ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De fuga saeculi › 全文

De fuga saeculi 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 569A–596B

Caput I

第I章PL 14, 569A
1

Hominem non posse terrenas illecebras et cupiditates fugere, nisi divinum adsit praesidium. Quot ille impedimenta a sensibus patiatur; quamque eum necesse sit tristia laetis anteponere, cum in his nihil nisi vanitas reperiatur.

PL 14, 569A

人は、神の守りが加わらなければ、地上の誘惑と欲望から逃れることができないこと。感覚によってどれほどの妨げを被るか、また、これらのうちには空しさのほか何も見いだされないのだから、悲しいことを喜ばしいことより選ぶことがいかに必要か。

2

Tandem qui salvus esse velit, supra mundum ascendat, oportere. 1. Frequens nobis de effugiendo saeculo isto est sermo (Vid. S. August. lib. II contr. Jul.

PL 14, 569A

結びに、救われようと望む者は、世界の上に上らなければならないこと。1. この世を逃れることについての話は、我々のもとでしばしばなされる(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』〔丸括弧は次の節に続く〕

3

Pelag., cap. 8, et lib. contr. duas epist. Pel., cap. 11) ; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus esset affectus.

PL 14, 569A

第2巻第8章、および『ペラギウス派の二書簡駁論』第11章を見よ)。その話が容易であるのと同じほど、情愛も慎重で注意深くあればよいのだが。

4

Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas vitare, hoc cogites, animoque volvas: quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile.

PL 14, 569A

だが、さらに悪いことに、地上の欲望の誘惑がしばしば忍び込み、空しさの氾濫が精神を占める。そのため、避けようと努めていることを、かえって思い、心の中で転がすことになる。それは、人が用心することは難しく、脱ぎ捨てることはなお不可能なものである。

5

Denique voti eam magis esse rem quam effectus testatur Propheta dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Ps. CXVIII, 36) .

PL 14, 569B

実際、それが成就というより願いの事柄であることを、預言者はこう言って証している。「私の心を汝の証しに傾けよ、貪欲にではなく」(詩篇118:36)。

6

Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae cogitationes, quae improviso effusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt; ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque dejicimur.

PL 14, 569B

実際、我々の心も、我々の思いも、我々の支配の内にはない。思いは不意に溢れ出て、精神と心を乱し、あなたが定めたところとは別の方へ引き、世俗のことへ呼び戻し、世のことを差し挟み、快楽を押し込み、誘惑を織り込む。そして精神を高めようと備えているまさにその時に、差し挟まれた空しい思いによって、我々はしばしば地上のことへ引き落とされる。

7

2. Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine, ascensus in corde ejus (Psal. LXXXIII, 6) .

PL 14, 570A

2. だが、心の中でつねに上るほど幸いな者は誰か。しかも、神の助けなしに、これがどうして成り得よう。決して成り得ない。実際、同じ聖書が先にこう言っている。「幸いな人、その助けが汝から来る者、主よ。上りが彼の心の中にある」(詩篇83:6)。

8

Beatus plane quem delectatio non revocat, quem non inclinat voluptas, qui ad inferiora non respicit; quod nec ipsius Lot uxor potuit evadere.

PL 14, 570A

幸いなのは、確かに、楽しみが呼び戻さず、快楽が傾けず、下方のものを顧みない者である。ロトの妻でさえ、これを免れることができなかった。

9

Quo admonitus exemplo Apostolus, posteriora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens festinabat ad bravium, et pervenire meruit; quia ante se Christum videbat, a quo ad justitiae vocabatur coronam.

PL 14, 570A

この例に諭されて、使徒は「後ろのものを忘れ、前のものを求めて」賞を目指して急ぎ、到達するに値した。キリストを前に見ていたからであり、彼によって正義の冠へと召されていたからである。

10

Sed pervenit ille qui se ipsum sibi abnegavit, ut Christum lucraretur. Denique non ipse vivebat, sed vivebat in eo Christus. 3. Nam quis inter tot passiones hujus corporis, inter tot illecebras hujus saeculi tutum atque intemeratum servare potest vestigium?

PL 14, 570A

だが到達したのは、キリストを得るために自分自身を自分に対して否んだ者である。実に、彼はもはや自分で生きるのではなく、キリストが彼のうちに生きていた。3. 実際、この体のこれほど多くの情念のただ中、この世のこれほど多くの誘惑のただ中で、安全で汚れのない歩みを保てる者が誰かいようか。

11

Respexit oculus, et sensum mentis avertit: audivit auris, et intentionem inflexit: inhalavit odor, et cogitationem impedivit: os libavit, et crimen retulit: tactus contigit, et ignem adolevit. Intravit mors per fenestram, dixit Propheta (Jer. IX, 21) .

PL 14, 570B

目が見て、精神の感覚を背けさせた。耳が聞いて、注意を曲げた。匂いが漂って、思いを妨げた。口が味わって、罪を招いた。触れて、火をかき立てた。「死は窓から入った」と預言者は言った(エレミヤ9:21)。

12

Fenestra tua est oculus tuus. Si videas mulierem ad concupiscendum, intravit mors: si audias sermones meretricios, intravit mors: si luxuria sensus tuos capiat, penetravit mors.

PL 14, 570B

あなたの窓はあなたの目である。欲望をもって女を見るなら、死が入った。遊女のような言葉を聞くなら、死が入った。放縦があなたの感覚を捉えるなら、死が貫き入った。

13

Et ideo qui vult ascendere, non laeta saeculi, non amoena, non delectabilia, sed plena doloris et fletus sequatur; melius est enim ire in domum luctus, quam in domum gaudii. Denique nec Adam de paradiso descendisset, nisi delectatione deceptus esset.

PL 14, 571A

だから、上ろうと望む者は、世の喜ばしいもの、心地よいもの、楽しいものではなく、苦痛と涙に満ちたものに従え。「喪の家に行くほうが、宴の家に行くよりよい」からである。実際、アダムも、楽しみに欺かれなければ、楽園から下らなかったであろう。

14

4. Pulchre igitur David, qui periculosos hominis etiam ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum dicit, cui spes omnis in Dei nomine est (Psal. XXXIX, 5) .

PL 14, 571A

4. だからダビデは見事にも、人の目に映るものさえ危険であることを身をもって知っていたので、すべての望みが神の名にある者を幸いだと言う(詩篇39:5)。

15

Sic enim non respicit in vanitates, et insanias falsas, si semper in Christum intendat, semper Christum interioribus oculis aspiciat. Unde iterum ad ipsum conversus ait: Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Ps. CXVIII, 37) .

PL 14, 571A

こうすれば、つねにキリストに向かい、つねにキリストを内なる目で見つめるなら、空しいものや偽りの狂気を顧みない。それゆえ、再び彼に向き直って言う。「私の目を逸らせ、空しさを見ることのないように」(詩篇118:37)。

16

Vanitas circus est, quia nihil prodest: vanitas est equorum velocitas, quia mendax ad salutem est: vanitas theatrum est: vanitas ludus omnis: Omnia vanitas, inquit Ecclesiastes, quae in hoc saeculo sunt (Eccles. I, 2) .

PL 14, 571B

空しさとは競技場である。何の役にも立たないからだ。空しさとは馬の速さである。救いのためには偽りだからだ。空しさとは劇場である。空しさとは遊戯のすべてである。「すべては空しい」とコヘレトは、この世にあるものについて言う(コヘレトの言葉1:2)。

17

Denique qui salvus esse vult, supra mundum ascendat, quaerat Verbum apud Deum, fugiat hunc mundum, terras relinquat. Non enim potest percipere illud quod est, et est semper, nisi prius hinc fugerit.

PL 14, 571B

だから、救われようと望む者は、世界の上に上り、神のもとにある言葉を求め、この世界から逃れ、地を後にせよ。実際、「ある」もの、そして永遠に「ある」ものを、まずここから逃れなければ、捉えることはできない。

18

Unde et Dominus volens Patri Deo appropinquare, ad apostolos ait: Surgite eamus hinc (Joan. XIV, 31) .

PL 14, 571B

だから主も、父なる神に近づこうとして、使徒たちに言った。「立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。

Caput II

第II章PL 14, 571B
1

Saeculum fugiendum docet lex de civitatibus refugii, de quibus quatuor discutiuntur; primum, cur illae in sorte levitarum delectae: secundum, cur numero sex: tertium, cur earum tres ultra Jordanem, ac totidem in terra Chananaea: quartum, cur homicida mortem pontificis ibi jubeatur exspectare.

PL 14, 571B

世を逃れるべきことを、律法は逃れの町について教える。それについて四つの点が論じられる。第一に、なぜそれらがレビ人の分け前の中から選ばれたのか。第二に、なぜ数が六つなのか。第三に、なぜそのうち三つがヨルダンの向こうに、同じ数がカナンの地にあるのか。第四に、なぜ殺人者はそこで大祭司の死を待つよう命じられるのか。

2

Quae omnia diversis virtutibus accomodantur. 5. Docet te etiam lex fugiendum saeculum, Deum sequendum.

PL 14, 571B

これらはすべて、さまざまな徳にあてはめられる。5. 律法はあなたにも、世を逃れ、神に従うべきことを教える。

3

Quid enim aliud docet, cum dicit: Disponetis vobis civitates ad refugium, et erunt vobis refugia, quo refugiat homicida omnis, qui percusserit animam invitus (Num. XXXV, 11) ?

PL 14, 571C

実際、こう言うとき、ほかに何を教えているのか。「汝らは自分たちのために、避け所となる町を定めよ。そこには汝らのための避け所があり、意に反して魂を打ったすべての殺人者は、そこへ逃れるであろう」(民数記35:11)。

4

Et infra: Sex civitates ad refugia erunt vobis, tres civitates dabitis trans Jordanem, et tres civitates dabitis in terra Chanaan (Ibid., 13 et 14) ? Aperte quidem confugientibus hoc crimen homicidii refugia proposita sunt. Sed consideremus altius.

PL 14, 571C

そして後にこう言う。「六つの町が汝らのための避け所となる。汝らはヨルダンの向こうに三つの町を与え、カナンの地に三つの町を与えよ」(民数記35:13, 14)。この殺人の罪を犯して逃げ込む者たちのために、避け所が明らかに示されている。だが、さらに深く考えよう。

5

Quatuor sunt quae admonent profundius esse spectanda arcana lectionis istius. Unum, qua ratione ex his civitatibus quae levitis in portionem sorte obvenerunt, sex civitates ad refugium datae sint homicidii crimine laborantibus, cur non etiam aliarum tribuum civitates ad hoc munus deputatae.

PL 14, 571C

この箇所の秘められた意味をいっそう深く見るべきことを促す点が四つある。一つは、レビ人にくじで分け前として当たった町々のうちから、殺人の罪に苦しむ者たちの避け所として六つの町が与えられたのはなぜか、ほかの部族の町々がこの役目に充てられなかったのはなぜか、ということ。

6

Secundum, qua ratione sex numero; non enim otiose numerus hic praescriptus videtur neque plurium neque pauciorum civitatum. Tertium, cur tres ultra Jordanem civitates, et tres in regione Chananaea dispositae sint, quae refugio peccantibus forent.

PL 14, 571D

第二に、六という数なのはなぜか。実際、この数は、多くも少なくもない町の数として、意味もなく定められたとは見えない。第三に、三つの町がヨルダンの向こうに、三つがカナンの地方に置かれ、罪を犯す者たちの避け所となるのはなぜか。

7

Quartum, cur dinumeratio et definitio temporis comprehensa sit, intra quod habitet homicida in civitate refugii, quoad moriatur sacerdos magnus, et post mortem sacerdotis magni revertatur homicida in civitatem habitationis suae (Ibid., 25) .

PL 14, 572A

第四に、殺人者が逃れの町に住む期間が、大祭司が死ぬまでと数えられ定められ、大祭司の死ののちに殺人者が自分の住む町に帰る(民数記35:25)のはなぜか。

8

De singulis ergo oportet dicere, atque eo ordine quo proposuimus, quaesita absolvere. 6. Competenter itaque levitarum civitates datas ad refugium primo explicandum est.

PL 14, 572A

ゆえに一つ一つについて語り、我々が提示した順に問いを解かねばならない。6. そこでまず、レビ人の町々が避け所として与えられたことを説明するのが適切である。

9

Congrue autem provisum liquet; quia levitae fugitantes sunt mundi hujus, ut placeant Deo, relinquant patriam, parentes, filios, omnem cognationem, ut adhaereant uni Deo.

PL 14, 572A

それが適切に定められたことは明らかである。レビ人はこの世界を逃れる者であり、神に喜ばれるために、故郷、親、子、すべての親族を捨て、ただ一人の神に結びつくからである。

10

Denique et Abrahae dictum est: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1) . Sed forte dicas: Levita non erat. Sed habebat in lumbis suis Levi, ut legimus ad Hebraeos scriptum (Hebr. VII, 10) .

PL 14, 572A

実際アブラハムにも言われた。「汝の地から、汝の親族から、汝の父の家から出よ」(創世記12:1)。だがあなたは、彼はレビ人ではなかったと言うかもしれない。しかし彼はその腰にレビを宿していた、ヘブライ人への手紙に書かれているのを我々が読むとおりである(ヘブライ7:10)。

11

Et Dominus levitis dicit, cum discipulis suis, hoc est, apostolis dicit: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23) .

PL 14, 572B

主もレビ人たちに、すなわち自分の弟子たち、つまり使徒たちに言う。「誰でも私に従って来ようと望むなら、自分を捨て、その十字架を負い、私に従え」(ルカ9:23)。

12

Quamquam ad omnes jam dictum sit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Petr. II, 9) . Venit plenitudo, reliquiae cessarunt.

PL 14, 572B

もっとも、すべての人に向けて、すでにこう言われている。「汝らは選ばれた種族、王の祭司、聖なる民、子とされる民である」(一ペトロ2:9)。充満が来て、残りのものは止んだ。

13

Christus enim omnes vocavit, omnibus profecto patet, ut omnes sequantur, omnibus regnum propositum, et vita aeterna. 7. Ergo cui Deus portio est (12, quaest. 1, c. Cui portio) , nihil debet curare nisi Deum, ne alterius impediatur necessitatis munere.

PL 14, 572B

キリストはすべての人を召したのであって、確かにすべての人に開かれており、すべての人が従うように、すべての人に国と永遠の命が示されている。7. ゆえに、神を分け前とする者は(『教令集』第2部第12事例第1問題「Cui portio」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、神のほか何ものにも心を配るべきでない。他の必要の務めに妨げられないためである。

14

Quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui, atque huic nostro officio decerpitur. Haec enim vera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum, et quaedam alienatio charissimorum; ut suis etiam se abneget, qui servire Deo gestit.

PL 14, 572C

ほかの務めに充てられるものは、宗教の礼拝、我々のこの務めから削り取られるからである。実際、司教の真の逃れとは、家の者との絶縁、最愛の者たちとの一種の疎遠である。神に仕えようと切に望む者は、自分の身内をも否むのである。

15

Recte ergo fugaces fugacibus commendavit aeternae legis sanctio; ut qui hunc mundum obliti sunt, eos recipiant qui peccata sua condemnantes atque opera, oblivionem vitae superioris expetant, et saecularia quae gesserint, abolere desiderent.

PL 14, 572C

ゆえに、永遠の律法の定めが、逃れる者たちを逃れる者たちに託したのは正しい。この世界を忘れた者たちが、自らの罪と行いを断罪して、以前の生の忘却を求め、行った世俗のことを消し去りたいと望む者たちを迎え入れるためである。

16

Fugitans igitur est suorum sacri altaris ejus minister. Unde Dominus quasi princeps sacerdotum, formam levitis in Evangelio dans suo dixit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48) ?

PL 14, 572C

ゆえに、その聖なる祭壇の奉仕者は、身内から逃れる者である。それゆえ主は、大祭司として福音書の中で自分のレビ人たちに範を与えて言った。「私の母とは誰か、私の兄弟とは誰か」(マタイ12:48)。

17

Hoc est, non agnosco matrem, non recognosco fratres, ignoro proximos. Mater mea et fratres mei ii sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt (Ibid., 50) . Solum ergo verbum Dei novit minister, cum eos novit in quibus operatur Verbum Dei.

PL 14, 572C

すなわち、母を認めず、兄弟を知らず、近親を顧みない、ということである。「私の母、私の兄弟とは、神の言葉を聞いて行う者たちである」(マタイ12:50)。ゆえに奉仕者はただ神の言葉だけを知る。神の言葉が働いている者たちを知るときにである。

18

Et ideo exsul est mundi, fugitans corporis, fugitans passionum, abdicat se omnibus, ut solus remaneat, sicut Elias dixit: Et ego relictus sum solus (III Reg. XIX, 14) . Sed non erat solus cum quo erat Christus.

PL 14, 572D

それゆえ彼は世の追放者であり、体から逃れる者、情念から逃れる者であって、すべての者を捨て、ただ一人残ろうとする。エリヤが言ったとおりである。「私は一人残された」(列王記三19:14)。だが、キリストがともにいる者は一人ではなかった。

19

Et ipse Dominus relictus est solus: Sed non sum, inquit, solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) . 8. Est etiam illa causa quia levitae ministri sunt Dei.

PL 14, 572D

主自身も一人残された。「だが私は一人ではない、父が私とともにいるからだ」と言う(ヨハネ16:32)。8. さらに、レビ人が神の奉仕者であるという理由もある。

20

Et ideo ipsorum civitates fugientibus homicidis per legem deputantur, quia ipsis jus est divina mandata exsequi circa eos qui crimen mortale admiserint. Nescit Ecclesia publicare leges suas. Novit ut Dominico sacerdos obediat imperatui.

PL 14, 573A

だからこそ、彼らの町々が、逃れてくる殺人者たちに律法によって充てられる。死に値する罪を犯した者たちに対して、神の命令を執行する権利が彼らにあるからである。教会は自らの法を公にすることを知らない。司教が主の命令に従うことを知っているのである。

21

Audi Levitam dicentem: Tradidi hujusmodi hominem satanae in interitum carnis; ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5) . Percussus igitur levitico gladio moriatur sensus carnis in nobis, ut vivat anima nostra.

PL 14, 573A

レビ人の語るのを聞け。「私はこのような者を、肉の滅びのためにサタンに引き渡した。主イエス・キリストの日に、霊が救われるためである」(一コリント5:5)。ゆえにレビの剣で打たれ、我々の内なる肉の感覚が死んで、我々の魂が生きるように。

22

Nisi enim sensus carnis occiderit, nullus potest esse fructus vitae aeternae. 9. Sex autem civitatum refugia sunt, ita ut prima civitas sit cognitio Verbi, et ad imaginem ejus forma vivendi.

