Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 14, 597AAd virtutum disciplinam, passionesque coercendas necessarium esse sermonem prudentem, ac mentem rationi intentam; itemque rationem licet omnino concupiscentiam exscindere nequeat, posse tamen vel gravissimis motibus moderari.
PL 14, 597A徳の訓練と情念の抑制には、思慮ある言葉と、理性に向けられた精神が必要であること。また、理性は欲望をまったく断ち切ることはできないが、きわめて激しい動きをも和らげうること。
1. Necessarius ad disciplinam bonus omnibus sermo, plenus prudentiae; et mens rationi intenta praecurrit virtutibus, passiones coercet. Docibilis enim virtus. Denique studio et discendo acquiritur, dissimulando amittitur.
PL 14, 597A1. 訓練のためには、思慮に満ちた善い言葉がすべての人に必要である。理性に向けられた精神は徳に先立って進み、情念を抑える。徳は学びうるものだからである。実に、徳は努力と学びによって得られ、怠ることによって失われる。
Alioquin nisi sermo bonus necessarius esset ad correctionem, numquam Lex diceret: Non adulterabis (Exod. XX, 14) .
PL 14, 598Aさもなければ、矯正のために善い言葉が必要でないなら、律法は決して「姦淫するな」(出エジプト記20:14)とは言わなかったであろう。
Sed quia nudus sermo ad monendum utilis, ad persuadendum infirmus est, ideo adhibenda est rationis rectae consideratio; ut quod sermo bonus praescripserit, ratio plenius tractata persuadeat.
PL 14, 598Aだが、飾りのない言葉は、戒めには役立つが、説得には力が弱いので、正しい理性の考察を加えねばならない。善い言葉が命じたことを、いっそう十分に論じられた理性が説得するためである。
Non enim servili ad obediendum constringimur necessitate, sed voluntate arbitra, sive ad virtutem propendemus, sive ad culpam inclinamur. Et ideo nos aut liber affectus ad errorem trahit, aut voluntas revocat, rationem secuta.
PL 14, 598A我々は、奴隷のような必然によって服従へと縛られているのではなく、裁定する意志によって、徳へ傾くにせよ、過ちへ傾くにせよ、傾くのである。それゆえ、自由な情動が我々を誤りへ引くか、理性に従った意志が呼び戻すかである。
Passio autem gravissima culpae concupiscentia est, quam ratio emollit et comprimit. Emollire enim potest, eradicare non potest; quoniam animus qui est rationis capax, non est suarum passionum dominus, sed repressor.
PL 14, 599Aところで、過ちの最も重い情念は欲望であり、理性はこれを和らげ、抑える。和らげることはできるが、根こそぎにはできない。理性を受け入れうる心は、自分の情念の主人ではなく、それを抑える者だからである。
Neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur: sed ut ratione se temperet, indignationem cohibeat, a puniendo se revocet; sicut et Propheta nos docet dicens: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) .
PL 14, 599A怒りっぽい者が怒らないということはありえない。だが、理性によって自らを抑え、憤りを制し、罰することから身を引き戻すことはできる。預言者も我々にこう教えている。「怒れ、だが罪を犯すな」(詩篇4:5)。
Concessit quod naturae est: negavit quod culpae est. 2. Omnis itaque temperantia ex aliis, non ex se originem sumit, ideoque secunda est. Nam aut de naturalibus suscipitur, aut de utilibus. Itaque aut naturalia temperat, aut utilitatis assertor est.
PL 14, 599Aその言葉は、本性に属することを許し、過ちに属することを禁じた。2. こうして、あらゆる節制は、他のものから起こり、自らからは起こらない。それゆえ第二のものである。それは、自然なものから受け取られるか、有益なものから受け取られるかだからである。ゆえに、節制は自然なものを抑えるか、有益さを主張するかである。
Denique non ibi excidit concupiscentiam: sed facit ne concupiscentiae serviamus. Quis enim tantus, ut corporalem motum possit auferre, nisi solus ille qui potuit de infructuosa ficulnea dicere, hoc est malitia Judaeorum: Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam.
PL 14, 599B実際、節制はそこで欲望を断ち切るのではなく、我々が欲望に仕えないようにするのである。体の動きを取り去りうるほどの者が、誰かいようか。実らないイチジクの木——これはユダヤ人の悪意のことである——について、こう言いえたただ一人の者のほかには。「見よ、私がこのイチジクの木に実を求めて来て三年になるが、見つからない。だから、それを切り倒せ。」
Cui respondit servus: Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris; et siquidem fructum fecerit: sin autem, in futurum succides illam (Luc. XIII, 7 et seq.) .
PL 14, 599Bそれに僕は答えた。「今年もこれを放っておけ。その周りを掘り、肥やしの籠を入れよう。もし実を結べば、それでよし。そうでなければ、将来これを切り倒せ」(ルカ13:7以下)。
Merito ad Dominum retulit, quia exscindendae temporalis prolapsionis potestatem sibi ipse vindicare non poterat: sed Domino reservabat.
PL 14, 599B彼が主に報告したのは当然である。一時的な転落を断ち切る権限を、自分では主張できず、主に委ねていたからである。
3. Denique quem de hominibus meliorem et fortiorem assumemus, quam sanctum David, qui sibi cupiditatem qua concupierat aquam de lacu Bethlehem, hostili interclusam exercitu, auferre non potuit, potuit mitigare?
PL 14, 599C3. 実に、人間の中から、聖なるダビデよりすぐれた強い者として、誰を取り上げられようか。彼は、ベツレヘムの貯水池の水を欲した欲求が、敵軍に遮られていたため、取り去ることはできなかったが、和らげることはできた。
Nam cum aliis utique defuisse non inveniamus, id est, tanto exercitus numero, cum utique multo minus regi deesse potuerit ex caeteris fontibus aqua; irrationabilem quamdam concupiscentiam passus, desideravit eam quae hostium erat circumfusione vallata, unde sine maximo periculo non facile potuisset deferri.
PL 14, 599Cというのは、他の者たちには〔水が〕欠けていたとは見いだされないのに——すなわち、それほど多数の軍勢であるのに——まして王には、ほかの泉から水が欠けることなど、はるかにありえなかったからである。それでも彼は、ある不合理な欲望に襲われて、敵に周りを取り囲まれて塞がれた水を望んだ。その水は、きわめて大きな危険なしには、容易に運んでこられなかったはずである。
Itaque ait: Quis mihi dabit potum de lacu qui est in Bethlehem ad portam (II Reg. XXIII, 15) ?
PL 14, 599Cそこで彼は言った。「誰が私に、門のそばにあるベツレヘムの貯水池の水を飲ませてくれるだろうか」(サムエル記下23:15)。
Et cum essent reperti tres viri qui hostium castra praeciderent, et deferrent aquam quam summo desiderio desiderasset, cognoscens quod periculo alieno aqua sibi eadem constitisset, profudit illam Domino (Ibid.) , ne sanguinem illorum qui eam detulerant, bibere videretur.
PL 14, 599Cそして、敵の陣営を突き破って、彼がこの上なく望んだ水を運んでくる三人の男が見いだされたとき、彼は、その水が他人の危険によって自分のものになったと知って、それを主に注ぎ出した(サムエル記下23:15)。それを運んだ者たちの血を飲むと見えないようにするためである。
Quae res indicio est quod concupiscentia quidem rationem praeveniat sed ratio cupiditati resistat. Humanum itaque passus est David, ut irrationabiliter concupisceret: sed illud laudabile, quod irrationabilem concupiscentiam rationabiliter parato fraudavit remedio.
PL 14, 600Aこのことは、欲望が理性に先んじはするが、理性が欲求に抵抗することの証しである。ダビデは、不合理に欲するという人間的なことを被った。だが称えるべきは、その不合理な欲望を、理にかなって用意された手当てによって出し抜いたことである。
Dum laudo viros qui erubuerunt desiderium sui regis, et maluerunt finem ejus verecundiae vel periculo propriae salutis afferre: plus laudo eum qui erubuit in suo desiderio alienum periculum, et aquam dubiae sortis pretio quaesitam, sanguini comparavit: simul quasi repressa victor cupiditate profudit aquam Domino; ut ostenderet quod concupiscentiam suam verbi consolatione restingueret.
PL 14, 600A私は、自分たちの王の望み〔が満たされないこと〕を恥じ、自分たちの身の安全を危険にさらしてでも、王の恥じらいに終わりをもたらすことを選んだ男たちを称える〔ejus verecundiae を「王の恥じらい」と取り、vel を「…してでも」と解した〕。だが、それ以上に称えるのは、自分の望みの中で他人の危険を恥じ、不確かな運命の代価で求められた水を血になぞらえた者である。同時に、欲望を抑え込んだ勝者のように、水を主に注ぎ出した。言葉による慰めによって、自分の欲望を消し止めたことを示すためである。
4. Potest igitur mens sobria impressiones refrenare ac reprimere quamvis gravium passionum, et fervorem omnem cupiditatis flagrantissimae refrigerare, derivare alio motus, et rectae rationis tractatione despuere passiones.
PL 14, 600B4. こうして、節度ある精神は、どれほど重い情念の圧力をも抑え、押さえ込むことができ、最も燃え盛る欲求の熱をすべて冷まし、動きを別の方へ逸らし、正しい理性の取り扱いによって情念を吐き捨てることができる。
Etenim cum Deus hominem constitueret, et in eo mores sensusque plantaret, tunc motibus ejus imposuit regale mentis imperium; ut omnes sensus motusque hominis, ejus vigore ac potestate regerentur.
PL 14, 600B実に、神が人間を造り、その中に気質と感覚を植えたとき、そのとき神は、その動きの上に精神の王のような支配を置いた。人間のあらゆる感覚と動きが、その精神の力と権能によって治められるためである。
Adjunxit ad gratiam creaturae, ut mentem ipsam divinis informaret praeceptis, et sapientiae instrueret disciplinis, quibus et cavenda praenosceret, et eligenda cognosceret.
PL 14, 600B神は、創造の恩寵に加えて、精神そのものを神の戒めによって形づくり、知恵の教えによって教え込んだ。それによって、避けるべきことを前もって知り、選ぶべきことを知るようにである。
Mens igitur recta ratione tenens disciplinam sapientiae, ut divina ac humana cognoscat, eruditur in Lege per quam discit quas sibi subjicere debeat passiones.
PL 14, 600Bそれゆえ、精神は、正しい理性によって知恵の教えを保ち、神のことも人間のことも知るようになり、律法において教えられる。その律法によって、どの情念を自分に服させるべきかを学ぶのである。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 14, 600CPassionibus tum animi, tum corporis moderari temperantiam: cujus effectus patriarcharum demonstrantur exemplis, ac deinde rationis dignitate commendata, eamdem temperantiam divino praecepto muniri Sanctus ostendit:
PL 14, 600C節制は、心の情念をも体の情念をも治めること。その効果は族長たちの例によって示されること。さらに、理性の尊さが称えられたうえで、この節制が神の戒めによって固められていることを、聖人〔要約の書き手が著者アンブロシウスを指して言う〕が示すこと:
5. Passionum autem velut duces sunt naturales delectatio et dolor, quas sequuntur caeterae. Illae enim complectuntur universas, quarum utraque non solum corporis, sed etiam secundum animam passiones sunt.
PL 14, 600C5. ところで、情念の導き手のようなものは、自然な喜びと苦痛であり、他の情念はそれらに従う。その二つがすべての情念を包んでおり、どちらも、体の情念であるだけでなく、魂にかかわる情念でもある。
Et quia diximus subesse his alias passiones, ante delectationem concupiscentia, post delectationem gratulatio est: ante dolorem autem est timor, post dolorem tristitia. Commotio autem animi communis passio, et delectationis et doloris est.
PL 14, 601Aそして、これらの下に他の情念があると我々は言ったので、喜びの前には欲望があり、喜びの後には歓喜がある。苦痛の前には恐れがあり、苦痛の後には悲しみがある。心の動揺は、喜びと苦痛の両方に共通の情念である。
Transcurram alias, id est, superbiam, avaritiam, ambitionem, contentionem, invidiam, quae sunt secundum animam passiones: transcurram etiam inexplebilem vorandi libidinem, effusionemque luxuriae atque lasciviae, quae vitia nexa sunt corpori, et secundum illud operantur.
PL 14, 601A他の情念、すなわち高慢、貪欲、野心、争い、嫉妬——これらは魂にかかわる情念である——は、さっと通り過ぎることにする。また、貪り食うことへの飽くなき欲情、放蕩と淫蕩のあふれ出しも通り過ぎる。それらは体に結びついた悪徳であり、体に従って働く。
Meritoque temperantia quam maxime istarum passionum restinguit ardorem, quae primum sobrietate atque moderamine animum temperat, mentem informat; deinde etiam deliciarum abstinentia restringit habenas corporalis ferocitatis.
PL 14, 601A節制は当然、これらの情念の熱を、とりわけよく消し止める。節制はまず節度と抑制によって心を整え、精神を形づくり、次に、享楽を慎むことによって、体の荒々しさの手綱を引き締める。
Ideo Lex recidit ciborum licentiam (Levit. XI, 4 et seq.) , epularum copias, non solum ut resecaret luxuriam: verum etiam ut inhibentis contemplatione praecepti viam tractationi rationis aperiret, quae irritamenta gulae caeterasque recideret cupiditates, corporeas passiones motusque cohiberet.
PL 14, 601Aそのため律法は、食物の自由(レビ記11:4以下)や饗宴の豊かさを切り詰めた。贅沢を削るためだけでなく、禁じる戒めを見つめさせることで、理性の考察に道を開き、その理性が暴食の誘因とその他の欲望を断ち、体の情念と動きを抑えるようにするためでもある。
Temperantia est igitur correctionis praevia, disciplinae magistra. 6. Ab hac profectus Jacob sanctus, primatus a fratre quos non habebat (Gen. XXV, 33) , accepit; ejusque praelatus assensu docuit in reliquum intemperantes proprio sibi viles esse judicio.
PL 14, 601Bそれゆえ、節制は矯正に先立つものであり、訓育の師である。6. これによって進んだ聖なるヤコブは、兄から、自分に無かった長子としての優位を受け取った(創世記25:33)。そして兄の同意によって優先されたとき、放縦な者たちが自分自身の判断で自分を卑しめることを、後の世に教えた。
Ab hac profectus Joseph, et calorem juventutis edomuit, et tentatum adulterinis animum illecebris, rectae rationis inductione firmavit.
PL 14, 601Bこれによって進んだヨセフは、若さの熱を押さえ込み、姦通の誘惑に試みられた心を、正しい理性の導きによって固めた。
Denique quamvis fortis esset et validus, tamen tractatu rationis fulcire se maluit dicens uxori domini sui: Si Dominus meus non scit praeter me aliquid in domo sua, et omnia quaecumque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te quae uxor illius es: et quomodo faciam verbum hoc malum, et peccabo coram Deo (Gen. XXIX, 8 et 9) ?
PL 14, 601B実際、彼は強く力があったが、それでも理性の考察によって自分を支えようとし、主人の妻にこう言った。「もし私の主人が、私のほかには家の中の何も知らず、持っているものすべてを私の手に渡し、汝を除いては、私から何も取り上げられていないなら——汝は彼の妻だからである——どうして私がこの悪事を行い、神の前に罪を犯せようか」(創世記29:8,9)〔底本は 29。39 の誤りか〕。
Haec est igitur rectae rationis tractatio quam Graeci λογισμὸν nuncupant, qua mens sapientiae intenta solidatur.
PL 14, 601Cこれこそ、ギリシア人がロギスモン(理性)と呼ぶ、正しい理性の考察であり、これによって知恵に向けられた精神は堅固にされる。
Pulchra enim ratio, quod nec beneficiis domini esse deberet ingratus, nec occultum posset esse peccatum. quod, Deo teste, committeret, quem latere non posset. 7. Bona igitur ratio, quae et hostilem plerumque affectum exuit, et dolorem injuriae sequestrat.
PL 14, 601C実に、見事な理性である。主人の恩恵に対して恩知らずであるべきではなく、また、神を証人として犯される罪は、その神から隠れることができない以上、隠れた罪でありえないというのだから〔底本は peccatum の後に句点を置くが、quod 以下を続けて読んだ〕。7. ゆえに、敵意をも多くの場合脱ぎ捨てさせ、侮辱の痛みを遠ざけるのは、善い理性である。
Denique et in acie plerumque victorem mitigat, et ferituri mucronem retardat, et rogantem morti eripit; eo quod subjectis parcere justa ratio persuadeat.
PL 14, 601C実際、戦場でも多くの場合、勝者を和らげ、討ちかかろうとする者の剣先を鈍らせ、願う者を死から救い出す。服した者を容赦せよと、正しい理性が説くからである。
Nam de excludendo vel mitigando injuriae dolore quis melior magister, quam patriarcha Jacob, qui proprios coarguens filios Simeon et Levi ait: Odiosum me fecistis, ita ut saevus videar (Gen. XXXIV, 30) .
PL 14, 601D侮辱の痛みを締め出し、和らげることについて、族長ヤコブにまさる師が誰かいようか。彼は自分の息子たち、シメオンとレビを咎めて言った。「汝らは私を憎まれ者にし、私が残酷に見えるほどにした」(創世記34:30)。
Et utique ulti fuerant sororis injuriam, quae contra instituta patria violato fuerat pudore temerata; nec potuit Jacob, praeceptor disciplinae, custos pudoris, stuprum probare commissum: sed maluit insolentes ratione cohiberi, sciens quod indignationem ratio temperare posset.
PL 14, 601D確かに彼らは、父祖の定めに反して貞操を汚され辱められた妹への侮辱の仇を討ったのである。そして、訓育の教師であり、慎みの守り手であるヤコブは、行われた凌辱を是認することはできなかったが、横暴な者たちが理性によって抑えられることを望んだ。理性が憤りを和らげうることを知っていたからである。
8. Temperantia est igitur quae resecat cupiditates. Hanc primis hominibus tenendam mandavit Deus dicens: De fructu autem ligni quod est in medio paradisi non edetis, neque tangetis illud, ne moriamini (Gen., II, 17) Et quia non est retenta, ideo transgressores virtutis egregiae paradisi exsules facti sunt, et immortalitatis exsortes. Hanc Lex docet, et universorum infundit affectibus (Exod. XX, 4, et alibi) .
PL 14, 602A8. 節制とは、欲望を切り詰めるものである。神は最初の人間たちにこれを守るよう命じて言った。「だが、楽園の中央にある木の実は、食べてはならない。それに触れてもならない。死なないためである」(創世記2:17)。そして、それが守られなかったため、すぐれた徳の違反者たちは楽園から追放された者となり、不死を失った。律法はこれを教え、すべての人の情動に注ぎ込む(出エジプト記20:4ほか)。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 14, 602ATemperantiam, sapientiam, et disciplinam a Domino doceri; quod sequitur ad studium cohortatio: item culpam nostram ascribendam esse soli nostrae voluntati, qua vel peccato vel justitiae servimus; ac demum utra servitus utri praeferenda videatur?
PL 14, 602A節制と知恵と教えは主によって教えられること。それに続く努力への勧め。また、我々の過ちは、我々の意志のみに帰すべきであり、その意志によって我々は罪に仕えるか正義に仕えるかであること。そして最後に、どちらの隷属がどちらにまさると見えるか。
9. Docere autem Dominum eam, et sapientiam, et disciplinam Scriptura testatur. De temperantia in Lege (Exod. XX, 4, et alibi) : de caeteris in libro Job, in quo scriptum est: Nonne Dominus est qui docet intellectum et disciplinam (Job XXXIII, 16) ?
PL 14, 602B9. ところで、主がこれを、すなわち節制を、また知恵と教えを教えることは、聖書が証言している。節制については律法に(出エジプト記20:4ほか)、その他については、ヨブ記に、こう書かれている。「主こそ、理解と教えを教える者ではないか」(ヨブ記33:16)。
Et in Evangelio Dominus ipse ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29) Et alibi ad discipulos ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) . Unde autem discipuli dicti?
PL 14, 602Bまた、福音書では主自身が言う。「私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者である」(マタイ11:29)。また別のところで弟子たちにこう言う。「行って、諸国民をすべて教え、父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。では、弟子たちは何によってそう呼ばれたのか。
Aut quid aliud a Christo nisi virtutum operari praecepta discebant? Denique David ait: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. CX, 10) .
PL 14, 602B彼らは、キリストから、徳の戒めを行うことのほか、何を学んでいたというのか。さらにダビデは言う。「来たれ、子らよ、私に聞け。主への畏れを、私は汝らに教えよう」(詩篇110:10)〔底本は 110:10 とするが、これは次の「知恵の始めは主への畏れ」の箇所。引用は 33:12〕。
Utique timor Dei de numero virtutum est; quia initium sapientiae timor Domini, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, sed obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 17 et 18) .
PL 14, 602C神への畏れは徳の数に入る。主への畏れが知恵の初めだからである。それによって敬虔な教えの型が採り入れられる。それについてパウロは言う。「神に感謝する。汝らは罪の奴隷であったが、汝らが引き渡されたその教えの型に、心から従った。そして罪から解放されて、正義の奴隷となった」(ローマ6:17,18)。
Doctrina igitur facit ut possimus pervenire ad justitiam. Potest igitur acquiri justitia discendo. Intendamus igitur studio in formam Evangelicae doctrinae.
PL 14, 602Cゆえに、教えは、我々を正義にまで到達させる。ゆえに、正義は学ぶことによって獲得されうる。それゆえ、福音の教えの型に向けて、努力を傾けよう。
Minimum studii plerumque pro maximo habetur In studio enim sunt omnia, per quod adhibetur obedientia, quae in utramlibet partem propenderit, aut culpam adjungit, aut gratiam. Haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec nos in Adam secundo ad vitam vocavit.
PL 14, 602C最小の努力が最大のものと見なされることも多い〔底本はここに句点がない〕。万事は努力にかかっているからである。努力によって従順がもたらされ、その従順は、どちらの側へ傾くにせよ、過ちを加えるか、恩寵を加えるかである。これ〔従順〕は、最初のアダムにおいて我々を死へと引き、第二のアダムにおいて我々を命へと呼んだ。
10. Non est quod cuiquam nostram ascribamus aerumnam, nisi nostrae voluntati. Nemo tenetur ad culpam, nisi voluntate propria deflexerit. Non habent crimen quae inseruntur reluctantibus: voluntaria tantum commissa sequitur delictorum invidia, quod in alios derivemus.
PL 14, 602D10. 我々の苦難を、自分の意志以外の誰かに帰す理由はない。自分の意志で逸れたのでなければ、誰も過ちに縛られることはない。抗う者に押しつけられたことは罪責を持たない。罪過への非難は、自発的に犯されたことにだけ伴うのであって、それを我々が他人に転嫁することはできない〔quod in alios derivemus は解しにくい。冒頭の「誰かに帰す理由はない」を受けて、転嫁の余地がないの意に取った〕。
Voluntarium sibi militem elegit Christus, voluntarium servum sibi diabolus auctionatur. Neminem jugo servitutis astrictum possidet, nisi se prius peccatorum aere ei vendiderit. Quid carnem quasi infirmam accusamus?
PL 14, 602Dキリストは自発的な兵士を自分のために選び、悪魔は自発的な奴隷を自分のために競りで買う〔auctionatur は本来「競売にかける」の意だが、続く「自らを悪魔に売った」に合わせて「競りで買う」と取った〕。悪魔は、まず罪という銭で自らを売った者でなければ、誰をも隷属のくびきに縛りつけて所有することはない。なぜ我々は、肉を弱いものであるかのように責めるのか。
Membra nostra arma sunt iniquitatis, et arma justitiae. Vidisti pauperem injuriam accipientem, protexisti eum; membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab injuria vindicasti. Vidisti egenum, donasti eum muneribus, dextera tua mortem a tuo pectore repulisti.
PL 14, 603A我々の肢体は不義の武器であり、また正義の武器でもある。あなたは、貧しい者が不当な扱いを受けているのを見て、彼を守った。あなたの肢体は敬虔の武器であり、それによって貧しい者を不当な扱いから救い出した。あなたは、乏しい者を見て、彼に贈り物を与えた。あなたは右手によって、死をあなたの胸から追い払ったのである。
Vidisti eum qui ducitur ad mortem, eripuisti eum, quia scriptum est: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 11) : membra tua arma sunt justitiae, si injuste hominem perire non passus es.
PL 14, 603Aあなたは、死に引かれてゆく者を見て、彼を救い出した。「死に引かれてゆく者を救い出せ」(箴言24:11)と書かれているからである。あなたの肢体は正義の武器である。もし、人が不当に滅びるのを許さなかったのであれば。
Vidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos aversatus deseruisti, membra tua arma sunt castimoniae.
PL 14, 603Aあなたは女を見て、自分の体を戒め、欲情を殺し、遊女の無遠慮な目を避けて立ち去った。あなたの肢体は貞潔の武器である。
Contra autem, si oculus tuus vidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti vulnus, impressisti telum corpori tuo, membra tua arma peccati sunt.
PL 14, 603Aしかし反対に、あなたの目が女を見て、これを欲したなら、あなたは傷を開き、あなた自身の体に槍を打ち込んだのであり、あなたの肢体は罪の武器である。
Vidisti possessionem pupillorum, et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui, membra tua arma iniquitatis sunt. Affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem voluntatis ministra. Non ergo vendat nos voluntas nostra.
PL 14, 603Bあなたは孤児たちの所有地を見て、彼らを父祖の住まいから追い出し、あなたの父祖たちが据えた境界を移したなら、あなたの肢体は不義の武器である。したがって、過ちの張本人は情動であって肉ではなく、肉は意志に仕える僕である。ゆえに、我々の意志が我々を売り渡してはならない。
11. Clamat Apostolus: Nescitis quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis in justitiam (Rom. VI, 16) ?
PL 14, 603B11. 使徒は叫ぶ。「汝らは知らないのか。汝らが服従するために自分を奴隷として差し出した相手、その従った相手の奴隷に、汝らはなっているのだ。死に至る罪の奴隷であれ、正義に至る従順の奴隷であれ」(ローマ6:16)。
Ergo si aut peccato servimus, aut justitiae, consideremus in qua parte servitus tolerabilior, fructus uberior. Sed qui potest esse fructus in morte?
PL 14, 603Bそれゆえ、我々が罪に仕えるか正義に仕えるかであるなら、どちらの側の隷属がより耐えやすく、より実り豊かかを考えよう。だが、死の中にどんな実りがありえようか。
Peccati enim stipendium mors; et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium; cum ea quae gessimus, erubescimus. Servire autem justitiae libertas est. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini.
PL 14, 603B罪の報酬は死である。だから、そこには実りはなく、恥という損失があるだけである。我々は自分の行ったことを恥じるからである。これに対して、正義に仕えることは自由である。「主において呼ばれた奴隷は、主の解放奴隷である」からである。
Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII, 22) . Utraque conditio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa servitus et gloriosa libertas.
PL 14, 603C「同様に、自由人として呼ばれた者は、キリストの奴隷である」(一コリント7:22)。どちらの境遇も最善である。キリストのもとにあるのだから。そのもとでは、隷属は尊く、自由は栄光に満ちている。
Pretiosa servitus quasi tanti sanguinis pretio comparata: gloriosa autem libertas quam nulla servitus culpae, nulla peccatorum vincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui servitutis addicunt.
PL 14, 603C隷属が尊いのは、あれほどの血の代価で買い取られたものだからである。自由が栄光に満ちているのは、その自由を、罪のいかなる隷属も、いかなる罪の鎖も、いかなる恥ずべき行いの重荷も、いかなる犯罪の取引も、卑しい隷属の絆に引き渡して縛ることがないからである。
12. Disce humilitatem, o homo, apostolici vim cognosce magisterii. Si servum te dicas, libertus es: si liberum te jactes, servus es.
