ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De interpellatione Job et David libri quatuor › 全文

De interpellatione Job et David libri quatuor 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 797A–850B

Liber I, Caput I

第I巻 第I章PL 14, 797A
1

[0797] Multas in hac vita perturbationes esse, multas consolationes, sed his illas longe superari; quod sanctorum inductione comprobatur: David ac Jobum pro nostris infirmitatibus interpellasse, unde hujus operis argumentum.

PL 14, 797A

この生には多くの動揺があり、多くの慰めもあるが、慰めのほうが動揺をはるかに上回ること。これは聖徒たちの例を引いて証明される。ダビデとヨブは我々の弱さのために嘆き訴えたのであり、そこからこの書の主題が出てくること。

2

1. Multas nobis perturbationes in hac vita esse subeundas scriptura divina frequentibus demonstrat locis: multasque suppetere consolationes, quibus animus capax vigoris, et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem juncunditatem.

PL 14, 797A

1. 多くの動揺を我々がこの生で耐えねばならないことを、聖書は至るところで示し、また多くの慰めが備わっていることも示している。気力を受け入れる力があり、正しさを自覚する心は、その慰めによって、現在の苦難に属するものを呑み込み、永続する喜びをもつものを見据えるべきである〔底本は perpetem juncunditatem。juncunditatem は jucunditatem の綴りの崩れと解した〕。

3

Praeponderant enim consolationes perturbationibus; quia et praesentium sedationem afferunt, et spem futurorum. Unde et apostolus Paulus: Indignae sunt, inquit, passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18) .

PL 14, 797A

というのも、慰めは動揺よりも重いからである。慰めは現在の苦しみを鎮め、また未来への望みをもたらす。それゆえ使徒パウロも言う。「この時の苦難は、やがて来る栄光に値しない」(ローマ8:18)。

4

Indignae utique ad consolationis comparationem, non ad fructum redemptionis. 2. Quae est enim tam praeclara cujusquam vita in terris, ut adaequare illam coelestem gloriam possit; Quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum dolorum atque infirmitatum absorbuit?

PL 14, 797B

値しないというのは、慰めとの比較においてであって、贖いの実りについてではない。2. この地上に、あの天の栄光に並びうるほど輝かしい生を送る者が誰かいるだろうか。パウロより崇高な者があろうか。彼は実に多くの危難に身をさらし、実に多くの苦痛と弱さを呑み込んだのである。

5

In iis quas Christi nomine subiit passionibus quotidie, ut ipse dicit (I Cor. XV, 31) , moriebatur, et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque exspectatione censebat.

PL 14, 797B

キリストの名のために受けたそれらの苦難のなかで、彼は自ら言うとおり(一コリント15:31)日々死んでおり、かくも大きな栄光への望みと待望のゆえに、この時にあって自分は何ひとつ不当なこと〔indignum。上のローマ8:18 の indignae と同じく、栄光に比べれば取るに足りぬという意とも取れる〕を耐えてはいないと考えていた。

6

Elias famem, insidias, mortisque terrores, laborum acerba toleravit: et tamen solus ille igneis curribus, equis igneis de coelo deductus ad terras, et de terris revectus ad coelum, omne meritum hujus militiae abscondit, atque ultra humana omnia gratiam pii adscensoris evexit.

PL 14, 797B

エリヤは飢えと陰謀と死の恐怖と労苦の辛酸を耐えた。それでもなお、あの者だけが火の戦車と火の馬によって天から地へ導き降ろされ、地から再び天へ運び戻されて、この従軍の功のすべてを隠し、敬虔な昇天者の栄えを人の世のあらゆるものを超えて高めた。

7

Nam de Petro quid loquar, qui crucem suam futura remuneratione indignam arbitratus, inverso suspendi poposcit vestigio, ut aliquid passioni suae adderet, cujus acerbare ipse sibi supplicia non timeret?

PL 14, 798A

ペトロについては何を語ろうか。彼は自分の十字架が将来の報いに値しないとみなし、足跡を逆さにして、すなわち逆さ吊りにされることを求めた。自分の受難に何かを加えるためであり、自ら責め苦を苛酷にすることを恐れぬ者であった。

8

3. Unde non immerito sanctus David ad illam gloriam, cum in caetero opere, tum maxime in quadragesimo primo psalmo se festinare testatur dicens: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3) ?

PL 14, 798A

3. それゆえ聖なるダビデが、他の箇所でもだが、とりわけ第四十一詩篇で、あの栄光へ急いでいると証しするのは、もっともなことである。彼は言う。「私はいつ行って、神の顔の前に現れるだろうか」(詩篇41:3)。

9

In quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis, et consolationes a Domino evidenter expressit.

PL 14, 798A

この詩篇で彼は、人間のもろさに伴う動揺と、主から与えられる慰めとを、明白に表した。

10

In quo etiam interpellat pro nobis Deum, quod oblitus operis sui, oblitus collatae in hominem liberalitatis et gratiae, quem tuendum atque ornandum susceperat, dereliquerit, et infirmum ac naufragum diversis infirmitatibus rejecerit atterendum.

PL 14, 798A

またこの詩篇で彼は、我々のために神に嘆き訴える。神は自らの業を忘れ、人間に注いだ惜しみなさと恩寵を忘れ、守り飾るために引き受けたその者を見捨て、弱く難破した者をさまざまな弱さに踏み砕かれるままに投げ捨てた、と。

11

Quod idem ante ipsum fecerat sanctus Job: sed iste moralius, ille vehementius. Utriusque igitur interpellationes considerare cordi est; quod in his vitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogativa formatur. Suo igitur ordine spectandae nobis sunt.

PL 14, 798B

同じことを、彼に先立って聖なるヨブもしていた。ただし後者はより道徳に即して、前者はより激しくであった〔iste は直前のヨブ、ille はダビデと取った〕。それゆえ両者の嘆きを考察することを、我々は心に期している。そこには人の生の姿が写し出され、その訴えが弁じられ、その優先の権が形づくられるからである。それゆえ、それらは各々の順序に従って我々が見るべきものである。

Liber I, Caput II

第I巻 第II章PL 14, 798B
1

Quomodo beatus Job, amissis omnibus praeter uxorem, tamquam bonus athleta perturbationibus non cesserit, nec certare recusaverit.

PL 14, 798B

祝福されたヨブが、妻を除いてすべてを失ってもなお、善き競技者のように動揺に屈せず、戦いを拒まなかったこと。

2

4. Amissis itaque liberis Job atque omnibus suis praeter uxorem, quae ei sola ad tentationem fuerat reservata, perfusus etiam ulcere gravi, cum videret amicos suos non ad consolandum venisse, sed ad exaggerandum et acerbandum dolorem, advertit a Domino datam in se adversario tentandi sui potestatem.

PL 14, 798B

4. こうして、子らと自分のものすべてを、試みのために彼に唯一残されていた妻を除いて失い、さらに重い潰瘍にまみれ、友人たちが慰めるためでなく、苦痛を増し募らせるために来たのだと見て取ったヨブは、自分を試みる権能が敵対者に主から与えられていることに気づいた。

3

Et quamvis sagittas Domini in corpore suo sentiret esse, quibus compungi se diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet, nec dura certaminis recusaret, addidit: Incipiens Dominus vulneret, in fine autem non me perimat . . . . .

PL 14, 799A

そして、主の矢が自分の体に刺さっていると感じ、それに貫かれたと言いながらも、苦痛に屈せず戦いの苦難を拒まない善き競技者のように、こう付け加えた。「主はまず傷を負わせはじめるがよい。だが終わりには私を滅ぼさないように……」

4

Quae enim mea virtus, qui sustineo: aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? Numquid fortitudo lapidum, fortitudo mea: aut carnes meae sunt aereae: aut non in ipso confidebam?

PL 14, 799A

「私の力とは何か、私が耐えているというのに。私の時とは何か、私の魂が耐え忍ぶべき。石の強さが私の強さだろうか。私の肉は青銅だろうか。それとも私は彼に信頼していなかったか。」

5

Adjutorium autem a me recessit: visitatio autem ejus despexit me (Job. VI, 9 et seq.) .

PL 14, 799A

「しかし私から助けは去った。彼の訪れは私を見下した」(ヨブ記6:9以下)。

6

5. Nonne tentamentum est vita hominis in terra, et sicut mercenarii quotidiani vita ejus; aut sicut famulus timens Dominum suum, qui se sub umbra obtegat, aut sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic et ego menses exspectavi vacuos, noctes autem dolorum datae sunt mihi?

PL 14, 799A

5. 「地上の人の生は試練ではないか。その生は日雇い人の生のようであり、あるいは陰に身を覆う、自分の主人を恐れる僕のようであり、あるいは報酬を待つ雇い人のようではないか。そのように私も空しい月々を待ち、苦痛の夜々が私に与えられたのではないか。」

7

Si quiescam dico: Quando dies? Si surgam iterum: Quando vesper? Plenus sum doloribus a vespera usque ad mane. Fermentatur mihi corpus in putredine vermium: liquefacio autem glebas terrae, saniem radens ulcerum.

PL 14, 799B

「横になれば私は言う、いつ昼になるのか、と。また起き上がれば、いつ夕になるのか、と。私は夕から朝まで苦痛に満ちている。私の体はウジの腐敗のなかで発酵し、私は土の塊を溶かし、腫れ物の膿を削り取る。」

8

Vita autem mea levior est fabula, in spe vacua perit . . . . . . Dicam, consolabitur me lectulus meus . . . . . . Terres me in somniis, et in visionibus me percellis (Job. VII, 1 et seq.) .

PL 14, 799B

「しかし私の命は作り話より軽く、空しい望みのうちに滅びる……。私は言おう、私の寝床が私を慰めるだろう、と……。汝は夢で私を脅かし、幻で私を打ちのめす」(ヨブ記7:1以下)。

Liber I, Caput III

第I巻 第III章PL 14, 799B
1

De misera conditione hominis, qui quotidie sub formidine est; quamque stulte cogitet peccata sua Dei cognitionem fallere posse: item quam miserum in lectulo nobis ad quietem dato sollicitudine agitari, atque ex eodem vacuos ac nudos exsurgere, quae vitae istius imago est.

PL 14, 799B

日々恐れのもとにある人の惨めな境遇について。自分の罪が神の知から逃れうると考えるのが、いかに愚かか。また、安らぎのために我々に与えられた寝床で心労にさいなまれ、そこから空しく裸で起き上がるのが、いかに惨めか。これがこの生の似姿である。

2

6. Quam misera hominis conditio, quae quasi mercenaria aliis laborat, sibi indiget, et nisi aliena misericordia sustentare se nequit!

PL 14, 799C

6. 人の境遇は何と惨めなことか。日雇い人のように他人のために働きながら、自分には乏しく、他人の慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕によらなければ自らを支えることができない。

3

Quotidie sub formidine, sub timore gravem tolerans servitutem, et ne deprehendatur a Domino, erratica atque fugitiva sub umbra quadam saeculi hujus putat se posse delitescere.

PL 14, 799C

日々恐れのもと、おののきのもとで重い隷従を耐え、主に見つけ出されぬよう、さまよい逃げる者として、この世のある種の陰に隠れおおせると考える。

4

Considera illum de quo ait in Ecclesiastico Syrach.: Omnis homo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua: Quis me videt? Tenebrae circumdant me et parietes, quem vereor (Eccli. XXIII, 25 et 26) ?

PL 14, 799C

シラが『集会の書』で語っているその者を考えよ。「寝床で〔掟を〕踏み越える者は誰でも、心のうちで軽んじて言う。誰が私を見ているか。闇と壁が私を囲んでいる。私は誰を恐れようか」(集会の書23:25、26)。

5

Nonne tibi videtur iste vere esse mercenarius qui sua prodegerit, ut ille adolescens in Evangelio (Luc. XV, 13 et seq.) , qui legitur accepisse a patre substantiae portionem, et egens atque inops, quo famem levaret, pascere greges coepit alienos, ut mercede sumptum exerceret suum?

PL 14, 799C

あなたには、この者こそ、財産を使い果たした真の日雇い人に見えないか。福音書のあの若者のように(ルカ15:13以下)。彼は父から財産の分け前を受け取り、窮乏し無一物となって、飢えをしのぐために他人の群れを飼いはじめ、賃金で自分の暮らしを賄おうとしたと読まれる。

6

Sed ille tamen aliquando conversus est; quia revertit ad patrem, et peccata sua non repressit, sed prodidit.

PL 14, 800A

だがあの若者は、やがて立ち返った。父のもとへ帰り、自分の罪を抑え込まず、明かしたからである。

7

Hic autem qui se existimat ab eo qui omnia videt, non videri, et tenebris putat commissa sua posse celari, umbram praetendit: sed frustra latere se credit, cum oculus Domini lucidior sole, occulta omnia deprehendat, tenebrosa illuminet, et intimi cordis penetret conscientiam, atque in alta et profunda descendat.

PL 14, 800A

ところがこの者は、すべてを見る者に自分は見られないと思い込み、自分のなした事は闇に隠せると考えて、陰を前に広げる。だが、隠れていると信じるのは空しい。主の目は太陽より明るく、隠れたものをすべて見つけ出し、闇を照らし、心の奥底の良心に入り込み、高みと深みにまで降り下るのだから。

8

Vanus ergo qui putat tenebris esse se tutum, cum lucem vitare non possit, quae lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt.

PL 14, 800A

それゆえ、闇のなかで自分は安全だと考える者は空しい。闇のなかで輝き、闇がこれを捉えない光を、避けることはできないのに。

9

Quasi fugitivus itaque et malus mercenarius deprehenditur, et antequam se occultet, agnoscitur; quia Domino, omnia antequam quaerat, cognita sunt, non solum quae facta, sed etiam quae futura sunt?

PL 14, 800A

こうして彼は、逃亡者のように、また悪い日雇い人のように見つけ出され、身を隠す前に見抜かれる。主には、すべてのことが、尋ねる前から知られているからである。すでになされたことだけでなく、これからなされることも〔底本の文末は疑問符。平叙文と取った〕。

10

7. Perit igitur in vacua spe qui putat quod suum crimen abscondat: fabula est istud, non veritas. Denique fabula peccantium otiosa, non habens fructum, sed gemitum. Narratio enim fatui sarcina in via.

PL 14, 800B

7. こうして、自分の罪を隠せると考える者は、空しい望みのうちに滅びる。それは作り話であって、真実ではない。つまり、罪を犯す者たちの作り話は無益で、実りをもたず、呻きをもつ。愚か者の語りは道中の荷だからである。

11

Quid enim aliud est peccatum, nisi sarcina quae hujus saeculi onerat viatorem gravi depressum fasce delicti; qui si nollet oneri subjacere, debuit audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) .

PL 14, 800B

実際、罪とは何か。この世の旅人に載せられ、罪の重い束で押しつぶす荷でなくて何であろうか。その者がその荷の下に伏すのを望まないのなら、こう語る者の声を聞くべきであった。「労する者、重荷を負わされた者は、みな私のもとに来よ。私が汝らを休ませよう」(マタイ11:28)。

12

8. Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus ad communem quictem datus, grave vulnus infligat? Tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis compungitur interior conscientia.

PL 14, 800B

8. さらに、万人の休息のために与えられた寝床そのものが重い傷を負わせるとき、これほど悲惨なことがあろうか。というのも、そのとき我々は自分のしたことを思い起こすのが常であり、内なる良心は自分の行いの針に刺されるからである〔底本は quictem。quietem の誤りと解した〕。

13

Unde Scriptura ait his: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5)? Remedium quidem dedit, sed tamen conscientiam vulneravit.

PL 14, 800B

それゆえ聖書はこの者たちに言う。「汝らが心のうちで言うことについて、寝床の上で心を刺されよ」(詩篇4:5)。聖書は確かに薬を与えたが、それでも良心を傷つけた。

14

Sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur visionibus; ut non jam requies, sed poena sit. Ita enim abeunt divitiae saeculi, veluti somnium exsurgentis.

PL 14, 800C

だが、疲れた者にいつか眠りが忍び寄るとしよう。我々は夢に怯え、幻に追い立てられ、そのためもはや休息ではなく刑罰となる。世の富は、まさにこのように去っていく。目覚める者にとっての夢のように。

15

Surrexit aliquis ex istius corporis somno, et nihil possedit, idque ipsum quod se credebat habere, amisit.

PL 14, 800C

この体の眠りから目覚めたある者は、何も所有せず、持っていると信じていたそのものまで失った。

16

9. Constituite mihi nunc divitem illum, qui quotidiana lucra, et quaestus varios congerebat, et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem, considerantemque secum, quia non cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus; et quod ea quae possidet, in hac vita habeant aliquid voluptatis, non etiam in futurum: aperientem oculos ad coelestia.

PL 14, 800C

9. さあ諸君、あの富者を思い描いてみよ。日々の利得とさまざまの儲けを積み上げ、自分の欲望に駆り立てられていたのに、突然我に返り、こう自ら考える者を。死ぬときにすべてを持っていくのではなく、彼の家の栄光も彼とともに下ることはない。そして、自分の所有するものは、この生においては何がしかの快楽をもつにせよ、将来にはもたないのだ、と。そうして天上のものへ目を開く者を。

17

Nonne tibi videtur sicut qui in somnis bibebat, bibisse; et sicut qui in somnis epulabatur, epulatus: aperuisse autem oculos, et cognovisse quod anima ejus inane speravit, et adhuc esuriat, atque sitiat; quia modum non habet avaritia, nec rapiendo expletur, sed incitatur eo egentior, quo plura quaesierit? Et hic ergo surrexit, et vanum est somnium.

PL 14, 800D

あなたには、この者は、夢で飲んでいた者が飲んだと思い、夢で宴をしていた者が宴をしたと思っているようなものだが、目を開いてみて、自分の魂が空しいものを望んでいたこと、なお飢え渇いていることを知ったと見えないか。貪欲には限度がなく、奪うことで満たされず、より多くを求めたぶんだけいっそう窮乏して駆り立てられるからである。それゆえこの者も目覚めたのであり、夢は空しい。

Liber I, Caput IV

第I巻 第IV章PL 14, 801A
1

Quomodo amici Job ad consolandum eum venientes ejus dolorem acerbaverint: et quam magnifice idem senserit de divina potestate, ac redemptionis mysteria designaverit?

PL 14, 801A

ヨブの友人たちは、彼を慰めに来て、かえって彼の苦痛を募らせたこと。また、ヨブが神の権能についてどれほど壮大に語り、贖いの奥義を示したか。

2

10. Sed iterum ipsum audiamus dicentem: In veritate novi quod ita est; quomodo enim erit justus, mortalis, etc. (Job. IX, 1 et 2) . Incumbebant illi amici qui ad consolandum venerant, et quasi inimici amaris eum perurgebant sermonibus.

PL 14, 801A

10. だが、再び彼自身が言うのを聞こう。「私は、そのとおりであると真実に知っている。実際、死すべき者がどうして義人でありえようか、云々」(ヨブ記9:1、2)。慰めに来たはずのあの友人たちが彼にのしかかり、敵のように苦い言葉で彼を責め立てた。

3

Unum enim solatii genus est in aerumna et in amaritudine constitutis culpa vacare; ut ea quae perpetiuntur adversa, non pro delicti pretio sustinere videantur.

PL 14, 801B

というのも、苦難と苦渋のうちにある者にとって、慰めの一つの種類は、咎がないことだからである。耐えている逆境が、罪の代価として受けているものに見えないようにということだ。

4

Hoc quoque sancto viro adimere gestiebant; ut videretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis gravibus Domini contraxisset offensam, et pro impietatibus suis illa toleraret: describentes impiorum supplicia; ut qui vitia sererent, et meterent sibi dolores, quod mandato perirent Dei (Job. IV, 8 et 9) , et spiritu vitae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus (Ibid., 19 et seq.) , et arescerent, cogitationes destitueret versutorum, os obstrueret injusti (Job. V, 13 et 16) .

PL 14, 801B

友人たちは、この聖なる人から、これすらも奪いたがった。すなわち、彼自身が自分の苦難の張本人であり、重い罪によって主の怒りを招き、自らの不敬虔のゆえにそれらを耐えているように見せようとしたのである。そして不敬虔な者たちの刑罰を描いてみせた〔ut 以下の構文は定かでない。ヨブ記の引用の趣旨を述べる間接話法と解した〕。悪徳を蒔き、自らに苦痛を刈り取る者は、神の命令によって滅び(ヨブ記4:8、9)、神の命の息によって死に絶える。神は泥の家に住む者たちに息を吹きかけ(ヨブ記4:19以下)、彼らは干からびる。神は狡猾な者たちの思いを打ち砕き、不義な者の口を塞ぐからである(ヨブ記5:13、16)。

5

Quae vera quidem de Domini potestate; sed non convenientia tanti viri meritis asserebant. 11. His ergo respondit: In veritate novi quia ita est; quomodo enim justus mortalis apud Dominum?

PL 14, 801B

これらは主の権能については確かに真実であったが、これほどの人の功績にはふさわしくないことを、彼らは言い立てていた。11. それゆえ彼は彼らに答えた。「私は、そのとおりであると真実に知っている。実際、主のもとで、死すべき者がどうして義人でありえようか。」

6

Si enim voluerit judicio contendere cum eo, non audiet illum; ut non ad unum verbum ejus mille sermonibus contradicat. Sapiens est enim intellectu, et fortis, et magnus: quis tam durus, ut in conspectu ejus possit subsistere?

PL 14, 801C

「もし人が神と裁きで争おうと望んでも、神はその者に耳を傾けないだろう。それは、神の一つの言葉に対して、千の言葉をもって反論することのないようにである〔contradicat の主語は定かでない。神と争う人を主語と取った〕。神は知性において賢く、強く、偉大である。誰がこれほど頑なで、神の前に立ちおおせようか。」

7

Qui facit montes inveterascere, et nesciunt, et evertit eos iracundia. Qui commovet orbem terrarum a fundamentis, et columnae ejus quatiuntur. Qui dicit soli, et non oritur, adversus autem sidera consignat.

PL 14, 801C

「神は山々を古びさせるが、山々は知らず、怒りによってこれを覆す。神は地の円環を土台から揺り動かし、その柱は震える。神が太陽に命じると、太陽は昇らず、星々に対しては封印する。」

8

Qui extendit coelum solus, et ambulat sicut in pavimento supra mare. Qui facit vergilias, et hesperum, et septentrionem, et austri ministerium: qui facit magna et investigabilia, gloriosaque et immensa, quorum non est numerus.

PL 14, 801C

「神はただひとり天を広げ、海の上を、舗道の上のように歩む。神はプレアデスと宵の明星と北斗と南風の務めを造り、偉大で究めがたく、栄光に満ちて測りがたい、数えきれぬことを行う。」

9

Si praeterierit me, non videbo: et si me praetergressus fuerit, nec sic sciam (Ibid., IX, 3 et seq.) . Quanto vehementiore tuba iste increpuit de Domini potestate? Sed in ea justorum auxilium, non ruina est. Denique videtur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.

PL 14, 801D

「神が私の傍らを過ぎても、私は見ないだろう。私の傍らを通り過ぎても、それでも私は知らないだろう」(ヨブ記9:3以下)。この者は、主の権能について、どれほど激しいラッパをもって声高に語ったことか。だが、その権能は、義人たちにとっては助けであって、破滅ではない。結局のところ、威力が表されているように見えるが、むしろ我々の贖いの奥義が明らかにされているのである。

Liber I, Caput V

第I巻 第V章PL 14, 801D
1

Deum fecisse montes inveterascere, id est, litteram veteris Testamenti in spiritalem sensum convertisse: Judaeos, quod illud ignoraverint, excusabiles non esse ob prodigia quae Christi mortem sunt comitata; sed maxime ob solis defectionem quae describitur.

PL 14, 801D

神が山々を古びさせたとは、すなわち、旧約の文字を霊的な意味へと転じたということ。ユダヤ人はこれを知らなかったが、キリストの死に伴った不思議のゆえに、弁明の余地がないこと。とりわけ、描かれている太陽の欠けのゆえに。

2

Tanguntur alia quaedam Christi opera, et praecipue ambulatio in mari; ubi de titubatione Petri, ac de conterendis navibus Tharsis, quibus corpora nostra designantur.

PL 14, 802A

キリストの他のいくつかの業が取り上げられ、とりわけ海の上を歩んだことが取り上げられる。そこではペトロのよろめきと、砕かれるべきタルシシュの船々が論じられ、その船々によって我々の体が示される。

3

12. Qui sunt enim montes quos inveterascere facit, nisi Moyses, Aaron, et Elias, Jesus Nave, Gedeon, prophetae, omnes libri veteris Testamenti? Venit Dominus Jesus: novum detulit Testamentum, et illud quod erat vetus, factum est novum.

PL 14, 802A

12. 古びさせられる山々とは誰か。モーセ、アロン、エリヤ、ヌンの子ヨシュア、ギデオン、預言者たち、旧約のすべての書でなくて何であろうか。主イエスが来た。新約をもたらし、古かったものが新しくなった。

4

Innovatus est Christianus, inveteravit Judaeus. Renovata est gratia, inveteravit littera. Evertit montes, et convertit. Evertit enim et subruit intellectum secundum litteram, et statuit intelligentiam spiritalem.

PL 14, 802A

キリスト教徒は新たにされ、ユダヤ人は古びた。恩寵は新しくされ、文字は古びた。主は山々を覆し、転じた。文字に従った理解を覆して崩し、霊的な理解を打ち立てたのである。

5

Intellectus ergo ille Legis evanuit carnalis, et factus est spiritalis. Unde Apostolus ait: Scimus autem quia Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14) .

PL 14, 802B

こうして律法についてのあの肉的な理解は消え去り、霊的なものとなった。それゆえ使徒は言う。「我々は、律法が霊的であることを知っている。だが私は肉的である」(ローマ7:14)。

6

Sed et ipse qui carnalis erat, factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: Puto enim, et ego spiritum Dei habeo (l Cor., VII, 40) . Hos ergo montes inveteravit Jesus, et Judaei nesciunt.

PL 14, 802B

しかし、肉的であったその者自身も霊的な者となった。彼自ら、こう言って主張したとおりである。「私は思う。私も神の霊を持っていると」(一コリント7:40)。こうしてイエスはこれらの山々を古びさせたが、ユダヤ人たちは知らない。

7

Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent: numquam adhuc Judaica deliramenta sequerentur. Ipsi sunt ergo qui nesciunt. Unde et in Evangelio dicit Dominus Jesus: Dimitte illis, Pater, quia nesciunt quid faciunt (Luc, XXIII, 34) .

PL 14, 802B

もし知っていたなら、威光の主を十字架につけることは決してなかったであろうし、いまなおユダヤ的なたわごとに従うことも決してないであろう。知らないのは彼ら自身である。それゆえ福音書で主イエスは言う。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。

8

13. Sed non excusantur quia nesciunt, cum nescire nolint, quod debuerint cognoscere. Certe non illis invidemus, si Domini sequantur sententiam. Sententia enim superiora solet absolvere, non futura.

PL 14, 802B

13. しかし、知らないからといって弁明が立つわけではない。彼らは、知るべきであったことを知ろうとしないのだから。確かに、主の宣告に従うなら、我々は彼らを妬みはしない。宣告は、過ぎたことを赦すのが常で、将来のことを赦すのではないからである。

9

Sed nec ille immunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis, et postea veniam non poposcit.

PL 14, 802C

しかし、救いの創始者を十字架につけて、後に赦しを求めなかったあの者もまた、罪から免れてはいない。

10

Esto ut ante ignoraverit quem persequebatur; in cruce tamen positum debuit recognoscere universorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, coelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulcra patuerunt, mortui viventium receperunt consortia.

PL 14, 802C

かりにその者が、迫害していた相手をそれまで知らなかったとしても、十字架にかけられたときには、あらゆる元素の主であると認めるべきであった。その主のもとで、あらゆる元素が震え、天は暗くなり、太陽は退き、地は裂け、死者の墓は開き、死者たちは生きている者たちの交わりに戻ったのである。

11

Unde et Centurio ait: Vere Dei Filius erat iste (Matth., XXVII, 54) . Centurio agnoscit alienum, levita non recognoscit suum: gentilis veneratur, Hebraeus abjurat. Non immerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum.

PL 14, 802C

それゆえ百人隊長も言う。「まことにこの人は神の子であった」(マタイ27:54)。百人隊長は他人であるのに認め、レビ人は自分のものであるのに認めない。異邦人は崇め、ヘブライ人は退ける。それゆえ、地の円環の柱が揺れたのも当然である。大祭司たちが信じなかったときに。

12

Sed motae sunt veteres, ut novae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4) . Audi quas columnas confirmaverit.

PL 14, 802D

だが古い柱が揺れたのは、新しい柱が堅くされるためであった。主自ら、こう言った。「私はその柱を堅くした」(詩篇74:4)。どの柱を堅くしたかを聞け。

13

Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis (Galat., II, 9) .

PL 14, 802D

「柱と見なされていたペトロとヤコブとヨハネは、私とバルナバに、交わりの右手を差し出した」(ガラテヤ2:9)。

14

14. Quomodo ergo excusant se nescisse, quorum alii viderunt, alii cognoverunt solem non expleto diei curriculo, se recepisse; et rursus ante peractum spatium noctis egressum, noctem in die fecisse, in nocte diem.

PL 14, 802D

14. それなのに、彼らは知らなかったと弁解できようか。彼らのうち、ある者は見、ある者は知ったのである。太陽が昼の行程が満ちる前に引き込み、また夜の隔たりが過ぎ去る前に出て、昼のうちに夜を、夜のうちに昼をなしたことを。

15

Utique intelligere debuerunt quia sol jussus se recepit, et jussus exivit. Praedixerat enim Dominus (Matth. XII, 40) , quia tribus diebus futurus erat in corde terrae, et tribus noctibus: didicerat hoc sol, servabat praeceptum. Dubitabat ergo, dicens: Quid facio?

PL 14, 803A

太陽は命じられて退き、命じられて出たのだと、彼らは必ず悟るべきであった。主はあらかじめ、三日三晩、地の心のうちにいることになると言っておいたからである(マタイ12:40)。太陽はこれを学んでいて、その命令を守っていた。そこで太陽はためらい、こう言った。「私は何をしようか。」

16

Orior, et dies est: occido, et nox est. Si cursum meum servavero, demorabor mundi salutem. Festinemus etiam ad redemptionem nostram: festinare etiam debeo ipse ad novam vitam; erit enim beneficio crucis qua renovantur universa, et sol novus, et coelum novum.

PL 14, 803A

「私が昇れば昼になり、沈めば夜になる。私が自分の運行を守れば、世界の救いを遅らせることになる。我々も、自らの贖いへと急ごう。私自身も新しい生へ急がねばならない。十字架の賜物によって万物が新しくされ、新しい太陽、新しい天が生じるからである。」

17

Festino ergo ut illum possim videre solem justitiae, illuminantem animas universorum. Sed quid faciam? Ipse vult post triduum fieri resurrectionem. Inveni quid faciam, ut et moras non faciam et numerum dierum custodiam. Non faciam integrum diem et integram noctem.

PL 14, 803A

「だから私は急ぐ、あの正義の太陽、万人の魂を照らす太陽を見ることができるように。だが、どうしようか。主自身は、三日ののちに復活が起こることを望んでいる。私は何をすべきか見つけた。遅れを生じさせず、しかも日数を守るために。私は丸一日と丸一夜を作らない。」

18

Abbreviabo horas, ut tribus quidem diebus ac noctibus sit inter mortuos Dominus Jesus: citius tamen quam trium dierum et noctium intervalla patiuntur, resurgat a mortuis. Abbreviabo igitur horas ubi ascenderit crucem.

PL 14, 803B

「私は時間を縮めよう。そうすれば、主イエスは確かに三日三夜、死者のうちにいることになり、しかも三日三夜の隔たりが許すよりも早く、死者の中から復活する。だから私は、十字架に上った時から、時間を縮めよう。」

19

A sexta hora statim fiat nox; ne videam Domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum.

PL 14, 803B

「六時からただちに夜となれ。私が主の受難を見ず、近親殺しの迫害という見世物から逃れるために。」

20

Occidam, et erit nox horarum trium: egrediar, et innovabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies: sequetur nox secunda spatio suo, sequetur similiter dies: incipiet nox tertia, resurget Dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis; ut compleatur illud: Et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12) .

PL 14, 803B

「私は沈もう、そうすれば三時間の夜になる。私は出て、昼を新たにしよう、三時間の昼となるように。こうして最初の一日が走り終えた。第二の夜がその長さのまま続き、同じように昼が続く。第三の夜が始まると、主は夜のうちに復活し、昼は復活する者の光のうちにある。『夜もまた昼のように照らされる』(詩篇138:12)と言われたことが満たされるためである。」

21

Hic est dies ille magnus quem vidit Abraham, et gavisus est: de quo et David ait: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) : cui non ministerio laboris, sed fructu exsultationis interero.

PL 14, 803C

「これこそ、アブラハムが見て喜んだ、あの大いなる日である。ダビデもこれについて言う。『これは主が造った日である。我々はその日に喜び楽しもう』(詩篇117:24)。私は労苦の務めとしてではなく、歓喜の実りとして、この日に臨むであろう。」

22

15. Ipse ergo Dominus diem ducit, et ante mundi consummationem videbitur lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

PL 14, 803C

15. こうして主自身が昼を導き、世界の終わりの前に、この世界に来るすべての人を照らす光が見られるであろう。

23

Ipse est Dominus, qui signat et numerat multitudinem stellarum; ipse est Dominus, qui coelum solus extendit, qui ambulavit tamquam in pavimento super mare; quando Petrus vidit eum ambulantem, et dixit: Domine, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28) .

PL 14, 803C

星々の群れに印を付け、数える者は、主その人であり、天をただひとり広げ、海の上を舗道の上のように歩んだ者も、主その人である。ペトロが彼の歩むのを見て、こう言ったときのことである。「主よ、水の上を汝のもとへ行くよう、私に命じよ」(マタイ14:28)。

24

Et jussit Dominus: sed ille titubavit; et nisi porrexisset ei Dominus dexteram, demersus fluctibus occidisset. Titubavit caro, salvavit dextera. Et ait illi: Modicae fidei, quae dubitasti (Ibid., 31) ? Fides ergo ambulavit in Apostolo, non caro.

PL 14, 803C

主は命じた。だが彼はよろめいた。そして、主が彼に右手を差し伸べなかったなら、波に沈んで滅びていたであろう。肉がよろめき、右手が救った。そして主は彼に言った。「信仰の薄い者よ、なぜ疑ったのか」(マタイ14:31)。こうして使徒のうちで歩んだのは信仰であり、肉ではない。

25

Denique fides titubavit, et caro sentire coeperat naufragium. Quod non improprie dictum est; quia caro navis est animae, sicut scriptum est: Qui descendunt mare in navibus (Psal. CVI, 23) .

PL 14, 803D

実のところ、信仰がよろめき、肉が難破を感じはじめていたのである。これは不適切な言い方ではない。肉は魂の船だからである。こう書かれているとおりである。「船で海に下る者たち」(詩篇106:23)。

26

Et alibi: Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8) .

PL 14, 803D

また別の箇所にはこうある。「そこには産婦のような苦痛がある。汝は激しい霊によってタルシシュの船々を打ち砕く」(詩篇47:8)。

27

Animae enim nostrae cum Verbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est illi homo qui mundum redemit.

PL 14, 803D

実際、我々の魂が言葉を産むとき、苦痛を生む。だが産んだ女は、もはや喜びのゆえに悲しみを覚えていない。世界を贖った人が彼女に生まれたからである。

28

Naves Tharsis, id est, intelligibiles quae Salomoni aurum ferebant atque argentum, id est, corpora nostra, quae habent thesaurum in vasis fictilibus, ut Apostolus dicit (II Cor., IV, 7) : vel quod etiam hic partus dubio conteruntur, juxta quod dictum est: Vae praegnantibus et nutrientibus (Luc. XXI, 23) !

PL 14, 803D

タルシシュの船々とは、すなわち霊的に解される船々で、ソロモンに金と銀を運んだものである。すなわち我々の体であり、使徒が言うように、土の器に宝を持つもの(二コリント4:7)である。あるいはまた、この出産の疑わしさのゆえにも砕かれるものである〔底本は hic partus dubio。語形が整わず、「この出産の疑わしさのゆえに」と解した〕。「ああ、身重の者たちと乳を飲ませる者たちは」(ルカ21:23)と言われたとおりである。

29

Nam cum anima quatitur, caro fluctuat: vel spiritu vehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: Veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent (Ezech. XXXVII, 9) .

PL 14, 804A

魂が揺さぶられるとき、肉は波立つからである。あるいはまた、時が満ちて復活すべきとき、注がれた激しい霊に揺り動かされるであろう。こう書かれているとおりである。「霊よ、来て、これらの死者に息を吹き込め。そうすれば彼らは生きる」(エゼキエル37:9)。

30

Unde et ipse Job in posterioribus dicit: Novi enim quia aeternus et potens est, qui soluturus est me in terra, resuscitare pellem meam quae portavit haec (Job. XIX, 25 et 26) . Conteruntur autem qui in judicium resuscitantur.

PL 14, 804A

それゆえヨブ自身も後の箇所でこう言う。「私は知っている。地上で私を解き放つであろう者は永遠であり、力があって、これらを担った私の皮を甦らせることができると」(ヨブ記19:25、26)。だが砕かれるのは、裁きのために甦らされる者たちである。

31

Est autem bona contritio: cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Ps. L, 19) . Et alibi: Sana contritiones ejus (Psal. LIX, 4) . Sed et ad Josaphat dictum est: Contritae sunt naves ire in Tharsis (II Par. XX, 37) ; eo quod se sacrilego miscuisset.

PL 14, 804A

しかし、砕かれることには善いものもある。「砕かれ、へりくだった心を、神は退けない」(詩篇50:19)。また別の箇所では、「その砕かれた所を癒せ」(詩篇59:4)。またヨシャファトにも、「タルシシュへ行く船々は砕かれた」(歴代誌下20:37)と言われた。彼が冒瀆の者と交わったからである。

32

Utrumque igitur contritio significat; quia utrumque est in die judicii: Quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29) .

PL 14, 804B

それゆえ、砕かれることは両方を意味する。両方が裁きの日にあるからである。「墓の中にいる者がみな神の子の声を聞き、善を行った者は命の復活へ、悪を行った者は裁きの復活へと出てくる」(ヨハネ5:28、29)。

33

Quod etiam David propheta significat dicens: Ibi dolores ut parturientis: sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri (Ps. XLVII, 8 et 9) .