PL 14, 573A

肉の感覚が死ななければ、永遠の命の実はありえないからである。9. 六つの町の避け所は、第一の町が言葉の認識であり、その像に倣う生き方の形であるようなものである。

23

Quicumque enim eam cognitionem fuerit ingressus, tutus a poena est, secundum quod et Dominus ait: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .

PL 14, 573B

実際、この認識に入った者は誰でも、刑罰から安全である。主も言うとおりである。「汝らはすでに、私が汝らに語った言葉のゆえに清い」(ヨハネ15:3)。

24

Et alibi: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) . Haec est igitur civitas velut metropolis, cui adjacent aliae quinque civitates levitarum.

PL 14, 573B

また別の所では。「永遠の命とは、唯一の真の神である汝を、また汝の遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。ゆえにこの町は、いわば母都市であり、これにレビ人の他の五つの町が隣接する。

25

Secunda civitas, consideratio divinae operationis, qua creatus est mundus. Tertia civitas, contemplatio potestatis regiae et majestatis aeternae. Quarta civitas, propitiationis divinae contuitus.

PL 14, 573B

第二の町は、世界が創造された神の働きの考察。第三の町は、王の権能と永遠の威光の観想。第四の町は、神の宥めを見つめること。

26

Quinta civitas, legis divinae contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. Sexta quoque civitas, portio legis quae praescribit quid non faciendum sit.

PL 14, 573B

第五の町は、何をなすべきかを命じる神の法の観想。第六の町もまた、何をなすべきでないかを定める律法の部分である。

27

Quanta abundantia divinae misericordiae, quantae divitiae pietatis ejus, ut singulorum studia, fragilitatesque humanae conditionis considerans, quibus et inviti ac reluctantes ad culpam ducimur, et non voluntaria delicta victi illecebris frequenter committimus, diversa nobis refugia proponat, sex videlicet urbium; ut quo numero mundus formatus est, eodem numero adversus mundana vitia et saeculi hujus naufragia remedium provideretur.

PL 14, 573C

神の慈しみの豊かさ、その慈愛の富は、いかに大きいことか。個々の人の努力と、人間の条件のもろさを顧みて――その条件のゆえに我々は、嫌々ながら逆らいつつも過ちへと導かれ、誘惑に負けて、意図しない罪をしばしば犯す――さまざまな避け所を、すなわち六つの町を我々に示すのである。世界が形づくられた数と同じ数によって、世の悪徳とこの世の難破に対する救いの手立てが備えられるためである。

28

10. Primum igitur remedium est, ut si cui boni propositi viro culpa irrepserit, is sine ulla comperendinatione, si perfectam velit habere securitatem, ad ipsam rerum omnium arcem properet, ubi Verbum est Dei in illo sinu patrio, id est, arcano ac recessu Dei, ubi est fons sapientiae, unde pro morte vitae aeternae hauriat potum immortalem.

PL 14, 573C

10. 第一の手立ては、こうである。善い志の人に過ちが忍び込んだなら、その人は、完全な安全を得ようと望むなら、いささかの遅れもなく、万物の砦そのもの、神の言葉が父の懐すなわち神の秘められた奥まった所にある所へ急ぎ、そこには知恵の泉があって、死に代えて永遠の命の不死の飲み物を汲むことである。

29

Secundum est remedium, ut qui non potest cognitionem boni illius praelibare, et tardior vel ingenio est, vel fidei comprehensione; quoniam veloci mentis vigore atque ingenii acumine ad cognitionis summa contenditur, saltem opera Domini consideret, atque ex his quae facta sunt, tanti contempletur operis auctorem; quoniam ex his bonis quae sunt in constitutione istius creaturae (bona enim valde sunt (Gen. I, 31) , sicut Dominus dixit) bonum illud summum atque aeternum comprehenditur.

PL 14, 574A

第二の手立ては、あの善の認識を前もって味わえない者、才能か信仰の把握のいずれかが鈍い者が、せめて主の業を考察し、造られたものから、これほどの業の作者を観想することである。認識の頂へは、精神の速やかな力と才知の鋭さによって向かうものだからである。この被造物の構成にある善から(実際それらは、主が言ったとおり「極めて善い」(創世記1:31))、あの最高で永遠の善が捉えられる。

30

Qui ordo rerum? Quae disciplina? Quae gratia? Nonne his quamvis tardum, ingenium diligere auctorem suum provocatur? Etenim si parentes, quia nos genuerunt, amamus: quanto magis diligere debemus creatorem parentum, auctoremque nostrum?

PL 14, 574A

何という事物の秩序であろうか。何という規律、何という恩寵であろうか。これらによって、いかに鈍い才能でも、自らの作者を愛するよう促されないだろうか。実際、我々を生んだという理由で両親を愛するなら、両親の創造者であり我々の作者である者を、どれほどいっそう愛すべきであろうか。

31

Ergo operatoria virtus Dei etsi non videtur, tamen ex suis operibus aestimatur, operatoremque opera sua produnt, ut intelligatur qui non comprehenditur. Unde et Dominus ait: Si mihi non creditis: vel operibus credite (Joan., X, 38) .

PL 14, 574B

ゆえに、神の働きの力は、見られなくとも、その業から推し量られ、その業が働き手を明らかにして、捉えられない者が理解される。それゆえ主も言う。「もし私を信じないなら、せめて業を信ぜよ」(ヨハネ10:38)。

32

Bona igitur etiam haec civitas ad refugium, quae aedificatoris sui testificatur gratiam, et affectum nostrum excitat, ut ejus simus cupidiores, qui tantam nobis fabricae hujus videatur contulisse pulchritudinem.

PL 14, 574B

ゆえにこの町もまた避け所として善い。それは建築者の恩寵を証し、我々の情愛を奮い立たせて、この造りのこれほどの美を我々にもたらしたと見える者を、いっそう慕うようにさせるからである。

33

Tertius ordo est regalis potestatis contemplatio, ut subjiciamur regi, si non deferimus honorem tamquam parenti.

PL 14, 574B

第三の段階は王の権能の観想であり、親に対するような敬意を払わないのであれば、せめて王に服するためである。

34

Metu enim praesidentis plerumque fit obediens potestati, qui est salutis ingratus; ut necessitatem sobrietatis agnoscat, qui noluit ac nequivit gratiam pietatis agnoscere. Corrigit ergo necessitas, quem pietas provocare debuerat.

PL 14, 574B

実際、救いに対して恩知らずな者でも、支配者への恐れによって、権能に従順になることがしばしばある。慈愛の恩寵を認めようとせず、認めることもできなかった者が、節度の必要を認めるためである。こうして、慈愛が促すべきだった者を、必要が正す。

35

11. Hae sunt tres civitates trans Jordanem, perfectiori prudentiae ad refugium datae; ut primo culpam fugiamus inductione animi, conformes ad imaginem Dei. Ita enim creati sumus, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .

PL 14, 574C

11. これらがヨルダンの向こうの三つの町であり、より完全な思慮のある者のために避け所として与えられている。まず、心の導きによって罪を逃れるためである。神の像に等しい者となることによってである。我々はそのように造られたからである。神が言った。「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」(創世記1:26)。

36

Haec ergo primae illius civitatis lex est. Deinde si per fragilitatem carnis et mundi illecebras ita mentem nostram formare non possumus, reverentia paternae generationis et sedulitate prolis peccatum levemus. Charitas enim multitudinem peccatorum operit.

PL 14, 574C

ゆえにこれが、あの第一の町の律法である。次に、肉のもろさと世の誘惑のゆえに、このように我々の精神を形づくることができないなら、父による出生への畏敬と子としての熱心〔reverentia paternae generationis et sedulitate prolis の係りは定かでない。父なる神によって生まれたことへの畏敬と、子としての熱心と取った〕によって、罪を軽くしよう。「愛は多くの罪を覆う」からである。

37

Qui ergo ad imaginem Dei esse non potuerit, sit ad plenitudinem charitatis. Illa civitas culpam excludit, haec solvit. Haec denique lex secundae civitatis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut., VI, 5) .

PL 14, 574C

ゆえに、神の像に似ることができなかった者は、愛の充満のうちにあれ。あの町は罪を除き、この町は罪を解く。これが第二の町の律法である。「汝の主なる神を、汝の心をつくし、汝の魂をつくし、汝の力をつくして愛せよ」(申命記6:5)。

38

Sed si rursus angusti animi et minuti sunt, qui abundantiam charitatis et gratiam recipere non possunt, habes tertiam civitatem; ut divinae potestatis formido te sobrium faciat, et inflectat metus.

PL 14, 575A

だが、愛の豊かさと恩寵を受け入れられない者が、再び度量が狭く小さな者であるなら、あなたには第三の町がある。神の権能への畏れがあなたを節度ある者とし、恐れが〔あなたを〕曲げるためである。

39

Et haec lex tertia: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Ibid., 13) . Hae igitur praecipuae virtutes, et ideo paucorum non plurium, supra Jordanem positae; ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem.

PL 14, 575A

そしてこれが第三の律法である。「汝の主なる神を拝め、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。これらはすぐれた徳であり、ゆえに少数のものであって多数のものではなく、ヨルダンの上に置かれた。あなたが、像が原型を写し出すように写し、子が父を愛するように愛し、臣下が王を拝するように拝するためである。

40

12. Qui autem Jordanem transierint, Jordanis autem descensio eorum dicitur: qui descenderint ergo ex illis superioribus virtutibus ad haec inferiora, id est, in quibus integritas, charitas, humilitas vacillaverit, habent propiora homini refugia quae petant; ut qui obnoxii delictis, et inflexi vitiis sunt non voluntariis, sperent Dominum sibi reconciliari posse, si veniam petant; sperent posse se corrigi, si praecepta sequantur coelestium Testamentorum, quibus aut informamur ad innocentiam, aut revocamur a culpa.

PL 14, 575A

12. だがヨルダンを渡る者たち――ヨルダンは彼らの下りと言われる――すなわち、上のこれらの徳から、これら下のものへ下った者たち、つまり清廉、愛、謙遜がぐらついた者たちには、人にいっそう近い避け所があり、それを求めるべきである。罪責のもとにあり、意図せざる悪徳に傾いた者が、赦しを求めるなら主が自分と和解しうると望み、天の諸契約の掟に従うなら自分が正されうると望むためである。それらによって我々は、無垢へと形づくられ、あるいは罪から呼び戻される。

41

Hae igitur intra Jordanem civitates sequentes sunt, ut propitiemus nobis Deum, sequamur quae jubet, vitemus quae prohibet.

PL 14, 575B

ゆえにヨルダンのこちら側のこれらの町は、我々が神を自分に宥め、神が命じることに従い、禁じることを避けるために、従うべきものである。

42

Sit ergo propitiandae divinitatis ambitio, sequendae praeceptionis obeditio, interdictae praevaricationis cautio, quibus propitiatoriam Dei misericordiam, et nomotheticen ejus providentiam vel institutorum obsequio, vel interdictorum declinatione veneremur.

PL 14, 575B

ゆえに、神性を宥めようとする熱意、命じられたことに従う服従、禁じられた背反への警戒があるように。これらによって、神の宥めの慈しみと、その立法的な摂理〔ギリシア語の「ノモテティケー」(立法の術)の音写〕を、定めへの服従により、あるいは禁止からの離脱により、敬おう。

43

13. Quartum superest, quod de morte summi sacerdotis ait: Quia usque ad illud tempus erit in civitate refugii homicida ille, donec moriatur sacerdos magnus (Josue, XX, 6). In quo secundum litteram haeret interpretatio.

PL 14, 575C

13. 第四の点が残っている。大祭司の死について言うことである。「その殺人者は、大祭司が死ぬまで、その時まで逃れの町にいる」(ヨシュア記20:6)。これについて、字義どおりでは解釈が行き詰まる。

44

Primum ipsa fuga sorte magis quam aequitate alicujus examinis definita: deinde in causis paribus impar eventus; poterat enim fieri ut post homicidae illius refugium sequenti die obiret magnus sacerdos. Quae autem sub incerto sententia?

PL 14, 575C

第一に、逃れそのものが、何らかの審理の公正さによってよりも、くじによって定められている。次に、同じ事情であるのに結果が同じでない。殺人者がその避け所に入った翌日に大祭司が死ぬこともありえたのである。不確かさのもとにある判決とは、いったい何であろうか。

45

Ergo quia haeret littera, quaeramus spiritalia. Quis est iste magnus sacerdos, nisi Dei Filius, Verbum Dei, cujus advocationem pro nobis habemus apud Patrem, qui exsors est omnium voluntariorum et accidentium delictorum, in quo consistunt omnia quae in terra sunt, et quae in coelo?

PL 14, 575C

ゆえに字義が行き詰まるのだから、霊的な意味を求めよう。この大祭司とは、神の子、神の言葉でなくて誰か。我々のために父のもとで弁護者となるその者は、故意の罪と偶発の罪のすべてと無縁であり、地にあるものも天にあるものも、すべてが彼のうちにとどまる。

46

Vinculo enim Verbi constricta sunt omnia, et ejus continentur potentia, et in ipso constant; quoniam in ipso creata sunt omnia, et in ipso habitat omnis plenitudo.

PL 14, 575D

実際、すべては言葉の絆で結ばれ、その力によって保たれ、彼のうちに成り立つ。すべては彼のうちに造られ、彼のうちに満ちあふれるすべてが宿るからである。

47

Et ideo omnia manent, quia dissolvi illa non sinit, quae ipse constrinxit, quoniam in ejus voluntate consistunt. Omnia enim quoad vult, suo imperio coercet et regit, et naturali concordia ligat.

PL 14, 575D

それゆえすべては存続する。彼が結んだものを、彼が解けるにまかせないからである。すべては彼の意志のうちに成り立つ。実際、彼は望む限りにおいて、すべてを自らの命令で抑え治め、本性の調和で結ぶ。

48

Vivit igitur Verbum Dei, et maxime in animis vivit piorum, nec umquam moritur plenitudo divinitatis. Numquam enim moritur sempiterna divinitas, et aeterna Dei virtus.

PL 14, 576A

ゆえに神の言葉は生き、とりわけ敬虔な者たちの心に生き、神性の充満は決して死なない。永遠の神性、神の永遠の力は、決して死なないからである。

49

Sane moritur nobis, si a nostra anima separatur, non quo morte corrumpatur, sed quo dissolvatur atque exuatur mens nostra ab ejus conjunctione. Mors enim vera est Verbi et animae separatio. Denique statim incipit anima peccatis patere voluntariis.

PL 14, 576A

ただし、彼が我々の魂から離れるなら、我々にとっては死ぬ。それは彼が死によって滅びるからではなく、我々の精神が彼との結びつきから解かれ、裸にされるからである。実際、真の死とは、言葉と魂との分離である。実際、ただちに魂は、意志による罪にさらされ始める。

Caput III

第III章PL 14, 576A
1

Memorata superiori capite virtutum genera etiam in Apostolo non tam adumbrata, quam expressa haberi, collectis ejusdem variis testimoniis demonstrat.

PL 14, 576A

前章で述べた徳の種類が、使徒においても、おぼろげにではなくはっきりと示されていることを、同じ使徒のさまざまな証言を集めて示す。

2

14. Habemus haec genera non adumbrata, sed expressa virtutum in Apostolo, dicente eo: Ita quod in me est, promptus sum et vobis qui Romae estis, evangelizare. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco.

PL 14, 576B

14. 我々は、使徒において、これらの徳の種類が、おぼろげではなくはっきりと示されているのを見る。彼は言う。「それゆえ私に関しては、ローマにいる汝らにも福音を告げる用意がある。私は福音を恥としない。それは、信じるすべての者に、まずユダヤ人に、そしてギリシア人に、救いをもたらす神の力だからである。」

3

Justitia enim Dei in eo revelatur, id est, in eo qui credit (Rom. I, 15 et seq.) . Denique addidit: Ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. In quo igitur justitia Dei revelatur, nisi in eo qui conformis est imaginis Filii Dei?

PL 14, 576B

「実に神の正義は彼において現れる」とは、すなわち信じる者においてということである(ローマ1:15以下)。さらに彼は付け加えた。「信仰から信仰へ。『義人は信仰によって生きる』と書かれているとおりである。」では神の正義は誰において現れるのか。神の子の像と同じ形にされた者においてでなくて何であろうか。

4

Habes primum praeceptum ad imaginem Dei. Secundum, quia invisibilia illius per ea quae facta sunt, intelliguntur, id est, sempiterna virtus ejus et divinitas operibus ejus cognoscitur, haec est operatoria virtus.

PL 14, 576B

あなたは、神の像に従うという第一の掟を持つ。第二は、「その見えないものは、造られたものによって理解される」ということ、すなわち、その永遠の力と神性は、その業によって知られるということで、これが働きの力である。

5

Tertium de imperiali potestate, quia Verbum Dei regale est, et judiciale, et plenum justitiae sacerdotalis, remunerationem bonorum actuum, et retributionem malorum venturis in judicium suum servans, de quibus ait Apostolus: Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Rom. II, 2) .

PL 14, 576B

第三は、帝王の権能についてである。神の言葉は王であり、裁き手であり、祭司としての正義に満ち、善い行いへの報いと悪い行いへの報復を、自らの裁きへと来る者たちのために取っておくからである。これについて使徒は言う。「我々は知っている、神の裁きは、このようなことを行う者たちに対して真理に従ってなされる」(ローマ2:2)。

6

Itaque qui veritatem et justitiam Dei cognovit, non debet ea agere quae morte digna sunt. Sequitur bonitas Dei propitiatoria utique, de qua dicit: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis?

PL 14, 576C

ゆえに、神の真理と正義を知った者は、死に値することを行ってはならない。次に続くのは、神の宥めの善性であり、これについて彼は言う。「それとも、その善性、忍耐、寛容の富を軽んじるのか。」

7

Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit (Ibid., 4) ? Id est, debet te adducere. Provocat te, quia bonus est Deus, ut sperare possis tuorum peccatorum indulgentiam. Non vult enim vindicare, qui est paratus ignoscere.

PL 14, 576C

「神の善性が汝を悔い改めに導くことを知らないのか」(ローマ2:4)。すなわち、導くはずだということである。神が善であることが、あなたを促し、あなたが自らの罪の赦しを望めるようにする。赦す用意のある者は、報復することを望まないからである。

8

Subtexuit etiam legislationem, id est, nomotheticen; ut si quis contemplatione divinae bonitatis resolvitur, et magis ad negligentiam quam ad poenitentiam provocatur, legem sequatur.

