ミラノのアンブロシウスc. 339–397

De Elia et jejunio › 全文

De Elia et jejunio 全文

Ambrose of Milan · PL 14, 697A–728C

Caput I

第I章PL 14, 697A
1

[0697] Sicut olim Patres, cum progrederentur ad bellum, atque in neomeniis diebusque laetitiae tuba canebant; ita et nobis diebus jejunii, paschalique festo appropinquantibus tuba canendum.

PL 14, 697A

かつて父祖たちは、戦いに出るときにも、新月祭や喜びの日にも、ラッパを吹いた。それと同じく、我々も、断食の日々と復活祭が近づくこのとき、ラッパを吹かねばならない。

2

1. Divinum ad patres resultavit oraculum, ut cum egrederentur ad bellum, tuba canerent (Num. X, 9) , cujus sonitu Dominus reminisceretur populi sui, quo petitum conferret auxilium plus quae misericordiae suae incentiva cognoscens; et in diebus laetitiae suae, in neomeniis suis concinerent tubarum sono.

PL 14, 697A

1. 神の託宣が父祖たちに響き渡った。戦いに出るときにはラッパを吹け、と(民数記10:9)。そのラッパの音によって主は自分の民を思い起こし、求められた助けを与える。主はそのとき、自分の慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕を促すものを、いっそうよく知る〔底本は plus quae。ミーニュの脚注は、写本はみなこう読み、incentiva のあとに sunt を補って解するとする(古い刊本は plusque … cognoscentes と読み、ローマ版は推測で大きく書き改めた)〕。また、自分たちの喜びの日、新月祭にも、ラッパの音を合わせて吹け、と。

3

Unde et David dicit: Canite in initio mensis tuba in die frequenti solemnitatis vestrae (Psal. LXXX, 4) . Veniet igitur nobis dies solemnitatis, et jam appropinquat. Canamus tuba tamquam in praelium progredientes.

PL 14, 697A

それゆえダビデも言う。「月の初め、汝らの祭りの賑わう日に、ラッパを吹け」(詩篇80:4)。祭りの日が我々にも来る。もう近づいている。戦いに進み出る者のように、ラッパを吹こう。

4

Canamus tuba, ut annuntiemus solemnitatis diem, simul nobis et certamen imminet, et victoria repromittitur. Victoria nostra, crux Christi est: tropaeum nostrum, pascha est Domini Jesu.

PL 14, 697A

祭りの日を告げるために、ラッパを吹こう。同時に、我々には戦いが迫り、また勝利が約束されている。我々の勝利はキリストの十字架であり、我々の戦勝記念碑は主イエスの復活祭である。

5

Sed ille ante est praeliatus, ut vinceret, non quod ipse egeret certamine; sed ut nobis formam bellandi ante praescriberet, et postea daret gratiam triumphandi. Certamen nostrum, jejunium est. Denique jejunavit Salvator, et sic tentator ad eum accessit.

PL 14, 697B

しかしキリストは、勝つために先に戦った。自分が戦いを必要としたからではなく、我々に戦いの型をあらかじめ定め、のちに凱旋する恩寵を与えるためである。我々の戦いとは断食である。実際、救い主は断食し、そうして誘惑者が近づいた。

6

Et primum gulae direxit spiculum dicens: Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat (Luc. IV, 3) . Ille cibum velut escam laquei praetendit, ut sic illaquearet appetentiam corporalem: Dominus jejunium praetulit, ut laqueos tentatoris, ut vincula dissolveret.

PL 14, 697B

そして誘惑者はまず、暴食に向けて矢を放って言った。「汝が神の子であるなら、この石に、パンになれと言え」(ルカ4:3)。誘惑者は食物を罠の餌のように差し出して、体の欲求をそのように罠にかけようとした。主は断食を選んで、誘惑者の罠を、縛めを解いた。

7

Denique sic habes scriptum: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Ibid., 4) . Illo laqueo Adam fuerat strangulatus, hac absolutione diabolicae quaestionis omnis homo est liberatus.

PL 14, 698A

実際、あなたはこう書かれているのを読む。「人はパンのみで生きるのではなく、神のすべての言葉によって生きる」(ルカ4:4)。あの罠でアダムは絞められたが、悪魔の問いをこのように解くことによって、すべての人が解放された。

Caput II

第II章PL 14, 698A
1

Quam magna virtus sit jejunii, quamque speciosa ac valida ejus militia, exemplo Christi atque sancti Eliae comprobatur. 2. Magna virtus est jejunii.

PL 14, 698A

断食の力がいかに大きく、その軍務がいかに麗しく、強いかは、キリストと聖エリヤの模範によって証明される。――2. 断食の力は大きい。

2

Denique tam speciosa ejus militia est, ut jejunare delectaret et Christum: tam valida, ut ad coelum homines erigeret. Et ut humanis magis quam divinis utamur exemplis, de Eliae jejuno ore vox emissa coelum clausit sacrilego populo Judaeorum (III Reg. XVII, 1) .

PL 14, 698A

実に、その軍務はきわめて麗しく、断食することがキリストをさえ喜ばせたほどであり、きわめて強く、人々を天へと引き上げるほどである。そして神的な模範よりも人間の模範を用いるなら、エリヤの断食した口から発せられた声は、瀆神の民ユダヤ人に対して天を閉ざした(列王記三17:1)。

3

Etenim cum a rege Achab altare esset idolo constitutum, ad verbum prophetae tribus annis et sex mensibus ros pluviae non cecidit super terram. Digna poena quae intemperantiam congrue coerceret; ut coelum impiis clauderetur, qui terrena polluerant.

PL 14, 698A

実際、アハブ王によって偶像のために祭壇が立てられたとき、預言者の言葉によって、三年と六か月のあいだ、雨の露が地に降らなかった。ふさわしい刑罰であった。無節制を適切に抑えるためであり、地上のものを汚した不敬な者たちに対して、天が閉ざされるためであった。

4

Dignum etiam, ut ad condemnationem regis sacrilegi propheta ad viduam in Sareptam Sidoniae mitteretur, quae quoniam devotionem cibo praetulit, meruit ut ariditatis publicae sola non sentiret aerumnam.

PL 14, 698B

また、瀆神の王を断罪するために、預言者がシドンのサレプタの寡婦のもとへ遣わされたのも、ふさわしいことであった。この女は、食物よりも献身を優先したので、公の干ばつの苦難を、ただひとり感じずにすむに値したのである。

5

Itaque non defecit hydria polentae, cum torrentis fluenta deficerent. 3. Quid ejus reliqua contexam?

PL 14, 698B

こうして、急流の流れが尽きたとき、麦粉の壺は尽きなかった。3. そのほかのことを、どうして並べ立てようか。

6

Jejunus filium viduae ab inferis resuscitavit: jejunus pluvias ore deposuit: jejunus ignes de coelo eduxit: jejunus curru raptus est ad coelum: et quadraginta dierum jejunio divinam acquisivit praesentiam. Tunc denique plus meruit, quando plus jejunavit.

PL 14, 698B

断食した者として、寡婦の子を冥界から甦らせた。断食した者として、口で雨を降らせた。断食した者として、天から火を引き出した。断食した者として、戦車で天へ奪われた。そして四十日の断食によって、神の臨在を得た。実に、より多く断食したときに、より多くにふさわしくなったのである。

7

Jejuno ore statuit fluenta Jordanis, et redundantem fluminis alveum repente siccatum pulverulento transmisit vestigio.

PL 14, 699A

断食した口で、ヨルダンの流れを止め、あふれる川床を、たちまち乾かして、足を塵まみれにして渡った。

8

Merito illum dignum coelo divina judicavit sententia, ut cum ipso raperetur corpore; quoniam coelestem vitam vivebat in corpore, ac supernae usum conversationis exhibebat in terris.

PL 14, 699A

神の判決が彼を天にふさわしい者と見たのは、当然であり、体もろとも携え上げられた。体にありながら天の生を生き、地上で天上の生き方の習いを示していたからである。

Caput III

第III章PL 14, 699A
1

Jejunii commendatio: deque jejunio sancti Joannis; et qualis esca a nobis quaerenda sit. 4. Quid est enim jejunium, nisi substantia, et imago coelestis?

PL 14, 699A

断食の称賛。聖ヨハネの断食について。我々が求めるべき食物はどのようなものか。――4. 実際、断食とは、天上のものの実体であり似姿でなくて何であろうか。

2

Jejunium refectio animae, cibus mentis est jejunium, vita est angelorum jejunium, culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis. Hoc ad Deum gradu citius pervenitur: hoc gradu Elias ascendit, antequam curru.

PL 14, 699B

断食は魂の回復であり、断食は精神の糧であり、断食は天使たちの生であり、罪責の死、罪過の滅び、救いの薬、恩寵の根、貞潔の土台である。この階梯によって、神にはいっそう速く至る。エリヤはこの階梯によって昇った、戦車に乗る前に。

3

Hanc haereditatem sobrietatis et abstemiae ad coelum abiens discipulo dereliquit. In hac virtute et spiritu Eliae venit Joannes. Denique in deserto et ille vacabat jejuniis. Esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre.

PL 14, 699B

この節度と禁酒の遺産を、天へ去るときに、弟子に遺した。エリヤのこの力と霊をもって、ヨハネは来た。実際あの者も、荒れ野で断食に専念していた。その食物はイナゴと野の蜜であった。

4

Et ideo quia vitae humanae possibilitatem continentia supergressus fuerat, non homo, sed angelus aestimatus est. De ipso legimus: Etiam plusquam propheta.

PL 14, 699B

そして自制によって人間の生の可能性を超えていたので、人ではなく天使と見なされた。この者について我々は読む。「預言者以上の者」。

5

Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Matth. XI, 9 et 10) .

PL 14, 699B

これこそ、次のように書かれている者である。「見よ、私は私の使いを汝の顔の前に遣わす。彼は汝の前に、汝の道を備える」(マタイ11:9–10)。

6

Quis humana virtute equos igneos, currus igneos potuisset ascendere, regere currus aereos, nisi qui naturam humani corporis, incorruptibilis jejunii virtute mutasset?

PL 14, 699C

人間の力で、火の馬、火の戦車に乗り、空中の戦車を御することのできた者があろうか。朽ちることのない断食の力によって、人間の体の本性を変えた者でなければ。

7

5. Sed de Eliae gestis plurima jam frequenti diversorum librorum sermone digessimus; et cavendum arbitror ne in eadem recurramus, cum praesertim in opere suo ipse laudetur.

PL 14, 699C

5. しかし、エリヤの事績については、すでにさまざまな書物の度重なる叙述の中で、多くを述べた。同じことに戻らないように気をつけるべきだと思う。ことに彼は、自分の業そのものによって称えられているのだから。

8

Imitemur ergo illum, et eam escam quaeramus, cujus virtute diebus ac noctibus progredi ad supernorum possimus cognitionem.

PL 14, 699C

だから彼を模範としよう。そして、その力によって昼も夜も、天上のものの認識へと進むことのできる食物を求めよう。

9

Non enim omnis esca materialis, nec omnis cibus corporalis; est cibus mentis, ut diximus, quo epulantur animae, de quo ait Dominus: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) .

PL 14, 699C

あらゆる食物が物質的なわけではなく、あらゆる糧が体的なわけでもない。すでに述べたとおり、魂が饗宴にあずかる、精神の糧がある。それについて主は言う。「私の糧は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。

10

Hic cibus angelorum est, ut divino famulentur imperio. Nulla illis cura mensarum, nullus conviviorum usus, nullae repositae epulae, nullus vini potus aut sicerae, nulla distentio corporis, nulla ventris offensio.

PL 14, 699C

これは天使たちの糧であり、神の命令に仕えるためのものである。彼らには食卓の心配はなく、宴の習いもなく、蓄えられた饗応もなく、ぶどう酒や強い酒の飲み物もなく、体の膨満もなく、腹の不調もない。

Caput IV

第IV章PL 14, 699D
1

De origine et antiquitate jejunii, a quo primus usus mundi coepit, de quo prima lex in paradiso constituta fuit; quod tandem quos gula denudaverit, operit.

PL 14, 699D

断食の起源と古さについて。世界の最初の営みは断食から始まった。楽園で最初に定められた律法は断食についてのものであった。そして最後に、暴食が裸にした者たちを、断食は覆う。

2

6. Itaque ne terrenum quis, aut novellum putet esse jejunium, primus usus mundi a jejunio coepit, quando lux clara resplenduit (Gen. I, 3 et seq.) . Secundus dies in jejunio, quando coeli factum est firmamentum.

PL 14, 700A

6. だから、断食を地上のものとか新しいものとか思う者がないように言えば、世界の最初の営みは、明るい光が輝いたときに、断食から始まった(創世記1:3以下)。第二の日は断食のうちにあり、そのとき天の大空が造られた。

3

Tertio die pabulum terra germinavit, natura obsequium praebuit, jejunium tamen coelestis disciplina servabat. Quarto die luminaria facta sunt solis et lunae, et adhuc jejunium.

PL 14, 700A

第三の日に、地は牧草を芽生えさせ、自然は従順を示したが、それでも天の規律は断食を守っていた。第四の日に、太陽と月の光体が造られた。それでもなお断食であった。

4

Quinto die preduxerunt aquae repentia animarum viventium, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli: et vidit Deus quia bona, et benedixit ea, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas quae sunt in mari: et volatilia multiplicentur super terram (Ibid., 22) .

PL 14, 700A

第五の日に、水は〔刷りの文字が欠けているが produxerunt(生み出した)と読む〕生ける魂の這うものを、また天の大空に沿って地の上を飛ぶ鳥を生み出した。神はそれを良しと見て、これらを祝福して言った。「増え、殖えよ。海にある水を満たせ。鳥は地の上に殖えよ」(創世記1:22)。

5

Et adhuc jejunium. Denique benedixit ea, sicut scriptum est, et dixit: Crescite, et non dixit: Edite et manducate. Sexto die bestiae sunt creatae (Dist. 35, c. Sexto die) , et cum bestiis orta edendi potestas est, et usus escarum.

PL 14, 700B

そしてなお断食であった。実際、書かれているとおり、神はそれらを祝福して、「増えよ」と言ったのであって、「食べよ、食らえよ」とは言わなかった。第六の日に獣が造られ(『教令集』第1部第35区分「Sexto die」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、獣とともに、食べる権能と食物の用いが生じた。

6

Ubi cibus coepit, ibi finis factus est mundi. Ubi coepit sua incrementa nescire, ibi coeperunt divina circa eum opera feriari. Quo indicio declaratum est quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri.

PL 14, 700B

食物が始まったところで、世界〔の創造〕の終わりが定まった。世界が自らの増大を知らなくなったところで、神の業は世界に関して休み始めた。この徴によって、世界は、食物によって増大をやめたのだから、まさにその食物によって減るものであることが示された。

7

Nemo delictum sciebat, nemo poenam timebat, nemo noverat mortem. 7. Plantavit Dominus paradisum ad gratiam beatorum, posuit ibi hominem operari, et custodire eum.

PL 14, 700B

誰も罪過を知らず、誰も刑罰を恐れず、誰も死を知らなかった。7. 主は至福の者たちを喜ばせるために〔ad gratiam は「…の好意・喜びのために」の意に取った〕楽園を植え、そこに人を置いて、それを耕し、守らせた。

8

Et ut sciamus (Dist. et cap. iisdem, § Et ut sciamus) non esse novellum jejunium, primam illic legem constituit de jejunio. Sciebat enim quod per escam culpa haberet intrare.

PL 14, 700B

そして、断食が新しいものでないことを我々が知るために(同じ区分・法文の「Et ut sciamus」項)〔教会法の引照〕、主はそこで、最初の律法を断食について定めた。食物を通して罪責が入り込むことを知っていたからである。

9

Prima poena de jejunii praevaricatione intraverat, dicente mandato Dei: De ligno quod est scientiae boni et mali non comedetis: qua die autem manducaveritis ex eo, morte moriemini (Gen. II, 17) .

PL 14, 700C

断食の掟への背反から、最初の刑罰が入り込んでいた。神の命令がこう言っていたのである。「善と悪の知識の木から、汝らは食べてはならない。それを食べる日に、汝らは必ず死ぬ」(創世記2:17)。

10

Eo usque autem (Dist. et cap. iisdem, § Eo usque) nemo praevaricari noverat, ut adhuc orta non esset, quae prima est praevaricata indictum abstinentiae. Lex a Domino Deo, praevaricatio legis a diabolo: culpa per cibum, latebra post cibum.

PL 14, 700C

それまでは(同じ区分・法文の「Eo usque」項)〔教会法の引照〕、誰も背反することを知らず、節制の命令を最初に背反した女は、まだ生まれていなかった。律法は主なる神から、律法への背反は悪魔から。罪責は食物によって、隠れ場は食物ののちに。

11

Cognitio infirmitatis in cibo, virtus firmitatis in jejunio. Denique quamdiu interdictis abstinuere, nesciebant esse se nudos: posteaquam manducaverunt de interdicta arbore, nudatos esse se cognoverunt.

PL 14, 700C

食物のうちに弱さの認識があり、断食のうちに強さの力がある。実際、禁じられたものを慎んでいたあいだは、自分たちが裸であることを知らなかった。禁じられた木から食べたのちに、自分たちが裸にされたことを知った。

12

Merito ergo mulier ubi culpae agnovit auctorem, interrogata respondit: Serpens persuasit mihi, et manducavi (Gen. III, 13) . Serpens gulam suadet, Dominus jejunare decernit (Dist. et cap. iisdem, § Serpens) .

PL 14, 700C

だから、女が罪責の張本人を認めたとき、問われて答えたのは当然である。「蛇が私をそそのかし、私は食べました」(創世記3:13)。蛇は暴食を勧め、主は断食することを定める(同じ区分・法文の「Serpens」項)〔教会法の引照〕。

13

Denique ipse ait: Jejunate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) . Itaque gula de paradiso regnantem expulit, abstinentia ad paradisum revocavit errantem. 8. Et dixit Deus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III, 22) .

PL 14, 700D

実際、主自身が言う。「断食せよ、そして祈れ。誘惑に陥らないためである」(マタイ26:41)〔底本は「断食せよ」と刷る。通行の本文では「目を覚ましていよ」とある箇所である〕。こうして、暴食は、楽園で支配していた者を楽園から追い出し、節制は、さまよう者を楽園へ呼び戻した。8. そして神は言った。「見よ、アダムは、我々のうちの一人のようになった」(創世記3:22)。

14

Irridens utique Deus, non approbans dicit, hoc est: Putabas te similem fore nostri: sed quia voluisti esse quod non eras, destitisti esse quod eras: intra te eras, et dum supra te esse affectas, infra te esse coepisti.

PL 14, 701A

神はアダムを嘲って言うのであり、是認して言うのではない。すなわち、こうである。「汝は、我々に似た者になると思っていた。しかし、自分でないものになろうと望んだために、自分であったものであることをやめた。汝は自分の内にいたのに、自分より上にあることを求めるうちに、自分より下にあるようになったのだ」。

15

Denique vestivit eum tunica pellicea prius, et sic ait: Ecce Adam, quasi dicat: Ecce amictus tuus, ecce dignum indumentum tuum, hic te vestitus decet. Qui divina affectant, tali digni habentur ornatu.

PL 14, 701A

実際、神はまず彼に皮の衣を着せ、そののちにこう言った。「見よ、アダム」。それはあたかもこう言うかのようである。「見よ、汝の衣を。見よ、汝にふさわしい衣服を。この衣が汝には似合う」。神的なものを求める者は、このような装いにふさわしいとされる。

16

Ecce quo te tua culpa deduxit, ecce nunc in hac tunica pellicea tamquam unus ex nobis aperuisti oculos. Circumspice diligenter, nudum te aspicis, quem vestitum putabas. 9. Gula ergo nudos facit, jejunia operiunt etiam exutos.

PL 14, 701A

「見よ、汝の罪責が汝をどこへ導いたかを。見よ、いま、この皮の衣を着て、我々のうちの一人のように、汝は目を開いた。念入りに周りを見よ。服を着ていると思っていた汝が、裸であるのを見ている」。9. こうして、暴食は人を裸にし、断食は、裸にされた者をも覆う。

17

Unde David ait: Operui in jejunio animam meam (Ps. LXVIII, 11) . Bonum operimentum, quod animam tegit, ne a tentatore deprehendatur, ne a tentatore nudetur. Bonum velamen quod tegit culpam, tegit abstinentia, tegit gratia.

PL 14, 701A

それゆえダビデは言う。「私は断食によって私の魂を覆った」(詩篇68:11)。良い覆いである。それは魂を覆い、誘惑者に見つけられないように、誘惑者に裸にされないようにする。罪責を覆う良い覆い、それを覆うのは節制であり、覆うのは恩寵である。

18

Beati enim quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Tegit gratia, dum remittit, et omnem abolet errorem: tegit abstinentia, dum obumbrat vitium, et moesto abscondit affectu, atque extenuat poenitendo.

PL 14, 701B

実際、「その不法が赦され、その罪が覆われた者たちは幸いである」。恩寵は、赦すときに覆い、あらゆる誤りを消し去る。節制は、悪徳に陰を落とし、悲しみの心情で隠し、悔いることによって弱めるとき、覆う。

19

Etenim jejunium et eleemosyna a peccato liberant. Opertus erat Adam virtutum velamine priusquam praevaricaretur, sed tamquam exutus praevaricatione, vidit se esse nudum; quia indumentum quod habebat, amiserat.