PL 14, 804B

預言者ダビデもこれを示して言う。「そこには産婦のような苦痛がある。我々は聞いたとおり、見もした。諸力の主の都、我々の神の都で」(詩篇47:8、9)。

34

Namque et dolorem futurum, et laetitiam comprehendit: dolorem de judicio, et de absolutione laetitiam.

PL 14, 804B

実際、彼は将来の苦痛と喜びの両方を含んでいる。裁きについては苦痛を、赦免については喜びを。

Liber I, Caput VI

第I巻 第VI章PL 14, 804C
1

Verba Job, quibus humanas infirmitates aperit, expenduntur. Quemadmodum Vir sanctus peccatum suum non negaverit, quidve inter peccare et impie agere sit discriminis; quibus verbis hominem apud Deum conetur excusare; postremo confitenti veniam promitti, ac justum iniquitates suas agnoscere, ostenditur.

PL 14, 804C

弱さを明かすヨブの言葉が検討される。聖なる人が自分の罪を否まなかったこと、罪を犯すことと不敬虔に振る舞うこととの間にどんな違いがあるか、どんな言葉で人を神の前で弁護しようとするか、最後に、告白する者には赦しが約束されること、また義人が自らの不法を認めることが示される。

2

16. Sed ad propositae nobis interpellationis seriem revertamur. Multas, inquit, contritiones fecit mihi, respirare me non sinit, replevit me amaritudine; et quia virtute est potens, nemo potest judicio ejus resistere. Si justus sum corde, lingua mea errat. . .

PL 14, 804C

16. だが、我々に課された嘆きの筋に戻ろう。彼は言う。「彼は私を多く打ち砕き、私に息をつくことを許さず、私を苦渋で満たした。彼は力において強大であるから、誰も彼の裁きに抵抗できない。私が心において義しくとも、私の舌は誤る……」

3

Magnum et potentem disperdit ira. Improbi in morte gravi: justi autem irridentur. Dati sunt enim in manus impii (Job. IX, 17 et seq.) . Vide singula. Potentibus ira sua gravis est, improbis nequitia, justis conditionis infirmitas. Ita nihil periculo vacat.

PL 14, 804C

「怒りは、偉大で力ある者を滅ぼす。邪な者は重い死のうちにあり、義人たちは嘲られる。彼らは不敬虔な者の手に渡されたからである」(ヨブ記9:17以下)。個々を見よ。力ある者にはその怒りが重く、邪な者にはその邪悪さが、義人たちにはその境遇の弱さが重い。こうして、危険を免れたものは何もない。

4

Fortitudo et magnitudo viri sua potestate decipitur, improbitas affligitur, virtus ridetur. Ille quia plus potest, labitur: iste quia nihil potest, affligitur. Conditionis est vitium, quia vita nostra levior est cursore. Transivit, et nihil vidit.

PL 14, 804D

力ある偉大な者は、自らの権力に欺かれ、邪さは苦しめられ、徳は嘲られる。前者はより多くをなしうるがゆえに滑り落ち、後者は何もなしえないがゆえに苦しめられる。それは境遇の欠陥である。我々の命は走者よりも速いからである。走り過ぎて、何も見なかった。

5

Tamquam navis vestigium, aut aquilae volantis et quaerentis escam (Ibid., 25 et 26) ; ita praeterit et vita hominis. Quod loquimur, obliviscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur. nisi quod sit plenum moeroris et gemitus.

PL 14, 804D

船の航跡のように、あるいは飛びながら餌を求めるワシのように(ヨブ記9:25、26)、人の命もまた過ぎ去る。我々が語ることは忘れられ、我々の通過の印は何ひとつ見いだされない。悲しみと呻きに満ちたもの以外には。

6

Concutior, inquit, omnibus membris. Utinam sit mediator noster arguens et dijudicans inter utrumque nostrum (Job IX, 28, 33) . 17. Dicam Domino: Quare sic me judicas?

PL 14, 805A

彼は言う。「私は全身の肢で揺さぶられる。我々の仲介者が、我々のそれぞれの間で責め、また裁定してくれたらよいのに」(ヨブ記9:28、33)。17. 「私は主に言おう。なぜ汝は私をこのように裁くのか、と。」

7

An bonum tibi est ut injustus ego sim; quia repulisti opera manuum tuarum, et consilio impiorum intendisti? Numquid sicut mortalis videt, sic vides, aut vita tua sicut hominis, aut anni tui sicut viri; quia exquisisti iniquitates meas, et peccata mea investigasti?

PL 14, 805A

「私が不義であることが、汝には善いことなのか。汝は汝の手の業を退け、不敬虔な者たちの謀りに心を向けたというのか。死すべき者が見るように汝も見るのか。汝の命は人の命のようであり、汝の年は男の年のようなのか。それゆえ汝は私の不法を探り出し、私の罪を調べ上げたのか。」

8

Nosti enim quia impie non gessi: sed quis est qui de manibus tuis eruatur (Job. X, 2 et seq.) ? Magna fides, magna auctoritas conscientiae, Deum testem mentis suae arcessere.

PL 14, 805A

「汝は知っている、私が不敬虔に振る舞わなかったことを。だが、誰が汝の手から救い出されようか」(ヨブ記10:2以下)。自らの精神の証人として神を呼び出すことは、良心の大いなる信頼、大いなる権威である。

9

Quod conditionis est, non negat: quod impietatis est, repellit: quod infirmitatis, fatetur. Peccasse conditionis est, quia nemo immunis lapsus est: impie agere non conditionis est, sed perfidiae et nequissimae mentis venenum.

PL 14, 805A

境遇に属することは否まず、不敬虔に属することは退け、弱さに属することは認める。罪を犯したことは境遇に属する。誰も過ちを免れてはいないからである。不敬虔に振る舞うことは境遇に属するのではなく、不忠実と極悪な精神の毒に属する。

10

Non agnoscit hoc justus: sed absolutio hominis in Dei miseratione, non in hominis potestate est. 18. Manus, inquit, tuae plasmaverunt me: postea convertisti et percussisti me. Memento quia lutum me fecisti, et in terra me resolves.

PL 14, 805B

義人はこれ〔不敬虔〕を認めない〔hoc の指すものは定かでない。直前の「不敬虔に振る舞うこと」と取った〕。だが、人の赦免は神の憐れみにあり、人の力にあるのではない。18. 彼は言う。「汝の手が私を形づくった。その後、汝は向き直り、私を打った。思い起こせ、汝は私を土くれとして造り、地へと解き戻すことを。」

11

Numquid non ut lac mulsisti me, confecisti me sicut caseum? Corium et carnem me induisti, ossibus et nervis me inseruisti: vitam et misericordiam in me posuisti; et visitatio tua protexit spiritum meum (Ibid., 8 et seq.) .

PL 14, 805B

「汝は私を乳のように搾り、チーズのように固めたではないか。皮と肉を私に着せ、骨と筋で私を編み合わせた。命と慈しみを私に置き、汝の訪れが私の霊を守った」(ヨブ記10:8以下)。

12

Quanta deploratio sancti viri pro communi infirmitate, quanta conventionis auctoritas, quod Deus hominem manibus suis fecerit? Excusatur culpa infirmitatis obtentu, commendatur gratia privilegio operationis aeternae, et protectionis dignatione coelestis.

PL 14, 805B

共通の弱さのための、聖なる人の何と大きな悲嘆であることか。神が人を自らの手で造ったという、訴えの何と大きな権威であることか。弱さの咎は、弱さを理由として弁護され、恩寵は、永遠の業という特権と、天の守りという恵遇によって称えられる。

13

De quo loco etiam David pulcherrime locutus est dicens: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, nisi quia visitas eum (Psal. VIII, 5) ? 19. Haec, inquit, habes in te: novi quia omnia potes, impossibile autem tibi nihil.

PL 14, 805C

この箇所についてダビデも実に美しく語って言った。「人とは何者か、汝が彼を心に留めるとは。人の子とは、汝が彼を訪れるからでなくて何であろうか」(詩篇8:5)。19. 彼は言う。「汝はこれらを自らのうちに持っている。私は知っている、汝はすべてをなしうること、汝にとって不可能なことは何もないことを。」

14

Si enim peccavero, custodies me, ab iniquitate autem immaculatum me non fecisti. Si impius fuero, vae mihi! Si sim justus, non possum me erigere. Plenus sum enim confusionis, investigor sicut leo ad necem (Job. X, 13 et seq.) .

PL 14, 805C

「もし私が罪を犯すなら、汝は私を見張るだろう。だが汝は、私を不法から潔白にはしなかった。もし私が不敬虔であるなら、私に災いあれ。もし私が義人であっても、私は身を起こすことができない。私は恥に満ち、殺されるべき獅子のように狩り出されるからである」(ヨブ記10:13以下)。

15

Vide tria: Si peccavero, inquit, custodies me. Et ideo, o homo, fatere peccatum, ut veniam consequaris: Dic, inquit, iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Quid erubescis fateri eas in quibus natus es?

PL 14, 805C

三つのことを見よ。「もし私が罪を犯すなら、汝は私を見張る」と彼は言う。それゆえ、人よ、赦しを得るために罪を告白せよ。「汝の不法を言え、そうすれば義とされる」と彼は言う(イザヤ43:26)。あなたがそのなかに生まれついた不法を、なぜ告白するのを恥じるのか。

16

Negantis, non fatentis crimen est, negare quod natus sis. Quod accepisti, utinam serves. Cur putas te habere quod non acceperis? Ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, justus non se erigat et extollat; ne per arrogantiam fructum justitiae amittat.

PL 14, 805C

生まれついたことを否むのは、罪を告白する者の罪ではなく、否む者の罪である。あなたが受けたものを、せめて守ってほしいものだ。なぜ、受けもしなかったものを自分が持っていると思うのか。それゆえ、罪人は告白せよ、不敬虔な者は嘆け、義人は身を起こして高ぶるな。傲慢によって正義の実りを失わぬように。

17

20. Et pulchre ait: Si justus sum, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. Justus enim advertit magis fragilitatem suam, quam injustus; et sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens.

PL 14, 805D

20. 彼は見事に言う。「私が義人であっても、私は身を起こすことができない。私は恥に満ちているからである」。義人は、不義の者よりもいっそう自らのもろさに気づくからであり、賢者は認め、愚者は認めないからである。

18

Denique lapsibus suis sapiens compungitur, insipiens delectatur: justus accusator est sui, injustus assertor: justus praevenire vult accusatorem confessione peccati, injustus peccatum suum occultare desiderat: ille in principio sermonis occurrit ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui sonum accusationis involvit, ne prodat errorem.

PL 14, 806A

結局のところ、賢者は自らの過ちに心を刺され、愚者は喜ぶ。義人は自分自身の告発者であり、不義の者は擁護者である。義人は罪の告白によって告発者に先んじようとし、不義の者は自分の罪を隠すことを望む。前者は語りの初めに進み出て過ちを明かし、後者は言葉数の多さによって告発の響きを包み込み、過ちを明かすまいとする。

Liber I, Caput VII

第I巻 第VII章PL 14, 806A
1

Omnium aetatum maxime lubricam adolescentiam: nos eorum etiam peccatorum, quae vitare nequiverimus, rationem esse reddituros: aerumnas nostras maris ac terrae incommodis non satis exprimi: coelum ac terram innovanda esse, nec futuram resurrectionem ante adventum ejus, qui nova omnia sit facturus.

PL 14, 806A

あらゆる年齢のうちで、青年期がもっとも滑りやすいこと。我々は、避けえなかった罪についても釈明を果たすことになること。我々の苦難は、海と陸の災いによっては十分に言い表されないこと。天と地は新たにされるべきであり、すべてを新たにする者の到来の前には、将来の復活もないこと。

2

21. Iterum adjiciens dicit: Quare ascripsisti adversum me mala, et apposuisti mihi adolescentiae peccata (Job. XIII, 26) ? Pulchre id aetatis arripuit ad querelam, quae magis ad vitium lubrica esse consuevit.

PL 14, 806B

21. 彼はさらに付け加えて言う。「なぜ汝は私に対して悪を書き付け、私に青年期の罪を負わせたのか」(ヨブ記13:26)。彼は、とりわけ悪へ滑りやすいのが常であるその年齢を、見事に取り上げて訴えとした。

3

Habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa vicina adolescentiae juventus bonae existimationis intuitum, et verecundiam delinquendi: adolescentia sola est invalida viribus, infirma consiliis, vitio calens, fastidiosa monitoribus, illecebrosa deliciis.

PL 14, 806B

実際、少年期には無垢があり、老年には思慮があり、青年期に近い壮年にさえ、よき評判への目配りと、過ちを犯すことへの恥じらいがある。青年期だけが、力において弱く、思慮において虚弱で、悪徳に燃え、忠告する者を嫌い、享楽に誘われやすい。

4

In tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi hujus turbine, cur tam crebra naufragia improvidae ascribuntur aetati?

PL 14, 806B

世界のこれほど大きく、これほど険しく荒れ狂う旋風のなかで、なぜこれほど頻繁な難破が、分別の足りない年齢のせいにされるのか。

5

Unde praeclare David totius temporis ejus veniam sibi a Domino postulavit dicens: Delictum juventutis meae et ignorantiae ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7) , quia tunc maxime calor corporis fervet, et aestu sanguinis vaporantis ignescit.

PL 14, 806B

それゆえダビデも、その全期間の赦しを主に見事に請うた。「私の青年期と無知の罪を、主よ、思い起こすな」(詩篇24:7)。それは、とりわけこの時期に体の熱が沸き立ち、煮えたつ血の熱で燃え上がるからである。

6

22. Sed iterum ipsum audiamus: Mortalis, inquit, filius mulieris, brevis vitae est, et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit, et decidit, discedit autem ut umbra, et non resistit. Nonne et ab hoc ratio quaeritur?

PL 14, 806C

22. だが、再び彼自身に聞こう。「女から生まれた死すべき者は、短い命であり、怒りに満ちている。花のように咲き、そして落ち、陰のように去って、とどまらない。この者からもまた釈明が求められるのではないか。」

7

Et hunc fecisti intrare in judicium sub conspectu tuo. Quis autem mundus est a sorde? Sed nemo, etiamsi unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 1 et seq.) .

PL 14, 806C

「それなのに汝は、この者を汝の面前で裁きに入らせた。汚れから清い者は誰か。だが誰もいない。たとえ地上での彼の命がわずか一日であっても」(ヨブ記14:1以下)。

8

Vere miserabilis conditio, ut peccati sui quod vitare non possit, rationem praestare cogatur: judicium intrare, in conspectum Domini subire omnipotentis compellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot vitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quivis esse non possit, ut ab ipsis cunabulis prius obrepat infantiae culpa, quam sit ullus sensus erroris.

PL 14, 806C

まことに惨めな境遇である。避けえぬ自分の罪について釈明を果たすよう強いられ、裁きに入り、全能の主の面前に出るよう迫られ、自らの生の幾多の年齢を駆け抜けてなした行いの理由を述べさせられるのだ。誰であれ罪から清くはありえず、揺りかごのうちから、誤りの感覚が少しでもある前に、幼年期の咎が忍び寄るというのに。

9

Quamque illud miserabile, ut brevis sit vita ejus, dulcis illecebra, multiplex aerumna, iracundia quotidiana. Itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est. 23. Est, inquit, arbori spes.

PL 14, 806D

また、その命が短く、誘惑が甘美で、苦難が多重で、怒りが日ごとであることも、何と惨めなことか。こうして、わずかな楽しみのなかに、絶えざる苦渋がある。23. 彼は言う。「木には望みがある。」

10

Si enim fuerit excisa, virescit; et in petra mortuus ramus ejus fuerit, ad odorem aquae florebit; faciet autem messem sicut novella. Vir autem defunctus abiit, cadens autem mortalis homo non ultra est. Tempore autem fluctuat mare Job. XXIV).

PL 14, 807A

「もし切り倒されても、芽を吹く。岩のなかでその枝が枯れても、水の匂いで花を咲かせる。また若木のように収穫をもたらす。だが人は、死んで去り、倒れた死すべき人間は、もはやいない。海は時が来れば波立つ」(ヨブ記24)〔底本は引照の開き括弧を欠き、Job. XXIV とのみ刷る。番号は刷られたまま写したが、引かれているのはヨブ記14:7以下で、XIV の誤りか〕。

11

Spectavimus prophetici sermonis seriem ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari, quae omni injuriae, crebrisque tempestatibus subjacent: quam validum argumentum nostrae expressit aerumnae?

PL 14, 807A

我々は、預言者の言葉の連なりが、地と海という二つの下位の元素——あらゆる害と頻繁な嵐にさらされるもの——から、我々の苦難についての何と強力な論拠を引き出したかを見た。

12

Terrena, inquit, virgulta, nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus vitales resurgunt. Mare quoque ipsum temporum vicibus solet fluctuare.

PL 14, 807A

彼は言う。地のやぶや木々の茂みは、たとえ枯れても、生命の用のために甦る。海もまた、時の巡りによって波立つのが常である。

13

At vero caro nostra semper exaestuat, sibique ipsa tempestas est, nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur. 24. Cum autem dormierit homo, non resurgit usque dum coelum non assuatur (Ibid., 12) .

PL 14, 807A

しかし我々の肉は、つねに煮えたぎり、それ自身が嵐であり、嵐の動きと憐れむべき難破から休むことがない。24. 「人は眠りについたなら、天が縫い合わされなくなる〔ミーニュの脚注は、諸版がここを non を欠いて「天がほどかれる(dissuatur)まで」と読むことを記す。意味は変わらない〕まで、甦らない」(ヨブ記14:12)〔底本は Ibid., 12 とのみ刷る。章は先の引照(ヨブ記14章)に従った〕。

14

Quod videtur declarare, donec coelum novetur; erit enim coelum novum et terra nova, sicut scriptum est (Esai. LXV, 17) . Nam quod assuitur, vetus est: quod vetus, mutabitur.

PL 14, 807B

これは、天が新しくされるまで、ということを示していると見える。新しい天と新しい地があるであろうと、書かれているとおりだからである(イザヤ65:17)。実際、縫い合わされるものは古く、古いものは変えられる。

15

Denique audi David dicentem: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt: tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur (Psal. CI, 26 et 27) .

PL 14, 807B

結局のところ、ダビデの言うのを聞け。「初めに汝は地を据えた、主よ。天は汝の手の業である。それらは滅びる。だが汝はとどまる。すべては衣のように古びる。汝は上掛けのようにそれらを取り替え、それらは取り替えられる」(詩篇101:26、27)。

16

Possumus etiam illud adtexere, quoniam quod vetus est, assuitur; quod novum, cogitur. A diebus autem Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. Assuebat ergo illud Synagoga in paucis, Ecclesia cogit in millibus.

PL 14, 807B

次のことも付け加えることができる。古いものは縫い合わされ、新しいものは力で迫られる。洗礼者ヨハネの日々以来、天の国は力で迫られ、迫る者たちがこれを奪い取る。会堂はこれを少数の者のなかで縫い合わせていたが、教会は数千の者のなかで押し集める〔cogere は「強いる」「寄せ集める」の両義〕。

17

Vel quia nunc coelum assui videtur nebulis et caligine, nocturnisque tenebris, et croceo diei surgentis rubore diversa et discolori specie saepe contextum.

PL 14, 807C

あるいはまた、今や天が、霧と暗がりと夜の闇に縫い合わされ、また昇る昼のサフラン色の赤みによって、色の異なるさまざまな姿に織り上げられているように見えるからでもある。

18

Tunc autem nox non erit amplius, et non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quia Dominus illuminabit super eos, sicut dicit Joannes (Apoc. II, 23) . Vel quia: Vae iis qui assumunt cervicalia ad evertendas animas populi (Ezech. XIII, 18) .

PL 14, 807C

しかしそのとき、夜はもはやなく、燈火の光も太陽の光も要らなくなる。主が彼らの上に光を放つからであると、ヨハネが言うとおりである(黙示録2:23)〔引照は底本のまま。引かれた句は黙示録22:5 にあたる〕。あるいはまた、「災いあれ、民の魂を覆すために枕を取る者たちに」(エゼキエル13:18)とあるからである。

19

25. Deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac vita requiem non haberet, et universa subito incursu mortis amitteret, Spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec veniret qui non assueret vetera novis, nec vestimentum novum committeret in vestimentum vetus; sed omnia faceret nova, sicut ipse dixit: Ecce faciam nova.

PL 14, 807C

25. 我々のもろさの惨めさを嘆く預言者に、聖なる霊は、こう注ぎ込んだ。〔我々のもろさは〕この生にも安息をもたず、突然の死の襲来ですべてを失うのだが、人は、古いものを新しいものに縫い付けず、新しい衣を古い衣に継ぎ合わせず、むしろすべてを新しくする者が来るまで、甦らないのだ、と。主自ら言ったとおりである。「見よ、私は新しいものを造る」。

20

Ipse est enim resurrectio, ipse primogenitus ex mortuis in quo omnes quidem praerogativam futurae resurrectionis accepimus: solus tamen ipse adhuc resurrectione perpetua resurrexit.

PL 14, 807D

実に、彼こそ復活であり、彼こそ死者の中からの初子である。彼において、我々はみな将来の復活の優先の権を受けた。だが、永続する復活をもって、いまなお復活したのは、彼ひとりである。

Liber I, Caput VIII

第I巻 第VIII章PL 14, 807D
1

Quomodo beatus Job resurrectionem atque iram Domini in consummatione futuram significaverit; et quam desideraverit ex hac vita, ubi perfidia dominatur, evolare?

PL 14, 807D

祝福されたヨブが、復活と、終わりに来る主の怒りをどのように示したか。また、不信が支配するこの生から、どれほど飛び去ることを望んだか。

2

26. Audito igitur quid locutus esset in eo Deus, et cognito per Spiritum sanctum quod Filius Dei non solum veniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret (quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium, et exemplum futurorum), conversus ad Dominum ait: Utinam in inferno me conservares, absconderes autem me, donec desinat ira tua, et statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias.

PL 14, 808A

26. こうして、神が彼のうちで何を語ったかを聞き、神の子が地上に来るだけでなく、死者を甦らせるために冥界へも降るであろうことを、聖なる霊によって知って(それはそのとき実際に、居合わせた者たちへの証しとして、また将来の者たちの模範として行われた)、彼は主に向き直って言った。「冥界で私を守り、汝の怒りが止むまで私を隠してくれたらよいのに。そして、私を思い起こす時を、私のために定めてくれたらよいのに。」

3

Si enim mortuus fuerit homo, vivet consummans dies vitae ipsius. Sustinebo donec iterum fiam, deinde vocabis me; ego autem te obaudiam: at opera manuum tuarum ne despicias. Numerasti autem meas adinventiones, nec praeteribit te quidquam ex peccatis meis.

PL 14, 808A

「人がもし死ぬなら、その命の日々を全うして生きるであろう。私は、再びなるまで待とう。それから汝は私を呼び、私は汝に聞き従う。だが汝の手の業を見下すな。汝は私の企てを数えた。私の罪のどれ一つも、汝を逃れて過ぎはしない。」

4

Signasti autem iniquitates meas in sacculo, et notasti si quid inscius praeterivi (Job. XIV, 13 et seq.) .

PL 14, 808B

「汝は私の不法を小袋に封じ、私が知らずに見過ごしたことがあれば、それを書き留めた」(ヨブ記14:13以下)。

5

Quam suavis locus, qui nos de resurrectione confirmat; et quam videtur voci Dominicae convenire, quae in Evangelio legitur, ubi ait: Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos (Luc. XXIII, 30) .

PL 14, 808B

復活について我々を確かにするこの箇所は、何と甘美なことか。また、福音書に読まれる主の声に、何とよく合うと見えることか。そこで主は言う。「そのとき人々は、山に向かって、我々の上に落ちよと言い、丘に向かって、我々を覆えと言い始める」(ルカ23:30)。

6

Erit enim in consummatione saeculi ira Domini. Recte ergo Sanctus, in judicium mavult resurgere, quam in tempus divinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.

PL 14, 808B

というのも、世の終わりに主の怒りがあるからである。それゆえ聖なる人が、神の怒りの時にではなく、裁きに甦ることをむしろ望むのは、正しい。神の怒りは、無垢な者たちにさえ恐ろしいのだから。

7

27. Simul etiam illud prophetare intelligitur, dicendo: Statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias; quod in passione Domini resuscitandus foret, sicut in fine istius libri demonstratur; nec tamen deplorare desinit: et quo magis intelligit sibi resurrectionem esse propositam, vitam hanc fugere desiderat, videns se in manus traditum adversariorum, projectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conversi sunt, qui cum debuerint consolari, ruinam super ruinam inferant; memor tamen conscientiae suae purae, et mundae orationis ait: Terra non cooperias in sanguine carnis meae (Job XVI, 19) ; ut oratio ejus sicut incensum dirigatur ad Dominum, non in terra diversetur.

PL 14, 808B

27. 同時に彼は、「私を思い起こす時を、私のために定めてくれたらよいのに」と言うことで、このことを預言しているとも解される。すなわち、主の受難のときに甦らされるはずだったということであり、それはこの書の終わりに示されているとおりである。それでも彼は嘆くことをやめない。そして復活が自分の前に置かれていると悟るほどに、この生から逃れることを望む。自分が敵対者たちの手に渡され、不敬虔な者たちの権力に投げ出されたのを見るからである。友人たちまでが敵に変わり、慰めるべきであったのに、破滅の上に破滅をもたらす。それでも彼は、自分の良心が清く、祈りも清いことを思い起こして言う。「地よ、私の肉の血を覆うな」(ヨブ記16:19)。彼の祈りが、香のように主へと向かい、地にとどまらないようにするためである。

8

Sancti enim oratio nubes penetrat; peccatoris orationem, sicut a Deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit.

PL 14, 808C

実際、聖なる人の祈りは雲を貫く。罪人の祈りは、神が近親殺しのカインに言ったように、地が口を開いて、肉の血のなかに隠してしまう。

9

Maledictus, inquit, a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram (Gen. IV, 11) .

PL 14, 808D

〔神は〕言う。「汝は、その口を開いて汝の手から汝の兄弟の血を受けた地から、呪われる。汝が地を耕すからである」(創世記4:11)。

Liber I, Caput IX

第I巻 第IX章PL 14, 808D
1

Reprehenduntur ii, qui curiosius sapientiae adyta rimari audent: eam neque in abysso, neque in mari quaerendam esse; et qua causa: denique ejusdem cognitionem soli Deo, et quibus eam ille revelaverit, patere.

PL 14, 808D

知恵の奥殿をいっそう詮索して探ろうとあえてする者たちが叱責される。知恵は淵にも海にも求められるべきでなく、その理由は何か。結局、その知は神のみに、また神がそれを啓示した者たちにのみ開かれていることが示される。

2

28. Flebiliter itaque Sanctus deplorat vitae istius tempora: Pereo, inquit, et spiritu circumferor: oro autem sepulturam, et non impetro, precor laborans. Et quid faciam (Job XVII, 1 et 2) ?

PL 14, 809A

28. こうして聖なる人は、この生の時を涙ながらに嘆く。「私は滅びる」と彼は言う。「霊に運び回される。私は埋葬を願うが、得られず、労苦しつつ請い願う。私はどうしようか」(ヨブ記17:1、2)。

3

Dies mei transierunt in horrore: dirupti sunt articuli cordis mei (Ibid., 11) . Nec tamen usquam derogat judicio Dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae Dei, et inscrutabilia judicia ejus, atque investigabiles vias ejus.

PL 14, 809A

「私の日々は恐怖のうちに過ぎ去り、私の心の関節は砕けた」(ヨブ記17:11)。それでも彼は、神の裁きを少しも貶めない。神の知恵と知の高みは深く、その裁きは究めがたく、その道はたどりがたいと知っているからである。

4

29. Non calcaverunt, inquit, eas filii se glorificantium, nec transivit per eas leo (Job XXVIII, 8) . Quis enim potuit vias ejus comprehendere, quae abdite occulta penetravit? Unde, inquit, inventa est sapientia, aut quis locus disciplinae?

PL 14, 809A

29. 「それらを、自らを誇る者たちの子らは踏まず、獅子もそこを通らなかった」(ヨブ記28:8)。実際、隠された秘密の奥に入り込んだ彼の道を、誰が捉えることができただろうか。彼は言う。「知恵はどこから見いだされたのか。教えの場所はどこにあるか」。

5

Nescit mortalis homo viam ejus, nec inventa est in hominibus. Abyssus dixit: Non est in me; et mare dixit: Non est mecum (Ibid. 12 et seq.) . Non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20) .

PL 14, 809B

「死すべき人はその道を知らず、人々のうちに見いだされなかった。淵は言った。『私のうちにはない』。海は言った。『私とともにはない』」(ヨブ記28:12以下)。あなたには知恵の高みを知ることは許されない、人よ。それゆえあなたにはこう書かれている。「高ぶるな、むしろ恐れよ」(ローマ11:20)。

6

Quid curiose cupis investigare quod tibi non expedit scire, nec cognoscere datur? Paulus audivit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare; et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium coelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat (II Cor. XII, 3 et 4) .

PL 14, 809B

なぜあなたは、知ることが益にならず、知ることも許されていないものを、詮索して探ろうとするのか。パウロは知恵の秘められたことを聞いたが、それを他の者に告げることを禁じられた。それゆえ彼は楽園へ奪い去られ、第三の天にまで奪い去られて、地上にいては聞けないことを聞いたのである(二コリント12:3、4)。

7

Si quae audivit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audivit, inquirit? Imperatoris hujus in terris non licet tibi scire consilia, et vis scire divina; non licet tibi curiosius investigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra coelum agatur.

PL 14, 809B

人が何かを聞いたとしても、それを語ることが許されなかったのなら、聞いてもいないことをどうして探り求めるのか。あなたには、地上のこの皇帝の計らいさえ知ることが許されないのに、神的なことを知ろうとする。地上で行われていることを詮索して調べることが許されないのに、天の上で何が行われているかを、いっそう詮索して尋ねる。

8

Cur tu disputas unde nata sit Sapientia? Nescit homo viam ejus, nec in hominibus inventa est perfecta Sapientia.

PL 14, 809C

なぜあなたは、知恵がどこから生まれたかを論じるのか。人はその道を知らず、人々のうちに完全な知恵は見いだされなかった。

9

Non in Moyse, non in Aaron, non in Jesu Nave fuit, non in ipso David qui ait: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) ; quia ipse dixit in posterioribus: Velut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23) .

PL 14, 809C

それはモーセにも、アロンにも、ヌンの子ヨシュアにもなく、ダビデ自身にもなかった。彼は言う。「汝は、汝の知恵の不確かな隠されたことを私に示した」(詩篇50:8)。彼はのちに、自分でこう言ったからである。「私は汝のもとで家畜のようになった」(詩篇72:23)。

10

Supra te est scire, o homo, altitudinem Sapientiae, satis est tibi ut credas. Si enim non credideritis, inquit, nec intelligetis (Esai. VII, 9) . Abyssum scire non potes, abyssum non potes comprehendere, quomodo altitudinem Sapientiae comprehendes?

PL 14, 809C

人よ、知恵の高みを知ることはあなたの及ぶところではない。信じることで足りる。「もし汝らが信じないなら、悟ることもない」と彼は言う(イザヤ7:9)。淵を知ることはできず、淵を捉えることもできないのに、どうして知恵の高みを捉えようか。

11

Abyssus dixit: Non est in me; et tu potes dicere quia in te est Sapientia? 30. Abyssus ergo dixit: Non est in me; quia ipse Dominus dixit: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10) .

PL 14, 809C

淵は言った。「私のうちにはない」。あなたは、知恵があなたのうちにあると言えるのか。30. 淵が「私のうちにはない」と言ったのは、主自らがこう言ったからである。「汝は私の魂を冥界に捨ておかない」(詩篇15:10)。

12

Et Apostolus dixit: Quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere (Rom. X, 7) . Ergo si interrogatur abyssus: Ubi est Sapientia? Respondet: Non est in me, quia resurrexit. Interrogatur mare: Ubi est Sapientia?

PL 14, 809D

また使徒はこう言った。「誰が淵に降るのか。すなわち、キリストを死者の中から連れ戻すことだ」(ローマ10:7)。それゆえ、淵に「知恵はどこにあるか」と尋ねるなら、淵は答える。「私のうちにはない。復活したからである」。海に尋ねる。「知恵はどこにあるか」。

13

Dicit: Mecum non est: quia calcavit me, nec fluctus mei eam turbare potuerunt. Et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto, noli perfectam illam Dei Sapientiam in hoc mundo quaerere; quia mundus eam non cognovit.

PL 14, 809D

海は言う。「私とともにはない。知恵が私を踏みつけ、私の波も知恵を乱せなかったからである」。それゆえあなたもまた、この世の荒波のうちに置かれているのだから、あの完全な神の知恵をこの世界に求めるな。世界は知恵を知らなかったからである。

14

Sed si vis eam invenire, calca fluctus hujus mundi, sicut calcavit Petrus, et ambula super aquas hujus saeculi, et porriget tibi dexteram Sapientia, sicut porrexit et Petro; quia nemo fuit quem non saeculi hujus unda turbaverit.

PL 14, 810A

だが、これを見いだしたいなら、ペトロが踏みつけたように、この世界の波を踏みつけ、この世の水の上を歩め。そうすれば、知恵は、ペトロにも差し伸べたように、あなたに右手を差し伸べる。この世の波に乱されなかった者は、誰一人いなかったからである。

15

Turbavit Abraham, turbavit et Moysen, turbavit et Petrum. Moyses per mare transivit, et per mare peditem duxit exercitum: sed ante et ipse turbatus est. Petrus super aquas calcavit: sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei vestigio claudicavit.

PL 14, 810A

波は、アブラハムをも乱し、モーセをも乱し、ペトロをも乱した。モーセは海を渡り、海のなかを歩兵の軍勢を導いた。だが、その前に彼自身も乱された。ペトロは水の上を踏みつけたが、体は沈みかけていた。信仰の弱い足どりでよろめいたからである。

16

Ergo noli Sapientiam in mari quaerere; quia non dixit cum mari se futurum Dominus Jesus, sed cum apostolis suis; ut aliqua ex parte eum cognoscerent, quibus ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 14, 810A

それゆえ、知恵を海に求めるな。主イエスは、海とともにいるとは言わず、自分の使徒たちとともにいると言ったからである。使徒たちが、ある部分で彼を知るようにするためである。彼は彼らに言う。「見よ、私は世の終わりまで、汝らとともにいる」(マタイ28:20)。

17

Beati cum quibus est, utinam et nobiscum sit. Sed nobiscum mare est, Petrus cum Christo, quia et ipse calcavit mare. Nobis aurum cordi atque argentum est: sapientia autem supra aurum, non in auro est.

PL 14, 810B

彼がともにいる者たちは幸いである。我々とともにもいてほしい。だが我々のもとには海がある。ペトロはキリストとともにいた。彼自身も海を踏みつけたからである。我々は金銀を心にかけているが、知恵は金の上にあり、金のうちにはない。

18

Ideo qui Sapientiam habere cupiebat, Argentum, ait, et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6) . Quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat piae operationis gratiam.

PL 14, 810B

それゆえ、知恵を持つことを望んだ者は言った。「銀も金も私にはない。だが私が持っているものを汝に与える。ナザレ人イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。金は持っていなかったが、キリストの名において、敬虔な働きの恩寵を持っていた。

19

Ideo et tibi dicitur: Et trahe Sapientiam in interiora (Job XXVIII, 18) ; et intra: Latuit, inquit, omnem hominem, et a volatilibus coeli abscondita est (Ibid. 21) .

PL 14, 810B

それゆえあなたにも言われている。「知恵を内奥へ引き入れよ」(ヨブ記28:18)。そして入れ〔intra は命令「入れ」とも副詞「内に」とも読める。命令と取った〕。「それは、あらゆる人に隠れ、天の鳥たちからも隠されている」と彼は言う(ヨブ記28:21)。

20

Nec homines sciebant ubi erat, nec Angeli, quia ipsi sunt aves coeli, de quibus dictum est: Et vidi Angelum volantem per coelum (Apoc. XIV, 6) .

PL 14, 810B

人々は、それがどこにあるか知らず、天使たちも知らなかった。天使たちこそ天の鳥であり、それについてこう言われている。「また私は、天を飛ぶ天使を見た」(黙示録14:6)。

21

31. Nemo potuit noscere Sapientiam; quia nemo novit Filium nisi pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

PL 14, 810C

31. 誰も知恵を知ることができなかった。父のほかに子を知る者はなく、子のほかに父を知る者はなく、子が啓示しようと望む者のほかにはないからである。

22

Ipse ergo revelavit Joanni cum quo esset sapientia; et ideo dixit ille, non quod suum erat, sed quod Sapientia infudit ei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) . Nescit Sapientiam interitus, nescit malitia.

PL 14, 810C

それゆえ彼自身が、知恵が誰とともにあるかをヨハネに啓示した。そのためヨハネは、自分のものではなく、知恵が彼に注いだことを言ったのである。「初めに言葉があり、言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)。滅びは知恵を知らず、悪意も知らない。

23

Interitus enim tenere eam non potuit, qui dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ? Nescit eam malitia, quia dixit: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) . Possunt dicere: Audivimus gloriam ejus.

PL 14, 810C

実際、滅びは知恵を捕らえておくことができなかった。彼はこう言ったのである。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の針はどこにあるか」(一コリント15:55)。悪意は知恵を知らない。彼がこう言ったからである。「悪しき者たちは私を探すが、見いださない」(箴言1:28)。彼らはこう言うことができる。「我々はその栄光を聞いた」。

24

Solus est Deus qui novit eam: quia Deus, inquit, bene constituit viam ejus: ipse novit locum ejus (Job XXVIII, 23) . Quod sit receptaculum Sapientiae, audi discipulum ejus dicentem: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18) .

PL 14, 810C

知恵を知るのは神のみである。「神はその道を正しく定めた。神自らがその場所を知っている」と彼は言う(ヨブ記28:23)。知恵の宿る所について、その弟子が言うのを聞け。「父の懐にいる独り子が、自ら語り明かした」(ヨハネ1:18)。

25

Agnovit enim Patrem Filius, quia ipse ait: Sicut agnovit me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. X, 15) . Aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est.

PL 14, 810D

実際、子は父を知った。彼自らが言うからである。「父が私を知るように、私も父を知る」(ヨハネ10:15)。権能が一つであるところには、知の尺度も等しい。

26

Pater ergo qui omnia fecit, novit ventorum libram, aquarum mensuram (Job XXVIII, 25) : ipse vidit Sapientiam, et enarravit eam per prophetas suos, quia Pater enarravit Sapientiam, et investigavit eam; sicut et Filius Patrem enarravit, quem nihil praeterit, et dixit: O homo, quid vis profunda scire Sapientiae, quae supra te sunt? Timere Deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est (Ibid., 28) .