PL 14, 576C

さらに彼は立法、すなわちノモテティケー(立法の術)も織り込んだ。神の善性の観想に気が緩み、悔い改めよりも怠慢へと誘われる者があっても、律法に従うようにするためである。

9

Quoniam et quicumque, inquit, sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt: et quicumque in legem peccaverunt, per legem judicabuntur (Ibidem, 12). 15. Lex autem gemina est, naturalis, et scripta. Naturalis in corde: scripta in tabulis.

PL 14, 576D

「律法なしに罪を犯した者は誰でも、律法なしに滅び、律法のもとで罪を犯した者は誰でも、律法によって裁かれる」と彼は言う(ローマ2:12)。15. 律法は二重であり、自然のものと書かれたものとがある。自然のものは心にあり、書かれたものは板にある。

10

Omnes ergo sub lege, sed naturali. Sed non est omnium ut unusquisque sibi sit lex. Ille autem sibi lex est, qui facit sponte quae legis sunt, et in corde suo scriptum opus legis ostendit.

PL 14, 577A

ゆえにすべての人は律法のもとにあるが、それは自然のものである。だが、各人が自分自身にとっての律法であるというのは、すべての人に当てはまることではない。自分にとって律法であるのは、律法に属することを自ら進んで行い、自らの心に書かれた律法の行いを示す者である。

11

Habes quae bona legis sunt; quae tamen non solum scire vel audire perfunctorie, sed etiam facere debemus. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Cognovisti etiam quae mala sunt.

PL 14, 577A

あなたは律法の善いことを知っている。しかしそれらは、ただ知り、あるいは聞きかじるだけでなく、行わねばならない。「実に、律法を聞く者が神の前で義なのではなく、律法を行う者が義とされる。」あなたは悪いことをも知った。

12

Primum natura ipsa boni operis magistra est. Scis non furandum, et servum tuum si furtum tibi fecerit, verberas; et si quis ad uxorem tuam affectaverit, persequendum putas. Quod ergo in aliis reprehendis, ipse committis? Qui praedicas non furandum, furaris?

PL 14, 577A

まず、自然そのものが善い行いの教師である。あなたは盗んではならないことを知っており、あなたの奴隷があなたから盗めば鞭打つ。ある者があなたの妻に手を出せば、追及すべきだと考える。ならば、他人において咎めることを、あなた自身が犯すのか。盗むなと説くあなたが、盗むのか。

13

Qui dicis non adulterandum, adulteras? Secuta est etiam lex quae data est per Moysen. Per legem autem agnitio peccati. Accepisti etiam quid declinares, et ea agis quae prohibita cognoscis?

PL 14, 577A

姦淫するなと言うあなたが、姦淫するのか。さらに、モーセを通して与えられた律法が続いた。「律法によっては罪の認識が生じる。」あなたは避けるべきことをも受けたのに、禁じられていると知っていることを行うのか。

14

Lex autem quid operatur, nisi ut omnis mundus fieret subditus Deo; quia non solum Hebraeo lata est, verum etiam advenam vocavit, quae non exclusit proselytum.

PL 14, 577B

律法は、全世界を神に服させるという以外の何を働かせるのか。ヘブライ人だけに与えられたのではなく、寄留者をも招き、改宗者を排除しなかったからである。

15

Sed quia lex os omnium potuit obstruere, non potuit mentem convertere, ideo ultimum remedium postremae illius civitatis debebatur, in quo esset refugium salutare; ut mors principis sacerdotum ab omni nos mortis liberaret formidine, atque exueret metu (Vid. S. Aug. l. IV, cont. duas epist. Pelag., cap. 11) .

PL 14, 577B

だが律法はすべての人の口を塞ぐことはできても、精神を転じさせることはできなかったので、あの最後の町という最後の手立てが必要とされた。その手立てのうちに救いの避け所があるためである〔in quo は中性で、remedium(手立て)を受けると取った〕。大祭司の死が、あらゆる死への恐れから我々を解き放ち、恐れを脱がせるためである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)。

16

16. Quis ille est, nisi de quo lectum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . . . . . Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae suae (Rom. III, 25) .

PL 14, 577B

16. それは誰か。「見よ、世の罪を取り除く神の子羊」と読まれる者でなくて誰か(ヨハネ1:29)。……「神は彼を、その血における信仰を通して、自らの正義を示すために、宥める者として立てた」(ローマ3:25)。

17

Accipe autem quia ipse princeps est sacerdotum magnus. Pater juravit de eo dicens: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4) .

PL 14, 577C

彼自身が偉大な大祭司であることを知れ。父は彼について誓って言った。「汝は永遠に祭司である」(詩篇109:4)。

18

Recte in aeternum, qua alii temporales omnes sub peccato, hic autem impraevaricabile habet sacerdotium: omnes sub morte, hic autem semper vivens; quoniam qui salvare alios potest, ipse perire quemadmodum posset?

PL 14, 577C

「永遠に」とは、確かにそのとおりである。ほかの者はみな時間に限られ、罪のもとにあるが、彼は背反しえない祭司職を持つ。ほかの者はみな死のもとにあるが、彼はつねに生きている。他の者を救いうる者が、自ら滅びるなどということがどうしてありえようか。

19

Talis enim, inquit, nobis decebat (Hebr. VII, 2 et 3) . Recta elocutio. Siquidem et apud eos qui verborum et elocutionum delectum habuerunt, hujusmodi invenitur, dicente aliquo: Locum editiorem quam victoribus decebat (Sallust., l. I Hist.) .

PL 14, 577C

「我々にとってこのような者がふさわしかった」と彼は言う(ヘブライ7:2, 3〔底本は 2, 3。26 の誤りか〕)。正しい言い回しである〔decebat(ふさわしかった)を与格の nobis とともに用いる言い方を言う。日本語では区別が出ない〕。実際、言葉と言い回しの選択に気を配った者たちのもとにも、このような用例が見いだされる。ある者が言う。「勝者にふさわしかったよりも高い場所を」(サルスティウス『歴史』第1巻)。

20

Quod ideo non praeterii, ut sciamus quia Apostolus naturalibus magis quam vulgatis, aut secundum artem utitur verbis.

PL 14, 577C

これを見過ごさなかったのは、使徒が、通俗の語や技巧に従った語よりも、自然な語を用いることを我々が知るためである。

21

Talis ergo, inquit, nobis decebat princeps, sacerdos, justus, sanctus, innocens, immaculatus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Hoc est igitur Verbum, quod supra coelos habitans illuminat omnia.

PL 14, 577D

「このような者こそ我々にふさわしかった、首長、祭司〔princeps, sacerdos と区切って刷る。続けて「大祭司」とも読める〕、義なる者、聖なる者、無垢な者、汚れのない者、罪人から切り離された者、天よりも高くされた者が」と彼は言う。これこそ、天の上に住んで万物を照らす言葉である。

22

Unde et unctus naturaliter legitur a Deo Patre (Act. IV, 27) ; quia lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

PL 14, 577D

それゆえ彼は、本性によって父なる神から油を注がれた者と読まれる(使徒言行録4:27)。「世に来るすべての人を照らす真の光」だからである。

23

Hoc est Verbum Dei, in quo est magnum sacerdotium, cujus Moyses (Exod. XXIX, 5 et seq.) in illo vestimento principis sacerdotum indumenta describit intelligibilia, quod virtute sua induit mundum, et tamquam eo amictus fulget in omnibus.

PL 14, 577D

これは、大いなる祭司職がそのうちにある神の言葉であり、モーセは(出エジプト記29:5以下)大祭司のあの衣のうちに、その知性によって捉えられる衣装を描いている。彼は自らの力をもって世界をまとい、いわばそれに包まれて万物のうちに輝く。

24

Induit enim cognationem generis humani per hujus corporis susceptionem, et inenarrabilem charitatem, infundens se omnibus spiritu et plenitudine divinitatis suae, de cujus plenitudine omnes accepimns; ut sciamus supereminentem scientiae charitatem Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei.

PL 14, 578A

実際、彼はこの体を受けることによって人類との血縁をまとい、また言い尽くせぬ愛をまとって、自らの霊と神性の充満によって自らをすべての者に注ぎ込む。その充満から我々すべては受けた〔底本は accepimns。accepimus と読む〕。我々がキリストの、知識を超える愛を知り、神のあらゆる充満へと満たされるためである。

25

Caput est enim omnium Christus, ex quo totum corpus producitur, et mutua sibi connexione conjungitur, incrementum sui in aedificationem charitatis accipiens.

PL 14, 578A

実際、キリストはすべての者の頭であり、彼から全身が成り立ち、互いの結びつきによってつなぎ合わされ、愛において建て上げるために、自らの成長を受ける。

26

Hoc est igitur Verbum quod supereminet, quod Moysi in illius arcae testimonii aedificatione dicit: Immittes in arcam testimonia quaecumque dabo tibi, et facies impositionem propitiatorii (Exod., XXV, 16, 17) .

PL 14, 578A

ゆえにこれは、証しの箱の建造に際してモーセに語る、すべてを超える言葉である。「汝は、私が汝に与えるあらゆる証しを箱に入れ、宥めの座を載せよ」(出エジプト記25:16, 17)。

27

Et infra: Impones propitiatorium super arcam desuper, et immittes testimonia quae dabo; et innotescam tibi inde, et loquar tibi desuper (Ibid., 22) , hoc est, inde ubi super coelos est, ubi apud Patrem est, inde tibi loquar.

PL 14, 578B

そして後にこう言う。「汝は箱の上に、上から宥めの座を置き、私が与える証しを入れよ。そして私はそこから汝に自らを知らせ、上から汝に語る」(出エジプト記25:22)、すなわち、天の上にある所、父のもとにある所、そこから汝に語る、ということである。

Caput IV

第IV章PL 14, 578B
1

Quid sit fugere saeculum, cum exhortatione ad illud ejusque contagionem fugiendam. Fugam illam gloriosam esse cum plurimorum Patrum exemplis ostenditur, tum praecipue sancti Jacob.

PL 14, 578B

世から逃れるとは何か、世とその汚染を逃れよという勧めとともに。この逃れが栄光あるものであることは、多くの父たちの例によって示され、わけても聖なるヤコブの例によって示される。

2

Quam feliciter illi cesserit ita fugisse; et cur apud eum Laban nihil suum reperire potuerit? 17. Accedamus itaque, fidei suffragio subnixi, et ejus remigiis sublevati, ad illam sedem gratiae, fugientes hoc saeculum et ejus contagionem.

PL 14, 578B

そのように逃れたことが彼にとってどれほど幸いな結果となったか、またなぜラバンは彼のもとに自分のものを何一つ見いだせなかったのか。17. さあ、信仰の助けに支えられ、その櫂に励まされて、あの恩寵の座に近づこうではないか、この世とその汚染を逃れながら。

3

Hoc est autem fugere, abstinere a peccatis, ad similitudinem et imaginem Dei formam virtutum assumere, extendere vires nostras ad imitationem Dei secundum mensuram nostrae possibilitatis. Vir enim perfectus imago et gloria est Dei.

PL 14, 578C

そもそも逃れるとは、罪を避けること、神に似せ神の像にかたどって徳の形を身にまとうこと、我々の力を、我々に可能な度合いに応じて、神にならうことへと伸ばすことである。完全な人は神の像であり栄光だからである。

4

Unde et Dominus ait: Perfecti estote, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48) . Hoc est igitur similem esse Dei, habere justitiam, habere sapientiam, et in virtute esse perfectum (De Poenit. dist. 2, cap. Similem) .

PL 14, 578C

それゆえ主もこう言う。「汝らの天にいる父が完全であるように、汝らも完全であれ」(マタイ5:48)。したがって、神に似た者であるとは、正義をもち、知恵をもち、徳において完全であることである(『教令集』第2部『悔悛について』第2区分「Similem」法文)〔教会法の引照〕。

5

Deus enim est sine peccato. Et ideo qui peccatum fugit, ad imaginem est Dei. Non est igitur dubium quod is qui a peccato abstinet, fugit. Unde et Apostolus clamat: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18) .

PL 14, 578C

神には罪がないからである。それゆえ罪を逃れる者は、神の像にかなっている。したがって、罪を避ける者が逃れているのだということに疑いはない。それゆえ使徒も叫ぶ。「淫行を逃れよ」(一コリント6:18)。

6

Persequuntur enim nos peccatorum illecebrae, persequitur libido: sed tu fuge tamquam furiosam dominam, quae si comprehenderit, nec die nec nocte requiescere sinit, exagitat, urit, incendit. Fuge avaritiam, ne te interius comprehendat.

PL 14, 578D

罪の誘惑は我々を追い、情欲が追ってくる。だがあなたは、狂った女主人から逃れるようにそれから逃れよ。それは、ひとたび捕えれば、昼も夜も休むことを許さず、駆り立て、焼き、燃え上がらせる。貪欲を逃れよ、それがあなたを内から捕えぬように。

7

Fuge invidiam, quae non solum alienos, verum multo magis eum quem possederit, lacerare consuevit. Fuge perfidiam, ne te suis involvat retibus. Unde et Dominus ait: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.

PL 14, 578D

嫉妬を逃れよ。それは他人ばかりか、むしろ自分がとりついた者をこそ、引き裂くのが常である。背信を逃れよ、それがその網にあなたを絡めとらぬように。それゆえ主も言う。「人々がこの町で汝らを迫害するなら、他の町へ逃れよ。」

8

Quod si in alia persequentur vos, in aliam fugite. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis (Matth. X, 23) .

PL 14, 579A

「もし他の町でも汝らを迫害するなら、さらに別の町へ逃れよ。アーメン、私は汝らに言う、人の子が来るまでに、汝らがイスラエルの町々を巡り終えることはない」(マタイ10:23)。

9

Etenim quamvis propter infirmitatem carnis fugam nobis suadere videatur: tamen melius fugit, qui fugit illecebram saecularem; ut non teneatur divitiarum suarum sollicitudine, non thesauri contemplatione, non vitae istius cupiditate; sed directa animi intentione festinet ad gloriam regni coelestis, properet ad coronam, nec terrenorum contuitu a sui corporis passione revocetur.

PL 14, 579A

というのも、主は肉の弱さのゆえに我々に逃れを勧めているように見えるが、それでも、世俗の誘惑を逃れる者のほうがよりよく逃れているのである。富への気遣いにも、財宝を眺めることにも、この生への執着にもとらわれず、心の向きをまっすぐにして天の国の栄光へと急ぎ、冠へと急ぎ、地上のものを見つめるせいで自分の体の受難〔passio。ここでは迫害で体が受ける苦しみ(殉教)を言う〕から引き戻されることもないように。

10

18. Fuga ergo mors est vel celebrata, vel adumbrata. Et forte illas exprimit refugii legitimi civitates; ut confugiamus ad virtutum culmina, quas pro praemiis bono foeneratori alibi dispensat dicens: Quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decem civitates (Luc. XIX, 17) .

PL 14, 579A

18. それゆえ逃れとは死であり、それも現に果たされた死か、影として示された死かである。そしておそらくそれは、あの律法に定められた逃れの町々を言い表しているのだろう。我々が徳の頂へと逃れ込むためであり、主はそれらを、善き貸し手への報酬として別の箇所で分け与えて、こう言う。「汝はわずかなことに忠実であったから、十の町の上に権能をもつ者となる」(ルカ19:17)。

11

Lex vetus novit civitates: sed quia legem implevit, qui potuit dicere: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17) , perfectiorem numerum remunerationis indulget. 19. Non ergo erubescamus fugere. Gloriosa enim haec fuga est fugere a facie peccati.

PL 14, 579B

古い律法は町々を知っていた。だが、「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)と言いえた者が律法を成就したのであるから、その者は報いのいっそう完全な数を与える。19. それゆえ、逃れることを恥じないでおこう。罪の面前から逃れるこの逃れは栄光あるものだからである。

12

Sic fugit Jacob, matre suadente. Dixit enim Rebecca: Exsurgens fuge in Mesopotamiam (Gen. XXVII, 43) . Sic fugit et Moyses a facie regis Pharao, ne illum aula regia coin quinaret, ne irretiret potentia.

PL 14, 579B

ヤコブは、母に勧められて、このように逃れた。リベカはこう言ったのである。「立って、メソポタミアへ逃れよ」(創世記27:43)。モーセもまた王ファラオの面前から、王宮が彼を汚さぬように、権力が彼を絡めとらぬように、このように逃れた〔底本は coin と quinaret の間に空きを置いて刷るが、一語の coinquinaret と読む〕。

13

Denique pretiosius Aegypti divitiis aestimavit opprobrium Christi. Sic fugit etiam David a facie regis Saul, a facie Abessalon. Denique fugiens addebat incrementa pietatis, qui et insidiatori pepercit, et parricidae salutem rogavit.

PL 14, 579B

実に彼は、エジプトの富よりもキリストの辱めのほうを貴いと考えた。ダビデもまた、王サウルの面前から、アブサロムの面前から、このように逃れた。逃れながらも敬虔をますます深めたのであり、待ち伏せる者を赦し、近親殺しの者の無事を求めたのである。

14

Sic fugit et populus Hebraeorum, ut fides ejus et vita inter fluctus sibi aperiret viam. Fuga illa erat trames innocentiae, virtutis via, pietatis assumptio.

PL 14, 579C

ヘブライ人の民もまたこのように逃れた。その信仰と生命が、波のただ中に自分のために道を開くためである。あの逃れは、無垢の小道であり、徳の道であり、敬虔を身につけることであった。

15

Audeo dicere, sic fugit et Jonas in Tharsis non corporis fuga, sed mentis ascensione, qui usque ad Christi ascendit similitudinem, ut fieret typus Christi.

PL 14, 579C

あえて言おう、ヨナもまたタルシスへ、このように逃れた。体の逃れではなく、精神の上昇によってであって、彼はキリストの似姿にまで上り、キリストの予型となったのである。

16

Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit, inquit, et Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII, 40) . Nam si sic non fugisset, numquam de ventre ceti esset auditus.

PL 14, 579C

「ヨナが三日三晩、大魚の腹の中にいたように、人の子もまた三日三晩、地の心の中にいることになる」と彼〔主〕は言う(マタイ12:40)。もしこのように逃れていなかったなら、決して大魚の腹の中から声が聞かれることはなかったであろう。

17

20. Sed si dubitas, doceat te Rebecca quam beata sit fuga, quam suscepit Jacob. Suasit Rebecca. Et fuge, inquit, in Mesopotamiam (Gen. XXVIII, 2) ; Isaac dicit: Surgens vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel.

PL 14, 579C

20. だが疑うのなら、ヤコブが引き受けたあの逃れがいかに幸いであるかを、リベカがあなたに教えるがよい。リベカは勧めた。「逃れよ」と彼女は言う、「メソポタミアへ」(創世記28:2)。イサクは言う。「立って、メソポタミアの、バトゥエルの家へ行け」。

18

In hymnis vel oraculis a plerisque (ut ante nos scriptum est) Bathuel sapientia dicitur, interpretatione autem Latina, filia Dei significatur.