PL 14, 701B

実際、断食と施しは罪から解放する。アダムは、背反する前は、徳の覆いで覆われていたが、背反によっていわば剥ぎ取られて、自分が裸であることを見た。持っていた衣を失っていたからである。

20

In diebus enim jejuniorum vestrorum orietur, inquit, tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur, et praecedet ante te justitia, et circumdabit te majestas Domini (Esai. LVIII, 8) . Bonum vestimentum lux.

PL 14, 701B

実際、こう言う。「汝らの断食の日々に、汝のために、汝の朝の光が昇り、汝の癒しが速やかに芽生え、正義が汝の前を進み、主の威光が汝を取り巻く」(イザヤ58:8)。光は良い衣である。

21

Scriptum est enim: Circumdatus luce sicut vestimento (Ps. CIII, 2) . Bonum vestimentum; quando circumdat Dominus et operit jejunantes.

PL 14, 701C

実際、書かれている。「光を衣のようにまとって」(詩篇103:2)。良い衣である。主が断食する者たちを取り巻き、覆うとき。

Caput V

第V章PL 14, 701C
1

Noe quod inebriatus fuerit, ob ignorantiam excusatur: et quae mala ex vini usu nata sint, quaeve bona ex ejusdem abstinentia, propositis utrinque exemplis declaratur. 10. Nudatus erat Noe quando inebriatus est, texit eum pietas filiorum.

PL 14, 701C

ノアが酔ったのは、無知のゆえに許される。ぶどう酒の使用からどのような悪が生まれ、その節制からどのような善が生まれるかが、双方の例を挙げて明らかにされる。――10. ノアは、酔ったとき裸にされていたが、子らの孝愛が彼を覆った。

2

Sed nudatus erat per ignorantiam, non per intemperantiam; adhuc enim vinum nesciebatur. In principio generis humani ignorabatur ebrietas (Dist. 35, cap. Sexto die, § In principio) . Primus ipse plantavit vineam: dedit naturam, sed ignoravit potentiam.

PL 14, 701C

しかし彼が裸にされたのは、無知のゆえであり、無節制のゆえではなかった。そのときはまだ、ぶどう酒が知られていなかったからである。人類の初めには、酩酊は知られていなかった(『教令集』第1部第35区分「Sexto die」法文「In principio」項)〔教会法の引照〕。ノア自身が最初にブドウ畑を植えた。〔ブドウの〕性質を与えたが、その力を知らなかった。

3

Itaque vinum nec suo pepercit auctori. Quid mirum si cum Dominus ipse creaturas suas laudaverit, et iste miratus est? Itaque cum eum delectaret reperti muneris gratia, tentavit vehementior creatura insuetos senis artus, turbavit nova potio.

PL 14, 701D

こうして、ぶどう酒は自分の創始者さえ容赦しなかった。主自身が自分の被造物を称えたのだから、この者がそれに驚嘆したとして、何の不思議があろう。こうして、見いだした賜物の魅力に彼が喜んだとき、いっそう強い被造物が、老人の慣れない四肢を試み、新しい飲み物が彼を乱した。

4

Dormitaverunt, inquit, qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7) . Ascendit corporis voluptates justus, et obdormivit. Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem (Dist. et cap. iisdem, § Sed illius) . Semel enim inebriatus est Noe.

PL 14, 702A

「馬に乗った者たちはまどろんだ」と言われている(詩篇75:7)。義人は体の快楽に乗り、そして眠り込んだ。しかしその者の酩酊は、我々に節度を勧める(同じ区分・法文の「Sed illius」項)〔教会法の引照〕。ノアが酔ったのは、一度だけだからである。

5

Ubi vero malum ebrietatis agnovit, inventum suum ad remedium temperavit, non effudit ad vitium. Unde et Apostolus ait: Modico vino utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) .

PL 14, 702A

しかし、酩酊の悪を知ると、自分が見いだしたものを、薬になるよう加減し、悪徳のために注ぎ出すことはしなかった。それゆえ使徒も言う。「汝の度々の病のために、少しのぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。

6

11. Manebat antequam vinum inveniretur, omnibus inconcussa libertas, nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia servitutis exigere. Non esset hodie servitus, si ebrietas non fuisset.

PL 14, 702A

11. ぶどう酒が見いだされる前には、すべての人に、揺るがない自由が保たれており、自分と同じ本性を分かつ者に隷属の奉仕を求めることを、誰も知らなかった。酩酊がなかったなら、今日、隷属もなかったであろう。

7

Obrepserat quidem jam fraternae praelationis invidia, manebat tamen adhuc paternae pietatis reverentia. Laesa pietas est, dum ridetur ebrietas. Non illis itaque solis nocent vina quos tentant, sed et illis amplius quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur.

PL 14, 702A

たしかに、兄弟のあいだで一人が重んじられることへの妬みは、すでに忍び込んでいたが、なお父への孝愛の敬意は残っていた。酩酊が笑われるとき、孝愛は傷つけられた。だからぶどう酒は、自分が誘惑する者たちだけを害するのではなく、酔った者たちの泥酔した体が目の前で裸にされる者たちを、いっそう害するのである。

8

Hinc risus irreverens nascitur, hinc libido inflammatur; ut multo majore temulentia eos vina perturbent, quorum oculos ac mentes inebriaverint, quam quorum membra prostraverint.

PL 14, 702B

ここから不敬の笑いが生まれ、ここから情欲が燃え立つ。こうして、ぶどう酒は、体を打ち倒した者たちよりも、目と精神を酔わせた者たちを、はるかに大きな泥酔で乱すことになる。

9

12. Legimus etiam (Dist. et cap. iisdem, § Legimus) quod patrem Lot inebriaverint filiae in eo monte (Gen. XIX, 33 et seq.) , ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant, et habitabant in spelunca.

PL 14, 702B

12. 我々はまた(同じ区分・法文の「Legimus」項)〔教会法の引照〕、ロトの娘たちが、ソドムの火を恐れて逃げ込み、洞穴に住んでいたその山で、父を酔わせたことを読む(創世記19:33以下)。

10

Convenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus, solitudo, locus, ferarum magis latibulis, quam humanis aptior domiciliis. Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae generatricis partus deterior.

PL 14, 702B

酩酊に、年齢、性、孤立、場所が合致し、重なった。その場所は、人の住まいよりも、野獣の隠れ家にふさわしかった。こうして酩酊は近親相姦の源となった。最悪の生み手から生まれた、それにもまさって悪い子である〔pessimae generatricis partus deterior の係りは定かでない。生み手を酩酊、子を近親相姦と取った〕。

11

13. At non Abraham vina in suo convivio ministrabat: sed immolabat vitulum, butyrum, et lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Coeli dominum, mundi agnoscebat auctorem: vinum tamen exhibere non poterat.

PL 14, 702C

13. しかしアブラハムは、自分の宴でぶどう酒を供しはしなかった。子牛をほふり、バターと乳を、天使である客たちにも供した。天の主を、世界の創造者を認めていたが、それでもぶどう酒を供することはできなかった。

12

Sed recte illic deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. 14. Denique annuntiavit eum Joannes neque manducans panem, neque bibens vinum. Qui enim Christum annuntiat, ab omni vitiorum incentivo praestare se debet alienum.

PL 14, 702C

しかし、罪の赦しがあるところに、罪の材料が欠けているのは当然である。14. 実際ヨハネは、パンを食べず、ぶどう酒を飲まずに、キリストを告げ知らせた。キリストを告げ知らせる者は、あらゆる悪徳の刺激から、自らを遠ざけていなければならない。

13

Vicit igitur sanctum Noe, vel etiam Lot Abrahae nepotem ebrietas, quorum alter cum jejunaret, diluvio superstes fuit, alter incendio. 15. Moysen quoque cognovimus sitienti populo amaritudines aquarum temperasse, non vina.

PL 14, 702C

こうして、酩酊は、聖なるノアをも、またアブラハムの甥ロトをも打ち負かした。この二人のうち、一方は断食していたときには洪水を生き延び、他方は火災を生き延びた。15. モーセもまた、渇く民のために、水の苦味を和らげたのであって、ぶどう酒を〔和らげたの〕ではないことを、我々は知っている。

14

Cui petra aquam vomuit, potuit et vini abundantia non deesse. Denique dixit Deus: Percuties petram, et exiet aqua ex ea, et bibet populus (Exod. XVII, 6) . Non dixit: Exiet vinum in populo. Periculosum enim erat vinum populo ministrare, quod fortiores ferre vix possent.

PL 14, 702C

岩が水を吐き出してやったその民には、ぶどう酒が豊かにあることも欠けずにすんだはずである。実際、神は言った。「汝は岩を打て。そこから水が出、民は飲むであろう」(出エジプト記17:6)。神は「民の中にぶどう酒が出る」とは言わなかった。民にぶどう酒を供することは、危険だったからである。強い者でもほとんど耐えられなかったであろうものを。

Caput VI

第VI章PL 14, 702D
1

De lege jejunii a Moyse data, et de jejunio ejusdem. Quomodo matrum Samson et Samuelis sterilitatem abstinentia vini fecundaverit; quibusque cibis Elisaeus filios prophetarum aluerit? 16. Denique Moyses de jejunio legem dedit, de vino non dedit.

PL 14, 702D

モーセが与えた断食の律法と、モーセ自身の断食について。ぶどう酒の節制が、サムソンの母とサムエルの母の不妊をどのように実らせたか、また、エリシャが預言者の子らをどのような食物で養ったかについて。――16. 実際、モーセは断食についての律法を与えたが、ぶどう酒についての律法は与えなかった。

2

Ipsum quoque jejunantem non voces magnae, non fulgura et nubes nimbosa, non fumigans Sina perterruit. Neque vero introisset in nubem, et vocem Dei loquentis de medio ignis sine periculo salutis audisset, nisi munitus armis jejunii fuisset.

PL 14, 703A

断食していた彼自身を、大きな声も、稲妻も、暗い雲も、煙るシナイも、怖れさせなかった。断食の武具に守られていなかったなら、雲の中に入ることも、火の中から語る神の声を、身の安全を損なうことなく聞くことも、なかったであろう。

3

Quadraginta enim diebus jejunavit in monte, cum Legem acciperet a Domino Deo nostro. Et in superioribus quidem montis Lex dabatur Moysi jejunanti, in inferioribus populo manducanti praevaricatio sacrilega luxu accendebatur epulantium.

PL 14, 703A

実際、我々の主なる神から律法を受けたとき、山の上で四十日断食した。山の上のほうで、断食するモーセに律法が与えられていたとき、山の下のほうでは、食べている民のあいだで、饗宴する者たちの放蕩によって、瀆神の背反が燃え立っていた。

4

Quo spectaculo motus fregit tabulas Moyses, indignum judicans ut ebrio populo Lex daretur. Itaque tabulas Legis, quas accepit abstinentia, conteri fecit ebrietas. 17. Quid vero alia dicam?

PL 14, 703B

その光景に心を動かされて、モーセは板を砕いた。酔った民に律法が与えられるのは不相応と判断したのである。こうして、節制が受けた律法の板を、酩酊が砕かせた。17. ほかのことをどう言おうか。

5

Nonne sterilitatem matris Samson vini abstinentia fecundavit, et parientem fecit ex sterili? Quoniam juxta praeceptum Domini vinum non bibit. Nonne Annam non manducantem exaudivit Dominus, et infecunditatem ejus solvere jejunia?

PL 14, 703B

ぶどう酒の節制が、サムソンの母の不妊を実らせ、不妊の女から産む者にしたのではないか。主の命令に従って、ぶどう酒を飲まなかったからである。主は、食べなかったハンナの願いを聞き入れ、断食が彼女の不妊を解いたのではないか。

6

Ex quibus duo generati, unus fortissimus, alius observantissimus, dignos se praebuerunt, qui jejunii gremio diu foti, et quodam abstinentiae effusi utero viderentur.

PL 14, 703B

この二人から生まれた二人、一人は最も力強く、一人は最も戒めを守る者であったが、断食の懐に長く温められ、いわば節制の胎から注ぎ出された者と見えるにふさわしい者として、自らを示した。

7

Idem itaque Samson, qui matris sobrietate generatus est, allophylorum insultantium sibi ebrietate est vindicatus.

PL 14, 703B

だから同じサムソンは、母の節度によって生まれた者であったが、自分をあざける異民族の者たちの酩酊によって、仕返しをした。

8

18. Elisaeus vates qui de magistro didicerat parcimoniam, cum filios aleret prophetarum, vitis agrestis grumulis mensas onerabat, et ineptis silvestribus oleribus hospitalitatis implebat officium.

PL 14, 703C

18. 預言者エリシャは、師から倹約を学んでいたので、預言者の子らを養うとき、野ブドウの小さな房で食卓を満たし、食用に向かない野の青菜でもてなしの務めを果たした。

9

Quorum offensi amaritudine cum manducare non possent, levis farinae aspersione omnem illam amaritudinem temperavit, abstinentiae propheticae munere veneni vires evacuans.

PL 14, 703C

彼らはその苦味に気分を害して、食べることができなかったので、エリシャは軽い麦粉を振りかけて、その苦味をすべて和らげた。預言者の節制の賜物によって、毒の力を無効にしたのである。

Caput VII

第VII章PL 14, 703C
1

Tribus pueris in fornacem jejuno stomacho ingressis flammas refrigerium attulisse; ac leones etiam jejunare Danielis edoctos esse jejunio.

PL 14, 703C

三人の少年が空腹の胃のまま炉に入ったとき、炎は涼しさをもたらしたこと。また、獅子たちさえ、ダニエルの断食に教えられて断食したこと。

2

19. Est quaedam creaturae natura, quam amiantum vocant, nullo facilis igni consumi: quae imposita focis ignescit, illico sublata de flamma tamquam aquarum infusione munda resplendet.

PL 14, 703D

19. 被造物の中に、アミアントス〔石綿〕と呼ばれる、どんな火にも容易には焼き尽くされない性質のものがある。炉に置かれると赤熱するが、炎から取り出すとすぐに、水を注いだかのように清らかに輝く。

3

Talia erant Hebraeorum corpora puerorum, quae de jejunio in amianti transformata naturam, vaporem ignis non ad dispendium sui, sed ad gratiam mutuabantur.

PL 14, 704A

ヘブライの少年たちの体は、そのようであった。断食によってアミアントスの性質に変えられていたので、火の熱を、自分の損失のためにではなく、輝きを添えるために借りていた。

4

Denique cum furerent fornacis incendia, ut ultra quadraginta cubitos flamma per circuitum funderetur, consumens plurimos quos repererat Chaldaeorum, qui naphtha, pice, et stuppa, atque sarmento alimenta ignibus ministrabant; ubi cum jejunio ingressi sunt, discusso ardore flammarum, in medio fornacis coepere statim roris spiritu refrigerantis humescere; ita ut eorum nullus capillus capitis exureretur, quia illam quoque jejunia comam paverant.

PL 14, 704A

実際、炉の火が荒れ狂い、炎が周囲に四十キュビトを超えて広がり、見つけたカルデア人たちの多くを焼き尽くしたときのことである。カルデア人たちは、ナフサ、ピッチ、麻くず、そして柴で火に燃料を供していた。少年たちが断食を携えて入ると、炎の熱は払いのけられ、炉の真ん中で、たちまち涼しくする露の息吹にうるおい始めた。その結果、彼らの頭の髪は一本も焼け焦げなかった。断食がその髪をも養っていたからである。

5

20. Daniel, vir desideriorum, trium hebdomadarum jejunio leones quoque docuit jejunare, missus in lacum, in adamantis rigorem abstinentiae soliditate membra duratus non patuit vulneri.

PL 14, 704B

20. 望みの人ダニエルは、三週間の断食によって、獅子たちにも断食を教えた。穴に投げ込まれても、節制の堅さによって手足が金剛石の硬さに鍛えられていたので、傷を受けつけなかった。

6

Sic eum constrinxerant jejunia, ut in ejus corpore ferarum morsibus locus esse non posset. Clausa tenebant leones ora, quae abstinentiae propheticae sanctitas comprimebat; ut ea ferae aperire non possent meriti quibusdam vinculis alligata.

PL 14, 704B

断食は彼をそれほど固く締めていたので、その体には野獣の牙の入る余地がなかった。獅子たちは、預言者の節制の聖性が押さえつけていた口を、閉じたままにしていた。野獣たちは、功績の、いわば縛めにつながれて、それを開くことができなかったのである。

7

21. Jejunium itaque virtutem ignis exstinxit, jejunium ora obstruxit leonum, jejunium maris fluenta solidavit, jejunium petram solvit in fontes aquarum, virtute jejunii contra suam mutata naturam et fluctus obriguit, et petra inundavit.

PL 14, 704B

21. こうして、断食は火の力を消し、断食は獅子たちの口をふさぎ、断食は海の流れを固め、断食は岩を水の泉へと解いた。断食の力によって、それぞれ自らの本性に逆らって変わり、波は固まり、岩は水があふれたのである。

Caput VIII

第VIII章PL 14, 704B
1

Jejunii commoda ut magis eluceant, cum gulae incommodis comparat, ac perturbationum, quas eadem gula inferre solet, elegantissimam subjicit descriptionem; cui exhortatio ad sobrietatem conjungitur.

PL 14, 704B

断食の利益がいっそう際立つように、暴食の害と比べ、同じ暴食がしばしばもたらす混乱について、きわめて優美な描写を添える。これに、節度への勧めが結ばれる。

2

22. Sed quid vetustis utar exemplis, cum abundet jejunium etiam praesentium muneribus gratiarum? Quis deterioravit domum suam jejunio? Quis imminuit facultates? Cui non suspecta luxuries? Cui non venerabilis abstinentia? Cujus thorum appetivit parcimonia?

PL 14, 704C

22. しかし、断食は目の前の恩寵の賜物にさえあふれているのに、なぜ古い例を用いようか。断食によって自分の家を悪くした者があろうか。資産を減らした者があろうか。放蕩を疑わしく思わない者があろうか。節制を尊ばない者があろうか。倹約が誰の寝床を狙ったであろうか。

3

Cujus pudorem non laesit ebrietas? Jejunium continentiae magisterium est, pudicitiae disciplina, humilitas mentis, castigatio carnis, forma sobrietatis, norma virtutis, purificatio animae, miserationis expensa, lenitatis institutio, charitatis illecebra, senilis gratia, custodia juventutis.

PL 14, 704C

誰の慎みを、酩酊が傷つけなかったか。断食は自制の師であり、貞潔の訓練であり、精神の謙遜であり、肉の懲らしであり、節度の型であり、徳の規範であり、魂の浄化であり、憐れみのための出費であり、温和の教育であり、愛の誘いであり、老年の飾りであり、青年の守りである。

4

Jejunium est infirmitatis allevamentum, alimentum salutis. Nemo cruditatem jejunando incidit, nullus per continentiam ictum sanguinis sensit, immo nullus non repressit et repulit.

PL 14, 705A

断食は弱さの軽減であり、健康の養いである。断食して消化不良に陥った者はなく、自制によって血の発作を感じた者もない。むしろ、それを抑え、退けなかった者はない。

5

Bonum itineris viaticum, bonum totius vitae: bonum in mari, sedat naufragia, cibum servat. 23. Qui grave dicunt jejunium esse, respondeant quis jejunio defecerit. Multi in prandio, plerique dum vomunt epulum, fudere animam.

PL 14, 705A

旅の良い糧であり、全生涯の良いものである。海でも良く、難破の危険を和らげ、食糧を保つ。23. 断食を重いと言う者は、断食によって倒れた者が誰かを答えてみよ。多くの者は昼食の席で、また多くの者は宴を吐いているうちに、息絶えた。

6

Quod postremo animal jejunium sibi causam fuisse mortis ingemuit? Per escam laqueus non cavetur, in esca hamus latet, cibus deducit in foveam, et cibus inducit in retia, cibus visco etiam aves illigat, cibus volantes deponit ad mortem.

PL 14, 705A

いったい、断食が自分の死の原因となったことを嘆いた動物がいるであろうか。餌によって罠は避けられず、餌の中に鉤が潜み、餌が穴へ導き、餌が網へ誘い込み、餌は鳥さえ鳥もちに縛りつけ、餌は飛ぶものを死へ落とす。

7

Quae non propter ventrem pericula? Muta animalia crimen nesciunt, et in hoc solo tamquam pro crimine puniuntur. Jejunium sobrietas mentis est, hoc vigent sensus, in hoc judicia tractantur, in convivio pocula. Jejunium custodit disciplinam, luxuriam sequitur inopia.

PL 14, 705B

腹のために生じない危険があろうか。物言わぬ動物は罪を知らないのに、この点においてだけ、罪のために罰せられるかのようである。断食は精神の節度であり、これによって感覚が冴え、断食のうちでは判断が扱われ、宴のうちでは杯が扱われる。断食は規律を守り、放蕩には欠乏が続く。

8

Luxuria mater est famis (Tob. IV) , secundum propheticum dictum. Jejunium quietem diligit, luxuria inquietudinem. Jejunium otia serit, luxus negotia. 24. Ferietur aliquando coquorum vestigiorum machaera.

PL 14, 705B

放蕩は飢えの母である(トビト記4)。預言者の言葉による。断食は静けさを愛し、放蕩は落ち着きのなさを愛する。断食は閑暇の種を蒔き、放蕩は雑事の種を蒔く。24. 料理人たちの包丁〔底本は coquorum vestigiorum machaera。ミーニュの脚注は、vestigiorum には崩れがあるらしいとし、写本の余白や本文に mastigiatorum・nostrorum・vestrorum の読みを挙げ、この句はバシレイオスの「料理人たちの包丁は止んだ」〔ギリシア語〕をアンブロシウスが用いたものだとする〕も、いつかは休むがよい。

9

Requiescat obsonator qui antequam luceat, fores pulsat alienas, et tamquam bellum aliquod immineat, excitat dormientes. Turbatum vides, anhelantem advertis: interrogas quae causa perturbationis sit.