PL 14, 603C12. 人よ、謙遜を学べ。使徒の教えの力を知れ。あなたが自分を奴隷だと言うなら、あなたは解放奴隷である。自分を自由人だと誇るなら、あなたは奴隷である。
Nam et ille qui quasi servus redemptus est, libertatem habet, et iste qui quasi liber vocatus est, bonum est illi ut servum Christi se esse cognoscat, sub quo servitus tuta est, et libertas secura. Quis quasi idiotam Paulum vel in ipso jure asserit?
PL 14, 603Cというのは、奴隷として贖われたような者は自由を持ち、自由人として呼ばれたような者には、自分がキリストの奴隷であると知ることが益だからである。キリストのもとでは、隷属は安全であり、自由は確かである。パウロを、法そのものにおいてさえ、素人のように見なす者があろうか。
Scivit enim discernere inter libertum, et liberum; et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Revera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber.
PL 14, 603D彼は、解放奴隷と自由人とを区別することを心得ていた。だから、おざなりにではなく、厳密に言ったのである。「主において呼ばれた奴隷は、主の解放奴隷であり、同様に、自由人として呼ばれた者は、キリストの奴隷である」。実際、我々は皆キリストの解放奴隷であり、自由人は一人もいない。
Omnes enim in servitute generati. Quid servili conditioni arrogantiam libertatis assumis? Quid titulos nobilitatis usurpas, servilis haereditas? Nescis quod te Adae atque Evae culpa mancipaverit servituti. Nescis quod redemerit te Christus, non emerit.
PL 14, 604A我々はみな、奴隷の身に生まれたのである。なぜあなたは、奴隷の境遇に自由の傲慢を着込むのか。なぜ貴族の称号を僭称するのか、奴隷の相続人よ。あなたは、アダムとエバの罪過があなたを隷属に縛りつけたことを知らないのか。キリストがあなたを買い取ったのではなく、贖ったのだということを知らないのか。
Non auro, non argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni (I Pet. I, 18 et 19) . clamat apostolus Petrus. Ergo redemptus a Domino es.
PL 14, 604A「汝らが、父祖伝来の空しい生き方から贖われたのは、金や銀によってではなく、子羊の尊い血によってである」(一ペトロ1:18,19)。使徒ペトロはそう叫ぶ。それゆえ、あなたは主によって贖われたのである。
Servus es qui creatus es, servus es qui redemptus es, et quasi Domino servitutem debes, et quasi Redemptori. Nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo, quam libertatem esse.
PL 14, 604Aあなたは造られたゆえに奴隷であり、贖われたゆえに奴隷である。あなたは、主に対するものとして、また贖い主に対するものとして、隷属を負っている。キリストのもとでの解放奴隷の身分が、自由の身分より劣ると考えてはならない。
Ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, adversus lapsum cautior, adversus superbiam tectior.
PL 14, 604Bその身分は、品位においては自由に等しく、保護においてはそれにまさり、恩寵においては等しく、堕落に対してはより用心深く、傲慢に対してはより守られている。
Ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noveris legitimum obsequium deferendum; ne ab ingrato revocetur libertas. Quid te beatius, qui sub Domino regnas, et sub patrono militas?
PL 14, 604Bあなたは、自分を解放した者を忘れてはならないように、自分の保護者に正当な恭順を差し出さねばならないと知るように、自由を受けたのである。恩知らずに自由が取り消されないためである。主のもとで王のように治め、保護者のもとで兵として仕えるあなたより幸いな者があろうか。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 14, 604BQuantum Deus homini concesserit, cum ei Legem dedit, et gratiam adjunxit. Ubi solvuntur duae quaestiones: Quomodo bona sit Lex, quae mortem operetur; et quomodo quae mortem operetur, mors nobis non sit? 13. Quid autem est quod tibi non contulit Dominus?
PL 14, 604B神は、人に律法を与え、さらに恩寵を加えたとき、どれほどのものを人に与えたか。ここで二つの問題が解かれる。律法は死をもたらすのに、どうして善いのか。また、死をもたらすものが、どうして我々にとって死ではないのか。13. ところで、主があなたに授けなかったものが何かあろうか。
Legem dedit, peccatum prodidit, adjunxit gratiam. Lex enim peccatum denuntiavit: sed in conditione lubrica penitus cohibere non potuit. Cognovi enim peccatum quod nesciebam.
PL 14, 604C神は律法を与え、罪を暴き、恩寵を加えた。実に、律法は罪を告げ知らせた。だが、滑りやすい境遇の中では、罪を完全に抑え込むことはできなかった。私は、知らなかった罪を知ったのである。
Cognovi concupiscentiam esse peccatum; et hac occasione cognitionis, peccati aera cumulata sunt; quia peccatum quod ante per ignorantiam meam mortuum videbatur, in me revixit: ego autem mortuus sum peccati vulnere; quia cognitio culpae quae mihi profutura videbatur, haec nocuit, ut scirem quod vitare non poteram.
PL 14, 604C私は、欲望が罪であると知った。そして、この知るという機会に、罪の負債は積み上がった。罪は、以前は私の無知のゆえに死んでいるように見えたが、私の内で生き返ったからである。そして私は、罪の傷によって死んだ。過ちを知ることは私に益となるように見えたが、これがかえって害となった。避けることのできないものを知るに至ったからである。
Peccatum enim prodidit, et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius acerbavit invidiam. Itaque supra modum factum est peccatum mihi; quia cumulatum est denuntiatione mandati. Crescit enim culpa, cum proditur, nec cavetur.
PL 14, 604C実に、律法は罪を暴き、その告知の善さによって、罪そのものへの非難をいっそう苛烈にした。こうして、罪は私にとって度を越したものとなった。戒めの告知によって積み上げられたからである。過ちは、暴かれながら避けられないとき、増大する。
Quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? Aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrando peccatum, operatum est in me mortem?
PL 14, 604Cでは、私にとって死であるものが、どうして善い戒めなのか。あるいは、その告知の善さによって罪を示しながら、私の内に死をもたらしたものが、どうして私にとって死でないのか。
Nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse Dominus ait: Si non venissem, et locutus fuissem his, peccatum non haberent (Joan. XV, 22) .
PL 14, 604D確かに、死が私に近づいたのは、自分の行っていることが罪であると知ったときである。主自身が言うとおりである。「もし私が来て、彼らに語らなかったなら、彼らは罪を持たなかったであろう」(ヨハネ15:22)。
14. Quid miraris igitur si Lex quibusdam morti sit, cum morti sit et Domini salutaris adventus, per quem redempti sumus? Infidelis enim mortem sibi quaerit ex gratia: manet autem mandati gratia.
PL 14, 605A14. では、律法がある人々にとって死であるからといって、なぜ驚くのか。我々を贖った主の救いをもたらす到来でさえ、ある人々にとっては死なのである。不信の者は、恩寵から自分のために死を求めるからである。だが、戒めの恩寵は変わらずにある。
Etenim sicut cognitio venenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae: sic divinum mandatum ad vitam aeternam.
PL 14, 605A実に、毒の杯についての知識が医術の習得にまで高められるように、神の戒めは永遠の生命にまで高められる。
Sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus, cognitio earum in malum vertitur et periculum; et quo magis venena cognoverit, hoc se intelligit amplius periclitari: sic forma mandati iis qui Legem male interpretantur, vel demonstrata atque interdicta peccata vitare non possunt, mortis auctor est.
PL 14, 605Aだが、有害な飲み物を悪用する者にとっては、その知識が害と危険に転じ、毒を知れば知るほど、いっそう危険にさらされると悟る。同様に、戒めの型は、律法を誤って解釈する者、あるいは、示され禁じられた罪を避けることのできない者にとって、死の原因となる。
Sicut ergo bonum est antidotum, etiamsi imprudenti aut intemperanti non bonum: sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. Ergo bonum mandatum, quod alicui mors est.
PL 14, 605Aゆえに、解毒剤は、思慮のない者や節制のない者にとっては善くなくても善いものであるように、戒めも、節制のない者にとっては善くなくても、善い。したがって、ある人にとって死である戒めも、善いのである。
Responsum igitur habe primae propositioni: quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est; bonum per naturam salutaris praecepti; mors per intemperantiam carnis.
PL 14, 605Bこうして、第一の命題には答えが得られた。すなわち、私にとって死である戒めが、善くありうる。救いをもたらす命令の本性においては善く、肉の無節制のゆえに死となるのである。
15. Et quia diximus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors, quod per bonum licet, tamen mihi operatum est mortem. Sic enim proposuit Apostolus: Quod ergo bonum est, mihi mors est. Absit.
PL 14, 605B15. そして、私にとって死である戒めは善いと我々は言ったので、次に、それが善いものを通して私に死をもたらしたのだとしても、どうしてそれが私にとって死でないのかを検討しよう。使徒はこう提起したからである。「では、善いものが私にとって死となったのか。決してそうではない。」
Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 13) . Itaque spectemus singula.
PL 14, 605B「むしろ、罪が罪として現れるために、善いものを通して私に死をもたらしたのである」(ローマ7:13)。そこで、一つ一つを見てゆこう。
Mandatum utique Legis est: Lex autem spiritalis est, cujus gratiam video, pulchritudinem laudo, formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego venumdatus sub peccato, trahor invitus ad culpam. Etenim quasi servo culpa dominatur.
PL 14, 605B戒めは確かに律法のものである。そして律法は霊的である。その恩寵を私は見、その美しさを称え、その型を宣べ、その命令に感嘆する。だが、私は肉的な者で、罪の下に売られているので、意に反して過ちへと引かれてゆく。実に、過ちは奴隷に対するように私を支配する。
Itaque odi crimen, et facio. Mens odit, caro concupiscit; ego tamen in utraque, qui Legi mente consentio, et carne quod nolo, hoc ago. Bonum ergo mandatum cui consentio; et mens bona quae quod bonum est, elegit.
PL 14, 605Cこうして、私は悪事を憎みながら、それを行う。精神は憎み、肉は欲する。それでも私は両方の中にあり、精神によって律法に同意し、肉によって、望まないことを行う。ゆえに、私が同意する戒めは善い。そして、善いものを選び取った精神も善い。
Bona ad judicandum, sed infirma plerumque ad resistendum; quia repugnat ei corporis appetentia, et captivam eam trahit ad erroris illecebras. 16. In quo periculo unum est remedium, ut quem Lex liberare non potuit, liberet Dei gratia.
PL 14, 605Cそれは判断においては善いが、抵抗においてはしばしば弱い。体の欲求がそれに逆らい、それを捕らわれの身として過ちの誘惑へ引いてゆくからである。16. この危険の中で、唯一の救済策は、律法が解放できなかった者を、神の恩寵が解放することである。
Sic enim scriptum est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. 4 et 25) .
PL 14, 605C実にこう書かれている。「ああ、私は不幸な人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか。神の恩寵が、我々の主イエス・キリストを通して」(ローマ7:4,25)〔底本は「Ibid. 4 et 25」。直前の引照からローマ7章と取り、7:24,25 の誤りと解した〕。
Itaque fit ut licet peccatum quod latebat, id est, concupiscentia mea quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata sit, dum proditur, et supra modum facta sit ipsum peccatum (erat enim peccatum etsi nesciebatur, sed cognitione coacervatum est, et quasi incrementum erroris assumpsit, atque in naturam delicti cessit forma mandati), mihi tamen mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem solvimur omni mortis periculo.
PL 14, 605Dこうして、隠れていた罪、すなわち、私が罪とは思っていなかった私の欲望が、暴かれたときに私に死をもたらし、罪そのものが度を越したものとなったとしても——実際、罪は知られなくても罪であったが、知ることによって積み上げられ、いわば過ちの増し加えを帯び、戒めの型は罪過の本性へと帰した——それでも、キリストのもとへ逃れることのできる者にとっては、死とはならない。キリストによって我々は、死のあらゆる危険から解かれるのである。
Absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi Legis mors non est, etsi mortem operetur. Quod enim conturbamur, fragilitatis est: quod evadimus, Christi.
PL 14, 605Dこうして、第二の命題も解かれた。律法の戒めは、死をもたらすとしても、私にとって死ではない。我々が混乱するのは脆さに属することであり、我々が逃れるのはキリストに属することだからである。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 14, 606AQua ratione Lex non suffecerit: sed necessaria fuerit gratia per mortem Christi donata; cum quo nos etiam mori, resurgere, et versari debeamus?
PL 14, 606Aなぜ律法では足りず、キリストの死によって与えられる恩寵が必要だったのか。また、我々もそのキリストとともに死に、よみがえり、生きなければならないのはなぜか。
17. Ergo ut ad exordia sermonis hujus revertamur, mens bona est quae habet tractationem rationis, et intendit sapientiae disciplinis: sed gravis lucta est ei cum mortis corpore, et plerumque rationem mentis vincit carnis illecebra.
PL 14, 606A17. さて、この議論の初めに戻れば、善い精神とは、理性の考察を持ち、知恵の教えに向かう精神である。しかし、それには死の体との激しい格闘があり、しばしば肉の誘惑が精神の理性に勝つ。
Et ideo Dominus primo Legem dedit, cui mens hominis sese ad obtemperandum dedit, et ei servire coepit, ut esset subdita: sed caro subjecta non erat; quia sapientia carnis non est Legi subdita, et praeceptis ejus repugnabat.
PL 14, 606Aそのため、主はまず律法を与え、人の精神はそれに従うべくわが身を委ね、それに仕え始めて、服した状態になった。しかし肉は服していなかった。肉の知恵は律法に服せず、その命令に逆らっていたからである。
Non enim poterat virtuti obedire, cupiditatibus dedita, et lenociniis carnalibus implicata. Ideo laborandum est, ut teneamus Dei gratiam. Mens itaque bona, si rationi intendat; sed parum perfecta, nisi habeat gubernacula Christi.
PL 14, 606B実に、肉は徳に従うことができなかった。欲望に身をゆだね、肉の誘惑に絡めとられていたからである。だから、我々は神の恩寵を保つよう努めねばならない。それゆえ、精神は、理性に向かうなら善いが、キリストの舵を持たないかぎり、十分に完全ではない。
Venit enim Dominus Jesus, qui nostras passiones cruci suae affigeret, peccata donaret: in cujus morte justificati sumus; ut totus mundus ejus mundaretur sanguine. Denique in morte ipsius baptizati sumus.
PL 14, 606B実に、主イエスが来た。我々の情念を自分の十字架に釘づけ、罪を赦すためである。その死において我々は義とされた。全世界がその血によって清められるためである。さらに、その死において我々は洗礼を受けた。
18. Si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam, peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clavis affixae teneantur. Si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam viventes ad ea quae sunt mundana revocamur?
PL 14, 606B18. それゆえ、その死において我々の罪が赦されるなら、罪から来る我々の情念もまた、その死において死に、その十字架の釘に打ちつけられて保たれるがよい。その死において我々が死んだのなら、なぜ再び、生きている者のように世のものへ呼び戻されるのか。
Quid nobis cum elementis hujus mundi? Quid cum cupiditatibus? Quid cum luxuria atque lascivia quibus cum Christo mortui sumus?
PL 14, 606B我々にとって、この世の諸元素が何だというのか。欲望が何だというのか。キリストとともに死んだ我々にとって、放蕩や淫蕩が何だというのか。
Quod si simus in Christo mortui, in Christo resurreximus: cum Christo igitur versemur: cum Christo superiora quae sunt, non quae corruptibilia et terrena quaeramus. Christus resurgens a mortuis veterem hominem affixum cruci reliquit, novum resuscitavit.
PL 14, 606Cもし我々がキリストにあって死んだなら、キリストにあってよみがえったのである。それゆえ、キリストとともに生きよう。キリストとともに、朽ちる地上のものではなく、上にあるものを求めよう。キリストは死者の中からよみがえり、十字架に釘づけられた古い人を残し、新しい人を目覚めさせた。
Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, Deo resurgeremus. Mortua est caro nostra, quid iterum peccato reviviscit? Quid iterum peccato obedit? Quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit?
PL 14, 606Cキリストが死んだのは、我々も罪に対して死に、神に対してよみがえるためである。我々の肉は死んだ。なぜ再び罪に対して生き返るのか。なぜ再び罪に従うのか。なぜ再び罪が死者の中で支配するのか。死は罪の終わりであるのに。
Mortui sumus carne, renovati sumus spiritu. Spiritu ambulemus, qui spiritum Christi accepimus. Si autem spiritus Christi in nobis, ergo sit nobis caro mortua propter peccatum: spiritus vero vivat propter justificationem.
PL 14, 606C我々は肉において死に、霊において新しくされた。キリストの霊を受けた我々は、霊によって歩もう。もしキリストの霊が我々の内にあるなら、我々にとって肉は罪のゆえに死んだものであるがよく、霊は義とされることのゆえに生きるがよい。
19. Sic quod erat impossibile Legi, solutum est, si in spiritu ambulemus, si passiones sepelivimus, si crucem hujus corporis non resolvamus, si chirographum peccati quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus.
PL 14, 606D19. このようにして、律法には不可能であったことが解かれたのである。もし我々が霊によって歩むなら、情念を葬ったなら、この体の十字架を解かないなら、キリストの十字架において消し去られた罪の証文を書き直さないなら、すでに脱いだ古い人の衣を再び着ないならば。
Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3) ? Mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia?
PL 14, 606D雅歌にこう書かれているからである。「私は衣を脱いだ。どうしてそれをまた着られようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚せようか」(雅歌5:3)。ゆえに、我々にとって体の肢体は殺されている。なのになぜ、その悪徳が芽を出すのか。
Ideo Lex non praevaluit, quia non carnem mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non coloravit: ideo etiam obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina. Ergo et obfuit.
PL 14, 606D律法が打ち勝たなかったのは、肉を殺さなかったからである。影のように過ぎ去ったのは、彩りを与えなかったからである。さらに、正義の太陽から我々を影で覆ったのは、罪責を積み上げたからである。ゆえに、律法はまた害をなした。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 14, 607APromulgatae Legis fructus esse peccati confessionem, ac humilitatem, immo et gratiam ipsam, et charitatis pignus: quibus subjungitur ad gratitudinis officia exhortatio cum beneficiorum homini concessorum enumeratione.
PL 14, 607A公布された律法の実りは、罪の告白と謙遜であること、さらには恩寵そのものであり、愛の保証であること。これに続いて、感謝の務めへの勧めが、人に与えられた恩恵の数え上げとともに述べられる。
20. Quid igitur opus fuit ut Lex promulgaretur, si profutura non erat? Habebamus jam legem naturae; erat enim unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. Illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cujus operibus caro non posset justificari?
PL 14, 607A20. ならば、律法が公布される必要はなぜあったのか、もしそれが益にならないのなら。我々にはすでに自然の法があった。各人が自分にとって法であり、律法の働きを自分の心に書かれたものとして持っていた。それを我々は守らなかった。それなのに、なぜもう一つの律法が加えられたのか。その業によっては、肉が義とされえないものが。
Accessit vinculum, non solutio: addita est peccatorum agnitio, non remissio. Peccavimus omnes qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus.
PL 14, 607Bそこに加わったのは、束縛であって、解放ではない。加えられたのは、罪の認識であって、赦しではない。無知を口実として差し出すことのできた我々も、皆が罪を犯した。すべての人の口がふさがれた。
21. Profuit tamen mihi, coepi confiteri quod negabam: coepi delictum meum cognoscere, et injustitiam meam non operire: coepi pronuntiare adversus me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietates cordis mei.
PL 14, 607B21. それでも、私には益となった。私は、否認していたことを告白し始めた。自分の罪過を知り始め、自分の不義を覆わなくなり始めた。自分に不利に、自分の不義を主に向かって宣言し始めた。そして汝は、私の心の不敬を赦した。
Sed et illud mihi prodest, quod non justificamur ex operibus Legis. Non habeo igitur unde gloriari in operibus meis possim, non habeo unde me jactem; et ideo gloriabor in Christo. Non gloriabor quia justus sum: sed gloriabor quia redemptus sum.
PL 14, 607Bしかし、律法の行いによっては義とされないということも、私に益となる。私には、自分の行いを誇りうる根拠はなく、自分を誇る根拠もない。だから私はキリストにおいて誇る。自分が義人だから誇るのではなく、贖われたから誇る。
Gloriabor, non quia vacuus peccatis sum, sed quia mihi remissa sunt peccata. Non gloriabor quia profui, neque quia profuit mihi quisquam: sed quia pro me advocatus apud Patrem Christus est: sed quia pro me Christi sanguis effusus est.
PL 14, 607B私が誇るのは、罪がないからではなく、罪を赦されたからである。私が益をなしたから誇るのでも、誰かが私に益をなしたから誇るのでもなく、キリストが私のために父のもとで弁護者であるから、キリストの血が私のために流されたから誇る。
Facta est mihi culpa mea merces redemptionis, per quam mihi Christus advenit. Propter me Christus mortem gustavit. Fructuosior culpa, quam innocentia. Innocentia arrogantem me fecerat, culpa subjectum reddidit. 22. Habes igitur quibus latio profuit tibi Legis.
PL 14, 607C私の過ちは、私にとって贖いの報いとなった。それによってキリストは私のもとに来た。私のためにキリストは死を味わった。過ちは無垢よりも実り豊かである。無垢は私を高慢にしたが、過ちは私を従順な者にした。22. こうして、あなたは、律法の公布がどの点であなたに益となったかを知る。
Sed dicis quia per Legem superabundavit peccatum. Sed ubi superabundavit peccatum, superabundavit et gratia. Mortuus es peccato, homo: ergo Lex jam non obest. Resurgis per gratiam; ergo Lex profuit; quia acquisivit gratiam.
PL 14, 607Cだが、あなたは言う、律法によって罪が増し加わったと。しかし、罪が増し加わったところには、恩寵もまた満ちあふれた。人よ、あなたは罪に対して死んだ。ゆえに、律法はもはや害にならない。あなたは恩寵によってよみがえる。ゆえに、律法は益になった。恩寵を獲得したからである。
Accepisti etiam pignus Christi charitatis; quoniam qui pro te mortuus est, advocatus est tibi, et sanguinis sui mercedem reservat, et qui peccatorem reconciliavit Patri, multo magis commendat innocentem, et tuetur subditum, qui adscivit noxium.
PL 14, 607Cあなたはまた、キリストの愛の保証を受けた。あなたのために死んだ者は、あなたの弁護者であり、自分の血の報いを留保している。罪人を父と和解させた者は、無垢な者をいっそう推薦し、害をなした者を引き受けた者は、従う者をいっそう守る。
23. Tanti igitur beneficii debitor non rependes obsequium? Haeredem te fecit, cohaeredem te fecit; haeredem Dei, cohaeredem Christi: spiritum tibi adoptionis infudit. Numera haec, et adjunge non tam ad debiti nexum, quam ad muneris accepti conservationem.
PL 14, 607D23. これほど大きな恩恵の債務者でありながら、あなたは従順を返さないのか。彼はあなたを相続人とし、共同相続人とした。神の相続人、キリストの共同相続人として。そして、養子の霊をあなたに注いだ。これらを数え上げ、それを、債務の絆にというより、受けた賜物を保つことに結びつけよ。
Cohaeres Christi es, si compatiare, si commoriare, si consepeliare cum Christo. Suscipe passiones ejus, ut supra passiones cum eodem esse merearis. Vide quomodo tibi peccata superiora donavit; ut nihil faceret obesse, quod peccasti.
PL 14, 608Aあなたは、キリストとともに苦しみ、ともに死に、ともに葬られるなら、キリストの共同相続人である。キリストの受難を引き受けよ。あなたが彼とともに、情念の上に立つにふさわしくなるためである〔「受難」と「情念」は同じ passiones を重ねた言い方で、後者は「苦難」とも取れる。「情念」と取った〕。見よ、彼がどのようにあなたの先の罪を赦し、あなたが罪を犯したことを何の障りにもしなかったかを。
Vide quomodo te hortatur, ne amittas quod accepisti. Brevis hujus laboris est meta, et corona fructus perpetui: tolerabilis passio, merces inaestimabilis. Quid enim te angit? An ignobilitatis abjectio?
PL 14, 608A見よ、彼があなたが受けたものを失わないよう、どのようにあなたを励ますかを。この労苦の終わりは短く、冠は永続する実りである。受難は耐えうるものであり、報いは測りえない。では、あなたを苦しめるものは何か。身分の低さという卑しめか。
Sed erit tibi in futurum gloriosa nobilitas devotionis ac fidei. Num census tenuior, victus augustior? Sed erunt tibi divitiae remunerationis aeternae, in quibus rei ullius egere non possis. Num amissio filiorum?
PL 14, 608Aだが、あなたには将来、敬虔と信仰の栄光ある高貴さが与えられる。では、資産が乏しく、暮らしがいっそう乏しいことか〔底本は augustior。angustior と読む〕。だが、あなたには永遠の報いの富があり、そこでは何ひとつ欠けることがない。では、子らを失うことか。
Recipies perpetuos, quos susceperas temporales, et dicetur de te; Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem (Esai. XXXI, 9) . Indignae, inquit, passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII, 18) , Scriptura tibi dicit.
PL 14, 608Bあなたは、一時の者として授かった者たちを、永遠の者として取り戻し、あなたについてこう言われる。「シオンに子孫を持ち、エルサレムに家の者たちを持つ者は幸いである」(イザヤ31:9)。「この時の受難は、来たるべき栄光に比べて取るに足りない」と彼は言う(ローマ8:18)、と聖書はあなたに語る。
24. Adde quia vita beata his adversis saecularium molestiarum, aut passionum corporalium non minuitur, sed magis probatur. Adde quod vel patrimonii damna non sentit, vel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem.
PL 14, 608B24. 付け加えよ、幸いな生は、世の煩わしさの逆境や、体の苦しみ〔passiones〕によっては減じられず、むしろ試されることを。付け加えよ、幸いな生は、財産の損失を感じないか、親しい者たちを失う損害を強い精神で隠し、その痛みを呑み込むことを。
Adde quia nescit naufragia, qui semper in portu tranquillitatis est. Quid illud, quod labor tibi communis est cum omni creatura; quia propter te mundus ipse servitutem tolerat corruptionis; quia cum sanctis tibi laboris hujus et exspectationis commune consortium est?
PL 14, 608B付け加えよ、常に静けさの港にいる者は、難破を知らないことを。では、あなたの労苦が全被造物と共通であることはどうか。あなたのために世界自身が朽ちることへの隷属に耐えていること、聖なる者たちと、この労苦と待望をともにする仲間であることはどうか。
Sol occasum suum recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri exspectatur redemptio.
PL 14, 608C太陽は自らの没落を認め、月は欠けることを、星々の光はそのさまよいを認める。我々の体全体の贖いが待ち望まれているあいだ。
25. Sed vereris dubios vitae anfractus, et adversarii insidias, cum habeas auxilium Dei, habeas tantam ejus dignationem, ut Filio proprio pro te non pepercerit (Rom. VIII, 32) .
PL 14, 608C25. だが、あなたは人生の不確かな曲がり角と、敵対者の罠を恐れる。あなたには神の助けがあり、神の、あなたのために自分の子を惜しまなかったほどの、これほどの恩顧があるのに(ローマ8:32)。
Pulchro verbo usa est Scriptura, ut Dei Patris erga te pium propositum declararet, qui Filium morti obtulit. Et Filius mortis acerbitatem sentire non potuit.
PL 14, 608C聖書は、父なる神があなたに対して抱く慈愛の意図を明らかにするために、見事な言葉を用いた。父は子を死に差し出した。しかも子は、死の苦さを感じることができなかった。
Quod in Patre fuit, nihil sibi ipse reliquit: totum pro te obtulit: quod in plenitudine divinitatis, nihil ipse amisit, et te redemit. Considera affectum patrium.
PL 14, 608C父の内にあったものについて、父は自分のために何も残さず〔Quod in Patre fuit 以下の主語は父とも子とも読める。続く「父の情を考えよ」に合わせて父と取った〕、すべてをあなたのために差し出した。神性の充満にあるものについては、父自身は何も失わず、それでいてあなたを贖った。父の情を考えよ。
Quod pietatis est, quasi morituri Filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit dolorem; ne tibi periret fructus redemptionis. Tantum fuit Domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo periclitaretur, dum te lucraretur.