PL 14, 580A

賛歌や託宣の中で、多くの者によって(我々より前に書かれたとおり)バトゥエルは知恵と呼ばれているが、ラテン語の解釈では、神の娘を意味する。

19

In domum ergo sapientiae mittitur Jacob, et accipere admonetur uxorem a filiabus Laban, qui habitabat in Charris, quod significat cavernas, in quibus species est sensuum, qui sunt tamquam in cavernis corporis, ut visus in oculis, auditus in auribus, odoratus in naribus, in ore sapor.

PL 14, 580A

こうしてヤコブは知恵の家へ遣わされ、ハランに住んでいたラバンの娘たちの中から妻を迎えるよう諭される。ハランとは洞窟を意味し、そこには感覚の姿がある。感覚はいわば体の洞窟の中にあり、視覚は目に、聴覚は耳に、嗅覚は鼻に、味覚は口にある。

20

Qui enim delectatur hoc mundo, et tripudiat in voluptatibus corporis, obnoxius est sensuum passionibus, atque in his habitat et diversatur.

PL 14, 580A

この世界を喜びとし、体の快楽に跳ね回る者は、感覚の情念に従属しており、その中に住み、その中に留まるからである。

21

Unde ei dicit Rebecca habitandum paucos dies cum illo, non multo tempore; ne corporeis coloretur voluptatibus, et saeculi capiatur illecebris.

PL 14, 580B

それゆえリベカは彼に、ラバンのもとに住むのは、長くではなくわずかな日々だけにせよと告げる。体の快楽に染まらず、世の誘惑に捕えられないためである。

22

21. Persuadet autem habitare, ut discat studiosius disciplinae virtutis sensum, et velut situs quosdam carnis atque regiones, ut se cognoscat, et noverit vehementiam carnis, quid et qua causa creatus sit, et quemadmodum unusquisque sensus operetur.

PL 14, 580B

21. 彼が住むように説き勧めるのは、徳の教えの感覚をいっそう熱心に学び、また肉のいわば所在や領域を学んで、自分を知り、肉の激しさと、自分が何のために、いかなる原因で造られたか、また各々の感覚がどのように働くかを知るためである。

23

Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V, 28) . Male sic videt oculus. Videat ergo oculus, et fungatur suo munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut vitium referat pro officio.

PL 14, 580B

「女を見て、これを欲する者は」と彼は言う(マタイ5:28)。このように見る目は悪い。だから目は見るがよく、自らの務めを果たすがよい。滑りやすい精神の命令によって転落へと向けられ、務めの代わりに悪徳をもたらすことがあってはならない。

24

Breve ergo tempus ad cognoscendos sensus, vel potius experiendos datur, et fortasse tenerioris adolescentiae prima exordia; statimque revocatur, ne diutius titubet in lubrico, et dividua quadam inundatione corporis hujus et saeculi mergantur animi interiora vestigia.

PL 14, 580B

それゆえ、感覚を知るために、というよりむしろ経験するために、短い時間が与えられる。それはおそらく、より若い年頃の最初の始まりの時期である。そして直ちに呼び戻される。滑りやすいところで長くよろめき、この体と世の、二つに分かれた一種の氾濫によって、心の内なる足跡が沈められることのないようにするためである。

25

Cum autem vel expertus fuerit, vel steterit in instabili et incerto atque humido solo, revocatur a matre patientia vel perseverantia, quae dicit: Mittam ad te, et accersiam te inde (Gen. XXVII, 45) ; ut et illic in lubrico tutum portum invenias sapientiae, quae te non sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reversus perseverare circa Dei noveris cultum, et sis in conventum gentium, significans ejus fide Ecclesiam gentium congregandam.

PL 14, 580C

だが、経験を積み、あるいは不安定で不確かな湿った地に立ったとき、母なる忍耐、すなわち堅忍によって呼び戻される。彼女は言う。「私は人を汝のもとへ送り、そこから汝を呼び寄せよう」(創世記27:45)。あなたがそこでも〔ここから二人称でヤコブ、また読者に語りかける〕、滑りやすいところで知恵の安全な港を見いだし、知恵があなたを難破したかのように波間に漂わせず、帰って後は神の礼拝のまわりに堅くとどまることを知り、諸国民の集会となるためである。これは、彼の信仰によって諸国民の教会が集められることを示している。

26

22. His igitur patientiae et perseverantiae instructus disciplinis (Gen. XXIX, 23 et seq.) , profectus Jacob copulam sibi acquisivit de sapientia consorte propositi, opimam dote prudentiae, cum qua vitae tempora sine ulla offensione transcurreret.

PL 14, 580C

22. こうして、忍耐と堅忍のこれらの教えを身につけたヤコブは(創世記29:23以下)、出立して、志を同じくする知恵を伴侶として得た。思慮という持参金に富む彼女とともに、人生の時を何の躓きもなく過ごすためであった。

27

Addito igitur thesauro sapientiae, variarum sibi ovium instituit gregem: sed illum rationabilem, virtutum plurimarum diversitate fulgentem.

PL 14, 581A

こうして知恵の宝を加えたので、彼は自分のためにまだらの羊の群れを設けたが、それは理性にかなった群れであり、多くの徳の多様さで輝いていた。

28

Unde et jactantiam carnis ejus recidit (Gen. XXXII, 25) , quod significat femoris stupor, salva sacri interpretatione mysterii.

PL 14, 581A

それゆえ〔彼と組み打ちした者は〕彼の肉の誇りをも断ち切った(創世記32:25)。それは腿のしびれが意味するところであり、聖なる奥義の解釈を損なうものではない。

29

His ergo virtutibus veluti gradibus quibusdam mens ejus ascendit in coelum, et Dei secreta cognovit, et confirmatus est et repletus; ut Laban scrutans domum ejus nihil apud eum inane, nihil vacuum reperiret, nulla simulacra, nullam effigiem vanitatis.

PL 14, 581A

こうしてこれらの徳を、いわば階段として、彼の精神は天に上り、神の秘密を知り、強められ、満たされた。それは、ラバンが彼の家を調べても、彼のもとに空虚なものも、うつろなものも何一つ、偶像も、虚しさの像も一つも見いださないためであった。

30

Non enim apud eum erat imago, sed veritas: non effigies ignaviae, sed solida forma justitiae, et verae virtutis expressio intelligibilis. Itaque Laban perscrutatus est domum ejus spiritalem, et non invenit effigies. Plena enim erat non figurarum, sed negotiorum.

PL 14, 581A

彼のもとにあったのは像ではなく真理だったからである。怠惰の像ではなく、正義の堅固な形であり、真の徳の、知性で捉えうる表現であった。こうしてラバンは彼の霊的な家を隈なく調べたが、像を見いださなかった。そこに満ちていたのは象りではなく、実事だったからである。

31

23. Potuisset autem invenire fundamenta virtutum et culmina, nisi caecitatem cordis, et perfidae mentis caliginem detulisset. Denique ea improbitatis caecitate suffusi mentem Sodomitae, ostium nequaquam sancti Lot invenire potuerunt.

PL 14, 581B

23. だがラバンは、心の盲目と、不実な精神の暗さを持ち込みさえしなかったなら、徳の基礎と頂を見いだせたであろう。実際、ソドムの人々は、その邪悪の盲目に精神を覆われ、聖なるロトの戸口を決して見つけられなかった。

32

Unde enim mens impia videre potuit viri sancti vel exitum, vel ingressum? Ipse quoque Dominus in Evangelio ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 14, 581B

不敬な精神が、聖なる人の出口も入口も、どうして見ることができようか。主自身も福音書で言う。「この世界の君が来るが、私のうちには何も見いださない」(ヨハネ14:30)。

33

Quomodo nihil invenire potuit in eo, in quo plenitudo divinitatis habitabat, et inhabitabat corporaliter, de quo virtus exibat, et sanabat omnes? Quomodo nihil invenire potuit in soliditate virtutis, ubertate sapientiae, intelligentiae, justitiae?

PL 14, 581B

神性の充満が体をもって宿り、その者から力が出てすべての人を癒した、その者のうちに、どうして何も見いだせたであろうか。徳の堅固さ、知恵と知性と正義の豊かさのうちに、どうして何も見いだせたであろうか。

34

Ipse dixisti: Domine: Plenus sum (Esai. I, 11) ; ipse dixisti: Mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) . Misit manum qui non credebat, et Dominum te et Deum reperit.

PL 14, 581C

汝自身が言った。「主よ、私は満ちている」(イザヤ1:11)。汝自身が言った。「汝の手を私の脇腹に入れよ、そして信じない者でなく、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。信じなかった者は手を差し入れ、汝を主、また神と見いだした。

35

Non ergo tu vacuus, sed ille caecus et inanis princeps istius mundi, qui nescit nisi sua cernere, nescit nisi sua invenire; ea quae Christi sunt, nescit agnoscere.

PL 14, 581C

それゆえ空虚なのは汝ではなく、盲目でうつろなのはこの世界の君である。彼は自分のものしか見分けず、自分のものしか見いだせず、キリストのものを認めることを知らない。

36

24. Aut si sic quemadmodum plerique habent: Non inveniet in me nihil, hoc est, non inveniet in me malitiam, quia malitia nihil est: non inveniet mortuum, quia mortuus non est.

PL 14, 581C

24. あるいは、多くの者が持つとおりに読むなら、「彼は私のうちに無を見いださない」〔nihil を「何も…ない」ではなく名詞「無」として解している〕、すなわち、悪意を私のうちに見いださない、悪意は無だからである。死者を見いださない、〔私は〕死んでいないからである。

37

Sed quomodo in eo mortuum reperiat, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt? Non inveniet, inquit, peccatum in me, qui mundi peccatum abstuli. Quomodo enim nihil habet, qui omnia habet?

PL 14, 581C

だが、死者を生かし、ないものをあるものであるかのように呼ぶ者のうちに、どうして彼は死者を見いだすだろうか。「彼は私のうちに罪を見いださない」と彼は言う、「世の罪を取り去った私のうちに」。すべてを持つ者が、どうして無を持つだろうか。

38

Et, quod plus est, omnia habet, quae Pater habet, sicut ipse ait: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) .

PL 14, 581D

さらに、それ以上のこととして、父の持つものをすべて持っている。彼自身が言うとおりである。「父の持つものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。

Caput V

第V章PL 14, 581D
1

Cur hinc fugere debeamus, et quomodo transire cum Moyse, ut videamus Deum, calceamenta pedum solventes: quomodo etiam relinquere umbram hujus vitae, et cum sancto David, si non ut aquila, saltem ut passer; si non ad coelum, saltem ad montes evolare.

PL 14, 581D

なぜ我々はここから逃れねばならないか、またどのようにモーセとともに、足の履物を脱ぎつつ渡って神を見るべきか。さらに、どのようにこの生の影を去り、聖なるダビデとともに、ワシのようにではなくとも、せめてスズメのように、天へではなくとも、せめて山々へ飛び去るべきか。

2

25. Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne quod magnificum putatur esse, ubi et qui se putat quid esse, nihil est, et omnino non est. Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum ultra cedros Libani, et transivi, et ecce non erat (Ps. XXXVI, 35) .

PL 14, 582A

25. それゆえここから逃れよう。そこには何もなく、偉大だと思われるものはすべて空しく、自分を何者かだと思う者もまた無であり、まったく存在しない。「私は不敬な者が高く上げられ、レバノンの杉の上にそびえ立つのを見た。私は通り過ぎた。すると見よ、彼はいなかった」(詩篇36:35)。

3

Et tu transi sicut David, transi sicut bonus servus, ut dicatur tibi: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) . Transi sicut Moyses, ut videas Deum Abraham, Isaac, et Jacob, et videas visum magnum.

PL 14, 582A

あなたもダビデのように渡れ、善き僕のように渡れ、「渡れ、席に着け」とあなたに告げられるように(ルカ17:7)。モーセのように渡れ、アブラハム、イサク、ヤコブの神を見るために、そして大いなる光景を見るために。

4

Hoc est visum magnum, sed si videre vis, solve calceamentum pedum tuorum, solve omne vinculum iniquitatis, solve cingula saeculi, relinque calceamentum quod terrenum est. Ideo Jesus sine calceamento, auro et argento apostolos destinavit, ne secum terrena portarent.

PL 14, 582A

これが大いなる光景である。だが見たいのなら、あなたの足の履物を脱げ、不義のあらゆる束縛を解け、世の帯を解け、地上のものである履物を捨てよ。それゆえイエスは、履物を持たせず、金も銀も持たせずに使徒たちを遣わした。地上のものを携えさせないためである。

5

Qui enim bonum quaerit, non in calceamento, sed in pedum velocitate et decore laudatur, dicente Scriptura: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) ! Solve ergo calceamentum pedum tuorum, ut speciosi sint ad evangelizandum.

PL 14, 582B

善を求める者は、履物においてではなく、足の速さと美しさにおいて称えられるからである。聖書は言う。「平和を告げ知らせる者、善を告げ知らせる者の足は、なんと美しいことか」(イザヤ52:7)。それゆえあなたの足の履物を脱げ、告げ知らせるために足が美しくなるように。

6

Solve dixit (Exod. III, 5) , non liga. Solve, ut transeas, et illum quem mirabaris in terra impium, nihil illic esse, nihil posse reperias. Transi igitur, hoc est, fuge de terris, ubi malitia est, ubi avaritia.

PL 14, 582B

「脱げ」と彼は言ったのであり(出エジプト記3:5)、「結べ」とは言わなかった。脱げ、渡るために。そして、あなたが地上で驚嘆していたあの不敬な者が、そこでは無であり、何もなしえないことを見いだすために。それゆえ渡れ、すなわち、悪意のある地、貪欲のある地から逃れよ。

7

Ideo dicit tibi David: Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 15). Declinare fugere est utique. Malum autem in terris, bonum in coelo est. Unde et addidit: Inquire pacem, et sequere eam. Pax in coelo est.

PL 14, 582B

それゆえダビデはあなたに言う。「悪から離れ、善を行え」(詩篇33:15)。離れるとは、まさに逃れることである。悪は地にあり、善は天にある。それゆえ彼はこうも加えた。「平和を求め、これを追え」。平和は天にある。

8

Denique de coelo veniens dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27) .

PL 14, 582C

実際、天から来て彼は言う。「私の平和を汝らに与える、平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。

9

Ergo quia fugienda et declinanda sunt mala; mala autem in terris, in terris iniquitates: fugiamus terrena, ne nos comprehendant iniquitates, quae etiam sanctum comprehenderunt David, sicut ipse testatur dicens: Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem (Ps. XXXIX, 13) ; eo quod fumo iniquitatis oculus animae caecatur, ne videat quae sunt lucida.

PL 14, 582C

それゆえ、悪は逃れ、離れるべきものであり、悪は地にあり、不義は地にあるのだから、地上のものを逃れよう。不義が我々を捕えないためである。不義は聖なるダビデをも捕えたのであり、彼自身が証しして言うとおりである。「私の不義が私を捕え、私は見ることができなかった」(詩篇39:13)。不義の煙によって魂の目が盲いて、輝くものを見られなくなるからである。

10

Sic ergo et Laban bona Jacob videre non potuit, et princeps hujus mundi gloriam Christi. 26. Sed forte dicas: Cur igitur Jacob ad Laban missus est, si Laban reprehensibilis? Si nomen consideremus, candidus dicitur Latine. Ergo ad splendidiora jubetur egredi Jacob.

PL 14, 582C

こうしてラバンはヤコブの善きものを見ることができず、この世界の君はキリストの栄光を見ることができなかった。26. だが、あなたはおそらく言うだろう。ラバンが非難に値するなら、なぜヤコブはラバンのもとへ遣わされたのか、と。名を考えるなら、ラテン語では「白い」という意味である。それゆえヤコブは、より輝かしいものへ出てゆくよう命じられるのである。

11

Sed quia carnalis erat, melius intelligimus splendidiora vitae hujus. Quasi nondum perfectus primo ad eum vadit, apud quem ad horam exsultaret in luce ejus. Filios autem deteriores habebat, id est, tolerabilius nomen, quam opera.

PL 14, 582D

だがラバンは肉的であったので〔carnalis erat の主語はラバンと取った〕、「より輝かしいもの」とは、この生の輝かしいものと解するほうがよい。まだ完全でない者のように、ヤコブはまず、その光のなかでしばらくのあいだ喜び躍る相手のもとへ行く。ところがラバンは、より悪い子らをもっていた。すなわち、名のほうが行いよりも耐えうるものであった。

12

Et ideo et matris consilio, et divino oraculo, et ipsius Jacob amatoris disciplinae voluntate cito deseritur ac relinquitur.

PL 14, 582D

それゆえ、母の勧めにより、神の託宣により、また教えを愛するヤコブ自身の意志によって、彼は速やかに見捨てられ、あとに残される。

13

27. Abscondit autem simulacra sancta Rachel, id est, Ecclesia, vel prudentia, quia Ecclesia inanes ideas, et vanas nescit simulacrorum figuras: sed veram novit Trinitatis substantiam. Denique umbram abolevit, splendorem gloriae manifestavit.

PL 14, 583A

27. 聖なるラケル、すなわち教会、あるいは思慮は、偶像を隠した。教会は空しいイデアや、偶像の虚しい象りを知らず、三位一体の真の実体を知っているからである。こうして教会は影を滅ぼし、栄光の輝きを現した。

14

Relinquamus ergo umbram, qui solem quaerimus: deseramus fumum, qui lumen sequimur. Fumus iniquitas est; quia sicut fumus oculis, sic iniquitates utentibus ea vita. Umbra vita est: umbra enim est nostra haec vita in terra, sicut Job dixit (Job. VIII, 9) .

PL 14, 583A

それゆえ、太陽を求める我々は影を去ろう。光を追う我々は煙を捨てよう。煙とは不義である。煙が目を損なうように、不義はその生を送る者たちを損なうからである〔動詞が省かれている。「損なう」を補って取った〕。影とは生である。この地上の我々のこの生は影だからである、ヨブが言ったとおりである(ヨブ記8:9)。

15

Quid insuper hic nisi tentationes? Omne tempus in sollicitudine, omnis vita in molestiis. In medio, inquit, laqueorum ambulamus (Eccli. IX, 20) . Et alius in via qua ambulabat, extentos sibi sed absconditos laqueos querebatur (Ps. CXLI, 4) , ne deprehensus caderet.

