitur, damna viventium, non subsidia defunctorum sunt.

PL 14, 732A

しばらくのちに墓を掘り返し、もし貧者だと見分けられるなら、示してみよ。ただし、富者とともにより多くのものが滅びる、という一点だけは別である。3. 絹の衣、金を織り込んだ覆いで富者の体は取り巻かれるが、それらは生者にとっての損失であって、死者にとっての助けではない。

11

Unguentum accipis dives, et fetidus es: perdis alienam gratiam, nec acquiris tuam. Haeredes relinquis qui litigent. Haeredibus relinquis depositum magis haereditarium, quam commodum voluntarium, qui id quod relictum est minuere ac violare formident.

PL 14, 732A

富者よ、汝は香油を受けるが、悪臭を放っている。他から借りた芳しさを無駄にし、自分の芳しさを得ることもない〔alienam gratiam は香油の香りを言うと取った〕。汝は争う相続人たちを残す。相続人たちに汝が残すのは、自由な意思による利益というより、相続上の預かり物であり、彼らは残されたものを減らし損なうことを恐れる。

12

Si frugi haeredes sunt, custodiunt: si luxuriosi, exhauriunt. Itaque aut bonos haeredes perpetua condemnas sollicitudine: aut malos dimittis, quo tua facta condemnent.

PL 14, 732A

相続人たちが倹約家なら、守る。放蕩者なら、使い果たす。したがって汝は、善い相続人を絶え間ない気苦労によって罰するか、悪い相続人を残して、汝の行いを断罪させるかである。

Caput II

第II章PL 14, 732B
1

Divites quanto magis abundant censu, tanto pauperiores esse affectu. Id Achab et Nabuthe contentione planum fit. Mox proposito Scripturae textu, petitio illa, Da mihi, quam abjecta sit, perpenditur. 4. Sed quid arbitraris quod dum vivis, abundas omnibus?

PL 14, 732B

富者は、財産が豊かであればあるほど、心においていっそう貧しいこと。これはアハブとナボトの争いによって明らかになる。続いて、聖書の本文が示され、「私にくれ」というあの願いがいかに卑しいかが吟味される。4. だが、汝は何を考えているのか。生きているあいだ、汝はすべてに満ち足りていると。

2

O dives, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse videaris, qui te divitem dicis! Quanto plus habueris, plus requiris: et quidquid acquisieris, tamen tibi adhuc indiges. Inflammatur lucro avaritia, non restinguitur.

PL 14, 732B

ああ富者よ、汝は自分がどれほど貧しいかを知らない。自分を富者と呼びながら、自分自身にとってどれほど乏しく見えるかを。持てば持つほど、いっそう求め、何を手に入れても、なお自分には足りない。貪欲は利得によって燃え上がり、消されることはない。

3

Quasi gradus quosdam cupiditas habet: quo plures ascenderit, eo ad altiora festinat, unde sit gravior ruina lapsuro. Tolerabilior tamen iste cum minus haberet: census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis angmentum.

PL 14, 732B

欲にはいわば段階がある。多くの段を登るほど、いっそう高みへと急ぎ、そのために、転落する者にとっての墜落はいっそう重くなる。しかしこの者は、持つものが少ないあいだは、まだ耐えられた。自分の財産を顧みて、ほどほどのものを求めていたからである。財産が増すにつれて、欲の増大〔刷りの文字が欠けているが augmentum と読む〕が加わった。

4

Non vult esse degener votis, pauper in desideriis. Ita duo intolerabilia simul jungit, ut ambitiosam spem divitis augeat, et non deponat mendicitatis affectum. Denique docet nos Scriptura divina quam misere egeat, mendicet abjecte.

PL 14, 732C

彼は、願いにおいて卑しくあろうとも、望みにおいて貧しくあろうともしない。こうして彼は、二つの耐えがたいもの――富者の野心的な望みを増し、しかも物乞いの心を捨てないこと――を併せ持つ。実際、聖書は、彼がいかに惨めに乏しく、いかに卑しく物乞いをするかを、我々に教える。

5

5. Rex Achab in Israel erat, et pauper Nabuthe. Ille regni opibus affluebat: iste angusti soli cespitem possidebat. Nihil pauper de possessionibus divitis concupivit: rex sibi egere visus est, quia vineam habebat pauper vicinus.

PL 14, 732C

5. イスラエルには王アハブがおり、貧しいナボトがいた。前者は王国の富にあふれ、後者は狭い土地の芝土を所有していた。貧者は富者の所有物を何ひとつ欲しがらなかった。王は、貧しい隣人がブドウ畑を持っていたというだけで、自分は乏しいと思った。

6

Quis igitur tibi pauper videtur; qui contentus est suo, an qui concupiscit alienum? Alter certe pauper censu videtur, alter est pauper affectu. Affectus dives egere non novit: census abundans nequit avari pectus replere.

PL 14, 733A

では、あなたにとって誰が貧しく見えるか。自分のもので満足している者か、他人のものを欲しがる者か。確かに一方は財産において貧しいと見え、他方は心において貧しい。心に富む者は、乏しさを知らない。財産が豊かでも、貪欲な者の胸を満たすことはできない。

7

Ideoque dives cupidus in invidia possessionis, et paupertatis querela est. Sed jam Scripturae verba consideremus. 6. Et factum est, inquit, post haec verba, erat vinea Nabuthe Jezraelitae in Israel juxta domum Achab regis Samariae.

PL 14, 733A

それゆえ、欲深い富者は、所有に対する妬みのうちにあり、貧しさの嘆きのうちにある。では、聖書の言葉を考察しよう。6. 「これらの言葉ののち、こうなった」と聖書は言う。「イスラエルに、イズレエル人ナボトのブドウ畑があり、サマリアの王アハブの家のそばにあった」。

8

Et locutus est Achab ad Nabuthe dicens: Da mihi vineam tuam, et erit mihi in hortum olerum; quoniam propinquat domui meae: et dabo tibi pro ea aliam vineam: si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam pro vinea ista, et erit mihi in hortum olerum: Et dixit Nabuthe ad Achab: Non fiat hoc a Deo, ut dem tibi haereditatem patrum meorum.

PL 14, 733A

「そしてアハブはナボトに語って言った。『汝のブドウ畑を私にくれ。それは私の家に近いので、野菜畑にしたい。その代わりに、別のブドウ畑を汝に与えよう。もし汝がよしとするなら、このブドウ畑の代金を金銭で汝に与えよう。それは私の野菜畑になる』。するとナボトはアハブに言った。『そのようなことが神のもとであってはならない。私が汝に、私の父祖たちの嗣業を与えるなど』」。

9

Et turbatus est spiritus ejus, et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem (III Reg. XXI, 1 et seq.) .

PL 14, 733B

「そして彼の霊は乱れ、彼は寝床に横になり、顔を覆い、パンを食べなかった」(列王記三21:1以下)。

10

7. Exposuerat supra Scriptura divina (III Reg. XIX, 21) , quia Elisaeus cum esset pauper, reliquit boves suos, et cucurrit ad Eliam, et occidit eos, et erogavit populo, et adhaesit prophetae.

PL 14, 733B

7. 聖書は、先に(列王記三19:21)こう述べていた。エリシャは貧しい身でありながら、自分の牛を捨て、エリヤのもとへ走り、牛を屠って民に分け与え、預言者に付き従った、と。

11

Ad condemnationem igitur praemissa sunt divitis, qui in isto rege describitur, eo quod habens beneficia Dei, sicut iste Achab, cui Dominus et regnum donavit, et pluviam Eliae vatis oratione concessit, divina mandata violaverit.

PL 14, 733B

したがって、これは、この王によって描かれている富者を断罪するために、あらかじめ述べられたのである。富者は、あのアハブのように神の恵みを受けていながら――主はアハブに王国を与え、預言者エリヤの祈りによって雨をも許したのに――神の命令を破ったからである。

12

8. Audiamus ergo quid dicat: Da mihi, inquit. Quae alia vox egentis est? Quae vox alia stipem publicam postulantis, nisi Da mihi, hoc est, da mihi, quia egeo: da mihi, quia aliud vivendi subsidium habere non possum: da mihi, quia non est mihi panis ad victum, nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia: da mihi, quia tibi Dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit: da mihi, quia nisi tu dederis, habere non potero: da mihi, quia scriptum est: Date eleemosynam (Luc. XI, 41) .

PL 14, 733B

8. では、彼が何と言うかを聞こう。「私にくれ」と彼は言う。これは乏しい者の声以外の何であろうか。公の施しを乞う者の声以外の何であろうか。すなわち、「私にくれ、私は乏しいからだ。私にくれ、私には生きるための他の助けがないからだ。私にくれ、私には食べるためのパンも、飲むための小銭も、養いのための費えも、衣のための財もないからだ。私にくれ、あなたには主が、あなたが分け与えるべきものを与えたが、私には与えなかったからだ。私にくれ、あなたが与えてくれなければ、私は持つことができないからだ。私にくれ、『施しをせよ』と書かれているからだ」(ルカ11:41)。

13

Haec quam abjecta, quam vilia! Non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. In ipsa autem dejectione quanta impudentia! Da mihi, inquit, vineam tuam. Confitetur alienam, ut poscat indebitam. 9. Et dabo, inquit, tibi pro ea aliam vineam.

PL 14, 733C

これらは何と卑しく、何と安っぽいことか。そこには謙遜の心はなく、欲の火があるだけだからである。しかも、その卑下のさなかに、何と厚かましいことか。「汝のブドウ畑を私にくれ」と彼は言う。彼はそれが他人のものだと認めながら、受ける筋合いのないものを求めている。9. 「その代わりに、別のブドウ畑を汝に与えよう」と彼は言う。

14

Dives quod suum est quasi vile fastidit; quod enim alienum est, quasi pretiosissimum concupiscit. 10. Si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. Cito reprehendit errorem suum, pecuniam offerendo pro vinea. Nihil enim vult alterum possidere, qui totum desiderat suis possessionibus occupare.

PL 14, 733D

富者は、自分のものを安物のように嫌い、他人のものを最も貴重なもののように欲しがる。10. 「もし汝がよしとするなら、金銭を汝に与えよう」。彼は、ブドウ畑の代わりに金銭を差し出すことで、自分の誤りをすぐに改めている。他人に何ひとつ所有させたくない者は、すべてを自分の所有地で占めたがるからである。

Caput III

第III章PL 14, 733D
1

Non tam propter utilitatem divites aliena concupiscere, quam ut alios homines excludant. Quam inane sit illud desiderium, quod eos brutis ipsis inferiores esse convincit: quam etiam turpe sit paternam possessionem ob luxuriam divendere: postremo quam impatienter divites repulsam ferant!

PL 14, 733D

富者が他人の物を欲しがるのは、有益だからというより、他の人々を締め出すためである。この欲望がいかに空しいか、それが彼らを獣そのものよりも劣る者と断ずるものであること、また奢侈のために父祖の所有地を売り払うことがいかに恥ずべきか、そして最後に、富者が拒まれることにいかに耐えられないか。

2

11. Et erit mihi, inquit, in hortum olerum. Haec erat igitur omnis insania, hic omnis furor, ut spatium vilibus oleribus quaereretur. Non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere; sed alios vultis excludere.

PL 14, 734A

11.「そして、それは私のための野菜畑となろう」と彼は言う。してみると、あの狂気のすべて、あの激情のすべては、安物の野菜を植える場所を求めてのことであった。それゆえ諸君が欲しがるのは、有益だから所有するというのではなく、他の人々を締め出したいからである。

3

Major vobis cura de pauperum spoliis, quam de vestris emolumentis est. Injuriam vestram putatis, si quid pauper habeat, quod dignum possessione divitis aestimetur. Damnum vestrum creditis, quidquid alienum est. Quid vos delectant naturae dispendia?

PL 14, 734A

諸君は、自分の利益よりも、貧者から奪い取ることに心を砕いている。貧者がたまたま富者の所有にふさわしいと見なされる物を持っていれば、それを自分への侮辱と思い、他人の物はすべて自分の損害と思い込む。諸君は、自然が損なわれることの何を喜ぶのか。

4

Universis creatus est mundus, quem pauci divites vobis defendere conamini. Non enim terrena tantum possessio, sed coelum ipsum, aer, mare, in usum paucorum divitum vindicatur. Hic aer, quem tu diffusis includis possessionibus, quantos alere populos potest?

PL 14, 734B

世界は万人のために造られたのに、少数の富者である諸君がそれを自分たちのために守ろうとする。地上の所有地だけではない、天そのもの、空気、海までが、少数の富者の用のために自分のものと主張されているのである。汝が囲いを広げて閉じ込めているこの空気は、どれほど多くの民を養うことができるか。

5

Numquid Angeli divisa coeli spatia habent, ut tu terram positis distinguas terminis? 12. Clamat Propheta: Vae iis qui jungunt domum ad domum, et villam ad villam (Esai. V, 8) ! Et arguit eos inefficacis avaritiae.

PL 14, 734B

天使たちが、汝が地に境界を置いて仕切るように、天の空間を分けて持っているだろうか。12. 預言者は叫ぶ。「災いあれ、家に家を連ね、畑に畑を連ねる者に」(イザヤ5:8)。そして、彼らの実りなき貪欲を責める。

6

Fugiunt enim cohabitare hominibus, et ideo excludunt vicinos: sed fugere non possunt; quia cum hos excluserint, alios rursum inveniunt: et cum illos propulsaverint, ad aliorum necesse est eos viciniam pervenire. Soli enim super terram habitare non possunt.

PL 14, 734B

彼らは人々と同居することを避け、そのために隣人を締め出す。だが逃れることはできない。この者たちを締め出せば、再び別の者たちを見いだし、あの者たちを追い払えば、さらに別の者たちの隣に行き着くほかないからである。地の上に、ただ独りで住むことはできないのである。

7

Aves avibus se associant, denique ingentis plerumque agminis volatu coelum obtexitur: pecus pecori adjungitur, pisces piscibus: nec damnum ducunt, sed commercium vivendi, cum plurimum comitatum capessunt, et quoddam munimentum solatio frequentioris societatis affectant.

PL 14, 734C

鳥は鳥と群れ、実に、しばしば大きな群れの飛翔によって空が覆われる。家畜は家畜と、魚は魚と連れ立つ。彼らはそれを損とは考えず、生きるための交わりとみなし、できるだけ多くの仲間を得て、数多い群れの慰めによって、ある種の守りを求める。

8

Solus tu, homo, consortem excludis: includis feras; struis habitacula bestiarum, destruis hominum. Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae: producis fines terrae, ne possis habere finitimum.

PL 14, 734C

ただ汝、人よ、汝だけが仲間を締め出す。野獣は囲い込み、獣のすみかを造り、人間のすみかを壊す。獣が絶えぬよう海を所有地の内に引き入れ、隣人を持たぬために大地の境を押し広げる。

9

13. Audivimus vocem divitis aliena quaerentis, audiamus vocem pauperis propria vindicantis: Non fiat, inquit, hoc a Deo, ut dem tibi haereditatem patrum meorum.

PL 14, 734C

13. 他人の物を求める富者の声を聞いた。今度は、自分の物を守る貧者の声を聞こう。彼は言う、「私の父祖の遺産を汝に与えることは、神によって許されぬことである」。

10

Quasi quamdam contagionem sui pecuniam esse divitis arbitratur, quasi dicat: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20) ; ego autem haereditatem patrum meorum non possum vendere.

PL 14, 734D

彼は、富者の金を、いわば自分を汚す感染のようなものと見なしている。まるでこう言うかのようである。「汝の金は汝とともに滅びに至れ」(使徒言行録8:20)。「私は、私の父祖の遺産を売ることはできない」。

11

Habes quod sequaris, dives, si sapias; ut non vendas agrum tuum pro nocte meretricis: non transfundas jus tuum pro sumptu comessationis, deliciarumque impensis: non adjudices domum tuam ad ludum aleae, ne jus haereditariae pietatis amittas.

PL 14, 734D

富者よ、汝が賢明であるなら、従うべきところがある。遊女の一夜のために畑を売るな。宴の費用や贅沢の支出のために自分の権利を他人に移すな。賽の遊びのために家を賭けて取られるな。先祖への敬いに基づく相続の権利を失わぬためである。

12

14. His auditis, turbatus est spiritus avari regis: Et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem suum. Lugent divites, si non potuerint aliena diripere: si suis pauper non cesserit facultatibus, vim moeroris tegere non possunt.

PL 14, 735A

14. これを聞いて、貪欲な王の心は乱れた。「彼は寝床に横たわり、顔を覆い、パンを食べなかった」。富者は、他人の物を奪い取れなければ嘆く。貧者が自分の財産を手放さなければ、悲しみの激しさを隠すことができない。

13

Dormire desiderant, velant faciem suam; ne quidquam in orbe terrarum alienum videant, ne quidquam in hoc mundo non esse suum noverint, ne audiant vicinum juxta se aliquid possidere, ne audiant pauperem sibi contradicentem. Horum sunt animae, quibus dicit propheta: Mulieres divites, exsurgite (Esai. XXXII, 9) .

PL 14, 735A

彼らが眠りを求めるのは、顔を覆うのは、世界のうちに他人の物を何一つ見ないため、この世に自分の物でないものが何一つあるのを知らないため、隣人が自分のそばで何かを所有しているのを聞かないため、貧者が自分に逆らっているのを聞かないためである。預言者が「富める女たちよ、立ち上がれ」(イザヤ32:9)と語りかけるのは、こうした者たちの魂である。

Caput IV

第IV章PL 14, 735A
1

Cur dicatur Achab panem suum non manducasse? Abstinentiae divitum ac pauperum elegans comparatio. Quanta sit stultitia haeredibus opes sollicite comparare; deque divitis cujusdam sordibus.