PL 14, 608C慈愛に属することとして、父は、死にゆく子の危険をいわば自分のものとして引き受け、子を失う悲しみをいわば汲み取った。あなたに贖いの実りが失われないためである。主のあなたの救いへの熱意はそれほど大きく、あなたを得るために、自分のものを危うくしかねないほどであった。
Ille propter te dispendia nostra suscepit; ut te divinis insereret, coelestibus consecraret. Mire etiam addidit: Pro nobis omnibus tradidit illum (Rom., VIII, 32) ; ut ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi Filium pro singulis traderet.
PL 14, 608D彼はあなたのために、我々の損失を引き受けた。あなたを神的なものに接ぎ木し、天のものに聖別するためである。さらに、見事に付け加えた。「我々すべてのために、彼を引き渡した」(ローマ8:32)。皆をそれほど愛しており、最愛の子を一人ひとりのために引き渡したことを示すためである。
Pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo universa donaverit? Nihil enim excepit, qui omnium concessit auctorem.
PL 14, 609Aでは、すべてにまさるものを与えた相手に、その子において万物を授けなかったということがありえようか。実に、万物の創り主を与えた者は、何も除かなかったのである。
26. Nihil est igitur quod negari posse nobis vereamur: nihil est in quo de munificentiae divinae diffidere perseverantia debeamus, cujus fuit tam diuturna et jugis ubertas; ut primo praedestinaret, deinde vocaret; et quos vocaret, hos et justificaret; et quos justificaret, hos et clarificaret.
PL 14, 609A26. したがって、我々に拒まれうると恐れるべきものは何もない。神の寛大さを疑い続けるべき点〔perseverantia は「疑い続ける」と取った〕は何もない。その豊かさは、これほど久しく絶え間なかったのである。すなわち、まず予定し、次に呼び、呼んだ者を義とし、義とした者に栄光を与えた。
Poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? Inter tot beneficia Dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae? Sed quis audeat accusare quos electos divino ceruit judicio?
PL 14, 609Aこれほどの恩恵によって報いに至るまで導いた者たちを、見捨てることができようか。神のこれほどの恩恵の中で、告発者の罠を何か恐れるべきだろうか。だが、神が神の裁きによって選ばれた者と見る〔底本の刷りは文字が欠けているが、cernit と読む〕者たちを、誰があえて告発しようか。
Num Deus Pater ipse qui contulit, potest dona sua rescindere; et quos adoptione suscepit, eos a paterni affectus gratia relegare? Sed metus est ne judex severior sit. Considera quem judicem habeas. Nempe Christo dedit Pater omne judicium.
PL 14, 609Aでは、これを授けた父なる神自身が、自分の賜物を取り消しえようか。養子として受け入れた者たちを、父の情の恩寵から追放しえようか。だが、裁き手がいっそう厳しいのではないかという恐れがある。あなたがどのような裁き手を持つかを考えよ。実に、父はキリストにすべての裁きを与えた。
Poterit te ergo ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cujus vitam suae mortis mercedem esse cognoscit? Nonne dicet: Quae utilitas in sanguine meo (Ps. XXIX, 10) , si damno quem ipse salvavi? Deinde consideras judicem, non consideras advocatum.
PL 14, 609Bでは、死から贖い出した者、そのために自分を捧げた者、その者の命が自分の死の報いであると知る者が、あなたを断罪しうるだろうか。彼は言わないだろうか。「私の血に何の益があるのか」(詩篇29:10)、もし私自身が救った者を罪に定めるのなら、と。さらに、あなたは裁き手を考えるが、弁護者を考えていない。
Potest iste saeviorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia?
PL 14, 609B弁護をやめず、父との和解の恩寵が我々に授けられるよう取りなす者が、いっそう厳しい判決を下しうるだろうか。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 14, 609BEam in nobis debere esse charitatem, ut nullis adversis a Christo separemur, cum illis non minuatur beata vita: beatam enim vitam reperiri in hominibus, in quibus fuerit vita perfecta; et in quo haec consistat.
PL 14, 609B我々のうちには、いかなる逆境にもキリストから引き離されることのない愛がなければならないこと。逆境によって幸いな生は減じられないからである。幸いな生は、完全な生を備えた人々のうちに見いだされること。またこの生が何に存するかということ。
Denique virum perfectum supra casus omnes ac aerumnas esse positum. 27. Sed etsi qua imminerent gravia, nequaquam nos a Christo separare deberent. Cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit?
PL 14, 609Bさらに、完全な人はあらゆる出来事と労苦の上に置かれているということ。27. だが、たとえ何か重いものが迫ってきたとしても、それは我々をキリストから引き離すものであってはならない。我々のためにこれほど不当なことを引き受けたキリストのために、我々もまた過酷で辛いことを耐え忍ばないことがあろうか。
Ideoque debet in nobis esse charitas, ut nullis periculis revocemur a Christo. Scriptum est enim: Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non concludent eam (Cant. VIII, 7) ; quia torrentem transit anima diligentis.
PL 14, 609Cそれゆえ我々のうちには、いかなる危険によってもキリストから呼び戻されることのない愛がなければならない。こう書かれているからである。「大水も愛を締め出すことはできず、河も愛を閉じ込めはしない」(雅歌8:7)。愛する者の魂は急流を渡るからである。
Nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae vim charitatis imminuit. In his enim probamur, in his beata vita est, etiamsi multis periculis inundetur.
PL 14, 609Cいかなる嵐も、いかなる深い危険も、死や刑罰のいかなる恐れも、愛の力を減ずることはない。我々はこれらのうちで試され、これらのうちに幸いな生がある。たとえ多くの危険に呑み込まれようともである。
28. Non enim frangitur sapiens doloribus corporis, nec vexatur incommodis: sed etiam in aerumnis beatus manet.
PL 14, 609D28. 賢者は体の苦痛に打ち砕かれることも、不都合に悩まされることもなく、労苦のうちにあってもなお幸いなままである。
Neque enim adversa corporis vitae beatae munus imminuunt, neque de ejus suavitate aliquid delibant; quia non in delectatione corporis vitae beatitudo est: sed in conscientia pura ab omni labe peccati, et in ejus mente, qui cognoscit quia quod bonum est, hoc delectat, etiamsi asperum sit; quod autem indecorum, etiamsi suave, non mulcet.
PL 14, 609D体に降りかかる逆境が、幸いな生の務めを減じることも、その甘美さから何かを削ることもないからである。幸いな生の幸いは体の喜びにあるのではなく、あらゆる罪の汚れを免れた清い良心と、次のことを知る者の精神にある。すなわち、善いものは、たとえ厳しくとも喜びとなり、見苦しいものは、たとえ甘くとも心を和らげない、ということである。
Ergo causa bene vivendi, non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est: non caro quae subjecta est passioni, sed mens quae judicat quia nihil melius delectat, quam consiliorum honestas, et operum pulchritudo. Ea igitur beatae interpres est vitae.
PL 14, 610Aそれゆえ善く生きる原因は、体の喜びではなく、精神の思慮である。それは情念に服する肉ではなく、思慮ある計画の高潔さと行いの美しさにまさる喜びはないと判断する精神である。ゆえにこの思慮こそ、幸いな生を解き明かす者である。
Melior est enim prudentia vel ratio arbitra passionis, quam passio: praestantiusque quod judicat, quam quod judicio subjectum est. Neque enim fieri potest, ut ratione sit melius, quod est irrationabile.
PL 14, 610A情念の審判者である思慮、すなわち理性は、情念よりもすぐれており、判断するものは判断に服するものよりも卓越しているからである。非理性的なものが理性よりもすぐれているということは、ありえない。
Habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Jesum, et in suo affectu praemium et gratiam: etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut Dominus definivit dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matt. V, 10) .
PL 14, 610Aゆえにイエスに従う者は、自らのうちに自らの報いを持ち、その心の働きのうちに褒賞と恩寵を持つ。たとえ厳しいことに耐えていても、その生き方ゆえに幸いであり、危険そのものゆえに幸いである。主が「正義のために迫害を受ける者は幸いである」と言って定めたとおりである(マタイ5:10)。
29. Est ergo beata vita in hominibus, sed in his scilicet in quibus fuerit perfecta vita. Perfecta autem vita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis, et mentis vivacitatem: in quo non est portio hominis, sed perfectio quae non tam est in conditione hominis, quam in operatione.
PL 14, 610B29. それゆえ幸いな生は人々のうちにある。ただし、完全な生が備わっていた人々においてである。完全な生とは、感覚に属するこの生ではなく、理性の吟味と精神の活力に従った、理性的な生である。そこにあるのは人間の一部分ではなく、人間の成り立ちにというよりむしろ働きに存する完成である。
Ea enim beatum facit. Huic igitur viro quid est bonum, nisi ipse sibi quod habet, et adest ei hoc bonum, et causa ei erit futurorum bonorum? De hoc bono dixit Salomon: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus.
PL 14, 610Bこの完成が人を幸いにする。ではこの人にとって何が善であろうか。自らが自らに対して持っているものにほかならず、この善が彼に備わっていて、来たるべき善の原因ともなるのである。この善についてソロモンは言った。「汝の器から水を飲め、汝の井戸の泉から〔飲め〕。」
Superfluant tibi aquae de tuo fonte: in tuas autem plateas discurrant. Sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius (Prov. V, 17 et 18) . Utere igitur interno bono tuo.
PL 14, 610C「汝の泉から水があふれ、汝の広場に流れ出よ。それは汝ひとりのために定められ、よそ者は誰も汝とあずかり合ってはならない。汝の水の泉は汝自身のものであれ」(箴言5:17, 18)。それゆえ、あなたの内なる善を用いよ。
30. Testimonium autem boni hujus maximum, quoniam qui habet, alia non requirit. Quid enim requirat, qui inferiora despicit? Praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum confabuletur tibi (Ibid., 19) .
PL 14, 610C30. この善の最大の証拠は、これを持つ者がほかのものを求めないことである。下位のものを軽んじる者が、何を求めようか。彼は最もすぐれたものに付き従うべきである。書かれているとおりである。「友情のシカ、恩寵の子ジカが、汝と語らうように」(箴言5:19)。
Amicitia autem praecedat te, et una sit tecum in omni tempore. Bona enim virtutum amicitia, et summi boni charitas. Nihil itaque aliud quaerit perfectus ille, nisi solum et praeclarum bonum.
PL 14, 610C「友情が汝に先立ち、いかなる時も汝とともにあるように」〔箴言5:19の続き〕。徳の友情と、最高の善への愛は善いものだからである。それゆえあの完全な人は、ただ一つの輝かしい善のほかには何も求めない。
Unde et dicit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationem Domini (Psal. XXVI, 4) . Neque vero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni velut solitaria societate contentus sit.
PL 14, 610Cそこで彼は言う。「私は主に一つのことを願った。これを求める。私の生涯のすべての日に主の家に住み、主の喜びを見ることを」(詩篇26:4)。あなたはこの人を、ただ一つの善といういわば孤独な交わりに満足しているからといって、狭量で貧しい者と見下してはならない。
Hujus enim amicitia circumdatus, plurimus erit. Abundat enim hujusmodi viro ad beatitudinem et ad possessionem boni; et ideo nihil aliud desiderat. Nihil enim quasi novum exspectat, qui omnia habet.
PL 14, 610Dこの善の友情に取り囲まれて、彼は最も多くを持つ者となるからである。このような人にとっては、幸いのためにも善の所有のためにも、すべてが豊かに足りている。それゆえ彼はほかに何も望まない。すべてを持つ者は、いわば新しいものを何も待たない。
Nihil est enim boni quod non habeat: nec superfluis delectatur, sed necessariis, et eo ipso necessario quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit: idque indulget quod ab interioris hominis proposito non discrepet, quod faciat utrumque unum, et reconciliet interiorem juxta hominem atque exteriorem Deo, ut fiat in utroque unus spiritus.
PL 14, 611A彼が持たない善はないからである。彼は余分なものを喜ばず、必要なものを喜ぶ。しかもその必要とは、彼自身のためではなく、彼に付いている肉のために必要なものにとどまる。彼が許すのは、内なる人の志と食い違わないもの、両者を一つにするもの、内なる人と外なる人を神に和解させて、両者において一つの霊となるようにするものだけである。
31. Hujus igitur propositi vir nec dispendiis minuitur, nec adversis frangitur, nec repagulis inhibetur, nec suorum amissionibus moestificatur.
PL 14, 611A31. それゆえこの志の人は、損失によって減らされることも、逆境によって打ち砕かれることも、障害によって妨げられることも、身内を失って悲しませられることもない。
Ad cujus informationem dicit Apostolus: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12) .
PL 14, 611Aその教えのために使徒は言う。「兄弟たちよ、眠りについた者たちについて、汝らが知らないままでいることを我々は望まない。望みを持たない他の人々のように、汝らが悲しまないためである」(一テサロニケ4:12)〔底本は4:12。4:13に当たる〕。
Solatus enim se resurrectionis fide, et futurae remunerationis gratia, nec recipit ea mente moestitiam, qua adhaeret Deo, et divinae praestantiae voluptate laetatur. Qui autem contristatur his, non secundum Deum contristatur.
PL 14, 611B彼は復活の信仰と来たるべき報いの恩寵によって自らを慰めているので、神に付き従うその精神において悲しみを受け入れず、神の卓越がもたらす快楽を喜ぶ。これらのことで悲しむ者は、神に従って悲しむのではない。
Quod autem non secundum Deum, hoc plenum stultitiae. A perfecto igitur abest hujus mundi tristitia quae non secundum Deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae.
PL 14, 611B神に従わないものは、愚かさに満ちている。それゆえ完全な人からは、神に従わないこの世の悲しみと、体の労苦へのあらゆる思い煩いが遠ざかっている。
Hujusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non annumeratur habitudo corporis, et quidam exterioris usus naturae, cum simul adversus delicias corporis, fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias, invictus animus uniformem debeat servare constantiam; ut corpus ipsum scindat, sensusque exuat carnis, qui beatitudinis palmam tenere desiderat, cujus fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum, et si fieri potest, in omnium sit virtutum consortio.
PL 14, 611Bこのような精神と実体の導き〔底本は inductioni。語義が定かでなく、「導き」と取った〕には、体の状態も、本性の外的な用い方も数えられない。体の贅沢にも、本性そのものの脆さにも、死別にも、損失にも、侮辱にも向かって、不屈の精神は一様な堅忍を保たねばならないからである。幸いの勝利のシュロを手にしようと望む者は、体そのものを断ち切り、肉の感覚を脱ぎ捨てねばならない。その〔幸いの〕実りは一つの徳の一部分にあるのではなく、多くの、可能ならばすべての徳の交わりにあるのである。
32. Nescit igitur perfectus incommoda hujus corporis, aut adversa mundi, neque sentit, qui alienum ab hujusmodi metu ne occidant, animum gerit. Non enim vita perfectior, si his careat, definitur: sed si ista contemnat.
PL 14, 611C32. それゆえ完全な人は、この体の不都合もこの世の逆境も知らず、感じもしない。彼は、これらに殺されるという恐れとは縁のない精神を持っているからである。より完全な生とは、これらを欠いているから定義されるのではなく、これらを軽んじているから定義されるのである。
Nam si ita definiretur, ut ea esset beata vita, quae ab hujusmodi casibus expers vacuaque reperiri posset, utique his accedentibus non posset beatus aliquis definiri.
PL 14, 611Cもしこのような出来事とは無縁で、それを欠いた生が見いだされうるものが幸いな生だと定義されるなら、これらが襲うとき、誰も幸いだと定義されえないことになるであろう。
Ea igitur sequestrata sunt, et hoc solum in aestimatione beatae vitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione veri et boni, ejus definitio teneretur; quoniam qui id habet, despuit caetera, nec requirit.
PL 14, 611Cそれゆえこれらは別に除かれている。幸いな生の評価において求められるのはただ、その定義が他のものにではなく、真にして善なるものの所有に置かれるということである。それを持つ者は、ほかのものを吐き捨てて、求めないからである。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 14, 611DSapientem ita delectari sanitate corporis aut liberis, ut si illa amittat, non ideo minus beatum se putet; cum praeter summum bonum nihil cupiat.
PL 14, 611D賢者は体の健康や子供を喜ぶが、その喜び方は、それらを失っても、だからといって自らをより幸いでないとは考えないようなものであること。最高の善のほかには何も望まないからである。
Eumdem ergo suam ac suorum captivitatem, infirmitates corporeas, ac caetera adversa non formidare, quod nec illis beatitudini quidquam adimatur, nec adjiciatur prosperis. 33. Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis?
PL 14, 611Dまた同じ人は、自分や身内の捕囚、体の病弱、その他の逆境を恐れないこと。それらによって幸いから何かが奪われることもなく、順境によって何かが加わることもないからである。33. 私は今問う。賢者は体の健康を喜ぶか。
Negare non possumus quod delectetur secundum naturam, et libentius accipiat non dolere aliquid, quam dolere; nisi forte pro Christo pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat, et totum corpus suum morti offerat.
PL 14, 612A自然に従って喜び、痛むよりも痛まないことをいっそう喜んで受け入れる、ということは否定できない。ただしキリストのためであれば別で、事情が求めるなら、彼はキリストのために体の衰弱をも進んで受け入れ、自らの体全体を死に差し出すであろう。
Idem tamen etiam praeter causam fidei atque justitiae, si desit sanitas, non afficiatur animo, neque frangatur dolore corporis, qui se potest virtutum perfectione solari. 34. Quaero etiam utrum delectetur liberis? Quis istud abnuat?
PL 14, 612Aそれでもなお同じ人は、信仰と正義に関わりのない場合に健康が欠けても、精神において心を乱されず、体の苦痛に打ち砕かれない。徳の完成によって自らを慰めることができるからである。34. 私はまた問う。彼は子供を喜ぶか。これを誰が否むだろうか。
Neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. Tamen et si amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus. Quod enim perfectum, beatum.
PL 14, 612A求められているのは、冷酷で鉄のような人ではなく、完全な人だからである。しかし子供を失っても、彼はそれゆえに幸いさを減じることはない。それゆえに完全さを減じることもないからである。完全なものは幸いだからである。
Quin etiam si adversa toleret, quam si secundis affluat, magis solet hujusmodi videri perfectus: quamvis neque si desint, neque si adsint externa commoda, aut laeta corporis, decedere quidquam virtuti soleat, vel accedere.
PL 14, 612Aむしろ、順境に恵まれているよりも、逆境に耐えているほうが、このような人は完全だと見られるのが常である。もっとも、外の利益や体の楽しみが欠けても備わっても、徳から何かが減ったり加わったりすることは普通ない。
Sed plerisque tam laudi fuit tolerasse adversa fortiter, quam non incidisse. Verum haec specie aestimantur, non pondere.
PL 14, 612Bしかし多くの人々にとっては、逆境を雄々しく耐えたことは、それに陥らなかったことに劣らぬ称賛となった。だがこれらは外見によって評価されるのであって、重みによって評価されるのではない。
35. Illud profundum, virum justum nihil velle, nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis ducere: non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari; cui si aliud adjungatur quod delectet eum, ut est filiorum suavitas, non illud amittitur, sed istud adjungitur.
PL 14, 612B35. 深遠なのは、義人が、あのただ一つの輝かしい善のほかには何も望まず、この善のみに心を向け、これ一つを善いもののうちに数え、それとともに別のものではなく、ただそれ自体を常に望み、これを喜ぶ、ということである。この人に、子供たちの愛らしさのように、彼を喜ばせる別のものが加わっても、あの善が失われるのではなく、これが加わるだけである。
Non enim minuunt accedentia beatitudinem, quae augere non possunt; quia plenum illud et inviolabile manet, in quod anima sese induit, et cui se inseruit et infudit.
PL 14, 612B加わるものは幸いを減じず、また増すこともできないからである。魂がその中に自らを着せ、自らをそこに植え込み、注ぎ込んだあのものは、満ちていて、侵されないまま残る。
Manet semper inter adversa et delectabilia perfecta virtus; neque adversa de perfectione ejus quidquam minuunt, neque delectabilia adjungunt perfectioni. Quid enim est quod is qui ad summum ascendit, aut damni de caducis sentiat, aut commoditatis?
PL 14, 612C完全な徳は、逆境のうちにも喜ばしいもののうちにも、常にとどまる。逆境はその完全さから何も減じず、喜ばしいものも完全さに何も加えない。頂点に登った者が、移ろいやすいものから、損失であれ利益であれ、何を感じるというのか。
36. Neque vero, quod gravissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captivitatem vel ipse veniat, vel ejus filii. Non enim intolerabiliter feret quod habet natura, vel quod videtur Domino.
PL 14, 612C36. また、多くの人々にとって最も重いと見なされること、すなわち自分自身が、あるいはその子らが捕囚に陥ることがあっても、彼は自らを不幸だとは考えない。自然が課すものや主に良しと見えるものを、彼は耐えがたいものとして担うことはないからである。
Denique justus dixit: Bonum verbum quod locutus est Dominus (IV Reg. XX, 19) . Et dixit: Fiat pax et fides in diebus meis (Ibid.) .
PL 14, 612C実際、義人は言った。「主が語った言葉は善い」(列王記四20:19)。また言った。「私の日々に、平和と信義があるように」(列王記四20:19)。
Non utique justus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captivitatis gratulabatur: sed voluntati Domini obviare non poterat; et ideo mandata ejus aequanimiter suscipiebat ut servulus.
PL 14, 612Cこの義人ヒゼキヤは、捕囚という労苦が〔自分からそれて〕子らの上に向けられたことを喜んでいたのでは決してない。ただ主の意志に逆らうことはできず、それゆえ主の命令を、しもべのように平静に受け入れたのである。
Accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captivitate meritum eminere virtutis. Neque enim minus beatus Hieremias in captivitate, minus etiam Daniel, minus Esdras, minus beati Ananias, Azarias, et Misael, quam si in captivitatem non incidissent; cum ideo in captivitatem ducti sint, ut populo et praesentia in captivitate solatia, et spem evadendae captivitatis afferrent.
PL 14, 612Dさらに、捕囚のうちにも徳の功績は際立ちうると、彼が考えることができた、という事情がある。実際、エレミヤは捕囚のうちにあって、そうでなかった場合より幸いさが減じたわけではなく、ダニエルも、エズラも、ハナンヤ、アザルヤ、ミシャエルも、捕囚に陥らなかった場合より幸いさが減じたわけではない。彼らは、民に捕囚のうちの現在の慰めと、捕囚を逃れる望みをもたらすために、捕囚へ連れて行かれたのである。
Perfecti enim est viri communitatem naturae sustentare animi virtute, et ad meliora adducere; nec succumbere iis quae plerisque terribilia et formidolosa videntur: sed quasi fortem militem gravissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire; et quasi providum gubernatorem navem in tempestate regere, atque occurrendo insurgentibus fluctibus, magis vitare naufragium sulcando undas, quam declinando.
PL 14, 612D完全な人の務めは、本性の共通性を精神の徳で支え、より善いものへ導くこと、多くの人に恐ろしく恐るべきと見えるものに屈しないこと、むしろ雄々しい兵士のように最も重い災いの襲撃に耐え、戦いに身を投じること、そして先見の明ある舵取りのように嵐の中で船を操り、立ち上がる波に立ち向かって、波を避けて曲がるよりも波を切り裂いて進むことによって、いっそう難破を避けることである。
Non iste in persecutione pavidus, non in tormentis mollior, ne torquentem exasperet: sed quasi athleta fortis, qui repercutiat verberantem si non caedis, certe sermonis flagello; qui metuenda multis tormenta despiciat dicens: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 8) ; qui cum gravissimo licet dolore luctetur, nec se miserabilem praebeat; sed ostendat tamquam in laterna lumen, etiam inter asperas procellas et gravissimos flatus suam lucere, nec exstingui posse animi virtutem.
PL 14, 613A彼は迫害において臆せず、拷問する者を苛立たせまいとして拷問のもとで軟弱になることもない。むしろ雄々しい競技者のように、鞭打つ者に、打撃の鞭ではなくとも少なくとも言葉の鞭で打ち返す者であり、多くの人が恐れる拷問を、こう言って軽んじる。「幼子たちの矢が、彼らの傷となった」(詩篇63:8)。彼は最も激しい苦痛と戦っていても、自らを哀れな姿に見せず、むしろ、ランタンの中の灯火のように、荒れる嵐と激しい風のただ中でも自らの精神の徳が輝き、消されえないことを示す。
Non iste in suorum injuriis mollis, nec de sepulcro sollicitus sui corporis, cui sciat coelum deberi: non in captivitate civicae plebis abjectior; sed sicut judex severus, infidelium perfidiam erroresque condemnans ut Daniel qui sacerdotum furta prodebat, et superstitiones eorum redarguebat, ostendens nulla veritate subnixas, sed fraudibus adumbratas.
PL 14, 613B彼は身内への侮辱に軟弱でもなく、自分の体の埋葬を案じもしない。その体には天が与えられるはずだと知っているからである。市民の民が捕囚となっても、いっそう卑屈になることはない。むしろ厳格な裁き手のように、不信の者たちの背信と誤りを断罪する。ダニエルが祭司たちの窃盗を暴き、彼らの迷信を論駁して、それがいかなる真理にも支えられず、欺きで覆われているだけだと示したようにである。
Talis vir postremo est perfectus, qui omnes velit bene agere, nihilque cuiquam accidere mali; et si praeter voluntatem ejus acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nihil amittat.
PL 14, 613Bこのような人こそ、ついに完全な人である。彼は、すべての人が善く行い、誰にも悪いことが起こらないことを望む。たとえ彼の意志に反して起きても、自らの幸いからは何も失わない。
37. Sed forte aliquis putet aegritudinem atque imbecillitatem corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum; eo quod non possint ad opera manuum ulla factaque procedere.
PL 14, 613B37. しかしある人は、病や体の衰弱が、完全さの務めを果たすうえで妨げになると考えるかもしれない。手の業や行いに進み出ることができないからである。
Verum ea sibi justus impedimento esse non sentiet: immo etiam eum qui ea miserabiliter defleat, corripiet, et quasi ignavum arguet, quod plus in corporis usu, quam in animi virtute constituat: quod ea quibus serviat, desideret, cum habeat quod aliis magis possit jubere: quod in paupertate ingemiscat, qui possit supra mundi opes esse; fideli enim totus mundus divitiarum est: quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, divitibus et potentibus imperare.
PL 14, 613Cだが義人は、それが自分にとって妨げだとは感じない。むしろ、それを哀れに嘆く者を叱り、怠け者とたしなめるであろう。その者は、体の用いに、精神の徳よりも多くを置いている。他の人々により多く命じうるものを持っているのに、自らが仕えている物を欲しがる。世の富の上に立ちうるのに、貧しさに嘆く(信ある者にとっては全世界が富の世界だからである)。王の権力を軽んじ、富者と権力者に命じるべきであるのに、卑賤を嘆く。
Haec enim vita justi, qui etiam quas habeat facultates, communes aestimare debeat; immo etiam inopibus dividere, dispensare pauperibus, recidere voluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parcimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in adversis, in dolore tolerantiam, magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae vota nescire, mortis imminentis terrore non concuti, neque eum praestantiorem putare, cui secundum naturam liberi, propinqui, salubritas, laetitia, affluentia redundaverint, quam cui illa defuerint, neque externis saeculi, sed virtutis domesticis merita pensare.
PL 14, 613Cこれこそ義人の生である。彼は持てる財産さえ共有のものと見なすべきであり、むしろ貧しい者に分け与え、貧者に分配し、自らの快楽を切り詰め、出費を細くし、節制の倹約を用い、順境には節度を、逆境には忍耐を、苦痛には耐える心を、危険には大きな度量を保ち、絶えざる健康の願いを知らず、差し迫る死の恐れに揺さぶられず、自然に従って子供、親族、健康、喜び、豊かさに溢れる者を、それらを欠く者より卓越していると考えず、世の外的なものではなく、徳に固有のものによって功績を量るのである。
38. Illam quoque formam justi esse quis abnuat; ut nihil metuat, nihil reformidet, nisi virtutis dispendia, aliorumque vanas formidines comprimat, quas habeant de periculorum sollicitudine, mortis timore, corporis infirmitate; ut doceat dissolvi corpore, et esse cum Christo multo melius; ut ostendat quia operationes non impediuntur debilitatibus corporis, sed augentur; neque splendore generis, aut propinquorum subsidiis, aut opibus, sed bono commendantur affectu.