PL 14, 583A

そのうえ、ここにあるのは試練のほか何であろう。時はすべて気苦労のうちにあり、生はすべて煩いのうちにある。「我々は罠のただ中を歩いている」と彼は言う(集会の書9:20)。また別の者は、歩いていた道で、自分のために張られた、しかも隠された罠のことを嘆いていた(詩篇141:4)。捕えられて倒れることのないようにである。

16

Volebat fugere sicut passer: sed adhuc laqueus contritus non erat. Periit, inquit, fuga a me (Ps. CXLI, 5) . Gravatas habebat pennas per illam tenebrosam aquam in nubibus aeris, et fortasse evolare non poterat.

PL 14, 583B

彼はスズメのように逃れようとした。だが罠はまだ砕かれていなかった。「逃れる道は私から失われた」と彼は言う(詩篇141:5)。彼の翼は、雲のなかの空気の、あの暗い水を通るために重くなっており、おそらく飛び去ることができなかった。

17

Denique illas pennas quaerebat accipere, ut evolaret et requiesceret, sicut scriptum est: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7) ? Ubi enim volatus, ibi requies.

PL 14, 583B

そこで彼はあの翼を受けることを求めた。飛び去って安らぐためであり、こう書かれているとおりである。「誰が私に、ハトのような翼を与えてくれるだろうか。私は飛んで、安らぐだろうに」(詩篇54:7)。飛ぶところに、安らぎがあるからである。

18

Denique alibi dicit: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae (Ps. LXVII, 14) . 28. Sed fortasse dicas: Quomodo ergo hic dicit fugam a se periisse, qui supra dixerat: Si sumpsero pennas meas ante lucem (Psal. CXXXVIII, 9) ?

PL 14, 583B

さらに別の箇所で彼は言う。「汝らが分け前の間に眠るなら、ハトの翼は銀で覆われる」(詩篇67:14)。28. だがおそらくあなたは言うだろう。それなら、先に「私が夜明け前に自分の翼を取るなら」と言っていた者が(詩篇138:9)、どうしてここでは、逃れが自分から失われたと言うのか、と。

19

Numquid contrarium est? Absit. Multa enim justorum certamina. Numquid semel athleta luctatur? Quoties post coronas multas vincitur in alio certamine! Quoties qui saepe vicerat, interdum fluctuat, et in incerto haeret!

PL 14, 583B

矛盾であろうか。決してそうではない。義人たちの闘いは多いからである。競技者は一度だけ闘うのだろうか。多くの冠を得たあとでも、別の試合で負けることがどれほど多いことか。しばしば勝ってきた者が、ときに揺らぎ、定まらぬところに留まることがどれほど多いことか。

20

Et saepe fit ut fortibus fortis congrediatur, majoraque oriantur certamina, ubi majora virium documenta. Ergo David ubi fugam quaerebat, ut evaderet adversarium, et non inveniebat pennas suas, ancipiti fluctuabat certamine.

PL 14, 583C

そしてしばしば、強い者に強い者が立ち向かい、力の証がより大きいところに、より大きな闘いが生じる。それゆえダビデは、敵から逃れ去るために逃れを求め、自分の翼を見いださなかったとき、どちらにも決しない闘いのなかで揺れていたのである。

21

Siquidem ubi in potestate habet pennas suas, titulus psalmi in finem est (Psal. CXXXVIII) , id est, ad perfectionem et consummationem victoriae.

PL 14, 583C

実際、自分の翼を自分の力のうちにもつときには、詩篇の表題は「終わりへ」である(詩篇138)。すなわち、勝利の完成と成就へ向けて、ということである。

22

Denique quasi victor dicit: Domine, probasti me et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Ibid. 1) . Merito habebat facultatem volandi, qui pennas resurrectionis acceperat.

PL 14, 583C

こうして勝者のように彼は言う。「主よ、汝は私を試し、私を知った。汝は私の座ることと、私の復活を知った」(詩篇138:1)。復活の翼を受けていた者が、飛ぶ力をもっていたのも当然である。

23

Hic autem adhuc in spelunca est, id est, in carne, in antro quodam istius corporis, cum rege Saul filio duritiae, et intelligibilis illius principis potestate decernens, qui non videtur, sed intelligitur.

PL 14, 583D

だがここでは彼はなお洞窟のなか、すなわち肉のなか、この体のいわば洞穴のなかにあり、頑なさの子である王サウルとともに、見えず知性によって悟られるあの君の権力を相手に闘っている。

24

Unde et psalmi titulus, intellectus est (Psal. LIV) , quem tamen David positus in carne conclusit: sed ut concluderet rogando meruit. Denique a voce precationis coepit.

PL 14, 583D

それゆえこの詩篇の表題は「悟り」である(詩篇54)。それでもダビデは、肉のなかに置かれながら、この詩篇を結びまで書き上げた。だが結ぶことができたのは、祈り求めることによって値したからである。実際、祈願の声から始めている。

25

29. Adde illud, quod ille ex persona Salvatoris psalmus dicitur; iste ex persona David, qui in potestate non habebat victoriam, sed sperabat a Christo; et ipse tamen posteaquam expandit ad Deum manus suas, tamquam pennas animae suae, et confugit ad Dominum, et Spiritus sancti deductionem poposcit, quo cognosceret viam per quam posset ascendere, inclinari vidit coelos, ut Christus descenderet, et rogavit ut eum levaret manu sua.

PL 14, 583D

29. 次のことを付け加えよ。あの詩篇は救い主の人格から〔ex persona。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕語られ、この詩篇はダビデの人格から語られる。ダビデは勝利を自分の力のうちにもたず、キリストに望みをかけていた。しかし彼自身も、神に向かって自分の手を、自分の魂の翼のように広げ、主のもとへ逃れ、自分が上ることのできる道を知るために聖なる霊の導きを求めたのち、天が傾いて、キリストが降るのを見た。そして、自分をその手で引き上げてくれるよう願った。

26

Aut forte ideo pennas suas jam non quaerebat, quia perfectior factus manum Christi desiderabat. 30. Qui vult igitur manu Christi levari, ante ipse evolet, habeat pennas suas.

PL 14, 584A

あるいはおそらく、彼がもはや自分の翼を求めなかったのは、より完全になって、キリストの手を望んでいたからである。30. それゆえ、キリストの手によって引き上げられたい者は、まず自分で飛び立て、自分の翼をもつがよい。

27

Qui fugit saeculum, pennas habeat; et si suas non habet (ne forte ille solus habeat suas qui potestatem habet volandi) si suas, inquam, non habet, ab eo qui habet, accipiat.

PL 14, 584A

世から逃れる者は、翼をもつがよい。もし自分の翼をもたないなら(飛ぶ権能をもつ者だけが自分の翼をもっているのかもしれないから)、自分のものをもたないなら、もつ者から受けるがよい。

28

Qui fugit ergo saeculum, volat: Ecce, inquit, elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8) . Evolavit ergo David sicut nycticorax in domicilio, sicut passer singularis in domo.

PL 14, 584B

世から逃れる者はこうして飛ぶ。「見よ」と彼は言う、「私は逃れて遠くへ去り、荒野にとどまった」(詩篇54:8)。こうしてダビデは、家にいるニュクティコラクス〔夜鳥の類〕のように、家にいるただ一羽のスズメのように、飛び去った。

29

Si autem ad Christum referas, evolavit in corporis passione, ut sub umbra alarum suarum protegeret populos nationum. Evolavit divinitate, mansit corpore, atque habitavit in deserto; ut plures fierent desertae filii, quam ejus quae habebat virum.

PL 14, 584B

だがキリストに関係づけるなら、彼は体の受難において飛び去り、翼の影の下に諸国民の民々を覆った。神性において飛び去り、体にとどまり、荒野に住んだ。見捨てられた女の子らが、夫をもつ女の子らよりも多くなるためである。

30

Illud ergo corpus sequamur, ut et nos resurgamus. Ubi enim corpus, ibi et aquilae. 31. Qui non potest ut aquila volare, volitet ut passer.

PL 14, 584B

それゆえ、あの体に従おう、我々もまたよみがえるためである。体のあるところに、ワシもいるからである。31. ワシのように飛べない者は、スズメのように飛べ。

31

Qui non potest ad coelum volare, volet ad montes, fugiat ante vallestria, quae cito corrumpuntur humore, et ad montes transeat. Transivit ad montem Segor nepos Abrahae, et salvus factus est: quae autem non potuit ascendere affectu femineo reclinata, salutem amisit.

PL 14, 584B

天へ飛べない者は、山々へ飛べ。湿気ですぐに腐るまず谷間の低地から逃れて、山々へ渡れ。アブラハムの甥〔ロト〕はセゴルの山へ渡って救われた。だが、女の情にひかれて引き返し、上ることができなかった女は、救いを失った。

32

Appropinquate montibus aeternis, Dominus dicit per Michaeam prophetam: Surgite hinc, quia non est vobis hic refrigeratio. Propter spurcitiam corrupti estis corruptione, persecutionem passi estis (Michae. II, 9 et 10) .

PL 14, 584C

「永遠の山々に近づけ」と、主は預言者ミカを通して言う。「立ち上がってここから去れ。ここには汝らの安らぎがないからである。汚れのゆえに、汝らは腐敗によって腐り、迫害を受けた」(ミカ2:9、10)。

33

Et Dominus dicit: Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes (Luc. XXI, 21) , ubi mons Sion, et civitas pacis Hierusalem non terrenis sed vivis constructa lapidibus, et decem millia Angelorum, primitivorum Ecclesia, perfectorum spiritus, justorum Deus, qui in sanguine suo melius locutus est, quam Abel.

PL 14, 584C

また主は言う。「そのとき、ユダヤにいる者たちは山々へ逃れよ」(ルカ21:21)。そこにはシオンの山があり、地上の石ではなく生ける石で築かれた平和の町エルサレムがあり、一万の天使たち、初子たちの教会、完全な者たちの霊、義人たちの神がある。この神は、自らの血によって、アベルよりもすぐれて語った。

34

Ille enim vindictam clamavit, hic indulgentiam: ille peccatum fratris accusavit, hic peccatum mundi remisit: ille prodidit crimen, hic texit secundum quod scriptum est: Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) .

PL 14, 584C

前者は復讐を叫び、後者は赦しを叫んだ。前者は兄弟の罪を告発し、後者は世の罪を赦した。前者は犯罪を暴き、後者は覆った。こう書かれているとおりである。「罪を覆われた者たちは幸いである」(詩篇31:1)。

Caput VI

第VI章PL 14, 584D
1

Qua ratione qui velit fugere, eum velociter fugere oporteat: quo etiam fugiendum sit; et ad quod bonum animas nostras erigere debeamus? 32. Sed qui fugit velociter fugiat, ne comprehendatur: velociter depraedetur hunc mundum, ut Hebraeus Aegyptum.

PL 14, 584D

どのような理由で、逃れようとする者は速やかに逃れねばならないのか、またどこへ逃れるべきか、そしてどのような善へと我々の魂を高めねばならないのか。32. 逃れる者は、捕えられぬよう速やかに逃れるがよい。ヘブライ人がエジプトを略奪したように、速やかにこの世界を略奪するがよい。

2

Qui parturit, pariat; ne onusto et degravato iniquitatibus mentis utero, fugere non possit: et fugiat non quasi lactantem ferens, sed quasi expeditum: non parvulum gestans, sed perfectum in Christo exhibens; fugiat non quasi feriatus in sabbato, sed tamquam operarius in negotio: nec tamquam sterilis in frigore, sed tamquam opimus in messe.

PL 14, 585A

身重の者は産むがよい。精神の不義で重く圧された胎のために、逃れることができなくなってはならない。逃れるときは、乳飲み子を連れるようにではなく、身軽な者として逃れ、幼子を抱えるのではなく、キリストにあって完全な者を示しつつ逃れるがよい。安息日に休む者のようにではなく、仕事に励む働き手のように逃れ、寒さのなかの実りのない者のようにではなく、収穫のなかの豊かな者のように逃れるがよい。

3

Ideo enim dictum est: Orate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 2) . Fuga ergo haec fecunda virtutum est, non effeta meritorum.

PL 14, 585A

「汝らの逃れが冬や安息日にならぬよう祈れ」と言われたのはそのためである(マタイ24:2〔底本は24:2。24:20の誤りか〕)。それゆえこの逃れは、徳に実り豊かであって、功績に枯れ果ててはいない。

4

Fuga haec nescit frigus timoris, tremorem mortis, contractionem sollicitudinis, dissolutionis otium, lasciviae ferias, torporem lentitudinis: sed vitae coelestis requirit impigrum viatorem, regni superioris competitorem strenuum, divitem agricolam, qui fructus suos cogat, et cogendo diripiat.

PL 14, 585A

この逃れは、恐れの冷たさも、死の震えも、気苦労の縮みも、弛緩の怠惰も、放縦の休日も、緩慢の麻痺も知らない。むしろ天上の生を目ざす気力ある旅人、上なる国を競い求める精力的な者、豊かな農夫を求める。その農夫は自分の実りを集め、集めながら奪い取るのである。

5

33. Quid enim aliud a te, o homo, quaeritur, nisi ut timeas Dominum, requiras eum, post ipsum ambules, comprehendas vias ejus (Deut. X, 12) ? In quo, inquit, comprehendam Dominum? Si comprehendam eum in holocaustis?

PL 14, 585B

33. 人よ、あなたに求められているのは、主を畏れ、主を求め、主の後に歩み、その道を捉えること以外の何であろうか(申命記10:12)。「何によって」と彼は言う、「私は主を捉えようか。全焼の供え物によって主を捉えるのか。」

6

Non in decem millibus haedorum, non in millibus arietum, non in fructibus impietatis reconciliatur Dominus, et peccata redimuntur: sed in bona vita Domini gratia comprehenditur. Renuntiatum est, inquit, tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te.

PL 14, 585B

一万の子山羊によっても、千の雄羊によっても、不敬の実りによっても、主はなだめられず、罪はあがなわれない。善き生においてこそ、主の恩寵は捉えられる。「人よ、何が善であるか、主が汝に何を求めているかは、汝に告げられた」と彼は言う。

7

Quid aliud, nisi ut facias justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo? Dicit tibi ergo Evangelium: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31) . Dicit tibi lex: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4) .

PL 14, 585B

それは、正義を行い、慈しみを愛し、あなたの主なる神とともに行く用意をすること以外の何であろうか。それゆえ福音はあなたに言う。「立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。律法はあなたに言う。「汝の主なる神の後に歩め」(申命記13:4)。

8

Didicisti quomodo hinc fugias, quid moraris? Dicit tibi Evangelium iterum: Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura (Matth. III, 7) ? Et dicit hoc illis qui veniebant ad baptismum poenitentiae.

PL 14, 585C

あなたはどのようにここから逃れるかを学んだ。なぜためらうのか。福音はふたたびあなたに言う。「マムシの子らよ、来たるべき怒りから逃れよと、誰が汝らに示したのか」(マタイ3:7)。そしてこれを、悔悛の洗礼を受けに来る者たちに言っているのである。

9

34. Ergo poenitentia fuga est bona: gratia Dei fuga est bona, in quam est assumptio fugientis: desertum fuga est bona, ad quod fugit Elias, Elisaeus, Joannes Baptista.

PL 14, 585C

34. それゆえ悔悛は善き逃れであり、神の恩寵は善き逃れであって、その中へ逃れる者は迎え入れられる。荒野は善き逃れであって、エリヤ、エリシャ、洗礼者ヨハネはそこへ逃れた。

10

Fugit Elias mulierem Jezabel, id est, effusionem vanitatis, et fugit ad montem Oreb, quod significat exsiccationem; ut siccaretur in eo carnalis profluvium vanitatis, et cognosceret plenius Deum.

PL 14, 585C

エリヤは女イゼベル、すなわち空しさの氾濫から逃れ、ホレブの山へ逃れた。それは干上がることを意味する。彼のうちで、肉に属する空しさの流れが干上がり、神をより十分に知るようになるためであった。

11

Erat enim ad torrentem Chorrad, quod est cognitio, ubi abundantiam profluentem divinae cognitionis hauriret, ita fugiens saeculum, ut nec cibum corporis hujus exquireret, nisi quem aves detulissent ministrae; quamquam esca ejus plerumque terrena non fuerit.

PL 14, 585C

彼はコラドの渓流のほとりにいたからである。それは「知識」を意味し、そこで神の知識の流れ出る豊かさを汲むためであった。こうして世を逃れて、この体の食物は、仕える鳥たちが運んだもの以外は求めなかった。もっとも、その食べ物はしばしば地上のものではなかった。

12

Denique quadraginta diebus in virtute escae quam acceperat, ambulavit. Utique non mulierem fugiebat propheta tantus, sed saeculum.

PL 14, 585D

実際、彼は四十日間、受けた食物の力で歩いた。これほどの預言者が逃れていたのは、確かに女ではなく、世であった。

13

An mortem timebat, qui se obtulerat requirenti, et qui dicebat ad Dominum: Recipe animam meam (III Reg. XIX, 4) , taedium vitae istius sustinens, non cupiditatem?

PL 14, 585D

それとも彼は死を恐れていたのか。彼は自分を探す者に身を差し出し、主に「私の魂を受け取れ」と言っていたのである(列王記三19:4)。彼は、欲〔cupiditas。生への執着の意か〕ではなく、この生への倦怠に耐えていたのである。

14

Sed fugiebat saecularem illecebram, et conversationis maculosae contagionem, et impiae ac praevaricatricis nationis sacrilegia.

PL 14, 585D

だが彼は、世俗の誘惑と、汚れた交わりの汚染と、不敬で背反を犯す民の瀆聖とを逃れていたのである。

15

35. Salomon quoque in mulieris illius specie corruptelam saeculi hujus exponit, et meretricias artes declinandas edocet (Prov. VII et aliis.) . Haec est mulier aliena et fornicaria, a qua te ut custodias, adhortatur.

PL 14, 586A

35. ソロモンもまた、あの女の姿のなかに、この世の堕落を示し、遊女の術を避けるべきことを教えている(箴言7章ほか)。これが、よそ者の淫らな女であり、彼はあなたがそれから身を守るよう勧めるのである。

16

Ne declines ad vias saeculi cor tuum, sed colloces illud in manu Domini, in qua est cor regis. Qui enim se ipsum regit, quod pluris est quam aliis imperare, cor ejus in manu Dei est, et quo Deus vult, convertit illud.

PL 14, 586A

あなたの心を世の道へそらすな、むしろそれを主の手のうちに置け。その手のうちに王の心はある。自分自身を治める者は、これは他人に命じることよりも価値あることだが、その心は神の手のうちにあり、神は望むところへそれを向ける。

17

Non mirum si convertit in bonum, qui perfectae bonitatis est. In manu ergo Dei simus, ut bonum quaeramus, illud bonum incorruptibile atque incommutabile, de quo dicit Amos propheta: Exquirite bonum et non malignum, ut vivatis: et sic erit vobiscum Dominus Deus omnipotens (Amos V, 14) .