PL 14, 705B

夜が明ける前に他人の戸を叩き、戦いでも迫っているかのように、眠る者たちを起こして回る食材の買い出し役も、休むがよい。あなたは、彼が取り乱し、あえいでいるのを目にする。そこで、その動揺の原因は何かと尋ねる。

10

Poscit, inquit, dominus meus, ubi vinum melius veneat, quaerit ubi durior vulva curetur, ubi jecur mollius, ubi phasianus pinguior, ubi piscis recentior. Cursitat per diversa; et cum invenerit, summo cursu properat.

PL 14, 705B

「私の主人が求めているのだ」と彼は言う。「どこでより良いぶどう酒が売られているか、どこで、より身の締まった子宮〔の料理〕が調えられるか、どこでより柔らかい肝が、どこでより肥えたキジが、どこでより新鮮な魚が手に入るかを」。あちこち駆け回り、見つけると、全速力で急ぐ。

11

Inquietat dominum somnolentum, auctionatur pretia. Si pretium moverit piscis, nusquam meliorem asserit inveniri, immo deesse. Heri, inquit, tempestas, hodie procella, vix istum potui latentem deprehendere.

PL 14, 705C

眠たげな主人を急き立て、値を競り上げる。魚が値を動かせば、これよりよいものはどこにも見つからない、いやそもそもないのだと言い張る。「昨日は嵐、今日は突風で、隠れていたこの魚を、やっと見つけたのだ」と言う。

12

Multi concursant in macello: si tu reddideris, alter plus dabit; et quid exhibebis in prandio? Istius vini ille natalis est, haec ex illo lacu lecta ostrea: talis fit de singulis licitatio. Hasta quaedam agitatur inter obsonatorem, et pastorem.

PL 14, 705C

「肉市場には多くの者が押し寄せている。あなたが手放せば、別の者がもっと出す。そうして昼食に何を出すつもりか。このぶどう酒は、あの年の生まれ、このカキはあの湖で採れたものだ」。個々のものについて、そのような競りが行われる。いわば競売の槍が、買い出し役と饗応の主〔底本は pastorem(養う者)。ミーニュの脚注は、客を食卓に迎えてもてなす者(parochus、praebitor と呼ばれた者)を pastor と呼んだのであり、段落49で「養う者」と言うのも同じ意だとする。hasta(槍)は競売の意〕のあいだで振り回される。

13

Turbatus addicit patrimonium, rogat adhuc per quos suorum bonorum jura minuantur. 25. Curritur ad coquinam, fit ingens strepitus, fit tumultus. Tota exagitatur familia, maledicunt omnes, quod nulla his requies detur. Tandem aliquando da requiem coquo.

PL 14, 706A

取り乱した者は財産を〔競りに〕差し出し、しかもなお、自分の財産を減らしてくれる者たちを求める。25. 台所へ駆けつけられ、すさまじい騒ぎが起き、混乱が起きる。家中が駆り立てられ、誰もが、自分たちに休む暇が与えられないと呪う。ついにいつか、料理人に休息を与えよ。

14

Instar statuae pincernae dextera summo gelu riget. Ille in frigida exercet manus, illi marmora lavant. Mundant pavimenta vino madida, et spinis cooperta piscium; et quanti dum ambulant, vulnerantur? In ipso convivio clamor epulantium, gemitus vapulantium.

PL 14, 706A

酌人の右手は、像のように、ひどい冷たさで固まっている。ある者は冷たい水の中で手を働かせ、ある者は大理石の床を洗う。ぶどう酒で濡れ、魚の骨に覆われた床を掃除する。歩きながら傷つく者がどれほどいることか。宴そのものの中には、宴する者たちの叫びと、打たれる者たちのうめきがある。

15

Si quid forte displicuit amicis, illi rident, tu indignaris. Sileat aliquando domus a multis perturbationibus huc atque illuc discurrentium, vacet fumo, et semiustulatorum nidore.

PL 14, 706A

もし何かが友人たちの気に入らなかったなら、彼らは笑い、あなたは憤る。家が、あちこち駆け回る者たちの多くの混乱から、いつか静まるように。煙と、半焼けのものの臭いから、空くように。

16

Non coquinam, sed carnificinam putes: praelium geri, non prandium curari; ita sanguine omnia natant. 26. Malae dominae servitur gulae, quae semper expetit, numquam expletur. Quid enim insatiabilius ventre? Hodie suscipit, et cras exigit.

PL 14, 706A

あなたはそれを台所ではなく、屠殺場だと思うであろう。戦いが行われているのであって、昼食が整えられているのではない、と。万事が血に浸っているからである。26. 人は悪しき女主人、すなわち暴食に仕えている。それはつねに求め、決して満たされない。腹ほど飽くことを知らぬものがあろうか。今日受け取れば、明日は求める。

17

Cum impletus fuerit, disputatur de continentia: cum digesserit, vale virtutibus dicitur, quaerit luxuriam. Inter pocula philosophia praedicatur, inter philosophos vina laudantur.

PL 14, 706B

満たされたときには、自制について議論され、消化し終われば、徳に別れが告げられ、放蕩が求められる。杯の間に哲学が説かれ、哲学者たちの間でぶどう酒が称えられる。

18

Vigiliae, inquit, et cholera, et tortura viro insatiabili (Eccli. XXXI, 23) : manducat et paulo post poenitet: non illum diutius sua intemperantia delectavit.

PL 14, 706B

「不眠と、胆汁の病と、腹痛は、飽くことを知らない人のもの」(集会の書31:23)と言われる。食べて、しばらくして悔いる。自らの無節制は、その者を長くは喜ばせなかった。

19

27. Attende divitem qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cujus ad januam mendicus ille Lazarus jacebat plenus ulceribus, cupiens saturari ex his quae de mensa cadebant divitis.

PL 14, 706B

27. 紫の衣と上質の亜麻布をまとい、毎日華やかに宴を張っていた金持ちに注目せよ。その門のところには、あの物乞いラザロが、できものだらけで横たわり、金持ちの食卓から落ちるもので満たされることを願っていた。

20

Paulo post cum esset mortuus, coepit rogare positus in inferno, ut extremum digiti sui pauper ille in aquam intingeret, et refrigeraret linguam ejus, quae ardebat incendio. Ubi illae copiae? Ubi illae ebrietates? Sitit qui inebriabatur: abundat qui mendicabat.

PL 14, 706C

しばらくして、金持ちは死に、冥界に置かれて、あの貧しい者が自分の指の先を水に浸して、火に焼かれる自分の舌を冷やすようにと、願い始めた。あの豊かさはどこにあるのか。あの酩酊はどこにあるのか。酔っていた者が渇き、物乞いであった者があふれている。

21

In ipso convivio dum bibunt, sitiunt; et cum inebriati fuerint, amplius bibunt. Quasi aperto gurgite vinum jam non bibitur, sed infunditur: poculum non libatur, sed exinanitur.

PL 14, 706C

宴の席では、飲みながら渇き、酔ったのちには、もっと飲む。口を開けた深みへ注ぐかのように、ぶどう酒はもう飲まれるのではなく、注ぎ込まれる。杯は味わわれるのではなく、空にされる。

Caput IX

第IX章PL 14, 706C
1

Cur potentes vinum bibere prohibeantur? Judith jejunans Holophernem obtruncat: iisdemque artibus populum suum liberat Esther, cui poenas ebrius Aman exsolvit. Postremo variae jejunii laudes enumerantur.

PL 14, 706C

権力者がぶどう酒を飲むことを禁じられるのはなぜか。ユディトは断食してホロフェルネスの首を斬る。エステルも同じ手立てによって自分の民を解放し、酔ったハマンは彼女に刑罰を払う。最後に、断食へのさまざまな称賛が数え上げられる。

2

28. Spinae, inquit, nascuntur in manu ebriosi (Prov. XXVI, 9) , quia ipse se manibus suis vulnerat, et ulcera sibi in pectus dejicit. His spinis scindit vestimentum fidei quod accepit, et thesaurum suum servare non poterit.

PL 14, 707A

28. 「とげは酒飲みの手に生える」(箴言26:9)と言われている。自分の手で自分を傷つけ、自分の胸に傷を投げつけるからである。このとげで、受けた信仰の衣を裂き、自分の宝を守ることができなくなる。

3

Omnis enim ebriosus et fornicator egebit, et induet se scissa vestimenta insipientiae. Et ideo potentes vinum prohibentur bibere; ne cum biberint, obliviscantur sapientiam (Prov. XXXI, 4) .

PL 14, 707A

実際、酒飲みも淫行する者も、みな窮乏し、愚かさの裂けた衣を身にまとう。それゆえ権力者は、「飲んだときに、知恵を忘れることのないように」と、ぶどう酒を飲むことを禁じられている(箴言31:4)。

4

29. Denique bibebant vinum in ebrietate potentes, qui Holopherni principi militiae regis Assyriorum se tradere gestiebant: sed non bibebat femina Judith, jejunans omnibus diebus viduitatis suae, praeter festorum dierum solemnitates.

PL 14, 707A

29. 実際、アッシリアの王の軍の長ホロフェルネスに身を委ねることを望んでいた権力者たちは、酩酊してぶどう酒を飲んでいた。しかし女ユディトは、祭りの日々の祝祭を除いて、寡婦であったすべての日々、断食して、飲まなかった。

5

His armis munita processit, et omnem Assyriorum circumvenit exercitum. Sobrii vigore consilii abstulit Holophernis caput, servavit pudicitiam, victoriam reportavit.

PL 14, 707A

この武具に守られて彼女は進み出、アッシリア人の全軍をだし抜いた。節度ある思慮の力によってホロフェルネスの首を取り、貞潔を保ち、勝利を持ち帰った。

6

Haec enim succincta jejunio in castris praetendebat alienis: ille vino sepultus jacebat, ut ictum vulneris sentire non posset. Itaque unius mulieris jejunium innumeros stravit exercitus ebriorum:

PL 14, 707A

彼女は断食に身を引き締めて、他人の陣営の中へ進み出た。彼は、ぶどう酒に埋もれて横たわり、傷の一撃を感じることができなかった。こうして、一人の女の断食が、酔った者たちの無数の軍を打ち倒した。

7

30. Esther quoque pulchrior facta est jejunio; Dominus enim gratiam sobriae mentis augebat. Omne genus suum, id est, totum populum Judaeorum a persecutionis acerbitatibus liberavit; ita ut regem sibi faceret esse subjectum, non libidinis ardore flammatum, sed coelesti miseratione conversum; ita ut et poena retorqueretur in impium, et honor sacris redderetur altaribus.

PL 14, 707A

30. エステルもまた、断食によっていっそう美しくなった。主が、節度ある精神の恩寵を増したからである。エステルは、自分の民族全体、すなわちユダヤ人の民のすべてを、迫害の苦しみから解放した。その結果、王を自分に従わせ、王は情欲の熱に燃やされたのではなく、天の憐れみによって転じた者となった。こうして、刑罰は不敬の者へ返され、聖なる祭壇に栄誉が戻された。

8

Itaque illa quae triduo jejunavit continuo, et corpus suum aqua lavit, plus placuit, et vindictam retulit. Aman autem dum se regali jactat convivio, inter ipsa vina poenam suae ebrietatis exsolvit.

PL 14, 707C

こうして、三日間続けて断食し、水で体を洗った彼女は、いっそう気に入られ、報復を果たした。一方ハマンは、王の宴を誇っているさなかに、まさにそのぶどう酒のただ中で、自分の酩酊の刑罰を払った。

9

31. Est ergo jejunium reconciliationis sacrificium, virtutis incrementum, quod fecit etiam feminas fortiores augmento gratiae.

PL 14, 707C

31. こうして断食は、和解のいけにえであり、徳の増しであり、それは女たちをさえ、恩寵の増しによっていっそう強くした。

10

Jejunium nescit feneratorem, non sortem fenoris novit, non redolet usuras mensa jejunantium: non strangulant filium continentis viri paternae centesimae: non vexant viduam oppignorata sobrii viri jura defuncti: non defenerata excludit haeredem aula jejuni.

PL 14, 707C

断食は高利貸しを知らず、利息の元本を知らず、断食する者たちの食卓は利子の匂いがしない。自制する男の息子を、父の負った月一分の利息〔centesima は、月ごとに元本の百分の一を取る利息〕が締めつけることはなく、節度ある男が亡くなったのちに、抵当に入れられた権利が寡婦を苦しめることはなく、断食する者の館が、利息で空にされて相続人を締め出すこともない。

11

32. Etiam ipsis jejunium conviviis dat gratiam. Dulciores post famem epulae fiunt, quae assiduitate fastidio sunt, et diuturna continuatione vilescunt. Condimentum cibi jejunium est. Quanto avidior appetentia, tanto esca jucundior.

PL 14, 708A

32. 断食は、宴そのものにも趣を与える。飢えののちには、宴はいっそう甘くなる。絶えず続けば倦怠となり、長く連続すれば安っぽくなるものである。断食は食物の調味料である。食欲が貪欲であるほど、食べ物は楽しいものとなる。

12

Commendat sitis poculum, nescit vini vetustates quaerere. Jejunus quidquid hauserit, transmittit ad satietatem, non ad judicium nare suspendit. Usu etiam pretiosa degenerant: quorum autem difficilis possessio, eorum grata perfunctio.

PL 14, 708A

渇きは杯を勧め、古いぶどう酒を探すことを知らない。断食した者は、何を飲み込んでも満足へと通し、吟味のために鼻をかざすことをしない。高価なものも、使い慣れると質が落ちる。しかし、手に入れにくいものは、味わうのが喜ばしい。

13

Ipse sol post noctem gratior, ipsa lux post tenebras splendidior, et post vigilias sopor dulcior, ipsa salus post aegritudinis tentamenta jucundior. Ab ipso mundi conditore didicimus saepe diversitatibus cumulari gratiam. Patrocinatur ergo et convivio fames, ut gratior fiat mensa jejuniis.

PL 14, 708A

太陽そのものも夜のあとでは好ましく、光そのものも闇のあとではいっそう輝かしく、不眠のあとでは眠りがいっそう甘く、健康そのものも病の試みのあとではいっそう喜ばしい。我々は世界の創造者自身から、好ましさがしばしば対照によって増すことを学んだ。こうして、飢えは宴の弁護もする。断食によって、食卓がいっそう好ましいものになるために。

Caput X

第X章PL 14, 708A
1

Mystica mensa jejunio comparatur. Quae fames faciat acceptabile jejunium; quidve sit quod dicitur: Cum jejunatis, ungite caput vestrum, moraliter ac mystice disquiritur.

PL 14, 708A

奥義の食卓が断食に比べられる。どのような飢えが断食を受け入れられるものとするか。また、「汝らは断食するとき、汝らの頭に油を塗れ」と言われていることは何か。これが倫理的に、また奥義的に論じられる。

2

33. Mystica quoque mensa jejunio comparatur: illa mensa, de qua dicit David: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5) .

PL 14, 708B

33. 奥義の食卓もまた、断食に比べられる。ダビデが言う、あの食卓である。「汝は、私を苦しめる者たちに対して、私の目の前に食卓を整えた」(詩篇22:5)。

3

Mensa ista famis acquiritur pretio: et poculum illud inebrians sobrietate, coelestium sacramentorum siti quaeritur. Dixit enim Dominus: Qui sititis, ite ad aquam, et quicumque non habetis argentum, ite et emite, et bibite et manducate (Esai. LV, 1) .

PL 14, 708B

この食卓は、飢えを代価として手に入る。節度によって酔わせるあの杯は、天の秘跡への渇きによって求められる。主が言ったからである、「渇いている者は水のもとへ行け。銀をもたぬ者はみな、行って買い、飲み、食べよ」(イザヤ55:1)。

4

Et alibi ait: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt: vos vero esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent: vos autem sitietis (Esai., LXV, 13) . Qui vos nisi qui ante potastis?

PL 14, 708B

また別の箇所で言う、「見よ、私に仕える者たちは食べる。しかし汝らは飢える。見よ、私に仕える者たちは飲む。しかし汝らは渇く」(イザヤ65:13)。この「汝ら」とは、先に飲んだ者たちのほかに、誰であろうか。

5

De quibus supra dixit: Parastis daemoniis mensam, et implestis fortunae poculum (Ibid., 11) .

PL 14, 708C

その者たちについて、先に言った、「汝らは悪霊たちに食卓を整え、運命の杯を満たした」(イザヤ65:11)。

6

Ergo si ad mensam illam venerabilem jejunia sancta nos perducunt: si hac fame illa quae sunt aeterna mercamur; quid de iis dubitamus quae in usu humano sunt, quod etiam suaviora haec nobis faciat jejunium?

PL 14, 708C

それゆえ、もし聖なる断食が我々をあの尊い食卓へ導くなら、もしこの飢えによってあの永遠のものを買い取るなら、人間の用にあるものについて、断食がそれらさえ我々にいっそう甘美にすることを、なぜ我々は疑うのか。

7

34. Non autem omnis fames acceptabile jejunium facit, sed fames quae Dei timore suscipitur. Considera: Quadragesima totis praeter sabbatum et Dominicam jejunatur diebus. Hoc jejunium Domini pascha concludit.

PL 14, 708C

34. しかし、あらゆる飢えが断食を受け入れられるものにするのではなく、神への畏れをもって引き受けられた飢えがそうする。考えよ。四旬節には、土曜日と日曜日を除くすべての日に、断食が行われる。主の復活祭が、この断食を締めくくる。

8

Venit jam dies resurrectionis, baptizantur Electi, veniunt ad altare, accipiunt sacramentum, sitientes totis hauriunt venis.

PL 14, 708C

復活の日が来る。選ばれた者たちが洗礼を受け、祭壇に来て、秘跡を受け、渇いて全身の血管で飲み干す。

9

Merito dicunt singuli refecti spiritali cibo, et spiritali potu: Parasti in conspectu meo mensam . . . . et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! Non sola autem fames quaeritur, sed plena disciplina jejunii.

PL 14, 708D

霊の食物と霊の飲み物で元気づけられた一人ひとりは、当然こう言う、「汝は私の前に食卓を整えた……汝の酔わせる杯は、なんと麗しいことか」(詩篇22:5)。ただ飢えだけが求められるのではなく、断食の完全な規律が求められる。

10

Denique aliis dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum invenitis voluntates vestras, et omnes subditos vobis stimulatis. An ad judicia et rixas jejunatis et percutitis pugnis? Ut quid mihi tale jejunium, ita ut audiatur in clamore vox vestra?

PL 14, 709A

さらに、別の者たちにこう言われている、「汝らの断食の日々に、汝らは自分の望みを見いだし、汝らに服する者をことごとく駆り立てる。汝らは裁判と争いのために断食し、拳で打つのか。なぜ私にそのような断食があろう、汝らの声が叫びの中で聞こえるようなものが」。

11

Non hoc jejunium ego elegi, et diem ad humiliandum animam suam hominem: nec si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic vocabitis jejunium acceptum. Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus (Esai. LVIII, 3 et seq.) .

PL 14, 709A

「私が選んだ断食は、このようなものではない。人が自らの魂を卑しくする日というものでもない。たとい汝が首を輪のように曲げ、灰と粗布を敷いたとしても、汝らはそれを受け入れられる断食とは呼べない。私はこのような断食を選ばなかった」と主は言う(イザヤ58:3以下)。

12

Quod jejunium improbetur, audivimus: nunc audiamus quod sit probabile. Sed solve omnem colligationem injustitiae tuae: dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam dirumpe.

PL 14, 709A

どのような断食が退けられるかは、すでに聞いた。今度は、どのような断食が認められるかを聞こう。「むしろ、汝の不義のあらゆる束縛を解け。暴力による取引の契約を解き、打ちひしがれた者たちを赦免へと解き放て。あらゆる不当な証文を破れ」。

13

Frange esurienti panem tuum: et egenos non habentes tectum, induc in domum tuam: et si videris nudum, cooperi eum: et domesticos seminis tui non despicias.

PL 14, 709B

「飢えている者に、汝のパンを裂け。屋根のない貧しい者たちを、汝の家に迎え入れよ。裸の者を見たなら、これを覆え。汝の血筋の身内を、蔑むな」。

14

Vides quae species sit et forma jejunii, quis mentis habitus; ut orationi vaces, et in lege Dei die ac nocte mediteris.

PL 14, 709B

あなたは、断食の姿と形が何であり、精神の態度がいかなるものかを見る。祈りに専念し、神の律法を昼も夜も思い巡らす、ということである。

15

35. Ipsa figura corporis plena gravitatis, nullus rubor ebrietatis circumfusus genas qui intuentium offendat aspectus, sed vultus casto micet pallore reverendus, sermo gravior, oculus verecundior, gressus stabilior atque moderatior, plerumque enim turbatiore incessu proditur motus animorum.

PL 14, 709B

35. 体そのものの姿は威厳に満ち、頬のまわりに、見る者の目を損なう酩酊の赤みはなく、顔は清らかな青白さに輝いて敬われ、言葉はいっそう重く、眼差しはいっそう慎ましく、歩みはいっそう安定して節度がある。心の動きは、たいてい、乱れた足取りに現れるからである。

16

Vultus intentior, et quidam cogitationis suae arbiter, et tacitus cordis interpres; ut neque tristitiam praetexat, neque solvatur risu incontinenti.

PL 14, 709B

顔つきはいっそう引き締まり、いわば自らの思いの審判者であり、心の無言の通訳であって、悲しみを装うこともなく、抑えのない笑いにゆるむこともない。

17

Non enim superfluum hoc putes nostrae commonitionis; cum Sapientia dicat in Evangelio: Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes (Matth. VI, 16) .