PL 14, 614A38. 義人の姿として、次のことも誰が否むだろうか。徳の損失のほかには何も恐れず、何も怖じ恐れず、他の人々のむなしい恐れ、すなわち危険への心配、死の恐れ、体の弱さから来る恐れを鎮め、「体から解き放たれてキリストとともにいることのほうが、はるかに良い」と教え、行いが体の衰弱によって妨げられず、むしろ増し加わること、また行いが、家柄の輝きや親族の援助や富によってではなく、善い心の働きによって推奨されることを示す、ということである。
Neque enim minus beatus Helias quam Moyses; cum alter cibi indigus, melotide vili, sine filiis, sine sumptu, sine comite: alter populi ductor, laetus sobole, succinctus potentia, diverso genere meritum aequale fundaverint, sicut in Evangelio declaratum est (Matth. XVII, 3) , quando cum Domino Jesu in resurrectionis gloria refulserunt.
PL 14, 614Aエリヤはモーセに劣らず幸いだからである。一方は食に乏しく、粗末な獣皮の衣をまとい、子もなく、費えもなく、連れもなかった。他方は民の指導者で、子孫に恵まれ、権力を帯びていた。異なる在り方によって同等の功績を築いたのであり、福音書に示されているとおりである(マタイ17:3)。復活の栄光のうちに主イエスとともに輝いたときである。
Videtur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. Nec minus beatus Elisaeus quam David, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus, propheticae sanctificationis haud disparem sint adepti gratiam.
PL 14, 614B〔主は〕同等の者としてその栄光の証人となったこの二人に、同等の報いを与えたと見える。エリシャもダビデに劣らず幸いである。一方は王たちに従属し、他方は王の権力を備えていたが、預言者としての聖別の恩寵を、決して劣らず得たのである。
39. Quid enim deest ei qui illud bonum possidet, et habet sibi semper comitem sociamque virtutem? In quo statu non potentissimus? In qua paupertate non dives? In qua generis ignobilitate non clarus? In quo otio non laboriosus? In qua debilitate non vegetus?
PL 14, 614B39. あの善を所有し、徳を常に伴侶・仲間として持つ者に、何が欠けていようか。いかなる境遇にあっても最も力ある者ではないか。いかなる貧しさにあっても富める者ではないか。いかなる生まれの卑しさにあっても輝かしい者ではないか。いかなる暇にあっても働く者ではないか。いかなる衰弱にあっても活力ある者ではないか。
In qua infirmitate non fortis? In qua somni quiete feriatus, quem etiam quiescentem virtus propria non relinquit? In qua solitudine non stipatus, quem vita beata circumdat, quem vestit gratia, quem gloriae amictus illustrat?
PL 14, 614Bいかなる病弱にあっても強い者ではないか。いかなる眠りの安息のうちでも、休んでいることはない。休んでいるときさえ、自らの徳がその人を離れないからである。いかなる孤独のうちでも、一人ではない。幸いな生がその人を取り巻き、恩寵がその人に衣を着せ、栄光の衣がその人を輝かせるからである。
Non minus etiam otiosus, quam cum operatur, beatus; nec minus dormiens, quam vigilans, gloriosus; quia non minus dormiens, quam cum vigilat, incolumis et sanus est. Quando autem feriatus videri potest, cujus mens semper operatur?
PL 14, 614C彼は暇なときも、働いているときに劣らず幸いである。眠っているときも、目覚めているときに劣らず栄光に満ちている。眠っているときも、目覚めているときに劣らず、無傷で健やかだからである。精神が常に働いている者が、いつ暇でいると見えうるだろうか。
Quando autem solus, qui cum illo semper bono est, de quo ait Propheta: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5) ? Quando abjectus, cujus conversatio est in coelo?
PL 14, 614C常にあの善とともにある者が、いつ一人でありうるだろうか。その善について預言者は言う。「我々は汝の家の善きもので満たされる」(詩篇64:5)。その生活が天にある者が、いつ卑しめられうるだろうか。
Quando non decorus, qui ad illius decoris, et solius boni se conformat similitudinem; qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat?
PL 14, 614Cあの美、唯一の善の似姿に自らを合わせる者が、いつ美しくないことがあろうか。たとえ手足が萎えていても、精神によって自らを奮い立たせる者が。
Et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam, resolutis nervis, et confractam viderit, et usum ejus interruptum, abjiciat eam, atque ejus numeros non requirat, sed voce ipse se mulceat: ita et iste citharam corporis sui otiosam jacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, divinis oraculis et scriptis propheticis alleviabit, suave illud et jucundum animo tenens, mente complectens; cui nihil triste possit accidere, cum semper ei divinae praesentiae aspiret gratia, et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.
PL 14, 614Cそして、竪琴を弾き慣れた者が、それが壊れ、弦がほどけて砕け、その使用が途絶えたのを見るなら、それを捨てて、その調べを求めず、自らの声で自らを慰めるように、この人もまた、自らの体の竪琴が使われずに横たわることに耐え、心で自らを楽しませ、善い良心の思い起こしで慰め、神の神託と預言者の書で和らげ、あの甘美で快いものを精神に保ち、心に抱くであろう。この者には何も悲しいことは起こりえない。神の臨在の恩寵が常にその人に息を吹きかけ、彼自身も最高の精神の静けさに満たされて、自らに寄り添うからである。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 14, 615A[0615] Facta transitione a superiori ad hunc librum, ostendit sanctum Jacob etiam in exsilio fuisse beatum: ac beatitudinis definitionem eidem apprime convenire demonstrat.
PL 14, 615A前巻から本巻へ移ったうえで、〔著者は〕聖なるヤコブが追放のなかでも幸いであったことを示し、幸いの定義が彼にこそよく当てはまることを論証する。
1. Superiore libro de virtutum praeceptis disputavimus: sequenti clarorum virorum utamur exemplis, qui in summis periculis positi beatitudinem vitae non amiserunt, sed potius acquisierunt. An non beatus Jacob etiam cum patriam relinqueret?
PL 14, 615A1. 前巻では徳の教えについて論じた。続く本巻では、最大の危険に置かれながら、生の幸いを失わず、むしろそれを得た著名な人々の例を用いよう。ヤコブは、故郷を去るときですら幸いではなかったか。
Immo plane beatus, qui dura exsilii suscepit, ut fratris mitigaret iracundiam. Nam si beatus est qui peccatum declinat, utique negari beatus esse non potest, qui alterius culpam levat, crimen avertit.
PL 14, 615Bいや、まったく幸いであった。彼は兄の怒りをなだめるために、追放の苦しみを引き受けたからである。罪を避ける者が幸いであるなら、他人の過ちを軽くし、罪を遠ざける者が幸いであることは、いかにしても否定できない。
Paratum itaque parricidium declinavit exsilio voluntario, eoque facto sibi salutem quaesivit, fratri innocentiam donavit. Merito itaque eum divina ubique comitata est gratia, ut et cum dormiret, beatae vitae munus acquireret.
PL 14, 615Bこうして彼は、準備されていた近親殺しを、自ら進んだ追放によって避け、その行いによって自分には救いを求め、兄には無垢を与えた。それゆえ、神の恩寵がどこででも彼に付き添ったのは当然であり、眠っているときにさえ、幸いな生の賜物を得たのである。
Videbat enim futurorum mysteria, et divina audiebat oracula (Gen. XXVIII, 5, 12 et seq.) . Bonus in somno operarius, et in paupertate dives, qui mercenariae vitae munere et patrimonium et conjugium eodem paravit officio (Gen. XXIX, 22, 29 et seq.) .
PL 14, 615B彼は将来の奥義を見、神の託宣を聞いたからである(創世記28:5, 12以下)。眠りのうちにあっても良い働き手であり、貧しさのうちにも富める者であった。雇われ人の生の務めによって、財産と結婚を、同じ奉仕で整えたのである(創世記29:22, 29以下)。
Idem fraterni affectus reconciliator egregius certavit muneribus et obsequiis (Gen. XXXII, 13 et seq.) ; ut indignationem omnem excluderet, dolorem offensionis averteret, ostendens se minorem exsilio non fuisse, qui posset largiri quae non acceperat.
PL 14, 615B同じ人は、兄弟の心を和解させる卓越した者として、贈り物と恭順によって努めた(創世記32:13以下)。あらゆる憤りを締め出し、侮辱の痛みを遠ざけるためであり、自分が受け取らなかったものを惜しみなく与えうる者であるから、追放に屈した者ではなかったことを示したのである。
2. Sed nimis ad inferiora propero, et utiliora transcurro, cum prius definiendum sit quid sit beatus. Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1) .
PL 14, 615C2. しかし私は低い事柄へ急ぎすぎ、より有益なことを駆け足で通り過ぎている。まず幸いな者とは何かを定義すべきだからである。こう書かれている。「幸いなるかな、不敬虔な者たちの謀りごとに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった者は」(詩篇1:1)。
Hoc Scriptura significante, eum beatum esse, qui se a perfidorum consortio temperaverit (ea est enim impietas auctorem vitae et parentem quemdam salutis non recognoscere, si vel in peccato manserit, vel in luxuria atque lascivia perseveraverit), ipsum quoque in lege Domini die ac nocte meditantem fore tamquam lignum quod dabit fructum in tempore suo (Ibid., 2 et 3) .
PL 14, 615C聖書がこれによって示すのは、背信の者たちとの交わりから身を慎んだ者が幸いだということである(生の創始者、救いのいわば親を認めないこと、罪にとどまり、あるいは放縦と淫蕩に居続けることが、不敬だからである)。そして、主の律法を昼も夜も思い巡らす者もまた、時が来れば実を結ぶ木のようになる、ということである(詩篇1:2, 3)。
Superiora merita sunt praemiorum, hoc meritorum praemium. 3. Quid horum quae ad meritum beatitudinis spectant, defuit sancto Jacob, qui tantum abfuit ab impiorum consortiis, ut ex eo fidelis populus nomen acciperet, Israel dictus (Gen. XXXII, 28) : eo quod Deum mentis internae oculis intueretur, peccati abstinens, a luxuriae omnis ebrietate sobrius, ut dura laborum absorbuerit, otii secura neglexerit?
PL 14, 615D先に挙げたものは報いにふさわしい功績であり、これは功績への報いである。3. 幸いの功績に関わるこれらのうち、聖なるヤコブに何が欠けていたか。彼は不敬な者たちとの交わりからあまりに遠かったので、そこから忠実な民が名を得た。イスラエルと呼ばれたのである(創世記32:28)〔「イスラエル」は「神を見る者」の意と解されている〕。彼が内なる精神の目で神を見たからであり、罪を慎み、あらゆる放縦の酩酊に対して節度を保ち、労苦の辛さをのみ込み、安逸の安心を顧みなかったからである。
Nonne pulchre et vere de hoc dictum est, quod et hic fructum dabit in tempore suo, de quo scriptum est: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) .
PL 14, 616Aこの人についてこそ、「彼もまた時が来れば実を結ぶ」と言われたのは、美しく、また真実ではないか。この人について書かれている。「見よ、私の子の香りは、満ちた畑の香りのようだ」(創世記27:27)。
Erat enim perfectus in omni flore virtutum, et sacrae benedictionis atque coelestis beatitudinis redolebat gratiam.
PL 14, 616A彼はあらゆる徳の花において完全であり、聖なる祝福と天の幸いの恩寵を香らせていたからである。
Ipse est enim ager quem benedixit Dominus: non iste terrenus, aut horridus silvis, aut fragosus torrentibus, aut palustris pigrioribus aquis, aut jejunus frumentis, aut inutilis vitibus, aut infecunda glarea saxosus, aut hiulcus et aridus siccitate, aut sanguine madidus, aut sentibus incultus et spinis: sed ille ager, de quo dicit Ecclesia in Canticis: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri (Cant. II, 7) .
PL 14, 616A実にこの人こそ、主が祝福した畑である。それは、地上の畑、すなわち森で荒れた、あるいは急流で崩れた、あるいは淀んだ水で沼地となった、あるいは穀物に乏しい、あるいはブドウの木に役立たない、あるいは砂利で不毛な石だらけの、あるいは裂けて乾きに干上がった、あるいは血に濡れた、あるいはイバラとトゲで荒れ放題の畑ではない。教会が雅歌で語るあの畑である。「エルサレムの娘たちよ、私は汝らに誓わせた。畑の力と強さにかけて」(雅歌2:7)。
Hic namque est ager, de quo et Dominus ait: Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11) . In hoc agro uva illa reperitur, quae expressa sanguinem fudit, et mundum diluit. In hoc agro est ficus illa sub qua sancti requiescent, spiritalis gratiae suavitate recreati.
PL 14, 616B実にこれは、主もまた言う畑である。「畑の美しさは私とともにある」(詩篇49:11)。この畑には、搾られると血を流し、世を洗い清めたあのブドウが見いだされる。この畑には、聖なる者たちが、霊の恩寵の甘美さに元気づけられて憩う、あのイチジクの木がある。
In hoc agro est oliva illa fructifera, Dominicae fluens pacis unguentum. In hoc agro florent malogranata, quae plurimos fructus uno fidei munimine tegunt, et quodam fovent charitatis amplexu.
PL 14, 616Bこの畑には、主の平和の香油を流す、あの実り豊かなオリーブの木がある。この畑にはザクロが咲き、多くの実を一つの信仰の守りで覆い、愛の抱擁のようなもので温めている。
4. Hos igitur fructus redolebat Jacob, qui Deum per pericula sequebatur, et tutum se ejus ubique deductione credebat. Nam licet dulcis et suavis odor sit agri, quia est odor naturae: tamen in sancto Patriarcha virtutum spirabat gratia.
PL 14, 616C4. ヤコブはこれらの実を香らせていた。彼は危険の中で神に従い、神の導きによってどこででも自らが安全だと信じていた。畑の香りは、それが本性の香りであるから、甘く快いものであるが、聖なる族長のうちには、徳の恩寵が息づいていた。
Quam continens erat parcimonia, qui cibum sibi paratum non expetivit, sed petenti fratri sine dilatione concessit, a quo primatus benedictionis accepit (Gen. XXV, 30 et seq.) !
PL 14, 616Cなんと節制ある倹約であったことか。彼は自分のために用意された食物を求めず、求める兄にためらいなく譲り、その兄から祝福の首位を受けた(創世記25:30以下)。
Quam pius erga parentes, ut praeferri germano seniori materno affectu mereretur, et paternae benedictionis munere sacraretur (Gen. XXVII, 8 et seq.) ! Quam religiosus, ut fratrem recusaret laedere! Quam verecundus, ut patrem timeret fallere! Quam honorificus, ut matri non posset quod jubebatur, negare!
PL 14, 616Cなんと両親に対して敬虔で、母の愛情によって年長の兄よりも優先されるにふさわしく、父の祝福の賜物によって聖別されたことか(創世記27:8以下)。なんと信心深く、兄を傷つけることを拒んだことか。なんと慎み深く、父を欺くことを恐れたことか。なんと恭しく、母が命じたことを断れなかったことか。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 14, 616CExcusat parentes beati Jacob, et eorum exemplo quemadmodum alii parentes sese erga liberos gerere debeant, docet. Tum cur idem Jacob vicerit, quaeve mysteria illius benedictio contineat, aperit.
PL 14, 616C幸いなヤコブの両親を弁護し、その例に倣って他の親たちが子らに対してどうふるまうべきかを教える。さらに、同じヤコブがなぜ勝ったのか、その祝福がいかなる奥義を含むのかを明らかにする。
5. Sed nec parentes nobis inexcusati relinquendi sunt, quod juniorem filium seniori praetulerint. Simul cavendum, ne quis dum eorum intendit exemplo, iniquum inter filios habeat judicium; ut alterum diligendum putet, alterum posthabendum.
PL 14, 616D5. だが我々は、両親が弟を兄より優先したことについて、彼らを弁護せずに放置してはならない。同時に、彼らの例に目を向けるあまり、子らのあいだで不公平な判断をして、一方を愛すべき者、他方を後回しにすべき者と考えることのないよう、注意しなければならない。
Hinc enim excitantur odia fraterna, et de vilis incremento pecuniae facinus parricidale componitur. Eadem foveat prolem mensura pietatis.
PL 14, 617Aここから兄弟間の憎しみが掻き立てられ、取るに足りない財産の増加のために、近親殺しの凶行が企てられるからである。同じ度合いの敬虔が子孫を温めるべきである。
Esto tamen, ut aliquid sibi amplius circa blandiorem aut similiorem rapiat affectus, par debet circa omnes esse forma justitiae. Plus confertur dilecto, cui fratrum amor quaeritur: plus autem adimitur ei, qui praelationis injustae oneratur invidia.
PL 14, 617Aただ、情愛がより優しい子や、より似た子に対して何かをいくらか余計に取るとしても、すべての子に対する正義の型は等しくなければならない。兄弟たちの愛を得させてやる子にこそ、愛された子としてより多くが与えられるのであり、不当な優遇の妬みを背負わされる子からは、むしろより多くが取り去られる。
Minitabatur Esau quod fratrem suum occideret (Ibid., 41) , nec fraterna eum germanitas, nec parentum reverentia a parricidali furore revocabat; et dolebat sibi benedictionem esse praereptam, cujus utique dignum se mansuetudine debebat probare, non scelere.
PL 14, 617Aエサウは自分の兄弟を殺すと脅していた(創世記27:41)。兄弟としての血縁も、両親への敬いも、彼を近親殺しの狂乱から呼び戻さなかった。彼は祝福を奪われたことを嘆いたが、その祝福にふさわしい者であることは、罪によってではなく温和によって証しすべきであった。
6. Sed et Rebecca non quasi filium filio, sed quasi justum praeferebat injusto. Etenim apud matrem piam mysterium pignori praeponderabat: illum non tam fratri praeferebat, quam offerebat Domino, quem sciebat collatum sibi munus posse servare; in quo et alteri consulebat, quem divinae subducebat offensae; ne graviore implicaretur reatu, si acceptae gratiam benedictionis amitteret.
PL 14, 617B6. だがリベカも、息子を息子より優先したのではなく、正しい者を不正な者より優先したのである。敬虔な母にとっては、奥義が愛情の絆にまさった。彼女はヤコブを兄弟より優先したというより、主に捧げたのであり、彼が授けられた賜物を守りうると知っていた。そこで彼女はもう一人のためにも配慮し、彼を神の怒りから引き離した。受けた祝福の恩寵を失えば、さらに重い罪責に絡め取られかねないからである。
7. Accipe tamen bonum certamen inter parentes. Mater deferat affectum, pater judicium. Mater circa juniorem tenera pietate propendeat: pater circa seniorem naturae honorificentiam servet.
PL 14, 617B7. だが親たちのあいだの善い競い合いを受け取れ。母は愛情を差し出し、父は判断を差し出せ。母は弟に優しい敬虔をもって傾き、父は兄に対して生まれの名誉を守れ。
Hic magis honoret, illa plus diligat: dum singuli singulos foveant, non in unum uterque conspirent, defraudent alterum.
PL 14, 617B父はより多く尊び、母はより多く愛せ。それぞれがそれぞれを温め、二人が一人に向かって共謀して、もう一人を欺くことがないようにせよ。
Fiat aequalitas inter diversa certamina, et disparibus studiis par utrique ac aequalis parentum amor et gratia conferatur: compenset alter, quod alter imminuit.
PL 14, 617B異なる競い合いのうちに均等が生じ、異なる熱意のうちにも、二人に対して等しく同等の親の愛と好意が与えられるようにせよ。一方が減らしたものを他方が補え。
Sic pio affectu Isaac patriarcha et sancta Rebecca certabant, ut neutrum inferiorem facerent, sed utrumque aequalem (Gen. XXV, 28) . 8. Vicit tamen ille qui praeferebatur oraculo: vicit impigritia tarditatem, mansuetudo duritiam (Ibid., 23) .
PL 14, 617C族長イサクと聖なるリベカは、このように敬虔な情愛で競い合い、どちらをも劣る者とせず、どちらをも等しい者とした(創世記25:28)。8. それでも、神託によって優先された者が勝った。機敏さが鈍さに、温和が頑なさに勝ったのである(創世記25:23)。
Dum alter venatu aspero praedam quaerit agrestem, hic mitium cibos morum, hic domesticam gratiam, hic tenerae mansuetudinis, atque pietatis pio patri dulces epulas ministravit.
PL 14, 617C一方が荒々しい狩りで野の獲物を求めていたあいだ、この者は穏やかな人柄の糧、家庭の好意、優しい温和と敬虔の甘い食事を、敬虔な父に供した。
Plus placet in animis quidquid occurrerit, quam quidquid affectatum putaveris deferendum. Accessit ad oves Jacob, et attulit innocentiae partus, vel sacrae prophetiae munera (Gen. XXVII, 9 et seq.) ; quia Patriarchae cibum nullum credidit dulciorem esse, quam Christum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus ad victimam.
PL 14, 617C心にとっては、出会ったものが何であれ、わざとらしく差し出されたと思われるものよりも喜ばしい。ヤコブは羊のもとに行き、無垢の産物、あるいは聖なる預言の賜物を持ってきた(創世記27:9以下)。族長にとって、キリストより甘い食物はないと信じたからである。キリストは、屠り場に引かれる羊のように、また犠牲に引かれる子羊のように、引かれていった。
Hunc vel publico parenti, vel populo, cujus typum gerebat, cibum utilem judicabat, quod futura erat remissio peccatorum. 9. Ideo stolam accepit fratris sui, quia senili praestabat sapientia: ideo junior frater seniorem fratrem exuit, quia fidei emicuit dignitate.
PL 14, 617D彼はこれを、万人の父〔底本は publico parenti。指す者は定かでない〕にとっても、彼がその予型を担っていた民にとっても有益な食物と見なした。罪の赦しがこれから来ることになっていたからである。9. 彼が兄の長衣を受けたのは、老成した知恵において秀でていたからであり、弟が兄を脱がせたのは、信仰の尊厳が輝いたからである。
Hanc stolam Ecclesiae typo Rebecca protulit, et dedit filio juniori stolam veteris Testamenti, stolam propheticam et sacerdotalem, stolam illam regalem Davidicam, stolam Salomonis, Ezechiae, et Josiae regum, et dedit populo Christiano, qui uti amictu sciret accepto; quoniam populus Judaeorum eam sine usu habebat, et proprios nesciebat ornatus.
PL 14, 618Aリベカは教会の予型としてこの長衣を取り出し、年下の息子に、旧約の長衣、すなわち預言者と祭司の長衣、ダビデの王の長衣、王ソロモン、ヒゼキヤ、ヨシヤの長衣を与え、それをキリスト教徒の民に与えた。民は、受けた衣を用いるすべを知っていたからである。ユダヤ人の民はそれを用いずに持っており、自分に固有の装いを知らなかった。
Jacebat haec stola in umbra abjecta atque neglecta. Obscurabatur enim tenebrosa impietatis caligine, nec in angusto corde populi Judaici latius poterat explicari.
PL 14, 618Aこの長衣は日陰に捨てられ、顧みられずに横たわっていた。不敬の暗い闇に覆われ、ユダヤ人の民の狭い心のうちでは、より広く広げられえなかったのである。
Induit eam Christianus populus, et refulsit: illuminavit eam suae fidei claritate, et piorum luce factorum. Agnovit Isaac notum odorem generis sui, recognovit stolam Scripturae veteris, sed vocem plebis veteris non recognovit; et ideo cognovit esse mutatam.
PL 14, 618Aキリスト教徒の民がそれを着ると、輝いた。自らの信仰の輝きと敬虔な行いの光でそれを照らしたのである。イサクは自分の血筋の見慣れた香りを認め、旧い聖書の長衣を認めた。だが旧い民の声は認めなかった。それゆえ変わっていると悟った。
Manet enim hodieque eadem stola, sed populi devotioris canora coepit esse confessio; meritoque dixit: Vox quidem vox Jacob: manus autem manus Esau. Et odoratus est odorem vestimentorum ejus (Ibid., 22 et 27) .
PL 14, 618B長衣は今日に至るまで同じであるが、より信仰深い民の、響き渡る告白が始まったのである。それゆえイサクは言った。「声はヤコブの声だが、手はエサウの手だ」。そして彼は衣の香りをかいだ(創世記27:22, 27)。
Et fortasse illud est, quia non operibus justificamur, sed fide; quoniam carnalis infirmitas operibus impedimento est, sed fidei claritas factorum obumbrat errorem, quae meretur veniam delictorum.
PL 14, 618Bおそらくこれは、我々が行いによってではなく信仰によって義とされるからである。肉の弱さは行いにとって妨げだが、信仰の輝きは行いの誤りを覆い、罪の赦しを受けるにふさわしいからである。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 14, 618BPost benedictionem fratris junioris quare senior advenerit; et cum urgendo obtinuisset ut et ipse benediceretur, ad serviendum fratri fuerit damnatus? Ubi de servitute, ac vera libertate disputatur.
PL 14, 618B弟の祝福ののち、兄がなぜ来たのか、また、迫って自らも祝福されることを得たのに、なぜ弟に仕えるよう断罪されたのか。ここで隷属と真の自由が論じられる。
10. Celebrata benedictione, postea senior frater advenit (Ibid., 30) . Quo declaratur prius Ecclesiae regnum, quam Synagogae in praedestinatione delatum: sed subintrasse Synagogam, ut superabundaret peccatum; et cum superabundasset peccatum, superabundaret et gratia, simul clareret impigrum militem regni coelestis candidatum esse debere; ut praeripiat benedictionem, et praerogativam suae commendationis usurpet.
PL 14, 618C10. 祝福が行われたのち、兄が来た(創世記27:30)。これによって、教会の王国がシナゴーグの王国より先に、予定において与えられたことが示される。シナゴーグは、罪が満ちあふれるように忍び込み、罪が満ちあふれたとき、恩寵もまた満ちあふれたのである。同時に、天の王国の候補者は機敏な兵士でなければならないこと、すなわち祝福を先に奪い、自らを推挙する優先権を手にしなければならないことも明らかになる。
Unde non est notatus a patre junior filius, sed laudatus, quod ait Isaac: Frater tuus veniens cum dolo, accepit benedictionem tuam (Ibid., 35) .
PL 14, 618Cそれゆえ父は、年下の息子を咎めず、むしろ称賛した。イサクが言ったからである。「汝の兄弟が欺きをもって来て、汝の祝福を受けた」(創世記27:35)。
Bonus enim dolus, ubi irreprehensibilis est rapina: irreprehensibilis autem rapina pietatis; quia a diebus Joannis regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud.
PL 14, 618D欺きは、その奪い取りが咎められないときには、善い。敬虔の奪い取りは咎められない。「ヨハネの日々から天の国は強いられ、強いる者たちがそれを奪い取る」からである。
Festinantes autem patres pascha celebrabant, qui festinantes manducabant agnum, non demorantes; et fratrem Benjamin sanctus Joseph piae commento fraudis accersivit et tenuit (Gen. XLII, 20, et XLIV, 1 et seq) .
PL 14, 618Dまた、急ぐ父祖たちは過越を祝った。彼らは急いで子羊を食べ、ためらわなかった。聖なるヨセフは、弟ベニヤミンを、敬虔な欺きの工夫によって呼び寄せ、引き留めた(創世記42:20, 44:1以下)。
11. Et ipse tamen ut benediceretur cogendo elicuit et impetravit (Gen. XXVII, 38, 39) ; sed eam benedictionem, quae cum superiore congrueret et conveniret, ut serviret fratri suo.
PL 14, 619A11. 彼もまた、強いて祝福を引き出し、得た(創世記27:38, 39)。だがそれは、先の祝福と一致し調和する祝福、すなわち兄弟に仕えるというものであった。
Etenim qui imperare non poterat, et alterum regere, servire debebat, ut a prudentiore regeretur.