PL 14, 586A

完全な善性をもつ者が善へと向けるのは、不思議ではない。それゆえ我々は神の手のうちにあろう、善を求めるために。それはあの朽ちず変わらぬ善であり、それについて預言者アモスは言う。「善を求めよ、悪を求めるな、汝らが生きるために。そうすれば、全能の主なる神は汝らとともにあるだろう」(アモス5:14)。

18

Quomodo dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona? Ubi ergo bonus Deus, ibi bona sunt, quae desideravit videre David, et visurum se credidit, sicut ipse ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13) .

PL 14, 586A

「汝らが『我々は悪を憎み、善を愛した』と言ったとおりに」〔前の節のアモスの言葉の続き〕。それゆえ善なる神のいるところには、ダビデが見ることを望み、また見るであろうと信じた善いものがある。彼自身が言うとおりである。「私は、生ける者の地で主の善いものを見ることを信じる」(詩篇26:13)。

19

Illa enim bona sunt quae manent semper, quae non queunt temporis vel aetatis mutatione corrumpi. 36. In illis bonis est qui Deum quaesiverit et invenerit. Ubi enim cor hominis, ibi et thesaurus ejus est. Non enim solet bonum datum deprecantibus Dominus denegare.

PL 14, 586B

それらの善こそ、常にとどまるものであり、時や年齢の変化によって朽ちることのできないものだからである。36. それらの善のうちに、神を求め、見いだした者はいる。人の心のあるところに、その宝もあるからである。主は、祈り求める者たちに、善を与えることを拒むのを常としない。

20

Ergo quia bonus Dominus est, et maxime sustinentibus se bonus est, ipsi adhaereamus, cum ipso simus tota anima nostra, toto corde, tota virtute; ut simus in lumine ejus, et videamus ejus gloriam, et delectationis supernae fruamur gratia.

PL 14, 586B

それゆえ、主は善であり、とりわけ主を待ち望む者たちに善であるのだから、主にすがろう、魂のすべて、心のすべて、力のすべてをもって主とともにあろう。主の光のうちにあって、その栄光を見、上なる悦びの恩寵を享受するためである。

21

Ad illud igitur bonum erigamus animos, et in illo simus, atque in illo vivamus, ipsi adhaereamus, quod est supra omnem mentem, et omnem considerationem, et pace utitur perpetua ac tranquillitate. Pax autem supra omnem mentem est, et supra omnem sensum.

PL 14, 586B

それゆえその善へと心を高めよう。その中にあろう、その中に生きよう、それにすがろう。それは、あらゆる精神、あらゆる思索を超え、永続する平和と静穏を享受している。平和は、あらゆる精神を超え、あらゆる感覚を超えるからである。

22

Hoc est bonum quod penetrat omnia, et omnes in ipso vivimus, atque ex ipso pendemus: ipsum autem supra se nihil habet sed est divinum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Quod ergo bonum, divinum; et quod divinum, bonum.

PL 14, 586C

これこそ、すべてを貫く善であり、我々はすべてその中に生き、それに依存している。だがそれ自身は、自分の上に何ものももたず、神的である。「善い者は、ただ一人、神のほかにはない」からである。それゆえ善であるものは神的であり、神的であるものは善である。

23

Et ideo dicitur: Aperiente te manum, implebuntur omnia bonitate (Psal. CIII, 28) . Per bonitatem enim Dei nobis universa tribuuntur merito bona, quibus nihil admixtum est mali.

PL 14, 586C

それゆえ言われる。「汝が手を開くとき、すべてのものは善性で満たされる」(詩篇103:28)。神の善性によって、悪の混じらぬ善きものが、すべて当然のごとく我々に与えられるからである。

24

Haec bona promittit Scriptura fidelibus dicens: Quae bona sunt terrae manducabitis (Esai. I, 19) . Boni ergo illius similes simus, ut quae bona sunt adipiscamur.

PL 14, 586C

これらの善を、聖書は信じる者たちに約束して言う。「汝らは地の善きものを食べるであろう」(イザヤ1:19)。それゆえ、あの善に似た者となろう、善きものを手に入れるために。

25

Bonum quod est sine iniquitate, et sine dolo, et sine asperitate, cum gratia, cum pietate, cum sinceritate, et benevolentia, charitate, et justitia. Itaque omnes virtutes bonitas tamquam mater fecunda amplectitur.

PL 14, 586D

善とは、不義なく、欺きなく、苛烈さなく、恩寵と敬虔、誠実と好意、愛と正義とともにあるものである。それゆえ善性は、実り豊かな母のように、すべての徳を抱く。

Caput VII

第VII章PL 14, 586D
1

Maximam esse causam quare hinc fugiamus, cum haec propria sit malitiae sedes; ac item quid sit fugere? Malitiam hic non interire, et qua de causa? De serpentis damnatione, quidve a sententia in hominem lata differat? Quibus accedit ejusdem sententia expositio.

PL 14, 586D

我々がここから逃れる最大の理由は、ここが悪意に固有の座であることである。また、逃れるとは何か。悪意はここでは滅びない、それはなぜか。蛇の断罪について、また人に下された判決とどう異なるか。これらに、同じ判決の解説が加わる。

2

37. Est igitur non mediocris causa cur hinc fugere debeamus, ut perveniamus a malis ad bona, ab incertis ad fidelia et plena veritatis, a morte ad vitam.

PL 14, 587A

37. それゆえ、我々がここから逃れねばならない理由は小さくない。悪から善へ、不確かなものから信頼でき真理に満ちたものへ、死から生へと至るためである。

3

Ipse quoque Dominus dicendo: Posui ante te bonum et malum, vitam et mortem (Deut. XXX, 15) , demonstravit quia bonum vita est, sed aeterna.

PL 14, 587A

主自身も「私は汝の前に善と悪、生と死を置いた」と言うことによって(申命記30:15)、善とは生であり、しかも永遠の生であることを示した。

4

Si haec enim obnoxia saeculo atque ejus malignitati, utique illa est bona, quae non corrumpitur et mutatur, quae nullo vitio degenerat, quae virtute acquiritur.

PL 14, 587A

この生が世とその悪意に服しているのなら、善であるのは、朽ちず、変わらず、いかなる悪徳によっても堕さず、徳によって得られるあの生であることは確かである。

5

Fugiamus ergo malitiam saeculi hujus, in quo ipsi dies, inquit (Ephes. V, 16) , mali sunt; et fugiamus impigre.

PL 14, 587A

それゆえこの世の悪意を逃れよう。「その中では、日々そのものが悪い」と彼は言う(エフェソ5:16)。そして気力をもって逃れよう。

6

Ideoque Esaias clamat: Convalescite manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3) , id est, non corporis, sed animae genua, convalescite; ut directum ad coeli altissima mentis vestigium possit attolli, ut sit ductus solidior, vita maturior, gratia plenior, prudentia circumspectior.

PL 14, 587A

それゆえイザヤは叫ぶ。「弛んだ手と、緩んだ膝よ、力を得よ」(イザヤ35:3)。すなわち、体の膝ではなく、魂の膝よ、力を得よ。精神の足跡が天の最も高いところへまっすぐ向かって引き上げられ、歩みがいっそう堅く、生がいっそう成熟し、恩寵がいっそう豊かに、思慮がいっそう周到になるように。

7

38. Hoc est enim fugere, scire quo tendas, ablevare se a saeculo, ablevare se a corpore; ne iterum frustra se aliquis extollat, et inflatus mente carnis suae non teneat caput, et dicatur de his: Fugerunt, et non viderunt (Job IX, 25) .

PL 14, 587B

38. 逃れるとは、実にこれである。どこへ向かうかを知り、世から身を軽くし、体から身を軽くすること。ふたたび誰かが空しく思い上がり、自分の肉の精神でふくれて頭を保てなくなり、こうした者たちについて「彼らは逃れたが、見なかった」と言われることのないようにである(ヨブ記9:25)。

8

Sed hoc est fugere hinc, mori elementis istius mundi, abscondere vitam in Deo, declinare corruptiones, non adtaminare cupiditates, nescire quae sunt mundi istius, qui nobis varios gignit dolores exinanit cum repleverit, cum exinaniverit, replet.

PL 14, 587B

だが、ここから逃れるとは、この世界の元素に対して死に、命を神のうちに隠し、堕落を避け、欲望に触れず、この世界のものを知らないことである。この世界は我々に種々の苦しみを生み、満たしたときには空にし、空にしたときには満たす。

9

Et haec omnia inania et vacua, in quibus nullus solidus est fructus. Mortuus est dives, et nihil habet; quia non est in Deum dives: et ideo insipiens, quia sapientia cultura est Dei, abstinere autem a malis disciplina est.

PL 14, 587B

そしてこれらはすべて空しく、むなしく、そこには堅固な実りが何もない。金持ちは死んだのであり、何も持たない。神に対して豊かでないからである。それゆえ愚かである。知恵とは神への崇拝であり、悪を避けることは規律だからである。

10

39. Quis ergo non fugiat malitiae locum, officinam improbitatis, quae interire nesciat? Denique non otiose signum positum est supra Cain, ne quis eum occideret; ut significaretur quod non exstinguatur et auferatur a terris malitia.

PL 14, 587C

39. それゆえ、悪意の場所、不正の作業場、滅びることを知らないものから、誰が逃れずにいようか。実際、カインの上にしるしが置かれたのは、無意味なことではない。誰も彼を殺さないようにするためである。悪意が消し去られ、地から取り去られることがないことを示すためである。

11

Timebat Cain ne occideretur, quia fugere nesciebat. Augetur enim et cumulatur ipso usu malitia, et est sine moderatione, sine fine, dolo et fraude decernens, quae factis suis proditur et sanguine peremptorum, sicut et Cain proditus est.

PL 14, 587C

カインは殺されることを恐れた。逃れることを知らなかったからである。悪意は、用いること自体によって増し、積み重なり、歯止めもなく、終わりもなく、欺きと詐りを弄して争い、その行いと、殺された者たちの血によって露見する。カインが露見したのと同じである。

12

Versatur itaque in terris malitia, atque istic errat; et ideo rogamus voluntatem Dei fieri in terris sicut et in coelis (Matth. VI, 10) , ut et hic sit innocentia.

PL 14, 587C

こうして悪意は地にさまよい、ここを歩き回る。それゆえ我々は、神の意志が天にあるように地にも行われることを願う(マタイ6:10)。ここにも無垢があるようにである。

13

Itaque malitia quoniam illic jam locum non habet, hic circuit, hic saevit, seseque effundit, non mundano illo mersa diluvio, non Sodomitano exusta incendio.

PL 14, 587D

こうして悪意は、あそこ〔天〕にはもはや場所をもたないので、ここを巡り、ここで荒れ狂い、あふれ出る。世界を覆ったあの洪水に沈められることもなく、ソドムの火に焼かれることもなく。

14

Denique gravius postea in seminariis pullulavit, usque in ipsum parricidales ac sacrilegas injiciens manus universorum auctorem salutis. Lex tactum damnat, non aufert malitiam.

PL 14, 587D

さらに後には、いっそう激しく苗床のうちに芽ばえ、ついにはすべての者の救いの創始者そのものに、近親殺しの、瀆聖の手を加えるに至った。律法は触れることを断罪するが、悪意を取り去りはしない。

15

Ipse Dominus Jesus peccatum damnavit, auctorem ejus distulit; ut esset per quem justi probarentur. Etenim quia malum Deus non fecit, sed nequitia diaboli inseruit, vindictam Deus distulit; ut ab ipsis quos deceperat, diabolus vinceretur (Conf.

PL 14, 587D

主イエス自身は罪を断罪したが、その創始者への処罰は先に延ばした。義人が試される手立てがあるためである。実際、神は悪をつくらず、悪魔の邪悪が植えつけたのだから、神は報復を延期した。悪魔が、自分の欺いた者たちそのものによって打ち負かされるためである(参照せよ〔丸括弧は次の節に続く〕)

16

S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag. c. 11) . 40. Exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis, et sumant studia virtutis, industriam cautionis. Unde ait: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16) . Quare sicut serpentes?

PL 14, 588A

(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章)。40. それゆえ欺かれた者たちは鍛えられる。安易さの代価を払い、徳への熱意と用心の勤勉を身につけるためである。それゆえ彼は言う。「汝らは蛇のように賢くあれ」(マタイ10:16)。なぜ蛇のようにか。

17

Ut et ille spolietur suo, et qui alios exuere voluit, amittat quae sunt ipsius, non venena, sed merita naturae. Denique dejicitur ille cum tu ascenderis. Scriptum est enim: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18) .

PL 14, 588A

悪魔が自分のものを奪われ、他の者を裸にしようとした者が、自分のもの――毒ではなく、本性の功績――を失うためである。実際、あなたが上るとき、彼は突き落とされる。こう書かれているからである。「私はサタンが稲妻のように天から落ちるのを見ていた」(ルカ10:18)。

18

Non fulgur, inquit, sed sicut fulgur; quia suum lumen amisit, quod habebat antequam tibi tuum lumen vellet auferre. Verum forte dicas quia et de Salvatore legimus, quia sicut fulgur coruscans de sub coelo . . . ita erit et adventus Filii hominis (Luc. XVII, 24) .

PL 14, 588A

「稲妻ではなく、稲妻のようにである」と彼は言う。彼は、あなたの光を奪おうとする前にもっていた自分の光を失ったからである。だがあなたはおそらく言うだろう、救い主についても我々は、「稲妻が天の下から輝くように……人の子の到来もそうである」と読んでいる、と(ルカ17:24)。

19

Bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. Denique fulgur de sub coelo: lumen autem verum supra coelum. Ergo Satanas sicut fulgur, quia amisit hoc quod habuit: tu autem recepisti quod amiseras. 41. Non enim ita circa illum sicut circa te soluta est sententia.

PL 14, 588B

ここでも「稲妻のように」というのは適切である、キリストは稲妻の上にあるからである。実際、稲妻は天の下にあり、真の光は天の上にある。それゆえサタンは稲妻のようである、もっていたものを失ったからである。だがあなたは、失っていたものを取り戻した。41. 彼についての判決は、あなたについての判決のようには解かれなかったからである。

20

Nam Christi gratia quae te resolvit, illum astrinxit. Manet enim maledictio directa in serpentem propter tuam deceptionem. Sic enim dictum est ad eum: Maledictus tu ab omnibus pecoribus terrae (Gen. III, 14) .

PL 14, 588B

キリストの恩寵は、あなたを解き、彼を縛ったからである。蛇に向けられた呪いは、あなたを欺いたゆえに残っている。彼にはこう言われたからである。「汝は地のすべての家畜のうちで呪われた」(創世記3:14)。

21

Omnium enim communis inimicus est, qui fuit hostis bonorum, et pro iis damnatur quos adhuc non laeserat; quoniam qui hominem laesit, cui illa omnia subjecta sunt, laesit omnia. Communem etenim legem solvit, qua et ipse homini cum caeteris subditus est.

PL 14, 588B

彼はすべての者の共通の敵だからである。彼は善い者たちの敵であったが、いまだ害さなかった者たちのためにも断罪される。人を害した者は、人にそれらすべてが服しているのだから、すべてを害したからである。彼は共通の律法を破った。その律法によって、彼自身も他の者たちとともに人に服していたのである。

22

Ideo communi odio omnium atque exsecratione maledictio ejus oneratur. Genus autem damnationis non mors, sed poena diuturna est: Super pectus, inquit, tuum et ventrem ambulabis (Ibid.) .

PL 14, 588C

それゆえ、彼の呪いは、すべての者の共通の憎しみと嫌悪によって重くされる。だが断罪の種類は死ではなく、長く続く刑罰である。「汝は汝の胸と腹の上を歩む」と彼は言う(創世記3:14)。

23

Premenda enim fuit noxia conscientia, et proterenda malitia, fraudulentumque secretum tamquam a Dei facie relegandum: simul ostenditur quod terrena malitia sit, quae in terram recurvet. Denique addidit: Et terram edes omnes dies vitae tuae. (Ibid.) .

PL 14, 588C

罪ある意識は押さえつけられ、悪意は踏みにじられ、欺きの秘密はいわば神の面前から追放されねばならなかったからである。同時に、それが地上の悪意であり、地へと曲がり戻るものであることが示される。実際、彼はこう加えた。「汝は生涯のすべての日、土を食べる」(創世記3:14)。

24

42. Describi quidem his natura serpentis videtur, sed magis omne vas malitiae describitur, omnis serpens improbitatis, qui in ventrem se dejicit, atque intra se venenum suum claudit, et intus in pectore suo volvit, cogitationibus suis lubricus, et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse implicans, movens semper atque exagitans sua venena cum cogitat, ventrem quoque, hoc est, seminarium cordis sui proterens.

PL 14, 588C

42. これらの言葉によって蛇の本性が描かれているように見えるが、むしろ描かれているのは、悪意のあらゆる器、不正のあらゆる蛇である。すなわち、腹へと身を落とし、自分の中に毒を閉じ込め、胸の内でそれをうごめかせ、自分の思惑によって滑りやすく、自分の欺きの上を歩み、自分の詐りで自らを絡め、思惑をめぐらすたびに自分の毒をたえず動かし駆り立て、また腹、すなわち自分の心の種の苗床をも踏みにじる者である。

25

Unde pulchre David ait: Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa.

PL 14, 588D

それゆえダビデは見事に言う。「罪人たちは胎から疎外され、腹からさまよい出て、偽りを語った。」

26

Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obstruentis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium; et venefici, cum incantatur a sapiente (Psal. LVII, 4 et seq.) .

PL 14, 588D

「彼らには、蛇の似姿にならう怒りがある。耳をふさいで、呪文を唱える者たちの声も、賢者に呪文をかけられるときの毒使いの〔声〕も聞き入れない聾のアスピス〔毒蛇の一種〕のようである〔venefici は vocem に係る属格と取った〕」(詩篇57:4以下)。

27

Propter hoc etiam illud pulchre dictum videtur, quod in libro prophetico legimus: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jer. IV, 19) ; quia ibi est malitia, ubi debet esse innocentia: et illud plus laborat, quod in nobis debet esse tranquillius: atque id nequitiae vestigiis proculcatur, stimulatur unguibus, processu quodam improbitatis, incrementoque concutitur, ubi est genitale seminarium posteritatis aeternae.