PL 14, 709C

我々のこの勧告を、余計なものと思ってはならない。知恵が福音書の中で言っているのだからである。「汝らは断食するとき、偽善者のように悲しげな顔をするな」(マタイ6:16)。

18

Ideo dixit hypocritas, eo quod simulatione alienam personam induant; sicut in scena qui tragoedias canunt, pro eorum dictis quorum personas gerunt, motus suos excitant, ut aut irascantur, aut moereant, vel exsultent.

PL 14, 709C

彼が偽善者と言ったのは、偽装によって他人の役を身にまとうからである。舞台で悲劇を歌う者たちが、自分が演じる人物たちの言葉に合わせて、怒ったり、嘆いたり、また喜び躍ったりするよう、自分の動きを引き起こすのと同じである。

19

Affectant enim isti, ut jejunare videantur, hominibus magis quam Deo cupientes probari, quod faciebant Judaei.

PL 14, 709C

彼らは、断食しているように見られることを装う。神よりも人に認められたいと望むのであり、ユダヤ人たちがそうしていたことである。

20

36. Et ideo nobis dicitur: Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate, ne pareatis hominibus quia jejunatis, sed Patri vestro qui est in abscondito: et Pater vester qui videt in abscondito, reddet vobis (Ibid., 17 et 18) .

PL 14, 709C

36. それゆえ我々に言われている、「汝らは断食するとき、汝らの頭に油を塗り、汝らの顔を洗え。断食していることを人に見せず、隠れたところにいる汝らの父に見せるためである。隠れたところを見る汝らの父が、汝らに報いる」(マタイ6:17, 18)。

21

Quid est Ungite caput vestrum? Sed et luxuriosi dicunt: Vino et unguentis nos repleamus. Unguento enim se ungunt, qui corporei odoris gratiam quaerunt. Sed illa unguenta libidinis illecebram movere consuerunt.

PL 14, 709D

「汝らの頭に油を塗れ」とは何か。放蕩者たちもまた言う、「ぶどう酒と香油で我々を満たそう」。体の香りの心地よさを求める者たちは、実際、香油を塗るのである。しかし、あれらの香油は、情欲の誘いを呼び起こすのが常である。

22

Aliud est sobrietatis unguentum, de quo dicit Ecclesia ad sponsum suum: Unguentum exinanitum nomen tuum (Cant. I, 2) : aliud oleum quo artus animae et quaedam membra pinguescunt. Unde et David dicit: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5) .

PL 14, 709D

節度の香油は別である。それについて、教会が自らの花婿に言う、「注ぎ出された香油が汝の名である」(雅歌1:2)。魂の四肢といくつかの部分を肥やす油もまた別である。それゆえダビデも言う、「汝は私の頭を油で肥やした」(詩篇22:5)。

23

Et hoc est oleum laetitiae, quo unctus est Christus a Deo Patre, ut prae omnibus suis emineret consortibus.

PL 14, 710A

これは喜びの油であり、キリストは父なる神によってこれを注がれ、すべての仲間にまさって際立つようにされた。

24

Hoc jubet ungi caput nostrum, ut oleo laetitiae obducatur omnis simulata tristitia; ne videaris jejunium tuum vendere hominibus, ne videaris contristari in animae tuae salute. Nemo enim tristis coronatur, nemo moestus triumphat.

PL 14, 710A

キリストは、この油を我々の頭に塗るよう命じる。あらゆる偽りの悲しみが、喜びの油で覆われるためである。あなたが自分の断食を人々に売るように見えぬため、また自分の魂の救いについて悲しんでいるように見えぬためである。悲しむ者は冠を受けず、憂える者は凱旋しないからである。

25

Unge ergo caput tuum, ubi sensus sapientis sunt; oculi enim sapientis in capite ejus. Ad mysteria vocaris, et nescis: discis, cum venis.

PL 14, 710A

それゆえ、あなたの頭に油を塗れ。そこに賢者の感覚があるからである。賢者の目はその頭にあるのである。あなたは奥義へと招かれているのに、それを知らない。来るときに学ぶのである。

26

Et reminiscere illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron (Ps. CXXXII, 2) , tunc cognoscis quid sit: Ungite caput vestrum: quomodo placueris Deo, ut tibi sua patefaceret sacramenta, et daret gratiam spiritalem. 37. Est et aliud caput mysticum.

PL 14, 710A

また、次のことを思い起こせ。「頭にある香油が、アロンのひげに下るようである」(詩篇132:2)。そのとき、あなたは「汝らの頭に油を塗れ」とは何かを知る。つまり、あなたがどのように神に喜ばれたかを。それゆえ神は、あなたに自らの秘跡を明かし、霊の恩寵を与えたのである。37. もう一つ、奥義的な頭がある。

27

Quod illud? Audi: Caput mulieris vir; caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3) . Mitte in Christum, mitte etiam in caput ejus unguentum. Caput ejus Deus est.

PL 14, 710B

それは何か。聞け。「女の頭は男であり、男の頭はキリストである」(一コリント11:3)。キリストに〔香油を〕注げ、その頭にも香油を注げ。その頭は神である。

28

Illa mulier Ecclesiae typum gerens, quae in caput ejus misit unguentum, confessa est ejus divinitatem; et quae in pedes ejus misit, confessa est ejus passionem. Utraque laudatur. Et tu fac quo lauderis quo remissionem accipias peccatorum (Matth. XXVI, 10) .

PL 14, 710B

教会の予型を担うあの女は、キリストの頭に香油を注いで、その神性を告白し、その足に注いで、その受難を告白した。どちらも称えられている。あなたもまた、称えられるように、罪の赦しを受けるように、行え(マタイ26:10)。

29

Lava faciem tuam, emunda animam tuam peccatricem, lava conscientiam tuam (Luc. VII, 44 et seq.) . Index enim facies plerumque est conscientiae, et quidam tacitus sermo mentis, cum aut peccato compungimur, aut integritate laetamur.

PL 14, 710B

あなたの顔を洗え、罪ある魂を清めよ、あなたの良心を洗え(ルカ7:44以下)。顔はたいてい良心の指標であり、精神の無言の言葉だからである。我々が罪に刺されるときも、潔白を喜ぶときも、そうである。

30

Noli hanc exterminare faciem, lava illam, et omnem sordem conscientiae tuae dilue. Exterminat faciem suam qui aliud corde gerit, aliud foris praetendit. Non nos velut quodam peripetasmate operiamus: quod intus est, foris luceat: quod foris est, intus operetur.

PL 14, 710C

この顔を損なうな。これを洗い、あなたの良心のあらゆる汚れを洗い流せ。心に一つのものを抱き、外に別のものを示す者は、自分の顔を損なう。我々は、いわば垂れ幕〔ペリペタスマ〕で覆うようなことをしないようにしよう。内にあるものは外に輝き、外にあるものは内で働くようにせよ。

31

Nemo in jejunio culpam includat, pure ferat innocentiam. Jejunium enim culpae interfectorium est.

PL 14, 710C

断食において、誰も罪を内に閉じ込めるな。潔白を、純粋に示せ。断食は罪を殺すものだからである。

Caput XI

第XI章PL 14, 710C
1

Jejunii virtus amariorum exemplo illustratur, et esca licet dulcis, quam noxia sit, Esau et Jacob historia ostenditur; tum sequitur exhortatio ad jactantiam in jejunio declinandam. 38. Nemo amarioribus dulcia praeoptet. Dulcis voluptas videtur, amarum jejunium.

PL 14, 710C

断食の力は、より苦いものの例によって明らかにされ、また食物は甘くとも、いかに害をなすかが、エサウとヤコブの物語によって示される。続いて、断食において誇ることを避けるようにとの勧告が来る。――38. 誰も、より苦いものよりも甘いものを好んではならない。快楽は甘く見え、断食は苦く見える。

2

Hoc amaro illud dulce tollatur. Solent amara etiam ipsis plus prodesse corporibus. Sicut enim cum in intimis puerorum visceribus vermes ex cibi indigestione nascuntur, exstingui non queunt nisi cum amarior potus infunditur, aut medicamentorum vis inolescit asperior, quorum odore moriantur: ita profundum animae virtus ingressa jejunii culpam latentem interficit.

PL 14, 710D

この苦いものによって、あの甘いものが取り除かれるがよい。苦いものは、体そのものにもいっそう役立つのが常である。たとえば、子どもたちの腹の奥に、食物の消化不良から虫が生じるとき、より苦い飲み物が注がれるか、あるいは、より刺激の強い薬の力がしみ込んで、その臭いで虫が死ぬのでなければ、これを絶やすことはできない。それと同じく、断食の力は、魂の深みに入って、潜んだ罪を殺す。

3

39. Quid Esau servum fratri suo fecit? Nonne esca ad horam dulcis, amara in posterum? Quid Jacob dominum fratri dedit? Nonne contemptus cibi ad tempus amarior, sed salubris in reliquum?

PL 14, 711A

39. エサウを兄弟の奴隷にしたのは何か。一時は甘く、のちには苦い食物ではなかったか。ヤコブに、兄弟の主人の地位を与えたのは何か。食物を軽んじたことが、そのときはいっそう苦くとも、のちに益をもたらすものではなかったか。

4

Ipsa corpora dulcibus frequenter inflantur, et melle jecur tenditur; idem tamen escae amaritudine temperatur. Ideo non mediocris, sed laudata quaestio: De manducante exivit esca, et de forti dulce (Judic. XIV, 14) .

PL 14, 711A

体そのものも、甘いものでしばしば膨れ、蜂蜜で肝臓が張る。それでも、その同じ肝臓が、食物の苦さによって整えられる。それゆえ、これは並の問いではなく、称賛された問いである。「食らう者から食物が出て、強い者から甘いものが出た」(士師記14:14)。

5

Alii habent: Et de tristi dulce; Graeci codices maxime. Sed et forte laboriosum est; exit enim dulce de tristitia vel labore. 40. Noli ergo te jactare cum jejunas, noli gloriari, ne nihil tibi prosit jejunium.

PL 14, 711A

別の本は、「また悲しむ者から甘いものが出た」とする。とくにギリシア語の写本がそうである。しかし「強い者」もまた骨折りを含む〔forte の取り方は定かでない。「強い者から」の「強い」を受けると取った〕。甘いものは、悲しみすなわち労苦から出るからである。40. それゆえ、断食するとき自分を誇るな、自慢するな。断食があなたに何の益もないことにならぬように。

6

Quae enim ad ostentationem fiunt, non in futurum fructum extendent suum; sed praesentium mercede consumunt. Elias in deserto erat, ne quis eum jejunantem videret, nisi soli corvi qui eum pascerent. Elisaeus in deserto erat, ubi non inveniretur esca, nisi amara.

PL 14, 711B

見せびらかしのためになされることは、将来の実りへと伸びることがなく、現在の報酬で使い尽くされるからである。エリヤは荒れ野にいた。断食している彼を、彼を養うカラスのほか誰も見ないようにするためである。エリシャは荒れ野にいた。そこには苦いもののほかに食物は見つからなかった。

7

Joannes in deserto erat, ubi solas locustas et mel silvestre inveniret. Jejunantibus epulae pio angelorum ministerio deferebantur. Prandebat Daniel inter jejunantes leones. Ille prandebat alienum prandium, ferae non tangebant suum.

PL 14, 711B

ヨハネは荒れ野にいた。そこにはイナゴと野の蜂蜜しか見つからなかった。断食する者たちのもとへ、天使たちの敬虔な奉仕によって、食事が運ばれた。ダニエルは、断食する獅子たちのあいだで昼食をとった。彼は他人の昼食をとり、獣たちは自分のものに触れなかった。

8

Jejunantibus epulae volant, prandentibus pedes vacillant: jejunantibus manna de coelo descendit, epulantibus culpa praevaricationis ascendit.

PL 14, 711B

断食する者たちのもとへは食事が飛んでくるが、昼食をとる者たちの足はよろめく。断食する者たちには天からマナが降り、宴にふける者たちには背反の罪が立ちのぼる。

Caput XII

第XII章PL 14, 711C
1

Quemadmodum in omne facinus praecipitet ebrietas: quamque illa ridicula sit et odiosa, eleganti descriptione exponitur. Post quae nonnulla de luxurioso adolescente ad philosophiam converso adjiciuntur. 41. Sed quid est hoc?

PL 14, 711C

酩酊がいかにあらゆる悪行へ人を突き落とすか、またそれがいかに滑稽で忌まわしいかが、優美な描写で述べられる。そのあとに、放蕩な青年が哲学へ転じた話が少し付け加えられる。――41. しかし、これは何か。

2

Dum de jejunio disputo, strepitus audio conviviorum. Nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium. Sonus ergo litterarum invitat, impatientiae exempla non terrent.

PL 14, 711C

断食について論じているのに、私は宴の騒ぎを聞く。思い違いでなければ、私の説教の中に昼食の匂いが立った。それゆえ、文字の響きが人を誘い、辛抱の足りなさの例は人を怖れさせない〔sonus litterarum の意味は定かでない。直前の「昼食」という語の響きそのものが聴き手を誘い、続いて語るモーセを待てなかった民の例も怖れさせない、と取った〕。

3

Etenim qui jejunantem, et ea quae Legis sunt ferentem, exspectare non passus est populus, utique sedit manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Videmus sacrilegium ebrietati fuisse conjunctum. Nam sicut mater fidei continentia: ita perfidiae mater ebrietas est.

PL 14, 711C

実際、断食して律法に属するものを携えている彼を、待つことに耐えなかった民は、座って食べ、飲み、そして立ち上がって戯れた。我々は、瀆聖が酩酊と結びついていたのを見る。自制が信仰の母であるように、酩酊は不信の母だからである。

4

In quod facinus non ista praecipitat? 42. Sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes, nec sumptum sequentis diei. De imperatoribus et potestatibus judicant; immo regnare sibi videntur, et exercitibus imperare.

PL 14, 711D

この母が突き落とさない悪行があろうか。42. 居酒屋の戸口に、上着もなく、翌日の費えもない男たちが座っている。彼らは皇帝たちや権力者たちを裁き、いや、自分が王として支配し、軍勢に命令しているつもりでいる。

5

Fiunt ebrietate divites, qui sunt veritate inopes. Aurum donant, dispensant pecunias populis, civitates aedificant, qui non habent unde cauponi potus sui corporis pretium solvant. Fervet enim vinum in his, et nesciunt quid loquantur.

PL 14, 712A

真実には貧しい者たちが、酩酊によって富む。金を贈り、民に金銭を分け与え、都市を建てるが、自分の体が飲んだ代金を酒屋に払う手立てもない。ぶどう酒が彼らの中で沸き立ち、自分が何を言っているかを知らないからである。

6

Divites sunt dum inebriantur: mox ubi vinum digesserint, cernunt se esse mendicos. Uno die bibunt multorum dierum labores. 43. De ebrietate ad arma consurgitur, calicibus tela succedunt. Pro vino sanguis effunditur, et ipsum sanguinem vina fuderunt.

PL 14, 712A

酔っているあいだ、彼らは富者である。やがてぶどう酒が消化されると、自分が物乞いであると悟る。一日で、多くの日々の労苦を飲み干す。43. 酩酊から武器へと立ち上がり、杯のあとに槍が続く。ぶどう酒のために血が流され、その血をぶどう酒が流させたのである。

7

Quam fortes sibi homines videntur in vino, quam sapientes, quam diserti, quam etiam pulchri ac decori, cum stare non possint! Mens necesse est titubet, lingua balbutiat, pallor exsanguis ora suffundat, fetor ebrietatis horrori sit.

PL 14, 712A

ぶどう酒の中で、人間は自分がどれほど強く、賢く、雄弁で、さらには美しく優雅に見えることか。立っていることさえできないのに。精神はよろめき、舌はどもり、血の気のない青ざめが顔に広がり、酩酊の悪臭は恐怖となるほかない。

8

Barbari in ferrum ruunt, vulgus in rixas. Si quis eorum pugno fuerit percussus, videas ora saucium vini lacrymas fundere, miserabiles epilogos decantare. Habet unum hoc temulentia, ut emolliat et resolvat corda temulentorum.

PL 14, 712B

蛮族は剣へ突進し、庶民は喧嘩へ走る。彼らの誰かが拳で打たれると、あなたは、傷ついた顔がぶどう酒の涙を流し、哀れな結びの言葉〔epilogos〕を歌うのを見るであろう。泥酔にはこの一つの取り柄がある。泥酔者の心を和らげ、ほぐすことである。

9

Sicut enim ignis probat ferrum durum, ita et vini incendio etiam superborum hominum cor liquescit. 44. Omnes sibi vino aequales videntur, nullus inferior.

PL 14, 712B

火が堅い鉄を試すように、ぶどう酒の火によって、高慢な者たちの心さえ溶けるからである。44. 皆が、ぶどう酒のなかでは自分たちを対等と思い、誰も下に立たない。

10

Non pauper diviti cedit, ut pote qui pauperem se esse nescit: non infirmus valido, cui omnis in bibendo est fortitudo: non mendicus locupleti, non ignobilis honorato; cum bibentes, illum regem habeant, qui bibendo superaverit caeteros.

PL 14, 712B

貧者は富者に譲らない。自分が貧しいことを知らないからである。弱者は強者に譲らない。飲むことにおいてすべての強さがある者だからである。物乞いは富者に、無名の者は名誉ある者に譲らない。飲む者たちは、飲むことで他の者に勝った者を王とするのだから。

11

Meritoque scriptum est: Aequalis vita hominibus vinum in ebrietate (Eccl. XXXI, 32) . Sed utinam et quod sequitur audires: Bibas illud moderate, ut sis sobrius (Ibid.) . Non habes quod accuses: vinum in jucunditate creatum est, non in ebrietate ab initio.

PL 14, 712B

そこで、「ぶどう酒は、酩酊において、人々の命と等しい」と書かれているのは当然である(集会の書31:32)〔底本は in ebrietate(酩酊において)。直後の「節度をもって飲め」に照らせば in sobrietate(節度において)の誤りとも疑われるが、刷られたまま訳した〕。しかし、続くことも聞いていたらよいのに。「それを節度をもって飲め、しらふでいるために」(集会の書31:32)。あなたには咎める理由がない。ぶどう酒は初めから、楽しみのために創られたのであって、酩酊のためではない。

12

Exsultatio animae et cordis est, si moderate bibas: immoderatio autem potus iracundiam concitat, et ruinas multas efficit. 45. Sed forte dicant has esse potationes vulgarium et levissimorum hominum. Veniamus ergo ad horum potentium et fortissimorum convivia.

PL 14, 712C

魂と心の歓喜は、節度をもって飲むなら得られる。しかし、飲み物の過度は怒りを呼び起こし、多くの破滅をもたらす。45. しかし、おそらく人はこう言うだろう、これらは卑俗で軽薄きわまる人々の飲み会だと。ならば、これら権力ある、最も強い者たちの宴に行こう。

13

Non ego hic unguentatos adolescentulos aut coronatos rosis proferam, qualem ferunt illum fuisse qui delibutus unguentis, redimitus floribus, subnixus meretricibus, antelucano potu ebrius, et diurno cereorum comitatus lumine, philosophi auditorium disputantis ingressus sit.

PL 14, 712C

私はここに、香油を塗った若者や、バラの冠をかぶった若者を持ち出すことはしない。聞くところでは、香油をたっぷり塗り、花で髪を飾り、遊女たちに寄りかかり、夜明け前の酒で酔い、昼の蝋燭の明かりに伴われて、哲学者が論じている講義の場に入った者がいた〔アテナイのポレモンのこと。哲学者はクセノクラテス〕。

14

Quo audito, coronas, ut aiunt, sensim detraxerit, unguenta deterserit, scortis vale dixerit: philosophus postea tantus evaserit, ut esset sobrietatis exemplum, qui fuerat ante ebrietatis ludibrium.

PL 14, 712C

それを聞いて、人々の言うところでは、彼は冠をそっと外し、香油をぬぐい取り、遊女たちに別れを告げた。のちに彼は大哲学者となり、節度の模範となった。かつては酩酊の笑い草であった者が。

15

Non enim unum emendatum illis invideo; ut doceam genus eorum luxuriae a me non esse simulatum. Certe ille si resipuit a vino, fuit tamen semper temulentus sacrilegio.

PL 14, 712D

私は、彼らのうちの一人が矯正されたことを、彼らに対して妬むのではない〔unum emendatum illis invideo の係りは定かでない〕。彼らの放蕩の類いが、私によって作り上げられたものでないことを示すためである。たしかにあの者は、ぶどう酒から醒めたとしても、いつも瀆聖に酔っていた。

Caput XIII

第XIII章PL 14, 713A
1

Militarium hominum convivia, cum pugna quadam atque spectaculo comparantur; et eorum partes singulae, et quasi quaedam protasis, epitasis et catastrophe quam diligentissime describuntur. 46. Apage igitur hinc adolescentes lubricos, ad convivia praeliatorum venimus.

PL 14, 713A

軍人たちの宴を、一種の戦いと見世物に比べる。その各部分、またいわば導入部〔プロタシス〕、展開部〔エピタシス〕、大詰め〔カタストロペー〕が、きわめて入念に描かれる。――46. それゆえ、放縦な若者たちは、ここから去らせよ。我々は戦士たちの宴に来た。

2

Inter arma prandendum est, stipatores hi sunt bellici qui ministrant, succincti auro, et Babylonicis lumbos suffolti balteis: aureis torquibus nitent colla, aureis bullis zonam tegunt, aureis thecis cultros includunt suos, quibus dimicent cum epulis dividendis.