PL 14, 810D

それゆえ、すべてを造った父は、風の目方、水の量を知っている(ヨブ記28:25)。父自らが知恵を見、それを預言者たちを通して語り明かした。父が知恵を語り明かし、探り究めたからである。同じく子も、何ものも逃れぬ父を語り明かし、こう言った。「人よ、汝はなぜ知恵の深みを知ろうとするのか。それは汝の上にある。神を恐れることは知恵であり、悪から遠ざかることは教えである」(ヨブ記28:28)。

Liber II, Caput I

第II巻 第I章PL 14, 811A
1

[0811] Post absolutam vehementiorem interpellationem Job sequitur placidior interpellatio David. Hunc non inepte cervo comparari, cum Christus ipse per idem animal se designari non recusaverit.

PL 14, 811A

ヨブの極めて激しい嘆きが終わったのち、より穏やかなダビデの嘆きが続く。この人をシカにたとえるのは不適切ではない。キリスト自身が、同じ動物によって自らが示されることを拒まなかったからである。

2

Illi similitudinem hanc convenisse potissimum ob passionis susceptionem, Ecclesiae vocationem, profligationem diaboli, atque apostolorum, qui et ipsi cervi fuerunt, missionem.

PL 14, 811A

この類似がキリストにとりわけ適うのは、受難を引き受けたこと、教会を召したこと、悪魔を打ち倒したこと、そして自らもシカであった使徒たちを遣わしたことのゆえである。

3

1. Multi quidem deploraverunt infirmitatem fragilitatis humanae excellentius; tamen caeteris sanctus Job, et sanctus David.

PL 14, 811B

1. 人間のもろさという弱さを、すぐれた仕方で嘆いた者は多い。だが、ほかの誰にもまさるのは聖なるヨブと聖なるダビデである。

4

Ille superior, directus, vehemens, acer, et quasi gravibus exasperatus doloribus majore cothurno: hic blandus, placidus, atque mansuetus, mitiore affectu; ut vere quem imitandum sibi proposuit, cervi imitaremur affectum.

PL 14, 811B

前者は高みに立ち、率直で、激しく、鋭く、重い苦痛にいらだたされたかのように、より高い悲劇の長靴をはいている。後者は優しく、穏やかで、柔和であり、より温和な心情をもつ。それは、彼が見倣うべきものとして自らに掲げたシカの心情を、我々が真に見倣うためである。

5

Nec te moveat, si tantum prophetam ferae similitudine videar praedicare, cum legeris ad apostolos dictum: Estote astuti sicut serpentes et prudentes sicut columbae (Matth. X, 16) .

PL 14, 811B

私がこれほどの預言者を野獣のたとえで語っているように見えても、あなたは動揺してはならない。使徒たちに向けて語られた言葉を、あなたは読んでいる。「汝らは蛇のように抜け目なく、ハトのように思慮深くあれ」(マタイ10:16)。

6

2. Sed tamen quamvis istiusmodi similitudines piis astruantur exemplis, sitque innocens et mitis natura cervorum; illum cervum ad imitationem Prophetae propositum hoc loco arbitror, de quo Salomon paternae mentis assertor in Proverbiis dixit: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum confabuletur tibi (Prov. V, 19) .

PL 14, 811C

2. しかしながら、このようなたとえは敬虔な模範にも当てはめられ、またシカの本性は無垢で柔和であるとはいえ、私が思うに、ここで預言者の見倣いのために掲げられたのは、父の心を語るソロモンが箴言で言った、あのシカである。「友愛のシカ、愛らしさの子ジカが、汝と語り合うように」(箴言5:19)。

7

Verus enim Dei Filius in semetipso naturam quam animantibus ipse donavit, expressit, qui in hunc mundum tamquam cervus advenit: et cum his se mera simplicitate jungebat, a quibus ei parabantur insidiae.

PL 14, 811C

まことの神の子は、自らが生き物に与えた本性を自らのうちに表した。彼はシカのようにこの世に来て、自分に罠を仕掛ける者たちと、まったくの純朴さをもって交わったのである。

8

Fertur enim hujusmodi cervorum esse simplicitas, ut cum se exagitari viderint, his sese equitibus adnectant, qui ministerio fraudis appositi, fugae specie ac simulatione societatis inductos ad retia usque deducant.

PL 14, 811C

このようなシカの純朴さは、次のようなものだと伝えられる。追い立てられていると見ると、シカは騎手たちに身を寄せる。この騎手たちは欺きの務めのために配されており、逃げるふりと仲間のふりで誘い込んだシカを、網のところまで連れて行くのである。

9

Ita ergo Dominus tamquam ignarus periculi atque improvidus, Judaeis dolum sibi struentibus admiscebatur, et societatem Judae proditoris sibi adscivit, cujus simulatione funesta, usque ad crucis laqueos et retia passionis accessit.

PL 14, 811D

こうして主は、危険を知らず先を見ない者のように、自分に策略を仕掛けるユダヤ人たちに交じり、裏切り者ユダとの交わりを自らに加えた。そのユダの致命的な偽装によって、十字架の罠、受難の網にまで至ったのである。

10

Unde conversus ad eum dixit: Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48) ? Et hoc modo quidem venit ad Synagogae retia, volensque se induit: sed non implicitus est, nec inscriptus, qui omnes resolvit. 3. Denique eminebat super retia.

PL 14, 811D

そこで彼に向き直って言った。「ユダよ、口づけで人の子を引き渡すのか」(ルカ22:48)。こうして彼は確かに会堂の網のところへ来て、自ら進んでそれを身にまとった。しかし、絡め取られることも、書き込まれる〔inscriptus。網に捕われ記されるの意か〕こともなかった。彼はすべてを解く者である。3. ついに彼は網の上に高くそびえた。

11

Et quia eum sui non susceperant, vocabat Ecclesiam, et suam ei gratiam conferebat, sicut ipsa sacrosancta Ecclesia in Canticis protestatur dicens: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri; ne suscitaveritis, et excitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant. II, 7) .

PL 14, 812B

そして、自分の民が彼を受け入れなかったので、彼は教会を呼び、自らの恩寵を教会に与えた。聖なる教会自身が雅歌で宣言するとおりである。「エルサレムの娘たちよ、私は野の力と勢いにかけて汝らに誓わせた。愛が望むまで、愛を揺り起こしても、呼び覚ましてもならない」(雅歌2:7)。

12

Petit ergo in odore agri, quem olebat sanctus Jacob, id est, illa fide, illa devotione excitari sponsum suum a filiabus Hierusalem, ut festinet ad sponsam, et excitari ejus in se charitatem, aut etiam ipsum excitari, quia charitas sponsus est.

PL 14, 812B

それゆえ教会は、聖なるヤコブが放っていた野の香りのうちに――すなわちあの信仰、あの献身をもって――自らの花婿がエルサレムの娘たちによって目覚めさせられ、花嫁のもとへ急ぐこと、また彼の愛が自分のうちに呼び覚まされること、あるいは花婿自身が呼び覚まされることを求める。愛とは花婿だからである。

13

Deus enim charitas est, sicut dixit Joannes (I Joan. IV, 16) . Sed ille non est passus se ab aliis excitari; qui sponte properabat, egressus de thalamo exsultabat ut gigas ad currendam viam.

PL 14, 812B

神は愛だからである。ヨハネが言ったとおりである(一ヨハネ4:16)。だが彼は、他の者によって目覚めさせられることを許さなかった。自ら進んで急ぎ、寝室から出て、巨人のように道を走ることを喜んでいたのである。

14

Vidit eum sponsa, et vocem venientis audivit, subitoque conversa ait: Ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles (Cant. II, 8) ; majores enim salit, minores transilit, ne piae festinationis impedimenta patiatur.

PL 14, 812B

花嫁は彼を見、来る者の声を聞き、たちまち振り向いて言う。「見よ、ここに彼が来る。山々を跳び、丘々を越えて」(雅歌2:8)。大きなもの〔山〕は跳び、小さなもの〔丘〕は越える。敬虔な急ぎの妨げを受けないためである。

15

Similis est, inquit, consobrinus meus capreolae, aut hinnulo cervorum super montes Bethel (Ibid. 9) . Bonus cervus, cujus mons est domus Dei, in quam tanta celeritate currebat, ut sponsae vota et desideria praeveniret.

PL 14, 812C

「私の従兄弟は、カモシカか、ベテルの山々の子ジカに似ている」と彼女は言う(雅歌2:9)。善きシカである。その山は神の家であり、その家へ彼はこれほどの速さで走った。花嫁の願いと望みを先んじるためである。

16

Denique quem de longinquo venientem viderat, repente sibi adesse cognovit; unde et ait: Ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens per retia.

PL 14, 812C

ついに、遠くから来るのを見ていた者が、突然自分のもとにいると悟った。そこで彼女はまた言う。「見よ、彼は我々の壁の後ろにいて、窓から覗き、網を越えて高くそびえている」。

17

Respondit consobrinus meus, et dixit mihi: Exsurge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Ibid. 10 et 11) .

PL 14, 812C

「私の従兄弟は答えて、私に言った。『立て、来よ、私の近しい者、私の美しい者、私のハトよ。見よ、冬は過ぎ去り、雨は去り、おのずと退いた。地に花が現れた』」(雅歌2:10-11)。

18

Hyems Synagoga est: imber populus Judaeorum, qui solem videre non potuit: flores apostoli sunt. Et addidit: Messis incisionis advenit, vox turturis audita est in terra nostra (Ibid. 12) . Messis illa Ecclesiae fides est: vox turturis pudicitia est.

PL 14, 812C

冬は会堂であり、雨はユダヤ人の民で、太陽を見ることができなかった。花は使徒たちである。さらに彼は付け加えた。「刈り入れの時が来た。キジバトの声が我々の地に聞こえた」(雅歌2:12)。あの刈り入れは教会の信仰であり、キジバトの声は貞潔である。

19

4. Nec his solis, sed etiam cervi similitudinem suscipit Christus, quia veniens in terras serpentem illum diabolum sine ulla sui offensione protrivit, cui calcaneum suum obtulit, sed ejus venena non sensit.

PL 14, 812D

4. キリストがシカのたとえを引き受けるのは、これだけによるのでもない。地に来て、あの蛇、悪魔を、自らは少しも傷を受けずに踏み砕き、そのかかとを差し出しながら毒を感じなかったからである。

20

Unde dictum est ei: Super aspidem et basiliscum ambulabis (Psal. XC, 13) . Simus ergo et nos cervi, ut super serpentes ambulare possimus.

PL 14, 813A

それゆえ彼にこう言われた。「汝は毒蛇とバシリスクの上を歩む」(詩篇90:13)。ゆえに我々もまたシカとなろう。蛇の上を歩むことができるように。

21

Erimus cervi, si vocem Christi sequamur, quae praeparat cervos, et facit morsus serpentium non timere: ac si qui forte fuerint vulnerati, aufert eorum dolorem, solvendo delictum.

PL 14, 813A

我々がシカとなるのは、キリストの声に従うなら、である。その声はシカを備え、蛇のかみ傷を恐れないようにし、たまたま傷を負った者がいれば、その罪を解くことでその痛みを取り去る。

22

De his cervis dicit Dominus ad Job: Observasti partus cervorum: numerasti autem menses eorum, plenos partus? Partus autem eorum solvisti, vel enutristi filios eorum, ut non timeant (Job XXXIX, 1 et seq.) . Audi quomodo non timeant filii cervorum talium.

PL 14, 813A

これらのシカについて、主はヨブに言う。「汝はシカの出産を見届けたか。その月を数えたか。満ちた出産であったか。その産を解いたか、あるいは子らを養って、恐れないようにしたか」(ヨブ記39:1以下)。このようなシカの子らがどのように恐れないのかを聞け。

23

Doceat te Esaias dicens: Et puer parvulus mittet manum in cavernam aspidum, et illi non nocebunt (Esai. XI, 8) .

PL 14, 813A

イザヤがあなたに教えるがよい。「幼い子が毒蛇の穴に手を入れても、毒蛇は彼を害さない」(イザヤ11:8)。

24

Et ut agnoscas quod Ecclesiae filios significare videtur, addidit: Partus autem eorum emittes, dirumpent filii eorum, et multiplicabuntur in generatione, exibunt et non revertentur retro (Job XXXIX, 4 et 5).

PL 14, 813A

そして、これが教会の子らを意味するように見えることをあなたが認めるように、彼は付け加えた。「その産を汝は放つ。その子らは〔胎を〕破って出て、世代のうちに増え、出て行って、後ろへ戻らない」(ヨブ記39:4-5)。

25

Nemo enim mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, habilis est regno Dei. 5. Merito ergo cervus factus est Dominus; ut tales sibi cervos Domini vox praepararet, de quibus ait: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit (Marc. XVI, 17 et 18) .

PL 14, 813B

鋤に手をかけて後ろを振り返る者は誰も、神の国にふさわしくないからである。5. それゆえ主がシカとなったのは当然である。主の声が、自らのためにそのようなシカを備えるためであった。そのシカについて彼は言う。「私の名によって悪霊を追い出し、新しい言葉で語り、蛇を取り上げ、致命的なものを飲んでも、彼らを害さない」(マルコ16:17-18)。

26

Tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritales, nec venena mortifera sentiebant.

PL 14, 813B

使徒たちがその聖なる口の霊によって、体の隠れ場から霊的な悪を引き出したとき、彼らは蛇を取り上げていたのであり、致命的な毒を感じなかった。

27

Denique cum exsiliens de sarmentis Paulum vipera momordisset, videntes Barbari pendentem viperam de manu ejus, putabant repente moriturum. At ille stabat intrepidus, nec vulnere movebatur, nec veneno infundebatur.

PL 14, 813B

さらに、マムシが柴の中から跳び出してパウロにかみついたとき、蛮人たちは、マムシが彼の手からぶら下がっているのを見て、彼がたちまち死ぬと思った。しかし彼は恐れずに立ち、傷に動じず、毒に満たされもしなかった。

28

Unde videntes eum non tamquam hominis conditione genitum, sed tamquam Dei gratia editum, supra homines esse arbitrabantur. Vide cervum viperas de latebris eruentem spiritu divino qui erat in naribus ejus, sicut dixit Job (Job XXVII, 3) .

PL 14, 813C

それゆえ彼を見た者たちは、彼が人間の境遇によって生まれた者ではなく、神の恩寵によって世に出た者と考え、人間を超えた者だとみなした。ヨブが言ったとおり、その鼻にあった神の霊によって、隠れ場からマムシを引き出すシカを見よ(ヨブ記27:3)。

29

Conversus, inquit, Paulus in spiritu, et respiciens cum dolore ait ad Pithonem: Praecipio tibi in nomine Domini nostri Jesu Christi continuo exire ab ea. Et exivit eadem hora (Act. XVI, 18) .

PL 14, 813C

「パウロは振り向き、霊において、苦痛をもって見返し、占いの霊(ピュトン)に言った。『私は我々の主イエス・キリストの名によって汝に命じる、直ちにこの女から出て行け』。すると同じ時刻にそれは出て行った」(使徒言行録16:18)と記されている。

30

Vide cervum quando venit ad baptismum, et sacri fontis ablutus irriguo, omnia persecutionis venena rejicit.

PL 14, 813C

シカが洗礼に来るのを見よ。聖なる泉の流れに洗われて、迫害のあらゆる毒を吐き出す。

31

Vide cervum Dominum Jesum, quando venit ad Joannem Baptistam, et dicenti sibi Joanni: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me, respondit: Sine modo (Matth. III, 14 et 15) . Et hoc dicto, in aquas salutem sitiens publicam, tota aviditate descendit.

PL 14, 813C

主イエスであるシカが洗礼者ヨハネのもとに来たとき、ヨハネが「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のもとに来るのか」と言ったのに対し、「今は許せ」と答えたのを見よ(マタイ3:14-15)。この言葉のあと、彼は公の救いに渇きつつ、あらゆる熱意をもって水に下った。

32

Sed jam satis nobis in exordio tractatus, sicut in principio anni, more vulgi cervus allusit. Pergamus ad caetera.

PL 14, 813D

だが、この論考の初めにあたり、年の初めに民衆の習いでシカが戯れるように〔年の初めに民衆がシカの姿に扮して戯れ歩いた習俗を言うらしい〕、シカは我々のもとですでに十分戯れた。残りの事柄へ進もう。

Liber II, Caput II

第II巻 第II章PL 14, 813D
1

Quam desideraverit David ex hac vita innumeris calamitatibus, ac peccatis obnoxia liberari; ut ad conspectum Dei perveniret! Terram lacrymarum esse locum, et quae illarum utilitas?

PL 14, 813D

ダビデは、数知れぬ災いと罪にさらされたこの生から解放されて、神の面前に至ることを、どれほど切望したことか。地は涙の場所であること、そしてその涙にどんな益があるか。

2

Quomodo Propheta animam supra carnis infirmitates attollens orationem qua peccata teguntur, coram Deo effuderit, ut in coelestem aulam introiret. Ejusdem aulae paucis tanguntur deliciae, cum qua etiam Ecclesia comparatur.

PL 14, 813D

預言者はどのように魂を肉の弱さの上に引き上げ、罪が覆われる祈りを神の前に注ぎ出して、天の広間に入ろうとしたか。その広間の喜びが短く触れられ、教会もそれにたとえられる。

3

6. Interpellat, ut dixi, David dicens ad Dominum: Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam et parebo ante faciem Dei (Ps. XLI, 2 et 3) ? Aestuat sanctus, nec sese capit.

PL 14, 814A

6. ダビデは、私が言ったように、主に向かって嘆き訴える。「シカが水の泉を慕うように、私の魂は汝を慕う、神よ。私の魂は神、生ける泉に渇いた。いつ私は来て、神の顔の前に現れるだろうか」(詩篇41:2-3)。聖なる者は燃え立ち、自らを抑えきれない。

4

Major est enim animi magnificentia, quam cujuslibet corporis magnitudo; et securus meriti, de terris ad coelestia evolare desiderat, sicut et alibi dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ps. LIV, 7) .

PL 14, 814A

心の偉大さは、いかなる体の大きさよりも大きく、彼は自らの功績に安んじて、地から天へ飛び去ることを望む。別の箇所でも言うとおりである。「誰が私に、ハトのような翼を与えるだろうか。私は飛んで、安息するだろう」(詩篇54:7)。

5

Hic enim sunt laquei, quibus etsi non implicatur justus, tamen impeditur: hic dolores et sollicitudines; illic laetitia, ubi gratia: hic postremo corporis vincula, quae Paulus solvere gestiebat; ut omnibus exutus impedimentis, Domino liber assisteret.

PL 14, 814B

ここには罠があり、義人はそれに絡め取られはしないが、それでも妨げられる。ここには苦痛と思い煩いがあり、かしこには喜びがあって、そこには恩寵がある。ここにはさらに体の枷があり、パウロはそれを解くことを切望した。あらゆる妨げを脱いで、自由に主の前に立つためである。

6

Hoc ergo sitiebat anima David, ut jam non per fidem, sed facie ad faciem Deum videret; nec solum peregrinaretur a corpore, sed corpore solveretur. Dissolvi enim et cum Christo esse multo melius; quia justo mori est lucrum.

PL 14, 814B

ダビデの魂が渇いたのはこのことである。もはや信仰によってではなく、顔と顔を合わせて神を見ること。体から離れて旅するだけでなく、体から解かれることである。解かれてキリストとともにいることは、はるかにまさるからであり、義人にとって死ぬことは益だからである。

7

Et grande quidem lucrum carere peccato, delictorum illecebris non moveri. Quis enim mundus a sorde, quando nec unius diei vita hominis in terra caret delictorum contagione? Vivendo ergo damna contrabimus innocentiae, morte finem erroris adipiscimur.

PL 14, 814B

罪を免れることは確かに大きな益であり、罪の誘惑に動かされないことも然りである。人の生は地上では一日でさえ罪の汚染を免れないのに、誰が汚れなく清いだろうか。ゆえに、生きることによって我々は無垢の損失を重ね〔底本は contrabimus。contrahimus と読む〕、死によって迷いの終わりに至る。

8

Lucrum ergo morte acquiritur, vitae autem usu tamquam miseris debitoribus usurarii nominis ad reatum fenus augetur.

PL 14, 814C

ゆえに益は死によって得られる。生の営みによっては、惨めな債務者にとってのように、高利の名のもとに、罪責へ向けて利子が増すのである。

9

Et bene sitit anima, quae festinat ad fontem, non aquae istius, sed vitae aeternae, de quo supra dixit: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Ps. XXXV, 10) .

PL 14, 814C

そして、あの泉へ急ぐ魂が渇くのは正しい。この水の泉ではなく、永遠の生命の泉である。彼は先にそれについて言った。「汝のもとに生命の泉があり、汝の光のうちに我々は光を見るからである」(詩篇35:10)。

10

Merito ergo David properabat pervenire et apparere ante faciem Dei, cujus vultus lumen est; quia omnes quos Dominus spectat, illuminat. 7. Fuerunt lacrymae meae mihi panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4) ?

PL 14, 814C

それゆえダビデが、神の顔の前に至り現れようと急いだのは当然である。その顔は光であり、主が見つめる者はみな照らされるからである。7. 「私の涙は、昼も夜も私のパンとなった。毎日私に『汝の神はどこにいるのか』と言われている間に」(詩篇41:4)。

11

Ibi bene lacrymae panes sunt, ubi esuritur justitia. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sunt igitur lacrymae quae panes sunt, et confirmant cor hominis.

PL 14, 814C

正義に飢えるところでこそ、涙はパンである。「正義に飢え渇く者は幸いである。彼らは満たされるからである」。すなわち、パンである涙があり、それは人の心を強める。

12

Cui disputationi etiam illud Ecclesiasticum convenit dictum: Mitte panem tuum ante faciem aquae (Eccle. XI, 1) ; quia ibi panis coelestis, ubi aqua gratiae; quoniam recte accipiunt substantiam verbi, et mysticae rationis alimentum, quibus flumina aquae vitae de ventre labuntur.

PL 14, 814D

この議論には、コヘレトの言葉のあの言も当てはまる〔底本は Ecclesiasticum。引照は Eccle. XI, 1 で、コヘレトの言葉にあたる〕。「汝のパンを水の面の前に送れ」(コヘレトの言葉11:1)。天のパンがあるのは恩寵の水があるところだからである。命の水の川がその腹から流れ出る者たちが、言葉の実体と、奥義にかなう理の養いを、正しく受けるからである。

13

Similiter quoque ibi panis hic vivus, ubi aqua lacrymarum, et fletus est poenitentiae. Sic enim scriptum est: In fletu exierunt, et in consolatione revocabo eos (Jerem. XXXI, 9) . Beati ergo quorum lacrymae panes, qui ridere meruerunt; quia beati qui fletis.

PL 14, 814D

同様に、涙の水があり、悔い改めの涙があるところにも、この生けるパンがある。こう書かれているからである。「泣きながら彼らは出て行ったが、慰めのうちに私は彼らを呼び戻す」(エレミヤ31:9)。ゆえに、涙がパンである者は幸いである。彼らは笑うに値した。「泣く汝らは幸いである」からである。

14

8. Horum memor, inquit, effudi super me animam meam (Psal. XLI, 5) . Sanctus colligit ab his quae foris sunt, et supra se effudit animam suam; ut anima supra corpus effusa infirmitatem carnis abscondat, tegat corporis ad poenitentiam, et virtus ubique animae mentisque praetendat.

PL 14, 815A

8. 「これを思い出して、私は私の魂を自分の上に注ぎ出した」と彼は言う(詩篇41:5)。聖なる者は外にあるものから〔魂を〕引き上げ、自らの上に魂を注ぎ出した。それは、体の上に注ぎ出された魂が肉の弱さを隠し、悔い改めのために体の〔弱さを〕覆い、魂と精神の徳が至る所に広がるためである〔底本は tegat corporis ad poenitentiam。本文が崩れているらしく、「体の〔弱さを〕覆い」と解した〕。

15

Unde et in posterioribus dicit: Effundam in conspectu ejus orationem meam (Psal. CXLI, 2) . Ubi effunditur oratio, ibi peccata sunt tecta. Quorum autem memorem se dicit?

PL 14, 815A

それゆえ後の箇所でも言う。「私は彼の前に私の祈りを注ぎ出す」(詩篇141:2)。祈りが注ぎ出されるところに、罪は覆われている。では、彼は何を思い出していると言うのか。

16

Eorum utique quae desiderabat, ut veniret et appareret in conspectu Dei, ut ejus aulam illam videret aeternam, in qua spatiabatur animo et praesumpto delectabatur ingressu. 9. Quoniam ingrediar, inquit, in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei.

PL 14, 815A

ほかでもない、彼が切望していたことである。すなわち、来て神の面前に現れ、あの永遠の広間を見ること。彼は心のうちでそこを歩き回り、先取りした入場に喜んでいた。9. 「私は入る」と彼は言う。「驚くべき幕屋の場所へ、神の家まで」。

17

In voce exsultationis, et confessionis sonitus epulantis (Psal. XLI, 5) . Non immerito flebat, quoniam versaretur in terris, cui coelestia tabernacula deberentur, et quem aulae potentis exspectaret introitus.

PL 14, 815B

「歓呼の声と、讃えと、祝宴を張る者のどよめきのうちに」〔confessio。「告白」とも訳せるが、詩篇の「ほめたたえる」の意と取って「讃え」とした〕(詩篇41:5)。彼が泣いたのも理由のないことではない。天の幕屋が約束されている者、力ある者の広間への入場が待っている者が、地上に留まっていたからである。

18

Denique illam solam omnibus regni sui opibus praeferebat, sicut ipse testificatus est alibi dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae et ut videam delectationem Domini (Psal. XXVI, 4) .

PL 14, 815B

ついに彼は、その広間だけを、自らの王国のあらゆる富よりも尊んだ。別の箇所で自ら証しして言うとおりである。「私は主に一つのことを求めた。それを私は追い求める。私の生涯のすべての日、主の家に住み、主の喜びを見ることを」(詩篇26:4)。

19

Delectatio Domini in Ecclesia est: Ecclesia est imago coelestium; etenim postquam umbra praeteriit, imago successit. Umbra Synagoga est: in umbra Lex, in Evangelio veritas. Ideo in Evangelii lumine veritatis imago resplendet. Flebat igitur Propheta; quia differebantur plena gratiae bona et referta laetitiae.

PL 14, 815B

主の喜びは教会にある。教会は天にあるものの像である。実に、陰が過ぎ去ってのち、像が続いたのである。陰は会堂であり、陰のうちにあるのは律法、福音のうちにあるのは真理である。それゆえ福音の真理の光のうちに、像は輝く。ゆえに預言者は泣いていたのである。恩寵に満ち、喜びに満ちた善きものが、先延ばしにされていたからである。

Liber II, Caput III

第II巻 第III章PL 14, 815C
1

Non mirum si David hujus vitae malis, et si consolatione sua minime careant, turbatus sit; cum ipse Christus qui mortem subivit voluntariam, turbari voluerit, et quo sensu hoc intelligendum? Item quare alio loco non confiteor, sed confitebor Propheta dixerit?

PL 14, 815C

ダビデがこの生の災いに心を乱されたのは不思議でない。慰めがまったく欠けているわけではないとしても、である。自ら進んで死を受けたキリスト自身が、心を乱されることを望んだのだから。これはどういう意味に解すべきか。また、なぜ別の箇所で預言者は「私は讃えない」ではなく「私は讃えるだろう」と言ったのか〔confiteor は「告白する」とも訳せるが、詩篇の「ほめたたえる」の意と取って「讃える」とした〕。

2

10. Denique et in posterioribus dicit: Heu me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXVI, 5) ! Et ideo interpellabat Dominum, quia ad meliora properabat. In ipsis tamen afflictationibus saeculi magna esset consolatio praesentium, spes futurorum.

PL 14, 815C

10. 実に、後の箇所でも彼は言う。「ああ、私は悲しい、私の寄留は長引いた」(詩篇116:5)〔底本は詩篇116篇。この句はウルガタの詩篇119:5 にあたる〕。それゆえ彼は主に嘆き訴えたのである。より善きものへ急いでいたからである。だがこの世の苦難のさなかにも、未来のものへの希望が、現在のものに対する大きな慰めとなったであろう〔praesentium は「現在のものの(慰め)」で、spes futurorum がその慰めの中身であると取った〕。

3

Quis enim non erigeret animum, qui posset sperare in tabernaculo coelesti beata illa sibi consortia reservari.

PL 14, 815D

天の幕屋にあって、あの幸いな交わりが自分のために取っておかれると望みうる者は、誰が心を奮い立たせないだろうか。

4

Sed quia infirmae conditioni plerumque futura taedio sunt, praesentia vexationi; ideo et sancti Prophetae insurgentibus corporis fluctibus anima turbabatur.

PL 14, 815D

しかし、弱い境遇の者にとって、未来のものはしばしば倦怠となり、現在のものは苦しみとなる。それゆえ聖なる預言者の魂も、体の波が立ち上がると、乱されたのである。

5

11. Nolo enim mireris si Propheta animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse Dominus Jesus: Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27) .

PL 14, 815D

11. 預言者が自らの魂が掻き乱されたと言うのを、あなたは驚くな。主イエス自身が言ったからである。「今、私の魂は乱されている」(ヨハネ12:27)。

6

Qui enim suscepit infirmitates nostras, nostrum quoque suscepit affectum, in quo et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors enim voluntaria moestitiam habere non poterat, in qua futura erat universorum laetitia, universorum refectio.

PL 14, 816A

我々の弱さを引き受けた者は、我々の感情も引き受けたのであり、その感情において、死に至るまで悲しんでいた。死のゆえにではない。自ら進んで受ける死には悲しみはありえず、その死のうちにこそ、すべての者の喜び、すべての者の回復が成るはずだったからである。

7

De qua et alibi dixit: Et surrexi, et vidi, et somnus dulcis factus est mihi (Jerem. XXXI, 26) . Bonus somnus qui fecit non esurire esurientes, non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparavit.

PL 14, 816A

その死についてはほかの箇所でも言った。「私は起き上がって見た。すると眠りは私にとって甘くなった」(エレミヤ31:26)。飢える者を飢えさせず、渇く者を渇かせないようにした眠りは、善い眠りである。彼はそれらの者のために、秘跡の甘さを備えたのである。

8

Quomodo ergo anima ejus timore turbata est, qui fecit aliorum animas non timere? Tristis ergo usque ad mortem, donec consummaretur gratia: quod probatur ipsius testimonio dicentis de morte sua: Baptismate habeo baptizari, et quomodo angor, usque dum perficiatur (Luc. XII, 50) ?

PL 14, 816A

では、他の者たちの魂を恐れないようにした者の魂が、どうして恐れによって乱されたのか。ゆえに彼は、恩寵が完成するまで、死に至るまで悲しんだのである。これは、自らの死について語る彼自身の証言によって証明される。「私には受けるべき洗礼がある。それが成し遂げられるまで、私はどれほど苦しむことか」(ルカ12:50)。

9

12. Turbatus igitur David lubricis saeculi hujus anfractibus dixit: Quare tristis es, anima mea: quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus (Psal. XLI, 6 et 7) .

PL 14, 816B

12. こうして、この世の滑りやすい曲がり道に乱されたダビデは言った。「なぜ汝は悲しむのか、私の魂よ。なぜ私を乱すのか。神に望みをおけ。私は彼を讃えるからである。私の顔の救い、私の神」(詩篇41:6-7)。

10

Ergo quando anxii et solliciti sumus, spes nos futurorum exspectatione confirmet. Vide singula: Spera, quoniam confitebor, inquit.

PL 14, 816B

それゆえ、我々が不安や心配のうちにあるとき、希望が未来のものへの期待によって我々を強めるように。一つ一つを見よ。「望みをおけ、私は讃えるだろうからである」と彼は言う。

11

Non confiteor, sed confitebor; hoc est, tunc melius confitebor, quando revelata facie gloriam Domini speculatus in eamdem imaginem reformabor.

PL 14, 816B

「私は讃える」ではなく「私は讃えるだろう」。すなわち、顔の覆いが除かれて主の栄光を仰ぎ見、同じ像へと造り変えられるとき、そのときこそ私はよりよく讃えるだろう、ということである。

12

13. Subito cum se consolaretur, in se reversus ait: Ad me ipsum anima mea turbata est (Psal. XLI, 7) ; id est, qui alios confirmare debeo, ipse conturbor. Et quia ex me non habeo firmamentum, de auctore sumamus.

PL 14, 816B

13. 突然、自らを慰めていたとき、彼は我に返って言った。「私の魂は、私自身のもとで乱れた」(詩篇41:7)。すなわち、他の者を強めるべき私自身が乱されているのである。そして、私は自分からは支えをもたないから、我々は創り主から取ろう。

Liber II, Caput IV

第II巻 第IV章PL 14, 816C
1

Qui turbari se boni consulunt eos exire ex Aegypto, quae per Jordanem designatur: per eum fluvium adumbrari etiam Christum, quod nempe cordium cogitationes penetret, et sanctis terrenam ac coelestem dividat possessionem.

PL 14, 816C

心を乱されることを善いこととして受け入れる者は、エジプトから出る者である。そのエジプトはヨルダンによって示される〔quae は文法上エジプトを受けるが、本文(2.4.5「この川はエジプトから出て」)からすると、エジプトから出ることがヨルダンによって示される、の意か〕。その川によってキリストもまた象られる。キリストは心の思いを見通し、聖なる者たちに地上と天上の所有地を分けるからである。

2

Hoc tamen Christo convenire, Patre non excluso; et ibi quid per Sicimam significetur? Item Christum montem fuisse magnum per divinitatem, modicum per incarnationem, quam cum Lex vetus ad homines redimendos non sufficeret, Evangelium illaturus susceptam voluit.

PL 14, 816C

しかしこれは、父を除外することなく、キリストに適う。また、そこでシケムは何を意味するのか。さらに、キリストは、神性によっては大きな山であり、受肉によっては小さな山であった。旧い律法が人間を贖うのに足りなかったので、福音をもたらそうとして、彼はこの受肉を引き受けることを望んだ。

3

14. Propterea, inquit, memor ero tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim (Ibid.) . Memor est de terra Jordanis, in quo gratia memoriam devotionis accumulat. In Jordanem Naaman Syrus ille descendit, et mundus a lepra factus est.

PL 14, 816C

14. 「それゆえ」と彼は言う。「主よ、私は汝を思い出すだろう、ヨルダンの地とヘルモンから」(詩篇41:7)。彼が思い出すのはヨルダンの地からである。その地で、恩寵が献身の記憶を積み重ねる。ヨルダンへ、あのシリア人ナアマンは下り、重い皮膚病から清められた。

4

In Jordane baptizatus est Christus, quando formam lavacri salutaris instituit. Jordanis nomen descensionem significat, qua descendit Dominus Jesus, quia contagio delictorum vicinos Jordanis fluminis emundavit.

PL 14, 816D

ヨルダンでキリストは洗礼を受けた。救いの洗いの型を定めたときである。ヨルダンという名は下ることを意味し、主イエスはそのように下った。ヨルダン川の周辺に住む人々の、罪の汚染を清めたからである。

5

Hic fluvius exit de Aegypto, et dividit terram repromissionis. Ergo qui turbatur, si boni consulit, de Aegypto exit, et sequitur viam lucis. Hermoniim etiam viam lucernae interpretati sunt. Exi ergo prius ex Aegypto, si vis lumen Christi videre.

PL 14, 816D

この川はエジプトから出て、約束の地を分ける。ゆえに、心を乱されながらそれを善いこととして受け入れる者は、エジプトから出て、光の道に従う。ヘルモンもまた、灯の道と解された。それゆえ、キリストの光を見たいなら、まずエジプトから出よ。

6

Exivit Chananaea a finibus gentium, et Christum invenit, cui dicebat: Miserere mei, fili David (Matth. XV, 22) ! Exivit et Moyses ex Aegypto, et propheta factus est, et remissus ad populum, ut de terra afflictionis animas eorum liberaret.

PL 14, 817A

カナンの女は異邦人の境から出て、キリストに会った。彼女は彼に言っていた。「ダビデの子よ、私を憐れめ」(マタイ15:22)。モーセもまたエジプトから出て、預言者となり、民のもとへ送り返された。苦難の地から彼らの魂を解放するためである。

7

Lucerna autem in Christi corpore. Haec tibi lucerna viam monstrat. Unde et sanctus David ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII, 105) . Lucerna, quod illuminaverit animas universarum, et in tenebris viam monstraverit.

PL 14, 817A

灯はキリストの体のうちにある。この灯はあなたに道を示す。それゆえ聖なるダビデも言う。「汝の言葉は私の足の灯」(詩篇118:105)。灯である。万人の魂を照らし、闇のうちに道を示したからである。

8

Evangelium via lucernae est; in umbra lucet, id est, in saeculo. Unde et alibi habes: Nive dealbabuntur in Selmon (Psal. LXVII, 15) , id est, in obumbratione. 15. Jordanis quoque Christus qui dividit terram.

PL 14, 817A

福音は灯の道である。それは陰のうちで、すなわち世のうちで輝く。それゆえ別の箇所でもあなたは見いだす。「彼らは雪によって、ツァルモンで白くされる」(詩篇67:15)。すなわち、陰の覆いのうちで、ということである。15. ヨルダンとはまた、地を分けるキリストである。

9

Quomodo dividat, audi: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ad revelandas multorum cogitationes cordium (Luc. II, 35) : eo quod sit nostrarum divisor animarum, qui in intima cordis secreta descendat, et cogitationes mentium deprehendat.

PL 14, 817B

どのように分けるのか、聞け。「そして汝自身の魂をも、剣が貫くであろう。多くの人の心の思いが明らかにされるために」(ルカ2:35)。彼は我々の魂を分ける者であり、心の最も奥の秘密に降りて、精神の思いを捕らえるからである。

10

Hic gladius verbum est Dei vivum. Denique ad Hebraeos sic legis: Vivum est Dei verbum et validum, et acutius omni gladio acutissimo, penetratque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum (Hebr. IV, 12) .

PL 14, 817B

この剣は神の生ける言葉である。実に、ヘブライ人に宛てた書であなたはこう読む。「神の言葉は生きていて力があり、どんな鋭い剣よりも鋭く、魂と霊、関節と髄の分かれ目まで刺し通す」(ヘブライ4:12)。

11

Hic est fons Siloa, qui dicitur missus, quoniam Christus a Patre dixit se esse missum (Joan. IX, 7) .