PL 14, 588D

このことのゆえに、預言書で我々が読む次の言葉も見事に言われていると思われる。「私の腹が痛む、私の腹が痛む」(エレミヤ4:19)。悪意があるのは、無垢があるべきところだからである。そして、我々のうちでいっそう静かであるべきものが、いっそう苦しむ。そしてそれは、永遠の子孫を生む種の苗床のあるところで、邪悪の足跡に踏みにじられ、爪で突かれ、不正の進行と増大によって揺り動かされる。

28

Videtur quidem hoc ad id esse referendum, quod dolebat perisse quos creavit filios et suscepit, sed multo magis, quod in ventre suo verbi seminarium non habebat. Ideo ventrem suum dicit, quasi pretiosissimum.

PL 14, 589A

これは、自分が造り、迎えた子らが滅びたことを嘆いていたことに関係づけるべきだと思われるが、それよりはるかに、自分の腹のなかに言葉の種の苗床をもっていなかったことに関係づけるべきである。それゆえ彼は、もっとも貴いものとして、自分の腹と言う。

29

Pretiosus enim mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum verbi semine pullulare consuevit, et vitae totius solent atque virtutum ac disciplinarum quaedam membra formari.

PL 14, 589A

精神の胎は貴いからである。その中で、豊かな収穫である思案が言葉の種から芽を出すのが常であり、生涯全体と、徳と教えのいわば肢体が形づくられるのが常である。

30

43. Sed ut revertamur ad propositum, quod malitiam Deus reprimendam interim, quam abolendam putaverit, ait ad serpentem: Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et semen tuum et semen mulieris.

PL 14, 589B

43. だが本題に戻ろう。神は悪意を、さしあたり滅ぼすよりも抑えるべきだと考え、蛇に言う。「私は汝と女のあいだ、汝の子孫と女の子孫のあいだに敵意を置く。」

31

Ipsa tibi observabit caput, et tu illius calcaneum (Gen. III, 15) . Ubi inimicitiae sunt, ibi discordia est, nocendique studium: ubi nocendi studium, ibi malitia ponitur. Ergo discordia inter serpentem et mulierem discordiae malitia subest.

PL 14, 589B

「彼女は汝の頭を窺い、汝は彼女のかかとを窺う」(創世記3:15)。敵意のあるところには不和があり、害そうとする熱意がある。害そうとする熱意のあるところに、悪意が置かれる。それゆえ、蛇と女との不和の下には、不和の悪意がある。

32

Non est ergo sublata malitia. Denique servatum est serpenti, ut calcaneum mulieris et seminis ejus observet, quo noceat, et venenum suum infundat. Non ergo ambulemus in terrenis, et serpens nobis nocere non poterit.

PL 14, 589B

それゆえ悪意は除かれていない。実際、蛇には、女とその子孫のかかとを窺って、害を加え、自分の毒を注ぐことが残された。だから我々は地上のものの中を歩かぬようにしよう。そうすれば蛇は我々を害することができない。

33

Sumamus Evangelicum calceamentum quo venenum serpentis excluditur, morsus ejus hebetatur, ut simus calceati pedes in Evangelium.

PL 14, 589B

福音の履物を履こう。それによって蛇の毒は遮られ、その噛みつきは鈍る。我々が、福音のために足に履物を履いた者となるためである。

34

Et fortasse ideo Moyses jubetur solvere calceamentum pedum suorum, ut sumeret calceamentum Evangelii; vel quia non Moysi, id est, non prophetis, sed apostolis praedicatio Evangelii debebatur. Ea est quam supra diximus, dicta in serpentem sententia.

PL 14, 589C

そしておそらくそれゆえにモーセは、自分の足の履物を脱ぐよう命じられたのである。福音の履物を受けるためであり、あるいは、福音の宣教がモーセに、すなわち預言者たちにではなく、使徒たちに負わされていたからである。これが、先に我々が述べた、蛇に向けて語られた判決である。

35

In hominem quoque cujusmodi directa sit, consideremus. 44. Maledictus ille qui auctor est culpae: sed non maledictus est iste qui aliena fraude deceptus est; tamen quia non servavit mandatum Dei, operum suorum labore damnatur.

PL 14, 589C

人に向けられた判決がどのようなものかも、考えよう。44. 咎の創始者は呪われた。だが、他者の欺きに欺かれたこの者は呪われなかった。それでも、神の戒めを守らなかったので、自分の業の労苦によって断罪される。

36

Maledicitur sane terra, sed in operibus peccatoris (Gen. III, 17) ; et maledicitur, donec resolvatur in terram.

PL 14, 589C

たしかに地は呪われるが、それは罪人の業のゆえである(創世記3:17)。そして、地に解けて帰るまで呪われる。

37

Ideo ergo suscepit Jesus carnem, ut maledictum carnis peccatricis aboleret; et factus est pro nobis maledictum, ut benedictio absorberet maledictionem, integritas peccatum, indulgentia sententiam, vita mortem.

PL 14, 589C

それゆえイエスは肉を受けた。罪ある肉の呪いを除くためであり、我々のために呪いとなった。祝福が呪いを、全きことが罪を、赦しが判決を、生が死を呑み込むためである。

38

Suscepit enim et mortem, ut impleretur sententia, satisfieret judicato: Maledictum carnis peccatricis usque ad mortem. Nihil ergo factum est contra sententiam Dei, cum sit divinae conditio impleta sententiae.

PL 14, 589D

実際、彼は死をも受けた。判決が成就し、裁かれたことが満たされるためである。すなわち、罪ある肉の呪いは死に至るまでである。それゆえ、神の判決に反することは何も起こっていない。神的な判決の条件が満たされたのだから。

39

Maledictum enim usque ad mortem, post mortem autem gratia. Mortui ergo saeculo sumus, quid adhuc saeculo decernimus? mortui sumus cum Christo, quid adhuc vitae hujus actus requirimus?

PL 14, 590A

呪いは死に至るまでであって、死のあとには恩寵がある。それゆえ我々は世に対して死んだのに、なお世のために何を争うのか。キリストとともに死んだのに、なおこの生の営みを求めるのか。

40

Mortem Christi in corpore nostro circumferimus; ut et vita Christi in nobis manifestetur. Non ergo jam nostram illam vitam, sed Christi vitam vivimus, vitam innocentiae, vitam castimoniae, vitam simplicitatis, omniumque virtutum.

PL 14, 590A

我々はキリストの死を我々の体に帯びている。キリストの生が我々のうちに現れるためである。それゆえ我々はもはや、我々のあの生ではなく、キリストの生を生きる。無垢の生、貞潔の生、素朴の生、あらゆる徳の生である。

41

Cum Christo resurreximus, in ipso vivamus, in ipso ascendamus; ut serpens calcaneum nostrum quod vulneret, in terris reperire non possit.

PL 14, 590A

キリストとともによみがえった我々は、彼のうちに生きよう、彼のうちに上ろう。蛇が、我々のかかとを傷つけようにも、地上にそれを見いだせないためである。

Caput VIII

第VIII章PL 14, 590A
1

Quomodo licet hic retineamur corpore, tamen animo fugere possimus, atque adeo debeamus; ne cum praetereunte figura hujus mundi opera nostra nosque ipsi praetereamus: quod ne contingat, mandata Dei non praetereamus, sicut nec ullius disciplinae profectum; quemadmodum plures e sanctis veteribus fecisse compertum est.

PL 14, 590A

我々がここで体に引き止められていても、心では逃れることができ、またそうすべきであること。この世界の姿が過ぎ去るとき、我々の業も我々自身もともに過ぎ去ってしまわないためである。そうならぬよう、神の戒めを見過ごさず、またいかなる教えの進歩をも見過ごさないようにしよう。聖なる古の人々の多くがそうしたことが知られているとおりである。

2

45. Fugiamus hinc. Potes animo fugere, et si retineris corpore. Potes et hic esse, et adesse ad Dominum, si illi adhaereat anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, non specie vias ejus sequaris, si ad ipsum confugias.

PL 14, 590B

45. ここから逃れよう。あなたは、体に引き止められていても、心で逃れることができる。ここにいながら、主のもとにいることもできる。もしあなたの魂が主にすがり、あなたの思いで主の後に歩み、見えるものによってではなく信仰によって主の道に従い、主のもとへ逃れるなら。

3

Est enim refugium et virtus, cui dicit David: Ad te confugi, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3) .

PL 14, 590B

主は避け所であり力でもあって、ダビデは主にこう言う。「私は汝のもとへ逃れ、欺かれなかった」(詩篇76:3)。

4

Ergo quia Deus refugium, Deus autem in coelo, et supra coelos: utique hinc illo confugiendum est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum magnum, sicut dixit Moyses: Et erunt sabbata terrae vobis escae (Levit. XXV, 6) .

PL 14, 590B

それゆえ神は避け所であり、神は天に、天の上にいるのだから、我々はここからそこへ、すなわち平和のあるところ、業からの安息のあるところ、大いなる安息日の宴を我々が楽しむところへ逃れねばならない。モーセが言ったとおりである。「地の安息日は汝らの食物となる」(レビ記25:6)。

5

Epulatorium enim et plenum jucunditatis et tranquillitatis est, requiescere in Christo, et ejus delectationem videre. Qui ergo confugimus ad Deum, ad mundum revertemur? Qui peccato mortui sumus, peccata repetemus?

PL 14, 590C

キリストにあって安らぎ、その悦びを見ることは、宴にふさわしく、喜びと静穏に満ちているからである。神のもとへ逃れた我々が、世へ戻るだろうか。罪に対して死んだ我々が、罪をふたたび犯すだろうか。

6

Qui renuntiavimus saeculo et usui ejus, iterum in luto ejus haerebimus? 46. Fugiamus hinc, quia tempus breve est.

PL 14, 590C

世とその用益を捨てた我々が、ふたたびその泥にはまり込むだろうか。46. ここから逃れよう。時は短いからである。

7

Audi quomodo fugias: Et qui habent uxores, ita sint ac si non habeant; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, tamquam non utantur.

PL 14, 590C

どのように逃れるべきか、聞け。「妻をもつ者は、もたない者のようであれ。泣く者は泣かない者のように、喜ぶ者は喜ばない者のように、買う者は所有しない者のように、この世界を用いる者は用いない者のようであれ。」

8

Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29 et seq.) . Non ergo cum praetereunte figura mundi opera nostra praetereant, ne etiam ipsi praetereamus; sed maneamus in veritate.

PL 14, 590C

「この世界の姿は過ぎ去るからである」(一コリント7:29以下)。それゆえ、世界の姿が過ぎ去るとともに我々の業が過ぎ去ってはならない、我々自身も過ぎ去らないために。むしろ真理にとどまろう。

9

Si maneamus in Christo, manemus in veritate, et cum eo manebimus, et non praeteribimus, sed dicemus: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8) .

PL 14, 590D

キリストにとどまるなら、我々は真理にとどまり、彼とともにとどまり、過ぎ去ることなく、こう言うだろう。「主の祝福が汝らの上にあるように。我々は主の名によって汝らを祝福した」(詩篇128:8)。

10

Qui enim praetereunt, non possunt dicere, quia non dixerunt praetereuntes viam: Benedictio Domini super vos, quemadmodum dixit Propheta.

PL 14, 591A

過ぎ去る者たちは、そう言うことができない。預言者が言ったように、「主の祝福が汝らの上にあるように」と、道を過ぎゆく者たちは言わなかったからである。

11

Itaque si volumus non praeterire opera nostra, non praetereamus mandata Dei, non praetereamus requirendi Jesu Domini diligentiam, emerendi ejus gratiam.

PL 14, 591A

それゆえ、我々の業が過ぎ去ってしまわないことを望むなら、神の戒めを見過ごさず、主イエスを求める勤勉を、またその恩寵にふさわしくなろうとする勤勉を、見過ごさないでおこう。

12

Non praeterivit eum illa mulier quae usque in pharisaei domum ingressa, in qua Christus recumbebat, in pedes ejus superfudit unguentum.

PL 14, 591A

あの女は彼を見過ごさなかった。キリストが食卓についていたファリサイ派の人の家にまで入り、彼の足に香油を注いだのである。

13

47. Non praetereamus disciplinae alicujus profectum, sicut etiam Joseph adolescentulus non praeterivit; quia fratres suos requirebat, et ad eum festinabat locum, in quo pascebant oves; et cum cognovisset quia in Dothaim sunt, perrexit eo.

PL 14, 591A

47. いかなる教えの進歩も見過ごさないでおこう。若者ヨセフも見過ごさなかったように。彼は兄弟たちを探し、彼らが羊を飼っているその場所へ急いだ。そして彼らがドタンにいると知って、そこへ向かった。

14

Significatur autem illo verbo Dothaim defectus idoneus, id est, vanarum opinionum defectus non mediocris, sed perfectus et plenus, in quo profectus est animae. Sapiens enim quando minuit, addit.

PL 14, 591A

ところで、その「ドタン」という語は、ふさわしい衰えを意味する。すなわち、空しい思いの衰えであり、それはささやかなものではなく、完全で満ちたものであって、そこに魂の進歩がある。賢者は、減らすとき、加えるからである。

15

Deficiunt enim saeculares opiniones, quae mulieribus infirmis comparantur. Unde pulchre quo ostenderetur Sara ad profectum venisse, ut generaret risum et laetitiam: Defecerunt, inquit, Sarae fieri muliebria (Gen. XVIII, 11) .

PL 14, 591B

世俗の思いは衰える。それらは弱い女たちになぞらえられる。それゆえ、サラが笑いと喜びを生むために進歩に至ったことを示すために、見事にこう言われる。「サラには女の習いが絶えた」(創世記18:11)。

16

Bona ergo defectio cupiditatum, defectio vanitatis; quia veritatis adjectio est. Unde et sanctus David ait: Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII, 81) .

PL 14, 591B

それゆえ欲望の衰えは善であり、空しさの衰えは善である。それは真理の増し加えだからである。それゆえ聖なるダビデも言う。「私の魂は汝の救いを慕って衰え果てた」(詩篇118:81)。

17

Paritura etenim erat quae concesserat, eoque et promiserat Deus: paritura laetitiam, et sobriam illam jucunditatis ebrietatem: paritura ante exspectatum, ingenii celeritate partus, facta sapientiae.

PL 14, 591B

実際、彼女は産むはずであった。彼女は退いていたが〔quae concesserat の意は定かでない。前の節の「女の習いが絶えた」ことを言うと取った〕、それゆえ神も約束していたのである。喜びを、また悦びの、あの節度ある酩酊を産むはずであった。期待されるより先に、才知の速さによって産み、知恵の業を成すはずであった。

18

Denique et de aliis Hebraeis mulieribus habes, quia Hebraeae prius pariunt, quam veniant obstetrices (Exod. I, 19) ; eo quod animae justorum non exspectent artes et disciplinas propter inventionum genera, nec requirant adjumenta generandi: sed sponte partus suos fundant, exspectationemque praeveniant.

PL 14, 591C

さらに、他のヘブライの女たちについても、あなたは知る。ヘブライの女は、産婆が来る前に産む(出エジプト記1:19)。義人たちの魂は、さまざまな発見のための技術や教えを待たず、産む助けをも求めず、自ずから自分の産むものを注ぎ出し、期待に先んじるからである。

19

48. Nec minus impiger ad inveniendum, quam ad exsequendum Jacob, cui cum mater dixisset, ut inferret patri escas (Gen. XXVII, 9 et seq.) , definitionum genera suppetisse cernimus.

PL 14, 591C

48. ヤコブは、見いだすことにも、実行することにも劣らず勤勉であった。母が、父に食物を持って行くようにと言ったとき(創世記27:9以下)、彼には定義の諸種が備わっていたことがわかる。

20

Nam et cito invenit, et inventorum suorum auctorem testificatus est Deum, in quo et diligentiae palma, et ingenii significatur ubertas.

PL 14, 591C

実際、彼は速やかに見いだし、自分の発見の創始者として神を証言した。そこに勤勉の勝利と才知の豊かさが示されている。

21

Prima ergo definitio in inventione: quod invenitur, quaeritur: et quod quaeritur, temporis est: quod temporis est, utique diligentiae est. Quod autem praevenit usum temporis, Deus infundit, Deus dat: quod Deus dat, naturae, non diligentiae est.

PL 14, 592A

それゆえ第一の定義は、発見に関わる。見いだされるものは求められるものであり、求められるものは時に属し、時に属するものは、確かに勤勉に属する。だが、時を用いることに先んじるものは、神が注ぎ、神が与える。神が与えるものは、本性に属し、勤勉には属さない。

22

Ingenium igitur divini est muneris . quod autem divini muneris, hoc naturae. Ingenium ergo naturae est, inventio diligentiae: illud sine tempore, hoc indiget tempore.

PL 14, 592A

それゆえ才知は神の賜物であり、神の賜物であるものは本性に属する。才知は本性に属し、発見は勤勉に属する。前者は時を要さず、後者は時を要する。

23

Ideoque illud in tempore praesto est, hoc in spatio temporis investigatur: illud supra nos, hoc vero ad nos refertur.

PL 14, 592A

それゆえ前者は、時においてたちどころにあり、後者は時の隔たりのうちに探求される。前者は我々の上にあり、後者は我々に帰される。

24

49. Quaerenti igitur patri cibum verbi (non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei: talem cibum quaerebat Isaac, talem cibum esuriebat Petrus (Act. X, 11 et seq.) , quando vidit credituri gentilis populi mysteria) Esau praesto non habuit cibum spiritalis et velocioris ingenii.

PL 14, 592A

49. こうして、父が言葉の食物を求めていたとき(人はパンだけで生きるのではなく、神のすべての言葉によって生きる。イサクはそのような食物を求め、ペトロはそのような食物に飢えていた(使徒言行録10:11以下)、信じることになる異邦人の民の奥義を見たときである)、エサウは、霊的でより速い才知の食物を手元にもたなかった。

25

Dum iste venatur et quaerit, et praedurum atque agrestem sermonem suggerere parat, praevenit Jacob celeri inventione, et miti, et prope domestica responsione suave verbum ministrans, quo eum mulceret ac delectaret.

PL 14, 592B

エサウが狩りをして探し、ひどく堅く野卑な言葉を差し出そうと準備しているあいだに、ヤコブは素早い発見でそれに先んじ、穏やかで、ほとんど家庭的な応答で、父をなだめ喜ばせるための甘い言葉を差し出した。

26

Unde miratus pater ait: Quid est hoc, quod tam cito invenisti, fili mi? Respondit Jacob: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Gen. XXVII, 20) . Prima definitio in interrogatione est, secunda in responso.

PL 14, 592B

それゆえ父は驚いて言う。「私の子よ、これほど早く見いだしたとは、どうしたことか」。ヤコブは答えた。「汝の神、主が、私の手に与えたのです」(創世記27:20)。第一の定義は問いのうちにあり、第二は答えのうちにある。

27

Plena igitur omnia reperiens pater quae erant vel ingenii, vel diligentiae, definitionis consummatione conclusit dicens: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Ibid., 27) .