PL 14, 713A

武器のあいだで昼食をとらねばならない。給仕する者たちは戦の従者であって、金で帯を締め、バビロン製の帯を腰に当てている。首は金の首飾りに輝き、金の飾り玉が帯を覆い、金の鞘に自分の小刀をおさめ、宴の肉を切り分けるときに、これで戦うのである。

3

Assistunt pueri coma nitentes, ex gente barbarica ad hos usus electi, per singularum distantias aetatum vices.

PL 14, 713A

髪の輝く少年たちが、これらの用のために蛮族の民から選ばれ、年齢の隔たりごとに順を追って控える。

4

Cernas populorum diversorum ordines, aciem ordinatam putes: vasa exposita argentea, pompam arbitreris: cornu in medio vini plenum, non praeliaris, sed epularis instrumentum buccinae, quod discumbentes in certamen accendat.

PL 14, 713B

あなたは様々な民の隊列を見るであろう。整えられた戦列と思うであろう。銀の器が並べられれば、行列と思うであろう。中央にぶどう酒を満たした角杯が置かれるが、これは戦のための道具ではなく、宴のための道具で、横たわる者たちを闘いへと燃え立たせるラッパである。

5

47. Primo minoribus poculis velut ferentariis pugna praeluditur. Verum haec non sobrietatis species, sed bibendi est disciplina.

PL 14, 713B

47. 初めは小さな杯で、いわば軽装の兵のように、前哨戦が行われる。しかしこれは節度の姿ではなく、飲む訓練である。

6

Etenim ut tragoediarum actores primo sensim vocem excitant, donec udae vocis aperiant iter, ut postea magnis possint clamoribus personare: ita isti quoque in principio praelusoriis se exercent poculis, ut irritent sitim; ne forte restinguant eam, et satiati postea bibere non possint.

PL 14, 713B

実際、悲劇の役者たちが、声をうるおす道を開くまでは、初めは徐々に声を高め、のちに大きな叫びで響かせうるようにするのと同じく、彼らもまた初めは、前哨の杯で自らを慣らして渇きを刺激する。渇きを癒やしてしまって、満腹してからは飲めなくならないようにするためである。

7

Ergo ubi res calere coeperit, poscunt majoribus poculis: fervor inardescit martius, cibo sitis exaestuat, et ubi imminui visa, potu meraciore reparatur. Certant pocula cum ferculis, et inter morsus saepe remittuntur.

PL 14, 713C

さて、事が熱を帯び始めると、彼らはもっと大きな杯を求める。軍神マルスの熱が燃え立ち、食物によって渇きが沸き上がり、減ったと見えれば、よりきつい飲み物で補われる。杯は料理と競い、噛む合間にしばしば返される。

8

Deinde procedente potu longius contentiusque, diversa et magna certamina, quis bibendo praecellat? Nota gravis, si quis se excuset, si quis temperandum forte vinum putet. Et haec donec ad mensas perveniatur secundas.

PL 14, 714A

続いて、飲み物がさらに先へ、いっそう激しく進むと、さまざまな大きな競い合いが起こる、飲むことで誰が勝るか、と。もし人が辞退すれば、あるいは、ぶどう酒は割るべきだと考えれば、重い汚名となる。これは第二の食卓に至るまで続く。

9

48 At ubi consummatae fuerint epulae, putes jam esse surgendum: tunc de integro potum instaurant suum; et cum consummaverint, tunc inchoare se dicunt, tunc deferuntur phialae, tunc maximi crateres quasi instrumenta bellorum.

PL 14, 714A

48〔底本は番号のあとのピリオドを欠く〕 しかし宴が終わると、人はもう立ち上がるべきだと思うであろう。ところがそのとき、彼らはあらためて自分たちの飲みを始める。そして飲み終えたとき、今こそ始めるのだと言う。そのとき浅い杯が運ばれ、そのとき、戦の道具のような巨大な混酒器が運ばれる。

10

Ac ne immoderatum hoc arbitreris, mensura proponitur, certatur sub judice, sub lege decernitur. Agonothetes illis furor est, stipendium debilitas, victoriae praemium culpa. Pendet anceps diu et dubius belli eventus; furor enim ille est praeliaris.

PL 14, 714A

これが節度を超えていると思われぬよう、分量が定められ、審判のもとで競い、法のもとで勝負が決まる。彼らにとって、競技の主催者は狂乱、報酬は衰弱、勝利の褒美は罪過である。戦の帰趨は、長いあいだ不安定に宙づりとなる。あの狂乱は、まさに戦いの狂乱だからである。

11

Cedunt pincernarum manus vina fundentium, et coquorum labores calida ministrantium; cedunt qui mensuras ipsas bonas supereffluentes diligenti librant examine, ne quid effundant: non cedunt bibentes. 49. Sola illa sunt sine excusatione certamina.

PL 14, 714B

ぶどう酒を注ぐ杯係たちの手は音を上げ、熱い料理を供する料理人たちの労苦も音を上げる。杯の良い量そのものを、あふれ出さないよう入念な検査で量る者たちも音を上げる。ただ飲む者たちだけは音を上げない。49. これだけが、弁解の許されない競技である。

12

In bello si quis se inferiorem viderit, arma convertit, et meretur veniam: hic si quis calicem convertat, urgetur ad potum. In scammate si quis manum levat, exsors quidem palmae, sed immunis injuriae est: in conviviis etsi manum revocet a vino, ori ejus infunditur.

PL 14, 714B

戦では、自分が劣勢と見た者は武器の向きを変え、赦しを得る。ここでは、杯を伏せる者は飲むよう迫られる。格闘場で手を上げる者は、勝利のシュロは得ないが、危害は免れる。宴では、ぶどう酒から手を引っ込めても、その口に注ぎ込まれる。

13

Omnes inebriantur, victores victique omnes ebrii jacent, plerique sopiti. Nec portari eos ad sepulcrum licet, priusquam is qui pascit, de omnibus se vindicatum viderit, ut ulciscatur dispendium.

PL 14, 714B

皆が酔い、勝者も敗者も、すべて酔って倒れ、たいていは眠り込んでいる。食べさせている主人が、全員に対して自分の仇を討ち終えたと見るまでは、彼らを墓へ運ぶことも許されない。その出費の仇を討つためである。

14

Qui autem damna non sentit, hanc mensae suae gloriam putat, si ex ea vulnerati omnes ac saucii tamquam de arena exeant. 50. Spectaculum triste Christianorum oculis, et miserabilis species.

PL 14, 714B

しかも損失を感じない主人は、自分の食卓の名誉と考える、全員が傷つき、手負いとなって、闘技場から出るように出てくるなら。50. キリスト教徒の目には悲しい見世物、哀れな光景である。

15

Cernas juvenes terribiles visu hostibus de convivio portari foras, et inde ad convivium reportari, repleri ut exhauriant, et exhauriri ut bibant.

PL 14, 715A

あなたは、敵には見るも恐ろしい若者たちが、宴から外へ運び出され、そこから宴へ運び戻され、飲み干すために満たされ、飲むために空にされるのを見るであろう。

16

Si quis verecundior fuerit, ut erubescat surgere; cum jam immoderatos potus tenere non possit, anhelare vehementius, sudare, gemere, signis prodere, quod pudeat confiteri.

PL 14, 715A

もし少しでも恥を知る者がいて、立つことを恥じるなら、過度の飲酒をもはや抑えられなくなったとき、いっそう激しく喘ぎ、汗をかき、うめき、告白するのが恥ずかしいことを、しるしによって明かす。

17

Ibi unusquisque pugnas enarrat suas, ibi fortia facta praedicant sua, narrant tropaea vino madidi, et somnolenti nesciunt mente, quid lingua proferant.

PL 14, 715A

そこでは各人が自分の戦いを語り、自分の武勲を触れ回り、ぶどう酒に濡れた者たちが戦勝記念品を語る。眠たげな者たちは、舌が何を言うかを精神で知らない。

18

Unusquisque stertit et potat, dormit et dimicat; et si quando consurrectum fuerit, viri praeliatores stare non possunt, egressu vacillant. Rident servuli dominorum opprobria, manibus suis portant militem bellatorem, imponunt equo.

PL 14, 715A

各人はいびきをかきながら飲み、眠りながら戦う。ときに皆が立ち上がると、戦士たる男たちは立っていられず、退出のときによろめく。下僕たちは主人たちの恥を笑い、自分の手で戦士である兵士を運び、馬に乗せる。

19

Itaque hac atque illac tamquam navigia sine gubernatore fluctuant; et tamquam vulnere icti in terram defluunt, nisi excipiantur a servulis. Alii referuntur in scutis, fit pompa ludibrii.

PL 14, 715B

こうして彼らは、舵取りのない舟のように、あちこちへ揺れ動く。傷を負わされたかのように地に崩れ落ちる、下僕たちに支えられなければ。ある者たちは盾に載せられて運び返され、嘲りの行列となる。

20

Quos mane insignes armis spectaveras, vultu minaces, eosdem vesperi cernas etiam a puerulis impune rideri, sine ferro vulneratos, sine pugna interfectos, sine hoste turbatos, sine senectute tremulos, in ipso juventutis flore nascente.

PL 14, 715B

朝には武具も見事で、顔つきも脅すようであるのを見ていた者たちが、夕には、童たちにさえ咎められることなく笑われるのを、あなたは見るであろう。刃物なしに傷つけられ、戦いなしに殺され、敵なしに乱され、老いなしに震え、まさに若さの花が咲き始めたそのときに。

Caput XIV

第XIV章PL 14, 715B
1

Reprehenduntur qui convivia ad temulentiam praeparant: et major esse vini, quam veneni vis ostenditur. 51. Quis tale miscuit furoris poculum? Quis tantum infudit mentibus venenum?

PL 14, 715B

宴を泥酔のために設ける者たちが非難される。そして、ぶどう酒の力が毒の力よりも大きいことが示される。――51. このような狂気の杯を、誰が混ぜたか。これほどの毒を、精神に誰が注いだか。

2

Periclitatur homo lutum esse de corpore; et ipse sibi reus est insaniae voluntariae, corruptelae spontaneae; et tamen nec vos excusamini qui vocatis ut amicos, et emittitis ut inimicos. Quanto melius in terram tua vina fudisses?

PL 14, 715B

人間は、体において泥になる危険にある。自分自身に、自ら選んだ狂気、自ら招いた堕落の罪がある。それでも、友として呼びながら敵として送り出す諸君も、咎めを免れない。汝のぶどう酒を地に注いだほうが、どれほどよかったであろうか。

3

Sed et terra inebriat, et asperiores etiam ipsas feras reddit, si vini contigerit odor. Denique vindemiae tempore si vineam intraverint, solent ebrietate succendi. Quid te delectant damna sine gratia?

PL 14, 715C

しかも〔ぶどう酒を注いだ〕大地さえも人を酔わせ、ぶどう酒の匂いが届けば、獣をいっそう荒くする。実際、ブドウの収穫の時期に、獣がブドウ畑に入ると、酩酊に燃え上がるのが常である。汝は、何の益もない損害のどこが楽しいのか。

4

Rogas ad jucunditatem, cogis ad mortem: invitas ad prandium, efferre vis ad sepulcrum: cibos promittis, tormenta irrogas: vina praetendis, venena suffundis. Omne enim quidquid nocet, venenum est. Tollit sensus, viscera exurit, somnum infestat, caput vexat.

PL 14, 715C

汝は楽しみへ招くと言いながら、死へ追いやる。昼食へ招きながら、墓へ運び出そうとする。食物を約束し、責め苦を与える。ぶどう酒を差し出し、毒を注ぎ込む。害をなすものはすべて毒だからである。それは感覚を奪い、内臓を焼き、眠りを妨げ、頭を苦しめる。

5

52. Etiam major vis vini, quam veneni est. Denique venenum vino excluditur, non vinum veneno. Merito Deus per Moysen non solum veneno, sed etiam draconum veneno, vinum comparavit dicens: Furor draconum vinum eorum, et ira aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 33) .

PL 14, 716A

52. ぶどう酒の力は、毒の力よりもさらに大きい。実際、毒はぶどう酒によって退けられるが、ぶどう酒は毒によって退けられない。神がモーセを通して、ぶどう酒をただの毒にではなく、竜の毒にさえ喩えたのは当然である。こう言っている。「彼らのぶどう酒は竜の怒り、毒蛇の癒えがたい憤りである」(申命記32:33)。

6

Et pulchre addidit, insanabilis; multi enim a reliquo serpentium veneno curantur, nemo ab ebrietate. Certe veneno caro vulneratur, mens sine noxa est: ebrietas ad corporis mortem, mentis etiam crimen adjungit.

PL 14, 716A

神は「癒えがたい」とみごとに付け加えた。ほかの蛇の毒からなら多くの者が癒やされるが、酩酊から癒やされる者はいないからである。たしかに毒では肉が傷つくが、精神は損なわれない。酩酊は体の死に、さらに精神の罪を加える。

7

Adverte autem et perfidiae venenum, vini declaratum nomine. Ait enim supra de alienigenis, qui nescirent Deum. De vinea enim Sodomae vinum eorum, et vitis eorum vitis Gomorrhae: uva eorum, uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis (Ibid., 32) .

PL 14, 716A

さらに、ぶどう酒の名で示された不信の毒にも注意せよ。神は前の箇所で、神を知らなかった異邦人について言っているからである。「彼らのぶどう酒は、ソドムのブドウ畑から、彼らのブドウの木はゴモラのブドウの木から来る。彼らのブドウの実は胆汁の実、彼らのうちの房は苦さの房である」(申命記32:32)。

Caput XV

第XV章PL 14, 716A
1

Se non omnia dixisse quae in ebrios dici poterant ostendit exposito Esaiae loco: unde in lasciviam popinonum invehitur; et ad finem quaedam de calice aureo Babylonis, et vase apostolico subjungit.

PL 14, 716A

酒飲みに向けて語り得たすべてを語ったわけではないことを、イザヤの箇所を示して明らかにする。そこから居酒屋に入り浸る者たちの放埒を責め、終わりに、バビロンの金の杯と使徒の器について付け加える。

2

53. Putatis me tamquam vino crapulatum, intemperantius jejunii praedicationi hunc miscuisse sermonem; et adhuc propter hos fortissimos viros quanta praeterii, quanta minora dixi, quam Dominus locutus est!

PL 14, 716B

53. 諸君は、私が酒に酔った者のように、断食の勧めにこの話を節度なく混ぜ込んだと思っていよう。だが、この猛者たちのために、私はなお多くを省き、主が語ったことよりもどれほど少なく語ったことか。

3

Audistis quid per Moysen dixerit: audite quid in libro sermonum Esaiae scriptum sit. Invehitur enim Dominus in hujusmodi versus, et ait: Vae iis qui consurgunt mane, et sectantur siceram, qui ebrii sunt vesperi: nam vinum eos comburet.

PL 14, 716B

諸君は、主がモーセを通して何を語ったかを聞いた。イザヤの言葉の書に何が書かれているかを聞け。主はこの種の者たちを責めて言う。「ああ、朝早く起きて強い酒を追い求め、夕べに酔っている者たちよ。ぶどう酒が彼らを焼き尽くすからだ。」

4

Cum cithara enim et psalterio et tympanis vinum bibunt: opera autem Domini non respiciunt, et opera manuum ejus non considerant. Cui vae, inquit, cui judicia, cui tumultus (Esai. V, 11) . Diversa singulis, temulentis omnia.

PL 14, 716B

「彼らは、竪琴と琴と太鼓に合わせてぶどう酒を飲み、主の業を顧みず、その手のわざを思わないのだから。」「誰にわざわいがあり、誰に裁きがあり、誰に騒乱があるか」と彼は言う(イザヤ5:11)〔「誰にわざわいが…」は箴言23:29の言葉。この引照と次の節の(箴言23:29)は入れ替わって刷られているらしい〕。それぞれの者にはそれぞれ別のものが、酔いどれにはすべてが降りかかる。

5

Vae enim iis qui ebrii sunt vesperi (Prov. XXIII, 29) ! Quid ergo illis qui et ante vesperam, et frequenter in lucem madent? Ergo vae sibi debitum. Habent concertationes, conserunt lites, in caedem prosiliunt, et veniunt ad judicia vel vocantur.

PL 14, 716C

まことに、夕べに酔う者たちにわざわいあれ(箴言23:29)〔イザヤ5:11の言葉。前の節の注を見よ〕。ならば、夕べの前から、しかも絶えず明け方まで酒に浸る者たちにはどうか。したがって、わざわいは彼らに当然の報いである。彼らは口論を抱え、争いを起こし、殺し合いに飛びかかり、裁判に出向くか、召喚される。

6

Habent ergo judicia tamquam rei. Fit nonnumquam gravior tumultus, quia vino mens pervertitur ebriosi: Et non meminit regis, nec magistratus, ut scriptum est: et omnia aperta facit loqui, et non meminerunt, cum biberent, amicitiae, nec fraternae necessitudinis (III Esdrae III, 21 et seq): sed post tumultum sumunt gladios; et cum a vino mersi fuerint, et surrexerint, non meminerunt ipsi quae gesserint.

PL 14, 716C

こうして彼らは、被告として裁きを受ける。時には騒乱がいっそう激しくなる。酒飲みの精神がぶどう酒によって狂わされるからである。「彼は王も長官も思い出さない」と書かれているとおり、「すべてをあらわにして語らせ、飲んでいるあいだは、友情も兄弟の間柄も思い出さない」(第三エズラ3:21以下)。しかし騒乱のあとで彼らは剣を取り、ぶどう酒に沈められたのち起き上がると、自分が何をしたかを自分では覚えていない。

7

Habent ergo etiam dignam mercedem tumultus. 54. Praeterieram certe ego citharam, psalteria, tympana, quae cognovimus conviviis hujusmodi frequenter adhiberi, ut vino et cantu excitentur libidines.

PL 14, 717A

こうして彼らは、騒乱にふさわしい報いをも受ける。54. 私は確かに、竪琴、琴、太鼓を省いていた。こうした宴にそれらがしばしば用いられ、ぶどう酒と歌によって情欲が掻き立てられることを、我々は知っている。

8

Plerique etiam, Persico more, mulieres dignas temulentorum consortio induci jubent, et ab his phialas accipiunt, atque illis se substernunt sedentibus. Et hunc ritum sacratae habent observationes in ebrietatis ministerium.

PL 14, 717A

多くの者はまた、ペルシア風に、酔いどれの仲間にふさわしい女たちを連れて来させ、彼女たちから杯を受け、座っている彼女たちの足もとに身を横たえさえする。しかも彼らは、この儀礼を、酩酊に奉仕するための聖なる作法として守っている。

9

Habent ergo vinum et barbari: libenter his Romani indulgent; ut et ipsi solvantur in potus, et enervati ebrietate vincantur. Nec solum vinum ebrietatem facit, sed et sicera. Denique Hebraei omnem potum qui inebriat, sicerae nomine vocant.

PL 14, 717A

こうして蛮族もぶどう酒を持つ。ローマ人は喜んで彼らに〔ぶどう酒を〕許す。彼ら自身も飲酒に身を崩し、酩酊に力を抜かれて打ち負かされるためである。酩酊を生むのはぶどう酒だけではなく、強い酒もそうである。実際、ヘブライ人は、酔わせる飲み物をすべて強い酒の名で呼ぶ。

10

55. Non immerito ergo vae illis qui mane ebrietatis potum requirunt, quos conveniebat Deo laudes referre, praevenire lucem, et occurrere oratione soli justitiae, qui suos visitat, et exsurgit nobis, si nos Christo, non vino et sicerae surgamus.

PL 14, 717B

55. それゆえ、朝から酩酊の飲み物を求める者たちにわざわいがあるのは当然である。彼らは、神への賛美を捧げ、光に先んじ、祈りをもって正義の太陽を迎えるべきであった。この太陽は自分に属する者たちを訪れ、我々のために昇る。我々が、ぶどう酒や強い酒のためではなく、キリストのために起き出すならば。

11

Hymni dicuntur, et tu citharam tenes? Psalmi canuntur, et tu psalterium sumis aut tympanum. Merito vae, quia salutem relinquis, mortem eligis.

PL 14, 717B

賛歌が唱えられているのに、あなたは竪琴を手にするのか。詩篇が歌われているのに、あなたは琴か太鼓を取る。わざわいが臨むのは当然である。あなたは救いを捨て、死を選ぶのだから。

12

Vix diluculum, et jam cursatur per tabernas, vinum quaeritur, excutiuntur tapetes, accubitum festinant sternere; lagenas argenteas, auratos calices exponunt. Vae, inquit, ista quaerentibus! 56. Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram.

PL 14, 717B

夜がようやく明けるか明けないかのうちに、もう居酒屋を駆けまわり、ぶどう酒が求められ、敷物が振るわれ、人々は急いで食事の臥台を整え、銀の瓶と金めっきの杯を並べる。「これらを求める者たちにわざわいあれ」と彼は言う。56. 「バビロンは主の手にある金の杯であり、全地を酔わせる」。

13

A vino ejus biberunt omnes gentes, ideo commotae sunt. Et subito cecidit Babylon, et contrita est (Jer. LI, 7 et 8) . Calix ergo aureus contritus est; quia Babylon contrita est, quae est calix aureus.

PL 14, 717B

「諸国民はみなそのぶどう酒を飲み、それゆえ揺り動かされた。バビロンは突然倒れ、砕かれた」(エレミヤ51:7-8)。したがって金の杯が砕かれたのである。金の杯であるバビロンが砕かれたからである。

14

Sed quamvis auro se jactet et pretio, in Domini et ipsa est potestate. Denique divina indignatione conteritur. Qua ratione calix aureus? Quoniam qui veritate deficitur, quaerit illecebram; ut species saltem pretiosa ad bibendum aliquos possit illicere.