PL 14, 817B

これがシロアムの泉であり、それは「遣わされた」と言われる。キリストが自らは父から遣わされたと語ったからである(ヨハネ9:7)。

12

Est et illa divisio quae colligitur ex eo quod utramque ripam Jordanis Tribus incoluerint Judaeorum, quoniam Filius hominis qui posterioribus temporibus descendit e coelo, verus ille Jordanis, verus ille terrestrium atque coelestium divisor, possessionem dividuam patribus dedit: unam quae possideretur in terris, alteram quae futurae vitae meritis servaretur.

PL 14, 817B

また、次のような分割もある。それは、ヨルダンの両岸にユダヤ人の部族が住んだことから導かれる。後の時代に天から降った人の子、すなわちあのまことのヨルダン、あの地上のものと天上のものをまことに分ける者が、父祖たちに二つに分かれた所有を与えたからである。一つは地上で所有されるもの、もう一つは来たるべき生の功績のために取っておかれるものである。

13

Quorum utrumque convenit soli Christo, vel coelestia dividere, vel occulta deprehendere. Interiora enim dividit, qui occulta deprehendit, quod est utique divinitatis insigne.

PL 14, 817C

その二つ、すなわち天上のものを分けることと隠れたものを見抜くこととは、ただキリストにのみ適う。隠れたものを見抜く者は内奥を分けるのであり、これは確かに神性の印だからである。

14

Denique sic habes scriptum quia Dominus dixit: Laetabor et dividam Sicimam (Psal. LIX, 8) . Haec est illa magnifica portio, quam Jacob filio suo Joseph praestantiorem omnibus deputavit.

PL 14, 817C

実にあなたは、主がこう言ったと書かれているのを見いだす。「私は喜び、シケムを分けよう」(詩篇59:8)。これは、ヤコブが自分の子ヨセフに、すべてにまさるものとして定めた、あの壮大な分け前である。

15

Unde ait: Ego do tibi Sicimam magnificam super fratres tuos, quam accepi de manu Amorrhaeorum, in gladio meo et sagitta (Gen. XLVIII, 22) . Quod divisio soli Domino debetur, quae Verbo, hoc est, spiritali illo vero Salomonis gladio comprehenditur. Quid est soli?

PL 14, 817C

それゆえ彼は言う。「私は汝に、汝の兄弟たちにまさって、壮大なシケムを与える。私がアモリ人の手から、私の剣と矢で受け取ったものである」(創世記48:22)。分割がただ主にのみ帰せられるのは、それが言葉によって、すなわちソロモンのあの霊的な真の剣によって捉えられるからである。「ただ」とはどういうことか。

16

Patri sine Christo, an Christo sine Patre? Minime. Cum solum dico Patrem, Filium non separo; quia in sinu et secreto Patris Filius est.

PL 14, 817D

キリストを除いた父にだけか、それとも父を除いたキリストにだけか。決してそうではない。私が「ただ父」と言うとき、子を切り離しているのではない。子は父の懐と秘密のうちにいるからである。

17

Cum solum Filium dico, et Patrem jungo, sicut junxit et Filius dicens: Ecce venit hora, ut me solum relinquatis: sed non solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .

PL 14, 817D

私が「ただ子」と言うときも、父を結びつけている。子もそのように結びつけて言った。「見よ、汝らが私をただ一人残す時が来る。しかし私はただ一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。

18

Sic ergo et Pater solus beatus, et solus potens dicitur; ut ab eo Filius non sequestretur, qui in Patre semper est (I Tim. VI, 13 et 16) . Denique praeclare Johannes: In principio erat Verbum (Joan. I, 1) , sed sine Patre non erat.

PL 14, 817D

こうして父は、ただ一人幸いなる者、ただ一人力ある者と言われるが、それは子が父から切り離されない仕方においてである。子は父のうちに常にいるからである(一テモテ6:13、16)。実に、ヨハネは見事に言う。「初めに言葉があった」(ヨハネ1:1)。しかし言葉は父なしにはなかった。

19

Et Deus Pater erat, sed sine Verbo non erat: quia Verbum erat apud Deum. 16. Haec Sicima Ecclesia est. Ipsam enim elegit Salomon, cujus latentem distinxit affectum. Haec Sicima Maria est, cujus animam gladius Dei transit et dividit.

PL 14, 818A

また、神である父がいたが、言葉なしにはいなかった。言葉は神とともにあったからである。16. このシケムは教会である。ソロモンは教会を選び、その隠れた心情を見分けた。このシケムはマリアであり、その魂を神の剣が貫いて分ける。

20

Haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. Quae sit ascendens, audi de Ecclesia. Quae est quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum (Cant. VIII, 5) ?

PL 14, 818A

このシケムは、解釈が示すとおり、上るものである。上るものとは何かを、教会について聞け。「白くされて、自分の兄弟に寄りかかって上ってくるのは誰か」(雅歌8:5)。

21

Haec est actinosa, quae Graece ἀκτινώδης dicitur, quod fide operibusque resplendeat: cujus filiis dicit: Opera vestra luceant coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. V, 16) . 17. Memor ergo est Dei David de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.

PL 14, 818A

これは「光を放つ者」(actinosa)であり、ギリシア語でアクティノーデース(光を放つもの)と言われる。信仰と行いによって輝くからである。彼〔キリスト〕はその子らに言う。「汝らの行いが、天にいる私の父の前で輝くようにせよ」(マタイ5:16)。17. ゆえにダビデは、ヨルダンの地と、ヘルモンの小さな山から、神を思い出している。

22

Quis est iste mons modicus? Consideremus ne forte divinitas Christi mons magnus. Denique coelum et terram compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) . Si ergo divinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio ejus mons exiguus est.

PL 14, 818A

この小さな山とは何か。キリストの神性こそ、大きな山ではないかと考えてみよう。実に「私は天と地を満たす、と主は言う」(エレミヤ23:24)。ゆえにキリストの神性が大きな山であるなら、その受肉は確かに小さな山である。

23

Utrumque ergo Christus, et mons magnus et minor: magnus vere; quia magnus Dominus et magna virtus ejus: minor; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6) .

PL 14, 818B

ゆえにキリストはその両方、大きな山でもあり小さな山でもある。大きいのは、まことに、主は大きく、その力は大きいからである。小さいのは、「汝は彼を、天使たちより少しだけ低くした」と書かれているからである(詩篇8:6)。

24

Unde et Esaias dicit: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem (Esai. LIII, 2) . Idem tamen et ex magno minor factus, et ex minore magnus.

PL 14, 818B

それゆえイザヤも言う。「我々は彼を見たが、彼には姿も輝きもなかった」(イザヤ53:2)。それでも同じ者が、大きなものから小さなものとなり、小さなものから大きなものとなった。

25

Ex magno minor; quia cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, et formam servi accepit: ex minore magnus; quia dicit Daniel: Et lapis qui elisit imaginem, factus est mons magnus, et implevit omnem terram (Dan. II, 36) . Lapis hic si requiris quis sit, agnosce.

PL 14, 818B

大きなものから小さなものとなったのは、神の形であったのに、自らを空しくして、僕の形を取ったからである。小さなものから大きなものとなったのは、ダニエルが言うからである。「像を砕いた石は、大きな山となり、全地を満たした」(ダニエル2:36)〔底本の引照は2:36。この句はダニエル2:35 にあたる〕。この石が誰かをあなたが尋ねるなら、悟れ。

26

Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22) . Idem tamen cum et exiguus videretur, magnus erat.

PL 14, 818C

「建てる者たちが退けた石、これが隅の頭石となった」(詩篇117:22)。それでも同じ者は、小さく見えたときにも、大きかった。

27

Cui rei astipulatur Esaias dicens: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus initium super humeros ejus, et vocabitur magni consilii Angelus (Esai. IX, 6) . Omnia propter te Christus.

PL 14, 818C

このことをイザヤも保証して言う。「一人の子が我々のために生まれ、一人の息子が我々に与えられた。その始まりは彼の肩の上にあり、その名は大いなる計らいの使いと呼ばれる」(イザヤ9:6)。キリストはすべて、あなたのためのものである。

28

Lapis propter te, ut tu aedificeris: mons propter te, ut tu ascendas. Ascende ergo super montem, qui coelestia petis. Ideo inclinavit coelum, ut tu esses vicinior; ideo surrexit in verticem montis, ut te elevaret.

PL 14, 818C

石はあなたのためである。あなたが築かれるためである。山はあなたのためである。あなたが登るためである。天のものを求める者よ、山に登れ。それゆえ彼は天を傾けた。あなたがより近くなるためである。それゆえ山の頂に立った。あなたを高く上げるためである。

29

18. Non immerito ergo abyssus abyssum invocabat; ut iste mons fieret exiguus, de quo Propheta ait: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8) .

PL 14, 818C

18. 淵が淵を呼んでいたのは、理由のないことではない。この山が小さくなるためである。それについて預言者は言う。「淵は淵を、汝の水門の声のうちに呼ぶ」(詩篇41:8)。

30

Non praevalebat vetus Testamentum ad istius mundi redemptionem: invocabat, et quasi ad auxilium arcessebat novum Testamentum. Clamabat Lex annuntians Evangelium. Erat enim semiplena: et ideo erat necessarius, ut veniret qui Legem impleret.

PL 14, 818D

旧約は、この世の贖いには力が及ばなかった。それは呼んでいた。そして新約を、いわば助けとして招いていた。律法は福音を告げて叫んでいた。律法は半ばのものだったからである。それゆえ、律法を成就する者が来ることが必要だったのである。

31

Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti, qui venit Legem implere, non solvere. Quomodo abyssus Lex, audi dicentem: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7) .

PL 14, 818D

「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての者に正義をもたらす」。彼は律法を成就するために来たのであり、廃するためではない。律法がどのように淵であるかを、こう言う者から聞け。「汝の裁きは、多くの淵のようだ」(詩篇35:7)。

32

Simul hinc intellige utrumque unius esse sapientiae Testamentum, quod quasi suum venit implere. Cataractas autem intelligimus profunda verborum, et vim coelestis eloquii: quae fluxere nobis sicut imber e coelo.

PL 14, 818D

同時にここから、旧約と新約が一つの知恵のものであると悟れ。彼はそれを、いわば自分のものとして成就しに来たのである。水門とは、言葉の深みと天の語りの力であると我々は解する。それは雨が天から降るように、我々に流れ出た。

33

Ergo remedium taediorum omnium Christus, et Scriptura divina; atque in tentationibus unum perfugium.

PL 14, 819A

ゆえにキリストと神の聖書は、あらゆる倦怠の薬であり、試みのうちにあるただ一つの避け所である。

Liber II, Caput V

第II巻 第V章PL 14, 819A
1

Propheta miseriis obsessus divinam implorat misericordiam, quae in adversis praecipue manifestatur. Deum hominis susceptorem esse, tum ob creationem qua in nos idem jus habet atque in lutea vasa figulus, tum ob defensionem qua concessam homini vitam conservat.

PL 14, 819A

預言者は災いに取り囲まれて、神の慈しみを請い求める。慈しみは逆境においてとくに現れる。神が人間の引き受け手であるのは、創造のゆえ――それによって神は、陶工が土の器に対して持つのと同じ権利を我々に対して持つ――であり、また庇護のゆえ――それによって人に与えた命を保つ――でもある。

2

19. Denique ubi advertit David quod elevationes fluctuum saecularium super se venirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo vitae, memor Domini miserationum quas innumeris promisit oraculis, ad preces conversus interpellat Deum, sciens quod misericordia ejus in luce mandatur, id est, in Lege; quia lux praecepta tua (Esai. XXVI, 9) : in tentationibus autem quasi in noctis tenebris, manifestatur.

PL 14, 819A

19. 実に、ダビデは、この世の波の高まりが自分の上に来ることに気づいた。この生の海のなかで、我々がそれを数多く受けることは避けられない。そこで、主が数知れぬ託宣によって約束した憐れみを思い、祈りへ向き直って神に嘆き訴える。神の慈しみは光のうちに、すなわち律法のうちに命じられていることを知っていたからである。「汝の命令は光」(イザヤ26:9)。だがそれは、試みにおいて、いわば夜の闇のなかでこそ現れる。

3

Unde tamquam viator qui repatriare desideret, et pervenire quo tendat, confragoso tamen vitae hujus itinere fatigatus, ducem arcessit, et allevamentum obsecrat. 20. Apud me, inquit, oratio Deo vitae meae; dicam Deo: Susceptor meus es (Psal. XLI, 10) .

PL 14, 819B

それゆえ彼は、故郷へ帰り、目指す所に至ることを望む旅人のように、しかしこの生の険しい道のりに疲れ果てて、導き手を求め、助けを乞う。20. 「私のもとに、私の生命の神への祈りがある。私は神に言おう、汝は私を引き受ける者」と彼は言う(詩篇41:10)。

4

Bene nota jam sibi quaerit auxilia, et promissi auctorem convenit, atque usitati muneris praebitorem; ut in subveniendo, si meritum hominis offendit, divinum non offendat exemplum. Dicit aliquis: Quando suscipit eum Deus?

PL 14, 819B

彼はすでに自分によく知られた助けを求め、約束の主であり慣れ親しんだ賜物を与える者に訴える。助けるにあたって、たとえ人の功績がつまずいても、神の先例はつまずかないためである〔offendit/offendat を自動詞「つまずく、欠ける」と取った。人の功績が足りなくても、助けてきた神の先例は揺るがない、の意と解した〕。ある者は言う。「いつ、神は彼を引き受けるのか」。

5

Ut hoc astruamus, veni mecum ad Scripturae sacrae exordium (Gen. II, 7) , et vide quomodo Dominus manibus suis de luto hominem figuraverit. Unde et hic ipse in posterioribus dicit: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73) .

PL 14, 819B

これを論証するために、聖書の初めまで私とともに来て(創世記2:7)、主がどのように手ずから土から人を形づくったかを見よ。それゆえ彼自身も後の箇所で言う。「汝の手は私を造り、私を形づくった」(詩篇118:73)。

6

Quasi figulus quidam Deus fabricam carnis est operatus humanae. Et ad Hieremiam dicitur: Descende in domum figuli, et audies illic verba mea (Jerem. XVIII, 2) .

PL 14, 819C

神はいわば陶工のように、人の肉の造作を作った。そしてエレミヤにこう言われる。「陶工の家に下れ。そこで私の言葉を聞くだろう」(エレミヤ18:2)。

7

Figulo utique saepe contingit, ut dum vas fingitur, cadat de manibus ejus, et iterum colligat lutum, ut vas reformet. Denique et Hieremias dicit: Descendi, et vidi quo modo cecidit vas, quod ipse faciebat in manibus suis (ibid. 3, 4) .

PL 14, 819C

陶工にはしばしば、器を造っている間にそれが手から落ち、粘土を拾い集めて器を作り直すことがある。実にエレミヤも言う。「私は下り、見た。彼が手で造っていた器が、どのように落ちたかを」(エレミヤ18:3-4)。

8

Et iterum inquit: Fecit vas aliud quo modo placuit ei (Ibid.) . Recte ergo susceptor dicitur; quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formavit. Humani figuli vasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam.

PL 14, 819C

そしてまた彼は言う。「彼は、自分の気に入ったように、別の器を造った」(エレミヤ18:4)。それゆえ、引き受ける者と言われるのは正しい。自らの手で我々を引き受け、自ら形づくったからである。あれは人間の陶工の器であり、あるものは名誉のため、あるものは恥辱のためである。

9

Omnes sumus vasa fictilia: et si rex sit aliquis, vas fictile est; et si apostolus, vas fictile est. Unde et Paulus: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .

PL 14, 819D

我々はみな土の器である。王であっても土の器であり、使徒であっても土の器である。それゆえパウロも言う。「我々はこの宝を土の器のうちに持っている」(二コリント4:7)。

10

Et propheta de rege dicit: Depretiatus est Jechonias sicut vas, cujus opera non est necessaria (Jerem. XXII, 28) . Et addidit: Terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jerem. XXII, 28) .

PL 14, 819D

また預言者は王について言う。「エコニアは、役に立たない器のように軽んじられた」(エレミヤ22:28)。さらに付け加えた。「地よ、主の言葉を聞け。この男を廃嫡された者として記せ」(エレミヤ22:28)。

11

Quasi patrio jure Deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et in terra eos scribit, quia filii terrae sunt. Unde cum Judaei accusarent adulteram, Dominus Jesus digito scribebat in terra.

PL 14, 819D

我々の神は、あたかも父の権利によるかのように、堕落した子らを廃嫡するのが常である。それゆえ彼らを地に記す。彼らは地の子だからである。それゆえ、ユダヤ人たちが姦淫の女を訴えたとき、主イエスは指で地に書いていた。

12

Justi autem non in terra scribuntur, quibus dicitur: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) . 21. Suscepit ergo nos Dominus, quando nos finxit: suscipit et quando nos jubet nasci.

PL 14, 819D

だが義人たちは地には記されない。彼らにはこう言われる。「汝らの名が天に記されていることを喜べ」(ルカ10:20)。21. こうして主は、我々を形づくったとき、我々を引き受けた。そして我々に生まれることを命じるときにも、引き受ける。

13

Unde ait justus: Suscepit me ex utero matris meae (Ps. CXXXVIII, 13) . Cujus matris? Priusquam te formarem invutero, novi te (Jer. I, 5) Quos format et suscipit, exeuntes quoque suscipit. Et priusquam exires de vulva matris, sanctificavi te.

PL 14, 820A

それゆえ義人は言う。「彼は私の母の胎から私を引き受けた」(詩篇138:13)。誰の母の胎からか。「私は汝を胎内に形づくる前に〔底本は invutero。in utero と読む〕、汝を知っていた」(エレミヤ1:5)。形づくり引き受ける者は、出て行く者をも引き受ける。「そして汝が母の胎から出る前に、私は汝を聖別した」。

14

Susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur; et qui visitatione susceperit, ut protegat. Unde ait Propheta: Qui habitat in adjutorio Altissimi, dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum (Psalm. XC, 1 et 2) .

PL 14, 820A

引き受ける者とは、手で引き受けた者であり、人類の造り手が引き受ける者と言われるのがそれである。また、訪れによって引き受けた者、すなわち守るために〔引き受けた者〕もそうである。それゆえ預言者は言う。「いと高き者の助けのもとに住む者は、主に言うだろう。汝は私を引き受ける者、私の避け所」(詩篇90:1-2)。

15

Prima susceptio est operationis, secunda defensionis. Denique audi Moysen dicentem: Extendens alas suas assumpsit eos, et suscepit eos super scapulas suas (Deut. XXXII, 11) : sicut aquila suscipit, quae fetus suos examinare consuevit; ut teneat atque enutriat, quibus veri indolem partus, et incorruptae gratiam naturae astipulari adverterit; aut repellat, in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit.

PL 14, 820A

第一の引き受けは造ることの引き受け、第二は守ることの引き受けである。実に、モーセが言うのを聞け。「翼を広げて彼らを取り、肩の上に彼らを引き受けた」(申命記32:11)。それは、ワシが引き受けるのと同じである。ワシは雛を吟味するのを常とし、まことの生まれの素質と、損なわれていない本性の美質が保証されるのを認めた者を、抱いて養い、劣った生まれの弱さを幼いうちに見抜いた者を、退ける。

Liber II, Caput VI

第II巻 第VI章PL 14, 820B
1

Queritur David sui oblitum Deum videri, quo et peccatorum suorum merita, et propriam infirmitatem quae sine divino praesidio subsistere non potest, confitetur. Ibidem luget quod fuerit a Deo repulsus, qui susceptus ante fuerat.

PL 14, 820B

ダビデは、神が自分を忘れたように見えると嘆く。そう言うことで、自分の罪の報いと、神の守りなしには存続できない自らの弱さとを告白する。同じ箇所で彼は、かつて引き受けられていたのに、神に退けられたことを嘆く。

2

Quam beatum sit ex utero in Deum projici; et qua ratione illud Christo accommodetur? 22. Quare me oblitus es, et quare me repulisti (Ps. XLI, 10)? Deus non obliviscitur.

PL 14, 820B

胎から神へと投げ出されることは、いかに幸いか。またそれは、どんな理由でキリストに当てはまるのか。22. 「なぜ汝は私を忘れたのか。なぜ私を退けたのか」(詩篇41:10)。神は忘れない。

3

Impossibile est enim ut obliviscatur, cui omnia quae sunt facta et futura, praesentia sunt: sed nostra peccata meritum oblivionis ei infundunt; ut oblitteret eos, quos indignos sua visitatione cognoverit. Eos enim cognoscit Dominus, qui sunt ejus.

PL 14, 820C

忘れることは、起こったことも、これから起こることも、すべてが現在である者にはありえない。だが我々の罪が、彼に忘却に値することを注ぎ込む。彼が自らの訪れにふさわしくないと知った者たちを、消し去るためである。主は、自分のものである者たちを知るからである。

4

Tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: Non novi vos (Matth. VII, 23) . Quis ergo est qui possit Deo dicere: Quare me oblitus es? Sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmis est.

PL 14, 820C

それでも、不法を行う者たちには、こう言う。「私は汝らを知らない」(マタイ7:23)。では誰が、神に「なぜ私を忘れたのか」と言いうるのか。だがそれでも、これは聖なる者たちと、弱い我々に共通のことである。

5

Sanctus dicit quasi meriti sui conscius; et tamen quo sanctior, hoc humilior. Quod si vix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: Quare operis tui oblitus es; quare visitationis tuae oblitus es? Postremo quare infirmitatis meae oblitus es?

PL 14, 820C

聖なる者は、自らの功績を意識しているかのように言う。それでも、聖なる者であるほど、いっそう謙遜である。聖なる者がかろうじてそう言うのなら、罪人である私は何を言えばよいのか。次のことに言い及ぶほかはない。「なぜ汝は自らの業を忘れたのか。なぜ自らの訪れを忘れたのか」。最後に、「なぜ私の弱さを忘れたのか」。

6

Quid est enim homo, nisi quia visitas eum? Non ergo obliviscaris infirmum. Memento, Domine, quia infirmum me fecisti: memento quia pulverem me finxisti. Quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de vultu tuo soliditas mea prodeat?

PL 14, 820C

人とは何者か。汝が彼を訪れるのでなければ。ゆえに、弱い者を忘れるな。主よ、思い起こせ、汝が私を弱い者としたことを。思い起こせ、汝が私を塵として形づくったことを。この粘土を固めようとして、汝がつねに目を向けるのでなければ、私はどうして立っていられるだろうか。私の堅固さが汝の顔から出るようにするために。

7

Cum averteris faciem, turbabuntur omnia: si intendis, vae mihi; non habes quod in me aspicias, nisi contagia delictorum; nec deseri utile, nec videri est; quia dum videmur, offendimus.

PL 14, 820D

汝が顔を背けるとき、すべては乱れる。もし汝が目を向けるなら、私に災いあれ。汝が私のうちに見るべきものは、罪の汚染のほかにない。見捨てられることも益ではなく、見られることもそうではない。我々は見られるとき、〔汝の〕気に障るからである。

8

Possumus tamen aestimare, quia non repellit quos videt; quia emundat quos aspicit. Ignis ante eum ardet, qui crimen exurat. 23. Bonum est ergo nobis, ut non repellamur. Ideo queritur David, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus.

PL 14, 820D

それでも、我々はこう考えることができる。彼は、見る者を退けず、目を留める者を清める、と。火が彼の前に燃え、罪を焼き尽くす。23. ゆえに、我々が退けられないことは我々にとって善い。ダビデが嘆くのは、かつて引き受けられていたのに、自分は退けられたと信じたからである。

9

Denique in posterioribus dicit: In te confirmatus sum ex utero (Psalm. LXX, 6) . Sed et supra scriptum habemus: In te projectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11) . Bonum est et projici, sed in Deum.

PL 14, 821A

実に、後の箇所で彼は言う。「私は胎から汝のうちに堅く立たされた」(詩篇70:6)。しかし先にも、こう書かれている。「私は胎から汝のうちに投げ出された。私の母の腹から、汝は私の神である」(詩篇21:11)。投げ出されることも善い、ただし神のうちに、である。

10

Denique ex persona Christi, hoc in XXI psalmo dicitur, qui vere in Patrem de utero projectus est Virginis; non enim terrena eum excepere morientem.

PL 14, 821A

実に、この詩篇21篇は、キリストの人格から〔ex persona Christi。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕語られている。彼はまことに、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎から父のうちへと投げ出された。死にゆく彼を、地上のものは受け入れなかったからである。

11

Unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad Patrem ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc., XXIII, 46) .

PL 14, 821A

それゆえ十字架に付けられて、霊を引き渡すとき、彼は父に言った。「私は私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)。

12

24. Non ergo aliqui addant: Domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inveni meo, neque in Graeco, neque in Evangelio, quod est evidentius.

PL 14, 821A

24. それゆえ、ある者たちが、詩篇歌手たちがするように、「主よ」と付け加えることがないようにせよ。私はそれを、私のラテン語の写本にも、ギリシア語の写本にも、またいっそう明白な福音書にも見いだしていない。

13

Denique supra dixerat: Pater, dimitte illis hoc peccatum (Ibid., 34) ; et ideo tamquam Patri, in manus ejus commendare se spiritum suum, in cujus sinu semper est Filius.

PL 14, 821A

実際、彼は先にこう言っていた。「父よ、この罪を彼らに赦せ」(ルカ23:34)。それゆえ、父に対するように、その懐に子が常にいる者の手に、自らの霊をゆだねるのである。

14

Quamquam, etsi addant quod dixerit, Domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur. 25. Ergo projectus est de utero in Patrem, de ventre matris suae, hoc est, definivit quod ille uterus qui projecit eum, venter est matris.

PL 14, 821B

とはいえ、彼が「主よ」と言ったと付け加えるとしても、彼が死に置かれた人間としてそれを語っていることを考えるがよい。25. こうして彼は胎から父のうちへ、母の腹から投げ出された。すなわち、彼を投げ出したあの胎は母の腹であると、彼は言い定めたのである〔次節の父の「胎」(詩篇109:3)と区別して、彼を投げ出した胎は母の腹のことだ、と「母の腹から」の句で限定した、の意と解した〕。

15

Pater autem dixit: Ex utero ante luciferum genui te (Psalm. CIX, 3) . Non projecit utique Filium Pater, a quo numquam egressus est Filius, sicut ipse ait: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9) .

PL 14, 821B

しかし父は言った。「私は、明けの明星より前に、胎から汝を生んだ」(詩篇109:3)。父は子を決して投げ出さなかった。子は父のもとから決して出なかったからである。彼自身が言うとおりである。「私は引き渡されたが、出て行かなかった」(詩篇87:9)。

16

Non projecit eum, cui ejusdem substantiae unitate connectitur. Potest ergo et sic legi: In te projectus sum ex utero de ventre matris meae (Psal. XXI, 12) , ut sequatur: Deus meus es tu, ne discedas a me.

PL 14, 821B

彼は、同じ実体の一性によって結ばれている者を投げ出さなかった。それゆえ、こうも読める。「私は胎から、私の母の腹から、汝のうちに投げ出された」(詩篇21:12)。そして続く。「汝は私の神である。私から離れるな」。

17

Potest et sic: De ventre matris meae Deus meus es tu; quoniam in utero positus a te nunquam recessi; tecum eram qui tanquam Jonas in utero ceti positus, te pro populo deprecabar.

PL 14, 821C

こうも読める。「私の母の腹から、汝は私の神である」。胎に置かれていたときから、私は汝から決して離れなかった。私は汝とともにいた。ヨナがクジラの腹に置かれたように、私は民のために汝に祈っていたのである。

18

Et vere de matris suae ventre cum Deo erat, secundum quod scriptum est: Quoniam priusquam sciret puer bonum aut malum, elegit quod bonum est (Esai. VII, 16) .

PL 14, 821C

そして彼はまことに、母の腹からすでに神とともにいた。こう書かれているとおりである。「幼子が善悪を知る前に、彼は善いものを選んだ」(イザヤ7:16)。

19

Et: Antequam patrem vocaret aut matrem, virtutem Damasci et spolia Samariae depraedatus est (Esai. VIII, 4) ; ut gentibus evocatis regnum Patri piae cultu devotionis acquireret. Videamus caetera.

PL 14, 821C

また、「父や母を呼ぶ前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を奪った」(イザヤ8:4)。それは、諸国民を呼び出して、敬虔な献身の礼拝によって父に王国を獲得するためである。残りを見よう。

Liber II, Caput VII

第II巻 第VII章PL 14, 821C
1

Dum exoptatus Christi adventus differtur, saevisse diabolum, ut in Christum credituros obtereret, et in ipsis signa defigeret sua: ubi de signis quae sequi et quae fugere nos oporteat, disseritur.

PL 14, 821C

キリストの待ち望まれた到来が延ばされる間、悪魔は、キリストを信じようとする者たちを踏み砕き、彼ら自身のうちに自分の印を打ち込もうとして荒れ狂った。ここで、我々が従うべき印と避けるべき印について論じられる。

2

Diabolum signa sua in eis ponere, qui fidei semen in via excipiunt; sanctos e contrario diaboli fidem collocare in pervio: tandem ne diabolus tabernaculum Dei polluat, providendum, ad quod maxime opus est perseverantia.

PL 14, 821D

悪魔は、道で信仰の種を受ける者たちのうちに、自らの印を置く。これに反して、聖なる者たちには、悪魔が〔彼らの〕信仰を人の通る所に置こうとする〔diaboli は fidem に係るのか collocare の主語か定かでない。悪魔が聖なる者たちの信仰を通り道に置こうとする、と取った〕。ついに、悪魔が神の幕屋を汚さぬよう、備えなければならず、そのためにとりわけ耐え抜くことが必要である。

3

26. Quare, inquit, me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus: confringit ossa mea: exprobraverunt mihi qui tribulant me, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? quare tristis es, anima mea (Psal. XLI, 10) ? Et reliqua.

PL 14, 821D

26. 「なぜ汝は私を退けたのか」と彼は言う。「なぜ私は悲しんで歩むのか、敵が私を苦しめる間。彼は私の骨を砕く。私を悩ます者たちが私を辱めた。毎日私に『汝の神はどこにいるのか』と言われる間に。なぜ汝は悲しむのか、私の魂よ」(詩篇41:10)。以下の句が続く。

4

Prima interpellatio querelam habuit, quod comperendinarentur bona, quorum jam fructus desiderabatur.

PL 14, 821D

最初の嘆きは、すでにその実りが望まれている善きものが、先延ばしにされることへの訴えであった。

5

Secunda interpellatio, quod exspectatus prudentibus Christi differebatur adventus, quem Lex annuntiaverat, quem prophetae pollicebantur, et eo impatientius aestuabant corda justorum, quoniam ad redemptionem cognoverant esse venturum universorum. Quorum universorum?

PL 14, 822A

第二の嘆きは、賢い者たちに待ち望まれたキリストの到来が先延ばしにされたことである。律法がそれを告げ、預言者たちが約束した到来である。義人たちの心は、それゆえいっそうじりじりと燃えた。彼が万人の贖いのために来ると知っていたからである。その万人とは誰か。

6

Quibus Evangelico tramite viam virtutis aperiret, bonorumque operum semitas demonstraret, sicut ipse dixit in Proverbiis: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .

PL 14, 822A

福音の小道によって、彼が徳の道を開き、善い業の道筋を示してやる者たちである。彼自身が箴言で言ったとおりである。「主は、私を自らの道の初めとして造った」(箴言8:22)。

7

Ideo ergo dicebatur ei: Ubi est Deus tuus; quia adhuc non venerat Christus, sed sperabatur? Saeviebat ergo diabolus, ut obtereret quos sciebat in adventum Domini credituros, et diversis afflictabat exitiis.

PL 14, 822A

では、彼に「汝の神はどこにいるのか」と言われたのは、キリストがまだ来ておらず、待ち望まれていたからなのか。こうして悪魔は、主の到来を信じようとすると知っていた者たちを踏み砕こうと荒れ狂い、さまざまな破滅で苦しめた。

8

Interpellat ergo David, ut morantem excitet questu prophetico, festinare urgeat, admoneat subvenire. Habemus similitudinem hujus interpellationis etiam in posterioribus, ubi dicit idem propheta: Utquid repulisti nos, Deus, in finem (Psal. LXXIII, 1) ?

PL 14, 822A

それゆえダビデは嘆き訴える。ためらう者を預言者の訴えで目覚めさせ、急ぐよう迫り、助けに来るよう促すためである。この嘆きに似たものは、後の箇所にもある。同じ預言者が言う。「なぜ汝は我々を、神よ、終わりまで退けたのか」(詩篇73:1)。

9

Et ibi aperte quod congregationis suae oblitus sit, et virgam haereditatis suae abjecerit, flebiliter deploravit; et quod in plebem Dei insurrexerint ejus inimici, de quibus ait: Et gloriati sunt qui oderunt te, in medio festi tui (Ibid. 4) .

PL 14, 822B

そこでも彼は、神が自らの会衆を忘れ、自らの嗣業の杖を投げ捨てたこと、神の民に敵が立ち向かったことを、涙ながらに公然と嘆いた。その敵について彼は言う。「汝を憎む者たちは、汝の祭りのただ中で誇った」(詩篇73:4)。

10

Forte hic versiculus videretur Assyrios declarare, qui triumphaverunt populum Judaeorum, nisi sequeretur: Posuerunt signa sua signa, et non cognovi (Ibid. 5) . Signa semper in bello sunt, quae praeliaturos praeire consueverunt, et agmen ducere militare.

PL 14, 822B

この句は、ユダヤ人の民に勝ち誇ったアッシリア人を指すと見えるかもしれない。ただし、次にこう続かなければの話である。「彼らは自らの印を印として置いたが、私は知らなかった」(詩篇73:5)。印は戦いにつねにあり、戦おうとする者たちに先立って、軍の隊列を導くものである。

11

Unusquisque numerus aut legio signa sua sequitur. Et si dispersi fuerint bellorum tumultu, eo ubi signa sua prospexerint esse, quamlibet longe positi revertuntur. Unusquisque ductor haec signa constituit, et sequenda praescribit.

PL 14, 822B

どの部隊も軍団も、自らの印に従う。戦いの騒ぎで散り散りになっても、自らの印があると見つけた所へ、どれほど遠くにいても戻ってくる。それぞれの指揮官がこれらの印を定め、従うべきものとして命じる。

12

Sed sunt etiam alia signa, quae victor hostis imponit, et tamquam captivis observanda decernit; sed qui fidelis est miles, propria signa sequitur, non agnoscit aliena. 27. Quae sint aliena signa intensius et impensius consideremus.

PL 14, 822C

だが、ほかの印もある。勝った敵が押し付け、捕虜に守らせるべきものとして定める印である。しかし忠実な兵士は、自らの印に従い、他人の印を認めない。27. 他人の印が何であるか、いっそう注意深くよく考えよう。

13

Signum suum posuit Christus in frontibus singulorum; ibi quoque Antichristus sua signa ponet, ut proprios recognoscat. Sed qui in occulto Judaeus est, ille verus confessor dicit: Posuerunt signa sua signa, et non cognovi.

PL 14, 822C

キリストは、自らの印を一人ひとりの額に置いた。そこにはまた、反キリストが自らの印を置くであろう。自らのものを見分けるためである。しかし、隠れたところでユダヤ人である者、あのまことの告白者は言う。「彼らは自らの印を印として置いたが、私は知らなかった」。

14

Posuerunt diabolus et ministri ejus, sed ego nescivi illa; quia non consensi artibus ejus, non acquievi imperiis ejus.

PL 14, 822C

悪魔とその使いたちが置いた。だが私はそれを知らなかった。その術に同意せず、その命令に従わなかったからである。

15

Posuit Assyrius Nabuchodonosor signa pueris Hebraeorum, et mutavit illis nomina; et praecepit ut adorarent imaginem ejus, et recederent a solemnibus patrum suorum, ritusque Chaldaeos, posthabita Dei Lege, sequerentur.

PL 14, 822D

アッシリアのネブカドネツァルは、ヘブライ人の若者たちに印を置き、彼らの名を変えた。そして、自分の像を拝み、父祖たちの祭りから離れ、神の律法を捨て置いて、カルデアの儀礼に従うよう命じた。

16

Constituit hoc rex, sed statuit Daniel in corde suo, ut regalis mensae contagia declinaret (Dan. III, 18) . Recte ergo ei convenit dicere, Signa non cognovi aliena. Jussum erat ut Hebraei pueri adorarent imaginem regis; responderunt ei, Non adoramus imaginem tuam.

PL 14, 822D

王はこう定めたが、ダニエルは心に決めた。王の食卓の汚れを避けようと(ダニエル3:18)〔引照は底本のまま。この句はダニエル1:8 にあたる〕。ゆえに、彼が「他人の印を私は知らなかった」と言うのはふさわしい。ヘブライ人の若者たちは王の像を拝むよう命じられ、彼に答えた。「我々は汝の像を拝まない」。

17

Apte ergo dixit unusquisque eorum: Posuerunt signa sua signa, et non cognovi (Dan. III, 18) ; id est, non sum expertus, non ullo consensu recepi, non aliqua societate in me transtuli. Unde et de Dei Filio legimus quod peccatum non cognovit (II Cor. V, 21) .

PL 14, 822D

それゆえ彼らのひとりひとりは適切に言った。「彼らは自らの印を印として置いたが、私は知らなかった」(ダニエル3:18)〔底本の引照は Dan. III, 18。引かれた句は詩篇73:4〕。すなわち、私は経験しなかった、いかなる同意によっても受け入れなかった、いかなる交わりによっても自分に移さなかった、ということである。それゆえ、神の子について、彼は罪を知らなかったと我々は読む(二コリント5:21)。

18

Et alibi habes: Quoniam qui custodit mandatum non cognoscit verbum nequam (Eccles. VIII, 5) : cum liquido clareat, quia non cognitio improbitatis, sed societas criminosa sit, ipse etiam David in posterioribus dicit: Declinantes autem malignos a me non agnoscebam (Psal. C, 4) .

PL 14, 823A

また別の箇所であなたは見いだす。「戒めを守る者は、悪しき言葉を知らない」(コヘレトの言葉8:5)。ここで言われているのは、邪悪を知ることがないということではなく、罪深い交わりをもたないということであると明白であるから、ダビデ自身も後の箇所で言う。「私から退く悪しき者たちを、私は知らなかった」(詩篇100:4)。

19

Ubi autem voluerint haec signa adversarii ponere, declarat: Sicut in via, inquit, super summum: quasi in silva lignorum securibus conciderunt januas ejus in idipsum, bipenni et ascia dejecerunt illud (Psal. LXXIII, 6) .