PL 14, 592B

こうして父は、才知に属するものも勤勉に属するものもすべて満ちているのを見いだし、定義の完成によって結論づけて言った。「見よ、私の子の香りは、主が祝福した満ちた畑の香りのようだ」(創世記27:27)。

28

Ager enim et naturale habet fertilitatis ingenium, et culturae diligentiam temporalem, meritoque in eo est plenitudo, cui utrumque non deest. Simul cum addiderit: Quem benedixit Dominus, videtur naturae gratiam praetulisse cultionis labori.

PL 14, 592C

畑は、実りをもたらす本性的な才知をもち、時間をかけた耕作の勤勉をももつからである。そのどちらも欠けないものに、充満があるのは当然である。同時に、「主が祝福した」と付け加えたことによって、耕作の労よりも本性の恩寵を重んじたように見える。

29

Et confirmavit Esau dicens: Juste vocatum est nomen illius Jacob. Supplantavit enim jam me bis, et primogenita mea accepit (Ibid., 36) . 50. Sed forte dicas: In quo moram fecit, qui ad venationem a patre missus est?

PL 14, 592C

そしてエサウは確認して言った。「彼の名がヤコブと呼ばれたのは正しい。すでに二度、私を押しのけ、私の長子の権利を取ったのだから」(創世記27:36)。50. だがあなたはおそらく言うだろう。父に狩りに遣わされた者は、何に手間取ったのか、と。

30

Sed considera quia et pater pronuntiavit, quia paratum habere non posset, quod spiritaliter petebatur; et ideo quia deficiebat ingenio, vel diligentiae subsidium ut adjungeret, exigebat. Celeritatis quoque admonet, qui ait: Cape arcum et sagittam (Ibid., 3) .

PL 14, 592C

だが考えよ。父もまた、霊的に求められていたものを〔エサウは〕用意しておくことができないと告げたのである。それゆえ〔エサウは〕才知が欠けていたので、〔父は〕せめて勤勉の助けを加えるよう要求したのである〔主語が書かれていない。posset と deficiebat はエサウ、exigebat はイサクと取った〕。彼はまた「弓と矢を取れ」と言って、速さをも促している(創世記27:3)。

31

Accepit tamen et diligentiae fructum, qui agnovit superius esse ingenii munus. 51. Nec immerito domesticos cibos detulit, qui de domesticis seminis sui sapientiae sibi acquisivit copulam. Bona autem diligentia cum sapientia, et inventio cum ingenio naturali.

PL 14, 593A

だが、才知の賜物がより上位にあることを認めた者〔ヤコブ〕は、勤勉の実りをも得た。51. 自分の種のうちの家の者たちから知恵との結びつきを得た者が、家の食物を運んだのも理由のないことではない。善き勤勉は知恵とともにあり、発見は本性的な才知とともにある。

32

Denique habens in promptu sapientiae copulam sanctus Isaac, deambulabat in campo, immo abalienabatur. Et nos primo sapientiae copulemur, et sic exeamus in campum quaerere et invenire cupientes. Multi enim sine sapientia male quaerunt.

PL 14, 593A

こうして、知恵との結びつきを手元にもっていた聖なるイサクは、野を歩いていた、いやむしろ我を離れていた〔abalienabatur。思いに沈んで自分から離れていたの意か〕。我々もまず知恵と結ばれ、そのうえで野に出て、求め、見いだすことを望もう。知恵なしに多くの者は、悪く求めるからである。

33

Et ideo Cain quia non acceperat a Deo prudentiam, male quaesivit, male exivit in campum; Abel bene, qui perfectum sacrificii munus implevit. Bonum enim sapientiae sacrificium, bona est hostia fides, et omnis virtus.

PL 14, 593A

それゆえカインは、神から思慮を受けなかったので、悪く求め、悪く野に出た。アベルはよく、完全な供え物の務めを果たした。知恵の供え物は善であり、善い犠牲は信仰とあらゆる徳である。

34

Denique sapientia interfecit suas hostias, et miscuit in craterem vinum suum. Et ideo ut insipientibus gentilibus potum fidei daret, ad craterem suum convocavit eos dicens: Qui est insipiens, divertat ad me (Prov. IX, 4) .

PL 14, 593B

そこで知恵は自らの犠牲を屠り、混酒器に自分の酒を混ぜた。それゆえ愚かな異邦人たちに信仰の飲み物を与えるため、自分の混酒器のもとに彼らを呼び集めて言った。「愚かな者は、私のところに寄れ」(箴言9:4)。

35

Et egentibus sensu dixit: Venite et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Ibid., 5) .

PL 14, 593B

そして分別に乏しい者たち〔sensus〕に言った。「来て、私のパンを食べ、私が汝らのために混ぜた酒を飲め」(箴言9:5)。

36

De hoc cratere Plato in suos libros transferendum putavit, ad cujus potum evocavit animas: sed eas explere nescivit, qui potum non fidei, sed perfidiae ministrabat.

PL 14, 593B

この混酒器の話を、プラトンは自分の書に移すべきだと考え、その飲み物へと魂を呼び出した。だが彼は魂を満たすことを知らなかった。信仰の飲み物ではなく、背信の飲み物を供したからである。

Caput IX

第IX章PL 14, 593B
1

Urget ut hinc fugiamus, sicut fugit Jacob de patria, et sicut cervi ad fontes; quos qui desiderat, super se animam suam exemplo Susannae effundat oportet.

PL 14, 593B

我々はヤコブが祖国から逃れたように、またシカが泉に向かうように、ここから逃れるよう迫られている。その泉を慕う者は、スザンナの例にならって、自分の上に魂を注ぎ出さねばならない。

2

Quomodo Paulus et Lot fugerint; ac nobis similiter fugiendum sit in supernam civitatem, quoad summus sacerdos moriatur: cum quo et vetus homo noster debet mori. 52. Fugiamus ergo hinc sicut fugit de patria sanctus Jacob. Sciebat enim veram patriam esse superiorem.

PL 14, 593B

パウロとロトはどのように逃れたか。また、我々も同様に、大祭司が死ぬまで天上の町へ逃れなければならない。その大祭司とともに、我々の古い人も死ななければならない。52. それゆえ、聖なるヤコブが祖国から逃れたように、ここから逃れよう。彼は真の祖国が上にあることを知っていたのである。

3

Fugiamus sicut cervi ad fontes aquarum: quos sitiebat David, sitiat et anima nostra. Quis est ille fons? Audi dicentem: Quoniam apud te est fons vitae (Ps. XXXV, 10) . Huic fonti dicat anima: Quando veniam et parebo ante faciem tuam (Ps. XLI, 3) ?

PL 14, 593C

シカが水の泉に向かうように逃れよう。ダビデがその泉を渇き求めたように、我々の魂も渇き求めるがよい。その泉とは何か。こう語る言葉を聞け。「実に汝のもとに命の泉がある」(詩篇35:10)。この泉に向かって魂は言うがよい。「いつ私は来て、汝の顔の前に現れるだろうか」(詩篇41:3)。

4

Fons enim Deus est: sed qui hunc fontem desiderat, effundat super se animam suam; ut nihil passioni carnis relinquat, sed ubique anima superfluat.

PL 14, 593C

実に神は泉である。だが、この泉を慕う者は、自分の上に魂を注ぎ出すがよい。肉の情念にいかなるものも残さず、どこにおいても魂があふれているようにするためである。

5

53. Pulchre eam effudit Susanna, ut evaporare in eam non possent incendia corporis, mortis formidines, vitae cupiditates. Effusa super ipsam anima omne restinxit carnale desiderium, saeculare studium.

PL 14, 593D

53. スザンナは見事に魂を注ぎ出した。体の炎も、死への恐れも、命への欲求も、その魂の中へ立ちのぼることができないようにするためである。魂が自分の上に注ぎ出されたとき、肉の欲望も、世の熱中も、すべて消し止められた。

6

Quae etiam prodigiosorum senum, et impudentium presbyterorum potuit flammas restinguere, nisi in his libidinis profluvium redundasset. A quibus cum intenderetur calumnia, si assensus negaretur adulterio, ingemuit Susanna, et dixit: Angustiae mihi adsunt undique.

PL 14, 593D

その魂は、異様な老人たちや恥知らずの長老たちの炎さえ消し止めることができたであろう。もしその者たちの内に、情欲の奔流があふれていなかったならば。彼らから、姦淫への同意が拒まれるなら中傷を加えるぞと迫られたとき、スザンナは呻いて言った。「私は四方から窮地に陥っている。」

7

Si enim hoc fecero, morte aeterna peribo: sin autem, non effugiam manus vestras (Dan. XIII, 22) . Melius tamen judicavit crimen fugere potius, quam periculum.

PL 14, 594A

「もしこれを行えば、私は永遠の死によって滅びる。行わなければ、汝らの手を逃れられない」(ダニエル13:22)。それでも彼女は、危険よりも罪を逃れる方がまさると判断した。

8

Ploravit itaque cum crimen ei objiceretur: ploravit cum sibi de pudica et casta adulteri judicium vindicarent; non mortem deplorans, sed castitatis calumniam. Religionis injuriam ploravit, et effudit super se non corpus, sed animam.

PL 14, 594A

こうして彼女は、罪を負わされたとき泣いた。姦夫たちが貞淑で貞潔な女について自分たちに裁きを取り込んだとき泣いた。死を嘆いたのではなく、貞潔への中傷を嘆いたのである。宗教への侮辱を泣き、自分の上に体ではなく魂を注ぎ出した。

9

Effudisset enim corpus, si carnalibus acquievisset. Denique cum morte damnaretur, exclamavit, quasi judex reorum, arbitra columniantium; et innocentis conscientiae auctoritate divinam sibi in judicium accersivit cognitionem, non timore mortis percita, sed arguentis censurae potestate praecelsa.

PL 14, 594A

もし肉の事柄に従っていたなら、注ぎ出したのは体であったろう。さらに、死刑を宣告されたとき、彼女は叫んだ。被告たちを裁く裁判官のように、中傷者たち〔底本は columniantium。calumniantium と読む〕を裁定する者のように。そして無実の良心の権威によって、神の審理を自分の裁きへと招き寄せた。死の恐れに駆られたのではなく、咎める裁きの至高の権能に立ってである。

10

Susanna ergo fugit saeculum, et se Deo credidit, ad illam arcem civitatis aeternae fugiens, quae totum mundum complectitur, quoniam intra Deum sunt omnia.

PL 14, 594B

こうしてスザンナは世を逃れて神に身を委ね、あの永遠の町の砦へ逃れた。その町は全世界を包む。万物は神の内にあるからである。

11

54. Fugit et Paulus ut evaderet per fenestram in sporta demissus, spartum enim triplex rumpi non posse noverat: sed fugit, ut Evangelium Domini toto orbe praedicaret; et ideo in paradisum raptus est.

PL 14, 594B

54. パウロもまた、窓から籠に入れて吊り降ろされ、脱出するために逃れた。三重の縄は切れないことを知っていたからである。しかし、彼が逃れたのは、主の福音を全世界に宣べ伝えるためであり、だからこそ楽園に引き上げられたのである。

12

Et nos fugiamus per fenestram audientes praecepta Domini, et visu sobrio, atque oculorum castitate servantes. 55. Fugiamus sicut Lot, Sodomitana crimina amplius, quam supplicia formidans.

PL 14, 594B

我々もまた窓から逃れよう。主の戒めを聞き、節度ある視覚と目の貞潔によってそれを守りながら。55. ロトのように逃れよう。ソドムの罪を、刑罰よりもいっそう恐れながら。

13

Magis enim pius certe scelerum fugit contagia, qui Sodomitis domum clausit: nec cohabitans noverat eos, quorum flagitia nesciebat, et opprobria aversabatur: nec fugiens respexit eos quorum conversationes non desiderabat.

PL 14, 594C

敬虔なあの人は、ソドムの人々に家を閉ざしたのであり、だからこそ確かに、罪の汚れをいっそうよく逃れた。彼は彼らと同居しながらも彼らを知らなかった。彼らの恥ずべき行いを知らなかったからである。そして、その恥辱を忌み嫌い、逃れるときにも、その生き方を望まなかった者たちを振り返らなかった。

14

Fugit ergo sicut Lot, qui renuntiat vitiis, abdicat se incolarum moribus, qui post se non respicit, qui superiorem illam civitatem ingreditur introitu cogitationum suarum, nec recedit ex ea donec moriatur Princeps sacerdotum, qui tulit peccatum mundi.

PL 14, 594C

ゆえに、ロトのように逃れるとは、悪徳を捨て、住民の習わしから身を引き、後ろを振り返らず、思いの入り口によってあの上なる町に入り、世の罪を取り去った大祭司が死ぬまでそこから離れない者のことである。

15

Mortuus quidem semel est: sed moritur unicuique qui baptizatur in morte Christi; ut consepeliamur cum eo, et resurgamus cum eo, et in novitate vitae illius ambulemus. 56. Bene fugis, si cor tuum non imitetur peccatorum consilia, et cogitationes eorum.

PL 14, 594C

彼は確かに一度だけ死んだ。だが、キリストの死において洗礼を受ける者それぞれのために、彼は死ぬ。我々が彼とともに葬られ、彼とともに復活し、彼の命の新しさの中を歩むためである。56. あなたは、心が罪人たちの謀りとその思いに倣わないなら、よく逃れている。

16

Bene fugis, si oculus tuus fugit calices et phialas; ne fiat libidinosus, dum moratur in vino. Bene tugis, si oculus tuus alienam declinet, ut lingua tua veritatem custodiat. Bene fugis, si non respondeas imprudenti ad imprudentiam illius.

PL 14, 594D

あなたは、目が杯や鉢を避けるなら、よく逃れている。ぶどう酒にとどまって好色にならないためである。あなたは、目が他人のもの〔ミーニュの脚注は、版はみな aliena(他人のもの)、ガリアの写本はほぼ一致して alienam と読み、どちらの読みにも意味があって、他人の富からも他人の妻からも目を背けよと諭すものと取れる、とする。ここでは alienam を他人の妻と解した〕を避け、舌が真理を守るようにするなら、よく逃れている〔底本は tugis。刷りの f の文字が欠けているが、fugis と読む〕。あなたは、愚か者に対して、その愚かさに応じて答えないなら、よく逃れている。

17

Bene fugis, si auferas gressum pedum tuorum ex ore insipientium. Cito enim malis ducibus erratur: sed si vis bene fugere, longe fac vias tuas ab eorum sermonibus. 57. Mortuus est tibi Princeps sacerdotum, tibi crucifixus est, ut clavis ejus adhaereas.

PL 14, 595A

あなたは、足の歩みを愚か者たちの口から遠ざけるなら、よく逃れている。悪い導き手にはすぐ道を誤らされるからである。だが、よく逃れたいなら、あなたの道を彼らの言葉から遠く離せ。57. あなたのために大祭司は死んだ。あなたのために十字架につけられたのである。あなたがその釘にすがりつくためである。

18

Te enim in illa carne, et tua peccata suscepit: affixa sunt illi patibulo tuorum delictorum chirographa; ut jam mundo nihil debeas, cui semel renuntiasti.

PL 14, 595A

彼はあの肉において、あなたを、またあなたの罪を引き受けた。あなたの罪過の証文は、その十字架の木に打ちつけられた。あなたが、かつて一度捨てたこの世に、もはや何の負い目も持たないためである。

19

Et recte nihil debes, cui suppetit dicere: Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ; ut jam mortem non timeas, si geras Christum, in quo potes dicere: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ?

PL 14, 595A

そして、あなたが何の負い目も持たないのは正しい。あなたはこう言うことができるのだから。「私にとっては世が十字架につけられ、私も世に対してそうである」(ガラテヤ6:14)。キリストを身にまとうなら、もはや死を恐れない。そのキリストの内に、あなたは言うことができる。「死よ、汝の勝利はどこにあるか。死よ、汝の針はどこにあるか」(一コリント15:55)。

20

Etenim cum vetus ille homo noster affixus est cruci, destructum est peccatum, obtusus aculeus, vacuata culpa; ut ulterius servire flagitiis desinamus. Abiit enim vetus homo.

PL 14, 595A

実に、あの我々の古い人が十字架に打ちつけられたとき、罪は滅ぼされ、針は鈍り、責めは空しくされた。我々がこれ以上、恥ずべき行いに仕えることをやめるためである。古い人は去ったのである。

21

Nunc autem jam non vetus homo in nobis: sed nova est creatura, habens in se similitudinem Christi, cujus mortis similitudini consepulti imaginem vitae ejus assumpsimus, alas gratiae spiritalis accepimus.

PL 14, 595B

いまや我々の内にはもはや古い人はない。新しい被造物がある。それはその内にキリストの似姿を持つ。我々はその死の似姿に共に葬られて、その命の像を身に帯び、霊的な恩寵の翼を受けたのである。

22

58. Sic igitur volate, ut dicatur de vobis: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esai. LX, 8) ? Ut nebulae vestrae rorent justitiam, et columbae pariant simplicitatem.

PL 14, 596A

58. それゆえ、諸君について「雲のように、また雛を連れたハトのように飛ぶあの者たちは誰か」(イザヤ60:8)と言われるように飛べ。諸君の雲が正義を露と降らせ、ハトが純朴さを産むようにである。

23

Sic navigate quasi transfretantes mundum, non pererrantes, quasi naves Tharsis; ut ad intelligibiles portus cursum dirigatis, et convehatis divitias maris. Sic festinate, ut dicatur de vobis: Leves facti sunt super aquilas (Thren. IV, 19) .

PL 14, 596A

世を渡りきる者のように、さまよう者のようにではなく、タルシスの船のように航海せよ〔quasi naves Tharsis の係りは定かでない。続く「海の富を運び集める」に合わせ、「航海せよ」に係ると取った〕。知性によって捉えられる港へ針路を向け、海の富を運び集めるためである。諸君について「彼らはワシよりも軽くなった」(哀歌4:19)と言われるように急げ。

24

Ab ira enim ventura fugiendum videtis, quam declinare poterunt, qui per poenitentiam sibi spem locaverint evadendi, et reconciliationis futurae fidem hauserint, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui regnum est a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 596A

実に諸君は、来たるべき怒りから逃れねばならないと見ている。その怒りを避けることができるのは、悔悛によって逃れる望みを自分のために確保し、将来の和解への信頼を汲み取った者たちである。それは、我々の主イエス・キリストによる。彼に支配は世々の始めからあり、今も、常に、世々の世にわたってある。アーメン。