PL 14, 735A

アハブはなぜ自分のパンを食べなかったと言われるのか。富者の絶食と貧者の絶食の、見事な対比。相続人のために苦心して財を蓄えることがいかに愚かか。ある富者の卑しさについて。

2

15. Et non manducavit, inquit, panem suum (III Reg. XXI, 4) ; quoniam quaerebat alienum. Etenim divites magis alienum panem, quam suum manducant, qui rapto vivunt, et rapinis sumptum exercent suum.

PL 14, 735B

15.「そして彼は、自分のパンを食べなかった」(列王記三21:4)と言う。他人の物を求めていたからである。実際、富者は自分のパンよりも他人のパンを食べている。奪った物で生き、略奪によって自分の出費をまかなうからである。

3

Aut certe non manducavit panem suum volens se morte mulctare, quod ei aliquid negaretur. 16. Compara nunc affectum pauperis. Nihil habet, et jejunare voluntarius nisi Deo nescit, jejunare nisi ex necessitate non novit.

PL 14, 735B

あるいは、少なくとも、望みの物が拒まれたので、死をもって自分を罰しようとして自分のパンを食べなかったのであろう。16. 今度は貧者の気持ちと比べてみよ。彼は何も持たず、自ら進んで断食することは神のためでなければ知らず、必要に迫られてでなければ断食を知らない。

4

Divites, eripitis quidem pauperibus universa, aufertis omnia, nihil relinquitis: poenam tamen pauperum vos potius, divites, sustinetis. Illi jejunant, si non habeant; vos, cum habetis. A vobis igitur prius poenam exigitis, quam pauperibus irrogatis.

PL 14, 735B

富者たちよ、諸君は貧者からすべてを奪い、一切を取り上げ、何も残さない。それなのに、貧者の刑罰を受けているのは、富者たちよ、むしろ諸君である。彼らが断食するのは持たないときであり、諸君が断食するのは持っているときである。ゆえに諸君は、貧者に科すより先に、自分自身から刑罰を取り立てている。

5

Vos igitur vestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas: et pauperes quidem non habent quo utantur; vos autem nec ipsi utimini, nec alios uti sinitis. Eruitis aurum de metalli venis, sed rursum absconditis illud. Quantorum vitas in illo infoditis auro!

PL 14, 735C

こうして諸君は、自分の気持ちによって、みじめな貧しさの苦難を償っている。貧者は、使う物を持たない。だが諸君は、自分でも使わず、他の人々にも使わせない。金属の鉱脈から金を掘り出しながら、再びそれを隠す。その金の中に、どれほど多くの人々の命を埋めていることか。

6

17. Cui illa servantur, cum legeritis de avaro divite: Thesauros condit, et ignorat cui congregat eos (Psal. XXXVIII, 7) ? Haeres otiosus exspectat, haeres fastidiosus increpat, quod sero moriamini. Odit incrementa haereditatis suae, ad damna festinat.

PL 14, 735C

17. 貪欲な富者について「彼は宝を蓄えるが、それを誰のために集めているのか知らない」(詩篇38:7)と読むとき、それらは誰のために蓄えられているのか。暇な相続人は待ち受け、気難しい相続人は、諸君がなかなか死なぬと責め立てる。彼は自分の遺産が増えるのを憎み、損失へと急ぐ。

7

Quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis, gratiam derelinquitis? Propter illum totis moestam diebus toleratis famem, quotidiana mensae vestrae damna metuentes: propter illum diurna adornatis jejunia.

PL 14, 735C

それならば、これ以上みじめなことがあろうか。諸君が骨折って尽くす当の相手のもとで、感謝さえ残さないのだから。その相手のために、諸君は一日中、悲しみのうちに飢えに耐え、日ごとの食卓の損失を恐れている。その相手のために、日々の断食を飾り立てている。

8

18. Novi ego divitem in agrum proficiscentem, panes breviores urbe delatos numerare solere; ut pro numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. Nolebat obsignatum aperire horreum; ne quid de condito minueretur.

PL 14, 735D

18. 私は、田舎へ出かける一人の富者を知っている。彼は、町から運ばれてきた小さめのパンの数を数える習慣があり、パンの数によって、田舎に何日いることになるかを見積もった。封をした倉を開けようとはしなかった。蓄えた物が少しでも減ってはならないからである。

9

Panis unus singulis diebus deputabatur, qui tenacem vix satiare posset. Comperi etiam veri fide, si quando ei ovum esset appositum, queri quod pullus esset occisus.

PL 14, 736A

その日その日に割り当てられたパンは一つで、けちな男をかろうじて満たせる程度であった。また、たしかな筋から知ったのだが、あるとき卵を出されたところ、ひよこが殺されたと嘆いたという。

10

Hoc ideo scribo, ut cognoscatis vindicem esse Dei justitiam, quae lacrymas pauperum vestro ulciscatur jejunio.

PL 14, 736A

私がこのことを書くのは、諸君が、神の正義が報復する者であり、貧者の涙の報いを諸君自身の断食によって果たすことを知るためである。

Caput V

第V章PL 14, 736A
1

Multorum pauperum sanguine ac vita constare divitum mensas; atque inibi de patre quodam, cujus, a divite coacti ad vendendum filium, dolor ac aestus animi pulcherrime describuntur: item immanem esse divitum duritiem, quam sumptu suo et luxu ipsae quoque augent mulieres.

PL 14, 736A

富者の食卓が多くの貧者の血と命によって成り立っていること。また、そこから、富者に迫られて息子を売ることになったある父親のことが語られ、その苦しみと心の動揺が見事に描かれる。さらに、富者の非情さが甚だしいこと、それを女たちまでもが自分の出費と贅沢で募らせていること。

2

19. Quam religiosum esset jejunium, si sumptum convivii tui deputares pauperibus! Tolerabilior jam dives ille, cujus de mensa ea quae cadebant, pauper Lazarus colligebat saturari cupiens: sed etiam ipsius mensa multorum pauperum constabat sanguine; et ipsius pocula, multorum quos ad laqueum coegerat, rorabant eruorem.

PL 14, 736B

19. 汝の宴の費用を貧者に当てるなら、その断食はどれほど敬虔であろう。食卓から落ちる物を、貧しいラザロが集めて飽きたいと願った、あの富者は、すでにまだしも耐えられる。だが彼の食卓もまた、多くの貧者の血によって成り立っていた。彼の杯も、彼が絞首の縄へと追いやった多くの者の血でしたたっていた。

3

20. Quanti necantur, ut vobis quod delectat, paretur? Funesta fames vestra, funesta luxuries. Ille de summis culminibus ruit, ut frumentis ampla vestris receptacula praepararet.

PL 14, 736B

20. どれほど多くの者が、諸君の楽しみを整えるために殺されることか。諸君の飢えは不吉であり、諸君の贅沢は不吉である。ある者は、諸君の穀物のために広い貯蔵所を用意しようとして、高い屋根から落ちた。

4

Ille de sublimi cacumine altae arboris decidit, dum genera uvarum explorat, quas deferat, quibus digna convivio tuo vina fundantur. Ille mari mersus est, dum veretur ne piscis mensae tuae desit, aut ostrea.

PL 14, 736B

ある者は、高い木のてっぺんから落ちた。汝の宴にふさわしいぶどう酒が注がれるように、運び下ろすべきブドウの種類を探っているときであった。ある者は海に沈んだ。汝の食卓に魚やカキが欠けるのを恐れているときであった。

5

Ille brumali frigore dum lepores investigare, aut laqueis studet aves captare, diriguit. Ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, verberatur ad mortem, atque ipsas epulas fuso respergit cruore.

PL 14, 736C

ある者は、冬の寒さのさなか、ノウサギを探し、あるいは罠で鳥を捕えようと励んでいるうちに、凍えて硬くなった。ある者は、汝の目の前で、何かが気に入らなかったというので死ぬまで鞭打たれ、流した血を宴の料理そのものに浴びせる。

6

Denique dives erat qui sibi ad mensam caput prophetae pauperis jussit afferri: et aliud unde saltatrici praemium solveret, non invenerat, nisi ut pauperem juberet occidi.

PL 14, 736C

さらには、貧しい預言者の首を食卓に運ばせた富者がいた。踊り子への褒美に支払うものが、貧者を殺させるほかには見つからなかったのである。

7

21. Vidi ego pauperem duci, dum cogeretur solvere quod non habebat, trahi ad carcerem, quia vinum deesset ad mensam potentis; deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset.

PL 14, 736C

21. 私は見た。持っていない物を支払うよう迫られた貧者が連行され、権力者の食卓にぶどう酒が欠けたというだけで牢獄に引かれて行くのを。また、一時でも刑罰を延ばすことができるように、自分の息子たちを競売に出すのを。

8

Invento forte aliquo qui in illa necessitate subveniret, redit ad hospitium cum suis pauper, direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset pascere, vendidisset.

PL 14, 736C

その窮境にあって、助けてくれる者がたまたま見つかると、貧者は家族を連れて宿に帰る。すべてを奪われたのを見つめ、食べる物は何一つ自分に残されておらず、息子たちの飢えに呻き、息子たちを、養える者にむしろ売らなかったことを悔やむのである。

9

Redit ad consilium, vendendi sumit arbitrium. Compugnabant tamen inopiae injuria, et paternae pietatis gratia: fames urgebat ad pretium, natura ad officium: commori filiis paratus, quam a filiis separari, saepe gradum protulit, saepe revocavit.

PL 14, 736D

彼は考えに立ち返り、売ろうという決断をする。だが、貧窮の仕打ちと、父としての愛情のいとしさとがせめぎ合った。飢えは代金を求めて迫り、自然の情は務めを求めて迫る。息子たちから引き離されるよりは、ともに死ぬ覚悟で、何度も足を踏み出し、何度も引き返した。

10

Vicit tamen in eo necessitas, non voluntas, et ipsa concessit pietas necessitati. 22. Consideremus nunc patriae mentis procellas exaestuantes, quem de liberis prius traderet. Quem, inquit, vendam priorem?

PL 14, 737A

それでも、彼の内で勝ったのは必要であって意志ではなく、愛情そのものが必要に譲った。22. さあ、父親の心に煮えたぎる嵐を考えてみよう。子らのうち、誰を先に引き渡すのか。「誰を先に売ろうか」と彼は言う。

11

Scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum reliquorum. Hoc solum dives fecunditas ad aerumnam. Quem offeram? Quem frumenti auctionator libenter aspiciet? Primogenitum offeram? Sed primus me patrem vocavit.

PL 14, 737A

私は知っている、一人の代金では、残りの子を養うのに足りないと。子沢山という豊かさは、ただ苦難のためだけのものだ。誰を差し出そうか。穀物の競売人は、誰を喜んで見るだろうか。長子を差し出そうか。だが、最初に私を父と呼んだのは、あの子だ。

12

Hic est major ex filiis, quem congrue honoro seniorem. Sed juniorem dabo? At istum teneriore amore complector. Illum erubesco, hujus misereor: illius gradum suspiro, hujus aetatem: ille jam sentit aerumnam, iste ignorat: flectit me illius dolor, hujus inscitia.

PL 14, 737A

これは息子たちの中で年長の子で、年長者としてふさわしく敬っている。では年下を渡そうか。だがこの子は、より優しい愛で抱きしめている。あの子には気が引ける、この子には憐れみを覚える。あの子の長子の位を思ってため息が出、この子の幼さを思ってため息が出る。あの子はもう苦難を感じ取るが、この子は知らない。あの子の苦しみは私を揺さぶり、この子の無知は私を揺さぶる。

13

Ad alios me conferam? Ille mihi plus blanditur, iste plus verecundatur: ille parenti similior, hic utilior: in illo imaginem meam vendo, in isto spem meam prodo. Me miserum! Non invenio quid faciam, non habeo quid eligam.

PL 14, 737B

他の子たちのほうへ行こうか。あの子は私にいっそう甘え、この子はいっそう恥じらう。あの子は親にいっそう似ており、この子はいっそう役に立つ。あの子の中には私の面影を売り、この子の中には私の望みを裏切る。ああ、みじめな私よ。どうすればよいか分からず、選ぶべき子もいない。

14

Circumvallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus. 23. Ferina haec rabies est, eligere quem tradas. Ferae ipsae cum pericula imminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos liberent, non quos offerant. Quomodo igitur discernam affectum naturae?

PL 14, 737B

災難の顔つきが私を取り囲み、苦難の群れが私を取り巻く。23. 誰を引き渡すかを選ぶとは、獣のような狂気である。獣でさえ、危険が子と自分に迫るのを感じるとき、差し出す子ではなく、救う子を選ぶものだ。それなら私はどうして、自然の情を弁別できようか。

15

Quomodo obliviscar, quomodo exuam patris mentem? Quomodo filii auctionem constituam? Quo sermone paciscar pretium? Quibus tradam manibus in servitutem filium? Quibus oculis aspiciam servientem? Quibus osculis discedenti valedicam? Quibus factum excusem sermonibus?

PL 14, 737B

どうして忘れられよう、どうして父の心を脱ぎ捨てられよう。どうして息子の競売を取り決められよう。どんな言葉で代金を取り決めようか。どんな手で息子を奴隷の身に引き渡そうか。どんな目で、奴隷になった息子を見つめようか。どんな口づけで、去って行く息子に別れを告げようか。どんな言葉で、この行いの言い訳をしようか。

16

Fili, ego te pro meo cibo vendidi. Funestior ergo jam pauperis mensa, quam divitis. Ille addicit alienos, ego meum vendo: ille necessitatem imponit: ego affero voluntatem.

PL 14, 737C

息子よ、私は私の食べ物のためにあなたを売った。してみれば、貧者の食卓は、富者の食卓よりいっそう不吉である。あの者は他人の子らを売り渡し、私は我が子を売る。あの者は必要を押しつけ、私は進んで差し出す。

17

Ut sit excusabilior causa, adjiciam: Fili, pro fratribus tuis servies, ut illis quaerantur alimenta. Et Joseph a fratribus suis in servitutem venumdatus est, postea et ipsos et patrem pavit.

PL 14, 737C

言い訳が立つように、こう付け加えよう。「息子よ、あなたは兄弟たちのために奴隷となるのだ。兄弟たちに食べ物が手に入るように」と。ヨセフも兄弟たちによって奴隷に売られ、後にその兄弟たちと父を養った。

18

Respondebit et ille: Sed non eum vendidit pater, at flevit amissum: sed postea etiam ipse in potestatem divitis venit, et vix potuit liberari. Postea genus ejus divitiis Aegypti multa aetate servivit. Vende me postremo, pater, ea conditione, ne divites emant.

PL 14, 737C

だが、その子はこう答えるだろう。「しかしヨセフは父親が売ったのではなく、父は失ったと泣いたのです。それに、彼もその後、富者の権力の下に入り、やっとのことで自由の身になれた。その後、その子孫は、長い年月、エジプトの富のために奴隷として仕えた。父よ、私を売るなら、富者が買わないという条件で売ってください」。

19

24. Haesi, fateor: verum quid faciam? Nullum vendam? Sed dum unum considero, omnes videbo fame pereuntes. Si unum tradam, quibus oculis videbo caeteros de mea impietate suspectos, ne alios quoque vendam? Quo pudore regrediar domum? Quomodo intrabo?

PL 14, 737C

24. 私はたじろいだ。認めよう。だがどうしようか。誰も売らないか。しかし一人のことを考えるとき、全員が飢えて死んでゆくのを見ることになる。一人を引き渡せば、私の親としての情の無さのゆえに、他の子まで売るのではないかと疑っている残りの子らを、どんな目で見られようか。どんな恥を抱えて家へ戻れようか。どうやって入れようか。

20

Quo habitabo affectu, qui mihi abnegavi filium, quem non morbus absumpsit, non mors abstulit? Qua conscientia considerabo mensam meam, quam sicut novella olivarum in circuitu tot filii vestiebant.

PL 14, 737D

病が滅ぼしたのでも、死が奪い去ったのでもない息子を、自分から拒んだ私が、どんな気持ちで暮らせようか。かつてオリーブの若木のように、あれほど多くの息子たちが周りを飾っていた食卓を、どんな良心で見つめられようか。

21

25. Haec pauper te praesente deplorat, et tibi avaritia aurem obstruit, nec mens tua facti miserabilis horrore mollitur.

PL 14, 737D

25. 貧者は、汝の面前でこう嘆いている。だが貪欲は汝の耳をふさぎ、この惨めな行いの恐ろしさにも、汝の心は和らがない。

22

Totus populus ingemiscit, et solus dives non flecteris, nec audis Scripturam dicentem: Perde pecuniam propter fratrem, et amicum, et non abscondas eam sub lapide in mortem (Eccli. XXIX, 13) .

PL 14, 738A

民はみな呻いているのに、汝一人、富者は心を動かさず、「兄弟のため、友のために金を失え、それを石の下に隠して死に至らしめてはならない」(集会の書29:13)と語る聖書を聞こうともしない。

23

Et quia non audis, ideo exclamat Ecclesiastes dicens: Est languor malus, quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12) . Sed fortasse redeas domum et cum uxore conferas: illa te hortetur ut redimas venumdatum.

PL 14, 738A

汝が聞かないので、それゆえにコヘレトは叫んで言う。「私が日の下で見た悪い病がある。富が、それを持つ者の災いとなるよう守られていることである」(コヘレトの言葉5:12)。だが、あるいは汝は家に帰って妻に相談するかもしれない。妻が、売られた者を買い戻すよう汝に勧めるかもしれない。

24

Immo magis hortabitur ut mundum muliebrem conferas, unde potes vel parvo pauperem liberare. Illa tibi imponet sumptuum necessitatem; ut gemma bibat, in ostro dormiat, in argentea sponda recumbat, auro oneret manus, cervicem monilibus.