PL 14, 823A

敵がこれらの印をどこに置こうとしたかを、彼は明らかにする。「道の上、いちばん上に」と彼は言う。「林の木々のように、斧でその門を同時に切り倒し、両刃の斧と手斧でそれを打ち倒した」(詩篇73:6)。

20

Quid hoc sibi vult, nisi hoc ostendat quia fides nostra non quasi in via esse debeat; ne veniant volucres coeli, et auferant eam, sicut verbum illud quod legis in Evangelio, non debere circa vias et semitas seminari (Luc. VIII, 5) .

PL 14, 823A

これは何を意味するのか。我々の信仰が、道にあるようなものであってはならないこと、天の鳥が来てそれを奪い去らないために、ということを示す以外にない。それは福音書で読むあの言葉、すなわち道や小道のそばに種を蒔いてはならないという言葉のとおりである(ルカ8:5)。

21

28. Ergo sancti volentes fidem hujusce eradicare adversarii, qui non vident signa sua in corde ejus, tentaverunt quasi in via, id est, in pervio collocare. Cor autem in summo est; quia oculi sapientis in capite ejus.

PL 14, 823B

28. それゆえ、聖なる者の信仰を根こそぎにしようとした敵対者たちは、自分たちの印がその心のうちに見えないので、〔印を〕いわば道に、すなわち通り道に置こうと試みた〔sancti…hujusce の係りが定かでない〕。だが心は最上にある。賢者の目はその頭にあるからである。

22

Et posuerunt signa quasi in silva lignorum, quae cito exuruntur igni, aut securibus conciduntur. Exit enim ignis de silva, et exurit etiam cedros Libani. Hoc autem faciendum putaverunt; ut polluerent divini nominis tabernaculum, quod est in nobis.

PL 14, 823B

そして彼らは、林の木々のようなところに印を置いた。それは火に素早く焼かれ、斧で切り倒される。林から火が出て、レバノンのスギをも焼き尽くす。彼らは、我々のうちにある神の名の幕屋を汚すために、これをなすべきだと考えたのである。

23

Sicut enim templum Dei sumus: ita sumus et tabernaculum Dei, in quo festa Domini celebrantur. Ergo tu, o homo, summum tuum custodi, ut conquasses capita inimicorum, verticem capilli perambulantium (Psal. LXVII, 22) .

PL 14, 823B

我々は神の神殿であるように、神の幕屋でもあり、そこで主の祭りが祝われる。ゆえに人よ、あなたはあなたの最上のものを守れ。それは、敵たちの頭、歩き回る者たちの髪の頂を打ち砕くためである(詩篇67:22)。

24

In superfluis enim perambulant, non in sanctis; in vertice capilli, non in vertice devotionis et fidei. Et si spiritus potestatem habentis in te ascendat, ut habes in Ecclesiaste, locum tuum non derelinquas (Eccles. X, 4) .

PL 14, 823C

彼らが歩き回るのは余計なもののうえであって、聖なるもののうえではない。髪の頂であって、献身と信仰の頂ではない。もし権力をもつ者の霊があなたに向かって上ってくるなら、コヘレトの言葉にあるように、あなたの場所を捨てるな(コヘレトの言葉10:4)。

25

Etenim superiorem te Christus constituit, quem ad imaginem Dei fecit. Tene ergo superiorem fidei et pietatis locum, quem a Christo accepisti; ut superior factus, ascendentem de inferioribus, hoc est, de terrenis et saecularibus, spiritum nequam facile repellas, et signa ejus non suscipias in pectore tuo: non occupet animae tuae vestibulum, nec introitus mentis tuae; et quasi in silva lignorum ignibus suis caduca et fragilia populetur, aut securibus suis januas tui cordis excidat.

PL 14, 823C

実に、神の像に造ったあなたを、キリストは上位に置いた。ゆえに、キリストから受けた、信仰と敬虔の上位の場所を保て。上位に立つ者となって、下のもの、すなわち地上のもの・世のものから上ってくる邪悪な霊を、たやすく退けるためであり、その印をあなたの胸に受け入れないためである。それがあなたの魂の玄関も、あなたの精神の入口も占領しないように。また、林の木々のなかでのように、自らの火で、落ちやすく壊れやすいものを荒らしたり、自らの斧で、あなたの心の門を切り倒したりしないように。

26

Sit igitur in nobis non silva, sed vinea; sit porta nostri oris et cordis clausa diligentius, ne hostis introeat. Cito defidit januam, si patentem eam invenerit. At vero Christus pulsat, non dejicit, qui confortavit, o Hierusalem, seras portarum tuarum.

PL 14, 823D

ゆえに、我々のうちにあるのが林ではなく、ブドウ畑であるように。我々の口と心の門が、敵が入らないよう、いっそう念入りに閉ざされているように。敵は、門が開いているのを見いだせば、すぐにそれを打ち割る〔底本は defidit。diffidit と読む〕。しかしキリストは、「エルサレムよ、汝の門のかんぬきを強めた」者として、叩くのであって、打ち倒しはしない。

27

Christus manu pulsat, ut aperias, adversarius securibus concidit; et ideo scriptum est (III Reg. VI, 7) , ne securis et malleus in domum Dei intret. Foris debet esse superbia et fallacia, non intus. Foris enim pugnae, pax intus quae supra omnem intellectum est.

PL 14, 823D

キリストは、あなたが開けるよう手で叩く。敵対者は斧で切り倒す。それゆえ、斧と鎚が神の家に入ってはならないと書かれている(列王記三6:7)。高慢と欺きは外にあるべきで、内にあってはならない。外には戦いがあり、内には、あらゆる理解を超える平和があるからである。

28

Non scindatur ferro anima tua: sed ut anima Joseph, ita anima tua ferrum pertranseat; ne principale tuum, velut quoddam tabernaculum Verbi, in ipso fidei principio et doctrinae spiritualis diruatur ingressu.

PL 14, 824A

あなたの魂が鉄で裂かれることのないように。ヨセフの魂が鉄を通り抜けたように、あなたの魂も鉄を通り抜けよ。あなたの主導的な部分が、いわば言葉の幕屋のように、信仰の始まりそのもの、霊的な教えの入口で、打ち壊されることのないように。

29

Fundatus enim usu atque exercitatione immobilis perseverat, nec locum dat ei qui in summum, quasi transfigurans se in angelum lucis, conatur ascendere; qui si in nobis sua signa non viderit, auctoritatem resistendi habere non poterit.

PL 14, 824A

鍛錬と修練によって基礎づけられた者は、動かずに耐え抜き、光の天使に姿を変えて頂へ上ろうとする者に場所を与えない。その者は、我々のうちに自分の印を見なければ、抗う権威をもちえない。

30

Ergo ne affligat nos inimicus, ne ossa nostra confringat, non deficiamus perseverare in Christo ut dicat de nobis: Triduum habent quod perseverant mecum, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32) .

PL 14, 824A

ゆえに、敵が我々を苦しめないように、我々の骨を砕かないように、我々はキリストのうちに耐え抜くことにおいて弱らないでおこう。キリストが我々について言うためである。「彼らは三日間、私とともに耐えている。私は彼らを断食のまま去らせたくない。道で弱らないように」(マタイ15:32)。

31

Beatus cui ipse dederit cordis firmamentum, ut deficere non possit in istius vitae tramite constitutus.

PL 14, 824B

幸いなのは、キリスト自身が心の支えを与えた者である。この生の道に置かれても、弱ることができない。

32

Non enim deficit qui sperat in Domino, atque ei intimo confitetur affectu; quandoquidem etiam eques ille cujus equi calcaneum serpens momordit, etsi retro cecidit, deceptus tamen non est, quia salutem exspectavit a Domino.

PL 14, 824B

主に望みをおき、最も内なる思いで主を讃える〔confitetur。「告白する」とも訳せるが、「讃える」と取った〕者は弱らないからである。蛇が馬のかかとをかんだ、あの騎手も、後ろに落ちたが、欺かれなかった。主から救いを待ったからである。

Liber II, Caput VIII

第II巻 第VIII章PL 14, 824B
1

David ab iniquorum causa suam discerni postulat, non autem Christus, quippe cui a Patre datum sit omne judicium.

PL 14, 824B

ダビデは、不義の者たちの訴えから自分の訴えが切り離されることを求めるのであって、キリストはそうではない。キリストには父から一切の裁きが与えられているのだから。

2

Merito Prophetam ob intestinos atque externos hostes turbatum institisse, ut mature sibi divini auxilii lux affulgeret; eum tamen futurae redemptionis cognitione a Deo fuisse recreatum.

PL 14, 824B

預言者が内なる敵と外なる敵のゆえに心乱れ、神の助けの光が早く自分に輝くよう迫ったのは、もっともである。しかも彼は、来たるべき贖いの認識によって神から力を回復させられたのである。

3

29. Tertia quoque Prophetae interpellatio quod in medio hominum nequitias exercentium constitutus, causam suam ab eorum contagio cupiat separari. Quod multi ad Dominum Jesum referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere judicium, qui vincit cum judicatur.

PL 14, 824C

29. 預言者の第三の嘆きは、悪事を働く人々の只中に置かれて、自分の訴えがその者たちの汚染から切り離されることを願う、というものである。これを多くの者は主イエスに帰すべきだと考える。裁かれるときに勝つ者、ただその者だけが、裁きを恐れないからである。

4

Habet enim a viro iniquo judicium, in quod volens Christus ingreditur, ut habes scriptum: Populus meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te (Mich. VI, 3) ?

PL 14, 824C

実際、キリストは不義の人から裁きを受けており、その裁きの中へ自ら進んで入る。あなたが書かれたものを読んでいるとおりである。「私の民よ、私は汝に何をしたか、何において汝を悲しませたか」(ミカ6:3)。

5

Caeterum cum omne judicium illi dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod potest ipse subire judicium?

PL 14, 824C

しかし、父が一切の裁きを彼に与えたのは、弱い者としてでは決してなく、子としてである。そうであるのに、どうしてキリスト自身が裁きを受けることがありえようか。

6

Si judicium Patris arbitrantur Filio esse subeundum, Pater utique non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio; ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Pater honorat filium, et tu dijudicas?

PL 14, 824C

もし彼らが、父の裁きを子が受けねばならないと考えるのなら、〔答えよう。〕「父は確かに誰をも裁かず、一切の裁きを子に与えた。すべての人が、父を敬うように子を敬うためである」。父が子を尊ぶのに、汝は子を裁き分けるのか。

7

Hoc eo posuimus, ne quis nos arbitraretur quasi metu quaestionis in locum Domini subrogare personam Phophetae, cum sanctus David praevidens spiritu insurrecturos Judaeos adversus Domini passionem, judicium suae fidei non pertimescat: discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat; ne malis generis sui et posteritatis haeredibus prosapia totius Judaici generis implicetur.

PL 14, 824D

我々がこれを述べたのは、我々がこの難問を恐れるかのように、主の位置に預言者の人格〔底本は Phophetae。Prophetae と読む〕を代わりに置いている、と誰かに思われないためである。聖なるダビデは、ユダヤ人たちが主の受難に逆らって立ち上がることを霊において予見していながら、自分の信仰が裁かれることを少しも恐れない。そして、自分の訴えが迫害者の民から切り離されることをも要求するのである。自分の民の悪しき者たち、その子孫である相続人たちのせいで、ユダヤ人の全種族の血統が巻き込まれることのないように、というわけである。

8

30. Non immerito ergo turbatur, qui videt sibi adversus carnem et sanguinem esse luctamen, atque in seipso sibi grave esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non valeat, nisi coeleste auxilium suffragetur.

PL 14, 824D

30. それゆえ、自分に肉と血に対する戦いがあり、自分自身の内に重い難破があり、自分の体の中に、天の助けが力添えしなければ耐えられない嵐があるのを見る者が、心乱れるのは当然である。

9

Nemo enim gravior homini hostis, quam domestici ejus: quid autem tam domesticum quam sibi homo, et suae carnis infirmitas?

PL 14, 825A

実際、人にとって、その家の者たちほど重い敵はいない。そして、人にとって自分自身と自分の肉の弱さほど、家の者であるものがあろうか。

10

Et ideo festinat Propheta, et toto precatur affectu, ut Christus adveniat fortitudo universorum, qui suscipiat omnes infirmitates, et faciat utraque unum, compugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias, sublato solvat pariete, qui internum, quominus in concordiam conveniret, dividebat affectum.

PL 14, 825A

それゆえ預言者は急ぎ、全き思いをこめて祈る。キリストが万人の力として来て、すべての弱さを引き受け、〔二つのものを〕一つにし、精神と肉の相争う敵意を、隔ての壁を取り除いて解消してくれるように、と。その壁は、内なる思いが和合に至るのを妨げて、これを分けていたのである。

11

Ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis qui legis et aequitatis immemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium; repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret venire qui promiserat remedio se futurum.

PL 14, 825A

こうして、彼は自分自身の内に戦いを抱え、隣人たちの側からも、律法と公正を忘れて欺きの罠と待ち伏せを仕掛ける者たちがあり、望んでいた救いは先へ延ばされていた。救いをもたらすと約束した者が来るのを拒んでいるかのように、自分は退けられたと考えたのである。

12

Et tanquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda revocatus, orabat ut squallorem hujus saeculi repulsura lux irradiaret, aeterna adesset veritas, quae fallacem imaginem mundi hujus aboleret.

PL 14, 825B

そして、昇りゆく日の希望から闇の深みへと呼び戻されたかのようにして、この世の汚れを退ける光が輝き渡るように、永遠の真理が臨んで、この世界の偽りの像を消し去るように、と祈っていた。

13

31. Adfuit Deus votis, qui solet et improvisus assistere, et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: Palam factus sum non quaerentibus me (Esai. LXV. 1) .

PL 14, 825B

31. 神は願いに応えて臨んだ。神は思いがけず傍らに立ち、求めない者にも自らを現すのが常である。自ら言うとおりである。「私は、私を求めない者たちに自らを明らかにした」(イザヤ65:1)。

14

Et piis astipulatus oratis, votorum seriem celeri praevenit effectu, subitoque in Ecclesiam et in tabernacula sua sanctum Prophetam deduxit in spiritu, atque ante oculos ejus sacrum altare constituit, in quo futura totius mundi esset redemptio, et universorum toto orbe remissio peccatorum.

PL 14, 825B

そして敬虔な者たちの祈りに同意して、願いの連なりを速やかな成就によって先んじ、たちまち聖なる預言者を霊において教会へ、また自らの幕屋へと導き、その目の前に聖なる祭壇を据えた。そこに、全世界の贖いと、全地における万人への罪の赦しが成るはずであった。

Liber II, Caput IX

第II巻 第IX章PL 14, 825C
1

Prophetae verbis significari Deum, qui ab hominibus propter eorum peccata fuerat aversus, eis postea per passionem Christi reconciliatum: ubi Deum hominum sacrificia aversatum, reconciliari tamen posse etiam Esaiae testimonio confirmatur.

PL 14, 825C

預言者の言葉は、人々の罪のゆえに人々から顔をそむけていた神が、のちにキリストの受難によって彼らと和解したことを示している。また、神が人々の犠牲を拒んだとしても、それでも和解されうることは、イザヤの証言によっても確証される。

2

Item ut in domum Dei ingrediamur, nos qui insularum instar, criminum fluctibus tunsi, naufragia patiebamur, multiplici ratione fuisse a Christo renovatos.

PL 14, 825C

同じく、神の家に入るために、島々のように罪の波に打たれて難破に苦しんでいた我々が、さまざまな仕方でキリストによって新たにされたこと。

3

32. Videns ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum coelestium, illam mensam quae repellit atterentium insidias, sicut ipse in superioribus dixit: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui conterunt me (Psal. XXII, 5) , ait: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. (Psal. XLII, 4) .

PL 14, 825C

32. そこで彼は、霊において、あの天の秘跡の甘美さ、すなわち、砕く者たちの待ち伏せを退けるあの食卓を見て、前の箇所で自ら「汝は私の前に食卓を備えた、私を砕く者たちに向けて」(詩篇22:5)と言ったとおり、こう言う。「私は私の神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」(詩篇42:4)。

4

Pulchre dixit. quasi Adam, Et introibo. Ejecti enim eramus de paradiso Domini, ex quo Adam peccati sui conscius vultum Domini declinavit. Decore quoque addidit: Et introibo ad altare Dei, quasi in conspectu Dei rediret.

PL 14, 825D

見事に言った。アダムのように、「そして私は入ろう」と。我々は主の楽園から追い出されていたのであり、それは、アダムが自分の罪を意識して主の顔を避けたとき以来のことだからである。さらに適切に付け加えた。「そして私は神の祭壇に入ろう」と。あたかも神の面前に戻るかのようである。

5

Aversus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probavit. Latebat Cain alienus a Domini conspectu, furens effera vis animi, quod in fratris sui Dominus respexerat munera, in sua autem non respexerat, sub offensione proprios reliquit haeredes.

PL 14, 825D

神は我々の捧げ物から顔をそむけていた。近親殺しのあのカインの捧げ物を認めなかったときである。カインは主の面前から遠ざかって身を隠し、荒々しい心の力が猛り狂っていた。主が兄弟の捧げ物には目を留め、自分の捧げ物には目を留めなかったからである。彼は憤りを抱いたまま、自分の相続人たちを残した。

6

Occiderat Abel non sibi, cujus et sanguis clamabat ad Dominum; sed occiderat omnibus nobis. Nullius prope jam sacrificium probabatur; quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec Deo fides, nec fratris germanitati pietas reservata est.

PL 14, 825D

カインがアベルを殺したのは、自分一人の損失としてではなかった――その血は主に向かって叫んでいた――。そうではなく、我々すべての損失として殺したのである〔non sibi … sed omnibus nobis の与格を、害の及ぶ相手を示すものと取った〕。もはやほとんど誰の犠牲も認められなかった。善を行う者はおらず、一人に至るまでいなかったからである。神への信仰も、兄弟の血縁への敬愛も守られなかったのである。

7

Venit Dominus Jesus ut resuscitaret Adam. Resuscitatus est et Abel, cujus munera placuerunt Deo. Obtulit semetipsum Dominus Jesus, id est, primitias corporis sui, in sanguinis aspersione melius loquente, quam sanguis Abel locutus est in terra.

PL 14, 826A

主イエスは、アダムを甦らせるために来た。アベルもまた甦らされた。その捧げ物は神に喜ばれたのである。主イエスは自らを捧げた。すなわち自分の体の初穂を、血の注ぎにおいて捧げたのであって、その血は、地でアベルの血が語ったよりもよく語る。

8

Respexit Deus in ejus munera, ex quo ipse reconciliationis divinae gratiam bonis reliquit haeredibus. Recte igitur sanctus David, quasi ex persona reconciliati hominis ait: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam.

PL 14, 826A

神はその捧げ物に目を留めた。それ以来、彼自身が、神との和解の恩寵を善き相続人たちに残したのである〔ipse は捧げ物を顧みられた主イエスを指すと取った。憤りのうちに相続人を残したカイン(2.9.5)と対をなす〕。それゆえ、聖なるダビデが、和解させられた人の人格から言うかのように、「私は私の神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」と言うのは正しい。

9

33. Astruamus hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum et hominis aversatus sit Dominus prius sacrificia, et postea sit eidem reconciliatus.

PL 14, 826A

33. この箇所を、できるなら、別の預言者の例によっても補強しよう。すなわち、主が人の犠牲をまず拒み、のちにその同じ人と和解した次第を。

10

Habemus in Esaiae libro scriptum, dicente Domino: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus.

PL 14, 826B

イザヤの書に、主が語って次のように書かれているのを我々は見いだす。「汝らの犠牲の多さが私に何になろう」と主は言う。

11

Plenus sum: (Esai. I, 11) , id est abundo meis, vestra non quaero: holocaustomata arietum, et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectum meum.

PL 14, 826B

「私は満ち足りている」(イザヤ1:11)、すなわち、「私は自分のもので溢れており、汝らのものは求めない」ということである。「雄羊の焼き尽くす献げ物と、子羊の脂肪と、雄牛と雄山羊の血を私は望まない。そうしてまで私の面前に来るな」。

12

Et utique fetu pecorum obtulerat Abel sacrificium in quo placuerat Deo: sed typum non requirebat, qui exspectabat sacrificii veritatem. Exspectabatur enim passio Domini salutaris. Quis enim, ista requisivit de manibus vestris?

PL 14, 826B

たしかにアベルは家畜の子を捧げ、その犠牲によって神に喜ばれた。だが、犠牲の真実を待ち望む者は、予型を求めなかった。救いをもたらす主の受難が待たれていたからである。「実に、誰がこれらを汝らの手から求めたのか」。

13

Calcare regiam meam non apponetis (Ibid. 12) . Et infra, Cum extenderitis manus ad me, avertam faciem meam a vobis . . . . Sed lavamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis vestris.

PL 14, 826B

「私の宮を踏みつけることを、汝らは重ねてはならない」(イザヤ1:12)。さらに先にはこうある。「汝らが私に向かって手を伸べるとき、私は汝らから顔をそむけよう……。だが、洗え、清くあれ、汝らの心から悪意を取り去れ」。

14

Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus (Ibid. 15 et 16) . Claret igitur quod et ante aversus sit Dominus a sacrificiis hominis, et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur.

PL 14, 826C

「孤児のために裁け、寡婦を義とせよ。来たれ、論じ合おう、と主は言う」(イザヤ1:15, 16)。こうして、主が以前には人の犠牲から顔をそむけ、のちには和解して、我々の犠牲に目を留めることをよしとしたことが明らかである。

15

34. Ideo ergo securus intrat, qui ad Domini ingreditur misericordiam. Denique bono servo dicitur: Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21) . De servo autem nequam dicitur: Tollite illum in tenebras exteriores (Ibid. 30) .

PL 14, 826C

34. それゆえ、主の慈しみの中へ入る者は、安心して入る。実に、善い僕にはこう告げられる。「汝の主の喜びに入れ」(マタイ25:21)。だが悪しき僕についてはこう告げられる。「彼を外の闇へ連れ去れ」(マタイ25:30)。

16

Ideo et Adam dejectus de patria coelesti et illa sede paradisi, in insulam peccati est relegatus. Recte ergo dicit Scriptura: Renovamini, insulae (Esai. XLI. 1) . Quia peccatorum fluctibus, sicut insulae in istius mundi freto circumvenimur.

PL 14, 826C

それゆえアダムも、天の故郷とあの楽園の座から投げ落とされ、罪の島へ追放された。だから聖書は正しく言う。「島々よ、新たにされよ」(イザヤ41:1)。我々は、この世の海峡にある島々のように、罪の波に取り囲まれているからである。

17

Istae ergo insulae per adventum Domini peccatorum remissione renovatae sunt, id est, homines in lavacro, medii inter aquas quasi insulae constituti, tundebantur undarum molibus sicut insulae, sonoris peccatorum relidentibus fluctibus sicut insulae, in quibus ante, velut fraudum scopulis. erant simplicibus crebra naufragia; quia dolus erat in corde, in ore blanditiae.

PL 14, 826C

では、これらの島々は、主の到来によって、罪の赦しをもって新たにされたのである。すなわち、人々は洗礼の水の中で、島々のように水の間に置かれ、島々のように波の巨大な塊に打たれ、島々のように罪の波が轟きながら砕け打つ中にいた。そこには以前、欺きの暗礁のごとく、素朴な者たちにしばしば難破があった。心には欺きがあり、口には甘言があったからである。

18

At vero postea quam Dominus Jesus in quo dolus non est, adveniens in hunc mundum, coelestis expositione doctrinae humanarum profunda mentium serenavit, et tranquillitatem refudit affectibus singulorum, auferens sepem discordiae, quasi quaedam portuum coepere appropinquantibus esse suffragia; ut unusquisque navigium suae quietis in proximi aut fratris constituat affectu, et in secessu quodam piae mentis haereat littorali.

PL 14, 826D

だが、心に欺きのない主イエスが、この世界に来て、天の教えの解き明かしによって人間の精神の深みを静め、一人ひとりの思いに静けさを注ぎ戻し、不和の垣を取り除いてのちは、近づく者たちにとって、いわば港のような助けが備わり始めた。各人が自分の安らぎの小舟を隣人あるいは兄弟の思いに係留し、敬虔な精神の、いわば岸辺の入り江に留まるように。

19

35. Non immerito ergo tanquam renovatus clamat David: Et introibo ad altare Dei mei, ad Deum qui laetificat juventutem meam; ut qui supra se inveterasse inter inimicos suos dixerat, ut in sexto legimus psalmo, hic ait juventutem sibi ex inveterata prolapsionis humanae senectute renovatam (Psal. VI, 8) .

PL 14, 827A

35. それゆえ、ダビデが新たにされた者として「私は私の神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」と叫ぶのは当然である。彼は先に、敵のただ中で自分が古びたと言っていた。第六の詩篇で我々が読むとおりである。ここでは、人間の堕落という老いに古びた〔自分〕から、若さが自分に新たにされたと言う(詩篇6:8)。

20

Renovamur enim per lavacri regenerationem; renovamur per Spiritus sancti effusionem; renovabimur etiam per resurrectionem, sicut in posterioribus dicit: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5) .

PL 14, 827A

我々は再生の洗いによって新たにされる。聖なる霊の注ぎによって新たにされる。復活によっても新たにされるであろう。のちの箇所で言うとおりである。「汝の若さはワシのように新たにされる」(詩篇102:5)。

21

Quomodo renovemur, audi: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) . Et in Esaia ait: Si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) .

PL 14, 827A

どのように新たにされるのか、聞け。「汝はヒソプで私に注ぎかけ、私は清められる。汝は私を洗い、私は雪よりも白くされる」(詩篇50:9)。またイザヤにはこうある。「たとえ汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くしよう」(イザヤ1:18)。

22

Recte renovatur, qui de tenebris peccatorum in lucem virtutum mutatur et gratiam: ut qui tetra prius colluvione sordebat, supra nivem albenti nimis fulgore resplendeat.

PL 14, 827A

罪の闇から、徳と恩寵の光へと変えられる者は、まさしく新たにされるのである。先には忌まわしい汚物で汚れていた者が、雪にもまさって白い、あふれるほどの輝きで燦然と輝くためである。

Liber II, Caput X

第II巻 第X章PL 14, 827B
1

Ob superiora beneficia pollicetur David Deo se confessurum in cithara: qua occasione quae cum cithara corpori nostro sit affinitas, et qualis illud sonus deceat, explicatur. 36. Confitebor tibi in cithara, Deus meus (Ps. XLII, 4) . Habet citharam suam anima nostra.

PL 14, 827B

先に受けた数々の益のゆえに、ダビデは、竪琴で神を讃えると約束する。この機会に、竪琴と我々の体とのあいだにどのような類縁があり、どのような音がそれにふさわしいかが説明される。36. 「私は竪琴をもって汝を讃えよう、私の神よ」(詩篇42:4)〔confitebor は「告白する」とも訳せるが、詩篇の「ほめたたえる」の意に取った〕。我々の魂は自分の竪琴をもっている。

2

Neque enim diceret Paulus: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15) , nisi haberet citharam, quae plectro sancti Spiritus resultaret.

PL 14, 828A

実際、パウロは、「私は霊をもって祈り、精神をもっても祈ろう。霊をもって歌い、精神をもっても歌おう」(一コリント14:15)とは言わなかったであろう。聖なる霊の撥によって響き返す竪琴をもたないのであれば。

3

Cithara est caro nostra, quando peccato moritur, ut Deo vivat: cithara est, quando septiformem accipit Spiritum in baptismatis sacramento.

PL 14, 828A

竪琴とは、我々の肉である。罪に対して死んで、神に対して生きるとき、それは竪琴である。洗礼の秘跡において七重の霊を受けるとき、それは竪琴である。

4

Testudo enim dum vivit, luto mergitur: ubi mortua fuerit, tegmen ejus aptatur in usum canendi, et piae gratiam disciplinae; ut septem vocum discrimina numeris modulantibus obloquatur.

PL 14, 828A

実際、カメは生きているあいだは泥に沈んでいる。死んだときには、その甲が、歌う用と敬虔な訓練の優美さのために整えられ、七つの音の差異が、調べを整える拍によって応えるようにされる。

5

Similiter caro nostra, si vivat illecebris corporalibus, in quodam coeno vivit et voragine voluptatum. Si luxuriae moriatur atque incontinentiae, tunc veram vitam resumit, tunc edere incipit bonorum operum dulce modulamen.

PL 14, 828A

同様に、我々の肉も、体の誘惑に生きるなら、いわば泥の中に、快楽の淵に生きている。放縦と無節制に対して死ぬなら、そのとき真の生命を取り戻し、そのとき善き行いの甘美な調べを奏で始める。

6

Dulcis sonus est castimoniae: dulcis sonus timentium Deum: denique, in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) ; dulcis sonus est fidei quae annuntiatur, ut scriptum est (Rom. I, 8) , in universo mundo.

PL 14, 828A

貞潔の音は甘美である。神を畏れる者たちの音は甘美である。「その音は全地に出ていった」(詩篇18:5)。書かれているとおり、全世界に告げ知らされる信仰の音は甘美である(ローマ1:8)。

7

Hic sonus a nobis exeat ad Deum, sicut exivit etiam a Thessalonicensibus (I Thes. I, 8) ; ut etiam non canentes canamus, et bonorum concentu operum Dominum praedicemus, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 828B

この音が、我々から神へと出てゆくように。テサロニケの人々からも出ていったとおりである(一テサロニケ1:8)。歌わないときにも歌い、善き行いの合奏によって主を宣べ伝えるために。主に、誉れ、栄光、永続が、世々から、今も、いつも、世々限りなくある。アーメン。

Liber III, Caput I

第III巻 第I章PL 14, 827C
1

[0827] Moveri plerosque etiam prudentes, cum prosperis hic affluere injustos, justos autem affligi viderint, quae librorum sequentium materia est: ob eamdem rem amicos Job ignaros divini consilii, eum propter admissa crimina poenis affectum contendisse.

PL 14, 827C

多くの者は、賢い者たちでさえ、不義の者たちがここで繁栄にあふれ、義人たちが苦しめられるのを見ると、心を動かされる。これが後続の諸巻の主題である。同じことのゆえに、ヨブの友人たちは神の計らいを知らず、彼が犯した罪のゆえに刑罰を科されたのだと主張した。

2

1. Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et imbecilla conditio sit humana, quae nusquam sui habeat firmitatem, nisi in protectione coelesti: hodie nobis ea sumenda est, qua vulgus hominum, plerique etiam prudentium valde moventur; cum vident injustos affluere rebus secundis, justos autem frequenter afflictari in hoc saeculo.

PL 14, 827C

1. 先の論述は、聖なる者たちの嘆きについてであった。すなわち、人間の境遇はもろく弱く、天の保護のうちにしか、どこにも自らの堅固さをもたない、ということである。今日、我々が取り上げねばならないのは、世の人々が、賢い者たちの多くでさえ、激しく心を動かされる論題である。すなわち、不義の者たちが順境の事柄にあふれ、義人たちがこの世でしばしば苦しめられるのを見るときのことである。

3

Et vere lubricus hic locus, in quo etiam sancti vix potuerunt verae opinionis tenere vestigium. Denique turbatus est et ipse David, qui in superioribus dixerat: Occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) .

PL 14, 827C

実際、この箇所は滑りやすく、聖なる者たちでさえ、真の見解の足跡を保つことがほとんどできなかった。そこで、前の箇所で「汝は汝の知恵の隠れたものを私に明らかにした」(詩篇50:8)と言っていたダビデ自身も、心乱れた。

4

Verumtamen confirmavit se ipse postea, et perfectae rationis viam investigavit. Job quoque sanctus cum tribus illis veteribus amicis qui ad consolandum venerant, de ea opinione in sermone luctatus est (Job IV et seq.) .

PL 14, 827D

とはいえ、彼はのちに自分を立て直し、完全な理の道を探り当てた。聖なるヨブもまた、慰めに来たあの三人の古い友人たちと、その見解をめぐって言葉で戦った(ヨブ記4章以下)。

5

Utriusque igitur disputationes in medium proferamus. Digni sunt enim qui nobis magisterium vivendi afferant; quando quidem in adversis positi, plus Deo placere meruerunt. Audiamus igitur utrumque suo ordine.

PL 14, 827D

そこで、両者の論じたことを皆の前に出そう。両者は、我々に生き方の教えをもたらすにふさわしいからである。逆境に置かれながら、かえって神により喜ばれるに至ったのだから。では、両者の言うところを、それぞれ順に聞こう。

6

2. Increpuerant vehementer sanctum Job Eliphaz Themanorum rex, et Baldad Sauchaeorum tyrannus, et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret.

PL 14, 828C

2. 聖なるヨブを、テマン人の王エリファズ、サウカイ人の僭主ビルダド、ミナイ人の王ツォファルが激しく責めていた。自分の罪のゆえにこれほどの刑罰を受けているのだ、というのである。

7

Infirmo etenim ingenio non advertebant quod Dominus eum tentandum dedisset; ut athleta Christi tentationibus eruditus, majore ad coronam gloria perveniret.

PL 14, 828C

弱い知性のゆえに、彼らは、主が彼を試みに委ねたのだということに気づかなかった。キリストの競技者として試みによって鍛えられ、より大いなる栄光をもって冠に至るためである。

8

Non videntes itaque tantum sapientiae sacramentum; angusti cordis timore, ne viderentur injustitiae Deum arguere qui poenis affici innoxium perpeteretur, in sanctum Job poenarum merita retorquebant; dicentes quia omnis vita impii in sollicitudine (Job XV, 20), et divitiae injuste congregatae evomentur (Job XX, 15); omnia quae patiatur homo gravia in terra, propter peccata sua eum perpeti: qui etiam si in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse, et tamquam somnium cito evanescere, et non inveniatur locus ejus; laetitiam autem impiorum esse graviorem ruinam (Ibid. 5) ; ideoque etiam sanctum Job a prosperis in adversa mutatum, delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se assereret innocentem; cum portio impii hujusmodi sit, ut superveniens in eum a Domino indignatio jungat ei dolores, et interitus domum ejus involvat (Ibid. 28 et 29) .

PL 14, 828C

こうして、これほどの知恵の秘義を見ず、狭い心の恐れから、罪なき者が刑罰を受けるのを黙認する神を、自分たちが不義のかどで責めているように見えてはならないとして、聖なるヨブに、刑罰に値する報いを転嫁した。彼らは言う。「不敬虔な者の一生はすべて心労のうちにある」(ヨブ記15:20)、「不正に集めた富は吐き出される」(ヨブ記20:15)。人が地上で被る重いことはすべて、自分の罪のゆえに被るのだ。たとえ繁栄のうちにあっても、順境は彼のもとで続きえず、夢のようにたちまち消え去り、その居場所も見いだされなくなる。不敬虔な者の喜びは、いっそう重い破滅である(ヨブ記20:5)。それゆえ聖なるヨブも、繁栄から逆境へと変えられ、自分の罪の代価として、頂点から最低へと転落したのだ。自分は罪がないと主張する彼は、つまずいているのだ。不敬虔な者の分け前とは、彼に臨む主の憤りが彼に苦痛を結びつけ、破滅が彼の家を包む、というものなのだから(ヨブ記20:28, 29)、と。

Liber III, Caput II

第III巻 第II章PL 14, 829A
1

Job infirmum sanis amicis et se ipso etiam fortiorem exstitisse. Quomodo conviciatores suos redarguerit? ubi praesertim silentium ejus, nec non Davidis quoque, atque Apostoli nobis proponitur ad imitandum.

PL 14, 829A

ヨブは、弱い身でありながら、健やかな友人たちよりも、また自分自身よりも強い者であった。どのようにして自分を罵る者たちを論駁したか。とくにここで、彼の沈黙、またダビデの、そして使徒の沈黙が、我々に倣うべきものとして示される。

2

3. Audiebat haec sanctus Job, et quasi athleta fortis in stercore sedens, in tantis vibicibus et saevi doloribus vulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus, mysteria loquebatur, nec acquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris vacabat sermonibus.

PL 14, 829A

3. 聖なるヨブはこれを聞いていた。強い競技者のように、糞の上に座り、おびただしい鞭痕と、残酷な傷の痛みのうちに、全身を恐ろしい腫れ物にまみれさせながら、奥義を語っていた。自分の病の治療を手に入れることではなく、聖なる言葉に専念していたのである。

3

Fortiores itaque sermones aegri hominis, quam illorum qui non aegrotabant. Illi enim loquebantur injustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant divina judicia, poenas reorum, praemia sanctorum; sed reum a justo discernere nesciebant: denique quem Dominus Deus justum pronuntiavit, eum condemnabant injustitiae, arcessebant iniquitatis.

PL 14, 829B

こうして、病む人の言葉は、病んでいない者たちの言葉より強かった。彼らは不義なことを語ったが〔底本は injustitias。「知識に従ってではなかった」と続き、神の裁きを宣べたとも言うので不審であり、justitias(正しいこと)の誤りかとも思われるが、底本のまま訳した〕、知識に従ってではなかった。神の裁き、罪ある者への刑罰、聖なる者たちへの報いを宣べながら、罪ある者を義人から見分けることを知らなかった。実に、主なる神が義と宣言した者を、不義のゆえに断罪し、不法のゆえに訴えたのである。

4

Ignorabant ergo quid unicuique conveniret. At vero sanctus Job discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam ii qui sani et incolumes videbantur. Et quid dico fortiorem inventum caeteris? Fortior se ipso inventus est.

PL 14, 829B

こうして、彼らは、それぞれにふさわしいことが何かを知らなかった。だが聖なるヨブは、それぞれに対してどう語るべきかを、霊によって見分けていた。それゆえ、健やかで無事と見える者たちより強かった。他の者たちより強いと見いだされた、と私は言うべきであろうか。自分自身より強い者と見いだされたのである。

5

Fortior enim erat aeger Job, quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est, quia virtus in infirmitatibus consummatur (II Cor. XII, 9) . Ergo et Job cum infimaretur, tunc validior erat.

PL 14, 829B

実際、病んだヨブは、健やかであったときより強かった。「力は弱さの中で完全にされる」と書かれているとおりである(二コリント12:9)。それゆえヨブも、弱らされたとき〔底本は infimaretur。infirmaretur と読む〕、そのときいっそう強かった。

6

Non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore: quia non erat in carne anima ejus, cujus passionibus non adhaerebat; sed in spiritu, cujus virtute se texerat.

PL 14, 829C

実際、体は痛んでも、心は病んではいなかった。その魂は肉の中にはなかった。肉の情念に結びついていなかったからである。そうではなく霊の中にあり、その霊の力で自らを覆っていた。

7

4. Ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed voces spiritus loquebatur quibus urgeret, non quibus cederet.