PL 14, 717C

だが、バビロンは金と高価な品を誇っていても、それ自身もまた主の権能のもとにある。ついには神の怒りによって砕かれる。なぜ金の杯なのか。真理を欠く者は誘惑を求めるからであり、せめて見かけだけでも高価であれば、誰かを飲むように誘い込めるからである。

15

57. Constitue ante oculos tuos pompam hujus saeculi, vides speciosam illecebram, sed inanem gratiam. Non te inducant aurea vasa et argentea. Habemus et nos thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) . Vas apostolicum fictile est, sed in eo thesaurus est Christi.

PL 14, 717C

57. あなたの目の前に、この世の見せびらかしを据えよ。あなたが目にするのは、見栄えのよい誘惑、しかし空しい魅力である。金や銀の器があなたを惑わすことがないように。「我々もまた、土の器に宝を持っている」(二コリント4:7)。使徒の器は土製であるが、その中にキリストの宝がある。

16

Vae siceram mane sectantibus! Aureum est hoc vas, poculum est, et in eo poculo venenum mortis, venenum libidinis, venenum ebrietatis. Hoc qui biberit, commovetur et cadit. Commovetur non solum corpore, sed etiam corde turbato; commoveri enim peccati est.

PL 14, 717C

朝から強い酒を追う者たちにわざわいあれ。この器は金であり、杯であり、その杯の中には死の毒、情欲の毒、酩酊の毒がある。これを飲む者は揺り動かされ、倒れる。揺り動かされるのは体だけでなく、心が乱れることによってもである。揺り動かされること自体が罪に属するからである。

Caput XVI

第XVI章PL 14, 717D
1

Ebrios Caini ac persecutorum Domini similes esse, immo daemoniacis ipsis miseriores: iidem suis coloribus depinguntur: in quos Jeremiae verba cadere declarat sanctus Doctor.

PL 14, 717D

酒飲みはカインや主の迫害者たちに似ており、いや、悪霊に憑かれた者たちそのものよりもなお惨めである。同じ者たちが、彼ら自身の色で描き出される。エレミヤの言葉が彼らに当たることを、聖なる教師は明らかにする。

2

58. Denique Cain exiens a conspectu Dei, habitavit in terra Naid, quod interpretatione significat commotionem. Ergo qui calice aureo inebriatur, peccato movetur. Quid te sub maledicto constituis Cain illius parricidae, ut tremas atque movearis?

PL 14, 718A

58. 実際、カインは神の面前から出て行き、ナイドの地に住んだ。その名は、訳せば「動揺」を意味する。したがって、金の杯に酔う者は、罪によって揺り動かされている。なぜあなたは、かの近親殺しのカインの呪いの下に身を置き、震え、動揺するのか。

3

Sed et persecutores Domini transeuntes movebant capita sua. Exagitabat enim eos spiritus nequam, qui repleta a se corpora movere consuevit. Et ille cum defuerit, tremor desinit: ebrietas autem perpetuum dat tremorem.

PL 14, 718A

また、主の迫害者たちも、通りすがりに頭を振り動かした。邪悪な霊が彼らを駆り立てていたからである。この霊は、自分に満たされた体を揺り動かすのを常とする。その霊がいなくなれば震えはやむが、酩酊は絶えざる震えを与える。

4

Sudant vinum corpora temulentorum: si levius ea tetigeris, exprimis vinum. 59. Ebrietas fomentum libidinis, ebrietas incentivum insaniae, ebrietas venenum insipientiae. Haec sensus hominum mutat et formas, per hanc fiunt ex hominibus equi adhinnientes.

PL 14, 718A

酔いどれの体はぶどう酒を汗として流し、軽く触れただけで、ぶどう酒が搾り出される。59. 酩酊は情欲の火種、酩酊は狂気の刺激、酩酊は愚かさの毒である。酩酊は人間の感覚と姿を変え、これによって人間は、いななく馬となる。

5

Siquidem naturali vapore corporis calidi, et praeter naturam vini calore flammati, cohibere se non queunt, et in bestiales libidines excitantur; ut nullum tempus praescriptum habeant, quo deceat indulgere concubitui.

PL 14, 718B

実際、熱い体の自然な熱気と、自然に反するぶどう酒の熱とに燃え立たされて、彼らは自らを抑えることができず、獣のような情欲へと駆り立てられる。その結果、交わりに身を任せることがふさわしい定まった時というものを、彼らは持たない。

6

Vocem amittunt, colore variantur, oculis ignescunt, ore anhelant, fremunt naribus, in furorem inardescunt, sensum excedunt.

PL 14, 718B

声を失い、顔色が変わり、目は燃え、口はあえぎ、鼻息は荒く、狂乱へと燃え上がり、正気を失う。

7

Hinc phrenesis periculosa, hinc calculi gravis poena, hinc exitialis cruditas, hinc vomitus frequens semesas epulas cum internorum viscerum cruore fundentium.

PL 14, 718B

ここから危険な錯乱が、ここから結石という重い刑罰が、ここから命取りの消化不良が、ここから、半ば食べた料理を臓腑の血とともに吐き出す頻繁な嘔吐が生じる。

8

Mentior, nisi eadem Dominus per Hieremiam locutus est dicens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis, et non surgetis (Jer. XXV, 27) . 60. Hinc etiam vanae imagines, incerti visus, instabilis gressus, umbras saepe transiliunt sicut foveas.

PL 14, 718B

主もエレミヤを通して同じことを語ったのでなければ、私は偽りを言っていることになる。「飲め、そして酔え、そして吐け。そうすれば汝らは倒れ、起き上がらない」(エレミヤ25:27)。60. ここからまた、空しい幻、定まらない視覚、ふらつく歩みが生じ、影をしばしば穴であるかのように跳び越える。

9

Nutat his cum facie terra, subito erigi et inclinari videtur, et quasi vertatur, timentes in faciem ruunt, et solum manibus apprehendunt, aut concurrentibus montibus sibi videntur includi.

PL 14, 718C

彼らには顔とともに大地が揺れ、突然持ち上がり、また傾くように見え、まるで回っているかのようで、恐れて顔から倒れ込み、地面を両手でつかむ。あるいは、ぶつかり合う山々に閉じ込められるように思う。

10

Murmur in auribus tamquam maris fluctuantis fragor, et resonantia fluctu littora. Canes si viderint, leones arbitrantur, et fugiunt. Alii risu solvuntur incondito, alii inconsolabili moerore deplorant, alii irrationabiles cernunt pavores.

PL 14, 718C

耳の中には、波立つ海の轟きのような唸りがあり、波に鳴り響く岸辺がある。犬を見れば獅子だと思って逃げる。ある者は締まりのない笑いに崩れ、ある者はなぐさめようのない悲しみに泣き、ある者はわけのわからない恐怖を目にする。

11

Vigilantes somniant, dormientes litigant. Vita his somnium est, somnus his mors est: excitari nullis vocibus possunt; quantolibet stimulandos impulsu putes, nisi resipuerint, evigilari non possunt.

PL 14, 718C

目覚めていて夢を見、眠っていて争う。彼らには生は夢であり、眠りは死である。いかなる声によっても起こされず、どれほど強く突いて起こそうと思っても、正気に返らないかぎり、目を覚まさせることはできない。

12

61. Unde bene Hieremias hujusmodi hominem tamquam superfluam creaturam, deflendum putat. Quid enim est homo ebrius, nisi superflua creatura? Itaque sic ait: Sicut fletum Jazer, deflebo te, vinea; quia deserta est civitas Jazer (Jer. XLVIII, 32) .

PL 14, 718C

61. それゆえエレミヤは、こうした人を、余計な被造物として嘆くべきものと見なしているが、それは正しい。酔った人とは、余計な被造物でなくて何であろうか。そこで彼はこう言う。「ヤゼルの嘆きのように、私は汝を嘆く、ブドウ畑よ。ヤゼルの町は荒れ果てたからだ」(エレミヤ48:32)。

13

Et infra: Vinum in torcularibus tuis mane non calcaverunt, meridie autem non fecerunt (Ibid. 33) . Jazer ποιήσις περισσὸς, factura superflua est.

PL 14, 718D

また、その少しあとで、「汝の酒ぶねで、朝にぶどう酒を踏む者はなく、昼にもつくる者はなかった」(エレミヤ48:33)。ヤゼルとは「余計なつくりもの」(ポイエーシス・ペリッソス)、すなわち余計な造りものである。

14

Moderatio enim naturalis est: supra mensuram quidquid est superfluum habetur: ita est ebrietas quae fletu prophetico deploratur. Unde ait Apostolus: Nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed inebriamini spiritu (Ephes. V, 18) .

PL 14, 718D

適度であることは自然に属する。度を越えるものは何であれ、余計と見なされる。預言者の嘆きで嘆かれる酩酊は、そのようなものである。そこで使徒は言う。「ぶどう酒に酔うな。そこには放蕩がある。むしろ霊に酔え」(エフェソ5:18)。

15

Est ergo ebrietas culpae, est et gratiae. Et forte haec naturae, quae gratiae, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti, Spiritu sancto repleti esse debemus.

PL 14, 719A

したがって酩酊には、咎の酩酊もあれば、恩寵の酩酊もある。そしておそらく後者は、恩寵に属する本性に適うものである〔底本は haec naturae, quae gratiae, qui。本文が崩れているらしく、このように解した〕。神の像と似姿に造られた我々は、聖なる霊に満たされるべきなのだから。

Caput XVII

第XVII章PL 14, 719A
1

De obtestationibus, sacramentis, ac propinationibus compotantium. Quomodo saepe secretiora vino extorqueantur. Et de prodigiosa quadam bibendi ratione, et quam ea sit valetudini perniciosa. 62. Quid autem obtestationes potantium loquar?

PL 14, 719A

飲み仲間の誓言、誓約、乾杯について。秘密がいかにしばしばぶどう酒によって絞り出されるか。また、ある異様な飲み方と、それがどれほど健康に有害かについて。62. だが、飲む者たちの誓言について、私は何を語ろうか。

2

Quid memorem sacramenta, quae violare nefas arbitrantur? Bibamus, inquiunt: Opto salutem imperatorum; ut qui non biberit, fiat rens indevotionis. Videtur enim non amare imperatorem, qui pro ejus salute non biberit. O piae devotionis obsequium!

PL 14, 719A

破ることは許されないと彼らが考える誓約を、私はどう語ろうか。「飲もう」と彼らは言う、「皇帝たちの安泰を私は願う」。飲まない者は、献身を欠く咎ある者〔刷りの文字が欠けているが reus と読む〕となるのである。皇帝の安泰のために飲まない者は、皇帝を愛していないと見なされるからである。ああ、敬虔なる献身の奉仕よ。

3

Bibamus pro salute exercituum, pro comitum virtute, pro filiorum sanitate. Et haec vota ad Deum pervenire judicant, sicut illi qui calices ad sepulcra martyrum deferunt, atque illic in vesperam bibunt, et aliter se exaudiri posse non credunt.

PL 14, 719B

「軍勢の安泰のために、随員たちの勇武のために、子らの健やかさのために飲もう。」そして彼らは、これらの願いが神に届くと判断する。殉教者たちの墓に杯を運び、そこで夕べまで飲み、そうでなければ聞き入れられるとは信じない者たちと同じである。

4

O stultitiam hominum, qui ebrietatem sacrificium putant: qui aestimant illis ebrietatem placere, qui jejunio passionem sustinere didicerunt! 63. Quantos de intemperanti convivio novimus ad tormenta venisse?

PL 14, 719B

ああ、酩酊を供犠と考える人々の愚かさよ。断食によって受難に耐えることを学んだ者たちに、酩酊が喜ばれると見なすとは。63. 無節制な宴から拷問へ至った者たちを、我々はどれほど知っていることか。

5

Dum per ebrietatem de imperio suo certant, et sibi regna promittunt, aliis honores pollicentur, infelices ad poenam ducti sunt, qui quid dicerent nesciebant. Unde plerique boni judices ea quae per ebrietatem dicta essent, tenenda ad crimen non putaverunt.

PL 14, 719B

酩酊のまま自分の支配権をめぐって争い、自らに王国を約束し、他の者には栄誉を約束しているうちに、何を言っているのかも知らぬ哀れな者たちが刑罰へ引かれて行った。それゆえ、多くの善き裁判官は、酩酊のうちに語られたことを、罪状に用いるべきだとは考えなかった。

6

Plerique etiam vino utuntur ut equuleo; et quibus tormenta non eliciunt vocem proditionis, eos tentant bibendo; ut patriae statum, salutem civium, defensionis suae prodant consilia. Virtus enim plerumque vincit dolorem: fidem autem potus excludit.

PL 14, 719C

多くの者はまた、ぶどう酒を拷問台〔小馬の形をした拷問具〕のように用いる。拷問によって裏切りの声を引き出せなかった者たちを、飲ませて試し、祖国の情勢や市民の安全、自分たちの防衛の計画を暴露させる。徳はたいてい苦痛に打ち勝つが、酒は信義を締め出すからである。

7

Cognovi plerosque fidiculis exulceratos nomen suum negasse. Quis inter cyathos texit, quod latere cupiebat? 64. Quid retexam auditum mihi non poculi, sed profluvii genus, quo in ora hominum tamquam per fistulas aut canales vina funduntur.

PL 14, 719C

私は、弦状の拷問具で傷を負わされながら、自分の名を明かすことを拒んだ〔拷問されても素性を白状しなかった、の意〕者を多く知っている。だが、杯のあいだで、隠したいと願っていることを覆い通した者が誰かいたか。64. 私が聞いた、杯と言うより奔流とでも呼ぶべき飲み方を、なぜ語り直そうか。それは、人の口に、管や水路を通すようにぶどう酒を注ぎ込むものである。

8

Hos homines, an utres verius aestimaverim? Et tamen ipsi utres, nisi moderata transfusio sit, saepe rumpuntur. Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt; et si quis respiraverit, commissum flagitium, soluta acies, loco motus habetur.

PL 14, 720A

これらの人々を、私は皮袋と呼ぶほうが真実に近いのではないか。しかし、その皮袋でさえ、注ぎ込みが適度でなければ、しばしば破れる。角を通して、ぶどう酒が人の喉へ流れ落ちることもあり、もし誰かが息をつけば、重大な不始末をしでかした、戦列を乱した、持ち場を離れた、と見なされる。

9

Aqua decurrens a Libano cautes rupeas solvit, quomodo mollibus putant nequaquam nocere visceribus vinolentorum impetus fluentorum?

PL 14, 720A

レバノンから流れ下る水が岩の崖をも砕くのに、酒飲みたちの柔らかい臓腑に、奔流の勢いが少しも害を及ぼさないなどと、彼らはどうして考えるのか。

10

65. Elephantos quoque ferunt promuscide haurire aquae plurimum; eosdem tamen ad sedandam sitim moderato potu esse contentos: sed si forte ab aliquo caupone fuerint mercede fraudati, indignantes replere concavum promuscidis, non ut bibant, sed effundant; atque ita momentariis inundationibus irrigare ejus tabernam, de quo se putarint vindicandos.

PL 14, 720A

65. ゾウもまた、鼻で非常に多くの水を吸い上げると言われる。だが渇きを鎮めるには、適度に飲んで満足するという。ところが、もしたまたま、ある酒屋の主人に報酬をだまし取られると、憤って鼻の空洞を満たし、飲むためではなく注ぎ出すために、そうして一瞬の洪水で、その主人の店に水を浴びせる。仕返しをすべき相手だと考えたからである。

11

Siccantur ad petum subito lacus, ac repente funduntur, natant omnia. Cui non mirum, tam immania belluarum corpora superfluum nil tenere?

PL 14, 720B

飲むために〔刷りの文字が欠けているが potum と読む〕池は突然干上がり、たちまち水が放たれて、一面が水に浸る。これほど巨大な獣の体が、余分なものを何一つ保たないことに、誰が驚かないだろうか。

Caput XVIII

第XVIII章PL 14, 720B
1

Feminarum ebrietas quam sit ipsis propudiosa ac perniciosa spectantibus! quod malum ubi deploravit, quantum bonum sit sobrietas, et quantum malum intemperantia, exemplo Israelitarum patefacit.

PL 14, 720B

女たちの酩酊は、彼女ら自身にとっても、見る者たちにとっても、どれほど恥ずべく有害であることか。この悪を嘆いたのち、節度がいかに善であり、無節制がいかに悪であるかを、イスラエルの民の例によって明らかにする。

2

66. Sed quid de viris loquamur, quando etiam feminae, quas oportet sollicitiorem castitati sobrietatis adhibere custodiam, usque ad ebrietatem bibunt?

PL 14, 720B

66. だが、男たちについて何を語ろうか。女たちでさえ、貞潔を守るために、節度という番人をいっそう入念に立てるべきであるのに、酩酊に至るまで飲むのだから。

3

Deinde surgentes, quas etiam inter secreta domus vel audiri ab alienis non convenit, vel videri, prodire audent in publicum, non velato capite, vultu procaci. Apostolus (I Cor. XIV, 35) mulieres tacere etiam in Ecclesia jubet, domi viros suos praecipit interrogare.

PL 14, 720B

やがて立ち上がると、家の奥でさえ、他人に声を聞かれることも姿を見られることもふさわしくないはずの女たちが、頭を覆わず、厚かましい顔つきで、あえて人前に出て行く。使徒(一コリント14:35)は、女たちが教会においてさえ黙るよう命じ、家で自分の夫に尋ねるよう指示している。

4

Illae in plateis inverecundos etiam viris sub conspectu adolescentulorum intemperantium choros ducunt, jactantes comam, trahentes tunicas, scissae amictus, nudae lacertos, plaudentes manibus, saltantes pedibus, personantes vocibus, irritantes in se juvenum libidines motu histrionico, petulanti oculo, dedecoroso ludibrio.

PL 14, 720C

彼女たちは、街路で、無節制な若者たちの目の前に、男たちにとってさえ恥知らずな踊りの輪を作る。髪を振り乱し、長衣を引きずり、外衣を裂き、腕をあらわにし、手を打ち、足で跳ね、声を響かせ、役者のような身振り、不遜な眼差し、恥ずべき戯れによって、若者たちの情欲を自分たちに向けてかき立てる。

5

Spectat corona adolescentum, et fit miserabile theatrum. Inter saltantium ruinas et spectantium lapsus, coelum impuro contaminatur aspectu, terra turpi saltatione polluitur, quae obscenis saltatibus verberatur.

PL 14, 720C

若者たちの輪が見物し、哀れな劇場ができあがる。踊る者たちの転落と見る者たちの失墜のさなかに、天は不浄な眺めによって汚され、地は卑しい踊りによって穢される。地は猥褻な跳躍に打ちつけられるのである。

6

67. Quomodo patienter loquar, pie praeteream, convenienter defleam? Vinum nobis tantarum animarum damna intulit.

PL 14, 721A

67. どうして私は耐えて語れようか、敬虔に黙って通り過ぎられようか、ふさわしく嘆けようか。ぶどう酒は、我々にこれほど多くの魂の損失をもたらした。

7

Etenim si vinum et mulieres discedere a Deo faciunt, quod vel ebrietas, vel libido praevaricationis illecebrae sint, si singula ac separata haec faciunt, quid facient unita?

PL 14, 721A

実際、ぶどう酒と女たちが人を神から離れさせるのだとすれば――酩酊も情欲も背反への誘惑だからである――、それぞれが別々にこれを行うのなら、結び合ったときには何をするだろうか。

8

Unde non immerito ait sapiens ante nos quidam: Mulier ebriosa, ira magna (Eccli. XXVI, 11) .

PL 14, 721A

それゆえ、我々より前のある賢者は、理由なく言ったのではない。「酒に酔う女は、大いなる怒りである」(集会の書26:11)。

9

68. Quid autem mirum si vino decipiuntur animae feminarum, cum omnes illae Tribus patrum, cum de petra biberint aquam, manna manducarent, gentes validissimas vincerent, et non erat in his ullus infirmus: ubi vero carnes desiderare coeperunt, et desideriis in Aegyptum convertebantur, nequaquam ex tot millibus hominum in terram repromissionis praeter duos pervenire meruerunt?

PL 14, 721A

68. では、女たちの魂がぶどう酒に欺かれるのに、何の不思議があろうか。父祖たちのあの部族はみな、岩から水を飲み、マナを食べ、きわめて強力な諸国民を打ち負かし、その中に弱い者は一人もいなかったのに、肉を欲しはじめ、欲望によってエジプトへ心を向けたとき、あれほど多くの人々のうち、約束の地に至るにふさわしいとされたのは、二人のほかには誰もいなかったのである。

10

Itaque quid boni sit sobrietas, quid mali intemperantia, hinc colligere datur: quando murmurabant requirentes Aegypti delicias, a serpentibus mordebantur: quando per maris Rubri transibant semitam, aquam bibebant.

PL 14, 721B

それゆえ、節度がいかなる善であり、無節制がいかなる悪であるかは、ここから見て取れる。エジプトの贅沢を求めてつぶやいたとき、彼らは蛇に噛まれた。紅海の道を渡っていたときには、水を飲んでいた。

11

Non ergo veremur exemplum, non fugimus delicias, ne nos futurorum bonorum adeptione defraudent?

PL 14, 721B

それでも我々は、この先例を恐れず、贅沢から逃げないのか。それが、来るべき善を手に入れることから、我々を遠ざけることのないように。

Caput XIX

第XIX章PL 14, 721B
1

Luxuriosis exitium Esaiae prophetia denuntiari: mare a mercatoribus, in quorum avaritiam invehitur, sollicitari non debere; cum non ad navigandum, sed ad escam, et non hominibus, sed piscibus ad perambulandum fuerit datum: postremo qua ratione navibus comparentur voluptuosi?