PL 14, 738A

いや、むしろ妻は、女の装身具を買い揃えるよう汝に勧めるだろう〔mundum muliebrem conferas は「装身具を買い揃える」と取った〕。その費えのわずかでも、貧者を自由にできるというのに。妻は汝に、出費の必要を押しつける。宝石の杯で飲み、紫の布の上で眠り、銀の寝台に横たわり、手には金を、首には首飾りを着けて重くするために。

25

26. Delectantur et compedibus mulieres, dummodo auro ligentur. Non putant onera esse, si pretiosa sint: non existimant vincula esse, si in his thesauri coruscent. Delectant et vulnera; ut aurum auribus inseratur, et margaritae dependeant.

PL 14, 738B

26. 女たちは足枷でさえ喜ぶ。ただし金で繋がれるならばである。高価ならば重荷とは思わず、宝が輝いているなら鎖とも思わない。傷さえ喜ぶ。耳に金を通し、真珠をぶら下げるために。

26

Habent et gemmae pondera sua, habent et vestimenta frigora sua. Sudatur in gemmis, algetur in sericis; tamen pretia juvant: et quae natura aversatur, commendat avaritia.

PL 14, 738B

宝石にもそれぞれの重みがあり、衣にもそれぞれの寒さがある。宝石をまとえば汗をかき、絹をまとえば凍える。それでも値の高さが人を喜ばせる。自然が嫌がる物を、貪欲が勧めるのである。

27

Smaragdos, et hyacinthos, beryllum, achatem, topazion, amethystum, jaspin, sardion, summo quaerunt furore: vel si dimidium patrimonii petatur, non parcunt dispendio, dum indulgent cupiditati.

PL 14, 738B

エメラルド、ヒヤシンス石、緑柱石、瑪瑙、トパーズ、紫水晶、碧玉、紅玉髄を、彼女たちは猛烈な熱意で求める。財産の半分を要求されても、欲に耽っているかぎり、出費を惜しまない。

28

Non abnuo gratum quemdam lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum. Et ipsi admonent contra naturam expoliti, ut saxorum deponerent asperitatem, rigorem magis mentis esse expoliendum, quam lapidum.

PL 14, 738B

私は、これらの石の輝きが、ある種の好ましさを持つことを否定しない。だが、それでも石である。これらの石自身も、自然に逆らって磨かれ、岩の荒々しさを捨てたことによって、石よりもむしろ精神の頑なさこそ磨かれるべきことを教えている。

Caput VI

第VI章PL 14, 738C
1

Quam nulla sit opum efficacia: et cur illae divitiae appellentur! Miseriorem esse divitum quam mancipiorum servitutem: ubi locus hic Evangelii, Quid faciam . . . . destruam horrea mea, etc., pie ac facunde expenditur.

PL 14, 738C

富の力がいかに空しいか。そして、なぜそれが「富」と呼ばれるのか。富者の奴隷状態は、奴隷たちのそれよりもみじめであること。ここで、福音書の「どうしようか……私の倉を壊そう」云々の箇所が、敬虔かつ雄弁に論じられる。

2

27. Quis artifex unum diem vitae hominis potuit adjungere? Quem divitiae ejus ab inferis redemerunt? Cujus aegritudinem pecunia mitigavit? Non in abundantia divitiarum, inquit, vita ejus (Luc. XII, 15) .

PL 14, 738C

27. どんな名工が、人の命に一日でも付け加えることができたか。誰を、その富が冥界から買い戻したか。誰の病を、金が和らげたか。「人の命は、財産の豊かさにあるのではない」(ルカ12:15)と彼は言う。

3

Et alibi: Nihil prosunt thesauri injustis: justitia autem liberat a morte (Prov. X, 2) . Merito clamat Propheta: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Ps. LXI, 11) . Quid enim mihi prosunt, si me a morte liberare non possunt?

PL 14, 738C

また別のところにはこうある。「宝は不義の者の役に立たない。だが正義は死から救う」(箴言10:2)。預言者が「富が増し加わっても、心を向けるな」(詩篇61:11)と叫ぶのは当然である。死から私を救うことができないのなら、それは私に何の役に立つのか。

4

Quid mihi prosunt, si mecum post mortem esse non possunt? Hic acquiruntur, hic relinquuntur. Somnium igitur loquimur, non patrimonium.

PL 14, 738D

死んだあと私とともにいることができないのなら、それは私に何の役に立つのか。それはここで得られ、ここに残される。ゆえに我々が語っているのは、夢であって、財産ではない。

5

Unde bene ait idem Propheta de divitibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6) ; hoc est dicere: Nihil invenerunt in operibus suis divites, qui nihil pauperibus contulerunt: nullius juverunt inopiam, nihil ad utilitatem suam proficiens reperire potuerunt.

PL 14, 738D

それゆえ同じ預言者は、富者について見事に言う。「彼らは眠りを眠り、富の人々は皆、その手に何も見いださなかった」(詩篇75:6)。すなわち、貧者に何も施さなかった富者は、自分の行いの中に何も見いださなかったということである。誰の貧しさをも助けず、自分の益のために何かを得ることもできなかったのである。

6

28. Ipsum nomen considera. Ditem dicunt gentiles inferorum praesulem, arbitrum mortis ditem appellant et divitem, quod nisi mortem dives inferre non noverit, cui regnum de mortuis, cui sedes inferi sunt.

PL 14, 739A

28. その名そのものを考えよ。異教徒は、冥界の主をディス(「富める者」)と呼ぶ。死の裁定者を、ディスと呼び、また富者(ディーウェス)とも呼ぶのは、富者は死をもたらすことしか知らず、その王国は死者の上にあり、その座は冥界にあるからである〔Dis と dives はともに「富める者」の意で、この語呂に拠る論である〕。

7

Quid est enim dives, nisi quidam inexplebilis gurges divitiarum, inexplebilis auri fames ac sitis? Quo plus hauserit, plus inardescit.

PL 14, 739A

富者とは、そもそも何であるか。富の飽くなき淵、金の飽くなき飢えと渇きにほかならない。多く汲むほど、いよいよ燃え上がる。

8

Sic propheta admonet: Qui diligit, inquit, argentum, non satiabitur argento (Eccle. V, 9) : Et infra idem: Et quidem hoc pessimus languor. Sicut enim fuit, ita et abiit, et abundantia ejus laborat in ventum.

PL 14, 739A

預言者はこう戒める。「銀を愛する者は、銀に満たされない」(コヘレトの言葉5:9)。そして、あとのところで同じ者が言う。「まことに、これは最悪の病である。彼があったように、そのように去って行き、その豊かさの労苦は風のためである」。

9

Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira (Ibid., 15 et seq.) ; ut tolerabilior sit conditio servulorum. Illi enim hominibus serviunt, iste peccato.

PL 14, 739A

「まことに、その日々はすべて闇の中にあり、嘆きと、多くの怒りと、病と、憤りの中にある」(コヘレトの言葉5:15以下)。それゆえ、奴隷たちの境遇のほうがまだ耐えやすい。彼らは人間に仕えるのであり、この者は罪に仕えるのである。

10

Sic inquit Apostolus (Rom. VI, 16) : Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Semper in laqueis, semper in vinculis est: numquam liber a compedibus, quia semper in criminibus. Quam misera servitus, servire peccatis!

PL 14, 739B

使徒もこう言う(ローマ6:16)〔ミーニュの引照はローマ6:16だが、引かれた句の文言はヨハネ8:34に近い〕。「罪を行う者は罪の奴隷である」。彼は常に罠の中におり、常に鎖の中にいる。足枷から解かれることは決してない。常に罪の中にいるからである。罪に仕えるとは、なんとみじめな奴隷状態であることか。

11

29. Naturae ipsius nescit munia, nec somni ipsius novit vices, aut cibi fungitur suavitate, cujus nullum est immune servitium. Dulcis enim somnus servi, etsi modicum vel multum edat: at satiato divitiis, non est qui eum sinat dormire.

PL 14, 739B

29. その者は、自然そのものの務めを知らず、眠りそのものの移り変わりを知らず、食べ物の味わいを享受することもない。その者の奴隷の務めには、免除されるものが一つもないからである。奴隷の眠りは甘い。食べる物が少なくても多くても。だが富に満腹した者を、眠らせる者はいない。

12

Excitat eum cupiditas, exagitat cura pervigil aliena rapiendi, torquet invidia, mora vexat, sterilitas proventuum infecunda perturbat, sollicitat abundantia.

PL 14, 739B

欲が彼を起こし、他人の物を奪おうとして眠らぬ心配が彼を駆り立て、妬みが彼を責めさいなみ、遅れが彼を苦しめ、実りの不毛な不作が彼を狼狽させ、豊作が彼を煩わせる。

13

Unde illi diviti, cujus possessio uberes fructus attulit, qui cogitavit intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam; illo congregabo omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare; respondit Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 17 et seq.) ?

PL 14, 739B

それゆえ、あの富者、すなわち所有地が豊かな実りをもたらし、心の中でこう思った者――「どうしようか。私の実りを集めておく所がない」。そして言った。「こうしよう。私の倉を壊し、もっと大きなものを造ろう。そこに、私に生じたものを残らず集めよう。そして私の魂に言おう。魂よ、汝には、多くの年にわたって蓄えられた多くの良い物がある。休め、食べよ、飲め、楽しめ」――に、神は答えた。「愚か者よ、今夜、人々が汝の魂を汝から取り立てる。汝が備えた物は、誰のものになるのか」(ルカ12:17以下)。

14

Ne ipse quidem Deus eum dormire permittit. Interpellat cogitantem, excitat dormientem. 30. Sed nec ipse se quietum esse patitur, qui de abundantia divitiarum suarum sollicitatur, et in ubertate fructuum vocem egentis emittit. Quid faciam, inquit?

PL 14, 739C

神自身でさえ、彼が眠ることを許さない。考えているところに割って入り、眠っているところを呼び起こす。30. しかも、自分の財産の豊かさに煩わされ、実りの豊かさのただ中で、乏しい者の声を発する者は、自分自身を安らかにしておくこともできない。「どうしようか」と彼は言う。

15

Nonne haec pauperis vox est, non habentis subsidia vivendi? Egens omnium huc atque illuc respicit, scrutatur hospitium, nihil invenit ad usum alimenti: considerat nihil miserius quam fame confici, et cibi indigentia mori: quaerit mortis compendia, et tolerabiliora obeundi supplicia rimatur: arripit gladium, suspendit laqueum, ignem adolet, explorat venenum: et inter haec quid eligat dubius, dicit: Quid faciam?

PL 14, 739C

これは、生きる助けを持たない貧者の声ではないか。すべてに乏しい者は、あちらこちらを見回し、宿を探り、食べ物の足しになるものを何一つ見いだせない。飢えに衰え、食べ物の欠乏のために死ぬことほどみじめなことはないと考え、死の近道を探し、より耐えやすい死に方を探り求める。剣をつかみ、縄を吊るし、火を焚きつけ、毒を試す。そしてそのなかで、何を選ぶか決めかねて言う。「どうしようか」。

16

Deinde vitae hujus suavitate revocatus cupit revocare sententiam, si possit vivendi substantiam reperire. Aspicit nuda omnia, vacua omnia, et ait: Quid faciam? Unde mihi alimenta, unde vestitus?

PL 14, 739D

それから、この生の甘美さに呼び戻され、生きる糧を見いだせるなら、その決意を取り消したいと思う。すべてが裸で、すべてが空であるのを見て、言う。「どうしようか。食べ物はどこから、着る物はどこから手に入るのか」。

17

Volo vivere, si habeam quomodo possim vitam hanc sustinere: sed quibus cibis, quibus subsidiis? 31. Quid faciam, inquit, quod non habeo? Clamat se dives non habere. Paupertatis hic sermo est: de inopia queritur abundans fructibus.

PL 14, 740A

「私は生きたい。この命を保つ手立てがあるなら。だが、どんな食べ物で、どんな助けで」。31. 「どうしようか、持っていないのに」と彼は言う。富者は、自分が持っていないと叫ぶ。これは貧しさの言葉である。実りに富んだ者が、窮乏を嘆いている。

18

Non habeo, inquit, quo congregem fructus meos. Putares illum dicere: Non habeo fructus, unde vivendum est mihi. Beatus qui de abundantia periclitatur; immo miserior iste fecunditatibus suis, quam pauper, cui periculum de egestate est.

PL 14, 740A

「実りを集めておく所を、私は持たない」と彼は言う。あなたは、彼がこう言っていると思うかもしれない。「私には、生きるための実りがない」と。豊かさのゆえに危うくなる者は幸いである。いや、貧しさのゆえに危うい貧者よりも、自分の豊かさのゆえに、この者はいっそうみじめである。

19

Habet ille unde excuset aerumnam; habet certe injuriam, non habet culpam: iste non habet quem praeter se arguat. 32. Et dixit: Hoc faciam, horrea mea destruam.

PL 14, 740A

貧者には、苦難の言い訳となるものがある。たしかに被害はあるが、咎はない。この者には、自分以外に責める相手がいない。32.「彼は言った。こうしよう、私の倉を壊そう」。

20

Putes adhuc dicere illum: Aperiam horrea mea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, veniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos, destruam parietes qui excludunt esurientem. Ut quid ego abscondam, cui Deus facit abundare quod largiar?

PL 14, 740B

あなたは、彼がなおこう言っていると思うかもしれない。「私の倉を開けよう。飢えに耐えられない者が入るように。乏しい者は来い、貧しい者は入れ、懐を満たせ。飢えた者を締め出す壁を壊そう。なぜ私が隠す必要があろう。神が、私の分け与えるものを豊かに生じさせているのに」。

21

Ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus Deus totum replevit camporum ambitum, quae sine custode nascuntur et abundant?

PL 14, 740B

なぜ、神が耕地の広がり全体に満たした穀物を、門の閂で閉ざす必要があろう。見張りもなく生え、あふれているものを。

Caput VII

第VII章PL 14, 740B
1

Eumdem locum B. Doctor prosequitur, ostenditque avaros cum de bonis benefacere deberent, malle pecunias in aedificando consumere; ipsosque magis enormitate pretiorum, quam ubertate proventuum delectari: quos tamen docet quo fructus suos secure possint recondere.

PL 14, 740B

福者なる教師は同じ箇所を論じ続け、貪欲な者たちが、自分の財で善を行うべきなのに、むしろ金を建築に費やしたがること、また収穫の豊かさよりも値段の法外な高さを喜ぶことを示す。しかし彼は、実りを安全にしまっておく方法を、彼らに教える。

2

33. Victa est spes avari. Rumpuntur vetusta horrea messibus novis. Minus, inquit, habui, et frustra servavi: plus natum est, et cui congrego? Dum incrementa pretiorum aucupor, amisi usum beneficiorum.

PL 14, 740C

33. 貪欲な者の望みは破れた。古い倉は、新しい収穫で裂ける。「私は少なく収穫したとき、むなしく蓄えた。いまは多く実ったが、誰のために集めるのか。値が上がるのを狙っているあいだに、私は恵みを施す機会を失った」と彼は言う。

3

Quantas anni superioris frumento potui animas pauperum reservare? Haec me magis servare delectarent pretia, quae non nummo aestimantur, sed gratia.

PL 14, 740C

昨年の穀物で、どれほど多くの貧者の命を生き延びさせることができたことか。この見返りを蓄えておくことのほうが、私はもっと嬉しかったであろう。それは銭によってではなく、感謝によって値が計られるのである。

4

Imitabor sanctum Joseph humanitatis praedicatione: clamabo voce magna: Venite, pauperes, edite panes meos, expandite gremium, suscipite frumentum. Fecunditas divitis, totius orbis abundantia, omnium debet esse fertilitas.

PL 14, 740C

私は聖なるヨセフに倣い、人への情けを告げ知らせよう。大声で叫ぼう。「来よ、貧しい者たちよ、私のパンを食べよ、懐を広げ、穀物を受け取れ」と。富者の実りの豊かさは、全世界の豊かさであり、万人の実りとなるべきものである。

5

Tu vero non hoc dicis, sed ais: Destruam horrea mea. Recte destruis ea, a quibus nullus pauper onustus revertitur. Horrea iniquitatis sunt receptacula, non pietatis subsidia. Recte destruit qui sapienter aedificare non novit.

PL 14, 740D

だが汝はそうは言わず、「私の倉を壊そう」と言う。汝が壊すのは当然である。そこから荷を負って帰る貧者は一人もいないのだから。その倉は不義の蔵であって、敬虔の助けではない。賢く建てることを知らない者が壊すのは当然である。

6

Destruit sua dives, qui nescit aeterna: destruit horrea, qui non novit sua frumenta dividere, sed claudere. 34. Et majora, inquit, faciam. Infelix, vel id dispensato pauperibus, quod pro sumptu aedificationis impendis.

PL 14, 740D

富者は、永遠のものを知らないので、自分のものを壊す。自分の穀物を分けることを知らず、閉ざすことしか知らない者が、倉を壊すのである。34.「そして、もっと大きなものを造ろう」と彼は言う。不幸な者よ、建築の出費に注ぎ込むものを、せめて貧者のために分け与えよ。

7

Dum liberalitatis gratiam refugis, damna aedificationis exsolvis. 35. Et addidit: Illo congregabo omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona. Conficitur avarus semper ubertate proventuum, dum vilitatem alimoniae calculatur.

PL 14, 741A

汝は気前のよさが受ける好意を避けながら、建築の損失を払っている。35. そして彼は付け加えた。「そこに、私に生じたものを残らず集めよう。そして私の魂に言おう。『魂よ、汝には多くの良い物がある』」。貪欲な者は、食料の安さを数えているとき、実りの豊かさにいつも打ちひしがれる。

8

Fecunditas enim universorum est, sterilitas soli avaro est quaestuosa. Delectatur magis enormitate pretiorum, quam abundantia copiarum; et mavult habere quod solus, quam quod cum omnibus vendat.

PL 14, 741A

豊作は万人のものだが、不作は貪欲な者ひとりにとってのみ儲けになる。彼は、物の豊かさよりも値の法外な高さを喜び、万人とともに売るよりも、自分ひとりで売ることのほうを望む。

9

Vide timentem ne superfluat cumulus frumentorum, ne super horrea redundans transfundatur in pauperes, et boni alicujus occasio indigentibus acquiratur. Soli sibi partus terrarum vindicat dives, non quo ipse uti velit, sed aliis denegare.