PL 14, 829C

4. それゆえ彼が語ったのは、肉の呻きや体の弱さではなく、霊の声であり、それによって相手を追い詰めるのであって、屈するのではなかった。

8

Et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret; quia urgebant justum injuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores falsis accusare innocentem.

PL 14, 829C

初めはまず穏やかに、彼らに恥を抱かせようとした。彼らは義人を不当に責め立て、自分の罪にくらべて軽い刑罰しか受けていない、と言い、自らが罪人でありながら、罪なき者を偽りで訴えて恥じなかったからである。

9

Esto, inquit (Job XIX, 4 et seq.) , ego erraverim, et apud me devius ille inhabitet qui mentibus hominum offundit errores; ut loquar sermones quos non oportet, sicut vos dicitis, et errent verba mea, nec opportune sermo meus promatur: cur vos in me insilitis et conviciamini, non considerantes quia a Domino mihi venit ista tentatio, qui me vallo quodam perturbationum arbitratus est sepiendum.

PL 14, 829C

彼は言う(ヨブ記19:4以下)。「よかろう、私が誤ったとしよう。人々の精神に誤りを注ぎ込む、道を逸れたあの者が、私のもとに宿るとしよう。汝らの言うとおり、私が語るべきでない言葉を語り、私の言葉が誤り、私の語りが折悪しく持ち出されるとしよう。それでも、なぜ汝らは私に飛びかかり、罵るのか。この試みが主から私に来たことを考えもせずに。主は私を、いわば混乱の垣で囲むべきだとみなしたのだ。」

10

Exerceor adversis, circumvallatus undique laboribus et periculis; et insultatis adhuc, volentes opprimere quem deberetis juvare. Ecce rideo in opprobriis, et non loquar, nec respondebo conviciis vestris.

PL 14, 829D

「私は逆境に鍛えられ、四方を労苦と危険に取り囲まれている。それなのに汝らはなおも嘲る。助けるべき者を押しつぶそうとして。見よ、私は侮辱の中で笑う。語りもせず、汝らの罵りに答えもしない。」

11

Non enim vos estis qui judicatis: sed qui judicat me, Dominus est; et ipsius tamen judicii tempus nondum advenit. Quid opus clamare ante judicium? Bonum est tacere dum exspectatur qui judicat.

PL 14, 830A

「実際、裁くのは汝らではない。私を裁くのは主である。しかも、その裁きの時はまだ来ていない。裁きの前に叫ぶ必要がどこにあろう。」裁く者が待たれているあいだは、黙っているのがよい。

12

Bonum est convicium convicio non referre, ne et nos inter detrahentes annumeremur. 5. Imitemur ergo hunc virum, qui silentio suo redarguebat conviciantes.

PL 14, 830A

罵りに罵りを返さないのがよい。我々までもが誹る者たちの数に入れられないためである。5. 我々はこの人に倣おう。彼は自らの沈黙によって、罵る者たちを論駁した。

13

Ostendebat enim virtutem animi sui, quem contumeliae non moverent: et conscientiae innocentiam manifestabat, qui objecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret.

PL 14, 830A

実際、彼は自らの心の強さを示していた。侮辱に動じなかったからである。また、良心の無垢を明らかにしていた。投げつけられたことを自分のものと認めず、自分に無縁のものとして笑ったのだから。

14

At vero nos quasi aliquid nobis objiciatur, dum purgare volumus, acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur; cum dicat Scriptura ut avertas dedecoris sermonem (Prov. XXVII, 11) , et auferas vestimentum tuum (Ibid. 13) ; praeterit enim injuriosus.

PL 14, 830A

だが我々は、何かを自分に非難されているかのように、身を清めようとして苛立ち、復讐を望んで〔自らの非を〕認めてしまう。聖書は言っているのに。「恥辱の言葉を退けよ」(箴言27:11)、「汝の衣を取り去れ」(箴言27:13)。侮辱する者は通り過ぎるからである。

15

Taceamus ergo, ut praetereat, ne vestimentum nostrum provocatus exurat. Scriptum est enim: Noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae ejus (Eccli. VIII, 13) .

PL 14, 830B

だから黙っていよう。彼が通り過ぎるように。怒らされた者が我々の衣を焼き尽くすことのないように。実際、こう書かれている。「罪人の炭火をかき立てるな、その炎の火で焼かれることのないように」(集会の書8:13)。

16

Propterea ergo sanctus tacet; et si servus protervit, et si pauper conviciatur, tacet justus: et si peccator opprobria jacit, justus ridet: et si infirmus maledicit, justus benedicit.

PL 14, 830B

だから聖なる者は黙っている。僕が横柄にふるまっても、貧しい者が罵っても、義人は黙っている。罪人が侮辱を投げつけても、義人は笑う。弱い者が呪っても、義人は祝福する。

17

6. Tacebat David cum Semei filius Gera malediceret, Job ridebat, Paulus benedicebat, sicut ipse ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 2) .

PL 14, 830B

6. ダビデは、ゲラの子シムイが呪ったとき、黙っていた。ヨブは笑っていた。パウロは祝福していた。自ら言うとおりである。「我々は呪われて、祝福する」(一コリント4:2〔底本の番号のまま。4:12 の誤りか〕)。

18

Magisterio quippe divino processus humanae virtutis excrevit; quia jam venerat qui ex infirmioribus faceret fortiores, et audierat dicentem: Benedicite maledicentes vobis, et orate pro calumniantibus vos (Luc. VI, 28) . Quod verbo dixit, exemplo probavit.

PL 14, 830B

実際、神の教えによって、人間の徳の進歩は育った。弱い者をいっそう強い者にする者がすでに来ており、パウロは彼が「汝らを呪う者たちを祝福せよ、汝らを中傷する者たちのために祈れ」と言うのを聞いていたからである(ルカ6:28)。言葉で語ったことを、彼は範例によって証明した。

19

Denique et in cruce positus de persecutoribus suis conviciantibus sibi dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) ; ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere.

PL 14, 830C

実に、十字架に置かれたときにも、自分を罵る迫害者たちについて、こう言った。「父よ、彼らを赦せ、彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。中傷する者たちのために祈ったのである。彼自身が、彼らを赦すことのできる者であったのに。

20

Job ergo ridebat, quia nondum venerat Christus, cui soli servabatur magnarum praerogativa virtutum; quia ipse est virtutum principium, sicut dixit: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22) .

PL 14, 830C

ヨブが笑っていたのは、まだキリストが来ていなかったからである。大いなる徳の特権は、キリストだけのために取っておかれていた。キリスト自身が徳の始まりだからである。自ら言ったとおりである。「主は、自らの道の初めとして私を造った」(箴言8:22)。

Liber III, Caput III

第III巻 第III章PL 14, 830C
1

Job verborum certamine, quo non aliud fere difficilius, victor renuntiatur. Quam pulchrum sit ridere ac tacere in objectis criminationibus; et quemadmodum post responsum lenius, idem fortioribus verbis importunius calumniantes repulerit. 7. Et ridens tacebat.

PL 14, 830C

ヨブは、ほとんどこれ以上に難しいものはない言葉の戦いにおいて、勝者と宣せられる。投げかけられた非難に笑い、黙っていることがいかに美しいか。また、より穏やかに答えたのちに、同じ彼が、いっそう執拗に中傷する者たちを、より強い言葉でどう退けたか。7. 彼は笑いながら黙っていた。

2

Qua ratione tacendum sit, docet: Clamabo, et nondum judicium (Job XIX, 7 et 8). Ipse, inquit, voluit me haec perpeti. Tamquam muralibus tentationibus clausus non possum fugere, donec placeat Deo destruere, altitudines tentationum mearum.

PL 14, 830D

なぜ黙るべきか、その理由を彼は教える。「私は叫ぶが、裁きはまだない」(ヨブ記19:7, 8)。彼は言う。「主自身が、私にこれを耐えさせようとした。私は城壁のような試みに閉じ込められて、逃れることができない。神が、私の試みの高みを打ち壊すのを善しとするまでは。」

3

Nunc enim si clamo, nondum judicium Adhuc in agone sum, adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi, nondum enim exivit corona. Nemo autem nisi qui legitime certaverit, coronatur.

PL 14, 831A

「今、私が叫んでも、裁きはまだない。私はなお競技のただ中にあり、なお戦っており、なお戦いは私に残っている。冠はまだ出ていないからである。」しかも、規則にかなって戦った者でなければ、冠を受けない。

4

8. Debebatur illi certamen tertium: amiserat omnia sua, id est, patrimonium cum filiis: patiebatur vulnera caro ejus: manebat ut tentationes verborum vinceret. Non mediocre certamen. Sermone deceptus est Adam, verbo victus Samson.

PL 14, 831A

8. 彼には第三の戦いが課されていた。彼はすべてを――すなわち財産と子らを――失い、その肉は傷を負っていた。残るは、言葉の試みに打ち勝つことであった。並の戦いではない。アダムは言葉に欺かれ、サムソンは言葉に負けた。

5

Nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus: nihil iterum sic mordet, ut durior sermo. Multi cum vicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. Laborabat Job, sed sustinebat, et verborum juxta vulnerum onera portabat.

PL 14, 831A

実際、飾り立てた言葉ほど魂を貫くものはなく、また、苛烈な言葉ほど嚙みつくものもない。多くの者は、加えられた責め苦には打ち勝ったのに、言葉の苛烈さには耐えなかった。ヨブは苦しんだが、耐えた。傷の重荷と並んで、言葉の重荷をも担っていたのである。

6

Vidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit, et obluctantes gravi lapsu cecidisse pronuntiavit, victorem asseruit, coronam detulit. 9. Quid autem pulchrius, quam ridere cum maledicitur nobis? Gaudere enim debemus si aliena dicantur.

PL 14, 831B

彼の競技の審判が彼を見て、雲と旋風の中から、苦闘する者に手を差し伸べ、彼に抗った者たちが重い転落をもって倒れたと宣告し、彼を勝者と明言し、冠を授けた。9. ところで、我々が呪われるとき笑うことほど美しいことがあろうか。他人のことが言われているのなら、我々は喜ぶべきだからである。

7

Primum, quia volens inimicus aliquid adversum nos dicere, quo crimen affigeret, non invenit quod verum est, sed falsa pro veris composuit.

PL 14, 831B

第一に、敵は我々に対して何かを言い、罪を着せようとしながら、真実のことを見いだせず、偽りを真実の代わりに仕立て上げたからである。

8

Deinde, quia dixit ipse Dominus in Evangelio de hujusmodi criminatione quae innocentibus falso irrogaretur propter justitiam: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo (Matth. V, 12) .

PL 14, 831B

次に、正義のゆえに罪なき者たちに偽って負わされるこの種の非難について、主自らが福音書の中でこう言ったからである。「喜べ、歓呼せよ、天における汝らの報いは大きい」(マタイ5:12)。

9

Tacere ergo debet qui recognoscit objectum; ne vulnus exasperet, et scindatur cicatrix: tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen: quod si referat, suum facit: si taceat, retorquet, et conviciantem vulnerat.

PL 14, 831B

それゆえ、投げかけられたことに心当たりのある者は、黙るべきである。傷を悪化させ、傷痕が裂けることのないように。心当たりのない者もまた黙るべきである。聞いているのは他人の罪であって、自分の罪ではないからである。それを言い返せば、自分のものにしてしまう。黙っていれば、それを打ち返し、罵る者を傷つける。

10

Tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit. Non enim patitur praejudicium, cui non est judicium. Et si fuerit praejudicium in saeculo, non erit in judicio Dei.

PL 14, 831C

先に述べた報いを確信している者もまた、黙るべきである。裁きを受けていない者は、先立つ判断〔裁きに先んじた不利な判断〕を被らない。たとえこの世に先立つ判断があっても、神の裁きにはそれはない。

11

Denique ut cognoscas quia non praejudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Job dicentem, locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani potitus esset: Nunc obmutescam et derelinquam: si nunc mihi praejudicium est, tunc a facie tua non abscondar (Job XIII, 19 et 20) .

PL 14, 831C

最後に、侮辱が善い良心に不利な先立つ判断を下すことはないとあなたが知るように、聖なるヨブが言うのを聞け。彼は、ローマ世界の支配を手にした者であったとしても、これほど有力な証人ではなかったであろう。「今、私は口をつぐみ、これを手放そう。もし今、私に先立つ判断があるとしても、そのとき私は汝の顔から隠れはしない」(ヨブ記13:19, 20)。

12

10. Haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos judicii Dei, atque ab insolentia et furore revocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere.

PL 14, 831C

10. そこで彼は、はじめは控えめにこれらを答えた。彼らに神の裁きを思い起こさせ、傲慢と激情から呼び戻して、善い医者のように正気に返らせるためである。

13

Sed posteaquam eos advertit perseverare in contumeliis, plura fortior repetivit, et tamquam pugno eos validiore percussit, qui verborum suorum saxis lapidabant innoxium.

PL 14, 831C

だが、彼らが侮辱にとどまり続けるのを見て取ると、より強く、いっそう多くを繰り返し、いわばより強い拳で彼らを打った。彼らは自分の言葉の石で、罪なき者に石を投げていたのである。

14

Audite, inquit, audite verba mea, non sit mihi a vobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar: grave erit pondus verborum meorum (Job. XXI, 1 et seq.) .

PL 14, 831D

彼は言う(ヨブ記21:1以下)。「聞け、私の言葉を聞け。私が汝らに慰めを求めることはない。私に耐えよ、私はより強く語るのだから。私の言葉の重みは重いであろう。」

15

Dicam et ego secundum opinionem vestram; eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus, et alii gravantur. In aerumna positi sunt, et videtur hoc secundum peccatorum merito deferri.

PL 14, 832A

「私もまた、汝らの見解に従って語ろう。この世には、順境の成功にあふれる者が多く、他の者たちは重荷を負っている。後者は苦難の中に置かれている。そしてこの第二のこと、すなわち重荷を負い苦難の中にあることは、罪人たちに当然課されるものと見える〔ミーニュの脚注は、hoc secundum を前の文の二つの肢の第二のもの、merito を「当然に」の意と解する〕。」

16

Quod et si dicam, nolite ridere quasi vobis acquievero; et si peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui judicat, et sibi in me potestatem vindicat.

PL 14, 832A

「たとえ私がそう言っても、私が汝らに同意したかのように笑うな。たとえ私が罪人であっても、私は人に対して責めを負わない。裁く者自身も罪の下にあり、私に対して自分に権限があると主張しているのだから。」

17

Aut si judicor quasi homo, commune est istud, increpari non debeo: infirmitas conditionis est, non specialis improbitas.

PL 14, 832A

「あるいは、人として裁かれているのだとしても、それはすべての人に共通のことである。私は責められるべきではない。それは境遇の弱さであって、格別の邪悪ではない。」

Liber III, Caput IV

第III巻 第IV章PL 14, 832A
1

Amicos mala semper delictorum causa evenire asserentes retundit Job, interrogando cur impii hac in vita bonis affluant; quae tamen vera mala esse ostenduntur.

PL 14, 832A

ヨブは、悪いことはつねに罪のゆえに起こると主張する友人たちを、やり込める。不敬虔な者たちがなぜこの生で善いものにあふれるのかを問うことによってである。しかも、それらが真に悪であることが示される。

2

Ibidem quis vere beatus habendus sit: tum quis bene vel male seminet: tum qualis injustorum posteritas; quove discrimine hi flagellis immunes, justi eisdem dicantur obnoxii? Denique impios non aeternitate, sed falsa ejus imagine potiri demonstratur.

PL 14, 832B

同じ箇所で、誰が真に幸いな者と見なされるべきか。さらに、誰がよく種をまき、誰が悪く種をまくか。さらに、不義の者たちの子孫がどのようであるか。どのような区別によって、不義の者たちは鞭を免れ、義なる者たちは同じ鞭に服すると言われるのか。最後に、不敬虔な者たちは永遠ではなく、その偽りの像を手にしているにすぎないことが示される。

3

11. Sed dicite mihi: Si propter peccatum meum hoc patior, sicut objicitis, quare impii vivunt? Nec solum vivunt, sed etiam repleti sunt divitiis, et fructus multiplicant: sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum?

PL 14, 832B

11. 「だが、私に言え。汝らの言うとおり、私が自分の罪のためにこれを受けているのなら、なぜ不敬虔な者たちは生きているのか。彼らはただ生きているだけでなく、富に満たされ、収穫を増やす。さらに子らを得て、その家は豊かではないか。」

4

Haec evidenter specie bona: sed altiori mysterio invenies, quoniam quae putantur bona, non sunt bona; et quae putantur mala, potiora illis aestimantur.

PL 14, 832B

これらは、見かけとしては明らかに善い。だが、より深い奥義において、あなたは見いだすであろう。善いと思われるものは善ではなく、悪いと思われるものは、それらよりも優れたものと評価される、ということを。

5

12. Inveteraverunt, inquit, in divitiis (Ibid. 7) ; πεπαλαίονται,, dixit; ut non tam diuturna divitiarum possessio, quam inveterata copiarum molestia significata videatur; sicut vidit Ecclesiastes divitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa districtione ac sollicitudine (Eccle. V, 12) .

PL 14, 832B

12. 「彼らは富のうちに古びた」と彼は言う(ヨブ記21:7)。ペパライオンタイ(「古びた」)と彼は言ったのであり、それは、富の所有が長く続いたことよりも、豊かさの煩いが古びたことを意味すると見える。コヘレトが、富は、それを所有する者にとって災いとなるよう保たれ、極度の窮迫と心労のうちに失われると見たとおりである(コヘレトの言葉5:12)。

6

Pereunt enim quae hic relinquuntur, et mortuo prodesse non possunt. Habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem invenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret, nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: Beatus homo qui replevit desiderium suum ex his; non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5) .

PL 14, 832C

実際、ここに残されるものは滅び、死んだ者の益にはなりえない。それゆえ死者は、それらのゆえに心労をもち、安息を見いだせなかった。恥じ入るようなものを残し、携えていくべきものを何も携えなかったからである。これは、次のように書かれている者とは、はるかに異なる。「その欲望をこれらによって満たした人は幸いである。門で敵に語るとき、彼は恥じない」(詩篇126:5)。

7

Cui haereditas Dominus est, et merces ex Mariae Virginis partu: hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret, qui nihil eorum quae sunt saeculi concupivit: sed adversarium, depositis veteris hominis exuviis, telo continentiae vulnerati; ut obstrepere ei in hujus vitae fine non posset, vulnere claudus, et virtutum admiratione confusus.

PL 14, 832C

その者には、主が嗣業であり、おとめマリアの出産から来る報いがある。この者は、最期に、知恵の称賛をもって宣べられる。この世のものを何一つ欲しなかったので、恥じ入るようなものをもたなかったからである。むしろ、古き人の脱け殻を脱ぎ捨てて、敵を自制の槍で傷つけた〔底本は vulnerati。vulneravit と読む〕。それゆえ敵は、この生の終わりに、傷のために足を引きずり、徳への驚嘆に恥じ入って、彼に騒ぎ立てることができなかった。

8

Habes ergo non esse laudabilem, qui inveteratus in pecuniae cupiditate sit, non renovatus in perceptione gratiae. 13. Videamus aliud: Semen eorum, inquit, secundam animam (Job. XXI, 8) , id est, non inter justos habentur.

PL 14, 832D

こうして、あなたは知る。金銭の欲望に古びて、恩寵の受容によって新たにされなかった者は、称賛に値しない。13. 別の点を見よう。「彼らの種は魂に従う」〔底本は secundam。secundum と読む〕と彼は言う(ヨブ記21:8)。すなわち、義人たちの中には数えられない、ということである。

9

Justi enim in spiritu seminant, et de spiritu metent vitam aeternam: illi vero qui secundum animam seminant, spiritalia metere non possunt; quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim illi est, et non potest scire quae sunt spiritus; et ideo non repletur spiritalibus. sed judicatur.

PL 14, 833A

実際、義人たちは霊において種をまき、霊から永遠の生命を刈り取る。だが、魂に従って種をまく者たちは、霊的なものを刈り取ることができない。魂の人は神の霊のことを受け入れず、それは彼には愚かさであり、霊に属することを知ることができないからである。だから霊的なもので満たされず、かえって裁かれる。

10

14. Filii eorum in oculis (Ibid.) id est, quae faciunt ideo faciunt, ut videantur ab hominibus, non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro judicio comprobetur.

PL 14, 833A

14. 「彼らの子らは目の前にある」(ヨブ記21:8)、すなわち、彼らは自分のしていることを、人々に見られるためにしているのであって、来たるべき裁きで是認されるものを選ぶよう、善を考慮してのことではない。

11

Filios ergo Scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas.

PL 14, 833A

こうして、聖書は、しばしば「子ら」を「行い」の意で言い表す。我々の子孫は、子らにおいてよりも、善い行いにおいてこそ豊かだからである。

12

Unde et Ezechias de gravi aegritudine liberatus, Ex hodierno, inquit, filios faciam qui nuntiabunt justitiam tuam, Domine Deus salutis meae, et non cessabo te benedicens cum psalterio omnes dies vitae meae (Esai. XXXVIII, 19 et 20) .

PL 14, 833A

それゆえヒゼキヤも、重い病から解放されて、こう言う。「今日から、私は子らをもうけよう。彼らは汝の正義を告げ知らせるであろう、私の救いの神、主よ。私は、一生のあいだ毎日、琴をもって汝をほめたたえることをやめない」(イザヤ38:19, 20)。

13

Bona enim posteritas devotionis et fidei, quae captivitati nescivit succumbere, quam filii Ezechiae pertulerunt. 15. Et addidit dicens: Quia non est illis timor, non est flagellum a Domino (Job XXI, 9) .

PL 14, 833B

実際、敬虔と信仰の子孫は善いものである。それは捕囚に屈することを知らず、ヒゼキヤの子らがこれに耐えた。15. そして彼は付け加えて言った。「彼らには恐れがなく、主からの鞭がない」(ヨブ記21:9)。

14

Justus autem dicit: Quoniam flagellatus sum tota die (Ps. LXXII, 14) ; et optat flagellari, ut recipiatur a Domino: et vult timere Dominum; quia timor Domini initium sapientiae est. Nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua (Job XXI, 10) .

PL 14, 833B

だが義人は言う。「私は一日中、鞭打たれた」(詩篇72:14)。そして、主に受け入れられるために鞭打たれることを願い、主を畏れることを望む。主への畏れは知恵の初めだからである。また、自分の雌牛が流産しなくとも、それを幸いとは考えない(ヨブ記21:10)。

15

Sicut putant stulti. Per bovem enim quid significatur, nisi ruralis culturae I bor, qui semper redit in orbem, et numquam desinit, sed cum expleri videtur, revocatur in exordium? Isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorrham.

PL 14, 833B

愚か者たちが考えるようにではない。実際、「牛」によって何が意味されるのか。農耕の労働〔底本の刷りは a が欠けて l bor となっている(翻刻は I bor)。labor と読む〕にほかならない。それはつねに円を描いて戻り、決してやまず、終わったかに見えるときにも、また始めへと呼び戻される。これらは、ソドムとゴモラを耕す〔colunt は「耕す」とも「住む」「崇める」とも取れる〕者たちである。

16

Ergo qui colunt Aegyptum, glebasque terrarum aratro quodam solidae mentis invertunt, laborem sibi pariunt, et dolores metunt. Ideo bucula eorum non abortit; sed parit, ut augeatur labor eorum et quae conceperunt omnia, generant sine timore Dei.

PL 14, 833C

それゆえ、エジプトを耕し、頑なな精神の犂のようなもので土塊をひっくり返す者たちは、自分のために労苦を生み、痛みを刈り取る。だから、彼らの雌牛は流産せず、産む。彼らの労苦が増すようにである。そして彼らは、身ごもったすべてのものを、神への畏れなしに産む。

17

Justi autem longe aliter gloriantur. Non enim in abundantia divitiarum, nec in partu pecorum; sed in Domino gloriantur dicentes: De timore tuo in utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI, 18) .

PL 14, 833C

だが義人たちは、まったく別の仕方で誇る。富の豊かさや、家畜の出産においてではなく、主において誇り、こう言う。「汝への畏れのゆえに、我々は胎に宿し、救いの霊を産んだ」(イザヤ26:18)。

18

De justis ergo dicitur; quia spiritum salutis generaverunt, quem acceperunt de timore Dei, non de malitia hujus saeculi, de qua legimus: Ecce parturivit injustitiam, concepit laborem, et deperit iniquitatem (Ps. VII, 15) .

PL 14, 833C

それゆえ、義人たちについてこう言われている。彼らは救いの霊を産んだのであり、それを神への畏れから受けたのであって、この世の悪意から受けたのではない。この悪意について、我々はこう読む。「見よ、彼は不義を産み、労苦を身ごもり、不法を産み落とした〔底本は deperit。peperit と読む〕」(詩篇7:15)。

19

Melior ergo abortus quam partus saecularium. Denique de homine qui in hoc saeculum venit, et vanitatem mundi hujus et tenebras pertulit longaevitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiavit quia melior illo abortivus (Eccl. VI, 3) .

PL 14, 833C

ゆえに、流産のほうが、世の者たちの出産よりもよい。実に、この世に来て、この世界の空しさと闇を、長い寿命のあいだ耐え忍んだ人について、コヘレトは、流産で生まれた者のほうが彼よりよいと宣告した(コヘレトの言葉6:3)。

20

Huic enim requies magis quam illi; quia non expertus est varietatem saeculi, in qua et si mille annos quis vixerit, quod bonum est videre non potuit. Fugisse ergo haec magis est gratiae, quam subiisse.

PL 14, 833D

この者のほうが、あの者よりも安息があるからである。世の変転を経験しなかったからである。その変転の中では、たとえ千年生きたとしても、善いものを見ることができなかった。それゆえ、これらを逃れたことは、これらを経験したことよりも、むしろ恩寵に属する。

21

16. Sed fortasse illud moveat quod adjunxit: Quia manent sicut oves aeternae; pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam, et delectantur voce psalmi. Consummaverunt autem in bonis vitam suam, in requie autem inferni dormierunt (Job XXI, 11 et seq.) .

PL 14, 833D

16. だが、おそらく、彼が付け加えた次のことが人を動かすであろう。「彼らは永遠の羊のようにとどまる。彼らの子らは遊び、琴と竪琴を取って、詩篇の声を楽しむ。彼らは善いものの中で一生を終え、冥界の安息の中で眠った」(ヨブ記21:11以下)。

22

Distingue haec, et quia spiritalis es, dijudica. Impii sicut aeterni sunt, non aeterni; quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus.

PL 14, 834A

これらを区別せよ。あなたは霊的な者なのだから、見分けよ。不敬虔な者たちは、永遠であるかのようであって、永遠ではない。永遠でない者から、永遠を受け取ることはできないからである。

23

Non ergo potest dare quod non habet, nec potest illuminare qui non possidet lucem: sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. Transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis.

PL 14, 834A

それゆえ、彼は持たないものを与えることができず、光を所有しない者が照らすこともできない。ただ、不信者を欺くために、光の天使に姿を変える。しかも、偽りの光の見せかけによって姿を変えるのであって、永続する輝きの光彩によってではない。

24

Unde et Salvator ait: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18) . Nec fulgur est, sed sicut fulgur.

PL 14, 834A

そこで、救い主もこう言う。「私は、サタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた」(ルカ10:18)。稲妻ではなく、稲妻のようなものである。

25

Considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis, et cognitioni coelestium sacramentorum, sicut aeternus putatur, non habet aeternae vitae stipendium; quia falsam habet imitationem, qui fidei non habet veritatem.

PL 14, 834A

ある異端者が、体の節制と天の秘跡の認識に励んでいるのを考えてみよ。永遠であるかのように思われているが、永遠の生命の報酬をもたない。信仰の真理をもたない者は、偽りの模倣をもつにすぎないからである。

26

Hujus parvuli ludunt, sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere vult. Luxuriata est in psalterio et cithara, id est, in sono vocis, non in sacramentorum profundo; ut labiis resultaret, non in corda conferret.

PL 14, 834A

この者の幼子たちは遊ぶ。放縦に過ごしたのちに嫁ごうとする、あの女のように。その女は琴と竪琴に放縦に過ごした。すなわち、声の響きにであって、秘跡の深みにではない。唇に響き返らせるだけで、心に運び入れないためである。

Liber III, Caput V

第III巻 第V章PL 14, 834B
1

Impios in bonis saeculi finire vitam, at postea requie coelesti carere: contrarium vero nobis optandam; quod in prosperitate sit illecebra vitiorum ac impunitatis praesumptio.

PL 14, 834B

不敬虔な者たちは、世の善いものの中で生を終え、のちに天の安息を欠く。我々には反対のことが望まれるべきである。繁栄には、悪徳への誘惑と、罰を免れるという思い込みがあるからである。

2

Hanc amentiam revincit sanctus vir supplicium et praesens et aeternum praeparatum esse declarans.

PL 14, 834B

聖なる人は、この愚かさを論破し、現世の刑罰も永遠の刑罰も備えられていると宣言する。

3

Tum enumeratis eorum sceleribus ipsa Deo latere non posse ostendit: quae sit eorumdem portio, describit; atque ad sapientiam quam illi deseruerunt, sectandam nos adhortatur.

PL 14, 834B

次に、彼らの罪を数え上げたのち、それらが神に隠れえないことを示す。彼らの分け前がどのようなものか、描き出す。そして、彼らが捨て去った知恵を追い求めるよう、我々に勧める。

4

17. Hujusmodi itaque in bonis saeculi consummaverunt vitam suam (Job XXI, 13) , hanc utique quam vivebant, non illam cujus mercedem sperabant; et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie coelesti.

PL 14, 834B

17. こうして、このような者たちは、世の善いものの中で自らの生を終えた(ヨブ記21:13)。すなわち、生きていたこの生のことであって、その報いを望んでいたあの生のことではない。それゆえ彼らは、冥界の安息の中で眠ったのであって、天の安息の中でではない。

5

Nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno coelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. Magna enim illecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, oblivionem auctoris infundit.

PL 14, 834C

我々は、むしろここで労苦を引き受けることを祈ろう。天の国で、永遠の安息の慰めを得るにふさわしくされるためである。実に、順境の豊かさは、罪を犯す大きな誘惑である。それは高慢へと持ち上げ、作り主を忘れさせる。

6

Considera illum divitem in Evangelio (Luc. XVI, 19 et seq.) super ostrum et purpuram recumbentem, cujus de mensa micas justus ille pauper Lazarus colligebat. Nonne tibi videtur dives ille ad Deum dicere: Discede a me: vias tuas scire nolo (Job XXI, 14) .

PL 14, 834C

福音書のあの富者を考えよ(ルカ16:19以下)。緋と紫の上に横たわり、その食卓から、義なるあの貧者ラザロがパンくずを拾っていた。あなたには、その富者が神にこう言っているように見えないか。「私から去れ。私は汝の道を知ろうと思わない」(ヨブ記21:14)。

7

Et vere nolunt scire hujusmodi vias Domini; si enim vellent, cognoscerent. Sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. Quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem (Esai. XXII, 13) .

PL 14, 834C

実際、彼らはこのような主の道を知ろうとしない。望むなら知るであろうから。だが、その道は労苦に満ちているので、滅びる者たちに避けられ、そらされる。こうして、酔った者のように、救いの作り主を認めない(イザヤ22:13)。

8

Denique conversus ad compotatores suos: Manducemus, inquit, et bibamus: quid enim prodest si serviamus ei? Aut quae utilitas si observemus eum (Job XXI, 15) ?

PL 14, 834D

ついに、飲み仲間のほうを向いて、こう言う。「食べよう、飲もう。彼に仕えて何の益があろう。彼を重んじて何の得があろう」(ヨブ記21:15)。

9

Haec itaque dicit saecularium abundantia rerum temulentus; quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur.

PL 14, 834D

彼がこう言うのは、世の物の豊かさに酔っているからである。世にあっては、罪の報いがすぐには払われないからである。

10

Supinabatur enim, quia in manibus ei ad voluptatem omnia suppetebant: et conscius impietatis suae cujus poena sequestrabatur, putabat quod Deus impiorum scelera non videret.

PL 14, 834D

実際、彼は仰向けに寝そべっていた。あらゆるものが快楽のために手もとにあったからである。そして、自分の不敬虔を意識しつつも、その刑罰が先送りされていたので、神は不敬虔な者たちの罪を見ていないと考えた。

11

18. Huic ergo opinioni ejus respondit sanctus Job: noli esse securus ac dissolutus aestimans quod ad te in hoc ipso saeculo Domini flagella non veniant.

PL 14, 834D

18. この彼の考えに、聖なるヨブは答えた。「安心しきって気を緩め、主の鞭がこの世のうちでは汝のもとへ来ないなどと思うな。」

12

Verumtamen etiam impiorum lucerna exstinguitur (Job XXI, 17 et seq.) : ad tempus lucet, non habet lumen aeternum; et ipsis quamvis saeculum faveat, quia ejus qui principatum habet in hoc saeculo, faciunt voluntatem, solet venire rerum conversio, et dolores ab ira et indignatione coelesti, ut ventilentur, sicut paleae a vento.

PL 14, 835A

「しかし、不敬虔な者たちの灯火も消える」(ヨブ記21:17以下)。しばらくは輝くが、永遠の光をもたない。世が彼らに好意を寄せていても――この世で首位にある者の意志を行っているからであるが――、事態の逆転と、天の怒りと憤りから来る苦痛が臨むのが常であり、彼らは、籾殻が風にふるわれるように、ふるい分けられる。

13

Injusti sicut paleae ventilantur, justi sicut triticum. Denique audi dicentem Petro Dominum: Ecce satanas expetivit vos, ut ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 31 et 32) .

PL 14, 835A

不義の者たちは籾殻のようにふるわれ、義なる者たちは小麦のようにふるわれる。実際、主がペトロに言うのを聞け。「見よ、サタンは、汝らを小麦のようにふるうことを求めた。だが私は、汝のために祈った、汝の信仰が尽きないように」(ルカ22:31, 32)。

14

Deficiunt illi qui sicut paleae ventilantur: non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit, plurimorum fructuum accessione cumulatum. Ideo dicit Propheta: Heu me quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe (Michae. VII, 1) !

PL 14, 835A

籾殻のようにふるわれる者たちは尽きる。落ちて甦り、多くの実が加わって積み上げられたあの穀粒に似る者は、尽きない。だから預言者は言う。「ああ、私は、収穫のときに刈り株を拾う者のようになった」(ミカ7:1)。

15

Stipulae igitur quae cito exuritur, impietas comparatur, et pulveri. Ideo postquam dixit: Erunt sicut paleae a vento, subtexuit versiculum statim dicens: Aut sicut pulvis quem abstulit ventus (Job. XXI, 18) .

PL 14, 835B

こうして、速やかに焼き尽くされる刈り株に、不敬虔は、塵とともにたとえられる。だから彼は、「彼らは風に吹かれる籾殻のようになる」と言ったのち、すぐに続く一句を織り込んで言った。「あるいは、風が運び去る塵のように」(ヨブ記21:18)。

16

Denique ut cognoscas quia impius sicut pulvis cito fatiscit atque evanescit, habes in primo psalmo dictum: Non sic impii, non sic, id est, non sicut justi: sed tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. 19. Et facit discretionem inter justum et impium.

PL 14, 835B

最後に、不敬虔な者が塵のようにたちまち衰え、消え失せることをあなたが知るように、第一の詩篇に言われているのを見よ。「不敬虔な者はそうではない、そうではない」、すなわち、義なる者たちのようではない。「むしろ、風が地の面から吹き飛ばす塵のようである」。19. そして彼は、義なる者と不敬虔な者とのあいだに区別を設ける。

17

Hic, inquit, moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia: interiora autem ejus plena sunt adipis: medulla autem eorum supereffluit.

PL 14, 835B

「この者は」と彼は言う。「自らの純朴の力の中で死ぬ。すべては豊かさと恵まれた姿の中にある。その内臓は脂肪に満ち、その髄はあふれている。」

18

Ille autem conficit in amaritudine animae suae cursam vitae istius, nihilque boni epulatus finem accipit (Job XXI, 23 et seq.) . Cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari? In sepulcra inducitur, et in tumulo vigilat suo.

PL 14, 835B

「だがあの者は、自らの魂の苦渋の中で、この生の走路〔底本は cursam。cursum と読む〕を終え、何一つ善いものを食することなく、終わりを迎える」(ヨブ記21:23以下)。その者の功績に応じて、何がふさわしく示されえようか。墓に運ばれ、自分の塚の上で見張る。

19

Ne haec quidem poena mediocris; mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram viventium, sed ad tumulos mortuorum. Qui vivit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu vitam carpit aeternam.

PL 14, 835C

これもまた並の刑罰ではない。死の安息をもたず、生ける者の地にではなく、死者の塚へ運ばれることである。実に、生きている者は死者のあいだに探されず、アブラハムの懐で永遠の生命を享受する。

20

Ideo viri illi duo in veste fulgenti dicebant ad mulieres: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic (Luc. XXIV, 6) .

PL 14, 835C

だから、輝く衣を着たあの二人の男は、女たちにこう言った。「なぜ生きている者を死者のあいだに探すのか。彼はここにいない」(ルカ24:6)。

21

20. Deinde (Job XXIV, 2 et seq.) enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderent, et cum pastore diripuerint gregem, subjunctorium pupilli abduxerint, pigneraverint bovem viduae, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in vineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis vestimentis nudos fecerint dormire.

PL 14, 835C

20. 次に(ヨブ記24:2以下)、不敬虔な者たちの悪行を数え上げる。彼らは境界を越え、羊飼いもろとも群れを奪い、孤児の荷役獣を連れ去り、寡婦の牛を質に取り、自分のものでない畑を刈り取り、弱い者たちは彼らのブドウ畑で賃金も食物もなしに働かされ、衣を剥ぎ取られて裸で眠らされた。

22

Plerique quorum animae operimentum ademerint, stillicidiis humescebant montium; et quia integimentum deerat, petra sese operiebant. Rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur, qui magis erigi debuissent.

PL 14, 835D

魂を覆うものを奪われた多くの者は、山の滴りに濡れ、覆いがなかったので岩で身を覆った。孤児たちは母の乳房から奪い取られ、倒れた者たちは押しつぶされた。本来は引き起こされるべき者たちが。

23

Esurientes fraudabantur cibo, et anima infantulorum graviter ingemiscebat. 21. Numquid haec ignorare potuit, quem nihil praeterit? Nuda inferna in conspectu ipsius, et non est amictus nequissimis (Job XXVI, 6 et seq.) ; quia latere non possunt.