PL 14, 721B

イザヤの預言が放蕩者たちに滅びを告げていること。商人たちの貪欲を責めつつ、海は商人たちによって煩わされてはならないこと。海は航海のためではなく食べ物のために、また人間ではなく魚が行き巡るために与えられたからである。最後に、快楽にふける者たちが船にたとえられるのはなぜか。

2

69. Et quid aliorum utar sententiis? Ipsi bene pasti ac luxuriosi quid sibi sperent, audiamus. Inducit enim eos Esaias propheta dicentes: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur (Esai. XXII, 13) .

PL 14, 721C

69. なぜ私は他の人々の意見を用いようか。十分に食べて放蕩する者たち自身が、自分に何を望むのか、聞こう。預言者イザヤは彼らをこう言う者として登場させる。「食べよう、飲もう。明日、我々は死ぬのだから」(イザヤ22:13)。

3

Meritoque exclamat: Ululate naves Carthaginis, quae perierunt, et non amplius erunt (Esai. XXIII, 1) . Quod est dictum de visione Tyri, quam luxuriosam urbem cognovimus.

PL 14, 721C

そして彼が叫ぶのも当然である。「泣き叫べ、カルタゴの船よ。〔船は〕滅びてしまい、もはや存在しない」(イザヤ23:1)。これはティルスについての幻について言われたことであり、ティルスが放蕩の都市であることを、我々は知っている。

4

Ideoque nona visio est, non septima aut octava, quod ea neque legem custodiat, neque Evangelii gratiam: cum et sabbato legitimo ignes libidinis adolere sit vetitum, et Evangelii serie octavus dies resurrectionis illuceat.

PL 14, 721C

それゆえこれは第九の幻であって、第七でも第八でもない。それ〔ea は文法上は visio を受けるとも読めるが、幻の対象である放蕩の都ティルスを指すと取った〕は律法も守らず、福音の恩寵も守らないからである。律法の定めた安息日には情欲の火を燃やすことは禁じられており、福音の次第では八日目、すなわち復活の日が輝くからである。

5

Idem autem dies primus atque octavus, quia Dominica dies in se recurrit. Luxuria ergo nec fidem habet, nec observantiam disciplinae: luxuria seminarium et origo vitiorum est.

PL 14, 721C

第一の日と八日目は同じ日である。主日はそれ自身に回帰するからである。したがって放蕩は、信仰も、規律の遵守も持たない。放蕩は悪徳の苗床であり、源である。

6

Nec arbitremini me adversus Apostolum dixisse (I Tim. VI, 1) , quia ille ait avaritiam radicem esse vitiorum omnium, quoniam luxuria ipsius est mater avaritiae. Etenim cum exhauserit quis luxuriando proprias facultates, quaerit postea avara compendia.

PL 14, 722A

諸君は、私が使徒(一テモテ6:1)〔底本は I Tim. VI, 1 で、1 のあとに一字分の空きがある。引かれた句は6:10 にあたり、0 が刷られなかったものか〕に逆らって語ったと考えてはならない。彼は貪欲がすべての悪徳の根だと言うが、放蕩こそがその貪欲の母だからである。実際、放蕩のうちに自分の資力を使い果たした者は、のちに貪欲な儲けを求める。

7

70. Auditis hodie quid lectum sit: Mercatores. inquit, Phoenicum transmeantes mare in aqua multa: semen mercatorum sicut messis quae defertur (Esai. XXIII, 2 et 3) . Vicinae sunt istae civitates, Tyrus, Phoenice, Sidon: vicinae ut locis, ita et vitiis.

PL 14, 722A

70. 諸君は、今日何が朗読されたかを聞いた。「フェニキア人の商人たちは、大水の上を海を渡って行く。商人たちの種は、運び去られる刈り入れのようだ」(イザヤ23:2-3)。これらの町、ティルス、フェニキア、シドンは隣り合っている。場所が隣り合うように、悪徳もまた隣り合う。

8

Mercatores a negotiationibus periculosa transfretatione maris lucella quaerentes. Sollicita vita hominum, inquieta conversatio, et quodam semper in turbine, ventis ipsis mobilior quibus volvitur, et huc atque illuc saepe jactatur.

PL 14, 722A

商人とは、取引のために、海を危険に渡って、わずかな儲けを求める者たちである。人間の生は気苦労に満ち、暮らしは落ち着かず、いつも何かの渦の中にあり、自分を巻き込む風そのものよりも気まぐれで、あちらこちらにしばしば投げ出される。

9

Utique accusatis crebra naufragia, quis vos navigare compellit? Quasi non invidia opum et terras faciatis intutas, et ad latrocinium plurimos excitetis? Mare non ad navigandum fecit Deus, sed propter elementi pulchritudinem.

PL 14, 722B

諸君は、頻発する難破を非難する。だが、誰が諸君に航海を強いるのか。あたかも、諸君が富への妬みによって陸地をも安全でなくし、多くの者を強盗へと駆り立てているのではないかのように。神は、海を航海のために造ったのではなく、この要素の美しさのゆえに造った。

10

Latius pelagi fudit aequora, certe ut freto includeret terras, ne longius tu vagus et exsul errares. Sed tempestate jactatur mare. Timere ergo, non usurpare debetis. Elementum innocens nihil deliquit: temeritas humana sibi est ipsa discrimini.

PL 14, 722B

神は海原を広く注ぎ広げた。確かに、海峡によって陸地を取り囲み、汝がさすらいの身となり、追放された者として遠くまで迷い出ることのないようにするためである。だが海は嵐に揺さぶられる。したがって諸君は、海を恐れるべきであって、勝手に用いるべきではない。無垢なこの要素は、何ひとつ過ちを犯していない。人間の無謀が、自分自身にとっての危険なのである。

11

Denique qui non navigat, nescit timere naufragium. Dominus dixit: Dominamini piscium maris (Gen. I, 28) , non dixit: Navigate in fluctibus.

PL 14, 722B

実際、航海しない者は、難破を恐れることを知らない。主は言った。「海の魚を支配せよ」(創世記1:28)。「波の上を航海せよ」とは言わなかった。

12

Denique et propheta Jonas, qui missus est in Ninivem, ut poenitentiam praedicaret, quia voluit navigare, ut fugeret a facie Dei, tempestate turbatur, et sorte ductus, et jactatus in mare, et exceptus a ceto est.

PL 14, 722B

実際、預言者ヨナも、悔い改めを宣べ伝えるためにニネベへ遣わされたのに、神の面前から逃れようと航海することを望んだために、嵐に翻弄され、くじで引き当てられ、海に投げ込まれ、大魚に受け取られた。

13

71. Propheta quoque David ait, cum Dei circa hominem commemoraret gratiam: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 8 et 9) .

PL 14, 722C

71. 預言者ダビデもまた、人に対する神の恩寵を思い起こして言った。「汝はすべてを彼の足の下に服させた。すべての羊と牛、さらに野の家畜、天の鳥、海の魚、海の道を行き巡るものを」(詩篇8:8-9)。

14

Piscibus dedit, non hominibus, perambulare semitas maris. Ad escam tibi mare datum est, non ad periculum: ad cibum, non ad mercatum utere. Cur tibi periculum generas de voluptate? Cur separatioris elementi profunda rimaris? Cur inquietas mundi altiora secreta?

PL 14, 722C

海の道を行き巡ることは、魚に与えたのであって、人間に与えたのではない。海は、汝に食べ物として与えられたのであって、危険のために与えられたのではない。食のために用いよ、商いのために用いるな。なぜ汝は、快楽から危険を生み出すのか。なぜ、隔てられた要素の深みを探るのか。なぜ、世界の高みの秘密をかき乱すのか。

15

Cur postremo saepius sulcare atque exarare fluctus impatiens nauta contendis? Cur tentas frequenter innoxia aequora, irritas procellas? O inexplebilis avaritia mercatorum? Cedit tibi et mare, et inquietudinem tuam pelagus ferre non potest.

PL 14, 722C

なぜ汝は、ついには、待ちきれぬ船乗りとして、波を幾度も切り裂き、耕そうと励むのか。なぜ、害のない海原をしばしば試み、嵐を挑発するのか。ああ、商人たちの飽くことなき貪欲よ。海さえも汝に譲り、大洋は汝の落ち着きのなさに耐えることができない。

16

Denique toties recurrentibus mercatoribus exaratum: Erubesce, Sidon, dixit mare (Esai. XXIII, 4) .

PL 14, 722D

ついには、幾度も行き来する商人たちに耕された〔海は〕、こう言った。「恥じよ、シドン」(イザヤ23:4)。

17

Tamquam fatigati elementi vox ista dicentis est: Erubesce, Sidon, hoc est, meos fluctus negotiator arguis, cum sis ipse fluctibus inquietior; et erubesce vel pudore, quoniam periculo non moveris. Verecundiores venti sunt, quam vestrae cupiditates.

PL 14, 723A

これは、疲れ果てた要素が語る声のようである。「恥じよ、シドン」、すなわち、「商人よ、汝は私の波を咎めるが、汝自身が波よりも落ち着きがない。せめて恥によって赤面せよ。汝は危険にも心を動かされないのだから」。風のほうが、諸君の欲よりも慎み深い。

18

Illi habent otia sua, numquam vestra quaerendi studia feriantur. Et cum otiosa tempestas est, numquam vestra otiosa sunt navigia. Versatur unda sub remige, quando quiescit a flamine. 72. Non parturivi, inquit, nec peperi, nec enutrivi juvenes (Ibid.) .

PL 14, 723A

風には風の休みがあるが、諸君の求める熱意が休むことは決してない。嵐が静まっているときにも、諸君の船は決して休まない。風がやんで凪いでいるときにも、波は漕ぎ手の下で掻き回される。72. 「私は産みの苦しみを知らず、産まず、若者たちを育てもしなかった」と海は言う(イザヤ23:4)。

19

Quid me inquietant quos nescio, quos non agnosco? Ite in Carthaginem, ululate qui inhabitatis insulas (Ibid. 6) . Supra dixit: Ululate naves Carthaginis.

PL 14, 723A

私の知らない者、私が認めない者が、なぜ私をかき乱すのか。「カルタゴへ行け。島々に住む者たちよ、泣き叫べ」(イザヤ23:6)。上では、「泣き叫べ、カルタゴの船よ」と言った。

20

Carthaginem etenim Tyrii condiderunt, et ideo Carthaginenses sequuntur luxuriam conditorum, transfusa in se decolora successione nequitiae, pessimorum vitiorum deteriores haeredes. Et bene luxuriosos, naves dixit.

PL 14, 723B

実際、カルタゴを建てたのはティルス人であり、それゆえカルタゴ人は創建者たちの放蕩に従う。邪悪さが、色あせた継承を通して自分たちの中に流し込まれ、最悪の悪徳のなお悪い相続人となったのである。そして放蕩者たちを「船」と呼んだのは、まことに適切である。

21

Sicut enim hae vento, ita illi cibo jactantur et vino. Insulas repleta potu corpora inhabitant, naufragiis circumsonant, tunduntur fluctibus ebrietates, nec per diem nec per noctem quiescunt. Horum igitur mercatorum semen in aqua, messis in fluctibus est.

PL 14, 723B

船が風に翻弄されるように、彼らは食べ物とぶどう酒に翻弄されるからである。飲み物で満たされた体が島々に住み、難破の音に取り巻かれ、酩酊に溺れる者たちは波に打たれ、昼も夜も休まない。したがって、これらの商人たちの種は水の中にあり、刈り入れは波の中にある。

22

In aqua enim labores suos seminant, ut pericula metant. In aqua eis seges pullulat, in aqua messis exuberat. Fructus ipse in aqua est, numquam tutus et solidus.

PL 14, 723B

彼らは水の中に自分の労苦を蒔き、危険を刈り取るからである。水の中で彼らの穀物は芽を出し、水の中で刈り入れは豊かに実る。実りそのものが水の中にあり、決して安全でも堅固でもない。

23

Unde recte ait (Ezech. XXVIII) : Qui seminabat in terra, non introivit in negotiationem: immo qui seminabat in coelo. Sed est bona terra, in qua quicumque seminaverit, fructus ei coelestes orientur.

PL 14, 723B

それゆえ、正しくも、こう言われている(エゼキエル28)。「地に蒔いていた者は、商いには入らなかった。いや、天に蒔いていた者がそうであった」〔immo 以下の係りは定かでない。「商いに入らなかったのは、むしろ天に蒔いていた者である」と取った〕。しかし、良い地というものがあり、そこに蒔く者は誰でも、天の実りがその者のために生じる。

Caput XX

第XX章PL 14, 723C
1

In verborum vilitate saepius majorem inesse efficaciam. Quomodo canticum meretricis nationum congregatio cantaverit; cum exhortatione ad morum conversionem, nec non ad peccata eleemosynis redimenda.

PL 14, 723C

言葉が卑俗であるところに、しばしばより大きな力が宿ること。諸国民の集まりが、いかにして遊女の歌を歌ったか。習俗を改めるようにとの勧めとともに、また、施しによって罪を贖うようにとの勧めとともに。

2

73. Ululate, inquit, iterum, naves Carthaginis, quoniam periit munitio vestra; et erit in illa die, relinquetur Tyrus (Esai. XXIII, 14) . Et infra: Eritque post septuaginta annos Tyrus ut canticum meretricis (Ibid. 15) .

PL 14, 723C

73. 「再び泣き叫べ、カルタゴの船よ。汝らの砦は滅びたからだ。その日になれば、ティルスは見捨てられる」と彼は言う(イザヤ23:14)。そして下では、「七十年ののち、ティルスは遊女の歌のようになる」(イザヤ23:15)。

3

Vide quibus verbis utatur propheta, nec refugiat verborum istiusmodi vilitatem. Nos interdum refugimus; non quod nobis, quam illis lingua sit castior, sed auctoritas inferior.

PL 14, 723C

預言者がどのような言葉を用いるかを見よ。彼は、この種の言葉の卑俗さを避けない。我々は時にそれを避ける。我々の舌が彼らの舌より清いからではなく、権威が劣るからである。

4

Major enim vis rerum in talium expressione sermonum est; ut qui delicta non erubescunt, erubescant vel nomina delictorum. Eritque Tyrus, inquit, ut canticum meretricis.

PL 14, 723C

事柄の力は、こうした言葉づかいによる表現のうちにこそより大きいからである。罪を恥じない者たちが、せめて罪の名を恥じるようになるためである。「ティルスは遊女の歌のようになる」と彼は言う。

5

Vide ne cum aliquis illos choros viderit turpia verba cantare, dicat: Ecce Tyrus facta est ut canticum meretricis. Oraculum propheticae annuntiationis impletum est.

PL 14, 723D

あの踊りの輪が卑しい言葉を歌うのを誰かが見て、「見よ、ティルスは遊女の歌のようになった」と言うことのないよう、気をつけよ。預言による告知の託宣は成就したのである。

6

74. Et subjecit: Accipe citharam, et vagare, civitas meretrix oblita, bene cithariza, multa canta, ut fiat memoria tui. Et post septuaginta annos erit Tyrus ut canticum meretricis, et visitationem faciet Deus Tyri (Ibid. 16) .

PL 14, 724A

74. そして彼はこう付け加えた。「竪琴を取り、さまよえ、忘れられた遊女の町よ。上手に竪琴を奏で、多くを歌え。汝のことが思い起こされるように。七十年ののち、ティルスは遊女の歌のようになり、神はティルスを訪れる」(イザヤ23:16)。

7

Unde possumus et in bono canticum Rahab illius meretricis accipere, quae exploratores Jesu fideli mente suscepit. Nam et Dominus ait: Cantavimus vobis, et non saltastis (Luc. VII, 32) .

PL 14, 724A

それゆえ我々は、善い意味でも、あの遊女ラハブの歌を受け取ることができる。彼女は信仰ある心でヨシュアの斥候たちを迎え入れた。主もまた言ったからである。「我々は汝らのために歌ったのに、汝らは踊らなかった」(ルカ7:32)。

8

Et David ait: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1) , hoc est canticum meretricis, quod ante illa meretrix in Adam et Eva terra cantavit, meretrix in populo nationum.

PL 14, 724A

ダビデも言う。「主に新しい歌を歌え、全地よ、主に歌え」(詩篇95:1)。これはすなわち遊女の歌であり、かつてあの遊女、すなわち地が、アダムとエバにおいて歌った歌、諸国民の民の中の遊女が歌った歌である〔terra は詩篇の「全地」を受けて illa meretrix と同格と取った。係りは定かでない〕。

9

Haec meretrix plurimas fecit bonas meretrices, de quibus dictum est a Domino Jesu ad illum electum et seniorem populum Dei: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31) .

PL 14, 724A

この遊女は、多くの善い遊女たちを生み出した。彼女たちについて、主イエスは、神のあの選ばれた年長の民に向かって言った。「徴税人と遊女は、汝らより先に神の国に入る」(マタイ21:31)。

10

75. Ergo quoniam tam misericordem habemus Dominum, qui etiam gravi ignoscat errori, convertamur a vitiis, non recedamus a lege, praeceptum Domini quasi servuli sedulis studiis exsequamur. Quid nobis cum impuritatibus et impudicitiis? Quid cum operibus diaboli?

PL 14, 724B

75. それゆえ、我々は、重い過ちをさえ赦す、これほど慈しみ深い主を持っているのだから、悪徳から向き直り、律法から離れず、主の命令を、下僕のように熱心な努めをもって果たそう。我々に、汚れや淫らさが何の関わりがあろうか。悪魔の業が何の関わりがあろうか。

11

Audistis hodie in lectione decursa quid legio dixerit: Quid mihi et tibi est, Jesu fili Dei (Luc. VIII, 28) ? Et tu dicito, si forte vides pugnare adversum te diaboli tentamenta: Quid mihi et tibi est, Belial?

PL 14, 724B

諸君は今日、朗読された箇所で、レギオンが何と言ったかを聞いた。「神の子イエスよ、私と汝に何の関わりがあるのか」(ルカ8:28)。あなたもまた、悪魔の誘惑があなたに向かって戦いを挑むのを見たなら、こう言え。「ベリアルよ、私と汝に何の関わりがあるのか」。

12

Ego Christi servus sum, illius redemptus sanguine, illi me totum mancipavi. Quid mihi et tibi est? Non novi opera tua, nihil tuum quaero, nihil tuum possideo, nihil tuum desidero. Quanto magis nos oportet separari a diabolo, si se ille discernit a Christo?

PL 14, 724B

「私はキリストの僕であり、その血によって贖われ、彼に自分を丸ごと譲り渡した。私と汝に何の関わりがあるのか。私は汝の業を知らず、汝のものを何も求めず、何も所有せず、何も欲しない。」悪魔がキリストから自らを分け隔てているのなら、我々が悪魔から離れなければならないことは、なおさらではないか。

13

Et si fuimus ei in aliquo obnoxii, jam non sumus: confugimus ad medicum, vulnera superiora curavit. Et si quid superest acerbitatis, medela non deerit. Et si quid injuriae fecimus, memor non erit, qui semel donavit.

PL 14, 724C

もし我々が何かで彼〔悪魔〕に責めを負う身であったとしても、今はそうではない。我々は医者〔キリスト〕のもとに逃れ、医者は先の傷を癒やした。なお苦しみが残っていても、治療は欠けることがない。もし我々が何か不正を犯したとしても、一度赦した者は覚えていない。

14

Et si gravia deliquimus, magnum medicum invenimus, magnam medicinam gratiae ejus accepimus (De poenit., dist. 1, cap. Medicina) . Magna enim medicina tollit peccata magna. 76. Habemus etiam plura subsidia, quibus peccata nostra redimamus.

PL 14, 724C

重い罪を犯したとしても、我々は偉大な医者を見いだし、その恩寵の偉大な薬を受けた(『教令集』第2部『悔悛について』第1区分「Medicina」法文)〔教会法の引照〕。大きな薬は大きな罪を取り除くからである。76. 我々にはさらに、自分たちの罪を贖うための助けが多くある。

15

Pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non venalis est Dominus, sed tu ipse venalis es. Peccatis tuis venumdatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua. Vilis pecunia, sed pretiosa est misericordia. Eleemosyna, inquit, a peccato liberat (Tob. XII, 9) .

PL 14, 724C

あなたに金があるなら、自分の罪を贖え。主が売り物なのではない。売り物になっているのは、あなた自身である。あなたは自分の罪によって売り渡された。自分の業によって自分を買い戻せ、自分の金によって自分を買い戻せ。金は安っぽいが、慈しみは貴い。「施しは罪から解放する」と彼は言う(トビト記12:9)。

16

Et alibi dicit: Redemptio viri, divitiae ejus (Prov. XIII, 8) . Et in Evangelio Dominus dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9) . Et veneno frequenter antidotum temperatur, hoc est, venenum veneno excluditur.

PL 14, 724D

また別の箇所にはこうある。「人の贖いは、その富である」(箴言13:8)。福音書でも主は言う。「不義のマンモンによって、汝らのために友をつくれ」(ルカ16:9)。毒に解毒剤が調合されることもしばしばある。すなわち、毒が毒によって締め出されるのである。

17

Veneno mors repellitur, vita servatur. Fac et tu quasi bonus dispensator de instrumento avaritiae subsidium misericordiae, sinceritatis gratiam de corruptionis illecebra.

PL 14, 725A

毒によって死は退けられ、生は守られる。あなたもまた、よき管理人のように、貪欲の道具から慈しみの助けを、堕落の誘惑から誠実の恩寵を作り出せ。

Caput XXI

第XXI章PL 14, 725A
1

Prophetis etiam futura praesentia esse: item mundum ex Esaiae vaticinio non injuria destruendum, ad quam rem illustrandam perelegans adhibetur stadii comparatio.