PL 14, 619A実際、命ずることも他者を治めることもできない者は、より賢い者に治められるために、仕えるべきであった。
Neque enim fuit Patriarchae sancti, ut filium suum degeneri conditioni servitutis addiceret: sed ut bonus pater, cum duos haberet filios, unum intemperantem, prudentem et sobrium alterum, quo utrique consuleret, intemperanti praefecit sobrium, et insipientem prudenti statuit obedire; quia insipiens non potest voluntarius virtutis esse discipulus, nec perseverare in studio, quia stultus sicut luna mutatur: meritoque ei libertatem proprii negavit arbitrii, ne velut navis in fluctibus sine gubernatore fluitaret: sed subdidit eum fratri, secundum quod scriptum est: Servit enim imprudens prudenti (Prov. XI, 29) .
PL 14, 619A聖なる族長が、自分の子を卑しい隷属の身分に引き渡したのではない。善い父として、二人の子がいて、一人は節制を欠き、もう一人は思慮深く節度ある者であったので、双方のために、節制を欠く者の上に節度ある者を立て、愚かな者を思慮ある者に従わせたのである。愚かな者は、自発的に徳の弟子となることも、学びに耐え続けることもできないからである。愚者は月のように変わる。それゆえ彼は、舵取りのない船のように波間に漂うことのないよう、自らの判断の自由をその者に与えなかった。むしろ兄弟に従わせた。書かれているとおりである。「愚かな者は思慮ある者に仕える」(箴言11:29)。
Recte ergo eum subdidit, ut regentis imperio suum melioraret affectum. Ideo ait: Super gladium tuum vives, et servies fratri tuo (Gen. XXVII, 34) . Domina enim est pietas crudelitatis, et mansuetudo duris motibus praestat.
PL 14, 619Bそれゆえ彼を従わせたのは正しかった。治める者の命令によって、自らの情愛を善くするためである。そこで言った。「汝は汝の剣によって生き、汝の兄弟に仕えるであろう」(創世記27:34)〔底本は27:34。27:40に当たる〕。敬虔は残酷さの主であり、温和は荒い衝動にまさるからである。
12. Servit omnis qui auctoritatem purae non habet conscientiae: servit quicumque vel metu frangitur, vel delectatione irretitur, vel cupiditatibus ducitur, vel indignatione exasperatur, vel moerore dejicitur.
PL 14, 619B12. 清い良心の権威を持たない者はみな仕えている。恐れに打ち砕かれる者も、喜びに絡め取られる者も、欲望に導かれる者も、憤りに苛立たされる者も、悲しみに打ち倒される者も、仕えている。
Servilis enim est omnis passio; quoniam qui facit peccatum, servus est peccati, et quod pejus est, multorum servus est: qui subjectus est vitiis, multis se dominis addixit, ut servitio ei exire vix liceat.
PL 14, 619Cあらゆる情念は奴隷的である。罪を行う者は罪の奴隷であり、さらに悪いことに、多くの者の奴隷だからである。悪徳に服する者は多くの主人に自らを引き渡し、隷属から抜け出ることがほとんど許されない。
At vero ille qui voluntatis suae arbiter est, judex consilii, interpres arbitrii, qui coercet corporeae appetentiam passionis, qui ea quae agit, bene agit, bene autem agens recte agit, et qui recte agit, inculpate et irreprehensibiliter agit, habens suorum actuum potestatem; is profecto liber est.
PL 14, 619Cしかし自らの意志の裁定者であり、計画の裁き手、判断を解き明かす者であり、体の情念の欲求を抑え、自分のなすことを善くなし、善くなすなら正しくなし、正しくなす者は咎めなく非の打ちどころなくなし、自らの行いを支配する者は、まさしく自由である。
Nam qui omnia prudenter agit, et ita vivit ut vult, is solus est liber. Non conditio fortuita servum facit, sed probrosa insipientia (Prov. VII, 2) . Denique famulus prudens regit dominos stultos, et periti servi dominis fenerabunt. Quid fenerabunt?
PL 14, 619Cすべてを思慮深く行い、望むとおりに生きる者だけが自由だからである。偶然の境遇が奴隷をつくるのではなく、恥ずべき愚かさがつくる(箴言7:2)〔底本は7:2。続く「思慮ある下僕は愚かな主人たちを治め」は17:2に当たり、その誤りか〕。それゆえ思慮ある下僕は愚かな主人たちを治め、熟達した奴隷たちは主人たちに貸し付けるであろう。何を貸し付けるのか。
Non utique pecuniam, sed sapientiam, sicut et Lex dicit: Fenerabis gentibus multis: tu autem mutuum non accipies (Deut. XV, 6) . Feneravit enim Judaeus proselyto divinae legis oracula.
PL 14, 619C金銭ではもちろんなく、知恵である。律法も言うとおりである。「汝は多くの諸国民に貸し、汝自身は借りないであろう」(申命記15:6)。ユダヤ人は改宗者に、神の法の託宣を貸したからである。
Sed quia ipse Legis mysteria videre non potuit, et quae habebat nescivit oracula, qui litteram fenerabat gentibus, nunc ab his spiritalibus doctrinae gratiam mutuatur: meritoque subjectus est servituti; quoniam qui mutuatur, servus est, quasi addictus fenori creditoris: qui autem piae doctrinae fenus impartit, is est princeps, sicut Lex dicit: Princeps eris gentium multarum: tibi autem principes ex ipsis non erunt (Ibid.) .
PL 14, 619Dだが彼自身は律法の奥義を見ることができず、自分が持っていた託宣を知らなかった。文字を諸国民に貸していた者が、今は霊的なこれらの者から教えの恩寵を借りている。それゆえ隷属に服するのは当然である。借りる者は奴隷であり、貸し主の利息に引き渡された者のようだからである。だが敬虔な教えの利息を分け与える者は、首長である。律法も言うとおりである。「汝は多くの諸国民の首長となるが、汝には彼らの中から首長たちは出ない」(申命記15:6)。
Princeps enim est qui regit, qui et habet sapientiae principatum, quem habuit populus Judaeorum. Sed quoniam quod docebat, servare non potuit, debet discere, quod docere nescivit. 13. Hoc est igitur quod ait patriarcha Isaac: Servies fratri tuo.
PL 14, 620A首長とは治める者であり、知恵の首位を持つ者であって、ユダヤ人の民がそれを持っていた。だが彼らは教えていたことを守ることができなかったので、教えることを知らなかったことを学ばねばならない。13. したがって族長イサクが言ったのは、このことである。「汝は兄弟に仕えるであろう。」
Erit autem cum deposueris et solveris jugum illius a collo tuo (Gen. XXVII, 40) , significans duos futuros populos, unum ancillae filium, alterum liberae (servit enim littera, libera est gratia) eumque populum qui litterae intendit, tamdiu servum fore, quamdiu spiritalis doctrinae sequatur interpretem.
PL 14, 620A「しかし、汝が彼のくびきを汝の首から取り外し、解くときが来るであろう」(創世記27:40)。これは二つの民が将来現れること、一つは女奴隷の子、もう一つは自由な女の子であることを示し(文字は仕え、恩寵は自由だからである)、また、文字に心を向ける民は、霊的な教えの解き明かす者に従うあいだは奴隷であり続けることを示している。
Tunc quoque illud futurum est, quod Apostolus ait: Ut reliquiae salvae fiant secundum electionem gratiae (Rom. IX, 27) . Servies ergo fratri tuo: sed tunc senties servitutis profectum, cum voluntarius potius, quam coactus obedire coeperis fratri.
PL 14, 620Aそのとき、使徒が言うことも実現する。「残りの者が恩寵の選びによって救われるように」(ローマ9:27)〔底本は 9:27。文言は 11:5 に近い〕。それゆえ汝は兄弟に仕える。だが、強いられてではなく自発的に兄弟に従い始めるとき、汝は隷属の進歩を知るであろう。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 14, 620BFratri necem minitatur Esau, qua occasione placandae invidiae praecepta proponuntur. Ad Labanum profectus Jacob in via Angelorum recreatur apparitione, ac postea bonis amplificatur.
PL 14, 620Bエサウは兄弟に殺害を脅し、これを機に、妬みをなだめるための教えが示される。ラバンのもとへ出発したヤコブは、道中、天使たちの現れによって元気づけられ、のちに財産を増し加えられる。
14. Hinc orta est invidia, et minabatur Esau quod post obitum patris fratrem occideret. Sed si id acciderit, discamus a Rebecca quemadmodum providendum sit, ne invidia iracundiam excitet, iracundia in parricidium proruat.
PL 14, 620B14. ここから妬みが生じ、エサウは父の死後に兄弟を殺すと脅した。だがそうなっても、妬みが怒りを掻き立て、怒りが近親殺しへ突き進むことがないよう、どう備えるべきかを、リベカから学ぼう。
Veniat Rebecca, hoc est, inducatur patientia, bona custos innocentiae, suadeat ut irae locum demus. Concedamus aliquo longius, donec tempore indignatio molliatur, offensionis obrepat oblivio.
PL 14, 620Bリベカが来るように、すなわち忍耐が導き入れられるように。忍耐は無垢の善き守り手であり、我々に怒りに場所を譲るよう勧める。しばらく遠くへ退こう、時が憤りを和らげ、侮辱の忘却が忍び寄るまで。
Itaque patientia nec exsilium reformidat, sed impigre suscipit: non tam ut periculum salutis, quam ut incentivum sceleris declinetur.
PL 14, 620Cこうして忍耐は追放をも恐れず、ためらわず引き受ける。それは身の安全の危険を避けるためというより、罪の誘因を避けるためである。
Mater quoque pia abesse sibi dilectissimum filium tolerat, plus ei collatura quem laesit: utrique tamen consulens, ut alterum immunem a periculo, alterum integrum praestaret a crimine.
PL 14, 620C敬虔な母もまた、最愛の子が自分から離れていることに耐える。傷つけた〔quem laesit の指す者は定かでない。祝福を奪われたエサウと取った〕ほうにより多く与えようとしてであるが、両者に配慮して、一方を危険から免れさせ、他方を罪から無傷のまま守るためである。
15. Audivimus quid corporeis ebria cupiditatibus intemperantia locuta sit, consideremus quid vera virtus agat.
PL 14, 620C15. 体の欲望に酔った無節制が何を語ったかは聞いた。真の徳が何をなすかを考えよう。
Nihil requirit nisi Dei gratiam: solum illud et summum bonum sequitur, solo eo contenta est, a quo accepimus omnia; ipsi autem nihil conferimus, quia nullo indiget, sicut ait David: Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) .
PL 14, 620C徳は神の恩寵のほかに何も求めない。ただあの唯一の最高の善に従い、我々がすべてを受けたその源だけで満ち足りる。我々は彼に何も与えない。彼は何も必要としないからである。ダビデが言うとおりである。「私は主に言った。汝は私の神。汝は私の善きものを必要としない」(詩篇15:2)。
Quo enim indiget, qui abundat omnibus, et nobis largitur universa, omnia sine defectu ministrat?
PL 14, 620Dあらゆるものに満ち足り、我々にすべてを惜しみなく与え、欠けることなくすべてを供する者に、何が必要であろうか。
16. Et profectus est Jacob, et dormivit, quod est quieti animi indicium: et vidit Angelos Dei ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII, 11) , hoc est, Christum praevidit in terris, ad quem Angelorum caterva descendit atque ascendit, obsequium proprio domino pio praebitura servitio (Matth. IV, 11) .
PL 14, 620D16. ヤコブは出発し、眠った。これは魂の安らぎの徴である。そして神の天使たちが上り下りするのを見た(創世記28:11)。すなわち、地上のキリストを予見したのである。そのキリストのもとへ天使たちの群れが降り、また上る。自らの主に敬虔な奉仕をもって仕えるためである(マタイ4:11)。
17. Et venit ad puteum, ut biberet de suis vasis, et de puteorum suorum fontibus, et supereffluerent ei aquae de suo fonte (Gen. XXIX, 2) . Fons enim vitae est in manibus justi. 18. Et venit ad Laban, et oves ejus pavit.
PL 14, 621A17. 彼は井戸に来た。自分の器から、自分の井戸の泉から飲むため、またその泉から自分に水があふれ出るためである(創世記29:2)。命の泉は義人の手の中にあるからである。18. そしてラバンのもとに来て、その羊を飼った。
Iniquitas incomitata residet: sapientia regendi officium non omittit (Gen. XXIX, 19, et XXX, 28 et seq.) : nescit vel in alienis vacare, nescit exsul esse in peregrinis. Quomodo enim exsul, quae ubique jus suum servat, et in se habet quod possidet?
PL 14, 621A不正は孤立してとどまるが、知恵は治める務めを手放さない(創世記29:19, 30:28以下)。知恵は他人のものの中でも暇でいることを知らず、異邦の地で追放された者であることを知らない。どうして追放された者であろうか。至るところで自らの権利を守り、持つものを自らの内に持っているのに。
19. Quasi mercenarius ingreditur justus; et rector est, qui sibi gregem multarum praestantiumque virtutum splendore fulgentem Evangelicae praedicationis ministerio colligebat; ut potaturis ovibus virgam storacinam, et nucinam, et de platano proponeret inventis, quo concupiscentes beatissimae Trinitatis praefigurata mysteria, haudquaquam decolores fetus piae mentis conceptione formarent.
PL 14, 621A19. 義人は雇われ人のように入っていく。しかも彼は、多くのすぐれた徳の輝きに光る群れを、福音の宣教の務めによって自らのために集める指導者である。それは、水を飲ませる羊の前に、ストラクスの枝、クルミの枝、プラタナスの枝を、見いだされたものとして差し出し〔inventis の係りは定かでない。「見いだされたものとして」と取った〕、そうして、いと幸いなる三位一体の予め示された奥義を望む羊たちが、決して色あせない子を、敬虔な精神の懐妊によって形づくるためである。
Bonae oves, quae bonorum partus operum fidei sacrae non degeneres ediderunt. Per storacem significatur incensum et sacrificium vespertinum, quod Deo Patri defertur in psalmo. Per nucinam virgam sacerdotale Christo munus defertur (Ps. CXL, 2) .
PL 14, 621B善い羊とは、聖なる信仰の善い業の産物を、堕落することなく産んだものである。ストラクスによっては、詩篇で父なる神に捧げられる香と夕べの供犠が意味される。クルミの枝によっては、祭司の務めがキリストに捧げられる(詩篇140:2)。
Haec enim virga Aaron quae reposita floruit, qua sacerdotalis gratia sanctificationis emicuit (Num. XVII, 8) . Per platanum spiritalis fructus significatur ubertas; quia arbori huic vitis annectitur, ut ejus laeta consortio, in partus sese uberes fundat.
PL 14, 621Bこれは、置かれて花を咲かせたアロンの杖であり、それによって聖別の祭司的恩寵が輝いた(民数記17:8)。プラタナスによっては、霊的な実りの豊かさが意味される。この木にブドウの木が結びつくからであり、その交わりに喜んで、豊かな実りへと自らを注ぐのである。
Siquidem dominicae munera passionis, remissionemque omnium peccatorum adjuncta Spiritus gratia dare consuevit.
PL 14, 621C実に〔ブドウの木は〕、霊の恩寵が加わるとき、主の受難の賜物と、あらゆる罪の赦しを与えるのが常だからである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 14, 621CJacob divino jussu in patriam revertitur ob Labani ejusque filiorum invidiam. Haec si exorta sit, quomodo declinanda: qua etiam ratione sapiens inanis numquam esse possit.
PL 14, 621Cヤコブは神の命によって故郷に帰る。ラバンとその子らの妬みのためである。これが生じたときにどう避けるべきか。また賢者がなぜ決して空にならないのか。
Post quae mysterium in Labano generi bona perscrutante, in Jacob, atque ejus uxoribus designatum exponitur.
PL 14, 621Cそのあと、ラバンが婿の財産を詮索することのうちに、ヤコブとその妻たちにおいて示された奥義が述べられる。
20. His itaque, ut Scriptura dicit, dives factus est, valde bonum gregem nutriens Christo, quem fidei titulo, et varietate virtutum gloriosi nominis nobilitavit insignibus.
PL 14, 621C20. こうして彼は、聖書が言うとおり、これらによって富んだ。キリストのために非常に善い群れを育て、その群れを、信仰の称号と徳の多様さによって、栄えある名の印で高貴にしたのである。
Itaque nec sibi videbatur angustus, censu fidei opimus, et Labae filiis ut opulentissimus in invidiam vocabatur, qui suum gregem alieni gregis accessione cumulasset.
PL 14, 622Aこうして彼は自らを乏しいとは思わず、信仰の財産に富んでいたが、ラバンの子ら〔底本は Labae。ラバンの子らの意〕からは、最も富める者として妬みに呼び出された。自分の群れに他人の群れの加わりを積み上げたからである。
Et dixit ei Deus: Revertere in terram patris tui, et in gentem tuam; et ego ero tecum (Gen. XXXI, 3) , ostendens nihil ei deesse, cui adesset omnium plenitudo: hoc solum abundare perfecte, in hoc constare omnia, et omnia ad ipsum referri.
PL 14, 622Aそして神は彼に言った。「汝の父の地、汝の民のもとに帰れ。私は汝とともにいる」(創世記31:3)。すべての満ち満ちたものが備わる者には何も欠けていないことを示している。この一つだけが完全に豊かであり、これにすべてが立ち、すべてがこれに帰されるのである。
Nihil ei superfluum necessarium, cui pax fida suppeteret, per quam reconciliaret quae primum fuerant discrepantia. Nec mirum si pacem haberet, qui columnam statuerat, et unxerat Deo, quae est Ecclesia (Gen. XXXV, 20) .
PL 14, 622A信頼しうる平和が備わる者には、余分なものは必要ない。その平和によって、はじめは食い違っていたものを和解させたのである。柱を立て、神のために油を注いだ者が平和を持つのは不思議ではない。その柱とは教会である(創世記35:20)。
Columna enim et firmamentum dicta est veritatis (I Tim. III, 15) . Eam ungit qui in Christum fidei, in pauperes misericordiae fundit unguentum. 21. Nunc consideremus qualis vir justus esse debeat, si invidia fuerit exorta.
PL 14, 622A柱、また真理の支えと呼ばれたからである(一テモテ3:15)。これに油を注ぐ者は、キリストへの信仰の香油を、貧しい者への慈しみの香油を注ぐ者である。21. では、妬みが生じたとき、義人はどのような人であるべきかを考えよう。
Primum ut declinet eam; melius est enim sine lite abire, quam residere cum jurgio. Deinde ut talia possideat, quae secum auferre possit; ut in nullo teneri ab adversario possit obnoxius, sed dicat: Cognosce si quid tuum est apud me (Gen. XXXI, 32 et seq.) .
PL 14, 622Bまず、それを避けること。争いなく立ち去るほうが、口論とともにとどまるより善い。次に、持ち去れるようなものを所有すること。いかなる点でも敵対者に咎められることのないようにするためである。そして言うのである。「私のもとに汝のものが何かあるか、確かめよ」(創世記31:32以下)。
Et quaesivit Laban, et nihil suum invenit apud Jacob. Magnus vir, et vere beatus, qui nihil potuit suum amittere, nihil alienum habere, hoc est, nihil minus habere, nihil superfluum. Itaque ille perfectus est, cui nihil deest: justus, cui nihil superest.
PL 14, 622Bラバンは探したが、ヤコブのもとに自分のものを何も見いださなかった。偉大な人、まことに幸いな人である。何も自分のものを失うことができず、他人のものを何も持たなかった。すなわち、より少なく持つこともなく、余分に持つこともなかった。こうして彼は完全であり、何も欠けず、義人であり、何も余らない。
Hoc enim est justitiae tenere mensuram. Quanta virtus cujus societas lucrum dabat, non irrogabat dispendium? Hoc est perfectum esse, adhaerentibus sibi commodi plurimum dare, nihil afferre incommodi.
PL 14, 622Bこれが正義の尺度を守ることである。その交わりが利益を与え、損失をもたらさなかった者の徳は、なんと大きいことか。これが完全であるということ、すなわち自らに付き従う者たちに最大の益を与え、いかなる不益ももたらさないことである。
22. Denique is qui nocere cupiebat, inanem eum non potuit dimittere. Sapiens enim numquam inanis est (De poenit. dist. 2, cap. Sapiens) , semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: Justitiam induebam, et vestiebam judicium (Job. XXIX, 14) , sicut dixit Job.
PL 14, 622C22. こうして、害を加えようと望んだ者も、彼を空のまま去らせることはできなかった。賢者は決して空ではない(『教令集』第2部『悔悛について』第2区分「Sapiens」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。賢者は常に自らのうちに思慮の衣を持ち、ヨブが言ったように言うことができる。「私は正義を身にまとい、裁きを衣としていた」(ヨブ記29:14)。
Namque haec mentis sunt interna velamina, quae nemo alius possit auferre, nisi cum aliquem sua culpa despoliat.
PL 14, 622Cこれらは精神の内なる覆いであり、誰かが自らの罪責によって自分を裸にするときのほかは、他の誰も取り去ることができない。
Denique sic despoliatus Adam, nudus inventus est: at vero Joseph etiam vestimento exteriore rejecto, nudus non erat, qui salva habebat indumenta virtutis. Numquam ergo inanis sapiens. Nam quomodo inanis, qui de plenitudine Christi accipit, et servat acceptum?
PL 14, 622Cこうして裸にされたアダムは、裸であることが見いだされた。しかしヨセフは外の衣を捨てられても裸ではなかった。徳の衣を無傷で持っていたからである。それゆえ賢者は決して空ではない。キリストの満ちあふれる豊かさから受け、受けたものを守る者が、どうして空であろうか。
Quomodo inanis, cujus repleta est anima, quae acceptae gratiae vestimenta custodit? Illud metuendum est, ne quis innocentiae velamen amittat, ne impii sacrilegae persecutionis impressione terminos justitiae supergressi, vestimentum animae ac mentis eripiant.
PL 14, 622C受けた恩寵の衣を守る魂が満たされているなら、どうして空であろうか。恐れるべきは次のことである。誰かが無垢の覆いを失うこと、不敬な者たちが、冒瀆的な迫害の圧力によって正義の境を越え、魂と精神の衣を奪い取ることである。
Quod non facile accidit, nisi prius aliquem vox suae iniquitatis exuerit. Unde et David dicit: Si est iniquitas in manibus meis . . . . decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat (Psal. VII, 4 et 5) .
PL 14, 623Aそれは、自らの不義の声がまずその人の衣を剥がさなければ、容易には起こらない。それゆえダビデも言う。「もし私の手に不義があるなら……私は当然、敵によって空しく倒れよう。敵が私の魂を追い、捕らえよ」(詩篇7:4, 5)。
23. Nemo ergo ex inimicis potest tuam animam comprehendere, nisi prius inanis fuerit effecta. Noli igitur metuere eos qui possunt auri argentique compilare thesaurus. Isti tibi nihil auferunt.
PL 14, 623A23. それゆえ敵のうちの誰も、あなたの魂を捕らえることはできない。まず空にされたのでなければ。だから、金銀の宝を略奪できる者たちを恐れるな。彼らはあなたから何も奪わない。
Hoc enim auferunt quod non habebas: hoc auferunt quod possidere non poteras: hoc auferunt quod non ornabat animam tuam, sed onerabat: hoc auferunt quod non locupletabat cor tuum, sed potius deprimebat.
PL 14, 623A彼らが奪うのは、あなたが持っていなかったもの、あなたが所有しえなかったもの、あなたの魂を飾らず、むしろ重くしたもの、あなたの心を豊かにせず、むしろ押し下げたものである。
Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21) , sicut legi audisti hodie.
PL 14, 623B「汝の宝のあるところ、そこに汝の心もあるであろう」(マタイ6:21)。あなたが今日これが読まれるのを聞いたとおりである。
Multi seris portarum suarum includunt aurum suum, sed ii nec vectibus et claustris suis credunt: multi vigiles adhibent, sed ipsi quoque plus ipsos solent timere custodes: multi defosso auro incubant; aurum eorum sub terra, et cor eorum sub terra.
PL 14, 623B多くの者は金を門の閂で閉じ込めるが、その者たちも自らの閂や鍵を信用しない。多くの者は見張りを置くが、見張りたち自身をむしろ恐れるのが常である。多くの者は掘り埋めた金の上に伏す。彼らの金は地の下にあり、彼らの心も地の下にある。
Cave ergo ne et tu cor tuum terrae vivus infodias. Non ergo auri istius metuendi fures. Ille tibi cavendus est fenerator, qui substantiam animae tuae scrutatur, si qua peccati gravioris aera contraxeris, qui cor tuum includit solo, qui animam tuam eo cespite obruit, quo aurum texeris, qui mentem tuam centesimarum incurvat usuris, et gravi condit sepulcro, de quo nullus resurgit.
PL 14, 623Bだからあなたも、生きたまま自分の心を地に埋めないよう気をつけよ。この金の盗人を恐れるべきではない。あなたが警戒すべきは、あの金貸しである。それは、あなたの魂の財産を調べ、あなたがもし重い罪の負債を負っているなら、あなたの心を地に閉じ込め、あなたが金を覆った同じ土塊であなたの魂を覆い、あなたの精神を月ごとの百分の一の利息で屈ませ、重い墓に納めて、そこから誰も復活しない者である。
Sequere sanctum Jacob, qui neque de alienis vitiis quidquam habebat, neque suarum virtutum erat inanis et vacuus, qui erat justitiae fructu repletus. Sed haec moralia.
PL 14, 623C聖なるヤコブに従え。彼は他人の悪徳を何も持たず、自らの徳に関して空でも空虚でもなく、正義の実に満たされていた。だがこれは道徳に関することである。
24. Illud mysticum, quod venit ad eum Laban, hoc est, dealbatus, quia et satanas transfigurat se in angelum lucis, et coepit ab eo sua requirere. Respondit ei Jacob: Cognosce si quid est tuum apud me (Gen. XXXI, 32) , hoc est, nihil tuorum habeo.
PL 14, 623C24. 神秘的な意味は次のとおりである。ラバンが彼のもとに来た。ラバンとは白くされた者の意である。サタンもまた光の天使に姿を変えるからである。そして彼はヤコブに自分のものを要求し始めた。ヤコブは答えた。「私のもとに汝のものが何かあるか、確かめよ」(創世記31:32)。すなわち、汝のものは何も持たない、ということである。
Quaere si quid agnoscis vitiorum tuorum et criminum. Nihil mecum abstuli fraudum tuarum, dolique consortia ulla non habeo, omnia tua tamquam contagium refugi. Et quaesivit Laban, et nihil suum reperit.
PL 14, 623C汝の悪徳と罪のうち何か認めるものがあるか、探せ。私は汝の欺きを何も持ち去らず、汝の詐術との交わりも少しもなく、汝のすべてを汚染のように避けた。そしてラバンは探したが、自分のものを何も見いださなかった。
Quam beatus vir, in quo inimicus nihil invenit, quod suum posset dicere: in quo diabolus nihil offendit, quod suum agnosceret!
PL 14, 623C敵がそこに自分のものと呼びうるものを何も見いださず、悪魔が自分のものと認めるものを何も見いださない人は、なんと幸いなことか。
Impossibile videbatur istud in homine, sed typum gerebat ejus, qui dicit in Evangelio: Venit hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30) . Nihil est enim quidquid est diaboli, quod nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam.
PL 14, 623D人間においてこれは不可能と見えたが、彼は福音書で語る者の予型を担っていた。「この世の君が来るが、私のうちに何も見いださないであろう」(ヨハネ14:30)。悪魔のものはすべて無であり、いかなる持続も実体も持ちえないからである。
25. Ipse autem est qui praefigurabatur in Jacob Dominus Jesus, duorum vir conjugiorum, hoc est, consors quidam Legis et gratiae, qui virginem Rachel ante dilexit, et praedestinatam sibi in conjugium pio amabat affectu.