PL 14, 836A

飢えた者たちは食物をだまし取られ、幼子たちの魂は重く呻いた。21. 何ものも見逃さない者が、これを知らずにいられたであろうか。「冥界は彼の目の前に裸であり、最も邪悪な者たちには覆いがない」(ヨブ記26:6以下)。彼らは隠れることができないからである。

24

Extendit Boream pro nihilo: suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus ejus: columnae coeli dissiluerunt, et timuerunt ab increpatione ejus. Virtute compescuit mare, disciplina autem struit cetum maris.

PL 14, 836A

「彼は北風を無の上に広げた。大地を無の上に吊るし、水を雲の中に縛り、雲は彼の足もとで裂けない。天の柱は砕け、彼の叱責を恐れた。彼は力で海を鎮め、教えによって海の怪物を整える。」

25

Claustra coeli reformidant eum: praecepto mortificavit draconem praevaricatorem. Virtutem tonitrui ejus quis intelligit? In tantis ergo flagitiis quae spes impio est? Numquid si confidit in Domino salvabitur?

PL 14, 836A

「天の閂は彼を恐れる。彼は命令によって、背反の竜を殺した。彼の雷の力を誰が悟るだろうか。これほどの悪行のうちにある不敬虔な者に、どんな希望があるか。主に信頼するなら、救われるのか。」

26

Dicam, inquit, vobis quid sit in manu Domini; et desinite inanibus inania addere (Job XXVII, 8 et 11) . 22. Et describit quam miserabilis impiorum portio sit.

PL 14, 836A

彼は言う(ヨブ記27:8, 11)。「私は汝らに、主の手にあることを告げよう。むなしいことにむなしいことを加えるのをやめよ。」22. そして彼は、不敬虔な者たちの分け前がいかに惨めかを描く。

27

Quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sunt, quibus deest bonorum meritorum successio (Ibid. 14 et seq.) . Illa enim vera posteritas, quae non terris, sed in coelo est. Hujusmodi ergo viris haereditas inopia est, et mors successio.

PL 14, 836B

たとえ多くの子をもっても、彼らは子孫なき者である。善い功績の継承が欠けているからである(ヨブ記27:14以下)。実に、真の子孫とは、地にではなく天にあるものである。それゆえ、このような者たちにとって、嗣業は欠乏であり、死が相続である。

28

Cum divitias coacervaverint, mendicabunt; quia cum mortui fuerint, indigebunt, qui requiem invenire non possunt. Viduas eorum nemo miserabitur: sed manebunt deserti, atque omnis copulae solatio destituti.

PL 14, 836B

彼らは富を積み上げても、物乞いをする。死んだときには乏しくなるからである。彼らは安息を見いだせない。彼らの寡婦を憐れむ者はない。彼女らは見捨てられ、あらゆる結びつきの慰めを欠いたまま残る。

29

Etsi congregetur pecunia sicut terra, atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea substantia eorum, et omne nominis eorum patrimonium tamquam a tineis consummabitur.

PL 14, 836B

たとえ金銭が土のように集められ、金が泥のように用意されても、彼らの財産はクモの巣のようにむなしく、彼らの名のもとにある財産のすべては、虫に食われるように尽きる。

30

Dormiens dives nihil adjiciet, aperuit oculos suos, et jam non est (Job. XXVIII, 1 et seq.) . Permanet in doloribus. Nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. Aurum in metallis, argentum in metallis: de metallo eruitur, et in metallum revertitur.

PL 14, 836B

「眠る富者は何も加えない。目を開けると、もういない」(ヨブ記28:1以下)。彼は苦痛の中にとどまる。ゆえに、この世にあるすべてのものは無である。金は鉱山にあり、銀は鉱山にある。鉱山から掘り出され、鉱山へ戻る。

31

Quid enim aliud nisi metallum est mens avari? Quae tamquam defossum tenet quidquid receperit, et in venis terrae ac latibulis abscondit; eo quod uti nesciat. Quotidie aurum de metallis promitur: de avaro proferre quis potuit?

PL 14, 836C

実際、貪欲な者の精神は、鉱山にほかならない。それは、受け取ったものは何であれ、埋められたもののように保ち、地の脈と隠れ処に隠す。使うことを知らないからである。毎日、金は鉱山から取り出される。貪欲な者から取り出すことのできた者があろうか。

32

23. Cum igitur nihil prosit vana fames auri, quia quidquid congregaverit, labitur: miserandi profecto qui deseruerunt viam justam, et obliti sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi, difficilis investigatu, impervia superbis, interclusa jactantibus: humilioribus plana, aperta sapientibus.

PL 14, 836C

23. それゆえ、金へのむなしい飢えは何の益もなく、集めたものは何であれ滑り落ちるのだから、正しい道を捨て、それを忘れた者たちは、まことに憐れむべきである。その道には、貴い石も決して比べられない。それは探し出すのに難しく、高ぶる者には通れず、誇る者には閉ざされ、へりくだる者には平らで、知恵ある者には開かれている。

33

Et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in via justa, per quam adversarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui percucurrit hunc mundum, transire non potuit.

PL 14, 836D

だから、我々は知恵を求めるべきである。正しい道を歩むためである。あの敵対者は、獅子のように奪い、吠えつつ、この世界を駆け巡ったが、その道を通ることはできなかった。

34

Sed qui sapientiam vult investigare, non in abysso eam quaerat (sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte, suo ingenio profunda ejus possint cognoscere), non in mari eam requirat.

PL 14, 836D

だが、知恵を探ろうとする者は、淵の中にそれを求めてはならず(その深みを、自分の意志で、自分の才によって知りうると思っている哲学者たちのように)、海にそれを尋ねてもならない。

35

Etenim ubi tempestas, ubi procella venti est, non potest ibi esse sapientia. Sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis, et pax quae super omnem intellectum est.

PL 14, 837A

実際、嵐のあるところ、風の暴風のあるところに、知恵がありうるはずはない。むしろ、精神の静けさのあるところ、すべての理解にまさる平和のあるところに、知恵を求めよ。

Liber IV, Caput I

第IV巻 第I章PL 14, 837A
1

[0837] David frequenter de saeculi vanitate disseruisse in psalmis, sed maxime in LXXII, ubi se ob improborum prosperitates, et calamitates proborum graviter initio commotum esse, ac tamen postea correctum significat.

PL 14, 837A

ダビデは詩篇の中でたびたび世の空しさについて論じたが、とりわけ第七十二篇において、不敬な者たちの繁栄と義しい者たちの災難に初めは激しく心を動かされたものの、のちには正されたことを示している。

2

Uter ejusdem psalmi auctor David nimirum, an Asaph dicendus videatur. 1. Decursa est interpellatio sancti Job: nunc adoriamur eam interpellationem quam reperimus in psalmis.

PL 14, 837A

同じ詩篇の作者は、むろんダビデとすべきか、それともアサフとすべきか。1. 聖なるヨブの嘆きは語り終えられた。今や、詩篇の中に見いだされる嘆きに取りかかろう。

3

Ipse quidem David pluribus locis de saeculi vanitate non tacuit, et inania esse quae putantur bona istius mundi, frequenter asseruit, et maxime in psalmo trigesimo octavo, in quo dicit: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6) ; et quamquam in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur, thesaurizat, et ignorat cui congregat ea.

PL 14, 837B

ダビデ自身も多くの箇所で世の空しさについて沈黙しなかったし、この世の善と思われているものが空虚であることをたびたび主張した。とりわけ第三十八篇では、こう言っている。「ただし、生きている人はみな全くの空しさである」(詩篇38:6)。また、「人は神の像として歩むとはいえ、それでも空しく騒ぎ、財宝を積み、誰のためにそれを集めるのかを知らない」。

4

Et alibi: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3) ? Quod hic habeant umbratilem gloriam, ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis invenire non possint.

PL 14, 837B

また別の箇所ではこう言う。「主よ、罪人はいつまで、罪人はいつまで誇るのか」(詩篇93:3)。〔これは、〕彼らがこの世では陰のような栄光を持つが、世を去ったときには慰めの実を見いだすことができない、ということである。

5

Idem tamen inseruit psalmum septuagesimum secundum, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod ejus fuerit principium prolapsionis; ut non mediocri dolore perstrictus sit, cum videret peccatores in hoc mundo affluere divitiis, abundare rebus secundis: se autem, qui justificaverit cor suum, esse in afflictationibus et aerumnis: nec mediocrem traxisse offensam in exordio; sed postea per Domini flagella correctum, et illuminatum divinae cognitionis gratia verae didicisse seriem traditionis.

PL 14, 837B

それでもこの人は第七十二篇を挿入した。その中で彼自身がアサフの名のもとに、自分の転落の始まりはこうであったと公言している。すなわち、罪人たちがこの世で富に満ち、順境にあふれているのを見て、小さからぬ痛みに打たれたこと、自分は心を義としたのに患難と苦難の中にあること、初めに小さからぬつまずきを引き寄せたこと、しかしのちに主の鞭によって正され、神的な認識の恩寵に照らされて、真の伝えの筋道を学んだこと、である。

6

2. Nusquam autem invenio sanctum Asaph aliquibus adversis fuisse vexatum: at vero sanctus David plurima gravia et periculorum plena toleravit, de suis enim laboribus dicit.

PL 14, 837C

2. ところが、聖なるアサフが何らかの逆境に悩まされたことは、どこにも見いださない。これに対し聖なるダビデは、重く危険に満ちた多くのことを耐え忍んだ。彼は自分の労苦について語っているのである。

7

Unde et psalmus non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur, quod ex graeco Psalterio apertius manifestatur, ut videatur David etiam huic Asaph sicut et aliis, canendum, quem scripserat ipse psalmum dedisse.

PL 14, 837C

それゆえ、この詩篇は、題が教えるように、聖なるアサフの〔作〕としてではなく、聖なるアサフ〔に〕と題されている。ギリシア語の詩篇集からはそのことがいっそう明らかで、ダビデは自ら作ったこの詩篇を、他の者たちにと同じくこのアサフにも、歌うべきものとして与えたと見える。

8

Sed quia scriptum est in ipso titulo, defecisse psalmos David, quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis, postea psalmus David titulorum inscriptionem comprehendat usque in ultimum finem?

PL 14, 837D

だが、題そのものに、ダビデの詩篇は終わった〔どの箇所を指すかは定かでない。詩篇71篇の結びの「ダビデの賛歌は終わった」の句を言うか〕と書かれているのに、これら十の詩篇を過ぎたのち、ダビデの詩篇が最後まで題の銘を備えているのは、どうして終わったことになるのか。

9

Ideo sequestrata hujusmodi definitione, quae sit psalmi series consideremus, et a primo versiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.

PL 14, 838A

それゆえ、この種の定義〔の問題〕は脇に置いて、詩篇の筋道がどのようなものかを考察し、預言的な嘆きの第一節から始めることにしよう。

Liber IV, Caput II

第IV巻 第II章PL 14, 838A
1

Ex ipso psalmi exordio correctionem Davidis deprehendi: Deum justis semper bonum esse, eo quod si vexentur adversis, futurae remunerationis spe recreantur, et se semper peccatis minora pati existimant, nec ullis poenis sua spoliari possunt sapientia: bonum tamen etiam improbis esse Deum, sed eos nolle paratam omnibus illius bonitatem experiri.

PL 14, 838A

詩篇の冒頭そのものから、ダビデの矯正が見て取れること。神は義人にはつねに善であり、たとえ逆境に苦しめられても、将来の報いの希望によって元気づけられ、自分はつねに自分の罪より小さいものを受けていると考え、いかなる刑罰によっても自分の知恵を奪われえないこと。しかし神は不敬な者たちにも善であるが、彼らは、すべての人に備えられた神の善さを経験しようとしないこと。

2

3. Quam bonus Deus Israel rectis corde (Psal. LXXII, 1) ! Elucet in principio emendationis profectus.

PL 14, 838B

3. 「神はイスラエルに、心の真っすぐな者たちに、何と善いことか」(詩篇72:1)。矯正の初めに、進歩が輝き出ている。

3

Nemo enim potest Deum bonum vere fateri, nisi hic qui non ex successibus commodorum suorum, sed ex coelestium mysteriorum profundo, et divinae dispositionis altitudine bonitatem ejus agnoscit: quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est.

PL 14, 838B

実際、神を真に善と告白しうるのは、自分の益となる成功によってではなく、天上の奥義の深みと神の配剤の高みから神の善さを認める者だけである。その善さは、現在の見かけによってではなく、将来の益によって量られねばならない。

4

Justo itaque semper bonus est Deus: et cum torquetur doloribus corporis, et cum affligitur acerbitate poenarum, semper dicit: Si bona accipimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus (Job. II, 10) ?

PL 14, 838B

それゆえ義人にとって神はつねに善であり、体の苦痛に責められるときも、刑罰の辛さに苦しめられるときも、つねに言う。「我々が主の手から善いものを受けるなら、悪いものを耐えないでいられようか」(ヨブ記2:10)。

5

Gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem invenire possit; sciens quoniam qui bona receperit in hac vita, habet mercedem suam; futura praemia sperare non poterit, qui non luctatus, non exercitatus sit diversorum certamine praeliorum.

PL 14, 838C

彼はここで、自分が砕かれることを喜ぶ。将来に慰めを見いだしうるためである。この生で善いものを受けた者はすでに自分の報いを得ているのであり、戦わず、さまざまな戦闘の競い合いで鍛えられなかった者は、将来の報償を望むことができないと知っているのである。

6

Qui vero sive juste sive injuste afficitur in hoc saeculo, gratulatur vel quod his solvat pretia delictorum suorum, vel quia novit eam esse apud Deum uberiorem gratiam, si injuste pro ejus nomine, aut pro bono aliquo opere acerba aliqua patiatur, secundum quod scriptum est: Quia nulla est gloria si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes, et patientes: haec est gratia apud Deum.

PL 14, 838C

これに対し、この世で義しくであれ不義にであれ苦しめられる者は、これによって自分の罪の代価を払っていることを喜ぶか、あるいは、もし神の名のために、または何か善い行いのために不当に辛酸をなめるなら、神のもとではそれがいっそう豊かな恩寵であると知っているがゆえに喜ぶ。書かれているとおりである。「罪を犯して罰せられ、耐え忍んだとしても、何の栄光もない。だが善を行って耐え忍ぶなら、これは神のもとでの恩寵である」。

7

In hoc enim vocati estis, quia et Christus pro vobis mortuus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit: cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 21 et seq.) .

PL 14, 838D

「汝らはこのために召されたのである。キリストも汝らのために死に、汝らに模範を残して、汝らがその足跡に従うようにした。キリストは罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかった。ののしられてもののしり返さず、苦しめられても脅さなかった」(一ペトロ2:21以下)。

8

Ergo justus etiam si in equuleo sit, semper justus est; quia justificat Deum, et minora se peccatis suis dicit sustinere: semper sapiens est; non enim aufertur equulei tormentis vera perfectaque sapientia: non amittit quod est; quia timorem excludit foras, studio et proposito charitatis: novit ut sapiens dicere, quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae; et omnes hujus temporis passiones superventuram mercedem aequare non possunt.

PL 14, 839A

それゆえ義人は、拷問台の上にあっても、つねに義人である。神を義とし、自分の罪よりも小さなものを耐えていると言うからである。つねに知恵ある者である。拷問台の責め苦によって、真の完全な知恵は取り去られないからである。自分であるところのものを失わない。愛への熱意と決意によって、恐れを外へ締め出すからである。知恵ある者として、こう言うことを知っている。この体において我々が耐えるものは、将来の栄光の報いに比べればとるに足りず、この時のすべての苦難も、やがて来る報いに等しくはなりえない、と。

9

Bonus igitur huic semper est Deus, qui novit quo tempore metat. Et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris vomere: hic stirpat quadam falce virtutum amputatrice vitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens quia Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem.

PL 14, 839A

それゆえ、収穫する時を知っているこの人にとって、神はつねに善である。だから彼は、善い農夫のように、ここで、より厳しい禁欲という鋤で自分の畑を耕し、ここで、悪徳を切り払う徳の鎌で根こそぎにし、ここで、地面にまで身を低くして肥やしを施す。神が地から乏しい者を起こし、糞の中から貧しい者を引き上げることを知っているからである。

10

Denique Apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset acquirere. Hic custodit fructus suos, ut illic securius recondat. Semper itaque ei bonus est Deus, quia semper quae bona sunt, de Deo sperat.

PL 14, 839B

実際、使徒パウロは、自分が糞土と見なされなかったなら〔aestimatus esset は受動に取った。万物を糞土と見なす、の意とも取れる〕、決してキリストを自分のものとすることはできなかったであろう。この人がここで自分の実りを守るのは、あちらでいっそう安全にそれをしまい込むためである。それゆえ神はつねにこの人にとって善い。つねに善いものを神に望むからである。

11

4. Accipe aliud: Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde! Non ergo omnibus bonus est Deus?

PL 14, 839B

4. 次の点を理解せよ。「神はイスラエルに、心の真っすぐな者たちに、何と善いことか」と彼は言う。では、神はすべての人に善いのではないのか。

12

Ille quidem omnibus bonus est, quia Salvator est omnium, maxime fidelium; et ideo venit Dominus Jesus, ut salvum faceret quod perierat: venit enim ut peccatum mundi tolleret, vulnera nostra curaret.

PL 14, 839B

確かに神はすべての人に善い。すべての人の救い主であり、とりわけ信ずる者たちの救い主だからである。それゆえ主イエスは、失われたものを救うために来た。世の罪を取り除き、我々の傷を癒すために来たのである。

13

Sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis compungatur vis ulceris, ideo volentes curat, non astringit invitos.

PL 14, 839B

だが、すべての人が薬を求めるわけではなく、多くの者は、薬によって潰瘍の勢いが刺激されるのを恐れて避ける。それゆえ神は、望む者を癒し、望まない者を無理に締めつけはしない。

14

Accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt: illi autem qui refutant medicum nec requirunt, bonitatem medici quam non experiuntur, sentire non possunt. Qui autem curatur, etiam sanatur; ideoque his bonus est medicus, quos sanavit.

PL 14, 839C

したがって、薬を求める者は健康を受ける。だが、医者を拒み、求めもしない者は、自分が経験しない医者の善さを感じることができない。癒される者は、実際に健やかにもされる。だから医者は、自分が癒した者たちにとって善い医者である。

15

His igitur bonus est Deus, quibus peccata donavit: qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere, quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit?

PL 14, 839C

それゆえ神は、罪を赦した者たちにとって善い。だが、自分の精神の潰瘍のゆえに癒しえない罪を抱えている者は、自分が避けている医者をどうして善い者と思いえようか。

16

Pulchre itaque Apostolus, ut praemisimus, explanavit, quia et omnibus bonus est Deus, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4) ; et maxime fidelibus divinae bonitatis praerogativa servatur, quibus et voluntas Dei opitulatur et gratia.

PL 14, 839C

それゆえ使徒は、先に述べたように、見事に説き明かした。神はすべての人に善いのであり、その神は「すべての人が救われることを望む」(一テモテ2:4)。とりわけ信ずる者たちには、神の善さの特権が保たれており、彼らには神の意志と恩寵が助けとなる。

17

Sed et Psalmista dicendo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! ad ipsorum sententiam retulit, qui aliter de Deo sentire non norunt, nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.

PL 14, 839D

だが、詩篇作者も、「神はイスラエルに、心の真っすぐな者たちに、何と善いことか」と言うことによって、神について、神は万物に対して、また万物のうちにあって善であるとしか思うすべを知らない者たちの見解に言及したのである。

Liber IV, Caput III

第IV巻 第III章PL 14, 839D
1

Fateri Prophetam se tantum non esse prolapsum, dum peccatorum pacem aemularetur; duplicem esse pacem, sed eam quae offendiculum habet, fugiendam; nullum in morte peccatorum levamen esse; non prodesse flagella post mortem exemplo Lazari et divitis demonstrari; quantum vero prosint in vita, Davidem ac Jobum patefacere; demum perpetuo esse flagellandos, qui hic flagellati non fuerint.

PL 14, 839D

預言者は、罪人たちの平和を妬んでいるうちに、ほとんど転びかけたと告白すること。平和は二重であり、つまずきを伴う平和は避けねばならないこと。罪人たちの死には何の和らぎもないこと。死後には鞭が益にならないことは、ラザロと富者の例で示されること。生のうちには鞭がどれほど益になるかを、ダビデとヨブが明らかにすること。ついには、ここで鞭打たれなかった者が、永遠に鞭打たれることになること。

2

5. Denique sequentibus exponit ipse quid senserit, dicendo: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2 et 3) .

PL 14, 840A

5. さて、続く箇所で彼自身が、何を感じたかを述べている。「しかし私は、足がほとんど動かされ、歩みがもう少しで滑り出すところであった。罪人たちの平和を見て、彼らを妬んだからである」(詩篇72:2–3)。

3

Non utique pedes corporis appellat gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV, 12) .

PL 14, 840A

彼が歩みと呼ぶのは、もちろん体の足のことではなく、精神の向かう方向と歩みである。別の箇所で、それについてこう言っている。「傲慢の足が私に来ることなく、罪人たちの手が私を動かすことのないように」(詩篇35:12)。

4

Ideo semper petendum est, ut dirigat Dominus nostrorum animorum vestigia, ne labantur, et lubrico quodam erroris effusa, stabilitatem sui tenere non possint. Prolapsionis autem causa ea est, quod pacem aemulatus est peccatorum.

PL 14, 840B

だから、我々は主が我々の心の歩みを導き、それが滑らず、誤りの滑りやすさに流されて自らの安定を保てなくならないよう、つねに願わねばならない。転落の原因は、罪人たちの平和を妬んだことである。

5

Aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris; sicut et Paulus apostolus expressit dicens: Bonum est autem aemulari in bono semper (Galat. IV, 18) . 6. Nec te moveat quod pacem in malo posuit.

PL 14, 840B

だが、我々が熱心に慕うべきは善いものであって、恥辱に満ちたものではない。使徒パウロもこう言って表した。「善においてつねに熱心に慕うのは善いことである」(ガラテヤ4:18)。 6. 彼が平和を悪の中に置いたことに、あなたは動かされてはならない。

6

Denique et in Evangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27) .

PL 14, 840B

実際、福音書にも、キリストが退ける平和があることを、あなたは見いだす。彼自身がこう言うとおりである。「私は私の平和を汝らに残し、私の平和を汝らに与える。世が与えるようにではなく、私が汝らに与える」(ヨハネ14:27)。

7

Est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet: quae ex dilectione est, non habet offendiculum; quae ex simulatione, habet. Ideo et Propheta dicit: Pax, pax; et ubi est pax (Ezech. XII, 10) ?

PL 14, 840C

実際、つまずきを伴わない平和があり、伴う平和がある。愛から出る平和はつまずきを伴わず、見せかけから出る平和は伴う。だから預言者も言う。「平和、平和と。だが平和はどこにあるのか」(エゼキエル12:10)〔引照の番号は底本のまま。この言葉はエゼキエル13:10 に当たるか〕。

8

Refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim adversus innocentem, coeunt ut justum opprimant, viduam exterminent, vel expugnent ejus pudorem.

PL 14, 840C

それゆえ、罪人たちの平和を避けよう。彼らは無垢な者に対して共謀し、義人を押さえつけるために集まり、寡婦を根絶やしにし、あるいはその慎みを攻め落とそうとするからである。

9

7. Et ideo non est reclinatio morti eorum (Psal. LXXII) : non declinatio, ut plerique codices latini scripti sunt, sed reclinatio.

PL 14, 840C

7. 「それゆえ彼らの死には、背を伸ばして休むこと(reclinatio)がない」(詩篇72)〔reclinatio は、身をかがめて働いた者が背を起こして休むこと〕。ラテン語の多くの写本に書かれているような「かたむくこと(declinatio)」ではなく、「背を伸ばして休むこと(reclinatio)」である。

10

Quando enim laboramus, et incurvamur ad opus aliquod, atque inclinamur, nos reclinare consuevimus: peccatores autem gravium scilicet delictorum, et maxime impii se reclinare non possunt; de quibus dictum est: Et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 14) .

PL 14, 840C

実際、我々は労苦して何か仕事のために身をかがめ、腰を折るとき、背を伸ばして休むのが常である。だが、罪人たち、すなわち重い罪を犯す者たち、とりわけ不敬虔な者たちは、背を伸ばして休むことができない。彼らについてはこう言われている。「彼らの背をつねにかがめたままにせよ」(詩篇68:14)〔底本の番号のまま。詩篇68:24 に当たるか〕。

11

Non enim se erigunt ad coelestia, qui Christo non adhaeserunt. Et ideo nec resurgunt cum eo, quorum mors pessima, sicut scriptum est: Mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22) .

PL 14, 840D

キリストにつながらなかった者たちは、天上のものへ身を起こさないからである。それゆえ、その死が最悪である者たちは、キリストと共によみがえることもない。書かれているとおりである。「罪人たちの死は最悪である」(詩篇33:22)。

12

Qui autem Christo commoritur, et consepelitur cum illo, non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur.

PL 14, 840D

だが、キリストと共に死に、共に葬られる者は、背を伸ばして休まされるだけでなく、さらによみがえらされもする。

13

De quo pulchre illud convenit dictum: Universum stratum versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4) ; maxime si martyr sit, cujus infirmitas passione solvitur, mors resurrectione.

PL 14, 841A

その者について、次の言葉が見事に当てはまる。「汝は彼の弱さの中で、その寝床をことごとく裏返した」(詩篇40:4)。とりわけ殉教者であればそうで、その弱さは受難によって解かれ、その死は復活によって解かれる。

14

8. Vidimus illum divitem qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat, et epulabatur quotidie splendide, de cujus mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus, in inferno se reclinare non poterat; sed vix ad Abraham, non totum se, sed solos oculos erigebat, rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingeret, et linguam ejus refrigeraret (Luc. XVI, 19 et seq.) .

PL 14, 841A

8. 我々は、紫の衣と亜麻布をまとってこの世で横たわり、毎日華やかに宴を張り、その食卓から落ちるものを貧しいラザロが拾い集めていた、あの富者を見た。その富者が、責め苦の中に置かれて、冥界でどのように背を伸ばして休むことができず、ようやくアブラハムのほうへ、全身ではなく目だけを上げ、ラザロを遣わして、指の先を水に浸して自分の舌を冷やしてくれるよう願ったかを、我々は見たのである(ルカ16:19以下)。

15

Ergo illius morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga ejus (Psal. LXXII, 4) . Nihil enim prosunt flagella post mortem. 9. Et ideo David dum esset in istius corporis vita, in flagella se praeparabat, ut eum Dominus reciperet castigatum.

PL 14, 841A

それゆえ、その者の死には背を伸ばして休むことがなく、「その打撃の中に支えもなかった」(詩篇72:4)。実際、死後の鞭は何の益にもならない。 9. だからダビデは、この体の生の中にある間に、鞭に身を備えたのである。主が、懲らしめを受けた彼を迎え入れるためであった。

16

Considera iterum mihi sanctum Job, qui perfusus erat ulceribus, et concutiebatur omnibus membris, et plenus erat totius corporis sui doloribus, glebas terrae vulnerum suorum sanie et humore dissolvens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis invenerit; ideoque conscius sui dixit: Mors viro requies (Job. III, 23) .

PL 14, 841B

さあ、聖なるヨブをもう一度考えてみよ。彼は全身を潰瘍に覆われ、四肢のすべてを打ち震わせ、体じゅうの痛みに満たされ、傷の膿と汁で土の塊を溶かしていた。この体の中に置かれて背を伸ばして休むことができなかったとき、彼がどのようにして死の安息を見いだしたかを、考えてみよ。それゆえ、自分をよく知る者として彼は言った。「死は人にとって安息である」(ヨブ記3:23)。

17

Is igitur in plaga non motus est, nec nutavit sermonis sui lubrico, qui in illis omnibus nihil peccavit labiis suis, sicut Scriptura testatur (Job. II, 10) : sed magis plagae suae reperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est.

PL 14, 841B

それゆえ、この人は打撃によって動かされず、言葉の滑りやすさによろめきもしなかった。聖書が証しするように、そのすべての中で、唇で何も罪を犯さなかったからである(ヨブ記2:10)。むしろ自分の打撃の中に支えを見いだし、その打撃によってキリストの内で強められたのである。

18

Ergo et Job et David, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua; quia flagellat pater filium quem suscipit: qui autem hic non flagellantur, ibi non suscipiuntur ut filii.

PL 14, 841C

ゆえに、ヨブもダビデも、ここで鞭打たれたので、自分の打撃の中に支えを得た。父は、受け入れる子を鞭打つからである。ここで鞭打たれない者は、あちらで子として受け入れられない。

19

Ideoque in laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5 et 6) ; ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.

PL 14, 841C

それゆえ、彼らは「人々の労苦の中におらず、人々と共に鞭打たれることもない」(詩篇72:5–6)。それは、とこしえに悪魔と共に鞭打たれるためである。

Liber IV, Caput IV

第IV巻 第IV章PL 14, 841C
1

Peccatores iniquitate propria vestiri: quod vestimentum a nobis rejiciendum, ut vestimento virtutum induamur, ac potissimum jejunii; hoc se utiliter Josephum induisse, Adamum exuisse cum gravi damno; denique Judaeorum iniquitatem quasi ex adipe prodeuntem magnam ac deliberatam exstitisse.

PL 14, 841C

罪人たちは自分の不法を衣としてまとうこと。この衣は我々が退けねばならず、徳の衣、とりわけ断食の衣をまとうべきこと。ヨセフはこれを有益にまとい、アダムは大きな損害を負ってこれを脱ぎ捨てたこと。ついには、ユダヤ人たちの不法は、いわば脂肪から出てきたかのように、大きく、熟慮されたものであったこと。

2

10. Ideo obtinuit, inquit, eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua. Malum vestimentum iniquitas, quod si quis voluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in judicium venire nobiscum; et si quis tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se David operiebat in jejunio, ne amitteret integimenta virtutis.

PL 14, 841C

10. 「それゆえ彼らの傲慢が彼らを捕らえた。彼らは自分の不法と不敬虔に覆われた」と彼は言う。不法は悪い衣である。もし誰かがそれを我々のうちに留めようとするなら、我々は手放さねばならない〔remittere の目的語は定かでない。不法の衣を手放す意に取った〕。その者が我々と裁判に入り始めることのないためである。また、もし誰かが我々の受けた霊の上着を奪おうとするなら、不法の外套は手放し、信仰と忍耐の覆いを取れ。ダビデが断食において身を覆っていたのは、これであり、徳の覆いを失わないためであった。

3

Ipsum jejunium operimentum est. Denique nisi sanctum Joseph texisset jejuna sobrietas, adulterae protervitas exuisset. Quo jejunio si se tegere voluisset Adam, nudus non fuisset effectus.

PL 14, 842A

断食そのものが覆いである。実際、断食による節度が聖なるヨセフを覆っていなかったなら、姦婦の厚かましさが彼の衣を剥ぎ取っていたであろう。この断食で身を覆おうとしていたなら、アダムは裸にされることはなかったであろう。

4

Sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum coeleste gustavit, et imperatum jejunium praevaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognovit. Quod si jejunasset, et fidei servasset exuvias, nec se aspexisset intectum.

PL 14, 842A

だが、アダムは善悪の知識の木から、天の禁令に逆らって食べ、命じられた断食に、自制を欠いた食べ物によって背いたので、自分が裸であることを知った。もし断食し、信仰の衣を保っていたなら、自分が覆いのない者であることを見ることもなかったであろう。

5

Non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: Et induit se maledictionem (Psal. CVIII, 18) . Male se induit et Adam, qui dum quaereret integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam.

PL 14, 842A

それゆえ、我々は不法と不敬虔をまとってはならない。我々のうちの誰かについて、「彼は呪いを身にまとった」(詩篇108:18)と言われることのないためである。アダムもまた、悪しく身にまとった。葉の覆いを求めたとき、呪いの宣告を受けたからである。

6

11. Induerunt se maledictione Judaei, de quibus scriptum est: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis (Psal. LXXII, 7) . Ab adipe adipsal enim dicitur, id est, pingue.

PL 14, 842B

11. ユダヤ人たちは呪いをまとった。彼らについてはこう書かれている。「彼らの不法は、脂肪から出るかのように出てきた。彼らは心の意向へと移った」(詩篇72:7)。実際、脂肪(adeps)からは adipsal と言われる、すなわち、肥えたもの、ということである〔ミーニュの脚注は、adipsal を良い写本の読みとして残し、アンブロシウスの時代に民衆のあいだで崩れた形で用いられた語であろうとする。刊本は「脂肪は肥えたものと言われる」とし、二つの写本はこの語の所を欠く〕。

7

Sicut enim anima bonis pasta, et referta virtutibus, tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est (Psal. LXII, 6) : sic iniquitas quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et exilis significatur, sed plena vitiorum.

PL 14, 842B

実際、善いもので養われ、徳に満ちた魂は、書かれているように、脂肪と肥えたもので満たされるのと同様に(詩篇62:6)、いわば脂肪から出てくる不法も、細くやせたものではなく、悪徳に満ちたものを意味するのである。

8

Denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere: sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.

PL 14, 842B

つまり、彼らは何か偶然の過ちによって誤りに陥ったのではなく、思案と意図によって冒瀆へと移ったのである。

Liber IV, Caput V

第IV巻 第V章PL 14, 842B
1

Qui os suum in coelum ponunt, eos prae caeteris esse qui omnia stellarum necessitati attribuunt: ipsis tamen hanc a Deo gratiam reservari, ut revertantur cum Israel; cujus reditus mysterium declaratur: eosdem ut a Deo negent occulta cognosci, maxime induci peccatorum divitiis: postremo idem de Christo sensisse Simonem Pharisaeum.

PL 14, 842B

口を天に置く者たちは、とりわけ万事を星の必然に帰する者たちであること。それでも彼らには、イスラエルと共に立ち返るという恩寵が神によって取っておかれること。その帰還の奥義が説かれること。同じ者たちは、神が隠れたことを知るのを否定し、とりわけ罪人たちの富に引き込まれること。最後に、ファリサイ人シモンもキリストについて同じことを考えたこと。

2

12. Posuerunt in coelum os suum; et lingua eorum transivit super terram (Psal LXXII, 9) . Ponere in coelum os suum quid sit, docet nos ille ex fratribus adolescentior, qui regressus ad patrem dixit: Pater, peccavi in coelum et coram te (Luc. XV, 18) .

PL 14, 842C

12. 「彼らは自分の口を天に置いた。彼らの舌は地の上を通り過ぎた」(詩篇72:9)。口を天に置くとはどういうことかを、我々に教えるのは、兄弟たちのうち年下のあの者である。彼は父のもとに帰って言った。「父よ、私は天に対して、また汝の前で罪を犯しました」(ルカ15:18)。

3

Ponunt autem in coelum os suum qui sibi criminum auctoritates, nativitatis putant quadam necessitate deferri. Hi nec coelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur vitam hominis gubernari.

PL 14, 842C

だが、口を天に置くのは、罪を犯す権限〔criminum auctoritates の意は定かでない。「罪の責め」とも取れる〕が、誕生時の何らかの必然によって自分たちに授けられていると考える者たちである。彼らは天も地も容赦しないのが常で、星の運行によって人の生が支配されているとみなす。

4

Nihil providentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. Atque utinam et isti, sicut ille unus de duobus adolescentibus, revertissent: bonus Dominus remedium non negasset, et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reservat Dominus regressionis gratiam; ut qui in Israel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem, per plenitudinem Ecclesiae revertantur; et non vacuos dies vitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleverit eos Dominus gratia spiritali.

PL 14, 842C

摂理にも、善い習いにも、何一つ残さない。ああ、この者たちも、あの二人の若者のうちの一人のように立ち返っていたなら。善き主は薬を拒まなかったであろう。しかも、彼ら自身は癒されることを望まなくとも、主は立ち返りの恩寵を取っておく。それは、自分の心の盲目によってイスラエルの中で追い出された者たちが、教会の充満を通して立ち返り、この生の日々を空しく過ごさず、善い働きと信仰に満ちた日々を持つようになるためである。主が霊の恩寵で彼らを満たすときに。

5

Quomodo autem revertantur, accipe. Quia caecitas, inquit, ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 26) .

PL 14, 843A

だが、どのように立ち返るかを、理解せよ。彼は言う。「盲目は、イスラエルの一部に生じた。諸国民の充満が入るまでである。こうして、全イスラエルは救われる」(ローマ11:25–26)。

6

Sed quia mysterium oportebat impleri, ut concluderet Deus omnia in incredulitate (Ibid., 32) , id est, redargueret atque convinceret (cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: Conclusit illum alterum), ideoque per suam misericordiam ut subditus fieret Deo mundus, regressus quidem est populus in haeredibus; sed is celeri errore traductus est, ut Deum non crederet occultorum esse praescium.

PL 14, 843A

だが、奥義が成就されねばならなかったので、神がすべてを不信仰のうちに閉じ込める(ローマ11:32)、すなわち論駁し、論破するためであり(二者が争うとき、一方が優位に立てば、「彼はもう一方を閉じ込めた」と言われる)、それゆえ、神の慈しみによって世界が神に服するようになるために、民は確かに、相続人たちにおいて〔in haeredibus の意は定かでない。直訳した〕立ち返った。だが、この民は速やかな誤りに引き回され、神が隠れたことを予知する者であるとは信じなかった。

7

Sed Dominus illis, ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reservavit dicens: Ideo revertetur huc populus meus (Psal. LXXII, 10) . Quid est huc? Id est, ad me, ad aequitatem et justitiam meam, ad cultum meum. 13. Et implebit dies vitae suae (Ibid.) .

PL 14, 843A

だが主は、彼らがいつか贖われるように、将来の救いの恩寵を取っておき、こう言った。「それゆえ、私の民はここへ立ち返る」(詩篇72:10)。ここへ、とは何か。すなわち、私のもとへ、私の公正と正義へ、私への礼拝へ、ということである。13. 「そして、自分の生の日々を満たす」(詩篇72:10)。

8

Quod utique sic accipies, ut populus quidem redimatur, qui crediderit in eo: in quo etsi non redimantur, qui non crediderunt, tamen redempti populi Dei praerogativa defertur.