PL 14, 741A

見よ、穀物の山があふれはしないか、倉からあふれて貧者に流れ出しはしないか、乏しい者に何かよい機会が転がり込みはしないかと恐れている者を。富者は、地の産物をひとり自分のために要求する。自分が使いたいからではなく、他の人々に拒みたいからである。

10

36. Habes, inquit, multa bona. Nescit avarus bona, nisi ea quae quaestuosa sunt, nominare. Sed acquiesco ei, ut bona dicantur quae sunt pecuniaria. Cur ergo de bonis facitis mala, cum de malis bona facere debeatis?

PL 14, 741B

36.「汝には多くの良い物がある」と彼は言う。貪欲な者は、儲けになる物でなければ、良い物と呼ぶことを知らない。だが私は、金銭にかかわるものが良い物と呼ばれることに同意しよう。それならば、諸君は、悪い物から良い物を作るべきなのに、なぜ良い物から悪い物を作るのか。

11

Scriptum est enim: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9) . Ei ergo qui uti sciat, bona sunt: ei qui uti nesciat, recte mala. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternnm (Ps. CXI, 9) . Quid hoc melius?

PL 14, 741B

こう書かれている。「不義のマンモンで、汝らのために友をつくれ」(ルカ16:9)。使い方を知る者にとっては、それは良い物であり、使い方を知らない者にとっては、まさしく悪い物である。「彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は永遠にとどまる」(詩篇111:9)〔底本は aeternnm。aeternum の誤植と解した〕。これにまさるものがあろうか。

12

Bona sunt, si pauperibus largiaris, in quo tibi debitorem Deum quadam pietatis feneratione constituas. Bona sunt si aperias horrea justitiae tuae, ut sis panis pauperum, vita egentium, oculus caecorum, orbatorum infantium pater. 37. Habes unde facias, quid vereris?

PL 14, 741B

貧者に惜しみなく与えるなら、それは良い物である。そのとき汝は、敬虔の一種の利息によって、神を自分の債務者とする。汝の正義の倉を開き、貧者のパンとなり、乏しい者の命となり、盲人の目となり、みなしごの父となるなら、それは良い物である。37. 与える手立てがあるのに、何を恐れるのか。

13

Tua te voce convenio. Habes multa bona in annos multos posita, potes et tibi et aliis abundare. Habes fecunditatem publicam, quid destruis horrea tua? Ostendo tibi ubi melius tua frumenta custodias, ubi bene sepias, ut fures ea tibi auferre non possint.

PL 14, 741C

私は汝自身の言葉で汝に語りかけよう。汝には、多くの年にわたって蓄えられた多くの良い物があり、自分にも他の人々にも余るほどにできる。公けの豊かさがあるのに、なぜ汝の倉を壊すのか。汝の穀物を、どこに保管すれば最善か、どこにしっかり囲っておけば、盗人が汝から奪えないか、私が示そう。

14

Include ea in corde pauperum, ubi ea nullus gurgulio consumat, nulla corrumpat vetustas. Habes apothecas, inopum sinus: habes apothecas, viduarum domos: habes apothecas, ora infantium, ut dicatur tibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3) .

PL 14, 741C

それを貧者の心の中にしまえ。そこでは、コクゾウムシが食い荒らすこともなく、どんな古びも腐らせない。汝には蔵がある。乏しい者たちの懐である。汝には蔵がある。やもめたちの家である。汝には蔵がある。幼子たちの口である。そこで汝にこう言われるように。「幼子と乳飲み子の口から、汝は賛美を完成させた」(詩篇8:3)。

15

Istae sunt apothecae, quae maneant in aeternum: ista horrea, quae fecunditas futura non destruat. Nam quid iterum facias, si tibi plus natum fuerit anno sequenti? Iterum ergo et illa destrues, quae nunc facere paras, et majora facies.

PL 14, 741C

これこそ、永遠に残る蔵であり、これこそ、将来の豊作が壊すことのない倉である。もし翌年、さらに多く実ったなら、汝はまた何をするのか。今、造ろうとしているものを、また壊し、もっと大きなものを造ることになるのである。

16

Dat enim tibi fecunditatem Deus, ut aut vincat aut condemnet avaritiam tuam; quo excusationem habere non possis: tu vero quod per te multis nasci voluit, tibi soli reservas, immo et tibi adimis; magis enim servares tibi, si dispertireris aliis.

PL 14, 741D

神が汝に豊作を与えるのは、汝の貪欲を打ち負かすか、断罪するかのためである。汝が言い訳をできないようにするためである。ところが汝は、神が汝を通して多くの人々のために生じさせようとしたものを、自分ひとりのためにとっておく。いや、自分から奪っているのである。他の人々に分け与えるなら、汝はむしろ自分のために保つことになるのだから。

17

Bonorum enim fructus munerum in eos ipsos qui contulerint, revertuntur, et gratia liberalitatis in auctorem redit. Denique scriptum est: Seminate vobis ad justitiam (Ose. X, 12) . Esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit. Bona satio in corde viduarum.

PL 14, 742A

善い賜物の実りは、与えた当人に返り、気前のよさが受ける好意は、その主に戻る。こう書かれている。「汝らのために、正義に向かって種を蒔け」(ホセア10:12)。霊の農夫となれ。汝の益となるものを蒔け。良い種蒔きは、やもめたちの心の中にある。

18

Si terra tibi reddit fructus uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatiora quae dederis!

PL 14, 742A

土地が、受けた以上の実りを汝に返すなら、慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕の報いは、汝が与えたものをどれほど多く増やして返すことか。

Caput VIII

第VIII章PL 14, 742A
1

Incogitantem avarum morte urgeri, eumque jure stultum vocitari memorato Evangelii loco: quanto melius pecuniae distribuantur, quam retineantur; et quam inepte sese ab impertienda eleemosyna divites excusent!

PL 14, 742A

思慮のない貪欲な者が死に迫られること、そして、先に挙げた福音書の箇所によって、彼が愚か者と呼ばれるのが当然であること。金銭は、保っておくよりも分配するほうが、どれほどよいか。また、富者たちが施しをすることから、いかに愚かしく言い逃れようとするか。

2

38. Deinde, homo, nescis quia terrae partum praevenit dies mortis, misericordia autem incursum mortis excludit? Adsistunt jam qui reposcant animam tuam, et tu adhuc differs operum fructus tuorum. Adhuc tu tibi tempora vivendi longa metaris?

PL 14, 742B

38. さらに、人よ、汝は知らないのか。死の日は地の実りに先立ち、慈しみは死の襲来を締め出すということを。汝の魂を要求する者たちがすでにそばに立っているのに、汝はなお、自分の行いの実りを先延ばしにしている。汝はなお、自分のために長い生きる時を測っているのか。

3

Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te (Luc. XII, 20) . Bene ait nocte; nocte enim anima avari reposcitur: a tenebris incipit, et in tenebris perseverat.

PL 14, 742B

「愚か者よ、今夜、人々が汝の魂を汝から取り立てる」(ルカ12:20)。「夜」と言ったのは見事である。貪欲な者の魂が要求されるのは夜だからである。それは闇に始まり、闇のうちに続く。

4

Avaro semper nox est; dies justo, cui dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12) : justi autem fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43) .

PL 14, 742B

貪欲な者にとっては、常に夜である。昼は義人のものであり、その義人にはこう言われる。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。「だが愚か者は月のように変わる」(集会の書27:12)。「しかし義人たちは、その父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)。

5

Recte arguitur stultitiae, qui in manducando et bibendo locarit spem suam. Et ideo ei tempus mortis urgetur, secundum quod dictum est ab ipsis qui gulae serviunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13) .

PL 14, 742B

食べたり飲んだりすることに望みを置いた者が愚かだと責められるのは当然である。それゆえ死の時が彼に迫る。それは、口腹に仕える者たち自身が言ったとおりである。「食べて飲もう。明日は死ぬのだから」(イザヤ22:13)。

6

Recte dicitur stultus, quia animae suae corporalia subministrat; quia recondit quae cui servet, ignorat. 39. Et ideo ei dicitur: Quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20) ? Quid quotidie metiris, et numeras, et obsignas? Quid aurum trutinas, argentum ponderas?

PL 14, 742C

愚か者と呼ばれるのは当然である。魂に体の物を供し、誰のために保っておくのかも知らずに蓄えるからである。39. それゆえ、彼にこう言われる。「汝が備えた物は、誰のものになるのか」(ルカ12:20)。汝は毎日、何を量り、数え、封をするのか。なぜ金を秤にかけ、銀の重さを量るのか。

7

Quanto melius est liberalem esse dispensatorem, quam sollicitum custodem! Quantum tibi prodesset ad gratiam, multorum pupillorum patrem nominari, quam innumeras stateras in sacculo obsignatas habere!

PL 14, 742C

気前のよい管理者であることは、心配性の番人であることよりも、どれほどまさっていることか。袋の中に数え切れぬほどのスタテル貨〔stateras は「秤」の意にもなるが、袋に封じるものなのでスタテル貨(stater)と取った〕を封じておくよりも、多くのみなしごの父と呼ばれるほうが、感謝を得るうえで、汝にとってどれほど益になるか。

8

Pecunia etenim hic relinquitur: gratia autem operum bonorum nobiscum ad judicem meriti defertur. 40. Sed fortasse dicas, quod vulgo soletis dicere: Non debemus ei donare, cui Deus ita maledixit, ut eum egere vellet.

PL 14, 742C

金銭は、ここに残されるからである。だが、善い行いの恩寵は、我々とともに、功績を量る裁き主のもとへ運ばれる。40. しかし、汝はたぶん、諸君がよく言うことをこう言うだろう。「貧しくあれと神が呪った者に、与えてはならない」と。

9

Sed non pauperes maledicti, cum scriptum sit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Non de paupere, sed de divite Scriptura dicit: Captans pretia frumenti, maledictus erit (Prov. XI, 26) .

PL 14, 742D

だが貧者が呪われているのではない。こう書かれているからである。「心の貧しい人々は幸いである。天の国は彼らのものである」(マタイ5:3)。聖書が言うのは、貧者についてではなく、富者についてである。「穀物の値を吊り上げる者は呪われる」(箴言11:26)。

10

Deinde non requiras quid unusquisque mereatur. Misericordia non de meritis judicare consuevit, sed necessitatibus subvenire: juvare pauperem, non examinare justitiam. Scriptum est enim: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1) .

PL 14, 743A

さらに、人がそれぞれ何に値するかを問うな。慈しみは、功績を裁くことは常とせず、必要を助けることを常とする。貧者を助けるのであって、その正義を吟味するのではない。こう書かれているからである。「乏しい者と貧しい者に心を留める人は幸いである」(詩篇40:1)。

11

Quis est qui intelligit? Qui compatitur ei, qui advertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et divitem et pauperem fecit Dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem.

PL 14, 743A

心を留める者とは誰か。その者を気の毒に思う者、自分が同じ本性を分かつ者であると気づく者、主が富者をも貧者をも造ったと知る者、自分の実りのうちから貧者に何らかの分を割くなら、その実りを聖別することになると心得ている者である。

12

Ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: Cras dabo; ne largiendi amittas copiam. Periculosa est de alterius salute dilatio. Potest fieri ut dum tu differs, ille moriatur.

PL 14, 743A

それゆえ、善を行う手立てがあるのなら、「明日与えよう」と言って延ばすな。与える機会を失ってはならない。他人の救いについて延ばすのは危険である。汝が延ばしているうちに、その者が死ぬことも起こりうる。

13

Magis ante mortem praecurre, ne forte avaritia te et cras impediat, et promissa fraudentur.

PL 14, 743A

むしろ死に先んじて走れ。貪欲が、明日もまた汝を妨げることのないように、そして約束が破られることのないように。

Caput IX

第IX章PL 14, 743B
1

Quomodo Jezabel quae est avaritia, divitibus possessionem quam contra justitiam desiderant, polliceatur. 41. Sed quid dicam, ne differas liberalitatem?

PL 14, 743B

貪欲そのものであるイゼベルが、富者たちに、正義に背いて欲しがる所有地をどのように約束するか。41. しかし、なぜ私は、気前のよさを先延ばしするな、などと言うのか。

2

Utinam non approperes rapinam: utinam quod concupieris, non extorqueas: utinam alienum non petas, negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Jezabel quae est avaritia, quodam profluvio vanitatis dicentem: Ego tibi dabo possessionem quam desideras (III Reg. XXI, 7) .

PL 14, 743B

願わくは、汝が略奪を急がず、欲しがったものを力ずくで取らず、他人の物を求めず、拒まれれば手を引き、断られても辛抱して受け入れ、貪欲そのものであるあのイゼベルが、空しい奔流のように言うのを聞かぬように。「私は汝に、汝が望む所有地を与えよう」(列王記三21:7)。

3

Tu tristis es, quia vis mensuram considerare justitiae; ut alienum non eripias: ego habeo mea jura, habeo meas leges; calumniabor ut spoliem: et ut possessio pauperis eripiatur, vita pulsabitur.

PL 14, 743B

「あなたは悲しんでいる。正義の限度を考えようとするからだ。他人の物を奪うまいとして。だが私には私の権利があり、私の法がある。私は讒言して奪おう。そして貧者の所有地を奪い取るために、その命を打とう」。

4

42. Quid enim aliud in illa historia, nisi divitum avaritia describitur, quae est vanum profluvium, quod omnia fluvii modo rapiat, et nulli usui profutura transducat?

PL 14, 743C

42. この物語において描かれているのは、富者の貪欲のほかに何であろうか。それは空しい奔流であり、川のようにすべてをさらい、何の役にも立たぬものを運び去る。

5

Haec est Jezabel non una, sed multiplex: non unius temporis, sed temporum plurimorum: haec omnibus dicit, sicut illa dixit viro suo Achab. Surge, manduca panem, et redi ad te: ego dabo tibi vineam Nabuthe Jezraelitae.

PL 14, 743C

これはひとりのイゼベルではなく、多くのイゼベルである。ひとつの時代のものではなく、数多くの時代のものである。これは万人に、あのイゼベルが夫アハブに言ったように語る。「立て、パンを食べ、気を取り直せ。私が汝に、イズレエル人ナボトのブドウ畑を与えよう」。

6

43. Et scripsit librum nomine Achab, et signavit annulo illius, et misit librum ad seniores, et ad liberos eos qui morabantur cum Nabuthe.

PL 14, 743C

43.「そして彼女は、アハブの名で書簡を書き、その印章で封をし、書簡を、ナボトとともにいた長老たちと自由人たちに送った」。

7

Et erat scriptum in libro: Jejunate jejunium, et constituite Nabuthe in principem populi, et constituite duos viros filios iniquitatis ex diverso ejus; ut falsum testimonium perhibeant adversus eum dicentes: Benedixit Deum et regem; et producite illum, et lapidate (Ibid., 8 et seq.) .

PL 14, 743C

書簡にはこう書かれていた。「断食を行え。ナボトを民の上座に就けよ。彼と向かい合わせに、不義の子ら二人を就け、彼に対して偽りの証言をさせよ。『彼は神と王を祝福した』と言わせよ。そして彼を引き出し、石で打て」(列王記三21:8以下)。

Caput X

第X章PL 14, 743D
1

Divites, cum aliena rapere non possunt, prae tristitia cibum non capere: et inibi quid jejunium aut preces Deo acceptas reddat: deinde quam contraria Deus praecipiat, et ipsi faciant. 44. Quam evidenter expressa est divitum consuetudo!

PL 14, 743D

富者たちは、他人の物を奪えないとき、悲しみのあまり食事をとらないこと。そこでまた、何が断食と祈りを神に受け入れられるものとするか。さらに、神が命じることと彼ら自身が行うこととが、いかに相反するか。44. 富者たちの習いは、なんとはっきりと描き出されていることか。

2

Contristantur si aliena non rapiant: renuntiant cibo, jejunant, non ut peccatum minuant, sed ut crimen admittant. Videas illos tunc convenientes ad Ecclesiam, officiosos, humiles, assiduos, ut effectum sceleris impetrare mereantur.

PL 14, 744A

彼らは、他人の物を奪えなければ悲しみ、食を断ち、断食する。それは罪を減らすためではなく、罪を犯すためである。そのとき、彼らが教会に集まり、まめまめしく、へりくだり、足しげく通うのを見るだろう。悪事の成就を得られるようにである。

3

Sed dicit illis Deus: Non hoc jejunium elegi, nec si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic vocabitis jejunium acceptum. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus.

PL 14, 744A

だが神は彼らに言う。「私が選んだ断食はこのようなものではない。汝が首を輪のように曲げ、灰と粗布を敷いたとしても、そうしても、汝らはそれを受け入れられる断食とは呼ばない。私が選んだ断食は、このようなものではない」と主は言う。

4

Sed solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe: frange panem tuum esurienti, egenos non habentes tectum induc in domum tuam: si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies.

PL 14, 744A

「むしろ、不正の束縛をすべて解け。暴力による取引の縛りをほどけ。打ち砕かれた者を解放へと去らせよ。不正な証文をすべて破れ。飢えた者に汝のパンを割き与えよ。屋根を持たぬ貧しい者を汝の家に迎え入れよ。裸の者を見たなら、着せよ。汝の血筋の身内を軽んじるな。」

5

Tunc orietur tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te justitia, et majestas Dei circumdabit te: tunc clamabis, et Deus exaudiet te, adhuc te loquente, dicet: Ecce adsum (Esai. LVIII, 5 et seq.) .