PL 14, 624A25. ヤコブにおいて予め示されていたのは、主イエス自身である。彼は二つの婚姻の夫、すなわち律法と恩寵のいわば伴侶であり、まず処女ラケルを愛し、自分に予定された妻として敬虔な愛情で慕った。
Sed quoniam Lia tamquam Lex subintravit, et oculis infirmior obrepsit tamquam Synagoga, quae mentis caecitate Christum videre non potuit, superabundavit gratia sanctae Rachel (Gen. XXIX et seq.) , quae supra primum illud est expetita conjugium, quae Ecclesiae principatum futurum jam tunc nominis sui interpretatione signabat.
PL 14, 624Aだがレアが律法のように忍び込み、目が弱いまま、盲目の精神のためにキリストを見ることができなかったシナゴーグのように入り込んだので、聖なるラケルの恩寵が満ちあふれた(創世記29章以下)。彼女は、あの最初の婚姻にまさって求められ、その名の解釈によって、すでにそのとき来たるべき教会の首位を示していた。
Beata Rachel, quae abstulit opprobrium suo partu: beata Rachel, quae abscondit cultus, erroresque gentilium, quae simulacra eorum plena esse immunditiae declaravit.
PL 14, 624A幸いなラケル。彼女は出産によって恥辱を除いた。幸いなラケル。彼女は異邦人の祭儀と誤りを隠し、彼らの偶像が汚れに満ちていることを明らかにした。
Nemo credat paternae pietatis laesam esse reverentiam, quod stante patre sedit; quoniam scriptum est: Qui plus fecerit patrem aut matrem, quam me, non est me dignus (Matth. X, 37) .
PL 14, 624B父への敬虔が傷つけられたと誰も信じるな。父が立っているのに彼女が座ったからである。書かれているからである。「私よりも父または母を重んじる者は、私にふさわしくない」(マタイ10:37)。
Ubi causa agebatur religionis, fides debuit sedem habere judicii, et quasi rea stare perfidia.
PL 14, 624B宗教が問われているところでは、信仰が裁きの座を占めるべきであり、背信がいわば被告として立つべきであった。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 14, 624BAngelos in itinere videt S. Jacob. Idem fratri occurrens septies adorat. Denique concordiam ab eo petiturus in castris dormit. Quae omnia quid significent, aperitur. 26. Haec eo usque probata sunt, ut proficiscenti sancto Jacob angeli Dei occurrerent.
PL 14, 624B聖なるヤコブは旅の途上で天使たちを見る。同じ彼が、兄に会うにあたって七度ひれ伏す。そして兄に和解を求めようとして、陣営で眠る。これらすべてが何を意味するかが明かされる。26. これらのことは、聖なるヤコブが出立すると神の天使たちが彼に出会うほどにまで、確かめられていた。
Denique vidit castra Dei applicantia, et ait: Castra Dei haec sunt (Gen. XXXII, 1 et 2) . Perfectis enim et fidelibus divina solent adesse praesidia.
PL 14, 624Cそしてついに、彼は神の陣営が近づいて来るのを見て言った、「これは神の陣営である」(創世記32:1-2)。完全な者、忠実な者には、神の守りが常に伴うものだからである。
Perfectus autem cogitabat de reconciliatione fraterna; ita ut humilitate eum invitaret, officiis acquireret, muneribus quoque emendum putaret.
PL 14, 624Cさて、完全な者は兄弟との和解を思い、謙遜をもって兄を招き、奉仕をもって取り入り、贈り物によっても〔兄を〕買い取るべきだと考えるほどであった。
Occurrit itaque fratri cum muneribus, uxoribus, et pignoribus suis; ut etiamsi ipse indignaretur, necessitudinis obsequiis inflecteretur. 27. Et adoravit septies in terra (Gen. XXXIII, 3) . Quid sibi istud vult esse?
PL 14, 624Cこうして彼は、贈り物と妻たちと愛する子らを伴って兄に出会った。兄自身が憤っていたとしても、身内としての務めによって心を和らげられるようにである。27. 「そして彼は地に七度ひれ伏した」(創世記33:3)。これは何を言おうとしているのか。
Lex dicit: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13) ; et hic adorat intemperantem, iracundum, minantem parricidale flagitium.
PL 14, 624C律法は言う、「汝の神である主を拝み、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。しかるにここでは、節制を欠き、怒りやすく、近親殺しの凶行をもって脅す者を、彼は拝んでいる。
An terram adoravit, illam humano cruore concretam, serpentium infusam venenis, aut jejuna infelicem glarea, aut duris atque asperis inhorrentem cautibus? Quid sibi etiam vult quod septies adoraverit?
PL 14, 624Dそれとも、彼が拝んだのは地であろうか。人間の血で固まり、蛇の毒を染み込まされ、あるいは乏しい砂利のために不毛で、あるいは硬く荒い岩で逆立つ、あの地を。また、彼が七度拝んだということも、何を意味するのか。
Haereret solutio, nisi illud occurreret quod Petro interroganti in Evangelio: Si frater meus in me peccaverit, quoties dimittam ei, usque septies? Respondit ei Dominus Jesus: Non solum septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 21 et 22) .
PL 14, 625A解きがたいままであろう、福音書でペトロが尋ねたときの次の言葉が思い起こされなければ。「私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度赦すべきでしょうか。七度までですか」。主イエスは彼に答えた、「七度までではない、七十の七倍までである」(マタイ18:21-22)。
Hoc igitur prophetico spiritu sanctus Patriarcha significat, in advenientem respiciens, qui non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies veniam fratri laxari juberet; ut ejus contemplatione conventus Esau injuriam quam se accepisse putabat, remitteret fratri, et quamvis laesus in gratiam rediret; quia propterea carnem suscepturus erat Dominus Jesus, et venturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret veniam delictorum.
PL 14, 625Aしたがって、聖なる族長はこのことを預言の霊によって示している。来たるべき者を見据えてのことである。その者は、七度までならず七十の七倍までも兄弟に赦しを与えよと命じることになる。その者を見つめることによって〔ejus の指す先は定かでない。来たるべき者と取った。ヤコブとも読める〕、〔ヤコブと〕会ったエサウが、自分が受けたと思っていた不正を兄弟に免じ、傷つけられたにもかかわらず和解するようにである。主イエスは、そのために肉を取り、地上に来ようとしていたからである。すなわち、増し加えた罪の赦しを我々に与えるためである。
28. Denique petiturus a fratre concordiam dormivit in castris. Perfecta virtus habet quietis tranquillitatem et stabilitatem; ideo Dominus donum ejus perfectioribus reservavit dicens: Pacem meam relinquo vobis; pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) .
PL 14, 625A28. ついに、兄に和解を求めようとして、彼は陣営で眠った。完全な徳は、静けさの平安と揺るがなさを備える。それゆえ主は、その賜物をいっそう完全な者たちのために取っておいて言った、「私は汝らに私の平和を残す。私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)。
Perfectorum est enim non facile mundanis moveri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore vexari: sed quasi in littore tutissimo adversum insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem immobilem fida statione placidare.
PL 14, 625B完全な者の務めは、世のことにたやすく動かされず、恐れに乱されず、疑いに駆り立てられず、恐怖に揺さぶられず、苦痛に悩まされず、むしろ最も安全な岸辺にいるかのように、押し寄せる世の嵐の波に向かって、動かぬ精神を、信頼できる持ち場にあって穏やかに保つことである。
Hoc firmamentum christianis mentibus Christus invexit, pacem internam invehens animis probatorum; ut non turbetur cor nostrum, neque exagitetur animus.
PL 14, 625Bキリストは、この堅固さをキリスト教徒の精神にもたらした。試された者たちの魂に内なる平和をもたらして、我々の心が乱されず、魂が揺さぶられないようにしたのである。
Hanc pacem super omnem mentem esse Apostolus doctor asseruit dicens: Et pax Dei quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra, et sensus in Christo Jesu (Philip. IV, 7) . Fructus itaque pacis est non perturbari in pectore.
PL 14, 625Bこの平和が「あらゆる精神にまさる」ことを、教師である使徒は断言して言った、「神の平和は、あらゆる精神にまさって、キリスト・イエスにあって汝らの心と感覚を守るように」(フィリピ4:7)。したがって平和の実りとは、胸中で乱されないことである。
Denique vita justi quieta est, injustus autem inquietudinis et perturbationis plenus est. Itaque amplius suis suspicionibus affligitur impius, quam alienis plerique verberibus: majoresque vibices vulnerum in ejus animo sunt, quam in eorum corpore qui ab aliis verberantur.
PL 14, 625C要するに、義人の生は静かであるが、不義の者は不安と動揺に満ちている。それゆえ、不敬な者は、他の多くの人が他人の鞭によって苦しめられるよりも、自分の疑いによっていっそう苦しめられる。その魂にある傷痕は、他人に鞭打たれる者たちの体にあるものより大きい。
29. Grande est intra se aliquem tranquillum esse, et sibi convenire. Foris pax aut imperatoris sollicita providentia, aut manu militum quaeritur, aut bellorum prospero cedit eventu, aut internecione aliqua barbarorum, si in se hostili motu sua arma convertant.
PL 14, 625C29. 自分の内で静かであり、自分自身と調和していることは大いなることである。外の平和は、皇帝の気遣わしい配慮によって、あるいは兵士の腕によって求められ、あるいは戦争の幸運な成り行きに帰し、あるいは蛮族が敵意に駆られて互いに武器を向け合うなら、その殲滅によってもたらされる。
In ea pace nulla nostra virtus, sed eventus est. Certe gloria pacis illius ad imperatorem refertur: istius pacis fructus in nobis est, quae est in mentibus singulorum, quae tenetur affectibus.
PL 14, 625Cこの平和には我々の徳は何もなく、あるのは成り行きである。確かに、その平和の栄光は皇帝に帰される。だが、この平和の実りは我々のうちにあり、それは個々人の精神の内にあり、情動によって保たれる。
Istius pacis major est fructus, quo spiritalis nequitiae tentamenta, quam quo arma hostilia repelluntur. Ista pax sublimior, quae corporalium passionum excludit illecebras, perturbationesque mitigat, quam ea quae barbaricos sedat incursus. Plus est enim clauso intra te hosti resistere, quam remoto.
PL 14, 625D霊的な悪の誘惑を撃退するこの平和の実りは、敵の武器を撃退する平和の実りよりも大きい。体の情念の誘いを締め出し、動揺を和らげるこの平和は、蛮族の侵入を鎮めるあの平和よりも高い。自分の内に閉じ込められた敵に抵抗するほうが、遠ざけられた敵に抵抗するよりも大いなることだからである。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 14, 626AJacob cum Deo luctatur, et tacto femoris nervo claudicat. Vim Dinae illatam fratres ulciscuntur, quos Jacob pater improbat. Is jubetur in Bethel habitare, quo sancta Ecclesia praefiguratur.
PL 14, 626Aヤコブは神と格闘し、腿の筋に触れられて足を引きずる。兄弟たちは、ディナに加えられた暴行の復讐をし、父ヤコブは彼らを非難する。彼はベテルに住むよう命じられる。それによって聖なる教会があらかじめ象られる。
30. Itaque Jacob qui cor suum ab omni simultate mundaverat, et pacificum affectum gerebat, postquam rejecit omnia sua, solus remansit, et luctatus est cum Deo (Gen. XXXII, 24 et 25) . Quicumque enim saecularia negligit, ad imaginem similitudinemque Dei propius accedit.
PL 14, 626A30. こうして、あらゆる敵意から心を清め、平和を好む心情を抱いていたヤコブは、自分のものをすべて投げ出したのち、ひとり残り、神と格闘した(創世記32:24-25)。世のものを軽んじる者は誰でも、神の像と似姿にいっそう近づくからである。
Quid est enim luctari cum Deo, nisi virtutis suscipere certamen, et cum superiore congredi, potioremque caeteris imitatorem fieri Dei.
PL 14, 626A神と格闘するとは、徳の闘いを引き受け、より優れた者と組み合い、他の者たちよりも勝れた神の模倣者となること以外の何であろうか。
Et quia insuperabilis erat fides ejus atque devotio, secreta ei mysteria Dominus revelabat, tangens latitudinem femoris ejus (Ibid.) ; eo quod ex ejus erat generatione Dominus Jesus oriundus ex Virgine, qui Deo nec impar, nec inaequalis esset; cujus crucem obstupescentis femoris latitudo signabat; eo quod diffusa per universum mundum remissione peccati, salutaris foret omnibus, qui stupore sui corporis ac sopore resurrectionem tribueret defunctorum.
PL 14, 626B彼の信仰と献身は打ち負かしがたかったので、主は彼に秘められた奥義を啓示し、その腿の幅に触れた(創世記32:24-25)。彼の子孫から、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれた主イエスが出ることになっており、その者は神に劣らず、等しくないこともなかったからである。その十字架を、麻痺した腿の幅が示していた。罪の赦しが全世界に広がり、その者がすべての人にとって救いとなり、自らの体の麻痺と眠りによって死者の復活を授けることになっていたからである。
Unde non immerito exortus est sol sancto Jacob, cujus generi crux Domini salutaris illuxit: simul quia sol ei oritur justitiae, qui Deum cernit; quia ipse est lumen aeternum.
PL 14, 626Bだから、聖なるヤコブのために太陽が昇ったのは、理由のないことではない。その子孫に、主の救いの十字架が光を放ったのである。同時に、神を見る者には正義の太陽が昇るからでもある。彼自身が永遠の光だからである。
31. Claudicavit autem Jacob a femore suo: Propter hoc non manducant hodieque filii Israel nervum (Gen. XXXII, 32) . Utinam manducassent et credidissent! Sed quia non erant facturi voluntatem Dei, ideo non manducaverunt.
PL 14, 626C31. 「ヤコブはその腿のために足を引きずった。このために、イスラエルの子らは今日に至るまで筋を食べない」(創世記32:32)。食べて信じてくれていればよかったのに。だが、彼らは神の意志を行うつもりがなかったので、食べなかったのである。
Sunt et qui ita accipiant, quod ideo claudicaverit ab uno femore Jacob, quia duobus populis ex ejus generatione manantibus, unius stupor jam tunc circa fidei gratiam declarabatur futurus. Ipse est ergo populus qui stupore perfidiae claudicavit.
PL 14, 626Cまた、こう解する者もいる。ヤコブが一方の腿だけ足を引きずったのは、その子孫から生じる二つの民のうち、一方が信仰の恩寵に関して麻痺することが、すでにそのとき示されていたからだと。すなわち、背信による麻痺のために足を引きずったのは、その民自身である。
32. Denique non multo post revelationem istiusmodi cum esset ab alienigenae filio Dina filia Jacob deflorato virginitatis pudore temerata, fratres ejus qui non intellexerunt mysterium, alienigenas qui societatem fidei per conjunctionem generis offerebant, vindictae studio peremerunt.
PL 14, 626C32. ついに、このような啓示のあまり後でなく、ヤコブの娘ディナが異邦人の息子に辱められ、処女の恥じらいを奪われて汚されたとき、その兄弟たちは奥義を理解せず、血筋の結びつきを通じて信仰の交わりを申し出ていた異邦人たちを、復讐への熱意から殺した。
Jacob autem qui morali mansuetudine clementiam diligebat, vel mystico spiritu sacramentum congregandae ex gentibus praevidebat Ecclesiae, invitus et dolenter scenam illam exactae ultionis accepit.
PL 14, 626Dだがヤコブは、道徳的な柔和さから寛容を愛し、また神秘の霊によって、諸国民から集められる教会の秘義を予見していたので、望まず、悲しみつつ、復讐が果たされたあの光景を受け取った。
Unde prophetanti adventum Domini Jesu responsum divinum est datum: Exsurgens ascende in locum Bethel (Gen. XXXV, 1) , hoc est, in domum panis, ubi natus est Christus, sicut Michaeas propheta testatus est dicens: Et tu, Bethleem, domus Ephrata, non es minima, ut sis inter principes Juda.
PL 14, 626Dそれゆえ、主イエスの到来を預言していた彼に、神の答えが与えられた。「立って、ベテルの地に上れ」(創世記35:1)。すなわち、パンの家へである〔ベテルは「神の家」の意で、「パンの家」はベツレヘムのことだが、ここでは両者が重ねて語られている〕。そこでキリストは生まれた。預言者ミカが証して言ったとおりである。「また汝、ベツレヘム、エフラタの家よ、汝はユダの首長たちのうちにあって最も小さくはない。」
Ex te enim exiet princeps Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus saeculi (Mich. V, 2) . Vere domus panis, quae domus Christi est, qui nobis panis salutaris advenit e coelo; ut jam nullus esuriat cibum sibi immortalitatis acquirens.
PL 14, 627A「汝から、イスラエルの首長が出る。その出所は初めから、世の日々からである」(ミカ5:2)。まことにパンの家である。すなわちキリストの家であり、キリストは我々にとって救いのパンとして天から到来した。もはや誰も飢えることなく、不死の糧を自分のために得るためである。
Ibi jubetur habitare Patriarcha, ibi altare facere Deo qui apparuit ei. Ibi deos accepit alienos, et abscondit eos sub lentisco: ibi quoque sepulta est Rachel in via Ephrata, haec est, Bethleem.
PL 14, 627Aそこに住むよう族長は命じられ、そこに、自分に現れた神のために祭壇を築くよう命じられる。そこで彼は異国の神々を受け取り、ランティスクス〔マスティックの木〕の下に隠した。またそこで、エフラタへの道、すなわちベツレヘムへの道に、ラケルは葬られた。
Ibi etiam columnam statuit Jacob supra monumentum ejus (Gen. XXXV, 1 et seq.) . 33. Quanta mysteria, quia tibi est Ecclesia Dei, in qua apparet Deus, et loquitur cum servis suis. Ibi eripiuntur, et absconduntur simulacra gentium.
PL 14, 627Aまたそこに、ヤコブは彼女の墓の上に柱を立てた(創世記35:1以下)。33. なんと多くの奥義であろう。そこ〔底本は tibi(あなたに)。ibi(そこに)の誤りと解した〕に神の教会があり、その中で神が現れ、僕たちと語るのだから。そこで、諸国民の偶像が取り去られ、隠される。
Fides enim Ecclesiae omnem observantiam gentilitatis abolevit. Sed cur sub lentisco absconderit, quaero? Certe genus istud infructuosum est. Ibi ergo sunt dii gentium, ubi nullus est fructus.
PL 14, 627B教会の信仰が、異邦人の風習をことごとく廃したからである。だが、なぜランティスクスの下に隠したのかと、私は問う。確かにこれは実りのない種類の木である。したがって、諸国民の神々はそこ、すなわち実りのまったくない所にある。
Ibi inaures gentilium infodiuntur quas dederunt Jacob, ut jam novam linguam audire assuescant; veterem perfidiae sonum nesciant, obsurdescant aures eorum sacrilegio, et mundentur ad gratiam.
PL 14, 627Bそこに、異邦人たちがヤコブに与えた耳輪が埋められる。それは、彼らが新しい言語に聞き慣れ、背信の古い響きを知らず、その耳が瀆聖に対して聞こえなくなり、恩寵へと清められるためである。
Non immerito ibi sanctus Daniel falsum adversus Susannam testimonium deprehendit. Ibi enim volebat adhuc radices suas locare perfidia: sed latere non potuit, quia prophetico spiritu deprehensa est.
PL 14, 627Bそこで聖なるダニエルがスザンナに対する偽りの証言を見破ったのも、理由のないことではない。そこではまだ背信が根を張ろうとしていたが、隠れていることはできなかった。預言の霊によって見破られたからである。
Congruus autem error presbyteri verae confessioni, ut ibi contaminatam diceret castitatem, ubi gentium defossa simulacra sunt. Sed veritas Ecclesiae non texit perfidiam, sed abscondit, et aures gentilitatis obstruxit.
PL 14, 627B長老の過ちは、真の告白に合致していた〔スザンナ物語で長老の一人が、スザンナがマスティックの木(ランティスクス)の下で罪を犯したと偽証したことを指す。ヤコブが偶像を隠した木と同じ木だというのである〕。すなわち、諸国民の偶像が埋められている所で、貞潔が汚されたと言ったのである。しかし、教会の真理は背信をかばったのではなく、隠し、異邦人の耳を塞いだのである。
34. Convenienter quoque ibi sepulta est sancta Rachel; quia omnes qui baptizantur in Christo, consepeliuntur cum Christo.
PL 14, 627C34. また聖なるラケルがそこに葬られたのも、ふさわしいことである。キリストにあって洗礼を受ける者はみな、キリストとともに葬られるからである。
Sic enim docemur dicente Apostolo: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quemadmodum ille surrexit a mortuis per propriam virtutem suscitatus, ita et nos ejus gratia resurgamus (Rom. VI, 4) .
PL 14, 627C実際、使徒がこう言うことによって、我々は教えられている。「我々は洗礼を通して、死へと彼とともに葬られた。それは、彼が自らの力によって呼び覚まされて死者のうちからよみがえったように、我々もまた彼の恩寵によってよみがえるためである」(ローマ6:4)。
Tunc igitur vere absconditur omnis error gentilium, cum quis fuerit ablutus a vitiis; quia confixus cruci vetus homo noster nescit jam veteri servire peccato.
PL 14, 627Cこうして、異邦人のあらゆる過ちが真に隠されるのは、人が悪徳から洗い清められたときである。我々の古い人は十字架に付けられて、もはや古い罪に仕えることを知らないからである。
Competenter etiam columna statuitur supra monumentum Rachel; quia Ecclesia est columna et firmamentum veritatis.
PL 14, 628Aラケルの墓の上に柱が立てられるのも、ふさわしいことである。教会は「真理の柱また土台」だからである。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 14, 628ADe laudabili sancti Jacob senectute, in qua futuras dubiasque res, ac vitae suae finem praevidet; nec non agenda disponit. 35. Senuit autem Jacob; et jam ante senuerat moribus: sed certabant in eo impigra vivacitas juventutis, et tranquillitas senectutis.
PL 14, 628A聖なるヤコブの称賛すべき老年について。その老年において、彼は将来の、また不確かな事柄と自らの生の終わりを予見し、またなすべきことを定める。35. ヤコブは年老いたが、すでに以前から振る舞いにおいて老成していた。だが彼のうちでは、若さの敏捷な活力と老年の静けさが競い合っていた。
Est enim et senectus virens gratia, et juventus cana consiliis, de qua dicit Scriptura: Senectus enim venerabilis. Et, Aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9) .
PL 14, 628A実際、恩寵によって青々とした老年もあれば、思慮によって白髪となった若さもある。それについて聖書は言う、「老年は尊ぶべきである」。また、「老年の年齢とは、汚れなき生である」(知恵の書4:8-9)。
Ex hac vita fuit Jacob, qui bonis operibus praevenit tempus longaevae senectutis; ut et fructum ejus ante tempus carperet, et postrema ejus in tempore non timeret. Beatus quidem et juvenis qui bene vivit: sed beatus et senex qui bene vixit.
PL 14, 628Aヤコブは、この種の生き方の者であった。善い業によって長寿の老年の時に先んじ、その実りを時が来る前に摘み取り、その終わりの時を恐れないようにしたのである。善く生きる若者もまことに幸いであるが、善く生きた老人もまた幸いである。
Quod enim juvenis sperat, adeptus est senior: quod senex fuit, optat hoc esse qui juvenis est. Certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente, jactatur fluctibus: senex vero sicut in portu, ita in statione est senectutis.
PL 14, 628B若者が望むものを、年長者は得たのであり、老人であったもの〔老人の境地〕を、若者は望む。確かに、若者は、なお長い航路が自分に残された落ち着かぬ海で、波に揺さぶられる。だが老人は、港にいるように、老年の停泊地にいる。
Erat itaque hujusmodi Jacob, qui vix speranda juvenibus bona incolumi et tuta gratiae clave jam clausa et obsignata tenebat. Quod autem possideas, eo quod adhuc speres, praestabilius est.
PL 14, 628Bヤコブはまさにそのような人であった。若者にはほとんど望みえない善いものを、恩寵の無傷で安全な鍵によって、すでに閉ざし封じて保持していた。所有しているものは、なお望んでいるものよりも優れている。
Erat ergo senex Jacob, ad quem juvenes adversa temporis alicujus tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant: ipse autem tamquam in specula vitae hujus positus sollicito praetendebat affectu, et longe ante rebus dubiis praevidebat remedia.
PL 14, 628Bこうして、ヤコブは老人であり、若者たちは時代のある嵐に打たれると、港に逃れ込むように彼のもとへ身を寄せた。彼自身は、この生の物見やぐらに置かれたかのように、気遣わしい思いで先を見やり、不確かな事柄に対する救いを、遙か前から見通していた。
36. Denique fames erat in tota terra (Gen. XLII, 1 et seq.) , et senex depositus quae alacres juvenes ignorabant, interim primus utrum audierit videto.
PL 14, 628C36. 実際、全地に飢饉があった(創世記42:1以下)。そして老人は、衰えて身を横たえていながら〔depositus は「〔世の務めから〕退いた」とも「瀕死の」とも取れる〕、血気盛んな若者たちが知らなかったことを〔知っており〕、さしあたり最初に聞いたのは彼ではなかったか、見るがよい〔ミーニュの脚注は、古い版はすべて「最初に聞き、最初に子らに勧めた」と読むが、写本はこの本文で一致し、videto を videro とするものもあるとし、これが『ヨセフについて』第8章の冒頭で言い切られていることと合うとする〕。
Primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta, et eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent (Gen. XLIII, 11) . Libenter etiam ipse juvenum consiliis acquiescebat, ut etiam filium juniorem simul mitteret.
PL 14, 628C彼は真っ先に息子たちに、エジプトには穀物が豊富にあるので、そこへ行って、自分たちの用に必要なものを買うよう勧めた(創世記43:11〔引照の箇所は内容と合わない。42:2のことか〕)。彼自身も進んで若者たちの進言に従い、末の息子〔ベニヤミン〕も一緒に送った。
Et renuntiantibus illis quod Joseph filius ejus viveret, infracto licet corpore, sed vivida animi virtute, non exspectavit ut filius ad se veniret, sed ipse magis perrexit ad filium (Gen. XLV, 28) . Pietati enim mensura ordinis non praeponderat.
PL 14, 628Cそして、息子ヨセフが生きていると彼らが報告したとき、体は衰えていたが、心の活力は生き生きとしており、息子が自分のもとへ来るのを待たず、彼自身がむしろ息子のもとへ赴いた(創世記45:28)。敬虔〔pietas はここでは親子の情愛〕にとっては、順序の尺度は重みを持たないからである〔父が子のもとへ行くのは順序に反するが、情愛がそれにまさる、の意〕。
Nulla itaque sensit impedimenta fessae senectutis, cum pergeret. Pietas enim levabat laborem.
PL 14, 629Aだから、彼は進んでいくとき、疲れた老年の妨げをまったく感じなかった。敬虔が労苦を軽くしたからである。
Verum ubi recepti filii fructu potitus, aliquanto exacto tempore, decem et septem videlicet annorum, quod secundum illam Patriarchae longaevitatem exiguae portionis tempus est, finem vitae sibi approprinquare cognovit.
PL 14, 629Aしかし、取り戻した息子の実りを享受し、しばらくの時が過ぎ、すなわち十七年が経って(それは族長のあの長寿からすれば、わずかな部分の時である)、彼は生の終わりが近づいたことを知った。
Vocavit Joseph filium, et per generationis suae futurum haeredem constrinxit eum, ne in Aegypto sepeliretur (Gen. XLVII, 29) .
PL 14, 629A彼は息子ヨセフを呼び、自らの血統の将来の相続人にかけて、エジプトに葬らないよう彼に固く誓わせた〔「将来の相続人」は、創世記47:29の腿の下に手を置く誓いを、ヤコブの血統から出る者にかけての誓いと解したもので、キリストを指すと取れる〕(創世記47:29)。
Acceptaque fide, cum paulo post infirmaretur, et venisset ad eum filius suus Joseph, velut resumptis viribus sedit supra lectum suum, et benedixit Patriarchas duodecim, et prophetavit (Gen. XLIX, 1) .