PL 14, 725A

預言者たちにとっては、未来のことも現在であること。同じく、イザヤの預言によれば、世界は不当にではなく滅ぼされるべきであること。この点を明らかにするために、競技場のたとえがきわめて優雅に用いられる。

2

Hujus occasione nos athletas esse atque ad coronam exerceri sedulo oportere sanctus docet; ac tandem Christum ut adventum suum maturet, apprecatur. 77. Audisti quid lectum sit hodie: Ecce venit Dominus disperdere orbem terrarum (Esai. XIII, 5) .

PL 14, 725A

これを機に、聖なる人〔アンブロシウス〕は、我々が競技者であり、冠のために熱心に鍛錬されねばならないことを教え、ついにキリストに、その到来を早めるよう祈り願う。77. あなたは、今日何が朗読されたかを聞いた。「見よ、主が地の全世界を滅ぼすために来る」(イザヤ13:5)。

3

Quasi manu sanctus propheta demonstret, quasi oculis advenientem videat judicii diem, ita dicit: Ecce venit Dominus disperdere orbem terrarum.

PL 14, 725B

聖なる預言者は、まるで手で指し示すかのように、まるで目の前に到来する審判の日を見るかのように、こう言う。「見よ、主が地の全世界を滅ぼすために来る」。

4

Immo quia in spiritu prophetis etiam quae futura sunt tamquam praesentia revelantur, ideo quae videbat, nobis quoque demonstrare cupiebat, ut nos ad conversionem ab errore revocaret.

PL 14, 725B

いや、むしろ、霊において、預言者たちには未来のことでさえ現在のことのように啓示されるので、彼は、自分が見ていたものを我々にも示したいと願ったのである。誤りから回心へと、我々を呼び戻すためである。

5

78. Nec tamen quisquam frangi debet, cum audit quia disperdet Dominus orbem terrarum. Ne forte dicat: Esto, nos gravia peccata commisimus, quid deliquit coelum, quid terra, quid mare, ut et illa disperdat? Cur peribit tam pulcher ornatus?

PL 14, 725B

78. しかし、主が全地を滅ぼすと聞いても、誰も打ちひしがれてはならない。こう言う者が出ないように。「よかろう、我々は重い罪を犯した。だが、天が、地が、海が、何の過ちを犯したので、主はそれらをも滅ぼすのか。これほど美しい装いが、なぜ滅びるのか」。

6

Angusti est animi istiusmodi opinio. Caeterum si altius spectes, invenies hoc esse pro nobis, quod putas esse contra nos: judicabis hoc esse pro mundo, quod adversum mundum arbitraris.

PL 14, 725B

このような考えは、狭い心のものである。だが、もしあなたがより高みから見るなら、我々に敵対すると思っているこのことが、実は我々のためであると分かるであろう。世界に逆らうと考えているこのことが、世界のためであると判断するであろう。

7

Non semper stadium refertum est spectatoribus, non semper certaminibus inquietum, non semper concretum pulvere: sed quando certamina, tunc populus in spectaculo, luctator in scammate, pulvis in stadio.

PL 14, 725C

競技場は、いつも観客でいっぱいなのではなく、いつも競技で騒がしいのでもなく、いつも砂塵に固まっているのでもない。競技があるときにこそ、見世物に民があり、格闘士は砂場に、砂塵は競技場にある。

8

Ubi decursa certamina, conventus solvitur, discedit unusquisque aut victor ad gratiam, aut victus ad opprobrium: evehit corona victorem, victum premit verecundia, angit injuria.

PL 14, 725C

競技が終わると、集いは散り、各人は、勝者は称賛へ、敗者は恥辱へと去って行く。冠は勝者を高く掲げ、恥じらいは敗者を押さえつけ、屈辱は敗者を苦しめる。

9

Si quis ergo postea ingrediatur stadium, videat vacuum celebritatis, dicat agonothetae: Cur vacat stadium; cur silent certamina; cur solemnia feriantur? Respondebit qui agoni praeest: Oportet requiescere athletas, requiescere spectatores.

PL 14, 725C

もし誰かが、そのあと競技場に入り、にぎわいの失せた場を見て、競技の主催者(アゴノテテス)に、「なぜ競技場は空なのか。なぜ競技は静まっているのか。なぜ祭典は休みなのか」と言ったなら、競技を司る者は答えるだろう。「競技者も休まねばならず、観客も休まねばならない」と。

10

Quis enim laboris est fructus, nisi requies post laborem? Similiter et orbis terrarum aliquando solvendus est, ut sit requies fatigatis. 79. Athletae sumus, in quodam stadio decernimus spiritali.

PL 14, 725C

労苦の実りとは、労苦のあとの休息でなくて何であろうか。同じく、全地もいつかは解体されねばならない。疲れた者たちに休息があるように。79. 我々は競技者であり、ある霊的な競技場で勝負を争っている。

11

Denique bonus athleta dicebat: Facti sumus spectaculum hujus mundi (I Cor. IV, 9) . Et alibi: Si curro, non ut in incertum: sic enitor, non ut aerem caedens; sed castigo corpus meum (I Cor. IX, 26) .

PL 14, 725D

実際、善き競技者は言っていた。「我々はこの世界の見世物となった」(一コリント4:9)。また別の箇所では、「私が走るのは、不確かなものへ向かうようにではない。私はこう努める。空を打つようにではなく、私は自分の体を打ち懲らす」(一コリント9:26)。

12

Et alibi: Superiora obliviscens, et quae sunt priora appetens, ad destinatum sequor bravium (Philip. III, 13) . Athletae ergo sumus, legitime certandum est. Multa luctamina sunt: et qui hodie victus est, cras se reparat.

PL 14, 725D

また別の箇所では、「すでに越えたものを忘れ、前にあるものを追い求め、私は定められた褒賞に向かって追う」(フィリピ3:13)〔superiora は「すでに通り過ぎたもの」の意に取った〕。したがって我々は競技者であり、規則にかなって戦わねばならない。多くの格闘がある。今日敗れた者も、明日には立ち直る。

13

Ante ad bravium contenditur, postea ad coronam. Numquid athleta otio vacat, cum semel dederit certamini nomen suum? Exercetur quotidie, ungitur quotidie. Ipse cibus ei agonisticus datur, disciplina exigitur, castimonia custoditur.

PL 14, 726A

まず褒賞を目指して競い、その後に冠を目指す。競技者は、ひとたび競技に名を登録したなら、暇に過ごすだろうか。毎日鍛えられ、毎日油を塗られる。食事そのものが競技者用のものとして与えられ、規律が求められ、貞潔が守られる。

14

Et tu dedisti nomen tuum ad agonem Christi, subscripsisti ad competitionem coronae: meditare, exercere, ungere oleo laetitiae, unguento exinanito. Cibus tuus cibus sobrietatis sit, nihil habeat intemperantiae, nihil luxuriae.

PL 14, 726A

あなたもまた、キリストの競技に自分の名を登録し、冠をめぐる競争に署名した。思いめぐらせ、鍛えよ、喜びの油、注ぎ出された香油を塗れ。あなたの食事は節度の食事であれ。無節制も放蕩も、そこに一切あってはならない。

15

Potus tuus parcior, ne quid ebrietatis obrepat: custodi corporis castimoniam, ut possis esse habilis ad coronam, ne existimatio tua offendat spectatoris affectum, ne te fautores tui negligentem videant et deserant.

PL 14, 726A

あなたの飲み物はより控えめであれ。酩酊が少しでも忍び込まないように。体の貞潔を守れ。冠にふさわしい者となれるように。あなたの評判が観客の好意を損ねることのないように、あなたの支持者があなたを怠け者と見て見捨てることのないように。

16

Spectant te Archangeli, et Potestates, et Dominationes, et illa Angelorum decem millia decem millium. Sub tantis spectatoribus erubescere, considera quam dedecorosum sit. Ingressus stadium, pulvere rigorem animae tuae excita, lacertos excute.

PL 14, 726B

大天使たちが、諸々の権能が、諸々の主権が、そしてあの一万の一万倍の天使たちが、あなたを見ている。これほどの観客の前で恥じ入ることが、どれほど不名誉であるか、考えよ。競技場に入ったなら、砂塵によってあなたの魂の剛健さを呼び覚まし、腕を振るえ。

17

Progressus in scamma, necesse est ut excipias pulverem, subeas aestivi solis flagrantiam. Gravis aestus, sed dulcis victoria: molesta caligo pulveris, sed speciosa tolerantia. Nemo stadium pulverulentus ingreditur, sed pulverulentum reddunt certamina.

PL 14, 726B

砂場に進み出たなら、砂塵を受け、夏の太陽の灼熱に身をさらさねばならない。暑さは重いが、勝利は甘い。砂塵のかすみは煩わしいが、耐え忍びは美しい。誰も砂まみれで競技場に入るのではない。競技が人を砂まみれにするのである。

18

Ibi colligitur pulvis, ubi palma proponitur. Nemo iterum nitidus coronatur, pulverulentum decet victoria. 80. Veni ergo, Domine Jesu, exeat corona tua, admitte victores in requiem, victos ad compunctionem.

PL 14, 726B

砂塵が集まるのは、勝利のシュロが掲げられている場所である。また、清潔なままで冠を受ける者は誰もいない。勝利は砂まみれの者にふさわしい。80. それゆえ来たれ、主イエスよ。汝の冠よ、現れ出よ。勝者たちを休息へ、敗者たちを痛悔へ迎え入れよ。

19

Et si disperdis orbem terrarum, plura sunt invisibilia opera tua, quam quae vidimus. Qui angustioris est animi, illa non cernit, dolet quod disperdas orbem terrarum: sed qui novit spectare quae invisibilia sunt, gaudet ut venias, et omnes liberes.

PL 14, 726B

汝が全地を滅ぼすとしても、汝の見えない業は、我々が見たものより多い。より狭い心の者はそれらを見分けず、汝が全地を滅ぼすことを悲しむ。だが、見えないものを見ることを知る者は、汝が来て、すべての者を解き放つことを喜ぶ。

20

Gaudent athletae qui possunt dicere: Veniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10) .

PL 14, 726C

「汝の国よ、来たれ。汝の意志が、天におけるように地においてもなされよ」と言うことのできる競技者たちは喜ぶ(マタイ6:10)。

21

Gaudebit creatura mundi, ut a vanitate mundi istius liberetur, quae nunc congemiscit et parturit; quia vanitati etiam illa creatura subjecta est, donec multiplicetur adoptio filiorum, et totius corporis redemptio compleatur. In bono ergo disperdet orbem terrarum.

PL 14, 726C

世界の被造物は喜ぶであろう。この世界の空しさから解放されるからである。被造物は今、ともに呻き、産みの苦しみにある。被造物もまた空しさに服させられており、それは子らの養子縁組が増し加えられ、体全体の贖いが成し遂げられるまでである。したがって、主は善いことのために全地を滅ぼすのである。

22

Erit etenim coelum novum, et nox non erit amplius. Denique revelabit, inquit, faciem ejus, ut revelata facie spectemus gloriam Christi (I Cor. III, 13).

PL 14, 726C

新しい天が現れ、夜はもはやなくなるからである。実際、彼は言う。「彼はその顔をあらわにする。我々が、覆いを取り除かれた顔で、キリストの栄光を見つめるために」(一コリント3:13)〔底本は I Cor. III, 13。一コリント3:13 にも「あらわにされる」の語はあるが、引かれた句は二コリント3:18 に近く、その誤りか〕。

Caput XXII

第XXII章PL 14, 726D
1

Fugiendas comessationes, ne se a nobis Moyses cum levitis separet, et quomodo adhuc veniat. Item quosnam rescindi jubeat Apostolus? Post haec nondum baptizati ad hanc tantam gratiam invitantur, explosis ad extremum quorumdam excusationibus.

PL 14, 726D

宴の浮かれ騒ぎは避けねばならない。モーセがレビ人たちとともに我々から離れることのないようにするためであり、また、モーセはなお今も来るのだということ。同じく、使徒が誰を切り離すよう命じるか。これらののち、まだ洗礼を受けていない者たちが、これほど大きな恩寵へと招かれ、最後に、ある人々の言い逃れが退けられる。

2

81. Advertamus ergo in stadio constituti quantis aut delectationi aut dolori erimus, qui nunc fautores nobis sunt, ne pro nobis incipiant erubescere.

PL 14, 726D

81. それゆえ、競技場に立つ我々は、今や我々を支持してくれている人々にとって、どれほどの喜びとなり、あるいは悲しみとなるかを、よく心に留めよう。彼らが我々のゆえに恥じ始めることのないように。

3

Sicut enim erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10) , ita erit moestitia super eo qui, non exorata venia, cursum hujus vitae confecerit. Castigemus ergo corpus nostrum jejuniis, fugiamus indecoras comessationes.

PL 14, 727A

悔い改める一人の罪人について天に喜びがあるように(ルカ15:10)、赦しを請い得ないまま、この生の走路を走り終えた者については悲しみがあるからである。だから我々は、断食によって自分の体を打ち懲らし、見苦しい宴の浮かれ騒ぎを避けよう。

4

Caveamus ne nobis dicatur: Ululate a vino. Ne veniat Moyses, et levitas advocet: et quicumque paratus ad Dominum armatam dexteram gerat, separet se ab his qui manducando et bibendo gravia contraxere peccata.

PL 14, 727A

「酒のゆえに泣き叫べ」と我々に言われることのないよう、警戒しよう。モーセが来て、レビ人たちを呼び集めることのないように。また、主のために備えのある者が誰であれ、武装した右手を携えて、飲み食いによって重い罪を負った者たちから身を分かつことのないように。

5

Et hodie Moyses venit, cum Lex recensetur: Moyses vocat, cum Lex praecipit. 82. Apostolus docet (II Thess. III, 6) ut separemus nos ab omni fratre inquiete agente. Percutiamus eum gladio spirituali, qui est verbum Dei. (Ephes. VI, 17) .

PL 14, 727A

今日もまた、律法が読み返されるとき、モーセは来る。律法が命じるとき、モーセは呼ぶ。82. 使徒は、落ち着きなく振る舞うすべての兄弟から、我々が身を引き離すようにと教えている(二テサロニケ3:6)。霊の剣、すなわち神の言葉によって、その者を打とう(エフェソ6:17)。

6

Non fratris, non propinqui accipiamus personam: sed omnem immundum a Christi secernamus altaribus; ut emundet et corrigat lapsus suos, quo ad sacramenta Christi redire mereatur.

PL 14, 727B

兄弟であれ親族であれ、人を偏り見ることなく、汚れた者をすべてキリストの祭壇から分けよう。その者が自分の過ちを清め、正し、キリストの秘跡に戻るにふさわしくなるためである。

7

83. Si quis autem non est baptizatus, securior convertatur remissionem accipiens peccatorum. Siquidem baptismus velut ignis quidam peccata consumit; quia Christus in igne et spiritu baptizat.

PL 14, 727B

83. まだ洗礼を受けていない者は、罪の赦しを受けて、いっそう安心して回心せよ。洗礼は、いわば一種の火のように罪を焼き尽くすからである。キリストは火と霊によって洗礼を授けるからである。

8

Denique hunc typum legis in Regnorum libris (III Reg. XVIII, 34) , ubi Elias super altare ligna imposuit, et dixit ut mitterent super de hydriis aquam et dixit: Iterate, et iteraverunt; et dixit: Iterate tertio, et iteraverunt, tertio; et cum manaret aqua, precatus est Elias, et ignis descendit de coelo.

PL 14, 727B

実際、あなたはこの予型を、列王記の巻(列王記三18:34)に読む。そこでエリヤは祭壇の上に薪を置き、水瓶から水をその上に注ぐよう命じ、「もう一度」と言うと彼らはもう一度し、「三度目を」と言うと彼らは三度目をした。水があふれたとき、エリヤは祈り、天から火が下った。

9

Tu es homo super altare, qui ablueris aqua, cujus exuritur culpa, ut vita renovetur. Lignum enim et stipulam consumit ignis. Noli timere ignem per quem illuminaris. Ideo tibi dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6) . Suscipite jugum Christi.

PL 14, 727C

あなたは祭壇の上にある人であり、水で洗われ、その咎が焼き尽くされて、生が新たにされる。火は薪と藁を焼き尽くすからである。あなたを照らす火を恐れるな。だから、あなたに「彼に近づけ、そして照らされよ」と言われているのである(詩篇33:6)。キリストの軛を負え。

10

Nolite timere quia jugum est: festinate, quia leve est. Non conterit colla, sed honestat. Quid dubitatis; quid procrastinatis? Non alligat cervicem vinculis, sed mentem gratia copulat: non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit.

PL 14, 727C

軛だからといって恐れるな。急げ、それは軽いのだから。それは首を砕かず、むしろ誉れとする。諸君は何をためらい、何を先延ばしにするのか。それは首を縄で縛らず、恩寵によって精神を結び合わせ、必要によって締めつけず、善い業への意志を導く。

11

84. Quid negas adhuc esse temporis? Omne tempus opportunum ad indulgentiam. Si aurum tibi offeram, non mihi dicis: Cras veniam, sed jam exigis. Aurum accipere nemo differt, nullus excusat: redemptio animae promittitur, et nemo festinat.

PL 14, 728A

84. なぜあなたは、まだその時ではないと言うのか。あらゆる時が赦しにふさわしい。私があなたに金を差し出すなら、あなたは「明日行く」とは言わず、今すぐ要求する。金を受け取ることは誰も先延ばしにせず、誰も言い逃れしない。魂の贖いが約束されているのに、誰も急がない。

12

Joannes in poenitentiam baptizabat, et omnis Judaea conveniebat: Christus baptizat in Spiritu: Christus gratiam dispensat, et cum fastidio convenitur.

PL 14, 728A

ヨハネは悔い改めのために洗礼を授け、ユダヤ全土が集まっていた。キリストは霊において洗礼を授け、キリストは恩寵を分け与えるが、人々は嫌々ながら集まる。

13

Typum baptismatis demonstravit Elias (III Reg. XVIII, 43 et seq.) , et coelum aperuit quod fuit clausum tribus annis et sex mensibus. Quanto majora munera veritatis sunt! Aperuit utique coelum non pluvia descendens, sed ascendens gratia.

PL 14, 728A

エリヤは洗礼の予型を示し(列王記三18:43以下)、三年と六か月閉ざされていた天を開いた。真理の贈り物は、どれほど大きいことか。真理は確かに天を開いた。降る雨によってではなく、昇る恩寵によって〔aperuit の主語は明示されない。予型のエリヤに対置された真理(キリストの洗礼)と取った〕。

14

Nemo enim nisi per aquam et Spiritum ascendit in regnum coelorum. Clauserat coelum hominibus perfidia, sed aperuit fides. 85. Patebat et ante hoc coelum hominibus. Denique Enoch raptus ad coelum est.

PL 14, 728A

水と霊によらなければ、誰も天の国に昇らないからである。不信が人々に天を閉ざしたが、信仰がそれを開いた。85. これ以前にも、天は人々に開かれていた。実際、エノクは天に引き上げられた。

15

Iterum clausum est: sed aperuit Elias qui raptus est curru igneo (IV Reg. XI) . Et vos potestis ascendere, si sacramenti gratiam consequamini. Quousque delectationes; quousque comessationes? Instat judicii dies: dum differs gratiam, mors appropinquat.

PL 14, 728B

それはまた閉ざされた。だが、火の戦車で引き上げられたエリヤが開いた(列王記四11)〔底本は IV Reg. XI。火の戦車の話は列王記四2:11 にあり、その誤りか〕。諸君もまた、秘跡の恩寵を得るなら、昇ることができる。いつまで楽しみに耽るのか。いつまで宴の浮かれ騒ぎに耽るのか。審判の日は迫っている。あなたが恩寵を先延ばしにしているあいだに、死は近づく。

16

Quis dicat: Nunc mihi non vacat, occupatus sum, non mihi demonstres lumen, nolo tam cito me redimas, non mihi adhuc opus est regnum coeleste? Nonne hoc dicit qui excusat se a baptismate? Et quanta gratia renovaris, o homo!

PL 14, 728B

誰がこう言うだろうか。「今は暇がない、忙しい。私に光を示してくれるな。そんなに早く私を贖ってくれるな。天の国は、私にはまだ必要ない」と。洗礼を断る者は、まさにこう言っているのではないか。ああ、人よ、あなたはどれほどの恩寵によって新たにされることか。

17

Purgaris, et non exureris: sanaris, et non doles: reformaris, et non dissolveris: ictum mortis non excipis, et resurgis. Et adhuc dissimulas; adhuc exspectas ut vivas saeculo, postea te reservas Deo.

PL 14, 728B

あなたは清められるが、焼かれはしない。癒やされるが、痛みはしない。造り直されるが、解体されはしない。死の一撃を受けずに、よみがえる。それなのに、あなたはなお見て見ぬふりをし、なおも世のために生きようと待ち、そののちに自分を神のために取っておこうとする。

18

Ignoras quod Cain propterea displicuerit sacrificium, quoniam non primitiva obtulit, sed primitivis ipse perfunctus est, de sequentibus munus Deo tentavit offerre: Abel autem primitiarum suarum oblatione praelatus, meruit insigni pietatis laudari oraculo.

PL 14, 728C

あなたは知らないのか。カインの供犠が喜ばれなかったのは、初物を献げず、初物は自分で使い果たし、あとから得たものから神に贈り物を献げようとしたからである。これに対してアベルは、自分の初物を献げたことによって優先され、敬虔の際立った託宣によって称えられるにふさわしいとされた。