PL 14, 744B

「そのとき、汝の光は朝の光のように昇り、汝の癒やしは速やかに起こり、正義は汝の前に進み、神の威光が汝を取り囲む。そのとき汝が呼べば、神は聞き入れ、汝がなお語っているうちに言う。『見よ、ここにいる』」(イザヤ58:5以下)。

6

45. Audis, dives, quid Dominus Deus dicat? Et tu ad Ecclesiam venis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas: jejunas, non ut convivii tui sumptus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus adipiscaris.

PL 14, 744B

45. 富者よ、主なる神が何と言っているか、汝は聞いているか。それなのに汝は、貧者に何かを施すためにではなく、奪うために教会に来る。汝が断食するのは、宴の費用が乏しい者たちの益となるためではなく、乏しい者たちから略奪品を手に入れるためである。

7

Quid tibi vis cum libro et charta, et signaculo, et conscriptione, et vinculo juris? Non audisti: Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem; et omnem conscriptionem iniquam disrumpe.

PL 14, 744B

汝は書簡や紙や印章や証文や法の束縛に、何の用があるのか。汝は聞かなかったのか。「不正の束縛をすべて解け。暴力による取引の縛りをほどけ。打ち砕かれた者を解放へと去らせよ。不正な証文をすべて破れ」と。

8

Tu mihi tabulas offers, ego tibi recito Dei legem: tu atramento scribis, ego tibi Spiritu Dei inscripta repeto oracula prophetarum: tu testimonia falsa componis, ego testimonium conscientiae tuae posco, quam judicem tui effugere et declinare non poteris, cujus testimonium non poteris recusare in die qua revelabit Dominus occulta hominum.

PL 14, 744C

汝は私に書付を差し出すが、私は汝に神の律法を読み上げる。汝はインクで書くが、私は、神の霊によって書き記された預言者たちの託宣を汝に繰り返す。汝は偽りの証言をでっち上げるが、私は汝の良心の証言を求める。汝は、汝を裁くその良心から逃れることも、避けることもできず、主が人々の隠れた事を明らかにする日に、その証言を拒むこともできない。

9

Tu dicis: Destruam horrea mea; et Dominus dicit: Sine magis quidquid intra horreum est, pauperibus deputari, sine cellas istas egenis prodesse. Tu dicis: Majora faciam, et illo congregabo omnia quae nata sunt mihi; Dominus dicit: Frange esurienti panem tuum.

PL 14, 744C

汝は言う。「私の倉を壊そう」。だが主は言う。「倉の内にあるものはすべて、貧者に当てられるにまかせよ。この蔵が、乏しい者たちの益となるにまかせよ」。汝は言う。「もっと大きなものを造ろう。そこに、私に生じたものを残らず集めよう」。だが主は言う。「飢えた者に汝のパンを割き与えよ」。

10

Tu dicis: Tollam pauperibus domum suam; Dominus autem dicit, ut egenos non habentes tectum inducas in domum tuam. Quomodo vis, dives, ut Deus te exaudiat, cum tu Deum non putes audiendum?

PL 14, 744D

汝は言う。「貧者から、その家を取り上げよう」。だが主は言う。屋根を持たぬ貧しい者を、汝の家に迎え入れよ、と。富者よ、汝が神に聞かれたいと望みながら、神には聞き従う必要がないと考えているのは、どういうわけか。

11

Si non acquiescatur arbitrio divitis, scena componitur: Dei aestimatur injuria, si divitis petitio refutetur.

PL 14, 745A

富者の意向に従わなければ、芝居が仕組まれる。富者の求めが拒まれれば、神への侮辱とみなされるのである。

Caput XI

第XI章PL 14, 745A
1

Nabuthe a duobus falsis testibus accusatus lapidatur; Achab inde primo tristitiam simulat, mox in ejus invadit possessionem.

PL 14, 745A

ナボトは二人の偽証人に訴えられて石で打たれる。アハブは、そのあとまず悲しみを装い、やがてナボトの所有地に踏み込む。

2

Quam sententiam in ipsum Deus pronuntiaverit; et praesertim cur meretrices in ejusdem sanguine dicantur sese lavaturae: ubi et de supplicio Jezabel. 46. Deum, inquit, benedixit et regem (III Reg. XXI, 10) , aequalis videlicet persona, ut sit aequalis contumelia.

PL 14, 745A

神がアハブ自身にどのような宣告を下したか。とりわけ、なぜ遊女たちがその者の血で身を洗うことになるのか。そこではイゼベルの刑罰についても語られる。46.「彼は神と王を祝福した」(列王記三21:10)と言う。すなわち、同格の人格として並べられたのは、侮辱も同格となるようにである。

3

Benedixit, inquit, Deum et regem. Ne divitem maledicti nomen offendat, et sermonis ipso laedatur sono, benedictio pro maledicto vocatur. Quaeruntur duo testes iniquitatis.

PL 14, 745A

「彼は神と王を祝福した」と言う。富者が、呪いという語に気を悪くせず、言葉の響きそのものにも傷つけられないように、呪いの代わりに祝福と呼ばれている。不義の証人が二人、求められる。

4

Duobus testibus et Susanna est appetita: duos testes et Synagoga invenit, qui adversum Christum falsa jactarent: duobus testibus pauper occiditur. Produxerunt igitur Nabuthe foras, et lapidaverunt eum (Ibid., 13) . Utinam vel in suis ei liceret mori!

PL 14, 745B

二人の証人によって、スザンナも狙われた。二人の証人を、会堂も見いだした。キリストに対して偽りを言いたてる者たちである。二人の証人によって、貧者が殺される。「こうして彼らはナボトを外へ連れ出し、石で打った」(列王記三21:13)。せめて自分の〔土地〕で死ぬことを許されたなら〔in suis の名詞は省かれている。「自分の土地で」と取った〕。

5

Pauperi ipsam dives invidet sepulturam. 47. Et factum est, inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthe, conscidit vestimenta sua, et cooperuit se cilicio.

PL 14, 745B

富者は、貧者から墓さえ妬む。47.「そして、アハブはナボトが死んだと聞くと、衣を裂き、粗布をまとった」と言う。

6

Et factum est post haec, et surrexit, et descendit Achab ad vineam Nabuthe Jezraelitae, possidere eam (Ibid., 16) . Irascuntur divites et calumniantur, ut noceant, si non obtineant quod desideraverint.

PL 14, 745B

「そして、そのあとのこと、アハブは立って、イズレエル人ナボトのブドウ畑に降りて行き、それを所有しようとした」(列王記三21:16)。富者は、望んだものが手に入らなければ、怒って、人を害そうとして讒言する。

7

Cum autem calumniati nocuerint, dolere se simulant: tristes tamen et tamquam moesti, non corde, sed vultu, in possessionis direptae locum prodeunt, et impressionis suae iniquitate potiuntur.

PL 14, 745B

そして、讒言して害を加えたあとは、悲しむふりをする。それでも、心ではなく顔だけで、悲しげに沈んだふうをして、奪い取った所有地のある場所へ出て行き、無理に押し入った不正の成果を手に入れる。

8

48. Hoc divina movetur justitia, et avarum digna severitate condemnat dicens: Occidisti et possedisti haereditatem? Propter hoc in loco in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthe, in eo lingent canes sanguinem tuum; et meretrices lavabuntur in sanguine tuo (Ibid., 19) .

PL 14, 745C

48. 神の正義は、これに心を動かされ、貪欲な者を、ふさわしい厳しさで断罪して言う。「汝は人を殺し、そのうえ遺産を所有したのか。それゆえ、犬がナボトの血を舐めたその場所で、犬は汝の血を舐める。遊女たちは汝の血で身を洗う」(列王記三21:19)。

9

Quam justa, quam severa sententia, ut quam intulit alteri mortis acerbitatem, eam ipse mortis suae horrore dissolvere proderetur!

PL 14, 745C

なんと正しく、なんと厳しい宣告であろう。他人にもたらした死の苦さを、自分の死の恐ろしさによって償うことになると明らかにされたのである。

10

Inhumatum pauperem Deus aspicit, et ideo insepultum divitem jacere decernit; et ut mortuus luat suae iniquitatis aerumnam, qui nec mortuo putavit esse parcendum. Itaque vulneris sui cruore perfusum cadaver in speciem funeris vitae suae prodidit crudelitatem.

PL 14, 745C

神は、葬られない貧者を見る。それゆえ、富者が葬られずに横たわることを定める。死者にも容赦すべきでないと考えた者が、死んでから、自分の不義の苦難を償うためである。かくして、その死体は、自分の傷の血にまみれて、葬儀の姿そのままに、その生涯の残酷さを露わにした。

11

Haec cum pertulit pauper, dives arguebatur; cum dives excepit, pauper vindicabatur. 49. Quid sibi autem vult quod meretrices laverunt se in sanguine ejus; nisi forte ut meretricia quaedam in illa feritate fuisse regis perfidia proderetur, vel cruenta luxuries, qui sic fuit luxuriosus, ut olus desideraret; sic cruentus, ut propter olus hominem occideret?

PL 14, 745D

貧者がこれらを耐え忍んだとき、富者が責められていた。富者がこれらを受けたとき、貧者の仇が討たれていた。49. 遊女たちが彼の血で身を洗ったというのは何を意味するのか。おそらく、あの残虐さの中に、王の背信の、遊女のごときものが露わになるか、あるいは血に染まった放蕩が露わになるということであろう。この王は、野菜を欲しがるほど放蕩で、野菜のために人を殺すほど血に飢えていたのである。

12

Digna avarum, digna avaritiam poena consumit. Denique et Jezabel ipsam comederunt canes, et volucres coeli; ut ostenderetur quod spiritalis nequitiae fiat praeda divitis sepultura. Fuge ergo, dives, hujusmodi exitum.

PL 14, 745D

貪欲な者にふさわしい、貪欲にふさわしい刑罰が、彼を滅ぼす。さらにイゼベル自身も、犬と空の鳥が食った。富者の葬りは霊的な邪悪の餌食となる、と示されるためである。それゆえ、富者よ、このような最期から逃れよ。

13

Sed fugies hujusmodi exitum, si fugeris hujusmodi flagitium. Noli esse Achab, ut possessionem finitimam concupiscas.

PL 14, 746A

だが、このような恥ずべき行いから逃れるなら、このような最期から逃れることになる。アハブとなって、隣の所有地を欲しがるな。

14

Non tibi cohabitet Jezabel illa feralis avaritia, quae tibi cruenta persuadeat: quae cupiditates tuas non revocet, sed impellat: quae te faciat tristiorem etiam cum desiderata possederis: quae te faciat nudum, cum dives fueris.

PL 14, 746A

あの不吉なイゼベル、すなわち貪欲を、汝のもとに同居させるな。それは血なまぐさいことを汝に勧め、汝の欲望を引き戻さず、駆り立て、望んだものを所有したあとでも、いっそう汝を悲しませ、汝が富める者となったときに、汝を裸にする。

Caput XII

第XII章PL 14, 746A
1

Avarum egenum ac profugum esse. Quam abjectus fuerit rex Achab coram Elia; et quomodo peccator semper deprehendatur? Ad extremum divites ad legitimum divitiarum usum stimulantur.

PL 14, 746A

貪欲な者は、乏しく、逃亡者であること。アハブ王がエリヤの前でいかに卑屈になったか。そして罪人はいつもどのようにして捕らえられるか。最後に、富者たちが、富の正しい用い方へと励まされる。

2

50. Pauperiorem enim se judicat omnis abundans; quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. Toto mundo eget, cujus non capit mundus cupiditates: ejus autem qui fidelis est, totus mundus divitiarum est.

PL 14, 746B

50. 満ち足りている者は誰でも、自分をいっそう貧しいと判断する。他人が所有しているものは何であれ、自分に欠けていると思うからである。世界がその欲望を収めきれない者は、世界全体に乏しい。だが信仰ある者にとっては、世界全体が富である。

3

Toto mundo fugit, qui considerans conscientiam suam, metuit deprehendi. Et ideo Achab ad Eliam secundum historiam ait, secundum aenigmata autem dives ad pauperem: Invenisti me, inimicus meus (Ibid., 20) . Quam misera conscientia, quae se proditam doluit!

PL 14, 746B

自分の良心を見つめて、捕らえられるのを恐れる者は、世界全体から逃げる。それゆえ、アハブは歴史に従えばエリヤに、謎に従えば、富者は貧者に言う。「私の敵よ、汝は私を見つけた」(列王記三21:20)。自分があらわにされたことを嘆く良心は、なんとみじめなことか。

4

51. Et dixit Elias ad eum: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini (Ibid.) . Rex erat ille, et rex Samariae Achab: Elias pauper, et indigens panis, cui defuisset victus substantia, nisi corvi alimoniam ministrassent.

PL 14, 746B

51.「そしてエリヤは彼に言った。私は見つけた。汝が主の目の前で悪を行ったからだ」(列王記三21:20)。あの者は王であり、サマリアの王アハブであった。エリヤは貧しく、パンに乏しかった。もしカラスが食べ物を運ばなければ、命をつなぐ糧にも事欠いていたであろう。

5

Adeo dejecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu attolleretur. Itaque quasi vilis et degener: Invenisti me, inquit, inimicus meus: deprehendisti in me quae latere credebam: nulla mentis meae occulta te fallunt: invenisti me, patent tibi vulnera mea, captivitas praesto est.

PL 14, 746B

罪人の良心はそれほどまでに打ちひしがれており、王の権勢の驕りによっても高ぶることがなかった。それゆえ、卑しく下劣な者のように、彼は言う。「汝は私を見つけた、私の敵よ。私が隠れていると思っていたことを、汝は私のうちに見つけ出した。私の心の秘め事は、何ひとつ汝を欺けない。汝は私を見つけた。私の傷は汝の前にあらわで、捕囚は目前にある」。

6

Invenitur peccator, cum iniquitas ejus proditur, justus autem dicit: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3) .

PL 14, 746C

罪人は、その不義があらわにされるとき、見つけられる。だが義人は言う。「汝は火で私を試した。私のうちに不義は見いだされなかった」(詩篇16:3)。

7

Adam cum lateret, inventus est: Moysi autem nequaquam inventa est sepultura: inventus est Achab, non est inventus Elias; et sapientia Dei dixit: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) .

PL 14, 746C

アダムは隠れていたが、見つけられた。だがモーセの墓は、まったく見つけられなかった。アハブは見つけられたが、エリヤは見つけられなかった。そして神の知恵は言った。「悪人たちは私を探すが、見つけない」(箴言1:28)。

8

Unde et in Evangelio (Joan. VIII, 21) Dominus noster Jesus quaerebatur, et non inveniebatur. Culpa igitur auctorem suum prodit.

PL 14, 746C

それゆえ、福音書(ヨハネ8:21)においても、我々の主イエスは探されたが、見つけられなかった。したがって、罪過は、その作り手を露わにする。

9

Unde et Thesbytes ait: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini; quia culpae reos tradit Dominus, innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum.

PL 14, 746C

それゆえ、ティシュベ人も言う。「私は見つけた。汝が主の目の前で悪を行ったからだ」。主は、罪責のある者たちを引き渡すが、罪のない者たちを、その敵の手に引き渡すことはないからである。

10

Denique Saul quaerebat sanctum David, et invenire non poterat: David vero sanctus regem Saul, quem non quaerebat, invenit, quoniam tradidit eum Dominus in potestatem ipsius. Captiva igitur est opulentia, paupertas libera.

PL 14, 746D

さらに、サウルは聖なるダビデを探したが、見つけることができなかった。だが聖なるダビデは、探してもいなかった王サウルを見つけた。主が、サウルを彼の手に引き渡したからである。ゆえに、富は囚われの身であり、貧しさは自由である。

11

52. Servitis, divites, ac miseram quidem servitutem, qui servitis errori, servitis cupiditati, servitis avaritiae, quae expleri non potest.

PL 14, 746D

52. 富者たちよ、諸君は奴隷となっている。それも、みじめな奴隷状態にである。諸君は、迷いに仕え、欲に仕え、満たされることのできない貪欲に仕えている。

12

Gurges quidam insatiabilis, rapidior est, cum illata demergit: et putei modo cum exundat, coeno inquinatur, terram arradit nihil sibi profuturam. Vel hoc exemplo vos admoneri convenit.

PL 14, 747A

飽くなき渦は、流れ込んだものを呑み込むとき、いっそう激しい。井戸のようにあふれ出るときには、泥で汚れ、自分の役に立たない土を削り取る。この例によっても、諸君は戒められるのがふさわしい。

13

Puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum: ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur. Derivato igitur aliquid de hoc puteo.

PL 14, 747A

井戸は、何も汲み出さなければ、動かぬ停滞と淀みのために、たやすく腐る。だが汲み使われれば、見た目に澄み、飲めば甘くなる。富の山積みもそれと同じで、積み上げられると砂まじりになり、使われれば美しく、使われなければ役に立たぬものと見なされる。それゆえ、この井戸から少し引き出せ。

14

Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: aqua autem stativa cito vermes facit. Non stet thesaurus tuus, nec stet ignis tuus: stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris. In quantis sis, dives, incendiis, considera.

PL 14, 747A

水は燃える火を消し、施しは罪に抗う。だが淀んだ水はすぐに虫を生む。汝の宝を淀ませるな、汝の火も淀ませるな。汝が憐れみの行いによってそれをそらさないかぎり、その火は汝のうちにとどまる。富者よ、どれほどの炎の中に自分がいるかを考えよ。

15

Tua vox est ista dicentis: Pater Abraham, dic Lazaro, ut extremum digiti sui intingat in aqua, et refrigeret linguam meam (Luc. XVI, 24) .

PL 14, 747A

こう言っているのは汝の声である。「父アブラハムよ、ラザロに言ってくれ。その指の先を水に浸して、私の舌を冷やすようにと」(ルカ16:24)。

16

53. Tibi igitur proficit quidquid inopi contuleris: tibi crescit quidquid minueris: te illo quem pauperi dederis cibo pascis; quoniam qui miseretur pauperis ipse pascitur, et fructus jam in his est.