PL 14, 843B

これをあなたはむろん、次のように受け取るであろう。すなわち、キリストを信じた民は贖われる。そのキリストにおいて、たとえ信じなかった者たちは贖われないとしても、それでも、贖われた神の民の特権が〔民に〕帰せられる。〔defertur の与え先は定かでない。民全体に、と取った〕

9

14. Isti ergo in errore positi dixerunt: Quomodo scivit Deus; et si est scientia omnis in Altissimo (Ibid., 11) ? Putant enim non esse in Deo scientiam; quia peccatores abundant prosperis saecularibus.

PL 14, 843B

14. それゆえ、誤りの中に置かれたこの者たちは言った。「どうして神は知ったのか。いと高き者のうちに、あらゆる知識があるというのか」(詩篇72:11)。罪人たちが世の繁栄に満ちているので、神のうちに知識はないと考えるのである。

10

Et adhuc inducit eos loquentes: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias (Ibid., 12) .

PL 14, 843B

そして、なお彼らが語るさまをこう持ち出す。「見よ、彼ら自身は罪人であって、世に満ち足りながら、富を得た」(詩篇72:12)。

11

Habes hoc in Evangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus videns quod mulier illa peccatrix venit in domum ejus, et super pedes Christi effudit unguentum, dicebat intra se: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum; quia peccatrix est (Luc. VII, 39) .

PL 14, 843B

あなたはこのことが福音書にいっそう明らかに表されているのを見いだす。そこでは、あのファリサイ人シモンが、あの罪人の女が自分の家に来て、キリストの足に香油を注いだのを見て、心の中でこう言っていた。「この者がもし預言者なら、自分に触れているのがどのような、またどういう素性の女かを、きっと知っているはずだ。罪人なのだから」(ルカ7:39)。

12

Sed patientia Dei non praejudicat veritati, et praescientia ejus, ac providentia hoc ipso amplius probatur, quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. Quod fortior videns ridet, incautus traducitur et movetur.

PL 14, 843C

だが、神の忍耐は真理を損なうことはなく、神の予知と摂理は、まさにこのこと、すなわち、罪の中に置かれた者が世の繁栄の成功にあふれていることによって、いっそう証明される。より強い者はそれを見て笑うが、用心のない者は引き回され、動揺する。

Liber IV, Caput VI

第IV巻 第VI章PL 14, 843C
1

Prophetam cum primo animo despondisset, postea castigatione emendatum cognovisse omnia quidem evenire dispositione divina, opes autem non esse praemia virtutis, nec poenam peccati inopiam.

PL 14, 843C

預言者は、初めには気を落としたが、のちに懲らしめによって正され、すべては確かに神の配剤によって生じること、しかし富は徳の報いではなく、貧しさも罪の刑罰ではないことを知ったこと。

2

15. Denique Psalmista dicit, dixisse se: Ergo sine causa justificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas (Psal. LXXII, 13) . Hoc est, video illos abundare, video illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari tentationibus plurimis.

PL 14, 843D

15. さて、詩篇作者は、自分はこう言ったと述べる。「ならば私は、無駄に自分の心を義とし、無垢な者たちの中で自分の手を洗ったのか」(詩篇72:13)。すなわち、彼らが栄えているのが見え、彼らにすべての好都合が順調に運ぶのが見える。ところが私は、おびただしい試みに砕かれ、追い立てられている、というのである。

3

Frustra ergo dedi me innocentiae, atque ad studium sobriae conversationis intendi. Et pulchre ait: Lavi inter innocentes manus meas (Ibid., 14) ; ut non arrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium videretur.

PL 14, 843D

それゆえ、私は無駄に自分を無垢に捧げ、節度ある暮らしを励むことに心を向けたのだ。そして彼は見事に言う。「無垢な者たちの中で自分の手を洗った」(詩篇72:14)。これは、無垢の頂点を自分のものだと言い立てるのではなく、勤勉な熱意をささげているのだと見えるようにするためである。

4

16. Interea non impune hujusmodi a se sermonem exisse testatur. Nam tota die flagellatum esse se memorat; quia frustra justificasse se Domino cor suum dixerat: post flagella autem continuo secuta est pravae opinionis correctio.

PL 14, 844A

16. その間、この種の言葉が自分から出たことは、罰なしには済まなかったと彼は証言する。自分の心を主の前に無駄に義としたと言ったために、一日中鞭打たれたと述べているからである。そして、鞭のあとただちに、誤った考えの矯正が続いた。

5

Statim enim vindex meus, inquit, in matutinis (Ib.) , id est, in aperto et perspicuo; lux enim veritatis comprehendens eum, non sivit haec sentire, quae dixit.

PL 14, 844A

実際、「たちまち私を罰する者が、朝に」と彼は言う(詩篇72:14)。すなわち、あらわで明らかなうちに、ということである。真理の光が彼を捉えて、彼が語ったようなことを思うままにさせなかったからである。

6

Revincebat itaque et redarguebat me veritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: Sine causa justificavi cor meum.

PL 14, 844A

それゆえ、私の心に注がれた真理の光は、私が「私は無駄に自分の心を義とした」と正しくなく言ったことを、私に思い知らせ、咎めた。

7

Locutus sum enim illa tamquam in tenebris constitutus, et recordanti illa mihi cor compungebatur: compuncto autem corde, illuminabatur affectus; ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium.

PL 14, 844A

実際、私はそれらのことを、いわば闇の中に置かれた者として語ったのであり、それを思い返すと、心が刺された。心が刺されると、情が照らされ、こうして私の心に、炎を放つ火が生じ、それが私の中に、霊の日の始まりを造っていた。

8

Illuminata itaque oriente mihi die, et quasi in multis matutinis positus, intelligebam quia extra constitutionem generationis filiorum Dei factus sum.

PL 14, 844B

こうして、私が照らされ、日が昇って、いわば多くの朝のただ中に置かれて、私は、自分が神の子らの世代の定めの外に置かれてしまっていたことを悟った。

9

Qui cum primo credidissem, eo quod operator mundi providens generationi humanae, omnia ad utilitatem nostri vel tristia, vel ea quae parum delectent, fecerit; tam bonam sententiam postea pravis opinionibus turbatus amiserim.

PL 14, 844B

私は初めには、世の造り主が人類の世代を配慮して、すべてを我々の益のために、悲しいことも、ほとんど喜びを与えないものも、造ったのだと信じていたのに、のちに誤った考えに乱されて、これほど善い見解を失ってしまった。

10

17. Conferebam itaque cum corde meo, et dicebam mihi: Si narrabo sic, quia sine causa justificavi cor meum, occurrebat mihi Dei vox dicens: Ecce generationi filiorum tuorum cui disposui (Ibid., 15) : id est, ecce in Scripturis invenis, o tu Adam, quia disposui generationi filiorum tuorum; quia fortuito divitiae ad impios, non aliquo merito deferantur, nec praemia virtutis sunt emolumenta thesauri: nec e contrario inopia poena peccati est, sed indiscrete veniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluvio volutantur.

PL 14, 844B

17. そこで私は自分の心と語り合い、自分にこう言っていた。「もし私が、私は無駄に自分の心を義とした、とこのように語るなら」。すると、神の声が私に臨んで言った。「見よ、汝の子らの世代に、私が定めたものを」(詩篇72:15)。すなわち、見よ、おお、汝アダムよ、聖書の中に汝は見いだす、私が汝の子らの世代のために定めたことを。富が不敬虔な者たちに移るのは偶然であって、何らかの功績によるのではなく、財宝の収益は徳の報いではない。また逆に、貧しさは罪の刑罰ではない。これらは区別なく来るのであり、いわば川の流れのように、世の奔流の中で転がされているのである。

11

18. Et existimabam, et videbar mihi cognoscere hoc esse verum, hoc congruere divinae providentiae et convenire; me autem frustra in iis turbatum esse, in quibus inhaerere non debui (Ibid., 16) .

PL 14, 844C

18. そして私は思い、これこそ真実であり、これこそ神の摂理に適い、ふさわしいことだと悟ったように思えた。また、私は執着すべきでなかったことで、無駄に動揺していたのだと(詩篇72:16)。

Liber IV, Caput VII

第IV巻 第VII章PL 14, 844C
1

Emendato errore David hunc unum laborem sibi cognoscit superesse, ut ingrediatur in adyta divinae cognitionis. Sancti progressu aetatis finem suum scire desiderant, et quis ille sit?

PL 14, 844C

誤りが正されて、ダビデは、ただ一つの労苦、すなわち神の認識の奥所に入ることが自分に残っていると知ること。聖徒たちは、年齢が進むにつれて自分の終わりを知ることを望むが、その終わりとは何かということ。

2

Primam veram cognitionem hanc esse, qua credimus prospera improbis ad hoc tantum concessa, ut eorum excusationes excludantur. Eosdem dum Dei beneficiis allevantur, dejici ac prorsus redigi ad nihilum.

PL 14, 844C

第一の真の認識とは、繁栄は不敬な者たちにただ彼らの弁解を断つためにのみ許されている、と信ずるこの認識であること。同じ者たちは、神の恵みによって高められるうちに、突き落とされ、ついには無に帰せられること。

3

19. Itaque quia videbar mihi veram sententiam comprehendisse, et cognitionem rei ipsius esse assecutus, dicebam mihi: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimo (Ibid., 17) .

PL 14, 844D

19. こうして、私は真の見解を捉え、事柄そのものの認識に達したと思われたので、自分にこう言っていた。「これは私の前にある労苦である。私が神の聖所に入り、終わりにおいて悟るまで」(詩篇72:17)。

4

Id est, solus mihi superest labor, ut ingrediar in sanctuarium Dei, ubi est Cherubim, id est, cognitionis profundum, et non laborem in incertis et vanis opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in via.

PL 14, 844D

すなわち、私に残る労苦はただ一つ、神の聖所に入ることである。そこにはケルビムがいる。すなわち認識の深みがあるのであって、不確かで空しい意見の中での労苦ではない。「愚か者の語りは、道の上の荷のようだ」からである。

5

Ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum, atque interiora penetralia veritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. Denique non est labor in Jacob.

PL 14, 845A

だから、聖なる認識の奥所、真理のいっそう内なる奥の間に入ろう。そうすれば、我々の内に労苦はなくなる。知恵は我々を労苦の感覚から引き離すからである。実際、「ヤコブの内に労苦はない」。

6

Causa autem laboris ignorantia est; quoniam qui nescit justis reposita esse praemia, non reficitur a laboribus, sed magis imprudentiae suae labore curvatur et frangitur.

PL 14, 845A

だが、労苦の原因は無知である。義人たちに報いが蓄えられていることを知らない者は、労苦から元気を取り戻すことなく、かえって自分の無思慮の労苦によって曲げられ、砕かれるからである。

7

Ingrediamur igitur sanctuarium Dei, ubi sunt Cherubim, in quibus est recordantia sacrae cognitionis et veri illius atque aeterni luminis. 20. In illo candelabro imago resplendet, quo possimus intelligere in novissimo.

PL 14, 845A

それゆえ、神の聖所に入ろう。そこにはケルビムがおり、その内に、聖なる認識と、あの真の永遠の光の記憶がある。 20. あの燭台の内に像が輝き、それによって我々は終わりにおいて悟ることができる。

8

Sanctus etenim in ultimo cognoscit, et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5) .

PL 14, 845A

実際、聖なる者は、終わりにおいて認識し、年齢が進むにつれて完全な知恵を得て、こう言う。「主よ、私に私の終わりを知らせよ。私の日々の数がどれほどかを。私に何が欠けているかを知るために」(詩篇38:5)。

9

Quis est finis, nisi ille, cum traditur regnum Deo Patri, quando revelantur occulta sapientiae? Hunc finem nostri certaminis requirebat Propheta, cupiens cognoscere quid suae deesset perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est.

PL 14, 845B

終わりとは何か。それは、国が父なる神に渡され、知恵の隠れたものが啓示される、あのときにほかならない。預言者は、我々の戦いのこの終わりを求めていたのであり、自分の完全さに何が欠けているかを知ることを望んだのである。我々の修練と学びの終わりは、完成だからである。

10

21. Haec ergo prima verae ratio cognitionis; quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa; quia propter eorum tergiversationes posuisti eis (Psal. LXXII, 18) successus profluos saecularium commodorum, et abundantiam divitiarum; ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicujus doloris et luctus minus fuisse devotos, atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis impulsos.

PL 14, 845B

21. これが、真の認識の第一の道理である。すなわち、この世にあるものは偶然に起こる、ということ。第二のそれはこうである。「彼らの言い逃れのゆえに、汝は彼らに置いた」(詩篇72:18)、すなわち、世の好都合のあふれる成功と、富の豊かさを。それは、彼らが、貧しさや何らかの苦痛と悲嘆の辛さのゆえに、自分は神への献身が足りなかったのだ、あるいは窮乏の必要に追い立てられて、強盗の咎と略奪への熱意に至ったのだと、言い訳をすることのないためである。

11

Non enim ad tranquillitatem vitae usuramque laetitiae divitiis opimati, aut honoribus elevati sunt: sed ut querela excluderetur, coacervaretur aerumna. 22. Dejiciuntur itaque dum elevantur hujusmodi viri (Ibid.) .

PL 14, 845C

実際、彼らは、生の静けさと喜びを享受するために富で肥え、あるいは名誉で高められたのではない。不平が断たれ、苦難が積み上げられるためである。 22. こうして、この種の人々は、高められるうちに突き落とされる(詩篇72:18)。

12

Non enim gratia, sed ruina est; ubi nec diuturni usus muneris reservatur, et adimitur excusatio delinquendi.

PL 14, 845C

それは恩寵ではなく、破滅である。そこでは、長く用いる贈り物が保たれず、罪を犯す言い訳が取り上げられるからである。

13

Quod enim gravioris pondus querelae, quam illud divinum quod habes in Michaeae prophetae libro: Popule meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te, aut quid molestus fui tibi; responde mihi?

PL 14, 845C

実際、預言者ミカの書にあなたが見いだす、あの神の言葉よりも重い非難が、ほかにあろうか。「私の民よ、私が汝に何をしたか。何において汝を悲しませたか、何において汝を煩わせたか。私に答えよ」。

14

Nonne eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3 et 4) ? Ecce quomodo dejiciuntur impii dum allevantur, querela eorum excluditur, poena acerbatur.

PL 14, 845C

「私は汝をエジプトの地から導き出し、奴隷の家から解放したではないか」(ミカ6:3–4)。見よ、不敬虔な者たちは、高められるうちにどのように突き落とされ、その不平は断たれ、刑罰は重くされることか。

15

Coelestibus enim beneficiis invitati deserere non debuerunt vitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. Sed sicut justitia Dei magna, ita etiam severa vindicta.

PL 14, 845D

実際、天の恵みに招かれて、彼らは、生の安全と繁栄を与えた神を捨ててはならなかった。むしろ神にこそ従うべきであった。だが、神の正義が大きいように、その報復もまた厳しい。

16

Quando enim impius perseverare consuevit, de quo et alibi habes scriptum: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani; et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35 et 36) ?

PL 14, 845D

実際、不敬虔な者がいつまで存続するのが常であろうか。それについては、別の箇所でもあなたはこう書かれているのを見いだす。「私は不敬虔な者が、レバノンの杉の上にまで高く上げられ、高められているのを見た。そして私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった。私は彼を探したが、その場所は見いだされなかった」(詩篇36:35–36)。

17

Incredibilis celeritas exstinctionis ejus. Vides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille jam non est. Quanta est enim umbra in terra: quam non diuturna? Transpone vestigium, et umbra praeteriit.

PL 14, 845D

その滅びの速さは信じがたいほどである。あなたは、この世で不敬虔な者が突然力ある者となるのを見る。だが、あなたが通り過ぎる間に、彼はもういない。実際、地上の陰はどれほどのものか。どれほど長くないことか。足を移せば、陰は過ぎ去ってしまう。

18

Aut si hic aliquid movet, ad ea quae futura sunt, attolle mentis vestigium, et invenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non enim est, qui nihil est.

PL 14, 846A

あるいは、ここで何かがあなたの心を動かすなら、来るべきことへ精神の歩みを上げよ。そうすれば、あなたがここにいると信じていた不敬虔な者が、そこにはいないことを見いだすであろう。無であるものは、存在しないからである。

19

Denique Dominus eos cognovit qui sunt ipsius: qui autem non sunt, eos non agnoscit; quia ipsi eum qui est, non agnoverunt.

PL 14, 846A

実際、主は、自分に属する者たちを知った。だが、そうでない者たちを認めない。彼らが、在る者を認めなかったからである。

Liber IV, Caput VIII

第IV巻 第VIII章PL 14, 846A
1

Impios in interitu suo cum somnio bene comparari, quod nempe animae illorum omnibus bonis vacuae reperiantur: et eorumdem tenebrosae imagines e lumine coelestis Hierusalem deleantur.

PL 14, 846A

不敬虔な者たちは、その滅びにおいて夢に見事にたとえられること。それは、彼らの魂がすべての善を欠いた者として見いだされ、また彼らの暗い像が、天のエルサレムの光から消し去られるからであること。

2

23. De ipsis ergo et hic dicit: Defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam, velut somnium exsurgentis (Psal. LXXII, 19 et 20) , id est, ita deficiunt et evanescunt impii, sicut somnium exsurgentis a somno primum; quia in tenebris sunt, et in tenebris ambulaverunt, nec resedit aliquod eorum boni operis vestigium, sed similes eorum qui somnium vident: qui autem somniat, in nocte somniat; nox autem in tenebris.

PL 14, 846A

23. それゆえ、彼らについてここでも言う。「彼らは自分の不法のゆえに絶え、滅びた。目覚める者の夢のように」(詩篇72:19–20)。すなわち、不敬虔な者たちは、眠りから初めて目覚める者の夢のように、絶え、消え失せる。彼らは闇の中におり、闇の中を歩んだので、彼らの善い行いの跡は何一つ残らず、むしろ夢を見る者たちに似ているのである。夢見る者は夜に夢見、夜は闇の中にある。

3

Filii tenebrarum sunt privati sole justitiae, et splendore virtutis, dormientes semper, et non vigilantes, de quibus bene dicitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6) .

PL 14, 846B

闇の子らは、正義の太陽と徳の輝きを奪われ、つねに眠り、目覚めていない。彼らについては見事にこう言われている。「彼らは自分の眠りを眠り、何も見いださなかった」(詩篇75:6)。

4

Etenim cum animae eorum a corpore separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil invenient, nihil tenebunt; et quod se tenere arbitrabantur, amittent; quoniam stultus et insipiens cum divitiis exundaverint, relinquent alienis divitias suas, neque simul ad inferna descendet cum eis gloria domus eorum.

PL 14, 846B

実際、彼らの魂は、体から離れるとき、いわば体の眠りから解き放たれた者として、何も見いださず、何も持たないであろう。自分が持っていると思っていたものを、失うのである。愚かで無分別な者は、富があふれても、自分の富を他人に残し、その家の栄光も、彼らと共に冥界へ下りはしないからである。

5

24. Sequentia quoque demonstrant quomodo impius non inveniatur, sed intereat. Quoniam imago ejus in civitate Domini illa superiore Hierusalem non invenitur.

PL 14, 846C

24. 続く箇所も、不敬虔な者がどのように見いだされず、滅びるかを示している。彼の像は、主の都、あの上なるエルサレムに見いだされないからである。

6

Dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16) .

PL 14, 846C

実際、主は我々を、自分の像と似姿に描いた。主自身が、こう言って教えるとおりである。「見よ、エルサレムよ、私は汝の城壁を描いた」(イザヤ49:16)。

7

Si bene egerimus, manet in nobis ista imago coelestis: si male quis agit, deletur in illo haec imago (illius utique qui descendit de coelo), et est in eo imago terreni.

PL 14, 846C

我々が善く行えば、この天の像は我々の内にとどまる。もし誰かが悪く行えば、その者の内でこの像(むろん、天から降った者の像である)は消し去られ、その者の内に地的な者の像がある。

8

Unde et Apostolus dicit: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) . Bonorum ergo imagines perseverant, et in illa Dei civitate resplendent.

PL 14, 846C

それゆえ、使徒は言う。「我々が地的な者の像を担ってきたように、この天的な者の像も担おう」(一コリント15:49)。それゆえ、善い者たちの像は存続し、神のあの都で輝く。

9

Si quis autem ad graviora peccata deflexerit, nec egerit poenitentiam, imago ejus aboletur vel dejicitur; sicut Adam de paradiso ejectus est et exclusus.

PL 14, 846C

だが、もし誰かがいっそう重い罪へ逸れ、悔い改めを行わなければ、その者の像は消し去られ、あるいは突き落とされる。アダムが楽園から追い出され、締め出されたように。

10

Quicumque autem pie honesteque se gesserit, intrat in civitatem Dei, et infert imaginem suam, ut in illa Dei fulgeat civitate.

PL 14, 846D

しかし、敬虔に、また品位をもって身を処した者は誰でも、神の都に入り、自分の像を携えて入り、あの神の都で輝く。

11

Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20) ; quia isti in lumine fulgere non possunt, qui tenebrosis se operibus induerunt. Exemplum accersamus de saeculo.

PL 14, 846D

「主よ、汝は汝の都で、彼らの像を無に帰す」(詩篇72:20)。闇の業を身にまとった者たちは、光の中で輝くことができないからである。世から例を引こう。

12

Vide quemadmodum in civitatibus bonorum principum imagines perseverent, deleantur imagines tyrannorum.

PL 14, 846D

都において、善い君主たちの像がどのように存続し、僭主たちの像が消し去られるかを見よ。

Liber IV, Caput IX

第IV巻 第IX章PL 14, 846D
1

Prophetam cognitione divinae providentiae recreatum: ipsum et cum eo omnes homines comparatione coelestium civium jumentis haud esse absimiles; eosdem tamen Dei gratia ad humanam revocari dignitatem.

PL 14, 846D

預言者は神の摂理の認識によって元気を取り戻したこと。彼自身も、彼と共にすべての人も、天の市民たちと比べれば、家畜とさして異ならないこと。しかし彼らは、神の恩寵によって人間の尊厳へ呼び戻されること。

2

25. Haec ergo considerans, animoque intendens sanctus Propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. Unde ait ipse: Quia delectatum est cor meum, et resoluti sunt renes mei.

PL 14, 847A

25. それゆえ、聖なる預言者は、これらを考え、心に留めて、以前は乱されていたのに、喜んだ。そこで彼自身が言う。「私の心が喜んだので、私の腎は解き放たれた。」

3

Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: et velut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 21 et seq.) .

PL 14, 847A

「そして私は無に帰せられ、知らなかった。汝のもとで、私は家畜のようになった。それでも私はつねに汝と共にいる」(詩篇72:21以下)。

4

Cum cognovissem, inquit, quia Deus humana curat et respicit, requieverunt renes mei, hoc est, ex maxima fatigatione veteris imprudentiae requievi per agnitionem boni coelestis et gratiae.

PL 14, 847A

「神が人間のことを気遣い、顧みると私が知ったとき、私の腎は休んだ」と彼は言う。すなわち、古い無思慮によるこの上ない疲労から、天の善と恩寵を認識することによって、私は休んだのである。

5

Sunt enim quidam renes animae, qui vexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resolvuntur ad requiescendum coelestis agnitione doctrinae, et quasi pulchro quodam fulcro coelestium praeceptorum subnixi foventur.

PL 14, 847A

実際、魂には、無知の労苦によって我々の内で苦しめられる腎のようなものがある。それは、天の教えの認識によって、休むために解き放たれ、天の戒めのいわば美しい支えにもたれて、いたわられる。

6

Tunc, inquit, intellexi, quia vane fatigabar; quoniam id quod verum est nesciebam. 26. Et velut jumentum factus sum: pulchre addidit, apud te; comparatione enim coelestium homo quid est nisi jumentum irrationabile?

PL 14, 847B

「そのとき私は、自分が空しく疲れていたこと、真実なものを知らなかったからだと悟った」と彼は言う。 26. 「そして私は家畜のようになった」。彼は見事に、「汝のもとで」と付け加えた。天の者たちと比べれば、人間は理性なき家畜にほかならないからである。

7

Nam et stellae cum sint lucidae, vanescunt solis exortu. Et Moyses ait: Non sum idoneus ab hesterno die, ex quo coepisti loqui cum servo tuo: et tenui, inquit, voce et tardiloquus sum (Exod. IV) .

PL 14, 847B

実際、星も輝いてはいても、太陽が昇れば消え失せる。そしてモーセは言う。「昨日以来、汝がその僕と語り始めて以来、私はふさわしい者ではない。私は声が細く、口が重い」(出エジプト記4)。

8

Ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum videtur esse jumentum. Sed tamen nemo desperet; quia homines et jumenta salvos facit Deus.

PL 14, 847B

こうして人間もまた、キリストと比べてとは言わないが、天使たちと比べれば、物言わぬ家畜に見える。だが、それでも誰も絶望してはならない。神は人も家畜も救うからである。

9

Et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper; ut desinam esse jumentum, et dicas mihi: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31) .

PL 14, 847C

だから、私は私からではなく、汝から学んだので、汝にこそ私はつねに結びつこう。私が家畜であることをやめ、汝が私にこう言うようになるためである。「汝はここで私と共に立て」(申命記5:31)。

10

Circumfusus enim Dei gratia homo incipit esse, qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem. Homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae.

PL 14, 847C

実際、神の恩寵に取り巻かれて、人は〔真に〕人となり始める。無思慮のゆえに、獣のような無感覚と無知を示していた者がである。人間であることは、理性と恩寵を受け入れうるか否かで確かめられるからである。

11

Itaque a mutis animalibus separatum se esse gaudet, et in hominum adscitum esse consortia, quae Deus visitat et tuetur. Quid enim est homo, nisi quia memor est ejus Dominus, aut quia a Domino visitatur?

PL 14, 847C

こうして彼は、物言わぬ動物から切り離されたことを喜び、神が訪れ、守る人々の交わりに迎え入れられたことを喜ぶ。実際、人間とは何か。主がこれを心に留めるか、あるいは主に訪れられるという、そのことにほかならない。

Liber IV, Caput X

第IV巻 第X章PL 14, 847C
1

Si Deus nobis ad dexteram non fuerit, eum locum a diabolo occupatum iri, sicuti primo parenti contigit: cum hujus vices ageret Christus eum sibi ad dexteram daemonem statuisse, quo ipsum gloriosius prosterneret: postremo maximas utilitates ad eos redire, quibus ad dexteram steterit Christus.

PL 14, 847C

神が我々の右にいなければ、その場所は最初の親に起こったように悪魔に占められるであろう。キリストはアダムの代わりを務めたとき、悪霊を自分の右に立たせたが、それはその悪霊をいっそう栄光ある仕方で打ち倒すためであった。最後に、キリストが右に立った人々には最大の益が及ぶ。

2

27. Unde quasi visitatus ab eo dicit: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 24) . Sic accepimus, et secundum Graecum sic convenit.

PL 14, 847D

27. それゆえ、彼から訪れを受けたかのように言う。「汝は私の右の手を取り、汝の意志によって私を導き、栄光とともに私を迎え取った」(詩篇72:24)。我々はこのように受け取っており、ギリシア語本文もこれと合致する。

3

Dixit enim Graecus: Ἐκρατῆσας τῆς χειρὸς, id est, tenuisti manum, τῆς δεξιᾶς μου, dexteram meam. Bene dirigitur, cujus dexteram Deus manu sua tenet. Potest dicere: Dominus a dextris meis, ne commovear (Psal. XV, 8) .

PL 14, 847D

というのも、ギリシア語本文は「汝は手を取った」〔ギリシア語〕、すなわち「汝は手を握った」、さらに「私の右の」〔ギリシア語〕、すなわち「私の右の手を」と言っているからである〔底本のギリシア語は第一語のアクセントが崩れているが、七十人訳詩篇72:23 の語と解した〕。その右の手を神が自分の手で握る者は、よく導かれる。彼はこう言うことができる。「主は私の右にいる、私が動かされないために」(詩篇15:8)。

4

Adam si a dextris suis Dominum habere voluisset, non esset a serpente deceptus. Sed quia oblitus est mandatum Dei et voluntatem serpentis implevit, manum ejus diabolus tenuit, et ad lignum scientiae boni et mali extendi fecit, ut interdicta decerperet.

PL 14, 847D

アダムは、主を自分の右に持とうと望んだなら、蛇に欺かれることはなかったであろう。しかし、神の命令を忘れて蛇の意志を満たしたために、悪魔が彼の手を握り、善悪の知識の木へ手を伸ばさせて、禁じられたものをもぎ取らせた。

5

Praejudicatum est in illo omnibus, et coepit universis adversarius ad dextram stare. Unde et illa in Judam maledicti forma processit: Et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII, 6) .

PL 14, 848A

彼において、すべての人についてあらかじめ裁定がなされ、敵対者がすべての人の右に立ち始めた。ここから、ユダに対する呪いのあの型が出てきた。「悪魔が彼の右に立つように」(詩篇108:6)。

6

Si illud maledictum grave, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae vincula laxantur. Ideo Dominus Jesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zachariae libro legimus (Zach. III, 1) ; hominis enim causam locumque susceperat.

PL 14, 848A

あの呪いが重いのなら、この祝福は最大であり、これによって苛酷な呪いの鎖が緩められる。それゆえ主イエスは悪魔を自分の右に立たせた。ゼカリヤの書に読むとおりである(ゼカリヤ3:1)。キリストは人の訴えと立場を引き受けていたからである。

7

Ibi ergo stetit, ubi Adae stabat haereditas. Quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: Vade retro, satana (Matth. IV, 10) .

PL 14, 848A

そこで彼は、アダムの相続分が立っていたその場所に立った。善き競技者のように、悪魔が自分の右に立つのを許し、そして後ろへ押し返して言った。「退け、サタン」(マタイ4:10)。

8

Itaque adversarius loco dejectus recessit: tibi autem ne diabolus a dextris staret, ait: Veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 14, 848B

こうして敵対者はその場所から追い落とされて退いた。あなたの右に悪魔が立たないように、彼は言った。「来て、私に従え」(マタイ19:21)。

9

Praevidens igitur David adventum Domini, qui nos a potestate adversarii liberaturus descendit e coelo, ait: Dominus a dextris est mihi, ne commovear. Cui autem a dextris erat diabolus movebatur.

PL 14, 848B

ダビデは、我々を敵対者の力から解放するために天から降る主の到来をあらかじめ見て、言う。「主は私の右にいる、私が動かされないために」。しかし、右に悪魔がいた者は動かされたのである。

10

Merito ergo et hic ait: Tenuisti manum dexteram meam, id est, ut jam peccare non possim; ut ille lubrico ante fluctuabundus vestigio, fida possim statione consistere.

PL 14, 848B

それゆえ、ここでも当然のように彼は言う。「汝は私の右の手を取った」。すなわち、私がもはや罪を犯すことのないように、かつては滑りやすい足取りでよろめいていたあの私が、確かな足場に立つことができるように、ということである。

11

Quam bene hoc apostolus dixit, quando eum turbatum Dominus vidit, et extendens dexteram suam titubare non passus est, atque intrepido firmavit incessu (Matth. XIV, 30 et 31) .

PL 14, 848B

使徒〔ペトロ〕がこれをなんとよく言ったことか。主が、動揺している彼を見て、右の手を伸ばし、よろめくのを許さず、恐れない歩みで彼を固めたときである(マタイ14:30, 31)。

12

Liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos versus: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Quae est dextera nisi actuosa animae virtus?

PL 14, 848B

では、解放されたペトロは、この預言の詩句のほかに何を語ったというのか。「汝は私の右の手を取り、汝の意志によって私を導き、栄光とともに私を迎え取った」。右の手とは、魂の活動的な徳でなくて何であろうか。

13

Quae si Domini voluntate dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi hujus opes, nulla adjumenta deposcit.

PL 14, 848C

それが主の意志によって導かれるなら、他の何も望まず、何も求めず、この世のいかなる富も、いかなる助けも要求しない。

Liber IV, Caput XI

第IV巻 第XI章PL 14, 848C
1

Davidem possessione Dei contentum nihil praeter eum exoptare; debere enim terrena deleri oblivione, ut succedant coelestia, atque etiam ad Deum qui neminem repellit, accedatur, a quo pravis tantum actionibus recedimus.

PL 14, 848C

ダビデは神を所有することに満足し、神のほかには何も望まない。地上のものは忘却によって消し去られねばならず、それは天上のものが続くためであり、さらに、誰をも退けない神のもとへ近づくためでもある。我々が神から離れるのは、ただ邪悪な行いによってだからである。

2

28. Ideo dicit sanctus David: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25)?

PL 14, 848C

28. だから、聖なるダビデは言う。「天において私に何が残っているのか、また汝から地上で私は何を望んだのか」(詩篇72:25)。

3

Id est, Tu portio mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesivi aliud, nisi ut te partem haberem, nulli me coelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi hujus divitias, et voluptatum illecebras concupivi.

PL 14, 848D

すなわち、汝は私の分であり、汝は私にとってすべてに足りる。私は汝を分として持つこと以外、何も求めなかった。異邦人がするようには、天上のいかなる被造物にも私は身を服さず、この世のいかなる富も、快楽の誘惑も欲しなかった。

4

Nullius egeo, qui a te assumptus sum: nec superest in coelestibus quod amplius quaeram. Nihil habens, omnia habeo; quia Christum habeo, cui Pater altissimus non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo ergo non cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32) ; sicut Apostolus dixit?

PL 14, 848D

汝に迎え取られた私は、誰をも必要としない。天上のものにも、それ以上に求めるべきものは残っていない。何も持たないで、私はすべてを持つ。キリストを持つからである。至高の父は彼を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した。では、どうして彼とともにすべてを我々に与えなかったであろうか(ローマ8:32)。使徒が言ったとおりである。

5

Omnia enim in Christo, per quem omnia, et in quo constant omnia. Omnia ergo in illo habens, aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est universorum. Ideoque perfecto dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me (Marc. VIII, 34) .

PL 14, 848D

すべては、キリストにあり、彼によってすべてがあり、彼において万物は成り立つからである。ゆえに、すべてを彼において持つ私は、他の報いを求めない。彼自身がすべての者の報いだからである。それゆえ、彼は完全な者に言った。「汝の十字架を取り、私に従え」(マルコ8:34)。

6

Qui illum sequitur, non praemio ducitur ad perfectionem: sed perfectione consummatur ad praemium. Imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore virtutis. Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem.

PL 14, 849A

彼に従う者は、報償に導かれて完全へ至るのではなく、完全によって報償へと成し遂げられる。キリストに倣う者は、善への期待のゆえにではなく、徳への愛のゆえに倣うからである。キリストは本性によって善であり、報償への欲のゆえに善であったのではない。

7

Ideo passus est, quia benefacere eum delectavit, non quia incrementum gloriae ex sua passione quaerebat. Ideo qui illum imitari cupit, non quod sibi, sed quod aliis prosit, operatur. Unde non immerito deficit sibi, aliis autem virtutis incremento valescit.

PL 14, 849A

彼が受難したのは、善を行うことを喜んだからであり、自分の受難から栄光の増しを求めたからではない。それゆえ、彼に倣おうと望む者は、自分のためではなく、他の者に益することを行う。だから、自分には衰え、他の者には徳の増しによって力を得るのは、当然のことである。

8

29. Et convenienter dicit: Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei (Psal. LXXII, 26) . Neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. Deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia.

PL 14, 849A

29. また、彼は適切に言う。「私の心と私の肉は衰えた、私の心の神よ」(詩篇72:26)。地上のものが衰えなければ、永続するものが続くことはできないからである。ゆえに肉は、肉的なものが殺されるとき衰える。

9

Deficiunt et illi qui mortificationem Jesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur illecebra.

PL 14, 849B

イエス・キリストの死を自分の肉に帯びて持ち歩く者たちもまた衰える。キリストの死が彼らの内に働くのは、誤りへのあらゆる誘惑が死ぬためである。

10

Unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt; ut terrena omnia abscondat oblivio, et fiat Deus cordis eorum, qui beati mundo corde Deum videre mereantur; ut appropinquent tibi, et non se segregent.

PL 14, 849B

ここから、人の心もまた、心から出てくる悪い思いが殺されるとき衰える、と結論される。それは、地上のものをすべて忘却が覆い隠し、心が清く幸いであって神を見るにふさわしいとされる人々の、その心の神となるためであり、また、彼らが汝に近づいて離れないためである。

11

Deus enim appropians, non repulsor appropinquantium est; omnibus enim vult salutis causa esse, non mortis. Denique neminem repellit, nisi qui se ab ejus conspectu putaverit sequestrandum. 30. Quoniam ecce, inquit, qui elongant se a te, peribunt (Ibid., 27) .

PL 14, 849B

近づく神は、近づく者たちを退ける神ではないからである。神はすべての人に、死ではなく救いの原因であろうと望む。要するに、神が退けるのは、自分は神の面前から切り離されるべきだと思った者のほかにはいない。30. 「見よ、汝から自らを遠ざける者は滅びる」と彼は言う(詩篇72:27)。

12

Unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut jungit aut separat. Fugit enim Deum qui operatur ea, quorum cognitionem metuat deprehendi; sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a Domino Deo sese existimat non videri: videtur autem, cum dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Ibid.) .

PL 14, 850A

人はそれぞれ、自分の行いによって、汝の敬虔に結びつくか、そこから離れるかである。知られることを恐れるような行いをする者は、神から逃げる。壁に覆われ闇に包まれて、主なる神には自分が見られていないと思う者のようにである。しかし、神は見ている。「汝は、汝から離れて淫行する者をすべて滅ぼした」と言われるとおりである(詩篇72:27)。

13

Sicut enim mulier quae fornicatur, non adhaeret viro, nec una caro cum viro suo, nec unus spiritus est; sed dividit sese ac separat fornicando: ita quaecumque anima non adhaeret Deo, sed vanis idolorum cultibus inserviens fornicatur, dividit se sacrilegii scaevitate, et longe fit a Domino, quae prope esse deberet.

PL 14, 850A

というのも、淫行する女は夫に結びつかず、夫と一つの肉でも一つの霊でもなく、淫行によって自らを分け、切り離す。それと同じように、神に結びつかず、偶像のむなしい礼拝に仕えて淫行するどの魂も、冒瀆の邪悪さによって自らを分け、主から遠く離れる。本来は近くあるべきなのにである。

14

Perit autem qui separatur a Domino. 31. Unde Sanctus qui Dei judicium reformidat (Ibid., 28) , semper adhaerere vult Christo, et in eo spem suam ponere, ut laudet Dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 850B

主から切り離される者は滅びる。31. それゆえ、神の裁きを恐れる聖なる者(詩篇72:28)は、いつもキリストに結びつくことを望み、彼に希望を置いて、主を讃える。主に、栄誉、栄光、永続が、世々の初めから、いまも常に、またすべての世々にわたってある。アーメン。