PL 14, 629A約束を受けると、その後まもなく病んだとき、息子ヨセフが彼のもとに来たので、力を取り戻したかのように寝台の上に座り、十二人の族長たちを祝福し、預言した(創世記49:1)。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 14, 629BJacob morti proximus atque oculis captus, tamen beatus ostenditur: cujus praeterea multiplex commendatio; sed maxime ob Patriarcharum benedictiones proponitur; ac demum concluditur nec ipsum nec sanctorum alium propter aerumnas minus beatum haberi oportere.
PL 14, 629Bヤコブは死に近く、目も見えなくなりながら、それでも幸いであると示される。そのうえ彼をたたえる多くのことが述べられるが、とりわけ族長たちへの祝福のゆえに〔その称賛が〕示される。そして最後に、彼も聖なる者たちの誰も、苦難のゆえに幸いさが劣ると見なされるべきではない、と結論される。
37. Dicant nunc aliqui non beatum Jacob, cum in ipsis mortis esset diebus, qui pene plura cum Deo, quam cum hominibus alloquia miscebat: non beatum cum oculi ejus gravarentur in senectute, et non posset videre.
PL 14, 629B37. さあ、ある人々は言ってみるがよい、ヤコブは死のまさにその日々にあって幸いでなかった、と。人間とよりも神と、ほとんど多くの語らいを交わしていた彼が。老年に目が重くなり、見ることができなかったとき、幸いでなかった、と。
Videtur enim quibusdam caecitas esse gravis aerumna calamitatis. Sed tunc quoque beatus Jacob, quia discernebat spiritu, quod oculis discernere aspectuque non poterat. Videbat futura, qui aestimabatur non videre praesentia.
PL 14, 629B盲目は、ある人々には、苦難の重い災厄と思われる。だが、そのときもヤコブは幸いであった。目と視覚では識別できなかったことを、霊で識別していたからである。現在のことを見ていないと思われた者が、将来のことを見ていた。
Denique erravit et ipse Joseph, ut cum ad dexteram ejus applicasset filium suum seniorem, et ad sinistram ipsius, hoc est Jacob, applicasset filium juniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reservaret; extenderet dexteram suam super nepotem juniorem, et sinistram super seniorem nepotem, et volenti filio patriam dexteram super Manassen seniorem convertere responderit: Scio, fili, scio, et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater ejus junior major illo erit.
PL 14, 629C実際、ヨセフ自身が誤った。彼が、年長の息子をヤコブの右に、年少の息子をその人の、すなわちヤコブの左に近づけて、年齢の順が祝福の順を保つようにしたのに、ヤコブは右手を年少の孫の上に、左手を年長の孫の上に伸ばした。そして、父の右手を年長のマナセの上に移そうとした息子に、こう答えたのである。「わかっている、息子よ、わかっている。これもまた民となり、これも高められる。しかし、その弟のほうが、彼よりも大きくなる」。
Et causam praelationis adjunxit dicens: Semen ejus erit multitudo gentium (Gen. XLVIII, 18 et seq.) . Adeo licet impedito corporis aspectu, melius videbat, ut videntem doceret errasse. Quis enim melius videt, quam qui videt Christum?
PL 14, 629Cそして優先の理由を付け加えて言った、「彼の子孫は諸国民の群れとなる」(創世記48:18以下)。体の視覚が妨げられていたにもかかわらず、それほどよく見ていたので、見ている者に、誤っていると教えたのである。キリストを見る者にまさって、誰がよく見ることができようか。
Aut quis potest dicere oculis impeditum eum, qui videbat in Christo refulgentem Ecclesiam? Nonne igitur clarum est, quod debilitas beatitudinem impedire non possit?
PL 14, 629Dまた、キリストにおいて輝く教会を見ていた者が、目を妨げられていたと、誰が言えようか。したがって、弱さが幸いを妨げえないことは明らかではないか。
Ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis viribus in lecto tamquam in sepulcro corpus relinquens assurrexit in se, et longe ab aliis, atque intra semetipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat, et novissimorum dierum futurae miscebatur aetati.
PL 14, 629D彼は、目の務めを妨げられ、体の力が疲れ果てたまま、体を寝台に、あたかも墓にそうするかのように置いて、自分自身の内へと立ち上がり、他の人々から遠く離れて、自らのうちに自分を集め、現在の事柄から身を引き、最後の日々の将来の時代に交わっていた。
Sic enim scriptum est: Annuntiabo, inquit, vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1) . 38. Quid igitur ei deerat, cui Deus aderat, qui ei profecturo dixerat: Descendam tecum in Aegyptum: et ego deducam te in perpetuum (Gen. XLVI, 3 et 4) ?
PL 14, 630Aこう書かれているからである。「私は汝らに告げよう、終わりの日々に汝らに降りかかることを」と彼は言う(創世記49:1)。38. では、神がそばにいた彼に、何が欠けていたであろうか。出立しようとする彼に、神は言ったのである、「私は汝とともにエジプトへ下り、私は汝を永遠に導く」(創世記46:3-4)。
Nec defuit, quando in eo Spiritus sanctus loquebatur. Quis tam potens in suo domicilio, quam iste in alieno? Quis tam abundans in ubertate, quam iste in fame? Quis tam fortis in juventute, quam iste in senectute? Quis tam actuosus in negotio, quam iste in otio?
PL 14, 630A彼には何も欠けなかった。彼のうちで聖なる霊が語っていたのだから。自分の住まいにあって、他国にあるこの人ほど力ある者がいようか。豊作にあって、飢饉にあるこの人ほど満ち足りた者がいようか。若さにあって、老年にあるこの人ほど強い者がいようか。仕事にあって、閑暇にあるこの人ほど活動的な者がいようか。
Quis tam velox in curriculo, quam iste in lectulo? Quis tam laetus in flore adolescentiae, quam iste in mortis confinio? Quis tam dives in regno, quam iste in peregrino loco? Denique reges benedicebat (Gen. XLVII, 7).
PL 14, 630A競走路にあって、寝床の上にあるこの人ほど速い者がいようか。青春の花盛りにあって、死の際にあるこの人ほど喜ばしい者がいようか。王国にあって、異国の地にあるこの人ほど富む者がいようか。実際、彼は王たちを祝福したのである(創世記47:7)。
Nec immerito pauper non erat, qui nullo indigebat. Pauper non erat, qui se pauperem non putabat. Et quis pauperem dicat, cujus conversatione dignus orbis terrarum non fuit? Et ideo conversatio ejus erat in coelo.
PL 14, 630B何も必要としなかった者が貧しくなかったのは、理由のないことではない。自らを貧しいと思わなかった者は、貧しくなかった。また、その暮らしに世界がふさわしくなかった者を、誰が貧しいと言おうか。それゆえ、彼の暮らしは天にあった。
Hic vero praedives in divitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus majore animae quam corporis pulchritudine quae marcescere non novit, aetate impiger, cui liceret, cum vellet, corporeo isto exire gurgustio, et superna paradisi mentis vigore penetrare, exsultans spiritu, cum sepulcri extrema mandaret.
PL 14, 630B彼はまことに、素朴さと誠実さの富において大いに富み、衰えることを知らない魂の美しさ、体の美しさよりも大きなそれによって飾られ、年齢にもかかわらず活力に満ちていた。望むときには、この体という狭い小屋から出て、天上の楽園の事柄を精神の活力で貫くことが許されており、墓の最後の手配を〔人に〕託しつつ、霊において歓喜していた。
Non enim terreno se tumulo claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat; et ideo tamquam alteri mandabat sepulcrum: sui autem securus mortem illam immortalitatem putabat.
PL 14, 630B彼は、自分が地上の墓に閉じ込められるのではなく、天の住まいに迎え入れられると確信していたからである。だから、墓を、あたかも他人事のように託した。自分については安心して、あの死を不死と考えていた。
Videbatur corporis implicatus impedimento, et vigilanti in futura tempora praecurrebat affectu, dicens de persecutoribus Domini, qui de tribu Simeon et Levi auctores erant nequitiae processuri: In consilium eorum non veniat anima mea, et in occursum eorum non contendant viscera mea (Gen. XLIX, 6) .
PL 14, 630B彼は、体の妨げにとらわれているように見えたが、目覚めた心情で将来の時へと先んじていた。そして、シメオンとレビの部族から、悪の首謀者となって出て来ることになる主の迫害者たちについて、こう言った。「私の魂が彼らの謀議に入ることがないように、私のはらわたが彼らの集いで争うことがないように」(創世記49:6)。
Quis autem tam validus in virtute, quam fortis iste in infirmitate, qui dicebat: Maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius; et ira illorum, quia indurata est. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid. 7) .
PL 14, 630Cまた、力にあって強い誰が、弱さにあって強いこの人に及ぼうか。彼はこう言った。「彼らの憤りは呪われよ、それは傲慢で無謀だからである。また彼らの怒りも、それは頑なだからである。私は彼らをヤコブのうちで分け、イスラエルのうちで散らす」(創世記49:7)。
39. Quis vero tam canorus cantibus, quam iste vocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? Quis tam suavis numerus septem vocum differentias oblocutus, quam iste septemplici Spiritus sancti gratia resultavit?
PL 14, 630C39. 歌によって、声によるこの人ほど美声の者がいようか。この人は全世界に聞かれ、すべての民によって、すべての世代にわたって聞かれている。七つの音の違いを語るどんな調べが、聖なる霊の七重の恩寵によって響いたこの人ほど快いであろうか。
Qui licet membris resolutus, tamen attollens se animo, et erigens spiritu, corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum compage destructam alta mente despiciens non requirebat, sed otiosam jacere humi patiebatur.
PL 14, 630D彼は四肢が弛緩していても、心によって自らを持ち上げ、霊によって身を起こし、あたかも竪琴のような自らの体の調和が、四肢のつなぎ目が解けて崩れたのを、高い精神から見下ろして、それを求めることをせず、むなしく地に横たわるにまかせた。
Ipse autem cantu se mulcebat interno, et prophetico se modulamine delectabat dicens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui.
PL 14, 630D彼自身は、内なる歌で自らをなだめ、預言の調べで自らを楽しませて言った。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を讃える。汝の手は汝の敵の背の上にある。汝の父の子らは汝を拝む。」
Catulus leonis Juda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti ut leo, et tamquam catulus leonis. Quis suscitabit illum (Gen. XLIX, 8 et seq.) ? Et infra: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae anaboladium suum.
PL 14, 630D「ユダは獅子の子。私の子よ、汝は新芽から登った〔底本は mihi(私に)。『私の子よ』の意の mi の誤りか〕。身を伏せて眠った、獅子のように、また獅子の子のように。誰が彼を起こすだろうか」(創世記49:8以下)。さらに後に、「彼はぶどう酒で自分の長衣を洗い、ブドウの血で自分のアナボラディオン〔肩掛けの類〕を洗う。」
Hilares oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Ibid., 11 et 12) . Quis cantus dulcior, quis sonus suavior, quam remissio peccatorum, et resurrectio mortuorum?
PL 14, 631A「その目はぶどう酒で輝き、その歯は乳よりも白い」(創世記49:11-12)。罪の赦しと死者の復活にまさる甘美な歌が、快い響きがあろうか。
Hunc cantum sanctus David, ille divinae organum vocis, et dominici sermonis interpres cithara cecinit spiritali. His modulis gratiae sublimem illum animum mentemque mulcebat.
PL 14, 631Aこの歌を、聖なるダビデ、あの神の声の楽器、主の言葉の解き明かす者が、霊の竪琴で歌った。この恩寵の調べによって、彼はあの崇高な魂と精神をなだめた〔illum animum mentemque が誰の魂と精神かは定かでない。ダビデ自身のものと取った〕。
Hoc cantu mundi istius aspera mitigavit, hoc sonitu saeculi dura mollivit, hoc psalterio terrorem mortis infregit, hac suavitate chordarum inferna calcavit.
PL 14, 631Aこの歌によって彼はこの世の荒々しさを和らげ、この響きによって世の硬さを柔らかにし、この詩篇の琴によって死の恐怖を砕き、この弦の甘美さによって冥界を踏みにじった。
40. Sed audiamus etiam alia quae sanctus Jacob patriarcha admirabili illo suae organo mentis increpuit: Nephthalim vitis remissa, porrigens in germine suo decorem.
PL 14, 631A40. だが、聖なる族長ヤコブが、あの驚くべき自らの精神の楽器で奏でた、さらに別のことにも耳を傾けよう。「ナフタリは放たれたブドウの木、その新芽に麗しさを生み出す。」
Filius meus ampliatus Joseph, filius meus adampliatus, zelo appetitus filius meus, filius meus adolescentior, ad me revertere (Ibid. 21 et seq.) . Et infra: Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Ibid., 26) .
PL 14, 631B「私の子、増し加えられたヨセフ、私の子、さらに増し加えられた者、妬みに追われた私の子、私の子、若者よ、私のもとへ帰れ」(創世記49:21以下)。さらに後に、「それは、とどまる山々の祝福と、永遠の丘々の望みにまさった」(創世記49:26)。
Quid dulcius benedictione? Quid gratius aeternitate? Et ipsa verba sunt cantus, et in verbis magna votorum sunt praemia, meritorum fastigia. 41. Quid suavius sancto Joseph, qui nos liberavit ab opprobrio, crucis Dominicae sacramento?
PL 14, 631B祝福よりも快いものがあろうか。永遠よりも喜ばしいものがあろうか。言葉そのものが歌であり、その言葉のうちに、願いの大いなる報いと、功績の頂がある。41. 主の十字架の秘義によって、我々を辱めから解放した聖なるヨセフにまさって、快いものがあろうか。
Sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solveret Legis; et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret: ita opprobrium factus est, ut gentilitatis opprobrium auferret: sed illud opprobrium Christi thesauris Aegypti pretiosius aestimatum est.
PL 14, 631Bキリストは、律法の呪いを解くために呪われたものとなり、世の罪を取り除くために罪となったように、そのように、異邦人の辱めを取り去るために辱めとなった。だが、そのキリストの辱めは、エジプトの宝よりも貴いと見なされた。
Et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit, et fidei elegit opprobrium, cui se opprobrio maria dividebant. Ipse ergo Nephthalim vitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet.
PL 14, 631Cそれゆえ、モーセはファラオ王の宮廷を去り、信仰の辱めを選んだ。その辱めのために、海は分かれた。したがって、彼自身が、世界全体に放たれたナフタリのブドウの木であり、霊の杯の豊かさをすべての民に注ぐのである。
Ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audivit a Patre: Ad me revertere. Loquebatur Jacob, et Deus audiebatur.
PL 14, 631C彼自身が「増し加えられた」者であり、「あらゆる名にまさる名」を持つ者である。すべての人のために自らを死に献げたので、父から聞いたのである、「私のもとへ帰れ」と。ヤコブが語っていたが、聞こえていたのは神であった。
Ille benedicebat, et Deus personabat dicens Filio: Ad me revertere, hoc est, post passionem revertere.
PL 14, 631Cヤコブは祝福していたが、神が子に向かって「私のもとへ帰れ」と、すなわち「受難ののちに帰れ」と響かせていた。
Revertere ad sedem tuam, revertere cum tropaeo, revertere ad me; ut te resurgentem defuncti sequantur, et tua potestate pariter, atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ex mortuis, ut ad dexteram sedeas Patris.
PL 14, 631C「汝の座に帰れ、勝利の記念を携えて帰れ、私のもとへ帰れ。汝がよみがえると、死んだ者たちが汝に従い、汝の権能と範例によってともによみがえり、汝が死者の中から最初に生まれた者となり、父の右に座すために」。
Unde et Filius dixit: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei (Matth. XXVI, 64) . 42. Neget quis beatum Jacob in ipso mortis supremo, qui divina fundebat oracula?
PL 14, 631Dこのゆえに、子も言った。「今から、汝らは人の子が神の力の右に座すのを見るであろう」(マタイ26:64)。42. 死のまさに最期にあって、神の託宣を注ぎ出していたヤコブが幸いでないと言いたい者は、言うがよい。
Neget beatum Joseph in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat, veritatem, et futurorum seriem revelabat?
PL 14, 631D牢獄にあって、知恵の霊によって、聞いた夢の真実を解き明かし、将来の連なりを啓示していたヨセフが幸いでないと言いたい者は、言うがよい。
Neget beatum Esaiam, cum medius secaretur; Hieremiam, cum mergeretur; Daniel sanctum, cum inter leones staret intrepidus, et prandium ei raptus ab Angelo propheta deferret?
PL 14, 632A真ん中から鋸で切られたイザヤ、沈められたエレミヤ、獅子たちの間に恐れなく立っていたとき、また預言者〔ハバクク〕が天使にさらわれて昼食を運んで来たときの聖なるダニエルが、幸いでないと言いたい者は、言うがよい。
Non utique ideo beatus, quia alienum prandebat prandium: sed quia meritis suis impasta leonum ora claudebat. Quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem filiorum funeribus octavam se addidit ad laudem coelestis triumphi?
PL 14, 632A彼が幸いであったのは、他人の昼食を食べたからではなく、自らの功績によって、餌を与えられていない獅子たちの口を閉ざしたからである。一方、七人の息子たちの死に八番目として自らを加え、天の凱旋の称賛に至ったマカバイの兄弟の母を、幸いと言わない者がいようか。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 14, 632AQuantae laudi fuerint sacerdoti Eleazaro supplicia constanter tolerata, propter quae vere beatus sit judicandus.
PL 14, 632A祭司エレアザルが堅く耐えた責め苦が、いかに称賛に値したか。それゆえ、彼が真に幸いと判断されるべきこと。
43. Nec te, Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis juvandus oratis: qui genere sacerdos, peritus in Lege, maturus aevi, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec tentamentis potuisti capi, nec praemiis inflecti, nec suppliciorum acerbitatibus frangi (II Machab. VI, 18 et seq.) .
PL 14, 632A43. エレアザルよ、私はあなたを素通りはしない。司教である私が、祭司であるあなたを〔原文は sacerdotem sacerdos と同じ語を重ねる〕。むしろ、あなたの祈り〔底本は oratis。orationibus の意と解した。ミーニュの脚注は、諸版の多くは juvandus で切れ、ローマ版は juvandum ratis と読むとする〕によって助けられるべき者として。あなたは血筋において祭司、律法に通じ、年齢において円熟していたが、迫害者アンティオコスの前に引き出されたとき、誘惑に捕らえられず、報酬に曲げられず、責め苦の苛烈さにも砕かれなかった(マカバイ二6:18以下)。
Denique a blandimentis coepit, quia judicabat tormenta sua posse superari. Erubesco, inquit, canitiem tuam, revereor senectutem, miror prudentiam: cur abstinendum bonis epulis putes quas natura largitur?
PL 14, 632Bそこでアンティオコスは、甘言から始めた。自分の拷問が克服されうると判断したからである。「私はあなたの白髪を恥じ、老年を敬い、思慮に感嘆する。なぜあなたは、自然が惜しみなく与える良い食物を断たねばならないと思うのか」と彼は言う。
Relaxa istiusmodi pervicaciam, expergiscere aliquando, dum adhuc malo tibi persuadere, quam extorquere; ne victus suppliciis facias, quod refutas ratione invitatus.
PL 14, 632B「そのような頑固さを緩め、いいかげんに目を覚ませ。私がまだ、あなたから無理に引き出すよりも、あなたを説得したいと思っているうちに。理に誘われて拒んでいることを、責め苦に打ち負かされてするようなことにならぬように」。
Ad haec respondit senex: Nos, Antioche, non intentione ducimur, sed reverentia Legis tenemur, quae a suilla carne abstinendum praecipit.
PL 14, 632Bこれに対して老人は答えた。「アンティオコスよ、我々は〔頑なな〕意図に導かれているのではない。豚の肉を断てと命じる律法への畏敬に捕らえられているのである。」
Pulcherrimam judicas creaturam; negare tamen non potes quod potior sit temperantia, quam voluptas, potior legis obedientia, quam praevaricatio. Quod si hoc leve putas, ut carne vescamur suilla: qui in minimis legem contempserit, quomodo in magnis tenebit?
PL 14, 632B「あなたはそれを最も麗しい被造物と判断する。だが、節制が快楽にまさり、律法への服従が背反にまさることは、あなたも否定できない。豚の肉を食べるくらいは小さなことだとあなたが思うなら、最も小さな事において律法を軽んじる者が、大きな事においてどうしてそれを守ろうか。」
Aut si pretiosa est creatura hujusmodi; vindicaris, cum eo quod sit pulcherrimum, defraudamur. Abstinentia autem nostra disciplina est castimoniae. Discimus enim resecare luxuriam, cupiditates vincere, excludere concupiscentias, delectationibus corporis obviare.
PL 14, 632C「あるいは、この種の被造物が貴重であるなら、あなたは〔我々に対して〕権利を主張するのだろう、最も麗しいものを我々が奪われるのだから〔vindicaris の意味が定かでなく、本文が崩れているらしい。仮にこう解した〕。だが、我々がそれを断つことは、貞潔の規律である。我々は、放縦を切り詰め、貪欲に打ち勝ち、欲望を締め出し、体の喜びに立ち向かうことを学ぶのだから。」
Fortitudinis quoque exercitium est, poenis pro Lege non cedere. Justitiae quoque insigne atque prudentiae, ut quod sequendum elegimus timore Dei, morte proposita reservemus. Quis escam imperet liberis?
PL 14, 632C「律法のために刑罰に屈しないことは、勇気の鍛錬でもある。我々が神への畏れによって従うべきものとして選んだものを、死を目の前にしても守り通すことは、正義と思慮の標でもある。自由な者たちに食べ物を命じるのは誰か。」
Quis autem se ridendum praebeat ut in hoc serviat, et non ridebitur? Non sum ita senex, ut mihi non juvenescat animi fortitudo.
PL 14, 632C「この点で人に仕えるために、笑い物に身をさらして、しかも笑われずにすむ者がいようか。私は、心の勇気が若返らないほど老いてはいない」。
44. Suspensus itaque cum hinc atque inde graviter verberaretur, nec jam ferrent senilia membra verberum poenas, lassatis carnificibus atque extensoribus, in terram deflexus inflexibilem mentem gerebat.
PL 14, 632D44. こうして彼は吊るされ、あちこちからひどく鞭打たれたが、老いた四肢はもはや鞭の刑罰に耐えられなくなり、死刑執行人たちと四肢を引き伸ばす者たちが疲れ果てたとき、地に身を傾けながら、屈しない精神を保っていた。
Et quidam seu longaevam miseratus aetatem, seu tentamentis circumvenire desiderans: Responde, inquit, tantummodo te manducaturum: nos te escae ejus immunem praestabimus.
PL 14, 632Dすると、ある者が、高齢をあわれんだのか、あるいは誘惑で陥れようとしたのか、言った。「ただ、食べると答えよ。我々があなたをその食物から免れさせよう」。
At ille clamans: Nequaquam, inquit, contingat mihi, ut fiam senex incentivum juvenilis erroris, qui huc usque eram forma salutaris instituti. His ego ludibriis, ut paululum vivam lucrabor, et totius vitae labores addicam brevis viatico senectutis?
PL 14, 633Aしかし彼は叫んで言った。「決してそのようなことが私に起こらぬように、これまで救いの規範の手本であった私が、老人となって若者の過ちを煽る者となるなど。このような欺きによって、わずかの間生きながらえるために、全生涯の労苦を、短い老年の旅費のために明け渡そうか。」
Senectus portus debet esse, non vitae superioris naufragium. Non te negabo, Lex patria; non abjurabo vos, sancta instituta majorum, non decolorabo vos, infulae sacerdotales; non te perfidiae pulvere turpabo palam, canities! Quid multa?
PL 14, 633A「老年は港であるべきで、先の生涯の難破であってはならない。私はあなたを否まぬ、父祖の律法よ。私は諸君を拒まぬ、先祖の聖なる定めよ。私は諸君を色あせさせぬ、祭司の冠帯よ。私はあなたを、背信の塵によって公然と汚さぬ、白髪よ」。多くを言う要があろうか。
Immoriendo tormentis factus est caeteris magisterium perseverantiae, qui electus erat ad infirmitatis exemplum. Beatus igitur, in quo non potuerunt tormenta rationem vincere.
PL 14, 633A責め苦のうちに死ぬことによって、彼は他の者たちにとって忍耐の師となった。弱さの見せしめとして選ばれていたその彼が。したがって、拷問が理性に打ち勝てなかったこの人は幸いである。
Annon beatus, qui potuit virtute animi victor esse poenarum, pietatisque remigio servare integram in tantis fluctibus passionem?
PL 14, 633A心の徳によって刑罰に勝ち、敬虔という櫂によって、これほどの波の中でも受難を損なわずに保つことができた者は、幸いではないか〔passionem は「情念」とも読め、その場合は「情念を乱さずに保つ」の意になる。ここでは殉教の苦しみと取った〕。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 14, 633BDe admirabili patientia ac fortitudine septem fratrum Machabaeorum, quibus mater octava addita fuit, qui suis suppliciis meritum beatae vitae acquisierunt. 45. Post ipsum statuti sunt pueri septem cum matre (II Machab. VII, 1 et seq.) .
PL 14, 633B七人のマカバイの兄弟の驚くべき忍耐と勇気について。彼らには母が八番目として加わり、自らの責め苦によって幸いな生の功績を得た。45. 彼〔エレアザル〕のあとに、七人の少年が母とともに立たされた(マカバイ二7:1以下)。
Insultare licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum eligit quo discipulos faceret fortiores, quorum velut puerilem aetatem praemiis provocabat ad culpam, urgebat terroribus ad formidinem.
PL 14, 633B暴君を嘲ってよい。彼は、巧みに老人から始めるべきだと考えて、かえって弟子たちをいっそう強くするための師を選んでしまった。彼らの少年の年齢を、褒美によって罪へと誘い、脅しによって恐れへと追い立てていたのである。
At illi non degeneres tanto duce respondent: Quid nos contemnis vel circumscribis, ut pueros? Sed fides cana est, sed valida disciplina.
PL 14, 633Bしかし彼らは、これほどの指導者に似つかわしく答える。「なぜあなたは我々を、少年のように軽んじ、あざむこうとするのか。だが、信仰は白髪であり、規律は強固である。」
Experire certe, subjice quibus placet poenis puerilia viscera, non invenies corda puerilia: nec potentiores erunt tormentorum machinae, quam legitimae observationis excubiae. Quem vicit senectus, superabit aemula senectutis pueritia.
PL 14, 633C「試してみよ、好きな刑罰に少年の内臓を差し出すがよい。あなたは少年の心を見出さないであろう。拷問の機械が、律法にかなった遵守の守りより強いこともない。老年が打ち負かした者を、老年に張り合う少年の時が打ち負かすであろう。」
Sequimur patrem filii, discipuli doctorem. Collige suppliciorum instrumenta proposita: meditationem patientiae, non terrorem infantiae afferunt, dum videntur. 46. Jussit maximum natu eligi. At ille ridens: Recte, inquit, naturae ordinem servas.
PL 14, 633C「我々は父に従う、子として。教師に従う、弟子として。差し出された責め苦の道具を集めよ。それらは、見られるだけで、忍耐の修練をもたらし、幼さの恐怖はもたらさない」。46. 王は最年長の者を選び出せと命じた。すると彼は笑って言った。「あなたは自然の順序を正しく守っている。」
Sed cur Dei legem temerandam putas? Et pro pietate quidem omnes maximi sumus: sed tamen a me inchoatum gaudeo. Quid quaeris, tyranne? Confiteor nos summo Deo servire, et doces quid agere debeamus.
PL 14, 633C「だが、なぜあなたは神の律法を踏みにじってよいと思うのか。敬虔のためには、我々はみな最も大いなる者である〔前節の maximum natu(最年長の者)を受けた言葉の遊び〕。だが、それでも私から始められたことを喜ぶ。何を求めるのか、暴君よ。我々が至高の神に仕えていると私は告白する、そしてあなたは、我々が何をなすべきかを教えている。」
Si tu tanta pertinacia vis extorquere veritatem, cur non omni virtute nos eam tenendam putemus? Quid plura? Adhibentur variarum genera poenarum. Sed vicit pietas immanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.