PL 14, 747B

53. ゆえに、乏しい者に与えるものは何であれ、汝の益となる。汝が減らすものは何であれ、汝のものとして増える。汝は、貧者に与えたその食べ物で、自分を養うのである。貧者を憐れむ者は、自分自身が養われ、実りはすでにその中にあるからである。

17

Misericordia seminatur in terra, in coelo germinat: plantatur in paupere, apud Deum pullulat. Ne dixeris, inquit Deus, cras dabo (Prov. III, 28) . Qui non patitur te dicere: Cras dabo, quomodo patitur dicere: Non dabo?

PL 14, 747B

慈しみは地に蒔かれ、天に芽吹く。貧者に植えられ、神のもとで萌え出る。神は言う。「『明日与えよう』と言ってはならない」(箴言3:28)。汝が「明日与えよう」と言うことを許さない神が、「与えない」と言うことをどうして許すだろうか。

18

Non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum datum, tu solus usurpas. Omnium est terra, non divitum: sed pauciores qui non utuntur suo, quam qui utuntur. Debitum igitur reddis, non largiris indebitum.

PL 14, 747B

汝は、自分の物から貧者に恵んでいるのではなく、貧者の物から返しているのである。万人の用のために与えられた共有の物を、汝ひとりが奪い取っているのだ。地は万人のものであって、富者のものではない。だが、自分の物を使わない者は、使う者よりも少ない〔この一句は文意がとりにくい。前後の論旨からは、地を自分の物として用いる者のほうが、用いることのできない者よりも少ない、という対比を言うものと見られ、本文の語順に乱れがあるのかもしれない。底本のとおりに訳した〕。ゆえに汝は、負債を返しているのであって、負う必要のない恵みを施しているのではない。

19

Ideoque tibi dicit Scriptura: Declina pauperi animam tuam, et redde debitum tuum, et responde pacifica in mansuetudine (Eccli. IV, 8) .

PL 14, 747B

それゆえ聖書は汝に言う。「貧者に汝の魂を傾けよ。汝の負債を返せ。柔和のうちに、平和の言葉で答えよ」(集会の書4:8)。

Caput XIII

第XIII章PL 14, 747C
1

Divites in prosapia insulse gloriari, cum ipsi non raro dedecori sint majoribus: aurum offensionis lignum esse. Quanta insit divitibus adversus pauperes immanitas; et qualis divitem commendatio deceat? 54. Quid enim superbias, dives?

PL 14, 747C

富者が家柄を誇るのは愚かであり、その者自身が先祖の恥となることも少なくない。金はつまずきの木である。富者には貧者に対してどれほどの残酷さがあるか。富者にふさわしい称賛とはどのようなものか。――54. 富者よ、汝は何を高ぶるのか。

2

Quid dicas pauperi: Noli me tangere? Nonne sicut ego conceptus et natus ex utero es, quemadmodum et pauper est natus? Quid te jactas de nobilitatis prosapia?

PL 14, 747C

なぜ汝は貧者に「私に触れるな」と言うのか。汝も、貧者が生まれたのと同じく、私のように胎に宿され、胎から生まれたのではないか。なぜ汝は家柄の高貴さを鼻にかけるのか。

3

Soletis et canum vestrorum origines sicut divitum recensere: soletis et equorum vestrorum nobilitatem sicut consulum praedicare. Ille ex illo patre generatus est, et illa matre editus: ille avo illo gaudet: ille se proavis attollit.

PL 14, 747C

諸君は、自分の犬の血統を富者の血統のように数え上げ、自分の馬の高貴さを執政官のそれのように称えるのが常である。あれはあの父から生まれ、あの母から産まれた。あれはあの祖父を誇り、あれは曾祖父たちを鼻にかける、と。

4

Sed nihil istud currentem juvat; non datur nobilitati palma, sed cursui. Deformior est victus, in quo et nobilitas generis periclitatur.

PL 14, 747D

だが、そんなことは走っている者の助けにならない。勝利のシュロは高貴さではなく走りに与えられる。敗れた者はなお見苦しく、その敗北では家柄の高貴さまでが危うくなる。

5

Cave igitur, dives, ne in te erubescant tuorum merita majorum, ne forte et illis dicatur: Cur talem instituistis, cur talem elegistis haeredem? Non in auratis laquearibus, nec in porphyreticis orbibus haeredis est meritum.

PL 14, 748A

だから富者よ、汝の先祖たちの功績が汝のゆえに赤面することのないよう、用心せよ。彼らが「なぜこのような者を仕立てたのか、なぜこのような者を跡取りに選んだのか」と言われることのないように。跡取りの功績は、金張りの格天井にも、斑岩の円盤〔円形の飾り板か〕にもない。

6

Laus ista non hominum, sed metallorum est, in quibus homines puniuntur. Per egentes aurum quaeritur, et egentibus denegatur. Laborant ut quaerant, laborant ut inveniant, quod habere non norunt.

PL 14, 748A

この称賛は人間のものではなく金属のものであり、その金属の鉱山で人々は刑罰を受ける〔metalla は金属と鉱山の両義。罪人を鉱山の労働に送る刑罰を言う〕。金は貧しい者たちを通して求められ、貧しい者たちには拒まれる。彼らは求めるために労し、見つけるために労するが、持つことを知らない。

7

55. Miror tamen cur eo vos, divites, jactandos putetis, cur aurum materia magis offensionis, quam commendationis gratia sit. Lignum enim offensionis est et aurum, et vae iis qui sectantur illud!

PL 14, 748A

55. だが、富者たちよ、諸君がなぜそれを誇るべきだと考えるのか、なぜ金が、称賛を得させる好意の種であるよりも、つまずきの材料となっているのか、私は怪しむ。金もまたつまずきの木であり、それを追い求める者に災いあれ。

8

Denique benedicitur dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris (Eccli. XXXI, 8) .

PL 14, 748A

かくして、「傷なく見いだされ、金のあとに行かず、銭の宝に望みをかけなかった富者は、祝福される」(集会の書31:8)。

9

Sed quasi is cognitus esse non possit, eum sibi desiderat demonstrari: Quis est hic, inquit, et laudabimus eum; fecit enim quod mirari magis quasi novum, quam quasi usitatum recognoscere debeamus?

PL 14, 748B

だが、そのような者は知られえないかのように、自分にその者を示すよう求める。「それは誰か」と彼は言う、「我々は彼を称えよう。彼は、見慣れたこととして認めるよりも、むしろ新しいこととして驚くべきことをなしたのだから」。

10

Itaque qui in divitiis potuerit comprobari, is vere perfectus et dignus est gloria. Qui potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus, et facere mala, et non fecit (Ibid., 10) .

PL 14, 748B

それゆえ、富のただ中にあって〔人に〕認められえた者こそ、まことに完全であり、栄光にふさわしい。「踏み越えることができたのに踏み越えず、悪をなすことができたのになさなかった者」と彼は言う(集会の書31:10)。

11

Aurum ergo vobis, in quo tanta illecebra erroris est, non tam sua gratia, quam hominum poena commendat. 56. An vos ampla extollunt atria; quae magis debent compungere, quia cum populos capiant, vocem excludunt pauperis?

PL 14, 748B

それゆえ金は、そこに誤りへの誘惑がこれほど大きいのに、金自身のゆえにというより、人々の刑罰のゆえに諸君に推奨される。56. それとも、広大な広間が諸君を高ぶらせるのか。それらはむしろ諸君を痛ませるはずである。多くの民を収めながら、貧者の声を閉め出すからである。

12

Quamquam nihil prosit audiri eam, quae etiam audita nihil proficit. Deinde non ipsa vos pudoris aula admonet, qui aedificando vestras vultis superare divitias, nec tamen vincitis. Parietes vestitis, nudatis homines.

PL 14, 748B

もっとも、聞き入れられてもなお何の益にもならぬ声〔貧者の声〕が聞かれたところで、何の益もあるまい。そのうえ、広間そのものが諸君に恥を思い起こさせはしないのか。諸君は建てることで自分の富を凌ごうとしながら、凌げないでいる〔自分の富を超える建築を望む、の意と取った〕。壁には衣を着せ、人からは衣を剥ぐ。

13

Clamat ante domum tuam nudus, et negligis: clamat homo nudus, et tu sollicitus es quibus marmoribus pavimenta tua vestias. Pecuniam pauper quaerit, et non habet: panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit.

PL 14, 748C

汝の家の前で裸の者が叫んでいるのに、汝は気にもとめない。裸の人が叫んでいるのに、汝はどの大理石で床を飾ろうかと思い煩っている。貧者は銭を求めて持たず、人がパンを乞うているのに、汝の馬は歯の下で金〔の轡〕を噛んでいる。

14

Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant. Quantum, o dives, sumis tibi judicium! Populus esurit, et tu horrea tua claudis: populus deplorat, et tu gemmam tuam versas.

PL 14, 748C

だが汝は、ほかの者たちに穀物がないというのに、高価な飾りを喜ぶ。富者よ、汝はなんと大きな裁きを自分に引き寄せることか。民は飢えているのに、汝は倉を閉ざす。民は嘆いているのに、汝は宝石をもてあそぶ。

15

Infelix, cujus in potestate est tantorum animas a morte defendere, et non est voluntas. Totius vitam populi poterat annuli tui gemma servare.

PL 14, 748C

不幸な者よ、これほど多くの人々の魂を死から守る力が手中にありながら、その意志がない。民全体の命を、汝の指輪の宝石が救えたものを。

16

57. Audi plane qualis divitem deceat praedicatio: Liberavi, inquit, pauperem de manu potentis, et orphanum cui non erat adjutor, adjuvi. Benedictio perituri super me venit: os autem viduae me benedixit.

PL 14, 748C

57. 富者にふさわしい称賛がどのようなものか、よく聞け。「私は貧者を権力者の手から解き放ち、助け手のなかった孤児を助けた。滅びようとする者の祝福が私に臨み、寡婦の口が私を祝福した」。

17

Justitiam induebar, oculus eram caecorum, pes autem claudorum; et ego eram pater infirmorum (Job. XXIX, 12 et seq.). Et infra: Ante fores meas non habitavit hospes, ostium autem meum omni venienti patuit.

PL 14, 748D

「私は正義を衣とし、盲人の目となり、足なえの足となった。私は弱い者たちの父であった」(ヨブ記29:12以下)。さらに下で言う。「私の門の外に旅人が宿ったことはなく、私の戸はすべての来る者に開かれていた」。

18

Si autem et peccavi imprudens, non celavi culpam meam, neque reveritus sum multitudinem plebis; ut non annuntiarem praesentibus eis: si passus sum infirmum exire ostium meum vacuum: si cautionem quoque si quam habui debitoris, scissam sine debiti recuperatione reddidi sine mora (Job XXXI, 32 et seq.) .

PL 14, 749A

「もし私が知らずに罪を犯したとしても、私は自分の咎を隠さず、民の群れを恐れて、居合わせた彼らに告げずにおくことはなかった。弱い者を空手で私の戸から出すに任せたことはなく、また、もし債務者の証文を持っていたなら、債務の取り立てなしに、破って遅滞なく返した」(ヨブ記31:32以下)。〔「si passus sum」以下は否定の誓言の形で、このように取った〕

19

Nam quid illa replicem, quod in omni infirmo flevisse se dixit, et ingemuisse, cum videret virum in necessitate, se autem in bonis? Sed tunc sibi magis fuisse dies malorum, cum se habere cerneret, et alios indigere.

PL 14, 749A

では、彼が、すべての弱い者のために泣いたと言い、人が困窮しているのに自分は富のうちにあるのを見て嘆いたと言ったことを、なぜ私が繰り返そうか。むしろ彼は、自分が持ち、ほかの者たちが欠くのを見たとき、そのときこそ自分にとって悪の日々であったと言った。

20

Si hoc ille dicit, qui numquam viduae oculum fecit tabescere, qui numquam panem suum solus manducavit, et non orphano tradidit, quem a juventute sua nutrivit, aluit, instituit parentis affectu; qui numquam nudum despexit, qui morientem operuit, qui velleribus ovium suarum infirmorum calefecit humeros, non oppressit pupillum, numquam divitiis delectatus est, numquam gratulatus est lapsu inimicorum suorum; si qui fecit haec, de summis coepit egere divitiis, si nihil ex patrimonio tanto, nisi solum fructum misericordiae reportavit: quid de te futurum est, qui tuo nescis uti patrimonio, qui in summis divitiis dies sustines mendicitatis; quia nulli largiris, nulli subvenis?

PL 14, 749A

寡婦の目を衰えさせたことが決してなく、自分のパンを独りで食べて、若いときから親の情で養い育て教えた孤児に与えずにおくことが決してなく、裸の者を見下すことが決してなく、死にかけた者を覆い、自分の羊の毛で弱い者たちの肩を温め、孤児を虐げず、富を喜ぶことが決してなく、敵の転落を喜ぶことが決してなかった彼がこう言うのなら、また、そのようなことをした者が、最高の富から乏しくなり始め、あれほどの家産から慈しみの実のほか何も持ち帰らなかったのなら、自分の家産の使い方を知らず、最高の富のただ中で乞食の日々を過ごしている汝には、何が待っているか。誰にも施さず、誰も助けないからである。

Caput XIV

第XIV章PL 14, 749B
1

Quo divites ad emendam auro libertatem ac salutem inducat, varias rationes proponit; quae verae divitiae sint, docet; nec non quibus Deus innotescat, et ubi locus ejus in pace fiat, aperit.

PL 14, 749B

彼が富者をどのようにして、金で自由と救いを買い取るよう導くか、さまざまな理由を示す。何が真の富であるかを教え、また神がどのような者に知られ、どこにその場所が平和のうちに定められるかを明らかにする。

2

58. Custos ergo es tuarum, non dominus facultatum, qui aurum terrae infodis, minister utique ejus, non arbiter. Sed ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Ergo in illo auro cor tuum infodisti terrae.

PL 14, 749C

58. それゆえ汝は、自分のものの番人であって、財産の主ではない。金を地に埋める者は、金の僕であって、その支配者ではない。だが、「汝の宝のある所に、汝の心もある」。ゆえに汝は、その金のうちに汝の心を地に埋めたのだ。

3

Vende potius aurum, et eme salutem; vende lapidem, et eme regnum Dei; vende agrum, et redime tibi vitam aeternam.

PL 14, 749C

むしろ金を売って救いを買え。宝石を売って神の国を買え。畑を売って、汝のために永遠の生命を贖え。

4

Vera allego, quia verbo astruo veritatis: Si vis perfectus esse, inquit, omnia quaecumque habes vende; et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21) .

PL 14, 749C

私が挙げるのは真実である。真理の言葉によって裏づけるからである。「完全であろうと欲するなら、持っているものをすべて売り、貧者に与えよ。そうすれば天に宝を持つであろう」と彼は言う(マタイ19:21)。

5

Et noli contristari, cum haec audis; ne dicatur et tibi, sicut et illi adolescenti diviti dictum est: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt (Ibid., 23) : magis cum haec legis, considera quia ista tibi potest mors eripere, potestas superioris tollere.

PL 14, 749C

これを聞いて悲しむな。あの富める青年に言われたように、汝にも言われることのないように。「財産を持つ者が神の国に入るのは、なんと難しいことか」(マタイ19:23)。むしろこれを読むときは、これらを死が汝から奪い、より強い権力が取り去りうることを考えよ。

6

Denique quia peteris parva pro magnis, caduca pro aeternis, thesauros pecuniae pro thesauris gratiae. Isti corrumpuntur, illi permanent. 59. Considera quia hos non solus possides, possidet tecum tinea, possidet aerugo, quae consumit pecuniam.

PL 14, 749D

要するに、汝は大きなものの代わりに小さなものを、永遠のものの代わりに滅びゆくものを、恩寵の宝の代わりに銭の宝を求めているからである〔底本は peteris。ミーニュの脚注は、刊本と一部の写本が poteris … vendere(…を売ることができる)、別の写本が Quid appetis …(なぜ…を求めるのか)と読むとする。後者の意に拠って「求める」と訳した〕。これらは朽ち、あれらは残る。59. 考えよ、これらを汝ひとりが所有しているのではない。汝とともに、ガが所有し、銭を食い尽くす錆が所有している。

7

Has tibi consortes avaritia dedit. Vide autem quos tibi det gratia debitores: Splendidum in panibus benedicent labia justorum, et testimonium bonitatis illius fiet (Eccli. XXXI, 28) .

PL 14, 750A

貪欲が汝にこれらの共同所有者を与えたのだ。だが、恩寵が汝にどのような債務者たちを与えるかを見よ。「パンにおいて輝く者を、義人たちの唇は祝福し、その善さの証しが生じる」(集会の書31:28)。

8

Facit tibi debitorem Patrem Deum, qui pro munere quo pauper adjutus est, fenus exsolvit, quasi boni debitor creditoris.

PL 14, 750A

〔恩寵は〕父なる神を汝の債務者とする。神は、貧者が助けられた贈り物のゆえに、よき債権者に対する債務者のように利息を払う。

9

Facit tibi debitorem Filium Dei, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 35 et 36) . Quod enim unicuique minimorum collatum fuerit, sibi dicit esse collatum.

PL 14, 750A

〔恩寵は〕神の子を汝の債務者とする。子は言う。「私が飢えたとき、汝らは私に食べさせ、渇いたとき、飲ませ、私が旅人であったとき、迎え入れ、裸であったとき、覆ってくれた」(マタイ25:35-36)。最も小さい者の一人一人に施されたことを、自分に施されたと言うからである。

10

60. Nescis, o homo, struere divitias. Si vis dives esse, esto pauper saeculo, ut sis dives Deo. Dives fidei, dives est Deo: dives misericordiae, dives est Deo: dives simplicitatis, dives est Deo: dives sapientiae, dives scientiae, divites Deo.

PL 14, 750A

60. 人よ、汝は富を築くことを知らない。富者でありたいなら、世に対して貧しい者となれ、神に対して富む者となるために。信仰に富む者は神に対して富み、慈しみに富む者は神に対して富み、素朴さに富む者は神に対して富む。知恵に富み、知識に富む者たちは、神に対して富む者たちである。

11

Sunt qui in paupertate abundent, et qui in divitiis egeant. Abundant pauperes, quorum profunda paupertas abundavit in divitiis simplicitatis suae: divites autem eguerunt et esurierunt.

PL 14, 750B

貧しさのうちに豊かな者がおり、富のうちに乏しい者がいる。深い貧しさが自らの素朴さの富のうちに豊かであった貧者たちは豊かであり、富者たちは乏しくなり、飢えた。

12

Neque enim otiose scriptum est: Divitum pauperes praepositi erunt, et proprii servi dominis fenerabunt (Prov. XVII, 2) ; quia divites et domini supervacua et mala seminant, ex quibus non fructum colligant, sed spinas metant.

PL 14, 750B

「富者たちの上に貧者たちが立てられ、自分の僕たちが主人たちに利息を取って貸すであろう」(箴言17:2)と、理由なく書かれてはいない。富者や主人は、無用で悪しきものを蒔き、そこから実を集めるのではなく、茨を刈り取るからである。

13

Et ideo pauperibus divites erunt subditi, et servi dominis spiritalia fenerabunt; quemadmodum dives rogabat, ut sibi stillam aquae pauper Lazarus feneraret.

PL 14, 750B

それゆえ、富者は貧者に従い、僕は主人たちに霊的なものを利息を取って貸すことになる。あの富者が、貧者ラザロに水の一滴を貸してくれるよう乞うたとおりである。

14

Potes et tu, dives, istam implere sententiam: elargire pauperi et Domino fenerasti; qui enim largitur pauperi, Domino fenerat.

PL 14, 750B

汝もまた、富者よ、この句を成就できる。貧者に気前よく与えよ、そうすれば主に貸したことになる。貧者に与える者は、主に貸すのである。

15

61. Pulchre autem sanctus David in psalmo LXXV hymnum Deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est, adversus nequitiae spiritalis Assyrium, inanem ac vanum principem istius mundi, ita coepit: Notus in Judaea Deus (Psal. LXXV, 1 et 2) ; hoc est, non in divitibus, non in nobilibus, et in potentibus: sed in anima confitente notus est Deus: Et in Israel magnum, inquit, nomen ejus: non in principibus et consulibus, sed in eo qui Deum videt: ipse est enim Israel, in quo profunda fides ad cognitionem Dei potuit pervenire.

PL 14, 750C

61. ところで聖なるダビデは、詩篇75篇で、「アッシリア人に向けて」と題され、すなわち霊的な悪意のアッシリア人、この世の空虚で無益な君主に対して神への賛歌を歌い、見事にこう始めた。「ユダヤにおいて神は知られている」(詩篇75:1-2)。すなわち、富者や貴族や権力者においてではなく、告白する魂において神は知られている。「イスラエルにおいてその名は大きい」と彼は言う。それは君主や執政官においてではなく、神を見る者においてである。まことにその者こそイスラエルであり、その者において深い信仰が神の認識に至りえたのである。

16

62. Et factus est, inquit, in pace locus ejus (Ibid., 3) ; ubi quietus affectus nullis diversarum cupiditatum exagitatur fluctibus, nullis avaritiae turbatur procellis, nullis quaerendarum divitiarum ignescit incendiis.

PL 14, 750C

62. 「そして、その場所は平和のうちに定められた」と彼は言う(詩篇75:3)。それは、静まった心情が、さまざまな欲の波に揺さぶられず、貪欲の嵐に乱されず、求めるべき富の火に燃え上がらない所である。

17

Ipse est qui speculatur aeterna, et habitat in Sion, confringens omnia spiritalium instrumenta bellorum, conterens arcus quibus diabolus ignita dirigens jacula, graves pectoribus hominum solet inurere passiones.

PL 14, 750D

永遠のものを見つめ、シオンに住む者こそ、それである。その者は、霊的な戦いの道具をことごとく砕き、悪魔が火の投げ槍を放って、人々の胸に重い情念を焼きつけるのを常とする弓を、打ち砕く。

18

Sed illa jacula justo nocere non possunt, cui Deus lux est, tantumque abest a caligantium horrore tenebrarum, ut adversarius in eo locum habere non possit, qui etiam principibus se consuevit infundere; sicut infudit Judae proditori, concidens tamquam in silva lignorum fidei januas; ut in cor ejus haberet ingressum, et aeterni nominis tabernaculum possideret, apostolatus collati munere dedicatum.

PL 14, 751A

だが、その投げ槍は義人を害しえない。その者にとって神は光であり、その者は暗い闇の恐怖から遠く離れているので、君主たちにさえ自分を注ぎ込むのを常とする敵対者は、その者のうちに場所を得られない。敵対者は裏切り者ユダに自分を注ぎ込み、信仰の戸口を、森の木々のように切り倒した。ユダの心に入り口を得て、授けられた使徒職の務めによって奉献された、永遠なる名の幕屋を所有するためである。

19

Ergo ille quasi improbus usurpator concidit januas, ut violentus introeat; Dominus autem quasi pius illustrat servulos, et eorum fulgentibus meritis, et claritate virtutum tenebras mundi hujus illuminat.

PL 14, 751A

こうしてあれは、不埒な簒奪者のように戸口を切り倒し、暴力をもって入る。だが主は、慈愛深く、小さな僕たちを照らし、彼らの輝く功績と徳の輝きによって、この世の闇を照らす。

20

Hanc pacifici atque mansueti habent apud Deum gratiam, sobria mentis suae tranquillitate fundati; insipientes autem corde turbantur, et ipsi sibi sunt propriae exagitationis auctores; quia desideriorum suorum aestu volvuntur, et quodam salo fluctuant.

PL 14, 751A

平和を作る者、柔和な者は、神のもとでこの恩寵をもつ。自らの精神の節度ある静けさに基づいているからである。だが心の愚かな者たちは乱され、自らの動揺の張本人となる。自分の欲望の熱に巻き込まれ、ある種の海に揺れるからである。

Caput XV

第XV章PL 14, 751B
1

Qui divitiis uti non noverint, eos illarum servos esse, ac dormire somnum suum. Quando anima currus dicatur et caro equus vigore mentis agitandus: ubi quid inter agitatorem, equitem atque ascensorem sit discriminis, expenditur.

PL 14, 751B

富を用いることを知らない者は、富の僕であり、自分の眠りを眠っている。魂が戦車と呼ばれ、肉が精神の力によって駆られるべき馬と呼ばれるのはいつか。そこで、御者と騎手と乗り手のあいだにどのような違いがあるかが考察される。

2

63. Qui autem sint isti, Propheta significavit expresse dicendo: Omnes viri divitiarum (Psal. LXXV., 6) ; omnes dixit, nullum excepit.

PL 14, 751B

63. これらの者がどのような者であるかを、預言者ははっきりと示して言った。「富の人はみな」(詩篇75:6)。「みな」と言い、誰も除かなかった。

3

Et bene viros divitiarum appellavit, non divitias virorum; ut ostenderet eos non possessores divitiarum esse, sed a suis divitiis possideri. Possessio enim possessoris debet esse, non possessor possessionis.

PL 14, 751B

そして彼が「人の富」ではなく「富の人」と呼んだのは巧みである。彼らが富の所有者ではなく、自分の富に所有される者であることを示すためである。所有物は所有者のものであるべきで、所有者が所有物のものであってはならない。

4

Quicumque igitur patrimonio suo tamquam possessione non utitur, qui largiri pauperi et dispensare non novit, is suarum servulus est, non dominus facultatum, qui alienas custodit ut famulus, non tamquam dominus ut suis utitur.

PL 14, 751C

それゆえ、自分の家産を所有物として用いず、貧者に与え、分配することを知らない者は誰であれ、自分の持ち物の小僕であって、財産の主ではない。その者は、他人のものを守る僕のようにそれを守るのであり、自分のものを用いる主人のようには用いない。

5

In hujusmodi ergo affectu dicimus quod vir divitiarum sit, non divitiae viri. Intellectus enim bonus utentibus eo: qui autem non intelligit, is utique intellectus sibi gratiam non potest vindicare; et ideo somno temulentiae consopitus obdormit.

PL 14, 751C

このような心情の者について、我々は、富の人であって、人の富ではないと言う。「善い理解は、それを用いる者たちのものだからである」。だが理解しない者は、理解の恩寵を自分のものとは主張できず、そのため酔いの眠りに沈み込んで眠っている。

6

Hujusmodi igitur viri somnum suum dormiunt, hoc est, suum somnum, non Christi dormiunt. Et qui somnum Christi non dormiunt, non habent Christi quietem, non surgunt Christi resurrectione; qui ait: Ego dormivi, et quievi, et surrexi; quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) .

PL 14, 751C

このような人々は自分の眠りを眠る。すなわち、自分の眠りを眠るのであって、キリストの眠りを眠るのではない。キリストの眠りを眠らない者は、キリストの安息を持たず、キリストの復活によって起き上がらない。キリストは言う。「私は眠り、休み、起き上がった。主が私を支えるからである」(詩篇3:6)。

7

64. In hoc quique saeculo dormitant, digni habiti increpatione coelesti, qui ascenderunt equos, quos refrenare non poterant. Legimus alibi dicente Ecclesia sive anima: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11) .

PL 14, 751D

64. この世のことで居眠りをする者はみな、天からの叱責に値するとされた。抑えることのできない馬に乗った者たちだからである。我々は別の箇所で、教会あるいは魂が語るのを読む。「彼は私をアミナダブの戦車とした」(雅歌6:11)。

8

Si ergo anima currus est, vide ne equus caro sit: agitator autem vigor mentis, qui regit carnem, et motus ejus velut quosdam equos prudentiae habenis coercet. Dormitaverunt ergo qui ascenderunt corporis voluptates, nullo eas moderamine gubernantes.

PL 14, 751D

それゆえ魂が戦車であるなら、馬は肉なのではないか、考えてみよ〔vide ne … sit は「…ではないか考えよ」の慣用の言い方で、ここでは「馬は肉である」と言うに等しい〕。御者は精神の力であり、それが肉を御し、その動きを、いわば馬のように、思慮の手綱で抑える。だから、体の快楽に乗りながら、いかなる節度をもってもそれを御さない者たちは、眠り込んだのである。

9

Unde et ascensores eos quam equites vel agitatores maluit nuncupare. Agitator etenim cum disciplina et arte pro suo equos arbitrio agitat, ut vel currentes incitet, vel reflectat indomitos, vel revocet fatigatos, vel mansuetos pro sua voluntate convertat.

PL 14, 752A

そのため預言者は、彼らを騎手や御者と呼ぶよりも、乗り手と呼ぶことを選んだ。御者は、訓練と技をもって、自分の判断で馬を駆り、走る馬を励まし、御しがたい馬を引き戻し、疲れた馬を呼び戻し、おとなしい馬を自分の意志で向きを変えさせるからである。

10

Unde cum reciperetur Elias, et curru quasi ad coelum ferretur, clamavit ad eum Elisaeus: Pater, pater, agitator Israel, et eques ipsius (IV Reg. II, 12) , hoc est, qui populum Domini bono ductu regebas, constantiae merito hos accepisti currus, hos equos ad divina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium Dominus comprobavit; et ideo tamquam bonus auriga, certaminis victor aeterno praemio coronaris.

PL 14, 752A

それゆえ、エリヤが取り上げられ、戦車で天へ運ばれるかのようであったとき、エリシャは彼に叫んだ。「父よ、父よ、イスラエルの御者、またその騎手よ」(列王記四2:12)。これは、「主の民をよき導きによって治めていたあなたは、堅固さの功績によって、神的なものへ向かって走るこの戦車とこの馬を受けた。主があなたを人間の精神の統べる者と認めたからである。それゆえ、よき御者のように、競技の勝者として永遠の報いの冠を受ける」ということである。

11

In Habacuc quoque propheta lectum est, ad ipsum Dominum dictum: Ascendes super equos tuos, et equitatus tuus salus (Habac. III, 8) : agitavit enim apostolos suos, quos per diversa direxit, ut toto orbe Evangelium praedicarent.

PL 14, 752B

預言者ハバククにも、主自身に向けて言われた言葉が読まれる。「汝は汝の馬に乗り、汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)。主は自らの使徒たちを駆り、彼らをさまざまな方面へ遣わして、全世界に福音を宣べさせたからである。

12

Ascendes, ait, quasi rectori equorum, non quasi ascensori. Ascendit enim etiam eques, sed ut regat, non ut tantummodo sedeat: eo quod desidiosus, et piger somnolentae perferre non possit mentis incessum.

PL 14, 752B

「汝は乗る」と彼は言う。それは、馬を御する者としてであって、乗り手としてではない。騎手もまた乗るが、それは御するためであり、ただ座るためではないからである。怠惰で鈍い者は、眠たげな精神の進みに耐えられないからである〔eo quod 以下の係りは定かでない。字義どおりに訳した〕。

13

65. De equite autem lectum est: Et eques cadet retrorsum, exspectans salutem Domini (Gen. XLIX, 17) .

PL 14, 752B

65. 騎手については、こう読まれる。「騎手は後ろへ落ち、主の救いを待つ」(創世記49:17)。

14

Quia nemo sine lapsu est, etiam si quis eques ceciderit, et terrenis aliquibus vitiis fuerit inflexus; si tamen non abjiciat spem resurgendi, fretus miseratione divina, pervenit ad salutem.

PL 14, 752B

誰も倒れずにはいないので、たとえ騎手が落ち、何らかの地上の悪徳に傾いたとしても、起き上がる望みを捨てず、神の憐れみに頼るなら、救いに至る。

15

De ascensore vero manifestum est indicium, quod reprehensibilis habeatur, quando Moyses ipse ait in cantico Exodi: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 21) .

PL 14, 752B

乗り手については、とがめられるべき者と見なされることが、はっきりした証拠で示されている。モーセ自身が出エジプト記の歌でこう言うからである。「馬とその乗り手を、彼は海に投げ込んだ」(出エジプト記15:21)。

16

Et in Zacharia locutus est Dominus dicens: Percutiam omnem equum in amentia, et ascensorem ejus in insipientia (Zach. XII, 4) . Non dixit solum equum, sed et ascensorem, quomodo et in Exodo habes: Equum et ascensorem.

PL 14, 752C

またゼカリヤにおいて、主は語って言った。「私はすべての馬を狂気で打ち、その乗り手を愚かさで打つ」(ゼカリヤ12:4)。主は馬だけでなく乗り手も挙げた。あなたは出エジプト記にも、「馬とその乗り手」とあるのを見いだす。

17

Ubi est enim ascensor, qui non potest equum proprium gubernare, equus quoque fertur in praeceps, si indomito furore in praerupta et periculosa rapiatur. Quid igitur vobis in equis confiditis, divites? Mendax equus ad salutem (Psal. XXXII, 17) .

PL 14, 752C

自分の馬を御せない乗り手がいるところでは、馬もまた、御しがたい怒りに駆られて断崖や危険な所へさらわれ、真っ逆さまに運ばれる。ならば諸君、富者たちよ、なぜ馬を頼みとするのか。「馬は救いのためには偽りである」(詩篇32:17)。

18

Quid in curribus vobis plauditis? Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et cecidere: nos autem surreximus et erecti sumus (Psal. XIX, 8) .

PL 14, 752C

なぜ諸君は戦車を誇って喝采するのか。「ある者は戦車を、ある者は馬を〔頼みとする〕。だが我々は主の名によって大いなる者とされる。彼らは縛られて倒れた。だが我々は起き上がり、立たされた」(詩篇19:8)。

19

Nolite amare adhinnientes: nolite, divites, fremitu libidinis excitari. Terribilis est Dominus, et cui nemo possit potens et dives resistere: judicium coeleste jaculatur (Psal. LXXV, 9) .

PL 14, 752D

いななきかける者〔馬のように色情でいななく者のことか〕を愛するな。富者たちよ、情欲のいななきに駆り立てられるな。主は恐るべき者であり、富める権力者であっても、誰もこれに逆らうことはできない。主は天の裁きを投げつける(詩篇75:9)。

Caput XVI

第XVI章PL 14, 752D
1

Divites, ut quiescant a flagitiis, ac Domino confiteantur, impellit. Quomodo ipsis dicatur Orate et reddite; quidve orationem ac dona Deo commendet? Denique memorata verba etiam pauperibus accommodantur, et quis a Deo recedat, ostenditur.

PL 14, 752D

彼は富者を、悪行をやめ、主を告白するよう促す。富者に「祈れ、そして返せ」とどのように言われるのか。何が祈りと贈り物を神に推奨するのか。さらに、前に述べられた言葉は貧者にも当てはめられ、誰が神から離れるかが示される。

2

66. Bonum est ut jam quiescatis, et a flagitiis feriantes revereamini Domini potestatem. Ideo dictum est parricidae Cain: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) , ut modum peccato suo poneret. Cogitationes vestrae confiteantur Domino. Non dicatis: Non peccavimus.

PL 14, 752D

66. 諸君がもう休み、悪行から離れて、主の力を畏れるのはよいことである。それゆえ、近親殺しのカインに言われた。「汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。自らの罪に限度を置かせるためである。諸君の思いが主に告白するように。「我々は罪を犯していない」と言ってはならない。

3

Dixit Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4) , addidit tamen: Sed non in hoc justificatus sum. Et vos etiamsi nihil estis conscii, confitemini tamen Domino, ne quid sit quod vos praetereat.

PL 14, 753A

パウロは言った。「たとえ私は何も自分に思い当たることがなくとも」(一コリント4:4)。だが彼は付け加えた。「しかし、それによって私が義とされているのではない」。諸君もまた、何も思い当たることがなくとも、主に告白せよ。諸君の気づかぬものが何もないように。

4

Etenim qui confitetur Dominum, et reliquias cogitationis adhibuerit ad confessionem, diem festum mentis celebrabit arcano (Psal. LXXV, 11) , et epulabitur non in fermento malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis.