PL 14, 633D「あなたがそれほどの頑固さで真理を絞り取ろうとするなら、なぜ我々は、あらゆる力をもってそれを保つべきだと考えないことがあろうか」。多くを言う要があろうか。さまざまな種類の刑罰が加えられる。しかし、敬虔が残忍な狂気に打ち勝った。締め出されたのは魂であって、信仰ではない。
47. Secundus accessit, nec degener fratris munia piae confessionis implevit (Ibid., 7 et seq) . Et cum detraheretur membrana capitis, respondit: Aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritalem, quam non potestis auferre.
PL 14, 633D47. 第二の者が進み出て、兄の務めを、劣らず敬虔な告白をもって果たした(マカバイ二7:7以下)。そして頭の皮が剥がされるとき、答えた。「諸君は確かに皮を奪うが、私には霊の兜がある。諸君にはそれを奪えない」。
Et vere hanc galeam nemo potest auferre, sicut postea Apostolus docuit in Ecclesia Domini: Quia caput viri Christus est (I Cor., XI, 3) . Et, ejus sumus membra (Ephes., V, 30) . Recte puer istam divino spiritu doctrinam apostolicam praevidebat.
PL 14, 633Dそして実際、この兜を誰も奪えない。のちに使徒が、主の教会で教えたとおりである。「キリストは男の頭である」(一コリント11:3)。また、「我々はその肢体である」(エフェソ5:30)。少年は、神の霊によって、この使徒の教えをあらかじめ見ていたのである。
Exuebant immanes bestiae corium capitis, et pardalicis feritatibus saeviebant. At ille deficiens: Quam dulce est, inquit, mori pro religione, quam suavis omnis acerbitas mortis pro pietate; quia manet horum remuneratio laborum!
PL 14, 634A残忍な獣たちは頭の皮を剥ぎ、ヒョウのような猛々しさで荒れ狂っていた。しかし彼は、力尽きつつ言った。「信仰のために死ぬことは、なんと甘美なことか。敬虔のためのあらゆる死の苦しみは、なんと快いことか。これらの労苦の報いが残されているからである」。
Tua sunt, rex, graviora tormenta: tu tuis vehementius torqueris suppliciis; quia vides te vinci in potestate. 48. Et hoc defuncto, tertium statui sibi jussit (II Machab. VII, 1, 10 et seq.) .
PL 14, 634A「王よ、あなたのほうにこそ、より重い拷問がある。あなたは自らの責め苦によって、より激しく苦しめられている。あなたが、権力において打ち負かされていると見ているからである」。48. この者が息絶えると、王は第三の者を自分のもとに立たせるよう命じた(マカバイ二7:1, 10以下)。
Et cum eum partim tentaret insidiis, partim cuperet terrore percellere, respondit ad eum: Non faciam voluntatem tuam, non succumbam imperio tuo. Per beatam illam fratrum meorum passionem, et nobilitatem, non negabo piam germanitatem.
PL 14, 634Aそして、王が一方では罠で彼を試し、一方では恐怖で打ちのめそうとすると、彼は王に答えた。「私はあなたの意志を行わない。あなたの命令に屈しない。私の兄弟たちのあの幸いな受難と高貴さにかけて、私は敬虔な兄弟の絆を否まない。」
Quaevis adhibeto supplicia, quibus magis urgens hoc proficias asperitate poenarum, ut majora testimonia nostrae germanitatis accipias. Jussit itaque ei linguam amputari. At ille exclamans: Victus es, inquit, Antioche, qui organum vocis abscindi jubes.
PL 14, 634B「あらゆる責め苦を加えるがよい。それによってあなたがますます迫ったところで、刑罰の苛烈さによって得るのは、我々の兄弟の絆のより大きな証しを受け取ることだけである」。こうして王は、彼の舌を切り落とすよう命じた。すると彼は叫んで言った。「あなたは敗れた、アンティオコスよ、声の器官を切り取れと命じるあなたは。」
Confessus es te respondere non posse rationi, majoraque probas linguae nostrae flagella, quam tua verbera.
PL 14, 634B「あなたは、理性に答えることができないと自ら認め、我々の舌の鞭のほうがあなたの鞭よりも重いと証明している。」
Nos enim tua verbera non timemus, tu nostrae vocis flagella non potes sustinere; sed haec pietatis flagella sunt, tua flagella perfidiae; sed etiam lingua sublata gravius te suo cadens murmure flagellabit. Evadere te putas, Antioche, si vocem eripias?
PL 14, 634B「我々はあなたの鞭を恐れない。だがあなたは、我々の声の鞭に耐えられない。これは敬虔の鞭であり、あなたの鞭は背信の鞭である。舌は切り取られても、落ちながらそのつぶやきによって、いっそう重くあなたを鞭打つであろう。声を奪えば逃れられると、あなたは思うのか、アンティオコスよ。」
Et tacentes Deus audit, et magis audit. Ecce aperui os meum, laxavi linguam meam, abscinde linguam; sed non abscindes constantiam, non virtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium veritatis, non eripies cordis clamorem.
PL 14, 634B「黙していても神は聞く、いっそうよく聞く。見よ、私は口を開き、舌を緩めた。舌を切り取るがよい。だがあなたは、堅固さを切り取れない。徳を奪えない。理性を消し去れない。真理の証しを奪えない。心の叫びを奪えない。」
Si lingua amputetur, sanguis clamabit, et dicetur tibi: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) . Audit enim sanguinis vocem, qui audit internas cogitationes, tenebrae licet operiant, et parietum septa circumdent.
PL 14, 634C「舌が切られても、血が叫ぶであろう。そしてあなたにこう言われるであろう、『汝の兄弟の血の声が私に向かって叫んでいる』(創世記4:10)。血の声を聞くのは、暗闇が覆い、壁の囲いが取り巻いていても、内なる思いを聞く者だからである。」
Dicat impius, quia nullus sibi testis assistat: explorat universa, videt omnia Deus; nec est aliquod facinus quod possit latere omnium judicem, qui cognoscit universa, antequam fiant. Quid verba damus?
PL 14, 634C「不敬な者は、自分には証人が付き添っていないと言うがよい。神は万物を探り、すべてを見る。あらゆる者の裁き主であり、事が起こる前にすべてを知る神に、隠れうる凶行は何一つない。なぜ我々は言葉を弄するのか。」
Loquaciora sunt vulnera: etsi vulnera tegantur, etsi abscondatur cicatrix, non absconditur fides. Nec tamen plaudas quod auferendo linguam, confessionem laudis eripias. Satis jam Deum sermone laudavimus, nunc passione laudemus.
PL 14, 634C「傷のほうが、はるかに雄弁である。傷が覆われても、傷痕が隠されても、信仰は隠されない。舌を奪うことで賛美の告白を奪い取ったと思って、あなたが喝采することもない。我々はすでに言葉で神を十分に賛美した。今は受難で賛美しよう」。
49. Et hoc perempto, jussit quartum vinciri ad rotam, ut ejus vertigine membris omnibus solveretur (Ibid. 13) . At ille cum torqueretur immaniter: Dissolvis, inquit, corporis membra; sed adjungis gratiam passioni, nec eripis solatium morti.
PL 14, 634D49. この者が殺されると、王は第四の者を車輪に縛りつけるよう命じた。その回転によって、四肢がことごとく解体されるようにである(マカバイ二7:13)。彼はひどく拷問されながら言った。「あなたは体の四肢をばらばらにする。だが、受難に恩寵を添え、死から慰めを奪うことはない。」
Est enim vox tonitrui in rota, quia in bono et inoffenso vitae istius cursu coeleste resultat oraculum, sicut in Joanne et Jacobo filiis tonitrui resultabat.
PL 14, 634D「車輪には雷の声があるからである。この生の善く妨げのない歩みの中で、天の託宣が響くのであり、それは雷の子であるヨハネとヤコブにおいて響いたとおりである。」
Itaque illud quod legi, nunc manifestius recognosco: Quia rota intra rotam currit, nec impeditur (Ezech. I, 16 et 17) . Teres enim vita sine ulla offensione in quavis passione versatur, et intra haec quoque rota currit.
PL 14, 634D「だから、私が読んだことを、今いっそうはっきりと思い知る。『車輪は車輪の中を走り、妨げられない』(エゼキエル1:16-17)。滑らかな生は、どんな受難においても、いささかのつまずきもなく巡り、その中にあっても車輪は走るのである。」
Currit Lex intra gratiam, et observantia Legis intra divinae curriculum misericordiae est: nam quo magis volvitur, plus probatur. Potius est hic ab impiis adversa tolerare, ut ibi a Domino consolationem invenire possimus.
PL 14, 635A「律法は恩寵の中を走り、律法の遵守は、神の慈しみの走路の中にある。回転すればするほど、いっそう試されるからである。ここで不敬な者たちから逆境に耐えるほうがよい、あそこで主から慰めを見出せるように」。
Et iste consummans cursum suum abrupit spiritum, animamque victor effudit. 50. Quintus cum sisteretur, caeso prius eidem jussit ignes admoveri, subjici incendia (Ibid., 15 et seq.) .
PL 14, 635Aこの者もまた、自らの走路を走り終え、息を引き取り、勝利者として魂を注ぎ出した。50. 第五の者が立たされると、王は先にその者を打ちのめしたのち、火を近づけ、炎を下に置くよう命じた(マカバイ二7:15以下)。
Manabat e vulneribus cruor, et effossis ulceribus, sanguis effusus ipsos flammarum exstinguebat globos. At ille inter ignium crepitus audiebatur dicens: Gratias tibi, Domine, quod dedisti nobis dicere: Transivimus per ignem (Psal. LXV, 12) .
PL 14, 635A傷から血が流れ出し、掘り開けられた潰瘍から迸った血が、炎の塊そのものを消した。しかし彼は、火のはぜる音のなかで、こう言うのが聞こえた。「主よ、汝に感謝する、汝は我々に、こう言うことを与えた。『我々は火を通り抜けた』(詩篇65:12)。」
Et sicut alibi idem tuus dicit Propheta: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Ibid., 10) . Astabo tibi sicut aurum purgatus incendio; et si quid fuit culpae, ignis exussit.
PL 14, 635B「また、別の所で、汝の同じ預言者が言うとおり、『汝は火で我々を試した、銀が火で試されるように』(詩篇65:10)。私は、火で清められた金のように汝の前に立つ。もし何か咎があったなら、火がそれを焼き尽くした」。
Itaque et iste transfiguratus a corruptela ad incorruptionem, vitam exhalavit. 51. Sexto quoque admota tormenta sunt (II Machab. VII, 18 et 19) . At ille: Noli, inquit, frustra errare, et tuae hoc ascribere potestati, quod ista adversum nos exerceas.
PL 14, 635Bこうして、この者もまた、朽ちるものから朽ちないものへと変えられ、息を引き取った。51. 第六の者にも拷問が加えられた(マカバイ二7:18-19)。しかし彼は言った。「むなしく迷うな。あなたが我々にこれらを加えるのを、あなたの権力のゆえと思うな。」
Nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur. Et gratias Domino, quod hic a nobis duplicia peccata exiguntur, ut ibi nobis consolatio deferatur.
PL 14, 635B「これは我々の罪の代価であり、罪を犯す者として罰せられるのである。そして主に感謝する、ここで我々から二倍の罪が取り立てられるのは、あそこで我々に慰めがもたらされるためである。」
Gratias autem et tibi, quod tam durus et immitis es, ut talibus nostris suppliciis Dominus in quem peccavimus, genti nostrae propitius fiat. Nos quoque ablevamus aerumnam, dum fidei passionibus delectamur.
PL 14, 635B「またあなたにも感謝する、あなたがこれほど過酷で無慈悲であるのは、我々のこのような責め苦によって、我々が罪を犯した主が、我々の民に対して宥められるためである。我々もまた、信仰の受難を楽しみながら、苦難を和らげるのである」。
Et iste duris atque asperis dilaceratus suppliciis, appositus est ad fratres suos. 52. Supererat junior ex fratribus, et jam pudebat Antiochum immaturae aetati se ita fuisse ludibrio (Ibid., 24) .
PL 14, 635Cこの者もまた、過酷で荒々しい責め苦に引き裂かれ、自らの兄弟たちのもとに加えられた。52. 兄弟のうち最も年下の者が残っており、アンティオコスはすでに、これほど未成年の者のために自分がこのように笑い物になったことを恥じていた(マカバイ二7:24)。
Itaque dolis eum desiderans circumscribere, pollicebatur honores, divitias, amicitiam suam, consortium secretorum.
PL 14, 635Cそこで、彼は策略で少年を取り込もうとして、名誉、富、自分の友情、秘事を分かち合う仲を約束した。
At vero pia mater monebat filium suum, dicens et huic sicut caeteris: Nescio quemadmodum in uterum meum introistis, neque ego spiritum donavi vobis, neque membra formavi: sed haec omnipotentis Dei munera sunt (Ibid., 22) .
PL 14, 635Cしかし敬虔な母は息子を励まし、ほかの者たちにと同じくこの者にも、こう言っていた。「汝らがどのようにして私の胎に入ったのか、私は知らない。私が汝らに霊を与えたのでもなく、肢体を形づくったのでもない。これらは全能の神の賜物である」(マカバイ二7:22)。
Putavit Antiochus videns matrem sollicitam, quod saluti ejus timeret, ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione sua revocaret.
PL 14, 635Cアンティオコスは、母が気遣っているのを見て、息子の救いを案じているのだと思い、彼女自身にも、息子をその決意から呼び戻すよう勧めはじめた。
At illa voce patria dicebat filio: Tu solus superes, fili, summa votorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea.
PL 14, 635Dすると彼女は、父祖の言葉で息子に言った。「あなただけが残っている、息子よ、私の願いの極みよ〔superes は「打ち勝て」とも読める〕。あなたは最後に私の産みを閉じた。あなたは最後に私の喜びを結べ。」
Miserere mei, quae te in utero tot mensium curriculo portavi; ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. Te adhuc isti exspectant triumphi.
PL 14, 635D「私を憐れめ、そんなにも多くの月日の間、あなたを胎に宿した私を。一瞬のうちに私の老年を辱めるな、これほど多くのあなたの兄弟たちの勝利の記念を色あせさせるな、彼らの聖なる連れ立ちを棄てるな、交わりを見捨てるな。これらの凱旋が、なおあなたを待っている。」
Aspice in coelum, unde hausisti spiritum, ad Patrem omnium; aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministravit; aspice ad fratres, qui collegam requirunt; aspice ad matrem, quae tibi lac dedit; redde mercedem pii sanguinis; noli a fratribus, noli a matre divelli.
PL 14, 636A「天を仰げ、そこからあなたは霊を汲んだ、万物の父を。地を見よ、かつてあなたに養いを与えた地を。兄弟たちを見よ、仲間を求めている彼らを。母を見よ、あなたに乳を与えた母を。敬虔な血の報いを返せ。兄弟たちから、母から引き裂かれるな。」
Temporales opes sunt quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona quae a Deo omnipotente defertur. Vos mihi septem dierum lumina dedit Dominus, sextum jam diem clausi, et omnium opera bona valde.
PL 14, 636A「アンティオコスが約束するのは、一時の富、一時の名誉である。全能の神から授けられるのは、永遠の冠である。主は私に、七日の光として諸君を与えた。私はすでに第六の日を閉じた。そして、すべての〔日の〕業は、はなはだ善い。」
Debes mihi, fili, ut quae in illis sex laboravi, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi operibus jam feriata. Itaque proripiens se juvenis ait: Quid sustinetis (Ibid., 30 et seq.) ?
PL 14, 636A「息子よ、あなたは私に負っている。あの六人において労した私が、七番目のあなたにおいて憩うことを。私はすでに、世の業から安息を得た者のようなのだから」。すると、若者は身を乗り出して言った。「汝らは何を待っているのか」(マカバイ二7:30以下)。
Et multa vociferans, quod nequaquam divelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera, quam regis imperia, cum urgeret conviciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus vitae hujus munus absolvit.
PL 14, 636Bそして彼は、兄弟たちとの交わりから決して引き離されえないこと、彼らの葬りのほうが王の支配よりもはるかに幸いであることを大声で叫び、王を罵りでせめたて、自らも苛烈な種類の責め苦に苦しめぬかれて、この生の務めを果たし終えた。
53. Novissima mater oblata est neci (Ibid., 41) . Quis hanc beatam neget, quae quasi septem vallata muneribus, inter corpora filiorum nullum sentit mortis incursum?
PL 14, 636B53. 最後に、母が死に差し出された(マカバイ二7:41)。これを幸いでないと言える者がいようか。彼女は、いわば七つの賜物に堡塁のように囲まれ、子らの体の中にあって、死の襲撃を少しも感じなかったのである。
Quis, inquam, dubitet de ejus beatitudine, quae septem turribus circumdata, in paradisi sedem caput extulit; quae septem filiis cincta sacratissimum Deo chorum non solum canorum vocibus, sed etiam passionibus ad concinendas Domino laudes coelestibus invexit altaribus?
PL 14, 636B彼女の幸いを疑う者があろうか、と私は言う。七つの塔に囲まれ、楽園の座に頭をもたげ、七人の子に取り巻かれて、声によってだけでなく受難によっても、主への賛美を共に歌うべく、神に最も聖なる合唱隊を、天の祭壇へと運び入れた彼女の。
Quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna Ecclesiae septeno fulgens lumine, et octavo utero cunctis luminibus oleum subministrans!
PL 14, 636B信仰の産みは、なんと善いことか。この敬虔の港は、なんと安全なことか。教会の灯火は、なんと輝かしいことか。七つの光で輝き、八つ目の胎であらゆる光に油を供している。
De quibus pulchre dicitur: Date partem illis septem, et illis quidem octo (Eccles. XI, 2) , eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur, in Lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in Evangelio, pia matre supplemento passionis adjuncta, quae in talibus filiis integram pietatis formam et parturivit et peperit.
PL 14, 636C彼らについて、美しくこう言われている。「七人に分け前を与えよ、また八人にも」(コヘレトの言葉11:2)。それは、どちらの数においても、恩寵の交わりを得るからである。律法のうちに養われ、恩寵によって冠を受けた者として、七は安息日のように、八は福音のようである。敬虔な母は受難の補いとして加えられ、このような息子たちにおいて、敬虔の完全な形を孕み、また産んだのである。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 14, 636CElegantissima beatae illius feminae septem filiorum martyrum parentis, commendatio. 54. Recurrunt in memoriam sermones sanctae feminae dicentis ad filios: Ego vos genui, ego vobis succum lactis infudi, nolite nobilitatem vestram perdere.
PL 14, 636Cあの幸いな女、すなわち殉教者である七人の子の母についての、きわめて優美な称賛。54. 聖なる女が子らに語った言葉が思い起こされる。「私は諸君を産んだ。私は諸君に乳の養いを注いだ。諸君の高貴さを失ってはならない」。
Sic aliae matres revocare a martyrio solent filios, non vocare. At ista maternum in hoc ponebat affectum, si filiis vitam magis perpetuam, quam temporalem suaderet.
PL 14, 636Dほかの母たちは、子らを殉教から呼び戻すのが常で、殉教へ呼び寄せることはしない。しかしこの母は、子らに一時の命よりも永遠の命を勧めることにこそ、母の情を置いていた。
Spectabat itaque pia mater filiorum certamina; et quamvis maternorum viscerum compassione quateretur, tamen pietatis studio premebat dolorem.
PL 14, 636Dこうして敬虔な母は子らの戦いを見守った。母の腹の同情に揺さぶられはしたが、それでも敬虔への熱意で苦痛を抑えた。
Et offerente Antiocho, cum posset salutem eligere filiorum, malebat periculum: compressisque naturae gemitibus, poenas filiis optabat augeri, ut mors citius appropinquaret.
PL 14, 637Aアンティオコスが申し出たとき、母は子らの救いを選ぶこともできたのに、危険のほうを望んだ。本性のうめきを押し殺して、子らの刑罰がいっそう重くなるよう願った。死がより早く近づくようにと。
Videmus conversa vota matris in filios; ne quem superstitem derelinqueret, sed omnes piae cohaeredes mortis acquireret.
PL 14, 637A我々は母の願いが子らに向けて転じたのを見る。一人も生き残らせることなく、みなを、死を分かち合う敬虔な共同の相続人としようとしたのである。
55. Sed nec filii minores tali parente, qui se invicem cohortabantur, qui dicebant uno studio, et quadam animorum acie: Mortis adversae impetum proteramus. Tunc enim vivemus, cum fuerimus mortui. Nemo pietatis ordinem derelinquat, nemo se subtrahat praelio triumphali.
PL 14, 637A55. 子らもまた、このような親に劣らなかった。彼らは互いに励まし合い、ひとつの熱意と、いわば心を一つにした戦列をもって言った。「迫りくる死の勢いを踏みつぶそう。我々は死んでこそ、生きるのだ。敬虔の列を離れる者がないように。凱旋の戦いから身を引く者がないように。」
Non homini, sed omnipotenti Deo nostras devovimus animas: non homini, sed auctori omnium militamus. Talis haec pugna est, ut ille gloriosius vicerit, qui crudelius occisus fuerit.
PL 14, 637A「我々は人にではなく、全能の神に我々の魂をささげた。人にではなく、万物の創始者のために我々は戦う。この戦いは、よりむごく殺された者のほうが、より栄光ある勝利を収めるという戦いである」。
Itaque nemo timuit, nemo trepidavit, nullus ad mortem ex tot fratribus pigrior fuit: sed omnes tamquam ad immortalitatis viam, ita ad mortem per acerba supplicia cucurrerunt; et mater consona cernens filiorum agmina, tamquam pia anima sui membra corporis in filiis offerebat, et per artus proprios videbatur sibi votiva subire tormenta.
PL 14, 637Bこうして、恐れた者はなく、震えた者はなく、これほど多くの兄弟のうち死に向かって足取りの鈍い者は一人もいなかった。みなが、不死への道を行くかのように、苦い責め苦をくぐって死へと駆けた。母は子らの隊列が声をそろえるのを見て、敬虔な魂として、子らのうちに自分の体の肢体をささげた。自分の手足を通して、誓願の責め苦を自ら受けているかのように思われたのである。
56. Cadebant filii tormentis exulcerati, mortui super mortuos advolvebantur, corpora super corpora volutabantur, capita super capita exsecabantur.
PL 14, 637B56. 子らは責め苦に傷つけられて倒れ、死者の上に死者が転げ重なり、体の上に体がころがり、首の上に首が切り落とされた。
Refertus erat locus cadaveribus filiorum, non flevit mater, non lamentata est; non oculos cujusquam pressit, aut ora morientis clausit; non lavit vulnera, sciens gloriosiores esse, si eviscerati et concreti pariter pulvere et sanguine viderentur, quales solent de bello redire victores, quales solent tropaea ex hostibus reportare.
PL 14, 637Bその場は子らの屍で満ちていたが、母は泣かず、嘆かなかった。誰の目も閉じてやらず、死にゆく者の口も閉じてやらなかった。傷も洗わなかった。腸をえぐられ、塵と血とにまみれて固まったままのほうが、いっそう栄光に満ちて見えると知っていたからである。勝利者が戦から帰るとき、敵から戦勝記念品を持ち帰るとき、そのような姿をしているのが常である。
Non superjacienda velamina, non prosequendas exsequias, nisi suae quoque comitatu mortis arbitrata est. Quae cithara dulciores ederet cantus, quam morientes filii in tam gravibus suppliciis ediderunt? Erumpebat enim naturae gemitus, etiam invitis.
PL 14, 637C布をかけてやることも、葬列を見送ることも、自分の死の道連れとしてでなければ要らないと考えた。どんな竪琴が、死にゆく子らがこれほど重い責め苦の中で発した歌よりも甘い調べを奏でえようか。本性のうめきが、不本意な者たちからさえあふれ出たのである。
Spectares per ordinem peremptorum cadavera sicut fila chordarum, audires heptachordum psalterium triumphalibus gemitibus resultare.
PL 14, 638A殺された者たちの屍が順に並ぶさまは、琴の弦が並ぶようであり、七弦の詩篇琴が凱旋のうめきで響き返すのが聞こえるかのようであった。
Non sic illecebrosi illi, ut aiunt, cantus Sirenarum attraherent audientem: illi enim ad naufragium trahebant, isti ad sacrificii victoriam. Nec sic cygnea carmina aures animumque mulcerent: cygni enim naturae sorte moriuntur, isti moriebantur amore pietatis.
PL 14, 638A世に言われる、人を惑わすセイレーンの歌も、聞く者をこれほどには引き寄せなかったであろう。あの歌は難破へと引き込むが、この歌は犠牲の勝利へと引き込むのである。ハクチョウの歌も、これほどには耳と心を和らげなかったであろう。ハクチョウは本性の定めによって死ぬが、この子らは敬虔への愛によって死んでいったのである。
Non sic rauca resonant secreto in nemore columbarum murmura, ut ultima verba morientium cum summa suavitate resonabant.
PL 14, 638A森の奥で響くハトのしわがれた鳴き声も、死にゆく者たちの最後の言葉が、この上ない優しさをもって響いたほどには、響かなかった。
Nec sic luna inter stellas refulget, ut inter filios mater, et cum eos ad martyrium illuminatura deduceret, refulgebat, et cum amplexata victores in medio filiorum jaceret.
PL 14, 638A星々のあいだに月がこれほど輝くことはない。子らのあいだで母は、彼らを照らして殉教へと導くときも、勝利者となった子らを抱いて、その真ん中に横たわるときも、そのように輝いていた。
57. O vera mater adamante fortior, melle dulcior, flore fragrantior! o indissolubile pietatis vinculum! o vere valida charitas sicut mors dura, sicut inferi zelus devotionis ac fidei!
PL 14, 638B57. おお、まことの母よ、金剛石よりも強く、蜜よりも甘く、花よりも香り高い。おお、解けることのない敬虔の絆よ。おお、まことに力ある愛よ、死のように堅固な。冥界のように〔堅固な〕、献身と信仰の熱情よ。
Nulla tantarum diluvia passionum tuam potuerunt charitatem excludere, nulla inundare eam flumina tantarum acerbitatum.
PL 14, 638Bこれほどの苦難の洪水も、あなたの愛を締め出すことはできなかった。これほどの苦痛の川も、それを溢れさせることはなかった。
Sicut arca in illo mundi diluvio totius orbis spatiis innocua ferebatur: ita et tu adversus fluctus tam gravium passionum pietate immobilis restitisti, et cum posses salutem filiorum eligere, noluisti. 58. Quo affectu vos prosequar, sanctae matris pia pignora?
PL 14, 638Bかの世の大洪水のとき、箱舟が全地の広がりの上を損なわれずに運ばれたように、あなたも、これほど重い苦難の波に抗して、敬虔のうちに揺るがず立ち続け、子らの救いを選ぶこともできたのに、それを望まなかった。58. 聖なる母の敬虔な子らよ、どんな情をもって、私は諸君を追って語ろうか。
Quo penicillo sermonis mei describam formae vestrae et animarum similitudinem? Stetistis inter exercitus regios, quibus totus fuit orbis terrarum subactus, quos India quoque in extremi maris secreta refugiens non declinavit; et soli de rege superbo sine bellico conflictu victoriam reportastis.
PL 14, 638B私の言葉のどんな筆で、諸君の姿と魂の似姿を描き出そうか。諸君は王の軍勢のただ中に立った。全世界はその軍勢に服し、インドさえも、海の果ての奥に逃れてもこれを避けえなかった。それなのに諸君だけが、高ぶる王に対し、戦の衝突もなしに勝利を収めたのである。
Vicerunt in vobis sola arma pietatis: dedit poenas tyrannus, et quia vos non potuit vincere, et quia atroci peremptus est morte.
PL 14, 638C諸君において、敬虔の武器だけが勝った。暴君は刑罰を受けた。諸君に勝てなかったからであり、また、むごたらしい死に打たれたからである。