PL 14, 753A

主を告白し、思いの残りをも告白のために用いる者は、精神の祝日を秘めた所で祝い(詩篇75:11)、悪意と邪悪のパン種によってではなく、純粋さと真実の種なしパンによって宴を張るからである。

5

67. Itaque in conclusione conversus ad vos Propheta dicit: Orate, et reddite Domino Deo vestro (Ibid., 12) , id est: Nolite dissimulare, divites, dies instat, orate pro peccatis vestris, reddite pro beneficiis quae habetis munera.

PL 14, 753B

67. こうして結びにあたり、預言者は諸君に向き直って言う。「汝らの神である主に祈り、そして返せ」(詩篇75:12)。すなわち、富者たちよ、見過ごすな、日は迫っている、自分の罪のために祈れ、受けている恵みの返礼として贈り物を返せ、ということである。

6

Ab ipso accepistis quod offeratis: ipsius est quod ei solvitis. Dona, inquit (I Paral. XXIX, 14) , mea, et data mea, hoc est, quae offertis mihi dona, data sunt mea: ego ea dedi vobis atque donavi.

PL 14, 753B

諸君は、捧げるものを神自身から受け取った。諸君が神に支払うものは、神自身のものである。「私の贈り物、私の賜物」と彼は言う(歴代誌上29:14)。すなわち、諸君が私に捧げる贈り物は私の賜物であり、私がそれを諸君に与え、授けたのである。

7

Denique Propheta ait: Bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2) , ideo tua tibi offero, quoniam nihil habeo quod non dedisti. Fides est quae dona conciliat, humilitas est quae oblata commendat.

PL 14, 753B

そして預言者は言う。「汝は私の善きものを必要としない」(詩篇15:2)。それゆえ私は、汝のものを汝に捧げる。汝が与えなかったものを、私は何も持たないからである。贈り物を〔神に〕受け入れさせるのは信仰であり、捧げ物を推奨するのは謙遜である。

8

Fide Abel plurimam hostiam obtulit Deo: super Cain fratris munera placuit munus Abel, quia fide vicit. Nam unde pauperis hostia magis, quam divitis placet?

PL 14, 753B

信仰によって、アベルはいっそう大いなる犠牲を神に捧げた。兄弟カインの贈り物にまさって、アベルの贈り物が喜ばれた。信仰によって勝ったからである。そもそも、富者の犠牲よりも貧者の犠牲がいっそう喜ばれるのは、何によるのか。

9

Quia pauper fide ditior est, sobrietate locupletior; et cum sit pauper, ex illis est de quibus dicitur: Tibi offerent reges munera (Ps. LXVII, 30) .

PL 14, 753C

貧者は信仰においていっそう富み、節度においていっそう豊かだからである。貧しくあっても、彼は、次のように言われる者たちの一人である。「王たちは汝に贈り物を捧げるであろう」(詩篇67:30)。

10

Non enim purpuratis offerentibus, sed motus proprios regentibus Dominus Jesus delectatur, qui corporali lasciviae mentis dominentur imperio. Orate ergo, divites! Non habetis in operibus quod placeat.

PL 14, 753C

主イエスは、紫衣をまとって捧げる者たちではなく、自らの衝動を御し、精神の支配によって体の放縦に打ち勝つ者たちを喜ぶからである。だから富者たちよ、祈れ。諸君には、行いのうちに、喜ばれるものがない。

11

Orate pro peccatis vestris atque flagitiis, et reddite Domino Deo vestro munera. Reddite in paupere, in egeno solvite, in illo inope fenerate, quem placare propter vestra flagitia aliter non potestis. Quem ultorem timetis, facite debitorem.

PL 14, 753C

自分の罪と悪行のために祈り、諸君の神である主に贈り物を返せ。貧者において返し、窮乏者において支払い、あの乏しい者に貸せ。そうでなければ、諸君の悪行のゆえに、諸君は主をなだめることができない〔quem は主を指すと取った〕。復讐者として恐れている者を、債務者とせよ。

12

Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos; quoniam meae sunt omnes ferae silvarum (Psal. XLVIII, 9 et 10) . Quidquid obtuleritis, inquit, meum est, quia totus orbis meus est.

PL 14, 753C

「私は汝の家から子牛を、汝の群れから雄山羊を受けない。森の獣はすべて私のものだからである」(詩篇48:9-10〔底本は XLVIII。引かれた句は詩篇49:9-10 にあたり、その誤りか。次の Ibid. も同じ〕)。諸君が何を捧げようと、それは私のものである。全世界が私のものだからである、と彼は言う。

13

Non exigo quae mea sunt: est quod de vestro mihi possitis offerre, studium devotionis et fidei. Non sacrificiorum ambitione delector: tantummodo, o homo, immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ibid., 14) .

PL 14, 753D

私は、私のものである物を求めない。諸君のもののうち、私に捧げうるものがある。熱意ある献身と信仰である。私は犠牲を飾り立てることを喜ばない。「ただ、人よ、神に賛美の犠牲を捧げ、いと高き者に汝の誓いを果たせ」(詩篇48:14)。

14

68. Aut certe, si placet, sic accipiamus. Quoniam dixit obdormisse somnum suum divites, increpationes praemisit Domini in eos, terrorem subtexuit, potentiam praedicavit, cui nec divites resistant; conversus ad universos ait: Divites dormitent, divites increpentur: vos orate, et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus affertis munera (Ps. LXXV, 12) , id est, gratias agite, pauperes, quia non est personarum acceptor Deus.

PL 14, 754A

68. あるいは、よければ、こう解しよう。富者たちが自分の眠りを眠ったと言ったのちに、〔預言者は〕主の彼らに対する叱責を先に述べ、恐れを織り込み、権能を宣べ、富者でさえそれに逆らえないとした。そして皆に向き直って言う。「富者は眠れ、富者は叱責されよ。だが汝らは祈れ。主の周りにあって贈り物を携える汝らは皆、汝らの神である主に返せ」(詩篇75:12)。すなわち、貧者たちよ、感謝せよ、神は人を偏り見ないからである、ということである。

15

Illi divitias struant, condant pecuniam, auri aggerent et argenti thesauros: vos orate, qui aliud non habetis: vos orate, quia hoc solum habetis, quod est auro pretiosius et argento.

PL 14, 754A

あの者たちは富を築き、銭を蓄え、金と銀の宝を積み上げよ。諸君は祈れ、ほかに何も持たない者として。諸君は祈れ、金や銀より貴いこれだけを持つのだから。

16

Vos reddite munera qui a Domino non receditis, qui estis in circuitu; quoniam qui eratis longe, facti estis prope. Qui autem prope sibi videntur esse per divitias ac potentiam, longe facti sunt propter avaritiam.

PL 14, 754A

主から離れずに周りにいる諸君は、贈り物を返せ。遠くにいた諸君は、近くなったからである。だが、富と権力によって自分が近いと思っている者たちは、貪欲のゆえに遠くなった。

17

Nemo enim foris est, nisi quem culpa excluserit, ut ejecit Adam de paradiso, et exclusit Evam. Nemo longe, nisi quem flagitia propria relegaverint.

PL 14, 754B

罪責が閉め出した者のほかには、誰も外にはいないからである。アダムを楽園から追い出し、エバを閉め出したとおりである。自分自身の悪行が遠ざけた者のほかには、誰も遠くはない。

18

69. Ergo vos prope positi orate et reddite munera terribili, et ei qui aufert principum spiritum, terribili apud reges terrae (Ibid., 13) ; eo quod nullo redimatur divitis praemio, nullo inflectatur potentium supercilio, qui culpae pretia discriminat, qui quo plus alicui contulerit, eo plus exigit ab eo.

PL 14, 754B

69. それゆえ、近くに置かれた諸君は、恐るべき者に祈り、贈り物を返せ。君主たちの霊を取り去る者、地の王たちに恐れられる者に(詩篇25:13〔Ibid. は前の節の XXV を受ける。詩篇75篇のことか〕)。この者は、富者のいかなる報酬にも買い戻されず、権力者のいかなる威圧にも曲げられず、罪の代価を見分け、ある者により多くを与えたなら、それだけ多くをその者に求める。

19

Saul privato contulit regnum, sed quia mandatum non custodivit, et regnum amisit et spiritum. Multos reges gentium propter perfidiam fecit e populo patrum esse captivos.

PL 14, 754B

〔神は〕一私人であったサウルに王国を与えた。だが彼が命令を守らなかったので、王国も霊も失った。また、不信のゆえに、父祖たちの民から出た多くの王を、諸国民の捕虜とした〔gentium は captivos に係ると取った〕。

20

Et ut jam de proposita loquamur historia (III Reg. XIX) , qui Achab regem coelestibus ingratum beneficiis ita jussit occidi, ut a canibus ejus vulnera lamberentur.

PL 14, 754B

では、提示された物語そのものについて語ろう(列王記三19〔底本は XIX。ナボトの話は列王記三21章で、その誤りか〕)。〔主は〕天の恩恵に恩知らずであった王アハブを、その傷を犬になめられるように殺せと命じた。

21

Etenim quia pauperis vineam concupierat, nequaquam tantis opibus expletus imperii, infra omnem inopiam redactus est a Domino. Non qui vulnera ejus lavaret, inventus est, non qui corpus operiret. Defecit circa eum hominum humanitas, canum successit asperitas. Dignos plane sui ministros funeris avarus invenit.

PL 14, 754C

アハブは貧者のブドウ畑を欲したため、あれほどの支配の富に満ちていながら、主によって、あらゆる窮乏よりも下にまで落とされた。その傷を洗う者は見つからず、体を覆う者も見つからなかった。人間の人間らしさは彼のもとで尽き、犬の荒々しさが取って代わった。貪欲な者は、自分の葬りにまことにふさわしい奉仕者を見いだした。

Caput XVII

第XVII章PL 14, 754C
1

Cur Achab, cui Deus ob poenitentiam ejus promiserat veniam, tamen victus atque occisus fuerit: hujus rei duplex ratio: unde concluditur, etiam indignis promissa sua Deum servare.

PL 14, 754C

なぜアハブは、悔い改めのゆえに神が赦しを約束したのに、それでも敗れて殺されたのか。これには二重の理由がある。そこから、神は値しない者たちにも自らの約束を守ると結論される。

2

70. Hoc loco oritur illud quaestionis, quomodo legimus dixisse Dominum ad Eliam: Vidisti quemadmodum commotus est Achab a facie mea? Non inducam in diebus ejus mala, sed in diebus filii ejus inducam mala (III Reg. XXI, 29) .

PL 14, 754D

70. この箇所で、次の問いが生じる。主がエリヤに言ったと我々は読む。「アハブが私の前でどれほど心を打たれたかを、汝は見たか。私は彼の日々には災いをもたらさない。彼の子の日々に、災いをもたらす」(列王記三21:29)。これをどう解するか。

3

Aut quomodo dicimus quia valet apud Dominum poenitentia? Ecce rex commotus est ante faciem Domini, et ibat plorans, et conscidit vestimenta sua, et operuit se cilicio, et erat indutus sacco ex illo die quo interfecit Nabuthe Jezraelitam (Ibid., 27) ; ita ut Deum misericordia commoveret, et mutaret sententiam.

PL 14, 755A

あるいは、悔い改めが主のもとで力をもつと、どうして我々は言えようか。見よ、王は主の面前で心を打たれ、泣きながら歩み、衣を裂き、粗布で身を覆い、ナボトを、イズレエル人を殺したその日から、荒布をまとっていた(列王記三21:27)。神が慈しみに動かされて、判決を変えるほどであった。

4

Ergo aut poenitentia non valuit, nec inflexit Dominum misericordem, aut oraculum falsum est. Nam Achab et victus est et occisus (III Reg. XXII, 35) .

PL 14, 755A

それゆえ、悔い改めは力をもたず、憐れみ深い主を動かさなかったのか、あるいは託宣が偽りであったのか、どちらかである。アハブは敗れ、また殺されたのだから(列王記三22:35)。

5

71. Sed considera quia Jezabel habebat uxorem (III Reg. XX, 25) , cujus inflammabatur arbitrio, quae convertit cor ejus, et nimiis sacrilegiis exsecrabilem fecit; et hunc ergo ejus poenitentiae revocavit affectum.

PL 14, 755A

71. だが考えよ、彼にはイゼベルという妻がいた(列王記三20:25)〔底本は Jezabel habebat uxorem。「アハブはイゼベルという妻をもっていた」と解した〕。彼はその意向に燃え立たされ、彼女は彼の心を転じ、あまたの冒瀆によって彼を忌まわしい者とした。そのため彼女は、彼のこの悔い改めの心情をも呼び戻した〔hunc… revocavit affectum の取り方は定かでない〕。

6

Dominus autem non potest mutabilis aestimari, sed confessionis immemori non putavit esse servandum, quod promiserat confitenti. 72. Accipe aliud verius: et indigno servavit Dominus tenorem sententiae suae, sed beneficia circa se divina ipse non tenuit.

PL 14, 755A

だが主が変わりやすい者と見なされることはありえない。主は、告白を忘れた者には、告白した者に約束したことを守るべきではないと考えたのである。72. もう一つの、より真実な説明を受け取れ。主は、値しない者にも、自らの判決の趣旨を守った。だが、自分に対する神の恩恵を、アハブ自身は守らなかった。

7

Intulerat bellum rex Syriae: victus est, et servatus ad veniam: captivus quoque libertate donatus, et remissus ad regnum est. Quod fuit divinae sententiae, non solum evasit Achab, sed etiam triumphavit: quod ipsius ignaviae, hostem sibi a quo vinceretur, armavit.

PL 14, 755B

シリアの王が戦いを仕掛けた。この王は敗れ、赦されるべく生かされ、捕虜となっていたのに自由を与えられ、王国へ送り返された。神の判決に属することについては、アハブは逃れたばかりか、勝利さえ収めた。だが彼自身の怠慢に属することについては、彼は自分を打ち負かす敵を、自分に対して武装させた。

8

Et certe fuerat monitus a propheta dicente: Cognosce et vide quid facias (III Reg. XXI, 22) .

PL 14, 755B

しかも彼は確かに、預言者によって警告されていた。「よく知り、自分が何をするか見よ」(列王記三21:22〔底本は XXI。シリア王との戦いは列王記三20章の話で、その誤りか〕)。

9

Monitus, inquam, erat, eo quod Syriae regis pueris deberetur coelestis gratiae auxilium, quoniam dixisset: Deus montium, Deus Israel, et non Deus Baal: propter hoc, inquit, obtinuerunt pro nobis.

PL 14, 756A

警告されていた、と私は言う。シリア王の僕たちのゆえに〔pueris を原因の奪格と取った〕、〔イスラエルに〕天の恩寵の助けが負われていたからであり、彼らが「〔主は〕山々の神、イスラエルの神であって、バアルの神ではない」と言ったからである。「このゆえに、彼らは我々に勝った」と彼らは言う〔底本の構文は崩れているらしく、字義どおりに訳した〕。

10

Et ideo, inquit, si non plene obtinuerimus eos, in locum Syriae regis satrapas constitue (Ibid., 23) ; ut virtutem illis et potentiam regis auferret. Denique primo congressu vicit, ut fugaret hostem: secundo vicit, quando captum imperio suo reddidit.

PL 14, 756A

「それゆえ、もし我々が彼らに十分に勝てなかったなら、シリア王の代わりに総督たちを立てよ」と彼は言う(列王記三21:23〔前の節の誤った引照 XXI を受ける。20章のことか〕)。それは、王の力と権勢を彼らから取り去るためであった。実際、最初の交戦では、敵を敗走させるために勝ち、二度目には、捕らえた〔王〕を自分の支配のもとに戻したときに勝った。

11

Qua causa vincendi ejus evidens resultavit oraculum, dicente uno ex filiis prophetarum ad proximum suum: Occide me. Et noluit homo occidere eum. Et dixit: Eo quod non obedisti verbo Domini, ecce tu recedis a me, et interficiet te leo.

PL 14, 756A

このことのゆえに、彼の勝利をめぐって、明白な託宣が響き渡った。預言者の子らの一人が隣人に言ったのである。「私を殺せ」。だがその人は彼を殺そうとしなかった。すると彼は言った。「汝は主の言葉に従わなかったので、見よ、汝は私から離れ、獅子が汝を殺す」。

12

Et recessit ab eo, et invenit eum leo, et interfecit eum (Ibid., 35 et seq.). Et post hoc alius propheta astitit ante regem Israel, et dixit ad eum: Haec dicit Dominus, Quoniam dimisisti tu virum exterminationis de manu tua, ecce anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius.

PL 14, 756A

その人が彼から離れると、獅子が彼を見つけて殺した(列王記三21:35以下〔Ibid. は XXI を受ける。20章のことか〕)。そののち、別の預言者がイスラエルの王の前に立ち、彼に言った。「主はこう言う。汝は滅びに定めた男を、汝の手から逃がしたので、見よ、汝の命は彼の命の代わり、汝の民は彼の民の代わりとなる」。

13

73. Liquet igitur his oraculis quod Dominus etiam circa indignos promissa sua servet; sed impios aut stultitia sua opprimi, aut alia praevaricatione damnari, etiamsi primae praevaricationis laqueos evaserint.

PL 14, 756B

73. したがって、これらの託宣から明らかである。主は、値しない者にも自らの約束を守る。だが不敬な者は、自らの愚かさによって押しつぶされるか、あるいは別の背反によって断罪される。たとえ最初の背反の罠を逃れたとしても。

14

Sed oportet nos taliter agere, ut digni bono opere, omnipotentis Dei promissa accipere mereamur.

PL 14, 756B

だが我々は、善き行いによって値する者となり、全能の神の約束を受けるにふさわしくされるよう、そのように行動しなければならない。